Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September IV           Band September IV           Anhang September IV

13. September


DIES DECIMA TERTIA.

SANCTI, QUI IDIBUS SEPTEMBRIS COLUNTUR.

S. Philippus Mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Julianus presbyter Mart. Ancyræ in Galatia.
S. Macrobius Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Gordianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Zoticus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Lucianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Heli Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Valerianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Seleucus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia.
S. Theodolus episc. mart. Alexandriæ in Ægypto.
S. Felicissimus Martyr in Apulia.
S. Secundinus Martyr in Apulia.
S. Ligorius martyr, qui colitur Venetiis.
S. Nectarius episc. conf. Augustoduni in Gallia.
S. Lidorius aut Litorius episc. conf. Turonibus in Gallia.
S. Maurilius vel Maurilio episc. conf. Andegavi in Gallia.
S. Maurus episc. conf. Placentiæ in Italia.
S. Antonius vel Antoninus, episcopus, ut creditur, Carpentoractensis, Beduini in comitatu Vindascino.
S. Eulogius episc. conf. Alexandriæ in Ægypto.
S. Amatus abbas Habendensis sive Romaricensis in Lotharingia.
S. Venerius presbyter eremita in Tyro Majore, maris Ligustici insula.
S. Amatus episcopus Senonensis conf. Broyli in Flandria Occidentali.
S. Fledericus presb. conf. in Vliderzele, vico agri Alostani in Flandria.
B. Margarita Fontana virgo tertii Ord. S. Dominici Mutinæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Cornelli Centurionis memoria hodie est in Menæis Græcis, uti & in Menolonologio Sirletiano, & Synaxario Ms. At de S. Cornelio cum Martyrologio Romano disputatum est ad II Februarii
S. Barsanophius abbas hodie memoratur a Greveno, Canisio, & in Florario Ms. Sanctorum cum titulo abbatis, & apud Ægyptum. Vixisse dicitur tempore Justiniani imperatoris. Hæc omnia satis clare designant S. Barsanuphium solitarium, prope Gazam in Palæstina, de quo Castellanus agit ad diem VI Februarii, ac in addendis pag. 1005. De S. Barsanuphio apud nos actum est ad XI Aprilis
S. Barsanorii abbatis meminit Menardus in Martyrologio Benedictino, eumque ponit ibi in pago Ebroïcensi. In Observationibus vero pag. 689 ait: Fuit sanctus Barsanorius cœnobii Crucis sancti Leutfredi in diœcesi Eboracensi (lege Ebroicensi in Normannia.) Illius fit commemoratio in Breviario Fiscanensi XIII Septembris. Hæc omniæ fideliter adoptavit Bucelinus in Menologio Benedictino ad hunc diem, ne correcto quidem impressionis mendo, quo diœcesi Eboracensi in Anglia attribuitur. Brevius S. Barsanorium abbatem memorat Saussayus. Castellanus etiam in Martyrologio universali hodie annuntiat Barsanorium abbatem, sed sine loci aut temporis nota, nec Sanctis Galliæ eum annumerat, observans solum aliquas illius reliquias haberi in cœnobio Crucis S. Leutfredi in Normannia, cujus abbatem dixit Menardus. Ego dubitare vix possim, quin S. Barsanorius idem sit cum S. Barsanophio aut Barsanuphio mox memorato, cujus reliquiæ seculo IX translatæ sunt Uriam regni Neapolitani urbem, unde earum pars facile in Normanniam deferri potuit. Ratio est, quia Barsanuphium hodie quoque annuntiatum videmus, quod verisimiliter fit ob aliquam reliquiarum translationem. Leviuscula nominis Orientalis mutatio minus suadet diversum esse, quam similitudo eumdem esse persuadeat. Vide igitur disputata de S. Barsanuphio ad XI Aprilis
S. Maurili, filii Theobaldi regis Edissæ, canonici, episcopi & Martyris hoc die meminit Ghinius. De eo apud nos actum est, examinataque Acta hujus S. Maurili fabulosa, ad diem VII Maii
S. Urbani Papæ & martyris translatio, quam hic non examinamus, Varisii in diœcesi Mediolanensi memoratur in Martyrologio Mediolanensi. Acta S. Urbani data sunt ad XXV Maii
S. Maximinus Trevirensis episcopus, heri a pluribus memoratus, recurrit hodie in codice Hagenoyensi. At ibi jam monui, de eo actum esse ad XXIX Maii
S. Batheneus confessor annuntiatur apud Camerarium, qui dicit de eo agi in Vita S. Columbæ abbatis, cujus fuit successor. Vitæ amborum datæ sunt ad IX Junii
S. Maximinus episcopus Tungrensis hodie annuntiatur in Florario Ms. Sanctorum. Breviter de eo actum est ad XX Junii
S. Crispus presbyter Romanus & martyr hac die Pragam translatus est anno 1637. Creditur is esse, de quo egimus una cum S. Joanne. Vide itaque dicta de SS. Joanne & Crispo ad XVIII Augusti
Helena quædam in Fastis Coptitarum apud Jobum Ludolfum memoratur hodie. Si illa sit mater Constantini Magni, de ea actum est ad XVIII Augusti
S. Philiberti episcopi confessoris mentionem faciunt Mss. Additiones Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forte designatur S. Philibertus aut Filibertus abbas, cujus Vita data est ad XX Augusti
S. Juliani martyris exceptio reliquiarum notatur in codice Daveronensi inter Auctaria Usuardi Solleriani. Non additur, cujus Juliani martyris sint reliquiæ, nec ubi fuerint exceptæ. Suspicor tamen designari S. Julianum Brivætensem, de quo actum est ad XXVIII Augusti
S. Timotheus martyr Antiochiæ hodie recurrit in præcipuis Apographis Hieronymianis. In codice Florentinii additur Lidori, in Corbeiensi Theodori, in Epternacensi solus ponitur. At, quod heri in Prætermissis jam monui, eumdem videri Timotheum, de quo actum est ad 2 hujus mensis, & forte etiam ad VIII cum Fausto, de hodierno item existimo. Vide itaque dicta die 2 Septembris
VIII Septembris
S. Wilfrida abbatissa in Anglia ad hunc diem relata est a Menardo. De hac Sancta actum est ad IX Septembris
S. Adulphi abbatis & confessoris meminit hodie Grevenus sine loco. At non dubito, quin designetur S. Adelphius abbas Romaricensis cujus Vita data est ad XI Septembris
Agatho abbas legitur in Fastis sacris Coptitarum, quos edidit Jobus Ludolfus. Suspicor designari celebrem illum Agathonem solitarium, de quo multa præclara leguntur in Vitis Patrum. Hæc collecta videri possunt apud Tillemontium tom. 10 in Agathone. Nam laudati Fasti nobis non sufficiunt ad Agathonem Operi nostro inserendum tamquam Sanctum, cum illum nec Latinorum nec Græcorum Martyrologiis insertum reperiam.
Daganus memoratur a Castellano, qui tale illius contexuit elogium: In Hibernia, S. Dagani, qui titulo episcopi colitur in parœcia Dalmascorb in Lagenia, ubi fuerat abbas monasterii Inbher-Daoile, postquam ab infantia instructus erat per S. Mochoëmocum. Elogium hoc concinnatum est pro majori parte ex Vita S. Mochoëmoci abbatis, data apud nos ad 13 Martii, in qua de Dagano similia narrantur num. 35 & 36. Siletur tamen ibidem de episcopatu Dagani; sed illius episcopatus asseritur apud Colganum in Actis Sanctorum Hiberniæ ad 12 Martii pag. 584 & sequentibus. Varia ibi de Dagano colligit Colganus, variaque adducit Martyrologia Hibernica, ac demum coli Daganum asserit, tam die 12 Martii, quem translationis credit, quam 13 Septembris, quem existimat mortualem. Majores nostri in Prætermissis Daganum memorarunt ad 12 Martii, ut hoc die cultus ipsius, de quo utcumque dubitabant, magis examinaretur. Verum non video, me istud dubium hactenus prudenter deponere posse. Nam primo Martyrologia apud Colganum laudata non tanti videntur facienda, ut sola nos de cultu satis reddant certos. Secundo in variis Mss. Catalogis Sanctorum Hiberniæ Daganum hunc non invenimus. Tertio laudata Vita S. Mochoëmoci, quam præ oculis habuit Castellanus, tam certæ fidei non apparet, ut illi tuto possim insistere: & secundum illam Vitam episcopatus abjudicandus esset Dagano, cum tamen dicat Colganus in Martyrologiis episcopum vocari. Quarto demum fuit acerrimus propugnator erroris illius, quem in paschate celebrando diu defenderunt Scoti & Hiberni, eaque de causa in Martyrologiis commendatur, si credimus Colgano. Verum, etsi non ignorem aliquot Sanctos, qui in eodem fuerunt errore, recte excusari, nequeo intelligere laudanda esse, quæ hac occasione fecisse dicitur Daganus. Vide in Prætermissis 12 Martii ad vocem Daganus, ubi sufficientia de his dicta sunt.
Maurilius archiepiscopus Rotomagensis, de quo apud nos actum est in Prætermissis ad diem 9 Augusti, ubi ab aliquibus ut Sanctus aut beatus memoratur, hodie quoque est cum titulo Sancti apud Ferrarium, Saussayum & alios neotericos. Verum sufficientia publici cultus argumenta non magis nunc invenire possum, quam ad 9 Augusti invenit Sollerius noster: nec video titulum Sancti aut beati tanto tempore datum fuisse Maurilio Rotomagensi, ut hunc ei vindicare præsumam.
S. Amati abbatis & martyris memoria est apud Dorgainium, Ferrarium & Saussayum. Hi duo Amatum annuntiant in monasterio Luxoviensi, tamquam distinctum a S. Amato Montis Romarici abbate. Ratio distinctionis hæc adfertur a Ferrario, quod abbas Montis Romarici sit confessor, Amatus vero ille, quem male collocat Luxovii, martyr vocetur apud Trithemium lib. 3 cap. 309. Verum unicus hodie est abbas illius nominis, isque Amatus abbas Montis Romarici, ut habet etiam Trithemius, qui Martyrem perperam vocat. Vita illius dabitur.
Amatos quatuor hodie annuntiat Saussayus, duos abbates, quos ex unico formatos jam dixi; duos item episcopos, Senonensem alterum, alterum Sedunensem. At unicum quoque esse Amatum hodiernum episcopum, eumque ab aliis Senonensi, ab aliis Sedunensi ecclesiæ attributum legi, ostendemus ad hunc diem in S. Amato Senonensi.
Martinus præpositus generalis Ordinis Camaldulensis, ut Sanctus memoratur a Menardo, Dorgainio, & Ferrario in Catalogo generali. At hic eum omisit in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi etiam locum habere debuerat, si cultu ornaretur ecclesiastico. Augustinus Florentinus Historiæ Camaldulensis lib. 2 cap. 39 & seq. enarrat præclara Martini gesta, ac beati titulum ejus nomini adscribit. De obitu ipsius cap. 43 ita scribit: Obiit Idibus Septembris MCCLIX, & sacrum corpus in claustro Camalduli compositum. De qualicumque cultu, sed qui non videtur excedere limites privatæ venerationis, hæc præmittit: Ad cujus (corporis) contactum cum multi languidi sospitati meritis viri beati donarentur, factum est, ut, usque quo cœnobium stetit, Florentina civitas ejus mausoleum summa religione frequenter adire consueverit, sicuti & Camaldulenses justum Domini in æterna memoria esse prædicare numquam sunt obliti. Verum hæc potius indicant privatæ pietatis officia, quam cultum publicum & ecclesiasticum. Neque plura de hisce invenio in notitiis nostris Mss., neque in Vitis Sanctorum & Beatorum Ordinis Camaldulensis, quas Italice scripsit Silvanus Razzi, licet fol. 70 & seq. de Martino nominatim agat, eique titulum beati attribuat. Bucelinus beati titulum adscribens Martino, allegata verba ex Florentino non recte produxit, dum scripsit: Et usque hodie mausolæum ejusdem magna colitur religione.
Leudeberta monialis Eboriacensis beata nominatur ab Arturo in Gynæceo, sed sine ullo cultus ecclesiastici indicio. Videri potest Vita S. Burgundoforæ apud Mabillonium sec. 2 Benedict. pag. 445, ubi pia Leudebertæ mors narratur.
Landeberta monialis item Eboriacensis apud Arturum mox sequitur, sicut in laudata S. Burgundofaræ Vita de hujus quoque morte agitur pag. 447, sed Landeberga nominatur.
Angela de Arena, virgo Carmelitana, cum titulo beatæ memoratur in Gynæceo, Arturi a Monasterio, diciturque obiisse anno 1556.
Simonam viduam pietate præstantem mox idem auctor subjungit, docetque defunctam Perusiæ, monasterio Annuntiatæ, Ordinis Servitarum.
Veronicam virginem Clarissam laudatus Arturus beatam vocat tam in Gynæceo quam in Martyrologio Franciscano, ubi & alios plures recenset. Lectorem eo remitto: nam beati titulus ibi solum docet, viros aut mulieres fuisse pietate insignes. Plures Ordinis Franciscani pios viros recenset. Hueberus in Menologio Franciscano.
Venerium monachum Tiburtinum commemorat hodie Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ. At fatetur ipsius memoriam non coli in ecclesia Tiburtina, nec ostendit alibi fuisse cultum. De alio Venerio agitur ad hunc diem.
Theophilus presbyter Ordinis Prædicatorum cum titulo beati commemoratur apud Carolum a S. Vincentio in Anno Dominicano ad hunc diem; sed nihil adjungitur de cultu. Plures ejusdem Ordinis viri ac mulieres ibidem videri poterunt.
Teutonius vel Teuto abbas Fossatensis, sive S. Mauri Fossatensis in agro Parisiorum, Cluniaci, ubi defunctus est, annuntiatur apud Menardum & Bucelinum cum titulo Sancti. At Teutonium inter Prætermissos memoravit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 6 part. 1. Idem de Teutone meminit sec. 5 pag. 776 & 784, virique virtutes & miracula breviter attingit; sed a titulo Sancti aut beati abstinet. Castellanus hodie Teutonium ut venerabilem prædicat.
Adamus Cathenensis in Scotia episcopus, qui a subditis suis occisus est, ut martyr hodie memoratur apud Dempsterum in Menologio cum Serlone monacho Mailrosiensi. Verum nullibi in antiquioribus Fastis hosce commemoratos, aut cultu ecclesiastico honoratos novi. Quare licet etiam hodie annuntientur a Ferrario, & Adamus ad 15 Septembris a Camerario, horum auctoritas non sufficit, ut Adamum & Serlonem Operi nostro inseramus, id facturi, si quis cultum legitimum docuerit.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Veronæ annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo generali.
Dedicatio ecclesiæ Resurrectionis Domini hodie est in Menæis, & apud Molanum. Spectat hæc festivitas ad Opus aliquod particulare de Christo Domino.
Assumptionis B. M. V. dies trigesima notatur in Martyrologio Germanico.
S. Felicianus episc. conf. occurrit in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis. At nolim divinare, quis ex variis hujus nominis Sanctis designetur, cum nulla habeatur distinctionis nota.
Heracliam, nescio quam, aut cujus temporis, ex Fastis Coptitarum annuntiavit Castellanus.
Nectarius episcopus Andegavis annuntiatur apud Grevenum, sed ex solo errore, opinor, cum nullum inter Andegavenses episcopos inveniam Nectarium. De S. Nectario Augustodunensi agetur hodie.
B. Petri confessoris fit mentio in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At non memoratur cum iis notis, ex quibus a me dignosci queat, ut sæpe fit in illis additionibus.
Enarrandus monachus in Clara-valle est in Kalendario Cisterciensi, quod excusum est Divione, sed nihil de cultu.
Franco secundus abbas Affligemiensis in Belgio ut venerabilis ponitur apud Bucelinum in Menologio Benedictino, & apud Rayssium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii.
Guntelinus monachus in Anglia ut beatus annuntiatur apud Bucelinum, Henriquezium & Chalemotum, sed sine apparentia cultus ecclesiastici.
Petrum monachum Moreolæ in Hispania eodem modo habent laudati scriptores.
Nicetii mentio est sine loco in Martyrologio Morbacensi apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.At cum nullus ad hunc diem spectet Nicetius, quantum novimus, aut nomen corruptum est ex nomine Nectarei, de quo hodie agitur, aut certe Nicetii præcipua festivitas non agitur hoc die.
S. Maternus episcopus hodie memoratur in aliquot auctariis Martyrologii Usuardini, sed die sequenti est in Romano XIV Septembris
Mamiliani natalis memoratur in unico codice Hieronymiano & in duobus Kalendariis per Florentinium laudatis, sed sine loco. Quapropter Sanctum aliunde perperam ad hunc diem relatum suspicor. Videri possunt Annotata Florentinii, ex quibus non satis liquet, de quo agatur. De S. Mamiliano Panormi annuntiato agetur ad XV Septemb.
Martyres LXXV apud Octavium Cajetanum & Ferrarium annuntiantur Mendis in Sicilia. At cum hi innotescant ex Actis parum accuratis SS. Luciæ & Geminiani, simul de omnibus agendum est die, quo Lucia & Geminianus sunt in Martyrologio Romano, XVI Septemb.
SS. Cassii & Florentii Martyrum inventio annuntiatur in Florario Ms. Agemus de his Martyribus cum Martyrologio Romano ad X Octobris.
S. Lucas monachus Ordinis S. Basilii Amenti in Basilicata annunciatur hodie apud Castellanum. Vita hujus Sancti edita est apud Octavium Cajetanum in Vitis Sanctorum Siculorum tom. 2 pag. 96, ibique in margine notatur XIII Sept. Verum mendosa est notula hæc marginalis, ac verisimiliter in errorem induxit Castellanum. Nam in fine Vitæ Lucas obiisse dicitur III Idus Octobris, atque eodem die ab ipso Cajetano & ab aliis memoratur in Fastis Siculis. Itaque de S. Luca agendum est ad XIII Octobris.
Tabitham piam matronam, quam Petrus ad vitam revocavit Act. 936 & seqq., hodie pro arbitrio memorat Arturus in Gynæceo. At in Menæis breviter annuntiatur ad XXV Octobris.
S. Amandus episcopus Rhedonensis hodie memoratur apud Saussayum. Verum apud Castellanum & in Martyrologio Parisiensi ad XIII Novembris.
S. Aniani, nescio cujus, festivitas olim hac die celebrata fuit Astæ in Italia, sed deinde remissa ad 17 Novembris, quo colitur S. Anianus episcopus Aurelianensis, ut disco ex Dissertatione quadam Ms., in scriniis nostris servata, qua auctor probare voluit, Anianum illum, qui Astæ colitur, non esse Aurelianensem, sed potius Sanctum ecclesiæ Astensis. Argumenta, quæ mihi non omnino clara apparent, accuratius examinari poterunt ad XVII Novembris
Columbini abbatis Sutrensis in Britannia (imo Lutrensis in Burgundia) meminerunt hodie Ferrarius in Catalogo generali & Saussayus in Supplemento. Eumdem rectius in Burgundia annuntiat Menardus. Galesinius vero & Dorgainius Columbinum breviter memorant. Redibit memoria Columbini seu Columbani Junioris, ut alias vocatur, quemadmodum observatum est in Prætermissis 13 Februarii, ad diem, quo cultus ipsius accuratius examinari poterit, XXI & XXII Novembris
S. Maximus episcopus apud Viennam, (apud Vimmam, Artesiæ vicum, verisimiliter legendum) memoratur in Florario Ms. Habemus Vitam Ms. huic annuntiationi correspondentem. At ea commodius examinabitur ad XXVII Novembris
S. Maximi episcopi, qui Regiensis perperam vocatur, inventio celebratur in variis Auctariis Martyrologii Usuardini. In Centulensi S. Maximus ita etiam memoratur, acsi natalis esset. Agemus de S. Maximo Regiensi cum Martyrologio Romano, ibique ostendi poterit corpus esse alterius S. Maximi, cujus hodie memoratur inventio, ad XXVII Novembris
SS. martyrum Mauri, Jasonis & aliorum memoria est hodie in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At eos non novi, nisi sint Maurus & Jason, qui cum aliis Martyribus in Martyrologio Romano annuntiantur ad III Decembris
S. Dionysius Papa memoratur in auctariis Martyrologii Bedæ. At in Martyrologio Romano est ad XXVI Decembris.

DE S. PHILIPPO MARTYRE
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

Seculo III

SYLLOGE

Philippus Mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. P.

Philippi martyris illustris hodie memoria est in nonnullis primæ notæ Fastis Latinis, [Insignia Sancti elogia in Fastis] quorum agmen ducit Martyrologium Romanum vetus a Rosweydo excusum, ubi ita legitur: In Alexandria Philippi episcopi & martyris, qui primum præfectus fuit. Eadem quoad substantiam in Martyrologium suum transtulit Ado Viennensis; sed & historiæ compendium subnexuit, aliunde depromptum. Textum ejus describo integrum: Apud Ægyptum, civitate Alexandria, natale beati Philippi episcopi & martyris, qui præfectus primum fuit; deinde Baptismi gratia sanctificatus, episcopii dignitatem, suffragium ferentibus Christianis populis, assequitur. Et sub Volusiano & Gallieno imperatoribus, dirigitur Perennius præfectus Alexandriam: cui imperatum est, ut Philippum occideret. Sed cum hoc implere non posset, quia omnis populus civitatis Philippo, veluti quibusdam vinculis amoris, videbatur adstrictus, immisit quosdam in ecclesiam, qui se fingerent Christianos, qui ingredientes percusserunt eum in oratione constitutum. Sepultus modo est in Nitria, basilica condigna Martyri supra corpus ejus fabricata. Sedit autem in episcopatu, anno uno, mensibus tribus. Passus est Idibus Septembris.

[2] [Latinis ad hunc diem;] Breviora sunt elogia ad eumdem diem XIII Septembris apud Usuardum & Notkerum; verum si Martyris personam ac dignitatem spectes, si notas temporis, martyriique palæstram, Adonis textui prorsus consona. Brevius item est Romanum hodiernum, ab illis tamen in punctis quibusdam diversum. Hæc ejus annuntiatio est primo loco: Alexandriæ, natalis beati Philippi, patris sanctæ Eugeniæ virginis. Hic præfecturam Ægypti deserens, Baptismi gratiam assecutus est: quem in oratione constitutum jussit Terentius præfectus ejus successor gladio jugulari. In aliis Fastis classicis, puta in Bedæ & Flori, Rabani & Wandelberti Martyrologiis, aut in apographis S. Hieronymo attributis nihil de eo occurrit, saltem ad hunc diem; quod addo, quia Rabanus ad diem XXV Decembris elogium contexens S. Eugeniæ V. & M., hujus patrem Philippum, Alexandriæ præfectum, conuersum fuisse ait ad fidem Christi & baptizatum; silet tamen de episcopatu ejus & martyrio.

[3] [& in Græcis] Nihil similiter hodie memorant de S. Philippo Ecclesiæ Græcæ monumenta; attamen, si is, qui hodie in Latinis proponitur, pater fuit S. Eugeniæ, prout in Romano asseritur, dubium non est, quin & Græci eum coluerint ut martyrem, quamvis ad diem alterum. In Menologio Basiliano exhibetur cum Eugenia ceterisque hujus sociis martyribus die XXIV Decembris. Verba ejus, ut Latine reddita sunt & edita curis Eminentissimi Annibalis Albani S. R. E. Cardinalis, ita sonant: Die vigesima quarta. Certamen sanctæ martyris Eugeniæ & Sociorum. Sancta Eugenia, Commodo imperatore, Philippi præfecti Romæ filia, cum ejus pater Alexandriam a Commodo, ut illius urbis præfectus esset, mitteretur, secumque uxorem & filios duceret, abiit & ipsa, ibique Græcorum Christianorumque literas omnes didicit. Cumque Scripturas evolvisset, incidit in Epistolas S. Apostoli Pauli; quarum lectione Christianam fidem amplectens, virtutum omnium exercitationi se tradidit. Tum patrio splendore relicto, sumptoque virili habitu in monasterium secessit, ibique baptizata, monasticum institutum suscepit, cum se eunuchum dixisset. Postea ad Philippum patrem delata, & ab illo agnita, eumdem cum matre ac propinquis ad Christi fidem traduxit. Paulo post Pater episcopus fit: ac omnes tandem martyrio coronantur.

[4] Eadem pene, sed & plura alia ad solam Eugeniam pertinentia, [ad diem 24 Decembris,] habet Menologium, uti vocant, Sirletianum; eadem quoque in Menæis leguntur; sed in his post longum de S. Eugenia elogium, carmine Iambico concinnatum, sequitur separata S. Philippi annuntiatio, & versiculi duo; hos & illam cum sua interpretatione hic subjicio:
Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος μάρτυς φίλιππος πατὴρ
τῆς ἁγίας Εὐγενίας ξιφει τελειοῦται.
Eodem die sanctus martyr Philippus, pater sanctæ Eugeniæ, gladio consummatur.
Μάχαιραν ὄντως δίστομον κατὰ πλάνης
Κτείει Φίλιππον τῆς μαχαίρας τὸ στόμα.
Philippum, qui vere erat gladius biceps contra errorem, os gladii occidit.

[5] [sed deprompta] Pulchra sunt hæc elogia, & nata ingerere insignem æstimationem sancti Martyris, sponte pro servanda fide Christiana deserentis honores ac dignitates, ad quorum culmen evectus fuisse scribitur; pulchra inquam, si elogia ista seorsum legantur, si nec temporum nec personarum adjuncta considerentur, si neque, unde profluxerint, disquiratur: alioqui tam implexa sunt, tot difficultatibus obnoxia, ut nescias, quid iïs contineatur, quod tuto admitti queat. Ad postremi hujus probationem nominasse satis est Vitam S. Eugeniæ V. M., ex qua pro majori parte dimanarunt recitata elogia; quandoquidem ea Vita pluribus justisque de causis hodiedum communi eruditorum judicio fabulis annumeretur, uti expositum fuit ac probatum aliquoties in Opere nostro, & nuperrime tom. III mensis Septembris pag. 761 & seq., occasione SS. Prothi & Hyacinthi, quorum gesta similiter complectitur.

[6] Porro producta S. Philippi elogia dimanasse ex Vita S. Eugeniæ mihi manifestum apparet, [ex Actis fabulosis] idemque apparebit studioso lectori, si operæ pretium duxerit id attentius examinare. Ducat initium a Græcis; conferat Menologia Basilianum & Sirletianum cum dictis Actis apud Lipomanum & Surium ante per Metaphrastem Græce exaratis, & agnoscet, illa non esse nisi horum compendium, haustum vel ex eodem fonte, ex quo habuit Metaphrastes, vel potius ex ipsiusmet Metaphrastis Græca lucubratione; & hoc præterea sibi persuadebit libentius, si perpendat Menologium Basilianum, quod Sirletiano & Menæis antiquius est, digestum fuisse, uti censent nunc passim scriptores, temporibus & jussu Basilii Porphyrogeniti, aliquot scilicet annis, postquam Metaphrastes, qui sub imperio Leonis Sapientis & aliquot hujus successorum floruit, sæpe nominatam Vitam conscripserat; qua proinde uti potuit Menologii auctor.

[7] [S. Eugeniæ, ac proinde] Adonem similiter Usuardum & Notkerum usos fuisse Actis Latinis, quæ valde antiqua sunt, patet ex integra dispositione elogiorum ad dies XI & XIII mensis Septembris, atque ad diem XXV Decembris; verumtamen in eo ab iisdem Actis discrepant, quod in his Philippus dicatur martyrio affectus Severo & Antonino Caracalla imperatoribus, id est, sub initium seculi III, illi vero id contigisse scribant, sub Volusiano (Valeriano verisimiliter) & Gallieno imperatoribus: igitur post medium ejusdem seculi tertii; fortasse id ex errore seu inadvertentia factum; quia in Actis legitur Eugenia cum sociis martyribus passa sub ultimo nominatis imperatoribus. In Romano Martyrologio editionis anni MDLXXXIII, inquit Dominicus Georgius in Adnotatione ad diem XIII Septembris Adoniani Martyrologii, in Philippi elogio legebatur, eum passum fuisse tempore Galli & Volusiani imperatorum, quæ verba delenda esse monet Baronius in Notationibus Mss. ad oram illius editionis, quæ in bibliotheca Casanatensi asservatur. Ibi enim ita adnotavit: “Nisi hæc verba demantur, tota plane de eo historia corruit, multaque alia repugnant, ut hæc dici non possint.”

[8] [valde incerta. Non fuit episcopus Alexandriæ,] Idem Baronius in hodierno Romano, uti vidimus, nullos imperatores exprimit: attamen in adnotatis monet errasse eos, qui Philippi martyrium protraxerunt usque ad tempora Valeriani & Gallieni, quod illud plane repugnet Actis S. Eugeniæ, ubi a Commodo imperatore Ægypti præfecturam obtinuisse legitur, & decennio post martyrii lauream jussu Severi & Antonini. Verum cum Acta ipsa talia sint, ut ex eorum fide statui nil possit, pleraque hic mihi manent suspecta. Nolim quidem ire inficias, fuisse Philippum aliquem in Ægypto martyrem & forte episcopum; cujus hodie recurrit memoria; sed an is S. Eugeniæ parens fuerit, an Ægypti præfectus, an coronatus Alexandriæ sub nominatis imperatoribus & eo modo, quo in Actis & recitatis ecclesiasticis Fastis perhibetur, non satis liquet. Episcopum autem fuisse Alexandrinum nequaquam verisimile est. Ipsemet Baronius, licet eodem modo id referant Ado & ceteri martyrologi, falsum esse asserere non dubitat tum in Annalibus tum in adnotatis ad Martyrologium Romanum: in his ad diem XXV Decembris ita pronuntiat: Habent tamen (Acta) aliqua, quæ censura indigeant, veluti, quod ibi legitur de Philippo Eugeniæ patre, facto (ut ait auctor) episcopo Alexandrino, quod plane commentum esse, tabulæ episcoporum Alexandrinorum, quæ ab Eusebio in Chronico & in Historia, & a Nicephoro episcopo Constantinopolitano & aliis describuntur, manifeste declarant. Baronio consentiunt hac in re Papebrochius, Tillemontius, & quicumque alii Acta S. Eugeniæ revocarunt ad crisim.

[9] [sed alterius loci forte, & Alexandriæ] Quapropter si absolute tenendum sit, Philippum, qui memoratur hodie in Romano parvo & aliis, episcopum fuisse, sic istud intelligendum erit, ut is, seu pater fuerit S. Eugeniæ, seu ab hoc diversus, alibi sedem occuparit, sed vel Alexandriæ pro fide Christiana occubuerit, vel postquam alibi occubuisset, Alexandriæ cultum habuerit. Utinam quidquam invenire datum fuisset vel in Martyrologiis vel aliis Ecclesiæ monumentis, quod certo dici posset non profluxisse ex Actis fabulosis! Spes aliqua affulgebat mihi, cum primum perlegerem verba, quibus elogium suum concludit Ado, sepultus modo est, inquiens, in Nitria (quæ solitudo est Ægypti) basilica condigna Martyri supra corpus ejus fabricata: maxime quia voces sepultus modo est, designare videbantur, exstitisse basilicam etiam tum, quando scribebat Ado. Sed spes ista evanuit, postquam consuluissem præcipua Actorum exemplaria.

[10] Nam quæ apud Surium & Lippomanum de Philippo Eugeniæ patre leguntur in hunc modum: [vel passus, vel sepultus & ut Sanctus honoratus.] Intra civitatem vero sepelitur in loco, qui dicitur Isium, ubi ipse, cum adhuc viveret, ædem sacram ædificavit; apud Rosweydum in Vitis Patrum pag. 346 sic exprimuntur: Juxta atria itaque, ibi S. Eugenia, filia ejus, monasterium Christi virginibus collocaverat, illic suum jussit (Philippus) collocari corpusculum; sic apud Vincentium Bellovacensem in Speculo lib. XI cap. 3: Juxta Nitriam, ubi sancta Eugenia, filia ejus, monasterium virginum collocaverat, corpusculum suum collocari præcepit; sic denique in apographo Ms. Rubræ Vallis, quod penes me est: Fecit autem sepulturam ejus juxta Nitriam beata Eugenia, ubi dignissimam fratres ejus basilicam fabricaverunt, in qua benedicitur Deus usque in hodiernum diem, quam cum dedicassent, omnes pariter revertebantur ad Romam. Unde colligas, vocem atria, vel forte Isium paulatim in apographis immutatam fuisse, ac transiisse demum in Nitriam, quam lectionem retinuit Ado, habens verisimiliter Vitæ exemplar, consonum nostro Ms. Rubræ Vallis. Plura de Sancto, qui novisse cupit, adeat tom. 3 Septembris pag. 761 & seq., illic enim occasione, qua dixi supra, protulimus judicia eruditorum super Actis S. Eugeniæ, in quibus S. Philippus personam agit non infimam, eorumdemque exhibita synopsi, auctores assignavimus, apud quos exstant integra.

DE S. JULIANO PRESB. MART.
ANCYRÆ IN GALATIA.
Ex Fastis sacris Græcis & Latinis.

Sub Licinio.

[Commentarius]

Julianus presbyter Mart. Ancyræ in Galatia (S.)

AUCTORE J. S.

Julianum martyrem Græcorum Fasti celebrant, partim hoc, partim præcedente die. [Elogium Sancti ceteris probabilius ex Menologio Basiliano;] Menologium Basilianum hodie Julianum hoc exornat elogio: Certamen sacrosancti martyris Juliani. Licinio imperatore magna persecutio adversus Christianos mota est. Erat autem prope Ancyram Galatiæ presbyter pius, nomine Julianus, qui vitandæ persecutionis causa in densum montem sese recepit, & in specu una cum aliis quadraginta duobus Sanctis se abdidit. Cum autem juxta montem esset delubrum deæ cujusdam Græcorum, quam Hecaten vocant, & Ancyræ præses illuc sacrificandi causa adventare soleret, requirebantur Sancti, ut caperentur. Sed cum quotidie quis eorum exiret, ut aquam ex proximo fonte hauriret, quam ceteris bibendam præberet, obtigit S. Juliano, ut aquaretur: qui conspectus a Græcorum quibusdam, comprehensusque & vinctus, ad præsidem adducitur. Cum autem præses illum de reliquis percontaretur, ipse vero neminem proderet, sed Christum libere profiteretur; ejus capiti candens cassis imponitur: deinde scalptus & gravissime tortus, decollatur. Hæc satis apparent probabilia, & compendio relata sunt a Tillemontio tom. 5 in Persecutione Licinii pag. 510 editionis secundæ.

[2] Attamen non omnino cum hisce consentiunt Menæa, [cui fere consonat Synaxarium Ms.:] & Menologium Sirletianum. Synaxarium vero Ms., quod olim Sirmundi fuit & frequenter apud nos laudatur, in plerisque consonat: sed paucula adjungit, videlicet sanctum Presbyterum fuisse ex loco Ancyræ vicino, qui dicebatur Crinteo, provectumque ætate fuisse, pietateque ac timore Dei valde conspicuum. Omittit vero conatum gentilium ad Julianum capiendum, consentiens alias de occasione & de modo, quo captus & ad præsidem fuit adductus. Cassidem candentem Juliani impositum capiti, similiter habet, caputque deinde amputatum: reliqua tormenta omittit. Hæc igitur elogia videntur præferenda iis, quæ breviter in Menologio Sirletiano, prolixe vero in Menæis ac modo improbabili referentur.

[3] [alterum ex Sirletiano minus probabile, cui fabulosa adduntur in Menæis:] Audiamus tamen laudatum Menologium, in quo ad XII Septembris hæc leguntur: Eodem die natalis beati martyris Juliani ex Galatia. Hic fuit sub Diocletiano in urbe Galatarum natus & educatus: qui cum apud præsidem delatus esset, quod in spelunca quadam lateret cum aliis quadraginta Christum colens, detentus atque interrogatus Christianam fidem professus est. Itaque in ferreum lectum igne accensum injectus ab Antonio præside, idolis immolare omnino recusans, Christi martyrio coronatus est. Antonius præses, cujus nomen omittitur in datis mox elogiis, etiam legitur in Menæis. Ibidem quoque candenti lecto ferreo impositus dicitur, illæsusque divinitus mansisse asseritur. Quæ in Menæis præterea adduntur, non satis apparent probabilia. Dicitur interrogatus de parentibus Julianus, respondisse, patrem defunctum, matrem vero viventem. Hæc mox ad præsidem adducta asseritur; at deinde remissa domum. Adduntur aliquot sermocinationes inter judicem & Sanctum, & hujus ante mortem oratio plane improbabilis, quam vox cælestis dicitur subsecuta. Tandem quadraginta socii, qui latebant in monte, cælesti illa voce excitati dicuntur accurrisse, ac ultro se tyranno stitisse; sed dilatum in aliud tempus fuisse supplicium illorum.

[4] [ex Latinis Julianum recte memorat Galesinius.] Hisce igitur præteritis, quia non apparent verisimilia, solum pauca adjungo de Latinis martyrologis, qui Juliani meminerunt. Baronius in Romano Julianum conjunxit cum Macrobio, nescio qua de causa, cum Julianus solus sit passus, Macrobius vero cum aliis sociis, de quibus mox agetur. Ferrarius in Catalogo generali Julianum annuntiat ad XII in Galatia, & sub Diocletiano. Hac vero die XIII Juliani presbyteri & martyris sub Licinio meminit, eumque ponit Angyræ (lege Ancyræ) in Galatia; acsi distinctus esset ab hesterno, cum merito dubitari nequeat, quin sit idem. Rectius Galesinius ad hunc diem ita scribit. Ancyræ in Galatia, sancti Juliani presbyteri & martyris. Hic summa pietate sacerdos, Licinio rege *, cum vulgo sæviretur in Christianos, a præfecto comprehensus, summa animi constantia fidem profitetur. Quare primo cassis candens ejus capiti inducitur, tum unguibus ferreis gravissime dilaniatus, post varie tortus, demum capitis damnatus, memorabili & divina Christianæ pietatis virtute martyrii præmium cœleste assecutus est.

[Annotata]

* imperatore

DE SS. MARTYRIBUS MACROBIO, GORDIANO, ZOTICO, LUCIANO, HELI, VALERIANO, SELEUCO, ET FORSAN ALIIS.
TOMIS IN PONTO, ET ANCYRÆ IN GALATIA.
Ex Fastis Græcis & Latinis.

Sub Licinio.

[Commentarius]

Macrobius Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Gordianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Zoticus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Lucianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Heli Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Valerianus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)
Seleucus Martyr Tomis in Ponto, & Ancyræ in Galatia (S.)

AUCTORE J. S.

Hos Martyres Fasti Græcorum varie & confuse referunt, nec confusione caret Martyrologium Romanum. [Inter hos Martyres Seleucus uno tantum loco reperitur apud Græcos:] In hoc enim solus memoratur Macrobius ex tota hac classe, isque sine loco conjungitur cum suliano martyre Galatiæ, qui non est passus cum Macrobio, sed solus. Menologium Sirletianum ex hisce nullum hodie habet, sed Seleucum & Valerianum præcedenti die perperam conjunxit cum martyribus Alexandrinis, ut ibi ostensum est in Cronide & Sociis. Seleuco caret omnino Menologium Basilianum, & Synaxarium Ms. infra laudandum, imo etiam istud elogium Menæorum, quod hosce solos enumerat Martyres. Attamen Seleucum memorant Menæa in primo elogio, quo diversarum regionum Martyres simul recensentur, ibique fuisse dicitur in Galatia cum Valeriano, Marcobio & Gordiano. In illo etiam elogio quatuor laudati Martyres dicuntur passi in Galatia, martyriumque eorum narratur iis verbis, quæ, quia minus accurata apparet relatio, Latine tantum huc transfero: Qui in Galatia erant, Seleucus & Valerianus, Macrobius & Gordianus, per illius loci præfectum igne & gladio, diversisque tormentis cruciati, tandem feris in pabulum propositi sunt, atque animas Deo tradiderunt. Hæc componi nequeunt cum aliis Fastis, in quibus eorum martyrium videtur accuratius exponi, ideoque prædicta falsitatis magis sunt suspecta, quam danda mox elogia. Quod tamen attinet ad Seleucum, qui cum aliis deinde non recensetur, potuit ille in Galatia martyrium consummare.

[2] In altero Menæorum elogio, ubi Seleucus prætermittitur, [reliquorum recitatur elogium ex Menologio Basiliano:] Gordianus dicitur fuisse ex Cappadocia, Macrobius ex Paphlagonia, ita ut diceres alios designari, nisi mox adderetur, eos abiisse, quemadmodum ante erat relatum. De Zotico autem, Heli, Luciano, & Valeriano, istud elogium recte consentit cum aliis jam dandis. Menologium Basilianum Martyres ita annuntiat: Certamen sanctorum martyrum Macrobii, Gordiani, & Sociorum. Deinde martyrium refertur hoc modo: Hi sancti Martyres Licinio imperatore claruerunt: & Macrobius quidem ex Cappadocia ortum duxit; Gordianus vero ex Paphlagonia. Cum autem florenti essent ætate, & fortitudine sapientiaque præditi, id muneris obibant, ut ad imperatoris mensam ministrarent: & ab illo ob virtutem suam, & egregiam corporis formam maxime diligebantur. Sed fidei Christianæ accusati, cum nec adhortationibus nec minis ad Christum abnegandum induci possent, relegantur in Scythiam. Quo deportati, invenerunt sanctos Zoticum, Lucianum & Heli, fortissime pro Christi confessione pugnantes. Post multos autem cruciatus, Zoticus quidem & Lucianus capite plexi sunt: ipsi vero una cum Heli in carcerem detrusi. Atque ille quidem decollatus est; Macrobius autem & Gordianus in ignem conjecti occubuere; Valerianus vero ad sepulcrum Sanctorum plorans, spiritum emisit. Hactenus Menologium, in quo non invenio, an Valerianus aliquid præterea pro Christo sit passus: quod nec in aliis Fastis dicitur.

[3] [passi sunt Tomis in Ponto sub Maximo præside:] In Synaxario Græco Ms., quod ex antiquo Ms. Sirmondi Majoribus nostris, communicatum est, omnia exponuntur eodem plane modo; at duo adduntur ad majorem elucidationem spectantia. Præmittitur etiam annuntiatio hoc modo: Sanctorum martyrum Macrobii, Gordiani, Heli, Zotici, Luciani & Valeriani. De patria Macrobii & Gordiani, & de eorum ministerio apud Licinium eadem narrantur. Hi similiter in Scythiam dicuntur relegati: at nominatur urbs, in qua substiterunt, & in qua tam hi quam reliqui Martyres ad coronam pervenerunt: nomen quoque præfecti, sub quo passi sunt, adjungitur. Illa igitur verba huc transfero: Οὖτοι δὲ γενόμενοι κατὰ τὴν Τομέων πόλιν, ἐναθλοῦντας εὗρον τοὺς ἁγίους Ζωτικὸν, τὸν Λουκίανὸν, καὶ Ἡλεὶ διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν παρὰ Μαξίμῳ τῷ ἡγεμόνι. Hi vero (Macrobius & Gordianus) cum pervenissent ad Tomitarum urbem *, invenerunt sanctos Zoticum, Lucianum & Heli pro Christi confessione decertantes apud Maximum præfectum. Menæa quoque Τομαίων πόλιν urbem Tomitarum nominant, in qua passi sunt posteriores. Hinc Tomis in Ponto palæstram fixi horum Martyrum. Tomi autem, alias etiam Tomis dicta, erat metropolis Ponti provinciæ, quæ medio ævo Scythia fuit dicta a Scythis & Getis eam inhabitantibus; nunc vero pars est Bulgariæ, quemadmodum olim erat pars Moësiæ inferioris prope Pontum Euxinum. Huic adjacet urbs Tomi, in qua olim Ovidius poëta exsulavit. Maximus præfectus, sub quo passi dicuntur hi Sancti, gubernator erat Moësiæ, aliisque Sanctorum cædibus innotuit. Certe ut præteream alios, sub ipso passus est S. Julius, cujus Acta data sunt ad XXVII Mati.

[4] Apographa Hieronymiana & Rabanus de hisce Martyribus meminerunt ad XV Septembris, [aliqui tamen Ancyræ occubuerunt, ut colligitur ex Latinis,] & ex iis confirmatur, non omnes uno loco passos esse, sed alios Tomis in Ponto, alios Ancyræ in Galatia consummasse martyrium. De hisce apud Florentinium sic legitur: Et Anciræ Galliæ natalis sanctorum Seleuci. Valeri. In Epternacensi: Et in Ancira Gallitiæ, Seleuci, Faleri, Cyrionis. In Corbeiensi: In Ancyra Galatiæ natalis sanctorum Seleuci, & Valerii. Rabanus habet: Et Ancyra Galatiæ natale S. Seleuci, Valerii & Cyrionis. Ex hisce colligitur, Seleucum & probabilius etiam Valerianum, qui orans exspirasse dicitur, Ancyræ passos esse: nam, etsi Valerianus in Menologio memoretur cum Tomitanis, non tamen dicitur cum iisdem fuisse relegatus. De Cyrione Græci non meminerunt.

[5] [qui & Tomitanos non sine mendis memorant.] De aliis sic Hieronymianus Florentinii codex: Et in Thomis civitate natalis sanctorum Stratori. Valeri. Merubi * & Gordiani episcopi. Epternacensis: Et in Tomis Stratonis, Macrobi. Corbeiensis: In Tomis civitate natalis sanctorum Stratorii, Valerii, Merobi & Gordiani. Vides, studiose lector, quantis hæc scateant mendis. Rabanus duos profert hoc modo: Et in Tomis Stratonis & Macrobii. Vix ægnoscas hic eosdem insinuari, quos produximus e Græcis, præsertim cum Straton ubique addatur, de quo Græci inter Martyres Tomitanos non meminerunt. Præterea Gordianus, quem Græci memorant, non videtur fuisse episcopus. Fateor difficulter aliquid posse erui ex tot variationibus & consequenter mendis. At vel ea de causa non ausim dicere hos Martyres diversos esse ab iis, quos dedi e Græcis; sed aliquos ex iis omissos, Cyrionem vero ac Stratonem additos puto. Fieri etiam potest, ut tam Ancyræ quam Tomis fuerit aliquis Valerius aut Valerianus cum ceteris Martyribus.

[Annotata]

* Tomos

* sic correxit pro Mercibi

DE S. THEODOLO EPISC. MART.
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO
Ex Fastis Hieronymianis.

[Commentarius]

Theodolus episc. mart. Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J. S.

Theodolum episcopum miro consensu hodie celebrant Martyrologia Hieronymiana. Quod Florentinius edidit, ita habet: In Alexandria natalis sancti Theodoli episcopi. Epternacense ibidem in Annotatis. In Alexandria Theodoli episcopi. Corbeiense apud Acherium: Alexandria natalis S. Theodoli episcopi. Sic in utraque Spicilegii editione legitur Theodoli, licet Florentinius, laudans istud Martyrologium, habeat Theodori, errore verisimiliter exscribentis, aut typothetæ menda prætereuntis. Consonant apud nos Martyrologia Rhinoviense & Richenoviense, quæ ambo habent: In Alexandria, Theodoli episcopi. Gellonense quoque, Augustanum, & Labbeanum hodie nomen exhibent Theodoli, sed sine loci & officii adjunctis, ac ultimum pro Theodoli habet Teudoti. Ex recentioribus Grevenus hoc die Theodolum sic memorat: Alexandriæ, sancti Theodoli episcopi. Hæc sufficiunt, ut credamus S. Theodolum episcopum fuisse, & martyrio coronatum Alexandriæ; non vero, ut existimemus episcopum fuisse Alexandrinum, cum primis Ecclesiæ seculis nullus hujus aut vicini nominis inter episcopos reperiatur Alexandrinos. Utrum hic S. Theodolus idem sit cum S. Theodoro martyre, quem heri dedi, aut cum Theodoro episcopo Ægyptio, de quo in Martyrologio Romano agitur ad XXVI Novembris, aut denique cum alio quopiam, certo neque edicere, neque hactenus id satis mihi apparet probabile. Longe plures Alexandriæ passi sunt Martyres, quorum Acta ignota sunt, quam sit numerus eorum, qui Actis innotuerunt, ita ut hic facile a reliquis possit esse distinctus.

DE SS. FELICISSIMO ET SECUNDINO MM.
IN APULIA.
Ex apographis, Hieronymianis.

[Commentarius]

Felicissimus Martyr in Apulia (S.)
Secundinus Martyr in Apulia (S.)

AUCTORE J. S.

Apographa Hieronymiana magno consensu hos Martyres hodie attribuunt Apuliæ, non expressa urbe, in qua sunt passi. Florentinius in textu ita habet: In Apulia natalis sanctorum Felicissimi, & Secundini. Consonat plane codex Corbeiensis; sed addit Justini. At Epternacensis nomina utcumque mutat hoc modo: In Apulia Felicis, Secundi. Martyrologia apud nos edita hos item Martyres annuntiant. Et Rhinoviense quidem ac Richenoviense iisdem plane verbis in hunc modum: In Apulia, Felicissimi & Secundi. Augustanum vero & Labbeanum sine loco, & mixtos cum aliis Martyribus more suo Felicissimum exhibent & Secundinum; uti & Gellonense apud Acherium Felicissimum exhibet, prætermisso Secundino. Sic solus memoratur Felicissimus in aliquot Martyrologiis apud Martemum tom. 3 Anecdotorum & tom. 6 Collectionis amplissimæ, sicut etiam in Corbeiensi breviori apud nos. Hujus verba, lector, accipe, ut videas Secundinum mere esse prætermissum: In Apulia, natalis Sanctorum Felicissimi. Omissio clara est ex voce Sanctorum. Sancti Felicissimus & Secundinus reperiuntur etiam in Auctariis Usuardi & Bedæ, in Apulia annuntiati. At codex Vaticanus 5949 habet aliquid singulare, aliumque videtur designare Felicissimum his verbis: Beneventi, natalis sancti Felicissimi episcopi in sancta Sophia. Nec Felicissimum inter episcopos Beneventanos invenio, nec possum divinare, quis ille sit Felicissimus, reliquis Martyrologiis ignotus, nisi sit idem cum illo, quem passim cum Secundino conjunctum reperimus, licet hic alias nullibi vocetur episcopus, nec Beneventi annuntietur.

DE S. LIGORIO MARTYRE,
QUI COLITUR VENETIIS.

SYLLOGE.
De cultu, miraculis, & reliquiis.

Ligorius martyr, qui colitur Venetiis (S.)

BHL Number: 4935

J. S.

[Ligorius Martyrologio Romano insertus ex Mss. & Catalogo Sanctorum,] Baronius in Martyrologio Romano ad hunc diem S. Ligorium martyrem commemorat his verbis: Eodem die S. Ligorii martyris, qui in eremo degens, a gentilibus ob Christi fidem necatus est. Castellanus in Martyrologio universali hæc verba de more dedit Gallice, sed ad marginem notavit, meram esse confusionem cum S. Lidorio Turonensi; de quo mox agemus. Verum S. Lidorius non vixit in solitudine, neque occisus est a gentilibus, ita ut nequeam perspicere, quo censura illa nitatur fundamento, quamve habeat verisimilitudinem, nisi forte indicare voluerit Castellanus, ex sola confusione Ligorium relatum esse ad hunc diem. Laudat Baronius in Annotatis vetera manuscripta, & Petrum de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 73. Hic autem scriptor de sancto Ligorio martyre ibidem tale dat elogium: Ligorius martyr in partibus Græciæ passus est. Hic natione Græcus, relicto seculo, dum vastæ solitudinis cremum coleret, hominibusque incognitus esset, & * gentilibus venatoribus inter vepres inventus est. Et dum latro putaretur, interrogatus, quis esset, respondit se esse peccatorem Christianum. Quem illi, audito Christi nomine eis exoso, mox gladiis interfecerunt.

[2] [in quo vita & martyrium narratur,] Cujus corpus a Venetis de partibus Græciarum transvectum, in monasterio S. Laurentii positum est. Cumque dies ejus passionis ignotus esset, cuidam puero languenti quasi in extremis posito quidam Sanctus apparuit, seque Ligorium esse dixit, puerumque admonuit, ut abbati * S. Laurentii diem suæ passionis XIII Septembris celebrandum esse indicaret: quo videlicet die ipse pro Christo passus fuisset; & eo nuntiato suam ejus meritis sanitatem perciperet. Puer autem ad se rediens, hæc, quæ viderat, abbati * nunciavit, & continuo incolumis de lecto surrexit. Sicque diem passionis Ligorii Idibus Septembris esse, exinde omnibus notum fuit. Eadem brevius expressit Grevenus hoc modo: Ipso die, sancti Ligorii martyris, qui in Græciæ partibus ob Christi nomen occisus, postmodum Venetias translatus est. Cum vero dies passionis ejus ignoraretur, ipse per visum, hunc diem designavit. Consentiunt de plerisque Maurolycus, Canisius & Galesinius: at hic perperam asserit corpus Venetiis servari in ecclesia sancti Zachariæ, quod infra corrigetur. Hæc videntur sufficere ad tollendum omne dubium de confusione S. Ligorii cum S. Lidorio Turonensi, de quo nihil prædictorum umquam fuit assertum.

[3] Nolim tamen ut hinc quis colligat, me pro certis & indubitatis habere omnia, [prout etiam leguntur in variis Mss. Venetis, & in Officio,] quæ de S. Ligorio narrat Petrus de Natalibus. Video quidem e monumentis Mss. hauriri ea potuisse, & verisimiliter ex Mss. Venetis hausta esse, quæ refert laudatus scriptor. At hac de causa non magis sunt certa aut verisimilia. Habeo præ manibus duas relationes Mss. prædictæ consonas, certe in præcipuis capitibus, sed paulo prolixiores. Prima harum dudum Majoribus nostris communicata fuit ex codice Ms., haud dubie Veneto; sed cujus ecclesiæ, non adjungitur. Alteram anno 1748 accepimus ex codice pergameno seu Passionario vetustissimo S. Marci Venetiarum, ut superius adscriptum legitur, per excellentissimum dominum Flaminium Cornelium senatorem Venetum, qui similiter transmisit lectiones antiqui & novi Breviarii monialium S. Laurentii, quæ olim legebantur die VIII Julii pro festivitate inferius memoranda. Relationes illæ invicem recte consentiunt, non quidem in verbis, sed in factis enarratis: atque ex hisce haud dubie sua hausit Petrus de Natalibus, qui Catalogum Sanctorum Venetiis conscripsit.

[4] Verumtamen parum aut nihil fidei Actis istis deberi, [at ea relatio videtur fabulosa:] quatenus de vita & morte S. Ligorii scripta sunt, mihi plane persuadeo. Si attendamus ad relata, perspicimus, nec tempus indicari, quo vixit, nec locum, nisi vago quodam modo in partibus Græciæ. Deinde quomodo Venetiis innotuit vita Sancti solitaria, & mors per venatores gentiles illata? In codice S. Marci dicuntur ea fuisse relata ab illis, qui corpus portarunt Venetias, nec additur, qui aut quales isti fuerint, aut quo tempore sacras reliquias ad Venetos portaverint. Quam igitur illis omnibus fidem habere possumus? Accedit & alia ratio, quæ facit omnia quam maxime suspecta. Etenim laudatus modo dominus Cornelius, ne quid nos lateret, quod de S. Ligorio Venetiis fuit scriptum, aliud quoque ex antiquo Breviario S. Laurentii transmisit Officium, sive lectiones secundi nocturni, in quibus plane diversa de S. Ligorio referuntur, sed nihilo magis verisimilia. In illis enim lectionibus Sancti mores laudantur verbis generalibus, sed de vita ejus solitaria altum est silentium. Dicitur ductus ad tribunal Africani præfecti, cui constanter respondet, & sic finiuntur lectiones, ne morte quidem Sancti relata. Hisce de causis fabulosa mihi apparent, quæ de vita & morte Sancti sunt relata, suspicorque nihil certi de illis umquam innotuisse apud Venetos.

[5] Quod spectat ad revelationem de die, quo Sanctus martyrio coronatus est, [minus incredibilis est revelatio Sancti de die martyrii,] ea innotescere potuit Venetiis, nec est adeo incredibilis. Sic S. Germano Autissiodorensi revelatus est dies martyrii S. Juliani Brivatensis, ut legitur in Vita S. Germani per Constantium presbyterum scripta apud nos tom. VII Julii pag. 215. Asseritur ea revelatio in tribus Mss. supra memoratis. In primo sic exponitur: Cumque de ejus passione inter clericos altercatio fuisset exorta, quia ejus venerabilis victoria, qua ab impiis fuerat martyrizatus, incerta erat, qua die quove tempore accidisset, & ideo nesciebant, quo mense vel die ejus festivitatem celebrare in hac patria, ad quam delatus est, deberent, illis, qui eum Græcia Venetias transtulerunt, dicentibus, quod in mense Maio, aliis vero, quod in Septembri; abbatissa S. Laurentii cum suis sororibus similiter dubitantibus, quibus credendum foret; infantulus magno languore oppressus, cujus domus non longe a dicto monasterio sita erat, vidit B. Ligorium ad se accedere, & ejus lateri assistere. Cui territus puer ait: Tu quis es, qui me modicum, & in tam grandi languore positum ita terruisti? Cui ille: Ego sum Ligorius martyr. Cui quasi exanimato iterum Sanctus ait: Surge celeriter, festina quantocius: Vade, dic abbatissæ S. Laurentii, quia tertia dies est hodie, quam mea festivitas antecedit: nam decima tertia die mensis Septembris mihi festa annua celebrabitis: & postquam hæc narraveris, recipies tui corporis sanitatem. Et hoc dicto, disparuit.

[6] [nec tamen caret difficultatibus.] Tunc infantulus vocavit ad se matrem suam, fecit se ad monasterium duci, & exposuit per ordinem abbatissæ, sicut fuerat ei jussum. Quæ bene conscia studuit hanc revelationem episcopo indicare. Qui arripiens Martyrologium, sic reperit, sicut fuerat dictum infantulo. Eodem modo res narratur in codice S. Marci; sed breviter solum attingitur in antiquo monialium Officio. Porro quod in Mss. dicitur de re episcopo indicata, consultoque per ipsum Martyrologio, omissum est apud Petrum de Natalibus, similiterque omittitur in Officio monialium recentiore, quod anno 1705 impressum habemus. Nam hujus Officii lectiones cum Petro de Natalibus consentiunt; unico tantum excepto revelationis adjuncto: hic enim abbatem S. Laurentii ubique vocat, Officium vero cum Mss. abbatissam. Hoc certum est, in monasterio S. Laurentii a seculo IX moniales habitasse, licet antea virorum fuisse dicatur. Itaque legendum potius abbatissæ quam abbati existimo. At mirum est, nec abbatissæ nec episcopi nomen ullibi fuisse expressum. Dubito etiam, an satis firmum sit, quod de Martyrologio dicitur. Hinc enim aliquis existimare posset, nomen S. Lidorii Turonensis inventum in Martyrologio ab episcopo, indeque factum, ut crederet S. Ligorium eo die in Martyrologio commemorari. Huic tamen suspicioni obstat Petrus de Natalibus, qui lib. XI cap. 129 num. 246 S. Lidorium Turonensem Idibus Septembris memorat, vocans Lycorium, recteque a S. Ligorio distinguit. Cum enim hic Venetiis scripserit; non videtur ibidem dies emortualis S. Lidorii pro die martyrii S. Ligorii fuisse sumptus.

[7] [Dubium est, an S. Ligorius memoratus sit in Fastis Hieronymianis;] Præterea non est improbabile, S. Ligorium revera inventum fuisse in Martyrologiis Hieronymianis: nam in iis, quæ modo edita sunt, non obscura habemus illius nominis vestigia. Apud Florentinium, præter annuntiationem claram S. Litorii aut Lidorii Turonensis, hæc leguntur: In Antiochia natalis sanctorum Timothei & Lidori. Timotheum jam variis diebus præcedentibus memoratum, observavi in Prætermissis. At Lidorus, qui adjungitur, facile potest ex mutatione unius litteræ pro Ligorio fuisse positus. Magis mendose idem in Corbeiensi nominatur Theodorus. Martyrologium Labbeanum apud nos Lidori etiam meminit, & Gellonense apud Acherium Lidorii, utrumque sine loco, & præter Lidorium Turonensem, addito loco annuntiatum. Fortasse igitur nomen S. Ligorii memoratum fuit in Fastis aliquot Hieronymianis. Fateor tamen id mihi minime certum videri ob silentium aliorum codicum: nam ex eo silentio oritur suspicio, nomen S. Lidorii Turonensis, ut fit satis frequenter, fuisse eodem die repetitum. Contraria quoque suspicio oriri potest, nimirum excidisse nomen Ligorii, ut non satis cogniti, occasione S. Lidorii eodem die memorati, quod idem cum ipso crederetur.

[8] Quidquid de hisce sit verius, corpus S. Ligorii martyris sibi aliquot saltem seculis attribuunt moniales S. Laurentii Venetiis, [at colitur gemina festivitate in ecclesia S. Laurentii, ubi servantur ipsius reliquiæ.] & geminam de illo Sancto festivitatem celebrant; alteram ritu duplicis die XIII Septembris, quod Sanctum eo die coronatum credant; alteram die VIII Julii ritu item duplicis, sed hæc simul peragitur de S. Barbaro martyre, de quo egimus ad XIV Maii. Titulus hujus festivitatis est: Inventio SS. Ligorii & Barbari martyrum. In Officiis utroque die præscriptis, tam in orationibus quam in lectionibus, dicitur corpus S. Ligorii quiescere in ecclesia S. Laurentii. Accipe, lector, orationem ex Officio hujus diei: Propitiare nobis, quæsumus Domine, famulis tuis per hujus sancti martyris Ligorii, cujus corpus in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa; ut ejus pla intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c. Bucelinus in Sacrario Benedictino ad hunc diem de servato ibidem S. Ligorii corpore consentit. Janningus noster, dum præterito seculo Roma redibat in Belgium, adiit monasterium S. Laurentii Venetiis, & de corpore S. Ligorii hæc annotavit: Caput S. Ligorii in monasterio, reliqua ossa cum aliis aliorum Sanctorum reliquiis confusa sunt sub altari, ut aiunt. In Officio Inventionis VIII Julii narratur miraculum, SS. Ligorio & Barbaro attributum, de visu restituto cuidam presbytero Genusiensi (in uno Ms. legitur Genuensi,) qui erat cæcus. At illud jam relatum est in Addendis ad Acta S. Barbari tom. VII Maii pag. 770, ubi videri potest.

[Annotata]

* a

* Mss. abbatissæ

* abbatissæ

DE S. NECTARIO EPISCOPO CONF.
AUGUSTODUNI IN GALLIA.

Sec. III aut IV, vel VI.

SYLLOGE.
De cultu & gestis.

Nectarius episc. conf. Augustoduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Hieronymiana & alia pleraque Martyrologia vetusta conspirant fere omnia ad annuntiandam S. Nectarii Augustodunensis memoriam. [S. Nectarius in antiquis Martyrologiis memoratus,] Florentinius ex codice suo didit: Augustoduno depositio beati Nectari episcopi. Consonat Corbeiensis. Epternacensis habet: Augustoduno Nectari episcopi, ut etiam habet Richenoviensis apud nos. Augustanus vero, Labbeanus & Gellonensis Nectarium sine episcopi titulo Augustoduno attribuunt, sicut etiam fit in primo Martyrologio ex editis apud Martenium tom. 3 Anecdotorum. At in Autissiodorensi apud eumdem tom. 6 Collect. amp. Sanctus ita memoratur: Augustoduno B. Nectari episcopi. Præcipua Martyrologia seculis VIII & IX conscripta de Nectario Augustodunensi non meminerunt. In Auctariis tamen Bedæ & Usuardi mentio fit S. Nectarii iteratis vicibus, sed nomine utcumque luxato in quibusdam, ut videre est apud Sollerium nostrum, ubi alias Nectarius recte scribitur, alias etiam Necarius & Neocarius. In Martyrologio S. Sabini de Levitania, apud Saussayum edito, sic habetur: Augustoduno depositio sancti Nectari episcopi.

[2] Recentiores martyrologi, maxime Galli, S. Nectarium etiam annuntiant. [& elogio celebratus oratorio apud Saussayum,] Saussayus mira eloquentia Sancti gesta celebrat in hunc modum: Augustoduni Æducrum S. Nectarii episcopi & confessoris, qui virtutum titulis gloriosus, eam cathedram ubi conscendit, pauperibus solatia, infirmis remedia, ignaris documenta, exempla denique omnibus omnis virtutis, & salutis multiplicia subsidia impertivit: sanctumque Germanum Parisiensem postea episcopum, ob clara religionis insignia sibi charum, abbatem sancti Symphoriani constituit. Denique interfuit quintæ synodo Aurelianensi, in qua Eutychetis & Nestorii hæreses damnatæ, legesque sanctissimæ de cleri ac populi disciplina, theoriisque sacris editæ sunt. Demum religionis propagator insignis, gregis sibi commissi sedulus custos, post exactæ villicationis lucra, ad præmium æternæ patriæ evolavit. Hactenus Saussayus, qui videtur credidisse non esse opus vetustis monumentis ad virtutes alicujus Sancti exaggerandas. Potuit sane S. Nectarius iis, quas extollit, splendere virtutibus: sed mallem eas simplici stylo ab antiquo scriptore relatas legere, quam calamo oratorio exornatas.

[3] [ab aliis quoque neotericis annuntiatur.] Sobrium magis est elogium, quod Sancto texitur a Castellano & in Martyrologio Parisiensi his verbis: Augustoduni, sancti Nectarii episcopi, qui beatum Germanum, Parisiensem postea episcopum, monasterio sancti Symphoriani Augustodunensis abbatem præfecit. Obitus Sancti figitur ab illis circa annum DLV. Ex his patet error Ferrarii, qui Sanctum quoque memorat in Catalogo generali, ibique observat contemporaneum fuisse S. Germani episcopi Antisiodorensis, cum hic integro seculo præcesserit. S. Nectarium etiam breviter memorant auctor Florarii Ms. Sanctorum: & Maurolycus; non tamen Baronius in Martyrologio Romano. In Breviario Augustodunensi, quod habemus impressum anno 1534, non invenio S. Nectarium, uti nec in Kalendario, quod Breviario præfigitur. Verumtamen auctores Galliæ Christianæ recusæ tom. 4 col. 343 de S. Nectario agentes, hodiernum ipsius cultum asserunt his verbis: Festum ejus celebrant Æduenses die XIII Septembris. Nec dubium esse potest de sanctitate cujusdam Nectarii Augustodunensis episcopi: sed fortasse minus certum est, illum ipsum Nectarium, qui S. Germano Parisiensi convixit, in antiquis celebrari Martyrologiis. Priusquam dubitandi rationes allego, gesta illius Nectarii paucis exponam.

[4] Ex Vita S. Germani Parisiensis, quæ apud nos edita est ad XXVIII Maii, [Nectarius, circa 540 factus episcopus, S. Germanum promovit, sed eumdem] verosimillime colligitur, Nectarium ecclesiæ Augustodunensi præfectum esse post Agrippinum. Nam, ut ait auctor Vitæ Venantius Fortunatus num. 2, S. Germanus a B. Agrippino diaconus instituitur, & sequente triennio presbyter ordinatur: dehinc a pontifice Nectario abba ad S. Symphorianum merito dignus adsciscitur. Primum hoc est Nectarii factum, quod innotuit, idque Henschenius noster in Annotatis, & cum eo auctores Galliæ Christianæ figunt circa annum 540, sed solum ex conjectura probabili: nam tempus illius promotionis nullibi legitur expressum. Porro celebratur Nectarius ob promotionem viri tam Sancti, quam erat S. Germanus. At magis improbatur factum, quod paulo post in Vita S. Germani sequitur, his verbis expressum: Cujus (S. Germani) bonis operibus inflammatus Episcopus, sanctum Virum, neque adhuc ista recusantem, quem etiam prædicabant dæmonia, in custodiam trusit. Cui fateor nutu divino aperiebatur ergastulum, sed non hinc egrediebatur, nisi supplex & episcopalis daretur præceptio.

[5] Mabillonius quidem in Actis Sanctorum Benedictini Ordinis tom. 1 pag. 234 in Annotatis dicit, [fortasse postea in carcerem trusit:] allegata verba non legi in antiquioribus sincerioribusque membranis, ideoque ea in textu Vitæ ibidem editæ omisit. At Henschenius illa verba, in omnibus codicibus nostris & apud Surium inventa, non censuit prætermittenda; quia nescimus, an codices, quos vidit Mabillonius, vetustiores sint quam nostri. Si vero factum ipsum consideremus, magis suspicabimur verba illa in aliquot codicibus omissa fuisse, quam vel uni postmodum intrusa. Hinc nequeo dubitare, quin ea injuria S. Germano fuerit illata. At cum nomen episcopi non exprimatur, nec tempus rei peractæ assignetur, non æque certum mihi apparet, id factum esse a Nectario: nam inter Nectarium & S. Syagrium, circa annum 560 cathedræ Augustodunensi præfectum, duo alii in Gallia Christiana memorantur episcopi. Horum alteruter verisimiliter episcopus erat ante episcopatum S. Germani circa annum 555 inchoatum, & consequenter eum tali injuria afficere potuit. Itaque, etiamsi factum credamus verum, necesse non est, ut Nectarium illius injuriæ certo credamus auctorem. Attamen fatendum est, ex modo relationis, quam servavit Venantius, nulli factum istud probabilius attribui posse quam Nectario: neque illud incredibile est in Nectario, cum mox aliud simile factum de eo sit referendum. Præterea Venantius non tanti fecisse videtur Nectarium, quanti decessorem ipsius Agrippinum: nam eodem loco de utroque scribens, Beati titulo Agrippinum honorat, Nectarium vero sine alio titulo pontificem nominat, licet satis diu scripserit post mortem utriusque.

[6] Alia quædam de Nectario Augustodunensi leguntur in Vita S. Emani martyris, [dicitur peregrinatus Mediolanum, ibique vidisse S. Emanum,] data apud nos ad XVI Maii, & jam ante sæpius laudata apud Cointium in Annalibus Francorum. Primo dicitur Nectarius peregrinatus fuisse Mediolanum ad S. Nazarium, dum ibidem quoque erat S. Emanus, & Augustodunum rediisse, eo comite. Hoc dicitur contigisse regnante Theodeberto, indeque Cointius ad annum 542, num. 29 illo fere tempore iter istud figendum credidit. Vitam laudatam audiamus: Eodem itaque tempore, (quo Mediolani commorabatur S. Emanus) venerandus Nectarius, ejusdem civitatis (de Augustoduno agebat) episcopus, S. Nazarium eodem voto causa orationis adiens, invenit ibi virum Dei Emanum. Deinde cum Emanum alloquendo & interrogando didicisset, ipsum velle Augustodunum ire; subjunxit ei B. Nectarius, dicens: Ego, quamvis indignus, episcopus sum loci illius: sed, si tuæ voluntatis spes est, gradiamur simul, eroque socius tui itineris. Factus itaque vir Dei Emanus comes itineris Episcopi, pervenit ad limina S. Symphoriani, uti imperatum erat illi. Hæc Episcopi humanitas erga virum Sanctum laude certo est digna.

[7] [quem deinde carceri mandat, ac paulo post honorat:] At nullus laudabit, quod postea narratur num. 10: ibi enim Nectarius dicitur Emanum, qui Carnotum erat profectus, ac deinde ob festivitatem S. Symphoriani Augustodunum reversus, cum per energumenos proprio nomine manifestari inciperet, carceri tradidisse. Vita sic habet: Cognito autem hoc, Nectarius episcopus, iracundia simul & livore inimici succensus, jussit eum in loco, ubi nulla lux erat, includi. Cito tamen Episcopus ad mentem rediisse dicitur, quod fores carceris ita concludi non possent, quin statim divinitus paterent. Nam, ut sequitur, tunc venerabilis Episcopus, cum ei nuntiatum fuisset, gratias agens Deo, virum sanctum deinceps in magna laude habere cœpit: & prostratus pedibus ejus veniam precabatur. Deinde egresso eo, cœpit illi suggerere, ut honorem clericatus acciperet: moxque acquiescens consilio ejus, percepta benedictione ejus, caput sibi tonderi in clericali honore fecit. Hactenus relata Nectarii gesta prodesse nequeunt ad sanctitatem ipsius magnopere commendandam; neque etiam sufficiunt ad eam negandam: nam labi subinde hominum est, multique Sancti non fuerunt a lapsibus immunes, sed eos pœnitentia eluerunt.

[8] [adest concilio Aurelianensi V: moritur inter 550 & 560.] Plura non reperio de Nectario, nisi quod adfuerit concilio Aurelianensi V, illique ita subscripserit: In Christi nomine Nectarius episcopus ecclesiæ Augustodunensis subscripsi. Cum hoc concilium habitum sit anno 549, mense Novembri; obitus Nectarii contigit inter annum 550 & 560 quo ecclesiæ Augustodunensi creditur præfectus S. Syagrius, inter quem & Nectarium duo alii minus noti ponuntur medii in Gallia Christiana.

[9] [S. Nectarius forsan alius ab eo, cujus gesta dedimus.] Nunc demum rationes subjungo, quibus inducor ad credendum, alium forte esse Nectarium, quem in Fastis Hieronymianis annuntiari vidimus. Primo, non posse ex gestis constare de sanctitate illius, cujus gesta recensui, jam observavi. Secundo, in omnibus fere codicibus Hieronymianis S. Nectarius annuntiatur ante S. Lidorium Turonensem, qui seculo IV floruit, & ante S. Maurilium Andegavensem, qui defunctus est seculo V. Atqui non apparet verisimile, Nectarium fuisse commemoratum ante duos Sanctos longe vetustiores longeque celebriores, cum id sit contra consuetudinem Martyrologii Hieronymiani. Itaque ex hoc ordine S. Nectarius videtur potius spectare ad seculum III aut IV quam ad seculum VI, quo vixit Nectarius ille, qui notus est in catalogo antistitum Augustodunensium. Sane alteri Nectario locus non deest in catalogo præsulum Augustodunensium seculo III aut IV, quibus haud dubie plures sederunt quam nobis sint noti. Nulla quoque est ratio, ob quam neoterici scriptores respexerunt ad Nectarium seculi VI, quam quod alium illius nominis non reperirent in catalogo. At si nullus omnino istius nominis esset in catalogo, vel sic crederent Nectarium aliquem Augustoduno præfuisse episcopum ob auctoritatem vetusti Martyrologii. Itaque simili ratione, si ordo Martyrologii innuat, non esse Nectarium seculi VI, qui annuntiatur, credendum est alium esse longe antiquiorem. Verum, si cui minus placeat hoc ratiocinium, suum ille sequatur judicium: meamque dubitationem, quæ ex considerato frequenter Martyrologii vetusti ordine nascitur, patienter saltem ferat.

DE S. LIDORIO aut LITORIO EPISCOPO CONF.
TURONIBUS IN GALLIA.

Circa An. CCCLXX.

SYLLOGE.
De cultu & gestis Sancti.

Lidorius aut Litorius episc. conf. Turonibus in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Memoria S. Lidorii vel Litorii tam celebris est in vetustis Martyrologiis Hieronymianis, ut vehementer mirer, [Nomen Sancti celebre in Fastis Hieronymianis,] dicere potuisse Bailletum in S. Lidorii Vita, Sanctum hunc non commemorari in Martyrologiis antiquis, sicut non memoratur in Romano hodierno. Nomen enim Sancti in omnibus fere Hieronymianis notum est, sed modo diverso scriptum. At, sive Lidorius, sive Litorius aut Litorus, sive aliis quoque litteris vicinis nomen exprimatur, ubique idem designatur Sanctus. Apud Florentinium in textu sic annuntiatur: In Gallia civitate Turonis depositio sancti Litori episcopi. Codex Corbeiensis habet: In Turonis civitate depositio S. Lidorii episcopi. Epternacensis: Galliis civitate Turonica depositio Litori episcopi. Martyrologium Augustanum apud nos: Turonis, Lidorii episcopi. Labbeanum: Turonis Ledori. Gellonense apud Acherium: Turonis Lidori. Apud Martenium tom. 3 Anecdotorum eadem verba sunt in primo Col. ac ibidem in Turonensi: Turonis Lidorii episcopi, & in Kalendario Lyrensis monasterii: Sancti Lectoris conf. Apud eumdem tom. 6 Collect. amp. col. 675 Calendarium Stabulense: Depositio S. Lidorii episcopi. Verdinense: Lidorii episcopi. Accedit Rabanus, Sanctum hodie solum annuntians his verbis: In Gallia civitate Turonis, depositio Lidorii episcopi Hæc sufficiunt, ut ne quis existimet, S. Lidorium antiquis Martyrologiis fuisse incognitum; licet prætermissus sit ab Usuardo, Adone, Beda & aliis plerisque medii ævi.

[2] In Auctariis Bedæ & Usuardi frequentissima est S. Lidorii memoria, [& apud martyrologos recentiores:] sed nomine subinde utcumque luxato, ut fit in datis modo Martyrologiis. Reperitur etiam in Appendice Adonis, & apud plerosque recentiores. Saussayus Sanctum congruo exornavit elogio. Auctor Florarii Ms. his eum commendat verbis: Turonis S. Lidorii episcopi & confessoris. Hic vir sanctus omnibus errantibus viam salutis ostendit, hæreses confundens, trinum in Personis & unum in essentia Deum publice prædicavit. Et sic omnibus carus exstitit, & vitam, quam petiit, impetrare meruit anno Salutis CCCCLXX. At hic calculus toto fere seculo aberrat, nisi id acciderit vitio transcribentis. Ghinius longe etiam abest a vera chronotaxi, dum ait Sanctum obiisse anno Domini forte CCCXLII. Propius certe ad annum emortualem accedunt Castellanus & auctor Martyrologii Parisiensis, qui notant annum 371. Ultimus S. Lidorium ita annuntiat: Turonis, S. Lidorii episcopi, qui beato Gatiano post annos triginta septem successor datus, prædecessor vero sancti Martini, primus intra mœnia civitatis ecclesiam ædificavit, cum jam ibidem essent Christiani.

