Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

Einleitung Juni III

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Janningus, Conradus

Acta Sanctorum Iunii, ex Latinis et Graecis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque et Observationibus Illustrata, a Godefrido Henschenio P. M., Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, et Conrado Janningo, e Societate JESU Presbyteris Theologis. Tomus III. Sanctos a die XVI ad XX colendos complexus: cum Tractatu Praeliminari, qui continet Leges Palatinas Jacobi II, Regis Majoricae, similiter illustratas.

Antwerp
Vidua Henrici Thieullier 1701

xvi, civ, 974 p.; ill.

ACTA SANCTORUM IUNII,
Ex Latinis & Græcis aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA A GODEFRIDO HENSCHENIO P. M. DANIELE PAPEBROCHIO, FRANCISCO BAERTIO, ET CONRADO JANNINGO,
e Societate Jesu Presbyteris Theologis.
TOMUS III,
Sanctos a die XVI ad XX colendos complexus: cum Tractatu Præliminari,
Qui continet
LEGES PALATINAS JACOBI II, REGIS MAJORICÆ,
Similiter illustratas.

ANTVERPIÆ,
Apud Viduam Henrici Thieullier. A. D. MDCCI.

JOSEPHO ROMANORUM REGI SEMPER AUGUSTO, REGI GERMANIÆ, HUNGARIÆ, DALMATIÆ, CROATIÆ, SCLAVONIÆ, ARCHIDUCI AUSTRIÆ; DUCI BURGUNDIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLÆ, WIRTEMBERGÆ; COMITI TYROLIS, GORITIÆ &c.


Imperatoribus nostris Augustissimis, Leopoldo atque Eleonoræ, stitimus non ita pridem, utriusque nomini inscripta & honori dedicata, duobus in tomis Acta Sanctorum Junii, natalis Augustissimo mensis. Nunc tertius ejusdem Junii tomus sistere se audet Augusto Romanorum Regi, Augustissimis Imperatoribus, religiosissimis Parentibus suis, non minus religione quam majestate proximo. Tibi, inquam, faustissimi nominis & ominis, Iosephe: sistuntque se uno hoc in tomo Majestati Tuæ Sancti plus quam sexcenti & septuaginta, partim suis nominibus expressi, partim anonymi; omnes suis Commentariis varie illustrati; in iisque non pauci, qui per Imperium Regnaque Tua, Romanorum, Germaniæ & Hungariæ, celeberrimi fuerunt gestorum gloria, virtutum fama, miraculorum claritate: nec desunt qui per gloriam in terris bellicam sibi viam triumphalem fecerunt ad Capitolium cæleste. Quales enim sunt! (ut nonnullos annumerem) tres sanctæ sorores Virgines, Cunegundis, Mechtundis & Christiana, cum ancilla sua sancta Wibrande; quæ totam diœcesim Constantiensem ejusque viciniam late implent cælestibus beneficiis & miraculis quotidianis; sepultæ prope Rhenofeldam, antiquissimam juxta ac munitissimam, & Austriacæ Familiæ Tuæ hereditariam urbem. Quales! sancta Euphemia, e nobilissimo Andecensi sanguine prognata; & sancta Elisabetha, mirabilibus a Deo visionibus illustrata; utraque Abbatissa, illa monasterii S. Altonis in Bavaria, hæc Schonaugiæ in diœcesi Trevirensi. Qualis! sanctus Benno, nobilis Comes, qui Germaniam non uno loco commoratione sua beavit; natus Hildesii, monachus & Abbas in Monasterio S. Michaëlis, Canonicus Goslariæ, Episcopus Misnæ, depositus & miraculis clarus Monachii in civitate Electorali. Quid dicam de Sanctis duobus anonymis in oppido S. Hippolyti Austriæ inferioris, ubi corpora eorum frequentibus olim fulsere miraculis; nunc autem obliterata esset memoria omnis, nisi aliqua uno in codice manu scripto conservata fuisset in bibliotheca Cæsarea Viennæ, ejusmodi thesauro litterario ditissima? Ad hanc, magno librorum, ex occupata feliciter Buda advectorum, numero egregie auctam, nos anno MDCLXXXVIII per gratiam Augustissimi Parentis Tui admissi, atque describere quidquid ad Sanctos spectat permissi, vindicavimus ab interitu, & conservavimus æternitati prædictam duorum Sanctorum memoriam, extractis ex indicato codice, & hic modo impressis eorumdem miraculis: quemadmodum in primo Junii tomo ex eadem bibliotheca Cæsarea impressam dedimus, non amplius perdendam, Vitam S. Bardonis, Archiepiscopi olim Moguntini; quæ pridem a multis desiderata, & ubique per Germaniam Galliamque frustra fuit quæsita. Præmittitur Sanctorum Actis (quemadmodum palatio regio propylæum) codex Legum Palatinarum regius, quibus ipse conditor Rex sibi aliisque Regibus Christianis aditum pandit ad palatium veræ gloriæ regnumque sempiternum. Sunt Leges istæ, quas dico, Regis Majoricæ Jacobi, nomine illo Secundi; atque placituræ Majestati Vestræ, tum quia Regiæ sunt, tum quia relictæ a Majoribus Tuis. Regiæ quidem sunt, quia conditæ a Rege, Regiæ familiæ datæ, Regia in aula observatæ, Regio in codice conscriptæ, non nisi Regibus offerendæ. Conditæ autem sunt & relictæ a Rege inter Majores Tuos, Regia Majestate conspicuos, non postremo; utpote qui regnum Majoricȩ, comitatum Ruscinonis & Ceretaniȩ, nec non dominium Montis-pessulani gloriose possedit; quique Regum Aragoniȩ, Jacobi primi ex filio, & Petri tertii ex fratre, pronepos; Petri vero quarti sororius fuit; per illosque & eorum successores, sanguinem suum nobilissimum transfudit ad Majestatem Tuam, non minus longa serie proavorum, Aragonicȩ familiȩ Regum, quam Austriacȩ Imperatorum, Serenissimum Augustumque Nepotem. Quantum porro admirabilitatis habet, quod eædem Leges, jam dudum mundo ignotȩ ac in tenebris sepultȩ, nunc demum inde resurgant lucemquc aspiciant, unico tantum in codice manu exarato superstites; isque codex, auro minioque distinctus, e Majorica per alias atque alias manus varia fortuna ad nostrum Antverpiȩ museum tandem delatus, & nunc typorum beneficio multiplicatus, una cum Actis Sanctorum sese Majestati Vestrȩ, cui sanguinis ac hereditatis jure quodammodo debetur, sistere gestiat; hisce præsertim temporibus, quibus Deo auspice inducta in thalamum regalem lectissima sponsa intra biennium feliciter peperit Majestati Vestræ delicias suas filium filiamque; quibus olim usuveniet ex codice illo discere, quid Deo, quid Augustis Parentibus, quid sibi suisque debeant; & quibus præcipue virtutibus enituerint Majores sui, Aragonici sanguinis: iisdem scilicet, plane Regiis, quibus enituisse Imperatores sanguinis Habsburgici Austriacique, lecturi sunt in annalibus suis domesticis Imperatorum: & quibus Augustissimam hodiedum enitere Domum Tuam, in religiosissimis Parentibus, in Te Augusto Rege, in Serenissimis Germanis Tuis, orbis Christianus videt cum admiratione universus; & sæpe oculis vidisti Ipse tuis, & exemplo monstrasti. Quæ enim in Legibus suis, tum sibi, tum aliis familiæ Regiæ præscribit Rex Jacobus, de religione in Deum, de veneratione Sanctorum, de cura animi, de exercitiis pietatis, de caritate in pauperes, aliaque ejus generis plura; nescio profecto an accuratius ipse scripserit, an observata fuerint Domi Tuæ. Vidit quippe in illa Majestas Vestra, Familiam, orbi terrarum imperantem, præcipua solicitudine satagere, necubi suorum aliquis offendat Deum. Vidit, domesticos inter parietes ab illa tot obiri devotionis opera, & tam religiose, ut religiosa in domo vix plura aut majori cum reverentia possint. Vidit, & tota quanta est Vienna quotannis videt, publica ejusdem Familiæ Tuæ exercitia pietatis constantissime peragi plena in luce, sive illa obeunda sint ad Pyramidem sanctissimæ atque adorandæ Triados, a religiosissimo Patre Tuo recens erectam; sive in sodalitio sanctȩ Crucis, ubi pientissima Mater Tua præsidere amat; sive coram statua Deiparæ Virginis, sine macula contagionis conceptæ, ab Avo Tuo gloriosȩ memoriȩ Ferdinando III sublimi columnȩ imposita; sive in publicis totius urbis supplicationibus, sive in solennioribus Ordinum Religiosorum festis, sive aliis locis temporibusve. Talia, inquam, Auguste Rex, vidisti in Parentibus, didicisti a Parentibus, una fecisti cum Parentibus Adolescens; atque ita Tibi crevit in Familia tam sancta cum ȩtate pietas, cum notitia Dei odium peccati, cum numero annorum exercitia bonorum operum ac Regiȩ virtutes. Testis mihi sit auspicatissimus dies, septimus Kalendas Augusti, gloriosȩ Dei Genitricis Matri sacer, & Majestati Vestrȩ Natalis. Vidit ille dies incrementa pietatis virtutumque Tuarum, cum recurrens per annos singulos vidit Serenissimum Josephum celebrare Natalem fuum, vocatis ad regias epulas tot pauperibus, quot ipse annos tunc complebat ætatis; quibus & cibos apponebat ad manducandum, & vinum fundebat ad bibendum; exorsus tam pulcrum in filio Imperatoris Romani, quam est vile in servo, ministerium ab ipsa propemodum infantia & uberibus nutricis: quod & pulcrius reddidisti, cum anno ætatis decimo Rex Hungariæ coronatus, atque una in corona regna decem complexus; proximo inde Natali Tuo decem pauperibus eadem manu, qua modo sceptrum regale exceperas, in mensa, uti solebas, servivisti seposita corona; nisi dicere malimus, pro una corona decem acquisivisse Majestatem Tuam per ministerium gloriosæ humilitatis & caritatis, totidem pauperibus impensum; ut par numerus coronarum foret ac regnorum. Perrexisti deinde annis singulis pro numero Natalium augere etiam numerum pauperum; & perrexit similiter Deus augere numerum coronarum, superaddens post biennium omnibus fulgentiorem Regis Romanorum & Germaniæ; ut videri possit in sensum absolutum commutare velle, quod sub conditione pridem cecinit, quando Decennis regale sceptrum & coronam Hungariæ, eique annexorum regnorum portare cœpisti, ingeniosus poëta:

Tot numeras, Josephe, annos quot sceptra recenses,
      Quando annus decimus dat tibi regna decem;
Annis & sceptris paribus si crescere pergis,
      Unus ad imperium non satis orbis erit.

Quid enim neget virtuti Tuæ, jam adulti, Deus, qui pietatem pene infantis tot sceptris coronisque remuneratus est? quique Te & nasci voluit inter strepitus bellorum, & adolescere inter victorias, & extendere terminos Hungariæ Tuæ adhuc adolescentem, quousque viri, quantumvis bellicosi, Progenitores Tui penetrare numquam potuerunt; qui denique corpus Tibi paravit laboribus aptum, ferendisque assuetum; &, quod summum est, animo indidit victricem illam virtutem, Religionem erga sanctissimum Eucharistiæ mysterium singularem. Quæ virtus, ut summa sit, semperque fuerit in Domo Tua, a Majoribus veluti cum sanguine propagata ad nepotes, nescio quomodo primas obtinet in animo Majestatis Vestræ; ut, nescia arctis claudi penetralibus pectoris, Tibi ac Deo solis nota, eluctetur subinde prodeatque in publicum, ac totam rapiat in admirationem Tui suique Viennam, spectantem Dominum suum Archiducem, Hungariæque & Romanorum Regem, publicis in viis genibus flexum, venerari sacram Eucharistiam. Rapuit certe tunc, cum anno superiore Idibus Julii exhibuit spectaculum Deo dignum, Sanctis imitandum; Majestatem Tuam campestri habitu, citatissimo cursu per civitatem Leopoldinam a venatione redeuntem, ad conspectum sanctissimi Sacramenti, quod forte illac ad moribundum portabatur, sistere continuo equos, desilire Primam e curru, sequentibus exemplum comitibus, procumbere humi, atque inclinato reverenter capite, Pronam adorare comitarique sub velamine panis, quem regnare credimus in cælis, Deum atque hominem Christum Jesum. Dixisses nobilem Venatorem laqueis suis, aut sui potius in Deum amoris atque religionis, captum & irretitum teneri. Hæc eadem victrix illa virtus est, quæ meruit in Rudolfo Habsburgico a quatuor & amplius seculis Coronam Imperialem: hæc ipsam in tot Augustissimis Posteris ejus continuata serie conservavit: hæc eamdem in Augustissimo Parente Tuo augustiorem fecit, capta Buda debellatoque magna parte Imperio Turcico: hæc, quod superest debellandum, subjiciet victricibus Majestatis Tuæ armis (ita ominor voveoque, & memorata virtus Tua promittit) donec etiam capiantur Belgradum atque Byzantium. Nam

Integra divictis ut sit victoria Turcis,
      Littera Christicolis B capienda ter est.
Capta Buda est: superest Belgradum & Regia magni
      Mœnia Byzanti: cetera ludus erunt

Tuis nempe, Rex Magne, armis; Tuæ in Deum Religioni, in Eucharistiam Pietati. Quod enim Majoribus Tuis domi militiæque, & pluribus in hocce tomo Sanctis, illa Pietas præstitit; hoc Tibi Tua promittit; si non & præstare cœperit saltem Domi, cum binos biennio promeruit Tibi liberos, delicias Parentum, solamen Avorum, columen Augustissimæ Domus, votum bonorum omnium; ut securius speres, parem militiæ fortunam, Deo ac Te Ducibus, aliquando fore. Eo conferent quoque plurimum exempla atque intercessiones Sanctorum, qui in hoc tomo veniunt ad Majestatem Vestram, initio novi hujus seculi,

MeCænate LeopoLDo I,

Augustissimo Augustæ Majestatis Vestræ Genitore: ut seculum quidem Tibi faciant Sancti illi a principio fortunatissimum totum: tomum vero, in quo veniunt, faciat Tibi gratiorem Augustissimus Mecænas, per cujus sacratas manus audet ipsum, qua par est reverentia, offerre

AUGUSTÆ MAJESTATI VESTRÆ
Devotissimus cliens
CONRADUS JANNINGUS,
cum magistro suo, DANIELE PAPEBROCHIO;
Et collegis FRANCISCO BAERTIO, FRANCISCO VERHOVIO
E Societate Jesu.


SYNOPSIS ACTORUM TOMI TERTII.

[Praefatio]

Sancti in tomum tertium Junii, quatuor dumtaxat dies complexum, illati, sunt amplius sexcenti septuaginta, partim expressi nominibus suis, partim anonymi cum notitia plurium aliorum prætermissorum, vel ad alios menses diesve relatorum. Illorum præcipui, more nostro triplicem in classem, juxta statum ecclesiasticum, monasticum atque secularem distributi mox indicabuntur.

Præmitto pauca de pulcherrimo codice Ms. quem, horum Sanctorum Actis, tamquam præliminare opus, præmisimus impressum. Continet is Leges Palatinas, in classes octo distributas, quas Jacobus. II, Rex Majoricæ sibi & familiæ suæ ac ministris præscripsit, anno MCCCXXXVII; sanctissimas sane, & dignas, quæ in omnibus Principum palatiis proponantur atque observentur. Suus illic singulis Ministris familiæ Regiæ, a summis usque ad imos, præscribitur modus, quo injunctum sibi munus obire debeant; atque in capitali cujusque rubricæ littera depicta est figura, quæ repræsentat personas, de quibus agitur, cum suo habitu; operi, quod exercere debent, intentas. Illæ ipsæ figuræ, partim singulis classibus præfiguntur partim simul collectæ, & quatuor grandioribus laminis æreis incisæ, hic etiam subjiciuntur oculis curiosorum antiquitatis æstimatorum, præter aliam ejusdem magnitudinis figuram, ubi Rex in throno considens coram aliquot hinc & inde Magnatibus suis, Leges promulgat, ac specimen scripturæ originalis, qua codex exaratus est, spectandum datur.

Hunc Tractatum si quis fortassis voluerit seorsim imprimendum curare, faciet id Nobis non modo non invitis, sed etiam paratis juvare, commodando laminas eo spectantes, & ecgraphum alterius similis codicis, quo Petrus IV, alias III, Rex Aragoniæ anno MCCCXXXXIV digessit Constitutiones & Ordinationes Palatii sui lingua Catalana: quod ex autographo archivii Barcinonensis nunc demum nacti sumus, cum antea solum Prologum haberemus, syllabumque rubricarum, qualem hic invenies pag. VII: unde multum lucis affundi Majoricensibus Legibus poterit. Monendus est tamen, quisquis ejusmodi consilium capiet, ut a nobis petat expectetque exemplar Majoricensium, nova diligentia ad autographum collatum, expurgatum a typographicis mendis non paucis: nonnullisque etiam locis per transcribentis incuriam vitiatis, genuinæ integritati restitutum. Fatetur enim ingenue Papebrochius ipso quo hæc imprimebantur tempore, supervenisse occupationes gravissimas alias; & sociis partim absentibus, partim ægris vel impeditis, plus se credidisse oculis suis caligantibus, quam expediebat accurandæ impressioni. Quod interim benevolus Lector excusare dignabitur non tantum in hisce Legibus, verum etiam quoties aliquid ejusmodi mendorum per totum tomum observabit: majorem autem accurationem expectare in Tomis quarto & quinto, nunc sub prælo versantibus. Præter jam dictas figuras, quibus ornantur Leges, eidem huic Tertio Tomo inseruntur aliæ octo figuræ grandiores integræ paginæ, & plus quam viginti minores textui insertæ; Diploma S. Henrici Imperatoris, pro ecclesia Heilighenstadiensi datum, integro expansum folio, ad formam membranæ originalis.

Porro Sanctorum in hoc Tomo distinctius illustratorum, præcipui sunt.

IN STATU ECCLESIASTICO

Plurimi veniunt Sancti. Judas, vocatus Apostolus, ex LXXII Discipulis Domini, diversus a Juda Thadæo, Apostolo ex XII; martyrizatus Araræ in Armenia.

Episcopi in Orientali Ecclesia Marcus Apolloniade, qui & Martyr; Tycho Thaumaturgus, Amathunte in Cypro insula.

In Italia Episcopi, Cechardus, Lunensis Martyr, Carrariæ in Tuscia. Hymerius, Ameriensis in Umbria, Agrippinus, Comensis in Gallia Cisalpina. Nazarius, Justinopolitanus in Istria. Inventio & Miracula ex Italico Manzoli. Item in agro Spoletino Presbyter, Maurus cum filio Felice ejusque Nutrice, ex Syria in Italiam peregrinati.

In Gallia Episcopi, Aurelianus, Arelatensis. Inventio anno 1308. Domnolus Viennensis. Similianus Namnetensis. Gundulfus incerti loci, cujus celebris cultus in agro Bituricensi. Historia Translationis & Miraculorum. Adulfus, verosimiliter Trajectensis ad Rhenum, cum Botulfo Abbate, in Anglia depositus. Veredemus Avenionensis. Amandus Burdegalensis. Fortunatus, in agro Senonensi quiescens. Autbertus Abrincensis; qui Angelo Michaëli, ejus monitu ac revelatione, in monte Tumba templum excitavit, annuo peregrinantium concursu ex tota Gallia frequentatissimum. Innocentius Cenomanensis, cum Chronologia Episcoporum tam decessorum ejus usque ad an. MCCLV. Deodatus, Nivernensis; deinde Abbas Vallis Galilææ in Vosago. Acta ex codicibus Mss. ac editis; in quibus multa de S. Hidulfo ejus successore in monasterio. Uti ille ex Episcopo Abbas, sic Odo, ex Abbate factus Episcopus Cameracensis, illa tamen Sede exclusus, quod recusaret Investituram accipere ab Imperatore. Vita duplex. Presbyter in Gallia, Ferreolus cum Ferrutio Diacono; Martyres ambo, Vesuntione in Burgundia. Illorum Acta antiqua; Missa propria ex vetusto codice. Inventio Corporum, & variæ Translationes. Berthaldus & Amandus in diœcesi Remensi, vita solitaria conspicui. Verolus, Castellione ad Sequanam & Marcennaci. Miracula a contemporaneo scripta. Ibidem Possennus.

Germaniam illustrant Episcopi; Benno Misnensis in Saxonia, Sclavorum Apostolus; Monachii in Bavaria depositus, ibidemque miraculis quotidianis clarus; quorum magnus numerus Vitæ subjungitur: uti & repræsentatio ipsius sacelli Monachii. Clari item sunt Miraculis non paucioribus Moguntiæ atque Heilighenstadii, Aureus episcopus, Justinus Diaconus, Justina soror Aurei, & plures alii ab Hunnis Duce Attila cæsi. Duorum primorum monumentum, prout Heilighenstadii extat, exhibetur in æs incisum, necnon specimina nummorum bracteatorum in agro vicino repertorum.

Ad Galliam Germaniamque pari jure pertinet Hildegrimus, Catalaunensis & Halberstadensis Episcopus; frater S. Ludgeri, primi Episcopi Mimigardifordensis, vulgo Monasteriensis in Westphalia. Adde his unum in Hibernia Episcopum Fernensem Molingum; & Bonifacium Archiepiscopum Apostolicum circa Russiam, Ordinis Camaldulensis Protomartyrem: nec non Clericum Martyremque Bonmercatum Ferrariæ in Italia. Vita & miracula ex Ms. Italico, cum figura martyrium exhibente.

IN STATU MONASTICO

Illustravit Orientem, præter aliquot Anachoretas, Hypatius Presbyter, & Monasterii Rufiniani in Bithynia Hegumenus. Vita Græca a coævo auctore præclare & prolixe scripta, nunc primum latinitate ac typis donata. Anachoretæ illi, quos dico, floruerunt in Ægypto, Ioseph, Pior, Bessarion, cum Zenone multorum miraculorum patratore. In Æthiopia apud Habessinos Petrus, Prior monasterii Eygag & gentis Doctor.

Occidentem plures ornant, Benedictino, aut nulli certo Ordini adscripti; Ramuoldus Abbas Ratisponæ in Bavaria. Acta ab auctore fere suppari scripta. Avitus, Abbas Miciacensis apud Aurelianos in Gallia. Acta præclara auctoris contemporanei. Huvarnus sive Hervæus Abbas in Britannia minore. Julianus in monasterio Arenæ sive Hareæ. Elisabeth, Schonaugiensis vulgo dicta, a loco habitationis, ubi & Abbatissa fuit; mirabilis, si qua alia, variis visionibus, a germano fratre ejus Egberto, ipsa dictante; cum reliqua vitæ mortisque ejusdem historia, conscriptis. Euphemia, & ipsa Abbatissa, monasterii Virginum S. Altonis in Bavaria.

Celeberrima in Belgio Lutgardis Virgo Monialis, a Benedictinis Trudonopoli ad Cistercienses Aquiriæ transgressa. Vita tribus libris accurate scripta a coævo & familiari. Ejusdem Ordinis Cisterciensis sunt Sorores & Sanctæ Reginæ vulgo appellatæ, Sancii Regis filiæ, Tarasia vidua, & Sancia Virgo, Lorvanii in Lusitania. Vita recenter composita. Miracula ex Processibus Canonizationis; cum utriusque effigie.

Gerlandus, Eques Ordinis S. Joannis Hierosolymitani Hospitalariorum Calatagironi in Sicilia. Inventio & Miracula ex originali Ms.

Petrus, Gambacurta a familia, Pisanus a patria cognominatus, Fundator Ordinis Eremitarum, S. Hieronymi vulgo dictorum; Pisis natus, Venetiis mortuus. Gesta ex antiquo compendio Latino, per Vitam Italicam illustrato, cum Chronologia Ordinis, & Generalium ejus. Additur effigies Beati ex antiquissima pictura Venetiis apud Moniales S. Hieronymi servata; & prospectus primi eremitorii, ab ipso fundati in Montebello apud Urbinates. Item aliæ ejusdem & Sociorum imagines. Magis solitariam amarunt vitam Eremitæ alii, Avitus apud Petracoricos in Gallia. Acta ex duobus Mss. Raynerius Pisis in Hetruria. Gesta, a familiari ample conscripta, atque Translatio recens solenniter instituta; cum novi & elegantis depositi delineatione in æs incisa. Calogerus Presbyter cum Sierio discipulo suo, in Agrigentina Siciliæ diœcesi.

Virgines, ex variis Religiosorum institutis ad cælum translatæ, Marina, Fundatrix Monasterii S. Martini, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, Spoleti in Umbria. Imago exhibetur corporis, prout nunc est, cum monumento, æri incisa. Osanna Andreasia, tertii Ordinis S. Dominici Mantuæ in Italia. Acta duplicia, utraque a familiariter notis & rerum ipsius internarum consciis posteritati relicta. Monumentum etiam perpulcrum cum duplici effigie, altera ipsam, prout hodiedum est in tumba; altera prout in monumento excisa est, repræsentante. Juliana Falconeria, similiter tertii Ordinis, sed Servorum B. Mariæ, Florentiæ. Vita datur ex Ms. Italico Gianii latine reddita; cum miraculis recenter factis & effigie antiqua. Hisce accedat Michelina vidua, & ipsa tertii Ordinis, seu Pœnitentium S. Francisci, Pisauri in Ducatu Urbinate. Vita duplex ex Ms. Adest quoque duplex imago; altera ipsam veluti in extasi constitutam, altera in sepulcro positam repræsentans.

Virgines, nulli Religioso Ordini adscriptæ, Cunigundis, Mechtundis, & Wibrandis, cum famula sua Chrischona, inter peregrinandum evocatæ omnes ad cælum in Constantiensi Germaniæ diœcesi. Processus pro Canonizatione fabricatus.

Virgines Martyres, Actinæa & Græciniana, Volaterræ in Hetruria, sæpe inventæ & non ita pridem solenniter translatæ. Alena, Foresti in Brabantia. Gesta ex Dilbecano Ms. cum appendice eorum quæ Gallice & Belgice edita sunt. In eadem Brabantia prope Bruxellas Maria Dolorosa, sic dicta Virgo; quæ postquam pro castitate tuenda viriliter restiterat, injuste accusata, damnata & cæsa, miraculis claruit, suoque accusatori, exinde mente capto, sanitatem restituit. Acta ejus authentica habentur & miracula ex Mss.

IN STATU SECULARI.

Martyres in Oriente, Antiocheni Quiricus, Julitta, & Socii quadringenti quatuor. Ab hisce distinguuntur Julitta, vidua Iconiensis, & Quiricus ejus filiolus, Tarsi in Cilicia martyrio affecti. Acta horum, diversa ab iis, quæ olim censuravit Gelasius Papa, scripta sunt a Theodoro Ep. Iconiensi. Utraque dantur, uti & Translatio Quirici ad Elnonense S. Amandi Monasterium. Isaurus Diaconus, Innocentius, Felix, Hermias, & Peregrinus, Apolloniæ. Manuël, Sabel & Ismaël, ex Perside fratres, Constantinopoli. Acta græco-latina vetustiora. Leontius, Hypatius ac Theodulus, Milites, Tripoli in Phœnicia. Duplicia Acta græco-latina. Marina & Theonius Alexandriæ. Moyses Æthiops cum septem Anachoretis, in Ægypto. Zosimus, Miles in Pisidia. Acta græco-latina.

In Occidente Martyres, Nicander cum Daria uxore, Marciano & Pasicrate, Atinæ & Venafri in Campania. Acta vetera græco-latina. Alia recentiora. Montanus miles, Tarracinæ & Cajetæ in eadem Campania. Dignamerita cum filiis duobus, Brixiæ in Gallia Cisalpina. Blastus Tribunus, cum ducentis septuaginta Romæ passus, & cum duobus ex sociis Lucam translatus. Cyria, Musca, Valeriana, Maria, Aquileiæ. Marcus & Marcellianus Nobiles Romani via Ardeatina, depositi in ecclesia Sanctorum Cosmi ac Damiani. Martyrius, Felix, Æmilius, Crispinus, Ravennæ. Cyriacus & Paula, Malacæ in Hispania. Elpidius, Brivate in Arvernia, cum Archontio Confessore. Potentinus, Felicius & Simplicius, Patroni Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi. Martyresne an Confessores? Eadem dubitatio cadit in Gregorium, Episcopum, Demetrium ejus Diaconum, & Calogerum Hegumenum; in Fragalatensi Siciliæ monasterio. Ursicinus Medicus, Ravennæ in Italia. Gervasius & Protasius, fratres, Mediolani in Insubria. Inventio Corporum ex SS. Ambrosio, Augustino & Paulino, præter quæ Epistola ad Italiæ Episcopos de eorumdem Passione expenditur, & S. Ambrosio perperam adscripta esse docetur; idemque accidisse ostenditur SS. Nazario, Victori, Syro & Hermagoræ, per Acta coævis Auctoribus male supposita. Tum agitur de priorum Reliquiis toto Occidenti jam olim communicatis: Corporum item possessione inter Mediolanenses & Brisacenses controversa, ac denique variis antiqui cultus monumentis, partim certis, partim ambiguis. Honorius, Euodius, Petrus Romæ. Gaudentius Episcopus, culmatius Diaconus, Andreas & alii LII, Aretii in Hetruria. Anonymi duo, in oppido S. Hippolyti, Austriæ inferioris, seculo XII inventi & Miraculis illustrati. Ratho, Comes Andecensis, bello clarus, Werdæ in Bavaria. Miracula ejus plurima, usque ad finem seculi XVII patrata, cum lapide sepulcrali effigiato, & Vita, quam sub annum 1512 collegit Decanus Diessensis.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Junii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque aliorum exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præxhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus S. R. Imperio subjectis.

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Thyrso Gonzales, concedo Viduæ Henrici Thieullier, quondam Typographi & Bibliopolæ Antverpiensis, facultatem imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet Tomum tertium de Actis Sanctorum Junii, collectis, digestis, & illustratis per Godefridum Henschenium p. m. Danielem Papebrochium, Franciscum Baertium, & Conradum Janningum, cum Legibus Palatinis Jacobi II Regis Majoricensis, Societatis nostræ Presbb. & Theologos. In quorum fidem hasce manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ 7 Martii 1701.

LIBERTUS DE PAPE.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Carolus, Dei gratia Hispaniarum Indiarumque Rex, Dux Burgundiæ, Brabantiæ &c. Serenissimus Belgarum Princeps, Diplomate suo sanxit, ne quis citra voluntatem P. Danielis Papebrochii e Societate Jesu, ullo modo imprimat vel aliunde invehat ac venum exponat, per proximum decennium Acta Sanctorum: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur: sicut latius patet in litteris datis Bruxellæ XIII Februarii MDCXCII.

Signat.���������LOYENS.

Et ego Daniel Papebrochius, Societatis Jesu, Viduæ Henrici Thieullier, Typographi quondam & Bibliopolæ Antverpiensis, permitto ut imprimat & distrahat Tomum tertium de Actis Sanctorum Junii. Datum Antverpiæ 1696, 1 Octobris.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus tertius de Actis Sanctorum mensis Junii, a Societatis Jesu Sacerdotibus Theologis, Godefrido Henschenio, Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, & Conrado Janningo, erudite illustratus, una cum Tractatu Præliminari, continente Leges Palatinas Jacobi II Regis Majoricæ, similiter illustratas, utiliter publicabitur. Dabam Antverpiæ 31 Martii 1701.

ANTONIUS HOEFSLAGH
Eccl. Cathedr. Canon. Grad. Libr. Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod ante prægressos quinque menses identidem sumus protestati, nos in hoc de Actis Sanctorum opere servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque nostris aliorumve huc referendis Commentariis aliud pondus tribui, quam est historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ante hunc tertium Tomum Junii denuo protestamur.

[Leges Palatinae]

AD LEGES PALATINAS IACOBII II REGIS MAJORICARUM ETC. PRÆFATIO GENEALOGICA.
DANIELIS PAPEBROCHII S. I. T.
Et primæ frontis explicatio.

Iacobus II, Primi hoc nomine Majoricarum Regis ex filio secundo genito Ferdinando Nepos, Patruo suo Sancio, Regi secundo Majoricensi, circa annum MCCCXXIV successit ex testamenmento, tredennis dumtaxat vel duodennis puer. Sed ad versarium mox passus est Jacobum II Aragoniæ Regem, [Jacobus Patruo Sancio succedens,] prædicti Ferdinandi patris sui patruelem, Jacobi I Aragonum Regis ex Petro III, item Rege, nepotem; asserentem, duobus se gradibus propius accedere ad vindicem Majoricarum insularum, Saracenis anno MCCXXX ereptarum; & regni Majoricensis conditorem; Jacobum, inquam, Primum; Aragoniæ solius, non etiam Majoricarum Regem dictum, dicendumque. Alias enim hic de quo agimus, esset nominandus Tertius: quod ipsiusmet auctoritate tam clare refellitur, ut nemini putem in dubium id venturum fuisse, si hoc authenticum ejus scriptum, Aragoniis hujus ævi scriptoribus notum fuisset.

[2] Erat Jacobus II Aragoniæ Rex, eo Princeps ingenio; ut Justi cognomen apud suos obtineret; itaque Philippus, patruus ac tutor Jacobi Majoricensis, idemque Presbiterali Ordini adscriptus, pupulli Regis causam haud ægre peregit, pace inter duos Jacobos Secundos ea lege conciliata, ut hic illius neptem Constantiam uxorem duceret, ac veluti dotali jure regnum Majoricense retineret. Tenuitautem ipsum quietus, quoad Constantiæ avus paterque vexerunt; sed illius frater Petrus IV, [& ducta Jacobi Aragonii nepte confirmatus in regno,] Ceremoniosus dictus, Patri suo Alphonso IV succedens anno MCCCXXXVI, æquum putavit, clientelari jure sibi subjici regnum Majoricense, quod a Tritavo Jacobo I fundatum, ab avo Jacobo II titulo dotis abdicatum fuerat. Sororium ergo, pacifica tredecim annorum possessione securum, armis aggressus, cum uxore & liberis regno expulit, anno MCCCXLIII: sua deinde repetentem post annos sex, prælio vicit, eoque cæso regnum Majoricense Aragonico annexuit.

[3] [post leges has scriptas inde expulsus ab uxoris fratre,] Ad hæc distinctius faciliusque comprehendenda, faciet duplex tabula, ab Eruditissimo viro Joanne Jacobo Chiffletio, Archiatro Regio, quondam sic concinnata, ut prima exhibeat Reges Aragoniæ, secunda Reges Majoricæ.

REGES ARAGONIÆ.


Iacobus I Victor, Majoricam Insulam Mauris bello eripuit 1230, obiit an. 1276: Ex hoc, & Violante, Andreæ II Regis Ungariæ filia, nati
Petrus III R. Aragoniæ, cognom. Magnus, obiit an. 1285: ex quo & Constantia, Manfredi Siciliæ R. filia, nati duo successive Reges; Jacobus I Rex Majoricæ, Comes Ruscinonis & Ceritaniæ, Dominus Montispelerii, cujus posteritas infra explicatur.
Alphonsus III, cogn. Beneficus, qui Minoricam Mauris eripuit an. 1287, & cœlebs obiit anno 1291. Jacobus II cognom. Justus, obiit anno 1327, unde & ex Blanca, Caroli Regis Neapolitani filia,
Alphonsus IV cognom. Benignus, obiit 1336: ex quo & ejus uxore Teresia de Entenzas Urgelli Comitissa processerunt,
Petrus IV Ceremoniosus, qui victo Sororio, Majoricas adjunxit Aragoniæ, & obiit an. 1387. Constantia, Jacobi II Majoricensis uxor regno spoliata a fratre suo 1343.

[4] Petrum IV dico, ex usu Historicorum hujus atque superioris seculi; [Aragon. R. Petro IV.] quamvis ipse, in fine Præfationis ad Leges suas Palatinas, editas anno MCCCXLIV, Tertium sese appellet, scilicet secundæ stirpis; sicuti Ludovici in Francia, numerantur a Ludovico Pio, Caroli Magni filio, nulla habita ratione Chlodovæorum stirpis Merovingicæ; & Eduardi in Anglia, incipiendo ab eo, qui pulsis Danis Monarchiam restauravit, etsi alias ejus nominis tertio. Prima enim Regum Navarræ atque Aragoniæ linea masculina defecit in tribus Sancii III filiis, successiveregnantibus; quorum primus, ordine & nomine, Petrus nullam post se prolem vivam reliquit: non item secundus eorum Alphonsus; tertius autem Raimirus, unicam tantum filiam Petronillam, quæ, Raymundo Comiti Barcinonensi nupta, Catalauniam Aragoniæ junxit, & Regibus secundæ stirpis initium dedit, in quorum serie Petrus fuit, ut dixi, Tertius, passim ab Historicis appellatus Quartus.

[5] Secunda Tabula exhibentur, ad signum * in priori Tabula dimissi, & huc dilati posteri Jacobi Majoricenses, ex secundo genito Principis Ferdinadi.

REGES MAIORICÆ.


Jacobus I, Jacobi I Aragoniæ Regis filius, Majoricensis Rex mortuo patre, ab anno 1276 ad 1312. Uxorem habuit Esclaramundam, Rogerii Bernardi Comitis Fuxensis filiam, ex qua nati
Jacobus Infans, institutum S. Francisci professus obiit 1304 patre adhuc vivo. Sancius Rex, nullos ex Maria, Caroli II Siciliæ R. filia, susceptis liberis, obiit 1324. Ferdinandus Infans obiit anno 1315: ex cujus duabus uxoribus relicti Philippus Sacerdos, & tutor Nepotis sui Iacobi II R. ex Sancii Fratris testamento. Sancia, uxor Roberti Siciliæ R. 1335 obiit Neapoli, sub Regula S. Fracisci 1345.
Jaaobus II Rex, natus ex Isabella de Adria Moreæ Domina, patruo successit an. 1324, edidit Leges Palatinas 1337, regno pulsus 1343, prælio denique cæsus occubuit 1349: ex quo, & ex Constantia Sorore Petri IV Aragonum Regis Ferdinandus, natus ex N. Cypri Regis nepte, matrimonio junctus cum Sciva, Hugonis IV Cypri Regis filia, cujus posteritas: si qua fuit, huc non spectat, sed alibi requirenda & illustranda dimittitur.
Jacobus Infans, duxit anno 1362 Joannam I Neapolis Reginam quartus ejus, sed brevi tempore, maritus; nullaque suscepta prole obiit 1375. Isabella, uxor Joannis Montisferrati Marchionis, 1358 vivebat in Aragonia, usque ad obitum fratris, inde transiit in Vasconiam.

[6] His prænotatis, exhibeo Regii nostri Codicis primam paginæm, [Codicis Ms. frontalis pagina] auro minioque ornatiorem multo quam sint sequentes, ornatæ tamen etiam ipsæ insigniter, iis omnibus locis, ubi nova Rubrica seu Caput inchoatur a grandi ac figurata littera initiali, suis infra supraque procursibus integram columnam complexa. Regio in solio viridanti, coccineaque veste instrato, residet coronatus Rex, supra flavi marmoris gradus, cœrulea in tunica, argenteisque atque in speciem gemmeis Crucibus distincta; dextra Sceptrum, sinistra Virgam gestans, utrumque regiæ majestatis insigne, ipsemet Jacobus Legissator esse videtur Gladius quoque ad dextram exertus, supremi judicii potestatem; & Aragoniæ familiæ scutum, cum suis omnibus parergis, regii sanguinis nobilitatem declarant. A dexteris qui aßident, militari omnes habitu, omnes Aragonicis scutis conspicui sunt; trabes quatuor rubras, fundum aureum perpendiculariter secantes habentibus. Iisdem coloribus etiam distinguitur sagum, in quo, [Legislatorem habet sedentem in Conciliis,] ad primam nominis sui litteram exprimendam, iterum adstat Rex Jacobus, in habitu militari supra regium Leonem. Sagum ejus, per lacinias circumflexum, farcitur viridis coloris serico: quietiam color, sed albo interstinctus, marmorei est solii, quo aula comitialis insternitur. Dorsalis post utrimque considentes Proceres tapes, tesselatim contextus est, rubro, cæruleo, ac flavo colore: & hicolores passim etiam observantur in circumeuntibus paginas omnes miniaturis, ni si quod pro coccinco rubro colore adhibeatur fere color roseus. Denique in infima limbi ora, rursum exprimitur scutum Aragonicum purum, tale procul dubio, quali utebatur Rex ille. Nunc tamen Majoricarum scutum pingitur, ducta in decussatim linea aurea sectum: ex eo fortassis tempore, quo insulas illas Aragoniæ annexuit Petrus, quitali scuti Majoricensis fractione significatam voluerit superioritatem Aragoniensis regni supra Majoricense.

[7] Lævilateris Proceres ecclesiastici, quinam hic designentur, difficile est divinare; [assidentibus ad lævam Prælatis,] difficilius, quinam ex ordine equestri. Nam in primo quidem, ante se habente exposita ipsarum (ut conjectare licet) Legum promulgandarum exempla, haud videtur ambigendum, quin Archiepiscopus Tarraconensis designetur, cui utique & Majoricæ, & Ruscino, atque Ceritania tunc suberant. Fuit autem hic (teste Tamayo ad V Julii, in Notis æd Hispanicum Martyrologium) ab anno MCCCXXXIV ad MCCCXLVI Arnaldus hujus nominis I cognomento Ayerbe. [ad dextrā Proceribus,] Huic suffraganei fuerint hic expressi, Helenensis seu Elnenensis in Ruscinone, & Urgellitanus in Ceritania. Circa dextrum latus ambigua magis vacillat conjectura. Primus & throno proximus, scutum Aragonicum habet Hungarico junctum: secundus clavä Ducali caret, tertius videtur habere sago suo assutam a dextris Crucem Montesii Ordinis equestris; Credere possis, omnes esse Proceres ejusdem familiæ, Legum ipsarum promulgationi præsentes, licet ex Historia ægre nominabiles. Cetera Aragonicarum & Majoricensium antiquitatum peritioribus definienda committo. Quod attinet ad dextri lævique loci rarionem; licet inter Paralipomena ad Chronologiam Pontificiam num. 22 pag. 33 dubium fecerim, [ut loco digniori.] utrum latus in Regiis Franciæ comitiis potius censeatur; nullum tamen de dextro dubitandi locum his relinquit Rex Jacobus, num. 276 statuens, ut, sicut humani corporis dexteræ partes & membra, ab ipso corpore fomenta majora suscipiunt, & majori robore solidantur; sic regales Comites, Barones, & Milites, parte dextra nostri corporis in Consilio decorentur: Prælati vero & ceteri Clerici, a sinistra suis sedibus honorentur.

[8] A frontali Pagina transeo ad titulos Legislatoris nostri: ac primum Majoricas, [Majoricarum situs] uno communiter nomine dictas, noto esse, duas veterum Baleares, Tarraconensi objectas littori in Mediterraneo, ex intervallo leucarum viginti circiter; sumpta appellatione a potiori atque majori; cum altera proprio nomine, ex ipsa quoque re sumpto, vocetur Minorica. Hanc autem ideo fortassis a Mauris recuperasse dicitur Alfonsus III, quia pro Jacobo, [& insularum adjunctarum:] jam pridem Majoricæ Rege, ipse eam expugnavit, exercitum ducens, opibusque & copiis juvans, ut isto præclaro ac Christiano facinore regni sui initia nobilitaret. Certe vix est credibile, Alfonsi fratrem Jacobum alterum, qui de jure in Majoricam ipsam disputaverit cum pupillo, patrui Jacobi nepote, ultro ejusdem ditioni adjecisse Minoricam, simul cum Constantia nepte sua habendam. Ut ut est, dubitare non possumus, [iis additi Comitatus duc,] quin utramque simul Jacobus Legislator possederit; nec tantum in Insulas Baleares jus dixerit, tamquam supremus Dominus; sed & in insulis adjacentibus, ut indicatur num. 283. Sunt autem Majori Baleari, Capraria ad Meridiem, ad Occasum Draconaria; præter ignobiles quosdam, scopulos potius, quam insulas. Quin etiam longius remotæ, interque Majoricam & Valentina littora, mediæ Pithyusæ, eodem videntur pertinuisse; Ebysus scilicet & Ophiusa, hodie Yvica, Minoricæ suppar, & Formentera, forte a frumenti copia id nominis adepta, quasi frumentaria. Atque hæc ex successione Patrui sui Sancii obtinuerit Legislator: quidni autem a patre suo Ferdinando hereditaverit Comitatus Rossilionis & Ceritaniæ; cum æquum sit credere, quod Jacobus I, Sancio primogenito regnum relinquens, secundogenito dimiserit Comitatus istos, jure beneficiario tenendos a Rege fratre, & posteris relinquendos; sic partitis ditionibus, ut primogenito Sancio relinqueretur Regnum; Comitatus, secundogenito.

[9] [& Montispessulani Dominium.] Monpellerii Dominium, sive (ut alii appellant) Montispessulani, ad Aragonios pervenit, cum ultima illius herede Maria, filia Guilielmi IV, anno MCCXIX in prælio Muretano cæsi; quæ cirtaannum MCC nupta Petro II Aragoniæ Regi, Jacobum I ei genuit, Petri III & Jacobi I Majoricensis (ut dictum est) patrem. Omnium porro ditionum jam nominatarum situm ut oculis objectum habeat Lector, atque intelligat quam facile fuerit Aragonio, Catalauniam obtinenti, eadem occupare, topographicam ipsarum tabulam hic vide.

[10] Hæc omnia, annis jam viginti & pluribus, possidebat Jacobus Legislator, [Codex a profugo auctore delatus fuit in Franciā] quando maturæ jam ætatis vir, inter trecenarium & quadragenarium, dictavit hunc Codicem; cujus elegantissimum ecgraphum, & regio descriptum splendore, ipsemet fortassis in Galliam attulit, profugus & auxilia petiturus ad amissa recuperanda; dignum sane munus, quod offeretur Philippo VI, tunc in Gallia dominanti. Hujus filius & successor Joannes eumdem regium Codicem donaverit Philippo secundogenito suo, constituto a se Burgundiæ Duci; atque ita perseveraverit liber haberi inter cimelia aulæ Burgundicæ. In hac certe eum reperisse & hinc accepisse videtur nobilis & potens Dominus, Dñus Guilielmus de la Baume, Toparcha de Illems, [inde transiit ad aulam Burgundicam,] Eques honorarius Dominæ Ducissæ Burgundiæ; puta Isabellæ Borboniæ, Philippo Bono nuptæ, & anno MCCCCLXV defunctæ, atque hic Antverpiæ tumulatæ, vel neptis ejus, unicæque post Carolum Pugnacem heredi Mariæ, nuptæ Maximiliano Romanorum Regi, & anno MCCCCLXXXII Brugis in Flandria tumulatæ. Utri harum servierit Guilielmus præfatus, incerta mihi pendet conjectura: nam adeo breve quod utramque intercessit temporis spatium, adimit facultatem judicandi de ætate possessoris, ex chirographo, ejus manu vel jussu ad calcem libri expresso, sub ejus gentilitio scuto, hoc modo.

[11] Hactenus etiam rescire non potui, ipsius an alterius dono idem liber pervenerit in proprietatem Collegii ejus, [ac denique Ruremunda Antverpiam circa 1620;] quod Ruremondæ in Geldria nostra Societas habere cœpit ab anno MDCIX. Ibi ipsum circa annum MDCXX cum invenisset, antiquitatum æstimandarum scientissimus, noster Andreas Scottus, cum bona venia Patrum Ruremondensium, aliis quotidiani usus libris magis egentium, facta commutatione eumdem traduxit ad Bibliothecam domus Professæ Antverpiæ, cœpitque de ejus editione conferre per litteras cum P. Andrea Moraghes, Majoricensi in Collegio litteris & eruditione conspicuo, editisque in lucem poëmatis Elegiacis noto. Sed hic per sua rescripta, adhortationis ac laudis multum, consilio tali adjecit; auxilii vero omnino nihil, proptereaquod ibi nulla memoria talium Ordinationum inveniretur, nedum exemplum: & titulus Secundi multum ambiguitatis Moraghio pariebat. [cujus editio a Scotto & Chiffletio cogitata,] Immortuus interim cogitationi præclaræ est Scottus anno post nono, eodem quo etiam Heribertus Rosweydus, designatis a se pridem Sanctorum Actis; & relicta ab utroque manuscripta tradita P. Joanni Bollando sunt. Huic, inter magni operis jacienda fundamenta, ac porro educenda in lucem, non vacabat animum alio divertere: quapropter, edere ipsum atque illustrare volenti Joannni Jacobo Chiffletio prælaudato, haud ægre concessit; verum hic quoque aliis urgentioribus distentus, nihil ultra promovit, quam ut aliquas de Balearibus notitias, ex veteribus scriptoribus raptim colligeret in schedam, postea digerendas in formam Præfationis. Præmissas etiam duas genealogicas tabulas ordinavit, ac seriem Rubricarum, in quas liber dividitur.

[12] Ita in Museo nostro delituit liber, curiosioribus ad illud subinde admissis monstrandus, [nunc demum suscipitur;] donec provecto ad medietatem opere, expertus ego, quam gratum saporem quatuor a me editis mensibus apud Eruditos dedissent quædam hujusmodi rariora veteris litteraturæ monumenta singulis addita tomis; [additis ex originali iconibus.] cœpi cogitare, istud quoque gratum fore Augustissimo Imperatori, Iunii & secuturorum exinde mensium se Patronum professo, aut ejus filio Serenissimo, Romanorum atque Hungariæ Regi; maxime si ad argumenti curiositatem accederet ornatus a sculptura, qui a pictura dari non poterat tot exemplaribus imprimendis. Igitur præter libri frontem, sculpi etiam jussi titulares icones, secunda ac reliquarum partium initiis præfixas, restrictis tamen ad quantitatem librorum nostrorum latitudine ac longitudine, in membranco codice aliquantum amplioribus; tum aliis in laminis collegi expressas cujusque officii iconismos, quales includebantur initialium ad singulas Rubricas litterarum formis; quas tamen formas superfluum duxi pariter totas exprimere, cum ex tribus, integre in lamina secunda exaratis, reliquarum omnium figura satis posset intelligi.

[13] [Ex illo Petrus Rex suas leges accepit,] Quo tempore istis sculptor occupabatur, & transcribendo ad prælum codici intendebat librarius; libuit datis in Catalauniam litteris solicitare eruditissimum Principem, nostrique studii fautorem singularem, Excellentissimum D. Alexandrum II, Bournonvillæ Ducem &c. tunc Regiorum ibidem armorum Capitaneum generalem, si forte, quod frustra Scottus tentarat, per ipsum posset obtineri notitia aliorum, istis in partibus servatorum exemplarium. Nec vero infra dignitatem suam esse duxit ille, eruditos alibi viros ad opem conferendam invitare, atque præ aliis, D. Petrum Valerium Diaz, præcipui nominis in supremo Arragoniæ Senatu Consiliarium & Magnum Justitiarium, cujus ibi post Vice-regem prima auctoritas est. Hic, dum Barcinonæ, Valentia, & Majorica plurium expectat responsa, penes se esse indicavit exemplar Ms. similium Ordinationum, a prænominato Petro IV Aragoniæ Rege anno MCCCXLIV editarum, [Catalana lingua promulgatas an. 1344,] lingua vulgari ejus ævi: utque appareret, eas magnam partem transsumptas esse, ex isto quem tractamus Regis Majoricensis libro; misit initium Proœmii, non quidem ipsa originali lingua (cujus transcriptio operosior erat, cum tempore tamen promittebatur integra) verum ex versione ejusdem in linguam Castellanam, facta anno MDLXII a Protonotario Michaele Clemente, de mandato Caroli Austriaci, primogeniti Regis Hispaniarum, cum officiosa ad Principem ipsum Epistola, quam sic Latinereddo.

[14] Anni tres sunt, quod Celsitudo Tua imperavit mihi Vallisoleti, [& anno 1562 in Castellanam traductas.] ut sibi exhiberem librum Ordinationum domus Regalis Aragoniæ, quem, ratione officii mei in his tuis regnis, sub mea custodia servo. Cumque eum penes se habuisset diebus aliquot Celsitudo Tua, eum remisit ad me, jubendo, ut ejus exemplar ipsi describerem, nec non traducerem eumdem in linguam Hispanicam, ex veteri Catalauna; seu potius Lemovicina, qua scriptus est liber, & cujus tunc usus erat in Curia Regis Petri, cum Leges istas compilari fecit. Et paulo infra. Huic Regiæ tuæ jussioni obediens, ut teneor, mitto transsumptum, ex ipsa lingua originali, eodem tenore & ordine quo præd. Sereniss. Rex Petrus ipsum collegit, sicut in Proœmio profitetur, & quemadmodum servatur in archivio Barcinonensi, manu ejus correctum & consignatum. Primus labor, licet fuerit solius transcriptionis, tamen magnus fuit, propter linguæ vetustatem; multo autem major fuit labor traductionis ex lingua, ipsismet Catalanis difficili, eo quod vocabula complura jam desierint usurpari, phrasis autem multum ex eo tempore variata sit. Conatus sum tamen, ut melius, potui obedire &c.

[15] Nihil propius erat, quam ut, accepto sic istius codicis (quem in plerisque convenire cum priori indiculus Rubricarum nobis transmissus indicabat) collatis inter se textibus, [Hujus quoque ecgraphum sperabatur;] vel utrumque conjunctim pararem prælo (nam etiam exoletarum jam linguarum monumenta, non modicam habent apud litteratos gratiam) vel unum ex altero pro modulo meo illustrarem; cum Excellentiss. Ducis nuntiata mors, quæ annis postea paucis contigit, omnem ejusmodi spem elisit; abrupitque commercium litterarum, [cum Majoricensi conferendum:] quod mihi cum D. Valerio esse cœperat, ipso mediante. Volui quidem aliquoties deinde cum ipso agere immediate; sed quascumque litteras Cæsaraugustam postea dedi ad humanissimum virum, & cuncta bona officia pollicitum, non invenerunt aut istic præsentem, aut in vivis agentem; certe responsum nullum perlatum huc fuit, neque ab ipso, neque a nostris quibus rem commendaveram Patribus; ut dubitare possim, an, ardente istic bello inter Hispanos ac Francos, transitus satis tutus litteris fuerit. Neque pax tandem constituta hactenus mihi dedit commoditatem plus aliquid obtinendi, aliis urgentioribus rebus curandis occupato.

[16] Ad gustum interim aliquem secundi istius Codicis dandum, [sed, eo non comparente, datur simul uterque Prologus.] non gravabor Prologo primi Codicis subjungere Prologum secundi, sicut eum accepi; ut cum utrobique eumdem sensum viderit lector, ipse apud se statuat, utrum Rex Petrus Leges Jacobi in suum converterit usum, an vero uterque communem unum fontem habuerit, puta antiquiorem aliquem Aragonicarum Observationum Codicem, eumque Latine conscriptum, qui nunc frustra requireretur, & cui uterque addiderit, detraxerit, vel mutaverit, quod visum sibi fuit. Jacobus certe num. 4 Prologi; De dudum servatis observantiis, inquit, aliquas innovavimus, adjiciendo eisdem, vel detrahendo aliquid vel supplendo, & quandoque tollendo penitus velimmutando, prout rerum utilitas potior, vel status nostri convenientia decentior faciendum postulat & requirit: quæ verba, totidem verbis Catalanicis, exprimuntur in Prologo Regis Petri.

[17] Utræque autem Leges, non solum informant Ministros domus Regiæ, quid cuique in suo officio agendum, quid cavendum sit; sed etiam testanturRegum ejus temporis virtutes insignes, puta studium servandi puritatem conscientiæ, [Relucet autem in hisce Legibus.] Christum honorandi in suis pauperibus, omnem a subditis injuriam arcendi, curandi decorem officii ecclesiastici, suumque cuique tribuendi, & cetera. Hinc num. 185 statuit Rex Jacobus, ut Directores conscientiæ regiæ (quos vult esse Episcopos aut Doctores) scientes vere, aut ab aliis audientes aliqua, ipsum quoquomodo facere, vel fecisse quæcumque, quæ secundum divinas regulas, justæ conscientiæ aliquatenus adversari opinentur, sibi illa … dicere seu scribere teneantur, suo arbitrio fideliter consulentes. Ac num. 200 Confessarium, inquit, nostrum, adstringi volumus, ut nos solicitet ad opera pietatis, & ad ea quæ devotionem introducunt; ut si videt quod omitteremus aliqua, ex iis præsertim quæ insuevimus facere, [magna cura conscientiæ,] forsitan ex oblivione vel alias; debeat nobis hæc ad memoriam reducere, & interdum nos increpare secrete, specialiter si (quod absit) viderit nos aliquid facere vel dicere, quod in Dei offensant posset cedere quovis modo. Hinc est quod num. 140 Servientibus armorum, personam regiam foris versantem commitaturis, sic mandat: Quando Nos venando vel itinerando damnum bladis vel vineis dederimus, ut ipsi fideliter super hoc provideant… se informando de damno ad quantum poterit ascendere: & deinde tam Nos quam Confessorem nostrum & Directores conscientiæ solicitare ne obliviscantur, donec effectualiter per Nos fuerit satisfactum.

[18] [pauperum,] Ad pauperes quod attinet, quam humiliter eos ac reverenter tractaret, apparet num. 112, ubi ait: Cum aliquo casu impediti pedes pauperum abluere, quolibet die jovis, ut consuevimus, minime convenienter poterimus, tunc Nobilis Camerlingus, aut ille de Militibus qui prioritate in officio gubernabit … loco nostro præfatam ablutionem peragat in nostra præsentia, si commode fieri potest: ut quæ impediti non facimus, ad minus videndo ad devotionem provocemur. Ex numero autem 432 intelligitur Pauperes fuisse septem … & in illa die jovis, in qua Salvator noster, nobis exemplum relinquens Apostolorum pedes lavit, tredecim: quibus & eleemosynam insuper dandam definiverat, numero 16 ordinans, quomodo per Majorem Domus nobiliorem, aqua & alia necessaria debeant ministrari, quando, inquit, in Palatio manus pauperum in mensa existentium abluemus, instructi divinis exemplis & doctrinis. Pro captivis solicitus, vult num. 191 ut Auditores regii, uterque vel eorum unus, una die cujuslibet septimanæ, & carcerem accedere sint adstricti, & ibi videant incarceratos, eorum querimonias cum patientia audientes; & omnia ad statum propitium reducentes, diffugia judicialia nitantur penitus evitare; ut eosdem incarceratos, convictos velox pœna subducat; aut liberandos carceralis custodia longa non deprimat perperam & injuste. [captivorum,] Quod attinet justitiam, sine ullo cujusquam, etiam ipsius Regis respectu administrandam; pulcrum est, quod suo Thesaurario mandans prompte solvi pecuniam, ad quam forte Procuratores sui regio nomine damnati fuerint, num. 240, Rationi, inquit, consonum est, ut de Nobis ipsis aliis promptam exhibeamus justitiam, [justitiæ,] qui etiam alios ad hoc cogimus, prout ex debito adstringimur & tenemur.

[19] [divini cultus,] De studio religionis & sacrorum cultu quid dicam? Cum Nos, inquit. 199, Horas dicemus, debebit Confessor eas nobiscum dicere: & num. 203, si ex oblivione vel aliquali negligentia tardaremus vel omitteremus forte ministerium divinum audire; Sacerdotes ad Capellam deputati, debebunt nobis ad memoriam revocare: & si forte talem infirmitatem pateremur, quod non posset cum decentia dici solenniter coram nobis; eo casu caveant non omittere, quin saltem coram janua cameræ nostræ dicant omnia solenniter, ac si plena frueremur corporis sanitate, [B. Virgini & S. Crucis,] ut saltem laus divina minime omittatur. Eadem solicitudine itineranti similia curari sibi ibidem mandat. Neque communi pro tempore Officio contentus, jubet num. 428 Omni tempore, quo non sint Missæ solennes cum Diacono & Subdiacono, post finitam Missam dicatur Officium sive Missa sicca B. Mariæ… nisi esset dies Sabbati, qua post Missam principalem dicatur. Et idem, inquit, diebus Veneris volumus observari, si Missa major de Cruce non fuerit celebrata.

[20] Non posset sane Ceremoniarum Magister aliquis, aut Rituum sacrorum Præses, [Rituumque sacrorum.] accuratius definire regiæ capellæ ordinem, quoad qualitatem aut colorem paramentorum, luminarium numerum, iconum, crucium, textuum, candelabrorum &c. dispositionem in altari, quam facit Rex Jacobus pro omni sigillatim festo.

[21] Considerationes etiam valde pias admiscet iisdem sanctionibus super colorum distinctione, oblationum numero & qualitate, aliisque hujus generis, de quibus agit n. 264, 363 & sequentibus: universim autem sic præfatur num. 365 Non erubescendo Reges prioribus temporibus, de divinis se intromittere officiis; ea quæ necessaria cultui divino inerant, ordinarunt… Nos quoque ut de ordinatione nostræ Capellæ ordinemus, verecundari non debemus; sed potius ut servitium ipsius, qui voluntarie nobis honoris statum conferre dignatus est, in nostra præsentia fiat, adstrictos Nos necessario recognoscimus.

PROLOGUS SIVE PROMULGATIO CONSTITUTIONUM SIVE ORDINATIONUM ATQUE LEGUM
Editarum per Illustrissimum Dominum
D. IACOBUM II.
Regem Majoricarum, Comitem Rossilionis & Ceritaniæ, atque Dominum Montispelerii.
Super bono statu & regimine atque ornatu & justitia Sacræ suæ Domus Regiæ.

Iacobvs, Dei gratia Rex Majoricarum, Comes Rossilionis & Ceritaniæ ac Dominus Montispelerii, ad perpetuam rei memoriam.

[1] In recta dispensatione regiminis hoc propensius solicitudini præsidentis incumbit, [Recta administratio requirit varietatem officiorum;] ut ad res gerendas & officia gubernanda idoneos ministros instituat, quibus singulis singula officia diversis temporibus committat: servatis tamen solerter ut convenit, juxta officiorum exigentiam, gradu debito ac congruenti ordine ministrorum: sic enim cunctorum officiorum decenter geretur administratio, si debitus inter ministros differentiæ ordo servetur: quo videlicet minores potioribus parcant, majoresque minoribus directionem in deviis zelo sinceræ dilectionis impendant.

[2] Porro non minus in officiorum distributione debet attendi, ne uni soli quantumlibet exercitatæ personæ plura simul committantur officia. Nec enim facile putandum est, [nec convenit uni plura officia committi,] unam personam pluribus officiis recte gerendis sufficere, cum vix possit aliquis unum dumtaxat diligenter explere. Quippe si unius gestioni affuerit, alterius se habet de necessitate subtrahere; sique in utrumque festinaverit, neutrum peragere sufficiet ut deceret. Adhuc autem, cum singula ministeria sunt per singulos distributa, is quidem qui ad peragendum qualevis officium se specialiter deputatum fore perpenderit, curiosius illi insistet, diligentius ingruet, reique gerendæ periculum sibi esse magis formidabile recognoscet. Insuper etiam officiorum varietas, in diversas distributa personas, venustatem quamdam ac decorem in regimine repræsentat: pulcra enim admodum & placida est regiminis dispositio, cum varietates officiorum sunt in personas totidem distributæ; [sed singulis singula,] adinstar humani corporis; in quo siquidem ex membrorum varietate ad diversa deputatorum officia, resultat elegans totius corporis pulcritudo.

[3] [exemplo Christi;] Sic etiam exemplo Regis regum nostri Salvatoris instituimur: qui, secundum veridicam Apostoli sententiam, gratias prout vult diversas diversis distribuens, divisiones operationum divisionesque ministrationum esse disposuit: ipse autem verus Rector & Dominus omnia solus in omnibus operatur. Ipsius igitur ducti exemplo, cujus omnis actio debet nostra esse instructio, in præsentiarum decernimus, singula Domus & Curiæ nostræ officia separatim per se distinguere: & quæ unicuique pro debito sui incumbant officii; quidve quisque agere, regere seu administrare debeat; & quam, & in quibus personis, rebusque & casibus habeat potestatem; nec non & qualiter, quando, & quomodo singuli in suis debeant servire officiis, seriatim disponimus ordinare: [singulis autem aptæ præscribendæ leges,] ut sic promiscuis actibus rerum non conturbentur officia, quatenus suo quisque fruatur decenter officio, nec passim vel indebite se immisceat alieno: utque etiam unusquisque minister officii in agendis reddatur instructior, ac per hoc ad peragenda illa quæ suo incumbunt regimini diligentiorem solito curam gerat.

[4] At vero ultra morem prædecessorum nostrorum aliqua noviter superinducimus officia, ac insuper quibusdam antiquis officiis plures solito personas adjunximus, [addendo vel demendo veteribus quædam.] & de dudum servatis observantiis aliquas innovavimus, adjiciendo eisdem, vel detrahendo aliquid, vel supplendo, & quandoque tollendo penitus vel immutando, prout rerum utilitas potior, vel status nostri convenientia decentior faciendum postulat & requirit. Sane in quatuor principaliter Officiales regimen Curiæ nostræ divisimus, [Omnia autem rediguntur ad quatuor suprema,] qui quidem in gerendis officiis præcipui [essent, & quibus ceteri] submittentur.

[5] Majores enim domus nostræ seu Magistri hospitii, qui generalem in omnes & quoslibet qui de domo & familia nostra [sunt], & in illorū familias omnimodam jurisdictionē habebunt, tam in criminalibus quam in civilibus causis, secundū modum & formam suo loco in ipsis nostris Ordinationibus annotatā; [scilicet Majoris-domus,] & in hoc omnibus Officialibus aliis eminebunt; sed & specialiter sub se habebunt omnes familiares domus nostræ; qui tamen Camerlingis, Cancellario vel Magistro rationali minime sunt subjecti. Præterea Camerlingi, quo ad personæ nostræ custodiam & familiarem assistentiam, potiores omnibus censebuntur: qui & omnibus præerunt Officialibus, [Camerlingi,] aliquod officium in camera nostra seu reposito exercentibus, ac insuper iis qui ad immediatum personæ nostræ servitium nobis familiariter obsequuntur.

[6] Insuper autem Cancellarius, quoad ordinationem consilii, ceteros antecellet: [Cancellarii,] qui etiam omnibus specialiter præerit litteratis & clericis, qui in cancellaria nostra vel alibi quævis nostra officia subministrant. Demum vero Magister rationalis, quoad administrationem nostri patrimonii, vel cujuscumque pecuniarii commodi procurationem, [& Magistri rationalis,] & quoad solicitandum illos qui habent talia procurare, omnibus major erit, & iisdem ipsum præesse declaramus: de quibus omnibus, secundum suum ordinem, & iis quæ circa ipsos ordinamus, de singulis seriose in primis nostris Ordinationibus est insertum.

[7] [sicut his promulgantur,] Quas quidem Ordinationes nostras, in nostroque consilio plene lectas, prout in scriptis nostro mandato redactæ sunt, ab omnibus, prout cuique congruit, districte præcipimus observari. Si quæ autem observationes vel ordinantiæ extent inde, dummodo non obvient hujusmodi nostris Ordinationibus, illas ex his non intendimus revocare; immo eas, quoad omnia quæ ipsis nostris contraria non fuerint, volumus observari. Datum in civitate Majoricensi, sub Bulla nostra plumbea, septimo Idus Maji, anno Domini M CCC XXX septimo.

PROLOGUS AD LEGES PALATINAS PETRI IV, alias III, ARAGO NUM REGIS,
lingua Catalana promulgatas Anno Domini 1344.
Ex autographo Barcinonensis Archivii.
Ordinations fetes per lo Senyor en Pere terç, Rey d' Arago, sobre lo regiment de tots los Officials de la sua cort.

Nos en Pere, per la gratia de Deu Rey Darago, de Valencia, de Mallorcha, de Cerdenya, e de Corcega, e Conte de Barçalona, de Rosello, e de Cerdania.

[1] A memoria eternal e dreta dispensatio de regiment, molt se pertany a la diligencia del President, que a les coses faedores tals officis regidors, sufficiens officials a ordonats, quals officials singularment, e departida sengles officis a cascun coman a regir. Servat empero diligentment, segons que pertanii, e segons que la manera dels officis o requer, grau degut, e convinent orden dels officials. E axi convinentment seran aministrats, e regits los officis, si orde degutes servat de differencia entrels officials, çoes quels menors als mayors obeesquen, e quels mayors als menors, en ço que falliran o fallir potien, corrigen.

[2] En apres se deu haver esgart en la distributio de sengles officis; que a una persona, quant que sia exercitada e apte, non sien ensemps comanats molts officis: per tal cor no es leu de creure, que una persona a molts officis ben regir puga bastar; con envides negun non puga a un tan solament ben complir. Per tal cor quant al regiment de un entendre, del altre de necessitad se havra a sostrer. E axi volen en cascun entendre, nenguno complira segons ques pertanyera. En cara con sengles officis son per sengles officials distribuits, aquell qui specialment pena sara si esser a qualque sia offici deputat, pus curosament e pus diligentment en aquell atendra, ser de la cosa a ell comanada lo perils a el pertanyen, pus temerosament regonexera. Et encara que varietat de officis en diverses persones distribuyda noblea alguna e bellea, en lo regiment representa. Cor bella e pluent es disposicio de regiment, quant les varietats dels officis son en atretantes persones distribuydes a semblanca de cors human, en lo qual per varietat de membres ha diverses deputats resulta elegant bellea de tot lo cors.

[3] En axi encara per exempli del Rey dels Reys Salvador nostre som instruits, qui segons la vera sentencia del Apostol, les gracies diverses segons que ell vol a diverses distribuen, divisions dobres, e divisions administrations esser disposa. E ellempero ver regidor e Senyor tot sols en tots obre. Emperamor daço per exempli dell ensenyants, del qual tota actio deu esser nostra instructio; de present havem ordonat sengles officis de nostra casa e cort, separadament per si divisir: e que pertanyera a cascun per deute te son offici, e que havra cascun afer, regir, e ministrar: e quin poder havra e enquals persones, e en quals coses, e en quins cases, e encare en quinya manera, e quant, e con cascuns en sos officis, ordonadament degen servir, havem disposat e ordonat: per tal che axi que mesclant los fets de les coses la un ad altre, les officis no sien torbats; e cascun pusca convinentment usar de son offici, e que indiferentment, o no deguda, nos mescle en offici daltre. E encara que cascun ministre doffici en les coses faedores eidevenga plus instruit: e encara per so que ales coses facedores, que ason regimen pertanyen, pus diligent cura haia que no havia.

[4] E oltra la usança de nostres predecessors alcuns officis, novellament havem ordenats; e a alscuns antichs officis mes persones que no era acostumat, havē ajustades; e de les observacions ça entras servades alscunes navem innovades, ajustant a aquelles e destrahents alscunes coses, o suplent, e alscunes vegades removent de tot o mudant, segons que la utilitat de les coses mes val, o la conveniencia pus decent de nostre estament faedor, o demana, e requer.

[5] E certes en IIII Officials principalment lo regiment dela cort nostra havem devesit, los quals en los officis regidors pus senyoreyants seran meses. Com los Majordomes nostres, en tots, e sengles qui de Casa nostra e dela Companyona nostra seran, e les Companyes generalment havran, axi com a majors en nostre hostal o cort, segons la manera e forma en son loch en nostres Ordenacions annotada. E en asso a tots nostres Officials seran majors: mas empero en especial sots si havran tots los familiars de casa nostra, los quals empero als Camarlenchs o al Canceller, o al Maestre racionat no seran sotmeses. En apres los Camarlenchs, quant a custodia e a familiar assiencia de nostra persona, pus poderoses de tots altres seran enteses, qui denant seran a tots altres officials alcun offici en la camera nostra e rebosts exercents. Et encara qui a serveysens miga de nostra persona a nos familiarment estanen torn.

[6] En apres lo Canceller, quanta ordonacio de nostre Consell, sobre tots los altres sero: lo qual encara denant sera en especial a tots litterats, e clergues, qui en nostra Cancelleria, o en altre loch qualsque officis nostres aministraran. En apres lo Maestre racional, quant al aministratio de nostre patrimoni e de qualque altre procuratio de prosit pecuniari, e quant a sollicitar aquells qui seran ay tals coses a procurar, a tots sera mayor, e ell davant esser a els declaram. Dels quals tots segons son orde, e daquells qui en torn dells avem ordonats de cascuns per orde, en les nostres ordinations es insert.

[7] Les quals nostres Ordinations e en nostre Consell plenament lettes, segons que enserit de nostre manament son posades, per tots segons que a cascun se pertany, destretament manam esser observades. E si alcunes ordinations o observations estan daqui, sol que no contrasten a aquestes nostres ordinations, aquelles per aquestes revocar no entenem, ans aquelles, en tot ço que a les dites nostres ordinations no seran contraries, volem esser observades. Dat. Barchñ. XV. Kalendis Novembris. Anno Dñi, M. CCC. Quadragesimo IV.

SYLLABUS RUBRICARUM.
Pro majori Lectoris commodo collectus, additis cuique etiam numeris, qui in autographo regio desunt.

Incipit prima Pars hujus libri.
℞ 1 De officio Magistrorum hospitii, sive Majorum-domus.
2 De Scutiferis, potum nobis ministrantibus.
3 De Botelherio majori & Speciali aulæ nostræ regalis, & Sub-botellerio.
4 De Pistore regio.
5 De Botelleriis, pro nostris familiaribus deputatis.
6 De Servitoribus sive Aquæductoribus Botelleriæ.
7 De Scutiferis, ad scindendum coram nobis destinatis.
8 De Scutelli-feris regiis.
9 De Emptore & Subemptore.
10 De Ministris coquinæ oris regii.
11 De Argentario coquinæ oris regii.
12 De Coquinariis coquinæ communis regiorum domesticorum.
13 De Musæo.
14 De Argentariis coquinæ domesticorum regiorum.
15 De Aquæ portitoribus ad coquinam domesticorum regiorum.
16 De Sartiferis, deferentibus cisorium regium.
17 De Magistris equorum & stratoribus, qui Cavelericii nuncupantur.
18 De Civaderio.
19 De Marescallo equorum.
20 De mancipiis stabulorum.
21 De Falconerio majori.
22 De Falconeriis minoribus.
23 De Venatore, seu custodiente venatorios canes.
24 De Algotzirio.
25 De Procuratore fiscali in curia Magistri seu Majoris-domus.
26 De Emblerio majori & Zemblerio.
27 De Zembleriis.
28 De Mimis seu Joculatoribus.

Incipit secunda Pars super officio Camerlengorum & eis subjectorum.
℞ 1. De officio Camerlengorum.
2 De Scutiferis Cameræ.
3 De Camerariis.
4 De Barbitonsoribus.
5 De Medicis.
6 De Sirurgicis.
7 De Secretariis, & Scriptoribus.
8 De Uxeriis armorum.
9 De Servientibus armorum.
10 De Nuntiis Virgæ.
11 De Armatore Regis.
12 De Sartore, & ejus coadjutore.
13 De Sutrice, & ejus coadjutrice.
14 De Apothecario, & ejus coadjutor e.
15 De Fructerio, & ejus coadjutore.
16 De Argentario, & ejus coadjutore.
17 De Folrerio.
18 De Paratore, & ejus coadjutore.
19 De Custode tentoriorum.
20 De Scopatoribus.

Incipit tertia Pars super officio Cancellarii, & eorum qui ei submissi dignoscuntur.
℞ 1. De officio Cancellarii
2 De Vice-cancellario.
3 De Scriptoribus Cancellariæ.
4 De Rectoribus conscientiæ regiæ.
5 De Auditoribus.
6 De Promotoribus.
7 De Confessore.
8 De Sacerdotibus ad capellam deputatis.
9 De Scholari capellæ.
10 De Helemosenariis.
11 De Scholari helemosinariæ.
12 De Servitoribus helemosinariæ.
13 De Cursoribus.

Explicit III Pars, incipit quarta Pars, super officio Magistri-rationalis, & illorum qui sibi sunt submissi.
℞ 1. De Magistro rationali
2 De Scriptore Magistri rationalis.
3 De Thesaurario.
4 De scriptore Thesaurarii.
5 De Scriptore rationis.
6 De Scriptore Scriptorum rationis.

Incipit quinta Pars, de Ordinationibus ad officium Majorum-domus, sive illorum qui illis immediate sunt submissi, pertinentibus.
℞ 1. De conviviis
2 De ferculis.
3 De sellis, frænis, & aliis paramentis.

Incipit sexta Pars de Ordinationibus ad officium Camerlingorum, & eis subjectorum pertinentibus.
℞ 1. De vestibus, & aliis ornamentis
2 De oblationibus.
3 De honoribus, quibusdam personis, ut congruit, adhibendis.
4 De fructibus in mensa ministrandis.
5 De illuminatione.
6 De honoribus exhibendis.

Incipit septima Pars, de Ordinationibus ad officium Cancellarii & sibi subjectorum pertinentibus.
℞ 1. De Consiliariis
2 De sessione in consilio.
3 De conviviis.
4 De salariis Commissariorum.
5 De modo scribendi litteras ad diversas personas.
6 Quæ personæ præmitti debeant in scribendo.
7 Quæ personæ postponi debeant.
8 Quomodo debeat scribi diversis personis, secundum gradum cujuslibet.
Sequitur per totidem Rubricas modus scribendi Papæ, Cardinalibus, Episcopis Cardinalibus, Presbyteris Cardinalibus, Diaconis Cardinalibus, Sacro Collegio, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Magistro Ordinis hospitalis S. Joannis, Imperatori vel Regi Christiano, Reginis, Filiis Regum primogenitis. Item diversis aliis inferioris ordinis, sed absque Rubrica, formulis scribendi præposita, & absque spatio ad eam scribendam vacuo; quare neque hic recensentur.
9 De modo sigillandi.
10 De taxationibus Litterarum.
11 De Beneficiis conferendis.
12 De ordinatione Capellæ.
13 In Vigilia, [& die] Nativitatis.
14 In die S. Joannis Apost. & Euang. Circumcisionis, Epiphaniæ, Conversionis S. Pauli & Cathedræ S. Petri, Ramis palmarum, Jovis cœnæ Domini, in Parasceve Domini, in Vigilia & die resurrectionis Domini, die Lunæ & Martis sequentibus, de festo Inventionis S. Crucis, de Inventione S. Michaelis, De festo Ascensionis Domini, Vigilia & die Pentecostes, ac die Lunæ & Martis sequentibus; Corporis Christi, Nativitatis B. Joannis Baptistæ, S. Annæ, Transfigurationis Domini, Exaltationis S. Crucis, in Dedicatione S. Michaelis, in die omnium Sanctorum, de Mortuis, Passionis Imaginis Domini, de Trinitate, festivitatibus B. Mariæ, Martyribus, Confessoribus, Virginibus; Octavis festorum Domini, Beatæ Virginis, & aliorum Sanctorum: diebus Sabbatinis, ferialibus diebus, Quatuor temporibus. Singula per singulas Rubricas usque ad Rubr. 48 scribi omissam, quam ex contextu apparet sic scribendam fuisse:
48 [De Paramentis, Processionibus, Incenso, Officio beatæ Virginis.]
49 De helemosina, per Helemosinarios distribuenda.

Incipit octava particula de Ordinationibus ad officium Magistri rationis, & sibi subjectos pertinentibus.
De Falliis. ℞. I.
2 De loqueriis animalium.

Confer nunc cum præmissis Rubricas sive Titulos Ordinationum Aragonicarum Regis Petri, ex versione Hispanica Protonotarii Michaelis Clementis, sicut eas accepi, & ex apposito numero disce, cuinam Rubricæ Majoricensis libri respondeant singulæ; ex signo autem * distingue eas quæ non in hoc sed in isto reperiuntur, additæ a Petro, qui potissimumm sibi indulsisse videtur, in festis multiplicandis, ut hic vides.

RUBRICA DE LOS CAPITULOS
Del libro de las Ordinaciones del Rey don Pedro, fecho en Barcelona as 8 de Ottubre anno 1544.

PARTE PRIMERA.

De los Major-domos. 1
De los Coperos. 2
De los Botilleros Mayores. 3
De los Botilleros comunes. 5
De los que traen aqua ala Botilleria. 6
De los Panaderos mayores. 4
Del que masa el Pan. *
De los Escuderos que cortan delante el S. Rey. 7
De los Sobre cocineros. *
De los Cocineros mayores. 10
De la plata dela Cocina del S. Rey. 11
De los Cocineros comunes. 12
Del Dispensero. 13
Del Menuerer o Repartidor. *
De los Argentarios de la Cocina comun. 14
Del Aguador de la Cocina.
De los Escuderos que traen los manjares 16
Del Comprador. 9
De los Cavalmizos. 17
Del Alveytar. 17
Del Agente depie. *
Del Alconero mayor. 21
De los Alconeros. 22
De los Cazadores o Perreros. 23
De los Sobre-Acemilleros, y del sota-smillero. 26
De los Azemilleros. 27
De los Tañedores. 28

SEGUNDA PARTE.

Del officio de los Camareros. 1
De los Escuderos de Camara. 2
De los Ayudantes. 3
Del Barbero. 4
Del Phisico. 5
Del Chirurgiano. 6
Delos Escrivanos, Secretarios. 7
Del Armero Real. 11
De la Guarda de las tiendas. 19
Del Sastre y sus Ayudantes. 12
Del Boticario. 14
De los Reposteros mayores. 16
De la Custurera y su Ayudante. 13
De los Reposteros comunes. *
Del Barendero del Palacio y del que laba la plata. 20
De los Uxeres de Armas. 8
De los Porteros de maza. 10
De los Porteros en la puerta principal. *
Del Aposentador. 17
De los Alguaciles. *
De los Ministros del Alguacil. *

TERCERA PARTE.

Del Canciller. 1
Del Vice-canciller. 2
Del Proto-Notario tiniente los sellos. *
De los Escrivanos de mandamiento. 3
De los Ayudantes de la escribania. *
De los Mensajeros de vara. *
Del Escalentador de cera. *
De los Selladores. *
De los Promovedores. 6
De los Enderezadores de la conciencia. 4
De los Oydores. 5
De los Porteros y Sotaporteros de los Oydores. *
Del Confessor. 7
Del Abad de Santas Creus. *
De los Monjes de la Capilla. 9
De los Limosneros. 10
Del Escholano de la limosna. 11
De los Correos. 13
Del Servidor de la limosna. 12

QUARTA PARTE.

Del Maestre Racional. 1
Del Lugarteniente y Escrivanos del Maestre-Racional. 2
Del Thesorero. 3
Del Lugarteniente y Escrivanos del Thesorero. 4
Del Escrivano de Racion. 5
Del Lugarteniente de Escrivano de Racion. 6

Pars V,

De los Combites. 1
De las viandas. 2
De la manera de dar las raciones. *
De los frenos y otros aparejos de cavallos. 3
De los vestidos y otros atavios. 1

Pars VI,

De las ofrendas. 2
De las honrras que pertenecen hacerse algunos 3
De las frutas que se han de servir enea mesa. 4
De las lumbres de la Real Corte. 5
De la luminaria quando se celebra por difunto. *
De la plata de la Corte Real. 6

Pars VII,

De los Consejeros. 1
De la manera de asentarse y proponerse en Consep. 2
De los servicios. 3
De los salarios de Comisarios. 4
De la manera de escrivir a diversas personnas. 5
De la manera de sollar con sello de cera y bulla. 9
De la tassa de las cartas y letras R. 10
De los beneficios que se oviesen de dar. 11
De la ordinacion de la Real Capilla. 12
De la Vigilia y Navidad de nostre Señor.
De la siesta de San Juan Euangelista.
De la fiesta de la circunsion de nostre Señor.
De la siesta de los Reyes.
De la conversion de San Pablo.
De la Cathedra de San Pedro.
De la fiesta de Ramos.
Del Juebes de la Cena.
Del Viernes Santo.
De la vigilia del dia de la Resurrexion de nost. S.
Dellunes y Martes siguiente.
De la fiesta de la Invencion de S. Cruz.
De la fiesta de la Asencion de nostro Señor.
De la vigilia de Pentecostes, y del dia y Lunes y Martes siguientes.
Del Domingo de la santissima Trinidad. *
De la fiesta de Corpus Christi.
De la fiesta de Navidad de San Juan Baptista.
De la fiesta de San Pedro. *
De la fiesta de santa Ana.
De la Transfiguracion de nostro Señor.
De la fiesta de San Lorenzo. *
De la corona de Jesu-Christo. *
De la fiesta de la exaltacion de S. Cruz.
De la dedicacion de San Miguel.
De la fiesta de San Lucas Euangelista. *
Del dia de todos los Santos.
De la Comemoracion de los difuntos, y cada y quando que por ello se celebra.
De la fiesta de lā Passion de Jesu-Christo. *
De la fiesta de S. Martin. *
De la fiesta de S. Cathalina. *
De la fiesta de San Nicolai. *
De las quatro fiestas de la Madre de Dios.
De la fiesta de los Martires.
De los Confesores.
De las Virgines.
De las Octavas de las fiestas de nostro Señor.
Y de la Madre de Dios y de todos los otros Santos.
De las Vigilias de las fiestas. *
De los dias de Domingo. *
De los Viernes. *
De los Savados.
De los dias feriados.
De las quatro temporas del año.
De la li mosna. 14

Pars VIII

De las faltas y de los Mensajeros. 1
De los Alquileres de las bicetias alquiladas.
Declaracion sobre todas las ordinaciones. *
De la coronacion de los Reyes. *
De la coronacion de las Reynas.

His præmissis redeo ad codicem Majoricensem, cujus Rubricas seu Titulos currenti charactere exprimam; textum autem, sicut in Prologo cœpi pergam more nostro distinguere in numeros seu paragraphos, licet ipse codex aliam nullam intersectionem noverit quam Rubricarum; nisi quod in principio adhibeantur hæc signa alternis, rubro cæruleoque notata; pro quibus porro pingendis spatia reliquuntur vacua: sed nec hoc constanter observatur, & fere ad arbitrium transcribentis, nobis non magni faciendum. Hunc vero sicubi appareat voculam aliquam omisisse, non verebor eam supplere ex proprio, inter hos [ ] uncos, ut alias sæpe, pro majori legentium commodo. Nunc ergo Incipiunt Sanctiones Regiæ, sacram ipsam domum concernentes: & primo de officio Majorum-domus sive Hospitii magistrorum, & eorum qui immediate eis subjacere dignoscuntur.

