Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni III           Anhang Juni III

16. Juni


DIE DECIMA SEXTA IUNII.

SANCTI QUI XVI KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia.
S. Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia.
S. Ilpidius, Martyr in Gabalitano Galliæ agro.
S. Quiricus Martyr Antiochiæ
S. Julitta Martyr Antiochiæ
Sancti CCCCIV Martyr Antiochiæ
S. Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia.
S. Cyriacus, Martyr in Africa.
S. Valeria, Martyr in Africa.
S. Marcia, Martyr in Africa.
S. Diogenes, Martyr in Africa.
S. Mica, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr, Messanæ in Sicilia.
S. Cendenus, Martyr, Messanæ in Sicilia.
S. Actinæa, Virgo & Martyr Volaterræ in Hetruria.
S. Græciniana, Virgo & Martyr Volaterræ in Hetruria.
S. Marcus, Episcopus Apolloniadis, Martyr.
Sancti quinque Martyres, Nicomediæ in Bithynia.
Sancti quadraginta Martyres Romani.
S. Similinus sive Similianus, Episcopus Namnetensis, in Gallia.
S. Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ.
S. Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ.
S. Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ.
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii.
S. Tycho Thaumaturgus, Episcopus Amathuntis in Cypro insula.
S. Bertholdus Presbyterus Eremitæ, in Remensi Gallie diœcesi.
S. Amandus Presbyterus Eremitæ, in Remensi Gallie diœcesi.
S. Aurelianus, Episcopus Arelatensis, in Gallia.
S. Maurus Presb. Advenæ ex Syria in Umbria.
S. Felix filius Advenæ ex Syria in Umbria.
S. Nutrix ejus Advenæ ex Syria in Umbria.
S. Cunigundis Virgo Peregrina in Alemannia.
S. Mechtundis Virgo Peregrina in Alemannia.
S. Wibrandis Virgo Peregrina in Alemannia.
S. Chrischona seu Christiana Virgo Peregrina in Alemannia.
S. Domnolus, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Autbertus, Episcopus Abrincensis in Gallia.
S. Cechardus, Episcopus Lunensis Martyr Carrariæ in Tuscia.
S. Benno, Episcopus Misniensis, Monachii in Bavaria depositus.
S. Lutgardis Virgo, Sanctimonialis Ordinis Cisterciēsis, Aquirie in Brabātia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ nisi aliud indicent litteræ margini adjectæ.

Sanctus Fursæus indicatur in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ apud Henricum Fitz-Simon. Non est nobis notus, nisi is cujus Acta dedimus XVI Januarii.
S. Paulus, qui a fornicaria femina recessit, & supra Petram stetit quoad dæmonem vicisset; invocatur ab Hagiologio Habessino. Est discipulus S. Antonii, cognomento Simplex, de quo egimus VII Martii.
S. Richardi, Episcopi Cicestrensis in Anglia, translatio corporis celebratur in Martyrologio Anglicano, Ms. Florario; itemque a Greveno, Molano, Canisio, & aliis. Vitam illustravimus III Aprilis.
S. Willielmus Abbas indicatur in Ms. Usuardo, in Alsatia aucto. Fuit is Abbas Roschildensis in Dania (non in Anglia, ut perperam addebatur) Ordinis Canonicorum Regularium S. Victoris: qui hoc die colitur in Breviarie Sleswicensi anno 1512 excuso, & illic habet propriam Orationem in Bulla Canonizationis præscriptam, nec non lectiones sex de Vita, quam dedimus die quo obiit VI Aprilis.
S. Jero vel Gero, Abbas Scotorum ad S. Pantaleonis Coloniæ. De eo varii, sed præter alios Historia Inventionis S. Maurini. Ita Camerarius. Gelenius lib 3 Magnitudinis Coloniensis Syntag. 12 §. 2 describit viros claros monasterii S. Pantaleonis absque mentione Jeronis, aut Geronis Abbatis de S. Maurino egimus X Junii.
Nicolaus Assisias, Laicus Ordinis S. Francisci, memoratur ab Arturo: de eo egimus inter Prætermissos XII Junii.
S. Antonii de Padua Canonizatio, hoc die facta & celebrari quotannis solita notatur ad ejus Vitam XIII Junii.
S. Fandila, Martyr Cordubæ in Hispania, consignatur a Ferrario, citatis Tabulis Ecclesiæ Cordubensis. Alii colunt eum XIII Junii.
SS. Vitus, Modestus & Crescentia Martyres celebrantur in Mss. Augustano, Gellonensi & aliis. De iis egimus XV Junii.
S. Quirini Mart. in Tegernzeense monasterium Translatio, sub hujus diei nota invenitur descripta in quodam Cæsareæ Bibliothecæ Ms. Colitur ipse XXV Martii.
Solennitas Sanctissimæ Deiparæ Pera in Eudocianis celebratur in Mss. Synaxariis Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod plane illud nobis videtur esse templum in Steno ad Freti fauces conditum, ab Eudocia Augusta Constantini Ducæ Imperatoris uxore, memoratum a Nicephoro Briennio lib. 1 cap. 20, & Carolo du Cange lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 15 num. 16.
D. P.
Modestus, Crescentius, Julius, cum quadringentis Militibus, inveniuntur Florentiæ in Mss. Laurentianæ & Strozzianæ Bibliothecæ, & in hac etiam reperto impresso anni 1486, tamquam apud Antiochiam passi: pro quibus in Ms. Florario solum ponitur, Item Domesti, cum aliis quadringentis Militibus. Nobis videtur, per errorem scriptoris, omissum, quod primo loco alii posuerant, nomen Cyrici: Cyrico autem & Julittæ (quod hic Julio legitur) interponi nomina, ad præcedentem diem pertinentia, sed deformata; sic ut ex Modesto factus sit Domestus, & Crescentius ex Crescentia: distinguendos autem puto Cyricum & Julittam, hac die passos Antiochiæ; ab aliis ejusdem nominis, mense Julio, sine Sociis, passis Tharsi in Cilicia.
S. Flavii-Petri Translatio, facta hoc die anno 1647, ex Cœmeterio Calixti ad Collegia tam S. Mariæ, in Colle-Scipionis vulgo Coldiscepoli, Umbriæ Oppido Reatinæ diœcesis, ibidem quotannis celebratur, tamquam Romani Martyris, quando ipsius corpus repositum fuit sub altari, dedicato Sanctissimæ Trinitati: idque cum approbatione Cardinalis Ghinetti Vices-gerentis, nobis transmissa, & licentia facta P. Petro Gravina S. I. Presbytero: ex quorum litteris intelligitur, Ossa corporis S. Flavii-Petri Martyris, cum lapide sepulcrali sic inscripto, FL. Petrus. O. AN. XV. ET D. XXXVI ✠, in cœmeterio Calixti inventa, & de mandato Card. Alterii sub Urbano VIII Vices-gerentis extracta fuisse. Non existimo sacram Rituum Congregationem, (quæ signa Martyrii, ab iis quorum corpora sic eruntur vere tolerati, multo arctioribus quam olim limitibus nuper circumscripsit) hodie approbaturam quod factum tunc videtur ex consueta indulgentia pristini temporis Martyres eos omnes credentis, qui fuerunt in sacris cœmeteriis inter Martyres conditi; nisi evidentiora alia ad fuerint signa Martyrii, quam sitin lapide, post simplex epitaphium nobilis alicujus adolescentis Christiani, ex Gente Flavia, (unde Constantinus Magnus processit) qui Obiit annos XV & dies XXXVI natus: si tamen seculo III ille obiit, & non potius diu post, quando titulus Flavii, idem sonabat Latinis, Græcis & Gothis Italia potitis seculo V & VI quod postea Illustris. Non est meum, contra id quod jam usu receptum est, præscribere quidpiam: quid reipsa hæbeatur exposui, & liberum cuique judicium relinquo de Sanctitate illius corporis; quam fortassis etiam per miracula, fideliter ipsum honorantibus præstita, Deus videbitur confirmasse: interim probare non possum, quod ex nomine Petri, tamquam ad primum ac proprium nomen addito, aliquis præsumpserit asseverare, a Petro Apostolo baptizatum adolescentem fuisse.
S. Petrus Sacerdos indicatur in Ms. Kalendario, ante Officia S. Isidori etiam Romæ Mss. reperta. Nobis ignotus, forsan ab aliquo suggerenda ejus Acta aut aliqua notitia.
Aurelius, Episcopus Arelatensis, indicatur a Ferrario in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologo Romano: sed in hoc est suo proprio nomine Aurelianus, & de eo infra hoc die agitur.
Rolandus, filius Milonis Ducis Angariæ, ut Martyr sanctus indicatur a Joanne Velde in fastis Westphalicis, de eo multa fabulatur Tulpinus. Nos certiora libenter acciperemus.
Sonderoldus, aliis Sonzo, Archiepiscopus Moguntinus, anno DCCCXC, a Normannis in prælio occisus, a Ferrario titulo Sancti & Martyris honoratus ad hunc diem, quem Rhegino & Trithemius asserunt occisum VI Kalendas Julii sive XXII Junii. Consule Serrarium lib. 4, qui ab omni titulo Sancti aut Beati abstinet, addens improprie ab aliquibus Martyrem appellari; cui assentitur Mabilio sec. 4 Benedict. p. 2.
Poppo, ex Marchionibus Austriæ Archiepiscopus Trevirensis, anno MXLVII hoc XVI Junii, ab aliis XVI Aprilis, mortuus dicitur; & ob corpus ejus, jussu Maximiliani Imp. anno MDXVII quæsitum & integrum repertum, propter excellentem virtutis opinionem Sanctus a nonnullis appellatur. Verum a Joanne Scheckmanno in Medulla Gestorum Trevirensium, ubi de Ecclesia S. Symeonis ab eo constructa agit, ejusque ibi sepulturam & corporis inventionem describit, Inclytus Poppo solum appellatur; uti etiam in titulo Vitæ, quam idem Scheckmannus composuit, quod librum prioris Vitæ satis distortum se vidisse & inordinatum asserat. Acta illa omnia habemus & antiquiora ex codice Ms. S. Maximini, ubi in titulo S. Poppo appellatur, sed ex communi phrasi, cum sub finem dicatur a religiosis Clericis pro ejus requie die ac noctu preces fundi. De multis eo agitur I Junii in & ad Vitam S. Symeonis, quem habuit itineris Hierosolymitani comitem, & postea inclusit, atque post obitam miraculis clarum procuravit Sanctis adscribi. Non reperimus nomen ejus ullis fastis sacris insertum, neque est in Ms. Catalogo Sanctorum Trevirensium: ac propterea quæ habemus Acta non damus, cum possint pleraque legi in Annalibus Trevirensibus Christophori Broweri; & in Officiis propriis Ecclesiæ Trevirensis anno 1645 excusis præscribitur Memoria, sub ritu Officii Defunctorum.
D. P.
Leofgarius, Ethilstano anno 1056, 10 Februarii, mortuo, factus Herefordensis Episcopus, sed a Griffino Walanorum Rege cum Clericis & aliis hoc XVII Junii ejusdem anni occisus, refertur a Dunelmensi, & Wigorniensi; laudaturque a Westmonasteriensi, ut Ecclesiarum amator, pauperum recreator, viduarum & orphanorum defensor, oppressorum subventor, virginitatis possessor, Dei famulus in omni religione perfectus. Ideo inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni. Optaremus testimonium antiquioris elicujus Martyrologii, aut indicium cultus, olim ei ut Sancto delati. Ceterum dedimus quæ in illo habentur. Quando Ferrarius, præter dictum Martyrologium, addit tabulas Ecclesiæ Herefordensis, intelligit librum Godwini de Episcopis Angliæ, qui in herefordensibus de illo agit, & a Wilsono citatur. Sic cum ad XIV Septembris agit de Alberto, a Vercellensi ecclesia ad Hierosolymitanam translato (uti notavimus ad VIII. Maji quando colitur a Carmelitis, scripta Regula ab eo informatis) allegat Tabulas Ecclesiæ Vercellensis; nec tamen intelligit aliud quam Stephani Ferrerii Episc. Vercellensis de S. Eusebio ejusdem successoribus librum, ubi illius vita ac mors ex veteri membrana datur, sed absque omni titulo. Notandum ergo bene, quod iste Ferrarius, varie utatur vel abutatur nomine Tabularum, eoque multos in errorem inducat; dum existimant, omnes eos, quos ex Tabulis alicujus Ecclesiæ velut sanctus refert, in tali Ecclesia cultum publicum habere. Proinde, Vercellensibus ipsis, negantibus apud se coli Albertum, major habenda fides, quam male intellecto Ferrario Ferrario; quidquid aliquibus libeat obgannire, quia diximus eum a solis Carmelitis, jure tamen optimo, coli; nuper autem a Canonicis Regularibus Lateranensibus, velut suum, etiam coli cœpisse an. 1662; quod in nostram notitiam non statim venisse, non debebat magno crimini verti. Eccum autem etiam tertium in eodem Ferrario exemplum, usitatæ in talibus levitatis, fideique non magnæ.
Wideradus, Abbas Fulgendis XXVI, cum titulo Sancti proponitur in Catalogo generali Ferrarii, & citatur Martyrologium Canisii, & Tabulæ Ecclesiæ Fuldensis ex quibus scribit Browerus lib. 4 Antiquitatum Fuldensium pag. 294 eum anno MLXXV, XVII Kalendas Augusti (is est dies XVI non Iunii, sed Iulii) vita innocenter acta, rebus humanis exemplum, absque ullo titulo Sancti aut Beati, neque ejus meminerunt Benedictini in suis fastis. Plura exempla citatarum minus apte a Ferrario Tabularum si quis desideret, inveniet toto opere nostro, sed non ita expresse notata: sufficit id semel hic fecisse.
D. P.
Gebhehardus Archiepiscopus Salisburgensis, hoc die obiit, anno 1088, exul pro constantia fidei erga Sedem Romanam. Hic quia in Admontensis cœnobii, quod fundaverat, ecclesia tumulatus nonnullis miraculis claruit; ideo Henricus Canisius, tom. 6 Antiqq. Lectionum, vitam ejus daturus, cum reliqua Archiepiscoporum successorum Chronica, usque ad an. 1177 ab eodem auctore descripta; dedit ei titulum Sancti: quod mox secutus est Card. Baronius, in addendis ad an. 1088. Baronii exemplo motus Ferrarius, in Catalogo generali eorum qui non sunt in Romano, adnotavit; Apud alios 30. Julii. Vellem istos Alios nominasset; nec enim reperire hactenus potui Salisburgensia Chronica ex Bibliotheca Alberti Hungeri, consequenter post Vitam prædictam edita & usque ad 1475 deducta. Suscepti ab eo Episcopatus & exilii aditi meminit, sed omni religioso titulo abstinet. Abstinet eodem etiam Hundius, in Catalogo Archiepiscoporum, quem suæ Metropoli Salisburgensi præponendum absolvit anno 1581. Solum in Ms. Monasterii Mellicensis in Austria, continente Acta Sanctorum Novembris fol. 249 inveniuntur Nomina & Ordo successionis Salzburgensium Episcoporum, usque ad Adelbertum Archiepiscopum anno 1168 Ordinatum; ibique sic scribitur: S. Gebehardus Arch. S. Thiemo Arch. Chunradus Arch. S. Eberhardus Arch. Chunradus Arch. Adilbertus Arch. ex quo etiam Ms. vel alio simili videtur Canisius suum edidisse Brevem Catalogum, ipsius Gebehardi Vitæ præfixum, cum titulo Sanctus ad eadem tria nomina. Interim nullum eorum invenimus in Kalendario istius ecclesiæ, cum officiis ei propriis impresso sub an. 1647: quare non valde necessarium videtur nobis eam Vitam hic recundendam dare, maxime cum satis inveniri possit in novissima auctioris Surii editione cui habetur inserta, donec de aliquo publico cultu, saltem apud Admontenses eidem delato, constet. Vita prædicta habetur etiam proprio libello edita Augustæ Vindelicorum an. 1619 post Vitas SS. Adalberonis Herbipolensis & Altmanni Pataviensis Episcoporum.
B. David, Archiepiscopatu S. Andreæ in Scotia relicto, habitum Cisterciensem indutus, memoratur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, citato Cantipratano lib. 2 de Apibus cap. 10, ubi de S. Alexandro ejus fratre agit. Egimus de B. Alexandro 3 Maji, ubi absque nomine fratris & Sede, asserit Cantipratanus habuisse fratrem Archiepiscopum, qui relicto regimine Ordinem Cisterciensem intravit. Scripsit postea de Sanctis Cisterciensibus Claudius Chalemot, & passim descripsit Chrysostomum, sed de Davide silet, silent de eo quoque Dempsterus & Camerarius ad augendum patriorum Sanctorum numerum, nominibus etiam fictis, minime parci.
S. Luganii, Presbyteri de Kill-Aithir in Hibernia, natalem celebrari, indicat Colganus ad Vitam S. Patricii per Jocelinum annotatione. 104.
Guilielmus a Cortemilio, sepultus cum hoc Epitaphio Bononiæ Guilelmus alter nomine, sacro pollens eloquio, urbis istius incolas in viam traxit Domini. Laudatur a Waddingo ad an. 1220 num. 11, & anno 1305: num. 3 appellatur Guielmus de Placentia, vir sanctus & perfectus, S. Francisci sectator. Interim abstinet a titulo Beati, uti & Haroldus; illum tamen ei tribuunt Arturus & Masinus. Secuti Aloysium de Sartis-Plani, sive (ut vero utar nomine, quod nobis Ghirardaccius Augustinianus prodidit p. 1. Hist. Bon. l. 18 pag. 606) secuti inquam, Philippum de Blanchis: qui edito sub annum 1589 Thesauro Indulgentiarum Bononiensium, subtexuit indiculum Sanctorum ac Beatorum illius urbis, ubi pag. 437 nominatur B. Guilielmus, Ordinis Minorum, apud Sorores


S. Bernardini: Harum siquidem locus primos incolas habuit S. Franciscum ac socios ejus; quorum ibi plures sepulti sunt, inquit in sua ad me epistola Comes Valerius de Zanis; sed nullus eorum, uti nec Guilielmus, aliquem ibi cultum habet: simplex autem nomenclatura Beati, sic populariter attributa, sola nobis non sufficit, donec ulterius progressa Ordinariorum diuturna a tempore immemorabili tolerantia comprobebetur. Aliis, cultum aliquem habentibus, idem Aloysius sive Philippus diem cuique suum adscribit: hic Guilielmo nullum. Elegit ergo hunc suo arbitratu Arturus, Masinoque præivit; nobis non satis idoneus in talibus Auctor, præsertim nullo extante publici cultus vestigio.

Martinus, Joannes, Martinus alius, Ordinis S. Francisci, anno 1562 a Calvinistis interfecti. Prior Martinus Laicus in Conventu Burgi S. Andeoli a dictis Calvinistis Combusto, ipse æger cum strato, subjecto igne fuit concrematus. At Donzenactii in Aquitania alii duo, quod Romano Pontifici parendum esse assererent, gladiis eorumdem trucidati sunt. Ita post alios a se citatos Arturus in Martyrologio Franciscano, eosdem & Beatos & Martyres appellans.
Joannes Ravennas in Romandiola, Angelus Danasius in Monte Politiano, Catharina de Guevarra in Hispania, laudantur cum titulo Beati ab Arturo in Martyrol. Francis. & Catharina etiam in ejus Gynæceo.
Joannes Alburquercius, Goanus Episcopus, ut Beatus refertur ab Arturo. Laudatus fuit a S. Francisco Xaverio, Horatio Tursellino, Maffeio & Tarrico Scriptoribus Societatis Jesu. Loca ab Arturo citantur: sed nemo illorum Beatum dixit aut ut talem coli neque hactenus dies vel annus mortis nobis innotuit.
S. Verolus Presbyter, in territorio Lingonensi, indicatur a Ferrario, & nonnullis Mss. Acta ejus damus XVII Junii.
SS. Nicander & Marcianus Martyres, indicantur in antiquo Ms. Casinensi, ab aliis XVII Junii.
S. Martialis Episcopus, Alpinianus & Austriclinianus Presbyteri, Martyres. Lemovicis celebrantur in Martyrologio Ordinis Prædicatorum sub officio trium lectionum colendi: Apud alios horum solemnitas fit XXX. Iunii.
S. Aurelianus, Episcopus Lugdunensis, refertur in supplemento Saussaji, & hinc in Menologio Bucelini, sed per errorem nominis, acceptus pro Arelatensi: de Lugdunensi agendum esset quando in Catalogis Episcopalibus refertur apud Severtium VI Februarii vel IV Julii.
S. Vitaliani Episcopi Inventio corporis, Auximi in Piceno, indicatur a Ferrario, in Notis asserente, fuisse Episcopum Caprianum, de quo in Martyrologio Romano agitur XVI Julii.
S. Alexis Confessor indicatur in Martyrologio, sub nomine Bedæ excuso. Colitur S. Alexius XVII Julii.
S. Lewinnæ Martyris translatio corporis ex Anglia Bergas ad monasterium S. Winoci, refertur a Molano, Galesinio, Ferrario, Saussajo. Natalis est XXII Julii.
S. Legonti, S. Phronimii, Epp. Metensium Translatio, in Marl. Metensi, Ferrario, Greveno, Florario, ac magis perspicue ac Martyrol. Gallicano Saussaji. De S. Legontio egimus XVIII Febru.
De S. Phronimio agemus XXVII Julii
S. Altmanni, Episcopi Passaviensis, translatio indicatur in Menologio Bucelini. Dies ejus natalis est VIII Augusti.
S. Flavianus notatur in quodam Ms. S. Lazari Augustoduni. Videtur intelligi S. Flavinianus, Episcopus Augustodunensis, cujus natalis convenit in diem XXIII Augusti.
S. Fiacrius indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Dies natalis est XXX Augusti.
S. Bertini Abbatis, in monasterio Sithiu, inventio corporis, describitur a Molano, Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Dempstero, Ferrario. De quo agendum ad Vitam ejus V Septembris.
S. Adriani & comitum passio Nicomediæ celebratur in Ms. Tornacensi monasterii S. Martini; ab aliis VIII Septembris.
S. Mamiliani, Episcopi Panormitani, Inventio prima corporis, Suanæ Tusciæ urbe, indicatur ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo, ubi in Notis meminit ejus Baronius die X Novembris, ac die obitus iterum celebratur a Cajetano, Ferrario, & Pirrho in Episcopis Panormitanis: & forte acquirentur acta pro die XV Septembris.
Dedicatio ecclesiæ extructæ filiis Theudadæ, memoratur in Hagiologio Æthiopico videntur hi omnino esse SS Cosmas & Damianus cum tribus fratribus filiis Theodotes secundum Græcos, quos latini colunt XXVII Septembris.
C. I.

Algerius sive Adalgerius de Villalta Episcopus Bellunensis, mortuus anno 1290 ultima Septembris, inventus fuit 16 Junii 1525 (uti narrat Georgius Piloni in Historia sua, venetiis impressa 1607) corpore fere toto integer, apparebatque statura fuisse admodum procera. Marmoreæ arcæ, qua conditus fuerat loco eminentiore in ecclesia principe Belluni, quæque supererat saltem tempore quo edidit librum suum citatus auctor, insculptum fuit, etiam tum legibile, sequens Epitaphium:
Præsul honoratus, Villaltea prole creatus,
Algerius, tectus jacet hoc sub marmore: lectus
Marmoris esset ei, sua sitque sacella quiei.
Mille ducentenis Domini, deciesque novenis
Annis; Septembris finem dedit ultima membris
Præsulis. O! Christe tecum sit Episcopus iste.
Elatior sepultura & integritas corporis tam diuturna movere poterunt Bellunenses ad indagandum in certiora Sanctitatis ejus indicia: eaque, (si tamen invenerint) nobiscum communicanda, usu ventura pro die, qua obiit,

XXX Septembris,
S. Wibrandis, Virgo Ursulana, indicatur in Catalogo Henrici Fitz-Simon citato Martyrologio Canisii, cujus duplicem editionem habemus absque ejus mentione. Verum apud Crombach in Historia Ursulana pag. 757 est Wibrandis, non Martyr, circa Basileam. De qua, (si monstrentur diversa a referendis III Julii) poterit agi cum S. Ursula XXI Octobris.
S. Similianus, Episcopus & Confessor Nannetæ in Britannia minori, inscriptus est Martyrologio monastico Arnoldi Wionis, & in Notis citatur Trithemius, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 42; a quo, inquit Wion, Abbas Cauracensis & S. Ethbini præceptor vocatur, diciturque floruisse anno Domini 600. De Episcopatu tamen ejus nihil dicit. Et bene, quia, qui indicatur S. Similianus, Episcopus Nannetensis, seculo Christi quarto mortuus est, & hoc die colitur. Occasione cujus Wion alterum Similianum protrudit, de cujus die Natali nihil constat. Interim etiam ut Episcopus refertur a Dorganio, in Kalendario Benedictino. At Menardus Abbatem statuit, & errorem Wionis corrigit. Verum Bucelinus omnia confundit, quasi circa annum 600 fuisset Abbas, ac dein Episcopus Nannetensis scilicet seculo quarto. Saussajus, secutus Menardum, retulit eumdem in supplemento. Quæ omnia falso fundamento nituntur. Si probetur cultus sacer abbatis poterit agi de eo cum S. Ethbino discipulo. XIX Octobris.
S. Nicolai, Episcopi Confessoris, ordinatio proponitur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ excuso, in Ms. Florario; item a Greveno & Canisio. Videtur intelligi Mirensis Episcopus referendus VI Decembris.

DE SS. FERREOLO PRESBYTERO, ET FERRUTIONE AUT FERRUCIO DIAC.
MARTYRIBUS VESONTIONE IN BURGUNDIA

ANTE AN. CCXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum cultu, actis, translationibus & tempore Martyrii.

Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)
Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)

BHL Number: 2904

G. H.

Vesontio, in provincia maxima Sequanorum metropolis habita, ex antiquis Notitiis provinciarum & civitatum Galliæ, atque etiamnum urbs Archiepiscopalis in Comitatu Burgundiæ fuit. Primos ea fidei Christianæ sibi missos præcones agnoscit SS. Ferreolum Presbyterum & Ferrutionem Diaconum, viros Apostolicos & illustres Martyres, amicitia conjuctos cum SS. Felice Presbytero, Fortunato & Achillæo Diaconis, ab eodem, S. Irenæo Episcopo Lugdunensi, a quo ipse Vesontionem, missis Valentiam ad Rhodanum urbem illustrem, atque ibidem martyrio coronatis XXIII Aprilis, eodem anno CCXII quo hi pro Christo Vesontione passi sunt XVI Junii.

[2] Trium Valentinorum Martyrium Acta dedimus, tamquam ab auctore coævo scripta, neque ab ea sententia etiamnum recedimus; & quæ istic de duobus hic occurrentibus inseruntur, omni acceptione dignissima, putamus occasionem dedisse, ad concinnanda ea, [Acta antiqua dantur ex 4 Mss.] quæ velut ipsis propria jam damus, ex quatuor potissimum codicibus Mss. aliquo scilicet Romano, altero Trevirensi monasterii S. Maximini, tertio Reginæ Sueciæ quod numero 81 signatur, ac quarto insigni codice nostro: putamus autem concinnata fuisse seculo Christi quinto vel sexto. Contulimus illa diligenter cum Actis, [alia recentiora indicantur,] a Mosandro primum, tomo septimo Appendicis ad Acta Surii, editis; deinde suo ordine ad hunc XVI Surii relatis per subsequentes Surianorum Actorum editiones.

[3] Joannes Jacobus Chifletius parte 2 Vesontionis pag. 17 ex libris Ecclesiæ Bisuntinæ alia quædam habuit, & (omisso initio) pro majori parte transcripsit: quæ vel inde apparet fuisse variis locis a posteris amplificata; uti in Annotatis observatur: Accepimus eadem nos, ex legendariis ecclesiæ SS. Joannis & Stephani, initio sane multum diversa a primis (quod studiose videtur dissimulasse Chiffletius); sed in progressu partim verbotenus fere ex illis sumpta, partim ex iisdem (ut dixi) amplificata licentius, atque in Lectiones novem distributa; quarum prima, Prologi loco, in hunc modum recitatur. Cum summa veneratione, quos sui Redemptoris mortis, generi humano pernecessariæ, testes noverit extitisse, Beata Mater amplectatur Ecclesia; præcipuo ac venerabiliori laudum studio illorum meritum extollit, quos in suis principiis adhuc tenera, in vinea sua cultores infatigabiles habuit. De quorum numero hos germanos fratres, Ferreolum scilicet ac Ferrutium, veri solis jubare afflatos, doctrinæ Apostolicæ sapientia ad summum eruditos, ad prædicandum verbum Dei Gentibus divina gratia prælegit; & hoc suo admirabili nutu, ut quos genuerat Græcia, prædicatores haberet Burgundia.

[4] [ubi & Burgundia præpostere,] Neminem latere puto, quanto recentius nomen Burgendiæ sit, quam ut aptari Sanctorum prætitulatorum ætati possit: multo autem id magis dixerim de nomine Chrysopolis, quod Vesontionensibus medio ævo mirabiliter placuit, postquam eos aliquis docuisset, in quodam libello Provinciarum, sub Provincia sequanorum sic haberi: Metropolis civitas Chryspolinorum, hoc est Vesontionum, quod Chrysopolitanorum debere legi mox cœpit a sciolis plerisque credi, ac pro indubitabili veritate haberi. Deinceps usque nunc. Sed a vulgatissimo gentis, ac Fratris etiam sui sensu, parte 1 pag. 5. explicato, longe recedit Petrus Franciscus Chiffletius noster, in Dissertatione de loco & tempore conversionis Constantinianæ, quæ inter tres, ab eo sub vitæ finem an. 1676 editas, secunda est. Ibi enim, [& Chrysopolis Vesontio ex usu medii ævi nominatur;] nixus ms. Notitia Galliæ, apud Iosephum scaligerum, ubi legitur, Provincia Lugdunensis quinta, Metropolis civitas Crispolinorum, id est, Vesontio; probare conatur, Constantinum, Crispi filii, per novercæ calumniam injuste circumventi, cæde mœrentem, jussisse ut Vesontio, in qua ille cum avia Helena multum fuerat commoratus, Crispolis, quasi Crispopolis diceretur, & cives Chrispolini. Ut ut est, neque ætate Sanctorum, neque etiam cum scripta sunt secunda Acta, nota erat ejusmodi appellatio: sed medio, ut præfatus sum, ævo resuscitata; & Chrysopolis ab Auro cœpta vocari, ex rationibus, si minus vere, certe plausibiliter adinventis a Ioanne Iacobo Chiffletio, & pag. 52 ac seqq deductis.

[5] Iam quod sanctos Martyres Græcia genuisse dicitur, [& Sancti dicuntur nati in Græcia.] & quidem (ut mox subditur) Athenienses, quod & manu scripta & typis edita Breviaria habent; id non alio putem fundamento credi, quam quod cum S. Irenæo Græco, ex Græcia advenerint. Verum Latina eorum aliorumque trium Valentiæ passorum nomina, in diversam conjecturam inclinant animum; ut scilicet nati omnes in Galliis, sed studiorum causa profecti in Græciam, ibi in S. Polycarpum inciderint; a quo Christi fidem edocti, & ejus gentilibus suis prædicandæ cupidi fuerint sacris Ordinibus ad eum finem initiati; additoque ipsis magistro S. Irenæo, eamdem in rem ordinato Episcopo, remissi in Galliam. Atque hæc occasione tertiorum Actorum dicta sunto.

G. H.

[6] Nunc his dimissis, ad prima Acta redeamus. Habuit illa & allegavit Gregorius Turonensis lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 71, [Prima Acta citata a Greg. Turonensi.] cujus verba infra, ubi de Inventione corporum agimus, proferuntur. Venerabilis Beda, in genuino suo Martyrologio, a nobis ante tomum 2 Martii edito, hæc inde excerpsit: XVI Calendas Julii Ferreoli Presbyteri & Ferrutionis Diaconi, qui sub Claudio Judice ad trochleas extenti & flagellati, [in fastis Bedæ] deinde in carcerem reclusi, mane amputatis linguis prædicabant verbum Dei. Post hæc subulæ triginta utrisque infixæ, in manibus, & pedibus, & pectore; ad ultimum gladio feriuntur. Hæc ibi, quæ plane eadem Rabanus suo Martyrologio inscripsit. Usuardus ista habet: [Usuardi] In Galliis apud urbem Vesontionem sanctorum, Martyrum Ferreoli Presbyteri & Ferrutionis Diaconi, qui a B. Irenæo Episcopo ad prædicandum verbum Dei missi, postea sub Claudio Judice excruciati pœnis, gladio feriuntur. Ado ex elogio Bedæ tormenta illata adjungit. Similia habent passim recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, cujus verba ex Usuardo desumpta sunt. Habemus antiquum Ms. Breviarium Ecclesiæ Bisuntinæ, [& aliis.] in quo præscribitur festum solennissimo ritu celebrandum, & in eo proprii Hymni, Antiphonæ, Responsoria & Lectiones recitantur, unde nonnulla ipsis Actis accedit confirmatio, cum tota materiæ series inde sit desumpta. Eadem habemus excusa anno MDXC in Breviario Bisuntino, [cum assensu Breviariorum] jussu Ferdinandi a Rya Archiepiscopi Bisuntini. In Breviario autem Lingonensi anni MDCIV præscribitur eorum veneratio sub ritu duplici: in Corbeiensis autem monasterii kalendario recentiori apud Martinæum lib. 4 cap. 6 de Ritibus Monachorum præscribitur festum faciendum in albis de quinque cereis.

[7] [Missa antiqua,] Actis prædictis subjungimus primo ex Missali Gallicano ante annos nongentos conscripto veterem Missam, in specimen ritus antiquioris; deinde varia instrumenta inventorum ac translatorum corporum: ac primo notamus ad diem quintum Septembris festum inventionis solenniter celebrari in jam citatis Breviariis, tam manu exarato quam typis excuso. Et hic dies est quasi natalis eorum habitus, ad eumque inscripti sunt sub finem antiqui Martyrologii Hieronymiani apographis, item Martyrologiis Rabani, Wandelberti, Maurolyci, & aliorum. Solennis autem Translatio anni MLXIII, facta est XXX Maji & in eisdem Breviariis refertur: quo etiam die alia in ecclesia S. Vincentii peracta est anno MCCCCXXI. [Instrumenta Inventionis & Translationis.] Aliæ aliis diebus factæ infra indicantur. Præter illas translationes una etiam citatur a Ferrario eumque secuto Saussaio, ad diem XXX Martii, citaturque ab hoc Breviarium Vesontionense: sed per errorem: cum in prædictis Breviariis non ad XXX Martii, sed ad XXX diem mensis Maji id legatur: ejusmodi autem errores, quibus unus mensis pro alio vicini nominis citatur, licebit etiam alias subinde animadvertere.

D. P.

[8] Tempus martyrii indicamus, ante annum CCXVII, sub M. Aurelio Antonino Caracalla, qui Severo patri anno CCXI succedens, credi potest, vel cœptam a patre persecutionem continuari jußisse, [Tempus Martyrii.] vel saltem non impedivisse Provinciarum Præsides, eam pro suo arbitratu & occasione oblata resuscitantes; uti factum dicitur Valentiæ, a Cornelio duce, tempore Aurelii Principis. Pro hoc in præsentibus Actis perperam semper nominatur Aurelianus Imperator, tamquam Vesontionensibus notior; utpote apud quos etiamnum pro parte dimidia superest pulcherrime sculptus arcus triumphalis, [ante an. 217.] ejus honori erectus. qualem Chiffletius in ære exhibet ante suam Vesontionem. Allegantur hic quidem num. 6 sacratissimorum Principum præcepta, tamquam duorum corregnantium: sed vereor ne hoc auctoris ipsius sit, minime coævi, qualis videtur Valentinorum Martyrum hic delibata Acta scripsisse; ubi idem Cornelius Valentiam ingressus, audita psallentium voce, cum admiratione interrogat. Numquid post Severi Principis severam laudabilemque Lugdunensium tribulationem, (anno CCII, quando ipse S. Irenæus Martyrii lauream est adeptus) in his locis aliqua Christianitatis vestigia remanserunt? Supponitur igitur jam mortuus Severus; obierat autem anno CCXI IV Febr. relictis (ut ad Acta prædicta docetur) duobus filiis conregnaturis: [& post 212.] quorum junior Geta, ante biennium, fuerat ex decreto Senatus declaratus Imperator, vero similiter postquam pater majorem natu per se dixerat Cæsarem: sed vix uno a morte ejus anno elapso senior juniorem in sinu matris trudicavit. Ab hoc & fautorum fratris omnium cæde, mirum non fuerit, si homo truculentus etiam in Christianos sævitiam verterit, aut verti permiserit; & sic haud diu post annum CCXII, tam isti Valentiæ, quam hi de quibus agimus Vesontione sint passi; nam duobus fratribus, vel simul per annum unum, vel cum patre per duos tresve regnantibus, communi nomine renovata edicta, aut persecutionem resuscitatam, nulla docent argumenta.

[9] Putant Vesontionenses, ipsum hunc S. Ferreolum esse eumdem, qui eorum censetur secundus post Linum Episcopus; sed, uti, in Annotatis ad Chiffletianam Chronotaxim, [Non fuit Episcopus Vesontione S. Ferreolus;] Cap. 5 Illustrationum Claudianarum §. 1 dixi, nulla idonea auctoritas suadet, tantum abest ut cogat, vel Linum istum identificare cum Romano S. Petri successore: vel Ferrutium Episcopum cum Presbytero Martyre. Potuit hic jecisse Euangelicum semen, civesque non paucos adduxisse ad fidem; quibus deinde (ut fieri solebat) missus Episcopus Linus Roma sit, post prædictum Martyrium; [sed forte alius eo junior.] Secundus ibidem sederit Ferrutius, ex ipso Vesontionensis Cleri corpore lectus. Si tamen, præter Linum, S. Protadio nominatum, ullus est Episcoporum Vesontionensium, cujus nomen ad posteros pervenit ante S. Hilarium. Vide quæ XXIX Junii dicemus, post Acta S. Maximini Trevirensis occasione sacelli quod in diœcesi Bisontina habet, unde sumpta occasio hujus nominis aliquem istic statuendi.

ACTA
Ex variis Mss. collata cum aliis.

Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)
Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)

BHL Number: 2903

EX MSS.

[1] Eodem tempore, a cum Sacerdos & Martyr Ecclesiæ Lugdunensium S. Irenæus Episcopus b, missus fuisset, jubente S. Joanne Euangelista ab Epheso; ducente Domino una cum discipulis suis, Lugdunum civitatem pervenit; [A S. Irenæo missi Vesontionem,] ibique Christi lumine splendens, æternum splendorem iustitiæ publice sua prædicatione in Galliis auxiliante domino declarabat, & assidue verbum Domini nostri Jesu Christi prædicabat; Sanctum vero Ferreolum Presbyterum & S. Ferrutium diaconem, Vesontianensem c civitatem, vere ut fundamentum fortissimum ad fundandam supra petram Christi Ecclesiam, misit. Qui sicut angulares lapides sponsi cælestis, & margaritæ splendentes fulgebant; [convertunt cives ad Christum,] per quos nomen Domini & splendor gloriæ gentibus quæ in tenebris subjacebant, resplenduit, eorumque prædicatione multi ad baptismatis gratiam convolabant, in quibus erat mira virtus Christi. In verbo enim & sapientia strenui, vultum Angelicum habentes, [sicut SS. Felix, Fortunatus & Achilleus] Deum in se virtutibus manifestis populis demonstrabant. Augebatur per ipsos Catholica fides, lætabantur de confuso & victo diabolo, quotidie Christiani qui derelinquentes idola, sequebantur Christi vestigia.

[2] Similiter etiam S. Irenæus d Felicem Presbyterum, Fortunatum atque Achilleum Diacones, Ex suo latere segregatos, ante gloriosum Martyrium suum ad Valentiam direxit urbem. [Valentinos,] Quibus ingressis tantam Dominus Athletis suis contulit gratiam, ut illa Paganorum multitudo, quæ in tenebris subiacebat, eos plenissimo affectu diligeret: eratque in eis mirabilis Christi gratia, vultu namque placidissimo erant, profusique in verbis, & dum corporali consortio fruerentur in terris, sursum corda suspensa habebant, & Angelis jam anima sociati splendebant in cælis. Qui cum Spiritu sancto repleti essent, spiritus immundos verbo purgabant, ægritudine oppressos sanitati reddebant. Humana enarrare lingua non sufficit, quantas virtutes quantaque signa & prodigia per eos Dominus noster Iesus Christus Gentibus demonstrabat. Hi ergo beatissimi tres Martyres & Confessores Christi, extra civitatem Valentiam contra Orientem, sibi tuguriunculum de lignis contextum, in locum Oratorii, dedicaverunt: ibique die ac nocte indesinenter domino Iesu Christo gratias agere non cessabant. Ad hos itaque, sacrificia divina celebrantes, multitudo Gentium baptismatis gratia convolavit.

[3] Dum hæc igitur agerentur contigit B. Felici cum se sopori dedisset, visionem vidisse, quam fratribus narrans, dixit: Vidi locum mirabilem fratres carissimi splendore munitum, diversis floribus adornatum, florum & aromatum suavitate mirisque odoribus fragrantem: in quo erat tabernaculum auro gemmisque insignibus constructum. Vidi etiam quinque agnos, sine macula mundos, [hi visione facta S. Felici] candore splendidos, qui in eodem atrio lilia depascebant. Dum hanc mirabilem visionem intuitus essem, audivi vocem terribilem dicentem mihi: Euge, euge, servi boni & fideles, quia super pauca fuistis fideles, super multa vos constituam, intrate in gaudium Domini Dei vestri: Venite Irenæi discipuli, [invitati ad cæleste gaudium] sociate vos cum fratribus vestris. Et factum est, dum de hac tam præclara visione B. Felicis inuicem sermocinarentur, repleti Spiritu sancto Fortunatus & Achilleus dixerunt: Gloria tibi Iesu Christe, lumen æternum, splendor gratia gloria Angelorum totius cæli & terræ Dominus; qui nos indignos famulos tuos per servum tuum Felicem lætificare dignatus es, & promissione tua non fraudasti. Nunc ergo, [laudant Deum:] Domine, Rex Regum, reple nos servos tuos cælesti consolatione, ut digne consequi passionem valeamus: Infunde super nos tui muneris gratiam, quos tuum verbum annuntiando testes tuos esse voluisti. Non enim, Domine nostræ virtutis est, insidiis jaculisque perversi hostis posse resistere, & nec tormentorum immanitates ferre, nisi tua muniti convalescamus protectione.

[4] [Istis indicant SS. Ferreolus & Ferrutius suam visionem,] Hac igitur completa oratione, ecce quidam e fratribus, a Ferreolo & Ferrutio beatissimis viris missus, epistolam eiusmodi scriptam protulit relegendam: Dominis piissimis & in Christo fratribus, Felici, Fortunato, & Achilleo, Ferreolus & Ferrutius in domino salutem. Qui moderanter regit secula & disponit totius mundi suffragia, ipse servis suis, ad invitationem bonæ confessionis, arcana sui pectoris non negavit. Cum vigilata nocte me sopori dedissem, vidi revolutam cœli paginam, & quinque coronas miro splendore fulgentes, auro gemmisque insignibus adornatas sidereo fulgore coruscantes, quæ singulis Angelorum manibus deportatæ, signum Crucis in medio earum scriptum monstrabant. [qua ad Martyrium vocantur.] Quod dum admirarer, audivi vocem terribilem mihi dicentem: Venite Irenæi discipuli: percipite promissum Patris, vobis paratum, ut sicut una fecistis voluntatem dei in terris, ita pariter percipiatis regnum promissum in cælis. Credo, sanctissimi fratres, quod nos Dominus ad Martyrium vocat. Confortati igitur, vigilemus & oremus, spiritu ferventes, ne diabolus veniens furetur thesaurum nostrum. Ad hæc Felix similiter Sanctis Ferreolo & Ferrutio, quæ viderant per epistolam narravit: sicque factum est, ut diebus ac noctibus psalmis & hymnis indesinenter dominum Iesum Christum laudarent in æternum.

[5] Nunc igitur ad eorum venerandam passionem auxiliante Domino veniamus. Eodem tempore, quidam vir e, Claudius nomine, a civitate Bisontiensi, ad Cornelium Ducem exercitus f Aureliani Imperatoris Valentiam veniens, [hi accusantur a quodam Claudio apud Corneliū Ducem exercitus] Cum vidisset quod Cornelius Dux in Sanctos Dei, id est, Felicem Presbyterum, Fortunatum, Achilleum Diacones rabiem suam taliter exercebat, de Ferreolo ac Ferrutio ei narrare cœpit, dicens: Sunt hujusmodi duæ personæ in civitate nostra, per quos jam medius populus vester, ad hanc religionem, id est per Ferreolum & Ferrutium fratres, conversus est: & colunt Deum qui ab hominibus crucifixus est. Etiam & ancillam vestram coniugem meam hujusmodi seducentes, Christianam fecerunt: virginibus suadent ne nubant; deorum nostrorum tam gravis est despectio, ut nullus eos jam deos esse dicat. Iam sacrificia vel thura, quod est placibile diis nostris, propter eos nullus offerre præsumit. Non autem eis solum sacrificare prohibent, sed & malleis ea perfringere præsumunt. Quo audito, Cornelius ait: o invictissimi dii, ut quid virtutes vestræ ad nihilum rediguntur, ut jam nullus locus sit, in quo despectio vestra per huius Christianitatis titulum non sublevetur. Et quid frater Claudi, agimus, si diis patrum nostrorum non succurrimus? Pene omnis terra se tradere habet. Ut quid tam terribile est signum illius Christi crucifixi, ut ante eum dii nostri tabescant? Sed nec lex illa Christianorum aliquando commisceri potest legibus deorum nostrorum. Nunc igitur accipe litteras, & accedens ad locum, huius legis doctores diversis pœnis interfice, ut ceteri metum habeant. Claudius respondit: Quæ dictis iubes, factis probabo: Et acceptis litteris nequissimi Cornelii Bisontiensem repetivit urbem.

[6] Tunc g Claudius SS. Ferreolum Presbyterum & Ferrutium Diaconem comprehendi præcepit, & qui in crypta parvula latere solebant, [& comprehensi nec minis nec promissis avertuntur:] tunc Christum publice populis prædicabant. Quibus Comprehensis ait: Sacratissimorum principum præcepta sanxerunt, quo aut sacrificaveritis diis, aut diversis pœnis vos interficiam, ut ceteri metum habeant. Quod si sacrificaveritis diis nostris, ex ærario publico remuneratos vos incolumes abire permittam h; Tunc Ferreolus & Ferrutius aspicientes in cælum, signo Crucis Dominicæ muniti, dixerunt: Ecce nos paratos habes: quod tibi pater tuus diabolus dictavit, fac. Nos autem in nomine domini Iesu Christi semper speramus, & quantumlibet nos diversis cruciatibus affligas, ipsum tamen Redemptorem nostrum & Reparatorem vitæ nostræ credentes, cum ipso semper erimus. Pecunia tua tecum sit in perditionem: [flagellis cæsi non sentiunt dolorem:] nobis autem sufficit unum Deum colere. Tunc Claudius eos ad trochleas extendi & flagellis cedi jussit; & cum flagellarentur, nihil dolorum sentiebant; sed omnipotens Deus, qui semper protegit suos, ita hos Martyres dignatus est custodire, ut quamvis carnali cruciarentur pœna, Angelico tamen habitu & virtute, mirabili in vultibus resplenderent: quod videntes populi mirabantur.

[7] Deinde reclusos in carcerem post triduum jussit sibi præsentari tyrannus, [linguis excisis prædicant,] & ait: Sacrificabitis diis, an non? SS. Ferreolus, & Ferrutius dixerunt: Non sacrificabimus, nec a bona Christi Confessione recedere optamus. Tunc carnifex, ira & furore magno repletus, linguas eis amputare jussit. Quibus amputatis, illi magis acceperunt organum linguæ spiritale ad confirmandos fratres, & ad prædicandum verbum domini. Dicebant enim: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur; beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Et ad Claudium conversi dicebant: Cognosce miser, [& ducem monent:] quia dii tui non possunt facere sine linguis homines loqui, cum ipsi nec loqui possint nec audire: sed respice in nos, & convertere, & Baptismi ablutione perfundere, & ex toto corde in Christum crede, & indulgentiam mereberis peccatorum obtinere.

[8] Tunc Claudius, ira & furore magno repletus, acutissimas subulas triginta uni, & triginta alteri, [subulis transfixi absque sensu doloris] tam in manibus quam in pedibus sive in pectoribus vel ceteris corporis compaginibus, malleis ferreis transfigi jussit: & omnia hæc tormenta, tamquam ros suavissimus, qui de cælo descendit, magis eis refrigerium quam dolorem præstabat i. Cum igitur nullum dolorem sensissent, tyrannumque verbis superassent, gladio eos percuti jussit: quibus percussis tantus odor suavitatis, & miri timoris locum illum perterruit, ut æstimaret se populus gratia divinitatis obumbrari. Tunc Christiani nocte sublata eorum corpora in eadem crypta sepelierunt, [gladio percutiuntur.] ubi semper orationibus, psalmis, & hymnis quotidie Domino gratias agentes habitare solebant. Ipsi intercessores sint pro nobis ad Dominum. Quod si imitari eos non valemus martyrio, bonarum fructu ditati virtutum, sic in hujus ergustulo vitæ degentes corpora regamus, ut cum eis in æterna felicitate gaudeamus. Acta, sunt hæc circa Sanctos Dei Ferreolum Presbyterum & Ferrutium Diaconem, sexto decimo Kalendas Julii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Videtur aliquis Prologus præcessisse, quales a Legendarum collectoribus haud levi sæpe cum damno dolemus omissos. Acta 2 sic ordiuntur: Ea tempestate, cum B. Joannes, Apostolus & Euangelista, dilectus Domini, plenus gratia Spiritus sancti, a Pathmo insula, ubi relegatus jussu Domitiani fuerat, rediit; Polycarpus ejus alumnus, omnium virtutum dono repletus, qui postmodum factus est Smyrnensium Ecclesiæ Episcopus sanctæ prædicationis ministerio præditus, ad excolendam Domini vineam, transmisit B. Irenæum, cum innumera multitudine prædicatorum, quoquo gentium sancto Spiritu prævio ducerentur, in quibus etiam direxit Ferreolum atque Ferrutium genere Athenienses. De genere quid potius cogitan um diximus. Domitianus obiit, & Joannes ab exilio rediit anno 95.

b Imo missus a S. Polycarpo Episcopo Smyrnensi, olim discipulo S. Joannis, qui ex spiritu ab hoc accepto solicitus fuit in fide ubique spargenda, uti liquet ex Vita illius ad diem 26 Januarii illustrata, & infra constabit ex Vita. S. Irenæi.

c In aliis Actis ea sic amplificantur: Audivit vero Irenæus, summus Sacerdos, quod civitas Chrysopolis, præ ceteris civitatum civitas, in Burgundia, regali cultu & decore


præpollebat, Romanorum Imperatorum carissima sedes, munitissima ædificiis & nativo munimine insuperabilis; sui situs amœnitate sive pulchritudine super omnes laudabilis; unde Græco eloquio Chrysopolim appellatam, sermo Latinus Auream exprimit civitatem. Sed cum foret multum … nobilis, idolorum cultibus & ceremoniis deserviebat; rejectisque prædicatoribus Roma sibi transmissis a B. Petro Apostolo, dura cervice resistebat; & suffocato spiritu corporali contagione auctorem sui & omnium ignorabat. Hac igitur de causa memoratur Præsul, geminos fratres Ferreolum & Ferrutium, sibi consocios & regni Dei coheredes futuros, ad hanc civitatem properare admonuit. Ex hinc paulatim magis magisque ad primorum Actorum tenorem acceditur, ut videre est in ea parte quam Chiffletius in lucem producendam censuit, prioribus istis merito diffisus.

d Horum Acta, ex quibus sequentia omnia usque ad num. 5 accepta sunt, jam dedimus & illustravimus 23 Aprilis.

e Claudium istum fuisse Vesontioni pro Romanis Præfectum, arbitratur Chiffletius: tacent de eo, deque delatis per eum Sanctis, trium Valentinorum antiquiora Acta.

f Quædam Mss. cum exercitu Aureliani: sed jam dixi Aurelii legi in Actis Martyrum Valentinorum, Severi filium; & ipsum omnino hic intelligendum.

g Hæc ita amplificata leguntur in Ms. & Chiffletium. Claudius de jussione Cornelii, sicut erat immanissimæ feritatis rabie repletus, de Sanctis Domini facta inquisitione quid agerent, reperit eos divinis operibus insistentes, sanctæ prædicationi continue vacantes, fidem Catholicam adaugentes. Erat autem ab urbe milliario & semis specus solitaria & silvarum conclusa arboribus; ubi sanctissimi Doctores nocturno tempore, remoti a turba, liberius Domino excubabant; diluculo vero revertentes ad civitatem, verbum Domini indesinenter prædicabant. Sed quamquam specus, horrentibus umbris, ante horum adventum, obtenebrosa ac sine luce fuerat; lux tanta tamen ipsis præsentibus assistebat, quod ultra fulgorem solis radicabat: nec mirum, si locum tenebræ non habebant, ubi duo soles orbem terræ illuminantes prælucebant. Quos Claudius jubens comprehendi, ac locum, ubi judicium fieret, diversis ornatibus decorari; ipse pro tribunali sedens imperat eos adduci: quibus adductis ait. Sacratissimorum Principum &c.

h Additur in Ms. & apud Chiffletium: Et in conspectu Principum nostrorum magnis cumulatos honoribus adstare faciam: sed jam dixi, videri hæc gesta, solo M. Aurelio Antonino Caracalla regnante post an. 212.

i Sequentia rursus in Ms. & apud Chiffletium amplificata ita narrantur: Igitur cum nullum dolorem sensissent, exquisitis cunctorum tormentorum suppliciis, cum se jam victum cerneret in cunctis, jubet tandem gladio in eos animadverti, quos præ sui pudoris magnitudine ultra non poterat pati. Eorum ergo percussione, tanta odoris fragrantia emanavit, ac si cuncta eo loci thymiamata inferbuissent, si omne balsamum redoleret, si cunctorum genera pigmentorum locus ille portaret. Odor namque ille suavitatis Dei præsentiam circa Sanctorum corpora adesse monstrabat: suavitas Paradisi obviam eis veniens, nuntiabat quam amœnum, quamque suavissimum habitaculum illis præparabat. Tanta namque jucunditatis gratia tamque miri timoris fulgore locus ille a circumstantibus visus est illustrari, ut æstimaret se populus Deitatis gloria obumbrari. Binæ olivæ & duo candelabra ante Dei faciem semper lucentia, margaritis & inæstimabilibus laureati coronis consederunt in cælis, quia armati lorica fidei & gladio verbi Dei, fortiter egerunt in terris.

MISSA VETUS
Ex editione Romana, juxta antiquißimum Ms. Missalis Gothici, verius Gallicani.

Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)
Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia(S.)

D. P., EX EDIT. ROMANA.

[1] Prodierunt Romæ anno MDCLXXX Codices Sacramentorum, nongentis annis vetustiores, [Missale hoc videtur ab exemplo Gallicani] cura & studio Iosephi Mariæ Thomasii; in quibus, a Gelasiano trium librorum Sacramentario, proximum locum tenet Missale Gothicum, quia id præfert titulus recentiori manu initio præfixus, in Bibliotheca Reginæ Suecicæ, nunc ad Vaticanam addita. Tali titulo ut tribuerit aliquid Cardinalis Bona, Rerum Liturgic. lib. 1 cap. 12, licet Gallicanum esse agnosceret (quis enim posset dubitare, sex ibi officia legens Galliæ propria?) censuit tamen, pertinuisse ad Galliam Narbonensem, Gothorum regno olim subjectam: & huic conjecturæ favet, quid ibidem etiam reperiatur Missa de S. Eulalia, Virgine ac Martyre Barcinonensi, XII Februarii. Certe ex Concilio Toletano IV, can. 12, 13, & 14 haud obscure monstratur, eumdem ritum, qui postea per Mozarabes continuatus utcumque est, per Hispaniam æque ac per Galliam viguisse, mallem tamen simpliciter Gallicanum dicere, ex Gallicano scilicet exemplari, Barcinonæ in Hispania Tarraconensi, tempore Gothorum descriptum, addita illa missa de S. Eulalia Barcinonensium Patrona, nulliusque alterius; quamvis ex interiori Hispania illustriores aliqui sancti potuissent addi, [descriptum Barcinone, addita Missa unica de S. Eulalia.] si scriptori cura fuisset Missale conscribere, Gothis Gallisque commune. Scripsit autem multo prius quam Pipino Caroloque agentibus, Romani ritus, secundum ordinem S. Gregorii, inducerentur in Galliam. Placeat ergo antiquioris Missæ, & valde discrepantis a ritu Romano, non solum Gregoriano, sed etiam Gelasiano, hoc specimen accipere; correctis tamen mendis quæ fidelis editio Romana attigere noluit.

[2] Missa (sive Introitus ad missam) Sanctorum Ferreoli & Ferrutii. Dominum Deum nostrum Fratres carissimi, supplices exoremus: qui sanctis Martyribus suis, Ferreolo & Ferrutioni, quædam tribuit futurorum præmia gaudiorum, in ipsa præsentium conditione certaminum; dum * per inextinguibilem sui amoris ardorem intelligunt, suavitatem vitæ damnis, acquirere & mortem, moriendo, calcare: quibus dum prætervolans hic dies, per urgentium pœnarum * acerbitatem, concluditur; aditus æternæ lucis aperitur. Det nobis famulis suis; ut, sicut illos nulla tormentorum genera, corpore licet deficiente fregerunt; ita nos nullæ mundi hujus illecebræ a suæ proposito servitutis perniciosa securitate deflectant: ut virtutem fidei nostræ divinus ille suæ caritatis [ignis] accendat; & omnia in nobis corporalium vitiorum * fomenta consumat.

[3] Collectio (nos Collectam dicimus) Deus, cujus * amorem piissimi Confessores & Martyres * tui, Ferreolus * & Ferrutio, cruore asserunt & morte confirmant, qui, dum tibi tam libenter sumptum a te vitæ munus impendunt, neminem non pro * te mori [debere] testantur: concede, ut fidem, quam cordibus nostris proprio inscriptam sanguine reliquerunt: vitæ meritis excolamus; & quod in eis admiramur, imitemur; quod colimus, deligamus; quod laude prosequimur, conversatione sectemur. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

[4] Post NOMINA vivorum vel defunctorum, facta oblatione panis ac vini, solita recitari ex diptycho. Recensitis nominibus Fratrum carorumque nostrorum, oremus Dominicam misericordiam, ut in medio Jerusalem, in congregatione Sanctorum, hæc nomina sibi faciat, ab Angelo Sanctificationis, in * beatitudine æterni gaudii recenseri: Sacrificiumque hoc nostrum, sicut in * præformatione Melchisedech, in virtute sanctificet; preces quoque offerentium in hac * oblatione propitiatus exaudias, commemorationem [facientium] beatissimorum Martyrum Ferreoli & Ferrutionis omniumque Sanctorum; ut eorum precibus adjuti, non solum viventibus præsidia, verum etiam defunctis caris nostris requiem obtinere mereantur. Per.

[5] Coll. AD PACEM, quam dato invicem osculo apprecabantur fideles, Mirabilis in sanctis tuis, Domine virtutum; peccatoribus nobis, beatissimorum Martyrum tuorum, Ferreoli & Ferrutionis, patrocinio [pacem] largire; [ut sicut] illi coronas, insignes gemmis * & lapidibus pretiosis, Martyrii virtute meruerunt; [ita] nos eorum suffragiis, te donante, delictorum veniam consequamur: & concede nobis, ut conjunctio labiorum, copula efficiatur animorum; & ministerium osculi, perpetuæ consulat caritati. Per D. N.

[6] Contestatio (alias Immolatio Missæ: in hodierno ritu Præfatio Canonis nuncupata, ad Dignum & justum est, ubi subjungit sacerdos) Vere dignum & justum est, quotiescumq, pugnas Sanctorum * recolimus, te * laudemus, & * id quod [in] Martyrum * tuorum Ferreoli & Ferrutionis [honore] proferimus, tuis laudibus * adscribamus: quia illorum corona, tua est gloria, qui per unicum filium tuum Jesum Christum, Dominum ac Salvatorem nostrum, mortalia corpora docuisti pretiosi palmam portare martyrii. Juste autem tuis meritis exhibemus, quo fortissimorum Martyrum facta veneramur; qui humanas mentes, ad certamen cœlestis gloriæ, amore tuæ pietatis accendis. Tuæ namque virtutis est præmium, pœna Sanctorum: nam in qua subjacuerunt sævi [tiæ] membra carnificis, tibi servit Martyrum effusus sanguis, tibi triumphum reportat manus cruenta lictoris: quique gladio voluntaria colla * supposuerunt quique ungulis flammisque * subjacuerunt tui palmam nominis * reportaverunt. Habes ergo Domine, in quo exultes, quotiescumque tantæ virtutis memoriam recolimus; nec * immerito singulis quibusque cœlestia dona disponis, qui tantum per Sanctos tuos undique amorem * acquiris. Quis non, post tantam pietatis tuæ magnificentiam, animum ad Martyrii vota componat? aut quis non * provocatur ad pugnam, cum videat magno laboris fructu remuneratam Martyrum fuisse victoriam? Rogamus ergo Domine, ut in * commemoratione Sanctorum tuorum Ferreoli & Ferrutionis illorum pretiosæ virtutis memoriam recolentes, [in] partem remunerationis admittas; * & præstes, ut familia tua * perseveranter cursum cœpti laboris expediat: quatenus qui in te credunt, & tibi serviunt, etsi non in prima, vel in secunda remunerationis sorte locum apud te mereantur obtinere justitiæ; & ideo cum Angelis atque Archangelis clamant, dicentes; Sanctus, Sanctus, Sanctus. &c.

[7] Hactenus Missa, ut habetur impressa. Canon fere verbotenus idem qui Romanus, nisi quod vivorum mortuorumque commemorationes, ritu Gallicano (ut vidimus) præmissas, non habeat; [Cætera fuerunt ex Communi sumenda.] aliæque sub ipso & post ipsum intelligibili voce recitandæ sint preces, partim cum Romano communes, partim Gallicano propriæ: quæ tamen neque in hoc, neque in aliis Sanctorum Missis hoc in Codice ponuntur; eo quod essent in communi Missæ ordine requirendæ. Certe Missa de S. Germano Episcopo, sicut post hoc Missale (uti appellatur) Gothicum, excusa habetur, initio Missalis Gallicani veteris, seu potius fragmentorum ejus, propria de illo, qualia de sanctis Ferreolo & Ferrutione hic ponuntur, plura quidem subjungit, a Romano peregrina; sed nihil ad S. Germanum facientia; & cuicumque Missæ, etiam de Tempore, (ut Rubricæ nostræ nunc loquuntur) communia. Quod autem idem Ordo, per Gallias usitatus, etiam per Hispanias obtinuerit, non solum sub Gothis, sed etiam ante eorum adventum sub Romanis, apparet ex libro 1 S. Isidori Hispal. de Officiis Ecclesiast. cap. 15. de Missa & de orationibus, quod hic placet transcribere.

[8] Ordo Missæ vel Orationum, quibus oblato Deo sacrificio consecrantur, primum a S. Petro est institutus, cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis: per Occidentem scilicet: neque enim Orientalium Ecclesiarum ritus speciales vel scivisse vel respexisse Isidorus videtur, [Priora autem fuisse quoad Ordinem apud Hispanos usitata,] cum hæc scripsit: & quoad Occidentales videtur Isidorus præcipue intelligendus de Canone, cetera enim jam multum erant mutata Romæ a S. Gelasii decessoribus. Prima, inquit Isidorus, earumdem Orationum, admonitionis est erga populum, ut excitentur ad exorandum Deum. Secunda, invocationis ad Deum, ut clementer suscipiat preces fidelium oblationemque … Tertia autem effunditur pro offerentibus, sive pro defunctis fidelibus, ut per idem Sacrificium veniam consequantur. Quarta post hæc infertur pro osculo pacis, ut caritate omnes reconciliati invicem digni Sacramento Corporis & Sanguinis Christi consocientur. Quinta infertur, Illatio in sanctificatione oblationis, in qua etiam ad Dei laudem terrestrium creatura, virtutumque cælestium universalitas provocatur, & Hosanna in excelsis cantatur … Porro sexta ex hinc succedit, confirmatio Sacramenti, ut oblatio quæ Deo offertur, [probat S. Isidorus, eum ordinem describens.] sanctificata per Spiritum sanctum, Corporis & sanguinis confirmetur. Harum ultima est Oratio, quam Dominus noster discipulos suos instituit dicens; Pater noster qui es in cœlis. Ubi vides quinque prioribus partibus, respondere quinque articulos propriæ de SS. Ferreolo & Ferrutione Missæ, prout supra sunt positi.

[Annotata]

* perire ext.

* acerbitate

* fundamenta

* amore

* Martyris

* Ferreoli & Ferrucionis

* Vitæ

* beatitudinem

* præformationē

* oblationem

* gemmibus lap.

* recolemus,

* laudamus

* in quo

* Martyres tuos

* adscribamur.

* supposuit

* subjacuit,

* reportavit

* immeritu

* acquires

* pio vocitur

* commemorationem

* hæc

* perseverare

INVENTIO CORPORUM
Ex Mss. Legendariis ecclesiæ SS. Joannis & Stephani.

Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)
Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)

BHL Number: 2907

EX MSS.

I

II

III

[1] In Civitate, quæ a temporibus antiquis Crysopolis appellata est (tanti enim cultus & ornatus extitit; ut de pulchritudine suæ formæ hoc nomen acceperit) beati Martyres Ferreolus ac Ferrutius, sicut germanam una similitudinem generis in Vita tulerunt, ita & Martyrii pro Christi nomine pariter persecutoris funesta supplicia pertulerunt. Hæc vero civitas & bisuntica dicitur, [Bisuntica civitate,] opinione quoque pristina veterum habitatorum Memoriæ juniorum redditur: unde Bisuntica appellatur. Eo namque tempore quo restaurabatur, silvester adhuc locus cum esset, Vison ibi fera reperta fuit & inde vocabulum perenne est sortita; id est bisuntica, B pro V littera, sicut earum est affinitas, posita, verumque nomen ut ætas cognovit nostra. Postquam enim barbarica irruptione, multis annorum curriculis dignitate servata, velut Romanorum Sedes excellentissima, quia negatum est summis in hoc mundo diu stare, succubuit; vocabulum primæ dignitatis (ut fert antiquorum opinion veraque relatio) temporaneæ perdidit, & ferarum habitatio aliquandiu fuit.

IV

[2] De hinc vero in suæ dignitatis Dominium restituta magno illic Gentilium populo constituto, [SS. Ferreoli & Ferrucii prædicationibus conversa;] & Deorum ceremonias pro ritu Romanorum exhibente, beatissimos Martyres Ferreolum ac Ferrutium prædicatores egregios, Aureliano Principe indigno, divina prædestinatione suscepit; quos spinarum & veprium a campo infidelitatis doctos eradicatores habuit, atque doctissimos florum, rosarum, ac liliorum, in agro fidei plantatores cognovit. Hi itaque germani Fratres cum essent sancti Spiritus doctrina affluenter edocti, illius dispositionis summo judicio quo cuncta reguntur, a B. Joanne Euangelista Domini dilecto a Græcorum partibus una cum Beato Irenæo Lugdunensium Episcopo, ad prædicandum Dei filium Burgundiæ sunt destinati. Quorum quidem documentis atque insignibus miraculis, [& ipsis ibidem passis ac tumulatis;] quæ per eos sacrificus operabatur Spiritus urbs Bisuntica errorem antiquæ vetustatis exuit: atque obfirmata in fide catholica, remota dæmonum superstitione, vitæ æternæ auctorem cognovit. Verum insanientis Aureliani jussu indicta in Christianos persecutione, agente quoque Principum insania, Cornelii videlict Ducis & Claudii in eadem Civitate, sicut eorum veneranda descripta testatur passio, gloriosi palmam sumpsere Martyrii.

V

VI

[3] Horum vero sanctissima corpora Christicolæ ab urbe milliario ac semis, quodam in secessu, ubi tempore prædicationis beati Martyres locum orandi sibi delegerant, [a S. Aniano Ep. elevantur corpora,] sepulturæ tradiderunt: ubi longævitate temporum succedente, Clerum & populum, quibus in illis summum erat præsidium, latuerunt. Fides autem rei Aureliano Episcopo intimante, nobis comperta & cognita est: per quem ædes Martyrum fundata est & condita. Beato denique Sanctoque Pontifice Aniano intimante, Sanctorum Martyrum miracula, sive gloriosa eorum quæque certamina, manifeste revelata sunt & ostensa. Nam cum in prædicta civitate Episcopali fungeretur officio; Tribunus quidam militum, qui ad custodiam civitatis fuerat destinatus, venandi studio, Milliarii ac semis fere spatio ab urbe, est progressus. Cumque repertam vulpem a canibus sequeretur; in antiquam monumenti Martyrum foveam casu vulpes fugit: sed Tribunus, dum pertinaciter insistit, militibus fossorium afferri jussit. Hæc dum per foveam inquiritur, latens ædes, ubi Sanctorum Martyrum corpora requiescebant, reperitur. Vere Deus vere admirabilis, vere in cunctis suis operibus laudabilis! animal irrationale ratione utentibus viam salutis aperit thesaurum incomparabilem ac præ cunctis opibus desiderabilem eis ostendit. Vulpes, inter bruta animalia sagacissimum, [indicio vulpis reperta,] ad sui tuitionem amans tenebras, lucem reperit; quia peccatrix anima sceleris conscia, dum mortis metu afficitur, ipsius mortis tenebrosis luctibus occupatur, ac per hoc non numquam propitiante Domino ad lucem perducitur. Quæ vulpes non tantum inventa luce se ipsam salvavit; verum ratione degentibus, in inventione sanctorum Martyrum, maximam salutem edidit: quia conversa anima de tenebris ad lucem, non sibi dumtaxat proficit, sed etiam Angelicis agminibus quibus est socianda gaudium ingerit. Nuntius itaque statim B. Aniano destinatur. At ille festinus occurrit: quia jam hoc opinione vulgi antea audierat; & quoniam Spiritus sancti gratia afflatus erat, Divinitatis eum in hujusmondi miserationibus pietas non latebat. Martyrum ergo sepultura ejus jussu detegitur: statimque Sanctorum corpora in monumento reperiuntur.

VII

VIII

[4] Sanctorum igitur Martyrum corpora, suæ passionis virtutisque mirificæ, in semet ipsis monstraverunt insignia. Nam eorum capitibus trabales clavi malleis ferreis impulsi, affixi inventi sunt. Palmæ vero Dominicæ passionis signum aperiunt; quia se perforatas clavis ostendut. Et quamquam abscissionem capitum egregii Martyres excepissent, [una cum clavis & subulis, passionis instrumentis:] ordo tamen clavorum in eorum capitibus quasi coronam agebat, quæ totius conpagem orbis possidedebat. In ceteris undique membrorum juncturis inventæ sunt subulæ, compactæ malleis. Hæc sunt quidem passionis Sanctorum insignia, in quibus divinæ remunerationis monstrantur & merita. Clavi namque diversis infirmitatibus medelam multis præstant temporibus: subulæ quoque, omni auro preciosissimo pretiosiores, omnique Margaritarum decore decentiores vim totius medelæ credentibus exhibeant. O impiissimi vesania tyranni! Martyres lumine privantur, his auditus aurium aufertur, oris & linguæ sermo amputatur, eorumque juncturæ pectorum fodiuntur, ac de vertice capitis totius corporis supplicia capiuntur. Non suffecerat persecutoribus custodia carceris, vincula catenarum, suppliciorum diversa genera: Sanctorum namque fides persecutorum tentamenta constanter sustinuit, nullius circumstantis populi adjuta solatiis, nullius freta terreni spe regiminis; sed cælestis patriæ jam secura de præmiis.

IX

[5] [& tantisper in Cathedrali deposita,] Beatus itaque Anianus Archiepiscopus, Tribunus quoque cum militibus ad civitatem redeunt cum triumpho & excubiis maximis Præsidis corpora Sanctorum ad matrem Ecclesiam S. Joannis Euangelistæ cujus fuerant discipuli, summa cum reverentia deferunt quibus ipsa civitas ab oppugnatione barbarica defenditur & a superstitione Gentili absoluitur Ubi se virtutibus innotescunt, dum digniter orantium vota suscipiunt: infirmitates quoque ac langores depellunt, immundos Spiritus effugant, libertatem captivis corporibus præstant. [referuntur in ædificatum loco sepulturæ monasterium.] Interim vero a beatissimo præfato Aniano, in loco sepulturæ ædificatur Ecclesia, Sanctorum corpora ibidem denuo cum aromatibus sepeliuntur. Conventus fratrum ad Domino serviendum, in Sanctorum veneratione Martyrum, constituitur. Clavi vero, ab eorum capitibus per Sanctorum manus Sacerdotum sublati, retinentur: per quos sæpe infirmitatibus diversis hominum medela impertitur. Beatorum igitur Martyrum Ferreoli Presbyteri & Ferrutii diaconi Christo annuente Nonis Septembris inventionem celebramus, [ubi Inventio celebratur 5. Sept.] ut quoniam eorum victoriæ recensentur in cælis ab Angelis, laus Jesu Christi ac redemptoris nostri, qui semper triumphat in sanctis de ore & mente hominum numquam recedat in terris. Sed quoniam hæc a Sanctissimo Patre nostro Aniano Archiepiscopo cognovimus, ejusque vitam inæstimabilem non seriatim sed transeundo; tetigimus dignum est ut pro nostræ fragilitatis modulo ejus beatissimum finem proferamus. [cujus anniversario obit S. Anianus] Peractis namque non nullorum annorum curriculis, post Sanctorum corporum inventionem; eadem die ejusdem inventionis; sicut interiorem hominem servaverat immaculatum, ita, ipsis deferentibus Martyribus quibus devote servierat, transmisit ad Dominum.

[6] Hæc itaque de triumpho Sanctorum Martyrum eorumque revelatione, de transitu Patris nostri Aniani, ad confirmandos Catholicæ plebis animos Christo auctore mente devota conscripsimus; non nostris confisi meritis, sed eorum orationum subsidiis. Cum enim Sanctorum omnium quos in conspectu altissimi perrenni luce perfrui credimus, auxilium imploramus, [qui simul cum illis invocatur;] eorumque venerabiliter pro necessariis confidenter subsidium postulamus; persertim ad eorum præsidium specialiter atque fiducialius jure recurrimus, quos in fidei spei caritatisque soliditate prædicatores habuimus. Hos ergo confidenter exposcamus, ad hos devota mente recurramus, his omni devotæ mentis conatu supplicemus; ut dum eorum festivitas ipsis patrocinantibus felici tempore, revolutis in Domino anni circulis celebratur; ipsi pro statu Catholicæ religionis, pro defensione propriæ urbis, pro salute summi pontificis, pro conservatione ejusdem urbis Pastoris, pro regis & principum felicitate, pro totius plebis liberatione, pro Sanctarum congregrationum stabilitate; pro cunctorum fidelium necessitate, indulti Patroni ac Martyres Christum Dominum deprecentur; eumque ex pietatis suæ atque misericordiæ censu, qui hæc obedienter composuit remunerare dignentur; ipso adjuvante, cui ante secula virtus & honor, Majestas & imperium, laus & jubilatio, decus & potestas, percuncta seculorum secula. Gloria tibi Domine, gloria Unigenite, una cum sancto Spiritu in sempiterna secula Amen.

D. P.

[7] Hactenus Mss. illa in IX Lectiones distributa, & pro parte descripta a Chiffletio; Aurelianum Imperatorem, ex jam recepto & supra notato errore, nominantia etiam ipsa: quorum illud idem accepimus exgraphum, quo usus ad operis sui editionem Chiffletius, [mortuus an, 374.] initio atque in decursu virgulatis quibusdam ad historiam minus facientibus. Integram ego rem dare malui, ut melius de auctoris ætate judicaretur; ideoque ne ipsas quidem populares de urbis nuncupatione fabellas, initio positas omittendas cum Chiffletio censui. Quamquam autem a Sanctissimo Patre Aniano cognita sibi profiteatur Auctor, quæ scribit; apparet tamen id ita intelligendum, ut per manus tradita, nec nisi mediate a Sancto sumpta notitia illa credatur. Dicitur is, Iuliani Apostatæ ætate, & imperantibus Valentiniano atque Valente, Sanctorum corpora invenisse; obiisse autem anno CCCLXXIV: hic vero identidem Vesontio nominatur Chrysopolis; cum tamen is qui cognominari hinc maluit Chysopolitanus, primus hactenus inveniatur Theodoricus fuisse, Nam in Epistolis Ioannis Papæ VIII, datis anno DCCCLXXVIII nominatur Bisuntinensis vel Bisunticensis Archiepiscopus; in datis autem anno DCCCLXXX intitulatur Sanctæ Chrysopolitanæ Sedis vel Ecclesiæ Archiepiscopus; adeo ut isto fere anno videatur mutata nuncupatio non multis seculis duratura; nec admodum diu post scripta, tum recentiora Acta, tum inventionis historia.

[8] Miracula, quibus post inventionem claruisse feruntur vel nemo scribere curavit, vel scripta perierunt injuria temporis: unum tamen ex S. Gregorio Turonensi lib. 1 de gloria Martyrum cap. 71, proferre licet quod est hujusmodi Vesonticorum civitas propriis illustrata Martyribus, plerumque miraculis præsentibus gaudet. Huic in abdito cryptæ duo, ut Passio declarat, Martyres Ferreolus, [Febris molesta pellitur] atque Ferrutio sunt sepulti: Factum est autem quodam tempore, ut vir sororis meæ invalescente febre graviter ægrotaret. Cumque jam quarti mensis spatio lectulo anhelus occumberet, ut nihil aliud conjux mœsta, nisi quæ sepulturæ erant necessaria, cogitaret; Sanctorum basilicam flens ac tristis expetiit, provolutaque coram sepulcris, palmis ac facie rigente opprimit pavimentum. Accidit autem fortuito, ut extensa dexteræ manus palma folium herbæ salviæ, quod pro honore Martyrum in crypta conspersum fuerat operiret. Postquam autem fusa oratione cum lacrymis surrexit a tumulis, putans aliquid de linteaminibus, quibus induta erat, manu prehendisse, ut adsolet, volam continuit clausam: egressaque basilicam, patefacta manu, folium herbæ miratur. Obstupefacta vero, quid hoc esset, munus cæleste indultum sibi divinitus recognoscit: ut scilicet per eam virtus Martyrum infirmo succurreret. Domum igitur jam lætior rediens, folium dilutum aqua, viro porrexit ad bibendum. Qui ut hausit, plenus fide protinus sanitatem plenissimam meruit obtinere. Hæc Gregorius Turonensis. At quomodo postea Sacra ossa Vesuntionem translata fuerint anno MLXIII die XXX Maji ex vetustis codicibus S. Ioannis & S. Stephani ita descriptum accepimus.

TRANSLATIONES VARIÆ,
Ex ejusdem Ecclesiæ Cathedralis Mss.

Ferreolus Presbyter, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)
Ferrutius Diaconus, Martyr, Vesontione in Burgundia (S.)

BHL Number: 2910

I

II

Priorum Patrum moralis institutio, cum hujus vitæ ordinem castitate morum, seu gravitatis honestate recte procedere instituat; tum illius theoricæ jucunditatis quodam modo gaudium exilienti ingenio denuntiat; cum exultantibus animis in sanctorum solennitatibus hominum mentes tripudiare edoceat. [Auctor] Hi sunt enim qui summæ illius contemplationis dulcedine perenniter satiantur, quique summo bono adhærentes æternæ lætitiæ gaudiis perfruuntur. Horum denique memoriam miro amore concelebrare debemus: quorum, in amore Dei persistentium, non fuit alter amor; & qui de carcere carnis euntes, per tenebrosam mundi noctem perennem diem meruere: Beatorum itaque Martyrum Ferreoli & Ferrutii festa devotissime celebrantes, ad commendandam fideli populo hujus rei notitiam, qualiter eorum beatissima corpora a loco antiquæ sepulturæ ad urbem sint translata, oportunum notificare styli officio duximus: [ad ipsorum memoriam commendandam,] ut qui eorum præsentia roborati utriusque hostis, mentis videlicet & corporis, machinamenta superare valemus; in hac quidem die, quam fecit nobis Dominus, in qua etiam ad communem humani generis lætitiam tam pretiosum thesaurum suscepimus, gaudeamus præ ceteris & exultemus.

III

IV

[2] Cum ergo sint magni meriti apud Dominum hi sanctissimi Martyres & Apostoli, qui pro Christi fide pugnantes in sui agone certaminis, aciem vicerunt diaboli; quoties fidelis anima in eorum laboris ac premii certationem cogitatione ducitur, [scribere intendit] eorum societatem jam sitiens, merito in laudem ipsorum & prædicationem roboratur, quos in summi Regis conspectu candidatos ac diademate coronatos, sui vigoris acumine contemplatur. Hi sunt enim viri sancti, a divina providentia in perfectæ caritatis vinculum electi, quos fecit Dominus & ostendit nobis; quibus dedit gloriam sempiternam: quorum doctrina ad solis & lunæ comparationem præfulget Ecclesia; quorum corpora licet non separentur a terris, animæ tamen eorum merito Sanctorum coæquales existunt in cælis. Horum itaque sub Aureliano Imperatore, jubente duce Cornelio, [quomodo olim passi,] agente Claudio Chrysopoli Civitati præsidente, passio veneranda eandem Chrysopolim illustravit: & cum esset pro ritu Gentium inter urbes Gallicanas cunctis nobilior, in Christi culrura nobilissime decusavit. Derelicto enim idolorum cultu spurcissimo, Christo Domino eorum prædicatione ac meritis se substravit; ac peccatorum eruta nigredine, candore fidei & sanctæ religionis habitu passim enituit.

V

VI

VII

VIII

[3] Tempore igitur passionis sanctorum Martyrum, Christiani eorum prædicatione in fidei petra solidati, sanctissimas glebas nocturno tempore extra civitatem, [& sesquimilliario ab urbe sepulti,] rabiem tyrannicam metuentem, in unius ac semis milliarii spatio probantur detulisse: ibique, sicut vetus refert historia, in loco eremi quam habitare solebant, Angelorum societas non defuit; virtutum cælestium beata multitudo ad eorum exequias obsequium præbuit, quorum quidem animas ad cælos usq; cum magno gaudio prius evexit. Lognæ * itaque ætatis tempore transacto, cum ipsorum passionem priorum cura fidelium devotioni tradidisset, ignotum de sepultura erat. Sed Valentiniano & Valente regnantibus, B. Aniano in sanctæ Bisuntionensis Ecclesiæ Cathedra præsidente, mira Dei dispositione sunt reperti; quemadmodum in ipsius inventionis narratione digesta potest reperiri. Beatus vero Anianus, Christianæ fidei prædicator egregius, de reperto Domini thesauro incomparabiliter dives, in eo loco ædificavit ecclesiam, ubi Monachorum sacrosanctam vitam instituens, sicut erat totius religionis perfectione repletus, in brevi effecit Monasterium, [atque a S: Aniano condito istic monasterio elevati;] necessariis ejus providentia attribus satis contentum. Diu itaque in statu suo, monasterio permanente, peccatis populi id agentibus, Dei permissu, cujus occulta sunt judicia, Pastorum negligentia ingruente, ad id devenit ut sicut fuerat summæ religionis domicilium ita fieret irreligiositatis contubernium. Nam laicorum volentati, a quodam Præsule male consulto, prædiis ad eum locum pertinentibus traditis in beneficium, [eodem desolato, translati sunt] in brevi ita dilapsum est, ut destructa congregatione, ad beatorum Martyrum servitutem, præter admodum paucos Sacerdotes idiotas & indociles, nullus remanserit.

[4] Cum * ergo communi in excidio totius patriæ, ut in propatulo positi sancti Martyres jacerent (quippe quos latrones de Francia ad Burgundiæ perniciem conabantur auferre) sempiternia pietas Christi populum suum tanto patrocino destitui non permittens, non hominum custodia, non murorum clausura, non denique loci illius firmitate aliqua, sed sua nobis eos tamdiu reservavit admirabili gratia. [ab Hugone Archiepiscopo,] Henrici itaque Imperatoris secundi tempore, Domnus Hugo Archiepiscopus, cui hoc amicorum diligentia summum periculum intimarat, id gerens voti, quatenus eos ad civitatem transferret, habebat occultum: quærebat tamen temporis opportunitatem ad id agendum.

IX

[5] Tertio denique Kalendas Junii, quod erat crastinum Ascensionis Dominicæ, orandi gratia jussit illo Clerum & populum Archiepiscopus (ut eorum consuetudo fuerat) convenire. [30 Maji] Ipso vero eo veniente, Missaque per se celebrata, itur ad sepulcrum: ubi pausabant præclara cæli duo luminaria, gemini fratres, patriam illuminantes, pacem gentibus conferentes, Dei populum liberantes. Sarcophago autem aperto, [eoque jubente fuit apertus Sarcophagus.] inæstimabilis suavitatis fragantia totius ecclesiæ ambitum respersit, quæ Dei præsentiam adesse sine dubio signavit. Quosdam vero e cernentibus qui aderant, visus eorum ossibus, divinus timor quasi positos in extasi tenuit. Cernere erat Clerum & populum mixtum præ gaudio, multo lacrymarum imbre madentem, Dei laudibus communiter exultantem. Mirabile visu, tanta multitudo hominum, cum nulli nuntiatum fuerit, ibi subito affuit, ut nullus unquam in tam brevi temporis articulo tot convenisse meminerit, non tantum cives, non tantum vicina incolentes, sed de remotis longe partibus occurrentes.

[6] Horum autem sacratissimorum corporum partem minorem Domnus Metropolitanus, [Pars minor sub altari ibidem seponitur.] sagaci usus consilio, ad loci conservationem, qui in eorum honore dedicatus erat, sub principali altari ibidem locavit: majorem vero portionem, quæ sibi semper foret præsidium, ad civitatem cum hymnis & laudibus detulit, atque in B. Joannis Euangelistæ, in altari beatissimæ Dei Genitricis Mariæ gloriose recondidit: [major defertur ad Ecclesiam S. Ioannis] ubi gloriosi Martyres, ad se confugientibus divinum præstant refugium, petentibus patrocinium, ad laudem Domini, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

G. H.

[7] Hæc ibi similiter in IX Lectiones divisa, & descripta a Chiffletio: in quibus notatur triplex temporis character: primus Henrici secundi Imperatoris, anno MLVI vita functi, relicto filio Henrico tertio, puero septem aut octo annorum sub regimine Agnetis matris, videntur autem illius aliqui anni Henrico secundo tributi. Alter character est in Hugone primo Archiepiscopo Bisuntino, qui dicitur præfuisse ab anno MXXXI, usque ad annum MLXVII. Hujus tempore tantum semel Pascha, incidit in diem XX Aprilis festum Ascensionis in XXIX Maji, [anno 1063] ac consequenquenter dies XXX Maji seu tertius Kalendas Junii fuit crastinum Ascensionis Domini, qui est tertius character, proinde contigit ea Translatio anno MLXIII. Ipse vero Hugo sanctæ etiam Chrysopolitanæ Ecclesiæ Archiepiscopus dictus, a Chiffletio Beatus nuncupatur, mortuus VI kal. Augusti, & conditus eo tumulo, quem in media navi S. Pauli ipse sibi erexerat: [Hugo iste an Beatus?] cujus tumulum trecentis post annis, una cum reliquo ecclesiæ pavimento, fuisse elevatū indicari videtur his versibus eumdem mortis diem iterum notantibus, hoc modo:

Anno milleno, tercentum, septuageno,
Adjunge primo, Pater Hugo reconditur imo;
Cum superet quinta Julii lux, ex Libithina.

Quibus intelligis anno MCCCLXXI, ipso anniversario mortis die, id factum esse. De quibus plura forte ad diem XXVII Julii, si interim cultus titulusque Beati, a quo abstinent Claudius Robertus, Sammarthani & alii, probatus nobis fuerit.

[8] Uno interim seculo priusquam ista fierent, prædictam partem majorem sacrorum Corporum, quam ad ecclesiam S. Joannis anno MLXIII translatam diximus, ibidem fuisse relevatam, indicatur apud Chifletium pag. 272 ex Martyrologio S. Ioannis his verbis: Anno Domini MCCXLVI, [Nova relevatio anni 1246, 2 Septemb.] IV Nonas Septembris, residente apud Lugdunum Innocentio Papa IV, facta est in hac ecclesia revelatio (forte potius relevatio) sanctorum Martyrum Ferreoli & Ferrutii, prædicatorum hujus urbis per venerabiles Patres Wilelmum Archiepiscopum Bisuntinum, Joannem Lausanensem, Seguinum Matisconensem, Alexandrum Cabilonensem, Ansericum … & alios Prælatos civitatis & diœcesis Bisuntinæ. Hæc ibi. Addit Chifletius hanc revelationem nihil aliud fuisse quam sacrorum corporum collocationem, in capsis aut thecis, ex ligno deaurato affabre factis; existimatque eodem tempore mediam fere sacrarum Reliquiarum partem ad ecclesiam S. Vincentii fuisse translatam. Submisit nobis Petrus Franciscus Chifletius Societatis Iesu duas Chartas, in quarum priore indicatur translatio Reliquiarum S. Ferreoli in Ecclesia S. Vincentii his verbis: [aliquæ Reliquiæ datæ Ecclesiæ S. Vincentii] Die penultima mensis Maji in Vigilia Pentecostes, anno Domini MCCCCXI Reliquiæ S. Ferreoli translatæ fuerunt, per Reverendum in Christo Patrem ac Dominum, Dominum Robertum de Courbeton, Abbatem S. Pauli Bisuntini, [anno 1421 translatæ] de cassa antiqua ad præsentem novam in ecclesia S. Vincentii Bisuntini; & fuerunt ibidem religiosi viri Domini Joannes de Villanova, Prior; Aymo de Vaitus, Infirmarius, Petrus de Myone, Sacrista; Bertenius de Devissen, Refectuarius; & Joannes de Melincuria, Presbyteri Monachi, monasterii dictæ ecclesiæ, & plures cives Bisuntini in d. ecclesia. Hæc ibi cum optimo consensu dierum & anni indicatorum. Nam dicto anno MCCCCXI, littera Dominicali D, Pascha celebratum fuit die XII Aprilis, & festum Pentecostes XXXI Maji. In altera Chiffletii charta ista indicantur:

[9] Anno Domini MCCCCXXIV, die VIII mensis Maji, reverendissimus in Christo Pater ac Dominus, Dominus Theobaldus de Rubeo monte, Dei gratia Archiepiscopus, Bisuntinus transtulit Reliquias corporum SS. Ferreoli & Ferrutii, de veteri capsa in novam: de quibus quidem Reliquiis tradidit Ecclesiæ B. Mariæ Magdalenæ Bisuntinæ unam costam, [Aliæ in novam capsam posite anno 1424] ecclesiæ S. Petri Bisuntinæ mediam costam. Fratribus Ordinis Minorum de Saleriis, unum parvum os; & ipse reverendissimus Pater retinuit duos dentes, cum parte maxillæ; [& ossa æliis data.] & tradidit Ioanni Porcelleti unum os, præsentibus ibidem Dominis Joanne de Thorasia, Jacobo Moschet de Bisuntio Militibus, Magistro Ægidio Grusigneti, Nicolao de Vouclans Canonicis Bisuntinis, & pluribus aliis testibus, sub signeto secreto dicti reverendissimi Patris, & signo manuali Secretatarii. Signatum G. Gaji, cum sigillo dicti reverendissimi Domini in cera viridi.

[10] Præterea Joannes Jacobus Chifletius part. 2 Vesontionis pag. 307, Anno MDXXXIX, [circa annum 1539 in capsam argenteam translata] inquit, die Lunæ post festum Resurrectionis Dominicæ, in ecclesia Metropolitana S. Joannis Euangelistæ Bisuntina, Gubernatoribus civitatis, & maxima Cleri ac populi multitudine ibidem congregatis, R. Domino Francisco Symard Episcopo Nicopolitano & Suffraganeo Bisuntino Missam celebrante; post Offertorium facta est, magna suavitate vocum & totius officii majestate translatio sacrarum Reliquiarum, sanctorum Martyrum Ferreoli & Ferrutii, de vetere in novam capsam, per manus Domini Archiepiscopi, Antonii de Vergejio. Ex Actis Capituli Bisuntini. Eam capsam ex argento, vel mole vel operis elegantia præcipuam, Gubernatores & Canonici Bisuntini conflari curaverunt, ut notatur in Actis Capituli annis MDXVIII & MDXXV. Hæc dictus Joannes Jacobus Chifletius. At frater ejus Petrus Franciscus ista insuper indicavit: XII Junii anni MDCXXXVI, Franci Dolam obsidentes, e suis castris Vesontionem usque facta excursione, ecclesiam SS. Ferreoli & Ferrutii tertio ab urbe milliario incenderunt, & a tergo altaris everterunt capsam Reliquiarum, quæ deinde Vesontionem ad S. Vincentium translatæ sunt. Videtur illa ecclesia fuisse villa, quæ in Vita S. Germani Martyris describitur a priore Chifletio pag. 62; quæ, inquit, Grandem-fontem inter & Vesontionem media via interjacet; nam ibi & Basilicam & sacra λείψανα fuisse indicat.

DE S. ILPIDIO MARTYRE
IN GABALITANO GALLIÆ AGRO
Ex Martyrologio Gallicano Andreæ Saussaji.

SUB VALERIANO

[Commentarius]

Ilpidius, Martyr in Gabalitano Galliæ agro(S.)

D. P.

Horum Martyrum memoria celebratur a Saussaio in Supplemento Martyrologii Gallicani his verbis: In agro Gabalitano S. Ilpidii Martyris, qui usque ad senium pietatis officiis deditus, [Elogium ex Sausaio] & humandis sacris Martyrum corporibus clam invigilans, inde robustior factus distributis in usus pauperum propriis commodis, in altum montis cacumen juxta Elaveris ripam se recepit: ubi cum per biennium esset commoratus, ob conversos ad Christum populos, sub Valeriano & Gallieno Principibus martyrii laurea donatus est. Hæc Saussaius quæ utinam ex propriis Officiis Ecclesiæ Gabalitanæ haberemus stabilita.

[2] Primaria ejus ditionis urbs Episcopalis, Mimatum seu Mimata, Gabalum seu Gabalorum, subinde etiam Gabala dicitur, habuitque & colit Episcopos Sanctos, Severianum de quo Bollandus noster XXV Januarii ex Usuardo, licet festum nunc agi dicatur XXVI; Privatum, sub Croco Alamannorum Rege Martyrio coronatum & die XIII Novembris adscriptum, de quo tunc ex Gregorio Turonensi agendum; Firminum de quo vide dicta XIV Januarii; S. Hilarium, [ejus & aliorum quinque] XXV Octobris commemorandum; S. Ilerum vel Iserum, de quo, inquiunt Sammarthani, plura in Officio Sanctorum particularium Ecclesiæ Mimatensis: diem non addunt; quem Saussaius, non solum notat 1 Decembris non longo elogio, sed iterum coli ait die sexta Octobris; ac denique Fredaldum, IV Septembris, [Acta desideranter] pro quo similiter Officium proprium allegatur. Optandum igitur nobis est, ut Officia istæc propria, necdum nobis visa, accipere inde aliquando possimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ANTIOCHENIS QUIRICO, IULITTA ET SOCIIS CCCCIIII.
Ex Hieronymiano Martyrologio & aliis.

[Commentarius]

Quiricus Martyr Antiochiæ (S.)
Julitta Martyr Antiochiæ (S.)
CCCCIV Martyres Antiochiæ (SS.)

D. P.

Sæpius allegata, & sæpius alleganda, quatuor Hieronymiani Martyrologii vetusta Apographa, [Magnus Latinorum Festorum consensus, de Quadringentis] Epternacense, Corbejense, Lucense, & Blumianum, magno cum consensu de prædictis Martyribus ita legunt. In Antiochia Quirici, & Julittæ matris ejus, & aliorum CCCCIIII Martyrum; nisi quod Lucense expressius dicat; Et cum eis CCCCIIII Martyrum, Corbejense vero, rotundo contentum numero, superadditos Quatuor prætermittat; Blumianum denique scribat nomina Cyrici & Julitæ. [& quoad locum;] Illud quod Roma Aquilejam transmissum ibi reperit Ado, proxime accedit ad priora; solumque omittit vocem Martyrum; pro qua, Militum habent Augustanum S. Udalrici & Gallicanum Labbei & Gellonense: sed inter nomina Cyrici & Julittæ ponunt Vitum, Modestum, & Crescentiam haud dubio ex præcedenti die assumptos. Cassinense & Romanum S. Cyriacæ, relatis SS. Ferreolo & Ferrutio, [nonnulla quoad socios diversitas,] omissoque nomine Antiochiæ, solum ponunt Et alibi. Socios Martyres omittit vetus Vallicellanum Romæ. In duplici Mss. Florentino, quorum unum Laurentianæ, alterum strozzianæ bibliothecæ erat; & in consono illis impresso ibidem Florentiæ apud Franciscum de Bonacursiis, sic legitur: Apud Antiochiam, Sanctorum Martyrum Domesti, Crescentii, & Julii cum quadringentis militibus: a quibus non longe abscedens Ms. Florarium nostrum sic habet Item Domesti Martyris, cum aliis quadringentis militibus. In istis omnibus merito videri potest, per librariorum socordiam, ex Modesto factus Domestus esse; ex Crescentia formatus Crescentius (ut etiam in Hieronymianis quibusdam accidisse notavimus præcedenti die) ac denique Julitta (inter cujus nomen & nomen Cyrici, alibi etiam tria nomina interponi dixi) in Julium potuit transiisse; qua nominum accessione ad alios CCCC innominatos facta, visus fuerit omittendus, quem insuper Hieronymiana ecgrapha habent, quaternarius.

[2] Nunc quoniam Passio Quirici & Julittæ Apocrypha a Gelasio Papa censetur, in notitia librorum apocryphorum qui non recipiuntur; videtur in Notis ad Romanum Martyrologium existimare Baronius, [Ideo non videtur corrigendum nomen loci;] ex istis sumpsisse Latinos plerosque occasionem, Antiochiæ adscribendi eos, qui ex certioribus Actis probantur passi esse Tharsi in Cilicia, in qua fuit etiam aliqua Antiochia ad Pyramum fluvium haud procul a Tharso, juxta Stephanum de Urbidus. Hoc autem ut sustineri possit, asserit, quod exciderunt procul dubio ea Acta, quæ S. Gelasius Papa, ut commentum hæreticorum, quibus ne subsannandi tribueretur occasio, procul rejecit. Verum quando cum Bodecensi quodam Ms. confero edita ab Hucbaldo Priore Elnonensi, & Philippo Abbate Bonæ-spei suæ veterum Actorum paraphrasi verosimiliorem speciem inducere conatis; vix possum dubitare, quin illa ipsa apocrypha Acta habeam, quæ excidisse prorsus existimabat Baronius. Cumque nulla in iis fiat mentio Antiochiæ, [sed potius expungendum Τὸ Matris ejus,] tam constanter ab omnibus Martyrologiis nominatæ (quorum tamen originale primum ex Eusebii collectaneis sumptum videtur, quem credibile non est ista aliave Apocrypha habuisse) magis propendeo, ut sinceram eam esse lectionem credam; & expugenda potius verba Matris ejus: tamquam addita perperam ab interpolatrice manu, præter mentem primi auctoris, scilicet, quia in ecclesiis Latinis, præsertim Gallicanis, celeberrimi erant Quiricus & Julitta, quorum habebantur Apocrypha Acta, mortem ipsorum ad mensem Junium referentia, ipsos esse indubitanter putaverit Interpollator, quorum nomina legebantur in primo omnium Martyrologio, adeoque esse filii & matris; nec putarit sibi laborandum de loco aut die, qui alii in Actis qualibuscumque, alii in Martylogio nominabantur.

[3] Sed bene, quod habeantur istorum sinceriora Acta apud Græcos: ex quibus non solum constat, filium cum matre Tharsi passum, [ut addita ab aliquo, passos Antiochæ 16 Iunii] sed passum XV Julii; quæ duo puncta Apocryphorum Auctor ignorans, (necdum enim scripta Græca erant, post rem solicite examinatam) satis habuit mensem invenisse talibus nominibus insignitum, cui applicaret quæ de ejusdem nominis Martyribus fama acceperat, volebatque in fabulæ a se componendæ argumentum sumere. [consundente cum synonymis Tharsi 15 Iulii coronatis.] Quos autem addidit Quadringentos quadraginta quatuor Socios martyrii, eos potius accepisse eum ex Martyrologio putem fabulose exornandos, quam prorsus ex cerebro suo commentum. Quamquam enim fieri potuerit, ut qui Τὸ Matris ejus intruisit etiam socios istos infarserit; nihil tamen est quod huc cogat, cum potuerint ab initio sic scripti fuisse, ducesque certaminis Antiochiæ habuisse in titulo positos Quiricum & Iulittam. Petrus de Natalibus, sicut etiam fecit Petrus de Natalibus lib. 5. licet lib. 6 cap. 101 agat de SS. Quirico & Iulitta ex genuinis eorum Actis; addit tamen, ibi non repertos 44 Gentiles, quasi eorum exemplo ad Christum conversi, & ab Alexandro detenti, post menses x martyrio coronati sint; de quibus supra dictum est, inquit, pridie Nonas Iunii, scilicet lib. 5 cap. 86, ubi eos dicit Iconii passos, & in eadem civitate tumulatos, quod utrumque suo ipse definivit arbitrio.

[4] Porro si recipiatur quod dixi de Synonymis duobus Martyrum paribus, per duo loca duosque mensis Junii dividendis, ut modo quam fieri potest commodissimo salvetur auctoritas tam Actorum veriorum quam vetustioris Martyrologii; non pergam ulterius divinare, quænam hic ex multis Antiochia intelligatur; quamvis præsumptio stare possit pro famosiori in Syria: neque definiam, sitne Iulitta Antiochensis, ad hunc diem proprie pertinens, vir an femina. Cur enim non æque viri id esse nomen possit, quam Iovita, qui cum Faustino passus colitur XV Februarii; & Mauritta, commemorandi XIII Julii cum Archidiacono Salutari, ac similes alii? Denique non quæram quo tempore, aut sub quo Imperatore passi sint; cum eo non ducant antiqua martyrologia; Sed transibo ad eos, qui sic distincti ab Antiochenis, non aliter ad hunc mensem referri poterunt, quam per epikaim quamdam; ne eos ad mensem Fulium differendo, videar immutatum velle diem cultus, quem nunc passim in Latinis ecclesiis habent Filius ac Mater apud Tharsum coronati.

DE S. JULITTA VIDUA ICONIENSI, ET FILIOLO EIUS S. CERICO VEL QUIRICO,
MARTYRIBUS TARSI IN CILICIA

SUB DIOCLET.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia(S.)

D. P.

§. I. De vario eorum apud Græcos & Latinos cultu, Actis a Gelasio Papa censuratis, verioribus editis a Theodoro Episc. Iconiensi.

Venerabilis Beda, cujus Martyrologium genuinum protulimus ante II Tomum Martii, cum propasitum haberet, eorum dumtaxat nomina per fastos digerere, [Bedæ præteritos ob deficientia Acta,] quorum invenerat Acta; Sanctorum autem prætitulatorum vel nulla invenisset, vel ut apocrypha contemnenda judicasset; eorum nomina tacitus præteriens, satis habuit SS Ferreoli & Ferrucionis elogium huic diei intexere: nec enim illius, sed potius Adonis est, qui sub Bedæ nomine circumfertur libellus cum ipsorum memoria Adonis verbis contexta. Bedæ vestigiis insistens Florus Lugdunensis, & relictos a Beda hiatus suppleturus qua posset, in Atrebatensi quidem atque Lætiensi Mss. nihilo plus de illis scripsisse invenitur; [Florus editione 2 retulit cum elogio,] Sed bene in Tornacensi ubi relata verba accepta credo ex ejusdem Flori secundo Libello, in quo teste Usuardo, multa, quæ in priore omiserat, & correxit & addidit.

[2] Verum non alia quam apocrypha Acta accepit Florus; quæ in compendium hoc modo collegit; Apud Antiochiam passio S. Cyrici & Julittæ matris ejus: [sed sumpto ex apocryphis,] quorum prior, post dira verbera, etiam calcem cum aceto & sinapi in os accepit: deinde pariter clavis confixi, evulsis oculis in carcerem trusi sunt. Post hæc decalvati & excoriati, super carbones in lecto æneo assati sunt. Qui regnante Alexandro, martyrii sui cursum obtruncatione capitis implerunt. Passi sunt autem cum eis & alii quadringenti quadraginta quatuor. Ubi Florus sicut accepit ex Martyrologio XVI Junii, licet in Actis notaretur dies Iduum Junii id est, XIII; ita retinuit Antiochiam; licet eam nusquam legisset in Actis; fortassis per errorem pro die Iduum Iulii (qui verus Martyii dies est) persuasus illuc translata fuisse corpora, ante scriptum Martyrologigium, ideoque ipsam ibi nominari. Tarsum tamen, in Actis lectam, dissimulavit; forte ne dubium lectorem redderet, [Florumque secuti Usuardus, Ado &c.] an ad nominatos in Junio pertinerent ii de quibus agebat. Ita Scriptum Elogium secuti sunt mox, Usuardus & Ado; hic fusius, & iisdem sere quibus Florus, verbis; nisi quod sublatis quadraginta, maluit cum Martyrologio solum CCCCIIII legere; brevius autem Usuardus, hoc modo, Antiochiæ Natalis sanctorum Martyrum Cyrici & Julittæ matris ejus, qui, post dira verbera & gravia tormenta, martyrii sui cursum capitis obtruncatione impleverunt. Atque hoc una cum Usuardi martyrologio transiit in usum omnium fere Europæ Ecclesiarum, etiam Romanæ; ut patet ex eo quod habemus, secundum morem Romanæ Curiæ, a Bellino de Padua excusum Venetiis, recusumque anno MCCCCXCVIII & MDXLVIII.

[3] Postquam tamen prodiit Catalogus Sanctorum Petri de Natalibus in eoque compendium aliquod Martyrii, [in Kalendario autem Rom. olim notabantur 15 Iunii] majorem veri speciem præ se ferens, licet a veteris fabulositatis fermento non prorsus purum; ipsumque narrans ut peractum Idibus Julii; placuit curatoribus Romani Kalendarii, Missalibus Breviariisque præfigendi, ad talem diem addere nomina Cyrici & Julittæ, uti nos docent excusa ab anno MCCCCLXXIX fortasse in ordine ad simplicem eorum Commemorationem, pro utentium arbitrio usurpandam, Nihil tamen de illis legebatur in contextu, usque ad annum MDXXII, quando prodiit Venetiis Breviarium ex ritu Romano integris officiis historiisque propriis, quæ deerant multis festis sanctorum compendiose in Lectiones collectis auctum. In eo inveniuntur pro festo Cirici & Julittæ Martyrum Lectiones tres: non tamen ex Petro de Natalibus, sed ex apocryphis Actis sumptæ: quas apparet Rome displicuisse, cum in post secutis editionibus omissæ sint; ac tandem sub Pio V etiam expuncta e kalendario nomina, prout hodiedum expuncta manent, fortassis propter alium diem, in Martyrologiis omnibus Latinis notatum , scilicet hunc XVI Junii.

[4] Cum autem Pi successor Gregorius XIII etiam Romanum Martyrologium recognosci jussisset, [Rom. Marlio redditi 16 Iun.] seu potius novum unum multo amplius auctiusque condi; dubitatum fuit a viris eruditis ei curæ præfectis, quorum princeps Baronius, quid faciendum esset horum Sanctorum memoriæ, a verioribus Actis prorsus discrepanti. Visum vero est, non esse expungendos, quos passim in Iunio nominabant omnium fere transmontanarum Ecclesiarum kalendaria; sed novum ex dictis verioribus Actis concinnandum Elogium, quod nunc recitatur his verbis. [cum elogio ex verioribus Actis] Tarsi in Cilicia, sanctorum Martyrum Quirici & Julittæ Matris eius, sub Diocletiano Imperatore: quorum Quiricus triennis puellus, cum matrem, quæ ante Alexandrum Præsidem dirissime cædebatur, implacabili luctu lugeret, ad gradus tribunalis illisus interiit; Julitta vero, post dira verbera & gravia tormenta, Martyrii sui cursum obtruncatione capitis implevit. Conveniunt hæc quoad substantiam cum verbis Sirleti ad XV Julii in Menologio, per ipsum ad usum Baronii concinnato ex Synaxariis Græcorum ubi modo Κήρικος modo Κήρυκος scribitur, & quidem (ut ex versu apparet) penultima longa Cericus licet secundum accentum proparoxytonon nomen sit: quomodo etiam scriberetur Κύρικος, penultima brevi, ductum a Κύρις Dominus quasi Dominicus, quod respondet Latino Quiricus. Synaxariorum istorum vetustissimum in Ms. Cryptæferratæ, sub nomine Basilii Imperatoris editum, ita habet.

[5] Ἰουλίττα, τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς, ὑπῆρχεν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ τοῦ Βασιλέως ἐκ τῆς πόλεως Ἰκονίου· διὰ δὲ τὸν ἐπικρατοῦντα διωγμον ἐξ Ἰκονίῳ, ἀναλαβομένη Κύρικον υἱὸν αὐτῆς τριετῆ ὄντα, ἀπῆλθεν εἰς Σελευκίαν· καὶ εὐροῦσα καὶ ἐκεῖ τὸν αὐτὸν διωγμὸν, παρεγένετο εἰς Ταρσὸν, ἔνθα καὶ Ἀλέξανδρος Ἡγεμὼν, ὦμος καὶ θηριώδης ἄνθρωπος ἐβασάνιζε τοὺς Ἁγίους. Καὶ κρατησθεῖσα, καὶ τοῦ παιδὸς ἀποχωρισθεῖσα, ἐτιμωρεῖτο. Τὸ δὲ παιδίον λαβὼς ἐπὶ τῶν γονάτων Ἡγεμὼν ἐκολάκευε· τὸ δὲ οὐκ ἐπεστρέψετο πρὸς αὐτὸν, ἀλλὰ δι᾽ ὅλον ἔβλεπεν ἀτενῶς πρός τὴν μητέρα, καὶ ψελλεζούσῃ τῇ φωνῇ, τὸ μὲν τοῦ Χριστοῦ ἀνεκαλεῖτο ὄνομα, πρὸς δὲ τὴν μητέρα ἔσπευδον ἀπελθεῖν. Καὶ χολέσας ἀνελεὴς θὴρ, ἐλὰκτισεν αὐτὸν, ρίψας ἀπὸ τῶν βαθμίδων· καὶ συντριβήσης τῆ πέτρᾳ τῆς κεφαλής, ἀφῆκε τὴν ψυχήν. Καὶ δοξάζουσα τὸν Θεὸν μητὴρ αὐτοῦ, μετὰ πολλὰς τὰς βασάνους, ἀπεκεφαλίσθη καὶ αὐτή. [ex synaxario Basilii Imp.]

[6] Julitta Christi Martyr, fuit tempore Diocletiani Imperatoris, in civitate Iconii: sed propter grassentem hic persecutionem accepit trimulum filium suum Cyricum abiitque Seleuciam. Verum etiam hic inveniens eamdem persecutionem, transiit Tarsum, ubi. Alexander Proconsul, homo crudelis ac ferox, Sanctos cruciabat. Comprehensa ergo, & a filio separata, torquebatur; puerum vero genibus exipiens Proconsul, blandiebatur ei. Ast hic nequaquam ipsi attendebat, sed oculos continuo vertebat ad matrem, ac voce balbutienti invocabat nomen Christi, nitebaturque ad matrem abire. Tunc ira commota effera bestia, percussum pedem dejecit de gradibus; qui alliso ad petram capite, emisit spiritum: Mater vero glorificans Deum, post multos cruciatus, [Haustum est illud ex Epistola Theodori Episc. Iconiensis,] decollata est.

[7] Extat a Francisco Combesisio, ex Græcis Regiæ Parisiis Bibliothecæ monumentis, inter illustrium Christi Martyrum lectos triumphos, Θεοδώρου Ἐπισκόπου Ἰκονίου ἐπιστολὴ, δηλοῦσα τὸ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Κηρύκου, καὶ τῆς τούτου μητρὸς Ἰουλίττης, Theodori Episcopi Iconiensis Epistola, qua declaratur Martyrium sancti Martyris Ceryci, ac ejus Matris Julittæ. Eadem Epistola, sed phrasi contractiori & sub initium satis diversa, indicatur ab Allatio in Diatriba de Simeonum scriptis, pag. 91 hoc principio: Ἐπείπερ τῷ καλῷ σπέρματι εἴωθεν ἐπισπείρειν τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως ἐχθρὸς τὰ ζιζάνια: [cujus duplex habetur contextus.] Quandoquidem solet naturæ humanæ inimicus bono semini super seminare Zizania: diciturque esse Theodori Episcopi, & inscribitur, Μαρτύριον τῶν ἁγίων καὶ καλλινίκων Μαρτύρων Κηρίκου καὶ Ἰουλίττης, Passio Sanctorum atque gloriosorum Martyrum Cerici & Julittæ; ejusque antiqua versio, allegata a Baronio in Notis ad Romanum Martyrologium, inventa a Nobis in Codicibus Vaticanæ ac Vallicellanæ Bibliothecæ transcriptaque, fuit etiam in Belgica quadam reperta a Joanne Molano, indicaturque in ejus Annotatis ad Usuardum anni 1573, sub hoc quod idem est Romanorum Mss. principio; Domino Fratri & Coëpiscopo Zosimo Theodorus, ubi inter alia præfatur Auctor, quod diu frustra satagenti dignum aliquid de argumento proposito scribere tandem Martianus, a Justino piissimo nostro Imperatore Notarius & Cancellarius institutus (Acta Combefisiana Justinianum nominant, Justini successorem) hæc quæ subnexa sunt ore proprio intimavit, narrata per quemdam senem provinciæ Isaurorum, (cujus caput Iconium) qui se jactabat prognatum eorumdem Sanctorum prosapia.