[3] [cultus ipsius vetustissimus,] Cultus S. Lidorii vetustissimus est, & jam seculo V erat celeberrimus in ecclesia Turonensi. Nam S. Perpetuus, qui post medium seculi V ecclesiæ Turonensi præsidere cœpit, in ordinatione de jejuniis & vigiliis apud S. Gregorium Turonensem lib. 10 cap. 31 vigilias quoque præcepit Natali sancti Litorii, ad ejus basilicam. Itaque festivitas S. Lidorii eo tempore erat inter præcipuas ecclesiæ Turonensis, Sanctusque habebat basilicam nominis sui, sicuti etiam habebat S. Martinus. Quin imo jam tempore S. Martini videtur ecclesia illa S. Lidorii nomen habuisse: nam S. Gregorius ibidem num. 3 de translato per S. Martinum corpore S. Gatiani, primi antistitis Turonensis sic loquitur: Hic transtulit corpus beati Gatiani, sepelivitque ipsum juxta sepulcrum sancti Litorii, in illa nominis sui (id est, Litorii) præfata basilica. Fateor, ecclesiam vocari sic potuisse, quia a S. Lidorio erat exstructa. At minime quoque mirandum est, si nomen ipsius ut Sancti jam tum habuit. Certe Briccius S. Martino, cui successerat, ecclesiam struxit: & ipse quoque S. Briccius celebri festivitate colebatur tempore S. Perpetui, qui post intermedium Eustochium erat Briccii successor. Quod spectat ad cultum posteriorum seculorum, in Breviario Turonensi, quod anno 1612 impressum est, festivitas S. Lidorii ad XIII Septembris celebranda præscribitur ritu duplici, & in Oratione ac lectione de Vita Sancti, corpus ipsius dicitur servari in illa ecclesia, id est, in ecclesia metropolitica. Hæc majori amplitudine ædificata est, ubi erat ecclesia S. Lidorii, quam choro inclusam esse scribit Bailletus. Metropolitica autem olim S. Mauritio sacra fuit, deinde vero S. Gatiano Turonensium episcopo primo dicata est. Mansit ibidem corpus S. Lidorii, ut testantur scriptores Turonenses, (licet in bulla quadam Adriani II apud Baronium ad annum 871 dicatur tunc fuisse in monasterio S. Medardi) usque ad captam anno 1562 a Gallis Calvinianis urbem, qui sacrilega impietate rapuerunt thecam, in qua erant ossa S. Lidorii episcopi, eaque aut combusscrunt aut certe dissiparunt, ut pluribus narrat Joannes Maan in Opere de Metropolitana ecclesia Turonensi pag. 199. Hactenus de cultu & reliquiis Sancti, cujus gesta nunc elucidare paucis conabor.

[5] S. Gregorius Turonensis lib. 10 Historiæ cap. 31 num. 2 brevi, [Gesta Sancti, qui annis 33 fuit episcopus,] sed præclaro elogio S. Lidorium sic commendat: Secundus (ecclesiæ Turonensis) anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus: fuit autem de civibus Turonicis & hic valde religiosus. Hic ædificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum jam multi Christiani essent: primaque ab eo ex domo cujusdam senatoris basilica facta est. Hujus tempore S. Martinus in Galliis prædicare exorsus est. Sedit autem annos triginta tres, & obiit in pace, sepultusque est in suprascripta basilica, quæ hodieque ejus nomine vocitatur. Si vera est chronotaxis S. Gregorii, S. Lidorius factus est episcopus anno 337 aut 338: nam Constans cum fratribus Constantino & Constantio imperium administrare cœpit post mortem Constantini Magni, anno 337, mense Maio defuncti. Illo ipso igitur anno episcopatum ordiri potuit S. Lidorius, aut initio sequentis, quamdiu currebat primus Constantis annus.

[6] [& obiit circa annum 370.] Obitus Sancti a plerisque figitur anno 371. At hic annus tam certus non est, ut nequeat esse mortuus anno 370, imo etiam anno 369, si incompleti fuerint 33 episcopatus anni, ut observatur in Vita Gallica S. Martini per Gervaisium scripta pag. 61. Verum, cum chronotaxis potius ordinari debeat ad XI Novembris, quando agetur de S. Martino, plura de hisce non dissero, & obitum Sancti solum figo circa annum 370. Ceterum, utrum S. Lidorius secundus fuerit episcopus Turonensis, electusque postquam sedes vacaverat annos 37, ut affirmat S. Gregorius Turonensis; an vero plures ante ipsum præfuerint ecclesiæ Turonensi, sicut credidit Ruinartius in Annotatis ad Gregorii Historiam col. 36, allegans rationem ex Vita S. Martini per Sulpicium Severum scripta, hic non inquiro. Id solum observo, paucos fuisse Christianos, quando sedebat S. Gatianus; multos vero, dum Lidorius primam exstruxit ecclesiam, ut habet Gregorius, & haud dubie multo plures, dum obiit.

DE S. MAURILIO EP. ET CONF.
ANDEGAVI IN GALLIA.

Seculo V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maurilius vel Maurilio episc. conf. Andegavi in Gallia (S.)

AUCTORE J. T.

§ I. Sancti memoria: cultus: sacri corporis translationes.

Andegavum celeberrima Galliarum civitas fertilissimæque Andensis provinciæ metropolis, [Memoria Sancti in Fastis sacris.] quam Turonibus finitimam ac ducatui Bituricensi, Oceanoque proximam Ligeris nobile Celtarum flumen alluit, inter plurimos sanctos urbis suæ episcopos S. Maurilium Mediolani splendidissimis ortum parentibus, ut Historia vitæ ejus testatur, recenset, & XIII Septembris die sub ritu duplici cum octava quotannis veneratur. S. Maurilium dixi, quia hodiedum communius sic appellatur; licet olim Maurilionem fuisse nominatum ex antiquioribus scriptoribus pateat. Ad memoratum diem Sancti, cujus illustrare gesta aggredimur, meminerunt Martyrologia satis antiqua: Hieronymiana, Rabanus, Gellonense, Richenoviense, Labbeanum, Fuldense & Ottobonianum, brevissimeque Sanctum Andegavi ut episcopum & confessorem annuntiant. Codices bibliothecæ Vaticanæ, teste Dominico Georgio in suis annotationibus, Adonis Martyrologio S. Maurilionem ut Adonianum a Mosandro agnitum & in Appendicem a Rosweydo rejectum adjiciunt; quibus Georgius nixus Sanctum pure Adonianum existimat: sed sola Mosandri Georgiive auctoritas non efficiet, ut ea omnia genuina Adonis esse censeam, quæ ipse ex suis codicibus post textum editionis Rosweydi in variis lectionibus adjecit. Quidquid sit, certe purus Usuardus Sanctum nostrum prædicto die ita habet: Andegavis S. Maurilionis episcopi & confessoris. Antverpiense Maximum, Ultrajectin. Leyd. & Danic. addunt: Qui & vitæ sanctitate perspicuus exstitit & multis virtutibus floruit. Idem habet Florarium. Centulense adjungit: Magnarum virtutum viri. Romanum eum innumeris claruisse miraculis testatur. Saussayus in Martyrologio Gallicano, Ghinius, pluresque alii tum martyrologi, tum scriptores longum Sancto concinnarunt elogium, quod, quia totam ferme Sancti vitam complectitur, huc transferendum non judicavi.

[2] [Cultus ejus antiquus] Ab immemorabili tempore Præsulem nostrum in ecclesia Andegavensi sacris fuisse cultum honoribus ex dictis constare potest, & ex dicendis constabit amplius; sed quo præcise tempore agnosci colique cæpta fuerit sanctitas ejus, non æque constat. Si beneficia in Sancti sepultura a variis obtenta, mirabilem scilicet duorum geminorum fratrum cœcorum illuminationem, subitaneam hominis ex gravissima infirmitate per 28 annos lecto affixi curationem, aliosque statim ab obitu Sancti meritis impetratos favores consideres, mox etiam a morte cives Andegavenses sanctum Præsulem suum venerari & invocare cœpisse dices. Cultum tamen tam cito communi saltem populi consensu Sancto non fuisse decretum, ex lectionibus secundi Nocturni Officii in translatione sacri Maurilii corporis, die XIX Octobris in ecclesia Andegavensi recitari soliti, liquet. Lectio prima ita habet: B. Maurilii corpus in ea crypta duplici, quam paulo ante mortem ædificari sibi extra urbem jusserat, tamdiu conditum jacuit, donec divina pietate per ecclesiam a populo venerandum decernente, id e sepulcro sublatum est, ac digniore loco in basilica sui nominis ad publici cultus reverentiam positum. Licet enim ex iis verbis determinari nequeat, quamdiu sacrum corpus in ea crypta duplici jacuerit, & per consequens quamdiu cultu, communi populi consensu decreto, Sanctus caruerit, tamen aliquo saltem tempore caruisse illo, inde certo deduci posse liquet.

[3] Si ejusdem Nocturni lectionibus insistendum sit, [Transfertur sacrum corpus ad basilicam sui nominis,] quievit, cultumque in prædicta basilica sui nominis fuit sacrum corpus usque ad Caroli Calvi Francorum regis tempora; quo auctore ex illo loco in ecclesiam Andegavensem translatum est. Porro qua & ubi fuerit basilica Maurilii nuncupata nomine, in laudatis lectionibus non reperio; extra civitatem Andegavensem fuisse, certum ex eo est, quod ex prædicta basilica deinde Caroli Calvi jussu Andegavum sacræ exuviæ translatæ fuerint. Si tamen conjecturis locusest, mihi non improbabile videtur, basilicam hanc exstitisse in colle Prisciacus dicto non procul a vico Calonna milliaribus quatuor circiter Andegavis dissito. Conjecturæ fundamentum est, quod in Vita Sancti nostri a S. Magnobodo conscripta legatur in prædicto colle a S. Maurilio, postquam ex eo dæmones fugarat, monasterium fuisse conditum, quod ejus nomine nuncupatum fuit; confirmaturque ex eo, quod ex laudatæ lectionis verbis satis pateat, memoratam basilicam, antequam in eam sancti Antistitis corpus translatum esset, jam Maurilii nomine vocitatam fuisse.

[4] Qua ex S. Maurilii basilica solennitate ad Andegavensem S. Mauritii M. ecclesiam supradicta pretiosissimi thesauri hujus translatio peracta fuerit, [deinde Andegavum. Corpus fuisse incorruptum repertum] laudati Officii lectiones non exprimunt, nec aliunde reperire potui; hoc unicum in iis legitur, sacras exuvias ibidem usque ad Chrysogonelli tempora intactas mansisse; quo (verba sunt lectionis primæ) comitatum Andegavorum tenente, Nefingus Andegavensis episcopus id ex theca vetere & inculta in aliam elegantiori opere fabricatam solemni ritu transmisit: qua in translatione Deus novis miraculis Confessoris sui sanctitatem illustravit. Translationem hanc ex veteri ad elegantiorem thecam a Nefingo factam narrat etiam Harmerus in apographo Ms. codicis Remensis a Chiffletio nostro ad nos transmissi, in quo miracula quædam modernis, ut inquit, temporibus a Sancto facta, recenset, quæ post Sancti Vitam edemus. Sed quo episcopatus Nefingi anno res contigerit, litteris traditum non invenio. Ex Gallia Christiana veteri Nefingum, Andegavensem anno 966 ecclesiam rexisse, & anno 973 obiisse, habemus. Aliquo igitur ex iis anno prædicta translatio certo facta est. Sed hoc loco minime prætereundum est, quod, etsi in laudato sacrarum reliquiarum translationis Officio non legatur, tamen Harmerus tradit; præsertim cum ad Sancti gloriam manifestandam non parum conducat. Rem laudati scriptoris verbis exhibeo. His itaque taliter peractis, gestantes feretri interiora & conspicientes pannulorum veterrima, ex quibus beatissima Maurilii obvoluta fuerant sommata, ita membra inventa sunt incorrupta, acsi ipsa die huic ministerio deputata fuissent. Ex quibus Sancti corpus per quatuor secula incorruptum divina omnipotentia fuisse servatum manifestum fit. Prodigium sane inges; sed de quo nos dubitare non sinit auctor, dum, miraculosa paralyticæ puellæ sanatione in ipsa translatione facta, enarrata; de puella ista subdit sequentia: Quæ postea ad comprobandam ejus (Sancti) admirabilem virtutem, & ad augmentum declarandæ pietatis ipsius arcana, secundum natales suos, & juxta morem prisci temporis maritali connubio conjuncta & nuptiali thoro connexa usque in hunc diem domum propriam jure hæreditario sibi concessam gubernare agnoscitur, ornata filiorum genealogia sobolumque propagine, narrans & testificans virtutum incrementa sibi cælitus concessa. Hæc ita esse, ut jam prælibati sumus, mulier ipsa, de qua ratio agitur, adhuc incolumis & vitæ superstes, & multorum testimoniorum affirmat constipulatio.

[5] [tradit Harmerus ex testimoniis mulieris contemporaneæ.] Scribente itaque Harmero, nondum e vivis excesserat mulier illa, quæ in translatione a Nefingo facta Sancti meritis membrorum omnium vigorem miraculose recuperaverat. Tunc vero sancti Maurilii corpus adeo incorruptum fuisse repertum, ac si eodem solum die terræ mandatum fuisset, tradit idem auctor. Potuit igitur Harmerus prodigium hoc ex ipsa muliere intelligere, potuit ex aliis, qui eodem vixerant tempore, idem habere, idque se ex iis intellexisse non obscure verbis jam exhibitis significat. Quod si ita est, prudenter de ejus fide dubitari non potest.

[6] [Rursus aperitur theca & visitur corpus.] Circa annum Christi tamen 1239 quosdam fuisse, qui dubitabant, an in præfata theca S. Maurilii corpus quiesceret, testatur laudatum translationum Officium. Nam ad horum incredulitatem arguendam Guilielmum Andegavensem episcopum memorato anno rursus thecam aperuisse, sacrasque reliquias in apertum protulisse, in eo traditur, qua occasione additum fuit ad rei memoriam elogium, quod ad manus meas non pervenit, & caput, supra quod, cum Sanctus consecraretur episcopus, Spiritum sanctum in columbæ specie resedisse in ejus Vita scribitur, a reliquo corpore secretum in argentea theca separata positum fuit. Hæc si, ut in laudatis lectionibus leguntur, peracta fuerint, mihi probare videntur anno 1239, quo contigissent, Sancti corpus incorruptum non fuisse inventum: difficulter enim inducor ut credam, Guilielmum episcopum, a quo id factum fuisse scribitur, & quem hoc anno Andegavi fuisse episcopum laudata Gallia Christiana vetus testatur, Sancti caput a reliquo corpore separaturum fuisse, si corpus integrum incorruptumque reperisset: quod vel ex eo stabiliri potest, quod ibidem Guilielmus episcopus reliquias omnes attente & diligenter ordine perlustrasse dicatur; qua certe attentione diligentiaque opus non fuisset, si corpus integrum & incorruptum in theca jacuisset.

[7] [Post pretiosiori thecæ includitur.] Circa annum denique Christi 1477 rursum sacras Præsulis exuvias ex veteri theca in aliam longe pretiosiorem translatas fuisse in eodem scribitur Officio, id procurante Joanne Andegavensis capituli decano, quem cognomine de la Vignole existimo; hunc enim prædicto anno decanatus dignitatem obtinuisse reperio. Qua occasione, & qua fuerit solemnitate peractum ipsius lectionis verbis accipe. Denique cum altera ista capsa præ vetustate collabente, alia egregio opere ex argento, auro & gemmis insignis, ad majorem sancti Confessoris venerationem fabricata esset, id agente inprimis Joanne decano anno ab Incarnatione Domini MCDLXXVII, decimo octavo Calendas Octobris, qui dies Dominicus fuit, sancta pignora a Joanne Andegavensi episcopo evoluta, cum omnia integra & illæsa reperta fuissent, vespertino Officio rite decantato, in novam illam capsam translata sunt. Prædictarum translationum variis per annum diebus memoriam servatam fuisse, & nunc propter festorum numerum una solennitate recoli subditur.

§ II. Scriptores, qui Sancti Vitam scripsisse perhibentur: inquiritur an Fortunatus Pictaviensis S. Maurilii Vitam scripserit, quæ deinde a Gregorio Turonensi correcta fuerit.

[Scriptores de Sancto nostro,] Absolutis iis, quæ ad Fastos sacros, quibus Sanctum nostrum insertum vidimus, cultumque ejus pervetustum spectare credidimus, ad gestorum Sancti scriptores procedimus. Vitas S. Maurilii Mss. quatuor habemus. Unam ex Bodecensis cœnobii Ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, Passionali pergameno Ms. insigni, a R. P. Gamans Societatis nostræ anno 1641 nobis communicatam, quæ incipit: Temporibus imperatoris Theodosii senioris S. Maurilius &c. Altera ex Ms. Accinctini monasterii per Chiffletium nostrum ad Majores meos transmissa, incipit: Igitur Maurilius Mediolanensis oppidi indigena exstitit &c. Tertia metrice conscripta est, auctoremque præ se fert Marbodum Rhedonensem episcopum, exorditurque hoc modo: Quod de Maurilio tentat mea dicere Clio &c. Quarta denique S. Magnobodum auctorem habet, scriptaque est, ipso teste auctore in præfatione, anno episcopatus sui Andegavensis decimo, & Clotharii regis, filii Chilperici, anno 36, qui in margine notatur Christi fuisse 620. Secutum se fuisse inquit auctor, quæ a Justo quodam presbytero posteritati relicta reperit. Incipit: Beatus igitur Maurilius &c. Ejusdem Vitæ exemplar typis editum habemus.

[9] De fide laudatarum Vitarum inter eruditos jam controversum esse, [de quorum fide controvertitur,] præeunte Launoyo doctore Parisiensi, inquit Sollerius noster in observationibus suis ad Usuardi Martyrologium die XIII Septembris. Et certe laudatus auctor omnia, quæ de S. Maurilio traduntur, in dubium revocat adeo, ut eum umquam Andegavensem rexisse ecclesiam, & Sanctis Andegavensibus annumerandum esse negaturus videatur, nisi Martyrologia antiquissima, quibus insertus reperitur, cultusque ejus vetustissimus, quo ab Ecclesia honoratum fuisse constat, id prohiberent. Verba ex Dissertatione ejus de S. Renato Andegavensium episcopo pag. 81 deprompta accipe. Hæc autem omnia, inquit, cum ita sint, non hæc Maurilii Vita Maurilium in ordine pontificum & Sanctorum Andegavensium, sed Ecclesiæ Romanæ, Usuardi, Adonis aliorumque Martyrologia, & veteres basilicæ, quibus ante annos octingentos fidem præstat Theodulfus, retinent, retinebuntque semper.

[10] De Sancti Vita, quæ incipit: Igitur Maurilius Mediolanensis oppidi indigena exstitit, potissimum agit Launoyus. Ab hac vix discrepant Marbodi metrica, & quæ ex Bodecensis cœnobii Ms. desumpta est; unde corruente fide illius, eamdem participant sortem aliæ duæ. [potissimum tamen de Vita Gregorio Turonensi attributa movetur quæstio, ex prologo orta,] Attributa tamen hæc fuit a nonnullis Gregorio Turonensi, & forte adhuc a quibusdam ipsi adscribitur, propter prologum credo, qui est epistola Gregorio Turonensi ad S. Germanum, ut contendit Launoyus, supposita. Ex hac ipsa epistola multis probat Vitam laudatam Gregorio Turonensi perperam adscribi, quæ lectori exhibebo, ubi prologum hunc, utpote toti huic controversiæ fundamentum præbentem, huc transtulero, prout illum habemus ex antiquissimo Ms. S. Germani a Pratis. Sanctissimo sanctæ Parisiorum matris ecclesiæ præsulum domino Germano, Gregorius Turonicæ metropolis humilis episcopus salutem. Petistis sane, ut Vitas & miracula, quæ Dominus per B. Maurilium atque Albinum Andegavorum antistites operari dignatus est, quas Fortunatus presbyter luculento sermone descripserat, scriptorum vitiis jam pæne depravatas, nostræ auctoritatis peritia corrigeremus, vestræque devotioni mitteremus, qui priorum exemplis proficere cupitis: sed nos recolentes, si id egerimus, perfidorum nos latratibus atque morsibus, qui doctrinam quærere nesciunt, sed invidere, dilaniari; duplicis tædii mœrore concutimur, dum & vestris parere jussionibus cupimus, ipsisque displicere metuimus. Fisi tamen Omnipotentis promissionibus, qui per prophetam suum loquens, innotuit, quia qui seminant in lacrymis, metent in gaudiis, vestræ satisfaciam voluntati: scimus namque, quia si quæ digna sunt imitari & alteri possunt seculo prodesse, sanctissimorum Christi Confessorum Vitas atque virtutes stylo, qui digesserit, correxeritque vel rustico, & sibi mercedem & imitari volentibus conferet salutem. Permaximas igitur pretiosissimorum Christi confessorum Maurilii atque Albini virtutes non loqui sive corrigere, quia memoria dignæ sunt, crimen ducentes, plebejo, ut postulastis, calamo, quo potius vulgaribus prosint, de plurimis pauca, sed tamen, Deo teste, verissima corrigemus, omittentes plurima a Fortunato edita, quæ fortassis incredibilia viderentur. Quæ vero a nobis correcta sunt, vestræ Sanctitudinis petitioni dignius offerenda putavimus, ut, qui illos imitari gaudetis, illorum proficiatis virtutibus informati. Explicit prologus.

[11] Ex hoc prologo primo liquet, Gregorium Turonensem, [a quo tota dependet controversia.] si de S. Maurilii gestis umquam scripserit, non tam de novo Sancti Vitam composuisse, quam a Fortunato compositam scriptorum vitiis expurgasse: ex quo consequitur, si laudatus prologus vere Gregorii sit, Vitam ipsi ab aliquibus attributam Fortunati esse. Trithemius indubitanter affirmat S. Maurilii Andegavensis Vitam a Fortunato Pictaviensi conscriptam fuisse; hinc Surius ad XIII Septembris ante ejus Vitam a se editam inquit, Vitæ S. Maurilii episcopi Andegavensis auctorem duos Mss. codices non habere quidem, sed cum Trithemio constet, Fortunatum ejus beati Viri Vitam scripsisse, stylusque consentiat, Fortunatum esse auctorem, non facile negari posse. Vellem ut, unde id Trithemio constiterit, vel Surius vel Trithemius ipse edixisset. Sane cum de eo laudati scriptores sileant, vehementer suspicor, id non aliunde, quam ex memorato prologo constitisse Trithemio. Sed gratis etiam dato, quod Trithemius affirmat, nondum video, quo fundamento Surius tam indubitanter existimet, Vitam a se editam hanc esse, quam Fortunatus conscripsit. Certe Tillemontius in Notis suis ad Sancti Vitam, & Bailletus in sua Tabula critica, Vitam, de qua agimus, nec Fortunati nec Gregorii esse pro certo habent; etsi non adeo certo negandum censeant, a Fortunato S. Maurilii, ut plurium aliorum Sanctorum, gesta litteris fuisse mandata; de quo minime dubitandum foret, si prætensam Gregorii epistolam ad S. Germanum ab eo scriptam esse constaret. Quare rationes, quibus nec epistolam nec Vitam laudatam ejus opus esse, contendit Launoyus, quam potui brevissime contractas subjungo.

[12] Primo inscriptionem hanc: Sanctissimo sanctæ Parisiorum matris ecclesiæ præsulum domino Germano Gregorius humilis Turonicæ metropolis episcopus salutem, [Launoyi rationes, quibus prologum & Vitam] a tempore Gregorii Turonensis alienam esse contendit. Nondum enim, inquit, mos inoleverat, ut quælibet ecclesia, sancta mater ecclesia vocaretur. Secundum argumentum ex eo repetit, quod Germanus Gregorium roget, ut scriptam a Fortunato S. Maurilii Vitam, quæ jam scriptorum vitiis pæne depravata erat, corrigat; quod veri specie destitutum asserit, quia Gregorio Fortunatus æqualis exstitit, imo Germanus ante Fortunatum e vivis excessit, cujus ille Acta conscripsit. Mirum igitur fuisset, si tantillo tempore S. Maurilii Vita labentium temporum vices ac detrimenta sensisset; quod, inquit, etsi verum supponeretur, Gregorii tamen correctione opus non fuisset: quid enim facilius, quam, Fortunato vivente, correctiora obtinere exemplaria? Præterea, cum S. Maurilii Vitam a se fuisse scriptam nusquam testetur Gregorius, etsi testandi occasio offeratur, neque in libro, quem de Vitis Patrum edidit, reperiatur; etiam ex eo suspicatur Sancti gesta numquam ab eo fuisse scripta. Deinde argumentum depromit ex ipsa Gregorii ad Germanum epistola, in qua asserit se plurima a Fortunato edita, quæ fortassis incredibilia viderentur, omittere; & tamen, ait, in Vita ipsi attributa legitur mirabilis S. Renati post septennium resuscitatio, a Fortunato, teste Gregorio, omissa, quæ omnium maxime incredibilis apparere debet. Ita habet Vitæ scriptor: Quantum vero miraculum super eumdem puerum (S. Renatum) post septimum depositionis annum per pretiosissimum antistitem suum Maurilium Dominus operari dignatus est, quamquam, uti jam diximus, illud Fortunatus omiserit, nos tamen minime reticebimus, quod verum esse scimus, quia ad gloriam Christi laudemque antistitis sui res est condigna describi. Denique Vitam, de qua agimus, falso inter Gregorii Turonensis Opera recenseri, ex eo contendit, quod in Vita illa laudetur Gregorius PP. dicens: Fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum. Etenim, cum S. Maurilii Vitam Gregorius Germano dedicet, qui anno Christi 579 obiit, qui fieri, inquit, potest, ut in ea laudetur Gregorius PP., qui solum anno Christi 590 Romanæ Ecclesiæ regimen suscepisse traditur.

[13] [Gregorio Turonensi abjudicat.] Hæc sunt præcipua capita, ex quibus Launoyus S. Maurilii Vitam Gregorio Turonensi abjudicat, & ad seculum X, Rainonis scilicet Andegavensis episcopi tempora ablegat. His Sancti Vitam inventam auctamque fuisse eruitur ex Chronico Vindocinensi & vetustissimis membranis Mss., ubi leguntur sequentia: Raino quondam S. Martini cotidianus discipulus & semper canonicus ac postmodum sanctæ Andegavensis ecclesiæ ex initio Christianitatis trigesimus tertius humilis episcopus, ob honorem omnipotentis Dei, nec non & ejusdem S. Maurilii, ac remissionem peccaminum animæ suæ, anno Incarnationis Dominicæ adhuc in DCCCCV & ordinationis episcopatus sui in XXV hanc Vitam scribere ac requirere jussit. Archanaldus S. Martini discipulus & diaconus jussu præfati domini Rainonis scripsit & requisivit. Launoyo non dissentit Tillemontius, sed difficile esse asserit, cum certum sit, S. Maurilii Vitam Gregorii Turonensis opus non esse, conjecturam quamdam reperire, quæ Launoyi opinione probabilior sit, Rainonem & Archanaldum hujus Vitæ auctores statuentis.

[14] [Aliæ rationes id etiam suadent;] Ut ut est, etsi Launoyi ratiocinia in omnibus admittenda non censeam, tot tamen gravissimi etiam ponderis argumenta ostendunt, sæpe laudatam Vitam Gregorium Turonensem auctorem non habere, ut plerosque, quos legi, scriptores in assensum rapuerint. Præter jam recensitas enim rationes, si Gregorium ejus auctorem existimamus, necesse erit dicere, illam exstitisse ante annum 579, quo S. Germanus, ad cujus preces scripta esset, obiit, & per consequens, antequam S. Magnobodus Sancti Vitam scripserit. Quo posito, quid causæ subfuisse putabimus, nullam ab eo Vitæ a Gregorio scriptæ fieri mentionem? cur ea non fuit usus? cur non potius, si Vita hæc suo tempore existebat, se adjutum fuisse fatetur S. Magnobodus Gregorii Turonensis scriptis, quam monumentis, quæ a Justo presbytero relicta repererat. Dicere autem, S. Magnobodum Vitam a Gregorio scriptam ignorasse, aut jam tum fuisse deperditam, meo quidem judicio vel ex hoc solo capite ab omni verisimilitudine alienum est, quod S. Magnobodus S. Maurilii Vitam se scripsisse testetur anno Christi 620, post Gregorii obitum 25 circiter solum annis, quem per ætatem videre potuit.

[15] [nec Apologia capituli Andegavensis contrarium evincit;] Prodiit quidem ecclesiæ Andegavensis capituli Apologia quædam pro S. Renato episcopo suo adversus Joannem de Launoy typis Andegavi anno 1650 edita, in qua auctor etiam diluere conatur argumenta scriptoris memorati, quibus prædictam Vitam Gregorii Turonensis opus non esse probari contenderat; sed sicuti inficiari non possumus, ex multis aliquas in laudata Apologia Launoyi objectiones reperiri dissolutas, sic non omnibus esse satisfactum, diffiteri non debemus. Ad argumentum, quod depromptum est ex eo, quod Fortunatus illo tempore, quo Germanus Gregorium rogasset, ut S. Maurilii Vitam a Fortunato scriptam corrigeret, etiamnum in vivis esset, respondet quidem apologista, variisque adductis exemplis demonstrat, non raro contingere, ut, auctoribus vivis, eorum opera negligentia, temeritate aut etiam describentium incuria vitiis depraventur & corrumpantur; sed quid causæ fuisse dicet, cur Germanus non potius a Fortunato puriora exemplaria petierit, aut cur Gregorius ipse in Opere, quod ad Germani preces aggrediebatur, Fortunatum non consuluerit? præsertim cum inter Fortunatum, Gregorium & Germanum, Ruinartio teste, non mediocris intercederet familiaritas. Præterea difficultatem, quam Launoyus movit propter Homiliam XXVI Gregorii PP. in ea Vita laudatam, aut Apologiæ auctor non intellexit, aut certe dissimulavit: neque enim ex Homiliæ hujus laudato textu nude & sine respectu ad alia spectato, Launoyus infert, prædictam Vitam a Gregorio non fuisse scriptam, sed potius ex tempore, quo Gregorius PP. ad summum Ecclesiæ pontificatum pervenit, quod contigisse scribitur circa annum Christi 590, simul & ex eo, quod Vita, de qua movetur quæstio, Germano dedicetur, qui anno ejusdem seculi LXXIX vita functus esse legitur.

[16] Omitto, ne longior sim, reliqua: vel ipsum enim Magnobodi de laudata Vita silentium suspicionem satis fundatam parit, hanc a Fortunato aut Gregorio numquam fuisse scriptam. Accipe tamen, [unde Gregorii Turonensis non esse probabilius statuitur.] lector, Ruinartii verba, quæ habet in præsatione sua ad Gregorii Opera a se edita, ex quibus, quid ipse de illa censeat, intelliges, & Tillemontii opinionem confirmari videbis. Etsi, inquit, constaret B. Maurilii Vitam a Gregorio Turonensi aliquando emendatam fuisse, hanc tamen non ipsam esse contendimus, quæ vulgo circumfertur in libris editis, & nonnullis Mss., licet ei præmissa legatur Gregorii epistola. Hoc suum assertum, postquam rationibus ex Launoyo petitis probavit, subjungit: Idem evincimus ex duobus codicibus Mss., uno scilicet Vindocinensis monasterii ab annis circiter sexcentis exarato, & altero nostræ S. Germani a Pratis bibliothecæ annorum quingentorum; ubi post præmissam Gregorii epistolam, & descriptum Vitæ ipsius capitulorum indicem, hanc jussu Rainonis, qui in Catalogo episcoporum Andegavensium, tempore Eusebii episcopi scripto, XXXV recensetur, scriptam fuisse legimus his verbis. Verba habes num. 13. Pergit deinde: Quæ vero fuerit illa Vita, indicat dominus Harmerus in libro Vitæ ipsi subjuncto de miraculis, quæ modernis, inquit, temporibus contigerant, in translatione scilicet sub Nefingo episcopo facta, ubi Vitam hanc, quam sub libri primi nomine dederat, faceta satis urbanitate a successoribus S. Maurilii expolitam fuisse diserte profitetur. Adde, non pauca in hac Vita occurrere, quæ Gregorii aut Fortunati ætati & genio, ut fuse probat Launoyus, competere non possunt. Launoyi argumenta dedimus; ut tamen, quid de hac Vita censeri debeat, certius statui possit, operæ pretium duxi eam conferre in præcipuis suis capitibus cum illa, quam a S. Magnobodo scriptam me habere dixi.

§ III. Confertur Vita Gregorio Turonensi attributa cum alia a S. Magnobodo conscripta: Acta edenda.

[Errores in Vita Gregorio Turonensi adscripta,] Quisquis Vitæ S. Maurilii Fortunato adscriptæ & a Gregorio Turonensi, ut aiunt, correctæ fuerit auctor, is Sanctum splendidissimis parentibus ortum Mediolani, imo patrem ejus universam fere Hesperiam gubernasse tradit; at S. Magnobodus scribit quidem eum genere nobilem fuisse, de tanta vero potestate ditioneque nullam mentionem facit. Biographorum nullus Sancti parentum nomen expressit; hinc certi nihil de eo statui posse liquet. In hac a teneris S. Maurilius B. Martini disciplinæ traditur, ab eoque sacris litteris & liberalibus studiis tamdiu instituitur, donec S. Martinus Arianorum perfidia e civitate Mediolanensi expulsus fuerit. In illa Sanctum sub S. Martini disciplina ante episcopatum ejus Turonensem fuisse non legitur. In ista S. Maurilius ab Ambrosio Mediolanensis civitatis episcopo lector ordinatus dicitur, deindeque, defuncto patre, matrem reliquisse, & Martinum Turonensem id temporis episcopum adivisse sub Juliano cæsare asscritur; quæ, quantum a veritate aliena sint, quivis facile videbit eruditus: certum quippe est, S. Martinum, qui ante annum 371 aut 372 Turonicæ civitatis episcopus non fuit, sub Juliano cæsare, qui passim anno 364 non fuisse superstes traditur, ecclesiam Turonensem non rexisse. Deinde Ambrosius circa annum dumtaxat 374 Mediolanensem obtinuisse cathedram scribitur; quomodo igitur, antequam in Galliam proficisceretur ad S. Martinum sub Juliano cæsare, ab Ambrosio civitatis illius episcopo lector ordinari potuit S. Maurilius?

[18] [non leguntur in S. Magnobodo.] Totum hoc quidem, sed emendatius in S. Magnobodo legitur. In hac enim, licet ante suum sub Juliano cæsare in Gallias adventum S. Maurilium lectorem ordinatum fuisse dicatur, tamen id S. Ambrosium præstitisse nusquam reperitur; nec statim a suo in in Galliam adventu ad S. Martinum tunc episcopum profectum fuisse S. Maurilium scribit. Unde, licet aliqui etiam a S. Magnobodo in hac parte errorem commissum esse fateantur, & pro Juliano, Valentiniano legendum existiment, hoc tamen non necessario admittendum censeo; non video enim, cur dici nequeat, S. Maurilium sub Juliano in Gallias profectum, tamdiu in solitudine Deo serviisse, donec de S. Martini episcopatu Turonensi rumor ad eum pervenerit; quo percepto, solitudinem reliquerit, & præsulem sanctitatis fama celeberrimum adiverit. Confirmari id potest ex Sancti nostri erga solitudinem amore, quo flagravit adeo, ut S. Martinum, majoribus susceptis ordinibus, illius causa reliquerit. Nec repugnat omnino S. Magnobodus ipse, qui Sanctum sub Juliano cæsare patriam pro Christi amore despexisse, exsulemque in Gallias viam sanctæ paupertatis secutum advenisse commemorat.

[19] [Refutatur Launoyus.] Quod hoc loco in S. Magnobodo legitur, & prædicto modo conciliari posse ostendimus, falsum esse, inquit Launoyus in Dissertatione de S. Renati Historia, Observatione 17, pag. 79, uti quod & de eadem re apud Rainonem legitur: (Launoyo Vitæ Gregorio Turonensi attributæ Rainonem esse auctorem § præc. diximus.) Rationem dat pag. 80. Quia non potuit Maurilius sub Juliano imperatore, multo minus Cæsare lectoris Officium accipere ab Ambrosio, qui nondum erat episcopus. Apud Rainonem, si is hujus Vitæ auctor dicendus sit, hoc loco falsa, imo sibi repugnantia dici, jam ostendimus; sed hac ratione, quod apud S. Magnobodum loco laudato legitur, falsum esse, non intelligo: etenim Sanctum nostrum in Magnobodo ab Ambrosio lectorem ordinatum fuisse non reperitur; solum sub Juliano Cæsare jam lector Ordine in Gallias profectus asseritur. Quid igitur vetat Sanctum nostrum a Dionysio, qui circa annum Christi 354 certe Mediolanensem rexit ecclesiam, lectorem ordinatum dicere, & sub Juliano in Gallias discedere? Certe videre poterat Launoyus nullam esse hanc conclusionem: sub Juliano lector erat S. Maurilius; ergo sub Juliano lector ordinatus est a S. Ambrosio. Sed reliqua absolvamus.

[20] [Utriusque Vitæ discrimen ostenditur] Procedit sive Raino, sive quisquis laudatæ sæpius Vitæ auctor est, ad prodigia quædam a Sancto nostro in loco, qui Calonna dicitur, ubi habitasse a suo a S. Martino discessu ad episcopatum usque creditur, perpetrata; de quibus omnibus mentionem quidem aliquam facit S. Magnobodus; sed brevius, modoque longe verisimiliori narrat. Non ingratum fore lectori confido, si id exemplo aliquo ex utroque biographo desumpto clarius ostendam. In utraque laudata Vita narratur mancipii vendendi libertas a Sancto impetrata. In S. Magnobodo res hoc modo contigisse dicitur: Prætereuntibus quadam die per ipsum Calonnæ prædium negotiatoribus, qui solent inter alia commercia etiam homines captivos venumdare, unus ex eisdem captivis, qui tamquam merces quælibet ducebantur venales, confugium in ecclesiam fecit. B. Maurilius supplex ad dominos precator accedit, ut miserum redimere posset. Tunc illi humilem superbe spernentes precem, ausu temerario fugitivum de ecclesia rapere cœperunt. At ille multo magis tunc trepidus & vociferans ait: Serve Dei succurre captivo. Illico tanta febris dominum unum, qui erat ceteris pertinacior, accinxit, ut spiritum prope redderet. Sed, ut erat B. Maurilius miserïcors, Dominum precatur pro impio, reddita est ei sanitas, & captivus continuo relaxatur a servitio, liber factus ex mancipio.

[21] Observa nunc, lector, qui res eadem a biographo altero amplificetur, [ex eadem, quæ in utraque Vita legitur, historia.] & vix sibi similis proponatur. Proximis sane exinde diebus, inquit, dum negociatores … utriusque sexus juvenes venales haberent, & cum eisdem ad Hispaniam tenderent; aut necessitudine commeandi, aut desiderio Sacerdotis visendi per Calunnæ prædium iter agebant. Prætereuntibus autem secus ædem beati Confessoris, unus eorum, qui vendituri * ducebantur, magno prosiliens impetu, ecclesiam ingressus est, & provolutus cum lacrymis pedibus Confessoris, attentius deprecatus est, ut suis precibus aut pretiis sese pro Dei amore redimeret, secumque retineret, qui furtim de propria captivatus patria vendendus ducebatur in alienam. Cujus verbis & fletibus suum patrioticum recognoscens, commotus pia mente sacerdos, sine mora pro captivo ipsius dominum supplicaturus egreditur, humiliterque supplicabat, ut sibi venderetur, quatenus a se servitio absolutus liber in patriam reverteretur. Sed cum dominus ipsius summa obstinatione nequaquam id fieri posse negaret *, annuit suis, ut ipsum de ecclesia velociter extraherent. Cedentibus autem ministris, vimque facientibus, ac domini sui præceptum exequentibus, immensis captivus clamare vocibus cœpit: Miserere & succurre, Serve Dei, quem devote liberandus expetii. Sacerdos vero, flexis solo poplitibus paululum, rursusque elevatis ad cælum manibus, inquit: Domine Deus omnipotens, qui in angustia constitutis, & de tua misericordia vere confidentibus, celeri pietate succurris, subveni huic captivo, pro quo te supplex exoro. Ad hanc nempe Sacerdotis vocem, vis tanta febrium dominum ipsius arripuit, ut antequam pœnitentia succurreret, spiritum exhalaret. Tum tanta fortitudine ceteri percelluntur metuentes, ne sese vivos terra absorberet, ut unanimes expeterent Sacerdotem flebiliter postulantes, quatenus & sibi indulgentiam, & defuncto suis meritis adquireret vitam. Vir vero beatus nimium metuens, ne ipsa occasio eis causa perditionis esset; prostratus terræ immensis planctibus & crebris singultibus invocat Christum, ut defuncto redderet animam. Nec antea surrexit a solo, donec & defuncto vitam, & captivo adquireret libertatem. Negotiatores denique, ut sibi retro acta præsumptio indulgeretur, multis donariis ipsum honoraverunt, & locum, quæ prope omnia Vir beatus in usus pauperum deputavit.

[22] Discrimen inter utramque narratæ historiæ seriem, [Idem apertius ostenditur] etiam me tacente, perspicuum est. Nihil in S. Magnobodo de itinere in Hispaniam, nihil de mancipii patria; non popularis cum Sancto dicitur, nihil de oblato pro libertate ejus pretio. Dominus mancipii vendendi, qui in Vita a S. Magnobodo conscripta præ febrium vehementia spiritum prope reddit, in Vita altera morte punitus legitur, quique in illa menti sanitatique restituitur, in ista insigni prodigio resuscitatur. Munera denique nulla, quorum meminit biographus alter, oblata, quæ pauperum inopiæ sublevandæ destinaverit Sanctus, recenset S. Magnobodus. Ex hoc de ceteris judicare facile poteris, lector, nam omnia Sancti gesta eodem fere modo amplificata aut potius corrupta ibidem leguntur: quapropter pluribus aliis similibusque recensendis exemplis, quæ ex eadem Vita depromere possem, supersedebo, ubi mirabilem S. Renati, in episcopatu Andegavensi Sancti nostri successoris, prout ea in Vita Gregorio Turonensi adscripta refertur, historiam dedero, simulque, quid de ea S. Magnobodus scripserit, exhibuero.

[23] [ex mirabili S. Renati Andegavensis episcopi historia,] Narrat auctor, matronam quamdam nobilem, conjugali ligatam vinculo, Sancti nostri in sterilitate sua opem implorasse, cui Sanctus precibus suis a Deo filium impetrarit; sed cum is etiamtum puer de vita periclitaretur, adductus fuit a matre moribundus ad S. Maurilium, ut manuum suarum impositione Spiritum sanctum daret, antequam obiret: quod, dum Vir sanctus incruentæ Hostiæ oblatione detentus differebat, puer e vivis excessit. Spirituale vero pueri hujus detrimentum negligentiæ suæ attribuens Præsul, illius eluendæ causa episcopalem suam sedem deseruit per septem annos profugus, portatis secum reliquiarum clavibus, quæ dum, notato ante in lapide transitus sui die, mare trajiceret, in aquas e manibus deciderunt; quo casu tanto mærore Præsul sanctus confectus fuisse traditur, ut, nisi prædictas claves reciperet, relictam episcopatus sui sedem numquam sese repetiturum decreverit. Interea Andegavenses suo orbati Pastore visionibus crebris admonentur de civitatis suæ interitu, nisi S. Maurilium inventum sedi suæ restituerent. Mittunt igitur undequaque, qui eum quærant. Hi post gravissimos diuturni itineris labores frustra exantlatos, tandem in lapidem, in quo S. Maurilium transitus sui diem notasse diximus, incidunt, reliquiarum claves novo prodigio in pisce reperiunt, monitique in somnis divinitus ad locum, ubi Sanctus sub hortulani habitu latebat, perveniunt, a quo post ostensas reliquiarum claves impetrant, ut cum eis Andegavum revertatur. S. Maurilio vero sequentem noctem in oratione transigenti, somnoque præ lassitudine correpto apparet angelus, puerumque jam septennio defunctum suis precibus resuscitandum prædicit. Angeli monitis animatus S. Maurilius itineri se accingit, ad pueri tumulum proficiscitur, eumque, spectantibus turbis, ad vitam revocat, Renati nomen propter eventum hunc imponit, fitque Renatus S. Maurilii defuncti in Andegavensi episcopatu successor.

[24] [cujus vix mentionem facit S. Magnobodus.] De hac vere mirabili S. Renati Andegavensis ecclesiæ deinde episcopi, cultuque, quo apud eos gaudet, celeberrimi, historia in Vita Sancti nostri a S. Magnobodo conscripta nihil legitur aliud, quam, quod Sanctus mulieri sterili filium suis precibus a Deo impetraverit, qui postea ejus in episcopatu Andegavensi successor fuit. Fateor, us hoc S. Maurilii prodigiosum adeo factum admittatur, non immerito requiri testimonia alia, & monumenta antiquiora, quam Vitam laudatam, quam Gregorii Turonensis probabilius non esse jam ostendimus, & cujus tam auctor, quam antiquitas incerta est. Assentiri tamen nolo Launoyo, qui memoratam Vitam totam, fabulam non solum existimat, sed etiam S. Renatum umquam exstitisse negare non veretur. Certe solidiora sint ejus argumenta oportet, ut episcopum a tot seculis in ecclesia aliqua publico honoratum cultu numquam exstitisse credam.

[25] Etenim, etsi Launoyo daretur, mirabilem S. Renati resuscitati historiam, [Refutatur breviter Launoyus S. Renatum umquam exstitisse negans.] prout in sæpe memorata Vita legitur, fabulosam esse, quo fundamento inde inferet, prædictum Sanctum Andegavensis ecclesiæ non fuisse episcopum, & vixisse numquam? Sane si Sanctos omnes, quorum gesta conscripta, erroribus fabulisque conspurcata sunt, exstitisse negandum foret, quot e cælo exturbandi essent, quos sancta Ecclesia ut Sanctos veneratur, & de quorum gloria nos beneficia per eorum patrocinia impetrata dubitare non sinunt. Scio quidem Launoyum hujus esse opinionis, ut S. Renati mentionem nullam ante Rainonis tempora, quibus memoratam Vitam scriptam fuisse contendit, admittat; quo potissimum nixus opinionem suam propugnat. Sed, præterquam quod S. Magnobodum cujusdam pueri S. Maurilii precibus impetrati, qui in Andegavensi episcopatu ei successit, & Renatus appellari potuit, meminisse vidimus, contrarium evincere conatur Apologiæ capituli Andegavensis contra Launoyum auctor. Qua ratione id evincat, investigari poterit XII Novembris, quo die in ecclesia Andegavensi colitur, & de eo in Opere nostro agendum erit, uti & supra-memorata mirabilis historia examinari. Si curiosus interim lector de eo plura cupiat, consulat laudatam Andegavensis capituli Apologiam pro S. Renato. Me vocat Vita a S. Magnobodo conscripta.

[26] Vitas omnes S. Maurilii, quas nobis communicatas habemus, [Vita a S. Magnobodo scripta statuitur edenda] præter unam a S. Magnobodo conscriptam, saltem quoad substantiam in gestis ejus enarrandis consentire num. 10 diximus; proinde omnium eadem est fidei, quam merentur, incertitudo, iidem fere in omnibus errores. Solus S. Magnobodus iis caret. Vitam hanc testatur Cointius ad annum Christi 616, se legisse in Ms. codice bibliothecæ San-Victorinæ eo majori animi voluptate, quo purior simpliciorque ipsi visa fuit. Addit in ista non legi fabulas & errores, quibus aliæ Sancti Vitæ conspersæ sunt. Præplacet & ceteris mihi, nec solum ob errores, ques in reliquis legi vidimus, verum etiam, quia S. Magnobodus Andegavensis etiam episcopus facile videre potuit, quidquid ab aliis scriptoribus litteris de Sancto exaratum fuerat; licet enim ducentis & pluribus forte annis post Sancti obitum scripserit, tamen se fidelissime fuisse secutum ea, quæ Justus quidam presbyter reliquerat, in præfatione testatur. Potuit vero is Justus presbyter, cujus ætatem nescimus, Sancto coœvus esse, aut ætati ejus prope accedere. Utut est, etsi eam Vitæ huic auctoritatem tribuendam esse non contendam, quæ ei deberetur, si a coævo conscriptam esse constaret, tamen nihil in illa esse, quod a veritate alienum merito dici, aut jure falsitatis argui possit, persuasum habeo. Ut talem igitur, relictis aliis, edam, suisque illustrabo annotationibus, cum contra Launoyum prius ostendero, S. Maurilium a S. Martino Turonensi episcopo potuisse sacerdotem primo & deinde consecrari episcopum: quod utrumque ita factum esse tradit præter alios scriptores etiam S. Magnobodus. Post Vitam editam subjiciam miracula quædam per Sanctum post ejus mortem perpetrata, quæ posteritati tradidit domnus Harmerus seu Hermericus monachus, & quæ ad nos ex Ms. Remensi codice transmissa sunt, & si quæ circa ea notatu digna occurrent, annotabimus.

[Annotata]

* vendendi

* affirmaret

§ IV. Inquiritur, an S. Maurilius a S. Martino sacerdos & deinde episcopus consecrari potuerit? Tempus emortuale incertum.

[S. Maurilium a S. Martino sacerdotem & episcopum consecratum esse, legitur in omnibus.] Sanctum Maurilium, terrena pro Christi amore patria ditissimaque hæreditate derelicta, defuncto patre in Gallias adventasse, S. Martinum adivisse, qui tum temporis Turonensis episcopus erat, ab eoque majoribus ordinibus initiatum, deindeque Andegavensium episcopum consecratum fuisse, quotquot gesta ejus litteris mandarunt, disertis verbis attestantur. Vita a S. Magnobodo conscripta, quam § III, quia purior emendatiorque est, edendam diximus, num. 1 ita habet: Itaque B. Martinum virtutibus clarissimum, jam tunc Turonicæ civitatis episcopum expetiit; qui eum gratanter suscipiens, subdiaconum & diaconum ordinavit, & ei postmodum onus presbyterii tradidit. Et num. 13 dissidenti clero populoque Andegavensi in novi episcopi electione adest, S. Maurilium divinitus electum indicat, & clero populoque consentiente, episcopum consecrat.

[28] [Patitur difficultatem.] Tillemontius in notis ad Vitam Sancti nostri nota XX pag. 786 de eo difficultatem moveri posse asserit, & simul difficultatis caput attingit; sed rem indecisam relinquit. Verba ejus ex Gallico Latina facio. Moveri potest, inquit, difficultas particularis de eo, quod dictum est, (in Sancti Vita) fuisse S. Martinum, qui S. Maurilium consecravit Andegavensem episcopum. Diximus enim in textu post Defensorem, qui anno CCCLXXI aut CCCLXXII, consecrationi S. Martini adstitit, duos adhuc ad minimum episcopos ante S. Maurilium exstitisse. Necesse igitur est, tres illos episcopos viginti sex annorum spatio, quo S. Martini episcopatus duravit, defunctos esse. Et e contrario non nisi unus statuitur episcopus inter S. Maurilium & Talassium, qui anno CCCCLIII ordinatus fuit. Crescit difficultas ex incertitudine anni Sancti nostri emortualis; nihil enim ex ejus Vita aliud habemus, quam Sanctum nonagenarium e vivis decessisse; 40 in sacerdotali, 30 in episcopali dignitate transegisse. Hinc varii varium, & meo quidem judicio pro suo beneplacito, annum determinant. Sed rem aggrediamur.

[29] [Launoyi argumentum, quo contrarium probare nititur] Launoyus sacræ Theologiæ doctor Parisiensis, quem, quidquid de Sancto nostro alicubi legitur, vel in dubium revocare, vel fabellam reputare vidimus, in editione secunda duplicis Dissertationis, quarum una continet judicium de auctore Vitæ S. Maurilii, altera Renati Andegavensis episcopi Historiam attingit, Maurilium a S. Martini successoribus potius, quam ab eo creatum esse Andegavensem episcopum observatione 16 pag. 74 asserit. Argumenta duo præcipua, quibus assertum suum tum laudata observatione, tum sequenti pag. 80 stabilire nititur, in compendium contracta lectori, ut de iis judicium ferre possit, exhibeo. Primo auctores sex, qui Andegavensium episcoporum seriem ediderunt, recenset: Joannem Burdigneum in Annalibus Andegavensibus, Joannem Salmonium apud Democharem lib. 2. de Sacrificio Missæ, Joannem Chenutium in Chronologica archiepiscoporum & episcoporum Galliæ Historia. Jacobum Severtium in Chronologia episcoporum Lugdunensium & aliorum, Joannem Hiretum in libro Andegavensium Antiquitatum, Claudium Robertum in Gallia Christiana; quorum duo primi ita prædictorum episcoporum seriem texunt, ut Defensorem inter & S. Maurilium duos numerent Apothemium scilicet & Prosperum episcopos: reliqui vero quatuor ita, ut inter utrumque recensitum quatuor episcopi, Auxilius, Apothemius, Funerius & Prosper intercedant. Ex hac episcoporum Andegavensium serie proposita concludit S. Maurilium a S. Martino consecrari non potuisse episcopum, nisi secundum unos Defensor, Apothemius & Prosper, secundum alios Defensor, Auxilius, Apothemius, Funerius & Prosper ante S. Martinum excesserint.

[30] Illud autem vix credi posse affirmat, assertique sui simul & conclusionis veritatem primo demonstrare aggreditur ex episcopis, [proponitur,] qui S. Martini consecrationi affuerunt, quos inter Defensorem fuisse, Severus tradit libro de Vita S. Martini cap. 7 & reliqui passim de Sancto scriptores; deinde ex numero annorum, quos Martinum in episcopatu transegisse scribit Gregorius Turonensis tribus in locis. Verba accipe. Lib. 1 de miraculis S. Martini cap. 3 habet: In quo (episcopatu) gloriosam & pœne inimitabilem agens Vitam, per quinquennia quinque bis insuper geminis mensibus cum decem diebus, octogesimo primo ætatis suæ anno, Cæsario & Attico consulibus, nocte media quievit in pace. Rursus lib. 1 Hist. Franc. cap. 43: Arcadii vero & Honorii secundo imperii anno S. Martinus Turonorum episcopus plenus virtutibus & sanctitate præbens infirmis multa beneficia, octogesimo & primo ætatis suæ anno, episcopatus autem vigesimo sexto, apud Condatensem diœcesis suæ vicum excedens a seculo feliciter migravit ad Christum: & lib. 10 Hist, cap. 31 de Martino Turonensi: sedit annos viginti sex, menses IV dies XXVII. Ecce tibi primum Launoyi argumentum, quo lectori Sanctum nostrum a S. Martino creari non potuisse episcopum persuasum cupit; cujus totam vim in eo sitam esse liquet, quod verisimilitudine probabilitateque destitutum esse videatur, secundum quosdam tres episcopos, secundum alios quinque, viginti sex annorum spatio, quo S. Martini episcopatum a S. Gregorio Turonensi definitum esse ostendimus, e vivis excessisse.

[31] Hoc tamen forte ab aliquo negatum iri suspicatur: quare eadem observatione pag. 76 rei incredibilitatem nititur confirmare argumentis negativis, [quod ulterius stabilire nititur.] quæ multum habere roboris in quæstionibus ex facto, usu & traditione pendentibus in peculiari Dissertatione contendit. Audi subtilem scriptorem loco jamjam laudato disserentem: Hæc autem duo, cum certissima sint, (Defensorem consecrationi S. Martini affuisse, Sanctumque, 26 annis in episcopatu transactis, obiisse) restat, ut quibus in locis nulla principum grassabatur in Christianos persecutio, num tres episcopi secundum quosdam, quinque secundum alios, vivente adhuc Martino, scilicet intra viginti sex annorum spatium decesserint, vel non decesserint, judicetur. Si non decesserint omnes, quod summa cum ratione credi potest, Maurilius non potuit Andegavensis episcopus a Martino consecrari: si vero omnes decesserint, consecrari quidem potuit, sed mirum profecto esset, dictuque incredibile, duos juxta quosdam, quatuor juxta alios Defensoris successores fuisse a Martino pro jure Metropolitani consecratos episcopos, nec mentionem tantæ rei ullam fieri a Severo, qui cognita S. Martini gesta tam accurate scripsit. Quid puer Ticini, quid miles in exercitu Constantii imperatoris, & Juliani Cæzaris, quid catechumenus Ambiani, quid baptizatus Augustoriti Pictonum, quid ex Gallia reversus in Italiam Mediolani, quid in insula Gallinaria, quid constitutus episcopus Turonis in urbe & in pago, quid Treviris cum Maximo, quid alibi passim fecerit dixeritque, Severus diligenter exequitur: sed ne unius quidem Andegavensis episcopi consecrationem a Martino factam commemorat: tantum abest, ut duorum vel quatuor succedentium sibi præsulum inaugurationes vir non indiligens & magistri sui amantissimus oblivisceretur.

[32] [Respondetur ad primum ejus argumentum,] Argumentum jam propositum Launoyo tale esse apparet, ut statim in observationis 17 initio pag. 77 a se demonstratum esse existimet, Sanctum nostrum non a Martino, sed a successoribus ejus creatum esse episcopum. Mihi tamen tanti ponderis non videtur, ut propterea in Sancti nostri Vita a S. Magnobodo conscripta in hoc puncto errorem commissum esse credam, & a ceteris, qui gesta ejus litteris tradiderunt, dissentiam. Etenim nescio, quas sibi difficultates fingat, dum Andegavensium episcoporum seriem recenset. Catalogi correctiores & eruditi passim Defensorem inter & S. Maurilium non nisi Apothemium & Prosperum constituunt, de Auxilio vero Funereoque silent. Gallia Sammarthanorum Christiana vetus in episcoporum Andegavensium serie pag. 112 ita scribit: In aliquibus vero Elenchis mendose inseritur Auxilius successor Defensoris, de quo in Tabulis Mauricianis, sanctorum Albini & Sergii nulla exstat mentio, neque in melioribus notæ indicibus. Rectius enim in nonnullis exemplaribus pro Auxilio, quod imperite scriptum, legendum est Maurilio. Igitur 26 annorum spatio, quo S. Martini episcopatum durasse communis eruditorum tradit sententia, ex hac vita discessus Defensoris, Apothemii & Prosperi contigisse solum debuit, ut Sanctus noster a S. Martino episcopus inaugurari potuerit. In eo autem tantam difficultatem aut incredibilitatem reperire non est, quantam sibi Launoyus imaginatur. Potuit enim Defensor, quando S. Martini consecrationi affuit, jam longævus fuisse, & paulo post e vivis discedere; episcopatus vero Apothemii & Prosperi non fuisse diuturnos, probabilissimum redditur ex paucissimis, quæ de prædictis episcopis memoriæ tradita reperimus. Prosperi solum nomen tabulis ecclesiasticis insertum legitur; Apothemius autem sola sanctitatis fama claruisse traditur. Non video igitur, quid vetet prædictorum episcoporum annos, quibus Andegavensem rexerunt ecclesiam, non dico intra 26, sed etiam pauciorum annorum spatium concludere.

[33] [uti & ad ejus confirmationem.] At, Sulpicius Severus, qui S. Martini gesta etiam minutissima, magistri sui discipulus amantissimus, accuratissime conscripsit, ne unius quidem Andegavensis episcopi consecrationem a Martino factam commemorat. Argumentum negativum est, ex quo, si quid Launoyus habeat, ut S. Maurilium a Martino ordinatum esse episcopum neget, eadem ratione consequitur, nullum a Sancto fuisse episcopum inauguratum. Hujus tamen oppositum probabilissimum credo ex iis, quæ scripsit Stiltingus noster in Vita S. Victoris seu Victuri Cenomanensis episcopi die XXV Augusti data, in qua Sanctum hunc a S. Martino episcopum fuisse ordinatum non levibus testimoniis ostendit. Verba ejus, in quantum ad propositum nostrum spectant, huic loco juvabit inserere. Num. 9 in Commentario ad laudatam Vitam prævio ita habet: Primum itaque S. Victorem a S. Martino episcopum fuisse ordinatum, tot testibus probatur, ut ea de re dubitare non possimus, nisi rationes obstarent gravissimæ. Quatuor S. Liborii Vitas, tom. V Julii a pag. 407 editas, lector inveniet; in omnibus his dicitur a S. Martino sepultus Liborius, atque in quarta ita res narratur a num. 16. Hic laudatæ Vitæ verba subjicit, quibus transcribendis, quia longiora sunt, & laudato loco legi possunt, supersedeo. In his disertissimis verbis consecratio episcopalis S. Victoris a S. Martino facta asseritur. Post quæ de Vita hac S. Liborii quarta, inquit: Hanc Vitam, quæ tribus aliis prolixior est, graviter & bona fide sub finem sæculi IX scriptam esse, colliges facile ex Bollandi ad eam Commentario. § II num. XI in assertæ rei veritatem adducit Acta ipsius S. Victoris in episcoporum Cenomanensium gestis tom. 3 Analectorum a pag. 68, in quibus idem legitur. Num. 13 laudat Vitam S. Victoris a se edendam, in qua ordinatio ejus per S. Martinum eodem modo, at paulo fusius enarratur; addit denique Rabanum, & testimomonium Martyrologii sub Bedæ nomine diu circumlati ad 1 Septembris, ex quibus in fine citati numeri concludit his verbis: Habemus itaque tot testibus probatam S. Victoris ordinationem a S. Martino factam, ut iis merito acquiescere possimus, cum nulla cujusquam ponderis ratio in contrarium fuerit allata. Licet igitur Sulpicius Severus in S. Martini Vita nullum ab ipso episcopum consecratum commemoret, ex hoc tamen laudati scriptoris silentio nulla ratione consequens esse liquet, id a Sancto numquam fuisse præstitum; de S. Victore probabilissimum esse ostendimus: quo posito, de S. Maurilio ex hoc saltem capite negari non potest. Sed ad alterum Launoyi argumentum procedamus.

[34] Observatione 17, cui hunc præfigit titulum: Quædam de Martino, [Alterum Launoyi argumentum ex Sancti ad episcopatum adventu annoque emortuali depromptum] deque Maurilio in Maurilii Vita notantur adscititia. Argumentum depromit ex tempore, quo S. Martinus Turonensem cathedram adeptus est, annoque ejus emortuali, collato cum S. Maurilii ad Andegavenses infulas promoti tempore, annoque discessus ejus ex hac vita. Totum ipsiusmet verbis huc refero. Pag. 80 scribit: A beato Martino cæteros gradus ecclesiasticos, sacerdotiique gratiam accipere non potuit Maurilius, qui anno Christi trecentesimo sexagesimo sexto factus est presbyter, & anno quadringentesimo sexto episcopus. Nam Martinus anno Christi trecentesimo sexagesimo sexto nondum erat episcopus, & anno quadringentesimo sexto desierat esse episcopus. Quod jam alibi demonstratum est. Vides, opinor, lector, ejus argumentum legitimum esse, recteque inde deduci, Sanctum nostrum nec sacerdotem nec episcopum a Martino inaugurari potuisse; si modo, quam confidenter dicitur, tam facile admittatur, S. Maurilium anno Christi 366 factum esse presbyterum, annoque 406 episcopum. At in eo totum difficultatis caput situm esse, quis est qui non videat? Probat igitur assertam a se S. Maurilii episcopatus & sacerdotii epocham. Restat, inquit laudato loco, ut certa Maurilii asseratur ætas. Hanc autem asserere aggreditur, ita prosequens: Joannes Hiretus, Andegavensis in Theologia doctor, Andegavensium Antiquitatum libro scribit, in Andegavensi Martyrologio legi Maurilium per annos XL presbyteratum, & per annos XXX episcopatum gessisse, & annum agentem nonagesimum migrasse. Idem quo ad annos episcopatus & vitæ habetur in edita per Rainonem Maurilii Vita sub finem. Deinde in festo translationis Maurilii tradit, mortem illius anno quadringentesimo trigesimo sexto accidisse. Hoc unius Andegavensis Martyrologii ab Hireto laudati testimonio nixus, integram Sancti nostri chronotaxim verbis sequentibus exhibet: Quo ita constituto, Maurilius nascitur anno Christi trecentesimo quadragesimo sexto, fit presbyter anno trecentesimo sexagesimo sexto, creatur episcopus anno quadringentesimo sexto, & anno quadringentesimo trigesimo sexto moritur nonagenarius. Subjungit: Aut error est in Maurilii Vita, aut in Andegavensi Martyrologio, quæ hac in parte conciliari nequeunt. In Martyrologio quoad episcopatus epocham maxime nullum subesse errorem crederem, cum ex aliis, tum ex hoc quoque, quod Severus Maurilium a Martino consecratum episcopum non meminerit in Martini Vita, cum ut meminisset, res ipsa exigere videatur.

[35] [refutatur.] Reponi Launoyo potest: Aut error est in Andegavensi Martyrologio ab Hireto laudati, aut in Maurilii Vita per S. Magnobodum fidelissime conscripta, quæ in hac parte conciliari nequeunt. In Andegavensi Martyrologio maxime subesse errorem crederem, cum propter summam incertitudinem anni, quo Sanctus e vivis ereptus est, ex qua sine sufficienti fundamento in laudato Martyrologio annus quadringentesimus trigesimus sextus emortualis ejus determinatus videri potest, cum, quia ex aliis a Launoyo laudatis Severique silentio nihil contra consecrationem episcopalem Sancti nostri a S. Martino factam concludi posse jam ostendimus. Nec video, qua ratione Launoyo videatur res ipsa exigere, ut Sulpicius S. Martini gesta commemorans, prædictæ consecrationis mentionem faciat: certe liquet rem non magis exigere, ut illius potius, quam cujuslibet alterius ordinationis a Sancto præstitæ meminerit. Verum quidem est, si Andegavensi ab Hireto laudato Martyrologio standum sit, annum Sancti nostri emortualem quadringentesimo trigesimo sexto illiganti, absolute dicendum esse, Sanctum non a S. Martino, sed a successore ejus Andegavensium episcopum ordinatum esse; sed quis Martyrologium illud tantæ auctoritatis existimet, ut inde, variantibus omnibus de Sancto scriptoribus, certum obitus ejus diem colligendum putet.

[36] [Ex tempore Sancti emortuali incerto] Gallia Christiana vetus Sanctum ad superos evolasse scribit anno 431, aliosque laudat Sancti discessum anno 427 affigentes. Claudius Robertus in Andegavensium episcoporum serie Sanctum ex hac vita migrasse testatur anno 410. Idem legitur in Breviario Rotomagensi a Claudio citato. Eminentissimus Cardinalis Baronius ad annum 394 Sanctis, qui hoc tempore in Gallia claruere, S. Mauritium (Maurilium) Andegavensem episcopum addendum esse scribit. Bailletus in Sancti Vita obitum ejus anno 437 figit, Antonius Summontæus in Historia Neapolitana anno 420. Quæ scriptorum variatio circa annum Sancti nostri emortualem, si attentius consideretur, nos quidem certos facit S. Maurilium initio seculi V floruisse; at quo seculi hujus anno vitam mortalem cum feliciore æterna commutarit, tam incertum relinquit; ut qui ex iis certum annum determinare voluerit, divinare potius quam determinare dicendus sit.

[37] [nihil pro sua opinione conficit Launoyus.] Quo posito, quis ex tam incerto S. Maurilii obitus anno eum a S. Martino sacerdotem & episcopum inaugurari non potuisse concludi posse existimet? Præsertim cum, si Baronium, si Claudium Robertum, si Breviarium Rotomagense, si laudatos scriptores in Gallia Christiana veteri pro anno 427, si Summontæum in Historia Neapolitana cum quadam latitudine sequi voluerimus, perspicuum sit, Sanctum nostrum tempore episcopatus S. Martini cum sacerdotali dignitate, tum Andegavensibus infulis potuisse donari. Nihil quidem morantur Launoyum Summontæus, Rhomæus aliique recentiores, quos pag. 81 nullum rerum vel scriptorum delectum habere, quando res antiquas narrant, sed quodcumque, ubicumque, quomodocumque & quacumque ratione traditum inveniunt, id suis continuo monumentis consignare asserit; sed nec me Launoyus moratur certa ex incertis concludens, avidissimeque, quidquid ad S. Maurilii Historiam deprimendam conducere arbitratur, arripiens.

[38] Dixi, si laudatos num. præced. scriptores sequamur, [Alia a Launoyo objecta difficultas circa idem proponitur.] S. Maurilii sacerdotium & episcopatum in tempus episcopatus S. Martini incidisse. Hic sese haud dubie opponet Launoyus, & arguet: qui fieri potest, ut, qui per quadraginta annos presbyteratum gessit, & per annos triginta episcopatum, quod in Andegavensi Martyrologio de Maurilio legitur & a biographis asseritur, a S. Martino, qui juxta communem eruditorum sententiam ex Gregorio Turonensi haustam viginti dumtaxat & sex annos Turonensem ecclesiam episcopus administravit, sacerdos & episcopus fuerit ordinatus? Fateor, si scriptoris hujus sententiæ annos presbyteratus omnes ab episcopalibus dividentis, insistendum sit, id fieri non potuisse. Sed vellem, ut, quod tam indubitanter supponit, probasset, aut saltem ex Andegavensis Martyrologii verbis consequi demonstrasset: nullam enim ego hanc esse sequelam existimo: Gessit Maurilius per annos 40 presbyteratum, per 30 episcopatum; ergo jam annos 40 in presbyteratu transegerat, quando factus est episcopus; nisi quis asserere voluerit, episcopum non esse presbyterum. Annos Sancti nostri, quibus presbyteratum gessisse legitur, ab episcopatus annis non esse dividendos pro certo habendum est, si aliquid ex tota Sancti Vitæ historia admittendum censemus; imo videre hoc potuit & debuit Launoyus vel ex hoc ipso, quod sacerdos & episcopus a sancto Martino consecratus ab omnibus ejus biographis dicatur.

[39] Nescio tamen, quis me legentem ea, quæ de re, [Crescit difficultas ex iis, quæ de eadem re habet S. Magnobodus in Sancti Vita;] de qua agimus, scribit in Sancti Vita Magnobodus, invaserit stupor. Nam ibidem laudati scriptoris opinionem, annos Sancti nostri in sacerdotali dignitate peractos ab episcopalibus dividentis, non parum confirmari animadvertebam sequentibus circa Vitæ finem verbis: In secundo ergo ordine sacerdotii XL annis ecclesiam regens, (S. Maurilius) in pontificalis autem apicis dignitate XXX annis præsidens cathedræ pius pastor animam … Christo reddidit. Quis enim ex laudatis verbis non statim inferat, S. Maurilium post XL annnorum ecclesiæ Dei in sacerdotio regimen & in episcopatu XXX ex hac vita ad superos evolasse. Fateor igitur laudata verba, si nude, & prout jacent, accipienda sint, id præ se ferre; at ita accipienda non esse, multa sunt, quæ suadent. Inprimis Sanctum nostrum a sancto Martino utraque dignitate fuisse inauguratum diserte in eadem Vitæ historia asseritur, quod, quantum cum prædicta Launoyi sententia pugnet, cuilibet evidentissimum est: tantam vero tamque turpem contradictionem, & temporis, quo S. Martini episcopatus definitur, ignorantiam, in Magnobodum, qui certissime, quæ a Justo presbytero litteris mandata reperit, fidelissime secutus est, cecidisse non facile credidero.

[40] Præterea, supposita hujus sententiæ veritate, S. Maurilius anno ætatis suæ 20 consecratus est sacerdos: [sed diluitur] at Magnobodus, omnesque ejus biographi Sanctum majoribus ordinibus initiatum esse scribunt, postquam defuncto patre, relictaque hæreditate, quam in patria possederat, exsul in Gallias adventavit. Si itaque Launoyo creditur, 15 aut 16 ætatis suæ anno vel forte citius patriam hæreditatemque possessam reliquit S. Maurilius, & ante S. Martinum ipsum Gallias incoluit, quod non omni solum probabilitate, sed etiam verisimilitudine destitutum esse existimo. Deinde quotquot ad manus nostras Vitæ Sancti nostri exemplaria pervenerunt, S. Maurilium majores ordines consecutum statim S. Martinum deseruisse, & ad locum Calonna dictum, cujus pastoralem curam suscepit, discessisse, ibidemque usque ad episcopatum permansisse testantur. Quadraginta annorum spatium, quæ hoc in loco Sanctus gessisse scribitur, certe non exigunt. Apographum Vitæ ex Bodecensis cœnobii Ordinis Regularium S. Augustini Passionali pergameno Ms. insigni a R. P. Gamans Societatis nostræ Majoribus meis transmissum, tradit S. Maurilium bissenos dumtaxat annos in supradicto vico transegisse. Idem habet apographum, quod a Chiffletio nostro ex Ms. Accinctini monasterii accepimus.

[41] [argumentis ex biographis depromptis. Sancti tempus emortuale.] Quapropter biographis conformius & veritati consentaneum magis apparet, annos 40, quos in sacerdotio explevisse S. Maurilius traditur, ita accipere, ut anni 30, quibus in episcopali dignitate ecclesiam Andegavensem gubernavit, iis inclusi censeantur. Certe hanc ego sententiam ut longe probabiliorem amplectar, donec certiora proferantur monumenta, ex quibus in Sancti Vita ordinationem ejus S. Martino perperam attributam esse pateat, præsertim cum, stante Launoyi sententia, tam evidens sit, S. Maurilium a S. Martino sacerdotem & episcopum consecrari non potuisse, ut mirum sit, ceteros de Sancto scriptores, si in ejus opinione fuerint, illud non animadvertisse. Accedit, Launoyi argumenta tanti non esse roboris, ut Vitam a S. Magnobodo conscriptam evertere dicenda sint. Donec igitur quid certius antiquiusque proferatur, non improbabiliter statui posse existimo Sancti natales circa annum Christi 327, sacerdotium circa annum 377, episcopatum circa annum 387, mortemque, quæ anno ætatis suæ 90 contigit, circa annum Christi 417. Quo ita constituto, evidentissimum est, ejus sacerdotium & episcopatum in tempus episcopatui S. Martini definitum incidere. Hæc tamen omnia ita accipi volo, ut annum, quo prædicta contigerunt, cum quadam dumtaxat latitudine determinent; quare si quis contenderit, ea omnia aliquoi annis citius aut serius accidisse, non refragabor, modo mihi in eo consentiat, circa hæc tempora ita esse peracta, ut sub S. Martini episcopatu contingere potuerint.

VITA
Auctore S. Magnobodo
EX IMPRESSIS.

Maurilius vel Maurilio episc. conf. Andegavi in Gallia (S.)

BHL Number: 5730

A. S. Magnobodo.

PRÆFATIO.

[Tempus, quo Vitam scripsit & monumenta quibus usus est.] In Christi nomine, ego Magnobodus episcopus, ac si peccator, ecclesiæ Andecavæ, secundum titulos Justi presbyteri a Vitam sancti Maurilii episcopi & confessoris, ut rusticitas mea compos fuit, simpliciter planeque, quantum potui, explicavi, in anno decimo ordinationis meæ, & in anno trigesimo sexto principis nostri domni Clotharii regis b, filii Chilperici regis, cum fidelitate paterna & amore fraterno c.

[2] Quidquid in religiosis Sanctis suis Domini gratia operatur, [Necessitas & scribendi utilitas.] omnino sileri non potest: nam quia pauperes spiritu facti pro Christo fugitiva contemnunt in mundo, mercantur in cælis lucra æterna, & in terris excitant in laudem Dei fidelium populorum præconia: serunt ergo in lacrymis, metunt in gaudiis.

ANNOTATA.

a Ex his liquet, quibus in S. Maurilii Vita conscribenda monumentis fuerit usus S. Magnobodus.

b Hujus nominis II intellige, qui in Chilperici patris interfecti regnum successit. Annum Clotarii hujus 36 in annum Christi 620 incidisse, quisquis Vitam hanc typis edendam curavit, in margine annotavit. Conforme est Chronologiæ Philippi Labbei, qui cædem Chilperici, regnique Clotarii II initium anno Christi 584 affigit: si enim ad annos 584 addideris 36, pervenies ad annum 620.Nec dissentit Henschenius noster in tribus Dagobertis Francorum regibus, licet Pagius Chilperici cædem & initium regni Clotarii II anno 587 illiget, in cujus sententia S. Magnobodus Vitam S. Maurilii scripsisset anno Christi 623.

c Præfatio hæc in apographo impresso ab iis, quæ sequuntur distincta est. Sequentia vero ibi leguntur sub titulo prologi.

VITA.

[S. Maurilius, relicta patria, S. Martinum adit, a quo sacerdos consecratus recedit.] Beatus igitur Maurilius sub Juliano Cæsare a terrenam patriam pro Christi amore despiciens, humilis exul in Gallias adventavit, jam lector ordine, viam sanctæ paupertatis secutus. Nam de genere nobili b veniens, patre defuncto, matrem superstitem reliquit, cum facultatibus universis, quas in Mediolanensium urbe possederat, unde natalibus claris fuerat oriundus. Itaque beatum Martinum virtutibus clarissimum, jam tunc Turonicæ civitatis episcopum expetiit; qui eum gratanter suscipiens, subdiaconum, & diaconum ordinavit, & ei postmodum onus presbyterii tradidit; secum quoque jugiter ad negotia ecclesiæ pariter procuranda retinere voluit; sed tunc obtinere non potuit. Itaque se invicem osculantes & mœsti multum ab sese digressi sunt; & ille solitudinis habitationem maxime desiderans, abiit viam suam.