INCIPIT PRIMA PARS.

9 De officio Magistrorum hospitii sive Majorum-domus. ℞ I.

1 Magistri Hospitii seu Maiores Domus.
2 Scutiferi potus Regii
8 Scutelliferi Regii
3 Botellerius maior
4 Pistor Regius
5 Botellerij pro familia
6 Aquæductor Botelleriæ
7 Scutiferi ad scindendum
9 Emptor & Subemptor
10 Ministri Coquinæ Regiæ
11 Argentarii coqu. oris Regii
12 Coquinarii Domesticorum
13 Musæris
14 Argentarii Domesticorum
15 Aquæ portitores Domest.
16 Scutiferi ferentes scisssorium
17 Strator seu Cavallericius
18 Civaderius
19 Marescallus equorum.
20 Mancipium Stabuli
21 falconerius maior
22 falconerius minor
23 Venator
24 Algatzirii Curiæ
25 Procurator fiscalis M. D.
26, 27. Zemblerius maior
28 Musici Regu

[Major-domus sit Miles nobilis,] Vtilitatem & ornatum nostræ Curiæ regiæ concernentes, cogitamus quam plurimum expedire, ut quædam, quæ per Majorum-domus sive Magistrorum-hospitii officium olim debite observata sunt, absque Constitutione regia consistentia, nostræ auctoritatis præsidio approbentur; & quæ alias incongrue observata, corrigantur remedio, nostræ Serenitatis provido consilio, introducto. Unde hoc edicto decernimus observandum, quod in nostra Curia regia unus nobilis Miles & duo Milites, Majorum officio, seu hospitii Magisterio, illustrentur. Inter hos vero unum nobilem Militem fore congruit evidenter: quia cum quædam ex iis, quæ expedienda istorum incumbunt officio, sint magnifica & majora; exercentis officium statum exigunt celsiorem. Expedit etiam duos esse Milites, [cui duo, Milites adjungantur,] decoratos officio memorato. Quia cum frequenter propter multa contingere possit, unum ex eis cui serviendi continue necessitas imponitur, ob necessitatem vel alias quomodocumque abesse; [convenit ut] per præsentem & remanentem officia valeant adimpleri, nec absens habeat alteri committere vices suas: [& ejus impediti vices suppleant.] nam tanta & talia non debent per aliquem expediri, nisi per unum ex iis, quos ob eorum singularem industriam, exploratis eorum fide & gravitate, ad hujusmodi officii magnitudinem adhibemus. Præfati autem Milites dicto Nobili obtemperabunt, in iis quæ concernunt eorum officia, per omnia ut Majori.

[10] Horum quidem officio injunguntur officia quæ sequuntur. [Illi incumbit cura ciborum,] Major-domus namque seu Magister-hospitii, serviens secundum voluntatem nostram, quam scire die qualibet teneatur, pro persona nostra cibaria faciat præparari; sitque solicitus cum effectu, quod dicta cibaria & alia in nostro palatio ministranda, sint hora congrua præparata. Faciat etiam nobis * mandantibus in nostro palatio mensas poni, & alia ibi necessaria expediri. Et cum ad mensam erimus proxime accessuri, [admensam inferendorum:] suscipere non differat nostrum jussum per quem, quas personas, & quo ordine in nostra mensa sedere debeant, imponatur. Coram Nobis etiam, euntibus causa comedendi ad palatium & redeuntibus, incedere teneatur; vadatque ad coquinam cum uno Serviente armorum a & nostris Scutiferis, b ad deferendum cibaria deputatis.

[11] Et ut omnis occasio miscendi noxium in nostris cibariis cuicumque facinoroso homini [eosque prægustandi] auferatur, cum suprema diligentia per præmissos, non tantum probatæ fidelitatis intuitu, nostræ vitæ pericula evitantes, imo etiam vitæ propriæ periculum imminere non modicum concernentes; & ut, si præfata perniciosa mixtio fieret a quocumque, tanti facinoris insania maculato, valeret discernis, [quod etiam faciet Camerlingus;] antequam dicta cibaria ad nostram mensam pervenirent; volumus & jubemus, ut dictus Major-domus seu Magister-hospitii ante omnia in coquina, a Coquinariis ac Emptoribus & Sub-emptoribus [aliquid] ferculorum omnium quæ nobis sunt deferenda, diligenter faciat degustari; & deinde ipse idem Major-domus sive Magister-hospitii de eisdem cibariis gustum ibidem facere non omittat: demumque Camerlengo vel Scutifero-cameræ, si ibi præsens fuerit loco Camerlengi, det de illis ad gustandum.

[12] Ipse autem Major-domus rediens de coquina, sequatur Scutiferos cibaria deferentes: quos quidem dictus Serviens-armorum antecedat: [idque ad singula fercula,] idemque Major-domus diebus festivis atque conviviis subscriptis scutellam nostram deferat, & sumpto gustu coram nobis apponat: etsi ultra scutellam quam ipse portavit nulla alia sit, tunc etiam incisorium vel incisorios, coram nobis primitus sumpto gustu; & dato illi seu illis qui ipsum vel ipsos cisorios portaverint, ponere non omittat: si autem alia scutella fuerit quam sua posita, nihil aliud ponere teneatur. Et hoc ab eo fieri volumus in quolibet cibario, quod in nostra comestione deferendum & apponendum fuerit coram nobis: & in casu quo aliquod ferculum ad nos esset deferendum per unam personam tantum, illam esse volumus Majorem-domus sive Magistrum-hospitii supradictum, qui illud deferat & apponat coram nobis, per eum facto gustu.

[13] Etiam volumus quod nostro Botellerio sive Sub-botellerio, [prius autem degustari eos faciat a Botellerio.] de pane & vino & aliis quæ in nostram mensam ex suo officio ministrandi causa pro nobis, de illis, antequam nobis in mensam vel alias ministrentur, curet dare gustum, & ipsemet degustet; pari modo & Camerlengo vel Scutifero-cameræ, si ibi præsens fuerit loco Camerlengi, det postea ad degustandum. Habeat etiam nobis comedentibus per palatium incedere, & providere ut sit victualium nec non aliarum rerum exuberantia, conveniens Regiæ majestati; [Idem virgam ferat] & ut ordo debitus in palatio circa omnia observetur: & si defectum videat quoquo modo, deficientes corripiat, modis congruis observatis. Prædictus vero Major-domus serviens virgam deferat, tamquam signum indicans præcipiendi auctoritatem, [signum potestatis,] serviendi exercitio congruentem. Per ipsum insuper nobis administretur panis & alia cibaria mensæ, ad officium Apothecarii vel Fructerii pertinentia, si aliquo casu ultra mensam comedere nos contingat.

[14] [majoribus festis duplicentur ministri,] Unde, servitia prædicta per Majores-domus fieri disponentes, statuimus, quod in festis Paschæ, & Pentecostes, ac Nativitatis Domini, nec non S. Annæ si Majoricis simus, c & Exaltationis S. Crucis si Perpiniani simus, ac quotiescumque solenne convivium faciemus, serviat Nobilis Major-domus, aliis Majoribus-domus sibi etiam sociatis; ut sic præfatorum dierum sublimitas decenter, talis Majoris domus servientis assistentia, [servientes:] decoretur: si vero quandoque contingat dictis diebus Nobilem Majorem-domus abesse, vel adesse & impeditum fore casu aliquo accidente; tunc serviat ille, Major-domus, qui prius ad dictum officium fuerit convocatus, altero Milite Majore-domus sibi etiam sociato: quibus diebus prædictos ministros, de coquina cum cibariis redeuntes, ut præmittitur, duo Servientes-armorum antecedant.

[15] [Servientium Militum quis ordo tenendus?] In ceteris autem diebus continue servire teneatur unus ex dictis duobus Militibus, videlicet ille qui prius adeptus fuerit ex dictis Militibus officium sæpe dictum: quo absente vel præsente & impedito servire casu aliquo accidente, servire habeat alter Miles. Quem ordinem inter eosdem Milites ideo observamus, quia debent pares in titulis, consideratione tantum temporis anteire. Si tamen in prædictis ceteris diebus non solennibus velit servire dictus Nobilis, hoc facere valeat quandocumque, & sibi cedere habeat ille ex dictis Militibus, quem secundum prædicta servire alias oporteret: nec putet ille Miles honori suo aliquid esse detractum, cum inferior gradus meritum superioris agnoscere teneatur. Si vero dictos duos Milites abesse, vel adesse & impeditos servire fore contingeret quandocumque, dicto Nobili Majori-domus, præsenti & non impedito, serviendi etiam dictis ceteris diebus non solennibus necessitas imponitur hoc edicto.

[16] Sane volumus quod quando in palatio manus pauperum in mensa existentium d abluemus, instructi divinis actibus & doctrinis; [quomodo aquaministranda?] aqua & alia ad hoc necessaria nobis debeant ministrari per Majores-domus, prærogativa honoris Nobili Majori-domus, & post eum illi Militi qui prius admissus fuerit ad officium antedictum, ut congruit, observata.

[17] [Majoridomus subsint omnes domestici, quoad licentias petendas,] Denique jubemus, quod illis qui de domo nostra existunt, per Majorem-domus servientem recedendi licentia tribuatur (nam ipse, qualitatem & quantitatem servitiorum cum cura meditando, poterit congrue arbitrari, quibus dictæ licentiæ sint concedendæ) alius vero Major-domus non serviens licentias e dare non valeat ullo modo, nisi Nobilis Major-domus, qui non serviens prædictas licentias possit dare, vocato tamen alio serviente, ut per ejus consilium sciat, an sint multum necessarii in servitiis Curiæ illi qui præfatas licentias postulabunt. Nolumus tamen quod subjectis regimini Camerlingorum, [præter eos qui Camerlingo] vel Cancellarii, vel Magistri rationalis per aliquem Majorem-domus recedendi licentiæ tribuantur, nec alicui qui [de] nostro sit Consilio vel officio Secretarii illustratus: nam nostræ tantum Majestati talem licentiam Consiliariorum vel Secretariorum merito retinemus. [vel Cancellario subsunt:] Præterea per dictos Majores-doums licentiæ abstrahendi panem, & vinum, & carnes, & alia cibaria de nostra Curia, secundum quod eis videbitur rationabile, tribuantur.

[18] [eidem teneantur illi rationes reddere,] Verum, quia in administrationis Officialium nostrorum discutienda ratione, Majoris-domus officium agitatur; expedit per quosdam Officiales nostræ Curiæ, videlicet Emptores victualium, & Apothecarium ac Zemblerium, tantum pro sumptibus, ob necessitates f Zemblis nostris congruas peragendis, nec non & Civaderium, & Falconerium illum, qui emerit necessaria avidus nostris, administrationis suæ rationem reddi, & per Majorem-domus cum Scriptore-rationis eamdem discuti & audiri; ut sic bonorum fidelitas cum laudis encomio elucescat, & malorum effrænata voracitas expavescat. Sed unum Militem Majorem-domus, saltem semel in septimana, cum dicto Scriptore-rationis adesse oporteat in hoc actu; ut sic administrationis ratio, quæ tot ac tantis varietatibus implicatur, melius duorum judicio comprobetur. Quando autem assistit etiam in dicto actu Nobilis Majordomus, ejusdem committimus voluntati; necessitatem vero sibi in hoc nullatenus imponimus, suo gradui deferentes: quia iste actus, licet laudabilis censeatur, tamen est sæpissime tædiosus.

[19] Quin imo omnes Majores-domus provideant diligenter, [qui cum adjunctis invigilabit ceteris,] quod per Officiales boteleriæ & coquinæ bene omnia imposita suis officiis, peragantur; & quod per Officiales g repositis bene fiant illa injuncta eorum officiis, quæ ad servitia palatii diriguntur: & quod in Serviente-armorum, deputatum ad assignandum hospitia, ac Folrerium & ejus coadjutorem, quibus præsint, inagendis ratione sui officii extra nostrum hospitium bene agantur, [& eorum leges scriptas tenebit,] quæ ex suis officiis sunt fieri ordinata. Et ut iidem Majores-domus hanc provisionem melius valeant adimplere, teneant transcripta Ordinationum, disponentium quæ servitium palatii, & assignationem hospitiorum & Folreriæ concernentia, prædictorum officiis injunguntur.

[20] Porro consuetudo egregia introducit, quod in omnibus existentibus de nostra domo vel Reginæ, [eidem sub erunt quomodocumque admissi in aulam] nec non in familiaribus vel sequacibus eorumdem, sive sint de regno nostro vel aliis terris nostris, præmissum officium habeat quamcumque jurisdictionalem legitime potestatem: quam quidem consuetudinem concernentes, per hoc præsens edictum notum facimus universis, quod qui cumque existens de regno nostro aut aliis terris nostris, aut existens extraneus (ut est dictum) receptus fuerit de domo nostra vel Reginæ, intelligat ipso facto receptionis præfatæ se subjecisse prædictorum Majorum-domus omni jurisdictionali legitimæ potestati, atque omni franquisiæ h sive privilegio alicujus loci se renuntiasse; [in civilibus & criminalibus;] in quantum præfatos Majores-domus in aliquo impedire possent, ne secundum leges vel consuetudines terræ per nos approbatas debitæ procederent: cum hoc dictæ receptioni inesse intendamus, quamvis de hoc in recipiendo nulla mentio fuerit habita quoquomodo. Unde prædictam jurisdictionalem legitimam potestatem exponentes sancimus, quod sæpe dicti Majores-domus omnium civilium & criminalium causarum cognitionem habeant, ut eorum quæ subjiciemus series explicabit.

[21] [aliter tamen parvæ,] Omnium quidem parvarum causarum civilium & criminalium cognitio, per omnes simul vel per duos ex iis in solidum, præsentes vel præsentem, prius per actorum vel accusatorum qualemcumque instantiam requisitos vel requisitum, seu quibus vel criminum commissorum denuntiatio prius facta extiterit, seu quibus vel cui per Nos aut per nostrum Cancellarium vel Vicecancellarium, in ipsius tamen Cancellarii absentia, vel Auditores nostros, ei remissa fuerit supplicatio de dictis causis facta, debeant ex expediri.

[22] Magnarum autem causarum civilium & criminalium cognitio fieri debeat per Nobilem Majorem-domus, & unum ex Militibus qui prius adeptus fuerit officium antedictum. Per hos quidem duos fiat cognitio: si [vero] omnes Majores-domus sint præsentes, tunc quidem de dictis causis fiet requisitio per actoris vel accusatoris instantiam qualemcumque, vel quando fiet denuntiatio criminum commissorum, [aliter magnæ causæ judicabuntur:] vel quando per Nos aut Cancellarium vel Vicecancellarium (ut est dictum) vel per Auditores nostros remittetur ei supplicatio de iis facta. Si autem tunc unus ex Majoribus-domus tantum absit, per reliquos duos præsentes fiat cognitio memorata; si vero tunc duo de Majoribus-domus absint, per unum præsentem non possit fieri cognitio prælibata. Quia cum in magnis causis vertatur periculum majus quam in aliis, ibi cautius est agendum; nisi quando ille unus præsens, esset Nobilis Major-domus: nam per eum tunc præsentem, aliis duobus Majoribus-domus absentibus, fieri valeat magnarum causarum cognitio sæpedicta.

[23] His addimus utiliter providentes, quod Majores-domus, assistente nostro Vice-cancellario, & in ejus absentia uno ex Auditoribus Doctore, [distinguendo utrarumque initium & finem.] quem voluerint Assessore, cognoscentes de magnis vel parvis causis civilibus aut criminalibus, in principio causæ adesse oporteat & in fine. Principium autem causæ non dicimus esse, donec actori vel accusatori reus responderit prout decet; vel ubi in causa criminali, non accusando sed aliter proceditur; donec confessiones receptæ fuerint delatorum: finem vero causæ dicimus esse, probationem sententiæ diffinitivæ, quam per eos Majores-domus, assistente dicto Assessore, proferri præcipimus, sic ut per alium partibus valeat in judicio recitari: adjicientes etiam quod per eosdem Majores-domus, assistente præfato Assessore, sententiæ interlocutoriæ proferantur: in aliis autem actitandis eos adesse non oporteat, sed possint iidem Majores-domus alicui idoneo, peritiam juris habenti, committere vices suas: qui sine alterius assistentia procedere valeat in eisdem prædictis; adjicientes, quod quoties præfati Majores-domus vel alter eorum ratione sui Scriptore indigebunt, unum ex Notariis nostræ Cancellariæ assumere non omittant.

[24] [Quinam censendi Servientes præsentes?] Quoniam vero verborum præmissorum declarationem annectimus, istius edicti sensum clariorem efficere cupientes; unde præsentes Majores-domus dicimus esse illos, qui nos sequentes existent in loco ubi erimus vel ejus pertinentiis, nostris actibus præparati. Non est etiam ignorandum, quod intelligimus magnas causas criminales esse illas, quæ, de juris consuetudine seu nostra ordinatione, [quæ causæ magnæ, quæ parvæ?] pœnam inferunt mortis, vel membri abscissionis, vel perpetui exilii, de publicis criminibus proponuntur; parvas vero causas esse ipsas, quæ de aliis criminibus agitantur: nec non magnas civiles fore illas, quæ sunt de quantitato quingentarum librarum Barcinonensium vel Majoricensium, aut de re quam valere præsentes libras vel plus asseritur per actorem: ceteras autem causas civiles dicimus fore parvas, imponentes actori necessitatem exprimendi, in supplicatione vel querimonia aut libello, quantum esse rei pretium æstimabit; ut ex hoc, qui cognoscere habent, secundum prædictorum seriem discernant. Idem etiam generaliter volumus observari, si petatur factum vel aliquid aliud, cujus pretium æstimari valeat ullo modo.

[25] Congruum autem fore sancimus, ut sententiam aliquam, infligentem ultimum supplicium, [In istis quid Regi reservetur?] vel abscissionem membrorum, aut exilium vel privationem officii vel beneficii nostræ domus, Majores-domus non proferant contra aliquem ex Baronibus, vel ex Militibus aut ex Scutiferis, vel ex Secretariis aut ex Uxeriis, vel ex Servientibus armorum aut ex Consiliariis, absque nostro consilio & consensu: hoc namque æquissime disponimus, prædictorum statui deferentes, & severitatem dictarum sententiarum etiam concernentes.

[26] [quid servandum in causis eorum qui Camerlingo subsunt], Quandocumque vero causa aliqua, civilis aut criminalis, contra aliquem ex subjectis Camerlingorum officio dirigatur; Majores-domus cognoscentes, in principio causæ & in fine, debeant unius ex Camerlingis assistentiam adhibere: præcaventes etiam quod nullum ex Scutiferis nostræ Cameræ, absque fugæ metu seu rationabili præsumptione ipsius fugæ, capiant capive faciant, nostræ Majestatis scientia & consensu prætermissis: cum hoc privilegium ex consortio familiaris servitii, [vel Cancellario,] ad quod admissi sunt, merito habere mereantur. Si autem in causa criminali vel civili contra aliquem ex subjectis Cancellarii officio procedatur; Majores-domus cognoscentes, in causæ principio & in fine, Cancellarii, vel eo absente aut impedito Vice-cancellarii, assistentiam habeant adhibere.

[27] [aut Magistro-rationis,] Sed si contra aliquem ex subjectis Magistri-rationalis officio aliqua causa civilis aut criminalis dirigatur; Majores-domus cognoscentes annectere, in causæ principio ac in fine, Magistri rationalis assistentiam teneantur. Si autem causa aliqua civilis vel criminalis contra aliquem de domo Reginæ existentem dirigi cognoscatur; Majores-domus cognoscentes, in causæ principio & infine, unius ex Majoribus-domus Reginæ assistentiam habeant adhibere: eademque disponimus observari, [cui solvendæ mulctæ?] si contra aliquem ex familiaribus vel sequacibus præmissorum causa aliqua dirigatur: causæ vero principii atque finis declarationem supradisposita clarissime attestantur. Quando vero continget Majoris-domus aliquem ex nostris domesticis pecuniariter ultræ i quitationem condemnare; Thesaurario ipsam condemnationem debeant reserare, [contra Camerlingos tamen non procedatur nisi ex commissione Regis.] ac per eum illam executioni demandare.

[28] Plane subjiciendum credimus expedire, quod Majores-domus, vel quivis alius, contra aliquem ex Camerlingis, in quacumque magna vel parva causa, civili vel criminali, non procedat, nisi eis per nos specialiter committatur: nam nostri Camerlingi tali immunitate digni sunt, quia militia decorantur, & Consiliariorum nostrorum numero adscribuntur, & nostræ personæ familiari assistentia illustrantur.

[29] [Potestas criminosos capiendi data Magistro-domus,] Volentes quoque criminisorum fugæ periculo providere, adjicimus, quod ubicumque de criminosis nostræ Curiæ existentis, cujuscumque status vel officii sive gradus, fuga sit dubitandum; unusquisque Major-domus possit capere criminosum, licet etiam in causa talis criminosi non posset procedere absolute. Ultra etiam jurisdictionem supra expositam, in qua non decet nisi judicialiter procedere, unicuique eorum potestatem ad quitationem alicujus temporis, secundum quod factum hoc exposcet, condemnandi & suspendendi ab officio, & etiam causa correctionis, capiendi tribuimus per præsentem; si tamen hoc defectu vel culpa præcedente, viderint expedire. Quam potestatem extendi volumus in omnibus qui de nostra fuerint familia, Camerlingis vel Camerario aut Magistro rationali nostro minime subjectis. Nec est nostræ voluntatis ut prænominata suspicione utantur in Militibus, nec in Scutiferis nostris; nec etiam ultra juris formam, causa correctionis prætactæ, [non tamen circa quoslibet:] aliquem ex Baronibus, qui sacræ Domus nostræ esse meruerunt, capiant, nobis inconsultis & nescientibus. Prædictas autem extrajudiciales condemnationes unusquisque eorum qui eas fecerit remittere possit, ut sibi expediens videbitur. Nobilis vero, esto quod ipse non inflixerit prædictas condemnationes, informato se primitus de causa cum illo qui eas fecerit, remittere valeant pro optatu culpæ vel defectu semper attento.

[30] Ceterum annectimus, obviare periculis cupientes, ut ab omnibus Officialibus botelleriæ & coquinæ, [Omnes vero teneantur ad homagium,] & ab illo qui officium pistoris exercebit, nostro Pistore absente vel impedito: & a Marescallo & Civadero & illis de stabulis, tam domesticis quam logaderiis k, & a Falconerio ac canum-Custode, Nobilis Major-domus, aut alius Major-domus servitia faciens, homagium juramento subnixum recipiant; quod, quantum poterunt atque scient, curabunt omnia pericula [cavere] nostræ personæ possibilia contingere, ex his rebus quæ per eos exercentes sua officia tenebuntur; [in ejus manibus Regi præstandum:] quæ etiam pericula, ad ipsorum notitiam pervenientia, nullo modo Nobilis differant reserare vel Majoribus-domus, si Nobis sine mora dicere commode non valerent. Et etiam a nostro Alguezirio l & Procuratore fiscali nostræ domus ac Nuntiis-virgæ m, in agendis per eos in officio Alguezirii, [exceptis qui immediate id faciunt:] juramentum tantum, de fideliter agendo, recipere non omittant; & quod non fecerunt nec facient aliquid, quod prædictis præmissis efficaciter observandis obstare aliquatenus dignoscatur. Ab his autem dispositis exceptione idonea subducuntur illi Officiales botelleriæ & coquinæ, qui ratione suorum officiorum Nobis immediate facere homagia compelluntur.

[31] [sicut faciunt ipsi Majores-domus.] Postremo adjicimus, ut omnes Majores-domus Nobis homagium, juramenti præsidio roboratum facientes, promittere sint adstricti, quod, quantum poterunt atque scient, evitabunt omnia pericula, quæ nostræ personæ essent possibilia evenire; quod etiam pericula imminentia, ad ipsorum notitiam pervenientia quoquomodo, Nobis celeriter reserabunt, & non secerunt nec facient aliquid, quod dictis præmissis D inviolabiliter observandis valeat obviare. Ipsi quoque omnes Majores-domus Nobis per juramentum tantum promittere teneantur, quod bene & fideliter eorum officium exercebunt. Et cum, juxta nostram Regiam ordinationem de Consiliariis, Majores-domus seu Magistri-hospitii Consiliarii nostri censeantur; volumus quod juramentum, in dicta ordinatione ordinatum, præfati Majores-domus seu Magistri-hospitii nostri Nobis faciant cum effectu.

ANNOTATA D. P.

* an manducantibus?

a Servientes armorum, Gallicæ Sergens d'armes, cum massis seu clavis argenteis Principem præcedere, eique assistere solent: quorum officium pluribus vide apud Cangium. An diversi ab iis quos supra simpliciter Milites dixit? Non videtur: alias ipsis propria sua Rubrica competeret.

b Scutifere Gallice Escuyers, proximus infra Milites, id est, Equites seu Cavalerios gradus: supra hos autem sunt Milites nobiles, quos Equites auratos sive torquatos possis æstimare.

c Hinc intellige festa hæc, ipsis respective in tocis, solennissima esse, &Paschati ac Pentecostæ æqualia. Est autem Perpinianum, alias Papyrianum, Ruscinonensis Comitatus Caput, nunc etiam Elnensis Episcopi Sedes.

d Laudabilis profecto Regum eo tempore mos, imitantium in eo S. Ludovicum, eorum pauperum manus lavare solitum quos habiturus erat convivis statis diebus, & quidem ad numerum centum viginti.

e Licentiam intelligo recedendi a curia ad tempus, & officium tantisper committendi substitutis.

f Zembla infræ num. Rubr. 27 intelligetur esse Saumarius, id est jumentum sarcinarium, unde Zemblerius, qui animalia curat: sed hæc aliaque suo loco proprio occursura, ut Civaderius, Folrerius hic nihil attinet anticipato declarare.

g Repositum ex num. 5 supra intelligitur, idem esse quod Camera; & quidem secretior, Gallice Cabinet.

h Franchire, Franquire, a Franco liber, immunem facere, unde Frankisia immunitas.

i Quitatio, solutio (a quyten, solvere) in hisce legibus sæpe idem est quod stipendium, ut infra variislocis patebat.

k Logaderios intelligo Locatarios, qui locatam in aula habitationem tenent, eoque eximuntur a jurisdictione magistratus civilis: nisi malis intelligere Loquerios, de quibus ℞. ult. p. 8 qui suam vel suorum jumentorum operam locant ejus rei præfecto Zemblerio aut subzemblerio.

l De Alguezirio, id est Satellitii seu carceris Præfecto, agit ℞. 24.

m Scriptum erat, & hic & num. 110 ac 115, Supportariis: sed verbo hoc transfixo seu deleto, suprascriptum, minori ubique alterius formæ, sed non minoris vetustatis charactere (ut appareat correctionem antiquitus factam dum liber publicandus relegeretur) nutius unguae: quod infra num. 135 & alias recte scriptum Nuntius Virgae.

Ds Scutiferis, potum nobis ministrantibus. ℞. II.

Si illa quæ nostro Regali palatio incumbunt officia, [Quatuor hos esse decernitur:] singulis seu certis personis committimus peragenda, ut rectiori exitu valeant consummari; tanto magis nostrum decet Regale fastigium, ut speciali cura circa [ea] curemus attendere, quæ nostram videntur concernere Majestatem; & tales nostro conspectui assistentes præ aliis eligere, qui non solum aspectus decore præfulgeant, imo morum & generis prærogativa decorentur, ut mens nostra in eorum præsentia lætantius conquiescat.

[32] Hac igitur nostra Constitutione perpetua tua ducimus statuendum, ut tres vel quatuor Scutiferi, [quorum primus Nobilis:] aspectu decori, moribus & genere Militari insigniti, eligantur pro potu in mensa & alibi nostræ Celsitudini ministrando: quorum unum de nobili genere seu Baronia volumus assumendum, [necdum Miles,] non tamen Militiæ cingulo circumfulsum. Qui Nobilis, quoties præsens fuerit & commode fieri poterit, aquam, prægustu de ipsa prius facto, Nobis præbeat ad lavandum; & vinum præbere noverit ad bibendum, prægustu de ipso nullo modo prætermisso: [aquam & vinum Regi prægustet,] ut, quia in salute nostra subditorum salutem cupimus conservari, ipsam a nocivis intactam valeamus præservare.

[33] Ceteri vero tres, antedicto Nobili excluso, omnia vasa, quæ ad potum in mensa nostra Regia fore ordinata dignoscuntur, [alii tres væsa curent,] hora decenti a nostra botelleria portent, & mensæ nostræ apponere ad se pertinere non ignorent; præcaventes diligenter & attente, quod dicta vasa munda, & ab immundis sæpius apponantur recensita, sic quod nulla possint perpendi nostris oculis abhorrenda: & præmissa omnia hora congrua ad botelleriam reducere non postponant: [ut munda inferantur.] quæ omnia fienda volumus per antiquiorem in gradu supratacto. Nebulas a vero & alia, quæ per Botellerium sunt procuranda in mensa ante Nos, antiquior in dicto officio præsens post Servientem, gustatas per ipsum Botellerium & Scutiferum, ponere non omittat.

[34] [primique vices dum opus suppleant.] Nobili vero prædicto vel absente vel aliter proprium servitium non faciente, alii curent diligenter adimplere quod prædictus Nobilis facturus existebat, unus quisque in suo ordine, prout in dicto officio fuerit præassumptus; de his etiam quæ ad ipsos ex eorum officio pertinent, am in præsentia quam in absentia prædicti Nobilis, nihil omittendo. Si vero aliquo casu eveniret, quod nullus de Scutiferis nostris, ad cuidendum b coram nobis destinatis, præsens esset; [aut etiam eorum qui scutellam inferunt.] tunc unus istorum qui potus curam habent, qui antiquior erit in officio post illum qui tunc Nobis vinum ministrabit, officium prædictorum absentium sibi assumat faciendum. Illum vero qui tunc Nobis vinum ministrabit, nolumus ejus officium, pro alio assumendo, relinquere imperfectum; quod quidem in omnibus infrascriptis ordinibus volumus observari. Si autem omnes illi, qui Nobis scutellam deferunt, deficerent; eo casu ille qui supererit in officio potus antedicti, officium scutellæ prædictorum absentium noscat sibi peragendum; nisi tunc ultra servientes in officio cuidendi & cissoria c portandi aliquis superesset; quo casu ipsos istis de potu volumus anteferri. [aut cissoria,] Et idem statuimus observandum, si omnes absentes existant ad portandum cissoria ordinati; videlicet quod qui de servitio potus supererit, post illum qui tunc ministrabit, ille officium cissorii curet peragendum: & hoc volumus esse, nisi tunc aliqui de officio cuidendi & scutellæ deferendæ, præter illos qui tunc servirent, superessent: quo casu suo ordine prædictis de potu dicimus præferendos.

[35] [servato cujusque ordine:] In præmissis vero gradibus superius ordinatis ita ducimus providendum, quod unusquisque aliena officia (ut est dictum) exercendo, ordinem prioritatis suæ d matriculæ, ac si pro prium exerceret officium, attentius studeat observare. Porro si in duobus officiis deficerent servientes, & de isto tot superessent quod possent dictis duobus officiis providere, juxta per Nos superius constituta, istorum antiquior ad ad faciendum nobilius officium admittatur; quia cuidere reputamus post illud ferre scutellam & post cissorium.

[36] [præsint Butelleriis,] Præfatos vero Scutiferos omnibus de botelleria, in his quæ ad eorum officium pertinent, præesse volumus & mandamus, & ipsis obedire non differant in præmissis. Salvo tamen, quod si vellent aliquem extrahere de Regio hospitio, in his obedire minime teneantur. Ipsi vero non solum in jurisdictione, ut ceteri familiares, nostris Majoribus-domus subsint; [subsint Majori-domus.] sed immediate ratione eorum officii iis obedire tenentur. Sacramentum vero fidelitatis & homagii Nobis præbeant ore & manibus commendatum, quod non solum salutem nostram illæsam pro posse observabunt, imo quantum poterunt eidem contraria effugabunt: & si eorum notitiæ talia evenirent, Nobis protinus intimabunt; & quod nihil fecerunt, neque in futurum facient, quo minus valeant [prædicta] observare.

ANNOTATA D. P.

a Nebula, Hispanis Nivem significat; cum autem his agatur de re ad potum pertinente, Nives autemin calidioribus regionibus pertineant ad delicias potus: eas potius hic intelligas, quam scriblita seu tenuissimos panis orbiculos vulgo oblatas, Gallice obliës, quæ etiam nebularum nomine veniunt, ut videre est in Glossario Cangii: & hoc sensu infra usurpantur num. 40.

b Cuida Hispanis cura, unde cuidar, curare: Franci etiam Cuider dicunt: sed ipsis idem valet quod opinari. Hic vero videtur cuidere esse 3 Conjugationis, & significat satagere, seu solicite intendere rebus agendis.

c De cissoriis, id est, orbibus seu quadris inferendis vide infra ℞. 16.

d Matriculam vides, non solum in ecclesia, sed etiam in aula, esse seriem seu Catalogum officialium adscriptorum.

De Botellerio majori & Speciali aulæ nostræ Regalis, & Subbotellerio ℞. II.

a

[Ad hujus officium recte definiendum ordinatur,] Illa merito officia perfectius suo ordine peraguntur, quæ singulis seu certis personis committuntur peragenda: nam licet unum corpus diversis membris adornetur, singulis tamen præmissorum certum & limitatum officium coaptatur; & sic indecorum in corpore humano reputatur, ut alterum membrum alterius fungatur officio: itaque nimium noxium simulque turpissimum æstimatur, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.

[37] Cupientes igitur singula officia in nostro palatio Regio cum maturo & digesto consilio instituta, ac in posterum prout optimum fuerit facienda, recti tramitis cursu prævio, consummari; & ne aliquis officio botelleriæ nostræ institutus, inani quidam velamine, quid agere debeat ignorantiam valeat allegare; quæ ad ejus curam pertinere dignoscuntur præsenti Constitutione seu Ordinatione fieri volumus manifesta.

[38] Hac igitur generali Constitutione nostra, perpetuis duratura temporibus, [ut ipse vinum, aquā] ducimus ordinandum, quod aliqua bona persona, morum honestate & fidelitate præfulgens, prædicto per Nos officio deputetur, nostro arbitrio eligenda; quæ aquæ & vinis oris nostri custodiam habeat diligentem; & ipsam aquam atque vinum munde & in poculis & mappis seu manutergiis sinceris & mundis nostro Scutifero, [& panem præbeat Scutiferis ea illaturis mensæ,] vinum Nobis ministrandi destinato, subministret: panem vero Scutifero coram nobis scindenti tradere non omittat: nec non ille, qui mensæ nostræ Regiæ præeminentia honoris sedentibus ministrabit, Vasa etiam ad potum nostrum deputata, in absentia Scutiferorum, qui hoc facere debent, ad locum ubi comedemus seu potabimus deferre non omittat.

[39] Et quia in Nobis negligere non debemus salutem observare, qui subjectos nostros quantum Dominus sinit in pace & salute confovemus; [prægustatis prius singulis,] volumus quod quoties prædictus Botellerius prædicto Scutifero nostro prædicta pro potu nostro ministrabit, toties de prædictis aqua & vino, separatim vel mixtim, non omittat prægustare: ut si ibidem aqua nociva (quod Deus avertat) existeret, valeamus evitare & salutem ad commodum subjectorum conservare. Nec immemor existat, imo caute præcaveat & attente, ne aliquem, ad quem ex officio minime pertineat, & maxime extraneum, repositorio seu b dressatorio (quod in proximiori loco mensæ, [ab iisque extraneos arceat, ac vasa servet,] quo fieri poterit bono modo, esse volumus) panis, vini & aquæ Nobis in mensa [apponendorum] sinat appropinquare vel eorum aliquid quoquomodo pertractare; vasaque nostra aurea & argentea, vel alia ad potum nostrum ordinata, pro prædictis assignata, munda & nitida conservare non postponat, sic quod non sit aliquid horridum quod oculos nostræ possit offendere Majestatis, si condignam voluerit effugere ultionem. Quæ quidem vasa aurea & argentea & alia, pro nostro potu prædicto ordinata, a Camerlengis nostris cum inventario recognoscat se tenere.

[40] [curet meliora emi in pane & vino,] Volumus etiam ipsum non ignorare, ejus curæ pertinere, panes & vina emere copiose, quæ in nostra domo seu curia expendentur, prout ejus discretio noverit faciendum. Et quia tanto melius sanitas in quocumque conservatur, quanto melioribus cibariis enutritur; sit solicitus & attentus, quod meliora quæ inveniri poterunt procurare non omittat: [deteriorata eleemosynario tradat,] cum dignum extimemus aulam nostram Regiam talia habere meliora. Volentes tamen quod quotiens vinum aut panis in nostra botelleria ita deteriorari contigerit, quod convenientes non essent nostris domesticis ad ponendum; idem Botellerius eleemosynæ nostræ curet cum diligentia protinus assignare. Quando vero Nos itinerare continget, [in itinere mensæ reliquias pauperibus eroget,] & in loco, in quo nostram recipiendam refectionem duxerimus, panis vel vinum, aliqualiter remanerent, eleemosynariis, ibi statim per eos Christi pauperibus erogandum, distribui per eumdem Botellerium volumus specialiter & jubemus. Curam etiam habeat diligentem, uno cum Flaquerio seu Pistore, de artocreis seu pastillis & nebulis c seu aliis, [Pistori super intendat;] quæ pro persona nostra & mensa Regia in furnis vel alias apparantur, quod caute & mundissime fiant ac separatim & discrete per Pistorem antedictum, ne aliqua nociva admisceri valeant, quæ saluti nostræ & subjectorum nostrorum optimæ possent obviare.

[41] [& Curiæ toti potum ministret,] Ordinamus insuper ut prædictus Botellerius totius panis & vini curiæ nostræ Regiæ custodiam habeat diligentem, per ipsum nostræ curiæ, juxta ipsius officium, discrete dispensanda. Nectar d etiam & similia quæ de vino fiunt, per ipsum, quantum necessarium pro nostra mensa fuerit, fieri volumus & jubemus: ad usum vero curiæ per ipsos de Botelleria hoc, absque defectu & reprehensionis nota, volumus adimpleri. [Regē iter agentem præcedat,] Si vero contingat Nos de loco ad locum, in regno & terris nostris, vel alibi proficisci; dictus Botellerius vel saltem Sub-bottellerius noster, pro illis quæ ad ejus officium spectant procurandis & complendis antecedat; ne si tardius accederet, aliqua sibi incumbentia remanerent imperfecta, [rationem reddat ejus scriptori,] quod summe cupimus evitari. De administratis etiam & emptis & expensis per eumdem Botellerium ante dictum, prout ad ipsius officium pertinere dignoscitur, Scriptori nostro majori rationis rationem seu computum ordinamus redditurum, totiens quotiens præfato nostro Scriptori videbitur opportunum.

[42] [ipsi Regi homagium & fidelitatem jaret,] Et quia tam propter nefandissimam infidelitatem aliquorum ministrorum, quam ipsorum negligentiam quæ est totius boni inimica, qua ministrante omittuntur præ cavenda, audivimus pluries tam Regibus quam aliis Principibus maxima pericula evenisse, quod est plus quam summe abhorrendum & a fidelitate præmissa penitus alienum; volumus & firmiter statuimus, quod prædictus Botellerius, sacramentum fidelitatis & homagium Nobis faciat, ore & manibus commendatum, [nec non Majori-domus:] quod personam nostram & salutem incolumem pro posse conservabit, & contraria radicitus extirpabit, & si quæ, maxime ratione sui officii personæ & saluti nostræ nociva possent evenire, confestim revelabit: & quod nihil fecit, quo minus prædicta valeat & debeat adimplere. Et nihilominus sacramentum præstabit nostro Majori-domus, quod ejus officium & singula quæ ad ipsum pertinent pro posse fideliter exercebit. Et ut perfectius & liberius præmissa compleri valeant, ipse vel Subbottellerius in botelleria continue jaceant supradicta, ne extra vagando dictum officium aliquam patiatur læsionem. Prædictum autem nostrum Botellerium omnibus aliis de botelleria præesse volumus & mandamus. Et nostris Scutiferis, ad dandum Nobis potum ordinatis, in tangentibus eorum officium post Majores-domus obediant firmiter & pareant.

[43] Ordinamus quoque in botelleria nostra esse deputatum unum aptum & sufficientem, qui Subbotellerius nuncupetur, & juvet nostrum Botellerium in quibus poterit tangentibus suum officium fideliter atque prompte. [& habeat idoneum Sub-botellerium] Et quotiens ipse Botellerius, propter infirmitatem vel alias, ad suum officium agendum vacare nequeat vel absens fuerit, idem Subbotellerius ipsum officium exerceat plenarie & integre. Sane etiam in præsentia nostri Botellerii illa quæ empta fuerint per ipsum Botellerium, quotiens commode fieri poterit, [qui absentis vices suppleat.] scribat diligenter: & ut de omnibus quæ sunt agenda ex ipso officio notitiam plenam habeat, transcriptum penes se teneat eorumdem; eademque sacramenta & homagium faciat, & obedientiam servet, quam Botellerius facere est adstrictus.

ANNOTATA D. P.

a Botellerius a Botella sive Buticula, diminutive ex Bota, vas, poculum; Teutonice Pot, sed significatione magis generica, qua etiam olla significetur: cum Bota, bouteille Francis, proprie pertinent ad potum.

b Dressatorium, aliis etiam Dressorium, Gallice Dressoir, Abacus, in quo ordinate disponuntur vasa ad potus & mense ministerium, a verbo Dresser, ordinate collocare, ex Latino Dirigere detortum verbum.

c Hic omnino sumitur Nebula pro crustula panis tenui ac transparente.

d Nectaris nomine videtur venire vinum quodcumque conditum, Hypocraticum nonnulli vocant.

De Pistore Regio ℞. IV.

Magistra rerum experientia nos docuit, & rerum exitus manifeste demonstrat, ut illa perfectiori exitu finem recipiant, quæ speciali demandatione & industria personæ electæ fieri eliguntur.

[44] Igitur hac præsenti nostra Constitutione ordinamus, quod Pistor sive Flequerius a domus nostræ Regiæ, [Pistor per se opus suū exerceat accurate,] panem quo in mensa nostra utemur, sive illi qui in præfata mensa sedebunt, aut artocrea sive pastillos sive alia quæcumque, quæ ad ipsius artem pertinere dignoscuntur, per se pistare & alias præparare debeat, & non per alium quoquomodo, nisi prout inferius est insertum; solertem diligentiam adhibendo, ut caute & munde fiant, & in loco penitus segregato, taliter quod via malignandi per difficilem aditum cuilibet sit præclusa.

[45] Cum vero ad mensam pro refectione accedemus vel ante, [& Botellerio adferat] tempore convenienti Botellerio majori panem, quo reficiendierimus, non differat ministrare, ipso tamen primitus prægustato, quod quidem oblivioni minime relinquatur. Nec ignoret ad ipsum pertinere omnia, quæ ipsum officium pistariæ concernunt, pro omnibus familiaribus & domesticis nostris, Subbotellerio procurare. Super quibus talem curet diligentiam adhibere, ne ejus ministerium defectum aliquem patiatur: & de his omnibus quæ ratione sui officii procuraverit seu alias concesserit, rationem reddere non differat Scriptori nostro rationis.

[46] Si vero infirmitate vel alias impeditus fuerit, quæ per eum pro nostra persona fienda sunt, cum licentia Majoris-domus tunc servitium facientis & scientia nostri majoris Botellerii, [nisi infirmus vel impeditus:] alicui bono & sufficienti pistore committat. Ipse etiam in tangentibus suum officium, Scutiferis ad nostrum potum deputatis & Botellerio & Subbotellerio oris nostri, post Majores-domus, [ubiq; subjectus sit.] obedire recognoscat se adstrictum. Simile vero juramentum & homagium Nobis & Majori-domus præstare teneatur, quod Botellerius noster Nobis & ipsi in præcedenti nostra constitutione præstare est adstrictus.

ANNOTATA D. P.

a Flequerius supra num. 40 Flaquerius, Cangio ex veteribus chartis Flecarius, Catalanis usitata vox, Panificum notans; an quia Flaka ipsis est panis?

De Botelleriis, pro nostris familiaribus deputatis. ℞. V.

Dignum & consonum rationi existimamus, ut omnia quæ intra palatium nostrum sunt agenda, tali ordine exitum recipiant, ut nullum sequi valeat imperfectum, sed potius omnia perfecte suo ordine dirigantur.

[47] Hac igitur præsenti Constitutione perpetuo valitura sancimus, [Quod isti esse debeant, duo vel quatuor,] ut in nostra aula seu palatio Regio duo vel quatuor Botellerii communes domesticorum nostrorum, juvenes boni & humiles, assumantur: qui tabulis erectis & mappis extensis, panem, virtum & aquam apponere studeant agiliter & ornate. Et ne aliquis defectus præmissorum existat, diligenter præcaveant & attente, per mensas discurrendo & attentius circa prædicta intuendo. [subditi Botelleriis oris Regii.] Qui quidem Botellerio & Subbotellerio nostris circa eorum officia obedire teneantur: singulis vero diebus jejuniorum nostris domesticis in sero potare volentibus, & in palatio vel alibi juxta nostrum hospitium congregatis, vinum & aquam parent & exhibeant abundanter: idemque faciant, quotiens præseutes cum nostris domesticis potum petere Nos continget. [& quid agere,] Verum si contingat Nos de loco in locum proficisci, unus ipsorum ad locum in quo ordinavimus declinare, continue præcedat festinanter: ne occasione moræ circa eorum officium aliquid incompositum sequatur.

[48] [quando illorum vices supplere,] Volumus etiam, quod saltem unus ipsorum, infra botelleriam nostram, vel saltem prope nostrum hospitium jaceat, si fieri possit bono modo: ne loci distantia aliquod impedimentum afferre valeat corum officio antedicto, quo minus libere valeat ad impleri. Si vero Botellerium & Subbotellerium nostrum specialem abesse contingeret, quod ipsi facturi erant studeant solicite adimplere: [debent obedire Scutiferis ad potum,] hæc vero per illum fieri volumus, qui in officio prius fuerit assumptus: unde in scriptis, quæ per nostrum Botellerium sunt agenda, secum teneant & in casu isto diligenter observent: & Scutiferis, ad dandum Nobis potum deputatis, in tangentibus eorum officium, post Majores-domus obedire teneantur. Et quia in præsenti casu & alias possent plures vina nostra; [& Majori-domus fidelitatem jurare.] & alia quibus nostra utitur Celsitudo, pertractare; ne in ipsis omittere negligenter videamur quod in aliis Nobis ministrantibus duximus præcavendum; ordinamus quod tale juramentum & homagium uni de Majoribus nostræ domus facere sint adstricti, quale Botellerius noster specialis nobis facere est adstrictus; sicque nefandam occasionis rabiem nobis nociva ministrandi, valeamus quantum poterimus effugare.

De Servitoribus, sive Aquæductoribus Botelleriæ. ℞. VI.

Ordine rationis adstringimur, ut diversa nostri palatii officia diversis perficienda committamus; ne, ob defectum ministrorum, officia maneant incompleta; & ut confusionem, quam in nostro palatio nostris temporibus abhorremus, quantum poterimus evitemus.

[49] [Quid agere illi debeant?] Per hanc igitur præsentem nostram perpetuam Ordinationem statuimus, quod tres ministri, boni & fideles eligantur, qui aquam ad bottelleriam nostram habeant apportare: & ipsam, nec non & per prædictum palatium nostrum de prædicta aqua abundans tenere debeant & completum, sic & tam copiose, quod nullus defectus in aliquo locorum prædictorum valeat inveniri: & nihilominus soliciti sint & attenti, quod vasa, in quibus aquam contigerit ministrari, [quibus subesse?] munda existant, & ab immundis sæpius recensita; quod præsertim in æstate volumus observari: ordinantes quod dicti ministri Scutiferis nostris, Nobis potum ministrantibus, Botellerio & Subbotellerio nostris specialibus, in iis quæ ad ipsos pertinent, post Majores-domus, minime obedire recusent: qui etiam Botellerios communes palatii & domesticorum nostrorum non prætermittant in eorum officio adjuvare, ut qui socii consolationis existunt fiant & socii laboris.

[50] [& cui fidelitatem jurare.] Et quia sæpe contingit nos de loco ad locum peragere iter nostrum, volumus & nihilominus ordinamus, quod unus istorum ante præcurrat, eorum officium quam melius sciverit & poterit completurus. Verum quia dubium non existit, quin pluries prædicti ministri aquam, qua nostra Serenitas est usura, primitus habeant pertractare; ordinamus ut tale sacramentium & homagium uni de Magistris nostri hospitii præstare teneantur, quale de Botellerio & Subbotellerio nostro speciali, in alia superiori nostra Constitutione, extitit ordinatum.

De Scutiferis ad scindendum coram Nobis destinatis. ℞. VII.

Rationi consonum & decens culmini Regio judicamus, si tales nostro conspectui & servitio præoptamus, quos in assumpto officio experientia magistra rerum noscitur docuisse, nec non nobilis natura generis ad præmissa cernitur impulisse: tales namque, & merito, nostro servitio dignum eligere reputamus, qui cæteris paribus in prædictis ceteros antecellant.

[51] [Genere Militari sint,] Hac igitur præsenti nostra sanctione ducimus statuendum, quod tres vel quatuor Scutiferi, natalibus seu privilegiis Militaribus insigniti, ad scindendum coram Nobis & aliis peragendis, quæ pro comestione erunt Nobis apposita, assumantur, qui in talibus magis experti videbuntur: quorum unum Nobilem esse volumus, cingulo Militiæ minime insignitum: qui primitus, cum in mensa erimus, manutergium, [unusque eorum etiam Nobilis,] quo in mensa ad tergendum utimur, Nobis parent; & panem a Botellerio nostro ibi præsenti recipere, & in mensa coram Nobis apponere non differant quoquomodo; nec ignorent eorum solicitudini pertinere, quod cultellos mundos & bene scindentes habeant providere, ne ex inhabilitate scindendi vel alias aliquod fastidium nobis valeat generari: sal vero & cissoria, [qui Regi scindant] panem & aquam coram Nobis apponere non retardent.

[52] [prægustata:] Et quia cibaria, quibus nostra utitur Celsitudo, antequam ad Nos perveniant, per diversas manus oportet ut plurimum pertransire; ut salutis nostræ periculum evitemus, statuimus firmiter observandum, quod de omnibus & quibuscumque cibariis quæ Nobis apponentur, prædicti nostri Scutiferi non omittant prægustare, facto etiam primitus prægustu per illos, qui cibaria a dictis nostris Scutiferis Nobis ministranda, tradiderunt supradicta.

[53] [quis eorum vices supplere debeat;] In prædictis vero superius ordinatis prædictum Nobilem, quotienscumque commode fieri poterit, & ipso absente vel alias prædicta non faciente, illum qui in dicto officio fuerit antepositus, volumus anteferri. Ubi vero casus eveniret quod omnes illi absentes essent, qui Nobis potum debent ministrare; tunc per illum antiquiorem qui supererit in officio cuidendi ante dicto, præter illum qui suum tunc officium exercebit Nobis potum ministrari procuret. Simili modo perinde ducimus observandum, [& ipsi quorum vice servire possint:] si omnes de officio Scutellæ contigerit absentari, tunc prædictus antiquior superexistens in officio scindendi sæpe dictum eorum officium peragere non omittat, nisi ultra portantes cissoria aliquis de ipso officio superesse dignoscatur; quia tunc ad illum spectare volumus & jubemus.

[54] [In hoc tamen servandus ordo,] Quod vero de absentibus Scutellæ ministris ducimus ordinandum, idem omnibus de cissorio absentibus, per dictum superstitem in officio cuidendi, ut est dictum, volumus observari, nisi de officio scutellæ aliquis tunc superexistat præter illum qui officium faciet ante dictum: quo casu officium cissorii debet ante istum peragere: cum prædicta officia, quasi connexa ad invicem, concomitantia fore probentur. In prædictis vero casibus ducimus declarandum, quod nullus officium suum proprium, eidem incumbens peragendum, propter aliud imperfectum relinquat. [ut servitio & officio priores, præcedant alios.] Super quibus omnibus officiis vice aliorum peragendis ordinem prioritatis ordinis præcipimus observari: cum laudabile existat atque dignum, ut illi ceteros antecellant, quos prioritas temporis & stipendia longiora fecerunt anteire. Porro si in duobus officiis deficerent servientes, & de istis superessent tot quod possent dictis duobus officiis providere, juxta per Nos superius constituta, istorum antiquior ad faciendum nobilius officium admittatur. Et quia verti posset in dubium, quod ex dictis officiis nobilius reputetur, dandi potum officium potius ac nobilius esse sancimus, deinde Scutellas deferentium, postremo illorum qui cissoria deferunt coram Nobis.

[55] Volumus etiam eos non solum jurisdictioni, [Cui subesse illi & jurare debeant.] ut ceteri familiares nostri Majoribus domus esse subjectos, sed etiam immediate ratione eorum officii, eis obediant firmiter & pareant. Et quia eadem ratio in ipsis esse agnoscitur, quæ in aliis Scutiferis potum nobis ministrantibus esse videtur; igitur simile sacramentum & homagium per ipsos Nobis præstandum ordinamus, quale in prædictis superius est insertum.

De Scutelliferis Regiis. ℞. VIII.

Ad decorem nostrum respicere credimus, [Domicelli sint,] quod Domicelli a nostræ personæ servitio deputandi, præsertim illi qui Nobis cibaria ministrabunt, sint apti, providi & experti, & sint ministrando cauti, quod defectus aliquis reprehensione dignus nequeat apparere. Inter quos illos præcipue tales esse volumus, qui ad Scutellam Nobis in mensa deferendam fuerint destinati.

[56] Ordinamus itaque & statuimus, quod tres vel quatuor Domicelli, [& inter hos Nobilis unus;] quorum unus debeat esse Nobilis, pro dicta nostra Scutella deferenda sint in nostra curia deputati; qui omnia cibaria, quæ ad scutellam b pertinent, Nobis portare teneantur, ac etiam alia cibaria quæ ad scutellam non pertinent, licet ea dicti Scutelliferi non portaverint; [eorum munus ad mensam Regis,] coram Nobis in mensa ponere teneantur; exceptis tamen cibariis, quæ interdum Magistri hospitii sive Majores-domus in propria persona deferunt, quæ poterunt etiam dicti Magistri ponere, illa videlicet quæ portaverint ipsi Majores-domus & aliter: si tamen ultra scutellam quæ per ipsos portata fuerit, alia per ipsos minime deferatur: primitus tamen de prædictis cibariis sumpto gustu per dictos Domicellos, quando ea posuerunt coram Nobis.

[57] [& jus supra ministros coquinæ] Volumus etiam quod dicti Domicelli & eorum quilibet præsint illis qui in coquina nostra ministrant, & eis mandare possint quod licite viderint expedire; dum tamen non mandent aliquem extra nostrum hospitium extrahendum. Volumus insuper quod de dictis tribus vel quatuor Domicellis, ille qui Nobilis est officium faciat, quotiens præsens erit, & ipsum commode facere poterit. Nobili vero Domicello absente, [Ordo & modus scutellas inferendi,] vel præsente & officium facere nequeunte; unus de aliis qui prior in dicto officio assumptus fuerit id facere teneatur. Declaramus etiam & volumus, quod si duo vel tres Domicelli diversas portent scutellas, Nobis ille ponere debeat ante omnes illos qui scutellam deferret principalem. Ordinamus etiam quod ille qui principalem scutellam nobis deferet, manutergia munda & alba in promptu habeat, ut ea in collo suo ponat, & cum eis scutellam cooperiat, & sic coopertam deferat coram Nobis.

[58] [& supplendi vices Majorum-domus,] Jubemus insuper quod in absentia omnium Magistrorum hospitii dicti Scutelliferi, quoad officium Magistrorum absentium, faciant; sed propterea scutellam & cibaria Nobis deferre non omittant; exceptis diebus festivis & aliis, quibus officium hujusmodi per Majorem seu Magistrum hospitii debere fieri decernimus, quorum dierum ordinationem ipsius officii nobis merito retinemus: [nec non in officiis cissorii,] volentes tamen quod super his tunc Nos solicitent diligenter & attente. Præcipimus etiam quod in casu, quo omnes Domicelli, ad officium cissorii destinati. Sint absentes; tunc Scutelliferi, qui ultra illos Nobis necessarios pro scutella supererunt, (cum non deceat quod omnes suum proprium officium relinquant) faciant dicti superstites officium cissorii, servato ordine prioritatis inter Scutelliferos, sicut in proprio officio est superius ordinatum.

[59] [scindendo] Simili modo si Domicelli, qui coram Nobis scindere debent, omnes sint absentes; tunc Scutelliferi qui supererunt, eo modo quo supra proxime est expressum, officium scindendi peragant; nisi superfuerit de illis qui potum ministrant, [ac potum ministrando.] ad quos eo casu volumus pertinere. Si vero domicelli qui nobis potum ministrant sint absentes, illi qui coram nobis scindere debent ultra Nobis servientem minime sint præsentes (quia primo spectat officium dandi potum ad illos scindentes) tunc Scutelliferi nostri qui supererunt, servato prioritatis ordine inter eos, officium exerceant dandi potum. Porro si in duobus officiis deficerent servientes, & de isto superessent tot quod possent dictis duobus officiis providere, juxta per Nos superius constituta; istorum antiquior ad faciendum nobilius officium admittatur, quia dare potum reputamus [nobilius] post illud scindere, tertium portare cissorium, ut prædicta sunt per nos jam alias c declarata.

[60] Decernentes quod non solum in jurisdictione, ut ceteri nostri familiares, [Horum subordinatio & homagium.] Majoribus-domus subsint; sed etiam immediate ratione eorum officii eis obedire sint adstricti. Prædicti vero Scutelliferi, priusquam officium suum exerceant, juramentum & homagium Nobis præstent, super forma expressa injuramento quod præstant Nobis potum ministrantes.

ANNOTATA D. P.

a Domicelli etiam Damicelli dicti, olim quidem Magnatum filii, postea etiam Militum quorumvis necdum cingulo donati, de quibus multa Cangius.

b Quœnam cibaria ad scutellam pertineant quœ nam ad Cisorium de quo infra ℞ 16 difficile est definire: nam & ibi in principio num. 74 appellantur non solum Cisoria: sed ipso in principio fercula seu incisoria: & qui ipsa adferunt non permittuntur (nisi in defectu aliorum) ea mensæ imponere quia hoc Scutelliferis proprie attribuitur. Videat lector, quid lucis ad hunc locum accipere poscit ex Rub. 3 Partis 5 ubi definiuntur pro Regia mensa ordinarie duo, & in festivitatibus tria fercula, id est missus; & de singulis in Cissorio Regis jubetur poni pro octo personis; in Cissorio Cardinalium & Archiepiscoporum tantumdem, in Cissorio Episcoporum pro quatuor.

c Supra num. 53: ast infra num. 76 tertium censetur officium Scutellæ: quod aliunde velim illustrari.

De Emptore & Subemptore. ℞. IX.

Cum salus & profectus reipublicæ salutem Principis principaliter prospiciant & concernant, legesque & edicta Principum curam carnis emendæ ad profectum pertinere pro salute statuant subjectorum; quanto magis ipse Princeps, qui salutem populi tuetur prospicere debet, ut cura carnis, in ejus sacra domo edendæ, certis suis fidelibus specialiter committatur.

[61] His igitur in consideratione deductis, statuimus & ordinamus, ut Emptor domus nostræ, qui est vel qui pro tempore fuerit, in carnibus, [Quæ emere ipse ex officio debeat,] curiæ nostræ necessariis, solerter invigilet & insistat; hoc videlicet modo, ut recepta a Scriptore-rationis sufficienti pecunia, carnes, pisces, & alia cibaria, nec non ligna aliaque necessaria, quæ in nostra coquina tam pro Nobis quam domesticis nostris, sint vel fuerint necessaria, & ad coquinam spectantia; una cum Subemptore, quotiescumque eum habere poterit, fideliter emat, & illa decoqui coqui faciat & parari; [quid providere?] summa diligentia præcavendo, quod nec in cisione carnium prædictarum seu alias, fraus committi valeat quoquo modo; & quod omnia & singula bene & decenter, ut Regiam decet curiam, præparentur. Insuper ad ipsius volumus officium pertinere, diligenter solicitare Magistrum hospitii, tunc officium facientem, de cibariis quæ sumus in crastinum comesturi.

[62] [cui rationem reddere quotidie?] Sane ut singula suo ordine fidelius peragantur, volumus quod dictus Emptor de cibariis nostris in coquina degustet, antequam per servitores nostros ad nostri præsentiam deferantur. Et ut clarius dictus Emptor Scriptori rationis reddere valeat rationem, quam dicto Scriptori qualibet die de acceptis reddere jubemus; volumus & etiam ordinamus, ut dictus Emptor exacta diligentia qualibet die de numero in nostra curia comedentium veraciter se informet, & de ipsis in redditione calculi faciat mentionem.

[63] Porro ut majores præsint minoribus, ut poscit ordo juris; volumus quod dictus Emptor præsit in suo officio cuilibet de coquina. Adjicientesque jubemus, quod, quando nos itinerare contigerit, [quibus præesse,] dictus Emptor vel Subemptor primo accedat, & secum Ordinationem de a cibariis deferat, & eam diligenter observet. Et ut officium suum fidelius exequatur, volumus ut Nobis & Magistro-hospitii juramenta præstet, & Nobis dumtaxat homagium, sicut Botellerius oris nostri. [quibus subesse.] Volumus etiam quod Scutiferis scutellam nostram portantibus dictus Emptor vel Subemptor post Majores-domus obediant, in iis dumtaxat quæ eorum tangunt officium.

[64] Et unam insuper personam eligi volumus, qui Subemptor nominetur, [Officium Subemptoris.] qui cibaria coram comedentibus in nostro palatio ponat atque poni faciat diligenter; & quæ per Emptorem ementur scribere teneatur, quotiens commode fieri poterit & fuerit opportunum. Et Emptorem juvet in suo officio, & prægustet de nostris cibariis sicut Emptor; & in sui absentia suum officium plene peragat, & juramentum præstet & homagium faciat, & nostris Majoribus-domus obtemperet & obediat, sicut dictus Emptor. Et ut melius hæc peragere possit, in scriptis, quæ per ipsum Emptorem fienda sunt, habere non prætermittat.

ANNOTATA D. P.

a Est quidem Parte 5 Rub. 2 de ferculis num 249; sed eorum ibi numerus definitur, non qualitas. Ob hunc ergo locum aliaque nonnulla verosimile existimo, quod præter has leges, fuerint speciales aliæ Ordinationes plurium officiorum, quæ hic non inseruntur sed supponuntur, non solum a majoribus latæ (quas num. 7 non intendimus inquit revocare; imo omnia quæ ipsis nostris contraria non fuerint, volumus observari) sed etiam propriæ ipsiusmet Jacobi.

De Ministris Coquinæ oris Regii. ℞. X.

Quanto magis officia personæ nostræ sunt propinqua, tanto diligentiori cura fidelibus sunt committenda personis; ne ille totius fraudis inventor, omnium bonorum inimicus diabolus, suo milleno in genio laqueis quamplurimis præfulcitus, saluti hominum insidias per appositionem nocivorum valeat præparare; quod Nobis valde præcavendum dignissimum ac necessarium reputamus.

[65] Et ut præmissa facilius evitemus, hac præsenti nostra Ordinatione ducimus statuendum, quod duo boni homines & fideles Coqui, [Duo illi statuti,] pro nostra speciali coquina assumantur, per Nos eligendi, qui in officio prædicto scientifici existant & experti: qui quidem cibaria nostra per Nos, & per illos quos nostra duxerit Serenitas eligendos, assumenda habeant decoquere, & alias cum summa diligentia caute & munde præparare; taliter quod prædicta in loco tuto & secreto, [qua cautela ut debeant,] & aliquantisper segregato præparentur; sic quod ad ipsum aditus paucis præbeatur, & occasio mali quantum est possibile restringatur: [quique] cum ad nos prædicta cibaria erunt deferenda, minime gustare prætermittant. Cum vero de loco ad locum erimus profecturi; alter prædictorum ad locum ad quem erimus accessuri antecedat, ut ea quæ ad ipsorum spectant officium potuerit prævidisse: quia probabilius prævenire reputatur, quam a tempore præveniri.

[66] Quos etiam Coquos post Majores-domus, [quibus subesse,] tam Scutiferis nostris ad scutellam nostram deferendam deputatis, quam Emptori & Subemptori nostræ curiæ obedire ordinamus, quantum ad eorum officium pertinebit. Volumus etiam, quod in absentia Emptoris & Subemptoris nostri antedicti, alter ipsorum qui in officio antedicto fuerit præssumptus eorum officium assumat antedictum. [quorum vices supplere,] Et ne vagando prædictum officium detrimentum aliquod patiatur, quod unus ipsorum infra hospitium in coquina prædicta speciali jaceat aut prope ipsam, ducimus ordinandum. Simile vero sacramentum & homagium Nobis præstabunt, quale Botellerii nostri Speciales Nobis præstare superius sunt astricti.

De Argentario coquinæ oris Regii ℞. XI.

[Huic incumbitcurare vasa,] Rationabiliter attentis quæ sunt agenda non modica per ministros, ad cibaria nostri oris dispositos [&] Magistraliter præparanda, ut illa complete sicut decet omnia peragantur; ideo unum hominem aptum volumus eis tradi, qui coquinæ oris Regii Argentarius a nominetur.

[67] [præparare coquenda,] Die quolibet horis debitis in ipsa coquina ignem incendere non omittat, ollasque & caldarias cum aqua ponat supra illum; gallinas & volatilia plumet etiam, & alias carnes ac pisces lavet ac mundet; nec non & veru vertere, dictosque ministros sive Coquos nostri oris adjuvare procuret diligenter, prout sibi per eos & Emptorem præceptum fuerit atque jussum. Etiam aquam necessariam, [& Coquo parere.] pro nostris epulis dumtaxat præparandis, ad ipsam coquinam per eum ferri volumus & portari: volentes quod nostris Scutiferis, ad scutellam nostram deferendam deputatis, & dictis Emptori, in tangentibus eorum officium post Majores-domus obedire sit astrictus, Nobisque sacramentum & homagium, ut dicti Ministri nobis fecerunt, [facere] teneatur.

ANNOTATA D. P.

a Argentarii nomen, qua ratione pertineat ad hujus ministerii humilitatem, equidem nequeo divinare, cum argenteæ supellectilis nihil ab eo tractetur. Marmitones Franci a Marmita id est, cacabo nuncupant, Lixas Latini. Infra Argentarios tamen istos sunt Aquæ portitores, de quibus postea. Veri autem nominis Argentarium, id est prætiosæ ad mensas suppellectilis vasorumque curatorem, informat Rubr. 16 Partis 2. num. 158.

De Coquinariis pro communi [coquina] Regiorum domesticorum. ℞. XII.

Quia perspeximus fore dignum & consonum rationi, quod in nostra domo seu curia nulla vacua existant officia, quo minus in eisdem certi & fideles ministri assignentur, quibus dicta officia valeant gubernari: idcirco ducimus statuendum, quod

[68] Duo coqui, fideles & boni, in coquina communi nostræ familiæ præponantur, [Quid domi,] qui cibaria, per domesticos nostros absumenda, curent vigili studio munde & caute præparare, ut potius valeant commendari quam in aliquo reprehendi: quorum unus, Nobis alibi proficiscentibus antecedat, sic quod imperfectioni locus minime relinquatur. Ubi vero accideret quod ambo Coqui speciales oris nostri absentes forent aliquo casu vel causa imminente, eo casu non ignorent curam ad eos pertinere nostra cibaria præparandi, [quid foris agere debeant,] modo & forma prædictis Coquis oris nostri in præcedenti constitutione assignatis. Aliquos etiam de coquina tam majores quam minores adjuvare eos volumus, cum in proprio officio non fuerint occupati: ordinantes quod nostris Scutiferis deputatis ad scutellam deferendam, [quorum vices suplere,] & Emptori & Subemptori, post Majores-domus, obediant in tangentibus eorum officium memoratum.

[69] [quibus subesse.] Et quia pericula, quæ pluribus non est dubium frequenter evenisse, Nos cautiores faciunt in futurum; [mandamus] ut prædicti quoque tale sacramentum & homagium Majori-domus nostræ præstent, quale Coqui oris nostri Nobis præbent; & inscriptis quæ per ipsos Coquos nostri oris sunt agenda penes se habere minime obliviscantur.

De Museo ℞. XIII.

a

Si super cunctis ad usum nostrum & ornatum necessariis, curam & diligentem custodiam certis personis committendam esse decrevimus, [ideoque] necessarium fore perspicimus & congruum, quod super rebus, pro esu victuque nostro comparatis, alicui fideli custodiam committere debeamus.

[70] Ordinamus itaque & volumus, quod unus, bonus & legalis, qui cognominetur Museu, ex nostris Coquinariis deputetur, [Hic penus custodiæ deputatus,] qui clavem reservatorii nostræ coquinæ teneat & deferat; nec non die quolibet carnes, quæ emptæ & portatæ ad dictam coquinam per Emptorem vel Subemptorem fuerint, ante illarum fractionem, præsentibus Scriptore-rationis vel ejus Scriptore, & altero dictorum Emptore, reponderare fideliter non omittat. Quibus sic reponderatis, faciendo certas pecias scindat; & frangat diligenter easdem: & etiam pisces frangere teneatur. Et illas quæ pro nostra persona emptæ fuerint & fractæ, Coquinariis ad fercula pro ipsa nostra persona præparanda & decoquenda; & alias carnes, emptas & fractas ad opus nostrorum domesticorum, Coquinariis, [emptas carnes ac pisces suscipit,] ad illas præparandas & decoquendas deputatis, tradat ordinate. Præmissas vero carnes, quæ erunt præparandæ pro Nobis, ad partem & non nisi præsentibus prænominatis reponderet atque frangat, ut suspicione careant miscendi nocivorum. Eisdemque Coquinariis de rebus indicto reservatorio existentibus, prout ad dicta fercula præparanda & facienda necessarium fuerit. ministret indilate: [& scissas exhibet cocis:] & his peractis ad coquinam deputatam ad fercula oris nostri confestim se conferat,& ad præparanda illa juvare non remittat.

[71] Cum vero ipsa fercula erunt peracta, & nostri domestici ad mensam accesserint, palatium simul cum argentariis, [coctas quoque infert abaco,] qui carnes vel pisces deferant usque ad dressatorium, intrare procuret immediate; ibique cissoria ipsarum carnium vel piscium, juxta tenorem Ordinationis nostræ super hoc editæ, ordinet & faciat cum effectu; & illa sic facta tradat Subemptori, & aliis personis ex Coquinariis sive Argentariis ibi præsentibus, in mensis coram comedentibus ponenda seriatim. Illa insuper quæ in coquina decocta, [reliquias defert ad oleemosynarium:] post nostram comestionem & domesticorum, super fuerint, eleemosynæ aut ejus servitoribus curet tradere sine fraude.

[72] Decernentes & volentes, quod continue in dicto reservatorio rerum infra scriptarum copia inveniatur; videlicet zucharis, ziziberi, & aliarum specierum tritarum; mellis, olei, carnium salsarum, caseorum, piscium salsorum, vini aceti b, sagiminorum & aliorum c similium comestibilium, [aromata quoque ne desint curat, & alia condimenta.] ad dicta fercula congruentium, quæ absque metu quotidianæ destructionis poterunt vel consueverunt reservari. Etsi aliqua ex his deficere viderit, incontinenti solicitet præfatos Emptorem & Subemptore, ut illud emant, & in dicta despensa sive reservatorio reponant cum effectu. Et omnia dictus Museuin ejus diligenti & fideli custodia habeat & teneat: Nobisque sacramentum & homagium, ut alter Coquinarius, ad nostra fercula præparanda destinatus, facere sit astrictus: nostros Scutiferos ad scutellam nostram deferendam deputatos, & etiam prædictos Emptorem & Subemptorem, post Majores-domus, in tangentibus suum officium, sibi præesse agnoscendo.

ANNOTATA D. P.

a Apparet Museu hic dici; etsi nominis ratio lateat, eum qui penui præest; eidem officio in legibus R. Petri duæ destinantur Rubricæ, Del Dispensere & del Menuerero repartidor, apparet ex toto contextu; & siquidem hæc ultima recte reddatur Latine de Minutario seu distributare, libenter intelligamquid inter hunc & Dispensatorem intersit, quod viso textu apparebit.

b Vin-acetum, Hispanis Vin-agre.

c Sagimen, adeps, landum, Sagimina Sagiminorum, necdum alibi legi.

De Argentariis coquinæ domesticorum Regiorum. ℞. XIV.

Congruum est ut Coquinarii communes nostrum domesticorum, defectibus coadiutorum carere dignoscantur.

[73] Eapropter in coquina eorumdem domesticorum, [Quid agere,] duos ad hoc aptos homines volumus deputari, qui Argentarii coquinæ ipsius nuncupentur. Erunt quidem ut die quolibet hora debita in eadem coquina ignes incendant soliciti & attenti, & caldarias cum aqua ponant super illos, gallinasque & alia volatilia plument etiam, & alias carnes & pisces lavent & parent ad coquendum, & illa in caldariis & verubus ponant, [quibus parere debeant.] etiam de carnibus assandis veverubus curam, eaque revolvendi habeant diligentem, & his actis per eos, Coquinarios in quibus poterunt adjuvent supradictos; specialiter Museum, in ferculis ad palatium portandis, juvare non omittant. Volentes quod nostris Scutiferis pro scutella nostra ordinatis, & dictis Emptori & Subemptori ac Coquis, in tangentibus eorum officium obediant & pareant fideliter cum effectu.

De Aquæ-portitoribus ad aquam domesticorum Regiorum. ℞. XV.

Cum in coquina nostrorum domesticorum sint peragenda quædam, quæ per Argentarios in ea dispositos non posse congrue fieri perpendimus; ideo

[74] [Incumbit eis allatä aqua] Præter prædictas dispositas duas personas, quæ vocentur Aquæ-portitores, in coquina ipsa admitti ducimus ordinandum. Deferant quoque istæ duæ personæ aquam ad ipsam coquinam quantum fuerit opportunum. Caldarias etiam & scutellas post comestiones nostrorum domesticorum lavent & mundent diligenter, nec non & coquinam scopent cum necessarium fuerit, & alia agant similia, quæ & nostri Scutiferi ad scutellam deputati ac Emptor vel ejus Subemptor, [vasa & & scutellas eluere,] Argentarii ejusdem coquinæ seu unus eorum eis vel alteri eorum duxerint injungenda; quibus obedire post Majores-domus teneantur.

De Scutiferis deferentibus cissorium Regium.m. ℞. XVI.

a

Quia vero perfectum nihil dicitur, nisi de omnibus suis partibus faciat mentionem; & ne quod omittimus, negligere videamur;

[75] De modo servientium in aula nostra regia ducimus ordinandum, ut Scutiferi qui ad portanda nostra fercula seu incissoria per Nos fuerint constituti, recte ad mensam nostram coram Nobis veniant & assistant; [Fercula adferunt,] & tamen per se ponere non præsumant: ne promiscuis actibus rerum turbentur officia, & quod alii conceditur per alium subtrahatur; cum per solos portantes scutellam nostram hoc fieri velimus & mandemus, advertentes [quia] quod pluribus committitur securius expeditur. Verum tamen cum cibaria posita fuerint coram Nobis, [non inferunt mensæ,] iidem portantes sint soliciti & attenti, ut ab inscindente Scutifero coram nobis vel ab illo qui posuerit ante dicta sibi dari faciant ad gustandum, ut ob hoc Nos & ipsi sinistra suspicione careamus.

[76] Sane ut inordinatum nihil maneat vel confusum, [& unus inter eos Nobilis esse debet,] tres vel quatuor Scutiferos huic officio destinamus, quorum unus inter Nobiles assumatur, qui semper servitium faciat si existat: cum nostra intersit quemlibet juxta sui decentiam honorare: quem si abesse contigerit vel alias impediri, qui primo assumptus fuerit in hujusmodi officio locum suum teneat in portando, ut is gradu ceteros antecedat cui laboris assiduitas suffragatur. Quod si plura fuerint cissoria deferenda, isti soli faciant servitium existentes, honore semper antiquioribus reservato. Qui autem principalem nostrum portabit scissorium, in collo portare manutergia non omittat, cum quibus cibaria cooperiat.

[77] Et quia in necessitatibus legem servare non convenit, [in defectu scutelliferorum,] imo quæ unius sunt aliorum usibus applicantur; si casu contigerit quod omnes deficerent qui debent scutellæ servitium ministrare, & in hujusmodi scissorii officio supersint (primitus eorum proprio officio satisfacto, quod nolumus omittere pro subventione aliorum; cum plus expediat vacare propriis quam intendere alienis) antiquior in officio post illos qui proprium gerunt officium, scutellæ servitio subveniat supradicto: & si plures deficiant & ii plures supersint, omnes idem faciant ordinatim. Quod si omnes illi qui incidendi officio esse debent, abfuerint, & in scutellæ officio non fuerint præter officio proprio assistentes, nec de potus officio valeat provideri, quia solus unus sit qui Nobis præbeat ad potandum, [horum & scissorum vices suplere possunt,] tunc istorum scindat antiquior, qui remanet ultra illos qui proprio officio militabunt. Simili modo si omnes de potu deficiant, istorum antiquior, eorum officio satisfacto, Nobis tribuat ad potandum; dummodo nullus existat gladis vel scutellæ præter proprium officium facientes, quoniam illi ad dicti potus officium vocarentur. Porro si in duobus officiis deficerent servientes, & de istis superessent tot quod possent dictis duobus officiis providere, juxta per Nos superius constituta, istorum antiquior ad faciendum nobilius officium admittatur; quia dare potum reputamus b [nobilius] post illud scindere, tertium est scutellæ. c

[78] Et non solum in jurisdictione, ut ceteri nostri familiares, [Majori domus subditi ut illi.] subsint Majoribus-domus, imo immediate ratione eorum officii obedire se agnoscant obligatos. Hi vero, ut alii ad potum nostrum destinati, cum juramento homagium Nobis faciant, prout decet.

ANNOTATA D. P.

a Cisorium & Cissorium mox infra Ferculum seu Incisorium, videtur accipi hic pro minuscula lance sive orbiculo: & sic Franci Porte-assiette dicunt eos circulos quibus tales imponuntur: Nota porro quod, Cidere & Scindere pro uno eodemque accipiatur; Cisoria veru seu Scissoria proprie dicantur orbes, in quibus cibi scinduntur, singuli convivis apponi soliti, & ad quoslibet missus mutari, Gallice Tranchoir, Tailloir: Latini a diversa omnino figura appellabunt Quadras; quales revera memini an. 1660 in mensa Electoris Moguntini vidisse.

b Non solum hic, sed etiam supra num. 58 vocem hanc supplendam didici ex num. 53 quo ille remittitur: miror tamen utramque omissionem, cum sine ista voce sensus non habeatur perfectus.

c Miror etiam magis, scutelle officium hic tertium dici; quo loco utrobique supra ponitur officium Cisorii. Oedipo hic opus sit.

De Magistris equorum & Stratoribus qui Cavalericii nuncupantur. ℞. XVII.

ab

Cum ad decorem Principis pertineat & ornatum, equis ac palafredis c sibi condecentibus, [Huic officio deputantur] ac diversis jumentorum generibus abundare, nec non variis equestribus ornamentis; deceatque ad prædictorum gubernationem & custodiam aliquos instituere præsidentes, qui Stratorum fungantur officio, quorum cura & solicitudine prædicta omnia & singula custodiantur & fideliter gubernentur.

[79] Præmissis igitur circumspectis, volumus & etiam ordinamus, [Scutiferi duo,] duos Scutiferos de domo nostra prædicto præesse officio, & curam gerere præmissorum. Hoc modo videlicet, quod sint soliciti & attenti, ut equi & alia animalia, quæ ad equitandum tenemus, necessaria habeant; & per personas idoneas bene pensentur, & custodiantur, & quod suis temporibus flebotomentur d. Et si morbus contingat procurent exacta diligentia per Marescallos curari, & remedia fieri opportuna, [qui equos curent,] taliter quod de negligentia non possint modo aliquo reprehendi. Et cum voluerimus equitare curent a Nobis certificari, quis Nobis equus vel equi parabuntur ad equitandum: ante vero dictam equitationem calcaria calceare, & postea discalceare non omittant. In hoc autem petendo & faciendo, pariter ac in ceteris prærogativis honoris, [præsint omnibus stabuli ministris,] illum esse volumus potiorem, qui prius hujusmodi officium fuerit assecutus. Præterea adjicimus, quod dicti Magistri præsint omnibus qui sunt de stabulo, & ipsi eis obedire teneantur; & possint eos condemnare, ubi in eorum officio eos contigerit deliquisse, ad mittendum quitationem decem dierum pro qualibet vice.

[80] [satagant pro numero competenti habendo,] Sellæ autem & fræna, quibus communiter utimur, poterunt committi, cum inventario tamen, illi qui tenet equorum annonam, qui Civaderius nuncupatur. Rursus illi qui antiquior fuerit in officio, & in ejus absentia alter qui post illum in ipso officio erit assumptus, anno quolibet etiam a Nobis scire teneatur numerum equorum, & palafredorum, & aliorum animalium, quæ ad nostræ personæ servitium tenere voluerimus: & habere etiam, quotiens guerram expectaremus habere, aut propter dona quæ de illis fecerimus, vel alias, in magno numero [si vero] eorum scirent paucitatem, Nos tunc de illis solicitent cum effectu, & nostram inde procurent scire voluntatem. Hoc quippe idem faciant de illis e armorum, tenendis nostro signo decoratis, [Regi & Militibus ejus,] pro faciendo in eis equitare de nostris Baronibus & Militibus, cum vel si expediens discerneremus. Etiam habeant secum & teneant Ordinationem quam fecimus de tenendis & faciendis aliis sellis, & quibusdam aliis ordinate: quam observent & teneantur observare sub pœna quitationis anni medii amittendi per eorum [quemlibet] qui repertus fuerit in culpa.

[81] Volentes, quod ille qui primus assecutus fuerit officium hujusmodi supradictum, teneat prædictas sellas & fræna & alia ornamenta equestria: sed alius de prædictis habeat inventarium, & in absentia primi ipse teneat & custodiat supradicta. Sane sint diligentes quod nec in sellis nostris, [fræna & sellat aptēt,] nec habenis seu ornamentis equestribus quibuscumque, nocivum aliquid imponatur: imo adeo sint diligentes, quod quando Nos contigerit equitare, antequam equitemus, sellæ prædictæ & habenæ & alia ornamenta diligentius perscrutentur & mundentur, taliter quod ab omnibus nocivis prorsus fiant aliena. Insuper cum diligentia recognoscant, quod fræna & alia, in quibus periculum posset universaliter imminere, sint firma & fortia, hoc recognoscendo quotienscumque volumus equitare.

[81] [reddentes de iis rationem,] Insuper ordinamus, quod rationem & computum reddant de iis quæ expenderint, in faciendo fieri sellas, fræna, & alia ornamenta equestria Magistro-rationali: sed pecuniam ad hæc necessariam a nostro Thesaurario accipere non omittant. Et cum Nos itinerare contigerit, sint soliciti, ut equi nostri ad equitandum deputati loca decentia & utilia habeant; taliter facientes, quod semper ad minus unus equus vel duo prope sint cameræ ubi nos jacebimus: & semper faciant posse suum, quod sint magis prope, secundum quod fieri poterit condecenter. Et quia ubi majus periculum noscitur, cautius est agendum; volumus quod tempore guerræ vel exercitus magis sint soliciti & attenti, quod dicti equi juxta nos nullo modo discedant, [curent quoque prope & in promptu habere semper aliquos:] imo juxta nos sint semper & jaceant. Præterea ad eorum volumus spectare officium, equos corporis nostri munire & muniri armaturis, ab Armatore receptis.

[82] Porro si necesse fuerit liceat eis habere mancipia adductitia, ad pensanda f seu procuranda animalia supradicta; [jus habeant in mancipia sibi subdita,] quando videlicet illi, qui ad hoc deputati sunt minime sufficere possunt: & liceat eis dicta conductitia mancipia non solum corripere, sed penitus removere. Nihilominus damus eis licentiam, cum eis visum fuerit, equitandi dictos equos nostros, cum nos propter infirmitatem seu alias eos equitare minime valeremus. Volentes, quod non solum in jurisdictione, ut ceteri nostri domestici, Majoribus-domus sint subjecti,[& ipsi Majoridomus subsint.] sed etiam eis immediate ratione eorum officii obedire teneantur. Et quod juramentum & homagium nobis faciant, quod per factum eorum nullum nocumentum personæ nostræ eveniet, neque nocivum aut equis aut arnesiis g ipsorum inferent, imo ne inferatur vel misceatur toto posse evitabunt; & quod non fecerunt neque facient tale quid, quo minus hæc valeant observare.

ANNOTATA D. P.

a Comitem-stabuli, Comestabilem, Conestabilem dicebat antiquitas; sed titulus hic poflea transiit ad Copiarum-duces.

b A caballo, equo dicitur Cavalerius, eques, & hinc augmentative Cavaleritius, quasi Major eques: dicitur etiam Cavalaritium facere &. Equo militare, vel servire.

c Palafredus seu Parafrenus, antiquius Paraveredus, quia ad veredorum usum in publico cursu dispositi habebantur: a quo usu ad omnes gradarios sive sellarios aut dextrarios equos, (horum enim omnium idem usus est) appellatio transiit, eorumque curatores, unius litteræ alteratione Parafrenarii, & Palfrenarii dicuntur.

d φλεβοτομεῖν, venam secare: hinc Phlebotomia, venæ sectio, & barbarum Palebotomare, ac Flebotomare seu Flebotomizare.

e Idiotismus, quo substantivum ejus de quæ agitur rei subintelligitur; sic illi armorum, sunt equi, armis, id est, insignibus regiis, (quæ arma vocant) inusti, seu notati.

f Pensare medicinam facere, etiam Hispanice & Gallice dicitur.

g Arnez Hispanis, quod Belgæ in Harnas converterunt, cataphractorum seu loricatorum proprie armatura, transfertur ad quemlibet apparatum, equorumcorporibus aptum, qui hic proprie videtur intelligi. Itali etiam ad homines vocem illam transferunt, & vestes intelligunt.