§. II. Quæ Acta, & quare hic danda, Aliorum de eisdem Sanctis scripta, Latina ac Græca.

[8] Alterutrum Theodorianæ Epistolæ contextum habuit is qui Sermonem composuit, [Nicetas in Encomio prolixiori secutus Epistolam Theodori:] inter Vitas Lipomanni Suriique legendum, quem mihi necdum contigit Græcum videre; vidit autem Allatius ejusq; hoc Latinæ versioni consonum initium allegat pag. 115 Ὥσπερ οὐκ ἔστι συνεχόμενον τῷ Κυρίῳ Ἰουδαῖαν, titulum autem Εἰς τοὺς ἁγίους καὶ καλλινίκους Μεγαλομάρθυρας Κήρυκον καὶ Ἰουλίτταν Auctorem vulgo Metaphrastem faciunt: Allatius Nicetam Rhetorem; cujus incomperta ætas ut sit, Theodoro tamen auctore Epistolæ multo esse recentiorem facile apparet ex stylo, multum accedente ad stylum seculi IX quo vixit Nicetas David cognomento Paphlago, uno seculo Metaphrasta senior, & idem fortasse Rhetor dictus, cujus plures encomiasticos sermones edidit Combefisius in Bibliotheca Græcorum Patrum. Nihil hic sermo docere novæ rei potest; quare, deficiente textu Græco, Latinam recudere versionem non foret operæ pretium. Alia ratio est Epistolæ brevioris, quamvis solum Latine habeatur; cum enim ob melius servatam in eo epistolæ formam, [datur hæc ex veteri versione deinde Græcolatina ex Combefisio,] priorem altera esse judicem & forte præ ea quam Græcolatine Combefisius dedit genuinam; huic illam præponendam censeo. Utrique placet subjungere ex Codice Budecensi Acta apocrypha, ut per se cognoscere & æstimare Lector possit, quid distent æra lupinis; minusque miretur, non magnam a nobis haberi rationem eorum, quæ Hucbaldus Prior Elnonensis, & Philippus ab Eleemosyna Bonæ-spei Abbas ediderunt, nihil quam illa præ oculis habentes; [denique Acta apocrypha] quæque multa correctione egere, facilius illi notare potuerunt, quam recte corrigere, congruo instrumento destituti.

[9] Philippi compositio extat inter opera ejus, cum Epistola ad Domnum Joannem, [quæ rescissis majoribus ineptiis exornata habentur a Philippo Ab.] ecclesiæ S. Amandi Abbatem; cujus auctoritate coactum, & affectu caritatis excitatum, fatetur ad corrigenda Acta Passionis hujus, quam & nebula vetustatis obfuscat, & incompositi schematis obumbrat objectio: quæ etsi inter apocrypha computatur, non tamen victoriæ Martyrum nubem falsitatis importat. Rexit monasterium Elnonense Joannes Prædictus ab anno MCLXXIX ad XCII & Philippo cum apocryphis Actis videtur Hucbaldi compositionem misisse: hujus enim vestigiis illum presse insistere, & floridiori dumtaxat stylo rem eandem ornare, utrumque conferendo deprehendi manifeste potest. Hucbaldum autem, ex Chronico Elnonensi, discimus obiisse anno DCCCCXXX, ubi hoc ejus recitatur Epitaphium:

Dormit in hac tumba simplex sine felle columba,
Doctor, flos, & honor, tam Cleri quam Monachorum, [& prius ab Hucbaldo Elnonensi,]
Hucbaldus: cujus famam, per climata mundi,
Edita Sanctorum modulamina gestaque clamant.
Hic Cyrici membra pretiosa, reperta Nivernis,
Nostris invexit oris, scripsitque triumphum.

[10] Scripsit eum Hucbaldus cum Prologo, cujus principium; [in pluribus Mss.] Sanctorum Christi Martyrum pia certamina, veneratione debita recolentes, mirabilem Dominum in Sanctis suis collaudemus. Passionem vero sic est exorsus: Sextæ quæ nunc agitur ætatis initium, suo Dominus Jesus Christus… consecrare dignatus est adventu. Sic habemus in nostro quodam insigni Legendario membraneo, quod olim Valcellensis monasterii fuit; habemus autem etiam transcriptum, ex simili Claromarescano, & invenimus in alio Reginæ Sueciæ cujus ab hoc diversus Codex, qui Maßiliensis olim ecclesiæ fuisse notabatur, eamdem Passionem exhibuit, sed multum contractam; quæ integra, & (ut metricus Prologus, ælibi non repertus, habet)

Falsiloquis scriptis charta procul usque repulsis.

legitur in Ms. Cardinalis Barberini; ex quo etiam infra dabitur aliquid de corporum translatione in Galliam; & in quo prænotantur Idus Julii, licet in contextu sub finem legatur, ut scripsit Hucbaldus, quod compleverunt hi sancti felicis martyrium certaminis sui XVI Kal. Julii. Similiter contractiora sunt, quæ Romæ invenimus, per octo Lectiones distributa in Codice Vallicellano sub littera X; & in Legendario S. Mariæ ad Martyres, sed absque ullo (quem omissum apparet) Prologo sic ordientia; [Alia alibi contractiora.] Sub Alexandro igitur iniquissimo Præside, qui Principatum Antiochenæ civitatis usurpative quodammodo præripuerat, Diocletiano & Maximiano Augustis; sæva adversus Christianos & trunculenta usquequaque orta est persecutio. Hæc recitare volui, ut appareret auctorem, licet in progressu totus esset inhæsurus apocryphis, initio tamen voluisse conciliare quodammodo Martyrologia cum Actis, nominando civitatem Antiochenam, & Acta Latina corrigere ex Græcis, loco Alexandri Imperatoris substituendo Diocletianum & Maximianum.

[11] [Canon Josephi Hymnogr.] Præter jam indicatam sub nomine Theodori Epistolam, & Nicetæ Panegyrim, habemus die XV Julii Officium plenum, cum Canone, per S. Josephum Hymnographum composito, cujus hæc Acrostichis.

Κήρικον ὑμνῷ σὺν τεκούσῃ προφρόνως Ιωσήφ.

Cum matre Cericum concino prompte Joseph.

post Canonem autem quatuor adduntur Stichera sive Versus quatuor illustrium inter Hymnographos scriptorum. Primum primi toni Sticherum Germani nomine insignitur, [sticheron S. Germani Patr. CP.] Sancti videlicet Constantinopolitani Patriachæ, his verbis deductum, Τὸν γενναῖον ἀθλητὴν καὶ κήρυκα τῆς πίστεως, σὺν μητρὶ θεόφρονι, επαξίως μακαρίζωμεν. Οὗτοι γὰρ καρτερῶς εὐαθλήσαντες, τὸν ἀρχέκακον ἐχθρὸν τῇ δυνάμει τοῦ σταυροῦ ἀνδρείως κατὲβαλον· διὸ στεφάνους ἔλαβον παρὰ τοῦ ἀθλοθέτου Θεοῦ, καὶ πρεσβεύουσιν αὐτῷ ἐν παῤῥησίᾳ ἀκαταπαύστως σωθῆναι τοὺς ἐν πίστει ἐκτελοῦντας τὴν ἱερὰν αὐτῶν ἄθλησιν. Generosum pugilem & præconem fidei, cum matre divina sapiente, digne beatificemus. Etenim fortiter depugnantes, malum a principio inimicum virtute Crucis strenue prostraverunt: quapropter coronas receperunt a certaminis sui præside Deo; & coram ipso cum fiducia supplicant indefesse, ut salvi fiant quotquot eorum sanctum agonem ex fide celebrant.

[12] Alterum Byzantii, ad modulos toni secundi canendum; Δεῦτε πιστοὶ ἐπαίνοις συνελθόντες στέψωμεν δυάδα παναγὶαν, [aliud Byzantii,] Τριάδος σέβας κατέχουσαν. Τῶν γὰρ εἰδώλων τὴν πλάνην καὶ τῶν τυράννων τὴν ἐπίνοιαν τοῖς ἑαυτῶν ποσὶ κατεπάτησαν. Τούτους ἀνευφημοῦντες ἀνακρὰζωμεν λέγοντες· Χαίροις Ἰουλίττα πανσεβάσμιε· τὴν γυναικείαν ἀσθένειαν ἀποῤῥιψαμένη καὶ ανδρικῶς ἀγωνισαμένη· Χαίροις Κήρυκε παμμακάριστε, τριετὴς τῇ ἡλίκίᾳ, καὶ τὸν πολυμήχανον ἐχθρὸν καταλαβὼν· Χαίρετε τὸ ἡμέτερον κλέος καὶ καύχημα τῶν ἐν πίστει ἑορταζόντων τὴν ἱερὰν ὑμῶν ἄθλησιν, οὓς ἱκετεύομεν πρεσβεύειν ἀεὶ τὸν τῶν ὅλων Κύριον, κόσμῳ δωρηθῆναι εἰρήνην, καὶ ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν τὸ μέγα ἔλεος. Venite, fideles, ad laudes Sanctorum congregati; coronemus sanctissimam dualitatem, quæ Trinitatis cultum continet. Etenim idolorum errorem & tyrannorum ad inventiones pedibus suis conculcaverunt. Hos acclamationibus faustis prosequamur, dicentes; Salve Iulitta colendissima, quæ muliebrem exuta infirmitatem, viriliter decertasti: Salve, Ceryce beatissime, qui triennis ætate multis machinis instructum hostem subegisti; Salvete decus & gloriatio nostrum omnium, qui vestrum sanctum agonem festive fidenterque recolimus; rogantes, ut semper apud universorum Dominum deprecemini, quo pacem quidem mundo, animabus autem nostris concedat magnam misericordiam.

[13] Tertium, eodem secundo tono proferendum, est Mauroleontis: [Mauroleontis,] ἐκ σπαργάνων πεπληρωμένος χάριτος, καὶ ἐσχηκὼς πεπολιωμένον Mauroleontis, φρόνημα, ἐν τῇ νίκῃ τῶν ἀγώνων σου Μάρτυς Κήρυκε, ἀίτησαι σὺν τῇ Μητρί σου Χριστὸν τὸν Θεὸν, δωρηθῆναι εἰρήνην τῷ κόσμῳ, ὡς τῆς Τριάδος μέγας ὁμολογήτης. Ab utero replete gratia, & canum sortite intellectum, in victoria agonum tuorum, Martyr Ceryce, veluti Trinitatis magnus Confessor, deprecare cum matre tua Christum Deum, ut mundo pacem largiatur. Hoc modo in suo Canone etiam S. Joseph, aliquoties ita admiratur & extollit agones S. Cyrici ut videatur non parum credidisse Apocryphis Actis, de prudentia pueri supra ætatem respondentis & multa garrientis, cum Ode 4, ait, Νηπιάζοντι σώματι καὶ τελειωτάτῳ φρονήματι τὸν ἀρχέκακον κατέβαλες. Infantili corpore & consummato sensu diabolum prostravisti: [Iosephi,] ac rursum in Tractu Canonem sequenti, Τὴν ἡλικίαν ἀτελὴς, ἐν φρονήσει τελείᾳ ὑπῆρξας θαυμαστότατα, Κήρυκε ἀθλοφόρε. Immaturus ætate, perfecto sensu, sustinuisti admiratione dignissima, victor Ceryce. Ante Canonem in principio Officii post tres primos Versiculos Similares (Στιχηρὰ προσόμοια) & primum Gloria, idem Josephus vel quisquis Officium ordinavit, sese sivit abripi vel ab œstro poëtico, vel ab apocryphorum mirabilitate, cum sic cecinit: Δεῦτε καὶ θεάσασθε ἁπαντες ξένον θέαμα καὶ παράδοξον. Τίς ἑώρακεν νήπιον, τριετῆ ὄντα τύραννον αἰσχύνοντα; τοῦ θαύματος! Μητέρα ἐθήλασεν, καὶ τεθηνούμενον τῇ γαλούχῳ ἐβόα· Μὴ πτόου, μῆτέρ μου, τὰς βασάνους τοῦ δεινοῦ κοσμοκράτορος· Χριστὸς γὰρ ἐστιν ἰσχὺς τῶν πιστευόντων εἰς αὐτόν. Venite & videte omnes novum atque insolitum spectaculum. Quis vidit tyrannum a trimulo infante confusum? O rem miram! Materna sugebat ubera, lactensque lactanti clamabat: Ne expaveris, mater, tormenta sævi in hoc mundo rectoris: Christus namque est fortitudo eorum qui in ipsum credunt. Ita ille, quasi non satis admirationis haberet trimulum voce balbutiente inter materna tormenta ipsam imitando, clamasse, Christianus sum? quod solum dicunt veriora Acta.

[14] [& S. Anatolii etiam Patr. C.P.] Quartum denique Sticheron, quarto tono adscriptum, præfert nomen Anatolii, & incipit a gratulatione, hoc modo: Ἀγάλλου, τέρπου, καὶ εὐφραίνου Ἰκονιαίων πόλις, ὅτι ἐκ σοῦ ἀνεβλάστησε καρπὸς εὐκλεὴς, Ἰουλίττα πανεύφημος καὶ καλλίνικος Μάρτυς, καὶ ἐξ αὐτῆς φερώνυμος υἰός Κήρικος πᾶσαν γὰρ μηχανὴν τοῦ τυράννου βελιὰρ ανδρικῶς καταπατήσαντες, τοὺς στεφάνους τῆς νίκης ἀξιῶς ἐκομίσαντο, κηρύξαντες λαυοῖς σέβασθαι καὶ προσκυνεῖν τὴν ἁγίαν Τριάδα· ὅθεν καὶ ἡμεῖς παῤῥησίᾳ βοῶμεν τούτους δοξάζοντι Χριστῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν, εἰρηνῶσαι τὸν κόσμον καὶ σῶσαι τὰς ψυχὰς ἡμῶν. . Exulta, gaude & lætare civitas Iconiensium, quia ex te prodiit gloriosus fructus: Iulitta, gloriosa & laudatissima Martyr, & nomini suo respondens venerandus filius ejus Cerycus: omnem enim diaboli machinam viriliter proculcantes victoriæ coronas adepti sunt, prædicando populis sanctæ adorationem Trinitatis, unde & nos fiducialiter clamamus ad Christum Deum nostrum, qui ipsos glorificavit, ut mundum pacificare & animas nostras salvare dignetur. Ubi ad onomatopejam respicitur, sumptam ἀπο τοῦ κήρυκος, præcone, prædicatore, quasi hæc genuina potius sit scriptio quam Κύρικος Latino Quiricus respondens: quare etiam ipsum in titulo præposui.

[15] [quæ illorum ætas?] Sedit Anatolius Constantinopolitanus Patriarcha ab anno CCCCXLIX ad LVIII, majori doctrinæ laude quam orthodoxiæ firmitate clarus; ut qui machinatione Dioscori Alexandrini, in locum S. Flaviani, ab Ephesino conciliabulo injuste depositi, & quatriduo post mortui, substitutus; licet Marciano Imperatori ac Papa Leoni rectam suam fidem modis omnibus conatus sit probare; non tamen cavere potuit, quo minus favere hæreticis crederetur. Sed & hanc notam eluit, ab ipsismet sublatus de medio, sicut ad III Julii de eo Menæa referunt. Certior tamen, apud Latinos æque ac Græcos, fuit fama S. Germani; qui anno DCCXV a Cizyceno Episcopatu ad Patriarchalem translatus Cathedram, anno DCCXXX, Leoni Isaurico, contra sacras imagines nefarie insurgenti, generose opposuit se, atque in exilio Vitam Confessor finivit, sicuti apparet ex dictis XII Maji. Byzantius in Catena Hymnographorum sacrorum & Hagiopoëtarum Tom. 2 Iun. p. XX, in sinistra parte ubi Monachi, post SS. Joannem Damascenum, Cosmam, Josephum, Theophanem, quintus collocatur ante Stephanum Hagiopoliten, ut credi possit floruisse seculo IX, quo plerique eorum. Mauroleon nec nomine quidem suo nobis aliunde innotuit adhuc; Josephi autem, qui Canonem composuit, anno DCCCLXXXIII egregia Confessione clari, Acta illustravimus III Aprilis.

§ III. De Sanctorum cultu & Reliquiis per Gallias.

[16] Prælaudatus S. Josephi Canon Odem nonam sic exorditur: [Tumulus dicitur clarere miraculis,] Ἴαμα φέρει σορὸς τῶν ἐνδόξων ἀθλοφόρων, τῆς χάριτος τοῦ θείου Πνεύματος ἐπαρδομένη· δεῦτε ἀῤῥύσασθε, καὶ ἁγιάσθητε ψυχὰς, καὶ νόσων καθάρθητε, οἱ φιλομάρτυρες. Tumulus gloriosorum Pugilum, gratia Spiritus divini irrigatus, sanitatem confert. Eia plaudite, philomartyres; sanctificamini in anima, & a morbis purgamini. Sed ubinam tunc corpora essent, aut esse crederentur, non explicat Poëta. Theodorus ait, quod famulæ Julittæ, noctu post passionem civitate egressæ, Dominorum corpora in spelunca Tarso contermina occultarunt: quibus sub Constantino, [sub Constantino excitatus juxta Tarsum;] per earum unam adhuc superstitem, indicatis; devotissimi populi cursitantes, quiddam sibi rapere ad Medelam animi festinabant; ut dicere videatur, sacras Reliquias in varia loca distractas fuisse, sic ut potuerit bona earum pars, non solum Antiochiam ad Pergamum, sed etiam Antiochiam Syriæ successu temporis fuisse perlata hac XVI Junii, indeque factum esse, ut Martyrologio Hieronymiano inscriberentur SS. Quiricus & Julitta, velut Antiochiæ requirendi, & sic non foret necessarium distinguere duo paria Synonymorum Martyrum, nisi distinguendos suaderet societas tot aliorum, ab iisdem Martyrologiis hoc mense asserta, & neque ad Julium differenda, neque suspectanda fictionis, propter omnium antiquioris Martyrologii auctoritatem.

[17] Ut ut est, non remanserunt in Oriente sacra corpora; & diu ante quam S. Joseph Hymnographus nasceretur, ablata inde sunt; [unde tamen ablatæ pridem Reliquiæ S. Cyrici,] si credimus Ms. quod Romæ repertum allegat Henschenius I Maji ad Vitam S. Amatoris num. 8, sub hoc titulo: Incipiunt Miracula SS. Quirici & Julittæ, quæ Teterius Sophista, eorum servus, edidit, de corporibus eorum, a S. Amatore Antiochiæ repertis. Natus est ante annum CCCXLIV S. Amator, & Episcopus consecratus anno ejusdem seculi LXXXVIII, obiit sequentis seculi anno XVIII. Vita autem ejus primum scripta habetur anno circiter DLXXX. Quare, licet in ea nihil de ejusmodi S. Amatoris peregrinatione legatur, non debet ea prorsus incredibilis videri; cum ad finem ejusdem quinti seculi, cujus initio Amator obiit, adeo passim nota fuerit Passio SS. Quirici & Julittæ apocrypha (utique cum Reliquiis perlata ex Oriente, & eodem tempore Latine reddita) ut Gelasius Papa de ea necesse habuerit judicium ferre. Post præmissum ergo Titulum, ea in dicto Ms. leguntur, quæ in Ms. Barberino immediate subjiciuntur Legendæ per Hucbældum compositæ.

[18] [a S. Amatore Autissiodorum translatæ,] Quoniam igitur Quirici sancti pueruli, & Julittæ matris ejus veneranda Passio, diverso quidem relatu, sed vero & pari martyrio bene nota constat esse populo Christiano; de insuperabili miraculorum profunditate suorum, quibus in seculo Deo disponente claruerunt, veluti quemdam rivulum deducens, pauca libare curavi, & ad honorem Ecclesiæ paginis indere studui. Annorum igitur multorum excurso tempore, post perceptam martyrii coronam, Sanctus Amator, Autissiodorensis Episcopus, Clarissimo Savino comite, fines Antiochiæ paragrans, sacratissima corpora illorum, cooperante Christi gratia, reperit: quæ cum magnæ venerationis cultu rediens in partes attulit Galliarum; [inde Nivernos,] & Autrice urbe delata, solo tantum pueri brachio Savini precibus concesso, in domo qua idem Præsul, meritorum gloria pollens, a fidelibus veneratur, iterum tumulavit. Hunc enim incomparabilem thesaurum ideo civitas illa, multorum Sanctorum titulis exornata, sibi dari a Deo promeruit, ut & salus corporum & animarum inde proveniret populo suo, * & Dei ordinatio, qua idem Martyr Neversium Pater futurus erat, ea (Iulitta) interim servatrice, quanto lætius assidua suis fidelibus fieret. Amen. Eadem usque ad * leguntur apud Mombritium tomo 2. post eamdem ab Hucbaldo compositam Vitam; & citantur ex Mombritio, in Notis Baronii ad Martyrologium hoc die.

[19] Nos S. Savinum vel Sabinum tota Gallia nullum novimus, qui ad hæc tempora possit referri; iste igitur S. Amatoris comes ad sacram peregrinationem, Diaconus illius aliquis vel Presbyter fuerit, [ubi ei sacra ecclesia Cathear.] Ordinis sui jure antiquitus usitato Sanctus dictus. Hoc interim patienter ignoramus: dolentius ferimus, scripta non inveniri, quæ in Titulo promittebantur Miracula, & quomodo Sanctorum Reliquiæ Augustoduno Nivernos translatæ sint, ubi ipsa quoque Miracula patrata fuisse opinamur. Sammarthani, in Gallia Christiana tom. 2 pag. 791, notant, Cathedralem istic ecclesiam habere Patronum S. Cyricum, jam inde a tempore Caroli Calvi, id est a medio seculo IX; itaque pag. 794 profertur Ludovici Balbi diploma, Abboni Episcopo datum anno MCCCLXXVII, ostendenti præcepta genitoris Caroli, [sec. 9 nota;] piæ memoriæ Imperatoris Augusti; in quibus erat insertum, qualiter idem Dominus genitor, quasdam res suæ proprietatis & mancipia, Ecclesiæ Nivernensi, quæ est in honore S. Cyrici Martyris constructa, contulerat. Nivernis porro accepit Hucbaldus, quas ad suum Elnonense S. Amandi deferret monasterium. Non tamen Hucbaldus ipse, quod mireris, rem a se actam descripsit; [ac denique Elnonem, unde scripta Translatio] sed aliquot seculis postea Philippus Abbas, de quo supra, sicut in Claromarescano & Valcellensi nostro Ms. habetur, & inter ipsius Philippi opera excusum legitur.

[20] Earumdem, vel certe ejusdem nominis Reliquiarum partes insignes, variæ etiam aliæ per Gallias Ecclesiæ habere gloriantur: quarum causa in Martyrologio Gallicano Saussayus, sic de eis magnifice gloriatur, post laudatos SS. Ferreolum & Ferrutionem: Eodem die, [Cultus per varias Galliæ ecclesias] Natalis sanctorum Martyrum Cyrici pueruli & Julittæ matris ejus… quorum sacratissima pignora. Autissiodoro in Gallias per S. Amatorem … allata, ambitiosaque populorum ambitione dispertita, sacraria plurimarum Ecclesiarum ditaverunt; eamque in ipsos Martyres excitaverunt Christianæ gentis devotionem, ut Basilicæ multæ, in eorum Cælitum honorem mox fuerint conditæ, monasteria sacrata, trophæaque alia permulta gloriosæ eorum memoriæ, passim ea in amplissima regione, erecta. At maxime tantorum Beatorum est in his locis Natalis hodie conspicuus & celebris, ubi vel deposita eorum sacra lipsana requiescunt, vel venerandi patrocinii titulus fulget triumphalis: Nivernis scilicet cujus civitatis Cathedralis ecclesia, sacræ est eorum nuncupationis nobilitata insigniis, aliquotque etiam ornata Reliquiis: Tolosæ item, & Arelate, ubi præcipua ipsorum pignora reposita sunt, [& monasteria, Carnuti & in Arvernia.] hic in sanctissimæ Trinitatis æde, illic in ecclesia S. Saturnini: item in Elnonensi cœnobio in Hannonia; nec non in monasterio ipsis Martyribus sacro in diœcesi Carnotensi; & Arvernis in antiquissima ipsorum nominis ecclesia, in qua hodie cantatur Officium ipsorum Martyrum, olim memoriter recitatum per Sidonium Apollinarem, hujus municipii Præsulem: item in agro Parisiensi vico Villæ-Judeæ dicto, ubi antiqua est ecclesia parœcialis, eorum nomine & lipsanis aliquot prædita.

[21] Pro Arvernia testem habemus S. Gregorium Turonensem, lib. de Gloria Confessorum cap. 3, [corpus Tolosæ esse dicitur:] productum die præcedenti ad Vitam S. Abrahami ibidem Abbatis, qui ad Basilicam S. Cyrici monasterium collocavit. Nicolaus Bertrandi, fol. 5 ℣. inter Reliquias ecclesiæ Tolosanæ recenset Corpora sanctorum Cyrici & Julittæ ejus matris, sed unde vel quomodo allata ignorat, scribens initio seculi XVI. Villa-Judæa Parisiis ad meridiem duabus paulo plus leucis distat. Combefisius Villam-Julittæ vocat, speratque, ut factum Nivernis, si etiam inde proscribenda Acta, Gelasio proscripta, [& prope Parisios,] quæ ad nostra usque tempora, inquit, (id est annum 1660 quo scribebat) servata, piaque rusticanæ plebis simplicitate religiosius habita, ac publice ex suggestu antiquo more, semel iterumque ac tertio per annum, magno populi concursu, legi solita, vix tandem nuper Sacerdotum loci diligentia suppressa fuerunt. Ex iis quæ declamat P. Poree Ordinis Præmonstratensis, [ubi adhuc legitur censurata Passio.] libello eo argumento Parisiis edito anno 1644, unum hoc commodum intelligatur, eos veterum Actorum Quirici ac Julittæ furfures late Galliam pervasisse; iisque fere locis susceptos, quibus ei Patroni per eam coluntur, nec Gelasii censuram iis hactenus offecisse. Novus hic declamator, ne micam judicii prodere videatur, ea maxime effert ac miraculo habet, quæ nugas majores præferunt, magisque ab ecclesiastica abhorrent regula, Quirico prædicante, Julitta tingente, &c.


§ IV. Antiquus S. Quirici, ac forsan alterius, in Hispania cultus, novitiis figmentis obscuratus. Reliquiæ Ravennæ in Italia.

[22] [Alicujus sic vocati Corpus Burgis in Castella esse dicitur:] Non satis erat fabularum, nisi novæ ex Hispania accessissent, hac occasione. Est in urbe Burgensi, Castellæ veteris olim Regia, ecclesia (ut Bivarius asserit pag. 274 Commentariorum in Dextrum) Abbatiali infula decorata, sub nomine S. Quirici; cujus ibi corpus cum magno honore requiescit; & multis in urbibus Hispaniæ ecclesias habet, paululum mutato nomine vocatas San-Quirce, [& plures ecclesiæ in Hispania.] qualis est monasterium Cisterciensium Monialium Vallisoletanarum. Corpus illud, vel corporis pars aliqua, si adhuc habetur, ex ipsa mensura ossium cognosci satis posset, sitne triennis pueri, an ætate adultioris: sed qui hoc scrutari curaverit hactenus nemo fuit; placuit enim credere ejus pueri esse, cujus Acta apocrypha facile potuerunt ex Gallia in Hispaniam transiisse: Revera autem sic transiisse, probatur ex Hispanicis Breviariis, a Tamayo Salazario allegatis, imprimis Burgensi, quod habemus impressum Burgis MDII, cum novem brevibus inde sumptis Lectionibus, quarum Prima incipit: [istic Officium ex Apocryphis, sumptum.] Facta igitur persecutione Christianorum sub Alexandro Imperatore. Et in Quarta, Judici interroganti cujus esset provinciæ vel civitatis, respondit Iulitta de Isauria quidem Provincia, & de primis civitatis Iconiorum progenita, ad Ciliciæ, tuas devitans persecutiones, demigravi loca, Tarsoque sum immorata. Satis utique bene & conformiter veritati, nisi fontem apocryphum proderet Alexandri Imperatoris nomen, & pueri cum judice sapiens disputatio, Lectionem IX constituens: quibus haud dubie successissent ex eodem fonte deducta alia, de toleratis tormentis variis, & vita gladio finita, si Breviarii ratio id permisisset.

[23] Interea, sive Sanctus Quiricus, vulgo Quirce dictus, [Hinc cœptus sec. 16 Hispanus dici,] fuerit revera Hispanus Martyr, fortassis in Maurica persecutione passus; sive Roma allatus quispiam (quorum alterutrum credam, si grandiuscula sint ossa, vel eo numero ut possint corpus nominari) cœpit ab aliquibus credi indigena; itaque sub medium seculi XV apud Damianum a Goës in sua Hispania, inter Hispaniæ illustratæ auctores pag. 1165, Hispanorum Sanctorum Indici inseritur S. Cericus, & inter feminas S. Iulitta mater S. Cerici. Cum Damiano Tamayus allegat ejusdem fere ætatis auctores, Iomnem Vasæum, & Franciscum Tarrapham, ibidem requirendos; sed imprimis Lucium Marinæum Siculum, [substituta Hispania pro Hysauria,] qui sub Carolo V scripsit rerum Hispanicarum libros 22; quorum 5 de Sanctis agens, pag. 337 tomi præcitati, Burgensis quidem Breviarii Lectiones verbotenus exhibet; sed Hispaniam pro Isauria & Siciliam pro Cilicia substituit, Tharsum tamen retinuit ad quam ex Hispania transiisse Iulittam, & ibi eumdem quem istic fugerat, tyrannum Alexandrum invenisse; cum per se minime credibile videtur, [& pro Tarso Tartesso.] maxime, ubi dicitur, teneram feminam cum tenerrimo infantulo iter ingressam; pro Tharso suggerit legendam Tartessum, veteris Hispaniæ notam urbem, quam Salomonis classibus navigatam Tarsum esse auriferacem multi volunt.

[24] Figmentis istis, seu stabiliendis, seu magis intricandis, paulo post accessit subsidium, [Favet Topographia Primi Ep. Cabilonen.] ex Topographia Sanctorum Christi Martyrum quasi per Primum Cabilonensem Episcopum ac Theologum, anno salutis MCCCCL olim composita, & nunc demum recognita, idest sub annum MDLXVIII, editaque Venetiis cum Martyrologio Francisci Maurolyci Abbatis Messanensis. Libellus hic, nulli eatenus nominatus, unde prodierit nescio; Auctoris nomen, ac verosimiliter etiam ætatem, supponi potuisse ab aliquo, cui vel minima esset rerum Cabilonensium notitia, non credo; cum nec in totis quidem Galliis ullus inveniatur extitisse Episcopus, cui nomen esset Primus, Cabilone autem ab anno MCCCCXXXVI ad LX, [auctoris prorsus supposititii:] Episcopum sedisse Joannem, huius nominis XI, certissimo liquet ex publicis instrumentis per Sammarthanos allegatis. Quod autem Primus iste eruditis fuerit semper, ut minimum dicam, suspectus, vel ex hoc liquet; quod Gesnerus in sua Bibliotheca, ubi Maurolyci lucubrationes enumerat, Martyrologium quidem recenset, in quo addita sunt civitatum ac locorum nomina, in quibus sancti Martyres passi sunt atque eorum corpora requiescunt; dissimulat autem, tum hic, tum alibi sub littera P, atque silentio præterit Topographiæ auctorem Primum. Idem fecit Philippus Labbe in Bibliotheca Chronologica ecclesiasticorum Scriptorum.

[25] Atque hæc dicta sunto, ad supplendum locum Bollandianæ Præfationis Generalis cap. 4 §9; ubi simpliciter recensens Martylogia recentiorum, obiter meminit Primi, a Maurolyco editi; & ad retractandum, si quid alibi ex ipso necdum examinato hausimus. Ad rem præsentem facit, quod iste qualiscumque Primus, supinam quamdam ignorantiam prodat sub littera I, [qui male distinxit duplex Iconium.] distinguendo duplex Iconium, cum sic ait: Iconium Cappadociæ civitas. Hic Conon cum filio puero sub Aureliano Martyr XXIX Maji: hic Amphilochius Episcopus, qui Magni Basilii Vitam scripsit, migrat Confessor XXIII Novembris: Hic & S. Thecla Virgo patitur XXIII Septembris: & rursum infra, Iconium civitas Hispaniæ. Hinc fuit Quiricus, puer triennis, qui cum Iulitta matre in Ciliciam profectus anno Domini CCXXX, Iulii XV, sub Alexandro Imperatore, Martyrium passus. Deceperit hyperbolymæum Primum Hysauriæ nomen (sic enim passim medii ævi scripta) und vel ipse vel alius aliquis Hispaniæ nomen fecerit.

[26] Istis autem sic parum inter se & cum veritate cohærentibus, [Pseudodexter Hippone passos sanctos] is qui deinde confinxit Dextrinum Chronicon, licitum sibi credidit quidquid de Iconio, & Cilicia Tarsoque legebatur flocci-facere, tamquam ex Apocryphis Gelasio Papæ damnatis sumptum; retentaque ex Primo ac Lucio Marinæo Hispania, sub nota anni CCXXII, commentus est novum aliquid sic scribendo. Hippone in Carpetania, [& Istonii reperta corpora finxit.] sancti Christi Martyres Cyricus & Iulitta, sub Imperatore Alexandro Lauream consequuntur; & sub nota anni CCC: Istonii in Hispania, reperta sunt corpora sanctissimorum Cyrici & Iulittæ Martyrum, aliunde illic quondam allata: ubi ridendum se præbet Tamayus cum pro τὸ aliunde jubet ex Mss. correctioribus legi Hippone; cum neminem ipsorummet defensorum lateat, unicum solum prætendi Ms. Fuldense, quod Higuera ait a se descriptum Fuldenses autem jurant numquam apud se visum. Quænam ergo illa correctiora Mss. * nisi Higueræ, non semper sui memoris, ursinumque fœtum suum successive lambentis, ac varias prout sors ferebat lacinias amicis communicantis, & commendantis commenta sua, mutato subinde vel addito verbo, prout in calamum veniebat. Interim non prævidebat ex hujusmodi laciniis inter se collatis, aliquando se convincendum apud posteros mendacii, quo sua ipsius somnia obtrudere mundo præsumpsit, sub nomine Dextrini Chronici, Fuldæ reperti.

[27] Ad fidem igitur supradictis conciliandam non sufficit, [Pseudo-Iullianus duo paria finxit.] quod apud Livium lib. 39 inveniamus, pugnatum a pabulatoribus Romanis in Carpetania, haud procul Hippone & Toleto urbibus, ubi inter Toletum & Talaveram reperiendum Hiepes veteris nominis Hippo vestigium servet; quodque prope Sahelices & Villam escusam, ditionis Conchensis oppida, sit quidam locus, Histo hodieque dictus, qui possit Istonium videri a Ptolomæo Celtiberis attributum, Ut autem hæc nihil illis prosunt, sic nec magnopere obsunt. Iuliani æque spuria adversaria, quæ de nobili familia Istoniorum Celtiberorum natos SS. Cyricum & Julittam, metu persecutionis in Ciliciam fugisse, & Tarsi passos asserunt; ipsosque distinguunt ab ejusdem nominis aliis, qui XVI Julii sub Nerone passi etiam Tarsi sint, nati Amphilochii in Celtiberia Provinciæ Gallæciæ. Ejusdem istæc omnia farinæ sunt, & nec ab ipso quidem Tamajo digna judicata, quorum rationem in Julio haberet: satisque ei fuit, tamquam de unico Quirico, in Junio scribere quod ejus sacra Lipsana Burgis, in ecclesia suo nomini dicata, quiescunt.

[28] Multo rationabilius procedit prætensio Ravennatium in Italia, [Ravennæ in ecclesia S. Io. Bapt.] innixa veteri traditioni, de Reliquiarum præsentia in ecclesia S. Joannis Baptistæ, ibidem anno CCCCXXXVIII consecrata. Cum enim decimo post anno Ravennæ moreretur S. Amatoris Autissiodorensis successor, S. Germanus, ut est in vita XXXI Julii illustranda; Regina Placidia, prædictæ fundatrix ecclesiæ, aliis alia defuncti spolia inter se partientibus, ipsa, solius benedictionis hæres, capsulam cum sanctis suscepit, utique Reliquiis, ac verosimiliter ex iis quas Altissiodorum detulerat S. Amator, in præsidium viæ assumptas. Has quia illa sub aram principem locavisse vulgo credebatur; Petrus Aldobrandinus Archiepiscopus Ravennas & Cardinalis, in prima sua hujus ecclesiæ visitatione circa annum MDCV, talem tulit sententiam: Ad altare majus, licet mensa marmorea nullum consecrationis signum præferat; non tamen videtur egere consecratione, quod sub ea credantur requiescere corpora Sanctorum Quirici & Julittæ. [putantur ab an. 438 esse ossa quædam,] Ita ille apud Hieronimum Fabri, in Memoriis sacris antiquæ Ravennæ pag. 201; ubi etiam allegatur Breviarium Carmelitanum anni MDLX vel LXX, impressum mandato Generalis Rubei, ubi notantur, in Conventu Ravennæ corpora SS. Quirici & Julittæ.

[29] Porro, inquit Fabri, cum vellent prædicti Patres quam diligentissime illa requirere; scirentque quod anno MDCVIII, occasione mutandi situs, apertum altare, inventum fuerit continere capsulam eburneam sacris Reliquiis (ut præsumere licebat) refertam; interventu Illustrissimi Lucæ Turrigiani Archiepiscopi, ordinati anno MDCXLV, & cum Fabri sua ederet vigesimum in ea Cathedra annum explentis, aperuerunt marmoream arcam, quæ est sub altari S. Teresiæ intra quam tunc posuerant capsulam illam; & ipsis Reliquiis, curiosius per anatomicos peritos consideratis, judicatum fuit ossa quædam muliebria, quædam puerilia esse. Quia tamen nulla adederat lamina vel aliud publicæ formæ scriptum, nihil ultra movendum censuerunt; sed omnia inter ipsam arcam reponenda ut prius, donec Deo placuerit honorare sanctos suos, certum testimonium præbendo veritati Reliquiarum prædictarum; interim vero instauraverunt usum festivitatis annuæ, celebrandæ die Passionis ipsorum XVI Junii. [sub ara principe, unde accepta aqua salutifera est.] Et quia reperta fuit arca plena aqua, istuc subingressa in memorabili inundatione anni MDCXXXVI, eaque clarissima ac limpidissima; conservandam illam collegerunt in magno quodam vase, conservantque hodiedum, & distribuunt infirmis, cum plurimo frequentium gratiarum inde haustarum fructu.

EPISTOLA THEODORI EP.
De passione SS. Quirici & Julittæ
Jam olim latine reddita ex Mss. Romanis.

Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)

BHL Number: 1801

THEDORO E. P. EX MSS.

Auctore D. P.

[1] Charissimo Fratri & sancto Coëpiscopo a Zosimo Theodorus, annuente domino Præsul, salutem in Domino. Quia bono semini hostis humanæ conditionis solitus est superseminare Zizania; oportet, ea alumnos Ecclesiæ Vigilanter custodire, [Propter apocrypha Iconii legi solita,] ut nequaquam commisceantur, sed adolendo semen illud penes dominum cumuletur; & tales prorumpat in fructus, de quibus alantur, qui properant Sanctorum vestigia sequi. Hoc autem, Frater Carissime, tuæ dilectioni sum prosecutus, qui meam humilitatem directis consuluisti apicibus; quod in urbe Iconiensi, unde Martyr Iulitta ejusque gloriosus filius orti creduntur, vidisses a nonnullis, maxime a rusticanis hominibus eorundem frequentari Martyrium, quod adeo enerti erat stylo prolatum, ut multa contra veritatem oblatrans, & grammaticam non curans regulam, clarius ostenderet suum mendacium.

[2] Hoc ergo protinus utpote præ manibus habens studiosius revolvens, veridicum te, [rogatus veritatem quærere Theodorus;] honestissime Frater inveni: nam tali erat exaratione digestum, ut merito huic computaretur illa sententia, quam quidam protulit Patrum; Vere, inquam, ranæ & culices b digni sunt ista scriptura. Tamen quia se textus ipsius satis declarat datur conjici, Deo amabilis, ut Manicheorum sit ista descriptio, vel Ethnicorum labor; [ipsa quidem condemnat;] qui veritatem prædicationis irridentes, crucem Christi, scandalum putant. Sed nos hujusmodi verbositate despecta, præcepto tuo obtemperantes conandum summopere duximus, quatenus aliquod dignum memoriæ de sanctissima illa femina investigaremus.

[3] [promittit autem scribere accepta] Quod cum diu satagerem & nullo modo ad effectum pertingerem, tandem Martianus Christo amabilis Tribunus, qui a Justino c piissimo nostro jmperatore notarius Cancellarius institutus, hæc quæ subnexa sunt ore proprio intimavit. Asserebat enim se cum principatu militari potiretur, Zenone sagacissimo Isauriorum d Antistite vidisse quemdam e senem ipsius provinciæ, qui se jactabat procreatum eorundem Sanctorum prosapia, [a sene quodam ex ipsorum familia: juxta quem] ac per hoc etiam semper voti compotem, in annua illorum festivitate.

[4] Hic itaque prælibatam asserebat Martyrem Augustali de stemmate procreatam, & antiquam genealogiam, [Iulitta nobiliter nata Iconii,] non solum actibus morum, verum & fide morem decorantem. Continentiæ f quippe proposito studens, sedulo devotionis obsequio famulabatur [Christo]. At ubi in Christianos procella persecutionis intonuit, Domitianus quidam vir ferus, & Christiani cruoris sitibundus effusor, Comes est Lycaoniæ subrogatus. Hujus ergo sævitiam B. Julitta declinans, [seleuciam fugit, cum filio & 2 ancillis:] omni sua substantia, quamquam plurima esset, derelicta; cum duabus tantum ancillis & Quirico filio parvo, trium scilicet annorum, Seleuciam fugit, quæ est metropolis Isauriæ g gentis, & innumeratas h ibidem reperit perturbationes. Nam & Alexander quidam, noviter illic a Diocletiano Præses effectus, iniunctum habebat perimere sacrificare nolentes.

[5] Sancta Julitta continuo, ne semet sponte periculis dederet, memor illius sententiæ, Date locum iræ, Tharsum primæ Ciliciæ metropolim secessit. [Rom. 12. 19] Introeunte vero ea (mira res! [inde Tharsum:]) quasi ex decreto Alexandri & Domitiani, sæviori pœna beata arctatur Julitta, gerens in ulnis filium suum Quiricum Sanctum. Mox famulæ, fugæ subsidio ereptæ, dominam a longe sequentes, anhelabant; addiscere cupientes extrinsecus, quid ei accideret. Constantissima itaque Julitta est ibi ante tribunal Alexandri præsentata: [ibi capitur cum parvulo,] & nomen, & fortunam, patriamque interrogata, nihil nisi Christi nomen, seque verissimam profitebatur Christianam.

[6] Tunc insanus Alexander, furiis actus, imperat parvulum, [qui abstractus a matre,] negocii omnis ignarum, ab ea divelli, sibique afferri, & matrem acrius crudis flagellari nervis. Protinus satellites jussa perficientes cædebant Julittam, se Christicolam, & nunquam immolaturam vociferantem: infantulum vero, vi multa materno ex complexu revulsum Præsidi lugentem obtulerunt. Quem ille manus inter accipiens, [Præsidi traditur] genibusque imponens gratulabundus, osculis & puerilibus permulcere studebat oblectamentis.

[7] At infans econtra genitricem intendens, non solum Præsidem detestabatur, sed etiam caput, & vultum illius ungulis laniabat obluctans; & quasi turturis pullus, de nido proclamans, [quem ille aversatus] consonas voces matri reddebat; Et ego Christianus sum: diuque circumvago nisu obluctans Præsidem i momordit in latere: Pro nefas! Extemplo cruentissima bellua (indecens quippe est hominem appellare, qui puero non est compassus) furore repletus, solio eundem turbabat ab alto. Qui præceps a capite in partem graduum ruens, [caput ad tribunal eliditur.] totum tribunal quassati verticis cruore fœdabat: sicque paulatim exhalans, secundum quod scriptum est, Animæ justorum in manu dei sunt, spiritum tradidit Christo. [Sap. 3. 1.]

[8] Cernens itaque S. Julitta, sic suam expirasse prolem, magno referta tripudio; gratias inquit tibi ago, Domine Jesu Christe, qui dignatus es filium meum ante me vocare, [Mater ardenti pice perfusa,] & immarcessibili diademate coronare. Mox sævus Præses indignans, a vertice præcepit extensam decoriari eam, & lebetem bulliente pice refertam, super ejus illabi pedes; voce præconia intonans; Julitta, miserere tibi, & immola, ne crudelem sicut filius tuus, compellaris incurrere necem. At illa, virili robore animata, clamabat: Ego nunquam Sacrificabo dæmoniis, sed Christo famulabor Dei Filio, per quem Pater creavit cuncta: [capitis damnatur;] et consequens filium meum, regna pariter cælestia capescemus. Videns itaque Judex væcors tantam mulieris obstinationem, capitalem dictavit sententiam; & filii cadaver inter peremptos damnaticos projiciendum mandavit.

[9] Mox scelestissimi apparitores, jussa implere accelerantes, ori ejus protinus camo k immisso, solitum festinabant ad locum. Tunc Julitta postulavit, ut paulisper sinerent eam Deo suo fundere preces. Accepta itaque licentia, flexis ita rogavit poplitibus: [& facta prece] Gratias tibi, Domine Jesu Christe, devotas persoluo, quia filium meum, priusquam me, de hoc væcordi seculo migrare jussisti, & sanctis tuis participare. Et nunc, Domine totius misericordiæ, connumera & etiam socia me, indignam ancillam tuam, cum sapientissimis Virginibus, quatenus merear æternæ incarnationis adipisci thalamum; [decollatur] & benedicat spiritus meus Patrem tuum Dominum omnipotentem, creatorem omnium, simulque Spiritum sanctum, in secula seculorum. Amen. Completa vero oratione, spiculator exerens gladium, uno ictu caput ejus abscidit; corpusculum autem ejus, cum filii est corpore sociatum.

[10] Beata igitur Julitta, ejusque gloriosus filius, in nomine Christi, Regis omnium Regum, per martyrium migrarunt e mundo, quinta decima die mensis Julii. [15 Iulii.] Duæ namque famulæ ejus, altera die nocturno silentio venientes, sublata dominorum corpuscula, in spelunca Tharso contermina occultarunt: & usque ad Constantini Cæsaris tempora, quando lux Christianis effulsit, celata manserunt. Ubi autem Ecclesiæ primatum sunt consecutæ, [Corpora annis aliquot occulta, sub Constantino M. revelantur.] una quæ superstitit famularum ejus patefecit loculum monilium pretiosissimorum. Tunc devotissimi populi cursitantes, quidquam sibi rapere ad medelam animæ festinabant. Hæc omnia utpote veritatem esse considero, & mandavi Deo amabili animæ tuæ: quæ & tu manda fidelibus hominibus, ut discant, non fabulosis scripturis, sed veritati consentire, in Christo Jesu domino nostro, cui est cum Patre & sancto Spiritu, gloria, honor, potestas, in sæcula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Nomen Zosimi huic vetustæ versioni debemus: nam Combefisii versio nullum habet, utpote carens inscriptione; accidit autem Baronio in Notis, ut semel scriberet Zenonem pro Zosimo; quod occasionem dedit eidem Combefisio, ipsam hanc versionem, alias nusquam visam, sugillandi quasi ipsa sibi contradicat.

b Hucbaldus Elnonensis, eisdem Actis jam olim tota Gallia sparsis, ignorans e Græco (quod hinc patet) inepto, ineptius traducta, Sanctorum sibi optat suffragari merita, quorum, inquit, mira strictim narrare suscepimus certamina; abdicantes quæ a quodam idiota, mimographo & falsiloquo, sunt ineptissime propalata, & idcirco a fidelibus Christianis, maxime a Gelasio Papa, jure sunt inter cetera apocrypha repudiata. Philippus Abbas, censuræ vim conatus emollire; Apocryphum, inquit, secreti clausuram, non vitium falsitatis edicit; cum rei manifestæ scriptor ignotus est, & actionis claræ tractator occultus: quem admodum liber Job, licet pro incerto Auctore dicatur Apocryphus, meriti tamen excellentia inter Hagiographa numeratur. Plus tamen aliquid, quodque revera vitiosum sit, notasse se indicat, sic porro loquens: Omissis igitur, quæ in ea (historia) loquacitas extulit, depressit inscitia, corrupit annositas, incuria profligavit, exemplarium transfusio negligenter egesta confudit, dejecit falsitatis coannexa suspicio; quod ab emendatioribus sumptum est scriptis, stylo veritatis expressi. Optimo uterq; conatu, pro ea quæ tunc aderat scriptorum veriorum penuria; Combefisii ferulam, Præmonstratensi declamatori impactam facile evasuri. Etenim ea fere omnia omiserunt, quæ maxime reprobanda erant, & manifestam fabulam sapiebant; nihil nisi in genere, de tormentis supra veri speciem exaggeratis, deque Cyrici argutis verbosisque supra ætatem sermonibus, locuti.

c Apud Combefisium Justiniano, qui successit Justino, an. 527.

d Idem miratur Isauriæ Episcopum dici non Seleuciæ in Isauria, v. g. vel quid simile secutusscilicet descriptionem geminam Provinciarum apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra, juxta quam in Patriarchatu Anticheno adscribuntur Isauriæ, sub uno Præside, Urbes 23, intra fluvios Cydnum & Fragum: quæ aliis Cilicia Aspera nominatur. Sed præter hanc alia est, & sola Ptolomæo Isauria dicitur, regiuncula Lycaoniæ contermina, quæ Cappadociæ ambæ attribuuntur, Constantinopolitano subiectæ Patriarchatui, & communem metropolim habentes Iconium; unde ea urbs alterutri indifferenter adscribitur; illa autem Isauria nomen habet ab Isaura civitate; quæ si dicatur Isauriopolis in Concilio Chalcedonensi, & apud Photium Isauropolis, id est Isauriorum vel Isaurorum civitas; quid ni etiam eorumdem Episcopus? Videtur tamen, ex Græco apud Combefisium textu intelligi, Zeno hic non Ἐπίσκοπος, sed Ἐπίτροπος, Procurator fuisse; quippe Σύνεδρος, id est Collega, prænominati Martiani, militari potestate fungentis; quod interpreti erit, non auctori, imputandum.

e Alius textus pro sene uno, plures Εὐπατρίδας, Nobiliores, ita narrasse scribit.

f Sic indicatur fuisse Vidua, quod alibi omittitur.

g Isauriæ scilicet latius sumptæ: sed vereor ne hoc sit glossema Interpretis, alibi melius omissum.

h Fortassis, jam memoratas.

i Concinnius alibi, Calcibus Judicis latus petebat.

k Martyres ad mortem ducendi, immisso in os Camo seu fræno, prohibebantur turbis, per quas transitus erat, salutaria loqui. Sic etiam de S. Heliodoro 19 Novemb. habent Menæa, quod diu cruciatum, tandem camo imposito extra urbem traxerunt, ibi decollandum.

EADEM EPISTOLA GRÆCOLATINA
Ex editione & versione Francisci Combefisii Ord. Prædic.

Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia(S.)

A. THEODORO E. P.

[1] Πευσαμένης τῆς σῆς Τιμιότητος, διὰ προσκυνουμένων σου συλλαβῶν, πρὸς τῆς ἡμετέρας ἐλεεινότητος, περὶ τοῦ παρὰ πολλοῖς θρυλλουμένου μαθεῖν μαρτυρογραφίου· λέγω δὴ Κηρύκου, καὶ τῆς τούτου μητρὸς Ἰουλίττης· εἰ καὶ ἐν τῇ Ικονιέων πόλει, ὅθεν καὶ ὁρμᾶσθαι λέγεται καλλίνικος Μάρτυς Ἰουλίττα, καὶ αὐτῆς ἐπίδοξος υἱὸς Κήρυκος, τὸ αὐτὸ μαρτυρογράφιον παρείληπται· ὡς οἷα τῆς αὐτῶν ὁρμωμένων γῆς καὶ καταγομένων· διὰ τό τινα ἐκ αὐτῷ ἐμφέρεσθαι ὑπέρογκα ῥήματα καὶ ἀνάρμοστα καὶ ξένα τῆς παρὰ Χριστιανοῖς ἐλπίδος περίεχοντα βαττολογήματα· καὶ εἰ ἔστιν εὑρεῖν τὸ κατ᾽ ἀλήθειαν αὐτῶν μαρτυρογράφιον, τοῦτο σταληναι τῇ σῇ Τελειότητι. Ταῦτά σου τὰ θεῖα γράμματα δεξάμενος, καὶ σφόδρα τοῦ σοῦ φροντίσας ἐπιτάγματος, καὶ μετὰ συντόνου σπουδῆς τὸ μαρτυρογράφιον τῶν ἁγίων Κηρύκου καὶ Ἰουλίττης τῆς αὐτοῦ μητρὸς μετὰ χεῖρας λαβὼν· ἀναπτύξας τε καὶ ἀναγνοὺς ἐκ πολλῇ ἀκριβείᾳ, ἐπαληθεύοντά σε εὗρον, ὁσιώτατε πατέρων, καὶ ἱερέων εὐδοκιμώτατε· βατράχων γὰρ κολοιῶν ἀπηχήματα, δικαίως ἄν τις ταῦτα καλέσειεν. Μανιχαίων γὰρ, ὡς οἶμαι καὶ ἑτέρων αἱρετικῶν ἑτεροδόξων τινῶν ὑπάρχει τεχνολογήματα, τῶν διαπαιζόντων καὶ χλούην καὶ τιμωρίαν ἡγουμένων τὸ μέγα τῆς εὐσεβείας μυστήριον.

[2] Αλλ᾽ ἐπειδὴ πολλὴν ζήτησίν τε καὶ ἔρευναν μετὰ δύναμιν ἡμετέραν ποιούμενοι, ἠνύσαμεν πλέον οὐδὲν, τοὺς ἐν τέλει ἐπιχωρίους καὶ τοὺς τὰ πρῶτα τοῦ τῶν Ισαυρῶν γένους αὐχοῦντας διηρωτῶμεν, ὅπως ἂν δυνηθείημέν τινα κᾂν ἐκ πατροπαραδότου διηγήσεως εἱρμὸν λαβεῖν, δηλοῦντα τὴν τῶν ἁγίων μαρτύρων ἄθλησιν. Μαρκιανὸς τοιγαροῦν ἀνὴρ φιλόχριστος Τριβονονοτάριος καὶ Καγκηλλάριος γενόμενος Ιουστινιανοῦ τοῦ βασιλέως, ἡνίκα ἦρχεν τῆς στρατοπεδαρχικῆς ἀρχῆς· καὶ Ζήνων, σοφώτατος, καὶ αὐτὸς γενόμενος αὐτοῦ τηνικαῦτα σῦνεδρος, ταῦτα περὶ τῶν ἁγίων διεξῆλθον. ὡς παρά τινων ἀκηκόασι τῶν εὐπατριδῶν, ὁτι προσγενὴς αὐτῶν ὑπῆρχεν, πρώτου αἷματος τῆς Λυκαονίας ἄνθος ὑπάρχουσα ἀείμνηστος μάρτυς Ἰουλίττα, βίου ἀνεπιλήπτου τυγχάνουσα, ὥστε μνείαν αὐτῆς ἐπιτελεῖν κατὰ ἔτος ἕκαστον· ἐξαιρέτως τοῦτο πράττοντας διὰ τὴν συγγένειαν.

[3] Αὐτὴ δὲ βασιλικοῦ αἵματος καταγομένη· διωγμοῦ πνεύσαντος κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐπὶ Δομετιανοῦ, Κόμητος καταστάντος τῆς Λυκαονίας, ἀνδρος θηριωδεστάτου, καὶ σφόδρα χαίροντος τῇ τῶν μαρτυρικῶν αἱμάτων ἐκχύσει, φυγὰς αὐτὴ γέγονεν μετὰ δύο θεραπαινίδων καὶ τριετοῦς παιδὸς, φημὶ δὴ τοῦ καλλινίκου μάρτυρος Κηρύκου ἐκ τῆς Ικονιέων πόλεως, ἐξ ἧς καὶ ὡρμᾶτο. Τὴν μὲν οὖν οὐσίαν ἱκανὴν οὖσαν καταλιποῦσα, καταλαμβάνει τὴν Σελεύκειαν καὶ ἐπὶ ταύτην δὲ πλείονα τάραχον τῶν Χριστιανῶν εὑροῦσα, Αλεξάνδρου τινὸς ὑπὸ Δίοκλητιανοῦ τοῦ βασιλέως, ἡγεμόνος καταστάντος ἐν τῇ Σελευκέων πόλει, καὶ πρόσφατον δεξαμένου βασιλικὸν διάταγμα παρακελευόμενον παντοίως τιμωρεῖσθαι τοὺς μὴ θύοντας τοῖς εἰδώλοις ὥσπερ Θεοὺς ἐπεγράφοντο τοὺς μὴ ὄντας Θεοὺς· λογισαμένη ἐκείνη τὸ τῇ θείᾳ γραφῇ περιεχόμενον, Δότε τόπον τῇ ὀργῇ, ὡς ἂν μὴ ἐπιδοῖεν τοῖς κινδύνοις, κᾀκεῖθεν φυγοῦσα, ᾤχετο κατὰ τὴν Ταρσὸν ἥτις ἐστὶν μητρόπολις τῆς πρὡτης τῶν Κιλικίων ἐπαρχίας.

[4] Ὥσπερ δὲ ἐξ ἐπιτάγματος μεταστάντος ἐν αὐτῇ τοῦ ἀπηνοῦς καὶ ἐμβριθεστάτου Αλεξάνδρου κατὰ πολὺ τὸν Δομετιανὸν ὑπερακοντίσαντος, συλλαμβάνεται καλλίνικος μάρτυς Ἰουλίττα, τὸν αὐτῆς υἱὸν ταῖς ἀγκάλαις περιέχουσα, πάνυ νήπιον ὄντα, τὸν θεόκλητον λέγω μάρτυρα Κήρυκον. ὡς δὲ ταύτην συνέχον, αἱ θεράπαιναι αὐτῆς καταλιποῦσαι αὐτὴν, ἀπῆλθον ἀποδράσασαι. ἔξωθεν δὲ θεωροὶ τῶν εἰς αὐτὴν πραττομένων ἐγὶνοντο. εἶτα παραστᾶσα αὐτὴ τοῖς δικαστικοῖς βήμασιν, τοῦ Αλεξάνδρου πυθομένου προσηγορίαν, καὶ τύχην καὶ πατρίδα, παῤῥησιαζομένη πρὸς τὸν δικαστὴν τὸ τοῦ Κυρίου ὄνομα Ιησοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἐπεγράφετο, λέγουσα, Χριστιανή εἰμι. Θυμομαχήσας οῦν Αλέξανδρος, ἐκέλευσεν αἰρεθῆναι ἀπ᾽ αὐτῆς τὸν παῖδα, καὶ προσαγάγεσθαι αὐτῷ, οἷα δὴ καὶ ἀστεῖον ὄντα, καὶ μηδὲν τῶν κατὰ πρόθεσιν εἰδοτα ταύτην δὲ σχηματισθεῖσαν, καὶ τανυσθεῖσαν ὠμοῖς νεύροις ἀφειδῶς τύπτεσθαι ἐπέτρεψεν. ὡς δὲ τοῦτον βίᾳ ἐκ τῶν τῆς γενναίας μάρτυρος ἀγκαλῶν ἀφείλκυσαν οἱ δήμιοι κλαυθμυρίζοντα, καὶ πρὸς τὴν οἰκείαν παλινοστεῖν μητέρα ἐθέλοντα, καὶ εἰς αὐτὴν ἀφορῶντα, ἄγουσιν τῷ Ἡγεμόνι· καὶ ἐπ᾽ αὐτῇ δὲ τὸ προσταχθὲν ἐποίουν οἱ ὑπηρέται, ἀνηλεῶς τύπττοντες, μηδὲν ἕτερον ἀποκριναμένη, ἀλλ᾽ Οτι Χριστιανή εἰμι, καὶ δαιμοσιν οὐ θύω.

[5] Εκείνης τοίνυν ὡς ἀνδριάντος τινὸς ἀψύχου εὐτόνως ταῖς πληγαῖς ξεομένης, καὶ τὴν αὐτὴν φωνὴν ᾶπαύστως βοώσης, Ἡγεμὼν ταῖς χερσὶν λαβόμενος τὸ παιδίον, θωπείαις ἐπειρᾶτο δυσωπεῖν μὴ ἀποκλαίεσθαι· καὶ τοῖς αὐτοῦ γόνασιν ἐπετίθει, καὶ φιλεῖν ἐπεχείρει. Ο παῖς δὲ πρὸς τὴν μητέρα ἀτενίζων, ἀπεσείετο μὲν τὸν Ἡγεμόνα, καὶ τὴν ἑαυτοῦ ἀφίστα κεφαλὴν· ταῖς δὲ χερσὶν ἀντιβαίνων, τοῖς ἰδίοις ὄνυξιν τὴν ὄψιν τοῦ Ἡγεμόνος ἀπέκνιζεν· καὶ ὥς τις σώφρονος τρυγόνος νεοσσὸς μιμηλὴν ἀπεφθέγγετο φωνὴν ἃγιος Κήρυκος, αὐτὸ τὸ ὑπὸ τῆς μητρὸς λεγόμενον κήρυγμα κράζων, καὶ λέγων, Χριστιανός εἰμι· καὶ λὰξ ἐντείνει τῶ δικαστῇ κατὰ τοῦ πλευροῦ· φιλεῖ γὰρ ὡς τὰ πολλὰ νηπιάζουσα φύσις ἐν τοῖς τοιούτοις χήμασιν κινεῖσθαι ἀτάκτως· ὣστε θυμωθέντα τὸν ἄγριον θῆρα ἐκεῖνον· οὐ γὰρ ἄνθρωπον αὐτὸν προσαγορευτέον, μὴ συγνώμονα τῆς άδαοῦς πράξεως καταστάντα, ἐκ τοῦ ποδὸς αὐτὸν ἐπιλαβόμενον, ἐδαφίσαι κατὰ γῆς ἀπὸ τοῦ ὑψηλοῦ βήματος τὸν παῖδα. τοῦ δὲ κρανίου τοῦ καλλινίκου μάρτυρος ἐπὶ τοιαύτῃ ὁμολογίᾳ μετὰ τῆς τῶν βαθμῶν γωνίας προσραγέντος, καὶ τῷ ὄξει τῆς ἀντιτυπίας καταθριβέντος, αἱμάτων μὲν ἐπληροῦτο τὰ πρὸ τοῦ βήματος εἰς χεῖρας δὲ Θεοῦ ἀπεδίδου τὸ πνεῦμα τὸ θεότεκνον βρέφος· ψυχαὶ γὰρ δικαίων, ἐν χειρὶ Θεοῦ.

[6] Τοῦτο τοίνυν θεασαμένη ἁγία Ιουλίττα, καὶ ὡσπερ χαρᾶς πληρωθείσα, Ευχαριστῶ σοι Κύριε, ἔλεγεν, ὃτι κατηξίωσας τὸν ἐμὸν υἱὸν πρὸ ἐμοῦ τελειωθέντα, τοῦ ἀμαράντου τυχεῖν στεφάνου. Σχετλιάσας δὲ καὶ πρὸς τοῦτο δικαστὴς, κελεύει ἀρμενταρίῳ ἀναρτῆθεῖσαν αὐτὴν εὐτόνως ξέεσθαι· καὶ ἀπὸ τοῦ λέβητος ἀντλεῖσθαι πίσσαν κοχλάζουσαν, καὶ τοῖς ποσὶν αὐτῆς ἐπιχέεσθαι. Τοῦ δὲ δικαστοῦ διὰ τοῦ κήρυκος παρακελευομένου λέγεσθαι αὐτῇ, Ιουλίττα ἐλέησον σεαυτὴν, καὶ θῦσον τοῖς Θεοῖς καὶ ἀπαλλάγηθι τῶν βασάνων, μήποτε τὸν τοῦ υἱοῦ σου μόρον ἀπενέγκῃς· γενναίως ὑπέμεινεν ἀθλοφόρος τὰς βασάνους, κράζουσα καὶ λέγουσα, Εγὼ δαίμοσιν οὐ θύω κωφοῖς καὶ ἀλάλοις ξοάνοις· σέβομαι δὲ Χριστὸν τὸν μονογενῆ τοῦ Θεοῦ Υἱὸν, δι᾽ οὗ τὰ πάντα ἐποίησεν Πατὴρ καὶ ἐπείγομαι τὸν ἐμὸν καταλαβεῖν υἱὸν, ἵνα σὺν αὐτῷ καταξιωθῶ τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν. Ως δὲ ἑώρα πᾶσαν μανίαν ὑπεραίρων ἀνήμερος δικαστὴς τὴν τῆς μάρτυρος έπίμονον ἔνστασιν, ἀποφαίνεται κατ᾽ αὐτῆς, ξίφει μὲν τὴν κεφαλὴν αὐτῆς ἀποτμηθῆναι προστάξας· τὸ δὲ λείψανον τοῦ ταύτης υἱοῦ εἰς τὴν τῶν καταδίκων τόπον ῥιφῆναι.

[7] Καὶ οἱ δήμιοι τὸν χαμὸν κατὰ τοῦ στόματος αὐτῆς ἐπιδήσαντες, ἀπήγαγον εἰς τὸν εἰθισμένον τόπον πληρῶσαι τὸ προσταχθέν. Ιουλίττα δὲ μικρὸν τοὺς δημίους ἐπισχεῖν παρεκάλει, ἓως ἂν προσεύξηται τῷ μόνῳ ἀγαθῷ Θεῷ· καὶ τῶν δημίων ἐπικαμφθέντων, καὶ πρὸς ὀλίγον ἐνδεδωκότων, κλίνασα τὰ γόνατα προσηυξατο, λέγουσα Εὐχαριστῶ σοι Κύριε, τῷ προσκαλεσαμένῳ πρὸ ἑμοῦ τὸν ἐμὸν υἱὸν, καὶ ἀξιώσαντι διὰ τὸ ὄνομά σου τὸ ἃγιον καὶ φοβερὸν, τὸν παροῦσαν ταῦτην καὶ ματαίαν καταλιπεῖν ζωὴν, καὶ τῇ αἰωνίῳ ξωῇ μετὰ τῶν ἁγίων συναφθῆναι· καὶ μὲ δέξαι τὴν ἀναξίαν δούλην σου, καὶ τοῦ μεγάλου τούτου ἀγαθοῦ πωίησον ἐπιτυχεῖν, ἳνα ἐναρίθμιος γένωμαι τῶν φρονίμων παρθένων τῶν ἀξιωθεισῶν εἰσελθεῖν εἰς τὸν αἰώνιον καὶ ἀφθαρτόν σου· νυμφῶνα· καὶ εὐλογείτω τὸ πνεῦμά μου τὸν σὸν Πατέρα τὸν παντοκράτορα Θεὸν καὶ δημιουργὸν τῶν ἁπάντων, καὶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον εἰς τοὺς αἰῶνας, Αμήν. Ως δὲ τὸ Αμήν ἐπλήρωσεν, παραθήξας σπεκουλάτωρ τὸ ξίφος, ἀπέτεμεν τὸν γενναῖον αὐτῆς τράχηλον, ἔξω τῆς πόλεως· τὸ ταύτης σῶμα ῥίψας, ἔνθα καὶ τὸ λείψανον τοῦ καλλινίκου μάρτυρος ἐναπέκειτο. Τελειοῦται δὲ τῇ τοῦ Χριστοῦ χάριτι, ἣτε ἄθλοφόρος μάρτυς Ιουλίττα, καὶ ταύτης ἐπίδοξος υἱὸς Κήρυκος τῇ πεντεκαιδεκάτῃ τῶν Ἰουλίου μηνός.

[8] Τῇ δὲ ἑξῆς ἡμέρᾳ, αἱ ταύτης δύο θεραπαινίδες ἀνελόμεναι τὰ σώματα ἐν νυκτὶ, πόῤῥω ἀποθέμεναι κατέκρυψαν εἰς τὴν γῆν ἐν τῇ Ταρσέων ἐνορίᾳ. Μέχρι δὲ τῶν χρόνων Κονσταντίνου τοῦ εὐσεβοῦς βασιλέως μία τῶν θεραπαινίδων ἐπιβιώσασα, ὅταν ἀλήθεια εἰς φῶς ἤχθη, καὶ αἱ ἐκκλησίαι τοῦ Θεοῦ παῤῥησίαν διὰ τῆς χάριτος ἔλαβον, ἐκφαινει τὸν τόπον· καὶ πᾶς τις τῶν πιστῶν ἔσπευδεν παραγενόμενος ἐκ τῶν λειψάνων τῶν Αγίων εἰς σύστασιν τῆς ἑαυτῶν ζωῆς λαβεῖν, καὶ εἰς δόξαν τοῦ ἀγαθοῦ Θεοῦ ἡμῶν. Ταῦτα τοίνυν ἐν ἀληθείᾳ ἐπράχθησαν, καὶ ἐσήμανα τῇ φιλοθέῳ ὑμῶν ψυχῇ· ἃτινα παράθου πιστοῖς ἀνθρώποις οἵ τινες ἱκανοὶ ἔσονται καὶ πληροφορῆσαι· μὴ τοῖς προδήλως μυθώδεσι συγγράμμασι περιφέρεσθαι, ἀλλ᾽ αὐτῇ τῇ ἀληθείᾳ πείθεσθαι· ἐν Χριστῷ Ιησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, μεθ᾽ οὗ τοͅ Πατρὶ σὺν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, δόξα, τιμὴ, κράτος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰωνων, Αμήν.

[1] Cum venerabilis Pietas tua, per colendas litteras tuas, [Rogatus Auctor veriora scribere,] ex misella mea tenuitate percontata esset, ut quæ ad martyrium vulgo decantatum, ac fama celeberrimum, spectant; Ciryci inquam, ejusque matris Iulittæ, docereris; num & Iconii, unde fama est inclytam victoriæ laude Martyrem Iulittam, ejusque gloriosum filium Cirycum, ortos esse, martyrii ejusdem tabulæ habeantur; tanquam scilicet illorum patria: quod nimirum in eorum martyrii Actis verba quædam extent prætumida, ac inconsona, nugasque abs spe Christiana extraneas continentia; Num item vera illorum martyrii Acta inveniri possent, [eo quod vulgata valde innepta sint,] tuæ hoc Perfectioni scriberem. Hisce abs te sacris acceptis apicibus, valde solicitus ut tuum illud præceptum implerem, contento studio, ac diligenti admodum opera, sanctorum Ciryci ac ejus matris Iulittæ Martyrii Acta in manus sumpsi, evolvensque, ac quam sedulo legens, vera te loqui inveni, sanctissime Pater, Sacerdosque probatissime: ranarum enim ac graculorum garrulos sonos hæc quis merito appellaverit. Plane Manichæorum (ni mea me fallit opinio) seu aliorum quorundam hæreticorum aliena sentientium arte conficta, ut temere illudentes, in ludibrium censuramque ducant magnum pietatis mysterium.

[2] Cum tamen, multa perquisitione facta, ac diligenti rei indagine, amplius nihil actum nobis esset; indigenas, viros nobiles, ac prima inter Isauros generis claritate fulgentes, percontabamur, num quam paternæ saltem traditionis relatu seriem nancisci liceret, ex qua sanctorum Martyrum certis notis patesceret certamen. [scribit narrata ab iis] Marcianus igitur vir religiosus & Iustiniani Imperatoris Notariorum pridem Tribonus ac Cancellarius, dum is copiis cum magistratu præfectus esset; Zenoque vir sapientissimus illius tunc assessor seu consiliarius, quod spectat ad Sanctos, isthæc narraverunt. [qui consanguineos, sanctis se dicebant,] Audiisse se a nobilibus Patriciis, extitisse iis affinem, primi Lycaoniæ sanguinis florem, sempiterna colendam memoria Martyrem Iulittam, vitæ integerrimæ fœminam; cujus ij ritu annuo memoriam celebrent, eo vel maxime nomine, quod sui eam generis, ac cognationis jure conjunctam agnoscant.

[3] Hæc porro regio orta semine, cum vehementior sæviret in Christianos persecutio, (Domitiano Lycaoniæ Comite, viro scilicet quam maxime fero, trucique, ut qui Martyrum cumprimis fuso cruore gauderet) fuga se cum duabus ancillis trimuloque filio (præclaro scilicet victore Martyre Ciryco) Iconio, unde & orta erat, proripuit. [Iconii nobiliter natam] Substantia itaque, qua valde locuples erat, relicta, Seleuciam pervenit: quo ipso loco turbatas magis res Christianorum offendens, [fugisse Selenciam] Alexandro quodam Seleuciæ Præside a Diocletiano constituto, a quo ipso recens edictum accepisset, quo jubebantur omni tormentorum genere excruciari, qui idolis (queis falso ij Deorum nomen ascribebant) non immolarent; cogitans illa, id quod in Scriptura habetur, Date locum iræ; ne se ipsa periculis dederet; hinc quoque profuga, [& inde Tarsum:] Tarsum abit, quæ primæ Ciliciæ provinciæ princeps civitas est. [Rom. 12. 19.]

[4] Velut autem ex condicto, commigrante illuc immani ac durissimo Alexandro, qui scilicet Domitiani sævitiam multis partibus superaret, comprehenditur inclita victrix Martyr Iulitta, suis ipsa ulnis, [ubi comprehensa] tenella valde ætate puellum (a Deo nempe vocatum Martyrem Cirycum) complectens. Post eam comprehensam, ancillæ, ea relicta, fugam arripuerunt; forisque supplicia tyranni in eam agonemque ipsius spectabant. Tum illa tribunali adhibita, nomenque ac fortunam, patriamque ab Alexandro rogata, præfidenti animo respondens Judici, Domini nostri Iesu Christi sibi nomen ascivit, dicens, Christiana sum. [seque Christianam professa;] Ira itaque accensus Alexander, tolli ab ea puerum jussit, ac ad se adduci; quippe elegantem, ac necdum per ætatem quidquam scientem, quod ex proposito, mentisque liberæ sit: matrem vero suppliciis aptatam, [quam cruciari videns filius trimulus,] atque distentam crudis nervis immaniter cædi imperavit. Vi autem abs strenuæ Martyris sinu avulsum puerum, totumque in matrem gestientem, nec ab ea ocellos avocantem, carnifices Prætori adferunt; in illam vero, quod erant jussi, diris verberibus cruciantes adimplent; cum illa id unum responderet, Christianam se esse, nec fore ut dæmoniis unquam immolaret.

[5] Dum igitur in statuæ modum inanimis, valide plagis conscinditur, [placari se non sinit a Iudice blandiente:] eandemque incessanter inclamat vocem; acceptum Prætor manu puerum, blande deliniens a fletu cohibere omnino nitebatur; genibusque impositum accipere osculo conabatur. Puer vero intentis in matrem luminibus, Prætorem abs se submovebat, ac caput avertebat; manibusque obnitens, Prætoris faciem unguiculis scalpebat: velut denique castæ turturis pullus, æmulam sanctus Cirycus vocem pronuntiavit, eandem ipsam matris prædicationem edens, [& Christum balbutiens] ac clamans, Christianus sum. Calcibus quoque judicis latus petebat: solet enim fere infantilis ætas, hujuscemodi gestibus incomposite agi, iraque constrepere. Quamobrem excandescens agrestis illa fera (nec enim homo nuncupandus sit qui nec in rudem, ac innoxiam mitescat ætatem, [tribunali alliditur.] eique indulgeat) pede arreptum, e sublimi solio puerum terræ allidit. Præclari vero Martyris cerebro ea in confessione ad graduum angulos colliso, gravique ictu contrito, circum late tribunalis area cruore opplebatur; infansque, divina soboles, in Dei manus spiritum reddebat, Iustorum namque animæ in manu Dei sunt. [Sap. 3. v. 1.]

[6] Id itaque S. Iulitta conspicata, velutque exuperanti gaudio repleta, [Gratulatur Iulitta ejus Martyrio,] Gratias tibi ago, Domine, aiebat, quod filium me priorem consummatum, immarcessibilem coronam dignanter consequi voluisti. Hinc Judex sortem ipse deplorans factoque ejulans, suspensæ e ligno seu equuleo, valide fodi latera, exque lebete haustam picem bullientem pedibus affundi jubet. Tumque præconis voce jubente atque dicente, Iulitta tui ipsa miserere, [& post novos cruciatus] diisque sacrifica, ac libera esto a tormentis, ne eandem ac filius malam necem reportaveris; generoso illa proposito tormenta pertulit, clamans ac dicens, Ego dæmonibus (surdis scilicet ac mutis statuis) non sacrifico, sed Christum Dei Filium unigenitum colo, per quam Pater condidit omnia; ac festino meum assequi filium quo illi socia in regno cœlorum efficiar. Ubi omnem vincens insaniam sævus judex, [morti adjudicatur.] constantem in pugna advertit Martyris animum, adversus eam sententiam dicit; cædi gladio fœminæ cervicem, filii cadaver in damnatorum locum proijci, jubens.

[7] Carnifices igitur, ejus ore camo obstructo ac alligato, [Camo os obstructa] in solitum carnificinæ locum, quod jussi erant impleturi, duxerunt. Rogat Iulitta tantisper consistere, donec supplex ad Deum, qui solus bonus est, precata sit. Inflexis animo carnificibus, ac quid modicum ad moras orandi condonantibus, positis illa genibus oravit, dicens, Gratias tibi ago, Domine, [post piam precationem,] qui priorem me filium meum vocasti; & ut præsenti hac vanaque relicta vita, æternæ ille cum Sanctis jungeretur, propter sanctum ac tremendum nomen tuum dignanter voluisti; [capite plectitur.] me quoque suscipe indignam ancillam tuam, facque ut ingens illud bonum nanciscar quo prudentibus Virginibus, quibus indultum ut in cælestem ac incorruptum thalamum ingrederentur, accensear; ac benedicat Spiritus meus Patrem tuum Deum omnium conservatorem ac universorum opificem sanctumque Spiritum in secula, Amen. Ubi Amen compleverat, vibrans spiculator gladium, fortissimam ejus abscidit cervicem; projecto corpore extra civitatem; quo ipso loco præclarissimi laureati Martyris cadaver positum erat. Consummatur autem Christi gratia, tum triumphatrix Martyr Iulitta, tum gloriosus atque inclitus ejus filius Cirycus, ad XVII. Kalend. Augusti.

[8] [Noctu ab ancillis sepulta cum filio] Postridie vero ambæ ejus ancillæ sublata noctu cadavera, procul deposita humo condiderunt in Tarsi urbis agro. Ad Constantini autem religiosissimi Imperatoris tempora superstes ancillarum altera, cum veritas in lucem producta, Deique Ecclesiæ ipsius munere nactæ sunt libertatem, locum prodit. Tumque fideles quique, aliquid ex sacris pignoribus ad suæ vitæ munimen ac præsidium accepturi, atque ad Dei nostri optimi gloriam, properarunt, ac locum frequentarunt. Hæc igitur reipsa gesta sunt, quæ & religiosissimo animo vestro annotavi. Tu vero viris fidelibus deposito trade, qui scilicet, alios quoque docere sufficiant, ac certam eis fidem facere; ne iis libellis, qui manifeste fabulosi sunt, circumferantur; sed ipsi credant veritati; in Christo Iesu Domino nostro, cum quo Patri, ac Spiritui sancto, gloria, honor, potestas in secula seculorum, Amen.

ACTA APOCRYPHA
Ex Ms. Monasterii Bodecensis in Westphalia.

Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)

BHL Number: 1802 a

EX Mss.

CAPUT PRIMUM.
Sanctorum comprehensio & primæ diei acta incredibilia.

In diebus Alexandri, b magni Præsidis, motus magnus factus est in Ecclesia Christi ita ut multi Christiani pœnis excruciarentur, aliqui vero pœnis expavescentes latibulis se abscondere niterentur; [Tharsi deprehensa Iulitta,] unde contigit ut Julitta mulier quædam, Dominum timens ab adolescentia sua, audiens tyrannidem Praæsidis, timore coacta fugeret in Tharsum Ciliciæ, ut ibi abscondi posset a facie iniquissimi Præsidis Alexandri. At ille audiens multos Christianos ibi esse absconsos, urbem illam ingressus est, & cepit studiose quærere Christicolas, & inventos pœnis cruciare. Ministri autem comprehendentes Julittam, perduxerunt ad Præsidem, dicentes de ea: Hæc est malefica illa, quæ fugit a te, ut hic homines circumveniat, & decipiat, ne diis sacrificent, [& oblata Præsidi Alexandro] dicens eos nihil esse. Quam cum vidissit Præses dixit ei ex qua provincia es, aut quod est nomen tuum. Julitta respondit: Ego sum de provincia Isauriæ, & prima civitatis Iconiensis, c nomine Julitta: quæ te fugiens ad hanc deveni civitatem: nunc vero quia Dominus exspectat coronam meam, hic manus tuas incurri. Dicit ad eam impiissimus Præses: Si ergo nosti, quia a facie mea abscondi non poteris; audi patienter, & sacrifica diis, ne pereas in pœnis. Julitta respondit: Ego immundis dæmonibus nunquam sacrificabo. [petit puerum triennem adduci, quem interroget:]

[2] Dicit ei Præses, Crede mihi & sacrifica diis, quia aliter non evades pœnas mortis. Julitta dixit si vis ut sacrificem, mitte in civitatem, quærens puerum triennem: qui cum venerit, quem verum Dominum profitebitur, ipsi serviamus: nam in præsenti scias quia soli Domino Jesu Christo servire desidero. Tunc Præses mittens in civitatem cæpit quærere puerum: sed ministri non invenerunt eum: omnes enim qui illic habebant infantes, ob impiissimi Præsidis timorem, abscondebant d eos. Exeuntes tamen de civitate invenerunt puerum; & adstantibus dixerunt. Quot annorum est hic puer? Qui dixerunt: Trium annorum nondum est. Hic est filius mulieris Christianæ quæ de Iconio fugiens venit in istum locum. Comprehendentes igitur ministri puerum, perduxerunt ad Præsidem, dixitque puer prior ad Præsidem: Ego sum de radice Christianorum.

[3] Unde miratus Præses, salutavit eum, & dixit. [adductus autem Qui ricus, seque Christianum professus,] Salve, care puerule, noli mihi absecro talia loqui, Puer dixit, Quare mihi dicis, Salve? cum nec ipse salutem habeas, nec aliis salutem conferre possis. Præses dixit, non de hac re interrogo te, sed ad alia quædam præcepi te adduci. Puer dixit Quæcumque interrogaveris me, respondebo tibi. Præses dixit, Quod est nomen tuum? Puer respondit, Mater mea & Sacerdos qui me baptizavit, Cyricum me nominavit. Præses dixit: Sacrifica diis, & honorem magnum accipies a Principibus, sed & divitias multas inter electos imprimis. Puer respondit argentum tuum & aurum tecum sit in perditionem. Præses dixit: A matre vel a patre tuo, an ab aliquo vicino tuo hoc didicisti? Puer ait, [sapientibus responsis suis Præsidem confundit:] spuma & sine ratione, puerum duorum annorum & novem mensium interrogas, & dicis si a patre vel a matre, vel a vicino hoc didicerim, quod locutus sum per Spiritum sanctum? non eras dignus audire verba Dei, quæ loquitur per os meum: sed audies ob circumstantes.

[4] Tunc iratus Præses jussit contristari puerum, & catomis e cædi. Intendens autem puer corde ad Deum, [cæsus gratias Christo agit:] & oculos elevans in cælum, dixit: Domine Jesu Christe, tibi gratias ago ex tota anima mea, & orationem ad te fundo: exaltabo te in gaudio gloriæ tuæ, volens in seculo hoc pro amore tuo sustinere corporis passionem, ut in regno tuo suscipias animam meam: ideo enim confugi ad te & virtutem tuam: prædico rex immortalis ut tu mei miserearis. Hæc eo orante, cædentes eum defecerunt; cumque deposuissent illum, viderunt eum sanum absque omni læsione, acsi nullas plagas sustinuisset.

[5] Miratus autem Præses jussit matrem ejus adduci, [& illæsus apparet.] & ait ei, Julitta, ecce puer confessus est Deos volens sacrificare eis: tu vero quid dicis? Illa ait: volo audire vocem filii mei. Quem cum vidisset constantem & laudantem Deum, [Ad ejus conspectum læta mater,] extendens manum in cœlum dixit: Gratias ago tibi, Domine omnipotens, quia dignam me fecisti videre filium meum ante tribunal Judicis, agonizantem pro nomine tuo: te ergo confiteor, Domine Jesu Christe, Deus immortalis qui cœlum palmo mensurasti, mare limite signasti, æthera stellis ornasti, & terram multitudine florum decorasti. Da, Domine, filio meo coronam immarcessibilem qui viriliter confessus est nomen tuum * Tunc audita est vox de f cælo dicens, Audi, filia, hic filius tuus magnus erit in gloria æterna, sed tua corona perpetua est in regno Dei. [tum cælesti,] Confortamini igitur in Domino, ut possitis sufferre pœnas, quas habent isti homines vobis imponere; & perseverare in opere cœpto, pro gloria Dei, ut impii Pagani, videntes in vobis Christi magnalia confundantur, & per vos, populi multi convertantur.

[6] Orante autem illa dixit filius ejus ad eam: Mater, [tum ipsius voce magis animatur] sublatum est a te opprobrium tuum: vidi enim gloriam Dei super te, & vocem consolationis tuæ audivi: ne timeas de me, quia Dominus Jesus Christus nobiscum est, qui induit me immarcessibili veste, pro baptismo quem accepi in nomine ejus. Præses dixit: Hæc, ut video, [quare puer aceto Sinapi & clavis ignitis torquetur.] apud se decrevit ut ab hac Vita tollatur. Puer dixit: Vita tua mors est: nam tu es de quo propheta dicit, Væ dicenti dulce amarum, & amarum dulce. Præses ait ministris afferte mihi acetum & sinapi, & imponite naribus ejus: quod cum factum fuisset, puer dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine. Præses iterum ait ad suos, Afferte mihi quatuordecim clavos ferreos, acutos, ferventes: & septem infigite matri & totidem filio; duos insuper mittite in aures pueri, & perforate auditum ejus, ut cæcatis oculis perveniat dolor usque ad calcaneum ejus. Ministris itaque jussionem Præsidis g implentibus, ex jussione Dei frigidi facti sunt clavi quasi cristallus nivis; & puer sanctus laudavit Dominum in tam magnis mirabilibus suis. Tunc Præses iratus dixit ad ministros: [in carcerem ad ductus psallit:] Ligate utrosque simul, & mittite in carcerem, quousque cogitemus quomodo perdamus eos. At illi ligantes eos, posuerunt in carcere. Sanctus autem Cyricus h psallebat hunc psalmum; Deus laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris & os dolosi super me apertum est: locuti sunt adversum me lingua dolosa, & sermonibus odii circumdiderunt me, & expugnaverunt me gratis: sed tu, Domine, fac mecum propter nomen tuum ut videant qui me oderunt, & confundantur, quoniam tu Domine adjuvisti & consolatus es me. Vespere vero psallebat dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum SAcrificium vespertinum.

[7] Orante autem eo, apparuit diabolus in Schemate Angeli, & ait ei in somnis. [confundit dæmonem se tentantem.] Quid exaltas, puer, vocem tuam in conspectu Domini? Dominus avertit faciem suam ab oratione tua: ideoque jussit me venire ad te, ut dicam tibi; ut si milites eduxerint te, & Præses tibi aliquid dixerit, consenti ei per omnia & eris amicus i Principum & quæ sunt cælestia lucraberis. Intelligens itaque puer Cyricus artem iniquam iniquissimi diaboli, dixit, Vade malidicte, pirata diabole, quia non est tibi pars aut hæreditas cum Sanctis Dei. Submergat te Christus in altum tartarum, quem aperuisti. Ad hæc verba Diabolus erubescens, exiit dicens, si mihi nunc nocuisti, [& multa frustra minatum.] ingrediar certe in cor Præsidis, & obstruam os ejus ne loquatur tibi: sicque continget ut non accipias coronam quam desiderasti. Ingrediar etiam matrem tuam, & avertam eam a via veritatis. Sanctus Cyricus dixit: Vade a me sathanas, vincat te omnipotens Dominus. Et statim velut fumus exivit de carcere. Sanctus itaque puer ait matri suæ; Vigilemus semper, o Carissima mater, ne iterum veniat circumventor iniquus, & dormientibus nobis tollat thesaurum nostrum. Audientes hæc qui erant in carcere cum eis compuncti sunt corde, & crediderunt in Domino.

D.P. ANNOTATA ET CENSURÆ

a Titulus hic erat: Incipit Passio Sanctorum Cyrici & Iulittæ matris ejus, quorum festum colitur Idus Iunii: quæ cum non cadant in diem mensis 16, sed 13; Idus autem Iulii cadant in 15, quibus & passos sanctos etiam Græci, & post illos Petrus de Natalibus dicunt, & nomina inscripta olim Kalendariis erant; augetur suspicio erroris antiqui, in nominando mense.

b Hucbaldus multa hic præmittit de Octaviano Augusto, cujus anno 42 natus sit Christus, a quo vigesimus fuerit Aurelius Alexander, anno plus minus 226 factus Imperator; & quomodo sub eo Martyrizatus Callixtus Papa, successorem nactus sit Urbanum; quæ nihil attinet excutere singula.

c Ita distincte Ms. neque satis mihi est compertum, an idem non legerit etiam Hucbaldus. Apud Mombritium nominatur civitas Hyboniarum, unde potuit aliquis postea fecisse Hispaniarum, at in Claromarescano Ms. legitur Ychoniorum.

d Quasi non satis multi fuerint ibi Gentiles, quorum liberis nihil erat a Præside timendum: cautius igitur Hucbaldus fingit, nominatum quæ situm Quiricum suggerente, & filium veluti prodente matre, de ipso solicita.

e Quid sit Catomis cædi & quam eæ pœna propria sit puerorum, explicui die præcedenti, ad Acta SS. Viti & Modesti, cap. 1 litt. d.

f Ecce vocem de cælo, nec enim frequentius quidquam in omnibus sequioris notæ Passionibus, cum in genuinis nihil reperiatur rarius.

g Idem matrem cum filio psallentem inducit.

h Hucbaldus omnia hæc tormenta prætermittit, ut incredibilia; similiterque concertationem pueri cum diabolo in carcere.

i Iterum hic inculcantur Principes, cum solus & absque Collega regnarit Alexander.

CAPUT II.
Alia S. Cyrici miracula, prorsus paradoxa & incredibilia.

[8] Postero die Præses fecit eos ante tribunal suum duci, [Postero die puer pari constantia utitur,] dixitque ad S. Cyricum: Non quæro jam nunc a te, ut sacrifices: sed tantum dic hunc Sermonem, Fumigo te Serapis, & demitto te, & liberaberis a tormentis. S. Cyricus dixit: Nunc vere agnosco quia sathanas pater tuus ingressus est os tuum, sicuti hesterna die ostentum est mihi. Numquam ego dicam sermonem hunc quem persuades, sed dicam potius, Subvertat te tuosque Dominus Jesus Christus. Venit interim Angelus Dei de cœlo, & evertit domum; Præsidis, idolorum videlicet pulchritudines & imagines simulacrorum tredecim, [idolis fractis insultat,] comminuens in puluerem. Tunc B. Cyricus ait: Vides nunc Præses quia Dii tui facti sunt velut stercus, nam a facie Dei mei comminuti sunt & ad nihilum redacti. Dominus enim Jesus Christus contrivit eos velut arenam, quia vani sunt & mendaces: & spiritus qui habitat in eis deducit & fallit corda simplicium, qui eos adorant & colunt. Attamen, o Præses, quod dico tibi fac: [& Præsidem confundit.] Accipe Deos tuos, & involue eos linteo mundo & perfunde eos oleo & sale, & permitte eos tam diu jacere donec ipsi surgant & adjuvent se ipsos: nam alios adjuvare non possunt. Fecit ergo Præses a juxta vocem pueri: & non erat in eis aliqua substantia, qua se sustollere possent a terra.

[9] Confusus itaque Præses dixit, Vocate mihi fabrum ærarium, ut inveniam tormenta contra istos, quibus superentur. [pro eodem obmutescente loquitur,] Cumque venisset faber ærarius, ingressus est diabolus cor Præsidis, juxta quod locutus fuerat; & non permisit eum loqui vel aliquid disponere de opere fabrili; sperans per hæc beatum puerum corona martyrii posse privari. Quod intelligiens sanctus puer, dixit ærario: Potes mihi vasa tormentorum facere, in quibus torquear ego, & mater mea? quia Præses nil inde potest tibi ostendere. Ærarius respondit: Dic, puer, quomodo velis, & ego pro posse satisfaciam tibi. S. Cyricus dixit: [& instrumenta pœnarum confici mandat.] Fac ungues ferreos duos ad mensuram palmi, mihi unum & matri unum: fac capitifragium & uncinos ad oculos evellendos, & forfices dentium, & genufragium & nervorum incisiles, & lectum æreum in similitudinem crucis, & ibi configes clavos tres ferreos & tres plumbeos secundum ætatem meam, & scribes in capite eorum; Trinitas inseparabilis, ne separeris ab invocantibus te. Facies quoque locheas b duas, & ollam æneam; & pones ibi trullas duas. Hæc erunt nobis vasa tormentorum, & quidquid super hæc nosti fac.

[10] [ad horrorem ipsiusmet fabri.] Ærarius vero tremenfactus ait ad Præsidem, Nunquam ego audivi tantam sapientiam ab his qui fuerunt ante nos; nunquam ego audivi vel didici talia facere. Tunc jubente Præside adducti sunt alii peritiores ærarii, qui possent facere pœnarum tormenta quæ vellet: & dederunt manus Præsidi ut infra dies quadraginta explerent jussionem ejus. Interea reclusi sunt in carcere mater cum filio, ubi & alii quadrigenti quadraginta quatuor clausi habebantur, qui nimirum prædicatione duorum omnes ad fidem Christi conversi, perseverabant cum eis in jejuniis & orationibus, gratias agentes Deo pro collatis beneficiis per merita sanctorum, & dicentes; benedictus es Domine, Dominus qui facis mirabilia solus: qui dedisti virtutem puero tuo Cyrico & matri ejus. Adjuva nunc etiam nos, quia credimus in te; & da nobis de mensa tua cælesti cibum perennis vitæ.

[11] Post dies vero quadraginta c allata sunt ante conspectum Præsidis tormentorum genera, [Postea adductis & frustra tortis Sanctis] prout ipse disposuerat de singulis faciendis. Qui illico jussit adduci Sanctos Dei, & dixit ad puerum Cyricum, Noli putare, quia pro ludo exhibita sunt tot genera tormentorum. Sanctus puer respondit: Sine lege & sine sensu pessime belligerator Sathanæ non pertimesco pœnas tuas: habeo enim Dominum meum Jesum Christum adjutorem. Præses ait ministris: Tollite pellem de capitibus eorum, & supponite eis carbones ignis, quo facto, extincti sunt continuo carbones; & lucebant capita eorum, sicut radius solis lucet supra terram. Eadem hora aperti sunt carceres, [ultro se sistunt] & exierunt omnes Christiani qui intro fuerunt reclusi; & venientes ante conspectum Præsidis clamabant dicentes, & nos quoque Christiani sumus, o Præses, [444 ab eis in carcere conversi,] sicut & isti. Præses dixit: Quid factum ut ista prosequamini? responderunt, Nonne vides, insensate, coronas paratas sanctis Dei, quos jubes sine causa torqueri. Hæc & his similia illis prosequentibus, Præses jussit eos extra civitatem duci & decollari. [& decollantur.] Qui exeuntes de civitate signaverunt se signo crucis, & decollati coronam martyrii consecuti sunt. d

[12] Jussit post hæc Præses afferri lectum æreum, & imponi sanctum puerum supra eum; clavosque acutos infigi capiti ejus, dicens ad eum si habes Deum certum, [S. Cyricus, a craticula liberatus,] liberet te nunc de manibus meis: & statim Angelus Domini de cœlo veniens, extraxit clavos qui fuerant infixi, & ad terram usq; dejicit Præsidem a loco in quo sedebat. At ille voce magna clamabat, dicens: Puer sancte, adjuva me: nesciebam enim quia Dominus quem tu colis tantæ potentiæ esset. Sanctus puer respondit; Novi quidem quia non habes credere: [sanat Præsidem percussum:] sed tamen propter eos qui credituri sunt faciam tecum misericordiam, & mox posuit manum supra eum. Tunc Præses clamavit voce magna & dixit, Gratias ago diis meis, per quos jam nunc liberatus sum. Dicit ei Cyricus, Modo existimas te recte fecisse? Male dixisti, quia dii tui non liberaverunt te; sed Deus omnipotens precibus meis salvavit te. Quia igitur ingratus beneficiis Domini, cujus gratia vivis iterum senties plagam flagelli ejus, & iterum tunc rogabis me ut orem pro te.

[13] Iratus autem Præses, eo quod obcæcasset diabolus cor ejus, jussit afferri omnia tormenta quæ parata sunt ut ponerentur in conspectu Sanctorum. [qui rursum conatus aliquid & vulneratus,] Quod cum factum fuisset præcepit Præses cervicifragio guttur pueri strangulari, volens uno momento suffocare, ne ab eo majores injurias pateretur. Accipiens autem in manum Præses ferramentum, cum voluisset strangulare uno ictu puerum, percussit seipsum in faciem, & confregit nares & deturpavit vultum suum, ita ut informis aspectu & habitu videretur. Puer autem Cyricus, videns flagellum Præsidis, dixit ad eum: Maledicte & perdite, bene prophetatum est de te, quoniam expugnantes ipsi expugnantur, & ira eorum cadet super eos. Præses dixit, Video quia maleficus es, sed ora Deum ut sanetur facies mea. [jubet sanctos serrari per medium;] S. Cyricus dixit, Impie & Dei omnipotentis inimice, non ultra tentabis Dominum per mendacium tuum. Tunc indignatus præses dixit ministris afferte serras, & secate eos. Fecerunt ergo ministri secundum præceptum Præsidis afferentes serras, ut se. carent Martyres Christi per medium. Videbant illi Dominum, & S. Cyricus extendens manus ad cœlum dixit: Domine Dominus omnipotens, libenter quidem parerem in conspectu tuo, sed nec adhuc impleta est plenarie corona mea: quia jam accepi fortitudinem, ut transeam omnes pœnas, sufferens incomparabilem tyrannum, propter voluntatem, qua desidero venire ad te. Et ecce vox de cœlo dicens; Venite, & accipite virtutem patientiæ, ut confidenter respondeatis.

[14] [quod cum ferro ac ligno frustra tentatum esset] Iterum ante tribunal Præsidis positæ jam erant serræ supra corpora Sanctorum: sed ex jussione Dei transversatæ sunt, & tenentes eas secabant semetipsos. Sanctus igitur Cyricus ait ad Præsidem: Si vis ut secemur, jube fieri serras ligneas, & tolle a nobis ferreas & secabis nos. Præses dixit: Facite secundum quod locutus est puer. Et fecerunt fieri serras ligneas, & secaverunt eos. Illi autem confortati in brachio virtutis Domini, licet gravissimæ pœnæ subjacerent superari vel extingui minime potuerunt. Tunc Præses centurioni Demetrio dixit: Magnæ artes fortissimæ adjuvant puerum & matrem ejus. [& mille mortui suscitati;] Quidam interim Eusebius nomine, vir nobilissimus, habens causam adversus homines plusquam mille, causavit eos apud præsidem & obtinuit ut occiderentur: orante autem pro eis beato puero Cyrico, descendit Salvator cum Archangelis septem ad locum ubi decollati fuerant, sicut idem beatus puer Spiritualibus oculis aspexit, & excitavit eos a mortuis: dansque omnibus Spiritum sanctum, ait ad eos: Ite confidenter ante tribunal Præsidis. & dicite ei, Oportet nos iterum a te occidi. [hæsitante ad huc Præside & aliud signum petente,]

[15] His ita gestis, omnes illi, una cum sancto puero Cyrico & matre ejus Julitta, venerunt ante conspectum Præsidis, clamantes unanimiter atque dicentes, Unus est verus Dominus, & non alius, qui mortuos resuscitat. Præses itaque præ admiratione nimia in stuporem versus, dixit: Ista omnia, phantasmata sunt: peto tamen aliquod signum a te fieri: ut credam quia hæc omnia vera sunt. Si enim credere debeam quod hi omnes a mortuis resurrexerint, tollantur calceamenta pedum meorum, & fiant viva, loquantur & moveantur, comedant & bibant: & tunc credo quod a mortuis hi omnes resurrexerunt. Tunc Sanctus Cyricus oravit ad Dominum & dixit Domine Dominus virtutum, qui fecisti cœlum & terram qui sapientia firmasti hominem, & signum dedisti ei vitæ; da nunc, Domine, signum incorruptibile huic Præsidi, licet duritia mentis obstinato; ut sciat quia nihil tibi impossibile est; quatenus nondum intelligentes, intelligant magnalia virtutis tuæ. [calcei ejus in taurum & hœdum mutantur.] Hæc & his similia orante puero, aperta sunt repente calceamenta Præsidis, & facta sunt taurus miræ magnitudinis: exivit etiam de cervice tauri hœdus caprarum, & saliens stetit ante Præsidem. Quod cum videret multitudo Paganorum, clamaverunt una voce dicentes, Justus est Dominus & rectum judicium ejus. Dicit eis Præses, Nolite seduci, carissimi, quia hæc omnia phantasmata sunt. Comedant ergo & bibant, ut credamus quia vera sunt hæc. Sanctus Cyricus dixit; afferatur eis fenum & aqua ad bibendum. Quæ cum allata fuissent, manducabat taurus & hœdus: & mirati sunt omnes. Præses dixit; Occidite taurum & hœdum, & fiat ex eis prandium populo. Quod cum fieret, undecim millia hominum commanducantes ex iis saturati sunt, & remanserunt quinque cophini pleni carnibus: ut magis miraretur Præses cum populo, & scirent quia Domino non est impossibile [multis] satisfacere de modico.

ANNOTATA D. P.

a Quam stolidum, ut Martyri fingatur obedire Præses, aliquid ad Deorum suorum contemptum suggerenti, tum hic tum infra aliquoties ubi instrumenta tormentorum ipse Martyr facienda locare & præscribere fingitur.

b A num. 5 ad * usque omnia expungenda judicavit Hucbaldus (& merito) & solum meminit moræ, dum tormenta parantur, in carcere ductæ.

c Idem abstinet a definiendo dierum numero, instructionem neophytorum in carcere fusius prosequitur.

d Addit Hucbaldus, pridie Nonas Iunii, quod Ms. huic videtur excidisse: nam tali die, ut inter prætermissos diximus, referuntur a Petro de Natalibus aliisque, sed imminuto multum numero, & tamquam apud Iconium passi. Reliqua autem hujus Capitis omnia merito prætermittuntur.

CAPUT III.
Vacillans ad tormenta mater confortari fingitur, & simul cum filio capite plecti.

[16] [Amputata lingua loquitur sanctus.] Impiissimus autem Præses non est compunctus ex omnibus his, sed repletus diabolo vocavit medicum, dicens, Incidite puero linguam: non enim ferre possum [vincere] incantationes & magicas artes ejus. Cumque & hoc factum esset, divina virtute cepit loqui sanctus puer, dixitque ad Præsidem: Æstimasti mihi verba posse auferri cum lingua; sed ego accepi a Deo Spiritum organi, quem nec tu nec pater tuus diabolus extinguere potestis, ut insultem maliciosæ infidelitati tuæ, quia te extollis contra Deum. Præses dixit ministris: Fustibus cædite medicum, quia non recte abscidit linguam pueri, sicut præcepi ei. Medicus dixit, ecce adhuc præ manibus habeo eam: quod si jubes, adducatur porcus, & incido sibi linguam. Qui si ultra vocem emiserit, morti me trade. Adducto ergo porco cum linguam medicus incidisset, vocem ultra emittere non valens, subito expiravit: & sic medicus mortis periculum evasit. Iterum Præses, conversus ad puerum, dixit: Non quæro a te ut sacrifices diis, sed tantum ut de carnibus & de vino quæ in ara sunt gustes, & liberaberis a tormentis. Sanctus Cyricus dixit: non degustem carnes immundas, & vinum diabolo libatum non introeat in os meum. [Immittendus in cacabum ignitæ picis]

[17] Ait Præses ministris; afferte carnes Sacrificiorum & vinum libaminum, & aperientes os ejus immittite ei invito. Sanctus Cyricus dixit: Nunquam tibi bene sit, inimice Dei & noster, qui sumus servi Christi ex omnibus præcordiis nostris: & Præses dixit afferte cacabum, & mittite in eo picem, ceram, stuppam, & adhibete ignem. Carnifices igitur succendentes cacabum, dixerunt ad Præsidem, Domine jube adduci eos, quos cruciare desideras, quia cacabus jam fervet ubique. Erat enim vox cacabi sicut vox a tonitrui & fervor ejus ascendebat cubitis quatuordecim. Misit ergo Præses, & vocavit viros illos quos Sanctus Cyricus suscitavit a mortuis, ut viderent tormentum illud immanissimum, & pertimescentes abnegarent Christum. Qui venientes exspectabant cum patientia tormenta sanctorum Martyrum, qui mittendi erant in cacabum ferventissimum. [matrem ejus aspectu vacillantem roborat,]

[18] Julitta autem videns ferventem cacabum expavit, volens abnegare thesaurum, quem habebat repositum. Ne tam grande pateretur tormentum. Quod intelligens filius ejus Cyricus, confortabat eam in fide, & dixit: Domina mater, confortare in Domino, & non timeas tormentum mortis hujus, quia cito tibi aderit corona quam exspectas a Deo. Memor esto quomodo creator omnium & liberator Dominus omnipotens, tres pueros de camino ignis eripuit: nam ita poterit nos de cacabo hoc liberare. Si ergo fugere vis tormenta, quæ sunt in terra, cave ne incidas forsitan in illud tormentum quod æternum est, & quod nullus subterfugere potest, nisi qui hic pro Christo tentatus & probatus, [oratque pro ea.] fidelis in omnibus invenitur. Noli, mater, titubare in fide Domini nostri Iesu Christi: ipse enim præsto est omnibus qui pro nomine ejus affliguntur, & non permittit eos tentari & pati supra id quod possunt ferre, quia fidelis est & verax in omnibus promissionibus suis. Ipse liberavit Susannam de falso crimine, & Danielem de lacu leonum. Ipse nunc in præsenti adest, adjuvare & liberare animas nostras de immanitate tormenti hujus: quod si voluerit Dominus accipere animas nostras b magano isto, sustinebimus patienter, securi quod ad æternam vitam quantocius sine diffidentia veniemus.

[19] [quæ animo resumpto,] Hæc & his similia dicens beatus puer, levavit manus suas, & dixit; Domine Iesu Christe, qui misereris omnium te invocantium & confitentium tibi; miserere matri meæ & revoca mentem ejus ad soliditatem fidei & amoris tui. Quod si oblitus es ejus, & laboris ac devotionis illius, dele etiam me de libro quem scripsisti. Domine Dominus omnipotens, respice eam, & ne perire patiaris; ne dicant qui te oderunt, Ubi nunc est Dominus eorum, qui fecit mirabilia magna per eos: quod si invocassent Deos nostros, utique liberassent eos. Deus enim eorum deseruit eos, & in necessitate fugit ab eis, qui eos adjuvare non potuit. Sed tu, Domine, propitius tende manus, ut non dominetur diabolus in nobis, & dicat, Prævalui adversus eos. Da ergo Domine spiritum intelligentiæ & Sapientiæ ancillæ tuæ matri meæ. Orante autem sancto puero, venit super eam Spiritus sanctus, & diabolus recessit ab ea. [ipsamet filium invitat ad cacabum:] Confortata igitur B. Julitta in Domino, ait filio suo Cyrico: Gratias ago tibi, fili, quia orationibus tuis confortavit me Spiritus sanctus in fide Domini mei Iesu Christi. Veni jam nunc, fili, eamus cum fiducia & securitate ad repositum nobis agonem, & suscipiamus coronam justitiæ, quam repromisit Deus diligentibus se: ego enim non amplius timeo tormenta, quæ inferuntur nobis; non expavesco cacabum bullientem, quoniam qui absconsus erat in me longe recessit a me. Sic Deo favente, respicio cacabum non jam fervorem, sed refrigerium nobis præstantem; sicut ros qui de cœlo descendit, & sicut suavissimus odor qui de paradiso venit.

[20] Hæc dicens B Julitta, ingressa sponte in cacabum cum filio, benedixit Deum, & non est contristata ab igne, [hic illum cum ea ingressus,] neque læsa. Sanctus autem Cyricus orabat cum lacrymis, dicens: Domine Jesu Christe qui inter tres pueros in camino ignis ardentis apparuisti; Esto hic nobiscum, & defende nos ubique, sicut defendisti illos. Peracta vero oratione, tollens de cacabo aquam, aspersit supra præfatos viros, quos a mortuis suscitaverat, qui & astabant, & dixit: fiat vobis hæc aqua in baptismum pœnitentiæ in vitam æternam. [baptizat inde mille resuscitatos,] Videns hoc Præses, indignatus est, & dixit: Etiam in igne maleficia ejus prævalent, ita ut aspersi nihil doleant. S. Cyricus dixit: Hoc maleficium non est, sed virtus & omnipotentia Dei. Intingens autem S. Cyricus tres digitos suos in cacabum, perfudit brachium Præsidis: & statim ustulavit brachium Præsidis, & totum corpus ejus ardere cœpit, & nihil ex eo nisi ossa remansit. [Præsidem vero adurit,] Tunc Præses, compulsus hoc tormento, clamavit & dixit: sancte Dei, adjuva me: nunc enim vere cognovi, quia verum Deum habes adjutorem & defensorem: solum hoc superest, ut si sanaveris me, statim credam in te. Cui S. Cyricus dixit; Scio quia credere non habes, in quo nulla voluntas religionis est: sed propter eos qui per virtutem Domini mei Jesu Christi credituri sunt in eum, [ac rursum sanat.] ecce nunc sano te. Et oravit ad Dominum, & dixit; Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, sana corpus Præsidis; non propter eum, sed propter illos qui tua virtute commoniti credere habent in te.

[21] Cumque sanatus fuisset Præses, cepit clamare dicens. Gratias ago diis meis, qui sanaverunt corpus meum. Sanctus vero Cyricus dixit: Maledicte & insensate fili Diaboli, quare prius dæmones non invocasti cum arderes? & modo, postquam a Deo meo sanatus es, quare dæmones honoras? nemo enim potest duobus Dominis servire: aut unum odiet & alterum diliget; aut uni adhærebit & alterum contemnet: sic & tu non poteris uno ore invocare Dominum & Diabolum. [Is ad nova tormenta procedens frustra,] Tu facis sicut Judæi qui derelinquentes Deum, dola adoraverunt. Dicit ei impiissimus Præses: Ego Deos laudo, per quos liberatus sum de magicis artibus tuis. Fuit autem forte tunc Præses in loco quodam, ubi invenit grande saxum, quod vix septuaginta viri movere poterant: quod statim, diabolica cogitatione raptus, jussit sculpi, & sanctos martyres imponi usque ad vertices eorum: ut cum perfunderentur plumbo & ære ferventi, saxum præ nimia soliditate non rumperetur. Cumque per medium fervoris traherentur, ut membratim consumi potuissent, Angelus Domini veniens de cœlo liberavit eos, saxo penitus disrupto, & ignis fervore consumpto.

[22] Videns c hoc Præses indignatus est, & dixit, Nisi istos interfecero gladio, [tandem capite plecti jubet sanctos:] non possum eos perdere ullis tormentis. Hæc dicens dedit sententiam de eis ut capite plecterentur. Veniens autem S. Cyricus cum matre sua ad locum ubi decollandi erant, oravit cum lacrymis, ut Deus omnipotens mitteret Angelos suos, ad suscipiendas animas eorum. Descendit itaque Salvator cum Angelis suis ad orationem infantis, & stabant circa illos. [quibus ad locum supplicii ductis:] Sanctus itaque Cyricus, videns Salvatorem Cum Angelorum multitudine venientem ad se, prostrauit se in orationem, & oravit ad Dominum, & dixit: Domine Deus meus Jesu Christe, fili Dei vivi, quod oro te præsta mihi; aut si non exaudieris me, dele me de libro quem scripsisti. Respondit Salvator & dixit: Pete quod vis, & dabo tibi. Domine ait, oro, [orat Cyricus pro se culturis aut invocaturis:] ut quicumque in nomine meo quidquam petierint, impetrent pro necessitatibus misericordiæ tuæ dona, & consolationem vitæ. Da eis, Domine mercedem qui me in hac vita honorificaverint de sua substantia, vel a fructu terræ ipsorum; benedicas vinum, & oleum atque frumentum ipsorum multiplices & omnem substantiam dilates: Quicumque coluerit vel scribi fecerit passionem meam, vitæ æternæ recipiat mercedem. In locum autem ubi fuerit tabernaculum martyrii, non veniat grando neque mortalitas hominum, nec fames nec sterilitas, & dæmonum incursus: qui coluerit vel invocaverit memoriam nominis mei, da eis mercedem bonam, & si habuerint peccata, & ex toto corde pœnituerint, absolvantur.