[2] [Fano idolorum, igne precibus suis cælitus impetrato, in cineres redacto, templum in eodem loco ædificat.] Audiens vir Dei Maurilius, quod fanum esset antiquissimum in territorio civitatis Andecavæ, loco, qui nominatur Calonna c super littus Ligeris d, ipsum fortiter expugnaturus incredulitatis fomitem, illuc constanter advenit. Ibi post multam prædicationis & abstinentiarum instantiam, tantum ejus magnanimis oratio obtinuit a Domino, ut ignis de cælo manifeste lapsus templum illud cum delubris suis repente voraret, ad similitudinem videlicet antiquæ virtutis beati Eliæ prophetæ, cujus oratio sancta ad zelum Dei in impios exercendum, ignem divinum demitti cælitus impetravit. Igitur mundato divinitus loco, ecclesiam Christi ibidem fidelis Famulus construxit, vicumque instituit, ubi & conversatus est, usquequo onus episcopatus accepit e. Quantas autem ex tunc inibi virtutes Dominus per eum operatus est, non est nostræ facultatis præ paupertate sermonis exolvere. Sed tamen vel pauca recensere de plurimis, secundum quod parvitatis nostræ vires suppetunt, ad laudem Domini ac beatissimi Confessoris venerationem conemur.

[3] [Varia miracula. Manus aridas, energumenam & cæcam,] Erat in villa Pociacense homo f, nomine Saturnus, per longum temporis tractum manus ambas habens aridas: qui ad beatum virum Dei Maurilium pro sanitate postulanda profectus, cum noctem unam ad vigilias ejus pernoctasset, facto diluculo, ad pedes ejus se prosternit, deprecans, immo obnixa credulitatis suæ ostentatione compellens, ut signum Crucis super manus ejus faceret; quo facto, statim restitutæ sunt sanitati, atque aptatæ diu negatis usibus operandi. Nec longo post tempore, ecce & mulier, quæ a dæmonio vexabatur jam multis annis, ex qua infestatione tyrannica etiam cæca facta fuerat, ad Sanctum Domini a fidelibus viris adducitur. Quam ubi beatus Vir præsentem sibi factam vidit, mox eam diabolus reliquit. Pariter & mens sana rediit, & oculi ejus, quod vis inimica abstulerat, lumen receperunt, præbentes fœminæ ducatum proprium, quæ paulo ante venerat alieno.

[4] [morsum venenosum curat.] Cum quidam pastores pecora sua vigiliis noctis pascentes solicite custodirent, unus ex eis latenter mordetur a vipera g: & cum jam vi veneni in se grassante, semivivus factus esset, ad sanctum Maurilium jam in illis locis famosæ potentiæ medicum desperatus adducitur: qui, ut eum vidit, de saliva sua in os pueri per universa membra tumescentis immisit, & continuo peste, fugata, reddita est sanitas. Sicut enim beatum Paulum apostolum quondam vipera mordens ad interitum non læsit, ita nec puerum hunc, apostolici viri Maurilii medicante virtute mirabili.

[5] [Sterili mulieri filium precibus impetrat.] Erat mulier in ipsis finibus sterilis diutius permanens; quæ multum prius præ pudore matronali cunctata, necessitate tandem compulsa, a S. Maurilio petiit, ut oraret Dominum pro ipsa, quatenus ei filium daret, qui & ad ipsam ecclesiam devotus Domino deserviret. Exaudivit Dominus preces servi sui Maurilii: mulier concepit, & peperit filium; qui secundum vota parentum divinis traditus officiis, eidem ecclesiæ Calonnensi longo tempore deservivit. Vere consequens est sententia sicut ab Anna per gratiam Domini genitus est Samuël, qui sacerdos Dei & propheta servivit in templo, ita & puer iste. Idem enim etiam post beatum Maurilium pontifex factus, præsedit ecclesiæ Andecavensi h.

[6] Remanserat diutius juxta oppidum ipsius vici Calonnæ collis, [Idola destruit, monasterium construit,] qui vocatur Prisciacus, diversis adhuc idolorum titulis repletus; ubi sancto Spiritu revelante, Vir beatus cognovit, tempus sibi a Domino præstitum illam quoque animarum fraudem destruendi; ad ipsum locum iter direxit. Cumque illuc pervenisset, statim in aëre dæmonia cœperunt clamare: Quid nos & hic persequeris, Maurili? nullus est locus quo te evadere possimus. Ille autem festinans, neque quidquam motus ad plenam venenosæ malignitatis querimoniam, quidquid ibi fuerat congregatum ex diversis idolis, igne cremavit, & monasterium ibi proxime constituit, quod permanet usque in præsentem diem ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, & memoriam inclyti Maurilii confessoris.

[7] Monachus nomine Clemens febribus quartanis jugiter annis tribus vexabatur. [febricitantem sanat.] Cumque tandem eulogias i sanctissimum Virum postulasset, & ille ei libenti animo præstitisset, illico ut fumus, languor iste diutinus evanuit, & sospitas optata successit.

[8] Prætereuntibus quadam die per ipsum Calonnæ prædium negotiatoribus, [Mancipium servitute,] qui solent inter alia commercia etiam homines captivos venundare, unus ex eisdem captivis, qui tanquam merces quælibet ducebantur venales, confugium in ecclesiam fecit. Beatus Maurilius supplex ad dominos precator accedit, ut miserum redimere posset. Tunc illi humilem superbe spernentes precem, ausu temerario fugitivum de ecclesia rapere cœperunt. At ille multo magis tunc trepidus & vociferans, ait: Serve Dei succurre captivo. Illico tanta febris dominum unum, qui erat cæteris pertinacior, accinxit, ut spiritum prope redderet k. Sed ut erat beatus Maurilius misericors, Dominum precatur pro impio, reddita est ei sanitas, & captivus continuo relaxatur a servitio, liber factus ex mancipio.

[9] Quomodo, Christo propitio, naves necessariæ humanis usibus negotia deportantes, [alios naufragio eripit.] die noctuque per Ligerim discurrentiam habent; aliquando quædam earum grandi mercium onere refertæ, subita perturbatione, flante Austro, cœperunt mergi, sub ipso, ubi Sanctus habitabat, cœnobio. Clamaverunt itaque unanimiter nautæ, mortis metu & tristitia confecti. Tunc beatus Maurilius ad eorum voces commotus primo, sed mox intrepidus per fidei constantiam factus, contra tempestatem salvaturus naufragos egreditur. Moxque ut oravit Deum, periclitantibus tranquillitas subito divina virtute facta est, & illæsi nautæ iter, quod cœperant, perrexerunt.

[10] Cum pro subsidio humanæ infirmitatis Vir Dei asellum haberet, [Furtum punitur divinitus.] quem sedere ipse humilis sessor consueverat, vespere quodam, ubi diem nox clausit, furtim ei ab impio prædone ablatus est. Sed quid infelici contigit, qui hoc ausus fuit sacrilegium perpetrare? Dæmonio arreptus per totam noctem fugam celerans, & nihil tamen promovens, frustrato labore, vagabundus eluditur. Luce vero prima sancto Viro asinum suum divina coactus virtute repræsentat; quem ut Sanctus Dei conspexit, velociter eum dæmon reliquit. Effugato latrone, clementissimus Judex reum suum reputans non furem, sed custodem, tres ei aureos dedit, sicque & animal recepit & hominem absque culpæ noxa ad propria abire permisit.

[11] [Ægrotantem sanitati restituit.] Matrona nomine Amelia ex nobili senatus genere veniens, longam ægritudinem incurrerat, & per annos duodecim tenebatur quotidie ingravescente morbo. Tunc parentes ejus ad beatum Maurilium precantes accedunt, ut eam visitaturus pro mercedis supernæ causa adesse deberet. Timens Sacerdos futurum Domini judicantis in immisericordes dictum: Infirmus fui, & non visitastis me, cum ipsis ad eam perrexit. Et domum ingressus, ubi manu sua cum oratione unctionis oleum in ægrotam fudit, illico mulier super pedes suos stetit, & incolumis gratias Deo egit, quod per sanctum Maurilium citissimam recepisset sanitatem, quæ prius magna ex parte in medicos facultates suas perdiderat: unde remedia nulla receperat, sed & deterius ei semper contigerat in contagione morbi.

[12] [Ecclesia Andegavensi Pastore suo viduata,] Cum talibus vir Domini Maurilius in Calonnensi vico claresceret conversationis atque miraculorum insignibus, evenit ut Andecavæ civitatis episcopalis sedes nudaretur a pastore l. Ergo, ut est consuetudo, collecti in unum sacerdotes, & cunctus populus conglobatus ad substituendum præsulem, quasi vir unus cœperunt intra se mussitare, quis de eis pontificatum accipere potuisset. Sed, variante consilio, & per favoris noxialis scissuras in diversa partito, stare non potuit, quod a Deo non fuit, ut Propheta ait: Cogitationes hominum vanæ sunt. Eligebantur enim non veri pastores, sed qui in ipso officio sua, non Jesu Christi lucra quærerent, quique, quod periisset, in Dominico grege solidare non possent.

[13] [Populoque in novi episcopi electione dissidente,] Cum ergo dissidentia inter se taciti consilia volverent, ecce pro hac ipsa electionis causa solicite festinans beatus Martinus pontifex ecclesiæ Turonicæ sanctissimus in Christo Sacerdos affuit m, cui scilicet & per sanctitatis meritum, & per metropolitanæ sedis privilegium potestas erat eligendi pontificem. Ait ergo ad eos: Viri fratres audite me; quod a Deo electum est, hoc erit; non vobis durum esse videatur. Maurilius presbyter ecclesiæ Calonnensis, jubente Deo, ipse erit vobis pontifex. Tanti authoritate censoris illico, compressis partium studiis, omni mora postposita, ad Virum diriguntur nuntii, mandatum accipientes, velit nolit, ad urbem cogatur venire. Ille autem, ut erat mitissimus, atque ut reliquarum virtutum, ita quoque sanctæ obedientiæ munere plenus, non contempsit imperium, sed adimplevit præceptum. Quo ingresso in ecclesia coram universa inspectantis plebis frequentia, ad manifestandam gratiam Domini, columba super caput ejus descendit. Quo viso, omnis multitudo ad beati Martini genua se prostraverunt, non alium conclamantes, quam Maurilium dignum esse episcopatu, non ab hominibus electum, sed a Deo sibi præsulem manifestatum. Ubi vero super caput ejus vir Dei Martinus manum posuit ad sacram benedictionem tradendam, tunc columba rursus circumvolans, ipsius consecrationis aditum dedit. Frequentius postea beatus Martinus cum gaudio in memoriam revocabat, quod certissime Spiritus sanctus, & angelorum chorus ad ipsam benedictionem affuisset.

[14] [Maurilius, consulente S. Martino, eligitur. Claret virtutibus,] Hic itaque pastor ovium factus & unus ex apostolicis Domini sacerdotibus electus, tanta virtutum præditus erat gratia, ut signa per eum non minus, quam dudum per apostolos Domini fierent. Nam dæmones verbo tantum fugabat, ægros sola oratione curabat, sed & cæcis visum reddebat, paralyticos ad stabilitatem corporis revocabat; & multa alia sunt ejus miracula, quæ, cum scripta non sint, etiam nunc ore hominum celebrantur. Talis igitur in ecclesiam Domini refulgebat, apostolicæ simplicitate vitæ, & cordis puritate; totusque in Christi famulatu die noctuque sine intermissione pro grege Christi, qui sibi fuerat assignatus, in vigiliis & eleëmosynis constitutus ad arma cælestia se converterat, ut hostis antiquus nullam ex ovibus sibi commissis, quantum in ipso erat, morsu lethifero lædere posset.

[15] Cum ad basilicam beati Petri apostoli more suo pervigilem quamdam noctem duceret, [Cæci ab utero matris oculos aperit,] cæcus ab utero matris suæ lumen incognitum a Servo Dei sibi tribui cum fletu obsecrans postulavit. Ubi beatus Maurilius signaculum vivificæ crucis super oculos ejus fecit, erumpente sanguine, repentina lux intravit. Homo ipse ad eamdem basilicam se tradens omnibus diebus vitæ suæ fideliter deservivit, & virtutum servi Dei Maurilii testimonium admirabile fuit.

[16] Nec prætereundum est, quod contigit in publico. Ut se in multis humana habet cupiditas: [diei Dominicæ violatorem punitum divinitus pœna liberat.] quidam vir agricola die Dominico, assumpta securi, præsumptuoso ordine cœpit manibus suis ruralem operam reddere. Statim eum ultio divina manibus ad ipsum ferramentum astrictis damnavit. Post menses quinque ad sanctum Maurilium properans; & pœnam demonstravit suam, & ordinem culpæ confessus est. Mox ut manubrium securis sanctus Vir, miseratus anxium, in manum suam accepit, manus damnati resolvuntur, & ut ante fuerant, in usus incolumitatis revertuntur. Redit homo correptus a Deo, & a Sacerdote suo mundatus.

[17] Nec istud quoque in oblivione per taciturnitatis nostræ negligentiam ponere possumus aut debemus, [Alteri cæcitate percusso lumen oculorum restituit.] quod alias rursus in consimili re sanctum est miraculum. Belgicus quidam nomine … mancipia sua primo die Paschæ crudelitate & avaritia seductus, segetes suas mundare præcepit. Ubi coacti importuno imperio famuli cœperunt noxia gramina evellere, confestim dominus eorum prius jam in mente cupiditate cæcus, oculorum quoque cæcitate percussus est. Tandem sero impietatis & irreverentiæ suæ pœnitens, rogat, ut egrederentur, nec magis intempestivo labore in satis mundarent. Quid ageret infelix nesciens, quo se verteret ignarus, tandem palpitando ducatum quærere cœpit, qualiter reverteretur domum. Post hæc annos tres in eadem cæcitate perdurans, dum demum sanctus Maurilius diœcesim circumiret pro populi benedictione, rogat Belgicus longa satisfactione emendatus, & jam aliquando fidei igne accensus, ut vestimentum Sacerdotis tangere mereretur: quo facto, lumen oculorum, quod per negligentiam suam amiserat, per Sacerdotem Dei recepit.

[18] Nec obliviscendum est in populis, quod ex corporali præsentia sanctissimi Præsulis totius populi Andecavensis generalis fuit profectus. [Frugum summa abundantia toto S. Maurilii episcopatus tempore.] A die ordinationis sancti Maurilii usque ad transitum, tantæ urbem Andecavanam ubertatis abundantia replevit, ut forum publicum in pretio alimoniarum nec minueretur, nec adderetur. Cuncti populi repleta erant horrea ex ubertate tritici & vini: cessaverant enim bella, pax bona terræ multiplicaverat: cunctam quoque plebem repleverat charitas cum reliquarum virtutum, & bonorum morum consequentia, ut eos Pastor bonus apostolicis docuerat monitis pariter & exemplis.

[19] [Rupem a dæmonibus inhabitatam mundat, templumque ibidem ædificat.] Erat in pago Commonico rupes excelsa, arborum diversarum genera multa habens, in quem lucum ex pagano adhuc ritu retenta consuetudine, tanta stultorum hominum singulis annis turba conveniebat, ut diebus septem solemnia ibi sacrilega exolverent bacchando, & choros gentiles ducendo; sed & frequenter post vina & epulas insurgentes in se multorum cæde mutua sanguinem effundebant. Quod dolens Maurilius pontifex quadam die una cum fratribus suis ad eum locum perveniens, tota nocte in oratione perdurat. Ad gallorum cantum tantus fœtor de loco egressus est, ut vix tandem Vir Dei cum suis ibi inhabitare posset: quo videlicet signo eliminatæ gentilis & dæmoniacæ spurcitiæ palam omnibus dato, & per hoc rusticanorum quoque turbis ad destructionem suæ superstitionis animatis, luce prima sanctus Præsul arbores incidi & igne cremari præcepit; & ædificata ibidem ecclesia gloriosæ Mariæ Matris Domini, locus ipse, abolito etiam vocabulo, quod antea exsuperstitionum observantia usurpaverat, a naturali positione situs nomen accepit, Castrum Petræ.

[20] [Cenomano rediens contractum sanat.] Cum evocatus fuisset beatus Maurilius ob fratrum visitationem Cenomanicam civitatem n, revertente eo post negotium confectum in pace, ad Pontem-Leugæ jacebat puer, quem parentes ejus obviam venienti sancto Antistiti posuerant; qui omnem compagem membrorum obvolutus, ita ut glomus involvi solet, tenebatur astrictus. Ad beatum Pontificem ululare miseri parentes pro filio infelici cœperunt, ut utriusque misereretur. Nec aliud Sacerdos facere potuit, non absque importunitatis violentia, petitione plebis instante, quam consueta clementia cogebat, & Domini suggerebat voluntas. Prosternit se in orationem diutius; nec longa interfuit mora, illo orante cœperunt contracti membra paulatim extendi, & venæ suos agnoscere discursus. Apprehensa tandem a Præsule ejus manu, protinus erigitur. Læti parentes cum filio incolumi reddito vadunt domum, laudantes Deum & gloriosi Pontificis merita prædicantes.

[21] [Navi sine remige ad eum deducta, flumen trajicit.] Cum ad Ledi o fluvium pervenisset, nullam ibi paratam reperit navim, sed totæ ulteriori ripæ fluminis tenebantur. Nullum fuit intervallum, sine humano ductu omnes simul ad eum per transversum amnem diriguntur. Vir Dei gratias egit Deo, qui sibi per mirabilem rerum famulatum tam cito navalem præbuit evectionem. Sed & nautis, qui post tempus advenerant, & factum cernentes astabant stupefacti, mercedem reddidit sui officii non laboris.

[22] [dæmonem e furibunda vitula ejicit,] Villam Gerciacum p ipse Sanctus, data pecunia, comparaverat in possessionem matris Ecclesiæ, ut alimenta præberet captivis, viduis & pupillis, simulque & clericis fratribus suis. Eam cum die quadam circumiret, ecce vitula amens, obvios omnes furibunde cornu petens, in eum cum mugitu torvo fremens, rotatimque ruens veniebat. Extendit e contra dexteram suam interritus Sanctus Dei, & diabolus de capite vitulæ in specie corvi egressus, velut nebula evanuit, multis eorum, qui præsentes aderant, oculis eum videntibus. Mox bucula mansuefacta tanquam ovis, furore deposito, relicti armenti consortium repetivit.

[23] [undas sedat,] Quadam vice dum beatus Maurilius per fluvium Meduanæ q navali evectione cum ipso aquæ decursu descenderet, navicula cœpit mergi, fluctu intumescente: sanctum vero Dei Sacerdotem ex nocturnis fatigatum vigiliis sopor oppresserat. Accedentes socii suscitaverunt eum dicentes: Quid est, quod agis? jam perimus. Ille clementer respondens, ait eis: Vosmetipsi hoc facere potueratis, fratres. Et accepta ampulla, ubi sanctus liquor erat, fudit in fluctus oleum cum oratione, & mox unda cessavit, sub momento tranquillitate reducta.

[24] Absente forte sancto Maurilio pontifice quadam die, [Moribundum incolumitati reddit,] unus de numero famulorum ecclesiæ vehementem febrem incurrit. Defertur in ecclesiæ sacrarium, ubi suspiria & singultus mixtasque lacrymas super eum deducebant oculi sociorum. Jam quidem cathecumenus erat. Subito Dei voluntate adveniens beatus Maurilius in ipso jamjam futuri exitus articulo, præcepit, ut egrederentur cuncti foras; ipse singularis cum puero remansit, qui vix tandem supremo spiritu palpitabat. Unius horæ spatium moratus Servus Dei, ecce egreditur cum puero integræ sospitatis lætante munere repentino.

[25] Miseris fœdatos vulneribus duos leprosos sanctus Dei confessor Maurilius, [leprosos mundat.] verbo tantummodo medicante, curavit. Nam alimoniæ stipem poscentes pius Pastor multo majore, quam peterent, commiseratus clementia, subito cutis reparato decore, insperatæ sanitati restauravit.

[26] Quod ad animæ salutem, & ad sanctæ parsimoniæ exemplum actum est, [Vitæ ejus austeritas.] quis libenter non audiat? Cum sancti dies Quadragesimæ adveniebant, erat ei aridus cibus, panis hordeaceus, quem ipse manu molebat, quia & hoc voluntas boni operis exigebat; addensque salem & aquam, hoc pro summis ducebat deliciis. Sed tamen non ideo macilento colore torpebat, non pallens erat vultu, sed semper, mirum dictu! robustus in attrito corpore, ut rosa resplendebat in facie, ut quodammodo integritas animæ appareret in vegeto corpore. Navigii ergo sui indefessus vela tendebat, pedem his diebus in publicum. Ciliciis carnem terebat assidue; & tamen, ut dictum est, corpore alacri mens robustior erat in Christo.

[27] Quod factum est ad ecclesiæ Dei ædificationem, miraculum manifestatum est universo vicinarum terrarum spatio. [Mortuum ad vitam revocat.] Cum electus Dei S. Maurilius hyemis tempore ad vicum Saponariam r, pro necessariis gregis sui iter illud suum incessabile faceret, ita mors subita contigerat, ut ibi peregrinus quidam a longe exul repente interiisset, & feretro compositus, parato jam sepulcro, condendus jaceret. Cum super eum pauperum turbæ lacrymarum deducerent fletus, adest Pontifex: nec aliud possumus, quam quod divina virtus per Servum suum mirabili complevit effectu. Prope enim defuncti corpus, aliis mœrentibus, affuit misericors Pastor, & dum astantes de re sepulcri loquerentur, Sacerdos Domini misericordia profundius tactus in orationem prosternitur, & invocat diutius Deum authorem vitæ. Cumque persisteret in perseverantia precis, cadaver de morte vivificatum surrexit, ad instar videlicet virtutis Elisæi sancti prophetæ de parvulo defuncto & misericorditer suscitato.

[28] Ab episcopatus sui primordio usque in finem sanctus hic Antistites suppellectilem vilem habuit, [Pauperrime vivit. Eximiæ animi & corporis dotes.] & victum pauperem, ut per omnia canonicam adimpleret sententiam. Quod impossibile forsitan homini videatur, sed credentibus, Deo præstante, possibile est; jam nonagenariam pervenerat ad ætatem, ut non doleret stomachum, non viscerum cruciaretur injuria, non sicca humus crebrius superjacentia sibi membra confregerat; sed sanus corpore, animo sanior, parsimoniam & solitudinem putabat esse delicias. Nam & in urbis frequentia Vir prudentissimus inveniebat sibi eremum monachorum. Genua ejus quadam duritie ad instar genuum camelorum, flectendo ea pro populo suo, per orandi frequentiam occaluisse perspectum est. Nos de innumerabilibus ejus bonis, & maxime per ipsum, quantum potuit, occultatis, paululum quid, quod scire possumus, explicamus. Cæterum ille intus apud se, quod elegit, arripuit, tenuit, cœpit, implevit. Sane in communi foris conversationis habitudine nihil illius severitate jocundius, nihil jocunditate severius, nihil risu tristius, nihil tristitia suavius. Cum continentiam indicaret, non redolebat ostentationem, sermone silens, & silentio loquens: nec citus nec tardus incessus; idem semper habitus, neglecta mundities, & inculta vestis: cultus ipse sine cultu. Sola vitæ suæ æqualitate promeruit, ut in urbe pompæ, lasciviæ & deliciarum, in qua humilem esse miseriæ est, & boni eum prædicent & mali detrahere non audeant, sacerdotes omni veneratione suspiciant. Revertamur illuc, unde initium narrationis sumpsimus.

[29] [Pia ejus mors.] Jam beatus Maurilius senectute bona confectus, & adesse sibi desideratum sui obitus sentiens diem, ædificavit cryptam duplicem sepulturæ suæ, ad exemplum patriarchæ nostri sanctissimi Abrahæ. In secundo ergo ordine sacerdotii XL annis ecclesiam regens, in pontificalis autem apicis dignitate XXX s annis præsidens cathedræ, pius Pastor animam, qualem de lavacro sacri baptismatis sumpserat, Idus * Septembris Christo reddidit, lætantibus sanctis angelis, & in gaudia superna suscipientibus eam. Alumnis vero, quos in convalle terreni incolatus relinquebat, pro destitutione sua mœrentibus, quos tamen Pater piissimus, nec cum defunctus est, deseruisse se per affectum dilectionis manifestæ aperuit, cum eos etiam in funere suo consuetarum sibi virtutum ostensione relevavit.

[30] [Miracula ejus in sepultura. Cæci illuminati. Infirmus curatus.] Cum igitur corpusculum sanctum deduceretur sepulturæ suæ tradendum, occurrentes ei duo gemini fratres, ambo oculorum luce orbati, pariter sunt illuminati, & confestim sanctas exequias sine alieno ducatu cum laudibus prosecuti. Quidam quoque homo XXVIII annis tenebatur in lectulo languore vehementi; qui ipsa hora funeris venerandi, mox, ut voces psallentium audivit, totius immemor debilitatis exiluit agilis ut cervus, & usque ad feretrum, ubi Sanctus deferebatur, perveniens, antiquam mirabatur se subito recepisse sanitatem. Jam vero, eo sepulto, venerabilem quoque pausationis illius tumulum virtus divina magnis miraculorum insignibus clarificat, cum ibi quoque fiant virtutes assiduæ, & tribuantur divinitus per merita sacri Confessoris Christi & animarum & corporum sanitates multimodæ, ut benedicatur cum gloria & laudibus nomen Domini Dei vivi, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria cum eodem æterno Patre & Spiritu sancto in omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vide Commentarium num. 18.

b In Vita, quæ Gregorii Turonensis putata fuit, universam fere Hesperiam sub ditione sua S. Maurilii patrem tenuisse legi, in Commentario dictum est. Auctor Apologiæ adversus Launoyum pro S. Renato editæ hoc loco non universam Italiam, sed solam eam Italiæ partem significari existimat, quæ Cisalpina Gallia nuncupatur. Nos tantam Sancti nobilitatem a S. Magnobodo non expressam incertam reliquimus in Commentario num. 17.

c Galliæ vicus in Andensi comitatu. Quatuor circiter Andegavo milliaribus distat.

d Galliæ flumen, quod lingua sua la Loire nuncupant, notissimum est.

e Si Launoyo credas, 40 ibidem annos habitavit S. Maurilius, cum ad episcopatum usque in hoc vico permansisse dicatur. Nobis probabilius est, Sancti habitationem 10 solum annis ibi durasse. Vide Comm. prævium circa finem.

f In altera sæpe laudata Sancti Vita legitur: In villa Potiacinse. Neutro modo invenire potui. Suspicor tamen Podium Andegavense significari, Galliæ in Andegavensi provincia oppidulum, tribus a Salmurio in Meridiem milliaribus, & octo Andegavo dissitum.

g Illud non procul a Calonnæ vico contigisse verisimile fit ex eo, quod vicus iste viperis abundare passim tradatur.

h S. Renatum intellige, qui S. Maurilio in vulgatis episcoporum Andegavensium Catalogis in episcopatu successisse traditur, & de quo in Vitaaltera prodigiosa post septennium narratur resuscitatio. Vide Commentarium prævium num. 23.

i Munera quædam: Panem v. g. benedictum, quo a Sancto impetrato, febribus liberatus est.

k De illo egimus in Comm. prævio num. 21 & seqq. ubi & videri potest, quomodo res eadem in Vita altera narretur.

l Prospero scilicet, quem S. Maurilii decessorem fuisse, ex Andegavensium episcoporum Catalogis liquet.

m Vide Comm. prævium § IV per totum.

n Urbs Galliæ perampla & provinciæ cognominis caput. Sita est ad Sartam fluvium, ubi recipit Huisnam.

o Ledus est Galliæ Narbonensis amnis, quem lingua sua le lez nuncupant: sed dubium non est, quin hic significetur Lædus Gallice le Loir. Fluvius hic in Perticensi provincia ortus, Carnutensem Belsiæ tractum defluit; dein varia alluit loca, & tandem paulo supra Andegavum in Sartam amnem se exonerat.

p Non reperio. Credo tamen prædium aliquod in Andegavensi diœcesi situm ab auctore significari, quod Sanctus ecclesiæ suæ emit.

q Fluvius Galliæ lingua sua la Mayne dictus. In Normanniæ limite ortus per Cenomanos fluens Meduanam urbem & Lavallium rigat. Supra Andegavum auctus Sarta & Lædo fluminibus in Ligerim se exonerat.

r Reperio suburbium Tulli urbis Lotharingiæ Saponariam fuisse appellatum: sed hoc loco illud significari, non puto.

s Vide Comm. prævium circa finem.

* Idibus

MIRACULA
Auctore Harmero.
Ex Ms. Codice Remensi.

Maurilius vel Maurilio episc. conf. Andegavi in Gallia (S.)

BHL Number: 5733

A. Harmero.

[Sanctorum enarrare virtutes utile est:] Sacramentum Regis cælestis amplificare proficuum est, opera magnitudinis ejus per Servos ejus perpetrata divulgare perspicuum est. Nam quoties fidelium, Sanctorumque ejus laudamus ac recitamus admiranda præconia, toties ineffabilia ipsius prædicamus virtutum insignia; quia, quam palmites ubertim in populo vinitoribus expediunt copiam puri liquoris, merito ad radicem vitis refertur munus profluæ fertilitatis, dicente ipsa Veritate: Ego sum vitis vera, vos palmites. Et iterum: Qui manet in me & ego in eo. Ergo advertere possumus & clarius intueri, quia sicut uvarum opulentia absque vitis incremento proferre non valet consuetam vini abundantiam, ita nec Sanctorum prodigia sine Christi recoluntur adminiculo. Unde in sequentibus idem ait: Sine me nihil potestis facere. Et Psalmographus admirabili instinctu considerans ineffabilia Sanctorum merita veridica approbatione ab omnibus esse recitanda, psallendo exclamavit: Nimis honorati sunt amici tui Deus. Et iterum sapientiæ imitator: Laudemus viros gloriosos parentes nostros in generatione sua. Hæc talia proferentes, operæ pretium est, ut ad liquidum, quæ hactenus protelando diu distulimus, edicere satagamus, & Operis nostri seriem intimare procuremus.

[2] [hinc miracula a S. Maurilio perpetrata recensere aggreditur.] Vitam siquidem sancti ac beatissimi Maurilii Andegavensis episcopi faceta satis urbanitate a successoribus ejus expolitam esse profitemur, & quæ corporis nexibus assuetus egit, & quæ postmodum hominem exuens, Christi favente clementia, facere dignatus est. Sed restant plurima, quæ tempore moderno acta sunt, ex quibus multa oblivioni tradita sunt: quædam vero, ut modicitas nostri parvi fomitis prævalet, & quæ a veridicis comperta sunt, cernua vernulitate ad profectum multorum, Domino annuente, edicere aggredimur.

[3] [Sacrum inspecturi corpus precibus vacant,] Tempore igitur quo Nefingus a venerabilis infulam episcopalem hujus sedis nactus, Christo auspice, plebem sibi creditam monitis, exemplis moribusque benevolis regere videbatur, decretum est ab eo, & ab edititiis ejusdem sanctæ jam prædictæ martyris ecclesiæ Andegavensis, ut pignora jam prælibati S. Maurilii episcopi, quæ longo jam dierum spatio sub theca inculta, veternosa custodiebantur, visere decernerent, & quæ a priscis acta fuerant, inspicerent, & qualiter sanctissima regeretur gleba, loculumque ejus meliorando ditarent, artusque perlustrando elucidarent. Cumque die prædicta, ut sancitum erat, ad opus ventum esset, & more solito, januis basilicæ jam prædictæ obstrusis, intro prædictus antistes cum paucis sanctitatis speculo deditis ingressus esset, orationibus precumque votis vacare cœperunt.

[4] [post quas corpus, aperta theca, suavissimo fragrat odore,] Hisce debite peractis, ad Sanctissimi locum accedentes, bajulando sustulerunt, quod ex loco, ubi diutius jacere videbatur, in aram, ubi solenne celebrabatur officium b, deferentes, tantis continuo sarcina oneribus caruit, ut omnes, qui inibi aderant, & sibi adesse gratulabantur, in stuporem mentis converterentur, nimiumque invicem hæsitantes suspicati sunt pro certo Sanctissimi non adesse membra, atque ad perniciem sui ab antiquis ablata fuisse tutoribus. Itaque mœrore concussi, animisque sauciatis, aperientes beatissimi Præsulis arcam miro & inedicibili statim repleti sunt gaudio. Nam repente, ut, mausoleo patefacto, conspectæ fuerunt eximii Confessoris reliquiæ, odore perfusi sunt gratissimo. Vincebat enim omnia odoramentorum genera amœnus odor, & ultra quam credi potest, responsio suavitatis fragrabat. Aderat cum præsule supradicto Crisonphilax thesaurarius cum aliis officialibus clientibus, & arrectis auribus & visibus nectareo fruebantur odore & ignoto, ut etiam in amænitate paradisi & in aromatum surculis putarent se fuisse positos.

[5] [& reperitur incorruptum. Puella membrorum usu destituta,] His itaque taliter peractis, gestantes feretri interiora & conspicientes pannulorum veterrima, ex quibus beatissima Maurilii obvoluta fuerant sommata, ita membra inventa sunt incorrupta, ac si ipsa die huic ministerio deputata fuissent. Cumque & huic simili modo attoniti detinerentur miraculo, & cordium imo grates & laudes referrent Domino, thesaurum, ex quo frustrati esse metuebant, carissimum, incontaminatum & absque damni discrimine lætantes invenerunt, omniaque lustrantes nec modica nec maxima defuere, quæ ii invenirent amantissimi Pastoris membra. Ergo, omnibus ex more completis, venerandum B. Maurilii corpus infra thecam digno opere constructam diligenti reverentia repositum est. Dum ergo in locum pristinum, ubi ab antiquioribus collocatum fuerat, reportari a ministris decerneretur, succolantes invicem tanto oneris pondere repente sanctissima corporis gleba aggravata est, ut quæ ante modicum possibile fuit ab uno deferri bajulo, postmodum vix a quaternis deportaretur gerulis. Cumque & in hoc facto Omnipotentis clementiam episcopus cum clero inibi adstante collaudarent, ac metu gaudioque replerentur, de subito puella quædam a parentibus delata est, quæ intra ambitum Andegavensis territorii nata & enutrita, clenica * permanebat, & diu compagine membrorum dissoluta, penitus ab omni officiorum genere extorris agnoscebatur. Nam pedum bases attritæ, tibiarumque stigmata contusa, ac lacerti brachiorum humeris adnexi, vix soliditas manuum pectori adhærebat. Allata autem ab affinibus & in limine ecclesiæ projecta *, diutissime in oratione persistens, Dominum sanctique Maurilii auxilium tota mentis intentione deprecabatur, quatenus membris ejus redderet sanitatem & corporis incolumitatem.

[6] Cumque hoc vigili mente ageret, nutu divino erecta est, [Sancto invocato, incolumitati restituitur.] & ad locum beatissimi Viri velociter accedens, dicitur exclamasse: S. Maurili pastor egregie, cujus merita & reliquiæ in hoc loco venerantur & requiescunt, propitius esto mihi peccatrici, ut per tuam almifluam intercessionem merear ab his infirmitatis vinculis absolvi, & sana & incolumis a præsentia tui sancti nominis abscedere. Hæc dicens, continuo virtutem sensit adesse divinam, auxiliumque B. Maurilii congruum. Membra enim ejus & artus, quæ per longa dierum curricula debilitate tabuerant, & infirmitate diutina diriguerant, cœperunt repente vires resumere, virtutemque pristini roboris absque dilatione exercere. Pedum gressus recuperabatur, crurum tibiarumque vigor expediebatur, manuumque ac articulorum officia dirigebantur. Quid plura? Omnium membrorum virtuti sanitatique restituta, & ab altari S. Maurilii & ab ecclesia ipsius incolumis regressa ad redeundum domum (parentum auxilio enim eguit alieno) nec baculi sustentaculo, sed solamine corporis sui corroborata, gressibus pedum asscripta ad lares proprios regressa est, Christi virtutem collaudans super se declaratam, sanctique Maurilii clementiam, cujus auxilio pristinæ fuerat sanitati reddita. Quæ postea ad comprobandam ejus admirabilem virtutem & ad augmentum declarandæ pietatis ipsius arcana, secundum natales suos & juxta morem prisci temporis maritali connubio conjuncta & nuptiali thoro connexa usque in hunc diem domum propriam jure hæreditario sibi concessam gubernare agnoscitur, ornata filiorum genealogia sobolumque propagine, narrans & testificans virtutum incrementa sibi cœlitus concessa. Hæc ita esse, ut jam prælibati sumus, mulier ipsa, de qua ratio agitur, adhuc incolumis & vitæ superstes, & multorum testimoniorum affirmat constipulatio c.

[7] [S. Maurilium prodigiis in translatione corporis factis, S. Martino aliisque] Ergo si diligentius inspicere volumus hujus S. P. N. Maurilii ineffabilia divinitatis dona a Deo sibi collata, procul dubio invenire possumus, eum die ipso, quo sanctissimum corpus ejus a præsule jam prædicto & ab alumnis ejus conspectum est, plurima perpetrasse miracula. Jam ut retrovertamus articulum. In translatione reliquiarum ejus, duo sensere ministri d admiranda jam demonstrata cælitus prodigia, quæ sub obitu * B. Martini, seu quando pignora illius translata sunt, & aliorum quorumdam Sanctorum sæpissime evenerunt divino instinctu: ut enim in gestis jam dicti S. Martini, ceterorumque Deo amabilium recitamus Actis, dum exanimes & corporeis nexibus exuti de loco ad locum deportari decernerentur, aliquoties pondere aggravata eorum sandapila omnino immobilis permansit, ita ut nec copia hominum nec capacitate virium ullatenus moveri posset. Sed cum occulto illorum judicio, causa hominum arbitrio illorum famularetur, e contrario sarcina corporis carere videbatur sine difficultate onere ponderis, & quod dudum a multis impossibile fuerat transferri, hoc ab uno vel a duobus bajulabatur gerulis. Quod evidenti approbatione in S. Maurilii factum asserimus translatione.

[8] [similem prædicat.] Ex odore vero gratissimo, quo officiales corpus illud infundunt mira conspersione, particeps fuit multorum apostolorum aut martyrum seu confessorum collegium, quorum corpora Christi juvamine illorumque opitulante voluntate, dum a sarcophagis submoverentur, seu in alium commutarentur locum, seu divina revelatione diu ignota inveniri mererentur, mira odoris amœnitate præsentes impleri solebant, ut in multis eorum memoriam recitantibus, sedula inquisitione gestis legimus. Si qui autem infirmi vel debiles huic agnitioni respectu divini Numinis aderant, a propriis continuo liberabantur injuriis *. Quod apte in hujus Viri translatione compertum esse scimus, dum præsentes odor perfundit amœnus, & paralyticam diu nodis infirmitatis obductam, mira celeritate curavit. Unde absque ambiguitate magnis sanctis Patribus consors exstitit, quorum tanta sunt exempla, ut nec inveniantur scripta.

[9] Et quid hæc narrando diutius immoramur? superexcellunt enim actus ejus & mirabilia operum ejus, [Ad alia procedit miracula.] multorum virtutibus in hac ærumnosa vita a Sanctis olim perpetratis; quæ, si quis veridica indagine perscrutari cupit, sumat codicem, qui de Vita ejus & miraculis plenissime infertus est *, ibique invenire potest tanta sancti Viri magnalia, quæ nusquam in aliis Sanctorum gestis recitavit solertia. Sed restat, ut ad incœptam Operis nostri seriem convertamus stylum, beatique Viri per singula explanando, quantum divina donaverit facultas, enarremus miracula, ut a veracium comperta sunt auctoritate, quæ res tantopere credibilius videtur, quanto a prudentioribus viris edocetur.

[10] [Cæco Sancti imploranti quxilium] Erat præterea in suburbio civitatis jam prædictæ Andegavensis colonus quidam, qui, infirmitate cogente diutina, lumen oculorum amiserat. Hic fraudatus ab omni oculorum auxilio conductu fovebatur alieno; sed tanta orbatus * cæcitate minime cessabat quotidie ingredi basilicam, ubi sancti ac beatissimi viri requiescebant pignora Maurilii, supplicans & obsecrans, ut virtus magnitudinis ejus super se dignaretur ostendi, & ab offuscantibus cæcitatis suæ tenebris, quæ cum undique possessum detinebant, eripere. Dum autem hæc indesinenter ageret, & minime huic operi sedulus finem imponeret, supervenerunt dies sanctæ Quadragesimæ observationis, orationibus, jejuniis ceterisque competentis parsimoniæ virtutibus dediti, quos plebs catholica recolit ad minuendum peccati cumulum, & ad augendum meritorum igniculos. Siquidem juxta morem ecclesiasticæ sanctionis & antiquorum documenta Patrum, dies advenit, qua clerus omnis, monachorumque contubernale collegium cum populo abstinentiæ se acriori obligans, in cinere & cilicio positus, pedumque indumentis ablatis, ac precum votis vacans, civitatem circuire solitus est, Sanctorumque patrocinia sedule invocans, basilicas eorum summa cum devotione ingrediens, orationum munia inibi, quantum Christi concesserit gratia, persolvere gestit.

[11] Revertens * autem supradictus clerus cum caterva populi ex basilica S. Licinii e & ingrediens oratorii januas Christi martyris Mauritii, [lumen oculorum redditur,] intererat jam prædictus cæcus altius inductione conductus f propriisque destitutus luminibus, deprecans Domini potentiam, ut, qui oculos cæci nati aperire dignatus est, ipsi quoque medelam illuminationis inferret; qui, cum ex aditu basilicæ alienis utens suffragiis *, psallente clericali concione, ad altare S. Maurilii sæpius prædicti appropinquare inciperet, dixit ad quemdam clericum penes se astantem: Domine, ut mihi esse arbitror, video manus vestras. At ille hæc audiens attonitis auribus admirari cœpit, si vera esse possent, quæ ab homine quondam cæco dicebantur. Ille vero deinde adjecit: Jam omne corpus vestrum intueor, & omnia, quæcumque facitis, patula videndo agnosco. Hoc sermone quam plurimi advenientes, & in stuporem mentis g… continuo infit: Jam altare S. Maurilii thecamque ipsius in eo positam libere video. Et protinus oculis patentibus & quodammodo more exultantis subjecit: Non solum Sancti altare, sed omnem basilicam istam cum caterva clericorum aut * laicorum, & omnia, quæ in hac ecclesia aguntur, agnosco, & clare video & lumen oculorum meorum, quod per annorum curricula amiseram, Christo propitio, sanctique Maurilii interveniente suffragio, non solum recuperavi, sed etiam clarius, quam videatis, accepi. Hoc dicto, clamor illico clericalis ac laicalis attollitur laudans & benedicens Dominum, qui facit mirabilia, & qui mirabilis est in Sanctis suis, sanctique Maurilii merita mira glorificat gloria.

[12] Jam prædictus olim cæcus, pristina recuperata claritate, [qui, post actas Deo & Sancto gratias domum sine alieno re diit auxilio.] apertisque oculorum suorum luminibus libere & absque ullius conductu coram omni plebe per ecclesiam deambulabat mente alacri, S. Maurilii beneficiis gratias agens & confitens. Expletis autem laudum præconiis peractisque melodiarum votis, cæcus, qui fuerat, veraci illuminatus approbatione ad domum propriam regressus est absque ullius solamine, multis postea vivens annis. Sed hæc cœpta relinquamus & ad alia enarranda, ut inchoavimus, properemus.

[13] Alius præterea quidam homo pernicitate paralysis undique dissolutus, [Paralytico Sanctus apparens] vocabulo Amalricus, pluribus jam annis transactis in porticu ecclesiæ S Maurilii absque membrorum officio jacebat. Hic jam totius senio infirmitatis confectus, ut dictum est, ad januam basilicæ recubans, eleemosynarum stipendiis tam episcopi, quam clericorum aut laicorum sustentari cognoscebatur. Membrorum autem & omnis corporis robore destitutus, quotidie intra ecclesiam repens manibus ac pedibus more reptilium semet ipsum trahebat; qui, cum per multam annorum orbitam ita æger & debilis, spe omni amissa reparandæ sanitatis, deficiendo tabesceret, supervenit dies cultu recolendus, qui in exordio quadragesimalis jejunii positus, Dominicus vocatur. Itaque clerus ad matutinorum solemnia in basilica jam sæpe dicti martyris venerandi Mauritii ex more, dato signo, consurgens, coacervata populi caterva, psalmorum hymnorumque melos concinendo depromere studebat. Inter quos aderat ipse, de quo loquimur, ægrotus, qui, ut jam diximus, omnium artuum defraudatus viribus, linguæ solummodo officio spem loquendi retinebat. Cumque, ut jam prædictum est, psalmorum melodia a clericall collegio instanti reverentia celebraretur, finitis jam magna ex parte matutinalibus Officiis, repente immensis cœpit paralyticus, qui intererat, clamare vocibus, atque in auribus omnium perstrepere clamoribus. Nam quidam vir, ut ore proprio fatebatur, habitu pulcherrimus, specie jucundus, canitie floridus, aspectu venustus, vultu conspicuus, illum apprehendens contrectansque omnium membrorum ejus compagines, ab imis soli eum satagebat erigere. Ad cujus conatum gressu præcipiti & repentina festinatione motibus, quibus poterat, exurgens, a limine ad altare S. Maurilii prorumpens, ultroneus festinabat, quacumque poterat animi valetudine, contingere altare ipsius.

[14] [membrorum usum reddit] At, ubi ventum est ad præsentiam jam dicti Sancti altaris, virtute, qua potuit, apprehendit speciem ejus, & diutius ambarum manuum conatu crepidinem utriusque partis tenere aggressus est, ibique quasi unius horæ spatio basibus pedum se stando annectens, prece, qua poterat & voce reciproca, sedulus supplicabat Omnipotentis, sanctique Maurilii antistitis auxilium. Quid multa? tamdiu mente vigili cornua altaris tenuit, donec, divina favente clementia, sanctique Maurilii interveniente solamine, fugata omnium membrorum suorum debilitate, ac recuperata cuncta virium suarum fortitudine, nullius egens solamine super pedes proprios stare cognitus est sua virtute. Hic taliter meritis Sancti curatus ab altari ejus regressus est motu corporis ac articulorum collisione deambulans, agilitate habilis, ac roboris valetudine stabilis. Quo miraculo concio clericorum experrecta, continuo clamor laudis intonat, templumque præconiorum melodiis repletur, vocisque vulgi utriusque sexus strepitus procul audiuntur. Amen.

ANNOTATA.

a Gallia Christiana vetus trigesimum octavum ei locum in Andegavensium episcoporum serie concedit. De tempore, quo hæc translatio contigit, vide Comm. prævium num. 4.

b Sensum vitiosum ita lege: Ad Sanctissimi locum accedentes, corpus ejus ex eo sustulerunt, ubi eis justo diutius quievisse videbatur; quod, cum ad altare princeps deferrent, tantis &c.

c Ex his liquet, mulierem S. Maurilii meritis miraculose sanatam adhuc incolumem superfuisse, quando Harmerus hæc scripsit, quæ proinde certum potuit de incorrupto sacro corpore testimonium dare. Vide Comm. num. 5.

d Loquitur de his, qui sacram thecam ex loco, ubi quieverat, ad aram detulere, nullamque inclusi corporis sensere gravitatem.

e In Gallia Christiana XV Andegavensium episcopusconstituitur. Colitur in Andegavensi ecclesia 13 Februarii, ad quem diem de eo in Opere nostro actum est.

f intellige: Propius ad S. Maurilii aram deductus.

g Lege: Hoc sermone quam plurimis advenientibus & admirantibus continuo infit.

* lecto affixa

* collocata

* obitum

* infirmitatibus

* scriptus

* laborans

* lege revertente &c.

* auxiliis

* &

DE S. MAURO EPISC. CONF.
PLACENTIÆ IN ITALIA.

Circa CDXXX.

SYLLOGE HISTORICA.
De Sancti cultu, de tempore, quo floruisse & obiisse creditur, ac de gestis.

Maurus episc. conf. Placentiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Inter antistites Placentinos in Italia tertius numeratur S. Maurus, successor S. Sabini, [S. Maurus qui hodie colitur,] de quo actum est apud nos ad diem XVII Januarii. Hunc Sanctum Placentini die XIII Septembris colunt Officio ritus duplicis, ut liquet ex eorum Officiis propriis anno 1635 impressis, ubi ad XIII Septembris Officium duplex præscribitur, & de S. Mauro additur: Cujus corpus in basilica sancti Savini Placentiæ positum est. Memoria S. Mauri ad hunc diem celebratur apud Ferrarium in utroque Catalogo, & novissime apud Castellanum. Prior in Catalogo generali sic habet: Placentiæ in Gallia Togata S. Mauri episcopi. Plura dat in Catalogo Sanctorum Italiæ, sed ea mox recitabimus ex Officio, ex quo ille sua deprompsit. Castellanus observat, corpus honorari in ecclesia S. Sabini. Pluribus verbis S. Mauri gesta refert Petrus Maria Campi in Historia Placentina Italice scripta. Pauciora de S. Mauro narravit Umbertus Locatus in Opere de Origine Placentiæ. Elogium quoque Sancti contexuit Ughellus in Catalogo episcoporum Placentinorum tom. 2 Italiæ Sacræ col. 197 editionis novissimæ.

[2] Laudati scriptores consentiunt, Maurum floruisse seculo V, [fuit tertius episcopus Placentinus, seculo V,] & tertium fuisse episcopum Placentinum, sanctique Sabini successorem. Satis quoque concordant de anno, quo ad meliorem vitam translatus est Maurus. Ughellus initium episcopatus figit anno 420, mortem Sancti anno 449, eidem viginti & novem episcopatus annos attribuens cum Umberto Locato. Eumdem quoque annum emortualem notat Ferrarius in Annotatis ad Catalogum generalem, licet diversa scripsisset in Catalogo Sanctorum Italiæ. Campius lib. 5 Historiæ pag. 125 S. Mauri episcopatum similiter orditur ab anno 420, & pag. 140 obitum figit anno 449 post annos fere viginti & novem episcopatus. Verum hujusce chronotaxis nullas invenio rationes allegatas, nullam ullius vetusti monumenti auctoritatem. Hinc in danda Officii lectione rectius, opinor, anni illi fuerunt prætermissi. Castellanus mortuum notat Maurum anno 445, forte quia illo anno asseritur obiisse apud Ferrarium in Annotatis ad Catalogum Sanctorum Italiæ.

[3] Mihi vero, dum in decessoribus & successoribus Mauri nonnulla chronologiæ fundamenta vestigo, [obiisseque videtur, non anno 449,] annis non paucis citius ad episcopatum venisse videtur Maurus, ac similiter citius obiisse. Idem quoque visum est Majoribus meis ad XVII Januarii in S. Sabino, cujus mortem fixerunt sub finem seculi IV. Certum est & ab omnibus admissum, S. Sabinum fuisse in concilio Aquileiensi anno 381, illique sexto loco sub scriptus legitur ante alios multo plures, ut videri potest apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 978. Itaque videtur inter seniores fuisse episcopos illius concilii, ita ut difficulter credi possit, Sabinum deinde annis triginta & novem superfuisse, & vixisse usque ad annum 420. Æque improbabile mihi apparet, Maurum vixisse usque ad annum 449. Certe Majoranus erat episcopus Placentinus anno 451, quo interfuit concilio Mediolanensi, & tertio loco subscripsit epistolæ S. Eusebii Mediolanensis ad S. Leonem Papam. Vide Labbeum tom. 3 Col.Porro ex loco, quo Majoranus subscripsit, verisimile fit, eum aliquot saltem annis fuisse episcopum ante annum 451. Præterea inter Maurum & Majoranum ab omnibus medius ponitur Florianus, cui alias novem, alias undecim, alias tredecim anni episcopatus attribuuntur, ut fatetur Campius pag. 140, licet ipse tantum, aliquot menses Floriano cogatur attribuere, quia S. Sabini obitum nimis sero fixit.

[4] [sed potius inter 420 & 430 aut circa 430.] Quapropter cum S. Sabinus nullo facto innotuerit post obitum S. Ambrosii, ante seculi IV finem defuncti, probabilius est, Sabinum obiisse ante finem ejusdem seculi, aut certo sub initium sequentis, ac eidem tunc suffectum esse S. Maurum, ex cujus gestis nullam habemus notam chronologicam. Si vero Maurus sedit annis 29, ut asserunt scriptores Placentini, obitus ipsius late figi potest inter annos 420 & 430, aut circa 430, ut Floriani mors late item collocetur circa 440, & sic Majoranus satis diu fuerit episcopus, quando adfuit concilio Mediolanensi. Nihil invenio, quod huic aut simili chronotaxi repugnet. Quare hanc sequendam censeo, donec certiora reperiantur monumenta. Attamen res ulterius examinari poterit in S. Victore, qui primus fuit episcopus Placentinus, & colitur die VII Decembris.

[5] [Elogium Sancti ex Officio:] Quod modo spectat ad gesta S. Mauri, quæ probabiliora ceteris apparent, recitantur in Officio, cujus lectio quarta sic concinnata est: Maurus Placentiæ episcopus, vir mirabilis continentiæ & humilitatis. Hic quanto vixit ab omni caducarum rerum amore remotior, tanto factus est fama sanctitatis illustrior, & miraculorum gloria excellentior. In oratione frequens fuit, jejunio & vigiliis deditus, in divinarum laudum Officiis assiduus. Corpus sancti Savini episcopi, qui ante ipsum eidem ecclesiæ præfuerat; itemque corpora sanctorum Gelasii, Victoris & aliorum complurium honorificentius sepelienda curavit. Ecclesiam maxima semper solicitudine diligentiaque rexit felicissime. Laboribus demum multis pro Dei gloria, pro populo, atque ecclesia sibi commissa perfunctus, sanctis virtutibus clarus, in cælestem patriam migravit Idibus Septembris, & in ecclesia ejusdem sancti Savini prædecessoris conditus est: cujus porro sanctitatem Deus etiam post obitum multis miraculis illustravit, & præsertim in novissima ejus sacri corporis translatione, quæ in ipsius basilicæ digmorem locum a Fabritio præsule Placentino facta fuit anno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. Hæc in Officio, ad quæ observo sequentia. De Gelasio hic memorato apud nos actum est ad diem IV Februarii; de Victore ad VI Martii, nam hic Victor alius est a Victore primo Placentinorum episcopo.

[6] Apud Ughellum tom. 2 col. 197 in S. Mauro recitatur scriptum, [monumentum scriptum inquo aliqua de S. Mauro asseruntur;] quod ille vetustum credit, sed pro cujus auctoritate contendere nolim. Ibidem de gestis S. Mauri hæc leguntur: Ego Maurus ultimus episcopus de Lotherio regno, & propter angelicam visionem veni ad propriam civitatem, & sepelivi corpus S. Sabini episcopi XVI Kal. Februarii. Istud altare ego consecravi in suum honorem & S. Antonini martyris. Pridie Nonas Februarii S. Gelasium sepelivi: pridie Nonas Martii sepelivi corpus S. Victoris diaconi: Idus Madii recondivi corpus S. Domini: X Kal. Januarii migravit de hoc seculo beatissima Victoria. Post obitum eorum vixit Maurus episcopus annis VI: Id. Septembris migravit. Ego abbas Effrem sepelivi corpus ejus juxta corpus S. Sabini in sinistram partem, & scripsi manu mea, & condivi hic. Observat Ughellus, istud scriptum fuisse productum a Rufino monacho cœnobii S. Sabini anno MCCLIII in libello, qui nondum lucem vidit.

[7] Campius pag. 127 istud scriptum laudat, ex eoque pag. 126 refert, [sed quod suspectum est de suppositione:] S. Maurum angelica visione fuisse monitum, ut veniret Placentiam, corpusque S. Sabini sepeliret, ac episcopatum Placentinum pro eo administraret. Fatetur tamen se nescire, quid sit illud regnum Lotherium, aitque eo tempore nomen istud Lotharingiæ necdum fuisse impositum, sed hanc tunc Austrasiam fuisse dictam. Hinc provinciam aliquam nobis incognitam eo nomine designatam credit. At respondeo, totum istud scriptum iis verbis reddi suspectum de suppositione, quia verisimile non est, vocibus istis de regno Lotherio aliam designari provinciam quam regnum Lotharii, ut vocabatur seculo IX post medium, & sequentibus seculis hodierna Lotharingia, multo tamen latius extensa. At nec Lotherium regnum nec etiam Austrasia erat nomen alicujus regni aut provinciæ seculo V ineunte, sive vivente S. Mauro. Hinc verisimiliter scriptum istud diu post seculum IX compositum est per hominem imperitum, qui modo suo nomine, modo nomine S. Mauri, ac demum nomine abbatis Effrem loquitur, & exiguam meretur fidem. Existimo istud potius Rufino monacho attribuendum, quam alicui scriptori vetustiori. Invenit ille fortasse inscriptionem aliquam antiquam, quam suis interpolationibus auctam dare potuit. Quidquid sit, de S. Domnino, de quo in illo scripto fit mentio, actum est ad XV Maii.

[8] [varia in Historia Campii de S. Mauro sine fundamento dicta.] Ughellus & Campius sepulturam Sanctorum memoratorum innectunt anno 443, nimirum quia mortem S. Mauri figunt anno 449, illosque sex annis ante ipsum obiisse credunt. At tota illa chronotaxis non modo incerta est, sed parum quoque probabilis. Æque! incerta sunt reliqua omnia, quæ de S. Mauro refert Campius: hic enim magis solicitus fuisse videtur, ne quid prætermitteret, quam ut ad crisim accuratam singula revocaret. Compendio aliqua huc congeram. Maurum fuisse patria Placentinum asserit pag. 125. De sepultura corporis S. Sabini contentionem fuisse inter monachos & sacerdotes, eosque ad concordiam a Mauro revocatos, parum verisimiliter scribit pag. 126. Sabinum episcopum a Mauro Sanctorum canoni adscriptum, eidemque altare consecratum, & festivitatem institutam, sine idoneo fundamento affirmat pag. 127: neque magis certum est, quod habet pag. 128 de Sermone in laudem S. Sabini composito, & de fenestra in altari constructa, ut posset utcumque perveniri ad pretiosum sanguinem S. Antonini martyris. Nihilo magis fundata sunt, quæ Campius tradit pag. 130 de S. Victoria sorore S. Sabini in numerum Sanctorum relata, ac deinde de aliis, quorum corpora sepeliisse legitur. Mitto reliqua Campii asserta, quæ in ipsa ejus Historia videri possunt: nihil enim de S. Mauro reperio, quod necesse est huc transferre.

DE S. ANTONIO VEL ANTONINO EPISCOPO,
UT CREDITUR, CARPENTORACTENSI,
BEDUINI IN COMITATU VINDASCINO.

Sub finem seculi V.

SYLLOGE.
De cultu & reliquiis: de ætate & persona conjecturæ.

Antonius vel Antoninus, episcopus, ut creditur, Carpentoractensis, Beduini in comitatu Vindascino (S.)

AUCTORE J. S.

Quem hodie produco Antonium vel Antoninum, martyrologis omnibus etiam Gallis incognitum, nos quoque prorsus ignoraremus, [Sanctus hic cultus in duobus vicis comitatus Vindascini,] nisi suppetias tulisset vir humanissimus, & jam alias in Opere nostro laudatus, amplissimus dominus de Brantes, ecclesiæ Avenionensis thesaurarius & pœnitentiarius, cui debemus omnem, quam de cultu S. Antonii habemus notitiam. Secundum litteras, quas anno 1746 ad nos transmisit, Sanctus ille colitur XIII Septembris in duobus vicis diœcesis Carpentoractensis, quæ includitur comitatui Vindascino. Hujus autem comitatus caput est Carpentoracte, spectatque cum adjacente urbe Avenionensi ad dominium summi Pontificis. Primum ex vicis, in quo S. Antonius a multis seculis fuit cultus, & ubi modo colitur ut patronus Officio communi de confessore pontifice, Beduinum Latine nominatum reperimus, Gallice Bedoin, distatque tribus circiter milliaribus Gallicis a civitate Carpentoractensi versus Delphinatum. Alter vicus, in quo S. Antonius colitur, civitati Carpentoractensi propinquior est, & Gallice dicitur Malemort.

[2] Ignorant Beduini incolæ, a quo tempore patronus ecclesiæ suæ electus sit S. Antonius. [in priore dudum fuit patronus, in altero miraculi occasione coli cœptus:] Verum allegant bullam quamdam Alexandri Papæ IV ad abbatiam Montis-Majoris in diœcesi Arelatensi, datam anno 1256, ex eaque producunt hæc verba: In diœcesi Carpentoractensi conservamus vobis monasterium S. Antonii de Beduino cum medietate castri. Ex hisce vero verbis recte inferunt, saltem a seculo XIII patronum Beduini fuisse S. Antonium episcopum. Attamen aiunt ecclesiam semper dicatam fuisse S. Petro. De cultu in vico Malemort hæc habent submissæ notitiæ. Miraculum, quod abhinc annis 50 aut 60 in vico Malemort contigit, cultui ibidem propagando causam præbuit. In territorio enim Malemortensi oratorium fuisse asseritur, cui nomen erat a S. Antonio vel Antonino. Rusticus autem quidam hujus oratorii lapides abstulit, ut iis uteretur ad erigendum parietem, quem exstruebat. At in pœnam commissi facinoris subito percussus est cæcitate, ita ut non ipse modo, sed reliqui etiam, qui cæcum videbant, multo percellerentur timore. Hinc monitus est, cæcitatem videri immissam in pœnam destructi modici illius oratorii, rogaturque ut lapides referat, & votum aliquod Sancto nuncupet. Paruit recte monenti, & visum recepit. Hinc dominus du Pont, qui tunc Prior erat & parochus ecclesiæ Malemortensis, curavit juridicas de facto illo fieri informationes; induxitque vici incolas, ut eodem loco, ubi ædicula illa steterat, sacellum construerent in honorem S. Antonii, effecitque ut institueretur festivitas S. Antonii, quotannis celebranda cum cessatione operum servilium usque ad meridiem: idque etiamnum peragitur. Hactenus laudatæ notitiæ.

[3] [reliquiæ olim in vico Beduino servatæ.] Quod additur de S. Antonii reliquiis, fideliter ex Gallico Latine huc transferam: Nescitur, ubi Sanctus fuerit defunctus & sepultus. Reliquiæ ipsius creduntur variis locis servatæ. Ecclesia cathedralis Carpentoractensis caput ipsius conservare dicitur in eadem theca cum reliquiis S. Siffredi, quem civitas illa ut patronum colit XXVII Novembris. Verum merito dubitari ea de re posse videtur, cum cathedralis Carpentoractensis nullum de Sancto celebret Officium: quod non prætermitteret, si caput, insignes utpote reliquias, possideret. Parœcia Beduinensis contendit, se longissimo tempore præcipuam reliquiarum ipsius possedisse partem: idque probat ex libro, spectante ad confraternitatem S. Antonii, in hac parœcia erectam, ubi etiamnum subsistit. Hic liber inchoatur anno MDI, habetque hunc titulum: “Liber confratriæ S. Antonii de Bedoyno episcopi Carpentoractensis, cujus corpus requiescit in ecclesia S. Petri dicti loci de Bedoyno, factus … anno MDI.” Traditio & vetera regionis indicia insinuant, furore Calvinistarum contigisse, ut ista parœcia sacro hoc deposito privaretur. In hodiernum usque diem assignatur locus, ubi sacræ hæ reliquiæ fuerunt combustæ. Exiguus est collis, dictus collis S. Antonini, ubi modicum erectum est altare cum cruce, quæ hodieque subsistunt. Olim Missa in illo loco canebatur uno die quotannis. Jactura harum reliquiarum facta certo non est ante annum MDCX, quando dominus de Montbrun cum Calviniano suo manipulo in hasce partes primum excurrere cœpit. Hactenus de reliquiis laudatæ litteræ, quibus nihil addendum judico.

[4] [Creditur fuisse episcopus Carpentoractensis, & sedisse circa 480:] Pauciora & minus certa de Sancti gestis hæ subministrant. Fatentur, nullam exstare de vita ipsius Historiam. Attamen asserunt, ex traditione credi, S. Antonium in celebri monasterio Lerinensi fuisse educatum, indeque promotum esse ad episcopatum Carpentoractensem. De tempore episcopatus hæc solum adduntur. Chronotaxis episcoporum Carpentoractensium scripta habetur in pariete aulæ cujusdam palatii episcopalis, ubi secundus ponitur inter episcopos illius diœceseos, & hæc de co leguntur verba: Beatus Antoninus vixit sub anno CDLXXX. Hæc chronotaxis, licet magnam ab ætate auctoritatem habere nequeat, cum verisimiliter vetusta non sit, saltem nos docere poterit, persuasionem seu traditionem fuisse Carpentoractensium, inter primos ecclesiæ suæ episcopos Antonium quemdam aut Antoninum fuisse, eumque beati titulo condecoratum. Eadem est persuasio Beduinensium, qui S. Antonium suum tamquam episcopum dudum coluerunt, & Carpentoractensem crediderunt. In Gallia Christiana Sammarthanorum tom. 2 aliquis catalogo episcoporum Carpentor actensium insertus est Antonius, sed collocatur ad annum 791: idemque fit apud Cointium in Annalibus ad illum annum; & apud Dionysium Sammarthanum in Gallia Christiana recusa tom. 1 col. 899. At nullus ostendit, tam sero figendam esse Antonii ætatem. Si tamen quis forte eo tempore sedit Antonius, potuit alius ejusdem nominis seculo V eamdem administrare ecclesiam.

[5] Porro varias fieri conjecturas de S. Antonio, qui Beduini colitur, [non videtur confundendus cum Antiolio episcopo, nec cum S. Antonio monacho:] docuit me laudatus ante dominus de Brantes. Vir quidam eruditus, qui datas de cultu notitias collegit, in eam propendet conjecturam, ut suspicetur posse eumdem esse cum Antiolio episcopo, de quo S. Sidonius Apollinaris cum laude meminit in epistola ad Principium episcopum Suessionensem Epistolarum lib. 8 epist. 14. Fuit sane Antiolius ille monachus olim Lerinensis, floruitque illo tempore, quo S. Antonium floruisse credunt Beduinenses, ut colligitur ex laudata Sidonii epistola. At notabilis videtur differentia nominis. Præterea, licet nesciatur, quo loco Antiolius ille fuerit episcopus, tamen episcopatus ipsius magis videtur quærendus in parte aliqua Galliæ Belgicæ circa Suessiones & Remos, quam in Gallia Narbonensi, aut in hodierno comitatu Vindascino, qui pars illius erat: nam Sidonius per Antiolium instructus est de egregiis virtutibus SS. Remigii & Principii, episcoporum Remensis & Suessionensis. Alius quidam suspicatus est, S. Antonium episcopum fortasse eumdem esse cum S. Antonio Lerinensi monacho, cujus Vitam scripsit S. Ennodius Ticinensis. Hujus Antonii nomen celebratur in Martyrologio Romano ad XXVIII Decembris. Verum hæc conjectura minus etiam, quam præcedens, mihi apparet probabilis; quia Antonius ille numquam fuit episcopus, nec gesta illius ignota sunt.

[6] Malim igitur existimare, S. Antonium revera fuisse episcopum diœcesis Carpentoractensis aut Vindascensis. (Nam fuit olim, [potius credendus est episcopus Carpentor actensis,] ut habet Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana tom. 1 col. 893, Vindascensium & Carpentoractensium episcopatus, episcopique aliquando ab una, aliquando ab altera civitate nomen habuerunt, nisi forte duo olim episcopatus fuerint distincti, quod hic non examino.) Certe ea est traditio illorum, qui S. Antonium diu coluerunt; nec invenio ullum argumentum huic traditioni contrarium. Laudatus Sammarthanus orditur catalogum episcoporum Carpentoractensium a seculo III, sed illi nullum inseruit, qui locum nequeat relinquere vacuum huic Antonio ab anno saltem 460 usque ad finem ejusdem seculi. Quare, cum Chronotaxis num. 4 memorata Antonium memoret anno 480; clarum est, nihil obstare, quo minus possit Carpentoractensium tunc fuisse episcopus. Imo assignabo Antonium illius temporis episcopum, quem verisimili conjectura suum existimare possunt Carpentoractenses.

[7] [& fortasse Antonias episcopus, qui anno 463 missus est ad S. Hilarum,] Quando anno 463 querelæ de S. Mamerto Viennensi episcopo ob consecratum Diensibus episcopum delatæ erant ad S. Hilarum Papam, uti exposuimus X Septembris in S. Hilaro; Pontifex scripsit ad Leontium Arelatensem, ut causa Mamerti examinaretur in conventu synodali. Habita illa synodo, causaque ibidem examinata, episcopi unum ex episcopis, qui adfuerant, Romam legarunt ad Pontificem, ut hunc de judicio synodi faceret certiorem. Nomen huic episcopo erat Antonius, qui etiam Hilari responsum ad episcopos in Galliam pertulit. Hæc omnia habemus ex epistolis tribus Hilari, nimirum 9, 10 & 11, editis apud Labbeum tom. 4 Col.amp; seqq. Porro probitatis & prudentiæ hujus Antonii indicium probabile est, quod ex viginti episcopis ipse potissimum ad hanc legationem fuerit electus. Antonium quoque probavit Hilarus, qui in epistola 10, ad viginti alios synodi episcopos data, de eo sic loquitur: Litteræ dilectionis vestræ, fratre & coëpiscopo nostro Antonio, quem dignum tanta legatione probamus interpretem, deferente, sunt traditæ. Plura de facto non addo, quia illud ulterius non conducit ad propositum nostrum.

[8] [idem est cum S. Antonio hodierno.] At solum observo, hunc Antonium, cujus sedes aliunde non innotuit, credi probabiliter posse episcopum Carpentoractensem. Quippe episcopus Carpentoractensis erat sub metropoli Arelatensi, mediusque erat inter varios episcopos, qui dicto interfuerunt concilio. Nam ex iis innotuerunt Leontius Arelatensis, Ingenuus Ebredunensis, Eustasius Massiliensis, Fonteius Vasionensis, Veranus Venciensis, Faustus Regiensis, Memorialis Diniensis, Ursus Senecensis, Eutropius Arausicanus. Mitto alios, qui probabiliter addi possunt, quia non omnes noti sunt, & aliquorum sedes minus sunt certæ, quam hactenus enumeratæ. At ex dictis colligo, Antonium illum posse eumdem esse cum S. Antonio: nam qui anno 463 legatus ad Pontificem fuit missus, tam provectæ verisimiliter non erat ætatis, ut facile supervivere non potuerit usque ad annum 480, & multo etiam diutius. Tempus igitur & locus favent conjecturæ nostræ, & traditioni Carpentoractensium. Verumtamen fateor tantum esse conjecturam, quam facile deseram, si quis docuerit certiora.

DE S. EULOGIO EPISC. CONF.
ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

Circa DCV aut DCVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Eulogius episc. conf. Alexandriæ in Ægypto (S.)

AUCTORE J.S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis sacris: elogium ex Menologio Basiliano: observationes de visionibus S. Eulogio attributis.

Baronius ad hunc diem Martyrologio Romano sequentia inseruit verba: Alexandriæ S. Eulogii episcopi, [S. Eulogius non solum in Martyrologio Romono, sed in Græcis] doctrina & sanctitate celebris. Castellanus in Martyrologio universali ea repetens, notat in margine, Eulogii nullam in Menologiis haberi mentionem, huncque a Baronio verisimiliter electum esse diem occasione Philippi martyris Alexandrini. Vera est observatio, si solum velit, hoc die non memoratum esse a Græcis S. Eulogium. Verum jam hæc notata sunt apud nos in Prætermissis ad XIII Februarii: S. Eulogius episcopus Alexandriæ colitur hoc die a Græcis, de quo horum Menæa & Cytheræus. Eodem die in Menologio Basiliano habetur commemoratio sancti Eulogii episcopi Alexandriæ, ibique hoc commendatur elogio: Sanctissimus & magnus pater noster Eulogius Alexandriæ episcopus fuit, Heraclio imperatore, ante sanctum Joannem Eleemosynarium: ob suas autem virtutes, & eam, quam apud Deum inierat, gratiam, multa miracula edidit, in quibus hoc commemorandum videtur.

[2] Nam cum sanctissimus archiepiscopus Leo epistolam conscripsisset, [quoque dudum memoratus est.] qua statuta synodi Chalcedonensis commendabat, eamque sanctus Eulogius legisset, non modo illam laudavit & suscepit; sed columnam etiam orthodoxiæ appellavit, omnibusque prædicavit. Volens autem Deus utrique Pontifici honorem facere, misit angelum suum, qui in figura & specie archidiaconi sancti Leonis gratias ageret sancto Eulogio, quod memoratam epistolam excepisset. Sanctus vero, postquam cum illo tamquam homine colloquium miscuisset, angelo ex ipsius aspectu sese subducente, cognovit eum Dei angelum esse, Deumque glorificavit. Tandem, in multis Deo serviens, decessit. Non quidem accurate hæc enarrata sunt, sed sufficiunt ad ostendendum in magna apud Græcos veneratione fuisse S. Eulogium, & hac solum de causa afferuntur. Eadem fere leguntur in Menæis impressis, ubi adduntur duo versiculi nullius momenti.

[3] Rursum in Prætermissis apud nos ad XIII Junii de memoria S. Eulogii apud Græcos hæc fuerunt observata: [Fastis; non vero in Copticis: Sancti titulo honoratur ab antiquis.] S. Eulogius, archiepiscopus Alexandrinus, memoratur in Ms. Synaxario, ecclesiæ Constantinopolitanæ, & cum versibus in Ms. Chiffletiano & aliis. Hæc omnia in Collectione nostra Ms. invenio; sed nullibi additum elogium de gestis Sancti aliquid continens. In Fastis Habessinorum omissus omnino est Eulogius, neque id mirandum, cum ibidem & ceteri fidei Chalcedonensis professores fuerint prætermissi, ut jam observavit Sollerius noster in Historia chronologica patriarcharum Alexandrinorum pag. 68, ubi agit de S. Eulogio. Nescio, qua de causa S. Eulogius apud Latinos plerosque sit præteritus: nam sanctitate & gestis insignem videbimus. Quare Constantinus Ghinius merito ad hunc diem insigni elogio Sanctum nostrum exornare studuit. Honorifica admodum Eulogii fit mentio in Miraculis SS. Joannis & Cyri apud nos tom. 2 Januarii pag. 1088. Sanctus quoque vocatur iteratis vicibus in Prato Spirituali Joannis Moschi, quod Opus non diu post S. Eulogium fuit scriptum. Photius quoque passim Sanctum vocat aut Beatum. Hæc satis ostendunt, sanctitatem Eulogii ab antiquis fuisse agnitam.

[4] [Mirabilis visio, quæ S. Eulogio] Quod vero spectat ad visionem supra ex Menologio datam, clare apparet, duas in Prato Spirituali relatas in unam fuisse confusas. Utramque huc transfero ex editione Græco-Latina Cotelerii, qui tom. 2 Monumentorum Ecclesiæ Græcæ pag. 414 textum Latinum ita exhibet: Cum essemus in Nono, in cœnobio Tugara, narravit nobis abbas Menas cœnobiarcha, de sancto Papa Eulogio per hæc verba: Nocte quadam, dum canonem suum seu Officium precum perageret seorsum in episcopii oratorio, vidit prope se assistere Julianum archidiaconum. Ut vero conspexit illum, turbatus est, quod ausus fuisset ingredi absque prævia significatione. Tacuit tamen. Et completo psalmo, prostravit se pœnitentium in morem. Qui autem ipsi apparuerat in specie archidiaconi, etiam prostravit se. Dein cum Papa surrexisset atque adorasset, ille mansit in pavimento. Conversus itaque Papa dicit illi: Quamdiu non surgis? Ille vero ait ipsi: Nisi mihi ipse porrigas manum, & erigas me, surgere non possum. Tunc Abbas, extensa manu sua, apprehensum illum erexit. Inchoavit autem iterum psalmum: & conversus, non amplius vidit quempiam.

[5] [obtigisse narratur:] Postquam igitur implesset matutinas preces, vocavit cubicularium suum, dixitque ei: Cur non annunciasti archidiaconi ingressum, sed ita nullo indicio facto intravit ad me, idque per noctem? Ille vero neque aliquem a se visum, nec illum ingressum fuisse asseveravit. Quod cum nollet credere Papa, ait: Voca mihi huc ostiarium. Cui venienti dicit: Nonne huc accessit archidiaconus Julianus? Ille vero cum juramento affirmavit, quod nec vidisset nec rediisset. Ac tunc quidem quietem tenuit Papa. Mane autem facto, ascendit archidiaconus Julianus, ut adoraret seu salutaret. Ait ad illum Papa: Quare non servasti ordinem, archidiacone Juliane, sed absque nuntio ingressus es ad me nocte ista? Respondit ille: Per orationes Domini mei, neque huc intravi, neque egressus sum e domo mea, nisi hora ista tantum. Tunc intellexit magnus Eulogius, quod vidisset Julianum martyrem, hortantem se ad erectionem templi sui: erat enim ex tempore vitiatum & antiquatum, ruinamque minabatur. At martyrum amans, divinusque vir Eulogius magna cum alacritate manum porrexit, erexitque ipsius templum, a fundamentis illud ædificans, & omnigeno ornatu illustrans, ut sacro conveniebat martyri. Hactenus de priore visione.