De Civaderio. ℞. XVIII.

Justum est quod animalibus ratione carentibus, illis præcipue quæ nobis serviunt, papulum non desit, sed eis ad sufficientiam ministretur, & quod sic fiat alicui idoneo cura specialiter injungatur.

[83] Quapropter statuimus & ordinamus quod in nostra curia aliquis idoneus & fidelis assumatur, qui a Civaderius nuncupetur: ad cujus spectat officium civadam sive avenam & herbam & paleas & his similia procurare; [Hujus est equis curare pabulum] & a Procuratoribus illius loci, quo præsentes erimus, prædicta omnia accipiat, vel aliunde emat, accepta pecunia a Scriptore-rationis; & ea mancipiis stabulorum ad opus animalium tradat. [sellas & fræna servare,] Ejus insuper officio incumbat custodire & in Inventario ponere sellas & fræna, quibus communiter utimur; cum sibi per nostros Cavaleritios tradita fuerint custodienda. Debet insuper reddere computum de administratis per eum Scriptori; sed & Cavaleritiis post Majores-domus obedire.

[84] [mantam equi post Regem portare,] Sit etiam solicitus, quod animalibus, cum Nos itinerare contigerit, aliqua de prædictis non desint; & maxime in tempore quo in exercitu essemus, diligentiam super præmissis adhibeat. Mantam etiam b equi nostri retro nos a longe portet, quotiens nos equitare contingat: Et si ipsum abesse contigerit, committat de voluntate Cavellericiorum uni de mancipiis stabulorum suum officium peragendum. Communiter etiam, sicut & attento ipsius expedit officio, in stabulis aut prope jacere non omittat. Volumus tamen & ordinamus, quod antequam suum exerceat officium, juramentum & homagium uni Majori-domus præstet, juxta formam in officio ipsorum Majorum-domus insertam.

ANNOTATA D. P.

a Cevada, Hispanis proprie Hordeum dicitur, hic etiam pro avena, ac generice pro quocumque equorum pabulo sumitur. Etvero a Latino cibatu nomen tractum videtur & sic hic scribitur Civaderius. Cangius notat Occitanis Cibato & Sivado dici, itemque Civatam.

b Manta, Mantum, tapes, stragulum, equo insternendum, cum ex eo Rex descenderit; hinc diminutivum Mantellus, ad pallia hominum translatum.

De Marescallo equorum. ℞. XIX.

Equorum cura non solum consistit in victualibus ministrandis, sed etiam in ferraturis eorum pedibus affigendis, ægritudinibusque curandis & minutionibus faciendis, quæ omnia solent per Marescallos a expediri.

[85] Ordinamus itaque quod in nostra curia debeat esse persona aliqua, [Præter officium suu ferrandi & curandi equos,] fidelis & experta in prædictis, quæ officium marescalliæ exerceat & Mariscallus nuncupetur: cujus officium consistat in faciendo omnia quæ sunt equis necessaria & de arte marescalliæ. Qui etiam Marescallus nobis itinerantibus a nostra comitiva non recedat, munitus clavis & b ferris, & his similibus, maxime tempore guerræ cum in exercitu essemus; [etiam Civaderii vices supplet.] & equos nostros frequentare eo tempore sæpius non omittat. Debetque obedire Cavellericiis post Majores-domus in iis quæ ipsius officium spectare noscuntur Volumus etiam, pro eo quod officium Civaderii propter ejus absentiam debet peragere, & quod habeat sæpe in stabulis conversari, quod præstet juramentum & homagium Majori-domus, secundum formam in officio Cavellericiorum expressam.

ANNOTATA D. P.

a Mar equum, Schalk peritum, expertumque significant: hinc Marescalcus, & leniori pronuntiatione Mareschallus; idem olim quod Comes stabuli, postea ad copiarum Duces translatus titulus: nec non relictus Ferratoribus, qui fereas soleas equorum ungulis affigunt, eorumque morbos, curant: & talis hic intelligitur, apto ad ministerium vocabulo.

b Ferra, communi vulgaribus linguis fere omnibus idiotismo, antonomastice vocantur soleæ ferreæ equorum.

De Mancipiis stabulorum. ℞. XX.

Decens & honori nostro conveniens reputamus, si equi pro nostræ personæ servitio per electa tractentur [mancipia] & pensentur præ ceteris curiose: quodque pro pensandis equis singulis singula mancipia destinentur.

[86] [Commendatur iis diligentia,] Ordinamus itaque quod in nostris stabulis ordinarie sint, numero nostro arbitrio eligendo, mancipia destinata; quorum incumbat officio pensare de equis nostris, & aliis animalibus ad nostrum servitium ordinatis, & eis ad pensandum traditis: & sic se diligentes ostendant, quod equi nostri in eorum necessariis nullum defectum habeant. [& subjectio.] Volumus etiam quod dicta mancipia nostris Cavallericiis post Majores-domus obedire teneantur & juramentum ac homagium præstent Majoribus-domus, secundum formam in officio Cavalericiorum insertam. Hæc omnia volumus etiam fieri per mancipia conductitia, nostris stabulis inferenda.

De Falconerio majori. ℞. XXI.

Non debet reprehensibile judicari, [Ad recreationem honestam,] si post labores nimios, quos pro republica confovenda voluntarios appetimus; & ut subjectis nostris quietem præparemus, noctes cura vigili pertransimus; aliquam recreationem licitam & honestam perquirimus quæ menti nostræ, profundo maris pelago præ multitudine agendorum fluctuanti, & quasi flatu ventorum agitatæ, quietem saltem modico duraturam valeat præparare; quia onus importabile præassumptum diu alias non patitur sustinendum.

[87] [Igitur] hac etiam præsenti nostra Ordinatione duximus statuendum, quod unus Scutifer, expertus in talibus, [comparatas aves curet,] Falconerius noster major eligatur, qui de nostris falconibus, austuribus, a & aliis quibuscumque avibus ad venandum deputatis, curam gerat [diligentem] & solertem, necessaria eisdem absque defectu ministrando. Et nihilo minus præcaveat diligenter, quod prædictæ aves, quælibet pro suo tempore, sic inveniantur præparatæ, quod fervidæ existant ad volandum, & complete faciendum ea ad quæ fuerunt afeitatæ, b cum contigerit nos cum prædictis velle meditari; taliter; ne unde speramus recreari merito, inde valeamus offendiculum aliquod reportare. Et ut præmissa facilius valeat evitare in venatione, [& quidquid eas spectat.] nos consulere non omittat, cum quibus avibus secundum sua tempora ad venationem accedere proponemus, ut illas melius valuerit præparasse: cum quibus avibus etiam sine Nobis venari valeat, prout dictis avibus viderit expedire.

[88] Nec ignoret ejus curæ pertinere omnia eis necessaria procurare; veluti logres, c capucia d longas, e & alia arnesia ad rostrum & f manus ipsarum præparandas, & etiam quæcumque alia necessaria providebit. [ac necessaria emat.] Pro quibus necessariis pecuniam a nostro recipiat Thesaurario condecenter, de quibus omnibus rationem & computum Magistro nostro rationali reddere teneatur. Pecuniam vero pro gallinis & aliis carnibus & medicamentis, avibus necessariis supra dictis, a nostro Scriptore recipat rationis: cui per se vel alium de aliis Falconeriis, cui emptionem carnium & medicinarum committat, rationem, sive computum reddat de præmissis.

[89] [præsitque toti venationi,] Prædictum vero Falconerium nostrum majorem, omnibus aliis Falconeriis, & Venatori nostro, sive illi qui canes nostros custodiet, præesse volumus & mandamus; taliter quod eos a receptione eorum quitationis suspendere valeat per quindecim dies & non ultra, si in eorum officio invenerit negligentes. Cum vero prædictum Falconerium abesse contigerit, uni de Scutiferis mensæ nostræ, cui melius viderit expedire, suum officium valeat committere peragendum. Si autem tanta esset copia avium prædictarum, quod omnes nostri Falconerii non sufficerent ad ipsas gubernandas; tunc prædictus Falconerius alios tantum conductitios festinet procurare, quos pro suo libitu licentiare valeat quandocumque. Et si aliqua ratione vel causa aliquas aves alicui de Militibus nostris g committamus gubernandas, talibus dictum Falconerium præesse ordinamus, [&. adjutores sibi conducat dum opus erit,] & eidem tales in quantum tanget regimen avium prædictarum præcipimus obedire. Ipse vero non solum in jurisdictione, ut ceteri nostri familiares, subsunt Majoribus-domus, sed etiam eis immediate ratione eorum officii obedire non omittat.

[90] [juretque fidelitatem.] Verum quia necessitate contingit evenire, quod tam cum majori Falconerio quam cum aliis pluries habemus familiariter conversari, & aves & alia quæ ad eorum officium pertinent tam in venando quam alias pertractare; firmiter ducimus ordinandum, quod dictus Major Falconerius sacramentum fidelitatis & homagium Nobis præstet, quod omne periculum personæ nostræ imminens pro posse evitabit, atque si sciret Nobis revelabit; præsertim circa ea quæ per ejus officium per appositionem possent evenire.

ANNOTATA D. P.

a Austur, Julio Firmico Astur, Astor Italis Autour Gallis; item Austurco & Austurcus, est Accipiter major.

b Affeytar Hispanis adornare, apparare quasi a Latino affectare: magis huc facit quod affecter Gallis etiam est destinare.

c Lura Hispanis, Gallis Leurre, illicium plumarium, cui ejusmodi aves assuescunt dum cicurantur, objecta avium specie: hinc metaphorice dicimus Leurrer, vana spe allicere & illudere quempiam.

d Capucia ad oculos obvelandos faciunt.

e Longæ, habenæ seu lora, quibus adstringuntur pedes, ex re nomen habent.

f Manus dicuntur, non solum hominum, sed apud Francos etiam anteriores pedes equorum atque ursorum, item quærumcumque avium rapacium.

g Tributi quædam species est, quod Reges nobilibus, quibus falconeriæ id est aucupii cum falcone faciendi jus competit, vasallis suis imponunt: unde Falconagium dictum existimat Cangius, verbum ad quascumque alias servitii præstationes traductum.

A De Falconeriis minoribus. ℞. XXII.

Non est novum nec dissonum rationi, ut ea quæ per singulos non valent adimpleri, per plures coadjuvantes finem accipiant præoptatum: cum difficile imo quasi impossibile dignoscatur, plura & diversa per unum, uno præsertim instanti, finem perfectum reportare.

[90] [Hi sex esse jubentur.] Idcirco prævidimus statuendum, quod sex alii Falconerii, non tamen generosi, in nostra domo assumantur, per Nos eligendi, qui curam habeant de nostris falconibus & aliis avibus ad venandum deputatis diligentem, prout major noster Falconerius eis ordinabit, cui post Majores-domus obediri volumus per eosdem: præcaventes ne ob negligentiam ipsorum aliquid contingens omittatur, quod possit motum nostri animi provocare, Per quos quidem sacramentum & homagium Majoribus-domus volumus præstitum.

De Venatore seu Custodiente canes venatorios. ℞. XXIII.

Illæ meditationes sive recreationes magis avidius assumuntur, quæ non circa unum tantum, sed circa diversa, licita tamen & honesta, occupationem capere dignoscuntur; ac tanto fortius quisque ab otio totius bonitatis inimico elongatur, quanto in diversis tamen licitis præoccupatur.

[91] [Commendatur ei cura sedula,] Igitur præsenti Constitutione ducimus ordinandum, quod una bona persona in domo nostra regia assumatur, qui Venator nominetur & existat; qui canes nostros venaticos custodiat, & de ipsis curam gerat: cum quibus quotiens decens fuerit & Nobis placuerit meditemur. Quo casu Nobiscum una cum canibus accedat ad locum, ubi venari fuerit ordinatum; nec non curam habeat efficacem de omnibus quæ ad venationem, secundum sua tempora & naturam venationis antedictæ, pertinebunt, nihil incuriose omittendo de præmissis. Pecuniam vero pro expensis canum & venationis supradictæ a nostro Scriptore recipiat rationis, cui de omnibus prædictis expensis per eumdem reddi volumus rationem. Qui quidem Venator Falconerio nostro majori se subesse cognoscat.

[92] [& jubetur jurare Majori-domus.] Et quia evitare non valemus quin venando & alias cum prædicto Venatore conversemur, & claves a & alia quæ ad venationem pertinent [tractemus] quatenus ne pericula incurrere valeamus, imo potius ministrante Domino evitare, quæ pluribus divis Principibus audivimus evenisse; volumus & districte ordinamus, quod dictus Venator sacramentum & homagium Majori-domus faciat, cum ad ejusmodi officium assumetur; quod omne periculum, quod Nobis per positiones abit, alias posset evenire, præsertim occasioni, sui officii [insidiarunt] vel fideliter evitabit; & quod non fecit aliquid, quo minus prædicta juramentū & homagium servare possit vel neque faciet in futurum.

ANNOTATA D. P.

a Claves, numellarum scilicet & habenarum quibus canes bini aut terni copulantur, non nisi in ipsa venatione solvendi, quod sæpe ipsimet Domini faciunt.

De Algotzirio ℞. XXIV.

a

Ut obvietur fugiendi promptitudini, [Talis etia habendus in Curia] terrori pœnarum infligendarum delatis de criminibus sæpissime inhærenti; expedit esse in omni curia Custodem carceris curiæ Majoris-domus, qui consuevit Algotzirius nuncupari: & sic in hoc adhuc [nomine]more vetustatis fidelissime retinemus.

[93] [pro reis subjectis, Majori-domus & c.] Unde iste Algotzirius conetur criminosos, foro Majoris-domus subjectos, in carcerali custodia tutissima detinere. Non solum vero ipse Algotzirius ad mandatum nostrorum Majorum-domus, imo ad mandatum Camerlengorum, Cancellarii, & Magistri-rationalis, vel unius eorum, omnes eis submissos debeat capere cum effectu. Et si in his & aliis suum officium tangentibus indigeret personarum juvamine, [cum signo potestatis.] de Subportariis nostris, quos viderit esse necessarios, qui ei adhoc tenentur obedire, secum habere non omittat. Præterea idem Algotzirius ferat, tamquam signum sui officii, baculum argento munitum: ipsumque Majoribus-domus, non solum jurisdictione, sed etiam in aliis subesse volumus & mandamus. Præcipimus præterea ut idem Algotzirius, in principio adeptionis sui officii, juramentum uni de Majoribus-domus faciat de bene & legaliter custodiendo incarceratos, absque fraude malitiosa quacumque.

ANNOTATA D. P.

a Algotzirius, Catalanis Algozio apud Cangium, cui non assentior, idem esse volenti quod Alguazil Hispanis; hoc enim honorifico titulo ipsis appellantur omnes, non solum ministri, sed præfecti Justitiæ, etiam summi. Pictor autem litterarum maluit, non ipsum cum baculo suæ potestatis signo, sed duos cippo clausos exprimere: quod nobis difficilem reddidit epigraphen tabellæ, dum sub aliis omnibus invenitur expressus is, quem Rubricæ titulus nominat: pro quo sculptus Algortzirii carcer, ipsi figuræ conveniens, meo jussu nominatus legitur, in tabula Officialium, primæ parti præposita.

De Procuratore fiscali in curia Magistri seu Majoris-domus. ℞. XXV.

Digna vox est majestate regnantis, legibus, per quas illa inestimabilis virtus justitiæ, (quæ est constans & perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens, negligendo propriam voluntatem ut servet communem æquitatem) colitur, alligatum se ipsum Principem confiteri. Et revera majus Regno nostro[decus]existimamus submittere legibus Principatum. [Justitia, si uspiam, est maxime tenenda in Curia:] Unde licet per omnes curias leges, tam nostras quam alias per nos approbatas, observari cupiamus; multo fortius in Curia nostri hospitii, quæ Nobis magis propinqua est, custodire desideramus: nam dum a Nobis tradita observamus, aliis non contemnenda demonstramus.

[94] [ideo instituitur Fiscalis,] Quare ducimus providendum ordinem rectum juris amplectendo, quod in curia nostrorum Magistrorum hospitii sive Majorumdomus unus sufficiens Procurator fiscalis, qui continue nostram sacram Curiam sequi teneatur, instituatur: qui facta & causas in ipsa curia promoveat atque prosequatur; prout ille, qui investigat iniquitatem patrum in filios, sibi ad ministrabit: & de consilio Promotoris, qui Advocatus in prænominata Curia est reperirit fore faciendum: ut sic ordo juris servetur, & delicta investigentur, & investigata (excepto de illis quæ ad Nos retinemus) talia puniantur, quod ad nos vindicta, non crimina referantur. Nam in nostris curiis, præsertim in illis quæ nostræ Majestatis magis sunt contiguæ, [Promotori Curiæ subjectus] ordinem juris & formam debitam non servare, & delicta impunita remanere, secta Christianorum non patitur. Decernentes ipsum nostris Majoribus domus esse subjectum: quibus idem [vel] uni ipsorum juramentum de legaliter officium suum gerendo, [& Majori-domus,] & de servitiis ab illis qui causas incuria Majorum-domus ducent, minime recipiendis facit cum effectu.

De Emblerio majori & Zemblerio ℞. XXVI.

Prospicimus officium a Zemblerii majoris in nostra regia curia fore utile atque decens, ut per infra scriptorum seriem comprobatur: quare.

[95] Unum præ esse Subzemblerio & Embleriis nostris volumus, [Hujus est curare jumenta sarcinaria,] qui Emblerius major debeat nuncupari, & de nostris emblis sit solicitus, ut ejusdem industriæ videbitur expedire. Quinimo quandocumque per itinera ad loca aliqua erimus accessuri, omnia animalia & plaustra & navigia, in transitu aquarum cum itineramus pro usu nostræ curiæ conducenda, ipse conducere sit astrictus. Idemque pro victu illorum animalium & hominum qui illa sequentur, [in itineribus faciendis,] sumptus facere, ac eorum mercedes solvere teneatur, secundum nostram super hoc Ordinationem editam; quam secum teneat in scriptis, & observet diligenter, & faciat observari suo utendo officio memorato.

[96] [eaque onerare & exonerare,] Præterea sit solicitus cum Nos velle itinerare contigerit, seu mutare de uno loco ad alium, quod omnia quæ Nobiscum erunt deferenda, usui nostræ curiæ necessaria, in animalibus onerentur: & quod nihil in alio loco de illis propter negligentiam remaneat quoquomodo. Concedentes præfato Zemblerio majori, quod Subzemblerium & Emblerios, tam illos qui de nostra domo fuerint quam conductitios, si in tangentibus [suum officium] eos inobedientes invenerit vel negligentes, ad amittendam quitationem eorum quinque dierum vel infra, prout sibi videbitur, [& causa pecuniæ quam tractat jurare fidelitatem:] valeat condemnare. Pro quibus præmissis pecuniam a Thesaurario accipere non omittat, nec non de iis Magisto-rationali reddat etiam rationem. Quæ autem expendentur per Zemblas nostras proprias, a Scriptore-rationis recipiat, & eidem computum super hoc reddat: vel, si magis expediens esset, a Procuratoribus terrarum in quibus Nos essemus, civatam & herbam & alia recipiat. Attento præterea quod multa per eum contractatur pecunia, de bene & fideliter in suo officio se habendo præstet uni de nostris Majoribus-domus juramentum, & ipsis Majoribus-domus inviolabiliter obtemperet & obediat cum effectu. [eique adjungitur Zemblerius.]

[97] Demum cupientes quod dictum officium bene peragatur, ideo unam personam per Nos volumus eligi, quæ Subzemblerius nominetur, qui præfatum Zemblerium majorem in suo juvet officio diligenter, sibique post Majores-domus obediat in tangentibus ipsum officium & pareat cum effectu; & in illius absentia ejusdem officium in omnibus facere non omittat: & juramentum præstet, ut Zemblerius major antecedens.

ANNOTATA D. P.

a Sicut promiscue in hac & sequenti Rubrica modo Embla modo Zembla scribitur; sic etiam Emblerius & Zemblerius, ubi littera Z videtur euphoniæsolius causa adjici: nomen autem sumptum ab Embola quæ litterate diceretur injectio, est autem juxta Cangium Transvectio rerum quæ navibus injiciuntur: & hic sumitur pro jumento sarcinario, ad supellectilem regiam de loco in locum transvehendam comparato, & qui ejusmodi jumentis atque transvectionibus præest Emblerius sive Zemblerius. Mallem ego in titulo scribere de Emblerio & Subemblerio, vel Zemblerio & Subzemblerio ne sit difformitas; sed nihil mutare volui.

De Zembleriis. ℞. XXVII.

a

Azemblis seu Saumariis b, nostris illis præcipue qui nostra deferunt ornamenta, cura debetur solicita, quam volumus per speciales & certos Zemblerios adhiberi.

[98] [Sunt hi ad sarcinas complïcandas & explicandas.] Ordinamus itaque quod in officio isto quatuor assignentur idonei, ad quos nostris pertineat Saumariis necessaria procurare; majorem Zemblerium super iis excitando: & eos majori Zemblerio subesse volumus. Spectetque ad eorum officium juvare ad plicandum & displicandum lectos nostros, & alia paramenta quæ per nostros saumarios deferentur. Debeant insuper ire & se tenere cum saumariis: & debeant esse soliciti, quod omni die bona hora sint in loco ubi dictam nostram complebimus, cum Nos itinerare continget. Ipsi vero nostris Majoribusdomus immediate subesse teneantur, nec non juramentum præstent, ut Zemblerii supra dicti.

ANNOTATA D. P.

a Quia imago nihil differebat ab imagine Rubricæ præcedentis, & lamina utramque non capiebat hanc omisi.

b Sagma, Salma, Sauma, Gallice Somme onus jumenti, unde dicti Sagmarii Saumarii vide pluribus Cangium.

De Mimis & Foculatoribus ℞. XXVIII. a

In domibus Principum, ut tradit antiquitas, mimi seu joculatores licite possunt esse: nam illorum officium tribuit lætitiam, quam Principes debent summe appetere, & cum honestate servare, ut per eam tristitiam & iram abjiciant, & omnibus se exhibeant gratiores.

[99] [Ex quinq; sint tubicines 2 tympanistæ 1.] Quapropter volumus & ordinamus, quod in nostra curia mimi debeant esse quinque, quorum duo sint tubicinatores b & tertius sit tabelerius ad quorum spectet officium, quod semper Nobis, publice concedentibus, in principio tubicinent c; & tabelerius suum officium simul cum eis exerceat, ac etiam idem faciant in fine comestionis nostræ; [ad recreationem mensæ] nisi mimi extranei vel nostri qui tantum instrumenta sonant in fine mensæ vellent Nobis volentibus instrumenta sua sonare.

[100] Ceterum nolumus quod in Quadragesima nec in diebus veneris nisi festum magnum esset, [(nisi in jejuniis)] dicti tubicinatores & tabelerius suum officium faciant in principio mensæ nec in fine. Alii vero duo mimi sint, qui sciant instrumenta sonare: & isti, tam diebus festivis quam aliis prout opportunum fuerit instrumenta sua sonare debeant coram nobis; Diebus tamen Veneris Quadragesimæ, eo modo quo supra dictum est, dumtaxat exceptis. [& fidicines 2,] Jubemus etiam quod tempore guerræ, tam tubicinatores quam alii (nisi esset mimus de tali instrumento quod tunc sonari non conveniret) plus solito sint diligentes in suo officio, & ita nobis [prope] existentes, [priorum usus præfertim in bello.] quod cum opus erit promptos inveniamus ad suum officium peragendum Majores etiam domus sive Magistros hospitii ne vilipendant, imo firmiter [eis] obediant.

ANNOTATA D. P.

a Nullus in Ms. hic erat titulus, sed spatium eidem rubrica scribendo vacuum: eum ergo hic adscribimus. Nota autem in textu semper scribi Mami, quasi Mimmi; idem certe sensus est, nec tamen (ut hic apparet) idem quo prisci dicebant Mimos, id est, morologos, sapientes stultitiæ imitatores. Idem dixerim de voce Joculator alias Joculares, a Joculando seu Jocando dictos; sed eo sensu, quo Jocari dicimus pro ludere instrumentis musicis.

b Tabelerium intelligi Tympanistam, icon primæ litteræ rubricali inclusa, indicat: dicitur ergo pro Tabulario vel potius Taburario, a Tabur vel Tabor, tympano, quod ex Arabico melius Tambor vel Tambour pronuntiatur ac scribitur a nonnullis.

c Tubicinare, a Tubicen ductum verbum: quid ni sicut a buccina, buccinare?

INCIPIT SECUNDA PARS
Super officio Camerlingorum, & eis subjectorum.

[Praefatio]


3 Camerarius
4 Barbitonsor
5 Medici
6 Chirurgicus
7 Secretarius
8 Uxerius armorum
11 Armator Regis
12 Sartor
13 Sutrix
14 Apothecarius
15 Fructerius
16 Argentarius
17 Folrerius
18 Parator
19 Custos tentorio℞
20 Scopatores

Multa de Camerariis, Cangius, Camerlengos nusquam reperit; est tamen terminatio in ling seu leng Teutonibus usitatissima, in derivatis a verbo aut nomine, ut Hoveling Aulicus; Hureling qui agrum aut domum conductam habet. Est autem Camerlengi in hac Curia magna præcellentia supra Camerarios, ut patet his speciali Rubrica de Camerariis post secundam de Scutiferis Cameræ: prima autem de Camerlinguis, nullam habet propriam sui officii iconem insertam litteræ initiali, quia pictori placuit eos exprimere in prævia ad totam hanc secundam partem imagine: ubi representatur, Rex ad Oblationem sub Missa faciendam accedens, & stolam sacrificantis deosculans pone genuflectente ministro cum pelvi, qua excipiat Oblationem regiam. Hanc autem juxta num. 103 Regi porrigit ex officio Camerlengus primus qui ideo hic adstat genuflexus post Regem, pone stantibus primum Falconerio majori, tum Scutiferis cameræ; quorum Rubricænulla quoque icon præmittitur, ideo quia hic exprimuntur.

Notabilia autem in hac frontali imagine sunt, primo Capella regia bifariam divisa, sic ut posteriore altioreque parte altare habeat totum rubro pallio vestitum, nulla uspiam sindone seu mappa apparente, præter Corporale suppositum hostiæ; 2 quod ex veteri more ex tholo dependeat argenteum sacræ Eucharistiæ conditorium, turricula rubra tectum. 3 quod Sacerdote ad ostium chori stante, Rex maneat ante illud, sicque oblationem faciat. 4 quod parietes capellæ colore viridi picti sint toti, laquearia vero nigro ac flavo quasi reticulata, qui colores etiam in frontalibus reliquarum omnium partium observantur: unde hic semel præmonuisse sit satis, quod color viridis æque sit regius ac rubeus, quorum hic a festo Sanctorum omnium adhiberi jubetur usque ad Pascha, iste a Paschate usque ad festum prædictum num. 256 in Rubrica I partis 6 de vestibus & ornamentis.

De officio Camerlingorum. ℞. I.

[Quia ministerio interiori potior adhibenda est cura,] Si de forinsecis rebus debite gubernandis nobis propenso studio imminere debeat solers cura; non minus sedula mente curare nos convenit, ut tam ad nostræ personæ custodiam, quam impendenda obsequia quæ statui nostro rationabiliter congruunt, præsertim ad continuam assistentiam nostro lateri, nec non ad communicationem domesticam nostrorum familiariorum secretorum, personas fidelitate probatas statusque non infimi deputemus.

[101] [statuuntur tres, quorum primus sit Baro,] Ordinamus igitur ad prædicta præcipuos esse Camerlengos, siquidem quos præcipue nostri lateris comitatus illustret; quique sint ad nostræ personæ custodiam specialius deputati. Volumus autem eos esse tres numero, quatenus, defectum absentiæ vel occupationis unius, alter reparare valeat & supplere. [& Milites 2 alii] At vero unus ex eis erit Nobilis seu Baro, qui Camerlengus major vocabitur, alii duo simplices Milites, omnes autem tres erunt Militiæ cingulo insigniti: sed tamen major præsidebit ceteris, quamdiu in curia nostra extiterit: duo autem reliqui obtemperabunt eidem in his quæ concernunt eorum officium per omnia ut majori.

[102] [Prior festis majoribus in persona serviat,] Porro in majoribus & præcipuis festis anni, utpote Nativitatis Domini, Epiphaniæ, Paschæ & Pentecostes, ac in festo B Annæ cum erimus Majoricæ, & Exaltationis S. Crucis in Perpiniano; in quibus locis & diebus in reverentia sanctarum Reliquiarum festivare consuevimus; major Camerlengus, si præsens fuerit, suum debebit officium personaliter exercere: videlicet sigillum nostrum secretum portare, oblationem Nobis in Missa, juxta nostram Ordinationem super hoc editam (quam in scriptis habeat) debeat tradere; species & confectas & fructus, & similia ad officium Apothecarii pertinentia, quæ extra mensam comederemus, facto gustu Nobis ministrare; nec non semper, cum commode fieri potest, prope nos ad pedes lecti nostri jacere, [aliis diebus alii.] ac in secretis naturæ nobis assistere ut incumbet. Diebus vero aliis a prædictis, vel eisdem absente Majore, præmissa fient per alios Camerlingos, sic tamen quod ille qui prior & antiquior in officio fuerit, si præsens extiterit: illa tenebitur exercere, eoque absente vel occupato tertius suum officium exercebit.

[103] Volumus tamen quod Major, cum præsens erit, quotiens & quandocumque sibi placuerit (quod quidem per sigilli secreti receptionem ostendat) præmissa possit facere; [Idem in sacris curam habeat Oblationis Regiæ,] licet ex officii debito, nisi in præmissis solennitatibus, minime astringatur. Cum vero Nos aliquotiens commode ad oblationem ire non poterimus; tunc ille qui Officiabit (ut dictum est) oblationem majori & nobiliori viro qui præsens fuerit (dum tamen sit Miles, vel persona quæ loco Militis sua magnitudine haberetur) tradat ut eam loco nostri offerat: in casu vero ubi Nobilis aliquis præsens non esset, ipsemet pro Nobis ad offerendam oblationem accedat. Pecuniam vero, quæ pro nostris oblationibus necessaria fuerit, a nostro Thesaurario procuret recipere cum effectu.

[104] Verum quia Camerlengi nostri hujusmodi, velut protectores & domestici personæ nostræ præ ceteris, [curet ut cibi apponendi prægustentur,] in omnibus quæ corporis nostri salutem concernunt, specialius curam habent, eos nimirum assistere volumus aliis officialibus, qui Nobis ex incumbentis illis officio in cibis subministrant. Ordinamus igitur quod Camerlengus ille, qui secundum ordinata superius onus suffert serviendi, quando Nobis portari debebunt cibaria, vadat personaliter ad coquinam; provideatque quod Major-domus seu Magister hospitii nostri, qui servitium suum per nos ordinatum faciet, [ab omnibus, quos par est,] vel alius qui quoad hoc locum Majoris-domus tenuerit; ante omnia coquinariis & Emptori vel Subemptori ciborum omnia Nobis proponenda cibaria faciat degustari: ac deinde idem ipse Major-domus de eisdem cibariis gustum ibidem facere non omittat: demumque ipse Camerlengus manu Majoris-domus vel ejus locum gerentis bolum degustationis recipiat & degustet: & quod idem fiat de iis quæ per Botellerium vel Subbotellerium, [dein prægustet etiam ipse,] in palatio vel aliis locis opportunis ad opus nostræ personæ ministranda fuerint, antequam Nobis exhibeantur, sit diligens & attentus. Si autem quivis ex illis qui aliquid habent degustare illud facere recusaret; hoc quidem improperet ei viriliter & insultet, illudque Nobis celeriter manifestet.

[105] Idem vero quod de gustu cibariorum statuimus, ipsos Camerlengos observare volumus, [idemque fiat de fructibus & electuariis:] cum fructus vel caseus vel aliquid aliud sumendum in mensa proponitur coram Nobis, antequam per Scutiferos Nobis ministrentur. Adjicientes quod diebus festivis supranominatis, & quotienscumque solenne peragemus convivium, major Camerlengus si præsens fuerit, vel in ejus absentia antiquior in ipso officio, fructus & electuaria & omnia ad officium Apothecarii & Fructerii pertinentia apponere non prætermittant: qui tunc gustum coram Nobis faciant, ut Scutiferi aliis diebus faciunt.

[106] [commendatur eis visitaresub noctem ostia hospitii R.] Sane non minus ipsos Camerlengos jubemus esse solicitos, præsertim illum qui officiabit & sigillum portabit, ut nocte qualibet januæ recognoscantur hospitii, ubi Nos pernoctare continget; vel per alium ex Camerlingis vel ex Scutiferis cameræ vel Uxeriis: jubeatque illi qui recognoverit claves domus sedule custodire, ne (quod absit) ex incauta custodia præbeatur occasio scandalorum. Omnes autem Camerlengi infra domum nostram jacere poterunt, quando volent: unus tamen eorum ad minus, [& ut unus semper ac cubet armatus:] si sanus & præsens extiterit, ad hoc ex debito astringatur; præcipue quando quemvis ex eis jacere conveniet coram Nobis. Attamen ipsorum quilibet qui juxta domum nostram quomodolibet jacuerit, pro uberiori securitate personæ nostræ, militaria arma secum & prope semper parata habeat & completa: & si hoc facere neglexerit, quitatione sua unius diei, singulis vicibus quibus dicta arma parata habere (ut est dictum) omiserit, ipsos fore decernimus puniendos.

[107] Insuper etiam, ad quemcumque locum erimus, [alii ubique adhæreant lateri,] semper Camerlengui nostro debent insistere lateri, præcedendo Nos, vel alias prout occurrerit Nobis de prope assistendo. Eisque injungimus præcavere, ut a conspectu nostro amoveri faciant ea quæ esse perpendunt indecentia vel nociva. Hoc quoque ad ipsorum spectare declaramus officium, Nos videlicet induere & spoliare, aquamque ministrare cum pedes lavamus pauperibus, vel actus similes exercemus, qui ad mensam minime spectant. Volumus autem quod in exhibitione servitiorum hujusmodi, [administeria corporis Regii,] honoris inter ipsos prærogativa servetur, ut major Camerlengus præ aliis, & vero de duobus ceteris vetustior in officio semper præferatur in talibus servitiis minori. Adhuc etiam ordinamus, ipsos Camerlengos, quos pro familiariori exhibitione servitii ad multas prærogativas admisimus, [& domesticis assignent cameras:] potestatem habere in domibus, ad quas Nos declinare continget, illis personis, quæ habent ex Ordinatione nostra infra domum nostram jacere ex debito, singulis juxta congruentiam hospitii cameras assignandi; ac etiam disponendi circa opera, quæ in nostro hospitio fuerint extruenda.

[108] [securitati quoque & custodiæ Regis prospiciant,] Præterea quia, ubi majus eminet periculum, cautius est agendum; Camerlengos solerter curare præcipimus, ut guerrarum tempore, cum ad quemvis exercitum personaliter accedere nos continget, circa tentoria nostra semper provisi sint, & maxime de nocte ad securitatem personæ nostræ, de omnibus opportune, præsertim de sufficienti custodia hominum armatorum. Habeant insuper Nos solicitare de providendo, ut ad frænum equi nostri viri idonei, armorum aptitudine & numero deputentur; & etiam clientes numero convenienti & sufficienti ad custodiam nostræ personæ, eo tempore cum equitabimus cum exercitu aut sine exercitu, ordinare nullatenus prætermittant.

[109] Hoc amplius ordinamus, ut Camerlengus qui inter Milites simplices obtinet primum gradum, [Primus curam supremam habeat supellectilis,] facto prius inventario de omnibus quæ sunt in reposito nostro & quæ tenentur per Armatorem, & de rebus quæ pro quotidiano servitio aliis Officialibus eis submissis committuntur, ut Argentario & aliis, diligentiam in custodiendo adhibeat opportunam; præcavendo ne alicui absque albarrano a nostro sigillo sigillato det, ullatenus de prædictis. Eo nempe absente remittet custodiam cum inventario ad tertium Camerlengum: ambobus vero absentibus ad Nobilem Scutiferum Cameræ si est præsens; [quæ possit etiam Scutiferis committi.] ad illum vero ex Scutiferis cameræ, qui antiquior extiterit in officio, rerum præmissarum custodia per eum cum inventario committatur.

[110] Attamen non negamus; quin major Camerlengus etiam continue, servitium tamen faciendo, si ei placuerit, possit præmissa omnia sub inventario custodire. Volumus autem quod ille quicumque fuerit, qui per majorem partem anni præmissa omnia sub custodia sua tenuerit, Magistro rationali domus nostræ præsentibus aliis, si tamen in Curia nostra tunc fuerint, semel in anno de omnibus rationem reddere teneatur. [Quinam illis subjecti,]

[110] Profecto quidem ut gradus inferior semper, ut congruit, meritum sui superioris agnoscit, ipsis Camerlinguis, secundum gradum attributum cuilibet, in omnes qui aliquod habent officium concernens cameram vel repositum, tribuimus potestatem: videlicet in omnes Scutiferos cameræ, Secretarios, Scriptores, Medicos, Camerarios, Barbitonsores, Uxerios, atque servientes armorum: quos siquidem omnes, si in officio suo defecerint, poterunt eorum quitatione privare ad tempus, statuendum pro modo insolentiæ vel defectus; [cum potestate in reos animadvertendi.] nec non omnes præmissos poterunt capi facere, si eorum demerita hoc requirant. At vero in Armatorem b & in Sartorem personæ nostræ, Spalmatorem & Apothecarium fructuum, Argentarium Paratores cameræ, & etiam in Nuntios virgæ, c & Excubitores, nec non in Custodem tentoriorum & in eorum coadjutores, damus eis simplicem potestatem: & insuper ut istos posterius nominatos possint ab officiis eorum suspendere, si consideratis culpis hoc eis videbitur faciendum: & etiam eis prædicta remittere possint, si hoc viderint expedire: quæ quidem remissio fiat per illum vel per illos qui condemnationem fecerint, & non per alium; excepto Camerlengo majore, cui, licet condemnationem non fecerit, remittendi tribuimus potestatem, informato tamen se primitus cum illo qui fecerit, de causa condemnationis & culpæ merito: quare pœnam seu condemnationem meruit reportare. [& licentiā dandi,] Insuper etiam siquis delinquat intra cameram nostram, illumcapi facient, licet ad eos non pertineat punitio. Istis etiam supranominatis licentiam recedendi a Curia dare possunt, exceptis Secretariis, quibus per nostram tantum Majestatem est licentia concedenda.

[112] At vero ut vestes nostræ & alia paramenta, quibus vicissim utimur, semper, quando eis uti voluerimus, [Pœna Camerlingi si quid deficiat investitu vel ornatu:] parata sint secundum convenientiam status nostri; volumus ut ipsi Camelengui inscriptis habeant ordinationem super hoc per Nos factam; ne prætextu ignorantiæ ab aliquo contingente defectu se valeant excusare. Quinimo interminamur pœnam privationis omnium jurium, quæ percipit ratione officii, illi Camerlengo, qui prior est inter duos Milites; alii vero posteriori pœnam amissionis medietatis eorumdem, si in formam dictæ Ordinationis nostræ, super hujusmodi vestium & ornamentorum præparatione, ex defectu reperti fuerint transgressores.

[113] Cum aliquo casu impediti pedes pauperum abluere, qualibet die Jovis, ut consuevimus, minime convenienter poterimus tunc Nobilis sæpedictus, aut ille de Militibus qui prioritate in officio gubernabit, [idem vice Regis lavet pauperibus pedes] si præsentes fuerint; & in ipsorum absentia alius Miles, qui novissime in officium fuerit vocatus, loco nostro præfatam ablutionem peragant in nostra præsentia si commode fieri potest ut quæ impediti non faciemus, ad minus videndo ad devotionem provocemur. Soliciti insuper sint, ut quando nos taliter infirmitate (quod Deus avertat) gravati essemus quod non possemus de talibus recordari quod Officium coram Nobis vel janua nostræ cameræ celebretur horis debitis & opportunis ne ex nostra infirmitate laus divina amittatur. [& curet divina celebrari:] Præterea cum sciverint Nos velle pro alicujus defuncti anima solennem Missam facere celebrari, mandent in continenti, facta Nobis per eos vel alterum eorum mentione, de numero torticiorum d quæ in ipsa Missa illuminari voluerimus nostro Apothecario, qui illos de hoc tenetur solicitare, ut ipsa tortitia accendere in ipsa Missa cum effectu procuret. [ac Missam pro defunctis.]

[114] Adjicimus equidem Ordinationibus istis, ut omnes Camerlengui nostri singula exempla hujus nostræ Constitutionis, in quantum eos aut illos qui eis submissi sunt tanget, conscribi faciant seriose, [Regulas suas frequenter legat,] eaque legant frequenter vel faciant sibi legi; quatenus non ignorent quid eorum incumbat officio, sed observent; ac insuper si aliorum culpa defectus in aliquo contigerit, debite possint ipsi corrigere inferiorum insolentias ministrorum.

[115] [& cum sociis homagium juret ipsi Regi,] Novissime etiam statuimus, quod Camerlengui, qui pro tempore fuerint, in principio sui officii, super sancta Dei Euangelia Nobis jurent, & per exhibitionem homagii Nobis personaliter se astringant; quod cum omni posse & ingenio suo damnum personæ nostræ & periculum evitabunt, quod imminere sciverint; salutemq; nostram & statum, quantum eis possibile fuerit, conservabunt: [tum fidelitatem] & si ab aliquo quocumq; damnum personæ vel status nostri sciverint, vel cum verisimilitudine audiverint, procurari, illud Nobis quam citius poterunt revelabunt: quodque si aliquam secretam infirmitatem corpori nostro (quod absit) contingeret evenire; illud nemini sine nostri licentia revelabunt: item quod sigillo nostro secreto, quod eis committimus, non sigillabunt alicubi, nisi ibi viderent nostri impressionem annuli vel aliud signum nostrum, quo pro tunc in similibus uteremur: [tum secreti custodiam,] item quod aliquid non facient nec fecerunt, quo minus possent plene hæc omnia adimplere. Nimium si hoc casu, ubi de nostræ conservatione salutis agitur, exigemus, imo si pro unius modici castri custodia homagium exigere est & fuit hactenus moris nostri …

[115] [ipsumque exigat a sibi subjectis:] Postremo etiam injungimus Camerlengis, ut ille ex eis qui sigillum portaverit, corporale juramentum exigat & homagium recipiat, in principio cum primum ad officium vocabuntur; scilicet a Paratore cameræ & ejus coadjutore, nec non etiam a Nuntiis virgæ, & Argentario, & ab eo qui tentoriorum habet officium & adjutoribus eorumdem, & ab aliis de reposito, a quibus nos non recipimus; quod bene & legaliter circa eorum officium se habebunt, specialiter circa conservationem personæ & status nostrorum, damna pro posse vitando, utilia procurando, & revelando si qua contra nos incommoda scirent per quosvis alios procurari; vel, si Nobis revelare non possent, hoc revelabunt alicui ex Camerlengis, [idem præstabit tamquam Consiliarius.] taliter quod possit ad nostram notitiam pervenire. e Cum vero præfati nostri Carmerlengi, juxta nostram Regiam Ordinationem de Consiliariis nostri consilii [esse] dignoscantur; volumus quod juramentum, in dicta Ordinatione ordinatum præfati Camerlengi Nobis facere teneantur.

ANNOTATA D. P.

a Albarranum, breviculus, Hispanis Albala, vox Maurica, Catalanis & Aragoniis usitata Exempla vide apud Cangium, ubi ex translatione S. Honorati Arelat. allegatur Albarannum verbis sequentibus inventum &c. vide pluries hanc vocem Rubr. 7 de Secretariis.

b Spalmator, a Spalmando dicitur: infra autem num. 150 datur Sartori, qui eum juvet in mundando vel spalmando vestes, id est ad pulveres palmis excutiendos.

c Etiam hic scriptum fuerat primitus Supportarios, & num. 115; sed manu correctum eo modo quem supra explicui ad Rubr. 1 Annot. m.

d Torticius, Intorticium, tæda circum torto cereo obvoluta; sed & pro quovis funalium, majorum genere usurpatur, Francis Torche, Antorcha Hispanis; itaque hic dici patebit num. 270.

e Hæret hic imperfectus sensus, quem opto aliunde certius suppleri, quam per conjecturam cuique liberam.

De Scutiferis cameræ. ℞. II.

Ad domesticum personæ nostræ servitium, [Sex illi sint, eorumque unus ex Baronibus,] quo Scutiferi cameræ intra nostri secreta cubiculi nobis familiarius obsequuntur, sex vel septem numero volumus deputari: ex quibus unus erit semper Nobilis Baro vel ex Baronibus genitus, qui & prærogativa gaudebit ceteris potiori. [Camerlengis subjecti;] Omnes autem Scutiferi cameræ subjicientur & obedient Camerlengis, in iis videlicet quæ contingent quomodolibet officium eorumdem.

[116] [excubantes per vices,] Sane ut injunctum eis servitium possint absque gravamine levius supportare, statuimus ipsos inter se duos de seipsis deputare per vices: quos quidem jacere volumus in nostra Regali camera omni nocte, ut nos videlicet calceent & discalceent, aliaque similia impendant servitia, quæ præberi Nobis convenit familiariter & privatim. Insuper etiam eisdem injungimus & mandamus, ut ubicumque in domo nostra jacendo ipsos pernoctare contigerit, [& semper armati:] semper prope se arma personæ suæ habeant decentia & completa; ut si aliquis casus necessitatis occurrerit, non reperiantur omnimode improvisi; & si hoc aliquando neglexerint, quitatione unius diei singulis vicibus puniantur.

[117] [Regis ensem ac pallium post ipsum ferant:] Consequenter autem ad Scutiferorum officium pertinere disponimus, ensem Nobis cum æquitare volumus ministrare, vel eumdem ante Nos deferre, si hoc jusserimus faciendum: portare etiam galerum seu capellum solis vel pluviæ; insuper & vestes quascumque portari fecimus coram Nobis ipsos quidem ad hæc & ad consimilia officia semper volumus esse paratos. Adjicimus etiam ut post Camerlengos quanto magis commode fieri poterit, vadant prope Nos præcedendo, vel alias ut magis fuerit conveniens & opportunum; salvo tantum quod in præmissis exhibendis servitiis ceteri Scutiferi deferant Nobili seu Baroni: at vero inter ceteros ille qui in servitio vetustior fuerit, novioribus quoad hoc potior habeatur. Denuo etiam portare debebunt Scutiferi galeam & scutum & lanceam, cum parvo vexillo, [item galeam, scutum, lanceam.] quæ quinque coram Nobis ex more deferri facimus, tam guerræ tempore quam alias, locis & temporibus opportunis; ille videlicet quem nos pro qualibet vice duxerimus eligendum: injungentes Nobili præfato, ut tam tempore guerræ in exercitu quam alias volendo itinerare, a Nobis scire minime prætermittat, per quem, an per eum vel alium vellemus prædicta portari; ut sic Nos, inspecta loci & temporis qualitate, ordinare de hoc melius valeamus.

[118] [bellaria mensæ inferant,] Ad curam eorum etiam injungimus, ut Nobilis, si præsens fuerit, & in sui absentia antiquior in officio, saleria a, fructus, &, omnia ad officium Apothecarii & Fructerii vel aliquorum de reposito pertinentia ad mensam nostram deferent; & sumpto fideliter gustu, tam de ipsis quam de aqua vel vino, cum quo lavabuntur ea quæ commode lavari possunt, coram Nobis apponant: exceptis illis diebus, quibus id Camerlengis injungitur.

[119] Porro, quia rationi consonum est, diversa officia, sub eodem duce vel capite, cum casus forsitan imminet, debere se invicem adjuvare; [suppleant vices eorum qui mense ministrare debent:] & defectum unius alter consors teneatur ex æquo regere & supplere; eapropter statuimus, ut si Scutiferos, qui habent nobis servire in mensa, contigerit absentes existere vel alias occupatos, vel nos sic secrete esse vellemus, quod ipsos minime admitteremus; eo casu Scutiferi cameræ illorum officium habeant exercere: sic tamen quod Scutifer Nobilis vel alius quem præferte vellemus primo, demum ex aliis ille qui in officio vetustior fuerit, [& Camerlengorum:] illud exerceat & supportet. At vero in omnium nostrorum Camerlengorum absentia, eisve sic alias impeditis ut non possint in suis officiis deservire; volumus ut Nobilis Scutifer Cameræ primo, si præsens sit, alias ille qui prior vocatus fuerit ad officium, exhibeat Nobis omnia quæ ad Camerlengorum officium ordinavimus pertinere: quam Ordinationem nostram, factam de Camerlingorum officio, ac insuper & præsentem volumus Scutiferos cameræ singulos in scriptis habere; [& idem quod hi jurent.] quo videlicet esse valeant in agendis cauti peramplius & solertes. Postremo statuimus, ut Scutiferi cameræ juramentum & homagium præstent Nobis, sub forma quam Camerlengi debent præstare, juxta ea quæ per Nos sunt alibi de Camerlengis ordinata.

ANNOTATA D. P.

a Salerium; Francis Salade, Hispanis Ensalada, proprie est ferculum ex herbis, oleo & aceto ac sale conditis; a quo nomen istud. Latine Commodius, Acetarium dicimus.

De Camerariis ℞. III.

[Duo sint,] Duos viros, industriosos & fideles, Camerarios cameræ nostræ volumus deputari; qui etiam circa illa quæ suum concernent officium parebunt & suberunt Camerlengis.

[120] [ad usus cubiculi,] Hi siquidem Camerarii debent vestes & calceamenta personæ nostræ munde & honeste tenere; jocalia quibus quotidie utimur cum inventario Camerlengis custodire; lectum nostrum facere & parare; utque camera nostra sit convenienter ornata, & ea quæ ibi sunt debite ordinata, cavere; & his similia servitia in camera exercere; & debet in retro — camera a unus semper necessario jacere. [eique necessaria curanda.] Insuper eorum incumbit solicitudini, & qualibet nocte præcaveant, ne sit aliquis defectus in camera nostra illarum rerum, quæ in illa solita sunt immitti; utpote quod sit ibi vinum & aqua sufficiens ad bibendum, propter casus qui quandoque de nocte eveniunt improvise: item aquæ abundantia ad lavandum; candelæ & tortitia ad illuminandum, species confectæ ad comedendum; arma etiam decentia personæ nostræ completa unius militis, quæ debent qualibet nocte prope nos ponere ad pericula quæ possent occurrere præcavendum.

[121] Quæ quidem omnia & singula recipiant ab aliis officialibus domus nostræ, ad quos pertinet singula hujusmodi singulariter ministrare, Aquam etiam benedictam, ad satisfactionem devotionis nostræ, [Illi incumbit providere in crastinum:] jubemus eos qualibet nocte ponere ad caput lecti nostri: De his & similibus curam habeant diligentem. Sane cum nos nocte qualibet lectum intrare continget, unus ex Camerariis antiquior in officio si præsto est, alias secundus in officio debet scissitari & petere a Nobis, quas vestes in crastinum disposuerimus de portare, ut illas de sero præparet quas potius duxerimus eligendas.

[122] Adhuc etiam ordinamus, ut cum nos aliquod viagium b facere, vel aliter itinerare, seu ad alium locum transferre continget; [præcedere iter agentem Regem] unus ex eis, prout inter se convenient, semper præcedat Nos ante, cum ornamentis unius lecti nostri; ut cum ad locum destinatum venerimus, inveniamus ibi pro persona nostra cameram præparatam. Curam etiam eos volumus habere diligentem, ut omnia quæ personæ nostræ sunt approximanda, [calceos curare,] vel per Nos quoquomodo contrectanda, taliter perscrutentur, quod ab omnibus nostræ personæ nocivis penitus fiant aliena. Maxime hoc per eos observetur in sotularibus c & aliis, [& homagium facere.] quæ per aliquem de curia & domo nostra minime fient; quos vero sotulares, recepta prius propter hoc a Thesaurario pecunia, præcipimus facere fieri per eosdem. Postremo quia Camerarii isti in camera, in multis familiaribus servitiis, nobis adsunt; volumus eos, cum primum ad suum assumentur officium, juramento & homagio constringi consimilibus illis, quibus adstringi disposuimus Camerlengos, & in forma per Nos, in Capitulo de Camerlengis superius ordinata,

ANNOTATA D. P.

a Retro-camera: sic Retrobannum Retrofeudum, Retroguardiam aliaque similia reperias in Glossario Cangii: quæ Franci per adverbium Arriere efferunt.

b A Via deducitur Viagium, iter, peregrinatio.

c Sotulares, Calceamenta, quasi subtalares.

De Barbitonsoribus. ℞. IV.

[Duo sint,] Pro humanis necessitatibus, quibus natura hominem, quantacumque fretum potentia, nullum fecit expertem, etiam nos Barbitonsorum officio indigemus: quos quidem duos esse volumus nostro servitio deputatos, qui nempe Camerlengis suberunt & parebunt.

[123] [curando nitori capitis,] Hi autem, circa ea quæ suum concernunt officium, esse debent erga personæ nostræ servitium diligentes; ut videlicet caput nostrum pectinent opportuno tempore, lavent etiam cum Nobis expedire videbitur, primitus facto gustu; & similia faciant, ad quæ sunt specialiter deputati: debent etiam tenere munde & decenter bacinum, a & alia instrumenta, quibus uti habent suum officium exercendo. [& adjuvando Camerario.] Porro erunt in servitio Cameræ, adjuvantes Camerarios in præparatione & ordinatione vestium, nec non & lecti & alterius cujusvis ornatus cameræ. Cumque continget abesse Camerarios, omnia servitia, & ordinationem vestium nostrarum, isti Barbitonsores facient & supplebunt: & infra hospitium nostrum, cum Camerariis vel alibi, unus ipsorum jacere astringitur.

[124] [ac ferentes per iter malettam,] At vero cum Nos alibi transferre continget, unus ex Barbitonsoribus, prout concordabunt inter se, portabit maletam b cum vestibus corporis nostri, quas mandabimus deportari, de quo etiam primitus interrogare Nos debebunt. Sane in exhibendis præmissis & aliis incumbentibus, servitiis semper is qui prius assumptus est ad servitium alii præferetur. Consequenter etiam, quia exigente officio quod habent impendere Barbitonsores, frequenter ad personam nostram plus ceteris appropinquant; ordinamus, ut in novitate receptionis servitii, quilibet eorum tale præstet juramentum & homagium, quale præstare disposuimus Camerlengos.

ANNOTATA D. P.

a Bacinum, pelvis, voce diminutiva a Bak vas, alveus.

b Maleta, pera vestiaria, diminutivum a Mala, quod equestrem sarcinam interpretatur Cangius, estque a Teutonibus sumpta vox.

De Medicis. ℞. V.

[Attenta medicorū habendorum necessitate;] Qui fragilitatis humanæ varietatem recte pensando conjiciunt, quomodo videlicet infirmitas discursu sine intermissione deficiat, quantæve molis onusta gravedine in corruptionis exterminium continue defluat & labatur; profecto luculenter agnoscent, qualis sit Medicorum utilitas, quamque sit illorum exquisita necessitas quorum arte ac industria plerumque sanitas conservatur jam habita, nec non & deperdita restauratur.

[125] [statuuntur duo,] Ordinamus igitur, ut in curia nostra ordinarie sint duo periti Medici, probatique in medicina seu physica; qui perspicaciter insistant pro nostræ conservatione salutis, Nobisque suggerant ac dicant intrepide, ut prosequamur & utamur iis quæ fuerint nostræ saluti accommoda, quæque noxia fuerint evitemus. Die namque qualibet de mane urinam nostram debent inspicere, ut corporis nostri quotidie dispositionem agnoscant; & si viderint in nobis aliquam immutationem fieri, statim de salubri curent remedio providere. [qui sanitati tum Regis] Insuper & si aliqua corporali necessitate, vel quavis infirmitate corpus nostrum gravatum esse perspexerint; de nostra curatione indefessa & solicita diligentia curam agant: & si forte aliqua medicinalia sumenda Nobis porrexerint, primo de illis gustum faciant coram Nobis. Præterea etiam eisdem Medicis nostris injungimus, [tum aulicorum attendant.] ut cum aliqui ex domesticis nostris vel familiaribus inciderint in aliquam discrasiam, a de iis etiam curam habeant diligentem, illisque pro salutis restauratione provideant, prout melius poterunt, juxta peritiam artis suæ: & maxime de personis Nobis propinquis, vel conjunctis sanguine, seu gradu aliquo parentelæ.

[126] [Unus Regi comedenti semper adsit,] At vero Nobis in mensa comedentibus. Medicos nostros inibi præsto jubemus assistere. quatenus Nos solerter incautent b præcavere a cibis incompetentibus & nocivis: & si qualitercumque aliquid coram Nobis venenosum apponi, vel aliquovis modo adesse conspiciant, illud continuo abjici faciant & recondi. Sin vero [contingat] (quod avertat Deus) aliquo casu vel facto sinistro [Nos] illud venenosum imprævise & subito sumere, [Apothecarios sub se habeant,] confestim remedient, ut viderint expedire. Sane unus ex Medicis ad minus infra domum nostram de nocte jacere debebit: ut si forsan illa hora Nobis vel cuivis ex nostris aliquid accidens evenerit, Medicus sit promptus non a longe remedium adhibere. Porro si ex Medicis nostris alter tantum fuerit in Medicina Magister, ille in prærogativis honoris alii præferetur: ubi vero ambo Magistri vel alias paris conditionis extiterint, [& pareant Camerlengo,] tunc ille esse debebit in honore potior, qui prius ad nostrum servitium fuerit evocatus. Consequenter autem sciant quod Apothecarius noster & ejus adjutor ipsis obedire habent quoad ea, quæ illis facienda injunxerint ipsi Medici, suam concernentia scientiam Medicinæ: ipsi autem equidem Medici suberunt Camerlingis: qui videlicet Camerlingi ad curam omnium quæ concernunt personæ nostræ custodiam specialius sunt assumpti.

[127] Postremo, cum Medici primo ad nostrum assumentur servitium; juramentum Nobis & homagium præstabunt, quod bene & legaliter suum officium exercebunt, [sub juramento Regi facto.] vitando omnia quæ saluti nostræ contraria & personæ nostræ fore periculosa prospicient: & si scirent aliquem nostræ insidiari saluti, Nobis hoc quam citius poterunt revelabunt; nostrasque infirmitates secretas nemini manifestabunt, nisi de nostra licentia speciali: quodque nihil fecerunt vel facient, quare prædicta juramentum & homagium non valeant observare.

ANNOTATA D. P.

a Δισκρασία Intemperies.

b Incautare, cautum reddere, alibi necdum legimus: imo Salvianus Incautelam contrario sensu usurpat, pro Inadvertentia.

De Sirurgicis. ℞. VI.

Quia medicinam duas partes habere incognitum non est, quarum una a Physica, alia Sirurgica vocatur, [Hi quoque] jamque super primam providerimus, ordinantes quod Physici in nostra sint curia, super secunda in præsenti, casibus qui Nobis aut nostris familiaribus evenire possent providendo, ducimus ordinandum, quod

[128] [duo sint,] Duo in Sirurgia experti in nostra habeamus curia: ipsi vero illa quæ necessaria secundum eorum artem habent, penes se teneant, ut de officio sibi injuncto tam Nobis, si casus (quod Deus avertat) contingeret, quam familiaribus nostris, servire melius possint. Et si tempore pacis per eos circa ista diligentiam habere volumus, multo fortius tempore guerræ, cum Nos in exercitu fuerimus, cura eis esse debet. Superaddentes, quod prope tentoria nostra aut loco in quo Nos stabimus, tunc temporis jaceant & remaneant. Omnia quæ gustari commode poterunt, antequam personæ nostræ apponantur, [maxime in bello.] gustent fideliter. Camerlengis sicut & Physici suberunt: & hoc quia in nostra persona operari secundum eorum officium habent, juramentum & homagium ut Physici præstent.

ANNOTATA D. P.

a Chirurgus, qui manu medicinam facit vulgo Sirurgicus; qui vero dumtaxat consilio Physicus medio ævo dictus, hodieque sic dicitur Italis: plura vide apud Cangium.

De Secretariis scriptoribus. ℞. VII.

Consequentia nomina rebus, esse, a studentes [norunt] & congruam nominis officii Secretariorum impositionem existere ipsius officii qualitas attestatur: quia plura secreta idem officium exercentium fideli industriæ committuntur.

[129] [Duo sint,] Unde taliter providentes disponimus, quod duo Notarii, boni & sufficientes, ad officium secretariæ deputentur, qui Nobis litteras secretas scribant; & omnes scripturas, quæ secreto nostro sigillo debent sigillari, & libros nostros teneant, & de iis curam gerant. Unus eorum bonus sit calculator, b ut quando computa nostra videre voluerimus, ipse super illis informare nos valeat; & libros aliquos computorum secum teneat, ut quando in illis ad nostri certificationem aliquid videre cupiemus, [quibus arcana scribenda & servanda credantur,] prompte habere eos possimus. Ad mandatumque cujuslibet de nostro Consilio litteras vel albarana faciant, cum eas postea videre & signare habeamus. Quæ vero in Consilio nobis præsentibus, tam super supplicationibus quam alias scribuntur, unus ipsorum scribere teneatur. De factis quæ in nostro Consilio determinabuntur, vel ad memoriam reducentur, quæ tunc terminari non poterunt, memoriale faciant, ut terminata executioni per illum ad que pertinebunt mandentur, & non determinata loco & tempore opportunis discutiantur. Ex hoc enim unum semper necessario, quando consilium tenebimus, volumus esse præsentem, licet ambo habeant interesse.

[130] [ipsi præsint cursoribus,] Verum quia scribere litteras vanum & sine fructu esset, nisi ipsæ litteræ ad illos ad quos dirigentur, mitterentur; volumus ut Cursoribus, in mittendo eos cum nostris litteris, præsint, & si in negligentia eos inveniunt, ad unius mensis quitationem privare ipsos secundum quod ipsis videbitur, valeant atque possint. Ipsi tamen Secretarii sub Camerlengis esse astrictos se cognoscant; excepto quod nec Camerlingis nec alicui, sine nostra speciali licentia, scripta secreta sive litteras nostras Secretas ostendant ullo modo.

[131] [& cum opus ex Cancellaria adjutores sumant,] Unus ipsorum necessario ad minus infra nostrum hospitium in loco convenienti, ut cito si necesse contingeret eum adscribendum qualicumque hora habere possimus, jaceat. Committere insuper adscribendum, in casu quo multis litteris occupati sufficere non possent, illis de Cancellaria possint, dum tamen non essent multum secreta: quo casu nolumus absque nostra fieri licentia speciali. Volumus etiam, & sub pœna duorum mensium amittendi quitationem pro qualibet vice eis mandamus, [omniaque in registrū referant:] ut omnes litteras & albarana, quas & quæ per ipsos fieri contingerit, registrent; & etiam illas, quas nos manu propria scribemus, nisi de nostra voluntate non prætermittent. Nec non volumus, quod a nostra curia, nisi obtenta speciali a Nobis licentia, se non absentent quoquomodo.

[132] Postremo, quia antiquiori per novissimum honos debetur, ut per alium qui primus fuerit in officio memorato honoretur, [& ipsi Regi fidelitatem jurent.] præcipimus & ordinamus, ut in omnibus officium tangentibus, primus prærogativa præ alio gaudeat. Juramentum Nobis faciant, quod bene & legaliter in eorum officio se habebunt; & quod quæ nostri sunt secreti, quæ ipsi tam per litteras quas scribent, quam in Consilio scient, tenebunt secrete. Insuper & quia ratione officii Nobiscum diversis habent participare modis, & per Nos litteræ & alias per ipsos scripta contrectantur, districte providentes mandamus, ut & juramentum & homagium Nobis faciant, de evitando quæ nostræ saluti essent contraria: & si ea scirent, Nobis illa debeant protinus revelare; adjicientes quod per eos non est factum neque fiet, quominus juramenta & homagium prædicta in sua possint stare roboris firmitate.

ANNOTATA D. P.

a Ms. & studentes congruam, nullo sensu; quem an corrigendo assecutus sim, æstimet curiosus lector.

b Cauculator, id est, Calculator, ex eo quod calculi ad computus faciendos adhibeantur.

De Uxeriis armorum. ℞. VIII.

[Ad decentiam & cautelam,] Quia Regali statui minime convenit, ut sine differentia personarum fienda, unicuique ad personam suam appropinquandi pandatur aditus; sed condignum sit, ut tam causa honoris, quam etiam periculi evitandi, quod secundum gradus & conditiones personarum licentia approximandi unicuique tribuatur: ideo

[133] [sint quatuor,] Ordinamus, quod quatuor (ut melius laborem, quem propter officium eorum habebunt, sustinere valeant) ad retro Nos eundum, tam equitando quam peditando, ut custodiant ne omnibus personis, nisi secundum quod expediens fuerit, secundum nostrum statum & conditionem, nec non & secundum tempus, aditus ad Nos concedatur, deputentur. Et ut melius aliqua quæ secundum eorum officium eis incumbent, valeant adimplere, virgam per quemlibet ipsorum portari jubemus: a Uxerios armorum autem eos vocari volumus, ut nomina convenientia sint rebus.

[134] Et quia expertis in quocumque facto est credendum, ordinamus quod prædicti militares sint personæ, [iique Milites,] non tamen cingulo Militiæ præditi: militares enim personas tam genere quam experientia, quæ ad arma spectant & pertinent, scire & facere præ aliis incognitum non est. Quique etiam loca ad quæ quacumque ratione intrare habebimus, tam per eos quam per Servientes armorum, secundum quod loca erunt, solicite ne infidiæ sint prævideant. Predictorum etiam ad minus necessario unus foris coram janua cameræ, in qua Nos jacebimus, jaceat: quotienscumque vero coram dicta janua cameræ, ut dictum est, contigerit eos jacere, quod uni declaravimus esse necessitati; arma militaria completa in capite sui lecti teneant; ensem tamen semper deferant; & arma alia tam secrete quam apparenter, quando & secundum quod fuerit opportunum: [& armis semper paratis instructi,] in hoc autem & loci conditio & temporis qualitas sunt inspicienda: nam eis & nomine & officio, præ aliis, servitio & custodiæ nostræ personæ deputatis, congruit evidenter. Et siquidem dicta arma deferre & tenere, ut superius est ordinatum, neglexerit, pœna quitationis unius diei singulis vicibus eosdem decernimus puniendos.

[135] Ad eorum officium etiam pertinet, ut quando divina coram Nobis celebrantur; [etiam sub sacro,] in janua loci ubi nos stabimus, aut prope cortinam nostri oratorii extra vel infra, secundum quod locus fuerit stent. Si vero coram Nobis in Consilio extraneæ personæ proponere haberent, aut quicumque litigarent; [& coram extraneis:] tunc ipsi cum Servientibus armorum intus ad custodiam nostræ personæ ingrediantur & maneant, nisi eis ex causa prohiberetur. Cum Nos vero cum illis de camera tantum esse voluerimus secrete, ut Nos cubando vel surgendo, aut alias Nos induendo, pectinando, & alia similia faciendo, vel etiam si Nos expresse mandaremus, unus tantum ipsorum infra locum ubi prædicta faciemus esse possit, qui curam habeat ne tunc aliqui ingrediantur, nisi qui de camera fuerint aut alii quos ex speciali causa ad hoc admittere dignaremur: [arceant autem importunos,] & si ultra prædictos ibi esse reperiret, nisi ex causa Nos prohiberemus, exire eum faciat: honestatis enim minime esse judicamus si ad nostra secreta, præter qui ad ipsa sunt deputati aut admissi, interessent. [præsint Nuntiis virgæ,] Nuntii virgæ sub ipsorum sint obedientia; & si eidem Virgæ-nuntii in eorum delinquerent officio, ad quitationem unius mensis tantum condemnare eos pro qualibet vice possint. Ipsi vero Camerlingis subsunt.

[136] [& homagium Regi faciant.] Quia vero isti sic ad officium nostræ personæ, ut dictum est, sunt annexi, a juramento & homagio Nobis præstandis nolumus esse immunes, sed volumus ut juramentum & homagium Nobis faciant, quod pericula quæ nostræ personæ evenire scirent pro posse evitabunt & Nobis revelabunt: & quod bene & legaliter in eorum officio ad personæ nostræ tuitionem se habebunt; quodque nostra specialia & expressa mandata efficaciter exequentur, & secreta nostræ personæ aut nostri consilii, quæ occasione eorum officii scirent vel audirent aut alias scirent, minime revelabunt: & quod numquam fecerunt neque facient tale quod obstet ad ista servanda.

ANNOTATA. D. P.

a Uxerius alias Usserius, Huisserius, ostium observans sive cameræ sive palatii: ita dictus vel a Teutonico Huys domus, vel potius a veteri Gallico Huis, ostium, sive (ut medio ævo scribebatur) Hostium; Belgice ac propriissime Doorwaerder custos ostii, sed restrictiori significato, ad significandum Apparitorem Curiæ judicialis dumtaxat. Hic vero Uxerius proprie significat regii corporis custodem. Qui cum jubeatur in signum potestatis virgam gestare, mirum est in fundo litteræ initialis ipsum cum ea non exprimi, potius quam cum scuto & galea.

De Servientibus armorum. ℞. IX.

[Item ad custodiam Regis,] Decet etiam Regalem majestatem, quæ subditos diversis modis in pace & justitia tuetur, ut ad custodiam personæ suæ variis modis & cum diversis officiis providendo provideat.

[137] Ideo ultra Uxerios-armorum, quos adhoc deputavimus: Armorum-servientes ad custodiam nostræ personæ ordinarie octo esse ordinamus: [Octo esse jubentur:] qui ante portam cameræ, ubi Nos jacebimus, jaceant, data Uxerio sive Uxeriis-armorum prærogativa in propinquintate jacendi & in aliis. Et volumus quod omnes qui in curia nostra præsentes fuerint, & minime morbo aliquo gravati, [Regemque antecedere & sequi,] ad hoc teneantur, exceptis duobus qui jacere non teneantur: hoc enim remedium, si bene inter se divident & æqualiter, ad eorum negotia peragenda sufficiet. Ceterum ut non tantum ab Uxeriis aditus illiciti ad nostram personam prohibeantur; ipsos coram Nobis (nullis inter Nos & ipsos, exceptis Camerlingis aut aliquibus cameræ Scutiferis, & eundo & redeundo de mensa, Magistris-hospitii sive Majoribus domus, aut aliis paucis, quos ex speciali causa ibi esse vellemus, ire permissis) tam equitando quam alias incedere mandamus.

[138] Curent etiam quod loca, ubi Nos stare seu ire debemus, [mensæ etiam assistere per vices,] provideant taliter quod nullum Nobis inde possit periculum imminere. Et quotiescumque multitudo gentium, seu personæ incognitæ vel extraneæ coram Nobis venire contingeret, vel coram Nobis litigarent, in tali loco, non obliviscantur se ponere, quod per eos possemus a quibuscumque inopinatis periculis protegi & defendi; ad hoc enim conditionem personarum & statum etiam considerare eos oportet. Eis etiam injungimus, quod duo continue Nobis palam comedentibus ante mensam stent; custodiendo ne nisi qui debent ad mensam appropinquent: & quod unus alius ad coquinam, ante illos qui nostra deferre debent cibaria eundo & redeundo, coram cibariis quæ Nobis deferentur, vadat. Tanta etiam & talis multitudo posset esse gentium, quod plures stare coram mensa & etiam ad coquinam ire & redire vellemus secundum quod ipsimet cernere poterunt, aut secundum quod eis specialiter mandaretur.

[139] Semper vero ut in custodia nostræ personæ; si necessarium esset, parati inveniantur, [armaque in promptu habeant:] arma militaria, coram janua cameræ nostræ jacentes, juxta se habeant. Tempore autem gueræ sive exercitus continue coram Nobis euntibus, tam equitando quam peditando, arma militaria & discooperte portent: pacis vero tempore necessario ensem & massam a deferre habeant, etiam & arma completa, quando & si eis injunctum fuerit, attentis prudenter attendendis. Et si præmissa arma, ut superius est per nos ordinatum, deferre & tenere omiserint, eos pœna quitationis unius diei singulis vicibus puniendos declaramus.

[140] Nobis vero itinerare debentibus, unus ipsorum primus cum nostro Folrerio, [quorum unus pariter præcedat cum Folrerio,] qui ad recipiendum hospitio tam Nobis quam nostræ comitivæ est ordinatus, vadat; & hoc per illum, qui ad hoc qualibet vice per nostros Camerlengos fuerit deputatus, fieri jubemus. Nam per nostros Officiales & alios quoscumque, tam infra terras nostras quam extra, melius uni ipsorum quam Folrerio, non est dubium, obedietur. Volentes quod Serviens-armorum iste, in assignandis hospitiis nostris sequacibus, & aliis quibus hospitia fuerint assignanda extra nostrum hospitium, [subjectus Majoridomus.] pareat nostris Majoribus domus firmiter in omnibus & intendat. Insuper qui antiquior fuerit in officio injungimus, & etiam alii in sui absentia Servienti-armorum, qui post antiquiorem immediate acceptus fuerit ad officium, [& sarciat damna per viam facta.] quod quando Nos venando vel itinerando (qui ista quidem quasi necessario secundum conditionem nostri status facere habemus) vel alias; damnum sive nocumentum bladis b vel vineis aut aliis expletis c dederimus, seu occasione nostri damnum fuerit; ut ipsi fideliter, super hoc eorum conscientias onerantes, provideant, æstimantes; & cum damnum passis vel aliis se informando de damno, ad quantum poterit ascendere; & deinde tam Nos, quam Confessorem nostrum & directores conscientiæ solicitare ne obliviscantur, donec effectualiter per Nos fuerit satisfactum. d

[141] In absentia tandem Uxeriorum, & ad standum ubi Uxerii stant, cum divina coram Nobis celebrantur, [iidem suppleant vices Uxerio rum,] & ad retro nos eundum eos ducimus admittendos: volentes ut tunc ad tuitionem nostræ personæ circa ista duo se habeant diligenter. Insuper juramentum & homagium Nobis faciant quod bene & legaliter circa custodiam nostræ personæ se habebunt, evitando omnia quæ nostræ personæ nociva esse possent & quod nostra mandata expressa & specialia firmiter exequantur, [& Regi jurent.] periculum mortis pro tuitione nostræ personæ minime evitando: & quod per eos aliquid factum non est neque fiet, quominus prædicta valeant firmiter observare.

ANNOTATA D. P.

a Massa, Italis Mazza, Francis Massue l. Clava, qualem magistra tui præferunt Accensi, Italis Massieri. quasi Clavarii, Nescio autem cur Servientem armorum pictor cum hac non expresserit intra litteram initialem, sed etiam reliquerit absque icone; quæ similiter deest initiali litteræ Rubricæ sequentis.

b Blada, fruges cujuscumque speciei Italis Biada Francis Bled.

c Expletum, dicitur quivis terræ proventus; ut pluribus apud Cangium videre est.

d Laudabilis profecto cura, & non solum Principibus, sed etiam Nobilibus quibuscumque venandi jus habentibus commendanda.

De Nuntiis Virgæ ℞. X.

a

Quia vero, propter custodiam nostræ personæ, Servientes-armorum decens non est quod frequenter mittantur.

[142] Ideo providimus; quod quatuor ad minus ordinarie Nuntii-virgæ sint, in nostro hospitio deputati, qui ratione eorum officii Virgam deferre non omittant: [Quatuor hi sint,] ad mandatum vero Servientium armorum infra, villam in qua Nos fuerimus, ire, & complere eorum mandata prout poterunt teneantur; nec non ad Consiliarios nostros, cum consilium tenere vellemus, & similia faciant cum effectu, etiam ad mandatum Consiliariorum nostrorum & Secretariorum, per villam prædictam, [ad mandata quolibet & ad quoslibet ferenda,] quo voluerint eos mittere, accedere non renuant. Cum vero per villam solenniter equitabimus, peditando prope Nos gradiantur, providendo ne ad nos approximetur aliquid minus decens: nam aliquando contingit melius talia per eos fieri, quam per armorum Uxerios equitantes.

[143] Buccinam b vero, Nobis volentibus equitare per villam, & specialiter ubi sciunt nostros morari domesticos, procurent buccinare; ut iidem nostri domestici sciant, [ab iis signum buccina dandum per iter,] nos velle equitare, & ad nos veniant cum suis equitaturis indilate. Hoc vero faciat alter illorum ex ipsis, qui in nostro hospitio jacuerint proxime nocte lapsa. Januas etiam nostrorum palatiorum & nostrarum camerarum foris tantum per eos volumus custodiri, quando aliis nostris negotiis non erunt occupati: custodiant autem taliter, quod argentum, [excubandum ad ostia,] quo in nostro palatio tam per Nos quam per nostros domesticos fruimur, nec eleemosyna valeat defraudari; & quod nisi prout debitum fuerit ad nostras cameras & palatia aditus per eos non pandatur: gerantque curam, quod in palatio omnes cibaria ordinate habeant comedentes. Præterea ordinamus, quod dicti Nuntii-virgæ tam in mensa coram Nobis quam alibi, [faces præferendæ,] excepto quando secrete fuerimus, vel per loca secreta infra nostras cameras ibimus, teneant & deferant tortitia illuminata. Duo autem ipsorum in foribus nostrarum camerarum, post Servientes-armorum, jaceant de nocte, & Camerlengis & Uxeriis sint subjecti.

[144] Insuper ordinamus, quod nostrum Algotzirium, in omnibus suum tangentibus officium, juvare teneantur: super quibus Majoribus-domus & ipsi Algotzirio obediant effectualiter atque prompte, [Tenentus Algotzirium juvare,] quotiens per ipsos vel aliquem ex eis injunctum eis fuerit, dimissis negotiis aliis quibuscumque. Nec non volumus, quod in absentia dicti Algotzirii, antiquior in officio ex ipsis Nuntiis-virgæ, eorum qui præsentes fuerint, officium ejusdem Algotzirii exercere fideliter sit astrictus. Carmerlengis vero pro tangentibus servitium nostræ personæ juramentum & homagium præstent, [& jurare Camerlengo ac Majori domus.] promittentes quod quidquid scient ad læsionem nostræ personæ reverti posse, illud pro posse evitabunt, & Nobis aut ipsis Camerlengis confestim revelabunt; & quod numquam aliquid fecerunt, propter quod præmissa nequeant firmiter observare. Et Majoribus domus, ratione agendorum in officio Algotzirii, faciant juramentum, per quod promittant quod in illis fideliter le habebunt.

ANNOTATA D. P.

a Ita hic expresse eadem diversissima manu in margine scriptum, qua alia hinc inde inter relegendum correcta sunt; & quidem lineola transmißa per prioris scripturæ titulum qui erat, De Uxeriis aulæ sive Subporteriis, quod mutatum credo, quia Nuntiorum eis munus potius quam Portariorum injungitur.

b Hoc quoque signo distingui poterant intra litteram initialem, si hanc ornare aliqua icone placuisset.

De Armatore Regis ℞. XI.

Culmen Regalis solii, permaxime in justitiæ rectitudine stabilitum, pro illius cultu ac subministratione frequenter & plurimum aget in armis.

[145] Hinc est quod Nos ad ea volentes attendere, quatenus arma nostri corporis, [Hic arma regia curare debet,] cum decoris pulchritudine & congruentia illæsa serventur & integra; ne videlicet corrodantur rubigine, vel alio eventu forinseco consumantur; ordinamus ad armorum nostrorum custodiam unum deputari virum, idoneum & fidelem, qui Armator ab officii convenientia nuncupetur: qui & arma nostra diligenter custodiat, caveatque quod ea munde teneat & honeste; videat etiam frequenter, an reparatione vel renovatione indigeant, [idque caute cum erunt reparanda.] ut confestim defectum corrigat, vel faciat ab artificibus emendari. Sane in reparatione armorum nostrorum facienda talem mandamus ipsum Armatorem adhibere cautelam, ut fabrum seu opificem, ad locum ubi arma servantur seu reponuntur, adducat; vel si taliter fuerit reparatio facienda, quod necessario portari ad domum artificis sit necesse; tunc non palam, sed in secreto loco ea faciat reparari. Nec enim nostræ congruit honestati, ut ea quæ sunt personæ nostræ usui deputata, per manus diversas sic patenter discurrant, ut ea possit pro voto quilibet contrectare.

[146] Ordinantes, quod pro nostræ personæ servitio, ad minus arma completa, meliora quæ inveniri seu fieri poterunt, modorum diversorum, [& habere completa pro 8 personis & equis,] pro octo Militibus & equis totidem debite armandis, per Armatorem prædictum teneantur parata continue atque prompte: inter quæ adesse secreta aliqua non omittat, quæ secrete locis opportunis deferre valeamus. Teneat etiam octo paramenta militaria, & alia octo equestria: & hæc teneri volumus ultra alia quæ causa donandi vel alia de causa tenere vellemus. Nec non teneat vexilla parva & magna & similia, secundum quod status noster duxerit exposcendum. Statuentes, quod si defectus intervenerit ejus culpa, medietatem quitationis unius anni perdet, quam de curia percipere consuevit.

[147] [ac singularia ferre post Regem;] Consequenter autem ordinamus, ut nocte qualibet Armator tradere debeat, alteri ex Camerariis nostris, arma completa nostræ personæ, ut ea ponat de prope lectum nostrum. Et si ex aliqua causa forsitan mandaremus, arma nostra juxta Nos alicubi equitando portari, ultra illa quæ scutiferi habent ferre, ipse Armator una secum deferat sic prope Nos, ut cum ea petierimus sint parata. Hic quoque Armator erit Camerlengis subditus: quibus etiam, cum petent, de armis nostris habebit reddere rationem: [eorumque servare Inventarium,] sed & Magistro rationali nostro annis singulis rationem reddere constringetur de his quæ in factione sive reparatione armorum fuerunt expensa. Unde caveat, quod cum inventario omnia arma recipiat; sitque cautus in scriptis redigere, cum alicui personæ quævis arma tradi jusserimus vel donari. Attente tamen præcaveat ne præstet nec tradat alicui de prædictis absque Albaranno, sigillo nostro secreto seu Camerlingorum nostrorum signato.

[148] [Satagat præcipue tempore belli,] Porro cum Nos continget arma velle assumere, maxime guerræ tempore, sit Armator solers, diligens & impiger, ut arma Nobis necessaria teneat semper prompta; utque illa tempore guerræ frequentius solito recognoscat; ne, cum illis uti voluerimus, defectus aliquis valeat reperiri. At vero si Armator fuerit aliquando in infirmitate, vel absentia, vel alias rationabiliter impeditus; eo casu suum committat officium uni ex Servientibus armorum seu Portariis; & inventarium, [& qui Regi juret fidem.] quod habet de armis, tradat eidem, quem Nos vel Camerlengi nostri ad hoc duxerimus pro vice qualibet nominandum. Demum autem volumus, quod Nobis præstet Armator juramentum & homagium, quod per factum suum, damnum personæ nostræ non veniet, imo evitabit pro posse damnum, quod sciret Nobis posse quomodolibet evenire, præcipue per illa quæ suæ custodiæ sunt commissa: illudque Nobis nihilominus non differet revelare: quodque nihil fecit vel faciet, quo minus possit prædicta omnia debite observare.

De Sartore & ejus coadjutore ℞. XII.

In decore & compositione vestium est attendenda conditio personarum; [Honestas vestium Regem decet:] quæ scilicet indumenta, quibus personis conveniant. Etenim pretiositas circa vestes, quæ in personis humilibus superstitiosa notaretur & vana, ex auctoritate dignitatis in aliis reputatur conveniens & honesta: quia amictus corporis & incessus enuntiant sapientem, ut alibi Sapiens attestatur. [Ecli. 17. 29]

[149] Ut autem vestes nostræ congruentes statui semper, [ideo Sartor unus] cum opus & tempus fuerit, sint paratæ; ordinamus, quod in curia nostra sit unus Sartor sufficiens, qui infra domum nostram faciat omnes vestes, ad usum nostri corporis deputandas: caveatque, quod aliqua persona incognita, [eam curet,] vel quovis modo suspecta vestes hujusmodi non contractet; quodque non in publico prospectu gentium eas faciat; sed in aliquo loco separato ab incessu communi, quatenus undique periculum & omnis suspicio extranea devitetur. [pro loco ac tempore;] Insuper etiam volumus, Sartorem istum omnem diligentiam adhibere, ut nullus defectus sit, quo minus vestes novas certis temporibus & festivitatibus per Nos ordinatis habeamus: quodque super hoc, & super emendis omnibus necessariis ad istud, scilicet Camerlengos & alios, ad quos viderit pertinere; vel etiam, si necesse est, ipse emat: alioquin, [puniendis si quid neglexerit.] si ipse in culpa fuerit, quo minus vestes habeamus temporibus per Nos alibi ordinatis, privari eum volumus media parte quitationis anni, quam a domo nostra percipiet mandantes nempe eidem, ne possit illius Ordinationis ignorantiam prætendere, ut eam in scriptis habeat & observet.

[150] Præterea disponimus ut Sartor reddat rationem, de receptis & expensis, quas facere habet ratione sui officii, [& habeat juvenem adjutorem.] Magistro rationali Curiæ nostræ: sciatque se fore subditum Camerlengis: faciet autem juramentum & hominium, ut Armator. Consequenter ordinamus, ut unus aptus juvenis per Nos eligatur, qui eo absente, vel alias rationabiliter occupato, in faciendo vestes nostras suppleat vices suas: qui etiam ipsum Sartorem adjuvet in suendo si opportunum fuerit, nec non & in mundando vel spalmando cum opus fuerit vestes nostras, & similia faciendo in aliquo loco mundo & secreto ad hoc apto. Hunc autem volumus exhibere Sartori honorem ratione officii: attamen erit subditus Camerlengis, & præbebit juramentum & homagium Nobis, sicut Sartor.

