Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni I           Anhang Juni III

15. Juni


DIE DECIMA QUINTA IUNII.

SANCTI QUI XVII KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Cerdo, Episcopus Alexandriæ in Ægypto.
S. Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus.
S. Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus.
S. Crescentia, Martyr Sicula.
S. Tatianus Dulas, Martyr juxta Zephyrium in Cilicia.
S. Hesychius, sive Ysicius, Martyr Dorostori, in Moesia.
S. Cantianus, Martyr Aquilejæ.
S. Juvanus, Martyr Aquilejæ.
S. Mucius, Martyr Aquilejæ.
S. Proditus, Martyr Aquilejæ.
S. Clemens, Martyr Aquilejæ.
S. Cantiana, Martyr Aquilejæ.
S. Mutius, Martyr Constantinopoli.
S. Megetia, Martyr Constantinopoli.
S. Minginus, Martyr Constantinopoli.
S. Gajanus, Martyr in civitate Barbaria.
S. Jovianus, Martyr in civitate Barbaria.
S. Philippus, Martyr in civitate Barbaria.
S. Nivitus, Martyr in Lucania.
S. Candidus, Martyr in Lucania.
S. Cantianus, Martyr in Lucania.
S. Cantianilla, Martyr in Lucania.
S. Protus, Martyr in Lucania.
S. Chrysogonus, Martyr in Lucania.
S. Anteon, Martyr in Lucania.
S. Quintianus, Martyr in Lucania.
S. Theodolus, Martyr in Lucania.
S. Jocundus, Martyr in Lucania.
S. Silvius, Martyr in Lucania.
S. Fortunatus, Martyr in Lucania.
S. Nersus, Martyr apud Græcos.
S. Vetula, Martyr apud Græcos.
S. Timotheus, Martyr Apud Habessinos.
S. Mora, uxor, Martyr Apud Habessinos.
S. Achaicus, Græcis dictus Apostolus.
S. Stephanus, Græcis dictus Apostolus.
S. Fortunatus, Episcopus Neapolitanus in Campania.
S. Orsisius Abbas, S. Pachomii successor in Thebaide.
S. Abraham, Abbas Claromonte in Gallia.
S. Vouga seu Uio, ex Episcopo Hiberno Anachoreta, in Britannia Armorica.
S. Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia.
S. Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia.
S. Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia.
S. Hilarianus, Presb. Martyr in Ruthenensi diœcesi.
S. Albricus seu Aldricus vel Adelricus, Episc. Æduensis apud Montem-Brusonis in Diœcesi Lugdun.
S. Benildis, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Eadburga, sive Edburga, filia Edouardi I Regis Angliæ.
S. Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio.
B. Isfridus, Raceburgensis in Wandalia Episcopus, Ordinis Præmonstratensis.
B. Petrus Compater, Ordinis Minorum, Oveti in Hispania.
B. Angelus Clarenus, Pauperum Eremitarum alias Clarenorum in Italia Præfectus.
S. Jonas Thaumaturgus, Metropolita Kijoviensis in Russia.

PRÆTERMISII ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii, piæ memoriæ, nisi additæ ad marginem litteræ aliud indicent.

Sancti Menegoldi Martyris Translatio Huji. profertur a Molano, Saussajo & aliis De ea egimus ad illius Vitam VIII Februarii.
S. Amos Propheta, solenni cum veneratione memoratur a Græcis & horum exemplo a Moschis sive Ruthenis. Nos, cum Martyrologio Romano & aliis Latinis, egimus de eo XXXI Martii.
D. P.
S. P. N. Theodori Sycæotæ translatio inscribitur Synaxario Ruthenico. Vitam a discipulo ejus scriptum illustravimus XXII Aprilis.
S. Donatiani Episcopi Translatio in Hojo, indicatur a Molano & Saussajo. Acta ejus dedimus ipso ejus Natali VII Maji.
S. Fidolus, Presbyter Trecis, indicatur a Ferrario, ab aliis XVI Maji.
S. Annobertus, Episcopus Sagiensis, memoratur a Galesinio, Ferrario, Saussajo, uti diximus die quo colitur XVI Maji.
S. Antonii Lusitani, dicti de Padua, Canonizatio, memoratur a Marietta. Acta ejus varia dedimus ad diem XIII Junii.
SS. Aniani, Monitoris, & Flosculi, Episcoporum; Euspicii, Abbatis Miniacensis; Baudelii & Scubuli Martyrum; & Agiæ, matris S. Lupi, Aurelianis Translatio, indicatur a Saussajo in Martyrol. Gallicano. Ast a Molano pridie, quando singulorum diem natalem aßignavimus, ad quem remittimus lectorem, scilicet XIV Junii,
D. P.
S. Mariæ, in Lithostroto orantis hoc die, memoria & ecclesia celebratur ab Hagiologo Habeßino, & additur, quod filius ejus Iesus ipsi juraverit, ab omni tentatione liberaturum se, qui festo illo ejus nomen invocaverint. Lithosrotos Ioannis XIX ℣ 13 dicitur locus, in quo pro tribunali sedens Pilatus, Christum morti adjudicavit. Eum aliaque loca filii sanguine consecrata, sæpe adivisse Deiparam, dum Hierosolymis manebat, omnino verosimile est; hic autem videtur indicari aliquid eo spectans, quod tali appellationi occasionem Habeßinis dederet.
Synaxis seu celebritas τῆς ὑπεραγήας Θεοτόκου πέραν ἐν τοῖς Μαρινακίου, alias Μαρανακίου Sanctissimæ Deiparæ, Peræ in Marinacii vel Maranacii ædibus, indicatur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & in Menæis excusis. Carolus du Fresne lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 15, inter monasteria suburbana num. 15 meminit hujus Ecclesiæ; sed in quo suburbio sita sit, non indicat. Ego vix dubitem illam partem Urbis accipere, quæ paßim Pera vocatur, aliis Galata, ad quam per intercurrentem maris sinum navigio frequentius trajicitur, quam longo circuitu pedibus itur.
S. Mamarius, Presbyter Martyr, cum aliis apud Græcos, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, sed in Notis silet de hisce: neque nos apud Græcos quidquam reperimus.
D. P.
S. Bernardus, Abbas Ordinis S. Benedicti, Messanæ in Sicilia: ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo, & Octavium secutis Menardo, Ferrario atque Carrera, refertur ex quodam Chronico Benedictino Ms. cujus nec verba citantur, nec ætas docetur, vel ibi vel in postumo ejus opere de Sanctis; ut satis sit eum hic indicasse, licet Bucelinus amplius elogium composuerit: refert autem ipsum in Indice Chronico Cajetanus ad annum DCCC, alibi vero inter incerti ævi Sanctos collocat, & Tabulas Ecclesiæ Messanensis allegat, fortaßis ipsomet præeunte compositas & editas hoc præsenti seculo.
SS. Constantini & Peregrini Episcoporum translatio inscripta est Kalendario & Martyrologio proprio Ecclesiæ Gemeticensis in Normannia. Sed quinam illi sint, non possumus assequi.
D. P.
Thomas, apud Habeßinos, celebris resuscitatione mulieris, in hydromelipolio jugulatæ, laudatur ab eorum Hagiologo Poëta, nobis aliunde ignotus, estque incertæ ætatis, adeoque & religionis: quare amplior de ejus vita & vera sanctitate notitia expectabitur ex Synaxario illius gentis.
Theophania Augusta, Ottonis tertii mater, cum magna opinione sanctitatis obiit anno DCCCCXC die XV Junii Neomagi, & Coloniæ in ecclesia S. Pantaleonis deposita est, in sepulcro ex albo lapide elevato, ad meridiem prope oratorium vetus sanctæ Crucis. Gelenius in Fastis Coloniensibus eamdem recolit cum titulo venerandæ memoriæ: plus ei tribuere non audemus.
Ludolphus, Abbas Corbejæ Saxonicæ, cum Sancti titulo indicatur inscripto Kalendario, non antiquo, Ordinis S. Benedicti. Fuit Abbas XII seculo X, laudatus a Dithmaro: quod sufficiebat ut dicto Kalendario inscriberetur.
Adalwinus, XIV Abbas Blandiniensis Gandavi, doctrina & pietate celebris, cujus ossa cum inscriptione reperta sunt anno MDCXIII, ut constat ex Sandero lib. 4 rerum Gandavensium, qui tamen in Hagiologio Flandriæ ejus non meminit, & cum titulo Beati recolitur a Bucelino.
Abraham, Abbas in Pratea, indicatur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso; ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto Beatus appellatur; in Exordio Cistercii lib. 5, piissimæ recordationis; a Saussajo, piæ memoriæ.
S. Conaldus, Abbas in Anglia, indicatur a Ferrario, citante Renatum Benedictum in Vitis Sanctorum Gallice editis. Habemus editiones anni 1593 & 1601 absque Conaldi mentione, de quo etiam nihil reperimus inter Sanctos Angliæ. Habent Hiberni suos Conaldos & Conallos: num aliquis eorum ad hunc diem spectet, necdum scimus.
Carnocus, Episcopus Culdeus, id est Dei cultor, refertur a Camerario & Dempstero, Baræi in Marræa. Inter Culdeos qui seculo quarto floruerunt, refertur a Leslæo lib. 3 pag. 122; & ab Hectore Boëthio lib 6 pag. 99: sed nihil de veneratione addunt. Citat Ferrarius etiam Breviarium, non quia id ipse viderit, sed quia sic acceperit a suffarcinatore suo Dempstero: qui cum postea opus suum excudi fecit, ex quo tam multa communicavit Ferrario, ut levißime dicam, parum solida, ad Carnoci nomen addidit litteram B, volens indicare Breviarium Scoticum, maxime Aberdonense: in quo tamen de eo non agitur.
Gregorii a Placentia, Cantoris Parisiensis, & duorum Militum Monachorum ac Martyrum, elevatio, tamquam Beatorum apud Longum-pontem Ordinis Cisterciensis, facta anno MDCLVII ab Episcopo Suessionensi, indicatur a Chalemoto, de quibus optaremus plura intelligere.
Walterus, Monachus Claræ-Vallis, ab Henriquez. Beatus appellatur; omittitur a Chalemoto; a Saussajo, pio fine mortuus, dicitur.
Agnes, Virgo Cisterciensis Ordinis in monasterio Belgii de Ramega, ut Beata refertur ab Henriquez, Bucelino, & Arturo; omittitur a Chalemoto, & Felicis memoriæ a Saussajo prætitulatur.
Petronella a Vela, Tertiaria Domicana in Sicilia, caritate & vitæ perfectione gloriosa, cum titulo Beatæ indicatur ab Arturo in Gynæceo sacro. Omittitur in Anno Sancto Ordinis, itemque a Cajetano & aliis.
Dominicus de Monte majori; a sceleratis apostatis multis vulneribus confossus, refertur in Indiculo BB. aliquot Martyrum & Confessorum sacri Ordinis Prædicatorum, cum eorum Martyrologio anno MDCXVI Romæ excuso. Ioannes Marietta, lib. 3 de Martyribus Religiosis, hos refert cap. 19; & occisos asserit circa annum 1542; ipsosque in Kalendario præposito habet ad hunc XV Iunii; item Rechac de Martyribus Ordinis tit. 2 cap. 2.
Matthæus a Montone, discipulus S. Francisci, qui Provinciale munus præclare gessit & sancto fine quievit, ab Arturo in Martyrol. Francisc. ut Beatus & Confessor, solito illi more, appellatur: & in probationem citantur Marcus Ulysipponensis, a quo Fr. Matthias de Montino, dicitur; Waddingus, a quo cum aliis inter Beatos Viros censetur, & ipse vir pius, mansuetus & prudens vocatur; atque Teßinianus, a quo Fr. Matthæus Monteluponus nominatur, missus ad Regem Armeniæ, cum aliis, de quorum sanctitate & probitate erat periculum factum. Hæc an sufficiant, ut absolute Beatus & Confessor habeatur, indicent alii.
Gerardus, Gerardinus, & Guardus dictus, refertur eum titulo Beati ab Arturo, sed dubitat quis fuerit; an qui B. P. Francisco ægrotanti pisciculos misit; an qui cum B. Ægidio Perusii degens, sermonem de libero hominis arbitrio habuit; an etiam qui cum Joanne a Parma Generali Constantinopolim missus, visionem habuit de S. Ludovici Regis captivitate; & reversus in Italiam propugnavit doctrinam Joachimi Abbatis; & ideo ad perpetuos carceres damnatus, per decem annos inclusus vixit, atque beato fine quievit? Si aliquid certi de cultu ejus Ecclesiastico extaret, sciretur utique quis fuisset.
Antonius a Cruce, apud Cordubenses anno 1474
Michael de Garrovillas, apud Mexicanos an. 1574
Joanna a S. Stephano Virgo, apud Cordub. an. 1600 Ordinis S. Francisci, ut Beati laudantur ab Arturo.
Felix del Zano, de Castello S. Petri Bononiæ, Soror tertii Ordinis Servitarum, cum illustri elogio memoratur a Masino in Bononia perlustrata, absque tamen titulo Sanctæ aut Beatæ.
Reparata a Paula, Ordinis Minimorum, Panormi, nonagenaria anno MDCIX cum opinione sanctitatis mortua, cum Titulo Beatæ ab Arturo in Gynaceo sacro proponitur eum elogio, citatis variis auctoribus, a quorum nullo puto cultum probari.
Barbara ejusdem Ordinis, ibidem anno MDCXV mortua, adjungitur Reparatæ ab eodem Arturo, eadem auctoritate.
Mainus, Abbas in minori Britannia, memoratus a Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario, Saussajo. Albertus le Grand non meminit ejus hoc die; Gallice S. Meen dicitur, qui sub nomine Meneni Abbatis iterum indicatur a Saussajo & Bucelino, quando & nos de eo agemus XXI Junii.
Radulphus, Episcopus Bituricensis, inscriptus est Catalogo Ferrarii, citantis Martyrologium Canisii, cujus binas editiones habemus, absque ejus mentione. At colitur die quo obiit XXI Junii.
Edeltrudis Virgo, indicatur in Ms. Florario, de ea infra agemus XXIII Junii.
S. Febroniæ Virginis & Martyris Acta, ex Græco Latine translata, ediderunt Lipomanus & Surius ad hunc XV Iunii, quo etiam die inscripta est Martyrologio Basileensi anno 1584 excuso, quia eo die facta est repositio Reliquiarum Trani in Apulia. Verum & Græci, & cum iis Latini, in Martyrologio, etiam Romano, illam colunt XXV Junii.
Brienna, Præfecta monasterii Sibapolitani, & magistra S. Febroniæ Virginis & Martyris, refertur ad hunc diem in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazarii, quasi illa post martyrium S. Febroniæ ex Oriente venisset in Hispaniam, ac mortua esset Seturæ in confinio Bœticæ. Fatetur Tamajus, nomen adhuc in Kalendariis & Tabulis Ecclesiasticis deficere. Unde ergo habet? Ex nuper excogitatis Chronicis Flavii dextri & Juliani Petri. Sed horum fabricatores non accurate legerant Acta martyrii S. Febroniæ; in quibus Reliquiæ ejus dicuntur relatæ ad monasterium Briennæ, quæ hortabatur turbas, ut sinerent illam in suo loco reponi; suscepitque Hieriam in locum S. Febroniæ, cui mox constructum sit templum, post cujus consecrationem cum Brienna duos annos vixisset, & omnia bene disposuisset, in pace diem obiit, non Martyr in Hispania facta: & succeßit Thomais, quæ ista scripsit. Relinquatur ergo Brienna apud S. Febroniam, in cujus Vita omnis magistræ vita continetur, danda XXV Junii.
S. Libya, S. Leonides, S. Eutropia, Martyres Palmyræ in Syria, referuntur in Actis S. Febroniæ; quæ a multis ad hunc etiam diem memoratur; & hæ jam indicantur in Martyrologio Romano; ac S. Febronia in eo transfertur, quod etiam hisce faciemus ad XXV Junii.
S. Adalberti Confessoris Translatio apud Egmundam, villam Hollandiæ, indicatur sub finem miraculorum, & jus inscripta est Ms. Florario, & alteri Ms. Dies ejus natalis est XXV Junii.
B. Alexius Romæ cum elogio indicatur in Ms. Adone Reginæ Sueciæ, & in alio Ms. sub nomine Usuardi. Vita ejus dabitur XVII Julii.
S. Margarita, Virgo Martyr, celebratur a Wandelberto & in alio Ms. In Martyrologio & Breviario Romano XX Julii.
S. Restituta, Vidua & Martyr, Calari in Sardinia, mater S. Eusebii Episcopi Vercellensis, indicatur a Ferrario in Catalogo generali, citato Dima Serpi de Sanctis Sardiniæ, qui de ea agit lib. 2 cap. 13, & annum CCCXI martyrio aßignat, sed diem omittit. In Vita S. Eusebii filii appellatur religiosissima femina Restituta, ad cujus Vitam poterit res tota explicari I Augusti.
S. Bartholomæi, translatio brachii in Bethunia, indicatur in Mss. additionibus Carthusiæ Tornacensis hoc die. De isto brachio Bethuniæ asservato agis Rayßius, in Hierogazophylacio Bolgico pag. 87; & pluribus agendum nobis erit ejusdem Apostoli die natali XXIV Augusti.
S. Ægidii inventio capitis, inscripta Ms. Kalendario, apud Chifletium invento, habetur. De ea agi poterit ad Vitam I Septembris.
S. Hieronymus, in pace quiescens, refertur in Mss. Menæis Divionensibus, & in adjunctis Versibus

[2]

appellatur Hieronymus magnus, cui a morte magna debetur corona, ut videatur innuere S. Hieronymum Doctorem Ecclesiæ, referendum XXX Septembris: & hoc clarius agnoscitur ex Synaxario Moscovitico, ubi natus dicitur in urbe Dalmatica Stridone: festum ejus agitur

XXX Septembris.
Paulus Gasta de Perugia, Ordinis Prædicatorum, vir Apostolicus, laudatur a Michaële Pio lib. 2 de Viris illustribus dicti Ordinis num. 5, & aliis; & cum titulo Beati inscriptus est inter Vitas Sanctorum Vmbriæ a Iacobillo, ob inventionem corporis die XV Iunii; at mortuus est anno MCCCXLIV die, (quo in Anno sancto Ordinis Prædicatorum celebratur ejus memoria) IV Octobris
S. Wandelinus, Wandalinus, vel Landalinus Confessor, S. Columbani discipulus, & peregrinationis socius; fuit Mordaci sexagesimi Scotorum Regis filius. Ita Camerarius in Menologio Scotico, sed per meram temporum & rerum confusionem. Mordaces IX Rex apud Leslæum, cœpit regnare anno 716, mortuus anno 731. Quomodo ergo ejus filius, fuisse potuit socius peregrinationis S. Columbani, centum jam annis mortui, scilicet anno 615. Fuit Waldolenus discipulus S. Columbani, dein socius S. Walerici, & fundator ac primus Abbas Bezuensis circa annum 616. Consule Acta S. Walerici 1 Aprilis. Alius est Vendelinus Scotus, apud Wionem & alios citatos, Abbas Tolejensis in agro Trevirensi, & colitur XX Octobris.
S. Mercurius, Martyr civitate Benevento, inscriptus est Martyrologio Vsuardi & variis Mss. Colitur is, ut Patronus Beneventi, eo die, quo etiam est in Martyrologio Romano, XXV Octobris.

DE SANCTO CERDONE,
IV EPISCOPO ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

AN. CX.

Notitia ex Hagiologio Habessinorum.

Cerdo, Episcopus Alexandriæ in Ægypto (S.)

D. P.

Hunc inter Episcopos Ecclesiæ Alexandrinæ, a S. Marco fundatæ, ordine quartum, tertium autem ex tribus quos idem Apostolus & Euangelista Presbyteros consecraverat, [In Hagiologio, omnes sere Patriarchas complexo,] quando S. Anianum ordinavit pro se Patriarcham, invenisse Hagiologio Habeßinorum jam sæpius laudato inscriptum, paris æstimo felicitatis, atque ad hujus ipsius mensis diem VI reperisse S. Justum, ejusdem Sedis Episcopum sextum. Postquam autem visi nobis sumus, verosimili satis ratiocinio, inter illos medium S. Primum, sub Ephrimi vocabulo latentem, reperisse, pro die II Ianuarii; censui, habere integram Patriarcharum seriem constitutam, cum cujusque die natali, quam nec Eusebii historia ecclesiastica nos docet, neque fasti Coptici a Seldeno editi. Ne tamen cito inveniremus quartum, non solum fecit aliqua in nomine transpositio litterarum; sed etiam quædam diversitas diei, inter Habeßinum Poëtam, & Patriarchalem Historiam, ex Arabico traductam ab Abrahamo Ecchellensi.

[2] In hac Cerdo (quo paßim nomine, ἀπὸ τοῦ Κέρδους lucro, [non 5, sed 15 Junii notatus Cerdo,] Græci utuntur) obiisse dicitur XI Bunæ, id est V Iunii, in Sabbato; in Hagiologio nominatus, per unius litteræ metathesim, Cedro vel Cedrenus, quod posset etiam a Cedro arbore duci, & invocatur XXI Bunæ, id est XV Iunii. Verum non est difficile judicare, uter Auctor rectius diem notarit, propter concursum diei Sabbati, per quem debet obiisse Sanctus iste, anno vel CIII, vel CX. Hic autem posterior optime componitur cum successoris initio, post dies decem; [sub nomine Cedreni;] & cum attributis Sancto annis fere undecim; id est anni X, diebus CCLXXX; per quos retroductos invenitur ordinatus Cerdo sive Cedrenus, primis annis Trajani, Christi autem XCIX, VIII Septembris, tunc in Dominicam diem cadente, postquam Sedes integro triennio vacasset, sicut in eadem Historia legitur; ita ut Hagiologium sequentibus plana sint omnia, non item V diem tenere volenti.

[3] [laudatur ut Patriarcha IV] Salutem tibi, Cedriane, inquit Poëta (sic nomen Cerdonis exprimit Æthiopica dialectus, uti monet per epistolam Ludolfus) qui pingeris quartus in numero Patrum, id est Patriarcharum. B. Marcus, Radix Patriarcharum, sive primus eorum Alexandriæ institutor, Baptismum tibi gratiose contulit; & propter meliorem tuam præ aliis vivendi rationem, meruisti ab eodem Sacerdotii Episcopatum. Cum hoc elogio pulcre convenit, quod in Historia Patriarchali idem fuisse legatur, continens, justus, [tacetur martyrium.] mansuetus tota vita sua: sed quod utrobique taceatur genus obitus, non favet Georgio Syncello, asseveranti, quod, persecutione sub Trajano mota, martyrio mortem oppetiit. Quomodo enim id Alexandrina Ecclesia ignoraret? Quare abstineo a titulo Martyris, licet eum tempore persecutionis videam obiisse.

DE SANCTIS MARTYRIBUS SICULIS,
VITO, MODESTO, CRESCENTIA, IISDEMQUE VEL ALIIS VITO ET MODESTO.
ROMÆ PASSIS ET CIS ATQUE TRANS ALPES CULTIS.

SUB DIOCLETIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Crescentia, Martyr Sicula (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Nomina sacris fastis inscripta; Acta ætatis variæ, fidei non magnæ; cultus & Reliquiæ in Sicilia.

Daturi ex antiquis Hieronymiani Martyrologii apographis, ad invicem collatis, quinque classes Martyrum, nihil singularis celebritatis habentium, [Sicilia adscripti in Hieronymiano aliisque,] ac nec persecutionem quidem definitam, sub qua paßi sint; præmittimus eum, qui istic sexto loco proponitur ternarium, fama & cultu ubique notißimum, atque in Epternacensi & Corbejensi uniformiter sic relatum: In Sicilia SS. Viti, Modesti & Crescentiæ. Lucense & Blumianum variant in ultimo nomine, quod masculinum faciunt, dum prius Crescentianum, posterius Crescentum scribunt. Veram rectamque priorum duorum apographorum lectionem secuta sunt Mss. Casinense Archimonasterii S. Benedicti, Romanum Ducis Altempsii, Trevirense S. Martini, Coloniense Carmelitarum; [& a Martyrologis seculi 9,] item Reginæ Sueciæ Martyrologium laudatum Holstenio, & quoddam Cardinalis Barberini, nisi quod in hoc pro Sicilia scribatur Lucaniæ; nec non Mss. Florentina Magni Ducis & Senatoris Strozzii, nisi quod in his non exprimatur nomen Provinciæ ullius, uti nec in Augustano nuper apud Vindelicos excuso. Vetustiora Martyrologia secuti Rabanus, Ado, Usuardus, synchroni fere Martyrologi. (Nam Bedam taceo, cujus genuinum seu prosa seu versu Martyrologium illos præterit; quod autem sub illius nomine circumfertur, aliud non est quam Ado interpolatus) Rabanus, inquam, Ado & Usuardus, dum longiora singuli elogia ex Actis texunt, IX seculo quo floruerunt, certos nos reddunt, ipsa quibus usi sunt Acta, una cum S. Viti corpore, Roma in Franciam seculo VIII, atque inde in Saxoniam delata fuisse.

[2] Habemus Acta duplicis generis. Priora ac vetustiora dabimus ex antiquißimo Codice Claudii Puteani, [cum elogio ex Actis antiquioribus; qua damus ex variis Mss.] per Rosweydum nostrum olim transcribi curato, collatoque a Bollando & Henschenio cum Ms. Codice Reginæ prælaudatæ, similique ecgrapho Vltrajectino S. Salvatoris; nec non cum veteri impresso per lectiones distributo, quod Gamansius submisit; tanto pluris faciendo, quod ex Witichindo Monacho Corbejensi in Saxonia colligatur, ipsum Ms. exaratum fuisse in eodem monasterio, cum is inde Epitomen suam concinnarit. Eadem Surius, antiquissima manu exarata, profitetur reperisse, sed stylum hinc inde modice elimasse. Habuisse eadem & Græce reddidisse videntur Monachi S. Salvatoris prope Messanam; ex quorum Ms. iterum Latina fecit Augustinus Floritus, qualia Octavius Cajetanus edidit in Vitis Sanctorum Siculorum, quod satis fuerit indicasse. Item quod Acta alia, sed posterius composita & verbis auctiora, reperimus in Ms. Aquicinctino prope Duacum, Trevirensibus duobus; Osnabrugensi, Lateranensi, Neapolitano, Cæsaris-Insulæ, Reginæ Sueciæ: ad quorum pleraque contulimus ecgraphum Aquicinctinum. Non ideo tamen ipsa hic danda putavimus, sed satis habuimus quædam inde referre in Notis. [omissis secundis certiisque, similiter adhuc ineditis.] Tertia eleganti Stylo in homiliæ modum exarata, sed una deficiente pagina mutila, habere se Lucæ asserit in Notis ad hunc diem Franciscus Maria Florentirius hoc initio; Magnitudinem Dei atque mansuetudinem veluti considerandam nobis proposuit Scriptura. Eadem vidimus in Ms. Cardinalis Barberini; satisque habuimus transcribere inde Prologum; nulli usui nunc futurum, uti nec ipsa sis ornata Acta, quia nihil discere inde possumus, quod ad historiam faciat.

[3] Priora Acta sola puto habuisse tres antiquiores, quos supra memoravi, Martyrologos: [Ex prioribus sumpta Adonis Epitome.] quorum primus Ado, ex iis Epitomen hanc texuit. Apud Siciliam, natale Sanctorum Martyrum, Viti, Modesti, & Crescentiæ. Qui B. Vitus, in puerili ætata virtutibus maturus, primum a patre suo sacrilego Hila, ut a cultura Dei recederet, tentatus est; deinde a Valeriano judice catomis cæsus, in confessione permansit, inde redditus patri. At cum pœnis affligere illum pater meditaretur, monitu Angeli navim conscendens, comitantibus se Modesto & Crescentia nutritoribus, ad Tanagritanum territorium devenit. Inde, propter filiam Diocletiani a dæmonio vexatam, quæsitus & adductus ad Diocletianum, ipsam ejus filiam oratione curavit. Sed cum, multis donis promissis, ei impius Imperator suadere vellet, ut culturam diis impenderet, ejusque animum de bono proposito mutare non posset; arctissimis vinculis ferreis adstrictum, in carcerem teterrimum induci jussit, & cum eo pariter Modestum atque Crescentiam. Deinde, circumstante populo, in amphitheatro sistuntur. Quos Diocletianus in ollam, resina & pice succensam, & plumbo soluto ferves actam, jactari præcepit: ubi sancti Martyres, psallentes in modum trium puerorum, hymnum Deo dicebant. Et egressis illæso vultu de olla, dimissus est leo ferocissimus: qui mox ad pedes eorum cecidit, & lingua sua pedes Martyrum lingere cœpit. Ad ultimum victus per omnia sacrilegus Imperator, simul & videns multitudiuem populi miraculo perculsam; catastam parari jussit, & servos Dei superextendi. Cumque cæderentur Martyres Dei, ossaque discinderentur; tonitruum magnum factum est, coruscationes atque terræ-motus tam magnus, ut templa deorum corruerent & multos opprimerent. Florentia vero, femina illustrissima, corpora Sanctorum collegit; & in loco qui dicitur Marianus; condita aromatibus sepelivit.

[4] [Alia aliorum compendia indicantur,] Alii aliter eadem Acta in compendium contraxerunt; puta Vincentius Bellovacensis, lib. 12 Speculi historialis cap. 70 & 71; Petrus de Natalibus, lib. 5 Catalogi cap. 118; Iacobus Ianuensis, cap. 77; Historia Lombardicæ; Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ; Breviaria item omnium fere nationum, etiam vetustiora Romana, quibus immorari non vacat, posito quod ex Actis sint, ut sunt, accepta omnia quæ istic leguntur: neque lubet scrupulose errores persequi, hinc inde superadditos navis, quibus utinam originaria Acta carerent. Carerent autem, si essent ex Proconsularibus Iudicum Imperialium commentariis confecta: [Ipsa prima Acta, nec seculo 6 antiquiora videntur,] sed illis vel numquam sic conscriptis, vel communi cum aliis sacris libris sorte ex Diocletiani edicto abolitis; fuit qui seculo VI vel VII ea, quæ nunc habentur antiquiora, conscriberet, cum majori admirationis ciendæ cura, quam certiora secernendi; adjectisque ex ingenio suo circumstantiis rerum atque verborum, quæ sibi magis idonea videbantur, ad extendendam ornandamque narrationem. Harum plurimas cum rescindant Ado ceterique breviatores, quos dixi; contingit facile, ut apud hos major quam in ipsis Actis veræ narrationis species appareat, etsi revera non sint majoris fidei.

Florentinius, [nec fidei magnæ.] cum Acta apud Surium & Petrum de Natalibus, inter se pugnantia quodammodo, & erroribus saltem levioribus conspersa censuisset; ea quæ compendio habet Ado, nullis maculata videri, dixit. Etsi enim, inquit a Diocletiano vel coram illo passim in Actis Martyrum Italiæ aliqua esse gesta narrentur (qui sane capitalis error videri posset eruditis, scientibus Diocletianum fere in Oriente sæviisse, Occidentis cura Maximiano commissa) attamen interpretanda sunt a Præsidibus, Diocletiani mandata exequentibus, fuisse perpetrata. Sed quid si addantur alia, non patientia indulgentiam istam? uti hic imprimis additur ipsius. Diocletiani filia (ceteri filium, cum majori etiam fictionis apparentia, habent) obsessa a dæmone. His ergo tantisper omißis & ad Notas rejectis, id nunc agamus, quod proprium magis hisce præviis Commentariis est; ut probemus late diffusum horum Martyrum neutiquam dubitabilem cultum, utcumque dubiæ Martyrii circumstantiæ sint.

[5] Incipio a Sicilia, cui primum S. Viti sociorumque agonem tribuunt Acta; [In Sicilia, prima Sanctorum palæstra,] cuique, & quidem soli, testimonium irrefragabile dant Hieronymiani Martyrologii ecgrapha omnia: credo, quia inde dumtaxat allata relatio fuit ad primum Martyrialium notitiarum in in fastos digerendarum collectorem, priusquam in Sicilia sciretur, quo devenissent tres illi, quos ibi coram judice stetisse, & tormentis examinatos sciverant; nec unquam amplius comparentes, persuadere sibi poterant clam sublatos de medio, ab impio patre-familias, cujus erant arbitrio relicti. Postea vero, cum allata illuc fuerunt Acta, in Lucania (ut mox dicetur) composita; & constitit S. Vitum, tanto istic in honore positum, Siculum esse natione, & ex Sicilia in Lucaniam pervectum fuisse; cœpit etiam quæri, & traditione indice nominati urbs in qua nasci, & portus, unde solvere cum contigit. Hic usque hodie monstratur ad promontorium, quod a Sancti ibidem æde, S. Viti Caput hodiedum dicitur; ista credit vero Muzara esse, [ubi Promontorium S. Viti, & Mazara domus paterna.] quætoti tertiæ & extimæ parti insulæ nomen facit Vallis Mazarenæ. Vrbs antiqua, sed nunc modica, Episcopalis tamen; atque tum alia oppida complura, tum etiam Lilybæum ac Drepanum sua diœcesi complectens, in meridionali Siciliæ latere. Hic ædes, in quibus natus S. Vitus creditur, in Oratorium versas ostendi; templumque in proximo promontorio, ubi navim conscendit in Observationibus ad Acta Sanctorum Siculorum, dicit Cajetanus. Sed non est tam propinquum Mazaræ, quam verba Cajetani sonant, S. Viti caput; quin circumnaviganti Lilybæum emetienda sint ad quinquaginta passuum millia.

[6] Siculorum de Indigetibus istis suis traditiones, & præsentem inter ipsos venerationem, explicat Pirrus, [in illo templum miraculis celebre.] Siciliæ sacræ tomo 2 pag. 565 & 6, in Notitia Ecclesiæ Mazarensis. Ibi enumerans Beneficia juris-patronatus Regii, tertium nominat Capitis S. Viti, in regione Montis S. Juliani, olim Caput-Egitarsum ex Ptolomæo, alias Egesta vel Segesta, ab Egesto Troiano vel Aceste Siciliæ Rege, ex Cicerone in Verrem; quem sequitur Aretius in descriptione Siciliæ fol. 3 num. 20, asserens, quod ad lævam hodie sit D. Viti fanum in scopulo, quotidianis miraculis insigne, quo mortales confugiunt, canum rabiosorum morsibus accepto vulnere, mortis periculum evasuri: huc enim D. Vitus ac ejus nutritii Modestus & Crescentia, Mazara ad declinandam iram Diocletiani Imp. navi, Angelo duce vecti, appulere: ubi idololatras incolas aliquot ad fidem Christianam converterunt; sed Angelo præmonente casuros montes illius oppidi, & oppidanos oppressuros, ad Lucaniam, hodie Basilicatam, navigarunt. Itaque ad hujus rei memoriam, cultores Christi templum D. Vito, & sacellum Crescentiæ nutrici sacra, ruinis montis proxima, erexerunt.

[7] Post ad augendam fidelium devotionem, Didacus de Leone, Archidiaconus atque Canonicus Mazarensis & hujus templi Beneficiarius, anno MCCCCLXXXV a Romano Pontifice (Innocentius VIII hic fuerit) beneficium Indulgentiarum in diebus Dedicationis, S. Viti, Pentecostes, [Indulgentiis dotatum,] SS. Simonis ac Judæ, & quarta Dominica Quadragesimæ exoravit. Sed & anno MDXXVI, die XIV Decembris, Indictione XIV, lego scriptum, quod Syndicus civitatis S. Juliani tenebatur solvere singulis annis oblationes debitas, Presbytero Bernardino de Balbo, Rectori Beneficii S. Viti in territorio dictæ civitatis, in diebus prædictis. [& Reliquiis Sancti, Luca allatis,] Per litteras autem Episcopi Mazarensis Jacobi Lomellino, datas in Monre XI Decembris MDLXVII, auctum fuit id beneficium aliis XL aureis, solvendis ab eadem Montensi civitate. Hic asservantur Reliquiæ ex Capite S. Viti & aliæ, Cruci inclusæ, quas a S. Laurentio Pisarum transtulit deditque M. Ægidius de Honestis Carmelita. Ibidem Puteus extat, [puteoque miraculoso,] cujus aquæ sunt ad depellendos dæmones, & morsus canum sanandos: item parvum nemus, cujus arbores silvestres incogniti, sunt ad salutem hominum & ad formandas Cruces pro calculis precatoriis. Est quoque mirabile, quod Mauri piratæ, [barbaris etiam venerabile.] qui sæpius huc se abdunt, venerantur id templum, imo & Sacerdotem Capellanum; aliaque munera, & non raro elargiti sunt oleum: sed anno MDCXXVI & XXVIII, collisis triremibus impetu maris, captivi effecti sunt Turcæ, qui venerant ut captivos ducerent Christicolas. Denique ab anno MDXLIX, sub Episcopo Hieronymo de Termine, id templum magnificentissime auctum est.

[8] Hactenus Pirrus, qui antea, in Notitia Catanensis Ecclesiæ, [Rayhalbuti quoque Patronus S. Vitus,] agens de illius diœcesis oppido mediterraneo Rayhalbuto, ubi S. Basilio sacrum est templum Parochiale, pag. 107 ait, quod in eo S. Viti & sociorum Martyrum, oppidi Protectoris, servantur Reliquiæ (Ughellus tom. 7 col. 1021, Caput appellat) tum addit, primam residentiam Cappucinorum Patrum, qui nunc vicinius oppido habitant, fuisse in S. Viti, ubi est fons, ejusdem Sancti nomine appellatus, cujus aquæ hominum sanitati prosunt; quod D. Vitus ibidem cuidam puero manum, canis dentibus excisam, restituerit, ut fama loquitur. Sed utrum hoc de Rayhalbutensis agri vico aliquo, S. Viti dicto, intelligendum sit (adeo ut indicetur fons, ab eo, qui ad Promontorium prædictum scaturit, diversus; atque ita credatur Sanctus etiam ad interiores orientalesq; insulæ partes penetrasse prædicando & miracula faciendo. Utrum Cappucini locum solummodo, non etiam regionem mutaverint; an vero hi, primum in dicto Promontorio constituti XXX P. M. a Rayhabuto, illuc usque transierint, Siculis definiendum relinquo: solum ex eodem Pirro, in Notit: a Ecclesiæ Agrigentinæ pag. 381, addo; quod in monasterio Olivetanorum S. Mariæ de Bosco, inter alias Reliquias habeatur ampulla sanguinis S. Crescentiæ. [& Agrigenti sanguis S. Crescentiæ.] Hoc autem citius credi potest, quam quod ipso Cajetanoque tacentibus, ex incerta quadam informatione, addit, corpus S. Crescentiæ asservari Mazaræ; nisi hæc alia est, aut valeat conjectura, de qua infra, SS. Vitum, Modestum & Crescentiam in Sicilia passos, in Lucania mortuos, & utrobique, nec non in Apulia atque Calabria cultos, distinguendos a SS. Vito & Modesto Romæ paßis, indeque seculo VIII trans Alpes delatis.

§. II. Cultus & Reliquiæ S. Viti & sociorum in Italia. Historia translatorum in Apuliam corporum.

[9] [Juxta Acta fuerit in Lucania Marianū,] A capite S. Viti ad Tanagritanum territorium, Lucaniam scilicet, dictam hodie Principatum citeriorem, enaviganda plusquam CCL passuum millia sunt. Inde per Tanagri fluminis, hodie Nigri ostium subitur, usque in Silarum: ad quem (si vera Acta sunt) invenire oportet Marianum, ubi Martyrum corpora condidisse dicitur Florentia. Eccum verba Actorum num. 18. Hoc ordine ab impetu fluminis Silari, quo mergebatur, liberata Florentia, sepelivit ea in eodem loco qui dicitur Marianus; ubi erepti antea a catasta Romana, ac subito inventi juxta fluvium Siler, requieverant sub arbore, ut dicitur num. 17: quæ arbor nequit procula Silari concipi, adeoque nec locus qui tunc dicebatur Marianus. Ibi ergo (nisi æquivocatio synonymorum Martyrum confusionem induxit) ibi, [& in eo templum Sanctis erectum,] inquam eadem Florentia, cessantibus persecutionibus, & Constantino Magno facultatem exemplumque præbente Martyrum tumulos exornandi, ædificari ecclesiam desuper fecerit; de qua, ut ibidem adhuc superstite, scripsit ante annos quinquaginta Bollando Iacobillus noster, cum locum ipse visitasset, in hæc verba: Pervetusta ea est, in eaque die XV Junii, nescio, majorne sit hominum concursus, qui est innumerabilis, an miraculorum proventus. Ibi post altare in pavimento est foramen, ad palmi dimidii magnitudinem; quod manus vola fere possit obtegere; unde suavissimus semper odor exhalat, quem egomet admotis naribus pæne cælestem egregie sensi. Ferunt sub illo altari corpora Sanctorum esse reposita. Ita ille. Crediderim vero, odorem istum esse a corporibus, quæ ibi jam non sint, sed olim fuerint. Si enim fidem merentur quæ dicunt alii; oportet ut ipsa inde sublata sint, translataque vel Romam, in Basilicam Sicini, in Esquilino juxta Macellum, factam exinde Diaconiam sub titulo SS. Viti & Modesti in Macello; vel in Apuliam, juxta Polignianum.

[10] Translationis Romam factæ nulla quidem extant monumenta; [unde Romam vel in Apuliam translata sint corpora,] fidem tamen ei conciliant certa Reliquiarum inde acceptarum & alio translatarum documenta. Polignianum factam qui descripsit, Abbatiæ S. Viti ibidem Monachus; dum loca, tempora, personasque confudit, Florentiam ad seculum Christi IX, Marianum in Apuliam traducendo; totam narrationem suam videri fecit fabulosam: quæ, de parte saltem aliqua corporis intellecta, alias videretur credibilis, Ecclesia Polignianensi testimonium perhibente, festumque Translationis secunda feria Paschali celebrante. Vt ut est, [idque post Acta scripta.] neutram Translationem indicantibus Actis, certum omnino censeo, ea fuisse composita cum adhuc in Mariano quiescerent corpora; Roma quoque nota fuisse puto, prius quam eo venientes Franci, ipsum sanctum corpus auferrent: non tamen ante tempora S. Gregorii Magni, quando quidem S. Viti & sociorum nomina non memorentur in Gregoriano libro Sacramentorum, nedum in Gelasiano, uti nec in eo kalendario Romano, quod Ioannes Fronto Parisiis edidit nongentis annis vetustius. Et de Romanis quidem Reliquiis postea, nunc, occasione earum quæ in Apulia esse creduntur, convertor ad vetustißimum Benedictini Ordinis monasterium, S. Vito sacrum juxta Polignianum seu Polymnianum.

[11] Est illud Apuliæ littoralis oppidum XX milliario a Bariensi Metropoli, nominis verosimiliter antiqui & & Græci, nemini tamen veterum scriptorum adhuc noti; titulo autem Episcopali auctum XI aut XII seculo (variant enim opiniones) primum tamen omnes Præsulem Richardum nominant, dubii, [Juxta Polignianum in Apulia,] unus an duo eo nomine fuerint, post quem vel quos successerit Ambrosius, anno MCXVI & reliqui ex ordine usque modo, uti referuntur tomo 7 Italiæ sacræ. Hic, inquit Vghellus, asservatur brachium & genu S. Viti Martyris, cujus meritis apud Deum omnipotentem, contra rabidos canum morsus, gratiam sanitatis consequuntur… primo vero ab urbe lapide, vetustissima extat Ordinis Benedictini Abbatia, D. Vito Martyri ac sociis Modesto & Crescentiæ consecrata; quorum corpora ibidem, translata (ut meliori calculo fertur) anno DCLXXII, die XXVI Aprilis, II Feria Resurrectionis Dominicæ, quo die festum translationis quotannis celebratur … Historia, litteris Longobardicis scripta, extat in eadem Abbatia; quam Sixtus V, suppresso D. Benedicti Ordine, cœnobio duodecim Apostolorum de Urbe annexuit. Ecclesiam, sub Abbatiæ titulo adhuc superstitem, similiter ut alteram in Lucania, visitavit Iacobillus prælaudatus; [Abbatia S. Viti ubi Reliquiæ & scripta Historia Translationis,] & Bollando tunc scripsit, istic a se conspectum S. Viti brachium, quod aliquando sudorem emittit, & populo ostenditur magna cum veneratione & operatione miraculorum: palamque asseritur, inquit, etiam ibi corpus conditum esse; & egomet Sacerdotem ibi allocutus sum, qui illud se vidisse rubeis vestibus indutum testabatur, ex occasione cujusdam novæ fabricæ. Translationis Historiam profert idem Ughellus, tametsi erroribus aliquibus vitiatam, ob quos illi conscripta videtur ab aliquo imperito, posterioribus seculis post translationem. Id quod sane ei libenter assensero cum ibi, præter alia assystata, in seculum VII nequaquam cadentia, dicatur Dominus Nicolaus Archiepiscopus Salernitanus Officio Translationis functus, cujus nominis nullum Salernitani habuerunt (saltem qui Archiepiscopi titulum gesserit, anno DCCCCLXXXI ecclesiæ illi datum a Bonifacio VII) ante Nicolaum Agellum, ab anno MCLXXXI ad MCCXX Præsulem laudatißimum.

[12] Sed quod notam anni DCCCI (quo factam Translationem illa qualiscumque Historia dicit, eamque celebrari VI kalendas Maji) mutatam Ughellus velit in annum DCLXXII; eo quod isto; [In ea annus notatur 801, ab Ughello in 672 mutatus,] & alio nullo usque ad DCCCXXIX, fuerit XXV Aprilis Dominica Resurrectio celebrata (cujus tamen secunda feria factam, vetus traditio habeat monumentis consignata) id ei firmiter assentiri nequeo, quoad videro monumenta, quam sit Historia, vetustiora. Cogitabo interim, in ipsa Abbatia, dum ibi Ordo monasticus staret solam XXVI diei Aprilis observantiam viguisse: ab ecclesia vero Polignianensi acceptas inde Reliquias prænominatas multo post; idque, ut major solennitas esset, Feria II Paschæ. Neque mirabor, si diligentiori adhibito examine inveniatur, [propter Feriam 2 Paschæ incidentem in 26 Apr.] id primo factum esse sub eodem Sixto V, haud diu ante annum MDXC, quando suburbana S. Viti ecclesia, sublatis Monachis, Romamque traductis reditibus, commendata fuit Episcopo vel Capitulo Polignianensi, una cum Reliquiis; quarum venerationi servandæ ut consuleretur, placuerit illas in Cathedralem transferri. Sin autem hoc multo citius factum probetur, & tamen oporteat servare concursum, [quæ si tenenda, substitui potius deberet annus 1204,] alias rarißimum, Feriæ II Paschalis cum die XXVI Aprilis, sub quo translatæ aliquando Reliquiæ sint; agnoscam tempora Nicolai Archiepiscopi, cujus annus XXIII, vulgaris Æræ MCCIV Pascha celebravit XXV Aprilis. Sed non ideo desinam habere suspectā Historiam, scriptam uno altero post seculo, cum supina ubique regnabat imperitia rerum ac temporum discernendorum. Tam enim facile potuit ab auctore confundi ultima in Cathedralem translatio, [quo forte a monasterio ad Cathedralem translatæ reliquia.] cum priori ab suburbanum Monasterium; quam ab eodem sunt confusa tempora & personæ utroque spectantes. Neque a tali judicio dimovebit me character Longobardicus, cujus usum scio ne tunc quidem abolitum in regno Neapolitano fuisse.

[13] Ad ipsam S. Viti apud Polignianenses Abbatiam quod attinet, [Abbatia ipsa S. Viti,] constat eam seculo XII admodum florentem potentemque fuisse; de qua, tamquam a Rogerio, primo ex Normannis Apuliæ Duce & Siciliæ Rege, vel fundata, vel novis juribus ac privilegiis communita, in hunc modum scribit Willelmus II, istius Rogerii nepos, sub data anni MCLXX, in hæc verba. Residentibus nobis in nostro Palatio felicis urbis Panormi, tu Luca, venerabilis Abbas S. Viti de Polignano, [seculo 12 valde potens fuit,] nostro conspectui præsentatus, humiliter & instanter nostræ Serenitudini supplicasti, ut illius intuitu, per quem feliciter vivimus & regnamus, & ut status Regni nostri meritis gloriosi Martyris S. Viti felicius exultet, privilegia Antecessorum nostrurum roboremus, Ducis scilicet & Regis Rogerii, avi nostri memoriæ recolendæ, nec non & alia privilegia vel instituta, quæ concessione Principum vel aliorum largitione Fidelium, monasterio tuo indulta fuerunt pariter & donata. [restaurata seculo II a Rogerio R.] Diploma integrum habetur apud Ughellum tom. 7 qui autem ibi laudatur Rogerius, ex Comite, (quod solum dicebatur ejus pater item Rogerius) Dux & Rex factus anno MCXXVIII & IX, nepos fuit Roberti Guiscardi; qui per purgata anno MLIX a Saracenis Apulia & Calabria, eosdem, expugnata anno MLXXI Panormo, tota expulit Sicilia, & triplici illo titulo Dux voluit dici, sed Pontificis Romani in eo consensum obtinere non potuit.

[14] Quod si oporteat, etiam ante Saracenorum tyrannidem, concipere fundatum S. Viti apud Polignianenses monasterium vel saltem ecclesiam; [quod antea forte Græcorum fuit;] oportebit etiam ut id factum sub Græcis Imperatoribus sit, Apuliam & Calabriam tunc adhuc tenentibus; quo casu, monasterium S. Viti Græcos quoque Monachos verosimiliter habuerit, pro quibus per Saracenos dißipatis, Latinos Rogerius substituerit. Ita etiam, Ughello teste tom. 7 col. 160, Abbatiarum quinque Consistorialium, in Tarentina diœcesi & Cardinalibus commendari solitarum, prima, Sanctorum Viti, Modesti & Crescentiæ, fuit olim Græcorum Monachorum ex instituto S. Basilii, qui extra urbem habebant monasterium sub S. Viti nuncupatione: cujus Abbas hodie intra urbem habet ecclesiam S. Salvatoris, [uti aliud Tarenti, ubi similes Reliquiæ.] ubi servantur prædictorum Divorum Reliquiæ; Caput imprimis & brachium S. Viti argento obtecta, cum non parva sanguinis parte, qui in vitrea phiala attinetur. Hunc autem duriorem toto anno conspiciunt, at in festo liquescit, acsi recens de corpore emanarit. Noster jam bis memoratus Iacobillus, etiam istam ecclesiam visitavisse se scripsit, ibidemque multa fieri miracula ad Reliquias prædictas: unde egomet, inquit, cum aliis Patribus nostris, tam ex ossibus quam ex sanguine partem aliquam accepimus, de mandato Patriarchæ Antiocheni, qui Abbas loci erat & Neapoli residebat; atque sub Notarii publici ad hoc vocati fide misimus Neapolim, ad nostram ecclesiam S. Ignatii: quo etiam tempore reliquiarium meum frustulis nonnullis istorum sacrorum ossium, de licentia Abbatis, auctum est.

[16] [Exhinc dilatatur ad plura Apuliæ & Calabriæ loca cultus.] Hæc omnia Poligniano primitus accepta, facile quis posset opinari: ego sane dubitare vix possum, quin ab alterutro monasterio, sive cum sub Græcis, sive cum sub Normannis utrumque erat, processerit & propagatus sit celebrior cultus Sancti per totam Apuliam, ac reliquam maris Hadriatici oram. Sic Leander Albertus in Apulia Daunia, inter S. Severum & Manfredoniam, Provinciœ Capitanatæ civitates, scribit esse D. Viti oppidum, ædificiis haud infrequens, sed propter serpentium multitudinem omnino desolatum: & in Samnitibus, sive superiori Aprutio, apud Lancianum, emporium ibi celebre & littori propinquum, Castellum S. Viti Lanciani. In iisdem Samnitibus, Æserniæ sive Iserniæ, est Abbatia S. Viti, cujus facta mentio VIII Ianuarii in Translatione S. Severini num. 7: & in Scyllacensi Calabriæ ulterioris diœcesi, Gasparina S. Viti nominatur; ubi SS. Viti, Modesti & Crescentiæ corpora ab incolis jacere dicuntur. Amalphis quoque, ubi corpus S. Andreæ Apostoli, in sacrario Metropolitanæ Ecclesiæ, prater ipsum & corpus S. Macarii Ægyptii, veneratur, teste Vghello c. 241 Tom. 7 maximam partem corporis SS. Cosmæ & Damiani & S. Viti Martyrum. De quibus omnibus ut poßit certius judicare, lector, & quid verosimilius æstimet discernere, transcriptam ex Vghello Translationis Historiam non gravabor subjungere post Acta Paßionis, nihilo minus quam ipsa censura egentem.

[16] Anastasius, Romanæ Ecclesiæ Bibliothecarius (tandem enim Romam revertitur disquisitio) in Vita Leonis Papæ III, [Romæ S. Viti Diaconia & Oratorium,] cujus anno DCCXCV ordinati Acta illustravi XI Iunii, inter ecclesias ab ipso donis & ornamentis auctas, nominat non solum Diaconiam B. Viti Martyris, quæ ponitur in Macello, alias in Arcu qui Gallieno Imperatori erectus traditur, haud longe a S. Maria Majore; sed etiam Oratorium S. Viti, quod ponitur in monasterio quod appellatur de Sardas: & utriusq; ecclesiæ scilicet vel Oratorii antiquiorem mentionem nullam in Anastasio toto reperio. Dubitat autem Ughellus, ubi supra, utro loco condita Sanctorum corpora fuerint; non minus quam a quo, vel quo tempore: fatetur tamen quod prior adhuc frustulum Viti veneratur. Id quomodo fiat, explicat Floravantes Martinellus in Roma sacra, ubi ait; ad eam ecclesiam a rabidis canibus admorsos confugere, [priori particula contra canum morsus miraculosa,] panemque in oleo S. Viti tinctum comedentes (cui olco consecraudo prædictum frustulum adhiberi existimo) sanitatem se impetraturos sperare. Esse etiam hujus rei testimonium dicit in marmore supra portam his verbis: Fredericus Columna, Paliani Princeps, a rabido cane admorsus, B. Vito liberatori suo ædem restauravit anno MDCXX. Ita non cessat Romæ Sancti cultus, cujus ac sociorum corpora a multis retro seculis inde ablata iidem omnes dicunt, qui de ipsis ad se translatis certant; litigio haud aliter componendo, quam si partes, etiam exiguas, sumi pro corpore toto, imo & pro corporibus dicas; vel plures, quod verosimillimum est, Vitos Martyres concipias, quorum alicujus corpus quisquis accepit, eum accepisse se credidit, [an inde allata Recinetum pars costa anno 1588.] qui cum sociis hoc XV colitur, ac socios eosdem etiam arrogavit sibi. Inter istos nominari merentur Recinetenses in Piceno, apud quos ab annis plus quam ducentis invenitur S. Viti ecclesia, olim Præposituræ insignis titulo, Societati autem Iesu illuc ingressæ a tributa Dominis Leopardis, quorum Ius patronatus illa spectabat. Hanc Modestus Benvenuti, in tractatu de Sanctis ac Beatis civitatis Patronis, fundatam suspicatur ab Antonio Iacobo S. R. E. Cardinali Venerio tit. SS. Viti & Modesti in Macello, qui patriam istam suam multis insignibus ædificiis ornavit, in eadem defunctus ipse anno MCCCCLXXIX: agnoscit tamen Modestus nullas in ea fuisse S. Viti Reliquias, ante annum MDLXXXVIII, quo Patres nostri bonam unius costæ partem illuc attulerunt, insigni pompa devotioneque acceptam.

[18] [Quæ Ticinum ab Aistulfo Rege ablata sunt corpora,] Iacobus Gualla & Stephanus Breventanus, in Historia Ticinensi, tradunt trium prædictorum corpora ab Aistulfo Longobardorum Rege, cum Romana suburbia diriperet, capta atq; Ticinum Insubriæ Regiam transvecta esse; ubi condi memorant in S. Marini cœnobio Fratrum D. Hieronymi; sed palam videri aut visa alicui, nemo dicit. Romanam urbem per trium mensium spatia obsidens Aistulfus (uti ad Pippinum Regem Francorum ejusque filios scripsit Stephanus Papa) anno DCCLV, omniaque extra posita ferro & igne devastans, multa corpora Sanctorum effodiens, eorum sacra cœmeteria, ad magnum animæ suæ detrimentum, abstulit. In his si qua ferebant SS. Viti, Modesti & Crescentiæ nomina, aliorum procul dubio fuerunt, quam quorum Reliquiæ condebantur intra urbis mœnia, quæ perfidus barbarus quotidie impugnans, penetrare numquam potuit. Huic interim fidei innixi Insubres, ipsos eodem die colendos assumpsere; & Ambrosiani ritus Missali, quale habemus anno 1522 excusum, duas pro eodem die Missas inseruerunt; in quarum prima S. Viti, præter quatuor Orationes (nam Secreta, [ex cœmeteriis effossa, aliorum omnino sunt:] quæ nobis unica est, Mediolanensibus duplicatur, super Syndonē & super Oblatam id est Corporale & Hostiam) ponitur ad Corinthios Epistola, Cum essem parvulus loquebar ut parvulus; Euangelium vero secundum Marcum, Offerebant Domino Jesu parvulos, ut tangeret illos. Præfatio autem, post Omnipotens æterne Deus, [inde tamen apud Insubres manet cultus.] interpolatur his verbis, B. Viti martyrio gloriantes, cui admiranda gratia tua, in tenero adhuc corpore, & necdum virili more maturo, virtutem fidei & patientiæ fortitudinem tribuisti; ut sævitiæ persecutoris non cederet constantia puerilis, quæ inter acerba supplicia nec sensu potuit terreri, nec frangi ætate, ut gloriosior fieret corona martyrii. Et ideo. Missa autem Sanctorum Martyrum Modesti & Crescentiæ, solum quatuor habet Orationes proprias, cetera de Communi.

[19] [Eadem dicuntur in agro Veronensi haberi, & Pisis Caput S. Viti;] Alii tradunt, teste Ughello, horum Martyrum corpora esse in agro Veronensi Cereæ, juxta Menacum fluvium in æde S. Viti; & Pisis in Hetruria, Caput S. Viti servari volunt in ecclesia S. Viti, ipsum utique unde sumptas particulas in Siciliam retulit num. 7 nominatus Carmelita. Sed hæc omnia, uti suadent, plures fuisse Viti nomine dictos Martyres Sanctos; sic nihil officiunt veritati Translationis ab ipsa urbe Roma in Franciam, ad quam sequentem Paragraphum servo ab Henschenio cœptum. Ego eumdem varie aucturus, hic Sanctorum in Italia cultum prosequor; ac noto, extentum eum hinc videri usque ad Forojuliensem Comitatum, Aquilejensi Patriarchatui olim subjectum, in quo hodiedum nominatur oppidum S. Viti. Non adeo longe recedit urbs Pontificiæ ditionis Bononia; ubi ad hunc diem, indicat Perlustrator ejus Ioannes Pauli Masini, esse ecclesiam ultra mœnia portæ Castilionensis, [Cultus in Forojulio] anno MCCCXXX constructam, & Sanctis Vito atque Modesto Martyribus dicatam; quorum etiam aliquæ Reliquiæ sint in Metropolitana S. Petri, & Theatina S. Bartholomæi: denique apud Monachas S. Mariæ Magdalenæ de Cento, Ordinis S. Augustini, esse corpus S. Viti Martyris, sub Gregorio Papa XV Romæ de aliquo cœmeteriorum extractum. Sed hoc alterius Viti esse, quam cui proprius hic dies est, licet illi quoque colendo propter homonymiam assumptus; dubitabit nemo; sicuti nec de Reliquiis S. Crescentiæ, quas, sub titulo Virginis & Martyris, etiam hodie exponi Masinius ait in ecclesia Ruvegnana S. Gabrielis: nam Sicula S. Viti matrix, uxor S. Modesti fuisse videtur, virgo certe non fuit. Ipsorummet SS. Viti & Modesti ossa brachialia duo pene integra Volaterris haberi, [& Romaniola.] inter Reliquias Cathedralis ecclesiæ, notatur in Commentario visitationis, ibidem an. 1647 instituto, sub nota XXIX Decembris, de quibus nihil habeo certi quod affirmem vel negem.

§. III. Reliquiæ & Cultus S. Viti in Provinciis Transalpinis.

[20] [Historia translationis:] Historiam translati Roma in Franciam S. Viti, indeque ad monasterium Corbejæ novæ in Saxenia Occidentali sive Westphalia, ex Ms. Bodecensi uti credimus (inde enim ipsißimam nobis transcripsit noster Ioannes Gamansius) jam olim Francofurti anno 1621 ediderat Henricus Meibomius, post Witichindi Monachi Corbejensis Annales; indeque ipsam transtulerat Andreas du Chesne in Tomum 2 Scriptorum Historiæ Francorum. Verum ex Ms. Codice monasterii Gladbacensis in agro Iuliacensi (unde transcriptum ab Ægidio Gelenio exemplum, & marginalibus Notis quibusdam auctum, submiserat Ioannes Grothusius etiam noster) ex Ms. inquam Gladbacensi apparuit, non solum editioni isti Prologum deesse; sed & miracula, in translatione facta, partim contracta fuisse, [a teste oculato scripta,] partim omissa. Integrum interea contextum, sed absque Prologo, ex eodem Codice Gladbacensi nactus Ioannes Mabilio, ipsam cum Observationibus præviis, lectu dignißimis, licet ad rem nostram minus necessariis, inseruit Parti I sui IV seculi. Prologum ergo ex Ms. addimus; Historiam vero bifariam dividimus. Apparet enim utriusque partis diversos esse Auctores: quorum senior, solam partem secundam composuit, testis certißimus, & eorum qui sacrum corpus deducebant unus. Etenim num. 23 asserit, se quam plurima oculis perspexisse, & probatis testibus affirmantibus requisivisse, per spatium dierum viginti, quibus iter duravit. Deinde pervenimus, inquit, ad monasterium… Octavas Martyrum celebravimus… Contracta nostrum adiit monasterium, aliaque similia.

[21] [sed per aliū aucta Prologo & fundatione Corbejensi;] Quantum posterior ipsa historia fuerit Auctor Prologi ac Partis primæ, initia monasterii complexæ, non possumus certo definire; sed non multa interceßisse secula, constat ex eo, quod sic auctam Historiam habuerit S. Geraldus, Abbas Silvæ-majoris, scripturus secundam Vitam S. Adalardi Abbatis Corbejæ Francicæ, qualem dedimus II Ianuarii. Nam scripsit Geraldus iste, aliis Gerardus, Vitam jam dictam, cum adhuc Lauduni vel Sueßionibus Abbas degeret, ante suum in Aquitaniam discessum, qui contigit circa annum MLXXVII, uti ad ipsiusmet Vitam diximus V Aprilis. In Prologo autem profitetur, nihil a se detrahendum priorum de Adelardo scriptorum sententiæ, excepta illius, qui non authentice scripsit de historia Adelardi in S. Viti translatione… Licet enim, inquit, ad unguem descripserit ipsam Translationem, per ejus successores factam; inordinate tamen erravit de Chronicis Principum & Sancti successoribus. Sed non distinxit Gerardus Auctores duos, uti nos facimus; ipseque unius quam alterius succinctior stylus distinguendos monet. Est enim verbosior ejus quæ arguitur exerrare partis Auctor. Opusculum tamen totum, ex partibus tam heterogeneis & fidei tam inæqualis conflatum, eo quo in Mss. reperitur ordine, legendum damus.

[22] Witichindus lib. 1 Annalium, ad Mathildem Ottonis Magni filiam scribens, ista habet: [causus Witichindus in Annalibus] Romam veniens quidam, Fulradus nomine, & ibi gesta legens pretiosi Martyris, notavit locum sepulcri, veniensque levavit Reliquias sacras, collocavitque eas in pago Parisiaco. Jnde, regnante Ludovico Imperatore, translatæ sunt in Saxoniam; &, ut legatus Caroli (Simplicis) confestus est, ex hoc res Francorum cœperunt minui, Saxonum vero crescere: donec dilatatæ ipsæ sua jam magnitudine laborant, [patrocinio Sancti ad scribit Saxoniæ fortunam:] ut videmus in amore mundi, & totius orbis capite, patre tuo: cujus potentiæ majestatem, non solum Germania, Italia atque Gallia, sed tota fere Europa non sustinet. Colito itaquo tantum Patronum: quo adveniente, Saxonia ex serviente facta est libera, & ex tributaria multarum gentium Domina. Neque enim talis ac tantus summi Dei amicus tui gratia indiget: nos vero famuli ipsius indigemus. Unde ut eum possis habere intercessorem apud cælestem Imperatorem; habeamus te advocatam apud terrenum Regem, tuum scilicet patrem & fratrem, Ottonem primum & secundum. Hæc Witichindus, cujus judicio, de translata fortuna Francorum ad Saxones cum Reliquiis S. Viti, [ejus ubique cultus probatur ex Breviariis.] convenire quidam putat, quod S. Vitus, licet nec Imperator fuerit nec filius Imperatoris, tamen semper pingatur cum sphæra seu pomo Imperiali, superne Crucem ferente. Ut ut est, communis Patronus Saxonum Vitus æstimatur; ejusque cultum, per totam Saxoniam inferiorem mirifice propagatum, ostendunt antiquißima istius regionis Breviaria, quorum pleraque penes nos habemus; Monasteriense scilicet, Osnabrugense, Mindense, Erfurtanum, Lubecense, Raceburgense, Sleswicense, imo & illis vicinum Coloniense: in quibus aut Acta integra aut eorum pars major habentur: & tali Breviario etiam utebatur monasterium Virginum, cum ecclesia S. Vito dicata in Altino-monte, in confiniis Zutphaniæ & Cliviæ.

[23] [Corbeja ad prædicandum egressi Monachi,] Quam fuerint Monachi doctrina & vitæ sanctitatis illustres in Corbeja Saxonica, vel hinc intelligas, quod ex ea assumpti dicantur Episcopi Pragenses, Spirenses, Osnabrugenses, Paderbornenses, Mindenses, Ferdenses, & duo Monasterienses, ac quinque Bremenses, In his fuerunt SS. Anscharius & Rembertus, quorum illustria Acta edidimus ad III & IV Februarii; ubi etiam vidimus, quod S. Rembertus in oratoriolo SS. Stephani & Viti anno DCCCLXXXVIII sepultus fuit. Quomodo autem vicinæ regiones, etiam Slavicæ, prædicatione horum Monachorum ad Christi & S. Viti cultum fuerint conversi, constat ex Chronico Slavorum Helmoldi, Buzoënsis in territorio Lubecensi Presbyteri, scripto temporibus Friderici Barbarossæ, & usque ad annum MCLXIII perducto, ubi lib. 1, cap. 6 sic loquitur: Tradit veterum antiqua relatio, quod temporibus Ludovici II (qui coronatus anno Domini DCCCLXXVII exeunte, non multo plus quam uno anno ac trimestri regnavit) egressi fuerint de Corbeja MONACHI, Sanctitate INSIGNES qui Slavorum salutem sitientes, [totam Rugiam Christianam fecerint, in eaque ecclesiam S. Viti:] impenderunt seipsos ad subeunda pericula & mortes pro legatione verbi Dei; peragratisque multis Slavorum provinciis, pervenerunt ad eos, qui dicuntur Rani sive Rugiani, & habitant in corde maris; ibi fomes est errorum & sedes idololatriæ. Prædicantes itaque verbum Dei cum omni fiducia, omnem illam insulam lucrati sunt: ubi etiam oratorium fundaverunt, in honorem Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi, & in commemorationem S. Viti, qui est Patronus Corbejæ. Postquam autem, permittente Deo, mutatis rebus Rani a fide defecerunt; statim, Pulsis SACERDOTIBUS ATQUE CHRISTI-COLIS, Religionem verterunt in Superstitionem; Nam S. Vitum, quem nos Martyrem ac servum Christi confitemur, ipsi pro Deo venerantur; creaturam anteponentes Creatori. Nec est aliqua barbaries sub cælo, quæ Christicolas ac Sacerdotes magis exhorreat. Solo nomine S. Viti gloriantur: cui etiam templum ac simulacrum amplissimo cultu dedicaverunt, illi primatum Deitatis specialiter attribuentes. De omnibus quoque provinciis Slavorum illic responsa petuntur, & Sacrificiorum exhibentur annuæ solutiones. [cujus etiam post relapsum ibi perseverat cultus, sed preversus;] Sed nec mercatoribus, qui forte ad illas sedes appulerint, patet alia facultas vendendi vel emendi, nisi prius de mercibus suis Deo ipsorum pretiosa quæque libaverint, & tunc demum mercimonia foro publicantur. Flaminem suum non minus quam regem venerantur. Ab eo ergo tempore quo primo fidei renuntiarunt, hæc superstitio apud Ranos perseverat usque in hodiernum diem.

[24] Horum pleraque, & multa iisdem verbis, habet anonymus Auctor Chronicorum Slavicorum, [facto idolo quadricipite,] editus a Lindebrogio, cap. 5: addit autem simulacro Rugianorum nomen esse Siantevith (sanctum Vitum apparet dici) quod dicebatur gloriosissimus omnium Deorum: deinde additur; Et hæc superstitio apud eos, usque in hunc annum & diem, scilicet quo scribitur MCLXVIII, perseverat. Est autem Rugia, Balthici maris insula, freto exiguo a Pomeranis dirempta: in cujus descriptione, Atlanti Blaviano inserta, sic legitur: S. Vitum, Christi servum, relicto Christo, pro Deo coluerunt, quem corrupto nomine swanto-Vitum appellarunt. Huic idolum quadriceps (veluti quadripartiti anni Patrono) in magnifice extructo templo collocarunt in urbe Arconæ Wittovie, cujus tum temporis maxima erat reverentia. [cui & equum sacratum alebant,] Stabat idolum hominis forma, resecta barba & capillis, in oblonga talari veste: dextera poculum, ex vario metallo fusum, veluti cornu efformatum, plenum liquore poculento; sinistra vero arcum cum sagitta tenebat. Huic idolo trecenti equi pascebantur; inter quos unus candidus, quem nisi summus Sacerdos ascendebat nemo; & illo, tamquam valde divino, ad prædicendas res futuras utebantur; & sudantem in stabulo sæpe ostentabat Sacerdos, [& cornu quotannis implebant de annisuccessu consultaturi,] jactitans Swanto-Vitum in pugna contra hostes Rugianorum in illo equitasse. Modus ostendendi eum hic erat. Idoli Sacerdos inspiciebat cornu, quod ante annum liquore impleverat, idque habitu ori sui presso, ne illo idolum attingeret. Inspecto poculo de futuro anni proventu divinabat. Si poculi liquor majori ex parte in vapores abiisset, caritatem annonæ; si plenum, vilitatem credebatur significare. Post hæc liquorem coram idolo effundebat, & idem rursum novo liquore impletum dexteræ idoli imponebat: [quæle suo etiam Iovi affingebant.] quibus peractis, reliquum diei comessando & bibendo transigebant. Eodem forte spectat, illud inter Monumenta Danica a Wormio pag. 391 appellatum Vitishorn id est Cornu Viti; quod (sicut apud eumdem docet Mysteriorum Poëticorum inter Danos enodator mirandus Edda, cap. 41) ab Urgarthilaco semideorum Danicorum uno, tamquam a pocillatore, apponebatur Thoroni, (ita Iouem nuncupant, & sacram ei feriam quintam Thorsdagh) cujus extremitas altera ad mare porrigebatur; in quo exhauriendo frustra laborabat Thoro; prius enim evacuasset Oceanum quam hoc cornu.

[25] Apage hereticos seculi nostri, qui istæc deliramenta imperita plebeculæ suæ ostentant, tamquam Hagiolatriæ papisticæ effecta. Nihil tale docuerunt Insignes sanctitate Monachi, qui primi Rugianos converterunt: [quæ omnia cessarunt an. 1167 redacta ad fidem Rugia.] sed neque eorum successores. Idololatriæ, expulso per vim Christi cultu regressæ, imputanda istiusmodi monstra: quæ quomodo fuerint eliminata, Anonymus præcitatus ita narrat cap. 321 In diebus illis (scilicet Frederici Barbarossæ) Rex Oaldemar, in manu valida obtinuit terram Rugianorum: & destruxit fanum eorum, & simulacrum confregit, & locuples ærarium diripuit: & ædificavit ecclesias, & statuit Sacerdotes Dei, adjuvantibus eum Episcopis: & sic conversi sunt Rugiani ad fidem anno Domini MCLXVIII. Quamvis autem tam diu in errore perseverabant, plus omnibus Slavis, erant tamen hospitales; parentesque honorantes. Nullum sinebant egenum esse inter se, sed omnes fovebant eum. Erant hic utique fructus veteris Religionis, apud ipsos a Monachis Corbejensibus, S. Vito auspice, proseminatæ, etiam in agro jam deserto ultro nascentes, quibus ad maturitatem denuo capiendam perductis sub Waldemaro, nihil dubitem purum S. Viti cultum reductum apud eosdem fuisse.

[26] [exindeque recepto in fastos Runicos festo] Etenim Kalendarium Runicum, ante annos circiter trecentos exaratum (Runicis autem litteris utuntur Dani, Norvegi, Islandi, ipsique Rugiani) quale post suos Fastos Danicos integrum edidit Olaus Wormius, Viti & Modesti nomina suo loco habet; idemque pag. 119 exhibet formam Kalendarii, baculo octangulari incisi, ubi Viti nomen, fulloniis forficibus desuper effictis exprimitur; inter nomina sanctorum Urbani Papæ & Wilhelmi atque Bothildi, de quibus die sequenti. Et ille quidem rationem, cur festum Urb-ni triplici cruce, tribus granis frumenti Saracenici desuper insignita, exprimatur, hanc reddit, quod id genus frumenti tali die terris mandari soleat; Wilhelmum vero & Bothildum duobus vexillis signari crediderim, propter duplices tunc nundinas vel quid simile. Forfici autem fulloniæ quid esse dicam cum S. Vito? nisi quod ejus die incipiant tonderi panni, totis prioribus sex mensibus post ovium tonsuram confecti? Ejusmodi autem signa serviunt litterarum ignaris pro scriptura: [totis Septentrionibus communi.] unde etiam inveniuntur Fasti, solis ejusmodi notis, non autem litteris ullis expreßi. Notabile quoque ad festorum intellectum, potius quam Sanctorum cultum, quod hi tres solenni voce simul Bodelmesi soleant apud eas gentes vocari, & speciali nota jungantur in Fastis. Hisce enim, inquit Wormius, agros fimo obducere vetant, ne segetes adurantur. Circum fertur etiam prognosticum illud:
Lux sacrata Vito si sit pluviosa, sequentes
      Triginta facient omne madere solum.
Hæc autem eo faciunt, ut pateat, Rugianos, quamdiu Catholicam cum Danis religionem tenuerunt, Catholicum quoque S. viti cultum tenuisse, & hactenus saltem nomen tenere in Fastis. Missale Suecicum, quod habemus ante annos omnino ducentos excusum, in kalendario, quod cum alio Reginæ Bollandus contulit, habet nomina Viti & Modesti; ex alio autem, quod dixi, additur festum esse IX Lectionum.

[27] Porro sicut ex Corbeja Saxonica, per Monachos, in totum Septemtrionem fluxit S. Viti cultus & veneratio; sic ex Gallica in omnes Gallias, [cultus universalis per Gallias] exemplo ecclesiæ Parisiensis: quod testari possunt singularū fere diœceseon vetera ac nova apud nos Breviaria; sed omnia fere sub ritu Simplicis Officii aut trium Lectionum, sicut videre est in ipsomet Parisiensi anni 1584: quamquam vix poßit dubitari, quin San-Dionysianum monasterium celebrius festum egerit, saltem quoad ibi corpus fuit. Cur enim ibi minus quam in Corbejensi, cujus recentiori kalendario inscribi festum XII Lect. observat Martinæus l. 4 c. de Ritibus Vet. Monachorum, quod tamen fatetur in Dionysianis consuetudinibus solum esse III Lect. A Galliis porro ad Hispanias transisse videtur similis cultus, quemadmodum illuc inde deducta est Benedictinæ Regulæ perfectior observantia, secundum institutum Cluniacensium. [& Hispanias;] Itaque Breviarium dictum Muzarabes, secundum Regulam S. Isidori, quod anno MDII viderat Rosweydus, & postea commodatum Henschenius habuit, ad kalendarium diem præfixum conferendum cum kalendario præfixo ejusdem Missali, quod adhuc habemus, excusum anno MDLI: in Breviario, inquam, Muzarabico illo notatum habebatur festum Viti & Modesti Martt. IX Lect: quod cur in kalendario jam dicti Missalis fuerit omissum, nescio: solum scio in kalendario veteris Breviarii Eborensis, apud Lusitanos anno MDXLVIII, excusi, nuda nomina haberi, absque ulteriori eorumdem in contextu memoria. Ægidius Gonzalvi de Avila, in Theatro suo ecclesiastico, congerens encomia Civitatis Abulensis, pag. 36 asserit, quod poßideat, præter alia, etiam corpora SS. Viti & Modesti, sed non explicat qua in ecclesia, neque unde vel quando allata, nec porro eorumdem amplius mentionem facit.

[28] [item in provinciis superioris Germaniæ;] Dimitto ergo tantisper Hispanos, donec distinctiores ab iis notitias obtineamus; dimitto etiam Gallos, apud quos nihil ultra notandum invenio, nisi quod Saussajus voluerit, Supplemento sui Martyrologii inseri memoriam delati corporis S. Viti in Corbejam Saxonicam, pro die XIII Iunii quo illuc appulit. Transeo ad Germaniam superiorem; ad quam spectat, quod apud Wigulejum Hundium, in Catalogo Episcoporum Salisburgensium Metropoli ejus præfixo, lego pag. 12. Anno MCCXXI Corpora Modesti & Viti Sanctorum, quæ in æde S. Andreæ in Lavent miraculis claruere, Eberhardo Archiepiscopo, Carolo Secoviensi, & Rudigero Chremensi Episcopis præsentibus Juvaniam advecta sunt, [ubi dicuntur corpora haberi Salisburg] cum magna solennitate & frequentia populi. Hæc cum inde accepta in Annalibus Bzovii legeret Pancirolius, in Thesauris absconditis Urbis Romæ, hæsit; fassus qua parte mundi hæc loca sita sint, ignorare se. Discat ergo quisquis cum eo hic hæret, quod Juvania est ipsa metropolis Salisburgensis, & in valle Laventina, in inferiore Carniela est urbecula S. Andreæ, in qua dictus Eberhardus II Archiepiscopus instituit Sedem Episcopalem, [festum certe & ibi & in ecclesiis propinquit agitur:] cui præfecit Ulricum Plebanum in Haus. Inde Reliquiæ SS. Viti & Modesti translatæ dicuntur ad Ecclesiam Salisburgensem: ubi & in tota diœcesi sub ritu duplici coli festum SS. Viti, Modesti & Crescentiæ discimus ex Proprio Sanctorum dictæ Archidiœcesis, sub annum 1647 excuso.

[29] Idem fieri in Passaviensi & Ratisponensi constat ex Breviariis anno 1505 & 1507 impreßis: & in Officiis propriis Ecclesiarum Frisingensis atque Augustanæ, celebrandum præscribitur idem festum sub ritu duplici; sub ritu semiduplici autem in Cathedrali & diœcesi Viennensi in Austria. Esse vero in basilica Augustana SS. Udalrici & Afræ de ossibus S. Viti Martyris, indicatur ab Hertsfeldio, in illius Basilicæ descriptione parte 2 cap. 27 & 36. Idem nobis scribitur de Fuldensi S. Bonifacii Abbatia, [Ibidē quatuor sunt oppida S. Viti dicta.] eaque de causa istic quoque festum ritu Duplicis Majoris agi, esse enim Reliquias insignes. Sic & in Moguntinæ diœcesis kalendariis ac Breviariis festive agenda dies notatur, & rubrica scribitur, propter Digitos (ut credo) S. Viti Martyris, quos in Moguntiacis lib. 1 cap. 17 inter præcipuas ecclesiæ Metropolitanæ Reliquias X loco censet Serarius. Theodorus Rhay, inter Animas illustres Cliviæ Iuliæ &c. accenset iis etiam S. Vitum: quia Caput ejus Galbjacum in Julia præcipuo honore colit: præmittit autem quod Mons Alcinai vulto Eltenberg, generosarum Virginum Abbatia, iisdem gaudet lipsanis S. Viti; an Corbeja acceptis, non divino. Sunt in eisdem ditionibus oppida integra, S. Viti nomine appellata, scilicet in Bavaria inferiore ad fluvium Rotum; & sub Austriacis in Carinthiæ urbs S. Viti, caput regionis sitæ ad confluentes Wilicti & Glatii fluviorum: in Carniola quoque, ad confinia Istriæ & mare Adriaticum, urbs S. Viti, Fluminis dicta, ubi est collegium Societatis Iesu: Elwangæ etiam in Suevia præcipuus Patronus habetur S. Vitus, eique Ecclesia Collegiata dicatur: ibique brachium & partem maxillæ, anno DCCLV apportatam ex corpore S. Viti, tunc Roma in Franciam delati; uti ibi recitatur in Lectione quarta Officii Ecclesiastici ad hunc diem.

[30] [Pragæ vero habentur,] Præmemoratas omnes & provincias & civitates superat in colendo S. Vito Bohemia, atque in hac caput Regni Praga, propter delatum eo Brachium, ejusque honori structam Metropolitanam. Bohuslaus Balbinus, lib. 1 Epitomes Rerum Bohemicarum cap. 7, S. Wenceslaus, Dux Bohemiæ, inquit, circumlatis oculis, sancti adolescentis Viti brachium, quod, velut fatale pignus Imperii, ex Corbejano cœnobio donatum, Henricus Anceps Rex acceperat; quodque miraculo, ut narrat Joannes Episcopus Litomislensis Wenceslao annuebat, poposcit & impetravit. Dein (ut legitur in antiquo Martyrologio Pragensi) transtulit Pragam, & sub titulo ejusdem S. Viti ecclesiam fundavit & construxit, postmodum in Cathedralem Sedem erectam, constituto anno DCCCCLXVIII Dithmaro Episcopo. [brachium Corbeja,] Elapsis deinde aliquot seculis, Carolus IV Imperator & Bohemiæ Rex (verba sunt dicti Balbini) cum Reliquias sacrorum corporum toto orbe quæsitas Bohemiæ suæ inferret, & Ecclesiam S. Viti Archiepiscopalem & Metropolitanam augustissime ædificaret; corpus S. Viti cum capite ipso, Ticino seu Papia a Lombardis impetratum, in Bohemiam advexit, & auro suis regiis manibus capiti circumposito, Ecclesiæ Pragensi donavit. Speciales Imperatoris litteras, ex autographo, quod in archivo Ecclesiæ Pragensis asservatur, descriptas misit Praga anno MDCLXIV Theodorus Moretus, [corpus & caput acceptum Papia.] Societatis Iesu Rector Glattoviensis, & postea excudit Thomas Ioannes Peßina, Radio 4 Pragensis Phosphor: pag. 460 & sequentibus, quale infra damus. Cujuscumque S. Viti corpus illud fuerit, ejus impetrati memoria celebratur hoc die XV Iunii in dicto Martyrologio Pragensi; & in Lectionibus propriis anno MDCLII excusis, ista recitantur; Ejusdem ossa Carolus Rex, Ticinensi ex urbe accepta, eadem in æde collocavit.

[32] [Hinc ille Bohemici Regni Patronus habetur;] Memoratus Moretus scripsit nobis, missas sibi discutiendas Bullas omnium Indulgentiarum, a variis Pontificibus templo Cathedrali concessarum, inter eas fuisse unam, quæ dabat templo S. Viti Indulgentias Portiunculæ, per modum Jubilæi, quotannis per triduum; quibus ob turbulenta tempora per plures annos usi non fuerant. Iterum vero Balbinus lib. 3 cap. 10; Anno MCXLIII, inquit, cum arx S. Viti incensa esset, templum S. Viti, cum omni sacrorum apparatu omnique auro & gaza, conflagravit. Sanctorum vero corpora Viti, Wenceslai, Adelberti Ludmillæ, omnino ab ignibus illæsa reperta sunt. Aliqua etiam de violatoribus sepulcri S. Viti, aut ad ejus aram in peccato celebrantibus, ideoq; divinitus punitis, infra ante litteras donationis referemus. Hic dico, etiam in Polonia vigere cultum S. Viti, festumque ritu Duplicis agi in ecclesia tam Gnesnensi quam Cracoviensi. Denique observandum est, inter sanctißimos quindecim Auxiliatores, qui pro gratia aliqua vel liberatione a periculis obtinenda invocari solent, etiam S. Vitum invocari; ut pluribus dictum XXIII Aprilis ad miracula S. Georgii cap. 7. ex quibus repetimus Orationem, quæ est hujusmodi, Omnipotens & mitissime Deus, [itemque unus ex 15 Auxiliatoribus.] qui electos Sanctos tuos, Georgium, Blasium, Erasmum, Pantaleonem, Vitum, Christophorum, Dionysium, Cyriacum, Acacium, Eustachium, Ægidium, Magnum, Margaritam, Catharinam & Barbaram specialibus decorasti privilegiis; da ut omnes, qui in suis necessitatibus eorum implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum.

PASSIO S. VITI,
Seculo VI vel VII composita, & Romæ inventa seculo VIII.
Ex variis Codicibus Mss.

Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Crescentia, Martyr Sicula (S.)

BHL Number: 8711

AUCTORE D. P., EX MSS.

ADMONITIO PRÆVIA D. P.

[1] Cardinalis Baronius, Tomo I Annalium Ecclesiasticorum, ad annum 55, agens de sudariis S. Pauli, digreditur ad Reliquias Sanctorum: & num. 15. Cum eamdem, inquit, [Quamquam novum non sit,] virtutem in exigua parte Reliquiarum Martyris, quæ in ipso sit corpore, inesse experimentum testetur; inde evenit, ut corpus unius Martyris in plures interdum partes dividi soleret, recondique in diversis altaribus: indeque fortassis accidit ut cum unius ejusdemque Martyris diversis in locis Reliquiæ conditæ haberentur; & æque, [ibi integrum corpus dici & credi,] ac si integrum corpus ubique locorum conditum esset, eadem miracula sint operata, unius ejusdemque Martyris corpus diversis in locis haberi dicatur. Hoc si uno in Martyre locum habet, multo magis habere debet cum plurium simul passorum Martyrum corpora, unum in sepulcrum condita, indeque communiter fuerunt elevata, confusis omnium inter se oßibus; quod in iis de quibus agimus tribus, pronum erit concipere. Multo etiam magis fieri natum est, [ubi solum pars est:] ut vel is qui inter illos primarius est, totidem in locis haberi putetur, quot in locis plurium corporum confusa ossa servantur; vel omnium simul in singulis haberi dicantur. Quod si unius ejusdemque nominis plures Martyres fuerint, unius autem alteriusve distinctior habeatur memoria, deperditis vel numquam scriptis singulorum Actis confusa; itaque postmodum composita sint Acta alia; quis non videat, quam incerta debeat esse historia paßionis, quæ sic coagmentata fuerit?

[2] [Passi tamen in Sicilia] In Sicilia passos SS. Vitum, Modestum, Crescentiam, docentibus Proconsularibus, quæ istic forte supererant, Actis, didicerit Eusebius, ad quem mandante Constantino Magno missum erat quidquid hujus generis supererat: idque, vel ipse vel ex ipsius commentariis alius, auctor omnium antiquißimi Martyrologii, quod Hieronymianum dicimus, in Fastos retuleris ad hunc XV Iunii. Interim aliunde forsitan fuerit scitum, Romæ etiam passos Vitum atque Modestum, de quibus similiter narrabantur particularia quædam. Tum vero primum erat confundi in unam narrationem duplices istas notitias. His autem ita positis, quam porro facile fuit, ut aliquis ad usum illius ecclesiæ, quæ in posseßione Sanctorum corporum potißimam se credebat, Acta colligens in unam narrationem, plura disparata constaret? Id in præsenti argumento evenisse, nolim equidem procerto asseverare; cur enim non poßit factum esse quod narratur; [videntur potuisse confundi cum aliis Romæ passis] ut primas quæstiones perpeßi in Sicilia, indeque fuga delati in Lucaniam, Romamque accersiti & iterum torti, inde vel vivi vel mortui relati sint in Lucaniam, prout habet historia Paßionis mox danda? Tam multis tamen tamque diversis locis Sanctorum prætitulatorum corpora sibi vindicantibus; neque particulas corporum modicas, sed partes valde notabiles ostentantibus; cur absurda videbitur conjectura, qua concipiantur tres illi omnino in Sicilia, non paßi solum, sed etiam consummati, quorum postea corpora fuerint per varias Apuliæ atque Calabriæ ecclesias divisa; [atque ita esse permixta utrorumque Acta.] alius autem Vitus ex Lucania adductus Romam, qui istic cum aliquo Modesto palmam Martyrii consecutus, & in Mariano sepultus, adeo celebrem istic cultum obtinuerit, ut eorum qui ei deserviebant Clericorum aliquis, Paßionis historiam in ejus ecclesia legendam colligere studuerit, collectis undecumque de Vito quocumque notitiis, & adjectis quas ingenium suggerebat circumstantiis opportunis.