[6] Altera ibidem pag. 417 sic habet: Theodorus sanctissimus episcopus Darnæ civitatis, [alterius de Eulogio & S. Leone visio in somno:] quæ in Libya est, narravit nobis hoc: Cum essem syncellus sancti papæ Eulogii, vidi in somnis virum venerabilem & magnum, dicentem mihi: Nuncia meum papæ Eulogio adventum. Ad quem ego: Quis es domine? Quo modo jubes, ut nunciem? Respondit mihi ille in hæc verba: Ego sum Leo Papa Romæ. Ingressus igitur ego nunciavi, dicens: Sanctissimus & beatissimus Papa Leo, ecclesiæ Romanorum antistes, salutare vos cupit. Ut ergo audiit papa Eulogius, exsurgens concitus cucurrit in occursum ejus, & salutantes se invicem, factaque oratione, sederunt. Tunc divinus vere ac deifer Leo dixit papæ Eulogio: Scis quare ad vos venerim? Respondit ille: Non. Ait ipsi: Veni, ut vobis gratias agerem, quia præclare & magnifice pro Epistola mea stetistis, ac respondistis, quam scripsi ad fratrem nostrum Flavianum Constantinopolitanum patriarcham; sensum quidem meum declarantes, hæreticorum autem ora obstruentes. Scito autem, Frater, quod non mihi dumtaxat vestrum inde laborem contuleritis, sed etiam Principi Apostolorum Petro, ipsique præ omnibus, quæ a nobis prædicatur, veritati, quæ est Christus Deus noster. Hæc non solum semel, sed ter intuitus, & apparitionis ternario ad credendum adductus, enarravi sancto papæ Eulogio: qui, re audita, lacrymatus est: ac extensis manibus in cœlum, Deo gratias egit, dixitque: Gratias tibi ago, Domine Christe Deus noster, quod me, licet indignum, tuæ veritatis præconem constitueris, atque per orationes famulorum tuorum, Petri & Leonis, exiguum studium nostrum, tamquam viduæ illius duo minuta, bonitas tua susceperit. Hæc in Prato Spirituali Joannes Moschus.

[7] Nunc paucis explicanda est utraque relatio. Julianus martyr, [quædam de utraque visione observata.] cujus ecclesiam instaurasse dicitur S. Eulogius, verisimiliter est S. Julianus martyr Alexandrinus, qui podagricus erat, & cujus gesta elucidata sunt ad XXVII Februarii. Epistola S. Leonis Papæ, de qua in altera visione fit mentio, est celebris illa epistola ad Flavianum, contra errores Nestorii & Eutychis scripta, & in concilio Chalcedonensi ab omnibus Catholicis recepta & approbata. Hanc contra Eutychianos aliosque hæreticos revera defendit S. Eulogius, ut inferius videbimus. Porro quantam fidem mereantur duæ hæ visiones, malim eruditorum judicio relinquere, quam leviter definire. Prior sic refertur, ut Sancto vigilanti videatur oblata, si fidelis est relatio. Altera vero somnium potius est, at ter repetitum, si vera narrantur. Ceterum utraque hac relatione longe ineptior est, quæ num. 2 data est ex Menologio, & vix possum dubitare, quin visio illic relata ex duabus male sit consuta. Nam S. Leo ejusque Epistola ex posteriori videtur profluere, licet pro epistola ad Flavianum ponatur epistola alia, qua S. Leo concilium Chalcedonense confirmavit. Angelus vero apparens specie archidiaconi S. Leonis ex priori visione Prati Spiritualis videtur male adoptatus, cum ibi Eulogius dicatur archidiaconum suum, ut putabat, vidisse. Itaque illa saltem Menologii relatio fidem non meretur; licet aliæ, quia sunt scriptoris fere contemporanei, non omni fide videantur indignæ. Hisce observatis, ad certiora Sancti gesta progredior.

§ II. Eulogius Antiochiæ presbyter consecratus, deinde episcopus Alexandrinus: de initio episcopatus, & de anno mortis disseritur.

[S. Eulogius primum monachus, deinde presbyter Antiochiæ,] De S. Eulogio nihil fere habemus ex Græcis historicis, ita ut omnia præter episcopatum ipsius colligenda sint ex epistolis S. Gregorii Magni ad Eulogium, & ex Bibliotheca Photii, qui de scriptis hujus Sancti variis locis agit. Hæc penuria scriptorum de gestis S. Eulogii facit, ut de parentibus, patria, & de primordiis ipsius nihil habeamus. Primum, quod de Sancto asserere possumus, habet Photius cod. 230 pag. 878, sed tantum in textu Græco, videlicet monachum fuisse. Presbyterum quoque Antiochiæ fuisse Photius cod. 126 pag. 770 asserit his verbis: Ceterum hic Eulogius olim sacerdotii dignitatem Antiochiæ obtinuit. Quæ sequuntur, vitiose expressa sunt Latine. Quare verba Græca subjungo: Καὶ μονῆς ἡγήσατο τῆς παναγίας Θεοτόκου, τῆς λεγομένης τῶν Ἰουστινιαοῦ. Et præfuit monasterio * Sanctissimæ Deiparæ, quod dictum est Justinianorum. De condita Antiochiæ ecclesia Deiparæ per Justinianum ita loquitur Procopius de Ædificiis lib. 2 pag. 49: Ibidem (Antiochiæ nimirum Justinianus) templum Deiparæ condidit, sane amplum: cujus decus absolutamque magnificentiam verbis assequi nequeo: ipsi etiam luculentum pecuniæ censum attribuit. Admodum verisimile est, hanc illam ipsam esse ecclesiam, cui præfuit Eulogius.

[9] [præfuit monasterio aut ecclesiæ sanctissimæ Virginis,] Hinc ambiguum est, an vox μονὴ in allegato textu sit explicanda de monasterio, licet medio ævo monasterium plerumque significet: nam cum μονὴ æque ac monasterium apud Latinos medii ævi, aliquando pro ecclesia sumatur, potest hic ecclesiam parœcialem designare. Ludovicus Bulteau in Historia monastica Orientis lib. 4 cap. 29 suspicatur, in dicta Deiparæ ecclesia ministrasse monachos, eique præfuisse S. Eulogium: quod satis apparet probabile. At neque ex hisce, neque ex titulo Abbatis, qui eidem semel datur in Prato spirituali, certo inferre possum, monachis ibi præfuisse Eulogium. Aliunde tamen habemus, monachum fuisse. Nam loco supra assignato Græce sic habet Photius: Καὶ τι᾽ ποτ᾽ ἐστιν μοναχὸς, ὑπογράφει· καὶ αὐτὸν δὲ τῆς αὐτῆς πολιτείας ἀπαγγέλλει·. Et quid sit monachus describit: & se ejusdem esse instituti annuntiat. Itaque monachum fuisse existimo ante sacerdotium, & ex monacho presbyterum consecratum. Nolim tamen cum Bailleto asserere, a juventute in monasterio fuisse educatum: nam id sine teste asserit, quemadmodum sine ullo vetusto testimonio addit, Eulogium primo præfectum fuisse clero Antiocheno sub Patriarcha; deinde vero ecclesiæ Sanctissimæ Virginis. Photius solum dicit, sacerdotem esse ordinatum, & monasterio aut ecclesiæ sanctissimæ Dei Genitricis præpositum.

[10] Quamdiu presbyter fuerit ante episcopatum, nullibi expressum invenio. [indeque creatus est patriarcha Alexandrinus.] Verum jam illo tempore aggressus est & alia non ignobilia opera, inquit laudatus Photius, tandem etiam Alexandriæ præsul renuntiatus est. Hæreticos magno zelo refutavit S. Eulogius, idque jam cœpit aggredi ante episcopatum. Nam Photius cod. 127 pag. 774 agens de Opere Sancti contra Theodosianos & Cainitas scripto, ita habet: Complectitur autem Opus epistolam quoque, scriptam Eutychio archiepiscopo Constantinopolitano, quam etiamnum presbyter scripsit, certitudinem continentem pietatis & fidei orthodoxæ ac Catholicæ. Verisimile admodum est, & alia plura ab Eulogio scripta esse ante episcopatum: at cum de eo non omnino constet; ad episcopatum progredior. Haud dubie ob merita præclara & insignem doctrinam in cathedra collocatus fuit S. Eulogius, quandoquidem Antiochia translatus est ad Alexandrinum patriarchatum, in quo necessarius erat præsul doctrina & virtute insignis, ut resistere valeret ob multitudinem hæreticorum, qui concilio Chalcedonensi adversabantur. Porro antequam gesta & scripta Sancti recenseam, breviter aliqua de chronotaxi memorare placet, quia scriptores multum dissident in ordinanda chronologia patriarcharum Alexandrinorum, qui circa illa tempora floruerunt.

[11] Alexandrinam sedem post Apollinarem rexit Joannes, [Ex anno emortuali S. Joannis Eleemosynarii,] & post Joannem Eulogius, inquit Evagrius lib. 5 cap. 16. Post Eulogium vero eidem ecclesiæ præfuit Theodorus Seribo, & post hunc S. Joannes Eleemosynarius, de quo apud nos actum est ad XXIII Januarii. Baronius, re minus exacte considerata, mortem S. Joannis Eleemosynarii retulit ad annum 620. Verum Henschenius, qui S. Joannis Vitam illustravit, ad XXIII Januarii ostendit, mortem illius Sancti potius figendam esse anno 616, nimirum quia obiit paulo post fugam ex urbe Alexandrina, a Persis occupanda. Nam occupata est Alexandria anno 616, & consequenter eodem anno obiit S. Joannes Eleemosynarius, ut post Henschenium, aliosque admittit & probat Pagius ad annum 620 num. 3. Itaque fixam habemus epocham mortis S. Joannis Eleemosynarii, qui secundus fuit patriarcha post S. Eulogium. De die etiam constat: nam mortuus est die XI Novembris, ut clare ex Vita eruitur. De hisce consentiunt Henschenius, Pagius, & Sollerius noster in Historia Chronologica pag. 67. At miror Michaëlem Lequien vix leviter hæc attigisse; & Baronii sententiam errori obnoxiam sequi maluisse.

[12] Alteram epocham certam habemus in Apollinare, secundo ante Eulogium patriarcha: [& initio Apollinaris patriarchæ, & annis apud scriptores assertis] nam de hujus initio constat ex Victore Tununensi, qui illo florebat tempore. Hic enim ad annum 551, qui apud ipsum notatur Post consulatum Basilii V. C. an. XI (apud alios an. XII) sic habet: Apollinarius Zoilo tria memorata capitula damnare nolenti episcopus Alexandrinæ ecclesiæ subrogatur. Pagius ad annum 551 num. 9 substitutum Zoilo Apollinarem mense Julio existimat. Sollerius vero non advertit ad singularem loquendi modum Victoris Tununensis, quando scripsit, designatum ab eo annum DLII: nam annus 551 certo designatur. Fixis hisce notis chronologicis, quæ pro historice certis habendæ videntur, quinque patriarcharum, id est, duorum Eulogii decessorum, ipsius Eulogii, & duorum ejus successorum anni secundum hasce ordinandi sunt. Verum difficultas, hic talis occurrit, ut quis facile ad annum unum alterumque aberrare possit, si certos singulis annos emortuales velit assignare. Nam inter annum 551, quo ordinatus est Apollinaris, & annum 616, quo defunctus est Joannes Eleemosynarius, tantum reperiuntur anni sexaginta quinque, quibus aliquot accedunt menses. Interim apud Theophanem & Nicephorum anni omnino sexaginta & novem attribuuntur prædictis quinque patriarchis. Itaque si omnes pro completis habeantur, redundant anni fere quatuor, sive anni tres & menses circiter octo. Neque id mirandum: nam tabulæ Theophanis & Nicephori tam accuratæ non sunt, ut subinde non deficiant aut redundent ad annos aliquot.

[13] [colligitur, Eulogius circa 579 patriarcham creatum, obiisse circa 605 aut 606.] Pagius singulis fere patriarchis assignat annos apud Nicephorum & Theophanem expressos, sed S. Joanni Eleemosynario pro decem tantum annos octo, eosque utrimque incompletos, attribuit, & sic annos alios recensendo, initium episcopatus S. Eulogii figit anno 580, mortem ejusdem anno 607. Sollerius noster maluit annos superfluos detrahere decessoribus S. Eulogii, hujusque consequenter episcopatum ordiri anno 577, mortem vero referre ad annum 604. Uterque auctoritatis aliquid allegat pro sua opinione; sed tanta non est auctoritas Chronici vulgo Alexandrini a Pagio allegati, nec tanta Anastasii, quem opponit Sollerius, præsertim quando invicem adversantur, ut aliquid certi tuto statuere possim. Quapropter epocham cum aliqua latitudine utrique intermediam figo, & initium episcopatus circa annum 579, mortem circa 605 aut 606 colloco. Annos in episcopatu viginti & septem, sed forte non completos, ipsum probabilius exegisse cum utroque credo. Nam licet apud Nicephorum annis tantum septemdecim sedisse legatur Eulogius, omnes passim existimant, id transcribentium vitio contigisse, & legendum esse viginti septem, sicut apud Theophanem & Nicephorum Callistum asseritur. Certiora statuere nequeo, nisi exemplo aliorum, mihi numquam probato, ex incertis certa tentem elicere.

[Annotata]

* aut ecclesiæ

§ III. Gesta aliqua & scripta Sancti ex Photio.

[Eulogius cum S. Gregorio locutus Constantinopoli, testis laudatur de S. Leone,] Auctor Prati spiritualis apud Cotelerium cap. 147 laudat S. Eulogium, ut testem facti admirabilis, quod intellexerat ex S. Gregorio Magno, quocum fuerat Constantinopoli. Factum præcipue spectat ad S. Leonem Magnum, itaque refertur: Retulit nobis hoc quoque abbas Menas ejusdem cœnobii præpositus, quod audiisset eumdem abbatem Eulogium Alexandriæ papam, dicentem: Cum profectus essem Constantinopolim, fruitus sum contubernio archidiaconi Romani domini Gregorii, summi & singularis viri, omnique virtute præditi; narravitque mihi de sanctissimo & beatissimo Leone Romano Papa haberi scriptum in ecclesia Romana, quod cum scripsisset epistolam ad sanctum Flavianum patriarcham Constantinopoleos contra infausti nominis homines Eutychen & Nestorium, posuerit eam ad tumulum Principis Apostolorum Petri &c. Factum, quod huc proprie non spectat, vide loco allegato, aut in S. Leone ad XI Aprilis. Id solum observo, scriptores passim omnes, qui de Sancto agunt, ex hoc loco agnoscere, amicitiam cum S. Gregorio Constantinopoli contraxisse Eulogium, idque verisimiliter contigisse, dum Eulogius jam erat episcopus. Non tamen omnino certum est, utrum episcopus esset Eulogius, an solum presbyter: neque enim satis constat de anno, quo Gregorius a Pelagio II Papa Constantinopolim missus est.

[15] Inter priora S. Eulogii scripta suspicor ea esse numeranda, [Scripsit contra Novatianos hæreticos] quæ disseruit contra schismaticos & hæreticos Novatianos. De opere illo in sex libros diviso tribus locis agit Photius in Bibliotheca Græco-Latina, sed interpretatio frequenter mendosa est, atque hac de causa cogar ipsa adducere verba Græca, quoties hisce non congruunt Latina. Cod. 182 pag. 411 sic habet: Lecti sunt B. Eulogii Alexandrini archiepiscopi contra Navatum (Latinis Novatum) & de administratione [ecclesiastica] libri quinque. Quod exprimitur Latine de administratione, Græce utcumque ambiguum est, περὶ οἰκονομίας. Id ego exponerem de dispensatione, nimirum in lapsis per pœnitentiam reconciliandis Ecclesiæ. Etenim constat ex patribus, eam fuisse hæresim Novatianorum, ut nollent lapsos ad pœnitentiam admittere vel absolvere. Porro necesse non est late hic exponere hæresim Novati & schisma Novatiani, nam de eo pluribus agendum est in S. Cornelio Papa: id solum observo distinguendum esse Novatum a Novatiano, licet ambo ad eamdem hæresim concurrerint. Nominis similitudo fecit, ut duo illi a quidusdam confunderentur, atque id ipsi quoque contigit Eulogio, si excerpta Photii sint fidelia.

[16] De stylo Opusculi sic loquitur Photius: Hominis dictio, [Opus utile,] ad verba quod attinet, fere mediocriter est accurata: verum constructione non procul sæpe a solœcismo abscedit. Divinarum adhæc Scripturarum non est imperitus, quarum testimonia feliciter atque apposite cum adversus Navatianos, tum in aliis quibusdam rebus adhibet. Persuadet item, ut ejus dicendi genius est, docetque ac placet. Paulo post de argumento in libris istis tractato hæc subdit: In his igitur libris quatuor cum Navati secta in genere scriptor hic pugnans, S. Scripturæ locis ipsum misere flagellat: dum quinto singulatim libro martyrum esse reliquias venerandas contendit: quod detrectare per Alexandriam dispersos Navatianos ait; sive hi soli eo morbo laborarint, sive communiter illud hæresis tota profiteretur. At in sexto evertit, qui de Navatiana secta feruntur, Commentarios, & falso inscriptum Navati episcopi certamen. Tum breviter perstringit, quid illi Novatianorum Commentarii continerent, & articulum illum concludit his verbis: Librorum igitur quinque B. Eulogii hic scopus est. Qui in confutanda illa secta per sacræ Scripturæ loca progressus, explanationes quasdam perutiles attexit, quamquam neque cætera ipsius cum aliorum pia sententia pugnent, sed accommodate ad sectæ illius refutationem assumpta sint.

[17] De iisdem libris rursum Photius cod. 208 hæc scribit: [sex libris distinctum:] Legi B. Eulogii archiepiscopi Alexandrini adversus Navatianos libros quinque. Qui etsi scriptor dicendi elegantia nomen sibi quærere nullo modo curavit: nihil tamen, quo minus Navati sophismatum plene assertiones, captionesque refellantur, atque ignominia notentur, sermonis neglecti incuria impedimento fuerit. Sacræ enim Scripturæ commentationibus ac contemplationibus abunde instructus, quæ hinc ad suam hæresim asserendam atque propugnandam ille discerpserat, eadem hic interpretando, & una hæresis in iis fraudes detegendo, Navato eripit ac tollit. Quanquam & aliis Scripturarum locis ipsius venia indignam amentiam, ac peregrinam hæresim, velut cippo eam inscribendo, divulgat. Extremo denique libro falsum illud & improbe confictum, quod Navato ejus studiosi attribuunt martyrium, exagitat. Est igitur hæc Navati confutatio legentibus utilis: præterquam quod hic non paucorum Scripturæ locorum passim sese offerat explicatio, ipsis etiam interpretum principibus profutura. Sed & illius persuadendi vim ac jucunditatem, ut in hoc charactere, nemo qui cum veneretur, contemnendam ducat. Tertio demum de Opere illo contra Novatianos scribit Photius cod. 280, ibique ex singulis libris non pauca recitat. Liquet porro ibidem, totum Opus in sex libros fuisse divisum, licet ante subinde quinque, alias sex librorum meminerit.

[18] [item contra Eutychianos varios pro Epistola S. Leonis] Multa quoque scripsit S. Eulogius contra hæreticos Eutychianos, in sectas varias tum divisos, indeque aliis nominibus appellatos. Eutychiani erant Timotheus Ælurus, in patriarchatum Alexandrinum intrusus; & Severus, qui patriarchatum Antiochenum occupavit. At Severus, quasi instaurator hæreseos, etiam hæresiarcha habetur, a quo dicti sunt Severiani hæretici. Timotheus ab integro seculo obierat, Severus vero annis forte quadraginta, quando amborum scripta refutanda suscepit Eulogius, defenditque celebrem S. Leonis ad Flavianum epistolam, quæ Tomus vocatur. De hoc Opere Photius cod. 225 sic habet: Legi B. Eulogii episcopi Alexandrini Opus libris duobus comprehensum, estque defensio S. Leonis Pontificis Romani: accusatio vero Timothei & Severi, qui Tomum reprehendebant. Etenim hæresis utrumque superbe synodum * ac Tomum oppugnare compulit, Severum quidem planiorem (Græce πλατύτερον latius) accuratiorem (imo accuratius) vero Timotheum. Dometiano autem Melitenæ Opus dedicat. Primus quidem liber quatuor capitibus absolvitur, alter vero sedecim. Initio autem Operis caussam reddit suscepti laboris, quo & pii homines scribentem invitarunt. Plura ex Opere ipso adducta videri possunt apud Photium.

[19] [& concilio Chalcedonensi:] Hic vero statim cod. 216 de alio Eulogii Opere tractare incipit, ita scribens: Lectus liber Eulogii (Græce additur τοῦ ἁγιοτάτου sanctissimi) Alexandrini episcopi, quo piæ doctrinæ causam suscepisse videtur, pudorem propugnatoribus impietatis incutiens. Sequentia adduco Græce, quia mendose expressa sunt Latine προτίθεται δὲ αὐτῷ τοῦ ἐν ἁγίοις πάπα Λέοντος Τόμος, id est: Proponitur vero illi (libro) sancti Papæ Leonis Tomus *, accusatus & reprehensus a Theodosio, alicubi vero a Severo Acephalis. Perstringit vero illorum dementiam improbabilitatemque &c. Acephali vocabantur Eutychiani illi, qui nolebant communicare cum Petro Mongo Alexandrino episcopo, ubi ille acceptaverat Ἑνωτικὸν, sive edictum ad hæreticos & Catholicos uniendum, quod malo consilio conceperat Zeno imperator, quia illud edictum non rejiciebat omnes hæresis Eutychianæ errores. Severus Acephalorum quasi antesignanus erat ante episcopatum. Theodosius erat episcopus Alexandrinus hæreticus, de quo mox plura dicam. Modum scribendi in hoc Opusculo sic laudat: Est autem hic scriptor purus ac suavis, & breviter ac leviter accusationes instituens, & sine causa nihil in medium proferens. Addit in quatuordecim capita divisam fuisse defensionem Epistolæ S. Leonis; subjunctamque concilii Chalcedonensis defensionem.

[20] Ante medium seculi VI duo simul hæretici, Gaianus & Theodosius, [& contra Theodosianos & Gaianitas invicem dissidentes.] Alexandrinum patriarchatum sibi vindicabant, & ambo habebant partem sibi adhærentem. Qui autem Gaianum sequebantur, Gaianitæ, qui Theodosium, Theodosiani fuere nominati. Pars utraque post mortem priorum alios suæ sectæ elegit episcopos; sed semel in eumdem conspirarunt, teste Theophane ad annum ultimum Justiniani imperatoris, & mox iterum disjuncti sunt. Gaianitas pariter & Theodosianos aggressus est Eulogius oratione invectiva, de qua Photius cod. 217 sic habet: Lecta est invectiva ejusdem [sancti Viri] contra unitatem subito exortam inter Theodosianos & Cainitas Acephalos. Hi enim primum inter se cum dissidissent, postmodum ea, pro quibus obibant, dogmata invicem tradentes, in unam, sed brevem, quamdam conspirarunt impietatem. Inde iterum revertentes ad priorem impietatem, pars utraque dissecti sunt in eas, quas prius miscuerant, opiniones. Hoc igitur in libello impietatem eorum reprehendit, ostenditque &c. Quæ sequuntur, iterum non recte expressa sunt Latine, nec ad propositum nostrum sunt necessaria. Vult Eulogius utramque partem recessisse a propria opinione non prudenti quadam œconomia seu dispensatione, sed prodendo propriam opinionem, ut latius videri potest ibidem. At cavendum, ne vox οἰκονομία ibi pro Incarnatione sumatur, ut sumpsit imperitus interpres.

[21] Quæ hactenus ex Photio dedi scripta S. Eulogii, verisimiliter fuerunt exarata ante pontificatum S. Gregorii Magni, [Alia Eulogii Opuscula, nimirum ad Romanum Pontificem de fide sua,] & haud dubie etiam aliqua ex iis, quæ recensebo. At non invenio ulla indicia, quibus ordo & tempus, quo singula sunt composita, accurate assignetur. Photius cod. 230 fuse tractat de volumine undecim S. Eulogii Orationum, quarum prima ad summum Pontificem, haud dubie Pelagium II, non diu post acceptum episcopatum ab Eulogio data est. Legi, inquit Photius, S. Eulogii archiepiscopi Alexandrini Orationum undecim volumen. Ratio primæ Orationis, ad Romanum Pontificem scriptæ, oriebatur ex defectu epistolæ illius, quam factus Patriarcha scripserat ad communionem summi Pontificis petendam. Nam conquestus erat Papa, in illa epistola non omnia fuisse expressa, quæ requirebantur, ut certus fieret de fide ipsius Catholica. Hæc autem illa erant. Non nominaverat quatuor prima concilia, videlicet Nicænum, Constantinopolitanum, Ephesinum, & Chalcedonense. Non fecerat mentionem de epistola S. Leonis ad Flavianum. Non pronuntiaverat anathema contra Eutychetem, Dioscorum, & Severum hæresiarchas. Non satis clare expresserat tesseram illam Catholicorum contra Eutychianos in duabus naturis. Hæc latius & obscurius explicat Photius, additque de omnibus rationem reddidisse Eulogium in hac prima Oratione.

[22] Secunda, inquit Photius, DOGMATICA inscribitur, quæ fidei expositionem continet. [contra Eutychianos,] Ἐν ᾗ τήν τε τριάδα εὐσεβοφρόνως θεολογεῖ. Hæc omissa erant Latine. Quare ista cum sequentibus Latina subjungo. In hac & de Trinitate secundum piam intelligentiam theologice tractat, & hæc de Incarnato Christo eodem modo prosequitur, compendiosius [quidem] hæc quam supra exequens, nihil tamen accusationis omittens: & hæc percurrens, in admonitionem desinit, & eos, qui ab Ecclesia se segregarunt, ad communem consensionem revocare conatur. Hæc nobis de secunda Oratione sufficiunt. Tertia Oratio, inquit Photius, adversus calumniantes sanctos Patres & concilium Chalcedonense decertat. Multa ex hac Oratione contra Eutychianos disputata adducit Photius, & concludit his verbis: Hæc persequens episcopus Eulogius, & admonitionem prædictis addens, ad unionem Ecclesiæ desertores revocantem, sermoni finem imponit. Mox ad quartam Orationem idem sic pergit: Proxima quoque Oratio contra calumniatores Chalcedonensis synodi serio agit. Deinde recensitis non paucis Eulogii ratiociniis, subdit: Hæc & his genuina (imo similia) cum auctor explicasset, adjecta ad concordiam ineundam adhortatione, libro huic præsenti finem imponit. Hæ tres Orationes directe impugnant Eutychianos.

[23] [alia Opuscula theologica,] Sequitur apud Photium Orationis quintæ argumentum: sed adducendus est textus Græcus, quia huic non respondet Latinus. δὲ ἐφεξῆς αὐτῷ λόγος πρὸς τοὺς οἰομένους ἀνθρωπίναις ἐπινοίαις δύνασθαι τὴν ἀληθῆ τῶν Χριστιανῶν ὑποβάλλειν θεολογίαν διαλέγεται. Quæ vero hanc sequitur Oratio, disserit contra eos, qui existimant, se veram Christianorum theologiam humanis subjicere posse opinionibus. In hac Oratione multa subtiliter disputantur de essentia Dei, de unitate & Trinitate, de hypostasi, ac de aliis theologiæ capitibus, ut videre est loco assignato. Deinde Photius non tam clare singula distinguit Opuscula, ut undecim Orationes, de quibus ante meminit, facile reperiantur. At res est exigui momenti. Sexta Oratio fortasse inchoatur pag. 866, ubi Photius sic loquitur: Hæc & hoc genus alia prosecutus, contra eos disputat, qui hypostasin nihil aliud esse contendunt, quam nudam proprietatem, pluribusque veræ pietatis rationibus impiam illorum sententiam retundit. In hac item Oratione duas quæstiones incidentes æque subtiles pertractat, quæ videri possunt apud Photium. Septimum illius codicis Opusculum videtur esse Epistola, de qua Photius pag. 871 ita orditur: Scribit vero idem Vir sanctus ad Domitianum Militensem (imo ex Græco Melitenensem) episcopum. In hac autem Epistola explicat & defendit modum quemdam loquendi de Incarnatione, qui displicuerat Domitiano, quod existimaret, (ait pag. 874) vocem talem non sincere ex animo ab eo usurpari & proponi, sed dispensatione quadam, ut per eam auditores nullo negotio ad unitatem revocaret, causasque dissensionum ab Ecclesia Catholica præcideret.

[24] [& de vita monastica, sed in his etiam agit contra hæreticos,] Octavum forte illius libri Opusculum est altera Epistola, de qua Photius pag. 874 in hunc modum scribit: Scribit idem venerandus Vir ad Christophorum quemdam, quem ipse Sanctissimum in inscriptione litterarum appellat, logatus ab eo, ut ad quasdam ex sacris Scripturis dubitationes responderet. Duæ nimirum proponebantur quæstiones, sed illæ ibidem videri possunt. Porro octavum hoc dixi Opusculum, quia nonum vocatur, de quo mox subdit Photius pag. 878: Idem adhuc Eulogius in libro seu argumento nono declaravit ea, quibus vitæ solitariæ (Græce Monasticæ) laus continetur, & quid sit monachus, describit. [Addo ex Græco: Et se ejusdem instituti declarat.] Hortatur vitæ monasticæ cultores, ut ad professionis præscriptum vitam instituant, καὶ τῇ μονότητι καὶ ἑνότητι τῆς ἐκκλεσίας συναρμόζεσθαι, & unitati Ecclesiæ coagmententur. Vox unitati diverso modo repetitur, sed voce μονότητι non significatur vita solitaria, ut habet textus Latinus. Erant autem, quos illius admonitio respicit, ex factione & secta Severiana. Deinde, relatis aliquot illius Orationis capitibus, ita relationem concludit: His oratione decursis, cum Severum anathemate proscriptum dixisset, disputationem fine concludit. Si hoc revera nonum sit illius codicis Opusculum, ut vocatur, videntur duodecim Opuscula a Photio recenseri. At hic alibi etiam numerum variat.

[25] Pergo cum Photio: Sequens Oratio eamdem præfert inscriptionem, [eos ad unitatem invitans: scribit item contra Agnoïtas, & aliud Opusculum.] & adhortationem ad eos continet, qui ab Ecclesia dissidebant. Monebat Sanctus, ut ex pugnis & dissensionibus hæreticorum intelligerent veram & piam esse Ecclesiæ Catholicæ sententiam. At hæc non recte in textu Latino sunt expressa. Ostendit præterea, unde factum sit, ut opinatio hæretica in infinitas quasi sectas & sententias distracta & divulsa sit. Ex hac Oratione sat multa affert Photius, & demum ait: His breviter disputatis, longa exhortatione hunc quoque librum finit. Decima hæc fuit Oratio, si præcedens recte vocata est nona: & consequenter undecima fuerit, de qua Photius hæc subjungit: Aliam Orationem componit contra Agnoïtas: monachos autem quosdam ait ex Palæstina solitudine excitasse dogma, qui Domino nostro Jesu Christo ignorantiam ex iis, quæ ipse dixit, assignare conati sunt. Hoc Opus contra Agnoïtas, de quo plura apud Photium videri possunt, memorat etiam S. Gregorius lib. 10 novissimæ editionis epist. 35 ad Eulogium, & rursum epist. 39, utroque loco mire laudans sententiam Sancti, eamque suæ omnino conformem dicens. Verba Gregorii dabo inferius. Ultimum Opusculum, quod ex codice illo recenset Photius, conscriptum fuit de concilio contra Samaritanos hæreticos celebrato, & de sententia in illos lata. Titulus lucubrationis illius erat: Decretum in Samaritanos editum. Agit quoque ibidem Sanctus de resurrectione mortuorum, & aliam addidit quæstionem de animalibus mundis, quæ sacrificabantur in Lege veteri. Videri potest Photius col. 884 & seq. De concilio ipso infra agemus uberius.

[Annotata]

* Chalcedonensem

* i. e. Epistola

§ IV. Concilium ab Eulogio habitum in causa Samaritanorum: utrum etiamnum exstent aliqua Sancti scripta.

[Cumgravis esset dissensio inter Samaritanos hæreticos,] De gestis S. Eulogii vix aliquid habemus, præterquam ex litteris S. Gregorii Papæ. At quæ narrat Gregorius, contigerunt, Gregorio Pontificatum gerente. Hinc iis omnibus præmittendum est concilium, quod habuit Eulogius anno VII Mauritii imperatoris, id est, anno 588 aut 589: nam cum parte utriusque concurrit annus Mauritii septimus. Photius col. 883 occasionem hujus synodi exponit his verbis: Plebs Samaritana in contrarias divisa factiones inter se dissidebat, & peregrinis se opinionibus propugnabat. Alii enim Jesum Nave eum esse censuerunt, de quo dixit, Prophetam vobis excitabit Dominus Deus ex fratribus vestris ut me. Alii, rejecta hac sententia, Dosthen quemdam nomine, sive Dositheum, prædicarunt, Samaritanum etiam gente, æqualem Simoni Mago: & hunc illum esse a Moyse prædictum portentose commenti, ab ipsius nomine Dostheni cognominati sunt. Meminerunt de Dositbeanis varii Patres.

[27] [ex quibus aliqui erant Dositheani,] Origenes lib. 6 contra Celsum num. XI jungit Simonem Magum & Dositheum, ut impostores, qui factis mirabilibus nomen & famam sibi frustra conati sunt acquirere. Cujusmodi, inquit, fuerunt Simon Samaritanus Magus, & Dositheus ejusdem ac ille regionis. Ille se dicebat Dei virtutem, quam vocabat MAGNAM; hic vero se ipsum Dei filium. Tamen nusquam gentium videntur nunc Simoniani… Dositheani vero nec primum admodum valuerunt, & nunc omnino exstincti sunt, ita ut vix triginta reliqui memorentur. Idem lib. 1 contra Celsum num. 57 de hoc Dositheo sic loquitur: Post Jesu tempora voluit & Dositheus quidam Samarita suis persuadere, se esse Christum illum, quem Moyses prædixerat, visusque est nonnullos sibi sua doctrina conciliare. Loquitur & aliis locis Origenes de Dositheo & Dositheanis hæreticis, & Hom. 27 in Lucam Dositheus ab eo vocatur Samaritarum hæresiarcha.

[28] [distincti a Dositheanis apud Epiphanium momoratis,] S. Epiphanius in Panario cap. 13. pag. 30 etiam agit de hæreticis Dositheis. Verum, sicut recte observat Petavius in Animadversionibus pag. 26, Dositheus ille, de quo agit S. Epiphanius, antiquior est illo hæresiarcha, de quo loquitur Origenes & Photius; & consequenter Dosithei illi, Samaritanorum in veteri Lege hæretici, non sunt confundendi cum Dositheanis tempore Apostolorum natis. De hisce vero Dositheanis brevissime loquitur Theodoretus lib. 1 Hæreticarum fabularum in Simone Mago. Porro, cum fere exstincti essent tempore Origenis, necesse est, ut numerus illorum deinde rursum accreverit. Certe non pauci videntur fuisse tempore S. Eulogii, ut colligetur ex dicendis. Post data superius verba, de Dositheo hæc subjungit Photius: Hic in divinos Dei prophetas maledicus, potissimum tamen in Judam unum de duodecim patriarchis contumeliosus, nihil reveritus immensas de illo in voluminibus Mosaïcis perscriptas laudes. His ergo prophetis omnibus explosis exsibilatisque, ipse sibi omnia & vaticinia & reliquam divinitatem arrogavit. Octateuchum spuriis & scriptis & omni genere mixtis corruptelis adulteravit, aliosque libros stultitia & portentis plenos consarcinavit, suisque asseclis reliquit. Resurrectionem quoque negavit. Hactenus de Dositheanis, quibus contrarii erant Samaritani illi, qui Moysis prædictionem de propheta venturo explicabant de Josue, ut mox dictum est.

[29] [Eulogius in concilio utramque partem damnat,] Hæ ergo factiones ita in dissidentes, contrarias & impias sectas & opiniones dissectæ fuerant. Utraque porro factio libellos pro sua sententia, & contra adversariam partem, suum quæque prophetam alteri præferendo, porrexit. S. Eulogius cum synodo frequentissima, pontificibus plena insignibus, atque illustribus dignitate viris, judex his præsedit. Marcianus * susceptum imperium Romanum septimum jam annum administrabat. B. Eulogius, discussis, quæ ab utraque parte adferebantur, & utraque erroris, a veritate procul remoti convicta, illum a prophetis prædictum Messiam, ex Scripturis sacris docuit esse Dominum nostrum Jesum Christum, verum Deum; illos vero gravissimo errore laborasse; hos quidem quod Jesum Nave illum prophetam prænuntiatum fingerent; illos vero quod Dosthen seu Dositheum impium portentose comminiscerentur: atque ita concilium solvit. Sed argumentum & decretum cum Eulogio periit: tertius liber superstes in nostras manus pervenit. Hactenus Photius, dicens excidisse Acta, quibus continebantur rationes & decreta concilii, sed librum ea de re ab Eulogio scriptum ad manus suas pervenisse.

[30] Tillemontius tom. 15 Monum. Eccl. in S. Leone Papa art. 155 de hoc concilio agit, [male hoc concilium ad anteriora tempora refert Tillemontius.] illudque refert ad annum VII Marciani imperatoris, Christi 456, aitque se nescire, quis sit ille Eulogius, qui concilio præsedit, nisi forte sit Eulogius Philadelphiæ in Arabia Petrea episcopus. Verum Ludovicus Bulteau in Historia Gallica Ordinis monastici lib. 4 cap. 29, eumque secuti Bailletus & Lequien recte Eulogio nostro factum istud attribuunt; creduntque solo transcribentium vitio Marcianum irrepsisse pro Mauritio imperatore. Certe nullum est dubium, quin Photius factum attribuat Eulogio Alexandrino, de quo agit, & cujus Opera ibi recenset. Neque tam imperitus erat Photius, ut credere posset Eulogium Alexandrinum floruisse Marciani temporibus. Itaque dubitandum non videtur, quin Mauritii & Eulogii Alexandrini temporibus habitum sit concilium, illique præfuerit S. Eulogius, cujus eruditioni & zelo omnia optime congruunt.

[31] Joannes Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca variis locis recenset Opera omnia S. Eulogii, [Opusculæ Sancti fere deperdita, nec nota ejus epistola synodica:] de quibus modo ex Photio egimus, notatque de singulis, ea dudum excidisse, exceptis tamen fragmentis iis, quæ Photius Bibliothecæ suæ inseruit. Ille autem tom. 9 pag. 481 & 482 undecim Orationes, in uno volumine a Photio inventas, ordine utcumque diverso recenset, quam a me fuerunt enumeratæ. Credit nimirum nonam Orationem, in qua agitur de vita monastica, non habendam pro oratione distincta, sed pro nono capite Orationis octavæ sive Epistolæ ad Christophorum. At id difficulter mihi persuadere possum, quia dicta sua de illa Epistola pag. 878 Photius concludit, priusquam de Opusculo, quod nobis aliud videtur, loqui incipit. Ceterum res exigui est momenti, ita ut necesse non sit plura de his addere, præsertim cum Photius singulas Orationes non satis clare ubique distinxerit. Verum quod laudatus Fabricius habet tom. 9 pag. 460 Eulogii patriarchæ Alexandrini epistola Synodica ad Gregorium Papam, circa hoc tempus scripta (annus indicatur 602) exstat apud Photium in Bibliotheca cod. 230, quodque etiam legitur apud Harduinum in Indice ante tomum 3 Conciliorum, nequaquam est accuratum. Nam apud Photium non est ipsa epistola synodica; sed fragmenta quædam dat Photius Apologiæ Eulogii, post epistolam synodicam scriptæ. Secundo epistola synodica Eulogii non fuit data ad Gregorium Papam, neque circa annum 602, sed haud dubie ad Pelagium II, cujus tempore Eulogius factus est patriarcha, & circa annum 580.

[32] Combefisius in Auctario Patrum tom. 1 pag. 671 edidit Sermonem Græco-Latinum in diem festum Palmarum & in pullum asini, [Homilia edita nomine Eulogii, qui inter defensores concilii Chalcedonensis est,] eumque attribuit S. Eulogio. In Catalogo Bibliothecæ regiæ Parisiensis tom. 2 cod. 897 ponitur Eulogii Alexandrini Homilia in Ramos Palmarum. De codice, qui partim membranaceus, partim chartaceus est, hæc ibi notantur: Hujus codicis pars membranacea duodecimo seculo, pars chartacea decimo quinto exarata videtur. Fuit eadem Homilia ante edita nomine S. Cyrilli Alexandrini ex codice Oxoniensi. Hinc Combefisius pag. 677 observat sequentia: Oxoniensis codex adscriptam habuit Cyrillo pariter Alexandrino, sed stylo ipso repugnante, uti deprehenderat ejus apud Cyrillum interpres. Sic passim celebrior quis scriptis editis etiam aliorum ad se scripta trahit, ubi maxime aliquid eis cum ipso convenit, uti hic in Eulogio & Cyrillo sedis ejusdem episcopis. Esse autem Eulogii suadet tota materia, magnaque illa ejus affinitas cum aliis ejusdem Eulogii defloratis a Photio. Ubique acris in Eutychianos depugnat, dignus plane, quem Papa Agatho sua ad VI synodum suggestione inter primos ac præcipuos synodi Chalcedonensis ac Tomi Leonis defensores percenseat. Est Oratio partim festiva, partim polemica &c. Hactenus Combefisius. Quod autem ait de laudato Eulogio inter præcipuos defensores synodi Chalcedonensis ab Agathone Papa, videri potest in Epistola Agathonis apud Harduinum tom. 3 Conciliorum Col. Similiter a S. Sophronio Hierosolymitano episcopo apud Photium cod. 231 pag. 890 laudatur inter egregios fidei defensores B. Eulogius episcopus Alexandriæ, qui multis verbis Acophalorum sententiam refellit.

[33] [non videtur certo illi posse attrebui:] At non video tantam affinitatem inter Homiliam a Combefisio editam & fragmenta Eulogii a Photio data, ut inde Homilia Eulogio indubitanter adscribi possit. Nihilo magis video ex materia ibidem tractata id satis fieri certum, præsertim cum auctor nominatim impetat Judæos, Manichæos, Arianos, Marcionistas, Paulum Samosatenum, qui omnes erant longe vetustiores; at nec Nestorium, nec Eutychetem, nec ullum illorum temporum hæreticum; nec S. Leonem aut Chalcedonense concilium nominet. Quapropter, cum in diversis codicibus adscribatur hæc Homilia diversis auctoribus, neque aliunde cognosci possit, an sit Eulogii, neque cognita fuerit a Photio; non ausim ego illam Sancto nostro certo attribuere. Quæ contra Eutychianos disputata credit Combefisius, non evincunt Homiliam illam non esse Eulogio longe vetustiorem.

[34] [alia ejusdem fragmenta certiora] Laudatus Combefisius in Operibus S. Maximi tom. 2 pag. 145 dedit Beatissimi Eulogii Papæ Alexandrini capita septem de duabus naturis Domini Deique ac Salvatoris nostri Jesu Christi. Græcus titulus huic congruit; nec invenio ullam rationem dubitandi, quin illud fragmentum sit S. Eulogii, cum similia disputaverit in variis Opusculis apud Photium memoratis. Sequitur ibidem aliud fragmentum de substantia seu essentia, & natura & hypostasi; illudque præcedenti ita sine nomine subjungitur, acsi ejusdem esset auctoris. Hoc certum est, de similibus disputasse Eulogium, ideoque ei istud merito abjudicari non posse, si ipsius nomine sit inventum. In Catalogo Bibliothecæ regiæ Parisiensis tom. 2 pag. 35 in codice 228 memorantur Excerpta ex Eulogii patriarchæ Alexandrini libris de sancta Trinitate & Incarnatione. Hæc, si eadem non sint cum datis a Combefisio fragmentis, tamen facile credi possunt Eulogii esse, cum constet ipsum de Sanctissima Trinitate & Incarnatione disputasse. Gregorius protosyncellus & deinde patriarcha Constantinopolitanus in Apologia contra epistolam Marci Ephesini, apud Harduinum tom. 9 Conciliorum col. 663 laudat Opus aliquod S. Eulogii nomine Ανθολογίας, ex eoque textum satis longum adducit ad defensionem concilii Chalcedonensis. Titulus huic Opusculo ibi datus non evincit, illud fuisse distinctum ab iis, quæ pro concilio Chalcedonensi ab Eulogio scripta recensuit Photius. At inde saltem cognoscimus, superfuisse aliqua ex Opusculis Eulogii seculo XV post concilium Florentinum: nam illo tempore Apologiam istam scripsit Gregorius. Hactenus de Sancti scriptis. Nunc videbimus, quanti Eulogium fecerit S. Gregorius.

[Annotata]

* lege Mauritius

§ V. Amicitia S. Eulogii cum S. Gregorio Papa, ex cujus litteris multa recitantur.

[Priores Gregorii ad Eulogium litteræ aliis communes:] Ubi S. Gregorius anno 590 ad pontificatum erat evectus, ad patriarchas Orientalis imperii, interque eos ad S. Eulogium de promotione sua scripsit epistolam bene prolixam, quæ in editione novissima est 25 libri primi. Quid ad hanc responderit Eulogius, ex nullo monumento discimus; at non videtur dubitandum, quin responderit. Rursum S. Gregorius ad Eulogium Alexandrinum & Anastasium Antiochenum communes misit litteras de Joanne patriarcha Constantinopolitano, in quo vehementer improbat, quod usurparet titulum patriarchæ seu episcopi universalis. Figitur hæc epistola Indictione 13, id est, anno 595, habeturque lib. 5 epistola 43. Non statim ad hanc Gregorii querelam respondit Eulogius, licet eidem de aliis rebus scripserit, ut liquet ex Epistola 60, lib. 6, quæ data est mense Augusto, Indictione XIV, id est, anno 596. Quippe Gregorius ibi sic habet: Præterea ante aliquantum temporis communi filio Sabiniano diacono, responsa Ecclesiæ in urbe regia facienti, scripta nostra transmisimus, quæ vestræ fraternitati dirigere debuisset. Quæ si suscepistis, miramur cur ad ea nobis minime respondistis. Et ideo quia cavendum est, ne cujuslibet superbia scandalum ecclesiis introducat, necesse est ut eadem scripta subtiliter relegentes, omni studio & tota intentione, quæ ad honorem vestrum & pacem Ecclesiæ pertinent, conservetis.

[36] Quamvis ad istud non respondisset Eulogius, forte quod epistolam Gregorii necdum accepisset, [dona ab Eulogio ad Gregorium missa, ab hoc alia eidem remissa.] aut alia de causa nobis ignota, satis tamen declaraverat reverentiam suam erga S. Gregorium. Nam ubi hic varia de caritate inter Romanam & Alexandrinam ecclesiam scripserat, ita pergit: Ad hanc autem unitatem cordium etiam vestræ sanctitatis meritis ligamur, quos auctoris sui salubriter sequi instituta cognoscimus, & semper ad Magistri * sui gremium, unde illic prædicatio salutis exorta est, tota se conferre devotione sentimus. Addit se ideo de litteris ipsius gavisum esse, sed doluisse de afflictionibus, in quibus erat. Demum munusculum aliquod ad Gregorium miserat Eulogius: huic vero ille aliud remittebat, de quibus Gregorius hæc scribit: Latorem autem præsentium Isidorum diaconum communem filium cum ea, qua oportuit, charitate suscepimus, benedictionem * nobis S. Marci Euangelistæ deferentem. Et vos quidem bonæ vitæ merito resplendentes ea, quæ paradiso vicina sunt, beneolentia nobis ligna transmisistis. Nos vero, quia videlicet peccatores sumus, ab Occidente vobis ligna transmisimus, quæ construendis apta navibus, nostræ mentis tumultum signantia, in marinis semper fluctibus agitantur: & quidem transmittere majora voluimus, sed hæc navis angusta non recepit. Plura legi possunt in laudata epistola.

[37] [Gregorius Eulogium interrogat de Eudoxio hæretico,] Deinde S. Gregorius iterum communem Eulogio Alexandrino & Anastasio Antiocheno scripsit epistolam, quæ 34 est (olim 31) libri septimi, figiturque Indictione 15, sive anno 597, aut certe non ante mensem Septembrem anni 596. Agit in hac epistola de Cyriaco patriarcha Constantinopolitano, qui successerat defuncto Joanni Jejunatori, quique epistolam synodicam de sua promotione cum fidei professione direxerat ad S. Gregorium. Agnoscit sanctus Papa fidem Cyriaci esse Catholicam, sed ignorare se asserit, qua de causa inter alios hæreticos damnaverit Eudoxium, solliciteque monet, omittendum esse a Cyriaco titulum universalis, quem decessor ipsius Joannes usque ad obitum usurpaverat. De aliis quoque Ecclesiæ negotiis scribit, aitque se postea responsurum ad epistolam acceptam, quando lator istius paratus erat ad discedendum. Porro per epistolam 40 (olim 37) ejusdem libri, quæ soli Eulogio inscribitur, verisimiliter respondit Gregorius ad epistolam modo memoratam. Illam ita orditur. Suavissima mihi Sanctitas vestra multa in epistolis suis de S. Petri Apostolorum Principis cathedra locuta est, dicens, quod ipse in ea nunc usque in suis successoribus sedeat, &c.

[38] [ejus contra hæreticos zelum laudat,] Ad hæc ubi humiliter responderat Gregorius, sic prosequitur: Debitum autem salutationis alloquium persolvens, indico quia magno gaudio exulto, quod vos contra hæreticorum latratus assidue laborare cognovi; atque omnipotentem Dominum deprecor, ut Beatitudinem vestram sua protectione adjuvet: quatenus per linguam vestram de sinu sanctæ Ecclesiæ omnem radicem amaritudinis evellat, ne rursum germinans impediat multos, & per illam coinquinentur multi. Accepto etenim talento, cogitatis quod præceptum est: Negotiamini dum venio. Ego itaque, etsi negotiari nihil valeo, lucris tamen negotii vestri congaudeo, hoc videlicet sciens, quia etsi me participem operatio non facit, laboris vestri me participem caritas facit. Quia, sicut æstimo, bonum proximi etiam otioso commune fit, qui de alterius actibus gaudere communiter scit. Præterea ligna transmittere volui: sed Beatitudo vestra, si essent necessaria, non indicavit, & majora multo mittere possumus, sed nequaquam talis navis huc mittitur, quæ hæc capere valeat. Minora autem mittere verecundum puto. Quid tamen facere debeam, Beatitudo vestra suis mihi Epistolis innotescat.

[39] [de munusculis ab eo acceptis scribit, & alia ei mittit.] Parvulam vero benedictionem de amatoris vestri sancti Petri Ecclesia sex minora Aquitanica pallia, & duo oraria transmisi: quia enim multum diligo, etiam de parvis præsumo. Habet enim ipsa dilectio auctoritatem suam; & omnino certa est, quia injuria non erit in omne, quod amando præsumpserit. Suscepi autem benedictionem sancti Euangelistæ Marci juxta brevem * vestris Epistolis insertum. Sed quia colatum ac viritheum non libenter bibo, præsumens cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno Sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii, & non substantiam comparamus. Peto autem ut contra omnes amaritudines, quas in hac vita patior, vestræ me Sanctitatis oratio fulciat, atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus defendat. Hactenus Gregorius, Ceterum ad voces colatum aut collatum, ut alias legitur, viritheum, in alia lectione juritheum, & cognidium, varia annotantur in novissima editione Operum Gregorii. Haud dubie diversa sunt potionum genera, at fateor me ignorare, utrum vina varia, an aliæ potiones designentur. Frustra etiam divinavero, si voluero explicare, quodnam vestimenti genus per Aquitanica, aut equitanica, ut est in alio Ms., pallia designaverit Gregorius. Attamen non dubito, quin pretiosa fuerint: nam alias plura fuissent missa.

[40] Duas alias S. Gregorii ad Eulogium epistolas ad eumdem annum 597, [Aliæ Gregorii litteræ de munusculis,] sive ad Indictionem 15 pertinere existimo, etiamsi ab editoribus serius fuerint collocatæ. Harum una est, quæ lib. 8 ponitur 29, quamque ita orditur Gregorius: Utilis semper est docti viri allocutio. Agitur autem de Actis martyrum ab Eusebio Cæsariensi collectis, quæ petierat Eulogius, quæque sibi ignota affirmat Gregorius, agens deinde de Martyrologio Romano illius temporis. Post illa vero sequentia subnectit: De lignis autem quod scribitis, quia brevia fuerint, navis, per quam transmissa sunt, qualitas fecit: quia si major navis venisset, potuimus ligna etiam majora transmittere. Quod autem dicitis, quia si majora transmittimus, pretium dabitis, largitati quidem gratias agimus, sed accipere pretium, Euangelio interdicente, prohibemur. Nos enim ea, quæ transmittimus, ligna non emimus, & quomodo possumus pretium accipere, cum scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date? Nunc ergo juxta modum navis per nauclerum parva ligna transmisimus, quorum notitia subter annexa est. Sequenti vero anno, si omnipotenti Deo placuerit, majora præparamus. Benedictionem autem S. Marci Euangelistæ, immo quod est verius, sancti Petri Apostoli, in ea dulcedine, qua est transmissa, suscepimus, & salutationis alloquium persolventes, petimus ut Beatitudo vestra pro nobis orare dignetur: quatenus & a malis præsentibus mereamur citius eripi, & a futuris gaudiis non excludi. Ita Gregorius. De Actis martyrum, quæ ab Eusebio conscripta credebat Eulogius, hic non ago; neque de Martyrologio hic memorato. Ratio vero, qua hanc epistolam anno 597 figendam existimo, hæc est. Eulogius hic primum legitur petiisse ligna longiora, & pretium obtulisse. At dubitari vix potest, quin id fecerit, postquam acceperat ligna anno 596 a Gregorio missa. Præterea necdum hic mentionem facit de morbo, quo laboravit anno 598, ut infra videbimus.

[41] Epistola 78 (alias 79) libri noni, quæ figitur Indictione 2, [aliæ de responso necdum accepto de titulo episcopi Constantinopolitani.] etiam citius scripta videtur. Nam queritur ibi Gregorius, quod necdum Elogius respondisset de causa patriarchæ Constantinopolitani, titulum universalis usurpantis. Quare hæc epistola certo exarata est ante aliam mox memorandam, & Indictione I datam. Scripta, inquit Gregorius, dulcissimæ vestræ Sanctitatis latore præsentium deferente suscepi, quæ mihi de ejus causa citius terminanda locuta sunt. Post pauca: De causa vero, de qua mihi omnino scribendum fuerat, nihil vestra Sanctitas scripsit, in qua me & tardum esse judicavit: quæ ne fortasse in scandalo divisionis erumperet, ejusdem divisionis nolui auctor existere. Elegi enim, ut ea, quæ secutura sunt, per alios exirent. Sed subsequenti tempore Deo auctore probabitis, quia in causa, in qua Deo placere cupio, homines non formido. De qua vobis jam etiam in Constantinopolitanam urbem venientibus scribere curavi. Post quædam de lignis majoribus, Eulogii precibus se ita commendat: Peto autem, ut pro me enixius vestra Sanctitas orare debeat: quia & podagræ doloribus, & barbarorum gladiis, & curarum afflictionibus incessanter premor. Sed si mihi orationis vestræ opem impenditis, credo quod me contra adversa omnia fortiter juvetis.

[42] [Gregorius in alia epistola] In epistola 30 libri 8, quæ certo data est Indictione 1, & anno 598, mentio fit de gemino responso Eulogii, videlicet de Eudoxio hæretico Ariano seculi IV, quem sibi non satis notum anno præcedente scripserat Gregorius, & de rebus Constantinopolitanis, sive de titulo universalis episcopi, de quo jam in duabus epistolis ad Eulogium scripserat Gregorius. Hunc vero titulum sibi ab Eulogio tributum modestissimus Papa conqueritur. Initio autem epistolæ Gregorius gaudet de hæreticis ab Eulogio conversis, eique mox nuntiat Anglorum conversionem per S. Augustinum. Totam epistolam huc transfero: Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Communis filius, præsentium lator, Sanctitatis vestræ scripta deferens, ægrum me reperit, ægrum reliquit; qua ex re contigit ut ad largum vestræ Beatitudinis fontem, brevis epistolæ meæ vix parva potuisset aqua resudare.

[43] Superni autem muneris fuit, ut in dolore corporis positus suavissimæ vestræ Sanctitatis scripta susciperem, [gaudet, multos hæreticos ab Eulogio conversos,] quæ me de doctrina Alexandrinæ urbis hæreticorum, & de concordia fidelium sublimiter lætificaret: quatenus ipsa mentis lætitia immanitatem mihi molestiæ temperaret. Et quidem de bonis vostris nova semper exultatione gaudemus, sed tamen ita vos perfecte agere, novum esse nullo modo deputamus. Quod enim crescit sanctæ Ecclesiæ populus, quod ad cæleste horreum spiritales segetes multiplicantur: hoc de omnipotentis Dei gratia, quæ in beatissimis vobis large influit, numquam habuimus incertum. Gratias itaque omnipotenti Deo solvimus, quia impletum videmus in vobis esse, quod scriptum est: Ubi plurimæ segetes, ibi manifesta fortitudo boum. Si enim bos fortis aratrum linguæ in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset.

[44] [narrat conversionem Anglorum per S. Augustinum,] Quoniam vero in bonis, quæ agitis, scio quod & aliis congaudetis, vestræ vobis gratiæ vicem reddo, & non dissimilia nuntio: quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex vestræ mihi orationis adjutorio placuit, ut ad eam monasterii mei monachum in prædicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis, ad prædictam gentem in finem mundi perductus est, & jam nunc de ejus salute & opere ad nos scripta pervenerunt: quia tantis miraculis vel ipse, vel hi, qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut Apostolorum virtutes in signis, quæ exhibent, imitari videantur. In solemnitate autem Dominicæ Nativitatis, quæ hac prima Indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nuntiati sunt fratre & coëpiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narravi, ut cognoscatis, quid in Alexandrino populo loquendo, & quid in mundi finibus agitis orando. Vestræ enim orationes sunt in eo loco, ubi non estis, quarum operationes sanctæ monstrantur in eo loco, [ait se ab Eulogio instructum de Eudoxio hæretico, & de erroribus exortis,] in quo estis.

[45] Præterea de Eudoxii hæretici persona, de cujus errore in Latina lingua nihil reperi, mihi a vestra Beatitudine largissime gaudeo satisfactum. Virorum quippe fortissimorum Basilii, Gregorii, atque Epiphanii testimonia protulistis, & manifeste peremptum cognoscimus eum, in quem heroes nostri tot jacula dederunt. De his vero erroribus, qui nunc in Constantinopolitana ecclesia probantur exorti, doctissime omnia, & ut judicium tantæ sedis proferre decuit, respondistis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia adhuc arcæ Dei infunt tabulæ testamenti. Quid est enim sacerdotale cor, nisi arca testamenti? in qua quia spiritalis doctrina viget, procul dubio tabulæ legis jacent.

[46] Indicare quoque vestra Beatitudo studuit, jam se quibusdam non scribere superba vocabula, [queritur titulum universalis Papæ sibi ab Eulogio tributum,] quæ ex vanitatis radice prodierunt, & mihi loquitur, dicens: Sicut jussistis. Quod verbum jussionis peto a meo auditu removete, quia scio, qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt, indicare curavi. Non tamen invenio vestram Beatitudinem hoc ipsum, quod memoriæ vestræ intuli, perfecte retinere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos, nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere: & ecce in præfatione epistolæ, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbæ appellationis verbum, universalem me Papam dicentes, imprimere curastis. Quod peto dulcissima mihi Sanctitas vestra ultra non faciat: quia vobis subtrahitur, quod alteri plus, quam ratio exigit, præbetur. Ego enim non verbis quæro prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me Papam vestra Sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba, quæ vanitatem inflant, & caritatem vulnerant.

[47] Et quidem in sancta Chalcedonensi synodo, atque post a subsequentibus patribus hoc decessoribus meis oblatum vestra Sanctitas novit. [ejusque preces postulat.] Sed tamen nullus eorum uti hoc umquam vocabulo voluit; ut dum in hoc mundo honorem sacerdotum diligerent omnium, apud omnipotentem Deum custodirent suum. Proinde debitum salutationis alloquium solvens peto, ut in sanctis orationibus vestris mei memores esse dignemini: quatenus a peccatorum meorum nexibus, quia meis meritis non valeo, vestris intercessionibus me Dominus absolvat. Ita modestissimus Gregorius, nolens uti titulo, Romanis Pontificibus alias oblato, illisque solis congruo, ut exemplo non minus quam verbis modestiam doceret præsules Constantinopolitanos.

[Annotata]

* i. e. Romani Pontificis

* i. e. donum episcopi Alexandrini

* al. brevo

§ VI. Prosecutio gestorum Eulogii ex epistolis S. Gregorii.

[Gregorius scribit de morbo suo diuturno,] Reliquas S. Gregorii ad Eulogium epistolas eo ordine, quo editas invenio, recensere pergam. Lib. 10 epistola 35 præcipue agit de scriptis contra Agnoïtas hæreticos, contra quos Eulogium disseruisse jam vidimus num. 25. S. Gregorius quoque contra eosdem hæreticos se eodem modo scripsisse testatur. Epistolam vero sic orditur: Transacto anno suavissima Sanctitatis vestræ scripta suscepi, quibus pro ægritudinis meæ nimietate respondere nunc usque non valui. Ecce enim jam biennium pene * expletur, quod lectulo teneor, tantisque podagræ doloribus affligor &c… Scripsit autem mihi dulcissima & semper honoranda Beatitudo vestra, quod ei communis filius Anatolius diaconus de Constantinopolitana urbe scripserat, ad me quosdam monachos de Jerosolymorum partibus venisse, qui a me aliquid de Agnoïtarum errore requirerent: & dicitis, quia petiit, ut vestra mihi Sanctitas scriberet, quid de eadem debuisset exquisitione sentire. Sed neque ad me de Jerosolymorum partibus requirentes aliquid monachi venerunt, neque eundem communem filium vobis potuisse aliud quam erat scribere, sed interpretem suspicor in ejus epistolis erravisse. Nam idem diaconus mihi jam ante biennium scripsit, quia a prædictis partibus ad Constantinopolitanam urbem talia requirentes monachi venerunt, meque studuit requirere, quid sentirem.

[49] [laudatque scripta Eulegii contra Agnoïtas,] Cui ego ante longum tempus quam vestra scripta susciperem, contra eamdem hæresim ipsa respondi, quæ postmodum in epistola vestræ Sanctitatis inveni; atque omnipotenti Deo magnas gratias retuli, retuli, quia de cunctis inquisitionibus Romanorum atque Græcorum patres, quorum nos sequaces sumus, uno spiritu sunt locuti. In multis enim eamdem vestram epistolam ita reperi, acsi contra prædictam hæresim scripta Latinorum Patrum legerem. Et quantum potui de sanctissimo Fratre meo amare & laudare bonum perpendite, in cujus ore venerandos Patres, quos multum diligo, recognovi. Sit ergo illi laus, sit in excelsis gloria, cujus dono adhuc in Sede Petri clamat vox Marci, de cujus effusione spiritus cum sacerdos ad perscrutanda mysteria, scilicet ad Sancta Sanctorum intrat, in sancta Ecclesia velut in tabernaculo ex verbis prædicationis spiritalia tintinnabula resonant. Recta itaque & valde laudabilis est vestra prædicatio. Sed omnipotentem Dominum deprecamur, ut diu vos etiam in hac vita custodiat; ut de Dei organo, quod estis, in hoc mundo latius vox veritatis sonet. Pro me autem, peto, intercedite, ut hujus peregrinationis via, quæ mihi asperior facta est, cum celeritate finiatur: quatenus qui ex meis non valeo, ex vestris meritis possim ad æternæ patriæ promissa pertingere, & cum cæli civibus gaudere.

[50] [aitque se eodem modo contra illos scripsisse,] In ejusdem libri epistola 39 (alias 42) non multo post scripta, de iisdem iterum hæc habet: Ante hos autem dies, Abramio Alexandrino veniente, Sanctitati vestræ rescripseram, vel quid de scriptis vestris, quæ contra hæreticos Agnoïtas edidistis, senserim, vel cur tarde responderim. Sed idem Abramius, navigii necessitate compulsus, diu perhibetur in Neapolitana civitate demoratus, atque in eo sensu, quod dudum scripseram, ita rescribo: quia de doctrina vestra contra hæreticos, qui dicuntur Agnoïtæ, fuit valde quod admiraremur; quod autem displiceret, non fuit. In eodem autem sensu jam dudum communi filio nostro Anatolio diacono plurima scripseram. Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset, quod in diversis linguis Spiritus non fuerit diversus. Deinde varia sacræ Scripturæ loca contra Agnoïtas exponit, & de munusculo accepto subdit ista: Benedictionem vero S. Marci Euangelistæ, & vestræ Beatitudinis accepi. Tum ait, ligna se mittere voluisse, sed navim non fuisse satis magnam: longos quoque Eulogio precatur annos, ejusque preces flagitat.

[51] Principium hujus epistolæ tale est, ut clare non appareat, [idem mire laudans Eulogium,] utrum Gregorius epistolam ab Eulogio accepisset, an solum nuntium, dum hanc scribebat. At satis declarat, quanti Virum faceret, dum sic orditur: Sicut aqua frigida animæ sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua. Quis vero mihi esse nuntius bonus, quantum ad sanctæ Ecclesiæ adjutorium, potest, nisi vita atque incolumitas suavissimæ mihi vestræ Sanctitatis, quæ ex percepta luce veritatis, & eamdem Ecclesiam prædicationis verbo illuminat, & ad meliorem viam morum suorum exemplis informat? Quoties autem in corde meo unanimitatem vestram relego, atque in corde vestro fixum me permanere cognosco, ago omnipotenti Deo gratias; quia dividi locis charitas non potest. Nam etsi corpore longe disjungimur, mente tamen semper indivisibiles sumus. Quæ hisce subduntur, satis clare insinuant, Constantinopoli habitum fuisse aliquod episcoporum concilium, ibique etiam adfuisse S. Eulogium. At verba admodum obscura sunt, & verisimiliter mendosa, ita ut ex illis nequeat colligi, quibus de rebus fuerit tractatum

[52] Communis autem filius Anatolius diaconus, (qui Constantinopoli erat nuntius Apostolicus, [insinuat ipsum Constantinopoli interfuisse concilio cuidam:] sive Apocrisiarius, ut passim ibi vocabatur) suis mihi scriptis innotuit, in urbe regia nulla ecclesiastica quondam de causis terrenis mota. Ita novissimus editor, dicens sic legi in Mss., fatensque sensum esse obscurum. Hunc vero talem esse suspicatur: Innotuit … nulla ecclesiastica, sed quædam de terrenis causis mota. Subjungit autem Gregorius: Sed credo quod prius hoc mihi nuntiaverat, quam de causa Ecclesiæ Beatitudo vestra loqueretur. Et gaudeo, quia ubi vos adesse contigit, me non arbitror defuisse. Nam veritatis Minister, Petri sequax, & sanctæ Ecclesiæ prædicator, scio quia illa loqui potuisti, quæ de Sede Petri Apostoli per os doctoris sonare debuerunt. Hæc Gregorius, insinuans de rebus ecclesiasticis tractatum fuisse, præsente Eulogio. Suspicari autem verisimili ratione possumus, actum fuisse de titulo universalis, quem Cyriacus patriarcha Constantinopolitanus necdum deposuerat. Id tamen certum non est, cum & alia nobis ignota tractari potuerint.

[53] Porro hac occasione observare placet, Anatolium illum, [observatio de Anatolio nuntio Apostolico.] de quo loquitur Gregorius, non fuisse diaconum Constantinopolitanum, ut per errorem vocatur in variis epistolarum titulis & inscriptionibus novissimæ editionis Operum S. Gregorii. De eo enim Gregorius ipse lib. 7 epist. 30: Dilectissimum autem filium meum Anatolium diaconum, quem ad facienda responsa Ecclesiæ in urbem regiam transmisi, peto ut frequenter dulcissima vestra charitas visitet. Rursum in epistola 31 ait, missum a se Anatolium Constantinopolim. Itaque corrigendæ sunt omnes inscriptiones epistolarum Gregorii ad Anatolium in novissima editione Parisiensi monachorum Congregationis S. Mauri.

[54] Sequitur in hac editione lib. 12 epistola 50 Gregorii ad Eulogium, [Gregorius Eulogio commendat hæreticos conversos,] cui monachos quosdam ab errore Monophysitarum seu Eutychianorum conversos commendat his verbis: Latores præsentium Siciliam venientes a Monophysitarum errore conversi sunt, atque sanctæ universali Ecclesiæ semetipsos adunaverunt. Qui ad beati Petri Apostolorum Principis Ecclesiam pertendentes, poposcerunt a me, ut eos meis epistolis vestræ Beatitudini commendare debuissem; quatenus ab hæreticis, qui juxta ipsos sunt, nullam jam violentiam perpeti permittantur. Et quia unus eorum dicit monasterium, in quo fuit, a parentibus suis fuisse constructum, auctoritatem desiderat a Sanctitate vestra percipere, ut hi, qui in eo sunt hæretici, aut ad sinum sanctæ Ecclesiæ redeant, aut de eodem monasterio repellantur. Hæc a nobis indicata vobis esse sufficiant: nam de vestra Beatitudine novimus, quia quidquid ad zelum Dei omnipotentis pertinet, cum omni facere fervore festinet. Pro me vero ut oretis peto: quia inter gladios Langobardorum, quos sustineo, podagræ doloribus vehementer affligor. Hactenus Gregorius, cujus epistola, si revera data est Indictione 5, ut collocatur, spectat ad annum 602.

[55] [eum hortatur,] Restant aliæ duæ Gregorii ad Eulogium epistolæ, quæ ambæ figuntur Indictione 6, sive anno 603. Prior est lib. 13 Epistola 41, in qua Eulogius mire quidem commendatur, sed simul utcumque reprehenditur, quia Simoniaca hæresis dicebatur Alexandriæ locum habere. Nolim quidem hanc Epistolam prætermittere; lectorem tamen præmonendum putem, Eulogium hac de causa accusandum non videri, cum quia totum factum contingere potuit, ipso inscio, & sine ulla ipsius culpa, tum quia nescimus, an res S. Gregorio relata fuerit satis accurate, & sine exaggeratione. Nam, quantumvis Gregorius videatur credidisse vera sibi relata esse, ea tamen examinare non potuit. Quapropter sibi relata scripsit ad Eulogium, ut ille, si vera esse deprehenderet, vitium istud conaretur exstirpare. Hac observatione præmissa, epistolam totam subnecto: Quadam die, dum inter me & familiares meos de consuetudinibus ecclesiarum sermo fuisset exortus: quidam, qui in magna civitate Alexandrina medicinalis * arte erat imbutus, collectorem se apud sophistam suum habuisse perhibuit, summæ pravitatis puerum, quem repente dixit esse diaconum ordinatum. Atque addidit, quod per præmia & dationes ordinatus fuisset, quia eamdem consuetudinem in sancta Alexandrina ecclesia convaluisse fatebatur.

[56] [ut exstirpet simoniam.] Quod ego audiens obstupui, & valde miratus sum: quia sanctissimi ac beatissimi viri domni Eulogii lingua, quæ tam multos hæreticos ad fidem Catholicam revocat, Simoniacam hæresim de sancta Alexandrina ecclesia non erasit. Et quis erit, cujus exhortatio vel correctio hoc poterit emendare, si magna & admirabilis doctrina ejus hoc sine emendatione reliquerit? Unde pro absolutione animæ vestræ, pro augmento mercedis vestræ, ut ante tremendi oculos Judicis vestra in omnibus perfecta sint opera, festinare debetis Simoniacam hæresim, quæ prima in Ecclesia exorta est, a sanctissima Sede vestra, quæ nostra est, funditus evellere atque eradicaro. Propter hoc etenim contigit, ut ecclesiasticorum ordinum a plurimis sanctitas caderet: quia personæ non pro vita & actibus, sed pro præmiis ad eos ordines adducuntur. Si autem morum merita, & non præmia quæruntur, ad ordinationem personæ indignæ non venient. Et tanto plus incipiet vobis merces accrescere, quanto boni quique, qui adducti ad sacros ordines fuerint, de animarum lucris studuerint cogitare.

[57] [In postrema epistola, quæ figenda est sub finem anni 603 aut initium 604,] Quæ lib. 13 est epistola 42 (alias 49) plena est laudibus S. Eulogii, miraque mutui inter Gregorium & Eulogium amoris significatione. Figitur quidem hæc epistola Indictione 6, sive anno 603; sed potius locanda est Indict. 7 circa finem anni 603 aut initium sequentis. Ratio hæc est. S. Gregorius anno 603, mense Junio, scripsit ad Phocam imperatorem, ut eidem gratularetur adeptum imperium, Epistolam 31 (alias 38) libri 13. Deinde Bonifacium consecravit diaconum, eumque misit Constantinopolim, tamquam nuntium Apostolicum sive apocrisiarium suum, cum Epistola 38 (alias 45) ad Phocam. Profectus igitur est Bonifacius Constantinopolim mense forsan Julio, certe non ante Junium. Gregorius vero jam litteras Bonifacii acceperat Constantinopoli, antequam accepit Epistolam Eulogii, ad quam respondet. Hæc omnia certa sunt ex laudatis Gregorii litteris, & ex dandis ad Eulogium. Si modo consideremus longitudinem itineris Roma Constantinopolim, aliaque jam dicta, facile videbimus, hanc Epistolam non fuisse scriptam currente Indictione 6, sive ante Septembrem anni 603; sed potius sub finem illius anni, & fortasse sub initium sequentis.

[58] Totam huc transfero, ut postremum Gregorii de Eulogio testimonium, [Gregorius magnis laudibus] mutuique eorum amoris clarissimum indicium. Magnas omnipotenti Deo gratias reddimus, quia in ore cordis experimento dulcis fit sapor caritatis, cum impletur, quod scriptum est: Sicut aqua frigida sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua. Ante hoc enim temporis Bonifacii chartularii, responsalis mei, qui in urbe regia demoratur, vehementer me scripta turbaverant, quæ dicebant dulcissimam mihi atque suavissimam Sanctitatem vestram defectum corporei luminis pertulisse. Ex quibus scriptis gravi mœrore percussus sum. Sed subito Creatoris ac Redemptoris nostri gratia prosperante, Beatitudinis vestræ suscepi epistolam, & sanam de ea, quam audivi, corporis molestia agnoscens, exultavi vehementer: quia tanta lætitia cordis secuta est, quanta prius tristitiæ amaritudo præcesserat. Scimus enim quia in omnipotentis Dei adjutorio multorum salus est vita vestra. Nam tunc inter fluctus nautæ securi navigant, quando gubernator doctus atque artifex ad clavi regimen sedet.

[59] In salutis autem vestræ gaudio, hæc quoque mihi est exultatio addita, [celebrat Eulogium,] quia & imminutos ore vestro Ecclesiæ hostes, & multiplicatos Dominicos greges agnovi. Crescunt enim quotidie per linguæ vestræ vomerem grana cælestia, atque in supernis horreis multiplicantur; ita ut in vobis impletum esse gaudeamus, quod scriptum est: Ubi plurimæ segetes, ibi manifesta fortitudo boum. Unde aperte colligimus, quia quanto plus ad servitium Dei omnipotentis fugitivos ejus reducitis, tanto apud eum majus meritum habetis. Et quanto meritum majus accipitis, tanto potestis amplius impetrare, quæ petitis. Rogo ergo, ut pro me peccatore enixius oretis, quia & dolor corporis, & amaritudo cordis, & immensa vastitas mortalitatis inter tot barbarorum gladios me vehementer affligit. Inter quæ omnia non temporalem, sed æternam consolationem requiro, quam per me impetrare non valeo, sed intercessione vestræ Beatitudinis hanc me obtinere confido.

[60] [crucem eidem cum insertis reliquiis mittit,] Secundo vero anno nulla Sanctitatis vestræ scripta suscepi, atque omnino contristatus sum. Et quidem vestra benedictio, quam sine epistola transmisistis, data atque suscepta est. Sed quia plus me lingua vestra quam data lætificat, minoris gratiæ esse credidi, quæ dabantur. Communem autem filium Epiphanium diaconum Alexandro atque Isidoro sanctissimæ ecclesiæ vestræ diaconis feci scribere, ut constaret, quia ea, quæ transmissa sunt, suscepissem. Scripsi vero quia grandia ad arbores ac temones faciendos ligna paraveram, sed navis parva, quæ venerat, hæc portare non potuit, & nihil mihi exinde rescripsistis. Unde si sunt necessaria, communi filio Bonifacio diacono nostro, quem nunc ad urbem regiam pro faciendis responsis transmittimus, scribite, ut mihi ipse rescribat, quatenus præparentur, ut cum Beatitudo vestra transmiserit, parata valeant inveniri. Præterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catenis amatorum vestrorum sanctorum Petri & Pauli Apostolorum inserta est benedictio, quæ oculis vestris assidue superponatur: quia multa per eamdem benedictionem miracula fieri consueverunt.

[61] [ac de accepto munusculo docet cum significatione amoris mutui.] Omnipotens Deus cordi Beatudinis vestræ aspiret, ut pro me orare assidue curetis: & vos vestrosque omnes sua dextera protegat, atque post longa annorum curricula ad cælestia regna perducat. Eulogias vero sancti Marci a beatissima Fraternitate vestra transmissas, cum ea caritate, qua sunt directæ, secundum notitiam earum suscepimus, & gratias affectui vestro referimus: quia ex his exterioribus, quales erga nos interius sitis agnoscimus. Hactenus Gregorius, qui non multis mensibus post hanc epistolam vixit. Ceterum mentionem non censui faciendam de subscripto S. Eulogii nomine sub privilegio illo, quod legitur apud Labbeum tom. 5 Conciliorum Col.quia haud dubie fictitia est subscriptio, idque facile fatebuntur, opinor, si qui privilegium ipsum etiamnum voluerint defendere.