[23] Completa autem oratione, ait Salvator: Fili, omnia quæ petisti dabuntur tibi. Sanctus es, qui in hora passionis tuæ omnium hominum necessitatibus condoluisti. Veni, dilecte mi, percipe coronam quam præparavi tibi in regno Patris mei. hora autem erat noctis quasi Sexta; & fuit lux maxima supra illos, quam non alius vidit nisi hi qui per eos crediderant, [& mortem subit 13 Iunii.] quorum maxima multitudo ibi aderat. Complevit itaque sanctus Cyricus martyrium suum, una cum matre sua Julitta, nocte media: & decollatus, coronatus est de manu Salvatoris die Iduum Junii; & ab Angelis ad requiem vitæ æternæ perlatus est. Altera die, congregavit impius Præses multitudinem militum, jussitque corpora membratim dispergi, ne a Christianis raperentur. Angelus vero Domini custodiebat corpora eorum. Passi sunt etiam cum beato puero & matre ejus homines qui, ut præfati sumus, [cum aliis plus quam 1000.] per ejus orationem a mortuis resuscitati sunt, numero plus quam mille, qui a Christo palmam vitæ æternæ, sub eodem tempore & ab eodem impio judice decollati, perceperunt.

[24] Pro nobis igitur, qui ejus memoriam colimus oret beatus Cyricus, pius puer & gloriosus martyr; [Invocatur ab Auctore] & semper stet ad dextram Domini, jugi supplicatione interpellans pronobis Dominum omnipotentem, ut & nos ad requiem vitæ æternæ pervenire mereamur; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Huic ineptissimæ hyperbolæ similis est illa, qua supra num. 6 clavi igniti dicuntur facti frigidi, sicut crystallus nivis. Sed & hæc & reliqua Capitis hujus transilit Hucbaldus, usque ad num. 22; solumque dicit quod sancti; posteaquam passionibus suis & Cruciatibus frequenter glorificaverunt Deum, dum de vinculis ad tribunalia, de tribunali revocantur ad vincula; inter horrifica & exquisitissima tormentorum genera, vicissim sibi succedentia, cum pretiosa Christi Martyrum membra variis distenderentur cruciatibus, consolatione semper cælesti a cunctis cruebantur tribulationibus:

b Maganum, medio ævo idem quod Machina Istud autem sæpius recurrere in Passione S. Lupercii notat Cangius in Glossario. Ego alibi idem legisse aliquoties memini. S. Lupercium vero hic eo libentius nominavi; quid ejus nec nomen quidem, nedum dies vel passio nobis innotuerint; nec interrogari jam mortuus possit eruditissimus amicus. Beneficium nobis contulerit, quiscumque latentem thesaurum indicaverit.

c Hic ad dimissam narrationem redit Hucbaldus, & cum Hucbaldo Philippus, quasi Hucbaldi scriptum nitidiori solum stylo transferens. Quæ autem illi omiserunt, non est opus prolixiori censura sigillatim persequi, cum ea retulisse censurasse sit ut tam manifesta tamque inconcinna ubique apparet fingendi protervia.

TRANSLATIO S. CYRICI
Ad Elnonense S. Amandi monasterium Auctore Philippo Abbate Bonæ spei Ordinis Præmonstratensis in Hannonia.
Ex Operibus editis & duplici Ms.

Julitta Vidua Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)
Quiricus filius Martyr, Tarsi in Cilicia (S.)

BHL Number: 1813

[1] Laudemus viros gloriosos & patres nostros in generatione sua, quibus multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua. [Ex Abbatia Elnonensi,] Olim in loco Elnonensis monasterii, ubi sanctus Amandus corpore quiescit, divitiæ salutis, hoc est, sapientia & scientia affatim exuberaverunt: atque odorem suum quaqua versum diffuderunt: ita ut inde multi haurirent, unde suis potum a porrigerent. Verum quia scientia inflat, caritas vero ædificat; per inflationem scientiæ, visa est sapiens caritas, & cara sapientia eo loci rarescere, sicut in consequentibus erit videre. Denique inibi vigebat studio quisquam sapiens, nomine b Milo; qui sub alis scholarum nepotem suum fovebat Hucbaldum, [Milonis nepos Hucbaldus] liberalium artium emolumento. Assecla nempe, ut ingenii sui caperet experimentum, composuit de S. Andrea modulamen. Antiphonarum: sed & quarundam Laudum, habentium, Quæ vere pia laus, initium. Quod ubi didascalus vix tandem agnovit, graviter tulit, atque ei scholarum aditum denegavit; conquerens cum velle, super se nomen usurpare Philosophi. Et quia locus tunc temporis carebat c Abbate: accedens ad Priorem, nimiæ discipulum infamat arrogantiæ ac protestatusque est, se & illum, nequaquam posse in eodem habitaculo degere. Ille accersens Hucbaldum, rogavit majori cedere, donec mitigata ejus animositate, [Nivernas discedit;] quæ tunc recens fervebat, ad locum repedaret proprium cum pace. Cujus acquiescens consilio urbem expetiit Nivernensem: quam quidam fundaverat d Nivo.

[2] Ubi cum moraretur cum Episcopo e, ita ejus hæsit contubernio, ut comes ipsius fieret in omni negotio. Nam idem Pontifex eum sic accivit familiarem, ut suam ei crederet supellectilem. Et quia Antistes educendæ pubertatis incrementum acceperat Rhemis; jussit eum modulatorem fieri, super historia f B. Ciliniæ S. Remigii matris. Habebat autem sæpedictus Pontifex secum, inter sacrata ministeria; corpus S. Cyrici, [ubi jussus scribere de Sancta Cilinia,] parvi infantis & magni Martyris. Accidit vero ut fatigaretur Præsul acri dolore corporis, ac mortis periculum sibi sentiret adesse. Tunc advocans Hucbaldum, hoc famine aloquitur amicum: Gravissimæ invaletudinis intantum afficior tædio, ut intelligam me posse nullius medelæ juvari adminiculo, neque levari remedio. Quo circa, Frater amantissime, quia meis usibus hactenus te devote novi deservisse, nolo nunc ingratum dimittere. Quia ergo mea omnia in tua sunt notitia, pande quid habeam, unde tibi fieri valeat recompensatio digna. Quod audiens Hucbaldus, respondit Episcopo; jam hilarior factus: Unum est, Domine Pater, in tua possessione, quod si mihi contingat habere, magnipendam devotionem servitutis meæ. Quantitatem auri vel argenti minime quæro, aut ceterorum hujusmodi: sed tantum corpus S. Cyrici. [S. Cyrici corpus, sibi ab Episcopo petit:] Hoc audito Episcopus vultu subtristi respondit Hucbaldo: Excedit quidem modum tua petitio; tamen ne videar velle fraudare te promisso, discede quantocius arrepto Corpore sancto. Tum ille asportans clam Martyris ossa, in sitarciis suis reposuit, [eoque connivente aufert;] fideli furto sagacem adiungens industriam; scilicet ut tam mundus thesaurus, inter immunda minime quereretur vasa.

[3] Interim Clerici & famuli, diversis negotiis occupati, postquam didicerunt Hucbaldum abscessisse, cœperunt mutuo loqui, ne quod detrimentum reliquerit post se: quippe cui cura rei familiaris credita fuerat a Pontifice. Tandem illo jam longius progrediente ab urbe, confabulantes ad locum pervenerunt, ubi Martyris corpus conservari arbitrabantur. Quo non invento, animaduerterunt, se subdole præventos familiari damno. Quid multis morer? Illo fugam accelerante, isti fugientem prosequi maturavere. Respiciens autem Hucbaldus, ubi se circumventum ab hostibus vidit, silvam contra se positam penetrans, ab equo descendit; genua flexit, orationem fudit, votum etiam vovit: quod si se perferri sanctus Martyr, Christo auxiliante, permitteret ad cœnobium Elnonense; in medio templi atrio locatus, singulariter veneraretur a plebe. Moxque conscendens equum: juxta velle suum, cito saltum transmeat ipsum. Illi vero, ut nec vestigia ejus reperire potuerint, per silvam errantes, redierunt, eum alio iter habere conijcientes.

[4] At ille, gavisus se cum thesauro illo cælesti evasisse, [Elnonenses miraculo moniti,] pergebat, ad monasterium usque properans Elnonense. Igitur nocte quæ diem præcedebat, quando ingressurus esset S. Amandi oratorium: apparuit ipse S. Amandus cuidam Monacho clinico in domo infirmorum, cui paralysis dissolverat compages membrorum: & digito tangens ejus vitalia pectoris, Surge ait, incolumis: atque hoc signo commone Fratres, ut præparent se ad obviandum Hucbaldo cum crucibus & cereis, afferenti corpus S. Cyrici Martyris. Qui parens jubentis mandato, interfuit processioni, haud sine stupore cernentium præmaximo. Tum vero Hucbaldus, sui memor voti, accelerans artifices lignorum, fecit in media templi testudine congruum pro posse habitaculum construi, quo locarentur sancti ossa. Quod cum omni factum est velocitate, ac eo sanctæ positæ sunt Reliquiæ. Quare ædificatum est ibi altare; coram quo incubans crebro Hucbaldus, devotis interpellabat Martyrem precibus: unde contigit ei quoddam præsagium, [illud pie excipiunt:] quod nequaquam silentio duximus comprimendum.

[5] Cujusdam denique noctis conticinio, quiescente ipso cum Fratribus, adest in visu ei S. Cyricus, [ipse brevi se moriturum intelligit;] a quo tali alloquio perterrefactus: Noveris vitæ tuæ cursum in brevi terminandum; scilicet hoc anno, die quinto post passionis meæ triumphum. Quære ergo aliquem de cælestis curiæ Primatibus, qui tibi existat apud Judicem districtum causidicus. Statim Hucbaldus somno excitus, minime adhibuit fidem visioni; nisi rem a Deo disquireret prostratus sancto Martyri. Nam veniens ad ecclesiam, ante altare ejus solito stratus humi, devoto supplicavit affectu, [subeturque S. Petri Officium componere,] quatenus utrum esset vera visio an phantasmatis illusio, certus redderetur, ipsius interventu. Cumque orare attentius, surrepsit ei somnus: & ecce Sanctum sibi astare intuetur oculis intellectualibus, atque iterare quæ dixerat verbis amicabilibus: Ne ambigas, inquit, super iis quæ dixi: sed quia te hactenus in multorum memoria Sanctorum exercuisti, jam antequam ista vita decedas, satage in ecclesia per te plus solito fieri commemorationem cælestis Clavigeri. Ad hæc ille expergefactus sustinuit, donec Fratrum fieret conventus: & tunc cum satisfactione, quæ viderat, quæque audierat, notificavit omnibus.

[6] Licet vero quodam afficeretur tædio animi, quippe qui crederet sibi diem extremum imminere, [eoque facto obit anno 930,] conditione communi; de historia S. Petri cœpit ut ægrotus ab infirmitate modulari: In plateis, dicens ponebantur infirmi. Cui cum proximus foret dies, quo didicerat hinc migraturum se: cœpit languentibus membris, viribus corporis deficere. Perveniens quoque, ut ita dixerim usque ad portas mortis, accepit Viaticum Dominici corporis & sacræ Unctionis: atque nonaginta circiter annorum, anno Domini nongentesimo trigesimo, die Dominico, duodecimo g Calendas Iulii diem obiit: quemadmodum audierat in somnis. Fratres autem, cernentes visionem præfatam nullatenus cassari; sed, veluti auribus hauserant, consequenter ratam fieri; quicumque mente titubaverant antehac de præsentia Sancti, ducti pœnitentia ipsi & omnes alii extulerunt se in laudes Dei. Verum quia deerat ipsis, unde decorarent mausolæum tanti Martyris, tabescebant utique animis.

[7] Processu vero temporis, successoribus eorum sic adminiculata est super hoc clementia Salvatoris. Matrona nobilis ac præpotens, Susanna videlicet h Regina, locum adiens orandi gratia: cernens minus condignam habere thecam tanti Martyris ossa; [S. Cyrici feretrum fabricatur.] cœpit cogitationibus fluctuare intra suorum internorum secreta, quo pacto corrigere valeret, quæ circa ipsum erant eatenus neglecta. Tandem igitur animo roborata, non distulit admovere artificum, nec non & cæmentariorum molimina: dedit quoque Monachis auri & argenti plurima, demandans fieri opere anaglypho, feretrum tabulamque coram altari, ac desuper ipsius passionis gesta: sed & in circuitu decenter distingui, pario lapide ac nigro, ædiculæ speciosæ amœna: quod affabre industria insistentes sagaci, mirifice manciparunt effectui. Hoc autem opus, omni dignum admiratione, perseveravit usque ad concremationem ecclesiæ. Non ergo pigeat, Fratres frequentare memoriam ipsius i, ad quos sponte sua tantus perlatus est thesaurus: quoniam ut ante nos dictum est, laus quæ de membris dicitur, ad caput referri non dubitatur. Ita demum præsenti illius suffragio liberabuntur veneratores ejus ab omni malo, largiente rege superno: qui vires ad toleranda tormentorum acerba suppleverat ipsi tenello, atque facundiam suggesserat infantulo, quo intercedente liberet nos quæsumus ab omni hoste, qui cum Spiritu sancto regnat Deus, in Patris majestate. Amen.

ANNOTATA D. P.

a

Hinc illud in Monasteriologia Ms. Prioris Aquicinctini tom. 8 parte 1 fol. 218, doctrinæ Elnonem concurritur ergo. Undique

      Mittis eo geminos Rex quoque Calve tuos:
Quos vera posternit mors primo in flore, Pipinus
      Unus erat dictus, Drogo sed alter erat.

Ibidem eorum hoc extat Epitaphium.

Quisque videns nostras solerti corde figuras,
      Aspice quam subito deficit orbis honor.
Rege sati sumus, nomen qui nomine duxit
      De Magni Magnus, de Caroli Carolus.
Non licuit totum vitæ complectier annum,
      Sed rapuit nostras debita mors animas.
Si genitor nostram dignaris visere tumbam;
      Rex, nostros obitus ne doleas, petimus.
Terris sublati, placida regione recepti,
      Cum Sanctis requie perpetuo fruimur.
Vos nostri memores felices este parentes:
      Hoc Pipinus ego posco, simulque Drogo.

Ubi, si recte intelligam, eos infantes, necdum anniculos obiisse; non fuerunt eo missi disciplinæ causa, cujus necdum capaces erant, sed educationis: idque eo verisimilius, quia eorum Frater Carlomannus titulum Abbatis Elnonensis gerebat, post Alfridum Abbatem XXIII, inde translatum ad quemdam Episcopatum. Sed cujus Sedis? Id se rare fatentur Elnonenses. Ratio temporum mihi suadet, Ultrajectinum Archiepiscopum factum, qui ab anno 838 ad 845 sedit: adde quod alias nomen Alfridi nusquam inter: Episcopos occurrat.

b

De hoc Milone ejusque scriptis, pluribus egit Henschenius, ante Acta S. Amandi 6 Febr. num. 125 & seqq. Hic, ex Monasteriologia jam dicta, Epitaphium ejus accipe.

Milo, Poëta, Sophus, cubat hoc sub marmore clausus;
Carmine dulcisono qui librum sobrietatis
Edidit, & Sanctum pulchre depinxit Amandum,
Floribus exornans, metro prosaque venustans
Tanti Pontificis palmam, caput, atque coronam.

Dicitur obiisse anno 871.

c

Qui scilicet præsens regeret: nam Alfridus quidem ad Archiepiscopatum promotus erat: Carlomannus vero, cujus tempore potius res acta videtur, vixit quidem usque ad an. 873 vel ut alii 886: sed idemtidem patri rebellans & inquietus, nusquam minus erat quam in sua Abbatia; ubi tamen sepulturam obtinuit, Epternaco translatus ab Hucbaldo præfato: quemadmodum intelligitur ex his quæ ibidem de utroque leguntur versibus.

Auspice cœnobiis patre Carlomannus adauctus.
      Pluribus, ad Scarpi jus quoque dixit aquas:
Plurima qui claustris, patrio indulgente favore,
      Munera largitur, Cæsare digna patre.
Exhaustus bello genitor, quæ vertere sævi
      Martis in expensas, dum repetita parat:
Filius obsistit: fera suscitat arma parenti,
      Hostibus & patriis additur ille comes.
Devictus bello capitur; victumque teneri
      Sylvanectensi Cæsar in urbe jubet,
Candenti & gemino mulctatum lumine ferro
      Privari radiis, lucide Phœbe, tuis.
Tempore propitio quo Hucbaldus Apolline Calvus
      Elnoni illatum composuitque loco.
Hic aliquando sacram somno correptus ad aram,
      Edidicit tempus funeris ipse sui.
Busta tenet, patrui tumulo conjuncta Milonis,
      Qua sacra colitur claviger æde Petrus.

Hinc etiam istud utrique commune:

Philosophi simul hic pausant celebresque Magistri,
Ecclesiæ nostræ flores, per secula clari:
Alter discipulus fuerat, didascalus alter.

Quæ alibi non facile reperienda hic congerere placuit occasione Hucbaldi.

d Fabulam sapit hic Nivo: magis placet a Nivori fluvio nominatum Nivernum dicere, alias etiam Nividunum.

e Uti difficile est ex male notatis in ecgrapho nostro zyfris certo scire annum translationis, ita & nomen Episcopi: nam folio quidem 219 legitur Translatio S. Cyrici & Julittæ in ecclesiam nostram, per eumdem Hucbaldum facta est ab Ecclesia Nivernensi anno 800; ubi necessario adhibenda correctio, nulla autem placet magis quam 860, ut vivente adhuc patruoElnonem Hucbaldus reverterit; & sic notaretur Episcopatus Hermanni, ab anno 849 usque ad 862 ex publicis monumentis notus. Ast fol. 220 librarius noster ita scripsit: Transfertur S. Cyrici corpus a Nivernis Elnonem 830: sed manifestum id quoque esse mendum, probat, quod mox additur Obiit Hucbald. an. 930: & hoc mox infra confirmat Philippus.

f S. Cilinia colitur solum in Archimonasterio filii 21 Oct. ubi Reliquiæ ejus auro inclusæ. Ejus Vitam pulchro carmine celebravisse dicitur Hucbaldus, apud Marlotum hist. Rem. lib. 4 cap. 4. Id si adhuc extet, optamus nancissi. Interim non invenimus, quo fundamento idem Marlotus dicat, quod Hucbaldus Nivernis Remos venerit, ibique Philosophiam cum fama sui nominis est professus, in restitutis sub Fulcone Archiepiscopo scholis. Primo apud Bertinianos Monachum fuisse quod idem ait; facile crediderim, cum Elnone advenam fuisse ex dictis appareat.

g Conveniunt characteres, quia annus 930 habuit litteram Dominic. C.

h

Chronicon Amandinum, ubi de Werico Abbate XXXI: Eo tempore Susanna Regina manens ante cœnobium nostrum, in palatio Regum Franciæ, Mauritaniam, Castellum Bricillum, & Felinas cum appendiciis tenuit; sicque de jure S. Amandi in manum Comitis Flandriæ transiit. Obiit autem Susanna Regina anno 1004, quæ in auro & argento mirifice exornavit feretrum S. Cyrici. Quod: Chronologus Amandinus hisce versibus illustravit

Illius (Werici) illustrat variis virtutibus ævum,
      Regalis consors clara Susanna thori.
Orba viro, sedi sibi tecta locavit Amandi
      Proxima, ducta sacri religione loci:
Quem variis cumulat donis, monumentaque profert
      Sinceræ mentis religiosa suæ.
Excultam Pario tabulam tibi, Cyrice saxo,
      Martyrii pœnam quæ seriemque refert.

Additur in Margine fuisse Roberti Regis Francorum uxor sed hic, dimissa quam contra fas duxerat Bertha, an. 999 sumpsit Constantiam, ComitisArelatensis filiam, cum eaque vixit quoad obiit an. 1031: intelligenda igitur, Arnulfi Junioris Flandriæ comitis uxor, quæ ei Balduinum Barbatum peperit, & mortuo sub an. 988 super vixit; Regina dicta, quia erat filia Berengarii Regis Italiæ, juxta Vredium, in Genealogia Comitum Flandriæ.

i

Lambertus, qui & Fulcardus, Abbas eligitur an. 1065. Sui regiminis anno secundo, incendio vastatur ecclesia nostra cum ædificiis tertio Idus Febr. Sabbato die, adeoque an. 1067 habente litt. Dom. A: quæ ecclesia auro & argento varioque decore tabularum Pario marmore interius decenter ornata, exterius plumbeis tabulis tecta, dum vastissimo undique flagraret incendio, campanæ numero sedecim nullo impellente simul insonuerunt: donec fundendo in pulverem redactæ sunt: cum quo omne claustrum, etiam SS. Petri & Pauli & S. Andreæ ecclesia, a S. Amando constructæ, combustæ sunt. Vide Miracula S. Amandi, hac occasione per Franciam circumlati, a Gilleberto Monacho descripta cap. 1. Ab hoc eam cladem prolixiori Carmine descriptam fuisse Amandinus Poëta testatur rem ipsam sic explicans.

Imperio succedit amans Fulcardus honesti,
      Humida qui mœstis fletibus ora gerit;
Ob sacras rapidis violatas ignibus ædes,
      Ustaque fortuita claustra domumque face.
Contigit hic quædam memori res digna relatu,
      Carminis officio nec reticenda mei.
Cum turrim horrendo grassatrix turbine flamma
      Corriperet, templi depopulata decus;
Nullius acta manu, nec sævis excita ventis
      Æra, simul solo personuere loco.
Nec fecere modum mœsto clangore crepandi,
      Excidii sortem plangere visa sui;
In tenuem donec liquefacta abjere favillam,
      Non intermissis igne furente modis.
Susceptam querulo Guilbertus carmine cladem,
      Concelebrat, mœstis prosequiturque modis.

Quod opus videtur intercidisse.

DE SANCTIS CYRIACO, VALERIA, MARCIA, DIOGENE, ET MICA
MARTYRIBUS IN AFRICA
Ex Martyrologio Hieronymiano & aliis antiquis.

[Commentarius]

Cyriacus, Martyr in Africa (S.)
Valeria, Martyr in Africa (S.)
Marcia, Martyr in Africa (S.)
Diogenes, Martyr in Africa (S.)
Mica, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa diem XI, ab his Sanctis auspicantur: de quibus in vetustissimo Epternacensi ista leguntur, XVI Kalendas Julii. In Africa, Cyriaci, Valeriæ, Marciæ, Diogenis, Micæ At, primo omisso, reliqui in aliis tribus apographis Lucensi, Corbejensi, & Blumiano hoc ordine proponuntur: In Africa Diogenis, Micæ, Valeriæ, Marciæ. In Ms. Barberino tres ita referuntur: In Africa natalis SS. Diogenis, Valeriæ, Marciæ, Ms. Aquisgranense ita habet: In Africa Quirici, Valeriæ, Marciæ, Diogenis. Mss. Richenoviense & Rhinoviense: In Africa Quiriaci, Valeriæ. Ms. Ado monasterii S. Laurentii apud Leodium & Ms. Florarium. In Africa natale SS. Diogenis & Valeriæ. Solius Diogenis memoria celebratur in Mss. Florentinis Magni Ducis & Senatoris Strozzii, item in Mss. Augustano S. Udalrici, Bruxellensi S. Gudilæ, Parisiensi Labbei, Gellonensi S. Guilielmi de Diserto, atque alio S. Galli in Helvetia.

DE SANCTIS SATURNINO ET CENDENO
MARTYRIBUS MESSANÆ IN SICILIA
Ex iisdem antiquioribus Martyrologiis.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr, Messanæ in Sicilia (S.)
Cendenus, Martyr, Messanæ in Sicilia(S.)

G. H.

Hoc par Martyrum secundo loco celebratur in præcitatis quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in vetustissimo Epternacensi his verbis: In Sicilia civitate Misana, Saturnini, Cendini. In apographis Lucensi & Blumiano. In Sicilia, Saturnini, Cendeni. In Corbeiensi Parisijs excuso: In Sicilia civitate, Saturnini, Cendei. At Ms. Richenoviense in Suevia ita habet, Sicilia civitate Misena, Saturnini, Cendeni. In Ms. Rhinoviensi omittitur Cendenus, at reliqua cum præcedenti conveniunt. Palæstra vero omissa, memoria Saturnini habetur in Mss. Florentinis Magni Ducis & Senatoris Strozzii. Item in Mss. Aquisgranensi, Augustano Gellonensi & Parisiensi.

DE SANCTIS VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS ACTINEA ET GRÆCINIANA
VOLATERRÆ IN HETRURIA

SUB DIOCLET. EX MAX.

COMMENTARIUS HISTORICUS
De earum cultu, Reliquiarumque inventione, translationibus, & inspectionibus variis.

Actinæa, Virgo & Martyr Volaterræ in Hetruria (S.)
Græciniana, Virgo & Martyr Volaterræ in Hetruria(S.)

G. H.

Egimus die V Iunii de SS. Iusto & Clemente, Patronis urbis Volaterranæ, & initium duximus a Commentario nobis ab ipsis Volaterranis de Sanctis hisce submisso: ex quo nunc pergimus memoriam & cultum prætitulatarum harum Sanctarum illustrare incipientes ab inventione, [Acta es Commentario submisso.] conjuncta cum inventione dicti S. Clementis: quæ refertur hoc modo.

[2] Anno MCXL, corpus S. Clementis Monachi Camaldulenses monasterii SS. Iusti & Clementis requirentes, in antiquo ejus tumulo invenerunt. Sed altius terram effodientes, prope murum repererunt lapidem, [Anno 1140] in quo insculptæ litteræ legebantur SS. Actineam & Græcinianam esse in eodem loco sepultas. Nomina tantum legi potuerunt: [repertis casu nominibus,] reliqua vero inscriptionis elementa, tempore & uligine corrosa, quamvis ad earum indaginem quisque lumen acuminis intendisset nulli tamen propter absumptos litterarum apices legere datum est. Imo minus potuit haberi certa cognitio ipsius loci, [per revelationem reperiuntur & corpora;] in quo Sanctarum corpora condita jacerent, Monachi, ergo cum ibi multos dies frustra laborando requisissent; Deus quemdam Vulterranum, vita integrum & multa devotione virum, in somnis admonuit de ipso loco, ubi Sanctarum Reliquiæ delitebant: in quo cum sub muro Boream versus terram effoderent, unum corpus ab altero non longe cum lamina plumbea, in qua hæc erat insculpta inscriptio, invenerunt. Hæ duæ feminæ, Actinea et Greciniana, Temporibus diocletiani et Maximiani sunt passæ.

[3] Quidam a dæmone obsessus, cum ad Sanctarum Reliquias divina id operante virtute, invitus traheretur; [& dæmon genus martyrii indicat.] a se prætoris, satellitum, atque carnificum animos in Virgines, quæ semper constantissimæ fuerunt, irritatos fuisse, palam confessus est: & alteram, diversos post cruciatus, abscisso capite, ad Martyrii palmam evolasse; alteram plurimis jaculi transfixam ictibus, ad duplex Virginitatis & passionis præmium pervenisse aperuit. Quod monachi in Sanctorum corporibus subtilius: rimantes incisionem in Actineæ cervicibus, trajectionem vero jaculi in Græcinianæ ossibus: invenerunt hujus rei fama celeriter divulgata, Adimarus Episcopus, [translata feruntur illa 16. Iunii] cum Clero, Magistratibus & Vultterrano populo, a Divi Justi Ecclesia in S. Salvatoris Abbatiæ S. Justi templum, solemni processione Sanctarum Reliquias, transferendas curavit: quas XVI die Iunii, sub majori altari honorifice conditas, [quo coluntur] collocant. Quæ dies a Vulterranis, Innocentii secundi diplomate, festiva habetur, & solemni ritu in earum honorem officium celebratur. Quod totum refertur in prædictarum Sanctarum Lectionibus & hymno, quos ex Leonis X præcepto Vulterrana recitat Ecclesia & memoriales Abbatiæ libri, idem Dominus Augustinus Fortunius in S. Iusti Vita, omnesque alii recentiores testantur.

[4] Verumtamen ex ipsius urnæ S. Clementis inscriptione evidentissime constat, hos ultimos Auctores circa tempus erravisse. [tempore Innocentii II.] Quoniam si divi Clementis corpus fuit a Monachis inventum ibique repositum anno MCXX; Reliquiæ vero Sanctarum, in S. Clementis corpore perquirendo, fuerunt ab illis repertæ; igitur ipsæ quoque anno MCXL detecta fuerunt. Neque obstat diploma, quo Innocentius Papa earum festum mandavit celebrandum: quia cum revulsum sigilli plumbum deperiisset, nosci minime potest an fuerit Innocentius tertius: sed potius credendum est, hunc fuisse Innocentiū secundū, [non Tertii] qui anno MCXL sedebat… Ex quo satis apparet Raphaëlem Volateranum temporis certitudinem assecutum non fuisse, neque sub quo Innocentio forent harum Virginum Martyrum ossa reperta: forsan quia ipsum præfatæ urnæ inscriptio latuerat. Ergo corpora Sanctarum sub Innocentio secundo anno prædicto MCXI, non autem MCC nec MCXCI, ut plurimi asseruere, fuerunt inventa.

D. P.

[5] [recognita an. 1494 & 1600] Postea ab Abbate Iusto Bonvicinio, anno MCCCCXCII, item anno MDLXXII ab Abbate Philippo Franconio in præsentia Cleri & Magistratuum Vulterranorum, pariter ab Episcopo Luca Alamannio anno MDC, retecta & recognita fuerunt: cui agnitioni duo e publico civitatis Concilio deputati interfuerunt, prout in publicis Diariis sibi visis lectisque constare profitetur mox nominandus Notarius: qui novissimæ recognitionis Actis inserit verba inscriptionis, tunc inventæ in marmore, quod manet insertum pavimento Chori a parte posteriori altaris majoris hoc tenore: Hic intra reservantur Reliquiæ SS. Actinæ & Græcinianæ, passæ in undecima persecutione, [sub inscriptione, quæ dicit ante inventionem latuisse ibi sanctas annos 384,] sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, & (ut creditur) sub Marcellino summo Pontifice. Latuerunt in ecclesia SS. Iusti & Clementis annis circiter 384, inventæ postmodum sub Innocentio Tertio, & translatæ fuerunt ad hanc S. Salvatoris ecclesiam, cum Stat. quotid. mem. artic. & hæc Samuel anno 1600 Hanc inscriptionem erroris Arguit Commentator non tantum in tempore inventionis, nominando Innocentium Tertium, pro secundo; sed etiam in asserendo, has Reliquias CCCLXXXIV annis in ecclesia SS. Iusti & Clementis latuisse; cum constet ab Imperio Diocletiani, ad annum MCXL, centum annos amplius quam DCCCXXXV fuisse decursos. Verum non videtur Commentator sensum inscriptionis assecutus. Non enim illa dicit simpliciter sacra corpora latuisse, sed latuisse in ecclesia SS. Iusti & Clementis: atqui hæc primum condita est seculo VI vel VII, cum Magni Constantini tempore forsitan elevatæ de terra essent aut certe condita super earum sepulcrum ecclesia propria de qua infra, [adeoque translatas illuc fuisse circa an. 186.] memoratæ ibidem adhuc quiescerent, quoad occasio vel necessitas venit earumdem illuc, ubi deinde anno MCXL, inventæ sunt, transferendarum. Cum autem sub Innocentio III inventas crediderit Samuel, id est post initium anni MCXCVIII quo ille est ordinatus; consequens solum fit, ex ipsius calculo, quod Translatio, a priori ad posteriorem in quo delituisse dicuntur locum, facta sit circa annum DCCCXVI plus minusve: quod & verosimillimum est, & Samueli potuit fuisse aliunde cognitum. Si autem, sicut Florentia, sic & Volaterr fuerunt a Totila destructæ uti expresse asserit Ioannes Villanius Hist. Florent. lib. 2 cap. 3, factum id scribens an. CCCCXL; concipere possumus, destructam quæ tunc erat Sanctarum ecclesiam, desolatam diutius iacuisse, & sub illius ruinis aliis CCCL annis delituisse Sanctas, priusquam ad SS. Iusti & Clementis ecclesiam transferrentur. Atque his omnibus consentit Æmilius Fei in Memoriis Volaterranis Mss. quas ad initium seculi XVII perductas, & elegantissimo charactere transcriptas jam pridem nuper Roma accepimus Italica lingua: ultra quæ nihil invenimus usque ad novissimam Sacrorum pignorum recognitionem.

[6] Facta est hæc ad prælaudati Commentarii instructionem sub die XVIII Ianuarii anni MDCXLVII sive ex nostro more a Kalendis Ianuarii annum auspicando, XLVIII atque hoc modo describitur. Cum D. Maffæus e Deputatis alter abbesset ab urbe, [Anno 1648 novam recognitionem per mittere rogatur Abbas;] cumque Domini Ecclesiastici diversis negotiis multiplicibusque causis forent impediti (ii scilicet, quos ex parte Civitatis & Cleri alibi deputatos nominavimus, ad omnium tota urbe Reliquiarum revisionem instituendam) ne tempus prolatando differretur in descriptione. Reliquiarum SS. Actiniæ & Græcinianæ Illustriss. DD. Priores per litteras, Reverendiss. P. D. Augustinum Cavallum Abbatiæ S. Iusti Abbatem efflagitaverunt, ut cum aliis ad earumdem Reliquiarum agnitionem & descriptionem conveniret. Qui cum Monachis vota Illustriss. Priorum secundavit: quod totum patet ex Instrumento ser-Hieronymi de Compagnis, [quo & Deputatis a civitate præsentibus,] civis & Notarii publici Vulterrani, sub die XIV præd. mensis Ianuarii: quod instrumentum ab eodem ser-Hieronymo Dominis Deputatis allatum mihique Notario infrascripto (Francisco qui Sebastiano Augustini de Contis) traditum, summatim continet; quod cum se ad præfatam Abbatiam contulissent Illustriss. Domini, D. Franciscus, qu. D. Equitis Ioannis Inghiramii, pro Religione S. Stephani Prior Burgi S. Sepulcri tunc modernus Præpositus Magistratus Illustrissomorum Dominorum Priorum populi & civitatis Vulterranæ, & Dominus Franciscus Leonorius, unus e numero dictorum Priorum. Et habito colloquio cum Reverendissimo Patre Abbate, unanimiter cum eo & cum pluribus Monachis prædictæ Abbatiæ in choro dictæ ecclesiæ devenerunt ad prædictæ agnitionis actum. Et inprimis inspectum fuit, in pavimento dicti chori, a parte posteriori altaris majoris, adesse in marmore sculptam inscriptionem, hujus tenoris: Hic intra reservantur. &c

G. H.

[7] Postea visum fuit in vacuo muro, a parte posterioris altaris majoris, in medio ipsius esse ostiolum, divisum in duas partes, ex ligno nucis cum clave, asservata penes prædictum Abbatem, clausum: quo ipsa clavi aperto visum fuit aliud ostiolum in medio parietis ipsius altaris, [in medio altaris invenitur arca] velo sericeo rubri coloris tantum coopertum, per quod est aditus in vacuum dicti altaris: in cujus medio in prospectu cratis ferreæ, existentis in pariete ipsius altaris Ecclesiam versus, visa & reperta fuit cassula ex ligno nucis instar sepulcri, cubitum unum cum dimidio longa, alta tres in quatuor cubiti partes vel circa, in parte anteriori deaurata. Qua cassula per dicta ostiola a monachis ex dicto altari extracta & posita supra tabulam in dicto choro ad hunc finem paratam, pluribus luminibus accensis, visa est in medio faciei hæc inscriptio. [cum inscriptione,] RELIQUIÆ SS. VV. ET MM. ACTINIÆ ET GRÆCINIANÆ, clausa erat arca duabus clavibus quarum altera ad Illustrissimam Communitatem Vulterranam & altera ad Reverendissimum Patrem Abbatem prout ipse asseruit spectat. Cassula aperta, visum fuit illam intro esse coopertam rubeo serico: quo sublato conspectum est arcam in duas partes esse divisam cum tabula lignea: & in unaquaque ex dictis partibus adesse magnam quantitatem ossium candidissimorum. Et in parte dextera in dicta tabula divisoria descriptum nomen S. ACTINIæ, [ineaque ossa S. Actiniæ] & ibidem inter ossa esse caput, in quo solum defuit pars latitudinis quatuor digitorum vel circa ex parte dextera, In alia vero parte cassulæ; ubi erat inscriptio & sunt ossa S. GRÆCINIANÆ, visæ fuerunt inter alia ossa nonnullæ partes capitis, atque omnia diligenter conservari. [& S. Græcinianæ.]

[8] Atque in sinistra parte dictæ cassulæ fuit reperta lamina plumbea, longa medio cubito vel infra, lata, vero quinque digitis vel circa. In altera vero parte ipsius laminæ hujusmodi inscripto erat incisa.

Hæc translatio Sanctarum Virginum Actniæ & Græcinianæ facta fuit MDLXXI regnante Pio V Pontif. Max. & Maximiliano Imperatore, [cum inscriptionibus, de anno 1571] tempore Domini Philippi de Jantonibus Abbatis dictæ Abbatiæ.

Et in altera ejusdem laminæ facie hæc inscriptio erat inscripta.

Die XXIX Aprilis MDC cum vetustate capsula, [& 1600,] in qua reconditæ erant inscriptæ Reliquæ consumpta esset; in hanc repositæ fuerunt per Ill.um ac R.m D. Lucam de Alamannis, Episcopum Volaterranum, tempore admodum Reverendi Domini Samuelis Rissalii Casentinensis, Abbatis.

Hæc omnia ex instrumento Hieronymi de Compagnis sunt accepta.

[9] Facta igitur earum Sanctarum recognitione fuit in dicta cassula reposita inscriptio in carta membrana hujus tenoris videlicet.

Ossa Sanctarum Virginum ac Martyrum Actiniæ & Græcinianæ Vulterianarum civium, [& alia facta est ipso an. 1140] quæ in persecutione Diocletiani & Maximiani ob fidem Christi altera capite ense abscisso, altera sagitta transfixa, passæ; sunt a fidelibus cum Lapideo & plumbeo monumento sepultæ: anno Domini MCXL in antiquissima SS. Justi & Clementis a monachis effossa & solemni pompa a Clero & a populo Vulterrano in hanc Ecclesiam translata; & sub hac majori ara collocata XVI Kalendas Julii ejusdem anni, Innocentio secundo summo Pontifice, qui ipsam translationis diem colendam veneradamque accolis demandavit. Demum a D. Justo Bonvicinio Patricio Vulterrano hujus monasterii Abbate anno MCCCCXCII reficiente, arca iterum decentius rursus hic recondita. Hoc anno MDCXLVII Reverendissim. D. Augustinus Cavallus Apuanus hujus cœnobii dignissimus Abbas hoc die XIV Januarii recognovit. Ex instrumento recepto per Hieronymum Compagnum civem ac Notarium publicum Vulterranum. Secundum stylum istic usitatum, nobis enim annum a Januario inchoantibus notandus erat (ut jam dixi) XLVIII. Dicta cassula postea clausa fuit, clavi, cum qua fuit aperta a dicto Illustrissimo Domino Priori Francisco, uti Præposito ante dicto, & arca reposita fuit subter dictum altare in suo solito loco, unde fuerat extracta: & ostiolum supradictum cum clave Patris Abbatis clausum.

[10] His peractis de mandato prædicti Reverendissimi Patris Abbatis fuerunt a Sacrario dictæ Ecclesiæ translata in chorum supra eadem tabula duo capita argentea, [Recognita deinde capita argentea cum Reliquiis,] cum pectore æreo deaurato, & cum corona simili super capitibus, cum quadam apertura ornata in medio pectoris, Crystallo, cooperta, per quam respicitur intus talis inscriptio aureatis litteris, nempe in una:

Reliquiæ hic conduntur capitis Actiniæ Virg. & Mart.

& in alia

Reliquiæ hic conduntur capitis Græcinianæ Virg. & Mart.

& in utriusque basi reperitur hæc inscriptio:

Hoc opus Domina Camilla de Cerchis Volaterrana, pietatis & devotionis causa fieri fecit anno Domini MDCVIII.

Et in parte posteriori ambarum basium fuit visum esse clausas cum duabus seris: quarum una clavis asservatur penes Illustrissimam Communitatem, & altera penes Reverendissimum Abbatem pro tempore. Quibus visis & consideratis capita fuerunt reposita in locum suum in dicta sacristia. Harum Sanctarum Virginum & Martyrum Reliquiæ, [deferuntur in supplicatione.] ingruente alicujus calamitatis vel necessitatis titulo, per urbem solenni lustratione aliquando solent magna devotione deferri.

[11] De harum Sanctarum vita nihil aliud compertum est, nisi quod pro Christi fide passæ fuerunt in Diocletiani & Maximiani persecutione anno Domini CCCIII, [Acta frustra nunc requiruntur;] quo ipso tempore in Hetruria persecutio grassabatur: in qua Actiniæ caput abscissum, Græcinianæ vero pectus jaculo transfixum. Rerum ab ipsis gestarum obscuritas ab edictis severissimis crudelium illorum Imperatorum dimanavit quando ecclesiæ solo æquatæ & scripturæ Christianorum igne absumptæ. Unde non tantum istarum Sanctarum memoriæ perierunt, sed quam plurimorum quoque Martyrum qui in hac urbe martyrium subeuntes fuerunt immaniter occisi. Hæc omnia ex Commentario Volaterrensium collegimus, & in hunc ordinem redegimus. [& solum habentur recentiores quædam memoriæ,] Habemus Officia propria Sanctorum Volaterrensium anno MDXIX excusa, in quibus ad hunc XVI Junii præscribuntur tres lectiones propriæ cum hymno. Item habemus Vitam & miracula SS. Justi & Clementis anno MDLXVIII typis edita, & ibidem capite 28 agitur de hisce Sanctis: sed quæ indigent aliqua correctione supra indicata & reliqua melius explicantur in jam prolato Commentario ubi tamen plusculum videtur tribui parvo cuidam libro, pariter ad instructionem Deputatorum allato.

D. P.

[12] Ibi inter res alias memoria dignas, erat earumdem Sanctarum Vita ab Equit-Æmilio Feo descripta; cujus scribentis manus, forma, [& vita per Æmilium Feum ornata circumstantiis,] character a Dominis Deputatis optime fuerant cognita; qui eo quod multæ lectionis & eruditionis vir fuit, multumque insudavit in memorias, scripturas, & tabularia hujus civitatis, magis abstrusa & abscondita indagando, dignus est cui plurimum credatur; tum quia vetustissima monumenta elicuit, tum quia ex antiquissimis Abbatiæ S. Iusti Breviariis Mss. & ex Raphaelis volaterrani litteris excerpsisse testatur. Equidem numquam crediderim magno judicio usum illum, aut fide digna documenta secutum, quando scripsit, Sanctas virgines natas fuisse ex antiqua familia Tavianellorum; [non satis verosimilibus] habitasse in ea parte civitatis, quæ hodie Florentiola dicitur, e regione arcis supra rupem positæ, in qua tunc Prætor ab Imperatoribus constitutus morabatur; a ministris, ad ipsarum comprehensionem missis, repertas genuflexas ante statuam Deiparæ Virginis, filium inter brachia tenentis; qui impie ausi sint divino puerulo caput abscindere, quomodo ibidem videre adhuc erat cum totius populi admiratione & veneratione.

[13] Equidem popularibus traditionibus aliquid subinde tribuendum non ivero inficias, [de earum prosapia & ædibus,] quarum quidem justa probatur antiquitas; sed tales esse quæ per recentioris notæ familias antiquissimos quosque Sanctos dispertiuntur, nemo prudenter crediderit. Quod autem ad Deiparæ imaginem attines, una cum ædibus diutius asservatam; ipsæ ædes fortassis verosimilius dicentur inædificatæ reliquiis vetustioris ecclesiæ, supra Sanctarum corpora antiquitus fabricatæ, sub cujus ruinis diu delitessentia illa, tandem ad SS. Iusti & Clementis ecclesiam translata sint; remanente tamen ibidem semper aliqua ipsarum memoria, propter repertam istic, miraculo forsan aliquo, statuam Virginis absque capite Iesuli; unde nata sit de injuriosa mutilatione fabella. Ut ut est, Hac nostra ætate, inquit Auctor Commentarii prædictæ domus vestigia nulla sunt; sancta vero imago in antiquo Confraternitatis S. Petri oratorio conservatur, [ibique reperta statua Deiparæ.] quo in altare ad dexteram fuit translata. Quamvis autem Petrus Ciacchius eam studuerit ritu moderno novisque coloribus ornare, & eidem figuræ veram antiquitatis formam speciemque abstulisset, hodie tamen graphice ejus pulchritudo dignoscitur, & spirat animabus devotionem.

[14] Porro ipsas Sanctas Virgines (quarum teneram ætatem exilitas ossium testari dicitur) ad hunc diem celebrat Ferrarius in Catalogo generali & alio Sanctorum Italiæ, uti etiam Italicæ Silvanus Razzius in Vitis Sanctorum Hetruriæ pag. 401, [Alii de illis scriptores.] & Augustinus Florentinus part. 2 historiarum Camaldulensium lib. 2 cap. 6.

DE S. MARCO MARTYRE,
EPISCOPO APOLLONIADIS IN ASIA MINORE.

Notitia ex Synaxario Ms. Collegii Divionensis

Marcus, Episcopus Apolloniadis, Martyr(S.)

D. P.

Stephanus Byzantius in suo opere de Urbibus, enumerat urbes Apoloniæ nomine appellatas quinque & viginti: [Sedes Episcopalis,] a quibus omnibus alia videtur esse Apollonias hic memorata, sive ista urbs Cariæ fuerit, cujus Episcopus Tyncharius creditur fuisse in Concilio Chalcedonensi, licet Græce non addatur Caria; sive potius urbs Bithyniæ Episcopalis sub Archiepiscopatu Nicomediensi, sita in confinio Mysiæ ad Rhindacem fluvium, unde etiam Mysiæ tribui videtur a Stephano, a Propontide ad XII M. P. dissita in Austrum, & totidem a Cyzico urbe. Mentio hujus Sedis in Concilio primo Nicæno fit his verbis: Gorgonius, Episcopus Apolloniensis, ab Apolloniade, scilicet ut ab aliis urbibus Apolloniensibus distingueretur. Illius autem Apolloniadis Episcopum Marcum sub Ethnicis Imparatoribus passum esse arbitramur, qui in Menæis Mss. Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium Societatis Jesu repertis, ita ad hunc XVI Junii refertur: ἅγιος Μάρκος Ἐπίσκοπος Ἀπολλωνιάδος, [& mortis genus.] λίθων ἐν ταῖς χερσὶν αὐτοῦ κρεμασθέντων εξαρθωθεὶς, τελειοῦται. Sanctus Marcus Episcopus Apolloniadis, lapidibus ad manus ejus appensis sursum tractus vitam finivit. Dein adjunguntur Versus alludentes ad similitudinem lancium, ex jugo libræ pendentium, quam sic gravatæ manus præferebant.

Ζυγός σε, Μάρκε τῷ Βαρεῖ τῷ τῶν λίθων
Τὰς χεῖρας ὡς πλάστιγγας ἐκκρέμων κάτω..

Jugum tibi Marce, pondere lapidum gravi
Ambas deorsum inclinat, ut lances, manus.

Alius ab hoc S. Marco videtur esse senior Marcus, consobrinus Barnabæ appellatus a S. Paulo, in Epistola ad Colossenses, de quo supra egimus die XI hujus ejusdem mensis inter Acta S. Barnabæ ubi probabile feci eum esse Marcum Euangelistam.

DE SANCTIS QUINQUE NICOMEDIENSIBUS
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS
Ex eodem Ms. Synaxario.

[Commentarius]

Quinque Martyres, Nicomediæ in Bithynia (SS.)

D. P.

Nicomedia, Sedes Imperatorum Ethnicorum, palæstra fuit plurium Martyrum, quam ulla alia Orientis civitas. Eos & nominibus suis expressos, & magno sæpe numero indicatos absque nominibus hoc toto opere nostro identidem proferimus: ad hunc autem XVI diem Junii ex Mss. Menæis Divionensis collegii Societatis Jesu, a Petro Francisco Chiffletio illuc allatis damus Sanctos quinque Martyres prætitulatos; quos non tam ibi passos, quam indidem ortos vel adductos ad judicem, indicare videtur collector libri, quando scribit, Οἱ ἅγιοι ε᾽ Μάρτυρες, οἱ ἐκ Νικομηδείας, ξίφει τελειοῦνται, Sancti V martyres, ex Nicomedia, gladio consummantur: in subiecto autem disticho comparantur turri, terræ motu concussæ, hoc modo:

Πίπτει συνάθλων πέντε πύργιον μέγα,
Σεισμῷ κλονηθὲν τῷ ξίφει τοῦ δημίου.

Coathletarum turris excellens cadit,
Lictoris ense concussa ut terræ motu.

DE SANCTIS QUADRAGINTA
MARTYRIBUS ROMANIS
Ex eodem Divionensi Synaxario.

[Commentarius]

Quadraginta Martyres Romani (SS.)

D. P.

In eisdem Menæis Divionensibus, sic referuntur ad hunc eumdem XVI diem Iunii Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, οἱ ἅγιοι ν᾽ Ρωμαῖοι, πυρὶ τελειοῦνται. Sancti quadraginta Romani eodem die igne vitam finiunt. Hujusmodi hactenus non habuimus, saltem tali numero. Istis illi honorantur Versibus, frigidis sane, hic tamen ponendis, dum aliud nihil de illis nobis suppetit.

Τοὺς πέντε, πέντε, πέντε, πέντε γεννάδας
Πὺρ πέντε, πέντε, πέντε, καὶ πέντε φλέγει.

Hi quinque, quinque, quinque, quinq; pugiles
Et quinque quinque, quinque quinque conflagrant.


DE S. SIMILINO, SIVE SIMILIANO
EPISCOPO NAMNETENSI IN GALLIA

SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA
Ex S. Gregorio Turon. de antiquo ejus cultu; & conjecturis recentiorum.

Similinus sive Similianus, Episcopus Namnetensis, in Gallia(S.)

G. H.

Noti sunt Namnetes populi, eorumque urbs antiqua, in ea veteris Galliæ parte, [Apud Greg. Turonensem, Memoria] quæ cum Britannia Minor dicitur, sive Armorica, ad Ligerim fluvium, de qua egimus XXIV Maji ad Acta SS. Donatiani & Rogatiani, sub Diocletiano coronatorum. Horum simul & S. Similini illustris mentio est apud S. Gregorium Episcopum Turonensem libro de Gloria Martyrum cap. 60 his verbis. Apud urbem Namneticam duo sunt Martyres, pro Christi nomine jugulati: quorum unus Rogatianus, alter Donatianus est vocitatus. Habetur ibi etiam & Similinus magnus Confessor. Igitur cum supradicta civitas tempore Chlodovechi Regis barbarica vallaretur obsidione, [liberatæ per eum & alios sanctos Urbis obsessæ.] & iam sexaginta dies in hac ærumna fluxissent; media fere nocte apparuerunt populis viri cum albis vestibus, radiantibus cereis a basilica beatorum Martyrum egredi; & ecce alius chorus huic similis de basilica procedere Antistitis Similini. Cumque conjungentes se, data salutatione, orationi incubuissent; recesierunt unusquisque ad locum unde progressus fuerat: ac protinus omnis phalanga hostilis, immenso pavore exterrita, ita subito impetu a loco discessit, ut facta luce nullus ex his reperiri posset. Apparuit ante dicta visio Chilloni cuidam, qui tunc huic exercitui præerat, qui necdum erat ex aqua & Spiritu sancto renatus: qui statim compunctus corde, conversus ad Dominum, iterata nativitate progenitus, Christum esse filium Dei vivi clara voce testatus est. Hæc S. Gregorius Turonensis seculo Christi Sexto, ex quo scimus sub Chlodovæo primo circa annum quingentesimum, [Nomen in antiquis Martyrologiis hac die:] S. Similino Antistiti sive Episcopo Namnetibus extitisse jam ante erectam basilicam, & confirmatam habemus antiquam ejus venerationem, quæ etiam stabilitur ex antiquis Martyrologiis. Ac primum in apographo Martyrologii Hieronymiani Lucensi ad hunc XVI Iunii sub finem ista leguntur adjuncta: In civitate Namnetis natalis S. Similini, vel Similiani; uti exaratum est in apographis Epternacensi & Corbeiensi. Secuti deinde Usuardus, Ado, Bellinus, aliique recentiores hisce ubique verbis: Civitate Namnetis S Similiani Episcopi & Confessoris. Habet autem ibi ecclesiam & suburbium sui nominis vulgo saint Sembein. In Martyrologio Romano additur, Namnetes in Britannia minori esse. In Cathedrali istic Ecclesia colitur hoc XVI Iunii festum SS. Quirici & Iulittæ Martyrum ritu duplici, & festum S. Similiani transfertur in diem sequentem XVII Iunii, [nunc 17 colitur.] ac tum ista de eo recitantur in secundo Nocturno ad Matutinum.

[2] Similianus, Episcopus Namnetensis, omni genere virtutum fulgens, cum Ecclesiam suam Pastorali vigilantia fideliter rexisset, in cælum migravit. Ejus autem corpus Christiani sepelierunt eo in loco, ubi postea ipsius nomine ædificata est basilica. [in ecclesia sui nominis,] Quæ ex longa Northmannorum vastitate eversa, tempore Walterii Episcopi Canonicis Namnerensibus jure hereditario concessa est, ut eam instaurarent. In ea autem basilica extat puteus, in quem caput sancti Pontificis Similiani a Paganis fertur fuisse injectum: de cujus aqua infirmi libentes, optatam recipiebant sanitatem. Mulier quædam, dum inspiceret aliquando in hunc puteum, oculis statim capta est. [ubi est puteus, ex attactu sacri capitis salubris ægris.] Sed perducta ad ecclesiam in die festo S. Similiani anno revoluto, cum per totam noctem ejus efflagitasset auxilium, Missarum expletis solenniis, plena fide de hac aqua bibens, suosque lavans oculos, visum, quem sua temeritate perdiderat, meritis sancti Pontificis recepit. Civitatem etiam Namneticam a Paganis obsessam suo patrocinio liberavit. Hæc ibi. Reliqua sunt ex elogio Gregorii Turonensis desumpta, & a nobis supra relata. Et hæc sunt certiora de S. Similiano.

[3] [Andreas Saussajus] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano juvenili eloquentiæ & ad conjecturas propensioni plurimum indulgens ad hunc XVI Iunii istud elogium texuit, multa asserens, digna quæ graviori probarentur Auctore Dege & judica. Ipsomet die Nannetis in Armorica S. Similiani Episcopi & Confessoris, qui sub Diocletiani & Maximiani sævissimo principatu clavum mysticæ navis, fluctibus gravissimis & flatibus horridis quassatæ, intrepide gerens, in serenas auras felici remigatione cymbam creditam direxit. Superatis enim procellis, primus in hac urbe Antistitum Christianæ religionis, tot martyrum cruoribus purpuratæ, splendidum meridiem aspexit: cujus & pacem piis sudoribus promeritus est. Se enim non semel, dum impiorum ferocia magis arderet, Paster bonus, ut oves suas tegeret & protegeret, rabidis lupis obiecit: quorum & diras in se iras frequens perpessus, Dei ope semper evicit aut evasit. His in colluctationibus occumbentes gloriosos Christi pugiles Donatianum ac Rogationum sanctissimus Antistes propriis manibus sepelivit, atque congruo honore funeratus est. Tandem gloriosis perfunctus laboribus, Ecclesia in tranquillum deducta, mirisque sanctitatis suæ meritis illustrata, vir sanctus æternæ pacis candidatus, quievit in Domino. Colit veneranda ejus ossa eo impensiori cultu Ecclesia Nannetensis, quo arctiori devotæ recordationis nexu se eidem devinctam confitetur: ejus enim ac prædictorum Martyrum præsidiis civitatem ipsam perenniter recolit dudum fuisse liberatam a barbarorum obsidentium furore.

[4] Albertus le Grand in Vitis Sanctorum Britanniæ Armoricæ Gallice editis, inseruit etiam Acta S. Similiani, in quibus simili libertate usus, primo asserit, S. Donatianum ab eo conversum, & baptizatum; fratrem quoque ejus Rogatianum, [& Albertus le Grand adjungunt alia,] ab isto similiter conversum, etiam sacro baptismate initiatum. Edidimus horum Martyrum Acta die XXIV Maji absque ulla S. Similiani mentione sola proinde temporis, quo hic vixisse putatur, congruentia nititur omne Officium, quod ipsis impendisse Sanctus Episcopus absque teste præsumitur. Secundo idem Albertus asserit, Corpus S. Similiani mox ab obitu extra urbem in Oratorio ibidem erecto sepultum, pluribus miraculis claruisse, ac non diu post ibidem ædificatam supra sepulcrum ecclesiam & ab Eumelio in Episcopatu successore dedicatam; Sacrum item corpus elevatum, & ab eo caput separatum atque intra arcam egregie exornatam in thesauro Ecclesiæ fuisse depositum, reliqua vero ossa sepulcro lapideo inclusa: ibique a peregrinis etiam e longinquo advenientibus visitata. D. P.

[5] Longa opus sit conjecturarum catena, & quasi harpagonibus multis, ut ex S. Gregorio Turonensi, qui solus hactenus auctor profertur extrahantur elicianturve istæc omnia & alia, quæ prætereo, quæque ambo isti Scriptores tanta cum asseverantia proferunt, [ex meris conjecturis.] ac si planissime scripta in monumentis certissimis reperissent. Hoc autem sæpius animadverso, non potest non utriusque fides plurimum vacillare apud cordatos lectores; quibus ejusmodi exemplis necessitas quædam imponitur formidandi, ne aliæ multæ Sanctorum Vitæ, per similem conjectandi licentiam sint consarcinatæ: sed uti prudentis non est, quidlibet credere; sic neque fictionis arguere aliquid ante serium examen per singulas propositæ narrationis partes ductum. Hoc autem in præsenti opere facientes, non timemus, ne omnibus universim Sanctorum Actis præjudicemus, ut arbitrantur quidam; sed credimus de singulis bene mereri nos, distinguendo certitudinis aut probabilitatis gradus, in quo locanda quæque sunt. Quod autem ad conjecturas attinet, eas adeo non rejicimus, ut utiliter sæpe & quandoque necessario censeamus adhibendas, dum veritas quæritur non aliter quam per indaginem reperienda: sed conjecturas volumus proponi ut conjecturas, & a certo comperta veritate distingui: quod si prædicti Auctores duo fecissent semper, tum sibi tum Sanctis melius consuluissent.

[6] Potuit igitur Albertus, de quo agimus, ut conjecturam proponere, quod anno CCCX mortuus S. Similianus sit; & conjecturæ fundamenta, [Interim manet cultus certus.] si quas habuit, exponere abritrio Lectoris; non potuit autem absolute definire quidpiam. Porro dum non videmus idoneum fundandæ pro tali anno conjecturæ argumentum, satis habemus definire seculum, quo oportet decessisse Episcopum Sanctum, qui Martyr obiisse non dicitur, & tamen seculo VI habebat miraculis celebrem sui nominis ecclesiam; in qua hæc de eo, ad ipsum festum, quotannis recitatur Oratio: Omnipotens sempiternæ Deus, qui nos Beati Similiani, Confessoris tui atque Pontificis, solennia colere docuisti; concede propitius, ut ejus meritis & precibus ad gaudia pervenire mereamur æterna. Quomodo idem S. Similianus Episcopus Namnetensis inscriptus sit Martyrologio monastico Arnoldi Wionis, inter Prætermissos dicimus, ejusque & aliorum errores detegimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS MOGUNTINIS, AUREO VEL AURÆO EPISC. IUSTINA EIUS SORORE VIRG. PROMISCUA UTRIUSQUE SEXUS MULTITUDINE; ET IUSTINO DIACONO.

ANNO CCCCLI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ (S.)
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii (SS.)

BHL Number: 0826

AUCTORE D. P.

§. I. De eorum Moguntiæ cultu; & tempore passionis & Inventionis.

Postquam Romanarum Provinciarum, primitus sub Augusto constitutarum, numerum augere placuit, pro commodiori earumdem gubernatione; Belgicaque, longe patens a Sequana & Matrona usque ad Rhenum, [Moguntiæ, quæ Germanicæ 1 Metropolis.] bifariam divisa est, in Primam, quæ Orientem; & Secundam, quæ Occidentem spectaret; huic Remorum, isti Trevirorum civitas Metropolis fuit. Et Secunda quidem, ut instituta est sic mansit, quoad Imperium Stetit: Prima, quæ Teutonicæ linguæ sive Germanicæ usum tota retinuit, trifariam mox ita secta est, ut Belgicæ primæ nomen retineret, quidquid Mosella flumine irrigatur; utrimque vero rescissæ partes secundum Rhenum; Meridionalis quidem, Germanica prima; Septentrionalis, Secunda dici cœperunt; & hæc quidem Agrippinam Coloniam, ista Maguntiacum sive Maguntiam, Archiepiscopalis habere. Omnes autem tres ipsaque etiam secunda Belgica, ab inundantibus Hunnis sub Attila anno CCCCLI diram perpessæ vastationem, [circa Hunnorum sub Attila irruptionem] non prius ad antiquum splendorem & Hierarchicique status integritatem redierunt, quam Francicum in iis Imperium constitutum haberetur: posterior tamen omnium, Germanica prima, a Slavis insuper multum passa, pene ad antiquam barbariem redierat, quando S. Bonifacius, de quo egimus die V Iunii, sub Rege Pippino, Archiepiscopus Moguntinus est constitutus, seculo Christi VIII.

[2] Numerantur nihilominus Ordine continuo Episcopi Mogontini quadraginta, a S. Crescente, qui Pauli Apostoli discipulus fuisse putatur, usque ad prædictum S. Bonifacium: quorum viginti habentur Sancti, atque in primis S. Aureus etiam Martyr habitus; hodie recurrit agiturque memoria, Usuardi exemplaribus pro Germania auctis, passim inscripta. Primus quod equidem sciam ad id faciendum exemplo præivit B. Rabanus Maurus, quintus post S. Bonifacium Archiepiscopus: [Episcopus Aureus,] primus inquam; nam Beda & Ado, licet a Baronio in Notis allegati, in suis genuinis Martyrologiis illius non meminerunt: Rabanus autem, in suo etiam Justinam addens, post SS. Ferreoli & Ferrutionis elogium, præteritis SS. Cyrico & Julitta, diem finit his verbis: Et in civitate Moguntiaca, passio SS. Aurei Episcopi & Justinæ Sororis ejus, [primum Rabani. Mrlio adscriptus cum Iustina,] qui ab Hunnis vastantibus prædictam civitatem in ecclesia occisi sunt.

[3] Usuardi quatuor habemus exempla membranea: unum Ultrajecto allatum, alterum in Alsatia ad usum cujusdam Commendariæ Teutonicæ scriptum anno MCCCCXII; tertium, ab Henrico Ranzaw Equite Lubecæ emptum anno MDLXXXIV, ut centum minimum annis sit vetustius ibi aut in vicinia scriptum nobisque donatum in Pragensi Collegio; quartum in folio, grandi & elegantissimo charactere Teutonico, ut & aliud, nescio unde nobis missum in his omnibus eodem prorsus tenore, sic legitur: Apud Moguntiam civitatem, sanctorum Martyrum Aurei ejusdem civitatis Episcopi, & Justinæ sororis ejus. Rabani verba in suis Additionibus transcripsit Molanus, aliaque ante illum Coloniæ excusa auctaque Martyrologia, verbis hinc inde truncatis: pluribus autem Basiliense, excusum anno MDLXXXIII, hoc modo: Moguntiæ passio Sanctorum Aurei & Justinæ Sororis & ceterorum Martyrum, [tum variis in Germania exemplaribus Usuardi,] qui agentes Synaxim, ab Hunnis, Germaniam diripientibus, improviso impentu aggressi, in ecclesia trucidati sunt. In Margine additur A.D. 454. Recognitores Romani, [ac tandem Basiliensi & Romano cum Sociis:] sub Gregorio XIII, Basileense transcripserunt; itaque hodie prædictis duobus, qui soli antiquitus commemorabantur, accessit reliqua Sacris præsentium turba idque minime gratis, cum Sigehardus infra num. 11 testetur, anno MCLXXV & MCCLXVII, eorum multa corpora, cum certis Martyrii indiciis, reperta fuisse. Addo autem & Justinum Diaconum una cum S. Aureo Heiligenstadensium Patronum. Quæ per Italiam Galliamque plurima vidimus Usuardi manuscripta, ad variarum ecclesiarum usum aucta, omnia de illis tacent, nisi quod Conventualium Camberiensium in Sabaudia unum, post nomen S. Veroli Confessoris, habeat nomen S. Justinæ Virginis.

[4] Non æque facile, ut Martyrologiis, addi poterant nomina nova Kalendariis Ecclesiasticis; ea sola cominere solitis, [idem Kalendariis Moguntinis solis] de quibus Officium aliquod faciendum: hoc autem sine speciali ac propria aliqua causa non fiebat. Itaque in veteribus Breviariis vicinarum ecclesiarum kalendaria omnia vacant ad XVI kalendas Julii. In solis ergo Moguntinis nomina SS. Auræi & Justinæ nobis se offerunt, ut Officio ecclesiastico festive celebranda. In iis quæ excusa habemus anno MCCCCXCV & MDVII, [festive inscripti sec. 15.] solum dicitur in contextu; Aurei & Justinæ celebriter, (cui opponitur Τὸ Ferialiter, quo peragitur Officium, quod Simplex nunc dicimus) sicut de Martyribus in Communi Sanctorum; solumque hæc propria additur Oratio: Deus qui glorificaris in concilio Sanctorum Martyrum tuorum Aurei & Justinæ, [cum Oratione in Breviario.] respice ad præces humilitatis nostræ, & quorum solennia celebramus, eorum precibus adjuvari mereamur. Successit impressio anni MDLXX, a cujus kalendario absunt hæ voces, Festive, Ferialiter; sed in contextu satis ostenditur, festive peragendum Officium; cum præscribuntur tria Nocturnæ, & ad primum tres propriæ, de Sanctis in Calendario notatis, Lectiones: quod deinde etiam vicinos Wormatienses movit, ut in kalendario anni MDLXXVI, nomini Fereoli adderentur nomina Aurei & Justinæ; & in Breviario præscriberetur officium de Martyribus trium Lectionum, scilicet commune, cum hac Oratione; Deus qui nos concedis sanctorum Martyrum tuorum Fereoli, Aurei & Justinæ natalitia colere; da nobis in æterna lætitia de eorum societate gaudere.

[5] Latomus apud Serarium, in suis ad Breviarium Moguntinum Notis, passus, inquit, [An cæsus in Dalheim?] memoratur S. Aureus in sacello prope Dalheim, ubi adhuc martyrico sanguine altare rubricatum monstratur, non absque miraculo. Proximus hic locus est cæmentitiis illis extra urbem molilus, quæ utrum aquæ ductuum potius quam murorum reliquiæ sint, controvertitur; & inter eum locum atque hodiernam urbem ponitur S. Aurei, olim S. Hilarii ecclesia. Fortassis etiam monstratur ibidem adhuc Puteus, in quem fuerit dejectum a sacrilegis cadaver. Sed si apud Heiligenstadium, de quo mox, interfectus est Episcopus ille sanctus prædicta de sanguine & puteo referenda erunt ad sororem S. Justinam, ejusque socios, [& quomodo vulgo dictus Auræus?] Clericos & Laicos utriusque sexus; quorum aliquis ad aram faciens, vel ad eam confugiens, potuit ipsam suo sanguine aspersisse Ceterum nescio, inquit Latomus, quam belle Auræum dicamus, media producta. Serarius suspicatur, dictum Auræum, vel Aræum, aut Oræum, græco scilicet nomine, ab Αὖρα, Ventus lenis, Ἄρης Mars, vel Ὄρος Mons. Ego nullam puto quærendam usus rationem; non magis, quam cur Diva Helena, Magni Constantini mater, Treviris, ubi palatium habuit, & alibi per utramque Germaniam, & Galliam passim vocetur, penultima similiter producta Helena, Helene.

[6] Nominis rationem & pronuntiationem genuinam incertam manere, minus incommodum est; quam ambiguum esse tempus gesti a S. Aureo vel Auræo Episcopatus; [Quotus in ordine Episcoporum,] ut qui ætate Caroli IV Imperatoris credebatur fuisse primus Præsul Moguntinus, Serario autem numeretur vigesimus quartus, Sigehardo, juxta veterem (ut præfatur) Catalogum Episcoporum, sit sextus a S. Crescente; ante magnum autem Bonifacium, excluso Gotelone, decimus, imminuto infra dimidium numero Præsulum nunc recepto. De Crescente, S. Pauli discipulo, [& qui primi fuerint?] agam XXVII hujus Junii; & verosimile faciam, Moguntinensem (siquis fuit) ejus nominis Episcopum, melius ab illo distingui. Hic dixerim, haud ineptam videri conjecturam, qua Moguntinus Crescens & Crescentius eadem censebitur persona; cui successerit Marinus vel Martinus, nihil melius quam ille distractus in duos; tum SS. Ciriacus & Hilarius, ecclesiæ in Dalheim prior titularis; ex hinc alii aliquot, usque ad S. Maximum; & rursus aliquot, usque ad S. Aureum, numero & ordine necdum comperto.

[7] Sigehardus, mortem S. Aurei narraturus. Cap. nobis 10; Eo tempore, inquit, [Annus cædis male notatus 454,] Opilione & Vincomalo Consulibus, post Theodosium Juniorem, Marcianus in Oriente, Valentinianus in Occidente præerant Romani Imperii fascibus, summis & universalis habebatur Romanæ Ecclesiæ Episcopus Leo Papa, hujus nominis primus; agebatur autem post Incarnationem Domini his diebus quadringentesimus quinquagesimus quartus annus: Et rursus, Capite nobis 20 & ultimo totam scriptionem sit finit Ceterum ut passionis Sanctorum tempus breviter, o Lector, invenias; passi sunt Martyres sancti, Aureus & Justina cum Sociis, sub Attila Hunnorum Rege, XVI kal Julii, Marciano & Valentiniano Imperatoribus, Apostolicæ Sedi Leone hujus nominis primo præsidente anno post partum Virginis CCCCLIV, regnante in perpetuum filio Virginis Rege Martyrum D. N. Jesu Christo, cui est cum Deo Patre &c. Idem annus notatur, ut dixi, in margine Martyrologii Basileensis, quod ex Sigehardo sumptum vel hinc apparet.

[8] Consules quidem superius signati, in correctioribus fastis notantur anno præcedenti, [potius dicendus 451.] quo anno etiam Attila obiit: sed vastitas ab eo illata Belgicis Germanicisque provinciis, omnino pertinet ad annum L & LI istius seculi. Hinc ille in Gallias transiit; & (non obstante gravi, quam in Catalaunicis seu potius Segalaunicis campis, ab Aëtio Romanorum Duce passus est, clade ducentorum fere millium) in Italiam transit anno LII; atque ad mandatum Leonis Papæ regressus in Pannoniam, ibidem ut dixi obiit anno LIII. Corrigenda ergo Sigehardi chronologia est, [qui tunc Moguntiæ Ariani?] & Passio Sanctorum adscribenda anno LI seculo V, Quo modo autem eo tempore, aut etiam annis aliquam multis præcedentibus, quibus possit Aureus præsedisse, tantum valuisse Ariani apud Moguntiam potuerint, quantum Sigehardus præsumit, ipsis exilium Episcopi imputans, non satis video; multumque vereor, ne illis, in S. Aurei cædem adducendis, solus præluxerit Trithemius, autoritatis ad antiquas historias non magnæ scriptor; in Vita S. Maximi, XVIII Novembris examinanda, asserens; quod illius decessor S. Lucius ab Arianis occisus sit anno CCCXLIII & ipse ab eisdem plurima passus.

§. II. De Goswino & Sigehardo Monachis scriptoribus Translationis & miraculorum, Passio Heiligenstadii scripta.

[9] [Inventionis anno 1137 descriptæ & miraculorum libellus,] Molanus, in Annotationibus ad suum Usuardum, ex variarum Ecclesiarum usu auctum, sic scribit: de Auræo (vel Aureo potius) & Justina breviter Breviarium Moguntinum & Cochlæus, in Catalogo de Episcopis Moguntiæ, quem Walafrido subjunxit. Annotatum est ad dictum Breviarium, quod feratur libellus perscriptus de Miraculis Auræi ad Adalbertum Episcopum circa annum MCXXXVII. Manu id adscripserit aliquis: nihil enim tale in Breviario excusum: [auctore Goswino teste oculato datur ex Ms.] verum esse probat nobis ipsum opusculum, quod Moguntiæ diu frustra quæsitum, reperimus in Passionali insigni Monasterii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi ipsorumque Religiosorum manibus transcriptum curante R. D. Francisco Poppenschutzio loci Priore, misit Ioannes Kloppenborgius, Paderbornensis historiæ post Schatenum defunctum sedulus continuator. Sigehardus Monachus Santalbonensis, infra in Analectis num. 8, Goswinum Monachum Auctorem nominat, haud dubie ex certa apud suos Sanctalbanenses traditione. Ille autem ipsum dividit in tres libros, professus initio lib. 1 propositum sibi nonnulla dumtaxat mirabilia referre; nec alia; quam quæ oculis vidit, & magnarum personarum certa relatione didicit. Præfigitur autem Dedicatoria Epistola Werneri Abbatis cujus jussu res scripta fuerat, ad Adelbertum sanctæ Moguntinensis Sedis Archiepiscopum.

[10] [Ab Hunnis, an ab Arrianis cæsi Sancti, dubitatur;] In isto opere (quod libellum plerisque placuit appellare) nihil de vita aut martyrio Sanctorum continetur; quia forte nihil de eo satis certo dici posse judicabat Goswinus; aut quia Religiosorum discrepabant sententiæ, aliis cum Rabano tenentibus, mortem utrique illatam ab Hunnis, cum alii verosimilius esse crederent cædem inter Sacra patratam ab Arianis, quod postea sub annum MCCXCVIII scripsit jam aliquoties nominatus Sigehardus. Heiligenstadienses, in Sanctorum Aurei & Justini, non Justinæ, Passione, infra danda, ex ipsius loci membraneo codice, non solum illos ab Hunnis martyrizatos tenent, sed apud se, eo ipso loco, ubi corpora ipsorum Dagobertus Francorum Rex invenit & civitatem condidit, in eorumdem honorem Heyligen-stat, [item, Moguntiæ an Heligenstadii] id est Sanctorum civitas seu Hagiopolis nuncupatam. Et hoc vero simile fit vel ex ipso Goswino, dum num. 23 meminit Cerei in prima revelationis a se descriptæ gloria cælitus accensi, quem de Heiligenstat attulerat totius plebis ac Monachorum devotio; utique velut ad suos etiam tunc Patronos, & quorum corpora olim possiderant, si non etiam tunc bona ex parte possidebant, de quo infra. Interim satis causæ habere mihi visus sum, ad distinguendum S. Justinum a S. Justina, absque formidine ne hic pro illa suppositus sit, cum eum, ut talem agnoscant Moguntinenses Archiepiscopi, Arribo sub annum MXXI, Gerlacus anno MCCCLXIII & Bertholdus anno MCCCCXCIX. Sigehardus quidem S. Justini alicujus meminit, cujus etiam corpus ad S. Albani sit; sed Confessoris & ex Heistettin eo transmissi: Heiligenstadiensis autem prætensionis pro corpore S. Aurei nec meminit quidem; nedum Legendæ apud illos scriptæ & inter sacra recitari solitæ: quam profecto non ausim affirmare jam tunc extitisse; sed potius aliquamdiu post fabricatam ex populari traditione, nec sine mendis: quibus tantisper dissimulatis, transeo ad Sanctalbanensem Sigehardum.

[11] [Qui sub an 1298 scripsit Sigehardus,] Serarius lib. 2 cap. 17, acturus de S. Aureo; In manuscriptorum, inquit, quibus utor, duobus describitur Sancti hujus Martyrium copiosissime, ita ut Lectiones, seu (ut eorum alter appellat) Capitula contineat LX, præter duo Proœmia, quorum prius est ad S. Albani Abbatem Conradum, totumque Fratrum illius Collegium; alterum, ad Lectorem. Illud incipit, Spiritalis militiæ tironibus; hoc vero, Hortante Propheta Deum in Sanctis laudare; ipsa Historia, Consubstantialis Patri. Auctor fuit in eodem S. Albani monasterio Cœnobita, de quo lib. 1 cap. 40. Ibi scilicet Sigeardum vel Sighardum nominat; sed quia interdum sola littera S indicetur, Nova, inquit, cujusdam non satis perita manu adscribebatur, Sigebartus: scripsit autem sub MCCXCVIII. Addit deinde quod multa de Moguntiæ natalibus aliisque similibus, fidei parum probæ, inseruntur: quapropter istis omissis, Lectorem contentum esse Serarius voluit iis, quæ in Breviario Moguntino, uti brevius, ita certius referre ipse censet.

[12] [in nostro ecgrapho numerans capita 20,] Opus illud ex Ms. apographo Carthusiæ Coloniensis, non antiquo ad usum Bollandi descripsit anno MDCXXXVIII Joannes Gamansius, sub hoc titulo; Incipit Vita & Passio S. Auræi, gloriosi viri, quondam sanctæ Moguntinensis Sedis Episcopi, ac S. Justinæ Virginis Sororis ejus. Et in hac Passione continetur etiam, ex magna parte, vetus Historia primæ constitutionis sive ædificationis civitatis Moguntiæ; [multa hic resecanda addit, de ipsa civitate.] sed & destructionis ac reædeficationis & translationis ejusdem, & multorum gestorum longe ante actorum, ut patebit in processu. Sed ecgraphum istud nostrum solum in XX Capita distinguitur (ut omnino suspicer exerranti calamo Serarii adscribendum, quod LX numerasse videatur) nomen vero Auctoris neque integre neque per initialem litteram apparet uspiam; sed spatium illi scribendo semel iterumque vacuum relinquitur. Suam tamen ætatem eam requirentibus satis indicat Auctor, dum in Epistola se profitetur procedere, ex libris Chronicorum Godefridi Viterbiensis, ac Martini novelli temporum scriptoris, secundum rationem & suppotationem eorum verissimam: Martinus enim Polonus Chronicam perduxit usque ad Joannem Papam XXI & obiit anno MCCLIX. Narrat autem Sigehardus Inventionem secundam, ut suo tempore, anno MCCXCVII factam.

[13] Quod Historiam S. Auræi brevius proponat Breviarium quam Auctor hic, res ipsa loquitur; quod etiam verius, [Cetera quoad substantiam collecta in Breviario habentur,] ut præfatur Serarius, eatenus solum admisero, quatenus ibi omittuntur parerga plurima jam indicata, quibus multum furfurem erroris & fabulositatis inspergi, agnosco. Nam quod ipsummet S. Auræum ejusque Sororem attinet; id ita refertur, longiori licet verborum anfractu, ut collectorem Breviarii appareat nihil aliud habuisse præ oculis quam Sigehardi librum. Proinde quidquid in Breviario est historiæ (veritatis, non ausim dicere) ultra id quod in Martyrologio suo Rabanus paucis verbis præscripsit, id totum ex Sigehardi calamo fluxit; ut non immerito Serarius præcitato lib. 1 cap. 4 dixerit eas esse ipsius quisquilias, e quibus tamen auri aliquid colligi a non imperitissimis queat. Id facere conatus est, earum Auctor Lectionum, quas sub annum MDLXX compositas exhibet prælaudatum Breviarium, Ecclesiæ Moguntinensis & hic transcribere grave non fuerit. I. Quo tempore Hunnorum frequentes incursiones Rhenanas provincias infestarent, omnesque Christi Ecclesias Arriana perfidia miserabiliter perturbaret; contigit inter ceteros B. Auræum, Moguntinæ Sedis Episcopum, doctrina & sanctitate celeberrimum, ipsa Sede sua Pontificali atque urbe pelli: [in Lectiones distributa,] quem in exilium prosecuta est Soror ejus Justina, sacra Virgo, una cum aliis quibusdam orthodoxis hominibus. Postquam autem barbarorum & infidelium incursionibus tota eversa civitas esset; tandem Episcopus reversus, ac dispersas oves colligens, omnia boni Pastoris munera diligenter obire cœpit.

[14] II. id cum Arrianis, ex inveterato in Catholicam fidem odio, perquam molestum esset; opportunitatem nacti, Præsulem, in altari sacra facientem, crudelissime cum Sorore trucidant, atque in puteum vicinum præcipitant. In quo cum permultos annos ruderibus obruti jacuissent, ab Riculfo Archiepiscopo, qui Carolo Magno imperante Ecclesiæ præfuit, in cœnobium Divi Albani, quod splendidissime ædificaverat, honorifice sunt translati III. [ubi mentio incorruptorum diu corporum:] Eo quoque loco cum Martyrum loculi posteris essent incogniti; accidit ut pavimenta monasterii, vetustate attrita, renovarentur; ubi inter alia Beatorum quoque Auræi & Justinæ corpora, …reperta sunt … quæ statim Martyrum Deus tantis miraculis illustravit, & consequentibus temporibus tam innumeris erga humanum genus curationum sanitatumque, per Sanctas illorum Reliquias, beneficiis cohonestavit; ut non immerito religiosius tantos Patronos, & apud Deum intercessores Moguntina colat Ecclesia. Hactenus Breviarium, sequens relationem Sigehardi, aliquid etiam de SS. Auræi & Justinæ corporibus addens, quasi sic reperta forent, ac si communis natura nil plane juris in illos habuisset; quod nec Sigehardus; nec quem descripsit Goswinus asseruit; nec omnino credibile apparet, multis de causis: quare id expunxi &…notavi.

[15] Ipse porro Sigehardus de suo nihil commentus, præsumi potest, quia in Epistola ad Conradum Abbatem sic præfatur: De Sanctorum stirpe vel patria, quo loco quibusve parensibus fuerint geniti, si reguiratur cur stylus non explicet; respondeo intentionem scribentis in hoc stare, [suntque bona fide scripta,] ut scilicet vera tantum & cognita, non incerta & dubia persequatur: nam de hoc diligenti quidem inquisitione & multa solicitudine percuntactus, nihil me fateor invenisse vel scripturæ commendatum, vel memoriæ (ut assolet) posterorum, traditione antiquorum, trasmissum. Licet enim nulli possit esse dubium, tam præcipuorum Martyrum originem, vitam, passionem seu gesta ad memoriam futurorum fuisse conscripta; casibus tamen fortuitis accidere poterat, ut hæc vel hæreticorum ejusdem temporis machinatione suppressa, vel propter diuturnitatem temporis non diligenter prodita, aut antiquo Urbis excidio consumpta, aut certe longæva oblivione deleta sint, vel (si dici liceat) antiquorum desidia non curata.

[16] Et siquis quærat, quæ meum ad scribendum mentis intentio animum impulit; respondeo! [omissis miraculis in inventione patratis,] Videns ego ecclesiam S. Albani, imo ipsam dominam urbium Moguntiam, Sanctorum Auræi & Justinæ Virginis sanguine dedicatam, eorum pignoribus decorari ac patrocinio sustentari; relictisque miraculis admirandis, quæ per eos dignatus est Opifex rerum operari; ægre meus tulit animus, nulla tantos Martyres, præsertim ecclesiæ nostræ singulares Patronos, speciali cantus veneratione laudari; passionisque eorum notitiam a memoria hominum prorsus abolitam: [& ideo] præsumpsi, licet insufficiens, dedique ad laborem tenuem ingenii venam; ut tam eximiæ passionis memoria, saltem ex parte, apud vos esset, ad posterosque transiret; & eorum solennitas gloriosa, debito laudis munere non careret. Quapropter Passionis eorum compilavi historiam: in Antiphonis vero & Responsoriis, harmonicæ dulcedinis contexui cantilenam. Hæc seorsim descripta, [ad usum chori prosa & rythmn.] cum Notis quas vocant, in Antiphonario, an hactenus servata fuerint, nihil magnopere attinet scrutari. Historia ex Sant-Albanensis ecclesiæ Passionali (ut appellabant) legebatur in die festivitatis & per Octavam; quoad usque prolixioris lectionis tædium suasit, grandibus illis voluminibus sepositis, Historiarum de Sanctis formare Breviaria; quæ iis, quibus nunc utimur, divini Officii per annum totum libris, inserta deinde sunt.

[17] [Idem factum Heiligenstadii,] Quod pro Santalbanensibus, apud Moguntiam, Sigehardus; Heiligenstadii, nescio quis alius fecerat, diu ante novum ibi extructum Chorum, adeoque ante annum MCCLXXVIII Scripseratque legendam in multis valde diversam ab ea quam postea edidit Sigehardus, de Sanctorum Aurei ac Justini passione, & corporali ibidem præsentia. Ibidem quoque fuit compositum (incertum quando) Officium vetus in Antiphonis, Hymnis, Versiculis, Responsoriis, Sequentia, ac Lectionibus, quomodo illud etiam nunc ibidem reperitur, post vetustissimum quoddam Graduale, Rubrica distinctum. Ea omnia ibidem etiam nunc usurpantur, præter Lectiones, quas nunc pro majori commoditate malunt ex impresso Moguntinensium Breviario accipere. Rem totam, ut reperit, ita descripsit anno MDCXCIII, Joannes Knackrich, nostri ibidem Collegii tunc Rector; qui nihil prætermissum reliquit quod posset ex litterarum ibi asservatarum monumentis erui ad nos instruendos pro causa Heiligenstadiensium suorum confirmanda.

[18] [unde accepta Legenda hic datur:] Inter illa primum composita videtur Legenda qualiscumque; ex hac deinde sumpta verba, dispersa per Antiphonas, Responsoriaque &c. sed adeo invenusta, ut ea absque cantu legi inamœnum prorsus videretur: quare, cum hæc nihil contineant, quod in Legenda non legatur clarius, hanc solam exhibere placet; sed non sine censura aliqua. Etenim SS. Aurei ac Justini passionem, ipsamque corporum primam inventionem, factam seculo VII, iis implicat circumstantiis; quæ rem totam fabulosam videri facerent, [tum libellus Miraculorum Moguntiæ factorum.] nisi aliunde verosimile fieret, Sanctos prope Heiligenstadium cæsos fuisse, non Moguntiæ. Sub hac præcautione, primo loco dabo Heiligenstadiensium Legendam, a reliquo abjunctam Officio; tum Goswini libellum de SS. Aurei & Justinæ inventione & miraculis in ecclesia S. Albani anno MCXXXVII; ac denique Analecta, primum quidem ex Sigehardo, Moguntiam spectantia; [ac denique Analecta.] deinde ex Heiligenstadiensium monumentis.

§. III. Causa Heilighenstadiensium pro cæsis & tumulatis apud se SS. Aureo Episcopo & Justino Subdiacono per verosimiles conjecturas discussa.

[19] Eisfeldia vel Eichsfeldia Regiuncula, in Confiniis Hassiæ atque Thuringiæ sita diu ante S. Bonifacium ad Christi fidem reducta fuit; [Heiligenstadium cum ecclesia] hodieque, post variam sub variis Dominis fortunam, pertinet ad jus Archiepiscoporum Moguntinorum, sæpius illis aut vendita aut oppignorata. Caput censetur Heiligenstadium, id est, Hagiopolis, pridem ante S. Bonifacii tempora, sub Francorum Rege Dagoberto, id nominis accepisse credita, cum is a lepra (ut ajunt) mundatus eo loco fuisset, ubi humata jacebant quædam Sanctorum corpora, quorum tumulum ipse elevans, conditæ desuper ecclesiæ incluserit; Sancti isti ibidem appellantur Aureus & Justinus suntque etiam nunc primarii ipsius civitatis patroni: [primum a SS. Aureo & Justino] unde inveniuntur litteræ Senatus anno MCCCLXXXIII lingua germanica statuentes ut dies Sanctorum Aurei & Justini nostrorum principalium patronorum ad honorem Dei solemnius & perpetuo celebretur &c. & assignantur in illum finem duæ Marcæ argenteæ ab oppidanis Heiligenstadiensibus eo die dandæ, quamquam autem eadem ecclesia restaurata sub Archiepiscopo Moguntino Rabano transierit in titulum S. Martini quem etiam exhibet Sigillum capituli canonicorum istic tunc fortassis primum institutorum; [deinde a S. Martino nuncupato] servatur tamen hodiedum Sigillum Præpositi æneum anni MDXXXVI & alterum MDXCI, in quibus repræsentantur imagines Sanctorum prædictorum cum litteris circumferentialibus satis legibilibus, & tale putatur Præpositis semper in usu fuisse. In eadem civitate habet Societas nostra Collegium cum vetussissima S. Mariæ Ecclesia a cujus sub annum MDCXCIII Rectore R. P. Joanne Knackrichio accepimus officium indicatum num. 17

[20] Locus non nisi octoginta duos agros intra muros suos complectitur ædificia autem non multo plura quam sexcenta, [videtur a Dagoberto Austrasio fundatum] multis tamen privilegiis seu libera civitas dotatur, distat ad Euroboream, a sua Metropoli, cum qua de priori Sanctorum ipsorum possessione contendit, leucis horariis minimum quinquaginta; de quo ex Matthæi Meriani topographia agens Henschenius noster, in Diatriba de tribus Dagobertis Francorum Regibus, lib. 2 cap. 2, verosimile esse censet, quod hujus nominis secundus, & primi nepos ex S. Sigeberto Austrasiorum Rege, cum ex Hibernia, quo detrusus fuerat rediit, regnare ibidem sit exorsus, habens vicinum ibi castrum, Altenborg seu Burgum-vetus dictum, unde paulatim progrediens viribus auctior, primo Alsatiam aliasque Adrhenanas provincias, ac denique totam Austrasiam recuperavit, [post an 661.] ab anno DCLXI usque LXXX haud infelix Rex; felicior etiam vitæ sanctitate, si ipse is est, qui Sathanaci ut Martyr colitur, quemadmodum in posterius recognita Diatriba sua censuit prælaudatus Magister meus. Traditioni Heiligenstadiensium favet vetus consuetudo Canonicorum, circa festum S. Mariæ solenniter procedentium ad montem, in quo Dagobertini castri rudera ac purietinæ monstrantur: quodque Thuringia ad quam olim scitur Eichsfeldia pertinuisse, S. Sigeberto paruerit, aliquando etiam contra Radulphum ducem sibi rebellantem armis vindicata.

[21] [potius quā ab ejus avo Dagoberto I;] Heiligenstadienses, uti Dagobertum illum Henschenianum, ingrata plusquam mille annorum oblivione apud Historicos sepultum, semper ignorarunt: ita ad illius avum, Dagobertum primum, referunt originem suam: nam tertius, si non obiit puer & absque liberis, Thuringiam tamen numquam attigit. Hæc autem jam inde a tempore primorum Franciæ Regum genti illi amica, Chilaericum I, suis exosum, excepit profugum, & octo annis aluit apud Basinum Regem, quoad usque in suam ipse regnum rediit, uti narrat S. Gregorius Turonensis. Eamdem Turingiam bello aggressus Chlodovæus, tributariam sibi fecit; & a Clothario perdomita S. Radegundem ei dedit captivam, mox futuram uxorem, Dagobertum quoque 1, cum adhuc solius Austrasiæ Rex esset, Moguntiæ aliquando moratum scimus, sed usque in Eichsfeldiam transiisse, ita saltem ut sedem ibi fixam haberet, condita ibi nominis sui civitate & Altenburgica arce prope Heiligenstadium, nulla ratio cogit præsumere; adeoque justior præsumptio stat pro Dagoberto II, diutius istic & stabiliter commorato, quousque per mortem patruelis sui Childerici in pacificam reliquæ Austrasiæ possessionem receptus, Metas Austrasiæ veterem regiam, migravit. Si quis tamen pro Dagoberto Primo contendere velit, ipsum fuisse Sanctorum corporum inventorem, vel saltem arcis prædictæ conditorem, [qui tamen potuit etiā fuisse in Eichsfeldia] nolim cum eo disputationis serram reciprocare; quia scio plurima ejusdem Dagoberti æque ac aliorum veterum Regum francorum gesta per Turingiam præterita fuisse in Annalibus gentis, quorum non pauca indicia habentur ex ipsorum locorum monumentis vel traditionibus, Sed plerumque quoad tempora confusis propter Synonymiam plurium. Legenda quidem nullum Regem nominat, antiquæ tamen de Dagoberto aliquot traditionis testis est Bertholdus Archiepiscopus Moguntinus, in suo diplomate anni MCCCCXCIX, jubens, apertis januis & pulsatis campanis post festa Christi & Sanctorum, celebrari anniversarium gloriosissimi quondam Principis Dagoberti Francorum incliti Regis, fundatoris ecclesiæ Collegiatæ S. Martini Heiligenstadiensis; si tamen hic titulus tam antiquus est, nec eum alius præcesserit a SS. Aureo & Justino sumptus præcipuis etiamnum ibi Patronis.

[22] Non est autem dissimile vero, & si id scriptores Moguntini ipsique Sant-Albanenses Monachi semper ignoraverint, aut nescire simulaverint, quod S. Aureus cum Subdiacono suo Justino Moguntia abfuerit occupatus Euangelio in Eichsfeldia prædicando; [inventis ibi SS. Aurei & Justini corporibus;] quando Moguntiam invadentes Hunni sororem ejus Justinam Virginem, in promiscua civium suorum cæde in ecclesia congregatorum Martyrio affecerunt, quæ peculiari loculo ibi postea fuerit honorata abiis, qui paulo post a dispersione collecti, cæsos omnes contumularunt in Monte-Martyrum, nunc S. Albani, istic ubi sub hujus nomine condita anno DCCCV ecclesia fuit; ipsi vero Hunni eodem populationis impetu torrentis instar rapti in Eisfeldiam ibique S. Aureum cum Iustino nacti pariter interfecerint eodem forte modo quo S. Nicasium Rhemensem & alios alibi SS. Episcopos irruentibus lupis obviam pro suo grege progressos mactaverunt. [quorum unius pars Moguntiam relata sit,] Denique non est incredibile quod Sacrorum Corporum inventor Dagobertus eorum alterum vel partem illius transmiserit Moguntiam velut ad propriam suam Sedem: vel quod Aribo Archiepiscopus, qui anno DCCCCXV istuc intulit primorum X Episcoporum Moguntinorum corpora, [& juncta corpori sororis suæ S. Justinæ,] partem aliquam de corpore S. Aurei Heiligenstadio acceperit, eique proprium construxerit tumulum; inter quem & tumulum sororis Justinæ collocaverit grandiorem decem Episcoporum arcam, sicuti omnes tres arcæ anno MCXXXVII inventæ sunt, sub veteri pavimento, uti num. 17. Sigehardus explicat.

[23] Istis autem positis æqualiter utrisque Heiligenstadiensibus & Sant-Albanensibus relinquitur S. Auræus, [licet aliter sentiant Moguntini.] numquam prioribus sic allatus totus, ut de ejus præsentia non potuerint porro gloriari; ipsique Archiepiscopi Moguntini id eis concedere, maxime habentibus adhuc totum S. Justinum, sicut habebant Sant-Albanenses Justinam; quæ etiam sæpe sola nominatur, velut præcipua in veneratione civium, propter sepulcrum habita ab illis prius quam Aureum, sic ut dixi, acciperent. Refragatur quidem dictis Sigehardus, quatenus num. 3 ipsum quoque S. Aureum in monte-Martyrum primo sepultum ait cum sorore. Sed potuit id, alterius sepulturæ inscius, scripsisse ex propria conjectura; sicut, ex sua vel aliena sententia, ab Hunnis ad Arianos transtulit cædem Sanctorum, contra tanto se senioris ejusdemque Archiepiscopi Rabani assertum quod ignoscendum Auctori post tantas rerum conversiones scribenti vetustis omnibus monumentis deperditis.

[24] [Reliquæ S. Iustini an Eiistadii] Distat Heiligenstadio unius solum æstivi diei itinere Hertzfeldensis Abbatia unde anno MDCXXIII ad Eystadiensem nostræ Societatis ecclesiam allatas S. Justini Martyris Reliquias dixi ad XIII Aprilis, ubi de S. Justino Philosopho num. 21; hinc suspicionem non ineptam movet prænominatus Rector Heiligenstadiensis, quod ipsæ reliquiæ Heiligenstadio Hertzfeldiam translatæ sint, per illius loci Abbatem. [An etiam Corbejæ] Idem etiam fecerit Corbejæ in Saxonia Abbas Wichbaldus, & de Reliquiis S. Justini acceperit, quod ejus postea successor Bodo, [& inde Pragæ?] anno MCCCLXXV misit Carolo IV Imperatori, per litteras, quas recitat Pragensis Decanus in Phosphoro pag. 476, professus auxilium sperare se a Carolo contra opprimentium violentiam, per Sacro-sanctas Reliquias S. Justini Martyris gloriosi & B. Sophiæ Virginis venerandæ quas Excellentiæ vestræ, inquit, mittimus, atque veras conscientiis nostris puris profitemur. Nec ab ista dimovemur conjectura, quia idem Abbas consequenter dicit, quod piæ memoriæ Ludovicus Imperator cœnobium istud in honorem Sanctorum Martyrum Stephani, Viti atque Justini studiose construxit. Quasi jam tunc illatis eo omnium trium Reliquiis: constat enim ex ipsius fundatoris litteris in solius S. Stephani honorem erectum monasterium, cui tamen mox accesserit S. Viti Patrocinium, corpore ejus Roma allato sicut dictum XV hujus: ut autem Abbatia ex tunc primum cœpit dici SS. Stephani & Viti, ita Patronus tertius, cujus antiquior nulla scriptura meminit, potuit multo serius accessisse duobus prioribus, ad quod Abbas Bodo animum non adverterit, cum jam duo secula fluxissent.


VETUS LEGENDA
In veteri Membraneo Ms. Heiligenstadiensi, ad usum Officii Matutinalis digesta.

Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ (S.)
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii (SS.)

BHL Number: 0823, 0824

EX MS.

CAPUT I.
Passio Sanctorum licentius exornata.

[1] Ortum & vitam Sancti Aurei explicare cupiens, prout novi, & ab aliis didici , ac a divina revelatione a accepi; omnes in Christo devotos scire desidero, [Probe a puero institutus,] quod verum ejus ortum & vitam invenient subsequenter. Aureus, progenie nobilis, unicus b parentum suorum filius, ab infantia litterarum studiis imbutus, & mire virtutum operibus intentus: qui dum adolescentiæ suæ tempora complesset & utroque parente orbatus esset, & dictum Dominicum attendisset, [& parentibus orbus, facultates distribuit,] Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, partem regni mei non percipiet; universam substantiam, a parentibus suis relictam, in pios c usus distribuit, mediam partem in structuram ecclesiarum, & reliquam in consolationes pauperum.

[2] Domo & rebus distributis, & omnibus his renuntiatis, Deo se totum tradidit, & ad partes Rheni secessit, [seque ad eremum recipit.] quærens nemorum densitates & montium cavernas: quibus inventis, & secundum inceptum suæ voluntatis existentibus, Deo gratias retulit, & ibidem se recepit, vitamque eremiticam d per plures annos peregit. Interea non nullas passus est tentationes diabolicas: quibus omnibus, misericordia Dei protectus restitit, & in orationibus die noctuque permansit.

[3] Quodam vero tempore, cum Deum orationibus exorasset, & sopori se dedisset: apparuit ei Angelus Domini dicens ei. [Moguntiam ire ab Angelo jussus,] Auree, amice Dei, surge & in civitatem quæ Moguntia dicitur vade, ubi verbum Domini pronunties: quod ex eo consequeris in futurum percipies. Hic dictis ab eo Angelus discessit: Qui surrexit, & juxta Angelicam admonitionem fecit: jvit ad civitatem, perrexit ad quemdam virum devotum & humilem, cum quo pernoctavit & eum divinis colloquiis multipliciter illuminavit.

[4] Altera die appropinquante surrexit hospes ille, & omnes sibi familiares convocavit; quibus cum magno gaudio dixit: Grates Deo ad plenum reddere non sufficimus; [civibus verbo & exemplo prodest:] quod misericordia sua motus, nobis misit hominem, Angelicam vitam & virtutem habentem; mediante cujus gratia nos salvari possumus & tota terra. Apud quos beatus Aureus aliquo tempore permansit; & eos ac omnes ad ipsum cofluentes, multa bona, æternam vitam præstantia, docuit; multosque a variis languoribus, præstante Domino misericorditer liberavit: qui cunctis cognitus, valedicens omnibus, ad locum unde venerat regressus est.

[5] Non post multum vero temporis obiit Episcopus e dictæ urbis, quo ut decuit sepulto, & omni populo super alio cogitante Episcopo, in unum omnes convenerunt: [mortuo dein eorum Episcopo] & in electione, cum concordes fieri non potuerunt, statuerunt seniores & devotiores civitatis, ut illi eligerent f pro omnibus, qui super electionem convenissent, & hinc inde habitis diversis tractatibus cogitassent; omnes [autem] in hoc concordabant & simul una voce dicebant: si Aureus inveniri & haberi potest, qui nuper hic constitutus fuerat, [successor eligitur;] utilior eo non esset. Sic inter se duos elegerunt, quibus summa diligentia commiserunt, ut eum modo diligentiori, duo possent, quærerent, & ipso invento, cum ad hoc precibus & supplicationibus tenerent, quo se de cura Episcopatus intromitteret.

[6] Quibus pro investigatione sancti Aurei ut in commisso acceperant, euntibus, cum familiæ magna multitudine & canibus: & cum hinc inde siluas transivissent, & eum non invenissent; tandem eum canes in quadam spelunca invenerunt, & eum latratu suo prodiderunt; sic dicti Commissarii ad g eum perrexerunt; in terramque coram eo procidentes, [& requisitus inventusque, onus admittere persuadetur.] eum diversis precibus exoraverunt ut cum eis dignaretur ire ad civitatem; & totius populi vacante Episcopatu, facere voluntatem, qui eum unanimi voce postularent in Episcopum, & totius terræ provisorem & Dominum h. Tandem eorum precibus diversis & supplicationibus inclinatus, cum eis vadens, tanta solennitate & gaudio ab omnibus fuit susceptus, sicut unquam aliquis Episcopus. Ipse etiam victus prece Populi, de Episcopatus regimine & ad preces omnium se intromittens; dictum Angelicum tunc in se completum esse sentiens, cum magno honore plures annos ecclesiæ suæ præfuit, & multum populum dictis, prodigiis, & exemplis Deo acquisivit i.

[7] Crescente Dei Ecclesia beati Aurei tempore, & se in omnibus augmentante, [Hunnorum Regi & tyranno] Magno vero Hunnorum k Rege eodem tempore regnante, & ipsam Ecclesiam totis viribus destruente fuit beatus Aureus proditus, quod fide vir totus esset Catholicus. Quare Rex sævitia & furore contra eum succensus, terras cum magno apparatu circuire incipiens, omnes in Christo credentes sævissimis suppliciis destruens; [adductus cum Justino Diac.] cum ad beatum Aureum pervenisset, & ipse sibi cum Iustino Diacono ministro suo captus præsentatus fuisset; in crastinum eos in carcerem jussit recludi, & sub magna custodia haberi; donec cum suis cogitaret, quid cum eis facturus esset.

[8] Noctis silentio adveniente, Aureo & Iustino sedentibus in carcere, [Christum ei intrepide prædicat;] Angelus Domini apparuit, ipsos confortando ait; Crastina die cum in cospectu Regis apparebitis, quid loquamini non cogitetis: in illa enim hora dabitur vobis quid loqui debeatis. Ipsis Regi præsentatis, & eis ad sacrificandum l Idolis diversis minis compulsis; ipsi Regi responderunt, audacique voce dixerunt: Alius non est Deus, nisi Dominus noster Iesus Christus; incipiens sibi de Incarnatione Iesu Christi & de ejus causis dicere; deinde de Nativitate, Passione, Resurrectione & Ascensione. His dictis & aliis, Regem ad horam prandii tenuerunt & multa sibi de fide Catholica recitaverunt. Rex fatigatus volens discumbere, eis dixit, Ista superstitiosa verba prætermittite. Decem quoque de servis suis dixit: Accedite, & mihi eos bene ad pœnam reservate.

[9] Rege vero discumbente, & magnas delitias habente, Custodes Aureum & Iustinum deduxerunt, [& carceri traditus,] & eis, Abite, dixerunt: sentimus enim omnia vestra verba, quæ Regi de Christo dixistis, esse vera: fugam date, & ite in pace: Regem enim in tantum non timemus, quod a dictis vestris recedere nos velimus. Credimus quod dicta vestra habeant veritatem, & omne dictum de Idolis nostris inducat falsitatem. Mox sancti eos in hoc confortabant, [a custodibus liber dimittitur:] & cum ingenti gaudio dicebant: In hoc non dubitamus, quin jam vobiscum sit Dominus noster Iesus Christus: & eum, si in fide hujusmodi perseverabitis, qui verus Deus est facie ad faciem videbitis. Sic Custodes in hoc proposito firmiter steterunt, & ad Regis curiam redierunt: Sancti vero recedebant, & prout eis Deus disposuit, faciebant.

[10] Postquam Rex discubuit, Aureum & Iustinum sibi præsentari jussit; [quibus ideo interfici jussis,] statim ministri ad Gustodes currentes, jussum Regis eis nuntiantes, Custodes Regem adierunt, & sibi intrepide dixerunt: Homines nostræ custodiæ commissos abire fecimus, quod ipsos justos esse cognovimus; ideoque una cum ipsis servi Iesu Christi facti sumus, quia verus Deus est, quod in veritate negari non potest. Tunc Rex per longam horam præ nimio furore loqui non potuit. Tandem cum magna vehementia & alta voce suis dixit: Hos insanos & deliros cito tollite, fustibus cedite, & gladio perimite: sic ordinantes ne alicui hominum appareant viventes. Qui Regis mandatum impleverunt & eos pro nomine Iesu Christi decollaverunt.

[11] Regi super his quæ acciderant cogitante, & quid facturus esset nesciente; ad se suum vocavit Præfectum, [mittitur qui fugitivos investiget.] virum tyrannum & omni sævitia plenum, dicens ei: Elige tibi viros competenter convenientes & tuis jussionibus obedientes; & insequere magos qui nos deceperunt, & totam terram suis fallacis ad malitiosam sectam perduxerunt: & non die ac nocte quiescas, quin ipsos invenias: & eis inventis ad sacrificandum Diis nostris ipsos compellas diris suppliciis. Quod si renuerint, & in secta sua perseveraverint, ipsos diversis cruciatibus punies, & morte turpissima quam excogitare poteris damnes; ut aliis exemplum præbeant, ne talia facere præsumant: & non ad me revertaris, nisi mandatum hujusmodi totaliter adimpleveris.

[12] Præfectus, quod Rex jussit, fecit: & magnam familiam sibi assumpsit, [Hic in Rustenfeld deprehensos,] vadens de civitate in civitatem, de villa in villam; & semper pro duobus, vestibus talibus vestitis, interrogavit, & hoc quinque diebus continuavit, & tamen nihil profecit. Tandem perrexit ad quemdam nobilem, supra m Rustenvelde mansionem decentem habentem, cum quo pernoctavit; qui sibi de prædictis interrogatus, dixit: Hodie duo ad allodium meum Rustenvelde venerunt, qui consimilibus vestiti fuerunt; si illi pro quibus interrogatis, sint, nescio. Præfectus dixit, hoc perscrutari volo; & statim ad Allodium descendit, & eos ibidem invenit. Mox ipsos captivos secum duxit ad hospitium, & famulis suis eos per noctem tradidit ad custodiendum.

[13] Altera vero die Aureo & Iustino Præfectus dixit: Rex mihi sub periculo corporis mandavit, [frustra idola venerari suadet.] quod debeam a vobis in vestigare si diis nostris velitis sacrificare, & vestram erroneam sectam de Christo deponere: & si hoc feceritis, magni in Curia Regis este debeatis: si autem facere nolueritis, quod vos damnare debeam gravissimis tormentis. Modo statim eligite quid velitis facere. Qui sibi responderunt: Dii vestri surdi & muti sunt, per se nihil facere valentes, sed omnia operatione dæmoniaca perficientes: ideo nullam communionem cum ipsis volumus habere, neque sacrificiis nec orationibus; sed Domino nostro Iesu Christo volumus servire, qui habet animas hominum perdere & salvare.

[14] [Ideo calceantur ab eo rasoriis,] Præfectus videns Aureum & Iustinum flecti tantum verbis non posse, Diis sacrificare, & Christo abrenuntiare; magnum tormentum excogitavit; quo ipsos ad hoc faciendum compellere voluit. Quatuor calceos magnos procuravit fieri, quibus acutissima n rasoria jussit innecti, putans ipsos hoc tormentum in tantum abhorrere, quod a Christo deberent recedere. Sic calceos eis proposuit & ipsos [induere] jubendo ait; Hos Calceos induite, & in eis incedite; vel nostris tanquam veris diis sacrificate. Mox ipsi, in nomine Iesu Christi calceos induentes, in eis supra rasoria gradientes, per longam viam iverunt, & absque ulla læsione permanserunt.

[15] Præfecto suo tormento, quod excogitaverat, nihil proficente, & ipso intime hoc dolente, concepit aliam pœnam, ipsis Aureo & Justino infligendam. Fecit parare duas ferreas galeas o de extentis laminibus ferri ad modum craticulæ transverse confabricatas: [ignitis galeis cruciantur,] quas in ignem jussit poni, & supra modum ardore ignis incendi: quibus mire incensis ipsis dixit: Ardore istarum galearum perire debetis, nisi Christo Domino vestro abrenuntietis. Qui intrepidi responderunt Præfecto & dixerunt: A Christo non recedemus, quia pro nomine illius mori parati sumus; qui pro salute nostra mortem subiit in cruce suspensus. Tunc ardentes galeas ipsis superposuit & malleo eas ipsis Sanctis incuti fecit: ipsi vero illæsi permanserunt, & galeæ extinctæ ad terram corruerunt.

[16] Præfectus super præmissis commotus nimisque perturbatus, quod Rex sibi mandaverat, præ oculis habuit: [& feris per noctem exponuntur.] Aureo & Iustino dixit: Nihil est quod facitis, quod ita magicas artes exercetis, cum per eas putatis vos mortem evadere: sciatis per eas vos mortem incidere: nescitis quod hic circumquaque sunt Nemora & omnia loca deserta, in quibus feroces sunt feræ nemini scientes parcere: quarum esca eritis, nisi mihi in vobis sæpius repetitis acquiescatis. Qui responderunt, Magicas artes nescimus, sed gratia Domini nostri Iesu Christi per omnia operatur in nobis, cujus servi sumus: & ideo tormenta tua non timemus.

[17] Præfectus dixit Temeritas vestra perire vos facit. Deinde duxit eos ad nemus, ubi sibi videbatur esse locus horribilis, & eos ibi fabricari p fecit ad duas arbores, cum catenis & compedibus per fabros, ponens duos custodes super arborem: qui vigilarent per totam noctem, ut destructionem eorum viderent, [appositis qui observent custodibus;] & hanc sibi vero modo de mane recitarent. Nocte vero instante Sancti signaculo sanctæ Crucis se signaverunt. Deinde infinitæ feræ diversi generis coram eis convenerunt, pacifice inter se & cum eis jacentes, omnino nullas insolentias moventes. Duo etiam magni cerei, modo mirabili formati & ornati, coram ipsis tota nocte ardentes steterunt. Hæc omnia Custodes in arbore sedentes viderunt.

[18] Præfectus surgens valde mane, quomodo Aureo & Iustino successisset, [sed cum sic quoque servati essent,] scire cupiens toto corde; cum ad eos pervenit, omnes feras quæ ibi fuerant, miti modo abire conspexit; & multum fuit admiratus, quod eorum nullus ab ipsis fuit læsus. Tunc omnes secum existentes convocavit, & commoto animo dixit: Per Herculem! si ego consentirem, isti per suum Iesum me deluderent usque infinitum. Consulo quod breviter decollentur, & quod ad Dominum nostrum Regem revertamur. Dolerem quod ipse sciret dominus Rex, quod tanto tempore ab ipsis sum delusus: hoc apud ipsum nunquam q recuperarem. Ergo imponere volo finem; in hoc omnes secum concordabant & dicebant, ista fiant.

[19] Præfecto Aureum & Iustinum ferreis vinculis absolvi jubente, & fabro ad jussum suum hoc faciente; [capite plectuntur:] statuit unum famulum, qui præparavit suum gladium, ut eos decollaret. Tunc petierunt sibi concedi, ut adorarent suum dominum Iesum Christum. Hoc fuit eis concessum. Dixerunt; Petimus, domine Iesu Christe, nos venire ad te, & ut omnis homo, qui nobis omni die honorem exhibuerit in tuo nomine, corporis & rerum gaudeat prosperitate r & animæ Salvatione. Quibus desuper est responsum; Quod petistis est exauditum: & inclinatis capitibus, decollati sunt duobus gladii ictibus s. Statim Præfectus & omnes alii assumptis sibi capitibus recesserunt; & corpora avibus & bestiis ad devorandum reliquerunt. Tunc de Rustevelde Colonus, & unus Sanctorum famulus, corpora acceperunt & ea devote sepelierunt.

