Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni I           Anhang Juni III

17. Juni


DIES DIE DECIMA SEPTIMA JUNII.

SANCTI QUI XV KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia.
S. Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia.
S. Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia.
S. Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia.
S. Montanus, miles Romanus Martyr in insula Pontia, Terracinæ & Cajetæ in Campania.
S. Digna-merita Martyr Brixiæ in Italia.
Sancti duo filii Martyres Brixiæ in Italia.
S. Quiriacus, Martyr Romæ via Salaria.
S. Blastus, Martyr Romæ via Salaria.
S. Diogenes, Martyr Romæ via Salaria.
S. Ænas, Martyr Romæ via Salaria.
S. Nicander, Martyr Romæ via Salaria.
S. Dorostolus, Martyr Romæ via Salaria.
S. Eusicius, Martyr Romæ via Salaria.
S. Aquila, Martyr Romæ via Salaria.
S. Cantianus, Martyr Romæ via Salaria.
S. Longinus, Martyr Romæ via Salaria.
S. Joannes, Martyr Romæ via Salaria.
S. Dioscorus, Martyr Alexandriæ.
S. Marinus, Martyr Alexandriæ.
S. Cyrica, Martyr Aquilejæ.
S. Musca, Martyr Aquilejæ.
S. Valeriana, Martyr Aquilejæ.
S. Maria, Martyr Aquilejæ.
S. Isaurus Diac., Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia.
S. Innocentius, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia.
S. Felix, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia.
S. Hermias, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia.
S. Peregrinus, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia.
S. Manuel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli.
S. Sabel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli.
S. Ismaeël, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli.
S. Josephus, anachoretæ in Ægypto.
S. Pior, anachoretæ in Ægypto.
S. Bessarion, anachoretæ in Ægypto.
S. Hypatius, Presbyter monasterii Rufinianensis in Bithynia.
S. Avitus, Presbyter & Abbas Miciacensis, Aurelianis in Gallia.
S. Avitus Eremita Petracoricensis in Gallia.
S. Herveus, Eremita in Britannia Armorica.
S. Hymerus Episcopus Ameriæ in Umbria.
S. Agripinus, Episcopus Comi in Italia Subalpina.
S. Gundulphus Episcopus, in agro Bituricensi honoratus.
S. Verolus Presbyter, Castilione ad Sequanam.
S. Alena, Virgo Martyr, Foresti in Brabantia.
S. Botulphus Abbas in Anglia.
S. Adulphus Episcopus in Anglia.
S. Molingus, Episcopus Fernensis in Hibernia.
S. Veredemus, Episcopus Avenionensis in Gallia.
S. Possennus Presbyter, Castellione in Gallia.
S. Julianus, in monasterio Arena sive Harea.
S. Ramuoldus, Abbas ad S. Emmeramnum Ratisponæ.
S. Raynerius, Confessor Pisis in Hetruria.
B. Euphemia, Abbatissa cœnobii Virginum S. Altonis, in Bavaria.
B. Teresia, vulgo Sancta Regina, Ordinis Cisterciensis, Lorvanii in Lusitania.
B. Sancia, vulgo Sancta Regina, Ordinis Cisterciensis, Lorvanii in Lusitania.
B. Petrus Pisanus, Fundator Ord. Eremitarum S. Hieronymi in Italia.

PRÆTERMISSI AUT IN ALIOS DIES REJECTI.

Studio R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ nisi aliud indicent litteræ margini appositæ.


C. J.
Arnaldus, Confessarius & Scriptor Vitæ B. Angelæ de Fulgineo cum titulo Beati indicatur ab Arturo. De ipso egimus ad dictam Vitam B. Angelæ. IV Januarii.
S. Agathæ Virginis & Martyris festum, quod Brachil vocant, Catanæ celebratur in memoriam liberatæ civitatis a pestilentia: & ex antiquo majorum voto fit Supplicatio solennis, brachiumque Sanctæ Martyris portatur ad ejus carcerem; uti notatur in codice Ms. non antiquo, Sanctos Catanensium Patronos recensente. Ejusdem festi etiam Cajetanus in suo Martyrologio Siculo meminit. Nos de celebri hac martyre jam multis egimus die V Februarii.
S. Avitus Episcopus Viennensis recolitur a Galesinio, diciturque ejus ordinatio a Saussaio. Acta ejus dedimus VI Februarii.
Vultrammus Episcopus, non addito loco, indicatur in Auctario Greveni ad Usuardum, est nobis ignotus. Quid si, putetur esse Vulfrannus Episcopus Senonensis, cujus Acta dedimus XX Martii.
S. Gulielmi, Abbatis Roskildensis in Dania, Translatio, memoratur in Supplemento Saussaji. Vitam dedimus VI Aprilis.

C. J.

S. Saturninæ festum, quod ornavit Dominus Theodericus, Decanus in Bustorp, legitur in libro Præsentiarum, uti vulgo appellant, ecclesiæ Herisiensis in diœcesi Paderbornensi hoc die & vocatur tricesimus S. Saturninæ, ex propriis officiis loci in Ms. Sanctuario Paderbornensi: atque iterum die 12 Septembris ibidem legitur Translatio S. Saturninæ virginis & Patronæ: & 20 Maji, Saturninæ virginis, fiet solennis processio omnibus præsentibus etiam istorum ex Oldenherse. Celebratio Mislæ a nullo est omittenda, præsenti in Herisiensi nostro monasterio. Nos de illa egimus eodem die XX Maji
Ferdinandi Infantis Lusitaniæ relatio ex Africa in Lusitaniam, ipso die mortis celebrius agitur teste Cardoso, prolixum rursus Elogium cum Annotatis texente, eamdemque hoc die notant Wion, Dorganius, Bucelinus, Chalemotus & Ferrarius. Vitam a concaptivo scriptam dedi V Junii
D. P.
S. Onuphrius Eremita in Ægypto celebratur hodie in quodam Martyrologio, sub Usuardi nomine in Alsatia alicubi scripto; additumque habet elogium prolixum, desumptum ex Actis quæ dedimus XII Junii.

C. J.

Nazarius Martyr, Inscriptus est Ms. Florario: qui si censeatur cum Celso puero Mediolani occisus, referetur ad XXVIII Julii. Si vero putetur is esse, qui cum SS. Basilide & Sociis Romæ martyrium subiit; jam actum est de ipso XII Junii.

C. J.

SS. Anastasius & socii, Martyres Cordubæ, primo loco referuntur in Catalogo generali Ferrarii, citatis Tabulis Ecclesiæ Cordubensis; additurque in Martyrologio Romano de iis agi, quod & nos fecimus XIV Junii.
S. Bernardus, Eremita in monte Jovis, notatur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso, quod sequitur Canisius. At Grevenus annotat ab aliis coli XVII Kalendas Julii, sive die, quando damus varia Acta, XV Junii.
S. Aurelianus Episcopus Arelatensis inscriptus est Martyrologio sub nomine Bedæ excuso. Acta dedimus XVI Junii.
S. Similianus, Episcopus Namnetensis in Britannia Armorica, ab Alberto le Grand in opere de Sanctis istius Provinciæ huc refertur: inscriptus est etiam in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso: egimus de eo XVI Junii.
D. P.
S. Christianæ Virginis elevatio, in diœcesi Constantiensi, indicatura Molano in Additionibus Usuardi: a Gelenio & Wione socia SS. Cunegundis Mechtundis & Wibrandis esse putatur, cujus elevatio pridie facta est. Egimus de illis XVI Junii.
D. P.
Salomon Rex, cujus cibus scientia, & sapientia divitiæ ejus: qui mense Christi, id est Decembri, dicit in Canticis, (tunc legi apud Habessinos solitis, sicut nobis in Adventu legitur Isaias Propheta) videamus si floruit vinea, si floruerunt mala Punica; invocatur hodie in Hagialogio Habessino, absque ullo, quod quidem noverim, alicujus alterius Ecclesiæ exemplo, ipsum inter Sanctos numerantis. Nam quod a Græcis Dominica ante Natalem Domini, quando omnium hujus Progenitorum memoria agitur, ipse quoque disticho uno ut ceteri laudetur, commune habet etiam cum impiis Regibus, Achaz &c. quin & de æterna ejus salute ambigunt multi, quamquam verosimilius aliis sit, pœnitentem de commissa idololatria, scripsisse librum Ecclesiastæ. Sed indulgendum aliquid nationi, quæ Reges suos per Reginam Saba ex illo prognatos autumat: quod aliis non facile probabit, credentibus Saba esse Sabæam Arabiæ.
D. P.
Nobus, in ordine Martyrum LXXX, quos Constantinus occidi præcepit, laudatur in eodem Hagiologio a fide & patientia, qua etiam renuit sibi vulnera lavari. Non satis capio, quis sit ille Constantinus, qui etiam Justus ibi cognominatur, & aliunde lucem expecto.
Exceptio Reliquiarum LIV Sanctorum Corbejam advectorum ex Ms. Martyrologio Corbejensi, indicata nobis fuit ab eruditissimo Cangio per epistolam anni 1668, eæ quales fuerint ipsis Corbejensibus perquirendum suggerimus.
D. P.
Helprardi Martyris nomen hoc die referunt Greveni Additiones ad Usuardum, Passio ejus, quæ est XV kal. Julii, habetur in Ms. Passionali Bodecensi sed talis, quam nemo dubitaverit totam esse fictitiam. Inducitur enim eo nomine filius Regis Ciciliæ (dubites Siciliamne an Ciliciam Auctor scripserit) qui in diebus Antonini Imperatoris, sub Sebastiano Comite, in civitate antiquæ nobilitatis Lonna (toti antiquitati ignota) quia Berecynthiam matrem noluerit adorare, confractis primam digitis tentatus, deinde caminum ardentem, præbitumque in potu venenum bis innoxie expertus, ac tandem post plura tormenta alia, capite plexus sit. Nobis quam certum est Antonini tempore nullum in Sicilia Ciliciave Regem fuisse, tam nihil dubitamus, Helprardi nomen, Longobardicum vel Teutonicum, ad tantam talibus in regionibus antiquitatem gratis attolli.
Fulco, Archiepiscopus Remensis, pro libertatis Ecclesiasticæ defensione anno DCCCC, hoc XVII Junii a sicariis interemptus inter Martyres annumeratur a Reginone, & refertur a Molano, Ferrario, Menardo atque aliis, sed solum inter Pios a Saussajo. Guilielmus Marlot lib. 4 Historiæ Metropolis Remensis, ejus res gestas quinque primis capitibus deducit, ac ne quidem Beati titulo utitur, asserens necdum renuntiatum esse Martyrem.
Sabaudus, Archiepiscopus Arelatensis, dicitur a Claudio Roberto celebrari in Officiis propriis illius Ecclesiæ, quæ duplicia habemus absque ulla ejus mentione. Sammarthani quoque nihil habent de aliqua veratione ei delata.
S. Enolich Confessor indicatur in Ms. Florario; apud Grevenum vero in Auctario Usuardi præponitur, In Hibernia. Hunc sequitur Canisius, Canisium Ferrarius, arbitratus hunc solum ejus meminisse. At Grevenum seu Carthusianos Colonienses allegat Henr. Fitz-Simon. Interim plura de eo non reperimus.
Guido, Abbas primus Londoris monasterii Scotiæ, in Fifa regione, cum titulo Beati indicatur a Dempstero & Ferrario.
S. Nicasii Martyris corpus, Bononiam Roma translatum anno MDCXXII, apud Masinum in Bononia perlustrata indicatur.
Didacus Villanovius, in Hispania an 1470,
Angelus laicus, Reatæ an. 1595,
Ludovica Aquilana, an. 1472,
Mentia a S. Martino in Hispania, 1515,
Catharina de Columna in Hispania 1575,
Ut Ordinis S. Francisci Beati laudantur ab Arturo in Martyrol. Francisc. & tres Virgines etiam in Gynæceo: utrobique eorum virtutes indicantur, & auctores qui de illis scripserunt: sed nullus satis est efficax, ad talem titulum iis vindicandum.
Paulus de Aretio ex Clerico Regulari (Theatinos appellant) primum Episcopus Placentinus tum S. R. E. Cardinalis, ac denique Neapolitanus Archiepiscopus sanctissime obiit, ad S. Pauli sepultus Neapoli anno 1578, tam illustris virtutis famam post se relinquens, ut de eo inter Sanctos referendo Processus inchoari permiserit ejus aliquando in Cathedra Neapolitana successor S. P. N. Innocentius Papa XII. Interim videri possunt scriptores Congregationis istius, aliique ut Ciacconius & Ughellus.
Marcus & Marcellianus, Martyres Romæ, memorantur in Ms. Leodiensi S. Lamberti & solus Marcellianus M. in veteri kalendario Corbejensi, ab aliis XVIII Junii.
D. P.
B. Ratho seu Razzo, ex Comite Dieslensi Conversus Ordinis S Benedicti, hoc die refertur a nostris Radero & Brunero: sed in eo quod fundavit, & ubi sepultus est, monasterio legitur obiisse, & colitur XIX Junii.
S. Antidius Archiepiscopus Vesontionensis & Martyr recolitur in Ms. & excuso breviario ejus urbis cum Officio solenni; & Ulysippone, propter allatam illuc ejus miraculosum imaginem. Nos cum Martyrologio Romano & aliis ejus Acta damus XXV Junii.
D. P.
S. Appiani Martyris festum, Mylis in Sicilia celebrari, ait Octavius Cajetanus in Animadversis ad depositionem ejus, quem eumdem cum S. Appio a Menæis laudato credimus, XXVIII Junii.
S. Alexii Confessoris Translatio inscripta est Ms. Florario, Martyrologio Ms. Ultrajectino & aliis, idem apud Molanum atque Canisium: ejus natalis est XVII Julii.
D. P.
S Helias Propheta, celebratur in Ms. Barberiniano & Ms. Florario, item apud Grevenum, Molanum, Maurolicum, Canisium, velut hodie raptus in Paradisum. Veteres Carmelitæ (utpote Latini omnes aut plerique & ex Latino ritu solo procedere in Carmelo edocti, sub primis suis Prioribus Bertoldo & Brocardo) eumdem diem retinebant in veteri Proprio quod habemus. Causa autem talis diei assumendi quibusdam esse potuit, festum Elisæi discipuli, Occidentalibus æque ac orientalibus solitum celebrari paulo ante, scilicet XIV die, ut media ejus Octava Magistri raptus commemoraretur; iisdem Orientalibus unanimiter eumdem raptum alio mense recolentibus. Baronius, cum is nullum in Romano Martyrologio locum haberet, maluit orientalibus sese accommodare: & hoc ejus judicium secutus deinde Ordo, nunc Patronum suum cum ceteris colit XX Julii.
S. Volmarus Confessor, extruso nomine S. Gundulphi uti infra dicitur, reperitur in variis Mss. Usuardi; nec non apud Bellinum, Molanum & alios. At Translatio in pago Boloniensi celebratur in Ms. Leodiensi, Florario atque aliis. Dies vero natalis est XX Julii.
S. Sophia ejusque filiæ, Fides, Spes, Caritas, indicantur in Viola Sanctarum, & alio cui Panis quotidianus nomen. Colitur Sophia XXX Septembris, filiæ I Augusti.
S. Bartholomæi Apostoli translatio Liparam celebratur a Beneventanis & Florentinis apud Ferrarium. Ejus natalis est XXIV Augusti.
D. P.
Philonides, Episcopus Curii in Cypro, Martyr sub Maximiano, hodie relatus in Ms. Synaxario Divionensi: obiit post relatos XXIII Junii concaptivos Martyres, Aristoclem, Demetrianum & Anastasium: quare consultius videtur cum Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani, & Claromontanæ Parisiis, ipsum differre ad XXX Augusti.
S. Amati, primi Episcopi, Nuscani, in Principatu ulteriore regni Neapolitani, translatio, indicatur a Ferrario citante Paulum Regium de Sanctis Regni Neapolitani. Dies Natalis indicatur ab Ughello tomo 7 Italiæ Sacræ col. 750, XXXI Augusti.
S. Aichradus, Abbas Gemeticensis in Normannia. Qui cum nongentos haberet Monachos; media eorum pars per Angelum sibi noctu præsignata, una die migravit ad Dominum: quos ipse non multo post secutus quievit in Christo. Ita Ms. Bruxellense S. Gudilæ. Multis nobiscum de veneratione hisce debita egerunt cum apud eos an. 1662 essemus, Gemeticenses Monachi. Indicetur si quid auctoritate Ecclesiastica constitutum fuerit, uti tunc petebamus, & de iis agi poterit die natali ipsius S. Aichradi XV Septembris.
S. Innocentii Martyris, ex Societate Thebæorum, Translatio Sigenæ facta, ab S. Annone Archiepiscopo Coloniensi, indicatur a Theodoro Ray in Animabus illustribus Cliviæ, Juliæ &c. Simul de omnibus eorumque Duce S. Mauritio agemus XXII Septembris.
S. Romani, Episcopi Rothomagensis, Translatio indicatur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ & alio Ms. nostro, ejusque memoria, omissa voce translationis, habetur in Ms. Casinensi & apud Grevenum: dies natalis est XXIII Octobris.
D. P.
Avitus Presbyter qui Luciani Presbyteri Epistolam de Inventione S. Stephani de Græco transtulit in Latinum, & Balchonio Episcopo Bracharensi misit, sumpta occasione ex duobus hodie occurrentibus SS. Avitis in Epitaphio quod ei compositum fingitur, obiisse Hierosolymis hoc die dicitur Valentiniano & Anatolio Coss. idest anno 440, de quo ut Sancto multa Cardosus in Hagiologio Lusitano. Interim merito veretur Baronius ad an. 415 num. 2 ne is alter duorum sit quem Orosius Augustino scribens, vitatum a se ait ut hæreticum Origenistam. Qua de re ad confutationem figmentorum istorum ægi poterit quando agemus de S. Stephano XXVI Decembris.

DE SS. NICANDRO ET MARCIANO ITEM SS. DARIA UXORE NICANDRI ET PASICRATE
MARTYRIBUS ATINÆ ET VENAFRI IN CAMPANIA

ANNO CLXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

G. H. & D. P.

§. I De eorum Actis a Salomone Atinensi sec. 11 & Adenulpho Capuano sec. XI scriptis, indeque corrigendo Chronico quoad tempus passionis.

Sunt urbes sua antiquitate celebres Atina & Venafrum, ad quindecim circiter passuum millia a se invicem distantes. Ex his Atina olim Latio; Venefrum Campaniæ attribuebatur, nunc ambæ censentur sub eadem provincia Terræ laboris dicta in regno Neapolitano; gaudentque ambæ patrocinio sanctorum Martyrum Nicandri & Marciani: sed olim potissimum Atina, [Martyres post S. Marcum Episc.] quod in eadem persecutione cum S. Marco Episcopo Atinensi passi credantur. Hujus Acta dedimus ad diem XXVIII Aprilis, & multa ad notitiam horum quoque Martyrum spectantia inseruimus. Extat breve Chronicon Atinensis Ecclesiæ apud Ughellum, sub finem tomi primi Italiæ sacræ, deductum a Iulio Cæsare usque ad annum Christi MCCCLVI; in quo dicitur S. Marcus, sub Maximo Præside totius Campaniæ, passus anno post Christi passionem sexagesimo tertio, Æræ vulgaris anno LXXXXII, qui erat annus XI Domitiani Imperatoris; sub quo etiam Imperatore & eodem Maximo Præside passi feruntur SS. Nicander & Marcianus: & eorum corpora, [passi dicuntur sub Domitiano.] (ut legitur in dicto Chronico) Fulgentius, a S. Clemente ordinatus Atinensis Episcopus, sepelivit juxta corpus Christi Martyris Marci.

[2] Mortuo Fulgentio, Atinensi Ecclesiæ præfuisse dicuntur Hilarius, Urbanus, Lucius, usque ad tempora Eleutherii Papæ, qui (secundum idem Chronicon) anno sexto Pontificatus sui, nobis anno Christi CLXXVII, ordinavit in civitate Atina Salomonem Episcopum, [Acta ipsorum, & SS. Dariæ & Pasicratis scripsisse Salomon Ep. post an. 177.] qui sedit annos XXXVI menses X, dies XXV… Hic composuit gesta sanctorum Martyrum Nicardri & Marciani & Marci Præsulis, Pasicratis quoque & Dariæ: super quorum corpora parvum construxit templum & erexit altare. Fecit & ecclesiam in honorem ejusdem Pasicratis & Dariæ, in eo loco ubi Horrea vocantur, in quadam villa, quæ erat ibidem: unde usque hodie dicitur locus ille mutato nomine Brodila. Prædictus itaque Pontifex, die noctuque juxta eadem corpora psalmis & orationibus vocans, Domino spiritum reddidit Kalendis Augusti, & sepultus est ibi ante januam ipsius domus. At Episcopus IX Vigilantius, anno CCCIII ordinatus, toto vitæ tempore in ecclesia deorsum apud Martyres mansit, jejuniis & orationibus vacans.

[3] [ecclesiam struxisse Episc. Maximus post an. 314 3] Dein Episcopus XI Maximus, ordinatus anno CCCXIV, construxit ecclesiam in honore S. Nicandri Martyris, in pede montis, ubi nunc est castrum Vitalbi, Ita Chronicon. Num Castrum istud jam Castro-cero appelletur, inquirant viri ibidem eruditi. Maximo Episcopo successit Eugenius, creatus anno CCCLIII. Sub hujus temporibus constructa est arca, ubi requiescunt corpora SS. Nicandri & Marciani, juxta majorem ecclesiam a parte septemtrionali, quam texit plumbo: sic mansit tempore multo. Ab intus vero arcam porphyreticis & variis lapidibus vestivit portisque ferreis æreisque fortiter clausit illam. Posuit & supra fornicem arcæ ossa quorumdam Sanctorum, [in qua ipsorum corpora.] quorum nomina ignorantur. Posuit & in vestibulo arcæ, ossa Pasicratis Martyris, in ingressu illius basilicæ. Fecit & in circuitu murum, lapidibus magnis ad munitionem ejus in modum circuli. Venerabatur autem … locus illic honore congruo & frequentatione assidua, quia virtus de illo exibat & sanabat multos. Hactenus relata ex Chronico Atinensi.

[4] Cum postea anno nongentesimo sexagesimo octavo Episcopatus Capuanus, rogante Pandulpho Principe, esset in Joanne XIII Papa a Archiepiscopatum evectus; [Eadem Acta ante an. 1056 expolivit Adenulphus Archiep. Capuæ,] subjecta ei fuit ecclesia Atinensis, ac postea ab Adenulpho, Archiepiscopo Capuano, Leo anno MXLIV consecratur Episcopus Atinensis: cujus tempore ut in dicto Chronico habetur, inventum est corpus Christi Martyris Marci quod latuerat in Episcopio Atinensi, veteri scilicet & desolato, sub altari majore, etiam destructo; quod postea dedicavit ad honorem S. Bartholomæi, juxta corpora SS. Nicandri & Marciani, aut potius ipsum ante dedicarat, sicut ostendimus ad Vitam S. Marci. Porro dictus Adenulphus, Archiepiscopus Capuanus, vir doctus & eloquens, ut ait Ughellus, reque ipsa apparet, rogatus, uti præfatur, blandeque coactus a Fratribus, in sanctæ Dei Genetricis ecclesia (utique Atinensi) vitam Angelicam exercentibus; Historiam passionis S. Marci, quæ minus docte olim fuit a quibusdam composita iterata vice componendo edisseruit, & elegantiori stylo referavit, qualem scilicet Ughellus ex Ms. vetustissimo, & nos ex Ughello ad Mss. duo collatum edidimus. Tum vero Martyrialem historiam prosequens idem Adenulphus, Hinc jam inquit, ad Nicandri & Marciani, virorum sanctorum, qualia contra diabolum habuerunt arma, exponendo properemus; & sequitur Passio, quam ab eodem Ughello habemus dabimusque. Vixit autem Adenulphus in Archiepiscopatu ab anno MXIII ad MLVI.

[5] [secutus antiquiora (quæ tamē probant non ad secundam] Nunc quærimus, quænam fuerint Acta, horum Martyrum, quæ minus venuste scripta præ oculis Adonulphus habuit, Appendicem istum subnectens Vitæ & Passioni S. Marci. Si animum reflectimus ad verba Chronici, asseverantis Salomonem, a S. Eleutherio Papa Episcopum ordinatum, tale quid scripsisse; nihil pronius erit, quam ut suspicemur ipsa Salomonis scripta, usque ad ea tempora fuisse servata, qualia Latine, pro ecclesiis Latino ritu utentibus, in octo Lectiones distributa in variis Mss. Atinæ, Capuæ, Beneventi, Romæque inveniuntur; & ex Ms. Vallicellano cum aliis quibusdam collato, inseruit Museo suo Italico diligentissimus Joannes Mabilio; Græce autem, pro ecclesiis per Campaniam ac reliquam exinde Italiam Græce sacra facientibus, accepimus ex Ms. Vaticano 655, & vidimus etiam in codice 1667. Verum nec illa, nec illis antiquiora, ex Bodecensis monasterii prope Paderbornam insigni Passionali nobis allata, talia credi poterunt, si passi sancti Martyres sunt, secunda sub Domitiano persecutione. Etenim tam ipsa omnia, quam Adenulphus hæc vel illa secutus, identidem Imperatores pluraliter nominant, quorum mandatis & edictis parens Maximus Præses, alias erga Sanctos benevolus & humanus, capitalem in ipsos pronuntiavit & executus est sententiam. [sed ad tertiam persecutionem pertinere hæc mariyria)] Quod si accipere liceat persecutionem tertiam sub Marco Aurelio Antonino & Lucio Ælio Vero ejus fratre (Administrarunt hic imperium æquo jure ab anno CLXI usque CLXIX, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint ut ait Hieronymus in Chronico) si inquam liceat tertiam persecutionem accipere a pluribus simul motam, nihil in omnibus deprehendas, quod non graviter ac verosimiliter scriptum sit, & quem admodum decet Auctorem coævum. Ipsa etiam judicii forma, absque ullo variorum tormentorum ante mortem apparatu; & Christianos puniendi mandatum, nihil de feminis præscribens, sicuti ubique fatetur Maximus; in illam persecutionem conveniunt aptius, quam in antegressa Domitiani tempora, & ultimam Diocletiani & Maximiani, a non nullis substitutam.

[6] Tum vero ut erit Passionis SS. Nicandri & Marciani auctoritas maxima, ita ruere ex parte necesse erit eam, quam alias dedimus Actis S. Marci, [qui ratus a S. Petro ordinatum S. Marcum, hunc fecit I Atinæ Episcopum.] velut ab eodem Salomone compositis: ut merito illa Adenulphus adscripserit quibusdam innominatis; qui istic repertum Maximum totius Campaniæ Præsidem, finxerunt a Nerone constitutum, Magistratum tenuisse usque ad Domitiani extrema tempora, per annos fere triginta, inaudito apud Romanos exemplo, quibus annui fere Magistratus isti erant, sed nempe hoc necessarium erat eis, qui S. Marcum (eo quod inter antiquos Atinenses Episcopos solus Martyr obiit, ideoque præcipuus Patronus urbis habitus semper fuit) credebant primum ordine fuisse Episcopum & a S. Petro ordinatum. Hanc eorum opinionem secutus Adenulphus, in ipsius S. Marci Actis, ad eumdem nihilominus impegit gemini Imperii scopulum, ut num. 22 objicienti Præsidi Imperiales noviter litteras de Christianis plectendis, respondere Marcum faceret; Principes Romani hoc ignorant; quod pro republicæ statu, Jesu Christi famuli auctorem omnium rerum communem Dominum interpellent.