[Annotata]

* al. plenc

* al. medicinali

DE S. AMATO ABBATE HABENDENSI sive ROMARICENSI,
IN LOTHARINGIA

Forte an. DCXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amatus abbas Habendensis sive Romaricensis in Lotharingia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Acta Sancti hic danda; vitæ chronotaxis usque ad exstructum Habendense asceterium.

Notitiam Romaricensis seu Habendensis monasterii, quo nomine quondam veniebat duplex communitas virorum scilicet ac virginum, [Epocha fundationis Habendensis cœnobii eruenda] fundata & instituta a S. Romarico, simul cum S. Amato, primo ejus abbate, dedimus, quantum ex antiquis monumentis assequi nobis licuit, tom. III mensis Septembris ad diem XI in Commentario prævio ad Acta S. Adelphii, abbatis ejusdem tertii: in Appendice autem de Gloria posthuma, Actis subnexa, multa protulimus, atque ad eum modum discussimus, unde cognoscat lector, quid sentiamus de tempore & occasione factæ translationis memorati veteris monasterii ex sacro Monte, ubi situm erat, ad subjectam vallem ultra Mosellam amnem; ubi modo exsistit Romaricensis civitas & illustrissimum virginum canonicarum collegium. Adhæc diximus in eodem Commentario, fundationem ejusdem veteris monasterii passim figi circa annum Christi DCXX; verum quia hoc postremum tum temporis probare parum e re nostra videbatur, significavimus id fusius ostendendum, cum agendum veniret de S. Amato, ex cujus gestis chronologice deductis id facilius perspiceretur.

[2] Res ista paucis definita esset ac sufficienter probata; [ex chronotaxi vitæ S. Amati.] si fidem mereretur instrumentum fundationis, quod sub nomine S. Romarici vulgavit Rosierus in libro, cui titulus: Stemmatum Lotharingiæ ac Barri ducum, quodque adoptarunt Ruyrus in Antiquitatibus sacris Vosagi, & Meurissius in Historia episcoporum Metensium; ubi idem Romaricus postquam dixisset, se parasse locum viris religiosis in monte Rombech, & ibidem construxisse monasterium monialium, bona sua transferre in monasterium se testatur his verbis: Do & concedo libere & pure, quia Deo servire cupio, totum patrimonium meum: videlicet comitatum Avenduni, eodem modo, forma, auctoritate, proprietate tenendum, qua pater meus & ego tenuimus. Factum est autem hoc donum quarto Nonas Martii anno ab Incarnatione Domini DCXX. Clotario glorioso Francorum rege regnante. Testes sunt Arnoaldus episcopus Metensis &c. Verum hoc instrumentum, ut multis locis corruptum, vel potius ut ex integro confictum rejiciunt passim eruditi, qui nihilo tamen minus characterem chronologicum retinent, fundationem innectentes anno circiter DCXX: & recte quidem, uti patebit ex Actis S. Amati, ad quæ progredior.

[3] [Vita ex variis exemplaribus] Edidit ea Surius tom. 3 ad diem XIII Septembris & post illum Mabillonius Seculo 2 Benedictino, sed aucta & restituta ex Ms. codice Andreæ Chesnii. Habemus & nos triplex eorum apographum Ms., quorum primum descriptum notatur ex codice S. Maximini Trevirensi, conforme edito Mabillonii, si minutias nonnullas excipias: alterum, collatum cum codicibus Mss. Romaricensi ac Trevirensi, ut indicat in margine P. Petrus Franciscus Chiffletius, qui illud ad nos destinavit, non signato tamen codice unde depromptum fuerit. Plusculum hoc differt a Mabillonii edito & a jam nominatis nec editis apographis, quantumvis fere in sola phrasi; at tertium, quod acceptum est ex codice S. Salvatoris Ultrajectino, a ceteris omnibus, excepto Suriano, plurimum discrepat. Caret enim auctoris præfatiuncula, reliquis præfixa: præterea subinde narrata in aliis fusius, valde perstringit, omititque rerum adjuncta non pauca. Eumdem tamen gestorum ordinem servat, imo ita iisdem passim vocibus inhæret, ut dubitarim primum, utrum hoc ex illis compendiose extractum esset, an vero illa juxta hoc per interpolatorem extensa.

[4] [inter se collatis hic danda] Sed facta diligenti collatione probabilius judicavi, esse meras omissiones in Ultrajectino; nam primo stylus mihi ubique visus est idem: secundo adverti, ex dictis prætermissionibus oriri hinc inde sensuum confusionem, & narratarum rerum obscuritatem; tertio denique alium a primo auctore ei manum apposuisse utcumque suspicatus sum ex num. 6, ubi relato miraculo aquæ per Sanctum impetratæ ex percusso silice, auctor ita pergit: Hanc ego (cisternam plumbeam ad dictum silicem constructam) repletam aqua foras eructantem jugiter vidi. Quæ Ultrajectinum, uno hoc loco ceteris uberius, sic exprimit: Hanc ergo, repletam aqua foris eructante jugiter vidit, qui prius Sancti Vitam conscripsit & Legendam. Scio equidem non esse infrequens apud auctores, ut seipsos designent in persona tertia; at cum nullus ante auctorem, de quo mox agam, videatur gesta S. Amati collegisse, vox ista prius & sequentes a posteriore scriptore, ut mihi quidem apparet, adjectæ fuerunt. Itaque Vitam dabo ex Ms. Trevirensi & editione Mabillonii collatis cum aliis Mss. & ubi tum inter se differunt, tum maxime cum Ultrajectino, monebo lectorem. Ceterum Ultrajectino Ms. plane consonat Suriana editio, sed de more stylus immutatus est: & ideo haud dubie Mabilloniussuam auctam nuncupavit & restitutam.

[5] Auctor anonymus est, & ut communis scriptorum super hac materia opinio est, [scripta est a coævo.] monachus idem, qui gesta SS. Romarici & Adelphii litteris consignavit, & hoc postremum mihi etiam persuasit non tantum styli similitudo, sed maxime silentium ejus de dissidio SS. Amati & Romarici cum S. Eustasio Luxoviensi ac de aliis huc pertinentibus, quæ studiose prætermissa sunt in Actis utriusque. Dabimus ea inferius ex Vita memorati S. Eustasii. Inde sequitur auctorem eodem seculo vixisse, quo S. Amatum, utpote qui in Actis SS. Romarici & Adelphii se his supparem manifeste significat: at convixisse eum S. Amato non satis liquet. Habet quidem nonnulla in hujus Actis, unde & hoc conjicias, præsertim num. 5, ubi, postquam narravit, quod, dum Sancto cella exstrueretur in solitudine, trabs brevior divinitus, aucta fuerit, testatur se eamdem auctam vidisse; sed vidisse potuit diu post Sancti obitum propter miraculum diligenter conservatam. Præterea cum S. Adelphii Acta conscripserit triennio post ejus mortem, quam contigisse scribunt alii circa annum DCLXX, nos certo post DCLXV, jam anni effluxerant plus quadraginta a morte S. Amati, fere sexaginta ab auctæ trabis miraculo, quod factum ostendemus sub annum DCX, plures verisimiliter si Clido, cujus imperio se vitam S. Amati conscripsisse ait in præfatione, Habendensi cœnobio abbas fuerit, prout ex conjectura existimat cum aliis Mabillonius in Observationibus præviis: nam S. Adelphio suffectus est Garichramnus abbas, cui dumtaxat successisse potuit memoratus Clido. Quidquid de re sit, ex jam observatis satis colligitur, auctorem Sancto non fuisse longo tempore posteriorem, nec ignarum fuisse gestorum ejus patet ex narratorum serie.

[6] Stirpem S. Amati, patriam ac parentes exhibet brevi hac periodo: [Natus circa annum 570, a juventute in Agaunensi monasterio] Nobilibus natus parentibus, ex Romana stirpe oriundus, in suburbano Gratianopolitanæ civitatis (quæ caput est Delphinatus in Gallia) præclaræ indolis Puer exortus est, patre videlicet Heliodoro summæ Christianitatis religione innixo. Annum natalem non signat: eum tamen nec multo ante annum 570, neque etiam multo post eumdem statui posse probabili conjectura assequimur ex reliquo Vitæ contextu, chronologice considerato. Verbis recitatis mox subjungit biographus sequentia: Cum ergo esset vir devotissimus (Heliodorus) filium Amatum, ut monasticis traderet excubiis, devovit, atque beati Mauritii liminibus (Agaunensi cœnobio in Vallesia) mancipandus adolescens, tamquam munus Deo acceptabile, offertur. Haud mora post temporis spatium, a primævo inter scholares imbutus, primus in bonis habetur. Tum subdit, Sanctum, cum monasticis normis … fere per annos triginta se totum dedisset, majoris solitudinis desiderio clam secessisse in eremum, haud procul disfitam a cœnobio, ibidemque, assentiente abbate ac juvantibus fratribus, construxisse sibi cellam, in qua moratus fuerat fere per triennium, quando S. Eustasius, in Italiam proficiscens & illac pertransiens, eum invisit.

[7] Sed Eustasius in Italiam perrexit anno circiter 613, [& solitudine degit usque ad 614;] illuc missus a Chlotario II, tum Francici regni monarchiam adepto, ut exsulantem in Italia S. Columbanum invitaret ad reditum in Galliam; igitur si tres annos subtrahas, S. Amatus eremum cœpit incolere anno circiter 610; si hinc triginta alios; monasticæ disciplinæ datus est anno circiter 580; si denique, ut mihi verisimillimum apparet, dictis triginta annis vitæ monasticæ adnumeres tempus, quo inter scholares Agaunenses versatus est, natus supponi potest intra annos circiter 568 & 572; nam cum dicatur a primævo inter scholares imbutus, attigerat, meo quidem judicio, annum ætatis octavum, non superaverat duodecimum; quando Agaunensibus aggregatus est. Sed reliquum vitæ ejus filum prosequamur, ut deveniamus ad annum exstructi Habendensis cœnobii. S. Eustasius, quem S. Columbanus, teste Jona utriusque biographo, tantisper penes se retinuerat in Bobiensi monasterio, remigravit in Galliam, magistri sui responsa ad Chlotarium regem delaturus, & ad Agaunense cœnobium, teste nostro biographo, denuo divertens, invisensque S. Amatum, id effecit, ut, relicta eremo, Luxovium secum properaret, ibidemque inter monachos vitam transigeret; quæ non inepte affiguntur anno Christi 614.

[8] [hinc Luxovium transit & cum S. Romarico] Sanctus noster aliquantum temporis Luxovii commoratus, directus est a fratribus, inquit auctor noster, ut quasdam Austrasiorum urbes lustraret: multa enim gratia prædicationis in illo vigebat. Occasione illius excursionis incidit in S. Romaricum, eique persuasit, ut præconceptam mundo valedicendi sententiam exsecutioni mandaret, qui non multis post actis diebus, verba sunt rursus biographi nostri, spretis divitiis & rebus secularibus, detonsum servitio Domini sui caput sese monasticis imbuendum tradidit normis. Plenius & clarius hunc secessum, & modum vivendi apud Luxovienses describit in Vita S. Romarici apud Mabillonium seculo 2 Benedictino pag. 417. Inveniens, inquit, hominem (Romaricum) hortatur, ut detonso capite rebusque in pauperes dispersis, tamquam sibi thesauro in cælis posito, jam ad perfectiora pergeret. Quibus ille auditis, ut erat totus sancto desiderio repletus, cum multarum rerum substantia monasterium Luxovium petiit, multis videlicet prius ex servitio libertatem adeptis, ibique sanctam humilitatem & obedientiam propter Christum sectandam accepit. Illos denique servulos, quos dudum ministros habuerat, socios sibi detondens plerosque adjunxit; & effectus est illorum subditus, quorum prius dominus præpotens fuerat. Nam in tantæ humilitatis & pœnitentiæ jugo sese submisit, ut, quidquid despicabile in monasterio ad agendum esset, ipse adsumeret. Hortorum tamen frequentius præ ceteris fratribus operator exsistens, Psalmos jugiter tradebat memoriæ.

[9] [Habendense asceterium] Hinc pergit idem auctor ad primordia Habendensis seu Romaricensis asceterii; sic in Vita S. Romarici: Nam cum ad bonum opus profuturum unam tantummodo reservasset villam (S. Romaricus,) consilio deinceps inito, B. Amatus cum eodem ad monasterium puellarum ædificandum pergit. Multis namque adunatis puellis in eremo properantes sanctum instituunt opus. Sic autem in Vita Sancti nostri: His (monasticis normis, ut superius dixerat) rite edoctus per idem tempus, consilio procul dubio omnipotentis Dei agente, sanctus magister Amatus & discipulus ejus Romaricus sub magna sanctitate, atque summæ perfectionis religiosissima intentione monasterium puellarum condunt. Eadem breviter, sed non minus clare ad propositum nostrum, refert Jonas scriptor synchronus in Vita S. Eustasii apud nos tom. III Martii pag. 789 sic scribens: Ad Luxovium veniens (Romaricus) monachicæ institutioni se subdidit, quo diu sub regulari tenore vitam agente, postea, Eustasio annuente, puellarum monasterium in suo proprio inseruit, & regulam Columbani custodiendam indidit.

[10] Latius ista hic recitare visum est, ut perspiciat lector, [instituit sub annum 620.] non minus quinquennio aut sexennio intercessisse inter S. Amati ex Agaunensi solitudine transitum ad Luxoviense monasterium sub annum 614, & cœnobii Habendensis initia, quæ recte a neotericis collocata monuimus circa annum 620. Neque dicas, initia quidem illa collocari non posse diu ante præfatum annum; at posse & debere fortasse diu post; quandoquidem, teste Jona, monasterium condere agressi sint dumtaxat, cum Romaricus inter Luxovienses diu sub regulari tenore vitam egisset. Nam, ne voces illæ nimium dilatentur, prohibet Jonas ipse, primo asserens, conditum fuisse, annuente Eustasio, qui anno 625 e vivis abiit; secundo enarrans gesta Agrestini seu Agrestii monachi improbissimi, qui, postquam aliquamdiu in Habendensi monasterio cum SS. Romarico & Amato moratus fuisset, eosque, fucata virtutis specie & occultis machinationibus deceptos, in suas partes pertraxisset, infeliciter periit, superstite Eustasio: tertio memorans aliquod Eustasium inter & Amatum ac Romaricum, occasione regiminis Habendensis monasterii dissidium, jam tum inchoatum, quando huc se contulit Agrestinus. Hujus historiam, quia notabilem in ea partem habuerunt SS. Amatus & Romaricus, primum in compendium redactam, ac dein, in quantum ad illos pertinet, ipsiusmet Jonæ verbis exhibebo paragrapho sequente.

§ II. Gesta quædam, a biographo Sancti omissa, supplentur ex Vita S. Eustasii, & examinantur.

[Agrestinus improbus monachus] Quæ Jonas in Vita S. Eustasii tomo superius citato a pag. 788 fusius narrat de Agrestino, in compendium contracta ita habent: Agrestinus, ex notario Theodorici regis monachus Luxoviensis, licentiam postulavit prædicandi gentibus Dei Euangelium, eamque a S. Eustasio abbate, renitente prius & increpante, quod rudis adhuc in religione tyro se tali muneri parem crederet, tandem extorsit. Bojoarios adiit tum hæreticos, ac nullum fructum retulit; hinc ad Aquileienses schismaticos transivit & ipse eorum schismate infectus, Luxovium rediit: ubi errores suos in alios transfundere conatus est, atque in ipsummet Eustasium, a quo monitus frustra, ut resipisceret, e monasterio pulsus est. Cœpit dein convellere & impugnare S. Columbani Regulam, quam contra ipsum fortiter propugnavit Eustasius in synodo tertia Matisconensi (celebrata, sub annum 623, ut censent nunc plerique ob annum Eustasio emortualem) ubi demum sic hominem allocutus est idem Sanctus: In horum præsentia te ego ejus discipulus & successor, cujus tu disciplinam & instituta damnas, ad divinum judicium cum eo (S. Columbano) intra præsentis anni circulum causaturum invito, ut justi Judicis examine sentias, cujus famulum tuis detractionibus maculare procuras.

[12] [seducit SS. Amatum & Romaricum; ] Agrestinus asseclas suos Eustasii ratiociniis convictos, & provocatione ista perculsos adeo perspiciens, ut omni conatu ipsi cum Eustasio pacem suaderent, ficte eam postulavit, & obtinuit, seque paulo post ad Habendense monasterium contulit: quid autem hic machinatus sit, accipe ipsiusmet Jonæ verbis, qui post recitata superius num. 9, sic prosequitur: Cumque jam multa religione polleret (Romaricus) ad eum Agrestinus pergit, seseque subditum atque obedientem simulat, simulque Amatum, quem ibi Eustasius ob imbuendam Regulam præfecerat, mollibus sugillationibus tentat. Nam eo tempore, quibusdam neglectis, tam Amatus quam Romaricus ab Eustasio objurgati fuerant. Læsos ergo ut sensit, ut facilius exasperatas mentes suis assertionibus jungeret, stimulavit venenata verba sanas mentes recipere, & in contemptum Regulæ Columbani propriam vesaniam propagare. Pro dolor! Exitiabile vas ac lethifera imbutione munitum, sanas mentes insania diabolica maculavit. Qui, abjectis institutis pristinis, rudibus conati sunt instruere plebem doctrinis: &, educto juxta Job angue, manu obstetricante divina, rursum zelo invidiæ reducere non metuunt.

[13] [repellitur a S. Burgundofara;] Deinde ad Burgundofaram iter dirigit, ut eam suis stimulationibus, si valuisset, macularet. Quem Christi virgo non femineo more, sed viri * confudit responsione: Num tu confutator veritatis, inquit, & novorum introductor argumentorum ad hoc huc accessisti, ut veneno tuo dulcia mella perfunderes, & vitalia alimenta lethali amaritudine commutares? Hos tu detrahis, quorum ego virtutes semper agnovi, quorum doctrinam salubrem recepi, ex quorum eruditione multos cælestia regna penetrasse comperi? Meminisse te velim Isaiæ dictum: Væ qui dicit malum bonum & bonum malum, & prorsus ab hac vesania festinus non recedit. Confutatur ergo his Christi famulæ responsis & ad Romaricum vel Amatum repedat, ut cœptam receptionis rugam contrahat.

[14] [pluribus ejus asseclis divinitus punitit,] Nec defuit eis ultio divina, cum ad hoc jam omnes aspirarent, ut contemptui pristinorum documentorum assentatores forent. Primum enim lupi, rabiei morbo detenti, duos ex his, qui fautores erant hujus assertionis, per intempestam noctem intra septa irrumpentes, morsibus laniarunt, atque in prædicta peste derelictos miserabiliter morti tradiderunt. Alium vero Plareuum nomine, qui ad hunc discordiæ fomitem vehementer aspirabat, dæmonum rabies pervasit, atque ignobiliter morti tradidit; nam propria manu ipse laqueo se suspendit. Sed cum hæc ultio nequaquam fuit correctio delinquentium, protinus major secuta est: nam subito fulgur e cælo elapsum tanto fragore percutit locum, ecclesiam pervagatur, subvertit tegumenta, plebem urit, exanimatam scilicet; ut præsens correptio, quæ simplicitate nimia, præveniente calliditate jam permixta ignaviæ, persuasioni assensum præbuerat, monstraret futuram debere fugere iram; mortuique sunt ad præsens plusquam viginti, ac deinde metu perculsos paullatim monstravit *, ut tunc ex ea ultione, sicut aiunt, plusquam quinquaginta morerentur; nempe auctore criminis ad pœnitentiam reservato, ut, si cognosceret & rediret, procul dubio sanitatem reciperet. Nullum etenim Dominus perire desiderat; sed semper, quamvis gravibus delictis obrutum, per pœnitentiæ fomenta redire expectat.

[15] [a servo occiditur. Resipiscunt] Cumque sibi sæpius pœnitentiæ locum datum non cognovisset, ut Eustasii sententia, ad judicium illum evocantis, prævaleret, ante triginta dierum circulum, quam vertentis anni meta compleretur, a servo suo, quem ipse redemerat, securi percussus interiit, & occasio criminis dicebatur uxoris permixtio. Quod, quamvis multi dicerent, & verum asserere velint, tamen nostrum firmare non est. Cuncta etenim juxta Salomonem adducit Deus judicio pro omni reatu, sive bonum sive malum. Et Apostolus dicit: Uniuscujusque opus, quale sit, ignis probavit. A nobis tandem dicendum est, quod juxta eum hæc sententia divini judicii ferire non distulit, ut assentatoribus suis fugere a lacerationibus famulorum Dei monstraret, & ille contumaciæ suæ commissa per meritam ultionem lueret. Amatus vero ac Romaricus venerabilis Eustasii continentiam * postulantes recipiunt, atque, desidia submota, fruuntur. Hæc Jonas in Vita S. Eustasii apud nos, & apud Mabillonium seculo 2 Benedictino; hic tamen voces nonnullæ aliter expressæ sunt, ut notavi ad marginem.

[16] Historiam istam ne verbo quidem attigit biographus noster in Actis S. Amati aut S. Romarici, [SS. Amatus & Romaricus;] prout insinuavi num. 5 hujus Commentarii, ac paulo latius exposui tom III Septembris in Commentario prævio ad Acta S. Adelphii num. XI, causamque talis silentii assignavi mihi verisimillimam, metum videlicet intempestivum ac imprudentem, ne similia memorando sanctorum Abbatum & fratrum suorum apud posteros memoriam læderet. Cardinalis Baronius in Annalibus ad annum 617 post relatam fuse eamdem historiam, Mirati sumus, inquit, eos, qui ipsorum (SS. Amati & Romarici) res gestas sunt prosecuti, de lapsu nihil dicere: adeo ut omnino hoc remansisset incognitum, nisi Jonas in Eustasio, rerum sui temporis scriptor, id amplis notis testatum reliquisset, majori utique gloria Dei & proficuo exemplo in ejus Ecclesia, in qua raro contingit, redeuntem ab hæresi sive schismate digne pœnitere. Posterior hujus periodi pars scrupulum mihi injicit. An igitur Sancti illi aliquando hæretici fuerunt aut schismatici, uti videtur supponere Eminentissimus? Vel an eo sensu hæreticos aut schismaticos fuisse supponit, ut formalem in fide Catholica errorem professi fuerint, aut ab unione Ecclesiæ Romanæ desciverint? Equidem simile quid nequeo certo vel etiam probabilius elicere ex integro Jonæ contextu, unde sua deprompsit cum ceteris omnibus laudatus Baronius.

[17] Verum est; narrat Jonas, Agrestinum schismati Aquileiensi de tribus Capitulis adhæsisse, [non fuerant tamen] ac tentasse, ut in illud etiam alios pertraheret: verum addit, eumdem, postquam a S. Eustasio repulsam passus esset, nec quidquam profecisset apud alios, in id curas convertisse, ut institutum S. Columbani criminaretur. Super hoc uno, uti apud eumdem auctorem videre est, habita est disceptatio in Matisconensi synodo, nulla schismatis Aquileiensis facta mentione. Cum Agrestinus ad Amatum & Romaricum accessisset, læsos ut sensit (Eustasii reprehensione) ut facilius exasperatas mentes suis assertionibus (eas intelligo, quas contra Columbani Regulam objecerat Eustasio in synodo) jungeret, stimulavit venenata verba sanas mentes recipere, & in contemptum Regulæ Columbani propriam vesaniam propagare. Nihil hic rursum reperio, quod de schismate Aquileiensi exponi debeat. Unde dum idem auctor dicit, quod, abjectis institutis pristinis, rudibus conati sint instruere plebem doctrinis, naturalis ejus sensus mihi videtur, quod malis artibus Agrestini magis in Eustasium incensi ab institutis, quæ sub eo Luxovii didicerant, declinarint; Agrestino in iis, quæ S. Columbani Regulis objecerat in synodo, assensi fuerint; nova & ab his Regulis aliena subditos docuerint; laxiorem fortasse vivendi normam aut permiserint aut introduxerint. Pœnas autem divinitus illatas aliis crediderim, quia vehementiore ardore atque majore contemptu Regulæ, cui obstricti erant, exsecutioni mandabant, quæ suggesserat Agrestinus, nec impediverant Sancti.

[18] [in hæresim aut schisma] Præterea sententiam nostram abunde confirmat ipse Jonas, post enarratas pœnas sic concludens: Amatus vero ac Romaricus venerabilis Eustasii continentiam postulantes recipiunt, atque, DESIDIA SUBMOTA, fruuntur. Abilinus vero (episcopus, Agrestini consanguineus & antea patronus) vel ceteri Galliarum episcopi post ad roboranda Columbani instituta aspirant. Viden' ut solam causetur desidiam, & unice actum fuisse innuat de Regula S. Columbani? Neque obstat, quod Sanctus noster, ut fuse narrat anonymus biographus, post actam peccatorum suorum rigidam pœnitentiam, jam morti proximus prælegi sibi voluerit Epistolam S. Leonis PP. I ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum, quoniam in ipsa plenissima ratio fidei catholicæ continetur, & per universas sententias suam semper aptaret confessionem, scilicet ut Vir sanctus se in omnibus orthodoxum comprobaret. Ad quæ Mabillonius ita observat: Hanc confessionem & pœnitentiam egisse videtur Amatus, eo quod Agrestio seu Agrestino schismatico parumper cum Romarico adhæserat. Nam, nisi aliunde probetur, inde deducere fas non est, Sanctum aliquando non fuisse orthodoxum; cum contingat frequentissime, ut homines, quorum fides semper integerrima fuit, & nemini mortalium umquam suspecta, jam morituri vel ipsi recitent vel ab aliis sibi recitari postulent Symbolum Apostolorum aut similia præcipuorum fidei articulorum summaria.

[19] [prolapsi.] Nolim tamen negare, aliquo modo influxisse in istud Sancti factum præhabitam cum schismatico necessitudinem; sed eo dumtaxat sensu, quo & Mabillonii verba intelligi queunt, quod voluerit tale fidei suæ testimonium exhibere, ut omnem omnino suspicionem eriperet iis, qui cum scirent eum ab Agrestino seductum fuisse in uno, suspicarentur etiam fuisse perversum in altero. Ut ut res contigerit, numquam equidem ex adductis hactenus mihi persuasero, SS. Amatum & Romaricum schismati adhæsisse: imo multo probabilius mihi apparet, eos vel ignorasse, quod Agrestinus schismate infectus esset, vel saltem cogitasse, quod idem deposuisset, Adhæc vix dubito, quin idem Agrestinus, quamvis schisma etiam tum animo foveret, diligenter caverit, ne id Sanctis innotesceret, & sic (sciebat enim quam male sibi successisset apud alios) eorum animos a sese abalienaret.

[Annotata]

* Mabil. virili

* Mabil. mors rapit

* Mabil. convenientiam

§ III. S. Amati, a synonymis distinguendi, tempus emortuale; memoria in Martyrologiis, cultus antiquus.

[Obitus Sancti, super quo variant scriptores] Annum Sancto emortualem non indicat anonymus noster, neque ullo charactere eum nobis per conjecturas eruendum reliquit. E vivis abiisse, priusquam S. Arnulphus episcopus Metensis, abdicato episcopatu, sese in Habendensem eremum recepisset, communis scriptorum opinio est, in eo fundata, quod memorati episcopi æqualis biographus secessum ipsius enarrans dicat, Romaricum ei Metas usque occurrisse, & in eremo aptum locum præparasse; nullibi de S. Amato abbate sermonem habeat, acsi, hoc defuncto, cura monasteriorum uni Romarico incumberet. Conjectura hæc est, natura sua non magni ponderis, sed in rebus adeo absconditis non prorsus contemnenda. Verumtamen, etiam stante hac conjectura, non convenit inter scriptores de anno ultimo S. Amati; quandoquidem neque conveniat de secessu S. Arnulphi. Hunc Pagius affigendum putat anno 625, & obitum S. Amati anno 624: Cointius secessum Arnulphi anno 626, obitum Amati anno 625: Mabillonius, quem sequuntur Calmetus, Castellanus & alii, obitum Amati differt in annum 627, quia Arnulphum episcopatum tenuisse usque ad annum 629 existimavit in annotatis ad utriusque Vitam; sed aliter sensisse videtur in Annalibus referens episcopatus abdicationem ad annum 627.

[21] Dedimus nos Acta S. Arnulphi tom. IV mensis Julii ad diem XVIII & in Commentario prævio, [innectendus] § III discussis chronologico annis, quibus episcopatum adiit, tenuit, ac dimisit, ostendimus, initia vitæ ejus solitariæ consignanda esse anno 625, mense circiter Septembri. Quapropter inhærendo communi conjecturæ de S. Amati e vivis discessu ante accessum S. Arnulphi ad solitudinem, utrumque eidem anno illigandum censeo, adeo ut S. Romaricus abbas S. Arnulphum in eremo susceperit diebus non multis ab obitu S. Amati, qui contigisse creditur Idibus ejusdem mensis Septembris. Ne autem anno citius statuam Amati obitum, prohibet synodus Matisconensis, habita juxta Cointium anno 623, juxta Mabillonium anno 624, juxta alios anno 627, quod posterius admitti nequit, quia S. Eustasius, qui illi certo interfuit, vivere desiit anno 625. Dictæ synodo superstes mihi videtur fuisse S. Amatus ad biennium: nam Agrestinus, teste Jona, interiit anno uno, minus triginta diebus post celebratam synodum: eo mortuo, inierunt cum Eustasio pacem Amatus & Romaricus; Amatus, uti testatur noster biographus, pœnitentiæ impendit annum alterum, qui procul dubio subsecutus est pacem initam cum Eustasio. Igitur etiamsi cum Cointio synodum innectas anno 623, obitus Amati differri debebit in annum 625.

[22] Dixi autem S. Amati obitum illigandum esse anno 625 inhærendo communi conjecturæ, [forte anno 625.] juxta quam illum superius in margine notavi, addita particuli forte. Nam, ut candide eloquar, eidem conjecturæ non multum defero: quia non video, quid solide opponi posset dicenti, ex silentio in Vita S. Arnulphi nullatenus deduci posse S. Amatum tum fuisse mortuum. Amatus, inquis, abbas erat, & ubi de Arnulpho agitur solus comparet Romaricus, hic solus occurrit deducturus eum in eremum: sit ita; Romaricus fuerat ante in aula regis Arnulpho familiaris & amicus, imo jam tum in aula versantes simul meditati fuerant seculo nuntium remittere, atque ad Lerinensem insulam secedere; quid mirum, si Romaricus, quantumvis nondum abbas, certe tamen fundator monasterii Habendensis, audito amici proposito, a partibus Vosagi egressus, ad beatum pergit Arnulphum, atque ex providentia utriusque, vasti eremi aptum ei præparat locum? Quid mirum, inquam, si hæc amico præstet Romaricus, Amato remanente in antro, quod, sicut habet noster, in obliqua montis parte … sibi soli habitaculum præpararat … e quo Dominicis diebus egrediens fratribus vel sororibus jugiter sacras Scripturas relegebat?

[23] [De modo & tempore obitus hallucinationes Trithemii,] Sanctum nostrum naturali morte defunctum esse, liquet manifeste in Vita num. 27; unde non assequor, quo ex capite illum martyribus accensuerit Joannes Trithemius de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3, cap. 309 sequens elogium contexens: Amatus abbas monasterii S. Romarici, vir sanctus & monasticæ disciplinæ cultor zelosus, post multa bonorum operum studia, martyrii corona laureatus est Idibus Septemb.: quod de nostro Amato intelligendum esse reor, sicut etiam aliud, quod magis confusum & implexum proponit libro eodem cap. 88 in hæc verba: Amatus abbas Luxoviensis post beatum Walbertum vir devotus & sanctus, sua doctrina & exemplo multos egregios discipulos instituit. Erat enim charitate plenus, mitis, humilis, & discretus atque sanctarum Scripturarum ubertate refertus, qua cunctis prodesse potuit. Claruit anno Domini DCLX. Idem de tempore fere repetit ibidem cap. 90: Romaricus abbas Luxoviensis post sanctum Amatum, cujus etiam discipulus fuerat… Claruit anno Domini DCLX. Neuter assignato anno superstes fuit; neuter Luxoviensibus abbas præfuit, aut potuit præfuisse: cum S. Waldebertus hos monachos gubernarit abbas ab anno Christi 625 usque ad 665, atque illi subrogatus fuerit Ingofredus, prout ostensum fuit in Opere nostro locis variis & nuper tom. III Septembris in Commentario prævio ad Acta S. Adelphii § II. Trithemium secuti sunt recentiores non pauci, omnes sicut ipse, hic corrigendi.

[24] [& aliorum, Sanctum] Tempora & loca perturbavit Trithemius, personas confuderunt alii. Inter Auctaria Usuardi codex Aquicinctinus annuntians hodie S. Amatum Senonensem episcopum, ita habet: Duaci, translatio S. Amati archiepiscopi Senonensis. Qui a Theoderico rege Francorum ab episcopatu dejectus consilio Ebroini Majoris Domus in hanc provinciam relegatus est, jussu præfati regis. Qui abbas monasterii Romarici factus, miræ abstinentiæ &c. Ad quæ recte monet Sollerius noster, post regis omissum esse: Item alterius sancti Amati, aut quid simile, ne duo diversi in unum confundantur. Henricus Murer in Helvetia sacra in elogio S. Amati episcopi, quem Sedunensem facit, & mortuum signat in margine anno 666 die XIII Septembris, pleraque ipsi attribuit, quæ biographus noster gesta narrat a Sancto nostro in Agaunensi monasterio & eremo huic proxima; reliqua vero, quæ refert idem Murer, adeo consona sunt gestis S. Amati Senonensis episcopi, ut suspicari queas, auctoris hujus lucubrationem vel saltem, quæ secutus est illo loco documenta, conflata fuisse partim ex Sancti nostri partim ex S. Amati Senonensis Actis. Plura super eadem materia observari poterunt hoc ipso die, quo similiter illustranda veniunt Acta S. Amati Senonensis, &, quid de Sedunensi statui debeat, indicari.

[25] [cum synonimis episcopis] Aliam confusionem adverto apud Sammarthanos fratres in serie episcoporum Sedunensium in hunc modum scribentes: XII S. Amatus monasterii Agaunensis abbas episcopatum tenuit, Dagoberto II rege Francorum anno DCCXVI; & jacet in ecclesia Romari-montis in Lotharingia. Sammarthanis assentitur R. D. Sebastianus Briguet, Sedunensis ecclesiæ canonicus in lucubratione sua, de Vallesia Christiana, typis vulgata anno præsentis seculi XLIV, additque ita tradi ab illis passim, qui de rebus iisdem scripserunt: citat Pantaleonem in Prosopographia virorum illustrium Germaniæ, quem consului part. 1 pag. 232, ubi agit de Amato Sedunensi, sicut & Joannem Stumpffen in Chronico Helvetiæ lingua Germanica exarato, ad cujus librum XI remittit laudatus Pantaleon; utrobique inveni pene eadem, quæ legeram apud Henricum Murer, citatum numero præcedente, at de corpore præfati episcopi, sepulto in Monte Romarici, mentionem nullam.

[26] Oportet igitur, ut id apud alios legerit laudatus Briguetus; [confundentium,] quos cum non nominet, adire nequeo, quantumvis parum interfit: etenim qualescumque demum sint illi scriptores, vix dubito, quin nescientes, quo devenisset corpus Amati, secundum ipsos Sedunensis antistitis, ad Romaricum-Montem recurrerint, quod illic cujusdam S. Amati corpus conservari, magnaque in veneratione haberi didicissent. Sed in eo manifeste hallucinati sunt, constat enim ex Jona & anonymo nostro, primo, Amatum Romaricensem seculo pene integro anteriorem esse Amato, secundum Sammarthanos & Briguetum sub annum 716 Sedunensi episcopo; secundo, Amatum Romaricensem ex Agaunensi eremo ab Eustasio deductum fuisse Luxovium, non vocatum ad Sedunenses infulas; tertio, eumdem erecto circa annum 620 Habendensi monasterio præfuisse abbatem, ibidemque post aliquot annos occubuisse, sepultum esse, atque haud ita dudum post coli cœpisse ut Sanctum, colique in hunc usque diem; sicut mox ostendam postquam præmisero sacros Fastos, quibus nomen ejus inscriptum reperi.

[27] Inter antiquiores martyrologos primus Sancti nostri memoriam sic recolit Ado ad hunc diem: [Memoria Sancti] Item sancti Amati presbyteri & abbatis monasterii S. Romarici, qui miræ abstinentiæ & anachoreticæ vitæ sectator, virtutum & miraculorum gratia illustrem conversationem duxit. Adonem, uti observat Sollerius, ferme ad apicem transcripsit Usuardus; neque audiendus hic Mabillonius in Observationibus præviis ad Acta Sancti, monens, priorem annuntiationis partem Adonis esse, reliquam ab illis vocibus: Qui miræ abstinentiæ, superadditam fuisse ab Usuardo; quandoquidem tota legatur in Adonis codicibus editis & Mss., a quibus longe discrepat codex, quo usus est Mabillonius, prout ostendit idem Sollerius tum alibi, tum præsertim in Præfatione ad editionem Usuardi num. 152. Non magis hoc loco dissonat Adoni Notkerus quam Usuardus, unum excipe, quod apud Notkerum pro Amati legatur Anniani, qui amanuensium lapsus est.

[28] Neque ab illis in substantia differt Romani hodierni sequens commemoratio: [in Fastis sacris;] In monasterio Romarico in Gallia sancti Amati presbyteri & abbatis, abstinentia & miraculorum gratia illustris. Wandelbertus vero Sanctum hodie isto versiculo exornat:

Idibus abba nitet merito & cognomine Amatus. Mitto describere aut etiam enumerare martyrologos recentiores; paucissimi enim sunt, qui Amacum nostrum præterierint. Meminerit tantum studiosus lector, dum illos consulit, emendandos esse, qui cum Trithemio martyrem vel abbatem Luxoviensem scribunt, aut cum aliis abbatem Agaunensis monasterii & dein episcopum; ista enim vel ad alios Sanctos pertinent, vel ex conjecturis absque fundamento inserta sunt. Æquum tamen esse existimo, ut, quæ inter Auctaria Usuardi dedit hodie Sollerius ex codice Montis sancti, hic locum obtineant: Solennis jam diei fulminat orbita, qua præclarus Christi confessor, cælestem vitam ducens Amatus, supremam curiæ cælestis sortitur lætabundus aulam, cujus miracula relegere, qui vult, actus & Vitam scilicet ipsius (consulat.) Qui miræ abstinentiæ &c.

[29] [cultus antiquus.] Sancti Abbatis sui memoriam mox ab obitu Habendenses incolæ solemniter prosecuti sunt cultu annuo. Audi biographum numero Vitæ ultimo: Cum jam anni circulus peractus fuisset & sub illo tumulo, ut supra diximus, beati Viri tegerentur membra & ob illius sollempnitatem nocte vigiliæ celebratæ fuissent, rursus post Matutinos cuidam fratri revelatum est, ut quantocius beata membra illa infra basilicam sanctæ Mariæ ponerentur: quod confestim, opitulante Domino, sub magna reverentia est celebratum; ubi annua revolutione populorum caterva ad ipsius sollempnia festinantes, per ejus interventum salvandos se fore non dubitant. Confirmatur idem in Actis S. Adelphii, eodem seculo defuncti: Sic namque, inquit auctor coætaneus num. 6, disponente Deo factum est, ut in die illo, quo festivitas sancti Amati agebatur, filiolus ipsius (Adelphium e sacro fonte susceperat, idque vocabulo filiolus, Gallis Filleul, hic designatur) sanctus Adelphius in eadem basilica cum magno ornatu sepeliretur. Et ibidem num. 7: Quoniam gemina sancti Amati (sicut jam præfati sumus) atque Adelphii festiva aderat dies, peractis Matutinis, hymnum beati Amati canere cœperunt, quem Adelphius a primo versu usque ad finem alta voce jugiter cantavit cum illis.

§ IV. Loca sacra in honorem Sancti exstructa; insignis cultus & festivitates annuæ.

[Oratorium in Monte sancto] Cultum sancti, quem ab ipso fere obitu inchoatum demonstravimus, absque interruptione semper perseverasse, suadent multa, atque in primis templa seu oratoria ipsius nomine insignita. Augustinus Calmet tom. 1 Historiæ Lotharingiæ col. 388 disserens de gestis S. Amati, postquam enumeravit ecclesias seu oratoria septem, quæ ab eodem erecta creduntur in monte Habendensi, ut in iis sacræ virgines laudes Deo jugiter decantarent; pergit in hunc fere modum Gallico idiomate: Postea instaurata illic sunt (on y retablit) septem alia sacella sub aliorum Sanctorum invocatione. Primum sanctæ Crucis, secundum sancti Sepulcri, tertium S. Michaëlis, quartum Deiparæ Virginis, quintum S. Claræ, sextum S. Margaritæ, septimum S. Romarici & S. Amati. Sunt qui novem enumerant, sumentes pro duobus SS. Romarici & Amati sacella, quæ contigua erant, atque his jungentes basilicam monasterii, vel, si lubet, ecclesiam parœcialem S. Amati, quæsita est ad montis radicem, nec longe dissita a rupe, quam Vir iste Dei inhabitaverat.

[31] [& ecclesiæ parœcialis juxta rupem] Hisce congruunt, quæ refert Serarius noster cap. 7 Vitæ S. Romarici, collectæ ex Mss. Romaricensibus, ubi primum de variis oratoriolis loquitur, suppresso tamen nomine Sanctorum, quibus dedicata fuerant; dein ita concludit: Si duæ, quarum vertex unam, alteram S. Amati rupes tenebat, ecclesiæ hisce septem subditis conjungantur, novem veluti angelorum chori erant, qui sine fine Deum concelebrant, ac dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus. At vero, quia pleraque hic verbis efferuntur tempus præteritum denotantibus, ut dubitare queas, an ecclesia ista parœcialis & oratoria hodiedum existant, vel saltem, an iniquitate temporum & bellorum dirutis substituta fuerint alia etiam nunc existentia, audire juvat Theodoricum Ruinartium, qui locum ipsum invisit anno 1696 & notatu dignissima accurate descripsit in Itinere litterario Lotharingiæ, una cum ejusdem ac Joannis Mabillonii Operibus posthumis edito per Vincentium Thuillier Benedictinum Congregationis S. Mauri typis Parisiensibus anno 1724. Itaque laudatus Ruinartius part. 3, pag. 471, præmissis nonnullis de Romaricensis oppidi situ & origine, de insigni nobilium Canonissarum ecclesia ac domicilio, deque aliis huc non spectantibus, subjungit, quæ sequuntur.

[32] Die primo Octobris ad montem conscendimus, ubi olim Habundense monasterium: paulo antequam ad verticem pertingeremus, [quam olim incoluit,] vidimus initium pontis ad duos editissimos montes conjungendos destinati, quo sanctus Arnulphus Mettensis secesserat, vulgus Fezzeum dicit. In ipso montis supercilio duplex erat olim monasterium, quod in suo castro Habundensi sanctus Romaricus circa annum DCXX ædificaverat, ab ipso deinceps Romarici-mons dictum. Nunc translato, uti diximus, sanctimonialium monasterio, superest unum virorum, quod a RR. PP. Benedictinis Congregationis S. Vitoni Sacer-mons vocatur. Ibi præter majorem ecclesiam, ubi officia divina quotidie persolvuntur, quinque supersunt oratoria, hinc inde in montis declivio sita. Ad Septentrionem unum in honorem sanctæ Crucis, alterum S. Michaëli dicatum; ad Austrum vero, primum est sanctæ Claræ seu Cæciliæ, ubi sepulta fuit, visiturque etiam nunc ejus sepulcrum vacuum, secundum sanctæ Margaritæ, tertium vero, quod ceteris antiquius videtur, duas in alas divisum est, in quarum sinistra duo sepulcra antiqua, quatuor columnis innixa, habentur, sanctorum scilicet Amati & Romarici, quorum corpora cum aliis Sanctorum reliquiis inde translata sunt, & nunc in canonicarum basilica asservantur, exceptis aliquot particulis, quæ cum corpore sanctæ Claræ in majori sacri montis oratorio habentur.

[33] Laudatus auctor, interjectis quibusdam ad propositum nostrum non pertinentibus, [S. Amato consecrata.] prosequitur his verbis: Per Meridionalem montis partem, quæ abruptissima est, inter rupes & saxa descendimus, visuri antrum, quod in declivio positum est, ubi sanctus Amatus pœnitentiam egisse dicitur. Locus est ita angustus, ut vix hominem capere possit; paulo inferius ecclesia est vicinorum vicorum parochialis, cujus porta Meridionalis atriolum est cum sepulcro antiquo absque inscriptione. Huc usque Ruinartius, satis clare, ut evanescat dubium, quod suboriri natum erat ex Serario; sed ex hoc tamen, utpote antiquis Mss. uso, colligimus basilicam S. Amati juxta antrum exstructam fuisse a multis seculis & verisimiliter ante seculum IX, quo contigit prima translatio corporum SS. Amati, Romarici & Adelphii, atque sacrarum Virginum transmigratio in locum, ubi nunc cernitur Romaricensis civitas.

[34] Ordo nunc exigeret, ut ad demonstrandam insignis cultus non interruptam perseverantiam, [Translationes quatuor corporis] exponerem, quo pacto, tempore & occasione peractæ fuerint mox allegata translatio & tres aliæ eam subsecutæ, multisque prodigiis illustratæ: verum cum eæ æqualiter pertinerent ad SS. Amatum, Romaricum & Adelphium, rem illam fuse pertractavimus ad diem XI Septembris, S. Adelphio sacrum: ibidem enim in Appendice de Gloria posthuma quatuor paragraphis variorum scriptorum de tempore & occasione factarum translationum protuli opiniones, &, examinatis Romaricensibus documentis, quid mihi in ea materia probabilius appareret exposui. Quinto paragrapho ostendi, qua solemnitate peragantur quotannis singularum translationum festivæ commemorationes, quibus demum subnexui prolixiores miraculorum atque translationum historias, desumptas ex Mss. Romaricensibus, &, ubi opus erat, annotatis elucidatas. Quapropter, ne actum agam, præcipua hic sine ulteriore examine in compendium contracta exhibeo, atque pro majore horum omnium notitia ad citatum diem XI lectores remitto.

[35] [diversis temporibus olim factæ] Itaque, juxta ibidem dicta, prima sanctorum corporum translatio, quæ & translati monasterii epocha est, contigit tempore Ludovici Pii regis & imperatoris, id est, ante annum 840; secunda inter hunc annum & 899, cum scilicet sacra corpora delata sunt ex vetustis sacellis in novam basilicam; tertiam fiximus intra annos circiter 910 & 920; huic occasionem præbuerunt Hungari in Lotharingiam irrumpentes & devastantes omnia; illorum enim metu virgines cum sacris exuviis ad Habendensem montem, antiquam monasterii sedem, confugerunt, ac post illorum discessum hinc reversæ sunt, corporaque in memorata basilica reposuerunt, præsente Drogone Tullensium episcopo, qui ab anno 905 usque ad 921 vel 922 illam cathedram occupavit. Quarta translatio, quam non immerito Sanctorum canonizationem, saltem prout tum temporis hæc fieri solebat, a quibusdam appellatam monuimus, peracta est Idibus Novembris anno 1051: quando rogatu Odæ abbatissæ S. Leo IX PP. Hugonem Bisonticensem antistitem, & Udonem tum Tullensis ecclesiæ primicerium, postea episcopum, legatos suos Romarici-montem direxit, qui, verba sunt relationis, quam dedimus, de sanctorum Romarici, Amati, Adelphii & Gebetrudis virtutibus ac miraculis judiciaria inquisitione instituta, primum eorum sacra corpora ex humili loco, in quo hactenus quieverant, in sublimiorem solemni pompa extulerunt. Deinde eorum, ut vere Dei Sanctorum, historias ac miracula, Romani, a quo missi erant, Pontificis auctoritate, & conscribenda & divinis Officiis inserenda sanxerunt.

[36] [totidem diebus per annum festive recoluntur:] Officium ac Missa propria, quorum, uti hodie recitantur a Romaricensibus, Orationes, Hymnos, lectiones secundi Nocturni aliasque partes præcipuas ibidem exhibui, fiunt ritu duplici secundæ classis ad diem XVII mensis Maii, quo primæ translationis memoria recurrit; ritu duplici majore ad dies XV Februarii, XX Augusti, & XIII Novembris, quibus secundæ, tertiæ & quartæ translationis annua festivitas celebratur. In assignata aliquoties appendice de Gloria posthuma S. Adelphii, alterius & recentioris translationis corporum mox nominati Sancti & S. Amati notitiam dedimus acceptam a Chiffletio, quam, quia brevior est, docetque, quo loco Sancti corpus existat modo, hic repetendam judicavi: MDCXXXIV, VIII Octobris, Dominica Philippus de Ligneville de Tantonville, præpositus S. Deodati (Saint-Diey, oppidum est Lotharingiæ) corpora S. Amati & S. Adelphii de antiquis thecis in novas argento convestitas transtulit: quæ super altare S. Romarici in forulis hinc inde præparatis collocatæ sunt; sancti quidem Amati capsa a parte Epistolæ, sancti porro Adelphii a parte Euangelii. Haud incongruum fuerit his etiam subnectere, quæ tradidit laudatus num. 31 Ruinartius de jam dicto altari, uti & de ipsa basilica a se visis: Ecclesia, inquit, amplissima est, quam terræ motu ab aliquot annis concussam reparavit princeps abbatissa atque firmissimis columnis munivit. Summum altare Leo IX Pont. Max. consecravit, in quo soli canonici septem, qui virginibus ministrandis instituti sunt, Sacrum celebrant: retro illud in ecclesiæ extremitate, aliud est excelsius, in quo quinque thecæ sanctarum reliquiarum, potissimum sancti Romarici &c. Inter Sanctos, quos supprimit, recensendos esse SS. Amatum & Adelphium liquet ex mox datis Chiffletii verbis.

[37] Superest, ut exponamus quam solemnis sit hodierna festivitas, [peculiaris est hodiernæ festivitatis solemnitas apud Romaricenses;] celebrata olim, ut supra observavimus, ipso anno Sancti obitum proxime subsequenti. In Proprio Sanctorum insignis ecclesiæ S. Petri Romarici Montis ad diem XIII Septembris Officium de S. Amato recitandum præscribitur ritu duplici primæ classis cum Octava. Lectiones secundi Nocturni gesta ipsius referunt usque ad fundatum Habendense cœnobium, reliquam gestorum partem perhibent Lectiones item secundi Nocturni designatæ pro die octava. Nullas transcribo, quia, quæ complectuntur, fusius enarrata inveniet lector in Actis, unde dictæ Lectiones, mutato hinc indestylo, depromptæ sunt. Hymni similiter proprii sunt, & præcipua Sancti gesta, sat eleganti metro comprehendunt. Ad Vesperas & Matutinum iste canitur:

[38]

Amate, patrium solum
      Dum Cularonam deseris, [Hymnus ad Vesperas & Matutinum]
      Ad agmen Agaunensium
      Civis polorum scriberis.
Reclusus excelso specu,
      Mundi procellas despicis,
      Totoque mentis impetu
      Cælis amore jungeris.
De rupe cellæ proxima,
      Quam fuste tantum percutis,
      Virtute Mosis insita,
      Aquas perennes elicis.
Lucerna talis abdito
      Ne delitescat angulo,
      Eustasius pertransiens
      Producit hanc Luxovio.
Hinc Romaricum pincipem
      De vanitate seculi
      Ad sanctitatis tramitem
      Traducis arte nobili.
Deo Patri sit gloria
      Ejusque soli Filio
      Cum Spiritu Paraclito
      In sempiterna secula. Amen.

[39] Hic autem ad Laudes, & in secundis Vesperis.

Per te, magne Pater, vertice Habendico [ad Laudes & secundas Vesperas,]
Surgit sacra domus; grex ubi Virginum.
Terreni thalami posthabita face,
      Christo se pius immolat.
Vicenæ quater hic, quatuor additis,
Alterna revocant se vice Virgines:
Septenisque Deo perpetuum melos
      Bis senæ agminibus canunt.
Has tu nempe piis legibus imbuis,
Exemplisque doces & precibus juvas:
Ornatasque sacris corda monilibus,
      Christo pronubus exhibes,
Tot dives meritis, cilicio tamen
Prostratus moreris, & cinere horridus
Calcarique tuum corpus ad ostium
      Templi virginei jubes.
Parce hospes, precor o, qui sacra limina
Oraturus adis; & penetralibus
Condendas adytis reliquias, cave,
      Ne cæco pede proteras.
Te summa o Deitas, unaque poscimus,
Ut Sancti precibus, nos quoque supplices
Cælesti facias psallere patria
      Æternis tibi canticis. Amen.

[40] [reliqua Officii proprii ac Missæ dispositio.] Sunt nonnulla in istis versiculis, quæ explanatione indigerent; sed ea mox clarescent, ubi perlecta fuerint Acta & his subjecta Annotata. Missa legitur de communi Abbatum; excipe tamen Orationem mox recitandam, & Euangelium, desumptum ex cap. XI Matthæi: Respondens Jesus dixit: Confiteor tibi Pater Domine cæli, super quo item Euangelio in tertio Nocturno Officii legitur Homilia ex libro Moralium S. Gregorii Papæ. Oratio utrobique hæc est: Spiritum nobis, Domine, pœnitentiæ salutaris obtineat beati patris nostri Amati abbatis oratio, qui Crucis mortificationem jugiter in suo corpore pro tui nominis honore portavit. Per Dominum.

[41] [Colitur verisimiliter etiam alibi, ubi servantur reliquiæ,] Ceterum prorsus verisimile est, Sanctum hodie peculiari etiam cultu affici in monte Habendensi, & præsertim in basilica ipsi juxta antrum erecta, sed defectu documentorum nihil certi hac de re lectorem edocere possumus, sicut nec de reliquiis, quæ ibidem fortasse servantur, ut suspicari nos sinit laudatus num. 32 Ruinartius; cum dicat corpora SS. Amati & Romarici cum aliorum Sanctorum reliquiis asservari in Canonicarum basilica, exceptis aliquot particulis, quæ cum corpore S. Claræ (alias Cæcilia & Gegoberga appellatur, fuit filia S. Romarici & secunda parthenonis abbatissa) in majori sacri montis oratorio habentur. Denique cum de reliquiis sermo inciderit, huc spectant, quæ Calmetus citato tomo 1 Historiæ Lotharingicæ col. 391 Gallice refert, quæque reddita Latine ita sonant: In sacrario sacri Montis diu conservati fuerunt duo catilli, seu minoris formæ scutellæ ex fuso ære Cyprio, non cuso. Accedit unus magnitudine sua ad scutellam, qua utuntur chyrurgi (excipiendo scilicet incisæ venæ sanguini,) alter duplo pene major est. In his catillis cibus ipsi (S. Amato) proponebatur, dum cum monachis comedebat. Post hæc monet idem auctor inferius in observationibus suis, catillos istos hodiedum servari in abbatia Senonensi Gallice Senones, sita est in Vosagi montibus, & sic nuncupata, quod fundatorem habuerit archiepiscopum Senonensem S. Gumbertum, seu Gondebertum, cujus gesta apud nos Commentario historico illustrata sunt, tom. III mensis Februarii ad diem XXI.

VITA
Auctore anonymo coævo.
Ex Mss. Romaricensi, S. Maximini Trevirensi, Ultrajectino & alio, collatis cum editione Mabillonii,

Amatus abbas Habendensis sive Romaricensis in Lotharingia (S.)

BHL Number: 0358

A. anonymo coævo.

PRÆFATIUNCULA.

[Cujus jussu scripserit auctor.] Imperiis tuis beatissime papa Clido a eloquio quidem exiguo, sed voto uberrimo parere disposui. Præcipis itaque, ut sancta illa opera, quæ in hac luce beatus egit Amatus, litterarum paginis in processu temporis mandare debeam; nec silentio magis fore prætereundum, quod dignum est summis laudibus celebrandum. Nunc igitur, annuente Domino & te jubente, pauca de multis expediam, tamquam scilicet literatis viam hujus itineris ostendens b.

ANNOTATA.

a Clidonem, qui alibi Dido scribitur, abbatem fuisse Habendensis cœnobii nonnulli existimant, prout monui in Commentario prævio num. 4. Vox Papa omissa apud Mabillonium, legitur in nostris Mss. præterquam in Ultrajectino, in quo tota Præfatiuncula desideratur. De origine autem hujus vocis, notione, & quibus olim tribuebatur, nunc ad solum Romanum Pontificem restricta, consule Historiam chronologicam patriarcharum Alexandrinorum, præfixam tom. V Junii a pag. 25.

b In exemplari Trevirensi; ostendemus.

CAPUT I.
Sancti natales, vita monastica & solitaria.

[Ab illustri patre juvenis cœnobio commissus] Ille denique temporibus Dagoberti a regis, sicut moribus egregius, ita in cunctis sanctitate, nomine & actu Amatus fuit. Nam nobilibus natus parentibus ex Romana stirpe oriundus *, in suburbano Gratianopolitanæ b civitatis præclaræ indolis Puer exortus est; patre videlicet Heliodoro c summæ Christianitatis religione innixo d. Cum ergo esset vir devotissimus, filium Amatum, ut monasticis traderet excubiis, devovit; atque beati Mauricii e liminibus mancipandus Adolescens tamquam munus Deo acceptabile offertur. Haud mora post temporis spatium a primævo inter scholares f imbutus, primus in bonis habetur.

[3] Nam cum monasticis normis jugiter incumbens fere per annos triginta sese totum dedisset, majoris eremi secretum expetens, clam a septis monasterii egressus, paululum procul in devexa excelsissimi montis rupe semet Athleta Christi contra diabolum præliandum * dedit. [post annos triginta in eremum] Nam cum ab abbate sui monasterii vel a fratribus anxio & sollerti quæreretur studio, triduano ille die cum jejunio peracto, vix tandem per obliqua montis inter saxorum periculosos g scopulos sancta reperiuntur vestigia, & sic perventum est, ubi Sanctus latitabat h quidem hominibus, sed præsto erat Deo. Cumque repertus fuisset, ut ad monasterium remeare deberet, deposcunt: quia abbas fratresque anxii mœrentesque essent pro illo, vel quid sibi vellet ista abscessio sciscitarentur *. Illico ait; Sinite me, o Fratres, obsecro, in hoc arcto locello mea deflere admissa, atque Redemptori meo sedulo deservire obsequio.

[4] [secedit & austerius vivens vexatur a dæmone.] Et cum ex his eum evellere non potuissent, tunc aiunt: Quid vis, ut tuæ sit sustentationis alimentum? Saltem indica nobis. Tum ille; Panis, inquit, & aqua post triduanum, quousque Dominus voluerit suppletum jejunium, ut tribuantur mihi, potiora non flagito, nec egeo, & hic hordei * sit. Hæc dicta illumque inventum narrant abbati. Tunc unus deinceps ab abbate eligitur minister e fratribus, cui nomen erat Berinus, qui continuis ei famularetur obsequiis; acceptoque pane, urceoque repleto aqua, pergit ad Virum Dei, & his datis recedit. Cumque Vir sanctus * orationi incumberet, mox tentator in corvo affuit, furatoque pane aquam effudit. Sed surgens Amatus, his contemplatis, ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia meum augeri jubes jejunium, & hoc per tuum aderit suffragium, quoniam nihil est in hoc mundo, quod absque tuo geratur arbitrio.

[5] [Trabemcellæ construendæ breviorem oratione auget;] Post aliquod igitur tempus parvum eidem construitur antrum; sed artifex mensuram cubiculi non tenens, accedit ad Virum Dei dicens: Sine me i Vir Dei, ad locum, quo cæditur lignum, quoniam trabs duorum manubriorum mensura brevior esse videtur. Tunc ille: Noli, inquit, fili, sed revertere & metire, habeto * fidem. Revertens igitur metiens lignum, reperit tot largius, quot dudum fuerat brevius. Illico remeans ad Virum Dei, narrat, quod actum est. Tunc ille: Sile, inquit, & noli illud recidere, quoniam donum Dei est: hujus operis k ego enim testis sum, quia forinsecus tegimen ceteris eminentem suprascriptam mensuram vidi l.

[6] [fontem elicit e saxo;] Aliud denique miraculum per eumdem Virum Dominus fecit. Cumque jam per anni spatium eidem aqua de vallium amnibus a ministro deferretur, condolens injuriæ fratribus * ait: Accedamus fratres & eamus ad saxum hoc, & oremus, quoniam potens est Deus aquam de petra producere. Oratione igitur completa, surgunt utrique, atque baculo, quem Vir Dei manu gestabat, silicem percussit; egressaque mox lympha perennis manat; ibique parare jussit cisternam plumbeam. Hanc ergo repletam aqua foras eructantem jugiter vidi.

[7] [labore manuum victitat & otium evitat,] Post hæc namque in eadem rupe parvulum spatium terræ reperiens, abscisso nemore, campellum fecit, utpote capientem quartam partem modii, in quo hordeum serere solebat; justum quippe est dicens, ut proprio unusquisque vivat labore. Habuit autem & infra cellulam molam, quam tunc manu agebat, cum canenti ei fessisque membris somnus obreperet. Calceamentis nullo ibidem tempore utebatur; locellus autem, in quo ad molendum pedes extendere * consueverat, minutis & acutissimis lapillis repletus erat. Itaque mos illius exstitit, ut tentationem carnis vel somnium corporis per laborem molæ abigeret.

[8] Quodam autem tempore, cum in campello, quem excolere Vir Dei solitus erat, [grande saxum in cellam ruens prodigiose sistit,] foderet, de excelsa montis rupe saxo immani ruente, cellulæ suæ intuitus mox imminere ruinam, quod reor diabolica compulisset astutia; sicque signum Crucis depingens ait: In nomine Domini nostri Jesu Christi præcipio tibi, ne amplius descendas: cumque jam in propinquo tegmine mansiunculæ esset, statim sistens monti inhæsit. Pendet autem ex latere & monti inhæret, nec omnino speluncam lædit. Crebro autem diabolus cum suis satellitibus accedens, concutiendam & evertendam cellulam a monte funditus minabatur; ille vero in Domino fortissimus præliator inconcussum & intrepidum gestabat pectus dicens: Dominus mihi adjutor est, non timebo, quid faciat mihi homo.

[9] Denique illius loci episcopus m, familiarissima ei erat devinctus caritate; [oblatas pecunias & invito relictas rejicit] qui cum crebra visitatione delectaretur adesse Virum Dei, propter Christi amorem paupertatem sectantem, decrevit auri quantitate solari, utrum sibi an pauperibus voluisset decernere: ipse vero ait: O bone præsul, hæc, quæ a te offeruntur, illis tribuenda sunt, quibus major necessitas incumbit. Ego autem spretis retinaculis mundi, nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar in terram n. Is namque cum hæc importuno inferre precatu vellet, nec potuisset, clam, cum egrederetur, altariolo, in quo Missas celebrare assuetus erat, aurum superposuit; cumque ex more, nocte subacta, ad sacra Mysteria hora legitima Famulus Christi venisset, repertos solidos tamquam inimici execrans o insidias, in vallium ima præcipiti demersit jactatu dicens: Dominus pars hæreditatis meæ; ego his non indigeo.

ANNOTATA.

a Nempe primi ejus nominis, qui cum in Austria regnaret, floruit Sanctus noster in Habendensi monasterio: quod sic intelligendum esse, patet ex hujus anno natali, quem nec diu ante, nec diu post Christi 570 figendum arbitramur. Adi Commentarium num. 6.

b Gratianopolis (Grenoble) urbs Delphinatus primaria ad Isaram fluvium: dicta fuit olim Cularo & Cularona, & hoc vocabulo usus est auctor hymni, recitati a nobis in Commentario prævio num. 38.

c Ita in omnibus exemplaribus nostris; Surius Theodorum legit:

d Apud Mabillonium, & in Ms. Ultrajectino: Summæ Christianitati innixo.

e Agaunense monasterium designatur, situm in Vallesia inferiori ad Rhodanum fluvium.

f Scholares scribitur apud Mabillonium & in Ultrajectino, unde & Surius scholasticos fecit. Sed in Reliquis Mss. primates habetur.

g Mabillonius legit, per obliqua montis saxosi inter periculosos &c. Similes vocum immutationes & transpositiones in exemplaribus nostris hinc inde occurrentes, ortasque ex codicum diversitate, atque describentium inadvertentia, deinceps inobservatas præteribo, nisi facile ad marginem indicari possent, vel sensum notabiliter immutarent.

h Differt hic ab aliis Ultrajectina lectio, quæ hæc est: Majoris heremi secretum expetens, clam egressus est, paululum procul in rupe excelsi montis, & cum ab abbate & fratribus sui monasterii magno studio quæreretur, triduano jejunio peracto, vix tandem reperitur, latitabat quidem &c.

i Trevirense Ms. habet, sinite me, Ultrajectinum, sequere me.

k Voces illas hujus operis, non lego apud Mabillonium, neque in Ms. Ultrajectino.

l Hinc passim colligitur ætas auctoris. Vide Commentarium num. 4

m Agaunum in Sedunensi diœcesi situm est; Igitur huic episcopo, uti observat Mabillonius, nomen fuerit Leudemundus, cujus circa hæc tempora meminit Fredegarius Scholasticus in Chronico cap. 44.

n Mabillonius & Ms. Ultrajectinum: Nudus egressus sum de terra, & nudus revertar in pulverem.

o Vox execrans abest a Ms. Trevirensi.

* al. oriens

* Mab. pugnaturus

* al. sciscitantur

* al. de ordeo

* al. Dei

* Mabil. habeo

* al. fratrum

* Trevir. tenere

CAPUT II.
Perducitur Luxovium a S. Eustasio; & ipse eo allicit S. Romaricum, quocum Habendense asceterium construit.

[Totus austeritati addictus] Vervecum quippe pellibus membra tegebat. Temporibus quoque quadragesimæ quinque nucleis nucum cum parvo poculo aquæ in quotidiana refectione illius, post Vespertinis laudibus peractis, vilis quidem, sed Deo placita, mensa parabatur. Interdum quippe triduana crebroque prolixiora protrahens jejunia, fessus membris, sed Spiritu sancto repletus, Christo jugi famulabatur obsequio. Balnearum fomentis bis tantum ibidem utebatur in anno, ante sanctam videlicet Domini Natalis diem, ejusque sacræ Resurrectionis Paschæ. Hæc erat illius corporis cura, de cetero vero pleraque latent occulta, quæ tunc gesta sunt miracula.

[11] [invisitur a S. Eustasio & Luxovium adducitur.] Temporibus autem illis in partibus Vosagi a vir egregius & religione celeberrimus abbas Eustachius b constabat. Tunc forte accidit, ut egressus metas penetraret Italiæ, introiensque cœnobium Agaunense c sciscitari cœpit, quis inter primos sanctitate primus ibidem haberetur. Tunc aiunt: An fortassis ignoras sanctum virum Amatum, qui in hac excelsissima rupe jam fere per triennium duram gerit vitam? Illeque his auditis confestim montis perartam & pene gressu labentem conscendit semitam: inventoque Viro tanta caritate amplexus est, ut nullatenus pateretur eum sibi deesse. Quid plura? Revertens ab Italia d ablatum sanctum Hominem Luxovium e usque perduxit, affirmans lucernam non esse sub modio occultandam, quin potius illis, qui in domo Domini sunt, lumen præbendum, & illum perfectionem viam posse tenere, qui proprias sedes reliquerit.

[12] [ob virtutes carus omnibus prædicationi adhibetur,] Denique conversatus aliquod temporis spatium in monasterio illo sanctus Amatus, ab omnibus amatus effectus est. Erat utique serenus vultu, hilaris aspectu, præclarus & celer eloquio, cautus & firmus consilio, compunctioni deditus, profusus in lacrymis, temperatus in prosperis, mitis & lætus in adversis, moribus egregius, sanctitate fulgentissimus, caritate in omnibus præditus, abstinentiæ discretioni innixus. Sic utique omnibus bonis ditatus tamquam lumen magnum in mundo renitebat. Factum est autem in illis temporibus, directus a fratribus ut quasdam urbes Austrasiorum lustraret: multa enim gratia prædicationis in illo vigebat.

[13] Vir autem nobilis erat in palatio & honorabilis in populo, [eleganti oratione S. Romaricum] cui nomen Romaricus f sub laïco habitu, sed jam tum mentem gerebat religiosam. Nutu ergo divino, ut credo, annuente, ad hujus domum hospitalitatis gratia sanctus affuit Amatus. Intuitus autem Virum Dei cum multa reverentia & honore suscepit eum. Cumque jam mensa posita esset, cœpit inter epulas flagitare, ut sibimet desideranti verbum salutis nuntiaret. Mox ille, cum velox & cautus esset in verbo, exorsus ait: Cernis hunc discum argenteum? Quantos iste dudum servos habuit, quantosque deinceps habiturus est! Et tu velis nolis nunc suus servus es, quoniam ad servandum eum possides. Sed nunc æquum super se edentibus reddit suffragium, de quo a te, qui nunc eum servas, ratio in futuro requirenda exigetur: scriptum namque est: Aurum & argentum vestrum æruginavit, & ærugo eorum in testimonium vobis erit g. Unde Dominus ait: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram h.

[14] His denique auditis, Romaricus ait: Obsecro sanctitatem vestram aliquantulam dierum moram i mecum facite, [ad seculi fugam permovet,] & narrate, quid faciam k; quoniam id solum, quod olim angens gestiebam, modernis nunc annuente Domino congratulor adfore temporibus. Tunc Amatus exorsus ait: Ausculta paululum, vir bone, cum sis nobilitate parentum excelsus & divitiis inclytus ingenioque sagax, miror, si non nosti responsum Domini. Cum quidam eum interrogasset, quomodo vitam æternam capere posset, dicens: Magister bone, quid faciam l, ut habeam vitam æternam? Et paucis interpositis eidem dicitur: Si vis ad vitam ingredi serva mandata. [Dicit illi, Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum & matrem tuam, & diliges proximum tuum sicut teipsum m.] Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea, quid mihi adhuc deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quæ habes & da pauperibus & habebis thesaurum in cælo; & veni, sequere me. Audiens hæc vir Domini Romaricus, desiderio & amore Dei refertus, non multis postactis diebus, spretis divitiis & rebus sæcularibus, detonsum servitio Domini sui caput sese monasticis imbuendum tradidit normis n.

[15] His rite edoctus per idem tempus, consilio procul dubio omnipotentis Dei agente, [& cum illo cœnobium construit. Pedibus contractum sanat,] sanctus magister Amatus, & discipulus ejus Romaricus sub magna sanctitate, atque summæ perfectionis religiosissima intentione monasterium puellarum condunt o. Hoc autem dum ædificaretur, quidam contractus pedibus, ablato gressu, quatiebatur infelix. Adfuit ergo sancto Amato, obsecrans sibimet pristinæ virtutis incolumitatem præbendam. Tunc almificus Vir ait: Domini mei Jesu Christi est tibi dare, quæ poscis, fili mi. Sed misericordia motus rursus dixit: Et quia video, his te indigere, esto nobiscum saltem paucis diebus, oremusque pariter Dominum. Habeto ergo fidem & dabitur tibi a Domino, quod postulas p, quomodo affatim benigna est misericordia ejus. Quid plura? In proximo temporis tribuitur debili gressus, atque q rursus arva plantas dudum peregrinas terenda exultantes recipiunt, & graditur deinceps homo pedibus propriis, qui pridem pedibus gestabatur alienis.

[16] [energumenam liberat.] Puella sanctimonialis in eodem cœnobio absque licentia Senioris pomum edendum præsumpsit; sed mox diabolus ingressus eamdem discerpere cœpit. Tunc nuntio præpeti Amatus adest, & mox adstantibus ait: Numquid non prædixi vobis, quia * inimicus noster diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens, quem devoret? Denique puellis ait: Oportet, o filiæ, ut iste immundus spiritus vigiliis & jejuniis atque oratione pellatur & his denique impositis deceptor aufugit r. Cumque incolumis fuisset reddita sororibus, Vir almificus dixit: Intuemini, quid nobis Dominus præstitit o bonæ sorores s: sicut scriptum est: Resistite diabolo, & fugiet a vobis. Consuetudo utique illius erat, ut id, quod suis orationibus Dominus tribuebat, aliorum meritis actum fuisse adscriberet.

[17] [Prima cœnobii abbatissa moritur.] In hoc eodemque cœnobio hic Vir elegit unam, quæ sororibus præesset, & hæc erat desiderio Domini plena & religione præcipua, cujus nomen erat Mactefledis t. Hanc ad exemplum summæ sanctitatis ceteris imitandam proposuit: sed omnipotens Deus, qui suorum semper est fidelium suffragator, volens ejus laboribus & sancto desiderio quantocius æterna præmia reddere, priusquam in hac sollicitudine duorum, ut conjicio, annorum curricula peregisset, ad finem hujus vitæ pervenit u. Sed una ex sororibus præcedenti nocte per visum miræ magnitudinis stellam egredientem de monasterio vidit, cælosque introëuntem conspexit. Præfata autem Mactefledis, cum in ipso articulo suæ vitæ jam in egressu anima esset, quædam soror ait: Canite psalmos, quia jam mater nostra nos relinquit. Illa inter hæc ait: Silete paululum quoniam sanctus Paulus nondum adest. Et post pusillum denique annuit, ut canerent: sicque sancta anima illa de hac luce læta properavit ad Dominum x.

ANNOTATA.

a Vosagi (montis, saltus, silvæ, eremi) per confinia Alsatiæ, Burgundiæ & præsertim Lotharingiæ extensi, notionem dedimus sæpe alibi &nuper ad diem XI Septembris occasione S. Adelphii abbatis.

b Eustasius scribitur ab aliis & Eustatius; de hoc sancto abbate actum est apud nos tom. 3 Martii ad diem 29; quædam etiam super eo pertractavimus hic in Commentario prævio a num. 7

c Vide Annotata ad caput primum lit. e.

d Itineris in Italiam a S. Eustasio instituti tempus & causam assignavimus in Commentario num. 7.

e Celebris abbatia in Burgundiæ ducatu ad radices Vosagi montis.

f De S. Romarico Habendensis cœnobii fundatore & secundo abbate, cujus festivitas recurrit die 8 mensis Decembris, multa diximus hic in Commentario; plura tomo præoedente in Commentario prævio ad Acta S. Adelphii, & in appendice de Gloria posthuma.

g Jacobi 5 vers. 3.

h Lucæ 6 vers 24.

i Trevirense: aliquantulum spatium. Mabillonius: aliquantulum sine addito.

k Trevirense: quid me oporteat sacere.

l Matthæi 16, unde hæc & sequentia desumpta sunt, legitur, quid boni faciam.

m Verba sacræ Scripturæ uncis inclusa non habent Mabillonius & Ms. Ultrajectinum.

n Congressus S. Amati cum S. Romarico, refertur etiam in hujus Vita apud Mabillonium; sed brevius: verba dedi in Commentario prævio num. 8.

o Sub magna sanctitate & reliqua usque ad monasterium puellarum, desiderantur in Ultrajectino.

p Ultrajectinum: obsecrans sibi pristinam præberi virtutem. Cui Vir sanctus ait: Habeto fidem, & dabitur tibi a Domino, quod postulas: omissis, quæ in aliis exemplaribus interjiciuntur, & sequuntur usque ad In proximo.

q Desunt iterum in eodem Ultrajectino voces istæ usque ad & graditur.

r In Mabillonio: & his finitis dæmon aufugit: at in Ultrajectino ab his verbis: decerpere cœpit, usque ad ista: cumque incolumis, sensus ita contrahitur: Quem Vir Dei effugavit.

s Mabillonius legit: Intuemini dulcissimæ sorores, quid vobis præstiterit Dominus: omisit Ultrajectinum.

t Ultrajectinum, suppressis denuo ceteris, vocibus elegit unam mox subdit: cujus nomen erat &c.

u Ultrajectinum etiam hic ceteris exemplaribus brevius rem sic refert: Sed omnipotens Deus post duorum annorum curricula ad finem hujus vitæ perduxit.

x An aliquando cultum habuerit, ignoramus. non videtur eum habere hodiedum apud Romaricenses; nullam certe ejus commemorationem invenio in Proprio Sanctorum. Meminerunt ejus Majores nostri in Prætermissis ad diem 13 Martii in hunc modum: Madefledis abbatissæ, a S. Amato institutæ felix transitus memoratur in dicti S. Amati Vita, danda ad XIII Septembris. De ipsa nihil in Fastis publicis. Menardus, Bucelinus, Saussayus & post hos Arturus in Gynæceo Sanctis illam adscripsere. Ceterum in Ultrajectino post verba cælosque introëuntem conspexit, mox subnectitur: Sicque sancta anima &c., nihilque memoratur de dicto illius sororis, aut responso Mactefledis.

* Mabil. quod

CAPUT III.
Postrema Sancti gesta & pius obitus.

Porro sanctus Amatus semper eremi secretum diligens infra profunda vastaque Vosagi castrum reperiens, [Jugem psalmodiam instituit; in antrum se recipit,] sicut in præsentiarum cernitur monasterium, transmigravit; ibique, opitulante Domino, multis virginibus, psallentium per septem turmas, in unaquaque turma duodenis psallentibus die noctuque jugiter instituit a. Sed ipse in obliqua montis parte concavum reperiens saxum, angustum sibi soli habitaculum præparavit, habuitque lectulum in alveolo ad status sui mensuram factum b. Siquidem & specus amplius longiusque non eminebat, & desuper immanis rupes dependebat, atque per hanc minister fune tintinnabulo ligato parvam particulam panis cum modico aquæ poculo homini Dei Amato præbebat.