[3] Cum hac libertate scriptam esse Paßionem mox dandam, [Ab utroq; diversas alius tertius Vitus,] non autem ex certa scientia posita omnia, nemo credo dubitabit qui leget; & ut summum tenebit, veram esse relationem quoad substantiam. Sic autem comparato animo considerandum propono, an incredibile sit, diversas de duobus Vitis narrationes in unam historiam conflatas fuisse? Præter istos autem duos tertium aliquem concipimus, cujus corpus ex uno suburbanorum cœmeteriorum auferens Aistulfus, crediderit eum se auferre, cujus Romæ legebantur Acta, qualia jam dixi ex duorum Paßionibus in unam conflata Legendam. Sic poßiderent Ticinensis, & consequenter Salisburgensis Ecclesia, [ab Aistulfo Papiam & hinc Salisburgum sit translatus:] Vitum suum, nihil commune habentem cum Actis hic dandis, præter nomen, & in nomine fundatum diem cultus, arbitrarioque addita sociorum nomina. Sic Apuli & Calabri tenere poterunt, ad primas Barbarorum ex Africa in Siciliam incursiones, seculo VI vel VII, delata ad se corpora, quibus antiquißimæ duæ apud Tarentum & Polignianum Abbatiæ glorientur, velut fundationis suæ nomenclationisque principiis. Sic denique Romani corpus S. Viti Lucani, non Siculi, a Florentia matrona in Mariano sepultum, ad se receperint; ipsique & Modesto etiam Martyri, Ecclesiam & Diaconiam consecraverint, & uno aut sesquiseculo post cesserint Abbati San-Dionysiano,

[4] Romanos quidem agnoscit probatque Baronius (in Notis ad Romanum Martyrologium, hoc die & loco) usque ad ætatem S. Gregorii religiosißime abstinuisse a tangendis dividendisque Sanctorum corporibus; sic ut pro magno ducerent Sanctuaria sive Brandea, [priorum autem unus Roma in Franciam.] id est Sindonas, ipsis vel eminus admotas, etiam Imperatoribus pro benedictione largiri; de Græcorum autem consuetudine, qui ossa levare Sanctorum se asserunt, scribit Gregorius ad Constantiam Augustam, vehementer miramur & vix credimus. Putat tamen idem Baronius id etiam Romæ agi cœptum eo tempore, quo Franci, Romanam Ecclesiam a Longobardis aliisque tyrannis vindicantes, multis officiis de eadem sunt optime meriti. Quod enim, inquit, alias fuerat intentatum, tunc a Romanis Pontificibus consequi cœperunt. Petitam pro auferendo S. Viti corpore obtentamque facultatem, non indicat num. 3 Auctor opusculi quod damus: sed ex comitatu Fulradi Abbatis unum ait reperisse consilium, ut corpusculum … a loco quo positum erat tolleret, atque in prædio suo diligentissime collocaret; ut videatur furtim ablatum indicare, corrupto fortasse pecunia custode. His præmißis accedo ad Paßionis qualemcumque historiam, eamque bifariam divido, in favorem conjecturæ propositæ: Auctori vero peto indulgeri, quod diu post res actas scribens, licere sibi putaverit talia dicta & facta comminisci, qualia in variis, nihilo certiori fide tunc compositis, Sanctorum Martyrum Actis sparsim legerat; & qualia ab istis quoque, quos sibi in argumentum assumpserat, dici ac fieri potuisse credebat.

PARS I,
A S. Vito acta & tolerata in Sicilia, sub patre Hyla & Præside Valeriano.

[1] Tempore quo Valerianus Præses, sub Diocletiano & a Maximiano Imperatoribus, persecutionem Christianorum in b Sicilia provincia exercuit, erat ibidem sanctus puer Vitus, [Puer ob fidem a patre cæsus,] multa signa in nomine eorum faciens c, & die noctuque misericordiam divinam implorans; cui hoc est a Deo responsum: Faciam tecum, Vite, ut petiisti misericordiam. Pater autem ejus Hylas, inclitus, sed sacrilegus, cum eum ad deorum cultum vocare non posset d cathomis cædi jussit, atque e papati ipsius Modesto accito, ita præcepit: [confortatur ab Angelo;] Vide ne aliquando hic puer hujusmodi verba loquatur. Apparuit autem Angelus Domini infantulo, confortans eum, & ait ei: Datus, inquit, tibi sum custos, ut custodiam te usque in diem exitus tui, & omnia quæ petieris a Domino, dabuntur tibi. Sed & f pervenit ad eumdem Valerianum, quod B. Vitus, nobilissimi viri Hylæ filius, Jesum Christum Dominum Deum coleret & adoraret. Tunc Præses vocavit patrem ejusdem venerabilis pueri, & dixit ei; Quid est quod audio de filio tuo, quoniam Deum, quem Christiani colunt, adorat? Si vis eum sanum & incolumem habere, ab hac eum stultitia satage revocare.

[2] His auditis a Præside, Hylas vocavit ad se filium suum Vitum, & dixit ei: Fili dulcissime, [patri suo exponit mysteria fidei.] audi patris tui utile & salubre tibi consilium, & ab istiusmodi cultus insipientia (cujus ritum nescio quem, mortuum hominem venerando, casso sectaris labore) recedere stude: ne forte ira Principis, secundum potestatis suæ furorem, in te, ad perniciem tui & augmentum doloris mei, desæviat. Tunc beatus puer respondens dixit patri suo: Utinam, uni pater, qualis & quantus is, quem mortuum hominem appellas, Christus videlicet Deus, filius Dei vivi, est, velles agnoscere, & mihi in ejus veneratione & cultu consensum præbere! Ipse est enim Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Hylas dixit: Ego scio, quia Christus, quem tu dicis Deum, apud Pilatum in Judæa flagellis cæsus, & ad crucifigendum traditus, & a Judæis & ejusdem Pilati ministris crucifixus est. S. Vitus dixit: Ut asseris ita est, sed hujus rei magnum & admirabile est sacrumque mysterium. Hylas dixit: Quantum ad rem spectat, dicendum est potius, esse supplicium, quod confiteris fore mysterium.

[2]

S. Vitus dixit: Patienter audi pater, & veritatis suscipe rationem. Traditio & crucifixio Jesu Christi Domini nostri, redemptio & salus nostra esse dignoscitur: a cujus caritate, certissimus esto, pater, quia nemo, quacumque tribulatione illata, me unquam poterit separare.

[3] [Miraculis clarus,] Multi siquidem cæci per B. Vitum divina gratia illuminabantur, multi sanabantur ægroti: sed & multa dæmonia voce publica ipsius præclara merita fatebantur. Hæc audiens Valerianus Præsens, sedens pro tribunali, patrem B. Viti coram omnibus his verbis aggreditur. Jam manifestius, Hylas vir illustrissime, audio, quod filius tuus illum crucifixum, quem in Judæa passum, Christum cultores nominant, tota devotione adorat & excolit, & deos nostros contemnit: quapropter dignum ducimus illum nostris præsentari conspectibus. [sistitur ad tribunal:] Cumque B. Vitus venerabilis puer tribunali Præsidis sisteretur, interrogabat eum Valerianus, dicens: Quare diis immortalibus non sacrificas? An nescis, quia Principes nostri jusserunt, ut si quis inventus fuerit illum Christum colens, diversis pœnis interficiatur? B. Vitus, repletus sancto Spiritu, [fidem Christi profitetur:] non trepidans, neque, ut hujusmodi ætati familiare est, aliqua timoris signa habens, signaculo facto Christi filii Dei, aperuit os suum, & dixit: Ego dæmonibus non consentio, nec sculptilibus aut lapibibus venerationem ullam impendo: habeo enim Dominum Deum vivum, cui fideliter servit anima mea. Tunc Hylas pater ejus, ejulans voce magna, ad amicos suos dixit: Plangite mecum quæso, quia video unicum filium meum perire. S. Vitus dixit: Non debeo perire, si possum in congregatione justorum introire.

[4] Tunc Valerianus B. Vito dixit: Quia nobili genere ortus es, amicitia patris tui hactenus me retinuit, ut in te jussa Principum uti in sacrilegum non explerem. Nunc, quia videote obstinata mente in tua velle per manere sententia, correptione interrogabo, [fustibus verberatur:] si te a cœpto conamine potero revocare. Et jussit fustibus mactari puerum. Cumque diutius fuisset mactatus, dixit ei Præses: Acquiesce nunc, & sacrifica diis. B. Vitus respondit: Semel tibi dixi, præses, Christum adoro filium Dei. Tunc iratus Valerianus, jussit puerum cathomo cædi. Ministri autem mox, ut in infantem manus mittere tentaverunt, brachia eorum arefacta sunt. Sed & manus præsidis arefacta est.

[5] Tunc exclamavit Præses, dicens: Heu! manum perdidi, & dolore torqueor. Et advocans Hylam patrem ejus, dixit ei: Ut video non habes filium, sed magum. S. Vitus dixit: Non sum ego magus, sed Christi Domini mei famulus, qui me docuit mandata sua, cujus doctrina & opere repletus sum, qui & mortuos suscitavit, & pedibus super mare ambulavit; imperavitque ei & cessavit a furore suo: cujus ego sum servus, & in cujus virtute sanam possum facere manum tuam. [manum aridam Præsidis sanat:] Valerianus dixit: Fac ut te magum non esse, sed veri Dei (ut asseris) famulum computem. S. Vitus elevans ad cælum oculos, dixit: Propter eos, qui adstant, Domine, ut videant & credant in Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, verum & omnipotentem Deum, in unitate sancti Spiritus tecum regnantem: ipsius Domini mei Jesu Christi nomine, sit nunc manus Præsidis sana. Et statim manum ejus sanam reddidit.

[6] Tunc Præses tradidit puerum patri suo, dicens: Vade & emenda hunc filium tuum, quatenus acquiescat & sacrificet diis, ut non pereat. Pater autem ejus beatum puerum Vitum suscipiens, introduxit eum in domum suam, [traditus patri, modis multis tentatur:] & multis deliciis ac mollibus verbis suadebat ei: cymbalis quoque & organis demulcere tentabat eum, & affectabat ancillas suas saltare ante eum, qualiter placeret ei, & ut a cultu Dei sui recedere facilius persuaderet. Ille autem, cælum incessanter suspiciens, dicebat intra se: Cor contritum & humiliatum, Deus, non spernas.

[7] Jussit denique pater ejus cubiculum omnibus quibus poterat ornari deliciis, & sterni palliis, [inclusus cubiculo] ac decorari lapidibus pretiosis, & introduxit in illud g filium suum Vitum, introductoque eo jussit claudi cubiculum. Beatus vero Vitus, flectens genua, Dominum deprecabatur, dicens: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Pater dilecti pueri tui Jesu Domini mei, respice in me, & miserere mei, & confirma me in virtute tua: ut non prævaleat draco iste, iniquitatis & malignitatis suæ votum perficere in servum tuum: ne insultent Gentes fidelibus tuis, & dicant, Ubi est Deus eorum? [recreatur cælesti luce & odore] Cubiculum autem inæstimabili claritate fulgebat, & videbantur in eo quasi duodecim lampades, nimio fulgore splendentes; respersumque est suavissimo odore; ita ut pater Viti omnisque familia cum ingenti admiratione clamarent, dicentes: Papæ! Numquam nec in Deorum templis tanta mirabilia vidimus. Qua admiratione attonitus Hylas pater B. Viti dixit: [& canutu Angelorum:] Putas dii venerunt in domum meam ad filium meum? Cœpitque curiose attendere ad ostium, prospiciens in cubiculum: & vidit septem Angelos stantes, alas habentes more aquilarum, inæstimabilis pulcritudinis & splendoris fulgore radiantes; & cantabant, Ἅγιος, Ἅγιος, Ἅγιος.

[8] Pater, ipse splendore reverberante in oculos ejus, cæcatus est; privatusque oculorum corporalium lumine, didicit secreta cælestia non nisi puro mentis certi posse obtutu. Beatus siquidem Vitus, pietatis ductus affectu, pro patre suo orabat, dicens: Deus cæli & Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui natus ex Maria ex perpetua Virgine, operante Spiritu sancto, ne me separes a patre meo, [patre excæcato,] sed eum mecum aggregare digneris in aula sancta tua. Verumtamen, Domine, non voluntas mea, sed propositum fiat gratiæ tuæ. Pater autem ejus præ nimio dolore clamabat: Heu! inquit, fili, perdidi lumen oculorum, & ingenti dolore & angustia torqueor. Servorum nihilominus & ancillarum plurima multitudo dominum suum plangebat, [& ob dolore ejulante,] cruciatibus & ululatibus miserabiliter nimis h vexatum. Ad quem clamorem adeo commota est civitas, ut etiam Valerianus Præses, ad voces commoti populi, ad domum Hylæ cum festinatione accurreret. Cumque introisset domum, & vidisset eum inter manus servulorum excæcatum, & ingenti stridore clamantem, hoc quomodo acciderit interrogare solicite cœpit. [ducitur a Præside ad aram Jovis, & Vestæ] Cui Hylas respondit: In cubiculo filium meum curioso cœpi mirari intuitu & vidi Deos i, quorum oculi erant ut stellæ, & aspectus ut fulgur; & splendorem tantum ferre non prævalens, luce reverberante in oculos meos, lumen infelix nimis amisi. Valerianus dixit: Dii, inquam, ut tu asseris, fuere potentes. Tunc apprehendens Hylam una cum servis ejus, duxit eum ad templum Jovis: & positus ante aram Hylas, devovit Jovi, dicens: Deus invictissime Jovis, si me salvum feceris, lumenque oculorum mihi reddideris, victimas innumerabiles offeram tibi, & taurum conflatilem cum cornibus aureis; & virgines sacras, dea Vesta, tibi dicabo, cum vestro fuero potitus solatio: [& acrius torquetur:] sed nullum

[3]

remedium impetrans, acriori semper augebatur supplicio.

[9] Interea beatus infans genua flectens, Dominum deprecabatur, [S. Vitus a patre rogatus,] dicens: Qui Tobiam illuminasti, Domine, fac misericordiam cum patre meo, si tibi consenserit. Diutius denique Hylas inaniter ante aras dæmonum clamans, tandem ad domum reducitur: ubi B. Vitus, sacrificium laudis Domino immolabat. Quo cum perductus fuisset, procidit ad genua B. Viti, dicens: Fili, salvum me fac. S. Vitus dixit: Et vis sanus fieri, pater? Ad quem ille: Volo & inhianter desidero, fili; ipso etiam voluntatem dolore cogente. B. Vitus dixit: Si sanus vis fieri, abrenuntia Jovi, Herculi, Junoni, Minervæ, Vestæ, atque Apollini. Hylas dixit: Et quomodo abrenuntio? B. Vitus dixit: Non deos illos, sed dæmones esse dicens: statuas quas hactenus coluisti, nihil habere virtutis confitearis: & si ita eis ex corde abrenuntiaveris, mox lumen oculorum tuorum recipies. Hylas dixit; Abrenuntio eis. B. Vitus dixit: In hac responsione tua intelligo, quia obduratum est cor tuum; sed propter populum qui adstat ut credat, & glorificetur nomen Domini mei Jesu Christi, licet on merearis, faciam tecum misericordiam. [visum eo reddit:] Et imponens manum super oculos ejus, oravit dicens: Domine Jesu Christe, qui cæco nato lumen, quod natura negaverat, tua potentia tribuisti; quamquam fides ejus non mereatur, tamen propter gloriam nominis tui, [manet is tamen obstinatus in malo.] illumina oculos hujus patris mei, ut videant & confundantur inimici tui, & lætentur omnes qui noverunt te, Domine. Et statum ceciderunt quasi squammæ ab oculis ejus, & sanus factus est, & respiciens vidit clare omnia, quæ se præsentia exhibuerant ejus obtutibus: exclamansque voce magna dixit S. Vito; Gratias ago diis meis, qui me salvum fecerunt, & non Deo tuo, Et cœpit satagere cum omni studio, quibus pœnis interficeret filium suum.

ANNOTATA D. P.

a Ms. Aquicinctinum & nostrum unum, Tempore Diocletiani & Antonini: qui manifestus est error. In Ms. Trevirensi etiam legitur tempore Valeriani & Gallieni, qui forte ad alium Vitum Romæ passum pertinent. Idem Aquicinctinum aliaque plura, loco Præsidis vel Præfecti, infra appellant Valerianum Cæsarem.

b Ita Ms. Ofnabrugense, itaque legerunt Ado & Usuardus, eosque secuti alii: lectionem autem veriorem hanc esse suadet Hieronymiani Martyrologii consensus, in omnibus quatuor Apographis, in quibusdam tamen Mss. quæ hic vidimus, Cilicia invenitur, per syllabarum inversionem, non raro alias observatam; pro qua plures Codices habent Lyciam vel Liciam, forte ex Cilicia factam, omißione unius syllabæ; nusquam autem adhuc invenimus Lucaniam, quam nominat Bellovacensis; nisi quod Petrus de Natalibus utramque provinciam mirabiliter sic conjugat: Vitus, Modestus & Crescentia … martyrio claruerunt in Sicilia: qui Vitus ex Lucania … oriundus. Hoc tamen secuti sunt Romani Martyrologii recognitores sub Gregorio XIII; & ubi eatenus lectum fuerat in Sicilia, legi jusserunt in Lucania, quod hodiedum servatur, omnibus antiquis Mss. refragantibus.

c In secundis Actis & apud Mombritium pluribus hæc extenduntur; & Mombritius, ex Senatorum stirpe descendisse Vitum legit.

d Quid sit Cathomis cædi, multis disputat hoc loco Baronius, pluribus in Glossario Cangius; utrique convenit, vocem Græcam esse ex κατὰ & ὧμος, ut sit quasi καθώμους, id est, ad humeros (quamquam apud auctores Græcos nihil simile inveniatur) & omnibus qui expendendi adducuntur locis consideratis, aliud concludere non possum, quam Virgas significari; non quomodocumque inflictas, sed uti solebat, & etiam nunc in Polonia solet, pueris, in humeros alterius sublatis atque ad nates cædendis, quod genus supplicii, ad majorem verecundiam, etiam mulieribus & viris aliquando adhibitum sit: hinc autem factum ut etiam ipsæ virgæ, quia ad istum usum solita adhiberi, absolute vocentur Cathomi.

e Papas, atis, ati, Pædagogus; unde infra in Notis femininum Papatissa: sunt qui declinationis secunda faciant, quasi a nominativo Papatus, ti, to.

f Hinc, post parvum exordium, incipiunt Acta in Ms. Ultrajectino, & apud Surium.

g Alias Cubiculus idq; in masculino, uti ex itinerario quodam Burdegalensi refert Cangius in Gloss. Ibi etiam constat Cubiculus, in quo Salomon sedit; ipse vero cubiculus uno lapide est tectus.

h Mss. quædam Vexantem, instar verbi deponentis.

i Alia Acta, vidi Deos igneos, quorum oculi erant scintillæ. Atque hæc ad primam Actorum partem notasse satis sit: cui fortaßis suus hic deest finis, ut alterius alibi Viti Acta, Siculi Viti Actis possent conjungi. Recte, an secus, non definio: definire visi sunt editores Cracoviensis in Polonia Missalis, quando eam partem solam sumpserunt in argumentum Sequentiæ, post Epistolam cantandæ, satisque dignæ quæ hic legatur.

Vito plaudat omnis ætas, & pro Vito laudes lætas
      Christo solvant omnia.
Hic a vita vera Vitus, nullos mortis agens ritus,
      Puer pueritia.
More, gestu transcendebat, cum pro Christo quem colebat,
      Mundi sprevit gaudia.
Dulces patris sprevit sinus, ludos, jocos nihilo minus,
      Vana censens omnia.
Hic in brevi consummatus, infans & vix ablactatus,
      Puer egit senia,
Pater ejus hoc audito, hunc subduci cursu cito,
      Jubet ad flagitia.
Post flagella blandimentis eblanditur, sed tormentis
      Pueri constantia
Plus elegit contorqueri, quam iniquum persuaderi,
      Patris ab astutia.
Tandem Præses huic rumori præbens aures, Vitum mori
      Censet de justitia;
Si non esset deferendum ejus patri, & parcendem
      Vito Patris gratia.
Hylas ergo deprehensus, & pro Vito reprehensius,
      Vitæ narrat gaudia:
Verba patris, dixit, audi; honorandis diis obaudi,
      Offer sacrificia.
Cogit pœnis Rex iratus, suadet pater desolatus
      Tota cum familia:
Sed nec Vitum petterrebat Regis ita, nec movebat
      Mente pater anxia.
Cum in pœnis victor staret, & pro Christo vitam daret
      Viva factus hostia.
O mirandum bellatorem! o stupendum hunc victorem
      O mira victoria!
Vitus puer in ætate, senes vicit gravitate,
      Fidei constantia.
Ergo Vitum imploremus, Nos, qui Viro deferemus
      Vota spiritalia.
Ut per ipsum coronemur, quam a nobis non meremur,
      Sempiterna gloria.

[4]

PARS II.
Transitus in Lucaniam, inde Romam. Variæ pœnæ inflictæ. Obitus. Sepultura.

[10] [Angelo monente & ducente, cum S. Modesto navigat Alectorium:] Angelus autē Domini apparuit papati ejus, religioso viro, nomine Modesto, dicens: Tolle puerum, & descende ad mare, quo invenies naviculam, qua transfretabis una cum eo in regionem a, quam tibi ostendero. B. Modestus dixit: Domine, viam quam dicis nescio, & quo ibo? Angelus Domini dixit ei: Ego vos ducam. Erat autem B. Vitus b circiter annorum septem. Exiens vero Angelus Domini deducebat eos. Et dum pervenissent ad mare, invenerunt naviculam, quam eis Christus Dominus præparaverat. Conversus quoque Angelus Domini sub specie naucleri ad infantem, dixit ei: In quam regionem festinatis? Vitus dixit: Quo nos Dominus duxerit, prompti sequemur & hilares. Dixit ei Angelus Domini: Et naulum tuum ubi est? S. Vitus dixit: Cujus nos servi sumus, dabit tibi mercedem. Et ascendentes naviculam, appulerunt in loco qui dicitur c Alectorius: & subito is qui eos navi deposuit, non apparuit. Venientes autem juxta flumen, quod dicitur d Siler, requieverunt sub arbore: ubi Dominus per B. Vitum multas operabatur virtutes. [ab aquila nutritur:] Cibus vero ministrabatur eis per aquilam cælitus: & cum concursus populi multus, fama signorum vulgante virtutem Domini, ad eos fieret, clamabant dæmonia: Quid nobis & tibi, Vite? venisti ante tempus perdere nos. Beatus autem Vitus instanter docebat populum præcepta Domini, & multi convertentes baptizabantur. [convertit multos:] Sanctus quoque puer, gratiarum actiones Domino referens, dum prædicaret populo, divinam clementiam atque omnipotentiam devotissime decantabat; Credidi, propter quod locutus sum, Domine: ego autem humiliatus sum nimis. Et item, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

[11] Interea e filius Diocletiani Imperatoris vexabatur a spiritu immundo, & clamabat dæmon per os ejus, dicens: Si non venerit Vitus f Lucanus, hinc non exibo. Imperator dixit: Et ubi possum hominem hunc invenire? Dæmon dixit: In territorio est Tanagritano g juxta fluvium Siler. Tunc Diocletianus Imperator milites armatos misit, [a Diocletiano Imp. evocatus, venit Romam:] ut cum festinatione perducerent hominem, quem dæmon nomine designaverat. Cumque venissent milites ad locum, quem dæmonis indicio audierant, invenerunt Christi athletam Vitum, circa fluvium Dominum exorantem. Ad quem milites dixerunt: Numquid tu es Vitus? Beatus infans dixit: Ego sum. Milites dixerunt: Imperatori es necessarius. S. Vitus respondit: Et ego tantillus homuncio, ad quid Imperatori sum necessarius? Milites dixerunt: Filius ejus a dæmonio vexatur, & ideo te ad eum perduci rogavit. S. Vitus dixit: Eamus in nomine Domini. Cumque pervenissent Romam, nuntiatur Diocletiano Imperatori ejus adventus: quem mox ad se introduci jussit. Vultus autem S. Viti erat speciosus nimis, & flammeus sicut ignis, & oculi ejus ut radii solis: utpote quia gratia Christi erat repletus. Cui Diocletianus Imperator dixit: Tu es Vitus? Ille autem tacuit. Tunc Cæsar Modestum de quibusdam quæ ei visa sunt cœpit interrogare. Sanctus vero Modestus, senex & naturæ simplicis, nesciebat congruum Imperatori dare responsum. Quapropter Diocletianus Imperator, senem exprobrando conturbavit. [generose respondet:] Unde S. Vitus dixit Imperatori: Cur interrogas senem uti juvenem? Vel propter canitiem debueras ei date honorem. Diocletianus Imperator dixit: Unde tibi tanta præsumptio, ut contra potestatis nostræ auctoritatem sic furiose respondere audeas? S. Vitus dixit: Nos iracundi non sumus, qui simplicitatis spiritum Christo largiente recepimus: quapropter, columbæ mansuetudinem imitamur. Magister enim noster qui nos docuit, natura est bonus, potestate magnus, & simplicitate modestus: & ideo qui ejus discipuli volunt fieri, mites & humiles corde, non iracundi & furiosi, ut denotas nos, debent esse.

[12] Tunc subito dæmon, per os vexati filii Diocletiani Imperatoris, clamavit horribiliter, dicens: O Vite, quare ante tempus crudeliter torques me? Cui S. Vitus nihil respondit: Diocletianus vero Imperator dixit S. Vito: Potes hunc filium meum sanum facere? Vitus respondit: [filium ejus a dæmone liberat:] Sanitatem quidem recuperare illum possibile est, quam ego illi non possum reddere; sed per me Christus filius Dei, cujus ego sum famulus, si vult eum ab hoc hoste pessimo liberare, facillime potest. Et cum, deprecante Diocletiano Imperatore, accessisset ad eum; manum superposuit capiti ejus, dicens: Spiritus immunde, in nomine Domini nostri Jesu Christi, recede ab hac creatura Dei. Et statim recessit ab eo dæmon, & occidit plurimos infidelium. Videns autem Diocletianus filium suum sanum, & plurimos infidelium, qui S. Vito illudebant, a diabolo præfocatos; & sibi in elegantia pueri complacens; blande & affabiliter hortatus est S. Vitum, dicens: Consentire, mi Vite carissime, ut solummodo sacrifices diis; & dabo tibi maximam partem regni mei, & cumulabo te plurimis divitiis, auri & argenti, pretiosarumque vestium, [non movetur promissis aut minis, ut sacrificet diis:] atque totius multiplicitate supellectilis, familiarissimumque & carissimum non immerito te habebo. Cui S. Vitus dixit: Regnum tuum & vestes tuæ atque divitiæ, mihi necessariæ non sunt: habeo enim Dominum Deum meum, qui si perseverando illi fideliter serviam, induet me stolam immortalem, quam tenebræ comprehendere non possunt. Diocletianus Imperator dixit: Non sic agas, Vite, sed consule potius vitæ tuæ, & sacrifica diis, ne diversis pœnis intereas. S. Vitus dixit: Inæstimabiliter quidem hæc tormenta, quæ promittis, desidero; quo ad illam palmam pertingere possim, quam Dominus electis suis dignatus est repromittete.

[13] Tunc præcepit Diocletianus ministris suis, ut B. Vitum, una cum Modesto, [retrusus in carcerem cum S. Modesto,] retruderent in dirissimum carcerem. Et cum retrusi fuissent in carcerem, jussit unumquemque eorum onerari ferro, appendente pondera h octoginta; & carcerem annulo suo signari, quatenus nemo eis vel aquam potuisset porrigere. Et cum inclusi fuissent, subito claritas magna resplenduit in carcere, ita ut ipsi custodes territi mirarentur. Sanctus vero Vitus exclamavit voce magna, dicens: In auxilium nostrum tu intende, Domine: accelera & libera nos ab hac pœna, sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis, & Susannam de iniquitate falsorum testium. Ad quam vocem B. Viti repente terræ motus factus est in carcere, & lux incomparabiliter radiavit, odorque inæstimabilis respersus est in habitaculo carceris. Apparuitque eis Dominus noster Jesus Christus, dicens B. Vito: Vite, exurge, confortare, & esto robustus: ecce ego tecum sum omnibus diebus, & sic recessit ab eis hæc visio. Ferrum

[5]

vero, quo vincti erant & ponderati, dissolutum est, [& Angelis] sicut cinis; & erat una vox psallentium Angelorum multorum cum eis in carcere, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit & fecit redemptionem plebis suæ; & erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui. Hoc audientes custodes carceris, præ timore exanimes pene effecti, cucurrerunt ad palatium, voce magna clamantes: Imperator piissime, succurre, civitas omnis perit, cunctusque interit populus. Qua voce commotus Imperator Diocletianus, dixit custodibus: Quod est tantum flagitium, ut sic permoti irrationabiliter proclametis? Custodes dixerunt: Vitum, [solviturq; a vinculis.] quem nobis præcepisti ligare in carcere, claritas maxima circumdedit, & odor inæstimabilis in toto claustro respersus est, & est homo cum illis, (Vito videlicet & Modesto) cujus aspectum nullus hominum prævalet tolerare; eosque alloquitur, & multitudo candidatorum virorum, in laudes hilarissimas prosiliens, ibidem vociferatur.

[14] Tunc Diocletianus, furore suo census, jussit arenarium i præparari, dicens; Bestiis ferocissimis tradam eos, [in amphitheatrum ductus, animas s. Modestum,] ut videam, si Christus eorum possit liberare eos de manibus meis. Et cum introducti fuissent in amphitheatrum, S. Vitus admonuit papatem suum, ut non expavesceret, dicens ei: Fortis esto, pater, ne timeas gladium diaboli, quoniam ecce nunc appropinquavit corona nostra. Erant autem in hoc spectaculo plusquam quinque k millia virorum, absque mulieribus & infantibus, quorum erat multitudo inæstimabilis. Cumque starent ante eum, Diocletianus dixit S. Vito: Vite, ubi te vides? Beatus autem Vitus, elevans oculos ad cælum, nihil respondit. Et Imperator repetito dixit ei: Ubi te vides, Vite? Et Vitus dixit: Video me esse in amphitheatro: verumtamen fac celerius quod facturus es. Diocletianus dixit Consule vitæ tuæ, Vite, & sacrifica diis magnis. S. Vitus dixit: Numquam tibi bene sit, diabole, rapax lupe, animarum deceptor: miror enim frontem tuam, quia tantas cernens virtutes non erubescis hæc mihi persuadere. Ego vero Christum habeo, cui hactenus votum pectoris mei sacrificavi, & nunc quod superest meipsum illi sacrifico.

[15] Tunc præ nimio furore seipsum non capiens Imperator, jussit ministris parare clibanum, & in eo resolvi plumbum & resinam & picem. Feceruntque ministri sicut eis præceperat Imperator, [in ardentem fornacem conjectus,] & deposuerunt in eum beatum athletam Christi Vitum. Dum deponeretur, dixit Imperator; Ecce modo video, si Deus tuus poterit liberare te de manibus meis. Beatus vero Vitus, dum consignaret se signo Crucis vivificæ, jactatus est in medium clibani: & efferbuit fornax sicut mare. Et subito apparuit Angelus Domini, qui omnem clibani fervorem extinxit. [ea per Angelum extincta] Beatus autem Vitus; in medio clibani stans, hymnum dicebat Domino: Qui liberasti, inquit, Domine, filios Israel de terra Ægypti per Moysem, de jugo durissimo & fornace ferrea, fac nobiscum misericordiam, propter sancti nominis tui gloriam. Et vocans Diocletianum Imperatorem, dixit ei: Gratias ago tibi & ministris tuis, Diocletiane: quia mihi lavacrum placidum præparastis, l etiam sabana præparate. Universus autem populus voces dabat ad cælum, dicens: Tanta mirabilia numquam vidimus; [illæsus exit,] vere enim verus & magnus est Deus infantis hujus. Et exiliens B. Vitus de clibano. nullam maculam habebat in corpore, [& objurgat Imperatorem:] sed refulgebat caro ejus tamquam nix: unde & psallens dicebat: Probasti me, Domine, sicut aurum; igne me examinasti, & non est inventa in me iniquitas. Imperatorem vero increpans: Erubesce, diabole, cum Satana patre tuo, videns quantam virtutem faciat Dominus meus in servo suo.

[16] [signo Crucis leonem mansuefacit] Imperator denique magis ac magis in iram frendens, jussit adduci leonem, cujus rugitum etiam homines vix poterant tolerare. Qui cum adductus fuisset, dixit Imperator B. Vito: Numquid & hic præ valebunt magicæ artes tuæ? S. Vitus dixit: Insipiens, stulte, insulse, & sine sensu: cur non attendis quia Christus Jesus Dominus meus mecum est, cujus jussu me Angelus ejus de omnibus pœnis & de manibus tuis potentissime liberabit? Et cum dimissus fuisset leo, S. Vitus signum sanctæ Crucis fecit super eum: & leo cecidit ante pedes ejus, & protracta lingua lingebat plantas ejus. Tunc S. Vitus dixit Diocletiano: Ecce, [& convertis mille homines:] impiissime, ipsa animalia reddunt honorem Deo, & tu non agnoscis Creatorem tuum; cui si credere volueris, adhuc tibi promitto, quoniam salvus eris. Imperator dixit; Tu illi credas, & omne genus tuum. S. Vitus subridens dixit: Bene dixisti, Imperator: ego enim & omne genus meum, quod ex Deo natum est per fidem qua ego renatus sum, perpetuam coronam, sicut & ego, desiderat in paradiso. In illa aurem hora crediderunt in Christum dixit: Vite, multi hæc gesta tua videntes, credunt artibus tuis, quibus & igni & feris imperas. S. Vitus respondit: Ignis & feræ non artibus imperantur; sed quia creaturæ sunt, Creatori suo reddunt honorem, Domino meo Jesu Christo. Unde tu plus confundi potes, quia quod res insensibiles & bestiæ irrationabiles faciunt tu, qui rationabilis es, creaturis irrationabilibus es deterior.

[17] [tortus in catasta cum Modesto & Crescentia,] Tunc Diocletianus jussit ministris, ut B. Vitum una cum S. Modesto papato suo & Crescentia nutrice m sua, quæ prædicatione ipsius B. Viti Christo credidit, in n catasta extenderent. S. Vitus dixit Imperatori: Ridiculosam & imbecillem ostendis virtutem tuam, quia mulierem torquere jubes. Torquebantur autem in catasta Sancti Dei, ita ut dissiparentur ossa eorum, atque viscera apparerent. Et in hac tortura clamavit S. Vitus ad Dominum, dicens: Domine Deus, in nomine tuo salvos nos fac, & in virtute tua libera nos. Et statim terræ-motus factus est magnus, & coruscationes terribiles, & ceciderunt templa idolorum o, & magna pars populi mortua est. [liberatur ab Angelo,] Imperator quoque cum festinatione territus fugiens, percutiebat frontem suam manu cum ingenti clamore, dicens: Væ mihi, quia a tantillo infantulo turpiter superatus sum. Descendit autem Angelus Domini, & elevavit eos de catasta; & subito inventi sunt juxta fluvium, qui dicitur Siler, & requieverunt sub arbore; invocante S. Vito Dominum & dicente: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, perfice desiderium cordis eorum, qui in tuo sancto nomine volunt gloriari de passione martyrii mei. Custodi illos, Domine, ab omnibus periculis hujus seculi, & perduc eos ad gratiam & gloriam magnificentiæ tuæ; & per dies quatuor natalis mei, musca non p appareat, quæ imago est dæmonum, [& cum iisdem martyrium complens adcælum deducitur.] in hoc loco martyrii mei. Et cum complesset S. Vitus orationem, facta est vox de cælo, dicens ad eum: Vite, exauditæ sunt orationes tuæ. Et his dictis, beatæ Sanctorum animæ, sacris egressæ corporibus, in similitudine columbarum nive candidiores, comitantibus eas Angelorum psallentium choris, cælum cum gaudio petierunt.

[18] Per triduum autem superno munere aquilæ

[6]

custodierunt corpora eorum. Tertia vero die dum Florentia quædam, illustris femina, secus locum gestaretur ab equis in basterna q, super ripam fluminis Siler, [Corpora sepeliuntur a Florentia.] subito exilientibus eisdem equis, quasi pavore quolibet territis, rapta est in modo mirabili in medium fluminis. Et cum cœpisset mergi apparuit ei S. Vitus, ambulans super aquas. Ad quem Florentia ingenti clamore dixit: Si Angelus Dei es, libera me. Cui B. Vitus respondit: Ego sum Vitus, a Domino, salutis humanæ auctore & provisore, transmissus, ut liberem te, quo sepelias corpora nostra; & quæcumq; in nomine Salvatoris cum orationibus nostris petieris, impetres. Et hoc ordine ab impetu fluminis erepta Florentia, collegit corpora Sanctorum, & aromatibus condiens, sepelivit ea in eodem loco, ubi requieverunt, qui dicitur r Marianus. Passus est autem S. Vitus, una cum S. Modesto & Crescentia, sub die XVII Kalendas Julias, regnante Domino notro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & imperium, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Si Mazaræ vere natus est Vitus, haud longa ipsi fuit ad mare via: quod si etiam in Sicilia obiit, cum nutritoribus suis Modesto atque Crescentia, concipi poterit navigio delatos fuisse ad Promontorium, vulgo Caput S. Viti dictum: ibique omnes consummasse agonem, post prædicatam pluribus fidem, factaque tum ibi tum alibi per insulam miracula; quoad iterum comprehensi, ibidem invenerint sepulturam, unde postea translati fuerint in Apuliam. Auctor vero, volens alterius Viti martyrium eidem personæ tribuere, eo transfretasse Siculos Martyres finxerit, unde Romam abductus fuit Vitus Lucanus.

b Hinc Petrus de Natalibus ait, quod Sanctus septimo ætatis suæ anno ad martyrii palmam pervenit. Alia Acta, quæ Bellovancensis sequitur, Erat, inquiunt, Vitus annorum duodecim. Fuisset autem vel sic supra ætatem sapiens, si vere (ut eadem Acta in principio habent) erat die ac nocte Dominum deprecans, & convertens animas non credentium, eleemosynis vacans, viduis & orphanis necessaria tribuens. Sed apparet luxuriantis scriptoris hæc esse; quibus sepositis, mirum non esset præcocem in septenni puero gratiam primas minas blanditiasque vicisse, & a nutritoribus Christianis subductum patris potestati, cum illis ad duodecimum annum in promontorio supradicto vixißi aut etiam diutius.

c Ἀλεκτόριος Græce, Latine Gallinaceus verteretur æque: facile autem Græci nominis locum in Lucania quam in Sicilia conceperis, cum utraque Græcizaret, & omnia fere propria nomina essent utrobique Græca: in neutra tamen nunc invenitur talis nominis indicium.

d Siler, alias Silarus, vulgo Selo, Picentes a Lucanis separans. Maurolycus Siculus, ne Sanctos ex Sicilia dimittat, diem 15 Iunii, sic orditur: In Sicilia juxta Selinuntem fluxium, sanctorum Martyrum Viti pueri &c. ad Illius scilicet ostium jacet Mazara, credita S. Viti patria.

e Filiam melius legit Ado, quod recentiores sequuntur, & Valeriam intelligunt Galerio Maximiano nuptam. Spuriam aliquam spuriumve melius intellexeris: nec enim aliam legitimam prolem ullam habuit Diocletianus: sed si pro Diocletiano intelligendus est aliquis ejus Romæ Præfectus, cur non hujus quoque Ppræfecti filius aut filia intelligetur?

f Ita propter habitationem Sanctum dici, intellexerit auctor: sed, si subsistit distinctio quam suggerimus, poterit hic vere Lucanus credi.

g Tanager, hodie Niger, in Silarim incurrit; & nomen suum amittit supra Bucinum oppidum, milliario circiter 16 a mari.

h Alia Acta, Centum quadraginta pondo.

i Arenarium proprie dicitur fundus quilibet arenosus, unde arena effoditur: & sæpe etiam sumitur pro cœmeterio. Hic tamen significat Amphitheatri solum, quod alias Arena dicitur.

k Alia, Quadraginta millia virorum.

l Eadem, Utinam & sabana præparassetis nobis! hæc autem sunt linteamina, quibus egreßi de balneo & sudatione involvuntur, serviunt etiam in volvendis mortuorum corporibus. Sudaria dicerent latiniores. Vide 9 Ianuarii nostri ad Vitam S. Iuliani cap. 13, litt h.

m Alia, Papatissa sua: sed quomodo hic ex improviso apparet illa, nusquam antea nominata: ne tunc quidem ubi transfretatio describitur? Credo, quia hanc martyrii sociam nominabat Martyrologium vetus, cum quo melius illam in Sicilia reliquissent posteri.

n Catasta, locus editior, in quo venales servi aut rei examinandi torquendive exponebantur: vide 5 Martii paßionem SS. Perpetuæ & Felicitatis cap. 2, litt. c.

o Auxesis procul dubio enormis; sed quid hoc notamus, qui in tota hac narratione nihil κατὰ τὸ πρέπον inuenimus digestum? Alio prorsus stylo genuina martyrialium temporum Acta procedunt. Si responsæ & interrogata utrimque brevia, apparitiones Angelorum vocesque cælestes aut nullas aut rarißimas, pauciora tormenta, aliaque similia in illis consideres, scies quantum distent æra lupinis.

p Ridicule confictam petitionem merito omisit aliorum Actorum scriptor. Fortaßis istis diebus simile aliquid observabatur in ecclesia Sancti apud Lucanos: nam sæpe in hujusmodi spuriis Actis finguntur a Deo petere Sancti morituri eam gratiam, qua ipsos post mortem Deus specialibus hominibus commendavit.

q Basterna, vehiculum tectum seu lectica muliebris, a duobus animalibus gestanda: de qua vide Cangium in Glossario, erudite suo more disserentem.

r Mss. quædam; Sepelivit in Mariano prædio.

D. P. DISQUISITIO CONJECTURALIS.
De prima sepultura S. Viti, & prætensa Translatione corporis ex Lucania in Apuliam.

Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Crescentia, Martyr Sicula (S.)

BHL Number: 8717


AUCTORE D. P.

[1] [Supposita plurium Vitorum distinctione,] Quisquis Acta suprascripta legerit, stylumque & ingenium Auctoris didicerit æstimare, ex paucis illis quæ hinc inde supersunt Martyrialium temporum Actis, qualia nostrum opus subinde suggerit, & mox hic sequentur de Sancto Dula; cum credo non alienum futurum a conjectura, qua distinguendos suggeßo Vitos, imprimis duos; quorum unus in Sicilia passus sit, cum SS. Modesto & Crescentia; alius Romæ, ubi vel martyrii, vel saltem cultus socium habuerit Modestum alterum. Tali autem distinctione admissa; sicut necesse erit corruere fidem narratæ in Actis transvectionis ex Sicilia in Lucaniam; ita multo magis merebitur in dubium revocari, asserta sub finem, Sanctorum, e catasta Romana sublatorum divinitus, [Lucanus posset videri, non relatus ad Silarim,] in eamdem Lucaniam transpositio; qua subito inventi juxta fluvium Siler, ibidem, post fusas a S. Vito preces, expiraverint. Si certum foret eos, qui Romæ paßi sunt, primam istic sepulturam nactos (Nam Siculos Martyres in Sicilia

[7]

sepultos malim credere) suspicarer corporæ, ut multorum aliorum, jactata in fluvium, divino nutu per marinos fluctus usque in Lucaniam devecta, adverso Silaci subiisse usque in locum, ubi inventa ac tumulata fuerunt. Nunc cum id non constet, nec aliunde probetur ibi fuisse (quod Acta præsumunt) Marianum (nam ædificandæ ibi ecclesiæ occasionem dare potuit S. Viti, ibi ante martyrium commorati, & multa miraculæ operati, memoria) videamus numquis alius Romæ propior locus potuerit primam sepulturam S. Vito dedisse.

[2] Talem suggerere videntur Leander Albertus & Athanasius Kircherus in suo Latio illustrato, hic pag. 80, iste in descriptione Italiæ pag. 211; eo post Blondum propendentes ambo, ut Caji Marii Villa, dicta etiam Marianum, sit hodiernum Marinum, in agro Albano, [sed prope Urbem cæsus,] ditionis Columnensium, VIII P. M. ab Urbe. Cum enim a mari longius distet istud Latii mediterranei oppidum, non potest nomen suum accepisse a mari; & cum eo fere loco fuisse Marii villa putetur, nihil pronius fuerit, quam eam unico verbo Marianum quoque dictam, & per quandam contractionem Marinum. Iam vero nihil usitatius Romæ fuit, quam Christi Martyres, post quæstiones atque tormenta coram tyrannis superata in Urbe, capitali sententia damnatos, [& Marini via Albana sepultus:] extra urbem tertio quartove milliario plecti. Concipiamus ergo, via Albana vel Appia, capite minutos SS. Vitum atque Modestum, vel simul ambos, vel seorsim singulos; atque ad sepulturam a Florentia delatos Marinum, olim Marianum, ubi prædium illa suum habuerit; postea vero cessante persecutione ædificatam super eos ecclesiam; quæ seculis aliquot intacta steterit. Tum vero quis non videat fieri potuisse, ut populantibus Latium Barbaris, Herulis, Gothis, vel Longobardis, captum exustumque Marianum illud sit; corpora autem Sanctorum, vel ante, vel post cladem delata in Diaconiam, quæ erat Romæ in Macello, indeque dici cœperit S. Viti?

[3] [fictitium autem esse Marianum] Quod ad Polignianenses artinet, ii cum apud se esse Marianum volunt, eoque translatum ex Lucania corpus S. Viti credunt; ipsa quibus nituntur Acta prorsus evertunt; nec tamen quod dicunt ullo persuadent argumento. Id ut appareat clarius, age ipsam ex Ughello translationis historiam, seu fabulam mavis dicere, hic describamus. Titulus est; Incipit Translatio S. Viti cum sociis in territorio Polymniani: [quod in Apulia ponunt Acta Translationis,] ubi eruditis in Apulia viris considerandum relinquo, an non magnam novitatem sapiat ita scriptum nomen, usu ab iis verosimiliter inducto, qui ad Polyhymniam Musarum unam etymon referendum putaverunt, cum in Mss. monumentis usque ad seculum fere XVI Polignianum legatur; itaque etiam habeat titulus in claustro S. Francisci Liciensis, Paulo Episcopo positus anno MCCCCLX. Sed hoc putetur, non tam auctoris quam scriptoris esse: rem ipsam totam videamus, observationibus criticis ad capita præcipua interpositis.

[4] Florentia quædam illustris femina, fuit Principissa Salerni: quæ propter orationem B. Viti, a tempestate fluvii Siler, fuerat liberata, in loco qui Basterna dicitur. Eidem mulieri illustri, supra aquas, dum fere mergeretur, B. Vitus apparuit; ab ipsius fluvii aquarum inundatione, sicut divina potentia eam præcipiebat eripiens: [ubi Florentia, quæ Sanctum sepelivit seculo 4] quæ dum a periculo illo evasisset im munis, cœpit in sanctæ Trinitatis amore fervescere. & votum vovit Deo & beatis Martyribus memoratis, ut eorum corpora, in loco qui dicitur Marianus, sicut B. Vitus ei præceperat, honorificæ traderet sepulturæ. Præfata vero illustris mulier, nimium de Sancti visione perterrita, ubi esset locus ille, qui Marianus dicitur, ab illo minime requisivit; sed postmodum mandatum beatissimi viri oblivioni non tradens, per omnes provincias ubi esset dictus locus Marianus diligenter fecit inquiri: sed nullo modo a servis suis, quos proinde transmiserat; potuit inveniri. [dicitur eidem ecclesiam ædificasse in Lucania.] Videns ergo præfata Domina, quæ erat laudabilis vitæ & nimia bonitate conspicua, & dolens nimium quod locus inveniri non posset: intra se meditari cœpit, quid faceret. Nec mora, cum lacrymis & suspiriis juxta fluvium, ubi Sanctorum Martyrum inventa corpora, cum maximo honore fecit sepeliri; & ibidem cum diligentia ad honorem Dei & beatorum Martyrum, construi jussit ecclesiam: in qua quidem ecclesia altaria tria fuerunt ejus jussione constructa. In primo enim altari jussit corpus B. Viri summa cum veneratione recondi; in secundo vero, corpus B. Modesti; in tertio vero, corpus B. Crescentiæ, per manus Joannis Eremitæ, qui morebatur in monte Amalphiæ. Et per spatium annorum viginti omnipotens Deus languentibus multis integram restituit sanitatem, & miracula multa per eosdem sanctos Martyres operatus est in ea; catervis populorum undique ad eamdem ecclesiam confluentibus, propter miraculorum multitudinem, signorum pariter, coruscationesque virtutum.

[5] [annis 20 ante an. 801:] Placet hic tantisper subsistere, & miram rerum ac temporum confusionem notare. Describitur ecclesia, qualis verosimiliter adhuc superest, a Iacobillo visa, ad fluvium Siler, & a qua infra in Marianum dicuntur translata corpora anno DCCCI, tamquam in illa ibi annis viginti quieverint; adeoque illic posita primum fuerint anno DCCLXXXI, & quidem recens ad fluvii ripam reperta, atque catenus insepulta; cum tamen agatur de Martyribus, sub Diocletiano paßis, de quibus jam pridem legebatur in Actis, etiam extra Italiam tunc notis, quod eos Florentia in Mariano sepeliverit, statim a sua paßione & morte. Neque duas hic velis concipere Florentias, quarum una seculo IV, altera VIII seculo vixerit: [& fingitur Salerni Principissa soror Berardi,] periculum enim submersionis, a quo liberata dicitur etiam in Actis, huic evasioni locum nullum relinquit. Id autem ridiculum est, quod nesciens Auctor quid esset Basterna, locum sic dictum sibi imaginatus sit, unde in aquas deciderit mulier. Hanc vero etiam Principissam Salerni facit; cum Salerni Principes primum cœperint nominari post annum DCCCXL. In illorum autem Principum Genealogiis, teste Ughello Florentia nulla invenitur: nullus etiam, qui frater ipsi mox infra aßignatur, Berardus: cujus neque nomen, neque aliud simile in ardus terminatū invenias inter Longobardica, [ ad Sancto: collocandos usa Joanne Erem. Amalf.] habentibus longe asperiora nomina, quam quæ postea a Francis Normanuisque videntur adducta in Italiam. Normanni autem in partibus illis primum cœperunt dominari seculo XI. Mirum quoque videri poßit, quod pro distribuendis per altaria corporibus sacris, non Salernitanus Episcopus aliquis loco propior; sed ab Amalphiæ monte longius remoto Eremita Joannes adducatur. Suspicor interim non omnino imaginarium Joannem istum esse, sed Amalphitanis aliquando notum: quod libenter discam, si forte istic cultum aliquem habeat, licet ea res nihil ad S. Vitum pertineret. Pergamus porro recensere fabulam.

[6] Postmodum illustris illa Domina memorata, pia Divinitatis inspiratione compuncta, [deinde Hierosolymam profesta.] & frater ejus Berardus nomine, jam dictæ sororis suæ caritate deductus, navem miræ magnitudinis fieri præceperunt; cunctisque necessariis utensilibus introductis, adhibita sibi sicut expediebat societate non modica, navem ipsam feliciter sunt ingressi: & prospere navigantes, in viginti dierum spatio, ad portum Accon optatis successibus duce Domino

[8]

pervenerunt: & ibi per tres dies moram facientes quietis solatio, ibidem in qua profecti sunt navi relicta, Hierosolymam honorifice properantes, sepulcrum Domini maxima cum devotione & reverentia visitarunt; aliis nihilominus locis sacris & venerabilibus ab eis visitatis, ita quod per quindecim dies in illis partibus incesserunt. Contigit interea fratrem prædictæ illustris Dominæ infirmari: de cujus infirmitate… afflictæ illi … in somno apparuit B. Vitus, dicens: Nisi sepelieris corpora nostra, in loco qui dicitur Marianus, numquam de tuo dolore consolationem accipies … Igitur cum Domina supradicta de somno evigilans surrexisset; ecce quidam juvenis, in specie medici ante ipsam stans, [fratri sanitatem impetrasse a S. Vito,] dixit: Domina, quid mihi dabis, ut fratri tuo conferam sanitatem? Quæ gaudens dixit, Medietatem omnium bonorum meorum. Tunc juvenis subridens ait; Nihil aliud peto, nisi quod me deducatis in locum qui dicitur Marianus. Mox cum Principissa locum ipsum nominari audivit a juvene, ubi esset locus eum instanter requisivit. Qui dixit: in Apulia est, prope castrum Polymnianense, quod olim fuit a Julio Cæsare exercitu hostili dissipatum, in quo loco ego jugiter persevero. [jubente se Polignianum transferri:] Adhuc simul intraverunt domum. Tunc juvenis manum infirmantis apprehendit, dicens: In nomine Jesu Christi, surge sanus; & statim surrexit incolumis… Nec mora: apud Accon redierunt; & a Deo statim salubri aura concessa, navim intrantes, expansis carbasis prospere discesserunt. Et subito juvenis quidam eis super antennis apparuit, & dixit illis: Nolite timere; ego enim sum Vitus Lucanus.

[7] [ubi inepte nominantur Accon pro Joppe,] Sive sub fidelibus, sive sub infidelibus esset Sancta civitas, aut etiam de iisdem Duce Godefrido Bullonio recepta a Latinis, peregrinantium eo navigatio, Ioppen portum solebat petere. At postquam Saladinus anno MCLXXXVII occupata Hierosolyma Joppen quoque destruxisset; sed & reliquum maritimum tractum Christianis eripuisset; Guido Rex inselix, sumpto ex desperatione consilio, Acconem leucis fere triginta remotam a Ioppe obsedit, & anno MCXCI obtinuit: quæ totis centum annis, etiam post alia amissa omnia, mansit in Christianorum potestate. Igitur a seculi XII usu, quo istuc instituebatur peregrinorum ex Europa cursus, sumpsit auctor occasionem suos hos peregrinos ducendi Aconem; [& iter definitur 20 aut 24 diebus:] quo tamen ex Lucania veniri non potuit spatio viginti dierum, nisi quolibet die quinquaginta circiter horarum spatium emensum quis concipiat. Nihilominus, si fides sit Auctori nostro, simili fere successis usi redeuntes; vigesimo quarto die ex Accon in locum Mariani, in quo portus est optimus, feliciter pervenerunt: & de navi descendentes, & hinc inde locum circumspicientes, viderunt quemdam senem, in rupe marini littoris sedentem; & interrogaverunt eum, quomodo nuncupatur locus iste: & respondit; Marianus vocatur. Quod audiens Domina illa, jucunda & hilaris effecta est… & mittens nuntios suos apud Barum, equos emere jussit non paucos: & ipsa & frater ejus ascendentes … infra septem dierum spatium ad locum, in quo Sanctorum Martyrum corpora quiescebant, cursu velocissimo redierunt: locus enim iste est juxta fluvium Siler, ut supra est notatum.

[8] [inducitur etiam Nicolaus Salerni Arch.] Tunc cum hymnis & canticis collecta multitudine Sacerdotum & virorum religiosorum,… præsente Domino Nicolao, venerabili Salernitano Archiepiscopo, Reliquias memoratorum sanctorum Martyrum, a personis idoneis & honestis, de sarcophagis eum timore & reverentia extrahi, præceperunt: & involventes sindonibus pretiosis, ea in loco sancto & venerando fecerunt deponi. [qualis non fuit ante an. 1181 post extinctos Salerni Principes;] Ast ante annum DCCCCXCIV Archiepiscopi titulum ignoravit Salernus, eo primum donata a Benedicto Papa VII, Dominus autem Nicolaus ab eo tempore nullus ibi fuit, sed nec alius quisquam etiam antea, quod quidem probari poßit, præter eum qui est in ordine Archiepiscoporum decimus quartus, & Ecclesiam summa cum laude rexit ab anno MCLXXXI usque ad MCCXX, uti supra ex Ughello diximus. Tunc vero nulli erant Salerni Principes (quorum ultimus fuit Gisulfus II) Roberto Guiscardo Normanno ejusque successoribus cum titulum sibi inter alios, gloriose vindicantibus; quo ad usque (sicut ait tom. 7 col. 475 Ughellus) Iordano Columna ac postea Sanseverinatibus subjecta civitas, iterum Principatus titulo est donata, sub Martino Papa V & Ioanna II, circa annum MCCCCXX.

[9] His tamen omnibus insuper habitis, fingit auctor, quod Florentia ac Berardus, tamquam pleno & absoluto jure dominantes toto, quod dicimus, Neapolitano Regno, eatenus acta & in posterum constituta seriatim significarunt Summo Pontifici: cujus nomen, [dissimulatur nomen Pontificis desuper consulti,] quod debuerat exprimi, caute siletur, solumque dicitur quod nuntios & scripta affectu paterno & honore suscepit,… & habito cum Fratribus suis sine mora consilio (præsertim quia difficultatem pati non debuit hujusmodi res petita) petitionibus sæpe dictæ Dominæ & viri illustris Berardi fratris sui, benigno favore & grato concurrens assensu, omnia quæ in suis videbantur petitionibus contineri, per Apostolica scripta, in honore Dei & Sanctorum Martyrum fieri, [quo annuente & comitante Nicolao Archiep.] & sine dilatione compleri districtius imperavit. Quæ omnia excludunt tempora dominantium in Lucania aut Apulia Græcorum & Saracenorum; adeoque ad Nicolai Archiepiscopi prælaudati ætatem apte referrentur; si proprios tunc Principes habuisset Salernum, quorum unus censeri Berardus posset. Interim tamen sublimis illa Domina, & memoratus frater ejus, & sibi subjectus populus universus, jugiter in Dei laudibus cum sacrificiis; orationibus & vigiliis persistentes, sanctorum Martyrum corpora contrito corde & humili venerabantur affectu.

[10] Igitur Domini Papæ precibus eo quo decuit honore susceptis, Dominum Nicolaum Archiepiscopum Salernitanum & Clerum universum congregari mandavit; præcipiens eis præfata Domina Principissa, ut locum Mariani deberent cum ipsa, ad sepeliendum sanctorum Martyrum corpora honore debito, proficisci. [nec non Petro Episc. Canusino.] Qui omnes mandata tantæ Dominæ devotis animis admittentes. ad perficiendum opus Domini se honore debito præpararunt. Itaque sanctorum Martyrum Reliquiis, quibus decuit reverentia & honore susceptis, & in loculis pretiosis sicut oportuit collocatis; Domina Principissa cum Domino Salernitano Archiepiscopo viro religiosissimo, & Clericorum & aliorum multitudine copiosa, devote Deo gratias agens iter arripuit: & sic ipsa, & omnes qui in comitatu ejus erant, duce Domino, in brevi dierum spatio apud Canusium prospere devenerunt. De quorum adventu Dominus Petrus, venerabilis Canusinæ Sedis Antistes, nimium lætus & jucundus; tam Dominam Principissam quam omnes qui in Comitatu ejus advenerant, intimo affectu caritatis suscepit, & Sanctorum Martyrum intuitu eis humiliter ministrare non destitit: [devecta sint corpora Polignianum,] ita quod præfata mulier eidem venerabili Antistiti, omnia quæ a beatissimo Vito in mandatis acceperat, per ordinem indicavit. Itaque idem venerabilis Antistes, & de jussione summi Pontificis, & de sanctorum Martyrum revelatione

[9]

gavisus, nec non & prædictus Dominus Salernitanus Archiepiscopus, cum Clericorum & aliorum fidelium turba non modica, sequentes Dominam memoratam, ad sæpe dictum locum Marianum, cum devotione & orationibus devenerunt. Locus enim ipse Marianus erat de jurisdictione prædicti Antistitis Canusini.

[11] Supponitur ergo, Polignianensem Episcopatum nondum fuisse institutum cum hæc gererentur: institutus tamen ille fuit, si non ab anno MXXXV, saltem ab anno MCCIII. Canusium vulgo Canosa, passuum millibus quinquaginta distans, a primis Christianæ pacis temporibus Episcopalis civitas fuit; [quando Barensem Archiepiscopum potius nominasse oportuisset; qui & Canusinus dictus,] adeoquo potuit, antequam a Saracenis sub annum DCCCXXVII destrueretur, Petrum habuisse Episcopum, eum qui in Vita S. Sabini Episcopi Canusini, corpus ejus honestius collocavisse dicitur, ut est apud Ughellum Tom. 7 col. 848; sed nihil illi jurisdictionis esse potuit Poligniani, saltem independenter ab Archiepiscopo suo Barensi, plus quam duplo propiori. Verosimile proinde mihi fit, ipsummet Barensem intelligi ab auctore, vetusta affectante, quia huic ab anno DCCCXLIV Canusini Episcopi titulus acceßit, auctoritate Ioannis Papæ XI, extorrem a destructa civitate Anglarium promoventis ad Barensem, etsi a Saracenis tunc ædhuc detentam: Petrus autem Barensis, hujus nominis, Secundus post Primum. qui anno DXXX ornatus fuit titulo Archiepiscopali, [sed non fuit Petrus nisi an. 950.] ab hoc seculo migrasse traditur anno DCCCCL; neque deinde ad præsens usque seculum XVII ullus eo nomine istic invenitur sedisse. Paulus Regius in Vita S. Viti, pro anno DCCCI, Petrum quidem nominat Polignianensem Episcopum; sed contra hanc ipsam cui innititur historiam, quæque expresse Canusinum appellat. Verum nos his dimißis, reliquum insulsæ narrationis videamus.

[12] [Additur ab eadem Florentia monasterium] Tunc ad eumdem locum, regulari institutione construendum & benedicendum, cum gratiarum actione devenerunt; & ecclesias, ad honorem Dei & sanctorum Martyrum, assignarunt. Et statim Domina ipsa locum ipsum præcepit fodi circumquaque atque signari; & in brevi temporis spatio, nullis parcens expensis, in honorem beatissimorum Martyrum ecclesiam fieri fecit: in qua dictorum Sanctorum Martyrum corpora cum honore & reverentia collocavit, & ibi feliciter requiescunt, & operatur quotidie Deus per eos mirabilia multa signa atque prodigia. [& dotatum pro Benedictinis S. Viti dictum:] Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCI. Celebratur autem Sanctorum Martyrum Translatio sexto kalendas Maji, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum, amen; emptis prius per ipsam Principissam nonnullis possessionibus, pro vita & sustentatione Monachorum Ordinis S. Benedicti indigentium, tunc stantium & in futurum; ut possent in eodem loco ab eis jugiter & Christus Jesus laudari, & Sanctorum corpora in perpetua veneratione haberi.

[13] Si sub istius anni nota aliquæ extitissent tabulæ dictarum emptionum donationumque, & inde sumpta fuisset occasio eidem anno adscribendi Translationem, etiam expressum habuissent verum emptricis ac donatricis nomen; [& tota narratio undeque apparet pessime consuta.] neque necesse habuisset Auctor ex vetustis actis nomen Florentiæ mutuari, quamadeo importuno tempore fingeret Principissam Salernitanam. Itaque nihil video solidi fundi, unde farrago tam fabulosa potuerit elici; solumque datur locus conjectandi, hoc unum curæ scriptori fuisse, ut Sanctorum corporum posseßionem quacumque fictione adstrueret suo Polignianensi monasterio, contra Tarentinos S. Viti Monachos, eadem corpora apud se haberi asserentes; contraq; Lucanos ad Silarim, idem prætendentes. Id autem credidit obtineri posse; arrepto Mariani loci nomine, & diversißimorum seculorum personis in unius narrationis seriem compactis: quæ mirum est, ideo solum quia sunt Longabardicis Characteribus descripta, (talibus scilicet qualibus fere adhuc utitur Curia Romana) obtinere fidem aliquam potuisse apud imperitos. Interim nulla ibi mentio Feriæ secundæ Paschalis; ut verosimile sit necdum eidem adstrictam fuisse Translationis memoriam, quando talia primum scribebantur.

[14] Prodiit anno MDCLVII, Lupiensibus in Calabria typis, Italica lingua, Sacer Gereon; sive de vita & martyrio SS. Viti, Modesti & Crescentiæ, Patronorum civitatis Poligniani in regno Neapolitano Historia Panegyrica, descripta a Marchione Polignianensi, D. Michaele Radulovicio; multa verbositate exornans argumentum, [Recentissima historia.] quale supra legimus; sed prodiit tunc solummodo, quod etiam singularum paginarum titulus præfert, Gerionis istius liber primus. Huic, ut alterum honoris collegam, viæque comitem, fratrem gemellum, quamprimum addat Illustrißimus Auctor, hortatur Ioan. Cancillus Palma, Archidiaconus Lupiensis, librum conquisitis undique encomiis prolixißime laudans. Continere debebat hic, quantum conjicere possum prædictæ Translationis historiam, simili verborum apparatu exornatam. Sed si in altero hoc argumento hæsit Auctor sicut in primo, nihil dubitans, nihil discernens; non plus ad nostrum intentum conferet posterior quam contulit primus. Negligendum tamen minime indicium censui, si forte aliquando impressus etiam sit iste 2 liber.

TRANSLATIO S. VITI
Roma in Franciam & inde in Corbejam Saxonicam: Auctoribus eorumdem locorum Monachis duobus.
Ex Mss. Gladbacensi & Bodecensi.

Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Crescentia, Martyr Sicula (S.)

BHL Number: 8718, 8721


EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Scripturus aliquid, juxta modum possibilitatis nostræ, de virtutibus, quas misericordia Conditoris nostri modernis temporibus dignata est ostendere, [Propter gloriam S. Viti primo laudandus Deus:] propter gloriam beati pueri Viti & Martyris; primum necessarium duximus, ut ad laudem & gloriam summi Opificis verba vertamus. Nam si laudanda est pictura, multo magis pictor: & si gratanter naves vel quælibet vehicula, quæ nobis victum vel vestimentum afferunt, suscipiuntur; principales tamen gratias ei qui transmisit referimus. Sit ergo laus summæ & ineffabili Trinitati, quæ notam facere voluit in populis virtutem suam, & in omnibus gentibus salutare suum. Glorificet eum omnis creatura sua, omnis sexus omnisque ætas, qui omnem hominem vult salvum facere, & ad agnitionem veritatis venire. O Conditor atque dulcissime Domine, quis non timebit, aut quis non ex totis præcordiis suis diligat te? Ab initio enim, & ante secula, salutem nostram operatus es, & hoc multifarie multisque modis. Nam, postquam nostris meritis in hunc caliginosum carcerem decidimus, [qui præmisit nobis Sanctos utriusq; testamenti.] nec deserentes te deseruisti: sed stellas, quæ nobis in nocte iter agentibus viam ostenderent, misisti. Ante oculos namque habemus, nisi mortali somno obdormierimus, Abel, Seth, Enoch, Noë, Abraham, ceterosque Patriarchas, Prophetas, Apostolos, Martyres: Confessores, Virgines, Viduas

[0]

atque laudabiles Monachos: & quia pigri sumus sequi hos, quos fortes atque laudabiles Scriptura teste cognovimus, etiam tua nobis laudabilis providentia occurrat. Attende quicumque es, & quæ cauta sunt legis vel audis; o, Inquam miseri, quid infelices dicturi sumus in illa die districti examinis, quando præ oculis habebimus omnes qui in hoc seculo placuerunt Domino, alii in conjugio, alii in continentia, alii in viduitate, alii in virginitate, alii in senectute, alii in juventute; &, quod mirabilius est, in primæva ætate. Nam mirentur, qui volunt, Noë arcam, inter undas vagantem; Abraham, filium suum offerentem; Moysen, mare scindentem; Josue, solem figentem; ceterosque Patriarchas & Prophetas, miracula facientes; Apostolos quoque, umbra vel semicinctio infirmos curantes, mortuos suscitantes; ego tamen mirari non desino, qualiter vel quomodo fortis in passione, [& interhos S. Vitum Puerum Martyrem.] strenuus in reddenda ratione, assiduus in oratione, inflexibilis etiam in patris suasione, persistere potuit athleta Christi Vitus beatissimus, Puer & Martyr. Sed hæc miranti, jam jamque occurrat tua, Domine, pietas. Fecerunt siquidem Sancti miracula, sed nullus sine te: certe tu in omnibus; & si tu, omnimodis & in isto. Hæc tua est, Domine, veneranda potestas, hæc tuorum certissima fides, quod manens inter omnia, complecteris omnia; idem manens, innovas omnia; nusquam dees, & ubique totus es. Agamus igitur indefessas gratias; laudemus, adoremus eum, qui fecit nos, per infinita secula. Amen.

CAPVT I.
Reliquiæ S. Viti in Franciam translatæ, & pro novæ Corbejæ in Saxonia structo monasterio, petitæ atque impetratæ.

[2] [Stabilita ubique fide Christi,] Post Salvatoris nostri Jesu Christi passionem & resurrectionem, post triumphos Apostolorum, ac victorias Martyrum, tandem ipse Rex regum & Dominus virtutum, superatis pacis inimicis, pacem Ecclesiæ suæ restituit, adeo ut ipsi Reges ad tumulos Martyrum prostrati adorent, & gloriosius in frontibus suis crucem Christi, quam diadema regium portare se gaudeant; simulque pro fide atque statu Ecclesiæ decertare contendant; honore quoque maximo, eorum, quos antecessores sui trucidarant, sepulcra ambiant. Quæ victoria Christi cum primum apud Romanos tripudiaret, Longobardorum gentem penetrauit, atque in Francia gloriosius triumphare cœpit: Hispanos adiit, Britannos conclusit, Anglorum gentem subegit, & licet compulsi, ipsi Saxones, qui Anglorum socii fuerant, devota mente colla submittunt. Laus igitur soli Christo, & gloria inenarrabilis, qui nomen suum usque in terminos universæ terræ notum fieri voluit. Qualiter denique Saxones ad fidem atque ad agnitionem veritatis converti potuerint, breviter in sequenti annectere huic opusculo curavi.

[3] Eo igitur tempore, quo gloriosus Rex Pipinus Francorum regebat imperium, [Vir pius cum S. Fulrado Abb. Romam profectus,] fuit vir venerabilis Fulradus a nomine, qui monasterium beatissimi Martyris Dionysii, ad regendum sanctorum cœtum Monachorum, susceperat. Hic cum magno desiderio æstuaret, qualiter beatissimis Martyribus honorem debitum impendere potuisset; non est contentus eorum corpora sola amplecti, quibus sedulum exhibebat officium; sed præfatum Principem adiit, petivitque ut eum Romam ire permitteret, quatenus inde Sanctorum corpora ad præfatum monasterium aliqua, sicut cupidus erat, transferre potuisset. Quod Princeps piissimus libenter accipiens, non solum licentiam dedit, sed & gratias pro tali desiderio retulit. At vero venerabilis Abba strenuos ac devotos sibi adjutores & socios ad hoc opus peragendum quærebat. Erat interea vir laicus, sed devotus, ejusdem Abbatis consanguineus, qui multam habens hereditatem ac familiam, filium non habebat; unde cogitate cœpit, quomodo hereditatem suam Domino consecraret: audiens vero jam dicti Abbatis desiderium, petivit ab eo, ut secum eum ire permittat. Cui cum præfatus vir omne desiderium suum aperuisset, divina comitante gratia tale repererunt consilium, [transfert in Franciam S. Viti corpus,] ut corpusculum beatissimi pueri ac sacratissimi martyris Viti, a loco quo positum erat, tolleret, atque in prædio suo diligentissime poneret, ecclesiam quoque eius nomini fabricaret: quæ donante sibi Domino omnia complevit: quo in loco, divina largiente clementia, per B. Viti martyris merita multæ hactenus ostenduntur virtutes atque signa.

[4] Præfatus vero Abba transtulit corpora beatorum Martyrum Alexandri & Ipolyti. [& tradit monasterio S. Dionysii.] Post hæc cum viri devotissimi, qui in præfato monasterio degebant, Beati Viti Reliquias apud præfatum virum esse didicissent; & qualiter pro Christi nomine sanguinem fudisset, in eius Passione perlegissent; totis viribus hoc agere decreverunt, ut cum reliquorum Martyrum Reliquiis in basilica S. Dionysii poneretur. Sed ille qui eas transtulerat, omnem hereditatem suam, seque cum ipsis Reliquiis S. Dionysio tradi promittens, tandem obtinuit, ut in loco, quo positæ erant, eas manere permitterent. Mansit autem in eodem loco corpus beatissimi Martyris usque ad annum XXIII piissimi Imperatoris Ludovici, & octingentesimum tricesimum sextum incarnationis Dominicæ. Sed priusquam ad hoc, qualiter corpus sancti Martyris partibus Saxoniæ translatum sit, vel qualiter virtutes per eum Dominus in ipso itinere ostendere, dignatus est, verba vertamus; dignum duximus, ut de ejus monasterii constructione b, ubi ad præsens quiescere videtur, aliquid breviter dicamus.

[5] Post obitum namque nobilissiimi Regis c Pippini, Karolus filius ejus regnum obtinuit Francorum universum: [Carolus Magnus Imp. sub. acta Saxonia] cui Dominus tantam contulit virtutem atque potentiam, ut non solum Francorum regnum strenue gubernaret, sed etiam multas barbarorum gentes circum quaque subjugaret. Unde factum est, ut gentem Saxonicam, quæ olim contra Francos rebellabat, non solum suo dominio subegisset, sed & mellifluo Christi nomini dicare meruisset. Nam & hunc ideo præ omnibus Christianis Regibus potentissimum in bellis fuisse credimus, quia quos suo dominio subjugabat, [& conversa ad Christianismum] Christi nomini dedicabat. Cum autem requiem præstitisset ei Dominus a compluribus inimicis suis, convocavit omnes, qui subditione sua erant majores, Sacerdotes & Principes; atque studiosissime quæsivit, quomodo veram fidem veramque religionem in universo regno suo firmaret. Quæsivit etiam nihilominus Sacerdotes bonæ spei, quos in Saxoniam dirigeret; [eo cupit etiam Menachos introduci;] qui ipsos secundum ecclesiasticam fidem docerent, domosque Episcoporum & ecclesias constituerent.

[1]

Sed cum omnem ordinem ecclesiasticum in illa regione tradidisset, qualiter ibidem monasticam disciplinam instituere potuisset, invenire nequivit; nisi tantum, quod illius gentis homines, quos obsides & captivos tempore conflictionis adduxerat, per monasteria Francorum distribuit, legem quoque sanctam atque monasticum institui præcepit. Denique, quia in Corbeia d monasterio laudabilis eo tempore religio Monachorum habebatur, multos inibi ejusmodi viros sore constituit.

[6] Erat igitur eodem tempore in præfato monasterio Abba, [cui rei Adalhardus Abbas Corbeiensis,] vir vitæ venerabilis meritoque eximius, Adalhardus nomine; nobilis genere, sed nobilior fide; fervens in disciplina, plenus caritate; sapiens in locutione, plenus dilectione; studiosus in lege divina, & plenus discretione. Hic cum esset inter primores palatii atque consiliarius Regis, scilicet quia erat consanguineus e ejusdem, voluntas supra dicti Regis ei abscondi minime potuit. Sed quia non erat inferior illo devotione, regressus ad monasterium, ab eis qui ibidem erant e gente Saxonica sciscitari cœpit, si possit illa in patria inveniri locus, ubi Monachorum monasterium construi rationabiliter posset. E quibus unus, Theodradus f nomine, ait: Scio, inquit, in patris mei possessione esse locum, [locum aptum quærit & invenit:] ubi ex utraque parte fons vivus emanat, & multum aptus ad hoc opus mihi esset videtur. Cujus responsione delectatus venerabilis Pater, eum statim illas in partes direxit, ut diligenter rem prolatam investigaret; &, utrum pater & reliqui consanguinei hoc consentire vellent, inquireret. Qui cum isset, & patris matrisque, avunculi atque patruelis voluntatem cognovisset; reversus ad monasterium, ut hoc fieret desiderare potius, quam resistere velle nuntiavit.

[7] Sed jam dicto Abbati illo in tempore commissa erat g cura maxima, videlicet ut regnum Longobardorum gubernare deberet, [sed eo in Lombardiam misso differtur negotium.] donec filius Pippini Bernhardus nomine cresceret. Nam ipse Pippinus, Karoli regis filius ante triennii tempus obierat, & ideo prædictus Abba non potuit perficere quod cupierat, & per sexennii tempus tardatum est opus. Factum est autem, postquam præfatus puer crevit, accepit ei uxorem, & constituit secundum jussionem Principis super omne regnum. His ita gestis, perrexit Romam, non solum orationis causa, sed etiam, ut cum venerabili viro Leone h Papa conferret, de necessitate regia & plebis. Ubi cum moraretur, atque simul de profectu adolescentis gauderet; subito venit nuntius pennigero volatu, afferens epistolam luctuosam nimis, de morte i Karoli Imperatoris. Qua perlecta, [Carolus moritur: Ludovicus succedens,] mœstus nimis venerabilis Pater illo de loco abscessit, statimque ad monasterium proprium perrexit: Ludowicus autem, qui usquequaque Wasconum regnum tenuit, super omne Francorum regnum est sublimatus. Tunc accesserunt ad eum viri, dolo iniquitatis pleni, & accusaverunt venerabilem Adalhardum, & ejecerunt eum de honore suo absque culpa, & exiliaverunt k sine causa. Interea veto Ludowicus Imperator jussit, ut Corbejenses Monachi alium de suis Abbatem sibi eligerent. Illi vero, tandem post mœstitiam consolati, elegerunt sibi ejusdem nominis virum, æque sanctissimum & æque dignum. Hoc enim ita futurum utrisque quidam Eremita diu prædixerat: quando hi duo viri ejusdem nominis, ejusdemque propositi, Anachoritæ fieri voluerunt, & seculi gloriam & occupationes terrenarum rerum fugientes, Beneventum usque pervenerunt.

[8] Hic itaque Adalhardus, monasterium ad gubernandum cum suscepisset, satis egit, ut omnia, quæ prior Adalhardus secundum voluntatem Dei facere proposuerat, instanter impleret. [Adalhardum II substituit,] Scilicet quia eorum semper in bonum una fuerat voluntas, & eosdem ut prior habebat in consilio adjutores; adjungens sibi maxime venerabilem virum Walonem, qui frater erat prioris Adalhardi, & in diebus Karoli Imperatoris magnæ fuerat potestatis, omnibus, qui erant in palatio venerabiliores, & omni provinciæ Saxonicæ prælatus: sed ut præscivit, quod eum quidam infestate vellent, ut accusarent, portum monasterii pertit, ibique cum multo studio Domino servire decrevit. Hunc præfatus Abba familiarissimum habuit. Interea recordatus ipse Abba, qualem prior Adalhardus habuit voluntatem de constructione monasterii in Saxoniæ partibus; habuit confilium cum senioribus Fratribus, & cum his qui ab illis partibus venerant, [quo cœpta primi promovente,] ad extremum cum omni Congregatione, qualiter hoc ad profectum adduceretur. Visumque est omnibus, justum esse, ut hanc rem indicaret Imperatori, ut cum ejus fieret imperio & voluntate.

[9] Factum est autem eodem tempore, ut serenissimus Imperator Ludowicus haberet placitum l in Saxonia, in loco qui dicitur Patherbrunna, in secundo anno regni sui, [post comitia Paderbornensia,] incarnationis vero Domini octingentesimo decimoquinto. Tunc accessit præfatus Abba ab eum, & locutus est ei cum consilio, suadens, ut ad profectum Christianæ religionis in eadem provincia, monasterium monachorum construere juberet. Quod cum piissimus Princeps benigne suscepisset, placuit accersere Episcopum nomine m Hathumarum, [inchoatur in Hethis monasterium.] ad cujus diœcesin pertinebat locus, ubi construendum erat monasterium, ut cum ejus fieret imperio & voluntate. Sicque factum est, ut ab ea die, & deinceps, religio Monachorum etiam in regione Saxonica succresceret atque proficeret. Eodem die remisit Domnus Imperator eidem Abbati omne servitium quod ad se pertinebat, ut liberius sanctum opus implere quivisset. Cœpit autem ædificare in loco qui dicitur n Hechis; ubi cum per sex & eo amplius o annos labotassent, nihil proficere potuerunt, nisi quod religo sancta in loco deserto tradebatur: nam locus ita aridus erat, ut nec victum, nec vestimentum ibidem invenire possent, nisi quantum præfatus Abba a monasterio proprio deferri faciebat. Augebatur tamen quotidie numerus Monachorum ex nobilissimo Saxonum genere: pueri quoque bonæ indolis nutriebantur optime; & licet opibus essent pauperes, religione sancta pollebant.

[10] Erat eo tempore Adalbertus, vir religiosus, præfato in loco Præpositus, qui cum æstuaret angustia, [sub Adelberto Præposito,] eo quod non haberet ad opus Fratrum stipendia, cœpit de mutatione loci cogitare; sed ubi, vel qualiter, invenire nequibat. Sed cum magna habitatoribus ingrueret necessitas, ad hoc ventum est, ut se in tres partes dividerent cum Prioribus singulis. Interim necessitas vertitur in voluntatem: omnes pariter de mutatione locitractare cœperunt. Affuit interea etiam eis, in tanta necessitate positis, divina clementia: ascendit enim in cor Regis, ut revocaret venerabilem virum Adalhardum senem, & restitueret ei omnem priorem honorem, & multo eum amplius, quam unquam antea fuerat, sublimaret. Qui cum jam dictos Monachos in tanta cognovisset penuria esse, cum omni festinatione misit, dans pretium; jussitque, ut sicubi invenirentur

[2]

carræ oneriferæ, & tam annonam quam boves compararent, & cum festinatione laborantibus subvenirent. Post hæc accessit ad Imperatorem, & rogavit ut daret licentiam, quærere inter illa loca, [in summa rerum inopia;] quæ ad se pertinebant, si forte posset alicubi in præfata regione locum invenire, ubi monasterium rite fieri posset: quod a pio Principe statim concessum est. Tum venerabilis Abba accepta licentia pervenit in partes Saxoniæ, una cum Walone fratre suo. Quo cum pervenissent, didicerunt a Fratribus, quia erat locus situs super fluvium Wisera, in pago Auguense, qui pertinebat ad villam, cui vocabulum est p Huxere; quod & antea quidam audiverant, [ob quam electo alio ad Visurgim loco,] & id ipsum Imperatori indicaverant. Ierunt ergo, & quidam ex Fratribus cum eis; & invenerunt locum, quia erat optimus & habitationi Monachorum congruus. Tunc inferunt consilium cum Episcopis & Comitibus, & cum nobilissimis viris ejusdem gentis, ut instanter eumdem locum excolerent; & monasterium ibidem collocarent.

[11] Venerunt ergo anno octingentesimo vicesimo q secundo Dominicæ incarnationis, sub die octavo Idus Augusti, regnante Ludowico serenissimo Augusto r undecimo anno, ad locum memoratum: circumspectoque ex omni parte. [anno 822 eo migratur;] & undique circuientes, prostrati in orationem decantaverunt Psalmos, ad hoc officium pertinentes. Et postquam compleverunt letaniam & orationem, jactaverunt lineam, & infixerunt paxillos, & cœperunt mensurare, prius quidem templum, inde habitationes Fratrum. Quod cum peregissent, constituentes, qui quædam habitacula initiarent, ad propria sunt reversi. Sed primum petierunt Episcopum, ut veniret & sanctificaret locum, vexillumque sanctæ Crucis in loco altaris poneret; nomenque, ut Corbeja vocaretur, aptaret: quod factum esse octavo Kalend. Septembris constat. Et eadem die cœperunt qui aderant ædificia erigere: erant tamen pauci numero, usque ad diem sextam Kalen. Octobris. Septimo Kalendarum namque ejusdem mensis surrexerunt a loco, [& nova Corbeja fundatur:] quo usquequaque habitaverant, cum omni supellectile sua, senes & pueri, & alia die venerunt ad locum destinatum; & celebraverunt Missarum solennia, cum omni gratiarum actione, laudantes Dominum & benedicentes Domino. Sequenti autem anno venit iterum venerabilis Abba, & plures ex Fratribus cum eo; [impetrantur ei privilegia,] & convocans omnem congregationem, instruxit eos de omnibus quæ ad cultum divinum & religionem sanctam pertinebant; quomodo & qualiter qui scire voluerit, in libello, qui de vita ejus dictatus est, plenius invenire potest.

[12] Cum autem appropinquare cerneret diem mortis suæ, [& Warinus præficitur:] misit venerabilem virum Walonem ad palatium, ut talem libertatem & tuitionem ex parte Imperatoris loci illius habitatoribus impetrater, qualem cetera quoque sublimia monasteria per Franciam habebant: quod ille fideliter egit, & Domnus Imperator benigne concessit. Quæ postquam gesta sunt, iterum cœpit cogitare, quemadmodum loco Patris Abbatem præferret, qui secundum voluntatem Domini regere posset Monachorum gregem, qui quotidie augebatur atque crescebat. Erat eodem tempore in Corbejensi monasterio quidam adolescens Monachus, qui ex nobilissimo Francorum atque Saxonum genere fuerat ortus, nomine Warinus. Hic a tanta perfectione cœpit, ut cum esset juvenis, atque magna potestate præditus, haberetque sibi desponsatam virginem pulcram atque nobilissimam, & jam jamque inter primos Palatii consisteret, elegit potius servire Domino æterno, quam Regi mortali, relictisque omnibus portum monasterii petiit. Hunc venerabilis Pater in nova Corbeja juvenem Abbatem facere cogitabat, confidens scilicet de Domini misericordia, ut qui a tanta perfectione cœpisset, perfectius consummaret: Fratres autem agebant, ut venerabilem virum Walonem sibi in Patrem eligerent. Interim cum jam jamque diem egressionis suæ adesse sentiret, misit ut quem vellent eligerent, accepta licentia Imperatoris.

[13] Interim dum electio protelatur, religiosus Abba diem finivit extremum s. Quo nuntio omnes mœrore concussi; Walo, [qui deinde mortuo Adalardo fit Abbas,] qui tunc ibi electionis gratia morabatur, jussus pergit ad Palatium, inde ad proprium monasterium: statimque ibi ab omnibus eligitur in Abbatem. At vero hi, qui in Saxonia habitabant Monachi, de electione Abbatis sui beatæ memoriæ Adalhardi confisi, eligunt sibi Abbatem jam dictum virum venerabilem Warinum, qui proficiebat quotidie, & acceptus erat tam Deo quam hominibus. His vero gestis, post aliquod temporis spatium, accidit quædam disceptatio inter Ludowicum Imperatorem & Principes qui erant in regno; pro qua re in tantum indignatio Principis excrevit, ut & Walo, quem olim ante omnes dilexerat, in exilium mitteretur, & t Hilduwinum, virum æque devotissimum, in Saxoniæ partibus, scilicet in monasterio Corbeja, tamquam in exilio collocaret. [faventeque sibi Hilduino Abb. S. Dionysii,] Interim venerabilis Abbas Warinus majori honore apud Imperatorem habebatur. At vero memor, quod sibi commissum erat, scilicet ut inter barbarorum gentes monasterium ædificaret; petiit ut de corporibus Sanctorum, quorum plurimi habebantur in Francia, sibi aliquod transferre in proprium licuisset monasterium: statimque Imperator, ut fieret, jussit. Qui cum multum eodem anno laborasset, ut S. Victoricum u de Ambianis civitate transferret, hoc implere nequivit; quia accolæ terræ illius hoc graviter ferebant. Tunc reversus est ad propria, multorum tamen Sanctorum Reliquias secum adferens.

[14] Illo vero in tempore venerabilis Abba Hilduwinus in eodem monasterio jussu habitabat Imperatoris, [Warinus Ab. impetrat corpus S. Viti.] eratque omnibus carus atque dilectissimus: quis enim se continere posset ab amore ejus, qui Dominum summo desiderio amabat, & in ejusdem cultu assiduus erat? Hic cum cognovisset desiderium præfati Abbatis & Fratrum, quia volebant, ob augmentum Christiani cultus, aliquem Sanctorum in monasterium suum transferre; promisit, quod si se Dominus in honorem pristinum collocaret, absque retractatione aliquem eorum, qui sub ditione sua erant, eis daret: statimque post aliquot dies honori pristino restitutus est. Post hoc Imperator etiam venerabilem Abbatem x Warinum ampliavit honore, eique monasterium y Rasbacis, cognomento Hierusalem, ad gubernandum tradidit. Tunc accessit ad venerabilem virum Hilduwinum, & rogavit eum, ut memor esset promissionis suæ, & daret ei corpus beatissimi pueri & martyris Viti. Qualiter autem, vel quo tempore hoc corpus S. Viti in Saxoniam translatum sit, & in monasterio quod Corbeja nova dicitur collocatum, intimare curavimus z.