[20] Præfecto cum gaudio recedente, & ad Dominum suum Regem regrediente in via dixit suis famulis: [sicut etiam custodes, quid vidissent confessi.] Mirari non sufficio de istis fatuis hominibus, quod libentius volebant mori misere, quam vivere cum magno honore. Ad hæc Custodes, qui de nocte in arbore sedebant, unanimi voce dicebant: Vere, Domine Præfecte nunquam volumus ista negare: Ipsi justi & sancti fuerunt & omnia vera [sunt] quæ de Domino nostro Iesu Christo dixerunt. Illa nocte, cum in arbore supra eos sedebamus, signa vidimus magna & audivimus. Vidimus duos speciosissimos cereos, non hominum manibus factos, coram ipsis tota nocte ardere, & de se non humanum dare splendorem: ipsos quoque audivimus per totam noctem orationibus læto animo Deum adorare & Angelos ad orationes suas eis respondere. Etiam feræ silvarum innumerabiles quæ diversi generis fuerant, coram eis tanquam oves tota nocte jacebant. Ergo a Iesu Christo eorum Domino non recedemus: sed servi ipsius mori volumus. Præfectus statim dixit, uni famulo; occidas eos gladio; si [cum] istis fabulis ad Regem veniremus, omnes perditi essemus: sic isti duo fuerunt interfecti pro nomine Iesu Christi.

[21] Præfectus vero cum ad dominum suum Regem pervenisset, & omnia per eum cum Aureo & Iustino perpetrata sibi recitasset, [Regressus ad Regem cum capitibus Præfectus,] eique capita ipsorum præsentasset; Rex eum in omnibus quæ gesta fuerant, multum commendavit; & eum altiori dignitate per solemnius officium sublimavit, totique Curiæ dixit: Omnia quæ ad hanc Provinciam venire nos moverunt, pro omni nostra voluntate consummata sunt, ergo ad partes [nostras] redire volumus. In nomine Iovis eamus. Qui dum ad Regionem suam pervenissent, & prosperis successibus sacrificassent, Præfectus quoque magnam jactantiam de exaltatione sua fecisset, quæ sibi propter damnationem prædictorum Sanctorum evenisset; accidit ex permissione divina, quod ipse Præfectus & tota familia sua, [& honoribus auctus, male perit.] qui rei in sanctorum Martyrium Aurei & Iustini passione fuerunt, omnibus in Curia Regis existentibus videntibus, & timentibus, mala morte perierunt.

ANNOTATA D. P.

a Verba hac respiciunt ad num. 25, ubi dicitur quod Reginæ in somnis monitæ ex sene quodam intelligere qui essent sancti quorum corpora inventa erant; ille continuo vitam Beatorum Martyrum Aurei & Iustini suprascriptam de verbo ad verbum declaravit. Sed unde auctor sibi majorem putavit fidem conciliare, suspectum se facit fictionis culpabilioris: qui etiam hic in persona prima loquitur, quasi ipse senex esset is, qui ista Reginæ narrarit, velut sibi divinitus post tantum fluxum temporis revelata.

b Titulus unici filii, non excludit sororem: dubitat tamen Knackrichius noster, an omnino debeat Aurei soror carnalis credi S. Iustina; eoque adducit Catalogum veterem Reliquiarum Corbeiensium, inter quas habentur, Notabiles Reliquiæ S. Aurei & Iustinæ sororis societatis; & suspicatur forte indicari Mulierem sororem, quales circumducebant Apostoli I Cor. 9. sed absit ut exemplum quod nec in Oriente quidem diu valuit, & quo Apostolus gentium uti noluit, ut esset expeditior, ad Germaniæ Apostolos post tot secula suspicemur transivisse. Potius opinabor dicere voluisse scriptorem Catalogi, quod eæ Reliquiæ sint aliquorum ex societate Aurei & Iustinæ sororis.

c Facultates distribuere in pios usus vetustissima


fidelium pietas est, phrasis, ævi omnino recentioris. Interim qui tam distinctam certamque notitiam vitæ affectat, velut antiquissimus scriptor silentio suo fatetur & patriæ & Regum sub quibus Sanctus aut passus est aut revelatus, ignota sibi nomina fuisse, quæ alii deinde antiquitatis historicæ scientiores, ex verosimili definiverunt.

d Ita scilicet fecerat S. Florentius, tempore Dagoberti Austrasii, Argentinensis post S. Arbogastum Episcopus, ab eremo, ut habet Vita apud surium 7 Novemb. protractus ad Cathedram.

e Hunc quoque nescivit auctor nominare. Serarius Marianum appellat; estque hic Episcopus in ordine vigesimus quartus.

f Electionis per compromissum faciendæ exempla, nescio an uspiam inveniri possint tantæ antiquitatis.

g Commissarios non reperit Canguis in antiquiori scripto nominatos, quam in statutis Venetorum anni 1242 lib. 4 cap. 17 & seqq.

h si de Dominio temporali agitur, quale nunc habent Archiepiscopi & Episcopi S.R.I. Principes; non pertinebat ad veteres ante Bonifacium Episcopos; qui an illud acceperit a Pipino Rege, an vero successorum aliquis, puta Guilielmus, a patre suo Ottone Imp. non explicat Serarius, nec ego præsumo definire.

i Hactenus Lectiones sex pro die festo: deinde interpositis Responsoriis tribus, pro Lectionibus tertii Nocturni describitur reliquum diei Officium, usque ad secundas Vesperas inclusive: post quas successive, & sine ulla interpolatione iterum ponuntur quindecim Lectiones de legenda, ut sint quotidie tres, pro sex diebus per Octavam; ac tandem pro Octava ipsa iterum sex, sub eadem, qua hic utimur, divisione.

k Attilam merito credidit posterior ætas.

l Hunnos fuisse ethnicos, & Christianæ religionis exortes, ejusque hostes; uti sunt Saraceni ac Tartari, nullus equidem dubito; &, quod consequens est, superstitionibus variis addictos; idemque de eorum Rege Attila dixerim; non tamenaut hunc, aut illos coluisse idola eaque Romana. Quin, si verum est, quod Olaus Magnus ait, ipsum nominari voluisse Flagellum Dei, haud alium quam unum verum Deum intellexerit: quem utcumque agnosceret ille, non tamen ut Deum glorificabat. Sic in Vita S. Lupi Trecensis, qui ab illius sævitia urbem suam precibus liberavit, legitur quod ad hujus conspectum divinitus motus immanis ille ac ferox Attila, fidem sancti viri altiori sensu suspiciens, pro sua exercitusque sui salute & incolumitate secum eum voluit proficisci ad Rhenum usque: reditu autem concesso, oravit obnixe sanctum virum, ut velit pro ipso Dominum deprecari. An hæc, & quæ deinde occurrente S. Leone Papa egit, idololatram sapiunt? Varios ille quidem Episcopos Martyrio affecit, sed crudelitate potius quam superstitione motus: nec cuiquam illorum legitur vitam obtulisse si discederent a Christo ad idola colenda. Atque hinc intelligat Lector, quam parum certioris scientiæ ad scribendum contulerit auctor hujus Legendæ; ac verosimiliter aliud nihil, quam quod de Sanctorum adventu Heiligenstadium ibique tolerata morte habebat traditio popularis; cetera dicta factaque commentus ex ingenio suo, qualia dici & fieri potuisse cogitavit.

m Accuratior Saxoniæ superioris tabula, Eichsfeldiam complexa, notat una hora ab Heiligenstadio, versus Occasum, Rostenfelt & Rostenberg.

n Rasorium scriptoriæ supellectili accensetur in statutis Carthusiensium pro Scalpello; & in hac significatione eadem voce utitur is, qui Græcos Hesychii libros in Leviticum Latine reddidit ante seculum 9; nec facile alium antiquiorem reperies: nunc Francis vox illa Novaculam tonsoriam significat sed necdum sic inventa est apud aliquem paulo antiquiorem. Qui autem hic rasoria in nexuit calceis, videtur intellexisse ferreas radulas jam olim latinis notas raspe Belgis & germanis dictas.

o Hic quoque ægre concipias formam Galeæ: fingamus enim reticulatum capitis tegmen; non id ex laminis extentis (quas Lamina in neutro plurali alius hactenus non legitur appellasse) sed ex filamentis seu lineis ferreis factum concipias oportet.

p Fabricari pro clavis figere, nescio ubi inventurus quis sit.

q Similis barbariei, nec vetustæ, est Recuperare, pro Excusare.

r Iam sæpius monui hujusmodi morientium Martyrum preces, non nisi in sequioris ævi ac fidei Passionibus legi: uti etiam illas de cælo voces, in veris ac genuinis Actis rarissimas esse.

s Credo hoc commentum Auctorem, quia tum ista scribebat, cum Heiligenstadii non amplius inveniebantur capita, pridem alio translata.

CAPUT II.
Sacrorum corporum inventio & elevatio: ecclesiæ Heiligenstadiensis prima fundatio.

a

[22] Post multa vero tempora, dum quasi Aurei & Iustini extincta esset memoria, [Rex Francorum leprosus,] surrexit Rex Francorum, magnus Christianorum Dominus, & gratiosus: qui dum longo tempore regnasset, & omnia sibi b subjugasset; accidit ex divina permissione, quod lepræ percussus fuit c infirmitate. Quam cum in se sensisset, dixit omnibus suis, quod peregre proficisci vellet. Sic regnum filio suo d & suis Secretariis regendum commisit in omnibus donec rediret de peregrinatione, & sic recessit cum Regina e uxore sua. Et dum aliquamdiu terras circuivissent, & locum pro voluntate eorum existentem non invenissent, tandem, divina gratia disponente, [cum uxore peregrinatur usque in Altenborg.] quod eis aptum propter subsequentia deberent in venire; ad locum qui Altenborg vocatur venerunt: ubi cum tota familia sua requieverunt; ibi denique mansionem decentem fecerunt, & cappellam f in honore Dei, Mariæ Virginis, & beati Petri Apostoli construxerunt.

[23] Quodam vero tempore, cum Rex esset in venatione, venit ad amœnum locum in silva, ubi steterunt pulchra gramina, [ubi amœno in loco requiescens, & rore tinctus manu ac facie,] quæ diversis fuerunt permixta floribus, mire bonis odoribus fragrantibus; ubi supra modum delectabatur quiescere, parumperque dormire. Credidit si hoc non faceret, quod eum mori oporteret: sicque ad gramina se posuit, & modicum dormivit. Et cum evigilasset, & manum juxta se ad gramina extendisset; eadem perfusa & madidata rore, se cum ea linivit in facie; statimque surrexit, & ad mansionem suam rediit. Suæ quoque conthorali Reginæ læto animo dixit; Breviorem & dulciorem somnum cepi, quam unquam diebus vitæ meæ feci. Regina respondit: Bene credo, quia in manu tua & in facie hoc bene video, quæ Dei gratia sunt curata, & omni carent infirmitate; de quo Deo gratias referamus & omnia sibi committamus.

[24] Regina super his quæ Regi evenerant cogitante, [& toto deinde corpore,] & ea ex divina gratia processisse æstimante; statim Regi istis loquebatur verbis: Rogo, Domine mi Rex, ut mihi dicas, si locum ubi dormivisti denuo invenire valeas. Ad ista respondit Rex: Bene ipsum volo invenire; eamque statim secum ad locum duxit, & omnia sibi ostendit. Statim Regina omnia judicavit, & Regi his verbis jussit: Cito omnes vestes tuas depone, & rori te immerge, rore te ubique liniendo, nullam partem corporis tui prætermittendo. [persanatur, locumque jubet Heiligenstad vocari.] Rex fecit quod fuit jussus: & mox ab infirmitate totaliter fuit purgatus. Rex videns, & sentiens se esse curatum, magnum æstimabat esse miraculum; devote Deo gratias retulit, læto quoque animo dixit: Vere, aut hic Sancti jacent: aut locus iste sanctus est. Volo ergo quod locus iste in perpetuum vocetur Locus-Sanctus: aut Locus-Sanctorum; deinde ambo, Rex & Regina ad filium suum læti redierunt g, & votum peregrinationis se adimplevisse dixerunt.

[25] [Intelligit ibi jacere corpora Sanctorum,] Quadam nocte, cum Regina dormiret, vox divina de quodam sene viro devoto ei dixit: Ipsum, quomodo Rex curatus fuerit, interroga; hoc ipse tibi dicet, in veritate non ficta. Regina prout in nocte audierat, adveniente die senem interrogavit; & tamen prius omnia, quæ Regi acciderant, sibi recitavit. Senex autem hanc allocutionem, factam Reginæ, sciens a Deo procedere; continuo ei vitam beatorum Martyrum Aurei & Iustini suprascriptam, de verbo ad verbum h, declaravit. Quo facto ipsi Reginæ dixit: Isti duo Aureus & Iustinus, in loco illo ubi Rex fuit curatus pro nomine Iesu Christi fuerunt Martyrizati; & ibidem jacent adhuc sepulti, per quos Domino annuente Rex curatus est a peste Corporis i & animæ. Et si meis consiliis acquiescitis, propter hoc Deo & ipsis Sanctis speciale servitium exhibebitis.

[26] [& super ea ecclesiam construit,] Regina omnia Regi exponente, Rex ei respondit: Credo omnia quæ mihi dixisti esse vera: & gratias Deo refero de sua misericordia. Exinde de servitio, Deo & Sanctis exhibendo, cogitavit: sicque ipsos k canonizari procuravit; & in loco Sepulchri Ecclesiam construendam erexit; cui Præpositum & duodecim Canonicos præfecit, quibus pro sustentatione allodia, decimas & multa Bona donavit: eisque injunxit & dixit: Ædificia l ædificetis, & locum pro toto posse vestro emendetis. Sic ipsi Præpositus & Canonici ecclesiam, & juxta eam urbem construxerunt, deinde opem & operam ad hoc præstiterunt, quod rustici Villæ quæ Zuenchem m vocabatur: quæ in modica distantia juxta prædictam ecclesiam fuit sita: & omnes alii de universis terris venientes, [fundatque Capitulum & civitatem.] civitatem construxerunt, & ei nomen Heiligenstatt, quod Rex nominaverat, imposuerunt. Sic ecclesia Heiligenstadensis & civitas per Dominum Regem prædictum sunt fundatæ, cujus anima n requiescat in sancta pace. Amen.

[27] Post hæc Reverendus in Christo Pater ac Dominus, devotus Archi-Episcopus o Moguntinus, venit Heiligenstat propria in persona. Qui dum vidisset & cognovisset omnia, [Fundata confirmat Archiep. Moguntinus.] quæ per Dominum Regem supradictum, intuitu Dei & sanctorum Aurei & Iustini Martyrum, fuerunt fundata & instaurata; ea multum laudavit eaque approbavit, & libere confirmavit: magnam quoque Indulgentiam p omnibus Benefactoribus dictæ Ecclesiæ Heiligenstadiensi de misericordia Dei omnipotentis, cum quo ipse regnet, largitus est. Etiam ejusdem ecclesiæ Dominis Præposito & Canonicis multa privilegia, libertates, decimationes & alia q bona intuitu Dei & beatorum Martyrum ac cultus divini, tradidit & concessit; ubi Deo die noctuque fiunt servitia. Cui est honor, laus & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Hujus capitis argumentum, licet in mera traditione fundatum plus tamen solidæ veritatis continet, quam primum; ubi apparet multa ex ingenio Auctoris composita aut conficta esse; non parum tamen ille etiam hic sibi indulsit: cœpto autem semel stylo progrediens, a nominandis personis abstinet.

b Solum, ut dixi Dagobertum I ex historia cognoscens scriptor, solum eum licet non nominet, nobis videtur describere, quivivente adhuc patre regnare exorsus in Austrasia an. 622, eoque mortuo etiam in Neustria an. 628, atque biennio post Monarcha factus, solus imperavit annis 8, post Moguntiæeversionem annis 180 circiter. Ast nepos ejus in Thuringia regnare exorsus an. 661, deinde reliqua potitus Austrasia, totum paternum S. Sigeberti regnum tenuit, ab anno 675 ad 680, adeoque totis 19 annis Rex dictus.

c Dagoberti I gesta prolixe & accurate descripserunt primi Fredegarius, Monachus Sandionysianus & Aimoinus, primus coævus, nec ultra annum 642 scribendo progressus (alius enim est ejus Chronicon prosecutus) præfatur autem ille, se Acta Regum & bella gerentium, quæ legendo simul & audiendo, etiam & videndo (utique Dagoberti) cognovit, scribere … curiosissime … studuisse: Nepotis ejus obscuriora sunt Acta, & per Henschenium vix demum discreta ab Actis primi postremique Dagoberti ut de eo facilius præsumi possit gravis aliquis, imo sonticus morbus, qui ipsum coegerit, ut mox dicitur, publica rerum administratione abstinere ad tempus, translato in filium tantisper regimine: nam hoc (ut de morbo taceam) nimis publicum, & minis notabile est, quam ut a curiosissimo Fredegario præteriri potuerit.

d

Filios Dagobertus I habuit, S. Sigebertum ex Ragnetrude, quem an. 632 trimulum constituit


adhuc vivens Austrasiæ Regem, sicut prior ipse fuerat, (erat enim Austrasia prima ac potior Francici Imperii pars) & ex Nanthilde Chlodovæum II, qui in Neustria atque Burgundia morienti patri successit quinquennis an. 638, adeo ut neuter vivente patre aptus per se fuerit regimini, idque gerere debuerit, non per Secretarios, ut hic comminiscitur (quorum nomenclatura primum apud Monachos invenitur seculo XI, & ab iis paulatim ad officia civilia transiit) sed per Majores-domus, id est Palatii, qualis sub Dagoberto I in Austrasia fuit B. Pippinus, in Neustria S. Arnulfus, sub nepote autem Rege. Austrasiæ Ansegisus S. Beggæ maritus; quando Dagobertus iste II. filium habebat Sigebertum, Regem etiam dictum in Actis S. Gertrudis, sed una cum patre occisum. Huic ergo jam adolescenti simul & Ansegiso committi potuit Austrasiæ regnum; & leprosus pater ad extima regni Eichsfeldiam scilicet secessisse: quod de primo Dagoberto ejusque filiis non tam commode intelliges.

e Henschenius in sua de tribus Dagobertis Diatriba, ante tomum 3 Aprilis innovata, num. 17, Machtildem, Saxonum Ducissam, ductam ait a Dagoberto Austrasio, in sola adhuc Thuringia regnante; ex eaque copiosam satis postoritatem recenset, sanctitate magis quam gestis secularibus claram; adeo ut in Eichsfeldiam recedens Rex, proxime accesserit ad uxoris suæ patriam, Francorum oculos fugitans.

f Extant adhuc, inquit in suis ad me P. Knackrich, parietinæ depressi sub terra sacelli domestici, cum exigua parte fornicis, & ingens acervus sectorum lapidum de castro, quod parva hora ab Heiligenstadio ædificasse Rex perhibetur, & Alteriburgum hodie vocatur; a suo autem conditore nomen aliud potuit prius tulisse: atque ex hoc ipso intelligitur recentior ætas auctoris, cujus ætate locus jam nominabatur a vetustate; qui cum ædificabatur potius Neoburgum dictus fuisset, forte autem Dags-burgum dictus fuit.

g Dagoberti I regia fere Parisiis; Austrasii, Metis habebatur.

h Revelationem aliquam seni isti factam hæc videntur supponere: per quam potuerint illi divinitus indicata fuisse nomina Sanctorum (uti Quatuor Coronatorum nomina, post corporum inventionem, revelata sunt) item in genere aliquid de morte ipsis allata ab infidelibus. Sed nimium credulos sibi poscit lectores, qui præmissæ Legendæ toti de verbo ad verbum fidem petit, & quidem post tot secula; nisi hoc quoque credi velit, vel senem istum vel Reginam omnia sic scribi jussisse, & tale ad manus hujus Auctoris pervenisse: neutrum credere nos prudenter possumus.

i Nota est Dagoberti I lascivia, ad quam fortassis hic auctor respexit: de Austrasio, quem tamen hic potius intelligere malumus, nihil turpe refertur, ut pote procul ab aulæ deliciis educato in Hibernia, & per S. Wilfridum Eboracensem, cujus ope reductus in regnum fuit, optime instituto, ac denique Sancto habito.

k Canonizationis nomen seculo illo necdum audiebatur: eam vero quæ Pontificis Romani auctoritate fieri dicitur, primum usurpari seculo 10 cœpit. Qua de re vide propriam nostram Dissertationem, ad Pontificatum Ioannis XV; & Mabilionem, ad Acta Benedictina ante Seculum V, nec non dicta in Embolismo, ad Acta S. Simeonis Trivirensis, I Iunii; atque ex omnibus disce, primum fuisse S. Udalricum Augustanum Episcopum, cui sciatur an. 983 talis honor ab Apostolica sede obtigisse.

l Canonicis illis, ex sua institutione in commune viventibus pro more illius temporis, cum ecclesia ædificatum Monasterium quod adhuc stabat (licet forte aliquoties reparatum) an. 1022, quando S. Henricus locum ditavit ut infra dicetur: nunc circum ecclesiam diversis in domibus, ut seculares solent, Canonici habitant: & fortassis sic etiam habitabant, jam plene secularizati, cum hæc scriberentur.

m Knackrichius dubitat an vel in vetustissimis tabulis ejus villæ notitia inveniri possit & creditur inquit, fuisse vicus civitatis nunc Gruickhan appellatus.

n Anniversarii Dagobertini meminit Bertholdus Moguntinus in diplomate anni 1499, diem aveo scire. Dagobertus I obiit 19 Ianuarii; Austrasius Sathanaci colitur 10 Septembris.

o Difficile est definire nomen ejus, qui tunc Moguntiæ præerat, Episcopi: hoc certum, præmature hic usurpari titulum Archiepiscopi. Concilio Remensi an. 630 Lupoaldus Moguntiacensis interfuit, qui cadit in tempora Dagoberti I, post quem tres ultimi ante S. Bonifacium primum Archiepiscopum nominantur Richbertus, Geroldus & Gervilio quorum duo a Carolo Martello, adeoque post annum 716 promoti dicuntur, & nomina forte nonnullorum aliorum exciderunt. Interim vix dubito, quin Dagobertinæ ecclesiæ consecrator, prius etiam quam illa conderetur, Sanctorum corpora effoderit primus, & in illam arcam transtulerit, in qua reperta infra narrantur post aliquot secula: quod hic prætermitti miror; infra autem vix obscure innuitur, cum dicitur esse tempus ut illa secundario exhumentur.

p Iam sæpe dictum, Indulgentias loca pia visitantibus vel juvantibus, non cœptas dari ante seculum XI; omnino autem videtur Auctor confudisse cum prima fundatione, restaurationem factam post annum 1276 ad quam promovendamWernherus Archiepiscopus; 17 Iulii, largitus est dies XI, nihilominus ratas habens etiam eas, quas eodem anno die 24 Aprilis, alii Archiepiscopi & Episcopi ad ejusmodi opus contulerunt vel adhuc duxerint concedendas: ubi potissimum respicitur ad eas, quas pro subsidio circumeuntibus per diocœses & territoria, eo anno largiti erant illi, aut largituri, sicut ex infra proferendis bullis patebit.

q Scribitur mihi, ex Thuringiæ historiis haberi, quod Otho Dux Thuringiæ, Imperator creatus, filio suo naturali Guilielmo quem fecerat an. 954 Archiepiscopum Moguntinum eligi, in proprietatem contulerit ex integro Turingiam Hassiamque, unde Knackrichius suspicatur hunc esse devotum illum Archiepiscopum, qui Dagobertinam fundationem confirmarit, neque alium ab Auctore intelligi. Quid autem si intelligatur S. Willigisus, qui sicuti sub finem seculi 10 Moguntiæ novam Cathedralem S. Stephano dedicavit; sic etiam restauratam suo tempore Heiligstadiensem S. Martino nuncupaverit. Certe non prius illi hoc nominis fuisse existimat Knackrichius. Ceterum sive hic sive ille tam liberalis erga ecclesiam istam fuit, apparet quanto diu post scripserit, qui neminem scivit distincte nominare.

CAPUT III.
De exhumatione & translatione sacrarum Reliquiarum Aurei & Iustini.

a

[28] Gloriosus Deus in Sanctis suis, gratiam & misericordiam in honore Sanctorum Martyrum Aurei & Iustini facere volens hominibus: [Ministri ecclesiæ viso in ea nocturno lumine] magnos cereos ardentes nocturno tempore appareri, & dulcissimum cantum audiri concessit, in Choro ecclesiæ Heiligenstadiensis, antiquo, parvo b & depresso. Quod cum ministri & servitores ecclesiæ pluribus vicibus vidissent & audivissent, dignum æstimabant hoc se Dominis suis. Domino Decano & Capitulo revelare. Et quodam tempore, dum ipsi Domini in loco Capitulari essent constituti, ipsi ministri eos accesserunt, & omnia quæ viderant & audierant eis dixerunt. Super quo Domini c multipliciter solicitati [sunt] diversimode cogitantes & quid sibi hoc vellet nescientes. Et cum talibus meditationibus aliquo tempore inter se occupati fuissent, [rem Canonicis indicant.] & in gaudio, tristitia ac timore perstitissent; tandem uni ipsorum valde devoto vox divina quadam nocte in somnis dixit; Tempus est ut sacro-sanctæ Reliquiæ Martyrum Aurei & Iustini, qui in Choro jacent sepulti, secundario, propter expugnationem d civitatis, in loco in quo sanguinem suum pro nomine Iesu Christi effuderunt, exhumentur, & ut dignis laudibus super terram ab hominibus venerentur. Ergo festines, & non tardes, & non omittas; nisi cum Fratribus tuis ordines, & procures, ut omnia, tibi de istis Reliquiis dicta, perficiendo consummentur.

[29] [Hi sancta corpora jussi refodere,] Quam revelationem idem Dominus statim de mane dixit Fratribus suis, & Domino Decano, & Capitulo: quia pro tunc non habebatur in ecclesia aliquis e Vicarius. Qui Domini statim unanimi consensu hujusmodi Reliquias fodiendo quærere conceperunt: & sic fodere incipientes, pluribus diebus in vanum laborarunt, penitus nihil invenientes. Quadam autem die, videlicet feria quinta ante festum f Walpurgis, hora g Macelli, sarcophagum lapideum miro modo & plane sectum, [ea inveniunt 30 Aprilis.] prout apparet & perpetue h apparebit, omnibus videre volentibus, invenerunt (de quo sarcophago non habetur indicium, si factus sit per manus hominum) in quo Reliquias Sanctorum Martyrum Aurei & Iustini invenerunt: quas tangere & transferre non ausi fuerunt: sed eas superioribus suis i & dignioribus ex humandas reservaverunt: custodes quoque armatos constituerunt, qui eas die noctuque custodierunt, donec ista superioribus suis exponendo reseraverunt.

[30] Quo facto exhumandi & transferendi Reliquias, videlicet dies k ipsorum Martyrum Aurei & Iustini immediatus fuit generaliter omnibus præfixus. [Curatur translatio 17 Iunii,] Quo die adveniente Venerabiles in Christo Patres ac Domini, Episcopi, Abbates l, Præpositi, Decani, Canonici, Plebani m ac Religiosi innumerabiles convenerunt, & officium Missæ humiliter & devote ac solenni voce decantaverunt. [multiplicantur eleemosynæ,] Quo completo Sanctorum Reliquias, Te Deum n & alias laudes devotas cantando, transtulerunt; & ad novum scrinium o, ad hoc præparatum, deposuerunt; & magnam Indulgentiam, & multas Fraternitates & Karenas, omnibus Benefactoribus Ecclesiæ contulerunt. [novus chorus construitur.]

[31] Omnes quoque qui aderant odore suavissimo & minus solito replebantur, omnes etiam infirmi qui convenerant, quibuscumque languoribus fuerant perplexi, cæci, surdi, muti, contracti, paralytici, claudi, obsessi, omnes fuerunt curati. Tantus etiam populus convenerat de universis terrarum finibus, quod se in civitate non poterat continere, sed totus campus inter civitatem & Paphenbruele, ac monticulum Steygere plenus p fuit populis & hominibus. Etiam innumerabiles fuerant ibi prædicatores, qui in civitate & extra civitatem prædicabant, populo valde multum offerente, in clenodiis aureis, argenteis, equis & rebus aliis, ita quod Petitores, ad hoc rogati & deputati; ad plenum oblationes recipere & capere non potuerunt: sed quicumque Dei intuitu facere voluit, pileum suum extendit, & eum plenum pecunia & aliis oblationibus statim cepit. Et sic in tantum fuit oblatum, quod de talibus oblationibus, ac aliis postmodum intuitu sanctorum Martyrum Aurei & Iustini oblatis, solennis Chorus, perpetue duraturus, est constructus: in quo Deo fiunt die noctuque servitia, qui nos salvet per æterna sæcula. Amen. q

ANNOTATA D. P.

a Sub hoc titulo sequens Narratio, non distinguitur, ut priora omnia, in Lectiones; sed veluti ad complementum per modum Appendicis videtur addita, & una cum Officio reliquo post Legendam composita; descriptaque cum illa inveniturante Sequentiam pro Missa: nec omnino ausim affirmare & istam & Legendam esse unius ejusdemque Auctoris.

b Tantum abest ut hinc conficiam, hæc scripta esse ante annum 1276, quo cogitatum fuit de reparatione ecclesiæ ruinam minitantis, quasi jam pridem steterit magnus ille Chorus, de quo postea: sed contrarium potius. Licet enim litteris Gerlaci Archiepiscopi, datis an. 1363 aforis adscriptum legatur, nescio qua certitudine, Rabanus Magnentius Maurus, tertius Archiepiscopus, hanc ecclesiam dedicavit kal. Novembris, & hic obierit an. 856; non tamen necesse est ut ab eo quoque dedicatus fuerit novus Chorus: cum sæpe videamus veteri ac parvo Choro additam novi operis ecclesiam. Et hoc potius factum reor; adeoque parvum Chorum Dagobertinum adhuc stetisse seculo 13, opere verosimiliter firmiori structum, aut saltem Canonicis satis amplum licet ecclesia propter peregrinorum confluxum Rabani tempore fuerit amplianda.

c Hoc quoque recentioris styli est: antiquior & simplicior ætas non Dominos, sed Fratres dixisset.

d In Heiligenstadiensi Collegio nostro reperitur


scriptum quoddam unius, ut videtur ex primis illius incolis, ante centum annos exaratum in quo diligenter collegit auctor, totam Eichsfeldiæ & ejus de qua agimus civitatis fortunam; ubi inter communes utrique calamitates, quarum distinctior memoria extat, primam numeret, tempore Adelberti Archiepiscopi, a quo severius in Eichsfeldia exactæ Decimæ viginti millibus Hassorum ac Thuringorum occasionem præbuerunt circa an. 1124, ut Erphordiam, quo ille fugerat, gravissima obsidione premerent; tum & Conradi tempore, quem Sacerdotio exutum Fredericus Barbarossa acerbissime oderat, eo quod nollet constituto ab eo Antipapæ Octaviano subscribere: tunc enim id est anno circiter 1165 devastatæ arces Rustenberga & Horburgum, & mœnia urbis Erphordiensis solo æquata sunt. Quidni etiam proximum Rustenbergæ Heiligenstadium captum tunc sit? Aut denique idem acciderit post annum 1256, quando Gerardus Archiepiscopus non longe a Mulhusio captus in potestatem venit Alberti Brandeburgici, qui & fratrem ejus Theodoricum Comitem Ebersteinium e pedibus suspensum triduo cruciavit. Accedit autem hoc tempus propius ad illud, quo elevationem factam opinamur. Certiora si quis doceat libenter excipiam.

e Similiter gratum erit discere, an & quales Vicarios nunc habeant Heiligenstadienses & quando eos habere cœperint. Suspicor intelligi Vicarios Archiepiscopales seu Vice-dominos juri dicundo præfectos, qui inter Canonicorum ædes domum splendidam habent, de qua infra in Appendice num. 19. Knackrichius existimat intelligi Vicarium perpetuum Præpositi vel Decani absentis eoque adducit Domum Vicariæ in variis litteris notæ pro seculo XIV: sed tales Vicarii neque tantæ dignitatis videntur fuisse quanta hic supponitur præ aliis Canonicis, neque probantur antiquiores Vicedominis, sive ut Heiligenstadienses loquuntur Archisatrapis fuisse; adeoque eorum defectusnon probat magnam Legendæ antiquitatem; sed potius novitatem: æque ac si in Legenda notaretur quod tempore translationis numdum erant Archisatrapæ qui non fuerunt antequam Eichsfeldia dono Otthonis I Imperatoris venisset in jus Archiepiscopi Moguntini.

f Obiit S. Walburgis an. 780, 25 Februarii; ad quem diem ejus Acta illustrans Henschenius, §. 4 docet, corpus ejus ante an. 870 translatum Eystadium, ubi ejus rei memoria solennissime colitur 1 Maji: & hunc diem, ut celeberrimum in Ringavia notat Goswinus infra num. 55. Idem si velimus credere de Eichsfeldia, Moguntino Archiepiscopo æque subdita, videri poterit facta inventio anno 1271, quo, per litteram Dominicalem D, dies 30 Aprilis, immediate præcedens festum, cadebat in feriam V; & sic quarto post anno cœptæ sint eleemosynæ colligi pro ecclesia restauranda, Choro novo jam stante.

g Hora macelli quæ dicatur necdum comperi.

h In choro, inquit P. Knackrichius, extat ab immemorabili tempore grandis ac solidissimus lapis, in quo, absque scriptura ulla, imago SS. Aurei & Justini Martyrum affabre est incisa, in justa ac procera statura, partimque auro picta, erectis circum circa ligneis ac solidissimis tabulis, quibus multæ Sanctorum parvæ statuæ aforis sunt affixæ; & superne tecta duabus alis sive ostiolis, quæ facile aperiri possunt, sic tamen ut ipsæ circumstantes tabulæ altius emineant quam lapis, ad modum veterum Judaicorum sepulcrorum. Huic Martyrum sarcophago, superius in altissima chori abside eadem imago vultuum utriusque respondet; sic ut illi recta ac perpendiculari linea respiciant corpora, quæ inferne lapidi illi grandi sunt incisa, ac si aspectu illo suo testentur ibi suam fuisse sepulturam. Ut pictura fornicis non excedit antiquitate restaurationem factam seculo 13, ita fortassis non excedit etiam sculptura lapidis; juvat tamen hic formam ejus qualiscumque antiquitatis æri incisam exhibere.

i Episcopos & Abbates vicinos intelligo, a quibus deinde impetratæ commendatitiæ anno 1276 ac sequentibus pro restauratione loci; proximæ autem Episcopales urbes ab intervallo leucarum 20, Halberstadensis & Hildesiensis ad Septemtrionem, Paderbornensis ad occasum jacent; Moguntina vero Metropolis, inter Occasum & Meridiem sita, duplo longius abest.

k Quia feria V ante Walpurgis inventa corpora dicuntur, iisque transferendis constitutus dies ipsorum Martyrum immediatus; nonnemini consequens esse videtur, ut festo Walpurgis proximum fuerit festum Sanctorum. Ego vero potius contrarium existimo, & ut minimum tantum temporis indulgendum consultandis. Superioribus, ac die ex ipsorum sententia statuto congregandis, quantum inter 1 Maji & 16 Junii intercedit; nec aliunde quam a Moguntina ecclesia sumptum diem, quando subsequens anno 1271 dies 17 Junii, cadebat in feriam IV; in quam absque suarum ecclesiarum incommodo, & Dominicæ diei in illis celebrandæ impedimento, convenire Prælati poterant, atque domum regredi ante Dominicam.

l Episcopos viciniores jam indicavi: Abbates & Præpositi infra in Analectis notantur, Ryphenstenii, Buræ, Teistunburgi, Cellæ, Annenrodii, Gernrodii, & Witzenhusii.

m Plebes antiquitus dictas Parochias Fidelium, omnino invenies: harum tamen Presbyteros, Plebanos dictos vix invenies ante seculum 14. Similiter nec Religiosos pro Monachis dictos: nam Salvianus ea voce usus sub finem seculi 5, non videtur ita scripsisse ex usu vulgi, sed ex affectatione purioris Latinitatis, cujus hic noster curam nullam habuit, ut apparet. Imo ipsum Religionis nomen, unde dicuntur Religiosi; non videtur usurpari cœpisse ad significandum peculiare aliquod Regularium institutum ante Ordinum Mendicantium exordia, quando Religiosi titulus cœpit iterum promiscue usurpari, pro quocumque claustrali, cum antea solis Abbatibus competeret ut appellarentur viri Religiosi; sicut Reges Viri Illustres, Episcopi viri Reverendi nuncupabantur; quamquam Episcoporum & Abbatum tituli, uti & titulus Venerabilis sæpe confunderentur.

n

Hymnus Te Deum, cujus mentio in Concilio Triburiensi an. 821, in Breviario Casinensi Parisiis servato & scriptum post annum 1200, alioque Bibliothecæ Vaticanæ Codice, inscribitur Hymnus Sisebuti Monachi; Usserius in Anglia antiquiorem unum & sub Henrico I scriptum reperit, ubi intitulatur Hymnus S. Nicetii, an forte quia hujus tempore in Lugdunensi ecclesia primum


cœptus usurpari? Mos nunc obtinuit ut Ambrosianus vocetur.

o Neque Fraternitatum, Laicis per Monachos vel Canonicos communicandarum exempla, neque Karenarum, (quæ sunt jejuniorum pœnitentiæ causa impositorum relaxationes) mentionem invenit Cangius ante seculum 12.

p Sic, ex Ms. Chronico Moguntino, indicat Serarius pag. 837, quod an. 1239, ad majoris ecclesiæ, per Siffridum Archiepiscopum restauratæ, dedicationem tanta populorum multitudo convenerat, ut omnes non civitas ipsa nec campus caperet; sed trans Rhenum apud castellum & in insulis stationes fieri oportebat. De Pfaffenbule & steygere interrogatus Knackrichius, quæ loca essent, respondit primum quidem videri collem illum cui inædificata erat S. Martini Ecclesia, ubi inventa corpora erant; & circum quam etiam nunc consistunt ædes Canonicorum, quos inde vulgus die pfaffen auf dein bergh nominat: alterum cui insistit S. Mariæ Ecclesianunc Societati nostræ addicta: est enim, inquit Knackrichius tricollis civitas Heyligenstadium, & steygere Germanice clivum sonat: uti & Buil collem unde rectius scribetur Pfaffenbuil.

q

Quia nulla hic sit mentio restauratæ postea totius ecclesiæ, ideo hæc scripta existimo ante annum 1276, quo cœptum est de ea agi: sed non multo citius. Quod si non arsit Chorus ille celebri anni 1333 incendio, stat verosimiliter idem adhuc.

Hic consequenter ponenda erat Additio de Veteri ac nova Sanctorum capsa aliisque lipsanothecis: sed casu quodam prætermissa reperit locum in Appendice, cujus faciet § 5.

INVENTIO ET MIRACULA,
SS. AUREI ET IUSTINÆ,
Moguntiæ in Ecclesia S. Albani. Auctore Goswino ibidem Monacho,
Ex Ms. Cœnobii Bodecensis in Westphalia.

Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ (S.)
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii (SS.)

BHL Number: 0825

AUCT. Goswino EX Ms

EPISTOLA DEDICATORIA.
Venerando in Christo Patri Adalberto, sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopo, & Apostolicæ Sedis Legato; Wernherus, S. Albani minister licet indignus, cum omnibus sibi commissis, illius semper gratiam, qui pro omnibus posuit animam suam.

Expedit salutis & veritatis, ut salutaribus pii Pastoris occursibus gaudeat subjecti gregis devotio. [Indicat & communicat gaudium,] Gaudium igitur nostrum, gaudium esse vestrum credimus, super omnibus quæ ostendit nobis, qui facit mirabilia magna solus. Quod enim scriptum legimus & audivimus, Pater meus usque modo operatur, & ego operor, impletum videmus & veneramur; atque hæc vestris & nostris temporibus, in quos fines seculorum devenerunt, fieri non parum gratulamur. [Ioan. 5. 17] Pater enim familias, qui profert de thesauro suo nova & vetera; qui dicit, Nihil opertum quod non reveletur (gratias ipsi) quod docuit, per seipsum implesse videtur. [Lib. 12. 2] Siquidem cum nostræ ecclesiæ pavimenta, vetustate detrita, quorumdam fidelium impensa renovare studeremus, inventi sunt loculi impares tam qualitate quam quantitate: [de inventis sub ecclesiæ pavimento] quos, primum cum Fratribus inito consilio, ac cum summa devotione divini cultus ritu præmisso, aperientes, invenimus thesaurum, pretiosum super omne aurum & topazion: Corpora videlicet sanctorum Martyrum Aurei & Justinæ quorum quædam pars in pulverem redacta, sententiam quæ dixit, Terra es & in terram ibis, confirmabat; quædam vero, ebore antiquo rubicundior, erat sanguine adhuc madida, quasi præsens adesset martyrium; quædam vero candens ut lilium, [SS. Aurei & Iustinæ corporibus;] futuræ resurrectionis gloriam præferebat. Horum quæ sint in cælis merita testantur mox secuta, & quæ quotidie adhuc ibi fiunt miracula. Hæc vestræ Paternitati nota fieri dignum duximus; inter preces & gratiarum actiones, quas pro tantis beneficiis Deo grati persolvimus, vestrum ad nos introitum desiderantes, ut quod minus nostra valet humilitas, tanta patrocinia tanti Pastoris commendet auctoritas, [& ad Translationem invitat.] ad nostræ omniumque salutis profectum, & ad eorum de quibus loquimur gloriam; ad laudem vero ejus, qui per omnia secula benedictus Deus.

PROLOGUS AUCTORIS

Testatur Propheta, Spiritu sancto repletus, quod mirabilis sit Deus in Sanctis suis. [Ps. 67. 36.] Testamur & nos, licet fragiles, [Licet prædestinatis ab æterno sanctis] ejusdem Spiritus pignus habentes, quia magna sit virtus ejus, qui primus & unus ab initio condidit omnia solus. Apud ipsum vero cum non sit transmutatio nec vicissitudinis obumbratio; per suam tamen sapientiam, cujus non est numerus, ante tempora prædestinavit, quos in fine temporum vocatos & justificatos, ad suum tandem nostræque salutis profectum, mirabiliter glorificavit: quorum immortali memoriæ, apud Deum & homines notæ, [nihil addi a se ad gloriam possit;] nos aliquid addere, temeritatis esse fatemur. Sed occurrit nobis ille nequam in Euangelio servus, pro unius talenti non reportato lucro a Domino judicatus; & quod secreta Regis celare, gloriosum; facta vero præclara silentio tegere, non minus est periculosum. Cum igitur in templo Dei, quod est Ecclesia, non solum phialas, sed & cyathos, magna videlicet atque parva scientiæ sacramenta, contineri non dubium sit; nosmet ipsos metientes, & obedientiæ, quæ sacrificiis præfertur, [superiorum tamen parens mandato,] memores; illius magni Regis mensæ, deposito supercilio, participare cupientibus, in hoc nostræ parvitatis proposito, non phialam, sed cyathum propinamus: & omissis superborum Regum donariis, auro scilicet & argento, purpura & bysso; cum pauperibus Christi, pilos caprarum, suis locis aptos, in gazophylacium mittimus. Ad hoc dat nostræ pusillaminitati fiduciam, sublimium personarum, hoc est Ecclesiæ nostræ Patris Wernheri, & gloriosissimi Matris Ecclesiæ filii & Majoris domus Præpositi Henrici, & Decani Domni Hartmanni, & Cantoris Gotzberti, & aliorum ejusdem Ecclesiæ Dominorum, præcipuæ Fratrum & Dominorum nostrorum, frequens ac devota supplicatio: apud quos siquam (quod absit) incurrimus negligentiam, perfacile speramus mereri veniam, [aggreditur scriptionem,] cum longo nostræ secum conversationis tempore nostram noverint imperitiam. Sed adsit, qui ubi vult & quando vult spirat, qui munita quæque & clausa aperit & reserat; qui rugitus bruti animalis sermonibus informans humanis, jura naturæ suæ subdidit omnipotentiæ.

Gaudendum est igitur nobis, imo cunctis fidelibus, [& omnes invitat ad congaudendum,] quia misericordiam suam facit nobiscum Dominus. Coæternus namque æterno Patri Filius postquam de Spiritu sancto conceptus, & de Virgine perpetua, Altissimi virtute obumbrata, natus, passus, sepultus, omnia quæ sunt hominis absque peccato consummavit; & destructo mortis imperio resurgens, captivitatem nostram ducens captivam, Patris in dextera collacavit; cum superabundante iniquitate charitas multorum refrigesceret; & grassante crudelitate, impietas impietatem, quasi sanguis sanguinem, tangeret; impletum esse nemo est qui dubitet, Si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert. [Ioan. 12. 24] Nonnullis siquidem, imo nobis, non Deo, innumerabilis Sanctorum est numerus, quibus dicitur, Qui mihi ministrat me sequatur; qui summa devotione Christum amplectentes, fide fundati, spe roborati, felici constantia, tradiderunt corpora sua ad supplicia: de quibus quia scriptum est, Sancti possidebunt in terra sua duplicia; terra videlicet illa de qua dicit Psalmista, Credo videre bona Domini in terra viventium; singulis stolis albis, id est animæ immortalitate glorificati, de sub altari, pro sui sanguinis vindicta, ad Dominum vociferantur; sed pro responso super fratrum expectatione, carnis immortalitatem, quasi alteram stolam, felice desiderio præstolantur. [& 26, Is. 61. 7, Ps. 26. 13] Quorum spiritus cum semper sint ante Dominum, non omnium adhuc, sed quorumdam corpora, [in horum Sanctorum revelatione] qui potuit, produxit in medium; quæ sibi commendata, tamquam dulci gremio, occultaverat terra mater omnium: & quos pro se passos, suæ gloriæ consortes esse voluit, in se credentibus, pro meritorum qualitate ac temporum varietate, Patronos constituit. Sed cum quæque gens atque natio speciali suorum Sanctorum glorietur patrocinio, ampliori tibi est exultandum lætitia, principi provinciarum ac dominæ gentium Moguntia, [& miraculis, in tres libros devidendis.] pro magni Pastoris tui Aurei sororisque suæ Justinæ Virginis atque Martyris manifestata gloria: de quorum virtutibus, signis atque miraculis, sive quæ vel in eorum inventione vel Corporum translatione, seu postmodum facta sunt vel fiunt; pauca de pluribus ponentes, & legentium utilitati consulentes, Capitula singulorum breviter supponimus; & in Trinitatis nomine dividentes hoc opus exiguum, in tres sectiones librorum, benigni Lectoris animum refovere curamus.

VETUS DIVISIO OPERIS
Incipit de miraculis SS. Aurei & Iustinæ Liber primus, quorum Passio agitur XVI kalendas Iulii; Inventio vero V Idus Maji.

CAPUT I. Quando & quomodo inventa corpora Sanctorum.
II De miraculo, quod contigit ante eorum inventionem.
III Miraculum unum, post eorum inventionem; qualiter puer, a nativitate quartanis febribus vexatus, sanitatem recepit.
IV De muliere, quæ V annis cæca, illumnatur.
V De muliere, cujus manus contracta erecta est.
VI De muliere, a fluxu sanguinis liberata.
VII De claudo quodam, feria IV erecto.
VIII De duabus mulieribus paralyticis, eadem die curatis.
IX De puella, incurva & erecta.
X De viro, qui a calculo, quem in maxilla portabat, liberatus est.
XI De matrona, quæ monile aureum perdidit, & invenit.
XII De miraculis, quæ in die Pentecostes contigerunt.
XIII De signis, quæ in Natali Sanctorum facta sunt.
XIV De matrona, quæ per annos IV paralysi laborans, liberata est.
XV De claudo, eadem hora erecto.
XVI De muliere, quæ sanata gratias non retulit.
XVII De eo qui votum vovit, & non solvit.
XVIII De miraculis, quæ in festivitate S. Albani contigerunt.
XIX De duobus cæcis, in Nitivitate S. Joannis Bapt. illuminatis.
XX De cereo, accenso in festivitate ejusdem.
XXI De cereo accenso, in festo Apostolorum Petri & Pauli.
XXII De cereo accenso, in festo S. Benedicti.
XXIII Item de cereo accenso.
XXIV De eo qui tunica stricta indutus, correctus & liberatus est.
XXV De servo, cujus manus globo adhæsit.
XXVI De eodem servo cujus manui cultellus inhæsit.
XXVII De tribus mulieribus, a simili languore sanatis.
XXVIII De puero, submerso & resuscitato.
XXIX Item de puero submerso & resuscitato.
XXX De tribus compeditis, & sanctæ Virginis intercessione liberatis.
XXXI De quodam vinculato, & per merita sacræ Virginis absoluto.
XXXII De duobus fratribus, mire sanatis.
XXXIII De quodam cæco, illuminato.



XXXIV De puella cæca, illuminata.
XXXV De puero, parentum fide illuminato.
XXXVI De muliere, quæ fracti brachii sanitatem recepit.

Finitur Liber primus incipit Prologus libri secundi.���Num. 40

CAP. 1 De dæmoniaco, per merita Sanctorum mirabiliter curato.
II De muliere, a caduco morbo ibidem liberata.
III De injuste damnato, & a suspendio liberato.
IV De muliere, ibidem a dæmonio liberata.
V De duobus Fratribus, in captivitate detentis.
VI De cereo in Nativitate Domini divinitus accenso.
VII De puero, a patre percusso.
VIII De puero, ab annuli voratione liberato.
IX De puero, a porco in facie corroso, & Sanctorum meritis restituto.

Incipit Prologus in Librum Tertium.���Num. 50

CAP. I De revelatione Sanctorum.
II De femina, in festo Sanctorum illuminata.
III De rustico cujus manum manubrium inhæsit.
IV De muliere quadam ibidem illuminata.
V De quadam contra votum faciente, & ideo justo judicio visu deficiente.
VI De quodam contracto ibidem erecto & sanato.
VII De puella, a dæmonio ibidem liberata.
VIII De alia puella, a debilitate curata.
IX De fure, qui equum tertia die reduxit.
X De paralytica in festo S. Victoris curata.
XI De quodam suspenso, & per merita Sanctorum tertia die adhuc vivo reperto.
XII De contracto quodam, ibi erecto & sanato.
XIII De matre & filia, altera a dæmonio curata, altera a debilitate corporis sanata.

Hæc nos more nostro in pauciora Capita partituri libro primo Capita duo; secundo ac tertio, duo alia deputabimus.

CAPUT I.
De inventione Sanctorum, atque miculis ante & post eam, per dies proximos decem, patratis.

[1] [Prius quam an. 1137, 3 Maji,] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo tricesimo septimo, Indictione quinta decima; quinto Idus Maji, cum in ecclesia S. Albani Martyris, pavimenta vetustate attrita, quorundam fidelium renovarentur impensa; inventi sunt loculi, tam quantitate quam qualitate impares; & in eis corpora, quorum pars quædam in pulverem redacta fuerat, quædam ebore antiquo rubicundior sanguine adhuc madida, tamquam in præsentiarum passi fuissent, apparebat; quædam vero candens ut lilium futuræ resurrectionis gloriam præferebat. a Horum igitur quæ sint in cælis merita, testantur mox subsecuta, [invenirentur Sanctorum corpora;] & quæ quotidie adhuc ibi fiunt mirabilia. De quibus nonnulla (neque enim ad omnia sufficit aliqua manus vel lingua) hic inserere dignum duximus. Nec alia quidem, quam quæ oculis vidimus, & magnarum personarum certa relatione didicimus. Quas si, propter oblatrantem invidiam, produxerimus in medium, obmutescet procul dubio omnis contradictio infidelium. Libet vero referre prius ad nostri sermonis confirmationem, quod factum comperimus, ante eorum de quibus loquimur revelationem.

[2] Erat dies solemnis, qui dicitur b Palmarum, & ad commune gaudium tantæ solennitatis, [in Dominica Palmarum, sepulcris Sanctorum insidens quidam,] ex more solito non minima multitudo civitatis convenerat. Cumque tantæ diei solennia agerentur, & suis quique locis reverentissime contenti viderentur; quidam ex populo sepulcrum Episcoporum, qui ibidem sepulti sunt conscendit; &, dimissis pedibus super sepulcrum c Virginis & Martyris, lætabundus consedit. Et ecce subito humi prostratus, cum sonitu miro corruit in faciem; clare demonstrans, quod talem non merebatur sedem. Compescuit illico voces psallentium in Choro, strepitus & clamor utriusq; concurrentium sexus: [& invisibili manu excussus;] omnes enim qui aderant, stupore in eo quod acciderat perterriti conveniunt: & subitæ alicujus infirmitatis caussam rati, manibus sublatum extra limen ecclesiæ deferunt. Qui cum, aqua ei in faciem aspersa manibus attrectantium, ut fieri solet, vix tandem respiraret; quærunt circumstantes sollicite, quænam fuerit caussa tam subitæ ruinæ. Refert ille se valde mirari, eos super hoc, quod secum viderant & audierant, percunctari. [a sancta inde egressa id factum narrat.] Videlicet personam egregiam, forma speciosam vestitu decoro de tumulo exisse; & ictum, quem vix mortalis quisquam ferret, sibi dedisse. Quo audito expavit omnium conscientia, ac deinde loco illi atque Sanctis ibi sepultis excrevit reverentia, nullum meritis Sanctorum finem habitura. Sed ne sermonis prolixitas auditori fastidium generet, his breviter prælibatis, Sanctorum Martyrum merita recensentes, licet indigni, ad propositum revertamur: ut per illos, quos vera scribendo supplices veneramur, æternæ gloriæ consortes fieri mereamur.

[3] [Postea vero sanatur puer a nativitate quartanam patiens:] Primum quod post Inventionem Sanctorum factum est miraculum non parvum nobis aliisque multis lætitiæ dedit incrementum. Habebat namque & dolebat mulier quædam puerum ex se natum, a nativitate quartanis febribus miserabiliter vexatum. Cui, videlicet ut propriis visceribus, mater condolens; & in eo, qui non derelinquit in se confidentes, spem suam ponens; sepulcro sanctorum Martyrum, quorum merita multorum jam relatione dedicerat, curandum superimponebat. Mox ergo fugatis doloribus, coram multis Christi laudes personantibus, sanum illum sustulit; atque vestem, quam in baptismate manu baptizantis puer induerat, apud se reconditam (sicut cernere licet) inter cætera virtutum indicia dependi fecit, ob donatæ sanitatis memoriam.

[4] Non minus est mirabile, quod eadem fere hora contigit in muliere, tam nobis quam multis aliis nota non minus nomine quam facie; [mulieri uni contracta manus.] quæ cum pro manu contracta, & & nullis prorsus usibus apta, gemitus funderet & lacrymas; mox (mirabile dictu) extenta & sanata manu, omnes secum hortatur ad agendum Deo gratias. Cumulantur gaudia gaudiis, meritis Sanctorum sequentibus signis.

[5] Nam, post ea quæ dicta & facta sunt, proxima die d Dominica, mulier quædam, quinque annis oculorum lumine non cordis privata, [alteri cæcæ visus redditur.] audita Martyrum virtute, & multorum eorum meritis salute; memor viduæ, duo minuta deferentis & a Domino laudatæ, inter nobiles & divites pretiosa quæque ferentes, nummum, quem solum habuit, sanctis in holocaustum obtulit. Quo sepulchris eorum imposito, ac protinus recepto, locis tenebrarum signum salutis impressit; & mox fugatis tenebris, desideratæ claritatis particeps, in laudes ejus qui eam illuminavit, astantium corda atque linguas excitavit.

[6] Ad hujus rei præconium, si fas est Euangelii conferatur sacramentum. Illic enim mulier, [tertiæ sistitur fluxus sanguinis.] decem & octo annis fluxu sanguinis vexata, tactu fimbriæ vestimenti Salvatoris memoratur esse salvata: hic mulier, eadem quam prædiximus Dominica, a fluxu sanguinis, quem duobus annis pasta fuerat, ad tactum sepulcri Sanctorum est curata. In quibus licet personarum sit differentia, non multum dissimilis est virtutis potentia. Hæc tua Christe sunt opera hæc tua mirabilia. Hic vero impleta est tua sententia, quæ dicit; Qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet. [Ioan. 14. 12] Quæ cum ita sint; si fideles majora facturos diceremus, procul dubio absurdum videretur, si ipsius veritatis testimonio non probaretur. Quod quia, sanctorum Patrum explanatione, haud aliter esse dedicimus; hæc suis in locis dicenda prætermittentes, ad ea quæ non minus ad laudem Dei & Sanctorum gloriam spectant, veniam.

[7] Feria quarta post prædictam Dominicam, quidam claudus pene universæ civitati notus, non ad speciosam portam templi petiturus eleemosynam, [erigitur claudus,] sed ad gloriosam Sanctorum sedit memoriam, fide vera præstolans Christi misericordiam. Cum subito sanus quamvis non juberet Petrus & Joannes, exiliens & ambulans, fit caussa lætitiæ astantibus, & in eo quod contigerat admirantibus. [Sanantur paralyticæ 2,]

[8] Adhuc populo in laudibus Dei exultante, duæ mulieres paralyticæ, Sanctorum meritis, gratiam consecutæ sunt sanitatis.

[9] Similiter & filia cujusdam de civitate nostra bene noti, [& 2 incurvi.] & puer quodam simili dolore gravatus, id est dorso incurvo usque ad pedes incircatus; vultus & manus in cælum levantes, post sanitatem obliti doloris sui, laudes persolvunt Martyribus sanctis, & omnipotentiæ Creatoris.

[10] Inter hæc non est silendum, quod non parum laudis addidit gloriæ Sanctorum & hoc miraculum. Erat quidam vir, [E maxilla cujusdam] possessionibus & nomine notus in civitate, insolita gutturis & maxillæ circumdatus infirmitate; adeo ut instar lepræ candentis facie fœdatus, consortio fidelium judicaretur indignus. Qui cum diu, quod saluti competeret, cibi aut potus nihil perciperet, atque omnis in eo medicorum cura cessasset; quod solum restabat, fide ac spe roboratus, meritis Sanctorum se obtulit; & humi prostratus, cum votis & precibus lacrymas sui doloris testes ubertim effudit. Sed Deus, qui desiderium pauperum exaudit, vota cum precibus non spernens, beneficia distulit; quatenus desideria dilatione crescerent, & beneficia collata memoriæ altius impressa remanerent. Sequenti enim die post orationem domum reversus, & posita mensa pro reparatione virium aliquid cibi sumpturus; [exemptus calculus palam ostenditur.] stomacho quasi ad vomitum æstuante, mensam reliquit; atque præ dolore guttur atque arterias manu constringens, (dictu mirabile!) calculum per poros maxillæ egressum sustulit, tam liber a corporis fœditate, quam lætus de percepta meritis Sanctorum sanitate. Nobis vero narrationibus multorum fidem dare nolentibus, &, cum Thoma dubitante, tangere & videre narrata cupientibus, procedit in conventum homo, videndum atque manibus tangendum manu ferens calculum. Adest frater suus, nobis & populo satis notus: quin & parentum plures numero, testes idonei, exultantes. Ille, tam pro salutis remedio, quam super fidelium gavisus testimonio, argento circumdatum suæ liberationis indicium appendit memoriæ Sanctorum.

[11] Hic quiddam, dignum posterorum memoria, multorum rogatu cogimur inserere. [Matrona Altavillana, Sanctos veneratum veniens,] Matrona quædam de Altavilla, divitiis & nomine satis nota, ad communia gaudia vicinis suis ire paratis, ceteros devotione ac labore præveniens, alveo Rheni transito gramincum campi verticem, laxatis sinubus æstum relevatura, cum multis aliis conscendit; & monile aureum, quod pretiosum pectori præferebat, solutum humi deposuit; atque turbis supervenientibus monilis immemor, iter quod cœperat devote peregit. Ventum est ad orationis locum; & invocatis patrociniis Sanctorum, Matrona quid perdiderit ab amicis aliisque notis docetur; atque ut ad regrediendum cito reverti debeat, monetur. Illa fide plena, de damno secura, Hoc, inquit, mihi ad quos confugi servabunt Sanctorum merita. [indeque amisso monili revertens,] Dixit: & post refectionem, multorumque in civitate salutationem, ad propria revertens, inter multa millia euntium & redeuntium, monile ubi posuerat, cunctis admirantibus & Deo Sanctisque suis laudes personantibus invenit. Licet supra ostensis virtutibus Sanctorum dictum sit; [eodem ubi reliquerat loco invenit,] Tua sunt hæc, Christe, opera; non tamen coæterna & coæqualis Patris ac Spiritus sancti excluditur potentia. Cum enim non aliud, sed alius sit, Pater & filius & Spiritus sanctus, impium est in eorum operatione aliquid divisum rimari, in quorum voluntate nihil potest diversum æstimari. Verum cum per omnia Divinitatis ac potentiæ teneat æqualitatem veræ fidei confessio, Personis tamen quiddam quasi proprium, non tamen contrarium, omnipotentis Trinitatis disposuit dignatio. Postquam enim a paradisi gaudiis ille primus parens expulsus, in hanc convallem lacrymarum cum sua posteritate corruerat; exigebat humanæ salutis ratio, ut placaretur, [singulari unius ac trini Dei beneficio.] qui per hostis invidiam atque hominis inobedientiam offensus fuerat. Sed quoniam hoc nulli conveniebat creaturæ, mittitur filius, unius per omnia naturæ, qui sine peccato peccati formam indueret, & per Obedientiam placando patrem, inobedientiæ maculam deleret. Adest ubique Spiritus Sanctus, cooperator amborum, patris scilicet & filii, nexus & amor. Hujus virtus in principio ferebatur super aquas: hujus virtus salvandis animabus fœcundat aquas: sed de tanto ac tali velle quidquam loqui, nec nostræ virtutis, nec nostri fuit propositi. Unde juxta hoc quod scriptum est, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes; & Altiora ne quæsieris; ad ea quæ supra diximus, quæque postea facta sunt, jungere styli officium cupimus. [* Rom. 12. 16, * Ecli. 3. 22]

[12] Sicut hagion Pneuma, olim de cælo descendens, Apostolos omnium linguis gentium glorificavit; sic nunc in die sui adventus, id est Pentecostes, e Sanctos suos, nostros autem Patronos, signis & virtutibus mirificavit. Vidimus enim nonnullos paralysi; quam plures vero utriusque sexus & ætatis, [Infra dies Pentecostes curantur varii,] manuum, brachiorum, pedum, ceterorumque corporis membrorum mira varietate distortos, ad suum statum rediisse: tres mulieres, diu oculorum lumine privatas, visum; quartam vero puellam a nativitate mutam, linguæ officium recepisse. Ad hæc comprobanda, secundam, quartam, sextam feriam ponere quid refert, cum eum in sua festivitate, qui omnia continens etiam scientiam habet vocis, hæc fecisse luce clarius constet; cumque pro his atque his similibus Omnipotens & summe bonus digne laudetur; quis creaturam creatori virtutibus assimilari non admiretur. Nec tamen ea haud aliter esse quisquam negabit, si in Omnipotenti unitos omnia posse non dubitabit.

[13] Hinc, quod nec sperare potueramus, Domini nostri ac Patroni, consortes summi ac fine carentis boni, non ut olim Reges ac potentes, suos natales sumptibus ac vanis laudibus, sed signis & virtutibus sua natalitia illustrant. In sua enim post Pentecostem proxima festivitate cæcis visus, claudis gressus, & surdis auditus restituuntur; [ac rursum in festo ipsorum sanctorum,] quodque majus est omnibus, pro commissis tristes testes conscientia, quasi percepta venia læti efficiuntur. Quod quia rarum, non ut omne rarum, carum; sed quia salutare carum, referre non absurdum duximus, in eius laudem qui est super omnia benedictus. Libet inter hæc intueri quæ sit jam virtus operum Dei, cum dicat Psalmista; Universæ viæ Domini misericordia & veritas. [* Ps. 24. 10] Variis obnoxia eventibus humana monstratur fragilitas; veritatis siquidem est & justitiæ, quod pro commissis corporis infirmitates patimur; misericordiæ vero, quod flagellis emendati cælestis vitæ consortium adipiscimur. Animadvertendum vero, non semper propter peccata, sed plerumque ad laudem Dei infirmitates contingere: quod diligens lector quinque modis facile potest ostendere. Scriptum namque est, Abyssus abyssum invocat: quia utriusque Testamenti consona auctoritas approbando invitat. [* Ps. 41. 18] Job, simplex & rectus, diro vulnere; Thobias, æque laudabilis, ad probationem aliorumque consolationem cæcitate plectitur; angelus Sathanæ, [a morbis vario fine immissis,] custos humilitatis, a Vase electionis nullis precibus tollitur; homo ille Euangelicus, neque suo neque parentum peccato cæcus natus, ad laudem Dei illuminatur; Lazarus ille quatriduanus, coram multis Dominum laudantibus, ad superos revocatur. Est & infirmitas, quam qui potest procul avertat, quæ hic inchoata pro meritorum qualitate ac justi Judicis examine, fine non carebit, æternis pœnis sociata: de qua quoniam sine gemitu loqui non possumus, illius infirmitatis modum ponamus, in quo & Creatoris misericordia, & Sanctorum suorum manifestatur gloria. Vere enim Scriptum est; Quem diligit pater, corripit. Flagellat plerosque Deus, ut intus a peccato coërceat, & exterius sanandos meritis Sanctorum suorum relinquat: cujus rei evidens indicium sequens narratio demonstrat.

[14] [quadrienni paralysi laborans erigitur.] Martona quædam, per annos quatuor paralysi laborans, omnium membrorum viribus destituta, strato jacebat; quia nec caput quidem ad percipiendum quidquam cibi vel potus, levare valebat. Interea, auditis virrutibus Sanctorum, sperans se eorum meritis consequi posse finem dolorum, amicorum manibus vehiculo imponitur; & ad loca Sanctorum deducta, post vota & lacrymas, voti compos, ad sua sospes revertitur.

[15] Nec mora quin eadem hora, cunctis cernentibus, quidam claudus meritis Sanctorum est sanatus; [Item claudus.] atque omnium Datori bonorum vox exultationis resonat in tabernaculis Justorum. Quia vero nonnunquam prosperis adversa, & adversis mutantur prospera, quæ parum circumspecte fragilis perpendit natura; dignum duximus hic inserere, atque exemplis probare, quod nonnulli beneficiorum ingrati, nonnulli votorum inmemores, ad eos quos misericorditer evaserant non injuste revolvuntur dolores: quidam tamen ad gratiam redituri, quidam vero superbiæ ac negligentiæ offensam sine fine luituri. Hinc in Euangelio decem leprosis mundatis, unus cum gratiarum actione reversus, pro fidei merito laudatur; sed novem, cum ab eo quem nulla latent secreta requiruntur, reprobi inveniuntur: nescire enim Dei, reprobare est.

[16] Suffragatur huic nostræ assertioni quædam persona, [In grata pro beneficio,] in civitate longa ægritudine, non aliunde satis nota. Hæc in summo spiritu constituta, omniumque membrorum utilitate destituta, ad suffragia sanctæ Virgini & Martyris Justinæ perducitur: ubi fusis cum oratione lacrymis, meritis Sanctorum sospes erigitur, sed infelix post acceptam sanitatis gratiam, immemor Psalmistæ dicentis, Adjutor meus tibi psallem, sine voce laudis ad sua revertitur; & non multo post ampliori quam prius dolore lecto prosternitur. [* Ps. 58,] Sed ne apud minus devotos, veritatis testes inidonei judicemur, [in paralysim relabitur.] non hæc visu (utpote nostræ professionis studiis ac secretis detenti,) sed fidelium relatione, nos cognovisse fatemur; Quæ, quia non vidimus, si quis improbare tentaverit; improbet prius, si valet, quæ in divinis humanisque scripturis audit, legit & intelligit. Si enim his, quæ non vidit, detrectat credere; non dicimus hoc insipientiæ, sed extremæ esse dementiæ. Hæc vero quia propter ingratos & beneficiorum immores breviter perstrinximus; propter eos qui vovent & non solvunt; cum scriptum sit, vovete & reddite; non parvi pendendum dictu mirabile factum supponimus. [* Ps. 75. 12]

[17] Cum signis & virtutibus late manifestata Sanctorum gloria multos ad melioris vitæ studium invitaret; [Votum negligens,] quidam vir, prosperæ salutis accepta pœnitentia, vovit se sanctæ Virginis & Martyris Justinæ deinceps celebraturum solemnia: sed quis hujus voti fuerit spiritus, sequens manifestavit eventus. Ipso namque die sanctæ festivitatis, pauperum more pauperem vitam gerens, saccum frumento plenum asino imposuit; & civitatem quæ vico proxima erat & est, vendito frumento, [graviter colliditur ex lapsu] quasi aliquid commodi acturus adiit, atque pro voto de omnibus male securus, ad sua rediit. Cunctis autem ad festum Sanctorum concurrentibus, ipse quoque socius itineris efficitur: sed aliis ecclesiam intrantibus, procul ab ingressu repellitur. Qui tamen secundo, & tertio, & eo amplius, dum regredi nititur ad ecclesiam; cunctis cernentibus ignominiosam patitur repulsam, quod justo Dei atque Sanctorum judicio agi (utpote animalis, qui non percipit quæ Dei sunt) non intelligens, & quæ circa se agantur parvi pendens, [& pœnitens sanatur.] ad sua unde venerat, nihil veritus, redire properat. Tum subito in itinere, de asello quem insidebat, humi lapsus, totius corporis membra confractus, magnum dolorem magnis testatur clamoribus. Qui occurrentium auxilio vehiculo impositus, ad ecclesiam reportatur; sed, velut ante, ecclesiam intrandi facultas sibi negatur. Unde adstantium hortatu in se reversus, commissum fatetur, & citius dicto hactenus negatum ingressum meretur; & inter gemitus & lacrymas orantium surgens, salutis dedit indicium. Quis interea se a lacrymis, quis a laudibus contineret, cum in una persona, uno eodemque die, duo contraria, infirmitatis videlicet & salutis, miracula videret?

ANNOTATA D. P.

a Mirum profecto, quod adeo strictim hæc narret Auctor, neque distinctius explicet situm ac formam sepulcrorum; horum item numerum & si quæ aderant Epitaphia, aliave, unde discerni potuerint, quæ quorum essent. Breviarium, rem valde alterat, cum id quod de parte quadam quorumdam innominatorum corporum sive ossium dicunt Goswinus & Sigehardus, sic ampliat, quasi nominatim Beatorum Aurei & Iustinæ corpora, copioso etiam tum quidem sanguine perfusa, & tanta oris venustate & membrorum omnium integritate reperta sint, ut plane nil juris communis natura in illos habuisse videretur: quæ si vera essent, non solum rueret tota Heiligenstadensium prætensio, sed varia etiam contra ipsosmet Moguntinos sequerentur incongrua, qui tam miraculose conservatas Reliquias, adeo habuerint negligenter, ut rursus eas terræ infoderint & cito pene amiserintde memoria, donec nunc iterum retegerentur. SS. Gervasii & Protasii ossa sanguini copioso innatantia reperisse S. Ambrosiū non corpora integra videbimus 19 hujus. Putat Knackrichius in ipso tempore inventionis factæ 3 Maji anni 1137 magnam inveniri difficultatem eo quod Archiepiscopus Albertus a medio Aprili usque ad medium junium debuerit abfuisse Moguntia, nec forte regressus absque eo morbo ex quo mox obiit 23 ejusdem mensis, vel ut alii 14 Iulii. Quod igitur tempus, inquit ille, inveniri poterit, quo celebraverit tantæ solemnitatis elevationem, quantam merebatur tam miraculosa tantorum Patronorum inventio? quomodo talem rem neque Serarius neque Moguntiacarum rerum scriptor aliquis tam memorabilis actionis mentionem aliquam apud veteres reperit? absentiam Antistitis pro eo tempore evidenter probat Chronicon Monasterii Walckeredensis Diœcesis Halberstadiensis in quo sic legitur: Anno Christi MCXXXIII. II Maji magna solemnitate consecratum est Monasterium Walckenredense in honorem B. Mariæ semper virginis & S. Martini Episcopi, ab Alberto Archiepiscopo Moguntiæ præsentibus multis Episcopis, Abbatibus, Præpositis, Dominisque secularibus. Archiepiscopus aram primariam consecravit. Alii quinque Episcopi totidem alias. Sed quid si ipsa Archiepiscopi absentia Santalbanensibus causa fuerit minoris celebritatis adhibendæ ad eam actionem quam deproperari suadebant crebrescentia mox miracula, quorum hic præcipua decem narrantur facta ante Pentecosten id est ante 30 Maji. Manet tamen scrupulus, quod scriptor illorum & reliquorum, nullam fecerit mentionem elevatorum quomodocumque corporum vel hoc reliquo vel sequenti anno: ut si aliqua elevatio facta postmodum sit, facta esse debuerit, si non sub ejusdem nominis successore intra biennium defuncto, aut sub Arnolpho Aschaffenburgensi aque brevis temporis Pontifice, saltem sub Henrico I vel sub Radulpho qui usque ad annum 1168 Sedem successive tenuerunt. Hoc autem an dissimulaturus fuerit Sigehardus, si scivit, aut ignorare potuerit, si factum fuerit, lector dijudicet.

b Sigehardus annum notat 1137, tunc autem celebratum fuit Pascha 11 Aprilis, atque adeo hæ facta sunt die 4 ejusdem.

c Sigehardus num. 7 distinctius appellat memoriam, ipsi sepulcro, quod sub pavimento latebat, superextructam; quæ ut ait memoriæ simili S. Auræi sic contigua erat & eminenti altius memoriæ Episcoporum, ut tetragonum faceret.

d Dies Maji, quo inventio celebrari dicitur in ipso titulo hujus operis, anno isto concurrit cum feria 3, adeoque die 16 actum est quod narratur.

e Is fuit tunc actus die 30 Maji.

CAPVT II
Reliqua libri 1 miracula, a die 21 Junii.

[18] Sunt quidem laude digna quæ dicuntur, sunt non minus etiam miranda quæ sequuntur. [In festo S. Albani,] Cum enim virtutibus Sanctorum merita recolimus; tamen, etsi meritis impares, ad eos mentis oculos tollimus; qui, quamvis impares merito, alieni a domo illius non sunt, qui dixit; In domo patris mei mansiones multæ sunt. [Ioa. 14. 2] Hic namque concors est & æterna omnium gloria, ubi locum non habet discordiæ mater invidia. Hinc excluditur illud poëtæ terrena sapientis; Nulla fides regni sociis: quia hic per fidem & caritatem sociatis, æqualitas permanet virtutum & potestatis, hinc est quod in sua festivitate, Aureus & Justina diversis beneficiis sua declarant merita. Hinc etiam quod Albanus, tamquam Dominus Domus, in sua festivitate pro omnibus signis & virtutibus glorificatur. [5 mulieres infirmæ curantur.] Ipso quippe die, quinque mulieres sunt a languoribus variis curatæ: una, brachii miro modo reflexi restitutionem; illa, oculorum recepit lumen, tres, diu negatum, & vir unus, ambulandi receperunt usum.

[19] Dant etiam lætitiæ incrementa duo cæci: qui lumina recepiunt in ejus solennitate, [In Nativitate Ioan. Bapt. illuminantur 2.] dequo scriptum est, multi in nativitate ejus gaudebunt. Inter hæc atque his similia, ad effugandas infidelitatis tenebras, suæ claritatis splendorem oculis omnium infudit cæli majestas.

[20] Superius quippe dicta die sancti Martyris, Vespertinis laudibus expletis, atque ex more omnibus luminibus extinctis, cereus ab aliis extinctus, [Cereus ultro accenditur 21 Iunii,] eadem fere hora cælesti lumine in conspectu omnium est accensus.

[21] Nec prætereundum, quod contigit in festivitate Apostolorum Petri & Pauli, haud dissimile, sed plus habens stuporis ac miraculi; haud dubium quin ad gloriam eorum, quibus Dominus dixit: [& iterum die 30,] Vos estis luxmundi. Extinctus siquidem post Vesperas cum aliis luminibus cereus unus, accenditur; sed quasi extinctus non fuerit, a non videntibus ministrorum negligentia arguitur. [Matt. 4. 5.] Quo mox ut prius extincto, cum ad luminare minus (ut plerumque fit accensum) supponeretur; mirum in modum, quod extinctum fuerat, cælesti virtute accensum supra se accensi luminis flammas superat; atque omnis plebs (multa enim aderat) super tantis mirabilibus, lucis auctorem glorificat.

[22] Et quoniam tempore & virtute operum res proxima est, [atque 21 Martii:] sit proximum nostræ huic insertioni, quod vidimus in festivitate S. P. nostri Benedicti. Tunc etenim coram multis utriusque Professionis, sexus, ætatis & conditionis, simili, ut supra, imo per omnia eodem modo, ad tumulum Archiepiscopi Hildiberti, cereus inflammatur: & superne insolita plus solito in laudem Dei exultantium vox diutissime in aëra sublevatur.

[23] Hæc Trinitatis opera præcesserat etiam cælitus accensi cerei gloria, quem in primo revelationis exordio de Heilingenstat attulerat totius plebis ac Monachorum devotio: [quod etiam factum erat 10 Iunii.] ubi si quod interest ordinis, non mirabitur benignus auditor cum constet diversæ virtus operationis.

[24] Unde ad supradictam Patroni nostri festivitatem jam recurrimus, memoriæ mandare cupientes, mira & insolita, [Vestitus vanitas in ecclesia castigatur;] quæ coram positi vidimus. Quidam indutus tunica nimis stricta, & stultorum more corigiis utrimque consuta, ad orationem a dexteris festinavit. Sed nec orare nec inclinare se valens, nimiis doloribus tamquam catenis totum corpus suum constringi exclamavit. Cunctis autem qui aderant exclamantibus & admirantibus; ipse causam rei nutu Dei perpendens, ab aliis tunica exui, quod ipse non poterat, precabatur. Qua exutus tamquam veste vanitatis & causa doloris, est sanitati donatus.

[25] Ipso itidem die quod diu detestati sumus Deo execrabile atque cunctis fidelibus execrandum, manifeste didicimus. Servus enim cujusdam potentis (potens vero ille est Franco de Waldorp aliis sibi similibus sociatus, [Festum violanti adhærens manui globus,] cum luderet globis; globus, quem manu mittere volebat, mox contractis digitis manui arctius adhæsit. Quem tota die ac nocte nulla ratione excutere valens, cum legatis Domini sui ad loca Sanctorum sequenti die venit: ubi fide ac devotione humiliatus, extenta manu, inter voces laudantium Dominum globum deposuit; quem, in testimonium tantæ virtutis, ibi relinquens, sospes ac lætus rediit.

[26] Sed parvipendenda est lætitia, quam juste sequitur major tristitia. Ecce enim, non post multos dies, idem servus, cum aliquid ludis aptum incideret, [apud sanctos excutitur;] & de his quæ sibi acciderant quoddam risibile insereret; cultellus miro modo manui incidere volentis adhæsit ut manumittere non valeret; quousque ad memoriam Virginis cultellum deposuit, factus omni populo, qui aderat, [itemque cultellus alia vice.] causa tam admirationis quam jubilationis; quod quare evenerit parum constat, nisi quod in simili pœna & salute, miraculi iteratio Sanctorum virtutis sit confirmatio.

[27] Nec prætereundum silentio quod non multo, [Sanantur infirmæ tres una die.] aliquo tamen temporis intervallo in tribus mulieribus ostendit sancta Martyris intercessio; una enim de Pingvia, nomine Guta, Embriconis filia, præ nimia & insolita infirmitate, paralysi, id est defectione totius corporis, viribus destituta, manibus famulantium gestatorio imposita, meritis Sanctorum præsentata est. Ubi mox reddita sanitati, id in quo apportata fuerat, in suæ fidei ac sospitatis testimonium reliquit. Cum ecce mulier de Bacharata, eamdem diu passa infirmitatem, Sanctis præsentata, desideratam obtinuit sanitatem. Tertia mulier de Hoenburg, fide S. Trinitatis fundata, ac sanctæ professionis habitu induta, cum nimia & feminarum naturæ contraria infirmitate diu gravaretur sanctæ Virgini Justinæ perpetuæ devotionis obsequium spopondit, si adveniente ejus die sanari mereretur. Promissum igitur aggressa iter, sicut decem dum irent leprosi mundati sunt, vix emenso dimidii itineris spatio, quod nec sperare poterat, se nihil doloris sentire miratur & exultat. Verum ne beneficii ingrata videretur, iter quod occeperat devote peregit: & post gratiarum actiones coram Sanctis, causam itineris & gratiam donatæ sospitatis idoneis personis aperuit.

[28] Hinc nobis ad majora tendentibus, non incongrue nobiscum sentiunt, qui quod sequitur supradictis dissimile, [Majori miraculo,] pro mirabili accipiunt. Et siquidem non minus venerandum quam mirabile, ad laudem ipsius, cui nihil e impossibile, quem solum constat dominari in cœlo, terra & mari, & in omnibus abyssis. Hujus dextra Janitorem cœli in mari, ne mergeretur, elevavit: hæc Vas electionis tertio de profundo pelagi liberavit: hæc dextera (ut innumerabilia, quibus semper in suis Sanctis gloriosus apparuit, prætermittamus) sicut olim confessoris a sui meritis puerum aquarum gurgite mersum conservavit: haud aliter, nunc meritis sanctæ virginis suæ & martyris Justinæ, puerum quemdam diu aquis suffocatum, vitæ redonavit. Cujus rei locum & eventus qualitatem, sicut didicimus, [puer in mari sub mersus,] paucis hic subdere dignum duximus. Factum est in una dierum æstus apud Frankenfurt, cum nonnulli utriusque ætatis lavandi gratia ad flumen b pergerent, ut duo parvuli, unius patris filii, viri præclari, accurrerent. Ubi post impleta desideria, cum quisque reversus est ad sua, alter quoque puerorum, major natu, Domum lætabundus rediit; nesciens quod frater ejus, undarum mole victus, submersus interiit. Patre vero ac matre eventum rei ignorantibus, ac reditum pueri mœsta solicitudine præstolantibus; quidam de molendino egressus, conscensa navicula ad littus tendebat; cum ecce corpus super aquas ferri cernebat. Super quo satis admiratus, ac primum cadaver aliquod esse ratus piscis aut belluæ, ubi propius accedens humanam faciem agnovit, corpus exanime navicula imponens, ad littus usque perduxit. Adest uterque parens, cum plebe innumerabili, magnitudinem dolorum contestans voce lacrymabili. [indeque relatus mortuus,] Testatur lacrymabilis devotio, quæ fuerit super his omnium illorum mirabilis compassio. Denique deposita omni spe vitæ, nutu Dei corpus exanime defertur in templum c S. Bartholomæi ubi inter voces & lacrymas ac Sanctorum litanias, [invocata S. Iustina resuscitatur.] quasi unicum refugium, S. Justinæ Virginis & Martyris invocatur auxilium. Ad cujus nominis invocationem (dictu mirabile!) singultus pectus emisit exanime, atque hoc signo misericordiam Dei exspectantibus, recuperato spiritu vitales omnibus exhibuit vultus. Nil jam triste sonat ibi: sed qui vivere donat, solus laudatur & in sanctis glorificatur. Dat locum præsenti lætitiæ quantitas prioris tristitiæ: unde bene dicit Propheta Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. [* Ps. 95. 19] Pater vero nil moratus, ne tanti beneficii videretur ingratus, puerum servitio Dei & Sanctorum in perpetuum donavit, quorum virtute sibi illum redditum fore non dubitavit.

[29] His, pro rerum varietate ac nostri sensus pusillanimitate, breviter enumeratis; [Alius aquis sufficatus,] dum ad diversa stylum vertere nitimur, eadem fere cogit nos replicare alterius, sed quasi ejusdem rei eventus, & renovata ejusdem miraculi memoria. In vico qui dicitur Werstat, juxta castrum nomine Epperstein, quidam parvulus, utroque parente febrium nimietate lecto prostrato, [& inde post horas 24 extractus,] dum juxta molendinum in ripa fluminis luderet, arena ac limo pedes obvolutus corruit; & a prima hora diei, usque ad primam horam alterius diei, obrutus limo latuit. Interea quidam domo ac familiaritate proximus, accepta securi arborem in ripa paludis, aliquid inde more solito excussurus, ascendit; cum eminus parvulum aspiciens, & suum filium (parvulum enim habebat) credens, non sine magna corporis læsione descendit: & primo intuitu, cujus esset filius, agnoscens, in manus illum sustulit; patrem tamen ac matrem, ab nimium eorum dolorem, eventum rei celare studuit. Affuerunt protinus, rei novitate acciti, pene omnes vici illius cives & incolæ: [eadem implorata reviviscit,] qui unanimiter cœperunt Dei omnipotentiam & sanctam ejus virginem invocare Justinam, cujus meritis constat procul dubio quantum valeat veræ fidei devotio. Os enim pueri, cujus lingua dentium collisione perforata, adhuc sanguine madebat, cultello aperientes, aquæ guttas gutturi instillabant, & si quis spiritus vitalis corpori inesset scire tentabant. Sed qui non erat, mox rediit, procul dubio ipsius meritis, quam Christo commendat effusio immaculati sanguinis. Pater igitur & mater, [& parentes ejus sanantur a febri.] tam pro reddita sibi sanitate, quam pro filii sospitate, vitæ Datori gratias retulerunt; & continuo dispositis ad iter rebus necessariis, cum puero & oblationibus ad memoriam Sanctorum venerunt, ibique coram clero ac populo, quorum multitudo tunc aderat, ordinem rei exponentes, & pro puero singulis annis oblationis quantitatem vovere studentes, post indicium suæ fidei atque devotionis, cum ceteris fidelibus jubilabant Deo in voce exultationis.

[30] Adhuc pro gloria Sanctorum, ad laudem Dei, cum aliqua hic inserere meditaremur; [Auctor. miraculorum magnitudine] multitudinem mirabilium ejus considerantes, magis silere quam minus digna dicere decrevimus: ne mira & inscrutabilia præ oculis, quasi abyssum maris habentes, vela ventis cum periculo daremus, qui jacta fidei anchora in firma statione sedem locavimus. [* Luc. 5. 8] Non enim immemores sumus illius in Euangelio, qui visa piscium multitudine dixit; Exi a me quia peccator sum, Domine. Est quippe veræ virtutis proprium, ut in contemplatione sublimium non deserant humilitatis consortium: unde scriptum est, omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tui? Quia enim carne fragilitas, ossibus vero fortitudo signatur perfectorum virtus qualiscumque, summæ virtuti comparata, dissimilis comprobatur. [* Ps. 34. 10] Hinc est quod ille fortis olim [Sampsonis pater] Manüe, oblato & suscepto sacrificio, per d Angelicam visionem vitæ incurrit desperationem: [sicut Manue pater Sampsonis territus;] qui ubi quæ gesta sunt uxori retulit, per ejus consolationem mortis timore caruit. Bene autem compunguntur uxor & maritus, id est spes & fortitudo, quoniam his duobus, humilitate socia, omnio perfectorum commendatur beatitudo. Cum enim virtutum studio, quasi fidei sacrificio, Angelicæ visionis, quod est cælestium contemplationis gratia, sublimantur; humanæ fragilitatis conscientia quasi mortis periculo, humiliantur: qui tamen a rectitudinis suæ statu non dejiciuntur, quoniam spe concepta de prioribus, quasi fida uxore, ad sublimia eriguntur. Hinc est quod marito uxor dixit, si Deus nos occidere voluisset, nunquam de manibus nostris sacrificium suscepisset. Nos ergo quia cælestis gratiæ dona nostris meritis majora percepimus, ad commemorandum aliqua, quæ magnitudine mirabilium perterriti adhuc intermisimus, sublata formidine redeamus; sperantes in eum, qui sperantes in se non derelinquit; qui ubique præsens, [sed sicut ille spe animatus,] ubique Sanctorum merita invocantes misericorditer exaudit: sic enim mortui vivificantur, sic debilia & contracta membra curantur, sic aperiuntur oculi cœcorum, sic solvuntur vincula compeditorum: quorum cum facile comprehendi non valeat numerus; tribus hic positis, quartum melius silere, quam referre propter discordiæ malum duximus; secundum illud, Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus; quapropter illos, quos veritatis testis conscientia accusat, illi quem nulla latent [secreta] relinquamus; & eos, qui ad invocationem virginis & Martyris Justinæ vitæ periculum evaserunt, hic inseramus. [Rom. 12. 17.]

[31] Quidam nomine Bern, de loco qui dicitur Arnestein, quemdam pauperem, sibi satis notum, injuste jam captivatum custodiæ deputavit, quousque commodatam pecuniæ quantitatem persolveret, qui nimirum præter miseram animam nihil proprii possidens, & injusti exactoris desiderium implere non valens, [narrat qualiter pauper tortus ob debitum] ducitur ad silvam, ad arborem ligatur, demissis pedibus in vallem quæ proxima erat, plena diversis ac mortiferis reptilibus. Aliquot ergo diebus inibi atque noctibus, sub Altissimi protectione, commoratus; ad locum primæ captivitatis deducitur, atque in corte imminenti & omnium oculis patente vinctus ponitur; habens pro caligis compedes & catenas, pro strato crates ligneas, sudibus peracutis undique prominentibus contextas: ubi vitam morte graviorem aliquamdiu agens, tandem quarumdam matronarum, quæ prope adstabant, admonitu, Christi Martyrem Justinam invocat; [ex dira captivitate] & citius dicto confractis compedibus & catenis, solutus exultat. Quid tamen ageret? Erat præ oculis aliud genus mortis, scilicet ingens præcipitium, quod si eligeret, non evaderet vitæ exitium. Denique (juxta id quod dicitur, Liceat sperare timenti) timore deposito, rursus Christi & Virginis suæ Justinæ se committit auxilio; & per crates dependentes descendens, carnibus lacrymabiliter laceratis, ad terram pervenit: nihilque moratus, ad memoriam sanctæ Virginis veniens, vocis exultatione & sanguinis sui perfusione, propriæ liberationis fidem fecit: omnisque populus salvatori Christo super his laudem dedit. Sicut ad gloriam Dei spectat virtus Sanctorum, sic nimirum ad hostis consusionem crudelitas impiorum: [Sancta invocata evaserit.] utrumque vero ad consolationem cælestis patriæ peregrinorum. Sic ille summus Pater-familias in domo sua qualecunq; vas vult [habere]; quo (utpote summe bonus) bene utitur per suam sapientiam, cum cæli ac terræ patriam unam facit rem publicam; cujus judicio, injusto nunquam, plerumque impius pio dominatur: quod per eos quos supponimus facile comprobatur.

[32] Quidam de loco qui dicitur Eppenstein, nomine Harpius, [Alius simili ex causa vinctus,] pro danda sibi pecunia quemdam dure circumvenit. Sed cum non haberet quod daret, nec tamen persecutor furoris habenas laxaret; quidam notus ac primus illius vici, impetratis induciis, sponsor pro ipso intervenit, nec tamen minus innocens impio jure injuriatur: sed vinctus catenis in loco sublimi custodiæ mancipatur; ubi aliquamdiu omni consolatione destitutus, dum sponsoris sui præstolatur reditum, devotissime sanctæ Martyris Justinæ invocat auxilium. [Mar. 10. 52] Nec mora, juxta quod scriptum est, [simili auxilio evadit coram oculis custodum:] Fides tua te salvum fecit, confractis catenis, solutus a vinculis, Dei virtutem intellexit. Unde circumspiciens, & custodum accursus metuens, præ gaudio altitudinis immemor, de sublimibus ad ima se dedit: & quasi mollibus susceptus (mirabile dictu!) incolumis consedit. Interea, multis sibi sociatis, sedebant in portis filii iniquitatis; ut observarent insidias fuga forte elabentis. Quibus visis, timor in eo renovatur: sed cum Giezi & Elisæo mente junctus, illos videns; ab illis, licet oculos serenos habentibus, non videbatur. Quos ubi illæsus pertransiit; ut Petrus ad se reversus, cursum iniit: nec erat parva currentis velocitas, cujus pedibus timor addidit alas. Venit ergo gaudens & exultans ad sacræ Virginis Mausoleum, cum omnibus qui aderant, clara voce magnificans Deum.

[33] De tribus quæ proposuimus virtutum insignibus, duobus utcumque expositis; tertium, promissionis memores, hic subdere non dubitamus, tametsi auditoris fastidium timeamus: [item tertius,] in hoc quippe cum sit rei ac miraculi fere identitas, sola personarum ac locorum inest diversitas. Quidam enim peractis negotiis aliunde rediens, a Volckmaro de Betthelenheim ejusque complicibus comprehenditur; & spe quæstus vinculatus, locis pœnarum deputatur. His post invocationem sacræ virginis Justinæ confractis catenis se absolutum cum gaudio miratur. Nec mora, dimissis catenis, quarum sonitu comprehendi metuebat, liber egressus; alias pretio comparavit, quas (sicuti ibi adhuc cernere licet) in testimonium suæ liberationis, ecclesiæ Christi & Christo consecratæ Virgini cum laudibus præsentavit.

[34] Præterea quartum (tamen contra nostrum propositum) alio tempore, alio loco, [ac quartus.] sed satis noto, ad invocationem prædictæ semperque dicendæ Martyris & Virginis, laxatis vinculis, solutis compedibus, liberatum hic inserere dignum ducimus: non curantes subsannationem & dentem invidiæ, dum votis fidelium, & de meritis Sanctorum lætantium, magnalia Dei eloqui valeamus. e

[35] Non minus ad Christi Martyrumque spectat gloriam, quod tam futuris quam præsentibus revocamus in memoriam. Videtur quippe omnibus quæ prædicta sunt, [Vitali motui redduntur 2 fratres eo privati.] laude dignius, quod de duobus fratribus, patris ac matris & amicorum suorum relatione, didicimus. Alter siquidem horum subita ac mira infirmitate circumventus, triduo mutus ac velut exanimis jacebat; alter vero sex diebus omnibus sensibus corporis privatus nihil signi quod vitæ competeret prætendebat. Interim dum ex more tristes exequiæ parantur, virtutum, quas audierant qui affuere præconia memorantur: ac perceptis quibusdam vitæ indiciis, cum fide ac spe currunt ad suffragia Justinæ Virginis & Martyris ad cujus nomen, tamquam ad novissimæ tubæ vocem, videres omnia membra moveri & jacentes apertis oculis adstantes clare intueri: eademque hora spiritu illis plene reddito, & soluta lingua resonante vocis organo, vocem præ gaudio flentium, compescuit vox Deo laudes canentium. Quod ne quis præ magnitudine rei parum credens, verum abnuat, vicum, qui, Wenheim in regione Berestrata dicitur consulat, ibique omnem veritatem edoctus, cum vivificatis nostræque ecclesiæ, tum multorum testimonio credens, auctori salutis gratias agat.

[36] Silentio præterire non audemus, quod o sanctissime præsul Servati, [Curantur cæci, vir] per quem innumerabiles homines sanitatis gratia sunt donati, qui de Salvatoris f nostri stirpe gloriosam sanguinis ducis originem, tuis meritis dignaris proponere nostram Martyrem & Virginem. Quidam enim de Masetricht, pauper & cæcus; spe luminis, cum multis votis tibi excubias celebrare fuerat suetus: audiens vero apud nos novæ præconia gratiæ, non sine divino (ut credimus) nutu ad nos venire disposuit; & in eundo, meritis ipsius de qua loquimur, illuminari meruit. Qui iter cœptum peragens, ad nos pervenit, testis suæ salutis, & præco magnæ Sanctorum virtutis; omnibus qui aderant laudes Deo resonantibus.

[37] [& puella.] In octava sanctæ Dei genitricis, puella quædam, oculorum lumine diu privata, cunctis cernentibus est illuminata; haud dubium illius prece & meritis, quæ genuit mundo Auctorem æterni luminis.

[38] Quia scriptum est, Justus ex fide vivit; & alibi; Fides tua te salvum fecit, ex hujus virtute, quoniam se occasio obtulit, hic aliqua inserere visum nobis fuit. [Heb. 10. 18, Mar. 10. 15] [Puer necdum baptizatus,] Per hanc enim omnium seculorum patres, legis & gratiæ præcones, superatis regnis, opibus, justitiæ adepti sunt repromissiones. Sed ne minus docti sapientibus, nota replicantes, oneri simus; plenius instrui volentes, ad eum, qui in terra positus cælorum secreta videre meruit, remittimus; nobis vero ad præsens ostendere sufficiat, qualiter non credentibus, nec etiam fonte salutari renatis, credentium fides subveniat. Mulier quædam parvulum, quem, juxta Psalmistæ vocem, in iniquitate conceperat, secundum illud, In dolore paries filios, in dolore peperit: qui natus, non minus patri quam matri, majoris factus est causa doloris. [Gen. 3. 16] Quid ergo? Ubi est bone Jesu, vita & salus omnium, quod dixisti, mulier cum parit tristitiam habet; cum autem peperit puerum, jam non meminit pressuræ, [a nativa monstrositate,] propter gaudium quia natus est homo in mundum? [Joan 16. 21] Verum est plane, nec aliquid sonat contrarium, sacramento plenum, veritatis testimonium. Est enim mulier mater, Ecclesia; filios adoptionis pariens cum tristitia: quæ bene dicere potest cum Apostolo; Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. [Gal. 4. 19] Hæc, immemor tristitiæ, plene lætabitur, cum laboris sui fructu in cælis donabitur. Bene igitur, Christe, ad tuam quæ cuncta disponens non fallitur, providentiam; & ad tuorum, quæ dicimus, spectant gloriam. Puer enim natus, in una manu & utroque pede carnem, in modum globi habens dependentem, & caput usque ad inspectionem cerebri divisum, suis horrendum ac miserabile spectaculum præbebat. Horruit pater, expavit mater, quod de suo semine tale quid genuissent. Incerti quid agerent, an exilium præ pudore eligerent; tandem, fide roborati, [post incisionem a patre factam, liberatur.] S. Justinæ auxilium flagitabant. Qua fiducia confortatus pater, arrepto ferro omnem carnem superfluam amputavit; manibusque compressum caput signo Crucis & nomine Virginis consolidavit; adeo ut nec in capite divisionis, nec aliis membris aliquod vestigium appareret incisionis. Puer vero ætatis dies quinque tantum habens, nondum baptismi gratiam perceperat. Constat igitur jam, quid valeat vera fides, ut prædiximus: probat enim ille paralyticus, ante Iesum per tegulas in lecto demissus; probat etiam ille surdus & mutus, fide offerentium ab ipso curatus. Veniunt ergo parentes, puerum portantes, & cum eis non minima utriusque sexus multitudo fidelium, nobis hæc cum lacrymis referentes, & auctori salutis suisque Sanctis laudes persolventes.

[39] Populis adhuc Dei laudes personantibus, super his quæ in puero nondum baptizato facta supra retulimus; ecce affuit quædam fæmina cum amicis & notis loquens Dei magnalia. Hæc enim, ut asserebat, quamvis gravida, [Brachium prægnanti fractum] aliquid operis actura, ventris pondere depressa, humi corruit; & brachio dextro duobus locis confracto, per multa horarum spatia velut exanimis jacuit; atque in hujus doloris angustia octo dierum [transegit] tempora; sed laus & salus mundi Christus, meritis Sanctorum omne triste convertit in gaudium. Denique ad invocationem sanctissimæ Justinæ Virginis, [redintegratur.] recepta tam brachii quam ventris sanitate, ad nos pervenit; quæ sibi contigerant memorans cum lacrymis.

ANNOTATA D. P.

a Etsi talia miracula narrentur de pluribus; specialiter tamen videtur hic intelligi S. Benedictus, cujus mandato obediens ejus Discipulus Maurus, condiscipulum Placidum, tunc adhuc puerum, puer ipse abstraxit ab aquis, super ipsas ad illum progressus.

b Scilicet Mœnum supra quem ipsum Francofurtum est situm.

c Ibidem ecclesia S. Bartholomæi Collegiata & præcipua.

d Ms. Bodec. Euangelicam: sed scripturas scienti apparet legendum Angelicam, & supra inserenda duo verba fuisse.

e Nihil hic deesse vix ausim affirmare. Quarti autem hujus liberatio, post tres alios sub numero unius Capitis 30 conjunctos, sola faciebat Caput 31: nobis satius visum, dimissa veteri divisione, Caput illud prolixius in tres Paragraphos partiri, & exhinc numero auctiori pergere, usque ad librum 2, cujus post Prologum Caput 1 erit nobis num. 41 & sic porro procedendo ad librum 3, hujus quoque Caput 1. fiet num. 51.

f De S. Servatii Trajectensium Patroni fabulosa cum Christo cognatione sufficiunt dicta in Tractatu de Trajectensibus Episcopis quorum primus habetur, translata Tungris Sede.

CAPVT III.
Miracula reliqui primi anni Libro secundo digesta.

[40] Enumeratis paucis, ex innumerabilibus signis & virtutibus, quas meritis Virginis & Martyris suæ Justinæ dignatus est ostendere, [Prologus excusat,] qui operatur omnia in omnibus, cogitis nos per Deum, carissime (haud dubium quin studio dumtaxat pietatis, utpote amator virtutum & religionis) silentium quod proposuimus rumpere, & velut in Dedali labyrintho, per vestigia in se redeuntia, expertas latebras repetere; de quibus haud facilis patet reditus ob innumerabiles, [quod prioribus similia hic liber subjungat;] & difficiles tenebrosi itineris anfractus. Quid vero dicimus labyrinthum? qui si nostræ executionis propositum, in quo prædicta ac fere eadem repetentes dum primum medio, medium ne discrepet imo nitimur; quid aliud quam per emensas ac rursus in se reflexas semitas gradimur? Huc accedit, quod juxta vias, actiones videlicet nostras, quod est gravius, malignorum spirituum patimur insidias: qui dum nos ad veritatis lumen assurgere conspiciunt, malignitatis suæ tenebras oculis nostræ mentis objiciunt; variarum scilicet rerum cogitationes, ac noxias humanæ conditionis delectationes; fitque ut mens, quæ contemplationis penna se ad sublimia elevat, phantasmatum occursu reverberata in imis remaneat. [* Ps. 118. 115] Propter quod Propheta, Declinate, inquit, a me maligni, & scrutabor mandata Dei mei; sciens difficile simul & cælestia scrutari, [ad suscitandam mentem distractionibus obnoxiam;] & malignorum hostium insidiis molestari. His consonat divina historia, ubi patris nostri Isaac & allophylorum referuntur facta. Nemo enim legens scripturas est qui nesciat, quod puteos, quos Isaac fodiebat, allophylorum invidiosa contentio aggere terræ replebat. Nos vero cum Isaac, qui Gaudium dicitur, puteos fodimus; cum in mandatis Dei mysteriorum profunda quærimus, quæ allophyli, qui maligni dicuntur spiritus, immundis cogitationibus, quasi aggere terræ, nobis obruere nituntur.

Hinc flentes & sedentes super Babylonis flumina, in salicibus ejus suspendimus organa nostra, dissonum judicantes, his qui captivos nos ducunt, interrogantibus cantica, cantare canticum Domini terra aliena, memores tui semper Sion, dulcis pacis visio; ubi est vere concors civium Sanctorum habitatio; ubi redolentia ut cynnamomum & balsamum jugiter sonant organa Sanctorum; [& Justinam in cælis beatam invocat.] ubi sine fine lætitiæ cantus, quem nullius incommodi interrumpit planctus. Hic jam Virgo & Martyr felix Justina, cum fratre Aureo tripudians, redimita decore roseo; hic pascentem in liliis, ac septum virginum choris, Agnum sponsum, quocunque ierit, sequeris; cujus recordans, quod voluptati est Agnum sequi cæli civibus, adhuc in terra peregrinis, benigne compateris; & per omnipotentem, cum quo unus spiritus es, te fideliter invocantibus, ubique succurrere cognosceris. Testantur hoc tam ea quæ prædiximus, quam ea quæ hic subdere dignum duximus.

[41] Inter virtutum insignia ac multa hominum millia, ductus est aliquando ad sepulcrum prædictæ Martyris quidam, tam vultu quam habitu terribilis, utpote (pro dolor!) factus possessio dæmonis, qui volens similis esse Altissimo factus est infimus, & ob hoc generi invidit humano. Qualis vero sit possessor, possesso credite: [Energumenus] nihil enim humanum sonat, sed fari gestiens, non verba, sed sonos confusos promebat; non solum manu, sed stridore dentium exhibens se cunctis metuendum & per horarum spatia renovatis doloribus, miris omnem replebat ecclesiam clamoribus. Quapropter trusus extra septa ecclesiæ, in loco congruo catenatur, usque ad tempus misericordiæ. Ducebatur autem maxime matutinis horis, manibus famulantium, ad memoriam Christi Virginis; ubi inter voces flentium hic solos promebat stridores dentium. At ubi venit tempus miserendi ejus, meritis suæ Virginis respexit illum Deus; & ad nomen Justinæ, vas quod possedit prædo malignus relinquens, confusus discessit. Stat liber solutus vinculis, [liberatur.] qui ligatus venerat; stat hilaris & lætus, nec ut ante ferus, sed ut mansuetus. Os prius blasphemum & obscœnis sermonibus plenum, resonat Salvatoris laudes, palam protestans & detestans iniqui pervasoris fraudes. Quid plura? Pro tam manifesta ejus gloria, in laudibus Justinæ exultat tota ecclesia. Ille vero, post gratiarum actiones, redit ad propria; notis & amicis, pro tristitia, optata relaturus gaudia: & plateas & vicos omnes, quos contristaverat, in testimonium receptæ sanitatis benedictionibus lætificabat.

[42] Ecce iterum serpens antiquus, humanæ salutis inimicus, memor maledictionis antiquæ, qua conculcandus denuntiatur mulieris semine, expulsus a viro mulieris imperio, in sexu femineo debacchatur malignitatis antiquæ studio. Sed frustra: nam rursus per mulieris Virginis meritum, [& mulier] de subsellio familiari expulsus, suum recognoscit interitum; quod non minus ad confusionem maligni invasoris, quam ad laudem benigni Creatoris pertinere, sequentis testatur ordo narrationis. Quoniam ad declaranda Sanctorum merita operam qualemcumque dedimus, hoc quoque non prætermittendum credimus, quod meritis sanctæ Virginis, virtus Regis immensi ostendit in Episcopatu Spirensi. Erat ibi non mediocris substantiæ & famæ quædam femina, caduci morbi incommodis multo tempore anxiata; quæ ex frequenti casu non tantum memoria, sed & vultu contracta, vix formam prætendebat hominis. Quæ cum diu vitam morte graviorem ageret, [pridem morbo caduco læborans.] nec medicorum aut parentum ope quidquam proficeret; tandem aliquando, cælitus procul dubio inspirata, cum votis ad memoriam Sanctorum ire disposuit: emensoque parvi itineris spatio, tam membrorum infirmitate, quam vultus deformitate caruit. Tunc animum convertens ad laudes Salvatoris, deposita omni formidine doloris, ad ecclesiam lætabunda pervenit, & nobis casus suos ex ordine retulit, & Dei laudes cum lacrymis & cordis gaudio subintulit. Ubi post verba consolationis, causam auxit admirationis: nam facta palam peccatorum confessione, & percepta sacramentorum Christi communione, in utroque homine salvata, laudes Deo & Sanctis, nobis vero gaudia cumulavit maxima.

[43] Non minus est mirabile, quod non multo post tempore contigit in Wetereiba, meritis sanctæ Martyris & Virginis Justinæ. [Innocens furti damnatus] Quidam inimicorum invidiosa relatione in conventu populi accusatus, impia judicum sententia, quasi reus furti, suspendio fuerat damnatus. Qui, utpote pauper, consilio & auxilio carens, nec objecti criminis notam solus, multis accusantibus, revellere valens; vestem qua indutus erat exuens, S. Justinæ pro peccatis suis donavit; omniumque inspectorem, testem veritatis Deum, cum, lacrymis invocavit; [& suspensus,] dataque sententia mortis, insons suspensus, usque in diem alterum sic permansit. Tunc cum forte quidam iter agens huc accederet, & pendentem eminus aspiceret compunctus; Ubi nunc, exclamat, virtus tua Virgo & Martyr Christi Justina? nihilque cunctatus, evaginatio quo erat accinctus gladio, laqueum concidit; moxque corpus, adhuc palpitans, humi corruit. Quo viso, lætus ac fide plenus, sæpius ingeminans Justinam, imo Justinæ meritis potentiam divinam; quem credidit examinem, sanum vultuque lætum conspicit; iterque pietatis studio omissum repetit, magnificans eum, [altero die vivus deponitur e furca.] qui facit mirabilia meritis Sanctorum suorum. Alter vero, spiritu recuperato, & corpore alimentis recreato, per dies aliquot laqueum collo ferens, plateas omnes circuibat eventum rei narrans, videntesque & audientesque admiratione replens, denique memor sui adjutoris quem invocaverat, & S. Justinæ cui se commendaverat; cum multis novitatem rei attestantibus ad nos venit, in collo adhuc recentem ostendens dolorem & in manu torquem doloris auctorem. Quibus visis, omni dubitatione remota, gaudentes fidem dedimus omnibus, quæ fama præcurrente prius didicimus; Deo autem & Sanctis ejus multa plebis numerositate conclamante super istis mirabilibus.

[34] Hinc cum ad ea, quæ proxime contigerunt, calamum verteremus; occurrit quod dignum memoria silentio præterire non audemus, de muliere sex annis dæmone gravata, [Energumena] & secunda die adventus ejus ad nos hoc ordine liberata. Erat ei maritus tam compassione quam fide devotissimus, ejusque laboris ac itineris comes indefessus: circuiens cum ea Sanctorum Jacobi Apostoli, Ægidii, Godehardi, aliorumque multorum limina devotissime ubique implorans suffragia, [frustra ad S. Jacobum aliosque ducta,] nusquam tamen voti compos efficitur, quamvis scriptum sit, Pulsanti aperietur; illius haud dubium nutu, qui solus, cui vult, & quando vult, & ubi vult miseretur. [Matt. 7. 8] Sed ut alios omittamus, quorum tam manifestis signis & virtutibus derogare fas non eit, numquid, Apostole Dei, hoc non poteras; qui cum consortibus tui Apostolatus potestatem super omnem virtutem inimici acceperas? Fatemur, & credimus, te hæc & majora potuisse; sed Justinæ tuæ consorti gloriæ, ad declarandum ejus meritum, hoc donum permisisse. Nam post multas, ad tuam memoriam, sine fructu excubias; & post emensas laboriosi itineris vias; prædicta mulier ad nostram venit ecclesiam. Interim quanto poterat conatu silentio comprimens se inimicus, qui in ea latitabat, quia se divinitus expelli metuebat; postquam ecclesiam introivit mox ululatu & diro clamore, quid pateretur, innotuit. Cum vero post inceptam Missam Euangelium legeretur; inimicus, salutis verba non ferens, altius quam dici queat exclamat, [ad S. Justinæ Sepulcrum liberatur.] ferarum ac bestiarum sonos confundens, ingeminat terribiliter ac miserabiliter; adeo ut homini compatientes lacrymis perfunderentur hæc videntes, & nonnulli ecclesiam egrederentur, hæc ferre non valentes. Quapropter post aliqua horarum spatia foras ecclesiam ducta, sed quinta quasi hora ad memoriam Sanctorum reducta, sumpto in aqua de pulvere sepulcri sanctæ Virginis, ad invocationem ejus nominis dæmone protinus caruit; & prima exultans in laude Dei, cunctis causa lætitiæ fuit.

[45] Nec hoc silemus, quod eodem tempore meritis S. Justinæ factum gaudemus. Erant duo fratres inter suos genere & substantia novissimi, sed fide ac morum qualitate præ ceteris conspicui. [Fratres duo per fraudem capti,] Horum optimis successibus more suo invidit humanæ salutis inimicus, excitans contra eos fortiorem quemdam, qui invidiæ stimulis & avaritiæ facibus inflammatus, eorum appetebat substantiam. Tempus igitur conceptæ iniquitati idoneum nactus, alterum dolor circumvenit, comprehensumque ac compede constrictum custodiæ mancipavit: alteri deinde mandans ut veniret, nihilque metuens apud se, si pro fratre solis precibus interveniret. Qui non columbæ simplicitatis, sed serpentis sapientiæ expers, verbis fidem dans, cum venisset comprehenditur, & uno pede cum altero pede fratris una compede diligenter constringitur. Stat perfidus prædo exultans, & manibus plaudens cum sociis suæ iniquitatis, quod desideraverat se implevisse gaudens; ignorans miser, prope esse Dei misericordiam omnibus, [ruptis ultro vinculis evadunt.] meritis Sanctorum suam invocantibus potentiam. Nam ad invocationem S. Justinæ, citius dicto laxata compede, stat liber uterque, retracto ad se pede; cunctis qui aderant cernentibus, nec manifestæ Dei virtuti contradicere præsumentibus. Liberati, protinus veniunt ad loca Sanctorum, gaudentes, & per omnia, (ut dictum est) gestæ rei ordinem referentes. Hic non incongrue occurrit nobis Leviathan ille, cujus maxilla persorata est armilla. Quid enim aliud est armilla, quam omnia complectens divina misericordia quæ Leviathan, serpentis scilicet antiqui, maxillam perforavit; ut quos ille astutia perversæ suasionis absorptos tenebat; post perpetrata scelera, per pœnitentiam ad veniam redeuntes, confusus amittat. Stat confusus & iste, qui dum plus justo appetit, quod forsan competeret juste amittit.

[46] His aliisque virtutibus, per Sanctorum merita longe lateque coruscantibus, dignum duximus hoc referre miraculum, quod die Dominicæ Nativitatis nobis ostendit Altissimus. Eadem namque die, primo mane dum Officio, [In Natali Domini accenditur divinitus cereus.] Lux fulgebit, Collecta adderetur, ubi dicitur, Nova luce verbi tui perfundimur; pius & sanctus in omnibus suis Deus, cereum, qui tunc forte ad honorem Sanctorum positus fuerat, cælesti & invisibili lumine accendit. Unde præ subitatione insperatæ salutis, adstantium corda stupor ingens invadit, & gaudio cælestis lætitiæ perfundit. O lumen verum, perlustrans intima rerum! o ineffabilis claritas, quæ numquam corda fidelium obfuscare patitur perfidiæ tenebras! Quid agitur? Adstans turba præ gaudio exclamat in laudibus Christi: Fratres vero addita melodia jubilabant gloriam Dei. Nos igitur eorum etiam laudi communicantes, per omnia glorificemus Dominum, qui se glorificantes conservat in secula.