[19] Dominicis vero diebus egrediens, fratribus vel sororibus jugiter sanctas Scripturas relegebat, admonens illos ad æterna gaudia & ad cælestem patriam quantocius properare. [unde Dominicis diebus egrediens, suos instruit.] Totus enim erat dulcis consilio, totus amatus * eloquio: plenus quippe erat Spiritu sancto, cæleste semper meditans opus. Moris sui fuit, ut, dum jugiter hilarem vultum gerebat, ad instar racemi guttas lacrymarum ab illius oculis defluere videres. Sæpe enim præsago spiritu etiam quorumdam cogitationes prodebat.

[20] [Fratrem proprietatis reum ad pœnitentiam provocat,] Quadam itaque die, dum quidam frater in præsentia sui graderetur; Siste, inquit, frater mi, quo loquar tecum. Vereor dulcissime meus, ait, ne forte inimici vesania ac subtilitas aliquid tibi cupiditatis malum contra Regulæ decretum proprium habere injiciat. Tunc ille: Absit a me secus quippiam agere, nisi id, quod tua sanctitas prædicat, & nostra continet Regula. Inter has igitur confabulationes * sanctus Vir oram cucullæ illius tenens, utroque digito hinc inde complexus consutum infra trientem reperit, moxque dixit: Hic ergo quid habes frater mi? Confestim ille pavore perculsus, pedibus sancti Viri sese prostravit dicens: Heu mihi misero tremissem furatus sum. Tum ille: Surge, inquit, & age pœnitentiam: qui furabatur, jam non furetur c.

[21] [sanctimoniales obedientiam docet.] Quadam denique die puellæ sanctimoniales dum apum examen recipere gestiunt, sanctus Vir adfuit. Erant autem ibi duo vasa, apibus parata: quibus ait: Vultis hoc examen recipere? Dicunt ei: Istud vas lacte & bona herba linivimus; in hoc recipiendæ sunt apes. Nolite, ait, sed in aliud vas recipiantur. Et his dictis abiit. Illæ ergo postponentes sancti Viri mandatum, in vas, quod paraverant, apes aptaverunt; sed contra jussum Viri Dei capturam intromissæ feræ per quinque dies nec volatum capiunt, nec suarum necessitudini florigeras decerpunt silvas. Crebro autem advenientes puellæ pulsant vas; illæ quidem vivæ intus murmurant, nec tamen foras egrediuntur. Tandem puellæ jussa Hominis Dei ad memoriam revocantes, ad eumdem pergunt, & narrant ei omnia. Tum ille: Ite, inquit, atque migrate d eas in vas, de quo dixeram. Quod dum factum fuisset, tamquam de custudia carceris exeuntes, mox lætæ & volatum capiunt & esum, atque omnibus ibi laborantibus ampliora illæ lucra fecerunt. Multa quidem miracula in hac vita peregit, quæ nunc ut stilo pandantur affatim satisque prolixum facient. Nunc igitur ad illa narranda properemus, quæ propinquante die obitus sui laudabiliter fecit.

[22] [Mortis suæ præscius] Amatus igitur ante anni peractum circulum imminere obitus sui diem quibusdam fratribus prænunciavit. Erat itaque frater quidam, quem familiari retinebat affectu: quo accito, ait: Si nosti ab ineunte ætate sub quanto studio & charitate nutrierim te, volo, ut ea, quæ tibi præcipio, secreta facias, & caute peragas, quoniam appropinquare jam meæ mortis exitum procul dubio credas. Habeto igitur socium ad hoc opus Castorium nostrum presbyterum, pergesque in silvam hanc, atque, cinere evecto, facite de cilicio culcitam meam, quam repletam cinere in lectulo stratus mei ponite, quoniam de quibusdam factis meis me oportet pœnitere & libet.

[23] [publice confitetur delicta,] Tunc frater ille, o Domine, inquit, quomodo hoc potest fieri, ut sustineas talia, quoniam pro longa abstinentia & tribulationibus multis jam fessus es membris. At ille e: His, frater, te ignorante olim usus sum, sed robustum me fecit Dominus semper in illis esse. Confessionem, inquit, meam coram omnibus facere disposui, & pœnitentiam legitimam accipiens, ita opto de seculo quandoque exire. Tu vero age, quæ dixi. Factum est igitur, quod præcepit. Jam non post exactis multis diebus, accitis fratribus, siqua se meminit deliquisse, prostratus cilicio & cinere in eorum præsentia publica voce confessus est. Hanc igitur dum gereret pœnitentiam, inæqualitatem corporis perpessus jugi quatiebatur dolore. Sed Vir sanctus cognoscens peccatorum suorum purgationem * tempus advenisse, in his infirmitatibus multiplici exultabat lætitia.

[24] Aderant denique, qui coram eo sanctas Scripturas legerent. [& post elapsum annum pœnitentiæ] Veniebant namque catervatim & fratres, qui verbum salutis ab eo audirent; cumque jam isti imbuti recederent, alii imbuendi accedebant. Similiter ancillæ Dei, horis competentibus turmatim commeantes, plenam ab eo de ventura vita capiebant doctrinam f. Cumque jam prope anno peracto in hoc cilicio & cinere, membris infirmitate plenis, diebus ac noctibus jugiter orationibus incumberet, cute & carnibus sublatis ossa pura patebant; sed vox illius perseverans cum fletibus semper erat ad Christum.

[25] Venit ergo ultimus dies lætus quidem animæ suæ, [prælegi sibi jubet epistolam S. Leonis.] sed fratribus & sororibus amarus. Passim tunc per omnes cellulas fletus & mœror regnabat. Lugebant igitur semetipsos a tanto Viro desertos esse, sed congratulabantur illi jam angelorum contubernia adeptum fuisse g. Mox itaque cum ad finem venisset, cuidam fratri præcepit dicens: Affer, inquit, epistolam Leonis Papæ h missam ad S. Flavianum i, quoniam in ipsa plenissima ratio fidei Catholicæ continetur. Allataque epistola coram eo legebatur. Cumque in præsenti recenseretur, sanctus Vir dicebat. Sic credo, Trinitas ineffabilis, ita confiteor Deus omnipotens, ita de Te sentio, Dei Filius Jesu Christe, qui pro nostra salute dignatus es in hunc mundum venire; sic de te intelligo Deus æterne Spiritus sancte: unum Deum in Trinitate, Trinumque in Unitate confiteor. Ita edoctus de tua sentio Incarnatione, piissime Christe k. Quid plura? Per universas sententias suam semper aptabat confessionem; scilicet ut Vir sanctus se in omnibus orthodoxum comprobaret.

[26] Denique cum esset in sancta humilitate præcipuus, indignum se reputans, infra valvas basilicæ sepeliendum, [Ipse dictat epitaphium sepulturæ suæ inscribendum,] in introitu ostii basilicæ sanctæ Mariæ suum parari jussit sepulchrum, scribens desuper titulum, quem ipse edidit hoc modo dicens: Omnis homo Dei, qui in hunc locum sanctum ad orandum introieris, si merueris obtinere, quæ postulas, pro anima Amati pœnitentis, hic sepulti, Domini misericordiam deprecari digneris, ut si quid mea parvitas de meis peccatis obtinere non potuit, tepide pœnitendo, obtineat vestra tantorum caritas, sedule Domini misericordiam deprecando.

[27] Congregati ergo fratres atque sorores universusque sexus lugentes præstolabantur exitum sancti Viri. [& suis valedicens moritur.] Euangelia scilicet legentes, atque psalmos hymnosque coram lectulo decantantes. Inter has igitur voces veniam ab universis petens, atque eis valedicens, ita emisit spiritum. Tunc l exultare magis ibi libet, sed fiere potius compellitur. Flent ergo monachi, plangunt devotæ puellæ, lugent universi populi, sexus uterque adolescentes atque infantes, sanctum Virum defunctum fuisse, seque orphanos atque angentes relictos esse.

[28] Sepultus est ergo loco, quo ipse præceperat: sed in die tertio cuidam fratri Matutinis dictis per visum apparuit dicens: Quid agitis o fratres? Tum ille: Lugentes atque tristes sumus de tua absentia, [Apparet semel atque] Pater piissime, quia orphanos nos dereliquisti. Ad hæc ille: Ne contristemini: scitote me absolutum de meis peccatis, beneque receptum in conspectum Domini mei. Vos autem nunc in hoc loco paupertatis caminus excoquit, sed non post multum temporis spatium Dominus Deus omnipotens omnibus bonis istic vos abundare faciet. Die interim fratri Romarico, ut æquo animo sit, & de monasterio magnam sollicitudinem gerat, & memor sit mei semper. Et his dictis abscessit. Confestim surgens frater ille hæc universa cum lacrymis narravit homini Dei Romarico.

[29] [iterum, & corpus suum transferendum indicat.] Post hæc regis munificentia repente circiter ducentos aureos ibidem destinavit. Nam m & deinceps largiente Domino, sicut in præsenti cernitur, plurima adjutoria Habensis monasterii mancipata sunt usibus. Hæc procul dubio obtinuit sancti Amati oratio. Denique cum jam anni circulus peractus fuisset, & sub illo tumulo, ut supra diximus, beati Viri tegerentur membra, & ob illius solemnitatem hocte vigiliæ celebratæ fuissent, rursus post Matutinos cuidam fratri revelatum est, ut quantocius beata membra illa infra basilicam sanctæ Mariæ ponerentur. Quod confestim, opitulante Domino, sub magna reverentia est celebratum: ubi annua revolutione populorum catervæ ad ipsius sollemnia festinantes, per ejus interventum salvandos se esse non dubitant; præstante Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hujusmodi Deo laudes decantandi norma laus perpetua nuncupatur; quia semper tum die, tum nocte sine ulla interruptione, nisi quæ requiritur, ut alii aliis succedant, continuatur. Præluxerat in eo instituto S. Alexander Acœmetorum in Oriente fundator, cujus in Actis apud nos tomo 1 Januarii pag. 1027 sic scribit auctor ejus discipulus: Erant vero e tribus nationibus, Romani, Græci, Syri, numero trecenti (monachi,) & hos in sex choros distribuit, ut assiduam obirent hymnodiam. Sed hoc ipsum didicerat S. Amatus in Agaunensi cœnobio. Audi S. Gregorium Turonensemin compendio Vitæ S. Sigismundi Burgundionum regis apud nos tom. 1 Maii pag. 85: Ille (Sigismundus) ad sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu & jejunio durans, veniam (occisi insidiis novercæ Sigerici filii) precabatur, psallentium ibi assiduum instituens. Imo mos iste dein ab Agaunensibus & Habendensibus ad alios transiit. In vita S. Salabergæ, apud Mabillonium Seculo 2 Benedictino, auctor fere coævus hæc habet: Coacervatæ in eodem loco sunt, vel monasterio (Laudensi) adunatæ plus minusve trecentæ famulæ Christi: illisque dispositis per turmas, ad instar Agaunensium monachorum Habendique normam disposuit, die ac nocte præcepit canonem omnipotenti Deo personare, & juxta egregium prædicatorem Paulum sine intermissione orare. Porro id institutum haud grave erat in tanto personarum numero, maxime si in una dumtaxat ecclesia cantus continuaretur. Quantus fuerit præcise virginum Habendensium numerus non indicat biographus noster; at magnum fuisse innuit tum hic, tum in Vita S. Romarici apud Mabillonium tomo citato pag. 419 ubi dicit, quod Romaricus, cujus mortem nunc innectunt multi anno 653, animas virginum circiter centum seu amplius ex monasterio suo sibi prævias ad cælestia regna transmiserit. Magna sane sit communitas, in qua, spatio circiter annorum triginta, moriantur centum.

b Consonant istis recitata in Commentario prævio num. 33 verba Ruinartii.

c Ultrajectinum Ms. totum hunc numerum & partem præcedentis ita perstrinxit: Totus erat dulcis consilio: sæpe etiam quorumdam cogitationes prodebat. Quemdam etiam fratrem a furto arguebat dicens: Surge, & age pœnitentiam: qui furabatur, jam non furetur.

d Trevirense: migrentur in vas. Melius Ultrajectinum, cujus textum integrum, quia phrasis ejus ab aliorum discrepat, transcribo: Die quadam dum sanctimoniales apum examen suscipere vellent, Vir sanctus affuit: & erant ibi duo vasa, apibus parata: in vase ad hoc aptato eas apes recipere parantibus ait: Nolite, sed in aliud vas recipiantur. Moniales vero dictis Viri non obedientes, in vas, quod aptaverant, apes receperunt, qui [Note: ] [quæ] per quinque dies, nec suarum necessitati florigeras decerpunt sylvas; tandem jussa Hominis Dei ad memoriam revocantes, & ad eumdem pergunt & narrant ei omnia. Tunc ille: Ite, & mittatis in vas, de quo dixeram; quod cum factum fuisset, mox volatum capiunt, & ampliora lucra fecerunt.

e Desunt ista in Ultrajectino usque ad Factum est igitur.

f Nihil eorum, quæ ab initio hujus numeri huc usque leguntur, habet Ultrajectinum.

g Totum hoc ab initio numeri rursus desideratur in Ultrajectino.

h Sancti hujus Pontificis Vita illustrata est apud nos tom. 2 Aprilis ad diem mensis XI. Epistolam, cujus hic mentio est, a Patribus concilii Chalcedonensis summopere commendatam, atque omnium ecclesiarum consensu & applausu ab orthodoxis acceptam, habes apud Eminentissimum. Baronium in Annalibus ad annum 449.

i Hujus etiam episcopi Constantinopolitani ac martyris gesta Commentario historico elucidata sunt in Opere nostro, tom. 3 Februarii a pag. 71.

k Articulus is de sanctissima Incarnatione omissus est in Ms. Ultrajectino: omissus, inquam, nam eum ab auctore expressum fuisse, verisimillimum mihi est ex eo, quod laudata epistola ab initio ad finem usque Verbi Incarnationem pertractet contra Eutychianam hæresim. Porro quod dictum articulum subsequitur usque ad initium sequentis numeri, ibidem similiter non legitur.

l Quæ hic leguntur usque ad proximum numerum ita contrahuntur in eodem Ultrajectino: Lugent universi populi sanctum Virum defunctum fuisse. Imo & is numerus ita contrahitur: Sepultus est ergo loco, quo ipse præceperat, & in die tertio fratribus per visum apparuit dicens: Ne contristemini, scitote me absolutum de meis peccatis, beneque receptum in conspectum Dei. Sed non post multum temporis spatium Dominus Deus omnipotens omnibus bonis istic abundare faciet vos, & his dictis abscessit.

m Ab hac voce usque ad Denique cum jam anni nihil habet Ultrajectinum.

* Mabil. amabilis

* Trevir. fabulas

* Ultraj. purgationis

DE S. VENERIO PRESB. EREMITA
IN TYRO MAJORE, MARIS LIGUSTICI INSULA,

Seculo VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Venerius presbyter eremita in Tyro Majore, maris Ligustici insula (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Memoria in Martyrologiis: cultus antiquus & recentior: Vita qualis.

In mari Mediterraneo, qua extrema Liguriæ Etruriam versus alluit, [Sancti memoria in nonnullis Martyrologiis] ante celebratum ab antiquis portum, a vetusta, sed dudum excisa civitate Luna, Lunensem ac Portum Veneris, nunc etiam Sinum Spediæ dictum, tres exiguæ insulæ jacent, Palmaria, Tyrus major & Tyrus minor vel Tyrolus, in Tabulis geographicis Palmacia, Tino & Tineto appellatæ, quarum mediam S. Venerius vita eremitica, beata morte ac gloria posthuma illustravit, primam autem natalem verisimilius habuit. Nullam de hoc sancto Eremicola apud vetustiores martyrologos mentionem reperi; sed apud recentiores notissimus est, quamquam de die locoque, quibus annuntiandus fit, non omnino conveniant. Petrus Galesinius ad diem XIII Septembris de eo sic habet: Hoc ipso die sancti Venerii confessoris, admirabili sanctitate clari. Galesinium secutus est Baronius in suo Martyrologio Romano, licet Petri de Natalibus Catalogum laudet, in quo die XI Septembris obiisse refertur. Verba Baronii accipe: Ipso die sancti Venerii confessoris, admirandæ sanctitatis viri, qui in insula Palmaria vitam eremiticam duxit.

[2] Eumdem pariter diem XIII servant nonnulla Usuardi auctaria apud Sollerium nostrum, [ad diem 13 & XI Septembris;] inter quæ Florentinus codex sic ait: Apud Lamum (lege Lunam) civitatem transitus S. Venerii, cujus corpus Regium translatum est. Editio Lubeco-Coloniensis paulo prolixius: Eodem die S. Venerii sacerdotis, notabiliter (forte nobiliter) orti. Qui in insula Tyri solitariam vitam duxit, & ibidem puerum submersum orando vitæ restituit, & multos a languoribus diversis curavit; & postea feliciter in Domino obdormivit. Brevius Belinus: Ipso die S. Venerii confessoris, admirandæ sanctitatis viri. Prætereo Bucelinum in Menologio Benedictino, aliosque recentiores, qui eodem illum die celebrant. At Grevenus, licet ibidem de eo etiam meminerit, ad diem tamen XI ejusdem mensis illum potius referendum censuit: etenim hic eum sequenti elogio ex Vita inferius laudanda, sed non sine mendo, concinnato celebrat, dicens: Apud insulam Palmariam depositio S. Venerii abbatis, qui tempore Focæ imperatoris apud eamdem insulam eremiticam vitam ducens, miraculis multis clarus quievit in pace, ibique sepultus manibus angelicis. Quo in loco etiam oleum effluere visum est, valens in salutem multorum. Hæc ibi; sed ad diem XIII rursum ait: Item secundum aliquos hic, Venerii confessoris, qui supra III Idus habetur.

[3] Contra Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ Venerium die XI sic memorat, [sed rectius ad diem 13.] ut ad XIII remittat, ubi ipsius elogium ex Officio Regiensis ecclesiæ & Petro de Natalibus recenset. Utroque item loco Castellanus eum in suo universali Martyrologio annuntiat. Priorem diem memorati martyrologi, aut eorum aliqui, haud dubie didicerunt ex laudati Petri Catalogo similive apographo, in quo, ut monui, III Idus Septembris angelicis manibus sepultus dicitur: certe hunc laudat Ferrarius. Verum omnia apographa nostra Sancti obitum diei XIII constanter affigunt, eodemque die festum depositionis ejus in diœcesi Regiensi, ad quam sacrum Viri corpus denique translatum videbimus, annuo Officio celebratur, & in Portu-Venerio etiam quotannis recoli asserit Julianus Lamoratus, ejus loci presbyter, per decursum sæpius laudandus. Corrigenda etiam sunt Martyrologia, quæ Sanctum in Palmaria insula defunctum humatumque aiunt; ex dicendis enim constabit, utrumque in Tyro majore, proxima Palmariæ insula, contigisse.

[4] Cultum Venerii eodem, quo floruit, septimo scilicet seculo inchoatum fuisse, [Ecclesia ipsi antiquitus erecta: Officia ejus] habemus ex Vita, in qua Lucius episcopus Lunensis, divinitus admonitus super Sancti corpus, olei ex tumulo emanantis indicio in Tyro repertum, miraque indegritate ac fragrantia donatum, ecclesiam condidisse narratur, additis ministris, qui sacro loco inservirent, de quibus sermo recurret. Inde ob barbarorum incursantium metum primo in Lunensem agrum, si Ms. nostro edendo fides habenda est, atque hinc seculo nono Regium Lepidi, quæ ducatus Mutinensis episcopalis civitas est, translatum fuit, ibique hodiedum quiescit, & ipse inter Sanctos illius diœcesis Tutelares adscitus, gemino Officio ecclesiastico quotannis honoratur. De translationibus infra agemus; de cultu hæc accipe. Præ manibus habeo bina Regiensis ecclesiæ Breviaria, sive Propria, ut vocant; quorum alterum anno Domini 1567 Regii recusum, alterum anno 1673 impressum est. In utroque Officium Depositionis ejus (die XIII Septembris, ut in posteriori additur) recitandum præcipitur. Et vetustius quidem lectiones novem, hymnosque ac cetera pene omnia ex Sancti Actis propria habet; recentius anno 1625 a Sacra Rituum Congregatione Romæ approbatum, servatis secundi Nocturni tribus lectionibus, cetera ad Romani Breviarii normam de Confessore non Pontifice reduxit, & Officium sub ritu duplici secundæ classis assignat.

[5] Deinde ad diem III Novembris Translatio corporis, [in diœcesi Regiensi.] Regium, ut supra monuimus infraque latius dicemus, seculo IX facta, in utroque Breviario celebranda præscribitur; eodem fere, quo festum natale Officio, si lectiones secundi Nocturni excipias, quæ translationi utrobique sunt propriæ, & ritum, qui in recentiori tantum duplex notatur. De hoc festo meminit Codex Florentinus, supra laudatus, ad 1 Novembris, sic annuntians: Civitate Regii, Translatio corporis beati Venerii confessoris, de partibus Lucensium ad Regium prædictum. Verum duplex in hac annuntiatione error occurrit; primo, quod ad 1 Novembris translationis memoriam referat, cuma ad diem III ejusdem mensis, qua in utroque Proprio Regiensi etiam facta diserte dicitur, referenda fuerit; secundo, quod de partibus Lucensium corpus Regium advectum velit; e Lunensium enim agro eo translatum fuisse, ex dicendis constabit. Plura de Sancti cultu per decursum sese offerent.

[6] [Vitæ exemplaria,] De ejusdem gestis tam certa non habemus, quamvis Vita non desit, cujus tria exemplaria Mss. in Museo nostro exstant. Horum unum Papebrochii nostri manu ex Ms. codice S. Eremi Camaldulensis fol. 141 transumptum est; alterum a Joanne Stephano Flizio, Societatis Jesu, quantum apparet, presbytero, ad Majores meos anno 1665 Genua missum est, descriptum ex antiquo codice, sed quem ipsi, ut notat, consulere non licuit, ideoque nec dispicere, utrum menda, quibus apographum istud scatet, describentis incuriæ, an ipsi codici attribuenda sint. Hæc duo eumdem prologum habent; in ceteris passim phrasibus discrepant, atque aliud alio paululum est auctius præsertim in fine: in Genuensi enim translatio corporis facta Regium desideratur. Tertium manu item Papebrochii in fronte notatur desumptum Ex Petri Calo p. 2. f. 256, in margine vero alia manu: Ex cod. 929, sed cujus bibliothecæ non edicitur. Porro Petrus Calo alias Calotius dictus, Ordinis S. Dominici seculo XIV floruit, & præter alia scripsit Vitas Sanctorum ex antiquis monumentis collectas. & duobus voluminibus ingentis molis comprehensas, teste Jacobo Echardo in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum; qui addit duos hujusmodi codices Bononiæ apud S. Dominicum, duosque alios in bibliotheca Barberiana Romæ servari. Ex qua vero bibliotheca apographum nostrum acceptum sit, ut dixi, incompertum mihi est.

[7] [ex quibus unam edendum.] Postremum hoc prologo caret, at quamdam sacri corporis translationem a Lintecario Lunensi episcopo curatam refert, quæ a duobus aliis apographis abest; nonnulla etiam de gloria posthuma sive miraculis habet, quæ Camaldulense Ms. perstrinxit aut omisit: cetera satis consonant, si minoris momenti adjuncta exceperis. Præter enumerata Italicum Vitæ compendium pariter Ms. habemus, ad cujus calcem legitur: Ex antiquo familiæ suæ Ms. transcribenda verbis curavit D. Favoritus, Emo. Card. Chisio a secretis. Compendii compilatori exemplar Calotii aut huic simile præluxisse colligimus ex eo, quod de translato per Lintecarium Sancti corpore pariter meminerit. Quamquam vero Calotii ætas multis seculis a Sancto remota sit, malui tamen ipsius apographum recudere; tum quia alia incertæ ætatis ac forsitan etiam recentiora sunt, tum quia ceteris plenius est ac correctius, nec tamen in rebus a Sancto gestis dissonat, ita ut manifestum sit, omnibus simile Ms. præluxisse, licet Calotius translationem aliunde didicerit, quam in hoc Commentario examinabimus, observaturi etiam, ubi quid notatu dignum in aliis occurrerit.

[8] [Vita seculo nono antiquitor non est,] Auctor Vitæ sese aut ætatem suam nusquam prodit, nisi quod in prologo Camaldulensis ac Genuensis apographi fateatur se a S. Venerii ætate remotum vixisse. Ita enim ait: Beatissimi patris Venerii, sacerdotis ac monachi, quantum his nostris temporibus ex ejus gestis comprehendere potuimus, posteris cognoscenda perscripsimus. Unde vero suæ hauserit, deinde sic indicæt: Quæ vel ipse didici, vel viris religiosis narrantibus cognovi, posteris comperi fore narranda. Videtur itaque aliqua ex nonnullis monumentis alia ex traditione didicisse. Et monumenta quidem aliqua forte consulere potuit scripta a monachis, qui post Sancti obitum ipsius corporis custodes Tyrum insulam incoluisse perhibentur, ut infra videbimus: at religiosi illi viri, a quibus reliqua se audivisse profitetur, sancto Eremitæ seculo VII defuncto convixisse non potuerunt, cum biographus sacri corporis translationem, Ludovico Pio imperante factam memoret, adeoque seculo IX nequeat esse antiquior. Abest quidem ea ab apographo Genuensi; sed cum in hoc æque ac in aliis Normannorum irruptio in Italiæ maritima memoretur, non potuit auctor ante prædictum seculum scripsisse, ut ex dicendis constabit.

[9] Ne tamen Vitam serius quam seculo XI scriptam credamus, [nec undecimo posterior:] suadet instrumentum quoddam anno 1085 consignatum, & num. 25 recitandum, in quo ex ejus admirabili Vita de Sancti corpore per angelos humato, structaque super eo per Lucium episcopum ecclesia, quod utrumque in Vitis nostris legere est, expressa sit mentio. Ex hisce omnibus statue, scriptorem illum, quisquis is demum fuerit, certam de rebus a Sancto gestis fidem facere non posse, quippe qui tribus aut forte etiam quatuor seculis illo est posterior. Hinc factum puto, ut nonnullas traditiones populares, sæpe fabulosas, rebus vere gestis, & ex meliori fonte haustis immiscuerit, nec satis sibi constans, quædam invicem non cohærentia adoptarit. Hujusmodi mihi apparet illa de terribili dracone apud Lunam, non hominibus solum, sed & integris navibus exitiali, historia, quem apud nos num. 6 & sequentibus a S. Venerio signo Crucis in prosundum maris abactum scribit. Præterea Sanctum ab omni humano consortio remotum solumque in eremo viventem facit, & tamen ejusdem ibidem gesta dictaque ita enarrat, quasi aut ipse, aut alius, a quo hæc potuisset discere, præsens adfuisset.

[10] E neotericis varii de sancto Eremita nostro meminerunt. [quidam neoterici, quide Sancto scripserunt.] Illustrissimus Petrus de Natalibus, ut supra insinuavimus, ipsius Vitæ compendium lib 8 Catalogi Sanctorum, cap. 65 inseruit. De eodem etiam agit Antonius de Yepes in Chronico generali Ordinis Benedictini Latine verso, ad annum Christi 603; Ludovicus Zacconius in Vitis Sanctorum Italice editis, aliique; sed ceteris auctius Julianus Lamorati, Portus Venerii presbyter, qui Vitam ejus sermone Italico conscripsit, & Genuensibus typis anno 1665 vulgavit, quam præ manibus habeo. Priores, cum Vitæ Ms. presse inhæreant, nec quidquam præterea producant in medium, nulli mihi usui erunt: at Lamoratus hinc inde discrepat, ac nonnulla etiam illustrat, quæ sequenti paragrapho examinabimus.

§ II. Sanctus a cognomine eremita distinctus: ejusdem patria, probabilis monachatus, prælatura, sacerdotium, tempus emortuale.

[Distinguitur a cognomine: natus videtur in Palmaria,] Sanctum Venerium nostrum sub S. Gregorii cognomento Magni Pontificatu, Phocæque imperio floruisse, docent omnia Vitæ exemplaria, omniumque, qui de ejus gestis scripsere, neotericorum consensus: unde conficitur Sanctum hunc a cognomine eremita, quem sub Ottone III imperatore apud Tiburtinos claruisse, B. Petrus Damianus in Vita S. Romualdi tomo 2 Februarii pag. LXI & sequenti tradit, quique ad XI & XIII Septembris diem nonnullis Martyrologiis inscriptus legitur, distinctum esse; quod utriusque gesta etiam satis declarant. Eadem Vitæ exemplaria, uti & Officia Regiensis ecclesiæ, nobiles parentes, Palmariam insulam, eam scilicet, quam num. 1 ante portum Veneris seu Spediæ sitam diximus, Sancto natalem adscribunt. Apographum Camaldulense sic habet: Fuit igitur B. Venerius ex insula, quæ vocatur Palmaria, quæ vicina mari habetur non longe ab episcopatu Lunensi, nobilibus parentibus exortus. Genuense vero sic: Fuit ergo hic Vir ex insula, quæ nuncupatur Palmatia, quæ vicina maris habetur, provincia Lunensi, nobilibus parentibus exortus. Consonat & Ms. edendum, quod num. 1 Vitæ consuli potest.

[12] [aut forte in Portu Veneris,] Oportet igitur, nullum ex hisce visum fuisse Lamorato, dum pag. 9 scripsit, illum quidem in diœcesi Lunensi a scriptoribus Vitæ ejus natum dici, sed locum non nominari. Scilicet ipse usus est Catalogo Petri de Natalibus, quique illum secuti sunt, in quo re vera locus natalis in diœcesi Lunensi inderminate collocatur. Magis miror, quod subdit in hunc modum: Nihilominus, inquit, auctor Vitæ Sancti, circa finem hujus historiæ citandus, gravissimus utique ac paulo minus quam testis oculatus, in iis, quæ de hoc argumento conscripsit, determinans, quod alii in dubio reliquerant, nobilissima hac gloria eum locum honorat, qui in maris littore Palmariæ insulæ vicinior jacet, quique primum Portus Lunensis dictus, deinde ex reverentia, qua hunc sanctum Filium suum prosequebatur, Portus Venerii, jam vero corrupto vocabulo, Veneris appellatur.

[13] [ut vult Lamoratus,] Quid porro sit de auctore illo pene oculato teste, plane ignoro: verum ipse Lamoratus sub finem Opusculi pag. 31 recensens auctores, ex quibus omnia, quæ eo usque scripserat, se hausisse profitetur, præter Martyrologium Romanum, Petrum de Natalibus apud Benedictinum Gononum in Vitis Patrum Occidentalium, Ludovicum Zacconium ac Vivionium, laudat quidem instrumentum quoddam velut in archivio monasterii, a Sancti successoribus inculti, repertum, & a quodam e monachis, qui non multum ab illius seculo remoti vixerant, conscriptum: sed istud tantum laudat pro quibusdam miraculis post Sancti obitum factis, quæ deinde subjungit, quæque in nostris apographis etiam leguntur, sed in quibus nulla fit de ejusdem patria mentio. Quare ego vehementer vereor, ne Lamoratus suo in patriam suam studio plus æquo hic indulserit. Verumtamen si in laudato Ms. tam antiquo, ut asserit, in portu Venerio natus revera dicatur, libens ipsi assentiar; cum monumenta nostra ex dictis multo sint recentiora.

[14] Quod spectat admemoratum oppidum, Caffarus in Annalibus Genuensibus apud Muratorium tomo 6 Rerum Italicarum, [de cujus loci etymo] col. 253, Ubertus Folieta in ejusdem gentis Historia lib. 1, apud Gracvium tom. 1 Thesauri antiquitatum Italiæ, col. 248, Augustinus Justiniani item in Historia Genuensium, aliique, scribunt istud anno primum Christi 1113, adeoque aliquot post Sanctum seculis, a Genuensibus conditum, ductaque colonia inhabitatum fuisse; verum hi de instaurato amplificatoque oppido intelligendi videntur; ex dicendis enim manifestum erit, dudum ante exstitisse oppidum Portum Veneris appellatum. De loci etymo non convenit inter scriptores, aliis illud a S. Venerio, ut vult Lamoratus, aliis a Venere repetentibus. Flavius Blondus in Etruria illustrata a Veneris templo, quod in Palmaria, objecta portui insula, conditum, sanctoque Venerio postea consecratum, dictum putat. Supremo in ejus insula fastigio, ait, Veneris olim templum, Christianis postea temporibus S. Venerio consecratum, Portui Veneris nomen dedit. Qua vero promontorium; sive insula, Occidentem spectat sedem, oppidum est, Portus Veneris pariter appellatum, Genuensis populi Colonia, & finium quondam terminus.

[15] Idem censet Leander Albertus in Liguria, ubi oppositam sententiam pro fabula reputat. [aliqua observantur.] Et merito: nam ut cetera præteream, constat S. Gregorii I tempore, cui Venerium convixisse diximus, locum, Portum Veneris dictum, in Lunensi diœcesi fuisse. De eo enim sanctus ille Pontifex lib. 5 Registri, epist. 3 novissimæ editionis Parisinæ, sic scribit ad Venantium, Lunensem episcopum: Præterea ad fraternitatis tuæ consulta respondentes, statuimus diaconum & abbatem de Portu Veneris, quem indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere vel posse ullo modo revocari… In Portu autem Veneris, loco lapsi diaconi, alium, qui hoc officium implere debeat, ordinabis. De eodem loco rursum agit epistola 4 ejusdem libri ad Constantium episcopum Mediolanensem, ubi prædictum diaconum ac abbatem Jobinum appellat. Negare tamen nolim, vetustum Veneris vocabulum pro sua erga Sanctum reverentia aliquando a posteris in Venerii mutatum fuisse; cum etiam Jacobus Braccelleus, Genuensis seculi XV scriptor dicat, portum Lunensem, vetusto nomine abolito, a supra dicto templo Portum Venerii, vel, ut plures loquuntur, Veneris, & a portu denique oppidum, vocitatum fuisse. At certe erravit Lamoratus, dum primigenium loci Vocabulum Venerii in Veneris transisse arbitratus est.

[16] De genere quoque vitæ, a Venerio primum susceptæ, [Monachum ac abbatem] cum apographis nostris non convenit Lamorato; nam cum illa eum post operam litterarum studiis feliciter navatam, mox in insulam Tyrum ad vitam eremiticam abducant, ipse eumdem cujusdam monasterii monachum ac deinde abbatem prius fuisse scribit, eoque clam omnibus deserto, eremi incolendæ gratia in Tyrum fugisse. Consentit ipsi auctor Officii Regiensis, a Sacra rituum Congregatione approbati, annoque 1673, ut diximus, excusi. In eo enim hæc lego: Maturiore ætate monachi vita professus, mox ab ipsis monachis, quod conspicuus esset virtutibus, in abbatem elegitur. Exinde in insulam, non procul a Lunensi territorio positam, quam Tyrum Majorem appellant, profectus, solitariam vitam degit. De monachatu etiam meminit Officium vetustius, anno scilicet 1567 recusum; at de prælatura silet. Hic dum esset, inquit, litterarum scientia illustratus, in eo taliter resulsit gratia sanctitatis, ut in ordine monachorum reciperet sacerdotii dignitatem. Postpositis * igitur mundo, in insula, quæ marinis fluctibus circumdata distat a Lunensi territorio milliaribus octo, nomine Tyrus Major, vitam duxit heremiticam.

[17] [fuisse nonnulli scribunt;] Dum hæc legerem, nonnihil timui, ne alterius Venerii gesta, Tiburtini scilicet, de quo num. XI paucis egimus, sancti Eremitæ nostri actis, cum aliis tamen adjunctis, hic immixta essent: quippe ille in Vitæ S. Romualdi ibidem laudata dicitur etiam prius in quodam monasterio habitasse, dumque in eo a ceteris monachis pessime haberetur, inde in eremum clam abbate fugisse degisseque, donec a S. Romualdo monitus abbatem suum accessit, a quo & veniam solitarie vivendi impetravit. Verum cum apud monachos satis usitatum olim fuerit, ut e monasteriis in eremos secederent, non est, cur id a Sancto nostro pariter factum non credamus. Neque obstat, quod secessus ille in apographis nostris non legatur; manifestum enim est, in his aliquid desiderari. Etenim cum hæc S. Venerium non modo monachum, sed & sacerdotem fuisse constanter asserant, nec tamen de illius ordinis susceptione meminerint, sed mox ab exacta in litterarum studiis pueritia eremicolam faciant, liquet, hic aliquam illius vitæ periodum prætermissam fuisse; nam verisimile non est, illum, dum ab omni hominum commercio remotus degeret, sacerdotio initiatum fuisse.

[18] [quod non improbabile est;] Itaque ea opinio mihi satis probabilis apparet: at quo in loco aut cujus Ordinis monasterium ingressus fuerit, incertum est. Yepesius in Chronico generali Benedictino ad annum 603, cap. 1 eum inter sui Ordinis Sanctos recenset & in Palmaria insula, quam Tertullus, inquit, S. Benedicto olim donaverat, monachum induisse statuit. Alia hæc est ab ea insula, in qua Sanctum verisimilius natum diximus, sita scilicet in mari Tyrrheno contra Tarracinam, in qua S. Gregorii ætate, ut ibidem observat Yepesius, monachos vixisse certum est ex ejusdem Pontificis epistola 50 lib. 1 Registri, editionis supra laudatæ. Non alia forte de causa, quam quod hæc apud S. Gregorium, & in Vita S. Venerii Palmariam insulam legisset, censuit hunc quoque monasticam in ea vitam duxisse. Verum inanis est hæc ratio: nam præterquam quod sic duplicem Palmariam confundat, constetque ex ejusdem sancti Pontificis litteris etiam alias Mediterranei maris insulas a monachis habitatas fuisse, in ipso Portu Veneris eodem tempore monasterium exstabat; cui præfuit Jobinus, ut num. 15 ostendimus.

[19] [sed quo in monasterio, incertum:] Ne vero dubites, an Jobinus ille monachis præfuerit, addo quæ laudatus Pontifex in epistola priori loco citata de eodem subjungit: Quem quidem (Jobinum) sacro ordine privatum in pœnitentiam deputare te convenit: cujus si postea actus conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi tu tamen decreveris, standi locum obtineat. Potuit igitur Sanctus in hoc, potuit in alio quam in Palmariæ prope Tarracinam monasterio monachum induisse. Æque incertum mihi est, an, ut laudatus Yepesius & Gabriel Bucelinus in Menologio indubie asserunt, Ordinis fuerit Benedictini; attamen id ex admisso ejus monachatu non sequitur. Sed & Mabillonius, quamvis occasione Venerii Tiburtini in Annotatis ad Vitam S. Romualdi, parte 1 seculi VI Benedictini, pag. 291 de Venerio nostro meminerit, nullum tamen ipsi locum inter sui Ordinis Sanctos, ne inter Prætermissos quidem, concedit.

[20] Abbatem fuisse, ut recentius Officium Regiense cum Lamorato asserit, [presbyteratu initiatus fuit:] nec negare possum, nec asserere: observo tantum apographa nostra cum antiquiori Officio pariter Regiensi de ea dignitate silere, & abbatis titulum sanctis eremicolis honoris gratia nonnumquam adscribi, licet nulla umquam prælatura sint functi. Quid de ea habeat Lunense, seu Sarzanense Breviarium, a Lamorato laudatum, ignoro, cum in Museo nostro non exstet. Sacerdotii ordo ipsi ab omnibus apographis ac neotericis conceditur; ideoque adjudicandum censui: at certe hallucinati sunt Leander Albertus & Augustinus Oldoinus, quorum prior in descriptione Liguriæ eum Lucensem episcopum, alter in Athenæo Ligustico Lunensem, crediderunt.

[21] Annus Sancti emortualis plane ignotus est: sed cum sub Gregorio Magno ac Phoca imperatore floruisse dicatur, [annus ipsius emortualis] ad seculum VII referendus est. In tribus Vitæ apographis nostris, uti & in vetustiori Officio Regiensi ac Italico compendio convixisse dicitur Lunensi episcopo Lazaro, ejusque jussu immanem draconem abegisse: at pro Lazaro Lamoratus Lucium habet, Petrus de Natalibus ac Officium recentius nomen omiserunt. Ughellus tomo 1 Italiæ sacræ recusæ col. 834 inter Lunenses episcopos, qui ad Sancti ætatem possunt referri, sequentes hoc ordine recenset. S, Venantium, S. Basilium, S. Salarium vel Solorium, Lucium & Lazarum.

[22] Ex hisce Venantium sub S. Gregorii Pontificatu vixisse, [ad seculum 7 referendus est.] docent litteræ ab eo Pontifice ad illum datæ, quas in Registro Epistolarum legere est. Lucium Ughellus ex sæpe laudato Officio tantum noverat; Lazarum anno 640 vixisse scribit, nescio, qua ductus ratione. Sed si ita est, pro Lazaro in Mss. nostris substituendus est alius, aut Lazarus Lucio præponendus; cum omnia tam edita quam inedita consentiant, S. Venerii corpus ab episcopo Lucio repertum, structaque desuper ecclesia honoratum fuisse. Si Lazarus retinendus sit, isque re vera ufque ad annum 640 superfuerit, S. Venerii obitus circa medium seculi VII cum aliqua tamen latitudine statui posset, nisi illa draconis historia, saltem in adjunctis fabulam redoleret.

[Annotata]

* al. postposito

§ III. Sancti corporis elevatio, structa super eo ecclesia, additoque monasterio: translatio in continentem probabiliter facta seculo septimo vel octavo.

Sacri corporis translationes in Ms. edendo tres omnino recensentur, [Sancti corpus elevatur,] cum Camaldulense tantum duas, Genuense non nisi unam memorent. De prima, quæ quædam elevatio potius fuit, omnia exemplaria consentiunt, eamque a Lucio, episcopo Lunensi, factam tradunt. Aiunt enim, laudatum Lucium, divinitus monitum, una cum clero ac populo Tyrum insulam adiisse, repertoque per emanantis olei indicium ejus tumulo, sacrum corpus, ibidem ab angelis, ut volunt, depositum, mirabili integritate cælestique odore venerandum, effodisse, & condita super eo ecclesia, ministros instituisse, qui pretiosum thesaurum custodirent, piisque obsequiis honorarent. De loco tamen, in quo hæc facta sint, nonnulli dissentiunt. In primis auctor Officii recentioris sæpe memorati, ad diem III Novembris, quo postrema translatio, seculo IX facta, recolitur, supponit Sancti corpus in Palmaria insula ad id usque tempus permansisse, adeoque & ibidem sepultum, temploque per Lucium condito illustratum fuisse; nam de translato ex Tyro in Palmariam corpore, nec ipse, nec quisquam alius meminit.

[24] [structa super eo ecclesia in Tyro insula,] Idem censet Franciscus Orlendius parte 2 Orbis sacri & profani, lib 3, cap. 30, num 9, præcitatum Officium haud dubie secutus. In hanc opinionem induci potuerunt tum ob templum, quod in Palmaria ipsi dicatum num. 14 diximus, tum ex Vita Ms., in qua Sanctus ex insula Corsica, ad quam honoris vitandi ergo confugerat, ad Patriam & locum, unde exierat, & in insulam suam non diu ante obitum rediisse narratur: quæ cum de Tyro, quam Eremita incoluerat, & unde exierat, intelligenda essent, ipsi de Palmaria, in qua natus fuerat, interpretati fuisse videntur. Neque obstat, quod Palmaria non Tyrus verisimilius ipsi patria obtigerit: quippe cum hæ insulæ sibi adjaceant, non incongrue dici potest in patriam rediisse, dum e Corsica in Tyrum reversus est. Ughellus ecclesiam in Cirno sive Corsica ab eodem Lucio dedicatam scribit: sed & instrumentum mox recitandum nonnihil difficultatis habet. Verumtamen nec Sancti tumulum nec structam a Lucio ecclesiam, alibi quam in Tyro quærendam esse, persuadet Vita, aliaque, quæ per decursum proferemus.

[25] [cui etiam additum fuit monasterium,] Lamoratus non immerito censet, custodes prædictæ ecclesiæ, cujus rudera seculo XVII, quo scribebat, etiam exstitisse ait, monachos fuisse, qui deinde ob barbarorum incursiones in continentem commigrarunt. Non sic tamen desertum fuisse eorum monasterium, quin postea fuerit restauratum, discimus ex Secundi Lancellotti Historia Olivetana lib. 2, cap. 24, ubi de eo varia habet, ac inter cetera ait, istud annis Christi 1017, 1127 & 1237, in quibusdam instrumentis, opinor, Monasterium S. Mariæ & S. Venerii, quod est constructum in insula, quæ nuncupatur Tyrus, dictum reperiri. Addit etiam & aliud instrumentum seculi XI jam decrepiti, quo restaurandum Sancti templum ejus loci abbati ac monachis donatur: quod quia vetustum Sancti cultum manifestat, totum hic subjungo. ✠ In nomine Dei summi omniumque Sanctorum. Statuerunt seniores Vizanienses, videlicet Einricus, Arnulfredus, filii Bellagarii, consentiente matre eorum Guaza, & Gerardus cum fratribus suis, scilicet Opizo de Ardesione cum reliquis parentibus & consiliariis, ut reædificaretur ecclesia S. Venerii Christi confessoris, in loco, qui vocitatur Antonia, dudum mirifice posita, sed nequiter a quibusdam perversitatibus destructa; ubi idem Confessor priscis temporibus, ut in ejus admirabili Vita legitur, per manus Lucii Lunensis episcopi, eidem, in Tyro majore, angelicis manibus humatum, divinitus revelato, delatus existit; cuique idem antistes, sicut modernus præsul Lazarus, plurimarum terrarum dona concesserat.

[26] [ut ostenditur] Tali videlicet ordine, ut perpetualiter maneat, serviatur & teneatur ab abbatibus & monachis in Tyro fideliter degentibus, & Deo sanctoque Venerio militantibus: neque concedatur, ut terra ejusdem basilicæ a nobis in præsens vel in futurum data, aut supra scripto monasterio a fidelibus delegata, ut venundetur, aut translatetur, vel infeoggetur; sed in sumptum & usum fratrum semper servetur. Anno ab Incarnatione Domini millesimo octogesimo quinto. Ind. VI, IV Non. Nov. &c. Actum in Castro Vezzano feliciter. Hæc ibi, ad quæ pauca observanda. In primis in annum aut Indictionem error irrepsisse videtur, cum anno assignato non sexta sed octava Indictio cucurrerit. Vezzano in tabulis geographicis notatum reperio in limite Liguriæ, ditionis Genuensium, qua Etruriæ adjacet, quinque circiter milliaria Italica a civitate Sarzanensi, sed ad alteram Macræ fluminis ripam.

[27] Incertum porro est, utrum Vezzanii, ut existimat, [ex instrumento seculi XI.] Lancellottus, an in Tyro insula, templum, de quo agitur, restaurandum dicatur. Si primum, falsum est, quod de Sancti corpore illuc per Lucium delato ex Vita asseritur: contrarium quippe omnia, ut diximus, Vitæ apographa asseverant. Forsitan instrumenti scriptor Lucium, primamque corporis elevationem confuderit cum Lintecario vel Leothecario episcopo, factaque per ipsum ejusdem corporis e Tyro ad Macram fluvium translatione, quam mox examinabimus. Dum vero in eodem instrumento dicitur: Ubi idem Confessor … delatus existit, per verbum existit intellige fuit: seculo enim XI nec in Tyro nec Vezzanii, sed Regii Lepidi quiescebat, ut ex dicendis patebit. Ceterum Tyranum monasterium, teste Lancellotto, Olivetanis postea a Pontifice traditum est, ab iisque ad annum 1470, quo in Portum-venereum commigrarunt, habitatum fuit. Plura de eodem monasterio apud laudatum Lancellottum reperies.

[28] Altera sacri corporis translatio in Ms. edendo facta dicitur a Lintecario Lunensi pariter episcopo. [Idem corpus] Consentit compendium Ms. Italicum, ubi Linthuarius, & hymnus ad Laudes vetustioris Officii, in quo Leothecarius appellatur, atque ita canitur:

Sarzanam ossa transtulit præsul Leothecarius:
Ibique curat languidos Deus per hunc assiduus.

Translationi causam dedisse barbarorum incursiones narratur; quorum manus cum divinitus evasissent sacri corporis custodes, veriti, ne in eas aliquando inciderent, dicuntur a laudato episcopo postulasse, ut una cum Patroni sui reliquiis in continentem transire liceret; eaque facta potestate, ecclesiam juxta ripam Macræ fluminis in Sarzano, distante a civitate Lunensi per octo milliaria condidisse, in quo sacræ Viri exuviæ a prædicto antistite repositæ fuerunt. Est autem Macra notissimus amnis, qui Liguriam ab Etruria dividens prope Lunam, olim excisam civitatem, in mare illabitur. Ad hujus sinistram ripam Sarzana, quam alii Serezanam, Sergianum, & Novam Lunam appellant, Etruriæ quidem civitas, sed ditionis Genuensium, condita est, ad quam veteris Lunæ episcopatus a Nicolao V Pontifice, teste Ughello, translatus fuit.

[29] De hac translatione nihil habent duo alia apographa, [ob incursiones Saracenorum] ut supra jam monui, siletque etiam Officium recentius Regiense. Verumtamen illorum silentium non satis efficax argumentum est, ut translationem, quæ ex adjunctis satis probabilis est, pro fictitia rejiciamus. Saracenos seculo VII Africam, VIII etiam Hispaniam invasisse, atque inde maria infestasse, ex vetustis Annalibus obviis indubitatum est; ut minime mirum sit, si Tyrum quoque insulam fuerint aggressi, eaque de causa S. Venerii corpus Sarzanum translatum. Certe monachos, relicta ob barbarorum incursiones Tyro, in continentem commigrasse, scribit etiam Lamoratus, quamvis de translato corpore non meminerit, ac præterea velit, eos non prope Sarzanam, sed prope Portum Venerium; id est, non modo ad alteram Macræ ripam, quam ubi Sarzana sita est, sed etiam ad alterum sinus Spediæ littus, fixisse domicilium: quod ille quidem censuisse videtur, quia eo loci revera fuit olim quoddam monasterium, sive eremus, quæ deinde Olivetanis donata est, teste Lancellotto supra laudato.

[30] [ex insula in continentem] Sed ad utrumvis locum prædicti monachi concesserint, verisimile non est, eos sine Patroni sui sacro corpore e Tyro secessisse, aut mutata jam sede, illud in Tyro reliquisse. Adde, quod idem Lamoratus pag. 33 ex vetusto quodam, ut ait, instrumento referens miraculum ad Sancti monasterium factum, & num. 18 Vitæ a nobis recensendum, diserte dicat, monasterium istud in continente positum fuisse. Forsitan etiam ecclesia, quam supra num. 25 & 26 a Vezaniensibus restauratam diximus, ea ipsa fuit, ad quam prædicta translatio olim fuerat facta, confusis, ut dubitanter jam observavimus, Lucio cum Lintecario, curataque ab utroque episcopo translatione: quod quidem minus mirabimur, si advertamus, ecclesiam illam inter Sarzanam Vezaniumque, quæ utraque ad Macræ ripam sita diximus, forte conditam fuisse; ita enim ob utriusque loci propinquitatem & juxta ripam Macræ fluminis in Sarzano, prout Vita loquitur, puta in agro ædificata dici potuit, & a Vezaniensibus restaurari.

[31] [translatum dicitur.] Quod spectat ad episcopum, qui translationem peregit; Lintecarius vel Leothecarius is ipse haud dubie est, qui in Ughelli Italia sacra, tomo 1, col. 834 Lenthecorius dicitur, poniturque post Severum, qui concilio Romano anni 680 sub S. Agathone subscripsit, & ante Apollonium, Petroaldi decessorem, qui Petroaldus synodo item Romanæ sub Eugenio II celebratæ anno 826 interfuit. De Lenthecorio Apollonioque præter nomina nihil noverat Ughellus; unde incertum manet, an Lenthecorius ad seculi VII finem, an ad octavum referendus sit; præsertim cum 146 annorum spatio, quod inter utramque memoratam synodum intercessit, plures quam duo episcopi Severum inter ac Petroaldum Lunæ sedere potuerint. Sed ad utrumlibet seculum retuleris, transferendi corporis occasionem dare potuerunt Saraceni, qui, ut supra diximus, utroque illo seculo Mediterraneum mare infestarunt. Ex hisce omnibus perquam probabilis mihi fit prædicta translatio, quam vetustiores Regienses etiam crediderunt, ut liquet tum ex verbis Officii num. 28 datis, tum ex hymno ad Vesperas, in quo agnoscunt, sacrum Venerii corpus Sarzana ad se delatum fuisse. Verba accipe:

Regii cujus venerantur ossa,
Vecta Sarzana, tumulata quondam,
Illa ne tactu maculare posset
      Barbara turba.

§ IV. Postrema corporis Regium Lepidi translatio: cetera ad reliquias spectantia.

[Ob Saracenorum metum] De S. Venerii corpore Regium Lepidi in ducatum Mutinensem, Ludovico Pio imperante, translato conveniunt omnia apographa nostra (præter Genuense Latinum, in quo desideratur ea translatio) Officia ac neoterici, quamvis in adjunctis varient. Causa translationis in Ms. nostro edendo his verbis exponitur: Tempore autem Ludovici Pii imperatoris Saracenorum gens crudelissima erumpens, Lunensium fines facto impetu devastabat, & Christi ecclesias subvertebat, & quos capiebant, alios trucidabant, alios in mari negabant *, alios captivos ducebant. Quod audiens imperator, jussit, ut fines illius provinciæ a Longobardorum præsulibus vicissim custodirentur, donec barbarorum sævitia sedaretur. Deinde subdit, inter prædictos episcopos fuisse quemdam Apollinarem, qui cum ad Sancti sepulcrum pernoctaret, oppressus somno, ab ipso Sancto jussus est sacrum corpus tutiori loco deponere, eo quod Saracenorum irruptiones tum nondum essent cessaturæ; quod & ipse mox exsecutus est, corpore Regium translato. Ita Ms. nostrum, cui Camaldulense, uti & Officia Regiensia quoad substantiam consentiunt.

[33] Lunensem agrum tempore imperatoris Ludovici Pii a Saracenis depopulatum fuisse nusquam reperi, [corpus Regium Lepidi] verum id anno 849 factum tradunt Annales Bertiniani apud Chesnium tom. 3 Hist. Francorum pag. 204, ubi legitur: Mauri & Sarraceni Lunam Italiæ civitatem adprædantes, nullo obsistente, maritima omnia usque ad Provinciam devastant. Occidentale imperium tum temporis regebat Lotharius, ejus nominis I imperator, isque filium suum Ludovicum, postea etiam imperatorem, Italiæ regem dixerat, quem & Sergius II PP. coronavit. Hinc nonnulla oritur mihi suspicio, ne biographus duos Ludovicos confuderit, quodque Ludovico II, Lotharii filio attribuendum erat, Ludovico Pio adscripserit.

[34] Verum cum omnia apographa cum Officiis Regiensibus in Ludovico Pio conveniant, [transfertur seculo 9,] nolim negare, translationem, de qua agimus, sub ipso contigisse: nam & illius tempore Saracenos Italicum mare infestasse ex Eginhardi Annalibus certum est. Credidero tamen depopulationem Lunensis agri, si quæ sub Ludovico Pio facta est, tantam non fuisse, quanta a biographo hic describitur, sed cum posteriori, de qua mox meminimus, confusam, ex eaque male auctam fuisse. Ceterum erravit Lamoratus dum pag. 30 translationem hanc collocat circa annum Christi 860, imperante Ludovico Pio, qui scilicet anno ejusdem seculi quadragesimo obierat. Erravit & Papebrochius, dum ad diem XXV Junii in Animadversionibus ad Translationem S. Prosperi Regiensis, pag, 61, num. 18 credidit, S. Venerii corpus una cum SS. Prosperi & Jucundæ virginis reliquiis seculo VIII a Thoma episcopo in ecclesia suburbana Regiensi compositum fuisse: nam quod ad Sanctum nostrum spectat, id non nisi seculo IX & ab alio episcopo factum fuisse, non dubitamus.

[35] Quis tamen is fuerit, non ita convenit inter scriptores. [sed incertum,] Appollinarem eum vocant Mss. nostra; & Regiensem fuisse addit Camaldulense apographum, cui utrumque Regiensis ecclesiæ Officium consentit. Apollinaris etiam appellatur a Petro de Natalibus in Catalogo, & Lamorato in Vita; sed Lunensi, non Regiensi, episcopatui præfuisse affirmatur. Contra Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ col. 247, Vitalem nuncupat, & Regiensibus episcopis pariter accenset. Qui Lunensi episcopo translationem adscribunt, iis favet, quod Sancti corpus, sive in Palmaria insula, sive in Tyro, sive in Sarzanensi agro, quod probabilius putamus, tum quiesceret, in hujus, non Regiensis, episcopi diœcesi jaceret, adeoque ejusdem translatio ad illum pertineret. Verum obest, quod nullus Apollinaris in Lunensium antistitum catalogo apud Ughellum occurrat, mirumque videri possit, thesaurum illum a Lunensi episcopo in alienam diœcesim, Regiensem scilicet delatum fuisse. Ut vero hæc memoratæ opinionis assertoribus, ita & oppositæ propugnatoribus, partim favent, partim adversantur.

[36] [a quo episcopo] Sed ad hæc responderi potest, translationem illam, consentiente episcopo aut clero Lunensi, a Regiensi antistite verisimillime peractam fuisse. Potuit enim Regiensis antistes, cujus diœcesis Lunensi adjacet, Lunam accessisse, ut cum hujus episcopo de communi salute tam periculoso tempore consilia conferret; eaque occasione ad S. Venerii tumulum pervigilans, ab ipso Sancto de corpore in suam diœcesim transferendo admoneri: quod mirum non est a Lunensi antistite permissum fuisse; tum quia sic jussa Sancti ferebant, tum quia Regium Lepidi longius a mari dissitum, barbarorum piraticis incursionibus multo minus patebat. Potuit etiam Lunensis cathedra tum temporis vacasse, atque illius curam interim gessisse vicinus Regiensis episcopus, & cum cleri assensu prædictum corpus ob memoratam causam vel ad tempus Regium deferre; ibique, cum delatum fuisset, postea permansisse. Officium Regiense recentius aliam occasionem profert, qua hæc translatio per Regiensem facta fuerit. Ait scilicet, episcopos Longobardiæ a Ludovico Pio jussos fuisse ecclesias Saracenorum furori maxime obnoxias per vices statis mensibus tueri; atque hac ratione factum, ut Regiensis episcopus in ordine vicis suæ invigilans, Sancti corpus transferret.

[37] [id factum fuerit.] Superest, ut de sententia Ughelli, qui translationem, ut supra monuimus, non Apollinari, sed Vitali adscribit, aliquid dicamus. Hic Apollinarem seculo VIII sub Carolo Magno ecclesiæ Regiensi præsedisse probat ex tribus privilegiis, quæ ibidem exhibet, ipsi a laudato Carolo concessis; sed eumdem anno 786, adeoque ante Ludovici Pii imperium, obiisse statuit. Apollinari Adelmum ad annum Christi 814, & huic anno 822 decedenti Noderbertum, qui anno 824 Mantuano concilio interfuerit, successorem substituit; actum denique Vitalem, a quo S. Venerium translatum fuisse affirmat. Et recte quidem translationem alteri quam Apollinari adjudicat, si hujus obitum & Adelmi episcopatum annis, quos memorat, illigandos esse, ex idoneo instrumento didicerit: sed cur eam Vitali potius quam Adelmo aut Noderberto adscriptam velit, non satis dispicio; nisi forte id etiam aliunde compererit.

[38] [Reliqua ad Sancti reliquias spectantia:] Supererant hic multa relatu dignissima de variis sancti Eremitæ nostri aliis translationibus ac elevationibus, uti & de lite super possessione sacri ipsius corporis a canonicis ecclesiæ collegiatæ S. Prosperi Regiensis mota Benedictinis Cassinensibus, qui monasterium ac ecclesiam suburbanam dudum incoluerunt, eademque a Clemente VIII PP. anno 1594 tandem decisa; multa, inquam, de hisce hoc loco recensenda erant, nisi ca ipsa jam data, illustrataque essent ad diem XXV Junii in S. Prospero Regiensi, de cujus sacro corpore pariter contendebatur. Ne itaque actum agam, curiosum lectorem ad Historias translationum ibidem excusas remittens, hic tantum observo, prædictos monachos in possessione corporis S. Venerii permansisse, decreto laudati Clementis VIII anno 1601 exsecutioni tandem mandato, ut ibidem pluribus reperies.

[39] Anno denique 1627, die XXIII Novembris ejusdem Sancti nostri corpus in novam urnam marmoream, [elevatio seculo XVII facta.] caput vero in argenteum simulacrum translata fuisse, docet me compendiosa narratio anno 1692 ab ejusdem monasterii monachis hac super re Italice edita. Corpori antiquas inscriptiones, unamque novam apposuerunt. Antiquæ in Historiis translationum supra laudatis legi possunt; nova nobis transmissa est hujusmodi: Corpus S. Venerii abbatis pietate monacorum Casinensium honorifidentius hic collocarunt anno Domini MDCXXVII, Urbano octavo Pontifice Max., Cæsare Estensi duce Regii & Mutinæ. RR. PP. abbatis & monacorum (nomina,) quorum præsentia & solatio hæc sacra ossa recondita fuerunt, Nicolaus a Salodio abbas, Basilius Mantuanus Prior, Geminiantus Mutinensis, Jacobus Brixiensis, Anastasius Finalensis, Maurus Placentinus, Petrus Paulus Januensis, Celsus a Salodio, Martinus Mantuanus, Petrus Ma. Mutinensis, Claudius Patavinus, Ilarius Papiensis, Prosper Regiensis. Ego Stephanus Ghisonus, civis & Not. Regiensis, de suprascriptis rogatus, hic me subscripsi & signavi requisitus.

[Annotata]

* i. e. mergebant

VITA
Auctore anonymo.
Ex Petri Calo parte 1, f. 256, collata cum Ms. Camaldulensi & Genuensi.

Venerius presbyter eremita in Tyro Majore, maris Ligustici insula (S.)

BHL Number: 8535

A. anonymo.

CAPUT I.
Sancti patria & pueritiæ institutio, vita eremitica, miracula, fuga in Corsicam.

Venerius a monachus & sacerdos oriundus fuit ex insula Palmaria Lunensis b provinciæ vicina mari, [In Palmaria natus, in Tyrum insulam contendit,] nobilibus parentibus, a quibus litterarum studiis traditus in tantum profecit, ut infra paucos annos liberalibus artibus imbutus, tam coævos quam etiam superiores superare videretur; & ad plenum instructus cœpit cogitare, ne pro temporalibus careret æternis. Unde dedit operam, ut aut monachorum necteretur societati c, aut solus vitam eremiticam duceret, ut vitam adipisceretur æternam. Postposito igitur natali solo prædictam insulam d petiit, mari circumdatam, distantem a Lunensi civitate circa octo millia, quæ dicitur Tyrus major, ut ibi orationi vacans, solitariam vitam duceret, herbis agrestibus ac pomis, quæ locus ille ferebat, contentus.

[2] [ab Agrestio invisitur,] Cumque multis annis sic vixisset, monuit Dominus virum Agrestium, dicens, ut suum Famulum latitantem in specu inviseret, & quæ sibi imperaret, plenarie adimpleret. Exterritus ille de tantæ magnitudine visionis, priusquam sol oriretur, navem ascendens, illuc navigat, Virum quærit, & Deo faciente iter prosperum, illuc adducitur, cœpitque Sancto revelationem exponere, & petere, quid placeret imperare. Quem Vir sanctus cœpit de dilectione Dei & proximi, & virtutibus aliis admonere, & quia per multas tribulationes oportet Sanctos introire in regnum Dei. Tunc Agrestius procidens ad ejus pedes, oravit eum, ut pro se Dominum precaretur, quia sua virtute nihil horum, quæ audierat, perficere poterat. Tunc Sanctus eum elevans & exhortans & valedicens, remisit ad propria, rogans, ut sibi sarculum & sextarium hordei mitteret, quo sibi sereret, quatenus secundum Apostolum, unde viveret, propriis manibus laboraret.

[3] [labore manuum victum comparat:] Regressus vir ille domum, quæ viderat & audierat, retulit, &, quæ jussus fuerat, quantocius adimplere satagit. Transmisso itaque sarculo cum hordeo, serit illico Vir Dei tempore, quo primitivæ segetes metuntur. Crevit hordeum, & ad maturitatem perductum messuit & trivit, & decem modios protulit e. Cœpit inde frequentia populi ad eum percurrere, pœnitentiæ medicamenta perquirere: ille autem ut sapiens medicus cunctos hortatur, ut postpositis faleramentis mundi, discant mortificare membra sua super terram, ne pro his delectationibus, cælestibus donis priventur. Tanta in eo gratia redundabat, ut, quicumque ad illum potuisset accedere, acsi cælitus refocillatus, ita dulcedine illius admonitionis repletus abscederet.

[4] [puerum submersum ad vitam revocat:] Pauper, Domealis nomine, ad eum visitandum advenit, & puerum suum, qui navem, quousque reverteretur, in ora maris ad prævidendum reliquit; & cum illi penitus fabulantur, puer obdormit. Cane autem, quem Vir Dei penes se habebat domi, ob adventum venientium latrante, exterritus puer, cupiens exilire in mare, demersus est. Regressus itaque puerum mortuum invenit; navis vero jactabatur vi venti. Domealis itaque de morte pueri stimulatus, de reversione sua anxians, quia qualiter domum reverteretur, non habebat, ad Virum Dei reversus, cœpit compellare, ne pateretur, se ideo ad ejus visendam beatitudinem venisse, ut & puerum perderet, & navim, qua domum reverteretur, minime inveniret. Audiens hæc ille Vir sanctus, in terram cadens oravit, diuque in oratione prostratus, navim ad littus, de quo sublata fuerat, reducit, & puerum suscitavit, dominoque suo viventem reddidit. Causam rei omnibus patefecit.

[5] [summis infimisque innotescit.] Cœperunt undique plebes ad eum concurrere ob integram sanitatem corporum, & multi obsessi a dæmone veniebant ad eum; & ille Dei fultus auxilio curam * omnibus subveniebat. Ita autem erat fame attenuatus, ut vix vivere crederetur, ut, qui de aliorum curationibus erat sollicitus, semper in suo corpore monstraret aliis, qualiter sua corpora mortificent, qui Deo digne cupiunt deservire. Cum Viri sancti fama non solum per Tusciam, sed etiam per Romanas & Ausonias partes mirabiliter crebresceret, pervenit ejus opinio ad Focam imperatorem f, qui eo tempore Italicum & Constantinopolitanum imperium luculentissime gubernabat. Sed & B. Papa Gregorius g, audiens celebre nomen, misit ad eum epistolam, petens illius societatem ad familiare colloquium.

[6] Erat autem prope Lunensem civitatem draco ingens, [Horrendum draconem] qui diversa detrimenta hominum faciens, carinas advenientium subvertebat h. Cumque crebro innumerabilium hominum multitudinem occideret, & nulla arte tam sævissimam pestem valerent effugere, necessitate compulsi unanimiter ad Lazarum i episcopum, qui tunc Lunensem cathedram k regebat, accedunt; precantur humiliter, ut illis in tali necessitate constitutis misereatur, ut suo sacro fulti auxilio crudelissimam bestiam effugerent. Anxius autem archiepiscopus accersito diacono l suo mittit ad B. Venerium, rogans, ut suis precibus draconem expellat. Veniens itaque prædictus archidiaconus, jussa, quæ mandabat episcopus, depromit. Quo audito, Vir Dei exterritus, ait: Quare dominus meus episcopus talia mihi mandat, cum nullius sim meriti, ut hoc miraculum facere queam? Cumque is, qui advenerat, archidiaconus instaret, ut precibus & jussionibus episcopi obediret, respondit: Nequaquam ego hoc facere conabor; quia nullius meriti me esse comperio, ut talia facere queam. Archidiaconus autem navim ascendens, venit ad episcopum, & quæ in responsis accepit, reportat.

[7] Episcopus autem eundem archidiaconum cum aliis pluribus sacerdotibus & viris religiosis ad eundem Virum mittit, [ab episcopo Lunensi rogatus] obsecrans, ut tam suis quam etiam populi precibus faveat, & hanc impiam mortem ab eis depellat: quibus ille, ut prius, indignum ita serio attestari cœpit, non se illius meriti, quod per ipsum peccatorem talia operari Dominus dignaretur. Regressi autem sunt illi, & de frustrato labore causam narrant. Tunc episcopus tertio ad illum mittit, multis precibus & lacrymis obsecrans, ut illis in tam magna necessitate laborantibus subveniat, & reminiscatur, Dominum ita misericordem esse, ut ad eum tota devotione clamantibus, & in necessitate constitutis propitiatus impendat. Tunc vir Dei Venerius dedit se in orationibus & jejuniis per continuos tres dies; & die quarta primo diluculo, celebrato divino Mysterio, & communicans se Corpore & Sanguine Domini, sic per gradus durissimi silicis cœpit ad draconem descendere m: & ubi Vir Dei pedem posuit, ita vestigium fecit, acsi super nivem ambularet.

[8] Veniensque ad locum, ubi jacebat draco, muniens se signo Crucis, [signo Crucis abigit, fugitque in Corsicam,] ei clara voce dixit: Episcopus meus Lazarus præcepit tibi, o draco, ut nulli nocens vadas in profundum abyssi: sed nec tunc quidem aliquem motum fecit draco n. Tunc Vir Dei, extensa manu faciens signum Crucis, dixit ei: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti præcipio tibi draco, ut neminem lædens exeas de isto loco, & in profundum demergaris, ita ut ulterius non appareas. Tunc draco statim exiliens cum magno fragore & sonitu & intolerabili furore * ingens saxum, sub quo latebat, frustatim comminuit, & demersus in profundum maris, nusquam comparuit. Videns autem episcopus, una cum clero, & populo, navem ascendentes cœperunt navigare, ut ad eum venirent, & pro tali tropheo victoriæ ejus congratularentur: quod prospiciens Vir Dei, nocte navim ascendens, & per pelagus fugiens, venit ad insulam, quæ dicitur Cyrnus o, ibique per dies aliquot latuit, donec clamor sedaretur; ne favor adulantium pollueret mentem plenam virtutibus.

[9] [ubi a corvo pascitur,] Cumque in dicta insula moraretur, rumores hominum fugiens, solus cum bestiis heremiticam vitam ducebat, inter mirteta commorans, & eorum pomulis alebatur. Et cum jam per dies quadraginta inibi demorans, non alias dapes ab iis, quæ diximus, perciperet, affuit ibi Deus, qui famulis suis non desistit umquam parare mensam in deserto, qui & ideo permittit probare servos suos, ut probati manifesti fiant, & ut illorum præclara devotio ad notitiam hominum perveniat. Dum quadam die solus in oratione persisteret, vidit corvum ad se venire, & dimidium panis ac carnis bubulæ frustum sibi deferre: quæ Vir sanctus accipiens, gratias retulit Deo largitori, & percipiens cibum, partem suo reservavit ministro p.

[10] [& mortuum suscitat.] Interea dum Vir Dei secus littus maris ambularet, corpus cujusdam hominis, quod mortuum mare projecerat, invenit, & stans super eo flebilibus vocibus cœpit dicere: Heu miser! quæ te dementia decepit, ut pro temporalibus commodis mare crederes navigandum? Nonne commodius tibi foret tua paupertate esse contentum, quam pro terreno lucro corporis detrimenta pati, animæque periculo subjacere? Forsan enim filii & uxor cum magnis divitiis te adventantem expectant; & proh dolor! in hoc sabulo recubas. Et hæc dicens, oculos & palmas ad cælum elevans, oravit Christum, ut juberet animam hujus reduci ad corpus, ut peccata præterita deflere valeret, & mundus ante suum conspectum assistere mereretur; & totus perfusus lacrymis jactavit se super corpus defuncti, & iterum Dei clementiam devotissime exorare cœpit, ut redderet animam, quam assumpserat q. Necdum ille orationem compleverat, & ecce duo viri astiterunt sibi dicentes: Veneri surge, quid jaces? Audivit Deus voces tuas, vidit lacrymas tuas, & reddidit tibi animam, pro qua rogasti. Et hoc dicentibus, surrexit homo & stetit supra pedes suos: angeli autem volatu rapido repetierunt cælum, & Venerius gratias egit Deo.

ANNOTATA.

a In Camaldulensi ac Genuensi Mss. brevis hic Prologus præmittitur: Cum enim Sanctorum dicta vel facta hominibus dilucidanda comperimus (Genuense proponimus) ad augmentum ecclesiæ proficere pleniter credimus, ut de ipsorum exemplis aut imitando proficiant, aut si imitari non prævalent, illorum recte facta laudando, a suis sceleribus subleventur. Hac itaque fiducia provocatus beatissimi P. Venerii sacerdotis ac monachi, quantum his nostris temporibus ex ejus gestis comprehendere potuimus, posteris cognoscenda perscripsimus, ut cujus sanctitatis iste Vir fuerit, omnibus patefactis [Note: ] [patefacto] , ad emolumentum augmentumque proficiat. Non igitur cenodoxiæ actus vitio, aut aliqua improba temeritate, tanti Viri facta narrare conatus sum; sed ob amorem ipsius, quæ vel ipse didici, vel viris religiosis narrantibus cognovi, posteris comperi fore narranda; credens me suis sacris orationibus inter hujus mundi procellas manere illæsum, si quæ ipse gesserit, fidelium auribus intimanda curaverim.

b De hac insula consule Commentarium prævium num. 1, consule & § 2, ubi contra Lamoratum ostendimus, eam longe probabilius Sancto patriam obtigisse. De Lunæ dudum excisæ urbis situ pauca etiam diximus num. 1.

c Eum reipsa monachum imo abbatem fuisse, priusquam in eremum secederet, censent aliqui: qua de re num. 16 & sequentibus Commentarii prævii satis prolixe egimus.

d De nulla alia insula, quam Palmaria supra egit; Tyrum tamen designare voluisse ex sequentibus manifestum est. Situm ejus dedimus in Commentario num. 1: de templo quoque ac monasterio in ea conditis consuli potest § 3.

e Camaldulense Ms. de hac hordel satione sic habet: Seminat Vir Dei, & quod est mirabile dictu, cum tempus esset, quo segetes metuntur de agris, crevit velociter hordeum, & ad maturitatem perveniens messuit & trivit, & decem modios protulit. Miraculum etiam agnoscunt Officia Regiensia vetus ac novum; & in prioris hymno ad Vesperas de eo sic canitur:

Agrestius cum ordeo Sancto ligonem dirigit;
Mox septies sextarius decem satus reporrigit.

In utroque etiam Officio dicitur hordeum illud tam prodigiose natum pauperibus distribuisse.

f Phocas imperium, anno 602 per tyrannidem occupatum, anno 610 cum vita amisit.

g S. Gregorius I, cognomento Magnus, hic designatur, cujus Acta illustrata habes tom. 2 Martii ad diem 12, ubi anno 604 obiisse ostenditur.

h Tota hæc draconis historia ejusmodi est, ut, quiæ in multis fabulosa apparet, in omnibus non possit non esse suspecta. Nolo ariolari; vereor tamen, ne huic draconi fingendo occasionem præbuerit draco in modum trabis validæ, de quo in Vita S. Gregorii Papæ I tomo 2 Martii pag. 132 in Opere nostro memoratur. Consuli etiam potest tomus 5 Junii, pag. 481 & 482, ubi simile quid de serpente a S. Syro episcopo Genuensi abacto narratur.

i Alii Lucium scribunt. Consule Commentarium prævium num. 21.

k Antiqua civitas hæc, dudum, ut monuimus excisa, episcopatu claruit, qui, teste Ughello tom. 1 Italiæ sacræ recusæ, col. 833, a Nicolao V PP. Sarazanam, ubi hic primam lucem aspexerat, translatus fuit, ejusque episcopus Lunensis & Sarzanensis deinde appellatus.

l Duplex hic mendum irrepsit describentis, utopinor, oscitantia: legendum hic est archidiacono, & supra episcopus pro archiepiscopus.

m Lamoratus in Vita Italica pag. 17 scribit, speluncam draconis fuisse uno milliari a vetere Luna, ad radices montis Marcello, nautis vulgo Corvo dicti.

n In Ms. Camaldulensi dicitur Sanctus ter, in Genuensi bis episcopi nomine draconi abitum nequicquam imperasse.

o Cyrnus Græcis, Latinis Corsica est, notissima Mediterranei maris insula, regni titulo insignita, sub dominio reipublicæ Genuensis. Lamoratus pag. 19 & seqq. ait, S. Venerium primum in insulam suam Tyrum reversum esse, ibidemque ob interfectum memoratum draconem ita inclaruisse, ut ex accurrentibus ad se magnum discipulorum numerum in ea insula congregarit, & S. Gregorius magnus ac Phocas imperator per litteras legatosque eum convenerint; sed honoris vitandi ergo in Corsicam fugisse: quæ omnia scriptoris fidei relinquo.

p Non igitur solus ibi degebat, ut eum tamen exhibet biographus. Camaldulense Ms. habet misterio; sed verisimiliter mendose.

q In Camaldulensi ac Genuensi apographis totaoratio, qua Sanctus usus sit, recensetur: sed unde hæc omnia tam enucleate novit biographus, si sanctus Eremita plane solus ibidem moratus fuerit? An & cui hæc omnia ipse Sanctus enarravit?

* abunde curam

* al. fœtore

CAPUT II.
Reditus in Tyrum, mors, sepultura, corporis elevatio, miracula, translatio Regium Lepidi facta.