De Sutrice & ejus coadjutrice ℞. XIII.

Quod in vestibus nostris præcipimus & volumus observari, ne nisi per Sartorem certum ad hoc deputatum & juratum infra hospitium nostrum fiant; multo magis in interulis sive camisiis, & similibus quæ magis quam aliæ vestes, nostræ approximant personæ, servari volumus.

[151] [Eadem consuat] Ordonantes, quod una bona mulier Sutrix in nostra curia admittatur; quæ infra nostrum hospitium interulas nostras & similia scindat & faciat diligenter: & illa cum opportunum fuerit, etiam pannos lecti nostri & mensæ, in loco secreto lavet & mundet cum effectu, taliter quod ista sic secreta videri per aliquos nequeant nec tractari. Et pecuniam necessariam pro interulis, & aliis suo officio Sutricis pertinentibus, a nostro Thesaurario; & pecuniam necessariam pro abluendis interulis, linteaminibus, mappis & aliis, a Scriptore-rationis exigere & recipere non omittat. Camerlingis etiam submissa sit: nobis tamen juramentum & homagium faciat sicut Sartor. Coadjutrix vero sua, per Nos eligenda, in sui absentia vel alias impedita, quæ erunt nostræ personæ lavare teneatur; & alia faciat prout poterit, quæ dicta Sutrix erat factura: [& habeat coadjutricem] etiam in ejus præsentia eam adjuvet: mappasque, quæ in nostra curia tenentur, & pannos lectorum eorum qui in nostro jacent hospitio, cum necessarium fuerit lavet; & sit sub Camerlengis: & uni ex Camerlengis faciat homagium cum juramento ut Sutrix prædicta.

De Apothecario & ejus Coadjutore ℞ XIV.

Quæcumque per modum medicinæ vel cibi nobis sumenda vel ingerenda præstari continget, decet non quidem per incognitam, sed fidelem & probatam, confici & contrectari personam; quo videlicet magis munde & honeste confecta, nulla possit inibi notari suspicio, nulla præbeatur occasio cuiquam extraneo immiscendi nocivum aliquid vel impurum.

[152] Ordinamus igitur, quod in curia nostra sit semper unus bonus & fidelis Apothecarius principalis, [Confectiones omnes ipse faciat,] qui confectiones quascumque pro persona nostra ipse conficiat; & si propter aliquam necessitatem personæ nostræ indigeremus aliquibus electuariis vel zirupis, seu quibusvis aliis medicinis, idem Apothecarius illa personaliter faciet & secrete, gustumque de illis faciat, si sint res gustabiles, antequam nobis sumenda, vel alias quomodolibet præbeantur. Insuper debebit etiam providere Apothecarius ut ipse conficiat vel aliunde procuret confectiones seu confectas species pro aliis personis quam pro Nobis, [cereos curet,] nec non etiam de luminaribus cereis, torticiis videlicet & candelis, servata Ordinatione nostra quam a super hoc fecimus: quam quidem Ordinationem habeat in scriptis, ut illam melius absque violatione custodiat & observet. [& luminaria.] Caveatque idem Apothecarius, cujus curæ specialiter hoc sciat incumbere, ut de præmissis confectionibus & luminaribus nullus in nostra curia sit defectus. Et quotiens ad nos tortitia erunt deferenda ubique extra nostram curiam secretam cameram, ea nostris Subportariis & in eorum defectu cursoribus & juvenibus de stabulis tradi procuret cum effectu.

[153] Sane cum itinerando ad locum aliquē accedemus, debebit Apothecarius coadiutorem suum præmittere, ut nec in loco unde recedemus, nec in loco destinato ad quem ibimus, [atque in hoc habeat adjutorem.] de confectionibus vel luminaribus reperiatur carentia vel defectus. Nec enim volumus quod hæc, vel alia quæ ad suum spectant officium, committat alii personæ quam illi qui sibi adjunctus fuerit coadiutor. Verum cum sciverit nos velle pro anima alicujus defuncti missam solennem facere celebrari, ut addiscat nostram voluntatem super numero tortitiorum illuminandorum, in dicta Missa nostros Camerlengos solicitet diligenter. Singulis vero diebus jejuniorum in sero, & Dominicis Quadragesimæ Domini in prandio, nostris domesticis de confectionibus sive speciebus confectis ministret copiose, & aliis diebus quibuscumque cum Nos de illis petierimus. [& ad curanda omnibus electuaria.] Præterea ordinamus, quod vel ipse principalis Apothecarius, vel ejus coadjutor semper in domo nostra jaceant, parati siquis casus occurreret suum in omnibus exercere officium.

[154] Porro debebit Apothecarius obedire Medicis, in iis quæ per ipsum facienda erunt, [subditur Camerlingo,] concernentibus Medicinas; sed erit subditus Camerlengis. Verumtamen de iis quæ administrat emendo & distribuendo, Scriptori-rationis curiæ nostræ tenebitur reddere rationem, & ab ipso cum necesse erit recipere pecuniā pro prædictis. Juramentum autem & homagium nobis faciet ut Armator; addito, quod si ratione sui officii infirmitatem secretam in nostra persona sciret, illam nemini revelabit. Postremo volumus quod Apothecarius unum coadjutorem habeat per Nos eligendum, in officio suæ apothecariæ intelligentem aliqualiter & expertum, qui ipsum in conficiendo si necesse sit & alia faciendo coadjuvet, [sicut & coadjutor ejus.] cuique & in sua absentia committat illa, quæ suo officio incumbentia sunt vel commissa. Qui coadjutor debeat adjuvare alios Officiales repositi, cum in officio suo proprio ipsum vacare non oportuerit. Hic equidem coadjutor jurabit & homagium faciet Nobis, & Camerlengis obediet, sicut ipse Apothecarius iacere & obedire est adstrictus.

ANNOTATA D. P.

a Vide Partem 6 Rub. 5 de Illuminatione.

De Fructerio, & ejus coadjutore. ℞. XV.

Ad omnia quæ nobis proponuntur in cibum, decet pro eorum procuratione vel circa, electam potius & de fidelitate probatam semper assumi personam; [Hujus erit] quæ & sciat meliora discernere, & periculo, quod posset ex talibus personæ nostræ contingere, sciat curiosius præcavere.

[155] Eapropter in curia seu reposito nostro unum volumus virum deputatum fidelem, [fructus, caseos, &c. emere.] cui sit cura principalior emere fructus, caseos, ac sal, & similia, quæ tam pro Nobis quam pro familiaribus in nostra curia expendentur. Volumus etiam quotienscumque caseos aut fructus ita deteriorari contingeret, quod coram nostris domesticis non essent competentes adponendum; per dictum a Fructerium statim eleemosynariis distribui; & per dictos eleemosynarios Christi pauperibus elargiri præcipimus & mandamus. Et ita dum nos itinerare contigerit ea præcipimus pariter observanda.

[156] Prædicta autem omnia emat, quotiens commode fieri poterit, [præsentetur adjutore;] præsente ejus coadjutore & scribente, servata ordinatione alias per Nos facta super hoc, quam in scriptis habeat & observet; caveatque quod gustum faciat de omnibus præmissis, quæ Nobis sumenda debebunt quomodolibet anteponi. De omnibus autem quæ expendet emendo talia debebita Scriptore-rationis habere pecuniam, [præcedere debet itinerantem Regem,] & ipsi Scriptori-rationis curiæ nostræ reddere rationem. Cum autem Nos itinerare continget, ipse vel coadjutor suus semper prius antecedat, ut caveat ne defectus esse possit de iis quæ spectant ad ejus officium in prandio vel in cœna. Debebit etiam cum poterit sine detrimento officii sui si necesse fuerit alios Officiales repositi adjuvare. [& tam ipse] Præterea volumus eum esse subjectum Camerlengis; faciet autem Nobis juramentum & homagium, sub forma per Nos de Armatore superius ordinata.

[157] Coadjutor autem Fructerii, qui per Nos deputabitur, in emptionibus per prædictum Fructerium fiendis, [quam suis coadjutor] rebus prædictis interesse debere personaliter, & illas scribere se agnoscat obligatum, quotiens hoc commode fieri poterit & non erit inopportunum ipsumque Fructerium debet in adimplendo suo officio adjuvare, supplereque vices ejus illo quomodolibet impedito. Debet etiam adjuvare alios de reposito, [illi fidem juret] cum in suo officio non fuerit occupatus. Subjiciuntur etiam Camerlengis, ad quorum mandatum, quæ scribenda fuerint in nostro Regio reposito, scribat diligenter: Nobis autem juramentum & homagium faciet, prout Fructerius principalis.

ANNOTATA D. P.

a Vide Partem 6 Rub. 4 de Fructibus in mensa ministrandis.

De Argentario & ejus coadjutore. ℞. XVI.

Ut servitia nostræ personæ, complete ut decet & absque defectu fiant, diversas personas, secundum diversitatem officiorum, instituisse necessitatis existimamus.

[158] Unde Argentarium in nostro deposito ducimus decernendum, qui ad nostrum palatium argentum, seu vasa aurea & argentea; mappas [item] quibus tam Nos quam nostri domestici comedentes potimur, [Supellectilem mensarum auream, argenteam, lineam] deferre teneatur (exceptis amphoris & aliis ad nostrum potum necessariis) & abinde illud & illas ad repositum reportare. Argentum vero deferendum ad coquinam tradat illi ad hoc deputato, a quo post comestionem recuperare procuret diligenter. Quæ vasa aurea & argentea & Mappas, sub Camerlengo Milite, admisso primitus in officio, facto inde inventario, [curare obligatur,] teneat & custodiat fideliter; & de illis Camerlengis rationem reddat, quotiens ab eis fuerit postulata; nostramque mensam ponat atque paret.

[159] Tempore vero, quo nos itinerare contigerit, ipse vel ejus Coadjutor, primus vadat; & sic faciat quod ubicumque accedemus, [cum Coadjutore] ut nostram decet Celsitudinem, ad servitium nostrum argenti inveniamus complementum. Suum vero officium, itinerando vel non, suo Coadjutori, quando necessarium fuerit, possit committere exercendum; sic ut nullum defectum propter ejus absentiam officium patiatur: sitque solicitus habere & tenere in scriptis modum, qui servatur in tenendo a argento prælibato. Insuper in reposito ipsum vel ejus coadjutorem jacere volumus & mandamus. [item aquam pro manibus ante mensam lavandis] Tenere vero aquam paratam cum ad mensam accedere debemus, pro nostris manibus & pauperum lavandis, & aliorum qui ibi fuerint lavandi, cum bacinis argenteis, nullo modo omittat. Camerlingis autem ipsum volumus esse subjectum, quorum uni juramentum faciat, quod bene & fideliter dictum argentum custodiet, ac suum officium faciet; ac homagium, quod per suum officium damnum nostræ personæ nullum eveniet quoquomodo, [Camerlengo juratus] sed illud evitabit toto posse; nobisque, si sciret ullum, vel Camerlengis confestim revelabit: & quod nihil fecit quominus prædicta firmiter nequeat adimplere.

[160] Et ut prædicta plenius valeant perfici, una persona apta per Nos deputetur, [uti & Coadjutor ejus.] qui Camerlengis sit subjectus, & Coadjutor Argentarii nominetur: & eumdem Argentarium, in quibus poterit, juvare non omittat; & in sui absentia suum officium exerceat & peragat diligenter. In absentia etiam Scopatorum, aquam nostris domesticis post comestionem manibus exhibere sit astrictus; & etiam ante comestionem, nisi lavatorium sit ibi decens & optimum. Et faciat juramentum & homagium, quod per prædictum Argentarium est fieri ordinatum.

ANNOTATA D. P.

a Huc facere videtur partis 6 Rub. 6 non tamen hoc; sed aliud omnino est, quod hic jubetur in Scriptis tenere Argentarius.

De Folrerio. ℞. XVII.

Non solum hospitia, ad quæ Principes & magni Domini declinare valeant, [Foris agente Regi cum suis] sunt assignanda; imo quod ea decenter parata & fornita, a scamnis, lectis, & aliis similibus inveniant, fore necessarium arbitramur.

[161] Volumus quidem unum aptum & sufficientem hominem in nostra curia deputari, qui Folrerius b nuncupetur: qui hospitia tam pro Nobis quam pro nostris domesticis recipiat & assignet, quotiens ejus officium duxerimus requirendum. [hospitia parat.] Emat etiam omnes paleas emendas, tam pro lectis ad opus nostræ personæ præparandis, quam eorum qui intus nostrum hospitium debebunt jacere quorumcumque, etiam nobis itinerantibus: procuretque habere diligenter pannos pro lectis in nostro hospitio fiendis, [& lectos,] illis videlicet qui pannis indigebunt; & illos ministret & tradat, ut optimum fuerit & congruum, melioribus tradendo meliores: pro quibus lectis locatis per eum, solutionem, prout sibi conveniens videbitur, jussimus tribuendam. Decernentes ad suum officium pertinere, lectos de dictis paleis facere vel fieri facere, tam pro Nobis quam aliis quos intus nostram cameram jacere continget, prout per nostros Camerarios vel eorum aliquem eidem injungetur.

[162] Et provideat, ut melius poterit, nobis itinerantibus, quod in hospitiis, quæ pro nostris sequacibus assignata fuerint per ipsum, [ac reliquam supellectilem,] lecti decentes & alia opportuna ipsis ac suis familiis & equitaturis inveniantur complete per eosdem. [Volumns etiam tunc quod in hospitio, ad quod Nos declinaverimus, mensarum & scamnorum, in quibus cum nostris sequacibus epulari & sedere possimus, complementum reperiatur, eumdem procurare; & ad dictum hospitium, nisi in eo sit, deferri facere teneatur. Nec non etiam ad suum officium volumus pertinere, in æstate procurare virentia, & in hieme stramina & ligna, [ramos æstate & ligna hieme:] pro ignibus in nostris cameris & palatiis fiendis, vel similia juxta temporis qualitatem. Ac insuper in die Ramis-Palmarum Ramos, qui in processione deferuntur, procurare pro Nobis & nostris familiaribus sit adstrictus. Et ordinamus, quod pro præmissis sic agendis a nostro Scriptore-rationis pecuniam accipere non omittat: & de ea computum & rationem eidem Scriptori reddere sit astrictus: cui quantum adhoc & Camerlengis, in agendis per eum ex suo officio intus nostrum hospitium, & in aliis Majoribus-domus submissum se agnoscet: & quod fideliter in suo officio se habebit, nostris juramentum faciet Camerlengis.

ANNOTATA D. P.

a Fornire, furnire, providere de necessariis, incertæ etymologiæ vox. Cangius a furnis eam petit, qui panibus impleri solent, quod nondum satis placet eruditis.

b Gallice Fourrir, quod Cangius haud incommode deducit a Frodrariis, quasi primitus Foreriis incubuerit Fodrum procurare. Ego ab adverbio Foris trahere mallem quia foris agenti Principi & curiœ ejus hospitia designent; Metatores Latine diceremus ab iis qui castris ponendis metas ponebant. Hic autem Folrerius scribitur, addito l, cujus ratio non apparet.

De Paratore & ejus Coadjutore. ℞. XVIII.

a

Cameras seu cubicula nostra decet esse convenienter ornata, non quidem superstitiosis apparatibus, sed undique servetur honestas nostro congrua statui, & modestia congruens pudicis moribus inibi perseveret.

[163] Quapropter ordinamus in nostro reposito unum deputari specialiter virum, qui paramenta & cortinas apponat circa lectos nostros & ordinet, nec non & sedilia nostra quæ tenere consuevimus in consilio & in mensa, [Committitur ei cura paramentorum cameræ Regiæ,] caveatque quod super appositione paramentorum nostram super hoc alias factam b ordinationem, observet, quam in scriptis habeat, ne poscit circa id ignorantiam allegare. Insuper etiam ad istius officium spectat, quando itinerabimus, sellam pro secretis naturæ; & quæ ad illa fuerint necessaria portare. Item etiam facere lectos eorum qui habent in camera nostra jacere; aquamque necessariam pro usu nostræ cameræ deportare, [& aquæ in eam ferendæ,] & ne de ea defectus ibi sit sedule providere. Cum autem nos iter facere alicubi continget, debebit aquam, ornamenta, paramentave, & argentea vasa portare, cum quibus transire c possimus, ad usum nostrum; si forte saumarii, portantes arnesia & supellectilia nostra, hora congrua non venissent. Eoque tempore cum viagium faciemus, ipse vel coadjutor suus semper antecedere debebit, ad præparandum illa omnia, quæ sibi ex officio sunt injuncta. Cum autem in suo officio alicubi non fuerit occupatus, debebit alios Officiales nostri repositi adjuvare.

[164] [etiam ad pedes lavandos,] Demum ordinamus, quod pro nostris pedibus lavandis aquam parare non omittat, cum opportunum fuerit vel ei injunctum per aliquem ex nostris Camerlengis, aut Scutiferis cameræ vel Camerariis. Et idem faciet cum pedes pauperum velle abluere nos continget. Camerlingis autem erit subditus: quibus equidem juramentum præstabit & homagium in forma quam ordinamus de Sartore. Coadjutor autem, [daturque Coadjutor.] qui per Nos eligetur Paratoris, debebit ipsum in omnibus ad ejus officium pertinentibus adjuvare, eidemque deferre in omnibus prærogativas honoris, maxime quoad ea quæ officium suum spectant; debebit etiam alios de reposito adjuvare: suberit etiam Camerlengis, quibus juramentum & homagium faciet, sicuti principalis.

ANNOTATA D. P.

a Dicitur Parator a parando, sicut & paramenta, adeoque in propria vocum notione, a qua deflectens usus Francorum Paratores nominavit Sartores; & nunc quoque eosdem a paramentis faciendis appellat Parmentiers, quasi Paramentarios.

b Vide Partis 5 Rubricam 3.

c Transire, contentum pro tempore esse etiam idiotismo Francico dicitur, se passer.

De Custode-tentoriorum & ejus Coadjutore. ℞. XIX

Pro subministratione justitiæ, qua terras & subditos nostros ab indebitis vexationibus defensare tenemur, indita Nobis quandoque necessitate bellandi, pro obsidendo forsitan inimicos seu aliis consimilibus causis, [Tempore belli ne desint tentoria,] quibus ad arma nos oporteret intendere, opus habemus plerumque castrametari, & sub tentoriis & papilionibus immorari.

[165] Ut igitur præsto sint hujusmodi tentoria, cum casus talis necessitatis occurret, ordinamus in curia nostra unum deputari hominem, [curanda sunt etiam tempore pacis,] subtilem & aptum, qui semper, etiam pacis tempore, tentoria nostra custodiat & servet integra & parata, eaque recognoscat frequenter & resarciat, si quid ruptum ibi fuerit vel alias reparandum; recepta a Thesaurario pecunia ad hoc necessaria, de qua per ipsum Rationali computum reddi jubemus. Cum autem nos in expeditione sub ipsis tentoriis esse continget, tunc ille diligenter & solerter plus solito ipsa tentoria recognoscat, [cui rei præfectus,] & ea die noctuque custodiat; & si aliquis defectus in iis fuerit vel ruptura, confestim reparet & emendet. Volumusque quod tunc secum habeat aliquas personas in hoc expertas, quæ sciant & possint ipsum cum opus fuerit in talibus adjuvare, ipse autem eo tempore prope tentoria nostra continue jaceat & pernoctet.

[166] At vero cum tempus pacis extiterit, nec iste fuerit in suo officio occupatus, [etiam curabit ministerium argentarii] tunc eum teneri volumus, cum ad mensam intrare voluerimus, vasa argentea ad usum coquinæ necessaria, de palatio nostro ad coquinam portare, ac demum de coquina ad repositum reportare, & ibidem tradere illi qui habet ea ex officio custodire. Cum vero iste circa præmissa occupatus non fuerit, tunc tenebitur alios Officiales de reposito nostro adjuvare. Demum autem, quoad omnia quæ facere habet, volumus ipsum esse subditum Camerlengis, eisque juramentum & homagium faciet, quale Armator facere debet Nobis.

[167] Coadjutor autem istius, qui per Nos constituetur, [& in utroque habebit Adjutorem.] si absentia vel infirmate vel quovis modo alias iste rationabiliter occupetur, tenebitur omnia facere quæ principalis facere tenebatur. Cumque principalis circa tentoria occupabitur, coadjutor habebit vasa argentea ad coquinam portare & reportare ab inde. Cum vero in iis quæ sui sunt officii non occupabitur coadjutor, tunc illos de reposito consimiliter adjuvabit. Etiam in absentia Scopatorum in palatio domesticis nostris ante eorum comestionem aquam manibus præbere non omittat, nisi ibi lavatorium decens fuerit præparatum; post vero comestionem dictis domesticis, antequam de mensa surgant, aquam dare manibus teneatur. Insuper etiam Camerlengis erit subditus, faciet que eis juramentum & homagium sicut facit alius principalis.

De Scopatoribus. ℞. XX.

Quia in tanta fragilitate natura humana posita est & constituta, [Quia curanda officia, etiam vilia,] quod pluribus servitiis indiget, & etiam aliquotiens de minimis rebus est opus ei: ideo hoc in consideratione deducto, Nos qui de majoribus officiis tractauimus, de minoribus convenit etiam ordinare, de quo minime verecundamur.

[168] Ordinamus igitur quod in nostro reposito sint duæ personæ quæ Excupatores a nominentur. Ipsi enim tam cameras nostras quam palatia scobare & mundare teneantur, [scopatores statuuntur,] & in eis ignes incendere & parare a festo omnium Sanctorum usque ad festum Paschæ, & quotiens aliis temporibus eis fuerit injunctum; & mensas nostrorum domesticorum ponere in palatio, [qui focum quoque instruant,] præter nostram; & illas præparare; aquamque nostris domesticis ante comestionem in manibus lavandis dent & ministrent, nisi ibi decens fuerit lavatorium præparatum: & etiam post comestionem dictis domesticis, antequam de mensa surgant [aquam] præbeant diligenter: nec non juncum & stramenta & alia in dictis nostris cameris & palatiis, a Folrerio recepta, [aquam domesticis ad mensam infundant &c.] debitis spargant temporibus. Faciant etiam lectos nostrorum servientium armorum, quos ante januam nostræ cameræ jacere continget. Cum vero itinerabimus, alter ipsorum primus accedat, ut suum faciat officium.

[169] [omnibus de Camera subditi.] Subjecti autem sint Camerlengis & omnibus de nostra camera in iis quæ per eos sunt agenda in camera cum effectu. Pigri insuper non sint, cum circa eorum officium vacare non oportuerit, alios de reposito si opus fuerit adjuvare. Camerlengis juramentum faciant & homagium, quod per officium eorum malum nostræ personæ non veniet, imo evitabunt & revelabunt si scirent: & quod nihil per ipsos factum est neque fiet, quod obstare videatur ad observantiam prædictorum.

ANNOTATA D.P.

a Excupare, quasi exscopare, scopis purgare.

INCIPIT TERTIA PARS,
Super officio Cancellarii, & eorum qui illi subesse dignoscuntur.

[Praefatio]


j Cancellarius
2 Vice-cancellarius
4 Directores consciã Regis
5 Auditores
6 Promotores
7 Confessor
3 Scriptor Cancell.æ
8 Capellanus
9 Scholaris Capellæ
11 Scholaris Eleemos.æ
10 Eleemosynarius
12 Servitores Eleemos.æ
13 Cursores

Qui in hujus partis frontali imagine, quasi in senatu, præsidet Cancellarius, pingitur tunica laxiori, coloris violacei, cum epomide speciali albis pelliculis suffulta; alii alio colore singuli, sed æque ac ipse pileolis nigris caput tecti, quorum omnium vestispaulo brevior. sed duplex, laxioribus ad humeros manicis. In his censeas licet Vice-cancellarium, auditorem curiæ ac Promotorem, qui vero capite nudo in simplici vestitu cæruleo assistit, quasi aliquam scripturam legens, posset scriptor seu Notarius videri.

De Officio Cancellarii. ℞. I.

Quia Majestas Regia gradu eximio sublimatur, & plerumque erga magna negotia agitatur, merito litteræ ab eadem procedentes sunt excellentis viri judicio corrigendæ, & ad formam juri rationique congruam reducendæ.

[170] [Committuntur ei sigilla,] Jubemus igitur hac utili sanctione, quod in nostra cancellaria præsit unus Cancellarius, excellens Legum Doctor: qui quidem sigilla nostra teneat & custodiat diligenter; excepto sigillo secreto, quod per Camerlengos teneri decrevimus fore optimum. Idem Cancellarius etiam litteras nostras legere & corrigere, ad formam idoneam reducendo, & sigillo nostro postea communire teneatur; [sed subscriptio non nisi a Rege applicanda] illas videlicet dumtaxat, quæ per nos aut aliquem de nostro consilio vel Secretarios ipsi Cancellario vel Vice cancellario, aut alicui ex Notariis Cancellariæ prædictæ, jussæ fuerint seu injunctæ, modo & forma per Nos super hoc editis in omnibus observatis. Et ut omnia secundum voluntatem nostram melius procedant, ipsi Cancellario jubemus, ut nullum privilegium perpetuum seu privilegiorū confirmationem, aut rerum immobilium seu jurisdictionis dationē, sigillare præsumat, nisi primitus subscriptione nostra fuerint roborata. Nec non solicitus sit de omnibus, quæ ad Cancellariam nostram pertinere aliquatenus dignoscuntur.

[171] [quæ si in congrua videantur,] Volentes tamen, quod si per Nos immediate, vel ex parte nostra per aliquem de nostro consilio aut Secretariis mandentur, aut per Auditores, sicut ex eorum officio posse mandare ordinavimus, non obstante quod ex parte nostra minime mandarentur, præmissis Cancellario, vel Vice-cancellario, aut Scriptoribus dictæ Cancellariæ, vel alicui eorum quædam litteræ, quæ injustæ vel quoquomodo incongruæ, arbitrio Cancellarii censeantur, recuset tales litteras nostro sigillo communire, nisi secunda jussio nostra ex certa scientia fuerit subsecuta. Insuper, quia cui conceditur quod plus est, etiam quod minus est concedere iniquum minime reputatur; litteras justitiæ, continentes etiam Summariam seu absque lite expeditionem, [iteratam jussionem expectet.] proprio motu mandare & sigillare valeat, sicut ab aliis mandatas corrigere posse dignoscitur. Caveat tamen ne præsenti concessione taliter abutatur, [Idem potest summarie decidere causas;] quod officium Auditorum annihilari possit quoquomodo, seu evidenter impediri. Et ut ne ultra nostram Ordinationem aliquid per nostrum Vice-cancellarium, aut aliquem ex Scriptoribus dictæ Cancellariæ, pro instrumentis vel litteris fiendis recipiatur, vel agatur, [curet ne exigatur quid ultra taxam:] penes se idem Cancellarius transscriptum ejus Ordinationis, & agendorum per eosdem Vice-cancellarium & Scriptores, tenere non omittat.

[172] Cum vero taxationes pretiorum dictorum instrumentorum & litterarum, aut alicujus eorum, [& taxationes adscriptas,] quæ taxationes per Vice-cancellarium prædictum, & in ejus absentia per aliquem ex scriptoribus dictæ Cancellariæ, quem dictus Cancellarius ad hoc deputandum duxerit, in aliqua inferiori parte instrumentorum & litterarum prædictarum scribi debent, [recognoscat,] juxta dictam ordinationem, viderit excessivas; ipsas taxationes minuat & debite corrigat, prout suæ conscientiæ Dominus ministrabit: quam suam conscientiam super iis totaliter oneramus: quodque ipse Cancellarius demum taxaverit, [deque receptis reddat rationem:] recipi per Vice-cancellarium, aut in ejus absentia per dictum Scriptorem permittat & haberi faciat, & non ultra. Dictus Vice-cancellarius, vel in ejus absentia dictus Scriptor, de pecunia quæ inde venerit reddat computum, de tribus in tribus mensibus, Magistro rationali.

[173] [curet ut sententiam] Quia vero in nostris consiliis per nostros Consiliarios indicendis per eos consulendo, sit Ordo debitus merito observandus; ducimus statuendum hoc edicto, quod conscientiæ numquam in nostris consiliis discrucientur; quædam super quibus unumquemque ex Consiliariis Clericis tantum, vel unumquemque ex Consiliariis quibuscumque suum dicere consilium oportebit; [minores dicant ante majores:] injungat prius ceteris quam majoribus, quod dicant quæ sciverint consulendo: quia melius est quod ceterorum dicta corrigantur per majorum dicta postea subsecuta, quam si majorum dicta corrigerentur per ceterorum dicta postea subsecuta: & si majores prius dicerent quæ concernerent consulenda, [supplicationes expediat,] forte talis detestandæ absurditatis occasio præberetur, quod ceteri nolentes favore; aut non audentes timore discedere ab eisdem, omitterent dicere quæ opinarentur consulenda, intellectum proprium enormiter subvertentes.

[173] Præterea volumus, quod ipse Cancellarius disponat alia, [verbotenus exponat Consilio responsa Regia,] quæ præsentibus Nobis in consilio fuerint peragenda, modum standi, & proponendi, & similia, perspectis personarum statibus ibidem, juxta nostram super his editam ordinationem, ejus copiam apud se habeant decernendo. Nec non expeditiones supplicationum, scribendas in exterioribus partibus earumdem, in consilio dictet & ordinet, prout fuerit concordatum sive concessum per nostram Regiam Majestatem. Verum responsiones, faciendas in dicto consilio ex parte nostra, quascumque & quibuscumque (nisi alii expresse committeremus aliquas ex illis) facere verbotenus se sciat obligatum. [examinet promovendos adjudicaturam & tabellionatum;] Curamque etiam volumus haberi, ut ordinationem, quam super salariis commissionum fecimus, observari faciat cum effectu: nec non illa quæ ad arbitrium taxari habent, ipse, observato moderamine & inspecto labore, arbitrari non omittat.

[174] [& corrigat delinquentes,] Ordinantes insuper & volentes ad suum pertinere officium, ut omnes quoscumque, quibus publicum officium judicaturæ & tabellionatus erit committendum, de sufficientia & aliis decentibus examinet diligenter; & quos sufficientes fore noverit, ipsos expediat, tradendo illis officium destinatum. Si vero contigerit ipsum Cancellarium aliquo casu nostram non valere sequi cancellariam, tunc locum suum & sigilla nostra prædicta nostro Vice-cancellario committere & tradere non omittat. [sibi subditos,] Postremo eidem Cancellario debite corrigendi & puniendi, tam amissione quitationis vel suspensione officii ad tempus, submissos per Nos sibi, si eos in officio eorum sciverit deliquisse; [quibus & licentiam dare possit,] quam etiam capiendi & faciendi capere, ex certa scientia concedimus facultatem. Sed nullum qui sit in Consiliarium nostrum assumptus, absque nostra scientia & consensu, possit ab officio sive consilio suspendere quoquo modo.

[175] Declarantes eidem fore submissos, omnes Prælatos, Capellanos, Clericos, Doctores, Jurisperitos, de consilio aut domo nostra existentes; [non tamen Consiliariis:] in casibus tamen in quibus non contradicunt Canonicæ sanctiones. Et Auditores & Promotorem Milites; nec non omnes Judices, Notarios & Scriptores, in nostris terris commorantes; Secretariis nostris & Scriptori-rationali nostræ curiæ, ratione sui officii, submissis dumtaxat exclusis: & iis licentiam recedendi a curia nostra, secundum quod ei videbitur, possit tribuere, exceptis illis qui nostro Consilio fuerint decorati: nam florentissimis Consiliariis nostris per Nos tantum est talis licentia concedenda. Possitque idem Cancellarius Cursores nostros, si negligentes eos invenerit in eorum officio, corrigere & punire quitatione unius mensis aut infra, prout sibi videbitur faciendum.

[176] Ut autē bene & legaliter supradicta omnia peragantur, per dictum Cancellarium, [& homagium Regi faciens,] ipse Cancellarius juramentum Nobis facere sit astrictus, quodque non fecit aliquid quod prædicto juramento inviolabiliter observando valeat obviare. A nostræ vero Capellæ Scholari & Eleemosynæ, & a pueris qui de eleemosyna nutriantur, juramentū & homagium recipere non omittat, quod per factum vel consilium eorum damnum personæ nostræ non eveniet, [ipsum exigat a ministris capellæ,] maxime per illa quæ ipsi contractant & quæ Nos etiam contractamus: & quod nihil fecerint nec facient, quo minus prædicta non debeant nec possint firmiter observari. Nec non cum noster Cancellarius, juxta nostram ordinationem, de Consiliariis esse censeatur; volumus ut juramentum, præter prædictum, prout in dicta ordinatione est ordinatum, Nobis faciat cum effectu.

De Vice-cancellario ℞. II.

Cum humana fragilitas non continue hominem incolumitate corporis perfrui patiatur; cupientes ut officium non modicum nostræ Cancellariæ, [Infirmi Cancellarii:] in qua omnia negotia justitiam concernentia, quæ ad nostram devolvuntur curiam, existunt expedienda aliquo accidente indigere valeat gubernare; ideo

[177] Ordinamus quod in nostra præfata Cancellaria unus vir fidelis & sapiens, [vices ille gerat,] & in jure civili peritus, post Cancellarium proponatur, vinculo alicujus sacri Ordinis minime alligatus; ut si forte quid per Cancellarium in criminalibus fieri non poterit, per istum suppleatur. Qui quidem Vice-cancellarius ut litteræ in illa conficiendæ bene ut convenit sint dictatæ, & ut de jure procedant, laboret diligenter; provideatque quod omnes litteræ, quæ per Nos aut aliquem ex nostris Consiliariis vel Secretariis ex parte nostra, per Cancellarium aut per Auditores, licet ex parte nostra mandatæ non sint, secundum quod ratione sui officii hoc eos facere posse declaravimus, [eumque juvet;] fieri in dicta Cancellaria præceptæ fuerint, expediat vel expediri faciat, quantum in eo fuerit, effectualiter absque mora. Et ut omnia in nostra Cancellaria debite peragantur, circa ea post Cancellarium attendat cum effectu.

[178] Indefessam etiam eum volumus habere diligentiam, [litteras recognoscat,] ut litteræ quæ super supplicationibus emanantur, complete contineant factum, quod in supplicatione viderit contineri; taliter quod in hoc defectus, qui nostris gentibus gravamen non modicum posset inferre, minime reperiatur. Decernentes, ipsum esse astrictum scribere manu propria in inferioribus partibus dictarum litterarum, [taxasque recipiat.] cum deferendæ Cancellario, causa corrigendi & sigillandi, fuerint quantitates pecuniæ, quas ipse Vice-cancellarius pro jure Cancellariæ debere recipere pro illis cujus copiā, juxta nostram ordinationem super iis factam (penes se habeat) fuerit arbitratus; quas quantitates, prout per Cancellarium fuerint approbatæ, recipere & aggregare, ac de illis de tribus in tribus mensibus rationali nostræ curiæ reddere computūteneatur.

[179] Ordinantes insuper quod quotiens nostrum Cancellarium sequi nostram Cancellariam non posse contingat, nostra sigilla, quæ per ipsum Cancellarium teneri sunt ordinata, & alia agenda ex officio ipsius Cancellarii, [sigilla pro Cancellario servet,] præfatus Vice-cancellarius tenere & peragere in omnibus non omittat, excepta jurisdictione eidem Cancellario attributa. Quare officium Cancellarii, & omnia quæ Cancellarius in scriptis habere tenetur, penes se in scriptis habere minime prætermittat. [Majoridomus assistat requisitus.] Cum vero & quotiens nostri Majores-domus, exercentes jurisdictionem per Nos eis attributam, ipsum Vice-cancellarium in assessorem assumere voluerint, eis assistat in omnibus fideliter ut assessor: concedentes, inquam, eidem Vice-cancellario, quod Cursores nostros, [Cursorum defectus puniat.] si circa eorum officium exercendum negligentes invenerit, possit eos quitatione unius mensis vel infra punire, prout suæ discretioni videbitur faciendum. Juramentaque, quæ Cancellarius facturus existit, Vice-cancellarius Nobis faciat cum effectu.

De Scriptoribus Cancellariæ. ℞. III.

Cancellariam nostram taliter disponere cupientes, quod universis, pro suis negotiis ad eam accedentibus, celeris expeditio præparetur; & quod in ea scribendi officium perfectius & facilius explicetur;

[180] Sancimus & ordinamus, quod deinceps in dicta nostra Cancellaria ordinarie sint Scriptores seu Notarii quatuor, boni, sufficientes & fideles, [Notarii 4 adsint,] qui litteras scribant & omnes alias scripturas ad Cancellariam pertinentes, & ea omnia in registris reponant. Nec non volumus quod in litteris, quæ supplicationibus concedentur & fient, factum in supplicatione contentum breviter inserant in effectu, non quod supplicationem prout jacet, includant. Volumus insuper quod in scribendis litteris modum debitum servent, [& modum sibi præscriptum observent,] juxta nostram Ordinationem a super dicto modo scribendi editam, quam præcipimus per dictos Scriptores teneri & in scriptis haberi.

[181] Jubemus etiam quod ad mandatum omnium de nostro Consilio & etiam Secretariorum nostrorum factum ex parte nostra, [majoribus Officialibus obediant,] vel per Cancellarium aut Auditores, si non nostro mandato, prout ad illorum officium pertinet, litteras & alias scripturas eis injunctas faciant; sed nomina illorum, qui litteras & alias scripturas facere mandaverint in eis apponant, in partibus inferioribus litterarum; in hunc videlicet modum. Nam si mandentur per nos in Consilio, hæc verba. Per Dominum Regem in Concilio, in parte dextra ipsarum litterarum subscribantur. Si vero mandentur per Nos extra Concilium, hæc verba. Per Dominum Regem, subscribantur in loco & litteris antedictis. Si autem mandentur per Cancellarium, hæc verba Per Dominum Regem ad relationem nostram scribantur in loco & litteris memoratis, [ex parte Regis aliquid scribi mandantibus.] nisi ipse per se mandaverit & tunc scribatur, Ad relationem nostram. Sed si mandentur per aliquem ex Consiliariis vel Secretariis, hæc verba exprimentia nomen illius Per Dominum Regem, ad relationem talis vel talium, subscribantur in loco & litteris sæpe dictis. In partibus vero eisdem, immediate post dictas subscriptiones propria nomina scribere non omittant. Volentes tamen, quod cum mandabuntur eis litteræ per aliquem ex nostris Consiliariis aut Secretariis ex parte nostra, [sed expresso mandantis nomine in litteris.] antequam ipsas litteras sigillandas portent, eas ostendant illis qui eis mandaverunt; ut illi mandantes videant, an juxta nostrum procedant mandatum. Ubi vero Auditores ratione eorum officii de iis quæ fieri nostra potestate, nostra Serenitate inconsulta, expedire possunt, litteras per ea quæ in supplicationibus scribi jusserint mandaverint; nomina eorum in dextera inferiori parte litteræ apponere minime omittant, in hunc videlicet modum: Per auditores b … & …

[182] Præcipimus etiam, quod unus vel duo ipsorum, prout per Cancellarium vel Vice-cancellarium ordinabitur, Auditores continuent c & sequantur, [Duo ex ipsis assistant Auditoribus,] quorum jussu scribunt super supplicationibus, quæ per Auditores eis scribenda mandabuntur, & nomina illorum qui eas expedierint; dummodo ipsi Auditores potestatem per Nos eis attributam sive Ordinationem super iis factam (cujus copiam dicti Scriptores sive Notarii in scriptis teneant) ad unguem observabunt. [pro iisque litteras scribant,] Scribant etiam litteras, quæ ex parte dictorum Auditorum ratione sui officii quibusvis dirigentur. Nec non etiam tam acta quam alias scripturas, quæ in causis quæ coram nostris Majoribus-domus agitantur, scribere teneantur, quando per ipsos Majores-domus fuerint evocati. [& pro Majoribus-domus:] Prædictos autem scriptores subesse volumus Cancellario & Vice-cancellario nostris, & Auditoribus illos qui Audientiam sequentur; de iis tamen quæ officium concernunt Auditorum, & quamdiu Auditores sequentur.

[183] Caveant insuper Scriptores prædicti, ne litteras vel alias scripturas ad eorum officium pertinentes, alicui committant scribendas, nisi Secretariis nostris dumtaxat, [aut per Secretarios:] & eo solum casu quo ipsis Scriptores ad scribendum prædicta sufficere non valerent. Caveant etiam ne scripturæ, quas ipsi facient, per alios possint inspici seu videri: nec transcriptum litteræ alicujus sumendum a registris vel aliis scripturis Cancellariæ, nisi de consensu Cancellarii vel Vice-cancellarii, alicui personæ facere vel tradere audeant ullo modo.

[184] Mandamus insuper, quod prædicti Scriptores juramentum præstent & faciant Cancellario nostro, [jurentque Cancellario] si tunc præsens fuerit cum ad officium fuerint assumpti; seu eo absente Vice-cancellario, quod in eorum officio bene & fideliter se habebunt: nihilque pro litteris seu scripturis aliis, quas ex officio scribere tenebuntur a gentibus d recipient nisi quantum & prout per Nos fuerit ordinatum: [fidem & secretum.] quodque nullum favorem inordinatum alicui dabunt, super iis quæ ad eorum spectant officium; nullamque fraudem in eorum scripturis facient seu apponent; neminique ea quæ de secretis nostris ratione eorum officii eos scire contigerit, revelabunt, sed ea secreta tenebunt; & si forsan in nostro Consilio, causa scribendi vel alias eos interesse contigerit, quæ ibi audient & percipient penes se secreta tenebunt, nemini revelantes: & quod per eos nihil actum est nec agetur, quo præsens juramentum minus valeat observari.

ANNOTATA D. P.

a Vide Partis 7 Rubricam 5 & seqq. usque ad 10.

b Hæc spatia sic expresse vacua relinquebantur, in originali, pro nominibus scribendis ut res feret: quæ vero superius occurrunt, absque punctis, solius claritatis causa ego induxi.

c Continuare, pro jugiter assistere, necdum alibi legi.

d Gentes vulgari plurium linguarum idiotismo ponuntur pro quibusvis personis.

De Directoribus conscientiæ Regiæ. ℞. IV.

Quoniam, divina præordinante clementia, solium Regiæ Majestatis conscendimus; dignum est ut cujus præcellimus munere, illi omnino pareamus in opere; prospera peragentes, & omnia quæ justæ conscientiæ adversantur secundum divina dogmata evitantes.

[185] Quare Directores nostræ conscientiæ Regiæ esse disponimus, Episcopos & ceteros Prælatos atque Theologiæ Magistros, [Sint ii Prælati vel Doctores,] nec non Decretorum Doctores ac viros religiosos, nostros Consiliarios existentes, & qui aliud officium in nostro Consilio minime habeant: qui scientes vere, aut ab aliis audientes, aliqua nos quoquo modo facere vel fecisse quæcumque, quæ secundum divinas regulas justæ conscientiæ aliquatenus adversari opinentur; [& libere arguant quæ notarint.] Nobis illa, aliis Consiliariis præsentibus vel absentibus, omnibus aut quibusdam, dicere seu scribere teneantur, suo arbitrio feliciter consulentes. Et ut hæc fideliter peragant, Nobis faciant juramentum, & etiam juramentum Consilii secundum nostram ordinationem faciant.

De Auditoribus. ℞. V.

Laudabile est officium Auditorum, per quod supplicationes postulantium effectus congruos sortiuntur: & sic illius officii Ministerio quandoque lapsa, justitiæ præsidio corriguntur, ac sæpe gratiæ tribuuntur.

[186] Eapropter disponimus hoc edicto, quod in nostra curia sint duo Milites, [Sint hi quatuor,] & unus Doctor Decretorum & alter Legum, qui Auditores debeant nuncupari: eisque tradantur omnes supplicationes, quæ nostro Regio Culmini dirigentur. Ipsi namque omnes conjuneti, aut ex iis aliqui tres vel duo, videlicet Miles & alter Doctor, habeant expedire supplicationes, ut subjecta eloquia profitentur. [qui supplicationes excipiant & expediant.] Nam quascumque supplicationes, per justitiæ exercitium dirimendas, remittant illis, qui habent ex suis officiis cognoscere de eisdem; vel remittant illis, quos ut delegatos voluerint cognoscere de eisdem. Possint autem, quandocumque eis videbitur optimum, in remittendo vel committendo, adjicere quod summarie, simpliciter, & de plano, sine strepitu judicii & figura, aut quod lite cessante, aut quod lite & scriptis cessantibus, procedatur: per unum vero ex Scriptoribus Cancellariæ, in exterioribus partibus dictarum supplicationum, [vel iis ad quos spectat committant.] scribi faciant illa quæ remittendo vel committendo fuerint ordinata, nec non eorumdem nomina Auditorum; post quod præfatas supplicationes claudi, ac Sigillo Auditorum officii faciant communiri.

[187] Super has quidem supplicationes, clausas ut præmittitur, quæ committentur aliquibus, qui ut delegati habebunt cognoscere, [ac Supplicantibus reddi faciant,] scribi faciant per hunc modum, Cancellariæ. Deinde supplicantibus eas tradi per dictum Scriptorem faciant: quas in de supplicantes aliis Scriptoribus, in nostra Cancellaria constitutis deferant, ut litteras nostræ commissionis Regiæ consequantur. Super illas autem supplicationes clausas ut prædicitur, quæ remittentur iis existentibus in loco, in quo Nos tunc erimus, vel in aliis locis non distantibus ultra duas leucas & dimidiam, qui debebunt ex suis officiis cognoscere; nomina eorum scribere jubeant, & postea supplicantibus eas tradere non omittant: quas inde supplicantes ferant antedictis, quorum viderint nomina suprascripta. Super ceteras vero supplicationes, clausas ut anteponitur, quæ remittentur quibusdam existentibus in locis, [hi clausas tradant statutis commissariis,] distantibus a loco in quo tunc Nos erimus, ultra duas leucas & dimidiam, qui debebant ex suis officiis cognoscere, hoc verbum, Cancellariæ, scribere mandent; deinde supplicantibus eas tradere faciant indilate; quas inde supplicantes dictis aliis Notariis sive Scriptoribus nostræ Cancellariæ deferant, litteras nostræ remissionis Regiæ obtinentes.

[188] Reliquas autem supplicationes Nobis unusquisque deferat Auditorum: sicque unus post alium, [quasdam immediate præsentent Regi:] juxta sedendi in Consilio ordinem contingentem, teneatur referre unam dumtaxat ex supplicationibus quas habebit; & per Nos disposita in exterioribus partibus earum supplicationum scribi; ac hæc, Per Regem, subscribendo, per aliquem ex nostris Secretariis vel alium adjici faciemus: post quod illas supplicationes claudi & sigillo Auditorum officii sancimus communiri. Super eas vero clausas per unum ex Notariis Cancellariæ ut superius est dictum, [tum nomen ejus ponant, ad quem is remittit:] hoc verbum Cancellariæ; vel, si Cancellariæ remittere non oportet, nomina illorum quibus remittitur scribantur, atque supplicantibus tradantur: quas iidem supplicantes aliis Scriptoribus nostræ Cancellariæ deferant, ut per Nos disposita nanciscantur; vel aliis quibus diriguntur deferant, ut expeditionem secundum per Nos ordinata breviter consequantur.

[189] Verumtamen si Scriptor vel Scriptores dictæ Cancellariæ, cum scripserint expeditiones dictarum supplicationum, [quas si scriptores immediate velint tradere.] juxta voluntatem dictorum Auditorum, litteras quæ inde conficiendæ fuerint, intus vel extra Cancellariam scribere, aut dictas supplicationes expeditas ad dictam Cancellariam deferre voluerint, easdem eo tunc claudi & sigillari oportere non videmus. Nam præfatam hujusmodi clausuram dictarum supplicationum, cum sigillo officii dictorum Auditorum, [non erit opus ipsas claudi.] pro evitandis expensis eas offerentium (quos, pro deferendis ubi erant deferendæ per certas personas, indebitas expensa oportebat, ut intelleximus facere) dumtaxat duximus adhibendam.

[190] Disponimus etiam duo esse sigilla officii Auditorum, quæ dicti duo Milites Auditores teneant & custodiant diligenter: unusque illorum sigillare debeat supplicationes, ut prædictorum series attestatur. [Habeant Auditores sigilla 2,] Plane unus Miles & unus Doctor saltem jacere teneantur in civitate, vel villa, vel castro, ubi nocte aliqua Nos contigerit jacere: si vero ibi jacere non valeant, propter loci parvitatem aut inopiam impediti, [& 2 ex iis Regem comitentur,] tunc in loco infra distantiam unius leucæ posito jacere habeant quoquo modo.

[191] Ceterum Nobis existentibus in aliquo loco in quo jurisdictionalis potestatis exercitium habeamus; duo ex Auditoribus memoratis, una die cujuslibet septimanæ, ad carcerem nostræ curiæ accedere sint astricti; & ibi, præsentibus Judicibus, [visitent & audiant carcer atos,] & aliis eidem Curiæ præsidentibus ac Procuratoribus fiscalibus & Carceris custodibus, videant incarceratos, eorum querimonias cum patientia audientes; & si defectus videant aliquorum, corripiant prout decer, omnia ad statum propitium reducentes: ipsique scientes quantum usque ad illam diem processum fuerit in causa incarceratorum diffugia judicialia nitantur penitus evitare; ut eosdem incarceratos, convictos velox pœna subducat; aut liberandos, carceralis custodia longa non deprimat perperam & injuste.

[192] Observabunt etiam Auditores, quod sicut prope Nos existentes in locis, [absentis Cancellarii & Vice-cancellarii locum suppleant,] in quibus nonnulli supplicationes suas deferentes accessum ad Nos habere potuerint quandocumque; ut sic ipsi Auditores sint parati a præfatis supplicationes recipere eorumdem. Quin imo quando continget, absentibus Cancellario & Vice-cancellario, in nostris consiliis supplicationes aliquas expediri; unus Doctor Auditorum teneatur dictare, per quæ verba in exterioribus partibus earumdum supplicationum scribantur illa, quæ expedienda fuerint ordinata.

[193] Sane cum in nostris Consiliis debeant Consiliarii nostri, in iis quæ habent consulendo dicere, idoneum ordinem observare; disponimus hac consultissima sanctione, quod quotienscumque in nostris consiliis, absentibus Cancellario & Vice-cancellario discutientur quædam, [curentque ut in sententia dicenda ordo teneatur,] super quibus unumquemque ex Consiliariis Clericis tantum, vel unumquemque ex Consiliariis quibuscumque dicere suum consilium oportebit. Auditor Miles, qui priusquam alter Miles, Auditorum consortio fuerit aggregatus; quo absente alter Miles injungat prius ceteris quam majoribus quod dicant quod sciverint consulendo; quia melius est ut ceterorum dicta corrigantur per majorum dicta postea subsecuta quam si majorum dicta corrigerentur per ceterorum dicta postea subsecuta. Adjicimus prælibatis, quod quando continget, absentibus Cancellario & Vice-cancellario, in nostris consiliis expediri aliqua, de quibus oretenus aliquibus debeat responderi; hoc facere habeat Auditor Miles, qui prius quam alter Miles provectus fuerit ad Officium Auditoris: quo absente hoc debeat facere alter Miles, nisi hoc jusserimus aliquando per alterum nostrum Consiliarum adimpleri.

[194] Ne autem subjectorum nostrorum commoda negligere videamur; [Itinerante autem Rege & alicubi subsistente,] decernimus observari, quod quandocumque ad civitatem, aut castrum vel villam terrarum nostrarum itinerando vel alias contigerit nos venire; & ibi diebus quibusdam, vel die quodam aut diei parte aliquando remanere; duo ex Auditoribus, Miles & alius Doctor, aliquos probos homines, ibi domicilia habentes, & Consules seu Juratos siqui ibi sunt, debeant convocare, [convocatis primoribus loci] annectentes etiam Rectorem Majoris ecclesiæ ejusdem loci, si forte utile fuerint opinati eisque dicere non omittant, quod cogitent, si aliqua sint illi loco utilia vel nociva, & si augmentum in ecclesia vel loco fieri valeat quoquo modo. Nam illa quæ per Auditorum officium poterunt expediri, facient adimpleri; alia vero, quæ provisionem exigent Regiæ Majestatis, reservabunt Nobis, cupientibus peragere quæcumque fuerint aliquatenus optima. Nihilominus ordinantes, quod omnes præfati Auditores, & eorum quilibet, [explorent sufficientiam judicum.] ac Officiales nostri terræ in qua præsentes erimus potissime jurisdictionem exercentes, sint sufficientia præmuniti, se scire intromittant diligenter: & si aliquem ex illis minus sufficientem invenerint, Nos illico & donec de sufficienti providerimus solicitare omittant nullo modo.

[195] Insuper omnia quæ ad officium nostri Locum tenentis in nostra spectant absentia, ipsi Auditores aut tres vel duo eorum, dummodo unus sit Miles & alter Doctor, possint peragere cum effectu. Volumus, inquam, quod præfati Auditores Clerici & quilibet eorum, [assistant Majoridomus,] quotiens nostri Majores-domus vel alter eorum assessore Clerico indigebunt aut indigebit, exercendo jurisdictionem per Nos eis attributā, eis vel ei alter ipsorū, quē dicti Majores-domus assumere voluerint, tamquā assessor obedire & assistere, in absentia tamen Vice-cancellarii vel ipso impedito, & non aliter, teneatur. Verum omnes Auditores Nobis per juramentum promittere teneantur, [& jurent Regi ut Consiliarii] quod bene & fideliter eorum officium exercebunt. Et cum juxta Regiam nostram ordinationem de Consiliariis, prædicti Auditores Consiliarii nostri censeantur; volumus quod aliud juramentum, fiendum per nostros Consiliarios in dicta ordinatione insertum, iidem Auditores nobis facere sint astricti.

De Promotoribus ℞. VI.

Sicut lædente negligentia negotia perimuntur, sic assistente diligentia negotia finem prosperum sortiuntur. Ideo officium Promotorum, quorum diligentia plurimum negotia diriguntur, summe decernimus expedire.

[196] Eapropter unum Militem, & unum sufficienter in Jure civili peritum, [Duo sint] qui in criminalibus immiscere se non renuat, esse volumus Promotores, ex qualitate exercendi officii nomen congruum assumentes. Negotia quidem præfati Promotores in nostris Consiliis promoveant earum personarum, quæ in terris nostris, [ad causæs promovendas,] excepta illa in qua Nos præsentes fuerimus, habere domicilia concernantur, diligentiam adhibendo ut expediantur, & ad effectus idoneos perducantur.

[197] Præterea attendentes decere Regale solium, in justitiæ cultu ab Altiore destinatum, ut vigilet circa coercitionem excessuum Officialium suorum, [& justitiam solicitandam] ne terræ jurave fidelium illius, ex offensis justitiæ valeant periclitari: ideo ordinamus quod dicti Promotores Nos annis singulis, opportune, ut Reformatores ad terras nostras a quibus absentes fuerimus, mittantur, solicitare curent cum effectu, donec effectualiter fuerint destinati, aut ex causa firmaverimus illud quoad tunc fieri minime oportere. Volumus, inquam, quod cum de certo sciunt, in terris nostris, [Officiales insufficientes deferendos,] a quibus absentes fuerimus, aliquem Officialem nostrum, jurisdictionem potissime exercentem fore minus sufficientem, Nos illico & donec de sufficienti providerimus, solicitent incessantes, pro quibus litteras procurare volumus, quod talis casus evenit per eosdem: & in his omnem quam poterunt adhibebunt diligentiam atque curam.

[198] Deinde ordinamus quod præfatus jurisperitus Promotor, officium Advocati fisci in curia nostrorum Majorum-domus, quotiens opportunum fuerit, exercere fideliter in omnibus teneatur, [Fiscalem juvandum] & nostrum Procuratorem fisci in nostra curia dirigat in agendis. Plane præfati Promotores per juramentum Nobis promittere teneantur, quod eorum officium exercebunt bene & fideliter, ac etiam diligenter: nec non Nobis juramentum faciant, quod nostri Consiliarii Nobis facere sunt astricti, [& sint juramento obstricti.] juxta formam in ordinatione nostra de Consiliariis expressatam, cum juxta tenorem præfatæ Ordinationis præfati Promotores in nostros Consiliarios admittantur.

De Confessore ℞. VII.

Non minus pro animarum languore, quam corporum, penitus debet remediator exquiri; a quo videlicet oppressus & morbidus congruentem exposcat suo lapsui medicinam: quinimo ubi majus imminet periculum, ibi semper cautius est agendum.

[199] Providendum igitur Nobis est permaxime de idoneo animæ nostræ medico, [Ad hoc munus a Rege ipso lectus,] confidentes, quod cum Nobis fuerit de spirituali salute provisum, ad corporalis medicinæ remedium salubrius disponemur. Eapropter ad nostras Confessiones audiendas unum prudentem in domo nostra deputari volumus Sacerdotem, religiosum vel secularem, quem potius ad hoc eligendum duxerimus, qui in Theologia vel jure Canonico convenienter instructus existat, moribusque sinceris polleat; & vitæ redoleat honestate. Hic siquidem semper debebit [adesse] cum divina coram Nobis officia celebrantur, ac insuper cum Nos Horas dicemus, debebit eas Nobiscum dicere: [adsit illi in divinis Officiis] & cum festum solenne fuerit, quo quisque Catholicus audire Missam adstringitur ex præcepto, debebit Missæ officium legere coram Nobis.

[200] Præterea ipsum Confessorem nostrum astringi volumus, ut Nos solicitet ad opera pietatis, & ad ea quæ devotionem introducunt; ut si videt quod omitteremus aliqua, ex iis præsertim quæ consuevimus facere, [stimulet ad opera pietatis,] forsitan ex oblivione vel alias; debet Nobis hoc ad memoriam reducere, & interdum Nos increpare secrete; specialiter si (quod absit) viderit Nos aliquid facere vel dicere, quod in Dei offensam posset cadere quovis modo. Ipsum quoque Confessorem nostrum in nostra domo jacere volumus, si est bono modo possibile; [defectus corripiat.] vel saltem quanto magis poterit de propinquo, ut si aliquo casu occurrente ipso indigeremus; subito possimus eum prope Nos reperire.

[201] [fidem juret.] Porro quia ex eventu præteritorum proprovidendum est ad futura juxta illud: Felix quem faciunt aliena pericula cautum; ordinamus quod Confessor noster nobis præstet juramentum & homagium, quod omne damnum quod sciret evenire personæ nostræ, pro posse vitabit, quodque illud Nobis qua citius poterit revelabit, nec factum vel verbum vel etiam consensum præbebit in aliquo ex quo Nobis possit qualevis incommodum evenire: & quod non fecit vel faciet aliquid, quo minus prædicta servare possit.

De Sacerdotibus ad Capellam deputatis. ℞ VIII.

Iuxta doctrinam sacrorum Canonum, tales ad divini cultus ministerium debent eligi Sacerdotes, qui digne valeant divina sacramenta tractare.

[202] Quapropter in capella nostra usuali & quotidiana, [Duo sint ad Missas & Officia.] duos honestos & bonos principales esse volumus Sacerdotes, qui & cum aliis Sacerdotibus Eleemosynariis per alternas septimanas Missas & alia divina Officia, Horas videlicet Canonicas cantando, celebrent quotidie coram Nobis, & mensam nostram præsentibus Nobis, antequam comedamus, benedicant, & post comestionem etiam gratias Deo agere non omittant. Sic quod alter, qui in celebrando septimanam suam finiverit, in sequenti septimana habeat, lecto Euangelio, Nobis textum Euangeliorum ad deosculandum, [idque hebdomadatim per vices,] ac insuper Pacis-osculum portare, nisi sit præsens aliquis Prælatus, vel alia ecclesiastica persona honorabilis, vel nisi Euangelium per Diaconem solenniter indutum fuerit decantatum: quia tunc per ipsum Diaconem, vel per alterum ex prædictis qui honoratior fuerit, debebunt Nobis præmissa hujusmodi ministrari; Turibulum in Missa, diebus quibus incensatio debet Nobis dari, ferre; etiam Nobis bacinum, quando ad Oblationem accedemus, tenere non omittat, quotiens Diaconus non fuerit in Missa indutus.

[203] Ille vero qui primus in officio assumptus est, &, eo absente, alius die qualibet nos interrogare debeat de loco & hora quibus eam voluerimus celebrari. [qui Regem tardantem venire moneant;] Sane si ex oblivione vel aliquali negligentia tardaremus nimis vel omitteremus forte ministerium divinum audire; debebunt isti Nobis ad memoriam reducere. Et si forte talem infirmitatem pateremur, quod non posset cum decentia dici solenniter coram Nobis, eo casu caveant non omittere hoc, quin saltem coram janua cameræ nostræ dicant omnia solenniter, [imo & absente eo sacra peragant,] ac si plena frueremur corporis sanitate, ut saltem laus divina minime omittatur. Præterea, quando nos itinerare continget, ille ex ipsis qui antiquior in officio fuerit, vel, eo absente, alius, debebit nos sero præcedenti interrogare, ubi in crastinum Missam audire volemus; & illic præcedere ipse, vel mandare uni vel pluribus quod præcedant; sic quod cum Nos ad locum venerimus, omnia sint, prout congruit, præparata. Provideat insuper quod semper Nobis itinerantibus, [Unus in itinere præcedat & paret omnia in crastinum;] unus de pueris qui nutriuntur de eleemosyna, de mane antequam Missam audiverimus, cum uno saumario Nobiscum vadat, cum ornamentis & libris & aliis necessariis; taliter quod si ad locum, ubi de sero disposuerimus Missam audire, commode accedere non possemus, vel alias propositum mutaremus; in quocumque loco Missam audire valeremus.

[204] Porro quando instabit dies solennis, quo Vesperas & Matutinas audire solenniter debebimus, cum paramentis alteris, Secundum Ordinationem a quam fecimus super hoc; tunc antiquior, [Solennioribus festis provideat] ut est dictum, vel ipso absente vel impedito, ille qui ultimo ad officium evocatus fuerit, congruo tempore debebit Nobis prædicere, ut Nos ad audiendum debite properemus. Et si forte instet dies celebrioris festivitatis, debebunt Nos interrogare, si, vel per quos Prælatos, vel aliam personam, volemus prædicari ante Nos verbum Dei & Officium fieri. [de Prælato officiante,] Voluntatem nostram insuper scire ne omittant, de quibus personis Anniversarium annuatim fieri erit nostræ devotionis; ut ea temporibus quibus erunt, nobis ad memoriam reducant, & Prælatum, per quem Officium vellemus fieri, a Nobis addiscant. Et generaliter pertinebit ad eos curam habere de ecclesiastico Officio, [& Capellam, regat:] & omni eo quod pertinet ad Capellam; & defectum omnem corrigere, si aliquem perspexerint ibi esse. Debebunt equidem Sacerdotes ipsi in domo nostra jacere, si fieri potest commode, alias quantum poterunt magis prope.

[205] Insuper quoque, quando sacrosanctam Dominici Corporis Communionem sumere Nos continget, [Hostiam Regi consecrandam probet,] tunc alter ex eis debebit ante eligere & parare hostiam consecrandam; sic quod electa ad hoc per illum una hostia ex pluribus absque fraude, de una alia illi consimili hostia pro Communione electa frangatur, & deinde de illa per illum fiat gustus; & Scholari qui in sua custodia hostias tenet, gustum idem fieri faciat; & consimiliter de vino, quo post Communionem debebimus os lavare. Quandoque etenim, satagente satore malorum, repertum est quosdam maleficos, etiam in hujusmodi salutifero Sacramento abominandas insidias machinari.

[206] Amplius etiam absente vel occupato Confessore nostro, Sacerdos Capellæ, qui & quando septimanam ultimo fecerit, [vices suppleat Confessarii,] debebit Nobiscum Horas dicere, & Officium Missæ diebus festivis legere coram Nobis. Etiam debebit custodire, per se vel per Scholarem Capellæ, & etiam quando Missam audiemus ministrare Nobis libros, quibus soliti sumus uti in Missis & in aliis Horis divinis. Deinde vero ordinamus pertinere ad curam illius ex Sacerdotibus, qui antiquiori tempore ad servitium Capellæ nostræ fuerit evocatus, [paramenta custodiat,] paramenta & ornamenta Capellæ nostræ quæcumque & qualiacumque sint custodire: quæ quidem, facto de omnibus inventario, teneat. Sed & alter Sacerdos qui ultimo assumptus fuerit, habeat illius inventarii copiam, ut & ipse illa servet & custodiat, quando primus absens fuerit vel alias impeditus. Illa autem ornamenta, quæ deputata sunt ad quotidianum usum, [& mutet ut opus erit.] poterunt Scholaribus Capellæ custodienda committere cum inventario. Caveant autem quod in scriptis ambo habeant & inviolabiliter observent Ordinationem super paramentis & aliis ornamentis Capellæ, ponendis & mutandis, secundum varietatem dierum solennium & festorum.

[207] Nec non ordinamus, quod Sacerdos ille qui septimanam venturam facere debebit, quando Diaconus & Subdiaconus induti in Missa non erunt (quia tunc, [ac sarciendæ curet,] per illum qui in Diaconum indutus fuerit, volumus fieri) hostias, vinum, aquam, & totum servitium sacramento Eucharistiæ necessarium faciat diligenter. Consequenter etiam ille Sacerdos qui ornamenta custodiet, provideat circa reparationes eorum cum opus fuerit; vel faciendo etiam aliqua de novo fieri, juxta ordinationem quam fecimus circa ista: recipiantque pecuniam ad hoc faciendum a Thesaurario nostro. Sed & tam de pecunia illa, quam & de omnibus ornamentis quæ sub inventario custodiunt, curent Magistro-rationali nostro annis singulis, vel citius si requisiti per eum fuerint, fidelem reddere rationem.

[208] Novissime vero ordinamus eos subesse Cancellario & eidem obedire debere. [præsitque Scholaribus capellæ.] Scholaris autem Capellæ nec non Scholaris eleemosynæ & omnes qui in capella versantur, ipsis Sacerdotibus obedire debebunt, quoad servitium quod facere habent in capella. Quem Scholarem Capellæ prædicti Sacerdotes vel alter eorum, si inobedientem aut negligentem in dicto servitio invenerint, ad amissionem suæ quitationis decem diebus vel infra valeant condemnare. Postremo autem volumus ipsos Nobis sacramentum & homagium præstare, quod per factum vel consilium eorum damnum personæ nostræ non veniet, maxime per illa quæ ipsi tractamus: & quod nihil per eos est factum neque fiet, quominus ista juramentum & homagium possint observare.

[Annotatum]

a Vide Partis 7 Rubr. 12 pro singulis festis in particulari & in genere.

De Scholari Capellæ ℞. IX.

Dignum & Deo gratum esse perpendimus, si ea quæ divino cultui sunt destinata prudenter & honeste tractentur, ac diligenti custodia conserventur, quodque vel negligentia vel errore defectus aliquis non appareat in eisdem.

[209] Ut igitur Capellæ nostræ super iis constantius sit provisum, statuimus & ordinamus, [Paramenta a Capellanis,] quod unus Scholaris in Capella nostra instituatur, cujus incumbat officio recipere a Capellanis dictæ Capellæ ornamenta ad Capellam pertinentia, & ea debeat in altari reponere, ut eis uti liceat, sicut in altera nostra Ordinatione est expressum quam quidem ordinationem secum scriptam teneat, & eam observet diligenter. Debebit etiam dictus Scholaris recipere ab Apothecario luminaria, ad usum nostræ Capellæ necessaria, secundum formam super dicta ordinatam. [luminaria luminaria sumat ab Apothecario.] At etiam cum Nos pro anima alicujus defuncti celebrari vellemus, hoc ipsi Apothecario non tardet revelare, ut super tortitiis debite provideatur. Ad curam etiam ejus pertineat, quod post Capellanos ad Capellam deputatos, intromittere se debeat, ut non sit defectus in Capella de iis quæ necessaria sunt Capellæ. Nec non quod ipse in persona propria facere debeat illa, quæ honeste non convenit facere Capellanos.

[210] Volumus etiam, quod dictus Scholaris post Cancellarium subsit & obediat Capellæ Sacerdotibus: [juvetur a Scholari Eleemosynæ,] & si necesse fuerit, aut suo officio commode vacare non poterit, possit committere vices suas Scholari eleemosynæ deputato, hoc excepto, quod sine voluntate dictorum Sacerdotum, non possit committere dicto Scholari vel alii paramenta & alia, de quibus communiter & quasi quotidiane uti habent, quæ sub Sacerdotibus prædictis tenet cum inventario & custodit. Teneatur etiam dictus Scholaris juvare prædictos Capellanos, ad Officium celebrandum & Horas dicendum, [ac libros custodiat,] quotiens poterit, & ob hoc non sit in suo officio impeditus. Libros etiam, ad officium capellæ necessarios per ipsum teneri & custodiri volumus: unde curam solertem gerat, quod cum nos itinerabimus, tam ipse quam Scholaris eleemozynæ libros ad Horas dicendas necessarios in promptu deferant; sic quod ubicumque Nobis magis placeat, Horas audire valeamus.

[211] [sub Missa lumen] Ipse etiam ad Dominici Corporis elevationem, una cum Scholari eleemosynæ, tortitia tenere non omittat: & diebus quibus multa tortitia teneri convenit, ad ea tenenda habeat & procuret tam pueros eleemosynæ quam alios. Thuribulum cum thure & carbonibus accensis, tam Diacono quam illi qui nobis illud erit impensurus, etiam volumus per ipsum ministrari. [& thus ministret.] Volumusque quod officium Scholaris eleemosynæ in illius absentia faciat in omnibus diligenter. Jubemus etiam, quod ex eo quod dictus Scholaris multa tenere & tractare habet quibus nos utimur, veluti libros qui per Capellanos Capellæ committuntur & aliquotiens & similia, præstet Cancellario juramentum cum homagio, secundum formam, in juramento quod præstant dicti Capellani, expressatam.

De Eleemosynariis. ℞ X.

Commissa Nobis a Deo de temporalibus rebus dispensandi auctoritas satagit & exposcit, ut de illis, quantum Nobis conveniens fuerit, personis egentibus eleemosynarum sufficientiam largiamur.

[212] [Sint hi Sacerdotes duo,] Ad quarum distributionem siquidem duos bonos & probos deputari volumus Sacerdotes, qui Eleemosynarii nuncupentur: quorum cura esse debebit, fragmenta mensarum curiæ nostræ facere ne pereant, honeste recolligi, ac demum distribui per Scholarem vel Servitores eleemosynæ, [qui faciant colligi reliquias mensæ,] sicut fuerit opportunum. Debebunt equidem solicitare Majores-domus, ut quæ mensis supposita fuerint ad eleemosynam debite faciant custodiri, ne per aliquos lecatores a forsitan vel gulosos aliquid de illis juri eleemosynæ subtrahatur. Unus autem eorum, cum Nos comedemus, ante mensam nostram stare debebit; & navem b argenteam, in qua fragmenta aliquando deponuntur ponat: [& diebus lautioribus eas ipsimet excipiant.] & ipsam navem & ipsas mappas de mensa levare non omittat. Videlicet in diebus solennibus, quando Majores officiorum servient, ea quæ de mensa nostra levabuntur, nisi aliter de ipsis ordinare vellemus, absque interceptione recipiant, & per Scholarem eleemosynæ totum ad eleemosynam faciant deportari.

[213] [alter alterius vices suppleat;] Sane Eleemosynarius antiquior in officio debebit pecuniam, & omnia alia quæ secundum ordinationem nostram ad eleemosynam c sunt deputata, recipere, ac in usus pios amore Dei distribuere, ubi magis fuerit congruum; super quo ejus conscientiam oneramus. Alter vero Sacerdos eleemosynarius, omnia recepta & distributa per alium, in scriptis ponat, & in alterius primi absentia officium ejus exerceat. In præsentia vero illum juvet in faciendo ea quæ ad officium eorum pertinebunt. Uterque etiam eorum ordinationem nostram quam fecimus de rebus deputatis ad eleemosynam, in scriptis habeant, ut eamdem melius teneant & observent, [juvent abluere pedes ac manus pauperum:] & Nos si opus fuerit ad servandum solicitent & inducant. Præterea cum ex more nostro pedes vel manus pauperum lavabimus, vel actus similes faciemus; Eleemosynarii debent Nobis stare, ut in lavando pedes, post Camerlengos; in lavatione vero manuum post Majores-domus; isti quidem ea quæ necessaria fuerint subministrent; denique illis pauperibus [serviant] tam pro refectione quam [ad] alia, per nos, in Ordinatione quam fecimus super hoc ordinata. In his tamen servitiis exhibendis, antiquior in officio semper noviori potior habeatur.

[214] Volumus etiam quod de iis quæ ad eleemosynam deputavimus, teneant duos vel plures, si eis videbitur pauperes pueros Clericos bene cantantes, amore Dei, [præsint pueris ex eleemosyna viventibus,] qui tamen continuent divina Officia quæ Nos audimus. Ordinamus insuper quod isti Eleemosynarii præsint tam Scholari & Servitoribus eleemosynæ, quam pauperibus pueris Clericis, qui de eleemosyna nutriuntur; eosque corrigant, si viderint in eorum officio deficere vel esse quomodolibet negligentes; & eos quitationis amissione, si viderint faciendum, decem dierum vel infra valeant condemnare. Ipsi vero Eleemosynarii Cancellario sint subjecti. Pecuniam autem distribuendam, secundum nostram ordinationem in eleemosynis, a Thesaurario nostro recipient: sed tamen Magistro-rationali de datis & acceptis rationem reddere tenebuntur.

[215] [alternis hebdomadis,] Ad huc autem eos teneri volumus Missas coram Nobis celebrare & facere septimanas alternas cum aliis Sacerdotibus ad capellam deputatis, & eos juvare tam ad Missam quam ad alia officia divina coram Nobis solenniter celebranda: & etiam in Benedictione mensæ, & in Gratiis in fine mensæ peragendis interesse, ut Sacerdotes Capellæ, eos volumus & mandamus. Ille autem qui ultimo fecerit septimanam, debebit textum Euangelii & Pacis osculum Nobis in Missa portare, [faciant officium Capellæ] nisi præsens fuerit aliqua persona insignis, vel nisi fuerit Diaconus solenniter indutus ad Missam, tunc enim illud per illos fieri ordinamus. Incensum etiam Nobis diebus ordinatis, & bacinum pro nostra oblatione in eo recipienda, quotiens in ipsa Diaconus solenniter non fuerit indutus. Ille vero qui septimanam venturam facere debebit quando Diaconus & Subdiaconus in Missa induti non erunt, hostias, vinum, aquam, & totum servitium, Sacramento Eucharistiæ necessarium, faciat diligenter.

[216] [& suppleant vices Confessarii.] At vero si Confessor noster præsens non fuerit, ille qui & quando penultimo septimanam ad Missam fecerit, debebit Horas nobiscum dicere, & diebus festivis, illis scilicet quibus quisque fidelis Missam tenetur audire, Officium Missæ in oratorio nostro legere coram Nobis. Item, quia propter exercendum eorum officium multotiens habent Nobis assistere; volumus quod Nobis præstent juramentum & homagium, quod damnum personæ nostræ pro viribus evitabunt; & quod per aliquid quod eorum concernat officium, periculum Nobis non veniet; & si aliunde procurari sciverint Nobis revelabunt: & quod nihil fecerunt nec facient quo minus hæc servari possint.

ANNOTATA D. P.

a Leccator Belgis Lecker a Lecken, lingere ligurire, passim scurram notat vide multa apud Cangium.

b Glaber Rodulphus lib. 3 cap. 2 apud eumdem naves aureas nominat, scutellas scilicet longas & profundas in forma navis, Alveolos vocare possemus; aut si grandior est, Alveum.

c Vide Partis 7 Rubricam ult. de Eleemosyna per Eleemosynarios distribuenda.

De Scholari eleemosynæ ℞ XI.

Summe laudabile atque bonum, nec non caritati consonum judicamus, [Ut eleemosyna decentius fiat] ut de iis quæ in mensa nostra pro refectione, tam Nobis quam aliis in eadem sedentibus, apponuntur, partem optimis nostris Xiis a Christi pauperibus, imo ipsi a quo omnia recipimus, tribuamus; ut illius sacræ Scripturæ exordium non lædamus, quæ ita valentibus admonet præparare ut minime præparare valentibus valeant erogare.

[217] [Clericus unus accipiat recollecta] Igitur ut liberius effectum capiant quæ optamus, & ne pars Christi pauperibus ordinata impie valeat deperire; hac nostra Ordinatione duximus providendum, ut unus Clericus, satis juvenis, agilis & aptus, vita & moribus adornatus, Sacerdotibus nostris Eleemosynariis ac nostræ Eleemosynæ assistens, & eis post Cancellarium obediens assumatur, [ab Eleemosynariis,] qui fragmenta omnia mensæ nostræ recipiat, per Eleemosynarios nostros antedictos primitus recollecta, & in loco ad prædicta destinato curet reponere festinanter; & ut fragmenta prædicta ne pereant curam vigilem procuret adhibere: & de mensa nostra quæ superaverunt, fragmenta recolligere, de prædicta eleemosyna cura habita diligenti: [eorumque vices ad mensam suppleat.] & navim argenteam ubi fragmenta colliguntur coram nobis ponere: & ipsam navim ac mappas levare [minime prætermittant;] diebus tamen quibus Sacerdos Eleemosynarius illam ponere in mensa tenetur, dumtaxat exceptis.

[218] Adjicimus insuper, ut Clericus sive Scholaris antedictus ad Subdiaconatus Ordinem sit promotus, [Clericos Capellæ juvet,] & Clericos Capellæ nostræ teneatur in Horis & aliis divinis officiis adjuvare, Epistolam regulariter in Missa nostra decantando: & dum non fuerit indutus pro ipsa Epistola, teneat unum tortitium quando Corpus Dominicum elevatur. Volumus etiam eum habere custodiam cortinarum & aliorum paramentorum, quæ pro sede sive b recubili nostro oratorio, divina audiendo fuerint ordinata. Quam quidem sedem sive oratorium antedictum, [& oratorium Regis ornet.] una cum pueris qui de dicta eleemosyna nutriuntur, cum cortinis & aliis paramentis supratactis, ante Missæ introitum studeat adornare, secundum varietatem temporum, ut per Nos est ordinatum: cujus ordinationis, in quantum hoc tangit, copiam c in scriptis habeat, ut eam valeat melius absque defectu observare. Et idem fieri volumus in Vesperis & solennibus Matutinis, quibus, secundum aliam nostram Ordinationem, altare nostrum in prædictis Vesperis & Matutinis fuerit adornandum. Itinerando vero omnia quæ circa Oratorium prædictum superius modis prædictis ordinantur, sive per se sive per alios pueros antedictos studeat diligenter adimplere; & partem librorum ad Horas dicendas sive cantandas, simul cum Scholari Capellæ deferat, taliter quod ubicumque magis placebit, Horas possimus audire.

[219] Si vero aliquo casu fuerit impeditus, quo minus peragere valeat supradicta, [Vices ejus suppleat Scholaris Capellæ,] ejus officium quod in palatio nostro facturus existebat, nec non dicendam Epistolam Scholari nostræ Capellæ valeat delegare: alia vero per ipsum facienda committere possit uni de pueris eleemosynæ suprascriptis, etiam dicendam Epistolam, si aliquis idoneus ad hoc repertus fuerit inter ipsos. Ipsum namque subesse volumus Sacerdotibus Eleemosynariis. [vel aliquis puerorum] Et quia per præmissa liquide innotescit, quod aliquando habet præparare, & alias frequentius pertractare, quæ satis personæ nostræ sunt propinqua; ideo ad præstandum fidelitatis juramentum & homagium Cancellario est astrictus, quod salutem nostram incolumem, [& juret Cancellario.] præsertim quantum ad ejus officium pertinere dignoscitur, pro posse conservabit, & contrarium evitabit juxta posse; & nihilominus si talia præsciret, revelabit: & quod nihil fecit velfaciet, quo minus prædicta valeat fideliter observare.

ANNOTATA D. P.

a Xiis expresse scriptum, non præsumpsi per conjecturam mutare: nam Zius sæpe invenit Cangius Zio Italis, Tio Hispanis, Patruus est. Quid autem si Xius hic idem valeat quod Patronus, sitque honoris titulus Curiæ illi usitatus?

b Recubile. I. reclinatorium, cui genuflexus ad orationem incumbit: quod ideo Franci Priez-Dieu appellant: & nunc quoque ejusmodi scabellum vocamus Oratorium, hujusmodi autem una cum Sede ponitur Principi intra Cortinam suam, seu locum cortinis circumductum, in quo ille sacra audit, secretus a vulgo.

c Copia, usitata vulgo phrasi, exemplum est; Copiare, exemplum sumere, transcribere: videtur autem indicari Partis 7 Rubr. 12, vel potius partis 6 Rubr. 1, de Paramentis.

De Servitoribus Eleemosynæ. ℞ XII.

Necessitatis vinculum nos astringit, ut ad ea quæ per singulos non possent commode adimpleri, tot & tales qui sufficiant admittamus, maxime ubi de tali consideratur eventu, qui omissus pietatis officio aliquam affert læsionem.

[220] [Tres sint qui de mensis aliorum reliquias colligant.] Hac igitur præsenti Ordinatione statuimus, ut de cetero tres Servitores idonei & fideles eleemosynæ eligantur, qui de mensis in palatio nostro vescentium fragmenta ne pereant in loco destinato recolligant fideliter & attente, & sic recollecta caute non omittant custodire. Præterea vero ad mandatum Eleemosynariorum prædictorum, prout etiam est alias ordinatum, fragmenta supra dicta Christi pauperibus, bonis hujusmodi seculi denudatis cura fideli studeant erogare. Qui quidem post Cancellarium, Sacerdotibus nostris Eleemosynariis se subesse cognoscant. Cum vero contigerit nos itinerare & alibi proficisci, unus ipsorum in loco ubi erimus semper adsit, pro ejus supradicto officio attentius peragendo, ne ob ejus defectum fideles Christi pauperes suo fragili solatio valeant defraudari.

De Cursoribus. ℞ XIII.

[Ad celerem expeditionem] Cursorum munus quam sit necessarium nemo ambigit: cum enim Principes ad diversas mundi partes habeant litteras suas dirigere, & quam plurima negotia nuntiare, quæ forte celeritatem exigunt; convenit ut illi qui current aliis celerius præmissa debeant explicare.

[221] Ordinamus itaque quod Cursores sint ordinarie in curia nostra octo, [statuuntur octo.] qui litteras nostras mittendas portare debeant, præcaventes quod a Dominis quibus mittentur, nihil petant. Debent insuper obedire nostris Cancellario & Vice-cancellario, ac nostris Secretariis ac aliis etiam de Cancellaria. Volumus etiam quod cum erunt præsentes, ad requisitionem Apothecarii nostri velejus coadjutoris, tortitia coram Nobis tenere debeant & deferre.

ADDE IN ℞ III.

Hoc loco supplendus venit defectus, per transcribentis incuriam commissus supra num. 182 ad signum * ubi festinanti nimium exciderunt sequentia: Et inter cætera attendant, diligenter, quod nisi quo ad munus ipsorum auditorum, quorum unus sit Miles & alter Doctor, in expediendis dictis supplicationibus concorditer consenserint; eas, in illis in quibus discordes fuerint [non scribant] nec alteri eorum obediant ullo modo.

INCIPIT QUARTA PARS.
Super officio Magistri-rationalis, & eorum qui sibi sunt subjecti.

[Praefatio]

Icones litterarum initiælium in hac quarte parte vide ad Partem quintam, una cum reliquis ceterarumPartium, in unam tabulam relatas.

De Magistro Rationali. ℞ I.

Inter solicitudines Regias, per quas utilitati reipublicæ consulitur, [Cum Regi propter magnitudinem sumptuum] & honor Regius conservatur, illa demum cor Principis debet astringere, quod ejus domus per omnia provide disponatur.

[222] Cum enim domus Regia, in signum præeminentiæ, universis ad eam recurrentibus liberalis esse debeat & aperta, & ob hoc sic infinitis & excessivis est exposita sumptibus & expensis, [necessaria sit moderatio,] quæ vix humano possint ingenio moderari; summe convenit Principem debere prospicere, quod in regimine domus suæ mensura præ ceteris observetur, ne contingat quod scribitur:

Vix sine mensura durabit Regia cura.

Quia vero non potest in expensis, [oportet eum nosse facultates suas] præsertim Regiis, mensura faciliter adhiberi, nisi Principi veniat in aperto, quantam summam capiunt redditus, obventiones, & alia jura fiscalia, quæ singulis annis in suum ærarium deferuntur; ideo necessarium fore dignoscitur, quod in domo cujusque Principis aliqua persona fidelis & providens præfici debeat, cujus incumbat officio de redditibus, proventibus, & juribus Regalibus cujuscumque anni perquirere veritatem, & de eorum summa Principi reddere rationem.

[223] Nos igitur, cupientes domum nostram regiam & omnes actus nostros cum mensura disponere ac modum & viam quærere quibus mensuram possimus congruentius observare; scientes quod ex hoc honori nostro prospicitur & subjectorum commodis providetur; statuimus & ordinamus, [instituitur Magister rationalis.] quod in nostra curia sit deinceps aliquis, in officio reddendarum Nobis rationum principaliter institutus, qui Magister-rationalis a nuncupetur. In quo officio personam talem assumi volumus, quæ sit fidelis & provida, & in compotis & rationibus ordinandis, & aliis quæ hujusmodi incumbunt officio, [cui incumbit,] bene sibi conscia pariter & experta, sic quod nullum fallere debeat, nec ab aliis facile possit falli. Et ne Magister-rationalis noviter institutus, propter oblivionem vel ignorantiam, aliqua de iis quæ ad ejus spectant officium prætermittere valeat, quæ sunt multa; illa seriatim describemus.