ANNOTATA G. H. ET D. P.

a B. Fulradi Acta dedimus 17 Februarii, & in iis §. 3 de hoc ejus itinere, & Reliquiis Roma in Gallias

[3]

Translatis egimus, & potißimum de corporibus SS. Alexandri & Hippolyti, quorum hic sit mentio. Videtur autem ipsum iter referri posse ad annum 756, quando Pippinum in Lombardiam comitatus Fulradus, victo Aistulfo, claves civitatum reddendarum Romam detulit; quæ optima occasio fuit prædicta corpora impetrandi.

b S. Gerardus Ab. in Prologo ad Vitam Fulradi Ab. monet, quod auctor, per hanc scribendi viam ingressus, non authentice sensit: Quomodo enim aliter, inquit interponeret Corbejam novam, quam construxit S. Adelardus? ideoque monet, quod in his quæ secus quam sunt sensit, a nullo sit per singula credendus; puto autem legendum, quam non construxit Adelardus: quid enim aliud posset hic reprehendi? Illud tamen non dicit Auctor, sed narrat quomodo de novo monasterio in Saxonia struendo cogitaverit Carolus cum S. Adalhardo.

c Pippino patri, 24 Septembris anni 768 mortuo, succeßit Carolus Magnus.

d Loquitur de Corbeja antiqua sive Gallica, ad dexteram ripam Somonæ fundata, a S. Bathilde Regina, uti dictum 26 Ianuarii in ejus Vita 2 num. 9.

e Scilicet patrueles erant: quia natus erat S. Adelardus patre Bernardo, fratre Pippini Regis.

f S. Gerardus ait, Monachum Corbejæ factum.

g Hæc cura commissa dicitur a Ratberto num. 16 ut regnum & ejus Regem Pippinum juniorem ad statum Reip. & ad religionis cultum … informaret. Gerardus num. 14, ut Pippino juniori ad regendum magistraret. Fuisse huic filium Bernardum, sed naturalem, asserit Theganus: alii antiqui ejus non meminerunt. Obierat autem Pippinus Mediolani an. 810.

h Hic est Leo 3, creatus 27 Decembris anni 795, mortuus anno 816 die 12 Iunii, quando de eo egimus.

i Mortuus est Carolus anno 814, 28 Ianuarii, quo ejus Vitam illustravimus; adeoque non interceßit sexenium a morte Pippini Italiæ Regis, uti hallucinatur hic Auctor.

k De exilio hoc late agitur in utraque ejus Vita: secundam a S. Gerardo scriptam jam antea allegavimus: primam scripsit S. Paschasius Ratbertus, & hæc est ad quam infra num. 11, se refert hic Auctor.

l In Annalibus sub nomine Eginhardi, ad hunc annum 815, dicitur Padrabrunnæ generalem populi sui conventum habuisse, ut Heriolto Regi, ex Dania pulso, opem poscenti succurreret.

m Hathamarus, primus Episcopus Paderbornensis anno 795 constitutus; quem ex hoc loco constaret, non anno 804, sed ad hunc annum 815 aut sequentes vita functum, si satis certa hic esset auctori fides: de qua dubitans Gelenius, Baduradum vult legi.

n Hethu, sive Hetha, in silva Sollingensi: Meibomius Hechi legit.

o Ab anno 815 ad an. 822, & septem annos numerat Letznerus.

p Huxera ibidem oppidum, sub potestate etiamnum monasterii Corbejensis.

q Chronicon Corbejense apud Meibonium sic incipit: Anno Dominicæ Incarnationis 822, Indictione 15, 8 Kalend. Septemb. 2 feria (qui Characteres optime inter se conveniunt, per ejus anni litteram Dominicalem E.) Monachi, qui in loco, qui Hetha dicitur, per septem annos prius demorabantur, inde egressi cum Crucibus & Reliquiis in hunc locum pervenerunt: locumque ab Episcopo Badurado, qui tunc præsens aderat, Corbejæ nomen impositum est. Fundationis tabulas & alia plura vide apud Mabilionem; Baduradus autem successor Hathamari, dicitur vixisse usque ad annum 851.

r Imo Nono: videtur autem error commissus ex transpositione litterarum numeralium XI pro IX.

s Anno 826, idque in Corbeja Gallica, inquit Mabilio, non in Saxonica, ut Baronius.

t Hilduinum Abbatem S. Dionysii prope Parisios, quem primo ad Paderbornam aliquandiu commoratum, postea ad Corbejam novam positum, habent Acta Translationis S. Pusinnæ 23 Aprilis, pag 171 num. 4. De ejus exilio paulo aliter narrantem lege Vitam Ludovici Augusti ad an. 830.

u S. Victoricus, cum S. Fusciano & Gentiano martyrium passus sub Maximiano & Rictiovaro Præside, XI Decembris.

x Warinum notat Mabilio vixisse usque ad an 856 & 12 kal, Octobris, variaque circa genus ejus indicat.

y Rasbacus seu Rasbacum monasterium, a S. Audoëno fundatum in diœcesi Meldensi & Saltu Brigensi, prope Matronam fluvium, ad Rasbacum id est Celerem-amnem, vulgo Rebes, vel Rebais, quod Meldis septem fere leucis distare indicat Mabilio, remittitque Lectorem ad dicta in suo seculo 2 ante Vitam S.Agili, primi istic Abbatis, de quo nos agemus 30 Augusti.

z Hinc porro notet Lector stylum prorsus alium Auctoris multo antiquioris & testis rerum oculati.

CAPUT II.
Translatio S. Viti ad Corbejam-novam: miracula per iter.

[15] Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo tricesimo sexto, [Cum licentia Episcopi Parisi] Indictione quarta decima, anno autem Imperii sacratissimi Imperatoris Ludovici vicesimo tertio; Warinus, Abba monasterii Rasbacensis cognomento Hierusalem, sed & Corbejensis novi, a cujus fundatione annus vertebatur decimus quartus; consulens salutem patriæ, salutem etiam gentis suæ, & exaltationem loci ipsius, ob causam fidei & religionis, expetivit a viro religioso & venerabili abbate Hilduwino monasterii S. Dionysii, ut de sanctis Martyribus venerabilibus, quorum corpora in loco præfato humata quiescebant, aliquem ei ad confirmandam fidem gentis suæ tribueret, atque licentiam portandi concederet. Quam petitionem Hilduwinns Abba, cum voluntate & licentia piissimi imperatoris Luduwici, consensu etiam a Episcopi Parisiacæ urbis, ceterorumque nobilium virorum, in supradicta diœcesi commorantium, libenter annuens; dedit ei, ut supradictum est, corpus S. Viti pueris & Martyris Lucani, qui sub Diocletiani b & Maximiani temporibus passus esse; & a quodam viro religioso, regnante Pippino translatus ab Italia in Franciam, & in diœcesi Parisiaca locatus narratur: cujus merito in loco c, ubi positum fuerat corpus ipsius, ut supra dictum est, multas Dominus virtutes operatus est. Fertur enim ab incolis loci illius, ubi beatissimus Martyr in corpore quievit, quo ipso in loco positum fuerat, nunquam ibi tempestates aut fulgura nocuisse.

[16] Hoc corpus S. Viti, magna cum veneratione & testificatione religionis, [an. 836, 19 Martii] ab Hilduwino venerabili Abbate, Warino religioso Abbati, in ecclesia S. Dionysii, coram innumerabili multitudine populorum, tam Monachorum, quam Canonicorum, virorum ac mulierum, post peracta die Dominico Missarum solennia d, decimo-quarto

[4]

Kalend. Aprilius, commendatum ac traditum est. Suscipiens autem corpus S. Viti religiosus vir Warinus Abba, habens secum turbam copiosam, tam suorum Monachorum quam aliorum virorum, cum summa veneratione & ornatu atque omni decore, ecclesia exiit, tam ipse & sui, quam Hilduwinus Abba cum suis Monachis, & omnis populus, qui ad diem festum convenerat; a monasterio S. Dionysii iter tendens monasterii Rasbacensis cognomento Hierusalem. Ubi perveniens cum suis omnibus, & multa turba populi comitante, honorifice custodivit ipso in loco corpus S. Viti Martyris, usque in diem duodecimum e Kalend. Julii. Virtutes denique & sanitates, quas Dominus meritis & precibus Martyris Viti, antequam ad memoratum monasterium pervenissent, operatus est, scire cupientibus insinuare f curavimus.

[17] Igitur factum est, cum egrederentur ex monasterio S. Dionysii præfato, [sub initium profectionis] die Dominico. Et illis iter agentibus, multisque ex vicinis locis turbis confluentibus, omnes qui audire poterant, obviam sancto Martyri cum summa festinatione currere contendebant. Cumque ex diversis locis plurimi convenirent, & obviam sancto Martyri properarent; accidit ut quædam mulier, nomine Irmgardis, quæ jam ab annis duodecim oculorum carebat usu, obviam procederet. Præmultitudine autem turbæ non valens ad feretrum, in quo sanctæ Reliquiæ portabantur, accedere; virtute qua quibat post ipsum pedetentim cœpit currere, & Dei misericordiam, ut novit, semper mente & ore non cessabat invocare, [cæca annis 12 illuminatur:] ut sibi divina clementia, per Matyris sui merita, ablatum lumen dignaretur reddere. Cernentes autem hoc viri religiosi, tam præfatus Abbas, quam alii qui comitabantur, quod mulier cæca tam anhelanter post ipsos curreret; in ipso loco cum Reliquiis sancti Martyris paululum constiterunt: atque ita veniens, coram innumerabili multitudine populi corruens, adoravit. Quæ mox, intervenientibus meritis B. Viti Martyris, largiente Dei misericordia, lumen, quo jam duodecim annis, ut diximus, caruerat, recepit. Omnibus namque cernentibus simulque gaudentibus, sine duce usque ad proximam mansionem, quæ fuit in villa nomine Mintriacus, prosecuta est. [curantur digiti mediis palmis insixi,] Affuit maritus ejus, ceterique vicini & cognati, qui cum ipsa totam noctem insomnem vigiliis & orationibus ac Dei laudibus duxerunt. In crastinum ergo, dum iter agerent, divulgatum est hoc per itineris loca, & cœperunt alacri devotione dextra lævaque undique concurrere, inter quos occurrit quædam mulier, Framhildis nomine, nescientibus omnibus a cujus manibus oblata fuerat; cujus digiti ita facti erant curvi, ut mediis palmis fixi viderentur. Ipsa, tamen cum approquin-quasset ad feretrum, invocato sancti Martyris nomine, ad sanitatem pristinam manus ejus sunt reversæ. Sed misera, [sed ob ingratitudinem retracti,] dum hoc fuisset munus adepta, sub silentio nesciens Deo rependere grates, repedavit ad propria; sed divina reddente vindicta, eadem nocte, ut prius, manus ejus arefactæ sunt. Tunc illa intempesta nocte surgens, marito, cogente necessitate, indicavit quæ fuerant gesta: quam vir suus in jumento vehens, ad monasterium sanctæ Crucis, (ubi ipsa nocte pro corporum lassitudine quieverunt cum Reliquiis sancti Martyris) post eos adduxit, manifestans omnia quæ gesta erant cum illa.

[18] His, ut diximus, ita se habentibus, ad iter redeamus. Cum autem appropinquarent Meldis, obrium habent Episcopum cum Clero multoque populo. Abbas etiam, cum suis Monachis omnibus de sanctæ Crucis g monasterio, afferunt Reliquias cum crucibus & cereis, omnique ornatu ecclesiæ. [post susceptas in monasterio sanctæ Crucis Reliquias] Suscipientes autem reliquias sancti Martyris, psallentes atque laudes. Deo immensas agentes, in præfatum portaverunt monasterium. Ibi cum in laudibus pernoctassent; mane facto post Missarum officia peracta, prædicta mulier iterum sanitate adepta veniens ante h Episcopum, coram omni populo cecidit ad pedes ejus; jam gratias agens, veniam postulabat de commisso facinore: post hæc reversa est sana ad propria. Inde recto tramite pergentes, cum appropinquarent Rasbacis monasterio, obviam facti fuerunt Monachi, cum Reliquiis & Crucibus, thuribulis accensis, flagrantibus luminaribus, omnique ut dignum erat decore; qui ornate canentes atque laudantes Deum, illud sanctum corpus suscipiunt, & ad præfatum monasterium cum laudibus inferunt: & ibi, ut dictum est, cum summa veneratione custodientes Reliquias sancti Martyris, [iterum curantur.] substiterunt usque in diem duodecimum Kalendarum Junii. Igitur egressi duodecimo Kalendarum Junii de monasterio Rasbacensi, Warinus Abbas cum suis omnibus, recto tramite in Saxoniam pergentes, fecerunt mansionem in villa, cui Vocabulum est Cella Gislefridi: ibique corporis lassitudinem reficientes, in crastinum post Missarum celebrationem adfuit quædam mulier Harmildis i, [Post quietem sumptam,] cæca jam ab annis quinque: quæ in adventu sancti Martyris sana facta est, atque quoddam itineris spatium secuta, sana remansit deinceps. Inde cœpto itinere pergentes, ad cellam quamdam venerunt, nomine k Stugia; ibique biduo subsistentes, non minimas per beatum Martyrem Deus dignatus est ostendere virtutes, [in cello Gislefridi cæca illuminatur] Nam ibi duæ mulieres accesserunt carentes lumine, nomen unius Baltrudis, quæ cæca fuit annis quinque, & nomen alterius Gerlindis l cæca mensibus tribus; atque in ipso loco puerulus, nomine Warinus, [& duæ in Augia:] fere annorum octo, qui erat ex omni parte claudus; & mox ut accessit ad feretrum, ita consolidatæ sunt bases ejus, ut coram omnibus exurgeret, [sanantur claudus ibidem,] & thuribulum cum thymiamate vespertinali officio, circa altare & per totam ecclesiam portare valeret.

[19] Postero die iter agentibus in via occurrit quædam mulier, ferens in humeris puerum parvulum, & putabatur annorum quinque, mensibus vero quinque claudus fuisse. Quæ cum non valeret præ turba cum ipso accedere ad feretrum, propriis in terram dimisit ab humeris: & ingerens se in medio populi, tandem pervenit ad loculum, ubi corpus ferebatur beatissimi Martyris: expandensque super ipsum linteum, cœpit pro sanitate pueri exorare Domini clementiam, simulque sancti Martyris flagitare auxilium. Post hæc autem cum reverteretur ad puerum, ipse puer sanus & lætus, qui ante portabatur maternis brachiis, cœpit matri occurrere pedibus. [alius in via,] Tunc se de illo loco moventes, cœptumq; iter moventes, pervenerunt in villam, quæ vocabatur Alvidus m, ibique nocte illa manserunt. Cum autem sol in crastinum illucesceret, rursumq; iter pararent; moram illis facientibus, atque missarum, ut dignum erat, solennia ante sancti Martyris Reliquias celebrantibus; affuit quidam claudus utroque genu, [tertius in Alvido; cujus dextra genu natibus adhærebat:] plus autem dextero, qui pene natibus cohærebat, Irrumpens turbam medium se inseruit, virtute qua valuit; tandemque quomodo potuit ad cancellos altaris, ubi sanctum celebrabatur [sacrificium] pervenit. Cum autem fere per unam jacuisset horam, expletaque diu orasset, cœperunt membra ejus contremiscere, & ipse cum magno strepitu suspicare,

[5]

atque simul genua ejus, viginti scilicet annis arida, in proprium vigorem redire. Cernentibus denique omnibus, quod factum erat, Et expectantibus qualiter e terra surgeret; mox ipse, qui cum duobus venerat sustentatus baculis, propriis tentabat ambulare pedibus. Qui cum rogaretur a circumstantibus, ut pristinos sumeret baculos, ipsosque haberet in adjutorium; cœpit cum juramento spernere, ac dicere quod jam nollet ipsos in usus pristinos attingere, eo scilicet, quod jam pleniter noverat in se sancti Martyris virtutem infundi, & se firmo ingressu quo volebat pergere. Qua de re cum aliqui, ut solet in hac ætate, diffidentiam signi haberent, & diligenter inquirerent, nomenque ipsius percunctarentur; affuerunt plurimi vicini & cognati, qui eum a multo tempore claudum cognoverant, & in asello victum quæritantem. Nomen ejus erat Ramfredus.

[20] A loco vero illo moventes, cum pervenissent ad mansionem prædestinatam, [Ultra Matronam fl tres cæci illuminantur:] ibique nocte illa quievissent; in crastinum transeuntes fluvium, cui vocabulum est Matrona, obvia fuit puella parvula, ut putabat annorum quantuor, cæca: quæ mox ut occurrit oculari meruit. Nec silendum volo, quantas ipsa die Dominus virtutes meritis & precibus sancti Martyris ostendere dignatus est. In villa enim, quæ vocatur Septem n Salices, cum pro sumendo cibo ipsa, die vel jumentis pabulo præbendo substitissent, ipsumque sanctum corpus in ecclesiam misissent; venit quædam mulier, nomine Waldemia, ante sanctum Martyrem, cæca annis multis, quæ deprecans Dei clementiam, ibi illuminata est. Et homo quidam, nomine Rancharius, ipso die similiter illuminatus est, illis euntibus per vitam. Quo de loco proficiscentes ventum est ad villam, quæ vocatur, Summaharna; in initio vero noctis ejecta plebe foris ecclesiam, quia parva erat & multitudo populi magna, remansit quædam mulier, nomine Geruntia, gibba atque curva ab annis duodecim, ante fores oratorii, cum patre proprio & matre. Illis autem astantibus, unaque cum ipsa misericordiam Dei implorantibus, ac sancti Martyris merita interpellantibus, mox ipsa corruens jacuit pæne exanimis; ita ut pater ejus & mater per unam prope horam expectantes, eam mortuam affirmarent. At posteaquam reversa est in pristinum sensum, detulerunt eam intro ante altare, ubi sanctum Corpus fuerat collocatum. Ibi tota nocte illa gravem senserat dolorem: diluculo vero, post Officium matutinale & Missarum celebrationem, erecta & sana inventa est, quæ venerat curva & gibba; & simul cum ea pater & mater laudes reddens, usque ad proximam mansionem prosecuta est. Sed nec hoc silentio prætermittendum est, quod ipsa die Dominus per sanctum Martyrem ostendere dignatus est. Nam quædam anus de villa supradicta, cum a tergo curreret, fessaque, prout erat corpore marcida, reverti ad propria voluisset, licentia quasi non facta; mox figit pedem, [retinetur Reliquiis non honoratis discedens.] ac immobilis fere unam horam stans, non quivit ad propria repedare. Enimvero tentavit post sanctum ambulare virtute qua valuit; accurrensque ei, a tergo cœpit vociferari. Ad cujus clamorem paulatim omnes steterunt, ipsaque quasi exanimis cœpit denudare quod contigerat; & sic venia concessa, remeavit ad propria.

[21] Inde iter prosequentes venerunt super o littus Axonæ, in villa quæ dicitur ad S. Marulum in vigilia p sancti diei Pentecostes. Ibi denique in crastinum moram facientes, diem festum celebrantes, simul etiam corporis lassitudinem recreantes, advenit quædam mulier, in ulnis ferens puellam parvulam, necdum unius anni ætatem habentem: quæ contracto debilitabatur genu, [Sanantur contracta plures:] & in ipso loco restitui meruerit. Alia etiam puella adfuit eadem die, annorum octo, quæ & ipsa erat debilis pedibus; & duæ mulieres, quæ stare super pedes non valebant, sed aut portando aut reptando ferebantur, unaque ex ipsis manum habebat aridam. Ubi utraque sanitatem receperunt, & propriis redierunt pedibus, quæ ante subibant alienis, quis enim non miretur in hoc facto, illud quod Dominus de die judicii loquitur, tum saliat claudus sicut cervus. A loco denique præfato contigit iter per q Aquis palatium habere; noctem que ibi manere, [Aquisgrani] ubi multitudo magna populorum virorum ac mulierum, senum & infantium accurrere cœperunt, & omni conatu atque alacritate Reliquias sancti Martyris in suis humeris gestare cupierunt; [illuminatur cæca.] inter quos irruit quædam mulier, nomine Edela, a tempore & dimidio cæca; quæ in ipsa nocte ita meruit sanari, ut mane clare videret omnia. Grates itaque eximie Deo reddentes, cœptum iter intenderunt. Cumque inde moventes in viam pergerent, virtutesque per plateas, oppida & castella divulgatæ fuissent; [& dein in via cæcus,] cœperunt populi undique catervatim magis & magis confluere: quorum impetum & strepitum audiens quidam cæcus, bajulans pro luce tenebras, turbas nitebatur penetrare plurimas, ut ad sanctas perveniret Reliquias. Idem denique, qui (ut ferebatur) annos cæcus duodecim fuerat, mox ut ad feretrum accessit, lucem videre meruit. Eodem quoque loco, mulier quædam, habens manum aridam, sanari meruit.

[22] Igitur post dies aliquot regnum Saxonicum introeuntes, ac recto calle gradientes, veniunt in villam quæ r Sosa vocatur, ubi maximam multitudinem Saxonum obviam habuerunt: [Susati sanatur manus arida,] adeo ut incredibilis numerus videretur utriusque sexus: quis ibi non fleret præ gaudio, aut quis non exultaret pro tam devotæ susceptionis occursu? Tales enim & tantos comites habentes, apud villam prædictam noctem unam quieverunt: ibique quidam adolescens cum matre interfuit, qui habebat manum aridam a nativitate: statimque ut cœpit implorare omnipotentis auxilium & sancti Martyris subsidium, [lingua muta,] manum sanam habuit ut alteram. In ipso etiam loco repertus est quidam, cui omnis potestas loquendi ablata est; qui tantam sanitatem adeptus est, ut ab omnibus qui aderant rectissime audiretur resonare verba. Et mulieris cujusdam debilis pedes ipsa nocte naturali usui restituti sunt. [& dabiles pedes:] Prædictam tandem villam relinquentes, venerunt ad aliam, cui nomen est s Bracal; ubi multitudo magna populi advenit: plures etiam aderant, debiles & infirmi, [Bracali] qui cupidi erant ab infirmitatum vinculis solvi. Inter quos cum quædam mulier advenisset, quæ habebat dexterum brachium ita contractum ab annis octo, ut nec os nec caput posset attingere, nec ulli usui aptum esset; antequam ad feretrum accessisset, cœperunt nervi paulatim relaxari, & venæ quæ fuerant aridæ sanguine repleti; [brachiam contractum,] cernentibusque pluribus ita genu sanum factum est, ut nullum curvationis signum in eo appareret: Qua de re cum dubitarent, testes etiam quærerentur, inventi sunt plurimi vicini & cognati. Domina etiam ipsius mulieris affuit in ipso loco. Ipsaque nocte etiam curata est alia mulier, quæ adeo erat debilitata jam annis decem, [clauda] ut si quando de loco ad locum ire vellet, aut jumento veheretur, aut manibus versa vice pro pedibus uteretur: quæ sicut dictum est curabatur, ut adminiculo alterius in ambulando

[6]

non indigeret. Puella etiam parvula, a nativitate habens manum aridam & contractam, curata est: [mutus.] & muto cuidam loquela restituta est.

[23] Hactenus quæ narrantur & alia quam plurima, quæ oculis perspeximus, & probatis testibus affirmantibus requisivimus, per spatium itineris, dierum scilicet viginti, per beatissimum Martyrem Vitum in via gesta sunt. Tandem ergo Christo propitio, [Deponitur corpus S. Viti in Corbeja-nova 13 Junii.] finito cœpto itinere, monasterium, quod Corbeja nova dicitur, multitudine populi utriusque sexus de nobilissimo Saxonum genere nobiscum comitante, pervenimus pridie ante vigiliam S. Viti, quod est Idus Junii. Ubi ipsum sanctissimum corpus in loco congruo, ut dignum est, collocatum & positum est. Ibi summa & ineffabilis Trinitas, ad confirmandam & roborandam fidem gentis ipsius, multas virtutes & sanitates operari dignata est. Fit enim in loco ipso conventus magnus, cum magna devotione & alacritate, adeo ut per milliarium & eo amplius per circuitum monasterii, tabernaculis nobilium virorum ac mulierum replerentur campi & agri, que ex omnibus partibus Saxoniæ, propter religionem & reverentiam beatissimi Martyris Viti, aliorumque sanctorum Martyrum Reliquias, in ipso loco subsistentium, convenerant. Inter ipsam denique multitudinem, tam devote concurrentium, nullum verbum turpe auditur, nullus jocus aut scurrilitas invenitur; sed die noctuque Deo laudes & grates rependuntur: semper in ore ipsorum Kyrie eleison conclamatur: choros seorsum feminæ ducentes per totam noctem in circuitu ecclesiæ sine intermissione vigilias agentes, semper Kyrie eleison frequentant t.

[24] Igitur, ut superius dictum est, ad confirmandam fidem tanti concurrentis populi, [In Vigilia sanantur claudus,] in ipsa vigiliarum nocte quædam miracula insignia, per merita dilecti Martyris Viti, Dominus ostendere dignatus est. Nam quidam homo, claudus a nativitate, inter innumerabilem multitudinem accedens præ foribus ecclesiæ, mox ut cœpit invocare omnipotentis Dei misericordiam, coram omnibus adstantibus & circumstantibus, ita factus est sanus, ut solide supra pedes staret. Adolescens quoque quidam, Theodoricus nomine, a maternis humeris in ipsum locum deportatus, & utroque genu contractus, [contractus:] in ipsa nocte pedum officia promeruit, & in ipso loco remanens non recessit. In crastinum vero quod est XVII Kalendas Julii, inter Missarum solennia, quidam homo claudus, ita ut nullam gradiendi facultatem haberet, sanus inventus est. [ipsa die claudus, cæca, mutus,] Et mulier quædam in ipsa hora illuminata est; & cuidam parvulo organa vocis reddita sunt. Inrer cæcos vero & claudos, exceptis his qui eo die sanitatem, coram multitudine utriusque sexus, qui ad solennitatem fortissimi Agonistæ undique convenerant, percipiebant, fuerunt undecim. Ipso vero vespertinali Officio peracto, jam jamque nocte propinquante, [item alia] cum in Dei laudibus, pro beneficiis a Deo concessis sibi, qui aderant exultarent, atque Deo laudes immensas redderent; repente affuit quædam puella parvula, in medium adducta, quæ annis sex fuerat lumine privata, quæ ipso momento ita illuminabatur, ut clare videret omnia. Sed & in ipsa hora, alia puella, muta & surda, loquelam & auditum recipere meruit.

[25] At vero postquam hæc divulgata sunt, & in omni regione diffamata, cœperunt magis & magis undique concurrere, tam nobiles quam ignobiles, divites & pauperes, sani & infirmi, in tantum, ut nullus mansisse domi putaretur in omni illa provincia, qui non orandi gratia venisset. Sed & aliud miraculum, [navis ultro adveniens peregrinos excipit.] quod cunctipotens. Deus per gratuitam misericordiam in ipso tempore, per insensibilem creaturam ostendere dignatus est, sub silentio prætereundum non decrevi. Nam quadam die, dum cum multitudine, sub desiderio prioris populi ac devotione, vulgus ad memoratum locum properaret; ad portum fluminis, cui Wesara est vocabulum, advenirent; accidit ut navis ex altera parte fluminis sine gubernatore fixa staret. At hi transire cupiebant, & navim ex altera parte conspiciebant: & cum neminem affore cernerent qui eam de loco moveret, cogitabant qualiter eam exquirerent. Interim dum hæc aguntur & cogitantur, repente navis mota est a loco, in quo fixa erat; & paulatim natando, sine remige & ventorum impulsu, licet cælum serenum esset, sponte ad eos recto tramite pervenit: illi autem accepta ea, fluvium transierunt. Post hæc decrescente tempore, [24 Junii curatur brachium contractum] & populi devotione magis & magis succrescente, in gloriam S. Joannis (quæ subsequitur in proximo) sancti Martyris solennitatem celebrantes, puer quidam, ut putabatur, annorum sex, adveniens ante Reliquias sancti Martyris, brachium habens contractum, post diutinam orationem, [25 Junii claudus,] prout valuit peractam, sanus inventus est. In crastinum vero Officium vespertinale celebrantibus, aderat quidem claudus, qui nullam gradiendi habuit valetudinem, nisi cum duobus baculis sustentaretur: sicque sanus in eadem hora inventus est, acsi numquam claudicasset.

[26] Deinde procedente tempore, Natalitiisque Petri & Pauli Apostolorum prosequentibus, [29 Junii cæca,] adveniens quædam mulier, proprio carens lumine ab annis quinque, in eodem loco amissum munus recepit. Mox subsequenti proximo die Dominico, quidam claudus, & puella parvula, utroque genu contracta & gibba, donum salutis adepti, [2 Julii claudus] ineffabili lætitia sunt reversi. Non post multo tempore, erat quædam matrona, nomine Hogardis, commorans in pago qui vocatur u Lamga, & vir ejus, nomine Wigo, ex nobili progenie, miserabiliter debilitata & contracta ex omni parte membrorum, ab annis quatuor: quæ ire nullo modo poterat, nisi manibus servulorum sustentaretur, aut aliquo vehiculo duceretur. Hæc cum audisset famam virtutum, quas Dominus meritis beati Martyris operari dignatus est; jussit sibi carrucam, sicut mos est in illa regione, jungi: [& contractæ duæ] ascendensque nostrum adiit monasterium, implorans & flagitans Dei & sancti Martyris auxilium. Quæ cum noctem insomnem præ nimia gravitudine corporis pertransire non quivisset, & matutinali tempore gravi sopore opprimeretur; [apparente S. Vito sanantur.] adstitit ei per visum in similitudine juvenis, dicens ei: Quare dormis? Surge: nonne audis quantæ laudes in ecclesia Deo solvuntur? Tunc illa statim timore perculsa, rapido cursu pervenit ad ecclesiam, ita sana, ut nullius egeret sustentatione, quæ venerat sedens in carruca: ibique curata, post aliquot dies ad propria reversa est.

[27] Vertente ergo dehinc anni curriculo, celebritateque S. Viti iterum recurrente, quidam nostræ familiæ habebat filiam, cujus manus sinistra ariditate in tantum detenta erat, ut ad nullum opus necessarium eam movere posset; quam inter multitudinem populi ita sanam vidimus, [An. 837, 15 Junii curantur, arida manus,] ut nullum crederetur habuisse malum. Post hæc, iterato die in quo Octavas Martyris celebravimus, affuerunt duæ mulieres de villa cui vocabulum Erculbergh, x una ex eis muta, quæ paululum balbutire

[7]

videbatur, altera utrisque pedibus contracta. Muta quidem vocabatur Thietburgh, [22 Junii muta & alia contracta:] altera autem Hutburgh: quæ utræque sanitatis curatæ medicamine, incolumes ad propria sunt reversæ. In futura quoque S. Joannis Baptistæ Vigilia quoddam nobis novum accidit miraculum, vetustissimis simile signis præcedentium y patrum. Nam cum ex more ad vigiliarum surrexissemus Officium celebrandum, atque solito lucernæ illuminarentur ecclesiæ; [23 Junii lapsæ & fractæ lampades] accidit ut craticulæ, in medio ecclesiæ appensæ, in qua quinque vitreæ lampades dependebant, trahente Custode, funis rumperetur, & effuso oleo omnes in pavimentum dispergerentur. Quas cum astantes fractas non dubitarent, accurrens Custos nomine Autgarius, ferens manu concham æream, volens, antequam multitudo populi quæ ad fores pulsabat irrumperet, [postridie inveniuntur integræ.] fragmenta colligere, & oleum si quivisset; arripiens utraque manu, vitrum projecit cum magno crepitu in vas æreum, nullam jam habens spem eis amplius utendi ad usum pristinum: quæ cum ita in secretario reposuit, postera die ita ipsæ lampades integræ inventæ sunt, ut nullum signum fracturæ appareret. z

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Is fuit Erchanradus, qui anno præcedenti 835 interfuerat Synodo habitæ in Theodonis-villa, & superfuit circiter ad annum 853.

b Bodecense, itemque Meibomius, ex Actis secundis, Valeriani & Maximiani, mendo manifesto, occasione sumpta ex nomine Præsidis Valeriani.

c Utinam locum nominasset aliquis!

d Currente littera Dominicali A.

e Ita Ms. Bodec. & recte; ut manifeste colligitur, tum aliunde, tum ex num. 23: ubi dicuntur advenisse Corbejam-novam ante Vigiliam S. Viti, quod est Idus Junii. Gladbacense nihilominus ecgraphum nostrum, tam hic quam infra num. 18, bis scripsit Julii. quod etiam habet editio Andreæ du Chesne, non Meibomii.

f Meibomius ex Bodecen. intimare dignum duximus: & ex hinc pleraque ibi contrahuntur aut omittuntur.

g Hæc Abbatia jam nomen mutavit, diciturque S. Faronis, estque in suburbio sita.

h Hucbertus I, Episcopus Meldensis, hoc ipso anno 836 interfuit Synodo Wormatiensi.

i Alias, Harrawillis.

k Gelenius adnotavit Augiam-divitem, vulgo Reichenau: sed hæc Abbatia, Constantiensis in Suevia diœcesis est, Meldis tam longe dißita, quam ipsamet quo ibatur Huxtera, & cum hac ipsisque triangulum facit. Sunt & aliæ Augiæ in Germania; sed nulla huc facit: aliqua enim est invenienda in Francia, & quidem cis Matronam. Mabilio indicat vicum Augiam vulgo Oye, in confinio Briæ & Campaniæ, ubi etiamnum est Prioratus S. Godonis vulgo S. Gon, aliis S. Gand, de quo egimus 26 Maji.

l Alias Gertrudis.

m Alvidus, alias Anrudus.

n Septem-salices, alias simpliciter Salices scriptum, vulgo Sept-seaux, media fere inter Catalaunos & Remos via, ad sinistram Velæ seu Vidulæ ripam. Quæ vero mox infra nominatur Summa-harna, teste Mabilione est vicus ad fontem Harnæ amnis, vulgo S. Stephani super Arnam, in Campania,

o Erat ubique littus Saxoniæ, quod corrigendum arbitrati. posuimus littus Axonæ fluminis, vulgo Aisne: hoc enim transeundum erat, & eis hoc prope Vinsiacum oppidum, in confiniis Retelensis Comitatus & Tirasciæ, invenitur in mappis geographicis locus S. Marcel nominatus, pro quo hic S. Marulus legi videtur: nisi forte S. Maurelius, Presbyter Trecensis, istic alicubi colatur, de quo egimus 21 Maji. Mabilio S. Morulum legit, aßignatque locum vulgo S. Moret dictum, prope oppidum Vongisum, vulgo Vouzy: nescio an idem quod intabulis Vinzy nominatur, & sic forte etiam male scribitur S. Marcel. plus enim hic Mabilioni fido.

p Die 27 Maji, nam anno 836 litteris Dominicalibus B. A. Dominica Pentecostes celebrata fuit 28 Maji.

q Aquis sive Aquisgranum, palatium Ludovici Pii Imperatoris notißimum, ingens autem hic saltus fit, trans Axonam & Mosam, per Lutzenburgicum & Limburgicum Ducatus.

r Sosa aliis Susatum, vulgo Soest, in finibus Marchiæ Comitatus, urbs media inter Aquisgranum & Corbejam.

s Bracal seu Brakel, oppidum Episcopatus Paderlornensis ad Noetam fluvium, in confiniis ditionis Corbejensis.

t In Bodecensi & apud Meibomium, nec compendium quidem reliquorum miraculorum invenias.

u Lamga, vulgo Lemgow, caput Comitatus Lemgoviensis satis vicini.

x Erculberg videtur esse Erkel, prope Brakel, Corbeja & Paderborna pari fere spatio distans, id est Mons-Herculis.

y Male scriptum erat, præsentium.

z

Subjungebantur in Ms. Gladbacensi duo Sermones, in die Natali S. Viti recitati; sed his omißis, quod nihil novi circa historiam aut miracula continerent, malui ex Meibomio subdere hosce antiquos versus:

Felix Saxonia gaude, per pignora cara
Viti ditata, quæ dat tibi Francia, grata.
Abbas Warinus, regali semine Primis
Francorum natus, Viti venerabile corpus
Transtulit e Francis Corbejam, ceu patet istis.
Romano fretus pius imperio Luduwicus,
Hoc, Hilduwine, donat te Patre favente,
Quando Dionysii rexisti limina claustri,
Quod tam præclaro gaudebat ante Patrono.
Ex tunc translatum fuit a te, Francia, sacrum
Imperium, divi quo nunc gaudent Alamanni.
Chronica Martini dant hæc, veteres quoque libri.
Ex qua re Sanctum veneremus carmine Vitum.
Octingentenus dum vicenusque secundus
Annus erat Christi, claustro fundum dedit isti
Filius iste pius Magni Karoli Luduwicus:
Quos, septenne Puer foveas sancta prece semper;
Et benefactores, omnesque tibi famulantes
Conserves, Vite; & duc nos ad pabula vitæ.

Non esse antiquißimos hosce Versus intelligas ex ætate Martini Poloni, cujus hic allegatur, Chronica (obiit enim anno 1278) & verba sunt hæc: Eo tempore ossa B. Viti Martyris e Parisiis transferuntur in Corbejam, Saxoniæ monasterium multum solenne: unde testati sunt ipsi hoc in præsagium contigisse, quia ab illo tempore, gloria Francorum quantum ad Imperium, translata est ad Saxones.

[8]

TRANSLATIO S. VITI
Ex Italia in Bohemiam sub Carolo IV.

Vitus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Modestus, Martyr Siculus: a quo forte diversus unus Synonymus alius, Romæ passus (S.)
Crescentia, Martyr Sicula (S.)

BHL Number: 8722, 8723


EX. MSS., AUCTORE D. P.

§. I. Litteræ de ea re Imperiales, & quæstio habita de corpore, quod Senis esse dicebatur, est autem S. Guidonis alicujus.

[1] Thomas Ioannes Peßina de Czechorod, ecclesiæ S. Viti Pragæ in Bohemia Decanus, ac postea etiam Zagabriensis in Pannonia Episcopus, titulo tenus (nam locus adhuc sub Turcis erat) edidit anno MDCLXXIII, [Carolus IV anno 1355] nobisque donari voluit librum, cui titulus: Phosphorus Septicornis, hoc est, Sanctæ Metropolitanæ Divi Viti Ecclesiæ Pragensis majestas & gloria; eamque septem Radiis distinguens, Radium IV emicare facit, ex conditis ibi a Carolo IV Imperatore Sanctorum Reliquiis; quarum & authentica documenta profert ex archivo ecclesiæ, ac pag. 470 hoc præ ceteris insigne. Carolus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus & Bohemiæ Rex, Venerabili Arnesto Archiepiscopo, nec non Præmislao Præposito, Przedvogio Decano, Sdeuconi Scholastico, & Capitulo Pragensis Ecclesiæ, totique Clero & Populo regalis urbis nostræ Pragensis, devotis & fidelibus nostris dilectis, gratiam regiam & omne bonum. Oriens ex alto, splendore lucis æternæ, qui nescit occasum, sicuti priscis temporibus Boëmorum gentem, [Sacrarum Reliquiarum colligendarum studiosissimus,] a gentilibus erutam erroribus, novellam tunc sanctæ Matris Ecclesiæ plantulam, inter ipsa mox conversionis suæ primordia candore mirabili illustravit; ita etiam his temporibus, quibus, auctore Domino, in paradiso Ecclesiæ, secus decursus aquarum fluentium, transplantata ac arborem erecta in proceram, fœcunda fructuum spiritualium ubertate fulcitur, suis eam non desinit fulgoribus adornare, ac variis gratiarum dotibus insignire. Tunc enim gloriosi Boëmiæ Principes, de quorum alto sanguine traxisse nos constat originem, pro Christi nomine gloriosa subiere certamina; & pia colla jugulo submittentes, atrociter trucidati, cæleste rosarium meruerunt, sertis præsigniti roseis, introire. Nunc per nostræ vigilantiæ Regalis obsequium varia sacrata Sanctorum corpora, innumerasque Reliquias longe lateque per orbem collectas, felix meruit Boëmia possidere. Felix nimirum Boëmia, quæ talibus & tantis divina clementia muneribus se præditam gloriatur: felix utique, in cujus aula regali, magnificam sedem sibi elegit excellens Imperium orbis terræ. Ad cujus nos apicem, licet immeriti, cælesti providentia sublimati, summopere meditamur; & dum etiam pro humana conditione oculis corporis nostri sopor illabitur, vigilat cor nostrum assidue in his, per quæ status magnificus & exaltatio venerandæ Matris nostræ sanctæ Pragensis Ecclesiæ producatur; quam venerabiles Patroni, & Progenitores nostri dilecti, conspersione sui rosei sanguinis consecrarunt; quæque Ecclesiarum omnium Regni nostri Boëmiæ domina esse dignoscitur & magistra.

[2] [Mediolæni Corona ferrea redimitus,] Sane dum nuper ad suscipiendum Coronam ferream, qua nostri Prædecessores Divi Romanorum Reges, inter trifarias Imperii sacri coronas, in secunda sui coronatione sunt soliti coronari, Mediolanum applicuissemus; & corona eadem fuissemus solenniter insigniti (Scilicet in die Epiphaniæ anni MCCCLV) inter ipsa coronationis nostræ solennia lætanter audivimus, qualiter in civitate Papiensi, in monasterio S. Marini, ordinis S. Benedicti, in majori altari inclitus quondam Astulphus, Lombardorum Rex, ab annis octingentis citra, caput & corpus Beatissimi Viti Martyris, & Patroni nostri eximii, mira devotione & honorificentia collocavit. Harum igitur pretiosarum Reliquiarum desiderio ferventer accensi, continuo Venerabiles Papiensem, Pergamensem, & Vicentinum Episcopos (Petrum, Lanfrancum, Ægidium) & honorabiles Bohussium Præpositum, & Joannem Canonicum Ecclesiæ Luthomierziozensis, Capellanos devotos & nostros Commensales dilectos, ad dictam Papiensem Civitatem nostra providit Serenitas dirigendos, pro parte nostræ Celsitudinis Caput & corpus prædictum instantissime petituros. [Papia petit caput & corpus S. Viti;] Quibus ad arduam precum nostrarum & desiderii ardentis instantiam, in multorum Nobilium, Prælatorum, Civiumque præsentia prædicto altari aperto, Abbas S. Marini, nec non Nobiles & Cives civitatis præfatæ Papiensis, licet inviti, & earumdem Reliquiarum avidi, nostris tamen votis ac precibus satisfacere cupientes, & adventum regium sibi desideratissimum in ea parte singulariter honorantes, ipsas, quas ex nimia vetustare pro majori parte redactas repererunt in pulverem, [quod impetratum] eisdem nostris Nuntiis, non sine lacrymarum profluvio, præsentarunt, per eos nostræ Celsitudini assignandas, quas pretiosissimum Civitatis & Ecclesiæ Papiensis thesaurum communis eorum assertio proclamabat.

[3] Prout super his omnibus instrumentum publicum est confectum, & prædictorum Episcopi Papiensis, nec non Abbatis S. Marini, & communibus Papiæ sigillis, ad præmissorum omnium clariorem evidentiam, & perpetuam rei memoriam, consignatum: quod processu temporis, una cum sacrato capite & corpore B. Viti, per speciales nuntios, ad prædictam Pragensem Ecclesiam, in ejusdem gloriosi Martyris titulo & honore constructam, favente Domino, transmittemus; aut in nostro felici Deo auspice adventu, nobiscum faciemus afferri: sperantes per divinæ dispensationis providentiam accidisse, ut regiminis nostri temporibus caput & corpus dicti gloriosi Martyris ad Ecclesiam, suo nomini antiquis fabricatam temporibus, afferretur; [proponit Pragam mittere aut ferre.] cujus meritis gloriosis felix Boëmia temporali prosperitate lætetur, & ejus devoti, post præsentis caducæ lucis occasum, in regione lucis perpetuæ gaudiis mereantur perfrui sempiternis. Volumus autem totum tenorem præmissum per singulas Collegiatas, Conventuales, & Parrochiales urbis nostræ Pragensis & suburbiorum ejus ecclesias, Clero & Populo solenniter publicari, præsentiū, sub nostræ Majestatis sigillo, testimonio litterarum. Datum Pisis. Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, octava Inductione, XI Kalendas Febr. Regnorum nostrorum anno IX.

L. S. Per Dominum Regem.
Nicolaus de Chremschiz.

[4] Interim Romam perrexit Carolus, ibique in die sancto Paschæ, tunc in V Aprilis cadente, [Deinde coronatus Imperator,] de manibus Petri Episcopi Ostiensis, atque Ægidii titulo S. Clementis Presbyteri Cardinalis, ex parte Innocentii III Avenione degentis, ad hoc deputatorum Apostolicæ Sedis Legatorum, Coronam suscepit Imperialem una cum uxore Anna. Quia autem intelligebat ex suis

[9]

Bohemis, jam ab aliquo tempore sparsam in Bohemia famam, quasi S. Viti corpus in Senensi civitate vel saltem diœcesi haberetur; volens de talis rumoris fundamento certior fieri, misit illc Nicolaum, Patriarcham Aquileensem. Ad hujus instantiam continuo D. Azolinus, Senensis Episcopus, die tertia decima mensis Aprilis, regnante serenissimo Principe Domino Carolo divina providentia Romanorum Imperatore & semper Augusto … super omnibus & singulis suprascriptis inquirere intendit, & veritatem invenire, per religiosos Prælatos & Sacerdotes & Rectores ecclesiarum d. civitatis & diœcesis Senensis, & per seculares personas discretas & fide dignas, [& audiens aliquod simile prope Sinai haberi,] per omnem modum, per quem de prædictis posset habere veritatem, ut ipsa veritate reperta, possit testimoniales litteras scribi facere, prout & sicut ad ipsam veritatem habendam & retinendam fuerit opportunum.

[5] Comparuerunt ergo, qui fuerant die præcedenti, per Simonem Bettini, Curiæ Episcopalis Nuntium, citati & rogati, Testes examinandi super dicta inquisitione, videlicet Andreas de Mignanelis de Senis, Rector ecclesiæ S. Mariæ in Bethleem prope Senas; Presbyter Bartholus Cendanus, Rector ecclesiæ S. Reginæ, & olim Capellanus d. ecclesiæ S. Mariæ; [inquiri per Episcopum jubet:] Ugolinus olim Marini, de templo S. Mamiliani, prope d. ecclesiam S. Mariæ in Bethleem prope Senas; Domnus Landus, Rector ecclesiæ S. Antonii Senensis; Domnus Ludovicus Francisci de Malavoltis, Domnus Lucas Cecchi de Ptolomæis, Canonici ecclesiæ Senensis; Presbyter Nicolaus, Rector ecclesiæ SS. Simonis & Judæ de Colle-Malamerenda, diœcesis Senensis prope Senas: qui d. die XXIII mensis Aprilis … sedente prælibato Reverendo in Christo Patre & Domno Azolino, Episcopo Senensi … juraverunt, & quilibet eorum per se juravit, ad sancta Dei Euangelia, litteris tactis, & in manibus præfati Domini Episcopi Senensis, ferre ac perhibere testimonium veritati, cum, & in, & super d. inquisitione & toto processu; remotis odio, amore, pretio, precibus, vel timore alicujus. Omnium autem testimoniis auditis, prout verbotenus leguntur singula in exemplo Processus, an. 1654 ad Bollandum nostrum a P. Theodoro Moreto, tunc Rectore Glottoviensis Collegii misso, ex autographo quod in ecclesiæ Pragensis archivo servatur; [qui citatis auditisque testibus die 23 Aprilis,] jußit Episcopus in publicam formam redigi omnia per Serium Notarium, civem Senensem, officialem & scribam suæ Curiæ: & ut ipsis testibus & attestationibus eorum & dicto processui perpetuum ab omnibus fides plenaria adhibeatur, præsentem processum & testes & attestationes eorum sigill sui appensione roborari præcepit. Et insuper ad plenam fidem omnium præfatorum nobilius manifestandam, & ut prædicta sint & efficiantur omnibus manifesta, & ad notionem omnium reducantur; voluit & mandavit memoratus Rev. Pater D. Senensis Episcopus fieri ex parte sua litteras, & scribi, quarum siquidem litterarum tenor talis est, videlicet.

[6] Universis & singulis, tam Clericis quam Laicis,cujuscunque & aliis, præeminentiæ, dignitatis seu conditionis existant per partes Boëmiæ, [asserit nullam Senis haberi notitiam Viti] Alamaniæ, Franciæ, ac per universas mundi partes consistentibus, præsentes litteras inspecturis, seu ad quos præsentes advenerint, Azolinus, Dei & Apostolocæ sedis gratia Episcopus Senensis, salutem & sinceram in Domino caritatem. Cum ad aures nostras nonnullorum relatione pervenerit, ut in partibus & regno Boëmiæ, & in aliis partibus & circumvicinis locis, publice spargitur, atque fertur & dicitur, quod corpus B. Viti Martyris sepultum habetur & tenetur in civitate Senensi, vel prope ipsam civitatem Senazum, seu in diœcesi Senensi, quod nos memoratus Senensis Episcopus, Deo teste, hoc non novimus, nec scimus, sed totaliter ignoramus; & quod, si esset verum, scire deberems. Volentes ergo pro veritate & investiganda & habenda de prædictis, & ad certificandum omnes & singulos hoc scire volentes, & quorumcunque quorum interest vel interesse poterit seu posset conscientias certiorare; inquisitionem nostram, pro habenda prædictorum veritate duntaxat, fecimus de prædictis; super qua testes fide dignos examinavimus, per quorum dicta & attestationes, quibus fidem plenariam adhibemus, comperimus, quod corpus memorati S. Viti M. non est, nec habetur, nec fuit, nec tenetur in aliqua ecclesia vel loco dictæ civitatis Senarum vel prope ipsam civitatem Senarum seu in diœcesi Senensi: quod & Nos etiam possumus attestari, [sed bene cujusdam Guidonis] & præsentibus attestamur. Est itaque verum, quod repertum est per prædictam nostram inquisitionem, & reperimus, quod quidam peregrinus, qui vocabatur Guido de Alamania, eundo Romam seu redeundo Roma, applicavit prope civitatem Senarum, apud hospitale Ecclesiæ S. Mariæ in Bethleem, situm prope dictam civitatem Senensem, infirmus; ubi idem clausit diem extremum. Cujus siquidem Guidonis de Alamania corpus est apud prædictam ecclesiam S. Mariæ in Bethleem, prope dictam civitatem Senarum: quod corpus vocatur Guido de Alamania; [vulgo habiti Sancti,] & aliqui habentes & gerentes reverentiam ad dictum corpus, quod dicitur quod in morte sua aliqua fecit miracula, vocant dictum corpus S. Guido de Alamania: & quod in quadam tabula existente in dicta ecclesia S. Mariæ in Bethleem, sita prope dictam civitatem Senensem, inter alia in prædicta tabula scripta scriptum est, sic dicitur, Corpus S. Guidonis de Alamania. Quæ siquidem omnia supra scripta, per nos investigata & inquisita, reperimus esse vera … In quorum omnium testimonium suprascriptum nostrum processum, per nos habitum super inquisitione prædicta, & has nostras litteras scribi fecimus, & sigilli nostri Episcopalis ac sigilli Capituli Canonicorum majoris Senensis ecclesiæ S. Mariæ Cathedralis, appensione muniri, ad plenam fidem retinendam & habendam in perpetuum, de omnibus & singulis suprascriptis, ac tandem per infrascriptos nostros Notarios subscribi & publicari, [idque publico instrumento testatur:] & in publicam formam redigi ad habendam certitudinem & æternam memoriam omnium præfatorum in perpetuum. Datum Senis, in Episcopali palatio, in anno Domini ab Incarnatione millesimo tecentesimo quinquagesimo quinto, Indictione octava, die XXIV Aprilis, secundum consuetu dinem & mores Senenses.

[7] Mox subscribit prænominatus Aquilejensis Patriarcha, quod omnia, diligenter perlecta & examinata, sui quoque Patriarchalis majoris Sigilli munimine, per Cancellarium suum, probari mandaverit; prout fecisse se scribit Paulus, qu. Mag. Joannis de Mutina, pulicus Imperiali auctoritate Notarius; quem sub scribendo sequitur Antonius, filius olim Petri de Subiano, Aretinus & Senarum civis, [Totumque processum transcripte mittit,] publicus Imperiali auctoritate judex ordinarius & Notarius, attestans, quod totum, quod supra continetur & per eum scriptum est & exemplatum, invenit, & vidit, & legit in quodam libro seu quaterno, auctoritate Curiæ Episcopalis Senensis scripto, manu propria Serii Notarii, Officialis &

[0]

Scribæ præfati D. Episcopi … deque licentia, parabola, auctoritate, & mandato præfati D. Episcopi, publicavit & subscripsit in Canonica Senensi, anno Dom. Incarn. MCCCLV Indict. VIII XXVII mensis Aprilis, juxta mores & consuetudinem Senarum, coram venerando viro D. Cione de Malavoltis Canonico Senensi, Carolo Argoli & Nicolao Petri de Malavoltis, Schino Forensi, & Serio Notario & Officialibus Dominii Senensis supradicti, Francisco Joannis Nicolini de Senis, & aliis pluribus Testibus præsentibus & rogatis. Subscribunt deinde Serius & Schinus, Notarii; quorum primus testatur, prædicta omnia a se excepta, scripta, publicata; [sub fide publica Notariorum & testium;] & se mandante a præd. Antonio fuisse transcripta; secundus, se omnibus prædictis interfuisse &c; ac tandem Joannes, filius qu. Bonaventuræ de Aretio, Imperiali auctoritate Notarius & Judex ordinarius, & Cancellarius Communis Senarum … per subscriptionem & consueti signi appositionem, manifestum facit omnibus & singulis ad quos suprad. Processus pervenerit, quod in testimonium & fidem omnium quæ in ipso continentur, sigillum Senatus d. Processui fuit appositum & appensum.

[8] Quia Fasti Senenses, anno MDCLXIX recusi, nullam istius Guidonis de Alamania faciunt mentionem, [etiam asserentium,] notitiam illam hic deduxi paulo fusius; & ex plerorumque testium depositionibus addo, Peregrinum istum etiam putari Sacerdotem fuisse; eumdem titulum poni in tabula, ab ipsis allegata; omnes autem in eo convenire, quod nemo eorum audivit, nec novit, vel scit aliquam ecclesiam in civitate vel diœcesi Senensi, seu prope ipsam civitatem Senarum, quæ fuerit vel sit intitulata sub titulo B. Viti Martyris, aut quod d. corpus vocatur S. Vitus, [nullam haberi ecclesiam S. Viti.] sed vocari semper audivit S. Guido. Unde intelligas, Peregrinos Bohemos, Senis transeuntes, cum auribus ad Italicos, sonos adhuc rudibus San-Guido audirent, id accepisse acsi diceretur San-Vito; statimque cogitasse de Patrono sibi caro ac noto & visi corporis vel sepulcri sic confusam notitiam retulise ad suos domum. Unum miror, quomodo Notarii Senenses soliti in scribendis publicis instrumentis novem mensibus prævenire communis anni initium, & in prædicto Processu bis signanter notantes agere se secundum mores & consuetudinem Senarum, [Quomodo prædicta dicantur Acta ex stylo Senensi?] Aprili mense ejus anni quo coronatus Mediolani & Romæ fuit Carolus, quibus ipsis a XXV Martii cœperat numerari MCCCLVI; adhuc notare LV: nec aliud solutionis occurrit, quam quod habere voluerint rationem Bohemorum, ad quorum satisfactionem res agebatur, quique mirati fuissent Sextum legi, quando ipsi solum numerabant. quintum. Quod autem consuetudinem & morem & Senarum attinet, eam servari intelligo in potioribus formalitatibus, magis ad probandum facientibus.

[9] Hactenus scripseram, quando placuit Senis quærere, [S. Guidonis brachium etiamnum monstratur:] quo in statu nunc esset prædicta ecclesia; & an ibi superesset aliquis istius S. Guidonis cultus, vel saltem notitia; accepi autem a Patre nostro Dominico Antonio Pier-Antonio responsum hujusmodi datum XX Septembris MDCXC. Ecclesia S. Mariæ de Bethleem, hodie est Rectoralis, a Capitulo Canonicorum Cathedralis dependens, Juris-patronatus familiæ Piccolomineæ: cujus nunc Rector habitat contiguam ipsi ecclesiæ domum, dimidio circiter milliario a civitate, ad dexteram viæ Romam ducentis. Quod ibi aliquando hospitale fuerit nullius memoria tenet; est tamen unum paulo ulterius Romam versus ad jactum lapidis, [sed absque alia veneratione:] peregrinis recipiendis fundatum sub titulo S. Lazari, crediturque erectum post annum MCCCLV. In ipsa autem ecclesia prædicta, absque authenticis litteris & perexigua cum veneratione, servatum quoddam brachium, creditum esse S. Guidonis, [quod indignum.] quod reperio postea fuisse nuncupatum S. Viti, sed per errorem, ut putatur. Quæsitæ fuerunt inscriptiones, si quæ adessent, sed nullæ inventæ: neque spes est aliquid de ea re inveniendum in archivo Canonicali, requisiturum se tamen promisit Decanus Piccolomineus. Nihil postea allatum est, ac verosimiliter nihil inventum quoque: videtur autem antiquus cultus, ex isto Processu satis probatus, resumi posse, & suus honor Guidoni restitui, quando loci Ordinario videretur; maxime si S. Congregationis Rituum consensus accesserit, pro tam antiqua Reliquia haud ægre, ut puto, obtinendus.

§. II. Analecta de Gloria Ecclesiæ S. Viti Pragæ.

[10] Prælaudatus Ecclesiæ ipsius Decanus, Radio VI sui Phosphori, describit, quomodo ea gloriari debeat de Gratiis, summi utique pretii, summæque dignitatis & amplitudinis, [Gratia divinitus præstita Ecclesiæ S. Viti:] quibus se a Deo ter Opt. Max. Rege Regum & Domino Dominantium, abunde cumulatam pie meminit, hodieque venerabunda agnoscit. Multæ ex iis Gratiis spectant ad Sanctos, quorum ibi sacra corpora summa cum veneratione asservantur, & ad illorum Acta indicantur a nobis. Ex his S. Adelbertus, Episcopus Pragensis & Martyr in Prußia colitur XXIII Aprilis, de quo tunc egimus. B. Joannis Nepomuceni, Presbyteri & Canonici Ecclesiæ S. Viti, memoria relata est ad diem XVI Maji; & mense Septembris illustranda erant Acta S. Ludmillæ Ducissæ die XVI, ac S. Wenceslai Ducis die XXVIII. Aliquæ etiam Gratiæ ad Acta S. Viti spectant, hic potißimum indicandæ; Et quia eidem ipsa Ecclesia dedicata est, primum dicimus, præcipuorum ejus decorum titulos hosce censeri; quod ab ipsomet Christo Domino consecrata traditur Vita S. Wenceslai: ex cujus & S. Adalberti Actis etiam deducitur, quod eadem Ecclesia gloriosa habeatur a patratis in ea miraculis, & a diligenti peregrinorum e longinquis terris frequentatione. Præterea locupletatur sacris Reliquiis Sanctorum; & res prodigio similis habetur, quod hic thesaurus, per tot injurias temporum, hæreseos & bellorum, conservari potuerit pæne integer; qui hodieque in majoribus festis publicæ venerationi exponitur, toto hoc opere sæpius commemorandus.

[11] Denique pro gratia singulari agnoscitur, quod violatores ejusdem ecclesiæ fuerint justo Dei judicio graviter puniti: [quæ dum anno 1619 a Calvinistis prosanatur] quorum exempla plurima per singula secula deducit Pezzina; ac tandem pervenit ad annum MDCXIX, quo illa per summam vim a Calvinistis occupata est & profanata. Tunc, inquit Pezzina pag. 644, intra bidui spatium altaria pæne omnia diruta, imagines ubique dejectæ, picturæ abolitæ, ornamenta, aliique sacrorum apparatus direpti, templum a sacrilegis temeratum, nihil denique intactum, nihil integrum: Sacello Divi Wenceslai (quod obseratum erat) & sanctorum patriæ Tutelarium Viti, Sigismundi, & Joannis Nepomuceni, monumentis exceptis, mausolæo item regio, ex alabastro singulari arte constructo; sed cui ultimo etiam vis intentata fuit, propeque erat ut pari impietate everteretur. Et tamen divina Bonitas, ut dixi, omnia hæc prima & secunda die impune tulit. Laneo plerumque pede, ut solent dicere veteres, seu, quod idem est, lento gradu ad ultionem scelerum & vindictam sui divina procedit ira. Tandem die tertius, cum nihil remitterent

[1]

a furore suo Calvinistæ, sed ut penitus omnem Papistarum idololatriam, ut ajebant, tollerent; omniaque Religionis Catholicæ vestigia, etiam cum pulvisculo, ut Plautus loquitur, auferrent de templo; ad sepulcrum quoque Divi Viti, & alia SS. Patronorum regni, exscindenda & sol æquanda, animos adiicerent, exsurrexit ad vindictam justissimus scelerum ultor Deus.

[12] Jam a duobus operariis, pro hoc facinore a Sculteto conductis, tumulus S. Viti ligonibus feriri, iteratisque ictibus quassari & suffodi cœpit; affine Sculteti præsente, [quidam suadens sepulcrum S. Viti perfringi] & ut fortiter agerent, non tantum cohortante, sed per ludibrium tripudiante etiam, atque elata voce sæpius ingeminante; Etiam tumulus iste lapidum, etiam idololatria ista Papistica, ejici debet foras. Dum ecce subito velut fulmine ictus corruit, horridum aliquid ejulans, & dentibus stridens: quod dum fit, eodem momento etiam duobus illis, qui Divi Viti tumulum diruebant, obriguere manus. Erat tunc occlusum templum, & hora a meridie nondum prima (sic namque Sculteto visum fuit, negotium hoc secreto aggredi) cum duo alii, hujus prostrati socii, & tertius quidam Calvinianus præco, [corruit ejulans,] in posteriore parte templi otiose deambulantes, audito clamore statim accurrere; visoque isto humi prostrato; ac, veluti spiritus ei præcluderetur faucibus obstrictis, miserabiliter ejulante; illi totis artubus trementes, & vix amplius sibi præsentes, non parum exhorrescere, metuque perfundi cœpere. Nec mora, jussu est properare unus, qui hæc Domino Magistro (ita a suis appellatur Scultetus) tum fortasse adhuc una cum suis collegis prandenti, tacite tamen sine ullo clamore nuntiaret. Et hic quidem remotis mensis ocius accurrit, una cum convivis, tristemque affinis sui sortem in terra jacentis, & huc illuc sese volutantis; ac horribiliter rugientem videns, multum quoque expavit; & dubius quidnam consilii in hoc præcipiti casu caperet, tacitus aliquamdiu stetit.

[13] Levato postea illo, animadverterunt utramque tibiam immediate sub genibus fractam, [fractis tibiis, & cæcus moritur.] non secus acsi validissimo fustis ictu fuisset percussus; insuper oculis captum, ac penitus luminis expertem deprehenderunt. Qui non multo post in proximam, quæ modo est Præpositi Metropolitani, domum, per posticum summo cum silentio (hoc enim vel maxime. Scultetus attendebat, ne casus præsens dispergeretur in vulgus) illatus, animam exhalavit. Duo illi, quod fortasse minus essent rei hujus sacrilegii, utpote (prout ipsimet deinde fatebantur, idque jurejurando confirmabant) ab infelice illo homine, Sculteti affine, ad committendum tantum facinus invite inducti (ex quibus unus erat aquæ-ductoris arcensis socius, quem, dum in minoribus essemus, olim vidimus) pristino manuum suarum usui paucos post dies restituti sunt: atque ab his demum res fuit detecta & divulgata; quam alias Calvinistæ, ne apud plebem & alios male audire cogerentur, suppressam maluissent.

[14] Inter illustres in regno Bohemiæ viros e Societate Iesu possunt censeri Albertns Chanouski, Apostolicis laboribus immortuus anno MDCXLV; [Adaram S. Viti celebrantes in mortali, nequeunt absolvere sacrificium.] & Ioannes Tanner, qui Philosophicas & Theologicas scientias docuit, factus etiam Illustrißimo Archiepiscopo Pragensi a sacris Confeßionibus, & scripsit dicti Alberti Vitam, & Vestigium Bohemiæ Piæ, ab eodem Alberto scriptum, atque a se notis illustratum, edidit Pragæ anno MDCLIX. Ex hoc lubet addere, quæ pag. 207 apposuit his verbis. Est summa in Metropolitano arcis Pragensis templo ara, sepulcro Divi Martyris Viti adjuncta, inter sacra Boëmiæ loca reponenda, in qua sæpius adversum est, eos sacrificium Missæ peragere non potuisse, qui cum anima peccato mortali fœda accessissent; id quod de se palam sæpe testatus est Reverendissimus Dominus Sixtus de Lerchenfels, Litomericensis Præpositus; dicebatque, se quadam vice quasi in Sacrificio medio excæcatum, ut nullo modo posset progredi; donec contritione viribus omnibus, quibus poterat, sæpius elicita, tantulum sibi lumen affulsisset, ut quasi per caliginem intuendo reliqua Sacrificii vix absolveret, & mox finito Sacro peccata Confessione expiaret. Quin & temporibus Rudolphi secundi Cæsaris, casus ejusmodi Sacerdoti cuipiam seculari accidit: quem cum ad altare cæcitate ita percussum præsentes adverterent, ut Missam non posset absolvere ullo modo; eorum aliqui, ad antiquam usque civitatem, ad collegium Societatis Jesu (magna enim tunc erat adhuc Catholicorum & Sacerdotum Pragæ paucitas) decurrerunt; indeque Patrem Marcum Soldanum, Congregationis Italicæ Præsidem, advocaverunt: qui per tantum ex Collegio ad arcem usque spatium tandem accurrens, Sacerdotem illum ad ipsam aram sacramentali absolutione a peccato illo liberavit: quo facto Sacerdos mox oculorum recepit usum, Sacrificiumque nulla difficultate peregit. Hæc Ioannes Tanner, de quo, uti & de dicto Alberto, videnda Bibliotheca Scriptorum Societatis, Romæ anno MDCLXXVI recusa.

[15] Eadem bibliotheca nobis etiam laudat posteriorem Tannero, Pezzina priorem, Georgium Crugerium, auctorem insignis operis, [Ejus brachium adduxit Bohemiæ titulum regni:] sub titulo Sacrorum Pulverum, complexi, per mensium atque dierum ordinem, memorabiliora quæque, per Bohemiæ regnum, Divorum & Heroum utriusque sexus jam vita functorum, monumenta; ubi diem XV Iunii auspicatur a Reliquiis & memoria S. Viti, cujus primo paßionis historiam ex Surio sumptam, compendio is tradit, deinde Ejus brachium, inquit, S. Wenceslaus ab Henrico Aucupe Wormatiæ obtinuit, eidemque in monte supra Pragam, templum rotundum more Romano, primus extruxit. Corpus reliquum sub anno Domini MDLV Carolus IV, redux a Romana Coronatione, Papia in Bohemiam transtulit; atque post principem aram, in hodierna basilica ejusdem Martyris, in tumba marmorea deposuit. Caput hujus ipsius, Reliquiarum colentissimus Cæsar & Rex, auro & argento gloriose decoravit: quod cum ceterorum Patronorum Capitibus, in solennibus Regni panegyribus solet exponi. Qui idem de S. Modesti item Martyris sacris lipsanis partem magnam, pretiose exornatam, Metropolitanæ donavit.

[16] [corpus Imperii titulum] Sed & illud hoc loco adnotandum, pro æterna S. Viti memoria occurrit, quod nescio quid fatale, pro exornanda mirifice Bohemia, ejus Reliquiis conjunctum habeatur. Allato quippe brachio una Regia dignitas inserpere parabat. Nam Henricus ille Auceps, Wenceslaum, sub illius donationem, Regem salutavit; eoque titulo apud Germanos scriptores passim insignis reperitur: sed Wenceslaus, modestiæ tenacissimus, numquam sibi coronam imponi permisit. Admisit eā anno MLXXXVI Wratislaus, Breteslai Victoriosi filius, hactenus Bohemiæ Dux, quitranslato ab Henrico IV Cæsare Moravorum regno in Bohemiam, jussu ejusdem in æde S. Viti Pragæ, ipsa sancti Martyris festivitate, [illius Regibus stabilivit.] ab Egilberto Trevirensi Archiepiscopo, corona aurea redimitur, Rex primus Bohemorum, Translato deinde reliquo S. Viti corpore, simul ad Reges

[2]

Bohemiæ majestas quoque Romani Imperii translata est. Abinde Carolus IV, Wenceslaus filius, Sigismundus Carolina quoque progenies, ac Albertus ex Austriis primus apud nos coronatus Rex, Cæsares Imperium rexerunt. Intercesserunt soli Reges quatuor, Ladislaus, Georgius, Wladislaus, ac Ludovicus; denuo post, Cæsares meros habuimus, Ferdinandum I, Maximilianum II, Rudolfum II, Mathiam I, Ferdinandum II, Ferdinandum III, Ferdinandum IV, Cæsaribus proximum quia Regem Romanorum; Leopoldum denique I, omnes simul & semel duodecim Imperatores.

[17] Huc referas quod de Imperio a Gallis ad Germanos translato, post corpus Sancti ad has ab illis deportatum, legitur in Chronico Saxonico nostro in membranis scripto, ad annum DCCCCXXV, Henrici Aucupis VI. Henrico Rege ad dilatandum Imperium supra Lotharios tendente, in ipsa profectione ubi Rhenum transiit, [sicut antea illud a Francis, transtulit ad Germanos.] Karoli Simplicis Francorum Regis Legatus occurrit; salutato eo verbis humillimis: Dominus meus, inquit Karolus, regia quondam dignitate præditus, nunc privatus & Peronæ captivus, regno translato in Rodulphum Burgundionem, coronatum Suessionibus anno DCCCCXXIII, XV Junii, misit me ad te, demandans tibi, quia sibi ab inimicis circumvento nihil possit esse dulcius, quam de tui magnifici profectus gloria aliquid audire; & hoc tibi signum fidei transmisit (protulitque de sinu manum pretiosi Martyris Dionysii, auro gemmisque inclusam) Hoc inquiens, habeto pignus amoris perpetui: hanc partem unici solatii Francorum Galliam inhabitantium, postquam nos sanctus Martyr Vitus ad nostram perniciem deseruit, & ad vestram perpetuam salutem Saxoniam visitavit, communicare maluit. Neque enim ex quo corpus ejus translatum est a nobis, civilia vel externa cessavere bella; & sicut res Francorum minui, sic Saxonum postea cœperunt dilatari.

[18] Ceterum, inquit porro procedens Crugerius, illud Wenceslaitanum templum, [Fortuna ecclesiæ chronostichis expressa,] duplo tantum Spitihnevus, Christianorum Ducum ultimus ampliavit: nemo extendit augustius quam Ioannes & Carolus Luxemburgici. Hæc omnia, uti & calamitates ac reparationes ejusdem, Martinus Cuthenus, a poësi & historia commendatus scriptor, comprehendit chronostichis suis, anno MDXL impreßis, hoc modo.
923 VenCesLaVs fVnDat hæC saCrarIa VIto:
923 QVæ preCe, sanCte, pIa LætVs, VoLfange, DICastI.
1060 SpItIneVs profert LapsI poMœrIa fanI:
1137 Hoste fVrente VoraX qVæ CVM Vasta Verat Ignis,
1343 CæCVs Ioannes opVs hoC eXirVXIt; & IpsVM
1347 CaroLVs eXCoLVIt VarIo ReX MVnere & aVro.
1541 HæC VIoLat postq VaM VVLCan Vs CVnCta seVerVs,
1555 Læsa reforMantVr FernanDo regna tenente.

[19] Sed illud de consecratione ac dedicatione prima, quasi eas S. Wolfgangus peregisset, [errat dum dedicationem adscribit S. Wolfgango:] erroris culpatur, uti & inscriptio in hodierna Basilica supra fenestras altiores, sub Carolo IV olim exarata, ac sub Ferdinando I postmodum renovata. Nam illud Wenceslaitanum, teste ipso Cutheno in suo Chronico, anno Domini DCCCCXXX, per Michaelem Ratisbonensem Episcopum, Boleslaus fratricida curavit S. Vito initiari. Deinde longe fortius illa Wolfgangiana traditio expugnatur ex Ms. Vita S. Wenceslai, quam Christianus Boleslai Pii frater, illis temporibus proximus conscripsit, [non nisi post annos 30 facto Episcopo.] & S. Adalberto, suo e sorore nepoti, dedicavit: quia in ea Tuto, vir sanctus Ratisbonensis Antistes, sacras (primi scilicet lapidis jaciendi) cerimonias, coram Wenceslao fundatore peregisse affirmat. Sed & Wolfgangus, cum thronum Episcopalem conscendit, annus DCCCCLXIX numerabatur; adeoque cœpit templa consecrare post annum XXXI a martyrio S. Wenceslai, sub annum DCCCCXXXVIII. Plura in præsentiarum non occurrunt.

DE S. TATIANO DULA,
MARTYRE IUXTA ZEPHYRIUM CILICIÆ.

SUB INIT. SEC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & sincerissimis Actis ex Ms. Græco.

Tatianus Dulas, Martyr juxta Zephyrium in Cilicia (S.)

G. H. & AUCTORE D. P.

Zephyrium, urbs antiqua Ciliciæ littoralis, cum ejusdem nominis promontorio, ex quo in oppositam Cyprum brevior est trajectus, [Acta Græca] memoratur in Periplo Scylaci, Livio lib. 33 cap. 4, Stephano de Urbibus, & in antiqua Notitia Græca habetur Episcopalis, cujus Hypatius Episcopus Concilio Chalcedonensi interfuit. Hanc urbem, suo marytrio; & Prætoriadem, ei circumjectam Præfecturam nativitate atque deposito corporis sui illustravit S. Tatianus Dulas: cujus Acta Græca reperimus Romæ in duplici codice Ms. numero 655 & 1667 signato; [Latine translata a Sirleto.] qualia mox cum nostra Latina versione dabimus. Eadem a Guillelmo Sirleto, dein Cardinale, Latine reddita edidit parte 2 tomi 7 de Vitis Sanctorum Patrum Aloysius Lipomanus Episcopus Veronensis, & ex illo Laurentius Surius: qui ambo ea adscribunt Simeoni Metaphrastæ, communi istius temporis errore, quo omnia Græca Acta Sanctorum ei tribuebantur. Aliter sentit Leo Allatius, qui in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 120 sub finem, exordium hujus Vitæ adducit inter illas Vitas, quas non attigit Metaphrastes, sed alii, & sæpe illustres auctores, ediderunt.

[2] Hæc sancti Dulæ Acta (sic enim absque prænomine Tatiani simpliciter inscribuntur, Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Δουλᾶ) omnino sincera esse videntur, [Cultus apud Græcos,] & ex judicialibus scripturis fere verbotenus accepta. Certe nihil in eis leges eorum paradoxorum, quæ paßim leguntur in Paßionibus temporis ac notæ sequioris. Ex ipsis autem accepta sunt, quæ in omnibus Synaxariis Græcorum extant Encomia: puta in antiquo Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quo usi diu fuimus, beneficio nostrorum Parisiensium Collegii Ludoviciani, quibus ipsum denique restituimus. Eadem elogia reperimus in duplici codice Mediolanensi Bibliothecæ Ambrosianæ, duplici etiam Parisiensi Bibliothecæ Mazarinæ, atque in Mss. Patrum Dominicanorum ibidem, [& Latinos.] nostrique Divionensis collegii Societatis Iesu. Extant eadem Græce in Menæis excusis, unde aliquod encomium formavit laudatus supra Sirletus: quo citato, cum Actis a Lipomano & Surio editis, Baronius eumdem Sanctum inscripsit Martyrologio Romano his verbis: Zephiri in Cilicia sancti Dulæ Martyris, qui sub Præside Maximo ob Christi nomen virgis cæsus, in craticula

[3]

positus, ferventi oleo incensus, aliaque passus, martyrii palmam victor accepit. Eumdem retulerunt Molanus & Galesinius.

[3] Tempus vitæ & martyrii nusquam indicatur, neque ex solo nomine Præsidis Maximi illud assequi possumus; [Tempus Martyrii:] cum etiam in hoc nostro opere plures hujus nominis occurrant sub variis Imperatoribus, Præfecti, Duces, Consules, ac deinde Proconsules in diversis Provinciis. Ita S. Anterum Papam sub Maximo Præfecto Romæ anno CCXXXVI martyrio coronatum diximus, ad ejus diem natalem III Ianuarii: Imo & Clementem Episcopum Ancyranum, & varios ejus socios, fuisse a Maximo Præside variis cruciatum tormentis, ac tandem sub initium seculi quarti Martyrem occisum, habent antiqua ejus Acta, ad diem XXIII Ianuarii a nobis illustrata; ad idem tamen tempus arbitramur martyrium S. Tatiani Dulæ statui etiam posse. Subjungimus in confirmationem Actorum, Elogium ex dicto Ms. Synaxario Constantinopolitano & magnis Menæis, in quibus hoc etiam Distichon præmittitur.

Δουλᾶς ξοάνοις δουλικὸν μὴ δοὺς σέβας,
Ἤνεγκε σαρκὸς, ὡς Θεοῦ δοῦλος, ξέσεις.

Idola Dulas colere, ceu servus, nolens;
Carnes secari, ceu Dei servus, tulit.

ubi vides alludi ad nomen Δουλᾶς, communis cum Δοῦλος, servus, originis. Ipsum elogium hujusmodi est:

[4] Οὗτος ἦν ἐκ Ζεφυρίου Πραιτωριάδος, ἐπαρχίας τῆς Κιλικίας· διὰ δὲ τὸ τὸν Χριστὸν σέβειν καὶ προσκυνεῖν, [Synopsis Martyrii,] ἤχθη πρὸς τὸν Ἡγεμόνα Μάξιμον, καὶ τύπτεται ῥάβδοις. Διεξελθὼν δὲ τὰ κατὰ τὸν Ἀπόλλωνα καὶ τὴν Δάφνην, ὅτι ἐρασθεὶς ἀυτῆς καὶ καταδιώξας οὐκ ἑπέτυχε τῆς ἐπιθυμίας, ἐξεκαλεύσατο εἰς πλείονα θυμὸν τὸν Ἡγεμόνα, καὶ ὀργὴν· ὅθεν πάλιν τύπτεται κατὰ τῆς γαστρὸς ὕπτιος, καὶ ἐν ἐσχάρᾳ πυρὸς ἐπιτεθεὶς· καὶ αὖθις ἐν ἑτέρᾳ ἐξετὰσει ἀχθεὶς, ἐλαίῳ τὴν κεφαλὴν διαβρέχεται, καὶ ἄνθρακας πυρὸς ἐπ᾽ ἀυτὴν ἐπιχέεται, καὶ ὄξει καὶ ὀστράκῳ κατατρίβεται, καὶ σίνηπι κατὰ τῶν μυκτήρων ἐγχέεται, καὶ σιδήροις τὰ νῶτα χαράσσεται, καὶ τὰς σιαγῶνας καὶ τὰ σκέλη συντριβεται, Ἐρωτηθεὶς δὲ παρὰ τοῦ Ἡγεμόνος περὶ τοῦ Χριστοῦ, πῶς ἐν σαρκὶ Θεὸς νομίζεται, πᾶσαν τὴν καθ᾽ ἡμᾶς οἰκονομίαν ἐν ἐπιτόμῳ διηνήσατο. Ἄχθεὶς δὲ εἶς τρίτην ἐξέτασιν, καὶ τῶν εἰδωλοθύτων ἀναγκασόμενος ἀπογεύσασθαι, ὡς ἑκὼν οὐχ ὑπήκουεν, ἀλλὰ τὴν ἐπενεχθεῖσαν βίᾳ σπονδὴν τῷ αὐτοῦ στόματι ἀπέπτυσεν, ἀναρθὲς ξέεται ἐπὶ τοσοῦτον, ὥστε τῶν παρειῶν αὐτῷ γυμνωθῆναι, καὶ τὰ ἔγκατα προσελθεῖν. Εἶτα ἐλασθεὶς ἕως εἰκοστοῦ μηλίου, τῷ Θεῷ τὸ πνεῦμα παρέδωκεν.

[5] Hic ex Zephyrio Prætoriadis, Ciliciæ præfectura, oriundus, propter fidem & cultum Christi ductus ad Præsidem Maximum, virgis cæsus est, [ex Menæis,] Cumque irrideret commenta circa Apollinem & Daphnen, quam ille amans fugientem est persecutus, nec tamen ut desiderio suo satisfaceret, assequi potuit; magis furorem Præsidis accendit. Rursus igitur circa ventrem cæsus est, & in ardente craticula extensus. Deinde ad alteram quæstionem ducto, caput ejus ardenti oleo perfunditur, carbonesque candentes in ipsum exaggerantur, vulneraque aceto & testis perfricantur, ac sinapi in nares instillatur, unguibusque ferreis tergum raditur, maxillæque & ossa pedum confringuntur. Rogatus autem a Præside de Christo, quomodo in carne sit Deus, omnia religionis nostræ mysteria explicavit. Ad tertiam demum quæstionem ductus, coactusque idolothyta degustare: recusanti per vim in os ingeruntur libationes, quas mox expuit. Suspensus ideo iterum, ad vigesimum milliare, spiritum Deo reddidit.

ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ΑΓ. ΔΟΥΛΑ.
Cum interpretatione Guilielmi Sirleti.
Ex Mss. Bibliothecæ Vaticanæ 655 & 1667.

Tatianus Dulas, Martyr juxta Zephyrium in Cilicia (S.)

EX MSS.

[1] Ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ, ὅτε σατανᾶς ὑπὸ τῶν ἀξίων αὐτοῦ εὐοχεῖτο, καὶ ἐκράτη πλάνη τῆς εἰδωλολατρείας, Μαξίμου ἡγεμονεύοντος ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Κιλικίας, ὑπεβλήθη αὐτῷ Τατιανὸς, ὀνόματι Δουλᾶς, ἀνὴρ δίκαιος καὶ φοβούμενος τὸν Θεὸν, μαρτυρούμενος δὲ ὑπὸ παντὸς ἔθνους εἶναι εὐσεβης καὶ κατὰ πάντα δίκαιος. Οὗτος ὑπεβλήθη τῷ Ἡγεμόνι, ὡς θρησκεύοντος αὐτοῦ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν. Κατείχετο οὖν ἐν φρουρᾷ, τοῦ Κομενταρησίου ἀνενέγκαντος τῷ Ἡγεμόνι οὕτως· Κατὰ τὸ πρόσταγμα τῆς σῆς ἀρετῆς, Κύριε, ἀνιχνεύσαντες, ἕως τὴν τῶν Ζεφυριτῶν πόλιν ἀρχιλιστήριοι, εὗρόν τινα ὡς ὄντα τῆς ἀσεβεστάτης θρησκείας τῶν Χριστιανῶν, τοῦτον παρέστησαν τῷ καθαρῷ καὶ ὑπερλάμπρῳ σου βήματι. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Περιπολίζοντός μου τὰς πόλεις, πάντας τοὺς δεσμώτας εἰσαγαγεῖν κελεύω. Εἰσελθῷν οὖν εἰς τὴν πόλιν, καὶ προκαθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσαν πρῶτον προσαχθῆναι τῆς Δουλᾶ. Εἰσερχόμενος δὲ αὐτὸς, προσηύξατο λέγων, Χριστὲ, υἱὲ τοῦ Θεοῦ εὔσπλαχνε, σὺ εἶπας διὰ στόματος Δαυὶδ λέγων, Πλάτυνον τὸ στόμα σου, καὶ

[4]

πληρώσω αὐτό· καὶ αὐτὸς εἶπας διὰ τῶν εὐαγγελίων, Μὴ μεριμνήσητε πῶς, τί λαλὴσητε. Νῦν οὖν, δέσποτα Χριστὲ, ἐξαπόστειλον τὸν Ἄγγελόν σου, καὶ δός μοι λόγον, ἐν ἀνοίξει τοῦ στόματός μου, ἵνα εἰσελθὼν πρός τὸν μιορώτατον Μάξιμον, ἐλέγξω αὐτὸν ἀσεβοῦντα· ἕνεκα δὲ πληγῶν σε ἕχω πρὸ ὀφθαλμῶν, οὐ φοβοῦμαι τὰς τιμωρίας αὐτοῦ, τὸ γὰρ σῶμά μου πρόκειται αὐτῷ· ἐὰν γὰρ μὴ παραδῶ τὸ σῶμά μου ἵνα καυθῶ, ποίων ἀγαθῶν στεφάνους ἔχω ὑποδέξασθαι; ποίους δὲ μώλοπας ἔχω ὑποδεῖξαι τῷ δεσπότῃ μου Χριστῷ, ἵνα ἐπειδών με φιλανθρωπεύσηταί μοι ἄφεσιν ἁμαρτιῶν;.

[2] Ταῦτα αὐτῳ λέγοντος, περιελόντες αὐτῷ τὸ παλλίον, καὶ περιζώσαντες αὐτὸν, παρέστησαν τῷ Ἡγεμόνι. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Τίς καλεῖ τὸ ὅνομά σου, φράσον συντόμως; Δουλᾶς εἷπεν· Δοῦλος Χριστοῦ. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν, Μηδὲν ὠφελούμενος ἐκ τοῦ ονὁματος τούτου, τὸ φύσικόν σου ὄνομα, φράσον ἡμῖν. Δουλᾶς εἶπεν· Ἀνόητε, δῆλόν σοι ἐποίησα τὸ ὄνομά μου, τὸ μὲν φύσικόν μου ὄνομα Τατιανός εἰμι, τὸ δὲ ἐπικληθέν μοι Δουλᾶς· ὅθεν οὕτως προσαγορευόμενος, κατὰ ἀλήθειαν δοῦλός εἰμι Χριστοῦ. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Οὐδέπω ἔγνως τὸν φόβον τοῦ δικαστηρίου· νῦν οὖν λέγε μοι, ποίου ἔθνους τυγχάνεις, ποίας δὲ κώμης, ποίου δὲ γένους; Δουλᾶς εἶπεν· Ἕθνους μὲν εἰμὶ Κιλίκων, κώμης δὲ Πραιτοριάδος, γένους δὲ τῶν εὐγενῶν, ἀπὸ παιδὸς Χριστιανός. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν, ὡς οὖν εὐγενὴς, ἧξον τοῖς ἀηττήτοις Βασιλεῦσι, καὶ προσελθὼν θύσον τοῖς θεοῖς, ἵνα καὶ παρ᾽ ἡμῶν τιμεῖς, καὶ παρὰ τοῖς σεβαστοῖς μέγας ἀναφανεῖς. Δουλᾶς εἶπεν· τιμή σου καὶ προκοπὴ τῶν σεβαστῶν σου ὑμῖν ἔσται, καὶ πᾶσι τοῖς μὴ γινώσκουσι τὸν Θεὸν· ἐμοὶ δὲ μὴ γένοιτο προκόπτειν εἰ μὴ ἐν τῇ πίστει τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοὖ Χριστοῦ.

[3] Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Τείναντες αὐτὸν ξυλοβάκλοις τύπτετε αὐτὸν, λέγοντες αὐτῷ, Μὴ μωρίᾳ χρῶ. Δούλᾶς εἶπεν· Εὐχαριστῶ σοι Χριστὲ, ὅτι κατηξιώθην διὰ τὸ ὄνομά σου ταῦτα πάσχειν. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Νῦν τί σε ὀφελεῖ Χριστός σου, ὅτι ὅλος εἶ τετραυματισμένος, καὶ ὀυκ αἰσθάνη, ἀνόητε. Δουλᾶς εἶπεν· Οὐκ ἤκουσας τοῦ μακαρίου Παύλου λέγοντος, ὅτι ἐὰν μὴ νομίμως ἀθλήσει, οὐδεὶς στεφανοῦται; Μὰξιμος ἡγεμὼν εἶπεν, Οὐκοῦν τυπτόμενος, στεφανοῦσαι. Δουλᾶς εἶπεν· Σήμερον ἐγὼ ἀγωνιζομαι κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου τοῦ διαβόλου· ἐὰν οὖν νικήσω τὴν πανοπλίαν τοῦ σατανᾶ, λέγω δὲ σὲ τὸν ὑπηρέτην αὐτοῦ, στεφανοῦμαι ἐν τοῖς οὐρανοῖς. Μάξιμος εἶπεν· Τί πλανᾶσαι, ἀνθρώπῳ σταυρωθέντι πιστεύων; Δουλᾶς εἶπεν· Τί βέλτιόν ἐστιν, ἀνθρώπῳ σταυρωθέντι πιστεύειν, λίθοις καὶ ξυλοις, ἔργοις χειρῶν ἀνθρώπων πιστεύειν, Θεῷ ζῶντι καὶ άληθεινῷ;.