[47] Invidus & humani generis inimicus, semper impediens bona opera hominum, frequens circuiens studia singulorum, ut si quem inveniat incautum ad suum trahat exitium; etiam nunc suum effundendo venenum, festinat infligere & evertere cor humanum. [Jacto in canem baculo exerrante] Sed ne ambagibus uti videamur, suffragantibus meritis S. Justinæ Virginis ac Martyris utique evacuato veneno maligni serpentis, laus & salus atque gloria prædicatur nostri Redemptoris. Accidit namque, ut quidam rusticus in villa Liderbach, secus flumen Mogum, costam porci igni assandam apponeret. Verum ille qui Cain in cædem fratris animavit, permiscens tristia lætis, quidquid gaudii erat perturbavit. Accurrens enim subito canis apertis rictibus costam rapere volebat. [occisus a patre infans] Sed villanus baculo, quem forte manu tenebat, cani minitans, proprium filium adhuc infantem percussit, ut statim velut exanguis ad terram caderet, & sine halitu exanimis remaneret. Quid pater ageret, cum hæc videret? mater enim domo forte exiverat. Clamat, lamentatur, donec mater per lamenta revocatur. Quæ veniens stupefacta, querula voce replet aëra, scissisque vestibus dolorem ingeminat; & quid agere debeat, ignorat. Sed quis matrem, in funere nati, flere vetet? Mater luget, vicini flent, cognati & amici plorant: [resuscitatur.] & quid super hac re dicant vel decernant, prorsus dubitant & ignorant. Alii clamant sepeliendum, alii custodiendum; mater vero B. Justinæ offerendum. Inter hæc omnia, matris intentione perficiente, vovetur puer beatæ virgini Justinæ. Quid ergo? Numquid justis petitionibus misericordia Dei elongabitur? Absit. Nam Dominus, per beatæ Martyris Justinæ merita, vota suscipiens humilium, corda intuens contritorum, more Prophetæ in solario suscitantis puerum, solitum credentibus expandit suffragium. Ergo dum pro sepultura parentes in itinere ferunt puerum; subito divinitus factum cernunt in eo miraculum. Nam sanctæ Virginis ope, elevantem oculos aspiciunt respirantemque per suspiria, sanum & incolumen recipiunt: tandem sicut disposuerant, ad limina Sanctorum cum laudibus proficiscuntur, & vota cum gratiarum actione persolvuntur: quibus peractis, via qua venerant redeunt in domum suam reddentes Deo semper laudem & gloriam.

[48] Nec minus laude dignum, quod non multo post, [Puer annulo vitreo absorpto suffocandus,] per invocationem S. Justinæ in vico Natgowe in villa quæ dicitur Colla, non tam mirabile, quam laudabile factum est signum: in qua villa, ut est consuetudo puerulis, cum vitreis pueriliter ludere annulis, quidam eorum unum forte absorbuit: quem quia, difficiliter laborans, hæsitantem gutturi excutere non valuit; suffocato similis, sine voce sine halitu terræ exanimis cecidit. Quid parentes, de subito nati periculo perterriti, agerent, nisi quod solum potuere, plangerent? Subitum quippe interitum voce lamentabili plorantes beatæ tamen Justinæ non immemores, [voto pro eo facto servatur:] puerum ad ipsius limina deferentes, ejus consolationem humiliter implorant. Nec mora, beatissima Virgo, ac si diceret, Vocastis me, ecce adsum; non differt devotis conferre suffragium. Puer namque, qui jam pene cunctis defunctus æstimabatur, ad honorem ipsius, qui facit mirabilia solus, & laudem beatæ Justinæ evomens quod nocivum sumpserat, coram astantibus liberatur, suisque incolumis datur.

[49] Contigit etiam in eodem pago, quemdam sine custodia in cunis relinqui parvulum: cujus faciem casu adveniens porcus morsibus, sic, ut nec humanum vultum habere videretur, dilaniavit; [alius facie a porco corrosus] confusaque facie deformem & querulum cruentumque reliquit. Parentes denique ejus venientes, dolorem cordis clamore indicabant; & vicini ac noti, clamoribus concitati, conveniebant; & quid consilii aut medelæ adhibeant, conversis in se doloribus, deliberabant. Sed postremo tale solamen inveniunt, [priori formæ restituitur.] ut ad medelam B. Justinæ confugium faciant. O mira Dei providentia, contra quem nec est consilium, nec scientia! Nam statim ad invocationem beatæ Virginis, ille qui Naaman Syri lepram mundavit, præfati pueri vultum, ac si vulnus nunquam sensisset, sanavit.

CAPUT IV.
Prosecutio similium Miraculorum.

[50] Cum aliquis ad scribendum amore studii vel exercitatione ingenii applicat animum, [Prologus petit auxilium spiritus] gestæ rei seu gerendæ expositurus seriem, tale profecto tenere debet medium, ne intentio ejus (secundum illud Apostoli, Unusquisque in suo sensu abundet) excedat ingenium. [* Rom. 14.] Sunt namque nonnulli, qui in scribendo sic appetunt altiora ut non redire valeant ad inferiora. Hi nimirum, quando æmulorum incusantes vecordiam, propriam non reprehendunt inertiam animi negligentioris non corrigunt desidiam; [ad enarranda postrema prodigia.] nos nunc parvitatem nostri considerantes ingenii, sæpius iterando, Noli altum sapere, sed time; positum veremur tertio responsamini calamum. [* Ib. 11. 20] Sed sunt duo quæ cogunt; amor & timor. Amor scilicet secundæ revelationis sanctarum Reliquiarum Aurei Episcopi & Justinæ Sororis ejus; timor vero, ne, si silentio transeamus, desides judicemur. Scriptum namque est, Qui meos erubuerit sermones hunc erubescet filius hominis; quæ in aure audistis, prædicate super tecta. [* Matt. 23. 27] Aspiret itaque, qui aspirando omnes implet,

[51] Anno ab inventione sanctarum Reliquiarum in se revoluto, quam pluribus in ecclesia S. Albani Patroni nostri signis per invocationem præfatorum Martyrum coruscantibus; multis tamen adhuc, utrum vere eorum ibi forent corpora nec ne, [An. 1138 dubitantibus nonnullis,] dubitantibus; ea die, qua ipsa inventio celebris habebatur, inter nocturnas mediæ noctis orationes, cuidam famulæ Dei boni testimonii notus, & sanctæ conversationis Frater noster, qui jam dudum vita excesserat, ejusdemque aliquando fidelis custos ecclesiæ, si dormiret inquirens, apparuit: illaque se dormire negante, addidit; Ne dubites, sed pro certo noveris, tu & quiq; fideles, miserationes Dei, quæ in hac multiplicantur basilica, [præsentia S. Justinæ certificatur per visum.] B. Justinæ veraciter hic quisecentis & manentis hic fore subsidia, omni mundo his temporibus valde necessaria. Famula itaque Dei tam de insolita visione perterrita, quam de extasi mentis ad se reversa, unius horæ spatio fere transacto. Quid reverende, inquit, Pater & senior de Virginis, fratre dicitis [Respondit ille] Quæ de sorore, omni dubio [procul], senties & de fratre. Hæc & his similia conferentibus corpore & anima, ne de magnitudine revelationis Dei famula extolleretur, sibimet ipsi facta est stimulus, cum orationis instantia. [Thes. 5. 19] Verumtamen ad ultimum in hoc verbo confisa, Spiritum nolite extinguere, Patri Monasterii, quæ viderat, intimare non formidat velocius; teste illo & eodem revelante, qui est secretorum conscius, qui suis differens non minuit præmia; ipsi laus, honor, pietas, & gloria.

[52] Subsecutis igitur paucis diebus, cum Sanctorum Martyrum diei festi Vigiliæ agerentur, & votorum actiones ibi devotissime solverentur, & diversarum plebium quotidie illuc confluerent turbæ; tum tamen plus solito multitudo languentium propter solemnitatem catervatim ruebat, [In Vigilia Sanctorum] & beatorum Martyrum subsidia singultuosis precibus implorabat. Sicut enim illa dies ceteris habebatur celebrior, sic omni credenti impertita est gratia largior. Mulier quædam de Fritzlaer, visu diu orbata, iter arripiens ad suffragia Sanctorum, in ipso itinere ad [eorum] invocationem, est illuminata. Ipsa tamen iter perficiens, [illuminatur cæca,] vota resolvit; vocemque, coram omni populo laudans Dominum, videns ad glorificationem Sanctorum, extollit.

[53] Nec solum his (ut diximus) virtutibus nostra florebat vicinia, verum etiam extranearum gentium B. Justinæ & fratris aurei interventum sentientes, [Ratisbonæ festum violans punitur,] congratulabantur confinia. Igitur in civitate Noricorum Ratisbona, secus flumen Danubium, mira, quæ Deus in suis operatur sanctis, non sunt occultata filiis hominum. Hæc sicut inter omnes illius regionis extat nominatissima ita relatu ad se confluentium est famosissima, agris fertilis, nobilis ædificiis, omnibusque affluens deliciis. Ex hac ergo quidam quadam die, qua non licebat (celebris enim erat) tempore messis egrediens metere, non timebat opus illicitum ad manus incontinenter mittere: illicitum enim erat quod dies sacra vetabat. Sed is qui sacræ diei sprevit celebrationem, continuo divinam sensit ultionem; [& pœnitens manus usum recipit:] manubrium enim quod metens manu trahebat (mirabile dictu!) ac si naturaliter concretum fuisset, in dissolubiliter palmæ inhærebat. Ille miser, sicut erat debilitatus, beatæ Virginis nomen, de quo per famam audierat, invocabat; arreptoque itinere, per abrupta viarum ad ipsius solatium properabat; sicque properando vota solvens, manu recepta solvitur; solutusque Dei misericordiam laudando & glorificando ad propria revertitur.

[54] His ita gestis, quædam mulier de villa Altsigen, visu destituta, cum multis ad suffragia Sanctorum tendentibus ducitur & spe quæ non confundit consolata, [& cæca visum.] fide quæ omnia operatur confirmata, suo itinere proficiscitur. Ventum est ad locum ubi misericordia quæritur, gratia invenitur; ubi laus ex ore hominum non deficiet, cor contritum & humiliatum Deus non despiciet. Nam mulier visu viduata, pro se rogat accepta fiducia: cujus nimirum dolori non differt misereri, apud quem sunt omnia vera & justa judicia, qui justas non dedignatur petitiones intueri. Intuentibus quippe multis & adstantibus, ad invocationem B. Justinæ, quæ venerat cæca, illuminatur; & Deus, qui est benedictus in sæcula, ab omni populo glorificatur.

[55] Item quidam in villa Winculo, in pago qui dicitur Rineggowe, [Contra votum repetens lusum,] pauper nec ignotus, non infimus genere, sed moribus (nam lascivus erat) cum nihil haberet præter simplex vas, aptum vino quod tunnam vocant cum ceteris [ludens] globos discurrendo (juxta id Poëticum; Quæ non perdiderit non cessat perdere lusor) ludendo perdit. A parentibus autem (ut fieri solet) multa passus, duriter reprehenditur. Vovet igitur B. Justinæ, se ad hunc ludum non deinceps reversurum. Deinde non multis diebus intercedentibus, cum Walburgæ, ad veniente die festo beatorum Apostolorum Philippi & Jacobi quæ dies habebatur ibidem celebris, [excæcatur,] multi propter festum circumquaque confluerent, variisque jocis more fluxæ & lascivæ ætatis, intenderent; ille, cujus mentio est, immemor verbi, Vovete & reddite, ad ludum quem devoverat revertitur, sicque ad facta votis contraria. [* Ps. 75. 12] Quid secus? Inimica potestas, nisi bonum impediat propositum, nunquam cessat. Sed videte, fratres, quam misere plectuntur, qui recedentes, quid vel cui voverint non reminiscuntur. Miser etenim iste, transgrediens vota, visu orbatur terræque prosternitur; lascivus humiliatur, & B. Justinæ nomen sine intermissione invocatur. Omnes qui hæc audierant & viderant, [& pœnitens illuminatur.] pro vindicta & miraculo reputant. Ipse vero, de quo sermo, ad suffragia Sanctorum ducitur. Omnipotens ergo Deus, qui placatur per pœnitentiam sicut ipse dicit: convertimini ad me & ego convertar ad vos, non differt misericordiam. [Zach. 1. 13] Nam is qui miserabiliter visu dolens privatur, ad laudem B. Justinæ gaudens misericorditer illuminatur. Nemo desperet; nemo diffidat: miser est, qui ad fontem misericordiæ formidat. Formidemus autem abhorrentes peccare; non formidemus per pœnitentiam, quod deviavimus emendare. Emendationem enim diligit & pœnitentiam, qui nos de morte ad vitam revocat, per remissionem peccatorum & pœnitentiam.

[56] Scimus & fatemur nomen æternæ Trinitatis, [In SS. Trinitatis honorem,] tribus in Personis, unius ejusdemque essentiam fore Divinitatis. Testatur hoc Pater multarum gentium, qui tres videns unum adoravit; cum Principe Apostolorum, qui post ternam negationem, unum verum Deum indivisibiliter confessus, adoravit. Parum [tamen] confert cum confessione invocatio, nisi fidem vivificans fidelis subsequatur operatio: opus quippe bonum est in fide constantia, si (juxta illud, Qui perseveraverit in finem salvus erit) salvetur perseverantia. [Mat. 7. 7] Verum quo his pælibatis tendamus, in subsequentibus diligenter: audiamus. [ter ductus ad sanctos contractus] Erat quidam urbi satis notus, in civitate Wangionum Wormatia, membratim adeo confractus, ut crure ad collum suspenso, vix gestatorio veheretur contractus. Hic cum diuturno languore miserabiliter sic torqueretur, se curandum non dubitat, si super memoratorum suffragiis Sanctorum præsentetur. Cum ceteris igitur illuc properantibus ducitur: sed ipse, multis ibi votorum suorum effectum consequentibus, semel & iterum ductus & reductus, nullam misericordiæ gratiam consequitur: quod unde fuerit, illi, sub cujus nutu mors & vita, languor & valetudo pendet, dimittamus. Verumtamen de quo sermo dicitur, Euangelii non surdus auditor efficitur; ubi dictum est, Pulsate & aperietur vobis: sed ad exemplum illius, qui propter improbitatem media nocte surgentis amici tres necessarios accepit panes, [tandem erigitur.] instat opportune importune, & patienter exspectans tempus miserendi, tertio reducitur. [Luc. 11. 9] Dum itaque cum cætera multitudine proficiscitur, in itinere subito exclamat, licet diu dilatum, non tamen sibi fuisse opus misericordiæ sublatum. O vere longaminis & multum misericors Deus, cujus misericordiæ non est numerus; qui ideo petenti non differt, ut subtrahat, subsidium, sed ut augeat desiderium. Nam iste lauguidus, de quo dicimus, ad valvas basilicæ Sanctorum ductus, liberatus exultat; totaque ecclesia in ejus laudem, qui omnem languorem sanat & infirmitatem, congaudendo resultat.

[57] Serpens, insidiator humani generis, patrati ab initio in creatione mulieris nondum obliviscitur sceleris: ipse enim invidens æternitati hominis, cui primæ fuit causa ruinæ, renovare non cessat poculum mortis, [puella energumena] quod primo parenti propinaverat. Idcirco adeo maledictus, unde primas excussit versutias, super proprium gradiens pectus, in mulierem ipsiusque semen quotidianas exercet inimicitias. Quædam igitur puella, a parentibus tenere dilecta elegantem formam habens hominis, cum foret sensatæ similis, subito sit possessio mirabiliter dæmonis: cujus evidenter manifestat passio, quam nequam possessoris facta sit possessio. Semetipsam namque discerpens terribiliter, probrosis verbis bacchatur; stridensque dentibus, manibus ac pedibus colligatur; miseris tamen parentibus, cum ipsa sicut erat, ad suffragia Sanctorum tendentibus. Ubi cum aliquot dies, exspectans misericordiam, [liberatur,] flebiliter exagitata, ageret, populusque hæc videns, una cum parentibus, nomen B. Justinæ invocando plangeret; factum est ut feria quarta quasi somnolenta aliquantulum a furore cessaret; ita ut nemo, per merita beatæ Virginis ejusque fratris Aurei, hostem devictum & ejectum (sicut erat) dubitaret.

[58] Quædam puella de villa S. Goaris, super flumen Rhenum posita, cum esset clauda, [rectificatur clauda.] semel & iterum ducta ad suffragia Sanctorum; tertio, pro Sanctorum reverentia, Trinitatis ostendit in ipsa se potentia. Quæ enim prius clauda & debilis, supra se ipsam plangens; ejulabat integre recepta sanitate per merita Sanctorum cum cæteris Deum laudantibus hilaris exultabat.

[59] Subsecutis aliquot diebus, cum universis regionibus plenius illuxisset, quæ & qualis Dei omnipotentia suis sanctis præmia mirabiliter contulisset, innovantur signa, [Infirmi peregrini jumentum furatus,] immutantur mirabilia, non solum admiratione digna, verum etiam fidelibus in augmentum fidei utilia. Cum ceteris namque ad suffragia Sanctorum properantibus, salutisque suæ auctorem illic humiliter invocantibus, quidam sui corporis gravedine anxiatus, jumento subvectus, oratione facta, cum reliquis hospitio receptus est invitatus. Is itaque cum fatigata ex itinere quieti membra dedisset; summo mane, cum primo dies illuxisset, jumentum non invenit quod adduxerat: fur enim, sub silenti nocte, suo more subduxerat. Quid ageret? B. Justinæ quod acciderat committit, verbaque exclamatoria in hunc modum cum fletibus emittit. Justina Martyr, Justina Virgo, credito etiam, ut tibi perfectius credam; ac si diceret; Adjuva me, [ipsum cogitur nocte 3 restituere.] quia potes: a te enim nisi recepto quod amisi, non discedam. Hæc & his similia per totum ingeminans triduum, Trinitatis tertia nocte sensit subsidium. Nam qui furtum in tenebris fecerat, nova forsan luce perfusus, clam advenerat; Peregrine, clamans, peregrine, festina, alligatum parieti recipe, quod me tibi sublatum B. Justina vetat abducere: sicque factum est, ut instans oratione quod omiserat reciperet; furque pœnitendo proficeret, jam non furis gerens officium, sed reatus sui puræ confessionis indicium. Quis exactor, Fratres mei, vel judex hunc reflexit a furis ferocitate, nisi qui dixit, Omne Pater judicium posuit in mea potestate? [Ioa. 5. 22] Quis eumdem a latrocinii pertinacia revocavit, nisi qui latronem pœnitentem ad amœna paradisi revocavit? Invocemus & nos eum qui est auctor, per Crucis trophæum, ut nos custodiat ab inimica subreptione, cui peregrinus laudes persolvit cum omni devotione.

[60] Accidit interea ut quædam puella paralytica, de villa Breidereida, jam decem habens annos in infirmitate sua, ter ad beneficia Sanctorum ducta venisset, & nullam salutis opem executa fuisset. Sed Deus omnipotens ideo petentibus non differt ut subtrahat, [curatur paralytica,] sed ut in fide augeantur & justa crescant desideria. Nam hæc eadem, cum in festo pretiosorum Martyrum Victoris & sociorum ejus, quarto ad misericordiam reduceretur; voti compos effecta, salutis suæ auctorem, prima omnium elevata voce multis præsentibus laudare non veretur. Nemo dubitet, eorum ea die plurimum posse merita in cælis, qua ipsorum venerabilis [Memoria] apud nos agebatur in terra. Accedit huic testimonio, quod eodem die hoc usi sumus Euangelio, in quo Salvator, Tolle grabbatum tuum & vade, dixit paralytico. [* Ioa. 11. 12.] Tollamus & nos testimonium, postponentes transitoria, proponentes nobismet ipsis cælestia, quo nos perducat, qui solus vivit & regnat in secula.

[61] Consideremus quam misera vita est, quam non sequitur nisi luctus: cujus cum ignoretur terminus, diuturna spe vivendi fere omnes decipimur. Hoc autem ideo dixerim, quia sunt nonnulli qui omni hora ita mortem suspectam habent, ut peccare timeant, delinquere formident. Hi nimirum, principium habentes intelligentiam, præteritorum non postponentes memoriam, [Occulto Dei iudicio] futurorum desiderantes providentiam, suas custodientes vigilias, labentis seculi nullas timent insidias; illuc suorum dirigentes semitas gressuum, unde vitæ sumpserunt exordium. Verumtamen, sicut unaquæque domus & malos continet & bonos; sic ecclesia & fovet electos, & sustinet reprobos; quorum reproborum contumacia & supereffluens superbia, uti in multis Martyrum apparet millibus, electorum humilitatem mittit ad coronam vitæ. Tyrocinium tale cur istis permissum non sit, quia subtilius indagare pertimiscimus, multum justo & occulto Dei judicio discutiendum committimus. Israel Deo videns dicitur, sed judadaicus populus, qui carnaliter Israel dictus est, nequaquam Deum videt, in quem minime credere habet: congregatus vero gentium populus, in unitatem fidei propitiationem accepit, redemptus sanguine filii Dei. Unde dictum est: Quia apud te propitiatio est. Dei namque propitiatio, est peccatorum accusatio, & per remissionem omnia credendi & sperandi, cælestis regni; & per innocentiam & puram confessionem, mundæ conscientiæ possessio [obtinetur]. [Psal. 129. 4] Quo vero hic sermonis nostri intentio dirigatur, sequentibus fraternitati vestræ diligentius intimatur. Contigit in pago qui dicitur Bertstraza, ut quidam servus, propriis contentus ab inimicis, qui & ipsum propria possessione denudaverant ob invidiam, [innocens furti damnatus] de nocturno incendio incusaretur, incusatus quadam die, forte ipsis obvius comprehenderetur; comprehensus per devia silvarum & per abrupta montium crudelitur tractus, sine judicio turpi suspendio innocens addiceretur. Ille vero, ut erat inter vitam & mortem positus, gemens & trepidus, puram hujus rei testatur esse conscientiam; orans Deum & deprecans, ne sibi pro hujus reatus fœditate tam turpiter donaretur mori in stipite: sicque Deo & B. Justinæ suam cum omni devotione commendat innocentiam. O inimica potestas; cur innocentis aspernaris conscientiam! Num ignoras, in die tribulationis clamantibus, [& suspensus,] Dei maxime adesse clementiam? Sed quoniam multæ sunt tribulationes justorum, ideo veri liberatoris in ipsis superabundat auxilium. Quid ergo Confratres porro? [Innocentem] suspendi supplicio, omnium stupet auditus. Tota vicinia, cum notis & amicis, suspensum investigant: sed toto biduo per obscura silvarum latibula, non reperitur quæsitus. Tertio tandem die omnibus perlustratis, ad locum suspendii Deo ducente perveniunt; & inter condensa veprium, pendentem & adhuc palpitantem inveniunt: statimque solutum, signis quibus potuit, (loqui enim attenuatus spiritu non valuit) Confessionis & Viatici desiderium innotescentem secum ad ecclesiam … deferunt; ubi non sicut latro vel paganus, [servatur ad suscipienda extrema.] sed quasi fidelis Christianus, non in stipite, quod Beatæ, commendaverat; sed super terram, unde assumptus fuerat, plenus fide exspiravit. Quis non credat hunc talem exitum a Deo per interventum B. Justinæ obtinuisse, cui suam innocentiam vera relatione creditur commisisse. Hæc, sunt Fratres, opera innocentiæ: hæc est bonæ victoria conscientiæ: quam ita unanimiter perseverantes imitari studeamus, ut æternæ retributionis compotes inveniamur.

[62] Alme Deus, conditor orbis, omnium creator, rex Christe superne, qui solus sustines circumsitam aquis molem terræ, [Post aliquam cessationem miraculorum] cujus majestatis est universa posse, incomputabilia sub numero nosse, sicut stellas nominatim, sic & imbres guttatim; omnia tu cernis, connectens ima supernis. Novit, o Deus, tui solius potentia, cur aliquando petentibus quadam dilatione subtrahuntur beneficia: sed forsan hoc fit, (ut ipse ais, Nonne duodecim sunt horæ diei) pro temporum differentia secundum illud Sapientis, Omnia tempus habent. [Ioa. 12. 9, Ecle. 3. 1,] Omnia fiunt, ut credimus, certis temporum dimensionibus. Paulatim itaque elebente aliquo temporis spatio, cum in præfata Sanctorum basilica paulisper solita cessassent beneficia, nec tamen ibi votorum minus haberent crementum desideria; quidam satis notus, nomine Gnanno de Aschaphenburg, omnibus membris toto triennio miserabiliter contractus, notis & amicis, [ter revectus contractus,] parentibus & cognatis, laboris testimonium & doloris etiam miserabile factus [erat]. Hic namque, cum ad suffragia Sanctorum semel & iterum qualicumque gestatione revectus, nec tamen desideratam diu salutis opem esset adeptus; non tamen propter debilitatem corporis tædio afficitur; sed, quod solum potuit, ipso instigante amicos & monente, tertio ad locum misericordiæ, in Passionis Dominica reducitur. Ubi dum fuisset vicinius locatus, præsentes omnes voce qua potuit lacrymabiliter admonuit, quatenus pro se dignarentur orare, ut Deo donante & S. Justina intercedente, sanitatem corporis mereretur accipere. Quod cum factum fuisset, & omnis Ecclesia pro eo preces ad Deum fudisset; nulla fit salutis dilatio, ubi talis apud Deum prævaluit oratio. Illi enim, cui ad salutaria loca tertia facta est iteratio, individuæ Trinitatis se confestim obtulit salubriter miseratio. Quid ergo? Videres claudum, sanitati integræ restitutum exilire; [curatur.] videres contractum, magis glorificatione, in Dei laudibus subito prosilire. O vere longanimis multumque misericors Deus, qui non differt ut subtrahat auxilia! Ideo in ejus laudibus, pro tantis mirabilibus, tota cum gaudio personat ecclesia.

[63] Post hæc, lapso aliquanti temporis spatio, cum ubique terrarum Sanctorum declararetur meritum, [Item paralytica mater,] in quibusdam pauperculis mulieribus de Nytea, matre scilicet & filia, Dei indigentibus misericordia, cælestis manifestatur gloria. Altera etenim, mater, tanta paralysis debilitate contracta jacebant, ut nulla membrorum uti posset motione, nisi cum magno dolore totiusque corporis sublevatione: altera vero, adeo miserabiliter facta est dæmonis ludibrium, ut, locum nacta solitarium, multoties sibimet præparasset suspendium; & hoc sæpius perpetrasset, si propinquorum cautelis prohibita non fuisset. Verumtamen, ne iniqui pervasoris ex toto cassaretur instigatio, in semetipsa ostensa est frequenter cruentissima laceratio. O res miseranda! Altera debilitate corporis gravata, altera velut amens ligata, circumquaque volutatur. At mater sui doloris obliviscitur, filiæque miseriis seu propriis visceribus compatitur. Invocat Deum, & sanctæ Virginis implorat auxilium: omnes orare adhortatur, quo jugis oratio pro filiæ liberatione ad Deum fundatur: similis Chananææ efficitur, dum magis pro filia quam pro se intimo corde Dominum precatur. Sed verax & justus Deus, qui quando vult miseretur & commodat, [& filia energumena.] contritionem cordis exaudiens, patienti animæ velox desiderium præsentat; cum filia, seu jam a vinculis soluta, matri protestatur, se in visu ad B. Justinæ vocatam fuisse subsidia. Cui mater: Quis, inquit, me languente te perducet? At illa, jam sanæ mentis effecta; Mater, ait, qui ubi & quando vult salvat, ipse mihi per visum manifestavit, quia & itineris mei eris socia, & sanitatis consors per Sanctorum suffragia. Factumque est, ut, dum ad locum misericordiæ jugiter orantes gradiuntur, sui desiderii reintegrata sanitate, sub multorum hominum testimonio, Deum super omnibus quæ viderant laudantium, compotes voti efficiuntur. Nam altera, gestatorio quo vehebatur subito exiliens; altera, ab hoste liberata, congratulantes domum ambæ cum gaudio revertuntur, omnesque qui aderant in laudem Auctoris omnium bonorum accenduntur, cui est honor & gloria, per infinita secula seculorum. Amen.

ANALECTA D. P.
Ex libro Sigehardi Monachi Sant-Albanensis
Qui extat in Ms. Carthusiæ Coloniensis

Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ (S.)
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii (SS.)

EX Sigehardo

§. I. Diversa a priori narratio Passionis & sepulturæ; Inventio seculo XII distinctius proposita.

Quia de hoc libro ejusque ætate & Auctore, satis actum in Commentario prævio est, nec totum dignum prælo censemus; placet sub titulo Analectorum colligere præcipua loca huc spectantia; omissoque duplici Prologo, cum tribus primis laciniosis Capitulis, a Capite 4 initium ducere, altius pene quam opus est; non tamen inutiliter ad rerum Moguntinarum cognitionem distinctiorem. Cum ergo dixisset Sigehardus, quod Urbs Moguntia, non in eo quo modo sita est, sed in alio a Rheno longius distante loco fundata fuit, ut Tradit antiquitas, [Vetus urbs ante vastationem] inquit (imo communis habet opinio) prima istius urbis mœnia, in campestri loco spatioso, ubi nunc est domus filiorum Giezi, id est leprosorum & ecclesia Sanctimonialium S. Mariæ, quæ Sacra-vallis dicitur, fuisse constructa. Ex qua relatione verosimiliter potest argui, locum, ubi nunc est capella S. Hilarii, Episcopium tunc extitisse. Illic nempe decem Episcoporum, qui ante tempora magni Bonifacii Moguntinam rexerunt ecclesiam, corpora quæ nunc in ecclesia S. Albani quiescunt, fuere recondita. Præsumptio enim vehemens est, paucis adhuc existentibus Collegiatis ecclesiis, nusquam eos potius quam in sua Cathedrali ecclesia locum sepulturæ eligisse … Assertioni autem meæ, [longius a Rheni ripa.] super priori civitatis Moguntiæ loco, consentiunt superstites in eadem planitie murorum particulæ, & fundamenta subterranea circumcirca reperta, imo etiam superstites theatri ruinæ, quod more Romanorum, ad ludos Circenses seu gladiatoreos & ad spectacula publica, constructum fuisse extra urbem; hodieque monstratur; nec non & tituli, gesta, atque nomina diversorum Principum lapidibus insculpti, qui infra & extra urbem pluribus in locis inveniuntur esse disjecti.

CAP. VIII.

CAP. IX.

[2] In eorum ergo Episcoporum numero, qui, ut prædictum est, Moguntinam rexerunt Ecclesiam, [ejus olim Episcopus Aureus,] ante tempora sanctissimi Bonifacii beatissimus vir Aureus … sane vir totus Apostolicus, Pontificalis Cathedræ dignitatem assecutus, officium tanti nominis sanctissima vita atque divinis operibus adornans, commissæ sibi Ecclesiæ regimen strenuissime gubernabat: licet totus orbis terrarum diversis & præcipuæ Arianæ hæresis quateretur procellis … quæ pestis apud regiæ nobilitatis urbem Moguntiam in tantum involverat, ut vix aliquis auderet manifeste se Catholicum profiteri. Sed beatissimus Pontifex Aureus, huic errori palam obvians, visibiliterque resistens, [inde ab Arianis ejicitur] hæreticorumque rationes divinarum scripturarum testimoniis redarguens, convincebat; & tamquam verus pastor, non mercenarius, pro veritate, proque commisso sibi populo mori gratum ducens, oves sibi creditas, a luporum faucibus abstractas, eripere satagebat … Videntes igitur hæreticæ pravitatis alumni, veritatis se rationibus confutari; in beatum virum furiali more debacchantur … Ejicitur ergo a sede sua beatus Pontifex … excutiens pulverem pedum suorum super eos, suæque diœcesis loca visitans circumquaque & quos poterat ab errore revocans, [cum sorore Justina & multis orthodoxis.] opus implebat Euangelistæ … Comitata autem est beati viri vestigia, non tam mutatione loci vel incessu pedum, quam actionibus & vitæ munditia, sacratissima virgo Iustina, tam fide quam sanguine soror ejus germana, passionisque ejus fida comes & socia post futura … Complures etiam aliæ religiosæ personæ, viri & feminæ, qui a fidei veritate ac integritate recedere nefas ducebant … pari cum sancto Episcopo sententia ejecti sunt …

CAP. XI.

[3] Interim, sicut testatur B. Hieronymus in epistola quam ad Ageruciam viduam nobilem scripsit, [Interim vastatur ab Hunnis civitas,] innumerabiles & ferocissimæ gentes universas Gallias occuparunt: quidquid inter Alpes & Pyrenæum Oceano & Rheno includitur Wandalus, sarmata, Alani, Gepides, Heruli, Burgundiones, Alemanni; & (o lugenda respublica!) hostes Pannonii vastaverunt. Etenim Assur venit cum illis: Moguntia quoque, nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, & in ecclesiis ejus multa millia hominum trucidata … Itaque dum beatissimus Pastor & Pontifex Aureus, cum sua Iustina illoque fideli comitatu ad sedis suæ urbem, [in cujus ruinas reversus Aureus,] de qua per Arianorum insolentiam ac persecutionis rabiem dudum ejectus fuerat, reverteretur, invenit eam solotenus eversam … & perfidus Attila Rex, regionem ipsam & provinciam adhuc undique gyrans, omnia igne ferroque vastabat … (anno CCCCLI) Sanctissimus tamen Pontifex, non veritus increduli Regis sævitiam, gentisque perversæ bestialem insaniam, in medio nationis pravæ atque perversæ pertransiens, evangelizabat & prædicabat publice Christum; … confortans mentes singulorum, & admonens, ne, amore vitæ hujus in lubrico positæ decepti, mori pro veritate dubitarent …

[4] Cujus salutifero admonitionis verbo sacratissima Virgo Justina, … cum illo fidelium grege pusillo, [suosque ad martyrium animans,] qui exulantem ab Urbe Sedeque sua dudum ejectum Pastorem secuti fuerant, animati, passioni se ultro ingerere desiderabant … * Completo autem sacræ eruditionis verbo, beatus Sacerdos Aureus Sancta Sanctorum ingressus est, pro se proque commisso sibi populo, redemptionis nostræ pretium oblaturus, Beatissima Justina ceterisque, quos fidei sinceritas & caritatis erga tantum Patrem dilectio non permisit separari, adstantibus. Ubi dum ad altare stans Missarum solemnia celebraret, seque ipse contrito corde & humiliato mactans offerret Domino; repente turba Hunnorum pariterque Arianorum irruentes, circumdederunt eum, nec non & fideles qui erant cum eo: & in Sanctos Dei gladios furoris sui & arma convertentes primum beatum Antistitem crudeliter trucidatum mactant, [inter Sacra cum illis occiditur,] deinde venerabilem Virginem Justinam cum ceteris fidelibus qui pariter adstabant …

C. VI.

CAP. XV.

[5] Iam olim quidem, fervente universo orbe persecutionis procella … infinita Sanctorum agmina, [& sepelitur in monte Martyrum, nunc S. Albani.] Martyrium pro Christi nomine passa in monte ubi nunc est ecclesia S. Albani extra muros urbis, qui apud Gentiles Mons-Martis vocabatur constat esse sepulta … quem eliminata jam penitus idololatria, Christiani, mutato meliori nomine, Martyrum montem ex re ipsa & facti evidentia congrue appellarunt … * Sanctissima itaque Beatorum Aurei, Justinæ, Sociorumque corpora ad Montem-Martyrum superius dictum, secundum exigentiam & qualitatem temporis, admodum honorifice sunt humata; ubi per multa temporum curricula jacuerunt, hominibus ceteris incognita & propterea quasi sine honore despecta & abjecta … Postea autem reddita jam pace Ecclesiis, [Urbe deinde restaurata,] regnantibusque Catholicis Principibus, de restauratione urbium, de reformatione ecclesiarum, ad honorem Dei laudemque Sanctorum, cœperunt ipsi Principes cogitare … civitatemque insignem Moguntiam, ab Attila (ut dictum est) eversam, non in eo in quo condita prius fuerat loco, sed in alio fluentis Rheni magis propinquo ubi hodieque sita est, multo honestius quam prius restauraverunt … Hactenus ille, Moguntini Breviarii compilatoribus præiens verba, quæ sub compendio sequerentur; mihi valde incerta omnia, propter locum, modum & auctores Martyrii, de quibus antiquiores illo ut videmus, longe diversa scripserunt Heiligenstadienses vero tradunt contraria omnia. Progrediamur ad certiora quæ ex Goswini tractatu idem Sigehardus decerpsit. cap. XIV & seqq.

[6] Procedente autem tempore; anno videlicet orthodoxi Principis & Catholici Imperatoris Caroli magni tricesimo octavo, [conditur sub. an. 805 S. Albani ecclesia,] qui fuit dominicæ incarnationis octingentesimus quintus, passionis autem Sanctorum Aurei & Justinæ tricentesimus quintus * cum memorandus ille Richolphus, tertius a beato Bonifacio sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus, [quinquagesimus quintus] auctoritate jam dicti principis Caroli Magni, in supra nominato Monte-Martyrum super sacros-Cineres B. Albani Martyris Ecclesiam Sumptuoso opere sicut hodie cernitur fundaret, tam B. Albani quam etiam sanctorum Aurei & Justinæ sociorumque eorum ac multorum aliorum Martyrum corpora loculis, [& inferuntur in eam Sancta corpora:] magis decentibus & honestis (sicut postea repertum est) commendare curavit; occulte tamen & sub paucorum testimonio, quia timebat Sanctum dare canibus, & margaritas Reliquiarum tam pretiosarum mittere ante porcos exactis autem post hanc secundam inhumationem Sanctorum, annis centum triginta, qui fuit incarnationis Domini annus nongentesimus tricesimus quintus, tempore Henrici hujus nominis primi Romanorum Regis, Hildebertus, a Præsulatu magni Bonifacii duodecimus Sanctæ Moguntinæ Sedis post Herigerum venerabilis Archiepiscopus, [quibus adduntur an. 935 alia 10 SS. Episcoporū.] Reliquias sive ossa decem Episcoporum, qui ante tempora sanctissimi Bonifacii Moguntinam rexerunt Ecclesiam, videlicet Crescentii, Martini, Bodadi, Suffronii, Maximi, Sydonii, Sigemundi, Lentgasii, Lantwaldi, & Laboaldi, de Capella S. Hilarii, cujus superius habita est mentio, ubi iidem Episcopi fuerant sepulti primitus, ad monasterium S. Albani transtulit, comitante Clero ac populo civitatis, cum processione solemni; ipsasque Reliquias ante altare Apostolorum, (quod etiam S. Vincentii, propter ejus sanctissimum corpus, in eodem altari tunc reconditum, vocant) in unius sarcophagi receptaculo collocavit, pridie Iduum Martiarum.

[7] [communi super extructa memoria,] Adjunctis etiam tumbæ sive sarcophago, in quo reverendus Archipontifex Hildebertus decem Episcoporum ossa translata reposuerat, absque intermedio duobus aliis loculis decentibus & honestis, in singulis singula beatorum Aurei & Iustinæ corpora reverendissime collocavit; ac strato desuper gemino pavimento, terræ superficiem complanavit. In quo loco, post Sanctorum inventionem, tres solennes extructæ sunt memoriæ: quæ forma tetragona contiguæ, imo continuæ, marmoreo dispositæ tabulato, a terra paululum surgere videntur; quarum adhuc vestigia restant. Ad quam Sanctorum memoriam quot & quanta miraculorum & gratiarum beneficia, [multis miraculis deinde clara.] eorum meritis, dignatus fuit mirabilis in Sanctis suis Dominus operari, nec lingua referre, nec scribentis sufficeret calamus explicare. Liceat hic mihi Sigehardi contextum interpolare paucis versibus, quibus prænotatæ translationis memoriam consignavit illo longe antiquior (si non fallor) Poeta, erutis a Knackrichio nostro.

A Bonifacio meruit qui Pallia primo, [Vetus ea de re carmen,]
Is Pater Hilwertus, Archipræsul duodenus,
Comperit ossa Patrum [quondam] veneranda, relicta
Intra basilicam nunc Hilarii sacro-sanctam,
E quibus huc denos transvexit in ordine priscos;
Ut locus insignis conservet pignora dignis.
Attendens merita, simul ipsorum pia gesta,
Huic ut confratres Auræo collaterales
Efficit, & tumulo structo conclusit in isto; [id factum notat, 14 Martii.]
Christi nongentos, X ter, semel U legis annos,
Et decimam quartam lucem vult Martius addam.

Fuit hic dies anno DCCCCXXXV, quo Pascha celebrandum erat XXIX Martii litt. Dom. D. sabbatum ante Dominicam Passionis.

C. XVI.

[8] Locus autem ipse (inquit porro Sigehardus) ubi beatorum Martyrum corpora sacra fuerant recondita (ut jam dictum est) postea non satis certus est factus: & interveniente oblivionis vitio ac diuturnitate temporis, ab ipsis etiam ecclesiæ Fratribus quodam modo ignorabatur. Latuerunt ergo post hanc a memorando Hildeberto Sanctam inhumationem, sive siquis translationem velit dicere, [& sic latuerunt usque ad 1137,] beatissimorum Martyrum Aurei & Iustinæ pignora, terræ matris gremio occultata, usque ad tempus Lotharii Imperatoris. Qui Lotharius Dux Princepsque Saxonum, Henrico quinto hujus nominis in Romano successit Imperio, post annos circiter ducentos & duos; imperii siquidem hujus anno undecimo qui fuit Incarnationis Dominicæ millesimus centesimus tricesimus septimus, sanctorum Patronorum nostrorum sæpius nominatorum corpora revelante domino Deo, manifestata sunt hoc modo. [quando in pavimenti veteris renovatione] Cum apud Fratres ipsius ecclesiæ scilicet S. Albani, non esset ambiguum, Reliquias sanctorum Aurei & Iustinæ cum suis in ecclesia eadem quiescere; certo tamen in loco, ubi laterent reconditæ, prorsus ignorabatur. Quidam ergo fidelium religiosa mente bonoque ducti spiritu, speciali erga ecclesiam S. Albani devotione incitati, pavimenta ejus, nimia vetustate consumpta & contrita, ad honorem Dei & Sanctorum, obque suorum peccaminum remissionem, propriis decreverunt sumptibus renovare. Ubi dum veteris pavimenti sublata esset superficies, inventi sunt repente sarcophagi, sive loculi tam qualitate quam quantitate ab invicem differentes, multorum ac diversi temporis Sanctorum corpora seu cineres continentes: quorum quædam pars in terram unde erat videbatur reversa, quædam admodum incorrupta candorem superabat lilii, [retectis omnium loculis,] futuræ resurrectionis gloriam præmonstrans; quædam etiam pars eorum rubicundior ebore antiquo, recenti adhuc madens sanguine tamquam in ipso fuisset effusus temporis puncto, passionis eorum & fidei indicia apertissima & evidentissima præferebat. Inter hos siquidem loculos sanctorum Aurei Episcopi & Iustinæ Virginis sororis ejus corpora, ad sepulturam decem Episcoporum, quos memorabilem Hildebertum Archiepiscopum paulo superius memini ad Ecclesiam S. Albani transtulisse, [reperta sunt corpora SS. Aurei & Justinæ.] cum gaudio sunt reperta. Quo autem apud Deum præfulgeant sanctitatis merito, testatur (ut dictum est) ad eorum Reliquias venerabiles miraculorum gratia exhibita; imo quæ quotidie exhiberi Sanctorum meritis non desinit multudo gratiarum. Inventionis autem sanctorum Aurei & Iustinæ historiam, nec non & miracula, quæ & ante & post inventionem eorum Dominus operari non cessat, ad plenum qui scire desiderat, libellum Goswini monachi, ad Adalbertum sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopum, a B. Bonifacio vicesimum sextum super hoc legat editum: ibique reperiet, quo tempore, quo ordine, [& miracula descripta.] & cum quibus miraculorum gratiis beatorum Martyrum Reliquias, super aurum & topazion pretiosas, revelaverit ille, qui Sanctos suos digne glorificat.


[ANNOTATA]

* * C. XIII

* * C. XIV.

* * imo CCC

§. II. Sanctorum corporalis præsentia miraculis confirmata; aliorum plurium inventio duplex.

C. XVII.

[9] Quia dubitatum est aliquando apud extraneos, utrum vere beatorum Aurei & Iustinæ corpora in Ecclesia S. Albani quiescerent, an non; ad tollendum omne hujusmodi dubium a fidelium cordibus, duo relatione digna huic opusculo duxi inserenda; unum scilicet ante & aliud post Sanctorum de quibus loquimur, inventionem sacram, [Ad stationem in S. Albani collecto Clero populoque] miraculose patrata hoc modo. Erat dies solennis Dominicæ Palmarum, in qua omnium ecclesiarum Collegiatarum communis statio ad ecclesiam S. Albani solet de approbata & ex antiqua consuetudine celebrari. Cumque ad tantæ gaudium festivitatis multitudo civitatis non parva convenisset; & singulis singula loca tenentibus cum suis in-Choro locis, tam Canonici quam Monachi cum multa reverentia divinis essent intenti; quidam e populo incuriosus, & (ut præsumi potest) minus devotus, reverentiam loci non veritus, ignoranter errans, supradictum decem Episcoporum sanctorumque Aurei & Justinæ sepulcrum conscendit, [quidam Sanctorum sepulcro insistens,] & subito dimissis debilitatisque poplitibus super tumulum beatissimæ Virginis & Martyris Justinæ semivivus resedit; emissoque diræ vocis horribili sonitu, psallentes in Choro, non sine magno terrore & admiratione, compescuit. Concurrentibus autem ad eum his qui prope astabant; cum sublato eo extra limen ecclesiæ, missa in os ejus, ut fieri solet, aqua, ipse tandem resumptis viribus vix respiraret; cœperunt circumstantes ab eo inquirere solicite, quæ fuerit causa vocis tam clamosæ & tam inopinatæ ruinæ. Quibus ille, ut potuit, respondens; Miror, inquit, quia hoc a me discere vultis, quod oculis vestris omnes qui hic affuistis, mecum pariter vidistis. [a S. Justina apparente, percutitur.] Cum enim super sepulcrum ascendens ibi me cohibere cogitarem; repente persona egregia facie decora, in habitu virginis, de tumulo prodiit; & ictum, quem vix ferret homo, mihi dans in faciem, me jam semimorientem sic clamare & ruere coëgit. O laudanda divinæ operationis dispensatio, cujus nutum ignoratiæ delictum corrigens, delinquenti intellectum dedit vexatio. Ex eo ergo tempore, sublato omni ambiguo de thesauri tam pretiosi possessione, non tam inchoata, quam renovata, Deo & Sanctis ibi excrevit reverentia, sacris eorum meritis finem nullatenus habitura.

[10] Anno itidem post inventas sacras Reliquias in se exacto, innumerisque ad Sanctorum memoriam miraculorum beneficiis exhibitis; [An. 1138 Reclusæ apparens defunctus Sacrista,] cum (ut supra dictum) utrum hæc Sanctorum Aurei & Justinæ meritis fierent, & an vere ibi requiescerent, adhuc nonnulli dubitarent; cuidam Sanctimoniali, feminæ religiosæ ac Deo devotæ, apud idem Monasterium inclusæ (nam antiquis temporibus cella Inclusarum apud nos extitit, monasterio penitus contigua, ita ut unum & eumdem Monasterium & cella haberent ab una parte parietem.) Frater quidam Monachus ipsius ecclesiæ, qui custos quondam fidelis ejusdem Monasterii extiterat, & jam dudum vita excesserat, per visum apparuit. Vocansque eam ex nomine, an dormiret interrogavit. Qua se dormire negante, hic qui apparuit subjunxit; Ne dubites, inquit, sed pro certo noveris tu & quique fidelis, beneficia & miraculorum gratiam, quæ in hac Deo dante multipliciter exhibentur ecclesia, sacratissimæ virginis & Martyris Justinæ, [certam esse jubet de Sancti utriusque præsentia.] in hac veraciter quiescentis basilica, esse suffragia. Illa vero alacrior jam facta, & quid, inquit, Reverende Pater & senior de Beato Pontifice & Martyre Aureo, virginis fratre, dicis? Cui ille: eadem, inquit, quæ de sorore Virgine, remota penitus omni ambiguitate, sentias ac firmiter credas, tu & quique fideles Christiani, de fratre. Et his dictis disparuit quæ loquebatur ei visio: & quia hæc duo miracula idcirco hic inserta sunt ut prædictum est, ut non liceat alicui dubitare Sanctorum Aurei & Justinæ, imo etiam Sociorum eorum corpora in ecclesia S Albani, & non alibi, omni abjecto dubio repausare.

[11] Hic porro interponere juvat, quæ Sigehardus, quem describimus; [Alii multi Martyres eodem in monte sepulti,] de aliis in eodem monte repertis corporibus capite VI præmiserat, his verbis: Antiquorum etiam & valde veterum solers & fida, senioribus nostris tradita relatio ad nos usque devenit; Ducem quemdam (ut vere præsumitur) Catholicum, cum magno promiscui sexus exercitu, in ipso monte occisum fuisse & sepultum: qui cujus professionis extiterit, quoniam nec ipsius historia, nec veterum docet relatio, post multa temporum curricula claruit evidenter; licet non uno & eodem, [inveniuntur an. 1175,] imo diversis temporibus, indicia fidei eorum patuerint. Anno denique Dominicæ Incarnationis MCLXXV, post inventionem vero Sanctorum Aurei & Justinæ anno XXXVIII, imperante Romanorum Imperatore Friderico hujus nominis primo, Moguntinæ autem sanctæ Sedis Cathedram Conrado. Archiepiscopo post B. Bonifacium trigesimo gubernante; ille qui in Sanctis suis est gloriosus & mirabilis Deus, quique arcana mysteriorum revelat, Electorum suorum, quæ in Australi latere monasterii S. Albani latebant corpora, [& rursum an. 1267] una vice dignatus est mirabiliter revelare. Itemque secunda vice anno MCCLXVII, vacante tunc Romano Imperio, Moguntinæ autem Cathedræ glorioso Wernero Archiepiscopo, a Præsulatu almi Bonifacii trigesimo sexto præsidente, multiplicatis beneficiis, de eorum qui remanserant pignoribus, revelationem dignatus est Dominus iterare.

[12] Ea tam prima quam secunda beatorum Martyrum inventio seu revelatio, quia sufficienter a prioribus nostris ad memoriam posterorum est litteris annotata, eam hic sub silentio, quasi cognitam, duxi relinquendam. Hoc unum certe ad ipsorum glorificationem ratihabendam sufficiat, [cum certis veri martyrii & sanctitatis indiciis.] quia signa evidentissima atque notissima, fidei, Martyrii ac sanctitatis eorum, revelante Deo, nostris manifeste claruerunt temporibus. Fidei quidem; quia apertis eorum sepulcris, quæ licet præ sui multitudine numerum excederent, valde tamen accurate atque honeste facta erant, signum salutis nostræ in lapidibus sepulcra claudentibus intus & extra sculptum plerumque probavimus: Martyrii autem eorum ex hoc evidens patuit judicium, [Desideratur rei gestæ historia.] quia in ipsis eorum sepulcris corpora quædam sine capitibus, capita etiam quædam sine corporibus, truncationem pedum aut manuum, aliorumve membrorum defectum invenimus: quod propter impedimenta persecutionis factum fuisse non dubitamus. Sanctitatis autem eorum jam non est necesse rationem quærere, cum in diebus nostris innumerabilis utriusque sexus & ætatis populus, ad sacratissimas eorum Reliquas a diversis sanati languoribus, sanctitatis ipsorum merita experimento docuerint, & quotidie docere non cessent. Hactenus loco citato Sigehardus: optare autem magis quam sperare licet, ut scripta istæc de duplici Sanctorum istorum inventione reperiantur.

§. III. Nova seculo XIII exeunte Sanctorum inventio. Reliquiæ alibi.

C. XVIII.

[13] Ad principale propositum de SS. Aureo & Iustina, rediens calamus, quid nostris temporibus, inquit Sigehardus, de eorum sacris Reliquiis actum sit, breviter & fideliter studeat explicare. Anno siquidem post ultimam quam (num. 8) prælibavimus, Sanctorum revelationem centesimo sexagesimo, [An. 1297 aperto Sanctorum sepulcro,] qui fuit annus Dominicæ incarnationis millesimus ducentesimus nonagesimus septimus, Bonifacio Papa hujus nominis octavo Sedem Apostolicam gubernante, Romani imperii fascibus Adolpho Rege sublimato, sanctæ vero Moguntinæ Ecclesiæ Gerardo hujus nominis secundo Archipræsule, a Beato Bonifacio tricesimo octavo, præsidente; destructa jam sine spe potioris restaurationis, propter nimiam sui vetustatem, ecclesia S. Albani, in ea parte, inqua pretiosæ Sanctorum Reliquiæ servabantur, in loco qui jam superius assignatus est, cogitaverunt Fratres, Sanctorum Patronorum suorum pignora typo devotionis de terra levare; [transferuntur corpora SS. Aurei & Iustinæ:] & magis decentibus, Sanctitatique eorum magis congruis loculis conservanda mandare. Qua propter, habito religioso super tam pio opere consilio, majoris Ecclesiæ Moguntinæ Canonicis ad eorum postulationem venientibus cum processione solemni, sepulturæ Sanctorum locum cum summa reverentia & devotione aperuerunt; & pretiosissimos Reliquarum thesauros eorum, prout a venerabili Domino Hildeberto Archiepiscopo ibi reconditæ fuerant, in modum superius expressum per omnia invenerunt. Quas cum magno timore & gaudio, laudes Deo personantes & cantica, veneranter tollentes, honestis repositis scriniis, ad principale altare monasterii S. Albani, cum hymnis & laudum carminibus, transtulerunt. Hi quoque petitionibus Canonicorum præfatorum, quas ipsa eorum devotio parturire videbatur, [hujus brachium Canonicis donatur.] Fratres sæpe dictæ Ecclesiæ humiliter annuentes, partem solemnem sanctarum Reliquiarum, brachium videlicet sacratissimæ Virginis & Martyris Justinæ, eis pro speciali præmio, donativum nobile & munus excellens, in signum unionis fraternæ ac pignus amititiæ mutuæ cum hilari animo donaverunt; quod quidem in Cathedrali Ecclesia Moguntina ad S. Martinum de domo delatum in multo honore & veneratione servatur.

[14] Felicem igitur dixerim civitatem Moguntinam quæ talium Patronorum subsistit patrocinio; [Sancti alii quorum ad S. Albani corpora aut Reliquiæ;] feliciorem ecclesiam Moguntinam, quæ tam præcipuorum Martyrum decoratur Martyrio; felicissimamque S. Albani basilicam, quæ corporali Reliquiarum eorum præsentia & suffragio decorari meruit a Domino. Felix Societas! beatum collegium! Sancta congregatio, tot Christi testium in ecclesia S. Albani, tamquam in domo magni patris familias adunatorum! Illic Dominus domus, inclitus & gloriosus Martyr Albanus, hospitio fovens jucunde magnum illum Hispaniæ alumnum Vincentium, Martyrem & Diaconum, ab orthodoxo Imperatore Carolo illuc translatum: illic Aureus Episcopus & Martyr, [scilicet, Vincentius, Theodorus, Sergius MM.] Sedis suæ protector & singularis Patronus; ibi soror ejus Virgo & Martyr Justina, inter hospites tam excellentes non infima, familiæ Domini Patrona præcipua. Te quoque, Martyr Christi inclyte Theodore, cum Sergio illo beato primicerio, gratissimos hic hospites, imo speciales patronos nostræ veneramur ecclesiæ.

[15] Et numquid Confessor Domini, Justine alme, [Justinus Conf.] ab hac sacratissima te excludi patieris societate? Absit. Te enim advenam acceptissimum in hac Sanctorum familia, transmisit nobis Heostedin tua Basilica; ecclesiæ S. Albani spiritalis atque specialis filia. Adhuc sunt in [hoc] numero Deo dicata virgo Innocentia, materque ejus B. Vincentia: quas loci nostri Patronos & propitias Protectrices, [Innocentia & Vincentia.] ab Italiæ partibus de urbe Ravenna ad hanc societatem beatissimam Divina direxit clementia, Oggario post Præsulatum sancti Bonifacii quinto Moguntino Archiepiscopo, transferente. Talibus Athletis nominatis & principalibus gloriatur aurea Moguntia. His tam præcipui Patribus, Principibus Patronis & Protectoribus S. Albani floret ecclesia; totaque gloriatur Germania. Licet præter istos, in ipsa basilica sive monte, infinita Sanctorum contineantur corpora; quorum quamvis nobis incognita, Deus tamen omnium novit nomina. Unde sufficiat cuilibet Christiano ibi fideliter eorum expetere & efficaciter impetrare suffragia, cum nulli postulanti in fide recta, & non hæsitanti; eorum patrocinio neget Dominus optata beneficia.

[16] De S. Albano agemus XXI Iunii hujus; de S. Vincentio egimus XXII Ianuarii, deque Corpore vel Reliquiis in varias regiones translatis; non tamen istic nominatur Moguntinensis S. Albani ecclesia; proinde in supplemento istius mensis etiam Moguntinorum causa tractanda veniet. Caput huc a Carolo Magno translatum Serrarius (lib. I cap. 17 de Moguntinis Sanctis) IV loco numerat. Theodorum & Sergium idem præterit, neque quorum istæ Reliquiæ sint, in concursu plurium ejusdem nominis Martyrum, facile est definire. S. Justini Confessoris festum solemniter, cum IX Lectionibus colendum præscribitur in antiquioribus Breviariis Moguntinis IV Augusti; quod cur in Breviario anni MDLXX omissum sit, nescio; nisi forte, quia festum istud, monachis S. Albani proprium, non spectabat Canonicos Moguntinos. Interim cupio edoceri, quænam sit illa Heostedinensis S. Justini basilica, unde ablatum vel Corpus vel insignis Reliquia indicatur. Hactenus nihil propius occurrit quam Hoogstetten in Suevia sed nimis incerta est conjectura in sola nominis affinitate fundata. Si quis autem de ejusmodi Confessoris Vita vel miraculis novit aliquid, & quod novit suggerat, gratos nos experietur ad prænotatum diem IV Augusti. De SS. Vincentiæ & Innocentiæ translatione facta Moguntiam anno DCCCXXIV, egimus 1 Februarii ad Vitam S. Severi, Mariti ac Patris; ubi in Supplemento licebit addere, quod hic dicitur de altera ad S. Albani ecclesiam translatione.

[17] In Martyrologio Ecclesiæ Pragensis (ut cetera de SS. Aureo & Justina prosequar) ita legitur: [S. Aurei brachium & caput S. Justinæ,] XVI Kal. Julii. In Moguntia Aurei, Archiepiscopi & Martyris, cujus partem Brachii Carolus Rex (IV) obtinuit in monasterio S. Albani in Moguntia, & decoratum dedit ecclesiæ Pragensi. Eadem die, Justinæ Virginis & Martyris, sororis S. Aurei, cujus Caput in eodem monasterio obtinuit Carolus, & dedit ecclesiæ Pragensi. Compositum fuit Martyrologium istud, seu potius scriptum, & additamentis propriis auctum, seculo ut summum XV; & pluribus apud nos annis manens, tandem repertum ac restitutum est Patri Gamansio qui commodaverat, transcriptis quæ propria erant. [a Carolo IV data ecclesiæ Prag. an. 1354.] Ipsas Caroli litteras, ad universos Regni Bohemiæ Status, Moguntia datas anno MCCCLIV, die IV Ianuarii, de istis & aliis quam pluribus insignibus Reliquiis, itinere Germanico per illum acquisitis, recitat integras in Phosphoro Metropolitanæ S. Viti ecclesiæ Thomas Ioannes Pessina, ipsius ecclesiæ Decanus ac deinde Samandriensis in Hungaria Episcopus pag. 433 & seqq. ubi inter alia, in civitate Moguntinensi, per Venerabilem Archiepiscopum & Abbatem monasterii, sibi data in ipso monasterio, recenset magnam partem corporis B. Albani, magnam partem capitis B. Justinæ M & V. & partem Brachii B. Aurei M. primi Præsulis seu Pontificis Moguntini.

[18] De S. Justini Martyris Reliquiis, Heiligenstadio verosimiliter ad Corbejam Saxonicam delatis, [Aliquid S. Justini Corbeja eidem missum an. 1375.] & anno MCCCLXXV a Bodone Abbate ad eumdem Carolum missis, egi num. 24 Comm. prævii. Hic addo, eas vel non fuisse additas Pragensis ecclesiæ aut Carolostadiensis arcis Reliquiis, vel occultas latere sub nomine S. Justinæ: nam Pezzina Decanus, nihil de Justino invenisse se profitetur pag. 477 Phosphori sui: sed in Consignatione Reliquiarum, descripta anno MCCCLXXIX, utique solum quarto post prædictam donationem; iterumq; in ea quæ scripta fuit anno MCCCLXXXVII, sic legi invenerit: Item costa S. Justinæ, Martyris Altissiodorensis, [forsitan costa, sub nomine Justinæ latens.] in argento deaurato. Item costa S. Zophiæ Virginis, similiter circumdata argento deaurato. Videtur autem Decanus præsumere, per errorem factum esse, ut ita scriberetur; mutatisque leviter epigraphis legi debuisse. Costa S. Justini Martyris, Costa S. Zophiæ Virginis Autissiodorensis. Verum Sophiam aut Zophiam non modo non invenio Autissiodori, sed nec in tota reliqua Gallia; Justinam Virginem, nescio quam, XXX Decembris nominat Henricus Canisius in Martyrologio Germanico: ego fateor mihi de Justina & Sophia, ibi nominatis, nihil liquere: de Justini reliquiis Corbeja missis nequeo dubitare; quod autem Heiligenstadio sint acceptæ puto per verosimilem conjecturam teneri posse.

APPENDIX D.P.
De Heiligenstadiensi Sanctorum ecclesia.

Aureus Episcopus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justina Soror ejus, Martyr Moguntiæ (S.)
Justinus Diaconus Martyr Moguntiæ (S.)
Plures alii Martyres Moguntiæ & Heiligenstadii (SS.)

EX MS.

§. I. Dagobertinæ Sanctorum ecclesiæ prima restauratio ac dedicatio seculo IX, sub titulo S. Martini ac Privilegia ei concessa.

[1] Meretur egregia Knackrichii nostri diligentia, ut quæ ille in sanctorum Aurei atque Justini honorem operose collegit ex prætitulatæ ecclesiæ authenticis monumentis, [Henrici Imp. liberalitas.] nescio quo casu in nostro Collegio repertis, & nunc demum Capitulo redditis, ad publicam traducantur notitiam. Postquam ergo satis docuit de prima ipsius loci origine ab aliquo Francorum Regum eoque verosimiliter Dagoberto ducta; pergit declarare quibus ille Dominis successive paruerit, ac primo Francorum Regibus substituit Turingiæ Comites, [prima Ecclesia supra SS. Corpora ædificata] quibus Archiepiscopi Moguntini successerint, non solum in Heiligenstadiensis civitatis plena possessione, sed reliquæ paulatim Eichsfeldiæ per coemptionem variorum in ea allodiorum; magnoque sanctorum ibi Patronorum beneficio imputat, quod Catholica fides hactenus ibi conservata sit sub obedientia Electoris & Archiepiscopi Moguntini, licet tam procul a sua Metropoli & a circumfrementibus hæreticorum oppidis sæpius ad defectionem solicitata, armis etiam ad persuasionem adhibitis. [eorum nomine videtur nominata fuisse.]

[2] Sicut autem perpetua majorum traditione creditur primam ibi ecclesiam super istic inventa Sanctorum corpora fuisse extructam ita credibile est eorum nomine eamdem quoque dictam ab initio fuisse; & hoc nominis diu mansisse Choro, [Nova an. 1363 dedicatur I. nov.] quem satis amplum fuisse oportet: siquidem in eo S. Willegisus Archiepiscopus consecrasse legitur S. Burchardum Episcopum Wormatiensem anno DCCCCXCII quæ ante eundem Chorum tunc adhuc stabat ecclesia vetus in majorem amplioremque formam postea reædificata fuit, quam Rabanus Magnentius Maurus, sextus Archiepiscopus Moguntinus dedicavit kal. Novembris sicuti legitur scriptum in dorso Diplomatis anno MCCCLXIII dati a Gerlaco Archiepiscopo, & additur. Vide chartam inclusam. Sed ejusmodi charta periit. Concedit autem eo diplomate Archiepiscopus ut ea Dedicatio, ad quam in ista frigidissima regione non sine molestia accedebatur hiemali tempore, Kalendis istis exordiente, translata in diem beatorum Aurei & Justini Martyrum (puta circa annum MCCLXXX) iterum transferatur in secundam Feriam Pentecostes; [cujus festim transfertur in 16 Iunii ac deinde in 2 fer. pent.] credo ut omnes per Eichsfeldiam accolæ, quibus Sanctorum dies Heiligenstadiensibus solis festivus, a servili opere feriatus non erat, absque dispendio possent illuc accedere per apportunitatem diei omnibus communiter feriatæ. Ipsum sic sonat.

[3] Gerlacus Dei gratia sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus, sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius, universis Christi fidelibus, ad quos præsentes litteræ pervenerint, salutem in Domino sempiternam. Constituti in Provincia nostra Devoti nostri, Decanus & Canonici Ecclesiæ Heiligenstadiensis, nostræ, diœcesis, nobis humiliter supplicarunt, ut festum Dedicationis prædictæ Ecclesiæ, quod solitum est peragi in die Beatorum Aurei & Justini Martyrum, in feriam secundam post diem Pentecostes immediate subsequentem, [authoritate Gerlaci Archiep. Mogunt.] ex certis causis per eos coram Nobis allegatis, transferre dignaremur. Cum igitur non debeat reprehensibile judicari, ut consideratis loci & temporis qualitatibus, ea quæ minus provide ordinata sunt, in melius reformentur; dictorum Decani & Canonicorum precibus annuentes, præfatum festum Dedicationis ad dictam Feriam secundam, præmissis & aliis certis causis Nos ad hoc moventibus, duximus transponendum: statuentes & ordinates, ut ipsum, cum Octavis suis de cetero, cum divinis Officiis & aliis solennitatibus debitis & consuetis, singulis annis in prædicta Feria secunda devote celebretur. Et ut eadem ecclesia Heiligenstadiensis a cunctis Christi fidelibus frequentius veneretur; omnibus & singulis vere Pœnitentibus & confessis, qui ad ipsam in præfato festo Dedicationis & per Octavas ejusdem, causa devotionis accesserint; de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, nec non sancti Martini Patroni nostri, meritis & auctoritate confisi, quadraginta dies de injuncta eis pœnitentia misericorditer in Domino relaxamus: ac nihilominus omnes & singulas Indulgentias, per quoscumque Archiepiscopos & Episcopos Catholicos, gratiam & communionem Sedis Apostolicæ habentes, dictæ Ecclesiæ in festo Dedicationis istius concessas, in quantum de jure possumus, approbamus & confirmamus. In cujus rei Testimonium præsentes litteras fieri fecimus, & sigilli nostri appensione muniri. Datum Heiligenstadii, XVII die mensis Junii, Anno Domini MCCCLXIII. Idem iisdem fere verbis invenitur confirmasse Gerlaci successor Joannes anno MCCCLXXI.

[4] Serarius lib. 1 cap. 30 docet quod Metropolitana Moguntiæ ecclesia fuit olim in S. Stephani honorem dicata: sed cum novum, quod S. Stephani vocatur templum Willegisus Archiepiscopus construxisset, fuit illa in S. Martini honorem commutata. Nempe ut in quadam ad Vitam S. Bonifacii Præfatione legitur, [porro sicut cathedralis Moguntina] Gallia atque Germania Martini clypeo defendi præcipue gloriantur, qui easdem partim absens verbo edocuit, partim sua venerabili præsentia a malis imminentibus liberavit. Sic igitur quemadmodum & Apostoli (puto SS. Petrum & Paulum intelligi, quibus multæ Cathedrales ecclesiæ dedicatæ habentur toto orbe Christiano) post transitum suum, [aliæque plures] sub titulo nominis sui, Sedes Pontificales habere promeruit; ob singularem credo doctrinam, qua ita Ecclesiam Dei illuminavit, ut neminem primis gentium Doctoribus imitatione proximiorem dicas…Harum, quas dixi, ecclesiarum una est Turonica…altera Moguntiaca, tertia Trajectensis. Verum hæ duæ, Moguntiacam dico & Trajectensem, post annos a transitu ejus plurimos, ob nimium ejus amorem, privilegio memorandi nominis ejus insignitæ sunt: [nuncupata fuit S. Martino Turonensi a Willegiso Archiep.] in quibus usque hodie Martinus a fidelibus laudatur & honoratur propter admirandas & multiplices sanitates quas ibidem plerique ægroti a D. N. Jesu Christo, per suffragia tanti meriti consequuntur. Et de Moguntiaca quidem qua parte vetustissima est testatur Browerus, supra januam arcuatam legi hæc verba Sanctos Martinos indeque spectari Episcopi effigiem dextra templum sustinentis, ea prorsus idea qua hodie visitur Cathedralis, læva vero librum tenentis cum inscripto PAX HUIC DOMUI ET OMNI HABITANTI IN EA.

[5] [ita Rabanus eidem videtur dedicasse ecclesiam Heiligenstad.] Eodem quo Willigisus spiritu & affectu erga communem Patronum Martinum, videri etiam potest Rabanus illi dedicasse novam Heiligenstadiensem ecclesiam, veteri choro remanente ut erat a Dagoberto constructus: exindeque assumptus est ille in sigillum tam Capituli quam Civitatis cum hoc discrimine, quod Capitulum utatur Martino sedente in Pontificalibus in actu benedicentis; Civitas eumdem effingat equitem cum scuto & gladio, [veteri Choro præstructam effigies ejusdem S. sigillis impressa] eoque discrimine putat Knackrichius duplicem Archiepiscopi Moguntini in Heiligenstadienses jurisdictionem, ecclesiasticam & secularem designari, quæ res aliquid infra luminis accipiet ex veteribus in eo districtu repertis nummis. Ex hinc illi ecclesiam istam curaverint ut suam, ejusque profectui favorem impenderint suum apud Imperatores inter quos præ aliis dignus memorari S. Henricus, ejusdem ecclesiæ insignis benefactor per diploma, [dederat eidem S. Henricus Imp. an 1022.] quod pro tanti sancti veneratione optavit Reverendissimus Capituli Decanus, eo quo scriptum habetur charactere spectandum exhibere in tabula apposita: tenorem communibus litteris hic expressum lege.

[6] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Heinricus, divina favente Clementia Romanorum Imperator Augustus. Si venerabilia Ecclesiarum Dei loca alicujus doni commodo ditare studuerimus, Nobis id Regnique nostri statui profuturum esse minime dubitamus. [varia prædia in honorem SS. Aurei & Justinæ] Quapropter noverit omnium Christi fidelium nostrorumque universitas, qualiter Nos, pro remedio animæ atque Parentum nostrorum; nec non pro interventu Dilectissimæ contectidis nostræ, CUNIGUNDÆ videlicet Imperatricis Augustæ; atque Aribonis, Moguntiacensis Ecclesiæ Venerabilis Archi-Episcopi, cuidam ejus monasterio, Heiligenstat dicto, ubi pretiosa Martyrum Aurei atque Justini corpora requiescunt, ad usum Fratrum ibidem Deo servientium, [varia prædia in honorem SS. Aurei & Justinæ.] mansum unum & duo curtilia, sita in villa Geislaha dicta, in pago vero Eichesvelt, & in Comitatu Willihelmi Comitis, cum omnibus ejus appendiciis, terris cultis & incultis, pratis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, viis & inviis, exitibus & reditibus, quæsitis & acquirendis, cæterisque omnibus, quæ quomodocumque dici sive scribi aut nominari possunt utilitatibus, ad ipsum mansum pertinentibus, per hanc nostram Imperialem paginam concedimus atque largimur; & de nostro jure & Dominio in ejus jus & Dominium omnino transfundimus: ea videlicet ratione, ut Richbertus, ejusdem Monasterii Præpositus sibique post hunc succedentes, liberam habeant de eodem manso ejusque pertinentiis facultatem, quidquid eis placuerit, ad usum Ecclesiæ faciendi; omnium hominum Regni nostri contradictione remota. Et ut hæc nostræ ingenuitatis auctoritas stabilis & inconvulsa omni post hinc permaneat tempore hoc præceptum inde conscriptum, manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione præcepimus insigniri.

Signum Domini Heinrici Romanorum Invictissimi Imperatoris Augusti.
Guntherus Cancellarius, vice Aribonis Arhicappellani, recognovit.
Data V. Id. Decemb. Indict. V. Anno Dom. Incarn. Millesimo vigesimo 2. Anno Domini Heinrici secundi regnantis XXI.Imperii autem octavo. Actum Gronaha.

[7] Eadem seu felicitate seu diligentia qua Henricianum istud privilegium autographum, conservata fuerunt quædam alia uno alterove seculo recentiora, [aliunde scitur ibi fuisse vicarios Sec. XI] quæ in gratiam Heiligenstadiensium hic juvat proferre; ut constet quam indubitanter tenuerunt illi, SS. Aureum & Justinum apud se passos & sepultos; quandoquidem eorum causa fuerit ipsorum ecclesia ædificata variisque beneficiis aucta. Ac primum noto quod Knackrichius indicet invenisse se litteras Germanice scriptas de anno MC in quibus fit mentio factæ alicujus venditionis per Nobilem Lambertum a Westhusen Domino Henrico Heibeden Vicario ecclesiæ S. Martini pro Vicaria sua ad S. Laurentium ibidem. Hoc autem ideo notasse juverit ut intelligatur Vicariorum institutio cujus antiquitatem requirebamus ad Legendam SS. Aurei & Justini cap. 3 lit. E saltem ad seculum XI pertinere; adeoque nihil, eatenus saltem, obesse quominus ipsa Legenda scripta fuerit circa initium ejusdem seculi, de aliis quæ promittebam instrumentis facta authentica recognitio, mihique a Knackrichio transcripta probat, quod licet veteri a Dagoberto fundatæ parochiæ & civitati nova addita sit ab Archiepiscopo Moguntino Syffrido I qui sedem tenuit ab anno circiter MLXXXIV ad MLIX nihil tamen inde decesserit juribus veteris parochiæ in totam civitatem. Scribit autem Serarius de rebus Moguntiacis fol. 768 quod Syffridus ille vel Sigefridus Gregorii IX sententiam contra uxoratos & concubinarios sacerdotes per Synodum Erphordiæ exequi volens facto tumultu urbe ea excedere coactus fuerit cum aliis nonnullis Archiepiscopis veneritque Heiligenstadium ubi notabilem anni partem usque ad Epiphaniam manserit & omnibus rerum divinarum solennitatibus interfuerit circa annum MLXXIII qua occasione videri potest novæ Parochiæ instituendæ animum adjecisse, nisi potius id fecerit Syffridus II ab anno MCC ad XXV respectu tertii, immediate succedentis dictus Senior.

§. II. Jus Patronatus in novæ civitatis Ecclesias veteri parochia adjudicatum & confirmatum.

[8] [& ex aliis. privilegiis an. 1338 transcriptis] In nomine Domini. Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum seu transscriptum pateat Universis, quod anno a Nativitate ejusdem MCCCXXXVIII. Indictione sexta, sexta die mensis Novembris, quæ fuit Feria sexta proxima post festum omnium Sanctorum hora ejusdem diei prima vel quasi, in Choro ecclesiæ sancti Martini in oppido Heiligenstad ante summum altare, Moguntinæ diœcesis, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini .. Domini Benedicti divina providentia Papæ XII anno quarto, Constituti honorabiles viri ac Domini Hartmannus decanus, Hugo Scholasticus, Theodorus Cantor, Gotfridus Camerarius & Joannes Ottonis de Aldendorf, Canonici Ecclesiæ Heiligenstadiensis prædictæ, in mei Notarii publici infrascripti & testium subscriptorum præsentia, & mihi Notario subscripto, suo & Capituli sæpe dictæ Ecclesiæ Heiligenstat nomine, quædam quatuor infrascripta Privilegia obtulerunt ad transcribendum & in publicam formam redigendum. Quæ quidem quatuor Privilegia sigillata in manu tenui, de verbo ad verbum legi & diligenter examinavi. Quorum quidem Privilegiorum primum fuit sigillo Reverendi in Christo Patris ac Domini .. Domini Syffridi felicis recordationis quondam Archiepiscopi Moguntini, & Capituli Moguntinensis, filis sericis integre sigillatum. Cujus Privilegii scilicet primi tenor talis est.

[9] [quod Syffridus Archiep.] Syffridus Dei gratia Sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus Sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius. Cum quod rationabiliter & in opere Charitatis agitur in æternam memoriam sit ducendum; Nosce volumus in Christo fideles universos præsentem paginam inspecturos; quod dilectus in Christo filius Henricus, Præpositus Ecclesiæ Heiligenstadiensis in emendationem stipendiorum ejusdem loci Capituli, & salutem propriam in conspectu altissimi ampliandam; [novam parochiam] de nostra & Capituli Moguntini conniventia & consensu Jus Patronatus Parochiæ Veteris-Villæ in Heiligenstad cum eadem Ecclesia & pertinentibus ad eamdem eidem Capitulo suo tam liberaliter contulit quam devote, a Nobis & Capitulo Mogunt. humiliter postulans, quod cum olim venerabilis Pater & Dominus Syffridus bonæ memoriæ Archiepiscopus Prædecessor noster in Parochiæ dictæ limitibus de novo construxerat villam quamdam novum videlicet Oppidum Heiligenstad & nasci novam Parochiam voluit in eadem, cujus jus Patronatus ad successores suos spectaret; & vero quia factam ex hoc sibi Præpositus reputabat injuriam, eo quod sua sibi esset Parochia diminuta ..

[10] [a Syffrido priore institutam,] Nos Collationem suam factam Heiligenstadiensi Capitulo tamquam piam respicere dignaremur & contribuere sibi in Heiligenstadiensi Capitulo Jus Patronatus illius Ecclesiæ novæ; quod prædecessor noster præfatus acquisierat nobis & Ecclesiæ Moguntinensi .. Nos igitur attendentes & Præpositi memorati obsequia, valde grata, & illam quam in hac parte circa Capitulum suum exercuit pietatem, ejus profectibus intendendo, & collationem factam ab ipso ratam habemus, & quod postulavit a nobis benignius ei duximus indulgendum. Volentes & de Capituli nostri conniventia statuentes, ut cum vacare contigerit Parochias supradictas, [veteri S. Martini subjecerit anno. 1239] Capitulum eas locet, pro suæ commodo voluntatis. Proviso ne vel Nos, & successores nostri, vel Archidiaconus loci, qui pro tempore fuerit, nostris fraudemur Juribus in eisdem. Nulli ergo hominum liceat hanc nostræ concessionis Paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod si quis attentaverit, indignationem Dei omnipotentis, Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus, ac Beati Martini & nostræ excommunicationis sententiam se noverit incursurum. Datum Moguntiæ Anno Incarnationnis Dominicæ MCCXXXIX tertio Idus Augusti, Pontificatus nostri Anno Decimo.

[11] Secundum vero Privilegium fuit Sigillo Reverendi in Christo Patris ac Domini Domini Conradi olim Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopi pro tunc Apostolicæ Sedis Legati, [quod Conradus Archiep: Colon. ut legatus Apostol.] filis fericis integre sigillatum; cujus quidem secundi Privilegii tenor talis est. Conradus Dei gratia sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus Sacri imperii per Italiam Archicancellarius, Apostolicæ Sedis Legatus, Dilectis in Christo .. Decano & Capitulo Ecclesiæ Heiligenstadiensis Moguntinæ Diœcesis salutem in Domino . . Licet-Christi fidelibus quibuscumque simus beneficentiæ, cujus possumus, debitores, his tamen quæ cedunt Ecclesiarum commodo, præcipue favoris benevolentiam liberaliter impertiri tenemur. Sane de parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, quos, quia Præbendarum vestrarum redditus, alias tenues & exiles, propter malitiam præsentis temporis, & turbationem Ecclesiæ generalis, sint plurimum imminuti, usque adeo, quod de ipsis non possitis commode sustentari; Ecclesias veteris & novi oppidi in Heiligenstad, curam habentes animarum annexam, quarum Jus Patronatus bonæ memoriæ Syffridus quondam Archiepiscopus Moguntinus, & Henricus olim Ecclesiæ vestræ Præpositus, accedente ad hoc consensu Capituli Moguntini vobis & Ecclesiæ vestræ pia liberalitate & providentia contulerunt, sicut in eorum litteris super hoc conscriptis dicitur contineri, retinendas in usus proprios vobis concedere curaremus.

[12] [talem unionem Capitulo confirmaverit an. 1249] Nos igitur vestræ inopiæ pio compatientes affectu & supplicationibus vestris benigno & favorabili concurrentes assensu authoritate vobis Sedis Apostolicæ, qua fungimur indulgemus, ut præfatas Ecclesias, si vel vacant ad præsens, vel quam primum eas vacare contigerit, retinere in usus proprios libere valeatis. Proviso ut ne ipsæ Ecclesiæ debito divinorum fraudentur obsequio, & ne animarum cura ullatenus negligatur in illis, faciatis in ipsis per Sacerdotes idoneos deserviri; reservata illis de ipsarum Ecclesiarum proventibus congrua portione ad debita procurationum Episcopi & Archidiaconorum loci onera subeunda. In aliis Diœcesani Episcopi Jure salvo … Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc nostræ concessionis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Dei omnipotentis & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Coloniæ XII Kal. Januarii Anno Domini MCCXL nono.

[13] Tertium vero Privilegium fuit sigillatum integre filis sericis sigillo Venerabilis in Christo Patris ac Domini … Domini Fratris Hugonis Miseratione divina tit. Sanctæ Sabinæ Presbyteri Cardinalis pro tunc Apostolicæ Sedis legati: cujus quidem tertii Privilegii tenor talis est. [idemque fecerit Hugo Card. legatus.] Frater Hugo miseratione divina tit. Sanctæ Sabinæ Presbyter Cardinalis Apostolicæ Sedis Legatus, Dilectis in Christo .. Decano & Capitulo Ecclesiæ Heiligenstadiensis Mogunt. diœcesis salutem in Domino. Præsentata nobis ex parte vestra petitio continebat, quod bonæ memoriæ Syffridus Archiepiscopus Mog. antecedens, proinde, quod Præbendarum Ecclesiæ vestræ proventus erant propter malitiam temporis & inimicorum Ecclesiæ Romanæ incursus plurimum diminuti, adeo etiam quod de illis non poteratis commode sustentari, de vetere & novo oppido in Heiligenstad Ecclesias Moguntinæ Diœcesis curam animarum habentes sui Capituli nec non Præpositi eorum, qui in Ecclesia ipsa de veteri oppido Jus Patronatus habebat, accedente consensu, Vobis & Ecclesiæ vestræ duxit deliberatione provida conferendas, prout in litteris suis super hoc confectis plenius dicitur contineri. Quam collationem per Venerabilem Patrem Archiepiscopum Coloniensem, [ad preces Episcopi Hildesiensis.] tunc in partibus Alemanniæ legationis fungentem officio approbatam, nostræ postulastis confirmationis munimine roborari. Nos igitur vestræ devotionis & precum Venerabilis Patris .. Episcopi Hildesiensis obtentu vestris precibus inclinati, quod ab eodem Archiepiscopo Mogunt. provide factum est in hac parte, ratum & gratum habentes, id auctoritate præsentium confirmamus & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostræ confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Dei omnipotentis & BB. Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum .. Datum Hildeshem VIII Idus Martii, Pontificatus Domini Innocentii Papæ quarti anno nono.

[14] Quartum vero Privilegium fuit sigillo Reverendi in Christo Patris ac Domini .. Domini Gerardi Sanctæ Moguntinæ Sedis quondam Archiepiscopi felicis recordationis filis sericis integre sigillatum. Cujus quidem quarti Privilegii tenor sequitur in hæc verba: Gerhardus Dei gratia Sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius, [itemque Gerardus Archiep. Mogunt.] recognoscimus & hac pagina protestamur; quod cum olim inter nos & dilectos in Christo .. Decanum & Capitulum Heiligenstadiense super Jure Patronatus Ecclesiæ novi oppidi in Heiligenstad quæstio verteretur; iidem Decanus & Capitulum suum, nos de ipso jure suo, per exhibita nobis Collationis Reverendæ memoriæ Domini Syffridi Prædecessoris nostri, de consensu Capituli Moguntinensis, ipsis factæ, sed & approbationis & confirmationis tam Venerabilis Domini Conradi Coloniensis Archiepiscopi, quam Venerabilis Patris ac Domini Hugonis. tit. Sanctæ Sabinæ Presbyteri Cardinalis tunc Sedis Apostolicæ legatorum Privilegia plenius docuerunt, adeo quod nos collationem hujusmodi gratam habentes & ratam approbationi quoque & confirmationi per ipsos factis pio concurrentes affectu pariter & consensu, pacifica ipsos gaudere volumus & perpetua possessione ipsius Ecclesiæ & quiete: ita quod per se ipsos aut per aliam Personam idoneam eidem deserviant, [contra novi oppidi incolas immunitatem prætendentes.] sicut in suis eis Privilegiis est indultum, nolentes ut ab aliquo in præsentandis personis aut aliis juribus seu rebus etiam spectantibus ad eamdem aliquatenus molestentur. Cum de Provisione ipsorum Canonica quoad assecutionem Ecclesiæ memoratæ instructi simus legitimis documentis. Non obstante exceptione exemptionis cujusdam, qua ipsi cives nostri novi oppidi de Heiligenstad opponebant, cum iidem cives in probatione ejus defecerint in contradictorio Judicio coram nobis. Datum Rustenberg 13 Kal. Julii Anno Domini MCCLIV. Pontificatus vero nostri anno tertio. Acta sunt hæc Anno Domini, Indictione, die, mense, hora, loco & Pontificatu supradictis: Præsentibus discretis viris ac honestis Domino Conrado Rathardi de Aldendorf Vicario & Beneficiato in sæpe dicta Ecclesia Heiligenstadiensi, & Domino Hermanno de Gunterode Presbytero, nec non Hartmanno Subdiacono Ecclesiastico in eadem Ecclesia Heiligenstadiensi Mogunt. diœcesis pro testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

Et ego Hermannus Bertradi de Aldendorf Clericus Moguntinæ Diœcesis Authoritate Imperiali Publicus Notarius, præmissis una cum prænominatis testibus præsens intersui, & præsens transcriptum seu præscripta quatuor Privilegia in hanc publicam formam redegi nil addens seu minuens quod sensum mutet vel intellectum vitiet, signoque meo solito & consueto signavi rogatus & requisitus. Ex his porro instrumentis haud obscure intelligitur jus patronatus in totam parochiam Heiligenstadiensem ad Præpositum & Capitulum Ecclesiæ Martinianæ pertinuisse priusquam de nova Parochia ibidem instituenda Archiepiscopi Moguntini cogitarent. Est autem verosimile jus istud non ab alio quam a Dagoberto Rege primæ isthic Ecclesiæ in honorem SS. Aurei & Justini constructæ fundatore ac dotatore fluxisse. Sunt autem & aliæ Heiligenstadii Ecclesiæ sub alterutra parochia comprehensæ de quibus sic mibi scribit Knackrichius.

[15] [aliæ ecclesiæ Heiligenstadienses, S Nicolai] Post ecclesiam S. Martini, antiquissima creditur parva S. Nicolai ecclesia; in edito ac pene rotundo atque amœno colle extra civitatem sita ad ducentos circiter passus a civitate. Huic ætate proximum censetur templum parochiale S. Ægidii, cujus turres geminæ ædificatæ fuerunt anno MCCCCXX, testibus impolitis hisce versibus, dignis lapidi æque impolito incidi aforis in muro, ubi sic inveniuntur:

Anno milleno, tria C, L X (el ix) duplicato;
In festo Viti, sic debet littera legi,
Artificum manus cœperunt turrium opus.
Est bene fundatum, in lapide firmo locatum.
Continet in terra lapidum tria millia plaustra:
Vicenos lapides habet profunditas ejus,
Unum (pedem) addas quinque sic occupat spatium terræ.
Et operis latus tredecim pedum numeratur.

Dixi hic notari annū MCCCCXX supponendo quod per Το eL iX conjunctim sumptis intelligatur numerus sexagenarius isque debeat duplicari: sic enim habentur centum viginti. Si quis tamen putet quinquagesimum eL solitarie numerandum & dumtaxat duplicandum esse ultimam litteram iX spectaret ædificatio illa ad annum MCCCLXX.

[16] Simile illi est templum S. Mariæ quod Societas Jesu nunc obtinet ornatum duabus sumptuosis ac magnis turribus ex mero lapide usque ad culmen eductis, [& S. Mariæ.] in cujus infimo angulari lapide versus hortum visuntur incisæ hæ litteræ TH. 151 quas forte sic licebit interpretari ut TH significent THAUSENT, mille, atque adeo significetur annus MCLI, quo ecclesiam primo fundatam putaverit istarum litterarum Auctor, minime antiquus credendus, quandoquidem nec usus zyfrarum, ad publicas ejusmodi inscriptiones antiquior est uno alterove seculo. Omittimus recensere varia intra atque extra civitatem sacella, testimonia publicæ & constantis in populo religionis: [Archi satrapiæ fundatio.] unum addo, inquit idem qui supra inter ædes Canonicorum ecclesiam Collegiatam circumsistentes, haud parvum spatium occupari ab Archisatrapia seu habitatione Gratiosi Vice-domini, qui est Iudex primarius per Eichsfeldiam: pro cujus fundo pendit Archiepiscopus Moguntinus ecclesiæ duodecim maltera tritici annue; hoc ipso contestans, Decessores suos non fuisse fundatores ecclesiæ & temporale Dominium in civitate Regia vel Imperiali largitione acquisitum iis esse: nec enim in hanc profertur titulus emptionis quo alia nonnulla Eichsfeldiæ loca in eorumdem propietatem venisse constat.

§. III. Secunda post Sanctorum Translationem innovatio & Indulgentiæ ejus causa concessæ.

[17] Post hæc duo secula, cum ferme dimidio transierunt, & civitatem contigit a nescio quibus hostibus expugnari: uti supra vidimus sed damnum ea clade illatum compensavit Deus, elevatis denuo corporum Sanctorum sacris ossibus; cum tanto ad eam actionem concursu fidelium & eleëmosynarum ubertate ut ex iis constructus sit solemnis ille, qui hodieque superest (ut existimo) chorus. [novus Chorus super-exstruitur] Placuit deinde Canonicis ampliora moliri, & pro ea quam Rabanus dedicarat ecclesia jam ruinam minante novam condere: ad quam visum est totius Imperii solicitare liberalitatem, prout seculorum istorum usus ferebat, [deinde pro fabrica novæ æcclesiæ circumeunt quæstores] deputatis a Capitulo oratoribus qui per diœceses circuirent, instructi litteris commendatitiis septem Prælatorum Eischfeldensium, quorum qui primus nominatur Ryphenstenensis super totius regionis Status Primatum obtinet. Litterarum hic erat tenor.

[18] Divina miseratione Abbas & Conventus in Ryphenstein, in Buren, in Teistungburg, in Cella, [cum commendatiis Prælatorum] in Annenrode, in Gernrode & in Witzenhusen, Ecclesiarum Præpositi, Abbatissæ & Conventus, Universis Christi fidelibus salutem in eo qui est salus omnium. Licet generali terræ status adeo turbulentus existat, quod jam fere omnia loca incendiis subjaceant & rapinis; maxime tamen Matrix nostra Heiligenstadiensis Ecclesia Domino annuente diversorum incursibus & hostium insultibus impugnatur, adeo etiam quod propter defectum proventuum præbendalium Decanus … & Capitulum Domino famulari nequeant in eadem. Cum igitur prædicta Ecclesia pro maxima sua parte nutet, & ex vetustate nimia prout constat, gravem minetur ruinam, ad cujus relevationem & reformationem Decano & … Capitulo prædictis propter malitiam temporis propriæ non suppetunt facultates. Nos eidem Matrici nostræ non immerito compatientes & pietatis viscera misericorditer aperientes omnibus Benefactoribus ejusdem, litterarum præsenti testimonio plenam conferimus Fraternitatem & participationem Missarum tam pro vivis quam defunctis, vigiliarum, jejuniorum, orationum, corporalium disciplinarum, ac omnium bonorum quæ in Monasteriis nostris fiunt. Datum anno Domini MCCLXX sexto, secunda feria post Dominicam qua cantatur Misericordia.

[19] His litteris proprias suas Metropolita Moguntinis addidit in hunc modum. Wernherus Dei gratia Sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius, [& Archiep, Werneri] Universis Christi fidelibus per Moguntinam diœcesim constitutis salutem in omnium Salvatore. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum: oportet nos diem missionis extremæ, misericordiæ operibus prævenire ac æternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus in cælis; firmam spem fiduciamque tenentes, Quoniam qui parce seminat parce & metet, & qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet vitam æternam. Cum igitur dilecti in Christo… Decanus & Capitulum Ecclesiæ Heiligenstandensis Moguntinæ Diœcesis, sicut nobis insinuare curarunt, ipsius Ecclesiæ suæ Chorum ex nimia vetustate collapsum, ad Dei honorem desiderent reparare opere sumptuoso: nec eis ad id propriæ suppetant facultates. Universitatem vestram rogamus, monemus & hortamur attente, vobis in remissionem peccatorum injungentes, quatenus de bonis a Deo collatis pias eleemosynas & grata charitatis subsidia erogetis eisdem, ut per vestram subventionem prædictum opus valeat consummari: vosque per hæc & alia bona quæ Domino inspirante feceritis ad æterna gaudia pervenire possitis. Nos de omnipotentis Dei misericordia, Beatorum Apostolorum ejus Petri & Pauli ac Beati Martini meritis & auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad reparationem Chori prædicti manum porrexerint adjutricem, Quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus: ratas nihilominus habentes & gratas Indulgentias quas Venerabiles Patres Archiepiscopi & Episcopi ad hujusmodi opus contulerunt, vel adhuc duxerint concedendas; Præsentibus quas mitti per quæstuarios districtius inhibemus, eas si actum fuerit, carere viribus decernentes post consummationem operis minime valituras. Datum apud Vinarium Anno Domini MCCLXX Sexto XVI Kal. Augusti, Pontificatus vero nostri Anno septimo decimo.

[20] Caperintne eodem vel sequenti anno manus admoveri operi nescio, hoc scio ex Knackrichii instructione aut usque in annum MCCLXXVIII continuatam quæsturam fuisse, [iterumque an. 1278 cum litteris ceterorum Episcoporum] aut novo tunc fervore resumptam, eumque in finem inveniri litteras quas dederunt Thomas Masoviensis, VIII Kal. Martii; Fredericus Merseburgensis, pridie Kalen. Martii; Ludolfus Halberstadensis, IV Idus Aprilis & Wernherus Culmensis VIII Maji, omnes ejusdem aut similis tenoris. Satis habuit Knackrichius Halberstadense exemplar subjungere in specimen aliarum, estque ut sequitur.

[21] Lutolfus Dei gratia quondam Halberstatensis Ecclesiæ Episcopus, [ad SS. visitandos propositis indulgentiis] Universis præsens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Cupientes quoslibet Christi Fideles ad pietatis opera speciali præmio invitare, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus meritis & auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad visitandas Reliquias Beatorum Martyrum Aurei & Justini, ad Ecclesiam Heiligenstadiensem Moguntinæ Diœcesis devote convenerint, seu eidem Ecclesiæ manum porrexerint adjutricem, quadraginta dies criminalium, annum venialium & karenam de injuncta sibi Pœnitentia misericorditer relaxamus: accedente consensu Venerabilis Patris Archiepiscopi Moguntini. Datum Anno Domini MCCLXXVIII. quarto Idus Aprilis.

[22] [& anno 1328. aliæ impetrantur] Copiosiores etiam indulgentiæ a prælatis in Pontificia Curia Avenione residentibus impetratæ fuerunt anno MCCCXXVIII sub ejusmodi litterarum tenore. Universis ad quos Præsentes veniunt, Nos miseratione Divina Bonifacius Sulatanensis, Guilielmus Tergestensis, Antonius Sagonensis, Joannes Serbiensis, Melletius Gallipolitanus, Joannes Ameliensis, Jordanus Acernensis, Rudolfus Syriquensis, Madius Demitensis, & Curatius Senongensis Episcopi salutem in Domino sempiternam. Splendor Paternæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de ipsius clementissima Majestate sperantium tunc præcipue benigno favore prosequitur, cum ipsorum devota humilitas Sanctorum meritis & precibus adjuvatur. Cupientes igitur, ut collegiata Ecclesia B. Martini Heiligenstadiensis Moguntinæ Diœcesis & Capella S. Laurentii eidem annexa, congruis honoribus frequententur & a Christi fidelibus jugiter venerentur; omnibus vere pœnitentibus & confessis qui ad Ecclesiam vel Capellam easdem in festivitatibus Natalis, Circumcisionis, Epiphaniæ, Cœnæ, Resurrectionis & Ascensionis Domini, Pentecostes, Corporis Christi, in singulis festivitatibus Beatæ Mariæ Virginis, Omnium Sanctorum, sancti Joannis Baptistæ, S. Crucis, Michaelis Archangeli, Beatorum Petri & Pauli, Andreæ & Bartholomei Apostolorum, Lucæ Euangelistæ, omniumque aliorum Apostolorum & Euangelistarum, Sanctorum Laurentii & Vincentii: Aurei & Justini: Sergii & Bacchi, Viti & Galli Martyrum; Sanctorum Nicolai, Martini, Gregorii, Ægidii, Clementis, Antonii, Ambrosii, Augustini, Brictii & Blasii Confessorum; Sanctarum Catharinæ, Mariæ Magdalenæ, Margarethæ, Agnetis, Gertrudis, Agathæ, Dorotheæ, undecim millium Virginum, in Dedicatione tam Ecclesiæ quam Capellæ prædictarum & per Octavas prædictarum festivitatum Octavas habentium, singulisque diebus Dominicis & Sabbati totius anni, causa devotionis, peregrinationis aut orationis: nec non qui ad fabricam, luminaria, ornamenta aut quælibet alia dictis Ecclesiæ vel Capellæ necessaria, manus porrexerint adjutrices: seu qui in extremis laborantes quidquam dictis Ecclesiæ vel Capellæ suarum legaverint facultatum: aut qui Missis, Prædicationibus, aut aliis Divinis officiis vel sepulturis defunctorum, pro defunctis orando interfuerint ibidem: seu qui Corpus Christi, vel Oleum sacrum, cum portantur infirmis, secuti fuerint: aut qui in serotina pulsatione campanæ flexis genibus ter Ave Maria dixerint, quotiescumque præmissa vel aliquid præmissorum devote fecerint, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, singuli Nostrum quadraginta dies Indulgentiarum, de injunctis eis pœnitentiis, misericorditer in Domino relaxamus: dummodo Diœcesani voluntas ad id accesserit & consensus. In quorum testimonium præsentes litteras sigillorum nostrorum jussimus appensione muniri. Datum nono Kal. Julii Anno Domini millesimo Trecentesimo vicesimo octavo.

[23] Hactenus productis, similibusque diplomatis aliis, ut contra quoscumque temporum casus consuleretur adhibita, [instaurato archivo rescribuntur veteres privilegiorum chartæ] nescio quando (nec enim annus exprimitur) cautela fuit transcriptis exemplaribus (ut vocant) authenticis in hunc modum. Ernestus Hopphe officialis Præposituræ Heiligenstadiensis Moguntinæ Diœcesis. Præsente publico instrumento notum facimus Universis, quod constituti nobis in judicio honorabiles viri Joannes de Roden Cantor, Joannes Archfeld, Martinus Dingelstede, Bertholdus de Hewenschusen & Wigandus de Cassele Canonici Ecclesiæ Heiligenstadiensis jam dictæ exhibuerunt, præsentarunt & ostenderunt coram nobis & publico Notario ac authenticis personis fide dignis infrascriptis quædam Privilegia seu literas incorporationis duarum videlicet sanctæ Mariæ & sancti Ægidii Ecclesiarum Parochialium Heiligenstadiensium: una cum aliis literis gratiosis per ordinem suprascriptis, [circa annum 1370] Indulgentias & Fraternitates in se continentes eidem Ecclesiæ Heiligenstadiensi Diœcesis Moguntinæ prædictæ pie concessas atque largitas, sigillis Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum & Præpositorum cum filis sericis ac cordulis rubeis, glandulis & pessulis pergamenis appensione sigillatas, non abolitas, non suspectas, non rasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte vitiatas, sed prorsus omni vitio carentes, ut prima facie apparebant: quas siquidem litteras prædicti Domini instanter petierunt transcribi & in publicam formam redigi nostra auctoritate ordinaria & decreto. Ita ut eisdem litteris, visis copiis præsentis transsumpti plena fides tam in Romana Curia quam extra deinceps in omnibus & per omnia adhibeatur & alibi ubi hoc necesse fuerit, sicuti literis originalibus: quibus omnibus & singulis nostram auctoritatem ordinariam interposuimus & decreti de sculpturis, litteris circumferentialibus & imaginibus sigillorum earumdem litterarum causa brevitatis & nullam ad præsens mentionem facientes. In quorum omnium testimonium præsentes litteras seu publicum præsens instrumentum per Henricum de Worbizen Notarium publicum infrascriptum subscribi & publicari mandavimus, sub sigillo … Venerabilis Patris Hermani Abbatis Monasterii in Ryphenstein ac nostri officialatus, & honorabilis Domini Krafft Præpositi Monasterii in Buren fecimus appensione muniri … Huc usque copiæ exceptis duabus supra memoratis. Annus non additur sed ex aliis actis conditis anno MCCCLXIX. LXXIV. LXXV. LXXVIII præsentibus aliquibus prænominatorum Canonicorum circa eosdem annos rem peractam esse, conjicere possumus si perfectus haberetur catalogus Abbatum Cisterciensium Monasterii Ryphensteinensis certius ea definiretur: nunc quem habemus collectum ex residuis monumentis a Rmo. Philippo Busse sub annum MDLXXXIX electo alios non exhibet Hermannos quam qui vixerunt annis MCCCIX & MCCCCLXVII.

[24] Simile huic est quod dedit Dietherus Archiepiscopus anno MCCCCLXI nisi quod nomen Justini a decessoribus expressum mutetur in nomen Justinæ casu an studio non divino ipsum diploma sic sonat. Dietherus Dei gratia sanctæ Moguntinæ Sedis electus & confirmatus Sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarius ac Princeps Elector, Honorabilibus .. Decano & Capitulo ac singulis Personis & Beneficiatis Sancti Martini, Beatæ Mariæ & sancti Ægidii Heiligenstadiensium Ecclesiarum Plebanis & vice-Plebanis nostræ diœcesis, devotis nostris dilectis salutem in Domino sempiternam. Ad instar Indulgentiæ sive gratiæ per fel: recordationis Theodoricum Prædecessorem nostrum per certa festa annua revolutione succedentia vobis factæ præcipue ut divina officia in dictis vestris Ecclesiis januis apertis & pulsatis campanis infestis omnium Sanctorum, Ascensionis Domini, Corporis Christi, Beatæ Mariæ Virginis, in diebus Dedicationum dictarum Ecclesiarum & per eorum Octavas, Cœnæ Domini, Parasceves, Sabbathi Paschæ, Pentecostes, Epiphaniæ Domini, Joannis Bap. Cyriaci Martyris, Catherinæ Virginis, Laurentii; Patronorum dictarum Ecclesiarum, scilicet Sanctorum Martini Confessoris, Translationis ejusdem, Aurei & Justinæ, Sergii & Bacchi Martyrum & Ægidii Confessoris, Michaëlis Archangeli, Circumcisionis Domini & omnium Apostolorum, Natalis S. Stephani Protomartyris, omnibus diebus Dominicis per circulum anni, [& anno 1461] nec non commemorationis omnium sanctarum animarum, atque in Anniversariis serenissimi Domini Dagoberti quondam Francorum Regis. Reverendi Patris Adolffi quondam Archiepiscopi Moguntinensis, nec no in quatuor anniversariis Fraternitatis dictæ Ecclesiæ S. Martini observare valeatis; præsentibus vobis & cuilibet vestrum facultatem impertimur de gratia speciali, utque effectus omnium sententiarum, cessationis divinorum & interdicti nostra sive Judicum nostrorum nobis subjectorum auctoritate latarum vel ferendarum, seu etiam virtute statutorum sacri Provincialis Mogunt. Concilii observatarum vel observandarum qualibet dictarum dierum debeant esse sublati ac etiam nostra auctoritate relaxati. Quas etiam nos eadem auctoritate ex nunc prout ex tunc, & ex tunc prout ex nunc Dei nomine in his scriptis tollimus & relaxamus. Ita tamen quod festis & diebus prænotatis transactis dictæ sententiæ in suo robore maneant, sicut ante, proviso etiam, quod excommunicati & nominatim interdicti hujusmodi relaxationis tempore ut juris est, a divinorum officiis excludantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus est appensum. Datum Aschaffenburgi die penultima mensis Julii Anno Domini millesimo quadringentesimo, sexagesimo primo.

§. IV. Processio annua cum reliquiis.

[25] Seculum XIV funestam civitati cladem & (nisi fallor) ecclesiæ quoque tectis attulit; [1 Octobris post incendium anni 1333] cujus memoriæ, inscripta lapidi in pariete chori extimo sic notatur, ut annum MCCCXXXIII notet & 1 Octobris.

Anno milleno, tricenteno, tria deno,
Et terno Domini, nocte sancti Remigii,
Est Civitas-sancta totaliter ista perusta,
Et plures igne quam ducenti periere.

[cito reparato damno,] Subtus autem descripta sunt nomina Architectorum per quos reparatum fuit damnum. Johannes Thene & Peter Armknecht. Quanto tempore ea reparatio eguerit nescio; sed intelligo haberi patentes litteras Indulgentiarum aliquid ad fabricam conferintibus datarum anno mox sequenti MCCCXXXIV, quas tamen describendas Knackrichius non censuit.

Accesserunt deinde eidem ecclesiæ ornamenta & beneficia varia, [adduntur vicariæ duæ] ac nominatim institutio Vicariarum duarum sub titulo SS. Aurei & Justini Sanctique Liborii Paterbornensis proximæ diœcesis Patroni per Dominum Bertholdum Gebehard anno Domini MCCCCLVIII: Cujus fundationis originarias litteras quia non reperiebat Knackrichius, ecgraphas, quamvis, authenticatas non descripsit: sed indicavit, videri prius quam Vicariæ illæ instituerentur fuisse ordinatam amburbalem cum Sanctorum reliquiis pompam & haberi Senatus ipsius publicas litteras, [post institutionem processionis annuæ] sed rudi atque germanico stylo scriptas, signatas anno MCCCCXXIV proximo Sabbato post festum Annuntiationis B. V. M. tunc cadente in 1 Aprilis ante Dominicam IV Quadragesimæ quibus obligatum se fatetur, pro acceptis a Capitulo octo solidis aureis Rhenanis ad constituendum annis singulis viros honoratos & idoneos, [cum SS. Patronorum corporibus] qui in defectum Clericorum gestent arcam SS. Aurei & Iustini, die festo ipsorum, circum muros civitatis. Comitantur pompam armati cives cum tympanis & vexillis, & Archiepiscopus ab immemorabili tempore Senatui epulum, civibus autem duo plaustra cerevisiæ præbet.

[26] Profuerat sane universis Patronos habuisse sanctos anno MCCCCIV, quando urbs sua a valido confœderatorum Principum exercitu cincta fuit, prout in foro vinario hodiedum legitur versibus male tornatis, sed rem clare satis significantibus sic descriptum.

Mille post Incar. C quater, in die Margar, [quorum meritis adscribi potest liberatio urbis an. 1404]
His quatuor adde, regnante de Nassau Jöanne;

(Moguntinus hic Archiepiscopus erat fratri suo Adolfo post Conradum de Weinberg suffectus anno MCCCXCVI qui sedit usque ad MCCCCXIX).

De Brunswick Henrich, Dux Otto, Princeps illustris
Herman Hassorum, Balthfar Princeps Turingorum,
Marchio de Missen Wilhelmus cum sua turma,
Anhalt, Mansfelt, Rheinstein, Querfurt, Gleichen, quoque Honstein,
Alii quam plures hanc urbem circum vallantes;
Sed Civitas-sancta ab his permansit invicta.

Soluta autem obsidione credo istiusmodi supplicationem amburbalem institutam fuisse in gratiarum actionem Deo & Sanctis Patronis debitam. Hic addiderim diem istum ab Heiligenstadiensibus passim vocari der Gulder manner-dag, id est Aureorum virorum diem; fortassis cum allusione ad nomen Aurei vel ab inauratis armis, in quibus soliti fuerint aliqui tunc procedere.

[27] Eadem die post summum sacrum aperiri solet inaurata arca intra quam SS. Aurei & Iustini ossa sacra indiscriminatim servantur (nam alias plures a variis Archiepiscopis donatæ eademque in arca repositæ suis singulæ notantur nominibus) Decano clavis custode eam proferente; [& Reliquiæ post sacrum ipso die annue ostenduntur.] exemptumque inde ex ossibus majoribus unum venerabundo populo deosculandum præbetur, post osculum singulis eodem osse frons signatur. Notat autem Knackrichius plerumque assumi os crurale serico ad id involutum, sed ad unam extremitatem serra minutum: cetera autem sacra ossa (quæ sane adhuc multa supersunt: nam præter minora plura, majora ut minimum viginti numerasse se testatur Knackrichius, eaque mensuræ talis, ut procerorum corporum esse appareat) cetera, inquam, divisim reperiuntur in duabus arcis vetustissima una, altera nova in utroque chori latere collocatis. Talis porro qualem supra descripsi supplicatio, cum per turbas ab hæresi suscitatas superiori seculo, annis viginti intermissa fuisset, anno MDLXXVII, XVI kal. Julii, supremi Præfecti monitu SS. Aurei & Justini Reliquiæ iterum solenni gratulatione circum urbis muros sunt delatæ; [solennitate an. 1577 resumpta.] sicut in nostri P. Kopperi Adversariis reperisse se scribit Knackrichius, non tamen absque errore per quem eidem obrepserat nomen Justinæ pro Justino: qui error superiori seculo communis fuerit.

[28] [fornix ecclesiæ perfectus an. 1487] Porro ut redeam ad ecclesiæ ipsius historiam, ea ut cito fuerit, reparatis tectis, post anni MCCCXXXIII incendium restituta pristino usui; non tamen inductus videtur ei fuisse fornix intra sesqui seculum: siquidem eidem fornici versus portam sic inscriptum legitur: Completum hoc opus per me Johannem Wyrauch anno Domini MCCCCLXXXVII: Knackrichius tamen putat illa inscriptione Chronica non notari tempus absoluti fornicis, sed alicujus alterius ornatus; quod Lectori dijudicandum relinquo. Eodem seculo exeunte plurimum auxit Archiepiscopus Moguntinus Indulgentiarum eadem in ecclesia obtinendarum dies, data hujusmodi Bulla: Bertholdus Dei gratia Sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus, Sacri Ro mani Imperii per Germaniam Archicancellarius, Princeps Elector, Honorabilibus, devotis nobis in Christo dilectis … Plebanis in oppido nostro Heiligenstad Salutem in Domino. Ut divina Officia in dictis vestris Ecclesiis januis apertis & pulsatis campanis in festis Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, [& an. 1499 augentur ab Archiepiscopo indulgentiæ.] Trinitatis, Corporis Christi; In festo Visitationis, Assumptionis, Nativitatis, Præsentationis, Conceptionis, Purificationis & Annuntiationis gloriosæ Virginis Mariæ & per eorum Octavas, Inventionis & Exaltationis sanctæ Crucis, Bonifacii Martyris, Viti, Johannis Baptistæ, Nativitatis & Decollationis, Aurei & Justini, Sergii & Bacchi, & per eorum Octavas, Margaritæ, Divisionis Apostolorum, Mariæ Magdalenæ, Dominici, Annæ, Augustini, Ægidii, Michaëlis, Hieronimi, Lucæ, Martini Confessoris, Elisabeth, Catherinæ, Barbaræ, Nicolai, Nativitatis Christi, Stephani Protomartyris, Circumcisionis, Epiphaniæ Domini, Conversionis Pauli, Cathedræ Petri & ad Vincula, Dominica Judica usque ad festum Paschæ & octo diebus sequentibus, Dedicationis, omnibus diebus Apostolorum & Euangelistarum, nec non omnibus diebus Dominicis per totum anni circulum, in quatuor Anniversariis Fraternitatis & in Anniversario Gloriosissimi quondam Principis Dagoberti Francorū incliti Regis Fundatoris Ecclesiæ Collegiatæ sancti Martini Heiligenstadensis; Domini Adolfi quondā Archiepiscopi Moguntini in ipsa Ecclesia sepulti & Domini Bertholdi quondā Episcopi Paneadensis observare valeatis, Præsentibus vobis & cuilibet vestrum facultatem impertimur de gratia speciali; [cum privilegio non cessandi in Interdicto.] utque effectus omnium sententiarum, Cessationis divinorum & interdicti, nostra sive Judicum nostrorū nobis subjectorum auctoritate latarum vel ferendarum: seu etiam virtute statutorum Sacri Provincialis Moguntini Concilii observatarum vel observandarū quolibet dictorum dierum debeant esse sublati ac etiam nostra auctoritate relaxati; excommunicatis tamen & nominatim interdictis exclusis, Datum apud arcem Sancti Martini in Civitate nostra Moguntina sub sigillo nostro vigesima septima Mensis Junii Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono. Interrogatus D. Decanus de Anniversario Dagoberti Regis Respondit in hæc verba in hujus Ecclesiæ collegiatæ Registris de anno MDLXIII, LXIV & subsequentibus, invenio inter festa præsentiarum & Anniversariorum hanc notationem, [Anniversarius Dagoberti R.] proximis diebus post festum S. Matthiæ Anniversarium pro fundatoribus. Possunt hic fundatorum nomine Dagobertus Rex ejusq; uxor ac filii intelligi: sed primus an secundus non potest hinc liquere cum primus obierit XIII Decembris; secundus, Satanaci ubi occisus est, & martyr colitur XVII Ianuarii.