[224] In primis itaque Magister-rationalis sciat ad solicitudinem sui officii pertinere, [rationes Officialium excipere,] quod audiat rationes & compota recipiat a Camerlengis nostris, & a nostro Cancellario sive Vice-cancellario, a Thesaurario & Scriptore rationis, & etiam ab Armatore nostro & Folrerio, & a nostri etiam Cavalericiis ac Procuratoribus nostrorum reddituum, [minorum vero si ita videatur;] & a quibuscumque nostris Officialibus & personis aliis, ex administratione officii vel alias de juribus nostris quidquam recipientibus vel expendentibus quoquomodo, nisi ab illis qui in parte vel in toto Scriptori-rationis vel Procuratoribus reddere sunt astricti, a quibus necessario non habet audire: sed si vellet examinare, maxime ex causa, facere potest.

[225] Et si forsan reperiat quod aliquis officialium prædictorum, post redditas rationes, juribus nostræ curiæ teneatur aliquid reddere vel restituere, de hoc certificet illico Thesaurarium nostrum cum proprio Alberanno; [reliquatarios denuntiare,] vel Scriptorem-rationis si ad ejus officium id noverit pertinere; & sibi caveat quod interim non expediat illum qui restituere tenebitur; nec computo suo finem ponat, donec per albaranum Thesaurarii vel Scriptoris-rationum, si ad eum pertineat, constet sibi quod illi restituerit id quod reddere tenebatur: si vero id quod debet reddere contradicat, [ad solutionem cogere,] compellat ipsum per captionem pignorum vel aliis remediis quibus decet. Cum vero restituerit & compleverit id quod debet, tunc Magister-rationalis faciat sibi albarannum de computo reddito per eumdem, & ut remittat expeditum. Si vero facto compoto appareat aliquid esse restituendum illi compotum reddenti, tunc Magister-rationalis faciat sibi duo albaranna, [super erogata reddenda curare.] unum testimoniale de compoto per eum reddito, alterum per quod solvatur quantitas sibi reddenda: & hæc duo albaranna dirigantur Thesaurario, vel alii si ad alterius spectet officium.

[226] Prospiciat insuper Magister-rationalis, quod si Officiales qui de sua administratione cum eo computabunt, [deficientes in exhibendis apochis] non exhibeant vel non tradant sibi complete instrumento vel apochas vel albarana pro illo compoto necessaria, vel ad compotum spectantia, vel alias defectuose computabunt; statim dictus Rationalis dictos defectus Scripturarum & alios in suo memoriali reponat, quos Nobis exponere sigillatim properet, vel alii cui duxerimus committendum: & illos defectus dumtaxat annullet & cancellet in suo memoriali, quos Nos vel illi quibus commissum fuerit, [non absolvere inscio Rege;] ei duxerimus cancellandos: & de aliis non cancellatis, sibi faciat fieri complementum, per illum qui reddet computum; vel alium, si alius tenetur id complere: alias illi qui computum reddent, non sint de suis compotis expediti: & ultra hæc, si facto computo appareat ipsos aliquid debere, confestim ad id restitueddum compellantur.

[227] [illas tamen non exigere] Ceterum Procuratores reddituum nostrorum, quorumlibet terrarum nostrarum, in compotis suis quæ reddent quocumque anno, per dictum Rationalem, minime compellantur ipsi Rationali exhibere apochas sive albarana solutionum, quæ fieri debent ordinarie, & annuatim pro salariis tam Locum-tenentibus nostris quam Judicibus seu Assessoribus & Bajulis & Vicariis & Castellanis ac Notariis & aliis quibus dantur certa salaria seu annuæ pensiones; [a Procuratoribus reddituum] quorum salariorum seu pensionum annuarum quantitates, scriptis teneat dictus Rationalis in libro suo Notamentorum, & scripta etiam teneat omnia quæ dicti Procuratores nostri ordinarie tenentur solvere quibusvis personis quoquo anno. Teneatur etiam Rationalis dare fidem dictis nostris Procuratoribus in suis compotis, super expensis quas asserent se fecisse ex justis causis & rationabilibus.

[228] Sit etiam solicitus Magister-rationalis, quod recipiat in scriptis a Procuratoribus nostris pretia quorumlibet reddituum nostrorum in continenti, [qui solum illorum pretia annua tenentur indicare,] cum dicti redditus quolibet anno venditi erunt per Procuratores prædictos: post quod dicta pretia scribat & reponat in suo libro. Nec non sit solicitus quantum poterit quod sciat veritatem falliarum b quæ fient tam per nostros domesticos quam per alios nostros Officiales fallias facientes; & illas executioni debitæ faciat demandari, [Ejusdem est mulctare absentes,] ob hoc ut ipsi domestici & alii prædicti occasionem non habeant falliandi. Recognoscat etiam Rationalis de medio in medium annum, & quotiens voluerit & opus erit, omnia recepta per Procuratores & soluta, & etiam quantum erit penes eos in moneta, & quæ erunt per eos debita. Provideat etiam & Procuratores nostros solicitet, [excipere rationes Procuratorum,] quod in capite cujusque anni completi sint Procuratores absque defectu ad reddenda compota sua pro toto illo anno complete.

[229] Jubemus etiam quod Magister Rationalis habeat & teneat quatuor libros ordinarios: quorū unus vocetur Liber notamentorum communiū, [libros habere, Notamentorum.] in quo notet & scribat omnia, quæ recognoverit se recepisse a Thesaurario seu aliis Officialibus, nostris ad finem quod in computis cum eis fiendis videre possit Rationalis, quæ dant alii pro receptis. Eodem modo notet in dicto libro omnia quæ facere possent ad Clerici Rationalis instructionem, & corum qui cum eo debent computare. Teneat etiam secundum librum, [de affinamentis computorum] qui vocetur Liber de affinamentis computorum, in quo notet & scribat omnia recepta & data seu soluta per illos qui reddent computa sua, & etiam scribat finantias c omnium compotorum. Retineat etiam penes se librum illum seu scripturam cum qua computaverit ille cum eodem Rationali, & etiam retineat apochas & albarana, cum quibus facient sibi fidem de datis & solutis, computa sua recolentes. [Ordinarium] Habeat etiam tertium librum, qui vocetur Liber ordinarius, d in quo scribat omnes receptas nostras & datas. Habeat insuper quartum librum, in quo faciat registrari omnes apochas & omnia albarana, quæ ratione sui officii facere & tradere tenebitur; [4 Apocharum] & omnes etiam apochas & albarana quæ recipiet quoquo modo.

[230] [quotannis 1 Aprilis concludere rationes suas cum Rege,] Magister rationalis etiam in capite cujusque anni, quem annum incipere volumus prima die mensis Aprilis, finabit Nobiscum (præsente Thesaurario nostro, & aliis ad hoc vocatis, vel per Nos ad hoc ordinatis) reliqua quæ supererunt anno quolibet de redditibus nostris illius anni: [& hanc finantiam ferre in librum specialem.] deductis tamen expensis domus nostræ, & aliis expensis tam ordinariis quam extraordinariis terrarum nostrarum & expeditionum nostrarum: & illam finantiam cujusque anni scribi jubemus in quodam libro pergameni, qui liber penes Nos remanebit secrete quoquo anno; ut proinde scire possimus, quantum crescent vel decrescent anno quolibet redditus patrimonii nostri & expensæ, compensatis oneribus expeditionum nostrarum, quæ secundum majus & minus evenerint; & quod tunc erit in reliquis annuatim.

[231] Recipiat etiam Rationalis a Thesaurario nostro compotum de sex in sex mensibus anno quolibet, & recipiat in compoto omnes quantitates quas dixerit se solvisse pro donis quæ fecerimus, usque ad quantitatem centum solidorum licet de quantitate illa vel minori nullum ostendat albaranum vel mandatum, solo enim verbo suo super hoc credi volumus. [recipere singulis semestribus computus Thesaurarii,] Ultra vero quantitatem prædictam, non aliter in compoto recipiat, nisi ostenderet albaranum vel litteram aut mandatum nostrum scriptum, & nostro sigillo vel annulo sigillatum, vel nisi ostenderet Thesaurarius albaranum ipsius Magistri Rationalis alicujus debiti, vel litteram alicujus Judicis vel Commissarii nostri aut Auditorum omnium quatuor vel duorum, dum tamen unus sit Miles & alius Doctor, executoriam alicujus sententiæ contra Nos latæ, & apocham de soluto factam per illum cui dicti debiti solutio esset facta.

[232] Reddito autem compoto per Thesaurarium & finato, [eique dare apocham Regi exhibendam.] Rationalis teneatur sibi facere albaranum, in testimoniale & completum: juxta cujus formam & continentiam Nos possimus facere dicto Thesaurario, de bono & vero compoto reddito, quitationis & finis instrumentum: certificato tamen per litteram Procuratorum de quantitatibus omnibus, per eos ipsi Thesaurario datis: & quod cum compoto Thesaurarii prædicti concordet certificatio memorata, & ostensio per Thesaurarium; quod omnia etiam concambia, e quæ se contraxisse vel fecisse dixerit de consensu ipsius Rationalis vel aliter de nostro mandato contraxerit & fecerit; servatisque prædictis & aliis, quæ in tanto compoto pro verificatione ejusdem viderit servanda.

[233] Damus insuper Magistro-Rationali potestatem corrigendi omnes & singulos, qui suo subsunt regimini, & in suis officiis errorem vel excessum commiserint; [Officiales sibi subditos corrigere,] & eos etiam puniendi & privandi a quitationibus suis pro tempore quanto sibi videbitur; nec non quod eos possit a suis officiis suspendere, culpa exigente; & in persona capere, si talis sit excessus. Excipimus tamen Thesaurarium, quem non possit ab officio suspendere, nec in ejus personam manum apponere, sine nostra licentia & assensu. [& exceptis Thesaurario] Et hoc idem, quantum ad suspensionem Scriptoris Rationis a suo officio, volumus observari. Sin autem contingeret, quod aliquis præter Thesaurarium de subjectis sibi in numero Consiliariorum nostrorum fuerit assumptus, [Scriptore.] ipsum capere aut suspendere ab officio minime possit. Officiales autem qui Magistri Rationalis subsunt regimini, [& Consiliariis;] & quos potest corrigere, ut est dictum sunt hi: Thesaurarius, Scriptor-rationis & eorum Scriptores. Scriptor ipsius Rationalis, Procuratores reddituum nostrorum & eorum Locum tenentes & Scriptores eorum: [etiam suspendere ab officio;] & licentiam recedendi a curia vel ab officiis suis posse declaramus tribuere; exceptis Thesaurario & aliis qui essent de nostro Consilio, [& stipendio privare.] quibus per nos solos est tribuenda. Concedimus etiam Magistro Rationali, quod si quis compotum debens reddere nolit, seu reddere contradicat; possit eidem quitationem quam a Nobis recipit emparare. f

[234] Habeat etiam penes se in scriptis Magister Rationalis omnia quæ tenentur facere ratione sui officii prædicti Officiales qui sibi subsunt, [Eorumdem leges habere in Scriptis,] pro tanto quod si deficiant vel errent in suo officio melius scire poterit veritatem, & eos congruentius corrigere vel punire. Faciatque memorialia de omnibus concambiis, quæ Thesaurarius contrahet vel faciet de consensu ipsius Rationalis, & modos & cum quibus illa fient; ut tempore quo Thesaurarius reddet compotum, de illis liqueat sibi plene. Sciat amplius ad suum officium pertinere, quod omnes falsarios monetarum nostrarum vel circa eas delinquentes faciat capere & ordinarii delinquentium ad ejus requisitionem eos capere teneantur. [capere falsarios monetæ,] Si vero delinquens sit de familia & domo nostra, tunc Major-domus ad ejus requisitionem delinquentem capiat, aut noster Algotzirius ad mandatum Rationalis illum capere teneatur. Amplius volumus, quod si Vice-cancellarius in compoto suo aliqua debita det Magistro Rationali, illa non recipiat Rationalis, sed remaneant super humeros Vice-cancellarii, nisi forte illa debita essent facta de mandato nostro speciali.

[235] Insuper ordinantes, quod præfatus Magister Rationalis, ante suæ administrationis ingressum, [initio officii fidem jurare Regi,] juramentum nobis præstare teneatur, quod in suo officio bene & fideliter se habebit. Jurabit insuper & homagium Nobis faciet, quod nulli personæ, nisi Nobis seu illis quibus occasione & ex causa sui officii competit, revelabit quantitatem seu summam annuam nostrorum reddituum, & proventuum thesauri nostri quantitatem. Rursus tenebitur in nostro Consilio promovere causas & jura nostri patrimonii & eas defendere juxta posse. Caveat tamen in hoc quod nulla per eum calumnia intercedat; sed alleget pro jure nostro quod poterit, justitia in aliquo non offensa. Nec non etiam, cum in nostrum Consiliarium Magister Rationalis, juxta nostram Regiam ordinationem de Consiliariis, admittatur; Nobis juramentum, per Consiliarios expressatum in dicta Ordinatione, faciat & facere teneatur.

ANNOTATA D. P.

a Ex pluribus a Cangio allegatis audiatur hic Ammianus, Rationales appellant Procuratores Regum, qui rationes & computa dispungunt. Francis, Maistres des comptes, Belgis Reken-meesters: ubi nota in hoc codice semper per o scribi compotum pro computo.

b Fallia. uti ex propria Rubrica Partis 8 intelligitur, est a Francico Failler, Teutonico Falen, deficere, defectus scilicet præsentiæ in Curia pro eo tempore, quo quemque ratione officii adesse convenit; & cujus defectus luitur subtractione stipendii ex partevel toto.

c Financia Cangio est Præstatio pecuniaria & sic qui talibus recipiendis præest vocatur in Belgio Commissus Financiarum, ibi nunc Financiæ sumuntur pro tribunali ad ipsarum id est proventuum regionum rationes tenendas. Interim apparet hic, juxta etymon a finiendo sumptum, Finantias & consequenter etiam Affinamenta, dici computus finitos seu conclusos, quorum notitiam servet liber hic secundus: & sic infra jubetur hic Magister quotannis semel cum Rege finare, id est rationes suas omnes concludere.

d Ordinarium dici credo librum Ephemericum, ubi notatur quid quotidie recipiatur expendaturve; Diurnum Mercatores vocant, Franci Journal.

e Concambium, commutatio: idem quod Cambium a Cambio campsi, campsum, muto, permuto; unde Campsor.

f Emparare, Amparare, Imparare, invadere, occupare, accipere Teutonice Invaren. De illis fuse Cangius, Deque variis inde derivatis.

De Scriptore Magistri Rationalis ℞. II.

Quia Magistri Rationalis officium est pluribus & diversis expeditionibus oneratum, [Ne hic nimiis Scripturis gravetur] quæ fieri debent necessario per scripturam; ne idem Rationalis in scripturis hujusmodi nimium occupetur, & ob hoc negotiorum expeditio retardetur,

[236] Statuimus & ordinamus, quod Magister Rationalis, [additur ei Scriptor:] statim cum fuerit institutus, procuret sibi & habeat unum Scriptorem idoneum & fidelem, nostro arbitrio eligendum, cujus incumbat officio scribere universa quæ Magister Rationalis scribere tenetur; præsertim in absentia Magistri sui; scribat compota, & recipiat & audiat, [qui etiam vices absentis suppleat:] & nobis referenda procuret: & quoad hoc solum, absente dicto Rationali, officium ejus peragat, & dicto Rationali obediat. Juramentum etiam præstet dictus Scriptor Nobis sub tali forma, qua jurare tenetur Magister Rationalis, eo excepto quod, secretum Consilii servare non jurabit. Piæstabit insuper juramentum & homagium faciet, quod quantitatem seu summam reddituum nostrorum annualium nulli personæ revelabit, nisi Nobis aut illis qui ratione sui officii dictam quantitatem scire possunt.

De Thesaurario. ℞. III.

Sicut de Principis liberalitate procedit, thesaurum & pecunias, ubi & quando congruit, mensurata moderatione dispergere; sic & ejus prudentiæ convenit honeste congregata in ipsius opportunum servitium conservare.

[237] Thesaurum igitur & pecunias nostras recipiendas & conservandas uni committi volumus fideli & industrioso viro, qui Thesaurarius a rei convenientia nominetur; [Huic incumbit] quique taliter in congregando seu recipiendo sit diligens, ut & cum asperitate nimia non exigat, & in conservando ac distribuendo commoda nostra non intercipiat ac elidat.

[238] Habebit ergo Thesaurarius pecuniam a Procuratoribus nostrorum reddituum, & partem Nos contingentem ex emolumentis Cancellariæ, [reddituum pecunias recipere a Procuratoribus,] & condemnationes faciendas per nostros Majores-domus pecuniarias in domesticis & nostram curiam sequentibus, recipere; & exinde tradere tam Scriptori-rationis quam aliis, qui ex officio eis incumbente illam habent expendere quovis modo. Nec non etiam, si exemptione nomine nostro facta vel ex alia causa, [tradere officialibus eas expensuris,] de qua sibi constet alicui teneamur; volumus quod de illo per Thesaurarium nostrum satisfiat, habita inde apocha de soluto. Sed extra causas præscriptas jubemus eidem, ne alicui personæ de pecunia nostra solvat una ultra summam centum solidorum, absque nostro albarano sigillo sive annulo sigillato. [debita solvere ad Regis mandatum,] Porro eidem etiam inhibemus ne aliquod cambium recipiat absque consensu Magistri-rationalis, & eo absente ejusdem Rationalis Scriptoris, nisi hoc aliter fieri de nostro mandato procederetvel licentia speciali, quæ etiam appareat per scripturam.

[239] Cum autem Thesaurarius rationem habebit reddere, per unum mensem vel quindecim diebus ante, [rationes reddere singulis semestribus,] procuret habere litteram a Procuratoribus terrarum nostrarum, a quibus recepit pecuniam, quæ contineat quantam summam recepit ab eisdem. Deinde teneatur de sex in sex mensibus Magistro rationali, secundum formam eidem Rationali traditam, reddere rationem: nam in hoc volumus Thesaurarium illi subesse, ac debere illi quoad hoc obedire. [non nisi Scriptori suas vices committere,] Sane si ipsum Thesaurarium aliquando absentare oporteat, non committat alicui vices suas nisi tantummodo suo Scriptori, qui eo tunc officium illius exerceat, nisi nos vellemus aliud specialiter ordinare. Insuper etiam ad suum agnoscat officium Thesaurarius pertinere, defendere & promovere in nostro Consilio ea quæ nostrum concernunt patrimonium: [jura Regis tueri.] caveat tamen in hoc quod nulla per eum calumnia intercedat, sed alleget pro jure nostro quod poterit justitia non offensa.

[240] Præterea volumus & mandamus, ut si per aliquos Commissarios nostros, in vim executionis alicujus sententiæ contra nos latæ, mandari contingat vel requiri Thesaurarium, [parere sen tentiis contra Regem latis,] ut aliquam pecuniam, ad quam forsitan Procurator noster, nostro nomine condemnatus extiterit, alicui personæ persolvere illam, ipse Thesaurarius confestim illis in hoc habeat obedire. Nam & rationi consonum est, ut de Nobis ipsis aliis promptam exhibeamus justitiam, qui alios etiam ad hoc cogimus, prout ex debito astringimur & tenemur. Et ut Thesaurarius de iis quæ hac ratione persolvit, possit Rationali facere fidem; habeat, antequam illa persolvat, a dictis Commissariis vel Judicibus aut Auditoribus mandatum seu requisitionem in scriptis, & a personis quibus pecuniæ solventur apocham de soluto.

[241] Postremo quidem juramentum & homagium Nobis præstare debebit Thesaurarius, quod thesaurum & pecunias nostras fideliter custodiat, [& fidem illi jurare.] quodque pecunias nostras in usus suos proprios aliqualiter non convertet, nec eas mutuabit alicui, sine nostri licentia speciali, quam in scriptis valeat exhibere: ac etiam quod nihil fecit vel faciet, quo minus possit præmissum juramentum atque homagium servare. Item quod summam nostri thesauri & reddituum nostrorum nemini revelabit, [etiam ut Consiliarius.] nisi Nobis & Magistro Rationali, vel etiam Scriptori suo, quibus ex officio competit illud scire. Nec non, cum juxta Regiam nostram ordinationem de Consiliariis, noster Thesaurarius in nostrum Consiliarium admittatur; volumus quod juramentum fiendum per Consiliarios, in dicta ordinatione annexum præfatus Thesaurarius Nobis facere teneatur. Item quod non recipiat vestes a alicujus neque molarium b; nec erit de domo aut consilio alicujus, cujuscumque sit conditionis, nisi a Nobis petita licentia & obtenta.

ANNOTATA D. P.

a Vestes intelligo tesserarias, quibus se alterius clientem quis profitetur, forma vel colore distinctas.

b Molarium arbitror, dici Numisma honorarium, alterius vultu effigiatum, itaque dictum a Mola seu Modulo, id est typo, cui infusum mettalum formam recipit, Hispanis Molda, Francis Moule, Teutonibus Mol: unde Mouler, Moldar typo exprimere.

De Scriptore Thesaurarii. ℞. IV.

[242] Scriptor Thesaurarii, per Nos eligendus, habet scribere in libris rationes ipsius Thesaurarii, & in ipsius Thesaurarii absentia officium ejus peraget, ipsique Thesaurario obediat post Magistrum Rationalem. [Potest ejus supplere vices.] Præstabit autem juramentum & homagium, quæ præstare debet Thesaurarius: dempto tamen juramento quod concernit Consilium, ad quod non admittatur iste Scriptor.

De Scriptore-rationis. ℞. V.

Cum in nostra Regia curia magnos & plures sumptus oportere & debere fiere dignoscamus, [Hujus est] in iis peragendis virum legalem & diligentem, nec non calculare & scribere scientem, volumus assignari, commodissime providentes; quem Scriptorem-rationis disponimus nuncupari.

[243] Ipse vero omnibus nostris familiaribus quitationes, quæ & prout unicuique corum erunt persolvendæ; [cuique suum stipendium dare,] etiam tempore guerræ stipendiariis quibuscumque actus armorum exercentibus solvere fideliter teneatur: a quibus stipendiariis de solutis eis per eum recognitionem seu apocham habere procuret cum effectu. Pecuniam autem per quosdam Officiales nostræ curiæ, videlicet Emptores victualium & Apothecarium & per Falconerium, [& prosumptibus in curia faciendis pecuniam,] ementem avibus quoad victum necessaria ac per Follerium nostrum & per Sutricem pro linteaminibus, mappis & aliis abluendis; & per canum Custodem ac Zemblerium majorem, dumtaxat pro sumptibus pro nostris propriis zemblis faciendis; & Civaderium, in curia ipsa expendendam, eisdem & aliis quibus ipse Scriptor rationis, juxta nostras ordinationes, pecuniam est traditurus & existat; idem Scriptor tradere non Omittat; & ab ipsis diebus singulis, præhabita per se vel Scriptorem oculata certitudine de numero eorum qui comederint in curia ipsis diebus, [a Thesaurario acceptam.] compotum, præsente altero Majorum-domus, si interesse voluerit, exigat & recipiat diligenter. Et ipse Scriptor rationis de omnibus prædictis Rationali, quotiens idem Rationalis voluerit, compotum & rationem reddere teneatur, præfato vero Scriptori-rationis tradatur per Thesaurarium pecunia pro sumptibus prælibatis.

[244] Quodque dictus Scriptor-rationis (Sub tamen Majoribus-domus) continue videat & intendat circa quæ acta fuerint & agenda in eorum officiis per Officiales qui immediate subsunt Majoribus-domus: [intendere subditis Majoridomus,] quos in tangentibus dicta officia, ut sibi visum fuerit, instruere & corrigere verbo valeat & mandare; ac eos qui ei compota reddere tenebuntur, ea reddere recusantes, quitationem mensis unius vel infra etiam privare. Præterea volumus, quod dictus Scriptor-rationis condemnationes, [mulctas, tradere Eleemosynario,] quæ fient per habentes potestatem, de quitationibus nostrorum domesticorum executioni tradendo, illas Eleemosynario non omittat demandare eisque nostris domesticis quitationes eorum & alia per eos a nostra curia recipienda (donec per eos cum albarano, quod Nobis juramenta & homagia per eos fienda, juxta nostram Ordinationem, præstiterint) persolvat nullo modo.

[245] Statuentes insuper quod ipse Scriptor-rationis, sub pœna sui officii amittendi, aliqua ratione vel necessitate de dicta pecunia, nisi pro dicto suo officio debite exercendo, [nec præsumat pecuniam avertere,] accipere audeat attentare; nec accommodarealicui, sub pœna quitationis suæ unius anni amittendæ, ultra quitationem trium mensium futurorum circa quæ moderate se habeat & discrete. Solerter autem præcaveat idem Scriptor-rationis, [aut cuiquam commodare,] ne per Nos aliquem de domo nostra receptum scribat in libro nostræ Matriculæ, absque nostro speciali mandato: ex quo constare sibi, per litteram inde factam vel albaranum nostro sigillo munitum, [aut aliquem immatriculare arbitrio suo] volumus specialiter & mandamus. Nec non volumus ad ejus officium pertinere, quod incontinenti, facto per Nos aliquoviagio, se informet cum majori Zemblerio nostræ curiæ, de numero animalium, quæ conduxerit occasione nostri viagii supradicti, quem ipsum numerum, [in itineribus factos sumptus colligat statim.] Magistro rationali nostræ curiæ per suam scripturam debeat intimare. Annectimus etiam quod præmissus Scriptor-rationis, Nobis, quod bene & fideliter in ipsius officio se habebit, faciat sacramentum: & quod nihil fecit neque faciet propter quod ipsum sacramentum nequeat observare.

De Scriptore Scriptoris-rationis. ℞. VI.

[246] Ordinamus autem quod Scriptor-rationis habeat sub se Scriptorem, per nos eligendum, qui sibi post Rationalem obediat: per quem scribatur fideliter, quidquid de dicta pecunia per dictum Scriptorem-rationis fuerit exolutum: & alia etiam fiant tangentia ipsum officium, quæ ipse Scriptor-rationis sibi duxerit injungenda. Juramentum Magistro rationali & Scriptori-rationis, quale ipse Scriptor nobis facere tenetur, exhibere sit astrictus.

INCIPIT QUINTA PARS.
De ordinationibus ad officium Majoris-domus sive eorum qui eis sunt immediate submissi pertinentibus.

[Praefatio]

Pars 4
1 Scriptor Magri. Rat
2 Thesaurarius.
3 Scriptor Thesaur.
4 Scriptor Rationis.
5 Scriptor Script. Rat.
Pars 5
1 De Conviviis.
2 De Ferculis.
3 De Sellis, Frænis &c.
Pars 6
1 De Vestibus &c.
2 De Oblationibus.
3 De honoribus quibuslibet ut con venit exhibendis.
4 De Fructibus ministrandis in mensa.
5 De Illuminatione.
6 Argentarii.
Pars 7
1 Consiliarius.
2 De sessione in Consilio
3 De Muneribus.
4 De salariis Com̄issariorq;
5 De modo Scribendi Iras ad divisas personas.
6 De modo Sigillandi.
7 De taxatione lr̄āq;
8 De beneficiis confer.
9 De ordinatione Capellæ
10 De eleemosyna.
Pars 8
1 De Falliis.
2 De logueriis aīalium.
Guil. de Balma.

In hac tabella noto Majorem-domus, virga suæ potestatis instructum, in mensa autem apposita pocula aurea, cisoria sive orbes argenteos: tectum triclinii pomis rubeis coronatum: intra primam autem litteram idem Major-domus ministros instruere, aut invitatos videtur introducere.

De conviviis. ℞. I.

[Caritatis erga subditos causa] Quamvis reprehendantur illa convivia, quæ absque caritate & timore divino ingluviei deserviunt; tamen quæ ex caritate, quæ nos sola Deo gratos facit, prodeunt, in quibus nulla vita mordetur absentium, non reprehensa inveniuntur, sed laudata.

[247] Ideo Nos, qui caritatem dilectionem inter Nos & populum, [ordinantur 4 festa Domini,] Nobis ab illo, qui nimia caritate & amore Filium in terris mittere est dignatus, commissum, conservare desideramus; excogitavimus prudenter, ut festivitatibus Paschæ, Pentecostes, Natalis Domini & Epiphaniæ convivium faciamus; ut Nos, qui caritatem subditis communiter ostendere non possumus, ne eos a disciplinæ metu resolveremus, [quibus illi Regem videant epulantem,] si nostro regimini hilaritatis fræna relaxaremus (quia dum Nos quidam licentius lætos aspicerent, avidius ipsi ad illicita resolverentur) ad minus diebus istis vultum nostrum hilarem omnes videndi habeant facultatem: ex hoc enim multum dilectio inter Principem & subditos conservatur. Quia sicut (ut diximus) hilaritas nimia nocet subditis aliquando; ita & prodest Principibus, ut temporibus debitis lætitiam & hilaritatem demonstrent. [& gratiose hilarem.] Nam qui præsunt populi, si volunt firmum esse solium, sub hilaritate vultus & gratia plenos exhibeant; ne, per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.

[248] Hoc autem fieri diebus seu festivitatibus prædictis fore faciendum decernimus, ut tanti dies & sic solennes, nostros (ut dictum est) populo providendo absque solennitate minime transeant. In festo autē S. Crucis, [item alia 2, Perpiniano & Majoricæ propria.] si in Perpiniano, & S. Annæ, si in civitate Majoricæ præsentialiter fuerimus constituti, solenne conviviū propter festum, quod ad honorē Reliquiarum in nostris capellis ipsorum locorum collocatarū agimus, tam pia devotione moti, quam rituum prædecessorum nostrorum observantes, fieri mandamus. In his vero conviviis per nostros Majores-domus bonas & honorabiles personas, non tales de quibus convivium potius deturpetur, quam honorificetur volumus evocari.

De ferculis. ℞. II.

Licet deceat curias Regum & Principum diversis ac variis abundare, quia plerumque tamen plures epulæ, præsertim labore ac magno ministerio conquisitæ, morbos ingerunt hebetant sensum, vitia inferunt, virtutes evellunt, nisi remedietur temperantiæ medicina, quæ castitatis mater existit.

[249] Cupientes igitur saluti tam menti quam corporis salubri remedio providere, [Hæc ordinarie duo sint,] statuimus ut curia nostra regulariter in prandio duobus dumtaxat ferculis sit contenta. Volumus tamen aliquoties ultra hoc, ad cognitionem nostræ curiæ Magistri, de aliquo interferculo præparari: in cœna vero uno continue, vel duobus aliquotiens, prout dicto Magistro videbitur expedire. Porro, convivium faciemus, dum tria fercula dentur ac unum interferculum: [tria conviviis,] & tunc coqui & alii coquinæ ministri plus solito sint intenti, ut omnia & singula ad dictam coquinam spectantia, solerter & bene, nec non abfque reprehensionis macula condiantur.

[250] Sane ubi virum magni status & eminentiæ per Nos contingerit invitari, [plura cum aderiteminens hospes] volumus omnia prædicta cessare, & dictum ordinem minime observari; sed secundum Ordinationem nostram Regiam & specialem, omnia & singula disponantur. Rursus volumus & jubemus, quod in curia nostra dentur cibaria meliora quæ poterunt reperiri, tam de volatilibus quam de aliis carnibus grossis; ita quod in septimana, dentur gallinæ in hieme, [cetera pro temporis ratione,] pulli vero in æstate. Nam hæc & alia cibaria præparari volumus, juxta temporis qualitatem; in hieme, quæ congruunt hiemi; & in estate, quæ congruentia sunt æstati. Adjicientes quod de dictis cibariis unum genus decoquatur in aqua, aliud in veru vel alio modo, sic quod dicta fercula prorsus sint dissimilia & diversa.

[251] Quantum autem de dictis ferculis, tam de carnibus quam de volatilibus, coram Nobis, & Prælatis, & Baronibus, & aliis personis cujuscumque conditionis existant, [Quoad quantitatem,] fuerit apponendum, hunc ordinem volumus observari. Videlicet quod dictus Magister curiæ nostræ prospiciat diligenter, ut abunde sine excessus vitio, coram uno quoque de dictis cibariis apponatur; taliter circa hoc suum exercendo officium, quod indigentiam fugiat & superfluitatem prorsus evitet. [spectandæ personæ,] Et quia in appositione prædicta decet aliquos, juxta status conditionem, plus ceteris honorari, volumus quod in cissorio nostro pro octo personis de dictis cibariis apponatur, & tantumdem in cissoriis Cardinalium seu Patriarcharum nec non Archiepiscoporum, si eos nos contingeret invitari: in cissoriis vero Episcoporum, [& dignioribus apponendum in Cissorio amplius.] pro sex; Abbatum vero & Baronum, Militum & Vicecomitum (quamvis Milites non existant) & Priorum, pro quatuor jubemus apponi. Sed in cissoriis aliorum inferioris gradus, juxta consuetudinem in nostra curia diutius observatam, æqualiter apponatur, nisi dictus nostræ curiæ Magister prospiceret aliquem debere plus ceteris honorari. Si autem qui in nostra mensa sedebunt, ut Barones, licet inferioris sint gradus, quoad hoc habeantur.

De sellis, frænis, & aliis paramentis equorum. ℞. III.

Quia quæ in Principibus geruntur facile a subditis in exemplum trahuntur, [Ut hic quoque appareat moderatio,] attendendum fore judicamus, quod in omnibus gestis nostris, sicut Regale fastigium non modicum exposcit, honeste & temperate nos habeamus; sic quod sapientes in bonum confirmentur, & insipientes vanitatibusque vacantes ad temperantiam provocentur.

[252] [sint duæ sellæ tectæ serico] Unde superfluitatem vitantes, maxime in iis quæ ordinarie habent fieri, volumus quod ordinarie, nisi ex alia causa alias facere mandaremus, quatuor sellæ palafrenales cum suis frænis, signis quarumdam personarum militia pollentium, a ut nobis videbitur, decoratæ, sint nostræ personæ servitio præparatæ, quarum duæ habeant coria cooperta veluto, auro & serico comminuto: [2 simplici corio, & quotannis mutentur.] reliquæ autem duæ habeant coria non cooperta veluto, secundum modum paraturæ nostro affectui accedentem. Dictarum vero duarum sellarum, habentium coria cooperta veluto, b anno quolibet, una proxime ante festum Nativitatis gloriosi Salvatoris humani generis peragatur; altera autem fiat proxime ante festum Resurrectionis gloriosi Salvatoris humani generis memorati: reliquarum vero duarum sellarum habentium coria non cooperta veluto, anno quolibet unam proxime ante festum B. Joannis Baptistæ fieri hoc edicto laudabili ordinamus; alteram proxime ante festum B. Michaelis Archangeli volumus adimpleri.

[253] Præterea octo saltem sellas, armorum usui destinatas, [item octo speciosiores pro persona Regis.] pro nostræ personæ servitio habeamus, quarum duæ sint nostro signo Regio penitus decoratæ: reliquæ vera sint aliis operibus nostræ voluntati placentibus exornatæ. Jubemus etiam quod quatuor saltem mantæ c continue sint paratæ ad tegendum dictas sellas nostræ personæ servitio destinatas: quarum duæ sint nostri signi Regii in suis partibus universis, [cum 4 mantis,] aliæ autem duæ sint diversis operibus communitæ. Postremo subjungimus prælibatis, quod adsit continue copia mantarum ac aliarum rerum necessariarum equis & ceteris animalibus antedictis: [pro æstate albis, rubris pro hyeme.] quarum quidem mantarum, illæ quæ æstatis tempore tenebuntur, sint albæ, signis Nostris Regiis exornatæ: aliæ vero quæ hiemis tempore tenebuntur, sint rubeæ, signis nostris Regiis communitæ.

ANNOTATA D. P.

a An viventium? Immo potius mortuorum, & quidem veterum; ex historia aut fabula Heroum.

b Velutum Italis & Hispanis communis vox, Francis Veloux, pannus est holosericus Villosus; a villo (nisi fallor) originem trahens. Mirum id non reperiri apud Cangium.

c Mantas jam dixi esse dorsalia equorum stragula.

INCIPIT SEXTA PARS.
De ordinationibus ad officium Camerlingorum & eis subjectorum pertinentibus.

De vestibus & aliis ornamentis. ℞ I.

Regalis providentia cuncta bene disponere cupiens, summe debet intendere quod in vestibus & aliis ornamentis temperet gestum suum, [Boni exempli causa,] superfluitatem excessivam vestium, quæ potius ad fastum adscribitur quam ad laudem, præcipue reprimendo; in ceteris ornamentis etiam honestatem debitam observando: quid enim laudabilius circa statum Principis reperitur, quam ordinare gestum suum taliter, quod gratus omnibus appareat & honestus? Ex hoc enim cunctis hoc videntibus elationis inordinatæ tolletur occasio, & honestæ conversationis imprimetur affectio.

[254] Cupientes igitur ex causis prædictis & rationibus, in ornamenris & vestibus gestum servare sobrium & honestum; [ordinatur ut pro Rege] non ideo quod expensis parcere super hoc intendamus, sed ut bonum exemplum ceteris præparemus, statuimus & ordinamus ac servari præcipimus, quod pro persona nostra vestienda fiant anno quolibet ordinarie vestes in festivitatibus quæ sequuntur. [vestes fiāt quotannis in 7 festivitatibus,] Nativitatis Domini, Purificationis B. Mariæ Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, Assumptionis B. Mariæ & Sanctorum omnium: quæ vestes ut decet sutæ ac pannis variis sint folratæ, a exceptis vestibus Pentecostes quæ de sindone b sint folrandæ.

[255] Volumus tamen quod cum illis quæ fient in dictis festivitatibus Natalis & Resurrectionis Domini & Pentecostes, [4 etiam chlamydes,] fiant chlamydes, quibus Reges in mensa, solenni comitiva decorati, assueverunt illustrari. Et cum Chlamyde, in forma istis simili, in festo Apparitionis Domini, panni aurei etiam fiant vestes, [& bis quotannis galeri.] in prandio festi ipsius dumtaxat deferendæ. Fiant etiam bis in anno vestes & capelli c solis, quibus utamur equitando. Primæ enim vestes & dicti capelli sint factæ in festo B. Michaelis, aliæ vero mensis Martii prima die. Haberi etiam & teneri duo capelli solis, pulchris operibus & margaritis, decorati minime omittantur.

[256] Ordinamus insuper quod de duobus in duobus annis in festo Paschæ Domini sit paratus & factus noviter unus lectus cum omni suo apparatu de sindone viridi, [lectisternium annisalternis innovetur.] ac etiam ejusdem coloris coopertorium pro lecto Camerlengorum in nostra camera jacentium. Et fiant etiam cossini d cooperti de veluto viridi pro sedendo & in eis recumbendo: & panni ad ornatum lecti, in solo e stare deputati. Qui lectus cum prædictis apparamentis, ac etiam teneantur quotidie a festo Paschæ Domini usque ad festum Sanctorum omnium, anno quolibet duorum annorum prædictorum. Simili modo volumus & jubemus, [ad Pascha] quod de duobus in duobus annis fiat noviter alter lectus in festo Sanctorum omnium de sindone rubea cum omnibus apparamentis, in alio lecto, [& Sanctorum ∞] supra proxime ordinatis: qui lectus paretur, cum apparatibus ad ipsum pertinentibus, a dicto festo omnium Sanctorum usque ad festum Paschæ Domini anno quolibet duorum annorum prædictorum.

[257] Volumus etiam quod de quatuor in quatuor annis fiat unus lectus cum suis apparamentis debitis de sindonibus de nostro signo Regali, [pro Rege autem annis quaternis in camera Consilii.] & quatuor cussini ejusdem coloris & quadrati; quo lectus paretur in camera nostri Consilii, totiens quotiens duæ cameræ parabuntur, & sic servari volumus continue infra dictos quatuor annos. Ordinamus insuper quod fiant præter prædicta [quatuor] coopertoria de sindone viridi, & alia quatuor de sindone rubea, quæ serviant tam Domicellis nostris Cubiculariis & aliis Cambereriis f qui jacent in nostra camera vel retro-camera, quam Nobis in strato nostro, [& lecti 4 pro cubiculariis coloris regii;] quod paratur in camera nostri Consilii vel alibi. Et serviant coopertoria de sindone viridi eo tempore, quo lecti nostri supradicti coloris viridis parabuntur: coopertoria vero coloris rubei serviant eo tempore, quo lecti nostri coloris rubei parabuntur. Jubemus insuper quod teneatur continue pro Nobis unus lectus vel duo lecti de sindone, [item alius ad iter paratus.] cujusvis coloris cum suis apparamentis: qui Nobis serviant quotiens Nos itinerare contingerit, in eis quiescendo de die, & etiam dormiendo, vel alia similia faciendo.

[258] Ordinamus etiam, quod cortinæ semper teneantur de sindone viridi & de rubea; [item cortinæ ejusdem coloris,] & sint ultra illas quæ sunt junctæ cortinis superpositis lectis nostris: & cortinæ jam dictæ sint talis longitudinis, quod serviant, tam ad ponendnm eas ante lectum nostrum cum opus fuerit, quam ad mediandum sive per medium dividendum unam cameram vel aliam magnam domum, vel usus alios similes. Et volumus quod cortinæ virides parentur cum opus fuerit eo tempore, quo lecti coloris viridis sunt parati; & rubei quando lectus tenebitur rubeus. Volumus insuper quod duodecim cortinæ, videlicet sex de sindone rubeo & aliæ sex de sindone viridi teneantur, cum quibus parentur Nobis oratoria, quoties divinum Officium contigerit nos audire: quibus utatur, prout utetur coloribus lectorum.

[259] Jubemus etiam quod panni lanæ continue habeantur, quatuor coloris rubei & alii quatuor coloris viridis; [item stragula,] & isti panni sint amplius delicati quam illi qui ponuntur in terra circa lectum. Insuper octo cussini longi, de veluto rubeo. Fiant etiam alii octo cussini quadrati de veluto viridi, & sex communis formæ, non ita magni, qui etiam sint historiati ut priores; de veluto rubeo: & serviant dicti panni & cussini tam in oratorio nostro tenendo, [cussini longi,] quam etiam in consilio, eos ponendo retro. Nos, in parietibus extentos & affixos, scilicet pannos: & serviant dicti panni & cussini rubei coloris, eo tempore quo lecti nostri rubei parabuntur; panni vero coloris viridis serviant eo tempore, quo lecti coloris viridis parabuntur.

[260] [dorsalia ad mensam,] Volumus etiam quod teneantur panni linei & historiati, qui serviant nobis cum erimus in mensa, ponendo eos retro nos in parietibus affixos, vel etiam eos in capite lecti nostri ponendo, cum Nos contigerit in tali loco esse, ubi non pararetur pro Nobis lectus cum superposito parameno. De quibus quidem pannis aliqui ipsorum sint magni, pulchritudine aliis prȩeminendo, ut solennioribus diebus, ut nostrum exposcit Fastigium, absque deturbatione solennitatis valeant deservire.

[261] Ordinamus etiam quod fiant octo nova g banchalia lanea, [banchalia,] bene diversi coloris operata, quæ Nobis serviant in scamno nostro, quo sedebimus quando comedemus & in mensa erimus. Et etiam fiant duo cussini longi de velutis talis coloris cujus sunt arma nostra Regalia; h quæ Nobis serviant pro sedendo, quotiens comedemus & in mensa erimus. [etiam ex panno aureo dum populus alloquendus,] Jubemus etiam quod fiant duo retrodorsaria & banchalia & cussini longi & quadrati qui omnes sint de panno aureo ejusdem coloris, qui Nobis serviant cum Nos populo nostio ob aliquam causam loqui debebimus, & eos ad conspectum nostrum vocabimus; vel in alio usu nobis serviant, prout nostræ placuerit voluntati. Ordinamus insuper quod fiant duo coopertoria lanea, pellibus variis folrata, quæ ponantur super lectum nostrum, [aliaque supellectilia.] cum nos de nocte vel de die jacere contigerit aut dormire. Volumus etiam quod continue; habeantur & teneantur in promptu, vannæ i, linteamina, coopertoria & aliæ decentes vestes, ultra illas vestes quæ pro lectis nostris sunt ordinatæ; ut si casu aliquæ, excellentia spoliatis, infra seu extra nostrum hospitium jacentibus, de ipsis pannis providere vellemus, ex defectu ipsorum minime nostro desiderio defraudati remaneamus.

[262] [mutanda quoties opus erit.] Prædicta autem omnia (præter illa, de quibus est dictum, quibus temporibus fieri debent) mutentur & alia de novo fiant quotienscumq; necessarium fuerit, & etiam opportunum & nostris Camerlengis visum fuerit faciendum: attendentes quidem ipsi Camerlengi, quod in sufficienti numero semper de ipsis habeantur, secundum quod actus, ad quos prædicta ordinavimus, requirunt: taliter facientes, quod non solum uno ornatu pro quolibet actu contententur, imo diversis & cujuslibet coloris, per Nos superius ordinatis: taliter quod quando continget Nos pro uno actu in diversis locis paramenta præparare, ex carentia prædictorum ordinatio nostra præsens, neque in modo neque in coloribus, valeat prætergredi quoquo modo.

ANNOTATA D. P.

a Fodrum Foderum & fodrum est duplicatura levioris panni, graviori subsuti, dicitur etiam de pellibus ad eumdem finem adhibitis; Teutonice fouder, vouder, hic autem primum invenitur l pro d.

b Sindon videtur hic accipi pro bysso tenui, alias Taffetta dicto.

c Capellis solis, dicitur galerus, qui solem arcet: qualis forma ejus fuerit Jacobo Regi, vide in imagine frontali Partis 8.

d Cossinus, cussinus, Cusinus pulvinus, diminutivum, Furetterius in Dictionario Universali Coite indicat, nunc fere exoletam vocem, lectum plumeum significare; ut omnia videri possint derivata a quiete, unde Coy, quietus.

e Humilis, ut puto, & solo sternendi, nec in fulcra elati.

f Uti ex Camera, fit Cambra, sic etiam Cambrerius., pro Cameririus hic scribitur.

g Bancus,, Teutonibus Bank, scamnum; hinc Bancale, pannus scamno insternendus.

h Rubro scilicet ac flavo virgulata.

i Vannæ, nusquam alibi adhuc inventæ, quid sint, non divino; nam Vanni ad rem frumentariam spectantes, nihil huc faciunt.

De Oblationibus. ℞ II.

Attendentes, quod ante Dei oculos numquam est vacua manus a munere, si arca cordis sit bona voluntate repleta; nec Abel ex muneribus, [Quia hæ non sunt] sed ex Abel munera oblata placuerunt.

[263] Volentes de oblationibus, quas in Missis in manus offerimus Sacerdotis, ordinare, non ad quantitatem, ut illi, [æstimandæ ex quantitate;] qui quando Sacerdotibus suis dant, quadammodo se monstrando (illo Dominico verbo oblivioni tradito, in quo ne manus dextra eleemosynam quam sinistra faciet, & e converso, sciat, cavetur) totum in oblatione, quam offerunt in Missis ponunt: sed ad significationem tantum, (postquam sicut duo decet Sacerdotibus nostris aliter providemus) respectum habemus: [jubentur pro majoribus festis denarii 15, alias 5 parari,] ordinantes quod diebus Paschæ, Ascensionis Domini, & in festo Pentecostes, & Corporis Christi, Omnium Sanctorum & Trinitatis & Natalis Domini, & in quatuor festivitatibus B. Mariæ, nec non etiam in festo Exaltationis S. Crucis in Perpiniano, & in die S. Annæ (si tamen in ipsa die, scilicet S. Annæ, [& septem ad osculum corporalis.] in civitate Majoricarum fuerimus constituti) XV denarii ad oblationem majoris Missæ nobis parentur & habeantur: ad alias vero Missas, si quas audiremus, V; & ad a Corporalia, VII.

[264] [in Epiphania aurum thus, Myrrha,] In festo autem apparitionis Stellæ, quia illa die per Reges aurum, myrrha & thus oblata fuerunt Christo Salvatori nostro, volumus ut offeramus in Missa majori unum aureum, & myrrham & thus in modica quantitate; quia solum hoc ad significationem facimus: ad Corporalia vero unum aureum tantum; & in aliis Missis si quas illa die audiremus V denarios. [in Parasceve denarii 30.] In Parasceve etiam XXX argenteos, quando ad adorandum Crucem accedemus, offerre volumus; ut sicut ille proditor Judas impie Salvatorem ac Redemptorem nostrum triginta venumdavit argenteis; Nos pie eos offerendo, traditionem & deinde mortem secutam Regia nostra mente recolamus. [in Duplicibus, 7, & ad corporale 5,] In diebus vero, quibus præter prænominatos Duplex festum in nostra Capella fit (exceptis diebus Sabbatinis quibus ex devotione communiter Officium Beatæ b Virginis Duplex coram nobis celebratur) ad majorem Missam VII denarios, & ad Corporalia V; & ad alias Missas, siquas devotione moti vel ex ordinatione audiremus, tres offerre in præsenti ordinamus. Reliquis vero festivitatibus sive diebus anni, in Missa sive missis, sive ad Corporalia, tres denarios tantum.

[265] [cum pia ad quemque numerum consideratione.] Prædicta autem tali consideratione fecimus, ut III denarii ad honorem Trinitatis offerri intelligantur; & V, ut quinque hominum sensus significent, quos Deo offerre debemus omnimode eos mortificando; VII autem, ut dimissio septem peccatorum mortalium cum recuperatione septem donorum Spiritus sancti designentur: XV vero, in templo enim XV gradibus ascendebatur; ut ex ipsa ejus ascensione discamus, quatenus per VII & VIII etiam temporalis solicite dispensetur actio, & perinde æterna mansio requiratur.

ANNOTATA D. P.

a Cum anno 1693 15 Octobris Antverpia transiens in Germaniam, Eduardi Palatini filia relicta Ducis Hanoverani Catholici, Catholica etiam ipsa Missam in ecclesia nostræ Professæ domus audiret, vidimus ea absoluta complicatum Corporale ipsi a Capellano deferri ad osculum, ac deinde duabus ejus filiabus. Durat ergo hic mos etiamnum in Gallia, unde illa veniebat; aveo scire an etiam in Arragonia & Catalaunia.

b Mabilio, in Præfat. ad Seculum V Benedictinum, quod est X Christi, num. 117, breviter, sed erudite ostendit, talis Officii usum jam tunc innotuisse.

De honoribus quibusdam personis ut congruit adhibendis. ℞. III.

Quæcumque honoris causa præcedere dignoscuntur, fore melioris schematis sanciuntur, unde honorem debitum concernentia præsentis ordinationis serie promulgamus.

[267] Quandocumque Cardinales aut Patriarchas aut Archiepiscopos aut Episcopos Nobiscum comedere contigerit ubicumque, [Cardinales similesque Pælatos sibi præponi Rex jubet,] eos Nobis præferri volumus in sedendo: si vero ipsi Nobiscum iverint aliquando, & simul incedere non valuerimus cum eisdem; hos præcedere Nos, esse congruum arbitramur. Nam inter egregias laudes pollentis Regia dignitate, more irradiantis sideris elucescit, quod intuitu sanctæ fidei reverentiam multifarie exhibeat iis, qui tantis ecclesiasticis dignitatibus illustrantur. Plane Religiosi, quicumque, in mensa nostra sedeant, comedentes illis diebus, [& religiosum qui ipso die fuerit concionatus, assidere in mensa.] quibus eos coram Nobis contigerit prædicare: quia indem venerabilis Religionis nexu divinis servitiis continue inhærentes, quibus diebus assumuntur, eximiæ nostræ utilitatis & non modicæ auctoritatis docendi exercitium, divina eloquia proferentes, merito honore magis quam diebus ceteris decorantur.

[268] Ceterum quandocumque Cardinales aut Reges, vel fratres Regum, [Illi & magnatibus externis occurrere decernit] aut filii Regum vel alii quam plurimum Regibus conjuncti fœdere naturali, qui de nostraminime procederent domo; aut Duces vel Comites magnæ potentiæ partium remotarum ingredientur terrarum nostrarū villam aliquam, aut aliquod castrum, vel aliquam civitatem; Nos ibi tunc existentes occurremus eis, recolligentes ipsos, ut optimum videbitur, cum honore. [cum suas ditiones intrabunt.] Nam cupienda est honoris exhibitio, cum illum qui eumdem honorem aliis dignis exhibet, faciat cum laudis præconio insigniri.

De fructibus in mensa ministrandis ℞. IV.

Licet usus fructuum non multorum per Physicos approbetur; ipsi tamen hominis gratia sunt producti, & ad gustum humanum naturaliter ordinati. Quapropter in regionibus quibus crescunt, de bona consuetudine, tam in prandio quam in cœna, communiter ministrantur.

[269] Statuimus igitur & jubemus, quod æstatis tempore, & etiam alio, [Ministrandi sunt pro tempore fructus] prout tempori convenientes fructus commode poterunt reperiri, semper detur de illis in principio prandii, de duobus, & in principio cœnæ, de uno dumtaxat: in fine vero prandii non dentur ordinarie fructus aliqui, nisi Nobis & illis qui in mensa nostra sedent; & tunc etiam dentur fructus, prout tunc per Nos fuerit ordinatum. Diebus vero quibus fiet conviviū ac jejuniorum diebus, dentur de uno vel duobus fructibus tempori congruentibus, [in prandio & cœna.] in fine mensæ, nisi nebulæ a cum nectare ministrentur. In fine vero cœnæ dentur semper de uno vel duobus fructibus, si possint reperiri vel saltem loco fructuum caseus ministretur. Caveant tamen Officiales, quibus competit dictorum fructuum ministratio quod fructus prædictos tam siccos quam, maturos, bonos & sinceros habeant & ministrent.

[Annotatum]

a Nectar, videtur hic accipi pro vino condito aut alias præstantiori, etsi refrigerando Nebulæ id est, nives, ministrentur.

De illuminatione. ℞. V.

Quia celsitudo Regia status eminentia insignitur, merito in ipsius curia illuminatio magnifica observatur.

[270] [Definitur quot intortitia] Ideo jubemus hac idonea sanctione, quod qualibet nocte in camera nostra quatuor accensi brandones a & duo intortia habeantur. Sane ubicumque nocturno tempore comedemus, juxta nostram mensam duo accensa tortitia teneantur, vel plura, si inspectis comedentiū multitudine aut mensæ magnitudine expediens videatur. Præterea nocturno tempore in nostro palatio talis adsit illuminatio copiosa, [Brandones & candela] quod unus brando accensus ponatur coram tribus comedentibus quibuscumque. Quandocumque autem nocturno tempore per nostræ habitationis hospitium incedere nos contingat, quatuor accensa tortitia deferantur. [vesperi & noctu ardere debeant] Si vero extra nostræ habitationis hospitium equitando vel peditando incedamus, tempore prælibato; decem accensa tortitia deferri hac sanctione congrua imperamus. Verum quando nocturno tempore dormiemus, in camera, in qua jacebimus, stadallus b factus, candelæ similitudine observata, & unus cereus mediæ libræ, continue accensi teneantur; juxta quos duodecim candelæ & brandones quatuor habeantur.

[271] Annectimus quantitatem etiam præmissorum, ut unumquodque tortitium sex librarum ponderis habeatur: [& cujus ponderis esse singula,] quilibet autem Brando tres uncias habeat ponderare, mediæ cannæ Montispessullani longitudinem obtinendo, candelas vero disponimus esse tales, quod XL c unitate unius libræ ponderis videantur. Disponimus etiam observare quod anno quolibet, in festo Purificationis Virginis gloriosæ Nos Missæ, divina solennia audientes, teneamus cereum saltem unius libræ ponderis ceræ albæ. Omnibus autem ibi existentibus, [itemque cerei in festo purificationis tenendi.] ubi præfata divina solennia audiemus, dentur cerei ponderum diversorum, secundum status eorum varias qualitates. Nobili quidem, Militi vel Vicecomiti, quamvis Miles non existeret, & etiam Prælatis (exceptis Episcopis, quibus octo unicarum tradere jubemus) cuilibet cereus quinque unciarum & mediæ ponderis præbeatur: unicuique vero Militum, Sacerdotum & aliorum qui meruerint cum eis numerari, cereus trium unciarum & mediæ ponderis tribuatur: cuilibet autem ex Scutiferis & aliis incedentibus equitando, cereus duarum unciarum & mediæ ponderis præbeatur; ceterorum vero unicuique cereus unius unciæ & dimidiæ ponderis tribuatur. Novissime subjungimus antedictis, quod cerei singuli ponderis unius libræ, & alii singuli ponderis mediæ libræ, & alii singuli ponderis duarum unciarum per nostrum Apothecarium fiant, pro divino servitio, in nostra capella ut congruit peragendo.

ANNOTATA D. P.

a Brandones a Teutonico branden ardere dictos, satis per se patet; exempla apud Cangium vide. Intortitiorum seu torticiorum, formam icon lateralis repræsentat; candelæ infra definiuntur tam exiguæ, ut 40 simul unam tantum libram faciant.

b Stadallus, a stando dici videtur: qui factus ad similitudinem candelæ, renovat mihi formam lampadum in Italia adhuc frequentium, quorum scapus superne oleo fartus & formam & vicem candelæ præbet, candelabro impositæ.

c Tam exigui Cereoli modo non mererentur candelæ nomen; & accensi singuli dimidio vix horæ quadrante durarent: ut vix capere possim quis eorum usus in mensa vel camera fuerit. Unitatæ autem dicuntur id est unitæ.

De honoribus exhibendis ℞. VI.

a

Quamquam Regiæ conveniat Majestati, ut ejus curia tam de vasis aureis quam argenteis decoretur; [ut dignitati cujuscumque respondeant vasa,] decet tamen erga subditos gradum & ordinem observare, ut ii dictorum vasorum prærogativa lætentur, quos nobilitas generis vel eminentia dignitatis seu proximitas Principis insigniunt.

[272] [alii pure argenteis,] Statuimus igitur ut omnes in nostro palatio cujuscumque status existant, in scutellis argenteis comedant, & in tacetis b, non tamen deauratis bibant. Barones vero qui Milites fuerint, Abbates & Priores, nec non Vice-comites, licet Milites non existant, [alii inauratis bibant.] & Barones non Milites, qui nostro Consilio meruerint aggregari; taceas argenteas deauratas & majores aliis habeant ad potandum; & cibaria eis in platellis c argenteis deferantur, & habeant pelvim & biterjam d argenteam ad lavandum: & qui ad latus nostrum comedunt, decet plus ceteris honorari.

[273] Volumus ut omnes qui in nostra mensa comedent, [omnes argentiis comedant.] in platellis argenteis comedant, & in ipsis eorum fercula deferantur, sed non cooperiantur, nisi Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos & similes, seu filios Regum aut fratres per Nos contingeret invitari; veluti qui de domo nostra descenderent, [pauci coopertis.] fratre vel filiis nostris dumtaxat exceptis. Omnibus autem Militibus, Doctoribus seu Sacerdotibus, & aliis personis magnistatus cum pelvi & petreria argenteis in fine mensæ præbeatur lavandi facultas.

ANNOTATA D. P.

a Suprascriptum erat de argento: Chiffletius titulos colligens & substantiam legis considerans, scripserat. De honoribus in auro & argento exhibendis.

b Taceta, tacetta, diminutivum a Tassa, crater, patera: etiam Taceam invenit Cangius in quodam Aragonico scripto.

c Platella, lanx, scutella, diminutivum a Plata: origo autem Teutonico a Plat, planum, ratione formæ.

d Ita scriptum hic distincte & quidem mutata prius posita littera p in b infra tamen scribitur, nec correctum invenitur Petreria, cum duplici r: nec dubium quin intelligatur Guttus, quo aqua infunditur lavantium, manibus, supposita pelvi sive lance. Nominis rationem quis divinabit, maxime si a Petra deductum sit, sicuti in alio sensu Petraria dicitur, tormentum bellicum quo lapides excutiuntur in hostem. An forte aliqua fuerit inter illam & guttum similitudo formæ; quis divinabit?

INCIPIT SEPTIMA PARS.
De ordinationibus ad officium Cancellarii & sibi subjectorum pertinentibus.

[Praefatio]

Representat frontalis hæc tabella Regem, rosei coloris toga indutum, velut in suo utriusque ordinis Ecclesiastici ac Laici Parlamento. Cum autem de ordine sessionis comitialis ac regiæ dictum superius sit, quo Ecclesiasticis latus Regis sinistrum velut dignius conceditur: hic solum notandus restat color rubeus, tam tapetis desuper pendentis quam oblongi post dorsum sedentis cussini. Stellulæ tapeti insparsæ, aureæ sunt.

De Consiliariis ℞ I. a

Subjectorum nostrorum regimen nos habemus, [Ad commodius regimen deliguntur Consiliarii.] ut eosdem illæsos servemus, facientes justitiam, nec non utilitatem reipublicæ cupientes. Igitur erga tanta & talia debemus provisionis suffragia adhibere, quod consilio virorum prudentum & rerum experientia ac proposito fideli pollentium dirigi Nos oportet: quia quæ consilio peraguntur, effectus propitios nanciscuntur; nec meretur subjectos regere, qui negligit discretorum consilio adhærere.

[274] [ex Officialibus Curiæ præcipui 14,] Unde ad tantum officium Consiliariorum nostræ Serenitatis Regiæ admittantur, Cancellarius & Vice-cancellarius, Auditores, promotores Majores-domus, Camerlengi, Magistri-rationalis, Thesaurarius, nec non Secretarii, qui intersint in illo, ac etiam alii quicumque quos ad hoc voluerimus provehendos.

Statuentes pro utilitate reipublicæ, quam nostris temporibus cupimus conservare, quod nullus ex nostris Consiliariis a loco, [qui numquam sine speciali licentia absint a Curia,] in quo personaliter sumus constituti, se audeant absentare, nec accedere ad aliquod convivium, nec aliqua etiam in sua persona peragere, quibus accessus ad nos si vocaretur, possit aliquatenus impediri, nisi a nostra primitus Serenitate licentiam super prædictis obtinuerit specialem.

[275] Insuper ordinamus, quod nostri Consiliarii nobis per juramentum promittere teneantur, quod quantum valebunt, Nobis præbebunt bonum consilium & fidele, dicentes quæ sciunt consulenda, [& speciali homagio adstringantur.] favore & odio ac timore cujuscumque que personæ penitus resecatis: quodque nostri Consilii secretum servabunt fideliter & tenebunt: etiam quod non fecerunt aliquid nec facient, in futurum, quod prædictis sub juramento promissis observandis obviare valeat quoquomodo.

[Annotatum]

a Neque hic neque sequens titulus ad est in Codice originali; sed nec locus ei pingendo relictus vacuus: titulum ergo hic appositum æque ac sequentem manu sua notavit Chiffletius, argumento congruum.

De sessione in Consilio ℞. II.

a

Si circa ordinationem rei privatæ domus nostræ curam gessimus; [Ut suus cuique ordo servetur in Consilio,] & Deo auctore in ea nihil, quantum in Nobis est, omisimus imperfectum; tanto magis circa illorum gradum & ordinem, qui circa latus nostrum militant, & pars nostri corporis esse censentur, operam dare debemus, ne cuiquam liceat aliquando graduum seriem conturbare, & temporum ratione calcata dudum militantibus anteferri.

[276] [Comites a dextris] Sancimus [igitur] ut sicut humani corporis dexteræ partes & membra, ab ipso corpore fomenta majora suscipiunt, & majori robore solidantur; sic Regales Comites, Barones & ceteri Milites parte dextera nostri corporis in Consilio decorentur: Prælati vero & ceteri Clerici a parte sinistra suis sedibus honorentur. [Prælati a sinistris sedeant] Et quia plerumque in nostro Consilio ex dictis Consiliariis aliqui per se seu conjunctis Patronorū funguntur officiis; dignum judicamus, ut dicti Consiliarii, quam diu aliquid proponere vel allegare voluerint, vel aliquis pro eis, in loco consueto non sedeant, [stent autem cum patronos agant.] sed statim assurgant & circulum Consilii exeant; nisi Nos aliqua causa moti eis deferre vellemus. Æquum enim esse censemus, ut standi aut sedendi qualitate pensata, quis Consiliarii aut Patroni partem sustineat faciliter agnoscatur; si autem aliquis ex nostris Consiliariis suo officio aut ex nostra commissione aliquid in dicto Consilio proponere sint adstricti, sedendo suo loco solito præmissa proponere possit.

[277] Sane quicumque cujusvis conditionis existant, [sicut & alii aliquod habentes proponendum] qui cœtui nostrorum Consiliariorum minime sunt aggregati, sive pro se vel pro aliis coram Nobis in dicto Consilio voluerint aliquid proponere, seu pro aliis postulare; stare necesse habeant: nisi Nos forsan, eorum dignitate inspecta, in sedendo eos specialiter voluerimus honorare. [nisi summa conditionis sint.] Et si aliquos maximarum culmina dignitatum adeptos juxta nos sedere contigerit, & aliquid pro se dicere seu allegare voluerint, illico ad alium locum se transferant, & sedilia juxta eorum condecentiam præparentur, nisi nos in hac parte specialiter eis deferre vellemus.

[278] Porro Ambaxiatores b Papæ, Imperatoris, Regum, [puta Legati.] vel Fratrum, vel Civitatum eorumdem, vel ipsis similes, in circulo Consiliariorum nostrorum sedere possint. Et si aliquis ex dictis Ambaxatoribus esset Archiepiscopus vel Episcopus, [& Episcopi.] sedeat sicut ceteri de Consilio nostro, acsi nihil proponere vellent: & si aliquis ex dictis Ambaxiatoribus pro suo proprio facto aliquid proponere vellet, servetur modus supra proxime ordinatus, vel aliorum Magnatum, quos speciali ex causa honorare vellemus.

ANNOTATA D. P.

a Cum spatium initialis litteræ non pateretur, ut pingeretur in eo integer locus Consilii, sedentes Consiliarios, stantes Advocatos representaturus; satis habuit pictor, utriusque Ordinis personam unam exhibere. Titulus (ut jam dixi) nullus scriptus erat.

b Sic etiam Hispanice scribitur Ambaxador, sedlittera X pronuntiatur ut χ Græcum: alias Ambaxiator Ambassiator & Ambasciator scribitur; a radice bas, bassus, baxo, subtus, infra, ut intelligatur a sublimiori potestate ac throno delegatus ac demissus: qua de re legendus Cangius.

De Servitiis ℞. III.

a

Licet tres sint munerum acceptiones, quibus contra justitiam humanæ naturæ militari dignoscitur; [Quia munera, præsertim realia,] favor amicitiarum videlicet, adulatio laudis, & corporalis acceptio muneris; facilius tamen pervertitur animus rei corporeæ munere, quam gratiæ laudisque favore.

[279] Unde volentes evitare, ne Consiliarii nostri, [pervertunt animos;] qui pars nostri corporis existimantur, aliqua agant, ex quibus in dando Nobis (quod Deus avertat) consilium possint turbari; volumus & sancimus, ut iidem nostri Consiliarii ab acceptione munerum & servitiorum, [eorum receptio vetatur Consiliariis,] quæ oculos excæcant judicum, nisi essent consanguinei vel consiliarii, abstineant cum effectu: nam oblatio, & multo fortius receptio muneris, tinea est regiminis.

[280] Verumtamen ne nimis eos astringere videamur, & ipsis Consiliariis quod ex nostra faciunt prohibitione, [comestibilia tamen ad 20 solidos annue sinuntur accipere,] possit per inscientes & extraneos in aliud denotari; ut secundum formam quæ sequitur, possint dumtaxat recipere, eis licentiam tribuimus, per præsentem laudabilem sanctionem; videlicet omnia comestibilia; dum tamen ab una persona ultra XX solidos monetæ currentis in anno, in terra ubi fuerint, summa non excedat quod receperint. Et quia personarum conditiones sunt quam plurimum attendendæ, ubi prædicta comestibilia in Prælatis, [a majoribus autem ad 50;] Baronibus, Universitatibus villarum seu aliis corporibus clericorum seu laicorum, aut etiam Judæorum & cujuscumque Collegii, approbati vel non approbati, dum tamen non sit reprobatum darentur, prædictam XX solidorum summam usque ad L solidos in anno extendimus. Ultra etiam comestibilia, jocalia, valentia X solidos non plus, recipiendi ipsis tribuimus facultatem.

[281] In casu tamen, quo aliquis Princeps vel alius, ad quem per Nos essent destinati, eis aliquod donum vel vestes facere vellet, [in Legationibus etiam vestes, &.] possint illud vel illas recipere, hac sanctione Regia non obstante, ob honorem Principis vel alius supradicti. Nam si nuntii per Principes & magnos Dominos ad Nos transmissi, donum eis ex parte nostra exhibitum admittere recusarent, hoc nostris affectibus ingratum merito occurreret; & nobis non cederet ad honorem.

[282] Verum quia libertatem arguendi videtur amittere & amittit, qui ab eo accipit qui ideo dat ne corrigatur, præfatam licentiam locum habere nolumus in illis personis, [sed nihil a litigantibus.] qui in nostra Curia tunc temporis causas ducerent vel in brevi ducere sperarent (si tamen ad eorum pervenerit scientiam) licet essent consanguinei vel consiliarii, imo expresse prohibemus. Si quis autem in aliquo absque nostra expressa licentia, quam in scriptis per albaranum nostro sigillo sigillatum habeant, contra vel ultra formam prædictam receperit, & numero nostrorum debebitur Consiliariorum, & ultra nostro magis arbitrio punietur.

[Annotatum]

a Chiffletius explicationis puto causa in marginescripsit de muneribus.

De Salariis. ℞. IV.

Qui recte judicant, & præmium pecuniariæ remunerationis expectant, fraudem quodammodo perpetrant; quia justitiam, [Ne delegati judices] quam gratis impertiri deberent, pecuniarum acceptione mercantur. Est enim omnium malorum occasio totiusque nequitiæ principium, cum a Judicibus tale a partibus suffragium accipitur, ut non dantis benevolentia, sed cupida recipientis avaritia, [omnino careant mercede laboris,] ex quantitate & modo recepti muneris, denotatur. Sane delegatis a Nobis Judicibus, qui nec a fisco nostro, nec alias de publico salaria capiunt, sed ex nostra delegatione munus subeunt judicandi, non decet omnino sine mercede laborem inire; sed magis convenit, ut eis tam moderatæ spertulæ a partibus ministrentur, ut attenta conditione causæ in judicium deducitur, gravamen non magnum ipsis litigantibus ingeratur.

[283] Ordinamus igitur, sequentes consuetudinem in hoc antiquitus observatam, ut cum aliquam causam ex delegatione nostra alicui personæ judicandam committimus, [permittitur eis pecuniaria lite decisa,] per quam aliqua pecuniæ quantitas judicialiter ab aliquo postulatur; tunc delegatus judex, negotio cognito & finito, a partibus ipsis ambabus VIII denarios, id est a parte qualibet tantummodo recipiat IV denarios, pro libra totius quantitatis quæ est in judicium deducta: sic tamen quod tota summa, quæ pro sportulis delegati judicii exigetur, [accipere 4 denarios per libram.] etiam ab utraque partium, XI librarum monetæ regalium minutorum Majoricensium, in regno Majoricæ & in insulis eidem adjacentibus, non excedat, in Comitatibus vero nostris Rossilionis & Ceritaniæ & aliis ultra marinis usque ad XXXV libras monetæ Barcinonensis sportulas hujusmodi volumus posse ascendere non ultra.

[284] [ejusque 8, lite contestata,] Volumus insuper, quod statim in ipsius litis exordio, hoc est cum bis fuerit contestata, ubi proceditur servato solito judiciorū ordine, vel ubi responsum est capitulis vel articulis vel alicui pro loco petitionis proponitur quando proceditur ex natura causæ, vel ex nostræ commissionis tenore, simpliciter & de plano, vel sine strepitu judicii & figura, [publicata & finita.] vel alias sine scriptis & lite, tertia pars quantitatis hujus exigi possit a partibus, altera vero tertia tempore publicationis testium, residua vero tertia demum cum causa fuerit finaliter terminata. Si vero causa hujusmodi compositione amicabili, vel alias quam per diffinitivam sententiam finem sumat: tunc, [nisi interveniat compositio.] si ante litem contestatam modis præmissis a judicio discedatur, nihil prorsus a partibus volumus exigi; si vero lite contestata hoc fiat antequam testes sint publicati, solum tertiam partem sportularum Judex ille recipere valeat & non ultra: si vero post publicationem ante sententiam, [vel summa exigua sit] duas partes recipiat: si vero jam fuerit in causa conclusum, tunc integras sportulas possit exigere, licet nondum tulerit sententiam, cum nec a modo stet per eum quo minus sententiam ibi ferat. Si autem ita sit modica quantitas quæ petitur, quod sportulæ ab utraque parte exigendæ X solidos non ascendant, tunc Judex qui feret sententiam possit X solidos exigere & habere.

[285] Cum vero alia res petitur, non pecunia numerata, [In aliis rebus secundum earum æstimationem;] utpote res qualiscumque immobilis sive soli, vel etiam mobilis, vel se movent, vel forte jus aliquod incorporale; tunc respectu habito ad veram & rectam æstimationem rei ipsius, tantum recipiatur pro sportulis, quantum peti posset si æstimatio pecuniaria peteretur. Si autem possessorio agatur judicio, tunc medietatem sportularum quæ in causa proprietatis reciperetur, tantummodo recipiant delegati. [dimidium autem ex judicio possessorio.] Sed & ubi de modica re ageretur, caveant ne res ipsas æstiment immoderate, super quo ipsorum delegatorum Judicum conscientias oneramus. Si tamen in taxatione vel æstimatione salarii pars aliqua se gravatam reputaverit; Cancellarius noster debebit salarium æquo moderamine regulare. Si autem de libertate alicujus hominis agitur, utpote qui de servitute in libertatem provocet vel econtra; tunc facta æstimatione in tantum quantum ille valeret si vere servus esset & non plus, tantum recipiatur pro sportulis, quantum posset peti, si ejus pecuniaria æstimatio peteretur.

[286] Porro si ex speciali nostra commissione aliquis delegatus cognoscat de aliquo articulo, utpote quia causa principalis non est commissa; sed aliquis articulus committitur decidendus, utpote si commissum esse noscatur, [Si solum incidens aliquod dijudicandum est,] an aliqua cautio sit præstita juste vel non; vel si agatur, an cautio aliquo casu sit præstanda vel non; & sic de similibus; tunc, si cognoscatur summarie & de plano, non exigatur pro sportulis ab utraque parte seu inter partes utrasque ultra X libras. Sed si causa brevis fuerit, & cognitio breviter expedita (maxime si de modica re vel inter modici status personas actum est) tunc volumus minus etiam pro sportulis recipi, [nil exigatur ultra 10 libras.] & super hoc etiam recipientium conscientias oneramus, quod modum rationalem non excedant: & si aliqua per partem querimonia facta fuerit, Cancellarius noster excessum debeat moderari.

[287] Insuper etiam in causis appellationum sic ducimus ordinandum: [& in appellatione non ultra dimidium,] quod si partes causam appellationis velint justificare vel impugnare ex actis prioris judicii; sic quod nulla productio testium vel instrumentorum facta fuerit de novo; eo casu volumus, quod ultra medietatem ejus quod in causa principali est præstitum, non possit extendi tota quantitas sportularum. Idem etiam observari volumus si producantur instrumenta modica & brevia, [nisi nova & magna accedant,] & quæ magna examinatione non indigent; alias si essent plura & quæ magna examinatione & labore inspici & videri haberent, tunc volumus quod ad arbitrium Cancellarii possint augeri pro labore sportulæ; sic tamen quod quantitatem, supra in causa principali taxatam aliquatenus non excedant. At vero si in causa appellationis fiat nova productio testium, [aut novi testes producantur.] vel producantur aliquis vel aliqui processus ad probationem, forte ultra processum principalem causæ, tunc salarium seu quantitas sportularum possit ad majorem summam ascendere, scilicet usque ad quantitatem superius expressatam.

[288] [In causis criminalibus] Sane quia in causis criminalibus, ubi de pœna mortis vel membri abscissionis corporali infligenda agitur, quandoque contingit excessum fieri in sportularum exactione, ab ipsis judicibus delegatis; volumus quod si bona personæ delatæ de crimine sint modica, utpote quia usque ad centum libras valoris in bonis habeant tantummodo; tunc centum solidi ab illa possint exigi & non ultra: & si a centum libris usque ad ducentas in bonis habeant, [secundum facultates condemnati,] peti possint ad plus decem libræ: si vero in bonis habeat ultra ducentas libras, tunc salarium integrum peti possit: salvo tamen quod in causis appellationis, in criminalibus causis servetur quod in causa civili est superius ordinatum; ut, si non fiat aliqua productio, falarium minuatur in dimidia; vel augmentetur usque ad medium legitimum, secundum modum productionis factæ in causa hujusmodi vel laboris. [& rationem inflictæ, pœna exigatur salarium.] Ubi vero ageretur de infligenda pœna aliqua modica, utpote relegationis vel simili, tunc etiam minuantur sportulæ in dimidia ejus quod pro magna & corporali pœna recipi consuevit. At vero si de pœna bonorum vel alia pœna pecuniaria infligenda agatur, tunc ad ipsam pecuniam habeatur ratio in sportularum exactione, ac si aliud debitum pecuniarium peteretur, ut servetur id quod est superius in talibus ordinatum.

[289] In exactionibus vero sportularum, pro relationibus coram Nobis faciendis, [Simplex cognitio Privilegii Regii,] sic ducimus ordinandum; quod si ad alicujus supplicationem vel instantiam dicentis, forsitan aliquid factum esse in ejus præjudicium contra privilegia vel litteras a Nobis vel a nostris prædecessoribus concessas; ipsa privilegia vel litteras videri mandamus & perlegi, Nobisque relationem fieri de illorum tenore eo casu ordinamus; [committitur Cancellario facienda gratia,] & volumus quod Cancellarius noster ad id teneri debeat ex suo officio, cum de talibus agatur litteris, quæ de nostra Cancellaria aliquando emanarunt: quodque illa videat & perlegat, Nobisque fideliter referat, nullis habitis inde sportulis, nec exactis quibuscumque salariis vel servitiis a parte vel partibus; nec petitis directe vel indirecte, per se vel per alium, nec receptis.

[290] Si vero aliqua instrumenta vel litteræ qualescumque, productæ coram Nobis vel alias ex quacumque causa, [etiam cum relatio de eo facienda erit Regi.] de mandato nostro vel Cancellarii nostri, commendantur alicui de Consilio nostro videnda & perlegenda, ut sic de eorum tenore relationem faciat coram Nobis, ad nostram forte vel Consilii nostri informationem super aliquo facto, ad finem quod melius simus instructi, quid agere in tali negotio debeamus; ita quod solum committatur visio instrumentorum & litterarum, & relatio de tenore illorum tantummodo facienda; tunc sive unum sit sive plura instrumenta, ille de Consilio vel alius, cui commissum fuerit hoc, nihil prorsus exigat hac de causa, nec alias quovis modo occasione illa recipiat a parte vel a partibus, quas hoc tangit.

[291] Sane si aliquando processum, factam coram aliquo Judice subdito nostro, vel alio, alicui de nostro Consilio videndum commiserimus, ad finem quod super illo coram nobis ordinetur, [Pro revidendo processu in formativo] quid secundum justitiam fuerit faciendum; tunc si ille processus solum contineat aliquam informationem, factam ex officio, solennitate judicii non servata, vel non auditis rationibus & allegationibus partium ad plenum; tunc a parte, quæ hoc requisiverit faciendum, solummodo recipi volumus centum solidos, & non ultra. At vero si processus ille completus fuerit, [indulgentur 100 solidi:] & partium rationes plene auditæ & allegationes hinc inde; tunc possint tantummodo recipi X libræ. Salvo tamen, quod si processus esset nimis longus, forte propter longas & diffusas attestationes testium, vel alias propter multimodos anfractus litigiorum; tunc si ad notitiam Cancellarii visum fuerit, quod plus pro laboris multitudine debeatur; [aut si res prolixior fuerit 15 libræ.] volumus quod augeri possit per Cancellarium in centum solidos, sic quod plus XV librarum pro tota relatione tantummodo peti possint.

[292] Porro si processus sint plures, ad eamdem decisionem tendentes, super quibus relatio est facienda; siquidem in omnibus si processum, partium forte allegationibus non auditis, X libræ recipiantur tantummodo: [nisi plures processus simul jungantur] si vero sint plures processus, in quibus & ad plenum allegationes partium auditæ fuerint, tunc ad plus XV libræ recipiantur. Si tamen vel propter multitudinem attestationum, vel alias propter laboris magnitudinem videatur Cancellario plus deberi, eo casu ipse Cancellarius possit in centum solidos tantum salarium augmentare.

[293] Hæc autem præmissa observari volumus, quando de processibus alibi factis, vel coram aliis judicibus erit relatio facienda: [Alii item casus,] si enim causa coram ipsis de Consilio nostro ventilata fuerit, circa exactionem sportularum nihil intendimus immutare; quin servetur & tantum recipiatur pro sportulis, quantum si causa esset per eumdem sententialiter terminata. Item cum aliquando, supplicatione Nobis porrecta poer aliquem, mandamus alicui de Consilio nostro, quod se informet super facto in supplicatione contento, [quibus nihil recipiendum decernitur.] vel quomodolibet tangente illud; atque nobis referat ad finem, quod tutius est magis deliberate respondemus ad ea quæ fuerunt in ipsa supplicatione petita; tunc volumus etiam & mandamus, nihil recipi aliqua occasione, pro informatione hujusmodi facienda. Hujus autem Constitutionis transgressores, & ad salarium debitum, cum hoc quod ultra receperint, restituendum compellantur, & a Consilio nostro vel officio cujuscumque [gradus] merito delebuntur.

De modo scribendi litteras ad diversas personas. ℞. V.

[294] Quoniam in scribendis litteris quæ per Nos ad diversas diversique status personas, [Ne cujusquam honori aliquid de trahatu,] ex causis diversis & variis, undique transmittuntur, est modus conveniens observandus; videlicet tam in ordine præmittendi præponendive personas, tam etiam in forma seu titulo cognominandi easdem, nec non & in salutatione subscribenda, secundum gradum & statum varium earumdem; ut videlicet illius, cui litteræ diriguntur, honor non minuatur in aliquo juxta exigentiam sui status, nostrique status decentia per omnia conservetur; ideo ne per ignorantiam vel alias ex scriptorum imperitia ipsos in talibus errare contingat; ordinamus & volumus quod in Cancellaria nostra circa modum scribendi, servetur forma in subsequentibus annotata.

Quæ personæ præmitti debeant. ℞. VI.

[295] Cum igitur litteras dirigemus Domino Papæ, vel alicui Cardinali, [definitur quæ personæ in litteris scribendis præponi] vel Patriarchæ, vel Archiepiscopo, vel Primati; nec nec non etiam cum scribemus Imperatori, vel alicui Regi vel Duci perpetuo, & qui per successionem ducatus fungitur dignitate, vel alicui fratri vel filio Regis, qui tamen de alia quam de nostra domo Regali processerit; vel etiam cum scribemus Magistro generali Ordinis militiæ hospitalis S. Joannis Hierosolymitani, vel ejusdem Ordinis Conventui ultramarino seu Capitulo generali: quibus propter honorem militarem & potentiam Ordinis in hoc deferre volumus; omnes præmissas personas in litteris quas mittemus eisdem, volumus antescribi.

Quæ personæ postponi debeant. ℞. VII

[296] At vero cum alicui personæ alii a prædictis scribere nos continget; utpote Episcopis, Abbatibus, Prioribus, [quæ post poni debeant nomini Regis.] seu quibuscumque inferioris gradus personis, vel etiam Magistris Generalibus Ordinum quorumqcumque (excepto Magistro militiæ Hospitalis S. Joannis prædicto) vel etiam si scribamus aliis quibuscumque, Capitulis etiam generalibus Ecclesiarum vel Ordinum, vel etiam quibusvis ecclesiasticis personis, aliis a prædictis superius nominatis; nec non etiam in litteris quas mittemus Comitibus, Marchionibus, vel Delfinis, seu etiam Duci Venetiarum, qui Ducatum habet temporaliter & ad vitam; & aliis quibuscumque gradus inferioris personis, secularibus vel regularibus, militaribus vel plebeis; ac etiam si scribamus alicui Communitati seu Universitati cujusvis civitatis vel loci alterius semper in litteris quas mittemus nomen nostrum volumus anteponi; nisi forte in aliqua ex præmissis personis aliqua ratio specialis concurrerit, propter quam esset merito præponenda; ut puta si fratres vel filii Regum fuerint (ut est dictum) dummodo de alia quam de nostra Regia domo processerint; illos enim postponi volumus qui nostra Regia domo processerint vel procedent. Insuper etiamsi Marchio aliquis, vel Comes, vel Delfinus, vel similes tantæ potentiæ fuerint, quod notabiliter alios sui gradus excedant: ipsosque in litteris quas scribemus eisdem volumus anteponi. Sane cum scribemus alicui Dominæ servetur idem modus, qui servaretur si earum maritis litteras mitteremus.

Quomodo debet scribi diversis personis secundum gradum cujuslibet; & primo de iis qui in litteris præponuntur ℞. VIII.

[Forma in scriptionis faciendæ,] In modo & titulo scribendi & cognominandi personam, cui mittuntur litteræ, multum est status & conditio attendenda; ideoque decernimus, servari formam in inferioribus ordinatam.

Domino Papæ scribendum est per hunc modum.

[297] [D. Papæ] Sanctissimo ac Beatissimo in Christo Patri Domino Benedicto a, digna Dei providentia sacro-sanctæ Romanæ ac universalis Ecclesiæ summo Pontifici, devotus ejus filius Jacobus Rex Majoricensis pedum oscula beatorum.

De modo scribendi Cardinalibus.

[298] Sciendum est quod inter Cardinales, [quidam Presbyteri], quidam Diaconi; unde in scribendo eisdem notanda est differentia aliqualis.

Episcopis Cardinalibus scribitur per hunc modum.