[4] Μάξιμος εἶπεν· Τρισκαθάρετε, μέγας Θεὸς Ἀπόλλων, ἔργον ἔστιν ἀνθρώπων; Δουλᾶς εἶπεν· Καλῶς αὐτὸν εἴρηκας Απώλλωνα· προσέχων γὰρ αὐτῷ, ἀπώλεσας τὴν σεαυτοῦ ψυχὴν, οὐ μόνον δὲ τὴν σεαυτοῦ, ἀλλὰ καὶ οὕς ἀναγκάζων πεῖθεις προσκυνεῖν αὐτῷ. Γίνωσκε δὲ ὅτι Θεὸς ἐκ τῆς χειρὸς σου ἐκζητῆσαι ἔχει ψυχὰς, ἅσπερ ἀναγκάζων ἀπώλεσας. Περὶ δὲ τοῦ ἀσεβοῦς Ἀπόλλωνος λέξω σοι, ὁποῖος ἦν. Οὗτος ἦν ὡς καὶ σὺ ἄσωτος, καὶ ἐφίλησε τὴν Δάφνήν, χρήματα δοὺς οὐκ ὀλίγα· καὶ ἐπαγγελίας λαβὼν, οὐκ ἐπέτυχε. Ποῖος οὗτος Θεὸς, εἰς ἔρωτα τρωθεὶς, καὶ μὴ ἐπιτυχὼν τῆς ἐρωμένης; πῶς αὐτὸς ἀξιώσας

[5]

αὐτὸν ἐπιτυχεῖν, ἀληθῶς γὰρ γέλωτος ἄξια τὰ παρ᾽ ὑμῶν ἀδόμενα, μᾶλλον δὲ θρήνους ἄξια ὄντα· ὃν γὰρ γυνὴ πόρνη, μυσαρὰ, καὶ ἐνεγὴς, καὶ πάσης δυσωδιας πεπληρωμένη, ἐξουδένωσε τὸν Ἀπόλλωνά σου, ἐμπτύσασα αὐτῷ εἰς τὸ πρόσωπον, σὺ ὡς Θεον αὐτὸν προσκυνεῖς; Ὁρᾶς ὅτι πένθους ἄξια τὰ τῆς ὑμετέρας δυσσεβείας.

[5] Μάξιμος Ἡγεμών εἶπεν· Στρέψαντες αὐτὸν τοῖς ξυλοβάκλοις, κατὰ τῆς γαστρὸς τύπτετε. Ἀθανάσιος Κορνικουλάριος εἶπεν, πρόσθητι τῷ Ὑπατικῷ, οὖκ ὀρᾶς ὅτι τὰ κόπρεα τῶν ἐντέρων σου προπηδῶσιν; Δουλᾶς εἶπεν. Σύμβουλε τοῦ σατανᾶ, ὐπηρέτα τοῦ διαβόλου, συμβούλευσον σεαυτῷ, καὶ τῷ Ἄρχοντί σου, πῶς δυνηθείτε πεῖσαι τὴν Δάφνην συγγενέσθαι τῷ θεῷ ὑμῶν Ἀπόλλωνι, ἵνα μὴ τῷ ἔρωτι τρωθεὶς ἀπώληται· ἐγὼ γὰρ ἔχω τὸν σύμβουλόν μου τὸν Κύριόν μου Ἰησοῦν Χριστόν. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν, Δότε ἐσχάραν, καὶ ἐκκαύσαντες αὐτὴν σφοδρῶς· ἐπίθετι τὸν τρισκατάρατον ὡς βλασφημοῦντα εἰς τοὺς θεούς. Δουλᾶς εἶπεν· Χάριν σοι ὁμολογεῖ Ἀπόλλων ἐν τῇ γεέννῃ, ὅτι προνοεῖς αὐτῷ πῦρ ἄσβεστον· κᾀκεῖνος δὲ παρέχει σοι ἀντιχάριν, ὅτι κοινῇ ἔχετε ἀπελθεῖν εἰς τὸ σκότος το ἐξώτερον· καὶ τότε σοι ἔχω ἐπιγελᾶσαι, προστᾶτα τοῦ ἀσεβοὐς Ἀπόλλωνος.

[6] Καύσαντες δὲ ὅλον τὸ σῶμα αὐτοῦ διὰ τῆς ἐσχάρας, ούδὲν ἤνυσαν· οὐ γὰρ ἔπεισαν τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ ἀποστῆναι τῆς εις αὐτὸν πίστεως. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Κεκαυστηριασμένον τοῦτὸν ἐν ἀσφαλῇ φρουρᾷ φυλάττετε, ἐν τῇ ἐσωτέρᾳ φυλακῇ, μηδεμιᾶς ἐπιμελείας τυγχάνοντα· μή τις τῶν ἀσεβεστάτων μακαρίσει αὐτὸν, ἐφ᾽ οἷς ἀσεβῶς εἰς τούς θεοὺς ὑπομεμένηκεν. Καὶ ἦν Ἅγιος ἐπὶ τῶν δεσμῶν, ἀδιαλείπτως δοξάζων τὸν Θεὸν, ὥστε τελειωθῆναι αὐτοῦ τὸν δρόμον.

[7] Καὶ μετὰ ἡμέρας πέντε, ἐπιβας τῇ πόλει Μάξιμος, καθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος εἶπεν· Εἰ ἔτι ζῆ ἀνοσιώτατος ἐκεῖνος, τῆς ἀσεβεστάτης θρησκείας τῶν Χριστιανῶν, τοῦτον ἐπὶ τοῦ βήματος κάλει. Ἀθανασιος Κορνικουλάριος εἶπεν· Μὰ τὴν σὴν ἀρετήν! τοσοῦτον οὖτος εὐτονώτερός ἐστιν πρὸς ἀπολογιαν, ὅτι οὐδὲ μώλοπά τινα ἔσχηκεν ἐν τῷ σώματι αὐτοῦ. Καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν εἰσαχθῆναι. Ἱδὼν δὲ αὐτὸν Ἡγεμὼν, ὅλον ὑγιῆ καὶ χάριτος πεπληρωμένον τῷ προσώπῳ, εἶπεν· ἀνοσία τάξις, οῦ πᾳρήγγειλα ὑμῖν μηδεμιᾶς αὐτὸν ἐπιμελείας τυχεῖν; Πηγάσιος Κομενταρήσιος εἶπεν· Μὰ τὸ σὸν μέγεθος, εἰς τὴν ἐσωτέραν φυλακὴν κατείχετο, κατὰ τοῦ τραχήλου τὸν Ἡρακλέα ἔχων λιτρῷν τ᾽· πῶς δὲ ὑγιὴς γέγονεν, οὐδεὶς, ἡμῶν οἶδεν, δέομαί σου. Δουλᾶς τῶ Ἡγεμόνι εἶπεν· Ἀσύνετε Χριστός μου, ὑγιῆ με ποιήσας, προηυτρέπισέ μου τὸ σῶμα πρὸς ὑποδοχὴν τῶν αἰκισμῶν σου, ἵνα γνῶς ὅτι ἡμέτερος ἰατρὸς ἀοράτως θεραπεύει τοὺς ἐλπίζοντας εἰς αὐτὸν, ἄμα μὲν ἵνα ἐγὼ διπλοῦν λάβω τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον, σὺ δὲ διπλῆν τὴν αἰώνιον κόλασιν. Εἰ δ᾽ αὐτὸς τοι ούτους αἰκισμοὺς ὑπέστῃς εἰς ὄνομα τοῦ Ἀπόλλωνος, ἄρα εἰ δυνατόν σοι παρασχεῖν τὴν ὑγίαν Ἀπόλλων, ὅν λέγεις Θεόν σου, ὥσπερ ἐμοὶ Χριστός.

[8] Μάξιμος Ἠγεμὼν εἶπεν· Ἐπειδὴ οὐ παύεται τῆς κατὰ τῶν θεῶν βλασφημίας, ἀλείφαντες ἐλαίῳ τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ, ἄνθρακας ἐκκεκαυμένους ἐπίθετε. Δουλᾶς εἶπεν· Εἰ δὲ καὶ τὸν ἐγκέφαλόν μου ἐκαυτηρίασας λοιπὸν τί ποιήσεις δυσσεβέστατε, ἐπινόει ἔτερα βασανιστήρια. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Σίνηπι ἐκχέατε κατὰ

[6]

τῶν μυκτήρων αὐτοῦ, Δουλᾶς εἶπεν· Καταπαίζω τῶν βασάνων σου, Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν, Σιδήροις ὀξέσιν τὸν νῶτον αὐτοῦ εὐτόνως χαράξατε, καὶ ὄξει δριμυτάτῳ διαράνατε εἰς τὰς πληγὰς αὐτοῦ, καὶ ὀστράκοις τὸν νῶτον αὐτοῦ τρίψατε. Γινομένων δὲ τούτων, Ἅγιος ἔλεγεν· Χριστὲ, παράστα τῷ δούλῳ σου· ἰδοὺ γὰρ ἐπὶ τὸν νῶτόν μου τεκταίνουσιν οἱ ἁμαρτωλοὶ, μακρύνοντες τὴν ἀνομίαν αὐτῶν· Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν. Κᾄν νὐν πείθῃ, ἀνόητε, καὶ ὁμολόγεῖς εἶναι θεούς; Δουλᾶς εἶπεν· Οἱ θεοί σου συνεργοῦσίν σοι καὶ τῇ κακίᾳ, μάλιστα Ἀφροδίτη καὶ Ἄρτεμις, εἰ δε κελεύεις, λέγω καὶ τὰς λοιπὰς θεάς σου, καὶ τὰς τούτων πράξεις. Μάξιμος εἴπεν· Σύνθλάσατε λίθῳ τὰς σιαγῶνας αὐτοῦ, ἵνα μὴ βλασφημῇ τοὺς θεοὺς, καὶ βάκλῳ τὰ σκέλη αὐτοῦ συνκλάσατε, καὶ ποιήσατε αὐτὸν ἄπειρον πρὸς τὸ μὴ φθέγγεαθαι.

[9] Δουλᾶς εἶπεν· Παρανομώτατε, τύπτεις με τὰ ἀληθῆ λέγοντα, ὅτι Ἀφροδίτη, καὶ αἱ λοιπαὶ θεαί σου γυμνάζουσαι τὰ ἑαυτῶν μέλη, ποία αὐτῶν μᾶλλον πορνεύουσι, καὶ κριτὴν ἔστησαν τὸν Πάριν ἄνδρα ποιμένα, βουλομέναι δοκιμᾶσαι ποία αὐτῶν βελτίω ἁμαρτάνει; τί οὖν χολᾶς ἐλεγχόμενος τὰς πράξεις τῶν μιαρῶν σου θεῶν, δὲ ἑμὸς Θεὸς ἀληθινός ἐστιν, καὶ εὐδόκησεν ἄνθρωπος γενέσθαι, καὶ σταυρωθεὶς καὶ ταφεὶς, ἀνέστῃ ἡμέρᾳ, καὶ ἔστιν ἐν δεξιᾷ τοῦ Πατρὸς, καὶ μέλλει ἐν πυρὶ ἔρχεσθαι ἀπωλέσαι καὶ τοὺς θεούς σου. Μάξιμος εἶπεν· Ἀνόσιε, ἴδε καὶ σὺ δεῖ θεοὺς ἔχεις. Δουλᾶς εἶπεν· Μὴ σολοίκιζε, λέγων δύο Θεοὺς, Τριὰς γὰρ ἐστιν. Μάξιμος εἶπεν· Οὐκοῦν τρεῖς θεοὺς ἔχεις; Δουλᾶς εἶπεν· Τριάδα ὁμολογῶν, προκυνῶ· πιστεύω εἰς Πατέρα, ὁμολογῶ τὸν Ὑιὸν, προσκυνῶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον. Μάξιμος Ἡγεμῶν εἶπεν· Πεῖσόν με, πῶς εἰς ἕνα Θεὸν πιστεύων, τρεῖς κηρύσσεις.

[10] Δουλᾶς εἶπεν· Σαρκικὸς ἄνθρωπος οὐ δέχεται τὰ τοῦ πνεύματος, πλὴν διὰ τοὺς παρεστῶτας λέγω· Ὥσπερ σὺ ἄνθρωπος ἔχεις λόγον, οὕτως καὶ Θεὸς, Πατὴρ παντοκράτωρ, ἔχει Λόγον τὸν ὁμοούσιον, καὶ τὸ Πνεῦμα αὐτοῦ τὸ πανάγιον· οὕτως Θεὸς ἡμῶν ἐν ἀρχῇ πλάσας τὸν ἄνθρωπον, καὶ τῇ εἰκόνι αὐτοῦ τιμήσας αὐτὸν, ἐνέπνευσεν αὐτῷ πνεῦμα ζωῆς, καὶ ἦν ἐν τῷ παραδείσῳ. Ἐπεὶ οὖν σατανᾶς, νῦν ἐνεργῶν σοι, βουλόμενος ἐν παραβάσει ποιῆσαι τὸν ἄνθρωπον, ὡς καὶ σὲ νῦν ἐποίησεν, ἐξέωσεν αὐτὸν τῶν ἐντολῶν τοῦ Θεοῦ· ἠθέλησεν Θεὸς ἀναστῆσαι τὸ πεπτωκὸς πλάσμα, καὶ ἀνακαλέσασθαι τὸ πεπλανημένον, καὶ ἐξαπέστειλον τὸν Υιὸν αὐτοῦ τὸν ἑαυτοῦ Λόγον, καὶ ἐνοίκησεν ἐν τῇ ἁγίᾳ παρθένῳ Λόγος τοῦ Θεοῦ, καὶ ἐτέχθη ἐξ αὐτῆς, δι᾽ οὗ καὶ ἔσωσεν τὸν κόσμον Πατὴρ. Μάξιμος εἶπεν· Λόγος οὖν ἄνδρα γεννᾶ; Δουλᾶς εἶπεν· Οὐ νοεῖς τὸ τοῦ Θεοῦ μυστήριον· εἰ γὰρ ἐγίνωσκες τὸ παντοδύναμον τοῦ Θεοῦ, εἶχες γνῶναι ὅτι τὸν χοῦν ἄνθρωπον ποίησας, ἐδράσας τὴν γῆν ἐπὶ τῶν ὑδάτων, στερεώσας τὸν οὐρανὸν, ποιήσας πᾶσαν τὴν κτίσιν, αὐτός ἐστιν Χριστὁς. Διὰ γὰρ τὸν μὴ φέρειν τὸν ἄνθρωπον όρᾷν τὴν θεότητα, διὰ πολλῆς φιλανθρωπίας φιλάνθρωπος, ἄνθρωπος γέγονεν, καὶ ἀνέλαβεν ἀνθρωπίνην ταπείνωσιν, ἵνα, ὡς δι᾽ ἑνὸς ἀνθρώπου τοῦ πρωτοπλάστου θάνατος εἰς τὸν κόσμον εἰσῆλθεν, οὕτως καὶ δι᾽ ἑνὸς ᾀνθρώπου τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀνάστασις γένηται ἐκ τῶν νεκρῶν.

[11] Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἔστι γὰρ ἀνάστασις νεκρῶν; Δουλᾶς εἶπεν· Ναὶ ἔστιν, ἐπεὶ πῶς κρινεῖ

[7]

Θεὸς τὸν κόσμον; Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Μή μοι τέχνας λόγων εἰσηγοῦ, ἀφῆς γὰρ ἐὰν ἀποθάνωμεν, νεκροὶ κείμεθα. Δουλᾶς εἶπεν· Ἄληθῶς καλῶς εἴρηκας, ὅτι νεκροί ἐστε· ἐπειδὴ γὰρ νεκροῖς εἰδώλοις πιστεύετε, οὐκ ἔρχεσθε εἰς ἀνάστασιν ζωῆς, ἀλλ᾽ εἰς αἰσχύνην καὶ κόλασιν αἰώνιον· δεῖ γὰρ πάντα ἀνθρωπον παραστῆναι τῷ βήματι τοῦ Χριστοῦ, καὶ λόγον δοῦναι καθ᾽ ἔπραξεν.

[12] Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀσφαλισάμενοι αὐτὸν σιδήροις, ἐν τῇ φρουρᾷ φυλάττετε. Προκαθίσας τῇ έωθεν Ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν εἰσεχθῆναι τὸν δοῦλον τοῦ θεοῦ Δουλᾶν. Εἴσαχθέντος δὲ αὐτοῦ, Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Τί ὠφέλησας, τρισάθλιε, ἀσεβῶν εἰς τοὺς θεούς; Δουλᾶς εἶπεν· Κέρδος οὐ μικρόν ἐστιν εἰς Θεὸν, ἀθετεῖν τοὺς μὴ ὄντας θεοὺς, σὲ δὲ καὶ ζὤντα τιμωρήσεται Χριστός. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐγχέατε αὐτῷ κρέα τῶν θυσιῶν, καὶ οἶνον αὐτῶν σπονδῶν. Δουλᾶς εἶπεν· Εἰ καὶ ὅλον τὸν μιαρόν σου βωμὸν ἀποπλύνας ἐγχέῃς μοι, οὐδὲν ἀδικήσεις τὸν δοῦλον τοῦ Χριστοῦ. Μάξιμος Ἡγεμὼν εῖπεν· Ἴδε καὶ τῶν βωμῶν ἀπογεύσω, ἀνόσιε. Δουλᾶς εἶπεν· Ἐμὲ ταύτα οὐδὲν βλάψει, μιαρὲ καὶ ἀναίσθητε· ἐπεὶ ἄρα διὰ τί ἐκέρδανόν σου τὰς προτέρας σου βασάνους, σὺ ὄψει μετὰ Θεοῦ ποιεῖς· ἐμοὶ γὰρ τὸ ζῆν Χριστὸς, καὶ τὸ ἀποθανεῖν κέρδος.

[13] Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀναρτίσαντες αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου, ἅπτεσθε τῶν σαρκῶν αὐτοῦ ἕως τῶν ἐντέρων, καὶ τὰς παρειὰς αὐτοῦ σὺν τῷ πώγονι κατασπάσατε. Δουλᾶς εἶπεν· Μόλις, ἀναίσθητε, ἀγνοεῖς τὸ κελευσθὲν ὑπὸ τοῦ πατρός σου τοῦ σατανᾶ. Καὶ ἐξελθόντων τῶν ἐντέρων αὐτοῦ, καὶ τῶν σιαγόνων τῶν ὀστέων διαλυθέντων, ἐκέλευσεν αυτὸν ἔτι φυλάττεσθαι ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ. Ἐπενιόντων δε αὐτῶν ἐπὶ τὴν Ταρσὸν, ἐκέλευσεν ἀκολουθεῖν τούς δεσμώτας, καὶ ἐλθόντων εἰς τὸ εἰκοστὸν μίλιον, μακάριος Δουλᾶς, ποιήσας τὴν ἐν Χριστῷ σφραγῖδα, παρέδωκε τὴν ψυχήν. Καὶ ἐλθόντες ἀπὸ δεκατεσσάρων μιλίων τῆς Ταρσοῦ, ἐμήνυσεν Κομενταρήσιος τῷ Ἡγεμόνι λέγων· Δέομαι τῆς σῆς ἀρετῆς, κύριε, Δουλᾶς ἀσεβῶν εἰς τοὺς θεοὺς, διεθώνησεν εἰς τὸ εἰκοστὸν μίλιον, καὶ ἠνέχθη ἕως ὧδε, καὶ τί κελεύει ἀρετή σου; Τότε ἐκέλευσεν Ἡγεμὼν λέγων· Ῥιψατε αὐτὸν εἰς τὴν φάραγγα, ἵνα μήδε ταφῆς ἀξιωθῇ. Οἱ οὖν κυεστιονάριοι ἔῤῥιψαν αὐτὸν εἰς τὸν χειμάῤῥουν, τὸν κατερχόμενον ἐν τῷ Ζεφυρίῳ.

[14] Καὶ ποιμένων κύνες, ὁσφρανθέντες τὸ λείψανον τοῦ Ἁγίου, μὲν εἶς κύων παρέμενεν φυλάσσων τὸ τίμιον σῶμα, μὴ ἐάσας ὄρνεον ἅψασθαι αὐτοῦ δὲ ἕτερος κρατήσας τοῦ ποιμένος τὸ παλλίον τῷ στόματι, ἤγαγεν αὐτὸν πρὸς τὸν Ἅγιον Δουλᾶν· καὶ γνωστὸν ἐγένετο τῇ κώμῃ, καὶ ἐλθόντες συνέστειλαν τὸ ἅγιον λείψανον, αἰνοῦντες τὸν Θεὸν, ὅτι οὐκ ἀπιστερίθησαν τοῦ τιμίου λειψάνου· ἀλλ᾽ ὅθεν ἐξῆλθεν τὸ λείψανον ζῶν, πάλιν ἐκεῖσε κατήντησεν, καὶ λαβόντες αὐτὸ κατέθεντο σεμνῶς,δοξάζοντες τὸν κύριον ἡμῶν τὸν Χριστὸν, εἰς τοὺς αἰῶνας, Ἀμὴν.

[3]

[1] Quo tempore Satanas ab iis colebatur, qui eo digni erant, [S. Tatianus Dulas delatus apud Præfidem.] & idolorum superstitio atque error vigebat, Maximus autem Ciliciæ præsideret; delatus est Tatianus, cognomento Dulas, vir justus & timens Deum, qui totius gentis testimonio pietatem & in omni re justitiam servare probabatur: hic, inquam, delatus fuit apud Præsidem, quod Christi fidem profiteretur. Quamobrem detinebatur in carcere a Commentariensis, ipso ita Præsidi referente: Quemadmodum tu jussisti, satellitum principes, regionem omnem usque ad Zephyritarum urbem pervestigantes, deprehenderunt quemdam impiæ Christianorum religionis sectatorem, quem obtuli sincero & illustri tribunali tuo. Hæc ille dixit. Cui Præses Maximus: Quo tempore, inquit, urbes ipsas circumiero, omnes, qui sunt in carcere, ad me duci jubebo. Cum igitur in urbem b ingressus esset, & sederet in tribunali, jussit primum adduci ad se Dulam, quem supra diximus: Qui cum ad Præsidem ingrederetur, ita deum oravit: Christe fili Dei, qui misericors es, tu dixisti per os David; Dilata os tuum, & implebo illud. Tu & in Euangeliis dixisti; Ne soliciti sitis, quomodo

[4]

aut quid loquamini. Nunc igitur, Domine Jesu Christe, mitte Angelum tuum, & da mihi orationem os meum aperienti, ut ad scelestissimum Maximum ingrediens, [semet orando excitat,] ejus impietatem redarguam. Quod vero ad plagas pertinet, cum te præ oculis habeam, hujus tormenta non timeo, meumque corpus Præsidi libenter proponam. Nisi enim corpus meum tradidero ita ut ardeam, qualium bonorum coronas accipere potero? quales Domino meo Jesu Christo cicatrices ostendam, quas ille videns, benignitate in me utatur, & peccata mea remittat?

[2] Hæc cum ille dixisset, milites pallio eum exuerunt, & vinctum Præsidi obtulerunt. Tum maximus Præses: Age, inquit, dic paucis verbis, quo nomine appelleris. Tum Dulas: Servus Christi ego sum. Ad hæc Maximus: Cum nihil, inquit, utilitatis nomen istud tibi afferre possit, dicas naturale nomen tuum. Respondit Dulas: An non manifestum tibi nomen meum effeci? Vero quidem & certo nomine Tatianus appellor: eo autem, quod mihi ab hominibus impositum fuit, Dulas: itaque sic appellatus, revera servus Christi sum. Nondum, inquit Maximus, judicii terrorem expertus es. Nunc igitur dicas, cujus nationis homo tu sis, cujus loci, [& Christianum profitetur.] aut generis. Ad hæc Dulas ait: Ego sum natione Cilix, ex vico Prætoriade, genere claro, & a puero Christianus. Tum Maximus Præses dixit: Cum claro genere ortus sis, invictis Imperatoribus cedere velis; & deos adiens, æquo animo illis sacrifices, ut & a nobis honoreris, & apud Augustos Imperatores magnus atque illustris habearis. Respondit Dulas: Honores tui & Augustorum gradus vobis sint, [contemnens vana promissa.] & omnibus iis qui Deum ignorant. A me vero Deus hoc a vertat, ut alia in re proficiam, quam in fide Domini nostri Jesu Christi.

[3] Cum ita eum sentientem Maximus Præses vidisset: Extensum, inquit, istum c virgis percutite, & admonete hominem, [virgis cæditur:] ut desinat insanire. At Dulas, cum verberibus pulsaretur, dicebat: Gratias ago tibi, Christe, quod dignus habitus sim, qui propter nominis tui confessionem hæc paterer. Audiebat ista Maximus, & illi hæc exprobrabat: Quidnam tibi prodest nunc Christus tuus, cum totus sis vulneratus? An non adhuc sentis, stulte homo? Cui Dulas: Quid? Nonne beatus Apostolus Paulus dicit: Nemo coronatur, nisi legitime certaverit? [2 Tim. 2.] Tum Maximus: Ergo, inquit, verberatus tu coronam assequeris? Respondit Dulas: Ego hodie contra fratrem d tuum diabolum certamen sustineo: si ergo Satanæ e armaturam devicero, te, inquam, Satanæ ministrum; in cælis coronam accipiam. Cur, inquit Maximus, sic erras, homini in cruce suffixo fidem habens? Ad hæc Dulas: Velim dicas, præstetne homini crucifixo, hoc est, Deo viventi & vero; an lapidibus & lignis, operibus manuum hominum, credere.

[4] Scelestissime, inquit Maximus, num tibi humanum opus videtur magnus deus Apollo? Dulas ait: Vere Apollinem f isto nomine appellasti. Nam illi mentem adhibens, [objiciens Apollinis incontinentiam.] animam tuam perdidisti: non solum autem tuam, sed illorum etiam, quibus persuades, ut eum adorent. Illud autem scito, quod Deus ipse requiret a manibus tuis animas, quas cogens perdidisti. Ceterum Apollo impius, dicam tibi, qualis fuit. Erat ille, ut tu nunc es, incontinens: cumque Daphnes amore captus esset, & pecunias multas ei dedisset; promissa, quæ ab ipsa acceperat, assecutus non est. Quæso, qualismam Deus iste est, qui amore

[5]

vulneratus, eam, quam adamabat, assequi non potuit? Qui potes igitur sperare, te aliquid per eum assecuturum? Vere quæ a vobis de illo canuntur, risu digna sunt, vel potius luctu. Quem enim mulier meretrix, execrabilis, atque omnis impuritatis plena, pro nihilo habuit, Apollinem, inquam, tuum, in cujus faciem ipsa expuit, tune illum, ut Deum, adoras? Vides, ut luctu g digna sit impietas vestra?

[5] Hæc audiens Maximus: Versate, inquit, istum in alteram partem, & ventrem percutite. Tum Athanasius h Cornicularius dixit: Obtempera Præsidi: Nonne vides viscera tua exilire? Age, [cæditur in ventre] inquit Dulas, tu, qui diaboli consiliarius es & minister, tibi & Præsidi tuo ad consilium illud, quemadmodum Daphnæ persuadere possitis, ut cum Deo vestro Apolline coire velit, ne amore consumptus pereat: ego enim habeo consiliarium meum Dominum Jesum Christum. Tum Maximus: Afferte craticulam, & illam vehementer accendite, atque istum, ut diis maledicentem, in eam imponite. At Dulas: Gratias, inquit, tibi agit Apollo tuus in gehenna, quod ignem numquam extinguendum ei provides; [uritur in craticula:] atque tibi gratiam referet, hanc scilicet, ut una cum ipso ad tenebras exteriores detrudaris: tunc & ego te ridere potero, impie Apollinis patrone.

[6] Cum autem totum fere Martyris corpus carnifices adussissent, nihil profecerunt: neque enim Dei servo persuaserunt, ut a fide Christi desieret. Tunc jussit Maximus Præses, ut milites ita combustum in carcere interiore hominem custodirent, [constans in sede] neque cura aliqua illum prosequerentur, hæc addens; Ne quis ex impiis hominibus eum ob id beatum prædicet, quod impie in deos nostros se gerens, tormenta perpessus fuerit. Erat igitur Sanctus ille in vinculis, [ducitur incarcerem.] & sine intermissione Dei gloriam celebrabat, eumque precabatur, ut martyrii cursum perficeret.

[7] Post quinque dies Maximus in tribunali sedens, quæsivit an scelestus ille, & impiæ Christianorum religionis sectator, adhuc viveret: quem & ad tribunal duci jussit. Athanasius Cornicularius respondit Præfecto: Ita constans, & ad defensionem paratus, & incolumis est homo ille, ut ne cicatricem quidem aliquam in corpore suo habeat jussitque illum introduci. [divinitus persanatus] Quem cum Præses totum sanum vidisset, & vultu admodum hilari; O scelestissimum, inquit i satellitium! nonne vobis præcepi, ut nullam curam isti impenderetis? Ad hæc Pegasius commentariorum Præfectus: Per tuam amplitudinem, in carcere interiore custoditus est, habens in collo Herculis effigiem, trecentarum librarum pondere gravem: quomodo vero sanus factus sit, nemo nostrum cognovit. Tum Dulas: O insipiens Præses, en Christus meus sanum me fecit, & ad plagas tuas excipiendas corpus meum idoneum reddidit, ut cognoscas Deum esse nostrum medicum, qui homines in eo spem suam collocantes, admirabili quodam modo curare solet: simul etiam, ut ego duplicem martyrii coronam accipiam, & tu sempiternas pœnas duplices patiare. [ait id præstitisse Christum medicum suum,] At si tu tales plagas pro nomine Apollinis tui sustinuisses, scilicet potuisset tibi sanitatem afferre Apollo iste, quem Deum tuum dicis, quemadmodum mihi Christus meus sanitatem attulit.

[8] Tum Maximus; Quoniam homo iste non desinit maladicta in deos nostros injicere, ungite oleo ejus caput, & carbones ardentes imponite. Cui Dulas: Licet, inquit, cerebrum meum combusseris,

[6]

quid tum, impie Præses? Excogita alia tormenta. At Præses dixit: Sinapi k in ejus nares immittite. Derideo, inquit Dulas, omnes cruciatus tuos. [uritur caput] Præses autem: Lacerate constanter acuto ferro ejus terga, & acerbissimo aceto plagas perfundite: tum acutis testis terga conterire. Hæc cum fierent, sanctus Martyr dicebat: Jesu Christe, adesto servo tuo: ecce enim supra dorsum meum fabricant peccatores, [sinapi torquetur,] prolongantes iniquitatem suam. Tunc dixit Maximus: Saltem nunc persuasus sis, & deos esse confitearis. Ad hæc Dulas: Scilicet dii tui adjuvant te & malitiam tuam, [tergum laceratur.] præsertim Venus & Diana. Dicam, si placet, & alias deas tuas & earum scelera. Confringite, inquit Maximus, [franguntur maxillæ & crura.] ejus maxillas, ne diis maledicat: ipsius etiam crura infringite, & talem reddite, qui ne verbum quidem ullum proferre possit.

[9] Tum Dulas: Mene, iniquissime Præses, verberas qui vera dico, quod Venus ipsa & reliquæ deæ tuæ membra sua nudaverunt inter se certantes, l de potiori lascivia, quæ meretricio aptior esset, & Paridem pastorem illum judicem sibi constituerunt; cum periculum facere vellent, quænam ipsarum melius peccaret? [Nihilominus exponit fidem] Cur irasceris, cum de execrabilium dearum tuarum facinoribus redargueris? Meus Deus verus est, qui & homo fieri voluit, qui etiam cum in cruce fixus fuisset, & postea sepultus, tertio die resurrexit, & sedet ad dexteram Patris, venturusque est cum igne ad deos tuos perdendos. [& mysterium Trinitatis,] Hæc audiens Maximus, dixit: Videsne, sceleste, ut & tu duos deos habes? Ad hæc Dulas: Ne pecces, inquit, & erres, dicens duos deos: Trinitas enim est, quam colimus. Ergo, inquit, Maximus, tres deos habes. Trinitatem, inquit Dulas, confiteor & adoro. Credo in Patrem, confiteor Filium, adoro Spiritum sanctum. Tum Præses Maximus: Persuadeas, inquit, mihi, quomodo in unum Deum credens, tres prædices.

[10] Ad hæc respondit Dulas: Animalis homo non percipit ea, quæ spiritus Dei sunt. Eorum tamen causa, qui adsunt, dicam. Quemadmodum tu, qui homo es, habes sermonem: ita & Deus Pater omnipoteus, habet Verbum ejusdem substantiæ, & Spiritum suum sanctissimum. Qui Deus noster cum primum hominem formavit, & imagine sua illum honoravit, [lapsum Adami,] insufflavit ipsi spiritum vitæ, quem & in paradiso constituit. Postea vero quam Satanas, nunc per te voluntatem suam exercet, studuit hominem ad divini præcepti violationem impellere, quemadmodum nunc etiam per te facit, hominem ipsum a divinis præceptis exterminavit. Quamobrem Deus cum opus, quod formaverat, & lapsum fuerat, erigere, idque, quod aberraverat, in viam reducere vellet, misit filium suum, hoc est, Verbum. Itaque Verbum Dei in sancta illa Virgine habitavit, & ex ea genitum fuit, per quod Pater ipse mundo salutem dedit. Tum Maximus dixit: Verbum igitur aliquod, virum gignit? Minime, inquit Dulas, [mysterium Incarnationis,] Dei misterium intelligis: verum si omnipotentis Dei virtutem cognosceres, scire posses, quod qui e pulvere hominem fecit, qui firmavit terram super aquas, qui cælum consolidavit, qui universam naturam effecit, ille ipse Christus est. Cum enim hominis conditio divinitatem videre non posset, ille humani generis amator, propter suam in homines caritatem, homo factus est, & humanam humilitatem suscepit: ut sicut per unum hominem primo formatum mors ipsa in mundum ingressa est, ita & per unum hominem, Dominum

[7]

nostrum Jesum Christum, resurrectio mortuorum induceretur.

[11] Tum Præses: Quid ais? Est ne etiam resurrectio mortuorum? Maxime, inquit Dulas. Quomodo enim Deus mundum judicabit, nisi mortui resurrexerint? At ille: Nolim artificiosos istos sermones mihi afferas: sed sinas, si mortui fuerimus, [resurrectionem mortuorum.] nos mortuos jacere. Vere, inquit Dulas, dixisti, vos mortuos esse: cum enim mortuis idolis fidem habeatis, numquam ad resurrectionem vitæ pervenietis, sed ad dedecus & supplicium sempiternum. Oportet autem omnes homines assistere ante tribunal Christi, & eorum, quæ fecerint, rationem reddere.

[12] Tunc dixit Maximus: Ligate hominem istum ferreis vinculis, & in carcere custodite. Postridie vero mane Præses jussit Dei servum Dulam introduci. Cui jam intromisso: Quænam, inquit, [frustra ejus ori ingeruntur libamina:] miserrime homo, tibi utilitas fuit in deos nostros impietatem exercenti? Respondit Dulas: Maximam utilitatem percipio apud Deum, cum eos, qui dii non sunt, reprobo: te vero adhuc viventem Christus puniet. Tunc ait Maximus: Injicite in ejus os carnes victimarum, & vinum libaminum. Licet, inquit Dulas, totam execrabilem aram tuam abluas, & in os meum infundas, nihil tamen ea re lædes Christi servum. En, inquit Maximus, ut e nostris altaribus carnes gustasti, scelestissime homo. At Dulas: Nihil mihi hæc obsunt, execrabilis & stolide Præses. Quid enim mihi profuisset superiores cruciatus perferre, si res ita se haberet, ut tu dicis? Sed, Deo juvante, ipse videris, quid facias: mihi vivere Christus est, & mori lucrum.

[13] Tunc Maximus jussit in ligno virum suspendi, & ejus carnes usque ad intestina lacerari, maxillas etiam cum mento divelli. Cui Dulas: An, inquit, [moritur in via:] stolide, ignoras te a satana patre tuo jussum esse hæc facere? Cumque ejus viscera denudata essent, & maxillæ ab ossibus dissolutæ; Præses jussit Dulam in carcere servari. Cumque ad Tarsum urbem Ciliciæ reverteretur, jussit Christianos vinctos sequi. Cum vero ad vigesimum lapidem processissent, B. Dulas Christi signo se muniens, animam Deo tradidit. Itaque cum essent satellites, quatuordecim milliaribus longe a Tarso, Commentariensis nuntiavit Præsidi, Dulam, in deos impie se gerentem, mortuum fuisse, & ejus cadaver illuc usque perlatum: quærebat autem, quid fieri vellet. Tunc Præses: Projicite, inquit, illum in vallem aliquam, ut sepultura careat. Satellites igitur cadaver martyris in torrentem dejecerunt, qui ad Zephyrium vergebat.

[14] Cum vero pastorum canes, sancti Martyri Reliquias odorati essent; [ubi corpus a cane servatum sepelitur.] unus eorum venerandum illud corpus custodiebat, neque volucrem aliquam sinebat attingere; alius vero pastoris pallium ore apprehendens, duxit illum ad S. Dulam m. Mox autem atque hoc innotuit in oppido n, venerunt & sanctas Reliquias collegerunt, Deum laudantes, quod illis privati non essent; sed unde corpus illud vivum exierat, illuc & martyrio functum rediisset. Illud ergo acceptum multa cum veneratione reposuerunt, Domini nostri Jesu Christi gloriam collaudantes, in æterna secula, Amen.

ANNOTATA D. P.

a Scribam verterat Sirletus & infra num. 13 Commentariorum Magistrum: sed restituo vocem, Latinis usitatam & frequentem in Theodosiano Codice. Dicitur autem Commentariensis (unde Græcum Κομμενταρήσιος) Custos carceris, quod Commentarii id est, rationes custodiarum & reorum, criminumque inscriptiones penes eum haberentur, aut etiam ab eo scriberentur.

b Addit Sirletus Prætoriadem, quod omisi, quia deest ecgrapho nostro; puto autem Prætoriadem quæ

[8]

infra κώμη vicus, oppidum dicitur, distinguendum a Zephyrio, sub cujus districtu situs locus Prætorias Zephyrii appellari debeat, non Zephyrium Prætorias: ideoque muto quod infra Sirletus Κώμην vertit Urbem.

c Hybridam vocem Ξυλόβακλον, necdum invenerat Cangius, sed similis formationis ξυλόκαστρον: fortaßis autem legendum ξυρόβακλον, ut sit baculus spinosus, a ξύρος acutus: nam ξύλον lignum, ad βάκλον Baculus, frustra addi videtur: cum inepte dicatur Ligneus baculus.

d Sirletus Patrem scribit, & forte πατέρα invenit, ut sæpe alias in aliis Actis, in quibus numquam memini me legisse Diabolum fratrem.

e Idem vertit Prælium. At hoc non significatvox Panoplia, sed omnis generis arma; usitatum autem est, ut impii dicantur, esse arma diaboli.

f In margine notaverat Interpres Ἀπόλλω vel Ἀπόλλυμι, idem quod perdo.

g Idem, luctu digna sint impia vestra facinora, minus ad phrasim Græcam.

h Cornicularius, a Corniculo, non apice galeæ (uti hallucinatur Salmasius, cum munus ejus nihil minus quam militiam spectet) sed a cornu scriptorio, seu atramentario, nomen habet; eratque Præfecti scriba, sive (ut nunc loquimur) secretarius. Vide Cangium in Glossario.

i Cohortem vertit Sirletus; est autem Τάξις Cohors; non qualiscumque, sed Prætoria, & ad custodiam corporis seu privatum Præsidis obsequium deputata.

k Sirletus, Multa sinapis grana: ægre hoc probauerit, qui sciat quid sit sinapi, & quam nullas vires exerat nisi contritum.

l Idem, in libidinibus & stupris exercuerunt minus ad sensum fabulæ, quæ est de nudatis coram Paride De abus tribus, formæ judicium subeuntibus.

m Idem, pallium ore apprehensum, ad sanctum Martyrem Dulam tegendum, attulit. In Vita S. Margaritæ Cortonensis XXII Februarii nostri legitur, quomodo canis per vestes apprehensam adduxit ad struem, sub qua occisi domini cadaver jacebat.

n Intelligi vicum vel oppidum Prætoriadis, patet ex mox sequentibus verbis, quod, unde exierat Sanctus, eo rediisset.

DE SS. GAIANO, IOVIANO, PHILIPPO,
MARTYRIBUS IN CIVITATE BARBARIA.
Ex vetustis Martyrologiis.

[Commentarius]

Gajanus, Martyr in civitate Barbaria (S.)
Jovianus, Martyr in civitate Barbaria (S.)
Philippus, Martyr in civitate Barbaria (S.)

G. H.

Hæc Trias Martyrum quarto loco nobis offertur in præcitatis quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis hoc modo: In civitate Barbaria, Gajani, Joviani, Philippi. Quæ in Mss. Florentinis bibliothecæ Medicææ, [In antiquissimis uniformiter fere indicati,] & Musæi Senatoris Strozzi ita leguntur: Civitate Barbaria sanctorum Martyrum Gajani, Joviani, & Philippi. Fit etiam mentio Joviani in Ms. Kalendario, ante opera quædam S. Isidori, asservata Romæ in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii. In alio Ms. a Philippo Labbe Parisiis ad nos misso, habentur nomina Gajani, Joviani, Philippi, uti etiam in Ms. Augustano S. Uldalrici, sed loco Joviani legitur Julineani: in Ms. Gellonensi Joviniani, Atque hæc satis de nominibus horum Sanctorum.

[2] Quæ palæstra eorumdem fuerit, & civitas Barbaria, ubi sita, omnino nos latet. [quæritur æn passi in Mauritania] Fortaßis in Mauritania: ibique dederit posteris occasionem illam regionem appellandi Barbariam. Abrahamus Ortelius, in Thesauro Geographico, arbitratur hujus Barbariæ regionis meminisse Lampridium in vita Severi. Ast Apud Ptolomæum, lib. 4 Geographiæ cap. 7, in Æthiopia, quæ sub Ægypto est, legitur Sinus Barbaricus, & Rapta Metropolis Barbariæ, [vel Æthiopia.] parum a mari distans. Apud Gellium lib. 19 cap. 19 Thracius homo, ex ultima Barbaria, appellatur. Sed hic videtur Barbaria pro Thracia accipi eo sensu, quo Thraces paßim Græcis vocabantur Barbari. Interim intelligitur hanc lectionem Martyrologiorum non esse mutandam, licet quæ fuerit hæc civitas Barbaria, non poßimus accurate designare. Si aliquando Acta inveniantur, lux major accedet caligini tantæ.

DE SS. NIVITO, CANDIDO, CANTIANO, CANTIANILLA, PROTO, CHRYSOGONO, ANTEONE,
QUINTIANO, THEODOLO, IOCUNDO, SILVIO, MARTYRIBUS IN LUCANIA.
Ex iisdem sub dubio an iidem præcedenti die sint relati.

[Commentarius]

Nivitus, Martyr in Lucania (S.)
Candidus, Martyr in Lucania (S.)
Cantianus, Martyr in Lucania (S.)
Cantianilla, Martyr in Lucania (S.)
Protus, Martyr in Lucania (S.)
Chrysogonus, Martyr in Lucania (S.)
Anteon, Martyr in Lucania (S.)
Quintianus, Martyr in Lucania (S.)
Theodolus, Martyr in Lucania (S.)
Jocundus, Martyr in Lucania (S.)
Silvius, Martyr in Lucania (S.)

AUCTORE G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, in quibus quinto loco hæc Martyrum cohors producitur: & quidem in vetustißimo Epternacensi hoc modo: In Lucania, [Adscripti inveniuntur Lucania,] Viti, Candidi, Cantiani, Cantionillæ, Proti, Crysogoni, Anteonis, Quintiani, Theodoli. Quæ ita in apographo Lucensi proponuntur. In Lucania, Niviti, Candidi, Cantiani, Cantianelli, Proti, Grisogoni, Arteon, Quintiani, Theodoli. Huic apographo consentit Blumianum, nisi quod in eo, uti & in Epternacensi, Cantianellæ scribatur. In apographo Corbejensi sub finem adduntur nomina Jocundi & Silvii.

[2] In Mss. Florentinis bibliothecæ Mediceæ & Musæi Strozziani, [in 13 Martyrologiis antiquis;] cum Martyrologio ibidem anno 1486 excuso, ita legitur: In Lucania Sanctorum Martyrum Nivitii, Candidi, Cantiani & Cantianillæ, Prothieri, Singoni, Antheon, Quintiani, & Theodoli. Mss. Richenoviense & Rhinoviense: In Lucania, Viti,

[9]

Candidi. Mss. Barberinianum & Trevirense S. Maximini, cum Greveno in Auctario Usuardi: In Lucania, Candidi, Proti, Crysogoni: cui, omissa palæstra, etiam proferuntur in Ms. Pragensi. Aquisgranense, Ms. In Lucania Chrysogoni habent: in Ms. Augustano S. Udalrici sunt nomina Candidi, Misogoni, loco Chrysogoni & Quintiani. Quæ nomina in Ms. Parisiensi ita efferuntur Candidæ, Chrysogoni, Quintini. At Quintiani in Ms. Gellonensi, ubi etiam sunt Candida & Chrysogonus.

[3] Octavius Cajetanus tomo I de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 123, [& quandoque Siciliæ.] refert plures Martyres Siciliæ, incerto ævo locove: & inter hos, inquit, XVII Kalendas Julii Novitus, Candidus, Cantianus, Cantianilla, Protus, Chrysogonus, Antheon, Quintianus, & Theodulus, suis Siciliam triumphis coronavere. Dein in Animadversionibus ait, hos in Sicilia passos tradi in Mss. Syracusano & Messanensi, tum forsan cum Lucania Siciliæ tribuebatur, cum reliquo regno Neapolitano: nam fatetur, hos Martyres poni in Lucania in Mss. Cephalœdensi & altero Messanensi, prout supra ex tredecim Martyrologiis eos posuimus. Cajetanum secutus Ferrarius eosdem Siciliæ tribuerat.

[4] Alia difficultas occurrit, quod die præcedenti XIV Iulii coluntur Antheon Martyr Laodicensis, Quintianus & Theodulus Afri, Cantionella in Specia, [an aliqui colantur 14 Junii.] & Protus Aquilejæ: unde verendum est, ne forte iidem, uti aliis vicinis diebus subinde alii, hic repetantur. Verum cum nobis non constet eosdem esse, hac animadversione posita, eosdem in tam variis Mss. hic positos relinquimus, sicut invenimus.

DE S. HESYCHIO, SIVE YSICIO MILITE,
MARTYRE DOROSTORI IN MOESIA.
Ex Actis S. Julii Martyris.

[Commentarius]

Hesychius, sive Ysicius, Martyr Dorostori, in Moesia (S.)

G. H.

Inter plurimos Dorostori coronatos Martyres, fuit Julius, cujus Acta retulimus XXVII die Maji. In his ista leguntur: Esychius autem quidam Christianus, cum esset miles, & ipse custodiretur, dicebat Martyri: [S. Julio morituro valedicens] Obsecro, Juli, cum gaudio comple pollicitationem, & accipe coronam: etenim ego subsequar te. Plurimum autem saluta Pasicratem & Valentionem. Julius autem, osculans Esychium, dixit: Frater, festina: mandata enim tua jam audierunt; sicut enim te, video nunc circumstantes me. [addit se brevi secuturum.] Et accipiens oralem, ligavit oculos suos, & tetendit cervicem. Miles autem adducens gladium, finem imposuit martyrio.

[2] SS. Pasicrates & Valentio biduo ante S. Iulium obierant Martyres, uti diximus XXV Maji. Secutus dein S. Hesychius die hoc XV Iunii, ad quem ita celebratur in Martyrologio Usuardi: Apud Moesiam civitate Dorostoro S. Esychii militaris, [& similiter sub Maximo Præside coronatur,] qui cum B. Julio comprehensus, sub Præside Maximo, postea martyrio consecratus est. Eadem leguntur apud Adonem, sed Præses Maximianus appellatur. Adonem sequitur Beda supposititius cum Maurolyco. Verum in Actis S. Iulii Maximus nuncupatur, uti etiam in hodierno Martyrologio Romano & aliis.

[3] Quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa diem XV Iunii auspicantur his verbis: [referturqu in fastos veteres ac novos.] In Dorostoro civitate natalis S. Ysici, sive Isici: quem sub nomine Isici sive Isici: proferunt Mss. Aquisgranense, Augustanum S. Udalrici, Parisiense Labbei, Gellonense & alia. In Apographo Corbejensi adduntur nomina Felicis & Lupi, sed hi aliis Hagiologis sunt ignoti. In Ms. Kalendario Carmelitarum Mechliniensium, minore charactere, Esichus Martyr apponitur diei præcedenti, qui huc videtur referendus.

DE SS. CANTIANO, IUVANO, MUCIO, PRODITO, CLEMENTE, CANTIANA,
MARTYRIBUS AQUILEIÆ.
Ex Martyrologio Hieronymiano & aliis.

[Commentarius]

Cantianus, Martyr Aquilejæ (S.)
Juvanus, Martyr Aquilejæ (S.)
Mucius, Martyr Aquilejæ (S.)
Proditus, Martyr Aquilejæ (S.)
Clemens, Martyr Aquilejæ (S.)
Cantiana, Martyr Aquilejæ (S.)

Secunda hæc turma Martyrum recensetur in vetustißimo Martyrologii Hieronymiani apographo monasterii Epternacensis hoc modo: Aquilejæ Cantiani, Juvani, Muci, Proditi, Clementis, Cantianæ. Discrepant alia apographa, & Cantianum habent; Juvanum vero & Mutium omittunt: Clementem autem iterum habent. Cantianam quoque omittit apographum Lucense, pro qua in Blumiano est nomen Cantiani; neuter adest in Corbejensi. At Ms. antiquum Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgatum, ita habet: In Aquileja natalis SS. Cantiani, Clementis, cum aliis duobus; imo quatuor, si omnes recenseantur, in Ms. Epternacensi relati. In Mss. Florentinis Magni Ducis & Strozzii Senatoris sic legitur. Apud Aquilegiam Sanctorum Martyrum Cantiani, Proti, Clementis, & alterius Cantiani. Quæ etiam habentur in Ms. nostro Usuardio in Italia aucto. Mss. Barberinianum & Trevirense S. Maximini; In Aquileja, Cantiani, Clementis. Qui ambo inter alios, omissa palæstra, referuntur in Mss. Pragensi, Gellonensi, Augustano S. Udalrici, & Parisiensi Labbei. Episcopi vero dicuntur in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Mucius autem est etiam in sequenti turma.

[2] Dedimus die XXXI Maji Acta SS. Cantii, Cantiani, Cantianillæ & Proti Martyrum, omnibus Martyrologiis notißimorum: quorum aliqua mentio est die præcedenti XIV Iunii. An inde nomina Cantiani & Cantianæ huc translata sint, quia non possumus certo definire, omnia relinquimus, uti in Martyrologiis reperimus: ex quibus etiam Augustinus Oldoinus Clementem hunc sumpsit, collocandum inter Clementes, titulo sanctitatis vel morum sanctimonia illustres, quos Clementi Papæ X obtulit, excusos Perusiæ anno 1675.

[0]

DE SS. MUCIO, MEGETIA, MINGINO,
MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLI.
Ex eodem Martyrologio.

[Commentarius]

Mutius, Martyr Constantinopoli (S.)
Megetia, Martyr Constantinopoli (S.)
Minginus, Martyr Constantinopoli (S.)

G. H.

Tertia turma in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis est hujusmodi: Constantinopoli, Muci seu Nuci, Megetiæ, seu Migitiæ, aut Migenæ, & Mingini. Mss. Florentina Magni Ducis & Strozzii Senatoris: Constantinopoli civitate, Sanctorum Martyrum Mitii, Migetii, & Mingini. Ms. Richenoviense; Constantinopoli Mucii, &, Meretiæ. Ms. Rhinoviense: Constantinopoli, Mincii & Meretiæ. Ms. Aquisgranense. In Constantinopoli Mucii & Megetiæ.

[2] Omnibus consideratis, cum antiquißimo Ms. Epternacensi, ita putamus legendum: Constantinopoli, Mucii, Megetiæ, Mingini. Hos autem Martyres arbitramur Byzantii coronatos, sed quod ea osvitas postea sit Constantinopolis dicta, nomen dignius licet recentius assumptum hoc loco.

DE SANCTO NERSE,
MARTYRE APUD GRÆCOS.
Ex Magnis Menæis.

[Commentarius]

Nersus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Celebratur hoc XV Iunii apud Græcos in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν βίοις Ἁγίων memoria τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Νερσῆ, sancti Martyris Nerse. Nec plura de illo potuimus scire. Est quidem memoria Sanctorum Nersæ & sociorum, in Perside passorum, ad XX Novembris in Martyrologio Romano; sed ea memoria ex Græcorum monumentis desumpta fuit; apud quos in Ms. Synaxario Constantinopolitanæ Ecclesiæ sic incipit elogium: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Νηρσᾶ Ἐπισκόπου, καὶ Ἰουσὴφ μαθητοῦ αὔτοῦ: Certamen Sanctorii Narsæ Episcopi & Josephi discipuli ipsius: & postea iterum Νηρσᾶς appellatur. Eodemq; modo in Menæis excusis ad dictū XX Novembris, Νηρσᾶς scribitur, ut videatur diversus flatuendus ab hoc sancto Martyre, Græce Νερσῆ scripto. Reliqua ulteriori inquisitioni virorum eruditorum examinanda proponimus.

DE SANCTA VETULA,
MARTYRE APUD GRÆCOS.
Ex Ms. Synaxario.

[Commentarius]

Vetula, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Hanc sanctam Martyrem reperimus in Mss. Menæis, Divione in collegio Societatis adservatis, ubi ista habentur: Τῆ αὐτῇ ἡμέρᾳ, ἁγία Γραῦς, ξίφει τελειοῦται. Eadem die XV Iunii, Sancta Vetula gladio vitam finit: Et hi adduntur versus, ejus generosum animum indicantes.

Θύει θεοῖς Γραῦς, ταθῆ σοι ξίφος;
Χαίρω, ταθήτω· τοῖς θέοις γὰρ οὒ θύω.

Intenditur ensis, Vetula, nisi immoles, diis.
Euge, intendatur: non enim immolo diis.

DE S. TIMOTHEO MARTYRE, ET MORA UXORE EIUS,
APUD HABESSINOS CULTIS.
Ex eorum Hagiologio metrico.

[Commentarius]

Timotheus, Martyr Apud Habessinos (S.)
Mora, uxor, Martyr Apud Habessinos (S.)

AUCTORE D. P.

Metricum, quod sæpe jam laudavimus Habeßinæ gentis Hagiologium Ms. prætitulatum Martyrem sic veneratur. [Ejus crudele martyrium ex Fastis hoc die:] Salutem Timotheo, qui in medio cœtu congregatorum, fidenter pronuntiavit, quod non sit Deus sine Jesu; idest, quod Jesus sit verus Deus. Cumque non obtemperasset Regis Ethinici præcepto, coxerunt eum in sartagine, vivum concremantes, quoad totum corpus ejus instar aquæ colliquesceret. Habes causam. Rex tyrannus, potest Maximinus intelligi; cujus in Ægypto, ac nominatim Alexandriæ grassantis crudelitatem Eusebius Cæsareensis attingit, lib. 8 cap. 14 editionis Valesianæ. Locum tamen & tempus martyrii non ausim ex conjectura definire; satis habens cultum invenisse, tot seculis in istius gentis Fastis conservatum.

[2] Huc etiam spectare videtur XXVII dies Baunæ,

[1]

XXI Iunii nostri respondens, ubi Poëta sic alloquitur eumdem (nisi fallor) S. Timotheum, [ecclesia dedicatio 21 Junii.] postquam erecta ei ecclesia fuit, cujus tali die facta Dedicatio, commemoratione annua celebratur. Gratulor Dedicationi pretiosæ ædis tuæ, quæ Tibi, Pater Timothee, ex Benhor oriunde, fuit ædificata, postquam præteriit afflictio & cruciatus, sive Gentilium persecutio; imperante scilicet Constantino, & Martyrum sepulcra exornari jubente. Duc me in opus humilitatis, Tu, qui suscitas de terra inpem: quoniam ubi superbia est, ibi esse etiam solet inopia. Non divino utrum hæc deprecatio, cum allusione ad Psalmi CXII ℣. 6, dirigatur ad Martyrem, veluti magistrum humilitatis; an simpliciter ad Dominum, quem Psalmista ibi laudat, ut cui sit proprium suscitare a terra inopem & de stercore erigere pauperem, ut collocet eum cum Principibus, cum Principibus populi sui.

[3] Titulus Patris, additus huic Timotheo, videtur indicare saltem Abbatem Monachorum, quorum profeßioni propria magis humilitas est. Nec ab hac conjectura recedit elogium, quod eidem (si tamen idem est) datur V Hathuri, id est I Novembris. [memoria I Novembri:] Salutem tibi Timothee, Martyr Dei benedicte, cælestis vir & terrestris angele: tempore ærumnarum atque turbarnm absconde me sub alis tuis, a lingua maligna & ab invido oculo. Sed Monachatui repugnat locus ejusdem Hagiologii alius, XXVII Hathuri, ubi Benhorensi Patrono uxor Mora additur, hoc modo: Salutem Timotheo, urbis Benhor Vallo; [& uxoris S. Moræ 27.] ubi festum ejus celebratur in citharis & organis: & salutem uxori ejus, cui Mora nomen. Multam propter Christum tentationem susceperunt, dum eos duxerunt milites coram judice. Quæ omnia hic sub unum volui aspectum ponere, dum nescitur quis dies eorum cultui magis proprius fuerit; ut certius cognoscatur minime vulgarem fuisse qui toties iteratur.

DE SANCTIS APOSTOLIS, FORTUNATO, ACHAICO, STEPHANATE,
SIC DICTIS APUD GRÆCOS.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Fortunatus, Martyr in Lucania (S.)
Achaicus, Græcis dictus Apostolus (S.)
Stephanus, Græcis dictus Apostolus (S.)

D. P.

Hos tres Heroas conjungimus, licet diverso genere mortis ex hac vita discesserint, quia Ms. Synaxarium, quod Divione in nostro Collegio reperimus, eos consequenter, sub tribus quidem titulis, sed sub eadem Apostoli appellatione proponit; ac de primo ista:

Τῇ αὐτῇ ἡμερᾳ ἅγιος Ἀπόστολος φουρτουνάτος ξίφει τελειοῦται,
Φουρτουνάτος καύχημα τοῖς Ἁποστόλοις,
Καὶ τοῖς ἀθληταῖς, τὴν κάραν τετμημένος.

Eodem die XV Iunii sanctus Apostolus Fortunatus, gladio vitam finivit.
Apostolorum gloria Fortunatus.
Simulque Martyrum scinditur gladio caput.

In Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ ista verba habentur: Καὶ τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Φουρτουνάτου, & sancti Apostoli Fortunati. [enectus fame & siti Achaicus,] Ejusdem etiam mentionem haberi in Mss. Cardinalis Mazarini & Patrum Prædicatorum Parisiis, annotavimus.

[2] Secundus sic indicatur, ἅγιος Ἀχάἳκος Ἀπόστολος, λιμῷ καὶ δίψει τελειοῦται. S. Achaicus Apostolus fame & siti vitam finivit, & hi adduntur versus,

Λιμὸν λύει σοι καὶ τὸ δίψος, παμμάκαρ,
Ὁς εἶπε, Διψῶ, Δεσπότης, ἐπὶ ξυλου.

Famem sitimque solvit, [Stephana in pace defunctus.] Achaice, tibi,
Qui, Sitio, quondam dixit affixus cruci.

[3] Tertius, ἅγιος Ἀπόστολος Στεφανᾶς, ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται Sanctus, Apostolus Stephanas in pace quievit: quod & hi versus notant:

Ἔργῳ στεφανοῦτε τὸν Στεφανᾶν μοι, Νόες,
Φέροντα τὸν στέφανον, οὗ βραβεὺς πόνος.

Ex opere Stephanam mihi coronate, Angeli:
Qui fert coronam, cujus est auctor labor.

Ubi apparet secundum primam simplicium formam declinari Στιφανᾶν, sicut Αἰνείαν: [Titulus Apostolorum quid hic notet incertum.] ut tamen clarius appareat masculinum esse nomen, inflexi illud ad normam quintæ, sicut Arpinas, Arpinatis.

[4] Apostolos a Græcis dici, non solum Duodecim; sed etiam Septuaginta duos Christi Discipulos, imo omnes illos, quos suos adjutores in prædicatione Euangelii fuisse significat in epistolis Paulus, notius jam ex sæpe dictis est, quam ut debeat hic iterari. Sed illis adnumerandos prætitulatos tres Sanctos, quis ausit vel divinando statuere, ex auctoritate tam recenti, quam est unius Synaxarii, vix ante sexcentos annos aut etiam quingentos scripti? Abesse eorum nomina a vulgatis Dorotheoque & Epiphanio suppositis Catalogis, me quidem haud movet; cum nihil minus istic haberi censeam, quam quod titulus promittit; & constet multos ibidem nominari, a classe primorum LXXII diversißimos: adeoque & nomina plurium, quorum illi male locum occupant, desiderari. Sed non ideo cuiquam locum, etsi vacantem, dandum dixero, cui non suffragetur tantæ ætati congrua auctoritas, alicunde sumpta.

[5] Si pluribus exemplis constaret, in Ecclesia Græca olim, ut nunc in Latina, [neque hic divinandum,] dictos fuisse Apostolos, qui fidem Christi ad quascumque gentes primi intulerunt, etiam diu post Apostolica secula; suspicari possemus, ab iis quoque barbaram aliquam nationem conversam. Sed deficientibus quibus id probetur exemplis, deficit etiam fundamentum id suspicandi. Sic neque ex eo quod Apostolorum sive Apostolinorum Ordo aliquis fuerit in Italia, de quo egimus V Iunii, ubi de B. Placido ejusdem Ordinis professo, possumus argumentum ducere ad Græcos. Præstat igitur nihil de titulo isto dicere, quam prorsus incerta nec similia vero.

[2]

DE SANCTO FORTUNATO,
EPISCOPO NEAPOLITANO IN CAMPANIA.

CIRCA AN. CCCL.

Sylloge de ejus ætate, cultu, corpore sæpius translato.

Fortunatus, Episcopus Neapolitanus in Campania (S.)

AUCTORE D. P.

Ioannes Diaconus Neapolitanus, qui Ecclesiæ suæ Episcoporum Chronicon circa annum DCCCLXXX scripsit, prætitulati Sancti ita meminit apud Bartholomæum Chioccarellum, in Antistitum Neapolitanorum Catalogo pag. 33. Fortunatus, Episcopus IX, [A sui nominis ecclesia ad Stephaniam translatus,] sanctissimus extitit vita, sanctissimus orationibus. Diu noctuque indesinenter id agens, regna cælorum, sicut desiderabat, adeptus est; sepultus foris urbem quasi ad stadia quatuor. Deinde longo tempore post, populi, patrocinia ejus petentes, [eum] ab ecclesia suo nomini consecrata transferentes, per manus Pontificum, collocarunt in ecclesia Stephania, partis dexteræ introducentibus sursum, ubi est oratorium, in caput Catacumbæ. Idem agens de S. Maximo Episcopo X, Martyre habito propter obitam in exilio mortem, meminit ecclesiæ S. Fortunati, [uti & successor ejus S. Maximus,] in quam relatum corpus sit, cum ait, Prius in ecclesia B. Fortunati Sacerdotis & Christi Confessoris, est conditus: nunc vero in oratorio ecclesiæ Stephaniæ, partis lævæ introeuntibus, sacro altario adeptus exultat, uti dictum XII hujus, quo nunc coli S. Maximum indicat Cæsar Eugenii Caraccioli I in sua Neapoli sacra parte 1, pag. 645, cum antea XI die coleretur. Idem S. Fortunato indicatur accidisse, de quo præfatus Chioccarellus: Ecclesiam Neapolitanam a priscis temporibus insignem ejus memoriam habuisse, ac in ipsius honorem solennia celebrasse, exploratum habemus. Etenim in vetussimis Officiis, [colebatur 19, nunc 15 Iunii.] charactere Longobardico exaratis, quæ apud nos servantur, ejus festum celebrari solitum perspeximus; cum in Kalendarii tabulis die XIX Junii nomen S. Fortunati Episcopi Neapolitani conscriptum legatur: Caracciolus vero id nunc fieri ait die XV.

[2] De ejus ecclesia sic porro Chioccarellas: Fuit ab antiquissimis temporibus ecclesia Neapoli in suburbiis, ejus nomini erecta, prope S. Severi Episcopi oratorium; cujus adhuc extant collacrymabiles reliquiæ, quæ ad præsens profanis usibus deserviunt: quibus nostra ætate addicta est. Ubi quoque sancti hujus Fortunati vetustissimæ imagines, Pontificalibus induti vestibus atque Aureola decorati, [Translatio] Græco more depictæ cernebantur. Quandonam autem illius corpus ab ecclesia sua, una cum corpore S. Maximi, translatum fuerit ad Stephaniam, licet non explicet Ioannes Diaconus; satis tamen indicare videtur, suo fere tempore istud factam, cum utitur adverbio, Nunc. Sed conjectura nihil opus est, habentibus certißimum testimonium, una cum corporibus anno MDLXXXIX repertum in æde Euphebiana, Patribus Cappucinis concessa, Epigraphe scilicet his verbis concepta: [facta fuit sub Paulo I Episcopo Neapol.] HIC IACENT CORPORA SANCTORUM MAXIMI ET FORTUNATI EPISCOPORUM, SUB PAULO PRIMO. Hic est Paulus, cujus in Actis S. Agrippini, ad IX Novembris illustrandis, fit mentio his verbis: Temporibus beatæ recordationis Domni Pauli primi, sanctissimi & senioris nostri Episcopi, cum respectu utique ad proximum mediante quodam Stephano successorem, [sic dicto respectu successoris.] etiam Paulum, quem Chioccarellus Secundum cognominat; utique exemplo scriptorum aliorum, nullam rationem habentium unius eo nomine antiquissimi,, qui annisvel xxx ante ipsummet S. Agrippinum seculo I Neapolitanam Ecclesiam tenuit.

[3] Est is Ioanni Diacono apud Chioccarellum Episcopus XXXVIII, & eodem teste sedit annos IIII, menses II, dies VI. Fuit autem temporibus Pauli Papæ (scilicet Primi, ab anno DCCLVII ad DCCLXVII Pontificatu functi) cumque Neapolitanæ Ecclesiæ Diaconatus fungeretur officio, [Fuit is amicus Pauli Papæ I] Romanam ad Urbem frequens Legatus abibat; ubi prædictum Papam, adhuc Leviticali infula decoratum, cælesti amore conglutinavit sibi amicum. Qui cum quadam die vicissim sodalia verterentur colloquia, tamquam adulando Neapolitanus ait Levita, Concedat Omnipotens, ut te Apostolicum videam. Cui mox præfatus Papa respondit, Et ego te Episcopum. Quid plura? defuncto Domino Stephano Apostolico, Paulus Diaconus ad prænuntiatum sibi honorem eligitur: (ordinatus XXII Maji) itaque non multo post, moriente ad Dominum Calvo venerabili Episcopo, & iste Neapolitanam suscepit Cathedram. [a quo, mense 10 ab electione, ordinatus Romæ.] Sed propter detestabilem imaginum altercationem, quæ inter Apostolici tramitis auctoritatem & fœdissimam Constantini Caballini vertebatur amentiam, novem sunt menses elapsi, in quibus non potuit consecrari: quia tunc Parthenopensis populus potestati Græcorum favebat. Attamen hic, cum cuperet prædicto Papæ, quasi amicus, de talibus aliquo modo suffragati, clanculum Romam perrexit.

[4] Qui statim consecratus Episcopus, Neapolim est directus: sed propter Græcorum connexionem noluerunt illum recipere sui concives. Inito tamen consilio, eum ad ecclesiam S. Januarii Christi Martyris, non longius ab Urbe dicatam, transmiserunt; in qua duos ferme annos degens, plura construxit ædificia: inter quæ fecit triclinium, quod est introeuntibus a parte dextera. [sedit an. 4 m. 2 d. 6.] Sane Clerus omnis & populus cunctus canonice illi ut vero obtemperabat Pastori, resque omnes Ecclesiæ absque ullius obtinebat & disponebat obstaculo. Construxit etiam ibidem marmoreum Baptismatis fontem, in quo Paschalibus aliisque festis omnes occurrentes, suos baptizabant filios. Interea Neapolitanorum Optimates, cernentes tam egregiam urbem languidam esse de tanto Pontifice, uno consilio unoque consensu lætantes & gaudentes, eum in ipsius civitatis Episcopatum introduxerunt, ubi duobus evolutis annis requievit in Domino. Dominico namque die sancti Paschæ, Missarum sollenniis pæne completis, cunctos osculatus est Clericos; & omni populo adhortato, spiritu migravit ad cælos, Mox ejus exequias totus Clerus, omnisque sexus &ætas, [defunctus ipso die Paschatis] una cum pueris eadem nocte baptizatis, usque ad basilicam S. Januarii deduxerunt, & eadem eum in porticu ante ecclesiam S. Stephani sepelierunt, anno quadragesimo octavo Constantini Imperatoris Caballini, & Leonis Imperatoris filii anno quintodecimo, currente Indictione …

[5] Indictionis numerum vel omisit Ioannees, vel legere non potuit Chioccarelli librarius, vel ipsemet

[3]

Chioccarellus prætermisit, videns eam non concordare cum anno DCCLXIII, quem ultimum præfixerat Paulo; nescio autem an animadverterit ad annum Imperatorum, qui hic non numerantur ab inita Imperii administratione post moretm patrum, [anno Copronymi 46, Leonis filii 15, Christi 765,] sed a prima Conoratione, illis adhuc viventibus facta. Quod si id animadvertit, non potuit non etiam animadvertisse, in alterutro numero vitium esse, numerandumque fuisse annum vel XLVI Constantini, vel XVII Leonis: constat enim, Constantinum quidem coronatum fuisse prima vice seculi VIII anno XX, Indict. III; filium vero ejus Leonem, anno LI, Indict. IV primum in die Paschæ XXXI Martji, alterum in die Pentecostes VI Iunii, sic at reliqua pars anni illis pro integro numeretur. Ita Constantini annus XLVI, Leonis XV, cadunt in annum Christi DCCLXV Indictionis III; annus autem XLVIII & XVII in annum DCCLXVII Indictionis V. Placet autem magis annus prior; [potius quam biennio serius:] ut utriusque Pauli, Papæ, & Episcopi initia, quam minimum possunt, ab invicem separentur. Anno enim DCCLXV mortuus Episcopus in die Paschæ, id est XIV Aprilis retrocedendo per annos IV, menses, II, dies VI, quos ejus sedi Ioannes tribuit, fuerit ordinatus Dominica Quinquagesimæ, die VIII Februarii anno Christi DCCLXI, Pauli vero anno V, qui alias esset ad annum VII Pontificatus differendus. Electio autem novem mensibus Ordinationem prægressa, debebit factæ censeri ineunte Majo anni DCCLX. [adeo ut translatio ea sit facto circa annum 763.] Hæc ita deduxisse oportuit, ut haberetur annus translatorum in Stephaniam corporum, Fortunati & Maximi Episcoporum, tertius vel quartus scilicet Pauli Episcopi, æræ Christianæ circiter DCCLXIII; a quo porro numerando ad annum MDXCI, quo Sixto V apparentes Sancti disjungi sua corpora vetuerunt, qui per annos circiter octingentos conjuncti quievissent, haberentur anni circiter XXVI supra octingentos;

[6] Epigraphe tamen illa, qua nitimur, non videtur integra haberi: totam autem sic forme puto legi debuisse. Hic, jacent corpora Sanctorum Episcoporum Maximi & Fortunati, sub Paulo Primo ad ecclesiam S. Salvatoris allata, Stephaniam translata, & sub M. in hac S. Euphebii collocata. Sane adverbium Hic, vix aliud indicare potest, quam eam ecclesiam, [Secunda vero ad ædem Euphebianam,] in qua reperta Epigraphe fuit: non enim potest esse posita tempore primæ translationis sub ipsomet Paulo, quia numerum nominis tunc tantum solemus adhibere, cum plures ejusdem nominis distinguendi sunt: proinde longe convenientius creditur, ejusmodi Epigraphe scripta esse tempore secundæ Translationis; hæc vero post ætatem Ioannis Diaconi facta, optime differetur usque ad Saracenorum Siciliam Campaniamque occupantium infestantiumve integrum exterminium seculo XI, aut potius post stabilitum Normannorum istic imperium sub Rogerio Rege, a Neapolitanis suscepto sub annum MCXXXIX, cum sederet Marinus Archiepiscopus, sicut ab anno circiter DCCCCLX titulari cœperant Sedis ejus Antistites. Sub Marino autem, uti Cathedralis ecclesia circa annum MCL summis atque incredibilibus sumptibus, illustriumque architectorum atque artificum manibus, [seculo 12, sorte sub Marino Archiep.] erecta fuit, & sculptis marmoreis statuis & iconibus affabre factis exornata, quod apud Chioccarellum testatur Georgius Vasarus; ita credibile est, plures tam urbanas quam suburbanas novum accepisse splendorem, & in his Euphebianam a fundamentis resuscitatam; atque illatis illuc veteris Patroni aliorumque duorum Episcoporum corporibus communitam, cum jam Stephania haberi Cathedralis desiisset.

[7] De ultima porro prædictorum duorum sanctique Euphebii inventione, anno MDLXXXIX facta a Cappucinis, ecclesiam hanc tenentibus, & solenni eorumdem circumvectatione per urbem, anno MDXCI die VIII Iunii, sub Archiepiscopo Annibale Capuano, nihil repeto; [ubi anno 1589 inventa corpora,] eo quod ad XXIII Maji diem S. Euphebii, dictum de iis est satis: solum opto, ut ibi in Commentario prævio sub finem, post verba Caraccioli, deleantur 10 sequentes lineæ, & eorum loco alia quædam ponantur, hic dictis conformia, & in supplemento danda; itemque ad Inventionis translationisque historiam pag. 248 col. 1 linea 6 & sequentes 7, ubi Chioccarellus ex quodam ejus perperam intellecto loco pag. 92, male arguitur ut sibi contrarius. Ejus autem ibi proposita dubitatio de veritate prædictæ inventionis, rectius dilueretur, statuendo, [& solenniter elevata fuerunt.] sicut hic fecimus faciemusque in Supplemento, quod diu post ætatem Ioannis Diaconi, etiamsi illa usque ad finem seculi IX protraheretur, facta sit Sanctorum ad ecclesiam Euphebianam ex Stephania Translatio, quod cum Ioannis de Stephania dictis, ut suo tempore illa corpore poßidente, optime consistit.

[8] Idem Chioccarellus, postquam in unum contulit quidquid de S. Fortunato, Episcopo Neapolitano, elicere potuit ex Ioanne Diacono aliisque memoriis, cultum ut Sancti probantibus; sic progreditur. Fortunatus, Episcopus Neapolitanus, præfuit anno CCCXLIII, sub Julio Romano Pontifice, ad quem atque ad alios Ecclesiæ Catholicæ Episcopos extat directa Epistola a Pseudo-synodo Sardicensi, ab Arianis pseudo-Episcopis coacta, in qua Arianæ impietatis ab ipsis latum decretum Catholieis Episcopis transmittunt, atque ad eorum erroribus subscribendum hortantur: quæ quidem Epistola, Nicolai Fabri opera edita sub nomine Fragmentorum S. Hilarii, quam etiam Cæsar Cardinalis Baronius in tomo 3 Annal. refert, sic prætitulatam: Ad Fortunatum, Neapolis Campaniæ Episcopum. An autem idem hic fuerit Fortunatus, qui & superior, est nobis ignotum. Si conjectura uti licet, eumdem cum superiori esse arbitramur: Ioannes enim Diaconus duos tantummodo Fortunatos Episcoporum Neapolitanorum Catalogo adscribit; Sanctum nempe, [immediatus decessor S. Maximi:] de quo superius actum est, quem S. Maximi prædecessorem facit, quod huic etiam Fortunato Episcopo contigit, alterum vero, qui sub Gregorio primo Pontifice ducentos & ultra post annos floruit.

[9] [nam qui an. 347 cum Hosio interfuit Sardicensi Synodo,] Equidem Chioccarelli conjecturam plus quam verosimilem esse censeo; imo propter Ioannis silentium vehementer Ambigo, an Calepodius, cum Hosio Cordubensi anno CCCXLVII Legatus Apostolicæ Sedis ad Consilium Sardicense, & modo Calepodius Neapolitanus, modo Calepodius a Campania, modo simpliciter Calepodius nominatus, recte putetur SS. Fortunati & Maximi interpolasse Episcopatus; & non potius censeri debeat Græcus pro Græcis, sub alterutro vel etiam ut roque prædictorum, Neapoli episcopalia ministrasse. Certe in Actis S. Athanasii Episcopi, anno circiter DCCCLXXVIII creati, XV Iulii producendis, Auctor coævus Ecclesiam Neapolitanam laudat, quod introrsus binas Præsulum gestat Sedes, ad instar duorum Testamentorum, quamquam una sit quæ gubernat & regit reliquam, [videtur solum fuisse Episcopus Græcus pro Græcis,] ut a capite reguntur artus diversi. Neque hoc, etiam pro seculo IV credere vetat Canon Nicænus, cavens ne in una civitate duo sint Episcopi: ut enim in Anamnesi ad Conatum Chronico-historicum de Romanis Pontificibus, part. 1 pag. 220 sub finem, probavi ex ipsomet Canone, solum istic agitur de duobus, quorum unus alteri non subordinetur.

[10] Vide de his fuse agentem Chioccarellum pag.

[4]

95 & seqq. & ex præcitatis S. Athanasii Actis, quomodo pro hoc liberando Græca Latinaque pars Sacerdotalis laboraverit; qui & de Græcis ait, quod eorum Sacerdotes, [quorum Neapoli erant sex Parochia,] sex Neapoli Parochiales ecclesias obtinebant, ubi Græco more Sacra peragerent, statisque diebus Neapolitanam ecclesiam, uti caput & matrem agnoscerent, videlicet ecclesiæ S. Georgii ad Forum, S. Januarii ad Diaconiam, SS. Joannis & Pauli, S. Andreæ ad Nidum, S. Mariæ Rotundæ, & S. Mariæ in Cosmedim… Harum Sacerdotes (ut Chronicum S. Mariæ de Principio, & antiqua Neapolitanæ Ecclesiæ Officia, Longobardicis litteris scripta, testantur) tenebantur in Neapolitana Ecclesia, id est in Cathedrali, feria sexta majoris hebdomadæ sex Lectiones Græcas recitare, & in Dominicæ Resurrectionis die in Cathedrali assistere Cimeliarchæ majoris ecclesiæ, ac canere Credo in unum Deum, Græco idiomate & Græcorum more, aliosque ritus peragere: quod aliis temporibus paululum diverse fuit observatum, ut ex constitutionibus seu consuetudinibus Neapolitanæ Ecclesiæ, a Joanne Archiepiscopo anno MCCCXXXVII editis, [sub totidem Presbyteris Cathedrali subjectis.] deprehendimus: sexta scilicet feria majoris hebdomadæ prædictarum sex ecclesiarum Presbyteros sex Lectiones Græcas legere consuevisse, & in die Paschatis incipere Credo in Græco sermone si placeret; & Archipresbyterum S. Georgii ad Forum, & Presbyterum S. Mariæ Rotundæ totum in Græco sermone decantare coram Domino Archiepiscopo, aliusque (sive alterius) Chori cantores alternatim in Latina lingua repetere. Ubi vides una in ecclesiæ, tempore unius ejusdemque solennis Officii, hinc Græcum, inde Latinum Chorum, Latino Archiepiscopo officiante; linguæ autem Græcæ, ut nobiliori & vetustiori tribui, quod ante Latinam ex ea natam nominetur; etsi Græcus Episcopus Latino Episcopo subjiceretur (ut nunc Chorepiscopi vel Suffraganei) & Latinus Clerus in civitate Latina partes teneret potiores, atque ecclesiarum numerum longe maximum, Græcis solum sex obtinentibus.

[11] [Festum a 14 ad 15 transfertur.] Nihil est igitur, cur in serie Episcoporum Latinorum deficere Catalogum Ioannis Diaconi existimes, propter istum Calepodium & similes aliquos paucos fortaßis Græcos, quorum seriem texere nemo curavit. De S. Fortunato autem, cujus causa hæc deduximus, sicut credimus asserentibus, nomen eius antiquioribus Fastis adscriptum inveniri XIV Iunii; sic putamus nobis sequendam auctoritatem Caraccioli, sub annum MDCXXIII scribentis, hodie festum fieri XV ejusdem mensis; translatum scilicet propter potiorem S. Basilii festivitatem; ex Romano ritu susceptam post Tridentinum Concilium. Dubito tamen, an extra ecclesiam S. Euphebii, ubi corpora habentur, ejus & S. Maximi cultus sese extenderit, aut nunc extendat.

[12] Habemus Ordinem recitandi divini Officii, pro universa civitate & diœcesi Neapolitana excusum anno MDCLXXXV, absque ulla alterutrius Sancti vel per annum, vel in kalendario mentione: & libellus vetustus Officiorum propriorum, ad cujus calcem legitur, Explicit Officium Sanctorum ac Protectorum civitatis Parthenopes, [Translatio celebratur 9 Junii,] impressum Neapoli anno Domini MCCCCXXV, nihil de illis Sanctis habet. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, S. Fortunatum, cujus corpus in ecclesia S. Euphebii habetur, cum altero juniore, S. Gregorii Papæ & Agnelli Abbatis coætaneo, necdum Sanctis adscripto, nec usquequæque laudando, confudit: & quoniam dies qua ex hac vita migravit ignoratur, Natalis, inquit, ejus celebratur IX Junii: qua die solennis peocessio habetur ad eam ecclesiam, in qua corpus ejus conditum est; quod diu ignotum, anno salutis MDLXXXIX repertum fuit, & una cum S. Maximi Episcopi corpore in arca plumbea collocatum est. Itaque in Indice alphabetico nominum & ipse & S. Maximus notantur, & utrobique additur IX Junii corpus in ecclesia S. Euphebii.

DE S. ORSISIO ABBATE, S. PACHOMII APVD TABENNENSES SVCCESSORE,
IN THEBAICA ÆGYPTI SOLITUDINE.
Ex Actis SS. Pachomii ac Theodori, Synaxario Ms. & aliis.

A. CIRC. CCCLXXX.

[Commentarius]

Orsisius Abbas, S. Pachomii successor in Thebaide (S.)

AUCTORE D. P.

Iam pluries laudatum nobis Divionense Synaxarium, post sanctos tres Apostolos prænominatos, sic progreditur; [Sub Ortisii nomine relatus in Synaxario Divion.] Τῇ αὑτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ὀρτίσιος ἐν ἐιρήνῃ θελειοῦται: Eadem die S. Ortisius in pace requievit: & additur Distichon, quod non potuit integrū legi:

Ἄμωμος Ὀρτίσιος ἦκεν τῷ Λόγῳ
Οὐ μῶμον [οὐχ εὑρεῖν ὁ] Μῶμος ἰσχύσει

Culpa vacans Ortisius sequitur Deum,
Nec ipse in illo repperit Momus probrum.

Præsumere possumus quod unius litteræ mutatione factum sit, ut Ortisius pro Orsisio vel Orsiesio scriberetur in Synaxario prædicto; adeoque hic laudari Magni Pachomii magnum discipulum ac successorem, [non videtur esse alius quam successor S. Pachomii,] quem adeo in magistri Actis, atque a S. Antonio coævo laudatum, pæne nefas sit credere prorsus neglectum a Græcis fuisse. De hoc ergo agendum hic mihi sumo, nec gravabor præcipua quædam de illo hic colligere.

[2] Habitabat hic in Chenobosciorum monasterio, cum extremam ætatem Pachomius ageret, sub annum CCCXLIX, vir fidei magnæ (ut in Actis XIV Maji num. 74 dicitur) & humilitate ac caritate insignis, atque ad moribundum Patrem cum aliis accesserat. [post Petronium cito mortuum.] Hunc ergo propius ad se vocatum, jubet ex omnibus sciscitari Sanctus, ecquem in Patrem suum eligant. Cunctis autem, non absque gemitu, exclamantibus; Quoniam, ex quo tempore nos tibi subesse Deus voluit, nullum præter te unum est invenire, qui munus illud cum dignitate exequatur; respondit vir sanctus; Dicenti mihi volo credatis, Petronium, si modo in vivis permaneat, Fratrum regimini haud fore imparem. Ægrotabat ille, venit tamen accersitus; sed cum infirmitatis vehementia supra modum esset exhaustus, & paucos omnino dies Fratribus regendis impendisset; divinis præceptis & Sancti ipsorum Patris memoria omnes instruens, ex hac vita migravit, septimo & vigesimo die ejusdem mensis. [Ab hoc electus,] Ante vero quam spiritum Creatori redderet, convocatis in unum Monachis, Abbatem sibi petiit designari successorem. Subjicientibus porro illis

[5]

hanc ad ipsummet pertinere curam, Abbati Orsisio, qui cum reliquis aderat, & de quo jam ante a nobis dictum est, vices suas demandavit. Verum is non sine multo gemitu quod offerebatur suscepit, identidem inclamans, tanto sese oneri imparem esse atque ineptum.

[3] Erat is, uti jam dictum, virtute summaque humilitate præditus, ac singula monasteria, Fratres visendi solandique causa, sedulus obibat; non ignarus, ad quam excelsum perfectionis gradum aliquando pertigisset Abbas Pachomius, quando in ejus ipse disciplina versabatur. [Fratres solerter instruit,] Hujus itaque insistens vestigiis, seu stans seu sedens, non cessabat de rebus divinis ad eos habere sermonem, itaque animabus eorum prodesse, mentionem frequenter faciens verborum Pachomii, cum in Chenobosciorum monasterio præfecturam ageret. Quamvis autem tantam Dei nondum erat assecutus cognitionem, in parabolis tamen ad eos verba faciebat; parabolæ autem vim efficaciamque addebat Deus. Quascumque vero in medium proferebat, ipse etiam met egregie evolvere noverat, ita ut Fratres universi vehementer admirarentur. Epluribus, porro una fuit quam subjicio. Non ignoramus, Fratres, [monet cavendam negligentiam.] quam perfecta nos rerum cælestium cognitione per Scripturas sanctas venerandus ille noster Pater solitus sit imbuere. At ego, quantum quidem mea mihi mediocritas suggerit, sic existimo; hominem, nisi magna cura diligentiaque animum suum custodierit, omnium quæ dici utiliter aliquando audierit facile oblivisci, & in segnitiem prolabi. Ita deinde fit, ut cum animum ejus vacuum nanciscatur dæmon, suas absque difficultate insidias struat. Quemadmodum si quis in lampadem, debite ad lucendum præparatam atque expositam, oleum infundere forte neglexerit, sensim eam extingui est necesse, ac tenebras in lucis vicem succedere videmus; neque istud modo, sed adrepens quandoque musculus ellychnium absumere sæpe tentat. Ante vero quam lampas ardere omnino desinit, irrito id ille tentat conatu; verum ubi observat non modo flammam, sed omnem etiam ignis sensum esse extinctum, tunc ellychdium sine metu arrodere atque vorare, & lampadem huc illuc jactare aggreditur; [per quam animæ subrepit dæmon, sicut mus lucernæ.] quæ, si fictilis sit, in frusta comminuitur; si ænea, a patrefamilias sine luce inventa, ut denuo lucere possit præparatur. Eadem est ratio animæ de sua salute parum curantis, quando sanctus ab eo Spiritus paulatim recedere animadvertitur, donec ad extremum divino omni calore plane destituatur. Tunc itaque adversarius omnem ab ea anima alacritatem expellit, ac variis etiam languoribus corpus reddit obnoxium. Quod si is animo quidem in iis quæ Dei sunt recte sit constitutus, sed a subrepente negligentia simpliciter supplantatus, tunc misericordi Deo animæ illi timorem suum suppliciorumque æternorum memoriam incutiente, vigilat, imposterum magna sese accuratione conservans, quoad eam Dominus visitare dignabitur.