[7] [Sed aliter videntur ordinandi Episcopi,] Ergo, dimisso auctore Chronici, de rebus tam antiquis post tot secula scribente, dimisso etiam vulgi errore, Marcum primum Episcopum, facientis; illius ecclesiæ Præsules sic ordinemus, ut ante Marcum sederint Hilarius, Urbanus, Lucius, incruenta omnes morte defuncti; quorum primus fuerit a Clemente Papa ordinatus, alii ab aliis consequenter; Marcus vero (siquidem annis XX, mensibus V, diebus XIII Ecclesiam rexit) & proximus ab eo Fulgentius post annos XXXI, menses VII, dies XXVIII, successorem acceperit Salomonem anno circiter CLXXVII, Marcus inquam Martyrium fecerit circa annum CXLV, sub prædictorum Imperatorum patre Antonino Pio, sub quo etiam Romæ persecutio fuit, [sic ut eorum quartus Marcus passus sit an. 145,] descripta in Actis SS. Praxedis & Pudentianæ. Etenim eodem imperante, Consulatum anni CXLIV gessit C. Gavius Maximus, proximo anno in aliquam Provinciam missus de more Proconsul; & quidni in Campaniam? sic autem ordinatus fuerit Marcus anno circiter CXXIV a Sixto Pontifice: cujus nomen in Catalogis Episcoporum Atinensium non invenientes expressum, eo facilius substituerint Petrum, quod ab hoc vel saltem ab ejus successoribus sciretur processisse illorum Episcoporum series. At vero SS. Nicander & Marcianus, passi fuerint, & a Fulgentio Episcopo sepulti, anno CLXXIII, præsidente in Campania alio Maximo, scilicet Claudio, qui præcedentis anni Consulatum cum Cornelio Scipione Orfito gesserat. Cum autem anno CLXXX pax esset Ecclesiis reddita, [Nicander vero & Marcianus an. 173.] potuit Salomon & ædiculam ædificasse supra Martyrum corpora, & eorum Acta scripsisse; ac seorsim SS. Pasicratis & Dariæ Passionem. Hæc Passio sicut amplius non habetur, in communi forte sacrorum librorum strage sub Diocletiano ac Maximiano absumpta flammis; sic nec habebatur ab eo scripta Passio S. Marci, sed diu postea scripta sit aliqua, cum iis quos dixi erroribus, Salomone auctore prorsus indignis. Certe ab eo scriptam quam expoliebat S. Marci historiam, non credidit Adenulphus, alias non ita contemptim de Auctoribus locuturus.

[8] His positis, elegi primo loco dare vetustiora ex Ms. Bodecensi Acta quæ etiam habuit & secutus est, [Dantur primum Latino-Græca Acta,] quoad divisa inter duas urbes Martyrum corpora, Petrus de Natalibus in Catalogo. Addam autem ex adverso Græcam paraphrasim, quam Latinam fortassis fecit Petrus Diaconus Cassinensis, quamque veluti ipsius ex vetustissimo Ms. Capuano Monacharum S. Joannis, misit Bollando nostro Silvester Aiossa; Mabilio autem sicuti diximus in lucem dedit; apud quem legi potest & cum vetustiori textu Bodecensi conferri. Satis sit dixisse, eamdem Græcam Paraphrasim, Latinitati redditam haberi in Vaticana bibliotheca, opera Jacobi Sirleti Cardinalis, inter alia ejus similia scripta; unde ipsam nobis transcribi curavimus, & nihilominus tertiam versionem Latinam, elaboratam a P. Joanne Francisco Vannio, sub Petro Possino in Græcis se exercente, deinde nostro adjutore fideli in Urbe, [tum scripta per Adenulphum cum hymnis & Missa:] ubi & Mathesim & Hebraicam linguam publice in Collegio docuit. Post ista Latino-Græca Acta, dabimus compositionem Adenulfi, cui subjungentur Hymni ad Vesperas & Matutinum, Atinæ apud Capucinos servati & per Fr. Antonium a Caputana ad Aiossam missi. Horum secundus meminit lustrationis urbicæ, cum circum gestatione Reliquiarum agi solitæ: & videri posset ea instituta anno MDCXX; quia dicitur id factum mille sexcentum post viginti annis: sed styli barbaries, seculum XII aut XIII sapiens, non patitur ut sexcentum accipiatur conjunctim pro sexcentis: sumendum ergo est divisim quasi sensus sit id factum annis post mille centum viginti sex: & forte in originali legebatur mille centum post, vigenti sex, annis. Idem dixerim de antiquitate Missæ SS. Martyrum Nicandri, Marciani, & Dariæ: quarum ultima, licet proprium diem habere a Ferrario dicatur, scilicet XX Junii, ipsam tamen in titulo junximus, quod ejus aliunde nulla nisi ex his Actis notitia habeatur; junximus etiam Pasicratem, quia & quo die passus sit, & an aliquando proprium cultum habuerit, ignoramus.

[9] Extant quoque apud Ughellum duorum Episcopum Atinensium breves sermones de SS. Marco, Nicandro, & Marciano, [delibantur sermones Bonifacii] in iisque indicatur eorum solennitas uno eodemq; die solita celebrari. Illorum senior est Bonifacius non quidem in ordine XIV anno CCCCLXIV ordinatus, sed verosimiliter posterior alius, qui sederit uno ex tribus seculis inter Felicem pro anno DCII notum, & Gaidulphum qui seculo X sedit, vacuis. Huic adscriptus sermo sic incipit: Celebremus, fratres dilectissimi, hoc die festivitatem, quo beatissimi Martyres, Marcus, Nicander, & Marcianus, spiritu nati sunt cælo, & carne recesserunt a terra: ac postea Digni, inquit, habiti sunt pro Christi nomine Nicander & Marcianus capite truncari, & Marcus clavis acutissimis in capite configi … Marcus revera cum sanctis Nicandro & Marciano excelsa mundavit Campaniæ, ut Jesum Christum Dei filium crederent, ejusque præcepta servarent. Alter est Joannes, [& Joannis Episcoporum.] Episcopus renuntiatus anno MLXXXVII, cujus Sermonis est hoc exordium: Lætetur hodie Euangelica virtus & exultet terra, in qua sancti Martyres Marcus, Nicander & Marcianus, in æterno regno, tympanistriarum more ovantes, ascenderunt e terra. Hodie vertex Marci sacratissimus perforatus est acutissimis clavis: hodie Nicander & Marcianus, devictis veternosi serpentis illecebris, numisma e manibus acciperunt Regis æterni: hodie coronati sunt lapide pretioso : hodie Iesum Christum omnipotentis Dei filium confitendo, & falsorum numinum nænias abolendo, effuderunt sanguinem suum: hodie languorum enormium hebetudines curare cœperunt: hodie apud urbem Atinam orgia Omnipotenti libaverunt de corporibus suis: hodie eadem in urbe prodigia faciunt per corpora sua. Hæc ille.

§. II. De Sanctorum cultu, ecclesiis, reliquiis.

[10] Communem aliquam trium Sanctorum Nicandri, Marciani atque Dariæ festivitatem, [a Græcis coluntur 8 Junii in Ms. Synaxario] tum Episcoporum jam dictorum Sermones probant, tum Missa tribus, ut dixi, communis: sed quis dies ille sit nemo explicat. Suspicamur esse VIII Iunii, quo facta sit illorum trium aliqua Translatio, ipso ut sæpe fit, festo Passionis celebrior. Quamvis autem duorum Fratrum Passio peracta dicatur in omnibus Actis Latinis XV Kalendarum Juliarum: & Ferrarius allegatis aliquibus corum Actis, qualia tamen necdum vidimus, Dariam referat XII Kalendas, tamquam post triduum ab hostibus fidei capta, capitis obtruncatione, martyrii optati consors effecta sit; Græci tamen interpretes ponunt priorum duorum martyrium ad diem VIII Iunii, tam in Vita Græca, quam in per vetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod habuimus nobis concessum ex bibliotheca Parisiensi collegii nostri Claremontani, [cum elogio] in quo ista leguntur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Χριστοῦ Μαρτύρων, νικάνδρου καὶ Μαρκιανοῦ. Οὕτοι στρατιοτικῆς τάξεως ὄντες, διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν, ἐπὶ Μαξιμιανοῦ (scribendum erat Μαξίμου) τοῦ Ἡγεμόνος ἐξετήθησαν, καὶ φρουρᾷ ὑπεβλήθησαν· μετὰ δὲ τοῦτο πάλιν ἀναγκασθέντες ἀρνήσασθαι τὸν Χριστὸν, καὶ μὴ πεισθέντες, τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν. Certamen sanctorum Christi Martyrum Nicandri & Marciani: [licentius aucto in Menæis.] qui cum Ordinis militaris essent, ob fidei in Christum confessionem a Maximo Præside in quæstionem adducti sunt, & in carcerem conjecti. Postea vero cum iterum Christum cogerentur abjurare, neque id præstare vellent, capitibus amputatis obierunt. Quæ prorsus cum Actis, antiquis conveniunt: sed in Menæis excusis perquam male, ac præter, imo contra Actorum tam Græce quam Latine scriptorum sententiam, sic amplificantur, Καὶ μὴ πεισθέντες ξέονται ὄνυξι σιδὴροις καὶ ἐπὶ ξύλοις ὄρθοις μετεωρίζονται, καὶ κατακεντῶνται σιδήροις· καὶ πυρὶ καταφλέγονται, καὶ κατενεχθέντες ἐπ᾽ ἀνθρακῶν πυρὸς ἐφαπλοῦνται, καὶ ρἅβδοις ἄνωθεν τύπτονται· καὶ ὀξάλμῃ ταῖς πληγαῖς ἐπιχυθέντες, ὀστράκοις ὀξέσι συντρίβονται, καὶ λίθοις τὰ στόματα καὶ τὰς ὄψεις συνθρῶνται, καὶ τὰς γλώσσας μαχαίρᾳ ἐκτέμνονται, καὶ τέλος τὸν διὰ ξίφους ἐκδέχονται θάνατον. Sed minime persuasi Christum negare, ferreis ungulis raduntur, & ad ligna erecta suspensi compunguntur subulis, flammaque ustulantur; inde depositi, super carbones ignitos extenduntur, atque baculis desuper cæduntur; vulneraque perfufi muria, testulis acutis atteruntur; ora oculosque contunduntur saxis; & linguis cultro amputatis, mortem denique per gladium consequuntur. Diocletiani & Maximiani crudelitatem & edicta hæc sapiunt, male intellecta voce ἐξετάσεως, quæstionis; quasi non etiam solis verbis exerceatur quæstio judicialis, quemadmodum factum sinceriora Acta probant, & exigunt tempora quibus res gesta est.

[11] Interim ex istis discimus, Acta quædam licentius interpolata & apud Græcos fuisse divulgata: nam & in Basilii Imperatoris Synaxario elogium legitur simili licentia auctum; cum enim ex vero sic inchoetur, νίκανδρος καὶ Μαρκιανὸς, οἱ τοῦ Χριστοῦ Μάρτυρες, ὑπήρχον μὲν τὴν τάξιν στρατεῶται, Χριστιανοὶ δὲ ἐυλαβεῖς καὶ φοβούμενοι τὸν Θεὸν, στρατευόμενοι ὑπὸ Μαξίμῳ τῷ Ἡγεμόνι. Nicander & Marcianus Christi Martyres, erant secundum ordinem milites, sed Christiani etiam religiosi & Deum timentes, merebantque stipendia sub Maximo Præside. Cum inquam, sic esset inchoatum elogium, additur, non quidem præter fidem, sed citra scientiam certam, quod missi a Maximo cum iis quos sub se habebant militibus, ad Christianos comprehendendos adducendosque, parcebant illis & omni observatione dignabantur. Hoc vero cum a cultoribus idolorum didicisset Præses, contristatus est. Advocansque illos sciscitabatur si verum esset quod de illis audiverat. Hi vero fallere nescientes, non solum verum esse quod ab illis petebatur confirmarunt, sed etiam Christianos se esse libere professi sunt. Quare, cum prius variis tormentis subjecti fuissent, postea veneranda & sacra eorum capita sunt abscissa: quod ultimum omnino verum est: res autem tota Græce, sed Græca fide, sic porro legitur: Επεί δὲ παρ᾽ ἐκείνου (Μαξίμου) ἀπεστέλλοντο σὺν τοῖς ὑπ᾽ ἀυτῶν στρατιώταις ἐπὶ τὸ κρατεῖν τοὺς Χριστιανοὺς, καὶ πρὸς αὐτὸν ἄγειν, τοῖς μὲν προεμύνυον φυγεῖν, τοὺς δὲ ἐκράτουν μεν, ἐφείδονται δὲ ἀυτῶν καὶ πάσης ἐπιμελείας ἠξίουν· τοῦτο μαθὼν Ἡγεμὼν παρὰ τῶν εἰδωλολατρῶν ἐλυπήθη μὲν· προσκαλεσάμενος δὲ αὐτοὺς ἐπυνθάνετο, εἰ ἀληθὲς εἴη τὸ κατ᾽ αὐτῶν ἀκουσθέν. Οἰ δὲ, Ψεύδεσθαι μὴ εἰδότες, οὐ μόνον ἀληθὲς εἶναι ὅπερ ἠρωτήθησαν διεβεβαιώσαντο, ἀλλὰ καὶ Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς παῤῥησίᾳ ὡμολόγησαν. Ὅθεν βασάνοις πολλαῖς ὐποβλησθέντες ὕστερον τὰς τιμίας αὐτῶν κεφαλὰς ἀπετμήθησαν. In Menologio Sirleti, nec non in Ms. quodam Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani, signato T, 364 loco Marciani nominatur Germanus.

[12] Quia vero urbs Atinensis sensim antiquum amisit splendorem, adeoque defecit, ut necesse fuerit Episcopalem illi adimere dignitatem (quod factum esse circa Eugenii III tempora & annum MCL arbitratur Ughellus) deficiente ibidem, quod consequens erat, Sanctorum cultu; [Cultum apud Venafrum indicant Ughelus] videtur ille apud Venafrum, Urbem adhuc Episcopalem, majus incrementum accepisse. In istius loci Episcopis col. 731 sic habet Ughellus, Venafrum Christiani Euangelii fidem jam inde ab Apostolorum temporibus hausisse, constans traditio est, cum illa felicissima salutis exordia Nicandri & Marciani Martyrum invictissimorum sanguine maduissent, die XXIII Martii. Nicandri autem, inquit, civitas Patroni ossa in Ecclesia ejus nomini dicata conquiescunt. Hæc ibi, sed dies XXIII Martii 161 notatus alibi non legitur. Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 9 aliquod eorumdem Martyrum elogium proferens, [& Petrus de Natalibus,] ista sub finem habet. Cives Venafrani corpus S. Nicandri in eorum urbe, cives vero Atinates corpus Marciani in eorum oppido collocarunt. Passi sunt enim in territorio, inter ipsas duas civitates posito, Nonis Junii. Hæc ille in die assignando deceptus, quod Nonis Junii colantur Martyres Ægyptii decem, quorum primi nominantur Marcianus & Nicander. Quod autem de divisis inter duas urbes Martyrum corporibus habet, accepit ex Actis qualia nos damus ex Bodecensi: videturque id satis credibile, licet Chronicon Atinense dicat, quod corpora SS. Nicandri & Marciani, mox a cæde, [nonnihil emendatius:] Fulgentius Episcopus Atinensis sepelivit juxta corpus S. Marci: hoc ipsum tamen etiam Adenulphus confirmat. Porro seculo Christi quarto, Maximus Episcopus Atinensis S. Nicandri ecclesiam construxit; & Eugenius Episcopus arcam supra corpora SS. Nicandri & Marciani. Joannes quoque Episcopus seculo XI testatur, in urbe Atinensi prodigia fieri per corpora illorum.

[13] Interim scimus ex scripto Silvestri Aiossa Reliquias aliquas horum Sanctorum esse Venasfri in ecclesia Patrum Capucinorum; ex eisque liquorem, [sunt autem ibi Reliquiæ] quem manna vocant, effluere. cujus rei illustre testimonium Episcopi Venafrani habemus Italica vulgari lingua conscriptum; quod Latine sic reddo. Hyacinthus Cordella, gratia Dei & Sedis Apostolicæ Episcopus Venafrensis. Per præsentem facimus fidem plenam & indubitatam, requisiti ad hoc pro veritate, quod in ecclesia adm. Reverend. Patrum Capucinorum hujus civitatis, inveniatur miraculosum Manna gloriosorum sanctorum Protectorum Nicandri & Marciani, quod scaturit a tempore immemorabili, estque in summa veneratione & devotione tam apud cives, quam apud exteros: quia occasionibus oblatis compertum est experiendo, quod benedictus Deus dignatus sit facere multa miracula & gratias singulares iis, qui temporibus variis, causa infirmitatis aut necessitatis alterius, devote dictum Manna acceperunt. Quod vere debet credi miraculosum esse, & cælesti favore impertitum nobis; [e quibus manna scaturit.] quandoquidem spatio annorum quadraginta & amplius, inventum est incorruptum, intra ampullas quibus continebatur. Insuper, quia, cum sæpe per æstatem contigerit deficientibus pluviis, penitus siccari puteos Patrum Capucinorum prædictorum, ipsum tamen nunquam defecit, aut parcius fluxit. Mediante autem Manna isto, quotidie multas gratias impertitur Benedictus Deus fidelibus, erga sanctos Martyres pie devotis. In quorum fidem erit hæc præsens, propria manu subscripta & consueto figillo nostro signata. Venafri XXI Octobris MDCLI

Hyacinthus Episc. Venafri fidem facio, ut supra.
✠ Don Nicolaus Antonius de Atella Secret.

[14] Hac de causa cœperunt Sancti hi, ab aliquot seculis, adscribi urbi Venafranæ. Ita seculo præcedenti David Romæus, recensens Divos regni Neapolitani, Venafri, inquit, Nicander & Marcianus Martyres, Nonis Junii regnante Maximiano, [Hinc Sancti adscripti Venafro,] secutus scilicet Petrum de Natalibus, qui eos adscripsit Nonis, in cujus prima editione Vicentina anni 1493 dicuntur comprehensi a Præside Maxiano, mendo verosimiliter typographico, loco Præsidis Maximi. Hinc in altera editione Lugdunensi anni 1514 dicuntur comprehensi a Præside Maximiano; pro quo postea scriptum regnante Maximiano; ac denique in Martyrologio Romano; Apud Venafrum sanctorum Martyrum Nicandri & Marciani, qui in persecutione Maximiani capite cæsi sunt. Hinc Baronius in Annalibus eos retulit ad annum 303 num. 120. Sub iisdem quoque persecutoribus passi sunt Capuæ Rufus atque Carpophorus, Venafri Nicander & Marcianus. At contra Paulus Regius Episcopus Vico-Aquensis part. 1. pag. 575 edidit Acta martyrii horum Sanctorum, quibus asserit temporibus Constantini Magni a civibus Venafrensibus erectam illis fuisse ecclesiam, [Reliquiæ & cultus Æserniæ,] eosque in Protectores assumptos dicit ex eo potissimum tempore, quo urbs Atina per varias bellicas incursiones splendorem omnem & divitias amisit. Addit Aiossa in suo ad nos scripto, caput S. Nicandri aut certo maximam partem asservari Venafri in ecclesia Corporis Christi; aliquam ejusdem capitis partem esse Æserniæ, ibidem Episcopali urbe Samnii, cum quatuor ex ossibus S. Marciani; & in diœcesi esse ecclesiam hisce Martyribus dicatam, ac celebrari nundinas ab anno MCCL. Joannes Vincentius Ciarlanti, Archipresbyter Æserniensis lib. 3 Samnii a se illustrati cap. 2, deducit Acta Martyrii; & sub finem addit; horum martyrium adeo celebre fuisse, ut non solum in Protectores fuerint assumpti Venafri, Æserniæ & Atinæ; verum etiam fuerint illis erectæ ecclesiæ Romæ & Neapoli, imo etiam in Apulia S. Nicandro, eorumque festum ibidem a Græcis celebratum. Gelasius Papa, teste Anastasio Bibliothecario, dedicavit basilicam SS. Nicandri & Eleutherii via Lavicana in fundo Villæ-pertusæ: quam Baronius in Notis ad Martyrologium ait huic S. Nicandro esse sacratam.

[15] [ecclesia Neapoli.] Cæsar Ingenii Caraccioli in Neapoli Sacra pag. 178 asserit Neapolitanos, motos devotione erga sanctos Martyres Nicandrum & Marcianum (quorum corpora cum multa veneratione asservantur in urbe Venafro) construxisse illis ecclesiam, haud procul ab Ecclesia S. Mariæ de populo, & tradidisse illam Monachis S. Basilii. [Reliquiæ Capuæ,] Verum quia corpus S. Patriciæ Virginis mirabiliter in ædem SS. Nicandri & Marciani delatum est; cœnobium Virginum, una cum, ecclesia, S. Patriciæ cœpisse nominari, uti etiam indicatur in Vita S. Patriciæ, XXV Augusti. Michaël Monachus in Sanctuario Capuano edidit quatuor antiqua Kalendaria, & in omnibus ad hunc XVII Junii celebratur passio SS. Nicandri & Marciani Martyrum, in duobus autem additur recitari tres Lectiones, & addit Michaël in suis Notis pag. 513, in Thesauro Capuano asservari brachium S. Nicandri: [in Monte Virginis,] de quo ejusdem Michaëlis nepos Aiossa scripsit nobis, esse longum os brachii dexteri, inclusum brachio argenteo, dono exceptum ab ecclesia Venafrana. Addit idem Aiossa insignes Reliquias horum Martyrum esse in Monte Virginis: [Beneventi.] alias etiam Beneventi, easque transportatas fuisse ab Arochio Principe Beneventano; & in Monte Virginis officium Ecclesiasticum de illis assignatum.

ACTA VETUSTIORA
Latina ex Ms. Bodecensi Canonicorum Regul. in Westphalia; Græca ex Codicibus Bibliothecæ Vaticanæ 1655 & 1667.

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

BHL Number: 6073


EX MSS.

[1] ἯΚον ἐπὶ τὰ κατὰ τοῦ διαβόλου, καὶ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες νίκανδρος καὶ Μαρκιανὸς, καὶ περιβαλλόμενοι θώρακα πίστεως, ὁλοκλήρους ἑαυτὸυς τῷ στρατολογήσαντι Χριστῷ τετηρήκασιν a.

[2] Ὄντες γὰρ τῆς κατὰ τὸν κόσμον τοῦτον στρατιωτικῆς τάξεως, τὴν ἐν τῷ βίῳ τιμὴν κατὰ τὰς προκοπὰς ἀπολειπόντες, τῇ ἐπουρανιῳ χάριτι κατηρτίσθησαν. Ἀυτίκα γοῦν κατηγοροῦντο, ὡς ἀθέμιτα πράττοντες· καὶ προσκαλεσάμενος αὐτοὺς Ἡγεμὼν Μάξιμος, ὅς ἐπιτέτακτο τοιαῦτα πράττειν, ἔλεγεν· Οὐκ ἀγνοεῖτε νίκανδρε καὶ Μαρκιανὲ, τὰ προστάγματα τῶν Βασιλέων, ὅτι κελεύει ὑμὰς θύειν τοῖς θεοῖς· προσέλθετε οῦν, καὶ θύσατε. νίκανδρος εῖπε· Τοῖς βουλομένοις θύειν, ἐκείνοις προστέτακται· ἡμεῖς γὰρ Χριστιανοί ἐσμεν, καὶ τοιοῦτον πρόσταγμα οὐκ ἔχομεν. Μάξιμος Ἡγημὼν εἶπε· Καὶ τὰ ἀργύρια τῆς τιμῆς ὑμῶν, διὰ τὶ οὐ κομίζεσθε; νίκανδρος εἶπεν· Ὅτι τὰ ἀργύρια τῶν ἀσεβῶν μολυσμός ἐστιν ἀνδράσι θεοσεβεῖν προειρημένοις. Μάξιμος εἶπε· Λιβάνωσον τοῖς θεοῖς νίκανδρε. νίκανδρος εἶπε· Πῶς δύναται Χριστιανὸς λίθους καὶ ξύλα σέβειν, ὄντος Θεοῦ ἀθανάτου τοῦ δημιουργοῦ τῶν ὅλων, ᾧ λατρεύω, ὅς με διασώσει καὶ πάντας τοὺς εἰς αὐτὸν πιστεύοντας.

[3] δὲ γυνὴ τοῦ ἁγίου νικάνδρου ἐπεῤῥώννυε τὸν Μάρτυρα, παραινοῦσα καὶ λέγουσα· Μὴ θῇς, κύριέ μου, λίβανον, μὴ δὲ ἀρνήσῃ τον Χριστὸν· βλέψον εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ ὄψει αὐτὸν ᾧ τὴν πίστιν φυλάττεις, αὐτὸς γὰρ σου βοηθός ἐστι. Μάξιμος Ἡγεμὼν πρὸς αὐτὴν εἶπε· Κακίστη κεφαλὴ, διατὶ ἐπιθυμεῖς τὸν ἄνδρα σου ἀποθανεῖν; Ἡδὲ εἶπεν· Ἵνα ζήσῃ παρὰ τῷ Θεῷ, καὶ μὴ ἀποθάνῃ. Μάξιμος εἶπεν· Οὐχ οὕτως ἐστὶν, ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ἑτέρῳ ἀνδρὶ γαμηθῆναι ἐπιθυμεῖς, διὰ τοῦτο τούτου ἀπαλλαγῆναι βούλει. δὲ εἶπεν· Εἰ ὑποπτεύεις με τοῦτο βούλεσθαι, πρώτην ἐμὲ ἀπόκτεινον τοῦ ἀνδρὸς διὰ τὸν Χριστὸν, εἴπερ καὶ ἡμᾶς ἀναγκάζειν προσετάχθης. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Τοῦτο μὲν οὐ προστέτακταὶ μοι, οὐ δὲ ποιῶ ἐπιθυμεῖς, πλὴν ἔσο εν τῳ δεσμωτηρίῳ.

[4] Ἀπαχθείσης δὲ αὐτῆς ἤρξατο λέγειν Ἡγεμὼν τῷ νικάνδρῳ· Μὴ προσχῇς τοῖς λόγοις τῆς γυναικός σου, μὴ δὲ ἑτέρῳ τινὶ, ἵνα μὴ στερηθῇς τοῦ φωτὸς· ἀλλ᾽ εἰ βούλει, λάβε διωρίαν, καὶ σκέψαι τὶ κάλλιόν ἐστι, ξῇν, ἀποθανεῖν. νίκανδρος εἶπεν· διωρία πεπλήρωται, καὶ ἐσκεψάμην σωθῆναι μᾶλλον. Ὁδὲ Ἡγεμὼν ἐπάρας τὴν φωνὴν ἔλεγε, Χάρις τῷ Θεῷ. Καὶ νίκανδος ἅμα τῷ Ἡγεμόνι εἶπεν· ναὶ Χάρις τῷ Θεῷ. Ὁδὲ Ἡγεμὼν ἐνόμιζεν ὅτι περὶ τῆς ἐνταῦθα ζωῆς ἔλεγεν Μάρτυς, καὶ ὅτι ἔπυθε· e καὶ διεκίνει μετὰ τοῦ συγκαθέδρου ἀυτοῦ Λεύκωνος. Ὁδὲ νίκανδρος ἐν Πνεύματι ἁγίῳ γενόμενος, ἠρξατο δοξάζειν τοὺ Κύριον, καὶ παρακαλεῖν φωνῇ μεγάλῃ τὸν Θεὸν, ῥυσθῇναι ἐκ τοῦ πειρασμοῦ τούτου, καὶ σωθῆναι ἐν τῇ χάριτι αὐτοῦ. δὲ Ἡγεμὼν ἀκούσας, ἤρξατο λέγειν· Πῶς μετανοήσας, ἐφ᾽ ᾧ τε ζῇν [προείρησαι], πάλιν θέλεις ἀποθανεῖν; νίκανδρος εἶπε· Τὴν αἰώνιον ζωὴν προείρημαι ζῇν, οὐχὶ τὴν πρόσκαιρον τοῦ κόσμου τούτου, καὶ διὰ τοῦτο τὸ σῶμα δέδωκὰ σοι εἰς ἐξουσίαν· ποίει τοίνυν βούλει, ἐγὼ γὰρ Χριστιανός εἰμι. δὲ Ἡγεμὼν ἤρξατο λέγειν τῷ Μαρκιανῷ· Σὺ δὲ τί φῆς, Μαρκιανέ; Μαρκιανὸς εἶπε· Τὰ αὐτὰ λέγω κᾳγὼ τῷ συστρατιώτῃ μου νικάνδρῳ. Ὁδὲ Ἡγεμὼν εἶπεν. Οὐκοῦν ἅμα ἐμβληθήσεσθε εἰς τὸ δεσμωτήριον, δίκην δώσαντς.