[299] Reverendo in Christo Patri Domino b Petro Dei gratia Episcopo Prænestino, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinali Jacobus eadem gratia Rex Majoricensis, [Cardinali Episcopo,] salutem cum prosperitate votiva gratiæ salutaris, vel salutem & successus felicium gaudiorum, vel Salutem cum plenitudine gratiæ vel Salutem & longævis honoribus in Domino prosperari vel Salutem & felicia gratiæ incrementa.

Presbyteris vero Cardinalibus scribitur per hunc modum.

[300] [Presb. Cardinali,] Reverendo in Christo Patri Domino T. c Dei gratia tit. S. Petri ad vincula Presbytero Cardinali, Jacobus eadem gratia Rex Majoricensis, Salutem, &c. ut supra de Episcopis Cardinalibus.

Diaconis Cardinalibus semper scribitur per hunc modum.

[301] [Diacono Card.] Reverendo in Christo Patri Domino N. d Dei gratia S. Adriani Diacono Cardinali, Jacobus &c. ut supra in aliis Cardinalibus.

Sacro vero Collegio Cardinalium scribitur per hunc modum.

[302] [Collegio Cardinalium,] Reverendis in Christo Patribus, Sacro Collegio Dominorum Cardinalium sanctæ Romanæ Ecclesiæ, specialibus amicis ac benevolis nostris, Jacobus Dei gratia Rex Majoricensis, Salutem ut supra de Cardinalibus.

Patriarchis autem scribitur per hunc modum.

[303] Reverendo in Christo Patri D. e Dei gratia Sanctæ Alexandrinæ Ecclesiæ Patriarchæ, [Patriarchæ,] Jacobus eadem Gratia Rex Majoricensis, Salutem in veræ salutis auctore vel Salutem & sinceram in Domino caritatem vel Salutem & donum gratiæ salutaris vel Salutem in plenitudine gratiarum.

Primatibus autem sic scribitur.

[304] [Primati] Reverendo in Christo Patri Domino G. f Dei gratia Cantuariensi Archiepiscopo Angliæque Primati. Jacobus &c. ut supra de Patriarchis.

Archiepiscopis non Primatibus (g) per hunc modum.

[305] [Archiepiscopo] Reverendo in Christo Patri Domino B. h Dei gratia Archiepiscopo Narbonensi Jacobus eadem Dei gratia &c. ut supra de Patriarchis.

Si vero Archiepiscopus cui scribitur teneat aliquid in feudum a Nobis scribatur sic.

[306] Reverendo in Christo Patri A. i Dei gratia Tarraconensi Archiepiscopo, amico & Fideli nostro Jacobus &c. ut supra de aliis.

Magistro vero Ordinis hospitalis S. Joannis, qui etiam præmittitur in litteris scribetur sic.

[307] [Magistro Hospitalis,] Honorabili ac religioso viro Fratri Fulconi k, Magistro Ordinis militiæ Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani, Jacobus &c. ut supra in Patriarchis vel Honorabili ac religioso viro Fratri F. sacræ domus hospitalis S. Joannis Hierosolymitanis Magistro &c. Jacobus &c. ut supra.

Cum autem scribetur Imperatori vel Regi alicui Christiano scribetur sic.

[308] [Imperatori vel Regi,] Serenissimo Principi vel Magnifico vel Excellenti Domino P. l Dei gratia Aragoniæ Regi illustri, Jacobus, eadem gratiæ Rex Majoricensis, Salutem & prosperorum successuum incrementa, vel Salutem votivis successibus cumulatam, vel Salutem magnificis honoribus prosperari.

Per eumdem modum scribitur Reginis, facta mutatione feminino, ut sic.

[309] [Reginæ,] Serenissimæ vel Excellent. Principissæ Dominæ N. m Dei gratia Reginæ &c.

Si vero Rex, cui scribitur, sit nobis conjunctus aliqualiter parentela, tunc post verbum Aragoniæ; Regi illustri, addetur.

[310] Carissimo consanguineo nostro &c.

Regibus vero Saracenis scribitur in lingua materna, ut melius legantur eisdem per mercatores vel alios laicos quæ in litteris continentur.

[311] [Regi Saraceno,] Al molt Alt e excellent Princep, Albubequier Rey de Maroc, de Nos En Jacob per la gratia de Dieu, Rey de Malorch, saluts axi, com a Rey per qui volem honor e multa bonaventura n.

Filiis vero Regum primogenitis scribitur in hunc modum (o).

[312] Magnifico viro Domino Philippo p, Domini Regis Franciæ illustris primogenito Jacobus Rex Majoricensis &c. ut in Regibus est dictum; vel scribetur: [Regum primogenitis,] Egregio & Magnifico viro &c. Item sciendum est, quod filiis Regum omnium qui sunt de Regibus Hispaniæ, ut puta Aragoniæ, Castellæ, Portugalliæ, scribitur Domino Infanti Ferrando, Domini Regis Aragonum primogenito &c. Aliis autem filiis Regum, scilicet Franciæ vel Angliæ & aliorum Regum mundi non consuevit scribi, Infanti, sed simpliciter, Domino &c.

[313] Si autem essent filii Regum non primogeniti, tunc scribetur eis sic: Inclito Domino Infanti P. q illustris Domini Regis Aragoniæ filio Jacobus Rex Majoricensis Salutem, [& post genitis,] ut supra in aliis. Si tamen essent filii Regis defuncti adderetur in scribendo sic: Illustris Domini Regis Aragonum bonæ memoriæ filio &c. Semper tamen est attendendum, quod non scribatur Infanti, nisi filiis illorum Regum, de quibus est fieri consuetum, ut supra dictum est.

[314] [vel fratri, Regis,] Si autem sint fratres alicujus Regis quorum pater non fuit Rex, scribetur sic: Inclito viro Domino Carolo r, Illustris Domini Regis Francorum germano, Jacobus &c. ut in aliis. Advertendum tamen est, quod ultra præmissum titulum addatur titulus Ducatus vel Comitatus, vel alius titulus, si habent illi quibus scribitur.

[315] Sane cum scribemus litteras alicui Duci, vel forte alicui Comiti, [aut Duci.] vel Marchioni vel Delfino potenti: quod ipsum velimus præmittere in litteris, secundum illa quæ sunt per nos superius ordinata, tunc etiam scribetur illis per modum suprascriptum sic: Magnifico viro Domino Ludovico, s Duci Borbonii Jacobus &c. ut supra.

[316] Ulterius videndum de modo scribendi illis personis, [Quomodo Regis nomini postponendi] quæ sunt postponendæ nobis in litteris, secundum ea quæ sunt superius ordinata; & primo de Episcopis qui sunt extra regnum vel terras nostras, scribetur sic: Jacobus Dei gratia Rex Majoricensis &c. venerabili in Christo Patri G. t Episcopo Biterrensi, salutem & sinceram in Domino caritatem vel Salutem in actore salutis. [Episcopi,]

[317] Si vero sit Episcopus in regno vel terris nostris, vel alius Episcopus qui tamen a Nobis aliquid infeudu teneat, scribetur ei in hunc modum. Jacobus Dei gratia Rex &c. Venerabili in Christo Patri G. Elnenensi u Episcopo, amabili & fideli nostro Salutem &c. ut supra, vel Salutem & dilectionis affectum vel Salutem & dilectionis sinceritatem.

[318] [Abbates,] Abbatibus vero qui sunt Caput alicujus Ordinis, ut Cluniacensi vel Cisterciensi, vel qui alias sunt magni nominis; notabiliter propter nobilitatem suorum ministeriorum, scribetur sic: Jacobus &c. Venerabili in Christo Patri Fratri P. x Abbati Cluniacensi, Salutem &c, ut in Episcopis qui non sunt de regno nostro, supra scriptum est.

[319] Aliis vero Abbatibus scribetur simpliciter [Fratri], & non Patri, in hunc modum videlicet Jacobus &c. Venerabili Fratri G. Abbati Crassensi y Salutem, ut supra de Episcopis.

[320] Si autem sint Abbates de regno vel terris nostris, aut alias pro Nobis feudum teneant, addetur sic Jacobus Dei gratia &c. Venerabili Fratri B. Abbati Arularum z, dilecto & fideli nostro Salutem & dilectionem.

[321] Prioribus autem regularibus scribetur sic Jacobus &c. Religioso Fratri B. Priori monasterii de Aspirano Salutem & dilectionem. [Priores] Si autem a Nobis aliquid in feudum teneat, addetur post titulum Prioratus sui, Dilecto & fideli nostro &c.

[322] Si vero scribatur alicui Clerico seculari, in dignitate aliqua constituto, utpote Decano, [Clerici] Archidiacono, vel simili (si tamen habeat extra terras nostras dignitatem illam) scribetur, Jacobus &c. Venerabili viro P. Archidiacono Narbonensi Salutem & dilectionem sinceram. Aliis autem qui habent infra terras nostras dignitatem, subsiletur tantummodo, Salutem & dilectionem. Item non scribetur, Viro; sed simpliciter; Venerabili G. Archidiacono Elnenensi.

[323] Si autem est scribendum alicui alii Clerico simplici, vel alicui cuicumque non habenti dignitatem, scribetur sic. Jacobus &c. dilecto R. Canonico Urgellensi, Salutem & dilectionem.

[324] [Generales Ordinis, Equestris] Item si est scribendum alicui Magistro generali Ordinis militaris, tunc scribatur in hunc modum. Jacobus &c. Venerabili & Religioso Fratri P. Magistro Ordinis militiæ Calatravensis, α Salutem &c ut in Episcopis.

[325] Sed si sit scribendum Generalibus Ministris vel Magistris alicujus Ordinis mendicantis vel aliis qui non sunt Abbates, [uel mendicantis Ordinis] sed forte Priores generales alicujus Ordinis cujuscumque, tunc scribetur sic Jacobus &c. Venerabili ac religioso Patri Fratri Geraldo β Ordinis Fratrum Minori generali Ministro; vel Fratri Hugoni γ Ordinis Prædicatorum generali Magistro Salutem &c. ut supra de Episcopis.

[326] Prioribus autem Provincialibus & aliis inferioribus, [Provinciales &c.] vel etiam Prioribus & aliis Præceptoribus Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani scribatur similiter. Jacobus &c. Religioso viro Fratri &c. Salutem &c. ut in Abbatibus, servato aliqualiter gradu eorum quibus scribitur.

[327] Capitulis vero generalibus & provincialibus Religiosorum scribitur Jacobus &c. Venerabilibus & religiosis viris Fratribus, [Capitula Regularia] Capitulo generali Ordinis Prædicatorum &c. ut in Abbatibus.

[328] Capitulis vero Ecclesiarum Cathedralium extra terras nostras scribitur: Jacobus &c. [vel Cathedralia,] Venerabilibus viris Capitulo Ecclesiæ Narbonensis Salutem &c. ut supra in Episcopis. Capitulis vero Cathedralium Ecclesiarum, quæ sunt in terris nostris, scribitur sic: Jacobus &c. Prudentibus viris, dilectis nostris, Capitulo Majoricensi, Salutem & dilectionem sinceram.

[329] Si autem scribatur Capitulis alicujus Ecclesiæ Collegiatæ secularis, [aut Collegialia.] scribatur: Jacobus &c. Discretis viris capitulo Ecclesiæ S. Pauli Narbonensis Salutem & dilectionem. Si autem alicui Conventui cujuscumque Religionis scribatur, dicetur sic: Jacobus &c. Religiosis Fratribus Conventui monasterii &c.

[330] Sed si essent Ecclesiæ Cathedrales non scribetur Conventui, sed Capitulo Ecclesiæ Terragonensis &c, ut dictum est supra de Capitulis Ecclesiarum Cathedralium. [Marchioni Comiti &c.]

[331] Insuper autem cum scribemus alicui Marchioni, vel Comiti, vel Duci Venetiarum δ, qui temporalis est; vel Vice-comiti, vel Baroni non subditis nostris, scribetur sic Jacobus &c. Nobili viro Gastoni Comiti Fuxi ε, vel G. Marchioni Montis-ferrati ς vel Amalrico ζ Vice-comiti Narbonensi vel Joanni de Leuis Domino Mirapicis η salutem & dilectionem sinceram, vel Sinceræ dilectionis affectum.

[332] [Nobili subdito,] Si autem sint subditi vel vassalli nostri scribetur sic: Jacobus &c. Nobili R. Vicecomiti de Caneto θ, devoto & fideli nostro vel Dilecto & fideli nostro, salutem &c. ut supra proxime.

[333] [vel non subdito.] Aliis autem generosis personis non subditis, qui Barones non fuerint, scribetur sic Jacobus &c. Dilecto nostro P. de Petra pertusæ ι, Militi Domino… loci Salutem &c. ut supra.

[334] Si autem sunt subditi vel vassalli nostri scribetur: Jacobus &c. dilecto & fideli nostro &c. salutem & dilectionem.

[335] Cum vero scribitur Senescallo κ alicujus Regis vel alicui Majori vel simili Officiali, [Officiali majori,] utpote Rectori Venerabilis Domini λ pro Domino Papa, scribitur: Jacobus &c. Nobili viro R. Senescallo Carcassone pro Domino Rege Francorum, salutem & dilectionem sinceram, vel Sinceræ dilectionis affectum.

[336] Aliis autem Officialibus aliorum Principum, qui tamen generosi sunt, vel etiam quibuscumque Consiliariis aliorum Regum, [vel minori] qui tamen Barones non sunt, licet etiam non essent nobiles genere, scribitur: Jacobus &c. dilecto nostro &c. Salutem &c: ut supra proxime: vel si esset persona nobilis scribitur: Prudenti viro dilecto nostro &c.

[337] Quando autem scribimus alicui magnæ Communitati, [Communitati integræ] Nobis non subditæ, scribetur: Jacobus &c. prudentibus & discretis viris Communitati & Populo civitatis Cenariæ μ Secundum tamen diversitatem terrarum diversimode scribitur. Quibusdam enim scribitur, Consulibus & Universitati; quandoque, Probis hominibus & Universitati; quandoque, Juratis & Universitati; quandoque Civibus & Populo: unde circa hoc servetur quod fuerit consuetum, Salutem &c. ut in Baronibus supra proxime.

[338] Quando autem scribitur Potestati vel Capitaneo alicujus civitatis, si est magna & multum insignis scribetur: [vel ejus Prætori] Jacobus &c. Nobili viro P. ν Potestati civitatis Florentinæ, Salutem &c. ut in Baronibus supra proxime. Si est autem civitatis mediocris, scribetur Jacobus &c Venerabili viro &c.

[339] Item quando scribemus Consulibus vel Juratis alicujus Universitatis Nobis subditæ, scribetur sic, Jacobus &c. fidelibus nostris Juratis civitatis Majoricensis vel Consulibus villæ nostræ de Perpiniano, Salutem & gratiam.

[340] [& Officialbus subditis,] Item quando scribemus alicui Officiali nostro, siquidem est generosa persona vel si est de Consilio nostro, licet non sit alias generosus, scribetur sic, Jacobus &c. dilecto & fideli nostro Consiliario, salutem & dilectionem. Si autem est Officialis noster non generosus, [aut privatis.] vel alius quicumque noster subditus, non generosus, scribetur ei tantummodo Jacobus &c. fideli nostro salutem & gratiam. Quando autem alicui Consiliario vel Officiali nostro vel de domo nostra, licet non sit de terris nostris, vel feudum a Nobis non teneat, semper scribatur, Fideli. In aliis servatur forma prædicta, Filiis & Fratribus Regum, a domo nostra alienis, exceptis.

ANNOTATA D. P.

a Benedictus XII sedit ab an. 1334 ad 1342. Quæ autem sequuntur omnia scripta quidem sunt rubrica, prout hic Italico charactere exprimuntur, sed ita ut nunc addatur signum ℞. nunc omittatur, ac denique prorsus negligatur; æque ac titulus cujusque Paragraphi littera rubra scribendus. Quapropter placet omnia prosequi sub uno unius rubricæ titulo, interpositis iis qui inveniuntur titulis, & quatenus inveveniuntur.

b Petrus a Prato Cardinalis creatus an. 1320, mox Cancellarius S. R. E. deinde Episcopus Prænestinus, hic præ aliis nominatur, quia Regiæ epistolæ potissimum spectare debebant Ecclesiæ Cancellarium; quod ille tunc erat, cum Leges hæ condebantur, & fuit usque ad an. 1361.

c Talairandus hic, est Cardinalis creatus 1331 25 Maji, in gradu Presbyteri etiam Cardinalis constitit usque ad 1348, quando factus fuit Episcopus Albanensis.

d Neapoleo Ursinus, jam inde a tempore Nicolai IV & anno 1288 Diaconus Cardinalis, totos 60 annos in eo gradu vixit, septem Pontificum electionibus præsens, usque ad 1347.

e Titularis solum Patriarcha fuerit hic D. Alexandrinus, cujus integrum nomen & ætatem suggerat qui potest. Possem si quis ex Registris Vaticanis vellet Patriarchas Latinos titulares colligere, mihique subministrare, addendos Græcorum Patriarcharum Catalogis; quorum Hierosolymitanos jam dedi paratos habet & Alexandrinos, Antiochenos & Constantinopolitanos suo tempore collecturus: sed absque titularibus illis; qui post amissam ultimo ac deinde Urbis Constantinopolitanæ Imperium, Latinis ereptum, institui cœpti; non aliunde quam ex Pontificiarum litterarum regesto erui possent nec nisi labore infinito.

f Archiepiscopus Cantuariensis ab anno 1333 ad 1348 fuit Joannes Statford: aportet igitur ut concipiamus Joannis nomen ea ætate saltem in Catalaunia scriptum fuisse per G, sicut hodiedum Italis scribitur Giovanni, Jacobus Giacomo; ac venerabile nomen Jesus, Giesu. Certe toto 14 seculo usque ad annum 67 nemo Ecclesiæ isti præfuit, cujus nomen inchoaretur a G.

g

Sic habet autentica post acta correctio primitus legebatur, Archiepiscopis non Primatibus, non scribitur Domino, sed sic.

h Bernardus de Fargis, Clementis V propinquus, ad Narbonensem Metropolim promotus fuit an. 1331, eamque tenuit ad 1340.

i Tamayus de Salazar, ad diem V Julii in suo Hisp. Martyrologio, Catalogum texit Antistitum Tarraconensium & ab anno 1315 ad 1318 nominat D. Eximinium sui primum & hactenus unicum: Aximinus fortassis scribebatur eo loco & ætate: nam præter Eximinii decessorem nullus G. invenitur Tarracone in dicto Catalogo. Interim Eximius quidam Aucensis in Hispania Tarraconensi Episcopus invenitur, anno 1063, in Concilio Mantuano; & diminitiva nominis terminatione Eximinus de Aymar Archidiaconus mensæ in Ecclesia Pampelonensi, anno 1425 præsens Concilio Constantiensi.

k Præfuit Fulco de Villarete, Magister Hospitalis, ab an. 1308. Hunc Bosius in Historia Ordinis renuntiasse dicit an. 1323 & recitat Epitaphium in quo dicitur obiisse anno Domini 1327 prima Septembris: ubi suspicari posset typothetico errore irrepsisse 2 pro 3, adeoque adhuc in vivis fuisse Fulconem cum hæc scriberentur, & quamvis deposito relictum titulum. Nam quis credat Jacobo Regi Majoricarum ignotam fuisse Electionem Elionis de Villa-nova? Nodum aliter solvat qui potest.

l Petro utique IV, qui patri Alfonso recenter successerat.

m Habuit Petrus, post duas Leonoras, (alteram Petri Siciliæ Regis, alteram Alfonsi Lusitani filiam) uxorem tertiam Mariam Navarræam, teste Antonio Albizio in Stemmatis Principum.

n Id est Admodum sublimi & excellenti Principi Albubequerio Regi Marocci, a Nobis, Don Jacobo per gratiam Dei, Rege Majoricæ, Salus sit; tamquam Regi, cui volumus honorem & multam felicitatem: ubi vides Aragoniis En esse appellationem honoris, qualis Castellanis aliisque Hispanis est Don: de isto Marocci Rege tunc potero reddere rationem, cum ejus regni historiam vel saltem seriem Regum invenero.

o Posthac reliqua tota Rubrica nihil amplius minio scriptum invenitur, sed atro colore omnia: solaque distinctionem facit initialis littera elegantius picta.

p Philippus, Caroli Comitis Valesii filius defuncto sine liberis masculis Carolo IV, jure proximitatis successit, an. 1328, annos natus 36; adeoque annorum erat 22 quando secundum Sammarthanos; sub. an. 1313 sponsam accepit Joannam, filiam Roberti II Burgundiæ Ducis, mortui anno 1309, Labbeus in tabulis Genealogicis vivente adhuc Roberto contractum matrimonium supponit, cum ejus primogenitum Joannem II, deinde Regem, mortuum 1364, dicit vixisse annis 55 nondum plene exactis, & natum 1309. Ut ut est, nullum is Philippum genuisse scitur ex historia Francica ante annum 1336. Ut omnino de hoc Joanne etiam dicendum videatur quod de Philippi V filio primogenito Joanne in cunis fere mortuo dixit idem Labbeus; Philippum quoque nominatum fuisse.

q Gravior hic prioribus nodus est: nam Petrus, cum hæc scriberentur Aragoniæ Rex, juvenis & primum matrimonio junctus, nullos adhuc liberos habebat: quem autem deinde habuit primogenitum, vocatus est Joannes. Nec fratrem idem Petrus habuit seniorem se Ferdinandum, sed Juniorem, quem deinde ipsemet occidit an. 1358. Quidni tamen ex Petro & Maria natus primo conjugio anno Ferdinandus aliquis puer obierit, qui cum victurus diu speraretur, hic per prolepsim vir intitulandus præscribatur. Nec talem filium cujus nomen inchoaretur, a P. habuit postea Petrus Rex; sed cum hæc scribantur in futurum, potuit Jacobus præsumpsisse, eum qui secundus post jam natum Ferdinandum nasceretur, aut alium juniorem, nomine Patris appellatum iri Petrum.

r Carolus Valesius, Comes Alensonii, frater Philippi VI prænominati, mortuus in pugna Creciacensi anno 1346.

s Ludovicus, S. Ludovici ex sextogenito Roberto nepos, vixit usque ad an. 1342. Exhinc porro non pingitur littera initialis cujusque articuli: sed nominis regii prima littera I elegantius pingitur usque ad finem hujus prolixioris Rubricæ.

t Guilielmus, Episc. Biterrensis ab an 1316 ad 1349.

u Helena vulgo Elna, cujus Episcopatus anno 1604 Perpinianum translatus est. Episcoporum Catalogum necdum reperi, unde sciam, Guilielmus an Gerardus, vel simili nomine alio dictus fuerit is, dequo hic agitur.

x Petrus II de Chaslus, Ab. Cluniacensis apud Sammarthanos ab an. 1322 ad 1342.

y Grassa, inter Narbonam & Carcassonam Ord. Benedictini, habuit anno 1317 Guilielmum Abbatem, & anno 1340 Guidonem. Sammarthanipro anno 1336 interjiciunt Nicolaum: & hic jam inde ab anno 1330 Archiepiscopus Rotomagensis, ut summum potuit habuisse Abbatiam, mortuo Guilielmo, ad breve tempus commendatam, prius quam Guido institueretur.

z Arularum Abbatiam ejusque Abbates, ubi inveniam necdum scio, uti nec sequens monasterium Aspiranense.

α Franciscus Carus de Torres, in Historiatrium Ordinum cap. 37 & 39 nullum alium hoc tempore agnoscit Calatravæ Magistrum qui super inductus sit Garcia Lopez de Padilla jam seni post infelicem pugnam circa Baënam contra Mauros Granatenses, circa an. 1320 aut 1330 & Magisterium tenuerit, usque ad an. 1355, ut secundum illum nulli P. locus sit: nisi forte in schismate, isque ignotus Marianæ lib. 16 cap. 14 de illo agenti, aliisque.

β Gerardus Odonis, an. 1329 in Capitulo Generali Parisiis creatus, & anno 1342 ad Patriarchatum Antiochenum promotus Vicarium assumpsit, juxta Waddingum.

γ Hugo Gallicus, electus an. 1333, præfecturam tenuit usque ad 1341, Magister 17; teste LeandroAlberto lib. 1 de Viris illustr.

δ Anno 1336 Andreas Dandulus Dux creatus, fœdus iniit cum Aragoniis: Hic autem quomodo dicitur temporalis? Credo quia ad Senatus arbitrium amovibilis: alias ad mortem usque solent Veneti Magistratum istum continuare.

ε Fuxi Comitatus in Occitania, haud procul a Pyrenæis, a castro suo præcipuo nomen habet. Comitum seriem necdum reperi.

ς Montisferrati sub alpibus Italicis Marchionatus juxta Pedemontium, ad Palæologos Constantinopolitanos devolutus, per ultimæ heredis Yolandæ matrimonium cum Andronico Palæologo seniore, dicitur usque ad annum 1338 fuisse penes illorum filium Theodorum Palæologum; cui Joannes Palæologus succedens, vixerit usque ad 1371; sed quid si Yolandæ post viri mortem an. 1325 obitam, vidua, & usque ad 1341 superstes, secundas nuptias cum aliquo G contraxerit, qui etiam uxorio jure Marchio dicebatur?

ζ Aimbricus VII Vicecomes, Narbonensis ab an. 1325 ad 1336 successorem habuit filium suum Amalricum IV, qui vixit usque 1341.

η Mirapisca, alias Mirapinaca, vulgo Mirapoix, civitas Episcopalis Occitaniæ sub Archiep. Tolosano est.

θ Canetum Italiæ oppidum, inter Mantuam & Cremonam.

ι Vulgo Pierre-pertui.

κ Senescallus, seu Senescalcus, familiæ præpositus, a Teutonico Sen, Sin, cum præpositione collectiva Ghesin, atque composite Huysghesin domus, familia; adeo ut quoad etymon nihil differat ab Oeconomo, alias Majore-domus, quod & Cangius probat.

λ Vindoscinus Comitatus, le Venaisini dictus a Vindasca, Venasque; una cum Comitatu Avenionensi a Joanna Neapolitana Pontici venditus dicitur an. 1348: sed hinc suadetur antiquiorem eam possessionem esse.

μ Cenariam civitatem nullam novimus, sed scriptum suspicamur pro Senarum quæ olim cum Florentina de primatu Hetruriæ certabat, hac multo antiquior.

ν Semestris hic Magistratus, quem anno 1337 ineunte suscepit Nicolaus della Serra Eugubinus (nam moris erat Jurisperitos clariores ad id aliunde peti) quis autem pro altero semestri, successerit non distincte reperio: suspicor quod Petrus Tarlati Aretinus, cujus fortitudine & industria factum erat, ut Aretium Florentinis se subjiceret, unam cum ipsis rempublicam deinceps facturi.

De modo sigillandi. ℞. IX.

[Ad fidem certius faciendam,] Quia sigilli impressio, ad fidem pleniorem rei quæ geritur habendam est potissimum adinventa, ut fides litteræ seu chartæ resultet potissimum ex sigillo; ideo dignum est, ut pro majoritate & varietate rerum concessarum per Nos vel pro duratione diuturniori inducatur & statuatur varietas sigillorum, ut etiam ex iis quæ ordinare disposuimus circa modum sigillandi vel bullandi, agnoscatur veritas vel falsitas litterarum.

[341] Ordinamus igitur in Cancellaria nostra modum triplicem sigillandi: [Ordinatur triplex modus sigillandi, per Bullam] videlicet ut quandoque cum Bulla plumbea vel aurea; quandoque cum magno sigillo, habente duas impressiones æqualiter ab utroque latere imprimentes, licet impressio sit dissimilis & diversa (quod quidem sigillum Flaho a vulgariter nominatur) quandoque vero cum alio sigillo minori, quod sigillum commune dicitur, [& Commune sigillum] litteræ quæ de nostra Cancellaria exeunt sigillentur, secundum formam inferius annotatam.

[342] [ita ut bulla Regem in solium exprimat] Insuper declaramus, quod in bulla debeat esse ex una parte Regalis imago quæ sedeat super solium, in manu dextra sceptrum & in sinistra pomum tenens, & chlamyde induta, & corona Regia in capite decorata, & in circuitu litteræ, nostrum proprium nomen cum titulo nostri Regni tantum continentes: & ex alia parte miles cum corona armatus super equo [quem Militem] armis nostri signi Regalis munitum & ensem evaginatum tenentem esse volumus, [& in altera facie equitem;] in circuitu vero litteræ sint, quæ Comitatus & alios titulos nostros exprimant b. Hoc idem quod de Bulla ordinamus & in Flahone volumus observari, excepto quod loco pomi in manu sinistra Regale baculum teneat. In sigillo vero communi Regalis imago fit per modum, quem in prima parte Bullæ diximus: sed litteræ quæ in circuitu erunt, non solum regnum, [istud in contra signo sola arma.] sed omnes nostros titulos contineant. Insuper unum parvum contra sigillum, in quo sit clypeus nostris armis decoratus, cum corona quæ sit super ipso clypeo, sed in circuitu litteræ minime sculpantur.

[343] Cum ergo litteræ de communi justitia, vel commissiones earum seu aliorum negotiorum, [sub communi impresso expedientur litteræ ordinariæ] etiam habentes aliquas clausulas speciales, vel alia quæcumque quæ in papyro scribentur, de nostra Cancellatia exhibentur clausæ vel apertæ; tunc cum solo illo sigillo minore quod dicitur commune sigillum, in dorso vel super apertura, litteræ quæ claudentur, sigillentur. Si vero aliquando gratia per Nos fiat ad tempus alicui personæ, [& gratiæ temporales,] utpote dando violarium vel aliquid simile, ita quod litteræ sint in pergameno scribendæ, tunc sigillentur litteræ hujusmodi, cum eodem sigillo in pendenti de corda, [sub pendenti,] juxta modum infra determinandum: sed & sigillum illud pendens in alia parte dorsi impressionem habeat contra sigilli, quod ad hoc duximus ordinandum. Porro cordula hujusmodi, in qua sigillum pendebit, versicolor erit, de serico videlicet croceo & rubeo; ita quod sit lata & tenuis, & sit tota in longum quasi de nostris armis Regalibus facta, [ex cordula croceirubrique coloris.] contineat videlicet quinque fascias vel vias in longum, quarum tres, foraneæ c scilicet duæ & una media sint coloris crocei; aliæ vero duæ, quæ erunt scilicet inter utramque foraneam & mediam erunt coloris rubei: sed & quælibet & duabus foraneis octo fila de serico croceo, & non minus nec amplius continebunt; tres vero, duæ scilicet rubeæ & una crocea, continebunt quælibet septem fila, nec habeant amplius neque minus.

[344] [perpetuæ,] Sane si gratiæ per nos fiendæ erunt perpetuæ, ut puta quando concedemus militare privilegium alicui personæ, vel aliquod simile in privilegium seu gratiam perpetuam alicui universitati vel personæ, cui facere volumus pro se & successoribus suis vel posteris gratiam specialem; vel etiam si aliquem Procuratorem ex quavis causa constituimus; eo casu litteræ quæ super hoc fient in pergameno, [sub magno sigillo pendente,] sigillentur in pendenti cum magno sigillo, ab utraque parte impressionem æqualem habendo; licet non similem, quod sigillum Flahon vulgariter nominatur; pendet autem ipsum sigillum in cordula de serico, coloris & modi per omnia illius alterius, de qua est superius ordinatum.

[345] Si tamen ipsæ concessiones vel privilegia essent magni honoris vel ponderis, [Quod si res signanda Majoris honoris vel momenti sit,] utpote de Vice-comitatu vel majori dignitate per Nos creando vel si alicui Universitati aliquod privilegium magni ponderis concederemus ad in perpetuum, ut puta ad immunitatem talliarum vel contributionum, vel de fori declinatione contra jus commune, vel aliud quod concerneret universaliter vel etiam particulariter omnes cives, vel aliquid simile de quo Nos arbitraremur specialiter; vel etiam si procuratorium quod esset, per Nos faciendum vel constituendum, super aliquo facta arduo vel insigni; vel legem sive constituitionem promulgaremus; [adhibeatur Bulla plumbea vel aurea.] eo casu volumus quod litteræ super hoc fiendæ, cum Bulla plumbea vel aurea, secundum quod exquiret qualitas negotii sigillentur vel etiam muniantur.

[346] Eo insuper casu Bullæ appensio non fieret in cordula, [ex pluribus filis pendens.] sed in filis de serico sejunctis & separatis divisim adhibendo; videlicet octodecim fila de serico rubro, & viginti unum filum de serico rubro, & viginti unum filum de serico croceo, qui adjungentur a parte inferiori litteræ, & sic duplicabuntur inferius, & erunt in numero septuaginta fila, [omnis autem cera sit flava.] & in iis bulla aurea vel plumbea appendetur: quem filorum numerum, nihil addendo vel minuendo perpetuo volumus in similibus observari. Ceram vero dictorum sigillorum, croceam, statuimus debere esse: & nisi talis esset, illis adhibeatur nulla fides.

ANNOTATA D. P.

a An quia cera orbicularis, eminentibus post sigilli impressionem marginibus formam habet Flatonis seu Fladonis, placentæ Teutonibus Vlade dictæ?

b Sic supra num. 240 (nisi molarium legi debeat tam hic quam ibi) Ut est, videtur hic significari quædam species privilegii vel immunitatis: aut ad vitam pensionis ad vitam: sic enim infra dicitur ad violarium vel ad annos aliquot, ut hæc videantur contradistingui inter se, ac si diceretur ad vitam vel ad tempus.

c Foraniæ, fasciæ dici videntur, quæ in anaglypho opere foras prominent.

De taxatione litterarum. ℞. X.

Tunc nimirum crescit mortalis anxietas, cum pro labore quis damnum consequitur, vel frustratur condigno laboris præmio vel mercede.

[347] [Ne litteras dantium labor careat mercede,] Sane quidem dignum est, ut pro scriptura & dictamine litterarum, quæ de nostra Cancellaria exeunt, sic laborantibus merces contribuatur consona, quod per immoderatam exactionem non sit impertrantibus litteras nimium onerosa maxime cum per litteras ipsas executio vel subministratio justitiæ demandatur. Nam cum aliquis per nostras litteras non meram justitiam, [nec impetrantes graventur inique,] sed gratiam ex liberalitate nostra consequitur; æquum est ut qui liberalitatem recipit, etiam pro satisfactione litterarum se reddat potius liberalem. Ea propter circa taxationem litterarum Cancellariæ nostræ infrascriptam ordinationem præcipimus observari; nec pro litteris scribendis vel sigillandis aliquid ulterius exigi vel haberi.

[348] Ordinamus igitur quod pro litteris simplicis justitiæ, [ordinantur 5 solidi pro litteris simplicis justiæ a persona singulari solvendi,] ab aliqua singulari persona, solummodo dentur v solidi, illius monetæ quæ curret in terra ubi littera scripta fuerit & concessa. Si tamen in aliqua terra nostra fuerit concessa; de moneta quæ curret in terris nostris, loco in quo (ut dictum est) fuerit scripta & concessa magis propinquis, prædicti v solidi solvantur. Si vero aliqua Universitas vel Collegium qualecumque dictas etiam simplicis justitiæ impetret litteras; [10, a communitatibus vel Judæis,] decem solidos ejusdem monetæ solvere teneatur: itemque solvantur decem solidi si impetrans Judæus fuerit vel alias infidelis. At vero ubi impetrantes sunt de Religiosis mendicantibus, [nihil a pauperibus.] vel aliæ personæ pauperes & miserabiles, nihil prorsus volumus pro hujusmodi litteris exigi ab eisdem.

[349] Porro si littera illa contineat aliquam dispensationem vel aliquam clausulam specialem, quæ non sit de mera justitia, [pro gratiosis litteris dentur 10,] sed aliqualem contineat gratiam, tunc decem solidi pro littera exigantur. Item si nos contingat facere gratiam alicui, remittendo aliquid pecuniarium debitum, ad quod Nobis tenetur, ex causa judicati forsitan vel quocumque contractu alio, vel ex causa condemnationis alicujus, [pro debiti relaxatione 12 in libram,] vel etiam ex causa alia qualicumque; tunc ille cui facta est remissio pecuniæ hujusmodi, solvat pro littera remissionis XII denarios pro libra qualibet totius ejus quæ sibi remissa fuerit quantitatis. Si vero aliquam pœnam corporalem gratis & absolute alicui remittamus, ad quam jam extitit condemnatus; tunc, [pro remissione pœnæ juxta hujus gravitatem.] si auris amissio vel fustigationis executio remissa fuerit, decem solidos solvat pro littera: sed pro manus vel pedis vel linguæ amissione remissa quadraginta solidos solvere teneatur: sed & si pœna mortis remissa fuerit, solvat pro littera centum solidos.

[350] Hoc autem volumus observari si ille, cui facta est remissio præmissarum pœnarum, [aut etiam facultates rei;] habeat in bonis centum libras vel infra: quia si esset ditior, plus ab eo exigatur pro litteris, habita ratione quantitatis bonorum, quæ repertus fuerit habere, secundum modum proxime jam taxatum. At vero si pro remissione pœnæ hujusmodi corporalis, [nisi jam aliquid datum fuerit Procuratori regio,] per nostros Procuratores habita fuerit aliqualis pecunia, forsitan ex compositione vel pœnæ mutatione licite facta; tunc, pro littera facta inde, recipiatur tantummodo medietas pretii illius quod debuisset recipi, si fuisset remissio facta gratis secundum proxime ordinata.

[351] Cum autem alicui remittemus exilium perpetuum, [pro remissione eritque juxta hujus durationem,] solvat pro littera medietatem ejus quantitatis, quæ deberetur, si fuisset pœna mortis remissa: pro temporali vero exilio, siquidem biennium vel infra remissum fuerit, viginti solidos: si autem ultra biennium usque ad quadriennium, XXX solidos: a quadriennio usque ad quantumcumque fuerit, XL solidos solvat pro littera habita tamen ratione divitiarum illius cui remittitur pœna exilii, prout supra dictum est, [eadem præflanda a fugitivis.] & remittitur pœna vel alia corporalis. Porro si aliquis in judicio fuerit condemnatus pro crimine, sed in fuga existens, a Nobis forsitan ad rogatum alicujus personæ remissionem obtinuerit pœnæ, quæ fuisset sibi pro crimine imponenda: tunc, quia non debet esse melioris conditionis fugiens quam detentus, attendatur crimen pro quo se infuga constituit; [delicti remissionem impetrantibus.] & si tale est crimen pro quo mors debuisset inferri eidem probato crimine contra eum; tunc tantum solvat pro littera, quantum si revera condemnatus fuisset: si autem non pœna mortis, sed alia; tunc tantum solvat quantum pro remissione pedis vel manus fuit superius ordinatum. Hoc quidem intelligimus de remissione solius corporalis pœnæ; quia si remittantur per Nos bona, jam Nobis ex annotatione fugientis quæsita; tunc servetur id, quod fuit super remissione pecuniarii debiti ordinatum.

[352] Porro si Nos alicui personæ gratiam volentes facere, [Quid dandum pro gratuito dono.] aliquam summam pecuniæ donari mandemus, semel tantum solvendam, tunc recipiatur pro littera, ad rationem de sex denariis pro libra: ubi vero daremus ad violarium vel ad annos aliquos plures aliquam summam pecuniæ, tunc pro pretio litteræ recipiantur XII denarii pro libra, de summa illa quæ in litteris est contenta. Si autem daremus terram in perpetuum vel redditus sibi & suis; tunc æstimatione facta rei donatæ ad XII denarios pro libra pro littera exolvatur.

[353] [quid pro sententia in causa pecuniaria aut simili.] At vero, si super aliqua pecuniaria causa, vel super aliqua re in specie consistente quacumque, sententia lata sit mandato nostro vel coram Nobis quasi in persona nostra, & de hoc petantur litteræ; tunc pro litteris una sive pluribus solvetur ad rationem de XII denariis pro libra, de quantitate vel æstimatione rei, supra qua sententia est prolata. Si autem feratur sententia super aliquo jure, utpote super aliquo privilegio vel jure, de quo est contentio inter partes; [quid pro lata in causa juris] tunc, si agatur inter magnas personas, utpote inter aliquas Universitates nobiles & potentes, vel inter Prælatos vel Barones, inter se vel contra aliquam Universitatem; tunc habita ratione negotii & personarum inter quas agitur, poterit recipi plus vel minus; salvo tamen quod quinquaginta libras aliquatenus pro qualibet littera non excedat.

[354] Item si per litteras nostras petatur mandari de tutore vel curatore dando personæ vel bonis alicujus; [quid pro litteris tutelæ,] si bona quibus providebitur valent quinquaginta libras vel infra, solvantur pro littera V solidi: si autem ultra valeant usque ad centum libras; tunc X solidi recipiantur pro littera; & sic deinceps usque ad quinquaginta solidos. Volumus enim quod ultra quinquaginta solidos ullo modo pretium litteræ non ascendat. Item si aliqua singularis persona petat a Nobis litteras securi conductus per terras nostras; recipiantur pro littera V solidi. [aut tuti conductus:] Si vero sint plures personæ conducendæ, vel si sint mercaturæ vel aliæ res, pro quibus etiam securus conductus petitur; tunc X solidos solvere teneatur. At vero si concedatur per Nos alicui conductus vel assecuratio, quod scilicet capi non possit ratione debiti civilis, ad quod tamquam principalis vel ut fide jussos est alicui forsitan obligatus, tunc pro littera solvat solidos quinquaginta.

[355] Item si de gratia concedamus alicui, quod non teneatur ad tallias a vel collectas vel ad contributiones alias, temporaliter vel ad vitam; tunc habita æstimatione bonorum suorum & gratiæ, [aut immunatatis a vectigalibus] solvat pro littera ad rationem de XII denariis pro libra. Si vero alicui hoc conceditur perpetuo pro se & suis, aut si forte concedetur per nos alicui privilegium militare; habebitur etiam ratio bonorum suorum, quæ eximentur a talliis vel collectis, & solvet pro littera ad rationem de II solidis pro libra.

[156] At vero cum aliquibus hominibus, qui, tempore quo guerram habemus, vocantur per Nos ad hostem, b & cavalcatam c gratiam facere volumus pro illa vice, [vel onere militari,] ut non vadant, sed quod pro eo aliquando exolvant Procuratoribus nostris pecuniam; tunc pro littera inde fienda solvat de quinquaginta libris vel infra donandis Nobis ex illa causa decem solidos: deinceps vero usque ad centum libras dentur XX solidi pro littera quam habebunt: & sic gradatim, si data fuerit major summa. Si vero gratis absque solutione pecuniæ tale quid remittatur, tunc si habet in bonis centum libras vel infra XX solidos solvat pro littera. Si autem ultra habeat in bonis, tunc augmentetur, quantitas ut de CC libris XL solidi solvantur; & sic gradatim, si plus ascenderent illius bona. [vel contrabando.] Item de litteris gratiæ, quam quandoque facimus de extrahendo aliquas res vetitas de terris nostris qualescumque res fuerint, facta æstimatione rerum quæ extrahi debebunt, solvant pro libra, ad rationem de quatuor denariis pro libra valoris, quo res ipsa fuerit æstimata.

[357] [Quid pro litteris de Notariatu,] Præterea cum aliquos creabimus Notarios publicos speciales, tamen ad conficiendum instrumenta incertis aliquibus terris nostris, solventur pro littera centum solidi, illius monetæ, quæ curret in terris illis nostris, ubi habebunt specialiter conficere instrumenta: quod si erunt creandi in Monte pesullano tunc de Turonensibus; si vero in Majorica, tunc de illa moneta; si vero in Comitatibus Rossilionis vel Ceritaniæ, de moneta Barchinonensi erunt centum solidi pro illa littera exolvendi: Si vero creantur ad omnes terras nostras Notarii generales, [jure mercatus publici,] tunc octo libræ monetæ Barchinonensis pro littera persolvantur. Item cum alicui loco concedemus quod mercatum vel nundinas facere valeant; recipiatur pro littera, habita ratione loci cui concedetur, ad rationem multitudinis domorum seu ignium, ut pro quolibet igne loci illius, cui nundinæ vel mercatum concedetur, duo solidi exolventur pro littera illius monetæ quæ curret in loco cui gratia concedetur.

[358] Insuper aute si elongamentum ne ad certu tempus cogatur a suis creditoribus aliquis solvere concedatur; [dilatione solutionis.] si debitum est viginti quinque librarum vel infra, tunc quinque solidi pro quolibet anno elongamenti solventur. Si autem debitum est de quinquaginta libris, tunc X solidi pro anno quolibet exolvantur; & sic deinceps de majori quantitate, secundum rationem prædictam, major quantitas pro littera exolvetur.

[359] [beneficio ecclesiastico,] Consequenter etiam si alicui aliquod officium regendum concedamus vel ecclesiasticum beneficium; siquidem hoc ex proprio nostro motu concedimus, pro littera nihil solvat: si vero ad supplicationem sui vel alterius committamus, tunc ratione habita ejus quod recipit pro salario uno anno, ad XII denarios pro libra solvat pro littera prima vice, quia pro aliis vicibus nihil solvi volumus, si illud idem eidem personæ vel etiam aliud officium committamus.

[360] Amplius etiam si Universitati alicui concedamus, ex causa aliqua, [pro exactione instituenda,] forte propter necessitatem aliquando illius cui hoc concedimus, ut possit alicubi talliam vel cisiam vel quamcumque aliam contributionem, in quibus minime extranei vel privilegiatæ personæ contribuant ad tempus certis hominibus imponere; tunc X solidi tantum (cum hoc quasi justitiam concernat) pro pretio litteræ exolvantur: si vero extranei seu privilegiatæ personæ, secundum per Nos concessa, contribuere haberent; tunc XII denarii pro libra de quantitate ad quam exactio ipsa ascendere poterit pro littera habeantur. Nolumus tamen quod ad plus quam ultra quingentas libras ascendat. Ubi vero Prælati & Barones vel alii quicumque gratiam a Nobis obtinerent, quod ab hominibus eorum subsidium possent exigere, XII denarii pro libra de tali gratia pro littera exigantur.

[361] Porro multotiens concedimus aliquibus personis, religiosis forte vel universitatibus, [ac privilegio perpetuo] privilegia perpetuo duratura, vel etiam quandoque antiqua privilegia confirmamus, vel etiam certis personis facientibus aliquod corpus, de quibus recipi volumus pro littera ad arbitrium rationabile Cancellarii nostri, habita ratione rei seu privilegii quod concedetur, & illius cui concessum est: nam in talibus non potest commode regula certa dari.[aut etiam bullato.] Præterea, quia quæ majori gaudent firmitate magis possunt aggravari; volumus quod de privilegiis, quæ secundum nostram ordinationem debent cum bulla plumbea vel aurea sigillari, ultra quantitatem quæ ratione privilegii habetur, XX solidi eleemosynæ applicandi, exigantur.

[362] [Inomnibus autem commendatur moderatio,] Volumus etiam & mandamns, quod Cancellarius & Vicecancellarius nostri solerter conditiones personarum attendant, ut pauperibus pretia litterarum rationabiliter moderentur: sed in omnibus caveant quod pretia non augeant; imo ubi justum & rationabile viderint, minuant potius quam augmentent. Nolumus tamen quod a nostris, vel consortibus nostræ Regiæ domus familiaribus, pro litteris justitiæ vel pro litteris precaminum aliquid exigatur d. Sane etiam Consiliarios nostros hoc volumus gaudere favore, ut etiam de aliis litteris gratiarum quas eis faciemus, nihil solvatur pro litteris'; nisi illud quod illis daremus, vel concederemus, esset terra vel privilegium aliud perpetuum, quod etiam esset ad successores vel posteros, transiturum.

ANNOTATA D. P.

a Tallia, a talliando, talier, I. scindendo dicta ex vi etymi, idem est quod accisia, infra num. 360 Cisia dicta ab accidendo; & utrumque super merces invehendas vel evehendas accipitur, illud autem est a Teutonica radice Thail, Belgis deel.

b Hostis etiam exercitum & castra significat Gallis Host; atque inde traducitur ad quodvis servitium militare.

c Cavalcata, necessitas præstandi, caballum unum aut plures.

d Precaria, inquit Cangius, est acceptio allodii aut prædii ab ecclesia ad vitam, quasi precario possidendi; quibusdam Precatio dicitur: quidni etiam Precamen? Non ausim id asseverare.

De beneficiis conferendis ℞. XI.

Cum juxta sanctorum Patrum admonitionem atque decreta, beneficia ecclesiastica non nisi sufficientibus ac bonis personis conferri debeant sive dari ; & per Principes, qui a Deo in terris ordinati sunt ut gubernent talia, potius debeant observari quam violari.

[363] Ideo nos cu deliberato consilio, pro magna nostræ animæ securitate, & propriæ conscientiæ exoneratione ordinamus, quod a modo cum beneficiis, [Nullus præsentetur a Rege ad beneficium aliquod,] in quibus tantum præsentationem habemus, seu de illis quorum collatio ad Nos spectat, quotiescumque voluerimus providere, proprio nostro motu vel ad preces cujusquam; seu cum Domino summo Pontifice, proprio nostro motu vel ad alicujus instantiam; seu cuicumque alii scribere voluerimus pro aliquo seu aliquibus, pro aliquo beneficio ecclesiastico; hæc non fiant nisi prius examinatione facta de illorum vita & moribus ac aliis prout decet, [nisi vita examinatur,] perquatuor probos viros ad hoc a Nobis singulis vicibus deputandos, quorum duo ad minus Theologica, Canonica, aut Legum scientiis sint eruditi

[364] Qui quatuor si decenter deputari non possent, tunc per tres seu per duos examinatio, ipsa fiat, quorum unus esset, ad minus decenter in sacra Pagina aut Canone eruditus, [saltem a tribus vel duobus viris doctis, iisque Clericis.] vel quod Juris civilis professor esset, dum tamen statum Clericalem teneret, & in sacris esset Ordinibus constitutus, alias non: quod etiam in casu ubi essent quatuor hoc observari volumus, nisi unus vel plures ex eis ossent in aliis scientiis eruditi; quia tunc, etiamsi vitam Clericalem non duceret, vel esset in sacris Ordinibus constitutus volumus posse esse Legistam.

[365] Et si ille cui provideri vel pro quo scribi debebit, absens fuerit; [& si absens sit,] examinatio de illo fiat, pro testimonio vitæ & morum & aliorum de quibus decet, per dictos quatuor vel alios ut præfertur: qui sub juramento referent juxta videre eorum, an cum bona & tuta conscientia ille præsentari valeat, aut beneficium conferri eidem, aut scribi & rogari pro illo. Et si secus quam ut præmittitur a Nobis, præmissa obtineantur, irrita & cassa esse volumus, [juratis eum dignum esse.] & nulla firmitate gaudere, nisi de certa scientia & non in facto unius, sed in omnibus, ordinationem nostram cassaremus præsentem.

De ordinatione Capellæ. ℞ XII.

[365] Non erubescendo Reges prioribus temporibus de divinis se intromittere officiis, [Sicut Rex Salem Melchisedech Dei Sacerdos fuit,] ea quæ necessaria cessaria cultui divino exstiterant ordinarunt; in tantum quod Sacerdos illius, a quo recta dispositione Sacerdotium & Imperium distribuuntur, & cujus gratia nostrum gubernamus regnum, esse minime Salem a Rex renuere in sacris Litteris reperitur; sed panem & vinum illi, in quo saturamur atque pascimur, offerre ut Sacerdos dignoscitur: respicientes, quod in quantum etiam uberantius munerum largitor circa nonnullum se habuit, [& qui plus recepit gratior esse debet,] quis in tantum magis obligatus recognoscere, naturali ratione non est incognitum; præcipue tamen gratiarum dispensatori, cujus sola permissione quæ Nobis dedit servari fatemur considerantes; Nos, ut de ordinatione nostræ Capellæ ordinemus, verecundari non oportet; [honori sibi ducit Rex sacra curare.] sed potius ut servitium ipsius qui voluntarie Nobis honoris statum conserre dignatus est, honorifice in nostra præsentia, (ne simus b incogniti tanti beneficii) fiat, adstrictos necessario recognoscamus. Frustra enim differentiam statuum in humanum genus, qui carnem humanam sumens Deus altissimus ad insima descendit, posuisset; nisi differentiam majores a minoribus in honorando ipsum facerent.

[366] Ad quod quidem complendum, ut ornamenta, tam pannorum, pulcra, quam auri & argenti, plura & nobilia (secundum quod, [varietatemque & copiam paramentorum] præmissis non oblivioni traditus, attenta decentia nostri status, non modicum exposcit) habeamus, non vanum, sed veracius necessitatis esse nostra pia devotio cogitur existimare: & ut tanta & sic sufficiens copia sit & tantarum varietatum, quod secundum diversitatem temporum & festorum, sicut non insubtiliter sed rationabiliter (ut non solum locus sit auctoritati, sed etiam principaliter rationi & congruitati) ordinare inferius, minime negligentia omnia c lædente illecebrati, oblivione procul pellita d, nostra diligentia non prætermittat, [utilem ad animi devotionem ciendam;] non tantum honorificum sed & devotissimum judicamus. Nam cum oculi differentiarum varietatem cernent, quare fit, animus excogitat, & sic devotio augmentatur: & anima ad gratiam præparatur.

[367] [dum rubeus color Martyrium,] Varietates vero pannorum in quatuor coloribus consistere conveniens arbitramur. In rubeis: qui tam in festivitatibus Domini, in quibus proprie rubeus color rationibus & significationibus debitis convenit; nec non in quibus vestigia illius, qui viam se esse attestatur, per martyrium secuti sunt, Sanctorum solennitatibus sanguinem quem effuderunt demonstrent. [albus virginitatem,] Et in albis, ut virginitatem illius, quæ etiam post partum nostræ redemptionis virgo permansit; nec non Sanctarum, quæ Agnum ubicumque erit, sequuntur Virginum, in ipsarum solennitatibus denotent; & diebus celebribus aliis, in quibus non ex vana consideratione congruant, [viridis vigorem animi,] teneri possint. In viridibus seu Violatis etiam, qui tam festivitatibus Domini quibus convenient, & in diebus illorum qui quasi jaspis viridis est coloris jaspidea propugnacula a triumphatore positi sunt, sanctorum Doctorum & aliorum Confessorum, qui contra adversarios pro sanctæ Ecclesiæ defensione objecti sunt, & qui internis desideriis ferventes nulla temporis reprobi ariditate marcescunt, [violaceus & niger pœnitentiam significant.] teneantur. Et in lividis, qui tam in diebus Veneris & aliis diebus festivis tam Altissimi quam Sanctorum, nec non & quando pro defunctis Officium agitur, in quibus honestas & mortificatio minime inconvenienter ostendi debet, demonstrare congrue possunt.

[368] Et de istis quidem coloribus non solum de quolibet una capella contenti sumus, [Pro majoribus etiam festis pretiosior a habeantur,] sed diversas (ut secundum quod dies, in quibusdam ejusdem coloris paramenta propria significatione teneri debent solenniores aliis aliqui reperientur, solennioribus paramentis, licet ejusdem coloris, decorentur) habere cupimus: ordinantes quod in nostra Capella de pannis sericis rubeis, cum historiis & de velutis rubeis, cum aurifrizio, & de pannis aureis trahentes ad rubicundum colorem, & de sericis rubeis pannis cum aureis operibus seminatis; & de pannis sericis albis cum historiis & de aureis ad albedinem trahentes; & de pannis aureis ad lividum vel viridem seu violatum colores trahentes; [atque de singulis capella integra.] & de sericis viridibus pannis cum paratura; & de lividis sericis cum paratura completæ capellæ sint (Dicitur autem completa capella, Pallium & Retroaltare & e Retro-tabularium, & indumenta Presbyteri, Diaconi & Subdiaconi & tres cappæ) & de pannis sericis rubeis, albis, viridibus & lividis, sine operibus & paratura, Pallium & Retroaltare & Presbyteri indumentum, in quo sit aurifrezum tantum, habere volumus: & de sericis pannis ad croceum colorem trahentibus, hoc idem esse in nostra Capella præcipimus: nec non tuabolæ f & cuzini & frontalium g & alia, de quibus in ecclesia copiose haberi nostræ intentionis est.

[369] Et quia ab illo, a quo non nisi ordinatissime omnia procedere firma fides nostra credit, [& sicut vetus Sanctuarium instrui jussit Deus,] in opere Sanctuarii, quoad divinum cultum in veteri Testamento constructum fuit, vasa nec non aliqua aurea argenteave ad decorem Sanctuarii esse ordinata, sicut debemus (omni a nostra Regali majestate oblivione ut decet penitus eradicata) recordantes, [sic præcipit Rex in capella sua haberivasa pretiosa,] in nostra Capella tam vasa quam alia ornamenta, ad divinum servitium & honorem illius, qui tantum Nos in terris honorare dignatus est, ut nomine Regis vocari mereamur, de auro & argento & etiam cum gemmis pretiosis, ut melius operi Sanctuarii assimiletur, esse cupimus.

[370] Præcipientes ergo quod sint primo unum pulcrum retrotabularium h argenteum cum imaginibus, quod solennitates, [retrotabularium elegans;] quæ non immerito in diebus altissimæ Majestati dedicatis & ad suæ Matris & Filii honorem ordinatis celebrantur, intuentibus ignorare non permittat, Necessarium siquidem existimamus quod ad solennitatem ostendendam aliqua demonstrentur, ut qui per scientiam & litteras scire minime possunt, [ad rudium instructionem;] per aspectionem oculorum talia videant, quod eis suppleat & emendet quod scientia litterarum caruerunt. Nam picturas & talia litteras rusticorum esse constat; & ideo in ecclesiis ad illitteratorum informationem & doctrinam, prædicta communiter non irrationabiliter ponuntur.

[371] Tam de auro quam de argento atque crystallo, quinque vel sex Cruces, cum [5 vel 6 Crucespretiosas,] pretiosis & aliis operibus (ut sicut Crux nostræ salutis, tantum pretiosa & in corruptibili margarita, sicut illius qui proprio filio non pepercit, fuit decorata, ita & istæ, quæ ad illius repræsentationem factæ sunt, corruptibilibus gemmis margaritisve ornentur) mandamus esse. Et quia plures, ut apparet, haberi ordinamus: hoc enim fecimus, ut secundum dies aut omnes aut aliquæ aut una tantum, secundum quod decens in nostra inferius secutura ordinatione Nobis videbitur, fore teneantur. Taliter autem expedit esse ordinatum de Crucibus & aliis, quod differentiæ (ut diximus) rationabiliter fieri possint.

[373] Ad reliquias tam Domini quam Sanctorum tenendas, septem incastamenta i haberi ordinamus custodiæ, [7 lipsanothecas,] in qua corpus D. N. Jesu Christi in aliquibus locis portatur scilicet de crystallo argento inaurato munita cum operibus convenientibus; & duo in formam cassæ, ut copiosius Reliquiæ in eis valeant detineri, de crystallo eodem modo; ut reliquiæ quæ intus sunt possint videri: & unum de crystallo, quod per argenteos deauratos Angelos teneatur, in quo pretiosiores reliquiæ reponi digne possint (excepto Ligno vitæ, nostræ quod melius & decentius in una de Crucibus aureis incastari potest) & alia duo aut de crystallo aut de argento seu de alia pretiosa re, esse declaramus.

[378] [argenteam iconem B. V. M.] Pulcram de argento deaurato incorruptæ Virginis Mariæ imaginem, ut in festivitatibus suis & aliis convenientibus diebus memoria ipsius minime relinquatur: & duos Textus k. & duos bacinos de argento cum imaginibus Domini & Sanctorum deauratis, [3 Calices aureos,] ad nostri altaris & nostræ capellæ decorem & ornatum, ultra quæ prædiximus, necessaria quodammodo existimamus. Tres calices cum canadellis l suis sint de auro, & unus pretiosior sit altero qui in magnis festis serviat: Conveniens enim Nobis videtur, ut post quam terrenales Principes, ad utendum in mensis aureis calicibus, dignos se existimant; ut ad Sanguinem D. N. Jesu Christi conficiendum in mensa altaris, in qua pene non corruptibili servitute utimur, [6 candelabra argentea, 2 thuribula &c.] calix aureus deputetur. Alius vero argenteus inauratus, ut serviat si necessitas immineret, esse potest. Sex candelabra argentea, & duo thuribula, cum suis navibus, ad tenendum thus deputatis; quorum unum sit deauratum & altero nobilius: & duo paria bacinorum argenti; & vas argenteum ad aquam benedictionis tenendam, cum suo hyslopo ad servitium nostræ [capellæ] esse convenienter mandamus.

[379] Superfluum judicantes aliquid componere & facere, nisi per distinctiones & ordinationes dividatur, [Istis omnibus quando & quomodo utendum] ut confusum inutile, sic utile & bonum efficiatur: nam incertum non est parum elementa præfuisse, nisi ille supernus Artifex per diversas varietates sapienter distinxisset. Cum igitur in superioribus paramenta pannorum & ornamenta auri & argenti, quanta & qualia sint, declaravimus; inanetamen existimaremus, nisi, quando iis utendum sit, dilucide indicaremus; & frustra prædicta haberemus, si non eis convenienter uteremur: thesaurus enim absconditus nulli prodest.

[380] Quare (prout ille, qui ordinationem tabernaculi fœderis Moysi declaravit, Nobis ministrabit) de festis & aliis diebus, sub regulis, ne nimis ad specialia descendamus, [regulis tradetur generalibus;] providebimus. Solet enim aliquotiens etiam sapientissimo redarguere nimia ad specialia descensio; & a peccato minime carere, qui multis verbis in talibus utitur. Tamen quia aliqui sunt, quæ sub generalitatibus & regulis contineri non possunt, [sed prius in particulari agetur de festis.] de diebus festivis Domini & Sanctorum (quæ, nisi specialiter & singulariter dicerentur, dubitationem non modicam & per consequens defectus importarent) aliqua primo particulariter & specialiter posuimus.

ANNOTATA D. P.

a Melchisedech, Rex Salem, Sacerdos Alias sic: Dei, a quo &c.

b Incognitus, ingratus, Gallice Mescognoissant.

c Ms. omnia lædens illucebrati. An recte conexuerim judicet lector.

d Pellitus, participium a pello, pro pulsus, nescio an alibi inveniatur.

e Si Codex hic formam plenam capellæ ornatæ exhiberet distinctius, intelligeremus quid sint Retroaltare & Retro-tabularium.

f Tobalia nisi fallor, est mappa altari insternenda Teutonibus dwale.

g Frontalium, quod ante altare collocatur, non confundendum cum pallio, quod antiquitus sub mappa sternebatur, per omnia latera dependens; & summam frontalii oram complectens: pro quibus nunc unicum paramentum, ante altare positum, utroque gaudet nomine: & huic forte respondebat Retroaltare.

h Tabularium Sanctarum imaginum, ex eo quod ultimum locum teneat in altari post omnia illius instrumenta, Cucinos, candelabra, &c. dici videtur Retro-tabularium. Et nunc quidem supra ipsum erigi solet picta tabula grandior, ad mensuram loci, olim vero varii pro tempore coloris tapes tegebat parietem, & forte hoc nominabatur Retro-altare. Dedi ad 26 Maji, inter Acta S. Augustini Anglorum Apostoli, iconem Sanctuarii ipsi dicati, quam hic non gravabor reproducere, quia in eo manifeste apparet forma retro-tabularii, sed puri, absque imaginibus; ubi pro Retro-altari videntur collocatæ Lipsanothecæ variæ cum effigie Christi; non tamen satis discernitur, utrum hæc imposita sint Retro-tabulario, an vero ad parietem, ab ipso altari separatum eo intervallo, quantum satis est vestiendis Officianti aliisque usibus. In Cathedrali Paderbornensi vidisse tale quid memini, ubi major illa moles, ornans tabulampictam, columnis statuisque educta in altum, ipsi adhærebat parieti, minimum 15 pedes remoto ab altari; licet eminus intuenti videretur continuari cum altaris retro-tabulario jam dicto.

i Incastamentum, velut incassamentum, ab inusitato casta, pro cassa; Lipsanothecam hic significat.

k Textus scilicet Euangeliorum operculis argenteis inclusi, ad usum Solennis Missæ: jubentur autem infra sæpius ad solum ornatum poni juncti, id est clausi: pro minori vero solennitate disjuncti, sic ut divisim hinc & inde ponatur utraque facies: separabiles ergo erant tabulæ coopertorii, tum a codice seu scriptura, tum a se invicem.

l Canna, Cantharus, poculum; unde diminutivum Cannadellæ, ad Missam usurpandæ; alii Ampulluslas vocant, & abbreviate pullulas.

De Vigilia & die Nativitatis Domini. ℞. XIII.

[381] Vigilia Nativitatis a illius, qui pro nobis redimendis non abhorruit Virginis uterum, veniente, [In Vigiliæ ponenda imago D. V. inter 2 textus.] memoria ipsius est fienda: unde ut partum Virginis, qui cum summa puritate processit, intuitu nostro, ut deinde ad cor devote distillet, præsentetur; tam paramenta altaris quam indumenta alba esse volumus; volentes ut illa paramenta alba cum operibus aureis expressis teneantur; & ad majorem memoriam ipsius Virginis, [sint paramentatum & tunc & postridie alba.] quae tam salubrem die crastino sequenti nobis exhibuit fructum, ut in eo vivamus, & simus, atque ipso fruamur;[juxta] imaginem suam argenteam in Medio retro-altaris, & hinc & inde duo Textus separati divisim apponantur. Die vero Natalis Domini, ad prædictam puritatem partus denotandam, nec non genitricis virginitatem, quæ & ante & post pactum virgo permansit, considerandam, alba paramenta & indumenta teneri volumus; sed, [sed minus pretiosa in Vesperis ac Missa.] quia dies hoc exposcit, excellentiora esse jubemus; declarantes ut paramenta alba historiata teneantur atque indumenta. In vesperis Vigiliæ, & diei, & in prima Missa, & majori, in tertia vero Missa, quæ nō est tantæ solennitatis, illa indumenta alba cum operibus aureis seminatis dumtaxat habeantur.

[382] [omnia autem aurea & argentea præcipua] Et ut tantus dies, ut decet, non solum in significatione paramentorum decoretur, sed & copiositate Reliquiaru;m & aureorum argenteorumve jocalium illustretur; volumus quod in altiori retro-tabularii gradu, retro-tabularium argenteum ponatur; & omnes Reliquiæ, & omnes cruces, & Textus, & bassini; & imago Beatæ Mariæ post Reliquias, cum una de Crucibus sit in medio; [ponantur in altari.] & honorabiliores Reliquiæ ponantur, ut magis proxime poterunt, juxta Crucem in retro-altari: Textus vero sint in utroque capite retro-altaris, quilibet cum una Cruce; & imago Virginis in medio retro-altari ponatur: & bassini, & aliæ Cruces, & Reliquiæ, quæ non poterunt recipi in retro-altari, ponantur in loco super altari, ubi convenientius poterunt collocari.

ANNOTATA D. P.

a Sicut Romanæ Ecclesiæ nunc ubique receptior usus habet, cursum ecclesiasticorum Officiorum in Missalibus ac Breviariis ordiri a Vigilia primæ Dominicæ Adventus: ita superioribus seculis plurimæ eumdem ordiebantur a Vigilia Nativitatis; quod & in plerisque Martyrologiis Mss. videre est. Et hic quidem initiali littera, in tabulis nostris prætermißa, representatur Deipara, natum infantem linteis involvens & in præsepio reclinans. Ceterarum exhinc Rubricarum litteræ, licet auro minioque ornatæ, figuram nullam repræsentant.

In die S. Joannis Apostoli & Euangelistæ. ℞. XIV.

[383] [Paramenta alba ut de Virgine,] Licet B. Joannes, Confessor fidei Catholicæ inveniatur; tum quia virgo est a Deo electus, & virgo Dei Genitrix sibi fuit commendata; non immerito ut de Virginibus non Martyribus, tam in paramentis quam in aliis, uti volumus & mandamus.

In die circumcisionis Domini. ℞. XV.

[384] Quamvis istud festum Octava Natalis Domini sit, [Rubra obfusum tunc sanguinem] unde esset paramentis albis utendum; attento tamen quod Salvator noster, qui natus erat sub lege, legem adimplens, sanguinem proprium tali die per circumcisionem effundere dignatus est; juste or ordinamus, ut paramenta & indumenta rubea teneantur, illa videlicet panni aurei ad rubedinem trahentia. Ad quam quidem significationem etiam una Crux in medio retro-altaris apponatur, & aliæ duæ Cruces inter Textus separatos, de quibus subjicietur: & imago Virginis ad ejus pedem. Et ut memoria Nativitatis habeatur, hinc inde ornamenti gratia duo Textus separati, & divisim ponantur, & inter duos textus in retro-altari bassini apponantur.

In die Epiphaniæ. ℞. XVI.

[385] [Alba ob claritatem stellæ] Quia per stellam, ad adorandum filium Dei, Reges ab Oriente ducti sunt (quæ stella, secundum quod legimus, inæstimabili claritate & splendore præfulgebat) & quia in tali etiam die ille qui non indigebat, [& munditiem baptismi.] in Jordane aqua baptismatis fuit lavatus: merito animus noster ad ordinandum, ut, ad præfatam Stellæ claritatem & baptismatis munditiam inænigmatandam, paramentis & vestibus albis ista die in nostra capella [uti] teneantur, devote monetur; mandantes, quod in omnibus, ut in festo Nativitatis Domini, observetur.

In conversione S. Pauli & Cathedra S. Petri. ℞. XVII.

[386] [Fiat ut de Confessore:] In Conversione S. Pauli, quia tali die divinitus gratiam meruit adipisci, per quam ad cognitionem fidei venit Christianæ, & fideliter fidem ipsam, tam operibus quam prædicatione, de quo multi non modicum admirabantur, est confessus; tamquam de Confessore de isto fieri jubemus. Eademque ratione moti, quia tali die, qualis est S. Petri Cathedra, fuit nostra fides ampliata, & sic confessio ipsius magis firmata; eodem modo ut de Confessore esse fiendum judicamus.

In die Ramis-palmarum. ℞. XVIII.

[387] Cum nulli dubium est, attento nomine istius festivitatis & re, [Viridia propter Ramos.] scilicet quod rami excisi fuerunt de arboribus; dum ille, qui in arbore Crucis salvos nos fecit, civitatem Jerusalem humiliter super asinam ingressus fuit; quin paramentis & indumentis viridibus sit utendum; unde illa die palmæ virides cum paratura teneantur. Et quia in isto die Passio legitur, & ad calicem passionis recipiendum Christus tali die Jerusalem, ut est dictum, intravit; [addantur tres Cruces ac Textus] tres Cruces, unam in medio, & alias in extremis retro-altaris esse jubemus: & etiam solennitatis gratia duo Textus juncti, unus ex una parte & alius ex alia inter Cruces in ipso retro-altari apponantur.

De die Jovis Cœnæ-Domini. ℞. XIX.

[388] Confiderantes, quod tali die ille redemptor noster Jesus Christus corpus suum, ad sumendum ab Apostolis, [Rubea propter passionem tunc cœptam] & sanguinem suum confecit, atque etiam ad potandum sub specie vini tradidit; nec non etiam attendentes, quod ipsa nocte traditus fuit, & ipsemet se esse per unum ex suis tradendum attestatus est; de quo non modica contristatio inter ipsos orta fuisse legitur; merito jam Passionem ista die repræsentare debemus: unde ordinamus quod tam paramenta quam indumenta panni aurei & ad rubedinem trahentia teneantur: propter quod etiam una Crux in medio apponatur retro-altaris, & bassini; in extremis retro-altaris, cum Textibus junctis ex utraque parte, inter bassinos & Crucem, ponantur in ipso retro-altari prædicto.

In Parasceve Domini. ℞. XX.

[389] Licet ista die a morte gehennæ, per mortem illius, cui non pepercit patibulnm, [Nigra absque ornatu ullo altaris.] liberati sumus & ad vitam evocati; tamen nulla solennitas est fienda, sed potius perrationabilis dolor & tristitia exhibendi sunt, cum irrationabilia tali die contristationem ostenderint: nam & solem & lunam obscuratos, & petras scissas, & terræ-motus fuisse legimus. Unde in altari paramenta & ornamenta minime apponantur, nisi Crux quæ adoratur. Indumenta autem, ad prædictam tristitiam ostentandam, illa livida cum paratura teneantur: sed Diaconus & Subdiaconus Dalmaticis non induantur.

In vigilia & die resurrectionis. ℞. XXI.

[390] Quod in Resurrectione Domini in albis vestimentis & paramentis utendum sit, ad glorificationem corporis, [Alba indumenta in Vigilia] quam in resurrectione habuit: & Angeli qui in albis mulieribus in sepulcro apparuerunt, nostræ Regali devotioni manifestissime innuunt atque demonstrant evidenter. Unde sic duximus ordinandum, quod in Vigilia teneantur indumenta alba, cum operibus aureis ex per eis a: & ne memoria passionis Dominicæ penitus adhuc relinquatur, [paramenta Rubra.] seminatis habeantur: & propter hoc melius in cordibus intuentium imprimendum, una Crux in medio retro-altaris apponatur, & ad ejus pedem imago beatæ Virginis, cui totam fidem certum est tantum remansisse. Insuper Textus juncti in utroque capite retroaltaris: [ipso die Rubra utraque.] & inter ipsos & Crucem in ipso retroaltari bassini collocentur. In die vero Resurrectionis Domini dignioribus est utendum: unde tam paramenta quam indumenta illa panni aurei ad Albedinem trahentia teneantur: Reliquiis & argento, ut in festo Natalis Domini altare illustretur.

ANNOTATA

a Perlas, & Perulas dici not at Cangius, quasi Sphærulas a rotunditate. Inveniuntur tamen quædam, non Sphæricæ, sed oblongæ ac pyriformes, unde suspicari quis posse a Teutonico Peer, formatum Perel.

De die Lunæ & Martis sequentis ℞. XXII.

[391] Die vero Lunæ & Martis sequentibus, ut in Vigilia tam in paramentis quam in argento fiat; [item biduo sequenti] excepto quod paramenta sint alba, illa videlicet de indumentis, & Crux non apponatur, sed imago Virginis, quæ quod gaudium de filii sui resurrectione habuit, ad exprimendum minime dignos nos existimamus: quæ in Vigilia in pede Crucis stare erat disposita, ubi Crux stabat collocetur.

De festo inventionis S. Crucis. ℞. XXIII.

[392] [Rubra] Ambiguum non est, quin, quando festrum Crucis celebratur, memoria Passionis adesse debeat; maxime quia festum de Cruce minime celebratur, nisi quia in ipsa fuit nostra redemptio, & hoc per mortem illius, qui in ipsa, præ nimia caritate nos diligens, voluit crucifigi. Unde ad præsentationem sanguinis, quem in Cruce ipse Redemptor noster effundere dignatus est, paramentis & indumentis rubeis uti volumus, illis videlicet historiatis. Reliquiæ vero & alia ornamenta, ut in festo Natalis Domini apponantur, excepto retrotabulario argenteo, quod ad differentiam alterius festi minime apponitur.

In inventione S. Michaëlis. ℞. XXIV.

[393] [Alba.] In hac enim die rationibus, quibus in dedicatione declarabimus quam plurimum moti, paramenta alba teneri conveniens reputamus: tamen quia tantæ solennitatis minime, sicut dedicatio, festum illud esse constat, illa teneantui sine operibus & paratura. Paramenta & indumenta cum aurifrizo, Crucem etiam cum uno Textu disjuncto, scilicet medietatem in una parte, & medietatem ex alia: & in extremis bassinos in retroaltari poni & teneri mandamus.

De festo Ascensionis Domini. ℞. XXV.

[394] Si locus auctoritatis, in iis quæ per terrenales Principes aguntur, [Alba.] reperitur; quanto magis in iis quæ per cælestem Regem fiunt, auctoritas sibi locum vendicat? quilicet omnia possit, nihil tamen nisi rationabilie potest velle, cum sit summum bonum increatum. Unde, quare albis vestimentis & paramentis ista die fit utendum, ponere rationem vere esset superfluum: cum sufficit pro ratione illud quod divina dispositione in Salvatoris Ascensione ostensum fuit de viris, qui in albis vestibus apparuerunt: quare in omnibus, ut in die Paschæ præcipimus observari.

De vigilia & die Pentecostes, ac die Lunæ & Martis sequentibus ℞. XXVI.

[395] Quia adveniente Spiritu sancto super Apostolos apparuerunt eis dispertitæ linguæ ignis, [Rubea.] certe nobis ostenditur quod ad prædictas linguas igneas significandas paramentis & indumentis rubeis ista die est utendū: tamen inter istos dies discrimen sic esse volumus; ordinantes, quod in Vigilia & in duobus diebus post festum venientibus, illa paramenta & vestimenta rubea cum operibus aureis expertis teneantur: & una de Crucibus in medio retro-altaris, & ad pedem ejus imago Virginis, quæ cum Apostolis Spiritum sanctum recepit: & in extremis retro-altaris Textus juncti; & inter Crucem & Textus, bassini in retro-altari habeantur. In die vero Pentecostes, illa indumenta & paramenta rubea de veluto teneri jubemus: & sicut in die Natalis Domini, quando Deus filium suum misit in terris; sic & ista die, qua Spiritum sanctum super Apostolos effundere dignatus est, quoad Reliquias & ornamenta tam aurea quam argentea & alia, volumus observari.

De festo Corporis Christi. ℞. XXVII.

[396] Quamvis de isto festo jam supra in Cœna Domini ordinavimus, tamen quia summe rationabiliter per Ecclesiam est ordinatum, [Rubea,] quod ista die ejusdem festivitatis fiat commemoratio: ne solennitas, quam tempus Passionis tunc impedivit, prætermittatur; sed majori cum lætitia nunc celebretur; non in colore aliquid mutando (cum valde convenientem colorem rubeum, propter Corporis & Sanguinis Domini confectionem, reputemus) sed in solennitate addendo, ordinamus, paramenta atque indumenta rubea de veluto teneri in hac die: & Reliquiis & aliis ornamentis tam aureis quam argenteis, & aliis, ut in festo Nativitatis, altare decoretur.

In festo Nativitatis B. Joannis Baptistæ. ℞. XXVIII.

[397] Quos post mortem nostri Redemptoris in Catholica fide perseverantes, atque in confessione ipsius fidei morientes invenimus, [Ut de Confessore,] Confessores, cum per Ecclesiam sunt canonizati, appellamus: quanto igitur magis iste, qui Christum confessus fuit, & non negavit, & vias ejus præparavit, Confessor? cum per verbum Salvatoris canonizatus (attestante [ipso] sibi, inter natos mulierum minime majorem surrexisse) veraciter dici potest. Providimus ergo taliter, quod in festo isto Nativitatis suæ, paramenta & indumenta, [cum D. V. & Crucibus.] quæ in Confessoribus ordinata sunt, teneantur: & maxime cu in die Decollationis Martyrium valeat in paramentis [rubeis] repræsentari. Insuper imaginem illius, ad cujus salutationem ipse adhuc in utero existens exultavit, in medio retro-altaris poni mandamus; & postmodum Textus juncti ex utraque parte, & post eos Cruces, propter pœnitentiam quam prædicavit denotandam: & in extremis bassini apponantur.

In festo S. Annæ. ℞. XXIX.

[398] Hac etiam festivitate ducimus ordinandum, quod si in civitate Majoricensi simus constituti, [Majoricæ celebretur.] altare in aureis & argenteis atque in aliis jocalibus, etiam Reliquiis, ut in Nativitate Domini, adornetur.

In festo transfigurationis Domini ℞. XXX.

[399] In die ista, in qua vestimenta Redemptoris, cum coram aliquibus ex Apostolis transfiguratus fuit, [Alba.] alba ut nix facta fuisse attestantur; merito tam indumenta quam paramenta alba teneri volumus, illa videlicet panni aurei ad albedinem trahentia. Postremo tribus Crucibus, una in medio retro-altaris, & aliæ post Textus junctos, [cum 3 crucibus & B. M.] quos ab utroque latere Crucis mediæ esse ordinamus; & bassinis, qui post Cruces in ipso retro-altari apponantur, & imagine Virginis quæ in pede mediæ Crucis collocetur, altare esse volumus adornatum.

De festo Exaltationis S. Crucis ℞. XXXI.

[400] Eadem consideratione sicut in Inventione moti, ut de illo festo ordinavimus volumus servari; excepto quod retro-tabularium argenteum minime detrahatur. [ut in festo Invent.]

In Dedicatione S. Michael ℞. XXXII.

Festivitas Angelorum cum summa exultatione est celebranda, cum ipsi a diaboli laqueis nos tuentur & defendunt. Et licet Angelicæ substantiæ speciem solus qui Creator est novit, [Alba] tamen Angelorum naturam purissimam esse credimus: unde ad præfatam puritatem demonstrandam, vestimentis & paramentis albis est utendum. Et quia ministrantibus Angelis Sancti & Patriarchæ & Prophetæ cognitionem Salvatoris & deinde Passionis habuerunt, tres Cruces esse volumus, unam videlicet in medio & alias in extremis retro-altaris; nec non merito imaginem illius quæ per Angelum fuit salutata in pede Crucis, [cum 3 crucibus & B. V.] quæ stat in medio, collocetur. Inter Cruces vero ex utraque parte retroaltaris Textus juncti apponantur; & in extremis bassini collocentur.

In die omnium Sanctorum. ℞. XXXIII.

[402] Ad illam caritatem & amoris ardorem, quibus Sancti in patria cum Deo atque invicem conjunguntur, denotandam, paramentis atque indumentis rubeis uti volumus in hac die: [Rubea,] in Reliquiis & in argento & auro atque in aliis ornamentis hac solenni die, in qua Virginis, & Archangelorum Angelorumve Prophetarum, Apostolorum, [cetera ut in Nativitate] & omnium aliorum Sanctorum festivitas celebratur, volumus ut in Nativitate Domini esse altare magnificatum.

De mortuis ℞. XXXIV.

[403] Quotiens vero pro defunctis officium agitur, mortificatio & honestas sunt ostendendæ: nam si bene mortem inevitabilem consideraremus, in luctu viveremus. Unde ducimus providendum, quod ista die, & etiam quando contigerit pro defunctis Officium celebrari, [Violacea.] paramenta & indumenta livida cum paratura teneantur; & una Crux in medio retro-altari, & duo Textus disjuncti ab utraque parte, & bassini inter Textus disjunctos inferius in altari apponantur.

In festo Passionis imaginis Domini ℞. XXXV.

[404] Merito in hac die, in qua ille qui diversis miraculis populum suum Israeliticum instruere olim dignatus est, novissimis temporibus populum Judaicum tanto miraculo, ut ab imagine Crucifixi sanguis emanaret a, voluit redarguere; paramentis & indumentis rubeis, ad prædictum sanguinem denotandum; uti volumus, illis videlicet panni aurei ad rubedinem trahentibus. Insuper tres Cruces in retro-altari poni jubemus, quarum una in medio & aliæ in extremitatibus retro-altaris collocentur: & inter dictas Cruces Textus juncti ab utraque parte ponantur: bassini etiam in pedibus Crucium in extremis positarum collocentur. Merito enim hac die pluribus Crucibus altare est adornandum, si intime miraculi qualitas attendatur.

[Annotatum]

a Miraculum istud Beryti in Syria contigit, vero similiter circa tempora Constantini & Irenes, quorum anno 8, Christi 787, celebrata Nicena 2 Synodus celebrata est, & ab eis flagitatum, ut per annos singulos … nona dies Novembris, non minori reverentia quam Natalis Domini aut Paschatis ipsa dies, præcipua observatione colatur: & ipsius Synodi Actis tota historiæ series inseritur.

De Trinitate ℞. XXXVI.

[405] Summe pertimescendum est, cum de Trinitate tractatur; quia nihil periculosius alicubi erratur, [Rubea propter caritatem.] nec laboriosius aliquid quæritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Tamen quia in qua omnimoda æqualitas viget, internam caritatem esse firmiter credimus & simpliciter confitemur; ad præfatum caritatis ardorem innotescendum, indumentis & paramentis rubeis esse utendum in hac die in nostra capella declaramus. Volentes ut sicut indumenti, etiam Reliquiis & aliis ornamentis in hac Dominica peragatur.

De festivitatibus B. Mariæ ℞. XXXVII.

[406] In festivitatibus B. Mariæ, in qua velut in speculo virginitas & species castitatis refulsit, [Alba propter Virginitatem] & quæ virgo peperit & virgo post partum permansit, paramenta & indumenta alba historiata tenere decernimus. Insuper, quia tantæ dignitatis honore fuit exaltata, ut mater Dei effici mereretur, in Reliquiis & in aliis ornamentis, ut Nativitate Domini, præcipimus observari.

De Martyribus ℞. XXXVIII.

[406] In festivitatibus illorum, qui post Christum, sanguinem suum fuderunt, [Rubea,] ut memoria Martyrii habeatur, indumenta & paramenta rubea, ut jam superius insinuavimus, teneri declaravimus; hoc videlicet modo observato, [sed in duplicibus de panno aureo,] quod in omnibus festivitatibus Martyrum duplicibus vel Apostolorum, paramenta altaris & vestimenta de panno aureo trahentia ad rubedinem teneantur. Et in medio retro altaris una Crux est ponenda; & in qualibet parte retro-altaris versus finem alia, [cum textu inter 2 Cruces,] ut per Crucem illius quem ipsi secuti sunt eorum Martyrium repræsentetur: & inter dictam Crucem mediam & alias ponantur ab utraque parte Textus conjuncti & in utroque capite dicti retro-altaris ponatur unus bassinus post dictas Cruces.

[407] Et si sit festum novem Lectionum non duplex vel festum quod colitur communiter per populum tunc paramenta & indumenta de panno serico cum operibus auri sparsis habeantur & in medio retroaltaris una Crux ponatur, [alias de serico tantum.] & hinc inde inter extremam partem dicti retroaltaris & Crucis, quæ est in medio, apponantur Textus conjuncti. Si vero sit festum tantum trium Lectionum, tunc paramenta & indumenta de serico rubro sine operibus & paramentura teneantur: [cum una Cruce & textibus separatis.] & in medio retroaltaris ponatur una Crux, & in utroque capite bassini apponantur, & in medio bassinorum & dictæ Crucis ponantur duo Textus separati, a parte utraque videlicet, quod medietas Textus sit ex una parte & alia medietas ex alia.