[4] Atque hic loquendi finem faciens Orsisius, ad preces concipiendas surrexit, cum sua ista parabola non exiguam Fratribus attulisset utilitatem. Ceterum Orsisius Abbas ita inter Fratres versabatur, ut quam studiosissime imitari Abbatem Pachomium ab omnibus observaretur. [Idem olim laudatus a Pachomio,] Hic enim illum aliquamdiu secum habuit; cumque eumdem Chenobosciis Patrem præfecisset, nonnullique de eo murmurarent, ut nimium juvene ad ejusmodi gradum; re audita Pachomius de ipso ait: Ne putetis, Fratres, quod regnum cælorum senioribus solummodo debeatur. Quin imo senior aliquis adversus Fratrem murmurans, non modo ille senior non est, sed neque monasticæd adhuc vitæ is jecit fundamentum. Nihil siquidem ab hominibus Deus exigit aliud, quam ut eum amando timeant & timendo ament. Caritas autem nihil adversus proximum molitur mali. Dico vobis; Tam insignes in vita monastica progressus faciens Orsisius, lampadis instar aureæ splendorem diffundit per domum Domini, atque ad ipsum spectabit quod scriptum est; Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

[5] Quo tempore sanctus Archiepiscopus Athanasius, magna sua & Dei gloria, a Comitatu in Ecclesiam suam revertebatur, factum est ut, [ac deinde a S. Antonio] cum Alexandriam versus navigationem instituerent Fratres, de Beato Patre nostro Antonio fama acciperent, eum in monte exteriori degere. Quo audito, cursum illuc instituerunt, ut viri tanti conspectu recrearentur, utque ab egregio Dei famulo benedictionem reciperent. Is porro ut Fratres adventare audivit, non sine magna sua difficultate de loco surrexit (ætate quippe jam erat supra modū provecta) ac foras progressus, peramanter eos salutavit, rogans quo modo ageret ac valeret Abbas Pachomius: Illis autem lamentantibus, intellexit Antonius eum obiisse, & dixit: Nolite flere: omnes vos facti estis sicut Abbas Pachomius. Equidem affirmo; Magnum is suscepit ministerium, cum tantam Fratrum multitudinem in suam admisit disciplinam, Apostolorum viam ingressus. Respondit Abbas Zacchæus; Quin tu potius ipse, o Pater, mundi, qua patet, lumen clarissimum dicendus es, cujus ad ipsos usque Imperatores fama pervasit, qui tua causa debitas Deo laudes persolvere minime dubitant.

[6] Cui Antonius; Non ita, Zacchæe, sentio. Etenim quo ego primum tempore Monachum cœpi agere, nullum uspiam extabat cœnobium, in quo de aliorum salute cura aut metus cuiquam erat: sed quisque antiquorum Monachorum, [gratulante quod hic isti suffectus sit.] persecutione jam finita, privatim in vita sese monastica exercebat. Postea vero Pater vester tantum bonum, Deo adjuvante, effecit. Alius quidem ante, cui Aotæ nomen, voluit tale ministerium suscipere: verum quia non ex toto corde ei rei studuit, successu conatus ille caruit. De Abbate porro vestro multorum sermonibus accepi, in divinis eum Litteris apprime fuisse versatum. Equidem serio & sæpe volui illum corporali præsentia cernere, sed forte dignus haud fui: per Dei tamen gratiam in regno cælorum invicem videbimus; sed & omnes alios, sanctos Patres, ipsumque imprimis Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum. Animos ergo sumite, confortamini, & pleno cursu ad perfectionem tendite. Istud quoque mihi nunc indicate, ecquem sibi in munere & dignitate successorem designavit? Subjicientibus, Abbatem Petronium a Pachomio ad id delectum; ac Petronio, post non multum temporis vita functo, successisse Orsisium; respondit Antonius; Non Orsisium, sed Israëlitam, illum vocetis oro. Tum si ad Episcopum Athanasium, virum gradu eo dignissimum, vobis est iter, sic ipsum a me compellabitis; Hæc tibi commendat Antonius; Curam habe de filiis Israëlitæ. Quo dicto, ac sua illis benedictione impertita, non sine commendatitiis ad magnum Athanasium litteris ab sese dimisit. Qui ut Alexandriam pervenerunt, a sanctissimo Pontifice, propter beati præsertim Antonii commendationem, magna benevolentiæ significatione excepti

[6]

fuerunt; non enim quantus esset Antonius latere poterat Athanasium.

[7] Porro Abbas Orsisius, secundum acceptam a Deo gratiam, [ipse Pachomii instituta promovens] Fratres suos egregie in vita spiritus educabat; quin etiam sermonum ejus vis ac robur perpetuo videbatur accrescere, in Fratrum consolationem: neque nudas modo in spiritualibus colloquiis parabolas, sed earum etiam expositionem proferebat, illud identidem inculcans, ut quam, in totius monasterii meliorem gubernationem, regulam, dum adhuc superesset, Pachomius præscripserat, nec non constitutiones Patrum, Præfectorumque & Subpræfectorum ordinem, exacte servarent. Bina quoque per anni decursum tempora statuit conveniendi, Paschatis scilicet & Magnæ remissionis, quando ratio rerum omnium ad necessitatem corporalem spectantium initur, [Fratres hortatur] operum item & expensarum, ut majoris monasterii Oeconomus, qua ratione munus sibi commissum exequeretur, posset habere perspectum. Consuetudo autem illis jam inde ab initio erat, circa vesperam, manuali opere ac cœna peractis, in unum simul considere ad scrutandas Scripturas, ab omni alia solicitudine tunc liberos, præterquam ab ea, quæ salutem eorum concernebat. Quibus vero præcipua rei hujus cura fuerat demandata, fortes in spiritu magistri, ut ministros Dei decebat, munus suum exequebantur. Quamdiu enim, ait Dominus, fecistis uni ex minimis qui in me credunt, mihi fecistis.

[8] Sedens igitur Orsisius, & pulcris sermonibus Fratres confirmans, [ad studium humilitatis,] dicebat: Nonnullos vestrum video, quibus magni nominis fama, & in alios potestas atque imperium, utque vel domestici vel muneris alterius dignitatem consequantur, in votis est ac desiderio. Aliud profecto, Patre nostro vivente, erat Monachorum studium, quando nonnisi per insignem obediendi promptitudinem magnus quis studebat dici, veritus alioquin ne in cælorum regno inter postremos hærendum sibi aliquando esset. Mihi quoque cum Petronius Abbas, ut de vobis curam gererem, demandaret; lacrymæ eruperunt ac gemitus, consideranti periculum, in animarum gubernatione situm. Neque ego modo, sed omnes omnino Sancti ita sensere. Primus omnium Propheta Moyses, a Deo ad Populum Israëlis liberandum regendumque missus, magna animi demissione Deum obtestatus est, ne eam ob rem irasci sibi vellet, ac tum demum ministerium suscepit. Nos itaque similiter, Fratres, quotiescumque pronuntiari illud audiverimus; Qui se exaltat, humiliabitur; ab omni ambitionis labe alieni esse studeamus. Non omnium est in regimine animarum cum laude versari, sed eorum solummodo qui perfectione inter alios eminere cognoscuntur. Parabola est. Later incoctus, si haud procul a flumine ædificio exstruendo substernatur, ne diem unum futurus est utilis; [& constantiam intentationibus.] sin autem diligenter idem coquatur, durissimi lapidis rationem obtinebit. Ita hominibus, carnalia adhuc sapientibus, contingere videmus, ut, nisi divinorum sermonum igne, ad Josephi istius exemplum, ante accendantur, ipso etiam conatuum suorum initio, dissolvi misere incipiant. Multarum namque tentationum fluctibus agitari eos est necesse, qui in media hominum multitudine vitam instituunt. Rem vero laude dignam præstat is, qui propriæ mediocritatis admodum conscius, impositum sibi onus excutere non segniter contendit, ne in pericula majora incidat. Quicumque in fide haudquaquam vacillant, ii in omni eventu firmi sunt ac stabiles. De Josepho autem, homine sanctissimo, si quis ut sermo instituatur desiderat, terrenis illum rebus minime sciat fuisse delectatum. Quantas ille tentationes sustinuit, & quibus in regionibus? In iis utique, ubi nullum tunc erat veræ religionis vestigium. Sed Deus Patrum ipsius, Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob, in omnibus ei adfuit, e tribulationibus salvum eduxit, ac nunc in cælesti aula pariter cum Patribus versatur is & exultat. Nos quoque, qui, quam parum possimus, haud sumus ignari; fortiter certemus, Fratres; ac nescio equidem, an vel hac ratione judicia Dei declinare satis poterimus. Multa alia horum similia cum dixisset, oravit: & ad suas se cellulas Fratres contulerunt.

[9] [Pravo Moncho sensium exemplo] Crescente interim supra modum numero Monachorum, per agros & silvas causa cibi, pro tanta hominum multitudine quærendi, cœperunt dispergi: & quantum curæ aliæ multiplicabantur, tantum negligentiæ cœpit in singulis monasteriis irrepere. Pater igitur quidam Monchosensis monasterii, Apollonius nomine, contra quam in commune lata patiebatur regula, cœpit suo monasterio necessaria per se abunde comparare. Hac de causa multis ab Orsisio Abbate monitus atque increpitus, ægro animo quæ dicebantur excepit, in illud ab adversario consilium inductūs. ut suum monasterium a communitate abstraheret; persuasitque pluribus ibidem præcipuis ut hoc probarent. Quorum exemplo sane pernicioso, ex aliis quoq; monasteriis non pauci in labem eamdem inciderunt, cum Apollonium absque fronte Abbati resistentem cernerent: dicebat enim, Quia per rationem vivendi in commune nihil differimus a Fratribus. Cumque ab Orsisio Abbate persuaderi sibi nequaquam pateretur, magis etiam tentationis turbo invaluit. Cernens igitur Orsisius quantis in angustiis res constituta esset (multum quippe effluxerat temporis, [augeri turbas videns,] ex quo molestias illas coactus erat perferre) quamvis ad mortem usque eas sustinere haud gravate statuisset; attamen circumspiciens quem sibi potissimum in gubernando socium adiungeret, in solitarium tantisper locum sese abdidit: atque suspiriis istic continuis indulgens, quemadmodum ipse nobismet deinde narravit, in has ad Deum voces erupit; Hoc mihi, Domine, Abbas Petronius famulus tuus moriens commendavit, ut Fratres plurimos ad asceticum vitæ institutum & salutem conarer adducere. Sed pauces admodum, qui dictis nostris aures præbeant, datur reperire: unusquisque enim post cordis sui desideria abit, eos si excipias, qui sincera omnino fide tibi deserviunt, quique duce ac magistro Pachomio in vita sese ascetica strenue exercuerunt, ac siqui alii timorem tui habent. Mihi vero molestissimum accidit, cum universam communitatem in tantas turbas conjectam conspicor, non mea quidem culpa aut incuria, cum nemini, ut tute ipse optime nosti, ullam umquam turbationis ansam præbuerim; neque id tu, Domine, ignorare potes, [inter querulas preces,] Quin neque istud solum monasterium solicitudinem mihi injicit, sed etiam aliorum causa in angustiis sum, ne forte accepta hac occasione, ab ea quæ jam inde a principio inter ipsos fuit animorum conjunctione caritateque recedant. Nunc itaque, Domine, non possum diutius sustinere solus: virum ergo mihi aliquem promptum animo atque robustum indica, & nominabo ipsum illis, ne animarum, quæ forte perituræ sunt, reus ego habear.

[10] Eadem igitur ipsa nocte insomnium ipsi est

[7]

oblatum, visusque sibi est videre lectos geminos, e quibus alter pretiosus quidem, [alium petit sibi substituendum;] sed vetustate tritus; alter pretio haud impar priori, sed firmior longe atque solidior. Exinde ita sibi mandari audivit: Lectum hunc firmiorem continuo occupes. Tum vero secum reputans intellexit, grabatum illud esse Theodori, qui cum Abbate quondam Pachomio una quasi anima esse videbatur: exortoque mane, quasi tribulatione levatus, eo præsertim quod valde amaret Theodorum, quem egregia omnino humilitate præditum, & ad sustinendas hominum obmurmurationes fortissimum esse non ignorabat; omnium monasteriorum Hegumenos in unum convenire jussos, Theodoro non evocato, hac oratione compellat: Non ignotum vobis esse scio, quantum postremis hisce diebus apud nos turbarum fuerit. [ostensumque in visu Theodorum] Sustinui tantisper, ea solummodo spe inductus, fore ut omnis ea tempestas sensim evanesceret: sed econtra, ut ipsimet videre potestis, accidit, ac malum in immensum auctum est. Necesse itaque habeo fateri, solum me tantis curis ac solicitudinibus minime esse parem. Quamobrem ita mihi persuasum habeo, fore ut e vobis nemo cogere me ad ulteriorem oneris tanti excusationem velit. Quoniam vero certissimum mihi est, parum admodum a me in hoc negotio posse profici, nec esse und sive a Deo sive a Patrum senioribus timeam reprehendi, [declarat Vicarium.] quibus scilicet insufficientia mea abunde est perspecta; ita statuo, Theodorum eum esse qui muneri huic omnino sufficiat, quem & a longo jam tempore haud secus ac Patrem nostrum reveriti sumus. His dictis, secuta deinde nocte in Chenobosciorum monasterium recessit, in eoque mansit. Fratres porro universi, magno cum gaudio hoc audientes, Theodorum in Patrem suum acceperunt. At ille eorum se voluntati negavit staturum, donec de re tota cum Abbate Orsisio contulisset, tres interim dies cibi omnis ac potus expers traducens.

[11] Postquam ergo hic accersitus adfuit, rursum ejus causa in unum coactis Fratribus, [Hic munere suscepto,] inquit ei Abbas Orsisius: Nos te constituimus: Pater noster huic te muneri jam dudum destinavit, quando, tua barba apprehensa, tertio dixit: Memineris, Theodore, ne ossa mea eo loco relinquas ubi fuerint humata. Quo audito, Abbas Theodorus, quod ulterius opponeret, non habuit. Itaque Fratribus eum tradidit Orsisius, & ipse in Chenoboscia denuo abiit; Theodorus vero ordinatus est. Ceterum Abbas Theodorus super ea, quam passus quondam fuerat spiritus, afflictione, Orsisium egregie solatus, insistere etiam nonnihil cœpit ut in monasterium Pabau redire ne gravaretur, Fratres, ut prius, visitaturus: vivebat enim in Monchosi. Persuasum igitur Orsisium eo deducens præcucurrit, jussitque Hebdomadarium dato signo convocare Fratres, itaque eum excepit. Ille autem, sicut tunc erat, Catechesin fecit in medio eorum (hora enim ejus habendæ erat) stabatque auscultans Theodorus Abbas, [ipsum industrie sublevat.] tamquam illius Vicarius. Post hæc vero, propter mutuam erga se invicem caritatem, noluit Orsisius ab eo removeri: sed erant ambo tamquam homo unus. Universi autem Fratres vivificam eorum admirabantur bonitatem, qui ut sic unirentur fuerant divinitus edocti. Secundus porro ab Orsisio Theodorus erat, & illum interrogabat ad singula.

[12] Rursum igitur abiit Orsisius visitatum monasteria: Theodorus autem, per eam quam habebat curam, minime otiabatur. Sed jam coronam, laboribus sanctis debitam, Domino præparante, annus agebatur, ut alibi demonstravituus, CCCLXVIII; & congregatos ad Pascha II Aprilis celebrandum Fratres, per acta festivitate dimiserat Theodorus, cum diem extremum obiit, XXVII ejusdem mensis; tanto cum Orsisii jugiter aßistentis, proque vita ejus longiore instanter deprecantis sensu, quantum in Actis est legere num. 94. Peractis vero exequiis, [Mortuo Theodoro rursum totum onus sustinet Orsilius,] Abbas Orsisius pristinum inter Fratres locum & ordinem denuo obtinuit, eorumque rectæ gubernationi pro viribus intendit: vir namque erat summa probitate, & magno erga Fratrum salutem desiderio flagrans. Deus siquidem vires homini ac robur sufficiebat, Scripturarum illi sanctarum intelligentiam largiter tribuens. Quamobrem non modico temporis spatio Fratribus cum summa potestate in pace præfuit.

[13] Si Theodori coætaneus erat Orsisius (nec enim multo major natu concipi debet, qui post ipsum, [usque ad an. circiter 380;] ætatis suæ anno LXV mortuum, aliquantis adhuc annis Fratres rexit) potest ad annum usque CCCLXXX & ultra pervenisse; cœpissetque præesse anno circiter ætatis quinquagesimo, & octogesimum vitæ transcendisset cum obiit. Non tamen ad extremum usque spiritum desiit pro Fratrum utilitate laborare, quod verbis jam forte minus poterat præsenio, faciens scriptis. Etenim Gennadius Maßiliensis, lib. de Scriptor. eccles. cap. 9; Orsiesis, inquit, Monachus, Pachomii & Theodori Collega, vir in sanctis Scripturis ad perfectum instructus, composuit librum, divino conditum sale, totiusque monasticæ disciplinæ instrumentis constructum; & ut simpliciter dicam, totum pæne in eo vetus ac novum Testamentum, compendiosis dissertationibus, juxta Monachorum dumtaxat necessitatem, invenitur expositum: quem vice testamenti, [& Fratrum instructioni scribit utilissimum tractatum,] prope diem obitus sui, Fratribus obtulit. Dubitavi equidem in Comm. prævio num. 18, utrum Doctrina atque tractatus Patris nostri Orsiesii, qualis primum in Bibliotheca Patrum, deinde una cum aliis a S. Benedicto Aniani Abbate in Codicem Regularum collectis, habebatur editus a Luca Holstenio, sit ipse a Gennadio laudatus liber: propterea quod perpetua illa veteris ac novi Testamenti expositio, quam in eo mihi videbatur laudare Gennadius, non satis dilucide istic appareret. Sed cum reflecto animum ad verba, juxta Monachorum dumtaxat necessitatem; [a S. Benedicto Ania. nensi Ab. laudatum.] & video tractatum totum fere ex utriusque sacræ Paginæ locis contextum; desino dubitare, ac votis requirere id, quod jam habere nos puto, Tractatum scilicet, utilissimum Monachis & rerum asceticarum studiosis; ut merito prælaudatus S. Benedictus, in concordia Regularum, sæpius istam Orsisii Doctrinam laudet.

[8]

DE SANCTO ABRAHAM,
ABBATE CLAROMONTE IN GALLIA.
Ex Sanctis Gregorio Turonensi & Sidonio Apollinari.

POST AN. CDLXXII.

[Commentarius]

Abraham, Abbas Claromonte in Gallia (S.)

BHL Number: 0014


AUCTORE G. H.

Gregorius Episcopus Turonensis, libro 2 Historiæ Francorum capite 21, describit gesta Episcoporum Arverniæ, [Vita a Gregorio Turonensi scripta.] Eparchii & Sidonii Apollinaris, quorum hic isti, sub annum CCCCLXXII vitæ functo, subrogatus est. Hujus tempore, inquit, eum adhuc apud urbem Arvernam Victorius moraretur, fuit in monasterio B. Cyrici, urbis ipsius Abbas, Abraham nomine: qui fide & operibus Abrahæ illius prioris refulgebat, sicut in libro Vitæ ejus scripsimus. Extat hæc Vita capite 3 de Vitis, Patrum, & est hujusmodi.

[2] Nulli Catholicorum esse occultum reor, quod Dominus ait in Euangelio: Amen dico vobis, si habueritis fidem integram, & non hæsitaveritis; si dixeritis huic monti, Transfer te, transferet se: & omnia quæcunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, [Instar Abrahæ Patriarchæ, ornatus fide & virtutibus,] & venient vobis. [Matt. 17] Ergo non est dubium, quin Sancti obtinere possint a Domino, quod petierint: quia in eis fides, fundamine posito, nullis hæsitationum fluctibus vacillat. Pro qua fide, non solum intra patriæ terminum propriæ, dum cælestem vitam agere cupiunt, exules facti sunt; sed etiam transmarina ac peregrina petierunt loca, ut ei, cui se devoverant, plus placerent. Sicut nunc B. Abraham Abbas, qui post multas tentationes seculi, fines est territorii ingressus Arverni: qui non immerito Abrahæ illi comparatur seni, pro magnitudine fidei, cui quondam dixerat Deus; Exi de terra tua, & de cognatione tua, & vade in terram, quam monstravero tibi. [Gen. 12] Reliquit autem hic non solum terram propriam, sed etiam illam veteris hominis actionem; & induit novum hominem, qui secundum Deum formatus est, in justitia, sanctitate, & veritate. Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret; non fuit dubius in fide petere, quod per vitam sanctam confisus est obtinere. Per quem opifex cæli, maris ac terræ, parva quidem numero, sed admiranda miracula operari dignatus est.

[3] Igitur Abraham iste super Euphratis fluvii littus exortus est, [in Ægyptū abit, captus in via venit Arvernos:] ubi in Dei opere proficiens, ad visitandos Eremitas adire Ægypti solitudines concupivit. Eo autem dum tenderet, a Paganis comprehensus, & multis pro Christi nomine affectus verberibus, in vincula conjicitur: in quibus per quinque annos exultans, tandem Angelo solvente laxatur. Occidentalem quoque plagam visitare cupiens, Arvernos advenit; ibique ad basilicam s. Cyrici monasterium collocavit. Erat autem miræ virtutis, fugator dæmonum, illuminatorque cæcorum, aliorum quoque morborum potentissimus curator. Igitur cum festivitas supradictæ basilicæ advenisset, Præpositum vocat, ut vasa vino plena ad reficiendum populum, qui solennitati aderat, in atrio ex more componeret. Causatur Monachus, [ne vinum deficiat orando impetrat.] dicens: Ecce Episcopum cum Duce & civibus invitasti, & vix nobis supersunt quatuor vini amphoræ: unde omnia ista complebis? At ille: Aperite, inquit, mihi penum. Quo aperto, ingressus est; & fundens orationem, quasi novus Elias, elevatis ad cælum manibus, ac infusis fletu luminibus, ait: Ne deficiat, quæso, Domine, de hoc vasculo vinum, donec cunctis ministretur in abundantia. Et irruente in se Spiritu sancto, ait: Hæc dicit Dominus: Non deficiet vinum de vase, sed omnibus petentibus affatim tribuetur, & abundabit. Quo dicto, vinum, ad verbum & hilaritatem dispensationis illius, cuncto populo in abundantia ministratum est, & superfuit. Sed quia strenuitas Præpositi prius mensuraverat vasculum quinquagenarium, & repererat quatuor palmorum mensuram; cernens quæ acta fuerant, in crastino iterum mensurans, tantum reperit in vase, quantum in eo præcedente reliquerat die. Ex hoc Sancti virtus in populis declarata est: in ipso vero monasterio plenus dierum obiit, ibique cum honore sepultus est.

[4] Erat autem eo tempore S. Sidonius Episcopus, & Victorius Dux, [S. Sidonius a Volusiano rogatus, epitaphium illius scribere] qui super septem civitates principatum, Eoricho Gotthorum Rege indulgente, susceperat. Hujus vero Sancti Epitaphium B. Sidonius scripsit, in quo aliqua de his, quæ locutus sum, est præfatus. Ad hujus autem beati Abrahæ sepulcrum plerumque frigoritici decubantes, medicinæ cælestis præsidio sublevantur. Ipsum Epitaphium, a S. Sidonio exaratum, accipe cum Epistola XVII libri VII, ad S. Volusianum Turonensem Episcopum, de quo egimus XVIII Ianuarii, scripta his verbis: Jubes me, Domine frater, lege amicitiæ, quam nefas est lædi, jam diu desides digitos incudibus officinæ veteris imponere, & Sancto Abrahæ vita functo næniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter injunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii Comitis devotione præventus, quem jure seculari patronum, jure ecclesiastico filium, excolo ut cliens, ut pater diligo: qui satis docuit, quæ sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum thorum circa decumbentis Antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus, ac supra vultum, propinqua morte pallentem, dolore concolor factus, quid viro vellet lacrymis indicibus ostenderet. Et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse præripuit, totum apparatum supercurrentis impendii, quod funerando Sacerdoti competeret, impartiens; saltem ad obsequium, quæ remanserunt, verba conferimus; nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuæ dilectionis. Ceterum viri mores, gesta, virtutes, indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.

[5]

Abraham, sanctis merito sociando Patronis,
      Quos tibi collegas dicere non trepidem: [dicit ex Perside ob persecutiones profugum,]
Nam sic præcedunt, ut mox tamen ipse sequare;
      Dat partem regni portio martyrii.
Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passus,
      Et quinquennali vincula laxa fame,
Elapsus Regi truculento Susidis oræ,
      Occiduum properas solus adusque solum.
Sed Confessorem virtutum signa sequuntur:
      Spiritibusque malis fers, fugitive, fugam. [dimissis majoribus urbibus,]
Quaque venis, lemurum se clamat cædere turba:
      Dæmonas ire jubes exul in exilium.

[9]

Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus,
      Est tibi delatus non onerosus honor.
Romuleos refugis Byzantinosque fragores,
      Atque sagittifero mœnia fracta Tito:
Murus Alexandri te non tenet, Antiochique:
      Spernis Edissȩæ Byrsica tecta domus.
Rura paludicolæ temnis populosa Ravennæ,
      Et quæ lanigero de sue nomen habent.
Angulus iste placet, paupertinusque recessus,
      Et casa cui culmo culmina pressa forent,
Ædificas hic ipse Deo venerabile templum,
      Ipse Dei templum corpore facte prius.
Finiti cursus istic vitæ que viæque,
      Sudori superest dupla corona tuo. [Arvernos venisse ibique struxisse monasterium]
Jam te circumstant paradisi millia sacri,
      Abraham jam te comperegrinus habet.
Jam patriam ingrederis sedem qua decidit Adam,
      Jam potes ad fontem fluminis ire tui.

[6] Ecce, ut injunxeras, quæ restant, sepulto justa persolvimus: sed si vicissim caritatis imperiis, fratres, amicos, commilitones, obsequi decet; ad vicem quæso tu quoque, quibus emines institutis, discipulos ejus aggredere solari: [& huic ut prospiciat ille rogat.] fluctuantemque Regulam Fratrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium Patrum vel Grinnicensium, festinus informa: cujus disciplinæ si qui rebelles, ipse castiga: si qui sequaces, ipse collauda. Præpositus illis quidem videtur S. Auxanius, qui vir (ut nosti) plusculum justo & corpore infirmus, & verecundus ingenio; eoque parendi quam imperandi promptior; exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat: & si quis illum de junioribus spreverit, tamquam imperitum vel pusillanimen, per te unum sentiat utrumque non impune contemni. Quid multa? Vis ut paucis, quid velim, agnoscas? Quæso ut Abbas sit Frater Auxianus supra Congregationem, tu vero supra Abbatem. Vale.

[7] Hæc Sidonius, Episcopus (ut supra dixi) Turonensis, cui tamquam Metropolitæ etiam Arvernica diœcesis curæ esse debebat: quemque ideo, secundum aliqua Mss. Dominum Majorem hic appellat, ubi alia habent Domine Frater: libro autem 4 Epist. 18 ad Lucentium etiam Fratrem, & communem Fratrem appellat; & hic sub finem cupit supra Abbatem esse Auxianum, S. Abrahami successorem, [quæ persecutio quam Sanctus fugerit?] licet virum in ista congregatione eximium. Deinde Victorium solum titulo Comitis honorat, utpote qui tum uni Arvernicæ urbi præerat; At Gregorius Turonensis, lib. 2 Historiæ Francorum cap. 20, Ducem appellat, scilicet ab Eurico sine Eoricho Rege Gothorum supra septem civitates præpositum. Cujus Victorii pietatem hic laudat Sidonius: sed non semper sui similem fuisse, & propter libidinem ab Arvernis profugum, Romæque lapidibus obrutum, scribit dictus Turonensis. Natus autem est S. Abraham ad Euphratem: dein senior sub truculento Persarum Rege Sapore (qui hic dicitur Rex Susidis oræ, cum allusione ad urbem Susam, ex libro Estheris notißmam) ergastula & vincula quinquennio passus, laudatur, quia pro suo domicilio non elegit Romam, aut Constantinopolim, non Hierosolymam, Alexandriam, Antiochiam, aut Carthaginem, non etiam Ravennam aut Mediolanum, ubi suem in medio lanæ, inventam scripsit Isidorus. In monasterio vero, per ipsum, constructo, vigebant statuta Lirinensium Patrum vel Grinnincensium. De Lirinensi monasterio, per S. Honoratum ædificato, late agitur in ejus Vita, ad diem XVI Ianuarii a nobis edita: at Grinnicensium cœnobia, a sanctis Pontificibus urbis Viennensis fundata, quingentos pene monachos continuisse, habent Acta S. Clari Viennensis Abbatis, ad Kalendas Ianuarii excusa.

[8] Collocasse autem S. Abrahamum monasterium ad Basilicam S. Cyrici, indicat supra Turonensis; de qua Basilica in libello primo de Sanctis, Ecclesiis, & Monasteriis Claxomontii, apud Savaronem capite 4, [quæ statuta monasterii ejus.] ista leguntur: In ecclesia S. Cyrici altare S. Cyrici, ubi S. Abraham, & S. Justus, & S. Silvinus requiescunt. Celeberrima est solennitas hujus Sancti in dicta S. Cyrici ecclesia; & inde translata ad totam diœcesim, quæ in Ms. Martyrologio Claromontano sic promulgatur: XVII Kalendas Julii, Arvernis natalis S. Abrahæ, Abbatis & Confessoris. Quæ fere eadem leguntur apud Molanum, Galesinium, Canisium, & alios, cum hodierno Martyrologio Romano. Plura ex Actis congeßit Saussajus. At Savaro, in suis Notis ad dictam Ecclesiam S. Cyrici, addit, [Cultus 15 Junii,] fontem limpidum non procul ab Ecclesia collabi, ac vulgo vocari, la fon de S. Abraham: reprehenditque anilem superstitionem, qua istic solebant infantes plus æquo quiritantes mergi, ut a quiritatu & infantili ploratu sanarentur. Quod tamen beneficium iis ibi præstari laudat Saussajus. Non video ego quid superstitionis in eo sit, si latenti morbo vel incommodo, qui causa enormis ejulatus sit, [& fons infantibus utilis,] remedium ex illa aqua per S. Abrahami invocationem speretur; cum certum sit multa pati subinde infantes, quorum indicium nullum aliud habeat natura in promptu quam ejulatum: qui si continuus & enormis sit, non potest ex levi malo procedere.

[9] Coluntur XVI hujus, Græcis Latinisque Fastis notißimi, SS. Cyricus sive Quiricus, & Julitta, mater ac filius, Martyres, translatis in Galliam corporibus, ac sigillatim in Arvernia celebres. In horum Actis, atque exinde in variis Martyrologiis, & hodierno Romano, legitur de filio, quod triennis puellus, cum matrem, quæ ante Alexandrum Præsidem nervis dirissime cædebatur, implacabili luctu lugeret, ad gradus tribunalis illisus interiit. Pluribus opus non est, ut intelligatur quod illius cujuscumque religionis origo, [ex veteni ad S. Cyricum devotione.] eo in loco sit ipso Abrahamo antiquior, fundatus in prænarrato S. Cyrici ejulatu: cujus ecclesiæ adjunctus fons, cum ad impetrandum ejulatui infantili remedium vulgo frequentaretur, & nova ei acceßisset venerabilitas a S. Abrahamo, ex eodem fonte bibere solito; fons ipse cœperit S. Abrahami dici; & beneficium, quod solebat S. Cyrico acceptum referri, ipsimet Abrahamo adscribi. Fuit Savaro vir eruditus, sed ipsi hic accidisse videtur, quod hoc seculo plurimis, qui superstitioni sæpe imputant, id cujus veram causam originemque ignorant, laudaturi, si quis ipsis eam suggereret, qualem hic satis commode suggeri existimamus.

[0]

DE S. VOUGA, SEU VIO,
EPISCOPO IN BRITANNIA ARMORICA.
De ejus cultu vitæque actis, ab Alberto le Grand collectis, quæ Latina exhibentur.

SEC. VI.

[Commentarius]

Vouga seu Uio, ex Episcopo Hiberno Anachoreta, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE F. B.

Penmarcum est Britanniæ minoris in Cornuwallia promontorium; ad ostium fluminis Oderæ. [Templa Sancto dicata,] Inde milliario uno distat ecclesia parochialis de Treguenec, circa quam exstat sacellum S. Vougæ aut Vii, in quo ejusdem sacræ Reliquiæ asservantur. Exstat & alia eidem Sancto dicata ecclesia in diœcesi Leonensi, Britanniæ item minoris, in eo loco ubi traditur Sanctus, exstructo oratorio, cum paucis aliis vitam monasticam ad mortem usque coluisse, & sepultus claruisse miraculis, donec sacrum corpus a Nortmannis Britanniam depopulantibus (quod seculo IX aliquoties contigit) ablatum est. Oratorium istud, ob peregrinorum eo concurrentium multitudinem, in templum justæ magnitudinis excrevit: [cultum demonstrant;] quod deinde a S. Tenonano Episcopo Leonensi, uno post Sancti obitum seculo, ad honorem ejusdem est consecratum, aut certe Parochialem dignitatem accepit. Et hæc quidem antiquam venerationem S. Vougæ indubitatam faciunt: cujus annuo festo, ex earumdem, ut credo, ecclesiarum usu, [uti & Reliquiarum veneratio.] aßignat Albertus le Grand, decimam quintam Iunii. At neque post translatum a Nortmannis sacrum corpus, imminutæ est populi erga Sanctum devotio: & ut esset aliquod, quo illa foveretur, sacrum pignus; Missale ejus servatur in ecclesia, juxta quam creditur habitasse; & populo religiose osculandum præbetur. In ecclesia autem de Treguenec remansit ejus aliqua Reliquia; verosimiliter eo allata, antequam a Nortmannis Britannia infestaretur.

[2] Acta ejus collegit Albertus le Grand, ut ipse testatur, [Acta ex Mss. collecta] ex antiqua Chronica Britanniæ Manuscripta & antiquo legendario etiam manuscripto in pergameno, quod existit in monasterio S. Mattæi diœcesis Leonensis; ex antiquitatibus ecclesiæ Leonensis collectis per D. Yvonem le Grand, Canonicum Leonensem, Rectorem de Plou-neventer & Eleemosynarium Ducis Francisci II (qui regnavit ab anno MCCCCXVIII ad annum MCCCCLXXXVIII); ex veteri item Legendario chorali ecclesiæ Leonensis; tandem etiam ex memorialibus authenticis Armacanis in Hibernia, communicatis a R. P. Vincentio du Val a S. Maria, Ordinis Prædicatorum Vice-Provinciali Hiberniæ. Quæ quamvis omnia magnum videantur habere auctoritatis pondus; dum tamen non proferuntur dijudicanda ipsamet prætensorum Mss. verba; neque constat quid, ex quo, & qua fide sumptum, quidve Albertus ipse de suo addiderit per conjecturas, ad quas, ut certo compertas veritates, Lectori offerendas, satis proclivem alias notavimus, non licet ei secure adhærere; maxime dum aliqua occurrunt haud facile recipienda. Imprimis non video, qua ratione probari poßit & recipi debeat, S. Vougam Archiepiscopum Armacanum fuisse; [non satis verosimiliter faciunt Episcopum Armacanum,] cum de ipso taceant, adeoque nihil invenerint in monumentis Hibernicis, quæ quam studiosißime lustrarunt, Vsserus, Colganus, Waræus. Si enim invenissent aliquid de S. Vouga, & memorialia ista Hibernica satis authentica putassent, quomodo in Catalogis Archiepiscoporum Armacanerum, ipsius nomen omisissent, isti inter Hibernos recentiores merito laudatißimi Historici? Sane non possumus istud credere, nisi velimus fabellam aliquam fingere, similem ei, quæ de Cyriaco Romano Pontifice in conatu Chronologico Dissertatione V refutataæ est: ubi etiam ostenditur quanta sit vis argumenti negativi in ejusmodi quæstionibus. Quando S. Cyriacus Papa cum S. Vrsula & sociabus ejus, inscio aut invito Romano Clero, spe martyrii discesserat; congregatis Clero & Cardinalibus placuit (uti fingitur) nomen ejus de Catalogo Romanorum Pontificum eradere, quia creditum fuit, quod non propter devotionem, sed propter oblectamenta Virginum Papatum dimisisset. Hic vero, nisi causam æque ineptam fingere voluerimus, [& plura continent in speciem fabulosa.] cur Hiberni scriptores ipsum inter Episcopos Armacanos non numeraverint, si revera Archiepiscopatum illum gubernarit. Malo igitur credere, numquam id fecisse, Episcopum tamen scripsi in titulo, quia forsan talis fuit; non Armacanus, sed alicujus obscurioris Ecclesiæ; quales in Hibernia pæne innumeras fuisse, ita ut omnes fere Abbates & Parochi Episcopi consecrarentur, persuadent Acta S. Patricii aliorumque Hibernicorum Sanctorum. Istam autem S. Voudæ Ecclesiam cum nescirent Britones nominare, primam omnium Armacanam arripuerunt: sicut nostrum S. Rumoldum, Mechliniensium Patronum, Dublinensem in eadem Hibernia finxerunt Episcopum, qui Hibernum illum nobis fecerunt, multo licet antiquiorem ipsa urbe Dublinensi.

[3] Nec placet tam subita ista vetulæ contumeliosæ punitio & resuscitatio, qualis infra memoratur: [saltem quoad circumstantias rupis v. g. in qua mare trajecerit Sanctus:] similia enim miracula quamvis Deo poßibilia sint, quia tameu sæpius in Hibernorum Sanctorum Vitis, non sine fabulosis circumstantiis, occurrunt; facta non credimus, nisi a gravi auctore scripta. Iisdem de causis non placet ista tam admiranda Oceani in rupe trajectio. Quod si superesse putetur pars aliqua istius petræ, in qua etiamnum cernatur vestigium, quod caput reclinando Sanctus impresserat; mallem credere, saxo isto pœnitentiæ causa usum fuisse Sanctum, ad cruciandum corpus tempore somni, ipsumque ideo in veneratione fuisse posteris, & miraculis a Deo honoratum. Sane in Vita S. Yvonis Presbyteri num. 24 fit mentio de lapide S. Elavi, in cœmeterio ecclesiæ de Landelau existente, qui similiter in veneratione erat, propterea quod S. Elavus crederetur in eo egisse pœnitentiam. In processu enim Canonizationis S. Yvonis prædicti, D. Theophania testis XVI dixit, ex Mauritio de Monte audivisse, quod cum D. Yvo & d. Mauritius essent in una camera in villa Landelau, & idem Mauritius in lecto suo dormiret, [quæ aliunde potest venerationem meruisse.] & crederet quod D. Yvo etiam in lecto suo dormiret; idem Armiger quamdam vocem audivit. tribus vicibus sic dicentem; Surge, quia Beatus jacet in petra. Quo per Mauritium audito, a somno excitatus palpavit juxta se, nec D. Yvonem potuit invenire ibidem. Et surgens velociter, & accedens ad cœmeterium dicti loci, ad quemdam lapidem

[1]

concavum, in quo S. Elau fecerat pœnitentiam suam dum vivebat, [Interim dantur illa ex Gallico Latina,] eumdem D. Yvonem in eodem lapide dormientem invenit. His ita prænotatis, Vitam Latine dabo, quam Gallice conscripsit Albertus prædictus, in hunc modum.

[4] Circa annum salutis DXXIII, Hormisda Pontificatum tenente, Justino Augusto moderante Imperium, regnante in superiori Armorica Hoëlo II, in inferiori Jugduvale, qui tunc in Franciam ad Childebertum fugerat: [quibus dicitur relicto Episcopatu] eo, inquam, tempore ex magna Britannia in Armoricum subinde transnavigabant viri sanctitate conspicui, quorum aliqui administrarunt magna cum laude Episcopatus, alii regionem istam sanctis Monachis suique imitatoribus impleverunt. Interim degebat in Hibernia vir venerabilis Vouga, qui ob morum & vitæ probitatem, Sacerdotium (Canonicatum vocant) in Ecclesia Armacana obtinuit, & tandem legitime electus est ejusdem Sedis Archiepiscopus & Primas Hiberniæ.

[5] Verum, qui ad eam dignitatem invitus fuerat assumptus, [solitariæ vitæ desiderio,] sine intermissione precibes fatigabat Deum, ut gravissimo isto liberaretur onere: optabat enim se ad monasterium aliquod aut desertum recipere, & omni perturbatione liberum animum ad quietam rerum divinarum contemplationem transferre. Exaudivit Deus preces ejus, præcepitque transfretare Oceanum, promittens eum deducere in locum, ubi multum fructus colligeret, inveniretque quietam & desideratam solitudinem. Egit Sanctus gratias Deo, quod revelasset ei voluntatem suam; noctuque exiens Archiepiscopali suo palatio, perrexit ad littus maris: at ibi nulla inventa qua transmitteret navi, magnum patravit miraculum. Stabat in littore rupes prægrandis, quam conscendit; & in nomine ejus qui dixit; Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, [ac rupe pro navi usus] dicetis monti huic, Transi hinc illuc, & transibit, & nihil impossibile erit vobis; præcepit, inquam, rupi, ut a littore discedens, sibi esset loco navigii, ad transfretandum quo placeret Deo. [Matt. 17] Res stupenda! Ad tale præceptum rupes, loco mota, in mare devolvitur: leviterque per Occani undas fluitans, vix horarum viginti quatuor tempore, Britanniam Armoricam appulit, in portum Cornuwalliæ, cui nomen Penmarck. Multi qui eodem tempore per littus deambulabant, [venisse in Armoricam;] & nautæ navium quæ ad portum stabant in anchoris, cum molem hanc adnatantem a longe prospicerent; existimabant ingentem quamdam navem, effracto tempestate perditoque malo, vi fluctuum ad terram propelli. Sed cum portum intraret, omnes hærebant stupore perculsi, quod gravis illa rupes, tamquam navis, hominem vertici suo insidentem adveheret. Descendit in terram Sanctus, & statim rupes in mare regreditur; cunctisque qui aderant videntibus, viam init versus Hiberniam, unde venerat.

[6] [& ibi prædicasse,] Divulgatum istud miraculum per circumjacentes pagos excivit magnam multitudinem hominum Sanctum videre cupientium. Cives quoque Penmarkani, tanto commoti miraculo, gratias egerunt Deo, quod virum ad eos tam sanctum destinasset: eumque officiose suscipientes hospitio, domum in qua habitaret assignarunt. [& miracula plura operatus:] Prædicavit ibi frequenter verbum Dei, & sanabat miraculose infirmos, multas Jesu Christo animas lucratus. Remansit etiam pars aliqua rupis, quæ ipsum advexerat; & ad hunc usque diem est in parochia de Treguenec, milliari uno a Penmarck, in cœmeterio sacelli Sancto dicati: [quæ etiam fiunt ad rupem cui caput acclinavit:] conspiciturque in illa etiamnum vestigium capitis sancti. Quapropter peregrini, qui religionis causa sacellum visitant, ut liberentur a febribus, caput suum super petram solent reclinare; & secum deferre aquam, attactu sacrarum Reliquiarum benedictam, quæ a febricitantibus bibitur, aut eorum fronti aspergitur: Exstruxit deinde Sanctus eremitorium dimidio ab urbe milliario, in quod se recepit ad quiete Deo vivendum: verum cum quotidie magno concursu populus ad eum conflueret, brevi habitationem mutavit.

[7] Die quodam Sanctus, egrediens tugurium suum, invenit petulantem mulierculam, [item mulierculam contumeliosam,] quæ spiritu maligno instigata, contumeliosas ei occinebat cantilenas. Sanctus reprehendit eam suaviter: at cum nihil proficeret, ea relicta tacitus viam suam abiit. Sed infelix illa, brevi sensit divinam criminis sui ultionem: magnis enim viscerum agitata doloribus, ejectis intestinis omnibus, [subito mortuam,] mortua in terram concidit. Perspecta hac punitione, S. Vouga cadaver in ecclesiam deferri jubet; & injuriarum ab ea acceptarum immemor, ponit humi genua; & lacrymis perfusos orat Dominum, ut permittat miseræ istius animam ad corpus reverti; ne alioqui impœnitens mortua, vitam simul perderet animæ. Vix preces finierat Sanctus, [resuscitasse;] resurrexit illa, & abjecit se ad pedes ejus, veniam deprecans: qua impetrata domum suam abiit, laudans Deum, qui mirabilem se ostendit in servo suo S. Vouga.

[8] Percrebuit statim fama tanti miraculi per totam Cornuwalliam, [& habitatione rursus mutata,] excivitque permultos ex omnibus circumquaque locis ad ejus eremitorium. At ipse, veritus ne tanta hominum frequentia quietem orationis turbaret, decrevit exequi quod diu ante proposuerat animo. Sinum itaque maris transmisit a Lanveoc, & Brestam pervenit; ubi subsistere noluit, sed transiens per civitatem de Lesneven, in silvam densissimam se abdibit: ubi, extructo oratorio & juxta exiguo tugurio, aliquot sibi associavit Religiosos, quibuscum in sanctis sese operibus exercuit; [sancte vixisse cum paucis sociis:] donec placuit Deo ipsum ad piorum laborum præmia evocare: quod contigit decima quinta Junii, circa annum DLXXXV. Discipuli vero ejus sepelierunt eum subtus altare sacelli sui: quo in loco Deus deinde tanta per ejus intercessionem operatus est miracula, ut excisa silva ibidem ædificata sit ecclesia, ejus nomini consecrata: [sepultusq; subtus altare & clarus miraculis.] quam deinde S. Tenenanus Episcopus Leonensis in parochialem erexit. In hac honorifice reservatæ fuerunt venerabiles ejus Reliquiæ, usque ad adventum Nortmannorum in Britanniam, quo tempore hæc patria, illis alio translatis, orbata est. Missale tamen ejus religiose conservatur in ecclesia ipsi sacra, ad cujus attactum febricitantes se sentiunt sublevari. [Corpus ablatum a Normannis] Magna etiam pars Reliquiarum ejus asservatur in sacello ejus nominis, erecto in littore magni Oceani milliario uno a Penmarck, in parochia de Treguenec, in diœcesi Cornuwalliæ: [Reliquiæ] quod sacellum a febricantibus frequentatur, qui ibidem quotidie recipiunt sanitatem.

[2]

DE S. LANDELINO ABBATE, SS. ADELINO ET DOMITIANO DISCIPULIS.
CRISPINII IN HANNONIA.

SEC. VII VEL VIII.

[Praefatio]

Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia (S.)
Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)
Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)

G. H., AUCTORE D. P.

Floruit septimo Christi seculo magnus vitæ monasticæ amator, & quatuor monasteriorum in Hannonia fundator, S. Landelinus Abbas. Hujus vitam, [Vita ex Mss.] stylo suo expolitam, edidit Laurentius Surius. Nos primogenia phrasi damus, ex variis codicibus Mss. potißimum ex bibliotheca monasterii Lobiensis ab eo constructi, a Domino Everardo Auvangio submissam, itemque ex Ms. Bodecensi a nostro Gamansio descriptam, contulimusque cum illa quam Dacherius & Mabilio tomo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti ex Ms. Compendiensi S. Cornelii vulgarunt. Auctor nomen suum non apposuit, sed in Prologo asserit, se enarrare, quæ sibi veridicorum narratione comperta sunt. Ex nostris ad illam Annotatis lector optime discet, [Alia auctore Philippo Ab. Bonæspei.] auctorem fide dignum esse, potißimum si conferatur cum altera Vita, quam ex Ms. Ultrajectino ecclesiæ S. Salvatoris acceptam subjungimus, prorsus ambigui, an antiquior ista sit. Ea certe sola usus videtur, retentis sæpe ipsis verbis seculo undecimo scribens, Philippus Abbas Bonæ-spei in eadem Hannonia: quam Vitam, cum inter ejus opera habeatur excusa, superfluum ducimus hic recudere. Plurima etiam his similia habet Fulbertus in Vita S. Autberti, ad XIII Decembris illustranda. Denique Philippus Brasseur, Montensis Presbyter, anno MDCXXXVI Vitam S. Landelini Gallice edidit sub titulo Iconismi, unde miracula quædam subjicimus, per modum Appendicis.

[2] [Cultus sacer.] Nomen S. Landelini inscriptum est variis Martyrologiis, atque in pervetusto Ms. Tornacensi S. Martini adhunc XV Iunii ista leguntur: Apud Crispinum natale S. Landelini Confessoris & Sacerdotis. In variis aliis Mss. sub titulo Vsuardi, sed ad usum potißimum Belgicarum Ecclesiarum auctis, ista habentur: Eodem die in territorio Valentinensi, cœnobio Crispini, depositio S. Landelini Abbatis & Confessoris, qui a B. Autberto Cameracensi Episcopo de sacro fonte levatus est. Est Crispinium inter Valentianas & Gislenopolim monasterium Benedictinum, quod Canonicorum appellat Baldricus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 41: qui ibidem cap. 37 agens de Laubiensi cœnobio, longum elogium de S. Landelino habet: quale etiam Molanus de Natalibus Sanctorum Belgii, Miræus in Fastis Belgicis, aliique proferunt, sed ex ipsa Vita omnia hauriuntur, ad quæ commodius rationem temporis deduximus: & inde, quæ a recentioribus aliter resolvuntur, ultro emendantur. In Propylæo antiquario ante tomum 2 Aprilis edito par. 1 cap. 7 rejecimus chartam fictitiam, quasi a Dagoberti I factam S. Landelino; forte fuit aliqua data a Dagoberto II, filio S. Sigeberti, anno 680 occisi; ejusque regno non agnito, ad seniorem Dagobertum translata.

[3] Translatio corporis ejusdem S. Landolini, hoc eodem XV Junii facta a Godefrido Episcopo Cameracensi, [Translatio 1 an. 770] indicatur a Molano in suis additionibus ad Vsuardum. Vita Gallica primum ejus nominis intelligit, alii Godefridum, S. Arnulfi Martyris filium, qui anno DCCLII ordinatus, primo Episcopatus sui anno Translationem istam peregerit, postea superstes usque ad DCCLXX, ut habent Sammarthani. Exinde per annos centum prospere fluxerunt Crispiniensibus omnia, [2 an. 1105.] quoad anno DCCCLXX ipsos involvit Normannorum tempestas, qui (ut Mabilio ait) Crispiniensem Abbatiam, & universa primævæ ejus dignitatis & sanctitatis monumenta, pessumdederunt. Dono siquidem Caroli Simplicis, uti ex Chronico Balderici lib. 1 cap. 67 habetur, Sanctæ Dei matris Ecclesiæ Cameracensium subjecta Abbatia fuit; ac deinde militaribus viris beneficio infiscata detinebatur, ipsius Balderici ætate, id est seculo XI, ut habes lib. 2 cap. 41. Hanc autem calamitatem Vitæ Gallica durasse ait usque ad MLXXX annum; quando monasterium Benedictinis est redditum, a Balduino Comite Hannoniensi atque Rochilde ejus matre, [Reliquia variis iis locis vicinis:] consilio Gerardi tunc Cameracensis Episcopi, eo nomine Secundi: a quo quintus Odo, anno MCV die XXI Septembris, novam celebrasse dicitur S. Landelini Translationem. Corpus ejus adhuc Crispinii esse scribit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 178: qui pag. 81 ait brachium & costam S. Landelini asservari Cameraci in ecclesia S. Autberti Canonicorum Regularium, & pag. 470, os brachii ejus in ecclesia sancti Sepulcri Ordinis S. Benedicti Bronienses Monachi dicunt se etiam habere brachium S. Landelini, ex Crispinio allatum per S. Gerardum fundatorem, a quo etiam S. Gerardi monasterium appellatur, situm in Comitatu Namurcensi. De eo brachio agit Rayßius pag. 126, qui pag. 20 etiam dicit, in Alnensi cœnobio, olim a S. Landelino constructo, haberi in veneratione aliquam spinam dorsi.

[4] [quædam dicuntur esse Boca ad Lippiam:] Hæc accuratius deduximus, propter difficultatem motam apud Germanos. Ac primo Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad hunc diem ista adfert: Eumdem hunc diem illustrat B. Landelinus Confessor, inter Agrippinos Divos tutelares merito referendus: quia (uti Eupo Comes de Padbergh, in diplomate fundationis Flechtorpiani monasterii loquitur) ejus sacra ossa, ex diœcesi Cameracensi, integraliter translata sunt per sanctæ memoriæ Baderadum de Padberg Episcopum, & in Boche ad Lippiam fluvium, jurisdictionis Coloniensis locum, reposita. Inde ejusdem S. Landelini caput habent Odackerianæ Moniales in Ducatu Westphaliæ. Hæc ibi. Citatum diploma edidit inter Monumenta Paderborn. Ferdinandus Furstenbergius Episcopus Paderbonensis & tunc etiam Coadjutor postea Episcopus Monasteriensis pag. 141 hoc exordio: Eupo dictus Comes in Patberg, ad notitiam omnium fidelium pervenire desideramus, quod nos ad honorem Domini nostri Jesu Christi & sanctæ ejus Genitricis Virginis Mariæ, & super reverenda ossa B. Landelini Confessoris, quæ sanctæ memoriæ Baduradus Paderbornensis Episcopus de diœcesi Cameracensi transtulit, & in loco, qui dicitur Boca integraliter deportavit, novellam plantationem religionis S. Benedicti construximus super fluvium, qui dicitur Lippia… Unde transmigravimus Abbatem & Fratres ejus, in villam nostram, quæ vocatur Fletorp, & ibi incepimus structuram nostram consummare anno gratiæ MCI… Actum

[3]

anno MCIV tertio Nonas Julii. Hæc ex diplomate. Princeps ipse Furstenbergius illustrat ibidem Bocam iconismo, versu, atque prosa: ubi inter alia sic legitur. Ferdinandus … Bocæ, celebri olim pago, ubi Carolus M. Francorum Rex Angarios, datis obsidibus & jurejurando fidem obsequii firmantes, anno DCCLXXV in ditionem accepit; & a sanctæ memoriæ Badurado Paderbornensi Episcopo, Reliquiæ B. Landelini Confessoris, quas a Cameracensi diœcesi illuc transtulerat, collocatæ fuerunt, M. H. P. id est, monumentum hoc posuit.

[5] Sed hæc omnia placet legenda distinctius dare, ex illiusmet scheda autographa, [illuc allatæ an. 836,] qui Reliquias Flectropa Odakeram transtulit, Virginum harum Præfectus, anno MDXCVI, cujus originalia verba nobis Gamansius sic describit. Cum anno DCCCXXXXI tempore Ludovici, S. Meinulphus Diaconus, & alii viri religiosi, legati a Badurado Episcopo II Paderbornensi, in Galliam ad asportandas Sanctorum Reliquias missi, cum corpore S. Liborii, & Reliquiis SS. Pavacii, Turibii, & Gundanisoli, Episcoporum Cœnomannensium, & aliorum Sanctorum, Cœnomannis redirent; transeuntes per diœcesim Cameracensem, in monasterio Crispiniensi, integrum corpus S. Landelini, ejusdem cœnobii quondam Abbatis, obtinuerunt: & cum ceteris Reliquiis ad diœcesim Paderbornensem appellentes, S. Landelini corpus in ecclesia Bocæ pagi, uno milliario a Geiseca distantis, honorifice locaverunt. In quo loco Erpo Comes a Padburgh, tempore Henrici quarti Imperatoris, consentiente Episcopo Paderbornensi, monasterium Ordinis S. Benedicti in honorem S. Landelini erexit, & dotavit. Sed cum Lantgravii Hassiæ, post obitum Braviris, [ac inde Flectropiā an. 1102] uxoris Comitis Erponis, sibi illud vendicarent; Comes, propter feroces minas Lantgraviorum, prædictum monasterium Flectropiam transferre, consentiente Episcopo, statuit. Ut autem, aliquo modo torpens, consummare monasterium Flectropense acceleraret, flagello Dei est stimulatus. Nam cum, oppidanis in Haerhusen offensus, incendio oppidum ipsorum funditus destruere, & incendio consumere proposuisset, & jam ignem immitteret; quidam de ipsis oppidanis ad ecclesiam S. Magni Martyris fugientes, imaginem Crucifixi Domini rapuerunt, & eam Comiti jam furenti obviam tulerunt. Ille vero ex furore ad portatores Crucis stricto ense irrupit, & quod Crucifixi, pro corona, capiti impositum est, percussit, ac partem in terram abjecit. Sine mora ultio divina adfuit; nam digiti ejus, quibus ferrum ad contumeliam SS. Reliquiarum strinxerat, & manus, in volam contracti sunt. Comes ita Dei iram contra se sentiens, vovit Deo opus inceptum consummare: quod & ad perfectionem perduxit, & largiter dotavit. Anno denique MCI, & seipsum, & omnia sua, suosque ministeriales S. Mariæ obtulit: & ad dictum Monasterium Boca, una cum Capite, & potioribus Reliquiis S. Landelini, magna tamen parte ibidem relicta anno MCII transtulit: ubi usque ad annum MDXCVI permanserunt.

[6] Eo anno generosus Comes Soberen Erhardus, Satrapa Provincialis Westphaliæ, [anno autem 1596 Odacriam, ad Virgines ibi sacras:] in conquirendis Sanctorum Reliquiis studiosissimus, accersivit Conradum Lutherum Presbyterum, Præfectum Virginum in Odacker; & jussit ut, adhibito sibi in socium Domino Swiberto Stephani, Artium Magistro, Pastore Brilensi, allaturus Reliquias S. Landelini Flectropiam pergeret. Qui Sacerdotes, cum tertio quodam Domino Petro, Vicario Gesecano, qui se socium itineris obtulit, Flectropiam recta contendunt; & ipsis S. Evergisli feriis ibidem appellunt; & singulis diligenter perquisitis, indicio & auxilio cujusdam Monachi, qui solus supererat ex reliquis, Caput cum nonnullis corporis partibus (nam multa ossa erant dispersa & amissa per hæreticorum invidiam) clam sustulerunt. Quas Reliquias Conradus Lutherus prædictus Comiti Arnsbergæ obtulit; quibus a Comite perlustratis & visis, obnixe petiit Odacriam referendas. Annuit Comes: reportantur ad prædictum cœnobium Odacriense in Comitatu Arnsbergensi, prope oppidulum Hersbergam diœcesis Coloniensis, sub Serenissimo Principe Electore Ernesto Archiepiscopo Coloniensi, Duce Bavariæ, Angariæ & Westphaliæ, Comite Arnsbergensi. Hujus Sancti festivitas quotannis a Virginibus prædicti cœnobioli celebratur, sub officio summi Festi, ipso die S. Viti: & Translationis XXVI Octobris sub Duplici, quo die Caput & Reliquiæ primum in Odacker sunt deportatæ.

[7] Virgines illæ, Nobiles omnes erant, Benedictini Ordinis, [quæ anno 1622 inde fugatæ,] (etiam Prædicatorii fuisse aliquando dicuntur) sub inspectione Abbatis in Graveschaft: steteruntque in Odacker, quoadusque ipsum locum occupavit, incendit, destruxit profanus miles Christiani, pseudo-Episcopi Halberstadensis, anno MDCXXI & XXII Westphaliam populabundus percurrens: qua tempestate pulsæ loco Virgines, post unam alteramve migrationem, cum sacro Capite & Reliquiis, transtulerunt sese Hersbergam, Principis arcem prope Wastenam; uti referebat D. Gabelus Abdinkhoffensis monasterii Abbas, ipsiusque olim D. Conradi Lutheri contubernalis; de quo etiam narrabat, mortuum in Wedinckhausen Abbatia, pro insigni tamen suo ergo Odacriam affectu, [secum illæ abstulerunt Hersbergam,] in destructi ibidem templi area sepeliri voluisse, solitum quoties celebrabat diffluere in lacrymas, qui nec facile ad altare acceßisset quando eas sibi non adfuturas prospiceret; solitum etiam ex devotione erga S. Landelinum hujus nomen imponere baptizandis quoties poterat. Ioannes Velde noster, in suis Fastis Westphalicis hactenus ineditis, ad hunc XV Iunii asserit, quod S. Landelini Abbatis Crispinensis Caput ab Odackeranis Virginibus accepit Episcopus Osnabrugensis. [& an. 1648 caput Osnabrugum miserunt,] Is fuit Franciscus Wilhelmus Comes de Werteberg, postea S. R. E. Cardinalis. Hujus cura Sequentia de S. Landelino, digna quæ infra edatur, ad nos missa fuit anno MDCXLVIII, per P. Ioannem Mulmam cum hoc scripto: Sequentia illa de S. Landelino communicata est Illustrissimo Principi Osnabrugensi a Virginibus, religiosis S. Benedicti in monasterio Odacker, diœcesis Coloniensis in Surlandia sive Angaria. Cum enim, monasterio flammis absumpto, dictus Princeps centenos aliquot Imperiales in subsidium novi ædificii iisdem donasset, obtulerunt illæ vicissim Principi caput S. Landelini cum dicta Sequentia; pro festo ejus apud ipsas vel in Flectrop composita, ad usum Missæ. Esse aliquid Reliquiarum Coloniæ in Horto B. Mariæ Ordinis Cisterciensis, indicat Gelenius lib. 3, Syntagmate 54.

[8] Hæc de Reliquiis S. Landelini. Interim Crispiniense cœnobium, ut scribit Rayßius, [Cultus SS. Adelini & Domitiani,] habet corpora S. Landelini, Fundatoris & Abbatis primi; B. Adelini, Confessoris Christi, discipuli S. Landelini & ejus in prædicatione verbi Dei adjutoris indefessi; B. Domitiani Confessoris, Sancti etiam Landelini individui comitis: qui in Ms. Ultrajectensi S. Salvatoris Deumianus nominatur. Hos simul in titulo proposuimus, quod nihil de illorum Actis sciatur

[4]

aliud, quam hic in Vita S. Landelini indicetur. Habent tamen peculiarem venerationem apud Crispinienses; S. Domitianus XXII Iunii, in Octava S. Landelini; & S. Adelinus XXVII ejusdem Iunii; sive istis diebus obierint, sive illos dies Crispinienses, post festum S. Landelini, assumpserint, Referuntur autem iisdem diebus a Molano, Miræo, aliisque Martyrologis: & paßim Sancti habentur. Interim eorum corpora, vel partes Reliquiarum, nusquam ostenduntur vel coluntur, ut ideo tantum Crispiniensibus ea adjudicari videantur, quia nemo ipsa sibi vindicet. Hinc autem mihi nascitur occasio componendæ inter Crispinienses ipsos & Westphalos controversiæ, atque opinandi, quod licet apud alteros tantum sit corpus S. Landelini, apud alteros corpus unius Sociorum, excusabiles tamen utrique sint, [Et alterutrius forte corpus occasio est controversia, inter Crispinienses & Westphalos.] dum potiorem sibi quique arrogant, quamdiu sua se quique posseßione rationabiliter tuentur, nec poßibile est dicere utrorum sit potior causa, nisi quatenus pro Crispiniensibus verosimilior stare videtur præsumptio. Ita hoc ipso die consuimus circa SS. Vitum & Modestum, aut etiam S. Crescentiam, accidisse, ut qui ipsorum indistinctorum habent aliquid, S. Viti eas esse Reliquias æqualiter credant, & credi ab aliis velint.

[9] Flectropiensis cœnobii fortunam si quæras; cœperat ibi disciplina reflorescere anno MCCCCLXIX, cum ipsum Unioni Bursfeldensi acceßisset, ex tunc enim a monasterio Aldinckhoffensi quinque succeßive Abbates habuit, pietate, doctrina, & rerum usu ornatißimos; itaque adhuc manebat anno MDVII, quando Lantgravius Haßiæ Guillielmus, peßimi atque hæretici filii Philippi, pientißimus Catholicissimusque pater, ipsum cum electo Abbate Iudoco in tutelam suscepit suam, solam devotam honestamque memoriam sui majorumque ac posterorum, in consuetis Vigiliis Mißisque defunctorum, vicißim pactus. Judoco, præcipuis quibusque suæ Congregationis muneribus cum laude functo, succeßit anno MDXXX D. Meinolfus. Sub hoc, invalescente Lutherana hæresi, damna in spiritualibus ac temporalibus multa illata: [Flectropiensis monasterii fortuna.] quibus avertendis aut sarciendis imparem sese videns; Meinolfi, post quadriennii regimen, successor D. Joannes Rade, anno MDLVII, ad suas, quas ante Confessarius rexerat, Weismarssenses prope Lingam Virgines reversus est, ceßitque Abbatis juri ac titulo. In hunc substitutus Balthasar Hackmeister, adeo inquinatam duxit vitam, ut perurgente denique conscientia ipse se ultro in ordinem redigi passus sit anno MDLXXX, solenni protestatione suam ob commissa crimina indignitatem professus, atque ad pœnitentiam in suæ professionis monasterio Leisbornensi se tradens; quoad usque rursus inde aufugit ad quemdam Nobilem Lutheranum, cui usque ad mortem infelicem pro liberorum pædagogo & scriba frumentario fuit. Interim obiit etiam D. Gerlacus Leisbornensis Abbas, cui loci inspectio commissa erat, unicum tunc Monachum Professum habentis D. Hubertum: quo sæpe excusante senectutem, œconomicæ solicitudini imparem, tandemque defuncto, Comes de Waldek locum sibi vindicavit, tamquam a majoribus suis fundatum; commendavitque Amptmanno cuidam uxorato, reddituro sibi de proventibus rationes, & viginti pauperes utriusque sexus ibidem sustentaturo.

SEQUENTIA.
Ex Ms. Odackerano, Osnabrugi servato.

Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia (S.)
Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)
Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)

LÆto cum fervore, mentis, vocis & dulcore,
      Adoretur Trinitas.
Meritorum ob splendorem Landelini, & decorem,
      Honoretur Unitas.
Franca stirpe clara satus, Audeberto commendatus
      Imbuendus Præsuli.
Præsul Deo quem devovit, fæx scelesta mox promovit
      Ad opus diaboli.
Linquit Mystam & prædatur, cædit & latrocinatur
      Suis cum consociis.
Mutat nomen, normam, vitam, cum latrone cœnobitam;
      Ah, quæ Metamorphosis!
Ast Audberto pro errante Deo sancte supplicante,
      Salus redit Prodigo.
Landelinum visus terret, quo cernebat, quod inferret
      Dæmon quemdam tartaro.
Hanc ut pœnam declinaret, ad Audbertum remearet,
      Astans monet Angelus.
Quibus visis, quo audito, Cameracuna gressu cito
      It, spretis complicibus.
Ad Audberet pedes jecit; malitia quod perfecit,
      Multa deflet lacryma.
Præsul ovem errabundam, viam ducit per judundam
      Christi ad ovilia
Romam pergit ter, & crimen ad Sanctorum deflens limen,
      Preces fundit largius.
Hunc Audberti ungit manus; jungitur Domitianus,
      Adelinusque socius.
Vestes illis auferentem, & hinc membris contrementem
      Prece curat sedula.
Landelinus sempiterna meditatur, hinc quaterna
      Struxit monasteria.
Moysis instar ut induxit humo virgam, fons effluxit
      Crispans, in Crispinio.
Decumbenti adstant crebri: monet eos; obit febri
      Cubans in cilicio.
Landeline pœnitere & commissa digne flere,
      Obtine supplicibus.
Hic uramur, hic secemur; Deus parcat, ne damnemur,
      Tuis sanctis precibus:
Sed, post hujus vitæ finem, ad cælestis vitæ limen
      Admittamur ocius. amens.

VITA
Ex antiquis Mss. Codicibus.

Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia (S.)
Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)
Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)

BHL Number: 4696


EX MSS.

[1] Benignitas nostri Salvatoris adest parata in salutem eorum, [Prologus,] quos prædestinavit ad capessenda futuræ præmia vitæ; &, sicut ipse in Euangelio spiritualiter docuit, quosdam sexta & nona hora, quosdam etiam undecima, ad excolendam vineam suam, convocat; quia quibusdam in infantia, quibusdam in juventute vel adolescentia, aliquibus in senectute, spiritualis assumere sationis concedit laborem. Nec difficile est manui ipsius inveteratos scelerum mores corrigere, qui etiam Leviathan dentibus absorptos, armilla suæ misericordiæ revocavit ad vitam; & ad percipiendam suæ bonitatis fiduciam, eos ipsos, quos taliter dentibus ejus excussit, participes in cælesti curia ascivit. Ex his enim scimus esse Prophetas, ex hix quam maxime constat judex ille Apostolorū numerus, ex his Martyrum triumphalis exercitus, ex his insignis Confessorum numerus ac Monachorum mirabiliter consistit ornatus. De quorum collegio etiam S. Landelinum esse constat: de cujus vita ego pauperculus ingenio, non sine magno timore, aliquantulum proloqui præsumo: sed potens est Deus os meum, ad propalanda sui servi magnalia, aperire; qui os asinæ ad increpationem reseravit Prophetæ. Itaque ex his, quæ mihi veridicorum narratione comperta sunt, aliqua incipiam enarrare.

[2] Gloriosus igitur & acceptabilis Deo Landelinus, ex progenie celsa Francorum ac nobilissima, [Landelinus a S. Andberto institutus,] in pago Cameracensi & villa quæ vacatur a Vallis, temporibus Dagoberti incliti Regis, extitit b oriundus. Cumque bonæ indolis puerulus primis adolescere inciperet annis, genitores ipsius eum

[5]

B. c Audberto Pontifici, qui eum de sacro fonte d susceperat, litteris e imbuendum commendare studuerunt.

[3] Cumque jam ad juvenilem venisset ætatem, voluit eum supradictus Pontifex ad Clericatui officium tonsurare. [seducitur a propinquis,] Quod audientes quidam ex cognatis ejus, venientes cœperunt eum ab amore cælestium suis persuasionibus revocare, dicentes: O quanta pulcritudo juventutis persuadetur mundo renuntiare! Ne quæsumus, Frater, ita agas; quia si ita egeris, nescimus si tibi aut tuis parentibus in ullo utilis eris. Melius est ergo, Frater carissime, ut nobis consentiens relinquas monasterium; & nobiscum pergens, utatis seculo & deliciis ejus; quam velut mortuus hic quiescas. Nam si nobiscum pergas, dabimus tibi omnia, quæ libuerint animo tuo, & faciemus te deliciis affluere & honore. Hæc & his similia revolventes, persuaserunt ei: & fugam f iniens, discessita S. Audberto: ac simul cum eis pergens, more latronum vivebat, rapinis & cædibus occupatus. Pro quo pius pater Audbertus, mœrore confectus, lugebat eum velut mortuum. Et revera mortuus erat, quia diabolo serviebat. [& flagitiose vivit,] Orabat tamen sanctus Pontifex assidue Dominum, ut libertatem redderet captivato, vitam mortuo, medelam tribueret diabolico vulnere sauciato. Quid plura? Male sana mens, quod inique cœperat, preficere laborabat; nomenque suum mutans, [ac nomen suum mutat:] appellari se Maurosum jubet; ne scilicet indicio inveniretur nominis, qui perditionis se occultarat latebris. Interea multis diebus in hoc nefario opere perdurans, serviebat diabolo, qui fugitivus extiterat Christo.

[4] Tandem divina potentia, precibus B. Autberti Pontificis invocata, [socii interitu] affuit; & solito more ac solita benignitate, erroneum filium disposuit reddere sanctæ Matri Ecclesiæ. Accidit igitur ut cujusdam divitis domum diripere cum suis complicibus solito more festinaret. Cumque adesset nox, in qua tam nefatium opus perficere festinabant; accidit Dei dispositione, ut quidam ex sodalibus ejus, morte deprehensus, spiritum exhalaret. Interca Maurosus, dolore sodalis sui vehementer afflictus, cum se dedisset quieti, videt miseri illius animam a dæmonibus ad infernum deduci. Cumque hoc cum ingenti tremore aspiceret, [& Angelico monitu] astitit Angelus Domini, trementique terribiliter infit: O Landeline, modo conspice remunerationem tui laboris: cum quali pœna socii anima deducatur ad inferni loca. Vide ergo quid tibi melius sit, cum tali tormento deduci in baratrum gehennæ, an nobiscum perfrui cælesti mansione. Derelinque igitur opera diaboli, & assume militiam Christi: abscinde a te tenebrosi cordis cæcitatem, quo possis intueri clarissimum Christi lumen. Refuge jam nunc hostis antiqui servitutem, quo possis cum Christo regnare post mortem. Audi erga B. Audbertum Antistitem, & recognosce tuum esse spiritualem patrem: suscipe ab ore ejus monita cælestis doctrinæ. Hæc vero aliaque multa eum edocens supernus ille Angelicus spiritus, cælos petiit. g Exurgens ergo Landelinus, [resipiscens, redit ad S. Autbertum;] visu valde conterritus, relinquens sodales suos omniaque sua, pedibus suis maturavit ire Cameracum, ubi sanctum noverat esse Audbertum: & pedibus ejus prostratus, pœnitentiam sibi rogat dari retroactorum scelerum. At pius Pater, ejus votis congaudens, suscepit eum pœnitentem, quem diu fleverat a se recedentem; sinumque ei divinæ aperiens misericordiæ, reddidit eum sanctæ Matri Ecclesiæ.

[5] In monasterio ergo degens sub seculari habitu, agebat præteritorum pœnitentiam criminum: macerans corpus jejuniis, [secedit in monasterium,] quod secularibus macularat illecebris. Diuturna ergo excoctus pœnitentia, destinavit ad purum relinquere seculi negotia, ut plenius meditaretur cælestia. Petiit denique supradictum Antistitem, ut ab eo perciperet capitis tonsuram, militiæque cælestis assumeret chlamydem. Ad quod gaudens sanctissimus Præsul, [Clericus factus] abscidit ejus comam capitis, a quo jam dudum depulerat maculas cordis. Adeptus denique hanc dignitatis gloriam, destinavit ire Romam: ut qui jam dimiserat seculi pompam, peregrinationis quoque mercaretur coronam. Cum benedictione ergo profectus pii Patris Audberti, squallida assumens itinera, tandem Romam pervenit: [peregrinatur Romam.] quo noverat corpore quiescere Judices seculi. Prædulcia ergo in eorum liminibus figens oscula; orabat ad purum sua mundari crimina. Perfecto autem suo desiderio celeriter Galliam rediit, diu nolens at esse a suo Patrono.

[6] Tunc vir domini Audbertus, sanctitatis in eo considerans vigere virtutem, [Ordinatus Diaconus.] promovit eum ad Diaconatus ordinationem; ad quod ita apparuit aptus, ut liquido claresceret omnibus, quia Dei gratia ad hoc fuerat electus. Erat enim animo benignus, supplex, humilis, & devotus; obedientiam cunctis impendens, omnesque puro affectu diligens. Tantum etiam ardorem & cordis compunctionem Dominus ei largitus est, [iterum Romam adit,] ut vita bonorum cœnobitarum non esset contentus, sed magis semetipsum in Dei erigens famulatum, & cum gemitu & lacrymis in afflictione vigiliarum, jejuniorum & orationum frequenter positus, vitam Sanctorum exerceret, nec ullo modo daret corpori suo requiem, [ac tertio Sacerdos,] inediis, nuditate, frigore, siti, ac multis tribulationibus seipsum macerans. Paucis igitur transactis diebus, iterum secundo Romam adiit: votaque optata complens, ac feliciter remeans, a B. Audberto Episcopo Presbyterii suscepit officium. Sublimatus vero in hujus apicem honoris, enarrari non potest, quantum excreverit culmine sanctitatis. [cum SS. Adeleno & Domitiane] Iterum ergo augmentare sibi labores cupiens, quamvis defessus jam esset corpore, rursus Romam adiit; cum duobus scilicet sociis discipulis suis. Adeleno videlicet & Domitiano, qui ei jam dudum in prædicatione verbi Dei adhæserant, feliciterque ad propria remeavit.

[7] [construit monasteria] Cum igitur in pace reversus fuisset, licentia cum benedictione accepta a beato Pontifice Audberto h, profectus est in pagum nuncupatum Hainau, in locum supra fluvium Sambram situm: qui, [Lobium,] ex nomine rivuli decurrentis in præfatum flumen, vocatur i Laubacus: & ibi construxit sibi & discipulis suis monasteriales habitationes: & quod ille Deo annuente cœpit, fideliter postmodum a successoribus, qui per ejus ministerium in eodem loco k congregati sunt, feliciter est peractum. Construxit etiam aliud monasterium in pago Sambreo nomine l Alneo, discretum a laubaco tribus juxta Sambram millibus, [Alnam,] quod fulget Principis Apostolorum pignoribus, ac munitur ejus præclaris virtutibus. Tertium quoque ædificavit cœnobium in Templutensipago m Wasslaus dictum, disparatum octo millibus a Laubiis, [Waslare,] primitivo suo monasterio; quod, ut superiora, Clavigeri Regis superni, Sancti scilicet Petri, consecrari fecit nomine atque sanctitate. Horum quidem duorum magnis ditavit commerciis habitacula: sed Laubias regiis honoravit muneribus, ac villarum famulorumque indicibili replevit copia. Quidquid etiam piorum Regum munificentia passim

[6]

per Francorum acquisivit regna, præfato Laubiensi cœnobio delegavit, ut veneranda Fratrum Congregatio ibidem Deo serviens, non egeret his, quæ Monachis forent congrua.

[8] His ita n gestis, ac præscriptis locis honorifice structis, [alium locum habitationi parans,] Fratribusque illic Christo militantibus, victibus necessariis affatim attributis; Dei omnipotentis (ut credimus) instinctu ac permissione, commigravit in alium locum, qui est situs super flumen Hion, adjacetque ei silva nuncupata Ambligis; ibique cum duobus discipulis suis, Adeleno videlicet, & Domitiano extirpare cœpit virgultum, ut ibidem quoque sibi ac suis construeret dignum habitationis locellum. Quo equidem tempore (mirum dicturus sum) cum instanter laborarent, & ut solet fieri, [obsistentem sibi loci dominum] cappæ eorum super arboris truncum jacerent positæ; contigit ut superveniens dominus loci illius, silvamque suam eos exstirpantes inveniens, cappas eorum quasi pro vadio auferens, abire conciperet. Sed mira Omnipotentis clementia adest, statim invocata. Nam dum idem homo gressum verteret abeundi; mox omnibus membris stupefactus, & velut in specie mortis deprehensus, [& ideo paralysi puniticum,] in sua pœna sensit, quod non recte ageret circa servos Dei. Provolutus ergo eorum pedibus, rogat sibi veniam dari commissi sceleris; cappasque suas ut reciperent, magnis cœpit vocibus expostulare: simulque vovens quod ejusdem silvæ medium Deo per manus traderet Sancti, si ei pius Dominus quod inique egerat donare dignaretur. [sanat,] Mox mirum in modum a B. Landelino pristinæ sanitati redditus, divinique verbi prædicatione edoctus, ad propria est cum pace dimissus. Vir autem Domini, gratias agens, quod sibi utique adesset misericordia Conditoris, construxit ibidem oratoriolum in honorem B. Martini Episcopi, & illic cum supradictis discipulis, hymnis divinis orationibusque vacans, benignitatem quotidie postulabat Domini.

[9] Quadam etiam die, Sanctus Dei Sacerdos Landelinus, [fontem elicit,] omnia circumquaque lustrans loca, reperit fontem ibidem deesse, quo Fratres aquam suis usibus haurire debuissent. Facta autem oratione, baculi sui ictu percussit terram: statimque fons miræ profunditatis ebullivit, qui crispantibus undis decurrere cœpit: & illico ob rem quæ accidit locum illum Crispinium nominavit. Cœperunt ergo, tunc nonnulli, audita ejus sanctitate, e diversis partibus ad ipsum catervatim confluere, adunataque est populi non minima in eodem loco multitudo. [& Crispinium appellat:] At vir Deo plenus, misceri multitudini nolens, solitudinem præ omnibus seculi rebus caram habens, ne scilicet multorum actiones suæ mentis ab statu rectitudinis hebetarent obtutum, non longe ab eo loco descendens, sequestrata mansione demoratur. In eo autem loco, ubi fluvius in sese fontis Crispini colligit rivum, in honore B. Petri Apostolorum Principis condens ecclesiam, inter ipsos, ut ita dicam, supernos Angelorum choros; & si necdum visione carnis, mentis tamen contemplatione conversabatur, dicere valens cum Apostolo Paulo; Nostra conversatio in cælis est.

[10] [SS. Adelenum & Domitianum aliis locis præficit:] Visum præterea est B. Landelino, ut supradictos suos discipulos, Adelenum & Domitianum, discretis mansionibus absentare deberet, quatenus & ipsi, per divini verbi ministerium, lucrum animarum Domino, suis quique in locis, omni die augmentarent: ipseque, velut avidissimus veræ Philosophiæ amator, contemplationi cælestium liberius vacaret. Locavit ergo S. Adelenum procul a suo monasterio prope leuga una, super fluvium Hion; Domitianum vero ex altera parte quasi leugis duabus, super fluvium Haynam.

[11] Quibus auxiliante suprema clementia peractis, sancta & immaculata Christi hostia, [febri correptus,] multiplici contusione ignisque examinatione, more holocausti, jamque divinis immolanda conspectibus probatus; sanctus videlicet & Dei dignus Sacerdos Landelinus ipsi, ut ita fatear, cælesti jam propinquabat altario. [dat ultima monita.] Cum enim eum omnipotens Deus pro laboribus, quibus quotidie desudabat, remunerare jam decrevisset; o senilia membra, quæ prolixa carceris hujus contriverat angustia, modica cœperunt pulsari febricula. Accersitis itaque undique Fratribus, indicat se jam carceris ergastulo resolvi. Flebilis mox personuit vox, una dicentium, Quod nobis ultra erit auxilium, Pater sanctissime, [& mortuus,] cum tu pastor oves Deo acquisitas relinquis, devorandas dentibus diaboli? Tum vir Domini ait: Non mea, optimi Fratres, contristet vos absentia; aderit prorsus vobis Pastor æternus, Dominus Jesus Christus, si ejus caritati inhærere studeatis attentius. Servite ei in timore, & exultate ei cum tremore. [sepelitur.] Nulla enim poterit nocere adversitas, si nulla infestet iniquitas. His & hujusmodi sermonibus Fratres adhortans, super cineres & cilicium stratus, adstantibusque circumcirca quos Christo acquisierat Fratribus; animam, bonorum actuum floribus adornatam, ad Angelorum direxit gloriam. Discipuli autem honorifice egregii magistri corpus in eodem suo cœnobio tradiderunt sepulturæ: ubi ejus meritis intervenientibus multa fiunt signa, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Vallis villa, vulgo Vaux en Artois prope Bapalmas, nostra ætate erat sub dominatu Comitum de Bucquoy.

b Ergo ante annum 638, quo Dagobertus obiit: cœperat autem imperare Austrasiis anno 622, Neustriis 628, totius Francici Imperii monarcha 630.

c S. Autbertus, creatus Episcopus anno 637, præfuit annis 33, mortuus anno 670, cum mortuo Chlothario II, succeßisset Theodoricus.

d Abbas Philippus, cum Martyrologiis & Fulberto Vitaque sequenti, asserit baptizatum a S. Autberto Episcopo, ergo anno 637, & annis non multis citius natus.

e Circa annum 644, ætatis 7.

f Fulbertus in Vita S. Autberti, Ut in virilis animi robur adolescens evasit, quæ ætas liberior ad quæque audendum. Quod circa annum 655, ætatis 18, potest accidisse.

g Circa annum 660 ætatis 33, cum præessent Chlotarius III, & Childericus apud Austrasios, non Chlotarius secundus pater Dagoberti.

h Circa annum 670, quo S. Autbertus 13 Decembris vita functus est.

i De Laubaco seu Lobco, consule quæ diximus ad Vitam S. Ursmari 18 Aprilis a pag. 557.

k Inter hos præcipuus fuit ipse Ursmarus: qui ei videtur adhæsisse in construendis duobus sequentibus monasteriis, ut vel ideo ei ut fundatori tribuantur, a Fulcuino in 2 Appendice ad Vitam ejus pag. 563.

l Alna est monasterium Ordinis Cisterciensis ab anno 1148: consule Iongelinum, de Abbatiis Cisterciensibus in Belgio pag. 42, ubi æsserit a S. Landelino fuisse ibi constitutos Clericos communis vitæ.

m Waslaus seu Waslare in Fania monasterium,

[7]

situm prope Trelnoium & Letiense cœnobium, a Normannis dicitur destructum. Huic S. Landelinus præfecit S. Dodonem, qui colitur 28 Octobris. Est autem ibi adhuc vicus, S. Hilarii Reliquiis valde celebris: & nunc a Cisterciensibus obtineri locus dicitur.

n Apud Fulcuinum in citata 2 Appendice, B. Ursmarus in exordio regiminis sui ecclesiam consecravit anno sexcentesimo nonagesimo septimo, die XVII Kalendas Septembris, Pippino Francis principante. Baldricus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 37 & 38: Secessurus S. Landelinus Laubii, eo loci præfecit beatum virum Dei Ursmarum. Erat tum S. Landelinus natus annos 60.

o Se nilibus membris demus 70 vitæ annos, pervenisset ad annum Christi 707, quod potuit fieri; & sic impendisset Crispiniensi constructioni annos decem. Si velit aliquis citius obiisse, nolumus contentionis funem cum eo trahere; maxime si liceat cogitare (quod sane licet) S. Autbertum, necdum Episcopum, sed sub uno alterove decessorum suorum Vicarium seu Chorepiscopum fuisse, quando Landelinum baptizavit, & puerum sub disciplina sua habuit. Sic enim concipi poterit, anno circiter 600 natus & baptizatus, annum ætatis egisse intra 20 & 30, cum perverteretur, Autberto necdum Episcopo; conversus autem circa an. 640: & per talem hypothesim valde laxarentur spatia temporum. Legenda Gallica, quam sequitur Mabilio, obiisse Sanctum dicit an. 685, quando in eadem hypothesi octogenarius ille fuisset: sic autem jam conversus, diutius fuisset usus consilio & directione S. Autberti, tum ad propriam vitam ex lege monastica instituendam, tum ad monasteria ordinanda.

ALIA VITA
Et priori forte antiquior.
Ex Ms. Ultrajectino ecclesiæ S. Salvat.

Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia (S.)
Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)
Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)

BHL Number: 4698


EX MS.

[1] Landelinus, vir sanctus, tempore Dagoberti regis Francorum, [Ex S. Autberti disciplina,] ex villa quæ Vallis vocatur, ut stella ortus est, & a S. Autberto Cameracensi Episcopo, ad petitionem parentum ejus nobilium, de sacro fonte levatus est & benedictus. Adultum vero puerum eidem Episcopo remiserunt, ejusque sanctitati commiserunt; ut & parvulum sacris litteris erudiret, & cura diligenti bonis eum moribus insigniret. Quem Antistes suscipiens, affectu paterno tamquam filium educavit. Cum autem Præsul attenderet eum honestius profecisse, & annos pubertatis moribus & scientia transcendisse; habens illius non modicam spem salutis, tonsura & habitu Clericali Landelinum puerum illustravit. Sed antiquus hostis, omnium bonorum inimicus, hoc ipsum videns & invidens, non terrores seu minas intonuit, sed astuta malicia in illum suasionis mortiferæ virus evomuit: [ad seculum reducitur ab amicis] qui nonnullos cognatos & amicos, ad hoc satis idoneos, adinvenit, per quos ætatem illius teneram perverteret. Frater, inquiunt, & nos tibi volumus providere, & tu nos debes audire. Vide ergo, dilecte, ne ab aliquo seducaris, nec velis in monasterio diutius immorari, vel cum Clericis musicantibus otiari. His verbis rudem Landelini animum concusserunt, obtinentes ut a monasterio & Clericorum consortio recederet. Quorum voluntatibus, eo quod ipse novit consilio, Deus cessit; & tamen ab electo suo cura ejus penitus non recessit, sed ad tempus siluit.

[2] Et forte ad hoc divina gratia aliquanto tempore se subtraxit, ut post graves culpas devotius & humilius pœniteret, [& dum ille pro ipso luget.] atque malum postmodum cautius abhorreret. Denique David , post Uriæ peccatum, ampliori lavacro postulat se salvari & lavari; postque negationem Petrus amarius legitur lacrymari; & uterque devotior & robustior redditus post ruinam. Quod intuens sanctus Præsul inconsolabiliter contristatur, & super illo perdito lamentatur; preces, fletus, & hostias offerre Creatori non desistens. Interea Landelinum seductores sui, tam verbis quam exemplis, ad peccandum instantes solicitant, festinantque secum rapinis & latrociniis irretire. [ad latrocinia prolapso.] Ad quorum spem confirmandam nomen suum mutavit, & Maurosum se nuncupari fecit; ut novus prædo, novo nomine censeretur; ut unde advenerit, vel quis ante fuerit, nesciretur: quo liberius novis operibus incubaret; quod eum nec antiqua mentio nominis revocaret. Præceps ergo Maurosus, ad facinora quævis manus liberas exercebat, & quasi ductor malorum præ omnibus habebatur.