[5] Ἐμβληθέντων δὲ αὐτῶν εἰς τὴν φυλακὴν ἡμέρας εἴκοσι, προσήχθησἁν πάλιν τῷ Ἠγεμόνι. δὲ Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἤρκεσεν ὑμῖν χρόνος, νίκανδρε καὶ Μαρκιανέ, πρὸς ὑπακοὴν τῶν βασιλικῶν προσταγμάτων· ὁδὲ Μαρκιανὸς εἶπεν· πολυλογία σου οὔτε ἐκστῆναι ἡμᾶς ποιήσει τῆς πίστεως ἡμῶν, οὔτε ἀρνήσασθαι τὸν θεὸν προτρέπεται· αὐτὸν γὰρ παρεστῶτα ὀρῶμεν, καὶ ὅπου καλεῖ ἡμᾶς ἐπιστάμεθα. Μὴ οὖν ἡμᾶς κάτεχε, σήμερον γὰρ πληροῦται πίστις ἡμῶν ἐν Χριστῷ· ἀλλὰ ἀπόστειλον ἡμᾶς τάχεον, ἵνα ἴδωμεν τὸν ἐσταυρωμένον, ὅν ὑμεῖς βλασφημεῖτε, ἡμεῖς δὲ προσκυνοῦμεν. Ὁδὲ ἅγιος νίκανδρος ὁμοίως καὶ αὐτὸς εἶπε· Τὴν σωτηρίαν σοι τῶν Βασιλέων, ἐν τάχει ἡμᾶς ἀπόστειλον· μὴ νομίσῃς δὲ ὅτι τὰς βασάνους σου φοβούμενοι, διὰ τοῦτο σὲ ὁρκῶμεν, ἀλλὰ σπεύδοντες λαβεῖν τὴν πίστιν ἡμῶν. Μάξιμος Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἐμοὶ οὐκ ἐναντιοῶσθε, οὐ δὲ γάρ εἰμι εγὼ διώκων ὑμᾶς, ἀλλὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ Βασιλέως, ὥστε ἀθῶός εἰμι καὶ καθαρὸς ἀπὸ τοῦ αἵματος ὑμῶν· εἰδὲ ὄιδατε ὅτι καλῶς ἀπέρχεσθε, συγχαίρω ὑμῖν, πληρούσθω ὑμῶν ἐπιθυμία. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἀπεφήνατο αὐτοὺς ἀναιρεθῆναι. Οἱ δὲ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ Μάρτυρες, ὡς διὰ μιᾶς γλώττης εἶπον· Εἰρήνη σοι, Ἡγεμὼν φιλάνθρωπε. Ἀπίεσαν οῦν χαίροντες καὶ εὐλογοῦντες τὸν Θεὸν.

[6] Καὶ τῷ μὲν νικάνδρῳ ἠκολούθουν γυνὴ αὐτοῦ, καὶ Παπίανὸς, ἀδελφὸς Πασικράτους τοῦ Μάρτυρος, τὸ παιδίον βαστάζων τοῦ ἁγίου νικάνδρου, καὶ προτρεπόμενος αὐτόν. Τῷ δὲ Μαρκιανῷ παρείποντο οἱ συγγενεῖς, καὶ γυνὴ αὐτοῦ περιεσχημένη, καὶ ὀνειδίζουσα τὸν Μάρτυρα, ἔλεγε· Ταῦτα ἐστι, Μαρκιανὲ, ἔλεγές μοι ἐν τῇ φυλακῇ, μὴ φοβοῦ, μή μου κατάκλαιε; ἐπισπλαγχνίσθητι πρός με, κύριέ μου· ἴδε σου τὸ γλυκύτατον τέκνον· ἐπιστράφητι, μὴ ἡμῶν καταφρονήσῃς, τί σπουδάζεις; ποῦ διώκεις; διὰ τί ἡμᾶς ἐμίσησας; ὼς πρὸβατον ἐπὶ θυσίαν ἤρθης. Ὁδὲ Μαρκιανὸς ἐπιστραφεὶς, καὶ ἐμβλέψας αὐτῇ, εἶπε· Μέχρι πότε σοι ζατανᾶς ἀνθέστηκεν, ὑπὸ τοῦ πονηροῦ ἡρπάγης; Χωρίσθητι άπ᾽ ἐμοῦ· συγχώρησόν μοι τελέσαι τὴν μαρτυρίαν τῷ Θεῷ. Ζωτικὸς δέ τις Χριστιανὸς κατέχων τὸν Μαρκιανὸν, ἔλεγεν· Ἐυθύμησον, κύριέ μου ἀδελφὲ, καλὸν ἀγῶνα ἠγωνίσω· ἡμῖν δὲ πόθεν τοιαύτη πίστις τοῖς ἀσθενέσι k ; Μνήσθητι τῶν ἐπαγγελιῶν, ὧν ἐπηγγείλατο Θεὸς, ἅς νῦν ἡμῖν ἀποδίδωσιν· ἀληθῶς ὑμεῖς, ὡς τέλειοι Χριστιανοὶ, μακάριοί εστε. Ἡδὲ γυνὴ αὐτοῦ ἐπωλοφύρουσα καὶ κλαίουσα, εἷλκεν αὐτὸν εἰς τὰ ὀπίσω. Ὁδὲ Μαρκιανὸς εἶπε τῷ Ζωτικῷ· Κράτησον τὴν γυναῖκά μου. Ὁδὲ Ζωτικὸς ἐάσας τὸν Μάρτυρα, κατέσχεν αὐτὴν.

[7] Ἐπαχθέντων δὲ ἀὐτῶν ἐπὶ τὸν τόπον, Μαρκιανὸς περιεβλέψατο εἰς τὸν ὄχλον, καὶ ἰδὼν τὸν Ζωτικὸν, ἐκάλεσεν αὐτὸν, καὶ εἶπε προσαγαγεῖν αὐτῷ τὴν γυναῖκα· δὲ προσῆλθε, καὶ φιλήσας αὐτὴν εἶπεν· Ἀναχώρησον ἐν Κυρίῳ, οὐ δύνασαι γὰρ τὸν ἄνδρα σου εἰδέσθαι μαρτυροῦντα, τῆς διανοίας σου ἁρπαγήσης ὑπὸ τοῦ πονηρου· τὸ δὲ παιδάριον ἄρας καὶ φιλήσας, ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, είπε· Κύριε Θεέ παντοκράτωρ, σοὶ μελησάτω περὶ τοῦ παιδίου τούτου. Τότε λοιπὸν περιπλακέντες οἱ Μάρτυρες, καὶ ἀσπασάμενοι· ἀλλήλους, ἀνεχώρησαν εἷς ἀπὸ τοῦ ἑνὸς πρὸς τὸ τελειωθῆναι. Ὀδὲ Μαρκιανὸς περιβλεψάμενος, καὶ ἰδὼν τὴν γυναῖκα τοῦ νικάνδρου μὴ δυναμένην διὰ τὸν ὄχλον ἐγγῖσαι τῷ ἀνδρὶ αὐτῆς, δοὺς αὐτῇ χεῖρα, προσήγαγεν αὐττὴν τῷ ἀνδρὶ· καὶ εἶπεν αὐτῇ νίκανδρος· Ο Θεὸς μετὰ σεῦ. Παρεστήκει δὲ αὐτῷ λέγουσα, Καλῶς κύριέ μου εὐθύμησον, δεῖξον ἑαυτοῦ τὸν ἀγῶνα· δέκα ἔτη ἐν τῇ πατρίδι ἐποίησα ἄνευ σοῦ, καὶ νυκτὸς καὶ ἡμέρας ἠυχόμην ἰδεῖν σε καὶ ἀποθανεῖν· νῦν δὲ καὶ ἴδον καὶ εὐφραίνομαι, ὁρῶσά σε ἀπερχόμενον εἰς ζωὴν αἰώνιον. Ἴδε λαμπρὰ καὶ λαλήσω, καὶ ἀγαλλιάσομαι ἐγὼ γυνὴ τοῦ μάρτυρος· εὐθύμησον οὖν κύριε καὶ ἀπόδος τὴν μαρτυρίαν τῷ Θεῷ, ἵνα καὶ ἐμὲ ρύσῃ ἐκ θανάτου αἰωνίον. δὲ στρατιώτης περιθεὶς ὀραρίον τοῖς ὀφθαλμοῖς τῶν Μακαρίων, παίσας τῷ ξίφει τὸ τέλος ἐπέθηκε τοῖς Μάρτυσι. Ἐμαρτύρισαν δὲ οἱ ἅγιοι τοῦ Θεοῦ Μάρτυρες, νίκανδρος καὶ Μαρκιανὸς, μηνὶ Ἰουνίου o ὀκτὼ, βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

[1] Beati martyres sæculum hoc contemnentes & firmum posteris exemplum relinquentes, effecti sunt errantibus via, cæcis lumen, titibantibus credulitas, quoniam ipsi profecto virtutum suarum insignia non ad favorem laudis humanæ, sed ad imitatione justitiæ & veritatis fideliter ostendere curaverunt.

[2] Igitur dum ob amorem Christi Nicander & Marcianus respuissent infulas mundi; impiissimus præses Maximus, [Adducti ad Præsidem sancti] cui injunctum fuerat ut sæva circa Christianis judicia exerceret, convocans ipsos ad se, dixit ad eos: Ignoratis, Nicander & Marciane, præcepta Dominorum nostrorum, b qui jusserunt ut quantocius diis nostris immoletis? Accedite ergo & immolate. S. Nicander respondit: Quibus hoc persuadere possis, ipsis præcipe ut sacrificent; nos sumus Christiani, & tale præceptum servare non possumus. Ait Præses: [fidem clare profitentur.] Pecunias & honoris dignitates quare non recipitis? S. Nicander dixit; Pecunias, honores & dignitates, quas habuimus ideo dimisimus, & ulterius recipere nolumus; quia cælestes thesauros invenimus, & honores æternæ dignitatis habere jam cœpimus: & ideo pro honoribus & divitiis perituris, lignis atque lapidibus immolare non curamus. Cum enim sit Deus immortalis, creator omnium, ipsi soli servire desideramus, quia & ipse solus salvat omnes, qui credunt in eum.

[3] Conjux etiam beatissimi Nicandri c confortabat Martyrem Dei, & consolabatur: ei dicens: Ne immoles, [quod etiam altro facit uxor Nicandri,] domine meus, idolis surdis & mutis: sed aspice in cælum, & eum attende cujus viam custodire proposuisti. Hæc Præses audiens, conversus ad mulierem, ait ad eam: O malum caput, ut quid maritum tuum desideras mori? Ad hæc illa respondit: Ut vivat apud Deum, & ne moriatur in æternum. Præses dixit: Non ita est, sed quia alii viro nubere vis, propterea hunc optas mori, ut a lege ejus possis liberari. Sed illa respondit: [qui ea remota.] Si hanc suspicionem habes in me, primo me interfice propter dominum Jesum Christum, si tamen & nos mulieres ad immolandum cogere jussus es. Præses dixit: Hoc mihi justum d non est, nec facio quod desideras: verumtamen volo te interim esse sub custodia.

[4] Quæ cum abducta esset, cæpit Præses dicere ad S. Nicandrum: Nicander, noli seduci sermonibus uxoris tuæ, [recusat oblatas ad deliberan dum inducias tridui:] vel alicujus amicorum tuorum, ut migres de hac luce; sed accipe tridui inducias, & tecum cogita, utrum melius sit vivere quam mori. S. Nicander respondit: Ecce jam triduum quod indulsisti transivit, & cogitavi quia melius est salvari. Tunc Præses elevans vocem dixit: Gratias ago Diis meis. S. Nicander ait: Quam gratiarum actionem refers diis tuis, quia tibi dixi quod volo salvari? Credo siquidem in Deum Patrem omnipotentem, & in Jesum Christum filium ejus, & in Spiritum Sanctum, quia salvari habeam per gratiam ipsius. Hoc audito, Præses una cum Leucone e successore suo dixerunt beatissimo Nicandro: Elegisti iterum, ut video, te signum mortis exhibere. S. Nicander respondit: Ego vitam sempiternam elegi, & emporalem atque transitoriam comtempsi, [idem facit Marcianus & ducuntur in carcerem.] nam & corpus meum in potestatem tuam offero, fac inde quod vis: semel tibi dixi, quia Christianus sum. Tunc conversus ad Marcianum præses dixit: Quid tu dicis Marciane? Sanctus Marcianus respondit: Ego dico hoc quod & contubernalis meus Nicander. Præses dixit: ergo ambo carcerem introite, reddituri [pœnas] pro ausu temeritatis vestræ.

[5] Post dies itaque viginti, jussit iterum Præses athletas Christi aspectibus suis præsentari & præsentatis dixit: [Post dies 20 reducti,] Sufficiat vobis tempus dilationis, Nicander & Marciane, obedite nunc præceptis Dominorum nostrorum, sin autem, trademini in mortem. S. Marcianus respondit: Per salutem Imperatorum, tormenta tua non metuimus, sed festinamus accipere coronam, quam præparavit Deus diligentibus se. [sibi constantes ut prius.] Transmitte ergo nos celerius, ut videamus illum crucifixum, quem vos quidem blasphematis, nos vero tamquam creatorem ac salvatorem nostrum adoramus & colimus. Præses dixit: Mihi non contradicitis, sed Dominis Principibus orbis: f neque ego sum qui vos persequor, sed præcepta g Imperatorum adimplens, ut rebelles Deo puniri præcipio. Et data sententia, jussit eos decollari, dicens eis: Ambulate cum gaudio sicut petistis, ut impleatur desiderium vestrum h. At illi elevaverunt voces, & dixerunt ad Præsidem: Pax tibi, Præses pie, & cœperunt, ire gaudentes & benedicentes Deum.

[6] Conjunx vero beati Marciani i sequebatur eum a longe, [Marcianus conjugem solicitantem repellit.] improperans ei dicens: Hæc sunt Marciane quæ mihi locutus es in carcere, & dixisti Noli timere? S. Marcianus respondit: Noli mihi appropinquare. At illa clamabat dicens: Si erga me miseram misericordia non moveris Domine mi, vel filium tuum dulcissimum quem in manibus teneo respice: & noli nos tam obstinato animo derelinquere. Et tenens vestimenta ejus trahebat eum retrorsum, dicens, ubi curris? quid festinas? ut quid nos odisti? Sanctus Marcianus respiciens in eam dixit: Usquequo molesta es mihi mulier? & circumstantibus dixit: Obsecro separate eam a me, ut martyrium meum impleatur. Quidam autem homo Christianus, Zoticus nomine, tenens manum beatissimi Marciani consolabatur eum dicens: Longanimis esto Domine meus, bonum agonem certasti, cursum jam consummasti, de cætero superest tibi corona justitiæ, quam reddet dominus laboribus tuis æternam remunerationem. Cui S. Marcianus dixit: Dimitte manum meam, & tenens manum uxoris meæ consolare eam, nec non collige parvulum istum quem ante me projicit, & redde illum matri suæ, & dic ei: Revertere in domum tuam, quia non poteris videre virum tuum martyrium patientem. Vix tandem & morose abducta muliere, amplexati sunt se invicem Christi Martyres Nicander & Marcianus: & pacem dantes sibi mutuo, recessit alter ab altero.

[7] Conjunx vero S. Nicandri sequebatur eum a longe l, & ad ultimum recedens ab eo confortat eum hujusmodi verbis: Robustus esto virorum Charissime, [Nicander suæ valedicit.] & viriliter age Domine meus Nicander, Deus omnipotens sit tecum, lætare & longanimis esto, in manum Domini commenda spiritum tuum, pro cujus nomine mortem subire paratus es m. Post hæc Quæstionarius accipiens duo oraria ligavit oculos beatissimorum Martyrum: [Capite plexorum corpora Venafrum & Atinam deferuntur.] & sumens gladium, amputavit capita ecrum. Tollentes igitur sub silentio noctis corpus S. Nicandri cives Venefrani, pretiosis aromatibus illud condierunt, & posuerunt in prædio quod appellatur Paonis, ubi adhuc quiescit n. Sanctum vero Marcianum cives Atinates tulerunt, & posuerunt in basilica ubi nunc requiescit, & præstat multa beneficia usque in præsentem diem, omnibus qui ibidem suffragia ejus fideli corde requirunt. Passi sunt sancti Martyres Christi Nicander & Martianus, die decima quinta Kal. Juliarum regnante Domino nostro Jesu Christo, cui honor & gloria in sæcula sæculorum Amen.

ANNOTATA D. P.

a Hoc exordium, in quo præcipua diversitas, Petrus Diaconus, vel quiscumque alius sic Latine exhibuit Gloriosa Sanctorum Martyrum Nicandri & Marciani certamina, quæ adversus Diabolum habuerunt, exponere properabo: quæ vel transcripsit quoad sensum Adenulphus, a S. Marco ad hosce Martyres sermonem transferens, ut supra vidimus num. 4, vel aliis præbuit transcribenda.

b Irrepserant hic nomina Diocletiani & Maximiani, quæ veluti interpolamentum, ab auctoris mente alienum, expunxi: ac rursum in fine, ubi sancti passi legebantur, sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus.

c Petrus addidit, nomine Daria: quod etiam continuo facit Adenulphus.

d Non ergo sub Diocletiano & Maximiano res agebatur, qui jusserant non tantum viros, sed & mulieres interfici.

e Ita lego, pro eo quid scriptum erat, ἐπιθύει, sacrificat.

f Græce Συγκάθεδρον Assessorem; Adenulphus, Consiliarium: & hoc verosimilius est: quisenim credat primum mense Junio venisse successorem, qui solebat in Januario mitti; aut eo in Provinciam appulso, non continuo cedere solitum, qui eam ante administrarat?

g Ita melius, quam quod Græce habetur, τοῦ Βασιλέως, Imperatoris: & forte etiam hic ut alibi Τῶν βασιλέων scriptum initio fuit.

h Longe hæc absunt ab ea immanitate, quæ Maximo, sub quo passus S. Marcus, adscribitur; longe hinc illa series exquisitorum tormentorum, quæ Græci alii ex Actis interpolatis recensent.

i In Græco mutatur aliquatenus ordo, ac primo inducitur uxor Nicandri.

k Sphalma verosimiliter memoriale: videntur enim omnino hic nominandi fuisse, qui supra Nicander & Papinianus.

l Hic videtur scriptori excidisse, quod in Græco præmittitur de Papiano vel Papiniano fratre Pasicratis Martyris, mulierem deducente ejusque filium bajulante: item quod Marcianus uxorem Nicandri, quæ nequibant turbam perrumpere, manu apprehensam ipsi adduxerit.

m Addunt Græca hic: Decem ego annos in patria vixi sine te, quem nocte diuque cupiebam videre, & postea mori. Nunc enim vero & vidi & gaudeo: te siquidem video e vita hac in æternam migraturum. Nobilem deinceps & felicem me reputabo, gloriosa uxoris Martyris appellatione dignatam: & quotiescumque hujus meæ felicitatis me recordari contigerit, ne ego incredibili gaudio perfruar. Lætare igitur & gaude, Domine mi; tuoque sanguine mihi a Deo impetra, ut me quoque ex æterna morte liberare dignetur.

n

In aliis Actis nihil de ista corporum in duas urbes distractione: quam tamen etiam Petrus de Natalibus hinc descripsit. Videntur autem Atinenses id egisse, ut in transcribendis ad suum usum Actis hæc omitterentur: quemadmodum e contrario Venefrani, in Italica horum Actorum versione, (quam Marcellus Marcianus, indidem natus, Neapoli curavit imprimendam an. 1614) dicunt utrumque Martyrem ablatum Venafrum, ubi suos habebant consanguineos, & sepultos in eo quem nunc Capucini tenent loco, unde & manna de sub saxo scaturit. Tale quid etiam habet vetus Ms. unde Mabilio hanc clausulam edidit:

Requieverunt autem Christi Martyres Nicander & Marcianus, & Daria uxor Nicandri cum filio suo, (quos alibi nusquam legas Martyrii socios, tota narratione prægressa contrarium probante) in civitate Venafro. Tunc Christiani abstulerunt corpora eorum, & sepelierunt ea prope locum in quo decollati fuerunt, in quo loco fabricata est basilica ad honorem nominum ipsorum. Sub altari ejusdem basilicæ quædam stilla manat, de qua infirmi multoties sanitate recepta usque in hodiernum diem potant, qui in singulis locis suis, Christo operante, multa beneficia patrant. Susceperunt autem Martyrium XV kal. Julii, regnante D. N. Jesu Christo &c. Quæ non ex uno, sed ex variis Mss. etiam sibi contrariis, collecta videri possunt; dum primo in Venafro simul omnes dicuntur requiescere; deinde prope locum, ubi decollati erant, ambo sepulti; ac denique in suis quique locis, id est Venafri & Antinæ, beneficia præstare: ita per affectus distrahitur veritas.

o Hoc jam sæpius animadverti in Græcis, quod in describendis Martyrum Actis, eum semper notent Passionis diem, quo ipsi illos colunt.

ACTA RECENTIORA
Per Adenulfum Archiepiscopum Capuanum.

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

BHL Number: 6074


A. ADENULFO EX MS.

[1] Hinc a jam ad Nicandri & Marciani virorum Sanctorum, qualia contra diabolum habuerunt arma, exponendo properemus. Hi itaque cum præclaris essent orti parentibus, [Dimissa militia,] persecutionis tunc acrius intonabat procella, Imperatorum decretis ubique discurrentibus, ut ubicumque Christiani inventi fuissent, absque omni interrogatione punirentur b. Cum autem adolevissent, duxerunt uxores, nobilissimis ortas natalibus, e quibus Domino opitulante filios accipiunt singulos. Ea tempestate bellum ingens Barbarorum c ortum est adversus Romanum Imperium, flammis ac ferro cuncta proterentibus: quod dum Imperatoribus nuntiatum fuisset, omnes e vestigio contra eos congregari militias jusserunt, in qua militia pene decennium remorati sunt sancti Martyres, Nicander & Marcianus.

[2] Factum est autem cum Christum agnovissent, & militiæ deservirent; [Christum evangelizantes sancti,] ait B. Nicander ad Marcianum: Frater, sodalis in Christo carissime, scias, me jam Regi Regum militare velle: præterit enim figura hujus mundi, ut B Paulus Apostolus [ait]. Cui S. Marcianus respondit; Frater in Christo amande, tuo ex ore prolatum verbum penetravit mei pectoris ima: unde, si tibi æquum videtur, militiam relinquamus; Christumque per urbes euangelizantes, retributionem bonorum ab eo nos accepturos speremus d. Et relinquentes militiam, cœperunt fidem Domini Jesu Christi publice prædicare, facientes prodigia & signa magna: &, sicut in præliis sæpissime sibi sumebant bravium victoriæ; ita ad expugnationem idolorum facti sunt bellatores acerrimi; & ex urbe in urbem Christum evangelizantes, culturam idolorum cum templis suis exterminio tradebant.

[3] Factum est autem dum in provincia Campanæ Christum euangelizarent, [accusantur Imperatoribus,] & falsorum abolerent obliterarentque vineas deorum, dolentes Pontifices cum Ethnicis suorum perire sacra deorum, Romam adeunt, Imperatorumque præcordiis talia venena infundunt: Imperatores sanctissimi, defendite culturam deorum, quæ in Campania pulcherrime floruit. Nam Nicander & Marcianus, vestræ militiæ desertores, ad eamdem provinciam venientes, prædicant Jesum Christum Nazarenum crucefixum, & culturam Deorum pro nihilo ducunt. Audientes hæc Imperatores, e vestigio Maximum Præsidem e, cujus supra meminimus evocant; eique præcipiunt, [missoque in Campaniam Maximo Præsidi] ut ubicumque eos invenisset, diis sacrificare compelleret; quod si noluissent, post varia suppliciorum f genera, morti traderet. Maximus autem, a curia Imperatorum sumptis extemplo militibus, quod sibi jussum fuerat implere aggressus est. Cumque Campaniam advenisset, Pontifices templorum eum adeunt, quæ Nicander & Marcianus egerant, flebiliter nuntiant, & erumpentes in voces … aiunt: Scias, quia nisi in eis præcepta Imperatorum compleveris, status sacri Imperii ad nihilum redigetur, & Respublica Romanorum peribit.

[4] [præsentati,] Audiens hæc Maximus, advocans Milites, præcepit eis dicens: Ubicumque hos inveneritis, ad me eos festinanter deducite. Euntes vero Milites invenerunt beatissimos Martyres, Jesum Christum filium Dei voce publica prædicantes: quos ita aggrediuntur, dicentes: Magnificentissimus Præses suis vos præsentari conspectibus jussit; cumque præsentati ejus obtutibus essent g, Maximus Præses dixit; Merita h dignitatis nostræ ut quid non accipitis? Sanctus Nicander dixit; Merita dignitatis vestræ ideo non accipimus, [fidem confitentur:] quia pecunia impiorum contagium est viris, Dominum colore institutis. Maximus Præses dixit: Thure tantum Deos, Nicander, honorato. Sanctus Nicander respondit: Quomodo possumus lignis & lapidibus deservire aut immolari, Deo relicto immortali, qui fecit omnia ex nihilo? quem colimus, qui & me & omnes in se sperantes poterit conservare; cum sit Dominus noster immortalis, creator omnium: ipsi soli servimus, qui nos dignatus est salvare, & omnes in se credentes. [Nicandrum animat uxor sua S. Daria.]

[5] Beatissima vero Daria uxor ejus, præsens cum esset, S. Nicandrum confortabat dicens, Cave, Domine Nicander, ne id facias: cave, Domine, ne Dominum nostrum Jesum Christum neges: cave ne immoles. Respice in cælum; & in eo ipsum Regem æternum, in quem credis, videbis: nam ipse Rex Regum cui puram fidem & conscientiam servas, adjutor tuus erit. Maximus vero Præses, hæc audiens, cœpit clamare & dicere; [seque etiam morti sed frustra, offert.] O scelestum, perversum, nefandum, & malum caput mulieris! Ut quid desideras virum tuum mori? S. Daria respondit, Ut vivat in æternum cum Domino Jesu Christo, & non moriatur. Maximus Præses dixit, Non ita est, sed quia robustiori viro copulari desideras, ideo Nicandrum a vita privari festinas. S. Daria respondit; si suspicionem habes in me, quod hæc factura sim, primam me interfice pro Christo, si & mulieres ad immolandum cogere jussus es. Maximus Præses dixit: Hoc quidem non sum jussus facere, & quod desederas non patrabitur: jussitque lictoribus illam ergastulo tradi.

[6] Sancta igitur Daria in carcerem trusa, Maximus Præses his verbis Sanctum alloqui cœpit: [Nicander tridui inducias oblatas recusat,] Nicander, noli ad verba uxoris tuæ attendere, neque alicujus hujusmodi persuasionem audire, ne forte cito priveris de hac luce: & si vis accipere tridui inducias, accipe: & in eo deliberans, tecum cogita quid melius est, vivere, an mori. S. Nicander respondit: Spatium, quod te daturum promiseras jam putato esse completum, ac me deliberasse cognosce, atque id in animum induxisse, ut nihil cupiam præ salute. Maximus vero Præses hæc audiens, [nihil ambigens æternam vitam præsenti statim præferre.] elevavit vocem suam dicens; Gratias Deo. Sanctus quoque Nicander una cum eo dicebat; Gratias Deo. Dicebatque ad Præsidem Martyr beatissimus: Quare gratias agis Deo, in quem non credis? Præses autem putabat, S. Nicandrum diis suis gratias agere; atque dehac vita, & hujusce servanda salute, dixisse; gaudensque dixit ad Leuconium Consiliarium suum; Ambulemus ad templum ut videamus Nicandrum sacrificantem. Cumque pergerent, fervens in Christo, cœpit Deo gratias agere, orareque cum voce magna dicens: Domine Jesu Christe, libera nos a deceptionibus hujus seculi, & compotes nos per gratiam tuam efficere dignare. Maximus Præses hæc audiens, cœpit cum alloqui dicens: Nicander, quare vitam tuam perdis, & desideras magis mori quam vivere? S. Nicander respondit: [idem respondet Marcianus,] Ego sempiternam vitam elegi, non hujus seculi temporalem: nam corpus meum in potestate tua concessum est: fac quod vis: quia Christianus sum, & Christi famulus. Maximus Præses dixit: Et tu, Marciane, quid dicis? S. Marcianus respondit: ego hoc dico affirmoque quod & contubernalis meus Nicander. Maximus Præses dixit: Ergo in carcerem ambo trudemini, pœnam sine dubio subituri, ociusque lictoribus imperat suis Sanctos in carcerem trudi.