[Repulsus primum a nautis,] Post hæc Vir Dei cœpit cogitare, an ad desideratum locum, quem elegerat & reliquerat, reverteretur, an inibi, ubi morabatur, vitam exulem duceret. Hæc autem eo cogitante, in visu ostensum est illi, ut velocius ad patriam & locum, de quo exierat, rediret a; quia instaret dies dormitionis ejus. Cumque evigilasset, cœpit huc & illuc juxta littus ambulare, si quo modo navem inveniret, qua ad patriam veheretur. Dumque navim anxius expectaret, Dei providentia factum est, ut duæ naves in loco, ubi stabat, veloci cursu advenirent, quarum gubernatores referebant, se velle ad insulam Sardiniam ob mercandi gratiam proficisci. Quibus visis gavisus, rogavit, se ut ad insulam suam deducant, & sic deinceps prospero zephyro flante, jam tuti desideratum arripiant iter. Illis autem affirmantibus, se nullatenus hoc posse facere, eo quod brumale tempus eis instaret, ait Vir Dei: Melius est ob amorem Dei compati necessitatibus proximorum, quam pro terreni quæstus gratia inobediendo Dei jussionibus contraire, qui ait: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum.

[12] [orta tempestate, & per ipsum sedata,] Et cum nullatenus ejus precibus acquiescerent, Vir Dei caput suum sursum attollens, precatus est, dicens: Æterne rerum Conditor, tu servo tuo Venerio locum præpara opportunum, quo tibi, ut cupio, devotissime valeam famulari b. Nautes autem moventes carinas in pelagus impegerunt; sed statim ventus affuit, qui naves ad locum, unde exierant, reduxit, & per quatuor dies mare nullatenus quiescens ingredi potuerunt, sed magis ac magis pelagus intumescecebat. Intelligens autem unus magister navis, ob sancti Viri injuriam mare contra se intumescere, veniens jactavit se ad pedes ejus rogans, ut illi misereretur, & commissa indulgeret; se quoque quantocius, quo vellet, ducturum dixit. Et ille: Si facitis, quæ promittitis, ego pro vobis Domini misericordiam implorabo, & recedet furor ejus a vobis, & commodo vento flante ad destinatum locum pervenietis. Et polliciti sunt omnimodis ejus obtemperare præceptis, tantum ut fluctus maris quiescerent.

[13] [mortuoque suscitato, ab ipsis in Tyrum revehitur,] Orante autem Viro Dei, quievit mare a furore suo, & facta est tranquillitas magna, & qui in navi erant, magno gaudio sunt repleti, & in littore jocari cœperunt, & quasi ad signum petras jacere decertabant. Et cum sic luderent, unus illorum petram indirectum jaciens, quemdam e sociis suis ita percussit in tempora, ut statim spiritum exhalaret; & sic versus est ludus in mœrorem & ingentem tristitiam. Cum autem, qui aderant, corpus terræ tradere laborarent, Vir Dei rogavit illos aliquantulum longius secedere, & genu flexo, oravit, & stans supra corpus, dixit: Jube, Deus meus, redire animam hanc in corpus, ut cognoscant hi, quia tu es * noster, qui mortificas & vivificas, deducis ad inferos & reducis. Et statim, qui mortuus fuerat, revixit, & stetit supra pedes suos & ambulabat c. Videntes autem, qui in navi erant, quod factum fuerat, glorificabant Deum, qui per Famulum suum talia operatur. Et continuo ascensa navi, prospero vento flante euro, recto cursu sanctum Virum ad suam reducunt insulam, & ab eo benedictione accepta, viam, quam disposuerant, sunt aggressi.

[14] Viro autem Dei in insula Tyro aliquamdiu commorante, [ubi moritur, & ab angelis sepelitur:] appropinquaverunt dies mortis ejus, & destitutus humano auxilio, angelico solamine est adjutus d; & per revelationem cognoscens, diem mortis suæ instare, ita cœpit in oratione, jejuniis & vigiliis laborare, acsi aliquid boni aliquando minime peregisset. Arreptus autem infirmitate, ad diem pervenit extremum, & vita functus e diebus sempiternis e, Idibus Septembris cælo animam reddidit: cujus corpus angelicis sepultum manibus longo tempore mansit incognitum. Cœpit autem in loco ubi sanctum corpus jacebat, oleum fundere, quod usque hodie fit; & quicumque ex eo ungitur, statim laboris & doloris se invenit percepisse solamen, dummodo cum fide percipiat f.

[15] Apparuit etiam in visione Dominus Lucio episcopo Lunensi, [super corpus divinitus repertum ecclesia conditur:] mandans, ut in loco, ubi Sanctus jacebat, ecclesiam fabricaret, & custodes poneret, qui eidem sancto Viro obsequium exhiberent. Qui clero & populo hoc referens, & cum eis navim ascendens, ad locum revelatum pervenit, & quærens locum sibi demum reperit, ubi oleum fundebatur. Volens cognoscere veritatem, venit ad sepulchrum, & primus ipse episcopus terræ fossor accessit: & cum cœpisset fodere, pervenit ad corpus Kalendis Maji, & ita intactum & integrum invenerunt, acsi eadem hora fuisset sepultum, tantaque odoris fragrantia ex illo loco emanavit, ut paradisi odoribus videretur æquari. Et jubens operiri sepulchrum, perpulchram ecclesiam ibi fabricavit, & custodes instituit, qui diligenti cura suum corpus custodierunt g: qui cum aquam dulcem non haberent ad bibendum, meritis Sancti hujus infra ipsam ecclesiam juxta altare erupit fons aquæ perennis, qui usque hodie manat, qui febricitantes, ex eo cum fide potantes, sanat meritis Sancti Dei h.

[16] Cum autem frigescente caritate, & abundante iniquitate, [corpus divinitus servatum] bella inter gentes surrexissent, Sarracenorum gens tumultuosa & instabilis Italiam gladio insequi decertans, & locum illum, ubi Sanctus hic jacebat, polluere sunt aggressi, & circumvallantes ecclesiam & domum, ubi custodes habitabant, ignem supponere nitebantur. Dei autem nutu Sarraceni illi, cum nec postes ecclesiæ infringere, nec ignem supponere valuissent, recognoscentes, ibidem Dei esse virtutem, ascensis navibus, protinus discesserunt; & custodes Deo & Sancto suo gratias retulerunt i.

[17] Et verentes, ne aliquando inciderent in manus diripientium, [Sarzanam transfertur.] & sepulchrum Sancti ab impiis fœdaretur, elegerunt secum auferre reliquias tanti Patris, & in tutiori loco collocare. Et accedentes ad Lintecarium episcopum Lunensem, & ei causam suæ tristitiæ recitantes, eo annuente & jubente, ecclesiam fabricarunt juxta ripam Macræ k fluminis in Sarzano l, distante a civitate Lunensi per octo milliaria, & sic demum cum clero & populo navim ascendentes, pervenit ad sepulchrum Sancti, & elevans ejus reliquias ad prædictum locum detulit, & cum honore debito condidit, deputatis ibi custodibus, qui cum magna veneratione ejus exequias & officia celebrarent m.

[18] [Irreligiosus divinitus punitus & sanatus:] Cum miles quidam Peruerius Bercarii comitis juxta basilicam hujus Sancti transiret, pullos, quos ibi viderat, concupivit, dixitque præsentibus, ut de pullis illis ei tribuerent: illis autem renuentibus & dicentibus, se hoc facere non audere ob illorum magnum terrorem, exiliens de equo, pullos persequi cœpit, ex quibus duobus apprehensis, abscessit. Sed ultio divina mox affuit, illumque in amentiam vertit. Cumque hi, qui circa illum gradiebantur, illum privatum sensu suo cernerent, reversi ad ecclesiam, rogant custodes, ut suos pullos accipiant: illis autem recipientibus, aperte, ut erat, remansit. Anxiantibus autem sociis de recuperatione sensus viri, obtulerunt equum ipsius & arma cum balteo suo S. Venerio; & ita est sanitati pristinæ restitutus, & cum sodalibus incolumis remeavit ad propria, narrans omnibus, quæ sibi contigerant: unde amplius ministris illius sinistrum aliquod facere tamquam mortiferum formidabant n.

[19] [custos sacri corporis, incensa a Normannis] Longo post tempore ferocissima gens Normannorum per mare navigans, venit ad civitatem Arelatensem, indeque ad Lunensem civitatem navigare cœperunt, & ibi domos & ecclesias dissipare conantes, ad ecclesiam S. Venerii pervenerunt. Custodibus autem & omnibus illorum terrore fugatis, præter unum senem ibi neminem invenerunt; quem comprehensum interrogant, cujus conditionis esset; aut aliis in fugam versis, cur ibi persistere præsumpsisset? Qui respondit, & se Christianum esse, & B. Venerii custodem, & ob amorem dicti Patris in eodem loco mansisse, credens ejus interventu eorum manus posse effugere. His auditis, barbari aiunt illi: Credis tu, aut Dei tui, aut S. Venerii adjutorio posse effugere manus nostras? Respondit ille, quod sic.

[20] [ecclesia, illæsus servatus.] At illi, ut erant severissimi, statim eum comprehensum manibus a tergo ligatis, & ad altare sancti Viri eum ligatum volentes incendere, ignem supposuerunt, dicentes illi: Modo apparebit, quid tuus Venerius tibi facere poterit. Senex autem videns se igne circumdatum, respiciens in cælum, ait: Sancte Veneri, Christi confessor, propter tuum amorem in loco hoc perstiti; tuis nunc fave precibus, ut ignis ipse non dominetur mihi, nec in aliquo me lædat. Mirum dictu! tota ecclesia cum domibus in circuitu ita exusta est, ut nil ex totis ædificiis remaneret, & vincula, quibus idem senex ligatus fuerat, sunt exusta, super ipsum autem nec aliqua favilla cineris cecidit, nec ullus dolor ignis in eum descendit, in tantum, ut barbari mirati, eum intactum relinquerent & abirent o.

[21] [Impurus presbyter a dæmone correptus & liberatus,] Cum quidam presbyter, Turingus nomine, cum commatre sua p pariter habitaret, & custodiam sui corporis, prout ei necessarium inerat, non haberet, antiquus hostis solita venena propinans, cœpit cor ejus tentare, ut eandem commatrem suam opprimeret; & neminem esse, qui hoc suspicaretur, quod illi tam nefando stupro se commacularent; & ideo hoc minus malum esse, quia hoc nemo suspicaretur, & quia lateret; quam si alteri mulieri misceretur, & latere non posset, credens, aut Deum latere, aut, si intelligeret, misericorditer relaxare. Qui consentiens, tali voluptati operam dedit, miseram commatrem opprimendo. Sed justus Judex statim affuit, ultionem adhibens: mox enim tam atrocissimo dæmoni est traditus, ut vix vinculis durissimis posset astringi, se vehementer discerpens, & quoscumque attingere poterat, morsu dilaniare certabat. Adductus autem ad ecclesiam Sancti hujus, ibique per sex dies multum garrulans & debacchans, tandem die septima interventu Sancti hujus liberatus est, & in eodem loco Sancti ministeriis excubabat usque ad mortem, peccata sua deflens; ibique sepultus est.

[22] Puella a dæmonio arrepta clamare cœpit, se B. Venerii precibus torqueri, [item energumena curata.] & ad ejus sepulchrum se velle ire. Mirantibus autem illis, nomen S. Venerii audiendo, quibus incognitum fuerat, duxerunt eam ad ecclesiam S. Mariæ; quam ingrediens ecclesiam, clamare cœpit: Tuis precibus, beate Veneri, torqueor, & tuis orationibus expellor: & multum discerpens se & exiliens, cecidit ante altare velut mortua, & ita fere per duas horas jacuit. Præterea surgens incolumis, ad propria cum parentibus remeavit, laudans Deum & S. Venerium q.

[23] Tempore autem Ludovici Pii imperatoris Sarracenorum gens crudelissima erumpens, [Sancti corpus Regium Lepidi translatum, miraculis fulget.] Lunensium fines facto impetu devastabat, & Christi ecclesias subvertebat; & quos capiebant, alios trucidabant, alios in mari negabant r, alios captivos ducebant. Quod audiens imperator jussit, ut fines illius provinciæ a Longobardorum præsulibus vicissim custodirentur, donec barbarorum sævitia sedaretur. Inter quos erat Apollinaris s episcopus in lege Dei assiduus & clarus virtutibus, qui audita fama sanctitatis hujus, loca a Sarracenis destructa, ubi corpus Sancti hujus requieverat, ut Christi servus, frequenter visitabat. Nocte autem, dum more solito ad ejus reliquias pernoctaret, arrepto somno, apparuit B. Venerius, dicens ei: Tolle hinc ossa mea, & in tutiori loco reconde; quia adhuc furor & indignatio Sarracenorum perseverabilis est. Nec mora, gaudens de visione, convocatis suis, illico surrexit, & sepulchrum cum diligentia aperuit, & ejus fragrantia ac nimis redolentia ossa collegit, & Regium cum ingenti honore detulit, & intra basilicam B. Prosperi juxta tanti Sancti decentiam, altari superimposito, tertio Nonas Novembris recondidit. Cujus meritis quanti paralytici, & aliis passionibus gravati, liberati sunt, quis sufficiens est narrare? Quidam febribus æstuans acriter, ante sepulchrum ejus ductus, ita pristinæ sanitati est restitutus, ut nullam amplius sustineret accessionem t.

ANNOTATA.

a Ex eo, quod Sanctus jubeatur hic ad patriam & locum, de quo exierat, reverti, factum videtur, ut aliqui eum in Palmaria insula, quam ei natalem fuisse biographus supra asseruit, defunctum sepultumque crediderint, ut in Commentario num. 24 observavimus.

b In Camaldulensi Ms. legitur: Æterne Conditor rerum, tu dispone de servo tuo secundum beneplacitum pietatis tuæ.

c Hic tertius est a Sancto vita donatus: totidem etiam numerat hymnus ad vesperas in Officio Regiensi vetustiori, ubi sic canitur:

Draco fugit, celat petram, corvusque luco nutrit,
Tribus vitam mortuis Deus per illum præbuit.

d Ita etiam habent cetera apographa & Officium vetustius Regiense: at, si omni humano consortio destitutus ibidem vixerit, unde, quæso, didicit biographus, quæ de virtutum exercitatione, mortis revelatione, die obitus ac angelorum ministerio curata sepultura mox subjungit? An hæc omnia Lunensi episcopo, dum jussus est Sancti corpus elevare, revelata fuere? Id ego quidem sine idoneo teste difficulter credidero.

e E diebus sempiternis non legitur in aliis apographis.

f De prodigioso hoc oleo eadem habet utrumque Officium Regiense, & in vetustioris hymno ad Laudes etiam hæc legere est:

Cujus latet corpusculum, fluitque Dei munere
Liquor notans, quod noverat cum caritate vivere.

g De condito in Tyro insula templo, additoque monasterio, quod Olivetanis postmodum cessit, egimus in Commentario prævio num. 25 & seqq.

h Lamoratus pag. 28 asserit, fontem hunc suo tempore etiam superfuisse; sed e scopulo juxta mare scaturire ait.

i De tempore, quo hæc contigerint, non constat; verumtamen ad seculum VII vel VIII referenda sunt, quibus Saraceni, invasis Africa & Hispania, alias etiam regiones infestarunt. Porro hæc Saracenorum irruptio narratur etiam in apographo Genuensi, sed a Camaldulensi abest. Consule Commentarium a num. 28.

k In Ms. nostro tantum legebatur Mac…, sed Macram designari didici ex compendio Vitæ Italico Ms. Genua accepto. Est autem Macra, Italis la Magra, fluvius, qui in ducatus Parmensis confiniis ortus, Liguriam ab Hetruria dividit, & per Genuensium ditionem fluens paulo infra Sarzanam Ligustico seu Tyrrheno mari illabitur.

l Adi, si lubet, Commentarium num. 28.

m De translatione hac nihil habet Camaldulense apographum, nihil Genuense Latinum & Petrus de Natalibus; ejusdem tamen meminit Ms. aliud Genuense Italicum, & Officium vetus Regiense. Consule Commentarium num. 28 & seqq.

n Hoc Miraculum in Ms. Genuensi etiam refertur,sed post aliud, quod apud nos num. 21 recensebitur. Contra Camaldulense istud ante elevatum a Lucio episcopo Sancti corpus, structamque super eo ecclesiam perperam collocat, sic breviter inquiens: Multa etiam post ejus mortem miracula ostendit Deus per Sanctum suum, ita ut quemdam hominem custodibus ecclesiæ suæ pullos auferentem in amentiam converterit, donec restituit ei, & insuper obtulit arma; Et alia miracula per sanctum suum Confessorem Dominus ostendere dignatus est. Ceterum hæc in continente, adeoque post translatam e Tyro Sancti corpus contigisse scribit Lamoratus, num. 30 Commentarii relatus.

o Hæc Normannorum navalis expeditio contigisse debuit ante mortem Ludovici Pii, cum illo regnante, S. Venerii corpus Regium Lepidi translatum fuerit. Porro dum supra dicuntur Normanni ab Arelatensi civitate Lunam advenisse, id non de capto Arelate intelligendum est; neque enim Normanni eam urbem occuparant; verum cum monachus Sangallensis lib. 2 de rebus bellicis, cap. 22, apud Chesnium tomo 2 Hist. Franc., pag. 130 scribat, Normannos piratas Narbonnensis Galliæ littora, imperante Carolo Magno conatos infestare, non incredibile fit, eosdem per Rhodanum Arelate tentasse, indeque reversos Lunam appulisse, & Macræ fluvii ripam, ad quam Sancti corpus translatum fuisse, supra dictum est, depopulatos fuisse. Forsitan etiam biographus Normannos confudit cum Saracenis, qui seculo VIII Arelatensem urbem devastarunt.

p Id est, cujus prolem ipse e sacro fonte levaverat. Tota hæc de Turingo narratio abest a Ms. Camaldulensi.

q Hæc energumenæ sanatio refertur etiam in Ms. Camaldulensi, sed in Genuensi desideratur, in quo ultimo etiam nihil dicitur de translatione Ludovico Pio imperante facta; sed post miraculum num. 19 & 20 a nobis relatum recitatur sequens de S. Venerio oratio: Deus, qui per B. Venerii confessoris tui merita mortuorum tria corpora suscitasti, concede propitius, ut qui commemorationem ejus colimus, precibus per afflatum tui Spiritus a morte animæ resurgamus. Per Dominum &c.

r Negare vox barbara, Latine submergere est: forte necabant legendum. Quod ad hanc Saracenorum depopulationem spectat, consule Commentarium num. 33 & 34.

s De nomine episcopi, & sede illius, non convenire inter scriptores diximus in Commentario, quem consule num. 35 & seqq.

t Qui hic febribus liberatus dicitur, is ipse fuit, qui hanc translationem, aut certe Officium Regiense vetustum concinnavit: etenim ibidem sic loquitur: Cujus deinde meritis quanti paralitici curati sunt, quanti variis passionibus irretiti, quanti etiam diversis infirmitatibus detenti, sanitatem receperint, quis narrare sufficiat? De quorum numero plures curatos vidi, & unus etiam ex ipsis fui, cujus membra acriter febribus vexabantur. Qui ante ejus tumulum deductus, ita pristinæ sanitati sum restitutus, ut nullam illius calamitatis deinceps sustinuerim passionem.

* al. addit. Deus

DE S. AMATO EPISCOPO SENONENSI CONFESSORE,
BROYLI IN FLANDRIA OCCIDENTALI.

An. DCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Amatus episcopus Senonensis conf. Broyli in Flandria Occidentali (S.)

AUCTORE J. T.

§ I. Locorum notitia: Fasti sacri, quibus insertus legitur: tempus natale Sancti & patria incerta: cultus: Acta edenda.

Tria loca sanctitate sua illustravit S. Amatus, [Peronæ & Broyli notitia, quibus in locis Sanctus exsulavit.] cujus hic gesta edimus; Peronam Bryolense monasterium, & Duacum. Perona, Galliæ oppidum in Picardia ad Samonam fluvium, octo milliaribus distans Ambiano in Ortum, Cameraco in Meridiem septem, fuit olim, teste auctore Vitæ S. Fursei abbatis, Mons cygnopum appellatum. Ibidem S. Amatus jussu Theodorici III Burgundiæ & Neustriæ imperantis, episcopali sua sede ejectus, sub S. Ultani custodia non parvo temporis spatio exsulavit. Alter locus est Broylus prædium, vulgo Bruel in oppido Merghem seu Mervilla dicto, quod viri aliqui eruditi censent Minariacum in Itinerario Antonini appellari, quos inter Marchantius inquit ex communi opinione pro eo accipi. Sed Sanderus in Mauronti villa, non recte cum Minariaco illo confundi ostendit, ponitque in ditione Casletana: Testibus enim, ait, Duacensium veteribus scedis, cum locus hic a situ paludoso Broylus vocaretur, abbas Morandus sive Maurontus ad annum DCCI, non minus sanctitate quam nobilitate celebris, eam a suo nomine appellavit, & cum prius Moranduille Gallice, vel Morandghem Teutonice diceretur, ad facilitatem denique Meerville & Moereghem, & mox Merville & Merreghem cœpit appellari. Deinde in Stegra seu Minariaco ita scribit: Minariacum non esse vicum, qui hodierno die Mervilla dicitur, sed in eo loco fuisse, ubi nunc ex una parte Lisæ est Comitatus Stegrensis, ex altera finis Atrebatesii ad pontem Lisæ, qui nunc dicitur pons Stegrensis, notavit Adrianus Scriecquius senator Iprensis, qui diu præturam gessit Casletanam & Stegrensem: Mervilla, inquiens, quæ a plerisque Minor Villa dicitur, primum Morandi Villa dicta est a D. Morando, qui eo in loco quondam sylvæ Niepensis angulo, omni sanctimonia vixit. Sed nulla ibi umquam, quod memoriæ traditum sit, antiquitatis vestigia, aut munimenta extiterunt, nec locus ita situs est, ut Minariacum antiquum esse potuerit. Ad locum vero pontemque Stegrensem omnia sic concurrunt, ut non supersit dubitandi argumentum. In hoc S. Mauronti prædio post S. Ultani mortem sanctus Amatus exsilium suum sanctissima morte finivit, & sepultus est; deinde in novam ecclesiam a S. Mauronto ibidem constructam, translatus est.

[2] [Duaci corpus adservatur.] Tertius locus, quem illustravit sanctus Amatus, Duacum, notissima urbs Gallo-Flandriæ, quæ S. Amati corpus in ejus nominis ecclesia adservat. Ut enim legitur in Duacensi codice, imminente circa annum Christi 870 Danorum persecutione, Fratres Deo & S. Amato apud Mervillam servientes, corpus S. Amati patroni sui Duacum detulerunt, ut ferocissimæ gentis, sacraque omnia profanantis furori subduceretur, ubi usque in hunc diem quiescit & colitur; nam, teste eodem codice, cessante anno 874 Danorum persecutione, consuluerunt prædicti fratres Carolum Francorum regem, Arnulphum Flandriæ comitem, Joannem Cameracensem episcopum agnomine Bellum & quam plures alios episcopos, quid de S. Amati corpore agendum foret; decretumque est communi consensu, ut privilegiis possessionibusque suis retentis, cum Sancti corpore Duaci remanerent.

[3] Locis habitatione, aut reliquiarum S. Amati asservatione illustribus jam recensitis addi non immerito possunt Senones civitas Galliæ perampla, [Senonis fuit episcopus. Tempus natale & patria incerta.] archiepiscopalis, sita in planitie pulcherrima ad Icaunam fluvium, qui ibidem ponte lapideo jungitur: prout enim infra ostendemus contra quosdam, qui de eo dubitant, urbis illius S. Amatus episcopus fuit. Historia Vitæ Sancti nostri tempus natale, & patriam non exprimit; unde tam hæc, quam illud nobis relinquuntur incerta. Scribit Malbrancus in Historia sua de Morinorum rebus lib. 4 cap. XI, eum Gallica domo esse oriundum; ex quo id tamen hauserit, nusquam indicat: forte ex eo, quod Vitæ ejus scriptores anonymi non obscure innuant, S. Amatum, cum unanimi cleri populique Senonensis consensu ad episcopatum evectus est, in hac civitate habitasse, conjecit eum patria Senonensem esse, quod non omnino improbabile videri potest, præsertim cum nusquam ex alio loco ejus ad hanc civitatem adventus legatur.

[4] Memoriam itidem S. Amati nostri apud antiquos martyrologos non reperio; [Memoria ejus solum apud recentiores martyrologos.] quod eo magis mirum videri potest, quo citius publico cultu Sanctum fuisse honoratum mox ostendemus. Defectum tamen hunc supplent recentiores. Martyrologium Romanum ad hunc diem ita habet: Apud Senonas S. Amati episcopi & confessoris. Menardus in Martyrologio suo Sanctorum Ordinis S. Benedicti eum Duaci verbis sequentibus annuntiat: Duaci, in Broilo monasterio, depositio S. Amati Senonensis episcopi & confessoris. Iisdem verbis utitur Molanus in auctario ad Usuardi Martyrologium. Saussayus in Martyrologio Gallicano longissimo Sancti nostri gesta complectitur elogio, quod, quia, ubi de Sancti exsilio agemus, discutiendum erit, hic præterimus, uti & ea, quæ ad XIII Septembris diem scribit Galesinius; nihil enim habet, quod in Sancti Vita edenda non legitur.

[5] Laudati hactenus martyrologi XIII Septembris diem Sancto emortualem constituunt. [Dies emortualis.] Consonat his Historia Vitæ, quam ex vetustissimis ecclesiæ collegiatæ ejusdem S. Amati excerptam libris Duaco communicatam habemus, in qua ita legitur: Inter has igitur cum lacrymis psallentium voces, valedicens universis, Idibus Septembris de hac luce transivit ad Dominum. Codex tamen Aquicinctinus apud Sollerium nostrum in Usuardi Auctario præfatio die S. Amati nostri translati meminit: Duaci, inquit, translatio S. Amati archiepiscopi Senonensis, qui a Theodorico rege Francorum ab episcopatu dejectus, consilio Ebroini Majoris domus, in hanc provinciam relegatus est jussu præfati regis. Et Bailletus in Sancti Vita ad XIII Septembris, licet fateatur diem illum communiter S. Amati emortualem existimari, tamen quosdam esse ait, qui diem Aprilis vigesimum nonum ipsi vitæ hujus extremum fuisse opinantur. Sed codex Marchianensis, qui S. Amati Vitam exhibet, opinionem hanc a quodam Stephano originem traxisse habet. Verba accipe, quæ in ejus fine teste Mathoudo leguntur: B. Amati transitum Idibus Septembris ab antecessoribus determinatum, a Stephano quodam III Kal. Majas affixum fuisse temere, patet ex vetustis libris, qui apud S. Medardum & in Archivo Marcianensi, atque multorum scriniis cœnobiorum inveniuntur. Hinc malo cum communiori sententia decimo tertio Septembris, quam cuilibet alii, saltem donec quid certius proferatur, Sancti nostri obitum affigere.

[6] [Cultum citissime inchoatum fuisse ostenditur ex miraculis] Dixi num. 4, eo mirum magis videri memoriam Sancti nostri apud antiquiores martyrologos non reperiri, quo citius sanctitas ejus agnosci cœpta fuerit. Nam qui prodigia, quibus divinæ omnipotentiæ Servi sui sanctitatem placuit declarare, attente consideraverit, paralyticum scilicet omni pæne motu destitutum, solo tumuli attactu membrorum vigori restitutum, cæcos visu donatos, ægrosque alios incolumitati redditos, cubiculum Sancti statim a morte adeo suaveolens, ut aromatibus conditum putaretur; ex iis facile, quantam de Amati sanctitate opinionem Broilenses statim a morte ejus habuerint, statuet. Tantam equidem sanctitatis miraculorumque famam ejus fuisse, docet nos Historia Vitæ, ut Theodoricum, cujus jussu ex episcopali sede dejectus & in exilium pulsus ante fuerat, permoverit, ut ad tumulum ejus advolaret, admissique facinoris cum lacrymis veniam rogaret, & non paucis monasterium muneribus cumularet.

[7] [& ex ecclesia ipsi dedicata] Citissime post felicissimum suum obitum S. Amatum nostrum publico cultu fuisse honoratum, evidentius adhuc ex S. Mauronti gestis eruitur. Etenim, Amato defuncto & in ecclesia S. Petri apud Menrivillam sepulto, aliam exstruxit ecclesiam Maurontus, quam dedicari sancto episcopo Amato fecit, ut refert liber argenteus Ms. Duacensis ecclesiæ, vel ut Georgius Colvenerius in Notis ad Chronicon Cameracense ex Lectionario Ms. prædictæ Duacensis ecclesiæ habet: Quam in honore Dei Genitricis Mariæ & ipsius sancti Episcopi, idem Maurontus fabricari fecit & dedicari. In hanc jam perfectam transferri curavit Maurontus S. Amati corpus. Qua occasione & qua solemnitate id præstiterit, tradit Joannes Buzelinus in Annalibus Gallo-Flandriæ sub libri secundi finem: Mauronto vitam inter Broylensis monasterii septa ducenti de cælo significatur, S. Amati corpus in eam, quam recens ædem struxerat, deportandum esse, ibique collocandum honorifice. Quod ergo dignitate ac virtute conspicuo viro ad eam rem opus esset, Bainum Taruannæ Morinorum pontificem orat, ut operam præstet eam, ad cujus episcopatum pertinebat Menrivilla, sive, ut alii volunt, Minariacum, intra cujus fines situm erat asceterium Broylense. Non cunctatur ille Menrivillam iter capessere; ibi quanta potest pompa delatum e veteri loco D. Amati corpus nova sede collocat. At tunc quanti Amatum faceret, Christus Jesus eo maxime tempore patefecit, cum se videndum plerisque festivitatem celebrantium præbuit, palam multis angelorum circumfluentibus. Simulque vis ingens sanandi permultis auxilio fuit; reddita enim lux cæcitate damnatis, soluta contractorum membra, patefactæ surdorum aures. Translationem hanc eodem fuisse peractam modo, quo ex Buzelino dedimus, testatur etiam Jacobus Malbrancq Societatis nostræ tom. 1 de Morinis & Morinorum rebus lib. 4 cap. 44.

[8] [tribus post abitum annis, Acta,] In Lectionario Ms. ecclesiæ S. Amati additur, translationem contigisse 4 Kal. Maji. Cointius ad annum Christi 693 num. 15, illo anno, qui habuit litteram Dominicalem E, ex diei charactere factam fuisse colligit: ex quo consequitur tribus post obitum ejus annis non publico tantum S. Amatum cultu fuisse honoratum, sed & ecclesiam suo nomini dedicatam habuisse: ut enim infra ostendemus, communis est sententia, Sanctum e vivis anno Christi 690 excessisse. Hæc de pervetusto cultu dubium non relinquunt; ast incertiora sunt, quæ de gestis ejus scripta reperimus. Historiam Vitæ triplicem habeo. Unam ex Ms. membranaceo Marchianensi, aliam ex vetustissimis ecclesiæ collegiatæ S. Amati libris excerptam, tertiam, quam Henschenius noster in Commentario prævio ad Vitam S. Eusebiæ num. 4 ex codice Ms. ecclesiæ cathedralis Atrebati se descripsisse testatur; sed quo seculo, quove auctore scriptæ fuerint, omnino ignoramus; nec erroribus carent, uti ostendemus in hujus Commentarii § III. Quædam etiam de Sancto nostro in Vita S. Rictrudis habet Hucbaldus S. Amandi monachus, quæ in Tabulis suis criticis Bailletus Vitæ Historiæ adjicienda existimat, cum scriptoribus anonymis Hucbaldus auctoritate præstet; sed ea paucissima sunt, nec ab anonymis omissa. Solam igitur eam, quam ex Ms. ecclesiæ Atrebatensis descripsit Henschenius, edam, quæ licet a reliquis in rerum enarratarum substantia vix discrepet, minoribus tamen erroribus conspurcata est & stylo præplacet; moniturus lectorem tamen, ubi notabile aliquod discrimen animadverti poterit, aut erratum erit.

§ II. Sancti pueritia: episcopatus Sedunensis an Senonensis? quo ordine Senonensium archiepiscoporum Catalogo inserendus sit: quid de Amato eadem die a Sedunensibus culto statui possit.

[Sancti pueritia.] Juventutem S. Amati celebrant biographi ejus omnes. In id eum præcipue incubuisse tradunt, ut ad liberalium artium & sacrarum Litterarum peritiam, non inferiorem adjiceret in Deum pietatem. Ex hoc fonte profluxisse existimo variorum scriptorum elogia, quibus Sancti adolescentiam oratorie magis, quam biographis conformiter extollunt. Huc transfero, quod habet Jacobus Malbrancq in Historia sua, quam de Morinorum rebus conscripsit, lib. 4 cap. XI pag. 457. Gallica, inquit, oriundus est domo, e qua non tam ingenuæ nobilitatis, quam ingenitæ virtutis desuxit rorem. Alterum pæne Nicolaum dedit pueritia. In bonis artibus arripiendis, in sacris etiam disciplinis nulli coætaneorum secundus, ut etiam clericorum ordini ante maturiores annos fuerit adscriptus. Tum ingenii dotes, virtutum animorumque zelus, sacri eloquii fluida vis eo extulere, ut, Senecio apud Senones exstincto, in unum Amatum conjicerentur oculi, coalescerent voces & prope manus in contra nitentem injicerentur. Nolens volensque archipræsulem induat, necesse est. His similia habent Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XIII Septembris, aliique passim de Sancto scriptores, quæ placerent magis, si ab antiquiore scriptore simplici licet stylo relata essent.

[10] Consentiunt tamen scriptoribus jam laudatis codex Atrebatensis S. Mariæ, Marchianensis, & Duacensis ecclesiæ collegiatæ ejusdem S. Amati in eo, quod adeo feliciter Sanctum in doctrina & virtute profecisse tradant,, [Eligitur episcopus Senonensis, de quo tamen dubitatur.] ut, Senonensi archiepiscopo demortuo, unanimi voce ad episcopatum hunc non mediocriter invitus fuerit evectus. Quo non obstante duplicem circa S. Amati Senonensem episcopatum moveri difficultatem reperio. Non desunt enim, qui dubitant, an Senonensium an Sedunensium fuerit episcopus; deinde in ordine, quo Senonensium episcoporum Catalogo inseri debeat, variant auctores plurimum. De utraque hoc loco nobis agendum est.

[11] [Proponuntur, quæ Mabillonius habet pro Sedunensi episcopatu,] Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 674 num. 41 utramque attingit: Hunc (S. Amatum) inquit, non Senonensium sed Sedunensium episcopum fuisse, ait Hucbaldus monachus in libro de Vita S. Rictrudis. Sane tunc temporis Amatum ex abbate S. Mauricii factum esse episcopum Sedunensem vulgati Indices produnt. Hugo monachus S. Mariani in Chronico Autissiodorensi hunc S. Amatum fuisse quidem Senonensem episcopum dicit, sed proxime post Lupum, quod temporum rectæ rationi repugnat. Siquidem Amatus, si Senonensi ecclesiæ præfuit, collocari non potest nisi post Emmonem, ut cum Theodorici principatu convenire possit.

[12] [& discutiuntur.] Singula perpendamus. Pro S. Amati Sedunensi episcopatu militat Hucbaldi testimonium, cui vulgati favent Indices, Seduni Amatum quemdam sedisse circa hoc tempus referentes. Quod ad Hucbaldum attinet; consului S.Rictrudis Vitam ab ipso scriptam, quam Mabillonius ad codicem Marchianensem restitutam edidit & notis illustravit. In ea reperi S. Amatum ad episcopatum urbis Sidunensium sublimatum fuisse. Sed vellem ut edixisset Mabillonius, qui vulgati Indices Amatum quemdam ex abbate S. Mauricii Sedunensem episcopum creatum fuisse circa id tempus tradant. Certe in pluribus contrarium legi: tempus quippe, de quo Mabillonius & quo S. Amatus sive in Senonensi sive in Sedunensi cathedra sedit, aliud esse non potest, quam quo Theodoricus III principatum Burgundiæ & Neustriæ nactus est, cum ab illo ex episcopali sede dejectum fuisse etiam Hucbaldus testetur. Unum vero invenio Franciscum Augustinum, qui in episcoporum Sedunensium serie cujusdam S. Amati episcopatum Sedunensem circa hoc tempus figit, annum scilicet 670. Huic proxime accedunt Pantaleon in Prosopographia & Henricus Murer in Helvetia sancta, qui tempus, quo ad episcopatum pervenit, non determinant quidem, sed primus eum floruisse anno 650, posterior anno 666, & uterque ad episcopales promotum fuisse infulas Sedunensis ecclesiæ scribit.

[13] [Nihil ex vulgatis Indicibus] At Gallia Christiana Sammarthanorum habet S. Amatum ex abbate Agaunensis cœnobii episcopum consecratum esse anno 716. Quoad annum hunc consentit Ricciolius noster in Hist. Chronol. reformata, ubi Sedunensem ejus episcopatum anno 716 illigat. Opinionem Ricciolii nititur stabilire Sebastianus Briguet Sedunensis ecclesiæ canonicus in Hist. Sedunensis diœcesis. Pag. 87 ita scribit: Amatus autem noster, attento uniformi Syllabo & ordine episcoporum, tam Castri episcopalis Majoriæ, quam canonicorum Sedunensium Castri Valeriæ, creatus fuit circa annum DCCXVI sub finem vitæ Dagoberti III. Ex vulgatis igitur Indicibus nihil confici potest, ut S. Amatus Sedunensem potius, quam Senonensem rexisse cathedrane dicatur: præsertim si jam dictis addas in omnibus omnino Senonensium episcoporum Catalogis S. Amatum insertum reperiri.

[14] Neque ex Hucbaldo plus confici existimo. Etsi enim, ut dictum est, plus auctoritatis ipsi, quam Sancti nostri biographis tribuendum sit, [& Hucbaldo conficitur pro S. Amati nostri Sedunensi episcopatu.] quia ejus ætati videtur fuisse propior, & S. Rictrudis Vitam conscripsit ex seniorum relatione, & variis acceptis fragmentis, quæ sola illo tempore supererant; tamen inde aliud elici nequit, quam præ ceteris Hucbaldo assentiendum fore, si constaret ipsum hoc loco non esse corruptum. Sed hoc non constat; imo contrarium probabilissimum est. Nam primo Mabillonius ipse ad vocem Sidunensium, quam in codice Marchianensi reperit, notat legendum esse Senonensium, quod, verba ejus sunt, ex ipsius S. Amati Vita aliisque auctoribus constat. Deinde in ejusdem S. Rictrudis Vita, quam Papebrochius noster ex Marchianensi codice aliisque ad XII Maji dedit, legitur S. Amatus ad Senonensem fuisse episcopatum sublimatus. Præterea licet biographorum ætatem nesciamus, tamen post Hucbaldum eos scripsisse verosimillimum est; sane tam indubitate S. Amatum Senonensem episcopum fuisse non scripsissent, si in Hucbaldo contrarium legissent, aut suo tempore de hac re dubitatum fuisset. Accedit auctor Vitæ S. Eusebiæ, quem Rosweydus Hucbaldum esse, Henschenius in Comm. ad Vitam prævio, Hucbaldo antiquiorem opinatur. Hic disertis verbis scribit Sanctum ad Senonenses infulas fuisse promotum. Addi potest consensus scriptorum fere omnium, S. Amatum illum, qui Peronæ primum exsul sub Ultano abbate, postea jussu Theodorici III Mauronti custodiæ traditus, in Broylensi cœnobio obiit; Normannorumque sæviente persecutione, Duacum translatus est, Senonensium archiepiscopum fuisse attestantium, adeo ut Briguetus, qui quidquid ad Sedunensem Amatum spectare arbitratus est, diligentissime recenset, hunc ab illo distinguendum esse fateatur. Accipe, lector, quæ de hac re scribit in Vallesia sacra, pag. 88. Consequitur, inquit, etiam ex his (quæ de Sedunensi Amato dixerat) Amatum nostrum longe esse diversum ab Amato Senonum archiepiscopo, tametsi vitæ genere & sanctitate non dissimilem. Arbitror igitur Hucbaldo S. Amatum Senonensium episcopum fuisse; sed in aliquibus Mss. loco Senonensium, positum fuisse Sedunensium, aut a quodam, qui Sanctum Sedunensibus præfuisse existimabat, Sedunensium pro Senonensium substitutum esse.

[15] Operæ pretium judico, quæ de Sedunensi Amato traduntur, [Latius discutiuntur gesta, quæ Sedunensi Amato attribuuntur,] latius discutere. Hinc, quæ hactenus diximus, fient clariora, & quid de Sedunensi Amato censendum sit, lector eruditus statuere poterit. Vitæ ejus synopsim dat sæpe laudatus Briguetus pag. 86. Illam huc transfero. Tempore Dagoberti regis Francorum enituit maxime sanctitas Amati Sedunensis episcopi: hic enim ab ineunte ætate sanctimoniæ specimen dedit, & in Agaunensi cœnobio monasticum habitum indutus, piis atque religiosis virtutibus ita excelluit, ut omnibus perfectionis normam præberet. Dein cum magis solitariæ vitæ desiderio impulsus, elegisset degere solus in vicini montis rupe, constructis ibidem cellula & oratorio, illic loci Dei Famulus tantæ sanctitatis spirabat odorem, ut plurimi ex omni conditione hominum ad eum invisendum undique convolarent; quare is ad majora divina virtute servatus, communi comprovincialium episcoporum suffragio ad Sedunensem episcopatum, applaudente tam clero quam populo Vallensi, vocatus est. Id vero ministerium cum gereret magna fide, nec impari diligentia & prudentia, per impactas a malevolis calumnias, factus est regi Theodorico ita invisus, ut idem sanctum episcopum ejecerit in exilium. Ille exilium & contumelias & malignantium odia invicta patientia pertulit assiduæ præsertim orationis subsidio, atque multis demum miraculis clarus obiit, sepultus in ecclesia Romari-Montis in Lotharingia, ut habet Gallia Christiana Sammarth. verbo: Sedunen. episcopus, & passim, qui de rebus nostris scripserunt, Pantaleon in Prosopograph. & alii. Synopsi Brigueti in substantia non dissentit laudatus mox Pantaleon, nisi quod Amatum ex episcopali sua sede pulsum cujusdam monasterii abbatem constitutum fuisse asserat. Conveniunt etiam cum hactenus dictis, quæ habet in Helvetia sancta Henricus Murer. Addit tamen hic Sanctum in exsilium missum a Theodorico III Ebroini Majoris-Domus consilio, quod Brigueto loco laudato displicet, cum Ebroinus, ut ait, vivere desierit anno 681, Amatumque suum non nisi anno 716 episcopum fuisse creatum ex Sedunensis ecclesiæ documentis pro certo habeat.

[16] [& conferuntur cum iis, quæ de Habendensi Amato] Si gesta hæc attentius perpendantur, partim ex Vita S. Amati Habendensis, partim ex Senonensis Amati Vita excerpta esse videbimus. Ex illa scilicet, quæ ante episcopatum egisse dicitur, ex ista vero, quæ post episcopatum acciderunt. Paucis id ostendo. Ex iis, quæ mox ex laudatis auctoribus retulimus, habemus Sedunensem Amatum primo S. Mauricii monachum fuisse; sed deinde majoris perfectionis desiderio, monastica vita relicta, in eremum secessisse. Ibi sibi cellulam & oratorium construxit, & vitam maxime austeram duxit. Sedunensi episcopo propter eximiam vitæ sanctitatem percarus erat, ab eoque sæpius visebatur. Confer ea cum iis, quæ in S. Amati Habendensis Vita de eo scribit auctor coævus apud Mabillonium pag. 130 num. 3. Cum monasticis normis jugiter incumbens, ut fere per annos XXX sese totum dedisset, majoris eremi secretum expetens clam a septis monasterii egressus, paululum procul in devexa excelsissimi montis rupe, semet athleta contra diabolum pugnaturus dedit. Et num. 10: Denique illius loci episcopus (Sedunensis; nam in Sedunensi diœcesi cœnobium Agaunense situm erat) familiarissima ei erat devinctus caritate. Qui cum crebra visitatione delectaretur adesse, virum Dei propter Christi amorem paupertatem sectantem, decrevit auri quantitate solari &c. Manifestum est, hæc convenire cum iis, quæ ex Brigueto de Sedunensi Amato dedimus.

[17] [auctores scribunt, & convenire ostenduntur.] Omnino etiam conveniunt, quæ idem Briguetus pag. 88 a quibusdam de Amato suo narrari asserit. Si tamen adoptare velit, nescio, quomodo cum opinione sua de tempore, quo ad episcopatum pervenerit, conciliari possint. Hæc habet: Sunt, qui dicunt Amatum nostrum contulisse se Luxovium precibus Eustachii abbatis loci impulsum, cupientis ejus sancti viri exemplo monachis suis observantioris vitæ normam inspirari. Nam in laudata S. Amati Habendensis Vita num. 12 legitur: Temporibus autem illis in partibus Vosagi vir egregius & religione celeberrimus abbas Eustachius constabat. Tunc forte accidit, ut egressus metas penetraret Italiæ, introiensque cœnobium Agaunense sciscitari cœpit, quis inter primos sanctitate primus ibidem haberetur. Tunc aiunt: An fortassis ignoras sanctum virum Amatum, qui in hac excelsissima rupe jam fere per triennium duram gerit vitam? Illeque, his auditis, confestim montis perartam & pæne gressis labentem conscendit semitam; inventoque viro tanta caritate amplexus est, ut nullatenus pateretur cum sibi deesse. Quid plura? Revertens igitur ab Italia ablatum sanctum hominem Luxovium usque perduxit, affirmans lucernam non esse sub modio occultandam, quin potius illis, qui in domo Domini sunt, lumen præbendum, & illum perfectiorem viam posse tenere, qui proprias sedes reliquerit. Dixi, hæc si adoptet Briguetus, nescire me, quomodo conciliari possint cum opinione sua de tempore, quo Amatum suum ad episcopatum pervenisse statuit: nam annum assignat 716; Eustasius vero abbas circa annum 625 e vivis excessisse traditur.

[18] Hæc sunt, quæ de vita ejus monastica & eremitica reperire potui. [Conveniunt etiam, quœ de episcopatu ipsius scribunt; cum iis, quæ in Senonensis Amati episcopatu acciderunt.] Non minus conveniunt, quæ in Sedunensis Amati episcopatu accidisse scribunt cum iis, quæ de Senonensi commemorantur. Scribunt biographi Senonensem Amatum jussu Theodorici III in exsilium fuisse pulsum. Idem de Sedunensi tradunt Henricus Murer, & Pantaleon. Pro causa allegant biographi malignorum odia & calumnias. Eamdem allegant causam cum Brigueto laudati scriptores Sedunensis Amati exsilii. Scriptores quidam suspicantur Senonensem Amatum sede sua, Ebroino Theodorici Majore domus instigante, ejectum fuisse; idem de Sedunensi habent Pantaleon & Henricus Murer. Addit prior Sedunensem Amatum jam pulsum monasterii cujusdam abbatem factum esse; quod etiam satis consonum est Senonensi; nam & hunc ab Ultano, consulente matre ejus S. Rictrude, Broylensis cœnobii abbatem constitutum fuisse scribunt. Denique testatur Briguetus Amatum suum, exsilium, calumnias & malignorum odia invicto animo pertulisse assiduæ præsertim orationis subsidio. Idem legere est in S. Amati nostri Vita.

[19] Nec obstat, Briguetum opinari exsilium Sedunensis Amati, [Refellitur Brigueti opinio de Sedunensis Amati exsilio.] non sub Theodorico III, sed sub Theodorico IV contigisse. Nam Primo in hac parte ipsi dissentire Henricum Murer & Pantaleonem vidimus. Deinde non alia de causa hanc tuetur opinionem, quam quia Sedunensium episcoporum seriem hunc Amato suo locum exigere existimat. Sed meo judicio prius probandum est, S. Amatum quemdam Sedunensium episcoporum Catalogo inserendum esse, antequam de loco ipsi assignando agatur. Id autem nec Briguetus nec alius quisquam probat. Non ex gestis, quæ ipsi attribuunt, quæ vix non eadem sunt cum iis, quæ de SS. Amatis Senonensi & Habendensi tradi ostendimus; neque ex eo, quod exsilium ejus sub Theodorico IV contigisse dicatur; nam hoc mere gratis a Brigueto asseri vel ex eo manifestum est, quod hujusce rei nemo mentionem faciat, ubi tamen Senonensis Amati exsilium sub Theodorico III nullus Gallicarum rerum scriptor prætermittit. Non denique ex laudata a Brigueto Sedunensium episcoporum serie, in qua præter nomen ejus cum ingenti confusione insertum nihil reperio; quod tamen mirum videri potest, si concessa ipsi episcopatus diuturnitas consideretur: nam Amati, qui episcopatum anno 716 tenuisse scribitur, successor statuitur Wilcarius, qui ecclesiæ Sedunensi præfuit anno 764. Accipe, lector, ea, quæ de ipso habet Gallia Christiana vetus: S. Amatus monasterii Agaunensis abbas, episcopatum tenuit Dagoberto II rege Francorum anno DCCXVI, & jacet in ecclesia Romari-Montis in Lotharingia. Certum est, S. Amatum, qui primum in cœnobio Agaunensi monachus fuit, deinde Luxoviense monasterium incoluit, ac tandem Montis Romarici abbas factus est, in Monte Romarici quiescere, ibidemque annua festivitate recoli, ut ex ejus Vita ad hunc etiam diem in Opere nostro illustrata liquet. Sed hic episcopus non fuit, & cujus alterius S. Amati exuviæ ibi quiescant, ignoro, ibidemque similiter ignorari existimo.

[20] [Concluditur Sedunensem Amatum ab Habendensi indistinctum esse & episcopatum ei perperam attribui.] Vidimus gesta omnia Amati hujus, quem Sedunensem fuisse episcopum laudati auctores scribunt, aut ex Habendensis aut ex Senonensis Amati Vita excerpta esse: nunc ei eumdem sepulturæ locum cum Habendensi tribui videmus. Ex his omnibus, quæ huc usque diximus, conjicere pronum mihi apparet, S. Amatum, quem Sedunenses episcoporum suorum Catalogo inserunt, vere hunc esse, qui in Monte Romarici quiescit, sed episcopatum & exsilium ei perperam attributum esse; forte ex eo, quod a quibusdam S. Amatus Senonensium episcopus putatus fuerit Sedunensem ecclesiam rexisse. Exsilium quippe asserunt, sed quo locorum fuerit relegatus, non edicunt. Credo timuisse eos, ne si locum eumdem, in quo Senonensem Amatum exsulasse constabat, assignassent, nimis aperte confusionem indicassent. Solum igitur Habendensis & Senonensis Vitas edimus, Sedunensis tamen pariter gesta illustraturi, si quis, confusione sublata, sanctum quemdam Amatum Sedunenses tenuisse infulas ex antiquis documentis probaverit.

[21] [Difficultas de ordine, quo S. Amatus Senonensium episcoporum Catalogo inserendus est.] Ad secundam difficultatem, de qua hoc in paragrapho agendum diximus, procedimus. Ostensum est, S. Amatum nostrum aliquando Senonensem gubernasse ecclesiam. Sed quo ordine, quove tempore prædictæ ecclesiæ præfuerit variant scriptores. Hoc ex Hucbaldo, biographis ceterisque scriptoribus certum habemus, Sanctum sub Theodorico III episcopali sua sede expulsum fuisse, consilio, ut quidam aiunt, Ebroini Majoris-domus. Auctor anonymus in Sancti Vita scribit, S. Amatum nostrum Senonensi ecclesiæ præfuisse, cum Theodoricus III ob gravissimam tyrannidem, quam in Francorum principes exercebat, in monasterium detrusus est, & tandem in exsilium Peronam sub Ultano abbate, ab eodem, postquam, Childerico interfecto, regnum recuperarat, missum fuisse. Hisce si insistimus, dicendum est Sanctum nostrum tempore utriusque regni Theodorici III Senonis sedisse.

[22] [Post S. Emmonem S. Amati probabilius statuitur episcopatus.] Cointius ad annum Christi 669 scribit Theodoricum, mortuo Clothario, aliquot mensibus illo anno Neustriam & Burgundiam gubernasse; sed Pagius ad eumdem annum probat, Clotharium initio anni 670 adhuc in vivis fuisse, eodemque e vita discessisse. Pagii sententiam ante tradiderat Papebrochius noster in Vita S. Rictrudis, pag. 87 lit. b. Quo posito, si biographo credendum existimamus, S. Amatus Senonensis episcopus erat anno 670. Ex quo manifestum est, errare Hugonem cœnobii Mariani monachum, qui in Chronico Altissiodorensi pag. 66, eum beati Lupi successorem fuisse scribit, imo & Jacobum Malbrancq, qui in Historia sua de Morinorum rebus pag. 475 refert, Senecio apud Senones exstincto, Sanctum nostrum ad episcopatum fuisse promotum. Nam neque beatum Lupum, neque Senecium circa id tempus Senonensi ecclesiæ præfuisse, luculenter ostendit Mathoudus in archiepiscoporum Senonensium Catalogo pag. 29 & 30; ubi ex Beda lib. 4 Hist. Anglorum, cap. 1, Adrianum comitem Theodori, Cantuariensis episcopi nominati, Roma in Angliam missum, a S. Emmone Senonensi episcopo anno 668 exceptum fuisse tradit. Probat ulterius S. Emmonem circa hoc tempus Senonenses habuisse infulas ex privilegio libertatis & exemptionis, quod de consensu triginta episcoporum Senonensi cœnobio S. Petri Vivi in concilio Mansolaci habito anno 665 temporibus Clotharii III regis concessit. Item ex pari privilegio monachis S. Petri Corbeiensis circa idem tempus dato, cui S. Emmonem subscripsisse patet ex tom. VI editionis Conciliorum generalium, in quo ad annum 668 integrum habetur. Concludo igitur cum Mabillonio superius laudato, S. Amatum nostrum post S. Emmonem archiepiscoporum Senonensium Catalogo inserendum esse. legitur autem S. Emmo, quod & loco laudato ostendit Mathoudus, vitæ sanctitate & miraculorum fama perspicuus vixisse longævus ad annum usque 670, quo ad finem vergente, & Theodorico III in Neustria & Burgundia regnante, Sanctus noster ad episcopatum evectus est.

§ III. Sanctus jussu Theodorici III Peronæ sub custodia S. Ultani abbatis exsulat: ejus in prædicta abbatia conversatio: S. Ultano mortuo, Perona Broilum adducitur: miraculum, quod in itinere contigisse scribitur: accessus ad Hamaticum monasterium: ibidem a Sancto gesta illustrantur.

[Sancti exsilium ejusque causa.] Regebat Senonensem ecclesiam indefesso labore sollicitus gregis sui pastor S. Amatus noster, cum Theodorici regis jussu episcopalem sedem suam relinquere, & in exsilium secedere coactus est. Exsilium hoc biographus hisce verbis describit: De monarchia igitur regni diversis varia sentientibus, & partibus hinc inde vacillantibus, qui mali prosperitati bonorum invidere consueverunt, beatus Amatus pontifex apud regem falsa accusatione accusatur, qui nec ad prætorium regis accersitus, nec a rege super hoc negotio evocatus aut interrogatus, malignantium persuasioni rege Theodorico voluntarie assentiente, sine audientia aliqua exulare jussus est, qui oves sibi creditas S. Trinitati commendans, de persecutione gaudebat, non ignorans, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Relicto itaque gregi condolens, jussu tyranni honore privatus, sed innocentiæ simplicitate vestitus, Peronam, quæ est regium Castrum in finibus Vermandorum, usque perductus, sub honorifico abbate Ultano custodiæ mancipatur. Brevius, exsiliique adjecta causa, rem enarrat Hucbaldus in Vita S. Rictrudis Marcianensis abbatissæ: Beatus vir Amatus, inquit, electus & sublimatus ad episcopatum urbis Sidunensium (Senonensium) eo tempore, quo Theodoricus rex iniquam exercebat tyrannidem, insimulatus falso quasi de infidelitate apud ipsum, in Perona monasterio sito in oppido Virmanduorum, cui sanctus præerat abbas Ultanus, subire jussus est exilium.

[24] Hucbaldum quoad exsilii causam, sequuntur neoterici fere omnes; [Refellitur Saussayus.] nisi quod plerique, Sanctum, perfidarum in regiam majestatem machinationum ab Ebroino Theodorici Majore-domus insimulatum fuisse adjiciant. Saussayus tamen ad XIII Septembris diem in Martyrol. Gall. Theodorici non meminit; sed totum Ebroino sævienti attribuit. Cum enim Sanctus noster proceres, præsulesque occisos ei intrepide exprobrasset; atque iræ divinæ, nisi efferatæ menti modum poneret, fulmina interminare non cessasset, sic in ejus odium incurrisse scribit, ut parum abfuerit, quin nece cruenta a furente mactaretur. Tandem ab Ebroini satellitibus interceptum ait, & in municipio Viromanduensi, cui Perona nomen, sub custodia militari detentum fuisse, donec abbati Ultano commissus in cœnobii conctrictus angulo aliquandiu perstitit. Quo auctore hæc habeat Saussayus, nescio. Certe hæc omnia Hucbaldo fuerunt ignota, nescivit ista anonymus Vitæ S. Eusebiæ scriptor, ignoraverunt Sancti nostri biographi, quibus posteriora verba aperte adversantur: non enim a S. Ultano in cœnobii angulo constrictum fuisse scribunt, sed (verba sunt ex Ms. Atrebatensi S. Mariæ desumpta) in subsidio alimoniæ, & in verbis gratiæ a beato abbate Ultano multiplici reficiebatur consolatione. Neque admodum verisimile apparet, Ultanum virum sanctitate celebrem, cui Theodorici & Ebroini sævitia non minus nota esse poterat, quam S. Amati eximiæ virtutes, tam dure cum sancto Viro egisse; ut eum in quodam cœnobii sui angulo conclusum voluerit; præsertim cum nullibi legamus id ipsi a Theodorico fuisse mandatum. Unde hæc a Saussayo pro more & beneplacito suo explicandæ rei causa scripta fuisse arbitror.

[25] [Tempus, quo Sanctus in exsilium missus est, incertum;] Præcedenti numero dictum est, juxta plerosque neotericos S. Amati exsilium, instigante Ebroino, jussu Theodorici regis contigisse. Ita habent, Hugo monachus in Chronico Altissiodorensi, Jacobus Malbrancq in Historia de Morinis, Marchantius lib. 1. Flandriæ descriptæ in Mergemo, Sanderus tom. 2. Flandriæ illustratæ in Mauronti Villa, aliique plurimi. Nulla tamen fit Ebroini mentio apud Hucbaldum, nulla apud anonymos Vitæ Sancti scriptores; de Ebroino silet etiam Baldericus in Chronico Cameracensi. Illud Cointium impulit, ut S. Amati exsilium sub initium anni post Christum natum 674 collocaret, quo tempore Ebroinus in Theodorici Regis amicitia nondum erat. Putat opinionem suam non parum confirmari ex ejusdem exsilii diuturnitate: Nam, inquit, ad annum 690 num. 15, si Theodoricus, ut Ebroino acquiesceret, illud imperavit anno Christi 679, cur Amatus, sublato e vivis Ebroino, exulare non cessavit? Sed in nullo legi, exsilium a Theodorico rege fuisse S. Amato imperatum, ut Ebroino acquiesceret. Scribunt quidem auctores laudati, id factum fuisse, Ebroino instigante, consilio ejus, aut etiam falsa quadam ejus in regem perfidiæ accusatione. at meo judicio aliud est facere aliquid, ut alteri acquiescatur, aliud vero ejus instigatione consiliove facere: quod enim posteriori modo fit, ita fieri potest, ut etiam ab illo non invito fiat, sed quod, ut alteri acquiescatur, solum peragitur, id ordinarie ita fieri dicitur, ut non fieret, si alter sine facto hoc acquiescere vellet. Neque etiam video, quomodo ea re Cointius impelli potuerit, ut S. Amatum exsulem faceret, antequam Ebroinus Theodorico amicus devenisset. Quid ni enim potuisset, Ebroino jam Theodorico reconciliato, pelli Sanctus a rege, non consulente aut instigante Ebroino? Sane non facile persuadebit Cointius, nihil umquam absque Ebroini consilio a Theodorico fuisse actum, postquam hic in ejusamicitia erat. Fateor tamen mihi plane incertum videri, an Sanctus noster a Theodorico relegatus fuerit Ebroini consilio aut ab eo perfidiæ cujusdam insimulatus apud regem, tam propter laudatorum auctorum ea de re silentium, quam propter incertitudinem temporis, quo episcopali sua sede ejectus est.

[26] Cointius levi tamen, ut vidimus, fundamento nixus initium anni 674 determinat. [probabilius tamen inter annum 673 & 679 figendum est. Incertum etiam est,] Aliis placet annus 679. Papebrochius in Vita S. Rictrudis loco superius laudato asserit tradi, S. Amatum a Theodorico anno 678 in exsilium fuisse missum. Si certum foret, quo anno Theodoricus regnum recuperavit; saltem cum quadam latitudine S. Amati annus exsilii intelligi posset; cum ex biographo ejus habeamus eum, post recuperatum a Theodorico regnum, exsulem esse factum, & ex Landeberto Senonensium episcopo (al. Landeberchto & Lamberto) eum anno regni ejus V Senonis non amplius sedisse: hic enim anno V regni Theodorici apud Mathoudum laudatum pag. 31 legitur Marlacum convenisse jussu ipsius cum aliis episcopis & proceribus pro ecclesiæ statu vel confirmatione pacis sancitæ post prælium inter Theodoricum & Dagobertum pro finibus regni discernendis, eidemque subscripsisse. Quod tamen cum certo ante annum 680, quo Dagobertus suorum manibus exstinctus esse traditur, contigerit; perspicuum est ante prædictum annum S. Amatum exsulem fuisse; sed quo determinato anno non liquet. Si cum Cointio & Pagio Theodoricum regno restitutum fuisse anno salutis 673 volueris, dicendum erit Sanctum nostrum ante annum 678 exsulasse; sed Mathoudo adversaberis, qui in vetustioribus suis Membranis observat, eum per quinque dumtaxat annos Senonis pacifice sedisse: ostendimus enim ex anonymo Vitæ scriptore, S. Amatum Senonensem ecclesiam gubernasse tempore primi regni Theodorici, quod probabilius anno 670 affigi jam dictum est. Unde rectius exsilii annum incertum relinquendum judico, ita tamen ut a vero aberrare non possit, qui illud annum inter 673, & 679 contigisse asseruerit.

[27] Non minus incertum reliquerunt nobis biographi, quamdiu Sanctus noster Peronæ sub S. Ultani custodia exsul permanserit. [quamdiu Sanctus Peronæ exsulaverit.] Scribunt quidem quod ibidem non parvo temporis spatio fuerit, imo usque ad B. Ultani morlem permanserit. At quot annos non parvum hoc temporis spatium complectatur, sicut conjici nequit, ita non indicant. De anno, quo ad immortalem vitam transiit S. Ultanus, & quo proinde exsilii locum S. Amatus noster mutare coactus est, non consentiunt etiam scriptores. Henschenius noster in Vita ejus XII Mait illustrata, annum emortualem 680 designat. Joannes Buzelinus, teste Cointio, S. Ultanum anno circiter 679 defunctum opinatur. Citius adhuc mortuum oportet in opinione Jacobi Malbrancq; nam in Chronologia sua tom. 1 de Morinis S. Amatum anno Christi 678 Broilensis conobii abbatem factum fuisse tradit. Cointius ad annum Christi 686 amplectitur sententiam Lucæ Dacherii, qui, ut ibidem habet in Notis ad Opera Guiberti abbatis beatæ Mariæ de Novigento, chronologicum abbatum monasterii sancti Quintini de Monte Summarium a domino Stephano le Gris e vetustis ejusdem cœnobii chartis ac ruderibus erutum publicavit, in quo felix S. Ultani transitus consignatur anno Christi 686.

[28] Quænam istorum auctorum opinio ad veritatem propius accedat, dici nequit. Illud esse cavendum ex dictis apparet, ne annus S. Ultani emortualis anticipetur adeo ut non aliquot saltem anni relinquantur, [Dependet res a tempore emortuali S. Ultani.] quibus S. Amatus cum eo Peronæ degere potuerit, aut vita ipsius ita prolongetur, ut tempus desit, quo S. Amatus gesserit ea, quæ ab eo gesta, cum in Hammatico, tum in Broilensi cœnobio, biographi tradunt. Propter hanc ultimam rationem minus mihi placet Cointii sententia, S. Ultani mortem anno 686 affigentis; constat enim ex argenteo libro ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duaci, ubi corpus ejus asservatur, S. Amatum e vivis excessisse anno 690: unde consequitur in Cointii sententia Sanctum nostrum non nisi annos 4 S. Ultano supervixisse, quod tempus brevius videri potest, ut cetera ejus gesta explicentur. Malo igitur S. Ultani mortem aliquot annis citius figere, ita tamen ut post annum 680 accidisse existimem. Porro paucis complectitur biographus, quæ Peronæ sub S. Ultani custodia gessit S. Amatus; nec mirum, cum vitam privatam ducens, totum sese haud dubie Deo dederit. Præcipue vero Sanctum occupatum asserit fuisse in sacrarum Scripturarum lectionibus, ex quibus non modicum consolationis fructum referebat.

[29] [Traditur S. Amatus custodiæ S. Mauronti.] S. Ultano mortuo, nondum Theodorici regis in S. Amatum offensus animus quiescebat; nam sancti abbatis morte intellecta, verba biographi sunt, S. Maurontus a rege evocatur, & ei B. Amatus, qui Peronæ exul habebatur, custodiæ mancipandus traditur, qui coactus imperatoris edicti mandato, Peronam veniens, assumpto episcopo, ad propria repedare festinabat. Biographo consentit Hucbaldus in laudata sæpius S. Rictrudis Vita: Mortuo Ultano, inquit, traditus est Amatus Mauronto abbati, ut is eum in custodia asservaret in Broylo monasterio, quod ipse nuper admodum construxerat in Lætiæ territorio. Hic lector obiter nota, S. Maurontum, dum S. Amatum custodiendum suscepit, non secularem, ut aliquibus placet, fuisse, sed jam tum Broilensis monasterii sui abbatem exstitisse, quod ulterius confirmatur ex eo, quod a S. Amando, cujus mors passim creditur incidisse in annum 679, ecclesiastico more, decisa capitis sui coma, clericus ordinatus fuerit. Sed ad S. Amatum redeamus.

[30] [Ingenti prodigio sanctitatem Amati patefacit Deus;] S. Maurontus Theodorici mandato obsecutus, Sanctum ad monasterium suum deducit, sed in via Deum Servi sui sanctitatem insigni prodigio declarasse narrat biographus; nam cum Cameracum devenissent, Sanctusque ecclesiam B. Mariæ orandi causa ingressus fuisset, solis radio pro servo usus fuisse, in eo cappam suam deponens, legitur. Miraculum hoc Baldericus in Chronico Cameracensi lib. 1, cap. 22 hisce verbis recenset: Radio solis, qui per foramen parietis infulgebat, pro servo usus est. Quoniam fatigatus itinere, materiale onus, ut spirituale levius assumeret, deponens cappam suam atque manicas suas, radio solis tamquam ibi protensæ ferulæ ignoranter injecit. Quæ sol ipse suscipiens, dum orationi prostratus incumberet, famulando sustinuit. Hoc miraculo attonitum Maurontum Exsulis sui sanctitatem agnoscere, eumque, quo par erat, loco habere cœpisse subjungit biographus & Baldericus laudatus; nam cum vestigia ejus subsequens ecclesiam introisset, Sanctique exuvias de sole pendere deprehendisset, in genua prostratus, si quid in eum peccasset, dimitti postulavit.

[31] Resumptis viribus, iter etiam resumunt SS. Maurontus & Amatus, & tandem Hamaticum perveniunt, quo in loco; si Vitæ ex Ms. Atrebatensi S. Mariæ excerptæ insistendum, [Hamaticum perveniunt SS. Amatus & Maurontus, ubi aliquamdiu commorantur.] diutissime commorati sunt. Si vero anonymo in Ms. membranaceo Marchianensi: Aliquantulum Hamatico manserunt in cœnobio. Hoc ultimum tamen rectius scriptum arbitror: verisimile enim mihi non videtur, S. Maurontum longo temporis spatio ibidem cum S. Amato commorari fuisse ausum, cum, teste Hucbaldo, ei a rege imperatum esset, ut sanctum Amatum in Broylensi suo monasterio custodiendum abduceret.

[32] Nævis etiam non carent, quæ in eodem Ms. Atrebatensi subjuncta leguntur; [Errores commissi in Vita Sancti ex Ms. Atrebatensi,] cum rectæ chronologiæ adversentur. Beatus, inquit, Maurontus, hujus sancti consortis Amati episcopi & actuum exemplo & sacræ eruditionis constantia roboratus, matri suæ Rictrudi, ad majorem salutis suæ cumulum, ut se suaque Domino consecrarent, instantissime persuadebat, quæ, licet filii devotionem, castigato sermone, videretur impedire, tamen de tanto interius gaudebat filii sui profectu, utpote quæ hujusmodi desiderio jam dudum accensa inardescebat. In pago igitur Menapensi, in fundo suo, qui Broilus dicitur, ecclesiam, plurima ibidem possessionis suæ prædia conferentes, construxerunt. Si enim verum est, quod auctor anonymus hic tradit, S. Mauronto cum S. Amato ad Hammaticum accedente monasterium, nondum seculo valedixerat, seque Deo consecrarat S. Rictrudis, nondum construxerat S. Maurontus monasterium suum Broilense; quod utrumque Hucbaldo in S. Rictrudis Vita repugnat, in qua scribit, S. Rictrudem prudenti S. Amandi, qui anno post Christum natum 679 obiit, consilio, nuptias secundas a Theodorico rege propositas respuisse, & coram eo sacro velo capiti imposito, curisque secularibus depositis, Marchianensi se cœnobio inclusisse; Mauronto vero a rege fuisse imperatum, ut S. Amatum Perona abduceret, Broilensi suo monasterio jam recens constructo includendum. Debuit igitur, cum S. Amatus ad S. Rictrudem accessit, jam tum illa se suaque Domino consecrasse, & Broilense cœnobium constructum fuisse, ad quod faciendum verbis allegatis matrem suam S. Maurontus adhortatur.

[33] Chronologiæ justæ amplius refragantur ea, quæ de Sancto nostro Hucbaldus aut ejus interpolator in Vita S. Rictrudis; [plures alii in Vita S. Rictrudis & S. Amati ex Duacensi & Marchianensi codice ostenduntur,] auctores anonymi in Ms. Duacensis ecclesiæ collegiatæ ipsius S. Amati, & Marchianensi habent. In Marchianensi leguntur sequentia: Hæc duo vicina sibi (cœnobia Marchianense & Hamaticum) & commoda, sub una lege & societate degebant amica, ita ut quamvis loco sejuncta, omnium tamen parerent vota commixta cum simplici sacræ vitæ concordia. In uno sancta S. Adalbaldi Gertrudis avia, cum sua pronepte & virgine Eusebia; in altero simili florebant studio Jonatus inclyti pontificis Amandi discipulus, Rictrudis cum natabus duabus, in utroque etiam grex plurimus celsis illustris virtutibus. Tantis confessor Amatus copulatus catervis, placebat nimium illis, velut aureis gemma fabricis. Hisce alia addit Ms. Duacense: Interea Christi famula Gertrudis sanctæ senectutis suæ plenitudinem dierum cumulans operibus, migravit a seculo & a beato pontifice Amato cum magna veneratione ibidem sepulta est. Proneptis autem ejus Eusebia, soror B. Mauronti, ab ipsa Gertrude in eodem monasterio sacris moribus educata, bonæ indolis puella erat: quæ cum teneræ esset ætatis, utpote duodennis, mediante B. Amati prædicatione, virginitatem suam Christo consecravit, & in locum præfectionis proaviæ suæ successit. Hæc quotidie ad prædicationem sancti Præsulis pergens, & verba salutis ab eo retinens, sic vixit in terris, ut æternum sibi habitaculum præpararet in cælis. Priusquam vero in hujus præposituræ officio duo, ut fertur, annorum curicula peregisset, septimo decimo Kalendas Aprilis, sacris plena virtutibus assumpta est a Christo. Sacrum vero corpus sacer præsul Amatus in supra-dicto B. Petri apostoli sepelivit monasterio: in quo venerabilis proavia ejus Gertrudis sepulta fuerat ab ipso. Vix non eadem cum magna rerum temporumque confusione leguntur in S. Rictrudis Vita, si rerum enarratarum ordinem & seriem spectes; in hac tamen præterea scribitur, S. Eusebiam cum sanctissimo episcopo nomine & religiosa conversatione Amato illic (in monasterio Marchianensi) sub cura Mauronti sancti abbatis ad tempus exulante, dum capere quietem putabatur, relictis ante stratum sandaliis, silentio intempestæ noctis ad Hammaticum perrexisse monasterium, ut ibidem divino officio interesset.

[34] [ex tempore quo exsilii locum mutavit S. Amatus; Forte ad S. Amandum pertinent.] Hæc omnia justæ adversari Chronologiæ docet abunde tempus, quo S. Amatus noster Perona cum S. Mauronto in Broilensi monasterio exsulaturus discessit. Id enim ex hactenus dictis non nisi circa annum 680 cum aliqua latitudine sumptum, fieri potuisse certum est; quo SS. Gertrudis & Eusebia jam ad Christum migrarant; quemadmodum liquet ex earum gestis illustratis. Recte Henschenius noster in Vita S. Eusebiæ observat, horum pleraque, quæ ex laudatis anonymis deprompsimus, a S. Amando, qui tum Elnone, ab eo jam Amandopoli dicto, potissimum residebat, perperam ad S. Amatum translata fuisse. Videri potest num. 4 in Commentario prævio ad laudatam S. Eusebiæ Vitam XVI Martii datam, in quo hanc suam opinionem confirmat. Papebrochius in Vita S. Rictrudis ad XII Maii pag. 89 lit. B notat a se a textu seclusa illa, quæ mox ab Hucbaldo in ejusdem Sanctæ Vita scripta retulimus: Nam, inquit, cum forte legeretur cum fidis amatisque sociis, hic (S. Amatus) assumptus est, qui diu post S. Eusebiæ obitum factus episcopus & tandem sub Theodorico relegatus est, primo ad S. Ultanum, dein ad S. Maurontum. Non displicet mihi Papebrochii conjectura; facile enim potuit sciolus, quidam, aut interpolator S. Rictrudis Vitam desscribens pro cum fidis amatisque sociis S. Amatum assumere & cetera de suo adjicere sanctitatem Amati declarandi causa. Confirmor in ea opinione ex eo, quod parum verisimile videatur Hucbaldum tam turpiter in hoc puncto errasse. Quidquid sit, certe rectius legitur in codice Ms. ecclesiæ cathedralis Atrebatensis, in quo S. Mauronti cum matre sua S. Rictrude colloquium quidem indicatur, sed nulla mentio fit SS. Gertrudis proaviæ aut Eusebiæ.

[35] [Broilensis cœnobii præfectura S. Amato tradita,] Peracto igitur aliquo temporis spatio, quod diuturnum probabilius non fuisse dictum est, cum S. Rictrude, SS. Amatus & Maurontus ae itinere suo in Broilum prosequendo cogitare cœperunt. Recens constructo cœnobio præerat fundator & abbas Maurontus; sed perspectis S. Amati virtutibus, ratum erat Mauronto cœnobii sui præfecturam humeris ejus imponere, quam ille, teste biographo, ad S. Rictrudis preces vix non invitus suscepit. Malbrancus lib. 4 de Morinis cap. 17 exhibet contractum donationis, quem SS. Amatus & Maurontus inierunt verbis sibi a quodam Mervillano curione ex antiquis picturis, id temporis etiamnum in oppido residuis, transmissis. Sic lequitur S. Maurontus: In quo confido, Præsul, mea meque tibi do. Reponit S. Amatus: Accipio grate, quæ mihi das tua te. Picturarum illarum antiquitatem ignoro; sed verba illa non Sanctorum fuisse, sed ab ipso pictore, aut alio quodam, ut S. Maurontum præfecturam Broilensis cœnobii abdicantem a se, sanctumque Amatum illam acceptantem exprimerent, indubitatum mihi est.

[36] Mirum videri potest exsulem jussu regis, qualis erat Sanctus noster, [Cointii super hac re conjectura] in ipso exsilii loco abbatem fieri spontanea cessione illius, cujus custodiæ traditus erat. Quis enim, inquit Cointius ad annum Christi 686 num. 49, sibi persuadeat adeo regis imperium fuisse contemptum? Quare rem non inscio rege, sed eo consentiente peractam fuisse existimat. Loco laudato ita loquitur: Totum negotium hoc ordine peractum arbitramur: Maurontus de virtutibus, quæ splendescebant in Amato, deque miraculis, quæ Deus per eum operabatur, Theodoricum regem per nuntios certiorem fecit, & ut episcopus tam insignis, cujus innocentiam tot prodigia declararant, amicitiæ regiæ pristinæque libertati restitueretur, abbasque præficeretur congregationi Broilensi, flagrantissime postulavit. Petitionibus rex annuit, audita rerum adeo mirabilium enarratione. Et infra: Ejus autem innocentia tot signis comprobata, rex odium facile deposuit, & ut abbas apud Broilum is esset, quem maledicorum hominum fraude calumniaque deceptus e cathedra Senonensi dejecerat, annuit lubentissime.