[3] Qui cum nocte quadam unius divitis disponeret domum irrumpere, [visa socii ad inferes rapti anima,] & violenta manu illius bona diripere; divina eum dispensatio ab hujusmodi proposito revocavit, & malum raptoris propositum immutavit. In illa enim nocte unus de sociis suis subitanea morte prævenitur; cujus animam maligni spiritus in profundum inferni juxta suum meritum projiciunt. Cujus morte cognita, Maurosus dolore contabesit, gemit, & ejulat; & in tantum dolor subitus ingravescit, ut præ nimia tristitia cogatur obdormire. Cui adstare visus est in somno vir, præferens vultum gratiosum, & socium ejus quis locus excipiat, quis fructus malitiæ, demonstravit. Illic Autbertus Præsul, ait, tuum periculum luget: & cum te somno lenta mors detinet peccati, ille plorat, & vigiliis, [& Angelico monitu resipiscit;] precibus & suspiriis pro te elaborat. Ad hunc ergo necesse est quantocius revertaris; & relictis operibus tenebrarum, ejus moniris salutaribus obsequaris; ut ad infernum non traharis, sed in cælestibus nostro & Angelorum consortio perfruaris. Moxq; evigilans, amore peccandi & animi furore deposito, relictis sociis Episcopo se præsentat.

[4] Attendens Præsul quanto affectu juvenis lacrymatur; ipse quoque flens atque gaudens manus benevolas porrigit revertenti, [atq; a Sancto receptus] & indulgentiam spondet pœnitenti. Quem etiam in laicali habitu per aliquot tempus fecit in monasterio conversari; donec quidquid contraxerat vitæ lenocinia secutus, dilueret lavacro pœnitentiæ salutaris. Quem Præsul cum attenderet satisfactione congrua permundatum, corona & habitu insignitum, benedictione debita clericavit. Qui tantæ gratiæ dignitatem adeptus, pondus rei digne considerans, majoris desiderio sanctitatis, Romam ire decrevit. Ubi devotus ad pavimentum, cum planctu & lacrymis se prostravit, & beatos Apostolos magis votis quam vocibus postulavit, Orationibus humiliter cum aliis operibus bonis peractis, ad propria remeavit, [ordinatusque Clericus. Diaconus. Presbyter,] & beati Præsulis magisterio se addixit, & hujus vitæ delicias sibi interdixit; plus appetens labores, precum instantiam, jejunia, vigilias, quam solatium. Cujus videns sanctus Præsul dignam proficere sanctitatem, promovit cum ad officium Diaconatus. Factus Diaconus iterum Romam adiit; & Cameracum, ut ante, iterum remeavit; [ter Romam proficiscitur.] & sancto Pontifici debite se præsentavit: quem Præsul post dies aliquot in Presbyterum ordinavit. Qui

[8]

cum sacerdotio fungeretur, ne tanti beneficii ingratus haberetur, rursus sanctos Romæ Apostolos visitavit.

[5] Postea reversus ad Episcopum, cum duobus sociis Adelino & Deumiano, [Condit monasteria, Labiense,] in pagum Haynaw juxta fluvium Sambram Dei gratia providente Landelinus monasteriales cellulas præparavit, in loco qui Laubias appellatur. Ibique corpora sua jejunio & abstinentia macerabant, ita ut per totam viciniam bona eorum opinio se diffuderit. Qua diffusa illuc plurimi convenerunt, gaudentes quod in agro humili thesaurum incomparabilem invenissent: & multi eis associati sunt, atque alii larga manu temporales substantias obtulerunt. [Alnense,] Videns autem Landelinus multos ex diversis mundi partibus in eodem monasterio cum bonis eorum congregatos, ut religiosius viverent; valedicens eis recessit, amore & desiderio paupertatis; veniensque in locum qui Alna dictus est, ibi sibi habitaculum præparavit, gaudens quod in solitudine Deo devote cum paucis militaret; tenorem vivendi rigidum non deponens sed de die in diem gravibus graviora superponens: cui multi plurima contulerunt, [Waslariense.] & illo præsidente monasterium construxerunt. Ut autem Alnense monasterium labore & diligentia consummavit, recedens inde, aliud in Templucensi pago similiter inchoavit, & in tempore parvo fidelium munisicentia plurimum dilatavit. Et sicut B. Petrum Romæ tertio visitaverat, ita & hæc tria monasteria voluit dedicare, & suum tam peregtinandi quam ædificandi trinum laborem Apostolis assignare. Cui etiam divina dispositio locum alium designavit, ad quem eum, expletis quæ prædiximus, destinavit.

[6] Qui assumptis prædictis comitibus Adelino & Deumiano, [Quartum conditurus, loci dominum, resistentem & punitum, sanat,] super fluvium Hon superveniens, illic residebat: ibique silva quæ Amligis dicta est, eidem fluvio videtur adjacere. Quem locum, attendens, nec aliquid vacuum inveniens, ubi nova possent eorum tuguria collocari; acceperunt instrumenta ut sibi locum præpararent. Quibus laborantibus paterfamilias advenit, eosque dure increpavit, cur ejus silvam præsumerent extirpare; qui & arripuit eorum vestimenta, ut hoc damno concussi ultro procedere non auderent. Quem divina ultio prosecuta est, inferens ei tantam corporis sui læsionem subito, ut humi jacens stupidus mortis superesse crederet passionem. Qui se feriri divinitus intelligens, virum sanctum non despexit, sed humiliter supplicavit, ut Deum dignaretur pro ejus excessibus exorare. Quorum veniam si vir sanctus indigno miserans impetraverit, per manus ejus ipsam silvam Deo resignaret, ut in eo vir sanctus possit deinceps juxta libitum operari. Vidensque Sacerdos benignus fere illum mortuum, & devotas pro eo fudit preces supernæ pietati, & statim sanus factus est. Tunc Sanctus illic in honore S. Martini parvum oratorium præparavit, in quo cum prædictis Christi discipulis hostias Deo pœnitentiæ immolavit.

[7] [& ab excitato ibi fonte Crispinium vacat;] Aqua ibi cum labore portabatur ad necessaria domus, quia aquæ fons in loco illo non fuit. Orante autem Sancto, & solo ictu baculi terræ superficiem percutiente, statim fons vivus erupit. Ubi cum magnum gregem Monachorum congregasset, ultimo tandem exceptus somno, in gaudium Domini sui coronandus introducitur. Cujus corpus in cinere & cilicio derelictum, discipuli in suo cœnobio honorifice cum psalmis & precibus sepelierunt. [ibique mortuus sepelitur.] Ubi ex tunc & deinceps ab astantibus sibi & famulantibus suum præsidium non absentat, nam eorum votis & meritis largo beneficio se præsentat; ei in quem desiderat prospicere divino vultui sic assistens, ut tamen præsto esse devotis suorum petitionibus non desistat.

APPENDIX
Ex Vita Gallice impressa 1636.

Landelinus Abbas, Crispinii in Hannonia (S.)
Adelinus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)
Domatianus, discipulus, Crispinii in Hannonia (S.)

[8] [Fons Sancti & gemma salutaris:] Sancti Landelini fons, cujus in Vita fit mentio, centum & amplius pedes in orbem complectitur. Is creditur atque experiendo cognoscitur, salutaris infirmantibus, ex eodem potantibus, esse. Imprimis autem mirabile est, quod pistoris Crispiniensis filius, in eo submersus, neque inde extractus nisi mortuus, haustas aquas remittere cœpit ac reviviscere, statim ac pater, mœsto illo casu afflictissimus, filium Sancto commendavit, juxta consilium Monachorum, Onyx quoque, [Mersus puer reviviscit.] ex sacra capsa sumptus oculisque applicitus, levamen iisdem quotidie ferre dicitur. Quibus aliisque rebus excitata fidelium pietas, ab annis ferme ducentis, conflavit piam Confraternitatem laicorum quadraginta, in honorem S. Landelini, quæ etiam Crispinii perseverat. Huic antem monasterio cum piæ ac nobiles sorores, Bertha atque Ægidia, ex Bossutiorum familia, multa de allodio suo contulissent prædia; donationemque irritam facere contenderent Godefridus & Ivo, germani illarum fratres; [Sacrilegus arcæ temerator intestina egerit,] S. Landelini feretrum Monachi deportavere Bossutum, ut suam ibi ipse causam ageret. Ad feretri sacri conspectum incanduit Godefridus; sumptoque arcu sagittam in latores jacit; quæ neminem eorum lædens, ipsi infixa thecæ stetit. Cumque obscuratus mox sol iratum nuntiaret Deum; turba quidem attonita hæsit, Godefridus autem totus contremuit; subitaque laxandæ alvi necessitate pressus, cum fæcibus simul & intestina egessit, ac mortuus est.

DE S. HILARIANO PRESB. MART.
IN RUTHENENSI AQUITANIÆ DIOECESI.
Ex Hispalionensis Oppidi traditionibus.

SEC. VIII AUT IX.

[Commentarius]

Hilarianus, Presb. Martyr in Ruthenensi diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

Callicani Martyrologii auctor Saussajus, ad ejus supplementum suggerit hoc die sequentia; In territorio Ruthenensi S. Hilariani Martyris, [Cultus Hispalione,] qui divinæ gratiæ & veritatis testis, ab impiis, in Hispalione oppido ejusdem agri, extremum ad agonem compulsus, abscisso capite coronam accepit. Distat Hispalio a sua metropoli leucis quinque, posita eis Lothum flumen: ideoque speravi, [& in veteri Breviario Ruthenen] ex nostri Collegii Ruthenensis Patribus posse me certius de omnibus informari, ex loco tam vicino: nec ea me spes omnino fefellit, quæmquam ipsis non successerit, aut ibi aut Ruthenis inveniri vetus istius Ecclesiæ Breviarium;

[9]

ubi nonnulli adhuc meminerant lectam sibi epitomen aliquam veteris Legenda.

[2] [Passio ad Normannorum] Sed vel ea non admodum vetua fuit, vel popularis traditio haustæ inde notitiæ temere addidit persecutionem Anglorum, a quibus denique cæsus Sanctus sit. Normanni commodius nominarentur, annuis populationibus infesti Gallicanis Provinciis tempore Caroli Calvi. At nec illi conveniunt ætati S. Hilariani, si vere is Caroli Magni, non dico Confessarius (quod eadem etiam traditio habet) sed Coætaneus saltem fuit: tunc enim oporteret Saracenos, intelligere, nihil minus infestos meridionalibus omnibus Galliæ provinciis, quamquā & a Carolo Magno & ab ejus avo Martello sæpe acti sint trans Pyrenæos. Ut ut est, tenet præfata traditio, virum sanctum frequentius Laviniacum adiisse, intervallo decem circiter leucarum dißitum Hispalione; sed quarta solum horæ parte ab ecclesia Perzensi, [aut Saracenorum incursiones referenda.] cui Sanctus deserviebat, ut securius sacrificium incruentum offerret Corporis Sanguinisque Dominici: & quia transeundus Lothus erat, deficiente cymba, nonnumquam pallio aquis instrato usum, eodemque adminiculo reverti solitum: hostes autem aliquando insequi transfluvium conatos, haustos aquis fuisse: ibique nunc positam Crucem, ad quam terminatur Proceßio in diebus Rogationum. Sed & rupes eo tractu ostenditur, excavata in modum sarcophagi, ad mensuram humani corporis; quæ receßisse creditur recipiendo occultandoque Sancta, cum aliquando ad necem quareretur: ubi etiam stationem Proceßio facit. in quem finem ibi quoque plantata Cruxuna cernitur.

[3] De hoc Christi pugile fertur, Saussajo teste, & mihi ex ipso loco confirmatur, [Fons sanctus, post ablutum in eo caput.] quod decisum caput, fonte, quem divina virtute ex se manante imbuerit, immerserit; dehinc in manus matiis suæ (in locum matricis ecclesiæ habet instructio mihi missa) ceu pignus pietatis deposuerit. Est sane saluberrima fontis illius aqua, qui & Fons sanctus vulgo dicitur, & paßim ab ægris Hispalionensibus ad potum appetitur. Quod si prope eum deprehensus a grassatoribus Sanctus, [sepultura in matrice curata,] & resecto capite Martyr factus, mirum non fuerit, hoc ibidem a supervenientibus casu fidelibus, aut etiam miraculo excitis ad funus curandum, fuisse in eodem fonte ablutum; & quia paßim Martyres capite plexi; pingebantur illud manibus complexi; creditus a rudi posteritate fuerit Hilarianus suum illuc caput tulisse, quo ipsum cum corpore tumulandum alii attulerunt.

[4] [ubi videtur adhuc haberi corpus.] Hodie invenitur ibidem in Sacristia, vetus & inaurata capsa, intra quam omnia fere unius corporis ossa continentur, eaque valde candida & solida: sed quia nulla adest scriptura, non audent ipsam Hispalionensis Clerici altari imponere, ad publicam venerationem, tamquam corpus S. Hilariani, satisque habent festum agere in matrice ecclesia prænominata cum Octava, idque hac XV Iunii, quod festum, sed absq; Octava, etiam celebrat Ecclesia S. Ioannis Hispalionensis. [Lavininci Reliquia,] In Bonavallensi quoque, Rhutenensis diœcesis, Cisterciensis Ordinis Abbatia pretiosiori ex argento capsæ habetur impositum os unum brachii, Hispalione antiquitus acceptum, quod ipsius Sancti esse creditur. Plura non suppetum nec plura speramus invenienda, nisi forte ipsas antiqui Breviarii Lectiones, quas optamus in tempus Supplementi faciendi nancisci.

[5] Hispalionensis porro Canonicus vel Præpositus, qui hæc suggeßit Patri nostro Conchet, [Est qui Cisterciensem Sanctum faciunt] instructioni isti etiam addidit, in prædicta Bonavallensi Abbatia, ad cujus jus pertinet Laviniacensis Prioratus, qui nunc ab uno dumtaxat Monacho tenetur, legisse se, quod S. Hilarianus fuerit ejusdem Ordinis professus. Hoc si alicunde posset confirmari, nullum restaret dubium, quin vere ab Anglis occisus ille sit, occasione, bellorum pro Aquitaniæ posseßione inter Anglos Francosque gestorum; postquam scilicet Alienor, ultimi Ducis Guilielmi filia & heres unica, a Ludovico VII Francorum Rege, post XIX annos sterilis conjugii, sub prætextu consanguinitatis, dimissa anno MCLII, Henrico Comiti Andegavensi, ac postea Regi Angliæ nupsit, [quo posito credi posset occisus ab Anglis sec. 12] Dotalem secum Aquitaniam ferens; & postquam Ioannes, Sine-terra dictus, quintus Alienoris filius, judicio Parlamenti Parisiensis privatus est omni quod in Gallia tenebat jure, eo quod convictus habebatur mortis illatæ pupillo Arturo, ex fratre priori nepote atque heredi regni. Istis de causis orta bella durarunt usque ad annum MCCLIX, quando S. Ludovicus partem Aquitaniæ Anglis ceßit, cum titulo Ducatus tenendam; quam Philippus Pulcer, sancti Regis nepos, iterum fisco suo addixit; iterumque restitutam, demum omnino & irrecuperabiliter ademit Carolus VII, circa seculum XV dimidium.

[6] Non est a Cisterciensium instituto alienum, sed usitatißimum, iis Parœciis, in quas jus Patronatus Abbates illorum habent, Parochos ex suis Religiosis præficere. Sed vix apparet quomodo historia cædis, [sed illud vix credibile est sic potuisse latere.] seculo XII vel XIII patratæ; eamque secuta tot miracula, quot opus fuit ad plenum cultum inducendum, & quidem sine ullo Apostolicæ Sedis judicio, adeo cito potuerit ab hominum memoria pæne tota deleri, non solum, Hispalione sed etiam in toto isto Ordine, cujus tot illustria extant rerum in eo gestarum monumenta. Chalemotus certe, qui anno MDCLXVI undique conquisivit materiam augendæ Seriei, non solum Sanctorum ac Beatorum, sed etiam illustrium virorum sacri sui Ordinis, nusquam reperit Hilarianum.

DE S. ALBRICO SEU ALDRICO, EPISCOPO AUGUSTODUNENSI,
APUD MONTEM BRUSONIS IN DIOECESI LUGDUN.
Ex Schedis Petri Franc. Cissletii S. J.

POST AN. DCCC.

[Commentarius]

Albricus seu Aldricus vel Adelricus, Episc. Æduensis apud Montem-Brusonis in Diœcesi Lugdun. (S.)

AUCTORE D. P.

Augustodunensium sive Æduensium in Burgundia Episcoporum Catalogi, apud Claudium Robertum, [Solo & nonnihil diverso nomine Augustoduni notus,] Sammarthanos, aliosque, post S. Leodægarium, anno circiter DCLXXV, die V Nonas Octobris crudeliter interfectum; & Ermencharium successorem, ex illius Actis dumtaxat notum; nuda nobis exhibet sequentium sex Episcoporum nomina, usque ad Moduinum; qui Ecclesiam illam scitur administrasse anno DCCCXXXV. Istorum ultimus, Adelricus vel Aldericus ipsis scribitur: videturque omnino idem esse, quem sub Alberici seu Albrici nomine venerantur hac die (sicut ex Chiffletii nostri schedis accepimus) incolæ Montis-Brusonis, vulgo Mons-brisson, nobili in Segasiis seu Foresiis oppido, secunda vel tertia leuca

[0]

ab ipso Segusianorum Foro (Feurs vulgariter dicto) atque amne Ligeri; trans quem, a duodecima versus Ortum leuca, Metropolim Lugdunensem respicit.

[2] Opinio est, ad Synodum provincialem aliave ex causa huc venientem, [quia peregre defunctus, Monbrissonii colitur;] ac morbo correptum, obiisse in domo cujusdam civis, e regione ecclesiæ S. Andreæ; in qua & sepultus fuerit. Ibi certe, post majus altare servantur, non solum sacri corporis ossa, sed etiam calceus, chirotheca & zona; nec non Episcopalis pedi, ex ebore vel osse tornati, pars digitalis: quæ mirum est anno MDLXII evasisse furorem hæreticorum Hugonottarum, dum loco per vim occupato die XIV Iulii, cives Catholicos plures octingentis præcipites ex summa arce dederunt, ceteris interfectis. Reliquias illas recognovisse dicitur, [servatis ibi reliquiis & miraculis clarus.] & per ignem probavisse Archiepiscopus Lugdunensis D. Petrus d' Espinac, ad eam Cathedram evectus anno MDLXXIV; quam usque ad finem fere seculi istius tenuit, defunctus anno XCIX, V Idus Ianuarii. Dicuntur etiam qui febri laborant, opem ejus implorate & experiri frequenter; nec non in puerperio periclitantes mulieres, maxime cum zona illius cinguntur.

[3] De Monte-Brusonis pluribus agit in Notitia Galliarum Hadrianus Valesius, [Nominis etymon.] potißimum ex monumentis Insulæ Barbaræ prope Lugdunum, & Comitum Forensium litteris. Plus nostra intersset, amplius aliquid scire de sancto istic hospite, quem sui Æduenses nulla hactenus veneratione prosequuntur, ac pæne ignorant. Interim non multum nos movet varia nominis scriptio, expertos quam facile inter se commutentur Alp seu Alb mons; Adel nobilis; Alde, antiquus, senex; quibus addita terminatio Rike, dives, usitatißima apud Burgundiones, communi cum Francis Teutonica lingua usos, constituit nomina; ex quibus hic, vel opulenta in montanis posseßio, vel antiquæ seu nobilis opulentia, boni ominis causa significatur.

DE SANCTA BENILDE,
MARTYRE CORDVBÆ IN HISPANIA.
Ex Memoriali S. Eulogii.

ANNO DCCCLIII.

[Commentarius]

Benildis, Martyr Cordubæ in Hispania (S.)

G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani celebrant hoc XV die Iunii memoriam Sanctæ Benildis, Martyris Cordubæ in Hispania, [Memoria in Martyrologiis,] Eadem addito titulo Matronæ, leguntur in Martyrologio Galesinii. Addit in Notis Baronius, scripsisse nobile certamen ejus S. Eulogium, in Memoriali Sanctorum lib. 3 cap. 9; passamque tradere æra DCCCXCI, anno a Christo Domino DCCCLIII. Eulogius, cum cap. 8 dedisset martyrium SS. Anastasiii, Felicis & Dignæ, de quibus die præcedenti actum, ista dicto cap. 9 scribit: Denique hos sequens Benildis femina, [Memoriali Eulogii,] ætate jam provecta, &, ut ferunt, non medie timorata, sub professione ceterorum occubuit XVII Kalendas Julii, Æra qua supra. Quorum cadavera post aliquot dies ingenti concremata incendio, ad ultimum fluvii projectu dispersa sunt. Quæ ultima de quatuor jam dictorum Sanctorum corporibus fuerunt dicta. Eadem ex S. Eulogio ediderunt Hispanice Ambrosius Morales lib, 14 cap. 20; Ioannes Marietta, lib. 4 de Sanctis Hispaniæ cap. 28; Martinus de Roa, de Sanctis Cordubensibus: adduntque hi, [& aliis scriptoribus.] ortu Cordubenses fuisse, & corpora combusta in fluvium Guadalquirum projecta, ne a Christianis raperentur & in veneratione haberentur. Ioannes Tamajo-Salazar in Martyrologio Hispanico, longum elogium profert, ex Eulogio, inquit, & Cypriano Cordubensi Archipresbytero, quem, ex Iuliani Petri Adversariis, asserit vixisse ad annum MLX. Verum cum is ante citatis auctoribus ignotus fuerit, veremur, [Scripta Cypriani sunt dubiæ fidei.] ne in eodem gradu cum Pseudo-Dextro & ipso Iuliano sit habendus; proinde lectorem ad ipsum Tamaji Martyrologium remittimus, dum certiorem notitiam de hoc Cypriano fuerimus adepti. Deprehendimus illum, inquit, inter diversorum Carmina, in meo Codice Ms. recensita. Sed ut diversorum nominibus illa Carmina insigniantur, quivis tamen plura legens, quæ sparsim in suo opere transcribit Tamajus, haud difficulter intelliget, ejusdem auctoris ætatisque non grandis esse omnia; nihilque fidendum codici isti fuisse.

DE S. EADBURGA SIVE EDBURGA,
FILIA EDOUARDI I REGIS ANGLIÆ.

CIRCA DCCCCLX.

Sylloge de cultu ejus, Vita, Reliquiis.

Eadburga, sive Edburga, filia Edouardi I Regis Angliæ (S.)

AUCTORE G. H.

Inter antiquiora monumenta habemus duo illustria Mss. Martyrologia, in Anglia efformata: horum alterum in antiquo pergameno forsan autographum, seculo XI exaratum; alterum apographum, ex vetusto Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Mariæ transcriptum est, quod ex adjunctis Chronico & Tabula Paschali colligimus collectum fuisse circa annum MCXL. [Cultus sacer] In utroque, ad hunc XV Junii, sub finem legitur: Ipso die S. Edburgæ, sive S. Eadburgæ Virginis; & sic etiam scribitur nomen in Missali, quod reperimus apud Monachos Gemmeticenses in Normannia, anno circiter millesimo scriptum, Usuardus Bruxellensis S. Gudilæ ita habet: Item S. Eburgæ Virginis; & sic Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusum est: sed Martyrologi Maurolycus atque Felicius S. Eadburgam appellant: eademque Angliæ adscribitur apud Grevenum in Auctario Usuardi. Apud Molanum adjungitur Wentana civitas, quod sequuntur Galesinius & Canisius: sed pro Wentana, in Ms. Florario, inepte legitur Numentana: intelligitur autem Wentoniensis civitas. Similia habent Arnoldus Wion, Benedictus Dorganius, Hugo Menardus, Gabriel Bucelinus, Edowardus Maihew, cum Martyrologio Anglicano Wilsoni, & Catalogo Ferrarii: qui ipsam Sarisburiæ perperam adscribit, post Wionem, in Provincia Wiltonia; cum

[1]

civitas Wintonia sit in Provincia Suthamptonia.

[2] Floruit circa annum MCXXXVI Osbertus Clarentius, [Vita scripta latet.] vel de Stokin-Clare, Monachus Londinensis S. Petri, qui citatur a Balæo & Pitsæo, quasi, inter alia monumenta de Actis Sanctorum, scripsisset Vitam S. Eadburgæ Virginis hoc exordio: Fidelibus in Christo Sororibus; sed eam hactenus non licuit videre, neque judicare num de hac S. Eadburga ibi agi bene conjecerit Mayhew. Apposueramus hic olim aliquam S. Edburgæ Virginis & Abbatissæ Vitam ex Ms. codice Rubeæ Vallis, quæ etiam extat apud Capgravium; sed hæc inventa fuit filia S. Ethelbergi Regis Cantii, & Idibus Decembris defuncta, ad diem XIII Decembris seponenda. Alia autem hæc est Eadburga, filia Edouardi Senioris, quem post patrem Alfredum regnum Angliæ obtinuisse anno nongentesimo primo, & tenuisse viginti tribus annis, scribit Willelmus Malmesburiensis, lib. 2 de Gestis Anglorum cap. 5. [dantur ex variis collectanea.] Ubi res illius gestas narrat, atque enumerat varios liberos quos ex tribus uxoribus genuit. Harum tertia fuit Edgiva, ex qua, inquit, suscepit duos filios, Edmundum & Edredum, qui ambo post Ethelstanum regnaverunt; filias duas, Eadburgam & Edgivam. Eadburga, sacrata Christo Virgo, Wintoniæ quiescit: de qua hic agimus, ejus res gestas libenter plenius daturi, si invenirentur.

[3] [Ab infantia dedita pietati.] Idem Malmesburiensis cap. 13 ejusdem lib. 2, Edouardus Senior, inquit, de quo superius multa retuli, suscepit multas filias, inter quas ex uxore Edgiva Eadburgam: quæ dum trima esset, spectabile futuræ sanctitatis dedit periculum. Explorare volebat pater, utrum ad Deum, an ad seculum declinatura esset pusiola, posueratque in triclinio diversarum professionum ornamenta; hinc calicem & euangelia, inde armillas & monilia. Illuc virguncula ulnis nutricis blandientis allata, genibus parentis assedit; jussaque utrum vellet eligere, torvo aspectu secularia respuens, prompteque manibus reptans, euangelia & calicem puellari adoravit innocentia. Exclamat cœtus assidentium, [sanctimonialis degit Wintoniæ,] auspicium futuræ sanctitatis in puella. Exosculatus pater ipse, & arctioribus basiis dignatus sobolem, Vade, inquit, quo te vocat Divinitas: sequere fausto pede, quem elegisti, Sponsum. Et profecto & ego & conjux felices, si a filia religione victi fuerimus. Ita Sanctimonialium habitu induta, cunctas sodales ad amorem suum in urbe Wintoniæ sedulitate obsequii invitabat. Nec resupinabat eam alta prosapiæ multitudo, quod generosum putaret in Christi inclinari servitio. Crescebat ætate sanctitas, adolescebat cum adulta humilitas, in tantum, [miraculis clares,] ut singularum soccos furtim noctu surriperet, & diligenter lotos & inunctos lectis rursum apponeret. Quapropter, licet multis miraculis Deus viventem insignierit, illud exemplum magis in causa prædico, quod omnia opera ejus inchoabat caritas, & consummabat humilitas. Denique devotionem pectoris & integritatem corporis ejus, miracula in vita & post mortem commendant plurima: quæ templorum ejus æditui Wintoniæ & Perschoræ nescientibus viva voce pronuntiant.

[4] Hactenus sunt verba Malmesburiensis, qui eadem libro 2 de Gestis Pontificum Anglorum, §. De monasteriis diœcesis Wintoniensis, repetit. Eadem etiam habent Continuator Bedæ, lib. 2 cap. 33; [in Novomonasterio.] Joannes Brompton in Chronico, ad annum primum Edouardi patris. In Monastico Anglicano Tomo 1 pag. 32, ubi de Wintoniensi cœnobio agitur, ista leguntur, ex Annalibus Wintoniensibus desumpta: Edouardus, filius Elfredi Rex Angliæ. Hujus filia fuit Sancta Edburga, cujus sacrum corpus in Wintonia requiescit apud Nunneminstre sine fallacia, licet Monachi de Malverna se falso jactitent illud habere. Tres filios habuit successores Reges, Ethelstanum, Edmundum & Elredum. Iste Edoardus dedit Ecclesiæ Wintoniensi quatuor maneria … Dedit & Novo-monasterio prædia multa, in quo quiescit humatus. Hæc ibi. Consule & pag. 979 in Addendis. Citatum monasterium Malvernense situm est in agro Wigorniensi, de quo agitur in Monastico Anglicano pag. 365 absque mentione S. Eadburgæ. Sed in eodem agro Wigorniensi est cœnobium Pershorense, ad quod dicitur in dicto Monastico Anglicano pag. 204. Wada Comes attulisse Reliquias S. Edburgæ. Malmesburiensis etiam, lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum, [Reliquia in Pershorensi cœnobio.] §. De Monasteriis diœcesis Wigorniensis sub finem, agens de cœnobio Pershorensi ista habet. Habentur hic aliquanta felicis Edburgæ ossa, celebrantque instanti reverentia, quod ibi frequentiori quam alias miraculorum meruit gloria. Michaël Alfotdus, in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ, mortem S. Eadburgæ refert ad annum DCCCCLX, quod nobis satis probatur. Quod autem Harpsfeldus sec. 10 cap. 8 & Edoardus Mayhew insinuent Abbatissam fuisse, in silentio antiquorum omittimus conjectare.

DE SANCTO BERNARDO, MENTHONENSI SIVE MONTIS-IOVIS DICTO,
ARCHIDIAC. AUGUSTÆ PRÆTORIÆ IN PEDEMONTIO.

ANNO MVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti cultu; Vita, a successore Richardo aliisque scripta; de anno ac die mortis; de translationibus Corporis & Reliquiarum.

Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)

AUCTORE D. P.

Augusta Prætoria Salassorum urbs est, juxta geminas Alpium fauces, Grajas atque Penninas, uti lib. 3 cap, [In summis Alpibus] 17 scribit Plinius. Per utrasque iter ex Italia in Galliam panditur. Harum jugum auctori Tabulæ itinerariæ, Summus Penninus; Livio, Summus Vertex; Cæsari, Summæ Alpes; medii ævi scriptoribus, Mons-Jovis; nunc, Mons S. Bernardi major dicitur, a cœnobio, quod istic cum hospitali, ad transeuntium commoditatem, condidit S. Bernardus, Augustæ Prætoriæ Archidiaconus. Ejusdem nomen etiam alius vertex nunc tenet, bidui intervallo dißitus, iterque pandens per Alpes Grajas, [duplicit Xenodochii conditor,] Augusta Prætoria ad urbem Centrorum Tarentasiam, olim fortaßis Cremonis jugum, aut Mons-Grajus,

[2]

deinde Columna Jovis, ut volunt, vulgo Mons-minor S. Bernardi; ubi simile quoque cœnobium cum hospitali visitur, ab eodem Sancto conditum. Utrumque sub eodem Præposito, & ex Canonicorum Regularium instituto gubernatur: quorum Officiis propriis per totum Ordinem S. Salvatoris Lateranensis, tamquam illius Instituti etiam ipse fuerit, colitur hac XV Iunii, ritu Duplicis ab anno MDCXXXIV; cum antea in iisdem Officiis, Romæ excusis anno MDXCII, sub ritu solum Semiduplicis, idque die XVI Maji colendus præscriberetur in kalendario illis præfixo quod penes nos habemus. Mutandæ diei occasionem dedisse videtur vetus usus Subalpinarum Ecclesiarum, puta Novariensis, Augustanæ, & Maurianensis. Habemus enim hujus postremæ Breviarium, [colitur 15 Junii, quo sepultus;] excusum anno MDII, ubi ad XVII kal. Julii in kalendario notatur, faciendum simplex Officium S. Bernardi Montis-Jovis, Confessoris. Talis autem diei observantia fundatur in Actis, in quibus, ad eum diem sepultus dicitur; relevatus vero X kal. Aprilis. Hoc autem absque nota kal. scriptum inveniens auctor Florarii, X Aprilis notavit Revelationem. Sunt qui dicant Richardum, Novariensem Episcopum, anno MCXXII censuisse, ut Sanctorum cultu honoraretur; cum nondum scilicet cautum esset, nequis ita coleretur absque Romani Pontificis auctoritate.

[2] [qui ibidem a Regularibus antea colebatur 16 Maji,] Longe prius, quam dies XV Junii colendo S. Bernardo assumeretur a Regularibus, colebant eumdem illi sub ritu Semiduplicis XVI Maji: & sic notatur in Officiis ipsorum Romæ excusis anno MDXCII; quod credo primitus institutum fuisse, eorum exemplo, qui in utroque S. Bernardi monasterio colebant festum allatarum ad se, quantum conjectare possum, Reliquiarum aliquarum ejusdem Sancti; ejusque rei distinctiori memoria evanescente, cœptum haberi diem istum moris seu depositionis. Hinc Molanus, qui in prima Auctarii ad Usuardum editione, Bernardum adscripserat XV Junii; mutato postea consilio transtulit eumdem ad XVI Maji, quod mox secutus est Arnoldus Wion; & nescio unde persuasus, cœnobium, quod Canonicorum Regularium erat, esse Patrum Cisterciensium, [ipsis, & Cisterciensibus, atque Eremitis male accensitus.] ipsum fastis Benedictinis adscripsit; ac sine ulteriori examine sequaces in eo habuit Hugonem, Menardum, Benedictum Dorganium, Chrysostomum Henriquez, Gabriel Bucelimum. Cautior illis Claudius Chalemotus, in Serie Sanctorum ac Beatorum Cisterciensium, omnino prætermisit nomen Bernardi; tamquam satis certus, nec personam nec locum ad suos pertinere. Nihilo majori forsitan jure eum sibi adscribunt Canonici Regulares, præsumentes, vel Canonicam Augustanam talem fuisse; vel Bernardum ab illa ad Novariensem, Canonicam S. Laurentii in qua hospes mortuus & sepultus fuit, transiisse. Qui vero Eremitam appellarunt Molanus, Canisius, Carthusiani Colonienses, Ferrarius, atque Saussajus, respexerunt ad asperitatem montium, in quibus Bernardus cœnobia condidit: quasi consequens esset, ipsum quoque ibidem vitam duxisse, Sed isti forsan secuti sunt Vitam quamdam apocrypham, de qua infra.

[3] Carolus a Basilica Petri, Episcopus Novariensis, lib. 1 de ecclesia Novariensi, de illo agit; & sanctitas hujus beati Archidiaconi, inquit, inter Alpes & in regionibus quæ Alpibus citra & ultra adjacent, [Prioris diei in tota Novariensi diœcesi celebritas maxima,] longe lateque incredibili veneratione celebratur. In diœcesi certe Novariensi vix vicus est, in quo vel ædem ejus nomini dicatam, vel altare, vel votum universi populi non reperias. Gabriel Pennottus, in Notationibus ad Officia Propria Canonicorum Regularium, scribit, in tota Novariensi diœcesi illius Natalem die XV Junii non sine festivitate celebrari; & infra: illius imaginem nulla fere totius diœcesis Novariensis ecclesia non haberi. Sed imprimis memorabilis est Sancti cultus, [Sacellum castri Menthonis ubi natus.] in ipso unde cognomentum apud multos traxit Menthonensi castro. Ibi cernitur, in suprema parte ædificii, versum in capellam cubiculum, unde per fenestram evasit Sanctus, sponsam fugiens: cujus etiam manus vestigium, monstratur impressum, lapidi fenestræ inferiori; quamquam non ita clare figuram manus referre depreßiorem illam partem lapidis; ad nos, sub finem anni MDCLXVI, scripsit noster P. Petrus Verre, post Sacrificium ibidem oblatum, cuncta accurate scrutatus.

[4] [Vita a coævo Richardo & successore scripta,] Legenda Vitæ S. Bernardi de Menthone, Archidiaconi Augustensis, & fundatoris Hospitalium Montis-Jovis & Columnæ-Jovis, cujus festum colitur die quindecima mensis Junii, ad nos pervenit manu Petri Francisci Chiffletii, ut sumpta & Ms. Codice vicinæ ecclesiæ S. Ioannis Maurianensis, estque variarum post scriptarum fons, in hæc verba desinens. Ego vero Richardus, Archidiaconus Augustensis prædictus, qui eram ibi Canonicus, multumque eidem sancto Bernardo familiaris & notus; videns ejus prodigia & innumera miracula, jactans peregrinando cogitatum meum in Domino, & ipse me enutriendo, reveniendo per Romam, inquisivi de Chronicis in locis de Menthone, Augustensi & Novariensi, & aliis circumvicinis locis & civitatibus diœcesis, ubi conversatus est: & vidi, quantum potui & opus fuit, personaliter chronicas, & plures scripturas procuravi, & suprascripta redegi in memoriam: & ita esse attestor, præsente Domino nostro, regnante per secula seculorum. Amen. Hæc ad calcem jam dictæ Vitæ leguntur: neque cunctaberis credere, si sepositis, quæ ipsa se manifeste produnt, interpolamentis genuinum Richardi textum continues, ipsis ad Annotata relatis. Eamdem vero ipsam esse Vitam, quæ in Augustana ecclesia inter divina recitabatur, [datur ex Ms. rejectis interpolamentis:] patet ex ea quam anno MDCXXVII apud Lugdunenses Gallica lingua evulgavit R. D. Rolandus Viot, fundatorum a Bernardo locorum Præpositus; Latinam autem anno MDCLII Monachii edidit noster P. Adamus Schirmbeck, ubi iisdem verbis allegantur ex Augustano Ms. eadem loca, quæ hic legentur.

[5] [eadem contractior stylo mutato in 2 Mss.] Talem etiam habemus, sed stylo diversam, & succinctiorem, præsertim in iis quæ interpolationem sapiunt, in Bodecensium atque Corsendokanorum Regularium Legendariis; & ex hisce, vel etiam ex primis Actis, Paraphrasim suam contexuisse potuit Henricus Glareanus, Helvetus Poeta laureatus; si vere ejus illa est, cujus ecgraphum nactus Bollandus noster, licet noverat Glareanum, fuisse virum non indoctum, tamen ex aliis quæ edidit operibus; parapharasim illam censuit admodum eruditionis parum redolere; & quia ad historiam addere nihil poterat, operi nostro minime inserendam. Ergo, cum Maurianense Ms. nondum allatum esset, nec Schirmbekii Latina ex Gallico versio, unde Richardi stylum nosset Bollandus; inter lucubrationum suarum principia, commentatus aliquid de hoc Sancto, primo loco danda designavit Acta, quæ dixi sumpta ex Corsendonkano & Bodecensi Mss. tamquam ipsum Richardi opus, saltem interpolatum; secundo autem loco dignam censuit aliam Legendam, in eodem Codice Bodecensi sequentem, & a Ioanne Gamansio submissam; eo quod, licet multo quam prior recentior videatur, contineat miracula in priori prætermissa. Probo Magistri judicium: [quibus omissis datur alia ad supplementū prioris,] sed loco prioris Vitæ ad prælum ab ipsa designatæ, illam pono quæ ex Maurianensi Ms. venit: & addo veterem sequentiam, quæ multum usus posterioris Vitæ auctor. Ab omnibus prædictis diversa ea Legenda

[3]

est, quæ tamquam clarior & brevior ex Carthusiensi Ms. Colonia missæ Bollando fui a Ioanne Grothusio, illius judicium requirente. Respondit autem Bollandus, apocrypham prorsus videri, quod productis verioribus constabit, ad quorum calcem placet ipsam dare, ut contraria juxta se posita elucescant magis. Hic vero indico, quod Alexander Fichetus noster (ut est in Bibliotheca Societatis aucta per Nathanaëlem Sotuellum) anno MDCXLIX aliam, edidit, quæ nobis necdum visa, potuit Vioto utilis fuisse.

[6] De ætate Bernardi sic loquitur Richardus num. 13. [Obit Sanctus an. æt. 85, Christi 1008] Postquam vixit … octuaginta quinque annis, ex quibus claruit Archidiaconus quadraginta duobus … festo sanctæ Trinitatis solennizato … æger usque ad feriam sextam post ipsam sanctam Trinitatem, recommisit animam Deo … cujus corpus sepultum est in devota ecclesia famosi monasterii S. Laurentii Diaconi, juxta muros civitatis Novariensis, anno Christi millesimo octavo, [feria sexta post Trinitatem], decimo septimo kalendas Julii. Nulla ratione conveniunt Characteres. Etenim debuisset iis positis, festum Trinitatis X Iunii, atque adeo Pascha celebratum fuisse XV Aprilis, currente littera Dominicali G. Atque hoc ab anno DCCCCLXVII usque ad MXXXIX contigit numquam; [feria 6 post Trinitatis, 28 Maji] anno autem ipso MVIII, sub littera Dominicali C, Pascha celebratum fuit XXVIII Martii; adeoque Feria VI post Trinitatem, XXVIII Maji. Sed quis non videat interpolamentum scioli alicujus, diem mortis & sepulturæ, manifeste distinctos a Richardo, confundentis per ineptam iterationem horum jam supra semel positorum verborum, feria sexta post Trinitatem? Expungantur igitur illa. & intelligetur obiisse sanctus XXVIII Maji. Ad hanc correctionem præivisse videtur Auctor Ms. Florarii, utrumque diem diserte distinguendo; licet tam in anno mortis erraverit, scribendo MVII; quam in requirendo die Natali, eumque affigendo die VII Iunii, qui anno isto, habente litteram Dominicalem E & Pascha VI Aprilis, solum fuisset notandus VI Junii. Sepulturam morata videtur ultima Sancti voluntas, qua (ut habetur num. 14) recommisit animam Deo, corpus terræ; congruam portionem ossium Matri suæ Augustensi Ecclesiæ, [sepultus 15 Junii.] parterque cœnobio Montis-Jovis quando requireretur. Hinc consecutas turbas inquit Viotus; satagentibus cœnobitis ut primas in corpore Fundatoris sui sepeliendo obtinerent; Canonicis autem ipsum vindicantibus: unde factum tandem, ut quo loco obierat, id est in monasterio S. Laurentii prope Novariam, ibi & sepeliretur. Mirum est quod nihil istorum animadverterit vel Carolus Episcopus Novariensis vel Præpositus Montis-Iovis Viotus, atque sine scrupulo servarit male cohærentes notas temporis. Sapientior qui Vitam contraxit, qualem Bodecenses & Corsendonkani transcripserunt, cavit, ne feriam VI post Trinitatem uspiam nominaret. Interim ex jam dictis consequens fiet, natum esse Bernardum anno DCCCCXXII, factum Archidiaconum DCCCCLXVI, ætatis suæ XLIV.

[7] Ceterum cœnobium & ecclesia Montis-Iovis, licet Fundatoris sui corpore careat; [Caput in Monte-Jovis,] asserit tamen Constantinus Ghinius, in Natalibus Sanctorum Canonicorum, quod Caput in cœnobium montis delatum, miraculis coruscat, æque ac Corpus in ecclesia S. Laurentii prope Novariam. Idem Ferrarius, in Catalogo Italiæ, sic scribit: Corpus in eo (S. Laurentii) monasterio conditum est; Caput autem post aliquot annos in montem delatum, in ecclesia sui nominis decenti honore repositum, [corpus Novariæ] in maxima veneratione habetur. Similiter & Carolus Novariensis, Bernardum in S. Laurentii ecclesia, magna Cleri populique frequentia sepultum scribit; & post pauca subdit; Ejus reliquiæ ad annum millesimum quingentesimum quinquagesimum secundum in ea ecclesia, [in eam urbem translatum 1552] in altari ipsius S. Bernardi reconditæ, cum Cæsarei ministri justu dirueretur, translatæ sunt huc, una cum aliis sacris Reliquiis, in ecclesiam majorem, & repositæ in ejus bibliotheca, cura Jacobi Trodelicii, cui monasterium illud erat, ut ajunt, commendatum: qua de re extat instrumentum, quod rogatus confecit Jo. Maria Clappa, Notarius Novarien. die XXI Julii MDLII.

[8] [inde ad basilicam 1561] Postea ad altare majus translatæ sunt a Vicario generali Jo. Antonii Serbelloni, Episcopi & Cardinalis, quod publico instrumento apparet, ejusdem Notarii fide firmato die XXIX Martii MDLXII. Nos demum, cum ibi translatitie adhuc habitæ essent, capsis plumbeis inclusas in arca marmorea, una cum aliis ab æde S. Laurentii allatis, rite tutoque reposuimus sub altari majori: qua de re publici actus extant Michaëlis Michaëlii, Cancellarii Episcopalis; alter quidem, recognitionis, die II Novembris; alter depositionis, die XV Decembris anni MDXCV. Ac Reliquiarum quidem S. Bernardi pars tantum visa est: [honorificentius conditum,] cum aliæ alio ablatæ putentur. Nam vetus membrana in vase reperta est, his litteris: Istæ sunt Reliquiæ S. Bernardi, consilio Abbatis & aliorum Fratrum repositæ hic, quia quotidie petebantur a Canonicis Montis-Jovis & aliis Clericis. Caput vero ejusdem sancti viri integrum in argentea theca, humani capitis formam habente, tunc ibidem recognovimus, cum dentibus septem: in qua legitur, præsentibus Magistratibus & populo Novariensi conditum fuisse, a Ruffino Abbate S. Laurentii, die XV Junii anni MCCCCXIV, Antonio Primo, Novariensi Notario attestante. Hæc ille pag. 18; oblitus quod antea pag. 11, inter Cathedralis suæ Reliquias numeraverit Caput S. Bernardi, argenteo capite inclusum; nisi id de particula intelligatur. Addit, [ubi etiam fuerat an, 1414.] ejusdem craterem ligneum, neque ineleganem, viro tamen paupertatis studioso dignum; quem, inquit, argento exornari curavimus. Interim ex dictis apparet, unde factum sit, ut Molanus in Additionibus ad Usuardum, & hunc secuti Wion atque Bucelinus, scriberent, quod Sanctus quiescit in Monte-Jovis, qui ab eo transnominatus est mons S. Bernardi, [Crater ejus ligneus.] partem scilicet pro toto accipientibus & ostendentibus Canonicis ibidem: quibus interim nescio an hodiedum maneat posseßio Capitis,

[9] [Caput tamen nunc ostenditur Treviris,] Etenim cum post editum Martium, socius Henschenio essem profectus Treviros anno MDCLXVIII, accepi sex breves de Vita hujus S. Bernardi Lectiones, quarum ultima sic terminatur: Ejusdem Reliquiæ, præcipue sanctum Caput, modo in majori ecclesia B. Mariæ Virginis servatur cum magna veneratione: & singulis annis XV Junii ex instituto festivaliter celebratur, in summo etiam choro Metropolitano. Acceßi deinde ad sepulcrum Domini, quod ibidem pulcre sculptum habetur, atque ad ipsum Caput supra illud positum, satisque decenter ornatum; prout ibidem semper illud expositum stare, nisi cum in Chorum causa festi deportatur, intellexi; causamque expositionis continuæ esse, frequentem illuc accursum populi, unæ cum Crucibus, ibidem ad Sancti honorem benedictis, spem recuperandæ suis ægris sanitatis indidem referentis, quam sæpe desideratus consequatur effectus. Unde, quando, quomodo allatum istuc sacrum pignus sit, [nescitur quando & quo modo allatum,] nemo vel tunc dicere, vel postea per litteras interrogantibus potuit declarare: sed neque ex Annalibus Trevirensibus

[4]

Broweri, vel ex Additionibus Supplementoque Masenii, discere hactenus quidquam potui, per indicem rerum ad verbum Reliquiæ, vel nomen Bernardus; ut videantur nusquam de eo agere. Iterum igitur iterumque rogo eos quorum interest, ut si poßint ex archivo ecclesiæ docere quidquam de hoc argumento, id nos faciant pro hujus mensis Supplemento habere.

[10] [Cruculæ in ejus nomen ibi nunc solitæ benedici,] Interim, cum bona eorumdem venia, licitum sit mihi dubitare de origine prædictarum Crucularum; neque firmiter assentiri dicentibus, a suo isto S. Bernardo, ad Claravallensem perperam traductam ejusmodi consuetudinem, ab Hemmerodiensibus instituti Cisterciensis Monachis. Satis enim rationabiliter asserere videtur Gaspar Iongelinus, in Manipulo Hemmerodiensi titulo 23 de Reliquiis, Concionatores illos, qui promulgarant, a nemine suscipiendas Cruces, S. Bernardi Claravallensis honori dicatas, sed honori S. Bernardi de Monte-Jovis unice relinquendam ejusmodi prærogativam; fuisse coactos jure quam optimo ad retractanda temere dicta. Originem controversiæ ipse hanc indicat fuisse, quod quidam Majoris ecclesiæ Vicarius, officio Thesaurarius, ab Hemmerodiensi Abbate permissus habitare ædes. Bernardi, quarum capella primitus S. Sulpitio sacra, reconsecrata fuerat anno MCL … etiam sub titulo S. Bernardi (sicut ibidem adhuc testatur vetus inscriptio) is prætextu certioris custodiæ, [adeo non derogant Cruculis in Claravallensis nomen ab olim distributis,] eodem intulerit, tum alias quasdam majoris ecclesiæ Reliquias, tum caput S. Bernardi de Monte-Jovis; in cujus honore benedictæ Cruces æde majori distribuebantur, & distribuuntur hodieque nullius impetitione, ut loquitur Iongelinus. Post mortem autem Vicarii illius, vindicantibus sibi domum suam Hemmerodiensibus, relata fuisse ait quæ alio spectabant, sed non ablatum loco patrocinium vetus S. Bernardi Claravallensis: proinde posse Cistercienses, tam ibi quam alibi, continuare usum suum benedicendarum Crucularum, absque alterius Bernardi, etiam Sancti injuria, ex ritu a Majoribus accepto longe ante illa tempora, & evidentibus signis atque miraculis comprobato. Nec ultra contendit modestissimus scriptor. Verum si Clerus Majoris ecclesiæ, non potuit Cisterciensium usui antiquo majoris antiquitatis usum opponere (non potuisse autem probat decreti promulgati retractatio) haud facile eximent hæc legentibus suspicionem, [ut potius hinc videantur originem cœpisse.] quod ipsimet a Cisterciensibus didicerint, & propter homonymiam ad se traduxerint ritum, cujus neque in Monte-Iovis, neque alibi per Pedemontium (ubi citra controversiam confusionemque unice colitur hic de quo agimus) apparet talis consuetudo ulla.

VITA Auctore Richardo, Canonico Augustensi, & Sancti in Archidiaconatu successore.
Ex Ms. S. Ioannis Maurianensis, a Petro Francisco Chiffletio eruta.

Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)

BHL Number: 1242, 1245


EX MSS.

CAPUT I.
Natales nobiles, adolescentia sancta; sponsa dimissa; ecclesiastici Ordines suscepti.

[1] Deus virtutum, rex gloriæ, sanctissima Trinitas; Pater, cui omnis potentia; Filius, cui omnis sapientia; & Spiritus sanctus, cui cuncta gratia, simul trino, & uni Creatori, attributa sunt; [Men hone in Diœc. Gebenn.] ejus servum Bernardum a Menthonistam prædestinavit esse Archidiaconum almæ ecclesiæ Augustensis, ut a montibus Jovis, & columna Jovis fugaret nociva dæmonia, prophanamque dirueret statuam, cum columna carbunculi ejusdem statuæ; [nobilibus parentibus natus,] ibique & alibi fundaret hospitalia, simul & Canonicorum Regularium devotionis regularia cœnobia. Qui Bernardus Menthonista, per strenuum Baronem Ordine militari insignitum Richardum, Dominum maximæ Baroniæ castrorum & terrarum de Menthone, Gebennensis b diœcesis, conceptus fuit in utero legitimæ uxoris suæ, inclitæ Bernolinæ c de Duyno, ortæ ex prosapia illustris Oliverii, ex paribus d Francorum, olim Genevesiorum Comitis e

[2] In ipso f namque utero inclitæ Bernolinæ, præfatus Bernardus sanctificatus & natus fuit, anno Christi nongentesimo vigesimo tertio g, & in sacris baptismatis undis baptizatus, [in pueritia futuræ indolis dat præsagia,] tentus in baptismo & levatus per Bernardum Militem, Dominum Bellifortis, ejus patrinum. Pro quo Milite Bernardo, ut consanguineo germano ipsius Richardi patris, qui ambo eodem stipite cognati processerunt, nominatus est Bernardus. Et infantulus in cuna existens, labiis palpitans, prudentiam edocere, & Deum avide exorare apparebat; arridens assiduus gaudiose nutricibus suis: nec quemquam jocosum aliquo tædio irritavit. [& egregie proficit:] In biennio aut triennio suo habens facundiam fandi, librum orationum matris jam legere sitibundus, elementum elemento annectens, syllabam syllabæ combinabat. In quatriennio vero orationes de dictionibus componens, attente perlectas subtiliter construebat; Missamque celebranti coram dicta matre, o miraculum in solitum h! cuncta Missæ necessaria sedulus ministrabat. Quinto & sexto annis in musicæ concordantia cantum canebat, & chirographi sane formati seriosique ordinem scriptura componebat: canonicum recitabat divinum Officium cum cunctis ecclesiæ Suffragiis, assiduus divinis; & aspero secreto cilicio carnem multum macerabat.

[3] Audiens post in scholis grammaticæ innumera relatari miracula S. Præsulis Nicolai, Myræ maritimæ; & qualiter idola quibus illa regio abundabat, maxime Dignæ nefandæ deæ simulacrum i, attentans naufragiis navigia & nautas gurgitibus maxime profundare, a regionibus illis penitus exulavit; ad ejus k innumeris publicatam miraculis, vitam virtuosam Bernardus Menthonista suspiciens ipsius S. Nicolai exemplo, [S. Nicolaum Patronum adsciscit;] a prædictis montibus Jovis, & columna Jovis, suisque totis regionibus, & execratissimam prædictam statuam ibidem elevatam, cum suis dæmonialibus, saluti animarum nocivam, ex tunc ingenti desiderio adnihilare commendavit. Et suscepit ipsum sanctum Nicolaum in sui patronum & directorem, supplex a Deo impetrare suffragia l … In sanctitate [autem] persistens, studiosus valde, [studiis præsertim sacris intendit,] magistratus in septem artibus liberalibus, & post in diversis studiis m generalibus, per successus temporum Doctor utriusque Juris, postremo Professor eximius in sacra Theologia, non cessabat verba Dei prædicationibus enarrare.

[3] Tandem ad eum, multum obedientem, ad opulentum Menthonis palatium, [revocatus a patre Menthonē, ad conjugem ducendam:] in comitatu & diœcesi Gebennensi revocatum per patrem, congregata est multitudo Baronum dulcissima Militum & Nobilium utriusque generis diversis vestimentis

[5]

mutatoriis, & melodiosis labiorum suavitatibus cantica canticorum, in tripudiis citharisque & epulis abundantibus concinentium, proponentium eidem Bernardo jam affabilem, generosam, ac speciosissimam sponsam n crastino desponsare; totiusque dominationis & baroniæ judicium & regimen, [invocato Deo ac S. Nicolao;] tamquam baculo paternæ vetustatis, remittere multum solenniter festinavit [Richardus]. Ast Bernardus in his fastidiosus, & ingrata gerens prædicta, ostendens se fessum esse; cœna completa soli [Deo] patri se detegens, reductus est ad cameram, in qua solus more suo solito secreto peroravit in hæc verba: O dulcis conditor siderum, æterna lux credentium, Christe, redemptor omnium, exaudi servum tuum; inclina aurem tuam mihi, & fac secundum multitudinem miserationum tuarum, quoniam non deseris sperantes in te. Libera nunc me de laqueo venantium, quod adulantes mihi non prævaleant. In te, Domine, confisus non erubesco, nec formido perdere orationem meam. Deinde ad beatum Nicolaum, specificum Patronum suum: O dulcissime pastor, sancte præsul Nicolaë, meum apud Deum, & sanctam atque beatissimam ejus matrem semper Virginem Mariam, tutissimum refugium; per tua sanctissima merita, quæso, deprecare, ut repellens ista mundialia, mihi pro terreno tribuat cælestia.

[5] Quem tunc repente somnolentia suppressum, S. Nicolaus in spiritu hoc modo affatus est: [ab hoc in somnis apparente jubetur Augustam fugere:] O Dei bone serve, Bernarde, Deus in se sperantes numquam deserens, te vocat ad salutem, supprimens subico jacula saluti tuæ minantia. Ad cathedralem ecclesiam Augustensem gressus tuos propera, ubi consilio viri senectutis venerabilis, Petri Archidiaconi bonitatem professi, qui te in tuis votis perficiendis perfecte diriget, permanebis: ego quoque tecum existens, non te derelinquam. Bernardus tunc de somno expergiscens, nemine corporaliter apparente, corde pio talia eructavit: O quam honorabilia sunt opera tua, Domine, in multitudine virtuosæ operationis tuæ, [itaque vale scripto parentibus] & protectionis! Bonitatem fecisti cum servo tuo: misericordias tuas in æternum cantabo. Laus, honor, virtus, & gloria tibi reddantur in secula: quoniam tu mandasti mandata tua custodiri nimis, ego quoque ad quæque parebo: quia consolatus es me. Et accipiens calamum, schedulam scripsit in hæc verba; O parentes dulcissimi, gaudeatis, rogo vos. Rex Salvator conduxit me; vado secum salvari: nec ultra me perquiratis, nec tales sumptus faciatis: de me ultra non curetis: nolo sponsam ducere, nec regere terrena, sed cælum ascendere.

[6] Hæc ipse Bernardus. Qua scriptura apposita in loco apparentiori sui oratorii, [illuc festinat;] omnibus jam nocte profunda in lectulis soporantibus, Bernardus per devia o concitato gressu festinavit in Augustam. Mane vero crastino festinantes, ornamentis phalerati nuptias desiderantes perficere, non reperto Bernardo schedulam perlegentes, in luctus gaudia revolventes, omnes mœsti lamentantes ad propria redierunt p. Sanctus Bernardus in ecclesia Augustensi, ejus ibidem completa oratione, vir bonus Petrus archidiaconus q, devotionis fervore, modestia verbali, [ubi exceptus ab Archidiac. Petro,] dulcedine Domini reclinatum, & necessariis alimentis, quibus famelicus egebat, refocillatum allocutus est: amboque mutuo, quis unus, & quis alius, detegens, de peractis & agendis plene simul concluserunt. Bernardus tunc suppositis r ecclesiæ per Archidiaconum [præsentatus & Clericus] ordinatus, vestimentum s pro Clero Cathedrali dedicatum vestitus, omnibus horis divino Officio cum Archidiacono devotus [assistens], Domino serviebat. Ordinibus quoque sacris Archidiaconi judicio susceptis, [sacrisque initiatus,] Missa per eum celebrata, verbum Dei [prædicabat]; damnataque profanæ statuæ opera detestans, prædicare populis non cessabat t.

[7] Devoto quoque Archidiacono Petro sene defuncto, & tradito ejus corpore ecclesiasticæ sepulturæ, [illi defuncto sufficitur an. 966.] Deo permittente, qui u Bernardum in ejus successorem præelegerat, clara uniformis Cleri totiusque populi & nobilium de eo facta electione, in Archidiaconum simul elegerunt. Ipse vero Bernardus recusavit, asserens se tantæ dignitatis indignum esse: posteaque ad vocalem exhortationem S. Nicolai, relatantis quod Archidiaconus factus devicerat dæmonia; ipso supportante, Bernardus, idololatriæ detestator magnificus, plenarie ipsum Archidiaconi officium anno Christi nongentesimo sexto acceptavit.

ANNOTATA D. P.

a Mss. Budec. & Corsend. sic ordiuntur: Dominus Jesus Christus, cunctis propitius totiusque orbis rector, Bernardum de Menthone Archidiac. August. prædestinavit &c. Est autem Menthone castrum hodiedum ad lacum Aniciensem, non multum Anesio seu Podio S. Mariæ distans, in Velaunis. Hinc Carolus Ep. Novar. & Officia Canon. Reg. natione Allobrogem faciunt Sanctum; melius quam Ferrarius Augustæ Prætoriæ in Salassis ortum.

b Quæ olim Geneva & Januba, medio æve Gebenna dicebatur, nunc Geneva, celebris ad egressum Rhodani e lacu Lemano urbs, sed hæresi infamis.

c Ita etiam Carolus Episc. Ms. Corsendonkanum, de Duymnio; Budec. de Dumo; Schrimbek, de Dovino.

d Viotus Schrimbeko præivit ut, ex Paribus, scriberet: estque hodie Dunensis in Belsia Comitatus, Pariatus Francici titulo insignis: sed procul a Genevesiis seu Genevensibus. Mss. duo perperam Gebensis habent, pro Gebennensis.

e Hic sequebatur longus, & fabulis ac mendis scatens excursus, gravique & serio Auctore non satis dignus; quem pro interpolamento habens, exemi contextui; huc tamen retuli, ut inde judicium fidede fide Chronicarum, unde talia vel Auctor Richardus, vel ejus interpolator hauserunt: sic ergo habet. Postquam dulcissimus alimentator humanæ naturæ Jupiter, filius Saturni Japhetitæ, dulcissimæ ipsius naturæ & hominum turbatoris, [Fabulæ de Augustæ origine] tempore finis laboris & vitæ Noë, anno ejusdem nongentesimo quinquagesimo, effugisset dicti patris timore montes Alpinos, & germanus suus Cordeles, pro nomine dicti germani, cum eo fundavit civitatem, tunc Cordeles, nunc vero Augustam nominatam. Et regnavit ibi ipse Jupiter, etiam ultra montes, videlicet in regione Arelatensi Rex potenter & diutissime, & sibi nominaverunt illas Alpes, Montem-Jovis, & Columnam-Jovis, Climatis Tharentasiensis & Sedunensis diœcesis: construxeruntque quamdam memoriam altam, & marmoteam decoramque imaginem; quam longe post dæmones circumdantes, in idololatricam statuam profanaverunt, dantes in ea damnacia ægritudinum remedia deceptis concurrentibus ad eam. Qui dæmones, ad majorem allicionem concursus gentium, angariaverunt quemdam Polycarpum, potenter divitem, construere in secundo Monte-Jovis, Tharentasiensis diœcesis, unam exaltatam columnam lapideam, [Monteque, & Columna Jovis] & imponi in eam desuper unum lucentem carbunculum, & multum resplendentem,

[6]

vocatum Oculum-statuæ; per quem viderentur longius infirmitates, ut celerius sanarentur; quem postmodum nominaverunt Montem columnæ-Jovis. Et quia tunc & post diluvium proprie non erant Planetæ cælestes nominati, non habentes nominatores in terris; Planeta Saturnus, necans humanas creaturas morborum influentiis, denominatus est Saturnus, a dicto rigido turbatore Saturno. Et annis ab Adam effluxis quinque millibus centum nonaginta novem, nato Joanne præcursore Salvatoris, die vigesima quarta mensis Junii; eodem tempore, die vigesima quinta mensis Decembris natus est Christus. Joannes Baptista decollatus est anno Christi tricesimo secundo, die vigesima nona mensis Augusti. [cum synopsi Chronologica a Christo] Christus autem anno suæ nativitatis trigesimo tertio passione mortuus est, die vigesima quinta mensis Martii: quo anno Nonas Augusti Stephanus lapidatus; Paulus vero anno sequenti, octavo Calendas Februarii conversus est. Qui & Petrus, defuncti sunt martyrio, anno Christi septuagesimo, die penultima mensis Junii, & triumphaverunt intrantes gloriam sempiternam. Carolus quoque Magnus, filius Pipini Regis Francorum, imperavit ab anno Christi septingentesimo tertio usque ad vicesimum. [ad Carolum M. valde mendosa,] Christianissimus idem Carolus purgavit a paganis Christianitatem, & maxime per Rolandum in regione Augustana. Quo tempore clarentes virtuosissimis operibus gloriosissimi Pontifices sanctus Gratus Augustensis, & sanctus Theodolus Sedunensis Ecclesiarum Episcopi, nobilissimi natu: qui ossa & reliquias sanctæ Legionis Thebeæ (quæ anno Christi ducentesimo septuagesimo sub Maximiano Imperatore idololatrare recusans, suscepit martyrium in Agauno Sedunensis diœcesis) devote collegerunt, in ecclesiis sancti Mauricii Sedunensis & Augustensis, honorifice recondentes. Qui S. Gratus caput B. Joannis Baptistæ divinitus de puteo, [etiam circa Sanctos Episcopos Gratum & Theodulum] commissione summi Pontificis, relevavit: cujus mandibulam in sua ecclesia Augustensi mirifice concessione Apostolica collocavit, miraculis quotidie coruscantibus, & præservat a quacumque tempestate submissos. Beatus vero Theodolus obtinuit veniam a Deo pro Carolo Magno Imperatore, peccato nefario; unde ecclesia Sedunensis gaudet omnibus regalibus per dictum Imperatorem datis. Hæc ibi, quæ in Mss. duobus contractiora leguntur. Glareanus, ut fabulam de Iove apud Salaßios regnante extricet seu potius intricet magis, Cardellum, quem alii Iovis Fratrem fingebant, Iovis adoratorem fecit; qui Henrici I Romani Principis temporibus Augustæ regnans, Cardellum oppidum condiderit, totaque regione Iovis cultum stabilierit. Aliam ac veriorem Augustæ originem Strabo aliique veteres historici tradunt; Salaßios nempe, sæpius rebellantes, an. V. C. 728 a Terentio Varrone debellatos ac venditos sub hasta: in quorum postea locum ab Augusto missa tria millia Prætorianorum, ipso ubi Varro castra habuerat loco urbem condiderint, & Augustam Prætoriam nominarint. Cetera, plena (ut apparet) mendis, non est operæ pretium hic corrigere; cum notum sit, Carolum Magnum (ut aliataceam) cœpisse an. 768, obiisse 814. Rolandus, ut Britannici Limitis Præfectus, celebratur in fabulosis ævi superioris scriptis: eum a Vasconibus interfectum cum copiis narrat Eginhartus in Vita Caroli Magni. Sancti autem Gratus &, Theodulus, quorum Acta illustrabuntur 7 Septembris & 16 Augusti, diu ante Carolum Magnum initio seculi 4 floruerunt.

f Hæc ipsa particula, sequentia præcedentibus nunc connectens immediate, prætermissorum interpolationem manifestiorem facit.

g Addit Viotus: mense Junio, ut est credibile: non video ego ex quo capite.

h Ita corrigo, ubi scriptum, omnium in solidum.

i Clarius hæc explicata vide in Vita ipsius S. Nicolai, apud Surium 6 Decemb. cap. 14 & 15.

k Hic rursum interpolator multa de S. Nicolao, perquam obscure, & perplexe, hoc modo: Sanctus ipse Nicolaus tunc vita fungens, id est functus, inhumanis (credo innumeris legendum) publicatus jam totus prædicare (an radiare?) miraculis, ab omni re [mala] præservans universa, … ac rursum infra: Cujus S. Nicolai, sepulti anno Domini 363, in oleo infra marmoreum sepulcrum membra, Turchi in urbem Barream ubi semper languidos sanat, reverenter, longe post sepulturam ejus, videlicet anno Christi 1088, detulerunt. [S. Nicolao translatio Barium confuse narrata.] Bernardus quoque Baro de Menthone, in sanctitate persistens &c. Ex his, ita confuse interjectis, & male intellectis Mss. præfata magis erlam aberrando scripserunt, intendens miracula & gesta per S. Nicolaum, quomodo in regno Neapolitano idola detraxerat; itaque Lyciam, ubi est Myra; cum italia, ubi Barium, confuderunt. Baronius ad an. 326 num. 95 haud diu post obiisse S. Nicolaum censet: & translatio an. 1087 facta narratur, non a Turcis; sed, cum hi Myram vastassent, a Bariensibus, Venetos in hoc prævenientibus; qui tamen 9 annis post, reliqua in sepulcro ossa inde acceperunt. Viotus maluit scribere, Bernardum motum miraculis, quæ S. Nicolai Reliquiis, non ita pridem ex Oriente in Lotharingiam allatis, inibi patrabantur. Habemus de his libellum Gallice excusum Nanceii an. 1686; ubi dicitur Bario allatus articulus digiti circa an. 1100.

l Addunt Mss. Domino patri suo matrique humiliter obedivit, ecclesiæ sanctæ quotidie serviens, servitoresque ejusdem honoravit.

m Viotus, Parisios missum scribit, ad celebrem Universitatem, ante 100 annos a Carolo Magno conditam; imo ante 130; creditur enim condi cœpta circa an. 791 juxta tabulam Chronographicam Gualterii nostri.

n Mss. alia addunt, De domo & nobili genere de Myalans, ut Bodecen. (at Corsend. Innyolans) in Sabaudia; Glareanus, Milans in Allobrogibus. Viotus de Miolons, quod oppidum Delphinatus esse, scribit P. du Val in Alphabeto Francico. Idem Viotus nomen designatæ sponsæ addit, Margaretam: Capite autem 6 describit, quomodo, Bernardo locum dante paternæ iræ, & tantisper consilium dißimulante; dimißi a patre fuerint Pædagogus, Ephebus, Cubicularius, & Pedissequus Bernardi, tamquam consilii religiosioris auctores: qui sic ejecti, recta Faloirium (elegans non procul Mentonio oppidum), concesserint: ibique pariter religiosam vitam sub loci Abbate sint amplexi:

o Scriptum erat, per devia nuntiatos gressus festinavit. Mss. duo Per duvia gressus suos dirigens, in Augustam festinavit. Viotus: Inde jam secundum a S. Nicolao & S. Angelo suo Custode visitatus (qui, ut liberatores, ac vehiculi jumentorumque loco futuri, advenerant) manum fenestræ admovet: qua aperta, nullo alio auri argentique censu, quam sanctæ Crucis signo, quod fronti impresserat, ad viaticum instructus; concubia nocte, inter geminos Divos, magno prodigio, se per eamdem fenestram demittit: quæ hodieque, fama ad posteros manante, ostenditur: factoque in subjectam rupem saltu, eosdem cælestes comites ac præsidiarios, superato colle reperit; a quibus

[7]

per ignotos calles ad Augustæ urbis portas fuit delatus.

p Multa hic de Miolanii indignatione Viotus, quasi injuriam, sibi (ut rebatur) factam, armis contra Mentonium sumptis ulturus, ægre pacari potuerit; quod ornatus causa adjectum videri potest. Certiori notitia haberi credo, quod nostra Mss. sic narrant: Sponsa ipsius, his auditis & intellectis, Religionem sanctam intravit (in monasterio prope Gratianopolim, ut ait Viotus) in qua sancte & religiose suos dies clausit. Pater vero & mater, ab intimo dolentes, dilectum Bernardum per Sabaudiam multum perquisierunt.

q Addit idem Viotus, qui præcedenti nocte a S. Nicolao commonitus, eodem tempore illum opperiebatur.

r Erat hic aliquis manifestus defectus. Supposita autem intelliguntur Canonici Ecclesiæ. Mss. duo dicunt, quod Archidiaconus Bernardum, ad virum devotissimum Augustensem Episcopum, præsentavit. Officia Canon. Regul. ex voce Virum, faciunt Ursum, quasi is tunc Episcopus fuerit, quod non prorsus rejicere videtur Carolus Episcopus. Præsulum Augustensium Catalogus, apud Vghellum satis imperfectus, ab anno 876 ad 966 solum tres habet, Gallum, cujus nullum extat monumentum, præter corpus eodem loco quo S. Grati conditum; Hugonemque & Griphonem, consequenter descriptos in tabulis illius Ecclesiæ; atque post hos Luttifredum, qui anno jam dicto 966 interfuit Synodo Mediolanensi, & facile potuit Bernardum excepisse. Ecclesia autem Cathedralis titulum ferebat S. Mariæ.

s Hinc corrigendus Ferrarius, qui, ex præconcepta de Canonicatu Regulari S. Bernardi opinione, scripsit, Habitum Canonicorum, quos Regulares vocant, in Canonica S. Ursi Episcopi suscepit. Habuit S. Gratus duos Sanctos discipulos; Jucundum, qui ei in Episcopatu succeßit, & Ursum Presbyterum, Episcopum a nonnullis creditum etiam ipsum. De hoc egimus 1 Februarii, de illo agemus 30 Decembris. Iste dicitur Canonicorum cœnobium Prior rexisse. Hoc certius, quod ait Bergomensis ad an. 985, Alaramum, Montisferrati Marchionem, Ottonis 11 generum, inter alia, Monasterium non longe ab Augusta Prætoria sub titulo S. Ursi Confessoris ordinis Regularium S. Augustini extruxisse, seu potius, id quod prius sub nomine S. Petri steterat, desolatumque jacebat, restaurasse sub titulo SS. Petri & Ursi, cujus ibi corpus ab olim servabatur, & tunc forte repertum denuo erat. Sic enim apud Vghellum dicitur Humbertus, primus Comes Sabaudiæ (alii Beroldum, patrem Humberti præponunt) cujusdam loci dominium pro duabus partibus dedisse sacello B. Mariæ Cathedralis ecclesiæ, pro alia vero parte cœnobio SS. Petri & Ursi. Pennottus, Bernardum suis vendicans, Pingitur, inquit, illius imago cum habitu Canonicorum Regularium; nimirum cum suppara grisea, qua tunc plerique Canonicorum Regularium, maxime Gallorum vel Allobrogum, utebantur, cum veste linea, rocheto nuncupata, satis latis manicis, quibus etiam olim nostri utebantur; & cum Stola pendente ab humero sinistro subter dextrum, more Diaconorum. Sed quid si imagines illæ non admodum antiquæ sint, & a Regularibus ordinatæ? quid etiam si secularium & Regularium seculo 10 idem habitus fuerit?

t Mss. duo, post superius prolata verba, quibus præsentatus Episcopo dictus, addunt, qui ipsum ad Ordines sacros promovit, & postea in Canonicum ecclesiæ S. Mariæ Augustæ recepit.

u Eadem Mss. de Petro intelligunt, qui Bernardum ante mortem in suum successorem elegerat; quia istud, Deo permittente; referebant ad mortem & sepulturam Petri, qui &c. Sed contra Canones id fuisset; nec aliter posset excusari, quam benigne interpretando phrasim, quasi prophetico spiritu prænuntiaverit eligendum sibi successorem Bernardum.

CAPUT II.
Pulsis dæmonibus erecta Xenodochia & Monasteria: vita reliqua, obitus, sepultura.

[8] Diabolus vero, inimicus rugiens, omnique diligentia ad malum pervigilans, [Contra dæmonem per statuam suam morbos curaro, & decima quemque sibi rapere solitum.] [per] ipsam profanam statuam diabolicis circumdatam loquacitatum vocibus, [nitebatur] Christianitatem succrescentem in inferno perimere: [quia] procuratos per eum languores suis fraudibus elidere a, sanareque a deceptis credebatur; & quod pluris est, quemcumque Christicolam, cujuscumque turbæ secus se progredientis decimum, pro decima sibi retinens, ad facilem timorem idololatriæ eum inclinando, subvertere satagebat. Steriliter autem in gelosis abruptisque recessibus rupium degebant ipsa dæmonia, a quacumque humana mansione ultra viginti stadia; ut quantum in desertioribus habitarent, tanto plus immensior concursus seductorum populorum ad corum fallentia remedia declinaret. Qui quidem Bernardus, Archidiaconatus Augustensis dignitate sanctissime sublimatus, humilis & devotus, [jussus a S. Nicolao decertare,] tantam perhorrescens ruinam paratam humanæ saluti, B. Nicolai suffragia postulavit. Qui apparens b Peregrinus, auditus est dicens: O Bernarde, montis alta ascendamus, per abrupta transeamus, fugabimus dæmonia, Illamque statuam Jovis, dæmonibus circumdatam, Christicolas tam turbantem, diruemus in fragmina, & Columnam carbunculi illius statuæ: post ibi hospitalia fundabimus utilia, & Canonicorum Regularium cœnobia. Eris in turba decimus, dæmon non erit nocivus: statuam ligabis per collum, & fragminabis; dæmonia conjurabis, in chaos montium ligabis atque locabis: usque ad diem sui judici, nulli poterunt nocere. c

[9] [& animose progressus] Post quæ Bernardus montes avidius, turbæ d decimus ascendit, detinens manu bordonum e præfidentis victoriæ, ex tunc dedicatum deferri in divinis Officiis, Archidiaconum Augustensem pro tempore existentem; f transivit per statuam, ut ipsum ipse dæmon, juxta morem suum profanum, pro decima tentaret supprimere. [ipsum, stola vinctum, in desertum compingit;] Quem, dæmonem formidantem, pariter & statuam, de stola benedicta, in catenam ferream conversa præter id quod manu tenebat, per collum alligavit. Cumque debita divinatione adjuratum, in chaos magnum tartareamque abyssi profunditatem objurgantium sibi propinquorum montium g malethorum, inter tres diœceses (videlicet Augustensem, Gebennensem, & Sedunensem) semper absconsorum, caliginosis nubibus reclusum, usque in diem sui judicii nemini nocere potentem h, objurgavit. Statuam primo, & post i columnam lucentis carbunculi, oculum profanæ statuæ appellati, penitus in fragmina confregit, numquam alicui alteri nocituros.

[10] Post hæc statim reductus diligenter ad regimen

[8]

suæ propriæ Archidiaconalis dignitatis Augustensis, divina Officia officians, in suis sermonibus assiduus; [atque utrobique hospitale cum cœnobio condit:] dæmonum fugationem statuæque, columnæ, & carbunculi donante domino eversionem, declaravit: hospitaliaque & cœnobia, tam egenis quam opulentis necessaria fabricanda intitulavit, sicut post ordinata atque ornata fuerunt, in quolibet monte unum k. Cujus Bernardi sanctitate longius & latius ubicumque verbis & operibus publicata, ab omnibus Sanctus exinde vocitatus, verba Dei prædicans, euangelica documenta perficere satagebat. Unde cum Richelinus Anglicus, de Roma reveniens peregrinus, ibi tanta expertus esset miracula, & tantam Bernardi sanctitatem; castrum suum vocatum Castrum-cornutum, cum suis juribus, magnæ æstimationis in regno Angliæ, conversum in monasterium & ecclesiam, cœnobio Montis-Jovis devotus erogavit.

[11] [quibus optime institutis] Quod quidem cœnobium, & aliud in altero monte Columnæ-Jovis; ambo sub nomine S. Nicolai pro patrocinio, omnibus necessariis fulcita construi, & dotari, ac ornari, ibique Canonicos Regulares laudibus Deo, egenis & divitibus in alimentis & obsequiis servientes instituit, [quæ ipsemet] Beatus Bernardus primo bona sua exponendo benigne procuravit; nec non vias & itinera per abrupta explanari. Tenebras in lucida, labores in requiem, rugitus in cantica, [pater & patruus ejus multa largiuntur:] stridores in dulcia, mœrores in gaudia, mœstos in lætitias, steriles in ubera, frigora in calores, dæmonia in Angelos, infernum in paradisum, Sanctus Bernardus tunc Archidiaconus Augustensis, suis insudantibus laboribus & prædicationibus, reduxit suaviter. Bernardi Archidiaconi nempe Richardus pater in ipso Monte-Jovis, & monte columnæ Jovis; Bernardus Dominus Bellifortis, patrinus & patruus, qui eum de sacro fontis baptismate levaverat, & ad eumdem l pervenerat; ejusdem S. Bernardi exhortationibus, ecclesias de eorum proprio dotatas, sumptuose fundaverunt.

[12] [Bernardus ipse Augustæ severe vivens,] Sanctus etiam Bernardus Archidiaconus, in sua clara vita virtuose perseverans, bona sua pauperibus parsimonizans, in propria mensa eis assidue opulenter ministrabat. Ipse vero cibis, absque deliciis, & indumentis humilitatis, non pretiosis, qui in paternali domo auro, serico, variisque pretiosis indumentis indui potuisset, utebatur [sed] vilibus. Sedulus quoque, & primus residens in divinis Officiis assidue, & ab eis ultimus resiliens, in ecclesia Cathedrali proportionaliter disponendo, verbis & matriculis m ordinabat: cujus supposita in Capitulo & eorum juramenta admittebat. Indumenta Clero convenientia induebat, [& quæ muneris sui erant exactissime implens,] & psallebat gratiose; rebelles mite temperando, monendo subditos, in divinis residere debere, & Domino servire; gabellam in synodo paratam ministrando, atque vera judicia faciendo, repertosque dignos puro examine promovendo ad sacros Ordines; & sufficientes ad beneficia obtinenda Domino n Pontifici præsentabat; & in suis trienniis Archidiaconalibus visitationibus, non quæ bursæ quærendo; sed quæ Dei sunt, laudabiliter instituebat. Moribus, scientia, & vita laudabiles Scholares erudiri faciebat; & ad scholas cantus & grammaticæ magistrantes congruos, in civitate & tota diœcesi, tamquam Archidiaconus Augustensis, providebat: atque omnia suæ Archidiaconali dignitati incumbentia, pariter & saluti necessaria, devotissima diligentia adimplebat, pro animarum salute quarumcumque obtinenda o.

[13] Postquam autem vixit virtuose in miserabili miseria hujus caduci seculi octuaginta quinque annis; [ætatis anno 85,] ex quibus claruit Archidiaconus quadraginta duobus, salubria prædicavit, & operatus est; festo sanctæ Trinitatis solennizato p, postremo ultimo sermone suo finito, in quo superbos humiliavit, avaros uberavit, luxus compescuit, gulosos temperavit, iracundos pacificavit, æmulos cohortavit, desides properavit, & versutias refrænavit; [in festo SS. Trinitatis, præmonitus a S. Nicolao,] suavis documento, exemplo, & opere; vultu serenus, verbo jocosus, flagrans ut nardus pigmentarius, festo sanctæ Trinitatis die serenato, in suo secreto oratorio devotus exorans ad Dominum, subaudivit vocem S. Nicolai dulcissime resonantem; O devote serve Dei Bernarde, quia viriliter dimicasti, Deus te ad præmia vocat. Et rursum; Tuis meritis mortui suscitabuntur, gravidæ parturient, steriles r uberabunt, dæmoniaci, caducantes, surdi, muti, lubrici, cæci, claudi s, guttosi, febres, dentes, capita, viscera, stridores, mala, & dolores sanabuntur; ignes, fulgura, tempestates, ruinæ, mortalitates, & dæmonia non nocebunt justis, qui per te suffragia quæsierint.