[7] [simulque post dies 30 morti adjudicantur.] Evolutis autem triginta diebus, jussit Maximus Præses sanctos Dei Martyres sibi præsentari. Qui dum præsentati fuissent, dixit ad eos: Sufficit vobis, Nicander & Marciane, tempus ad movendum, ut obediatis præceptis Imperatorum? S. Marcianus respondit; Multitudo verborum tuorum recedere nos a fide non faciet, neque negare Deum: præsentem enim eum videmus, & quo nos nunc vocat cognovimus. Noli ergo nos retinere, sed mitte nos cito, ut videamus Crucifixum, quem vos ore nefario maledicere non dubitatis, quem nos veneramur & colimus. [ad quam dum ducuntur,] Maximus Præses dixit, Ecce pro desiderio vestro morti trademini. S. Marcianus respondit: Per salutem te petimus Imperatorum, & per salutem capitis tui, ut nos citius mittas: nec enim suppliciorum formidine hoc te ut facias adjuramus, sed ut cito nostro desiderio potiamur. Maximus Præses dixit: Mihi cur contradicis? neque enim vos persequor, sed obedio præceptis piissimorum Imperatorum: unde alienus ac mundus sum a vestro sanguine. Si autem scitis vos bene ituros, gratulor vobis quod vestrum desiderium compleatur. Hæc dicens, sententiam in eos pronuntiat capitalem, dicens: Nicander & Marcianus, militiæ desertores, sacrorumque numinum contemptores, gladio animadvertantur. Sancti vero Martyres hæc audientes, elevata voce dixerunt: Pax tibi, Præses, maxime pie: & cœperunt ire gaudentes & benedicentes Deum.

[8] [Marcianum retrahere conatur uxor sua,] Sanctum quoque Nicandrum sequebatur beatissima Daria, uxor ejus, ac Papinianus, frater sancti Martyris Pasicratis, filium S. Nicandri portans infantem, atque ei congratulans de salute. Sanctum vero Marcianum sequebantur cognati, una cum uxore ejus, scissis vestibus flentes & lamentantes eum. Inter quos uxor ejus, flens & ejulans, dicebat ad eum: Hæc sunt, Marciane, quæ mihi locutus es, dicens, Noli timere? Sanctus autem Marcianus dixit ad eam: Noli circa me accedere. Uxor vero ejus clamabat dicens: Væ mihi! ut quid velut agnus ad jugulum tuum curris? Misericordiam habe in me, Domine meus Marciane. Ecce dulcissimum filium tuum ante me teneo. Convertere: noli nos derelinquere, noli nos spernere. Hæc sunt quæ tibi dicebam in carcere, id timens. Væ miseræ mihi! quid festinas? quo intendis? Sanctus vero Marcianus ubi hæc suis auribus hausit, convertit se: atque eam torvis luminibus intuens, dixit: Quamdiu satanas mentem tuam atque animum obcæcabit? Separa te a nobis, concede mihi ut martyrium pro Deo perficiam.

[9] Zoticus vero quidam, vir Christianissimus, tenens manum Marciani, [hanc ille a se jubet amoveri cum filio,] consolabatur eum dicens: Veni, Domine meus Marciane; longanimis esto, luctasti monomachice adversus diabolum, & vicisti eum: unde tibi Christus, Rex Regum & Dominus, reddet coronam justitiæ. Uxor autem ejus se ingerebat, plorans, atque eum retro trahens: projecitque filium ejus quem ulnis ferebat, ante eum; clamabatque dicens: Quo curris? & cur mori festinas? Beatus autem Marcianus respondens, dixit ad eam: Recede a me sathana, quæ a diabolo excæcata es: recede a me, ut impleatur martyrium meum. Dixitque ad Zoticum Marcianus sanctissimus: Dimitte manum meam, & contine uxorem meam, & remove eam a me, & releva parvulum ejus, quem projecit ante me, & redde matri suæ, & die ad eam Vade, revertere ad domum tuam, quia non poteris videre virum tuum, pro Christo ad versus diabolum agonizantem: quam Zoticus, Martyre dimisso, continuit.

[10] Tres autem viri præduxerunt eos ad locum martyrii. Quo dum pervenissent, circumspexit S. Marcianus: [deinde admissæ valedicit] & videns Zoticum inter multitudinem stantem, dixit ad eum, Zotice, serve Domini nostri Jesu Christi, quæso ut uxorem meam ad me omni sub celeritate reducas. Zoticus autem, ejus obtemperans jussis, uxorem S. Marciano adduxit. Quæ cum fuisset adducta, osculatus est eam S. Marcianus & dixit ad eam: [& filium Deo commendat:] Uxor mea, recede in Domino, quia non poteris me martyrium celebrantem aspicere. Filium vero suum in ulnis accipiens, & ad pectus adstringens, ac diu deosculans, erectis in cælum oculis dixit: Domine Deus omnipotens, hujus tibi sit cura infantis; & cum hæc perorasset, reddidit eum matri suæ.

[11] Tunc sanctissimi Martyres se diu deosculati sunt. Beata autem Daria, cum præ multitudine populi ad S. Nicandrum accedere non posset, [Nicander quoque valedicit Dariæ suæ,] S. Marcianus manu ei porrecta, ad Nicandrum virum suum eam perduxit, quam S. Nicander deosculans, dixit, Deus tecum sit, soror mea. Cui S. Daria respondit: Lætare, Domine mi Nicander: longanimis esto: ostende tuum certamen. Decem i annos sine te in patria fui, ac momentis omnibus Deum, ut te viderem, rogabam, nunc vero vidi, & gratulor, [ac filio benedicit:] uxor Martyris constituta. Bono animo esto, Domine: redde martyrium Deo, ut me etiam de morte perpetua liberet. Sanctus autem Nicander, voces ad has Dariæ anticipans, dixit: Ubi est filius noster? S. Daria respondit: En adest Papinianus, vir Christianissimus, illum gestans in ulnis. Et Sanctus, Defer illum ad me, ut benedicam eum. Sancta vero Daria, præceptis ejus obtemperans, puerum ad eum adduxit. Quem sanctus accipiens in manibus Nicander, & diu exosculans, benedixit eum & reddidit matri suæ.

[12] At vero beatissimi Martyres, Nicander & Macianus, [tum capite plexi ambo,] fixis genibus erectisque in cælum luminibus, diutissime oraverunt. Exurgentes autem assumentesque oraria duo, oculos sibi legaverunt. Tunc sanctissimi Martyres ab invicem, ut martyrium perficerent, separantur. Unus autem ex quæstionariis elevans gladium, & cum magna virtute percutiens, capita amptitavit eorum. Passi autem sunt beatissimi martyres, Nicander & Marcianus, die quintodecimo Calendarum Juliarum. Veniens autem Episcopus Atinensis noctu cum Clericis suis, [ab Episcopo Antensi sepeliuntur] assumpto secum Zotico & Papiniano, Fratre beatissimi martyris Pasicratis, una cum uxoribus eorum & propinquis omnique Christianorum turba, rapuit veneranda corpora eorum; &, sicut dignum tantis Martyribus erat, juxta corpus beati Martyris Marci, dignæ eos tradidit sepulturæ: ubi exuberant erga infirmos beneficia, meritis illorum, usque in hodiernum diem.

[13] Ubi vero Ecclesiæ sedatus est nimbus, & majestas Romani Imperii Christo vero Regi colla subdidit sua, Episcopus k Atinensis, una cum populo ejusdem civitatis, [postea in Basilica S. Marco extructa,] augustissimam super sepulcrum beatissimi Marci construxerunt basilicam, cujus longitudo extenditur in pedes centum sexaginta tres, latitudo l quinquaginta duorum est. Posuit etiam venerabilis Pontifex supra corpus pretiosissimi Martyris Marci titulum lapideum, nomen illius intimantem. Absidem vero ejusdem ecclesiæ, sicut & totam basilicam, ex quadris & magnis lapidibus construxerunt, longitudinis cubitorum quindecim, latitudinis octo & decem cubitorum. Caput quoque pretiosi Martyris Marci una cum clavis tollentes, atque in angulo m illius ecclesiæ concavum locum in modum capsulæ facientes, cum maxima reverentia in vasculo vitreo locaverunt. Prudentiori tamen ejusdem urbis cives hoc factum dicunt esse consilio; ut, si tanti Martyris caput, per violentiam vel furtum, exinde sublatum fuisset; caput illius, ad tutelam patriæ posteris profuturum generationibus, remaneret: sed ad præsens Deus talem tantamque urbem noluit proprio privare Patrono.

[14] Super sepulcra vero sanctorum Nicandri & Marciani, quæ non longe a corpore B. Marci posita erant, arcam, pari opera sicut & B. Marci, excellentissime construxere n ex quadris & magnis lapidibus, cujus longitudo extenditur in pedes duodecim, [ipsis quoque sanctis insignis arca collocatur.] latitudo undecim, altitudo quatuordecim. Vestibulum quoque ante eamdem arcam pari opere in longum pedes duodecim, latitudo pedum sex, altitudo duodecim construxerunt, portisque ferreis prædictam arcam clauserunt: constituta est autem in medietate ecclesiæ B. Marci, quæ & permanet usque in hodiernum diem. Hi sancti Marcus, Nicander & Marcianus, civitatis Atinensis Patrocinatum suscipientes a Domino, usque in diem hodiernum defendere & tueri, contra hostes visibiles, non desistunt o.

ANNOTATA D. P.

a Transit hac ratione auctor, ab Actis S. Marci, ad horum Passionem.

b Istud absque omni interrogatione, ex usu postremæ persecutionis huc translatum videtur.

c Incursio Parthorum in Romanorum Imperium ad annum 162 pertinet; eos Lucius Verus per suos Legatos pluries cecidit an. 163; ac denique anno 165 uterque Imperator de illis triumphavit. Potuerunt tunc in militiam adscripti fuisse Sancti, nec nisi decimo suæ militiæ anno, Christi 172 Atinam revertisse.

d Vereor ne hac Sanctorum euangelizatio per urbes, ab interpolatrice sit manu.

e Imo alterius etiam Maximi, sed tempore prioris, uti præfati sumus.

f Hoc quoque ex posterioribus persecutionibus sumptum, non videtur convenisse horum Imperatorum edictis, non tam ferocibus.

g Ex hinc antiquioribus Actis strictius inhærens Adenulphus, pene verbotenus ea describit, ut patebit consideranti.

h Merita, id est, stipendia.

i Si ante militiam uxores duxerant, vel nullos ex eis susceperant, vel eorum hic non habetur ratio; sed eorum dumtaxat, quos sub annum 172 regressi potuerunt genuisse, ut hi solum anniculi essent, aut etiam minores, cum ad martyrium Sancti raperentur. Antiquioribus tamen Actis tacentibus, suspectam mihi esse fateor istam decennalem ab uxoribus absentiam.

k Secundum Chronicon Atinense fuit hic Episcopus Maximus, ab anno 314 ad 337. In hujus temporibus constructa est ecclesia in honorem B. Mariæ semper Virginis, in eo loco ubi dicitur Pes-silicis, juxta monumentum quod vocatur Imperiale, circa viam quæ dicitur Monumentorum: eo quod hinc inde plena sit monumentis, magnis lapidibus, diversis marmoribus, & excelsis columnis &c.

l Chronicon, Quadraginta duos.

m Idem addit, Ab occidentali parte.

n Scilicet tempore Episcopi XII Eugenii, qui sedit ab an. 337 ad 378. Reliqua verba Chronici huc spectantia initio dedi num. 3.

o Hactenus ex suis Mss. Ughellus: nunc Hymnos & Missam ex Ms. Venafrano accipe, complexos haud inelegans Actorum compendium.

HYMNUS AD VESPERAS

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

[1]

Augustorum destinatur Maximus a Solio,
Cum Venafri Christiana cresceret Religio:
Marcianum & Nicandrum destinat martyrio.

[2]

In utruque sævit Præses & tormenta suscitat:
Nunc in minas exardescit, nunc blandiri cogitat:
Sed nec mollis blandimentis nec minis [trux] territat.

[3]

Mancipantur servi Dei vinculis, carceribus,
Spretis prorsus & abjectis armis militaribus:
Et nunc quoque præliantur, sed mutatis Regibus.

[4]

Mens fundata supra petra, fundamento stabili,
Radicata stat radice ineradicabili:
Confortatur tunc Nicander Ab uxore nobili.

[5]

Amplexanturse, facturi velut iter socium:
Capitalis ambo pœnæ subeunt martyrium,
Mortis terræ, [vita] poli succedit in præmium.

[6]

His ornatur, decoratur Venafrana Civitas,
Et Nicandri sanctitate tota gaudet Unitas:
Quæ plaudendo & psallendo laudes catat debitas.

[7]

Conlanguentes multos sant fistula mox olei:
Quæ clarissimum nunc manat pietate Domini.
Ac de saxo concavato potus datur homini.

[8]

Sit laus [honor] Deo Patri, summo Regi inclito:
Procedenti & a Patre Patris unigenito,
Et utrumque connectenti Flamini paraclito.

HYMNUS AD MATUTINUM.

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

EX MS.


Martyrum Christi sacra Marciani
Atque Nicandri (quorum Venafrana
Urbs fide fulta) nunc corona patet,
      Quam meruerunt.
Non metuerunt tunc pro Christo mori,
Quos susceperunt Angelorum chori:
Gens Venafrana læta sit, & sana,
      Prece ipsorum.
Nam de cruore fuso super saxo
Sanitas multa restauratur ægris:
Sicque declarat, quæ manat sub ara
      Lympha sepulchri.
In aula quorum dæmone fugato,
Osse Nicandri sibi præsentato;
Laus inde Deo redditur, pro eo
      Qui liberatur.
Mille sexcentum post viginti annis,
Sancti Nicandri Oppidum lustratur:
Sanctis Reliquiis Martyrum istorum
      Lætetur omnis.
Gloria Deo Patri sit æterno
Ejusque nato flaminique sancto,
Qui hos Patronos dedit nobis almos
      Cælo potentes. Amen.

MISSA
Nicandri, Marciani & Dariæ.

Nicander, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Marcianus, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Daria uxor Nicandri Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)
Pasicrates, Martyr Atinæ & Venafri in Italia (S.)

[1] Introitus. Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore sanctorum, Martyrum Nicandri, Marciani, & Dariæ: de quorum passione gaudent Angeli, & collaudant filium Dei Alleluia. ℣. Exultate justi in Domino rectos decet Collaudatio: Gloria Patri &c.

Oratio Omnipotens Deus, qui per gloriosi bella certaminis, ad immortales triumphos Martyres tuos Nicandrum, Marcianum, atque Dariam extulisti: da cordibus nostris dignam pro eorum festivitate lætitiam, ut quorum hic corpora pio amore veneramur, eorum precibus adjuvemur. Per Dominum nostrum &c.

[2] Epistola. Lectio libri sapientiæ cap. 4 Justorum animæ (usque) quoniam donum & pax electis Dei … Deo gratias.

Graduale cum tractu: Beatissimi Nicander & Marcianus dixerunt ad Præsidem Maximum: Nos ad æternam vitam optamus vivere, sed non ad hujus sæculi temporalem. Alleluia Alleluia. Justi autem in perpetuum vivent, & apud Dominum est merces eorum Alleluia.

[3] Euangelium secundum Matthæum Cap. X. In illo tempore dixit Jesus discipulis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (usque ad) qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

[4] Offertorium Nicander & Marciane, sanguine purpurati, cum Daria, Martyrii palma decorati, mentes nostras ad cælum efferte, o candidati Agni cruore, & in æternum Beati. Alleluia.

[5] Secreta Munera tibi Domine nostræ devotionis offerimus, in honoris augmentum, & gloriæ Martyrum tuorum, Nicandri, Marciani, & Dariæ: ut quos martyrii palma dignos effecisti, eorum meritis & precibus nos a peccatis omnibus eruas, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[6] Postcommunio Felicissimi Martyres Nicander & Marciane cum Daria, nos fortes reddite contra hostes; & vesperi & mane, ne tempus breve creditum diffluat inane. Alleluia.

Oratio Præsta nobis quæsumus omnipotens Deus, intercedentibus sanctis martyribus tuis Nicandro, Marciano, & Daria, Fidei constantia prospera mundi despicere, & nulla ejus adversa formidare. Per Dominum Nostrum Iesum Christum.

DE S. MONTANO MILITE MART. TARRACINÆ ET CAIETÆ IN CAMPANIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De illius Martyrio & cultu: nec nisi sero scriptis Actis.

Montanus, miles Romanus Martyr in insula Pontia, Terracinæ & Cajetæ in Campania (S.)

G. H. & D. P.

Præclarus Martyr Montanus fidei suæ confessione urbem Romanam, patriam suam illustravit: e qua, post varia tormenta tolerata, [Loca, martyrio Sancti,] missus in exilium est in Pontiam, insulam maris Tyrrheni, e regione urbis Tarracinæ: in qua insula etiam exulem S. Silverium Papam, ac ærumnis confectum, Martyrem obiisse dicemus XX. hujus Junii. Verum cum hic & sanctitate vitæ & miraculorum fama emineret, Tarracinam ad urbem abductus est: [exilio, morte,] in qua & S. Flaviam Domitillam, cum suis eunuchis Nereo & Achilleo, longum pro Christo exilium tulisse retulimus ad diem XII Maji; imo & S. Epaphroditum ibidem a S. Petro Episcopum fuisse ordinatum, cum Martyrologio Romano, indicavimus XXII Martii. Ibidem autem S. Montanus, cum saxo alligato, in mare præcipitatus fuit, [& cultu illustrata.] & semivivus ad littora Pontiæ insulæ delatus, post mortuum resuscitatum, expiravit: cujus corpus postmodum in vicinam oppositi littoris urbem Cajetam delatum, religiosum nunc cultum obtinet.

[2] Memoria ejus continetur ad diem XVII Junii in Tabulis Martyrologii Romani his verbis: Tarracinæ S. Montani Militis, [Memoria in Fastis Romanis,] qui sub Hadriano Imperatore & Leontio Consulari, post multa tormenta martyrii coronam accepit. Asserit Baronius, in suis ad Martyrologium Notis, se Vitæ ejus Acta accepisse ab Ecclesia Cajetana, cum hoc exordio: Montanus miles & civis Romanus. Ita etiam Philippus Ferrarius qui illius meminerat in Nova Topographia, [& apud Ferrarium.] agens de urbe Tarracina, post longum elogium quod edidit in Catalogo Sanctorum Italiæ, id se profitetur sumpsisse ex antiquis lectionibus Ecclesiæ Tarracinensis, & monumentis Ecclesiæ Cajetanæ.

[3] Allegata a Baronio & Ferrario Acta, ex ejusdem Ecclesiæ Cajetanæ Codicibus accepit, nobisque Neapoli transmisit Antonius Beatillus, [Acta ex Ms. Cajetano dantur,] de Sanctorum Neapolitani Regni Vitis optime olim meritus. In his, post primam Romæ Confessionem, dicitur Montanus, jussu Hadriani Imperatoris, ex Pontiana sui exilii insula, ad novas quæstiones Terracinam adductus: sed cum iis circumstantiis, quæ satis ostendant, sequioris omnino ætatis & fidei esse omnia, dum Apostolorum discipulus, ad usque Hadriani imperium differtur, qui a die VI Augusti anni CXVII regnavit usque ad XII Iulii anni CXXXVIII; [licet fidei non magnæ,] & tamen in posteriori quæstione num. 13, sicut ante hunc annum, inquit, qui fuerunt Principes, intulerunt mihi pœnas multas: quasi qui sub pluribus corregnantibus primam sustinuerit quæstionem, & quidem ante unum dumtaxat annum. Atqui primi, jure pari regnantes Romæ, fuerunt Marcus Aurelius & Lucius Verus ab anno CLXI usque ad CLXIX, quo Verus obiit: Commodus autem patri Marco primum successit an. CLXXX idemque ecclesiis pacem mox reddidit; quamvis autem Nerone atque Cajo deterior, Christianis tamen semper bene usus est; ut ad horum sanguinem vindicandum visus sit Romanis Gentilibus immissus divinitus. [præsertim quoad tempus Martyrii,] Præterea immanis carnificinæ ordo, qualis hic describitur, sicut & colloquia Martyris cum Præsidibus, plane ad arbitrium conficta videntur, nec satis seculis istis conveniunt. Omitto paradoxiæ notas plures alias, quas per seipsum Lector observare poterit. Dum tamen aliud nihil suppetit dignum; & dum indicandus est fons elogii, Romano Martyrologio per recognitores Gregorianos inserti; cogimur in lucem proferre quod habemus. Interim vero S. Montani Matyrium, rectius forte ad Diocletiani ætatem transferendum, non audemus Hadriani temporibus adscribere.

ACTA
Exiguæ ætatis & certitudinis
Ex Ms. Ecclesiæ Cajetanæ

Montanus, miles Romanus Martyr in insula Pontia, Terracinæ & Cajetæ in Campania (S.)

BHL Number: 6011


EX MS.

CAPUT I.
Prior Montani Vita; fidei confessio coram Præside: hujus, Sanctum frustra torquentis, punita pertinacia.

[1] Montanus miles, & civis Romanus, passus est Romæ, & deinde in Tarracina civitate. In illis diebus militabat Regi terreno, postea effectus est miles cælestis, sicut dicit scriptura: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vidibunt; Beati, qui Persecutionem patiuntur propter Justitiam, [Miles Romanus,] quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Mat. 5. 10.] Tunc Beatus Montanus, qui jam per diversas civitates & vicos & prætoria missus fuerat, audiebat a sanctis a Apostolis verbum veritatis: quia quando ipse Dominus noster crucifixus est, multa mirabilia facta sunt, sol obscuratus est, & petræ disruptæ sunt, & Monumenta aperta sunt, & multa corpora dormientium surrexerunt; cœpit suam animam Deo commendare, & pertuciebat pectus suum, [edoctus, passionem Christi,] dicens voce magna: Vere filius Dei erat iste. Et post pusillum tempus recedens de militia sua, mox reversus est Romam in domum suam, quæ est in via Appia; & cœpit omnium b Sanctorum sequi passiones, & mirabilia quæ fiebant.

[2] Tunc cœpit sequi Dei præcepta, & accipiens Christi signaculum, [& baptizatus in virtute proficit,] totum se obtulit Deo; faciens eleemosinas, & ad pietatem animam suam adducens; & in castitatem corpus suum reducens, pure custodiebat conscientiam, eratque cælesti vita & omni in Christo moderatione ornatus & abstinentia: habebat quidem plenum vultum, moderatam speciem, decorum aspectum, & sensum humilem, sapientiam in passibili corpore, & inconturbatam animam. Hic itaque cum omnium infirmorum factus fuisset visitator, cæcorum, claudorum, dæmoniacorum, & variarum infirmatatum [curator]; agensque c Monachorum vitam, multos cœpit prohibere ab idolorum cultura, & seminabat ubique præcepta Domini.

[3] Hæc autem omnia venerunt in aures Judicis, & jussit sibi exhiberi eum. Octavianus itaque Præses dixit: Quid vocaris? B. Montanus ait: Venerabilis d in Domino. [adductus ad Octavianum Præsidem,] Præses dixit: Jam qui ante te fuerunt hoc nomine, male exierunt; Tu autem, dic nomen tuam, quid vocaris? B. Montanus respondit: Montanus vocor. Ait Præses: Cujus civitatis Montanus? respondit: Hujus civitatis Romæ. Præses dixit: Servus, an ingenuus? Montanus respondit: Servus eram prius peccati, & miles terrenus; sed postmodum pius Dominus Jesus Christus, ministerio Apostoli sui, dulciter me liberavit; prius quidem per spiritum & aquam, nunc autem per proprium sanguinem; [fidem profitetur] si tamen, consumatus fuero in Confessione, & theatrum martyrii consummavero. Præses ait: Propter quam ergo causam dereliquisti deos colere? aut quisnam de militia tua te solvit? Tunc Beatissimus Montanus respondit: Obsecravi fratres meos, & illi tulerunt omne pretium meum & facultates meas; dabant enim mihi annue, causa sumptuum, auri solidos centum, quos & ipsos expendebam in pauperes Dei; [& quietam vitam:] nunc autem precatus sum Dominum meum Jesum Christum, regem cælorum, & absolvit me de vinculis seculi vivum, & liberavit me de carnali militia, & donavit mihi spiritualem actum, ut quiete viverem, & glorificetur Deus in me peccatore.

[4] Præses dixit: Jam ergo vir venerabilis, & reverentissimus gloriosus consistens, obedi & sacrifica diis, & manduca de sacrificiis, ut consequaris vitam tranquillam, [legem Christi defendit:] antequam disperdatur juventus tua diversis pœnis. Sanctus dixit: Nemo potest duobus Dominis servire, quia singuli eorum contraria sibi sapiunt. Meus autem Dominus dux est sobrietatis, mansuetudinis, castitatis, pietatis, paupertatis omnisque modestiæ & humilitatis, quæ ducunt ad Dominum Jesum Christum & ad vitam æternam: Dii autem tui contraria sibi sapiunt, amatores sunt malitiæ, conturbationis, inquietudinis, avaritiæ, impitatis, & superbiæ, atque totius bonitatis adversarii. Dolorum consolatio, ac cogitatio hæc sunt; possunt ergo idolorum nunc opera exercere, & non potius sapere, quæ Dei mei sunt. Præses ait: Quid vero detestabile, sicut tu dicis, & contraria sapiunt dii nostri? & si Deus tuus, quem adoras, justus est, quomodo ergo gentilitas defensionem præbet Regibus sive Principibus? Quapropter quotidie mens exaltatur, & inhonestum minoratur. Tunc B. Montanus respondit: Vides ergo quia gentilitas contraria est Christianitati; continentiæ quippe impedimentum, sobrietatis damnum, prohibitio pietatis, [idolorum cultum confutat.] fidei alienatio, sensus obtusio, oculorum cæcitas, omnis disciplinæ & mansuetudinis interruptio, virginitatis corruptio, ventris & gulæ contumelia, paupertatis expulsio, avaritiæ desiderium, humilitatis sublatio, superbiæ dux, iniquitatis origo, animæ pollutio, turpe eloquium, excogitatio ac cultura idolorum est. Neque enim a verbis, neque a malis moribus, neque a vitiis retinet homines: sed totum eum ostendit nequam. Si jubes, ea quæ christianitatis sunt, dicam.

[5] Octavianus Præses dixit: Multum philosophatus es, & nihil dixisti: [Laudatus a decore corporis,] accede ergo & sacrifica diis, & gusta de sacrificii carnibus, & indulgebit tibi Deus, propter necessitatem legalem. Hæc fac, quia video te valde gracilem, & formosum, ita ut ipsi oculi tui Solis radii sint, & facies Triveæ, & totum nitidum corpus tuum, & placet in te tantam pulchritudinem esse: propter quod non potes pœnas sustinere; [invitat Præsidem ad Christi fidem:] quia venient in te amarissima tormenta, quæ non poteris sufferre, & cum confessus fueris, hoc facies. Montanus respondit: Si a me vis verum audire consilium, magis tu offer te Christo, & indulget tibi Christus meus, quia magnum Deum in vnitate cognovisti; si autem nolueris credere Regi tuo, non te tangent pœnæ; solummodo esto fidelis: non enim impedit nequitia Regum Christi pietatem.

[6] Præses ait: Forfices afferte, & dentes ejus excutite, [lingua obscissa loquitur,] & gladio linguam ejus præcidite inique loquentem, & Deos blasphemantem. Tunc quæstionarii fecerunt, quod eis injunctum fuerat, & absciderunt ei linguam. Beatus vero Montanas viriliter sustinebat propter Christi fidem, & ait ad Præsidem; Si credis eos deos esse, sine me ut confringan eos; & si vere Dei sunt, Adjuvent semet ipsos. Præses dixit: O malum caput! Tanta tormenta sustines, & quare tibi non subvenit Christus tuus? Montanus respondit: Non vides, o insensate, quia tormenta tanta intulisti mihi, & non me conterunt, sicut tu nosti: da ergo mihi potestatem, sicut dixi, ut conteram Deos tuos: & si quid mihi nocuerint, credam eis; si autem nocuerit tibi Deus meus, crede ei, quia vere ipse est Deus. Præses dixit: Habes potestatem adversus Deos nostros? Cœpit autem populus Romanus similiter sic clamare adversus B. Montanum, Habesne potestatem Deos nostros conterere? sed tenta, ut eis credas.