[29] Quod attinet ad SS. Sergium & Bacchum inter Heiligenstadiensium Patronos nominatos eos scilicet qui VII Octobris coluntur videntur eorum quoque insignes reliquiæ per bella sacra ex Syria in Europam translatæ ad S. Martini Ecclesiam pervenisse seculo XIII vel XIV & mox adeo celebrem cultum obtinuisse, [Cultus SS. Sergii & Bacchi.] ut æstimarentur Patroni illius Ecclesiæ ferme principales. Moguntini autem confidentes corpus S. Aurei æque ac S. Iustinæ apud se esse, suspicati fuerint vanam esse Heiligenstadiensium de SS. Aureo & Iustino apud se passis & tumulatis gloriationem. Conjecturæ isti favet Bulla Pauli II absque ulla horum Sanctorum mentione cum luculenta aliorum duorum expressione anno MCCCCLXIX data hoc tenore. Paulus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Scholastico Ecclesiæ S. Stephani Moguntinæ salutem & Apostolicam benedictionem. [Paulus II an. 1469] Ad exequendum Pastoralis Officii debitum continuo soliciti votis illis gratum præstamus assensum per quem a singulis Ecclesiis præcipue Collegiatis benedicatur Altissimus ac Personæ Ecclesiasticæ in eis constitutæ temporalium rerum, sine quibus spiritualia diu subsistere non possunt, ubertate fruantur, sua quoque beneficia adhunc effectum sponte resignantibus, ne rerum premantur inopia, utiliter & salubriter valeat provideri. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Decani & Capituli Ecclesiæ S. Martini oppidi Heiligenstad Moguntinæ diœcesis petitio continebat, quod Ecclesia ipsa insignis admodum vetusta & egregia in partibus illis reputatur, in eaque Beatorum Sergii & Bacchi corpora conservantur & in maxima veneratione habentur magnusque Populi concursus etiam pro Missis & aliis divinis Officiis audiendis ad prædictam Ecclesiam habetur: [eorum ibi corpora haberi asserit] & licet fructus Mensæ Capitularis dictæ Ecclesiæ priscis temporibus adeo uberes esse consueverint, quod Decanus & Canonici ac aliæ Personæ Capituli ejusdem Ecclesiæ decenter ex eis vivere possent; tamen causantibus Guerrarum turbinibus, pestilentiis, calamitatibus, ærumnis & aliis sinistris eventibus, quibus partes illæ (pro dolor) afflictæ fuerunt, adeo tenues effecti sunt, quod Decanus, Canonici & aliæ personæ hujusmodi juxta earumdem decentiam ex eis se sustentare, Episcopalia Jura solvere, aliaque eis incumbentia onera commode perferre non possint, quodque si Sancti Cyriaci in Duderstat, [Mensæ Capitulari unit Parochias 2.] cujus collatio ad venerabilem Fratrem nostrum Archiepiscopum Moguntinum, spectare dignoscitur, ac beatæ Mariæ & S. Ægidii oppidi Heyligenstat dictæ diœcesis quæ ad præsentationem, dictorum Decani & Capituli spectant Parochiales Ecclesiæ eidem Mensæ perpetuo incorporarentur, unirentur & annecterentur, Præfati decanus, Canonici & aliæ personæ magnum in suis oportunitatibus susciperent relevamen. Nos itaque de præmissis certam notitiam non habentes hujusmodi supplicationibus inclinati… Dat. Romæ apud S. Petrum anno Dominicæ Incarn. millesimo Quadringentesimo septuagesimo nono 13 Kal. Aug. I.

§. V. De veteri ac nova Patronorum Heiligenstadiensium Arca aliisq; ecclesiæ lipsanothecis.

[30] Exhibita post tertium Caput Legendæ Heiligenstadiensis forma sepulcralis lapidis SS. Aurei & Justini imaginibus insculpti, consilium erat post cetera ad Caput illud Annotata distinctius agere de veteri ac nova Reliquiarum ad ipsos spectantium arca, nonnullisque aliis lipsanothecis in eadem ecclesia asservatis, quasi aliquid eorumdum Sanctorum continentibus: sed casu quodam accidit ut quod ea de re scriptum erat folium sub ipsum tempus impressionis procedentis loco non suo positum præteritum fuerit: quare illud hic accipe, postquam ecclesiæ ipsius præcipua monumenta legenda dedimus.

[31] Vox illa cælestis, quæ num. 28 Legendæ præfatæ dicitur monuisse tempus esse ut sacrosanctæ reliquiæ Martyrum Aurei & Justini, qui in choro jacebant iterato propter expugnationem civitatis, in loco in quo sanguinem suum effuderunt, exhumarentur; [Arca marmorea post 2 inventionem humi infossa] duo nos docent primo Reliquias illas non fuisse a Rege inventore & ecclesiæ fundatore supra terram retentas; sed eidem honorifice redditas postquam ipsas in tumbam marmoream transtulisset, in qua repertæ postea dicuntur. Secundo easdem dictæ tumbæ exemptas & iterato elevatas fuisse propter futuram expugnationem civitatis, unde nascituro periculo providebatur per translationem ipsarum in novum scrinium, [translatis in scrinium portatile Reliquiis refoditur an. 1695] portatile utique quocumque necessitas ferret. Tumbam illam marmoream fuisse indicat nobis is, qui eundem requirendam & refodiendam curavit anno MDCXCV. exeunte Aprili prælaudatus Knackrichius & tamquam oculatus testis nos docuit intra eandem reperta fuisse fragmina dumtaxat quædam ossium Sacrorum, qualia consecrandis altaribus imponi solent, cum multo pulvere & marcidis fragmentis ligneæ cujusdem arcæ, [& intra eum fragmina veteris lignei.] ejus verosimiliter in qua sacra corpora Rex invenerat, quæ solo digitorum attactu etiam ipsa dissolvebatur. Quin etiam ferrei circuli atque sera eiusdem arcæ inventa sunt plurimum situ corrosa; indicio manifesto quod arca illa diu sub humo jacuerit, antequam marmoreæ tumbæ imponeretur.

[32] Eccum tibi accuratam delineationem, primum operculi A leniter per medium assurgentis, quo loculus tegebatur longus sex pedes cum dimidio, [illius forma] tres cum dimidio latus: intus autem concavitatem habens B novemdecim pollices profundam, latam viginti sex, longam quinque pedes & totidem pollices; adeo ut ipsum saxum cui superne incastrato commititur operculum undequaque crassus sit pollices quinque: pila ergo hæc ossium supradicta fragmenta, [& repositio in locum; sepulturæ] & qualemcumque ligneam arcam continens, denuo defossa sub terram fuit immediate sub eo loco, in quo novi Chori fornix coit in lapidem orbicularem ipsorum Sanctorum effigiebus dimidiatis insignitum; quo, sicut supra diximus Annot. H ad cap. 3 videtur significatum fuisse ipsos istic subtus vel jacuisse vel jacere. [infra superexstructū lapideum tumulum] Quid autem factum novo scrinio in quod translatas sacras Reliquias saltem pro majori parte indicat Legenda num. 30? Huic sustinendo videtur conditus fuisse suggestus ille lapideus, qui nunc tumuli a terra exstantis formam habet; nisi jam inde a principio præfatæ translationis præparatus in summo altari locus fuit, uti variis in locis factum videmus. [illius ultimum renovati figura.] Ut ut est per incendium anni MCCCXXXIII credi potest combustum vel corruptum quidquid ibi antea steterat ligneum vel lapideum, damno autem reparato exstructus sit supra locum eundem, ille qui hodiedum cernitur tumulus ex solido lapide, sed vacuus totus repertus, cujus speciem offert tabella supra posita ad litteram C.

[33] Hujus operculum non quidem marmoreum, sed minus solido saxo & communiori cinerei coloris eleganti sculptura exhibet utriusque Sancti statuam quam supra spectandam dedimus: [supremus lapis insculptus SS. Iconibus] hic vero notamus quod ex ipsa sculpturæ elegantia facile appareat non esse multorum seculorum opus, huic circumducto sepimento ligneo, cujus primam frontem destinctius expressam habet major tabula superne adhærentes valvæ ligneæ dum lapidem tegunt figuras ipsas integras conservant, nisi quod casu aliquo pars extima nasi in statua S. Iustini leviter attrita conspiciatur. Has valvas cum submoveri jussisset Knackrichius ut pictori lapidem delineaturo ejus conspectum liberum undequaque offerret, cæpit per spatium ad margines patens digitis palpare illius circumferentiam, si qua forte inscriptio ipsum circumiret: sed deprehendit lævem totum exceptis pauculis cavitatibus quas reducto tantisper sepimento ligneo vidit pice vel bitumine oppletas: [absque epitaphio, subtus autem vacaus] judicatumque fuit vestigia esse regularum ex aurichalco, cupro vel stanno circum affixarum & sacrilega manu ablatarum, quibus inscriptum fuerit hujus tumuli argumentum: aliud violationis vel minimæ vestigium nullum usquam apparuit, adeoque nec indicium causæ per quam credi possint ablatæ reliquiæ intus repositæ. Hinc non extinctum sed stimulatum magis desiderium alicujus scripturæ inveniendæ sub ipso lapide ac fortassis plurium intus Reliquiarum, ingessit cogitationem attollendi saxi, quamvis magni ac ponderosi; quod cum de consensu D Decani fecissent sedecim robustissimi viri nalla uspiam reperta inscriptio est, imo omnino nihil sed vacuum totum usque ad terram cui immediate inædificatus erat tumulus. Tum vero humum fodicantes & hac illac contis ac terebro pertentantes senserunt sub humo saxum grande & a sepulchro concavo sonum edi; itaque apparuit quod supra dicta marmorea arca numquam verosimiliter loco mota fuerit, postquam inde erant ablatæ quas diximus reliquiæ. Maneat ergo omnes eas quæ intra marmoream arcam non sunt repertæ jam olim translatas fuisse in scrinium supra memoratum.

[34] [scrinium vetus retro altare] De hoc interrogatus Knackrichius respondit anno supranotato die V Iunii quod cum socio Patre & cum D Cantore Chorum circumiens retro altare summum viderit sat longam, altam & per modum tumbæ superius acuminatam seu fastigiatam cistam quæ intus largissime argento, aforis auro oblita fuit, cui similes alias plures Romæ & Augustæ Uindelicorum se vidisse asseverabat pictor, erat ea pluribus Sanctorum imaginibus ornata, sed pulveribus plane obsita spuriisque gemmis ac vario decore interstincta tunc quidem vestes sacras ac varias continens, [nunc vacuum Reliquiis] in qua verosimiliter sacræ Reliquiæ SS. Aurei & Iustini primitus fuerint asservatæ. Cum aliis deinde litteris rudem illius cistæ delineationem mittens die XIII Iulii indicavit ipsam ex sententia pictoris eo tempore factam, quo ars ita pingendi in Germaniam venit (annos ipse censebat octingentos aut plures; ego vix quadringentos ei dedero) & quamvis lignea ea sit nec tantæ elegantiæ judicabat idem pictor infra centum ducatorum precium non esse confectam: simili formæ esse Sanctensem in Clivia, quæ tota ex argento deaurata continet reliquias S. Victoris & sociorum Martyrum oppidi & Collegiatæ ibidem ecclesiæ latronorum: stat autem supra altare capite uno supra aram porrecta quo modo alibi quoque aliæ collocatæ habentur & fortassis ipsa olim etiam apud nos ita stetit. Hactenus ille qui deinde ipsam quoque misit accuratius delineatam nec tamen æri incisam exhibeo, propter nimium extritas Sanctorum formas, quarum causa id curare potissimum voluissem.

[35] Hæc cista sive scrinium sic, ut dixi, obsoletum eum grandius esset quam requirebat paucitas Reliquiarum intus reconditarum, & quam congruebat annuæ supplicantium commoditati, ante hos centum circitur annos confecta est alia longa tres circiter pedes cum dimidio, & lata sesqui pedem. [in arcam minorem translatis & nuper recognitis] Ipsarum reliquiarum specificam enumerationem mittere rogatus Knackrichius accersito Notario & testibus arcam aperiri fecit, & quid intus invenerit hoc Notariali. Instrumento describi in nomine sanctissimæ & individuæ Trinitatis. Sacrorum ossium seu Reliquiarum SS. Martyrum Aurei Episcopi Moguntini, & Iustini ejus Diaconi seu Levitæ, quas fide Majorum ut tales, proprias & nativas Ecclesia Collegiata Heiligenstadiensis ad S. Martinum dicta, in arca gestatoria coloribus illustrata & partim deaurata, ab immemoriali tempore huc usque asservat & veneratur.
1 Aliquot partes de brachio.
2 Aliquot partes de crure.
3 Os Subclavii.
4 Os Radius.
5 Ossa Ischii.
6 Partes aliquot vertebrarum.
7 Plures aliæ minus nominatæ.

Inspectæ sunt hæ omnes, præsentibus Adm. Rev. Domino Aureo Hunold Decano, Rev. Domino Ioanne Valentino Hunold Cantore, Rev. Domino Ioanne Rhim seniore, Rev. Domino Thoma Patzing Vicario & Parocho, Rev. Domino Sebastiano Gobz Vicario, Experientissimo Domino Bartholomæo Plitzenreuter Medicinæ Doctore, & Honoratis ac discretis viris & Civibus Laurentio Hartung, & Georgio Faupel, ad hoc Specialiter requisitis, Meque infra nominato Notario In quorum fidem supra positam specificationem officii ac Notariatus mei sigillo communivi.

Acta sunt hæc Heiligenstadii, Vigesimo quarto Februarii, Anno Millesimo Sexcentesimo Nonagesimo nono.

Joannes Andreas Pleisser
Notar: Cæsar: Publicus M.
loco sigilli

Hæc minor capsa etiamnum exposita in altari cernitur e regione cujusdam novæ ante annos non multos confectæ, [Sanctorum circum tumulum & arcam statunculi] quæ sola hodiedum circumfertur cum parte aliqua prædictarum reliquiarum. Utraque habet inscripta nomina SS. Aurei & Iustini: de prima vero scribit Knackrichius per quam affabre esse sculptam, cum decem ad latera Sanctorum statunculis & S. Martino equestri in fronte, iisdem verosimiliter, qui fuerant in scrinio majori picti & sculpti in sepimento tumuli ligneo de quo supra, quos pictor judicabat ab ejusdem sculptoris manu esse. Numerabantur illæ olim in dicto sepimento omnino viginti, quorum magnam partem sustulit rapacitas, petulantia, vel impietas; qui autem supersunt octo vel novem sæpius fuerunt translati ab unis ad alios loculos. Simile judicium ferebat pictor de sedilibus Chori varie nec ineleganter sculptis, neque repugnat, quod statunculi in sepimento residui magis cariosi inveniantur, non item illi qui in sedilibus: hi enim ex duriori quercu esse debuerunt, [an vetustiores an. 1450.] isti coloribus & auro inducendi potuerunt ex tilia vel alia minus solida materia sumi. Magis dubium redditur pictoris judicium ex eo quod supra sedilia, sive stalla Canonicorum ut appellant, istic ubi Decanus residere consuevit hæc decurrant verba ligno incisa & argento illusa. Anno MCCCCL in vigilia S. Thomæ apostoli completum est opus illud anno jubilæi scilicet sub Nicolao Papa V cujus jubilæi insignem celebritatem fuisse testatur Odericus Reinaldus in suis Annalibus.

[36] Paris vetustatis aut etiam majoris erat grandis illa ac pene Gigantæa Christi vel flagellati, [particulæ intra ligneam Christi statuam] vel post flagellationem Judeis a Pilato monstrati statua, diu per uncos ferreos ex columna quadam pendere visa; sed una cum aliis nimia vetustate aut deformitate contemptum potius quam devotionem movere aptis, jussu Archiepiscopi remota ab ecclesia, quod cum fieret deprehenderunt quidam ex nostris excavatum tergum & lamina ferrea crassiori obtectum; sub quo reperta est lipsanotheca orbicularis inter alias aliorum sanctorum particulas quasdam etiam continens SS. Aurei & Iustini uti in breviculis additis legebatur. Hæc lipsanotheca reposita fuit intra vetus feretrum antequam fabricaretur nova & levior arca circumgestari solitum ut supra dictum. Similes particulæ habentur inclusæ duabus statuis pectoralibus in habitu Episcopali ac Diaconali effictis, [& 2 pectorales.] & alibi forsan adhuc aliæ, ut non longe quærenda sit causa cur in præcipuis ipsarum reconditoriis inveniantur tam paucæ; quo etiam aliquid potuit contulisse hæreticorum militum protervia, quam sæpius in oppido grassatam notant litteræ quædam; quæque videtur etiam aliquando processisse usque ad tumulorum effractionem. Argumento sit Archiepiscopi Adolphi Nassavii monumentū in quo apparet non solum deformata statuæ superincumbentis facies, sed etiam lapidis per medium diffracti commissura.

§. VI. De Castro Dagobertino & nummis Bracteatis in agro Heiligenstadiensi non ita pridem inventis.

Quandoquidem Heiligenstadienses quorum honori appendicem hanc atteximus Ecclesiæ & urbis suæ originem ad Dagobertum aliquem Francorum Regem ducunt, cujus apud illos castrum fuerit vulgo nunc Altenburgh dictum; non abs re erit ejus loci descriptionem qualem Knackrichius ad me misit ejus verbis hic apponere. [Altenburg castrum Dagoberti Regis Fr.] Certiora de Altenburg relaturus R V ipse me eo contuli & locum diligenter perlustrans, inveni tempelli seu sacelli domestici ibidem adhuc exstare depressos in terra parietes ad levam parvi Chori versus orientem; ubi arcuatos sectosque lapides deprehendi ita coagmentatos, ut formam turris vel lapideæ cochleæ referant, per quam ex ea parte descensus fuit ad tempellum. [ejus adhuc residuæ parietinæ] Cui turri seu cochleæ ab altera, id est dextera parte Chori alia similis respondisse videtur cochlea vel turricula, ut iterum ex arcuatis quibusdam lapidibus conjectari licet, per quam & ab illa parte ingressus ad dictum lararium fuit duabus portis instructum, quæ adhuc visuntur. Modicum quidem hoc tempellum est, latum 12, longum vero 18 circiter aut 20 pedes. Columnæ in eo visuntur 7 lapideæ, & parvæ, sic dispositæ ut a latere septentrionali tres, [præsertim sacelli aulici] a meridionali totidem & una ab occidentali, muro sint infixæ & secundum medietatem tantum prominentes: quibus in medio navis tres aliæ responderunt, Sacelli fornicem & desuper incumbentis ædificii partem forsitan sustinentes.

[38] Locum habitationis Regiæ reliquum sat amplum & in varias cellas ac recessus distinctum fuisse apparet ex ruderibus murorum & coagmentatorum lapidum, [totius fabricæ situs percommodus.] qui terra aliquantulum prominent; solum alias sterile, petrosum & eminens est: a lateribus tamen infraque, culturæ per quam idoneum, a tergo prærupto monte, a latere utrimque valle munitur, prospectumque ad alias plagas habet amplum & amœnum. Infra per vallem duplex consociatusque amnis decurrit, qui ab altero eorum Leinæ nomen retinet & prope Mundam se exonerat in Visurgim. Pomerium Castri totum est vastatissimum exceptis quibusdam adiectis agris qui per famulum Rev. Domini Decani annuatim excoluntur: lapides adhuc multi secti, parvi & magni ad aliquot millia sparsim coniunctimque jacent. Nam plures ad proximos pagos & civitatem Heiligenstadiensem pro fabrica murorum & ædificiorum præterlapsis seculis furtim aut jure avectos fuisse mihi nullum est dubium. Quinam vero post Dagobertum habitationem eam aliquanto tempore incoluerint, nullis monumentis proditum est.

[39] Tempellum fuit humo & lapidibus multo tempore oppletum, [cogitatur de illo restaurando] quos extulerunt ante annos novem quidam devoti cives (ut mihi dux & author ejus consilii, vir optimus Fridericus Paschasius dictus retulit) volentes stationem ibi aliquam in honorem Montis Calvariæ erigere, quos plurimum Rev. Domini D. Commissarius ac D. Decanus retinendæ antiquæ memoriæ causa, ab incepto opere prohibuerunt, statuentes ex collecta dudum pecuniola, eam partem loci seu sacelli, suo tempore melius perpurgare, & columnis tectum superimponere, quo festo S. Marci quotannis non tantum concio ut hactenus factum, sed & solenne sacrum in propatulo tamen, quo tota plebs cernat, celebrari ibidem possit. Hactenus Knackrichius die XXVIII Martii MDCXCIV cum pridie adducti ad Magistratum essent captivi fossores quidam, accusati malis artibus didicisse locum latentis sub ædicula jam descripta thesauri, [quæsitus ibi thesaurus an inventus sit incertum,] indeque abstulisse. Et ipse quidem ait se vidisse, ut sibi indicatum erat sparso per vulgus rumore: a dextera parte cochleæ seu turris memoratæ foramen quadratum tribus circiter spithamis longum & latum in muro, ex quo per istos vel alios extracta videtur cistula seu vas monetarium. Aliud cum neq; tunc indicare potuerit Knackrichius de invento thesauro neq; postea scripserit intelligitur, nihil ex captivis haberi potuisse quo reos esse constaret: [certo inventi ibi postea sunt tres tenuis bracteæ nummi;] accepit tamen indicium ablati inde aliquando thesauri ex ipsorum fossorum aliquo, secretius sibi fasso, se sociosque in talem spem inductos fuisse exemplo cujusdam Hassicasselensis, qui dicebatur aute plures annos idem facinus haud infeliciter tentasse. Et vero noverat ipse mulierem, quæ paulo post quam ipse illic foderat circa eundem locum herbas colligens tres nummos repererat Imperialis unius magnitudine: quos rogatus ab illa requirere inspiciendos, aliud non attulit quam fragmentum unius, dicens mulierem cetera comminuissæ aut perdidisse.

[40] Fragmentum hoc cum ad me misisset Knackrichius agnovi argenteæ bracteæ tenuissimæ formam similem iis nummis quos antea ab illo acceperam complures ex olla quam scribebat anno MDCXCI repertam longius ab Heiligenstadio, locum & factum sic describens in datis anni XCIII VI decembris hoc tenore Heiligenstadium inter & Duderstadium quæ sunt ambæ Civitates Eichsfeldiæ quatuor horis parvis ac pedestri itinere, [quales an. 1691 plures reperti in Nesselried] a se invicem disiunctæ, hæc Septentrionem, illa Meridiem spectans, pagus interiacet Nesselried dictus, in quo Ornatiss. & Consultissimus Dominus Iodocus Keysenberg, Civis & Senator Duderstadianus, ædificium habet cum Latifundio CCCLX circiter agrorū sive semijugerum, quæ non continua sed interrupta serie ad varias plagas se porrigunt, aliqua contra planitiem, alia versus vallem ac silvulam per quam Etzenborna, Glasenhusio, Heiligenstadium itur: [Eichsfeldiæ pago] ubi locus visitur IV aut V agrorum circiter, in quo olim pagus stetisse certa traditione fertur Dudenborn appellatus: qui in sat amplo & inculto cespite per defixam altam Crucem, ad quam ex Nesselried festo S. Marci singulis annis Processio instituitur, veteris templi ac cœmiterii spacium demonstrat.

[41] Ad hujus extimum latus versus meridiem & plateam, duo agri jacent quorum alter ad rusticum Nesselredanum, [a pueris aratoribus] alter ad prædictum Dominum pertinet: quem villicus ejus Ioannes Rautz Anno Domini MDCXCI circa festum S. Michaëlis, binis aratris proscindere & sementi parare jusserat filios suos: quorum natu minimus cum fratrem unum arantem a tergo sequeretur, vidit inter glebam operculum ferreum vomeri adhærere, quod tollentes; fratri seniori qui ex adversa parte altero aratro eidem operi instabat, [in fictili olla ipsis plena] ostendunt: qui cautius sulcationi intendens cum ad eam partem agri pervenisset, ubi operculum erutum fuerat, vomere suo ollam offendit capientem mensuras binas circiter (mensura hic est qualem vir sanus & mediocriter sitibundus quarto aut quinto sat largo haustu absumit) ex argilla alba & solidiore confectam variisque nummis terra commixtis & globatim sibi cohærentibus repletam conspicit; fit clamor, ut assolet, inter pueros: ad quos vicini aratores juvenes concurrunt, incipiuntque prædam sortiendo & quasi lusitando partiri, quam etiam ex æquo divisissent, nisi villicus interveniens ollam ad se rapuisset. Qui, ut mihi ipse retulit, altero die ad Nundinas hebdomadarias Duderstadium quod a loco non plane sesqui hora distat, contendit, rem Domino Keysenberg denuntiat, eique partem nummorum ostendit; [ex quorum parte ad agri dominum allata] quibus visis filiorum alter ejusdem Domini Henricus nomine vel a parente jussus, aut sua sponte, ægre refectus prandio, equum conscendit, Nesselredam properat; ollamque cum nummis, quos a juvenibus obtinere poterat, extorquet atque ad parentem Duderstadium defert; qui partem eorum per aurifabrum excoqui seu a scoria mundari, partem colliquari fecit. Idem villicus qui me jussu D. Keysenberg equo suo Heiligenstadium reduxit, (nam illic nuperrime festo S. Andreæ accessi) mihi in via recensuit: visos sibi fuisse inter eos nummos, ex auro vel aurichalco quosdam, magnitudine Imperialium sola Cruce signatos: fuisse etiam inter eos globulos aliquos magnitudine glandis seu nucis avellanæ ex argento aurove quos memorati juvenes existimantes terram esse vel lapillos, humi abiecerint, collectos vero a rusticis postmodum Iudæis venditos, qui percepta rei fama ilico Nesselredam venerint nummos veteres novis commutaturi; atque hæc de loco Inventionis, ubi olim domus stetisse creditur, sub cujus limine in angulo thesaurus fuit infoffus, ut partem a D. Keysenberg ejusque filiis, partim a villico audivi, qui simul interroganti mihi asseruit, agrum illum antea semper cultum fuisse, sed ab ea parte quasi perpetuo siccum & arentem mansisse.

[42] Ad hæc, nuntia, & communicata nummorum specimina quorum aliqui S. Martini Episcopi signo notabantur, duobus Sanctorum capitibus alii, alii Imperatorum aut Ducum seculi XI aut XII, optavi plures nanscisci, & nactus continuo elegi præcipuos atque chalcographo commisi æreæ tabellæ insculpendos; cujus ectypa (res enim quæsitu digna videbatur mihi, [præcipui aliqui hic exprimuntur.] qui tales nusquam alibi videram) in varias partes mitterem ad aliorum exploranda judicia; sed nemo fuit qui in Gallicis Italicisve, aut etiam Germanicis Belgicisve Gazophylaciis; quantumvis plura habeantur ab antiquis nummis instructissima, tales inveniri indicaret. Soli Turingi & Saxones noverant Nesselriedenses istos, ex quorum judicio tabellam meam non nihil emendatiorem hic dedi ordine nullo quia nullum dare poteram necdum notis.

[43] Is cujus beneficio tabellam hanc emendatiorem damus Ioannes Christophorus Olearius fuit, nummorum istiusmodi scrutator curiosissimus, & a Clarissimis viris Guilielmo Godefrido Leibenitio Sereniss. Electoris Hannoverani Consiliario, atque Wilhelmo Ernesto Tenzelio Saxoniæ Ducum Historiagrapho conciliatus & cum ipsorum nummorum explicatione brevi dignatus mecum communicare suam Isagogen ad nummophylacium bracteatorum: [Olearii ad tales nummos Isagoge laudatur,] ubi de eorumdem nomenclatura, materia, forma, usu, pretio, atque ætate, erudite disserit, & Syllogen plusquam centum talium paucis elucidatorum in specimen grandioris, quod pollicetur operis ipsorum aliorumque plurimorum chalcographice exhibendorum.

[44] Summa Isagoges eo redit, ut a Bractea dicantur bracteati, usu jam istic inter eruditos recepto, licet fortassis aptius dicerentur bracteoli vel bracteales, [indeque docetur eorū ætas.] sicut aureolus, ferreolus; fluvialis, pluvialis, borealis &c nam quemadmodum auratus, ferratus, laureatus &c materiam non ex qua quid factum, sed qua quid circumdatum proprie significat, sic vox bracteatus videtur aptius esse ad significandum, solidiores illos, sed adulterinos nummos qui interius ærei ferreive materiæ suæ vilitatem aurea argenteave bractea contegunt: sed valeat hæc de nomine quæstio; magis ad rem facit quod ex Isagoge prælaudata intelligatur ætas bracteatorum communiori sententia non attolli ultra Ottonum Imperatorum tempora: & paucos eorum aureos, plurimos argenteos varii usus, magnitudinis, ac pretii, pluribus jam locis erutos fuisse: eos autem sic cudendi ut pro sua tenuitate non admitterent nisi una ex parte typum, occasionem dedisse videtur frequens medio tempore adulterandæ monetæ fraus per quam subærati aut subferrati nummi pro aureis argenteisve venditabantur: cui fraudi nullus erat in bracteolis locus.

[45] [occasio,] Quia autem ipsa horum tenuitas eos fragiles admodum efficiebat, provisum a rei monetariæ curatoribus est, ut illi renovarentur certo annorum intervallo, post quod servati veteres minus valerent. Sic apud Olearium pag. 16 privilegio quodam Culmensi cavetur, ut dicta moneta non nisi semel in singulis decenniis renovetur & quoties renovata fuerit, duodecim nummi novi pro quatuordecim veteribus cambiantur. Ad majorem quoque commoditatem inventum est ut ejusdem generis ac moduli deni & deni inter se compingerentur, [usus.] itaque per modum unius traderentur, & libratim numerarentur & hoc confirmare videtur, inquit Olearius pag. 16 copia illa bracteatorum annis superioribus Lipsiæ inventa, ubi id observatum. Illustrissimus Comes Schwarzburgico-Arnstadiensis, cujus Nummophylacium plusquam bis mille bracteatos nunc numerat, cum Nesselriedenses hic propositos per me jam illis satis usum accepisset ipsis addendos, reciproce liberalis esse voluit remisso per Olearium insigni munere aliorum viginti quinque sic conglobatorum, quod munus licet ad manus meas non pervenerit, hic tamen gratanter volui, profiteri & omissa eorumdem explicatione per epistolam mihi absque illis reddita, transeo ad aliam priorem Tenzelio inscriptam & respondentem nostro Nesselriedensium ectypo.

Num. I.

II.

III.

IV.

V.

[46] Rarissime sane contingit, nummos antiquos, tenues imprimis argenteos, [Ejusdem Olearii judicium de Nesselriedensibus] bracteatos quos dicimus, cultoribus rerum antiquarum afferri repertos, cum ad eorum plerumque perveniant manus, qui nummos hujusmodi vel corrumpere vel conflare solent. Celeberrimo itaque PAPEBROCHIO summopere gratulemur, cui bracteatos varios, quorum plena urna in Nesselried Eichsfeldiæ vico infra territorium Heiligenstadiense effossa est, licuit adipisci. Ubi publica laude dignum, quod hosce, qua modulum & figuras potissimum diversos, æri incisos communicare voluerit. Et cum per Te, Vir celeberrime, de iisdem meam exponere mentem fuerim invitatus, non potui non observatiunculas tradere exiguas. Mihi vero in nummorum horum serie Fridericus Imperator occurrit primus, cujus non coronam solum, sceptrumque liliatum, sed inscriptionis quoque vestigia videmus. Literæ scilicet --- RID --- CU --- indicant FRIDERICUM, testantibus id aliis ejusmodi nummis, qui sunt signati eadem figura & perspicua epigraphe. Crucem, quam tenet manu dextra, religionem denotare Christianam, est manifestum. Cæteroquin notandum, Friderici dubio procul Barbarossæ Imp. gloriosiss. hunc esse nummum; liliatumque sceptrum non semper Regum Francorum designare insignia, sed lilium tale vel ornatus causa fuisse additum, vel crucis formam seu vicem sustinere, ut ex aliis observatum monumentis. Hunc excipit Nummus II. in quo duo sanctorum capita conspiciuntur, quibus Templum quoddam in honorem & memoriam olim fuisse exstructum videtur, & forsan non abs re nummum IX. huc refero illustrantem, in quo S. SIMON ET S. JUDAS APOstoli extant. Quales Goslariæ sunt cusi, & dantur solidi nummi, in quorum facie aversa S. SIMON ET S. JUDAS additis duobus capitibus, in latere altero legitur: MONETA. NOVA. GOSLARIENSIS Fidem & religionem Christianam indicant cruces, turres autem templum modo dictum. Hic porro nummus explicat III. VI. XIII. Sequentes, modo Lilium in III. sanctitatis & castitatis vitæ monasticæ observes symbolum. Rarior est nummus IV. cujus inscriptio hæc est: MONETA COMITIS ADOLFI DE SCHavenburg. Ejusdem insignia, ad quæ etiam stellam pertinere in scuto, erudite docuit Spenerus Operis Heraldici Lib. 1. c. 86. pag. 347. 348. ℣. Nummus V Anonymi Imp. præsentat figuram. Turres ad latera Majestatem, Dominium potestatemque innuunt, quam in quibusdam regionibus,

VI.

VII.

VIII.

IX.

X.

XI.

XII.

XIII.

XIV.

XV.

XVI.

XVII.

XVIII.

XIX.

XX.

Quarum characteres sunt turres, habuerunt. Imperatoris quoque sedem aut ædificium aliud profanum a se vel aliis exstructum his ipsis posse designari concedimus Ioh. Andr. schmidio Proffessori Publico Ienensi schediasmate de Nummis Cathedralium ecclesiarum pag. 5. De Nummo VI. videatur Nummus II. Nummus VII. idem est cum I. de quibus supra. Incerti Episcopi VIII. sequitur, ubi tamen notetur, manu sinistra, ipsum tenere globum cruciatum, quem nonnulli pomum imperiale, alii forsan rectius Orbis Christiani redempti dicunt signum. In patria Saxo-Hallensi Bibliotheca vidi nummum, in quo sedens Episcopus sinistra, librum, dextra globum geminatum cruce superaddita ornatum servabat, cujus inscriptio hæc erat: CONADUS EPISCOPS id est Conradus Episcopus. Tale itaque pomum cruciatum geminatum an in sacris nummis fidem & religionem tantum designet, altioris est indaginis. Nummus IX a II. illustratur, in quo stella adjecta, rerum cælestium seu divinarum denotat curam. Sedentem in X. cernimus Episcopum, in cujus dextra Pedum officii, sinistra librum, Confessionis Christianæ Symbolum observamus. Reliqua exornant Nummos. Sequentem XI. vidi sæpius in Berolinensi imprimis Elect. Brandenb. & Arnstadiensi Schwartzburgico Gazophylacio, eumque admodum perspicuum; sed nullibi alias, nisi sequentes legi literas: HNCUS, IEX. PUNCU --- HEVIII PANOEA. Ex quibus nil certi. Priores ita sum interpretatus: HeiNriCUS REX, reliquas explicent alii, mea tamen non sine causa facta est interpretatio, cum abbreviaturæ tales & mutilatæ literæ satis mihi sint cognitæ. Erat olim Vir quidam eruditus, qui nummum hunc a Regina Bohemiæ Lybussa dicebat cusum, quæ equitans regio ornatu esset in nummo conspicua: priores literas putabat legendas HLIBUSIE, reliquas voces esse Bohemicas. Equidem non facile assentior, cum Bohemicæ linguæ sim ignarus, nec probare satis possim, quod tempore Lybussæ bracteati fuerint formati; impulsiva tamen bracteatorum satis antiqua, quæ Romanarum monetarum erat corruptio, prorsus id negare non permittit, qua de re fusius in Isag. mea ad Nummophylac. Bract. p. 17. 25. Addita visuntur ædificia & turres, de quibus supra. Nummus XII. Landgravium denotat Thuringiæ, in cujus capite gestamen unionibus exornatum, a tergo cernimus castellum. Sequentem XIII. illustrat Nummus II. Porticus autem & cancelli sacrum indicant ædificium in Sancti cujusdam honorem exstructum. Nummus XIV. pertinet ad I. V. & VII. Episcopus in XV. tenet dextra crucem, sinistra Pedum. Epigraphe a læva ad dextram legenda hæc est: CUNRADUS EPICOPUS Litteræ admodum sunt obscuræ. Cunradus autem ille Episcopus alibi dicitur Erffurtensis; ejusdem enim moduli & picturæ nummum vidi Lipsiæ in Bibliotheca amplissimi senatus, in quo sequens inscriptio: EPISCOPUS CUNRADUS IN ERFURDIA. Nummus XVI. sistit Abbatissam, dextra librum, sinistra palmam Martyrii & victoriæ spiritualis tenet insigne; ubi notemus, non tantum Sanctis sed & sacris tribui palmam, cum in Monasterio Jerichovino extet monumentum Præpositi cujusdam palmam gerentis. Rari sane Abbatissarum sunt nummi, ipse tamen vel duodecim diversos Agnesæ Quedlinburgensis Abbatissæ hactenus collegi, aliam quoque in Cimeliarchio Meibomii vidi, Helmstadiensis Professoris celeberrimi, quæ dextra crucem sinistra tenet librum, hisce adjectis litteris: ADELAHIDIS. DEI. GRA. ABBATISSA. EST. id est Adelheidis Dei gratia Abbatissa Essensis. Harum bracteati cum aliis egregiis, sacris & profanis, nunquam alibi visis, proxime Deo dante prodibunt in lucem. Nostram vero Abbatissam, puto Agnesam Quedlinburgensem esse, quam in aliis videmus iisdem insignibus & litteris perspicuis. Idem notemus de Nummo XVII, in quo eadem Abbatissa dextra tenet palmam, sinistra librum. Nummum XVIII. optimum judico. Inscriptio hæc est: OTTO. DEI. GRATIA. IM. id est Otto Dei gratia Imperator. Similem possidet amantissimus meus Parens in suo Cimeliarchio, in quo Leo coronatus extat gradiens & ista Epigraphe: OTTO. DEI. GRATIA. ROMANOV. IM. Ottonem quoque Equitem possidet idem, cui additum nomen solum OTTO. de quibus Isag. Bract. p. 36. num. 90. 91. Talis etiam Magdeburgi est apud Experientiss. Schäfferum, ubi scilicet Otto eques dextra sceptrum, sinistra clypeum tenet, adjecta inscriptione: OTTO. IMPERATOR. Et hinc statuendum, Ottonicos bracteatos leone insignitos, esse Ottonis IV. Henrici Leonis Filii, hujus insigne Leonem a Patre acceptum ornavit corona Filius Imperator, qua de re Meibomius in Notis ad Bullam auream Imp. Andronici, pag. 211. ℣. Reliqui vero Ottonici vetustiores vel ad ipsum Ottonem Magnum referendi sunt. Sed quid Nummus XIX? Certe, si Frisii errores in delineandis & explicandis nummis non eslent satis cogniti, hunc subito diceremus explicatum; Frisius enim bracteatum, nostræ admodum similem, æri incisum dedit in speculo monetali p. 108. qui Heiligenstadii A. C. 1580. repertus cum aliis, eumque dicit Wilhelmi Ottonis Magni Filii, Moguntini Archiepiscopi. Sed minus recte, cum Rota Moguntinis longo post Wilhelmi obitum interjecto annorum spacio, a Willigiso sit tradita, & ab Henrico II. Imp. Insignium ordinariorum loco Moguntinis confirmata. Vid. Bruschium de Germaniæ Episcopis pag. ℣. 7 Mersæus Catal. Elect. Eccles. pag. 193. ℣. Spener. Operis Heraldici Lib. I. c. 64. p. 256. 257. ℣. Et hinc missis aliis conjecturis non male judicant illi, qui nummum hunc ipsi Henrico II. tribuunt, quod nimirum a Moguntinis in ejusdem honorem & memoriam sit cusus: Henricus enim II. Rotam Moguntinis insignium loco confirmavit, in cujus beneficii memoriam dubio procul cudebant nummos tam bracteatos quam solidos a Frisio lit. c. memoratos. In XX. cernitur SANCTUS STEPHANUS PRM. id est Proto-Martyr. Ejusdem nummos notavi plures Isag. p. 37. n. 98. 99. 100. Et ideo ad Halberstadienses


XXI.

XXII.

XXIII.

XXIV.

XXV.

XXVI.

XXVII.

Referendus ille est, cui effigies addita est S. Stephani nimbo circumdata. Nummus XXI. est Bernhardi Ducis Saxionæ, quem literæ DU idest DUx, & vexillum insignibus Ballenstedensi & Ascanensi ornatum indicant. Alibi additur vel integrum nomen vel litera B. qua de re Isag. p. 20. 29. 30. Nummus XXII. idem est cum præcedenti. Sequens XXIII. in memoriam Henrici II. sculptus videtur. Et certe Imperatores tales gerebant baculos, teste Carolo du Fresne in Glossar. vocab. Baculus Regius. p. 428. 429. De nummo XXIV. jam egi in explicatione nummi XX. Nummum XXV. illustrat I. De pomo imperiali geminato hæc disserit Schilterus in Tractatu de Libertate Eccles. German. L. III. c. 9. §. 7. p. 405: In antiquis nummis Imperatorum & Regum Germanorum globus seu orbis duplex ad ea tempora referendus, quibus Imperium Occidentis in Orientem extendebant Imperatores nostri, aut saltem prætensionis reservandæ gratia &c. Abbatissam in XXVI. videmus incognitam, quæ differt a prioribus XVI. & XVII: præsens enim dextra crucem servat. Nummus denique XXVII. mihi videtur Goslariensis, in quo S. Simon & S. Iudas comparent, de quibus supra nummo II. Additum vero caput coronatum forsan designat Henricum Aucupem urbis hujus conditorem.

Et hæc sunt subitanea mea criteria, quibus addere lubet, ex hisce nummis variis, uno tamen in loco repertis, demonstrari posse, bracteatos etiam usus communis fuisse: & certe hi nummi ob belli tumultus fuerunt obsconditi, memoriales enim alia inveniuntur ratione. Qua de re Isag. ad Nummophyl. Bract. p. 25. 26. Cæteroquin meam si quibusdam placuisse intellexero operam, bene collocatos quales quales istos labores putabo. Vale & Fave. Dabam Arnstadii XII. Cal. Dec. ⅭⅠƆⅠƆCVC.

[47] Hactenus Olearius cujus judicio standum puto: in palma tamen Abbatissis data non satis mihi acquiescit animus dum existimat illam in nostris nummis symbolum esse virginitatis Deo oblatæ, considerans enim tempus quo nummi isti cusi videntur seculo XII & sequentibus, suspicor palmam istam testimonium esse peregrinationis Hierosolymitanæ ex voto susceptæ, quemadmodum ea pluribus omnis conditionis, ætatis, ac sexus tunc suscipiebatur: talium enim multi ad sepulchrum Domini sacræ istic militiæ adscripti revertebantur cum palma, deinceps in Dominica Palmarum ad illius diei Processionem circa Christi asino insidentis simulacrum, gestandam, & morientium sepulchro imponendam aut scuto tesserario juxta ipsum appendendam. Viget etiam hodie in Belgio & Germania ejusmodi Processionis ritus, & in familiis variis servantur palmarum rami, quos patres vel avi Hierosolymis attulerunt argenteo manubrio infixi. [Palma peregrinationis Hierosolymitanæ] Quin etiam Antverpiæ viget memoria Diderici van Paesschen, qui perigrinatione Hierosolymitana bis feliciter perfunctus, tertia quoque vice eo navigavit, parique successu regrediens, anno MDII solennissime exceptus fuit ab obviam progressis Primoribus urbis atque Balistariæ Societatis (Gildam vocant) Præfectis; cum quo comitatu appulsus ad urbem a reliquo Magistratu civibusque armatis deductus fuit in principem D. Virginis Ecclesiam, ubi diu pependerunt ex fornice enormis magnitudinis globi duo, Rhodo, quam frustra tunc oppugnaverant Turcæ, advecti, civitatique nostræ a militibus Rhodiis dono missi. Ejusdem Diderici extat apud Canonicas Regulares S. Augustini, vulgo Falcontinas, ex ceruleo saxo monumentum, tribus palmis supra scutum Hierosolymitanum exstantibus insculptum, circumscripto Teutonica linqua Epitaphio quod latine sic redditur: Hic jacet Didericus van Paesschen, vita functus anno XVc. XVI. die XV. Maji, qui tertio, tamquam Capitanus Gildæ, Antverpia Hierosolymam ducatum præbuit, peregrinis scilicet civibus suis.

[48] His ita deductis, imo jam recusis sed ex causa quadam recudendis, moneor a prælaudato Tentzelio, palmam, de qua supra, non solum peregrinationis, sed etiam Religionis Hierosolimitanæ insigne videri: [& Ordinis inde ducti signum.] hujus enim Sanctimonialem B. Ubaldescam Pisanam (cujus Vitam dedi die XXVIII Maji, unde eam constat numquam patria excessisse) ejusmodi palmam dextra gestare in pervetusta sua ex Bosio imagine. Obiit autem Ubaldesca anno Christi MCCVII, ætatis suæ LXX, adeoque coævam habuit Agnesam prædictam ordinatam Abbatissam anno MCLXXXIV: quæ proinde licet Hierosolymam profecta non fuisset, potuisset se adjunxisse consororibus Ordinis Hierosolymitani militum Teutonicorum, instituti anno MCXC, cui etiam suas Sorores religiosas fuisse ex vetustis coducibus adstruit Christophorus Harsknochius Dissert. 19 de rebus Prussicis num. 14 & 15 adjecta chronico Prussiæ Petri de Duisburg, ubi parte 1. cap. 1 pag. 15 inter prima ordinis membra memoratur Theodoricus Marchio Misnensis, Agnesæ Abbatissæ ex fratre Ottone divite nepos: de qua plura videre cupiens adeat ipsius Olearii schediasma superius promissum, nunc etiam editum sub titulo Anastasis Agnesæ, hujus decem nummos in fronte exhibens.

DE S. TYCHONE THAUMATURGO,
EPISCOPO AMATHUNTIS IN CYPRO INSULA

Sec. V.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu apud Græcos & Latinos, Officioque per S. Josephum Hymnographum, unde habetur Vitæ & Miraculorum epitome.

Tycho Thaumaturgus, Episcopus Amathuntis in Cypro insula(S.)

AUCT. D. P.

Inter illustriores antiquitus Urbes Cypri insulæ, habite fuit Amathus, unde & Cyprus Amathusa dicta, estque littoralis in ora Australi, memorata in Scylacis Periplo, itemque a Virgilio, [Tempus vitæ] Ovidio, Strabone, Plinio, Ptolomæo aliisque. Ubi Christi fides cœpit in hac insula annuntiari, Sedes Amathunte Episcopalis videtur erecta fuisse; in qua claruerunt Mnemenius ejusque successor S. Tychon Thaumaturgus, consecratus a S. Epiphanio. Hic vero seculo Christi quarto floruit, mortuus anno CCCCIII, uti ad ejus Vitam XII Maji diximus. [memoria apud Græcos] Celeberrima est autem memoria S. Tychonis apud Græcos ad hunc XVI Junii in omnibus plane libris Ritualibus, ut sunt Typicum S. Sabæ, Menologium Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, in cujus elogio appellatur ὅσιος Πατὴρ ἡμῶν καὶ θαυματουργὸς Τύχων, uti etiam in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, ex quo mox elogium dabimus, quod similiter reperitur in variis Menæis Mss. Mediolanensibus, bibliothecæ Ambrosianæ; Parisiensibus, Cardinalis Mazarini & Patrum Prædicatorum; Divionensibus, Societatis Jesu; Menæis Græcis excusis, in quibus totum hujus diei officium de S. Tychone recitatur: itemque apud Maximum Cytherorum Episcopum, cujus compendium extat in novo Anthologio græco, quod Antonius Arcudius Clementi VIII inscripsit. Aliud compendium in suo Menologio Latine edendum dedit Cardinalis Sirletus, quo citato per Baronium in Notis Martyrologii Romani, invenitur S. Tychon Episcopus Amathunte in Cypro, tempore Theodosii Junioris. Fuit hic declaratus Augustus anno CCCCII, sed a morte Arcadii patris anno VIII dicti seculi, [& Latinos] cœpit imperare sub directione S. Pulcheriæ Sororis; ad quod tempus aut ulterius num vixerit S. Tychon, nihil quo probetur aut improbetur reperimus. Meminerunt ejusdem Genebrardus in Kalendario Græcorum, & Molanus in Auctario Usuardi, & ab illo compellatur miraculorum patrator, ab hoc sanctus clarusque miraculis; scilicet uti a Græcis Thaumaturgus.

[2] Canonem Sancto proprium, cum Sticheris Homœis, idest, Versiculis Similaribus, aliisque eo spectantibus composuit S. Joseph Hymnographus, cujus Canonis Acrostichis, sub qua eumdem placet Latinum etiam facere, hæc est.

S. Iosephi canon de S. Tychone.
Τῷ θαυματούργῳ προσλαλήσω Ποιμένι ΙΩΣΗΦ.
Mira facientem Pastorem alloquor Joseph.

Tycho Thaumaturgus, Episcopus Amathuntis in Cypro insula(S.)

AUCT. D. P.

Ode Prima.

Τῷ θρόνῳ τοῦ Θεοῦ παρεστὼς στεφηφόρος, ὥς βιώσας ἐπὶ γῆς ὁσίως, καὶ φωτὶ ἀνεσπέρῳ λαμπόμενος, φώτισόν μου τὴν καρδίαν καὶ τὸν νοῦν ἀνυμνῆσαί σου τὸν ἰσάγγελον βίον, Μακάριε.

Ὡράθης εὐκλεοῦς μακαρίας τε ῥίζης ἐκβλαστάνων, ἱερῶς ὡς κλάδος ἀληθοῦς εὐκαρπίας, πληρούμενος πίστεώς τε καὶ ἀγάπης, καὶ χάριτος παραδόξων θαυμάτων, Θεόπνευστε.

Τυσίαν σεαυτὸν καθαρὰν καὶ τελείαν τῷ τυθέντι δι᾽ ἡμᾶς προσήγαγες Χριστῷ, τὰ ψυχὴν ἀποκτέναντα πάθη ἐν σαυτῷ νεκρώσας, διὰ τόνων ἀσκήσεως ἐπιμόνου τε, Πάτερ, διήσεως.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Ἀνώρθωσας ἡμᾶς, ἀπολείας εἰς βάθη πεπτωκότας, τὸν Χριστὸν κυήσασα, ἅγνη, ἐκ ἀχράντων λαγόνων σου · τοῦτον οὖν, ὡς παῤῥησίαν κεκτημένη, ἱκέτευε, λυτρωθῆναι κινδύνων τοὺς δούλους σου.

Majestati Dei coronatus assistens, ut qui sancte in terris vixisti, & luce numquam occidente resplenduisti; illumina cor meum ac mentem, ut Angelicam vitam tuam dignis hymnis concinam, o Beate.

Inclitam radicem atque felicem habens, ab utero sancte processisti, tamquam ramus veræ fœcunditatis, plenus fide, caritate, & gratia stupendorum miraculorum, o divinitus Inspirate.

Rationabilem ac puram hostiam teipsum obtulisti Christo, pro nobis oblato; passiones animam enecantes in te ipso mortficans exercitationis contentione & continenti obsecratione, o Pater.

Mariale.

Absorptos abysso perditionis erexisti, Christum ex immaculatis tuis visceribus pariens, o Immaculata. Ipsum ergo, velut auctoritatem habens, deprecare, ut servos tuos a periculis liberet.

Ode TERTIA, nam Secunda ex more petitur aliunde.

Ὕλην τῆς κακίας πρὸ ριζῶν ἐκτέμνων τῆς σοφίας σου τῇ δρεπάνῃ, τῶν εὐχῶν, ὡς γῆ κατάκαρπος, Ὅσιε, στάχυν ἐγεώργησας ἑκατοστεύοντα.

Μόνα ποθήσας τὰ πρός θείαν ζωὴν ὁδήγοντά σε, τρίβους, Πἀτερ, δεξίας ἀνεπιστρόφως διώδευσας, ἔχων ὁδηγοῦσάν σε χάριν τοῦ Πνεύματος.

Ἁγίων βίους ἐμιμήσω, Θεόφρων, ὡς Ἅγνος, καὶ ἀπάθειαν ψυχῆς ἐκτήσω, Τύχων θεόπνευστε, οἴκος θείου Πνεύματος ἀποδεικνύμενος.

Falce Sapientiæ tuæ radicitus exstirpans malitiæ sarmenta & ut ager fertilis o sancte, orationum sementem excolens spicas centuplicasti.

Ad vitam divinam ducentia solummodo desiderans, Pater, rectam irreflexo gressu viam tenuisti; quia habebas manuducentem te Spiritus gratiam.

Cunctorum Sanctorum vitas imitatus es, o Divina-sapiens, tamquam sanctus; & animæ impassibilitatem possedisti, cælitus inspirate Tychon; & probatus es Spiritus sancti domus fuisse.

Quod Odem hanc ex more clausurum erat Theotokion, cum ab eadem littera T inchoetur unde incipit Ode altera, nec tamen nisi unicum T requirat Acrostichis prænotata; sequitur poëtica licentia ipsum hic geminari. Quare illud hic seorsim habe.

Τὸν τῆς Τριάδος ἀπεκύησας ἕνα, Πανάμωμε, ἀναπλάττοντα ἡμᾶς, τοὺς συντριβέντας τὸ πρότερον, κακίᾳ τοῦ πολεμήτορος.

Unum ex Trinitate peperisti, Immaculatissima, reformantem nos, qui eramus antea contriti, per nequitiam serpentis contra nos bellantis.


Ode QUARTA.

Τὸν ἐνάρετόν σου βίον, τὰ περίδοξα θαύματα, τὴν βεβαίαν πίστιν, τὴν ὑπομονὴν, τὴν πρᾳότητα οἱ εὐσεβεῖς καθορῶντες, ἱερέα σε καὶ ποιμένα σαφῶς προυχειρίσαντο, Ὅσιε.

Οὐκ ἡλάττωται σίτος, ἐν δεέσι διδόμενος τῇ χειρί σου, Μάκαρ, μᾶλλον δὲ πλειόνως ἠυλόγηται, τὰ κενωθέντα δοχεία θείᾳ χάριτι, Ἱεράρχα, πληρῶν ἀληθῶς πολυπλάσων.

Ὑπανοίγων τὴν καρδίαν συμπαθῶν, Τύχων ἔνδοξε, πενομένοις πλοῦτος καὶ περιβολὴ γυμνητεύουσι, τῶν ὀρφάνων προστάτης ἐχρημάτισας, θεραπεύων ἐν τούτοις Χριστὸν τὸν Θεὸν ἡμῶν.

ΘΕΟΤΌΚΙΟΝ.

Ῥαθυμίᾳ συσχεθέντα [τὸν κοσμον] καὶ παθῶν ἀμαυρότητι ὅλον σκοτισθέντα, καὶ τῆ ἁμαρτίᾳ δουλεύσαντα Κυήσασα, τὸν ἀναμάρτητον Λόγον, φωταγώγησον, καὶ πρὸς ζωὴν χειραγώγησον.

Illam tuam virtuosam vitam, stupenda miracula, fidem firmam, tolerantiam ac mansuetudinem intuentes pii fideles, Pontificem atque Pastorem palam te ordinaverunt, o Sancte.

Egentibus manu tus datum frumentum, o Beate, non imminuebatur, sed plurimum benedicebatur; cum horrea exhausta impleres divina gratia, o Hierarcha, vere multiplicans commissa.

Nudis amictus, egenis thesaurus, orphanis defensor fuisti, Tychon gloriose; pandens eis commiserationis tuæ viscera, atque in eis serviens Christo Deo nostro.

Mariale.

Totum [orbem] inertia obsitum, & passionum caligine obscuratum, atque peccato servientem, illumina atque ad vitam manuducito, quæ impeccabile Verbum genuisti.

Ode QUINTA.

Γεωργὸς ὡς ἄριστος ἐνέωσας ψυχὰς χερσωθείσας, Πάτερ σοφὲ, καὶ ὡς σπόρον ἄριστον ἐνθεὶς τὸν λόγον σου, γοωργεῖν οὐράνια παρεσκεύασας νοήματα.

Ὡς τοῦ θείου Πνεύματος δοχεῖον γεγονὼς τῶν πνευμάτων πονηρῶν, Ἱεράρχα, πέφυκας φυγαδευτήριον καὶ παθῶν καθάρσιον, καὶ νοσούντων ἰατήριον.

Ποταμὸς πληρούμενος ναμάτων μυστικῶν ἐγνωρίσθης, Ἱερουργὲ, καὶ πηγὰς ἐξήρανας παθῶν ἐν χάριτι, καὶ ψυχὰς κατήρδευσας βλαστανούσας τήν εὐσέβειαν.

ΘΕΟΤΟΚ.

Ρυομένη φάνηθι ἔχθρῶν ἐπαγωγῆς καὶ βαρβάρων ἐπιδρομῆς τοὺς σοὺς δούλους, Ἄχραντε, τοὺς κεκτημένους σε κραταίαν ἀντίληψιν, καὶ πρεσβείαν ἀκαταίσχυντον.

Effœtas animas, tamquam bonus agricola innovans, Pater sapientissime, tuumque eis verbum velut bonum semen inserens, fecisti cælestes cogitationes producere.

Malignorum spirituum factus es terriculamentum, quia sancti Spiritus eras receptaculum, o Hierarcha; passionum expurgativum, & morborum medicamentum.

Plenus aquis mysticis fluvius apparuisti, o Sacerdos; & fontes passionum exsiccasti, caritate irrigans animas pietatem germinantes.

Mariale.

Appare, Intemerata, eruens ab hostium assultu, & barbarorum incursu servos tuos; habentes tuam potentem protectionem, & patrocinium inconfusibile.

Ode SEXTA.

Οὐκ ἔσεισε, Πάτερ, τῆς ψυχῆς σου πονηρὸς τὸν οἶκον· ἐν τῇ πέτρᾳ γὰρ τῆς ἀληθείας ὡς ἀληθῶς ἵστασο, Θεόπνευστε, θείῳ στένει κρατυνόμενος.

Σοφίᾳ Θεοῦ κεκοσμένος, καὶ ἀρετῶν εἰς ὕψος, Ιερώτατε, φθάσας, καθεῖλες τοῦ πονηροῦ τὰς ὐπᾴρσεις, χάριτι τὴν καρδίαν ταπεινούμενος.

Λειμὼν εὐανθὴς, Τύχων, ὡράθης τῶν ἀρετῶν, τὰ ἄνθη τῶν θαυμάτων εἰς τὴν εὐωδίαν πασὶ πιστοῖς, Ἱεράρχα ὅσιε, θεοκρίτως προβαλλόμενος.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Ἁγία Παρθένε, τὴν ψυχήν μου, ἣν ἐχθρὸς δολίως κατεσπίλωσε τῇ ἁμαρτίᾳ, ὡς ἀγαθὴ, δυσωπῶ, ἀγάθυνον καὶ φωτί σου καταλάμπρυνον.

Sathan non commovit animæ tuæ domum, Pater: stabas enim vere supra petram veritatis, o Divinitus inspirate, divina virtute confirmatus.

Theosophia ornatus, & ad virtutum culmen evectus, o sanctissime, dæmonis elationem superasti; & corde humiliatus, in gratia perstitisti.

Omnium virtutum floridum pratum visus es, Tychon, cunctis fidelibus, cum discretione divina, proferens ad suaveolentiam flores tuorum miraculorum, o sanctissime Sacerdos.

Mariale.

Regina cæli, animam meam quam inimicus peccato fraudulenter inquinavit, sanctifica (ut quæ sancta es) & luce tua clarifica.


[7] Hic de more, post Tractum consuetum, inter ponitur Sancti elogium, sub hoc titulo; Τῷ αὐτῷ μηνὶ ιστ᾽. Τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Τύχωνος, Ἐπισκόπου Ἀμαθοῦντος, πόλεως τῆς νήσου Κύπρων. Eodem mense (Junio) die XVI. Sancti Patris nostri Tychonis, Episcopi urbis Amathuntis, in insula Cypri. Elogium infra dabo: nunc Canonem prosequor.

Ode SEPTIMA.

Λόγοις θείοις κατηρδεύθη, ἄμπελος ὡς ἀληθὴς, Τύχων, καρδία σου· καρποφορήσασα στάχυν θεογνωσίας, ἔβλυσε γλυκασμὸν ἰαμάτων ἡμιν.

Ἤνθησας καθάπερ ρόδον, ἔλαμψας ὥσπερ ἀστὴρ, ἔφανας ὡς ἥλιος, Πάτερ, τοὺς, βοῶντας φώτιζον, Εὐλογητὸς εἶ, Κύριε.

Στέφανος χαρίτων, Πάτερ, σῇ τῇ θείᾳ κορυφῇ ἐτέθη, Ὥς γέγραπται, νίκην κατ᾽ ἐχθρῶν ἀραμένῳ καὶ μελωδοῦντι, Κύριε Θεὸς τῶν πατέρων.

ΘΕΟΤΌΚΙΟΝ.

Πάντων ὤφθης ἀσομάτων οἷα μητὴρ τοῦ Θεοῦ, ὄντως ὑπερέχουσα, ὃν ἐκδυσωποῦσα, Παρθένε ὑπέρτερόν μου δεῖξον τὸν λογισμὸν σαρκικῶν ἡδονῶν.

Emanans nobis dulcedinem curationum cor tuum, Tychon, irrigabatur divinis sermonibus; ut, tamquam vera vitis, cognitionis divinæ botrum fructificares.

Mundo ut rosa floruisti, luxisti tamquam stella, apparuisti ut sol, Pater; illumina eos qui cum clamore dicunt: Benedictus es, Domine.

Ab inimicis Legitimam victoriam referenti tibi, Pater, imposita est capiti divino corona, sicuti scriptum legitur; dum suaviter canis, Domine Deus Patrum nostrorum.

Mariale.

Longe super incorporea cuncta excellens, tamquam Dei mater, ipsum exora, Virgo; meque fac habere mentem, carnis voluptatibus superiorem.

Ode OCTAVA.

Οὐδαμῶς ἡδοναῖς-ἀπενύσταξας, γεγρηγορὼς δε μάλλον παρέδραμες νύκτα τοῦ βίου, Ὅσιε· καὶ κοιμήσας τὰ πάθη σαρκὸς, πρὸς φέγγος ἀπαθείας ἐνθέως κατήντησας.

Ἰατρεῖον τῶν παθῶν ἀναδέδεικται σορὸς τῶν ἁγίων λειψάνων σου, ἥνπερ κυκλοῦντες μέλπομεν, ἱερώτατε Τύχων, Πάντα τὰ ἔργα εὐλογεῖτε, ὑμνεῖτε.

ΜΕγαλύΝεις Χριστὸν Θεὸν ἡμῶν, ἐπακούσας φώνης πρὸς τὰ ἄνω σε περιφανῶν βασίλεια, παναόίδιμε Πάτερ, προσκαλουμένης, ὡς καλῶς καὶ ὁσίως βιώσαντα.

ΘΕΟΤΌΚΙΟΝ.

ἹΕρεῖς καὶ λαὸς εὐφημοῦσί σε, παντευλόγητε Κόρη πανάμωμε, τὴν εὐλογίαις ἅπαντας στεφανώσασαν, πίστει τοὺς μελωδῶντας, Ευλογεῖτε, ὑμνεῖτε τὸν Κύριον.

Omnino nusquam voluptati connivens, quin potius semper vigilans, noctem hujus vitæ percurristi, o Sancte; & passionibus carnis sopitis, ad impassibilitatis claritatem divinitus adjutus pervenisti.

Quasi medicamentorum officina, ad passiones animæ sanandas, videtur esse arca tuarum sacrarum Reliquiarum: quam circumeuntes, sanctissime Tychon, canimus hymnum, Benedicite omnia opera Domini Dominum.

Vocem audiens Reverendissime Pater, quæ cælestia beatorum regna te vocabat, ob vitam probe sancteque transactam, magnificas Christum Deum nostrum.

Mariale.

Immaculata & super omnes benedicta Puella, celebrant te Sacerdotes simul & Populus; utque benedictionibus coronas omnes, qui cum fide concinentes Hymnum, dicunt, Benedicite & cantate Dominum.

Ode NONA.

Ἰδού σοι τὸν δρόμον τὸν καλὸν τελέσαντι, καὶ τὴν πίστιν νῦν τηρήσαντι, Πάτερ θεόφρον, Ἱεράρχα, οὐράνια ἀνοίχθη σκηνώματα, καὶ τόπος φωταυγής σε ἐδέξατο, ἁγιωσύνῃ διαλάμποντα.

ὩΣ μύστης, ὡς θεῖος Ἱερεὺς, ὡς ἄριστος Ποιμενάρχης, ὡς ἑδραίωμα τῆς Ἐκκλησίας, ὡς θαυμάτων, Παμμάκαρ, αὐτουργός με μακάρισαι, καὶ δήμοις ἱεροῖς συναρίθμησαι πάντων ἁγίων ἀγαλλόμενον.

Κύπρος τὸ σῶμά σου, Σοφὲ, τὸ ἅγιον ἰαμάτων κρήνην κέκτηται· πᾶσα δὲ πόλις τε καὶ κώρα, ληρύττει σου τὸν βίον, τὰ θαύματα, καὶ τὴν πρὸς τὸν Δεσπότην οἰκείωσιν, Τύχων πάμμακαρ, ἀξιάγαστε.

ΘΕΟΤΌΚΙΟΝ

Φωτὸς οἰκητήριον σὴ, Πανάμωμε, παναγία μήτρα γέγονεν· φωτισόμενοι τοῦ σκότους τῆς πλάνης λυτρούμεθα, ὑμνοῦντές σε καὶ πόθῳ ἀληθεῖ μακαρίζοντες, μόνη ἀνθρώπων ἐπανόρθωσις.

O pater & Archipræsul divine, ecce tibi, post consummatum cursum bonum fidemque hic seruatam, aperiuntur cælestia tabernacula; & splendidus te locus excipit, velut sanctitate circumfulgentem.

Serva & beatifica me, o beatissime Sacerdos, tamquam divinus Mysta, optimus Pastorum dux, stabilimentum Ecclesiæ, mirabilium Operator, meque Sancto Sanctorum omnium cœtui lætantem annumera.

Possidet Cyprus corpus tuum sanctum, o Sapiens, fontem curationum: omnis autem civitas & regio prædicat vitam tuam, miracula tua, tuamque familiaritatem cum Domino, Tychon beatissime & bonis dignissime.

Deiparæ.

Habitaculum luminis, o Intemerata, est sanctissimus venter tuus; unde illiminati, liberamur a tenebris errorum; teque vero amore laudamus ac beatificamus, quæ sola es hominum reparatrix.

[10] Hactenus Canon, cujus ipsissimam formam cum tibi vellem exhibere, additis etiam Theotokiis, quamvis ad Sanctum nil facientibus; [Stylus Canonis.] deprehendi Poëtam non admodum severe insistere legibus Acrostichorum; sed, quemadmodum pro commodo suo complendæ tertiæ Odæ, assumpsit superabundantem litteram unam, geminando T, quod in voce θαυματούργῳ simplex erat, nec duplicari patiebatur versus secundo loco Jambum requirens: ita in unam subinde Strophen compegit plures litteras, ne supra quaternarium stropharum excrescerent præter morem Odæ, VII, VIII & IX. Juverit id animadvertisse ei, qui Canonum Græcorum rationem volet penitius indagare, ne in talibus hæreat: putetque semper transcribentium vitio (quod aliquando mihi obvenisse fateor) factum esse, ut pluribus vel paucioribus litteris constet Acrostichis, quam inveniantur haberi strophæ. Venio nunc ad Epitomen Vitæ superius omissam, ut totus Canon consequenter legeretur. Eoque libentius seorsim eum exhibeo, quod ejusmodi sæpissime inveniantur seorsim descriptæ & collectæ in libris, quæ Synaxaria proprio nomine vocantur; sicuti etiam seorsim aliquando reperiuntur scripti Canones; & ex utrisque simul junctis Menæa exurgunt.

ΣΥΝΑΞΑΡΙΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ.

Βλάβην ὀλοθρεύοντος ἐκφυγὼν, Τύχων, Ζωῆς τυχὼν γέγηθι τῆς ἀνωλέθρου.

Exterminantis manibus elapsus, Tychon, Vita potiri gaude non terminanda.

Ubi vides ad nomen Tychonis alludi, quod ἀπὸ τοῦ Τυχεῖν, potiri deducitur: Sequitur autem ex Ephemeride versus, quo probatur ipsum hoc die præcipuum haberi. Sexta post decimam suscepit terra Tychonem. Ἕκτῃ καὶ δεκάτῃ κατερύκακε γαῖα Τύχωνα.

Tum demum legitur vitæ epitome talis.

Οῦτος, εὐσεβεῖς καὶ φιλοχρίστους ἔχων γονεῖς, ἀφιερωθεὶς τῷ Θεῷ παρ᾽ αὐτῶν, [Epitome vitæ ex Synaxario,] καὶ τὰ ἱερὰ μεμαθηκὼς γράμματα, καὶ ταῖς γραφαῖς ἱκανῶς ἐμμελετήσας, πρῶτον μὲν ὑπ᾽ ἀναγινωσκειν τῷ λαῷ λόγια καὶ διδάγματα ἐτάχθη· Ἔπειτα δὲ διὰ τὴν ἐν πᾶσι αὐτοῦ ἀξιότητα καὶ τὸ τοῦ βίου καθαρόντε καὶ ἀνεπίληπτον, παρὰ Μνημονίου, τοῦ ἁγιωτάτου Ἐπισκόπου Ἀμαθούντων, χειροτονεῖται Διάκονος. Ἐκείνου δὲ τὸν βίον ἀπολιπόντος αὐτὸς εἰς τὸν τῆς ἐπισκοπῆς ἀνάγεται θρόνον, παρὰ τοῦ μεγάλου Ἐπιφανίου. Επιστρέψας δὲ πολοὺς, ἀπὸ τῆς τῶν εἰδώλων πλάνης καὶ ματαιότητος, πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν καὶ Θεὸν ἡμῶν πίστιν, καὶ πολλοὺς ναοὺς τῶν εἰδώλων καθελὼν καὶ ἀνατρέψας, καὶ θείους ναοὺς ἀναγείρας, καὶ ἀναθήμασι θείοις κατακοσμήσας, καὶ τούτους καθαγιάσας, πρὸς Κύριον μετετέθη, θαυματουργίας πολλὰς ἔτι τε τῷ βίῳ περιὼν, καὶ μετὰ τελευτὴν ἐργασάμενος· ὧν ἓν δύο, δεῖγμα τῆς ἀρετῆς τοῦ ἀνδρὸς, ἐκτίσθεσθαι ἄξιον.

[pro panibus in pauperes distributis] Ἔτι γαρ ἐν ἀρχῇ τοῦ βίου, παρὰ τοῦ ἰδίου πατρὸς ἄρτους, πρὸς τὸ διαπωλῆσαι ἐν τῇ ἀγορᾷ, εἴληφε· τοῦτο γὰρ ἦν αὐτῷ τὸ ἐπιτήδευμα· αὐτὸς δὲ τοὺς ἄρτους τοῖς ἐνδεέσι παρέχει. Μαθόντος δὲ τοῦτο τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, καὶ χαλεπῶς φέροντος, ὠνειδίζετο παρ᾽ αὐτοῦ· αὐτὸς δὲ τῷ Θεῷ τοὺς ἄρτους ἔφη δανίζειν, καὶ γραμματεῖον παρ᾽ αὐτοὐ κατέχειν τῆς ἀπολήψεως. [plenum granarium patri redditum.] Καὶ εὐθὺς τῶν λόγων περιΐσταται ἀπόδειξις, τῶν σιτώνων πλήρη εὑρεθέντων μάλλον τε τὴν συγκωμιδὴν πατὴρ ἐποιήσατο. Καὶ τοῦτο μὲν τοσοῦτον ἦν, ὅμως ἔχει λόγον τινὰ, τὸ καὶ ἑτέρους τοιοῦτον πεποιηκέναι· ὡς ἄν τὸ τῆς εὐποιΐας εἴη τὸ δαψιλὲς τοῦ Θεοῦ, τὸν σίτον ἐπιμετροῦντος καὶ ἐπιβάλλοντος· ἐκεῖνο δὲ περιφανῶν εἰς δόξαν αὐτοῦ, καὶ· αἰτίαν σύγκρισιν μὴ δεχόμενον.

Κληματίδα ξηρὰν τῇ γῇ παραθεὶς εὐθέως ῥιζωθῆναι εἶτα βλαστῆσαι καὶ πρὸ καιροῦ. Ποῦ γὰρ; κατὰ τὴν ἑξκαιδεκάτην τοῦ Ἰουνίου μηνὸς (ἐν ᾗ τοῦ Ἁγίω μνήμη τελεῖται) ὥριμος βότρυς; δὲ τέως, τῷ καιρῷ, προσφόρους ἔχουσα τοὺς, καπροὺς, τῆς θείας ὑμνωδίας· καὶ λειτουργίας ἀρχομένης, περκάζοντας ἀποδείκνυσι· τελειομένης δὲ τῆς ἱερᾶς θυσίας, πεπείρους καὶ τελεσφόρους καὶ εὐχαρίστους ἀποδείκνυσι πρὸς μετάληψιν, εἰς δόξαν Πατρὸς, καὶ Ὑιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος.

Idem miraculam confirmat Versiculis, ante Canonem, ex Similaribus tertius.

Θαύμασι Θεός σε ἐδοξάζων τοὺς αὐτὸν, Πάτερ, δοξάζοντας πιστῶς· έν καιρῷ γὰρ τῆς σεπτῆς καὶ θείας μνήμης σου, Σοφὲ, ὁρᾶται βότρυς πέπειρος γενόμενος ὑμνοῦντων τὸ παράδοξον τοῦ θαύματος· ἐξ οὗ οἱ πιστοὶ μετέχοντες, σὲ πρεσβευτὴν προβαλλόμεθα, ἱκέτευε τοῦ σωθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.


[11] Hic pios & Christi amantes nactus parentes, & ab ipsis Deo dicatus, litteraturæ Sacræ operam dedit; & in scripturæ exercitatione sufficienter instructus, primum sacrorum oraculorum Lector ad populum est designatus. Deinde, propter singularem vitæ honestatem integritatemque & morum inculpatam sanctimoniam, a Mnemonio Amathuntis Episcopo ordinatus est Diaconus. Cum vero ille e vita decessisset, ipse in thronum Episcopalem evehitur a Magno Epiphanio: ac multos a vana & stulta idolorum superstitione ad veram in Christo Deo nostro religionem convertit. Cum vero multa templa idololatrica evertisset, & in illis ipsa idola confregisset, & sacra Deo templa excitasset, & divinis anathematis exornasset, eademque consecrasset; ad Dominum est translatus, & miracula tam in vita complura quam post mortem perpetravit: ex quibus exempli causa unum alterumque, ut viri virtus eximia appareat, recensetur.

[12] Initio vitæ suæ panes a patre accepit in foro vendendos (hoc enim illi opificium erat) ipsos vero omnes in pauperes distribuit. Quod cum pater resciens, indignamque rem arbitratus, eum ob id vehementer reprehenderet, Deo, inquit, se hos panes dedisse mutuos, & syngrapham ab eo acceptam habere quod esset recepturus. Et ecce mox verborum manifesta constitit demonstratio: granaria namque frumento pleniora sunt reperta, quam erant cum pater post collectam messem ea implerat, nec inde quidquam adhuc esset depromptum. Sed hoc miraculum aliquam habet comparationem, quia & ab aliis idem factitatum legitur, & beneficentiæ liberalitas ex Dei munificentia proficiscitur, qui ultra mensuram remetiri consuevit. Illud autem solius Tychonis laudem commendat & causam, quæ comparationem non amittit.

[13] [& annum uvæ sub sacro maturescentis miraculum.] Aridus vitis surculus, humi depactus statim radices agit: deinde etiam ante tempus germinat & maturescit. Quonam autem loco die decima sexta Junii, qua Sancti memoria agitur maturus botrus invenitur? Ille vero surculus, usque tunc aptum tempori fructum habens, incipiente re divina & psalmorum cantu, uvas ostentat jam liventes & coloratas; finito autem sacrificio exhibet easdem percoctas & maturas, atque palato gratissimas, ad laudem Patris & Filii & Spiritus sancti.

[de quo etiam Sticheron] Deus, qui fideliter se glorificantes glorificat, miraculis te glorificavit, Pater; etenim tempore venerandæ tuæ ac divinæ memoriæ, o Sapiens, conspiciunt botrum maturum ii, qui ad miraculi novitatem effunduntur in hymnos, ex eoque gustantes fideles, te intercessorem adhibemus, dicentes: Deprecare ut salventur animæ nostræ.

[an illud hodiedum duret?] In Basilii Imperatoris Ms. Synaxario, miraculum istud dicitur continuari, μεχρὶ τῆς σήμερον usque hodie. Sed uti novum Anthologium, sub Clemente VIII excusum anno MDXCVIII, eadem utitur phrasi, (utique ex auctore vetustiori descripta) neque probat ipsius miraculum hodiedum perennare in Cypro, jam pridem a Turcis subacta; ita nec pro ætate Basilii, sive pro seculo X, idem efficaciter ex ejus verbis probatur, quæ similiter potuerunt aliunde sumpta esse. Si tamen aliquis adhuc cultus Sancti in Cypro superest, non mirarer adhuc continuari miraculum; cum pluribus exemplis docuerimus, miraculum Paschalis ignis, in ecclesia sanctæ Resurrectionis Hierosolymis, divinitus haberi soliti, renovatum sæpius fuisse, etiam cum Urbs & Terra-sancta sub infidelibus erant. Vide nostrum de Episcopis & Patriarchis Hierosolymitanis Tractatum ante Tomum 3 Maji.

DE SS. BERTHALDO ET AMANDO EREMITIS ET PRESBYTERIS
IN REMENSI GALLIÆ DIOECESI.

Sec. VI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Bertholdus Presbyterus Eremitæ, in Remensi Gallie diœcesi (S.)
Amandus Presbyterus Eremitæ, in Remensi Gallie diœcesi (S.)

BHL Number: 0326

AUCT. D. P.

§. I. De actis, & Cultu, S. Berthaldi.

In Campania Galliæ Provincia cujus metropolis Remi, montes duo sunt, [in Abbatia Calvimontis festum cum Octava] quorum Calvus unus alter Bellus dicitur, vulgo Chaumon & Baumont. Suam hi celebritatem duobus ibidem eremitis debent, quos fama tenet a S. Remigio primo Remorum Episcopo presbyteros fuisse ordinatos, qui sanctissimus præsul floruit ab anno CCCCLIX usque ad DXXXIII adeo ut illi censeri possint ad seculum VI pertinere. Fuerunt isti sancti Berthaldus & Amandus de quibus hic consequenter agetur ex monumentis Calvimontensibus suppeditatis a R. D. Casimiro Oudin ordinis Præmonstratensis in Buceliacensi prope Retestellam monasterio Religioso libris editis noto. [& officio proprio in quo dicitur,] S. Berthaldi vitam compendio tradunt Calvimontenses ad Matutinum in die festo & per Octavam sic recitari solitam.

[2] Berthaldus, Theoldi Scotiæ Regis & Berthæ filius a primis annis humanioribus literis institutus, ac in pietate Christiana sancte educatus: excitatus illis verbis Apostoli, Christus passus est pro nobis, [Berthaldus natus in Scotia] vobis reliquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: imitatione Christi maluit illustris esse quam Regio sanguine.

Quamobrem compunctioni cordis adjuncta carnis maceratione, piaque ac salutari meditatione Passionis Dominicæ, religiosam peregrinationem suscepit ad ea loca, ubi Christus post ingentes labores ac suplicia, [& Jerosolymam profectus cum S. Amando] mortem pro nobis sustinuit. Quorum locorum aspectu & sanctitate factus ardentior in amore Dei, divinitus, ut quia vir desideriorum esset, egrederetur de terra & de Cognatione & de Domo patris sui; adjuncto sibi comite S. Amando, ætate quidem juvene, sed fideli Christi servo: relictis parentibus, patria, confectoque (non sine multo labore) itinere longissimo, tandem pervenit in Comitatum Portiensem.

[3] Erat ibi mons, cui nomen Monscalvus plenus venenosis reptilibus ac serpentibus, & in quo malignorum spirituum clamores audiebantur. [in Galliam venisse ad montem Calvum] Ad eum pergit Berthaldus cum suo Amando, suisque precibus ac præsentia liberat ab illorum injuria, & in eo domunculam ex ramis & fustibus construit. Sed ecce dum sanctam paupertatem voluntariam pii viri colunt & ostiatim victum quærunt, incolæ suspicantur imminere sibi aliquid periculi ex adventu hominum externorum, insidiasque timentes clamant e patria esse abigendos.

[4] Rebus sensim divina virtute sedatis, nomen, virtus & sanctitas servorum Dei longe lateque spargitur, visuntur a multis in solitudine, [miraculis claruisse,] qui ab illis erudiuntur ad pietatem. Afflicti consolantur aut recuperata sanitate voti compotes secedunt. Cujus rei invidus communis noster adversarius, varios conflictus adversus eos instruit, quos constanti fide, oratione pioque exercitio fugant & superant.

Eo tempore Remensem Ecclesiam regebat B. Remigius, cujus virtutibus & doctrina Berthaldus excitatus, ad eum cum suo Amando proficiscitur. A quo benigne susceptus & doctrina sacra institutus atque in filium spiritualem adoptatus, tandem ad sacrum Presbyteratus ordinem gradatim promovetur. [presbyter ordinatus a S. Remigio,] Quo honore affectus ad solita cum socio lætanter revertitur: Missæ Sacrificium una cum precibus ac votis sancti & religiose oblaturus in oratorio quod non procul a domuncula sua construxerat, in quo divinis sæpe recreabatur visitationibus.

[5] Ab ipsis puerilibus annis viam mandatorum Dei ingressus, moribus præclaris relucens cunctis, juvenilia consortia ut venenum caute fugiebat, & senioribus sedule assistens, eorum conformem moribus sese fieri satagebat; ætate vero procedente, tanta virtutum honestate pollebat, [optimo omnibus fuisse exemplo,] tantoque humilitatis pondere actus proprios temperabat, ut eum intuentes Deum glorificarent. Ipse enim erat norma æquitatis, veritatis lumen, speculum castitatis, vinculum charitatis atque Christianæ paupertatis imago. Quantæ autem perfectionis fuerit, quantive honoris, vix referre quis possit. Nam tanta in eo sanctitas refulsit, ut mortuos suscitaret, a dæmonibus oppressos liberaret, cunctisque languentibus ad se venientibus sanitatis opem conferret.

[6] Porro cum B. Berthaldus in prædicto loco plus minus quinquaginta tribus annis fuisset omnibus speculum divinæ obedientiæ, abstinentiæ, castitatis, patientiæ, voluntariæ paupertatis, humilitatis, & omnino tanquam exemplar veræ pietatis: [& post annos 50 piissime obiisse.] jam dierum plenus, præsentiens suum obitum, vocat Amandum suum: cui postquam animi sui sensa exposuit & quo loco sepeliri vellet, voce magna clamans: In manus tuas, Iesu Christe, commendo spiritum meum, beatam animam tradidit in cælum perferendam. Post sanctum ejus obitum, qui variis langoribus laborabant, venientes ad ejus sepulcrum sanabantur. Infinita postmodum miracula per eum facta sunt, & magnalia quotidie operatur ille qui trinus & unus vivit Deus benedictus in secula seculorum.

[7] Breviarium Metropolitanæ Ecclesiæ Remensis, Ludovici a Lotharingia Archiepiscopi Remensis auctoritate, atque ejusdem Ecclesiæ Capituli consensu editum anno MDCXXX ad diem XVI Iunii continet Officium trium Lectionum de S. Berthaldo, Confessore & Abbate, cum peculiari Lectione tertia hujusmodi, Bertaldus, [Elogium ex Breviario Remensi.] Theoldi Scotiæ Regis filius, imitatione Christi malens illustris esse, quam regio sanguine; religiosam peregrinationem suscepit ad ea loca, ubi Christus mortem pro nobis sustinuit. Quorum locorum aspectu & sanctitate factus ardentior in amore Dei, relictis parentibus & patria, Deo bene favente, ex Hibernia pervenit ad Castricensem pagum; Amando comite, ætate quidem juvene, sed bono ac fideli Christi servo. Qui ex consilio S. Remigii locum ad inhabitandum sibi deligunt in Calvo-monte: in quo cum amplius quinquaginta annis Bertaldus fuisset omnibus specimen & exemplar obedientiæ, castitatis, paupertatis, & veræ pietatis; voce magna clamans; In manus tuas, Domine Iesu Christe, commendo spiritum meum, beatam animam Deo reddidit. De Amando nihil ultra additur: sed communem utrique cultum haberi, apparebit ex sequentibus.

[8] Guilelmus Marlot lib. 2 Historiæ Remensis cap. 16, de Bertaldi secessu apud Calvum-montem agit, & ista scribit: De Berthaldo admodum pauca, & quidem ex obscuris codicibus leguntur, quæ [Aliud apud Marlotum ex eodem Remensi] Flodoardum & ejusdem ævi auctores penitus latuerunt. Filius is dicitur Theoldi Regis, qui cum ex Hibernia in Castricensem pagum post multas peregrinationes, cum Amando sibi familiari & comite pervenisset, a B. Remigio locum hunc ad incolendum obtinuit: ubi quinquaginta annis pœnitens vixit. Ita codex Remensis. Alii ab ineunte ætate in timore Dei enutritum, sacra Palæstinæ loca visitandi desiderio flagrasse referunt, iterque suscepisse, Hierosolymæ ut supplex vota redderet, [& aliis.] ubi mundi Servator pro nobis immolari voluit. Redux hic in patriam, arridentes sibi delicias conspiciens, mundanæ gloriæ apicem, fugacesque rosas, præ spinis Christi, paupertate & secessu, pro nihilo habere statuit. Quod ut facilius exequeretur, Oceanum trajecit cum Amando peregrinationum suarum socio, Remosque, emensis aliquot Galliarum regionibus, duce leone sospes pervenit, [fertur habuisse secum leonem,] quem leonem comitis loco toto itinere habuisse narratur, donec ad Castricensem pagum perductus, apud Calvum-Montem constanter hæsit: quem spinis & sentibus laboriose purgatum, erecta in fastigio cellula, ardua pœnitentia sanctificavit. Fertur prædictum leonem nusquam Bertaldum deseruisse, sed fidelem ubique habuisse comitem, etiam cum Remor pergeret S. Remigium visitaturus: a quo, cognita ipsius sanctimonia, ad sacros Ordines idoneus repertus, Presbyter ordinatur, data ei insuper facultate extruendi oratorium iuxta cellulam, quod Calvo-montano cœnobio Præmonstratensis Ordinis dedit initium. Bertaldus, post aliquot annos in ascetica vita impensos, ex tirone fit sacræ philosophiæ pædagogus; discipulosque habere cœpit, quos ad virtutem informabat: inter quos duæ Virgines memorantur, Oliva & Libertas: quæ eo monente arctam vivendi rationem arripuerunt. Harum memoria adhuc viget in totidem fontibus, nomina Olivæ & Libertatis præferentibus, [& miraculis claruisse:] in saltu quem solitariam vitam degentes incoluerunt. Adhuc febricitantes & aliis morbis detenti, inde aquam hauriunt salubrem, ut fertur, pro sanitate recuperanda. Bertaldus post quinquaginta annos, abditæ quidem & latentis, sed Deo cognitæ pœnitentiæ transactos, haud absque graui cum dæmonibus conflictu, eum a proposito avocare conantibus, vitæ miserias cum cælestis gloriæ deliciis feliciter commutavit XVI Iunii, anno circiter quingentesimo quadragesimo quinto, ætatis septuagesimo tertio. Hæc Marlotus proponit, ut a variis, licet non optimæ fidei auctoribus relata; quæ volumus a lectore, uti ab eo scripta sunt, excipi & æstimari. De leons ejus comite etiam legitur in Vita Gallica, quam F. I. Lietau, [mortuus an. 541.] ipsius Abbatiæ Prior, imprimendam dedit Remis an. MDCXXXIV, locatis in frontali lamella SS. Berthaldo & Amando habitu eremitico.

[9] Apud Saussaium in Martyrologio Gallicano, ad hunc XVI Iunii, celebratur S. Berthaldus, Confessor Remis, emeritæ beatitudinis præclarus. Eumdem Henricus Fitzsimon catalogo Sanctorum præcipuorum Hiberniæ ad hunc etiam diem inscripsit. [S. Berthaldi notatur cultus;] At Grevenus in Auctario ad Usuardum, sub annum MDXV & MDXXI excuso, ad XIV Iunii, refert Bertholdum Confessorem, quem hunc Berthaldum esse arbitramur.

[10] Ad acta quod attinet vix dubitamus quin seculo XI vel XII aut forte serius ea conscripta fuerint, ex traditione simplici, ibidem per secula quinque aut sex asservata. Unde nobis non usque adeo certa apparent, quæ de ejus patria aut parentibus proferuntur. Nam etsi per Scotiam cum Marloto, Fitzimonte & Lectione supra relata intelligamus Hiberniam: [non persuadetur ei vel Socio patriam fuisse Hiberniam.] ipsius Berthaldi & parentum Theoldi & Bertæ nomina non redolent aliquid Scoticum aut Hibernicum, sed potius Francicam seu Tentonicam linguam; ut parentes potuerint fuisse Toparchæ, nobilitate & divitiis potentes in aliqua harum regionum ditione. Amandus, nomen Romanum est; cujus parentes uti infra nominantur Germanus & Amanda; germani, Lucius atque Proba; nihil minus quam originem Scoticam ostentant: sed potius ipsius Galliæ aut vicinarum regionum indigenas fuisse omnes suadent; nam etiam post constitutum Francorum in Galliis regnum; ex veteribus prognati incolis, uti Romanis legibus utibantur, sic etiam fere nominibus.

[11] Non etiam satis compertum est nobis quales in Calvo-monte Berthaldi serventur Reliquiæ Sanctorum Amandi & Viventii, quorum hic colitur VII Septembris, sed corpus donatum Clericis Braquensibus ad Mosam scribunt Colvenerius, [Alii ibidem Sancti.] Saussaius, Sanmarthani, & in Catalogo Sanctorum Remensium nobis submisso dicitur Musomi potissimum coli, ubi ejus corpus habetur, quod suo tempore examinabitur,

§. II. De Reliquiis & Miraculis S. Berthaldi atque indulgentiis loco concessis.

[12] Prius quam agamus de varia Abbatiæ Calvi-montensis fortuna, [translatio facta anno 1248:] placet ex vita ipsius gallica quædam addere: in cujus cap 20 dicit auctor Lietaudus: Translationem sacrorum corporum a Religiosis eorumque Priore Fr. Nicolao Bugnet, permissu Archiepiscopi quam secretissime, ne populus eam impediret, factam esse in Vigilia S. Joannis Baptistæ & octava S. Berthaldi Quomodo autem diu antea scilicet anno MCCXLVIII eadem sacra corpora fuerint in novas translata capsas, constat ex sequenti Instrumento in archivio ipsius Abbatiæ servato. Guido Dei gratia Suessionensis Episcopus, universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, salutem in eo qui est salus omnium. Noverit universitas vestra quod Nos transtulimus Corpora Beatorum Confessorum Berthaldi, Viventii & Amandi, & sanctarum virginum Olivæ & Libertatis, de veteribus capsulis in novas, & eorundem Sanctorum nomina inspeximus in schedulis, cum eorum Corporibus positis, sicut didicimus ab viris fide dignis. Actum Anno Dominis MCCXLVIII Kalendis Iunii.

[13] Sub finem dictæ Vitæ Gallicæ notantur etiam duo miracula, anno MDCXXXI intercessione S. Berthaldi patrata hoc modo: Anna de Bonnaria, vidua Guilielmi Rambaldi, in pago Harpy dicto, ex acuta quadam febri habuit cerebrum infectum; quo malo longo tempore fuit vexata, prout & verba quæ loquebatur, [an. 1631 sanati phrenetici duo.] & reliquæ actiones præbebant testimonium, uti & parochiani & alii viderunt & declararunt. Ducta fuit circa Pascha hæc vidua a Margarita filia & Joanne Coutier genero ad ecclesiam & sacras Reliquias S. Berthaldi, & post continuatas de more per dies novem precationes, sana spiritu & intellectu reversa est & factam sibi gratiam declaravit cum filia & genero jam dictis & aliis pluribus, coram Quenteloto locum tenente justitiæ in dicto pago Harpy. Carolus de Sein, Maritus Nicolaæ Hardieburgæ, in pago Serincurto, post gravem morbum incidit in phrenesim & quamdam perturbationem spiritus. Ductus igitur a sua uxore & Ioanne le Sein receptore dicti Serincurti, hujusque coniuge Anna Baviana; post plures disceptationes & stultas actiones, cum sacrificium Missæ a sacerdote coram sacris Reliquiis inchoaretur, æger exclamat, alloquens dictum Receptorem cognatum suum, Ne me diutius detineas: jam gratia Dei sanus sum. Et eodem instanti recipiens vestes, quas cum confusione abjecerat, servivit celebranti sacerdoti. Quod & ipse Carolus & alii supra nominati coram Iudicibus Serincurtensibus attestati sunt.

[14] Ad commendandam S. Berthaldi memoriam faciunt indulgentiæ ipsius ecclesiam adeuntibus concessæ a variis Cardinalibus & Pontificibus sub tenoribus sequentibus. Nicolaus Miseratione Divina tit. sanctæ Crucis in Jerusalem S. R. E. Presbyter Cardinalis, in Regno Franciæ & partibus adjacentibus Apostolicæ sedis Legatus, universis Christi fidelibus præsentes nostras litteras inspecturis, salutem in Domino. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, percepturi prout in Corpore gesserimus, [Indulgentiæ concessæ an. 1435 a Nicolao Cardin. S. Crucis,] sive bonum fuerit sive malum; oportet nos diem messis extremæ operibus misericordiæ prævenire, & in tantum id seminare in terris, quod cum multiplici fructu recolligere valeamus in cælis; firmam spem fiduciamque habentes, quod qui parce seminat, parce & metet; & qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & metet vitam æternam. Cupientes igitur ut Hospitale, quod in monasterio S. Bertaldi de Calvomonte, in Portuensi Remensis Diœcesis fundatum existit; in quo, ut accepimus, magna in Christi pauperes præstantur caritatis officia, & in ipsius ecclesiam seu oratorium plurimorum sanctorum Reliquiæ reconduntur; ubi dietim videntur per Sanctorum merita miracula coruscare; ut Domini cultus crescat augmento, & in consuetis caritatis officiis jugiter perseveret; ut eapropter fideles eo propensius suas eleemosinas largiantur, quo de cælestis gratiæ dono uberius ibidem senserint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad ipsius hospitalis fabricam vel ornatum manus porrexerint auxiliatrices, quotiens id fecerint, centum dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Atrebati, sub nostri expressione sigilli, die videlicet IX mensis Septembris, anno Incarnationis Dominicæ MCCCCXXXV, Pontificatus Domini nostri Eugenii Papæ quarti anno quarto.

[15] Hugo Miseratione divina Episcopus Prænestinus S. R. E. Cardinalis, de Cypro nuncupatus, a Sacro-sancta Basiliensi Synodo in spiritu sancto congregata, [aliæ ab Hugone Card. Cyprio] universalem Ecclesiam repræsentante, in regno Franciæ Legatus de latere deputatus, universis & singulis Christi fidelibus ad quos præsentes nostræ patentes litteræ pervenerint, salutem in eo qui est vera salus. Licet is, de cujus munere procedit ut sibi a fidelibus suis digne & laudabiliter serviatur, de suæ pietatis abundantia, quæ merita supplicum excedit & vota, bene servientibus sibi multo majora tribuat quam valeant promereri; nihilominus desiderantes populum Domino reddere acceptabilem, bonorum operum Sectatorem, fideles ipsos ad ei complacendum quasi quibusdam allectivis muneribus, spiritualibus indulgentiis videlicet ac remissionibus invitamus, ut inde reddantur Domini gratiæ aptiores. Cupientes igitur ut monasterium S. Berthaldi de Calvomonte Portuensi Diœcesis Remensis, sive hospitale in eo situm & noviter fundatum, atque novissime per guerras dicti regni desolatum, & adeo suis fructibus & redditibus attenuatum, quod sine dictorum fidelium eleemosynis infirmi pauperes & dementes, furiosique & malignis spiritibus & aliis infirmitatibus vexati, qui ibi confluunt, & miraculose ex devotione dicti S. Berthaldi liberantur, recipi & sustentari solito modo non possent, [nisi] in suis ædificiis reparetur & reformetur, atque sustentationi dictorum pauperum infirmorum subveniatur, & dicti monasterii sive Hospitalis depauperati Divini cultus manutentioni & augmentationi provideatur; de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus meritis & universalis Ecclesiæ auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui dictum monasterium sive Hospitale in diebus videlicet Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniæ, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, & Corporis Domini Nostri Iesu Christi. Nec non Nativitatis, Annuntiationis, Purificationis & Assumptionis ejusdem Beatæ Mariæ Virginis, Nativitatis Beati Ioannis, Petri & Pauli Apostolorum prædictorum, S. Berthaldi Patroni ipsius Ecclesiæ, Inventionis & Exaltationis sanctæ Crucis, Dedicatione Ecclesiæ, & sancti Eligii Confessoris festivitatibus; nec non in celebritate omnium Sanctorum, & per ipsarum festivitatum Octavas, devote visitaverint annuatim, & pias de bonis sibi a Deo collatis exhibuerint eleemosynas, manusque ad præfati monasterii sive Hospitalis refectionem & reædificationem, dictorumque pauperum sustentationem, & divini cultus augmentationem, porrexerint adjutrices; quotiens hoc fererint centum dies Indulgentiarum, singulis diebus prædictis, de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus: in quorum fidem & testimonium præsentes nostras litteras fieri fecimus, nostrique sigilli magni jussimus appensione muniri. Datum Atrebati in domibus nostræ habitationis, situatis in Porta fori magni, die XIV mensis Septembris, anno Nativitatis Domini MCCCCXXXV Indictione XIII, sacro Basileensi vigente Concilio, Sic signatum, A Prato.

[16] Nec tantum Cardinales sanctæ Romanæ Ecclesiæ, sed & summi Pontifices alias etiam dicto S. Berthaldi cœnobio, omnibus ecclesiam certis anni diebus visitantibus, Indulgentias concesserunt Nicolaus quintus, & Paulus secundus sequentis tenoris.

[Item a Nicolao Papa] Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem. Vitæ perennis gloria qua mire benignitas Conditoris omnium Beatam coronat aciem civium supernorum, quæ redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore Redemptoris, meritorum debet acquiri virtute, inter quæ illud esse prægrande noscitur, quod ubique, sed præcipue in Sanctorum ecclesiis, majestas Altissimi collaudetur. Cupientes igitur ut Ecclesia monasterii, S. Bertaldi de Calvomonte Remensis Diœcesis congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ad dictam ecclesiam in Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis & Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis, & ipsius B. Berthaldi Confessoris festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate subsequentes, nec non & anniversario die Dedicationionis ejusdem Ecclesiæ, devote accesserint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum auctoritate confisi, unum annum & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem-veterem, quarto Nonas Augusti Pontificatus nostri anno quarto.

[17] [& Paulo II.] Paulus Episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, salutem & Apostolicam benedicitionem. Licet is de cujus munere venit, ut sibi a suis fidelibus digne & laudabiliter serviatur, de abundantia suæ pietatis quæ merita supplicum excedit & vota bene servientium sibi, multo majora retribuat quam valeant promereri; nihilominus desiderantes Domino populum reddere acceptabilem & bonorum operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum sibi quibusdam allectivis muneribus, Indulgentiis videlicet & remissionibus, invitamus, ut exinde reddantur divinæ gratiæ aptiores. Cum itaque, sicut accepimus, licet insigne monasterium S. Berthaldi de Calvomonte Præmonstratensis Ordinis, Diœcesis Remensis, in ejus primæva fundatione & vetusta fuerit in suis structuris & ædificiis sumptuose erectum & constructum, & in fructibus, redditibus & proventibus opulenter dotatum; attamen immensis guerrarum turbinibus, aliisque quamplurimis causantibus sinistris eventibus, in tantam incidit ruinam, ipsiusque fructus, redditus & proventus adeo diminuti & tenues effecti sunt, quod dilecti filii modernus Abbas & Coventus dicti monasterii, ad illius manutentionem & reparationem intendere, atque Hospitalis in eodem monasterio absque ulla dotatione existentis onera consueta supportare, & innumerabiles pauperes, infirmos, & præsertim phreneticos, illuc dietim & assidue quadam singulari devotione ac sanitatis adipiscendæ causa undequaque transmissos, [celebrem pergrinationem affirmante] & exinde inibi Dei auxilio atque ejusdem S. Berthaldi meritis suffragantibus sanitatem reportantes, sustentare non valent, nisi Christi fidelium caritativis subsidiis mediantibus; Nos cupientes ut Ecclesia dicti monasterii congruis honoribus abeisdem Christi fidelibus frequentetur, illaque & dictum monasterium in suis structuris & ædificiis reparentur & manuteneantur, utque Hospitale dotetur, ut Abbas & Conventus nec non pauperes & infirmi inibi sustententur; ac ut fideles ipsi eo lubentius devotionis causa concurrant ad ecclesiam dicti monasterii; & ad reparationem, manutentionem, dotationem & sustentationem prædictas, manus promptius porrigant adjutrices, quo hoc ibidem cælestis gratiæ Dono conspexerint se refectos; de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui in S. Berthaldi & Dedicationis ecclesiæ prædictorum diebus, ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim, & ad reparationem, manutentionem, dotationem, & sustentationem hujusmodi manus porrexerint adjutrices, quinque annos & totidem quadragenas, de injunctis eis pœnitentiis, in Domino misericorditer relaxamus, præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem quod si alias ecclesiam ipsam visitantibus, & ad reparationem, manutentionem, dotationem & sustentationem easdem manus adjutrices porrigentibus, aut inibi pias eleemosynas erogantibus, seu alias aliqua alia indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, eædem præsentes litteræ nullius existant roboris vel momenti. Datum Romæ apud S. Marcum, anno Incarnationis Dominicæ MCCCCLXVI, sexto idus Martii, Pontificatus nostri anno tertio.

§. III. Historia Abbatiæ Calvimontis ex monumentis ipsius loci.

[18] Ejusmodi historiam magna cum diligentia concinnatam subministravit nobis supra laudatus Casimirus Oudin sic exordiens: Nota pariter infimis ac summis, sumplicibus ac litteratis, in Archiepiscopatu Remensi Abbatia S. Berthaldi de Calvomonte, ordinis Præmonstratensis, in tractu seu Comitatu Castri. Portiani vulgariter (Chateauportien) posita, [S. Berthaldi monasterium,] copioseque dotata, quæ floret susficienti Fratrum collegio & Regularibus observantiis. Distat hæc horis tribus Registelle, duabusque Castro præfato; ambabus urbibus ad Axonam positis, in summitate quadam arida satis, cui antiquitas Calvimontis nomen indidit ubi S. Berthaldus cum socio Amando e Scotia in Galliam adventans, fixit tabernaculum suum estque mortuus. Anno quovis, [Ecclesia, corpus,] ad diem qua sanctus Eremita secessit ex hoc seculo, ingens multitudo vicinæ plebis ad hanc confluit Calvimontis Abbatiam, veneratura Beatam illius memoriam in ecclesia ipsi consecrata, quæ pretiosum ejus corpus ac caput integrum separatim custodit. Nec id solum ad diem festi annuam contingit, sed & per annum, ex variis dissitarum etiam partium urbibus atque oppidis, itinerantur plurimi, qui insanos & maxime furiosos ad sancti Anachoretæ templum solvendi causa voti adducunt: quibus per Octavam illic manentibus, ac pro ejusmodi divinum Missæ novendium postulantibus, sæpissime fit ut sana mens insanis reddatur & furentium rabies compescatur.

[19] Fuerintne primi discipuli & sucessores S. Berthaldi Scoticum S. Columbani institutum professi, ut plura per Remensem diœcesim monasteria alia, [Cujuscumque instituti fuerint Calvi-Montenses primis seculis,] sicuti suadere posset ipsius Sancti genus ex Scotia ductum, si vere inde ductum est; an Benedictinum quod ibidem saltem postea susceptum esse exemplo reliquorum Galliæ monasteriorum verosimile est, non habeo unde definiam. Certum est quod primis inquilinis qualibuscumque dilapsis vel extinctis inducti illuc Canonici seculares sint, de quorum fundatione ita nobis scribit D. Casimirus.

[20] Raynaldus Comes Castri-Portiani seu (ut volunt antiqua monumenta) Comes Portuensis, anno MXLV vel circiter (nam de anno determinate non constat) ad honorum S. Berthaldi Confessoris, quem Deus ad locum Calvimontis, [Circa 1045 fundatæ eorum novæ ecclesiæ, anno 1087 donatur Romancourt] ut eum sua mansione sanctificaret, adduxerat; fundat collegium seu Ecclesiam Canonicorum secularium, sub dicti Bertaldi titulo; quibus in dotem magnam nemorum ibidem proximorum multitudinem, Decimam totius oppidi, variasque villas assignat, liberalitate insigni, ut constabit ex quadam carta Domini Rodulphi Archiepiscopi Remensis, anni MCXI, qua dictus Raynaldus fundator Collegiatæ S. Berthaldi Calvimontis asseritur. Hoc autem mortuo, Rogerus Raynaldi filius, ut sanguinis ita paternæ pietatis hæres, addidit anno MLXXXVII, ad ampliorem dictorum Canonicorum sustentationem, medietatem Remaldi-Curtis, tam in Decimis quam in justitia, cum omnibus incolis ad eamdem villam spectantibus, ut ex sequentibus patens est.

[21] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti Amen. Notum sit omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis, præsentibus & futuris, quod ego Rogerus Comes Portuensis territorii, villam mei juris dictam Remaldicurtem (fuit ea deinde Prioratus Benedictinorum dependens ab Abbatia S. Huberti situs apud Castrum Portiani) cum omnibus suis appendiciis, cum culturis & certis adiacentibus terris, cum silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, cum molendino, cum banno & omni justitia, cum omnibus incolis in eadem villa manentibus, & mihi subiectis, cum tota familia contradidi habendam & possidendam communiter per omnia, Ecclesiæ sancti Confessoris S. Theobaldi & ecclesiæ S. Berthaldi de Calvomonte, pro remedio animæ meæ, & Ermengardis uxoris meæ, & filiæ meæ Sebiliæ, omniumque progenitorum meorum quiete; & liberos, adstantibus nobilibus & ignobilibus feci, ut nemini successorum vel ministrorum meorum liceat quidquam reclamare. Nomina autem virorum & mulierum, quorum capitoria ad me solum spectabant, hæc sunt. Fulmarus & filii ejus; Rainoldus, Anselmus & Ermeslendis; Ermeslendis & filii ejus. Fulco, Rainoldus, Radulfus cum suis sororibus; Ermengardis & filii ejus, [cum mancipiis] Everardus, Constantius, Anselinus, Udela; Fulco villicus & ejus uxor Bertrada; Rodulfus, Uldesendis cum filiabus; Constantius, Josbertus, Herbertus calvus, cum filiis; Balduinus, Rainaldus, Olda soror eorum, Burgundus, Harduinus filius ejus cum Sororibus, Hersendis uxor Theobaldi. Hæc autem sunt nomina eorum, quorum servitia & advocationes sive in villa sive extra villam, mihi vendicabam: Joannes & filii ejus, Rainerus, Adelardus, Acclinus, Durannus filii Ermesendis; Albricus, Anselmus, Raynoldus miles cum familia; Anselinus qui & Bonellus cum uxore; Radulfus, filius Ermingardis; Thiebertus cum uxore Corbuzeia cum filiis; Theoldus, Harduinus filii Hordiardis; Anselmus, Rodulfus, Hordiardis, Udela uxor Guarnorii cum filiis; Anselmus cum familia tunc temporis villicus, Everardus cum familia, Albertus cum familia: sane nec hoc prætereundum est, quod si quæ deinceps in eadem villa & allodio acquiri poterunt, ab utraque ecclesia pariter acquirentur, & acquisita communiter partientur. Hujus donationis testes fuerunt, quorum nomina subscripta sunt, Et Rogeri Comitis & Alberti Comitis & Godefridi filii ejus, Ermengardis Comitissæ & Sebiliæ & Hugonis Scoti & Guiderici filii Gualcheri, & Haroldi, & Alemanni, & Raynaldi, & Gualteri, & Gerardi & Richeri & Rainaldi & Udonis, & aliorum multorum. Actum publice anno Incarnati Verbi, MLXXXVII Indictione X, regnante. Rege Francorum Philippo XXVIII anno.

[22] Ego Rodulfus, divina bonitate, licet indignus, Remorum Archiepiscopus, omnibus sanguine Christi redemptis in unitate fidei perseverantiam. [Eidem donata Archiep. Remensis] Ecclesiarum nobis commissarum solicitudinem gerentes, expressius officii administratione compellimur eorum res distractas colligere, collectas in statu suo pro posse nostro solidare; ut etsi suscepti dignitate sacerdotii non quantum debemus, nostri mensuram nominis vel aliquatenus expleamus. Quo circa Ecclesiam de Calvomonte, magnis quondam Portiensium Comitum prædiis, Raynaldi scilicet & Rogeri filii ejus, honorificentissime ditatam, Canonicis inibi deservientibus, cum omnibus ad eamdem pertinentibus auctoritate nostra concedimus tenendam, & tam ipsis quam eorum successoribus canonice substituendis, præfatam ecclesiam cum rebus suis, quarum subscripta sunt nomina, hac testamentali pagina perpetuo possidendam firmamus. Altare videlicet de Adun cum molendino, terra, pratis; altare de Zuizerco; mediam partem altaris de Trion cum medietate ecclesiæ; molendinum de Giriniaco, molendinum de Ronne; Campiniolas cum omnibus appendiciis; partem allodii de Hardiliaco; allodium de Justina, quod dedit Hugo Scotus; allodium de Ciresiaco, quod dedit Rodulfus Albus; quartam partem allodii de S. Ferreolo, quod dedit Radulfus filius Rohardi; mediam partem de Remaldicurte, cum omnibus appendiciis suis, quam dedit Rogerus Comes; allodium de Luziaco; allodium Heriberti, filii Theodorici de Burimachimonte; [enumerat & confirmat.] terram de Rosur; terram de Rubiniaco, Widerici filii Galcheri; allodium Dominæ Seigundis de Beheniaco; terram apud Meinbreciacum; terram de Guisweio; terram Ohardi de Ultremonte; nonam partem de redditibus. Hoc autem auctoritatis nostræ præceptum indelebile permanere volentes, imagine nostra illud muniri fecimus, de probabilium personarum testimonio roboravimus. Signum Hugonis Altivillariensis Abbatis, Hugonis S. Basilii Abbatis, Joranni Abbatis S. Nicasii, & Harderici Mosomensis Abbatis, Rodulphi S. Theodorici Abbatis, & Bernardi Abbatis de Morimonte, & Fulconis Archidiaconi, & Ebali Præpositi, Joffridi Decani, Lamberti Cantoris, Cyrici Vicedomini, Bartholomæi Thesaurarii; Signum Odonis, Adæ, Elberti Presbyterorum; Signum Gerardi, Richardii Diaconorum; Signum Guidonis, Gualteri Subdiaconorum. Actum Remis anno Incarnati Verbi milesimo centesimo undecimo, Indictione quarta, regnante Ludovico Francorum Rege anno quarto, [an. 1111.] Archiepiscopatus autem Domini Rodulfi anno quinto Fulcradus Cancellarius scripsit & subscripsit. Quod autem Canonici isti, non fuerint Regulares, uti absque probatione ulla asserit auctor Vitæ Gallicæ, sed seculares; patet ex commemoratione quadam, post Martyrologii lectionem fieri quotannis ibidem solita, secundum ordinem Necrologii antiquitis usurpati, his terminis, IV Idus Septembris commemoratio Roberti Sacerdotis & Canonici secularis hujus ecclesiæ, qui in vita sua ecclesiæ nostræ novem sextaria frumenti dedit annuatim.