[14] [proxima feria 6 moritur,] Et cum idem sanctus Bernardus, semper ad virtuosa operatus esset, jam æger, post prolixas devotasque orationes, & continuas usque ad feriam sextam, post ipsam sanctam Trinitatem recommisit animam Deo, corpus terræ; congruam portionem ossium matri suæ Augustensi ecclesiæ t, pariterque cœnobio Montis-Jovis quando requireretur; exhortans suos successores Archidiaconos, ut prædicta cœnobia cum suis suppositis, tamquam ex Archidiaconatu principiata, favoribus dignentur præcipuis: injungens primiceriis & cœnobitis, quatenus Archidiaconos Augustæ, per sua loca subeuntes, tamquam suos fundatores, per honesta subsidia propinata, honorifice reverenterque recipiant. Inde beatum spiritum emisit suaviter, jubilantibus Angelis dulcissimis laudibus, ad Dominum per æthera elevatum, cum quo regnat in gloria. [& 15 Iunii sepelitur an. 1008.] Cujus corpus sepultum est in devota ecclesia famosi monasterii S. Laurentii u Diaconi, juxta muros civitatis Novariensis, anno Christi millesimo octavo x, decimo septimo Kalendas Julii: & anno sequenti relevatus est y ibidem, decimo Kalendas Aprilis z. Ego vero Richardus Archidiaconus Augustensis, qui eram ibi Canonicus, multumque eidem sancto Bernardo familiaris & notus, videns ejus prodigia & innumera miracula, [Testimonium Auctoris viventi familiaris.] jactans peregrinando cogitatum meum in Domino, & ipse me enutriendo, reveniendo per Romam, inquisivi de Chronicis in locis de Menthone, Augustensi, & Novariensi, & aliis circumvicinis locis, & civitatibus, & diœcesibus ubi conversatus est; & quantum potui & opus fuit, personaliter vidi; & Chronicas & plures scripturas procuravi, & suprascripta redegi in memoriam. Et ita esse attestor, præsente Domino nostro, regnante per secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ecgraphum nostrum, suis fraudantibus eum edere; quod, quia sensum non faciebat, levi mutatione correxi.

b Addit Viotus, Peregrini habitu, ut in 2 Vita dicitur.

c Addit idem, Bernardum, exposita Episcopo visione, ejusque licentia petita, rogasse, ut jubere

[9]

vellet, uti populus universus cum Clero, supplici agmine ad S. Remigii oppidum, quod est ad montis pedem situm, comitaretur; ibique, dum rediret, inter preces operiretur.

d Turbam intellige peregrinorum, quos Viotus vult Gallos fuisse, recens consternatos ex socii sui decimi vel undecimi jactura, quem, cunctis inspectantibus, in locum ignotum dæmones abripuerant.

e Bordonus, peregrinantium baculus.

f Duo Mss. rem sic explicant, aut verius implicant, Dignitatem Archidiaconatus Victorio commendans. Viotus hic narrat, dæmonem in venientes pugnasse, nive, ventis, grandine, fulmine, omnique aëris interemperie, ut Sanctum a cœpto deterreret, sed frustra.

g Idem describit inhabitatas Montis Mailletani voragines, duabus illinc leucis versus Occidentem distantes.

h Id est, adjurando & increpando compegit.

i Viotus, ut diversa erant loca, sic duplicem expeditionem supplicantiumque deductionem distinguit: addit etiam, quod obtenta victoria, Episcopus voluerit Bernardo dignitatem cedere, tamquam digniori.

k Idem Viotus: Ejus ædificii, inquit, primi ac vivi decem lapides fuere, decem illi Galli peregrini, prodigiorum in utroque monte patratorum testes: deinde, ipsum Bernardum ait ibi aliquot annis commoratum, simul sociorum atque ædificiorum curam habuisse; ac deinde solitum eos per annum subinde adire, & primum ædificium mille summis aureis fuisse absolutum, quos ille ex Archidiaconatus officio comparserat: denique cap. 18 addit, quod Confirmationis, Ordini a se instituto, impetrandæ causa, Romam iter instituit; ubi a summo Pontifice voti compos effectus, cum Pontificio diplomate ac benedictione domum repetiit. Sed ejusmodi diplomatis nulla distinctior memoria superest, ideoque nec Pontifex nominatur; & lib. 2 cap. 4 primus ponitur Honorius IV, an. 1285 creatus; idque ex Bulla confirmatoria dumtaxat, Nicolai item IV, successoris; qui locum in Apostolicæ Sedis tutelam susceperit, privilegiisque ornarit.

l Clarius Mss. duo dicunt, quod ambo Montem-Jovis visitaverant. Hinc occasionem sumpsit Viotus, poëtica (ut mihi videtur) licentia scribendi, quomodo pater ac mater Sancti, audita fama novi in Monte-Iovis Xenodochii, illuc instituerint peregrinari; ab ejus fundatore viro sancto aliquid fortaßis audituri de filio, de quo eatenus intellexerant nihil; exceptos autem notos ab ignoto, qui post solatium eis impensum variasque ambages, tandem agnoscendum se præbuerit; domum autem reversos, totos se dedisse operibus caritatis; atque Germani, in Faillorio Monachi, quem filii sui pædagogum domo olim expulerant, disciplinæ se commisisse; & paucis post testamentum pie conditum mensibus, obiisse; scriptis heredibus, proximis suæ gentis dynastis, qui deinde meritis S. Bernardi in multas illustres familias, etiamnum florentes, sint propagati; puta Guillerii, Rochefortii, Montrotierii, Beaumontii, Cofignonii.

m Matriculæ duplices in ecclesiis erant; aliæ Clericorum, in quibus horum hebdomadatim munus describebatur, aut etiam cuique debita stipendia; aliæ pauperum, qui in ecclesiæ eleemosynis sustentabantur: sed hæ non apte junguntur verbis: quare dubito, an non sit legendum, Miraculis. Mss. duo habent verbo & exemplo.

n Erat hic, secundum Viotum & Ughellum, Boso; quem secutus Anselmus, hoc nomine primus, & pro anno 1014 notus.

o Hactenus deducta videntur servivisse pro sex Lectionibus primi secundique Nocturni; cumque ad Lectionem septimam recitandum esset Euangelium, Sint lumbi, placuit interpolatori sextam sic finire: Sic, o Fratres carissimi, vigilemus ut vivamus gloriose, & cum eo regnare valeamus; Domino nostro auxiliante, in æternum; qui vivit & regnat Deus per infinita secula seculorum. Amen. Deinde, recitato Euangelio, subjungitur exhortatoria Lectio hujusmodi. Sancti Euangelii lectio, Fratres carissimi, clara nobis recitata est: in qua jubemur lumbos nostros præcingere. Lumbos enim præcingimus, cum per macerationem carnis & operationes virtutum, luxuriam in omnibus membris coarctamus. Lucernam in manibus gerimus, [Adhortatio ad imitationem Sancti,] cum per bonorum operum augmentationem tenebrosa peccarorum vitia a nobis repellimus, exemplo & doctrina sancti Bernardi Menthonistæ, Archidiaconi Augustensis, gloriosi Confessoris. Qui postquam dæmonia fugavit a Montibus-Jovis, & Columnæ-Jovis, statuamque profanam, & Columnam lucentis carbunculi oculi statuæ, miraculose fragminavit, dæmonem fugatum reclusit, hospitalia construxit, & cœnobia disposuit, in materternali utero beatificatus, in lumbis & in omnibus membris præcinctissimus, lucerna clarissimus, operarius virtuosissimus, virgo semper purissimus, confitens defectus contritissimus, jejunans cibis temperatissimus, orator devotissimus, cilicio corrosissimus, continentia ferventissimus, prædicator utilissimus, reformator lætissimus, humilis semper dulcissimus, largus donator uberrimus, castus integerrimus, patiens mansuetissimus, caritate ardentissimus, maritator fœderatissimus, moderator gravissimus, macerator lenissimus, hospes humanissimus, recogitator abundantissimus, [virtutum. que ejus enumeratio.] eruditor auditissimus, reprehensor cautissimus, reparator assutissimus, indultor liberalissimus, confortator gratissimus, salutator suavissimus; in omnibus prædictis viginti & octo virtutibus cum allis extitit promptissimus; propter mandatum Dei cuncta felicitatis terrenæ & mundi prospera dereliquit. Numquam asperitas, numquam malitia, numquam vigor, numquam superbia, numquam avaritia, numquam voluptas, numquam ira, numquam invidia, numquam gulositas; sed omnis humilitas, largitas, continentia, castitas, patientia, diligentia, suavitas, & temperantia in eo semper permanserunt. Sic, o Fratres, Carissimi paria peragamus: & quantum de bonis plus a Deo recipimus, etiam majora bona reddere obligati, talentum nobis commissum multiplicare laboremus. Tum vero Lectio octava sic inchoanda proponitur: Ipse S. Bernardus Menthonista, Archidiaconus Augustensis, postquam vixit virtuose &c.

p Mss. duo de hoc sermone sic breviter loquuntur, & locum simul ubi sermo est habitus, ipseque mortuus, indicant; Circa festum Trinitatis, finito quodam mirabili sermone, in civitate Novariæ, in quodam monasterio S. Laurentii juxta muros, intrans in quoddam oratorium, &c.

r Uberari pro fœcundari necdum alibi legi, & multo minus in sensu metaphorico, ut supra, pro liberalem reddi.

s Guttosi a Gutta, id est arthritici. Ms. Corsendonk. Gutturnosi, id est strumis laborantes. Bodec. Gibbosi.

t Schirmbekus ex Vioto paulo aliter. Postremo significat velle se in Cathedrali templo Augustæ, aut certe in Monte-Jovis sepeliri: quod tamen, ob

[0]

multas turbas exinde consecutas, fieri non potuit. Ast Mss. Pro testamento recommisit animam Deo omnipotenti, corpus terræ: bona sua, unam portionem Matri suæ Ecclesiæ Augustensi. & aliam hospitali Montis-Jovis, ordinavit.

u Imo potius Presbyteri Mart. (ut habet Vita 2) qui Novariam ex partibus Occiduis advecti tempore S. Gaudentii Episcopi seculo 4: cujus ibi festum agitur 30 Aprilis, uti tunc diximus; corpus autem, ab ejusdem ecclesiæ ruinis extractum anno 1552, in urbem delatum fuit, renovato in melius cultu; cujus obscuritas medio ævo excusationem scriptori præbet, cum plerisque credendi, ipsam ecclesiam esse S. Laurentii Levitæ, qui colitur 10 Augusti. Cum autem anno 1595 idem qui transtulerat Carolus Episcopus, rursum solennius elevandum curarit; fieri potest ut etiam Capucinis Novariam adductis auctor fuerit, suam intra urbem ecclesiam isti S. Laurentio consecrandi, pro ea quæ foris destructa erat.

x Expunxi verba, feria sexta post Trinitatem, hic inepte repetita, totiusque circa diem obitus confusionis causam præbentia.

y Viotus, ex suo sensu hoc interpretatus, ait, quod, propter manifesta ad sepulcrum miracula, populique ad illud concurrentis frequentiam, XX Maji ritu solenni fuerit Divorum Catalogo adscriptus. Quo facto sacrum ejus corpus magno apparatu denuo exhumatum, loculoque marmoreo eleganter exciso repositum est, in quo velut honoraria cathedra quiescit… Constitutum quidem, inquit, erat, ut Salassorum Augustam aut Montem-Jovis transferretur: sed videtur Deo aliud cordi fuisse: quandoquidem monasteriorum atque hospitalium ædium Præpositi numquam potuerunt sumptus præstare, translationi necessarios; sive quod bella & turbæ publicæ obstarent, sive quod eleemosynæ atque gratuitæ largitiones essent pauciores, sive denique Deo placuerit servi sui sacris Reliquiis locum ac honorem, absque ulteriori mortalium apparatu, procurare. Addere potuisset, eosdem, cum aliud non possent, satis habuisse quod Caput obtinuissent; subinde autem sacrorum oßium aliquid impetrarent, prout testatur scheda, intra arcam reperta anno 1595; cujus meminit Carolus Episcopus, verbis in principio allegatis.

z

Quæ sequuntur, a textu, hic quartum ut minimum interpolato, exempta, ad eum non pertinere satis apparet. Et post in ecclesiis per eum initiatis sub nomine S. Nicolai, additus est ipse S. Bernardus in Patronum; de cujus mirabili sanctitate magnalia resurgunt & fragrantia miracula. O quantum debet congaudere, quantum ipsum honorare, & quantam spem recipere omnis Christianæ professionis, & utriusque sexus, sua progenies. Eadem in gemino nostro Ms. sic etiam prolixius efferuntur: Atque in ecclesiis & hospitalibus per eum fundatis sub nomine S. Nicolai, est ipse S. Bernardus in Compatronum adjunctus. O quantum gaudere, quantum honorare, & laudare debent ipsum Menthonistæ proximi, qui talem consanguineum in cælis regnantem se sentiunt habere! Gaudeat etiam Archidiaconus Augustæ, qui talem prædecessorem habere meruit in illa dignitate. Gaudeat Ecclesia Augustensis, quæ a tali Archidiacono temporibus suis ornari meruit. Gaudeat vallis Augusta, quæ a tali victore a dæmonibus liberata reperitur. Gaudeant Sabaudienses omnes, qui a tali protectore illæsi & sani per itinera montium transire possunt. Gaudeat totus mundus, qui per subsidia & beneficia ejusdem Sancti, de necessitatibus suis transeundo reficitur & sustentatur. Interpolator vero noster ultra pergit, &; Deo quo, inquit legitur, quod anno Christi millesimo octavo a suo successore Richardo, ex Dominis Festi, vallis Ysaræ, [Auctor cum sociis a naufragio per Sanctum liberatur.] diœcesis Tharentasiæ, Licentiato in decretis, Archidiacono Augustensi, & suis consociis ad sanctum sepulcrum Dominicum peregrinis, transfretantibus mare, turbatum fluctibus, in tranquillitatem & refugium advocatus idem S. Bernardus, arborem & vela puppis, turpissima & valida tempestate confractam, citius restauravit: dæmonesque fulgurantes raucis tumultibus exclamabant; Hic est ille Archidiaconus Bernardus Menthonista, nos devolvens: tantus prædicator, magnus turbator noster, qui in Monte-Jovino nostros catenavit. Fugiamus, eja, velocius, ne nos flammis exuri præcipiat. Et peregrinis absque mora manentibus consolatis, alii exinde maritimi & terreni, suum postulatum obtinuerunt auxilium, qui omnia malignantia repellit in aquis & in terra. Hactenus Interpolator, quem Viotus nescivit a Richardo Vitæ auctore distinguere, cui prope uni, inquit cap. 10, hæc de Bernardi vita monumenta debemus. Idem Valdiserium Canonicum nominat Gallice Val d'Iser: appellatione omnino accepta a Vallis-Isaræ Dominis, quorum unum allegat Papirius Massonus, in descriptione Franciæ per flumina pag. 413, agens de Isaræ flumine, apud Tarentasios oriente, seque tandem in Rhodanum devolvente. Sed hic videtur peculiare Festi dominium notari, Vallis-Isaræ finibus inclusum, cujus situm Sabaudis querendum relinquo: satis habeo aduotasse, quod præter ea quæ Vita 2 refert miracula, alius de Miraculis S. Bernardi tractatus extiterit, in quo istud descriptum legebatur; ut factum anno 1008, quo Sanctus obierat; vel potius 1018, postquam Richardus hanc Vitam scripsisset; qui eamdem concludens, se quidem antea peregrinatum ostendit, sed non ultra Romam, post annos autem aliquot potuit etiam Hierosolymam peregrinus petiisse. Aliquem similem tractatum, præter Sequentiam infra adferendam, videtur habuisse Auctor Vitæ secundæ; ubi toties dicitur, Legitur de viro sancto; alibi utique quam in Sequentia, ubi tribus solum verbis attinguntur singula.

Nunc porro juvat Lectori considerandam proponere Vitam illam, quæ velut clarior & brevior, extat in quodam Ms. Carthusiæ Coloniensis; ut appareat quid inter otiosorum hominum commenta, & solidas coævorum scriptorum relationes intersit. Sic ea contexitur. B. Bernardus, [Fingitur is fuisse Dux Sabaudiæ,] genere nobilis; sed fide, sanctitate, ac virtutum operibus longe nobilior extitit. Hic sanctus Confessor & Eremita, filius fuit Principis seu Ducis Sabaudiæ, qui fuit potens & dives. Cum autem ambo parentes sui viam universæ carnis ingressi fuissent; Bernardus, & unicus filius, & verus heres terræ erat Sabaudiæ Ducatus; ac potens Princeps, jure hereditario ac successione, effectus est. Qui ex instinctu Spiritus sancti doctus, [divisisque trifariam bonis,] nolens ponere cor in affluentia rerum temporalium, sed considerans monita salutaria Domini dicentis; Amen dico vobis, qui reliquerit domum &c. centuplum accipiet, Ut illum fructum contesimum accipere mereretur apud Altissimum, ex suo patrimonio tres fecit eleemosynas. Primam dedit Ecclesiæ, secundam famulis Dei, tertiam pauperibus, & pauperem Christi se fecit. Sed quia minus est mala non agere, nisi quisque studeat etiam bonis operibus insudare; protinus mundum cum omnibus suis oblectamentis respuens, [secessisse in eremum;] vastamque eremi solitudinem intrans, cœpit bonis ac sanctis operibus sedule insudare. In quo cunctis diebus

[1]

Domino quadruplex officium offerre satagebat; primo carnem suam domando, quia rejecto habitu seculari, super nudo asperum induens cilicium, superaddita una simplici veste, die ac nocte cum his in terra jacebat triginta tribus annis, in patientia magna; volens sic carnem subjicere spiritui & rationi, secundum Apostoli doctrinam dicentis; Fratres si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Secundo, Domino obtulit vigilias & orationes, ut Dominus dicit per Marcum Euangelistam; Videte, vigilate, & orate: item, Vigilate & orate, ut non intretis in tentationem. Tertio, observavit jejunium & magnas abstinentias, quia in die semel victum accepit de herbis & radicibus, [ubi cum sancto vixisset annis 33,] ac potum de aqua, volens sic mortificare omnem lasciviam carnis. Quarto, pertulit quotidie varo & multa tentamenta hostis antiqui generis humani, ipsum mirabiliter impugnantis, ac eum a sanctissimis operibus retrahere infestantis: qui ut fortis miles Christi, hæc omnia viriliter & patienter sustinuit, attendens dictum Sapientis; Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. His & similibus doctus, sustulit quod maligni spiritus ipsum sæpe ducebant de monte ad montem, affligentes magnis doloribus. Cum ergo vir Dei in hac sanctitate & solitudine hominibus incognitus, triginta tribus annis, occulte latitasset; [ab Angelo ductus in Montemjovis,] omnipotens Deus, nolens ut tantum lumen amodo occultaretur, sed volens ipsum proficere mundo, Angelum sibi de cælo mittens, eum ex eremo ad Montem-Jovis revocavit: quia scriptum est in Euangelio, Nemo accendit lucernam, & ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut omnes qui ingrediuntur lumen videant. Et beatissimo Bernardo a Deo per Angelum nuntiatum est, ut in eodem monte, in usum pauperum & peregrinorum, (quorum multi propter tempestatem & inopiam hospitiorum perierunt) ædificare deberet hospitale & monasterium. [jussus sit hospitale & cœnobium erigere:] Vir sanctus ergo, Domini præceptum adimplere studens, in eodem loco cœnobium cum hospitali construere cœpit. Sed diabolus, omnibus operibus bonis invidens, qui & Mille-artifex dicitur, sanctum opus veri Dei destruere intendit, instigans Ducem Sabaudiæ, nomine Wilhelmum, qui non natus sed electus extitit Dux terræ illius: cui dictum est, quod Bernardus, natus Dux terræ illius, longis temporibus amissus, nunc rediit; & de amissione terræ suæ tristis & dolens, in Monte-Jovis excelso construere prætenderet forte castrum, de quo ipsum Wilhelmum e terra expugnare præsumeret, ad recuperandam sibi prædictam terram. Cum ergo hostis malignus & fraudis commentator, sensum, [quod impedire persuasus successor in Ducatus Wilhelmus,] cogitationes, & voluntatem prædicti Ducis excitasset, & ipsum in sensum reprobum & intellectum damnatum convertisset; congregans ille Dux exercitum, & forti armatus manu, veniens ad montem prædictum, voluit subvertere sanctum opus inceptum, & procul fugare virum sanctum. Factumque est, dum Dux una cum satellitibus suis veniret usque ad montem, videns eos vir Dei contra se venientes, convertit se ad Deum in orationibus suis, hæc aut similia dicens: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium mihi. Mira res ac omnibus stupenda! [ad precos Sancti plaga triplici in se & suis punitus sit;] Dominus, qui numquam deserit sperantes in se, nec suum dereliquit fidelem famulum; sed in ipsius adjutorium subito intendit. Illos enim qui suum veniebant electum conturbare, ipsos tribus maximis plagis, scilicet quosdam morte subitanea, quosdam obsessione dæmonum, & reliquos morbo caduco percussit. Videns autem vir Dei summum Dei præsidium, ipsum tam hortibiliter defendentis, & intuens populum tam diris plagis aggravatum & plagatum; miseriis eorum condolens, Deum humiliter & devote pro ipsis & pro pristina eorum sanitate orabat, ut Dominus eos vellet liberare de illis gravissimis plagis; vellet nihilominus illos infirmitate aliqua misericorditer punire, ut suum reatum ac Deum omnipotentem agnoscerent. Exauditusque est Christicola per devotus a Deo, & suis precibus sunt illi liberati a tribus prædictis plagis. Et tunc quarta alia plaga, scilicet paralysi, sunt percussi. [ab iisque & a paralysi liberatus,] Tunc dictus Dux cum Comitatu suo, videntes mira Dei & sui Sancti potentiam, ad pedes ejus pro voluti, veniam & indulgentiam suorum delictorum postularunt. Denique homo Dei, eorum miseriis condolens, Deum devotius pro ipsis oravit, & pristinæ sanitati sunt restituti. Postremo omnes ad pedes B. Bernardi provoluti, viam pœnitentiæ atque emendationem vitæ humiliter petierunt. Unde factum est, quod præfatus Dux cuncta propter Deum reliquit, una cum multis aliis de suo exercitu; & in eodem monte cum B. Bernardo usque ad mortem, cœlibem vitam ducentes, monasterium cum hospitali de substantia & bonis ipsius Ducis construxerunt; ubi peregrini, pauperes, & infirmi multa recipiunt hospitalitatis, refectionis, & refocillationis beneficia. In eodem vero monte idem B. Bernardus, sobrie, humiliter, [ibidem cum pluribus factus Monachus;] caste, & sancte decem & novem annis cum suis Fratribus, in virtutibus multis, usque ad mortem vixit: & apud Deum promeruit, quod sibi dies mortis suæ ante triduum per Angelum e cælo pronuntiata est. Et his tribus diebus Fratres suos sanctis admonitionibus docuit, Dominum Deum semper piis precibus, orationibus atque psalmodiis summopere honorare. Legitur etiam his diebus Dominum exorasse, ut quicumque ipsum honorarent, & sui memoriam haberent, & qui sibi servirent, [Bernardus vero, actis ibi annis 15,] ut a supradictis quatuor horribilibus plagis essent custoditi & muniti. Postquam vero S. Bernardus pro suis orationes ad Dominum multiplicasset, e cælo per Angelum sibi denuntiatum est, suas esse orationes exauditas: & quod non solum esset exauditus pro hominibus, sed etiam habiturus esset protectionem a bestiis & creaturis quæ carne & sanguine vivunt. Hæc audiens B. Bernardus, Domino immensas retulit gratias; [sancte mortuus.] & suum spiritum in manus Altissimi commendans, die tertia migravit ad Dominum. Cujus sanctissimi viri corpus Fratres cum summo honore sepelientes, de ejus decessu multum conturbati & mœsti, fecerunt planctum magnm super eum.

Hæc retulisse, refutasse est. Guillielmus Guichenon, Ducalibus impensis omnia Sabaudiæ ac Pedemontii vicinarumque regionum scrutatus archiva, & Historiam genealogicam Domus Sabaudicæ vasto complexus opere, neminem ante Beroldum vel Bertoldum. Ottonis Primi ex Henrico filio pronepotem, (non prius quam anno MXIV in authenticis scripturis reperiendum) invenit in Sabaudia, qui titulum, non dico Ducis (eo enim primus usus est anno MCCCCXVI Amedeus IV, idem qui postea Felix Antipapa a Basiliensibus creatus) sed Comitis tulerit: neque inter illos hactenus repertus ullus, qui vocaretur Bernardus, prater unum, liberorum S. Amedei quintum, in cunis mortuum, Wilhelmus autem omnino nemo. Istis ergo ad fabulas amandatis,

[2]

accipe veterem Sequentiam, in Bodecensi & Corsendonkano Mss. repertam; eo autem pluris faciendam, quod ipsa multum usus invenietur Vitæ secundæ Auctor.

SEQUENTIA.
Ex Ms. Bodecensi & Corsendonkano.

Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)


Confessoris egregii celebremus nos, socii,
      Bernardi solennia.
Generosa stirpe natus, moribus hic exornatus
      Fuit ab infantia.
Augustæ Archilevita, Deo gratus, verbo, vita,
      Fiebat per omnia.
Plebis ibi Christianæ, verba vitæ serens sanæ,
      Extirpabat vitia.
Monita, in civitate prædicando longe late,
      Dabat salutaria.
Jejunans hic vigilabat, pro se, multis, & orabat
      Ut daretur venia.
Pretiosa cum habere vestimenta posset, vere
      Portabat cilicia.
Pane duro vescebatur, asper qui plus videbatur
      In sua provincia.
Potum uva non præbebat, aquam vero sic bibebat,
      Sæpius absinthia.
Domum fecit caritatis, ubi data dantur gratis,
      Nec quæruntur præmia.
Ubi panis, vinum, ligna numquam crescunt; sed maligna
      Sunt ibi contraria.
Nix & algor, via dura, fumus, nubes, & obscura
      Sunt ibi perennia.
A Bernardo facta domo, illam adit, quisquis homo
      Habet necessaria.
Illa domus semper patet, Procurator numquam latet,
      Propinans cibaria.
Nunc Bernardi proferamus signa, ejus & dicamus
      Virtu es, prodigia.
Nicolaus apparuit, peregrinus visus fuit,
      Sancto dixit talia:
Montem Jovis ascendamus, hospitale componamus,
      Summæ rupis in via.
Illa Domus fabricatur tantis viris, & dotatur
      Habens beneficia.
Cæco visum restauravit; sterili matri donavit
      Puerum, quem hæc rogavit.
Pestem perdit locustarum, quæ nocebant, & non parum,
      Et morsus bestiolarum.
Hic avarum prædicavit, paupertati destinavit;
      Exitus quod comprobavit ignis peste anxia.
Adit Romam Rex Henricus, perdat Papā quod iniquus,
      Malus, prorsus inimicus: cognita malitia,
Regi nefas dehortatur, hinc adversa comminatur,
       Fine rei demonstratur Sancto ita qui probatur.
            Nobis detur venia. Amen.

ALIA VITA
Ex Mss. Cœnobii Bodecensis.

Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)

BHL Number: 1244


EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Bernardi venerabilis vitam partim descripturi, non in virium nostrarum præsumptione, nec Ciceronis vel aliorum Rhetorum facundia confidimus, non Castaliæ fluentis, nec philosophorum argumentis imbui satagimus, sed ejus rore qui per Prophetam dicit: Dilata os tuum & implebo illud. Et ad nostræ locutionis auxilium obsecramus illos, qui scripta nostra lecturi sunt, ut ad exemplum beati viri degere studeant. [Ps. 80, 11] Opinor enim nobis eos ad scribendum opitulaturos, siquos noverimus ejus mores imitaturos: [Imitændæ gesta SS.] neque reor gesta Sanctorum, ad eorum laudes tantum esse descripta, quantum ad superstitum ædificationem animarum; quod dignosci potest Scriptura teste, quæ ait:

Non satis est Domini præceptum volvere lingua.

Quapropter unusquisque vestrum operetur quod in Canticis Canticorum promittitis adimplere, In odore unguentorum tuorum curremus: virtutes quippe bonorum dicuntur unguenta vel aromata: sicut enim alicujus pigmentarii animus recreatur odore, sic odoramento virtutum refocillatur anima, nisi legentium obfuerit culpa. [Cantic. 1, 3] Et notandum, quia bonus odor prædicatorum vel ad salutem pertinet vel ad damnum; illo testante, cujus doctrina per totum orbem terrarum diffusa est: Christi bonus odor sumus in omni loco, his qui salvi fiunt, & his qui pereunt. [2 Cor. 2, 15] Vobis idcirco considerandum est, Fratres mei, ne potius ad interitum quam ad salutem fiat hujus Sancti vitæ narratio. Et quid ejus virtutis vobis odor valeat, non tantum actus, verum etiam nomen indicat: dicitur namque Bernardus, quasi Vera-nardus. Quid enim Nardus, nisi bonus odor? quid bonus odor, nisi bonam Sanctorum designat opinionem? Unde legitur; Nardus mea dedit odorem suum. [1 Cant. 11] Hujus ergo Nardi suavitatem sectari conamini, ne fluat incassum sermo noster.

Quantumvis vera etymologiæ ignæris, præsertim exteris, placere soleat ista ad Nardum, herbam odoratam, affinit a nominis; linguarum tamen periti non dubitant, quin vere Teutonicum nomen sit, ex radicibus patriis explicandum, sicut & alia omnia in Ardus, vel Hardus; ab Aart, indoles, vel Hart, cor. Bern autem triplicem habet significationem; cum enim verbum est, significat, ardeo, cum substantivum, filium, puerum; cum adjectivum, a Ber, ursus, Ursinum notat. Hinc multiplex exurgit explicatio nominis, quod etiam per aspirationem scribitur, & quidem semper in hoc quo utimur codice.

CAPUT I.
S. Bernardi virtutes miracula.

[2] [S. Bernardus Christum prædicat,] Sanctus itaque Bernardus, nobili prosapia genitus, & probis a pueritia moribus pleniter institutus, in civitate quæ vocatur Augusta fuit Archidiaconatus officio præditus: ubi Christianorum populum a vitiorum sordibus cessare, virtutumque semina aggregare, nomen Domini prædicans admonebat. Nec solum in ea regione, sed circumquaque progrediens, Dominicas oves salutaribus monitis reficiebat; reminiscens illud quod Timotheo jubetur: Argue, obsecra, in omni patientia & doctrina. Cumque longe lateque semina divina jaciendo messem Dei multiplicaret, factum est ut in montana a Novariensis climatis deveniret, & ejus incolas Domini præceptis imbueret. [2 Tim. 4, 2] Cujus prædicationem ne quis forte contemptibilem redderet, secundum Paulum Apostolum, corpus suum castigabat, & in servitutem redigebat: nam jejuniis & vigiliis sese macerans, [pietate, austeritate vitæ, abstinentia clarus:] orationibus diu noctuque vacabat; quas non tantum pro suis, sed etiam aliorum delictis ad Deum fundebat: & ad hominis interioris salutem, exterioribus verberibus corpus nonnumquam afficiens, Christo sic se famulari cogebat. [2 Cor. 9, 27] Cilicio juxta carnem contentus, cum posset indui pretiosissimis, vilibus utebatur ornamentis. Cibus ei aderat panis absque escarum delectatione, neque similagine confectus, sed qui asperior in provincia qua degebat reperiebatur. Potum sibi non uva præbebat, sed raro aqua; sæpissime vero succum absinthii vel ejusmodi herbarum bibebat. Verbis sic hilaris erat, ut severitatem non desereret; sic severus,

[3]

ut hilaritatem retineret. Vigiliis & jejuniis insistebat constanter, & corpus suum affligebat; ut cum aliis prædicaret, ipse reprobus non efficeretur: quam nimirum prædicationem signorum patratione quotidie roborabat. De quibus ingredior pauca narrare, ne talentum mihi traditum, & posteris absconsum, causa sit interitus animæ meæ.

[3] Legitur de viro sancto, constituto in sua devotione, [Xenodochium in Monte-Jovis ædificat:] qualiter ei S. Nicolaus apparens, peregrinus visus fuit, & eum sic affatus: Montem-Jovis ascendamus; hospitale componamus, summæ rupis in via. Cui vir Sanctus acquiescens, Montem-Jovis ascendit; domum caritatis ibi faciens: ubi data dantur gratis, nec inde quæruntur præmia. Ibi panis, vinum, ligna numquam crescunt; sed maligna sunt ibi contraria. Nix & algor, via dura, fumus, nubes & obscura, sunt ibi perennia. A Bernardo facta domo, illam adit quisquis homo habet necessaria. Illa domus semper patet, Procurator numquam latet, propinans cibaria. Quare merito hoc hospitale a summis Pontificibus, cum Apostolicis indulgentiis atque privilegiis, per orbem terrarum sublimiter est sublimatum.

[4] Rursum legitur de sancto viro, quod erat in prædicta regione mulier b quædam, quæ sine sobole diu vixerat cum vito suo. Hæc itaque cum cognovisset hominis Dei præsentiam, festinanter ad eum pergens, filiationis opem postulavit. Cui respondit: Non sum, inquiens, hujus meriti, Soror, nec quod petis a me efficere possim; [mulieri sterili prolem promittit,] verumtamen in Domino spera: cujus patrocinante clementia dabitur tibi filius. Quod, quamdiu vir sanctus in hac vita permansit, non est impletum; sed ejus corpore jam sepulto, venit ad tumulum femina, quod ipse spoponderat rogatura; & quasi tarditatem promissionis increpans, talibus ante sepulcrum verbis conquerebatur: O homo Dei, cur mihi pollicitus es, quod non obtineo? Cur me consolabaris, quæ in tristitia sedeo? Melius erat non polliceri: melius eras non consolari. Cui nil promittitur, nequaquam decipitur: cui non adhibetur consolatio, minor existit doloris confusio. Memorare præterea tuæ promissionis; memorare, Pater, & consolationis. Exora, quæso, Deum; cui familiaris esse crederis. Recordere quod ad discipulos suos Dominus dixit: Amen dico vobis; quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, & fiet vobis. [Marc. 11, 14] Neque credo preces tuas apud Deum plus in vita vigoris habuisse, quam nunc, cum sis ei vicinior, & ipse tibi visibilior. Hæc dicens, & munera prout poterat faciens, redivit ad propria: & priusquam unius anni spatium compleretur, propagine filii lætificari promeruit. Qui, licet in infantia positus, per intercessoris sui vestigia se demonstravit iturum. Referunt enim, quod a carnis & ovorum lactisque c peculialis comestionibus ætatula tam molli abstineret, forma venustus, vultu severus, amplius coævulis suis vigens; [quæ eo mortuo filium suscipit, ab infantia Sanctum.] animos cunctorum se visentium nimis hilares reddidit: talibus ergo documentis omnipotenti Deo, nec non petitori gratias agere videbatur suo. Quod factum nemo dubitat esse laudabile, cum celebretur in Samuele: postulatus enim est iste, postulatus & ille; unde Samuel; id est, Postulatus d, dictus est.

[5] Huic subdendum est & illud, quod per eum cuidam Dominus concedere voluit. Habebat namque mulier quædam filium parvulum, corpore luminis visu penitus cassum. Proficiscens igitur ad Presbyterum quemdam, nomine e Theodaldum, (non enim forte præsumebat accedere) rogavit ut opem filio suo peteret ab eo. At ille Sanctus, ut erat humilitatis ineffabilis, humiliter dixit ad eum: De talibus, inquit, me non intromitto; [Cæco visum confert, signi Crucis:] sed hoc ab eo deposcite, qui solus omnia potest. Hæc audiens mulier, quasi repulsa vehementior, filium suum jam dicto Sacerdoti tradidit, per eum Sancto repræsentandum. Quo viso, Dei famulus primo parumper demoratus, dehinc Omnipotentem precatus, homo non minimæ fidei, maximæ spei, super oculos ejus signum Crucis facere disposuit, & ad actum usque perduxit. Mox operante gratia Salvatoris, sicut idem Sacerdos f narravit; lumen accipere puer meruit. Magnificetur itaque Dominus, qui talia per servum suum largiri dignatus est.

[6] Nec reticendum puto, quod in eadem provincia Deo cooperante per eum gestum est. In illis quippe locis g locustarum tanta redundabat immensitas, quod incessum iter agentibus vel penitus auferebat, vel plurimum impediebat. [locustas abigit, parte frumenti Deo oblata,] Quodque valde tremendum est, non solum peditibus id agere, sed insuper equitibus audebant. Horrebat enim cujusvis equus, nimio fremitu bestiolarum media via concurrentium, gressusque præripientium. Telluris quoque fœtus tam in vallibus quam in montibus omnes demolientes, locum illum pene desolatum sterilemque reddebant. Quod cum vir Dei comperisset, indigenis compatiens, sic ad illos exorsus est, dicens: Tempore sationis instante metiatur unusquisque sementem, cumulumque sextarii Deo studenter exhibebit: si quis enim hoc fecerit, procul dubio gaudebit ab hac peste se liberatum. Talibus auditis, hilares effecti sunt, per omnia jussa complentes; & non incassum: quia mox illa clades ita deleta est, ut nullum horum animalium, nisi sicut in ceteris locis, inibi cernere quis posset.

[7] Nunc quoniam munificentiam lenitatis ejus ostendimus, ejusdem morum gravitatem dilucidare jam cupimus. Cum igitur S. Bernardus omnia vitia funditus extirpare satageret; præcipue tamen usuras accipere Scripturatum testimoniis interdicebat. Quibus verbis ceteris parentibus, unus avaritiæ laqueis irretitus, ausus fuit inobediens permanere, Sed eum Dei famulus piis alloquiis demulcens, tandem promittere coëgit usuræ se in proximo renuntiaturum; non sponte tamen, ut rei monstravit eventus. Ipso namque die, quo pollicitus id fuerat, omnes debitores aggrediens, [usurario fuse emendationem pollicenti,] debitum cum usuris ab illis exigebat, ut tunc saltem fœnore ditaretur quo nondum satiatus fuerat, & quos ulterius se repetiturum dolebat. Si quis autem creditum reddere nequibat, quovis modo sua tollebat; hujus oves invadebat, illi boves violenter extorquebat, alterum vestibus expoliabat, alterius vasa captivabat; austerus erat debitoribus, nec minus fiebat & validus. Tunc illi tristes amissione rerum suarum, ad Dei hominem profecti sunt: cui consternati, sunt flentes ista præfati: Opus habemus, Pater, tuo consilio, tuo nimis indigemus auxilio: pecoribus nostris privamur, rerum nostrarum rapinam patimur: lupus est rapax, qui nobis has miserias ingerit: nam si homo esset, homini vel ferus indulgeret: si quid in eo foret humanitatis, non haberet tantum crudelitatis. Creditor est is, quem sanctis monitis tuis, ut ab usura cessaret, vix profiteri coëgisti: sed numquam habebit fœnus odio, cujus non implebitur desiderio. Idcirco ne pereamus omnes, liceat uni quod indesinenter amat exercere. Præstat enim

[4]

ut ipse solus in perfidia maneat, quam plurimos Domino tibique devotos cupiditas illius opprimat. Subveni nunc nobis S. Bernarde; concede mereri quod te postulamus, alioquin oportet nos vel morti subjici, aut servituti. Lamentis prædictis homo Dei motus, fœneratorem accersivit, eique dixit: Cur omnipotenti Deo, mihique servo suo imponere destinasti, serve diaboli? Amator enim pecuniæ servus est Mammonæ; Mammona vero dæmonis nomen est, illius qui secularibus lucris præest, & dominatur eorum qui diligunt mundum, de quibus unus es. Vade jam; quod animo sedet, instanter operare; adauge pecunias, ut de mundo nudus exeas. Esto nunc dives, ut in perpetuum mendicitati subjaceas. Adimpleatur in te Scriptura dicens, [bonorum omnium jacturam prædicit, qua mox ei accidit:] Qui in sordibus et sordescat adhuc. Pro certo tamen scias, te non solum spiritualiter mulctandum, verum etiam corporaliter injuriæ nostræ pœnas daturum. Et qui aliis misereri de divitiis inficiaris, pauper in proximo fies. Tunc viri Dei sermonem homo ille citissime verum probavit; maximam partem suæ facultatis igne devorante h. Patet his signis profecto, quantum sanctis prædicatoribus favere conveniat, dum blandiuntur; & eos metuere, dum mala nostra corrigunt: tum quippe blandiuntur, cum beneficia nobis largiuntur, sicut est auferre terræ siccitatem, vel ægrotis dare sanitatem; tunc autem corrigere videntur, cum nolentibus ad Deum converti, plagam aliquam inferunt.

[8] Interea dum S. Bernardus omnia Novarinæ parochiæ verbis & miraculis adornasset; [infaustum impiæ expeditionis successum prædicit.] exinde planitiem peragrans, castella, villas, vicosque sua prædicatione glorificans Papiam usque pervenit: in cujus partibus i Rex quidam Henricus milites omnibus modis ibidem adunabat, ut causa delendi Papæ Romam peteret excidio. Vocabatur hic Papa baptizantium impositione Hildebrandus, sed dignitatis officio Gregorius: ad cujus interitionem cum Rex supradictus tenderet, occurrit illi famulus Dei Bernardus: ejusque nefarium consilium cum dissuadere minime potuisset, inquit ad eum: Vadere quidem poteris; sed scias, te nil tuæ voluntatis acturum, & insuper plurium tuorum damna subiturum. Quod & factum est. Nam equis & equitibus plerisque morte retentis, cum paucis & eisdem ægrotis, ab urbis obsidione discessit.

ANNOTATA D. P.

a Fuse de hisce montanis agit Carolus Episcopus, sæpe nominatus, lib. 1 suæ Novariæ.

b Viotus; Nobilis matrona in Lombardia, Maria Ginguesia dicta.

c Peculialis, id est, pecorinus.

d I Reg. I Vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum: Hieronymus in libro de Nominibus Hebr. Nomen ejus Deus, vertit.

e Theodulum Viotus appellat, sed placet Lombardicum nomen præ Græco.

f Cave hinc opineris, etiam hanc Vitam non admodum diu scriptam post obitum Sancti. Id ita prius scriptum invenerit Auctor, ab altero pæne coævo.

g Idem miraculum in ægro Novariensi factum, indicto triduano jejunio, narrat Carolus Episc.

h Addit Ferrarius, quod ex residuo quantum potuit restituerit; in alterumque mutatus virum, miram pœnitentiam egerit. Viotus huc videtur respexisse, ubi ait, quod ultimus penicilli ductus, in quo Richardus Valdiserius hanc vivam Dei imaginem depingit, in multorum usurariorum conversione finitur; quæ mihi tam operosa videtur, inquit, ut non possit in quovis alio peccato difficilior esse. Nihil tale in Vita legimus, sed solum hæc verba, Avaros uberavit, eaque non ultima istius periodi. Si habuit Viotus alterum Richardi scriptum de miraculis, recte facient ejus successores, ipsius exemplum ad nos dirigendo.

i Henrici IV adversus Gregorium VII, ante a Hildebrandum dictum, expeditio incidit in annum 1081: adeoque oportet ut Bernardus illum convenerit, per visum apparens diu post mortem: vel ut alterius Sancti prædictio, Henrico illi facta, nostro Bernardo fuerit applicata. Prius magis placet; neque explicationi huic contradicit Sequentia, dum hujus rei ultimo loco meminit; arguit autem Auctoris hujus ignorantiam simul & exiguam vetustatem, qui viventi potuit applicare rem, adeo diu post mortem gestam. Viotus, dum nititur tam repugnantia declinare, fingit sibi Lombardiæ Regem Henricum, atque rem prorsus aliter narrat. Henricus, Lombardiæ Rex, novis tributis ac oneribus cives suos premebat. Eum ergo Bernardus adit, medicinam huic malo facturus, qualem morbus tam periculosus potuit a tali medico sperare. Rex, etsi ferocioris natura ingenii, ac mordicus conceptæ semel sententiæ tenax, multum tamen ei honoris ex hibuit: auditisque Bernardi consiliis, exinde majorem longe publicæ utilitatis rationem quam prius habuit, præcisis omnibus avaritiæ inventis, unde subditi ejus causam habuere Deum laudandi. Sed ejusmodi Rex nullus invenitur fuisse.

CAPUT II.
Mors, sepultura, & utramque secuta miracula.

[9] Dei vero servus Papiæ commoratus paululum, Novariam inde progressus expetiit & credo Domino dispensante, profestum natalis B. Laurentii Sacerdotis & Martyris, ipso die quo advenit, celebrabatur; Domino dispensante diei; quia lætabundi fiebant homines de ventura Sancti a festivitate, gaudium illis agebatur tanti viri præsentia fruituris. [Æger omnes solatur:] Tunc Martyris antedicti monasterium adiens S. Bernardus, ibidem hospitio susceptus est. Sed jam gravius infirmitate, qua sancta ejus anima de carcere corporis erat exitura; paucis alloquens populum, stratum quo raro potitus fuerat, increbrescente dolore febrium, exquisivit. In quo sex hebdomadas & eo amplius faciens, quamquam debilis, cælestia tamem monita proferre non desinebat. Ad eum namque veniebat hominum multitudo, rusticorum, castellanorum, civium, clericorum, seu laicorum: quos ipse blandis divinisque sermonibus consolans, e mœstis alacres, & ex alacribus alacriores domum dimittebat. Qui tristis ad eum venit, gaudens abscessit: nulli unquam obfuit, omnibus profuit. Nam quid aliud ageret, qui declinans a malo semper quæ bona sunt faciebat; & ea sic operari studebat, ut inanis gloria non subverteret, quidquid ipse gereret? Nolebat ditari, renuebat honorari: quoniam prodesse satius æstimabat, quam præesse. Et quando nullius honoris ambitione fatigabatur, liquido staret, nec eum prosperis extolli, nec adversis dejici.

[10] Nec est prætereundum, quod dum esset in languore positus, unoquoque die, sicut mos est, peccata sua Deo & hominibus confitebatur,

[5]

juxta illud: Confitemini alterutrum peccata vestra, & omnia in confessione lavantur. Nec oblivioni tradens, Dimittite & dimittetur vobis; si quis eum offenderat, misericorditer illi condonabat. [Joan. 9, Epist. 1, Luc 6, 37] Quotidie quoque Christi corpus & sanguinem percipiebat, observans illam Domini sententiam, qua dicit, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam æternam in vobis. [Joan. 6, 54] Memorque quod ait idem Dominus noster, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; hæc & his plura quæ diximus indesinenter usque ad exitum animæ suæ custodivit, quæ corpus ut exivit, [sancte moritur:] mox cæli regna petivit: idque patenter manifestant ejus acta, tam præcedentia, quam subsequentia. [Matt. 24, 13] Cumque dum vivebat Sanctorum cœtus eum visitaret, ut asserebant sodales; nulli dubium, quin quorum consortio fruebatur in terris, eorum collegio copuletur in cælis. [1 Cor. 2, 9] Sed quia, sicut scriptum est, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Dominus diligentibus se; de gaudiis & felicitatibus animæ taceamus, & ad ea narranda quæ sancto corpori contigerint, jam inde transeamus.

[11] Igitur jam dicti cœnobii Patrum simulque Fratrum caterva, omni cum reverentia venerunt, & piis concentibus in Basilicam sanctissimum corpus asportaverunt: [insigni pompa effertur:] ad quod undique confluebat frequentia populorum, mœrentium quidem quod anima sua tam sancta talique colloquio carerent; sed nimis lactantium quod ejus socia membra tractare mererentur. [2 Cor, 6, 10] O quanta gloria, quanta lætitia, quantus honor est Christo famulantium! Nihil quippe mundani cupiunt, & omnium dominantur; sicut dicit Apostolus, Tamquam nihil habentes, & omnia possidentes. Mundi autem amatoribus, quia mundum diligunt, cælumque despiciunt; utraque negata sunt. Ecce isti sancto corpori (super cælos anima constituta) magna nimis habebarur virorum ac mulierum devotio: neque minor donorum fiebat impensio. Inter cetera quidam civium b labellum sibi donavit, in quo sancta membra reconderentur. [fœneratoris donum aversatur, etiam mortuus.] Sed quia fœnerator erat, & ejusmodi detestari solebat, adeo ut cum eis nec in cibo participaret; noluit ipsum Dominus in eo collocari; ne vel defunctus eorum opibus uteretur, quos vivus execratus fuerat. Ita factum est, ut oculis omnium vasculum illud displiceret, & incommodum omnes declinarent.

[12] [Sarcophagi onus non sentiunt portantes:] Hoc igitur abjecto, mox aliud quidam boni moris homo multæque magnitudinis Miles, ingenti desiderio largitus est. Quod in lectica c positum, quamquam immensi ponderis esset; succurrentibus tamen beati viri meritis ita deductum est, ut nullus jam tantæ molis sentiret onus. Sed cum basilicæ propinquaret, qua venerabile corpus erat sepeliendum, de improviso, nullo sustentante, super unius alteriusque tibiam (heu!) lapsa est: qui diu sic intercepti stetere, donec subvenirent alii, propter oneris gravitatem, populari sermone dicentes: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos. [Ps. 144, 14] Statimque surgentes cum ceteris, labellum trahere cœperunt incolumes. Omnibus jam rite paratis, beata membra, quamquam nimio d caumate solis tellus ureretur, tamen nil tabis emittentia, sed incorrupta, per triduum e feretro jacentia, [corpus tabis expers aliquamdiu:] debitis honoribus, ac dignis clangoribus, sepulcro tradita sunt. O virum per omnia Deo dignum! o vere beatum! o veri Dei famulum, veri Regis militem! Ad cujus tumulum venerat Clericorum psallentium chorus f, invariabilis puerorum cœtus; virotum grandis exercitus, senum non parvus conventus, mulierum tam virginum quam viris conjunctarum seu viduarum copiosa multitudo; divites, pauperes, nobiles, ignobiles; omnes pro se munera deferebant, vel aliud decoris impendebant. Quod adhuc devote servatur; populis anniversarium ejus diem recolentibus decimo septimo Kalendas Junii.

[13] Sepulto autem corpore, quid illic prodigiorum Domino donante patratum sit, in sequentibus referetur. Sacerdos quidem g, per annum unum mutus effectus, [ad reliquias recuperata loquela.] venit ad sancti hujus Confessoris corpus: ibique votum ex corde vovens, quod postea solvit, Missæ celebratione perfunctus, aptissime loquens remeavit.

[14] Quidam etiam mancus, qui B. Laurentium, nec non & S. Bernardum, bis in visione viderat manum sibi restituisse, nocte Pentecostes super asinum sedens, [usus manus,] atque secus atrium ecclesiæ Sanctorum ante dictorum solus pertransiens, ita forte precabatur: Utinam, Sancti Dei, nunc impetrare precibus merear, quod bis insomnis sum visus accepisse! Eadem hora, quasi quodam impetu depulsus asino, super invalidam manum graviter corruit, quæ nervis connexis confestim saluti reddita est.

[15] Quidam puerulus triennis h, debitis, officiis pedum, manuum, oris, oculorum miserabiliter destitutus; omnium membrorum sospitatem, [membrorum omnium;] ibidem consecutus est.

[16] Femina quædam i, cæcitate vastata, sepulcrum viri Dei adiens, [& visus.] tribus diebus ibidem morata est; quæ tamen lumine non est consolata, sed mœste revertebatur: cum vero duobus milliaribus progressa esset, quod flagitaverat adepta est. Quæ statim ad tumbam viri Dei repedavit, & omnipotenti Deo cum oblatione gratias egit. O Bernarde de Menthone, quia viriliter dimicasti, Deus te ad præmia vocavit. Tuis meritis mortui suscitantur, gravidæ parturiunt, steriles uberabunt, dæmoniaci, k caducantes, surdi, muti, lubrici, cæci, claudi, gutturnosi, febres, dentes, capita, viscera mala, [Alia miracula.] stridores & dolores sanantur; ignes, fulgura, tempestates, minæ, mortalitates & dæmonia non nocebunt, fideliter tua suffragia quærentibus, præstante eo, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat unus Deus, in secula benedictus. Amen.

ANNOTATA D. P.

a 30 Aprilis, ut jam dictum.

b Labellum, diminutivum a Labro seu vase lapideo, qualium in balneis usus erat; & Lavellum nunc paßim Itali dicunt arcam sepulcralem. Videtur autem labrum contractim pronuntiari pro Lavabrum, a lavando.

c Lectica hic usurpatur pro feretro: quod oportet sane magnum concipere, ut plures admitteret succollantes, pro ratione molis gestandæ.

d Cauma ardor, æstus, velut ab inusitato καύω, uro.

e Imo per dies 19, si quidem obiit 28 Maji, & sepultus primum est 15 Junii.

f Legendum fortaßis, innumerabilis.

g Viotus, genere Cyprium fuisse, ait.

h Novariæ id factum idem ait.

i Camillam nominatam idem scribit.

k Caducantes, id est, epileptici: hæc autem sumpta sunt ex Vita 1 num. 13.

[6]

APPENDIX.
Ex Gallico R. D. Rolandi Vioti & interpretatione Adami Schirmbeck S. J.

Bernardus Mentonius seu Montis-Jovis dictus, Archidiaconus Augustæ Prætoriæ in Pedemontio (S.)

EX GAL.

[1] Quidam ex alto lapsus, ubi indormierat, præceps, graviter lædebatur: inde ad Divi patrocinium confugiunt: qui miserum ita sibi ex integro constituit, qualis ante lapsum fuit. Alius, majori incommodo affectus, ossa quoque confregit, etsi lapsus esset minus periculosus: qui tamen non ad aliud remedium festinavit, quam ut, pro recuperanda valetudine, [Salvantur duo ex alto lapsi:] familiares sui Divo supplices fierent, cujus beneficio convaluit. In Lombardia quidam, S. Bernardo perquam devotus, cum videret gravem tempestatem terris suis tanta strage incumbere, ut videretur haud multo post omnibus vastitatem illatura; nihil habuit virium aut consilii, quod temporis iniquitati objiceret: quare constituit clientelæ D. Bernardi se suaque committere. [sedatur tempestas:] Res mira! Tempestas, totam viciniam depasta, Bernardi clientis possessionibus pepercit. Quidam fœnerator mentis excæcatæ, nescio quo stimulo impulsus, ad ejus tumulum argenti libram suspendit; sed Sanctus, qui in familiariori olim congressu ejusmodi sanguisugas damnabat, neque post mortem voluit eorum seu potius aliorum sanguine nutriri. [oblatio ex fœnore rejicitur a sepulcro:] Itaque argentum procul semper a sepulcro rejectum inveniebatur; videbaturque non alium in finem affigi, quam ut denuo decideret. Tandem omnino fuit remotum: didiceruntque ceteri, Deo & Sanctis nihil ejusmodi offerre.

[2] Infans quidam jam e misera hac vita ad meliorem emigrarat: tum pro eo ad S. Bernardum preces sunt fusæ, [suscitatur mortuus,] materque mox filium e mortuo vivum in manus sumpsit, ea lætitia, quæ in hoc articulo potest in matrem cadere: dum eum denuo recuperavit, quo nihil habuit in vivis carius. Proba matrona aurium usum ante amissum post preces obtinuit, [curantur varii morbi,] ad S. Bernardum profusas. Senex item oculis in extrema ætate captus, meritis S. Bernardi iterum videre cœpit. Vir nobilis, ditionis Dominus cui a S. Agatha nomen est, comitiali morbo correptus, Divi sepulcrum adiit, ubi post peractas preces convaluit. Femina, misere articulari morbo manibus pedibusque excruciata, ejus ope manuum pedumque sanitatem consecuta est. Erat illud imprimis admiratione dignum, & multis consolationi, quod, quamvis febri laborarent, ad S. Bernardi tamen sacram ædem in Monte-Jovis sitam ire sustinuerint: ubi votis ad Divum conceptis, pro pretio itineris laboriosi sanitatem retulere. Publicus quidam Notarius, vir dives, diu malo dentium laborabat; cui cum remedium adhibere nullum posset, magna inquietudine distinebatur. Ergo statuit, liberali stipe meritisque S. Bernardi valetudinem impetrare: oblatisque XXVIII ceræ libris, [corrigitur juvenis discolus,] vicissim omni dolore levatur. Juvenis Ticinensis, male corrupti ac prorsus flagitiosi, subita mutatio, S. Bernardi patrocinio facta, semper mihi e præcipuis ejus miraculis visa est. Ejus parentes quotidie de male morato filio totidem fastidia capiebant, quot sperabant gaudiis se cumulandos, Igitur, cum efficere apud juvenem nihil possent, ac præviderent eum pessum & ad exitium ire, quod non nisi pœnitudine possit redimi; ejus conversionem S. Bernardo commendarunt. Hic adeo animum ingeniumque degeneris filii immutavit; ut in hominem mitem, tractabilem, prudentem, modestum, & in negotiis gerendis circumspectum evaderet.

[3] Splendor miraculorum, ab hoc Divo editorum, ita omnium, qui finitimas ditiones incolebant, [Festis aufertur,] oculos detinebat, ut visus sit Deus in hac vicinia eum hoc fine nutriisse, ut eorum negotia & publicas necessitates, singulari ope gratiaque, quam in cælo sua sanctitate fuit apud Deum promeritus, juvaret. Urbs Ticinensis immani peste exhauriebatur: neque aliquod infortunii genus, jactura & calamitas fingi potuit, in hujusmodi Dei castigantis flagellis obvenire solita; [graves morbi curantur,] quæ non dici posset Ticinenses cives divexare. Postquam autem hi voto ad S. Bernardum facto munus addiderunt, illico malorum finis insecutus est. Vercellis erat vir pius ac religiosus, aliquamdiu gravi capitis dolore excruciatus: qui ope Divi implorata, convaluit. Eamdem gratiam S. Bernardus cuidam Abbati ad S. Andreæ Vercellis præstitit, qui tam diversis ac frequentibus morbis invadebatur, ut numquam lectum desereret, quin confestim repeteret: quod incommodum muneris sui rationem ei perdifficilem reddebat, totum sibi vindicantis: cui tamen ut vacaret, ut maxime vellet, nullas potuit a morbis inducias impetrare. Inde causam habuit, sanitatem a Divo postulandi, qua ad aliorum potius quam suum commodum uteretur. Ac preces fuere tam felices, ut a Sancto, quod voluit, emendicaret. Par necessitas Taurinensem Archidiaconum a templi accessu arcebat, colica laborantem: hinc ad eum se vertit, qui tam feliciter omnis generis morbos curaret; & mox sanitate donatus est, qua suæ simul pietati ac muneri vacaret. Suburbium Biellense flamma corripuerat, sensim domos depascens: fuitque tam præsens discrimen, ut omnium sententia paulo post civitas tota crederetur in cineres redigenda. Hi quoque, post aquam, ultimum remedium a Divo petierunt; qui quam primum flammæ & lacrymarum omnium cursum stitit. [incendium tempestas, inundatio, reprimuntur:] Vineas illius monasterii, in quo sacrum ejus corpus asservatur, gravis tempestas pessime afflixit; ut crederetur, actum de vindemia esse. Ubi autem ad ejus Reliquias se verterunt, præsentem opem senserunt: nam postridie mane, omnia esse salva, compertum est. Undarum eluvies tanto impetu e proximorum montium altissimis jugis præcipitabat, in Chamfernam villam effusa, ut omnia viderentur funditus evertenda. Fuit igitur ad S. Bernardum, ceu alterum Moysen, accursum: qui tam potenter undis imperavit, ut ei obsecutæ, loci incolis plus emolumenti ad agros & sata attulerint, quam metus crearint.

[4] Si nunc velim hic ordine percensere energumenorum syllabum, [pelluntur dæmones,] qui libertati sunt potentia illa restituti, quam servo suo Deus tradidit; eorum otio abutemur, qui volent S. Bernardi miracula perlegere. Sufficiat dicere, dæmones ad ejus tumbam cohorruisse, & actos in rabiem fuisse; malo suo doctos, se in S. Beraardi meritis novum ac crudelius supplicium experiri, quam sit illud, cui ob suam rebellionem sunt addicti, malueruntque capta possessione excedere, quam diutius retinere; dum cogerentur, immane tormentum perferre. Quodque majorem mihi admirationem facit; videmus, nostri ac præcedentis seculi prodigia esse primis memorabiliora: velut in quavis re adultior ætas, plus vigoris juventute ac primis initiis haberet. Atque hinc est, quod miraculum anno MDLIX patratum, & trium fide dignorum testium, Humberti Aurillonii, [An. 1559 punitur festum violans.] Decuriani aliter dicti; Mauritii Aurillonii, & Mauritii Mottierii, illinc, ubi quæ dicemus gesta sunt, oriundorum

[7]

assensu comprobatum, videatur aliis omnibus esse luculentius. Quidam Aurillonius nomine, e villa Court dicta Parochiæ Tonosanæ, pridie S. Bernardi defectum fœnum cogitabat ipso festo die domum vehere; etsi pagus ille hunc diem feriatum haberet. Sed vicini tam improbum facinus minime ferendum censuerunt: quare illum admonent, ei sufficiat modo, quod in cumulum congessisset, non sine reverentiæ pietatisque S. Bernardo debitæ neglectu: cum præsertim serenum tempus diutius videretur perstiturum, eique spem faceret, commode postridie id opus conficiendi. Verum miser adeo id fixum habebat, ut statuerit omnia perdere, ut fœnum suum tecto inferret. Eoque fuit amentiæ provectus, ut diceret, quidquid S. Bernardus adversus se maleficii moliretur, se tamen id circo non omissurum, quod facere decrevisset. Rem miram! Fœnum vix in prædio fuit accumulatum; cum tempestas pluuia, grandini permixta, supervenit, magnaque vi in fœnile coloni grassatur; fœnum & pecus omne absumit, & quidquid potuit in partem hujus sacrilegii venire: quin signa divinæ justitiæ in terra reliquit, quæ possessionum ejus fundo erat attributa, perpetua in eam sterilitate inducta.

[5] Sensim ad nostra tempora devolvimut; quæ efficiant, [An. 1617 restinguitur incendium,] ut oculos tanto magis in sancti viri gloriam intendamus ac in eum pii scimus, quanto magis decet nos ea beneficia gratis animis agnoscere, quorum nos quoque participes reddimur. Anno MDCXVII mense Februarii horrendum incendium oppido Montey Valesiæ ditionis exarsit, tantaque celeritate domos corripuit, ut brevi spatio omnes essent exurendæ. Multi probe callebant, neminem posse flammas D. Bernardo tempestivius domare. Illi ergo pollicentur, voto se ipsi fore obnoxios, quod essent confestim persoluturi, cum primum desineret flamma grassari. Mox ventus, civium precibus & D. Bernardi imperio morem gerens, flammam ab oppido avertit: quodque in tanto miraculo amplius fuit admirandum, ignis ædem illam intactam præteriit, in quam collatitiam stipem, D. Bernardo per votum promissam intulerant, etsi inter ardentes domos mediam. Post hæc omnes promissa præstiterunt, & pro publico animi grati monumento, in Xenodochii ac Monasterii S. Bernardi-majoris acta retulerunt. Ignis oppidi cujusdam in eadem ditione ultra Martignium ædes omnes occupaverat anno MDCXIV, IV Maji; [item 1614,] neque pro stragis monumento aliud quam stantes aliquot murorum tractus reliquerat; inde in villas supra oppidum sitas incidit. Tunc femina quædam, conspicata flammam suo jam horreo imminere, votum Divo edit, ac simul persolvit: quo facto ignis nihil ultra desæviit. In S. Bernardi commentariis ac documentis anno MDCXIX exhibitis reperi, ignem a modicis initiis in silva oppidi S. Petri in Monte-Jovis sensim ulterius serpentem, [& 1619,] tandem in pomarium, lectissimis arboribus consitum, illapsum fuisse. Ea vastatio loci incolas graviter affecit, maxime quod sentirent, se quoque malo illo tangi, ob amorem, quo in horti illius herum, variis beneficiis de se bene meritum, ferebantur. Igitur communi voto decernunt, supplices ad templum, in Monte-Jovis positum, se ituros. Statim exinde in se flamma resedit, ac spargere incendium desiit. [ac 1620.] Anno MDCXX, ignis tribus in locis domum Caspari Jeu Friburgensis civis invaserat: qui ubi vovit, se peregre ad Montem-Jovis profecturum, fine mora flamma nemine sopiente extincta est; quemadmodum videre est in tabella, in templo hospitali S. Bernardi affixa, pro grati animi reique gestæ ac publico approbatæ testificatione.

[6] Prope aliud agentes ad annos nobis vicinos venimus; quibus non minus liberalem se suis Deus per preces S. Bernardi exhibuit, quam præteritis. Dicimus igitur, in parœcia Belfagensi apud Helvetios, nimia terræ ficcitate, qua loci incolæ laborabant, eos fuisse compulsos S. Bernardum solicitare: quod fecere, precesque voto clausere, quo se obstrinxerunt, certam frumenti mensuram cuidam religioso Ordini se submissuros. Neque diu pluvia abfuit, quæ densissima incolarum terras tecreavit; ut post breve temporis intervallum sata magnam spem copiose segetis facerent. Id verodolendum est, quod quemadmodum commodi nostri causa Dei opem prensamus; ita, cum postulatis potiti fuimus tam facile ac sponte officii obliviscamur, quo nos ipsos in rebus adversis obstrinximus, ut Deum ad ferendam nobis opem alliceremus. Itaque contigit, ut cives, [Pluvia impetratur.] qui votum & cautionem conceperant, fidem ac promissa fallerent: unde pluvia iterum stetit; veluti eo usque tantum modo e cælo delapsa prius fuisset, dum miseros ad servandam fidem invitaret. Ergo magna diligentia debitaque liberalitate votum expediunt; quo confecto, iterum pluere cœpit, ceu numquam ante Deum compulissent sensum suum testari, quo ingrati animi labem, suæ liberalitati tam adversantem, exprobrabat. Quando autem S. Bernardus gloriam suam exteris regionibus manifestam fecit; non est dubitandum, eum longe fuisse adversus eos liberaliorem, qui locum inhabitarunt, a se in vivis tot miraculis illustratum. Totus Clerus Augustanus apud Salassios etiamnum gloriatur, in suo cœtu tantæ sanctitatis virum se habuisse: qualem esse, tot miraculis discunt, tum promiscue omnium gratia factis; tum quæ suis etiam Collegis destinarat: sed illud in primis miraculum celebrant; quod anno MDCXVI accidit. S. Bernardus, pro monumento suæ potestatis, [An. 1616 amissus annulus reperitur,] annulum singulis tam Canonicis quam aliis ministris dederat; ut erat perpetua consuetudine per succedentium manus in monasterio & xenodochio Montis-Jovis observatum. Evenit postea, ut is ipse annulus amitteretur, quo S. Bernardus uti consuevit, quem illi, ut rem sacram, asservabant: neque ulla industria suffecit, quæcumque ad annulum recuperandum, & explenda quorumdam inveniendi desideria, adhiberetur. Tum alicui venit in mentem, consultum fore, si cista, quæ in sacrario asservabatur chartis oppleta, aperiretur, numquam, quod ullus e præsentibus poterat meminisse, ipsis vivis reserata. Quod consilium etsi ridiculum videretur, nihilominus cogitare pronum erat (postquam ad eam rem nihil fuisset prætermissum, quod ratio & humana prudentia poterat suadere) Deum prodigioso eventu velle suis desideriis obsecundare. Arca ergo patefit, chartæque situ & vetustate laceræ eximuntur: tandem in medio loculus reperitur argenteis filis contextus, recenti adhuc elegantia visendus. Eo diducto annulum S. Bernardi reperiunt, pulcrum, nitidum, ac splendentem, velut jam primum ab ejus digito fuisset abstractus.

[7] [& sacrilegus fur punitur:] Non omittam huc adscribere quædam memoratu digna, quæ quidam, cognomento Petrus Valetus Parochus Vacharellis & Vagieti, ejusque antecessor, scriptis consignarunt; licet non tam sint recentia, neque temporum serie cum prioribus

[8]

cohæreant. Non hic faciam mentionem de testificatione testiumque asseveratione, quæ quovis tempore potest in autographo videri. Circa annum MDCXVI Claudius Tupinus, opificio sutor, aliquando Curionem suum invisit; eique inscio parvam S. Bernardi imaginem, ligno incisam, cum face abstulit; &, ut erat solutus ac male moratus, eam ludibrio habuit. Hinc urbem obambulans, omnes obvios per ludum cogebat iconem osculari: reliquum dein diem in re tam seria scurrilibus jocis & cavillis traduxit. Tandem sub medium noctis domum se recepit; ac illico in toto ejus corpore ignita ulcera nucis magnitudine intumuerunt. Tum vero miser vociferari ac ejulare, ita quidam, ut mox vicini exciti ad ejus domum contenderent. Neque omittunt Parochum accersere; qui omnem conatum adhibuit, quo ad rectam de rebus divinis opinionem, verumque de noxis dolorem hunc atheum excitaret. Tandem errorem agnovit; riteque a peccatis absolutus, promisit, se per omnem vitam diem, [pocudum morbus levatur,] S. Bernardi festum antecedentem, jejunio exacturum. In hunc modum, antequam dies illucesceret, integre sibi fuit restitutus. Nescio, num hæc animadversio, an vero neccessitas, quæ Hubenates incolas exercebat, docuerit, S. Bernardo magis esse devotos, quam eo usque fuere. Horum pecus omne, in loci illius Alpibus custoditum, variis morbis aliquot annis, ingenti inquilinorum damno, vexabatur. Quibus Curio parvam S. Bernardi icunculam, quam secum habebat, commonstravit; eos hortatus, si vellent eam pestem ab armentis amoliri, cum Reverendissimo Francisco Salesio Genevensium Episcopo agerent, ut ipsis liceret in eo jugo ad Dei Matris ac S. Bernardi honorem sacellum condere, ubi tertia quavis mensis cujuslibet Dominica res divina fieret (quæ consuetudo in hunc usque diem perseverat) quod cum egissent, [incendium restinguitur.] malum omne disparuit. Cum in pago Esgletensi decem domibus esset flamma infesta, ac proxime Curionis, qui hujus miraculi fidem fecit, patris ædes adoritura crederetur; ille adversus ignem in genua provolutus, ipse cum duobus vicinis Deo & S. Bernardo suas ædes committit, ut ab igne intactæ manerent. Neque nocere ignis ausus est, in alias domos grassatus, quæ hoc sigillo ac præsidio Divi caruere.

[8] [Utriusque montis situs & asperitas,] Xenodochium porro & monasterium in Monte Jovis, quod Bernardus-magnus appellatur, in monte totius Europæ altissimo, frigidissimo, asperrimoque situm est. Versus meridiem vallem urbis Augustæ spectat, in Septentrione Penninam regionem, in Ortu Lombardiam sive Cisalpinam Galliam, in Occasu editos glacieque rigentes Faussignianos montes prospicit. Locus est prope perpetuo frigore, non æstate minus quam hieme algens, numquam nivium expers; cetera iniquæ tempestati, caligini, turbinibus, glomis nivium, aliisque malis cum magnis periculis obnoxius. Supra montem, partem dimidiam Xenodochium; alteram lacus, glacie ut plurimum concretus, occupat. Via, ab uno pede montis ad alterum, duodecim leucarum est; utrimque sunt senæ a loco, qui S. Branchier dicitur in ditione Pennina, usque ad Augustam civitatem: de his duodecim leucis quinque sunt, ternæ cis, duæ ultra, prorsus asperrimæ, neminique unquam extra dictum Xenodochium habitatæ: [structorum que ibi hospitalium opportunitas:] neque enim ibi terra, nec silvæ nec pascua sunt, sed nuda & sterilis rupes. Xenodochium in Columna-Jovis, quod minor-Bernardus vocatur, in eodem montis jugo situm est, sed procul Bernardo-majori remotum; penitusque summitati Grajarum Alpium inædificatum: inde via ab Augustana valle Tarentasiam ducit quæ altitudine, asperitate incultoque horrore vix alteri cedit. Nihilominus ob domos hospitales uterque locus frequentatur plurimum, utpote regia via hinc e Gallia, inde e Germania in Lombardiam contendentibus. His hospitiis omnes viatores recipiuntur, undecumque veniant, pauperes æque ac divites, quantaque fieri potest caritate habentur, prout cujusque conditio postulat. Tres dies, imo, si necessitas requirat, plures retinentur: ut tamen nemini fas sit a quoquam pretium exigere aut compensationem, nisi graviter velit puniri; multo minus ab ipsis causas & consilia suscepti itineris explorare. Ægri quoque, ut decet, omnibus obsequiis juvantur.

[9] Ejus loci Religiosi diligentem operam adhibent, ut peregrinis auxilia vecturæque aut jumenta non desint, ut a periculis eximantur, aut, [eorum disciplina,] si qui sunt mortui, sepulturæ mandentur. Hinc quotidie binos e suo cœtu destinant, qui hinc atque inde montem obeunt, pane, vino, & igniario silice, fomento, aliisque rebus ad commeantium commoda necessariis instructi. Interim alii dormire divina sunt occupati: neque unquam Sacra, tam submissa voce quam cantu peragi solita, neque Matutinæ, aliarumque Horarum preces desiderantur: quæ quotidie magna pietate, imprimis pro domus tutore aliisque bene de illa meritis, decantantur. Sumptus porro ad alendos hospites sunt increbibiles: tanta nihilominus cura & studio illis prospicitur, ut transeuntibus nihil, si non ad delicias, certe ad vitam sustentandam desit, etsi omnia magnis impensis fiant. Et quoniam nihil inibi crescit, oportet adeo lignum totius diei itinere, per juga pæcipitiis horrida, [& ad finem intentum collata subsidia.] idque per tres dumtaxat anni menses, advehere. In quemvis annum pro potu septingenta vini plaustra comparanda sunt. Opsonium majorem partem e salsa carne constat: etsi singulis triduis recens caro afferatur. Cibi vero jejunio competentes, pro modo necessarii usus, aliunde apportantur. Quare cum census annuus, ad tolerandos tam immodicos sumptus, non sufficiat; coguntur alienam stipem & auxilia implorare. In quem finem quidam ejus loci Religiosi constituuntur, qui subsidia colligant, donaque e vicinis provinciis, tam Catholicis quam, aliis, submissa acceptent. Ceterum nulla fidei aut sectæ habita ratione, promiscue omnibus patet accessus ac hospitalis caritas, quæ omnes humaniter excipit; ob necessarium per ea loca transitum maximaque auxilia, quæ omnis generis nationibus, Gallis, Hispanis, Germanis, Helvetiis, aliisque præbentur; quos necessitas cogit isthac commeare. Dicta autem Xenodochia sub Serenissimorum Sabaudiæ Ducum tutela quiescunt; qui quotannis in hunc locum magnam munificentiam exercent. Huc symbolam suam Penninæ quoque Regionis Primores, quos Dizenos vocant, conferunt, quorum ditio majori Xenodochio est confinis.

[10] Singularis autem ac memorabilis divinæ bonitatis favor est, [Miraculosa quædam præregativæ utriusque loci.] neminem aut peste in dictis Hospitiis extinctum, aut aliunde illam Xenodochio intulisse. Omnipotentis donum est, neminem fuisse illa contagione afflatum. Res est etiam admiratione digna; quamvis neque noctu neque interdiu cædem domus advenis ac hospitibus vacent; nollum tamen Religiosorum præcipitio aut nivium lapsu

[9]

abreptum fuisse; licet multi alii ibidem fuissent sepulti? Deinde observatum est, neque dominos neque ministros fideles unquam malum finem cepisse, aut fortunis exutos, aut fidem creditoribus fefellisse; cum contra ii qui male rem administrarunt, vindicem Dei manum senserint, sua sacrilegia punientis. Adhæc nemo furto, fraude, malisque artibus aliquid sibi vindicavit, qui detectus, meritoque piaculo castigatus non fuisset. Perpetua quoque divinæ bonitatis in has domos influxio est, quod tot Summi Pontifices ac Principes eis faverint, ac in tutelam suam receperint, Honorius IV dictas hospitales ædes, omniaque illarum bona & dominia, in S. Petri sanctæque Sedis fidem accepit, magnisque immunitatibus ornavit: ut apparet e Bulla Nicolai Pontificis, qui eas denuo confirmavit: [Pontificum privilegia.] quod & alii, ut Joannes XXII, Martinus V, & Joannes XXIII, Eugenius IV, Pius, &c. fecerunt. Joannes XXIII ab omnium Archiepiscoporum, Episcoporum, aliorumque potestate, visitatione, correctione, subjectione ac imperio, sive sint judices ordinarii, delegati aut sub delegati, exemit Præpositos, Religiosos, templa, domos, & membra dictorum Xenodochiorum, cum incolis præsentibus & futuris, eorum possessiones, villas, arces, ecclesias, sive curam animarum haberent, sive vacua curis essent; uti clare in Bullis patet. Eadem privilegia, quoad jurisdictionem temporalem, fuere ipsis a Ludovico Sabaudiæ Duce concessa, Præpositis ac Religiosis ita supplici libello postulantibus. Quæ omnia in eum finem facta sunt, ut liberius possent Dei obsequio vacare, [Restauratio facta an. 1437.] commodiusque transeuntibus opem ferre. Amadeus Sabaudiæ Dux & Maria illius conjunx eadem xenodochia & monasteria tutela sua maximisque beneficiis dignati sunt. Postremo in Rocherfortensi arce manu exaratum volumen repertum est, quo ordo & dictarum domorum restauratio continetur, Eugenii IV jussu facta anno MCCCCXXXVII, ubi regulæ & statuta tam præclara & tam apte conscripta, ut nihil melius excogitari queat: quin & Joannis Cardinalis titulo S. Petri ad Vincula, sigillo, ex utraque libri parte, involucro, juxta formam authenticam, sunt inserta; cum ei ut delegato id muneris esset commissum. Verum ante omnia huic loco peculiaria, sanctitas Auctoris eminet, quæ opus illius consecravit: cujus memoria semper erit in benedictione, & gloria cum Divorum præcipuis comparanda.

[11] [Incertus ordo Præpositorum;] Sequitur in impresso Syllabus Præpositorum, qui utrique Domui præfuerunt: sed tales cum nulli nominentur ante Petrum, anno MCCXX Præpositum; ex duobus, qui ante illum pro anno MCLXVII nominantur simul, Uldrino & Armando, intelligi datur, Domos singulas ab initio institutionis suæ proprios habuisse Præfectos, quorum nomina lateant. Horum autem primos fuisse S. Bernardum, ejusque in Archidiaconatu successorem Richardum, prorsus gratis præsumitur: cum ipsos eorumque successores, Archidiaconos Augustenses, credibilius sit titulo Iuris-patronatus contentos, sic ipsarum Domorum conservationi intendisse, ut privato regimini Regularium seculares ipsi non admiscerent se. Post Petrum censentur, Talius, anno MCCXL; Martinus, anno (nisi fallor) MCCLII; annum enim 1232, vitio impressum (ut patet, ex anno prioris Præpositi) puto corrigi posse per proxime affinem zifram 5 pro 3 ponendo. Nisi malis assumere litteram 8 pro 3, ut minus necessarium sit admittere hiatum aliquem usque ad Honorii IV tempora, qui primus in Apostolicæ Sedis tutelam novellum (ut sic loquar) Ordinem suscepit. [usque ad an. 1320; quando videtur factæ unio domorum,] Primæ conjecturæ favet, quod inter 3 & 5 major, quam inter 3 & 8 affinitas sit, soloque prænomine appelletur Martinus, Initium ergo Unionis in iis sumptum dicatur, qui post Martinum, nomine & cognomine indigitantur sine interruptione aliqua; & sunt, Joannes Digny, MCCCXX; Guilielmus Thoraze, MCCCXXIV; Guilielmus Pisy, MCCCL; Joannes Viguier, MCCCLX; Rudolfus de Biolle, MCCCLXII. His succedens Amatus Cisalcæ, Patriarcha Hierosolymitanus, partem Coronæ spineæ Christi D. N. attulit, quæ in Xenodochio & monasterio S. Bernardi-majoris servatur, anno MCCCXCI. Ex hinc porro numerantur nominatim alii undecim, de quibus nihil memoria dignum narratur, usque ad ipsius Vioti decessorem, Andream Tillier, qui ab anno MDXCIV usque ad MDCXI præsidens, laudatur, quia conatus est, reditus, iniquitate temporum hinc inde imminutos, conquirere: constituit etiam ut Officium divinum sine intermissione continuaretur; atque ob caritatem viatoribus debitam, re familiari exacte curata, æternam sibi laudem peperit.

DE BEATO ISFRIDO,
RACEBURGENSI IN WANDALIA EPISCOPO, ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS.

CIRCA MCCIV,

Miracula ex Krantzio, cultus & memoria in Ordine.

Isfridus, Raceburgensis in Wandalia Episcopus, Ordinis Præmonstratensis (B.)


AUCTORE G. H.

Raceburgum, urbs Episcopalis in hodierno Mechlenburgensi Ducatu, per annos circiter quadringentos habuit suos Episcopos ex Ordine Præmonstratensi, [Ab Isfrido, B. Evermodi successore sancto, ait Krantzius.] & solos ex eodem Ordine in Ecclesia sua Canonicos. Horum primus fuit B. Evermodus, S. Norberti discipulus, qui unicum habuit Aristonem decessorem. Dicti B. Evermodi Acta illustravimus ad diem XVII Februarii, ubi & de Sede Raceburgensi est actum. Successor B. Evermodi fuit B. Isfridus, de quo Albertus Krantzius lib. 6 Metropolis cap. 40 ista scribit.

[2] Raceburgensi Ecclesiæ, post Evermodum, vir æque optimus Isfridus præficitur Episcopus: qui tanta fulsit sanctitate; [aquam in vinum versam,] ut miracula nonnulla faceret invitus. Jusserat sacra die Parasceves, ut minister aquam ei inferret in potum. Paravit ille, & aquam afferebat. Gustavit Pontifex, & reperit vinum. Torvo vultu versus in ministrum, Num, inquit, jussi ut aquam inferres, non vinum? Territus ille, quam sancte affirmavit aquam se attulisse de fonte. Jussit iterum haurire: at vinum erat. Tertio iterum res iteratur, & idem provenit. Tum resolutus in lacrymas, oculos in cælum extulit. Quando, inquit, tua voluntate, mirifice Creator, creatura mutatur, cedo quod jubes: ecce in die passionis filii tui sumo quod præstas. Monstrant

[0]

hodie fontem juxta domum thesauriæ Raceburg, unde hausta aqua. Hoc quoque fertur de illo, quod quodam tempore, cum circuiret cœmeterium cum Processione, [cæcum illuminatum,] vidit cæcum quemdam sedentem secus viam & mendicantem: quem aspergens aqua benedicta, versiculum illum dixit Propheticum: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat cæcos; & statim cæcus est illuminatus, [Reliquias expositas,] & visum recepit. [Ps. 145, 8] Horum duorum Pontificum Evermodi & Isfridi Reliquiæ, in choro, in quadam capsa ad Austrum, quæ ad hoc est ordinata, conservantur. Sunt adscripti versus Isfrido.

Huic thetis incaluit in vinum versa; cæcatus
      Est illustratus; talibus effloruit
Laudibus insignis Isfridus, annumerandus
      Catalogo sanctis Cælitibus jugiter.

Fuit quoque huic Sancto perpetuus labor in vinea Domini, [Wandalos conversos.] dum Wandalis suis prædicaret, necdum bene firmatis in fide. Nam gladius temporalis magis, quam ulla res eam gentem duræ cervicis in fide continebat. Profuit induratis cordibus habere magni meriti Pontifices, qui precibus apud Deum impetrarent, januam cordis ad lumen fidei reserari. Hactenus Krantzius.

[3] Gabriel Bucelinus, parte I Germaniæ sacræ pag. 54, [Memoria ejusdem 1 Julii,] exhibet Catalogum Episcoporum Raceburgensium, quorum tertium Isfridum cum Krantzio honorat titulo Sancti. Solet Madriti excudi Ordo recitandi divinum Officium, & in Ordine Præmonstratensi præscribitur Officium Isfridi ad Kalendas Julii. Verum alii referunt ad XVII Kalendas Julii, sive hunc XV Iunii, [aliis 15 Junii.] quando Ioannes Chrysostomus Vander sterre, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, hoc eum encomio exornat: Raseburgi natalis B. P. Isfridi, ejusdem urbis Episcopi & Confessoris, Ordinis Præmonstratensis: qui B. Evermodi in Episcopatu successor, ut ejusdem fuit candidi instituti professor, sic nec virtutibus nec miraculis inferior: plurimumque in Wandalis ad religionem Christianam convertendis, exemplo sui prædecessoris, adlaboravit. Ioannes le Paige, lib. I Bibliothecæ Præmonstratensis, enumerat Sanctos & Beatos Ordinis Præmonstratensis, & pag. 347 ista scribit: S. Isfridus, ex Præposito cœnobii de Jericow, datus est Raseburgensis apud Wandalos Episcopus, numero tertius. Petrus de Wagenare aliorum elogiis ista addit: In Domino obdormivit octogenarius, XV Junii circa annum MCCV. Merianus in Topographia Saxaniæ inferioris, pag. 197 & sequentibus, describit urbem Raceburgensem; & Isfridum Episcopum, ob miranda opera sua illustrem, [Tempus mortis.] anno MCCIV ait vita functum. Anhertus Mirans eumdem celebrat in Chronico Pramonstratensi pag. 146, & in Catalogo de Viris sanctitatis opinione illustribus ex eodem Ordine, sub annum MDCXIII excuso, ipsum etiam Beati titulo honorat.

[4] Hinc varsi Abbates ejusdem Præmonstratensis Ordinis, in hæc nostra Brabantia, nomen, [Memoria in Brabantia.] Isfridi suis in Profeßione imponunt: & gloriantur Postulani inter ipsos Canonici in Campinia, esse apud se altare, a B. Isfrido Episcopo consecratum. Andreas Saussajus conjecit in eorum Sanctorum Catalogum, qui proprios natales non habent, & propterea vult eum ad XVII Februarii referri, ac F. Evermodi conjungi, uti & in Indice Topographico monet faciendum.

DE B. PETRO COMPATRE,
ORDINIS MINORUM OVETI IN HISPANIA.

ANNO MCCXVI.

Sylloge de Vita, sepultura, translationibus, cultu, & anno mortis.

Petrus Compater, Ordinis Minorum, Oveti in Hispania (B.)


AUCTORE G. H.

Ovetum, urbs regni Legionensis apud Hispanos, & Asturiæ, ab ea Ovetensis dictæ, Caput est, imo & Sedes olim Regia: in qua, Christianos a Mauris pulsos colligens Pelagius regnum instituit, unde Legionense exortum. [Nomen in Martyrol. Hispan.] Hujus urbis cives inter alios Sanctos, de quibus sæpius agimus, in veneratione habent B. Petrum Compatrem; de quo Ioannes Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc XV Iunii ista habet: Apud Ovetum depositio S. Petri, cognomento Compatris, qui a Seraphico Patre Francisco ad Astures Transmontanos destinatus, ut Minorum Ordinem ampliaret, Oveti sistens, ibidem sanctitatis titulo conclamatus, [cultus,] obdormivit in Domino. Et in Notis, Apud cives, inquit, Ovetenses cultus honorificus annuatim, & quotidiana devotio perseverat: qua ad ejus sacrum sarcophagum pietas continuis votis accedens, [miracula.] illustria a Numine beneficia consequitur, sancti viri interventione suffulta. Deinde, post varia interposita, ex antiquioribus mox proferenda, ista addit: Non me latet, Ribadenses cives in diœcesi Mindoniensi Hispaniæ, [Corpus non Ribadei,] contendere, integrum B. Betri Compatris corpus apud se retinere; prout ex epistola Domini Bartholomæi Velapti & Vela, Canonici & Scholastici Mindoniensis, agnovimus. Sed quo jure hoc asseverent, [sed Oveti,] nondum didici; fides stet apud illos, Nam apud Ovetenses juris præsumptio est, eo quod primus apud Ovetum … ab anno MCCXIV monasterium extruxit.

[2] Franciscus Gonzaga, tertia parte de Origine Seraphicæ religionis, in Provincia S. Iacobi Conventu 3 pag. 737, agens de Conventu S. Francisci Oveti, ista scribit: Sacra hæc ædes, [in Conventu ab ipso constructo,] beatissimo Patri Francisco dicata, atque aliquantulum a muris civitatis Ovetensis Principatus Asturicensis, erecta a quodam socio Seraphici Patris, nomine Fratre Petro Compatre, circa annum Dominicæ Incarnationis millesimum ducentesimum decimum quartum ædificata fuit, … Juxta portam vero ecclesiæ a parte interiori humatus diu jacuit præfatus Pater Petrus Compater: [juxta portam sepultum anno 1216,] qui ab omnibus ejus patriæ accolis, ut Sanctus Deoque carus habetur: quique diem clausit extremum anno a Christi nativitate millesimo ducentesimo decimo sexto, dum adhuc beatus Pater Franciscus in Hispaniis ageret. Sed anno Domini MCCCCLXXXVII, ad locum quemdam eminentiorem atque honorabiliorem, nempe supra præcipuam ecclesiæ portam, translatus fuit. [translatum an. 1487.] Cujus sepulcro subsequen Epitaphium a piis quibusdam viris, qui eum summo amore atque observantia maxima prosequebantur, appositum fuit.

Frater Petrus ego, cognomine Compater ante, [Epitaphiū Chronicon explicatur.]
Carnis hic ossa tego, me Salvatore vocante,
Annis millenis, C bis, X, sex quoque plenis,
Sanctus obit Frater [Petrus] de gente Minorum,
Compater, imo Pater, appellatus miserorum,
[Propitius Pater esto Deus cum Flamine functo]
      Filius atque Dei, voce favente rei.

[1]

Hæc Gonzaga, imperfecto haud dubie ecgrapho ad se misso usus, in quo deficientem penultimum versum haud ægre quis suppleat conjectando, saltem quoad sensum: tertius autem versus ab inepto conjectatore sic legebatur descriptus: Annis millenis, centum bis, decem sex sex, octo plenis: ubi apparet pro octo, legendum aliquid quod dactylum formet, ipsasq; litteras nominandas Ce, iX, non legendo numerales voces Centum, Decem, ut senarius sibi constet, alias octo pedum futurus: quod si animadvertisset Waddingus mox citandus, non credidisset Octobri mense mortuum Petrum notari. Idem Gonzaga mox num. IV agit de Conventu S. Francisci Ribadei, nulla factæ corporis B. Petri Compatris mentione, quasi id istic dicatur adservari.

[3] [Ex Waddingo scitur] Lucas Waddingus, in Annalibus Minorum ad annum 1214 num. 9, eadem ex Gonzaga describit, additque indicatam Translationem factam XXVI Maji, ad instantiam & sumptibus nobilis viri Alphonsi de Baldez Cabano, Asturum Gubernatore. Deinde relato Epitaphio ista subjungit: Quibus versibus indicatur in populo habitum pro Sancto, compassivum fuisse erga pauperes, & favore aliquo cælesti affectum, [Translatio facta 1594.] qua Deus dignaretur eum suum Filium appellare, & mense Octobri anni MCCXVI defunctum. Alia adhuc Translatio Reliquiarum sanctissimi viri facta est anno MDXCIV, die XV Junii, per Ludovicum de Quiros Guardianum & Theologiæ Professorem, in locum honorabiliorem: dum murus, in quo antea conditæ erant, ruinam minaretur. Invenit in sepulcro tres arculas plumbeas, per quas divisa erant viri sancti ossa, dura & integra. In prima erat hæc memoria primæ Translationis, pecorina charta signata: Reliquiæ cujusdam sanctissimi viri, socii Patris nostri Francisci, qui nuncupabatur Fr. Petrus Compater: cujus translatio facta fuit XXVI Maji anno MCCCCLXXXVII. In secunda erant aliud membranum cum his verbis: Reliquiæ quæ continentur in his tribus thecis, sunt Fr. Petri Compatris sanctissimi viri, quondam socii signiferi Patris nostri Francisci, [cum distributione ossium & byssini veli.] quæ translatæ fuerunt XXVI Maji anno Domini MCCCCLXXXVII. Frater Thomas. Idem repetebatur in membranis tertiæ capsulæ. Adfuerunt huic Translationi Dominus Ludovicus Carillo de Mendoça Asturiæ Gubernator, & illius ditionis nobiles quique & viri præcipui, quibus aliquæ partes distributæ sunt ossium & byssini veli, quibus involvebantur Reliquiæ: quæ non pauca operatæ sunt miracula, ut ad illum, si Deo placuerit, annum enarrabimus. Hæc Waddingus qui suos Annales finivit cum anno MDXL. An Haroldus sit deducturus ad annum MDXCIV ibique dicta miracula enarraturus, necdum potuimus scire.

[4] Arturus in Martyrologio Franciscano ad hunc XV Iunii, Oveti, inquit, in Hispania Tarraconensi B. Petti Compatris Confessoris, magnæ sanctitatis viri. Deinde in Notis multæ congerit ex Gonzaga & Waddingo. Conatur vero Arturus elicere, ex Epitaphio Defunctum esse anno MCCXXVIII, die ultima Decembris. Etenim si sumas, inquit, MCC adjungasque decem sex, id est sexaginta cum octo plenis, scilicet expletis, [Arturo mortuus dicitur an. 1268 31 Dec,] profecto numerum efficient MCCLXVIII: & mense Decembri completo ejusdem anni MCCLXVIII mortuum esse, fatendum erit. Verum Gonzaga, qui, a centum fere annis, primus dictos versus edidit, clare asserit, B. Petrum diem clausisse extremum anno MCCXVI, dum S. Franciscus adhuc in Hispaniis ageret, illique anni decem sex inversu sunt anni sedecim, neque enim decies sex, seu sexies decem legitur. [contra omnem verisimilitudinem.] Quod autem idem Arturus addat mortuum mense Decembri completo, errare eum contendit Tamayus supra relatus, addens id se ex aliquibus Ovetensis urbis civibus explorasse, rejicientibus obitum ad hunc XV diem Junii. Verum, post Translationem ultimam, factam hoc die XV Iunii, videtur veneratio huic diei adjuncti, quod dies obitus ignoraretur; & hinc inducti cives, ut arbitrarentur, esse diem mortis, cujus alias in Epitaphio nulla mentio vel per umbram invenitur.

[5] Compatris nomen adhæsisse ei reor, ex eo quod omnes, quibuscum ageret, [Cognomentum Compatris.] solitus esset Compatres appellare. Talis enim consuetudo multis sæpe cognomentum peperit, etiam ad posteros continuatum. Ita (ut de aliis taceam) S. Nicon Armenus, XXVI Novembris commemorandus, cujus adhuc requirimus Acta Græca, cognomentum Μετανοεῖτε, id est, Pœnitemini, obtinuit apud Græcos; & Ordo infirmis ministrantium in Italia, paßim nominatur, Fatte ben fratelli, id est, Benefacite fratres.

DE B. ANGELO CLARENO, EX ORDINE MINORUM S. FRANCISCI
PAUPERUM EREMITARUM ALIAS CLARENORUM IN ITALIA PRÆFECTO.