[7] Tunc Beatus Montanus his auditis, cursum arripuit; [idolum frangit,] & ubi venit ad templum Herculis, invenit ibi positam ad pedes ejus securim: & cum apprehendisset securim, confregit ipsum Herculem; & omnes gentium mensas, quæ erant ibi evertit; similiter & libationes eorum effudit; statimque dæmones; qui manebant in idolis, fugerunt, & quidam ex ipsis adhæsit Præsidi civitatis Romæ principalis: ceteri vero intraverunt in officiales Judicis, & omnes erant pariter multa insania latrantes. [& dæmones pellit,] Qui dum arriperentur a diabolis, quos Deos suos dicebant esse, cœperunt clamare, & latrare simul voce canina: Ut quid enim hunc nobis adduxisti, quem sciebamus Sanctum, verum servum Dei Montanum, civem Romanum, ut nos ante tempus ejiciat de habitaculis nostris? Tunc cœperunt se ante pedes B. Montani volutare, dicentes & confitentes: Scimus te quia servus veri Dei excelsi es, Montane. Tunc B. Montanus cœpit interrogare ipsos Diabolos, dicens: qua occasione habitatis in istis simulacris, & in aëre estis? Dæmones responderunt invenimus circumornatas statuas, [eosque cogit propriam malitiam fateri.] ubi non invocatur nomen Domini Jesu Christi nec signum ejus, quem vos adoratis crucifixum; invenientes etiam sacrificia & libationes, in nostro nomine posita, & invocantes nostra nomina diu noctuque: & cum invenerimus homines qui sunt vobis similes, habentes signum Christi, sed ficte, recedentes a Dei sui Misericordia, & ad nostram miseriam accedentes, intravimus in eos, dum nos ipsi non habemus misericordiam.

[8] Tunc Præses, his auditis a diabolis, dixit: Phantasias fecit, atque illusit sensus nostros. Tunc erat quidam homo nomine Aphrodisius qui dixit: [post Aphrodisii Christiani linguam excisam] Magnus est Deus Christianorum & nulla est apud eum phantasia, nec dolus: noli ergo adversus Deum præsumere ne quid tibi deterius contingat. Octavianus Præses dixit: Jubeo protinus amputari linguam tuam ut non loquaris, miserabilis. Montanus vero ait: Gratias tibi, Domine Jesu Christe, quia in obsequium mihi dedisti & alium fratrem, quem tibi acceptabilem facias. Cum ergo incideretur Aphrodisii lingua, B. Montanus suspiravit cum gemitu ad Deum: [excæcatus Præses,] & statim manus Domini facta est in Præsidem participem diaboli: & dissolutus per defectum, factus est cæcus. Et cum vidisset eum Aphrodisius non videntem lumen, cœpit exclamare voce magna: Justus es Domine & rectum judicium tuum! Tunc Præses videns sese excæcatum, cœpit clamare voce magna: Domine mi, frater Aphrodisi, jam sentio, quod Dei virtus est hæc: Interroga fratrem tuum Dominum meum Montanum, ut oret pro me: quia multum laborat anima mea in hac nocte, quia multum iniqua egi in servos Dei. Tunc Aphrodisius civis Romanus ait: Non dicebam tibi, Noli hæc agere? [petit pro se orari:] manus tuas noli injicere in servos Dei, quia Deus noster verus & justus est, & ideo me indignum vides incisa lingua loquentem tecum modo. Præses dixit: Frater Aphrodisi, non solum oculos perdidi, sed & cor meum, & viscera mea pessime cruciantur. Tunc Aphrodisius dixit; Si vis misericordiam consequi, crede in Deum meum, & non in lapidibus vanis & miserabilibus, qui nec sibi nec aliis possunt juvare: oculos habent, & non vident; aures habent, & non audiunt; nares habent, & non odorant, manus habent, & non palpant; [& misere moritur,] pedes habent, & non ambulant; nec clamat in gutture suo, neque enim est spiritus in ore ipsorum. Præses autem torquebatur, in quo nulla erat misericordia, nisi mugitus in domo Præsidis. Et cum obduratum esset cor Præsidis per diabolum, sic in ipsa pœna e expiravit; momentoque Diabolus eum lucratus est; & perdidit misericordiam Dei, & SS. Montani, & Aphrodisii. Post hæc S. Eusebius f pene omnia de urbe Roma, atque tota Italia martyria conscripsit.

ANNOTATA D. P.

a Apostoli quidem a Græcis vocantur primorum Apostolorum discipuli: sed dum Latinus Scriptor est qui hic loquitur, videntur omnino ex mente Auctoris, tempora omnia confundentis, SS. Petrus & Paulus intelligi.

b Potissimum intelliguntur Martyres, sub Trajano decessore Hadriani passi.

c Præmature hic inducitur mentio Monachorum.

d Suspicor primitus scriptum fuisse, Christianus nominor: quid enim huc facit Τὸ Venerabilis? aut quomodo huic congruit sequens replica Præsidis?

e Plane contraria apud Ferrarium leguntur his verbis: Octavianus … a Montano curatus est, postquam in Christum pœnitens credidisset.

f Intelligitur haud dubie Eusebius, Cæsariensis in Palestina Episcopus, passim in multis Martyrologiis Sanctus habitus propter operam Ecclesiæ navatam in conscribenda Historia Ecclesiastica, & conquirendis Martyrum Actis; ex cujus etiam colectaneis præsumitur acceptum vetustissimum illud, quod Hieronymianum dicimus; in quo tamen nihil de hoc Montano. Quia autem Eusebii Sanctitas merito vocatur in dubium, ideo Baronius existimat pro Cæsarea Cappadociæ, cujus Episcopus Eusebius vere sanctus fuit, Cæsaream Palestinæ obrepsisse.

CAPUT II.
Iterata confessio, tormenta, miracula.

[9] Tunc Adrianus, cum fabricatum fuisset palatium, & hoc dedica-re voluisset; & illud ritu nefario [facere] cœpisset sacrificiis idolorum atque dæmoniorum; ab his qui in idolis habitabant cœpit flagitare responsa: & responderunt dæmones, & dixerunt: [Obmutescunt dæmones;] Montanus vir Dei laniat nos quotidie invocando nomen Domini Dei sui; iste si non fuerit sublatus de medio, ubicumque invocati fuerimus, beneficia præstare non poterimus, quæ petitis. Tunc Adrianus jussit eum teneri. Et eadem media nocte ei infans, non plusquam quatuor annorum apparuit (ipse enim Dominus noster descendebat cum Angelis suis ad S. Montanum Martyrem) & pulsavit latus ejus, [& a Christo confortatus Montanus;] dicens: Montane, habe in te gratiam meam: ego semper tecum fui & sum, quia multum adhuc habebis confiteri, & multas pœnas tibi proponere habent. Et quid dicam tibi? per metipsum jurabo & per dexteram, quia nihil prævalebunt Principes, & potestates, & Reges terræ adversus te, & multa Mirabilia per te ostendere habeo in gentibus, qui me non noverunt, & in Regnis quæ non invocaverunt nomen meum, aut misericordiam. Esto fixus in me, (& hæc dicens Dominus ad S. Montanum, tetigit eum) confortetur cor tuum in me, & esto firmus; & ascendit Dominus in cælum ad Patrem cum Angelis suis.

[10] Tunc sanctus cœpit clamare clara voce dicens, Beati qui credunt in Christum: & qui fidem suam ipsi committunt, ipsi vere sapientes sunt. [multos convertit:] Cumque hæc & his similia diceret, ingressi sunt quidam viri Romani ad Adrianum, circiter mille, & dixerunt ad eum: Quidam homo, nomine Montanus, præ foribus vociferatur, laudans & benedicens nomen, nescimus cujus Jesu Christi, & multi jam crediderunt in ejus prædicationem. Tunc Adrianus Imperator jussit Præsidi, ut sine aliqua excusatione ad Christi Martyrem Montanum dirigeret, & arctius cum discuteret. Tunc Præses abiit ad Sanctum, & cum jussisset eum introduci, intromisso eo, dixit: Quid est Montane, quod præ foribus loquebaris? Sanctus respondit: Laudabam Christum feliciter, quem ante hos annos, cum militarem terreno Principi, denegabam. Dixit ad eum Præses: Miror te, vel ipsam frontem tuam, qui non erubescis istum nominare: quia quicumque eum nominat, persequitur [eum Imperator] usque ad mortem. [rursus Christum confitetur,] Dixit ad eum Montanus: In hoc apparet Dominus, qui jam me convertit ab errore, & induxit me in viam rectam, & fecit me cognoscere quia est verus Deus. Dixit ad eum Præses: Omnes in sapientia & in sensu crescunt, ut ex sapientibus sapientiores fiant; tu autem ex sapiente insipiens factus es. Insipiens enim ais Deum esse, qui a Judæis crucifixus est, ut ab ipsis Christianis audisti. Dixit ad eum Sanctus: Hunc crucifixum audivi, & in errorem lapsus putabam Dominum non esse, & blasphemabam quotidie die noctuque nomen sanctum suum: nunc autem pœnitentiam de præteritis criminibus & blasphemiis ago, & hunc Dominum meum confiteor. Dixit ad eum Præses: Dic mihi, quando factus es Christianus: quia ante annum, illum Christum denegabas? S. Montanus ait; Ipsa hora, quando Christum confessus credidi, tunc sensi me Christianum esse effectum, & ideo, sicut ex toto corde meo renuntiavi idolis vanis & mortalibus, ita ex toto corde meo, immortali Christo Dei filio credens, modo prædico nomen verum, nomen sanctum, nomen immaculatum, nomen in quo nulla dissimulatio est, nulla iniquitas quæ in idolis regnat.

[11] Præses ait: Ergo iniquitas est in Diis nostris? Dixit ad cum Sanctus: Ergo non regnat impostura in istis omnibus simulacris, quæ homo dolavit in ligno & ex ære conflavit, & limavit in ferro, [irridet idola,] & constabilivit in plumbo, quæ canes nocte custodiunt, quæ araneæ texunt, quæ intra cavum humore plena sunt. Mentior si ista probare non possum; sed quia non mentior, justum est ut tu veritati consentias, & a falsitate animum tuum revoces. Dignum enim est, ut qui alios judicas mentientes, [& suadet Præsidi fidem Christi.] te ipsum judicare non possis, nisi a mendacio te auferas, & ad veritatem quæ Christus est te convertas. Præses dixit ergo Dii nostri nec sunt veri, nec vivi? Sanctus dixit: Idolorum effigiem videmus, sine auditu, sine gressu, sine adoratu; Deus autem vivus est invisibilis. Isti enim custodiuntur, ille autem custodit. Si ista non est veritas, convinci debeo ratione: si autem de potestate agitur, constat te ratione superatum.

[12] Præses dixit ad eum; Sicut ego video, infelix es, Montane, & mala morte interire desideras: & Montanus dixit: Ego multa bona invenire desidero. Præses dixit, scias tu Montane, quia si in ista stultitia perservare volueris; primum tibi adhibeo diversa supplicia, & sic te interficiam crudeliter. Sanctus vero Montanus dixit; Et ego desidero pati, sicut ante hunc annum qui fuerunt a Principes, intulerunt mihi pœnas multas nihil mihi nocuerunt, [minas tormentorū spernit:] quia desidero coronari a Domino meo Jesu Christo. Dixit ad eum Præses, b consulere te ipsum oportet, quia multi criminosi & stulti [mortem] incurrerunt. Montanus dixit: Summa sapientia hæc est ut philosophiam generem de omnibus cruciamentis tuis, ut nihil penitus timeam. Nec irrationabili consideratione defendisse me approbor, cum omnibus in terra lætantibus præpono perpetuam vitam. Præses dixit: Ergo magis tormenta eligis, quam requiem; & mortem, magis quam vitam desideras. Montanus dixit: Ego ista tormenta non timeo, nec mortem perhorresco; sed illa tormenta timeo, qui finem non habent; & illam mortem pertimesco, quæ æternas habet tenebras. Istæ autem pœnæ, quas tu potes inferre, brevem finem accipiunt: tormenta vero quæ idolorum cultoribus irrogantur, acrius desæviunt, & finem nullum invenient.

[13] Præses dixit: suspendatur in equuleo, vir desertor Montanus, ut verba ista acrioribus verberibus derelinquat. At ubi in equuleo suspensus est dixit; [in equleo suspensus] Ecce modo bis confiteor, & bis Martyrizabor quia in cruce levatus sum (Equuleus enim factura similitudinem Crucis gerit) gratias tibi ago, quia me in signo tuo levari permisisti. Præses dixit ad eum: Infelix, parce carnibus tuis. Cui sanctus ait: Infelix, tu debes parcere animæ tuæ: ego enim carnibus meis temporaliter non parco, ut animæ meæ in æternum parcatur. [ungulis laceratur & lampadibus uritur.] Tunc nimio furore commotus est Præses, & jussit ungulis latera ejus attrectari & ardente lampade corpus ejus exuri. Sanctus vero Montanus nihil aliud in tormentis clamabat, nisi hoc tantum; Christe fili Dei vivi, te confiteor, te cognovi: tu es salus mea, tu es protextor meus, conjunge me etiam in numero Sanctorum tuorum: & hæc dicens erat constans in virtute, ut non putaretur ipse pati, aut torqueri, tortoresque & ipsa tormenta jam deficerent.

ANNOTATA D. P.

a Si sub Commodo Imp. res acta scriberetur, possent hic intelligi ejus pater & patruus, M. Aurelius & Lucius Verus, Christianorum persecutores.

b Scriptum erat, Consolari.

CAPUT III.
Exilium in Pontiam, obitus, depositio.

[14] Tunc Præses, nutu Dei, qui servum suum volebat plus martyrizari, & confiteri Jesum Christum, [ininsula Pontia exul] jussit ut B. Montanus ex urbe ejiceretur, & pernoctarent milites cum eo in insula Pontiana; ubi tantum pateretur, & nihil ei daretur, nisi modicus panis ad vesperum. Sed misericordia Dei extitit ei præparata in insula Pontiana, quia invenit ibi hominem, nomine Maxentium cum filia sua Margarita, qui cœperunt ei occurrere, & offerre, ei panes mundos. Quibus B. Montanus Martyr Christi dicebat: Habete gratiam Domini nostri Jesu Christi qui me per vos saginat quotidie. [sancte degit,] Præses autem qui Beatum Montanum miserat in exilium, intra sex dies elefantiosus factus, in vermibus expiravit. Sanctus autem Montanus, cum esset jejuniis & orationibus intentus, diu, notuque versabatur in Scripturis sanctis. Cumque ita in suo exultaret exilio, contigit, ut Virgo Christi Margarita, quæ erat sponsa terreni hominis fieret per B. Montanum Christi sponsa. Tunc cœpit de B. Montano exire ejus opinio per totam provinciam, & de ejus magnalibus; ut siquis eum in oratione sua habuisset vel haberet in mente, [& miracula patrat,] videret magnalia & mirabilia per orationes ejus. Ideoque in insulam deferebantur ad eum infirmi, qui a medicis desperabantur, & lunatici, & dæmoniaci pleni spiritibus immundis, qui omnes salvi revertebantur, credentes in Christum per B. Montani orationes.

[15] Cumque hæc agerentur in insula Pontiana, fecerunt suggestionem de eo Consulari Leontio a Pontifices; & misit qui eum cum festinatione adducerent de insula Pontiana, [aductus Tarracinam] ut videret, si sacrificare vellet. Itaque cum abiissent milites per naviculam, comprehenderunt S. Montanum, & ejecerunt eum ab insula Pontiana, & imposuerunt in naviculam ferro colligatum. At ubi perduxerunt eum in civitatem Tarracinam, sub voce præconia interrogavit eum Consularis, dicens: Quid vocaris? Sanctus respondit: Montanus vocor. Consularis dixit: Servusne es, an ingenuus? Montanus dixit: Servus sum Domini mei Jesu Christi. Tunc impiissimus Consularis Leontius jussit eum in Secretarium, [tormentis affligitur] quod est in medio foro Tarracinæ civitatis, duci, & diversis generibus plagarum vexari, & in equuleum postea levari, & lampades ardentes ad ejus latera opponi, & interrogabat eum, si thura incendere vellet. Respondit S. Montanus, & dixit Consulari; Miser & infelix, si non recesseris a cultura dæmonum, cum ipsis arsurus eris in perpetuum. Tunc vocavit ad se Consularis Scribam hominem suum, nomine Pergentium, & dixit ei: Montanum, [in trochlea extensus.] perfidum & malum caput, jubeo cum omni celeritate duci ad templum Herculis, ut ibi capillis suspendatur. Cumque id factum fuisset, & nullo pacto servus Dei Montanus ejus minis atque terroribus consentiret, jussit circa Herculis templum stipitem figi, & ibi ad troclean extendi B. Montanum, & fustibus macerari, & in pectore pungi.

[16] Post septem vero dies, idest in die octava martyrii sui, [liberat Margaritam obsessam,] cum hæc agerentur in civitate Tarracina, erat Margarita, filia Maxentii in insula Pontiana; quæ jam per annum a dæmonibus vexabatur. Hæc ad ejus famam irrupit, & provoluta est pedibus S. Montani cum patre tuo, dicens: Respice in me peccatricem, miserere, ignosce necessitatibus meis. Quid avertis oculos? quid rogantem refugis? Noli me despicere, sed miserere animæ meæ, & salva me, ut ancilla Christi sim. Tunc B. Montanus levavit oculos suos ad cælum, & lacrymis perfusus benedixit eam, & expuit in faciem ejus, Salvatoris exemplo: statimque virtute Domini liberata est Margarita, & cœpit omnipotenti Deo gratias referre, quia per famulum suum Montanum curata fuerat. Tunc B. Montanus dixit: si ego verus Christi servus sum, & firma sunt omnia quæ ex ore meo exierunt & Christi Sponsa Margarita audivit & credidit; jubeat Dominus Iesus Christus, ut vera Sponsa vera martyr Christi effici mereatur. Tunc cœpit Margarita clamare clara voce, dicens: Beatus es tu, & Beatus sermo oris tui, & beati qui crediderunt per te Christo filio Dei vivi; quia quæ per diabolum tenebar, per tuam precationem salva facta sum. Ad quam B. Montanus dixit: puta dignitatem tuam, & incipe esse cum Christo, [& Christi sponsam facit.] & credere in eum, qui unicum filium suum passioni & morti tradidit, ut nos a passionibus æternis, & morte perpetua liberaret. Et cum hæc B. Montanus diceret, tunc pater Margaritæ provolutus pedibus S. Montani, cœpit ei dicere: Lucretur animam meam Christus per te. Et dixit ad eum B. Montanus: Diabolus, quem antea adorabatis, nec Dominus noster, nec creator esse dignoscitur, Deus autem, Pater & Dominus noster esse comprobatur. Et orare cœpit cum lacrymis, statimque divinus aspectus apparuit, cujus vox melle dulcior dicebat ad Virginem Christi Margaritam: Virginitas gemma est pretiosa; Virginitas manus est optimum; & quantum cognoscis te plus habere per martyrem meum Montanum plus debes custodire ne perdas. Et ego vos non desero: & quidquid petieritis dabo vobis: exaudiam vos, & perducam ad coronam martyrii. Tunc omnes cœperunt adorare Christi Sponsam cum patre suo, quos ambos Dominus noster Jesus lucratus est per famulum suum Montanum.

[17] Qui cum diu moraretur in carcere, quoadusque iret relatio, & rediret responsum; excepit sententiam, [cum saxo præcipitatus in mare,] ut, ligato saxo circa collum ejus, in mare præcipitaretur. Tunc impiissimus Consularis fecit eum præcipitari, & colligato saxo præcipitatus est in medio maris sanctus Dei Montanus. Eadem hora intonuit Dominus, & tonitrua, & fulgura & grandines supervenerunt, ut præ timore multi in facies suas caderent. Tunc descendit Dominus ad Martyrem suum cum exercitu Angelorum psallentium, & viginti quatuor seniores, & duodecim Apostoli supportabant corpus B. Montani. Lapis vero, qui ei ligatus fuerat, factus est salientis b ante faciem Domini. Et ubi provenerunt ad insulam Pontianam, invenerunt a Domino ibi præparatum lapidem magnum ad litus, in quo reposuerunt eum semivivum. In eo autem loco, ubi positus est, invenerunt eum aliqui navicularii, qui existimarunt eum certissime esse c navicularium, & copiosam habere pecuniam, [divinitus deponitur in littore Pontiano] congregatis triginta quinque hominibus, qui in eodem loco manebant, cogitaverunt eum lapidare. At cum cœperunt lapides jactare, tunc manus Domini, & S. Montani facta est super eos; & alii ex eis cæci facti sunt, alii a dæmonibus comprehensi, aliorumque manus & brachia facta sunt arida. Nec habentes auxilium, præ timore & tremore, voce ululationis dicebant: Hic homo justus nobis videtur, & ipse est, qui confessus est nomen Filii Dei. Et cum hæc dicerent, facta est vox Domini de cælo dicens: Hic est Martyr Montanus, in quo sic complacui cum Angelis meis; & in nullo eum volo contristari, in quo sic Pater meus, & ego lætamur. Et quia hæc de Martyre Dei alii viderunt, alii non; facta est inter eos maxima dubitatio in insula Pontiana.

[18] Cumque hæc agerentur, ut nulla incredulitas esset de Christi Martyre, [mortuum resuscitat] in eadem insula Pontiana puer anniculus mortuus est, & adductus est ad B. Montanum a parentibus suis. Qui projecerunt eum ad pedes ejus, dicentes, & clamantes: Obsecramus te, per clementissimum Deum, ut reddas nobis unicum filium nostrum, & ostendas virtutem Dei, & tuam, quæ est in Sanctis Dei. Tunc oravit B. Montanus, & dixit: Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Iacob, ecce nunc tempus est, ut virtus tua manifestetur. Neque hoc impossibile est, & fidele promissum a te habemus, quod petentes omnia impetrant. Et ego credo, quod quidquid a te peto, non me fraudabis. Et statim oculos in cælum defigens unius fere horæ spatio, facies ejus mutata est ut nix; & dixit ad corpus mortui: Tibi dico, terra arida; in ejus nomine, qui quatriduanum Lazarum resuscitavit, & tibi nunc imparat, surge super pedes tuos. Et cum hæc diceret, surrexit mortuus, & cœpit clamare: O acceptabilis oratio, & immaculata virginitas, quæ est in sancto Dei Montano: & nolite dubitare, increduli, Deo, [& subito expirat,] quia unus, & sanctus est. Tunc cœperunt clamare omnes de eodem loco: Unus Deus est, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, qui est in secula seculorum, Amen. statimque vox in eis facta est, dicens: Credidi propter quod locutus sum: & subito B. Montanus reddidit spiritum in pace. Tunc viri Christiani, & omnis ætas infantium & mulierum; levantes corpus B. Montani martyris, sepelierunt illud juxta litus in crypta, sub die quinto decimo Kal. Julias, depositumque est corpus ejus in pace, ad laudem, & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit, & regnat in secula seculorum, Amen.

[19] Post multum vero temporis Caietani d cives, divino admonitis, transtulerunt corpus ejus in civitatem Caietam, & sepelierunt illud in ecclesia antiqua, [& Caieta deponitur.] sub nomine Sanctorum Martyrum Quirici e & Julittæ, in altari majori, ubi aliquando scaturivit manna.

ANNOTATA D. P.

a Scilicet Idololatrici, delatores Christianorum: malui enim Pontifices scribere, quam Pontifici, quod erat in Ms. & debuisset intelligi de Consulari.

b Nescio quid hic deesse aut corruptum suspicer. Emendet per conjecturam cui idonea aliqua suppetet ratio.

c Fortassis nummularium: huc enim inclinat suspicio pecuniæ apud Sanctum inveniendæ.

d In eodem Ms. dicitur corpus postea Tarracinam translatum, Ughellus tamen tomo I. Italiæ sacræ columna 580, recenset corpora Sanctorum Caietæ asservata, absque mentione S. Montani.

e De SS. Quirico & Julitta passis sub Diocletiano egimus die præcidenti.

DE SANCTA DIGNA-MERITA CUM FILIIS DUOBUS,
MARTYRIBUS BRIXIÆ IN ITALIA.

SYNOPSIS HISTORICA.
Eorum præsens cultus; nomen Lavelongæ familiæ gratis insertum.

Digna-merita Martyr Brixiæ in Italia (S.)
Duo filii Martyres Brixiæ in Italia (SS.)


G. H. & D. P.

Bernardinus Faynus in Martyrologio Sanctæ Brixianæ Ecclesiæ, quod jussu marini Joannis Georgii Episcopi editum habemus anno MDCLXV, ad hunc XVII Junii prætitulatos Martyres refert cum hoc elogio: Decimo quinto Kalendas Julii Brixiæ S. Digna-merita, cum duobus filiis, in ecclesia S. Aphræ. Hæc sub Hadriano Imperatore pro Christi nomine multis vexata suppliciis, [Notitia ex novo & veteri Mrlio Brixiano:] cum palma Martyrii ad cælos evolavit: & filii ejus e fenestra dejecti, matrem cum palma prosecuti sunt. De ea inquit in Notis, Martyrologium vetus Brixianum manuscriptum, ubi passa dicitur sub Hadriano Imperatore, & apud SS. Faustinum & Jovitam ad Sanguinem sepulta. In libello Martyrii Brixianorum collectoribus Paulo Bonifacioque de Borellis & Archangelo de Curno, habetur, hanc & duos ejus filios sub majori ara in inferiori ecclesia S. Aphræ (ex translatione) sepultos fuisse. [corpora ad S. Afrani, M.] Idem Faynus in Cælo sanctæ Brixianæ Ecclesiæ Catalogo 4 num. 8 asserit Ecclesiam S. Aphræ ab ejus vetustissimis primordiis. S. Faustini ad Sanguinem fuisse vocatam, eamque duplicem esse; quarum inferior est cum tribus altaribus, ubi parochialia exercentur; alia superior, quæ habet altaria novem, plena Ossibus Sanctorum, & Cathedram Abbatialem Canonicorum Regularium.

[2] De ipsa translatione corporum ad ecclesiam S. Afræ, si non habentur documenta antiqua, præsumam libens, [Tempus martyrii incertum.] haberi traditionem, cui fides dari haud imprudenter possit. Quæritur interim, quod nostra refert, argumentum, ex quo possit debeatque præsumi, ad Hadriani Imperatoris tempora referendam ejusmodi Passionem; maxime per varia supplicia, mortem prægressa, finitam. Etenim facilius factum crediderim, ut matrem & liberos, irrumpentes in domum satellites, præcipitarint sub Maximiano & Diocletiano. Vetus Martyrologium Brixianum, quod allegatur, superioris seculi est. Libellus Martyrii supra allegatus, prodit suorum Auctorum levitatem, cum asserit, prætitulatos Sanctos, ex præclara de Lavelongis familia fluxisse. Gratulabor Lavelongis, si videro eorum originem & successionem sursum eductam ad annos quadringentos aut quingentos: ulterius si ascendere velint, vereor ne ipsa quæ assumentur argumenta ad anteriora tempora stabilienda, imbecillitate sua evidenter probent vanitatem causæ, multis hoc tempore communis in Italia; ubi vix ulla nunc familia est alicujus nominis, quam adulatio non extulerit ad tempora, multo quam probare ipsa solide possit, antiquiora.