[23] Anno etiam MCXLII Henricus de Castello, Comes Portiensis, Calvimontis & Grandisprati; & Clarembaldus, Dominus de Roseto; viri seculo divitiisque clarissimi; assensu suorum consanguineorum & heredum, ut perpetuam Berthaldinæ virtutis haberent impressam imaginem, erigunt anachoresim in loco ubi sanctus Eremita olim permanserat, eamque dotant ad æternam rei memoriam, in gratiam duorum Eremitarum Rodulfi & Guarnerii, quibus dant allodium in territorio silvæ, quæ Terrisola dicitur, ad rivulum quem accolæ vocant Urb & quidquid de circumstanti nemore per se vel per carrucas suas extirpare possent, [Anachoresis fundata & approbata ab Archiepiscopo] quod totum confirmatur scripto authentico Domini Samsonis Remensis Archiepiscopi, sub tenore sequenti. In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Ego Samson, Divina miseratione Remorum Archiepiscopus, universis sanctæ Matris Ecclesiæ filiis, tam præsentibus quam futuris, in perpetuum. Cum inter ceteros humanæ fragilitatis defectus, etiam oblivione plurimorum tentamur, utile visum est litteris annotari, quod temporum evolutione cogimur oblivisci. Præsentibus igitur & futuris notum fieri volumus, quod Comes Henricus de Castello & Clarembaldus de Roseto, uxoribus & filiis eorum concedentibus, Domno Rodulfo & Guernerio eremi cultoribus allodium in territorio silvæ quæ Terrisola nuncupatur supra rivulum quem accolæ Urb appellant, respectu supernæ remunerationis, absque ulla terragii vel cujuslibet debiti exactione, libere donaverunt. Concesserunt etiam quod quidquid de circumstanti nemore per se vel per carrucas suas possent extirpare, cum aquis circumfluentibus quantum usibus eorum sufficeret, libere possiderent. Canonici etiam de Calvomonte totam Decimam ejusdem loci prædictis Fratribus donaverunt. Ut autem hujus nostræ confirmationis series rata & illibata imposterum permaneat, sigilli nostri impressione, & probabilium personarum intitulatione, eam corroborari fecimus. Actum Remis anno Incarnati verbi MCXLII, Indict. IV regnante Ludovico Francorum Rege anno VII. Archiepiscopatus Domini Samsonis anno III. Drogo Cancellarius recognovit, scripsit & subscripsit. [an. 1142,] Ita ecgraphum ab Odino missum in quo errari aliquid, patet ex dissonantia prænotatorum characterum cum annus MCXLII numeret indictionem V & Ludovici Regis annum VI usque ad Augustum.

[24] Ad istam porro anachoresim, ut & ad Ecclesiam S. Berthaldi Calvomentanam, legitimis earum possessoribus annuentibus, eorumque nonnullis ad strictiorem observantiam tendentibus, anno MCXLVII vel paulo antea, solicitante Gualtero Abbate S. Martini Laudunensis, annuentibus & consentientibus Henrico Comite Grandisprati & Samsone Remorum Archiepiscopo, Canonicus ordo Præmonstratensium inductus est, quod uti & priora omnia cum certissimis constent documentis manifestus error irrepsisse deprehenditur in Necrologium loci, ubi præscribitur Commemoratio Reginaldi de Roseto, qui hunc locum contulit Ordini Præmonstratensi, [traditur Præmonstratensibus an. 1147:] qui & nobis concessit furnum bannalem in hac villa. Nec enim hic alius concipi potest, quam is quem supra dixi Canonicorum secularium Collegium ad S. Berthaldi ecclesiam instituisse. Ex Præmonstratensibus autem primus Abbas institutus fuit Joannes S. Martini Laudunensis Canonicus, qui anno præfato MCXLVII obtinuit prædictæ confirmationem introductionis, & omnium bonorum ad dictam spectantium Abbatiam, primum a Samsone loci Metropolitano, subscriptum manu Drogonis Cancellarii, ac postea eodem anno MCXLVII eodemque tenore alteram ab Eugenio III Summo Pontifice, [horum ibi Abbates.] datam Parisiis XVI, Calendas Junii per manum Hugonis Presbyteri Cardinalis, agentis vices Guidonis S. R. E. Diaconi Cardinalis & Cancellarii. Agebat Joannes hic in humanis, operabaturque adhuc ad novellæ plantationem Ecclesiæ anno MCLIV, ut constat ex privilegio quodam Henrici Leodiensis Episcopi, quo nonnullas Calvomonti bonorum donationes confirmat in cartulario pag. 18. Post hunc Cæsarius Abbas transigit anno MCLVIII cum Vidone Abbate S. Nicasii Remensis ex Cartulario pag. 103. Tertius Julianus anno MCLXXII. Quartus Alelmus anno MCLXXXI & MCLXXXII ex dicto cartulario; tum anno MCXCIII Albricus.

[25] Longævus hic Abbas fuit si usque ad annum MCCXLI, ante quem nullus alius nominatus invenitur, cœnobium rexit; ad ejusque tempora referendum erit quod anno MCCXIX S. Berthaldi ecclesia ingens incrementum acceperit egregia beneficentia Rogerii Domini de Roseto & de Calvo-monte ex cujus super ea re instrumento fragmentum accipio quo idem Rogerius dotat Ecclesiam B. Berthaldi Calvi-montis, [eisdem novados accedit an. 12 ig.] quam inquit, præ ceteris ecclesiis sub dominio meo Deo servientibus diligo, & de qua ecclesia frater sum & esse volo tam in vita quam in morte, & in ea propriam meam cum solenni voto elegi sepulturam. Deinde confirmat omnes ejus possessiones sub data anni præfati. Hactenus fragmentum illud cui adscriptum reperio prædicti Rogerii sepulturam nuper in Calvo-monte fuisse repertam. Post Albricum inveniuntur nominati Abbates, anno MCCXLI Odo, MCCXLVI Petrus, MCCLII Joannes, MCCLXXXV & MCCCX Simon, MCCCCXLI Petrus, MDXVII alius Petrus; in qua serie certum est aliquos desiderari, quorum nomina exciderint, aut acta nulla reperiantur; ultimus autem, idemque diuturnus Regularis Abbas, ab anno MDXXIV ad MDLXX, fuit Gobertus Cousin, qui (sicut in ejus commemoratione legitur) multa vasa argentea in ecclesia fieri curavit, multasque possessiones huic monasterio acquisivit; obiit autem Parisiis & in humatus est in ecclesia Augustinianorum. Postea in Commendam Mag. Claudii le Roy Abbatia recidit, sub quo ab hæreticis Sedanensibus anno MDLXXXIX profanata ac desolata ibidem fuerunt omnia.

[26] Ostendit interim misericors Dominus, quanti esset B. Berthaldus meriti, dum ex quo sanctus Confessor e terra ad cælos reversus est, ejusque nomini Ecclesiam construi voluit, hanc pro ejus invocationis intercessione variis per plura sæcula miraculis illustravit, [Attestatio anni 1430] & illustrat ad præsens tempus. Horum autem attestationem in signem contulerunt anno MCCCCXXX Vicarii Generales. Remensis Archiepiscopatus, sub hac forma. Nos Vicarii Generales in spiritualibus Reverendissimi in Christo Patris & Domini, Domini Raynaldi, Dei gratia Remensis Archiepiscopi, in suis civitate & diœcesi Remensibus obtentis, universis & singulis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis & audituris, salutem in Domino sempiternam. Ad futuram & sempiternam rei memoriam. Quia scriptum est, opera Dei & Sanctorum manifestare honorificum est, & miracula evidentia ipsorum Sanctorum meritis & precibus quotidie occurrentia inter Christi fideles publicare; ut exinde Deo per veros Christicolas laudes & gratiarum actiones referantur, & etiam omnipotens Deus in Sanctis suis glorificetur; Notum facimus, & tenore præsentium veridice attestamur, quod ab anno, nec non duobus, tribus, sex, decem, viginti annis & ultra, in ecclesia seu monasterio S. Berthaldi de Calvo-monte in Portiano, Remensis Diœcesis, nonnulli infirmi utriusque sexus, tam mares quam mulieres, etiam infantes parvuli & adulti, qui vexabantur & sæpissime vexantur a Spiritibus immundis, quorum aliqui cum equis & curribus, alii pedestres, alii equestres, causa devotionis & sanitatis recuperandæ ad dictam ecclesiam seu monasterium de Calvo-monte in honore Dei & ipsius S. Berthaldi ædificatum & constructum adducti fuerunt & sæpisse adducuntur, [de energumenis S. Berthaldi invocatione curari solitis,] qui fuerant antea & multoties sunt furiosi, dementes vel mente capti, ideoque ligatis manibus & pedibus oportebat, & multotiens oportet ipsos conservare, propter rabiem & furiam, quibus detinebantur, & de die in diem fama publica referente detinentur: procul dubio tamen, ut in pluribus & pro majori parte, post novem dies, ab eorum infirmitatibus furiaque rabiei & dæmonum vexationibus, piis intercessionibus & meritis Beatissimi Berthaldi Dei Confessoris almi, ut pie creditur, liberati fuerunt, & pristinam sanitatem recuperaverunt, & de die in diem liberantur & sanitatem recuperant, & a dicto monasterio sani & incolumes sæpe & sæpius recesserunt & recedunt, Deum & B. Berthaldum laudantes & glorificantes: prout super his, ad requestam & supplicationem venerabilis in Christo Patris, Domini Abbatis dictæ ecclesiæ seu monasterii, Nobis extitit facta fides, ex nonnullorum fide dignorum testimonio, per nos, suis juramentis solenniter præstitis, in præsentia Notarii nostri subscripti examinatorum: quibus & eorum depositionibus fidem plenariam adhibemus. In quorum omnium & singulorum præmissorum testimonium, præsentibus litteris sigillum Metropolitanæ Curiæ Remensis, quo uti solemus, duximus apponendum. Datum & actum Remis anno Domini MCCCCXXX die XIX mensis Martii, secundum usum.

[27] Porro Abbatia ab Hugonottis anno (ut dixi supra) MDLXXXIX expilata, nihilo melius habita fuit a Regiis militibus sub Comite S. Pauli; qui paucis hebdomadis post, pulsis inde Hugonottis, [Post varias ærumnas in monte toleratas] locum præsidio munierunt, ne iterum receptaculo ipsis esset. Interim vero Religiosi ad vicinum Castelli Portuensis municipium se receperant, suisque ibi officiis fungebantur in capella ibidem, pertinente ad monasterium S. Huberti. Quamvis autem Abbas Claudius Abbatiales ædes instauraverit aliquando, fortuito tamen incendio exustæ rursum illæ fuerunt. Ad hæc Calvi-montensis castri Domini temporales non desinebant dilectam Fratribus solitudinem inquietare: qui cum per se perque domesticos suos quosdam etiam illorum ausu sacrilegio percussissent, vulnerassent, & ad necem usque crudelem attrivissent; Stephanus Galmet Presbyter & Abbas Commendatarius secundus, transtulit hoc cœnobium ad vallem, una saltem hora Calvo-monte distantem; vallem inquam amœnam, fertilem, cui vulgus Piscinæ nomen, ob fontis commoditatem, indidit. Inceptum opus anno MDCXXIII ut constat ex sequenti marmoris inscripto ad majorem ecclesiæ portam Steph. Galmet Aurelianensis, [an. 1623 tranfertur Abbatia.] Regi Christianissimo a Consiliis & Eleemosynis, Abbas Commendatarius, hoc monasterium, immunitatis Ecclesiasticæ conservandæ causa, transtulit ædificavitque anno Domini MDCXXIII. Consummatum autem immenso sumptu, egregiis Abbatialibus ædibus, & amplo ambitu, sed templo & claustro modicis ac simplicibus, circa annum MDCXXXIV, quo ecclesia dedicata est ab Henrico Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Tarsensi Episcopo, ut patet ex immediate subjectis:

[28] Henricus Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus Tarsensis, Episcopatus Abrincensis Coadjutor, necnon Illustrissimi & Reverendissimi Domini, Domini Henrici a Lotharingia, Archiepiscopi Ducis Remensis, Franciæ primi Paris, Vicarius generalis; Ecclesiam hanc cum altari, a Reverendissimo patre ac Domino, Domino Stephano Galmet, Regi a consiliis & eleemosynis, præsentisque monasterii Abbate Commendatario translatam, atque ædificatam in honorem Dei optimi maximi, sanctissimique Confessoris sui Berthaldi, consecravimus; omnibusque Christi fidelibus qui pie ac devote dictam ecclesiam in anniversario Consecrationis die visitaverint, singulis annis XL dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta, concessimus anno Domini MDCXXXIV mensis Maji Dominica prima. Signatum Henricus Episcopus Tarsensis. Liethaudus, Prior ejusdem Abbatiæ, in Vita Gallica S. Berthaldi cap. 10 asserit, huic Abbatiæ annexas duodecim ecclesias parochiales, cum aliquo Prioratu & diversis capellis, inter quas sunt duæ parochiæ in diœcesi Leodiensi, Ogii & Maisnil quarum collationes pertinent ad dictam Abbatiam.

[29] Finitur libellus iste Gallicus per Litanias, S. Berthaldo accini consuetas, in quibus appellatur, Imitator Jesu Christi, Locorum sanctorum visitator; Amator crucis, caritatis, [Litaniæ de S. Berthaldo] castitatis, omnium virtutum; Pater amabilis & admirabilis; Bonus custos fidelium suorum, Benignus dilector proximorum; Fidelis ut Abraham, Obediens ut: Isaac, Luctator ut Jacob, Castus ut Joseph; Contemptor mundi, Profligator cacodæmonum, Patrator miraculorum, Sal & decus morum; Sectator humanitatis, Speculum perfectionis, Regula paupertatis, Norma abstinentiæ, Flos pietatis, Lux devotionis, orationis, contemplationis; Forma pœnitentiarum, Protector ad se clamantium, Refugium miserorum, Resuscitator mortuorum, Consors Sanctorum omnium: atque hæc ad finem Oratio subjicitur: Omnipotens sempiterne Deus, qui per gloriosa S. Berthaldi Confessoris exempla, humilitatis & paupertatis nobis triumphale iter ostendisti; da quæsumus, ut viam pœnitentiæ salutaris, per quam ille venerabilis Pater noster antecessit illæsus, ejus nos præclaris meritis adjuti, sine errore sequamur.

§. IV. De S. Amando eremita Bellimontis ejusque Reliquiis & cultu Remis.

[30] Calvimontensia ex quibus hactenus processimus monumenta ita agunt de S. Amando, [ex Bellomonte ubi vixit S. Amandus & mortuus colebatur] ac si S. Berthaldi individuus, per annos quinquaginta usque mortem comes nullam aliam sui memoriam, præter Reliquias corporis, posteris dimisisset, constat interim ex Bellimontensis monasterii nunc ad jus Calvimontensium devoluti, traditione, ipsum in Bellomonte sic instituisse eremiticam vitam, ut fundato istic monasterio prædicto initium dederit. Quin etiam Sancti Legenda, qualis postea una cum Reliquiis Remos translata est, tota decurrit, absque ulla Berthaldi mentione, cui si diu superstes fuit, vix apparet credibile, quod illius ipse discipulus & multo junior fuerit. [translatæ Reliquiæ in Calvummontem] Verosimilior forte conjectura foret Amandum cum Berthaldo sive ante sive post assumptam in suo cujusque loco, eremiticam vitam, pariter, non Hierosolymam, quo Berthaldus initio conversionis suæ profectus fuerat, sed Romam ad limina Apostolorum peregrinatum, familiaritatem coluisse, eique morienti adfuisse accersitum, jamque plurium discipulorum Abbatem etiam ipsum, æqualem ætate & fama virtutis; cujus deinde mortui corpus adhuc in Bellomonte fuerit, quando scribebatur Legenda prædicta. Desolato deinde loco notabilis pars corporis translata Remos sit ad majus ibidem Hospitale; [& Hopitale S. Mariæ Remensis] pars retenta a Calvimontensibus.

[31] Flodoardus Historiæ Remensis lib. 3 cap. 10 meminit Xenodochii ab Archiepiscopo Hincmaro qui seculo IX medio floruit, magnifice constructi ac dotati, his verbis: Canonicis quoque hujus Remensis Ecclesiæ Hospitale constituit ad susceptionem perigrinorum vel pauperum, congruis ad id rebus deputatis, cum consensu Coëpiscoporum Remensis Diœceseos, atque subscriptionibus eorumdem. Hospitale illus ipsum esse quod sub titulo S. Mariæ hodiedum superest Metropolitanæ ecclesiæ propinquum licet varios casus & mutationes passum, multis suadere nititur supralaudatus Marlotus lib. 3. cap. 29, aitque habere Velatas plus minus viginti per vices ægrotis necessaria subministrantes & Regulares Clericos quatuor, quibus animarum cura relicta. Casimirus Odin indicavit nobis non ita pridem factum esse quod velatæ, sive Sanctimoniales S. Augustini Regulam professæ, insignem quam habebant S. Amandi Reliquiam capsæ ad majorem devotionem incluserint, item exstare apud easdem codicem Choralem annorum plus quam ducentorum ex quo mittebat transcriptam ipsius S. Amandi Legendam cum Antiphonis, [unde accepta ex Ms Vita quæ dicit, quod] Responsoriis &c. modelatione rythmica non inculta quibus omissis satis habebo vitam hic dare.

[32] Amandus Domini nostri Iesu Christi Asceta, Natione Scotigena, extitit oriundus ex insigni prosapia. Pater vero ejus est dictus Germanus, mater autem ejus Amanda est nomine vocitata. Hi vero annuente Domino genuëre tres proles, præfatum scilicet Amandum, atque Lucium ejus uterinum, unamque eorum sororulam, Probam Nomine dictam. At vero Amandus, bonæ Indolis puerulus, a religiosis parentibus est studio litterarum traditus. Qui in brevi tempore adeo hausit cunctum fontem spiritualis intellectus, quod nullo didascalo indigeret penitus, [post egregium profectum in studiis] præter illum qui est Magister omnium. Nec mirum, ubi Spiritus sanctus Magister est, nulla discendi mora est. Dehinc vero nitebatur puer strenuus totis viribus fieri vir perfectus: parvipendebat præsentia, veluti devoverat in pueritia, æstimans pro nihilo omnia præter id quod erat æternæ salutis gaudium. Postquam autem est quinque clavibus sophiæ imbutus, cœpit proficere de die in diem in melius: scilicet discordes ad concordiam revocare, egentes alere, nudos vestire, ecclesias multas pro Christi nomine petere. Ad hæc quid multa? [Presbyter ordinatus,] Ad ultimum arbitrio sui Præsulis nactus est Presbyterici culmen Ordinis, atque tantum magis fervebat in divino opere quod sciebat summopere adstrictum se operibus & sermoni. Mactabat omni die holocaustum Domino, non ex pecore alieno, sed ex pectore proprio; idcirco quod erat auctus sacerdotali prælatione. Post alia vero & multa innumerabilia, inspirante eum divina gratia, ut desereret patrium solum, causa adipiscendi supernum bravium, [Romamque peregrinatus,] una cum parentibus & suis uterinis, & familia utriusque sexus decem & octo, aggressus est Romanum iter lætabundus. Deinde nimirum transeuntibus illis multa itinera periculosa, per rupes, petierunt Romam, præcedente eos spiritus sancti gratia. Illic vero aliquantisper morati, visis Apostolorum & Martyrum quæ ibi requiescunt Reliquiis, has penitus habere frustratus pro Ecclesiis [suæ patriæ] pedibus nudis deliberaverat ad propria reverti.

[33] Transeuntes autem Italiam & superiorem Galliam, petierunt Remensem provinciam, procurante ea tempestate S. Remigio Archipræsule pastoralem curam Remensis Ecclesiæ. [venit in diœcesim Remensem,] Contigit vero Sanctis transire per quendam locellum, in quodam nemore situm, qui nuncupatur a populo Pulchermons usque in hodiernum diem. Illic cupientes Sancti fessa corpora parumper dare quieti ob laborem itineris, prostraverunt se humi. Ibi sumpserunt elixum, herbis & radicibus appositum, nihil secum portantes præter baculum. Aggressa est autem tam magna sitis eos omnes, ut ferme exhalarent spiritum, quoniam incaluerat supra eos nimium, æstiuum enim erat tunc tempus. Vociferantibus autem cunctis præ ardore sitis, maxime almi Amandi genitrice (quoniam jam erat evacuata & rugosa multo labore) audiens Confessor Christi clamorem qui erat secum populi, prostravit se genu tenus humi, cœpitque ex intimis labiis flagitare potentiam Cunctipotentis, qua dignaretur subvenire periclitantibus siti. Cœlum vero ejus patuit precibus, & oratio ascendit coram Deo velut incensi fumus. [fontem sitientibus sociis e terra elicuit] At mirum in modum egressus est divinitus, secus ejus qui erat in terra fixus baculum, fons largissimus, ita ut biberet ipse una cum genitrice sua siti arente, & cuncto collegio ejus. Intellexit protinus vir Dei illic fore januam cæli, votumque vovit Domino, nunquam se recessurum a præfato locello, idcirco quod visus est sibi Deo acceptus, quoniam erat a seculo remotus, & undique nemoribus consitus. Igitur non quivit diutius latere lucerna sub modio, [& impetrata loci possessione ædem extruxit:] sed est imposita candelabro, ut luceret omnibus in Dei domo. Post talia vero aggressus est almus vir Clodovæum, Regem Francorum Christianum, a S. Remigio nuper baptizatum; & impetravit sibi dari præfatum locellum, cum omnibus quæ adiacent per gyrum. Regressus Igitur vir Dei a Curia Regis construxit in præfato [loco] quandam Basilicam sancti Petri Apostolorum principis. Cœpit vero undique populus ejus præsentiam videre, clementiamque Salvatoris laudare, atque de ipso sacratissimo fonte divinitus dato devotissime bibere: quoniam quidem inerat in eo talis virtus, quod nullus accedebat ad eum tam ægrotus; [ibique a S. Remigio tumulatus est.] causa bibendi vel causa lavandi, quin recederet absque dilatione sospes domum. Nunc etiam operantur virtutes multæ in hoc loco, præfati sancti meritis, qui tumulatus est a S. Remigio. Illic redditur cœcis visus, gressus claudis, solatium mœstis, libertas dæmoniacis, veluti patet usque in hodiernum diem fidelibus cunctis. Non sunt prætereunda, sed memoriæ fidelium tradenda miracula, quæ sunt meritis sancti Amandi peracta.

[34] Audiens vero populus Christianus prodigia & signa, quæ fiebant meritis Sancti largissima; cœpit catervatim frequentare locum ex omnibus partibus, quo erat homo Dei tumulatus. Videns vero [Remensis Præsul] ejus Basilicam nimium arctam fore, ad supervenientem plebem recipiendam; decrevit omnium consilio construere majorem. Postea vero aggressi sunt iter ad quendam vicum in pago Laudunensi situm, [Pro ampliori ecclesia struenda,] cum curribus & plaustris, in quo erant quadrati lapides affatim frequentes, ex quibus oneraverunt currus & multa juga boum, & regressi sunt ad præfatum locellum, per cujusdam fluminis vadum, quod vulgo nuncupatur Asneum, admodum periculosum. Exeuntibus autem cunctis de vado, remansit quædam vidua paupercula retro, comitante eam unico proprio filio, quæ habebat ingentem lapidem quadratum super currum suum positum, tam onerosum quod frangeret axem currus, antequam peterent fluminis littus. Videns autem muliercula fracturam axis & casum saxi, quod erat aptum ad opus Dei; citissime transmeavit amnem, ceciditque prona in faciem. Dehinc igitur surrexit quantocius supra pedes, [advectus lapis lapsusque in Axonam miraculo emergit.] cœpitque obnixe clementiam Omnipotentis implorare, ne perderetur lapis adductus magno labore. Postea vero, illa hac & illac discurrente opemque quærente, ac sæpissime retro aspiciente, vidit divinitus præfatum saxum supra lympham natare, & binas columbas illud cum rostris ad littus trahere, non absque populi magna admiratione. Adhuc vero habetur ipse lapis in structura ejusdem Oratorii, ut liquet cernentibus cunctis, ad laudandum nomen supremi regis, qui extat mirabilis in cunctis.

[35] Quadam vero die petiit quædam mulier libera, cum alia caterua, præfatam Basilicam causa orandi, [Pyrum e loco carpentis manus] ut aliquando dignarentur Sancti, quorum Corpora ibi requescunt, suo interventu subvenire sibi. Oratione autem finita, est foras egressa. Videns vero cominus quamdam pyrum, quæ erat plantata secus monasterium, admodum pyris oneratam, cupiebat nimium sumere ejus fructum. Quæ protinus accessit ad arborem, manum extendens cuncto nisu, ut caperet ejus fructum. Pro dolor! Tam repente adhæsit manus ejus præfatæ pyri ramo, quod nullo modo quivit se movere ab ipso loco. Videns vero mulier propriam manum arbori hæsisse, medullitus cœpit queritare, clementiamque Salvatoris implorare; sanctumque Dei famulum Amandum nomine tenus vocitare, quod dignaretur sibi indulgentiam apud Dominum impetrare, quatenus mereretur incolumis domum redire ejus sanctissima prece. Sed mirum in modum illico est restituta sibi pristina manus divinitus, [arbori adhærens, pœnitenti solvitur.] obtentu Sanctorum qui ibi quiescunt & precibus. Qua de re compuncta muliercula iterum ingreditur oratorium, revisit Sanctorum corpora quæ ibi habentur, quatenus mereretur abolere offensum facinus, eorum sanctissimis precibus. Finita vero oratione, cum gratiarum actione, tradidit manu propria & ramo & gleba, quandam culturam secus præfatam Basilicam admodum fertilem jacentem, in perpetuum eidem Ecclesiæ habendam. Et siquis ei aliquid quod absit distrahere vel defraudare Ecclesiæ voluerit, subiaceat excommunicationi authoritate sancti Petri & sancti Remigii Archipræsulis & sancti Amandi Confessoris, nec non & omnium Sanctorum quorum corpora in hac ecclesia requiescunt, annuente Domino nostro Iesu Christo, qui cum patre & Spiritu sancto vivit & regnat per cuncta secula. Amen

[36] [Reliquiæ in novam capsam translatæ] Hactenus Vita eodem inventa loco in quo Marlotus invenerat Legendam S. Berthaldi summatim ut supra vidimus describendam. Hinc subit mirari adeo jejune ipsum agere de S. Amando ut ejus præmissam Vitam non videatur legisse. Magis tamen mirum est quod præcitatum caput finiens cum enumeratione Reliquiarum in ipso Hospitali venerabiliter servatorum, non meminerit Amandinæ lipsanothecæ. Sed fortassis ea nundum confecta erat, quando anno 1666 evulgavit primum historiæ tomum. Ut ut est ex Gallica S. Berthaldi Vita scimus hujus quoque Reliquias aliquas ex Calvomonte ad ipsum Hospitale fuisse translatas una cum Legenda quam Marlotus descripsit atque ejus festum hoc die ibidem agi. Præcipue tamen istic coli S. Amandum idque die XVI Augusti propter tunc translatas prædictas ejus Reliquias ex arca veteri in novam argenteam, caput videlicet & ossa quædam, [die 16 aug. ea causa festivo.] quæ ipsa Calvomonte Remos translata fuisse præsumit Lietaudus agnoscens illa in Calvomente dëesse. Mihi verosimilius apparet ex Bellomontensi cœnobio immediate allata fuisse; propter Legendam cujus in Calvomonte nulla videtur haberi notitia.

[37] Finio cum annotatione quadam Marloti in margine posita, qua monet S. Amandum fortassis Altimundum seu Antimundum esse, de quo cap. 10 egerat quis hic Antimundus fuerit, inquit ibidem, aut quali vir præditus indole, tradit Matthæus de Pres in Morinensi Chronico, ubi ait, haud procul Remis degisse pauperem in tugurio, litterarum non omnino rudem, sed modestum: quem pietas a forensibus ad munus sacerdotale, dein ad segregem vitam avocarat. Ubi iterum ad marginem annotat, hunc Antimundum forsan B. Bertaldi comitem fuisse de quo cap. 16. Quod minus placet: nam, etiam Marloto fatente, dicitur a S. Remigio ad excolendos Morinos destinatus Antimundus, ac Teruanensis factus Episcopus: de quo consuli potest Malbrancus lib. 2 de Morinis cap. 39, 43 & 44, ubi diem obitus necdum se deprehendisse fatetur.

DE SANCTO AURELIANO,
EPISCOPO ARELATENSI IN GALLIA,

AN. DLI.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus initio & fine ex epistolis Vigilii Papæ, atque de cultu.

Aurelianus, Episcopus Arelatensis, in Gallia(S.)

AUCT. G. H.

Præfuerunt Ecclesiæ Arelatensi, seculo Christi sexto, [Post S. Cæsarium & Auxanium] illustres Antistites. Horum unus S. Cæsarius, ex Monacho & Abbate Lerinensi, ob famam eximiam doctrinæ & sanctitatis, creatus Episcopus est anno DII; & post vitam præclare peractam migravit ad Dominum anno DXLIII die XXVII Augusti, quo erunt ejus Acta elucidanda. [creatus Episcopus Arelatensis S. Aurelianus] Huic tunc substitutus est Auxanius, Præfecto Prætorii patre natus, cui Vigilius Papa vices suas in Gallia anno DXLV delegavit. Verum ipsi, anno sequenti DXLVI morte sublato, successit S. Aurelianus, de quo hic agimus, quem idem Vigilius Papa Vicarium suum in Gallia constituit missa hac epistola.

[2] Dilectissimo Fratri Aureliano Vigilius. Administrationem vicum nostrarum fraternitati vestræ animo libenti committimus, & credimus Caritatis vestræ officio actibus Deo placitis diligenter universa compleri; [A Vigilio Papa designatus Vicarius,] quando & summi Sacerdotii consortio vos dignos divina esse gratia judicavit; & gloriosissimi Childeberti Francorum Regis Christiana & Deo placita, in perhibendo vobis testimonio, voluntas accessit. Quapropter vices nostras vestræ Caritati hac auctoritate committimus, ut universa quæ decessorum nostrorum vel Canonum statuta sanxerunt, Deo congruis operibus faciendo atque servando, & nostrum & prædicti Regis judicium circa Caritatem tuam rectum fuisse possis ostendere. Sanctarum enim Scripturarum nos docet auctoritas, quia Christus Deus, Dominus & Salvator noster, prius universa quæ bona sunt facere voluit & docere. [Act. 1.] Scriptum est enim: Primum quidem sermonem feci, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere & docere, usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est. Item quod commonendo Timotheum doctor gentium dicat Apostolus, Fraternitatem tuam semper ante oculos habere confidimus. [2 Tim. 2] Ait enim: Confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: & quæ audisti per me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere. Et item ipsa: Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis. Et iterum: Labora sicut bonus miles Jesu Christi. Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

[3] Si quam ergo inter Fratres diabolus, humani generis hostis antiquus, [ad discutiendas querelas,] zizaniam seminaverit, calliditate nequitiæ consueta; aut de aliquo Sacerdotum Fraternitati tuæ, servatis majorum per omnia constitutis, fuerit querela deposita; adhibitis tibi Fratribus & Coëpiscopis, secundum qualitatem negotii numero competente; causam Canonica & Apostolica ordinatione discutiens, ea sententia definies, quæ & Decessorum nostrorum conveniat statutis, & Deo æquitatem in omnibus diligenti sit grata. Si quod vero de religione fidei, quod Deus avertat, fuerit certamen exortum, aut tale aliquod negotium fortassis emerserit, quod pro sui magnitudine ibidem nequeat definiri; veritate discussa, relationis serie distincta, [monetur graviores causas & fidei ad S. Sedem referre,] ad nostræ Sedis consultationem potius ut remittas hortamur. Quia ita Decessores vestros, qui Decessorum nostrorum vices egisse monstrantur, fecisse testimonium nostri declarat scrinii: quatenus ea dispositione servata, Ecclesiæ unitas stabili firmitate persistens, pacis bono in omnibus perfruatur. Cujus velut hereditarium munus Christus Deus, & Dominus & Salvator noster, ad cælos, unde numquam defuit, rediturus, discipulis suis legitur reliquisse, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. [Ioan. 14] Et ut universa fraternitas vestra diligenti possit ratione complere, Episcopis, quibus pro vice nostra te præesse voluimus, nos præcepta destinasse signamus; [Episcopos dilegere] ut & illi vobis obedientiam exhibere debeant competentem, & Fraternitas tua eos in Christi caritate complectens, exemplis bonorum potius operum, ad quæ sunt Deo placita facienda, semper invitet. Illud pari eis auctoritate signavimus, nequis sine Formata tuæ Fraternitatis ad longiora loca audeat proficisci, sed ut consuetudinem illam debeant custodire, quam constat semper nostræ Sedis habuisse Vicarium, & a vobis Formatam postulent, si causarum suarum necessitate compulsi, ad longiora itinera destinare disponunt.

[4] Sed ne in aliquo Sedis nostræ Vicarius, minor suis Decessoribus videatur, necessarium fore credidimus Pallii vobis usum, quemadmodum Decessori vestro hactenus dederamus, [inter Imperatores & Regem Fr. pacem fovere,] præsenti auctoritate concedere, ut morum & omnium bonarum rerum vobis, B. Petro Apostolo suffragante, non desit ornatus. Oportet ergo Caritatem vestram Sacerdotali semper studio inter Dominos filios nostros clementissimos Principes, & gloriosissimum virum filium nostrum Childebertum Regem, gratiæ intactæ fœdera custodire. Scire enim, nec vos convenit ignorare, quod necessario prædicatis, quia Scriptura pronuntiat, dicens: Beati pedes euangelizantium pacem, euangelizatium bona. [Rom. 10] Et hoc quoque vestrum facere desideramus affectum, ut glorioso viro filio nostro Patricio Belisario destinatis scriptis gratias referatis, qui homini vestro laborem ad clementissimum Principem abstulit transeundi; [& Belisario gratias agere,] sed mox ut responsum recepit, nobis suis litteris indicavit. Deus te incolumen custodiat, Frater carissime. Data X Kalendas Septembris, quinquies post Consulatum Basilii viri clarissimi. Ergo anno Christi DXLVI.

[5] [atque orare pro Imperatoribus,] Aderat tunc Romæ Belisarius & restaurabat ejus mœnia Romanum imperium tenentibus Justiniano & Theodora Augustis; inter quos & Childebertum Francorum Regem, cui Provincia Ostrogothis erepta cesserat, pacem fovendam commendat Pontifex; satis etiam indicans sub hisce principiis non ita penitus extinctam Imperialis auctoritatis trans alpes umbram omnem, ut non adhuc eam respicerent Episcopi, Romanis ditionibus viciniores. Hoc etiam intelligitur ex simili ejusdem Pontificis ad Auxanium Decessorem Epistola, ubi eum sic monet. Oportet ergo Fraternitatem vestram incessantibus supplicationibus Deo nostro preces effundere, ut Dominos filios nostros clementissimos Principes, Justinianum atque Theodoram sua semper protectione custodiat, qui pro his, vestræ caritati mandandis (cum Vicaria scilicet potestate & Pallio) suggerente gloriosissimo & excellentissimo filio nostro Belisario, præbuerunt consensum. Hortamur quoque, ut Sacerdotali opera inter gloriosissimum virum Childebertum Regem, sed & ante dictum Clementissimum Principem, conceptæ gratiæ documenta, paterna adhortatione servent. Nempe desiderium expellendi Gothos ab Italia fecerat, [sicut & decessori Auxanio antea scripserat idem Vigilius,] ut Iustinianus surgentes Francorum vires conciliandas sibi putaret, ideoque cum, iis pacem optaret firmam.

[6] Misit tunc etiam supra citatam Epistolam Vigilius ad universos Episcopos in regno Childeberti constitutos, per quam ipsis sic mandat: Quia dudum Auxanio, quondam Arelatensis civitatis Antistiti, vicum nostrarum solicitudinem dederamus, sed cursum vitæ præsentis implendo, [qui & commendat Episcopis, ut Aureliano obedientiam præstent] de hac luce migravit; in cujus loco Aurelianus Frater noster rescitur successisse; necessarium valde credidimus, solicitudinem hanc a nobis antefato debere committi, confidentes; illum & pro loci sui qualitate, bonis actibus universa quæ Deo placeant posse complere; & maxime cum gloriosus filius noster Childebertus Rex testimonium bonæ conscientiæ, pro Christianæ suæ voluntatis devotione, perhibuit. Oportet ergo Caritatem vestram ei in omnibus, quæ servatis per cuncta Canonibus, salubriter secundum nostrorum definita Majorum pro nostra auctoritate censuerit, præbere obedientiam competentem. Et quia omnino necesse est, ut pro diversis cum Fratribus Deo juvante præstandis, [potissimum in veniendo ad Concilia.] statutis aptisque temporibus Episcoporum Synodus debeat congregari; idcirco præsenti auctoritate censemus, ut nullus ubi aut quando constiterit se audeat excusare, excepta infirmitatis causa, quam humana non potest evitare fragilitas, aut certe quem digna excusationis ratio fecerit non venire. Inter Concilia fuit Aurelianense quintum, habitum die V Kalendas Novembris, anno XXXIX Childeberti Regis, Indictione XIII, ergo anno Christi DXLIX; cui præsedisse alii referunt Sacerdotem, Ecclesiæ Lugdunensis Episcopum, alii Aurelianum Episcopum Ecclesiæ Arelatensis, quod forte præscripto Vigilii Papæ conformius est.

[7] Cum autem idem Vigilius Papa, anno DXLIV, XI Aprilis pridie Paschatis, [Ob tria, Capitula condemnata solicito Aureliano scribit ille] condemnasset tria Capitula & hæretici scriptis litteris vulgarent ipsum, tria damnando Capitula, impugnare Chalcedonense Concilium, ideoque varii ab ejus communione discederent; S. Aurelianus Episcopus Arelatensis ad eum scripsit, an quæ spargerentur vera essent. Cui Papa respondit per epistolam, Collationi VII insertam, quæ sic incipit: Fraternitatis vestræ litteras, prædie Idus Julias, Anastasio deferente suscepimus: & gratias referimus Divinæ clementiæ, quia solicitudinem vestram in fidei causa, vel in nostræ opinione personæ, sacris relegimus convenire mandatis, ut digne Caritati tuæ verba Dei & convenienter aptentur: quibus ait, Elegi te Sacerdotem ex omnibus, ut ascendas ad altare meum, & portes coram me nomen magnum cunctis diebus vitæ tuæ. [1 Reg. 2] Necesse ergo nobis est, Caritatis vestræ solicitudinem brevi interim, quantum pro temporis qualitate potuimus, relevare colloquio: quatenus modis omnibus confidatis nihil nos penitus admisisse, quod Decessorum nostrorum constitutis, vel sanctæ, quæ una eademque est fidei quatuor Synodorum, id est, Nicænæ, Constantinopolitanæ, Ephesinæ primæ atque Calcedonensis inveniatur (quod absit) esse contrarium; aut quod ad personarum injuriam pertineat, quæ definitioni ejusdem sanctæ fidei subscripserunt, [omnia in 4 Conciliis statuta, manere illibata.] vel Sanctorum Prædecessorum nostrorum Cælestini, Xysti, Leonis, aliorumque præcedentium atque sequentium definitis reperiatur adversum: sed a nobis omnibus prædictis Synodis unam venerationem, unamque fidei credulitatem indubitabiliter exhiberi: & eos, qui omnes suprascriptas quatuor Synodos in rectitudine fidei non sequantur, vel unam ex ipsis vel omnes in fide repravant aut repravare aut injuriare vel repudiare nituntur, abjicimus…Fraternitas ergo tua quem Apostolicæ Sedis per nos constat esse Vicarium, universis Episcopis innotescat, ut nullis aut falsis scriptis aut mendacibus verbis aut nuntiis qualibet ratione turbentur … Illud quoque credimus sperandum … ut sit Fraternitas vestra in hac quoque parte solicita, & glorioso filio nostro Childeberto Regi (quem Christianitatis studio venerationem integram Sedi Apostolicæ, [& cupit per eum Childebertum Regem rogari,] cui nos Deus præesse voluit cognovimus exhibere) supplicare non desinas, quatenus in tanta rerum necessitate circa Ecclesiam Dei solicitudinem, sicut & confidimus Christiana devotione, persolvat: ut quia Gothi cum Rege suo in civitate Romana perhibentur ingressi, hoc eis dignetur scribere, ne se in Ecclesiæ nostræ præjudicio, quippe velut alienæ legis, immisceat, & aliquid faciat, aut fieri qualibet ratione permittat, unde Catholica possit Ecclesia perturbari… Festina ergo, [ne per Gothos fides perturbetur.] Frater carissime, ut in sanctæ fidei sinceritate persistens, Ecclesiarum pacem, quæ vel a Deo per meritum Sacerdotii tibi commissa est, vel a Nobis per Apostolicam auctoritatem Vicaria potestate mandatur, competenti solicitudine Deo propitiante custodias, & Vicarium te Sedis nostræ dignis Deo manifestes operibus. Deus te conservet, Frater carissime. Datum III Kalendas Majas, Imperii Domini nostri Justiniani perpetuo Augusti anno XXIV, post Consulatum Basilii viri clarissimi anno VIIII. Is est annus Christi DL, cum anno præcedenti Totelas Romam occupasset.

[7] [Videtur obiisse anno 553 Lugduni.] Quam diu postea vixerit S. Aurelianus, non omnino constat, videtur tamen a Sammarthanis colligi ex Epistola ab Italiæ Clericis directa Legatis Francorum, qui Constantinopolim proficiscebantur, eum anno DLII adhuc vixisse, & forsan anno DLIII ex hac vita ad Dominum migrasse, XVI Kalendas Julii. Nam ejus successor Sapaudus præfuit Arelatensi V Concilio, [aut etiam citius.] anno Childeberti Regis XLIII, die IV Kalendas Julias id est anno Christi DLI. Mortuus autem est S. Aurelianus Lugduni dum transiret, sive ad Regem aut ad conventum aliquem proficiscens, sive inde desiderans ad propriam Sedem redire. Sed ea ratiocinatio Sammarthanorum parum certa est: Epistola enim, apud Sirmondum tomo I Conciliorum Galliæ edita, solum indicat, quod tunc adhuc vixerit Anastasius quidam, quem (ut etiam supra vidimus) Sanctus Episcopus Aurelianus Arelatensis civitatis ad beatum Papam ante hoc biennium direxerat; adeoque nihil vetat quin jam tum fato. functus fuerit Aurelianus, [inscriptus Fastis Sacris 16 Junii.] siquidem id aliunde possit confirmari. Memoria ejus inscripta est Martyrologiis Usuardi, Adonis Bellini & aliis cum Martyrologio Romano, ad hunc XVI Junii, eisdem ubique verbis. Lugduni depositio B. Aureliani Episcopi Arelatensis. Ejusque festum in Ecclesia & Diœcesi Arelatensi celebratur sub ritu duplici, argumento Lectionum secundi Nocturni potissimum ex jam relatis epistolis desumpto: sed tranfertur in diem sequentem, ob solemnitatem SS. Quirici & Julittæ, de quibus supra egimus.

[8] Saussajus in Martyrologio Gallicano præter elogium, quod de illo habet loco proprio; aliud adjungit in supplemento his verbis: Lugduni S. Aureliani Episcopi, qui ex Abbate Alzanatensi ad Sedis hujus gubernacula evocatus, S. Remigii, cujus subiit locum, vestigia pura conversatione servavit, [Alius ab hoc Aurelianus Ep. Lugdunensis] moribusque piissimis & claris religionis actibus nobilis, postquam Sacris Comitiis Sæpius interfuisset, pro Ecclesiasticæ politiæ meliori constitutione, fine Christianissimo consummatus Sanctorum laborum pervenit ad præmium. Hæc Saussajus; sed quæ cum sint intelligenda de multo juniore aliquo Aureliano, seculo nono Archiepiscopo Lugdunensi, videntur solum huc referri occasione S. Aureliani Episcopi Arelatensis, apud Lugdunum mortui. Etenim Iacobus Senertius asserit in Archiepiscopis Lugdunensibus, non adnotari in Breviarii Lugdunensis editione hunc Aurelianum: sed in nonnullis exemplaribus Ecclesiæ S. Nicetii, calamo manuali adscribi ad mensem Junii, in eaque celebrari; & librum obituum dicere simplici verbo eum e vivis decessisse IV Nonas Julii absque anni nota. Quo tamen die non reperimus ejus nomen in ullis Fastis. Si quis aliud suggesserit, unde probetur deberi ei veneratio Ecclesiastica, poterit de eo agi die IV Julii, aut certe XXVIII Octobris, quo relatus supra S. Remigius ejus Decessor refertur a Saussajo, quo etiam dicitur a Sammarthanis ad meliorem vitam translatus.

[9] Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, [Idem Aurelius qui S. Aurelianus.] ad hunc XVI Junii ita scribit Arelati in Gallia S. Aurelii Episcopi Arelatensis, idque annotat ex tabulis & officiis Sanctorum Ecclesiæ Arelatensis ad se inde transmissis, ubi vita illius continetur, & legitur in Ecclesia. Habemus nos Officia propria Sanctorum Ecclesiæ Arelatensis, anno MDCXII & anno MDCLVI excusa. In iis autem non Aurelius sed Aurelianus appellatur, & est ad hunc XVI Junii Martyrologio Romano insertus. Fatendum est tamen quod in Translatione S. Honorati Episcopi Arelatensis, etiam Aurelius scribitur, dum de Basilica S. Honorati dicitur; Ibi B. Honorati corpus locello suo repositum est. Ibi beatorum Pontificum Aurelii, Concordii, Æonii, Virgilii, Rothlandi, beatissima membra loca prædicta sanctificant. Ubi de Singulorum die natali agitur, & S. Aurelius sive Aurelianus coli XVI Junii dicitur.

ACTA INVENTIONIS
S. Aureliano & aliis octo communis, Publico instrumento consignata.
Ex Collectaneis Petri Francisci Chiffletii

Aurelianus, Episcopus Arelatensis, in Gallia(S.)

AUCT. D. P.

[1] Post Syllogen istam, jam pridem ab Henschenio concinnatam, venit ad nos ex benevolentia Patrum nostrorum Parisiensium, agente Ioanne Harduino, Bibliothecæ Præfecto & libris eruditis in lucem datis claro, magnus monumentorum sacrorum Thesaurus, in scriniis P. Petri Chiffletii istic mortui repertus; ex quo multa deprompsimus VI Junii, agentes de S. Claudio: [Recognoscentes anno 1308] hic vero ex Actis Inventionis prætitulatæ ( servituris pro supplemento Aprilis, eo quod die II occurat festivitas S. Nicetii Lugdunensis Episcopi, in cujus ecclesia ipsius & aliorum octo monumenta recognita sunt) hic inquam dabimus ea quæ spectant S. Aurelianum; non Lugdunensem (de quo supra Henschenius, quemque oportet alibi sepultum fuisse, aut certe omnino non habitum pro Sancto, nec inter Sanctos collocatum) sed Arelatensem, quod probant inscripti tumulo versus. Instrumentum autem illud sic incipit.

[2] In nomine Domini. Amen. Anno ejusdem MCCC octavo, die Veneris ante festum B. Bartholomæi Apostoli, Indictione VI, Pontificatus Domini Clementis Papæ quinti anno ipsius tertio, [tumulos Sanctorum in ecclesia S. Nicetii,] per præsens ac publicum instrumentum cunctis pateat evidenter, quod nos Hugo Dei gratia Thabariensis Episcopus,… virtute comissionis nobis factæ (ex parte Canonicorum S. Nicetii, supplicantium attente, quod cum plura Sanctorum corpora in ecclesia S. Nicetii requiescant, quorum meritis prout Apostolicarum litterarum habet assertio, quam plura miracula claruerunt, ex nostra permissione liceret dicta Sanctorum corpora, servatis honore & solemnitate solitis, facere relevari, [ex commissione Capituli, translationem cogitantis,] ut apud eamdem ecclesiam locis congruis posita, devota fidelium veneratione & laudibus debitis attollantur) Talis inquam virtute commissionis; vocatis & assistentibus nobis religiosis viris, Fr. Jacobo Sacrista, & Fr. Guillermo de Lux, Ordinis Prædicatorum Conventus Lugdunensis, Fr. Dionysio tenente locum Guardiani, & Fr. Bernardo de Lugniaco Ordinis Minorum Conv. Lugdunensis, Priore Carmelitarum, & Fr. Joanne de Nauziaco ejusdem Ordinis Conv. Lugd. ac Tabellionibus infrascriptis; ad ecclesiam S. Nicetii supradictam accessimus, & in præsentia prædictorum & plurium aliorum Clericorum & Laicorum fide dignorum testium, ad hoc vocatorum & rogatorum, invenimus retro altare majus dictæ ecclesiæ quædam parva altaria; juxta quæ erant in lapidibus marmoreis, supra terram apparentibus, quædam litteræ seu scripturæ antiquæ: quas scripturas vidimus, & eas pro majori parte transcribi fecimus per Notarios infrascriptos, & exemplificari deligenter præsentibus supradictis.

[3] [transcribunt Epitaphium S. Aureliani,] Et primo, in primmo altari meridionali, quod vocatur altare B. Nicetii… Subsequenter prope altare S. Sacerdotis, invenimus tumbam S. Aureliani, prout in scriptura, in lapide marmoreo superposito comprehensa apparebat; quæ est inter alia talis.

Orbis celsa gravi * versantur culmina lapsu,
      Urbis * cacumina fulmina clara ruunt
Atque ovium damna * Pastorum morte patescunt,
      Cum sibi sublata mystica dicta * ferunt.
Et geminæ * genuina plebis lamenta resultant,
      Cum * soliti pastus dogmata sancta darent.
Quo probat, amissum populorum pectore, planctu,
      Heu! decus, heu! * numen, Aureliane, tuum.
Pontifici claro fulsisti dogmate, cultu,
      Cum * quo Arelas digno munere læta fuit.
Sed animas * sancta eripiunt consortia cæli,
      Quas hinc corporibus laxat abire Deus.
Ergo omnes recte capiunt solatia dempti,
      Quem * norunt meritis astra subisse poli.
Non retinet mundus * arctantis jure sepulcri,
      Quem recipit summi dextera ampla Dei.
Nec * sua venturis morientur nomina seclis,
      Vivere quem semper inclita * dogma docent.
* Præcipit heu! rursum, numerans quinquennia quinque,
      Et tribus * adjectis metas volventibus annis.
Deseruit * fragilis terrestrem corporis usum,
      Hic senibus linquens primævo tempore formam,
Illic suscipiens æterno tempore vitam,
      Pollicita * plectens redemptis præmia Christi.
Quisquis solicitus lustras monumenta dolorum,
      Hic parilem sortem ingemis ipse tuam.

[4] Et sequuntur plures versus, qui propter fracturam marmoris legi non possunt: [unde intelligitur Sāctus obiisse Indict, 14.] uti non nisi imperfecte legi potuerunt ea omnia verba, quæ ** notata exhibet margo, quæque in contextu per conjecturam correximus, ut Lectoris tædio consuleremus; etiam absque illis haud parum offendendi poesi istius temporis, non valde culta, uti vel hinc apparet: si tamen sexti seculi illa est, & non posterioris alicujus quo isti versus sic compositi fuerint, vel potius renovati. In margine tumuli est scriptum. Obiit XVI Kalendarum Juliarum undecies post Justini, Indict. XIIII: cui Obitui, concordat liber qui legitur ad Primam puta Martyrologium per plura secula Lugduni usitatum. Sed quid est illud, [an. 551.] undecies post Iustini? Docet Pagius, in accuratissima sua dissertatione Hypatica pag. 324, annum DXL, quem alii notabant V P C. Paulini, id est, quintum post Consulatum Paulini, notatum ab aliis Iustino Iuniore solo. Ex hinc si cöperint Lugdudenses aliqui numerare post Consulatus illius, undecimus post primum erit annus DLI; qui cum etiam numerarit Indictionem XIIII, nihil potest optari convenientius: itaque solutum manebit dubium de anno mortis, supra propositum ab Henschenio, nec ad annum scriptæ ad Legatos Constantinopolim directos epistolæ, vivendo pervenerit Aurelianus. Huc enim facere non possunt Postconsulatus ejusdem Iustini quos numerandos ipse instituit post annum DLXVIII quo jam Imperator solus iterum iniit Consulatum secundum: nec enim successorum Episcoporum tempus patitur Aurelianum ultra annum LIII istius seculi, nedum ultra LXXV, [annoque ætatis 53.] vixisse: & quæ post hunc currebat Indictio, non XIIII, sed VIIII numerabatur. Ad hæc in tali calculo, necdum annum XXIV ætatis attigisset sanctus, cum fuit anno DXLVI donatus Pallio, siquidem cum obiit solum egit ætatis annum LIII hoc enim est quod dicitur, usum corporis deseruisse

— Rursum numerans quinquennia quinque.
Et tribus adjectis metas volventibus annis.

In isto autem qui omnino tenendus ostenditur calculo, fuerit natus Aurelianus anno penultimo seculi V; adeoque factus Episcopus ætatis anno XLVII; solum sex annis Episcopatum tenuerit, immaturo sane meritoque lugendo funere elatus. Redeamus ad Instrumentum.

[5] Nos volentes inquit Hugo prædictas, iis factis, [quibus ad vetera Martyrologia collatis.] de & super premissis, prout requirit facti qualitas, certiorari plenius de dictis scripturis, eorumque datis, fieri fecimus examen & collationem ad dictorum sanctorum Legendas, & ad librum Bedæ seu librum ad Primam legi solitum, habita ex alia parte & probatione Kalendarii. Præterea, quia inter cetera, concordantibus predictis examinibus omnibus, unum nobis dubium videbatur, super quod in libro præd. Bede seu qui ad Primam legitur, videbamus contineri predd. Sanctorum sepulturas esse Lugduni in ecclesia Apostolorum, de consilio predd. nobis assistentium, ipsos Tabelliones infrascriptos ad ecclesiam Cathedralem cum dd. scripturis, per dictos Sacristam & Canonicos nobis ostensis, misimus, visuros, utrum liber qui ad Primam in majori ecclesia legitur, esset idem & similis ei quem nobs ostenderunt Sacrista & Canonici supradd. & ad inquirendum utrum ecclesia S. Nicetii ecclesia Apostolorum habeatur. [probatur certitudo Epitaphii,] Qui Tabelliones seu Notarii, certiorati super hoc, tam per visionem scripturarum & librorum, quam per assertionem & testimonium Decani & quorumdam seniorum fide dignorum d. majoris ecclesie, nobis retulerunt sic esse, prout dd. Sacrista & Canonici demonstrarant.

[6] [sed tumulus non reseratur.] Tum vero placuit aperire tumulum S. Annemundi, Episcopi Lugdunensis, ad explorandum, an revera ibi adesset corpus, de quo nonnulli dubitabant: eoque invento, prout referetur ad XXVIII Septembris, cultui ejus dicatum … de prædictis omnibus & singulis sic prout dictum est inquisitis, factis & visis præcepimus per ipsos infrascriptos Notarios ad hoc vocatos dari & fieri publicum instrumentum. Cur autem non similiter aperta tunc fuerunt aliorum, pariter & recognita reperta sanctorum monumenta? Credo quia de ipsorum corporum in iis præsentia non dubitabatur. Factum id forte postea est, si illa unquam fuerunt (quod intendi videbatur) in locis magis congruis posita. De quo cum nihil inveniatur scriptrum, ac nominatim de corpore S. Aureliani; neque nos audemus quidquam vel divinando asserere: veremur autem ne in funesta illa sacrorum strage anni MDLXI, facta per Hugenottos, dissipata illa sint; gaudebimusque intelligere, in proximam supplendi Aprilis occasionem, quid factum sit corpore S. Nicetii aliorumque & hujus nominatim S. Aureliani.

[ANNOTATA]

* vexantur

* cumina est flumina

* positarum

* tenunt.

* Gemina & jam

* Consulti.

* numina.

* cumq;

* anima

* morum

* certantis vita

* suo … morietur nomine.

* dogmata

* Præcipit heu cursum numerū

* adjectis,

* fragilē.

* Pollicitam pl. reddentis

DE SANCTIS EX SYRIA ADVENIS MAURO PRESBYTERO, FILIOQUE FELICE ET HUIUS NUTRICE,
IN AGRO UMBRIÆ SPOLETINO,

SERV. VI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De cultu, ætate & vita ex vetustioribus Mss. collecta.

Maurus Presb. Advenæ ex Syria in Umbria (S.)
Felix filius Advenæ ex Syria in Umbria (S.)
Nutrix ejus Advenæ ex Syria in Umbria(S.)

AUCT. G. H.

Hos duos sanctos floruisse apud Spoletum asserit Ferrarius in Catalogo generali, ex Tabulis Ecclesiæ Spoletinæ, [Cultus Sacer.] illorum Natalem hac die colentis. Celebris est, inquit, horum memoria in valle Naris apud Spoletum, in qua vixissent. De eis in Mss. monumentis prædictæ Ecclesiæ licet in iis quædam minus probabilia contineantur. Corpora in ecclesia S. Felicis in Castro ejusdem nominis ad Narem fluvium, in ea valle a Spoleto quindecim millibus passuum, asservantur. Hæc ibi. Locus in mappis Geographicis S. Fele annotatur, ad dictum fluvium Narem, qui inde Interamnam & Narniam alluens, postea in Tiberim delabitur. Dicta autem monumenta Mss. ea ipsa esse videntur, quæ post Vitam S. Sensii, XXV Maji illustratam, Ughellus accepit ex Mss. adm. Illustriss. ac Reverendiss. D. Philippi Jacobi Leoncilli, Spoletini Patricii & Prioris ecclesiæ Cathedralis; ipseque Ughellus nobis donavit hoc tenore:

[2] Sanctus Maurus…antequam ex Syriæ civitate, nomine Cæsarea, discederet, [S. Maurus ab uxore territus,] Euphrosyna uxor sua multis lacrymis eum detinebat, ne Felicem infantem & unicum filium suum derelinqueret: & facile his persuasionibus ductus, jam cum aliis proficisci nolle constituerat. Tunc unus ex Sociis, nomine Christophorus, inquit ad eum: Scriptum est in Euangelio: qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. [Matth. 37. 39.] Intellectu jam carere, Maure, videris, qui plus hominem ex limo formatum, quam creatorem tuum, qui homines facit resurgere, diligis. Ne tot socios derelinquas, [sed excitatus a sociis discedit] obsecro, & potius nobiscum disponas esse: ut, si Deo placuerit, apud Italiam martyrio coronari, una nobiscum cælestis regni perennem & immarcessibilem vitam consequi valeas. Et his aliisque Euangelii dictis, [cum filio Felice, obsistente matre,] Maurus valde incitatus, cum filio suo ad martyrium pergere disposuit. At Euphrosyna matre adhuc magis reclamante, Felix puer contra eam insurgens, talia verba protulit: Tune patris mei certamen, suadente diabolo, vis perturbare? Nescisne scriptum esse, quod mulier bona corona est viri sui, mala autem confusio? [Prov. 14. 24.] Cujus verbis adeo Euphrosyna permota fuit, [& tandem consentiente.] ut facile assensum suum præstans, dixerit ad maritum: Prosperum iter faciat tibi Deus & Dominus noster Jesus Christus.

[3] Maurus autem cum foliolo ejusque nutrice, navem cum aliis sociis conscendit. Cumque & navis operiretur fluctibus, [tempestas oratione sedatur:] barbari ejus ductores ad pedes horum Sanctorum provoluti, dicebant: Obsecramus vos, dilecti Deo, ut pro nobis ad vestrum Christum preces effundatis, ut ab his fluctibus liberemur. Et cum viri Dei orarent, illico tempestas cessare visa est. Quo miraculo nautæ adducti, [Romana templa visitantur:] Christi fidem amplectuntur. Tandem Romam pervenerunt incolumes, sanctorumque Apostolorum limina, aliorumque Sanctorum Ecclesias & basilicas per aliquot dies inibi frequentarunt. Et cum per diversa Italiæ loca se disposuissent segregare (ut, postquam Christi fidelium persecutiones & martyria desierant, populos in fide Christi perseverare, aliaque pia opera facere, curare possent) S. Joannes Abbas, Maurus hic, [deligitur locus habitationis.] S. Laurentius, S. Isaac Abbas S. Juliani, Umbriam & ad ejus civitatem Spoleti pervenerunt. At S. Maurus apud vallem Nariti prope Naris fluvii ripam degere cum Felice filio voluit: ibique constructo domicilio, orationibus, vigiliis, ceterisque sanctis operibus assidue intentus, una cum Felice filio, qui cum annis in sapientia Deique gratia adoleverat, vitam agebat.

[4] Hæc est prior pars Vitæ Ms. cui satis congruunt Acta Sanctorum proxime relatorum, quorum primus S. Joannes Abbas Paranensis prope Spoletum: cujus Acta ex Mss. & Mombritio dedimus XIX Martii. [explicatur sanctitas sociorum,] Alter est Isaac Abbas Spoleti, cujus Acta ex Dialogis S. Gregorii & aliis illustravimus ad XI Aprilis. Tertius & præcipuus est S. Laurentius Illuminator circa annum DXLI ordinatus Episcopus Spoletanus, cujus Vita Italice scripta a Ludovico Jacobillo, Latine reddita cum longis annotatis & aliquibus in Appendice observatis edita est, ad diem III Februarii: Bernardinus de Comitibus Campelli, tomo 1 Historiæ Spoletanæ anno MDCLXXII editæ, lib. 10 asserit hos tres sanctos floruisse circa annum DL. Unde etiam constat eodem tempore & seculo in sanctitate vixisse SS. Maurum & Felicem. Innuebatur sub initium cum sociis trecentis ex Syria venisse Maurus, quem numerum, aliquantum suspectum, ne in limine Lector offenderetur, a nobis omissum indicamus. Sequebatur historia de dracone contagioso per S. Maurum occiso de quo Leoncillus ex judicio R. P. Antonii Gallonii Romani ad Vallicellam Presbyteri, [& qui sensus de dracone occiso.] atque eo prioris Cæsaris S. R. E. Card. Baronii agentis de S. Georgio, ita subjungit ad Vitæ sinem: Non ignoramus hanc occisi serpentis narrationem expugnati dæmonis symbolum esse posse, uti latius in Vita Sancti Sensiæ, in cujus Actis idem pene habetur, disseruimus. Sic præmonito Lectore rem ipsam subjicimus ejus judicio.

[5] Verum audita ab accolis eorum sanctitatis fama, Maurum adierunt, rogantes ut Dei virtute a contagioso Draconis flatu eos liberaret, quem tamen ubi lateret ignorabant: sed tantum scire, complures ob illius venenum periclitari. Maurus vero, facta ad Deum ferventi oratione, [ejus rei antiqua relatio,] mane surgens cum ferreo quodam instrumento ad incidendos lapides, Deo ducente, ad locum draconis accessit: ibique signo Crucis prius edito, baculum, quem gestabat, defixit in terram, qui miraculose flores & folia statim emisit. Quod cum S. Maurus vidisset, maximo gaudio perfusus, lapidem cöpit incidere, animo constituendi ibi aliquod domicilium. Cum autem hujusmodi attentasset, quoddam manubrium in flumen Naris projecit: ut eo signo nutrix filii sui, ut prius fuerat monita, horam afferendi cibi cognosceret: quæ statim cum cibo ad Maurum properavit. Et ipsa non animadvertente, Felix puer, contra ac pater monuerat, insecutus est. Qui cum ad flumen pervenisset, vidente nutrice, & de illius salute valde anxia, siccis pedibus puer per medium fluminis transgressus est: quod statim fluere desiit, duravitque ita per spatium duarum horarum. Cumque hoc B. Maurus a nutrice accepisset, Deo gratias egit: & sumpto cibo, iterum incidere lapides aggressus est. Denique a filio de flatu draconis admonitus, vidit illum e naribus nebulam, & ab oculis velut flammam ejicientem, & contra se advenientem: quem ferro, quod habebat præ manibus, percutiens interfecit, ac ejus caput abstulit. Et cum is draco præ illius longitudine (erat enim pedum fere nonaginta ejus mensura) tamquam vastum animal in flumen demergi non posset; unus Maurus, divina fretus virtute, illum in flumen præcipitem dedit; saxumque Dei miraculo evellens, super ejus corpus evolvit: a quo per trium dierum spatium tantum sanguinis emanavit, ut in flumen Tiberis a Nari exportatus fuerit.

[6] En secunda pars Vitæ de mirabili dracone occisione, de qua videtur Ferrarius, in Catalogo generali supra relatus, dixisse, quædam minus probabilia contineri. Interim idem Ferrarius, [ab aliis moderata.] citatis monumentis Ecclesiæ Spoletinæ, in Catalogo Sanctorum Italiæ rem eamdem, mutatis circumstantiis, ita retulit: Maurus, saxo tandem perfracto, serpentem quinque pedes longum, ignem ex ore tetrum proferentem, vidit: quem signo Crucis munitus, ferro aggressus interfecit. Jacobillus de Sanctis Umbria pleraque ex Actis describit, sed draconem non nonaginta, sed novem pedum longitudinem habuisse ait. Quidni cum Leoncillo expugnati dæmonis symbolum esse asseramus? Sed ad tertiam partem Vitæ progrediamur.

[7] Sanctus postea Felix, cum patre Mauro sanctis operibus insistens, [Mortuus suscitatus, a. S. Felice] magis in dies adolescere & intelligere incipiebat. Evenit autem, ut vidua quædam, cujus filius obierat, ad S Felicem cucurrerit, ut ejus Dei virtute, qua pessimus draco obtruncatus fuerat, suum filium ad vitam revocaret. Tunc S. Felix ad demortui pueri cadaver accessit: cumque orasset ad Dominum pro illius vita & surrectione; Angelus apparuit, nuntiat gratiam a Deo obtinuisse: & protinus puer ille exuscitatus est. Nocte vero sequenti Angelus iterum S. Felici apparuit, & in libro vitæ ipsum ascriptum esse retulit; & post tres dies, una cum nutrice sua, e seculo migraturum prædixit. Quod cum patri retulisset, is maximo primum dolore effectus est. [& hic de morte sua præmonitus eam obit.] Verum sibi ac filio cæleste regnum paratum, & omnia ex Dei voluntate evenire intelligens, acquievit: & filio ejusque nutrici Ecclesiæ Sacramenta tradidit. Et dicto tempore ambo in Domino obdormiverunt, sexto decimo Kalendas Julii: quorum corpora S. Maurus juxta Narem fluvium sepelivit. Quo loco hodie sub ejusdem S. Felicis invocatione vetustum templum conspicitur: in cujus facie supra templi januam hæc omnia in tabula marmorea sculpta conspiciuntur, & ex hujus S. Felicis Vita, apud dictum locum reperta, referuntur.

[8] Hactenus illa Vita, a Leoncillo, ex antiquioribus monumentis, quæ necdum videre licuit, satis fideliter, nec sine censura descripta: unde, ob Sacramenta Filio hujusque Nutrici ministrata, intelligimus, ipsum S. Maurum fuisse Presbyterum; cui gradui cum usus Orientalium Ecclesiarum non interdicat unius uxoris usum; nolim divinando asserere, ipsum vel ante suum egressum e Syria ab illa abstinuisse, [S. Mauri gesta ultima.] vel solum in Italia. Presbyterum ordinatum fuisse. Jacobillus addit annum quo obiit S. Felix quingentesimum trigesimum quintum: sed forte obiit is multo serius, secundum supra relata ex Bernardino Campello. Arbitratur præterea Jacobillus, S. Maurum viginti annos postea vixisse in erecto ibidem monasterio, assumptaque regula S. Benedicti, primum ibi extitisse Abbatem: ac forsan etiam die XVI Iunii e vita decessisse, ibidemque fuisse sepultum. Templum ibidem constructum quasi duplex censeri ait, ob subterraneam ecclesiam, in qua extat altare, ad quod etiam Missa celebratur; & ad ejus latera visuntur sepulcra lapidea, in quibus ossa trium corporum cum totidem capitibus asservantur SS. Felicis, Mauri, & nutricis. Monasterium vero vicinum postmodum, indulto Clementis VII Pontificis, in Commendam, ut vocant, datum familiæ Lauri Spoletani, quæ illud etiamnum possidet.

DE SANCTIS VIRGINIBUS PEREGRINIS, CUNIGUNDE, MECHTUNDE, WIBRANDE, ET CHRISCHONA SEU CHRISTIANA,
IN CONSTANTIENSI ALEMANNIÆ DIOCESI,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De earum peregrinatione, cultu, elevatione, atque Processu ad eamdem facto.

Cunigundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Mechtundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Wibrandis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Chrischona seu Christiana Virgo Peregrina in Alemannia(S.)

AUCT. D. P.

Iter Ursulanarum Virginum, adverso Rheno ascendentium, & secundo descendentium, Basilea Coloniam usque, quantumvis circumstantiis plane asystatis & adynatis implicatum, [Ursulanis nihilo rectius annumeratæ,] tam prona tamen populorum fide per superiorem inferioremque Germaniam susceptum fuit seculo XII ac deinceps; ut secubi contingebat peregrinam aliquam Virginem, ab immemorabili cultam per totum Rheni tractum, inveniri; eam continuo opinarentur ex laureato illo agmine fuisse, vel relictam in via, vel servatam post cædem. Plura in decursu operis notaturus exempla, egi hujus mensis die XII de S. Cunera, oppidi Rhenensis in diœcesi Ultrajectensi Patrona; eamque ostendi, [quam S. Cunera V. M. seculi 8 aut 9;] ex ipsa sua male consuta Legenda, non posse provehi ultra seculum VIII, quo partibus illis per S. Willebrordum Christianæ fidei lux affulsit: & tamen nemo istic nunc dubitat, quin fuerit illuc adducta a loci Domino, inter Hunnos militante, qui eam sub pallio suo absconderit, dum ceteræ mactabantur. Nunc se offerunt aliæ quatuor, ad superiorem Rhenum in Alemannia, & in Constantiensis Basileensisq; diœceseon confiniis, quæ Roma regredientes, istic sunt infirmatæ ac mortuæ & sepultæ clarent miraculis.

[2] Henricus Murerus, in Helvetia sua sancta, pag. 169, earum iter & exitum sic fere describit. Transcursis Helvetiæ Montanis, Basileam petentes nobiles Virgines, Cunigundis, Mechtundis, & Christiana, cum sua ancilla Wibrande, ad vetustam civitatem Augustam (est ea inter Rhenofeldam & Basileam oppidum, [defunctæ sunt, Roma regredientes, circa Basileam ad Rhenum;] ab hac quam illa remotius) infirmari cœperunt: transmissoque Rheno, cum ad Rapperswilæ vicum propinquassent, mortua est ibi Christiana, in hospitio prope Rhenum invento. Corpus tradendum sepulturæ, mansit immobile, quoad plaustro adjuncti juvenci indomiti duo, ipsum per dumos & saxa traxerunt in summum montem, in toparchia Richensi contra Istein positum, quod oppidum fluvius dexter alluit una leuca infra Basileam, in sinistra ripa sitam. Aliæ autem in prædicto hospitio ægrotare perrexerunt: ac tandem mortuarum corpora, sicut petierant, similiter imposita carro, [& miraculo vectæ, ad loca sepulturæ,] permissaque juvencis ei subjunctis, simili miraculo tracta sunt ad ingentem quandam quercum, quæ loco deinde nomen dedit ut Eychsel vocaretur, estque territorii Rhinofeldensis, adeoque ad Basileensem istæ tres, Christiana ad Constantiensem nostramque Helvetiam pertinet. Ita fere Murerus, anno 1648 editus.

[3] Anno MDIV, Raymundus, titulo S. Pammachii Presbyter Cardinalis. Gurciensis dictus, & Sanctonensis Episcopus, Legatione Apostolica per Germaniam fungens; [elevantur a Legato Apost. 29 Maji & 16 Junii 1504] multa de illis Basileæ audivit, Processumque instituit super vita, cultu, & miraculis earum: quibus rite probatis earumdem Translationem celebravit; in Eychsel quidem XXIX Maji; in monte autem S. Christianæ dicto, XVI Iunii. Processus Latine conscriptus, typis Basileensibus prodiit anno proximo MDV: quo etiam anno prælaudatus Cardinalis, die V Septembris, Viterbii obiit septuagenarius, velut evocantibus illum sanctis Virginibus, ad pii pro ipsis laboris præmium recipiendum. Ipsum sic excusum Processum cum deinde eum in sacrario Eychfeldensi reperisset, Joannes Christophorus Haug, Doctor & Amptmannus Dynastiæ Rhenofeldensis, eumq; Germanice redditum Butrunti, Basileensis Episcopi residentia, Episcopalibus typis imprimi curasset anno MDCLXXIII, sub auspiciis Reverendissimi Principis ac Domini sui, D. Francisci Joannis, Episcopi Constantiensis & Divitis-Augiæ atque Oetingæ Domini; eo quod Eykscellensis parochia cum Rhenofeldensi toparchia ad ejus diœcesim spectaret; fuit quidam nostri operis studiosus, qui non valens originalem Latinum contextum uspiam reperire, [post factū de cultu & miraculis Processum.] Germanicum fecit rursus Latinum, nobisque misit. Dignus ille profecto sua bona voluntate, cujus nomen hic apponeretur, ad aliorum in tales occasiones minus intentorum æmulationem laudabilem excitandam. Sed nomen ipse suum latere nos voluit, ut copiosiorem sui laboris mercedem reciperet a Sanctis. Is tamen necessarius in præsentiarum non fuerat, quia Hermannus Crombachius, in suis Vindiciis Ursulanis, ingenti volumine explicatis anno MDCXLVII, adeoque annis XXVI, prius quam traductio illa Germanica fieret, eumdem Processum ex Basiliensi originario totum edidit a pag. 935 ad 966; qualem hic dabimus, eo libentius, quod cum eo collatus Germanicus contextus merum videatur esse compendium qualia nostro in opere minus probantur.

[4] [Ibi ex Kalendariis notatur 2 Maji & 3 Junii,] Allegatur in isto Processu num. 4 Missale antiquum, in cujus Kalendario scriptum reperitur II Maji, Kunegundis Virginis, quæ hic requiescit. Item mensis Julii die III Wibrandis Virginis quæ in hac ecclesia requiescit. Munegundis virginis quæ hic requiescit. Plura testimonia, antiqui cultus diem designantia, ibi non inveniuntur. Interim Molanus, Martyrologium aliquod istius regionis secutus, quod indicat littera q, Additionibus ejus ad Usuardum editis, non solum scripsit, II Maji, [Molanus communē tribus notat 16 Iunii.] In Eischel S. Cunegundis Virginis; &, III Julii, SS. Wibrandis & Mechtundis Virginum (eamdem intelligens quæ in Kalendario Monegundis nominatur) sed etiam ad XVI Junii; In Eischel diœcesis Constantiensis Elevatio sanctarum Virginum Cunegundis, Mechtundis, & Wibrandis: de quibus Eischellensis quidam Clericus, ac verosimiliter Parochus, rogatus respondere, ad hunc ultimum articulum rescripsit, Confirmatur hoc juxta nostrum registrum. Denique ad XVII. Junii apud Molanum similiter ponitur, [& Christianæ diem 17.] In Constantiensi diœcesi Elevatio Christianæ Virginis; cum tamen hæc Elevatio dicatur expresse in Processu facta XVI Junii: & aliarum trium XXIX Maji prægressi; idque non in Constantiensi sed Basiliensi diœcesi.

[5] Molanus, ad istum XVI in Notis, addit tribus prædictis Christianam; & dicit, quod translatæ sunt & elevatæ anno MDIV, jam antea canonizatæ; quod ultimum probare etiam videntur Indulgentiæ, anno MCCCCLXXXII concessæ, pro earumdem trium diebus festis; [Nos hic tenemus diem 16.] ac denique, quod Processus elevationis extat excusus circa eumdem annum MDIV. Non tamen ipsum Processum vidisse Molanus videtur, alias non erraturus circa diem Translationis. Crediderim ergo eumdem diem XVI indicatum ipsi fuisse ex eodem, unde priora suggesta ei fuerant, Martyrologio; sed (quod hinc colligo) post annum MDV scripto; atque adeo hanc esse communem tribus festivitatem; quare simul omnes hac die refero, etiam Christianam; quæ hoc ipso, non sequenti die, elevata cognoscitur. Illud autem Martyrologium, unde præsumo diem XVI, suggestum Molano esse, [ut omnibus communem.] proprium est Eischellensi Parochiæ: nam Martyrologium Basileense, ad novam Kalendarii rationem & ecclesiasticæ historiæ veritatem restitutum, ac Jacobi Christophori Episcopi jussu editum Friburgi Brisgoiæ anno MDLXXXIV, nihil de illis habet ad ullum prænotatarum dierum. Præsumo etiam, quod Molanus non acceperit, sed male præsumpserit diem Translationis esse, quia videbat proprios ipsis dies Natales alios assignari. Arnoldus Wion, alias presse secutus omnia Molani vestigia, etiam ubi ille errat; dum eas Martyrologio Monastico inscripsit nihil secutus esse potuit præter simplicem conjecturam; locum huic nullum daturus, [Non melius adscriptæ Benedictinis,] si conscius fuisset traditionis, omnes adscribentis Ursulanis, de quibus quia nihil hic in Kalendariis antiquis, nihil etiam hic Molanus attigit. Wionem secutus est Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino ad XVI Iunii, Molanum allegans, apud quem nulla mentio Monachatus: sed satis ei erat Wionis exemplum, quod alibi passim sine examine ulteriori sequitur.

[6] Ceterum, rejecta semel traditione; per quam Ursulanis adnumerantur, [quam Ursulanis,] primum verosimiliter nata seculo XII aut XIII, cum jam ubique per Germanicas Provincias spargerentur ea, quæ de peregrinatione ipsarum dicebatur Deus S. Elisabeth Schonaugiensi revelasse male inter se cohærentia; rejecta, inquam, traditione illa seculorum paucorum; nihil prohibet eas, de quibus agimus, differre ad seculum IX vel X; quando jam monasteriis plena erat Germania; quibus tamen illas non audemus adscribere, quia Romana peregrinatio convenientior fuit claustrali lege solutis Virginibus, quam ei adstrictis. Nomina etiam satis persuadent origine Teutonicas omnes fuisse quarum una Chrischona, quasi Christ-schona, idest Christi formosa, dicta proprio nomine, sit; [videntur vixisse sec. 9 aut 10 & origine Teutonicæ.] vel etiam appellativo addito titulo Formosæ ad nomen Christinæ seu Christianæ. Hujus Crinale adhuc apud ejus ecclesiam servabatur anno MDIV, serico, auro & gemmis contextum, sicut illud tunc vidit Cardinalis Legatus post celebratam translationem corporis, & describitur in Processu num. 84, insertis 12 Reliquiis, quam materia pretiosius. Sed dum inter eas numerantur ipsamet XI Millia sociarum S. Ursulæ, S. Hilarius & S. Brigida; apparet illam quæ ipso crinali usa fuisse creditur, multo illis Sanctis posteriorem fuisse.

[7] Locus, vulgo Eixel dictus sive Eyksel, a quercu, Teutonibus Eyk, nomen aut dubie habet: non placet tamen quod propter miracula Eyksel dictam velint, quasi Quercum salutis: cum similia loca in sel istic, puta Bischofsel, prope Constantiam; [Parochia Eychsel quasi Cella ad quercum dicta,] Aptensel, prope S. Gallum, intelligantur esse Episcopi & Abbatis cella: unde suspicor revera ibi aliquem Benedictionorum Prioratum fuisse, occasione frequentium miraculorum fundatum sub Abbate S. Galli; cum vetusto istic Missali Ms. inveniatur adscripta donatio duorum jugerum terræ, in honorem S. Galli ac Sanctarum Virginum, facta loco per Conradum ab Adelhausen & fratres ejus, [videtur aliquando Monachos habuisse:] Henricum Burkardum, & Rudolfum. Quomodo autem idem locus, qui tempore ipsius Elevationis erat Diœcesis Constantiensis, secundum dexteram Rheni ripam late extensæ, & Brisgoviam totam complexæ, deinde Basileensi diœcesi accesserit hoc seculo (nec enim suspicari possum Murerum hic errare) ac rursum Constantiensi sit reddita, non aliter factum concipio, [quæ diœcesi Basileensi subinde accensa] quam per transactiones diversas inter Episcopos Constantiensis cum Magistratu Basileensi hæretico; qui sibi oppignoraverit libenter Toparchiam Rhinfeldensem, adeo suæ urbi vicinam, atque trans Rhenum extensam in ipsius civitatis conspectu: quo tamen nexu soluta citius illa, ac bellis cessantibus, ad primum suum Dominum redierit.

[8] [Episcopo Constantiensi sub erat an. 1663] His prænotatis, priusquam transeam ad promissum ex Crombrachio Processum, placet Latinam exhibere epistolam, sub qua Constantiensi Episcopo præfato dedicata invenitur editio Germanica, ea sic sonat. Sub diocœsi Principalis Gratiæ tuæ, in parochia Eyxel, sita in Valle Rheni Rhenofeldensis districtus, quiescunt sanctæ Virgines, Kunegundis, Mechtundis, & Wibrandis, ex Ursulana societate: quarum sacra ossa, post varia miracula ipsis adscripta, elevata fuerunt anno MDIV; & antequam bella subnascerentur, frequentabantur magno concursu populorum, variis suis necessitatibus opem ad illa sperantium & obtinentium. Ut igitur ulterius promoveatur gloria Dei (cum & Deus glorificetur in sanctis suis) morbidique & extremo afflicti mortales, majori cum fiducia earumdem implorent auxilium; conatus fui ex antiquissimo originali Latino apud Eychsellensem Parochiam invento, traducere in Germanicam linguam, & Principali Tuæ Gratiæ, tamquam ipsius loci Ordinario ac Domino meo clementissimo, [quando ei dedicata fuit Germanica versio.] offerre ac dedicare; Gratiæ tuæ impensissime commendando meipsum, Rhenofeldæ XXIII Junii MDCLXIII qui sum principalis Clementiæ Tuæ obedientissimus subditus, Joannes Christophorus Haug, Amptmannus Dynastiæ Rhenofeldensis. Hæc ille, cujus sicut integre tradidi verba, non dissimulando memoratam ibi Ursulanam societatem; sic multo magis abstinui a Latino contextu ea causa mutando; sed Lectori liberum relinquo statuere, quantum de Societate illa credere velit.

[9] [Una cum Processu habetur Legenda 9 capitum,] Processui subjiciam Legendam, ex eo ejusdem Legati Raymundi auctoritate confectam; quam circa idem tempus Basileæ impressam, cum ipsomet verosimiliter Processu, nactus Bollandus noster, a tineis bene corrosam & perforatam, amico suo Crombachio transmisit Coloniam; qui ipsam fecit caput XII libri IV Vindiciarum suarum Ursulanarum. Distribuitur ea in Lectiones IX, disparis valde magnitudinis, sic ut postremæ tres, priorum sex mensuram excedant. Primæ duæ continent, qualemcumque Ursulanæ peregrinationis synopsim, veluti tempore Martiani Imperatoris, sub Attila Hunnorum Rege, per Julium Principem, in confinio urbis Coloniensis Agrippinæ Martyrium essent consecutæ, anno Domini CCCCLIV, [quarum septem dantur]postquam scilicet Britanniæ finibus relictis, subvectæ per Rhenum Basileam advenerant, & ab invento ibi Pontulo Episcopo Romam deductæ atque a Cyriaco Papa exceptæ, & aliquamdiu ibi commoratæ; revertendo per Rheni littora, Basileorum urbi propinquæ perstantes remorabantur, fixæque manebant.

[10] Hæc uti volet sic lector accipiat; ego occasione Cyriaci Papæ, [omissis primis 2 de S. Ursula & sociabus] figmento eruditis ægre tolerabili huc intrusi, rem totam delibavi, verosimilioremque Ursalanæ peregrinationis passionisque modum conjectando quæsivi, in Conatu Chronico historico ad Catalogi seriem Pontificalem parte I Propylæi Majalis, post S. Pontiani Pontificatum; & rursum in Paralipomenis ad eumdem; quæ lector consulat. Propius autem ad communem opinionem de Britannica S. Ursulæ origine accessi inter Acta Sanctorum per totum annum a me breviter digesta pro menstrua Patroni sortitione sic scribens Ursulanum Martyrium quam est piis fidelibus, propter revelationes & miracula, certum quoad substantiam facti; tam est incertum eruditis, propter circumstantiam temporis. Verosimilior videtur opinio quæ ipsum adscribit anno CCCLXXXI; quando a Valentiniano Juniore, contra Maximum tyrannum trans Alpes dominantem Hunni, totam ad Rhenum Alemanniam cum Gallia Belgica usque Tungros populati, innumeram captivorum multitudinem more gentis in captivitatem abducebant. Hi Coloniam Agrippinam, sibi resistere ausam, tunc obsidebant, cum (ex nostra conjectura) Ursula, Reguli alicujus Britannici fortassis filia, in consortio suarum quarumdam puellarum, redibat Roma. Sic nempe secundo Rheno descendens, inciderit in manus Hunnorum: qui metu instantis a tergo Maximi obsidionem solvere compulsi, ipsam mactaverint, [de quibus verosimilio conjectura offertur.] non solum cum sodalibus suis, (quas valde paucas fuisse suadet itineris ratio) sed cum tota turba captivorum quos vel sexus vel imbecillior ætas accelerande fuge faciebat ineptos; in quibus ad undecim millia Virginum numerata dici, non mirabitur, qui meminerit Numerorum XXXI legi, abductas ex Madianitide vastata animas, que non cognoverunt virum ad triginta duo millia. Quid enim est Madianitis, exigua regiuncula, ad vastum illum Provinciarum tractum quem populabundi Hunni, more nunc Tartarico, percurrerant?

PROCESSUS,
Habitus & factus occasione translationum & elevationum Sanctarum Virginum, Kunegundis, Mechtundis, & Wibrandis; in Ecclesia Eichsel, Constantiensis Diœcesis; nec non Christianæ, in Ecclesia montis sanctæ Christianæ, dictæ Diœcesis requiescentium.
Ex editione Coloniensi Hermanni Crombachii S. I.

Cunigundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Mechtundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Wibrandis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Chrischona seu Christiana Virgo Peregrina in Alemannia(S.)

EX CROMBACHIO

CAPUT I.
De argumentis veteris ab immemorabili cultus.

[1] Reverendissimo in Christo Patri & Domino, Domino Raymundo, miseratione divina sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, [Commissarii Apostolici] titulo S. Mariæ novæ Presbytero Cardinali Gurcensi; ad universam Germaniam, Daciam, Sueciam, Norvegiam, Prussiam, omnesque & singulas earum provincias, civitates, terras, & loca etiam sacro Romano Imperio in ipsa Germania subjecta, ac eis adiacentia Apostolicæ Sedis de latere Legato, Domino nobis gratiosissimo, devoti ejusdem Reverendissimæ Paternitatis vestræ Bernardus Oegli, Decretorum Doctor, Canonicus Ecclesiæ Cathedralis Officialisque curiæ Episcopalis Basileensis; Joannes Bergman de Olpe, Archidiaconus Ecclesiæ Brandivallensis, Basileensis Diœcesis, Joannes Hammannus sacræ Theologiæ Professor, Ordinis Prædicatorum; & Wolffgangus Boegkli, utriusque Juris Doctor; ac Franciscus Wiler, Prædicator Ordinis Fratrum Minorum, Civitatis Basileensis, obedientiam, reverentiam, & honorem, tum debitas, tumque condignas.

[2] Noverit igitur vestra Reverendissima Paternitas, [a Card. Gurcensi designati,] quod nos, tamquam Commissarii, ab eadem Reverendissima Paternitate vestra ad subscripta peragenda, in vim litterarum commissionis vestræ, sub sigillo Reverendissimæ Paternitatis vestræ sigillatarum, & nobis repræsentatarum; quarum tenor inferius est insertus, specialiter deputati, tamquam filii obedientiæ, die datarum præsentium, villagium Eichsel Constantiensis Diœcesis accessimus; ibidemque ecclesiam ipsam parochialem, ac sepulturas ibidem, juxta similem vestræ Paternitatis commissionem, quæsitas & repertas certarum trium beatarum Virginum, scilicet Kunegundis, Mechtundis, & Wibrandis (quarum corpora ibidem sepulta fore dicuntur) conspeximus, ac insuper libros ejusdem ecclesiæ vidimus, & nonnulla inibi scripta per Notarium subscriptum extraximus; nonnullos etiam testes ad hoc vocatos & juratos receptos, diligenter in præsentia ejusdem Notarii publici & Scribæ infra scripti, juxta mentem & tenorem vestræ Reverendissimæ Paternitatis, commissionem literarum ad nos datarum examinavimus. [testantur, qualiter repererint Virginum sepulturas,] Quæ singula per nos visa, reperta, & extracta, ipsorumque testium examinatorum dicta & deposita, fideliter in scriptis redigi fecimus ac jussimus, ipsa eidem vestræ Reverendissimæ Paternitati ducentes exhibenda & transmittenda, in modum, ut sequitur.

[3] Notificamus igitur, & attestamur his præsentibus, quod visis cum omni diligentia, dictis sepulturis, & corporibus inibi sepultis & jacentibus, reperimus unam sepulturam in cœmiterio dictæ ecclesiæ, muro quoque ipsius ecclesiæ contiguam perlongam. Et in eadem sepultura, quæ est lapidibus circumdata, ossa humani corporis adhuc adiacentia in debito suo ordine, quemadmodum dispositio hominis est, absque alienatione seu remotione alicujus membri, etiam cum testa capitis; licet propter lapidem, quo desuper cooperti fuerunt, ipsa testa aliquantulum sit rupta. Reperimus, inquam, in ecclesia ante majus altare, in choroque ejusdem ecclesiæ repertam unam sepulturam, sive unum sepulcrum, latum a etiam cum lapidibus circumdatum, in quo sepulcro ossa duorum corporum humanorum, in terræ puluere seu luto per longum jacent, contigua insimul: per quæ luculenter & manifeste apparet & videtur, in uno tumulo sive sepulcro, simul & semel duo humana corpora fuisse & esse sepulta: ipsa tamen ossa eorumdem corporum; propter fossionem ibidem factam, in testis capitum ac aliis partibus sunt rupta & dislocata, sive a vero ordine membrorum homonis remota.

[4] [& libros ecclesiæ examinaverint,] Postquam itaque, Reverendissime Pater, nos præmissa sic cum diligentia vidimus, & perspeximus; ad conspectionem dehinc librorum ipsius ecclesiæ divertimus: quibus diligenter lectis & examinatis, reperimus in uno libro Missali, antiquissima scriptura, contineri scriptum inter alia ut sequitur. De anno Domini millesimo centesimo nonagesimo, Conradus de Adelhusen, & Fratres sui Albertus, Heinricus, Burchardus, Rudolffus, dederunt huic ecclesiæ duo jugera, in honorem sanctissimi Galli ac sanctarum Virginum, in remissionem omnium consanguineorum. Item in Kalendario ejusdem libri, sub littera C, secunda die & sexta [Nonas] Maji comperimus scriptum, ut sequitur: Kunegundis Virginis, [ubi notantur dies cultus.] quæ hic requiescit. Item in eodem Kalendario in mensis Julii tertio die, continetur scriptum: Wibrandis Virginis, quæ in hac ecclesia requiescit. Munegundis Virginis, quæ hic requiescit.

[5] Consequenter viso & lecto per nos Libro-vitæ b, ipsius parochialis ecclesie antedicte in Eichsel, reperimus inter alia scripta, ut sequitur: [Supellex ipsis oblata] Sub anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo sexto, intrante mense Maji, Rector ecclesiæ de Eichsel hos libros Missales c, Matutinale, Psalteriolum, Obsequiale d, Passionale e, Breviarium f, Librum-vitæ, & Casulas quatuor albas, quatuor lapides g Baptismi, Imaginem Beatæ Virginis, campanam majorem, calicem, vexillum; truncum quo servatur thesaurus ecclesiæ; tres lampades, ardentes ante sepulcra Virginum; capsam cum h sanctuario; ecclesiam ampliari in sedecim pedibus, & chorum in viginti duobus pedibus; [fundatæ lampades] altare ad fenestras & cetera ecclesiæ necessaria, in honore B. Galli & Beatarum Virginum. Hæc omnia fieri huic ecclesiæ procuravit. Item in eodem folio ejusdem libri inter alia continetur scriptum ut sequitur: Ordinavit dictus Bertholdus redditus duorum solidorum, ad emendum oleum, ut lampades, quæ pendent supra sepulcra Virginum, in summis festivitatibus per hoc accendantur.

[6] Similiter in eodem Libro-vitæ, in alio folio scriptum continetur, ut sequitur: Notum sit omnibus successoribus meis, quod ego Bertholdus de Heydelbergh, [& luminaria,] Rector hujus ecclesiæ, ordinavi & constitui, cum voluntate & consensu Heinrici Dapiferi de Rhinfelden, Patroni i prædictæ ecclesiæ, [ordinationem] quæ de consensu & jussu omnium tunc in Eichsel processit subditorum, quod omnis Decima de arboribus quæ portant nuces, & illæ nuces quæ crescunt in cœmeterio, debent spectare ad lumen ecclesiæ; & qui hanc ordinationem impediverit, de libro viventium deleatur. Subsequenter in eodem Libro-vitæ continetur & reperimus scriptum, ut sequitur: Anno millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, feria quinta proxime ante Galli, consecrata est hæc ecclesia in honore omnium Sanctorum subscriptorum. Et hæ sunt Indulgentiæ, [concessæ Indulgentiæ;] quas ibidem consequuntur Christi fideles, datæ ab Episcopo Letaniensi Ordinis Fratrum k Teutonicæ in die Martini, xl dies criminalium, & annus venialium in die Mauritii tantum l, in die Magni, in die Erasmi tantum, in die Ursi tantum, in die Arbogasti tantum, in festis Virginum, quarum corpora hic requiescunt, scilicet Wibrandis, Mechtundis, Kunegundis, xl dies criminalium & annus venialium. Item in Kalendario Libri-vitæ prædicti sic comperimus scriptum, ut sequitur sub littera C. VI. Non. Maji, Kunegundis Virginis, quæ hic requiescit. Item in eodem m Calendario Libri-vitæ sub mense Iulii continetur in littera D. (ergo V Julii, non tertio) Dep. Wibrandis, Munegundis Virginum, quæ hic requiescunt.

[7] Reperimus etiam tres sedes antiquas, quæ positæ fuerunt super sepulcra dictarum Virginum; [testantur imagines sculptas & pectas,] & in qualibet sede unam imaginem, ad similitudinem Virginis humanæ; quarum imaginum duæ de ligno sunt scissæ & figuratæ, tertia vero de cæmento quod nuncupatur gypsum. Apparent quoque picturæ circum circa in eisdem sedibus factæ de signis, quæ antiquitus miraculose apparuerunt in hominibus, confluentibus ad Beatas Virgines in Eichsel. Sunt quoque hujusmodi imagines scissæ & figuratæ ad modum Virginum sanctarum, & ibidem supra sepulcra positæ, ut quivis confluens ad ipsam ecclesiam recognoscere posset, sanctas Virgines ibidem quiescere, & in quo loco essent sepultæ. Tenor vero commissionis litterarum, de quibus supra fit mentio, sequitur & est talis. [juxta Litteras Commissionis, præfatæ]

[8] Raymundus, miseratione divina Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ titulo S. Mariæ novæ Presbyter Cardinalis Gurcensis, ad universam Germaniam, Daciam, Sueciam, Norvegiam, Frisiam, Prussiam, omnesque alias & singulas illarum provincias, civitates, terras, & loca etiam sacro Romano Imperio in ipsa Germania subjecta, ac eis adiacentia, Apostolicæ sedis de latere Legatus, dilectis nobis in Christo Officiali Basileensi, & Archidiacono Ecclesiæ Grandisvallensis ejusdem Diœcesis, ac Ioanni Hammani, sacræ Theologiæ Professori, Wolffgango Bocklin, utriusque juris Doctori ac Prædicatori conventus Ordinis Minorum Basileensium, salutem in Domino, & in commissis debitam diligentiam adhibere. Tunc nostræ Legationis officium recte peragere credimus, cum Sanctorum, qui varia tormentorum genera pro nostra fide subire non formidarunt, corpora, [ubi dicuntur SS. Virgines esse de sodalitate S. Ursulæ] præsertim feminei sexus, debite veneremur, ipsaque laudabiliter in majori veneratione reverenter elevemus, prout salubrius in Domino conspexerimus expedire. Cum itaque, sicut plurium fide dignorum habet assertio, tria venerabilia corpora sanctarum Virginum, Wibrandis, Kunegundis, & Mechtundis, de societate & numero undecim millium Virginum, in Agrippinensi Civitate martyrium suum pro Christi nomine passarum, in Villa Eichsel Constantiensis Diœcesis requiescere dicantur; nos pro veritatis indagine, & inquisitione corporum hujusmodi, certos nostros Commissarios deputavimus. Qui quidem hujusmodi eis per nos factæ commissionis prætextu, de prædictis corporibus diligenter inquirentes, tria ibidem corpora (ut asserunt) repererunt.

[9] Cum autem nos ad gloriam Dei, & sanctarum Virginum hujusmodi venerationem, ad ipsarum (sicut nobis ex nostræ legationis officio incumbit) levationem & honorationem, [& jubenturde omnibus testes audiri.] cum singulari reverentia Reverendissimi Patris Episcopi Constantiensis loci ordinarii consistentis, procedere intendamus; expedit ut præmissa per debita veritatis testimonia indagemus. Hac de causa, cum præmissis personaliter interesse nequeamus, Discretioni vestræ committimus, & mandamus, quatenus locum ipsum personaliter accedentes, de præmissis per debitam & diligentem inquisitionem ad plenum informetis. Testes autem, pro majoris agnitionis veritate, compellatis, etiam (si opus fuerit) sub censuris, veritati testimonium perhibere; ipsorumque depositiones, in scriptis debite in forma juris redactas, ac alia probabilia veritatis indicia, ad nos quantocyus reducatis; aliasque & alia faciatis, quæ in præmissis sunt necessaria, quomodolibet, & optima. In quorum fidem præsentes litteras fieri, nostrique sigilli jussimus appensione communiri. Datum Basileæ, anno Incarnationis domini Millesimo quingentesimo quarto, quinto Idus Maji, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri, Domini Iulii, divina providentia Papæ Secundi, anno eius primo.

ANNOTATA D. P.

a Forte legendum, Laterum, ut intelligantur lateres coctiles, ipso sepulcro circumpositi, in pavimento, ecclesiæ.

b Liber-vitæ hic videtur appellari liber continens nomina benefactorum & Sanctorum, ac jura ecclesiæ.

c Forte Missalem, nisi plures fuerint & exciderit scriptori numerus.

d Obsequium & Obsequias habet Cangius in Glossario, pro exequiis & Officio funebri: hinc ergo dictus est liber, continens preces & ritus eo spectantes.

e Ita passim appellatur Codex, continens Passiones & Vitas Martyrum atque Sanctorum per anni circulum: sed hujusmodi desierunt nuncusurpari utinam non etiam lacerarentur!

f Testatur Cangius, Casini inventum librum scriptum Alexio Comneno imperante, id est circa an. 1100, sic prætitulatum, Incipit Breviarium sive ordo Officiorum, per totam anni decursionem. Liber is nunc Parisiis est, continet autem, teste eodem Cangio, Totius Ecclesiastici Officii Rubricas, ritus etiam & ceremonias, tam Officii recitandi quam Missæ celebrandæ, nec non peculiares præcipuarum festivitatum observantias. Unde viri eruditi recte colligunt Breviarii nomine solas olim venisse Rubricas &c: quibus deinde additum fuerit totum officium & cursus primum Psalmorum cum Antiphonis &c, pro quibus alias habebatur liber proprius dictus Antiphonarium; deinde etiam Lectiones ad Matutinum triplicis generis, ex scriptura, ex historia, ex homiliis Patrum, pro quibus olim habebantur totidem grandia volumina. Certe Breviaria, ejus quæ nunc in usu est formæ, cum Lectionibus devita Sancti, nulla facile invenias ante annum 1400.

g An Baptisterium seu fontem Baptismalem intelligam, quadratum & compactum ex lapidibus quatuor?

h Sanctuarium hic forte designat Hierothecam, unde ægris Viaticum ministrabatur vel sanis Communio.

i Impressum erat, Ordinavi … Patronum prædictæ ecclesiæ, quæ &c sed ita nullus census habetur. Posui Patroni, referendo id ad nomen Henrici; & supplendo accusativum Ordinationem, quem hic requiri indicat iterata mox mentio talis ordinationis.

k Tentonicæ lego (non Tentonice ut Crombachius) & subintelligo Militiæ. Suspicor non Letaniensem, qui nullus est, aut scitur fuisse uspiam; sed Litaviensem Episcopum, legendum. Nam Litavia Olim dicebatur quæ nunc Lithuania, vulgo Littau, cujus metropolis Vilna nunc Archiepiscopalis, olim Archiepiscopo Gnesnensi subdita: sed ea si anno 1288 Episcopum habuit, male diceretur primum condita an. 1305.

l Tantum, id est Tantumdem; non vero ut significet Dumtaxat.

m Solum reperio impressum D, sed scribo Dep. ut legatur Depositio.

CAPUT II.
Quid duodecim primi testes ex senioribus audiverint, de adventu Sanctarum, quid experti in se & suis ipsi sint.

[10] Hermannus Weichser de Aldenhusen, parochiæ Eichsel, [Testis I] ætatis annorum triginta trium vel circa, juratus, receptus; medioque suo juramento super sibi propositis, ratione beatarum Virginum, & insigniorum earum miraculorum, allisque necessario interrogandis diligenter examinatus & interrogatus, non gratia, odio, amore, prece, pretio vel favore; sed solius justitiæ & veritatis intuitu, nulloque proprio commodo inspecto deponit, ut sequitur. Dicit enim esse verum, quod ipse testis, ante annos decem & octo proxime lapsos, [deponit, narratum sibi a parentibus adventum Virginum,] a quondam suis parentibus legitimis & fide dignis, qui sibi testi dixerunt, audiverit, quod iidem sui parentes, etiam ab antiquissimis hominibus ipsis senioribus, semper, & communi voce & fama audivissent & accepissent, quod ante longissima tempora, dum sancta Ursula cum suis sodalibus per naves navigasset seu venisset super Rhenum usque in domum Bucken seu circa littus, illic exivissent tres Virgines, cum sancta Ursula existentes, & fuissent infirmæ; venissentque usque ad quandam curiam nuncupatam Roperschwyl, [quæ in Ropersweil infirmatæ obierint;] quæ est in parochia Eichsel; dumque illuc venissent ad inhabitatorem ejusdem curiæ, petiissentque eas hospitari; idem inhabitator respondisset eis, quod sibi hospiti videretur, ipsas Virgines talis dignitatis seu status fore, quod non bene sciret eas tenere, quia locus suus non esset pro ipsis: attamen ipsæ Virgines beatæ fuissent bene contentæ de suo hospitio, & ibidem permansissent propter earundem infirmitatem, & perduraverint ibidem, [a quibus dicantur Fons & Via Virginum.] quousque spiritum Deo reddiderunt: ipsæque Beatæ Virgines ante earumdem obitum commisissent, quod postquam eas ab hac luce migrare contingeret, quod deberent duo boves recipi, & illis mediantibus corpora ipsarum permitti vehi; & ubi boves cum corporibus suis permanerent, ibidem deberent sepeliri: quod sic fuerit factum. Quod testis similiter audiverit a quondam suis parentibus, quod ipse iidem sui parentes semper audivissent, quod dum ipsæ in itinere fuissent transeundi ad dictam curiam, exorta fuisset una fontana, que adhuc sit, & nomen habebat Fons beatarum Virginum; via etiam, quam ivissent, adhuc vocetur Via Virginum. Dicit etiam testis, quod quondam Margareta, mater sui testis, habuerit, dum viveret, maximam incurabilem infirmitatem corporis; que mater dixerit testi, quod nulla medicina mediante potuisset curari: [& morbus incurabilis voto facto sit sanatus.] sed quam primum fecisset votum eundi ad BB. Virgines in Eichsel,ipsa fuisset ab hujusmodi infirmitate liberata, & pristine sanitati restituta. Aliud non constat sibi.

[11] Leonardus Zimmerman de Nider-Eichsel, etatis annorum quinquaginta & ultra, avisatus de pœna perjurii, medioque suo juramento desuper de dicenda veritate præstito interrogatus & examinatus, [Testis II. similiter, deponit de adventu,] non gratia, odio, amore, prece, pretio, favore, ira, timore, seu rancore; sed solius justitiæ & veritatis intuitu deponit. Dicens se a suis senioribus semper a juventute sua audivisse, quod in Eichsel requiescerent tres Beatæ Virgines, quæ de Societate S. Ursulæ fuerint & sint; & dum ipsa S. Ursula super Rhenum ad Coloniam navigasset, & venisset ad littus circa Villagium Weylen; tres Virgines beatæ, ut infirmæ, exivissent navim, & ivissent super montem Rierenbergh, & usque ad curiam nuncupatam Roperschwyl venissent, illic permanentes usque ad earundem obitum; & audiverit a suis senioribus dici, quod iidem sui testes seniores etiam semper audivissent dici publica voce, & fama; quod postquam ipsæ Beatæ Virgines obierunt mortem, [& modo ac loco sepulturæ cælitus indicato,] fuerit auditum ex voce cœlesti, quod corpora earundem beatarum Virginum super currum deberent poni, & duo boves præponi currui; & quo ipsi boves corpora ipsarum veherent & stare permitterent, ibidem deberent sepeliri; sicque fuissent ductæ ad locum in Eichsel & ibidem sepultæ. Dicit etiam testis, quod semper a suis senioribus audiverit, [cultuque veteri:] quod hujusmodi tres beatæ Virgines in Eichsel fuerint ab hominibus fidelibus in devotionem eorum quæsitæ, vota illuc promissa, & pro sanctis Virginibus adoratæ seu imploratæ.

[12] Audivitque testis, quod quadam vice quidam Dux seu Princeps Austriæ commisisset, ut hujusmodi beatarum Virginum corpora quærerentur, & ex sepulturis earumdem reciperentur; [elevatione prohibita,] & dum hi qui [missi erant] volebant aperire sepulcra earumdem, venit vox dicens, quod deberent cooperiri sepulcra hujusmodi, quia nondum esset tempus aperiendi; vulgo Dect zu/es ist noch zu froh. Qua quidem audita, projecerunt iidem fodientes terram vice versa in sepulcra hujusmodi Virginum beatarum, & cessarunt ab eodem proposito. Testis etiam dicit se vidisse, & audivisse, quod dum aliquando homines stabant super sepulcra Virginum, & ipsi sputum desuper projecerunt, quod inde in infirmitates inciderunt, quod vix ire poterant propter irreverentiam ipsis Sanctis factam. [punita irreverentia,] Item vidit, & audivit, quod qui se in suis infirmitatibus seu accidentibus adversitatibus illic ad beatas Virgines in Eichsel voverunt, quod fuerint sanctarum hujusmodi Virginum intercessione ab hujusmodi infirmitatibus liberati, & sanati. Audivitque communi voce, & fama a juventute sua testis a suis antiquioribus & senioribus, quod iidem se seniores semper audivissent, [Miraculis crebris,] quod hujusmodi tres Virgines essent de societate seu sodalitate undecim millium Virginum. Viditque a juventute sua & audivit ipsas tres Virgines pro talibus teneri, implorari, haberi, & reputari, hodieque sic teneantur & reputentur. Aliud sibi non constat, nisi quod ipse testis etiam easdem pro talibus tenet & habet.

[13] Henricus Krebs de Nollingen, quadraginta annorum & ultra, [III, de febri sibi ex voto curata.] dicit se per triginta annos in villa Nollingen habitasse, … &, quod villa Nollingen distet quasi dimidium milliare a villa Eichsel; sicque acciderit, quod ante certas septimanas præterlapsas infirmitas febris eum tetigerit, scilicet quotidiana; & eum adeo infirmum & debilem fecerit, quod non habuisset spem amplius de vita sua; sic prout die lune proxime futura laberentur octo dies, ipse testis voverit, ire velle ad beatas tres Virgines in Eichsel, illudque votum adimpleverit; & quam primum ibidem venisset, cessaverit febris in eo, & postea ipsum amplius non tetigerit, hodieque ab hujusmodi febribus sit liberatus. Dicitque testis se habuisse socerum virum antiquissimum, qui sibi testi semper dixisset, quod in Eichsel requiescerent sepulte tres beate Virgines, de undecim millibus Virginum; & testis firmiter credit, subsidio & ad implorationem beatarum Virginum trium in Eichsel, ab hujusmodi febribus se liberatum, & sanatum seu relevatum. Et communiter ab aliis, hujus villæ Eichsel notitiam habentibus, audivit, pro eo teneri, dici & haberi, quod ibidem in Eichsel tres beatæ Virgines requiescerent, prout etiam signa imaginum tria sanctarum Virginum antiquitus super sepulcra earumdem fuerint & sint posita, ut viderentur ibidem sepultæ, aliud non scit.

[14] Joannes Stoeb de Scopffen, sexaginta sex annorum suæ ætatis vel circa, de hujusmodi sanctis Virginibus, [IV, de peregrinatione crebra ad ipsas,] de iis quæ sibi ex propria scientia vel auditu, conscia fuerunt diligenter examinatus; … dicit & deponit, se per quinquaginta annos cum suis quondam parentibus, & post eorumdem obitum solum, fuisse & quæsivisse tres beatas Virgines, requiescentes in ecclesia & cœmiterio ejusdem ecclesiæ in Eichsel. Dicit etiam se a suis parentibus & senioribus sæpe audivisse, quod hujusmodi tres beatæ Virgines iverint in certo loco, ubi itur ad curiam Roperschwyl parochiæ Eichsel; fueritque una fossata ibidem, absque ponte; & dum illuc advenissent, statim habuissent pontem paratum ex virtute Dei, super quem pontem transiverint; & idem locus, & via ibidem adhuc habeant nomen, quod dicatur Fossa beatarum Virginum, & via earumdem; sitque quidam fons ibidem, [ponte eis divinitus strato,] qui dicatur Fons beatarum Virginum; unaque Virginum sanctarum hujusmodi sit sepulta in cœmiterio; & circa tumulum ejusdem vel super idem sepulcrum jacuerit quidam truncus arboris quercinæ; qui truncus interim quo super sepulcrum hujusmodi fuerat positus, saporem nobilissimum, sicut violæ flores habent, habuerit, & hoc viderit, & sæpius sapuerit; [trunco super sepultura unius odorifero,] & viderit, quod quando aliquando homines, ac etiam testis petias de ligno sciderunt, animo secum ad domos portandi, quamprimum non fuerat super sepulcrum, quod tunc sapor cessaverit; prout etiam idem truncus nunc in toto depositus, saporem amiserit. Audivitque testis veridica relatione dici a suis senioribus, quod olim aliqui prætendissent, & cœpissent fodere circa sepulturas beatarum Virginum, animo earundem corpora effodiendi, & forsan inde alienandi & portandi, sicque fuerit audita ab iis vox quædam dicens; Dect zu/ deek zu/es ist noch/zu froh. Dicit etiam quod hujusmodi tres Virgines beatæ fuerint & sint ultra memoriam hominum, & prout semper a se senioribus audiverit, pro sanctis implorate, [nominibus ad baptismum assumptis.] recursusque in infirmitatibus ad eas habitus, prout hodie taliter quærantur & implorentur; puerique primogeniti, juxta earundem sanctarum Virginum nomina propria fuerint nominati in baptismo, scilicet Kunegundis, Wibrandis, & Mechtundis. Ipseque testis pro eo habet, quod tres Virgines sanctæ ibidem requiescant. Nam viderit sedes cum imaginibus sanctarum Virginum, positas super loca, ubi credebatur ipsas sanctas Virgines sepultas requiescere. Aliud non scit.

[15] Fridolinus Vogtlin, telonarius oppidi super pontem in Rhinfelden, testis, ætatis annorum quinquaginta vel circa, … dicit esse verum, [V, de annua ad ipsas processione] quod omni anno, de oppido Rhinfelden ad villam Eichsel, cum Reliquiis & processione transeatur ad beatas tres Virgines; ipseque testis sæpius etiam illuc iverit, & viderit tres sedes, ubi super qualibet sede sit posita imago sancte Virginis ex ligno scissa; & etiam super cœmiterium ejusdem ecclesie fuerit unum lignum ita saporosum, quod omnis homo de eo mirabatur. Tale lignum testis vidit, & saporem sentiit & odorem. Et a suis senioribus semper audiverit, quod Virgines Beate tres in ecclesia hujusmodi seu ejus cœmiterio essent sepulte, & requiescerent ibidem. Videritque a pluribus Christi fidelibus, easdem sanctas Virgines queri, & ad locum hujusmodi propter eas recursum haberi; non tamen scit de aliquibus signis seu miraculis; sed pro sanctis Virginibus eas audiverit teneri, haberi, & reputari, ac venerari; prout etiam ipse testis eas taliter teneat, & habeat, & credit verum esse, quod ibidem requiescant.

[16] Verena Tentzel de oppido Rhinfelden, testis ætatis annorum septuaginta vel circa … deponit & dicit, [VI, quod vere ibi sepultæ credantur.] se nil aliud scire, nisi quod a juventute sua, a suis senioribus, & se antiquioribus utriusque sexus hominibus, audiverit dici, quod in Eichsel essent sepultæ, & requiescerent tres Virgines beatæ, seu earundem corpora; sicque fuerit habitum, tentum, nominatum, & reputatum, hodieque sic habeatur & teneatur Aliud non scit.

[17] Theodoricus de Meytre commorans in villa Nollingen, ætatis annorum triginta quinque vel circa … deponit dicitque, sunt jam quatuor anni elapsi, quod sæpe habuerit ipse filium maxima infirmitate tunc laborantem, [VII, de sanatis filio] quod non erat spes de vita ejusdem pueri; sic quadam nocte obvenit sibi testi in somno, quod deberet puerum hujusmodi vovere ad beatas Virgines in Eichsel; quod & testis faciebat, & cum una libra ceræ ad Sanctas hujusmodi iverit; qui quidem puer ab hujusmodi infirmitate fuit liberatus, & sanitati restitutus. Similiter dicit testis, se habuisse unam filiam infirmam, [ac filia,] quam etiam ex consilio suæ uxoris vovit ad beatas tres Virgines cum dimidia libra ceræ; sic exiverint de puero hujusmodi duo vermes cum crinibus, & longi fuerint, & alias circa ducentos vermes de eodem genere exiverint, sicque filia fuit facta sana, & adhuc vivat. Item testis dicit, quod anno præterito fuerit infectus peste epidemiæ; & ipse fecit votum transeundi ad beatas Virgines in Eichsel cum duabus candelis, [& seipso a peste.] prout sibi in somno obveniebat, quod sic facere deberet; ipse statim fuerit restitutus ad sanitatem, ipseque adimpleverit votum promissum, & credit firmiter subsidio & adiutorio beatarum Virginum in Eichsel, ipsum testem puerosque suos fuisse & esse sanatos per Dei gratiam. Aliud sibi non constat.