[37] Legitur quidem apud biographos, Theodoricum regem post Sancti obitum miraculorum multitudine permotum, [refellitur. Ejus obitus.] pœnitentiaque ductum ad sepulcrum ejus venisse, delictique veniam suppliciter rogasse; at odium a rege ante Sancti mortem aliquando fuisse depositum, eique viventi reconciliatum, nusquam reperio. Imo hæc ipsa pœnitentia a Theodorico post Sancti mortem facta, Cointii opinionem meo judicio parum verisimilem reddit. Ut quid enim festinus adeo miraculorum fama impulsus ad sepulcrum Sancti venisset pœnitendi causa, si jam ante ex miraculorum multitudine ipsi de ejus innocentia & sanctitate constitisset, & cum eo reconciliatus abbatem esse lubentissime annuisset. Malo itaque credere Theodoricum S. Amati Broilensis cœnobii præfecturam, si hanc umquam gesserit, ignorasse, aut si rescierit, parum curasse, in id solum intentum, ne qua contra se ab eo fraus cuderetur. Dico, si hanc umquam gesserit; nam de ea silet Hucbaldus in S. Rictrudis Vita, qui tamen Sanctum a S. Mauronto in Broilum perductum fuisse tradit, conjunctionemque inter utrumque Sanctum mire extollit. Certius est, quod & Hucbaldus, & biographi omnes tradunt, Sanctum nostrum in Broilensi monasterio reliquis omnibus sanctitatis veræ exemplum præluxisse, donec anno salutis 690 hanc miseram cum feliciore & æterna vita commutarit, ut eruimus ex codice argenteo Ms. ecclesiæ Duacensis ejusdem S. Amati. Vitam subjicio ex Ms. ecclesiæ Atrebatensis S. Mariæ, quam suis illustro annotationibus.

VITA
Auctore anonymo
Ex Ms. Atrebatensi S. Mariæ.

Amatus episcopus Senonensis conf. Broyli in Flandria Occidentali (S.)

BHL Number: 0362

A. anonymo.

[A pueritiæ S. Amatus una cum scientia virtutem colit. Clericorum ordines suscipit.] Sacer præsul Amatus Christianis & justis parentibus exortus, litterarum studiis traditus, in ipsis pueritiæ initiis suos coætaneos scientia præcellebat, quam, quia præ cunctis desiderabilibus adoptavit, datus est ei sensus, invocavit & venit in eum spiritus sapientiæ; sed quoniam initium sapientiæ timor Domini, mandatis Domini insistendo, factus est in Dei legis observatione meditator assiduus. Mandatorum itaque Domini non surdus auditor, in hæreditate Dominicæ sortis partem habere satagens, præaccepta benedictione, coma & carnalium desideriorum superfluitate deposita, affectavit clericus institui & esse. Sui compos desiderii ita strenuus in Dei officio assumpto inveniebatur, ut vix inveniretur similis illi, qui conservaret legem Excelsi: nam scientia ornatus, morum honestate perspicuus, velut fulgurantis solis radius præ multitudine opum justitiæ in ecclesia Dei radiabat, seque exemplum vitæ laudabilis omnibus devotus Amatus exhibebat.

[2] [Dein, susceptis majoribus ordinibus, Senonensis episcopus eligitur, & gregi suo assiduo invigilat.] O Virum Deo dignum, & in forte clericali beatum Domini Servum! qui cum custodiret vias Domini, ad sacros ordines promotus, ascendebat in singulis ordinibus de virtute in virtutem, ut videret Deum deorum in Sion. Unde Domino nostro non sustinente tantam lucernam sub modio latere, sed ut posita supra candelabrum in domo Domini luceret, de medio sublato Senonensium archiepiscopo a, evocatis ad pastorem ibidem eligendum vicinarum urbium episcopis, B. Amatus eligitur, & licet invitus, acclamante clero & populo, in episcopum sublimatur b, qui, accepta ligandi atque solvendi cum B. Petro apostolo potestate, divina Spiritus sancti illustrante gratia, populum sibi creditum assidua prædicatione instruens, benedictione confirmans, oves Domini diabolica incursione lacerari non permittebat, sed piis reficiens doctrinæ pabulis cura pervigilii debitas in ovili Dominico agebat vigilias.

[3] [Munificus in egenos, sibi parcus, dæmones abigit.] Pontificis quoque nomen & ministerium non ignorans, in omnibus morum & bonorum operum seipsum cunctis laudabile præbuit exemplum; nam in lege & justitia Dei edoctus, parcus sibi, egenis largus, in verbo serenus, corpore castus, vigiliis & orationibus deditus, fidelis servus & prudens, de familia sibi credita optatam reportans spem, divinam sibi sentiebat adesse virtutem: nam dæmonibus infestus, immundos spiritus ab obsessis corporibus Dei virtute armatus, facto signo crucis, arcebat; sed & angelorum frequenti usus colloquio, eorum multiplici instruebatur ministerio. [jussu Theodorici III falso accusatus, & inauditus pellitur in exsilium,]

[4] Eo tempore Theodoricus Ludovici c, qui a Dagoberto d originem traxerat, gravem in primos Francorum exercebat tyrannidem e, qui graviter ab eis persecutus, & tandem captus, conseratus in monasterium f mittitur, cui frater ipsius in regnum succedit Childericus g; sed eodem a Francis ob detestabilem actuum ipsius insolentiam interfecto h, dudum fratre suo Clothario in juventute sua mortuo i, regalem, quam nuper amiserat, Theodoricus k recuperavit dignitatem. De monarchia igitur regni diversis varia sentientibus & partibus hinc inde vacillantibus, qui mali prosperitati bonorum invidere consueverunt, B. Amatus pontifex apud regem falsa accusatione l accusatur, qui nec ad prætorium regium accersitus, nec a rege super hoc negotio evocatus aut interrogatus, malignantium persuasioni, rege Theodorico voluntarie assentiente, sine audientia aliqua exulare jussus est, qui oves sibi creditas S. Trinitati commendans de persecutione gaudebat, non ignorans, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

[5] Relicto itaque gregi condolens jussu tyranni honore privatus, [& Peronam abductus custodiæ S. Ultani committitur, ubi SS. Scripturarum lectionibus tempus impendit;] sed innocentiæ simplicitate vestitus, Peronam, quæ est regium Vermandorum Castrum m, usque perductus, sub honorifico abbate Ultano n custodiæ mancipatur, ubi sacer præsul Amatus vera philosophia armatus a sacrarum Scripturarum lectionibus reportabat consolationis fomentum, legens & advertens illud Apostoli dicentis: Omne gaudium existimate fratres, cum in varias tentationes incideritis; noverat enim per multas tribulationes intrandum esse in regnum cœlorum; & quoniam non derelinquit Dominus sperantes in se, beatus vir Amatus & in subsidio alimoniæ & in verbis gratiæ a B. abbate Ultano multiplici reficiebatur consolatione. Exulavit itaque Peronæ non parvo tempore o sub dicto abbate & Dei servo B. Amatus; donec, deposito carnis onere digne laudandus abbas, quam per virtutum opera meruerat, diu desideratam a Domino in cœlis recepit coronam.

[6] Diebus illis beatus Maurontus p nobilissimi viri & Francigenæ Adalbaldi q & Rictrudis r filius, [sed, mortuo S. Ultano, traditur S. Mauronto in Broilensi suo monasterio custodiendus.] qui gloriosus & præclarus in curia regis habebatur s, matre sua post obitum sui viri commorante cum tribus filiabus suis t & aliquanto grege monialium in cœnobio Marcianas u, quod a S. Amando x ei concessum fuerat, ab eodem episcopo clericus & abbas ordinatus, & ad gradum diaconii sublimatus, in fundo suo, qui Broilus y dicitur, in honorem B. Petri principis Apostolorum, delegata hæreditate, ibidem deservientibus monasterium construxit. Ultano igitur abbate viam universæ carnis ingresso, S. Maurontus a rege Theodorico evocatur, & ei B. Amatus, qui Peronæ exul habebatur, custodiæ mancipandus traditur, qui coactus imperatoris edicti mandato, Peronam veniens, assumpto Episcopo, ad propria repedare festinabat.

[7] Aliquanto emenso itinere, gratia pernoctandi ad Cameracensem z diverterunt urbem, [Ad solis radium, oraturus in ecclesia SS. Virginis Cameraci cappam & manicas appendit,] ubi, sarcinis depositis, ille beatus exul Amatus ad B. Dei Genitricis Mariæ solus subintravit ecclesiam, pro se suisque fusurus orationem. Quam ingressus, a collo suo, qua premebatur, cappam & utramque manicam sacris manibus deponens, in infusum solis radium appendit velut nescius. Volens igitur Dominus magnificare Sanctum suum, ad ejusdem ædis oratorium educit Maurontum, visoque illo cœlestis dispensationis admirabili signo, de tanto admodum stupidus miraculo, illico ad pedes sancti viri Amati ad terram procidit, & ejulans & votis omnibus veniam poscens, aiebat: Vir beatissime & Deo diligende, ne me muneris * quod te ad custodiendum suscepi, & si quid peccavi nescius, misericorditer indulge: ex hoc enim tempore, non tibi dux vel custos, sed tuæ paternitatis servus paratus sum modis omnibus obedire. Ductoris itaque sui B. Amatus, humili intellecta devotione, quam citius ipsum a terra erigens, sicut erat omni benignitate plenus, melliflua persequitur responsione, inquiens: Frater mi, ne videatur tibi molestum aut triste, quod tecum mihi contigit devenire, quia paratus sum, quocumque Dominus jusserit, & in carcerem & in mortem ire, & in loco, ubi præordinatum est ab ipso, ibi gratanter permanere. Indulta itaque venia, in signum veri amoris & fraternæ charitatis in osculo pacis sese receperunt.

[8] [quo miraculo permoti Maurontus ejusque comites Sanctum venerari incipiunt.] Prædicto igitur miraculo ad notitiam aliorum accedente, mira de tanto comite viatoribus accrevit gaudii exultatio, & jam devota cordis exhilaratio, ut singuli conclamarent: Gloriabuntur, ut inquit Psalmista, omnes in te, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Omnes itaque pari & pia devotione ad eum accedentes, se ipsius precibus commendant, credentes ejus interventu multipliciter posse adjuvari: nec non in Sancto Dei minime defuit in ipso itinere gratia spiritualis, quia in ejus verbis & actibus, ita divinæ copia dulcedinis abundavit, ut ductorem suum & itineris comitem B. Maurontum ad contemptum rerum secularium magis & magis animaret, & alios ad amorem cœlestis patriæ amplius accenderet. Itaque mutui colloquii suavitate laborem itineris minuentes, tandem Hamaticum aa deveniunt, quo in loco diutissime commorantes bb non minimum Deo fructum reddiderunt.

[9] [Hammaticum perveniunt, ubi S. Amatus ad SS. Rictrudis & Mauronti preces Broilensis cœnobii præfecturam suscipit:] Beatus itaque Maurontus hujus sancti consortis Amati episcopi & actuum exemplo & sacræ eruditionis constantia roboratus, matri suæ Rictrudi ad majorem salutis suæ cumulum, ut se suaque Domino consecrarent, instantissime persuadebat, quæ, licet filii sui devotionem castigato sermone videretur impedire, tamen de tanto interius gaudebat filii sui profectu, utpote quæ hujusmodi desiderio jam dudum accensa inardescebat. In pago igitur Menapensi cc in fundo suo, qui Broilus dicitur, ecclesiam, plurima ibidem suæ possessionis prædia conferentes, construxerunt, quam ad possessionem ipsorum B. Amatus in honorem beatissimi Petri principis Apostolorum devotissime consecravit. Cunctis itaque dispositis & ordinatis, quæ necessaria fuerant, visum est B. levitæ Mauronto & sacræ matri suæ Rictrudi, quatenus B. Amatum præsulem eidem ecclesiæ, quam Domino dedicaverat dd, rectorem & præcursorem præficerent ee, qui instantiæ petitionum amborum facilius acquievit, quia locum ipsum vitæ, quam desideraverat, aptissimum esse audierat; optaverat enim antea seorsum a turba fieri, seseque a tumultuantis mundi negotiis absolutum servitio Dei arctius mancipari.

[10] [quo perductus suos ad virtutem excitat, & austeram vitam ducens;] Relicto itaque Hamatico monasterio, sacræ multitudini ibidem Deo deservientium benedictione data, Broilum usque perducitur & rei gubernandæ, quam ad multam instantiam S. Rictrudis & filii sui susceperat, licet invitus præficitur, cui B. Maurontus tanto humilitatis studio subjicitur, ut minime se fundatorem loci, sed serviendi dejectione servum Sancto Dei se exhiberet, non surdus auditor, quia, qui se humiliat, exaltabitur. Manens itaque ibidem cum digno Dei levita venerabilis sacerdos Amatus hortum Dei diligentis prædicationis cultura excolebat, multitudinem gentium undique ibi confluentium mellifluis sermonibus ad virtutum incrementa provocans, & vitiorum lolium castæ replehensionis rastro multipliciter eradicans. Qui cum tamen ex proposito ibidem habitandi haberet solitarie vivere, solique Deo solito secretius vacare, non est ausus talentum sibi commissum abscondere, ne de commisso sibi talento a Domino mereretur reprehendi. Unde populis ibidem convenientibus divini sermonis pabula denegare metuebat; non enim poterat urbs supra montem posita abscondi, nec lucerna supra candelabrum aptata non lucere; sed tamen ne aliquando vigiliis, orationibus, jejuniis frequentius fatigaretur, & maxima ferri massa pectori appensa arctius coarctaretur, cellulam fabricari juxta ecclesiam constituit. Ibi diebus & noctibus contemplationi insistens & pœnis temporalibus se macerans, Dominicis diebus egrediens gregi sibi commisso & multitudini advenientium, verbum prædicationis ministrabat.

[11] Peracto ita tyrocinii ff sui termino, Rex regum ditissimus de triumpho disponens, [inter psallentium voces pie moritur.] egregium Militem suum ad præmia regni vocare dignatur, quem cum beatissimus Maurontus, ingravescente ægritudine, ad exitum properare cognosceret, suæque desolationis & populi, quem in fide B. Amatus solidaverat, & morte tanti Præsulis spem omnem abjectam conspiciens, totus in lacrymis profluens, totus dolore cordis & suspiriis attritus, aiebat: Quis plebem tuam in fide solidabit, quis seminarium æterni pabuli & sanctæ prædicationis vobis amplius ministrabit? Timeo gregi tuo, quem, sanctissime Pater, deseris. Ad hæc pater Amatus lacrimosis suspiriis & vocibus filii carissimi condolens, ut erat piissimus, respondebat: Noli, inquam, fili carissime, noli de meo lugere excessu, cujus præsentia parum profuit, cujus conversatio parum utilitatis attulit: tu ipse, quos desero, suscipies, tu in fide solidabis, tu vitæ pabulum ministrabis; etenim manus Domini tibi auxiliabitur, & brachium ejus confirmabit te. Hæc & his similia in solatium suæ separationis mutuo proponentibus, illi, qui ad exitum tam sanctæ animæ convenerant, inter singultus & lacrymas hymnos & psalmos coram lectulo decantabant; quibus beatus Domini servus Amatus manu annuente silentium indicens, oculis ac manibus in cœlum erectis, submissa voce, sed interius corde clamante, tacitas effudit preces. Postmodum autem, signo dato, ut iterum ad psalmodiam reverterentur, inter psallentium voces sanctam reddit animam gg.

[12] In cujus transitu cellula tanti odoris fragrantia respersa est, [Cellula suavi fragrat odore, paralyticus curatur,] ut ipsum locum multiplici odoramentorum compositione repletum contenderes; & licet piissimus levita Maurontus, tanti Viri solatio destitutus merito tristaretur, diligentissime accurabat, quatenus terræ corpus dignissime redderetur. More igitur sepeliendi corpore attrectato hh, maximum ferri pondus de collo supra pectus appensum invenerunt ii ut certissimo occultæ afflictionis signo cum effectu aliarum virtutum omnes unanimiter crederent, Sanctum Dei ad gaudium transisse angelorum. Cumque diei crastinæ hora tertia esset, quidam paralyticus membrorum suorum potestate destitutus, ad tactum loculi, in quo sanctum jacebat corpus, sanitatem recepit.

[13] Præterea multi dæmoniaci, cæci, ad exequias Sancti convenientes, [dæmoniaci liberantur, massa ferrea, quam Sanctus gesserat, ægris salutifera est.] incolumes ad propria redierunt. Beatus autem Maurontus accipiens massam ferri, quam Vir sanctus collo appensam gerebat, infirmorum corpora contingens per invocationem Christi sanitati restituebat. Sepultum est autem cum omni diligentia & apparatu beatissimum corpus in ipsa ecclesia juxta principis Apostolorum Petri altare, titulo sanctitatis ipsius & nominis desuper aptissime composito. Ipse vero Maurontus vir strenuissimus multa sui patrimonii prædia ad honorem ipsius & laudem per chartarum instrumenta tradidit, & ex eo ferro, quod suo collo appensum fuerat, catenam cum omni curiositate fieri mandavit, quam in sepulcro Sancti affixam probabilis patientiæ signum evidens posteris voluit relinquere. Ad declarandam ergo in terris Sancti hujus gloriæ quantitatem, qua beatissimus Confessor Dei fruebatur in cœlis, multi variis infirmitatibus detenti desideratam ad tactum catenæ recuperabant sanitatem.

[14] [Quibus auditis, Theodoricus, ad sepulcrum pœnitentia ductus venit, & muneribus cumulat,] Audiens autem Theodoricus rex multa & innumerabilia miracula meritis beatissimi pontificis Amati fieri, veniens ad sepulcrum ejus in terram procidit cum omni humilitate & devotione interius exteriusque exhibita, deposcens ut veniam indignationis omnipotentis Dei ob tyrannidem, quam in SS. ejus Amatum & Leodegarium immerito exercuerat, intercessionibus ipsius Amati assequi mereretur kk. Qui etiam in expiationem tanti facinoris plurima beneficia auri, argenti, possessionum & servorum in loco sepulturæ ejus deservientibus contulit.

[15] [S. vero Maurontus sacrum corpus in ecclesia B. Mariæ Virginis recens a se constructa, transferri curat.] Non longe autem a prædicto monasterio, S. Maurontus omnem hæreditatem Deo consecrare desiderans, aliam ecclesiam ædificare constituit, quam in honore Dei Genitricis ac Virginis Mariæ consecravit ll, in qua sanctum corpus Amati, divina revelante gratia mm, translatum, advocato Morinensi episcopo nomine Baino nn & cleri ac plebis multitudine, quarto Kal. Maji juxta altare in parte Orientali honorifice condidit, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Probabilius S. Emmone, qui ab aliquibus Enno, ab aliis Emino appellatur. Illius ad annum 668 meminit Beda. Vide Comm. prævium § 2 in fine.

b Circa finem anni 670. Vide eumdem Commentarium § eodem.

c Hujus nominis tertius.

d Intellige primum, Clodovæi II patrem, cujusfilius fuit Theodoricus III.

e Tyrannidem hanc anonymus, qui Vitam S. Leodegarii scripsit, in eo fuisse sitam tradit, quod nobilium multitudini ad regis novi occursum properanti, Ebroino mandante, aditus ad regem negatus fuerit.

f Sancti martyris Dionysii, teste eodem anonymo in eadem Vita.

g Austrasiæ rex, quem, Theodorico in monasterium S. Dionysii intruso, ad regnum Neustriæ& Burgundiæ evocaverunt.

h A quodam ex Palatinis optimatibus, inquit in Vita S. Leodegarii anonymus, dum sui securus venationem exercebat. Teste Pagio eccisus fuit anno 673.

i Nominis illius III, cui successit Theodoricus III, cum primum anno 670 Neustriam & Burgundiam gubernavit aliquot mensibus.

k Ante 15 mensis Septembris anni 673, ut probat Pagius ad illum annum num. 12.

l Perfidarum scilicet machinationum in regiam majestatem, & ut quidam volunt, ab Ebroino Theodorici Majore-Domus. Vide Comm. prævium § III.

m Galliæ oppidum. Vide Comm. prævium § 1 num. 1.

n Acta S. Ultani dedimus 1 Maji.

o Vide Comm. prævium num. 31.

p Colitur S. Maurontus 5 Maii, quo die Vitam ejus dedimus.

q S. Adalbaldo festus est dies 2 Februarii.

r Colitur S. Rictrudis 12 Maii.

s Rectius legeretur: habitus fuit. Nam in Commentarii prævii § III notatum est, S. Maurontum, quando ejus custodiæ traditus est S. Amatus, jam tum, relicta aula, abbatem Broilensis sui monasterii exstitisse. Quas vero in aula functiones exercuerit, vide in ejus Vita 5 Maji.

t Filiæ S. Rictrudis nominantur B. Clotsendis 30 Junii, S. Eusebia 16 Martii, B. Adalsendis 24 Decembris.

u Cœnobium hoc ad Scarpum fluvium in fundo S. Adalbaldi ducis mariti S. Rictrudis exstruxit S. Amandus, uti dictum est ad diem 6 Februarii ante ejus Vitam. Situm est inter Duacum &Amandopolim.

x Acta ejus data sunt 6 Februarii, quæ consuli possunt.

y Prædium in oppido Mervilla. Vide Comm. prævium § 1 num. 1.

z Urbs Galliæ Belgicæ in ipso confinio Artesiæ & Picardiæ sita; nunc archiepiscopalis est.

aa Non procul a Marchianensi cœnobio situm est, a quo quatuor stadiis distare dicitur.

bb Non diu in hoc cœnobio SS. Amatum & Maurontum commoratos fuisse dictum est in Comm. prævio § III. Rectius legitur in Ms. Marchianensi eos ibidem aliquantulum mansisse.

cc Id est in agro Castetani oppidi, quod in Flandria Occidentali situm est. Nam § 1 ostendimus ex Sandero Mervillam, in qua Broilense prædium erat, ad ditionem Casletanam pertinere.

dd Sanctus Maurontus, post S. Amandi mortem, cujus suasu seculo valedixerat.

ee De hac S. Amati præfectura consule Commentarium prævium. § III circa finem.

ff Intellige: Vitæ suæ cursu.

gg Anno salutis 690.

hh Id est: cum Sancti corpus sepulturæ debite disponerent.

ii In Ms. membranaceo Marchianensi legitur, sanctum Præsulem ex massa ferrea catenam immanem sibi secreto fabricasse, quam corpori suo circumda tam gessit. Sed repugnat Vitæ a nobis editæ, in qua traditur, S. Maurontum ex massa ferrea, quam gesserat, post ejus mortem catenam jussisse confici. Quis veritatem assecutus sit, dici nequit; sed anonymo nostro consentiunt Ms. ecclesiæ Duacensis ejusdem S. Amati, & scriptores passim.

kk Ex hoc Theodorici regis facto parum verisimile esse in Comm. prævio § III diximus, Sanctum nostrum ei, dum viveret, reconciliatum fuisse, quod arbitratur Cointius. Consuli potest laudatus Comm.

ll In libro argenteo Ms. Duacensi dicitur: quam dedicari S. Episcopo Amato fecit, Colvenerius in notis ad Chronicon Cameracense addit: & ipsius S. Episcopi. Vide Comm prævium § 1.

mm Vide Comment. prævium num. 7.

nn Hic, teste Malbranco, ex Fontanellensi monacho episcopus Teruanensis creatus est.

* al. ne imputes in peccatum

APPENDIX
De variis sacri S. Amati corporis translationibus, & locis, quibus colitur, & reliquiæ ejusdem corporis concessæ sunt.
Ex codice Ms. ecclesiæ collegiatæ S. Amati Duacensis.

Amatus episcopus Senonensis conf. Broyli in Flandria Occidentali (S.)

BHL Number: 0367

Ex cod. ms.

[Transponitur S. Amati corpus.] Sæviente Danorum persecutione, sacrum Sancti nostri corpus Duacum in ecclesiam B. Mariæ Virginis, nunc S. Amati, translatum fuisse, ibidemque permansisse, in Commentario prævio dictum est. Duacenses pretiosissimum thesaurum, quem occasione jam dictæ persecutionis consecuti fuerant, eo, quo decebat, loco habuerunt, eaque, qua par erat, veneratione coluerunt. Pater id ex eorum Ms. Codice, e quo sequentia deprompta lectori exhibeo. Anno MLXXVIII (id est quatuor a finita persecutione annis) secundus Gerardus Cameracensis episcopus, triduo primum devote jejunato, prædictum sanctissimum corpus a feretro, in quo pridem conditum fuerat, in quodam scrinio interius ligneo, & alio exterius plumbeo, & tertio desuper marmoreo optime præparato, diligentia & expensis Walteri Castellani in cripta subtus altare majus involutum panno serico & optimo aurifrisio cum sigillo beati Joannis episcopi agnomine Belli & suo transposuit XIIII Kal. Novembris. Extra vero scrinium plumbeum & intra marmoreum, videlicet ad pedes S. Amati repositum est aliud scrinium plumbeum plenum ossibus & cineribus multorum Sanctorum, quæ cum suis nominibus combusta fuerunt a barbaris gentibus in ecclesia S. Amati apud Menrivillam.

[2] [Iterum post 128 annos.] Supra dicto loco quievit sacrum corpus seculo integro & 28 annis, quando rursus transpositum fuisse docet laudatus codex, uti, qua occasione, solemnitate, & a quibus. Ita enim in eo legitur: Postmodum cum hæc ecclesia major & pulchrior construeretur, majus altare fractum fuit, & alibi collocatum. Unde contigit, ut in loco, in quo corpus B. confessoris Amati prius honorifice servabatur, fossa patens, quæ tantis reliquiis minime congruebat, remaneret, ministros altaris impediens & chorum enormiter dehonestans. Consequenter idem sanctum corpus propter utilitatem & honorem ecclesiæ ab illo loco translatum & in eminentiori & pulchriori loco, cum quanta veneratione decuit, collocatur. Anno MCCVI, triduo primum devote jejunato, discalciatis pedibus celebrata prius triduana processione cum feretro S. Mauronti, & aliis feretris, & reliquiis aliis, cum universo clero totius villæ, Radulphus Atrebatensis, Gerardus Cathalanensis, & Goswinus Tornacensis episcopi gloriosum corpus B. Amati, a scrinio plumbeo, in quo pridem a secundo Gerardo Cameracensi episcopo conditum fuerat, de pulpito extra villam, versus Atrebatum facto propter innumeram multitudinem populi, quæ nec intra ecclesiam, nec etiam intra atrium capi poterat, circumstanti populo evidenter ostenderunt: & postea idem corpus involutum panno serico & alio scrinio plumbeo & magno desuper mausoleo marmoreo in loco eminentiori, retento exterius capite, præsentibus multorum Sanctorum corporibus & reliquiis, & multis viris religiosis, levaverunt, reponentes interius plumbeum sigillum prædicti Joannis, & aliud osseum secundi Gerardi Cameracensis episcoporum cum vetusta lamina plumbea inscripta; qualiter a secundo Gerardo Cameracensi episcopo idem corpus fuerat transpositum, addentes etiam intra tegmen & fundum scrinii plumbei novam laminam plumbeam, in qua scriptum est: Joannes Cameracensis episcopus jam antiquitus hoc S. Amati corpus in scrinio ornato argento cum sigillo suo deposuit; sed revoluto multorum annorum spatio ab illo scrinio in quodam plumbeo & marmoreo secundus Gerardus Cameracensis episcopus opera & diligentia Walteri Castellani idem corpus cum sigillo prædicti Joannis & suo iterum reposuit XIV Kal. Novembris VI feria anno ab Incarnatione Domini MLXXVIII, tempore VII Gregorii Papæ, Philippi Francorum regis, Manasse Remorum archiepiscopi, Roberti Flandrorum comitis & Remari præpositi. Radulphus vero Atrebatensis episcopus idem corpus posuit in hoc loco, præsentibus Gerardo Cathalanensi & Goswino Tornacensi episcopis anno gratiæ MCCVI, XIV Kal. Novembris, tempore Innocentii Papæ, Philippi Francorum Regis, Balduini Constantinopolitani imperatoris, Flandriæ & Hannoniæ comitis, sede Remensi vacante, præsentibus Sanctorum corporibus, S. Rictrudis, S. Eusebiæ de Marcenis & S. Ulganii confessoris de Lens, & multis aliorum Sanctorum reliquiis, tempore Godefridi præpositi. Exterius vero in illo scrinio plumbeo inscriptum est: Hic sunt ossa S. Amati confessoris Senonensis episcopi, posita a Radulpho Atrebatensi episcopo, præsentibus Gerardo Cathalanensi & Goswino Tornacensi episcopo anno gratiæ MCCVI XIV Kal. Novembris feria VI, præsentibus Sanctorum corporibus S. Rictrudis & S. Eusebiæ de Marcenis & S. Ulganii confessoris de Lens, & feretro S. Salvatoris de Aquicincto, & multis aliorum Sanctorum reliquiis cum multis viris religiosis. Jntra vero Mausoleum marmoreum repositum est ab eisdem episcopis aliud parvum feretrum, quod Arnulphus comes Flandriæ attulit de S. Amando, in quo continetur de capillis Beatæ Mariæ Virginis, de ligno Domini, de S. Jacobo fratre Domini, de barba S. Martini, de ossibus S. Vedasti, & S. Cæciliæ virginis, & de ossibus multorum Sanctorum, quorum nomina vetustate inventa fuerunt deleta in translatione S. Amati. Post illud feretrum versus Orientem repositum est ab eisdem episcopis aliud scrinium plumbeum, quod inventum fuit ad pedes S. Amati plenum ossibus & cineribus multorum Sanctorum, quæ combusta fuerunt cum suis nominibus a barbaris gentibus in ecclesia S. Amati apud Menrivillam.

[3] Hisce ita dispositis, ad augendam fidelium erga S. Amatum pietatem ex Ecclesiæ thesauro indulgentias concesserunt prædicti episcopi omnibus, [Indulgentiæ concessæ.] qui die prædictarum reliquiarum elevationi sacro, S. Amati ecclesiam viserent, festumque novem lectionum officio & in populo celebrari præceperunt. Liquet ex litteris publicis illa de re datis, quas huc transfero: G. Cathalanensis, R. Atrebatensis, & G. Tornacensis Dei gratia episcopï, omnibus Christi fidelibus, ad quos litteræ præsentes pervenerint, in Domino salutem. Inter cetera divinæ beneficia largitatis, hoc præcipuum nobis largita est clementia Largitoris, quod ad nostrorum relevationem defectuum, gloriosos nobis patronos & defensores secum in gloria collocavit, felices videlicet animas Beatorum, qui jam cum ipso Domino, quem imitati sunt in carne, glorificati in spiritu corporum etiam glorificationem exspectant securi, & nostris compatientes miseriis Dei mediatorem & hominum, cujus fruuntur præsentia, pro nostris excessibus ac miseriis interpellant. Unde, Rmi., summa cum devotione & humili famulatu tantos nos decet venerari Dominos & amicos, quo & eorum fruamur gloria & consortio gloriemur. Inter hos cætus & agmina Beatorum gloriosus refulget beatus pontifex & confessor Amatus, cujus elevationi cum multo populi ac cleri comitatu præsentes adfuimus, & quamvis indigni ejus sacris reliquiis nostrum exhibuimus famulatum. Et quia ejus vitam in terris coram Deo claruisse scimus & hominibus, ejusque merita non dubitamus apud Dominum permultum suis veneratoribus profutura, pro utilitate vestra ac salute vos hortamur, Rmi., ut tanto vos commendetis Patrono, & ejus insistentes honori, reliquias ejus, quas præsentes habetis in terris, & corporali præsentia & vobis a Deo collatis beneficiis visitetis. Hos vero de Dei misericordia, qui pro minimis maxima, & pro temporalibus largitur æterna, ut B. Virginis Mariæ, & ejusdem beatissimi Confessoris, & omnium Sanctorum meritis confidentes, omnibus, qui singulis annis ejusdem basilicam a vigilia elevationis suæ usque ad octavum prædictæ festivitatis diem devote visitaverint, decem dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Prædictos omnes & eos, qui quocumque tempore ad fabricam ejusdem basilicæ beneficia contulerint, vel miserint, omnium beneficiorum, quæ in omnibus conventualibus ecclesiis nostrarum diœcesium per Dei gratiam fieri confiderit, constituimus participes, & præsentis chartæ testimonio cum sigillorum nostrorum appensione firmamus. Datum anno gratiæ millesimo ducentesimo sexto, mense Octobri.

[4] [Festum in populo celebrari præcipitur.] Quoniam autem festum B. Amati extra Duacum his diebus minus sollenne habebatur, Dominus R. Atrebatensis episcopus præcepit in plena synodo, ut in singulis ecclesiis suæ diœcesis in translatione ipsius S. Amati de ipso fierent novem lectiones, & festum solempniter singulis annis celebraretur in populo, & in sua ecclesia cathedrali festum ejusdem Sancti duplex fieri annuatim voluntate & assensu Atrebatensis capituli instituit, acquirens de proprio redditum quadraginta solidorum parisiensium, qui in eodem festo canonicis præsentibus distribuerentur.

[5] [Nomina eorum, qui translationi inter fuerunt.] Deinde subjungit Ms. Codex laudatus nomina omnium, qui translationi prædictæ interfuerunt. Sic habet: Isti interfuerunt translationi S. Amati. Gerardus Cathalanensis, maxima pars conventus de Marcenis cum duobus feretris S. Rictrudis & S. Eusebiæ, & aliis reliquiis. Abbas & magna pars conventus Aquicincti cum feretro & aliis reliquiis. Petrus præpositus & Capitulum S. Petri Duacense cum duobus feretris & aliis reliquiis. Allericus Decanus & capitulum de Lens cum feretro S. Ulganii & aliis reliquiis. Abbas de S. Amando. Abbas de Hasnon. Hugo abbas S. Petri de Chant. Abbas S. Martini de Tornaco. Abbas de Cysong. Abbas de Henning. Walterus abbas S. Foillani. Wermus abbas de Castro de Moretagne. Abbas S. Matirni de Monte. Pontius archidiaconus, Joannes decanus cum magna parte capituli Atrebatensis. Godefridus Sygerus & Nicolaus archidiaconi, & Guido cantor cum magna parte capituli Cameracensis; Theodoricus archidiaconus & decanus cum magna parte capituli Tornacensis. Magna pars capituli Insulensis, Giselinus decanus de Sognies cum aliis clericis & alia innumera multitudo clericorum & laicorum.

[6] Testatur & prædictus codex plurimas ecclesias, quarum administratores præcipui translationi adfuerunt, sacri corporis reliquiis fuisse donatas. Isti, inquit, habuerunt de S. Amato. Ecclesia Atrebatensis unum brachium. [Ecclesiæ, quibus reliquiæ S. Amati concessæ sunt.] Ecclesia Cathalanensis, ecclesia Tornacensis, ecclesia Cameracensis, ecclesia S. Gaugerici, de qua decanus cum magna parte capituli præsentes elevationi fuerunt, ecclesia S. Petri Duacena, ecclesia Leusensis, ecclesia Listeriensis, ecclesia Insulensis, ecclesia Herlebekensis, ecclesia de Sognies, ecclesia de Marcenis, ecclesia Aquicincti, ecclesia de S. Amando, ecclesia de Cysong, ecclesia S. Martini de Tornaco, ecclesia de Henning, & Gerardus præpositus de Duaco. Ecclesiæ autem seculares, quæ habuerunt de reliquiis S. Amati firmiter promiserunt, quod de festo ipsius annuatim facerent novem lectiones, monachi vero duodecim. Ex hoc statui etiam potest, quot locis illo tempore viguerit S. Amati cultus.

DE S. FLEDERICO PRESB. CONF.
IN VLIDERZELE VICO AGRI ALOSTANI IN FLANDRIA.

SYLLOGE.
Locus, ubi colitur Sanctus: gesta in vita: beneficia aliaque post mortem.

Fledericus presb. conf. in Vliderzele, vico agri Alostani in Flandria (S.)

AUCTORE J. S.

Vliderzele vicus est comitatus Alostani in Flandria imperiali, [Sanctus in agro Alostano cultus,] paucis milliaribus Alosto distans in Occidentem, ac in vetustis diplomatis Flitersela legitur dictus. Dominium vici olim erat ecclesiæ S. Bavonis Gandensis, nunc vero est episcopatus ejusdem urbis, licet alias vicus sit diœcesis Mechliniensis, ut post Sanderum observat Cornelius van Gestel in Historia archiepiscopatus Mechliniensis tom. 2 pag. 305, ubi de Sancto addit sequentia: Celebris est hic memoria & cultus S. Flederici pro surdastris: qui natione Francus, & a parentibus Christianis natus, quod professus est in baptismo, ab ineunte ætate observavit. Litterarum & virtutum studio adolescentiam insumpsit: in sacerdotum ordinem adscitus, pastorale munus subiit in hoc pago: & sicut Aaron vocatus, pietatem & sacram doctrinam suis subditis instillavit. Fertur autem primitias sacerdotii celebrans obtinuisse ranarum eum turbantium silentium. Similia habet Sanderus in Flandria illustrata tom. 2 in Alosto pag. 508.

[2] Memoriam S. Flederici annuntiarunt martyrologi aliqui posteriorum seculorum, [annuntiatur in recentioribus aliquot Fastis.] nimirum Molanus, Ferrarius, & Kalendaria quædam Mss. At Ferrarius in Catalogo generali nomen utcumque immutavit, sic habens: Apud Alostum in Belgio S. Friderici presbyteri. Locus venerationis non est etiam accurate hic assignatus. Nescio vero, ubi apud Molanum legere potuerit Ferrarius, quod addit in Annotatis, Fledericum non modo Alosti, sed & Gandavi, & finitimis locis esse venerationi. Verum id est eo sensu, quod ex illis locis etiam ad festivitatem Sancti confluant homines, non quod ibidem festivitas celebretur. Miræus S. Fledericum ponit XIV Septembris cum hoc elogio: S. Fledericus presbyter, natione Francus, pastoris seu parochi munus obiit Vliderselæ apud Flandros in agro Alostano, ubi colitur ut patronus. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi de S. Flederico presbytero scribit ex informatione, quam, inquit, mecum in Vliderzele accepit Martinus Baccius pastor Alostanus anno septuagesimo sexto (supra millesimum quingentesimum) ad XIII Septembris ipsius festivitatem annuntiat his verbis: In territorio Alostano, loco Vliderzele, festivitas S. Flederici presbyteri & confessoris. In fine elogii sic habet: Fit autem Missa de communi, & lectiones Matutinæ ex Maximo notantur, ad laudem Sancti.

[3] [Elogium de gestis,] Elogium, quod S. Flederico contexuit Molanus, pauca solum complectitur gesta, eaque ex traditione, ut videtur, hausta: neque enim laudat ulla scripta vetusta. Totum huc transfero: In territorio Alostano, loco Vliderzele, festivitas sancti Flederici presbyteri & confessoris. Qui natione Francus, a parentibus Christianis natus, quod professus est in baptismo, ab ineunte ætate observavit. Literarum & virtutum studio adolescentiam insumpsit. In sacerdotum ordinem ascitus, pastorale munus subiit in Vliderzele, sicut Aaron vocatus: ubi pietatem & sanam doctrinam subditis instillavit. Fertur autem primitias sacerdotii celebrans, obtinuisse ranarum cum turbantium silentium. Festos dies incipiebat pridie ab hora duodecima. Quod etiam a Scotis observari a Sabbathi meridie, testis est Hector Deidonanus. Inter alias virtutes multum studuit pacificandis discordibus. Cum autem ad senectam bonam pervenisset, virtutibus & miraculis clarus, spiritum suum, quem pro grege & pro ecclesia laboribus exhauserat, Deo lætus reddidit.

[4] Cum autem peregrinantes varia ejus sentirent beneficia, [beneficiis, tentata reliquiarum translatione,] inter quos multi fuerunt surdastri, curia Bruxellensis commissarios misit, qui rem totam examinarent, quique sacras reliquias secum asportare meditabantur, sed claustrum feretri propter irruentem tremorem aperire non poterant, quod mox pastor loci commode aperuit. Unde reliquias ulterius attingere formidarunt. Accidit autem quorundam adhuc viventium memoria, cum ex antiquo feretro in novum reliquiæ reponerentur, pastorem lintea vetera secum tulisse, quæ ad sistendum sanguinem Joanni de Clerck, in fomitem convertere non potuit, sed ab igne illæsa, ejus sanguinem vulneri admota sistebant. Hæc fere sunt, quæ ad ejus memoriam apud pastorem loci asservantur. Vulgo fertur natus apud Parisios, sed ignoratur, an fuerit vicarius pastor monasterii Gandavensis, an vero pastor, priusquam locus divo Bavoni esset collatus. Quod ante annos multos factum esse constat. Otho enim secundus, villam Vliterzele nominat inter possessiones Gandensis cœnobii. Posterior sententia mihi est verisimilior, quod tam pauca de Patrono suo sciant. Nam cœnobitæ Gandenses initio dicuntur per se divina officia in Vliderzele, Hauthem, & Baveghem, justo numero & velut prioratum constituentes, perfecisse: serius autem vicarios accepisse. Quare notior foret beati Flederici vita, si Bavonensium fuisset vicarius.

[5] [& cultu Sancti, dat Molanus.] Pingitur ut sacerdos, cum calice & hostia, in altari, feretro, vexillis, & peregrinantium imagunculis. Et solet in altari ejus nondum consecrato celebrari de eo sacrum, ad requisitionem peregrinantium, super lapide portatili. Ceterum anno millesimo quingentesimo quadragesimo quinto, solicitatus fuit Martinus Cuperus coëpiscopus Roberti Croy, Cameracensis episcopi, ut altare sancti Flederici consecraret, diem festum, & processionem ei constitueret. Qui omnibus expensis, sua suffraganea suique episcopi auctoritate, feretrum annue circumferri ordinavit, die Dominico post natalem sanctorum Petri & Pauli: altare in sancti Confessoris honorem consecravit pridie Exaltatæ sanctæ Crucis: eundemque diem annue in memoriam Patroni per parochiam festivum instituit, dato desuper Flandrico diplomate. Quod tamen intra triennium in pestifera ædilis domo deperditum putatur, cum diligenter quæsitum, nusquam sit inventum. Hactenus Molanus, qui ætatem Sancti valde incertam relinquit: neque ego idoneum invenio fundamentum, quo mortem ipsius alicui seculo illigare valeam.

DE B. MARGARITA FONTANA VIRGINE TERTII ORD. S. DOM.
MUTINÆ IN ITALIA.

An. MCXIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria Margaritæ apud varios scriptores cum Beatæ titulo, qui legitimus videtur: cultus publicus reliquiarum: Vita scripta Italice, ac Latine edenda.

Margarita Fontana virgo tertii Ord. S. Dominici Mutinæ in Italia (B.)

AUCTORE J. S.

Quamvis utcumque dubitaverim, an de Margarita Fontana nobis agendum esset tamquam de Beata; [Margarita a variis titulo Beatæ honorata,] perlustratis tamen variis scriptoribus, ac verbis eorum diligenter consideratis, Beatæ titulum Margaritæ tribuendum censui. Dictum titulum eidem dudum adscripsit Arturus a Monasterio in Gynæceo sacro ad XIII Septembris, ita scribens: Mutinæ in Æmylia, beatæ Margaritæ Fontanæ, tertiariæ Dominicanæ, vitæ innocentia & pœnitentiæ operibus renitentis; cujus sepulcrum etiamnum dæmones perhorrescunt. Attamen ea auctoritas nobis non sufficit. Margaritam diu ante Beatam vocavit Seraphinus Razzi Ordinis Prædicatorum in Opere de Sanctis & Beatis ejusdem Ordinis, quod anno 1577 primum edidit, teste Echardo in Bibliotheca Prædicatorum in elogio Seraphini Razzii. Eumdem titulum Margaritæ tribuit Vitæ edendæ scriptor, Razzio coævus, ut videbimus. Hisce accedunt Dominicani scriptores varii, qui de B. Margarita tractarunt. At ne tantus quidem scriptorum in hunc titulum consensus sufficeret, nisi & certiora qualiscumque publici cultus indicia adessent, & Beata tam diu fuisset defuncta, ut cultus ille facile centum annis continuari potuerit ante decretum Urbani VIII, quo prohibetur, ne quis privata auctoritate alicui titulum Sancti aut Beati tribuat, nisi is centum annis illi fuerit continuatus.

[2] Ludovicus Vedriani in Opere Italico de Sanctis & Beatis Mutinensibus pag. 17 profitetur, [isque titulus videtur satis antiquus: cultus publicus] se nullis daturum Beati titulum, quibus hunc dare non licet secundum Urbani decretum. Non inquiro, an ab eo proposito numquam aberraverit. At saltem eam legem sibi proposuit: nec invenire possum, eum ab illa deflexisse, quando Margaritam Fontanam cum Beatæ titulo inseruit Operi suo pag. 133. Etenim ex Vita num. 14 habemus, tantam fuisse famam sanctitatis ipsius, quando anno 1513 erat defuncta, ut dubitare vix possimus, quin titulus Beatæ eidem statim aut non diu post fuerit datus, præsertim cum imago ejus appensa fuerit in ecclesia, ut dicitur num. 15. Præterea Vedrianus pag. 139 meminit de solemni translatione, quando collocata fuit (Beata) in loco magis decente. Idem paulo post hæc subdit: Hoc tempore requiescit in sacello sanctissimi Rosarii in urna marmorea cum effigie posita versus latus, ubi legitur Euangelium, & cum hac inscriptione: “Ossa B. Margaritæ Fontanæ Ord. Prædic. hic sita sunt”. Et ibi colitur. De eo cultu consentiunt Marchesius in Diario Dominicano, & Carolus de S. Vincentio in Anno Dominicano, ambo ad XIII Septembris.

[3] Fateri tamen cogor, cultum illum admodum esse tenuem, [olim major fuit, quam sit hoc tempore;] atque hoc tempore non superesse omnia ea publici cultus indicia, quæ fuerunt ante decretum Urbani VIII jam memoratum. Etenim olim imago Beatæ super sepulcrum erat posita; at ea ibidem hodie non cernitur. Olim aliqua in veteri templo appensa erant anathemata; tabellæque votivæ apud sepulcrum Beatæ, ut habet Vita num. 19. At nulla in novo templo appensa fuerunt, nec nunc subinde appenduntur. Attamen sepulcrum B. Margaritæ elevatum est super terram altitudine triginta circiter pedum. Præterea etiamnum adest titulus Beatæ in lapidibus super & subtus sepulcrum, his verbis exaratus. In lapide super sepulcrum: Ossa B. Margaritæ Fontanæ Ord. Prædicatorum hic sita jacent. In lapide subtus sepulcrum: Beatæ Margaritæ Fontanæ virgini, Dominicani Ordinis alumnæ, ob rosas & vinum aliaque miracula claræ, hoc suæ in consanguineam devotionis monumentum Hercules Fontana, SS. Mauritii & Lazari eques, offert, dedicat, atque consecrat. Anno Domini MDCXX.

[4] Quæ de omissis aliquot cultus indiciis, & de hodierno sepulcri statu hic memoro, [attamen videtur Beatæ titulo honoranda:] me rogante, communicata sunt a R. P. Priore Prædicatorum conventus Mutinensis R. P. Stanislao Bardatto Societatis Jesu, Serenissimi ducis Mutinensis confessario, & nuperrime huc missa. Additur in illo ad meas interrogationes responso, Beatam non coli Officio ecclesiastico, nec ulla festivitate, aut reliquiarum expositione. Hæc sane evincunt, Vedrianum, Marchesium & Carolum de S. Vincentio nimis liberaliter locutos esse de cultu B. Margaritæ. Hæc ipsa me etiam dubium reddiderunt, an Operi nostro inserenda esset cum titulo Beatæ. Attamen, diligenter omnibus perpensis, censui titulum Beatæ, qua Margarita centum annis ante decretum Urbani VIII honorata videtur, eidem non abjudicandum, præsertim cum hic titulus eidem semper fuerit relictus. Agere itaque statui de B. Margarita, ut de reliquis Beatis.

[5] Jam dixi num. 2, Vedrianum meminisse de solemni translatione corporis. [corpus circa annum 1585 ad novum sepulcrum translatum:] At non exprimit, quo tempore ea sit facta. Seraphinus Razzi, qui post primam editionem Operis de Vitis Sanctorum Ordinis Prædicatorum, cui B. Margaritæ elogium inseruerat, in altera editione secundum ejusdem concinnavit elogium, ibidem meminit de sepulcro renovato circa annum 1585, refertque sepulcrum antiquum tunc fuisse apertum per R. P. Desiderium Paloni Ordinis Prædicatorum, ossaque Beatæ tunc thecæ imposita & ad sacrarium delata, donec sepulcrum novum & sacellum esset perfectum. Addit illo tempore, quædam ossa donata fuisse P. Innocentio Fontana Societatis Jesu, beatæ Margaritæ consanguineo. Verum non attingit relationem sacrorum ossium ad novum sepulcrum, quod illud perfectum non esset, dum scribebat. Secuta tamen haud dubie illa sacrorum ossium relatio ad novum sepulcrum: atque ea verisimiliter est translatio a Vedriano asserta.

[6] [Vita scripta Italice a Desiderio Paloni] Acta B. Margaritæ conscripta fuerunt Italice a Desiderio Paloni, sacerdote Ordinis Prædicatorum mox laudato, ut ex Actis ipsis, cum relatione Razzii collatis, satis clare potest colligi. Quippe auctor num. 1 Desiderium se vocat, idemque sibi nomen attribuit num. XI, ubi se conjungit cum Thoma Cencio, ejusdem conventus S. Dominici Mutinensis lectore, quem iterum laudat num. 12. Razzius vero, ubi in editione posteriore de B. Margarita iterato agit, pag. 693 editionis Panormitanæ anni 1605, affirmat, notitias suas posteriores a Patribus Desiderio Paloni & Thoma Cencio, Prædicatoribus conventus Mutinensis, communicatas esse P. Innocentio Fontana Societatis Jesu, & ab hoc se eas accepisse. Hinc igitur colligimus, Desiderium illum, qui Vitam scripsit, esse Desiderium Paloni. At, sicut Vita numquam vulgata fuit, quantum novi; ita nomen Desiderii Paloni non potui reperire in Bibliotheca Scriptorum Dominicanorum apud Echardum.

[7] [circa annum 1585.] Tempus scriptæ Vitæ non patitur difficultatem. Nam satis patet, scriptam esse post annum 1581, & circa annum 1585, quo de sepulcro mutando, & de translatione facienda tractari cœpit. Itaque annos fere septuaginta post mortem Beatæ exarata est Vita; cumque biographus videatur bona fide processisse, non est, cur de relatis ab eo dubitemus: neque enim hæc fidem excedunt. Laudatam Vitam olim ad Majores nostros Roma misit P. Matthæus Girardelli: & in ejus calce observatur, extractam esse, ac sic haberi in exemplari authentico apud RR. PP. Dominicanos. Interpretationem dabo Latinam quam possum fidelissimam, ac potius styli elegantiam, quam simplicitatem interpretandi negligam. Demum in Annotatis adjungam, quæ in Actis præterita aliunde didicero.

VITA.
Auctore Desiderio Paloni Ord. Prædicatorum.
Latine reddita ex Ms. Italico, Interprete J. S.

Margarita Fontana virgo tertii Ord. S. Dominici Mutinæ in Italia (B.)

A. Desiderio Paloni.

CAPUT I.
Scriptoris præfatio: Beatæ patria, parentes: pueritiæ, juventutis, & reliquæ ætatis virtutes.

[Auctor humiliter insinuat rationes] Hoc Opus non aggredior, quod in me sit aliquid tantæ virtutis, ut illustrare valeam ac celebres reddere animos heroicos, excelsos & sublimes; non quod ex mente mea humili & sine spiritu, aut ex lingua mea balba & loqui nescia, scaturire possit cogitatio aut sermo dignus, quo laudetur virtus cælitus infusa, & sanctitas divina humanæ creaturæ donata: caliginosæ enim tenebræ, quales sunt meæ, lumen dare nequeunt luci essentiali: nec cæca ignorantia umquam apta erit docere Minervam, nec os aperire coram sapientia divina: verum ne aurum relinquam absconditum & thesaurum coopertum, ne perdam gemmas inventas, nec margaritam tam pretiosam perire sinam; quandoquidem mihi Desiderio a omnium minimo sors obtigerit officiumque colligendi præcipua monumenta Animæ tanta virtute & sanctimonia ornatæ, coacervandique res præ ceteris notabiles & dignas, quæ conducere possunt ad cultum & venerationem hujus Virginis apud nos mortales augendum, efficiendumque ut majori cum honore in Ecclesia a piis celebretur, censui mei esse muneris, ut non modo non sinam interire lapides pretiosos cum labore repertos, sed ut eos una cum ipsius vita in charta collocem, ut specula esse possint & scopus, quo dirigamus mentem nostram, ad sanctas ipsius virtutes in terra imitandum, ut cum ea deinde possimus esse gloriæ participes in cœlo.

[2] Hujus cœlestis Margaritæ & pretiosæ gemmæ tanta elogia & laudes dari possunt ad gloriam Sanctificatoris, [conscribendæ hujus Vitæ.] dum sic innotescit, quam sit Deus mirabilis in Sanctis suis, quam etiam propter utilitatem nostram obligati simus ad immortali Creatori referendas grates, quod domui nostræ donaverit Mulierem tam celebrem, ut nobis sit columna ignis & lumen a divina gratia accensum sanctique exempli huic nostræ infirmæ & peccatis obnoxiæ naturæ in deserto mundi hujus vitiosi ad vitam æternam; ut sit urbs refugii, quæ nos possit recipere & complecti in adversis calamitosæ hujus vitæ.

[3] Ut autem exordiar loqui de ipsius origine, de infantia ipsius, [Patria, & nobiles Beatæ parentes:] de patria, domo & familia, de nomine & cognomine, jam incipit in ipsa resplendescere gratia divina. Voluit enim Deus, ut nasceretur, non in loco, terra aut domo rustica, indigna & vili; sed in civitate inclyta, qualis est Mutina, ex stirpe nobili & virtuti dedita Fontana per patrem dominum Alexandrum Fontana, & ex stirpe Morani per matrem dominam Franciscam, cujus domus & familia fortasse minoris conditionis non est quam prima: nomen addidit Margaritæ in manifestum indicium & signum rei divinæ b, acsi diceretur, in mundo natam esse civilem & nobilem, ut in cœlo esset civis nobilis a Deo, quemadmodum civis est nobilis in terra a domo sua Fontana, quæ Christianis & religiosis floret virtutibus, quemadmodum illa familia semper profitetur ob pretiosam margaritam paradiso æquivalentem.

[4] Nata est B. Margarita Fontana anno MCDXL; die III Maii c, [annus & dies natalis: pia pueritia:] quando terra & plantæ incipiunt germinare, quando ver novum amœna pulchritudine gaudet, quando horti candidis liliis, odoriferis rosis, & quodlibet genus floribus vestiuntur ac cooperiuntur. Omnia hæc conducunt ad magnitudinem rei nobis propositæ. Quippe ab ætate sua tenera vixit ut nova planta & terra fertilis Domini in vere spirituali, ut germinaret cœlo, ut cor suum faceret hortum deliciarum Spiritui sancto in terra, & totam vitam suam sacrificium & holocaustum perpetuum æterno Patri, spreto jam mundo in ætate puellari.

[5] Cum mundum prorsus odisset, quo ostenderet se electam ad vitam æternam, statuit virginitatem suam Deo consecrare & Altissimo servire, [virginitatem suam Deo consecrat, assumpto habitu tertii Ordinis S. Dominici:] nolens alium habere sponsum quam Jesum Christum, æternam salutem suam: idque re ipsa ostendit. Ubi enim pervenerat ad annos juventutis, quando maligna mundi nequitia decipere solet instabilem & præcipitem juventutem falsis vestibus vanorum lascivorumque dilectorum suorum, contemnens omnem mundanum conventum, totam se dedit vitæ castæ, religiosæ & sanctæ, relinquensque omnino vestes mundanas, pomposas & lascivas, assumsit habitum tertii Ordinis S. Dominici: rem enim indignam existimabat, si ex parte tantum serviret Domino, atque ultimo vitæ instituto esset contenta, singularemque credebat favorem, quod haberetur & cognosceretur ex postremis Sororibus sancti Ordinis de Pœnitentia, acsi integritatem innocentiæ suæ perdidisset in vulgari instituto vanarum mulierum.

[6] [insignes Beatæ virtutes, crebra oratio,] Quanto honestatis decoro vitæque sanctitate habitum gestaverit S. Dominici, ac in statu suo religioso servaverit vitæ suæ decorum, & perpetuo famæ suæ bonum odorem, manifestum facit ecclesia fidelium. Vixit semper sine justa aliqua querela: semper vitam duxit inculpatam, omnibus grata, ab omnibus laudata, ab omnibus agnita & honorata tamquam Sancta; humilis & mansueta ut agna, plena charitate & pietate, recta in intentione, simplex & pura ut columba, parca verborum in loquendo, sapiens & honesta in respondendo, amabilis in conversatione, & in omni actione venerabilis. Tanto spiritus fervore serviebat Deo, & professionem suam observabat, ut non solum noctu surgeret hora præscripta ad recitandum Officium consuetum, & alias preces ex particulari pietate persolvendas; sed frequenter tota nocte non cubaret nisi in nudo pavimento, aut in stramine, aut super duas tabulas; majoremque noctis partem precibus, planctibus, ac piis suspiriis insumeret.

[7] [vitæ austeritas, maxime in cubando,] Si quando, ne contristaret piam matrem, apud quam cubabat & dormiebat, vesperi se in lecto collocabat, ea deinde hora, qua somnus matrem occupaverat, quaque tota domus erat in silentio, pia Virguncula tacite ex delicatis plumis se levabat, ponebatque se aliquando supra terram, aliquando super stramen nudum, aliquando super duos asseres, non sine corporis incommodo, at mente quieta, cognoscens spiritu divino, non oportere servum Dei esse delicatum, sed pro Jesu Christo crucifixum & mortificatum. “Non d oportet Servum Dei esse delicatum, sed pro Christo cum vitiis & concupiscentiis crucifixum & mortificatum”. Hujus autem vitæ austeræ & sacrarum ipsius vigiliarum testimonium dat fidelissimum reverendus pater Fr. Thomas Cencius e *, conventus mei Mutinensis S. Dominici lector bene meritus, ex relatione dominæ Sigismundæ, quæ conjux erat domini Jacobi Fontana, & coætanea B. Margaritæ, quæque nata annos nonaginta, mortis tempore optime sapiebat.

[8] [tentationes dæmonis superatæ.] Si hæc Virgo, dum vivebat, Sancta dicebatur, & ab omnibus pro Sancta habebatur, id sane mirandum non est, quia etiam per multas personas privatas, quæ de secretis cum ipsa tractabant ipsamque familiariter noverant, innotescit, idemque magis deinde innotuit, ipsam multas dæmonum vexationes & persecutiones fuisse passam: nam ipsi aliquando apparebat forma horrida ad terrorem ei incutiendum, aliquando vestes ipsius undique lacerabat, aliquando de scalis ipsam dejiciebat, ut eam ad impatientiam & desperationem perduceret. Verum Ancilla Domini signo sanctæ Crucis inimicum confundebat tentatorem; quemadmodum eodem signo, fideque & spiritu multas a Deo impetrabat gratias, multaque miracula domi & foris e manibus suis egredi faciebat, tamquam divina testimonia non solum vivæ fidei suæ, sed veræ quoque sanctitatis, cum facta sint ex charitate & cum humilitate; quia peccatores Deus non exaudit, nisi in favorem fidei, & in gratiam sanctæ Ecclesiæ. Nam patratio miraculorum secundum communem cursum gratia est gratis data, etiam per manus fidelium indignorum ad salutem aliorum exercita. Sic quando damnati illi in die judicii gloriabuntur patrasse se multa signa stupendaque miracula in Ecclesia, omnia in ruinam ipsorum vertentur, neque ipsis proderit dicere: Nonne in nomine tuo, Domine, multa signa fecimus, & virtutes multas? Sed ipsis respondebitur: Amen dico vobis, nescio vos. Verum sponsæ suæ Margaritæ sanctæ dicet Dominus: Veni, electa mea, in thronum meum &c.

ANNOTATA.

a Hic auctor nomen suum indicat, quod est Desiderius Paloni, ut ostendi in Commentario num. 6

b Cum nomen Margaritæ sit satis commune, non video, quale ex eo erui possit indicium. At auctor amat ratiocinia, sicut & mox alia sequuntur inepta.

c Hisce cum aliis consentit Vedrianus; addens ablutam esse sacro fonte die 8 Maii in ecclesia S. Agathæ tunc parœciali, & deinde sacro Chrismate confirmatam esse Ferrariæ die 1 Junii anni 1444.

d Hæc verba, quæ ab aliis distinxi, erant Latina; & sic auctor variis locis verba quædam Latina lucubrationi suæ Italicæ inseruit.

e Qui in apographo nostro scribitur Lencius, apud Razzium Cencius nominatur. Hoc autem existimo contigisse describentium errore, verumque nomen esse Cencio, Latine Cencius, cum Razzius, utpote synchronus, in eo non facile potuerit errare; facilius potuerint alii in describendo, prout video nomen cujusdam matronæ, bis repetitum in apographo meo, scriptum esse diverso modo. Hinc in textu posui Cencius, lectore tamende correctione monito.

* al. Lencius

CAPUT II.
Gesta ipsius mirabilia & miracula: mors & sepultura.

[Panis pauperibus destinatus in rosas conversus:] Miraculum panis fragmentorum, quæ clanculum ferebat ad pauperes, conversorum in totidem rosas recentes & odoriferas in media hieme, jam nunc, ut constat, publice innotuit, quia magnum istud prodigium R. P. Fr. Seraphinus Razzi a Florentinus, Ordinis S. Dominici, fuse inseruit Vitæ beatæ hujus Animæ hoc modo: Anno quodam, quo magna erat penuria, cum multa in stipem largiretur, reprehensa fuit a quodam fratre suo, cui nimis larga manu donare videbatur. Hinc cum vice quadam circa festum Natalis Domini, quando maximum erat anni frigus, per scalas descenderet, castulamque haberet plenam pane, pauperibus distribuendo; occurrit eidem prædictus frater. Huic autem roganti, quid portaret in castula, Rosæ erunt, Beata respondit. Tales sunt rosæ, reposuit frater, o soror Margarita, ut omnia, quæ ad manus tuas perveniunt, eroges, neque respicias exiguam nostram facultatem, neque gravem domus familiam: turbatusque castulam aperire ipsam jussit, viditque plenam recentibus & suavissimis rosis. Tunc obstupescens miraculo frater, ad pedes Sororis accidit, perspiciens in vultu ipsius aliquid quasi divinum, sibi ut ignosceret rogavit, facultatemque ei concessit, ut deinde, quantum vellet, in stipem daret, dispensaret, elargiretur, confidens, ipsam, cum posset eo momento panem in rosas precibus suis convertere, in necessitate domus in gloriam Domini etiam panem posse producere gratia & favore Sponsi sui cælestis.

[10] [dolium vacuum divinitus vino repletum:] De vino in domo ipsius, quod nunquam exhauriri posse videbatur ob abundantem ipsius pietatem, res est palam nota per viciniam: & quantum hodie referunt etiam domestici, ac nominatim nobilis & veneranda domina Alchimena Calori, sic contigit. Cum dolium boni vini servatum esset pro partu conjugis fratris ipsius, B. Margarita istud jam dispensaverat, omneque istud vinum pauperibus, infirmis & egentibus distribuerat b. Ubi vero tempus partus advenerat, doliumque istud relinendi; manum admovent dolio vacuo, inveniuntque vinum esse consumptum, cum multis clamoribus contra sororem Margaritam, tamquam omnia dissipantem, & interitum domui inferentem. Omnes currunt, scireque cupiunt, an revera vinum non sit in dolio. Semel iterumque eo vadunt redeuntque: semper dolium manifeste cernitur vacuum. Cum autem patiens & humilis Domini Famula nollet revelare secretum eleemosynæ factæ, sed confideret, Deum huic casui & necessitati fratriæ suæ provisurum, verbis fratrem suum placare, eique animos addere studebat, monebatque, ut studiose perspiceret, an non errasset in dolio, vacuumque non sumpsisset pro pleno, dæmonem in errorem inducere, ut discordias & rixas in domo excitet. Demum tantum dixit fecitque, ut regrederentur visuri. Regressi autem invenerunt dolium, quod vacuum revera fuerat, optimo plenum vino, divinitus producto; sicut meliora & perfectiora sunt, quæ ipsius Dei manu, quam quæ ordinario naturæ cursu producuntur. Hinc manifeste colligitur, Deum meritis & patrocinio veræ suæ Servæ favere domui Fontanæ, non solum ad dandum illi panem, sicut dedit turbæ, & vinum, sicut in nuptiis Canæ Galilææ, sed etiam ad augendam domum; quemadmodum ob unicum charitatis donum fideliter promisit: “Centuplum accipietis & vitam æternam possidebitis”.

[11] [læsus oculus subito sanatus:] Necdum præterierunt anni duo, quando in civitate nostra vivebat nobilis & annosa matrona, annos octoginta & quatuor nata, domina Elisabetha Mariscotti vocata, quæ, præsentibus R. P. Rectore Societatis Jesu ejusque socio, supra dicto Patre meo Lectore conventus Mutinensis S. Dominici, P. Fr. Thoma Cencio, & me P. Fr. Desiderio, lecto decumbens ex malo cruris læsi, mense Novembri anni MDLXXXI, publice narravit hoc factum, quod sibi ipsa accidisse testabatur. Quando puella eram octo aut decem annorum, familiariter agens cum filiabus domus Fontanæ, quia domus nostræ erant vicinæ & in eodem tractu, frequenter simul eramus ad manducandum & una nos recreandum. Cum autem ibidem transigerem diem aliquem, multæque puellæ & pueri in platea ante domum Fontanam occuparentur lusu, qui in partibus nostris vocatur Giare c; (hic ludus peragitur segmine ligni, sive frusto fraxini in cuspidem exacuto, quod baculi ictibus in aëra vibratur, & e longinquo, quantum potest, jactatur) cumque essem in medio multarum puellarum, quæ se occupabant ejaculando acutum illud ligni segmentum; ecce, mihi recta in faciem defertur, oculumque percutit dexterum ictu tam vehementi, tantoque cum dolore, ut me quasi cæcam faceret atque oculo privatam. Plangebam lamentabarque alta voce opem implorans, perdita quasi pupilla: ad hanc vero vocem huncque rumorem excitatur platea, commoventur domus, accurrunt homines ad videndum & opem præstandam: at nullum mali inveniebatur remedium. Monita de hoc infortunio soror Margarita, & forsan etiam rogata ab aliis mulieribus, accedit ad me multum lacrymantem & dolentem, & verbis consolari me incipit, dicens: Confide, filiola mea, ac bono esto animo, nihil inde ulterius mali oriturum: facitque signum sanctæ Crucis super oculum læsum. Subito libera fui a malo: aperui oculum sine ulla læsione, & solatio plena. Hoc dicere possum, quia in me experta sum ipsa.

[12] Ex veneranda, pia, & provectæ ætatis cive, domina Francisca Cervanla, [parturienti subvenisse sua præsentia creditur.] persona famæ optimæ, frequenter intellexi, quod narrare aggredior, & præsertim, quando die quadam mensis Octobris anni MDLXXXI cum Patre lectore supra nominato eram in domo honoratæ hujus matronæ, ubi agebatur de rebus, quæ in dies singulos dicebantur & detegebantur de illa Christi Sponsa, prædicta domina Francisca ut verum narravit hoc factum, quod a socru sua, mariti sui matre, frequenter audiverat. Cum aliquando fratria religiosæ sororis Margaritæ in parturitione vehementibus angeretur doloribus, & non posset parere; simulac vocata fuit beata Margarita & in cubiculum afflictæ parturientis ingressa, alacriter & faciliter peperit, & sine ullo periculo matris aut prolis. Ita S. Petrus umbra corporis sui sanabat infirmos.

[13] Nostris temporibus dæmones multum incenduntur & fugiunt interveniente sancto nomine B. Margaritæ Fontanæ. [Beata post mortem dæmonibus terribilis:] Hoc perspectum fuit in variis occasionibus, in quibus maligni spiritus, humana corpora obsidentes, nequeunt perferre sepulcrum sive loculum, in quo sanctum illud jacet corpus: qui enim in vita sua victoriam de diabolo reportavit, apud Deum meretur, ut ejusdem sit victor, eum in fugam agendo in morte, & monstrando se cum eo pugnare in patria post mortem. Si autem sola fides fidelium illum terret & confundit: “In nomine meo dæmonia ejicient”: multo magis, quod sint uniti cum Christo, quemadmodum S. Antonius, S. Catharina Senensis, B. Margarita Mutinensis, id victoriosos facit de tenebrosis spiritibus inferni. Hanc veritatem optime testari possunt reverendi admodum Patres conventus S. Dominici, visis multis exemplis, quæ contigerunt ab anno MDLXXXI usque ad MDLXXXII: idem testari possunt multi, qui obsessis sunt præsentes, ipsique obsessi istud publice possunt narrare. [tempus beati obitus: existimatio omnium de etus sanctitate.]

[14] Vixit beata illa Anima annis septuaginta & tribus ac mensibus quatuor in carne humana sine carnis macula. Transacto hoc spatio temporis, annorum & mensium, reliquit vitam mortalem, & vitæ æternæ adiit possessionem anno MDXIII, die XIII Septembris. De felici ipsius transitu, gloriosa morte & sepultura habemus testimonia R. P. Jacobi Fontanæ, Religiosi magnæ auctoritatis & capacitatis, qui accedens ad ætatem octoginta annorum, etiamnum vivit; prædictæ dominæ Elisabethæ Marescoti, dictæ dominæ Alchimenæ Colori, dictæ dominæ Franciscæ Cervanla & aliorum multorum, qui locuti sunt cum illis, qui exsequiis hujus beatæ Margaritæ adfuerant. Hi ut rem certam affirmant, fuisse inventam tempore mortis cilicio indutam & catena ferrea cinctam. Beatos se credebant cum viri tum mulieres, qui vel minimam habere poterant vestimentorum ipsius particulam: &, nisi defensum fuisset a Fratribus corpus, vix satis coopertum mansisset in feretro: tanta erat turba personarum piarum, vestimenta ei detrahentium.

ANNOTATA.

a Hoc miraculum narravit Seraphinus Razzi in prima editione Operis sui, legiturque etiam ineditione anni 1605: non tamen iisdem plane verbis expositum est apud Razzium, sed summa miraculi est omnino eadem. Idem habet Vedrianus pag. 136.

b Cum in hoc tum in præcedente facto laudanda est Beatæ in pauperes misericordia miraculis comprobata. At nolim, quis sibi ex his factis persuadeat, licitum cuipiam esse, aliena dare pauperibus: neque enim clarum est, aliena dedisse Beatam, cum fortasse communia cum fratre suo haberet bona. At, si constaret ex alieno dedisse Beatam, dicerem exempla illa miranda magis esse quam imitanda.

c Razzius pag. 692 hoc factum narrans, ait ludum illum in suis partibus (scribebat autem Florentiæ) vocari la lippa. Verum quidquid sit de nomine Italico illius ludi, satis intelligitur, qualis esset ludus, quantumque fuerit oculi periculum ex injecto ligni frusto.

CAPUT III.
Qualiscumque veneratio & miracula post mortem.

[Imago Beatæ: sepulcrum aperire volentis terror:] Deinde post mortem imago ipsius fuit reposita, ubi remansit in hodiernum usque diem, ad columnam inter altare S. Antonii & S. Amonesii a. Crucifixum in manu tenet & rosas floridas habet in castula in memoriam miraculi panis in recentes & suavissimas rosas conversi. De sepulcro ipsius per relationem excellentis medici, domini Nicolai Fontanæ, & aliorum, innotescit & scitur hoc factum. Cum aliqui ipsius consanguinei ex domo Fontana vellent ibidem deponere corpusculum filioli cujusdam defuncti, operarius, dum tentabat aperire sepulturæ ipsius locum, ad primum ictum, quem dedit ad sublevandum primum lapidem, eo exterritus est modo tantoque correptus timore, ut animus eum deficeret ad procedendum ulterius, fracturamque b diu in eo statu relinqueret. Hanc nos vidimus, reparandamque curavimus. Manifestum id est signum, reclusam in eo esse loco rem divinam, quæ non patitur societatem rei alterius mere humanæ.

[16] Similiter constat voce publica, ex eodem sepulcro alia vice erupisse tantam suavis gratique odoris fragrantiam, [suavis e sepulcro odor:] acsi apotheca ibidem fuisset cooperta aromatibus plena. Hoc autem neminem admirari oportet, quandoquidem S. Paulus de se & de aliis Sanctis & justis dicat, se esse vita & sanctitate bonum Christi odorem in vita charitatis: “Nos Christi bonus odor sumus &c.” Necdum duo præterierunt anni, quando aliquis e nostris Patribus, sacerdos Religiosus Deo valde gratus, mihi narravit ut rem verissimam, se multis vicibus, dum beatæ hujus Animæ sepulcrum invisebat, inter orandum percepisse odorem rosarum suavissimum, quo plenum erat totum sacellum, ubi jacet sanctum corpus. Nimirum qui servit Jesu in vita cum bono odore virginitatis in carne humana, meretur a Jesu accipere bonum odorem admirationis, miraculorum & sanctitatis in morte: quique a libidinosa corruptione se continuerunt, carnemque refrenarunt, ne anima macularetur, & ne displicerent Domino suo, non solum meruerunt, ut in morte anima a Spiritu sancto glorificaretur, sed etiam ut corpus a corruptione præservaretur, fœtore sepulcri in cælestes favores rosarum, violarum, liliorum, & suavissimorum paradisi odorum converso, secundum fidelissima testimonia. Sic, quemadmodum anima est in gloria cum angelis in cælo, ita corpus, vel ut vas Spiritu sancto plenum, meretur honorari a mortalibus in terra, ut perspicitur in B. Margarita. Sic Dominus noster patrocinio gloriosæ istius & sanctæ Animæ nobis etiam gratiam concedat, ut in fine vitæ nostræ mereamur consequi gratiam & misericordiam ad obtinendum gloriam sempiternam. Amen.

[17] Oratio ad B. Margaritam, advocatam nostram. O flos puritatis! [oratio ad Beatam,] o vas cælestis pietatis & profundæ humilitatis! o ignis divini amoris, & fraternæ charitatis! o lux religionis, & spiritus sine carne, beata Margarita, quæ excelsum inhabitas cælum, & in speculo divinæ essentiæ intueris abyssum ingentium periculorum & miseriarum, quibus expositi sumus in terra, ora pro militante Ecclesia, ut perseveret Catholica, expurgata scandalis, a vitiis pura, moribus reformata, totaque virtutibus ornata & sancta, ut cælestis evadere valeat & triumphans: ora pro urbe tua, ut Dominus eam custodiat & defendat ab adversis & damnosis incursionibus aquarum, sanguinis, pestis, tempestatum; ut semper studeat se regere & administrare sapienti consilio, non hujus mundi, sed Angeli consilii, ad gloriam Domini, pacem suorum civium, & salutem communem omnium populorum suorum.

[18] O sancta Margarita! o Sponsa Jesu, quæ stas coram Sponso tuo æterno, [pro consanguineis concinnata:] precare pro domo Fontana, ut perseveret in gratia, ut Creator non sinat illam cadere in indignationem suam, ut semper vivat in sancto ipsius timore & amore, ut semper eat de virtute in virtutem, de bonitate in bonitatem, & post temporalem prosperitatem tandem eam vocare dignetur ad felicitatem æternam. Noli umquam cessare, o caro, o sanguis noster, o nimium felix & gloriosa paradisi Domina; noli, inquam, cessare precibus opportunis importunis instare pro devotis amicis tuis, consanguineis, auctoribus & inventoribus hujus sanctæ translationis c tuæ religiosæque pietatis, hujus gloriæ tuæ & honoris in terra, ut intercedente favore tuo pervenire possimus ad contemplandum, fruendum, æternumque laudandum & benedicendum ineffabilem divinæ essentiæ Majestatem, & gloriosam Jesu Christi Redemptoris nostri præsentiam in secula seculorum.

[19] [donaria ipso oblata.] Prætereundum non est, apud sepulcrum hujus beatæ Margaritæ a longo temporis intervallo conspectas esse tabellas depictas, imagines cereas, aliaque votiva donaria, uti etiamnum ostendit cooperculum ligneum: id signum est, multos fuisse exauditos d gratiasque obtinuisse favore & intercessione hujus beatæ Animæ apud æternum Sponsum.

ANNOTATA.

a Dubito, an id nomen recte sit scriptum in apographo meo, cum nullum noverim S. Amonesium. Clare tamen sic habetur. Razzius in primo Beatæ elogio observat, imaginem Beatæ depictam fuisse in prægrandi tabula, repræsentatamque ut mulierem provectæ ætatis cum castula rosis plena.

b Fracturam ex primo ictu factam suo tempore mansisse, testatur Razzius, idem narrans factum. At inde Marchesius non recte collegit, illam suo etiam tempore apparuisse, cum biographus noster, toto fere seculo antiquior, reparandam curaverit.

c Hic mentio fit translationis, quæ quidem facta est, sed verisimillime absoluta est post Vitam scriptam, quia de iis, quæ in translatione contigerunt, biographus non loquitur. Suspicor itaque Vitam esse scriptam, ubi decreta erat translatio, & fortasse etiam post sepulcrum apertum, quod contigit circa annum 1586, ut vidimus.

d Razzius in secundo Beatæ elogio adjungit nonnulla beneficia, quæ B. Margaritæ patrocinio impetratacreduntur post tempus scriptæ hujus Vitæ. Testem pro iis laudat Innocentium Fontanam Societatis Jesu, qui anno 1585 Mutinam se contulerat, ut cum patre suo Daniele Fontana novum Beatæ sepulcrum curaret exstruendum, sacellumque ipsum magis ornandum. Necdum absoluta erant omnia, quando scribebat Razzius, & sequens narrabat beneficium. Operarius quidam, laborans ad fornicem satis altam, imprudenter decidit in alium occupatum in pavimento. Ambo tamen illæsi fuerunt, Beatæ, pro qua laborabant, patrocinio, ut creditur. Aliud mox addit, sed illud ipse in dubium vocat, ideoque a me prætermittitur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September IV: 14. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.