[2] Si dicam, recentioris formæ nomen videri, ut est Lavelongi; [familiæ nomen gratis confictum] respondet vindex ineptiarum istarum, veteribus familiis nova sæpe aptari nomina. Tum porro si quæram qua ratione probet revera tam vetustam familiam esse quæ nomine recentiori censetur, quodque illius olim nomen fuerit, ad quod per tot secula ascendatur absque medio; manebit magis mutus quam piscis; solumque clamitabit injuriam fieri nobilitati, cui non criditur, ostentanti scilicet origines commentitias, & hoc vel superiori seculo primum excogitatas. Equidem ut asserenti corpus S. Dignæ-meritæ, & corpora filiorum, sub altari collocata haberi, haud ægre credam, quia rem dicet manibus ipsis palpabilem; ita si asserat, simul cum illis repertam notitiam, lapidi aut pergameno inscriptam, qua dicuntur ex Lavelongis fluxisse; incipiam rem totam habere de fictione suspectam, & vacillabit apud me fides, adhibita primæ assertioni (qui plerumque est fructus nimiæ ad anteriora extensionis) & dubitabo an qui ejusmodi scripturam, nulli prudenter credibilem finxit; non etiam supposuerit altari isti ossa, undecumque sumpta.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
QUIRIACO, BLASTO TRIBUNO, DIOGENE, ÆNA, NICANDRO, DOROSTOLO, EUSICIO, AQUILA, CANTIANO.
ET ALIIS DUCENTIS SEXAGINTA DUOBUS.
ITEM LONGINO ET JOANNE PRESBYTERO,

SYLLOGE HISTORICA.
Notitia eorum ex Martyrologiis Actisque SS. Marii & Marthæ: Corpus S. Blasti & duorum Sociorum Lucam translatum.

Quiriacus, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Blastus, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Diogenes, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Ænas, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Nicander, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Dorostolus, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Eusicius, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Aquila, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Cantianus, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Longinus, Martyr Romæ via Salaria (S.)
Joannes, Martyr Romæ via Salaria (S.)

G. H. & D. P.

Vetusta Martyrologii Hieronymiani apographa hunc XVII diem Junii ab hisce Sanctis auspicantur. Antiquissimum Epternacense sic habet XV Kalendas Julii, Romæ Cyriaci, Blasti, [Cultus sacer in antiquis fastis,] Diogenis, Nicandri, Dorostoli, Jusici, Aquilæ, Cantiani. In Lucensi Ms. leguntur nomina Quiriaci, Blastri, Nicandri, Ænæ, Dorostoli, Isicii, Aquilæ, Canti, Cantiani & Cantianæ. Hisce palestra Roma præponitur in apographo Blumiano, cum pleno consensu aliorum: eosdem autem apographum Corbeiense Parisiis excusum ita proponit: Romæ Quiriaci, Blasti, Nicandri, Enodorostoli, Isici, Aquilæ, Canti, Cantiani, Cantianellæ, Proti. Seorsim post alios habetur, Romæ Diogenis. & in jam allegatis Cobeiensi, Blumiano, & Lucensi. Ms. antiquum Reginæ Sueciæ ista profert: Romæ, via Salaria veteri, natalis S. Quirici cum aliis octo: quorum septem suis nominibus proposuimus ex apographo Epternacensi, octavum vero Ænam ex aliis adjunximus. In Ms. monasterii S. Cyriaci, alibi apud Baronium laudato, ista leguntur Romæ Quiriaci, Blasti, Nicandri, Diogenis. Ms. Tornacense S. Martini ista habet: Romæ, ad septem columnas, passio SS. Quiriaci, Blasti & Diogenis. Ms. Casinense. Romæ Quiriaci Blasti, Diogenis. Ms. Trevirense S. Maximini: Romæ Quiriaci, Nicandri, Eusæ, Dobostoli, Blasti, Diogenis. Ms. Aquisgranense: Romæ Diogenis, Blasti & Vinicandri, Quiriaci. Mss. Florentina bibliothecæ Medicææ & Senatoris Strozzii: Romæ natalis S. Quiriaci: item Romæ via Salaria ad septem columnas natale S. Diogenis, viri virtute & sanctitate clarissimi. Verum alii ibidem dicuntur Ravennæ cum aliis coronati his verbis: Ravenna SS. Froni (seu Frotoni) Candri, Blasti, Nicandri, Ænæ (seu Ahenæ) Dorostori, Iphici, Cantini, Cantiani, Cantianillæ. Ms. Richenoviense, Romæ Diogenis, Quiriaci: & in Ravenna Fronii, Blastini. Hieronymus Rubeus lib. 2 Historiæ Ravennatis pag. 45 ex vetustis Martyrologiis ista refert: Ravennæ sanctorum Martyrum septem fratrum, Nicandri, Cardri, Blastri, Dorostri, Phionis, Ahenæ atque Yphici.

[2] Mss. Augustanum, Gellonense, aliquod S. Galli, [Adjuncti 262.] & aliud Parisiis a Philippo Labbe nobis submissum ista habent: Quiriaci, Cantiani, Marini, Mart. Romæ Diogenis, Blasti, & aliorum ducentorum sexaginta duorum Martyrum. Ms Trevirense S. Martini: Romæ Diogenis & aliorum ducentorum sexaginta quatuor. Grevenus in Additionibus ad Usuardum: Item Sanctorum Dagenis, Blasti, Canciani. Romæ Diogenis & aliorum ducentorum sexaginta quatuor. De hisce anonymis Martyribus primo loco agunt Usuardus, Ado, aliique recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, in quo parenthesi inclusa inseruntur. Romæ natalis Sanctorum ducentorum & Sexaginta duorum Martyrum [qui in persecutione Diocletiani pro fide Christi necati] positi sunt via Salaria veteri ad Clivum Cucumeris: quem locum hodie Periolum dici credunt aliqui apud Piazzam in Sanctuario seu Martyrologio Romano. In Ms. Bruxellensi S. Gudilæ Et Romæ passio SS. Diogenis & Quiriaci. Ita alii supra attribuuntur viæ Salariæ veteri, de qua agit Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 27 & 28. Qui in aliquibus Mss. adduntur Cantius Cantianus & Cantianilla huc non spectant, adjuncti forsan ab aliis qui loco Aquilæ legerunt Aquileiæ ubi dicti Martyres passi sunt XXXI Maji, quando de iis egimus. De iis, qui Ravennæ tribuuntur illos sic poni puto, ut videantur aliunde additi Phion & Fronus seu Fronius aut Frotonus. Yphicus videtur aliis Isicius & Eusicius dici. Nomen Candri adjunctum videtur corrupte ex voce Nicandri, & sic repetitum, quod inadvertenter factum arbitramur. Si quis certiora suggesserit, gratiam apud ipsos Sanctos inibit, & nos grato animo acceptabimus.

[3] [Lucæ in ecclesia S. Justinæ,] Joannes Maria Florentinus Lucensis, a cujus singulari eruditione habemus vetustissimum Occidentalis ecclesiæ Martyrologium quod Hieronymianum appellamus ad præcitata Mss. collatum Notisque doctissimis illustratum paulo postquam ejus humanissimo hospitio usi in Belgium reverteramus, misit nobis Vitam S. Silai, de quo igimus XXI Maji Lucæ editam an. 1662, ubi cap. 12 agit de monasterio S. Instinæ, deque S. Silai & aliorum Sanctorum Reliqun ibidem asservatis: & pag. 79 asserit, quod in ecclesia interiori asservantur tria Sanctorum Martyrum corpora, una cum Inscriptione, characteribus seculi X satis barbare exarata, cujus (utpote propter vetustatem non amplius legibilis) duplex hoc inveniatur transcriptum.

[corpora SS. Blasti Longini & Joannis.] ✠ Breve recordationis facio ego Inghizzo, de corpora quæ tulit de cœmeterii S. Ermen; & isti Sancti quæ abit nomen Blastus & Longinus & Jo… s Martyr, ad via Salaria, da porta Pinciana.

✠ Breve recordationis facio ego Igizo de corpora Sancti, quæ tulit de cœmeteria Sco Ermen: & isti Sancti avevit nomen Blastus, & Longinus, & Joannes Martyr, ad via Salaria de porta Pinciana. Quæ sic videntur ad Grammaticæ leges revocanda

Ego Inghizzo (vel Igizo) facio Breve recordationis de corporibus Sanctorum, quæ tuli de cœmeterio S. Hermetis via Salaria ad portam Pincianam: & isti Sancti habebant nomina, Blastus, Longinus, & Joannes, Martyres.

[4] Nullum illi peculiarem cultum habent in dicto monasterio; [Prior via Salaria sepultus cum 260 martyribus,] & si haberent aliquo certo die, is potius censendus esset Translationis, quam Passionis. Hanc enim singuli potuerunt diversis diebus sustinuisse, corporibus in unum, quod nominatur, cæmeterium successive delatis. Cum autem Ms. Reginæ meminerit Viæ Salariæ, & Malmesburiensis lib. 4 Historiæ Anglorum de tertia porta urbis Romanæ (Pinciana hæc est, licet ipse Portitianam scribere videatur) cum, inquam, de tertia Porta dicat, quod inde ducens via, eodem modo appellata, cum pervenit ad Salariam nomen perdit; & ibi prope in loco qui dicitur Cucumeris requiescunt Martyres Festus, Joannes, Liberalis, & in uno sepulcro CCLX, & in altero XXX; Diogenis, Blastus, Lucina: verosimile fit, eumdum hunc esse Blastum, quem Martyrologia nominant cum. CCLX sociis; quique translatus Lucam sit, cum SS. Longini & Joannis corporibus. [a Joanne Præsb. hic forte nominato,] Et de Longino quidem nihil occurrit quod conjectari quis posset: Joannes vero Presbyter, qui illos aliosque plures Martyres sepelivit, potest ipsis postea fuisse comumulatos, uti divinat Florentinius. Sed nescio quomodo hunc ipse referat ad tempora Juliani Apostatæ. Illi certe, de quibus Martyrologia, passi sunt circa annum CCLXX, sub Claudio Imperatore, integro seculo prius quam Julianus ad Imperium perveniret: de iisque in Actis SS. Marii & Marthæ, XIX Januarii, sic legitur num. 2 & 3: Eodem tempore… Claudius… tenuit ducentos sexaginta Christianos via Salaria, qui arenam fodientes damnati fuerant pro nomine Christi; quos in figlina foris muros portæ Salariæ fecit includi, & in civitatis amphitheatro sagittis jussit interfici. Hoc cum factum fuisset, [adjutore SS. Marii & Marthæ in Sanctis sepeliendis.] contristati nimis Marius & Martha uxor ejus, cum filiis suis Audifax & Abacuc, venerunt ad locum ubi corpora Sanctorum interfecta fuerant, & invenerunt super corpora sancta ignem superpositum. Et sumentes cœperunt ab igne corpora Sanctorum subtrahere … & quotquot potuerunt sepelierunt, in crypta via Salaria, juxta clivum Cucumeris. Tunc sepelierunt cum eis quemdam etiam Tribunum Claudii, nomine Blastum: & in eodem loco vigilias & jejunia cum orationibus multis diebus cum B. Joanne celebraverunt. Addunt autem Mss. quædam XV Kal. Julii, ut verosimile quoque sit ex talibus Actis, ipsos esse præcitatis Martyrologiis inscriptos adhunc diem, una cum eodem Joanne. Quem propterea cum Longino ceteris junximus.

DE S. DIOSCORO ET MARINO,
MARTYRIBUS ALEXANDRIÆ.
Ex antiquis quatuor ejusdem Martyrologii apographis & aliis.

[Commentarius]

Dioscorus, Martyr Alexandriæ (S.)
Marinus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Indicata quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa secundo loco sic proponunt hos Martyres: In Alexandria Dioscori & Marini, Martyrum. Qui eodem modo memorantur in Mss. Richenoviensi, Tornacensi, Trevirensi S. Maximini & aliis; in quorum nonnullis Alexandri loco Alexandriæ ponitur, aut etiam palæstra omittitur, vel alii Martyres interponuntur. Eorum memoria celebratur etiam in Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ sub annum MCCCCXC excuso; item apud Grevenum in Auctario Usuardi, Maurolycum, Felicium, & alios. In Ms. Carmelitano Coloniæ asservato dicuntur milites fuisse. In Ms. Aquiscinctino Marina Virgo Alexandriæ collocatur: Sed videtur intelligenda Maria Aquileiæ coronata, quæ in sequenti turma refertur, & Marina etiam appellatur.

DE SS. CYRIA, MUSCA, VALERIANA, MARIA,
MARTYRIBUS AQUILEIÆ IN ITALIA
Nomina omnium in Martyrologiis, priorum duarum etiam in Breviario.

[Commentarius]

Cyrica, Martyr Aquilejæ (S.)
Musca, Martyr Aquilejæ (S.)
Valeriana, Martyr Aquilejæ (S.)
Maria, Martyr Aquilejæ (S.)

G. H.

Tertio loco proferuntur hæ Martyres in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, [Cultus sacer,] idque his verbis: In Aquileia, Cyriæ, Muscæ, Valerianæ, Mariæ. Pro Cyria legitur in Epternacensi Geria, aliis Cyrica; & pro Valeriana, in Corbeiensi, Valerianus. In Mss. Florentinis bibliothecæ Mediceæ Magni Ducis, & Musæi Senatoris Strozzii, ista habentur. In Aquileia SS. Muscæ, Cyrinæ, Valerianæ & Marinæ. Ms. Richenoviense solum ista profert: Et in Aquileia, Cyriæ. Reperimus Romæ Kalendarium Ms. Ecclesiæ Aquileiensis, in quo consignabatur festum Cyriæ Virginis & Muscæ Martyrum, sub ritu duplici celebrandum. Sed in Kalendario ejusdem Ecclesiæ anni MDCLXXIV ambæ Virgines & Martyres sub ritu duplici coluntur. De hisce Ferrarius in Catalogo generali ista suggerit: Aquileiæ sanctarum Virginum & Martyrum, Cyricæ & Muscæ. Idem Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, hoc illas elogio honoravit: Cyriaca seu Cyrica & Musca, sorores & Virgines Aquileienses, quarum prior contemplationi, altera actioni magis erat addicta, a teneris, mundi spretis illecebris, Christo Domino, cui virginitatem suam consecrarant, inservierunt: in persecutione Christianorum delatæ & comprehensæ, [Elogium ex Breviario.] cum nulla ratione ad idola colenda adduci possent, multis cruciatibus, demum ad virginitatis honorem, martyrii palmam addiderunt. Passæ sunt Aquileiæ XV Kalendas Iulias. Quarum corpora ibidem a Christianis tumulata quiescunt. Hæc Ferrarius, citato antiquo Breviario Ecclesiæ Aquileiensis. Annotat deinde: In Tabulis Cyrica & Musca, in Breviario vero, Cyria seu Ciria & Musca, legitur. Tempus, quo illæ passæ sunt ex earum Lectione non apparet. Imo hæc videtur a posteris ita composita, ut possit de quibuscumque Virginibus ac Martyribus recitari. Henricus Palladius de Olivis lib. 8 Rerum Foro-Juliensium pag. 135, cum egisset de Sanctis sub Diocletiano passis, ista addit: Nec minoris famæ felix infortunium Muscæ & Ciriacæ Virginum Aquileiensium, quarum per ea tempora effusus cruor, æternam patriæ gloriam XV Kalendas Iunii consecravit. Hæc ibi, sed perperam mensis Iunii loco Iulii est positus.

DE SS. MARTYRIBUS APOLLONIENSIBUS
ISAURO DIACONO, INNOCENTIO, FELICE, HERMIA, ET PEREGRINO,

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Magnis Menæis Græcorum.

Isaurus Diac., Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia (S.)
Innocentius, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia (S.)
Felix, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia (S.)
Hermias, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia (S.)
Peregrinus, Martyr Atheniensis, Apolloniæ in Macedonia (S.)

G. H.

Græci in Menæis excusis, & apud Maximum Cytherorum Episcopum ἐν Βίοις Ἁγίων, celebrant horum Martyrum memoriam, hoc modo. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ισαύρου, καὶ τῶν σὺν αὐτῷ, Ἰνοκεντίου Φήλικος, Ἑρμείου, καὶ Περεγρίνου. Eadem die XVII Junii, Certamen sancti Martyris Isauri & sociorum ejus, Innocentii, Hermiæ, Felicis & Peregrini. Deinde subditur hoc Elogium. ἅγιος Ἴσαυρος, καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, ὥρμηντο ἐξ Ἀθηνῶν. Ἀπαναστάντες δὲ τῆς πατρίδος, ἔν τινι σπηλαίῳ τῆς Ἀπολλωνίας γενόμενοι, Φήλικι καὶ Περεγρίνῳ καὶ Ἑρμείᾳ περιτυγχάνουσιν· οὓς καὶ διδάσκων ἅγιος Ἴσαυρος, μὴ πρὸς τὰ παρόντα ἐμπτοῆσθαι, οὗτοι ἔργοις τοὺς αὐτοῦ λόγους ἐπεβεβαίουν. Ἀποστρεφόμενοι γὰρ τὴν τῶν συγγενῶν ὁμιλίαν, πρὸς αὐτῶν Τριποντίῳ Ἐπάρχω διαβάλλονται· οὓς καὶ συλλαβὼν, καὶ τοῦ Χριστοῦ ἀποστῆσαι μὴ δυνηθεὶς, ξίφει τὰς κεφαλὰς αὐτῶν ἀποτμηθῆναι προστάττει. Ἴσαυρος δὲ, τοῦ Χριστοῦ Διάκονος, καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, Ἀπολλωνίῳ, τῷ υἱῷ τοῦ Ἐπάρχου, ἐκδίδονται· ὑφ᾽ ᾧ πυρὶ καὶ ὕδατι δοκιμασθέντες, καὶ ἐν τῷ παραδόξως ἐκ τούτων ῥυσθήναι πολλοὺς πρὸς τὴν εἰς Χριστὸν μεταθεντες πίστιν, ὧν ἦσαν καὶ οἱ πρῶτοι τῆς πόλεως, Ῥοῦφος καὶ Ῥουφῖνος οἱ αὐτάδελφοι, τελευταῖον τὴν ἀπόφασιν δεξάμενοι, τέμνονται τὰς κεφαλάς.

[2] Ita illi Græce, quæ Latine sic reddes. Sanctus Isaurus & Socii ejus Athenis originem ducebant: [Elogium ex Menæis,] qui cum a patria discesissent; in quadam spelunca Apolloniæ morati, in Felicem & Peregrinum & Hermiam inciderunt, quos & Sanctus Isaurus docuit, neglectis præsentibus futura respicere. Hi vero ipsius sermones factis comprobarunt: aversati enim proquinquorum familiaritatem, ab ipsis apud Tripontium Præfectum accusantur: quibus ille comprehensis, cum eos a fide in Christum non posset avertere, jussit capita eorum amputari. Isaurus vero Christi Diaconus, & qui cum illo erant, Apollonio Tribuni filio traduntur: a quo illi igne & aqua probati, cum ex his admirabiliter liberati essent, ad Christi fidem multos converterunt: inter quos etiam erant istius urbis Primi Rufus & Rufinus fratres germani, qui postremo accepta sententia fuerunt capite plexi.

[3] Hæc ibi, quæ inde ad suum Menologium deduxit Sirletus; & hoc allegato inscripti sunt Martyrologio Romano his verbis: [Palestra Apollonia.] Apolloniæ in Macedonia sanctorum Martyrum Isauri Diaconi, Innocentii, Felicis, Hieremiæ & Peregrini Atheniensium, qui a Tripontio Tribuno varie torti, capite obtruncati sunt. Est hic Hieremias, qui Græcis Ἑρμείας. & Sirleto Hermias scribitur; & Apollonia dicitur in Macedonia esse cui hujus nominis urbes tres tribuuntur a Philippo Ferrario in Lexico Geographico, scilicet maritima ad Occasum, Episcopalis inter Dyrrachium & Aulonem, altera mediterranea Archiepiscopalis, in Mygdonia regione; & tertia in monte Atho, etiam Episcopalis. Baudrandus in sua Geographia, plures insuper Apollonias indicat in Africa, Bithynia, Caria, Mysia, atque Sicilia; ut difficile sit firmiter assentire Romani Martyrologii recognitoribus Grægorianis ex sua conjectura, eam de qua hic agitur, Macedoniæ adscribentibus. Conjecturæ tamen isti favet, quod Athenis unde venerunt Sancti proprior Macedonia sit, neque trans mare adeunda. Indicati Rufus & Rufinus, videntur in eisdem Menæis referri ad diem VIII Septembris, & dicuntur Rufus & Rufinianus fratres gladio interempti. Barcinone est corpus S. Innocentii Martyris ab Urbano VIII acceptum, & depositum apud Fratres Excalceatos Sanctissimæ Trinitatis, quod illi colunt hoc die, quasi esset corpus hujus S. Innocentii, in Martyrologio Romano relati, quod minus probamus; licet Tamaius in Martyrologio Hispanico hoc innuat.

[4] Habueritne S. Isaurus Constantinopoli ædem propriam, ad quam translatum sit ejus corpus, hactenus non comperi; [Proprium S. Isauri templum] neque accuratius talia scrutatus comperit Cangius. Si habuisset, puto id non fuisse prætermittendum in eo quod Parisiis invenimus Ms. Synaxario Collegii istic nostri, utpote ad ecclesiarum Regiæ urbis usum præcipue aucto: in hoc autem nec elogium quidem ejus ac sociorum apparet. Quod ergo in excusis Menæis primum locum idem S. Isaurus occupet, cum pleno Officio ac frequenti miraculorum in æde ejus atque ad arcam patratorum mentione; ad iis esse puto, apud quos fuit passus. Canon incerti Auctoris est, hanc Acrostichin præferens:

Ἴσαυρε Μάρτυς εὐμενὴς φάνηθί μοι,

Isaure Martyr esto propitius mihi.

Sed quæ hujus versus litteris singulis respondere deberent octo Odarum strophæ, non solum excedunt earum numerum, verum etiam absque ullo respectu ad illas, præterquam initio ac fine, [& Officium] progrediuntur. In earum una strictim colliguntur omnium nomina, quæ in Stichero prosomœo seu Versiculo similari secundo ante Canonem, cum honorifico epitheto, sic appellantur singula. Ἴσαυρος ἔνδοξος, καὶ στεῤῥὸς Ἰνοκέντιος, θεῖος Βασίλειος, Φῆλιξ θαυμάσιος, κλεῖνος Ἑρμείας καὶ Περεγρῖνος, οἱ οὐρανώσαντες τὴν γῆν, πιστῶς μακαριζέσθωσαν, [in quo & socii ejus laudantur,] ὡς τοῦ Κυρίου θεράποντες, καὶ τὰ πάθη διώκοντες τῶν ψυχῶν ἡμῶν πάντοτε. Isaurus gloriosus, fortis Innocentius, divinus Basilius, & Felix admitabilis; inclytus Hermias & Pregrinus, qui terram in cælum commutaverunt miraculorlum suorum supernis fulgoribus, fideliter beatificentur; tamquam Dei famuli, nostrarumque animarum morbos semper propellentes. Qui hic tertio loco nominatur Basilius, a primo citatis auctoribus prætermissus, merebatur etiam poni in titulo auctoritate hujus Canonis, sicuti & in titulo hujus diei & Menæis ponitur: ponetur autem in hujus loci supplemento. Alibi solus fere laudatur Isaurus: & Ode III sic ei canitur, Ρεῖθρα τῶν ἰάσεων σὴ σόρος βρύουσα, παντίδαπα πάυει τῶν ἀνθρώπων ἀῤῥωστήματα, Ἴσαυρε. Arca tua, emanat curationis fluenta, & cessare facit hominum omnifarios morbos, Isaure. [& ipse specialius invocatur] Ultimæ autem Odes stropha prior huc alludit: Μεγάλων χαρισμάτων ἁξιωθεὶς ἐκ Θεοῦ, πανοίδιμε Ἴσαυρε, ἀποσοβεῖν δαίμονας καὶ νόσους παντοδαπὰς, καὶ πειρασμοὺς καὶ θάνατον, πᾶσι τὰ αἰτήματα χορηγῶν· διὸ κᾀμοῖ παράσχου εἰρήνην καὶ τῶν πταιμάτων ἀναλύτρωσιν. Magnis divinitus gratiis dignate, Isaure reverendissime, ad dæmones morbosque omnigenos abigendos, tentationes quoque & ipsam mortem, cunctis postulata largiris: igitur etiam mihi præbe pacem ac sanitatem cum indulgentia peccatorum. Corporis autem præsentiam distinctius notat Strophæ hæc sequens: θεῖος καὶ σεβάσμιός σου ναὸς, τὸ πολύτιμον ἅγιον σῶμά σου, ὡς θήσαυρον ἔχων ἀναφαίρετον, [ob gratiam curationum ab ejus sepulcro manantem] τοὺς πιστοὺς καταπλουτίζει ταῖς τῶν χαρισμάτων διανομαῖς· διὸ κᾀγὼ τῶν θεῖων τύχοιμι δωρεῶν σου προσφυγῶν τῷ θείῳ τάφῳ σου. Divina veneranda ecclesia tua, corpus tuum omni honore dignissimum, velut thesaurum inauferibilem possidens, ditat undique fideles distributione gratiarum: quapropter etiam mihi contingat cælestium tuorum donorum participem fieri, qui ad divinum tuum sepulcrum confugi.

DE SANCTIS FRATRIBUS PERSIS, MANUELE, SABELE, ET ISMAELE,
MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLI.

>ANNO CCCLXII

COMMENTARIUS PRÆVIUS,
Cultus Sanctorum & Acta Græca duplicia.

Manuel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)
Sabel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)
Ismaeël, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)

AUCT. D. P.

Ecclesiam Sanctorum manuëlis, Sabelis & Ismaëlis, quæ sita est ad murum terrestrem Theodosius Magnus condidit. Postquam enim a Juliano Apostata fuerunt cremati, Reliquiæ eorum ibidem in loco supplicii depositæ sunt. [Ecclesiæ & Reliquiæ CP.] Ita Georgius Godinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 61, eumque secutus Carolus du Frene, Cangii Toparcha, lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 6 num. 61. In Elogio mox dando dicitur eorumdem Confessio esse, πλησίον τοῦ ἁγίου Προφήτου Ἐλισσαίου, prope Sanctum Prophetam Elisæum. In Actis vero primis accurate notatur tempus rei gestæ, cum dicuntur atta omnia esse, Consulibus Mamertino & Nevita, XVII Junii, Feria II hora IX: quibus distincte notatur annus Christi CCCLXII, litteram censens Dominicalem F.

[2] Habemus Acta illa, & Latina fecimus, ex Ms. Bibliothecæ Vaticanæ sub nota numeri 655; [annus Martyrii.] eaque vidit & retulit Leo Allatius, in Diatriba de Symeonum scriptis, inter illa quæ certo Metaphrastis non sunt, quod ei facile quivis consenserit: non item; quod ea sint Auctoris synchroni. Solum hic se scribere ea profitetur, Ὥσπερ καὶ αἱ τῶν ὑπομνημάτων πράξεις, αἱ γενόμεναι ἐπ᾽ αὐτοῖς, διδάσκουσιν ἡμᾶς: quemadmodum nos docent Commentariorum actus, de ipsis confecti; scilicet a Notariis quæstioni assistentibus: quorum verba videtur Auctor rhetorica licentia eo modo amplificasse, quo verba orantium in carcere Sanctorum, vocemque de cælo ad illos delapsam concinnavit. Nec absurdum sit credere digresso Juliano, qui anno mox sequenti interiit, Christianos summatim scripsisse Martyrii hujus historiam, quam etiam præ oculis scriptor habuerit. Ut ut est, vel ex ipsa præfatione apparet uno alterove post seculo serius conscriptam Passionem, qualis a nobis dabitur, sub titulo Actorum vetustiorum, [Acta Græco-latina duplicia] respectu eorum quæ secundo loco etiam Græco-Latina danda designavit Henschenius; non tamquam aliquid novi doctura, sed tamquam elegantiorem priorum Paraphrasin, ac verosimiliter a Symeone Metaphraste elucubratam. Licet enim Allatius in Præfata Diatriba, huic ipsam non adscripserit; existimo tamen eam omissionem, vel puræ oblivioni Allatii, vel typothetarum negligentiæ esse adscribendam, maxime cum inter illa non referantur, quæ Metaphrasti Leo abjudicabat: non enim hic potuit eam non vidisse, vel Venetiis in Bibliotheca S. Marci, unde per Petrum Franciscum Zinum Latine reddenda curavit Aloysius Lipomanus, suisque Vitis Sanctorum inseruit, & Surio idem facturo præivit; sive in Regia Parisiis, unde contextum Græcum Bollandus accepit. Prælo igitur digna etiam hæc æstimavit Henschenius, jamque eo a me parari cœperunt, cum adeo imperfectum & obscurum inveni ecgraphum Parisinum, ut nisi scriptum denuo & cum originali collatum, non posset impressioni servire: [Sola tamen vetustiora hic dantur.] quapropter abstinere malui labore minus necessario; eumque alteri dimittens, inhæsuro vestigiis Joannis Bapt. Cotellerii, a quo Ecclesiæ Græcæ monumenta, aliis inedita tomis duobus excusa habemus, significo posteriorum Actorum in Regio Venetoque Codicibus hoc esse initium. Οἱ μὲν ἄλλοι διῶκται καὶ τύραννοι, εἰ καὶ τοῖς εἰδώλοις προστεθηκότες ἐτύγχανον, ἀλλὰ τῇ ἀπάτῃ συντεθραμμένοι ἀπ᾽ ἀρχῆς οὐ ξένον τι καὶ ἐκτετοπισμένον ἔχειν τὸ σέβας ἐδόκουν. Alii quidem persecutores & tyranni etsi idolis adhærerent, errore tamen antiquo circumventi videbantur minime peregrinam & absurdam religionem sequi.