[18] Ursula, uxor ejusdem testis proxime prædeponentis, testis etiam jurata & recepta, [VIII, de iisdem] dicit præcise sic esse actum cum Theodorico ejus marito & filiis eorumdem conjugum, quemadmodum ejus maritus deposuerit; quem deponere vidit, & audivit, ac depositioni ejus præsens fuit, addens ad ea, & dicens: quod ipsa dudum unum habuerit infantem, seu puerum lactentem & sugentem adhuc; qui puer in octo diebus ex quadam infirmitate incidenti non potuit lac de mammillis sugere: quem puerum feminei sexus ipsa deponens voverit portandum ad beatas tres Virgines in Eichsel, ipsamque filiam illuc portaverit; [& filia sugere non valente.] & post hæc statim ipse puer incepit sugere, & vivit hodie, aliud sibi non constat.

[19] Hermannus Miller alias Stroëli, de villa Tegerfeld, [IX, de oculo sibi illuminato,] ætatis annorum quinquaginta vel circa … deponit & dicit esse verum, quod eo teste existente in sexto anno suæ vel circa, acciderit sibi, quod quædam macula seu pellicula creverit in uno suo oculo, quod tandem in eodem oculo nil ampilus potuit videre, sed erat cœcus in eodem; sic mater ejus votum fecerit ejus ex parte transeundi ad beatas Virgines in Eichsel, cum cereo oculo & cereo equo. Et super hoc duxerit ipsum testem ad eundem locum, ubi requiescere dicuntur beatæ tres Virgines, implorando easdem tres sanctas Virgines, quod intercederent apud Deum pro teste, quod oculus suus ad visum pristinum & sanitatem restitueretur. Dum itaque illuc venerit, & votum fecerit, ipse testis fuerit restitutus, & potuerit videre in uno oculo, sicut in alio, & hodie bene videat in ambobus oculis; firmiterque credit, quod subsidio, sive adiutorio & intercessione earumdem beatarum Virginum ipse testis fuerit ad visum pristinum in oculo restitutus. [& sedium una ad cœmeterium divinitus relata.] Testis etiam a suis senioribus semper audiverit, in dicto loco requiescere tres Virgines, seu illarum corpora; audivitque testis dici, quod ante [sua] tempora tres sedes fuerint, super quibus jacent tres imagines sanctarum Virginum, quæ fuerunt semper positæ in ecclesia super sepulcra earumdem sanctarum Virginum. Et quia una sedes solita erat poni extra ecclesiam super cœmiterium; acciderit, quod quia nesciebatur pro certo, si hujusmodi Beatæ Virgines essent sepultæ in ecclesia vel extra, una sedium, stans extra ecclesiam in cœmiterio, portabatur etiam ad ecclesiam. Sed crastino mane post noctem dictæ diei, ipsa sedes vice versa fuit extra ecclesiam operatione divina in loco, ubi ipsa altera ex sanctis Virginibus fuit sepulta.

[20] [X, de calculo matri suæ exempto,] Elizabetha Urbani, de oppido Rhinfelden, ætatis annorum quinquaginta & ultra … dicit esse verum, quod quondam mater testis habuerit mirabili passione & dolore calculum, quod aliquando quasi mortua decubuit; sicque promisit velle visitare sanctas Virgines in Eichsel, ad hoc quod intercederent pro ea dictæ Virgines erga Deum, pro gratia obtinenda, quod mater testis ab hujusmodi infirmitate liberaretur; quam etiam promissionem factam quondam mater testis adimpleverit, & quam primum ad Eichsel venerit, lapides calculi hujusmodi in copia exiverint, quod collecti tam magni fuerint sicut ovum gallinæ. Et testis dicit, quod semper a juventute sua a sibi senioribus audiverit dici, [& remissiori ad ad præsens cultu.] quod beatæ Virgines seu corpora ipsarum essent reposita in ecclesia Eichsel, & fuerit antiquitus magnus concursus ad eundem locum; licet propter malitiam hominum, pro nunc & aliquot annis proxime præteritis, non fuerint beatæ Virgines multum & in tantum veneratæ, quemadmodum ante centum vel octuaginta annos. Nec aliud scit.

[121] [XI deponit audita de adventu,] Heinricus Weichser de Wiechs, ætatis suæ annorum quadraginta octo vel circa … deponit, & dicit, quod ipse a juventute sua semper a senioribus & antiquioribus suis dici audiverit publice, quod olim ante annos longe memoriam hominum excedentes, venerint tres Virgines ad curiam Roperschwyl parochiæ Eichsel, & petierint quod receptarentur ibidem tanquam alienigenæ; vir tamen ibidem tunc existens eas recusasset hospitare, licet tandem precibus ipsarum devictus easdem penes se retinuerit; fuerintque ipsæ infirmæ; & demum videntes se morituras, dixerint, quod quando ipsæ eædem sorores ab hac luce decederent, [sepultura;] corpora ipsarum super bigam seu currum deberent poni, & duobus bobus præpositis curru duci, quousque boves per se starent: & ubicunque boves eas ducerent, & ulterius non transirent, quod corpora earundem trium Virginum ibidem deberent sepeliri. Sicque fuerint corpora earundem sanctarum Virginum ducta usque ad locum ecclesiæ in Eichsel, ibidemque sepulta. [& notis vulgo de ponte, fonte, ac via;] Dicit etiam quod audiverit a suis senioribus a juventute sua, quod eædem beatæ Virgines transiverint per quandam viam ultra unam fossatam, ubi dum ad fossatam venerint, non repererunt pontem; sed propter sanctitatem earundem ut procederent, ex divina voluntate, repererunt pontem, per quem transierunt. Sitque fons ibidem prope, qui habeat adhuc ab antiquo nomen Fons beatarum Virginum. Similiter via est ibidem, quæ hodie nuncupatur & semper nuncupata est Via beatarum Virginum. Ulterius dicit, [item de obtrito ab arbore & sanato.] quod quidam villanus, Olewinus Meyer de Oetlilrem, fuerit mirabiliter male læsus a quadam arbore quæ ceciderit, ita quod de ejus vita amplius non erat spes; sed idem imploraverit beatas Virgines in Eichsel, & se illuc voverit cum eleëmosyna, & fuerit restitutus pristinæ sanitati, per intercessionem beatarum Virginum Kunegundis, Mechtundis, & Wibrandis.

[22] Agnes Gutymey, de oppido Rhinfelden, ætatis annorum quinquaginta vel circa, deponit & dicit sibi nil aliud constare, [XII, de modo sepulturæ,] nisi quod audiverit, quod venerunt tres Virgines sanctæ in Roperschwyl; & dum erant infirmæ, & jam mors eis appropinquaverit, jusserint, quod quando ab hac luce contingeret decedere, poni deberent earum corpora super currum, & duobus bobus præpositis duci permitti, [& quod] ubicumque tunc boves cum suis corporibus starent, non ultra transeundo, ibidem deberent corpora ipsarum ecclesiasticæ tradi sepulturæ, & talia fuerint facta, fuerintque corpora ipsarum beatarum Virginum in Eichsel tradita sepulturæ, prout etiam ab antiquo steterint super sepulturas earumdem imagines tres in memoriam earumdem sanctarum Virginum trium factæ; [imaginibus & concursu.] talia audiverit testis a quondam ejus patre, & ab aliis senioribus, qui testi hæc dixerint; quodque magnus concursus antiquitus ad dictas tres Virgines fuerit. De signis & miraculis ac aliis nil sibi constat.

CAPUT III.
Depositiones aliorum viginti testium usque ad XII Maji.

[23] Joannes Oertlii advocatus in Tegerfeld, ætatis annorum quinquaginta, … deponit, [XIII, de curatis sibi febribus,] & dicit quod a tempore suæ discretionis semper audiverit requiescere in Eichsel tres sanctas Virgines, quæ etiam pro sanctis Virginibus fuerint habitæ, tentæ, & reputatæ; sicque anno præsenti acciderit, quod quasi per sedecim septimanas ipse testis habuerit febres; & propter hoc ipse imploraverit sanctas Virgines in Eichsel, & illuc ad ipsas transiverit, & fuerit a febribus hujusmodi liberatus, Aliud sibi non constat.

[24] Ennelia Utzenfeldin, de oppido Schopffen, [XIV, de processione duci solita,] erat annorum sexaginta, vel circa, … dicit, quod ab ejus juventute semper a suis senioribus audiverit dici, quod in Eichsel requiescerent corpora trium sanctarum Virginum, quarum una haberet nomen Kunegundis, alia nomen Wibrandis, & tertia nomen Mechtundis; videritque & audiverit pueros juxta nomina earumdem sanctarum Virginum in Baptismo nominari, & earum nomina imponi; ipsiusque testis mater dum viveret sibi testi sæpius dixerit, quod paucus honor nunc hujusmodi sanctis Virginibus fieret, sed antiquitus honorifice fuissent nominate. Nam antiquitus ex institutione aut consuetudine fuerit, & hodie sit in usu, quod in vigilia corporis Christi annuatim itur cum Processione & Reliquiis ad Eichsel de oppido Scopffen; [& elevatione frustra tentata.] & audiverit testis ante quadraginta, & quinquaginta annos, quod olim certi Nobiles pretendissent effodere sanctas Virgines, seu corpora earum ex sepulturis suis; quibus venit vox dicens, Dect zu/es ist noch zu froh. Sic ipsi cessassent, & eadem corpora ibidem jacere permisissent, nec aliud sibi constat.

[25] Joannes Menley de villa Loërrach, quinquaginta annorum; [XV & XVI deponunt pro tota sua communitate.] & Joannes Goldsperg de eodem loco, quinquaginta sex annorum, testes a tota communitate Loërrach missi, … deponunt & dicunt, se a suis senioribus sepius audivisse, & etiam aliquando per se vidisse, quod tres sanctæ Virgines in Eichsel fuerint imploratæ a pluribus in infirmitatibus constitutis, tam pestis, quam etiam febris; & quando venerint ad locum, scilicet ecclesiam Eichsel, in qua ultra centum annos fuerint sepulta corpora dictarum trium sanctarum Virginum, quod tunc fuerint liberati ab hujusmodi peste, & febribus. Dicunt etiam testes, quod de villa Loërrach ac diversis aliis villagiis, omni anno fiant processiones ad sanctas Virgines in Eichsel; & testes firmiter credunt, quod corpora dictarum trium sanctarum Virginum requiescant in ecclesia sive cœmiterio in Eichsel, & quod qui eas imploret in suis necessitatibus ab illis relevetur. Et dicunt easdem nominari, scilicet unam Kunegundem, aliam Wibrandem, tertiam Mechtundem; aliud eis non constat, nisi quod dictum, habitum, nominatum, & reputatum fuerit; hodieque habeatur, nominetur, & reputetur, quod tres sanctæ Virgines in dicto loco sint & requiescant.

[26] Verena Folnini de Rhinfelden, septuaginta annorum suæ ætatis, [XVII, de vetustissima traditione & cultu.] … dicit, sibi nil aliud constare, nisi quod a suis senioribus, etiam senissimis & antiquissimis hominibus utriusque sexus audiverit, quod in Eichsel esset gratiosus locus; & quod tres sanctæ Virgines ibidem requiescerent, & corpora earumdem ibidem essent sepulta; & quod antiquitus magnus fuerit concursus ad easdem sanctas Virgines, & qui eas imploraverit in sua infirmitate, fuerit revelatus; nec aliud sibi constat.

[27] Joannes Burger, de Rhinfelden, septuaginta annorum vel circa … deponit, se a quondam matre sua, quæ fuerit antiqua mulier, audivisse, quod trium sanctarum Virginum corpora jacerent sepulta in cœmiterio sive ecclesia Parochiali in Eichsel; [XVIII, de impedita effossione,] & quod ante longa tempora certi proposuissent effodere velle corpora hujusmodi Virginum, subito tamen iidem audierunt vocem quamdam dicentem, Dect zu/es ist noch zu froh. Nil aliud scit, nisi quod magnus aliquando concursus fuerit ad locum Eichsel ad dictas Virgines, nec aliud deponit.

[28] Kungili Renck, de villa Eichsel, ætatis annorum quinquaginta vel circa, verum esse dicit, [XIX, de votivis in Eichsel peregrinationibus] quod ipsa a juventute sua a suis senioribus audiverit semper, quod in Eichsel essent sepultæ sanctæ tres Virgines; viditque & audivit a multis diversis hominibus, quod vota fecerunt eundi ad beatas Virgines implorandas: quos audivit relevatos, & liberatos ab infirmitatibus suis quando illuc venerint, sitque verum, quod ibidem sunt tres imagines Virginum sanctarum; quæ antiquitus super sepulcra earumdem beatarum Virginum fuerunt positæ, ut videretur sanctas Virgines ibidem requiescere, & sepultas fore; ipsa etiam testis quadam, [& oculo sibi sanato.] vice fuerit infirma in uno oculo, & propterea imploraverit beatas Virgines in Eichsel, ut subvenirent ei, ne cæca fieret in oculo hujusmodi; sicq; fuerit adjutorio Sanctarum hujusmodi sana facta, Aliud non scit.

[29] Gredli Meyers de Tegerfeld, sexaginta annorum suæ ætatis, jurata, [XX, de excæcato effossore sanctarum,] & examinata … dicit, se a suis senioribus audivisse, quod olim nonnulli attentaverint effodere velle corpora sanctarum Virginum, quæ in Ecclesia Eichsel sepulta esse dicuntur; tunc venerit vox quædam dicens: Dect zu/dect zu/es ist noch zu froh. Audiveritque testis a suo patre dici, quod erat quidam Nobilis, qui non curaverit vocem hujusmodi, quod omnino volebat corpora Sanctarum hujusmodi effodere; & propterea idem fuerit effectus cæcus in oculis suis. Item dicit testis, quod olim ipse testis habuerit unum apostema magnum super humerum suum, & vovit se ad beatas Virgines in Eichsel, & fuerit sanata. Dicit quoque se testem habuisse puerum, [Apostemate sanato & puero debili.] qui in tribus annis propter infirmitates non potuerit ire. Et dum ipsa testis votum fecit ad beatas Virgines, ut puer ab hujusmodi infirmitate liberaretur, quam primum ipsa votum hujusmodi fecerit, idem puer fuerit factus sanus. Et credit firmiter, quod ad subventionem hujusmodi sanctarum Virginum, fuerit ipsa & filius sanati, nec aliud dicit.

[30] Dictus Schreiberhans de Mulberg, ætatis annorum quinquaginta vel circa, [XXI, de trunco odorato & sapido,] … dicit, quod ipse olim a quondam Domino Fridolino Presbytero audiverit, quod tres Virgines essent sepultæ in Eichsel; scilicet duæ in ecclesia, & una extra ecclesiam, quæ essent Sanctæ: testisque fuit sæpius in Eichsel, & vidit quod quidam truncus, seu quoddam lignum arboris, fuit positum super sepulcrum unius ex sanctis Virginibus in Eichsel, quod ita bonum odorem habuerit, sicut esset odor violarum florum; hoc testis vidit, & odoravit, seu sapuit; & dicit quod quando aliquis aliquam petiam de ligno sciderit, quod hujusmodi petia abscissa nil plus sapuit, seu nullum amplius odorem dedit, ipseque truncus seu lignum, cum jam de sepulcro alterius sanctarum Virginum sit depositus, similiter amplius non sapiat seu det odorem ut antea. Audivitque testis a juventute sua, [quoad ablatus a sepulcro est.] quod in Eichsel essent duo corpora sanctarum Virginum, sicque fuerit habitum, tentum, nominatum & reputatum, hodieque sic a teste, & aliis habetur, tenetur, & reputatur. Et ex Schopffen & aliis villis transeatur ad beatas Virgines omni anno cum reliquiis: aliud non dicit.

[31] Conradus Vogt de Nollingen, ætatis annorum sexaginta vel circa, [XXII, prædicta confirmat;] … dicit quod olim fuerit in humanis Cuninus Berg, Petrus Colinar, Heyninus Meyer, & Petrus Meyer; a quibus & nonnullis aliis sibi testi senioribus & antiquioribus utriusque sexus audiverit, quod in Eichsel requiescerent tria corpora sanctarum Virginum, de undecim mille Virginibus sanctis; & quod magna signa sæpius in hominibus confluentibus ad Ecclesiam Eichsel, ac ipsas sanctas Virgines invocantibus fuerint facta, sic, quod homines de præmissis infirmitatibus corporum & ab hujusmodi fuerint liberati. Quodque quadam vice, ante longa tempora, præsumpserint velle effodere corpora dictarum Virginum; sed audita fuerit per fodientes vox talis: Dect zu/eß ist noch zu froh & dum hujusmodi vox fuit audita, ipsi cessarunt fodere. Dicitque testis, quod in Ecclesia Eichsel tres imagines in signum, & ad figurationem hujusmodi trium Sanctarum, longe ultra memoriam hominum, fuerint super sepulcra earumdem sanctarum Virginum posita, ut videretur Sanctas ibidem esse sepultas; aliud sibi non constat.

[32] Joannes Henfli, Advocatus in Nollingen, ætatis annorum quinquaginta, … dicit, se nil aliud scire, quam quod semper ab antiquis hominibus audiverit dici, [uti & XXIII,] quod trium sanctarum Virginum corpora jacerent sepulta in Ecclesia Eichsel, seu in cœmiterio ibidem; & scit quod magnus concursus ante viginti vel triginta annos ad easdem Sanctas fuerit hominum utriusque sexus, ob infirmitates aliquas; quia viderit & audiverit homines sic vota facere, & illuc ire: nec aliud sibi constat.

[33] Jacobus Vogelbach de Nollingen, ætatis quadraginta, vel circa, … dicit se etiam nil scire, nisi quod a tempore suæ memoriæ, & discretionis, a suis senioribus semper audiverit, quod circa Ecclesiam Eichsel, aut in eadem essent sepulta & requiescerent tria corpora sanctarum Virginum, de undecim mille. Virginibus; [atq; XXIV.] & scit, & audivit, quod fuit concursus ad quærendum easdem Virgines, licet in viginti annis hujusmodi concursus non fuerit magnus; tamen homines habentes infirmitates febris illuc iverint, & fuerint liberati; sicque fuerit creditum, habitum, tentum, & reputatum; nec aliud sibi constat.

[34] Jacobus Beler de Tegerfeld, ætatis annorum quinquaginta & ultra, … dicit, [XXV & XXVI, de processione] se a suis senioribus semper audivisse, quod trium sanctarum Virginum corpora requiescerent in & extra Ecclesiam in Eichsel, in locis ubi repositæ forent imagines figuratæ ad modum sanctarum Virginum; quas imagines testis vidit; quodque tales Sanctæ essent de numero undecim mille sanctarum Virginum, & duarum corpora jacerent in ecclesia, & una extra Ecclesiam in cœmiterio. Dicit etiam, quod omni anno de villa Tegerfeld transeatur cum Reliquiis & processione ad beatas Virgines in Eichsel die lunæ Rogationum, & quod viderit & audiverit magnum concursum hominum frequentare easdem Sanctas, & ab omnibus habeatur id pro vero, quod hujusmodi Sanctæ ibidem requiescant, nec aliud deponit.

[35] Leonardus Britzcker de Tegerfeld, ætatis annorum quinquaginta & ultra, juratus, [pro fructibus terræ;] receptus, & in præsentia Jacobi proxime supra deponentis contestis, examinatus, ut idem contestis ita similiter ipse deponit, sic se audivisse, & scit processionem annue fieri de Tegerfeld, pro custodia fructuum terræ, ad beatas tres Virgines; dicens, quod in cœmiterio ecclesiæ una arca seu sedes, super quam posita sit, sive jaceat imago, sive figura sanctæ Virginis, de ligno scissa ostendens sanctam Virginem; similiter in Ecclesia similes duæ sedes seu arcæ, super quas duæ imagines ad similitudinem sanctarum Virginum jaceant, sint super sepulturas ipsarum Virginum positæ; [& de transpositione sedis.] & audivit, quod semel fuerit sedes in cœmiterio existens portata, & posita in ecclesia; sed quando mane veniebant, fuerit reperta hujusmodi sedes vice versa extra ecclesiam, in loco suo priori. Aliud non scit, nisi quod semper audiverit, tres Virgines sanctas esse sepultas in Eichsel.

[36] Conradus Gloter de Tegerfeld ætatis annorum quiquaginta, vel circa, juratus, receptus & examinatus in præsentia amborum suorum contestium proxime supra deponentium, dicit, [XXVI, de via Virginum dicta.] se a quondam suo vitrico audivisse, quod sanctæ Virgines tres essent sepultæ in Eichsel; & dum in vita fuissent, ivissent ipsæ per certam viam, quæ adhuc nomen retinuerit, & dicatur Via sanctarum Virginum. Scitque, & vidit, ac audivit, quod hujusmodi tres Beatæ Virgines venerantur, & quæruntur in Eichsel, & magnus concursus aliquando ad hujusmodi locum fuerit ab hominibus ipsas Virgines quærentibus, nec aliud sibi constat.

[37] Antsch Wieschel de Roperschwyl, curiæ parochiæ Eichsel, ætatis annorum quinquaginta vel circa, [XXVIII, de imaginibus supra sepulcra,] … deponit, quod ipse a quondam suis parentibus & senioribus, de Villa Eichsel & circum circa existentibus, sæpissime audiverit, quod in Eichsel essent sepultæ tres sanctæ Virgines, quarum corpora ibidem requiescerent, unius videlicet in cœmiterio, aliarum vero duarum in ecclesia; prout ostenderint imagines, quæ ad modum ipsarum sanctarum Virginum figuratæ sint, & super sepulcra, sive loca, ubi hujusmodi Sanctæ requiescunt, solent poni. Sicque vidit testis, quod homines confluentiam habuerint, & recursum ad beatas easdem Virgines, prout & ipse testis recursum ad eas habuit, & in suis necessitatibus eas imploravit, quod per earum sacra merita pro eo apud Deum intercedere vellent ad sibi subveniendum: aliud non scit.

[38] Validus Vir Rudolfus in Graben, Schultetus in Rhinfelden, [XXIX Prætor Rhinfeldensis, de sua pueri liberatione.] ætatis suæ annorum triginta vel circa, dicit quod dum ipse adhuc puer esset, idem phantasiam habuerit, quod de nocte e lectulo ivit, & in camera hinc inde in somno ambulavit; & tunc habuerit mater testis unam famulam, quæ semper testem regebat, custodiebat, & gubernabat; & adhuc ut hujusmodi phantasia amoveretur a teste, eadem famula voverit ipsum testem ad beatas tres Virgines in Eichsel, ipsumque testem secum illuc duxerit, & aliquod donum seu eleemosynam ibidem dimiserit; & ipse testis ab hujusmodi phantasia, de nocte in somno ambulandi seu transeundi, fuerit & sit liberatus, quod ipse interim non fecerit: aliasque audivit hujusmodi sanctas Virgines in Eichsel requiescere.

[39] Joannes Wieschel, de Roperschwyl Parochiæ Eichsel, ætatis annorum quinquaginta vel circa, … dicit & deponit, quod a suis senioribus semper audiverit, [XXX, de loco exscensionis,] quod dum undecim mille Virgines veniebant per navim usque ad Bucken navigantes, sive ad eumdem locum, quod ibidem exiverint tres Virgines, transeuntes usque curiam Roperschwyl, & ibidem permanserint tamquam infirmæ, & vitam earum ibidem finierint feliciter; quibus mortuis existentibus, consuluerint & repererint ibidem in dicta curia habitatores, quod reciperent duos boves, & permitterent trahere corpora ipsarum Virginum quocumque vellent; [fonte ad Virginum sitim elicito,] & ubi starent non ultra transeuntes, quod illic corpora earundem deberent sepeliri. Sic boves hujusmodi Beataram Virginum corpora duxerint usque ad locum in Eichsel, ibidemque fuerint sepultæ; ipseque testis audiverit dici a suis senioribus, quod dum dictæ Virgines adhuc in vita fuissent, & ad dictam curiam ivissent, habuerit una earum sitim; & volentes requiescere modicum, una ex illis emiserit baculum suum, quem in manu tenebat in terram; tunc ortus fuit fons, qui adhuc sit, & vocatur Fons beatarum Virginum: & via, quam ipsæ fecerunt, retinuerit adhuc nomen, der heiligen Jungfrawen weg. Sicque pro beatis Virginibus semper fuerint habitæ, tentæ, nominatæ, ac reputatæ, hodieque sic habeantur, teneantur, nominentur, [& via.] & reputentur; ipseque testis sic teneat. Nihil aliud scit.

[40] Rudinus Rinck de Eichsel, ætatis annorum quinquaginta vel circa, juratus, receptus, & examinatus dicit, [XXXI, de candelis visis inter cornua cervi;] ut contestis suus proxime supra deposuit, quem deponere vidit, & audivit; & ultra hoc dicit, quod audiverit, quod semel fuerit venatus unus cervus, qui cucurrerit usque ad villam Eichsel; & dum cervus ibidem fuerat, non voluerit ulterius ire, & in cornibus suis in qualibet acie apparuerint candelæ, quæ per homines videbantur, alia non scit.

[41] Heinricus Pur de Nider-Eichsel ætatis quadraginta sex annorum & ultra … deponit, ut Joannes Wieschel contestis suus, [quod confirmat XXXII,] proxime supra ante Rudinum deponens, quem deponere audivit, & ejus depositioni præsens fuit; & addit etiam, quod audiverit a suis senioribus sæpius dici, quod cervi & alia animalia venerint ad Eichsel & in cornibus cervorum fuerint visæ candelæ. Aliud non dicit, nec sibi constat, nisi quod ab omnibus vicinis in Eichsel viderit & audiverit, dici, & reputari, ac haberi pro eo, quod trium sanctarum Virginum corpora essent sepulta in Eichsel, & ibidem requiescerent, prout etiam pro Sanctis recursus ad eas ibidem habeantur. Datum & actum in Villagio Eichsel, anno domini millesimo quingentesimo quarto, duodecima die mensis Maji, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini Iulii divina providentia Papæ Secundi, anno ejus primo, indictione septima: præsentibus ibidem nobilibus & validis honorabilibusque viris, [an. 1504.] Dominis Adelberto Truchses, Rudolfo in Graben laicis, nec non […] Doctore Canonico Ecclesiæ in oppido Rhinfelden; & Ioanne Essenmacher Capellano ibidem, testibus, ad præmissa vocatis & rogatis. Gregorius Swegler Notarius curiæ Bas. subscripsit rogatus.

CAPUT IV.
Reliquus processus usque ad finem mensis Maji.

[42] Die vero Martis, proxima ante festum Adscensionis Domini nostri Iesu Christi, scilicet decima quarta Maji, [XXXIII Carthusianus,] fuit in monasterio Carthusiensi minoris a Basileæ Constantiensis Diœcesis, examinatus religiosus vir Dominus Ludovicus Muser, Conventualis domus Carthusiensium Basileæ Constantiensis Diœcesis, sexaginta duorum annorum vel circa, qui super his quæ sibi constent, ex parte Beatarum trium Virginum, in ecclesia parochiali Eichsel & ejus cœmiterio requiescentium diligenter examinatus deponit, dicitque esse verum, quod sint pro nunc quadraginta anni, posteaquam habuerit maximam conversationem cum nobilibus & strenuis viris Dominis Wernero Dapifero Milite, ac Hermanno Truchses Milite; [in loco versatus & cuncta diligenter scrutatus,] qui etiam ex speciali favore, quem gerebant ad ipsum testem deponentem, sibi domino unam Capellaniam in Eichsel, Beatæ Mariæ Virginis altare contulerunt; ita quod ipse dominus testis magnam devotionem ad eundem locum habere consueverit, & proposuerit ibidem velle sibi ædificare domum, & illic habitationem suam continuam peragere; & medio tempore sæpius illuc iverit, & a senioribus ibidem circum circa residentibus interrogaverit, qualiter hujusmodi Sanctæ Virgines illuc venissent, vel quo [modo] res se teneret. Qui quidem seniores omnes a teste interrogati, sibi domino testi dixerunt; quod dum S. Ursula cum suis sodalibus per navim venisset, [asserit creditas semper ex Ursulanis fuisse,] usque in locum Bucken vel circa; hujusmodi tres Virgines fuissent infirmæ, & ibidem navim exivissent, & venissent usque ad certum locum qui jam dicitur Eichsel, ibidemque fuissent mortuæ. Et testis dicit, quod semper audiverit per dictum tempus, quod hujusmodi tres Virgines essent de numero undecim mille Virginum, fuerintque ipsæ Virgines habitæ, tentæ, ac veneratæ pro Virginibus sanctis: & credit firmiter, quod verum sit, quod sint de numero Sanctarum undecim mille Virginum, & pro eo habet.

[43] Etiam dicit testis, quod fuerit ossuarium defunctorum super cœmiterium Ecclesiæ in Eichsel, & in eodem ossuario quod muro contiguum erat, fuerit quoddam lignum, quod erat valde saporosum & saporem habuerit tanquam florem violarum, & dicebatur quod jaceret super sepulcrum seu tumulum unius ex sanctis Virginibus antedictis. Ipseque testis scidit aliquando particulas seu petias de hujusmodi ligno, propter amabilem saporem ejus, & viderit similiter alios petias inde scindere. Et ipse Dominus testis saporavit, habueritque propterea Dominus testis magnam inclinationem ad eumdem locum; & scit, quod fuerit concursus magnus ad easdem sanctas Virgines; an autem miracula aliqua facta fuerint aut sint, sibi Domino testi non constat. [seque expertum saporem ligni supra sepulcrum jacentis.] Sed hæc audiverit, quod olim prætendebatur per nonnullos effodi corpora dictarum Virginum; & dum incepissent fodere venisset vox, quam fodere præsumentes audiverant, dicens; Deck zu/ es ist noch zu früh b. Testis etiam dicit, quod hujusmodi tres Virgines, ibidem in Eichsel requiescentes, fuerint ab hominibus, scientibus eas ibidem requiescere, pro hujusmodi Sanctis, de consortio undecim mille Virginum existentes habitæ, tentæ, nominatæ, & reputatæ, palam, publice & notorie, & sic fuerit & sit verum; nec aliud sibi constat.

[44] Dominus Rudolfus Ryat, Presbyter Cappellanus ecclesiæ Basileensis, [XXXV, de eadem Societate,] & Præsentiarius chori ejusdem ecclesiæ, testis examinatus dicit esse verum, quod ipse ante triginta annos fuerit in Retelen & circum circa, & deinde adeptus fuerit ecclesiam parochialem in Howingen Decanatus Wisental, & eo tempore quo in his partibus exstiterit, ipse sæpissime a dictis annis transiverit ad villagium Eichsel, ibidem aliquando Missas celebrando, & quia viderit ibidem esse, & venerari tres Virgines, illasque pro Sanctis teneri & reputari: [& quod] ipse testis a senioribus ibidem ac cicrum circa residentibus villanis & incolis sæpe audiverit, quod olim, dum undecim mille Virgines cum S. Ursula navigaverint super Rhenum, & venerint ad illas partes circa Bucken; eo tunc dictæ tres Virgines, scilicet Cunegundis, Wibrandis & Mechtundis exivissent tamquam infirmæ navim, & venissent usque ad locum sive curiam Roperschwyl, ibidemque permanserint ad earumdem mortem usque, & fuerint sepultæ in isto loco qui nunc dicitur Eichsel. Dicit etiam, quod viderit, a triginta annis & citra, magnum concursum hominum, dietum illuc ad istas beatas Virgines transeuntium, easque in suis necessitatibus implorantium; prout etiam ipse testis magnam illuc devotionem habuit, propter hujusmodi Virgines, quas semper pro sanctis Virginibus, de societate & numero undecim mille Sanctarum Virginum tenuerit, [de vexillis loci eas ut Patronas pictas habentibus,] & teneri viderit ac venerari; & Rector ac subditi in Eichsel, cum processione & Reliquiis transeuntes ad Ecclesias aliarum villarum, semper in suis & dictæ ecclesiæ in Eichsel vexillis portabant depictas Sanctas tres Virgines, cum S. Gallo, tamquam Patronas ejusdem Ecclesiæ; sic quod testis pro eo habet, si hujusmodi tres Virgines non fuissent Sanctæ, quod Reverendus Pater Dominus Episcopus Constantiensis modernus, suique prædecessores Episcopi, non tolerassent tanto tempore talia fieri; sed quia semper publica vox & fama fuit, quod essent Sanctæ Virgines, ideo sic fuerit toleratum, & pro Sanctis fuerint veneratæ.

[45] De signis, autem & miraculis si quæ facta sint, sibi nil constat, [de vermibus ad fontem versis in lapides,] nisi quod similiter ab antiquioribus audiverit, quod circa fontem, qui jam dicitur fons Virginum, olim fuerint multi magni vermes venenosi, quod nemo circa eumdem fontem poterat habitare. Et dum hæ Sanctæ Virgines illuc ad fontem veniunt, fuerint per virtutem Dei, propter hujusmodi Sanctas Virgines, dicti vermes conversi in lapides; prout etiam adhuc appareant lapides esse diversarum formarum vermium, circa fontem ipsum jacentes. Testis quoque dicit, quod viderit lignum jacere extra ecclesiam Eichsel in ossuario continguo ecclesiæ, pro tunc existente; quod mirabiliter bonum odorem habuerit, [& de ligno odorato.] quem etiam testis sapuerit; & dicebatur communiter, quod jacuerit super sepulcrum sive tumulum sanctarum Virginum; & quod fuerit sapor quasi flores violarum sapiunt; nec aliud sibi constat.

[46] Domina Barbara zur Linden, uxor providi Friderici zur Linden, [XXXVI, uxor Consulis Basileensis peste liberata.] civis & Consulis civitatis Basileensis examinata dicit, quod duo anni vel quasi lapsi sint, quod ipsa fuerit infecta peste epidemiæ; & consultum sibi fuerat, quod votum faceret eundi ad beatas Virgines in Eichsel, id ipsa fecerit, & fuerit iterum sanata; ipsaque dehinc compleverit, seu adimplendo fecerit votum; & habet pro eo, quod hujusmodi sanctæ Virgines, & beata Virgo Maria, quam etiam imploraverit, pro ea apud Deum intercesserint, quod evaserit mortem; aliud non scit.

[47] [XXXVII, de filia ac milite sic sanatis.] Domina Ennebina Armbrosterin, incola mercatrix Basileensis, dicit quod duo sint anni, dum pestilentia hic Basileæ regnaverat, & in domibus vicinis valde regnabat, sic quod multi homines moriebantur, & tandem filia sua Margareta etiam fuerat infecta; quæ etiam se, & eamdem filiam suam, promiserat ituras & visitaturas Beatas Virgines in Eichsel; & quamprimam hoc fecerit, fuerat dolor mitior, ita quod filia sua fuerat restituta sanitati, & hodie vivat. Et firmiter credit, quod Sanctæ Virgines per earum intercessiones apud Deum hujusmodi gratiam obtinuerint, quod Deus filiam ejus vivam dimiserit. Audiveritque, quod quidam Miles, se cum sua familia illuc ad Beatas Virgines voverit iturum, & fuerunt omnes defensi, quod nullum infirmitas epidemiæ sive pestis hujusmodi tetigit. Nescit tamen, qualiter Miles nuncupatur. Aliud sibi non constat, nisi quod etiam audiverit, quod sit quidam fons prope Eichsel, ubi fuerint multi vermes, qui propter beatas Virgines conversi fuerint in lapides, licet hoc non viderit, tamen pro vero sibi dictum est. Aliud non scit.

[48] Anno Domini & Indictione, ut supra, [XXXVIII & XXXIX, de sua ac filiæ curatione a pustulis;] die vero lunæ festi Pentecostes; constituti in civitate Basileensi discreti, Ioannes Ritterman & Margareta Runis, coniuges legitimi de Brombach Constantiensis Diœcesis, examinatque mediis suis juramentis dicunt esse verum, publicum, & notorium, quod ipsi ambo habuerint pustulas per sex fere annos; & in hujusmodi infirmitate procreaverint insimul puerum unum c feminei sexus Ennelinam, quæ etiam hujusmodi infirmitatem pustulæ secum in mundum portaverit; sic quod idem puer pustulis infectus fuerit in utero matris, & hujusmodi pustulas habuerit per quatuor annos, quam ætatem habeat, & non ultra; nec unquam potuerit ambulare seu ire, propter eamdem infirmitatem. Itaque cum pridie, videlicet Dominicæ Vocem d jucunditatis, apertæ fuerint sepulturæ beatarum Virginum, Cunegundis, Mechtundis & Wibrandis; nonnulli homines, ex Brombach, & aliis circum vicinis, ibidem in Eichsel fuerunt, [ipsaque puella quadrima in Eichsel eunte,] & viderunt ipsas Beatas Virgines, & audiverunt quod signa per intercessionem hujusmodi Virginum erant peracta, quod homines a febribus & aliis infirmitatibus fuerunt liberati. Aliqui dixerunt, quod ipsi testes eorum puerum antedictum etiam cum illis ad easdem beatas Virgines deberent vovere, ipse puer prædictus talia audiens, continuo ex magno fervore, quem ut creditur instinctu Dei habuit, dixerit; Ego volo etiam ad beatas Virgines; volo etiam ad beatas Virgines, &c. & ex omni fortitudine, quam idem puer tunc habuerit, se in lecto, in quo decumbebat, erexerit. Cum autem mulier Elsa nominata, ipsius Joannis testis antedicti noverca, inclinationem pueri videbat; statim ipsa voverit puerum ad Beatas Virgines prædictas. Similiter fecerit Margareta testis, ejusdem pueri mater; & quam primum ipsum puerum illuc voverunt, ipse puer dixit; Ego volo ire, &c. Et puero de lecto levato, & ad terram posito per testes, ad statim idem puer, recepto in manus suas parvo baculo sive ligno, cum eodem baculo inceperat ire; & iverit solus absque omni adiutorio, [quæ ante numquam ambularat.] licet antea nunquam iverit, nec ire potuerit: sic ipsi conjuges votum prædictum compleverint cum puero, eundem illuc ad beatas Virgines portantes secum: qui puer existens cum Sanctis, per se, mediante tamen baculo, transiverit in ecclesiam ad sanctas Virgines; & interim de die in diem magis potuerit ipse puer ambulare. Hæc non gratia, odio, amore, aut prece inducti, sed ex omni veritate dicunt, & publica præmissa fore ac vera asserunt.

[49] Religiosus Dominus Joannes Fabri, Conventualis Monasterii Ordinis Minorum de Observantia Basileæ, Presbyter, [XL, eadem septimana curatus a febribus.] examinatus die Veneris post Pentecosten, dicit, quod sint pro nunc quinque dies, quod febres invaserint ipsum, & habuerit eas acutissimas; ita quod cum ipse alias inclinationem habuerit ad Sanctam Christianam, & ad tres Virgines antedictas in Eichsel, ipse fecerit votum ad ambas ecclesias hujusmodi, & ad beatas Virgines illic requiescentes: illudque votum die Sabbati ante Exaudi compleverit, & interim febris ipsum numquam tetigerit, nec eamdem senserit amplius. Et firma fide credit, se per intercessionem sanctarum Virginum, scilicet Sanctæ Christianæ, & Sanctarum Cunegundis, Wibrandis, & Mechtundis, fuisse liberatum a febribus.

[50] Die vero Mercurii vicesima nona mensis Maji, [29 Maji iterum omnia recognoscuntur in Eichsel] supradicti Reverendi Patres & Domini, Tilmannus Episcopus Tripolitanus, Reverendi in Christo Patris Domini Christophori Episcopi Basileensis Vicarius in Pontificalibus; nec non Joannes Kreutzer, Præpositus Ecclesiæ Cathedralis Constantiensis, a Reverendo Patre Domino Hugone Episcopo Constantiensi ad hæc missus, ex speciali commissione præfati Reverendissimi Domini Raymundi Legati de latere, eis viva voce facta; ecclesiam in Eichsel accesserunt, Beatarum trium Virginum sepulturas, & corpora, ac alia necessaria, videre, visa conspiciendo; repereruntque singula, ut supra scriptum est, fore vera, & ultra hoc litteras Indulgentiarum effectum continentes subscriptum; videlicet quod Reverendus Dominus Angelus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Sursanensis & Caminensis e Episcopus, ad Alemanniam & universas & singulas Provincias, [uti & bulla Indulgentiarum a Nuntio Apost. data an. 1482.] civitates, terras, & loca Germaniæ cum plena potestate Legati de latere Apostolicæ Sedis Nuntius & Commissarius, anno Domini millesimo quadrigentesimo octuagesimo secundo, quarto mensis Decembris, Pontificatus Sanctissimi Domini nostri, Domini Sixti Papæ quarti, dedit Indulgentias ad Ecclesiam in Eichsel, autoritate suæ Legationis, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui [eamdem ecclesiam] in Annuniatione Beatæ Mariæ Virginis, ac S. Galli Confessoris, ac Sanctæ Trinitatis, nec non Beatarum Wibrandis, Cunegundis, & Mechtundis Martyrum festivitatum & dedicationum hujusmodi diebus devote visitaverint, & manus adiutrices porrexerint, singulis hujusmodi festivitatum diebus unum annum de injuctis pœnitentiis eis relaxavit, &c. perpetua literarum valitudine sub sigillo ejus appenso: est actum ad instantiam strenui viri Hartmanni Truck-ses Militis.

[51] Die vero Veneris, ultima mensis Maji, supradicti Reverendus Pater Dominus Tilmannus, Episcopus Tripolitanensis, Reverendi in Christo Patris & Domini, [31 Maji Commissarii accedunt ad montem & ecclesiam S. Christianæ,] Domini Christophori Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Basileensis, Vicarius in Pontificalibus Generalis; Venerabilesque Domini Ioannes Hammannus, Sacræ Theologiæ Professor, Ordinis Prædicatorum; Ioannes Berckman de Olpe, Archidiaconus Ecclesiæ Collegiatæ in Munster Basileensis Diœcesis; ad commissionem eis per præfatum Reverendissimum Dominum, Dominum Raymundum Cardinalem de latere Legatum, vivæ vocis oraculo factam; & voluntate etiam Reverendi in Christo Patris ac Domini, Domini Hugonis Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Constantiensis, per Reverendum Patrem Dominum Ioannem Kreutzer, Præpositum Ecclesiæ Cathedralis Constantiensis, ab eodem Domino Episcopo missum adhibita; ecclesiam S. Christianæ in monte S. Christianæ Constantiensis diœcesis accesserunt; & ibidem in mei Notarii publici, [& sublato lapide cooperiente sepulcrum illius,] & testium infrascriptorum præsentia; præsente etiam nobili & valido viro, Domicello Rudolfo de Blumneg, Armigero, Advocato castri, & Balivo dominii Rotelensis, Illustris Principis, & Domini Christophori Marchionis inferioris Baden, ejusdemque castri & dominii; lapidem magnum & gravem super sepulcrum, in quo S. Christiana, quæ de societate S. Ursulæ & undecim mille Virginum, publice ab universis Christi fidelibus illius patriæ incolis & inhabitatoribus, esse asseritur, & pro tali habetur, & venerata existit, positum removerunt, & levarunt.

[52] Quo quidem lapide hujusmodi amoto & levato, repererunt sepulcrum hujusmodi quatuor muris factum, & usque ad brachia viri profundum. Et in eodem sepulcro in medio positam unam sarcham f lapideam, cum ferris a duobus lateribus bene clausam & munitam; quam sarcham ex sepulcro hujusmodi levarunt, [aperta etiam inclusa istis arca inveniunt integrum sceletum,] illamque ab una parte, ferro cum quo clausa erat remoto, aperuerunt, & lapidem desuper coopertum levarunt. Quo levato viderunt & repererunt integrum corpus, sive omnia ossa Reliquiarum Sanctæ Christinæ, in eadem sarcha reclusa seu reclusum. Quibus sic visis, & cum omni gaudio & reverentia repertis, Reverendus Dominus Tilmannus, Episcopus Tripolitanensis præfatus, præmissis & completis antea orationibus & solennitatibus, ad hæc requisitis & debitis, unam spatulam S. Christianæ Virginis ex hujusmodi lapidea capsa sive sarcha recepit, & super mundum g arcum papyri posuit, omnibus ibidem existentibus demonstrando; fuitque in hujusmodi spatula, & adhuc est, caro dictæ sanctæ Virginis; licet propter ejus antiquitatem hujusmodi caro facta sit quasi bombasum fusci coloris, sic tamen quod teneri, & retineri potest digitis. Quibus Reliquiis sic integre repertis, fuit ipsa spatula universa in capsam seu sarcham prædictam reposita, & reclusa cum omni reverentia & honore debitis, ipsaque sarcha, [& ostenditur scapula, cui adhuc caro hærebat.] seu capsa lapidea in tumulum prædictum sive cavernam reposita, lapisque desuper repositus prædictus. Antequam omnia præmissa fuerunt peracta, tres Missæ habitæ & celebratæ exstiterunt, cum omni devotione; præsentibus ibidem honorabili Domino Henrico Raf, Canonico in Colmar; & honestis, Joanne Advocato in Loërach, Joanne Wegner etiam olim in Loërach Advocato, Antonio Ziegler de Lerach, Joanne Orth Advocato in Richen, & Ludino Dorwart de Richen hospite, & pluribus aliis honestis hominibus utriusque sexus, pro testibus super præmissis rogatis & requisitis.

ANNOTATA D. P.

a Minor Basilæa, Rheno interfluente distinguitur a Majori, & cum eadem ponte insigni connectitur.

b Ad verbum Contege, præmaturum adhuc est.

c Idiotismus Germanicus, cui vox Kind, puer, utrique sexui aptatur.

d Hæc est Dominica V post Pascha.

e Caminum, urbecula Pomeraniæ Episcopalis sub Archiepiscopo Gnesnensi; nec procul inde puto inveniendum Sursanum.

f Sarcha, Teutonice Sark, arca lapidea, Belgis sumitur etiam pro lapide grandi & quadrato, qualibus solent consterni & tegi sepulcra.

g Fortassis arcam, sed nihil muto, quippe nec hoc plene satisfacit.

CAPUT. V.
Legatus Apostolicus indicit festum Elevationis in Eichsel & Monte S. Christianæ.

[53] Anno Domini, millesimo quingentesimo quarto supradicto, [Raymundus Legatus Apost. per datas 3 Iunii,] Indictione septima, die vero lunæ, tertia mensis Junii, Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Raymundus, miseratione divina Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, Apostolicæ Sedis de latere Legatus, litteras in forma subscripta emanandas, sub suæ paternitatis Reverendissimæ sigillo appresso munitas decrevit. Quarum tenor sequitur, & est talis. Raymundus, &c. ut supra num. 8. Apostolicæ Sedis de latere Legatus, [ubique promulgari jubet,] universis & singulis Abbatibus, Præpositis, Prioribus, Decanis, parochialium ecclesiarum Rectoribus, & Plebanis, & Viceplebanis; Capellanis, Curatis, verbique divini Prædicatoribus secularibus & religiosis, ceterisque Presbyteris & Clericis per civitates & diœceses, tam Basileensis, Constantiensis, quam etiam Lausanensis, ac alias ubilibet constitutis, salutem in Domino, cum præsentium publicatione, & intimatione, ac fideli executione.

[54] Tunc nostræ legationis officium, quo meritis licet imparibus fungimur, recte peregisse credimus; cum inter reliqua ejus opera nostras solicitudinis partes ad Sanctorum præsertim feminei sexus, qui varia tormentorum genera pro nostra fide subire non formidarunt, venerationem convertimus; ac alia, quæ veneratione debita carent, quantum cum Deo possumus, elevemus, prout auctore Domino salubrius conspeximus expedire. Cum itaque, sicut ad nostrum plurimum fide dignorum relatione pervenit auditum, in parochiali ecclesia villæ in Eichsel, dictæ Constantiensis Diœcesis prope Rhinfelden, ejusque cœmeterio, quædam corpora sub vocabulis, Cunegundis, Wibrandis, & Mechtundis; necnon in capella sita super montem Sanctæ Christianæ, corpus ejusdem Sanctæ Christianæ Virginis, [quod rogatus ut de SS. Virginum cultu & miraculis informatus,] quæ omnes de numero seu societate S. Ursulæ & undecim mille Virginum fuisse & esse reperiuntur, sepulta & recondita existant, ipsæque ecclesia & capella in honorem earumdem Sanctarum Virginum dedicatæ inveniantur; quæ ibidem non minimis miraculis refulserunt, & indies evidentioribus effulgent; & plurimorum Christi fidelium, ad eas in suis necessitatibus recurrentium & implorantium, voces exaudiunt, & apud Deum ferventer intercedunt; adeo quod plures, spe & fide firma ad eas recurrentes, & illic [vota] emissa persolventes, variis languoribus se senserunt redemptos & liberatos.

[55] Postquam igitur nobis, ab illorum locorum Potestatibus & Dominis temporalibus, expositis primitus per eos variis signis & miraculis, [earum corpora elevet;] quæ ibidem contigisse asseruerunt, fuit humiliter supplicatum; quatenus, ad gloriam Dei, & majorem ipsarum Sanctarum Virginum venerationem & laudem, de miraculis hujusmodi per debitam inquisitionem nos informare; & si vera comperta fuerint, dictas beatas Virgines, & earum corpora, ibidem (ut præfertur) requiescentia, adhibitis debitis solennitatibus, nostræ Legationis auctoritate elevare & exaltare dignaremur. Nos igitur attendentes, quod ipsarum Sanctarum Virginum major veneratio, & plurimorum Christi fidelium devotio, ac nostra fides universalis non modicum exinde sumerent incrementum; de præmissis per debitam inquisitionem informari satagentes, [per Commissarios suos omnia fecerit examinari;] cum personaliter interesse nequivimus, certis nostris Commissariis, de omnibus prænarratis & veritatis circumstantiis se ad plenum informandi, commissionem dedimus, cum singulari tamen favore & consensu Reverendi Patris Episcopi Constantiensis, loci Ordinarii. Qui quidem nostri Commissarii, nostræ eis factæ commissionis vigore, universas & singulas circumstantias & qualitates, in hujusmodi negotio per ipsorum corporum visitationem, inspectionem, & decalogorum, & aliarum sculpturarum visionem, testiumque ex fama continuata deponentium fidele & diligens examen, præmissa veritate fulciri compererunt omniumque & præmissorum testimonia nobis in scriptis debite redacta præsentarunt, exhibueruntque. Nosque ex hujusmodi diligenti inquisitione, & examinatione de sacri negotii meritis plenius informarunt.

[56] [& considerans quod plures Ursulanæ elevatæ sint,] Et quia invenimus, plures sanctas Virgines de illa sacra Societate fuisse elevatas, post longa temporum intervalla ab elevatione prima; videlicet Sanctas Cordulam a & Odiliam; imo etiam in Colonia Agrippinensi circa tempora felic. record. Nicolai quinti papæ, inventum est quoddam reservaculum ossibus Sanctorum plenum, b quod etiam elevatum & aliis Sanctis appositum existit; & ne novum alicui videri queat, sancta Mater Ecclesia plures Martyres colit, qui tamen non gladio sed zelo martyrii ducti, diem clauserunt extremum. Legimus etiam in tractatulo famosissimi Sacræ Theologiæ Professoris Magistri Martini c Parisiensis, quem super libris Ethicorum edidit, ubi dicit: [& ad Martyrii titulum sufficiat prompta voluntas,] Etsi ad martyrium exigatur actualis contemptus mortis, semel a ratione imperatus; non tamen ad rationem martyrii exigitur universaliter tolerantia actualis mortis has Virgines, sacram cohortem ab Urbe secutas, & amore martirii allectas, cum intellexerant S. Ursulam ex revelatione divina martyrium subituram, cum sua societate non dubitamus.

[57] Attendendum insuper quod dictam B. Ursulam (ut sacra enarrat historia) plures Virgines, viduæ, & aliæ utriusque sexus personæ secutæ, quas Spiritus sancti inspiratio & revelatio attraxerunt; inter quas fuisse legimus S. Cyriacum d Pontificem summum, duos Cardinales, duos Diaconos, tres Subdiaconos, & Archidiaconum Romanæ Ecclesiæ, quinque Episcopos de Anglia, videlicet Sanctos Guilielmum consobrinum Ursulæ, Jacobum Columbanum, Iwanum, Eleutherium, ac Lotharium, ac Cæsarium Meldensem Episcopum; Sanctos Mauritium, & Clementem, Pantulum & Marculum; Reges, Etherium primum, Oliverium secundum, Crophorum quartum, Lucium quintum, Clodoveum sextum, Canutum septimum, Pipinum de Oriente octavum, Adulfum nonum, Avitum decimum, [item quod Ursulam comitati sint utriusque sexus personæ plures,] Seranum undecimum Regem inclitum Danorum, Refridum, Bonifacium paganum cum filia ab Angelo monita; Regem Laurentium paganum cum suis subditis ac Reginis Constantinopolitanensibus, & aliis de Hibernia, Normannorum, Suevorum, & aliis cum multis Ducissis, adeo, quod numerus illorum se ad quadraginta millia extendit.

[58] Præmissis igitur verissimis documentis nobis apparentibus, credentes Deum ex Sanctis suis pro nobis intercessoribus esse propitium, in hoc sancto elevationis negotio, cum singulari favore & assistentia præfati Episcopi Constantiensis, sub cujus diœcesis ipsa sancta corpora requiescunt, procedere desiderantes, ad eorundem corporum elevationem Canonicam; divina nobis gratia adspirante, proxima die Dominica, [indicit diem elevationis.] post Octavas festi Corporis Christi, mane circa horam quintam, post sermonem, ibidem in laudem Dei, & Sanctarum Virginum fiendum, procedere curabimus, prout id in Domino conspexerimus salubrius expedire. Ut igitur hæc elevatio & sanctarum Reliquiarum exaltatio, in gloriam Dei, & dictarum Virginum venerationem devotius & salubrius fieri possit, de omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, ac de speciali indulto nobis desuper concesso, omnibus & singulis Christi fidelibus, qui ista die divinis Officiis, quæ adspirante nobis gratia Spiritus sancti in propria persona celebrare intendimus, corporum prædictorum elevationi, [cum indulgentiis plenariis,] exaltationi, processioni, vel solenni benedictioni, sic ut præmittitur fiendis, devote interfuerint, & suas devotas ad Deum preces, pro universalis Ecclesiæ statu, & pro pace totius Imperii, summi Pontificis nostraque prosperitate, & animarum salute, semel orationem dominicam & salutationem angelicam devote dixerint; aut qui, quorum facultates suppetunt, suas pias eleemosynas & caritativa subsidia, cum hujusmodi elevatio & exaltatio absque gravissimis impensis minime fieri & peragi possit, pro expensarum supportatione, & capsarum, in quibus sancta corpora hujusmodi collocari & reservari debent; decentiori ornatu & decore, ipsis tribus diebus erogaverint, & administraverint, & ad gazophylacium ibidem ordinandum propriis manibus posuerint; absolutionem plenariam peccatorum de plenitudine nostræ Legationis & potestate, in forma Ecclesiæ consueta, in Domino concedimus. Si autem divina Officia per alium celebrari & teneri contigerit, [& potesta absolvendi a reservatis.] ter orationem dominicam & totiens salutationem angelicam, ut predicitur orantibus, decem annos & totidem quadragenas de injunctis eis pœnitentiis in Domino auctoritate Legationis nostræ relaxamus. Et insuper ut Christi fideles ipsi ad hujusmodi indulgentias consequendas eo ardentiores & aptiores fiant, certos nostros Confessores, qui potestatem cunctos Christi fideles, qui peccata sua confessi fuerint, in casibus Sedi Apostolicæ specialiter non reservatis absolvere, & pœnitentiam eis salutarem injungere possint & valeant, ordinare & deputare curabimus, prout id salubrius in Domino conspexerimus expedire.

[59] Quæ omnia & singula vobis omnibus & singulis intimamus, insinuamus, [Atque hæc ubique publicari mandat] & notificamus, ac ad vestram & cujuslibet vestrum notitiam indubitatam deducimus, præsentium per tenorem; vobisque & cuilibet vestrum auctoritate legationis nostræ prædictæ, districte præcipiendo mandamus, quatenus hujusmodi nostrum elevationis & exaltationis mandatum, in vestris ecclesiis sub Missarum solemniis, dum major populi multitudo ad divina audienda ibidem convenerint, publicare curetis, ut tantas peccatorum remissiones valeant promereri. Et ut Deus nobis suam gratiam in veneratione Sanctarum dare dignetur, eisdem vestris subditis nostra auctoritate præcipiatis, ut vigiliam elevationis fiendæ jejunent; diem vero lunæ festivent & celebrent, [& festum cum jejunio indici.] & orationibus suis devotis sanctificent; ut per hæc Deus omnipotens misericordiam & gratiam, ad illa quæ in fidei nostræ propagationem tendunt concedere & elargiri dignetur. In quorum fidem præsentes nostras litteras fieri, & per Notarium publicum subscribi, sigillique nostri impressione jussimus & fecimus communiri. Datum Basileæ, anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo quarto, Indictione septima, die vero lune tertia mensis Junii, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Julii divina providentia Pape secundi anno primo, presentibus ibidem honorabilibus viris ac Dominis, Dionysio Jacoti Presbytero Bisontinensi, & Guilielmo Bouse Clerico Morinensis Diœcesis, Camerariis nostris, testibus ad premissa vocatis & rogatis.

De mandato dicti Reverendissimi Domini Cardinalis & Legati, Joannes Bernevelt, Notarius publicus subscripsit.

[60] Eodem siquidem die lunæ tertia Junii, [de S. Christiana narrat testis 1] fuerunt examinati honesti viri Joannes Hymelrich, & Clewinus Erbesholter, ambo de Villagio Wylen Constantiensis Diœcesis, super his que ipsi sciant, vel audiverint a suis senioribus de Sancta Christiana. Qui etiam mediis suis desuper præstitis juramentis, dixerunt & deposuerunt, ut sequitur. Joannes Hymelrich, de villa Wylen Constantiensis Diœcesis, ætatis annorum octuaginta vel circa, juratus, receptus, & medio suo juramento examinatus, deponit & dicit esse verum, quod ipse ante annos sexaginta & sexaginta & septuaginta proxime lapsos, a quondam suis parentibus & aliis senioribus villagii Wylen, [audivisse a senioribus,] & aliarum villarum vicinarum audiverit; quod olim S. Ursula cum suis Soladibus navigavit per Rhenum, veniendo de curia Romana, & S. Christiana fuerit secum; & dum erat circa littus prope Domum rubeam, seu monasterium Ordinis B. Pauli primi Eremitæ; eadem Sancta Christiana fuerit infirma, & petierit se emitti. Sicque ducta usque ad campum, prope villagia Krentzach & Wylen, [quod in loco dicto Lectus S. Chrianæ obierit:] ibidem [substiterit] in campo quadrato amplitudinis octuaginta pedum ab utraque parte, qui locus modicum elevatus est & altior, quam terra sive agri contigui eidem loco, qui quidem locus semper habuerit, & hodie habeat nomen, & nuncupetur Lectus Sanctæ Christianæ, ex causa illa, quod in eodem loco mortua fuit, sive diem vitæ suæ clausit extremum.

[61] Audiveritque semper dici, quod fuisset differentia occasione bannorum seu limitum parochiarum; [de cujus corpore orta is, dirempta sit,] ita quod inhabitatores villagii Wylen prætendebant, corpus S. Christianæ debere duci ad ecclesiam ipsorum; Parochiani vero in Krentzach prætendebant, quod deberet duci ad ecclesiam eorumdem. Itaq; cum hujusmodi differentia habita fuisset, quidam senex vir ita consuluit, quod corpus S. Christianæ deberet poni super curriculum, & deberent præponi duo boves, & illi boves permitti transvehere corpus; & ubi ducerent, quod ibidem sepeliretur Sancta Christiana; sicque factum fuerit, & boves hujusmodi iter receperint, adscendendo super altitudinem montis illic prope existentis; & bobus venientibus ad montem, idem mons per divinam potentiam se aperuisset, ita quod boves habuerunt viam adscendendi, [bobus ipsum in montem vehentibus.] & Sanctæ Christianæ corpus ducendi; quod etiam duxerint usque super montem, in quo hodie requiescit; sicque ibidem in honorem S. Christianæ fuerit erecta ecclesia parochialis, quæ hodie parochialis ecclesia existat, habens subditos & limites proprios; fueritque maximus concursus a tempore memoriæ ipsius testis ad eamdem S. Christianam: & a suis senioribus semper audiverit concursum ad eamdem fuisse: sicque testis per se concursum vidit, & illuc ivit pro sua devotione ipsam in suis necessitatibus implorando. Hæc non gratia, odio, amore, seu lucri causa deponit, aut prece, pretio, vel favore; sed justitiæ intuitu.

[62] [Eadem confirmat testis, II] Clewinus Erbesholter de Wylen, ætatis annorum nonaginta & ultra, testis juratus, receptus, & medio suo juramento examinatus dicit, & deponit similiter esse verum, quod ante octuaginta annos, a suis senioribus & parentibus, viris & personis utriusque sexus fide dignis, omnique exceptione majoribus; quod olim dum S. Ursula ex curia Romana venerit navigando per Rhenum cum suis Sodalibus, inter illas fuerit Sancta Christiana; quæ erat adeo infirma, quod exiverit navim prope Rubeam domum, ubi sit Monasterium S. Pauli primi Eremitæ; & venerit usque ad quendam locum agrorum, intra villas Wylen & Krentzach, & in eodem loco permanserit in campo, & diem ibidem vitæ suæ clauserit extremum; prout etiam locus ipse in quo ipsa obierit, hodie nuncupetur Lectus S. Christianæ, propterea quod in eodem loco mortua fuerit. Qua sic mortua, dicit testis se audivisse veridica relatione, quod corpus S. Christianæ fuerit positum super unum curriculum, & præpositis duobus bobus ductum, præter regimen hominum, ad placitum animalium hujusmodi, seu divina gratia mediante, usque ad montem, in quo S. Christiana adhuc requiescit.

[63] [nec non miraculum scissi montis,] Dicitque testis, se audivisse a parentibus & senioribus suis; quod mons, per quem corpus ducebatur, se aperuerit, & fuerit eis factum iter divina potentia; sic quod adhuc hodie vallis existat, & habeat eadem vallis nomen, quod dicitur via S. Christianæ, propterea quod per eadem corpus ejus fuit sic per boves ductum. [Quando autem] corpus S. Christianæ sic erat super acumen montis ductum, ipsi boves steterunt illic non ultra gradientes: sic fuerit ibidem sepulta, prout adhuc requiescat in eodem monte, [& perseverantem cultum] & sit ædificata ecclesia in ejus honore & in ejus nomine & honore dedicata, & nomen habeat ecclesia S. Christianæ, & sit ecclesia parochialis, & a tempore vitæ suæ fuerit magnus hominum concursus ad eamdem sanctam Virginem Christianam, tamquam ad unam de numero undecim mille Virginum existentem; pro qua semper audivit & vidit eam venerari & nominari; & ipse testis eamdem sanctam Virginem Christianam pro Sancta tenuit, nominavit & honoravit. Hæc non gratia, odio, amore, prece, pretio, vel favore deponit.

[64] Die vero lunæ decima mensis Iunii, coram Reverendissimo Domino, Domino Raymundo Cardinali & Legato, in civitate Basileensi apud Sanctum Leonardum constitutus, honorabilis vir Dominus Jacobus Merbolt Clericus Bambergensis Diœcesis, [Unus ex familiaribus Legati testatur,] ejusdem Reverendissimi in Christo Patris & Domini, Domini Raymundi Cardinales Sanctæ Sedis Apostolicæ de latere Legati familiaris, ab eodem Reverendissimo Domino Legato pridie ad villagium Eichsel, ubi Beatæ Virgines, (scilicet Cunegundis, Wibrandis, & Mechtundis) corporaliter requiescunt, missus, & ibidem perseverando negotia sibi commissa expediens, reversusque ad Basileam, & de nonnullis miraculis, ibidem tempore quo inibi fuit factis, dicens medio suo juramento desuper examinatus, deponit & dicit esse verum; quod die Mercurii vigilia Corporis Christi, proxime præterito, venerit ad villam Eichsel quædam mulier, quæ fuerit in uno ejus oculo per sedecim annos cæca; & postquam illa se ad dictas Beatas Virgines voverit, [quod in Eichsel vidit illuminari coclitem,] statim ipsa a cæcitate ejusdem oculi, intercedentibus Beatis Virginibus prædictis adjutorio Dei fuerit liberata, atque visum habuerit & habebat, ac si nunquam visu caruisset. Hanc ipse testis vidit, & ab honestis hominibus audivit, ipsam dictis annis visu in dicto oculo suo hujusmodi orbatam fuisse, usque ad dictam diem voti facti.

[65] Similiter dicit esse verum, quod die Sabbati proxime præterita, [contractam erigi,] venerit alia mulier, quadraginta annorum existens suæ ætatis, quæ fuerit contracta in cruribus suis, adeo quod per duos annos cum dimidio in lecto decubuerit, & ire seu ambulare non potuerit; eadem fecerit votum visitandi Beatas Virgines in Eichsel, & quam primum votum hujusmodi fecerit, ipsa absque alicujus hominis subsidio, de lecto surrexerit, & de domo sua usque ad beatas Virgines transire potuerit & transsiverit, & hodie ire & ambulare possit quo velit. Hanc mulierem testis similiter viderit, & a fide dignis personis audiverit eam sic contractam fuisse, & per dictos annos in lecto decubuisse, & ambulare non potuisse.

[66] [muto loquelam reddi:] Insuper testis idem dixit esse verum, quod venerit in villagium Eichsel quidam socius sedecim vel viginti annorum; qui dum puer exstitit, propter coruscationem seu tonitrua aut tempestates sibi evenerit, quod non potuerit amplius loqui, sicque mutus exstiterit, & remanserit per quatuordecim annos; & postquam audiverit de dictis sanctis Virginibus, quod miracula ibidem varia fierent; ipse se etiam ad easdem voverit; quo voto facto, & adimpleto die Sabbati proxima, ipse ut prius loqui incœperit, & loqui possit; hunc testis viderit & a fide dignis personis audiverit ipsum dictis annis mutum fuisse, & loqui non potuisse: hæc non gratia, odio, amore, prece, ve pretio, vel favore deponit.

[67] Die vero decima quarta mensis Junii supradicti, Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Raymundus miseratione divina Cardinalis, [quare denuo indicitur Elevatio.] & Apostolicæ sedis Legatus præfatus, aliam intimationis scedulam emitti mandavit, & decrevit hujusmodi tenoris. Raymundus &c ut supra num. 8: universis, & singulis Christi fidelibus, præsentes litteras nostras inspecturis, notum facimus, quod die Dominica proxime futura mane circa horam quintam, ad elevationem trium corporum Sanctarum Virginum Cunegundis, Mechtundis, Wibrandis, in villa Eichsel prope Rhinfeldiam; die vero lunæ ex tunc proxime sequenti, ad elevationem S. Christianæ in monte S. Christianæ, divina nobis adsistente gratia in propria persona procedere curabimus, juxta formam & tenorem, in prioribus nostris desuper emissis & publicatis contentam. In cujus testimonium præsentes litteras, nostro secreto inferius appresso, duximus muniendas. Datum Basileæ anno Domini millesimo quingentesimo quarto, die decima quarta mensis Iunii. Ioannes Bernvelt Notarius subscripsit.

ANNOTATA D. P.

a S. Cordula recolitur postridie S. Ursulæ 22 Octobris. S. Odilia 18 Iulii, quæ an. 1288 translata Hujum fuit: an Ursulana tunc examinabimus. Interim vide Crombachium lib. 8 cap. 26, & seqq.

b Idem Crombachius cap. 1 Append. pag. 1091 & seqq. agit de Martyrum Boppardiensium corporibus inventis an. 1280 Nicolai P P. V an. 3 & ex numero Capitum, publicæ venerationi solitorum exponi, putat haud plures eos quam sedecim fuisse: pagina autem 1128 in Epitome Chronologica nullius alterius inventionis meminit nisi S. Odiliæ. Cumque nullum certum cultus anni diem habeant, putat iis apteassignari posse proximum post Octavam assumptæ Virginis 23 Augusti.

c Hactenus nobis ignotus scriptor, & fortassis ipsismet Parisiensibus.

d De hoc Cyriaco, fabulose Romanis obtruso, pluribus egi in Conatu Chronologico, & simul docui quam incunctanter is creditus fuerit seculo 14 & 15. De aliis Episcopis, Regibus, Reginis hic recensitis nihil attinet dicere, cum in ipsis hominum locorumque nominibus satis multa, arguant fictionem manifestam.

CAPUT. VI.
Canonicorum & Consulum Rhinfeldensium Depositiones, secuta translatio Corporum sanctorum, & quorumdam miraculorum depositio.

[68] Die vero sedecima mensis Iunii, coram supradicto Reverendissimo Domino Raymundo Cardinali & Legato præfato in oppido Rhinfelden constituti, [Citati Canonici & Exconsules] honorabiles nec non providi & honesti viri, Dominus Ioannes Colmar, Ioannes Lederschneider, Ioannes Muller, Laurentius Truchses, & Berchtoldus Rudi, Canonici Ecclesiæ Collegiatæ in Rhinfelden; nec non Ioannes Gebhart, Iacobus Abberg, Iacobus Unmous cives & ex Consulibus oppidi Rhinfelden, ac Georgius Fabri Pronotarius ibidem; & per eamdem suam Paternitatem Reverendissimam diligenter, occasione sanctarum Virginum trium in Eichsel requiescentium, mediis suis desuper præstitis juramentis requisiti & examinati, deposuerunt & dixerunt, & quilibet eorum dixit & deposuit, ut infra sequitur.

[69] Dominus Joannes Colmar, Canonicus in Rhinfelden, [testantur de adventu Virginum ex auditu,] ceterique Domini Canonici antedicti, ad mandatum eis sub excommunicationis pœna per præfatum Dominum Raymundum Cardinalem & Legatum de latere viva voce de dicenda veritate factum, mediisque suis juramentis Capitulo ipsorum præstitis examinati, deposuerunt & dixerunt, ac quilibet eorum deposuit & dixit esse verum, quod ipsi recordantur quadraginta annos, (dempto Domino Laurentio, qui recordatur triginta & ultra) & eisdem temporibus, ac ultra fuerint in oppido Rhinfelden, & visitaverint villagium & ecclesiam in Eichsel, & semper ab antiquioribus ejusdem villæ, ac etiam in oppido Rhinfelden ab antiquioribus audiverint, quod dicebatur, quod hujusmodi tres Sanctæ Virgines essent de societate undecim mille Virginum; & dum S. Ursula, ex curia Romana cum Sodalibus suis venisset navigando per Rhenum ad partes inferiores Rheni, dictæ tres Virgines, venientes usque ad locum qui dicitur Roperschwyl, prope villagium Eichsel, ibidem permanserint, usque ad earundem obitum, & fuerint ac sint sepultæ in ecclesia Eichsel.

[70] Similiter semper dici audiverint, viderintque, quod ad easdem post earumdem obitum, tamquam ad sanctas Virgines de Societate S. Ursulæ existentes, fuerit magnus concursus populi, [de cultu ex visu] & præsertim ante quadraginta annos major quam hactenus fuerit. Ipsique testes & quilibet eorumdem similiter aliquando illuc transiverit ex devotione earundem, ipsas Sanctas Virgines implorando, ecclesiaque ipsa in honore earumdem Sanctarum Virginum fuerit & sit dedicata. Ipsi autem testes non sciunt de aliquibus miraculis ibidem factis, quia de his non consideraverunt, nec interrogarunt; viderunt tamen, & quilibet eorum vidit tot & tanta insignia, ab antiquo in ecclesia Eichsel habita & facta, quod firmiter credunt hujusmodi tres Sanctas Virgines, de dicta societate S. Ursulæ existentes, ibidem requiescere. Hæc non gratia, odio amore, prece, pretio vel favore, sed veritatis & justitiæ intuitu deponunt.

[71] Providi & honesti viri Ioannes Gebhart, Iacobus Abbergh, Iacobus Unmuos, ex Consulibus Oppidi Rhinfelden; ac Georgius Fabri, Protonotarius ibidem; similiter ad mandatum præfati Reverendissimi Domini Legati, coram sua paternitate Reverendissima in oppido Rhinfelden constituti, mediis quoque suis juramentis, per eos & quemlibet eorundem e Consulatu præstititis examinati, deposuerunt & dixerunt, [deque præsentia corporum in Eichsel,] ac quilibet eorum deposuit & dixit; esse verum, quod ipsi & quilibet eorum Consulum, ab annis quadraginta, & etiam quinquaginta; Protonotarius vero ab annis triginta elapsis; audiverint a suis senioribus & antiquioribus, honestis, & fide dignis personis, omni exceptione majoribus & gravibus, semper dici, quod corpora sanctarum trium Virginum, Cunegundis, Wibrandis, & Mechtundis requiescerent in Ecclesia villæ Eichsel; & eædem tres Sanctæ Virgines essent de numero Sanctarum XI mille Virginum, & illuc venissent, dum S. Ursula ex curia Romana veniendo super Rhenum navigasset, & exivissent ipsæ tanquam infirmæ navim, & venissent ad istum locum; viderintque & audiverint semper easdem in ecclesia Eichsel pro sanctis Virginibus teneri, reputari & implorari; ipsique testes easdem pro talibus quæsiverint, habuerint, & imploraverint; audiverintque, quod ante quadraginta, & septuaginta annos, major concursus fuisset ad eundem locum, propter easdem Sanctas Virgines, quam hactenus fuerit; nec contrarium unquam audiverunt, sed viderunt imagines scissas, & super sepulturas earumdem positas, ad modum Sanctarum Virginum Reginarum, pro intersignio, quod ibidem requiescerent Sanctæ Virgines, & eo citius venerarentur.

[72] Additq; dictus Dominus Protonotarius, quod ultra præmissa, [& tentata sed prohibita effossione.] ante triginta annos audiverit dici; quod olim quidam Dominus terræ attentasset ibidem fodere: & quod ruptum fuisset caput unius ex Sanctis Virginibus: & quod illo facto caput unius imaginis, superpositi tumulo earundem Virginum sanctarum, similiter videbatur ex ea causa ruptum, prout etiam caput unius ex imaginibus adhuc videatur ruptum fore; firmiterque credunt testes ita esse, ut audiverunt a suis senioribus, & sicut etiam viderunt & deposuerunt: hæc non gratia, odio, amore, prece, pretio, vel favore deponentes.

[73] Quibus quidem testibus singulis antedictis, uno post alium successive, [Hinc in Eichsel progressus Legatus,] per præfatum Reverendissimum Dominum Legatum auditis, dehinc idem. Reverendissimus Dominus Raymundus Legatus, animo & intentione corpora dictarum sanctarum Virginum, ex locis suarum sepulturarum in quibus hactenus requieverunt & sepulta fuerunt, ad alium locum transferendi, & illas sanctas Virgines elevandi, villagium in Eichsel antedictum equester, una cum Reverendo in Christo Patre & Domino, Christophoro Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Basileensi, nec non Reverendis Patribus Dominis Tilmanno Episcopo Tripolitanensi, ejusdem Domini Episcopi Basileensis Vicario in Pontificalibus Generali; nec non Dominis N. Abbate in sancto Blasio, Nigræ-silvæ Ordinis S. Benedicti Constantiensis diœcesis, ac N. Abbate Monasterii in Lutzella Ordinis Cisterciensis Basileensis diœcesis, [cum dignissimo comitatu,] pluribusque aliis Canonicis Ecclesiæ Basileensis, ac beneficiatis aliarum Ecclesiarum: nec non associatis sibi pluribus in magna multitudine utriusque status, tam spiritualibus quam secularibus hominibus, & utriusque sexus fidelibus appropinquavit, illucque accessit; & ecclesiam in Eichsel ingressus est, cum dictis Dominis Prælatis, Episcopis, Abbatibus, ceterisque Presbyteris, & Clericis ad hoc specialiter vocatis.

[74] Eisque existentibus circa sepulturam dictarum Virginum jam apertam, præmissis decantationibus Litaniæ, [elevata corpora defert ad altare, sub divale,] Veni sancte Spiritus, aliisque Orationibus & Collectis, ac ceremoniis ad hæc requisitis, cum omni solemnitate præhabitis, idem Reverendissimus Dominus Legatus, ossa Reliquiarum dictarum Sanctarum Virginum de sepulturis suis, in quibus sepulta fuerunt, & a tempore obitus earundem Virginum sanctarum requieverunt, ad capsas sive arcas, ad hoc de novo factas posuit & inclusit, cum decantationibus Cantici Iubilationis, Te Deum Laudamus, &c. Utsicque illas Sanctas Virgines, illarumque corpora elevando, eadem corpora sive reliquias earumdem sanctarum Virginum in dictis arcis jam per suam Paternitatem imposita & reclusa, aut repositas & reclusas, cum omni reverentia & honore, super altare, pro celebranda per suam Paternitatem Missa, extra ecclesiam propter multitudinem populi præparatum, solemniter deportari ordinavit & fecit.

[75] Dehincque sua Reverendissima Paternitas Missam solemnem propria in persona, [ubi cantata Missa,] ad laudem Dei & B. Mariæ Virginis, Sanctarumque Virginum prædictarum, omniumque aliorum Sanctorum, celebravit & decantavit. Et Missa hujusmodi cum omni solennitate decantata & finita, benedictioneque data, in præsentia horum plurimorum, forsan quinque millium, qui ob honorem Dei & B. Mariæ Virginis, ac sanctarum trium Virginum prædictarum, ibidem fuerant congregati. Deinde Reliquiæ dictarum sanctarum Virginum viceversa ad ipsam ecclesiam solenniter fuerunt & sunt transportatæ. Hujusmodique transportatione facta, idem Reverendissimus Dominus Legatus, de eo, quod nil aliud fecerit circa elevationem hujusmodi Sanctarum Virginum, quæ alias generaliter, cum undecim mille Virginibus, existerent per Sedem Apostolicam (ut præfertur) canonizatæ, nisi Reliquias earundem de uno loco ad alium transferendo, [referuntur Reliquiæ ad ecclesiam.] & eas elevando, solenniter protestatus fuit, atque protestabatur expresse, me Notarium infra scriptum desuper publice requirendo, præsentibus ibidem Reverendis in Christo Patribus & Dominis, Dominis Episcopis Basileensi ac Tripolitanensi, ac Abbatibus & Prælatis, pluribusque aliis personis in copiosa multitudine ibidem (ut præfertur) existentibus, pro testimonio ad hæc requisitis & rogatis.

[76] Die vero lunæ, decima septima mensis Iunii, [Idem postridie facit corpori S. Christianæ,] supradicti Reverendissimus Dominus, Dominus Raymundus, Cardinalis & Legatus præfatus, ad elevationem S. Christianæ Virginis prædictæ procedere volens, ad Ecclesiam S. Christianæ accessit, eamque ingressus est, una cum præfatis Reverendis in Christo Patribus & Dominis, Dominis Christophoro Episcopo Basileensi, Tilmanno Tripolitanensi Episcopo, N. S. Blasii a Nigræ-silvæ, N. in Luzella b monasteriorum Abbatibus, ceterisque pluribus spiritualibus, & secularibus Dominis, nobilibus & ignobilibus Prælatis, Presbyteris, Canonicis, Clericis [& fidelibus] utriusque sexus, in copiosa multitudine ibidem congregatis. Et ipsis sic in ecclesia existentibus habitisque & præmissis decantationibus Litaniæ, nec non Hymno Veni creator Spiritus &c. aliisque Orationibus & Collectis ac ceremoniis & solennitatibus debitis & requisitis, idem Reverendissimus Dominus Legatus ossa Reliquiarum S. Christianæ Virginis (quæ etiam una de societate undecim millium Virginum esse dignoscitur, [velut cum Ursulanis canonizatæ,] & antea cum aliis undecim mille Virginibus Sanctis per sedem Apostolicam canonizata existit in communi) de loco sepulcri, in quo hujusmodi Reliquiæ antea fuerunt in una sarca lapidea reconditæ, ad alium locum ipsius ecclesiæ S. Christianæ, & extra sepulturam hujusmodi, transtulit, & solenniter cum decantatione cantici jubilationis, Te Deum laudamus &c. elevavit, & super altare pro celebranda per suam Reverendissimam Paternitatem Missa extra Ecclesiam ipsam præparatum, solenniter deportari ordinavit & fecit.

[77] De hinc sua reverendissima Paternitas solennem Missam propria in persona, ad laudem Dei, & Beatissimæ Virginis Mariæ, [coram sex fere millibus hominum] ac S. Christianæ Virginis prædictæ, omniumque Sanctorum aliorum, celebravit ac decantari fecit. Qua Missa sic cum omni hujusmodi solennitate debita, decantata & finita, benedictioneque data in præsentia hominum plurimorum, ad minus quinque vel sex millium, spiritualium & secularium, nobilium & ignobilium, qui ob honorem Dei, Beatæque Virginis Mariæ, ac Sanctæ Christianæ prædictæ ibidem fuerant congregati; deinde Reliquiæ dictæ Sanctæ Virginis Christianæ, viceversa ad ipsam ecclesiam S. Christianæ (in cujus honorem eadem ecclesia est consecrata, & in qua hactenus requievit) solenniter fuerunt & sunt reportatæ, Hujusmodi siquidem transportatione facta, omnibusque sic solenniter & devote peractis, præfatus Reverendissimus Dominus Legatus, de eo, quod quidquid ibidem fecerit, quod hæc ad instantiam supplicationis viri Rudolfi de Blumneg, Illustris Principis & Domini, Domini Christophori Marchgravii Badensis c inferioris, in castris & dominio Retelen Balivi fecerit, neque aliud fecerit sua Paternitas, [protestans simplicem hanc esse translationem.] nisi reliquias sanctæ Virginis Christianæ, quæ alias (ut præfertur) generaliter cum undecim mille sanctis Virginibus de societate S. Ursulæ existentibus, per Sedem Apostolicam canonizata existit, de uno loco ad alium transferendo, & illam elevando pro majori populi devotionis augmentatione solenniter protestatus fuit, & protestabatur expresse, me Notarium infrascriptum desuper publice requirendo, & mihi ut singula premissa debite registrarem & conscriberem, prout res gesta esset, mandando: præsentibus ibidem Reverendis Patribus Dominis, Christophoro Episcopo Basileensi, Tilmanno Episcopo Tripolitano. N. Sancti Blasii Nigræ-silvæ, N. in Luzella Monasteriorum Abbatibus predictis, ac dicto Nobili viro Domicello Rudolfo de Blumnegh Balivo, aliisque pluribus Presbyteris & Laicis, pro testibus ad id requisitis & rogatis.

[78] Die Vero Jovis vigesima septima mensis Junii, [Testatur Fr. Minor] supradicti, Religiosus vir Dominus Joannes Fabri Presbyter Conventualis monasterii Ordinis fratrum Minorum de observantia, civitatis Basileensis, super certis miraculis fore factis, de quibus sibi constare dicebatur, examinatus, medio suo juramento desuper specialiter prestito, deposuit & dixit, quod nuper (videlicet quinta feria ante festum S. Joannis Baptiste, scilicet vicesima dicti mensis Junii) ad ipsum Fr. Joannem, [mulierem contractam per annos 5] in Villagio Eichsel, venerit quedam mulier de villagio Mulben, Constantiensis Diœcesis in Brisgauio d, que sibi dixerit; quod ipsa fuisset per quinque annos, & duodecim septimanas contracta, in manibus & pedibus suis, sic, quod iisdem annis non potuerit ad aliquem locum ire seu ambulare; & dum ad ejus notitiam devenisset, quod Reverendissimus Dominus Cardinalis Raymundus, Apostolicæ Sedis de latere Legatus, S. Christianam voluisset elevare, ipsa ad eandem sanctam Virginem votum fecerit, & eam imploraverit, quod apud Deum pro eadem intercederet, quod pristinæ sanitati restitueretur; statimque hujusmodi voto præmisso, [apud S. Christianam esse erectam,] ipsa ex Dei gratia, per intercessionem ejusdem sanctæ Virginis Christianæ, potuerit ire, prout personaliter cum duabus mulieribus honestis ad S. Christianam ivisset; sitque verum, quod eædem duæ mulieres (quarum nomina non consideraverit) similiter affirmaverint, quod dicta mulier per dictos annos, & septimanas sic fuisset contracta, usque quo votum prædictum fecisset.

[79] [item alia per tres.] Similiter dicit & deponit dictus Fr. Ioannes esse verum, quod pridie venerit ad ipsum in monte S. Christianæ quædam alia mulier, quæ etiam per tres annos integros fuerit contracta, de villa Luterbach Basileensis diœcesis; & se voverit ad S. Christianam; & quam primum hujusmodi votum fecerit, ipsa cum suo marito, una die quatuor milliaria transire potuerit atque transiverit, licet antea in tribus annis non potuisset ad aliquem locum transire, prout id omnibus suis vicinis fuerit & sit cognitum & manifestum. Hæc siquidem mulier sibi testi proprio ore dixerit, & similiter ejus maritus, quamvis de propriis eorum nominibus non interrogaverit. Aliud non scit, & hæc non gratia, odio, amore, prece, pretio, vel favore, sed solius justitiæ, & veritatis intuitu deponit.

[80] Anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo quarto, [Missus in Luterbach ad cognoscendū ibi factum miraculū,] prædicto vero die Jovis quarta mensis Julii, honorabilis vir Magister Dominus Joannes Ochs, Rector Ecclesiæ Parochialis oppidi Sennhein Basileensis Diœcesis, Commissarius a Reverendissimo Domino, Domino Raymundo Cardinali, de latere Apostolicæ sedis Legato præfato, pro examine infrascripto, extra civitatem Basileensem faciendo specialiter deputatus; coram Venerabilibus Dominis Bernardo Egly, Doctore Canonico, nec non Joanne Berckman de Olpe, Commissariis supradictis, in hujusmodi negotio deputatis (ut præfertur) constitutus, & per eosdem super his, quæ in examine occasione subscripti miraculi repererit, medio suo desuper specialiter præstito juramento examinatus, dicit & deponit, se die secunda mensis Julii supradicti, in villa Luterbach, dictæ Diœcesis ad commissionem sibi factam (ut præfertur) ad honestum virum Henricum Biechlin, ibidem residentem, ejusque Henrici uxorem legitimam accessisse; & in ejusdem Henrici & quorumdam aliorum fide dignorum testium infrascriptorum præsentia, dicti Henrici Biecklin uxorem legitimam diligenter super miraculo, quod Deus per intercessionem Sanctarum Christianæ in monte S. Christianæ, nec non Cunegundis, Mechtundis, & Wibrandis Virginum, in ecclesia villæ Eichsel Constantiensis diœcesis, [deponit quod ibi a se examinata mulier] requiescentium & levatarum, ad quas ipsa se vovisse dicebatur, per suam clementiam & misericordiam operatus exstitit, examinasse & interrogasse quæ sic, medio suo desuper solenniter ad Sancta Dei Euangelia de veritate dicenda præstito juramento examinata, dixerit, & deposuerit, coram eodem Magistro Joanne Ochs, Decano in Sennhein, & imperiali auctoritate Notario, in testium subscriptorum præsentia ut sequitur.

[81] [dixerit se an. 1501 brachio sinistro debilitata] Primo videlicet dixerit & deposuerit esse verum, quod anno a nativitate Domini, millesimo quingentesimo primo proxime lapso, quarta quoque feria post Dominicam e Invocavit, in die fuerit sana corpore & nil senserit; & circa medium noctis ejusdem diei, ipsa mulier dicti Henrici uxor voluisset lactare unum suum puerum seu infantem; & dum ipsum infantem ex cunabulo levaverit, senserit in ejus sinistro brachio magnam infirmitatem sive magnum dolorem; dixeritque ad eumdem suum maritum, quod ipse deberet infantem accipere, donec ipsa se modicum moveret; [quodque] infirmitate & dolore hujusmodi dietim se augmentantibus, eo devenerit, quod ipsa præmissa circa festum Paschæ, tunc futurum dicti anni Domini millesimi quingentesimi primi, [& doloribus per totum illud latus auctis,] quod in tibia dextra ac in eodem latere corporis tam magnas & acutissimas passiones, dolores, & infirmitates habuerit; quod non potuerit die vel nocte quiescere, aut dormire; & fuerint tales passiones & dolores in eadem, quod die ac nocte clamaverit & cucurrerit hinc inde in domo, sic quod vicini sui audiebant, & compatientiam cum ea habuerint, & de hujusmodi dolore non potuerint satis admirari, timueritque ipsa mulier & ejus maritus, ac vicini ejus timorem habuerint, quod in dementiam incideret: neque panes scindere, nec alia cum brachio facere potuerit.

[82] Cumque ipsa hujusmodi infirmitatem continuatam habuisset, [an. 1504 voverit adire 4 Sanctas,] a prædicto anno usque ad mensem Iunii, præsentis anni millesimi quingentesimi quarti; devenerit mulieri noctis tempore diei decimi noni dicti mensis, in somno ad ejus mentem, quod ipsa deberet se ad quatuor Sanctas Virgines, scilicet Christianam, Cunegundem, Mechtundem, & Wibrandem vovere; sicque crastino die mane se ad easdem sanctas Virgines voverit, & eodem die voti hujusmodi ad easdem sanctas Virgines transire proposuerit. Id [autem] maritus tulit male, quia fuisset dies pluviosa; & timuit, quod non posset ambulare; ipsa autem mulier noluerit permanere, sed votum emissum adimplere propria in persona, etiam si sola debuisset ivisse. Ita maritus, cum ipsa muliere ægrota sua uxore, die Sabbati ante Ioannis Baptistæ, villam dictam exivit; & iverint ambo coniuges, una die primo ad S. Christianam, & viderunt Reliquias ejusdem S. Christianæ; [atque in via sanari cœperit;] & deinde iverint ad villagium Eichsel, ad sanctas tres Virgines scilicet Cunegundem, Mechtundem, & Wibrandem, ipsum votum emissum ibidem complendo. Subiungitque ipsa, quod quam primum votum hujusmodi fecerit, & adimpleverit, ipsa senserit continuo se melius & melius habere; infirmitates ejus asperrimas, quas habuerit, se minorasse; & lætanter in via ambulasse, & sic etiam se liberatam fore ab infirmitate.

[83] His maritus, per suum præstitum juramentum de veritate fidem dedit, [quod & testes jurati confirmarunt.] & ea vera esse firmavit. Hujusmodi prædictæ depositioni mulieris, & Henrici ejus mariti, præsentes fuerunt honesti viri Hermannus Schillingh, Nicolaus Menly Scultetus in Luterbach, Henricus Buretsch antiquus Advocatus ibidem, Petrus Wezsel, Georgius Cerdonis, Elisabetha Fichserin, & Anna Bechlerin; qui testes omnes per sua juramenta desuper similiter præstita affirmarunt, per dicta tempora dictam mulierem sic claudam & infirmam habuisse ut deposuerit, & clamores & dolores maximos habuisse & fecisse diebus & noctibus, nec in triennio ambulasse, nisi aliquando ad Ecclesiam, & cum magno dolore & fletu ac hujusmodi auxilio. Dicuntque testes, dictum Henricum & ejus uxorem superius deponentes, esse & fuisse homines honestos, bonæ famæ & laudatæ opinionis, omnique exceptione majores. Nec aliud scit.

ANNOTATA D. P.

a Nigra-silva, Herciniæ pars, in qua S. Blasii celeberrimum potentissimumque Ordinis Benedictini cœnobium fusius describit Bucelinus, tom. 1. parte 2 Germ. sacræ pag. 15; ubi an. 1504 Abbas 31 numeratur Blasius, vir modestus, usque ad an. 1519, ordinatus 1493.

b Luzell Cisterciensis Ordinis, monasterium præpotens dictum eidem Bucelino, ibid.pag 55 sed Tom. 2 pag. 213 Abbates recenset, & anno 1498 claruisse notat Theobaldum Hillwekh, cujus successor Henricus Sapper claruerit 1531; ut verosimile sit hic priorem indicari.

c Poterat simpliciter Badensis Marchio dici Christophorus; si ejusdem Marchionatus partem superiorem jam tunc possedebat, per mortem Philippi Hoghbergensis, sine maribus liberis defuncti an. 1503, ut scribunt aliqui.

d Vulgo Brisgaru, Crombachius perperam Brisgaudium vocat.

e Hæc est prima Dominica Quadragesimæ; anno 1501, quo Pascha celebrandum erat 11 Aprilis, cadens in 28 Febr.

CAPUT VII.
Quædam miracula sequenti Iulio examinata.

[84] Anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo quarto, [Adiens Legatus ecclesiam S. Christianæ] Indictione & Pontificatu quibus supra, die vero Mercurii tertia mensis Iulii, Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, Raymundus Cardinalis & Legatus præfatus, quoddam Crinile sive sertum, quod S. Christiana in capite suo sancto, dum vixit tulisse & habuisse dicitur; & quod in ecclesia S. Christianæ, hactenus a tempore obitus ejusdem habitum & reservatum, & sibi Domino Reverendissimo Legato ad conspiciendum datum & præsentatum exstitit, & cum quo hactenus homines, ad ecclesiam S. Christianæ confluentes tacti, & ipsis ad osculandum datum fuit, cum diligentia vidit, & perspexit; & in certis suis partibus, præsertim in pannis ipsi Crinili circumvolutis sericeis, & superpositis aperuit; & illo aperto, & pannis superpositis modicum remotis, reperit sua Reverendissima Paternitas, & vidit ipsum Crinile verum ex aureis argenteis & sericeis filis contextum fore, & cum perlis pulchris ac etiam lapidibus pretiosis & figuratis subtiliter nobilium more ornatum fuisse & esse; & in panno sericeo, quod desuper circumvolutum existitit, [inspicit Crinale, illius esse creditum,] duodecim nodos reperit; in quibus nodis respectivæ Reliquiæ infrascriptæ erant reclusæ; videlicet petiola tunicæ Beatissimæ Virginis Mariæ, similiter, decem millium Martyrum a de societate S. Mauritii, de S. Bartholomæo Apostolo, de undecim mille b Virginibus, de sancta Cruce Christi, de S. Hilario, de S. Brigida, de S. Thoma Apostolo, de S. Nicolao, de S. Barbara, de S. Blasio. Ab interiori vero parte reperit circulum ferreum latitudinis ipsius Crinalis, intra tamen eundem ferreum circulum & Crinale pannicellum sericeum, impedientem ne Crinale a ferro corroderetur aut consumeretur.

[85] Quibus sic per suam Reverendissimam Paternitatem visis & repertis, cum admiratione permixto gaudio, ipsa sua Paternitas Reverendissima hujusmodi Crinale etiam Reverendo Patri Domino, [& illud Clarissis ornandum committit:] Domino Christophoro, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Basileensi, & aliis spiritualibus & secularibus personis ostendit, & ostendi procuravit & jussit, ut de his testimonium dare possent. Dehinc quoque idipsum Crinale venerabilibus & devotis, Abbatissæ & Conventui monasterii in Gnadentall c, Ordinis S. Francisci, civitatis Basileensis de Observantia, existentibus ad Reparandum & recludendum Crinale, & Reliquias in debito ordine transmisit. Quo sic crinali ad monasterium ipsum misso, & per Dominas Abbatissam & Conventum penes se habito, post devenit ad aures dicti Reverendissimi Domini Cardinalis & Legati fide dignorum relatione veridica, quod inter ipsas Sorores ex Conventu dicti monasterii una exstitisset & esset, videlicet religiosa Agnes Mederin, professa & conventualis ibidem, [deinde intelligens quod annis 20 debilis monialis,] oriunda ex civitate Basileensi, quæ per viginti quasi annos in genibus suis ac tibiis maximas & graves passiones, contractiones, & dolores habuerit & sustinuerit; & tales, quod ipsa sine baculo, & etiam habito baculo in manibus, sine adiutorio alicujus ex sororibus genua flectere, & ad ecclesiam sive chorum ecclesiæ ingredi & transire, nec postquam genua flectebat surgere potuerit, nisi auxilio aliarum mulierum ipsius monasterii Sororum; & quandocunque ipsa se e lecto levare voluerit, id facere absque clamore & planctu doloris non valuerit. [quæ Crinale illud videre & genibus suis ad moveri petierat,]

[86] Et quod ipsa Soror Agnes Mederin prædicta semper ex intimo corde inclinationem habuit ad S. Christianam prædictam, ideo postquam audiverit & perceperit Crinale Sanctæ Christianæ in monasterium eorum prædictum fore portatum, ipsa ferventissime cupivit illud videre, petieritque id sibi ad conspiciendum & osculandum exhiberi; prout ipsa Domina Abbatissa ejusdem Monasterii id sibi ad conspiciendum & osculandum tradiderit. Dum autem ipsa Soror Agnes hujusmodi Crinale osculata fuit, ipsa ex intimo cordis fervore postulaverit a Domina Abbatissa, ut cum eodem Crinali & Reliquiis appositis genua ipsius Sororis Agnetis tangeret; spe tali freta, quod postquam cum illis tangeretur, intercessione Beatæ Christianæ, divinaque gratia assistente & auxiliante, per hujusmodi tactum sanaretur: præfata vero Domina Abbatissa se in hoc gravem reddidisset, talemque irreverentiam sanctis Reliquiis & Crinali exhibere distulerit. Attamen quia ipsa Soror Agnes tam ardenter & talibus ferventibus precibus humiliter institerit, pro præmissis faciendis eadem Abbatissa, cum consilio aliarum Sororum seniorum & prudentiorum, desuper habito, ipso Crinali S. Christianæ & sanctarum Reliquiarum appositarum, genua ipsius Sororis Agnetis, ea qua debuerunt & potuerunt reverentia & honore, tetigerunt: [subito convaluerit;] quo facto ad statim ipsa Agnes, Soror & conventualis prædicta, dixerit ad ipsas Dominas Abbatissam & alias Sorores ibidem præsentes, quod ipsæ deberent Deum laudare, quia ipsa sentiret leviationem suæ infirmitatis in genibus; & super hoc statim se levaverit, & absque baculo quo prius utebatur usque ad chorum, & ante altare ipsius chori transiverit; se ibidem prosternendo ad terram, & Deum laudando de tanta gratia sibi facta, quod fuisset sic sanata in genibus & cruribus suis, quod absque baculo & mulierum adjutorio potuit ire & ambulare: sit quoque verum, quod ipsa interim a dicto tempore fuerit, & remanserit, & hodie sana existat, & amplius dolores prædictos non senserit, quos prius habuerit.

[87] [ad monasterium illud se confert] Quibus præmissis per Reverendissimum Dominum Legatum perceptis, eadem sua Paternitas Reverendissima, veritatem præmissarum a dictis Dominabus Abbatissæ & Sororibus audire cupiens ac volens, ad dictum monasterium propria in persona, die Dominica, septima mensis Iulii, una cum Reverendis Patribus Dominis Christophoro Episcopo Basileensi, Tilmanno Episcopo Tripolitano, ipsius Domini Episcopi Basileensis Suffraganeo, Domino Henrico Sax Priore Monasterii Sancti Leonardi Ordinis Canonicorum regularium Sancti Augustini, & Ioanne Bergkman de Olpe Cappellano Ecclesiæ Basileensis, Confraterniæque super atrium Decano, meque Notario subscripto hujus negotii, ingressus est: & sua Paternitate in eodem Monasterio & choro ejusdem existente, omnibus Sororibus convocatis & præsentatis, eadem sua Paternitas super præmissis & illorum veritate inquisivit, & ipsas Abbatissam & Sorores, nec non præfatam Sororem Agnetem specialiter & diligenter examinavit, mandans eisdem & earum cuilibet sub pœna excommunicationis, ut veritatem dicerent & deponerent super eisdem.

[88] Quo quidem [modo] Soror Agnes Mederin, quæ (ut præfertur) infirma fuit & reconvaluit, sic interrogata, omnia & singula præmissa, quæ in corpore & persona ejus fuerunt, & prout Reverendissimo Domino Cardinali & Legato præfato de ea (ut præfertur) dicta fuerunt & sunt, per fidem suam nomine juramenti desuper præstitam affirmavit, [& singularum depositiones excipit.] & vera esse dixit; addens & dicens, quod quandocumque ante diem Mercuri prædictam, per dictos viginti annos, ipsa voluerit ire aut se levare, id facere non potuerit, præ nimio dolore & contractione crurium & in genibus, nisi cum adjutorio aliarum Sororum, quæ eam tenuerunt; & ipsa firmiter credat, adjutorio Dei, & per intercessionem B. Christianæ; quam intime imploraverit, & ex tactu Crinalis S. Christianæ ejusdem ac Reliquiarum appositarum, hujusmodi fuerit & sit liberata. Præmissa etiam, tam Domina Abbatissa quam ceteræ Sorores seniores, per suas fides vera fuisse & esse asserunt; astruendo, eamdem Agnetam, in anno & ultra proxime lapso, nullam medicinam sive curam contra infirmitatem & dolorem hujusmodi accepisse, per quæ curari deberet. His quidem singulis fuerunt præsentes præfati Reverendi Domini, Christophorus Episcopus Basileensis, Tilmannus Tripolitanensis Suffraganeus, Henricus de Sax Prior, & Dominus Joannes Bergman de Olpe, pro testimonio ad hæc vocati & requisiti.

[89] [Ad extremum adest par conjugam] Die vero Martis decima mensis Julii supradicti, examinati fuerunt honesti homines, Cretzinger civis Basileensis & Elisabetha ejus uxor legitima; nec non Ennelina, relicta quondam Henslini Winstichers, dum vixit civis Basileensis; & Elsa, relicta quondam Joannis Rusdorff lapicidæ, dum vixit Basileensis; ac Agnes uxor Ludovici Malers; super quibusdam miraculis (ut asseritur) factis, qui etiam mediis suis juramentis dixerunt & deposuerunt respective, ut sequitur. Jacobus Cretzinger & Elsa ejus uxor præfati dicunt & deponunt, mediis suis juramentis desuper præstitis examinati diligenter, quod ipsi habeant filiam Anclinam nuncupatam, quæ prout in Quadragesima proxime præterita unus annus sit elapsus, inceperit conqueri de quadam infirmitate, [deponitque quod filiæ crus immedicabiliter læsum,] quam patiebatur, accidentaliter eidem obveniente in sinistro ejus crure, retro in superiori parte ultra genua; habueritque maximos dolores, & maximas passiones die noctuque in hujusmodi crure, sic quod sæpius contingebat, quod non potuerit in die ire, nec duabus noctibus aut tribus successive ambulare. Habueruntque consilia chirurgicorum & empiricorum, aliorumque se in his expertos asserentium, quodque permiserunt hujusmodi crus videre; nullus tamen eorum infirmitatem hujusmodi cognoverit, aut medicinam sive unguentum aut aliud curabile apponere sciverit, quo mediante dicta deponentium filia curaretur. Accideritque, quod in loco doloris inceperit cutis & caro se aperire taliter, quod aqua ex crure inde fluere cœperit, & sic duraverit usque quasi per tres partes anni, cum maximis doloribus & passionibus die & nocte.

[90] Postquam autem S. Christiana, per Reverendissimum Dominum Raymundum Cardinalem de latere Legatum præfatum, [post votum pro ea factum S. Christianæ,] fuit elevata; & testes perceperunt, nonnullos homines utriusque sexus se ad eamdem S. Christianam vovisse, in suisque infirmitatibus implorasse, & ab hujusmodi infirmitatibus fuisse liberatos; præfati conjuges etiam filiam earumdem, ac se cum eadem, ad S. Christianam voverunt. Quo voto emisso, & nondum tamen facto; in crure dictæ filiæ testium, in loco infirmitatis, tria parva ossa per cutem & carnem se ostenderint; quibus visis conjuges ipsi deponentes pro chirurgico miserint, illaque tria ossa parva sibi ostenderint. Quibus per chirurgicum visis, [ultro excidente osse acuminato] idem chirurgicus quodam instrumento ferreo, ad modum forcipis facto, dicta ossicula de crure dictæ filiæ extrahere attentaverit; sed extrahere minime potuerit, etiam fortiter trahendo, usque ad effusionem sanguinis ipsius puellæ. Videntes itaque parentes ipsius puellæ deponentes id non posse juvare; & [quod] prius etiam puellam ad S. Antonium, ad S. Quirinum, & alios Sanctos voverunt, & ab hac infirmitate liberari non poterat; iidem conjuges, ut præmittitur votum per ipsos emissum compleverunt. Quo quidem voto completo & peracto, de nocte diei ejusdem voti peracti, quoddam os cum tribus acuminibus, ad modum dentis antiqui, quod prius sic se ostendebat, jam exiverat, [sanatum sit.] & mane in lecto ipsius puellæ prædictæ fuerat repertum: interimque dicta passio & infirmitas in ipsa puella cessavit. Et ob hoc os hujusmodi ad S. Christianam portaverint, & illic pro miraculo dimiserint; ipsaque filia puella jam quasi penitus pristinæ sanitati restituta existat. Et firmiter credunt, & indubie pro eo habent, quod dicta filia, ad intercessionem dictæ S. Christianæ Virginis, ex misericordia Dei sit liberata, nec aliter dicunt.

[91] [Alia deponit de alumno suo,] Ennelina, relicta quondam Henslini Winstichers, incola Basileensis, medio suo juramento examinata, deponit & dicit esse verum, quod circa festum omnium Sanctorum, proxime futurum antequam tres anni laberentur, quidam alienus venerit ad ipsam, & sibi conduxerit unum puerum masculum, forsan unius cum dimidio annorum [apud] illam educandum: & eo tempore idem puer fuerit multum infirmus, & non sciverit ire. Quem puerum sic habuerit per dictum tempus, & eodem nunquam potuerit stare, nec ambulare, aut ire. Postquam autem Sanctæ Virgines, Cunegundis, Mechtundis, & Wibrandis, & S. Christiana novissime per Reverendissimum Dominum Raymundum legatum præfatum fuerunt elevatæ, ipsa fecerit votum nomine ipsius filii, cui nomen est Ioannes. Et quam primum votum hujusmodi fecerit & adimpleverit, idem puer nocte ejusdem diei completi voti, inceperit ire per se, atque ire potuerit & possit: [quod ei impetrarit gradiendi facultatem.] & firmiter credit, quod auxilio Dei, ad intercessiones & preces B. Christianæ, hæc facta sunt. Post hoc ipsa mulier etiam votum fecerit & compleverit, eundo nomine dicti pueri ad Sanctas tres Virgines, & etiam illic transiverit. Sic similiter credit, quod auxiliante Deo, & intercedentibus dictis quatuor sanctis Virginibus, ipse puer de die in diem plus roboretur in suis viribus. Dictæ itaque mulieres duæ, scilicet Agnes Malerin, & Elsa Nusbemhin, per sua juramenta præstita desuper affirmant, præmissa vidisse; & verum esse, ut dicta Ennelina deposuit; & firmiter credunt, ad intercessionem Beatarum Virginum ipsum puerum reconvaluisse.

[92] In horum igitur omnium & singulorum præmissorum fidem & testimonium, ego Gregorius Brusweiler, [totius Processus formatur exemplar authenticum.] alias Swegler, Clericus Constantiensis, publicus Apostolica & Imperiali auctoritatibus ac Venerabilis curiæ Episcopalis Basileensis Notarius, & præfati Reverendissimi Domini Legati, Domini mei gratiosissimi, in hujusmodi negotio Scriba specialiter assumptus; hoc præsens registrum, processum, & omnia præmissa in se continens, de dicti Domini Legati mandato & jussu, confeci, notavi, & publicavi; per aliumque fideliter scribi procuravi, manu aliena signo & nomine meo solitis & consuetis signavi & subscripsi, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum.

Gregorius Swegler, Clericus Constantiensis, publica & Imperiali auctoritatibus, venerabilisque Curiæ Episcopalis Basileensis Notarius collateralis & scriba præfatus, hic manu propria subscripsi.

ANNOTATA D. P.

a Confundi hic videntur X Millia Martyrum in monte Ararath, de quibus ad 22. Iunii, cum Legione Thebæa millium 6 ut summum, cujus ductor S. Mauritius, 22 Septembris.

b Hic jam apparet eam, quæ Ursulanarum Reliquias gestabat ipsis multo posteriorem fuisse: idem probant S. Hilarius; sive Pictaviensis, defunctus an. 367, de quo 13 Ianuarii; sive Arelatensis, de quo 5 Maji mortuus 454; & magis S. Brigida, S. Patricii discipula 1 Februarii, cujus morti assignatur annus. 523; ut taceam de S. Nicolao, qui fortassis, non sub Constantino Magno sec. 4, sed sub Constantino Pogonato sec. 7 floruit.

c Latine Vallis-gratiarum, sed cujus nulla apud waddingum aut Haroldum notitia.

LEGENDA
Ex præmisso Processu collecta atque impressa.
Et ab Hermanno Crombachio recusa.

Cunigundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Mechtundis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Wibrandis Virgo Peregrina in Alemannia (S.)
Chrischona seu Christiana Virgo Peregrina in Alemannia(S.)

EX CROMBACHIO

[1] Lectio III. Erant, prout veridica relatione antiquitus accepimus, [Quatuor Virgines] inter sacratissimas Virgines, S. Ursulam comitatas, quatuor insignis virtutis & gratiæ, Deique timore perfectissimæ, omni præditæ morum honestate: quarum tres nobiliores genere, una Cunigundis, altera Mechtundis, tertia Christiana vocabatur; quarta, quæ quasi famula ipsarum videbatur, nomine Wibrandis, Virgines sacratissimæ: quæ per a Duregaudiam ad Rhem pervenientes littora, infirmitate valida letalique gravatæ, iter suum Basileam usque perficere non valentes, [ad Rhenum infirmatæ] divina disponente clementia, non longe a nobili quondam urbe, nunc vero vel terræ motu, vel temporum hominumque injuria, modico jure, Augusta Rauracorum dicta, substiterunt. Quod revera divina factum providentia creditur, quatenus & terra ipsa, tunc pene desolata colonisque destituta, meritis ipsarum, colonis impleretur, prout jam cernimus factum; & patriæ nostræ fines, per tantarum patrocinia matronarum, divino super irradiaretur prospectu, supernorumque luminum illustraretur splendoribus.

[2] Lect. IV Igitur Rheni transvadantes alveum, [eodem transmisso veniunt in Roppersweiler,] ambulabant per devia silvarumque dumeta, montium adeuntes juga & vallium prærupta, ceu ignaræ viarum ignotæque hominibus & linguæ, ad montana quæ incolis Spelte dicuntur, pervenerunt; & quoddam villagium, nomine b Roppersweiler, impingentes, cujusdam pauperculi grangiam, utpote infirmæ & debiles, petierunt .. Porro incolæ loci, cernentes personas tam venerabiles & honestas, ignotæ linguæ homines; eas, ut erant, nobili prosapia genitas conjectabantur; ipsasque hospitio, prout petebant receperunt; & humanitatis obsequia, licet pauperes ruricolæ, pro posse exhibebant. Sed priusquam ad præfata pervenissent loca, sancta Virgo Dei Christiana, gravi languore præventa, paulum a littore Rheni in quodam loco substitit; & languore ingravescente, oculos cum manibus in cælos elevatos tenuit; [relicta cis Rhenum Christiana ibique defuncta.] & orationem ad Christum Dei filium sponsum fundens Virginum, benedicens sanctam Trinitatem, in confessione veræ sempiterneque Deitatis, plena fide spiritum cæli Deo reddidit. Quam reperientes incolæ vicinorum locorum mortuam, nitebantur corpusculum sanctæ Virginis terræ glebis commendare: sed a loco nusquam moveri ope quacumque poterat.

[3] Lect. V. Consilio tandem inito, plaustrum sumentes novum, eidem jungentes duas juvencas, [& a bobus sibi permissis in montem evecta,] jugo nondum subactas, corpus sanctæ Virginis impositum vehere permiserunt, quocumque ipsas flatus sancti Spiritus perurgebat. Quæ mox, sumptis viribus, ex adverso prærupti petrosique montis, gressibus æquis incedentes, substiterunt. Mirabile dictu! Mox enim divina virtute petra se dividens, pervium iter pecudibus stupendo miraculo præstitit: quæ ipsam demum usque ad montis supercilii juga perducentes, sua pausatione locum quietis Corpusculi virginalis ostenderunt: quo loco, usque in præsentem diem in pace sepulta requiescit. Sacra demum Virgo superna irradiatione, Deo sanctam suam glorificante, illustrata, cœpit coruscare miraculis; adeoque a Deo se glorificatam in cælis, [ubi miraculis claruit in ecclesia ipsi condita.] patefacere divinis beneficiis, ut cunctis claresceret, sanctam Dei Virginem omni veneratione condignam fore. Unde vicinorum devotione actum est fidelium, ejus assistentibus suffragiis, quod ecclesia in honore ipsius extitit fabricata, & consecrata in loco præfato, ubi requiescit.

[4] Lect. VI. Sed ad locum, unde digressi sumus, redeuntes, audiamus quam gloriosus fuerit Rex Israel, [Aliæ tres in Roppersweiler] discooperiens se coram ancillis servorum suorum; & aperte demonstrans, quam laude digna sit divina Majestas, mirificans Sanctos suos. Reliquum vitæ finem sanctarum Virginum, Cunigundis, Mechtundis, & Wibrandis videlicet, ad memoriam revocemus. Cumque sacratæ Virgines, jam valetudine ingravescente, sese morti vicinas agnoscerent; & corpore defatigato, se migraturas minime dubitarent; expetierunt Sacrame