De Confessoribus. ℞. XXXIX.

[408] [Viridia] Quia qui Confessores per Ecclesiam nominantur, internis desideriis virentes nulla temporis reprobi ariditate marcescunt, ut superius in principio præsentis Constitutionis legimus; indumentis & paramentis viridibus uti volumus; per hunc videlicet modum, quod in festivitatibus Confessorum, si duplices vel Doctores existant paramenta altaris & indumenta de panno aureo quasi viridi livido & violato a habeantur; & in medio retroaltaris ponantur textus adjuncti; [magis vel minus pretiosa.] & in utroque capite retroaltaris alii Textus separati, & in medio Textuum hinc & inde bassini apponantur. Et si festa sint novem Lectionum vel alias colenda, tunc paramenta & alia indumenta de panno serico viridicum paratura teneantur; & in medio retroaltaris ponatur Textus adjunctus: & in utroque capite retroaltaris alii textus separati; bassini vero non apponantur. Si vero sint festa trium lectionum, tunc de panno serico viridi sine operibus & aliquibus paramenturis; cetera vero ut supra proxime, excepto quod Textus apponantur in capite retroaltaris ante dicti.

[Annotatum]

a A viola, violatum; sicut a Rosa, Rosatum. Italis Pavonaceus color a Pavon: magis ei re quamTeutonice Peersch, id est Persicus.

De Virginibus. ℞. XL.

[409] Quod in diebus illarum, quæ tantum per virginitatem aureolam habere meruerunt, [Alba Virginibus tantum;] paramentua & indumenta alba; & in illarum quæ in femineo pectore virilem animum gerentes, coronam martyrii virginitatis merito addiderunt, rubea & alba teneantur, per quæ virginitas & martyrium lucide innotescunt, [etiam Martyribus, alba & rubra.] [omnino convenit]. Unde ducimus ordinandum, quod in festis sanctarum Virginum, quæ duplicia sunt & Martyres non existunt, teneantur paramenta in altari & vestimenta de panno auri quasi albo: & si martyres existunt habentes duplex festum, paramenta altaris de panno aureo quasi rubro apponantur, [& indumenta de panno aureo quasi] rubeo assumantur. [cum Cruce & D. V.] Et in medio retroaltaris una Crux est ponenda, & in pede Crucis in dicto retroaltari imago B. Mariæ apponatur, & in utroque capite retro altaris Textus conjunctus apponatur; & hinc inde post imaginem bassini sunt ponendi, & in medio dictorum bassinorum & Textuum prædictorum ab utraque parte una Crux est ponenda: ut tam per Cruces quam per imaginem illius, cujus sunt sequela, & martyrium & virginitas valeat insinuari.

[410] Si vero sint festa novem Lectionum vel alias colenda & non sint Martyres, [& cum aliqua diversitate infestis 9 & 3 Lectionum] paramentis & indumentis de panno serico albo cum operibus auri sparsis induantur: si autem sunt Martyres paramenta altaris de panno serico albo cum operibus auri sparsis; & indumenta de panno serico rubeo, cum operibus auri sparsis assumantur. Et in medio retro altaris Crux de medio tantum apponatur, & imago B. Mariæ supradicta ad pedem suum, & bassini in extremis retroaltaris: & inter Crucem & bassinos in ipso retroaltari medietas textus separatim apponatur. Si autem sunt festa trium tantum Lectionum & non sint Martyres, tam paramenta quam alia sint de serico albo, sine operibus & paratura aliquali: si vero sint Martyres & trium Lectionum, paramenta altaris de serico albo existant, indumenta vero de panno serico rubeo cum aurifrisiis adornata. Et una Crux ponatur in medio retroaltaris, in cujus pede imago B. Mariæ est ponenda in altari; & in utroque capite retro altaris bassini apponantur. Et si talis Virgo, etsi sit duplex & novem Lectionum, non est Martyr, eodem modo observetur, excepto quod tunc nulla Crux apponatur.

De Octavis festorum Domini ℞. XLI & beatæ Virginis & aliorum Sanctorum.

[411] In omnibus vero Octavis festorum, in quibus Ecclesia Octavas facere dignoscitur, [In octavis ut in festis principalibus,] similia paramenta & vestimenta teneantur, quæ festa principalia tenuerunt; excepto quod ita bona & excellentia esse non mereantur. Ita videlicet, quod si in festo paramentis & vestimentis de panno aureo violato viridi vel livido usum fuerit, infra Octavas illa die eodem colore, de serico tamen, cum paratura, teneantur: & si in festo tenuerint unum de dictis coloribus cum [operibus &] paratura, infra Octavas similia teneant, absque tamen operibus & paratura aliquali: [sed minori pretio,] & idem per modum similem de aliis volumus observari. Ducimus tamen attendendum, quod si in festo paramenta & indumenta alba sive rubea historiata apposita fuerint, infra Octavas alba de panno aureo quasi albo, vel illa de veluto rubicundo minime teneantur; sed solum illa tunc infra Octavas teneri volumus de panno serico, alba vel rubea, cum operibus auri sparsis. Si vero contigerit quod in festo paramenta unius coloris & indumenta alterius apposita dignoscantur, sic per eosdem colores infra Octavas volumus observari; hoc tamen salvo, quod semper meliora in festo quam in Octavis apponantur, prout supra est expressum. Et quod diximus infra Octavas observandum, idem volumus in Octavis festi observari, [(exceptis Octavis Domini & B. M.)] excepto in Octavis festorum Domini & ejus genetricis B. Mariæ, in quibus eadem indumenta deferantur, quæ delata fuerunt in festo principali.

[412] Quantum vero ponenda alia in ipsis Octavis ornamenta [attinet], sic duximus particulariter statuendum, quod in omnibus Octavis festorum Domini in medio retro-altaris una Crux apponatur, in pede cujus in retro-altari unus Textus conjunctus est ponendus, [cum aliis ornamentis, & cruce,] & in utroque capite dicti retroaltaris Textus disjuncti apponantur, & inter dictos Textus conjunctos & separatos bassini sunt ponendi: excepto quod in Octavis Paschæ Ascensionis & Pentecostes Crux minime apponatur: nam Paschalis lætitia Passionis memoriam non exposcit. Et ita ducimus observandum infra Octavas festorum præmissorum, [Omittenda in Octavis nonnullis quædam.] excepto quod Textus separati in capite retro-altaris non ponantur: cum dies infra Octavas non tantæ esse solennitatis, quantum dies Octavas constet evidenter. In omnibus autem Octavis festorum B. Mariæ, in medio retro-altaris imago B. Mariæ est ponenda, & hinc inde prope dictam imaginem Textus juncti poni debent in retro-altari, & in utroque capite retro-altaris bassini apponantur.

[413] In omnibus vero aliis Octavis Sanctorum seu Sanctarum Martyrum ponatur in medio retroaltaris una Crux & in utroque capite retro-altaris Textus conjuncti apponantur. [Crux ponenda omnibus Martyribus] Si vero sint Octavæ Sanctarum Virginum & Martyrum simili modo volumus observari, hoc tamen addito, quod tunc imago B. Mariæ in pede Crucis apponatur in altari. [& icon B. M. Virginibus non Martyribus.] Si vero sint Octavæ virginum non Martyrum, imago B. Mariæ apponatur in loco Crucis antedictæ. Et idem infra Octavas festorum prædictorum volumus observari; quantum ad imaginem & Cruces supradictas; & quod bacini in utroque capite retro-altaris sunt ponendi; & in medio inter dictos bassinos & Crucem sive imaginem, positam in medio, Textus apponantur separati. Si vero fuerint Octavæ Confessorum, unus Textus junctus in medio retro-altaris est ponendus, [Confessoribus Textus.] & in utroque capite Textus separati sunt ponendi: & idem infra Octavas volumus observari; hoc tamen adjuncto, quod in loco Textuum, qui ponuntur in utroque capite retro-altaris, ponantur bassini & non Textus supradicti.

In Vigiliis festorum. ℞. XLII.

[414] [Ut infra Octavas.] In Vigiliis festorum, quæ secundum Ecclesiam Vigiliam habent, circa ornamenta & indumenta, observetur prout infra Octavas festorum est superius ordinatum; exceptis Vigiliis in quibus specialiter duximus providendum.

De Dominicis diebus. ℞. XLIII.

[415] In omnibus Dominicis anni diebus paramenta [altaris] & indumenta ministrorum de panno viridi cum paratura apponantur; [Viridia] exceptis Dominicis Quadragesimæ, [seu Violacea in Quadragesima] quibus uti volumus paramentis & indumentis lividis cum paratura, ut tempus mœroris & luctus valeant nostris oculis præsentare. [Crux cum Textu:] Insuper statuimus observandum, quod in omnibus Dominicis anni diebus ponatur una Crux in medio retro-altaris, & in pede Crucis unus Textus conjunctus apponatur in retro-altari prædicto, [ista tempore Paschali omittitur,] in cujus capitibus alii Textus separati apponantur; ita quod, inter Textus junctos & Textus separatos ante dictos bassini apponantur; [& in Adventu ponitur B. V. usque ad Purificationem,] excepto quod in diebus Dominicis de Pascha usque ad Pentecosten Crux minime apponatur: & in diebus Dominicis ab Adventu usque ad Purificationem imago B. Mariæ ponatur in medio retro-altaris, & Textus conjuncti in utroque capite retroaltaris antedicti apponantur; & nihilominus hinc inde prope dictam imaginem bassini supradicti.

[416] In diebus vero Dominicis in quibus fuerit faciendum de aliqua Octava & non de ipsa Dominica, teneantur paramenta & indumenta sicut in die festi, [cum paramentis Albis] si tamen festum fuerit novem Lectionum tantum, modo consimili etiam ponatur argentum etiam in altari, sicut in die festi de quo fit Officium erat apponendum. Si vero festum fuerit Duplex & fieret de Octava, tunc omnia prædicta teneantur, sicut in die festi novem Lectionum est superius ordinatum. [uti & tempore Paschali.] In Dominicis vero diebus, quæ infra Adventum occurerint paramenta & indumenta de panno serico albo uti volumus, cum operibus auri sparsis sæpedictis. Et idem fiat a Nativitate Domini usque ad Purificationem: nam etiam isto tempore memoria partus virginis, in quo vivimus, sumus, & movemur, qui cum summa puritate processit, est fienda: & idem fiat a Pascha usque ad Ascensionem, ut lætitia Pachalis ostendatur.

De diebus Veneris. ℞. XLIV.

[417] In omnibus vero diebus Veneris, quibus Missa erit de Cruce, [Rubea,] teneantur paramenta altaris & indumenta de panno serico rubeo cum operibus auri sparsis; ut sic mortificationem, quam a nobis tali die debemus habere, per paramenta altaris, [cum Cruce:] ostensa memoria sanguinis, quem pro nobis Christus effudit, minime relinquatur. In medio vero altaris una Crux apponatur, & in utroque capite dicti retro-altaris bassini ante dicti, & inter Crucem & prædictos bassinos ab utroque latere Textus apponuntur separati.

De diebus Sabbatinis. ℞. XLV.

[418] In diebus namque Sabbatinis, quibus Missa erit de B. Maria, paramenta & vestimenta de panno serico albo, cum operibus auri semitatis, teneantur, [Alba cum statua B. V.] ut ex hoc summa ipsius virginitas repræsentetur: & in medio altaris imago B. Mariæ apponatur, & in utroque capite ipsius Textus apponantur separati; & inter imaginem & dictos Textus alii Textus separati sunt ponendi; & inter dictos Textus hinc & inde inferius in altari bassini apponantur.

De ferialibus diebus ℞. XLVI.

[419] In ferialibus autem diebus teneantur paramenta & indumenta de pannis sericis ad colorem croceum trahentia. [Crocea, per annum:] Verum quia secundum tempora est fienda differentia; volumus quod ab Adventu usque ad Purificationem, ad honorem Virginis, [in Adventu & Paschate Alba.] & a Pascha usque ad Ascensionem, propter Paschalem lætitiam teneantur illa de pannis albis absque operibus auri & paratura: [violacea in Quadrag.] in Quadragesima etiam illis lividis sine paratura & aureis operibus altare paretur atque Sacerdos induatur: ista enim præ ceteris honestiora Quadragesimali tempore duximus eligenda. Circa cetera ornamenta statuimus, quod in prædictis feriatis diebus, [Crux cum Textu.] in quibus non fit de aliquo festo nec etiam de Octavis, ponatur una Crux in medio retroaltaris, & Textus disiuncti hinc inde inter extrema retro-altaris & dictam Crucem: ita tamen quod in Adventu Domini, loco prædictæ Crucis, imago B. Mariæ sit ponenda.

De quatuor temporibus anni. ℞. XLVII.

[420] [Ut in Quadragesima.] Mortificationem & luctum in Ecclesia ostendere oportet temporibus, quibus, ad carnis vitia comprimenda, pœnitentia per jejunium agitur: unde in jejuniis quæ Quatuor tempora nominantur, ut in diebus ferialibus Quadragesimæ ordinamus tam in paramentis quam in argento fore penitus observandum.

De reliquo sacro apparatu & officiis variis ℞. XLVIII.

a

[421] [Quando Altare parandum,] Omnibus diebus nō paratur altare in Vesperis nec in Matutinis, nisi solum in Missa; nisi esset festum duplex, quia tunc debet parari in Vesperis & in Matutinis. Retroaltare vero majus paramentare non teneatur, nisi esset festum Duplex. Officium vero duplex fiat illis diebus, quibus per Ecclesiam ordinatur; & in Vigilia Natalis Domini & Pentecostes, [Officium duplex faciendum,] & in festo S. Crucis de Majo, S. Annæ, S. Ludovici Episcopi, & S. Ludovici Regis; & in festo XI millia Virginum, & Imaginis Passionis Christi, & S. Elizabeth, & in omnibus diebus Sabbatinis, quibus cantatur de S. Maria in Missa solum quantum ad diem sabbati. Et volumus quod de omnibus festis superius nominatis fiat Officium, licet in Kalendariis minime habeantur. Et idem volumus observari de festo S. Claræ; non tamen quod duplex fiat.

[422] Item ordinamus, quod in festo seu officio duplici Diaconus & Subdiaconus præparentur, & quatuor capæ per ministros teneantur, [quæ & quot cappæ adhibendæ,] de quibus duæ sint de paramentis altaris, & aliæ duæ de indumentis Sacerdotis, si indumenta & paramenta sint diversa; & si non, magis similes quam poterunt illis de prædictis paramentis inveniri. Et in omni festo quod colitur, licet non sit duplex, teneantur duæ capæ similes Sacerdotalibus indumentis. Item ordinamus quod in festo Natalis Domini, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, Corporis Christi, S. Annæ (si Nos tunc in Majorica existamus) S. Crucis Septembris (si simus in Perpiniano) Omnium Sanctorum, S. Trinitatis, & in quatuor festis B. Mariæ sex capæ teneantur, de quibus duæ sint de paramentis altaris, & reliquæ quatuor sint, ut magis poterunt, similes duabus antedictis, nisi indumenta a prædictis paramentis sint diversa: quo casu duæ capæ de quatuor supradictis sint de indumentis antedictis.

[423] Item volumus & ordinamus, quod continue duo tortitia in Elevatione Corporis Christi habeantur; [quot tortitia sub elevatione,] excepto quod in diebus solennibus, quibus sex capæ in divinis Officiis tenebuntur, sex tortitia in Elevatione prædicta sint habenda: & quodlibet tortitium sit ponderis sex librarum. Item ordinamus, quod omnibus diebus feriatis & in festo trium Lectionum, [& cerei in Missa:] qui quidem non coluntur, teneantur duo cerei in Missa, quilibet de uno quartone b: & in omnibus diebus Veneris, quibus officium fiet de Cruce; & cum festo non duplici novem Lectionum, licet non colatur, habeantur in Missa duo cerei, uterque de media libra: sed in officio seu festo duplici quatuor teneantur, quorum duorum quilibet sit de uno quartone, & alii duo quilibet de media libra. In omnibus vero festivitatibus quibus sex capæ habentur, duodecim cerei teneantur, quorum duo sint quilibet de uno quartone, & alii duo quilibet de media libra, ceteri vero quilibet unam libram habeant ponderare.

[424] [quibus diebus sermo habendus,] Item duximus pie providendum quod in festo Natalis Domini, S. Joannis Euangelistæ, S. Silvestri, Circumcisionis, Epiphaniæ, Purificationis B. Mariæ, Ramis palmarum, diei Veneris sancti, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, Corporis Christi, S. Petri, S. Pauli, S. Annæ (si in Majorica eo tunc existamus) Assumptionis B. Mariæ, S. Ludovici Regis Franciæ, Nativitatis B. Mariæ, S. Crucis Septembris, [& a quibus.] S, Michaelis, Omnium Sanctorum, S. Trinitatis, S. Elisabeth, & in omnibus diebus Dominicis Adventus & Quadragesimæ, sermo in capella nostra seu coram Nobis habeatur, hoc observato ordine, quod de Religiosis, ad divinum verbum prædicandum deputatis, habeatur una die prædicator de uno ordine, & alia die de alio, donec omnes, qui in loco fuerint, sic transierint.

[425] Item ordinando ducimus providendum, quod in festo S. Silvestri, Purificationis B. Mariæ, [quando ducenda processio,] & in die Ramis-palmarum, Ascensionis, festo Corporis Christi, S. Annæ (si in Majorica existimus) & Assumptionis B. Mariæ, & sanctæ Crucis Septembris, solennis processio fiat cum capis; [Reliquiæ deferendæ,] excepto quod die Ramis-palmarum duæ capæ solum habeantur. In processionibus vero S. Crucis, quæ fient in Perpiniano, & S. Annæ quæ fient in Majorica, omnes Reliquiæ, tam illæ quæ sunt in Capellis Regiis locorum prædictorum, quam illæ quas nos in propria nostra Capella habemus, honorifice deportentur. [a quibu] Et quod Prælati, si possibile existat, ipsas portare teneantur, quilibet digniores juxta suum gradum: & in defectu Prælatorum, ipsas portare habeant Priores Ordinum paupertatis, vel Guardianus Minorum, vel alii Clerici in gradibus magis honorati. Et portentur pulchriores capæ, quæ poterunt, bono modo.

[426] Et Capellani qui administrationem habent Capellæ, tunc provideant attente, [quo ornatu capparum,] quod colores caparum concordent, ut magis poterunt, conditioni Reliquiarum prædictarum: videlicet, quod illi qui Reliquias Martyrum portabunt, capas portent rubicundas; & sic de aliis, juxta propriam significationem colorum, quæ superius per nos extitit declarata: & sint octo vel decem intortitia incensa in processionibus supradictis. In processione vero Corporis Christi, portetur Corpus ipsius in quadam custodia valde pulchra, taliter quod videri possit claro modo: super quod honorifice super-cælum c apportetur una cum octo vel decem intortitiis supradictis.

[427] In quibus omnibus processionibus unus Textus per Subdiaconum apportetur, [quo comitatu ministrorum;] qui illum qui facere debet Officium antecedat: & in utroque latere dicti Subdiaconi sit unus Scholaris, cum candelabris & cereis accensis, quolibet ponderis libræ unius: & duo Clerici sive Scholares, qui ante Subdiaconum incensum præferant continue & attente. Ille vero, qui in prædictis processionibus Crucem deportabit, Dalmatica induatur, [quibus item utendum in solenni Missa] & in utroque latere unum Clericum sive Scholarem habeat: qui cereos, quemlibet unius libræ ponderis lumine incensos, ornate deferant & honeste. Omni vero tempore quo Diaconus & Subdiaconus in Missa existent, duo cerei incensi Sacerdotem ad Missam intrantem antecedant: & tunc altare incensetur: quod quidem modo simili, cum Euangelium incipietur, volumus observari; nisi in die Veneris sancta, & si de Mortuis contingeret celebrari. Item in omni festo Duplici ad Magnificat in utrisque Vesperis, [& Officio.] & ad Benedictus in Matutinis, & in Missa post Oblationem, incensum ministretur: & idem observetur in Missis etiam festorum colentium d, licet Duplicia non existant.

[428] [De Diva quando dicendum;] Omni vero tempore, quo non sunt Missæ solennes cum Diacono & Subdiacono, post finitam Missam, dicatur Officium sive Missa e sicca B. Mariæ, nisi illa die esset Vigilia vel festum alterius Sancti: quo casu Officium dictæ Vigiliæ vel dicti Sancti dicatur, Officio B. Mariæ prætermisso. Si vero illa die esset festum alicujus Sancti & Vigilia, [quando Missa sicca?] vel essent Octavæ simul, vel festum duorum Sanctorum simul; ultra illud de quo Missa fuerit principaliter celebrata, dicatur Missa sicca de ambobus supradictis. Et quamvis Missa solennis cum Diacono & Subdiacono fuerit celebrata; nisi illa die fuerit festum Domini, vel B. Mariæ, vel omnium Sanctorum; quantum ad Officia Vigiliarum & Octavarum & Sanctorum idem volumus observandum. Officium vero sive Missa sicca B. Mariæ non dicatur in diebus, quibus Missa cum Diacono & Subdiacono celebratur, nisi esset dies Sabbati, qua post Missam principalem dicatur. Et idem in diebus Veneris volumus observari, si Missa Major de Cruce non fuerit celebrata.

ANNOTATA D. P.

a Non solum locus scribendæ Rubricæ relictus Vacuus, sed etiam grandior initio littera, demonstrant novum caput hic inchoari, cui Rubrica propria debeatur: hanc ergo suppleo.

b Quarto pars quarta libræ, quantitas sane exigua: dicitur de liquidis, De Quarto & Carto, vide Cangium.

c Supercælum, vulgo Baldachinum, umbella.

d Colentia festa, id est, a populo feriato colenda.

e De Missa sicca vide Cangium, ubi ex Eckio definitam leges, Simulationem Missæ, Sacerdote agente quæ sunt celebrantis cum Introitu, Collecta, Epistola, Euangelio & Canticis: qui tamēquia non vult communicare, non consecrat; ita ut Missa sit sine Corpore & Sanguine Domini. Et talis Missæ frequens usus erat olim, in navibus; legimus etiam aliquos pios Sacerdotes peracto Sacrificio, subjungere solitos ex privata devotione quatuor vel sex istiusmodi Missas: Differunt autem a Missis Præsanctificatorum, quibus utuntur Græci in diebus jejunii, quia in istis non consecratur quidem, communicatur tamen ex Sacrificio diei vel Dominicæ præcedentis.

De Eleemosyna, per Eleemosynarios distribuenda. ℞. XLIX.

Intuentes ac nostræ Memoriæ commendantes verbum Dominicum, quod suis dixis discipulis, [Misericordiæ a Deo præceptæ a intuitu,] Pauperes vobiscum habebitis; ac etiam verbum Propheticum, Frange esurienti panem tuum, ac egenos vagosque induc in domum tuam; pietatis ac caritatis impulsu constringimur, quod ad sustentationem pauperum nostrum animum convertamus: & iisdem cum eleemosynis & cum aliis piis subsidiis, non ut tenemur, sed ut possumus, misericorditer succurramus. [Mat. 26. 11, Is. 58. 7.]

[429] [definiuntur quotannis distribuendæ libræ 500] Ordinamus itaque & statuimus, quod anno quolibet assignentur pro eleemosyna (extra illam, quam alias tam in Religiosos quam in alias personas erogamus per alios nostros Officiales) dandas pauperibus & distribuendas, quingentas libras Barcinonenses. Item eidem Eleemosynæ tres solidos in octo denarios ipsius monetæ, [& quotidie 3 solidi cum 8 denariis in panem,] per Eleemosynarios a nostro Botellerio percipiendos diebus singulis assignamus, de quibus panis ematur, continue ante portam nostri hospitii Regii Christi pauperibus erogandus: ac etiam dari volumus die qualibet per emptorem carnium medium arietem pauperibus supradictis. [cum medio ariete aut ejus valore.] In diebus vero jejunalibus, puta in Quadragesima & aliis quibus a carnibus abstinetur, volumus quod tantum detur pauperibus in pecunia per emptores prædictos, quantum valet medius aries, & sic præcipimus inviolabiter observari.

[430] Fragmenta insuper, quæ supersunt, de mensa nostra & domesticorum nostrorum dentur & distribuantur in porta nostri hospitii, [itemter in hebdomade reliquiæ mensarum] qualibet septimana per tres dies. Die videlicet Dominica dentur fragmenta prædicta: & ultra illa, ac etiam panes, quos Eleemosynarius recipiet a Botellerio nostro prædicto; XV solidi & unus aries & medius dictis pauperibus. Die vero Martissequenti, [cum ariete uno & aliquot solidis] X solidi & unus aries; ac die Jovis sequenti, alii X solidi & unus aries pauperibus erogentur. Et ultra prædicta, volumus jam dictæ eleemosynæ, in porta nostri hospitii dandæ, fragmenta quæ supererunt in coquina, [in itinere autem quotidie.] tam in carnibus quam aliis cibariis assignari. A prædictis vero excipimus eleemosynam, dandam diebus quibus nos itinerare continget, quam diebus singulis dari volumus, & non ter in septimana, ut est dictum.

[431] [tum quæ in botelleria deteriorari contigerit,] Ulterius panem & vinum, quos in nostra botellaria ita deteriorari contigerit, quod coram nostris domesticis ad ponendum convenientes non essent: nec non fructus & caseos, qui hujusmodi in nostra fructeria reperti fuerint; & nobis itinerantibus, si panis vel vinum, fructus aut casei penes eosdem Botellerium & Fructerium remanerent, [aut in fructeria] qui communiter per ipsos portari non possent, eidem eleemosynæ, quoties taliter evenire contigerit, assignamus. Nec non assignamus eidem eleemosynæ omnia tortitia & cereos, libram unam non excedentes, [& cerei ad medietatem combusti in usu capellæ.] quæ ad servitium nostræ Capellæ ministrantur, incontinenti cum medietas ceræ cujuslibet illorum servierit, vel combusta in servitio ipsius Capellæ fuerit; & non ante.

[c32] Præterea assignamus præfatæ eleemosynæ omnes condemnationes, [item mulctæ domesticorum,] quæ de nostrorum domesticorum quitationibus fierent perhabentes potestatem: quas condemantiones præfati Eleemosynarii a Scriptore rationis habere procurent cum effectu. Quæ condemnationes, simul cum alia pecunia eleemosynæ, [& pretia bullarum.] Christi pauperibus erogentur: & illud quod pro Bullis plumbeis vel aureis, privilegiis imponendis, [quid dandum Pauperibus quorum pedes,] in nostra recipitur, secundum per nos ordinata, Cancellaria. Etiam dentur ultra prædicta, qualibet die Jovis, septem pauperibus, quibus pedes lavamus, cuilibet XVI denarii, & in illa die Jovis, in qua Salvator noster, nobis exemplum relinquens, Apostolorum pedes lavit, [quid dandum Pauperibus, quorum pedes,] tredecim pauperibus, quibus etiam ducti exemplo nos lavamus, cuilibet pannum lanæ pro uno supertunicali, a & una tunica, & pannum lini pro una camisia b completa, & pileo, & XVI denarii pro confuturis; & alii XVI denarii post pedum ablutionem, quibus prandium in nostro palatio præbeatur. Prærea etiam singulis diebus detur prandium in nostra curia septem pauperibus, ut devotionem Regiam lavandi eis manus, [aut manus Rex lavat,] ob honorem illius, in cujus manu corda regum esse dignoscuntur, exsequi possimus ut optamus. In Parasceve autem Domini, tredecim, quibus ultra manuum ablutionem, ad honorem illius dulcis Jesu, qui propter suam passionem incorruptibili cibo æternæ gloriæ hac die nos satiavit, genibus flexis cibaria ponimus.

[433] [quid Ordinibus mendicantibus] Volumus insuper Ordinibus paupertatis terræ nostræ eleemosynas elargiri per modum qui sequitur, ultra alias eleemosynas, quas recipiunt in nostra absentia: videlicet cum erimus in terra Rossilionis, dentur anno quolibet ante festum Natalis Domini, Prædicatoribus c Perpiniani, in adjutorium vestitus, X libræ; ac illis de Cocolibero d dentur V libræ; & de Podio Ceritanio e V libræ. Fratribus etiam Minoribus Perpiniani dentur X libræ; de Villa Franca, f V libræ; & Sororibus S. Clare de Perpiniano, VI libræ & X solidi; [per varia loca.] & Dominabus S. Salvatoris de Perpiniano, V libræ. Cum vero in insula Majorica vel aliis insulis nos esse contigerit, vel etiam in Monte-pessulano, anno quolibet prope festum omnium Sanctorum dentur singulis Ordinibus civitatis Majoricensis & etiam insularum, pro eorumdem vestitu quantitates supradictæ; hoc excepto, quod si dicto tempore nos in Monte-pessulano esse contigerit, volumus quod Conventui Prædicatorum dicti loci dentur XV libræ, & Sororibus Minoribus ejusdem loci X libræ, ac etiam Sororibus Ordinis Prædicatorum aliæ X libræ.

ANNOTATA D. P.

a Supertunicale intelligo, togam vel chlamydem.

b Camisia, a Cama lecto, indusium dicitur sive interula: completa autem censeri videtur, quando additur sudarium cum calceolis lineis, aliove apparatu interiori.

c De Conventu Prædicatorum Perpiniani egi 24 Junii, ubi de S. Joanne Bapt. occasione manus sinistræ istic servatæ.

d Caucoliberis, vulgo Collibre Hispanis, Francis Collievre, oppidum littorale in Russinonen si comitatu ad radices Pyrenæorum, 5 leucis a Perpiniano. Nondum is conventus venerat in censum a Bartholomæo Pisano collectum an. 1400.

e Podium-Ceritaniæ vulgo Puicerda caput Provinciale istius.

f Villa franca, ad aliarum synonymarum distinctionem Confluentum, vulgo de Conflent dicta, 10 leucis abest Perpiniano ad radices Pyreneorum, in comitatu Ruscinonensi.

INCIPIT OCTAVA PARTICULA.
De ordinationibus ad officium Magistri-rationalis & sibi subjectorum pertinentibus

[Praefatio]

Frontalis imago, præter Cancellariæ figuram exhibere videtur Regem, alba mula invectum, cum sella rubra, veste rosacei coloris, pileo seu galero ceruleo, rubri serici paratura subtexto, Fundus tabulæ hac parte purus relictus a sculptore, in ipso codice distinguitur violaceis tessellis ad eum modum quo ceruleis distinguitur similis fundus post imaginem Regis Jacobi, facientis primam sui libri litteram in tabula 1.

De falliis. ℞. I.

Cum deceat Principes providos, circa ea quæ eorum honores videntur concernere, [Ne facile a Curia absint domestici,] ingeniis prævidere; sitque honor non modicus illis, habere continue penes se præsentias suorum domesticorum; quorum plures, si absentes a Curia sua gagia a sive quitationes reciperent; forte, imo sine forte, frequenter ipsam continuarent & associare curiam omitterent.

[434] [statuitur, ut nemo prose, vel suis animalibus gagia accipiat,] Ideo statuimus & etiam ordinamus, quod nostris domesticis quibuscumque, nisi pro illis dumtaxat diebus, per quos in nostra Curia præsentes, saltem aliqua hora diei vel noctis, affuerint, ex suis gagiis vel quitationibus eis pro animalibus aut animali, per ipsos tenendis, aut pro victu dari ordinatis, aliquid eis minime præbeatur. Decernentes quod omnes, a nostra curia quitationes recipientes, pro duobus vel pluribus animalibus, medietatem nimirum ipsorum animalium in equo vel equis tenere sint adstricti. Et si contra fecerint sexdecim dierum pro quolibet equo, [nisi pro diebus quibus servierit:] & octo dierum pro singulis aliis animalibus tenere omissis, in suis quitationibus die quolibet aggraventur. Illis vero tenere debentibus unum animal, qui illud tenere omiserint; licet diebus singulis præsentes in curia fuerint; tantum medietatem dictorum gagiorum sive quitationum eisdem solvi debere declaramus.

[435] [nec qui abfuerint die Pentecostes,] Præterea declarantes, quod recipientibus pecuniam a nostra Curia; nihil nisi illis qui in nostra Curia festo Pentecostes præsentes fuerint, nisi aliter, dando eis b pannos, ordinaremus, exolvatur: nec etiam jura alia eis, ultra quitationes pro animalibus assignata, nisi semel ad minus in anno in Curia nostra fuerint visi, solvantur ullo modo. Illis vero qui a nostra Curia vinum & ceram & panes recipiunt, pro diebus quibus in Curia fuerint, præstetur tantummodo. Nuntiis autem per Nos ex dictis domesticis destinandis, si durante hujusmodi destinatione eis de nostra pecunia necessaria fuerint exhibita, [exceptis nuntiis, si fuerint a Curia alio missi.] de qua reddant Rationali computum, fiant falliæ in omnibus, prout supra, excepto in vestitu, si infra ipsum tempus festum Pentecostes contigerit evenire. Verumtamen si Nuntii prædicti mare transfretare haberent, & ex hoc sua animalia secum ducere non valerent, eo tunc sua gagia seu quitationes pro ipsis animalibus, hic hac de causa dimissis, etiam expensas pro personis de illis pensantibus recipiant integras & habeant.

ANNOTATA D. P.

a Vide Cangium ad vocem Vadium, unde Gagium duci creditur, & significat stipendium famulare vel militare; atque hinc gagiare, stipendio conducere. Significat etiam Gagium mulctam pecucuniariam.

b Quid hic proprie significet pannus, non facile divinaverim. Cangio quidem videtur posse Sumi pro parte vestis, sive pro segmentis panni, quæ ex thoracibuspendent, sed neque hic neque alius sensus Gallicæ vocis Pan quidquam ad Gagia facit, quod ego quidem divinando assequar.

De Logueriis animalium. ℞. II.

Cum quis ad laborem admissus, a condigna non sit mercede depellendus; ideo statuendum ducimus & ordinandum, quod personis quibuscumque solitis eorum bigas & suorum animalium, [Ut animalium locationes rite solvantur,] locare, quæ cum animali, vel sine animali, pro nobis aut nostris negotiis, sponte vel coacti, in officio nostri Majoris Zemblerii servitium impenderint, decentia impendantur logueria.

[436] Ordinamus igitur, quod cuilibet personæ, quæ cum animali, sive de sella, sive de bast a fuerit, [statuuntur 16 denarii ductori,] per nostrum majorem Zemblerium vel Subzemblerium, pro nostris negotiis conducta, per ipsum Zemblerium de nostra pecunia, pro unaquaque die, qua in nostro fuerit servitio, tam pro se quam pro animali, sexdecim denarii Barcinonenses, & magis unus denarius Barcinonensis pro ferraturis ipsius animalis, [præter ex pensas faciendas.] etiam & omnes expensæ quas dicta persona pro suo victu & animalis fecerit existens in ipso nostro servitio, dentur plenarie & solvantur. Cuilibet vero personæ sine animali, [& 12 pro anomali,] pro nostris negotiis per dictum Zemblerium, vel ejus nomine alium conducendæ, dentur eidem per eumdem de logerio XII denarii Barcinonenses: nisi majus vel minus ipse Zemblerius illi viderit fore dandum.

[437] Insuper ordinantes, quod animalia conducenda per nostrum prædictum Zemblerium, [non nisi ad 300 lib. onerando,] deferre quamlibet sarcinam, ponderantem ultra tria b quintalia, minime teneantur. Verum si præfatus Zemblerius, vel alius quicumque, aliquod animal ex prædictis animalibus oneravit, invito ductore illius, contra hujusmodi nostram ordinationem, [alias damnum resarciet Zemblerius.] & ex hoc illud animal mortuum vel debilitatum fuerit; eo tunc dictus Zemblerius, vel alius qui inde culpabilis extiterit, de suo proprio valorem dicti animalis sic mortui, vel minus valentiam, ubi non mortuum, sed debilitatum fuerit, soluturum dicto ductori merito agnoscat obligatum. Et quoties dictus Zemblerius per ductores dictorum animalium fuerit rogatus, ponderet in illorum præsentia sarcinas, seu cargas eis ordinatas ad portandum. c

ANNOTATA D.P.

a Bastum, Clitellæ dicuntur, a Teutonico bast funis, quia funibus adstringuntur, non loris, ut sellæ equestres.

b Quintale sive Quintallus definit Hovedenus pondus centum librarum de quo vide Cangium.

c Quod vacuum erat ultimæ paginæ implebat scutum Domini Guilielmi de la Baume, scripto Codice tunc appictum, cum is venit in potestatem dicti Nobilis viri. Omnia duplo minora in Præfatione exhibui n. 10.

BREVIS HISTORIA REGUM MAJORICENSIUM

§. I. Insulæ & regni Majoricensis expugnatio, Mauris inde ejectis.

Index Comitum Ruscinonensium, anno MDCXLII Tolosæ in Aquitania editus a Joanne Samblancato, viro istic erudito, declarat, quomodo extincta, prima comitum ab Unfredo ductorum stirpe, octavus in possessionem Ruscinonis ac Ceritaniæ venerit Alfonsus Aragonum Rex eo nomine primus, [Regni Majoricensis conditor.] anno ab incarnatione Domini MCLXXVIII. Filius ejus Petrus II ipsas patruo Sanctio proprias habere permisit. Hujus filio Nunnio sine liberis defuncto, decimus Comes nominatur Jacobus I Rex Aragoniæ, qui pulsis Balearium possessione Mauris, gloriosum Conquæstoris titulum meruit; felicissimus ætatis suæ Princeps dicendus, si quam facile a Francis, aliquid veteris juris in istas sibi confines provincias prætendentibus, obtinuit pacem eamque perhonorificam; tam firmam domi pater inter filios stabilivisset concordiam. [Iacobus I Aragoniæ Rex,] Quomodo autem hac frustratus, illa potitus sit, priusquam ex Samblancato narrem, & exinde Majoricensium Regum historiam prosequar, placet exponere Balearium expugnationem, obiter in Præfatione delibatam, sicut eam lib. 12 rerum Hispanicarum cap. 14 exponit Joannes Mariana noster in compendium redigens, quæ Hieronymus Zurita prolixius refert primis decem capitulis libri 3 Annalium Aragoniæ. Opportunus utique ingressus hinc dabitur in Historiam eorum, qui ex Jacobo Conquæstore prognati regnum istud tenuere, aut eo pulsi jus in ipsum.

[2] Jacobum Aragoniæ Regem qui compositis Procerum motibus specimen indolis egregiæ dederat, atque præstantis, [intellecta fertilitate Balearium,] una belli adversus Mauros sumendi cura, dies noctesque solicitabat. Accidit, ut Tarracone in convivio, quo splendide acceptus erat a cive ejus urbis primario Petro Martello, (forte erat prospectus in mare) remotis mensis, inter varios sermones, ut fit, de vicinis insulis disputatio iniretur. Petrus occasione arrepta, quanta esset commoditas Balearium atque nobilitas, quanta fertilitas agri, damnaque, quæ propter locorum vicinitatem nostris littoribus inferrentur, longa oratione disseruit, rerum & locorum a multo usu peritissimus. Retabohihes earum insularum Rex erat, religione Maurus. Forte acciderat, ut naves aliquot Catalaunicæ ab insulanis essent captæ. [& privatis injuriis motus,] Missus fecialis damna ut reponeret, & naves restitueret Maurum postulavit Regis Aragonii nomine. Maurus insigni fastu, ecquemnam Regem nominaret, rogavit. Ille Aragonio, inquit, Rege illo genitum, cujus virtute ad saltum Castulonensem gens vestra cæsa, & profligata est. Parum abfuit eo responso reddito, quin violaretur: jus tamen gentium valuit; ita ut continuo ex insula cogeretur abscedere.

[3] [in eos proximo Majo decernit expeditionem;] Iis injuriis Aragonius Rex provocatus, libentius bellum sumpsit. Barcinone in conventu procerum, de totius belli ratione coram Rege disputatum. Sancitum ut mense Majo dimidiato, copiæ omnes ad portum Salonium convenirent, unde parata classe trajiciendum erat. Hæc omnia tam propensa provincialium voluntate audiuntur, ut Bovaticum semel tantum Regibus concedi solitum, populis volentibus denuo fuerit impetratum.

[4] [& magna classe instructa,] Rex soluto conventu, Tarraconem ad tempus præsignatum discedens, æstatis reliquum classe comparanda, instruenda ornandaque exegit. Magnus undique ad Regem militum concursus fiebat, eo Duce quoduis periculum adire cupientium. Mense Septembri milites in naves impositi e portu solverunt, numero ad quindecim millia peditum, equites mille quingenti. Classis centum quinquaginta quinque naves numerabat, Onerarias quinque & viginti, Longas duodecim, reliquas speculatorias, victuarias, hippagines. Provectos in mare, ac ferme in conspectum majoris Balearis, quo navigabant, progressos ventorum procella desiecit tanta, ut cursum teneri posse non sperarent. Vicit tamen Regis constantia: & ad occasum Solis Euronoto remittente, cui ea loca obnoxia sunt, commutatoque in Circium, quod navigationis reliquum erat, prospere confecerunt.

[5] [in Majoricam tendit:] Insulæ quadrata forma est. Quatuor anguli totidem cæli plagas spectant. Palumbariæ portus, cui Columbaria insula objecta est, ad Occasum pertinet. Promontorium Salinarum ad Meridiem. Medio fere intervallo Majorica urbs Insulæ caput interjacet. Petræ & S. Vincentii promontoria, ad Orientem vergunt & Septentriones. Petræ promontorio Polentia haud remota est, olim Romanorum colonia, nunc modicum oppidum, sed portu insigne; eum quia classis tenere non potuit venti flatu prohibita, Palumbariam necessario petiit, triginta millibus passuum aburbe dissitam. Regia triremis in eum portum plenis velis invecta primum est: [exscensionem facit in portum S. Pontiæ.] deinde reliqua classis nulla navi desiderata. Verum cum præ Maurorum multitudine, descensus in terram tutus non esset, ad Sanctæ Pontiæ portum, ulterius aliquanto versus Meridiem & Occasum itum est. Ibi excensione prohiberi nostri non potuere. Levia modo prælia fuere, nostris prospera, barbaris semper adversa.

[6] [Urbem assessurus] In urbis Majoricæ expugnatione summa totius expeditionis vertebatur. Cui urbs cederet, ei insulæ imperium contingere necesse erat, quod neutra pars ignorabat. Rex Maurus Portopineum, vicinum urbi montem, castris occuparat, numerosis copiis, quas magnis delectibus conflarat ferox magis quam validus. Nostri dum incautius iter faciunt, longiusque hostem abesse credunt, pene oppressi ex insidiis sunt. Ac Guillelmus Moncada Bearnæ regulus, & Raymundus Moncada pluresque alii ex ea gente, [cladem aliquam ex insidiis patitur] qui in prima acie curabant, & sinistrum cornu hostium agressi erant, in primo conflictu occubuerunt. Grave id detrimentum fuit. Cujus Rex inscius, reliqua Maurorum agmina magno impetu invasit.

[7] Erat genus pugnæ, quale barbaris esse consuevit, [acie confligit;] perturbatæ atque tumultuariæ. Ordines non magnopere servabant rari modo, modo conferti pugnabant. Si premerentur, pedem referre & loco excedere soliti, collectis rursus viribus repetebant pugnam. Res proxima periculo fuit, ne nostrorum virtus ab hostium circumfusa multitudine opprimeretur. Omnia tamen Regis sive virtus superavit sive felicitas. [tandemque repulso hoste,] Barbari primum loco moti, deinde in fugam compulsi: cum se in castra retulissent, superato monte captisque castris, omni ex parte victi sunt. Fugientes sequi non placuit: quod proximus illis receptus esset: regii continenti totius diei labore defatigati, equi, hominesque.

[8] Admota subinde urbi castra. Et quoniam Mauri copioso commeatu instructi, nihil voluntate facturi videbantur, [castra ponit.] quæ expugnandis urbibus usui esse solent, magna diligentia comparata. Machinæ quatiendis mœnibus extructæ: balistæ catapultæque, plutei vineæque subruendo muro. Fossa, urbis profunda lataque, materia repleta. Hæc non paucis diebus administrata: cum opera per se difficilia, hostes impetu & ex insidiis disturbare conarentur. Vinearum ope muro tandem succeditur. Dolabris quatuor turrium imi lapides convulsi: eæque contis sustentatæ, uno tempore igne supposito corruerunt. Barbari ex iis rebus metu perculsi, conditionis primum spem, [oblatas deditionis conditiones rejicit:] deinde ea cogitatione depulsi, deditionis tentarunt, salutem pacti, atque facultatem, qui vellent in Africam Regem Maurum sequi, cum rebus suis navigandi. Æqua ea conditio plerisque proceribus videbatur, Nunnio præsertim Ruscinonensi Comiti, cui cum Rege barbaro de ea re colloquium fuerat. Verum Bearnensis reguli, propinqui & necessarii pulcherrimum consilium, sævo vindictæ studio, disturbarunt: cum ignominiosum fore, atque fœdum dicerent, nisi Maurorum excidio tantis Principibus vindicatis, bello finem imponere.

[9] Obsessi desperatione salutis in furorem acti, majori quam antea animo urbem defendunt, sæpe nostrorum non exigua cæde: [extremum assultum facturus,] prorsus ut jam atrocis consilii auctores ipsos pœniteret, si liceret, retractare parati. Ad extremum muri magna parte prostrata, per strages & lapidum rudera evadendum erat. Noctu quidam irrumpendum disputabant, quo tempore urbis vigiliæ remiserant. Rex veritus nocturni temporis licentiam, portas murosque asservari jubet, ne hostis effugeret. Ubi illuxit, instructa acie urbi proximus ex loco unde exaudiri posset, hanc ad milites orationem habuit. “Parem vestris laboribus gratiam rependere nostræ facultatis non est. Habere numquam desistam. En novi meriti offertur occasio. Urbem opulentissimam expugnare hodierna die paratis, cujus spoliis divites evadetis haud dubium, [hortatus milites,] beatique adeo. Civium strage amissos, injuria socios, amicos & necessarios vindicabitis. Nobis vestro labore novum imperium, novumque regnum paratur. Obsessi confecti inedia sunt, imminuti numero, metu debilitati. Pergite ergo, magno animo in urbem invadite. Numen propitium habetis. Hæc meta laborum erit, gloriam conciliabit & immortalitatem. Iis maximum periculum, qui hostium congressum formidabunt, Audacia, conantes proteget.”

[10] Hæc ubi dixit, semel iterum & tertio pugnæ signum dat. Milites timor insolitus aut stupor, nescio quis occuparat. [Urbem vi capit,] “Rex, Quid inquit, irruere cessatis? Magno agite animo, invadite”. Ad eam vocem magno clamore edito in urbem irrumpitur. Mauri desperata salute locis omnibus occurrunt. Pugna multis partibus fit. Nostri tandem cæsis fugatisque adversariis urbe potiuntur. Regem Maurum in latebras compactum, [facta deditione] Jacobus Rex barba apprehensum (nam ita se facturum antea jurarat) bono animo esse jubet, atque de salute bene sperare. Arx continuo dedita est, atque in ea Regis filius captus, tredecim natus annos: cui postea Christianis sacris imbuto, Jacobo nomen fuit: prædiaque deinceps in agro Valentino, Gotoriumque oppidum, utrumque Jacobi Regis dono.

[11] [fundataq; ibi Ecclesia victor redit] Capta est urbs Majorica pridie Kalendas Januarii, initio anni millesimi ducentesimi trigesimi. Sedes Episcopi ac domicilium in ea urbe constitutum; tametsi Barcinonenses sacerdotes disputabant, sui juris effectam esse ex tabulis nimirum vetustate obsoletis. Reliqua insulæ oppida, & arces brevi in potestatem redactæ: rebusque omnibus compositis, militum primum maxima pars in patriam dilapsa est: deinde Rex in Catalauniam navigavit.

[12] Hactenus Mariana ex Zurita contracta, quibus libenter ex eodem addiderim, [ceteræ insulæ veniunt in potestatem.] quomodo Majoris Balearis fortunam secuta Minor ac reliquæ deinceps insulæ sint, id ille sic narrat tom. 3. lib. 32. cap. 6. in fine: Minorica cernens hanc Majoricæ fortunam, facta est tributaria Regi Jacobo. Duobus annis post Guilielmus Mengri, Electus Tarraconensis vicit Yvisam anno 1230, quando se sponte quidem, sed metu tamen etiam dediderunt insulæ, Formentera, Cunicularia, & Capraria.

[13] [Rex, Aragoniæ titulo contentus,] Poterat exhinc Jacobus Rex Aragoniæ & Majoricæ dici; sed grandiori titulo contentum vixisse, donec ex ejus diplomatis (quæ necdum vidi) probetur contrarium, tamdiu credam, quamdiu videboin hisce Legibus Palatinis auctorem dici Jacobum II, qui alias respestu avi sui, de quo mox, Jacobus III nominandus fuisset. Igitur Majoricense regnum tunc primum institutum fuisse dicam, cum ipsum secundo genito suo Jacobo, Regum Majoricensium primo, tradidit Iacobus Conquæstor. Hoc autem regnum, cum fuerit ejus virtute acquisitum, neque Aragonicæ Coronæ umquam antea subjunctum, potuit illud sine justa cujusquam querela dare cui vellet, etiam externo, summo jure tenendum: de Ruscinonensi & Ceritaniæ Comitatibus non item; quippe Alfonso I jam antea acquisitis, & per Nunnii Comitis beneficiarii mortem denuo reductis ad jus coronæ: a quo non videbantur posse sic absolvi, quin supremum in eos jus penes Regem remaneret; ut de Francorum Regibus taceam, qui etiam ipsi juris aliquid in eosdem Comitatus, inter Aquitaniam & Catalauniam medios, prætendebant: unde difficultates utrimque extiterunt uti pergo verbis Samblancati narrare.

§. II. Initium regni Majoricensis, in eoque primus Jacobus Jacobi Aragoniæ R. secundogenitus.

[14] Iacobus opibus Nunnii defuncti, & orbitate potitus est, eoque imperitante, Ruscino Cateloniæ nomine comprehensa est. [Rex & Comes institutus Iacobus] Nam anno millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, cum in conventu Barcinonensi de finibus ageretur, definitum, Cateloniam ab Hispania Sicori & Cinga fluminibus, a Gallia Salsulis terminari: idque inconsulto Gallorum Rege… Sed jam Aragonii pro regibus se ferebant, nullo ad Gallos respectu. Neque re ea movebantur, propter segnitiem… Ludovicus nonus, cui mortuo divini honores decreti, jura ab aliis pœne fastidita repetivit. Ibatur in bellum, nisi Jacobus Ludovico Corbolium obviam venisset anno MCCLVIII. Ibi congruentia tempori & rei utrimque dicta, atque Ludovicus blanditiis retentus, ne jus suum persequeretur, & ad sanctiora aversus: [rebus cum gallo compositis] convenitque ut Philippus Ludovici filius Isabellam filiam Jacobi in matrimonium acciperet. Hoc fœdere, & complexu amico Ludovicum præoccupatum sacri belli consiliis Jacobus pervertit. Quippe cautum, ut alter alteri jus suum remitteret, neque Ludovicus imperium ullum trans Pyrenæum, neque Jacobus cis Salsulas quidquam reposceret… Tanti fuit affinitas, ne nurum cum dotalibus discordiis domum deduceret. Anno millesimo ducentesimo sexagesimo sexto nuptiarum solemnia Arverni celebrantur.

[15] Ex tam illustri connubio, & summa in Cateloniam potestate comparata Jacobus gaudium agitabat: non tamen sincerum erat, quia filii de imperio patre vivo inter se contendebant. Tantus est ambitionis, & spei conceptæ impetus, ut nec patris majestas, nec fraterna caritas Petrum remoretur. Ne ab altercatione ad mortes iretur, Rex in comitiis Barcinonensibus voluntatem suam vulgavit, ut eam consensu populorum, & auctoritate firmaret; filiique non odia & dissensiones, sed concordiam, animosque fraternos ad successionem afferrent. Quid Ferdinandus & Sanctius ex bonis paternis habuerint, scire nihil attinet. [secundo genitum suum declarat Regem Majoricensem] Cæteris hac forma imperium divisit. Petro majori natu Aragonibus, Valentinis, & Catelanis imperitare concessum. Jacobo ætate proximo Balearem majorem, & Ebusam cum nomine Regio, & insignibus legat, & præterea Ceretaniam, Ruscinonem, & Monpellerium optimo jure possideret, nec fratri parere cogeretur: præscriptumque, ut alter alterius orbam sine posteris domum obtineret. Hæc tunc accepta. At Jacobus concordiam cum Gallo sincera fide coluit, fœderisque recentis legibus constrictus discordias procul habuit, neque passus est Petrum filium bellum inferre Ludovico Regi, ad quem ex pactis cum Tolosate initis, omnis illius ditio accesserat.

[16] [non sine sensu primogeniti Petri] Petrus inquies, cum omnia conturbare vellet, Raymundum Comitem, quem præteritorum pœnitebat, primo impulerat ad dimittendam uxorem, suscipiendosque ex alia liberos, queis priora fœdera Gallica confunderet. Ubi frustra erat, & Comes vita excessit, sese a Comite ad imperium ultima voluntate vocatum esse, vocarique a Tolosatibus vulgabat. [eum tamen dissimulantis] Itaque conquirere juventutem, copias expedire, & suis viribus tantam molem invito patre suscipere velle. Eo tempore Queribuscum a Ludovico in finibus Septimaniæ conditum Tautabello adversum, ut eo præsidio aditus obtineret. Sed miles Hispanus jussis Regiis obtemperavit, eoque se suas in sedes recipiente, & per invidiam fratrum Petrus destitutus, antequam quidquam conaretur, defecit. Deseruerat bellum, turbidis tamen clamoribus rapi sibi Tolosates querebatur, suo tempore arma repetiturus. Domestica certamina eum tenuere: ad fratres æmulationis suspectos, patremque fatigandum conversus est. Jacobus Rex utcumque coërcitis suorum odiis adversum Mauros bellum movit, in quo multa ipsi prospera evenere. Tandem profectus ad Montesanorum rebellionem puniendam adversa valetudine corripitur Setabi. Antequam admoveretur ultimis, [dum Tolosano Comitatui inhiat.] personam Regis ponit, & monasterium Populetense intrat, ut Cisterciensi disciplina informatus tranquillius agitaret. Cum in pejus iret valetudo, Valentiam delatus ibi mortem obiit anno millesimo ducentesimo septuagesimo sexto. Princeps cognitus utriusque fortunæ experimentis, cuique neque moderatio inter prospera, neque constantia in adversis defuit. Clementia vero singulari extitit: cumque omnem ætatem egerit inter suorum factiones in neminem ferociam prompsit, præterquam in hostes: atque hac æquitate animi meruit non tantum inter bonos Principes, sed etiam clarissimos censeri.

[17] Post mortem Jacobi Regis iterum filii, ex Violantilla uxore suscepti, [Rege patre mortuo erumpit dissidium] in discordiam prorupere. Petrus iniquo animo ferebat Jacobum fratrem amplo & opulento patrimonio donatum esse, & dissolutionem esse regni, si quæ unita esse oporteret, separata obtineret, querebatur: vivoque Jacobo contestatus fuerat, si quid per patriam potestatem probare cogeretur, id pro vano & irrito se habiturum. Itaque urgebat fratrem, ut a se Balearem, aliaque tamquam subditus acciperet, Regibusque Aragoniis in posterum reverentiam haberet. Jacobus primo testamentū patris obtendere, fratrem que rogare ne illius voluntatem conturbatum iret, seque suam dignitatem cum splendore obtinere pateretur. Ubi gravior necessitas est admota, concessit anno millesimo ducentesimo septuagesimo nono, ut in fide fratris esset, regumque sequentium, non sine ultionis cupidine palamque conquestus sibi per vim prærepta, [inter fratres] quæ donatione patris deferebantur, satis habuit hoc sibi concedi, ne omni imperio spoliaretur. Neque tamen Jacobus fratrem observare destitit, eumque Tolosam sequenti anno comitatus est, ubi inter eos & Philippum Francum de ditione Monpellerii actum; convenitque, ne obtentu permutationis cum Episcopo Magalonensi factæ, Philippus veteri jure Jacobum deturbaret. Petrus vero non tantum in fratrem, sed etiam in totius Christiani nominis parentem, ingenii acerbitatem protulit, neque solitam prioribus regibus venerationem erga summum Pontificem exhibuit; & tributum pendi solitum Sedi Apostolicæ, ex quo Petrus secundus regnum vectigale fecerat, solvere abnuit. Cum monitus per nuntios ad obsequium non redibat, & frustra pœnitentia sperabatur, Diis inferis a Pontifice devovetur: eodemque decernente regnum Carolo Philippi Franci filio quasi præda divisum anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto.

[18] Ubi a Philippo expedita sunt arma, & instructo agmine incedere cœpit, ut filium in possessionem Aragoniæ deduceret, [Aragonius Perpinianum occupat,] Petrus Perpinianum Jacobo per vim ademit: seu crimini dabatur inclinatio in Gallum: seu invisus erat, quod gratia Pontificis Maximi subniteretur, passusque esset regnum Valentinum sibi offerri: seu cum bellum Gallicum in expectatione esset, eo præsidio aditus in Cateloniam obstruebantur. Philippus tamen progressus est cum exercitu, & a Jacobo, cui ipse sinum adversus vim Aragonii obtulerat, urbibus ditionis Ruscinonensis comiter exceptus. Ibi absentiam Petri rebus Siculis intenti occasionem suam faciens, perpinianum obsidet, capitque, brevique omnem regionem finitimam in potestatem redigit. Gerundam usque arma proferuntur; qua capta, quod satis arduum fuit, senescere vires & morbis carpi; paulatimque corruptiore aëre luem magis magisque vulgari; Philippus ipse febricitare. Tunc omisso bello cura valetudinis subiit, flexitque Perpinianum, ibique extinctus est anno millesimo ducentesimo octuagesimo quinto. Duce mortuo bellum manebat: quia Philippus filius dignus ad suspiciendum jus & imperium relinquebatur, verum Belgicis tumultibus abstractus, [& filius ejus Baleares.] omnem Aragonii procellam Jacobi sustinendam reliquit. Petrus enim liberatus hoste Gallo ex prima consternatione excitatur: redeunt paulatim animi atque vires, nec tantum par defensioni erat, sed etiam ultionem parabat. In medio apparatu abreptus morbo bellum & vitam deseruit anno ducentesimo octuagesimo quinto supra millesimum. Mutatus erat dux non hostis. Nam Alfonso filio mandata erat expeditio Balearica, qui festinavit, ut patri lætitiæ materiam præberet æmulo evoluto: eo infestior Jacobo, quo eum minus propinqua necessitudine contingebat. Is igitur male affectus in patruum, odio celeritatem addidit, effecitque, ut pæne eadem dies jussa patris, & exsecutionem conjungeret, statimque Jacobi præsidia Baleari & appositis insulis dejecta.

[19] Neque Jacobus hæc vulnera compressis manibus ferebat: sed averso Aragonio, & flagrante seditione Procerum regni, ipse novam flammam inferebat, Emporitanum agrum oppugnabat, gravisque erat minoribus opppidis, validis urbibus graviora minabatur. Hos animos faciebat Philippus Pulcher, qui rursus Aragonium invadere destinabat, icto fœdere cum Sanctio Castulonensi, a quo hostilis æmulatio cum Aragonio exercebatur. Hanc belli molem Carolus Neapolitanus pactis induciis discussit, ad Juncarias congressus cum Alfonso. His via patefacta est ad pacem conciliandam, quæ tandem Cardinalium interventu Tarascone in Gallia sirmata est. [quibus per pacem receptis] Non contendit Francus jure, quod ex sanctionibus Pontificum in ditiones Aragonii usurpabat. De Baleari restituenda nihil cautum ad præsens, quamvis mentio injecta, quam mors Alfonsi oppressit. Res Aragonias Jacobus Alfonsi frater adeptus erat. Apud eum non defuit Gallus pro Belearico deprecator: tarde tamen, nec nisi anno millesimo ducentesimo nonagesimo quinto Anagniæ ad Bonifacii Papæ auctoritatem concessum, ut Jacobus regnum reciperet. Quamvis Aragonius fidem per legatos obstrinxisset, non nisi tertio post anno explevit. Adeo facilius est sua dare, quam aliena reddere: quia ibi gratia liberalitatis inest, hic rei violentiam retentæ professio. Argiliense castellum Ruscinonis constituitur Regum colloquio, ut coram finirent, quæ per nuntios ægre expediebantur. Ibi concordiam inter se sanciunt. Belearicus recipit regiam dignitatem coërcita potestate: sed ditio aucta, ut donum esset suæ benignitatis Aragonius imperium protulit minore Baleari adjecta: summum jus retinuit: Deus testis firmandæ paci adhibitus.

[20] Redintegrata per novum fœdus amicitia fidem utrimque intendit. Aragonius quidem Sanctio Balearici filio Mariam filiam Caroli Neapolitani Regis per legatos impetravit uxorem, [Majoricensis Aragonium juvat] ita ut Robertus Dux Calabriæ Sanctiam Sanctii sororem in matrimonium acciperet. Eas affinitates validas ducebat, queis res Aragoniæ, & Siculæ continerentur. At Ferdinandus frater Sanctii, ut Aragonio gratiam referret, in expeditione Almariensi promptissimum studium exercuit, gloriæque suæ, & utilitati Aragonii consuluit. Cum maxime obsideretur Almaria, nuntiatur Regem Granatensem inclusis in subsidium adventare. Jacobus Aragonius, cum satis virium esset capessendo prœlio, [ad capiendam Almariam.] & obsidioni continuandæ, Ferdinandum castra, & obsidium curare jubet, cum mandatis, ut se munimentis teneat, & tantum ex commodo suo pugnet: ipse cum robore exercitus obviam procedit hosti, congressusque eum fundit. Par ad urbem fortuna fuit: Ferdinandus præsidium erumpens compressit, in murosque compulit ad sua tutanda, qui obsidentium munitiones exscindendas sumpserant. Ita feliciter a Rege & a Legato pugnatum; amboque subnixi victoria acrius urbi instabant. Illa, cum nihil opis in suis aut externis videret, sese victoribus permisit. Captæ gloria maxima ex parte ad Ferdinandum redundavit. Atque ita concordia inter Aragonium & Balearicum non tam vinculis pacis, quam mutuis officiis coaluit. Hujus concordiæ fructum Jacobus aliquot annis percepit eo jucundius, quo gravioribus casibus jactatus fuerat. Decessit anno millesimo trecentesimo duodecimo, varia primo fortuna conflictatus, nec tantum sedibus ejectus, fractoque solio, verum etiam animo: imperium tamen recepit, & fide stabile reliquit.

[21] Jacobus autem Sclaramundam Rogeri, Bernardi Fuxensi Comitis filiam ab anno millesimo ducentesimo septuagesimo tenebat matrimonio, [Istius successori filio] prius frustra pactus nuptias filiæ Comitis Nivernenfis. Ex ea filios quatuor susceperat. Jacobus ætate prior, cum indole esset rerum civilium parum capaci, apud Sodales D. Francisci vestem mutavit. Philippus fratrum novissimus divino cultui sacrisque se addixit, eoque ambo paterni regni expertes. Ad Sanctium imperium Balearicum cum omni patris ditione delatum. Is statim se in fide Aragonii futurum juratus promisit. Ita jam consuetudo ferebat, tutiorque ipsi dominatio contingebat manenti in potentioris fide, quam si ad libertatem & spes incertas respexisset. Nam illi de Mompellerio controversia facta a Ludovico Francorum Rege, [Montem-pessulanum Franci cedunt,] diesque constituta, qua coram senatu Parisiensi responderet. Sanctio cum potiorem jure, & armis validiorem vincere non posset, consultius fuit precibus aggredi. Aragonius adhibitus, qui cum auctoritate regia, tum verbis supplicis orans, ne per tot annos omissa resumeret, atque veteri possessione depelleret propinquum suum, obtinuit ut interim jura sua Francus dissimulatione transmitteret.

[22] Exin Sanctius res pacatas habuit, ne tamen erga Aragonium immemor beneficii ageret, aut resides populos attineret, [qui Aragoniis in Sardiniam moturis] ducere in hostem statuit, quem Aragonius fecerat. Pisasani partim Pontificum auctoritate, partim violentia supremam dominationem in Sardinia habebant, cujus imperium Petrus Aragonius affectaverat. Consilii irritus, animum eundem in successores transmiserat: qui aliis curis intenti distulerunt spem, [se jungit contra Pisanos] non dimiserunt, & interim arma Aragonio minitabantur potius, quam inferebant. Nam Jacobus secundus, ut Alfonsum filium velut æmulum, & regnanti gravem amoliretur, ostentat illi Sardiniam. Alfonsus feruidi animi Princeps anno millesimo trecentesimo vicesimo secundo rapit occasionem, multosque incœpti fama evocavit, [& bello confecto moritur, 1324.] quasi non ad labores, & bellum gerendum, sed ad prædam dividendam, & regnum auspicandum invitarentur. Ea cœpta in primis Sanctius juvit, comparata viginti amplius navium classe, datisque militi in quatuor menses stipendiis. Ubi vario marte res gerebatur, & arma utrinque exitiosa erant, bellum pactionibus compositum. Pisanis, gentitum mari validæ, vectigalia relicta: regium insulæ arbitrium penes Aragonios mansit. Non longe ultra eam expeditionem Sanctius vitam produxit, & anno millesimo trecentesimo vicesimo quarto agens Formicariis oppido Ceretaniæ, fato sine liberis concessit.

§. III. Jacobi II. fortuna fere constanter adversa, & infelix exitus.

[23] Alfonsus qui ulteriores populos lacessiverat, ditiones Sanctii tam opportunas morte Principis vacuas invasit: populos volentes in side recipiens, [Sanctii nepos Iacobus ex fratre Ferdinando,] repugnantitibus necessitate illata. Jacobus, quem Sanctius patruus heredem instituerat, tunc minus erat idoneus regno. Quippe deerat robur ætatis, nondum undecimum annum egresso. Regiam tamen indolem præ se ferebat, multumque ad splendorem & gratiam conferebat gloria Ferdinandi patris. Is cum ex patriis facultatibus perparum delibasset (nec enim conjectura de Ruscinonensi & Ceritano Comitatibus ipsi a patre attributis, in Præfatione num. 8 proposita, aliunde confirmatur) cum inquam, de patriis facultatibus perparum delibasset. Fratris Sanctii Regis opes animo æquavit, atque a virtute imperium petivit.

[24] Id temporis sub annum millesimum trecentesimum decimum tertium Græcia discors inter se a Latinis in prædam dividebatur, [rebus in Catalaunia & Sicilia bene gestis claro] atque Catelani facto globo concurrentes, Ferdinandum in partem victoriæ vocabant, tradito imperio. Neque illos ducis primo, neque illum militiæ pœnitebat. Mox cum orta inter alios duces seditio, cædes, & graviora facinora eliceret, atque arma in hostes parata in sese verterentur; Ferdinandus talem militiam detestatus navem conscendit, retro concessurus in Siciliam, ubi minus periculi, & nihil infamiæ apparebat. Antequam appelleret, captus, ab iis, qui maris custodiæ præerant, aliquandiu in potestate Roberti Neapolitani fuit, donec libertatem precio redimeret. Tunc partibus Siculis se aggregat, favitque Friderico. Bellum inter Robertum & Fridericum convaluit accessione & ope Ferdinandi, quod postea per inducias discussum.

[25] [& Peloponesi principatum consecute per uxorem,] Inter hæc Isabella, Ludovici ultimi Principis Peloponesi filia, uxor Ferdinandi anno millesimo trecentesimo decimo quinto Jacobum Catanæ peperit: atque vixdum tricesimus a partu dies & ipsa decessit. Principatum Peloponesi in viri domum intulerat, dotalem hactenus, ut causas belli præberet. At Ferdinandus haud rudis periculorum erat, atque hinc blandiente spe amplæ ditionis, inde magnæ gloriæ ex difficultate incœpti, instructa classe in Græciam trajecit; ususque fideli opera Catelanorum brevi omnem Peloponesum recepit. Sed brevis ejus victoriæ fructus fuit, victore in medio cursu rerum intercepto. Illius morte fortuna in aliud latus inclinavit, resque Peloponesiacæ pessum ierunt, posteris sub tanta mole oneri cedentibus. [in regnum succedit alterius patrui sui auxilio] Verum paterna decora invalida erant Jacobo munimenta adversus cupidinem Aragonii, nisi Sanctius in fide Philippi fratris viri sacrati omnia reposuisset, eo rerum pupilli procuratore constituto. Ille statim recte sibi mandatam hanc præfecturam ostendit. Quippe adito Cæsaraugustæ Jacobo Aragonio, nunc jura, mox necessitudinem, aliquando misericordiam objiciens, efficit ut omnia medio connubio coirent. Constantia neptis Jacobi, [anno 1328.] filia Alfonsi, quinquennis conjugali fœdere juncta est Balearico. Dos dicta ab avo ex maternis avitisque bonis: ipsi in paterna bona imperium restituitur: qui mox expleta pueritia, anno millesimo trecentesimo vicesimo octavo Aragonio jus supremum in omnes ditiones suas sacramento secundum veterem formulam sanxit.

[26] Hæc concordia deinde tenuit, neque quidquam turbatum dum socer & prosocer imperarunt. Ubi Petrus quartus rerum potius est mutata est facies, [qui sibi infensum Petrum Aragonium conciliaturus,] statimque indicia futuræ calamitatis apparuerunt. Nam ægerrime, & post multas ambages anno millesimo trecentesimo tricesimo nono Petrus Jacobum admisit ad solemne sacramentum. Ut autem averso animo acceptus, ita infenso Perpinianum discessit. Sed etiam atque etiam cogitans adversus potentiorem quiete sibi opus esse: bellum perniciem allaturum: statuit obsequii simulatione hominem violentum remorari. Itaque eum apparate, & comitatu quam maxime potuit splendido Avenionem visendo Pontifici maximo prosecutus est: neque minima pars pompæ fuit, cum Petrus urbem intraret medius inter Convenatem Cardinalem, & Ursinum Collegii Decanum. Sed unde gratia sperabatur, inde orta est odii occasio propter stratorem Balearici, [eum infelici consilio Avenionem comitatur] qui in transvectione Petrum incautus ministerii offenderat, dum habena equum Jacobo admovet. Quod cum fortuitum esset, Petrus in deterius interpretatum, tantum non in mortem medio foro ferrum distrinxit, non Regem, non ex gente Aragonia, aut proxima affinitate conjunctum cogitans, sed uti alienum, & plebœi generis aspernatus, Iram tamen recondidit, quæ non multo post majore impetu erumperet.

[27] Forte accidit anno millesimo trecentesimo quadragesimo primo ut Francus Balearico rursus impingeret litem intermissam de Mompellerio, Carladesio, [& bello Gallico occupatus] & Omeladesio, in iis jus summum vindicans. Jamque arces præsidiis obtinebat. Balearicus Petrum respicere, & submissis precibus poscere, ut sibi affini subveniat: illius maxime rem agi; quippe in iis, quæ ipse regeret, illum regnare. Ille haud diu cunctatus Balearicine rebus labentibus succurreret sibine consuleret, ubi cupiditas prævalebat, adeo non tulit opem imploranti fidem, ut novum illi periculum instrueret: in conventum Barcinonensem vocaret, intenderetque majestatis crimen, quod nummi, contra quam cautum esset, Perpiniani cuderentur, alia conficta, aut longe petita aggerans. Ex eo Petrus haud prospera fama fuit. Quippe omnibus constabat illum non aliena crimina, sed suæ impotentiæ confessionem edere. At Jacobus, ubi apud affinem perfidia, penes Gallum vis & arma, [frustra ejus opem implorat:] ipsi in viribus nullum præsidium, Clementi sexto querimonias defert. Ille licet rogaret, ne ante armis quam jure experiretur cum affini: oblivisceretur illum Jacobum, virum sororis suæ cogitaret; neque oppugnaret, quem avus paterque sublevarant: & sacrosanctam auctoritatem interponeret violentiæ Aragonii; non suppressit illius consilium omnia per injuriam gerendi. Nondum bellum erat, sed minæ & strepitus armorum audiebantur, cum Jacobus comite Constantia uxore Barcinonem venit anno millesimo trecentesimo quadragesimo secundo.

[28] Exceptus est humanius quam pro spe, Petrusque speciem reconciliati animi præbuit. Sed ea tranquillitas proximæ tempestatis præsagium fuit. [Petrus intercedente Pontifice reconciliationem fingit] Nam statim criminatur Jacobum molitum sibi, fratri patruoque, exitium, deprehensas insidias, & sibi pereundum esse, nisi illum perderet. Hæc non juris præsidia, sed velamenta cupiditatis erant. Unde enim eæ vires supplici, ut omnem regiam familiam corriperet, classisve parata, qua eam in Baleares deportaret? Iis enim criminationibus petebatur. Petrus tamen Jacobum inviolatum dimisit, ne questus suorum nova contumelia intenderet, Constantiam illius uxorem retinuit. Inde bellum motum, & copiæ Ceritanos, Ruscinonensesque irrumpunt; atque omnia armis tumultuque miscentur, avaritia militis, & ducum imperio. Jacobus quacumque prospiceret, omnia adversa, neminem adjutorem partium videbat. Amici aut invalidi, [mox alio prætextu Comitatus invadit:] aut pericula aliena defugientes, miserationem potius, quamspem auxilii ostendebant. Itaque sibi & fortunæ relictus mari se committit, & in Balearem majorem defertur, non eam sedem belli facturus, sed perfugium quærens Aragonio minus obvium, quo se præsenti periculo subduceret. Ibi modicam manum conflat. Mille & quingenti pedites, trecenti equites facti, custodia potius corporis, quam exercitus adversus hostem. Longinqua & secreta loca eum parum texere: nam illi, ubicumque haberetur, infestus erat Petrus: qui quam primum bellum finire cupiens hoste oppresso, quæ obvia erant omisit, & ab ostio Rubricati fluminis classem solvens prospero cursu ad Baleares pervehitur anno millesimo trecentesimo quadragesimo quarto. Cum Jacobo confligit; quemque prius sententia perculerat, victum prœlio sedibus exuit. Ipse ad priores titulos nomen Balearici adjungit. Ea provincia confecta Barcinonem refertur, factusque alacrior per successus cetera aggreditur. Pyrenæum superat, Ruscinonensemque agrum invadit: multas arces oppugnat: neque resistit, nisi objectu Cardinalis Rhodensis, cujus hortatu omnia Jacobo amica pollicetur, si sui suarumque rerum arbitrium permitteret.

[29] Haud crediderim hominem percitum ad preces summi Pontificis impetum suppressisse; [Jacobus in Majoricam fugit] sed opportunitatem temporis exspectasse. Certe nihil est infirmius fide hominum & spe, quæ alienis opibus fulcitur. Nam Petrus post fidem obstrictam, bona Jacobi solemni sententia fisco addixit, & postquam hyems decessit, ad arma reversus est. Tunc ex mora collecto impetu non inducias dare, non ferre nomen pacis, minis amicos absterrere, vix Armandum Archiepiscopum Auscorum Clementis Legatum audire. [ubi prælio victus] Promissis tamem Jacobum illexit, fide data vim abfuturam. Jacobus, ubi multi precatores, & irriti intercesserant, impar adversus vim & pertinaciam Aragonii, coactus est preces suspicere, & coram hostis clementiam experiri. Ruscinonem pergit habitu supplicis, & qui maxime fortunam ostenderet. Petrus ex priore superbia egit; adeoque non est motus animo, ut auferri in custodiam juberet, bellumque nullo adversante persequeretur. Eo patrato congressum Jacobo permisit. Colloquentis os dejectum, preces demissæ, & veniam petentes.

[30] “Quod cernis”, inquit, “supplicem, Rex maxime, non fortunæ injuria est, [vana spe obtinendæ a consanguineo clementiæ] sed animi devotio. Multime toto sinu invitabant, nec deerant vires. Verum omnes merito me alienum a domo Aragonia dignumque præsente fortuna existimassent, si te obvio aliud perfugium petissem. Satius duxi servari beneficio tuo, quam spem armorum, aut aliud quodcumque præsidium experiri. Sic preces propius audire licet, perspectamque calamitatem prçsente indulgentia sublevare. Documentum dedisti, quantum armis valeres: [& victori ad genua supplex] nunc comiter de affini statuere decet, & Regem uti potius amico Rege, quam solio evolutum proculcare, velut hostem. A potentia ad clementiam provocavi. Equidem licet adversis casibus afflictus, ea spe maxime afficior, quod ex victoria minus fructus, quam gloriæ petere soleas, quæ magis in dando imperio, quam in eripiendo consistit. Sic usi sunt potentia Aragonii. Factum tueri poteris exemplis non procul; sed domo tua repetitis; quæ, si deforent, Regium esset instituere. Jamdudum est cum majores mei ditiones suas subdidere majoribus tuis, ne alio subsidio res nostræ, [ei se suaque committit:] quam tutela Aragoniorum niterentur. Hinc obsequio, inde gratia probata est fides, coaluitque. Cur igitur causam meam dissocias a rationibus parentum meorum, quos non magis sanguine, quam fide continuavi? Non faciam invidiam commemorando, si quid officii propenso & obsequenti animo obivi: præterita valeant: quod res & tempus ferebant præstiti. Explora modo venerationem tui: ad jus ducendi in hostem: objice quibuscumque periculis aut innocentiam meam, aut saltem pœnitentiam intelliges.”

[31] Nemo erat, quem non flecteret oratio. Petrus usu superbiæ præfactus mansit: [Sed superbe exceptus] cupiditatem illius, qui crebris pollicitationibus clementiam suam obstrinxerat, si fieret disceptator, nulla demissio explebat. Provolutum pedibus videbat opportuniorem injuriæ, commiserationisque causa ferociam intendebat. Primo jure & rationibus agit: nec Regi deesse poterant de regno contendeti: [ditionibus omnibus spoliatur] mox minis in eum intonat; arrogantiam exprobrat, quod neque ad comitia, neque ad purgandum se vocatus venisset: deinde arguit fœderis infracti, percussa Perpiniani moneta: ac postremo perduellionis insimulat, quod petenti jugulum non præbuisset, sed adversus ictus objecisset armatam manum. Tandem ne præsens invidiam, & miserationem imflammaret, Bergam dimittit operiturum quamcumque fortunam illi daret. Frequentes circumstabant Aulici, ne testes deessent ad convincendam Petri superbiam. Nec multum moratus eum per sententiam dejicit rebus summis, omnibusque fortunæ insignibusque exuit, oblatis in annuos sumptus decem millibus librarum, [excepto Montepessulano,] concessoque illi jure, quodcumque Jacobus in Mompellerium, Omeladesii, & Cardalesii regiones obtinebat. Ita lenitatem sæpius obstrictam exsolvebat. His conditionibus non stetit Jacobus, neque stare debuit. Verum cum tenuis aura superesset retinendi Ceretanos, eo animum armaque convertit, si virtute corrigere posset, quæ fortuna deliquerat. Sed quocumque vela dabat, adversi erant venti.

[32] Desertus, relictusque suo gladio est. Nihil restabat, [quibus injuriis motus] quam ut in eum incumberet, omni præsidio sublato. Petrus interim eo usque crevit superbia, ut Perpinianum intrare statueret eadem pompa, qua quondam triumphi instruebantur. Quippe turpia non minus improbos, quam præclara bonos oblectant. Sed cura Divini Numinis, imbribus opportune effusis, eam infamiam prohibuit. Eadem arrogantia in summum Pontificem egit, nihilque illi deprecanti, ut Jacobum in paterna bona restitueret, [& turbis in Aragonia ortis fretus] concessit, quam Constantiam uxorem. Effusus in omnem injuriam animus nulla petentis verecundia poterat retardari. Illum tantum verebat Gallus, cujus ut potentiam non timeret, finitimum suspectabat; injecitque belli metum apparatus: quem tamen Petrus discussit, depravatis primum, qui in Aula Philippi Valesii vigebant gratia, mox etiam Rege ipso per connubia constricto. Sub idem tempus pari fælicitate conspirationem in caput suum factam restinxit. Nam cæteris mutatis, aut metu exterritis, Ruscinonenses toti adhuc Jacobi erant, sive calamitas studia accenderat, sive sævitia Petri populorum odia merebatur: quæ adeo non nocuere, [in spem novam erigitur,] ut sanguine nocentium sint compressa. Verum, cum Petrus externis factionibus attineretur, domesticæ emerserunt; quique affinem oppresserat, intestino bello petitus est a Jacobo fratre. Is avidus potentiæ indignabatur ereptam sibi procurationem Valentini regni, popularesque ad arma facile concitaverat spe mollioris servitii: ut est populus arrectus ad nomen libertatis; & si, ad eam vocetur, nimium obsequens. Ea opportunitate usus Jacobus Balearicus copias maritimas comparat: Carolum Grimaldum, qui portum Monœci præsidio tenebat, classi præficit.

[33] Anno millesimo trecentesimo quadragesimo septimo pervecta est in Balearem majorem, abjudicato regno recuperando, si quam inclinationem rerum faceret insularium in veterem dominum propensio. Quod cum sine ullo memoriabili eventu tentasset, [Majoricam frustra repetit,] Illiberim refertur; atque inde pari spe in Confluentem regionem pergit, compositus quidem ad pericula, non tamen infesto agmine, ut populi cum Rege amico rem esse intelligerent. Nihilominus adventantis Petri terror eos in obsequio retinuit: mox præsentis arma, Jacobum spem belli in eo limite omittere coëgerunt. Eodem tempore inter Aragonios fratres convenit, odiumque specie concordiæ, & facinus beneficio tectum. Procuratio Jacobo fratri restituta, ut inermis opprimeretur. Quippe consensu traditur veneno sublatum fuisse a Petro, qui haud talium rudis: cum interim nihil acciderit, quod iram Numinis testificaretur, [& oppignerato Francis Montepessulano] quam ipse scelerum successus. sed ut in obsesso perniciosis humoribus corpore, ubi unum ulcus sanescit, alterum rumpitur; ita interfecto Jacobo Ferdinandus insurrexit in Valentinis, seu fratris vindictam petens, seu cupidus altioris fastigii. At Jacobus Balearicus, qui nullum honestum ex periculis exitum videbat præter pericula, cuncta facilius processura ratus, Petro inter suorum certamina occupato, Mompellerium, aliamque circum ditionem, centum & viginti aureorum millibus, addicit Philippo Valesio Francorum Regi.

[34] [classem instruit an. 1349] Ex ea pecunia classem, aut potius extremum discrimen sibi instruit, eodemque Grimaldo Præfecto soluit anno millesimo trecentesimo quadragesimo nono, hactenus prospera navigatione usus, ut oram Balearis majoris impetu caperet. Nam ad urbem pergens obvio Gilaberto Fruillia insulæ Prætore, statim ultimum casum experitur, victusque prælio cadit, Princeps in fortunæ ludibrium natus. Solio regio dejectus est, antequam conscenderet, [iterumque in Majoricam appulsus] recepitque dotale potius quam suum: in quo deinceps stetit magis, quam sedit lubricum suspectans, neque supremam auctoritatem tutatus est, nisi patientia pene servili, intento ad criminationes Aragonio, a quo tamquam ex alio genere mortalium habebatur, quamvis proxima affinitate conjunctus. Facile inducor credere, insignem in lætis virum futurum, [occumbit in prælio] qui tantum per adversa inclaruit. Neque enim modo fortunam, quæ illum sursum deorsum per omnes calamitatum fluctus jactabat, constanter excepit; verum etiam ultro lacessivit. [præclarus, sed infelix Princeps.] Quare cum res tutas & inturbidas habere posset, & otio frui, maluit in periculis gloriose versari, quam cum infamia injuriæ concedere. In Bello illi erepta est vita, quæ diuturna esse non poterat: gloria adhuc viget, quod non tantum arma, sed etiam pugnam capessivit.

[35] At Petrus ne quidem victoria, aut sanguine Jacobi placatus, [Ejus filius Jacobus III carceri traditus & morti destinatus] quin in gentem illius ultra sæviret, Jacobum filium eo prœlio captum diuturna captivitate detinuit in Barcinonis arce, liberiore custodia; sed suspecto noctis tempore in ferream caveam conjectus, qualemcumque lucis benignitatem vespertinæ sævitiæ patientia anteïbat. Frustra necessitudinum nomina memorabantur apud eum, qui, non nisi sanguine totius familiæ exhausto, securam pacem existimabat sancire se posse. Isabellam illius sororem, a qua nihil periculi imminebat, Marchioni Monferrati nuptum dat anno millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, desponsam prius Joanni Comitis Armeniacensis filio, dotemque dicit quinquaginta millia Florenorum: ita ut regno Balearico, reliquisque facultatibus paternis cederet. Neque aliter spolia bello parta se jure retinere posse ducebat. Præterea Jacobum interficere decreverat, ut sanguine heredis possessionem firmaret, offensus longiore illius vita, quodque mortem sponte non sumeret. Anno millesimo trecentesimo sexagesimo secundo Kalendis Maji hoc improviso supplicio se exemit: corrumpit claves, refringit claustra, [inde elapsus Rex Neapolis,] custodes cædit, & resumit libertatem. Sed quis rerum humanarum inconstantiam, variumque, & mutabile fortunæ ingenium satis mirari possit? Quis in tranquillitate naufragium non metuat, aut in gravi tempestate portum non speret? Qui sanguine luiturus erat claritudinem generis, si biduo proximo in carcere fuisset, anno nondum circumacto nuptias Joannæ Reginæ paciscitur, quartus post Brunsuicensem, Hungarum, & Tarentinum. Sed ut febri sine ratione decedente brevis est sanitas; ita diuturna non fuit tanta fortunæ indulgentia; brevique simillimam prioris vitæ expertus est. Non tamen consuluit prius deliciis, quam decori: quin ne uxori Regium nomen deberet, resumpsit arma majoribus animis, quam auspicatis ominibus: cumque partes facere non posset, & auspiciis propriis Aragonios invadere, Petro Crudeli Aragoniorum hosti se adjunxit.