[3] Memoria horum Martyrum celebratur in antiquo Typico S. Sabæ, [Memoria infastis Græcis,] atque Ephemeride Metrica, quod præcipuum eorum hoc die cultum Constantinopoli indicat, sub hoc versu

Ἑβδομάτη δεκάτη ἴδε τρεῖς ἀνέρας ἀθλέοντας.

Certantes pugiles tres decima septima vidit.

Elogium vero quod & in Ms. Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris atque in omnibus prorsus a nobis visis Menæis Mss. & excusis, habetur ex vetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ aliquanto auctius, quam alibi damus, eique hoc in Menæis præfigitur Distichon

Μανουὴλ, Σαβὲλ Ἰσμαὴλ, τρεῖς ὁπλίται,
Τριάδος αἰσχύνουσιν ἐχθροὺς τριστάτας.

Armigeri tres, Manuel, Sabel, Ismael,
Confudere Duces inimicos Trinitatis.

Canonem ipsis compositum necdum invenimus; sed solum Stichera prosomœa tria, Canoni præmitti solita: quibus accedit Anatolii Patriarchæ Cantus hujusmodi. Εἰλικρινῶς ποθήσαντές σε, Λόγε Θεοῦ, οἱ ἔνδοξοι Μάρτυρες, τὸ πυρσολατρεύειν ἐάσαντες, [elogium ex Synaxario CP.] λιπόντες δὲ τὴν Χαλδαίων χθόνα τῷ σῷ φοτὶ κατηυγάσθησαν· θωρακισθέντες δὲ ὅπλοις τῆς πίστεως ἤσχυναν Ἰουλιανὸν τὸν τύραννον, Μανουήλ ἔνδοξος, καὶ Σαβὲλ ἀείμνηστος, καὶ Ἰσμαὴλ τρισόλβιος, σὺν Πατρὶ καὶ τῷ Πνεύματι ὑμνοῦντές σε, πρεσβεύουσι τοῦ σωθῆναι τὰς ψυχὰς ἠμῶν. Sincere amantes te, Verbum Dei, Martyres gloriosi, dimisso ignis cultu & terra Chaldæorum, tuo lumine resplenduerunt: & armis fidei loricati Julianum tyrannum confuderunt, gloriosus Manuel, Sabel memorandus omni ævo, & ter beatus Ismael; qui tibi, cum Patre ac sancto Spiritu, hymnum cantantes, orant ut animæ nostræ salventur.

[4] Elogium seu Actorum compendium hujusmodi est. Ὁὗτοι ὑπῆρχον ἐκ Περσίδος, πατρὸς μὲν Ἀρχιμάγου, μητρὸς δὲ Χριστιανῆς, διδαχθέντες τὴν εὐσέβειαν καὶ τὰ ἱερὰ γράμματα παρὰ Εὐνίκου τινὸς Πρεσβυτέρου, ἀνδρὸς εὐλαβοῦς. Αποσταλέντες δὲ πὰρὰ Βαλτάνου Βασιλέως Περσῶν, καὶ τὰ πρὸς εἰρήνην πρεσβεύοντες, κατὰ τοὺς χρονους Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου, ὃν θύοντα τοῖς εἰδώλοις ἐν τᾦ εἰδωλείῳ τᾦ λεγομένῳ Τρυγόνῳ πέραν ἐν Χαλκηδόνι θεασάμενοι, καὶ πολλοὺς τῇ αὐτοῦ πλάνῃ ὑπαγομένους, αὐτοὶ ὄντες θεοσεβεῖς καὶ τῷ Χριστῷ λατρεύοντες, ὠλοφύροντο· καὶ τὸν Χριστὸν καθικέτευον, διαφυλαχθῆναι αὐτοὺς ἐν τῇ εις αὐτὸν πίστει, και μὴ κοινωνῆσαι τοῖς εἰδωλολάτραις τῆς πλάνης. Διαβληθέντες δὲ παρὰ Ἴνδίκου κουβικουλαρίῳ, καὶ ἀχθέντες τῷ δυσσεβεῖ Ἰουλιανῷ, τύπτονταί, καὶ ἥλοις περωνοῦνται τοὺς ἀστραγάλους, καὶ λαμπᾶσι πυρὸς τὰς μασχάλας καταφλέγονται. Καὶ ταῦτα μὲν κοινῇ· ἰδίᾳ δὲ ἅγιος Μανουὴλ ὑποσχέσεις δεξάμενος παρὰ τοῦ μιαροῦ βασιλέας Ἰουλιανοῦ και παραινέσεις, καὶ μὴ πεισθεὶς θυσίας προσενεγκεῖν τοῖς εἰδώλοις, καθηλοῦται τὴν κεφαλὴν, καὶ ἀμφότερα τὰ ὦτα· καὶ καλάμοις εἰλιθεὶς κατασφίγγεται, καὶ ἑτέροις ὀξέσι κατακεντεῖται. Καὶ οὕτως, ἅμα τοῖς δυσὶν αὐτοῦ ἀδελφοῖς Σαβὲλ καὶ Ἰσμαὴλ, ἐν τῷ πρὸς Θράκην τείχει τῷ λεγομένῳ Κωνσταντίνου ἐν τόπῳ κρυμνώδει ἀπαχθεὶς σὺν αὐτοῖς τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη. Τοῦ δὲ παραβάτου προστάξαντος κατακαυθήναι τὰ σωματα αὐτῶν, εὐθέως ἐσχίσθη γῆ καὶ ἐδέξατο τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων· πολλοὶ δὲ ἐκ τοῦ τοιούτου θαύματος ἐπίστευσαν τῷ Χριστῷ. Μετὰ δὲ ταῦτα, τινῶν εὐλαβῶν ὑπὸ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀποκαλυφθέντων, ἐτάφησαν τὰ ἅγια λείψανα παρ᾽ αὐτῶν μετὰ μύρων καὶ θυμιαμάτων. Ὁδὲ παράνομος Ἰουλιανὸς τηνικαῦτα ἀποστρέφων ἐκ τοῦ κατἀ Περσῶν πολέμου, οὐρανίᾳ ἐπλήγη πληγῇ, καὶ τῷ αἰωνίῳ πυρὶ προεπέμφθη. Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῶ ἁγιωτάτῳ αὐτῶν μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι πλησίον τοῦ ἁγίου Προφήτου Ἐλισσαίου. Hi ex Perside erant oriundi, patre quidem Archimago, matre vero Christiana, pietatem & sacras Litteras edocti ab Eunico quodam Presbytero, viro probo. Missi vero fuerunt a Baltano Persarum Rege, ad ea quæ pacis erant tractanda, tempore Juliani apostatæ, quem cum in loco idolis dicato, Trygono appellato, diis sacrificantem trans fretum Chalcedone vidissent, multosque illius errori adhærentes, ipsi erga Deum pii & Christi cultores, misere seductos deplorabant: & Christum precabantur, ut se in fide salvos integrosque conservaret, ne idololatrarum erroribus ullo modo contaminarentur. Deprehensi autem ab Indico cubiculario, & ad impium Julianum deducti, cæduntur & talos trajecti clavis, atque subtus axillas lampadibus ardentibus ustulati sunt omnes. Seorsim autem S. Manuel multis promissis & hortationibus ab impuro Imperatore Juliano ad immolandum diis frustra invitatus, per caput & aurem utramque clavis tranfigitur, & calamis circumplexus vincitur, aliisque fodicatur acutis. Deinde tam ipse, quam ejus duo fratres Sabel & Ismaël in muro Thraciæ, qui Constantini dicitur, loco præcipiti, capitibus plectuntur, & per imperium apostatæ corpora comburuntur. & subito terra discissa est, & Reliquias Sanctorum suscepit. Multi vero ob tale miraculum in Christum crediderunt. Post hæc autem aliqui pii viri revelatas sibi a Domino nostro Iesu Christo sacras has Reliquias sepelierunt unguentis & aromatis conditas. Iniquus vero Julianus deinde ex bello Persico revertens, cælesti plaga occiditur, & ad ignem æternum transmittitur. Celebratur autem eorum solennitas in sanctissimo illis constructo aratorio sito prope templum sancti Prophetæ Elisæi. Hæc ibi. [Mentio in fastis Latinis.] Illustre etiam elogium Galesinius in suo Latino Martyrologio vulgavit, & memoriam etiam suo ad Usuardum Auctorio inseruit Molanus, Martyrologio autem Romano Baronius.

ACTA VETUSTIORA
Ex Ms. Bibliothecæ Vaticanæ 655 interprete D. P.

Manuel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)
Sabel, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)
Ismaeël, Frater Persæ, Martyr, Constantinopoli (S.)

EX MS VATIC., INTERP. D. P.

CAPUT I.
Legatio eorum ad Julianum, & prima confessio.

[1] Κατὰ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον, βασιλεύοντος τοῦ ἀσεβεστάτου Ἰουλιανοῦ, καὶ τῆς εἰδωλολατρίας ἐπικρατούσης, καὶ τῶν δαιμόνων εὐωχουμένων πρὸς πλάνην ψυχῶν εὐσεβῶν · ἄνομος οὗτος κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν ἐξέπεμψε προστάγματα, ὥστε πάντας θρησκεύειν τοῖς ματαίοις θεοῖς, μὴ βουλομένους τιμωρίαις διαφόροις ἀνετάζεσθαι. Πολλοὶ μὲν οὖν διὰ τὴν πρὸς Θεὸν πίστιν, θλίψεις καὶ ἀνάγκας ὑπέμειναν, ζωῆς αἰωνίου ἐλπίδα ἀπεκδεχόμενοι. Ὅθεν καὶ οἱ μακάριοι οὗτοι καὶ ἅγιοι μάρτυρες Μανουήλ, Σαβέλ, καὶ Ἰσμαὴλ ἐκ τῆς χώρας τῶν Περσῶν ὁρμώμενοι, καὶ μίαν πατρίδα κεκτημένοι, διὰ τῆς καλῆς αὐτῶν ὁμολογίας, τὴν ἐν οὐρανοῖς βασιλείαν ἐκληρονόμησαν· ὥσπερ καὶ αἱ τῶν ὑπομνημάτων πράξεις αἱ γενόμεναι ἐπ᾽ αὐτοῖς διδάσκουσιν ἡμᾶς, περιέχουσαι οὕτως.

[2] Βαλτανοῦ βασιλεύοντος ἐν τῇ χόρͅ τῶν Περσῶν, πολέμου μεγάλου κινηθέντος ἐξέπεμψεν δυσσεβὴς Ἰουλιανὸς γράμματα πρὸς τὸν βασιλέα Βαλτανὸν περιέχοντα τὸν τρόπον τοῦτον. Ἰουλιανὸς Καῖσαρ, Βαλτανῷ Βασιλεῖ χαίρειν. Ἀναγκαῖόν ἐστι σχολάζειν ἑμᾶς ταῖς θυσίαις τῶν θεῶν, καὶ μὴ ὡς εἰκῶς ἐννοίαις τισὶν ἀναπειθομένους πολέμους ἐγείρειν μεταξὺ ἡμῶν, εἰς ὄλεθρον ψυχῶν ἀνθρώπων γενομένους καὶ μάλιστα τοῖς ὁμοίοις παθέσιν ἡμῶν ὑπάρχουσι· και κρεῖττόν ἐστιν εἰρήνην βραβεύειν ἡμῖν διὰ τῆς θεραπείας τῶν θεῶν, ἵνα ἀταράχως διάγωμεν. Ἔῤῥωσο.

[3] Ταῦτα τὰ γράμματα δεξάμενος βασιλεὺς Βαλτανὸς περὶ τοῦ δυσσεβοῦς Ἰουλιανοῦ, καὶ ἀναγνοὺς, καὶ πεισθεὶς, ἀπέστειλε τῷ Ἰουλιανῷ πρὸς τὸ ἀσφάλειαν βεβαίαν γενέσθαι μεταξὺ αὐτῶν καὶ εἰρήνην ὅυς τινάς εἶχε θεράποντας αὐτῷ ὑπάρχοντας τοὺς μακαρίους τούτους καὶ ἁγίους μάρτυρας Μανουήλ, Σαβέλ καὶ Ἰσμαήλ, οἱ ἦσαν ὡραῖοι μὲν τῷ κάλλει, νέοι δὲ τὴν ἡλικίαν. Οὓς ἰδὼν Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς, ὑπεδέξατο μετὰ χαρᾶς μεγάλης, καὶ ἐκέλευσεν συνδιάγειν αὐτοὺς σὺν αὐτῷ. Ἐξιῶν δὲ ἐπὶ τὴν Βιθυνῶν ἐπαρχίαν, ἐλθὼν ἐν Χαλκηδόνι ἐκέλευσεν ἑορτὴν μεγὰλην γενέσθαι, καὶ θυσίας προσενεχθῆναι τοῖς εἰδώλοις. Πολλῶν οὖν συνελθόντων ἐπὶ τὰς θυσίας τῶν ματαίων θεῶν, κατὰ τὴν πρόσταξιν τοῦ ἀσεβοῦς Βασιλέως Ἰουλιανοῦ, οἱ μακάριοι καὶ ἅγιοι οὗτοι μάρτυρες Μανουὴλ, Σαβέλ, καὶ Ἰσμαήλ, ἦσαν ἐστῶτες ἔξωθεν τῆς πύλης τοῦ ναοῦ τῆς καλουμένης Τριγώνου, ὁρῶντες πῶς πεπλάνηνται, καὶ προθύμως οὕτως προσάγουσι τὰς θυσίας τοῖς ματαίοις θεοῖς· καὶ τύπτοντες ἑαυτῶν τὰ στήθη καὶ κλαίοντες, ἱκέτευον τὸν δεσπότην Χριστὸν μἣ συγμεταριθμηθῆναι αὐτοῖς· ἦσαν γὰρ διδαχθέντες τὰ τῶν ἁγίων γραφῶν παραγγέλματα παρὰ Εὐνοἳκῷ τινι πρεσβυτέρῳ, ἀνδρὶ θαυμαστῷ καὶ εὐσεβεῖ, καὶ πεπληρωμένῳ τοῦ ἁγίου Πνεύματος.

[4] Ἀρίων οὖν Ἰνδικὸς, Κουβικουλάριος τοῦ δυσσεβοῦς Ἰουλιανοῦ, ἔχων πόθον πολὺν περὶ τὴν τῶν ματαίων εἰδώλων πλάνην, ἰδὼν αὐτοὺς ἔξωθεν ἐστῶτας τοῦ ναοῦ, λέγει αὐτοῖς· Διατὶ καὶ ὐμεῖς οὐκ εἰσέρχεσθε, καὶ συνεορτάζετε μετὰ πάντων, καὶ εὐφεμεῖτε τοὺς ἀθανάτους θεοὺς, ἀλλ᾽ ἐστὲ οὕτω σκυθρωποί; Οἱ δὲ μακάριοι καὶ ἅγιοι μάρτυρες Μανουήλ Σαβέλ καὶ Ἰσμαήλ ἀπεκρίθησαν αὐτῷ λέγοντες· Ἄπελθε ἄνθρωπε, ἀπόστηθι ἀφ᾽ ἡμῶν· θλιβόμεθα γὰρ ἡμεῖς, ὅτι ὁρῶμεν ψυχὰς πλανωμένας, καὶ τοὺς δαίμονας εὐωχουμένους, καὶ τὸν δεσπότην ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν περιφρονούμενον. Ἰνδικὸς δὲ κουβικουλάριος, ἀκούσας ταῦτα παρὰ τῶν ἁγίων μαρτύρων, καὶ προσκαλεσάμενός τινας, καὶ συλλαβόμενος αὐτοὺς, ἀπήγαγε πρὸς τὸν Βασιλέα Ἰουλιανὸν λέγων αὐτῷ· Δέσποτα Βασιλεῦ, διατὶ οὗτοι μόνοι οὐ θύουσι τοῖς εὐμενέσι θεοῖς, ἀλλὰ τοιαύτῃ ἀπονοίᾳ κέχρηνται μὴ θέλοντες ἐξευμενίζειν αὐτοὺς. Πολλῆς δὲ ταραχῆς γενομένης καὶ συνδρομῆς τῶν ὄχλων, εὐθέως ἐκέλευσεν δυσσεβὴς Ἰουλιανὸς ἀπενεχθέντας αὐτούς βληθῆναι ἐν τῇ εἱρκτῇ, εἰπὼν· Εἰ μὲν θελήσουσι θῦσαι τῇ σήμερον ἡμέρᾳ τοῖς εὐμενέσι θεοῖς, σωθῆσονται· ἐπεὶ τῇ ἐπαύριον, τιμωρήσομαι αὐτοὺς. Οἱ δὲ ἅγιοι Μάρτυρες ἔψαλλον ἕν τῇ φυλακῇ λέγοντες, Δεῦτε ἀγαλλιασώμεθα τῷ Κυρίῳ, ἀλαλάξωμεν τῷ Θεῷ τῷ σωτῆρι ἡμῶν.

[5] [Μὴ] ἡκόντων δὲ τῶν ἁγίων Μαρτύρων τοῦ ἐπιθύσαι τοῖς εἰδώλοις, τῇ ἐπαύριον προκαθίσας δυσσεβῆς Ἰουλιανὸς, ἐκέλευσε παραστῆναι αὐτοὺς ἁγίους Μάρτυρας, καὶ ἀπομανὴς λέγει αὐτοῖς· Ἐν τούτῳ ὑμᾶς ἀπέστειλε πρός με Βασιλεὺς ὐμῶν Βαλτανὸς, ὥστε μὴ θέλειν συνεορτάζειν ἡμῖν, καὶ θυσίας προσφέρειν τοῖς θεοῖς; Οἱ δὲ ἅγιοι ἀποκριθέντες εἶπον αὐτῷ· Ἄκουσον, παράνομε Βασιλεύ, μετὰ ἀληθείας· μὲν πατηρ ἡμῶν Μάγος ὑπῆρχε, καὶ πάνυ ἠγαπᾶτο παρὰ τοῦ Βασιλέως ἡμῶν Βαλτανοῦ· δὲ μήτηρ ἡμῶν θεοσεβὴς ἦν· καὶ τούτων τελευτησάντων, ἀνηγκαλίσατο ἡμᾶς Βασιλεὺς ἡμῶν, καὶ διήγομεν σὺν αὐτῷ, μηδόλως ἀναγκασθέντες παρ᾽ αὐτοῦ περὶ θυσιῶν τοιούτων, νῦν δὲ ἀπέστειλεν ἡμᾶς πρός σε πρὸς βράβευσιν εἰρήνης, οὐχὶ δὲ ἵνα ἐκβιάζῃ ἡμᾶς εἰδώλοις προσκυνῆσαι. Ημεῖς γὰρ ἐδιδάχθημεν παρὰ Εὐνοἳκῷ τινι Πρεσβυτέρῳ, ἀνδρὶ θαυμαστῷ καὶ χριστιανῷ ἐπιγινώσκειν Θεῷ ζῶντι καὶ ἀληθινῷ, ὃς ἐποίησεν τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν, καὶ ἄστρα, καὶ ἥλιον καὶ σελήνην, καὶ πᾶσαν τὴν κτίσιν, καὶ φυλάττειν τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ ἀκλινῶς, καὶ θυσίαν αἰνέσεως αὐτῷ ἀποδιδόναι σπεύδομεν.

[6] Ὁδέ δυσσεβὴς Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς ἐμμανὴς γενόμενος, καὶ θυμομαχῶν ἔφη· Πῶς ὑμεῖς προσιόντες τοιούτῳ Βασιλεῖ ὡς ἰδιῶται τυγχάνετε. Οἱ δὲ ἅγιοι μάρτυρες ἀποκριθέντες εἶπον αὐτῷ· Μὴ σπεῦδε ἰδιῶτας ἀποκαλεῖν τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ· γὰρ δεσπότης ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς δύναται ὡς σοφιστάς σοι παραστῆσαι ἡμᾶς· διὰ γὰρ τῶν ἁγίων καὶ θεοπνεύστων γραφῶν αὐτοῦ, διδάσκει ἡμᾶς λέγων· Ἐὰν παραστῆτε ἐπὶ Βασιλεῖς καὶ Ἡγεμόνας, μὴ μεριμνήσετε τί εἴπητε, τί λαλήσητε· τὸ γὰρ ἅγιον Πνεῦμα διδάξει ὑμᾶς, δεῖ λαλεῖν. δὲ Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς ἔφη· Κᾀγώ ποτε ταὺτας ἀναγνοὺς τὰς μωρίας, οὐκ ἔτυχον οὐδεμιᾶς ὠφελείας παρὰ τοῦ λεγομένου Χριστοῦ· θελήσατε οὖν καὶ ὑμεῖς ἀποστῆναι ἀπ᾽ αὐτοῦ, καὶ προσελθόντες θύσατε τοῖς ἀθανάτοις θεοῖς εἰδὲ μήγε, πολλῶν τιμωριῶν ἀξιωθήσεσθε, καὶ οὐδὲν ὀφελήσει ὑμᾶς Χριστὸς. Ὁι δὲ ἅγιοι μάρτυρες ἀποκριθέντες εἶπον αὐτῷ· Δυσσεβὲς καὶ ἀνόσιε Βασιλεῦ, πῶς ἀνόητος ὑπάρχεις, ὅτι σὺ καθεκάστην προσιῶν τοῖς θεοῖς σου, οὐ βλέπεις τὴν προσοῦσαν αὐτοῖς ἀφωνίαν, ὅτιλίθοι ὑπάρχοντες ἄψυχοι, καὶ ὄντες οἰκητήρια δαιμόνων, πλανῶσι τὰς ψυχὰς τῶν ἀνθρώπων.

[1] In diebus illis cum impiissimus Julianus Imperio potiretur, & idololatria prædominaretur, & dæmones deliciarentur in perditione animarum piarum; [Juliano Christianos persequente] sacrilegus iste per cunctas regiones & civitates emisit edicta, quibus præcepit ut falsi Dei ab omnibus colerentur, qui autem id recusarent variis cruciatibus a torquerentur. Igitur multi propter fidem in Deum tribulationes & ærumnas sustinebant, spem æternæ vitæ præstolantes; sicut & hi beati ac Sancti Martyres, Manuel, Sabel atque Ismael ex regione Persidis advecti, ubi communem habebant patriam, præclara sua confessione cælomum regnum hereditarunt; quemadmodum monumentorum Acta, desuper in hunc modum b conscripta, nos docent.

[2] Cum Baltanus c apud Persas regnaret, & grave bellum esset suscitatum, misit ad eum impius Julianus litteras hujus tenonis. Julianus Cæsar, Baltano Regi salutem. Oportet nos vacare Deorum sacrificiis; [& pacem cum Persis optanti] non autem bella suscitare inter nos, prætextibus nescio quibus inductos ad perniciem hominum; maxime cum eamdem sententiam amplexis, præstabilius sit pacem obtinere propter Deorum religionem, ut absque inquietudine vivamus. Vale.

[3] Hujusmodi litteras Rex Baltanus accipiens ab impio Juliano, [missi a Rege ad eam firmandam tres fratres.] iisque lectis persuasus ad confirmandam inter ipsos pacem; misit quos habebat fidelissimos ministros, beatos hosce ac Sanctos Martyres, Manuel, Sabel atque Ismael; forma decoros, ætate juvenes. Quos cum vidisset Imperator Julianus, magna lætitia excepit, secumque jussit commorari. Egressus deinde in provinciam Bithyniæ, d ac veniens Chalcedonem in loco qui Trigonus dicitur; jussit festum solenne celebrari & Sacrificia idolis offerri. [eidem Chalcedone sacrificanti] Multis itaque ad sacrificia inanium deorum concurrentibus, juxta mandatum Imperatoris Juliani; Sancti hi atque Beati Martyres Manuel, Sabel, atque Ismael stabant extra portam templi, quod Trigonum appellatur; & videntes quomodo seducti alacriter sacrificarent falsis diis, percutiebant pectora sua; & flentes orabant Dominum Jesum Christum, ut inter eos numquam numerarentur: didicerant enim sacrarum Scripturarum mandata ab Eunoïco Presbytero, viro religioso & ad mirabili, ac Spiritus sancti pleno.

[4] Ita extra templum stantes videns Arion Indicus, impii Juliani cubicularius, multumque zelans erroneum idolorum cultum; [recusant assistere:] Cur, inquit, non intratis, & cum ceteris festum agitis, in laudem Deorum immertalium, sed tristes manetis? Beati vero ac sancti Martyres Manuel, Sabel, & Ismael responderunt ei dicentes: Apage hinc, & recede a nobis. Tristamur nos, quia videmus animas seductas, lætantes dæmonas, & Dominum nostrum Iesum Christum contumelia affectum. Hæc a sanctis Martyribus audiens Indicus Cubicularius, advocatis quibusdam ministris comprehendit eos, atque ad Julianum Imperatorem adduxit, dicens: Domine Imperator, [ideoque delati traduntur carceri,] quare isti soli non sacrificant benignis Diis, tantaque aguntur vecordia, ut eos sibi propitiare nolint? Multa erat eo loci concursatio & constipatio populi; ideoque Julianus impius continuo jussit inde abductos, in carcerem conjici, dicens; si quidem hodie voluerint bonis Diis sacrificare, serventur indemnes; sin minus die crastina quæstionem de eis habebo, eosque puniam. Sancti autem Martyres psallebant in custodia dicentes: Venite exultemus Domino, jubilemus Deo salutori nosttro.

[5] Cum ergo non venirent sancti Martyres ad sacrificandum idolis, die sequenti; [postridie producti,] pro tribunali sedens impius Julianus, iussit eos sibi sisti, & iracundia plenus dixit: Ideone ad nos vos misit vester Rex Baltanus, ut neque mecum festum ageretis, neque Diis offerretis sacrificia? Cui responderunt sancti in hæc verba: Audi Imperator sacrilege, veritatem rei Pater noster e Magus fuit, [fatentur se Christianos,] multumque diligebatur a nostro Rege Baltano: Mater vero Deum coluit: illis mortuis, suscepit nos in suam tutelam Rex noster, fuimusque cum illo, nequaquam ab eo coacti ad ejusmodi sacrificia: nunc vero nos destinavit ad te ad constituendam pacem, non autem ut nos cogas idolis sacrificare. Etenim ab Eunoïco, viro admirabili & Christiano, edocti sumus nosse Deum vivum ac verum, qui fecit cælum & terram; astra, solem, lunam omnemque creaturam; cujus mandata indeclinabiliter custodire, eique sacrificium laudis offere satagimus.