AN. MCCCXXXVII ℣ XLVIII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Angelus Clarenus, Pauperum Eremitarum alias Clarenorum in Italia Præfectus (B.)


AUCTORE D. P.

§. I. Miracula, scripta paulo post mortem: hujus dies, annus, locus: veneratio corporis.

Lustratis Bibliothecis Romanis, Florentiam progreßi P. Henschenius & ego anno MDCLX; dum Laurentianæ adeundæ præstolamur licentiam; primos ibi dies posuimus in ea, quam Illustriss. Senator Carolus Strozzius, [Ex Ms. Florentino] eruditißimus senex, privatim collegerat sibi, codicibus variis Mss. supra privati hominis conditionem, numerose instructam, nec paucos contemmnendosque fructus inde retulimus. Præ ceteris tamen commemor andus hic nobis unus, num. 12 signatus, continens Epistolas B. Fratris Angeli de Clarino Ordinis Minorum, post quas fol. 88 sic legabatur; Infrascripta misit D. Robertus de Mileto Fratri Gentili de Fulginio, modico tempore post obitum Fr. Angeli de Clarino; [danda hic miracula:] rem vero ipsam declarabat hic titulus Miracula aliqua, quæ ad me venire potuerunt, ex multis huc usque patratis, ex fideli relatione, quæ dignatur operari omnipotens & misericors Deus, ob merita servi sui Patris nostri, sancti Senis, Fr. Angeli. Non vacabat Epistolas ipsas describere, quod nullo die locoque signatæ, & fere de rebus ad spiritum pertinentibus, nihil magnopere promitterent ad historiam spectans; scriptis tamen Romam litteris ad R. P. Franciscum Haroldum, Waddingi successorem, indicavi ei repertum thesaurum;

[2]

suasique ut codicem transcribendum curaret: quod & fecit: ego autem satis habui transcribere Miracula prædicta.

[2] Etenim minime poteram de singulari aliquo illius olim, [unde constat de ingenti ad moribundum concursu,] & forte etiam nunc cultu dubitare, cum num. 7 hæc legerem. Cum vir ignotus, scilicet Angelus, peregrinus & segregatus a congregationibus & tumultibus seculi, transitum faceret in loco deserti, ab omni habitatione remoto, per spatium trium dierum; ante exitum ipsius animæ de corpore, factus est tantus concursus hominum venientium ad videndum eum: cum fama inde volaverit; In loco S. Mariæ de Aspro quidam Sanctus migrat; quod fuit de necessitate ut custodes poneremus ad ostium cellæ, ne homines possent intrare nisi vicissim: & die transitus, qui fuit quinto decimo mensis Junii, tot fuerunt concurrentes, ex diversis locis & castris cum processionibus, quod juxta æstimationem multorum, plusquam duo millia personarum ibi fuerunt congregatæ. Sequuntur multa ad sepulcrum miracula, sed fine mutila; ut miræ in rem nostram felicitatis sit, eatenus scripta ea inveniri, [& veneratione sepulcri,] quatenus opus fuit, ut sciretur nomen scriptoris, Beato familiaris & conturbernalis; & annus quo. Angelus obiit; finiuntur enim cum hisce præcise verbis. Ego Fr. Philippus, assistens sancto seni Fr. Angelo, feria VI infra Octavam Pentecostes, scilicet festo S. Antonii.

[3] De ultimo vitæ anno agi, constat ex prægreßis: Festum autem istud, [Obitus an. 1337 vel 1348.] ut norunt omnes, cadit in XIII Iunii; Festum ergo Pentecostes, infra cujus Octavam istud concurrebat cum feria VI, celebratum fuit VIII Iunii, & Pascha die XX Aprilis. Constat porro Fr. Angelum anno MCCCXVII, coram Pontifice in Gallia tunc residente, subiisse secundum judicium, de quo infra, & post hunc annum toto XIV seculo nullus annus habuit Paschæ die XX Aprilis, præter MCCCXXXVII & XLVIII: alteruter igitur annus ultimus Angelo fuit. Mihi magis placet annus prior: licet enim admodum senem concipere oporteat eum, qui per antonomasiam vocatur Sanctus senex, Angelum tamen qui anno MCCXC, quo inter zelatores Franciscanæ paupertatis præcipuus unus erat, ideoque missus in Armeniam, [(Pro quo male notatur 1249, apud Possevinum,] nequimus concipere quadragenario minorem, adeoque nonagenario proximum anno MCCCXXXVII. Quod si ad centesimum fere annum produxisse vitam volet aliquis, facile inveniet annum mortis a Possevino notatum 1249, reduci posse, si non ad verum, saltem proximum vero, mutando zifram unam manifeste erroneam, & substituendo 1349.Etsi enim titulus Apparatus sacri, Coloniæ recusi anno 1608, præferat opus esse ab Auctore recognitum, non tamen excusat typographicos errores circa ziphras, qui in prima editione commißi aut relinqui potuerant, aut fieri novi; sicut ipsimet experimur in opere nostro, quamvis illud excudatur præsentibus nobis, & minus quam Poßevinus ad alia distractis. Atque hoc per transennam sibi dictum accipiant illi, quibus ægre fuit, ad nomen Iosephi Antiocheni, qui apud Possevinum vixisse legitur an. 130, a nobis zifram addi, qua intelligeretur, vixisse 1300. Quamvis enim in error Typographi non fuerit, sed ipsiusmet Possevini: qui ex isto errore dicit, quod Josephus iste vetustissimus fertur fuisse scriptor; excusari tamen Possevinus meretur in tali opere, ubi pleraque eum dicere oportuit ex aliorum, & quidem dumtaxat obiter pervolutorum scriptis; [errore verosimiliter typographico)] in quibus facile potuit unum o excidisse, defectu non observato per Possevinum, grande volumen atque in tres tomos dividendum, exiguo tempore deproperantem.

[4] Waddingus, in libro de Scriptoribus sui Ordinis, ad Angelum veniens, incertum sibi manere fatetur, [die 15 Junii,] quo loco aut anno obierit. De Anno jam puto fecisse me satis; duosque definivisse, quorum alteruter vel proxime sequens (ut numerus Possevini quadamtenus salvetur) sit eligendus. De die dubium esse nullum potest, post tam authenticum Fr. Philippi, verosimiliter præsentis, testimonium. Nec tamen vehementer succensendum Arturo a monasterio, quod arbitrio suo definierit diem XXVI Aprilis; sed simul & semil illi condonandum, quod licere sibi existimaverit, iis quos pro sanctis Beatisve haberi suo quemque loco credebat, nec tamen ulli certæ diei reperiebat affixos, definire aliquem implendis Ephemeridibus suis congruum: petimus tamen, ne ita faciens, contra nos auctor putetur idoneus, quasi certius meliusque comperta scripserit. Locum ubi Angelus obiit, [non 26 Aprilis,] in Basilicata provincia antiquis Lucania inveniendum, docet Philippus num. 10, nec non sæpe nominatum Marsicum-novum, aliaque vicina castra vel oppida Saponaræ, Murri, Marsici-veteris, quibus circumseptum montem, S. Mariæ dictum, exprimunt tabulæ, quemque ab asperitate situs cognominatum de Aspro, haud sine fundamento credideris. Nulla quidem illi loci mentio sub tali cognomento apud scriptores Ordinis vel in descriptionibus Provinciarum Conventuumque: [prope Marsicum. novum.] sed hoc non miraberis, si consideres, Eremitas vulgo Clarenos, jam inde a tempore S. Petri Cælestini, id est a fine seculi XIII, usque ad Sixtum IV, sui juris fuisse, æque ac nunc sunt Cappucini; quorum similiter nulla ratio invenietur, in Provinciarum Conventuumque minoriticorum descriptionibus.

[5] Nomen illi, non a Claro-monte in Gallia (ut Petrus rodulphius Toßinianensis scripsit) vel aliquo forte similis nominis in Italia, acceperunt; sed, uti Waddingus ad an. 1302 num. 8 definit, a Clareno flumine, inter Asculum & Nurciæ Alpes, ad quem reversus ex Oriente, isto anno MCCC, Fr. Angelus Asculanus, domicilium acquisivit, in quo cum quibusdam suis discipulis pacifice vixit usque ad annum MCCCXVII: [Cognomentum a fl. Clareno inter Asculum & Nurciam.] extremos autem vitæ annos egit in suæ profeßionis eremitorio S. Mariæ quod dixi, p. m. circiter VI distante a Marsico-novo, Episcopali in Lucania urbe; prope quam Cælestinorum Ordo recens, primo ab urbe lapide, monasterium condiderat sub titulo S. Iacobi, quod nunc suppressum & Clericorum Seminario attributum scribit Vgellus tom. 7, col. 679. Hujus monasterii Prior Fr. Thomas, vir sanctus etiam ipse, Angeloque dum viveret perquam familiaris, dum per aliquot dies post transitum viri Dei, ex devotionis causa, [Veteres Antiphonæ & Collecta de Angelo ut Beata] veniret ad visitandum sanctum ejus tumulum; & supra sepulcrum poneret se, prostratus in oratione, immediate post horam Completorii; & ibi quasi per totam noctem pernoctaret, non absque consolatione non modica & profusione multarum lacrymarum; dum Pauperes ad Matutinale officium persolvendum convenirent, petiit pugillarem, & scripsit, sicut Spiritus Domini eum docuerat, in illa pia & compassiva meditatione, Antiphonas & Orationem, in hunc modum. Ad Magnificat.

Salve, Pater humilis fervidæ caritatis,
Amator mirabilis sanctæ paupertatis;
Alme Pater Angele, prece pietatis,
Ora Deum jugiter nostris pro peccatis.

Ad Benedictus.

Christi cultor, lux pœnitentiæ,
Morum fultus Angelus acie.
Post labores & mundi tædia,
Paradisi lætatur requie.

[3]

℣. Ora pro nobis B. Angele.

℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Deus qui B. Angelum, famulum tuum, multis tribulationibus examinasti, & cor ejus sanctarum intelligentia Scripturarum cælitus imbuisti; tribue quæsumus, ut ejus meritis & precibus mens nostra a pravis cogitationibus separetur, & ea quæ tibi sunt placita jugiter contempletur.

[6] [quædam dubia circa locum & corpus,] Leguntur hæc inter Miracula prædicta num. 11: & Antiphonæ cum Collecta, ibi indicatæ, transcribuntur integræ ad finem Codicis. An autem ea sic fuerint publice inter Divina quotidie recitatæ, cum Commemorationibus post Laudes & Vesperas usitatis; an vero solum ad sepulcrum appensæ pro accurrentium devotione, & quamdiu, non divinaverim. Dubito etiam, utrum locum illum, in quo B. Angelus obiit, Eremita tenuerint ad extremum, id est usque ad Sixti IV tempora, quibus Clarenorum peculiaris Congregatio & nomen cessavit. Ratio dubitandi est, quod idem Sixtus IV, anno MCCCCLXXIII Pauperum Eremitarum Societatem, quondam Fratris Angeli Chiarini nuncupatam, ipsismet petentibus subjecturus Ministro Generali Ordinis Franciscani, illorum meminerit tantum, ut in Firmana nonnullisque aliis diœcesibus commorantium: quodque eas diœceses enumerans num. 11 Waddingus, solum nominet Asculanam, Fulginatem, Spoletanam, Amerinam, Nursiensem, Aquilanam & Reatinam; taceat autem Marsicanam & alias Neapolitani Regni diœceses. Dubito denique, an illo in loco manserit corpus B. Angeli; nam in Distributione Provinciarum anni MDXVI, sub Provincia S. Angeli, quæ Basilicatam complectitur, Conventus quintus censetur, S. Mariæ de Valle-Aspera (quod non multum abludit ab Aspro; nec tamen ibi jacere dicitur Angelus de Cingulo sive Clarenus; sed Bessamius Teutonicus, multo minoris præ illo notæ. Quare si ante prædictam unionem locum ipsum dimiserint Eremitæ, toto forsitan Regno Neapolitano egreßi; suspicari licebit, ipsos Patris sui corpus secum transtulisse, ad unam prædictarum diœcesium, in quibus eremitoria sua habebant.

[7] Certiora ut scirem non peperci labori scribendarum illuc litterarum; [ad quæ adhuc responsum optatur.] sed neque Episcopus loci, neque Franciscanorum ibidem Provincialis, Auctor, ut mihi scribitur, trium tomorum de Sanctis ac Beatis sui Ordinis, in modum Diarii Italice digestorum, quidquam apte responderunt ad sequentes articulos; solum indicata sunt loca Auctorum de Beato scribentium, omnibus exposita, & ex Arturo die XXVI Aprilis, quem suo in opere necdum hic viso Provincialis est secutus. Ipsos igitur articulos hic subnectere placet, si forte diligentior & curiosior alius accuratiori nos responso dignetur, quod Supplemento Iunii serviat. Quæsiveram ego puncta sequentia.


1 An in loco S. Mariæ de Aspro adhuc conventus aliquis Franciscanorum sit, & qualium?
2 An sepulcrum S. Angeli adhuc sit in aliqua veneratione, & quali?
3 An Reliquiæ ejus extra vel intra sepulcrum conspicuæ?
4 An imagines cum radiis vel diademate.
5 An ibi aliquid de Vita vel Miraculis B. Angeli scriptum, Latine vel Italice?
6 An in festo S. Trinitatis, vel 15 Junii aliquid de eo fiat?
7 An adhuc in usu sint Antiphonæ ad Magnificat & Benedictus, cum Collecta de B. Angelo?

§. II. Reformationis a paupertatis Zelatoribus tentatæ primordia, B. Angeli actis intexta.

[8] Lvcas Waddingus, postquam ad annum MCCLXXXIX num. 24 narravit, [Anno 1289 tres zelatores paupertatis,] quomodo sub Fr. Matthæo Aquispartano, ante biennium facto Generali ac deinde Cardinali, laxata fuerit Ordinis disciplina; Pii quique viri, inquit num. 24, sui instituti zelatores, quorum copiosa series numquam defuit in Ordine, ad tot manifestas Regulæ transgressiones vehementer affligebantur, præsertim in provincia Marchiæ. Prodierunt ergo plerique in publicum, quorum agmen ducebant tres illi paupertatis propugnatores, Fr. Raymundus, Fr. Thomas Tolentinas, & Fr. Petrus Maceratensis restiteruntque in faciem laxioris disciplinæ magistris. Contrarii studii & dissensionis rumor ad alias Provincias pervenit; judicatumq; est inter Ministros, magnum subortum schismatis discrimen, celeri & efficaci præveniendū esse remedio. Illud adhibitum, [perpetuo carceri addicuntur,] ut in eamdem Marchiæ Provinciam amandarentur quinque vel sex Ministri, qui contentionis causam exciperent, tumultuantesque corriperent; & eos, tamquam schismatis auctores & religiosæ pacis perturbatores, perpetuis adjudicarent ergastulis. Primos conjecerunt in vinculis tres, quos diximus, aliorum ductores; & ne fieret tumultus in Ordine, alia lege cautum est, ut nullus eorum auderet causas tueri, aut injuste condemnatos dicere. Dum hæc legerentur, Fr. Thomas de castro-Mirini, zelo accensus, in fervore spiritus in consessu exurgens: Ego, inquit, vitam meam non facio pretiosiorem, quam justitiæ tutelam; neque possum huic legi tamquam æquæ assentiri, quam omnino iniquam existimo. Non dixit impune; etenim ex tempore conjectus est in carcerem, ad aliorum terrorem: ubi post paucos menses, gaudens & exultans, spiritum emisit.

[9] Anno sequenti MCCCXC, regimen Ordinis abdicante Cardinali Aquaspartino, [unde an. 1290 liberati,] electus Raymundus Gaufridi generalis minister, nihil tam statim curavit, ut ad annum istum num. 10 refertur, quam turbas Ordinis & præsertim Provinciæ Picenæ consopire. Indictis itaque Comitiis Provincialibus, illius tractus Patres objurgavit, quod ita sensim & facile abusus plerosque, ex nimia incuria & extincto zelo, subrepere in subditos permiserint. Deinde examinavit causam, propter quam illi religiosi viri, quos supra diximus, conjecti essent in vincula: neque aliam solidam reddere poterant illi Patres, quam quod illorum zelus nimius erat & superstitiosus, circa observantiam paupertatis. Atque utinam, inquit, ego & universus Ordo hoc peccato laboratemus jussitque ut ad se afferrentur. Accedentes apertis excepit brachiis, affabilia & placida iis locutus; [destinantur in Armoniam, cum iisque Fr. Angelus:] persuasit ut persequentibus ignoscerent ex corde, in pio proposito firmiter persisterent, seque in observantia sanctæ paupertatis promovenda scirent habituros sedulum adjutorem. Ut vero aliorum persecutiones effugerent, destinandos duxit, cum aliis tribus ejusdem spiritus viris, Angelo de Clareno, Marco de Lupone, & quodam Petro ad [Haytonem] Regem Armeniæ; a quo paulo antea litteras acceperat, quibus rogabat, quosdam sibi mitti hujus instituti viros, tum propter animæ suæ & suorum solatium, tum ad instruendum populum multum nimis, qui ad Christianorum fidem quotidie accedebant.

[4]

[10] Hinc ortum murmur contra Generalem, & quorumdam conspiratio, qui dicebant, phantasticorum & superstitiosorum hominum fautorem: nec a concepto odio destiterunt, [ubi apud Regem infamati ut schismatici,] donec sub Bonifacio VIII Præfectura deturbarunt: Fratres autem prædictos ab eo missos, & ab Armenorum Rege tamquam Angelos cæli receptos, vexare non destiterunt. Etenim tunc Guardianum Ptolemaidis agebat Fr. Paulus de Marchia, Socius Ministri Piceni, qui aderat quando conjecti sunt in vincula; accusavitque eos apud Fr. Jacobum Provinciæ Syriæ Ministrum; cui talem indidit de iis opinionem, ut illum compulerit sinistra scribere Armeno, eumque admonere, ut ab eis sibi caveret, tamquam ab hominibus schismaticis & ab Ordine excisis. Rex, acceptis litteris, intimos adhibuit consiliarios, & ex eorum suasu, vocatos ad se Patres circa multa inrerrogavit; monuitque ut obedientiales sibi Prælatorum litteras exhiberent. Ut legit, viditque valde commendatos ab Ordinis Primicerio, [Generalis sui obedientiales exhibent:] ut bono essent animo hortatus est, expanditque eis litteras Syriæ Ministri. Illi, ut calumniam diluerent, rem omnem ex ordine narrarunt: qua intellecta, meliorem concepit Rex de iis opinionem; scripsitque ad Ministrum Generalem, gratias reddens innumeras, quod minime vulgares, sed perfectos viros, quos namquam Christi discipulos veneraretur, sibi destinare placuisset.

[11] Anno MCCXCIV mirabiliter creatus Pontifex Petrus de Murrono Eremita, [recipiuntur a S. Petro Gælestino;] & Cælestinus dictus, coronatusque est Aquilæ in Aprutio XXIX Augusti. Tunc Patres aliquot, quibus arctioris vitæ & purioris observantiæ nimium irrepserat desiderium, (inquiunt Annales num. 9) inito inter se consilio, captataque occasione ex Pontificis novi propensione erga Eremicolas, & in locis austeris viventes; statuerunt apud eum res suas solerter promovere. Ex his præcipui fuerunt Conradus Offidanus, Jacobus Tudertinus, Petrus de Monticulo, Thomas de Trevio, & Conradus Spoletanus. Decreverunt autem ut, suo & sibi adhærentium nomine, ad Pontificem mitterentur Fr. Liberatus & Fr. Petrus de Macerata, qui nuper de Armenia redierant, & Cælestino ante Pontificatum erant noti & familiares; peterentque, ut sibi auctoritate Pontificia, cui nemo auderet contradicere, vivere liceret secundum puritatem Regulæ & S. Francisci intentionem. [absolutique ab Ordine, accipiunt proprium Præfectum Fr. Liberatum:] Impigne abierunt hi; a Pontifice, adhuc Aquilæ degente, quod sub pietatis & majoris observantiæ colore petierunt, facile impetrarunt; nec non ampliorem, sed periculosam adepti sunt facultatem, ubicumque eis placeret, ad præscriptum Regulæ & intentum a se rigorem, cohabitare. Dedit etiam eis Pontifex Præfectum F. Liberatum, maximum paupertatis zelatorem; quibus ut præcaveret a molestiis Superiorum Religionis, constituit ipsis ita petentibus, ut in posterum non Fratres Minoritæ, sed Pauperes Eremitæ Domini Cælestini nuncuparentur. Ultra hæc commendatitias misit per eos litteras ad D. Neapoleonem Ursinum, Cardinalem S. Adriani, virum liberalem & benignum, promotorem causarum piarum.

[12] Rectores Ordinis graviter tulerunt ejusmodi separationem ab Ordine, [Cælestino abdicante vexati a Minoritis,] neque tamen quidquam ausi sunt contra eos tentare, donec Pontificatum abdicavit Cælestinus; (quod factum eodem adhuc anno XXII Decembris, succedente mox Bonifacio VIII) quo tempore prædicti Eremitæ, ut iras & molestias Rectorum istorum declinarent, abierunt in Græciam & partes Achaiæ, ubi in quadam insula habitare decreverunt. Abiit autem cum illis Angelus Clarenus; etiam ipse reversus ex Armenia, [discedunt in Græciam:] ibidemque in Achaia divinitus edoctus est Græcum idioma, in nocte nativitatis Domini sub anno MCCC; eoque sic instructus, plures aliorum lucubrationes Latinitate donavit; præsertim Dialogum quemdam B. Macarii, libellum devotum S. Joannis Chrysostomi, opusculum unum & alterum Joannis Climaci, in quibus (ait Rudolfius) mirifice ostendit intellectus sui præstantiam. Ita Waddingus ad an. 1289 num. 30, ubi & varia ejus scripta se habere indicat, quorum omnium pleniorem rationem reddit in libro de Scriptoribus, quæque optamus ut aliquando; in unum collecta volumen, publicam ad lucem veniant. Præsertim Historia de septem tribulationibus Ordinis, unde multa Annalibus inserta reperiuntur, quædam etiam inferius hic transcribenda, sicut ibi inveniuntur contracta in epitomen, quando originarius textus non supperit. Rudolfius pag. 155 de Clarenis agens, cum eos, sub Fr. Angelo Clareno Cingulano, a Cælestino V facultatem seorsim vivendi obtinuisse dixisset; in alium rursus errorem, impegit, [ubi linguā divinitus discit Angelus.] dum velut de altero loquens ait: Floruit inter Clarenos Fr. Joannes Cingulanus, præcipuis institutor, qui nullo magistro didicit litteras Græcas: & nullo verbo interposito subdit. Obiit Fr. Angelus in regno Neapolis, quæ conciliare volens Arturus, Joannem Angelum nominavit.

[13] [Anno 1302] Anno MCCCII, a novo Generali Ministro Ioanne, de Mauro, celebrata sunt Ianuæ Comitia Ordinis Generalia, in quibus ille, clamoribus & querelis zelatorum paupertatis excitatus, encyclica epistola missa rigorose præcepit, tum alta quædam in favorem observantiæ, tum ut abdicarentur omnes proventus annui … Actum est etiam cum generali Ministo per Fratres provinciæ Romaniæ, & in pleno consessu conclusum, [a Bonifacio 8, per calumniam decepto,] debere omnino præcaveri Ordinis schismati; & omni arte elaborandum esse, ut revocarentur ad unionem illi, qui sub Eremitarum Cælestinorum appellatione, sed Ordinis habitu, ab eodem se separarunt. Visum de hac re agendum cum Pontifice, a quo dum peteretur ut Ordini aggregarentur, revocarenturque Cælestini privilegia, [propter quæ, & bonam de iis conceptam opinionem, in finibus Achaiæ, non poterant a Superioribus Provinciæ Romaniæ ad unionem revocari) respondisse Pontificem fertur, debere in suo strictioris vitæ proposito permitti. Quid vero hos excogitasse putes, ut Pontificis animum flecterent? Suggesserunt hos, tamquam Cælestini germen, omnino Cælestino semper adhæsisse, & Cælestinam excogitare factionem; neque suam Sanctitatem apud eosdem verum reputari Pontificem, quem dolose dicebant ad sacram dignitatem pervenisse.

[14] Nihil ægrius audiebat Bonifacius, quam vel levissime de sua auctoritate & canonica electione dubitari; eo præsertim tempore, [jubentur ad, Ordinis obedientiam redire:] quo Gallorum Rex Philippus Pulcher, propter graves simultates, aspere & temere nimis hoc fricabat vulnus, convocato contra Bonifacium Concilio Cleri Gallicani. Quod si hæc altercatio periculosa suos etiam in Oriente haberet fautores; timendum erat valde, ne majores assumeret vires, quam quæ deinde possent superari. Annuit itaque ut revocarentur ad Religionis obedientiam, datis litteris ad Petrum Constantinopolitanum Patriarcham, & Athenarum atque Patrarum Archiepiscopos, ut solicite circa hæc inquirerent, & errantes corrigerent. [a concessa sibi insula pulsi,] Constantinopolitanus tunc hærebat Venetiis; missæ

[5]

sunt itaque litteræ ad Archiepiscopos. Atheniensis, dum exploraret aliquos a diversis Provinciis apostatantes, & disciplinam regularem declinantes, qui se his associarant, ita aliquando pronuntiasse; præcepit Thomæ de Sola, insulæ in qua morabantur Domino, ut eos ab eadem omnino expelleret. Ita fecit, tempore magnæ inediæ & famis; quam eo majorem senserunt expulsi, quo a Latinis, per quorum dominia transibant, tamquam schismatici repellebantur. Transierunt itaque ad dominium Græcorum, in quo biennio commorati, postea senserunt molestias Patriarchæ Constantinopolitani, postquam illuc Venetiis pervenit; qui bis in Negroponto, [a Patriarcha CP. excommunicantur,] ad requisitionem Fratrum Romaniæ, excommunicationem in illos tulit, nisi ad obedientiam Ordinis accederent. Hinc non modica inter Fratres Vicariæ Orientis & hos Eremitas turbatio: habebant enim hi plures, qui contra illorum molestias ipsos defenderent, præsertim Patrarum Archiepiscopum, qui indignationem non modicam concepit adversus horum persecutores.

[15] Initio harum turbarum, volentes adversariis cedere Fr. Jacobus de Monte & Thomas Tolentinas, peragrata Armenia in Italiam transfretarunt; & præstita obedientia Magistro Generali, [a sociis in Armeniam redire permissis inducti,] simul cum Conrado Offidano licentiam petierunt, in Orientem ad partes infidelium abeundi cum duodecim sociis; allegantes se, dum illis in partibus conversarentur, perspexisse messem esse copiosissimam, & segetes jam albas, neque quidquam de esse præter operarios. Facile annuit pio desiderio Primicerius; permisitque ut ipsi, quos probos & perfectos viros esse cognoscebat, duodenos illos socios eligerent, præficiens eis Vicarium & Patrem, Fr. Jacobum de Monte, virum venerabilem pietate, & puritate eminentem. Electis sociis, dum abire vellent, cælitus monetur Offidanus ut remaneat; ceteri vero transfretantes applicuerunt Negroponto, deinde Thebis. Perceperunt hic tumultus excitatos, inter illos Eremitas & Fratres Provinciæ Romaniæ; & rogati suam interposuerunt operam, ut dissidentes conciliarent. Suscepit omnem in se laborem Fr. Jacobus Præfectus, atque illuc abiit ubi Eremitæ delitescebant. Illi, ad ejus conspectum summe gavisi, deinde auctoritate & consilio commoti, illud admiserunt temperamentum, ut sub sua obedientia Ordini uniti, cum eo simul abirent ad partes infidelium.

[16] At ne propria auctoritate illud fecisse videretur Jacobus, [reconciliantur Ordini, & cum illis abeunt.] scripsit Magistro generali, jam ad Cardinalatum assumpto, & Ministro Romaniæ, ut sibi liceret Fr. Liberatum, Eremitarum ut diximus Præfectum, ejusque socios in societatem admittere & suis congregare, vel eo maxime, quod hinc pendere videretur pax Provinciæ Romaniæ, cederet item in maximam Populi Clerique ædificationem & Ordinis incrementum. Noluit petitioni subscribere Cardinalis, quantumvis eamdem urgerent Conradus Offidanus, magnæ apud eum æstimationis; & Fr. Thaddæus, suus socius & a secretis, quem summe diligebat: cupiebat enim ut reverterentur in Italiam, & sub disciplina Prælatorem omnem submoverent opinionem divisionis, & schismatis timorem. Nihilominus Fr. Thaddæus sibi sumpsit licentiam scribendi Fr. Jacobo, ut, quantumvis obstiterit Cardinalis, non omitteret hanc occesionem Eremitas reconciliandi, [In Italiam deinde regressus Fr. Liberatus] præsertim cum etiam in animarum cederet lucrum, & prædicationis Euangelicæ incrementum, plures sibi aggregare operatios. Tutius tamen duxit Fr. Liberatus, renitente Cardinali Ordinis Primicerio, in Italiam reverti, coram summo Pontifice calumnias sibi suisque impositas detergere, & coram probare; omnes suos sectatores esse veros Ecclesiæ filios, suæque Sanctitati addictissimos.

[17] [locum in Apulia accipit:] Appulerunt itaque; sub anno sequenti MCCCIII, ad quemdam Apoliæ portum; dum motus illi horiendi execrandique excitati sunt a Gallis & Columnensibus Anagniæ, in captione Bonifacii. Moram igitur ibidem trahentes, a quodam heroë Andrea de Segna obtinuerunt pauperculum locum, in quodam deserto; in quo hæsit cum suis Fr. Liberatus; Angelus vero de Cingulo, quem ex horum numero fuisse superius diximus, abiit in Marchiam; ubi juxta fluvium Clarenum, inter Asculum & Nurciæ Alpes, aliud domicilium acquisivit, in quo cum quibusdam suis discipulis pacifice vixit: a quibus postea orta Congregatio Clarenorum, cognomine a flumine adlabente desumpto. [Angelus in Marchiam secedit:] Vtrisque post hæc quies aliquanta fuit, sub Benedicto X, qui Bonifacio successerat, usque ad Clementis V annum II, Christi MCCCVII; quando Gondisalvus, Generalis Minister, ægre ferens Ordinis scissuram, egit cum Carolo Claudo, S. Ludovici Tolosatis Episcopi progenitore, Rege Neapolitano, ut homines schismaticos & hæreticos (ita enim audiebant apud Fratres, strictioris observantiæ adversarios) e regno suo depelleret.

[18] [Prior ab Inquisitore Neapolitano vexatus jussu Regis,] Dedit Rex litteras ad Fr. Thomam Aversanum, pravitatis hæreticæ Inquisitorem, ut diligenter in eos inquireret, & noxios puniret. Vocavit ille Fr. Liberatum ad castrum Soloni, diœcesis Triventi, in Comitatu Molisii gentis Afflictæ, examinavitque illorum vitam & mores: quos dum in nihilo fidei adversos comperisset, hortatus est ut illinc abeuntem sequerentur, ne majores paterentur molestias ab adversariis. Transeundum erat per illorum cœnobiolum, datum & constructum, uti diximus, per D. Andream de Segna: sed dum in conspectu transirent, aëre repente turbato coruscare fulgura, mugire tonittua, hinc inde jaculari fulmina; atque unum, prope equum, cui insidebat Inquisitor, magno fragore vibratum, obliquo ductu terram effodit. Præsenti repentinoque periculo perterritus, dixit Fr. Liberato, Nihil ulterius in vestro negotio peragendum putem; neque quidquam subest unde sinistram de vobis opinionem concipiam. [deinde ab eodam divinitus territo protegitur aliquamdiu,] Abite in pace ad eremitorium vestrum: vereor enim ne Deus ex alto intonet pro vobis. Cui Fr. Liberatus: Gratias agimus vestræ erga nos benignitati, teque sequi cupimus, quocumque velis examine a calumniis purgandi; ne quotidie nobis insultent adversarii & innocentes apud Principes traducant. Proba nos, interroga cognatos & notos, & vide an inveniatur in nobis iniquitas: sin autem, testimonium perhibe veritati. Justæ petitioni subscripsit Inquisitor, eosque in suo comitatu duxit Ancianum.

[19] [ac denique ad Papam ire persuasui.] Dum illic in hospitio seorsim viverent, sub Inquisitoris protectione; Minoritæ qui in illo commorabantur oppido, repetebant tamquam suum Fr. Liberatum, quippe qui recesserit a communitate, nulla habita Prælatorum licentia; eique minime patrocinari indulta Cælestini V, cujus acta resciderit Bonifacius successor. Concitatos videns Inquisitor, admonuit Fr. Liberatum, consulendum sibi quavis ratione, ne incideret in manus adversariorum; illamque tutiorem viam esse, ut recta proficisceretur ad Pontificem; neque rediret, [moritur in via.] absque illius vel aliquot nobilium Cardinalium diplomatibus, ad se vel ad Prælatos

[6]

Ecclesiarum directis; Ut liberem, inquit, te a molestia tuorum Confratrum. Bonum visum est ei Inquisitoris consilium: quare assumpto socio festinanter properabat in Galliam; donec apud Viterbium gravi oppressus infirmitate, figere opertuit gressus, & jacere per aliquot menses in loco Hermineorum occulte. Inde valetudinarius abiit ad oppidum S. Angeli della Vena, ubi post unum vel alterum annum infirmitatis suæ, hoc ipso recessit a seculo.

[20] Socii autem, nullo obtento suæ purgationis chirographo aut innocentiæ testimonio, recedere volebant e regno Neapolitano; in quo tutum non erat amplius commorari, Præfecto suo defuncto, Rege adversante, [renovat persecutionem Inquisitor,] & Minorum sodalitio continuo sequent. Supervenit tamen Inquisitoris, vel a Rege admoniti, vel a Fratribus instigati, præceptum ne abirent; deinde aliud, ut coram se comparerent secundo in castro Frisalonis, quo erat ipse venturus. Potissime procedere volebat contra Fr. Liberatum. Quem ut mortuum audivit, contra socios egit; quos promiscue adjunxit aliis maculatæ famæ Religiosis, a S. Onofrio nuncupatis & hæreticis, de secta Apostolorum. Tulit deinde judicium absque distinctione personarum, [etiam contra fautores Eremitarum.] atque omnes una involvens sententia condemnavit; tamquam schismaticos & hæreticos; invehens etiam in eos, qui eis favebant vel in suis retinebant dominiis, tamquam in fautores & protectores hæreticorum. Male hoc habuit Dom. Andream de Segna, horum Fratrum patronum; admonuitque serio Inquisitorem Fratrum innocentiæ & sui officii, debereque maturius & ponderosius, absque ulla passione, in tanto negotio procedi.

[21] His litteris magis commotus est erga Fratres Inquisitor; præcepitque accolis Frisalonis, sub magna pecuniæ mulcta, ut caute custoditos ducerent ad civitatem Triventi: ubi horrido & tenebroso carceri per quinque dies inclusos, [in hos vero crudeliter & injuste sævit,] dum tormentis afficere vellet, idque valde displicere Episcopo & Nobilibus civitatis intelligeret, vinctos duxit in arcem Mainardi. Hic mira quadam feritate inauditis pœnis torquere non destitit; constantissime negantes se quidquam unquam contra fidem fecisse aut credidisse; donec tandem in tormentis vacillarunt adolescentes duo, qui se reliquosque hæreticos esse dixerunt, quod tamen sui compotes retractarunt. Nihilominus post quinque menses variarum afflictionum, & carceris ærumnas, a festo Pentecostes usque ad Nativitatem Virgineam toleratas, lata est sententia, nulla culpa prolata: Denudantor; per plateas Neapolitanas ducuntur; virgis cæduntor; ex universo regno expelluntor. Sed justus Dominus, qui justitiam diligit, & æquitatem videt vultus ejus, ulcisci non omisit illatam misellis tantam injuriam. Etenim paulo post obiit Inquisitor, elata voce confessus, [non impune.] inique se oppressisse, & injuste condemnasse viros, quos non potuit juridice de culpa ulla convincere, neque de sui instituti aut fidei injuria arguere. Carolus quoque Rex cito luit, quod per Inquisitorem in eosdem peccaverat, mortuus anno MCCCIX die IV Maji. Ante mortem tamen persuasus a Medico suo, ne tot persecutionibus pauculi illi Fratres qui superfuerant attererentur, non solum ad Generalem scripsit ut fieret ipsis propitius, sed etiam ad Pontificem Clementem in Galliam: illuc enim perrexerant, ut Pontifici se sisterent, suæ vitæ & perpessæ injuriæ rationem reddituri. Hactenus Waddingus, ex Angeli potißimum (uti profitetur) libro in Tribul. 6 Quia autem ipsi Angelo, usque ad reditum in Italiam, omnia fuerunt cum Fr. Liberato communia, istas, licet prolixiora, visum est describere.

§. III. Inter turbas pro Reformatione per Tusciam & Galliam motas, Papali judicio absolutus Angelus, cum pace dimittitur.

[22] Dum ad istum, quem explicuimus, modum suo in principio deficiebat novella, [Tumultuantibus in Gallia qui se dicebant Spiritualis,] sub Fr. Liberato in regno Neapolitano reformatio (nam qui in Galliam transierant, seque aliis Spiritualibus ibi dictis aggregarunt, nihil boni fructus tulerunt) in Provincia Hetruriæ verum & daunabile exortum est schisma, iis qui etiam istic Spirituales se dicebant absque ulla auctoritate secedentibus, propriumque sibi Generalem Ministrum aliosque inferiores Prælatos creantibus; quæ sua temeritate multos antea propities averterunt, non a se tantum, sed etiam universim ab iis quos rigidioris propositi tenaciores videbant, uti ad an. 1310 num. 7 explicat Waddingus. Hic deinde an. 1317 prosequitur, quomodo Joannes Papa XXII, procedi jusserit contra Narbonensis Conventus rebelles Fratres: [etiam Angelus vocatus in judiciam a Joanne 22.] quos cum ad Curiam vocatos Avenionem dixisset Waddingus; Vocatus etiam tunc in judicium est, inquit, Angelus de Cingulo, Clarenus nuncupatus, qui sanctissime in Religione audivit. Interrogatus de vita & discipulis (ut ipse hujus historiæ auctor recenset) respondit, illam Congregationem, Pauperum Eremitarum scilicet, sub sua disciplina in Marchia viventium, [sui ac suorum rationem reddit.] sub Cælestino V, duce Fr. Liberato incepisse, ab eodemque Pontifice ab Ordinis corpore segregatam; se vero curam ipsius post Liberati mortem suscepisse libenter, propter perfectam Regulæ quæ in ea vigebat observantiam; promptum tamen & paratum se Pontificiis parere præceptis.

[23] Hæc ex ipsomet Angelo Waddingus, qui deinde ad annum 1318 num. 16 altius repetit acta sub Clemente V ad illud usque tempus, ex ejusdemmet Angeli scriptis, sed ad pauciora contractis, [Idem scripto narrat quod Clemens V.] in hunc modum. Dum Clementi, ad preces Caroli Siciliæ Regis inclinato, complacuit, illorum Fratrum, qui ad arctiorem observantiam aspirabant, querelas audire; jussit vocari ad suam præsentiam Fr. Raymundum Gaufredi, & Fr. Guidonem de Mirapice, Fr. Ubertinum de Casale, Fr. Bartholomæum Sicardi, & reliquos eorum socios; vitos vitæ sanctæ & scientiæ præclaræ, etiam ipso æmulorum testimonio; præcepitque eis stricte per obedientiam, ut redigerent in scripta quæcumque cognoscerent, in statu communi Ordinis, digna correctione aut reformatione. Fecerunt illi juxta Pontificis præceptum: quod moleste ferentes ceteri Fratres, cœperunt eos variis modis affligere, diffamare, & inquisitiones de ipsis eisque adhærentibus facere: articulos varios contra ipsos proponere; coram Auditoribus controversiæ & coram summo Pontifice, animose potius quam rationabiliter, contra ipsos procedentes. [cognita probitate petentium reformationem,] Hinc Pontifex cœpit eos habere suspectos; præsertim cum de fama Fratrum quos vocaverat, & de condicionibus eorum & vita, ex industria, Ministrum Generalem & omnes eidem assistentes, antequam illos vocaret, interrogaverit; peculiariter vero informari voluerit de Fr. Ubertino, eo quod Italicus esset; & a prædicto Ministro Generali bonum acceperit testimonium; nimirum, quod erant viri,

[7]

solidi in religione; in moribus & scientia præclari, præsertim Fr. Ubertinus, de quo singulariter interrogatus est.

[24] Statuit itaque Pontifex, nullam adversus eos admittere querelam, [illis favere cœperit;] quos adeo imperiose graviores Ordinis Patres commendaverunt. Qua de causa ceteri Fratres magis eos persecuti sunt, vocantes Ordinis destructores & diffamatores, & ad mortem usque vexaverunt, Raymundum Gaufredi, Guidonem de Mirapice, Bartholomæum Sicardi, & socium alterum, qui infra breve tempus obierunt. Pontifex ægre tulit Fratrum inobedientiam & erga sua præcepta irreverentiam; sæpius enim præcepit ne ullam eis inferrent molestiam: sed maxime condemnavit Fr. Bonagratiæ Bergomensis adversus Fr. Ubertinum noxios conatus, [& vexari prohibuerit,] eumque exulare fecit a Curia, quamdiu ipse vixit in Pontificatu. Dum vero in Concilio Viennensi (anno MCCCXI) plures Episcopos, in Jure canonico peritos atque in sacra Theologia Magistros eruditos, ad audiendum & examinandum ea, quæ pro reformatione totius Religionis proponebant, constitueret, & solerter in negotio procederet; implacabile adversus eos conceperunt odium reliqui Fratres, eisque adhærentes in Provincia Tusciæ & S. Francisci multis modis vexaverunt. Gravaminibus itaque succumbentes, decreverunt fugere a facie persequentium, & aliquamdiu locum dare iræ adversantium.

[25] [causam que examinari jusseris;] Suam opem interposuerunt multi heroes, rogantes ut ad unitatem & pacem cum reliquis redirent. Illi vero responderunt, se ad hoc paratos esse, dummodo placeret Communitati, Ordinis reformationem admittere. Actum etiam de hoc cum multi Patribus, qui partes Ordinis tuebantur: qui Cardinalibus aliisque gravissimis Prælatis respondebant, nulla indigere Ordinem reformatione; in eoque observari perfecte, & ultra quam erat necesse, Regulam S. Francisci; neque aliquando, etiam tempore S. Francisci, puriorem ejusdem instituti viguisse observantiam. His dissidiis motus Pontifex, vocavit ad se præcipuos utriusque partis fautores; & longo examine duorum annorum causam discussit. Interim dum hæc a Clemente tractarentur, sentientes Fratres strictioris observantiæ in Tuscia aggravari super se jugum aliorum, & livorem augeri; ex consilio gravissimi viri, Dom. [factum interim schisma in Tuscia,] Martini, Canonici Regularis, patria Senensis, decreverunt ab eis recedere; & peculiarem sibi constituere Superiorem. Elegerunt demum sibi Generalem Præfectum & reliquos Prælatos, secundum Regulæ tenorem: quod redundavit eis eorumque complicibus in maximum scandalum, & propositæ reformationis detrimentum. Summus etenim Pontifex, Domini Cardinales, & qui huic negotio favebant, his auditis, turbati sunt; faciliusque deinceps crediderunt quæ de ipsis dicebantur, & in judicio proponebantur.

[26] [cum habitus mutatione,] Huc usque nulla fuit habitus immutatio; donec detrahentibus ceteris Fratribus eorum vitæ & moribus, asserentibusque apud seculares, nullum esse inter ipsos & qui vocabantur Spirituales discrimen; eamdem illos vitam vivere, eumdem habitum gestare, eosdem seu potius lautiores cibos manducare, & commodioribus subsidiis vitam transigere; judicaverunt omnino necessarium, quam prætendebant interiorem & sanctiorem vivendi normam, exteriori habitu monstrare. Assumpserunt itaque viliores & strictiores habitus: quod valde displicuit Ordinis communitati, concitavitque vehementius adversarios ut odium odio cumularent. Controversiæ decisio dilata est. Licet etenim Episcopi & Prælati, [itemque in Gallia;] dubiis & querelis excipiendis propositi, copiosam composuerint declarationem, in qua octuaginta quæstiones, hinc inde propositas, circa Regulæ genuinam intelligentiam & Statutorum obvservantiam explicarunt; Pontifex Clemens voluit finalem rei determinationem sibi reservare, & in Concilio Viennensi publicare.

[27] Interim sufferre non poterant Superiores Ordinis hanc habituum differentiam, asperisque verbis & factis hos tamquam novatores prosecuti sunt: qua de causa sibi timentes, recesserunt ad quamdam ecclesiam derelictam, juxta Malensanam; prope quam erant spelæa & fons aquæ decurrentis, ubi, ex patroni seu domini illius loci licentia, manserunt, [quod utcumque per Papam compositum.] viventes in summa paupertate & hilaritate, usque ad hiemem sequentem. Transierunt tunc ad ædem S. Lazari in Avenione, donec Pontifex causam determinavit, Clementina, Exivi de paradiso, promulgata; præcepitque his, ut ad Ordinis communitatem redirent; & illis, ut benigne & fraterne cum eis agerent, & præferrentur de cetero ad officia Religionis. Quibus ita decretis omnes dimisit in pace, multis suæ benignitatis exhibitis indiciis. Solus Fr. Ubertinus, pro omnibus locutus, objecit huic Pontificis judicio verba illa Psalmistæ: Retribue servo tuo; vivifica me secundum verbum tuum; subjungens se & socios ab ipso vocatos, data fide nihil passuros molestiæ a Superioribus; nunc vero tradi voluntati eorum, quos novit sibi acriter infensos, propter proposita suæ Sanctitati & Patribus Concilii. [Ps. 18, 17] Subjunxit Pontifex, se illorum fore protectorem; atque sibi persuasum satis esse & firmiter promissum a Superioribus, nullas sibi referendas esse molestias. Recesserunt omnes a Curia, vixeruntque in eadem societate absque jurgiis & litigiis, patienter sufferentibus Fratribus strictioribus, si quæ inferebantur a ceteris leviores injuriæ.

[28] Atque hæc verosimiliter acta post ultimam Concilii, quod septem menses tenuit, Seßionem, habitam VI Maji MCCCXII; [illo mortuo resuscitutum fuit,] in eodemque res manserunt statu quoad vixit Clemens, id est usque ad annum XIV istius seculi, quo ipse obiit, die XX Aprilis; & vacavit Sedes annos 11, menses III, dies XVII. Mortuo Clemente, revixit tribulatio, impellentibus laxioris vitæ sectatoribus, ut strictiores, contra Clementis declarationem, in omnibus secum convenirent. Restiterunt illi, præsertim in iis quæ videbantur contraria regulari observantiæ; atque hinc nova jurgia, molestiæ, [a Fratribus rebellantibus Narbonæ ac Biterris;] & graviores persecutiones. Timentes graviora, inito consilio abierunt Narbonam & Biterras; ubi, propter reverentiam Petri Joannis Olivi, in ista urbe educati & in illa sepulti, cujus se discipulos profitebantur, amice excepti sunt a civibus; &, expulsis ceteris turbulente, tradita sunt eis monasteria. Prælati Ordinis frequenter eos citarunt, vocarunt, censuris latis compellarunt; neque dimittere loca ista voluerunt, aut Superiorum præceptis obedire, sed in sua contumacia perstitere. Hac de causa secundo male audierunt apud exteros, & Superiores vehementer irritarunt, ut efformarent contra eos processus, & peterent a Philippo Rege Franciæ & Episcopis auxilium, ut tamquam contumaces, rebelles, apostatæ, schismatici caperentur, [quibus compescendis intendens Joannes 22:] atque in ordinem redigerentur. Illi vero de omnibus his gravaminibus citationibus appellarunt ad futurum Pontificem. Quo electo, videlicet Joanne XXII (electus est autem Lugduni

[8]

VII Augusti, & ibidem coronatus v Septembris MCCCXVI) ad Ordinis petitionem missus est Minister Aquitaniæ, ut has turbas sedaret, urgeretque prædictos rebelles, ut dimissis his conventibus redirent ad Superiorum obedientiam.

[29] Renuerunt huic Delegato obedire illi, satiusque putarunt coram ipso Pontifice apparere & causam dicere: sed antequam accederent, multa eis objecere alii crimina, præsertim contra Fratres Tusciæ, Narbonenses & Biterrenses; contra Ubertinum de Casale, Franciscum Sancium, Guilielmum de S. Amantio; contra Fr. Angelum, hujus mutationis auctorem, & socios: atque ut bonos malis immiscerent, instanter rogarunt, duo genera opprobriosa hominum, [post damnatos Fratricellos & Begardos,] Fratricellos scilicet, & Beghinos seu Begardos, quorum scandalosa conversatio cedebat in maximum Ordinis detrimentum, penitus extingueret. Horruit Pontifex ad tot tantaque facinora & hæreses, quæ contra præfatos suis scriptis exhibebant: examinatisque vita & moribus Fratricellorum & Beghinorum, tamquam noxias & impias sectas, abolevit. Deinde processit ad cognitionem causæ Fratrum quos accusarant, & ipsos ad Curiam citari curavit; interrogavitque Fr Ubertinum circa ea quæ fuerunt objecta. [examinat FF. Vbertinum & Gaufridum:] Ad hæc docte & intrepide respondit Ubertinus, ostendens ut plurimum meras esse imposturas, atque ex livore & bile processisse. Deuno interrogatus an adhæreret Fratribus Narbonensibus & Biterrensibus, & an vellet Petri Joannis doctrinam defendere? respondit: Ego, Pater sancte, in iis quæ olim feci, obedientiam vestri Prædecessoris adimplevi, neque his me ingessi nisi vocatus: unde si vestræ placuerit Paternitati mihi præcipere, ut pro prædictis Fratribus aut doctrina iterum causam resumam, paratus sum in omnibus vestræ obedire voluntati. Subjunxit Pontifex, nolle ut his se intromittat.

[30] [respondant hi, nihil sibi cum rebellibus esse,] Similiter interrogavit Fr. Gaudfredum de Cornone, utrum subscriberet appellationi Fratrum Narbonensium & Biterrensium? Ego, inquit, adstiti Philippo Regi, quando hæ excitatæ sunt turbæ: dum itaque non plene mihi constiterit de rebus illorum, nolo me iis ingerere; præsertim dum parum aut nihil me concernant. Quidam Fr. Philippus repente subjunxit, quod licet ipse non convenerit cum eisdem in appellatione, tamen conveniebat cum iis in desiderio & proposito reformationis. A Fr. Angelo severius quæsivit Pontifex, [uti & Fr. Angelus,] an esset Minorita? & affirmative respondenti, subjunxit, Quare ergo a Minoritis recessisti? Ego, inquit Angelus, non recessi ab eis; potius, interroga ipsos, Pater sancte, ipsi me repulerunt. Ad hæc parumper siluit Pontifex, & paulo post subjecit: Præcipio tibi ut dicas, an aliorum Confessiones sacramentales excepisti? Cui ille: Pater sancte, non sum Sacerdos; & potissima ratio quare a Sacerdotio abstinui, fuit ne ad Confessiones excipiendas possem a Superioribus compelli.

[31] [qui excommunicatum se negat.] Objecit ei Pontifex, quod Bonifacio VIII & Patriarcha Constantinopolitano, sub gravissimis censuris præcipientibus, ut ad Religionem regrederetur cum sociis, noluerint obedire; & propterea excommunicatos esse, juxta tenorem litterarum, quas coram omnibus jussit ibidem recitari. Angelus ait, se nullatenus excommunicatum, neque item excommunicabilem esse, cum nullo unquam tempore voluerit nec cogitaverit contraire præceptis Superiorum; sed firmiter secum statuerit, in omnibus & per omnia recte præcipientibus obedire. Illas vero litteras, licet subreptitie obtentas, dixit numquam pervenisse ad suam notitiam, neque legitime sibi intimatas; alios vero viros doctos contendisse, minime obligare, quia inique & malitiose impetratæ sunt: quod dum apertius vellet probare, jussit Pontifex ut taceret. Ille hoc ægre tulit, & dixit, suam Sanctitatem adversarios, falsa crimina objicientes, plenius audivisse; se vero, veritatem narrantem, debuisse auscultare. Erat tunc hora pomeridiana sexta, voluitque Pontifex se a negotiis retrahere; & jussit detineri Angelum, donec ab excommunicatione, [placatoque Pontifice, jubatur Habitum Eremitarum assumere.] quam incurrisse putabat, absolveretur: sed die sequenti, re omni discussa, pacifice dimisit, data ad cautelam absolutione a censuris. Abeunti præcepit, ut ad obedientiam Superiorum Ordinis Minorum rediret, vel ad alium Ordinem approbatum declinaret. Cui ille, se ex Ordine approbato esse, quippe qui ex Fratribus sit Cælestini V, in cujus manibus emisit Professionem vitæ Eremiticæ. Jussit ergo Pontifex, per Neapolionem Ursinum Cardinalem, ut illorum Eremitarum habitum assumeret.

§. IV. Clarenorum Societas, a Minoritis per annos 155 diversa, tandem iis unitur sub Sixto IV, & a Julio II iisdem subjicitur abolito nomine.

[32] Post ista, quæ supra ex Waddingo descripsimus, largius explicata (quorum originarium tenorem fortaßis aliquando licebit integrum dare, aut ab aliis editum legere) pergit B. Angelus, tamquam totius tragœdiæ & tumultus Fratrum Narbonensium ac Biterrensium inspector, [Sic dimissu: Angelus.] narrare quæ circa eos acta, & quomodo accusati, tandemque condemnati & exterminati fuerint: Cui, inquit Waddingus, licet aliquis plenam deroget fidem, quippe socio & fautori horum Fratrum; attamen eam sibi vindicat ejus pietas, qua semper floruit, & opinio sanctitatis, sub qua tandem obiit: ceterorumque historicorum nostrorum cum eo concordat auctoritas; neque quidquam potui in istis Fratribus subodorari, præter nimiam tenacitatem, [Clarenos suos deinde seorsim rexit] seu potius pervicaciam in sua illa de paupertatis observantia opinione; nimiam etiam suæ Regulæ commendationem, ut Euangelio vellent æqualem & a Pontifice indispensabilem; nimiam libertatem & abundantiam in suo sensu, quo temere & scandalose Superiorum excusserunt obedientiam. Nihil simile in Eremitis Domini Cælestini reperias. Ex hujus Privilegio proprium sibi Ordinem constituerant; jußi ad obedientiam Superiorum Minoritarum redire, redierant, cum eo temporamento, ut Præfectum retinerent proprium, cum eoque abirent in Armeniam. Inde regreßi nec recepti, Angelo adhæserunt, eumque mortuo Fr. Liberato Præfectum agnoverunt: hic vero suam causam coram Joanne XXII probavit, ut vidimus: neque post hac in Annalibus Ordinis quidquam occurrit, quo huic aliquid gravioris controversiæ fuisse cum Clarenis intelligatur.

[33] Itaque eorum Religio, ab Ordine Minorum abscissa ex hoc tempore ac penitus sequestrata, [sparsos per plures diœceses.] locorumque Ordinariis subjecta, multa, inquit Waddingus ad an. 1473 num. 11, acquisivit Domos, in diœcesi, Firmana, Asculana, Fulginate, Spoletana, Amerina, Narniensi, Aquilana, & Reatina; mirum si non etiam in regno Neapolitano plures; in Marsicana

[9]

certe diœcesi fuit, Eremitorium S. Mariæ de Aspro; mihique satis verosimile est, turbis sub Joanne XXII compositis, eos qui Fr. Liberato ejusque sociis favebant, ad dimissa ab iis eremitoria invitasse Clarenos; & hinc factum ut B. Angelus extremos vitæ annos istic egerit. Habitum autem deferebant Fratres, distinctum a veste Franciscana, quem Becham vocabant: Habitum scilicet brevem cum capucio ante & retro, ac chordam usque pyramidali forma, cui a tergo pannea lingua hærebat ut ipsam describit Rudolfius pag. 155. Gonzaga autem pag. 3 indicat hanc linguam serius assumptam, eorumque dumtaxat fuisse, qui sub Sixto IV Generalis Ministri obedientiam susceperunt, ideoque ab aliis Clarenuli dicti sunt. Ipse tamen Angelus, quod mireris, usque ad istud Joannis XXII mandatum, [sub habitu proprio,] retinuerat habitum Minoriticum: fortaßis, quia de totius rei successu dubitans, metuebat, ne pravalentibus adversariis ad eorum Ordinem redire compelleretur; honestiusque judicabat, numquam dimittere habitum, quam dimissum resumere. Quamquam autem vulgo Clareni vocarentur; primo tamen nomine Pauperes Eremitas sese paßim scribebant, & sic in Bulla præmemorati Sixti IV anno MCCCCLXIII, [& nomine pauperum Eremitarum:] producitur exhibita petitio, pro parte universorum pauperum Eremitarum, Presbyterorum & Laicorum, Societatis quondam Fratris Angeli Chiarini nuncupatæ; ubi non additum titulum Beati ab iis qui Pontifici supplicabant, nihil miror; multo minus miror a Pontifice non redditum; cum titulus iste nunquam fuerit a Sede Apostolica institutus, sed ut summum longi temporis tolerantia stabilitus.

[34] Interim Societatem illam, quomodocumque dictam, postquam semel fuit ab Ordinis Minorum obedientia, tamquam Specialis Ordo, abdicata; variis occasionibus recurrisse ad Sedem Apostolicam, [quorum historia & monumentis deficientibus,] pluresque ab ea Bullas & Brevia, tam in genere quam in particulari, accepisse spatio sesquiseculi, vix equidem dubito; quin etiam suspicor, aliquas earum latere in Registro Pontificio, quod post singulos Annalium suorum Tomos edidit Waddingus; sed discerni eas non posse ab iis quæ Minoritarum sunt, quamdiu non habetur syllabus Conventum seu Eremitoriorum Clarenos spectantium; nec ullus hactenus prodiit Societatis istius Historicus. Hoc autem inter Eremitas non esse mirum, apud quos virtutum magnus, litterarum exiguus cultus erat, alias dixisse eo magis memini; quod id, licet verißimum, non satis æquis oculis lectum fuerit ab aliquibus, qui in frequentia urbium nunc una cum aliis occupatißimi, ex præsenti sui Ordinis statu præterita metiuntur tempora, quando Majores sui in eremis solitarii delitescebant. Igitur defectu certorum monumentorum, quæ nec sperari quidem possunt, Societate ipsa ejusque etiam nomine extinctis, transeo ad extremas nobisque proximiores memorias; in Annalibus Minoriticis eatenns dumtaxat reperiendas, quatenus meminerunt aggregationis, postremis hisce seculis factæ.

[35] Huc accedens Waddingus anno MCCCCLXXIII num. 11, [solum nunc scimus, an. 1473] Nova, inquit, hoc tempore succrevit in Ordine Congregatio Clarenorum, antiquitus a Cælestino V protecta, & sub nomine Pauperum Eremitarum Fr. Angeli de Clareno confirmata. Ubi notari velim τὸ confirmata; & lectori æstimandum relinquo, an ea Confirmatio non debeat præsumi auctorem habuisse Joannem XXII, qui usque ad annum MCCCXXXIV vitam protraxit, Angelo Eremitas suos patifice regente, & usque in Lucaniam atque Apuliam propagante. [petiisse ipsos uniri Minoribus,] Anno autem supra dicto MCCCCLXXIII, qui inter eos erant præcipui, inito consilio decreverunt se Minoribus aggregare, & sub Generali Ministro militare: Petrus Hispanus, vir sagax, omnium nomine pervenit ad Sixtum; & assumpto ex ejus manibus Minorum habitu, facile istæc impetravit; utque eis sibi liceret unum ex sua Sodalitate sibi præficere, a Ministro generali confirmandum.

[36] Datam super ea re Bullam, & signatam V Idus Martii, exhibet Waddingus; qua exponitur, quomodo ipsi, qui hactenus sub Ordinariis locorum degerunt; attendentes, quod in habitu, vita, moribus, [salvo jure eligendi Vicarii proprii ex suis,] & regula ut plurimum inhærent regularibus Institutis Fr. Minorum regularis Observantiæ; & (ut fama est) a certis Fratribus Minoribus, qui antiquitus salutis æternæ desiderio accensi vitam solitariam elegerunt, originem habuerunt; pro majori eorum pace & quiete, & ut dicto Ordini Fratrum Minorum se magis conforment, desiderant sub cura Ministri Generalis dicti Ordinis deinceps perpetuo Altissimo famulari. Hoc autem secundum ipsorum petitionem eis conceditur; ita quod ipsi Eremitas, unum ex Pauperibus dictæ Societatis Clericum, singulis trienniis, in eorum Congregatione Generali celebranda, [cum participatione privilegiorum,] in ipsorum & dictæ Societatis Superiorem, qui præfati Ministri super eos vices gerat, & Vicarius nuncupetur, eligere; electionemque de dicto Vicario factam, per præfatum Ministrum, illa sibi præsentata, confirmari facere licite & libere valeant. Indulget insuper Pontifex pauperibus Eremitis hujusmodi, Clericis & Laicis, ac eorum domibus, quas habent & imposterum eos canonice habere contigerit; quod omnibus & singulis privilegiis, exemptionibus, immunitatibus, favoribus, gratiis & indultis d. Ordinis Fratrum Minorum domibus & personis, in genere quomodolibet concessi & pro tempore concedendis, tam spiritualibus quam temporalibus, uti & gaudere licite & libere valeant. Deinde XIV kalend. Novembris, ad petitionem Sororum pauperum Societatis prædictæ, [etiam ad Clarenas Ordinariis subtractas extensa,] in Spoletana & nonnullis aliis diœcesibus commorantium, ad ipsas etiam præfatam constitutionem extendit; quatenus subjectæ Generalis Ministri præfaticuræ, poßint unum idoneum Fratrem d. Ordinis in earum eligere Confessorem, qui pro commissis per eas pro tempore peccatis eis de absolutionis beneficio provideat. Qui etiam Pontifex Sorores prædictas, quæ nunc sunt & pro tempore erunt, ab omni dominio, superioritate, jurisdictione & potestate Ordinariorum prorsus eximit & totaliter liberat.

[37] [Qui huic unioni non consenserant,] Displicuit tamen multis, inquit Waddingus, a pristina vita & veste recedere, divisisque in contraria Congregatione studiis, pars mansit sub Ordinariis, pars altera sub Generali Ministro: hæc autem contumeliose & derisorie ab altera vocabatur Congregatio Exclarenorum, quasi Clarenorum exuerint vestem & institutum. Sed non integros XL annos dißidium istud inter Clarenos duravit. Etenim anno MDXI, considerans Pontifex Julius II, ex variis & diversis denominationibus in Ordine Fratrum Minorum, quorum alii Conventuales & alii de Familia, aliqui vero Fr. Angeli de Clarino, & aliqui Fr. Amedei Congregationum, & alii Colettanorum, [una cum aliis, abolito veteri nomine;] & alii de Euangelio seu de Capucio Fratres appellabantur, non modicum in populo scandalum generari; mandavit Fratribus Fr. Angeli & Fr. Amedei Congregationum, ac de Capucio & de sancto Euangelio, ac de Colettanis nuncupatis, ut Conventualibus, vel de Familia nuncupatis d. Ordinis Fratribus, &

[0]

eorum Ministris & Vicariis adhærerent. Quod cum Clareni sponte fecissent, Fratribus de Familia, id est Observantibus, se adjungendo; seque ac domos suas atque ecclesias ac bona eorum Vicario Generali subjecissent; [eligunt sub Julio 2 Observantibus accenseri.] imo etiam paßi essent atque expresse consensissent, ut illarum domorum ecclesiarumque posseßionem apprehenderent dd. Fratres de Familia; postea nihilominus ab iisdem subtrahere se nisi sunt. Has lites etsi novo diplomate sopire conatus est Pontifex anno MDXII, per datas die V Martii, & apud Waddingum legendas; potuit tamen ad annum usque MDXIV duravisse nonnullorum resistentia; quando omnes tandem aggregati sunt familiæ Observantium, ut ait idem Waddingus; qui cum alibi dicit, quod Clareni usque ad Pii V tempus perseverarunt, vereor ne memoriale id sphalma sit, & Pius V obrepserit pro Sixto IV, cum Pius solum electus fuerit anno MDLXVI.

MIRACULA B. ANGELI
Auctore Fr. Philippo ejus familiari.
Ex Ms. Caroli Strozzii, Senatoris Florentini.

Angelus Clarenus, Pauperum Eremitarum alias Clarenorum in Italia Præfectus (B.)

BHL Number: 0460
a

EX MS.

[1] Frater Franciscus de Saponaria, qui moratur in ecclesia S. Nicolai solitarius, dum molestatus foret a dæmoniis per annos multos, [Fratrem a dæmoniis quadriennio vexatum,] sicut mihi narravit, in tantum quod non sinebant eum in ecclesia orare, nec in cella quiescere, nec extra deambulare; quin strepitus & diversos stridores ei inferrent, in tantum quod videbatur sibi quod cellam ipsam vellent diruere, & tectum ipsius totaliter dissipare; ac per ecclesiam eamdem, dum in oratione prædicta staret, strepitus in choro tales faciebant, quod ipsum multimode perturbabant; & dum molestiam ipsam sic sustinuisset, tandem, de consilio Fratris Danielis, ipsam suam molestiam sancto seni seriosius narravit, asserens se eam non posse ulterius sustinere; atque propterea omnimode & cellam & ecclesiam deliberaverat relinquere. Et dum confortaretur per eum, quod propterea locum non relinqueret; sed patienter portaret, & sustineret, quia sic erat supportatio meritoria; nullo modo deliberavit requiescere; [neque ultra eos ferre valentem,] & asserebat, vexationem esse valde gravem, & jam molestaverat eum per quatuor continuos annos, ita quod nullo modo portare ulterius poterat: unde supplicabat eidem provideri sibi de aliquo remedio, ut liberatus ab istis molestiis securius permaneret. Qui vir sanctus & pius, compassione motus ex afflictione patientis, cordialiter sic dixit: Or b, vade ad cellam, & securus esto; quia de cetero non venient, nec ulterius molestiam senties ab eis. [ab iis suo imperio liberat Angelus;] Ivit juxta verbum imperantis, securus stetit, & pacifice habitavit, nec unquam de cetero minimam molestiam inde sensit: & sic colligitur, quod dæmones per orationem ipsius prohibiti sunt de cetero non molestare Fratrem eumdem.

[2] Magister Laurentius, fabricator de castro Boiani, [tactu sanat manus fistulosas;] habebat fistulas in manibus, & eas habebat satis plagatas ex diversis plagis, & sustinuerat per spatium multi temporis, nec poterat invenire remedia ex curatione medicorum. Venit ad virum Dei cum devotione, in eremitorio S. Mariæ de Aspro, ubi tunc morabatur; & petiit ut tangeret plagas prædictas: & contradictione maxima facta per eum, in fine vicerunt importunitas petentis, & rogationes astantium. Tetigit eum cum palma suæ manus, signando in modum Crucis. In paucis diebus rediit vir, ad referendum gratias Deo & viro sancto de beneficio sanitatis præstitæ sibi. Quem ego vidi & plagatum & sanum, ita quod vix apparebant loca cicatricum ipsarum.

[3] Frater Nicolaus de Calabria, Socius suus, dum staret in cella sua, [novit arcanum desiderium unius.] & oraret; cogitavit in mente sua ire ad cellam viri Dei, & petere licentiam ab eo ut ire posset ad visitandum corpus B. Francisci in Assisio. Qui cum intraret cellam ipsius viri sancti, & verecundaretur aperire sibi cogitationem suam, & peteretur ad quid venerat, & quid volebat; respondit, quod nihil. Tunc vir sanctus dixit eidem: Revertere ad cellam tuam, & sta in pace tua: bene ibis in Assisium, sed non modo: post mortem meam ibis, & factum est.

[4] Frater Petruccius de Rocca c Montis-Draconis, dum esset cum eo una dierum in eremitorio S. Michaelis, [alteriusque suis:] & vir sanctus velletunum quaternum ligare in uno libro Græco, qui ad manus ejus pervenerat d accomodatus; & acus quam ipse habebat esset nimis subtilis, & dictus Frater grossiorem haberet in suo acuario; & cogitaret in mente sua ut eam accomodaret Sancto, & ex alio latere formidaret ne rumperetur in opere supradicto; in prædicta dubitatione manente, vir sanctus subito dixit eidem: Non pœniteat te. Et dum ipse peteret, de quo? respondit Sanctus, De accommodatione acus in qua formidas: ego eam restituam tibi, in continenti quod perfecero opus istud.

[5] A multis etiam aliis Fratribus audivi, quod denudabat cogitationis & corda singulorum: [Scriptori fatetur, ubi & quomodo] & dum ego super ista materia conferrem secum, satis efficaciter & devote perquirendo, quomodo hæc fieri poterant; post multa verba & longam enarrationem, vir sanctus mihi narravit, quod dum ipse esset in partibus e Romaniæ, ubi aufugerat cum sanctis sociis a facie persequentium, & esset in una ecclesia dirupta & derelicta, [ea gratia sibi a Christo apparente data sit.] sub vocabulo Beatæ Virginis, circa Horam nonam; & esset ante imaginem ipsius Virginis, & post longam orationem cum multis suspiriis & gemitibus; Christus familiariter apparuit Sancto, & multa ei aperuit magna & alta: & ex illa apparitione & familiari locutione remansit sibi ex tunc, quod ita fuerant sibi manifesta & nuda corda singulorum, sicuti sunt facies exteriores hominum: & narravit mihi de tempore, & multa alia, quæ propter brevitatem omitto.

[6] Frater Thomas Angelicus, de Ordine Beati Confessoris Petri de Murrone, tunc prior Marsici, [Amico se ab eo non revisendum prædicit,] venerat ad visitandum nos in eremitorio Sanctæ Mariæ prædictæ: & dum stetisset per duos dies, & vellet se a viro sancto licentiare; in mei presentia dixit Sancto: Pater, volo recedere: præcipis aliquid? Qui respondit: Volo quod ordines, quod omnes Sacerdotes tui dicant Missam pro anima mea. Et dum Prior ipse responderet; Non, Pater, [nisi mortuum.] ego redibo, & iterum videbo vos, & loquar & consolabor vobiscum; respondit: Verum est, tu redibis, & videbis me, sed de cetero non loquar tecum: quod secutum est. Rediit ad exequias cum multitudine miraculose currentium, vidit eum, & non est locutus cum eo. Idem Prior, qui maximam devotionem conceperat in virum Dei, quando rediit in die exequiarum, & ipsum vidit sic migratum; alta voce clamabat, Mi Pater, ecce prophetia tua, quam mihi narrasti, completa

[1]

est: ecce video te, & mecum non loqueris.

[7] [Ad moriturum sit ingens concursus toto triduo:] Et unum mirabile non sileam. Cum vir ignotus, peregrinus, & sequestratus a congregationibus & tumultibus seculi, transitum faceret in loco deserti, ab omni habitatione remoto; per spatium trium dierum ante exitum ipsius animæ de corpore, factus est tantus concursus hominum, venientium ad videndum eum (cum fama inde volaverit; In loco S. Mariæ de Aspro quidam Sanctus migrat) quod fuit de necessitate ut custodes ponerentur ad ostium cellæ, ne homines possent intrare nisi vicissim. [major autem in die mortis 25 Junii:] Et in die transitus, qui fuit die quinto decimo mensis Junii, tot fuerunt concurrentes ex diversis locis & castris cum processionibus, quod, juxta æstimationem multorum, plus quam duo millia personarum ibi fuerunt congregata.

[8] [ad corpus nemo nisi genibus reptando accedit.] Sed quod narrabo quis cogitare poterit, quod non absque occulto mysterio, secundum provisionem divinam, sit actum? videlicet, quod cum aliqui essent qui notarent, viderunt quod nullus remansit a maximo usque ad minimum, quin ab introitu ecclesiæ usque ante altare ubi corpus jacebat, flexis genibus cum devotione maxima veniret, osculando & amplexando pedes illius, & facies in eis ponendo, & dicendo, Sancte benedicte, adjuva me. Et cum manus ipsius discoopertæ essent, non potui perpendere quod aliquis ad osculandum ipsius manus irrueret, [idque tantuus ad pedum osculum.] nisi ad pedes tantum, ut dictum est. Et in ipsa hora suæ sepulturæ, contra morem illius patriæ, quæ in montanis posita est (& homines sunt ibi laboratores & grossi, & non in talibus assueti) quamplures venerunt induti saccis & f bisaccis, cum disciplinis, verberando & percutiendo se.

[9] Quidam de terra Marsici-novi, qui infirmabatur ad mortem, & desperatus erat ab omnibus, & etiam tractum g facere incipiebat, & de sepultura illius procurabatur; [Moribundus facto ab aliis voto sanatur.] dum Monachus supradicti Prioris, qui amicus ejus erat, venisset ad visitandum eum, & vidisset eum fore proximum morti, ex dolore recessit: & dum pergeret in via, recordatus est de sancto viro, & dixit socio suo; Redeamus cito, & dicamus quod voveat se sancto viro Dei, & a faucibus mortis liberabit eum. Rediit, & locutus est prædicta ad aures ejus: & cum non intelligeret, dictus Monachus volvit se ad uxorem ejus & astantes, qui ibi erant flentes, & dixit eis: Voveamus eum viro sancto, qui his diebus migravit in eremitorio S. Mariæ de Aspro, & liberabit eum. Quo voto cum devotione emisso, in continenti cœpit meliorari, & restitutus est pristinæ sanitati.

[10] [Fratri in Calabria posito] Vir Deo devotus Frater Thomasius, pauper Christi Fraticellus, audiens in Calabriæ partibus, ubi morabatur, pro sua salute pœnitentiam faciendo, quod vir sanctus venerat ad partes Basilicatæ, & ibi morabatur in eremitorio S. Mariæ de Aspro, æstuans videre eum, pro qua visione jam multum laboraverat, absque fructu; dum applicuit ad dictum locum, invenit quod jam transierat ex hac vita. [Angelus apparet, cum B. Virgine, ipsius sanctitatem attestante:] Et dum sic pernoctaret super sepulcrum, nunc flendo amare, nunc lamentando; dum Pauperes convenirent ad ecclesiam pro Matutino dicendo, exivit de ecclesia, & posuit se in oratione sequestratus, retro tribunam ecclesiæ, retro in pedibus, cum una h gambetta subter tibiam. Et dum ita staret elevatus super se, ecce vidit virum Dei cum beata Virgine, quæ ducebat eum permanus: & dixit ei, Frater Thomas, venisti ad videndum me, & multum laborasti per multas vices, nolo quod redeas desolatus: dices Ruberto ex parte mea, Hæc & Hæc: & ad hoc quod credat sibi, dabo sibi signum, quod hæc verba habui secum in tali loco ad litteram sicuti fuerat; quæ scire non poterat, nisi habuisset ab eo vel a me. Et tunc Virgo Mater dixit ei: Quidquid dicit tibi hic vir sanctus, sic dicas: quia omnia vera sunt. Qui Frater ita narrando depingebat eum, ac si per totam vitam suam stetisset secum.

[11] Idem Frater Thomas, Prior Marsici, de quo tibi superius feci mentionem, dum per aliquos dies post transitum viri Dei, ex devotionis causa veniret ad visi tandum sanctum ejus tumulum; & supra sepulcrum poneret se prostratus in orationem, immediate post Horas Completorii; & ibi quasi per totam noctem pernoctaret, non absque consolatione non modica, & profusione multarum lacrymarum: dum Pauperes ad Matutinale Officium persolvendum convenirent, [ut tali dictantur Antiphonæ & Collecta divinitus inspirata.] petiit pugillarem, & scripsit sicuti Spiritus Domini eum docuerat in illa pia & compassiva i meditatione, antiphonas & Orationem, in hunc modum. Ad Magnificat Antiphona (require in fine libri) Salve, Pater &c. Quis ergo sanæ mentis & pie vivens in Christo, aliud cogitare valebti, nisi quod verba ipsa sic proprie dicta, ab illo spiritu divino data sint, cui solum retexisse, docuisse est.

[12] Mulier quædam de castro k Bojani, sic a spiritibus vexabatur, quod horribile erat videre. [Dæmoniaca liberatur] Adducta est ad sepulcrum viri sancti, cum violentia non modica; & ibi cum teneretur a multis, cœpit se volutare & exspumare, & sic loquebatur malignus spiritus per os ejus: Exeo: plus stare non possum: ecce dies quo ejicior de habitatione mea dimittatis me parum: exibo. Et faciebat eam revolvere in manibus tenentium sicuti pilam: & aperuit os suum. Et dum exiret, terribilia quæ l projecit longum esswet enarrare. Remansit mulier sicuti mortua, & dormivit parum: deinde surrexit & comedit, & quæ captiva ducta fuerat violenter, sana & libera & cum gratiarum actione, læta rediit ad propria.

[13] Blancula, uxor Thomasii de Boiano, dum quodam sero percuteret eam vir ejus, & daret sibi cum pugillo in ore, & ex percussione ipsa unus de dentibus ex parte superiori ejiceretur in terram; flebat amare & vociferabat. [dens excussus restituitur;] Videns autem dictus maritus ejus afflictionem uxoris, lucernam accendit, & ad os ejus respexit, & in solo diligenter pro dente qui ceciderat perquisivit; & eo invento, cum multa devotione & amaritudine cordis, ad sanctum virum recurrit, vovendo sepulcrum ejus una cum uxore sua visitare. Reposuit dentem, quem violente ejecerat, in loco suo, cum genuflexione & emissione voti. Contra omnem naturam sic incontinenti firmatus est dens, & solidatus & stabilitus; quod, sicuti ego vidi & multi alii, mulier ipsa cum digitis apprehendebat eum, & ostendebat omnibus, & dicebat; Videatis quod in ore meo non est dens firmior isto.

[14] Quidam puer, ex terra m Saturni, patiebatur infirmitatem non modicam in uno ex oculis suis, & amiserat visum ex eo, & erat tumefactus. [Sanantur, oculus exempto verme,] Venit ad sepulcrum viri sancti cum devotione, & vovit se ei: & in continenti, in præsentia multorum, vermis cecidit ex prædicto oculo; & videre cœpit, & perfecte liberatus est. Quædam mulier de terra n Saponariæ patiebatur in gutture suo, & erat quasi in periculo mortis: vovit se sancto viro, [guttur,] & liberata est. Quidam puer, de terra ipsa Saponariæ, patiebatur infirmitatem in tibiis a longo

[2]

tempore, & erat quasi leprosus in eis: vovit se sancto viro, & perfecte curatus est. Quidam homo de terra Bojani, captus a malandrinis o, & vulneratus ab eis; [tibia,] dum sic teneretur captivus & vulneratus, vovit se sancto viro; & non tantum captivitate liberavit eum, sed a plaga perfecte curavit.

[15] Quædam mulier, de castro p Montis-Murri erat plagata diversis ulceribus in tota persona sua, [alcera;] & affligebatur ex eis non modicum, quod sustinuerat magno tempore. Vovit se viro sancto, & perfecte curata est. Quæ videns curationem sic miraculose factam per servum Dei fidelem, [epilepsis,] filius qui ex morbo caduco affligebatur assidue, vovit se sancto viro, & perfecte curatus est. Quidam homo de terra Saponariæ patiebatur in gutture, & ex inde loquelam amiserat: [guttur, mutus;] vovit se sancto viro sicuti potuit; & liberavit eum. Quidam de prædicto castro Montis-Murri, plagam sævam patiebatur & vetustam in ventre, nec curari poterat aliquo beneficio medicorum: [dolores varii,] vovit se sancto viro, & perfecte liberatus est. Quædam mulier de eodem castro Montis-Murri, habebat diversos dolores in omnibus membris & in tota persona: vovit se sancto viro, & curata est.

[16] Quidam homo de supradicta terra q Marsiciveteris, ex febre continua acriter affligebatur: vovit se sancto viro, [febres,] & curatus est. Quidam homo de Saponaria patiebatur febrem continuam; vovit se devotissime sancto viro, & statim liberatus est. Quædam mulier de eadem terra Saponariæ, patiebatur dolorem in capite, [cephalalgia triennalis,] & affligebatur immense, quod sustinuerat per tres annos: vovit se viro sancto ut liberaret eam, & ipsa ligamina capitis sui appenderet in ecclesia; & liberata est a passione prædicta. Quædam mulier de prædicto castro Bojani, habebat conquassatum caput, & quasi memoriam perditam: vovit se viro Dei & liberata est. Duo viri in prædicta terra Marsici-veteris infirmabantur de febre continua: voverunt se viro sancto, & liberati sunt. Quidam homo de prædicto castro Bojani infirmabatur ad mortem, & desperatus erat ab omnibus, & de sepultura tractabatur: voverunt viro sancto, & liberatus est. Quidam familiaris Domini Ruberti de S. Severino, habebat plagam in pede sævam & profundam, quam portaverat magno tempore: vovit se viro sancto, & immediate curatus est.

[17] Jacobellus de Philecto veniebat cum ceteris sociis ad requirendum me, [Equus pene mortuus subito resurgit.] quia alias fuerat mecum in seculo: & cum fuerunt prope Marsicum, equus, quem ipse habebat & equitabat, ex nimia lassitudine seu dolore ceciderat in terram, & ex nulla argumentatione poterant eum sublevare: sed videbatur eis quod quasi mortuus esset: & levaverunt sellam & frænum, dum vellent recedere propter dubium malandrinorum, quia advesperaverat. Tunc unus ex sociis vovit se, & dixit; o Beate Angele, iste Scutifer venit ad locum tuum; non patiaris eum ita desolatum venire, & quod peditando vadat, quia nobilis est. Immediate vix sermonem compleverat, equus sanus surrexit: & posuerunt se in via, & usque ad hospitium devenerunt.

[18] Ego Frater Philippus, assistens sancto seni fratri Angelo, Feria sexta infra octavam Pentecostes, scilicet festo Antonii. Cetera desiderantur, evulsis una aut pluribus paginis.

ANNOTATA D. P.

a Nomen auctoris habetur in fine: qui autem infrascripta misisse Fr. Gentili de Fulginio dicitur, D. Robertus de Mileto, fortaßis idem est, quem Waddingus ad an. 1344 num. 10 narrat, una cum Fr. Guilielmo Episc. Scalensi, viro timoratæ conscientiæ, a Sancia, Roberti Regis vidua, Clarissarum a se conditum Neapoli monasterium ingressura, constitutum testamenti executorem. Licet enim is ibi, æque ac Episcopus, vocetur Frater Ordinis Minorum, potuit tamen ex alio capite æque ac ille vocari Dominus. Quisnam autem fuerit ille Fr. Gentilis, Clarenus an Minorita, non ausim divinando definire; magis tamen propendeo, ut Clarenus fuerit.

b Or, Particula definitiva, Italis usitata, Tandem, denique.

c Rocca Montis-Draconis in Campania, ad sinum Formianum, inter Cajetam & Capuam.

d Accomodatus, vulgari phrasi, mutuo datus.

e Romania, id est, Thracia; sic dicta a Constantinopoli, quam Novam-Romam placuit appellare.

f Bisaccus quasi Bis-seu-Duplex-saccus, id est, Mantica, ex humero ante ac retro pendens: hic tamen videtur præcise poni pro sacco, quo disciplinantes utantur, aperto post dorsum.

g Academicis della Crusca, tractus dare dicuntur agonizantes, adeo ut ea voce extremos singultus intelligant.

h Gambetta, diminutivum a Gamba. i. tibia, videtur hic poni pro Scabello.

i Nescio an hæc verba Auctoris, vel potius transcribentis esse dicam. Ego in ultima pagella reperta, inserui num. 5 Commentarii.

k Bojanum sive Vojanum in Molisino Comitatu, p. m. 12 ab Æsernia, & plus quam duplo pluribus Benevento distans, adeoque fere 100 a loco ubi curata est mulier.

l Projicere, id est, Evomere.

m Terra-Saturni, fortaßis Satrianum 9 p. m. distans marsico-novo & a S. Maria 14.

n Saponaria distat a loco S. Mariæ, ad meridiem, solis 6 vel 7 p. m.

o Malandrini, grassatores; sic dicti quasi a Mal-andare.

p Mons-Murri distat Saponaria, versus Ortum, p. m. 5, a S. Maria 9.

q Marsicum vetus, distat a Novo versus Saponaram, utrimque medium, p. m. 5. totidemque a S. Maria: sed non memini antea hic nominari illud Marsicum-vetus, ut forte, τὸ supradicta, per oscitantiam scribentis irrepserit.

[3]

DE S. IONA THAUMATURGO,
METROPOLITA KIOVIENSI IN RUSSIA.
Ex Triptycho & Synaxario Russorum.

CIRCA MCCCCLXX.

[Commentarius]

Jonas Thaumaturgus, Metropolita Kijoviensis in Russia (S.)

D. P.

Post Ephemerides Græco-Moschas, primo nostro Tomo Maji præfixas, videnda exhibui Triptycha Moscoviticæ pietatis duo; [Inter tres Sanctos Metropolitas in triptycho pictus ultimus,] in quorum primi ac potioris ala dextera (sinistram inverso ordine videri Chalcographus imperitus fecit) repræsentantur serie duplici stantes & Christum, in media tabella pro tribunali sedentem, respicientes Sancti decem: & ordine quidem superiori stant hi quinque, S. Nicolaus, Myrensis Episcopus; S. Stephanus, Diaconus Protomartyr: SS. Petrus, Alexius, Jonas, in habitu Metropolitico omnes: fuerunt enim Archiepiscopi Kijovienses in Rußia; Primus vero Petrus, in ordine Metropolitarum nonus, sub initium seculi XIV mortuus, & in Fastos relatus XXI Decembris; [floruit post dimidium seculi 15] uti ad XII Februarii docuit Godefridus Henschinius, agens de prænominatorum secundo S. Alexio, qui circa annum MCCCXXX ordinatus, annis ferme XXXIV Thronum obitinuit. Idem deinde dicit, quomodo Alexii successor Phosyëus, totus intentus Schismati Græcanico introducendo, meruit deponi in Concilio, quod Novogradeci in Lithuania celebratum fuit, anno MCCCCXV; eique ex ordine successerint Gregorius, Misael, Jonas Hlesna, & alii tres, omnes a dicto schismate Græcanico alieni usque ad annum MDXX, quando alius Jonas creatus Metropolita, schisma, in illis partibus pene confectum, erexit.

[2] [in Ephemeridibus non expressus,] Petri & Alexii Natales amplißima forma notantur in figurata Moschorum Ephemeride, nec non ipsius Alexii inventio XX, Maji: Jonas ibi nusquam comparet: quia scilicet tabulæ Ephemeridum istarum sculptæ fuerunt anno MCCCCXLIX. Hoc post illas editas, primum observavi, notatum ad calcem, primi in anno Moscovitico mensis Septembris, per notas θ μ᾽: quas ad seculum tum currens referens, [quia harum tabulæ sculptæ sunt an. 1449:] invenio signare annum XLIV, cum nota Ἰνδ. βί Indictionis XII; talis autem concursus, post annum MCXLIX, primum invenitur anno quem dixi MCCCCXLIX; nec usque modo adhuc rediit aut redibit ante annum MDCCXLIX. Sed qui ibi locum non potuit habere S. Jonas, habet eum in Menologio Ruthenico, quod anno MDCLXXIX, Indictione II, mense Augusti impressum Moscuæ, sub Duce Theodoro Alexiade & Patriarcha Ioachimo, anno MDCLXXXVIII nobis reliquit, & cum variis Mss. collatum, Latine reddidit prænobilis ac generosis Dominus Ioannes Gabriel Baro de Sparwenfeld Suecus, diu inter Moscos in Regis suis negotiis versatus.

[3] [sed in Synaxario anni 1679 notus cum titulo Thaumaturgi.] Ibi, adhunc diem, post commemoratam S. Theodori Syceotæ Translationem, quæ nos ad XXII Aprilis latuit; legimus hæc verba: Item S. P. N. Jonæ, Metropolitæ Kyoviensis & totius Russiæ Thaumaturgi: quem tam præclarum titulum, nec nisi propter frequentia paßimque nota miracula cuiquam tribui solitum, nemo (credo) suspicabitur posse ei competere, qui Schismatis auctor vel innovator fuerit. Ut enim huic ipsi præsumpserit aliquis nonnulla affingere, quasi supra naturæ vires facta; impoßibile est tamen sine cujusquam contradictione fingi tam malta, ut tota una natio, quantumvis sui erroris tenax, conspiret in fictionem tam palpabilem, quam opus esset ad ejusmodi tituli usum stabiliendum. Maneat ergo, orthodoxum, atque adeo vere Sanctum esse Jonam, sic propositum; optemusque ejus vitam & miracula nancisci, sicubi scripta extant.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Acta Sanctorum: Anhang Juni II




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 15. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 15. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.