[36] Pugnæ ad urbem Najaram interfuit: ubi ingenti clade perculsus Henricus nothus, qui se Castellæ Regem ferebat favore popularium, atque opibus Francorum sublevatus. [& Petro Castellano contra Henricum fratrem militans,] Tam claris majoribus orto plurimum debebatur. Sed postquam Henricus animum probasset, præmium virtuti redditum, & custodia Burgorum illi mandata. Verum cum non multo post refectæ essent Henrico vires, Carolo Francorum Rege subveniente, & Petri crudelitas populos ad defectionem commovisset, Burgi, Jacobusque Præfectus Henrico traduntur. Militabat in Henrici castris Guesclinus Gallus, dux multa bellorum experientia; ejusque opera haud irrita, successusque rerum cumulum stipendiorum auxerant. Major erat nexus quam ut præsente pecunia posset dissolui. Ne tamen Henricus meritis tanti viri & honori deesset, Jacobo potestatem fecit sese liberandi, consulens potius elementer captivo, quam permittens infensi Aragonii iræ, [ab hoc regnum adepto Burgis capitur:] qui Jacobum hostem metuens illius libertati intercedebat. Joanna uxor septuaginta millia aureorum Guesclino appendit pretium redemptionis. At quamvis Jacobus bello parum profecisset, non tamen ad otium inclinabat, eumdemque bellandi vitæque finem facturus in Gallia exercitum conflat, sæpiusque irruptionem ostendit in Ruscinonenses agros, sed nullo conatu memorabili ante annum millesimum trecentesimum septuagesimum quartum. Eo anno ingenti & infesto agmine irrumpit, quacumque arma verteret, terribilis incedens.

[37] Cum is terror omnem Cataloniam concuteret, in Urgelitanam regionem vis maxime incubuit. Patentia omni clade deformata: neque Aragonius par ad prohibendos incursus videbatur, [dimissus invadit Ruscinonem,] nisi Aragoniæ ad alia mala accessisset fames. Nihil illi æque saluti fuit, quam quæ ceteris est exitio. Frugum inopia exercitus limite excedere coactus. Inde paulatim vires absumi, & Jacobus ipse tædio affici, donec anno millesimo trecentesimo septuagesimo quinto Soriæ fato concederet. Ad B. Francisci tumulo illatus. [& generoso conatui immoritur.] Haud spernendus erat consilio aut manu, nisi fortuna illi paterna omnia eripuisset, præter calamitatem: adeo tamen non est fatigatus illius incursibus, ut illam sæpe irritarit. Quare ut nullus ex conatu fructus, ita multum gloriæ provenit; effecitque, ut jure prospera meritis illius, adversa fortunæ tribuamus.

[38] Ejus morte non potuit pax gigni. Jacobus Isabellam sororem viduam, quæ fratri comitem se adjunxerat in eam expeditionem, atque omnes casus heredem scripsit. Illa per aspera itinere, [soror Isabella jus suum legat Ludovico Andegavensi.] & hostilibus præsidiis septa copias in Aquitaniam reduxit, Joanne Malestito duce, & provisu Castellæ Regis. Mox advertens onera, & pericula hereditatis, infaustas divitias, sese imparem tantis rebus, & propter sexum injuriæ obnoxiam, successione paterna fraternaque cessit Ludovico Andegavensi, vindictæ manifesta, quod cum vis ad bellandum deesset, confessa est spiritus gentiles, animumque armatum: quippe additum, ne cum Aragonio pacem componeret.

INDEX SANCTORUM ET MATERIARUM AD TERTIUM TOMUM JUNII PERTINENTIUM.

Litteræ Mrol. Martyrologium, indicat Mroll. Martyrologia, Ms. Manuscriptum, Mss. Manuscripta, M. Martyr, MM. Martyres, V. Virgo, VV. Virgines, Vid. Vidua, Conf. Confessor, Pont. Pontifex, Patr. Patriarcha, Ar-Ep. Archiepiscopus, Ep. Episcopus, Ab. Abbas, Abb. Abbatissa, Presb. Presbyter, Diac. Diaconus, Mon. Monachus, Er. Eremita, Imp. Imperator, R. Rex, Reg. Regina, Pr. Princeps, Com. Comes, & alia similia truncatarum vocum initia facile cuivis intelligibilia erunt. Numerus cujusque Sancti nomine præfixus significat diem Mensis.

A

Actinea & Græciniana VV. MM. Volaterræ in Hetruria Comm. His. De earum cultu Reliquiarumque inventione, translationibus, & inspectionibus variis. 37

Adulphus Episc. Conf. in Anglia Comm. Præv. V. Botulphus 398

Æmilius M. in Africa ex Mss. Hieron. V.Marcia. 568

Æna M. Romæ ex Mrll. 285

Ætherius M. fors. Nicom. in Bith. notitia Martyrii & temporis ex Menæis 571

Agrippinus Episc. Comensis in Italia Comm. Præv. De ejus cultu, rebus gestis, & corporis translatione. 377

Alena V. M. Foresti in Brabantia Comm. Præv. De ejus cultu, Actis etiam vulgariter redditis, & Reliquiis. Acta ex Ms. Dilbekano. Prologus 388. Cap. 1 Prosapia nobilis, sed gentilis. Conversio ad fidem. Martyrium. Miracula. Conversio parentum 389. Cap. 2. Diversa Miracula 391. Cap. 3. Elevatio Corporis. Varia miracula 392. Cap. 4. Alia miracula. Item blasphemi puniti 394. Appendix D. P. ex editionibus Belgica & Gallica, & quibusdam Mss. 395

Amandus Presbyter & Eremita V. Berthaldus 98

Amandus Episc. Burdegalæ in Aquitania Comm. Hist. 587

Anachoretæ VI MM. V. Moyses Æthiops 586

Andreas M. Aretii in Het. V. Gaudentius Episc. 848

Anonymi duo ad S. Hippolyti in Austria 839. Historia Inventionis & miraculorum ex Ms. Bibl. Cæs. Vien. 840

Aquila M. Romæ ex Mrll. 285

Archontius Confess. Brivatæ in Arvernia V. Elpidius 574

Avitus Presb. Abb. Niciacen. in Gallia Comm. Præv. De ejus melioribus Actis; variisque, sed parum sinceris compendiis vitæ, de ætate & cultu 350. Vita. Auct. ferme Coævo ex Mss. Prologus. Cap. 1. Ortus, educatio, vita monastica in cœnobio Menatensi 351. Cap. 2. Amicitia & vita acta cum S. Carilepho, tam monastica quam anachoretica; Sacerdotium & Abbatialis dignitas in monasterio Niciacensi 353. Cap. 3. Muto loquela, cæco, visus, mortuo vita redditur 356. Cap. 4. Obitus, sepultura, Miracula, Ecclesia constructa. 358

Avitus Erem. Sarlaten. apud Petracoricos Comm. Præv. De ejus Vita, ætate ac cultu in variis sui nominis Ecclesiis 360. Vita ex Mss. 361

Aureus vel Auræus Episc. ejusque soror Justina V. & Justinus Diaconus MM. Moguntiæ & Heiligenstadii in Germania. Comm. Præv. §. 1. De priorum Moguntiæ cultu, & tempore passionis atque inventionis 43 § 2. De Goswino & Sigehardo Monachis, scriptoribus Translationis & Miraculorum. Passio Heiligenstadii scripta 45. §. 3. Causa Heiligenstadiensium pro cæsis & tumulatis apud se SS. Aureo Episc. & Justino, per verosimiles conjecturas discussa 47. Vetus Legenda ex Ms. Heiligenstad. Cap. 1. Passio Sanctorum licentius exornata 49. Cap. 2. Sacrorum Corporum inventio & elevatio: Ecclesiæ Heiligenstadiensis prima fundatio 52. Cap. 3. De exhumatione & translatione sacrarum Reliquiarum Aurei & Justinæ 55. Inventio ET Miracula Aurei & Justinæ apud Moguntiam Auct. Goswino Mon. ex Ms. Epistola DEDICATORIA 57. Cap. 1. De inventione Sanctorum, atque miraculis ante & post eam, per dies proximos decem patratis 59. Cap. 2. Reliqua libri 1 Miracula, a die 21 Junii 65. Cap. 3. Miracula cetera 67. Cap. 4. Prosecutio similium miraculorum 69. Analecta EX LIBRO Sigehardi Mon. D. P. §. 1. Diversa a priori narratio passionis & sepulturæ; inventio seculo XII distinctius proposita 73. §. 2. Sanctorum corporalis præsentia miraculis confirmata, aliorum plurium inventio duplex 76. §. 3. Nova seculo XIII exeunte Sanctorum inventio. Reliquiæ alibi 77. Appendix de Heiligenstadiensi Sanctorum Ecclesia. §. 1. Dagobertinæ Sanctorum Ecclesiæ prima restauratio ac dedicatio seculo IX, sub titulo S. Martini, ac privilegia ei concessa 78. §. 2. Jus Patronatus in novæ civitatis Ecclesias veteri Parochiæ adjudicatum & confirmatum 80. §. 3. Secunda post Sanctorum translationem innovatio, & indulgentiæ ejus causa concessa 82. §. 4. Processio annua cum Reliquiis 85. §. 5. De veteri ac nova Patronorum Heiligenstadiensium Arca aliisque Ecclesiæ lipsanothecis 87. §. 7. De castro Dagobertino & nummis bracteatis in agro Heiligenstadiensi non ita pridem inventis. 89

Aurelianus Episc. Arelat. in Gallia Syll. Hist. De ejus initio & fine ex Epistolis Vigilii Papæ, atque de cultu 108. Acta Inventionis Aureliano & aliis octo communis. 110

Autbertus Episc. Abrincensis in Gallia Synop. Hist. De S. Michaëlis Ecclesia ab ipso condita, illiusque ibidem cultu & translationibus. 603

B

Benno Episc. Misnensis in Saxonia, & Slavorum Apost. Monachium in Bavaria translatus Comm. Præv. De Vitæ Chronologia, Auctore, miraculis; & Canonizationem secuto cultu 146. Actorum vetus Epitome ex Edit. Romana anni MDCXXI 148. Vita Auct. Hieron. Emsero 150. Dedicatio et Prologus 151. Cap. 1. Bennonis ortus, educatio, studia 156. Cap. 2. Monachatus Hildesiæ: Canonicatus Gossariæ, Episcopatus Misnæ 159. Cap. 3. Cura Episcopalis, exilium, iter Romanum, Slavorum conversio miraculis firmata 162. Cap. 4. Iter Romanum, reditus ad Slavos, vita solitaria, miracula 166. Cap. 5. Virtutes, revelationes, obitus, translatio, miracula, causa dilatæ Canonizationis 170. Vitæ Synopsis elegiaca eodem Auctore 174. Miracula. Pars 1 ante Canonizationem ex impresso Romæ, Cap. 1. Miracula, certis testibus, per compulsum productis, confirmata 176. Cap. 2. Ex testimoniis certorum hominum in inquisitione generali 180. Cap. 3. Ex secunda & speciali inquisitione in partibus conscripta 183. Cap. 4. Altera pars 186. Cap. 5. Tertia pars 190. Appendix ex impressis Germanicis 194. Embolismus. De Canonizatione & corporis Translatione Monachium. §. 1. Ordo prioris Actus, ex itinerario Adriani Papæ VI 198. §. 2. Idem Actus aliique prægressi, ex Bulla Canonizationis distinctius explicatur 200. §. 3. Translatio corporis Misna Monachium, miracula secuta 202. Pars 11. Miracula Monachii patrata seculo XVII, ex impressis Germanicis 205 usque 230. Annus MDCLXXX a translato in Bavariam corpore centesimus. 230

Bertholdus & Amandus Presb. Eremm. in Remensi Galliæ diœcesi. Comm. Hist. §. 1. De actis, & cultu Berthaldi 98. §. 2. De Reliquiis & Miraculis S. Berthaldi, atque indulgentiis loco concessis 100. §. 3. Historia Abbatiæ Calvimontis a Berthaldo fundati, ex monumentis ipsius loci 102. §. 4. De Amando Bellimontis ejusque Reliquiis & cultu Remis. 106

Bessarion Anachoreta in Ægypto ex Vitis Patrum 299

Blastus M. Romæ ex Marll. 285

Bonifacius Archiep. Apostol. circa Russiam Comm. Præv. §. 1. De ejus cultu, Auctore Vitæ, & tempore martyrii 907. §. 2. Quarum Gentium S. Bonifacius fuerit Apostolus 908. Vita ex Actis S. Romualdi Abb. Auct. B. Petro Damiani. 909

Bonmercatus Clericus Mart. Ferrariæ in Ital. Comm. Præv. De martyrii titulo, cultu, Actis 938. Acta ex Ms. Ital. Anonymi Augustiniani. 940

Botulphus Ab. & Adulphus Episc. Confess. in Anglia Comm. Præv. §. 1. De eorum cultu & translationibus, Anglorumque orientalium Regno & Regibus, iisdem qui Australium Saxonum seculo VI & VII 398. §. 2. Botulphi Vita duplex, primæ errores, secundæ Epitome. Adulphi ætas & Episcopatus Trajectensis 400. Vita ex editione Mabilionis & duobus Mss. 402. Epitome vitæ forsan antiquioris & integrioris, ex Breviario Sleswicensi 404. Translationes ex Legenda Joannis Capgravii & aliis. 405

C

Calogerus Presb. Sierius ejus Discipulus in Agrigentina Siciliæ Diœcesi Comm. Præv. De variis in Sicilia locis sacris, Calogero verosimiliter plus quam uni. Saccensis Eremitæ Vita antiqua & cultus 589. Vita ex Officio antiquo & editione anni 1610. 591

Calogerus Hegumenus Mart. an Confess. V. Gregorius. 594

Cantianus M. Romæ ex Marll. 285

Cechardus Episc. Lunensis M. Carrariæ in Tuscia Comm. Hist. De loco, tempore, & occasione Martyrii, ac præsenti Sancti corporis cultu. 142

Cendenus M. Messanæ in Sicilia ex Mrl. Hieron. 37

Crispinus M. Ravennæ in Ital. V. Martyrius. 572

Cristiana V. V. Cunigundis. 114

Culmatus Diac. M. Aretii in Hetruria V. Gaudentius Episc. 848

Cunigundis, Melchtundis, Wilbrandis, Christiana VV. peregrinæ in Constantiensi Alemanniæ Diœcesi. Comm. Præv. De earum peregrinatione, cultu, elevatione, atque processu ad eamdem facto 114. Processus, factus occasione Translationis ex Edit. Colon. Cap. 1. De argumentis veteris ab immemorabili cultus. 117. Cap. 2. Quid duodecim primi testes ex Senioribus audiverint, de adventu Sanctarum, quid sint experti in se & suis 119. Cap. 3. Depositiones aliorum viginti testium usque ad XII Maji 122. Cap. 4. Reliquus procestus usque ad finem mensis Maji 125. Cap. 5. Legatus Apostolicus indicit festum Elevationis in Eichsel & Monte S. Christianæ 129. Cap. 6. Canonicorum & Consulum Rhinfeldensium depositiones, secuta translatio corporum Sanctarum, & quædam miracula 132. Cap. 7. Quædam miracula sequenti Junio examinata 136. Legenda ex præmisso processu collecta. 139

Cyria M. Aquileiæ ex Marll. 287

Cyriacus, Valeria, Marcia, Diogenes & Mica MM. in Africa ex Mrl. Hieron. 37

Cyriacus M. forte Romæ V. Thomas. 572

Cyriacus, Paula V. MM. Malacæ in Hispania Syll. Hist. De eorum passione, cultu, & ætate. 573

D

Daria M. V. Nicander. 166

Darygellus sive Molingus Epis. Fernensis in Hibernia V. Molingus. 406

Demetrius Archidiac. Mart. an Confess. V. Gregorius. 594

Deodatus Episc. Nivernen. dein Ab. Vallis Galilææ in Vosago. Comm. Præv. De Sancti cultu, Vita, ætate ac monasterio 860. Vita primum a Deodatensi Monacho scripta, dein a Medianensi Abbate interpolata ex Mss. Codicibus. Cap. 1. Ortus, Episcopatus Nivernensis, vita solitaria 871. Cap. 2. Discessus in Vallem-Galilæam; Ecclesia & monasterium constructum, ac privilegiis munitum 875. Cap. 3. Mutua caritas SS. Deodati & Hidulphi: illus obitus & sepultura, & hujus successio 878. Cap. 4. Veneratio SS. Deodati & Hidulphi in tunicis & corporibus. Elevatio, Vita approbata 881. Appendix ex Chronico Senoniensi Richerii. 883

Digna-merita cum filiis duobus, MM. Brixiæ in Italia Synop. Hist. Eorum præsens cultus; nomen Lavelongæ familiæ gratis insertum. 284

Diogenes M. in Africa V. Cyriacus. 37

Diogenes M. Romæ ex Marll. 285

Dioscorus M. Alexandriæ ex Hieron. 286

Domnolus Episc. Viennensis in Gallia Comm. Hist. De ejus cultu, ætate, Actis. 145

Dorostolus M. Romæ ex Marll. 285

E

Elizabeth V. Magistra Sororum. Ord. S. Benedicti Schonaugiæ in Diœcesi Treviren. Comm. Præv. De ejus ætate, visionibus, vita; hujus scriptore Egberto atque laudatore Emichone, & occasione cultus in hodierno Romano 604. Vita partim ab ipsamet dictata, partim ab Egberto fratre scripta, ex editione Coloniensi. Prologus Egberti cum Epistola Virginis ad S. Hildegardem ex Trithemii Chronico Hirsaugiensi 607. Divisio antiqua 609. Cap. 1. Allocutio ad Fratrem: tentationes diabolicæ, divina visitatione discussæ; Visionum initia 610. Cap. 2. Visi Sancti, a 23 Junii 1152 ad 14 Septembris 1153 613. Cap. 3. Aliæ visiones usque ad festum Annuntiationis an. 1154 617. Cap. 4. Sancta videt Mysteria Passionis, Resurrectionis, & Ascensionis, Pentecostes, & alia quædam isto anno 620. Cap. 5. Visiones anni MCLV: cum Appendice, ad annum LX spectante 624 Cap. 6. Initium libri Viarum Dei cœpti scribi anno 1156; & sermonum eodem contentorum Synopsis 628. Cap. 7. Sermonum pro viarum istarum singulis ab Angelo dictatorum priores quinque summatim delibati 630. Cap. 8. Sermonum quinque reliquorum Synopsis 632. Cap. 9. Ultimus Virginis morbus, & in eo acta usque ad fratris reditum Moguntia 636. Cap. 10. Extrema Vitæ mortisque Sanctæ periodus, & salutaria monita sub ea data. 640

Elpidius M. Archontius Confess. Brivatæ in Arvernia Galliæ Prov. Syll. Hist. ex S. Greg. Turon. 574

Emilius M. Ravennæ in Ital. V. Martyrius. 572

Erasmus apud Græcos ex Synax. Ms. 586

Evodius M. Romæ V. Honorius. 846

Euphemia Abbatissa in Bavaria Syll. Hist. De ejus natalibus, sanctitate, ætate, titulo Beatæ. 470

Eusicius M. Romæ ex Marll. 285

F

Felix filius S. Mauri Presb. V. Maurus. 112

Felix M. Apolloniadensis ex Menæis. 287

Felix M. in Africa ex Mrr. Hieron. V. Marcia. 568

Felix M. Ravennæ in Ital. V. Martyrius. 572

Ferreolus & Ferrutio MM. Vesontione in Burgundia. Comm. Præv. De eorum cultu, Actis, translationibus & tempore Martyrii 5. Acta ex Mss. 7. Missa vetus ex Edit. Rom. 9. Inventio Corporum ex Mss. 11. Translationes variæ ex Mss. 13

Filii duo Digna-meritæ MM. V. Digna-merita. 284

Fortunatus Episc. quiescens in agro Galliæ Senonensi Syll. Hist. De ejus cultu, ætate, scriptis, Episcopatu. 601

G

Gaudentius Episc. Culmatus Diac. Andreas & LI, ex familia ejus MM. Aretii in Het. Comm. Præv. De cultu temporeque martyrii, ordine Episcoporum, variisque Gaudentiis 847. Acta Martyrii ex Ms. Aretin. 848

Gerlandus Eques Hieros. Templarius an Hospitalarius? Calatagironi in Siracusana Sicil. Diœc. Comm. Præv. De loco & Actis Translationis, veterique & hodierno cultu sacri Corporis 651. Synopsis Historica ex Italico Bosii apud Truglium 652. Miracula primo post inventionem, semestri publica auctoritate consignata ex originali illius Civitatis. Cap. 1. Miracula per mensem Junium patrata 655. Cap. 2. Miracula mensis Julii usque ad diem XX 659. Cap. 3. Reliqua per Julium & Augustum Miracula. 662

Gervasius & Protasius Mediolani apud Insubres in Ital. Comm. Præv. § 1. Adducuntur & expenduntur indubitata loca S. Ambrosii, de sacrorum corporum inventione ac depositione 817. §. 2. Quid Augustinus Ep. & Paulinus Presb. oculati testes, de eadem re scripserint; & quo ea anno acta sit 819. §. 3. Epistola de eodem argumento Martyrumque Passione, edita sub nomine S. Ambrosii, velut ad omnes Italiæ Fratres scripta 820. §. 4. Antiquiorum de ea Epistola per secula duo silentium, & relatio de Sanctis prorsus alia, ex nihilo meliori S. Nazarii Passione 824. §. 5. Simili licentia suppositæ testibus coævis SS. Nazarii, Victoris, Syri & Hermagoræ legendæ, Ambrosioque perperam adscriptus sermo de S. Nazario. Cujus hic esse videatur? 826. §. 6. Reliquiæ & cultus mox ab inventione per S. Ambrosium cummunicatæ Italicis Ecclesiis 830. §. 7. Reliquiæ & cultus Sanctorum in Hispania, Gallia, Belgio, Germania 833. §. 8. Peculiaris cultus Cenomannis, item in Belgio, Germania, & reliquo Septentrione 835. §. 9. Præsentia sanctorum corporum inter Mediolanenses & Brisacenses controversa: horum possessio potior 837. §. 10. Sanctorum apud Mediolanenses inter Divina cultus sacer 841. §. 11. Obscuriores quædam Sanctorum memoriæ; vetustissimo omnium Martyrologio inscripta plurium cum ipsis nomina. 843

Græciniana V. M. Volaterræ in Hetruria V. Actinea. 37

Gregorius Episc. Demetrius ejus Archidiaconus, Calogerus Hegumenus Mart. an Confess. in Fragalati Siciliæ monasterio. Comm. præv. De eorum patria, transitu in Siciliam, ætate ac notitiis aliis, ex Officio proprio 594. Poema Sergii Chronistæ ad usum divini Officii compositum ex Ms. Græco. Hymnus. 596 Ad Matutinum Canon. 598

Gundulphus Episc. in agro Bituricensi cultus. Comm. præv. De cultu, Translatione & miraculis, deque ejus Episcopatu Mediolanensi per conjecturam 379. Historia Translationis & miraculorum ex nova Bibliotheca Philippi Labbe.

H

Hermias M. Apolloniadensis ex Menæis. 187

Hervæus sive Huvernus Abb. in Armoricis Comm. Præv. De certo cultu ejus, & Actis non magnæ certitudinis 365. Vita Auct. Alberto Le Grand. Ord. Præd. Cap. 1. Nativitas Sancti & adolescentia 366. Cap. 2. Adest matri morituræ Hervæus, in variis eremis degit, monasteria construit, dæmones pellit 398. Cap. 3. Coram Episcopis honoratur miraculo, Cælum apertum videt, moritur. 370

Hildegrimus Episc. Catalanen. & Halberstaden. Comm. Hist. 889

Honorius, Evodius, Petrus Milites Romæ & alibi Marcellus. M. 843

Huvarnus V. Arvæus. 365

Hymerius Episc. Ameriæ in Umbria. Comm. Præv. De cultu, deque historia vitæ, translationis & miraculorum 371. Ambrosii Abb. epistola ad scriptam ab eo antiquiorem Vitam, quæ desideratur 372. Miracula seculi XII Auct. Joanne Canonico Cræmon. coævo 373. Vita recentior Auct, Antonio Maria Gratiano Epis. Amerino 374. Acta Translationis ex Vet. Ms. Abb. Constantini Cajet. 376

Hypatius Presb Hegum. in Rufinianis Bithyniæ monasterio. Comm. Præv. §. 1. De ipsius monasterii conditore Rufino an Sanctus? 303. §. 2. De cultu Sancti, & Actis a discipulo scriptis 304. §. 3. Epitome Actorum ex Synaxario Ms. Divion S. J. 307. Vita. Gr. Lat. Auct. Callinico Discip. Proœmium ad Abbatem Ruffinianen. 308. Cap. 1. Sanctus transit in Thraciam, monasticam vitam exercet, infirmos curat 310. Cap. 2. Tentationes jejunio vincit: patrem juvat, Chalcedonem & Rufinianas adit dæmonum victor 313. Cap. 3. Rufinianis fugiens eodem divinitus remittitur, infirmos sanat, fit superior & visitur a viris sanctis 317. Cap. 4. Includitur cellæ; cognoscit arcana; beneficus etiam percussoribus suis; augetur numerus Monachorum, quorum utilitati consulit 320. Cap. 5. Sancti erga afflictos misericordia, solutæ per eum dæmonum præstigiæ 324. Cap. 6. Varia ejus virtutes, & spiritus propheticus, imminente fame & in Nestorio probatus, olympia disturbata. 329. Cap. 7. Magna ejusdem prudentia, & apud omnes æstimatio, eologiarum efficacia 333. Cap. 8. Alexander Acœmeta receptus, Monachus præsumptuosus castigatus, superstitiones coërcitæ 337. Cap. 9. Maleficia sublata, salubria monita discipulis data 341. Cap. 10. Extrema vitæ Acta, mors sancta, & quædam post secuta. 346

Hypatius Miles & Mart. Tripoli in Phœnicia 553. Vide Leontius.

I

Ilpidius M. in Gabalitano Galliæ agro ex Saussaio. 15

Innocens Episc. Cenoman. in Gallia Comm. Præv. §. 1. De cultu, ætate, ac gestis, tam ipsius quam trium decessorum Episcoporum 854. §. 2. Chronologia SS. Liborii, Pavacii & Thuribii Episcoporum 856. §. 3. De primo Cenomanorum Episcopo S. Juliano, ætati Decii potius quam Domitiano adscribendo: & omnium S. Innocentis decessorum Synopsis 857. Gesta ex Actibus Episcoporum seculo IX collectis 859. Appendix Chronologica. Ex iisdem Gestis Pontificalibus. §. 1. Successores S. Innocentii usque ad seculum IX 862. §. 2. Episcopi Cenomanenses seculo IX, & sesqui seculo sequenti 844. §. 3. Alii antiquitus descripti Episcopi usque ad annum MCCLV. 867

Innocentius M. Apolloniadensis ex Menæis. 287

Joannes Presb. M. Romæ ex Marll. 285

Josephus Anachoreta in Ægypto ex Vitis Patrum. 296

Isaurus Diac. M. Appolloniadensis ex Menæis. 287

Ismael M. Persa. CP. V. Manuel. 289

Judas Ap. ex LXXII Apost. M. Araræ in Armenia Dissertatio conjecturalis, dijudicandam proponens ejus a Juda Thaddæo differentiam, cultumque & genus & locum mortis diversum. 802

Julianus in Monasterio Arenæ sive Hareæ. Cultus certus ex Martyrologiis, locus & ordo incertus. 413

Juliana Falconeria V. Tert Ord. servorum B. M. Florentiæ in Hetruria. Vita ex Mss. Ital. Fr. Archangeli Gianii Florentini 917. Cap. 1. Natalis, & ætas puellaris Julianæ, voto castitatis obsignata 918. Cap. 2. Susceptio Habitus, in eoque professio & sancta exercitia B. Julianæ 919. Cap. 3. Contubernio Tertiariarum præfecta Juliana, sancte illud instituit, miraculosisque favoribus cumulata in morte, ut Beata colitur in suis Reliquiis 921. Cap. 4. Miracula per intercessionem Beatæ post ejusdem mortem obtenta ex scripto Italico Mñrii. Annuntiationis Flor. 922. Appendix. D. P. De cultu B. Julianæ, successive promoto. 923

Julittæ cum Quirico MM. ex Mrl. Hieron. 15

Jullita vidua Iconiensis cum filiolo Quirico. Comm. Præv. §. 1. De vario eorum apud Græcos & Latinos, cultu, Actis a Gelasio Papa censuratis; verioribus editis a Theodoro Episc. Iconiensi. 17. §. 2. Quæ Acta, & quare hic danda. Aliorum de eisdem Sanctis scripta, latina ac Græca 18. §. 3. De Sanctorum cultu & Reliquiis per Gallias 20. §. 4. Antiquus Quirici ac forsan alterius in Hispania cultus, novitiis figmentis obscuratus. Reliquiæ Ravennæ in Italia 22. Epistola Theodori Episc. de eorum passione, ex Mss. 23. Eadem Epistola Græcolat. ex Combefisio. Acta Apocr. ex Mss. Cap. 1. Sanctorum comprehensio, & primæ diei acta incredibilia 28. Cap. 2. Alia miracula prorsus paradoxa & incredibilia 30. Cap. 3. Vacillans ad tormenta mater, confortari a filio fingitur, & simul cum eo capite plecti. 32

Justina V. M. Moguntiæ V. Aureus. 43

Justinus Subdiaconus Heiligenstadii V. Aureus. 43

L

Leontius, Hypatius, Theodulus Tripoli in Phœnicia Miles & Mar. Comm. Præv. De cultu Sancti, eique dicatis Ecclesiis & Martyrii tempore atque scriptoribus 553. Encomium Leontii Mart. ex Ms. Medic. Cap. 1. Quæsitus ad mortem Sanctus, quærentes hospitaliter habet, seque manifestans convertit eos & baptizat 555. Cap. 2. 559. Acta altera ex Ms. Bibl. Medic. Cap. 1. Leontii natales, militia, virtutes Christianæ: necnon conversio Hypatii & Theoduli 562. Cap. 2. Leontii & Sociorum martyrium, tormenta, & constantia. 566

Leontius Pastor, a Græcis honoratus ex Synax. Mss. 586

Longinus M. Romæ ex Marll. 285

Lutgardis V. Ord. Cisterc. Aquiriæ in Brabantia Comm. Præv. De cultu, vita, ætate & Reliquiis Sanctæ 231. Vita. Auct. Thoma Cantipratano ex Mss. Prologus 234. Lib. 1. De Vita in Ord. Benedictino. Cap. 1. A matrimonio & amore virorum animus avocatus, amore divino constringitur 237. Cap. 2. Variæ extases & visiones divinæ, transitus ad Cistercienses 240. Lib. 11. Vita apud Cistercienses. Cap. 1. Jejunio bis 7 annorum animæ in purgatorio adjutæ. Vexatæ a dæmonibus liberatæ 243. Cap. 2. Orationis efficacia: desiderium Martyrii: auxilia tentatis & peccatoribus, imo & ægris præstita 237. Cap. 3. Spiritu Prophetiæ futura, absentia, & arcana indicata 251. Lib. 3. Acta ultimis vitæ annis in cæcitate, obitus, miracula. Cap. 1. Apparitiones B. Jordani Generalis Prædicatorum, Jacobi de Vitriaco & aliorum. Tertium jejunium septem annorum 252. Cap. 2. Modus in contemplatione servatus. Præparatio ad mortem præscitam, morbus, obitus 258. Cap. 3. Sepultura, Miracula. 261

M

Manuël, Sabel, Ismaël, Fratres Persæ MM. Constantinopoli culti Comm. Præv. Acta vetustiora ex Ms. Vatic. Cap. 1. Legatio eorum ad Julianum, & prima confessio 290. Cap. 2. Tormenta fortiter tolerata, mors constanter obita, sepultura. 293

Marcellianus M. Romæ via Ardeatina Comm. Præv. V. Marcus. 568

Marcellus M. V. Honorius. 846

Marcia M. in Africa V. Cyriacus. 37

Marcia, Æmilius, Felix M. in Africa ex Mrr. Hieron. 568

Marcianus M. V. Nicander. 166

Marcus M. Episc. Appolloniadis in Asia Min. ex Synaxario. 41

Marcus, Marcellianus MM. Romæ via Ardeatina Comm. Præv. cultus in Martyrologiis & libris Sacramentorum, Reliquiæ locis variis 568. Acta Martyrii. Ex Gestis S. Sebastiani desumpta, ex Ms. Ultraject. S. Salvatoris. 569

Maria M. Aquileiæ ex Marll. 287

Maria Dolorosa in Territ. Brabantiæ Bruxellensis Comm. Præv. de illius cultu, ætate, passionisque historia authentica 643. Vita. Auct. Synchrono ex Mss. Rubræ-Vallis & Corsendoncano 644. Miracula ab eodem Auctore ex iisdem Mss. 647. Alia ex Ms. Belgico 649. Indulgentiæ. 650

Marinus M. Alexandriæ ex Hieron. 286

Marina, Theonius MM. Alexandriæ. 573

V. O. C. Canonic. Reg. S. Augustini Fund. Mon. S. Mathæi Spoleti in Umbria Syll. Hist. 665

Sancti duo Martyres apud Græcos passi ex Ms. Synax. Divion. 572

V Martyres Nicomedienses ex Synaxario. 41

XL Martyres Romani ex Synaxario. 41

LII Martyres Aretii in Het. V. Gaudentius Episc. 848

CCLXII Martyres Romæ ex Marll. 285

CCCCIV Martyres ex Mrl. Hieron. 15

Maurus Presbyter & filius Felix, ejusque nutrix in agro Umbriæ Spoletino Comm. Hist. De cultu, ætate & vita ex vetustioribus Mss. 112

Martyrius, Felix, Emilius, Crispinus MM. Ravennæ in Ital. notitia ex Hieron. 572

Melchtundis V. V. Cunigundis. 114

Mica M. in Africa V. Cyriacus. 37

Michelina vidua Pisauri in Marchia Anconit. Comm. Præv. 925. Vita pro officio proprio olim distributa in Lectiones 927. Alia Vita. Ex Ms. Chronico Minorum. Cap. 1. B. Michelinæ conversio ad habitum tertii Ordinis & rerum omnium mundanarum abdicatio 929. Cap. 2. Peregrinatio in terram sanctam, oleum multiplicatum, lepra osculo abstersa &c. 932. Cap. 3. Miracula post mortem ex Italico Petri Rudolfi Tussinian. 934. Corollarium. Ex lib. statutorum Pisauriensium 1531 de festis in honorem Patronorum Civitatis agendis. 936

Molingus sive Dayrgellus Episc. Fernensis in Hibernia Comm. Hist. de cultu, Episcopatu & Actis. 406 Vita ex nostro Ms. Salamanticensi. 408

Montanus Miles M. Tarracinæ & Cajetæ in Campania Comm. Præv. De illius Martyrio & cultu: nec nisi sero scriptis Actis 278. Acta ex Ms. Eccles. Act. Cap. 1. Prior Montani vita; fidei confessio coram Præside: hujus Sanctum frustra torquentis, punita pertinacia 278. Cap. 2. Iterata confessio, tormenta, miracula 280. Cap. 3. Exilium in Pontiam, obitus, depositio. 282

Moyses Æthiops, & Sancti VI Anachoretæ MM. in Ægypto ex Hagiol. Met. Habess. 586

Multitudo Martyrum utriusque sexus Moguntiæ V. Aureus. 43

Musca M. Aquileiæ ex Marll. 287

N

Nazarius Episc. Justinopol. in Istria. Comm. Præv. De ejus Episcopatu, cultu, inventione, & translatione 884. Inventio ET Miracula ex impressis Italicis Nicolai Manzolii 885. Epistolæ quinque de SS. Nazarii & Alexandri Pontificum Reliquiis, Genua Justinopolim relatis. 887

Nicander & Marcianus, Daria illius uxor, & Pascicrates, MM. Atinȩ & Venafri in Campania Italica. Comm. Præv. 266. §. 1. De eorum Actis a Salomone Atinensi & Adenulpho Capuano scriptis, indeque corrigendo Chronico quoad tempus Passionis 266. §. 2. De Sanctorum cultu, ecclesiis, Reliquiis 268. Acta Vetustiora. Latina ex Ms. Bodecensi, Græca ex codicibus Bibliot. Vatic. 270. Acta Recentiora. Auct. Adenulfo Archiepisc. Capuano 274. Hymnus AD Vesp. Hymnus ad Matut. Missa Nicandri, Marciani & Dariȩ 277

Nicander M. Romȩ ex Marll. 285

O

Odo Abb. Tornac. S. Martini, dein Episc. Camerac. Comm. Præv. de scriptoribus vitȩ 910. Vita. Auct. Amando de Castello 911. Alia vita ex variis collecta. Cap. 1. Acta ejus ante Episcopatum 913. Cap. 2. Gesta in Episcopatu. Morbus, obitus, sepultura. 915

Osanna Andreasia V. 3. Ord. Dominici Mantuȩ in Ital. Comm. Præv. §. 1. De vita latina ipso mortis anno, Italice biennio post edita; Auctoribus Beatæ familiarissimis 667. §. 2. Ejusdem Beatæ vitæ a recentioribus Auctoribus compendiosius scriptæ 670. §. 3. Translatio Corporis, cultus a Leone X decretus, ac successive auctus, totique Ordini communicatus 671. Vita per F. Franc. Silvestrum Ferrariensem Ord. Præd. familiarem Beatæ 673. Lib. 1. Cap. 1. Summarium vitæ ejus spiritalis, usque ad annum & quinquagesimum & factam professionem 677 Cap. 2. De Virginis prudentia, patientia, caritate erga Deum & proximos 680. Cap. 3. Exercitia Virginis spiritualia, vitæ rigor, animi demissio 682. Cap. 4. Reliquæ Virginis virtutes, præsertim in conversatione cum proximo 685. Lib. 2. De raptibus B. Osannæ, variisque ejus visionibus 688. Cap. 1. De raptuum, quos Osanna patiebatur, natura, diuturnitate, facilitate, aliisque adjunctis 688. Cap. 2. Sanctorum variorum gloria Virgini per visiones ostensa 691. Cap. 3. Virginis visiones de Passione; & aliæ aliorum de ipsa 693. Lib. 3. De favoribus Osannæ impensis divinitus 696. Cap. 1. Litteras divinitus edocta, & Christo desponsa Virgo, innovato deinde corde, participat doloribus coronæ spineæ & quinque plagarum 697. Cap 2. De dolore cordis aliisque similibus a Christo gratiis Virgini factis 700. Cap. 3. Favores alii divinitus concessi Virgini 709. Lib. 4. Beneficia hominibus, Osanna deprecante, impetrata perstringens 704. Cap. 1. Pro avertendis Italiæ patriæque civitatis calamitatibus, Christi monitu efficaciter orat 704. Cap. 2. Principi filius impetratus, aliis alia animis corporibusve utilia 707. Cap. 3. Ejusdem argumenti prosecutio 709. Lib. 5. De spiritu prophetico B. Osannæ 712. Cap. 1. Cognitus animarum status, mors quorumdam, aliaque arcana 712. Cap. 2. Varia futura ab Osanna prædicta 715. Cap. 3. De morte Osannæ, & quibusdam visionibus secutis 717. Lib. 6. Miracula per Virginem facta in Vita & post mortem 720. Cap. 1. Miracula viventis Osannæ 720. Cap. 2. Miracula quibus mortuam mox honoravit Deus 722. Vita Alia. Ex Ital. Hieron. Montolivetani spiritualis Osannæ filii 724. Tractatus 2. Cap. 1. Sexennis primum ab Angelo, deinde a Jesulo apparentibus, ad sanctum amorem invitatur, seque ei totam tradit 729. Cap. 2. Propter frequentes extases multa patitur a parentibus; purum Dei amorem unice postulat 732. Cap. 3. Viso Jesulo Crucifixo, purum sui amorem docente, in illum magis magisque accenditur 734. Cap. 4. Constantia in suscepto sanctioris Vitæ proposito, communicatio dolorum Christi, ac pœnitentiarum rigor 735. Tractatus 2. Cap. 1. Auctoris cum Virgine familiaritas, quando & quomodo cœpta, insignes ejus virtutes cognitæ 737. Cap. 2. Dolores Passionis communicati Virgini, futura quædam revelata, Auctoris varia transmigratio, & colloquia interim habita 739. Cap. 3. Professio, tribulationes toleratæ, visa gloria B. Columbæ, extatos aliæ 741. Cap. 4. Inter acerbissimos plagarum & capitis ac cordis cruciatus, ingens moriendi desiderium, & prophetici spiritus argumentæ 743. Cap. 5. Acerbitas & veritas plagarum Virginis, visio S. Dominici in gloria, petitiones pro variis exauditæ 745. Cap. 6. Priores Virginis pœnitentiæ, unio cum Deo, tentationes, tribulationes; initia Vitæ spiritualis an. æt. 6 747. Cap. 7. Cælestis ira peccatoribus intentata, & maxime obstinatis, pro quibus frustra orat Virgo & orari facit, ac suæ orationis qualitates aliquas aperit 750. Cap. 8. Narrat Auctori Virgo favores varios sibi factos a Deo 752, Cap. 9. Visa in natali Domini, & Miracula quædam ad Virginis præsentiam facta 755. Cap. 10. Quædam in extali visa, & auditæ in ea preces a Deo: varia circa raptus notanda 757. Cap. 11. Variæ notitiæ spirituales circa modum orationis abstractivæ: dæmon coërcitus 759. Cap. 12. Futura varia prædicta, cognita arcana, jugis oratio 761. Cap. 13. Sedes Beatorum inspectæ: mansuetudo in tribulationibus propriis, in alienis compassio: mortis brevi futuræ indicia 764. Cap. 14. Rursus de Justorum afflictionibus, sermone per raptus impedito, nullo fere somno, cognita plurium salute 766. Cap. 15. Dæmon bis fugatus, Communio cælitus allata, eamque secutus raptus, in quo exauditæ preces 769. Cap. 16. Deprecatio Virginis pro Mantua, Italiaque. Pii Sacerdotis & Prophetico spiritu præditi de ea testimonium. Præsagium mortis 771. Cap. 17. Extasis in festo Purificationis, morbus vice Marchionis toleratus, prædictiones quædam, mortis desiderium 773. Cap. 18. Quibusdam præmissis narrantur extases hebdomadæ sanctioris anno 1503, sub quibus visa tota passio Domini 776. Cap. 19. Christi resurrectio & descensus ad Limbum. Discessus ac reditus Auctoris. Morbus ultimus & obitus Beatæ 779. Tractatus 3. Spirituales Epistolæ 40 ad hujus operis Auctorem manu propria scriptæ 781.

P

Pascicrates M. V. Nicander 166.

Paula V. M. Malacæ in Hisp. V. Cyriacus 573.

Paulus M. forsan Romæ V. Thomus. 572

Peregrinus M. Apolloniadensis ex Menæis. 287

Petrus Pisanus Fund. Pauperum Eremitarum S. Hieronymi Comm. præv. de cultu, ordine & ætate ac vitæ scriptoribus 531. Vitæ Compendium ex Lat. Ms. per Bernardinum Puccium Italice illustrato. §. 1. Natales Petri, & secessus in solitudinem. 533. § 2. Primum in Monte-bello apud Urbinates erectum Eremitorium 534. §. 3. Eximiæ ejus virtutes, studium præsertim paupertatis & pœnitentiæ 535 §. 4. Eremitarum Ordo plurimis vel adjunctis vel exstructis monasteriis promotus 536. §. 5. Miracula patrata: novus Ordo Eremitarum Pontificis privilegiis, Petro agente, communitus 588 §. 6. Obitus, imagines, titulus Beati & Sancti 541. §. 7. Series Generalium, & rerum sub iis memorabilium Synopsis. 542. §. 8. Acta pro impetrandis Petro de Pisis Officio ac Missa. 547

Petrus Prior mñrii Eygag & Doctor apud Habessinos in Æthiopia ex illius gentis Hagiol. Ms. 854

Petrus M. Romæ V. Honorius. 846

Pior Anachoreta in Ægypto ex Vitis Patrum. 298

Possennus Presb. Castellione in Gallia. Comm. hist. De cultu & miraculis, ipsi ac S. Benedicto communibus. 412

Potentinus, Felicius, Simplicius Mart an Confess. Comm. Crit. §. 1. Proponitur controversia, & antiquioris, pro prima parte, Legendæ contextus 575 §. 2. Expenditur ætas, origo & auctoritas alterius Legendæ Martyres facientis SS. Potentinum & socios 578. §. 3. Eruditi cujusdam Steinfeldensis commentario controversia expenditur, & cultus Confessoris antiquior certiorque probatur 581. §. 4 De translatione veteri metro descripta, deque Reliquiis hodie extantibus. 583

Q

Quiriacus, Blastus, Tribunus, Diogenes, Æna, Nicander, Dorostolus, Lusicius, Aquila, Cantianus, & alii ducenti sexaginta duo MM. Romæ. Item Longinus & Joannes, Presbyter. Sylloge Hist. Notitia eorum ex Martyrologiis, Actisque SS. Marii & Marthæ. Corpus S. Blasti & duorum sociorum Lucam translatum. 283

Quiricus & Julitta MM. & socii CCCCIIII ex Mrl. Hieron. 15

Quiricus M. filius Julittæ Iconien. V. Julitta 15 Illius Translatio ad Elnonense S. Amandi Monasterium Auct. Philippo Ab. Bonæ spei. 34

R

Ramuoldus Abb. Ord. S. Benedicti Ratisponæ in Bavaria Comm. Præv. De vita ab Auctore pæne coævo scripta, deque anno obitus & cultu 413. Acta Auct. Arnolfo Præposito Monasterii, in libris miraculorum S. Emerammi, annis fere XL post obitum Beati scriptis. Cap. 1. Exordium vitæ ex Raderi Bavaria, biennalis in senio cæcitas, Acta cum Ottone III 414. Cap. 2. Extremus Ramuoldi morbus, obitus, sepultura a S. Henrico curata, miracula 417.

Ratho seu Rasso Comes Andecen. in Bav. Comm. Præv. De ejus vita, cultu, & Reliquiarum translatione 892. Vita Auct. Innocentio Keferlohero Decano monasterii Diessensis, ex ejus Ms. 894 Appendix de professione B. Rathonis &c. 897 Nucleus Prodigiosus a R. D. Carolo Erath Can. Reg. Diess. 899

Raynerius solitarius Pisis in Hetruria Comm. Præv. De ejus cultu, vita & Miraculis a familiari scriptis; illius compendio; & an ab hoc alius Messanæ 421. Vita Auct. Fr. Benincasa, coævo & familiari, ex antiquo Ms. 423. Prologus 426 Cap. 1. Vita B. Alberti Corsi, & Raynerii per eum conversio 427. Cap. 2. Appulsus in Terram sanctam, omnibus sese exspoliat, ultroque oblatis eleemosynis victitat, abstemius a vino 430. Cap. 3. De divinis quibusdam favoribus in Raynerium collatis, tum apud Jerusalem orantem, tum in monte Quarantene quadragenarium jejunium servantem 433. Cap. 4. Reliqua Sancti Acta in Terra sancta 436 Cap. 5. Discessus ejus Hierosolymis, & adventus in civitatem Pisanam 439. Cap. 6. Energumeni plures curati apud Ecclesiam S. Justi 441. Cap. 7. Extrema viventis Raynerii Acta & miracula. Panis & aquȩ benedictio ejus exemplo, & sub ejus nomine instituta 443. Cap. 8. Quȩdam miracula, a Sancto dum viveret, Pisis patrata 445. Cap. 9. Vinctis captivisque libertas, sanitas variis ȩgris reddita 448. Cap. 10. Adjuti captivi, naufragantes, infirmi 449. Cap. 11. Reliqua Sancti viventis miracula 450. Cap. 12. De sepultura Sancti nonnullisque eam secutis miraculis 453. Cap 13. Navigantes adjuti invocato Raynerio: varii morbi curati 454. Cap. 15. Per aquam tumbȩ Sancti infusam, ejusve invocationem, varia obtenta beneficia 456. Cap. 15. Gravia vitȩ pericula terra marique, & diversi morbi propulsati 458. Cap. 16. Similium miraculorum prosecutio 461. Cap. 17. Finis miraculorum, primo a morte anno exceptorum 463. Translatio corporis in novam Arcam anno MDCLXXXVII ex instrum. Ital. 466

S

Sancia filia Regis Portugalliȩ V. Ord. Cisterc. Vide Tarasia. 471

Saturninus M. Messanæ in Sicilia ex Mrl. Hieron. 379.

Surius V. Calogerus 589.

Similinus sive Similianus Episc. Nannetensis in Gallia. Ex Gregorio Turon. 42

Simplicius M. an Conf. V. Potentinus. 575

Speciosa V. Papiȩ in Insubria. Notitia cultus & Vitȩ ex Ferrario, Translatio Reliquiarum in Saxoniam. 602

T

Tarasia Regina Legion. vidua & ejus soror Sancia Virgo filiȩ R. Portugalliȩ ambȩ Ord. Cisterciensis Lorvanii. Comm. præv. De die cujusque natali, veneratione antiqua, processibus ad Canonizationem formatis 471. Vita Recens Auct. Fr. Franc. Macedo Ord. Min. Cap. 1. Patria, natales, educatio Virginum Regiarum 473. Cap. 2. Tarasiæ cum Alphonso Legionensi matrimonium, contractum & diremptum 475. Cap. 3. Bellum pro tuenda hereditate a sororibus gestum contra fratrem Regem 477. Cap. 4. Tarasia Lorvaniense Virginum monasterium instituit, eique se includit 478. Cap. 5. Sancia Franciscanos & Dominicanos excipit, eorumque conventus condit 482. Cap. 6. Reliqua Sanciæ vita sub habitu Cisterc. 484. Cap. 7. Tarasiæ acta Lorvanii, excursus ad confinia causa filiarum 487. Cap. 8. Sanciæ obitus, sepultura, translatio ad monasterium Lorvaniense 489. Cap. 9. Tarasiæ extrema vita, miracula, obitus, sepultura 493. Cap. 10. Sanctitatis opinio miraculis utriusque confirmata 496. Cap. 11. Corpora transferuntur, & Tarasia, reserato sepulcro, incorrupta reperitur 499. Cap. 12. Argumenta alia antiqui cultus 502. Elenchus erratorum in Vita præmissa correctorum 529. Processus pro Canonizatione Sanctarum Reginarum curanda fabricatus. Cap. 1. Præfatio collectoris C. I. ejusdemque interpretis, & miracula quædam ex litteris excerpta 505. Cap. 2. Præfatio Laurentii a Spiritu sancto ad summarium testium a se auditorum super miraculis Reginarum; cum dimidia summarii parte 507. Cap. 3. Prosecutio ejusdem summarii 510. Cap. 4. Processus anno MDCXXXIX auctoritate Ordinarii formatus; & legitima ejus formandi petitio & concessio 513. Cap. 5. Testes, qui in sequenti Processu deposuerunt, continuata serie propositi, ut facilius citari ac inveniri possint 516. Cap. 6. Proponitur exemplar integri examinis pro specimine aliorum in D. Magdalena de Vasconcellos teste prima, & adduntur alia alibi ab eadem deposita 519. Cap. 7. Curationes varii generis infirmitatum 522. Cap. 8. Curationes febrium tertianarum; & paucula super Articulis 4 & 5. 526

Theodulus Miles ex Mart. Trip. in Phœnicia 553. V. Leontius.

Theonius M. Alexandriæ V. Marina. 573

Thomas, Paulus, Cyriacus, MM. forsan Romæ, Disquisitio Hist. De numero & loco Martyrii, ex antiquioribus Marll. 572

Tichon Thaumaturgus Episc. Amathuntis in Cypro. Sylloge Hist. De ejus cultu apud Græcos & Latinos, Officioque per S. Josephum Hymnographum, unde habetur vitæ & Miraculorum Epitome 93. Ejus Canon Græco-lat. 94

V

Valeria M. in Africa V. Cyriacus. 37

Valeriana M. Aquileiæ ex Marll. 287

Veredemus Episc. Avenionensis in Gallia, Sylloge Hist. De cultu & ætate. 411

Verolus Presb. Castellione ad Sequanam & Marcennaci. Comm. Præv. De Sancti cultu, ætate, translatione, miraculis. Acta Auct. coævo ex Mss. Cap. 1. Res in vita gestæ; obitus, translatio corporis 382 Cap. 2. Miracula post translationem ab oculato, ut plurimum; teste descripta. Epilogus. 384

Ursicinus Medicus M. Ravennæ in Ital. Syll. Hist. De ejus passione, cultu, translationibus & miraculis. 809

W

Wibrandis V. Vide Cunigundis. 114

Z

Zeno Anachoreta in Ægypto Syll. Hist. 853

Zosimus Miles M. in Pisidia. Comm. Præv. De Actis ejus, locisque inibi nominatis. Elogia ex Synaxariis 812

INDEX CHRONOLOGICUS.

SECULO I.

Sub Vespasiano S. Leontius Mart. Tripoli in Phœnicia 555 b

Sub Nerone non videntur passi Martyres Mediolanenses Gervasius & Protasius, Nabor & Nazarius &c. 824 d

SECULO II.

Sub Adriano an S. Montanus Martyr Terracinæ 278, & Digna-merita Brixiæ. 284

169 Missus contra Marcomannos Astasius Comes; an tunc sub eo passi SS. Gervasius & Protasius. 824 d

SECULO III.

212 Persecutio resuscitata Aureliano Imp. in eaque passi Ferreolus & Ferrucius Vesontione. 6 f

247 Ordinatur Julianus Episc. Cenoman. defunctus 294, 857 e

297 Ord. Turibius Episc. Cenoman. 303 def. 867 d

SECULO IV.

400 circiter S. Amator Episc. Autissiodor. ex Oriente transfert corpora SS. Quirici & Julittæ. 21 b

Joseph & Pior Anachor Discipp. S. Antonii 296 c 298 a

Scribitur Barcinonæ vetus Missale Gallicum. 9 c

303 Ord. Pavacius Episc. Cenoman. 346 def. 867 f

305 S. Cyriacus & Paula MM. Malacæ in Hisp. 574 e

340 Ord. Liborius Episc. Cenoman. 396 def. 856 e

362 Manuël, Sabel, Ismaël MM. Cpoli. 289 b

Post 393 Gaudentius & Culmatus Martyres Aretii. 847 a

366 vel 69 Nascitur S. Hypatius Abb. in Rufinianis. 306 307 e

370 circiter Inventio SS. Ferreoli & Ferrutii prope Vesontionem. 14 f

375 CPolim veniens S. Isaacius, exitum Valenti Imp. prædicit. 307 306 f

379 Nascitur Arcadius, Imperator dictus anno quarto ætatis. 306 f

390 Synodus Mediolani, quando distributæ inter Episcopos Reliquiæ S. Gervasii & Protasii. 831 c

394 Obiit Theodosius Imp. Mediolani. 826 b

397 Ord. Victurus Episc. Cenoman. & 421 def 855 c

400 circ. S. Tychon Taumaturgus Episc. Amatuntis in Cypro. 94 c

SECULO V.

422 Ord. Victurius Episc. Cenoman, def. 473, 855 f

428 Nestorius creatur Pat. C. P. & 431 abdicatur in Synod. Ephes. 332

438 Dedicatur Ravennæ Ecclesia S. Joannis Baptistæ, opus Placidiæ Reg. 13 b

442 & 447 Hunni Thraciam depopulati. 306 e

446 vel 447 Obiit S. Hypatius in Rufinianis. 306 d

450 Moritur Theodosius Junior Imp. 306 d

462 non 65 Concilium Turonense 856. 44 c

464 Ord. Principius Episc. Cenoman; 493 def. 855 e

485 circ. Obitus S. Calogeri Erem. Saccen. 591 e

496 S. Innocens ordinatur Episcopus Cenoman. 855 a

500 circ. Similinus Episc. Namnet. 42 c

SECULO VI.

S. Hervæus floret Ab. in Armorica 365 b

507 Vincitur a Chlodovæo Franc. Rege Alaricus R. Visigoth. & S. Avitus Eremita futurus ducitur captivus. 360 f

525 Fundatur & dotatur mñrium S. Carileffi in Cenomannia. 861 d

527 Obiit S. Avitus Ab. Miciacen. in Gallia. 351 b

542 Obiit S. Innocens Episc. Cenoman. 854 f

545 circ. Obitus S. Berthaldi Erem. in Calvomonte. 100 b

Obiit S. Ursicinus Archiep. Raven. 810 e

547 Ordinatur S. Aurelianus Episc. Arelat. 108 b

651 Sub Attila passi SS. Aureus, Justina soror, & Justinus Diac. 45 b

Obiit S. Aurelianus Episc. Arelat. Lugduni sepultus. 111 f

570 Obitus S. Fortunati qui scripsit Vitam S. Germani Paris. 601 c

570 circ. Obiit S. Avitus Erem. in Petracoricis 360 b

586 circ. S. Agrippinus Episc. Comen. 377 c

590 circ. Nascitur S. Deodatus Ab. in Vosago 871 c

600 circ. Luna Civ. Tusciæ a Longobardis capta. 143 f

600 circ. S. Verolus Presb. Lingonen. 382 c

SECULO VII.

604 Pax conclusa inter Romanos & Longobardos 842 b

605 S. Eligius Tornaci inchoat monasterium S. Martini. 913 d

610 circ. S. Alena V. M. Foresti. 388 a

627 circ. S. Domnolus Episc. Viennen. obiit. 145 a

630 S. Deodatus dimisso Episcopatu Nivern. in Vosagum secedit. 871 c

654 S. Botulphus condit monasterium Ikenno. 398 f

655 circ. Trajecti Episcopus Adulphus, inde potuit transisse in Angliam, ibique obiisse & coli cum S. Botulpho. 401 b

679 non 769 vel 684. Obiit S. Deodatus fundator Vallis Galilææ. 870 d

697 Obiit S. Molingus seu Dargellus Episc. Fern. in Hibernia. 407 b

700 circ. Papiæ S. Speciosa V. 692 b

SECULO VIII.

745 Gauzioleno inepte inducto ad Episcopatum Cenomanensem, incipit Ecclesia per Chorepiscopos regi usque ad 782 863 c

SECULO IX.

820 S. Hildegrimus Ep. sedem Halberstadium transfert. 891 b

827 Obiit idem Hildegrimus Ep. Halberstad. 891 b

836 Cardona Confluentiam transfertur corpus S. Castoris. 582 e

860 Elnonem Nivernis transfertur corpus S. Cyrici pueri M. 36 c

862 circ. Sergius Mon. componit Officium S. Calogeri Fragellat. in Sicilia. 596 d

878 Transfertur Corpus S. Hervæi Brestum. 365 b

890 circ. Hastingus Normannus Lunam Civ. occupat, Episcopum Gualcherium inter Sacra occidit. 144 e

894 circ. S. Cechardus M. Episc. Lunen. Carrariæ occiditur. 144 e

900. Occisus Fulco A-ep. Remen. 265 b

SECULO X.

901 Nascitur S. Ramuoldus Ab. Ratispon. 114 b

905 Richolphus Archiep. Mogunt. construit Ecclesiam & monasterium S. Albani. 741

920 Inchoatur pro Virginibus Steinfeldense Mon. in Diœc. Colon. 576 a

930 Hucbaldus obiit Mon. Elnon. scriptor de SS. Quirico & Julitta. 18 f

930 Henricus Auceps Misnam condit. 152 e

933 Hungari ad Merseburgh ab Henrico Aucupe profligati 152 f

935 Hildebertus Ab. transfert corpora suorum decessorum in Ecclesiam S. Albani. 75

948 Bavari fundunt Hungaros se invadentes. 892 b

953 Obiit B. Ratho Comes fundator Andecensis. 893 b

963 Transferuntur Mindam Reliquiæ S. Speciosæ V. Ticin. 603 d

966 In Montem-Tumbæ pro Canonicis inducuntur Benedictini. 603 f

968 Capua in Archiepiscopatum eligitur. 267

970 Buchardus ordinatur primus Episcopus Misnen. & alibi alii per Saxoniam. 153 b 155

975 circ. Transferuntur Reliquiæ SS. Botulphi & Adulpi, S. Benedicti Biscopii, & aliorum sub S. Ethelwoldo Episc. 405 f

981 Ordinatur Bruno Episc. Lingon. fundator Canonicorum S. Veroli. 384 f

975 S. Romuoldus fit Abbas Ratispon. 114

1000 circ. Elevatur corpus S. Deodati. 883 f

SECULO XI.

1001 Obitus S. Ramuoldi centenarii Ratispon. 413 c

1002 Corpus S. Hervæi argenteæ thecæ inclusum apud Namnetes. 365 b

1003 Elevatur corpus S. Deodati Ab. Vallis-Galilææ. 87 e

1005 S. Odo Ab. fit Ep. Camerac. 915 e

1008, non 1000 Martyr obiit S. Bonifacius, Apostolus Livoniæ &c. 908 a

1112 Buchardus Episc. Worm. consecratur Episcopus Heiligenstadii a S. Willegiso Mogunt. 78 f

1020 Robertus Rex Fr. indicit Synodum Airiacensem. 387 f

1022 S. Henrici Imp. donatio Ecclesiæ Heiligenstad. facta. 80 b

1022 Obitus S. Bernwardi Episc. Hildess. 158 b

1040 Volaterræ inveniuntur corpora SS. Actineæ & Græcinianæ MM. 38 a

1049 S. Benno factus Canonicus Goslariæ. 146 c

1056 Ord. Vulgrinus Episc. Cenoman. 1066 def. 867 a

1063 Corpora SS. Ferreoli & Ferrucii solenniter transferuntur. 13 b

1066 S. Benno ordinatur Episc. Misnen. 146 c 161

1067 Conflagrat Ecclesia Elnonensis. 36 f

1068 Ord. Arnaldus Episc. Cenoman. 1082 def. 867 d

1073 circ. Veteri Heiligenstadio accessit nova civitas. 80 d

1076 Concilium Romæ indictum contra Henricum Imp. 416 a

1084 Hoëllus Episc. Cenoman. ob grassantem famam distrahit ornamenta Ecclesiæ 836 c & conflagrat civitas d

1086 Volaterræ transferuntur SS. Actinea & Græciniana MM. 28 a

1090 Fundatur Mñrium S. Hippolyti in Austria 849 c

1092 Restauratur Ecclesia S. Martini Tornaci per S. Odonem. 913 e

1092 Martinienses Tornaci transeunt ad Regulam Benedictinam, & Abbatem eligunt S. Odonem 915 c Dividuntur Episcopatus Tornac. & Noviom.

1096 Ord. Hilbertus Episc. Cenoman. 1125 factus Archiep. Turon. 868 a

1100 Lusitania incipit habere proprios Principes. 573

SECULO XII.

1105 Sanctimoniales O. B. inductæ Forestum ubi Corpus B. Alenæ 393 c

1113 Obit Aquicincti S. Odo Abb. S. Martini. 916 f

1118 Transfertur Corpus S. Aviti Eremitæ Petracoricensis. 360 c

1120 Martyres Franciscani quinque in Africa, apparent beatæ Sanciæ in Lusitania. 484 d

1125 Fundatur Monasterium Schonaugiæ. 604 b

1126 Ordinatur Guido Episc. Cenoman. 868 b

1135 Hugo ordinatur ibidem Episcopus. 868 c

1137 In Ecclesia S. Albani Moguntiæ reteguntur tumbæ SS. Aurei & Justinæ, & clarent miraculis, a Goswino Monacho descriptis. 59 d & 75

Dedicantur altaria ecclesiæ Walkenredensis. 62 f

1139 Hyerosolymam peregrinatur S. Raynerius Pisanus eremita. 433 b

1142 Fundatur Ecclesia Aquæ-frigidæ, ad quam translatus S. Agrippinus, Episcopus Comensis, hodiedum quiescit. 378 c

1143 Ordinatur Guillielmus, Episcopus Cenomanensis: 1186 defunctus. 868 c

1147 Præmonstratensibus traditur Collegiata Calvimontana. 140 d

1157 circ. S. Elizabeth fit Magistra virginum Schonaugiensis monasterii. 635 e

1158 Translatio S. Autberti Episc. Abrincen. 604 a

1160 circ. Cremonæ miraculis clarescit S. Hymerius Episcopus Amerinus. 373

1160 Vastatur insula lacus Comensis, & transfertur corpus S. Agrippini. 378 e

1160 Obit Pisis S. Raynerius solitarius. 421 a, 453 e

1162 Corpora SS. Gervasii & Protasii, destructo Mediolano, translata Brisacum. 803 c

1165 Obit S. Elizabeth Schonaugien. 603 d, 604 b

1167 Obit Hildelinus I, Abbas Schonaugiensis. Succedit Egbertus, frater S. Elizabethæ. 604 e

1175 Moguntiæ in monte S. Albani magna multitudo corporum (Martyrum ut creditur) invenitur. 76 e

1180 Obit S. Euphemia Abbatissa S. Altonis. 470 e

1182 S. Lutgardis nascitur. 233 b

1186 Ordinatur Reginaldus Episcopus Cenomanensis: 1190 defunctus. 868 e

1190 Dotatur Ecclesia S. Cunigundis & sociarum ejus in Eichsel diœcesis Constantiensis. 117

Eodem anno electus Hamolinus Episcopus Cenomanensis: cedit 1214. 869 a

1193 Elevatur Corpus S. Alenæ Virgiinis Martyris in Brabantia. 388 a, 392 f

1196 Sancius R. Lusit condit testamentum in favorem filiarum. 477 e

SECULO XIII.

1206 S. Lutgardis Virgo a Benedictinis ad Cistercienses transit. 233 b

1209 Inveniuntur ad S. Hyppolyti in Austria inferiori duorum anonymorum Sanctorum Corpora, & miraculis clarescunt. 840 a

1215 Electus Nicolaus Episcopus Cenomanensis; 1216 defungitur. 869 d

1216 Obitus Innocentii 3. S. Lutgatdi revelatur. 245 a

Eodem anno electus Mauritius Episc. Cenomanensis; an. 1231 factus Archiep. Rotomagensis. 869 d

1217 Fundatur Aquiriense Monasterium; paucis annis post ex Hannonia in Brabantiam translatum. 231 c

12046 Relevatio SS. Martyrum Ferreoli & Ferrucii Vesontione. 14

1229 Obit B. Sancia, filia Sancii I. Regis Lusit. 491 a

1231 Ordinatur Gaufridus I, Episc. Cenomanensis; 1234 defunctus. 869 e

1234 Ordinatur ejusdem Ecclesiæ Episcopus Gaufridus II; 1255 defunctus. 869 e

1237 Obitus B. Jordanis, Ordinis Præd. Generalis, revelatur B. Lutgardi. 258 b

1238 Sancitur societas inter Canonicos Cardonenses & Steinfeldenses. 584 e

1239 Heiligenstadiensi Ecclesiæ subjicitur nova ibidem Parochia. 81 b

1240, non 44, Jacobus de Vitriaco Card. obit. 258 b

1246 Obit S. Lutgardis Virgo Cisterciensis Aquiriæ in Brabantia. 233 b & 260

1248 Transferuntur in Calvo-Monte Reliquiæ S. Berthaldi Eremitæ. 100 d

1250, non 70, Obit S. Tarasia Regina Legionensis, Ordinis Cisterciensis. 495 e

1254 Fundatur Monasterium S. Mariæ a Stella Spoleti in Umbria 665 c

1270 circ. Nascitur Florentiæ B. Juliana Falconeria. 919 a

Transfertur Corpus S. Bennonis Episcopi Misnæ in Saxonia. 146 c, 172

Heiligenstadienses, instructi litteris Prælatorum, circumeunt pro eleemosyna ad restaurationem suæ ecclesiæ. 83 b

1271 Inventa denuo Corpora SS. Aurei & Justinæ Heiligenstadii. 56 c

1278 Commendatur a Prælatis structura novi chori Heiligenstadiensis. 83 e

1288 Dedicatur ecclesia in Eychsel sanctis Wibrandi, Mechtundi, & Cunegundi. 118 b

1290 Passio B. Mariæ Dolorosæ in Brabantia. 643 c

1298 In monte S. Albani Moguntiæ transferuntur Corpora Sanctorum ad novum altare. 77 d

1298 Sigehardus scribit de SS. Aureo & Justina. 45 f

1300 circ. Obit B. Marina Spoleti, in fundato ab ipsamet S. Matthæi monasterio. 666 a

SECULO XIV.

1302 Moniales S. Matthæi Spoleti, ab Eremitis Augustinianis transeunt ad Canonicos Lateran. 666 a

1306 Justinopoli invenitur corpus S. Nazarii Ep. 886 f

1328 Avenione expediuntur a decem Prælatis indulgentiæ pro ecclesia Heiligenstadiensi. 84 a

1333 Conflagrat civitas Heiligenstadiensis. 85 c

1340 Obit, & 1558 incorruptus reperitur, Ferdinandus Pirez Canonicus Regularis in Lusit. 550 c

1341 Obit Florentiæ B. Juliana Falconeria. 922 b

1352 circ. Scribitur Vita S. Potentini, & Sociorum ejus, veluti Martyrum. 583 a

1354 Carolus IV Imperator Pragam mittit Reliquias, ad S. Albani Moguntiæ acceptas. 78 c

1355 Nascitur B. Petrus Pisanus paulo ante suæ familiæ cladem. 533 e

1356 Moritur Pisauri B. Michelina & triennio post incipiunt scribi miracula. 925 c, 929 c

1363 Dedicatio Ecclesiæ Heiligenstad. transfertur a Januario in feriam secundam Pentecostes. 79

1363 Conceduntur indulgentiæ pro capella B. Mariæ Dolorosæ in Brabantia. 643 f

1363 Rodulphus Austriacus Viennam defert Reliquias SS. Gervasii, Protasii & aliorrum. 840 c

1369 Brivate in Arvernia elevatur corpus S. Archontii. 575 b

1372 Donatur Reginæ Neapolitanæ costa S. Raynerii Pisani. 422 d

1377 B. Petrus Pisanus ad solitudinem se confert. 533 f

1378 Necatur innocens S. Bonmercatus, Clericus Ferrariæ. 938 b

830 Inchoatur Ord. Pauperum Eremitarum S. Hieronymi a B. Petro Pisano in Monte-bello Diœcesis Urbinatis. 534 a

Genuenses direpta Justinopoli auferunt Reliquias SS. Nazarii Ep. & Alexandri Papæ. 887

SECULO XV.

1404 Heiligenstadium in Germania, a confœderatis obsessum, liberatur. 85 e

1411 Transfertur pars corporum sanctorum Ferreoli & Ferrucii. 14 e

1421 Martinus V eximit Ord. Hieron. ab Inquisitoribus & Minoribus. 538 e

1421 Archiep. Genuen. restituit Justinopolitanis Reliquias SS. Nazarii Ep. & Alexandri Papæ. 887

1422 Venetiis recipitur Ordo Hieronymian. 537 b

1424 Transferuntur Reliquiæ SS. Ferreoli & Ferrucii. 14 e

1424 Martinus IV confirmat Tertiarias Ordinis Servorum B. Mariæ. 920 a

1430 Describuntur Miracula S. Berthaldi Calvimontensis. 104 f

1432 Eugenius IV confirmat conjunctionem quorumdam Eremitarum ad Ord. S. Hieronymi. 536 f

1433 Eugenius IV Ordini S. Hieron. primas largitur indulgentias. 539 c

1435 Indulgentiæ concessæ Calvimont. Eccl. 100 f

1435 , non 1355, Obiit B. Petrus Pisanus 531 c, 541 b

1444 , 67 & 70 Jubetur solennissime agi Mediolani festum SS. Gervasii & Protasii. 842 f

1444 Incipiunt scribi miracula B. Rassonis. 895 f

1446 Eugenius IV Ordini Hieronymianorum B. Petri unit Eremitas Fr. Nicolai de Furca Palena. 539 e

1449 Nascitur Mantuæ B. Osanna, & 1505 moritur ibidem. 667 e

1651 & 1656 Supprimuntur varii Ordines Religiosi in Italia. 543 a

1455 Andecum inducuntur Benedictini. 897 f

1461 Indulgentiæ Ecclesiæ Heiligenstadiensi confirmantur a Diethero Archiep. Mog. 84 f

1468 Elevantur ossa B. Rathonis. 898 f

1471 Corpus beatæ Marinæ Spoleti reperitur incorruptum. 666 b

1474 Occupatur & expilatur Brisacum a Burgundis. 839 e

1479 Paulus II attribuit mensæ Canonicali in Heiligenstad. beneficia quædam. 87 a

1480 Rhenus Brisaci enormiter exundat. 839 f

1482 Indulgentiæ pro Festis sanctarum Cunigundis & Sociarum. 115 d

1491 Ex suburbana in urbanam Ecclesiam Ferrariæ tranfertur corpus B. Bonmercati. 939 b

1492 Innocentius VIII mandat restitui Corpus S. Bonmercati furto sublatum. 938 c

1496 Brisaci conficitur arca argentea SS. Gervasii & Protasii Martyrum. 839 c

1499 Augentur indulgentiæ Heiligenstadenses a Bertholdo Archiep. Mogunt. 86 b

1500 Adhuc observata Regula Canonicorum Aquisgranensium. 897 d

SECULO XVI.

1504 Conditur Processus de SS. Cunigunde & Sociabus Virg. Peregrinis in Diœc. Basilien. 115 a.

Corpora elevantur. 130 e

1505 Ravennæ approbantur inventæ ibi Reliquiæ SS. Quirici & Julittæ. 23 c

1507 Autenticantur Epistolæ B. Osannæ. 799 d

Imprimitur Mantuæ Vita II B. Osannæ. 800 a

1508 Corpus B. Osannæ infertur marmoreo monumento. 671 b

1512 Componitur & vulgatur Vita S. Bennonis Episcopi Auctore Emsero. 146 d

1515 B. Osanna declaratur Beata & Officium de ea permittitur a Leone IV. 672 a

1516 Sepelitur Antverpiæ Didericus van Paeschen, ter Cives suos Hierosolymam prægressus. 93 e

1521 Romæ imprimitur Processus pro S. Bennone Episcopo, Monachiensium Patrono. 146 d

1523 Canonizantur Florentiæ SS. Antoninus & Benno Episcopi. 198

1524 Aperitur capsa Reliquiarum S. Alenæ Foresti in Brabantia. 396 c

1525 Corpus Algerii Episc. Bellun. an. 1290 defuncti, incorruptum reperitur. 4 f

1534 Paulus III nominat Protectorem Ordinis Hieronymianorum. 540 e

1539 Transferuntur Reliquiæ SS. Ferreoli & Ferrucii Martyrum Vesontione in Burgundia. 14 e

Obit Georgius Dux Saxo Cathol. cui succedens frater Henricus Lutheranismum inducit. 203 b

1548 Transfertur Corpus incorruptum B. Marinæ Spoleti. 666 b

1550 circ. Transferuntur Lorvanii Corpora sanctarum Reginarum Teresæ & Sanciæ. 500 d

1568 Ordo Eremitarum S. Hieronymi recipit trium votorum professionem. 546 c

1569 Regula S. Augustini datur Eremitis S. Hieronymi. 541 a

1571 Translata ossa SS. Actineæ & Græcinianæ MM. Volaterræ in Hetruria. 39 d

1571 Pius V Beatum pronuntiat Petrum Pisanum Institutorem Ordinis Hieronym. in Italia. 548 e

1574 Henricus Cardinalis jubet instrui causam sanctarum Reginarum. 503 c

1574 Transfertur Ferrariæ corpus S. Bonmercati, Clerici Martyris. 939

1576 Corpus S. Bennonis transfertur Monachium in Bavaria. 203 c

1577 Restauratur arca S. Nazarii Episcopi Justinopolitani. 884 c

1580 Solennis translatio S. Bennonis ad ecclesiam beatæ Mariæ Collegiatam Monachii. 204 c

1580 Pisauri elevantur ossa & struitur mausoleum B. Michelinæ. 926 c

1582 Romæ inveniuntur corpora sanctorum Marci & Marcelliani Martyrum. 569 d

1588 Joannes Vannegus Carmelita a Mauris combustus. 552 b

1591 Transfertur Corpus S. Raynerii Pisani. 422 d

1592 Spoliatur ab Hæreticis Ecclesia Steinfeldensis in diœcesi Coloniensi. 585 b

1595 Generalis Cisterciensium informatur de Miraculis SS. Reginarum. 505 c

1595 Venetiis excudi cœpta Menæa & alii Græcorum libri sacri ac rituales. 808 a

1598 Transfertur Corpus S. Agrippini Episcopi Comensis. 378 d

1598 Arcudius Romæ edit Antologium Græc. 808 c

1600 circ. Ossa S. Cecherdi Episc M. a veteri in novam arcam transferuntur. 143 d

1600 Transferuntur ossa SS. Actineæ & Græcinianæ Virginum & Martyrum. 39 e

1600 Recognoscuntur ossa S. Alenæ Foresti. 396 e

SECULUM XVII.

1601 Initium publicandi miracula S. Bennonis Episcopi, quibus Monachii celeberrimus est. 204 f

1602 Mediolani ante novam arcem erigitur Columella, olim posita in loco, ubi cæsi SS. Gervasius & Protasius Martyres. 844 d

1611 Elevatur Corpus Venerabilis Sibyllæ de Gagis Aquiriæ. 232 b

1613 Scribitur Vita B. Julianæ Ord. Serv. B. M. 917 d

1623 Abbatia Calvimont. ex Monte deducitur ad vallem. 105 d

1632 Legantur 20000 scuta pro Canonizatione B. Julianæ. 923 f

1634 Renovantur Processus in causa SS. Reginarum. 504 e, 513 f

1635 Conflagrat Ecclesia S. Deodati, salvis ejus Reliquiis. 884 a

1636 Violatur capsa & Ecclesia SS. Ferreoli & Ferrucii. 15 a

1644 Corpus S. Alenæ transfertur in capsam argenteam. 398 d

1645 Carmelitæ Ravennates requirunt SS. Quirici & Julittæ Reliquias, & cultum restaurant. 23 d

1647 Corpus S. Flavii Martyris in Umbriam translatum. 2 b

1648 Recognoscuntur ossa SS. Actineæ & Græcinianæ MM. Volaterris. 39 a

1656 Tusculum liberatur a peste, retecta imagine SS. Sebastiani & Rochi, qui ideo in Patronos assumuntur. 550 f

1660 Restauratur Sacellum B. Michelinæ Pisauri. 926 d

1662 Cœptum quotannis exponi Corpus B. Osannæ. 672 c

1667 Romæ edita Vita SS. Tarasiæ & Sanciæ a Franc. Macedo Ord. S. Francisci. 471 b

1672 Transferuntur ossa B. Julianæ in capsas argenteas. 924 a

1673 Germanice redditur & imprimitur Processus de S. Cunigunde & Sociabus VV. in Eychsel. 115 b

1678 Declaratur Beata, Juliana Falconeria. 924 a

1679 Reliquiæ S. Deodati in novum scriptum transferuntur. 884 a

1680 Monachii solenniter celebratur annus centesimus a translato illuc Corpore S. Bennonis. 230 c

1688 Translatio Corporis S. Raynerii in novam arcam Pisis. 466

1690 circ. Innovatur Ecclesia B. Rathonis in Bavaria. 894 a

1691 In Nesselriet Pago Eihsfeldiæ refoditur olla nummorum bracteatorum. 90 b

Agitur pro impetrandis Officio & Missa de S. Petro Pisano. 547 e

1695 Extenditur pro toto Ordine Prædic. Officium de B. Osanna. 673 b

EPISTOLA CONRADI JANNINGI AD SUPERIORES SOCIETATIS JESU
Per Provinciam Flandro-belgicam, super morte
R. P. FRANCISCI VERHOVII.

Vanæ cogitationes hominum! Putabatur Bollandum atque Henschenium ætate superaturus, electus e pluribus ad continuanda, quæ illi illustrare cœperunt, Acta Sanctorum, P. Franciscus Verhoeven. Sed aliter Deo Sanctisque visum est, malentibus eum sibi, suoque consortio cito jungi, divinæ claritatis lumine æternum illustrandum in cælis, quam per laboriosa studia illustrare gloriam ipsorum in terris. Ingressus fuit hunc mundum Brugis anno MDCLXVI die XXI Septembris; Societatem Jesu post annos octodecim secunda Octobris, absoluto interea curriculo scholarum inferiorum. Post tirocinium, positaque ibi solida virtutum religiosarum fundamenta, applicitus ad studia altiora, impendit biennium, Philosophiam audiendo; annum unum, humaniores litteras repetendo sibi; quinquennium, easdem aliis prælegendo in numeroso Bruxellensi Gymnasio. Hinc evocatus Lovanium initiatusque anno MDCXCVII sacris Ordinibus, quadriennali Theologiæ studio, per publicas scriptorum suorum defensiones anno sequenti finem imposuit (ut præmissis omnibus studiis imposuerat) communi tam Superiorum quam æqualium suorum approbatione ac laude. Imo & Romam pervolavit fama ingenii ejus, assiduitatisque in studendo & sedulitatis in indagando verum; permovitque admodum Rev. Patrem Nostrum Generalem, ut ipsum, absoluta per compendium tertii anni Probatione, juberet properare Antverpiam, ibique operam navare Sanctis ac Patri Papebrochio. Fecit imperata P. Franciscus prompte ac libenter, & animo majore melioreque, quam valetudine, quæ spatio primi & secundi anni semel iterumque tentata, hoc tertio videbatur firmata esse; cum a diebus octo gravi catarrho & pleuritide, seu vera seu spuria, non sine periculo, judicio medici, laborare cœpit: & passus subinde, modo in uno, modo in altero latere acerbissimos dolores (quinis venarum incisionibus atque iteratis cucurbitis, nihil aut perparum levaminis afferentibus) violento malo succumbere incipiebat, coarctatoque magis & magis pectore, spiritum paulatim intercludente, a biduo vita ejus medicis desperata fuit. Et vero, noctem subsequentem, quasi cum morte luctans, transegit totam. At superveniente die quietior & meliuscule habens, spem nobis, ipsisque etiam medicis dabat vitæ longioris: non tamen sibi ipse dabat. Nam illa eadem die non semel, nec uni tantum, dixit, sequentem, id est hodiernam, sibi supremam fore: idque etiam hodie, quinque ante obitum horis, confirmavit; cum advocans Patrum aliquem nomine suo, quasi opera ejus usurus, ita appellavit accedentem propius, vultu hilari; Equidem abimus. Et quo, interrogante Patre, reposuit; Ex hac vita, etiam hodie. Vera prædixit. Hodie namque, tribus & aliquanto amplius post meridiem horis, præsentibus Patribus Fratribusque, placidissime animam, quam creberrime, & singulari pietatis fiduciæque expressione, in manus Domini commendaverat, eo emisit; triduo ante sacro Viatico, & ante biduum sacro Oleo ad extremam luctam rite munitus. Vitam viri, quam æque placidam ubique vixit ac finivit, describere pluribus non est hujus loci nec temporis: & memoria virtutum ejus recens est apud omnes, qui cum ipso Lovanii nuper vixerunt, per totam provinciam nunc dispersos. Caritas ejus, mansuetudo & pacis studium (ne nihil tangam) in oculos plurium incurrisse videntur: quorum alii sancte affirmant, numquam se, licet diu in eodem domicilio cum ipso commoratos, observasse in P. Francisco, quod communem caritatem, aut ullum in particulari inter tot Socios, verbo factove læserit. Alii, se numquam ab ipso officium caritatis petiisse, quin prompte præstitum fuerit. Alii, verbis paucis complexi multa, asserunt; omnibus ipsum omnia semper factum fuisse. Neque intra domesticos parietes ejus caritas se continebat: ad alias quoque familias Religiosas se penetrabat, & qua poterat, ac per occupationes licebat, conabatur in illis conciliare animos dissidentium, commendare mansuetudinem ac mutuam reparare caritatem. Fuerunt quoque juvenculi aliquot, qui operam typis dant, ac propterea sæpe eum convenire, dum valebat, pro correctione imprimendorum consueverant. Hos ad infirmum & jam depositum a medicis, adductos, suprema ab ore ejus monita & benedictionem accepturos, paucis, sed gravibus verbis, cohortatus est, pacem ut servarent, Deum timerent, Dei Matrem semper gestarent corde, animo venerarentur, loquerentur ore; post Deum ac Redemptorem nostrum præcipuam haberent Ipsam, suæ salutis fiduciam, suis in periculis confugium, in necessitatibus matrem. Talia paucis ille dixit, sed tam profunde impressit animis juvenilibus, ut hi negent unquam futurum, ut eorum obliviscantur. Nihilo minor virtutibus in eo fuit scientia & plura sciendi amor. Cum Philosophia quippe & sacra Theologia pridem conjunxerat Mathematicam, eaque delectabatur summopere, & plurimos sibi ad ejus usum comparaverat libros atque instrumenta omnis generis. Per amorem sciendi, se aptiorem quotidie reddebat studiis, quæ tractabat. Jamque didicerat apud Hagiographos linguas, Italicam, Hispanicam, & Græcam (Belgica & Gallica vernaculæ ei erant) omnesque interpretabatur expedite, ac transferebat in Latinam. Aliquot ejus rei specimina jam impressa sunt inter Acta Sanctorum Junii: alia subinde imprimentur. Hæc inter, sunt Vitæ duæ prolixæ sanctorum Theodosii Cœnobiarchæ & Euthymii, a Cyrillo Monacho conscriptæ; quas e Græco nuper Latinas fecit pro Supplemento Januarii; ultimæ nondum absolutæ immortuus. Plura a præclaris hisce principiis sperabamus emolumenta in publicam Ecclesiæ totius, & Societatis nostræ commendationem; sed mors invidit, rapuitque dignum vita longiore, ac transtulit, uti merito confidimus, ad meliorem: a qua, ne quid forte animam ejus ad tempus excludat, rogo Reverentiam vestram, ut suffragia suorum piacularia, Societati consueta, cojungere cum nostris velit; meique in sanctissimis Sacrificiis pariter meminisse. Antverpiæ XIX Aprilis 1701.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni III: 16. Juni




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren/Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Juni III

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Juni III

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum



  0     0   0 Für Ihren Datenschutz: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.