[6] Ad hæc in furorem actus impius, animoque æstuans: Ad me, inquit, talem tantumque Imperatorem venientes, videmini prorsus esse idiotæ. [satis bene ex scripturis instructos,] Sancti Martyres responderunt ei, Noli præcipitare sententiam, vocando idiotas Dei servos: Dominus enim noster Jesus Christus potest facere, ut adstantes tibi, sophistæ appareamus: qui per sacras divinitusque inspiratas Scripturas nos docuit, dicens; Quando steteritis ante Reges & Præsides, nolite anxie cogitare, quomodo aut quid loquamini: Spiritus enim sanctus docebit vos quid loqui oporteat. Imperator autem Julianus, [negantque se diis lapideis sacrificaturos.] Et ego, inquit etiam legi fatuitates istas, nec quidquam utilitatis mihi attulit Christus iste quem dicitis. Suadeo igitur ut & vos velitis ab illo deficere, & immortalibus Diis sacrificetis: sin minus multifariis tormentis dignos vos efficietis, neque proderit vobis quidquam Christus. Tum Sancti Martyres; Impie & profane Imperator, quomodo adeo insensatus es, ut quotidie ad Deos tuos accedens, non videas mutos omnino esse; utpote qui sunt inanimes lapides, & dæmonum domicilia, decipientium humanas animas.

ANNOTATA D. P.

a Cum constet Iulianum, clementiam erga Christianos professum, non nisi clam sæviisse contra illos, nec nisi aliis prætextibus; rescriptisque suis potius vetuisse ne vexarentur; apparet scriptorem hunc, in iis quæ ad antiquitus scripta addidit, satis imperite processisse: tantum abest ut coævus fuerit.

b Quo ad substantiam scilicet; quædam enim ab Auctore liberiori stylo amplificata, manifestum fiet legenti.

c Baltanus, in aliis Actis Alamundarus scribitur: quod ultimum inauditum historicis omnibus nomen est ante eum, qui ineunte seculo 6, a Mahomete ad Christum transiit, saracenorum Princeps: ipsum quoque nomen Arabicum, fictionem probat. Sed neque Baltanum, neque (ut Allatius vertit) Peltanum, apud Persas Imperatorem invenias ætate Iuliani, nec scio an postea. Ergo non Regem sive Imperatorem Persarum (qui ab anno 316 ad 381 Sapores II ex omnium scriptorum consensu fuit) sed Persici exercitus Ducem, cui Sapores potestatem fecerit de pace tractandi cum Romanis hic intelligendum censeo: estque hæc altera & capitalis hallucinatio Auctoris, nequaquam pro coævo habendi.

d Octo ferme mensibus egerat Constantinopoli Iulianus; quod etiam probant ejus ibi rescripta, in Codicem Theodosianum relata, & apud Iacobum Gottofredum Chronologice digesta; quorum ultimum signatur Constantinopoli IV Idus Maji: duo absque loco, XV, & XII Kal. Julii: ac denique proximum Nicomediæ in Bithynia, Kal. Augusti, ut Chalcedone eum fuisse hac 17 Iunii verosimile fiat etiam inde: proque ea Iuliani mora in Bithynia, ipsum met testem in Epistola 48 & Lege 8, citat Pagius in Critita, nec non Libanium epist. 22 lib. I.

e Archimagum facit Synaxarium Claromontanum: quod crederem si Baltanus Imperator fuisset.

CAPUT II.
Tormenta fortiter tolerata, mors constanter obita, sepultura.

[7] Ὁδὲ ἄνομος Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς, ὀργισθεὶς θυμῷ μεγάλῳ, λέγει τοῖς Ἁγίοις· Ἀθλιώτατοι πάντων ἀνθρώπων, ἀξιούμενοι παρ᾽ ἐμοῦ φιλανθρωπίας, ὑβρίζετε τοὺς θεοὺς, λίθους ἀψύχους τολμῶντες προσαγορεύειν αὐτοὺς; Μὰ τὴν αὐτῶν εὐμένειαν, ἄρτι βασανιζόμενοι τὴν δύναμιν αὐτῶν ἐπιγνώσεσθε. Καὶ ἀπομανεὶς, ἐκέλευσεν ἐκταθέντας αὐτοὺς ἐπὶ τὴν γῆν, ταῖς διὰ ῥοπάλων καὶ βουνεύρων αἰκίζεσθαι τιμωρίαις, καὶ τοὺς κήρυκας βοᾶν καὶ λέγειν αὐτοῖς, τοὺς θεοὺς μὴ ἀτιμάζετε. Αἰκιζόμενοι δὲ ἐπὶ πολὺ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες, μιᾷ φωνῇ ἀνεβόων λέγοντες, Ἡμεῖς λίθοις ἀψύχοις ὀυ προσκυνοῦμεν, τὸν δὲ ἀληθῶς ἀεὶ ζῶντα Θεὸν προσκυνοῦμεν, καὶ αὐτῷ λατρεύομεν. Θυμομαχῆσας οὖν ἐπὶ τούτοις ὁς δυσσεβὴς Βασιλεύς Ἰουλιανὸς, ὁρῶν αὐτοὺς ἐπιμένοντας τοῦ μὴ ἀποστῆναι ἀπὸ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, ἐκέλευσεν αὐτοὺς ἀναρτηθέντας ἐπὶ τῶν ξύλων ξύεσθαι αὐτῶν τὰ πλευρὰ, καὶ ἥλους ἐμπαρῆναι διὰ τῶν ἀστραγάλων αὐτῶν. Οἱ δὲ ἅγιοι Μάρτυρες, ὑπομένοντες τὴν πικρὰν ταὺτην τιμωρίαν, ἔκραξαν φωνῇ μεγάλῃ λέγοντες· Χριστὲ Ἰησοῦ, ἐπὶ ξύλου ἀνελθὼν τοῦ ἁγὶου καὶ τιμίου σου σταυροῦ, ἵνα σώσῃς τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων, μὴ ἀποστῇς ἀφ᾽ ἡμῶν, ἀλλὰ ποίησον μεθ᾽ ἡμῶν ἔλεος, ὡς καὶ μετὰ τῶν εὐαρεστησάντων σοι Ἁγίων, καὶ κούφισον ἡμᾶς ἐκ τῶν περιεχουσῶν ἡμᾶς ὁδυνῶν· ὅτι σὺ οἶδας, Κύριε, τὴν σάρκα ἡμῶν ταπεινὴν ὑπάρχουσαν ἐν παρατάξει, ἀηττητε μόνε, καὶ εὔσπλαγχνε σωτὴρ ἡμῶν.

[8] Ταῦτα δὲ εὐχομένων αὐτῶν, Ἄγγελος Κυρίου ἐπιστὰς, ἐκούφησε τοὺς Ἁγίους ἐκ τῶν πόνων· δὲ Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς ἐκέλευσεν κατενεχθἦναι αὐτοὺς ἐκ τῶν ξύλων, καὶ λέγει αὐτοῖς· Ἴδετε πῶς ὑμῖν συμπαθῶ, ὅτι νέοι τῇ ἡλικίᾳ ὑπάρχετε, καὶ ὡραῖοι τῷ κάλλει; Θελήσατε οὖν θύσαι τοῖς εὐμενέσι θεοῖς, καὶ τιμῶν μεγίστων ἀξιωθῆναι, δὲ συνδιάγειν ἡμῖν. Οἱ δὲ Ἅγιοι ἀποκριθέντες λέγουσιν αὐτῷ, Ἡμεῖς μᾶλλον σπεύδομεν διάγειν τῷ ἐπουρανίῳ Δεσπότῃ καὶ Κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ, οὗπερ καθημέραν καὶ τὰς εὐεργεσίας ὁρῶμεν ἐφ᾽ ἡμᾶς γινομένας, ὅπως ἀσφαλῆ τε καὶ βεβαῖαν τὴν εἰς αὐτὸν ἐλπίδα κεκτημένοι, εὕρομεν παῤῥησίαν ἐνώπιον αὐτοῦ, ἐν τῆ ἡμέρα ἐκείνῃ τῆς φοβερᾶς καὶ φρικτῆς ἐτάσεως τοῦ μεγάλου Βασιλέως.

[9] Ὁδὲ βασιλεὺς Ἰουλιανὸς, βουλόμενος διὰ λόγων παρακλητικῶν μεταστρέψαι αὐτοὺς ἐκ τῆς εὐσεβείας εἰς τὴν ἀσέβειαν, λέγει τῷ Σαβέλ καὶ τῷ Ἰσμαήλ· Τί θέλετε καὶ ὑμεῖς; βούλεσθε ἀφιστᾶν ἑαυτοὺς ἐκ τῶν δωρημάτων τῶν μεγίστων θεῶν, ὧνπερ παρέχουσι πᾶσι τοῖς προσιοῦσιν αὐτοῖς; οἶδα γὰρ ὅτι ἀπονενοημένος ὑμῶν ἀδελφὸς οὗτος ἀναπείθει ὑμᾶς, ἵνα μὴ θυσίαν προσαγάγητε αὐτοῖς, καὶ μεγίστων παροχῶν ἀξιωθῆτε παρ᾽ ἡμῶν· ὑπολαμβάνω γὰρ ἐκ τῆς ὄψεως εὐγνώμονας ὑμᾶς ὑπάρχειν. Οἱ δὲ ἅγιοι ἀποκριθέντες ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος εἶπον αὐτῷ· Βασιλεῦ παράνομε, καὶ ἐχθρὲ τοῦ Θεοῦ, τί ἠθικεύῃ ἡμᾶς ὠφείλων ἀποστῆσαι τοῦ Δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ; ἄπελθε πρῶτον πεῖσον τοὺς θεούς σου εἰπεῖν ἡμῖν, εἰ θέλουσι παρ᾽ ἡμῖν θυσίαν λαβεῖν, καὶ ἡμεῖς ἑτοίμως ἔχομεν προσαγαγεῖν αὐτοῖς. Οδὲ Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς ἐμμανὴς, γενόμενος θυμομαχῶν, λέγει αὐτοῖς· Ἀτυχέστατοι παρὰ πάντας ἀνθρώπους, οὗτοι ἐν ἡσυχίᾳ διάγοντες σιωπὴν ἀσκοῦσιν. Οὶ δὲ ἅγιοι Μάρτυρες ἀποκριθέντες εἶπον αὐτῷ· Λίθινοι γὰρ ὄντες οἱ θεοί σου, πῶς ἀκούσονται, καὶ φωνὴν ἀποτελέσουσι; μάλιστα δὲ καὶ ἐν σκοτίᾳ διάγοντες, πῶς τὸ φῶς θεωρήσουσιν; ὀφθαλμοὶ γὰρ αὐτοῖς εἰσι καὶ οὐ βλέπουσιν. Οδὲ ἡμέτερος Θεὸς, ὢν ἀεὶ ἐν τοῖς οὐρανοῖς μένει εἰς τοὺς αἰῶνας, ὁς καὶ φωτίζων πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὴν ἐπίγνωσιν τῆς αὐτοῦ ἀληθείας.

[10] Ἐμμανὴς δὲ γενόμενος ἐπὶ τούτοις ἄνομος Ἰουλιανὸς, ἀκούων ταῦτα, ἐκέλευσε λαμπάδας πυρὸς ταῖς πλευραῖς αὐτῶν προσεχθῆναι· Ποιησάντων δὲ τῶν δημίων τὸ κελευθὲν αὐτοῖς, οἱ Μάρτυρες ἀνεβόησαν μιᾷ φωνῇ καὶ εἶπον· Χριστὲ Ἰησοῦ οὐράνιος ὢν βασιλεὺς, βοήθησον ἡμῖν, ὅτι διὰ τὸ ὄνομά σου ὑπομένομεν ταῦτα ἀποκρεμάμενοι, καὶ εἰς τὸ πλῆθος τῶν σῶν οἰκτιρμῶν καταξίωσον ἡμᾶς τῆς ἄνω σου βασιλείας. Ὁδὲ Βασιλεὺς Ἰουλιανὸς λέγει αὐτοῖς· Κἂν νῦν οὐ συνίετε ὅτι ὀργίζονται ὑμῖν οἱ θεοὶ ἡμῶν; ἐπιστρέψατε οὖν, καὶ θύσατε αὐτοῖς, ἵνα ἀξιωθῆτε φιλανθρωπίας παρ᾽ ἡμῶν. Οἱ δὲ Ἅγιοι ἀποκριθέντες λέγουσιν αὐτῷ· Ἡμεῖς ἀεὶ ὁρῶμεν τὴν δύναμιν τοῦ δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, παραγενομένου ἐφ᾽ ἡμᾶς, καὶ κουφίζοντος ἐκ τῶν ἀνηλεῶν σου τιμωριῶν· οὐδὲν γὰρ ἐξ αὐτῶν ὧν ἐπήγαγες ἥψατο ἡμῶν· οἶδαμεν δὲ ὅτι παρανόμων ὀφθαλμοὶ οὐ δύνανται θεάσασθαι αὐτὸν, ἐπειδὴ ἀόρατός ἐστι καὶ ἀκατάληπτος· ἀλλὰ πάντοτε ἐκείνοις φανεροῦται τοῖς ἐπικαλουμένοις αὐτὸν ἐν ἀληθείᾳ· καὶ διὰ τοῦτο νῦν θλιβόμεθα ἐν τῷ προσκαίρῳ βίῳ τοῦτῳ, ἵνα ῥυσθῶμεν τῆς αἰωνίου κολάσεως· καὶ ἱκετεύομεν αὐτὸν μὴ συγκαταριθμηθῆναι μετὰ τῶν ἀρνουμένων τὸ ὄνομα αὐτοῦ τὸ ἔνδοξον, καὶ φοβερὸν, καὶ ἅγιον.

[11] Ὁδὲ τύραννος ἡττηθεὶς ὑπὸ τῆς ἀνδρείας τῶν ἁγίων Μαρτύρων, καὶ μὴ δυνηθεὶς μεταστρέψαι αὐτοὺς εἰς τὴν ἀπώλειαν, ἐκέλευσε διαχωρισθῆναι τὸν Σαβέλ καὶ Ἰσμαήλ· καὶ ἀπομανεὶς λέγει πρὸς τὸν ἅγιον μάρτυρα Μανουήλ· Τρισάθλιε, καὶ ἀνόσιε, κακῶν ἡμερῶν μεμεστωμένε, ἐλέησον σεαυτὸν, καὶ τοὺς σύν σοι ὑπάρχοντας, καὶ προσελθόντες θύσατε τοῖς εὐμενέσι θεοῖς· εἰ δὲ μήγε, μειζόνων τιμωριῶν πειραθέντες, τέλος τοῦ βίου ἕξετε. Ὁδὲ ἅγιος Μάρτυς ἀποκριθεὶς εἶπεν αὐτῷ, Μὴ ὑπολάβῃς Βασιλεῦ ἀποστῆσαι ἕνα ἐξ ἡμῶν ἐκ τῆς ἐλπίδος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ· ἡμεῖς γὰρ μάλιστα, τὴν εἰκόνα καὶ τὸν θύπον τῆς ὁμοουσίου Τριάδος φέροντες, τρεῖς ἐσμεν, μιᾷ πίστει πεφωτισμένοι, ἔχοντες τὸν ἅγιον καὶ τίμιον σταυρὸν προηγούμενον ἡμῶν ἕως τέλους, καὶ τὸν κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν κουφίζοντα ἡμᾶς ἐκ τῶν ὀδυνῶν. Ἰδὼν οὖν ἄνομος Ἰουλιανὸς μὴ πειθαρχοῦντα τὸν ἅγιον μάρτυρα τοῖς λεγομένοις αὐτῷ παρ᾽ αὐτοῦ, ἔχων ἔνοικον τὸν διάβολον, ἐξάψας ὡς πῦρ τὴν ἑαυτοῦ καρδίαν, καὶ λογισάμενος ὅτι διὰ τῆς καλῆς αὐτῶν ὁμολογίας πολλοὶ τῶν ἐκ τοῦ δήμου παρόντων πιστεύσειαν εἰς τὸν δεσπότην Χριστὸν, ἐκέλευσεν ἐνεχθέντας ἥλους τρεῖς, τὸν ἕνα παγῆναι αὐτῷ κατὰ τῆς κορυφῆς, καὶ τοὺς ἄλλους δύο κατὰ τῶν ὤμων αὐτοῦ, καὶ σχισθῆναι καλάμους, καὶ βληθῆναι κατὰ πάντος τοῦ σώματος αὐτοῦ, καὶ καλάμους ὀξεῖς γενομένους παγῆναι διὰ τῶν ὀνύχων τῶν χειρῶν αὐτοῦ καὶ τῶν ποδῶν· καὶ οὕτως συσφιγχθῆναι αὐτὸν, καὶ ἀπενεχθέντας ἅμα αὐτῷ καὶ τοὺς μακαρίους ἄνδρας Σαβέλ καὶ Ἰσμαὴλ ἐπὶ τὸ Θρακιὸν μέρος πρὸς τὸ τεῖχος τὸ καλούμενον Κωνσταντίνου ἐν τόπῳ καλουμένῳ Κρυμνῷ, ξίφει τὰς κεφαλὰς αὐτῶν ἀποτμηθῆναι, καὶ εὐθέως βληθῆναι φρύγανα, καὶ κατακαῆναι τὰ σώματα αὐτῶν. Μή ποτέ τινες εὑρόντες αὐτὰ τῶν Χριστιανῶν ταφῆς ἀξιώσουσιν· ἔσπευδε γὰρ ἐξιέναι ἐπὶ τὴν Βιθυνῶν ἐπαρχίαν.

[12] Ἐλθόντων δὲ Ἁγίων ἐπὶ τὸν τόπον, ἐν ᾧ ἔμελλον τελειοῦσθαι, καὶ τῶν δημίων σπευδόντων ποιῆσαι τὸ κελευσθὲν αὐτοῖς, πάντες οἱ Ἅγιοι κατὰ ἀνατολὰς ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος προσηύξαντο πρὸς τὸν Κύριον λέγοντες· Ἰησοῦ Χριστὲ σωτὴρ ἡμῶν, λόγῳ συστησάμενος τὸν ὀυρανὸν καὶ τὴν γῆν, καὶ καταδεξάμενος ὑπομεῖναι θάνατον, καὶ οἰκῆσαι τριήμερον ταφὴν, καὶ ζωὴν χαρισάμενος τοῖς πᾶσιν, αὐτὸς πρόδεξαι τὰς ψιχὰς ἡμῶν ἐν εἰρήνῃ, καὶ λύτρωσαι ἡμᾶς ἐκ τῶν χειρῶν τοῦ ἀνόμου βασιλέως Ἰουλιανοῦ, καὶ τὸν περιεστῶτα λαὸν ἐπίστρεψον εἰς ἐπίγνωσιν τῆς σῆς ἀληθείας, γινώσκειν σε τὸν μόνον Θεὸν καὶ υἱὸν Θεοῦ, καὶ κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν μονογενῆ τοῦ Πατρὸς, καὶ ἀπόστρεψον ἐκ τῆς πλάνης τῶν εἰδώλων, ὥστε μὴ συναπολέσαι αὐτοὺς, ὅτι μέγα καὶ ἔνδοξον καὶ φοβερὸν τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον ὑπάρχει, καὶ σή ἐστιν βασιλεία καὶ δόξα, ἅμα τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ ζωοποιῷ καὶ ἁγίῳ σου Πνεύματι εἰς τοὺς αἰῶνας ἀμήν. Καὶ πληρωσάντων αὐτῶν τὴν εὐχὴν ἦλθε φωνὴ ἐκ τοῦ οὐρανοῦ λέγουσα αὐτοῖς· Καλοί μου ἀγωνισταὶ καὶ ἀθλοφόροι, ἀπέλθετε εἰς τὴν ἡτοιμασμένην ὑμῖν βασιλείαν, ἀπολάβετε τοὺς στεφάνους τῆς νίκης ὑμῶν· αἱ γὰρ στρατιαὶ τῶν Ἀγγέλων καὶ Ἀρχαγγέλων ἀγαλλιῶνται ἐφ᾽ ὑμῖν.

[13] Καὶ μετὰ τὸ γενέσθαι τὴν εὐχὴν ταύτην, ἔστη εἷς τῶν δημίων, καὶ κρούσας, απέτεμεν αὐτῶν τὰς κεφαλὰς, καὶ ἐν εἰρήνῃ ἀπέδωκαν τὰ πνεύματα αὐτῶν. Καὶ εὐθέως ἐσχίσθη γῆ, καὶ ἐδεξατο τὰ λείψανα τῶν ἁγίων Μαρτύρων, καὶ διεφύλαξεν ἕως ἡμερῶν δύο, πρὸς τὸ μὴ κυριευθῆναι αὐτὰ ὑπὸ τοῦ πυρὸς, μετὰ τὴν πρόσταξιν τοῦ ἀσεβοῦς Βασιλέως Ἰουλιανοῦ. Ἰδόντες δὲ οἱ δήμιοι τὸ θαῦμα τὸ γεγονὸς, ἔντρεμοι γενόμενοι, ἀνεχώρησαν ἐκεῖθεν· πολλοὶ δὲ τῶν ὄντων ἐκεῖσε τοῦ ὄχλου, ἐπίστευσαν τῷ δεσπότῃ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ. Καὶ προσμείναντες ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ, ἔνθα τὰ ἅγια λείψανα ἦν, ἐκτενῆ εὐχὴν προσαγαγόντες τῷ φιλανθρώπῳ Θεῷ, μετὰ τὰς δύο ἡμέρας λαβόντες τὰ ἅγια καὶ τίμια λείψανα, ἀποκαλύψαντος αὐτὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μετὰ πάσης τιμής καὶ ὑμνῳδίας, καὶ ἀρωμάτων πολλῶν κηδεύσαντες, ἀπέθεντο ἐκεῖσε ἐν τόποις ἐπισήμοις, δόξαν ἀναπέμποντες τῷ δεσπότῃ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ.

[14] Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ ἅγιοι τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες Μανουήλ, Σαβέλ, καὶ Ἰσμαήλ μηνὶ ἰουνίῳ ιζ᾽ ἡμέρᾳ δευτέρα, ὥρᾳ θ᾽. Ἐπράχθη δὲ ταῦτα ἐπὶ τῆς ὑπατείας Μαμερτίνου καὶ νευίτα, βασιλεύοντος τοῦ ἀνόμου βασιλέως Ἰουλιανοῦ, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριςτοῦ. Μετὰ ταῦτα δὲ μαθὼν Βαλτανὸς, τῶν Περσῶν Βασιλεύς, ὁτι τοὺς θεράποντας αὐτοῦ, οὕς εἶχε, καὶ ἣν ἀποστείλας τῷ παρανόμῳ Βασιλεῖ Ἰουλιανῷ πρὸς βράβευσιν εἰρήνης, τοὺς μακαρίους τούτους καὶ ἁγίους Μάρτυρας Μανουὴλ, Σαβέλ καὶ Ἰσμαήλ, τιμωρισάμενος αὐτοὺς θανάτῳ παρέδωκε, λυπηθεὶς περὶ αὐτῶν καὶ ἐμμανὴς γενόμενος σφοδρῶς, πάλιν ἐκίνησε τὸν πόλεμον· ἵνα πλἡρωθῆ τὸ ῥητὲν ὑπὸ τοῦ προφήτου διὰ τοῦ Κυρίου λέγοντος, Ἐμοὶ ἐκδίκησις, ἐγὼ ἀνταποδώσω;, λέγει Κύριος· Παραταξάμενος οὖν καὶ δυσσεβὴς Βασιλεύς Ἰουλιανὸς, ἐξῆλθεν ἐπὶ τὴν χώραν τῶν Περσῶν, καὶ συγκρούσας καὶ νικήσας αὐτοὺς κατὰ κράτος τῶν στρατιωτῶν Χριστιανῶν ὄντων, ὑποστρέφων ἀνηρέθη οὐρανίῳ πληγῇ παράνομος, θελήματι τοῦ δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[7] Tunc impiissimus Julianus, ira succensus vehementi, Sanctis inquit: Infelicissimi mortalium, tanta a me humanitate dignati, [Sancti crudeliter fustigantur,] Deos blasphematis, eosque audetis lapides inanimes appellare? Per ipsorum propitium mihi numen, sufficienter excruciati eorum potentiam cognoscetis. Mox autem furibunda voce mandavit, ut humo strati fustibus ac taureis cæderentur, lictoribus inclamantibus atque dicentibus, Nolite Deos afficere contumelia. Dum autem sic diutius vapularent sancti Martyres, velut uno ore loquentes clamabant; Nos lapidibus inanimis non sacrificamus: sed adoramus Deum, [& in equuleo ustulantur ac lacerantur] vere viventem in æternum, ipsique servimus. Excandescens ad hæc sacrilegus, & videns constare ipsos sibi in non abnegando Christo; jussit in ligno suspensorum latera radi, & talos clavis perforari: Sancti vero hoc supplicium sustinentes, clamabant; Christe Jesu, qui ascendisti in lignum sanctæ ac venerandæ Crucis tuæ, ut salvum faceres genus humanum; ne recedas a nobis, sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam, sicut fecisti cum iis qui tibi placuerunt sanctis; & erue nos ab his qui circumstant nos cruciatibus, tu enim nosti, Domine, quam infirma sit caro nostra ad pugnam, solus invicte & misericors salvator noster.

[8] Hæc orantibus illis, adfuit Angelus Domini, & alleviavit laborem ipsorum: [sed ab Angelo relevantur.] impius vero Julianus, jussit eos deponi ex lignis, & ait: Videte, quomodo compatiar vobis, quia ætate adolescentes & specie formosi estis: quapropter sacrificate clementissimis Diis; & maximis honoribus digni facti, manete nobiscum. Sancti vero respondentes, dixerunt ei: Nos satagimus conversari cum supercælesti Domino Jesu Christo, cujus quotidie super nos beneficentiam experimur; ut fiduciam in ipso collocatam firmam & in concussam tenentes, inveniamus gratiam in conspectu ejus, in illa tremendi examinis die.

[9] Volens autem Imperator Julianus blandis verbis abducere eos a pietate ad impietatem, Sabeli atque Ismaeli dixit: Vos vero, [Iuniores duo frustra solicitantur blanditiis,] quid? numquid vos ipsos vultis privare donis, quæ magni Dii præstant accedentibus omnibus ad se? Video equidem quod hic vester insensatus frater nobis non assentitur, ut diis immolet, maximam a nobis alias retributionem accepturus: sed meliora præsumo de vobis, ex ingenuo vestro aspectu. Ad hæc illi, velut uno ex ore, responderunt: Princeps impie & Dei inimice, quid præsumis a nos posse a Domino nostro Jesu Christo abduci sermocinando? vade ac persuade prius diis tuis ut nobis loquantur, [& pergunt mutos deos explodere] si velint a nobis sacrificium accipere; tunc utique illud prompte offeremus. Ad quod iratus & consilii anceps Julianus, Infelicissimi, inquit mortalium, ipsi requie perfruentes silentium tenent. Cui sancti Martyres: Nempe lapides cum sint dii tui, quomodo vel audire possent, vel vocem formare? In tenebris autem versantes, quomodo lumen viderent? oculos enim habent & non vident: Deus vero noster, qui semper in cælis est, manet in secula, & illuminat omnem hominem venientem ad cognitionem veritatis suæ.

[10] [ideoque lampadibus aduruntur,] Ad hæc impius Julianus furore percitus, jussit accensas lampadas eorum lateribus admoveri, Quod cum carnifices exequerentur, Martyres una voce exclamarunt; Christe Iesu, Rex cælestis, adjuva nos, quia propter nomen tuum sustinemus suspensi in ligno: & ista, in multitudine misericordiarum tuarum dignare nos regno tuo cælesti. Dicit eis Julianus: Ast nunc saltem intelligitis quod irascuntur vobis Dii nostri: convertimini igitur & sacrificate illis, ut digni efficiamini clementia nostra. Ipsi vero respoderunt: Nos semper videmus virtutem Domini nostri Iesu Christi, qui venit ad nos, & immania tormenta tua nobis sic lenit, [sed a Christo sanantur,] ut nihil eorum quæ intulisti nos tangat: scimus autem, quod impiorum oculi videre eum non possint, quia invisibilis ipsis & incomprehensibilis est: sed iis se præbet conspiciendum, qui invocant ipsum in veritate: & ideo in hac præsenti vita tribulamur, ut ab æternis liberemur suppliciis; ipsumque oramus, ut ne patiatur nos aggregari abnegantibus nomen suum quod est gloriosum, terribile ac sanctum.

[11] [solicitatur etiam frustra Manuel,] Sic victus eorum fortitudine tyrannus, neque eos valens ad perditionem pertrahere, jussit adduci Sabelem atque Ismaelem: & insaniens, ad Sanctum Martyrem Manuelem in hæc verba est locutus: Infelicissime, impie, plene dierum malorum, miserere tui ipsius & eorum qui tecum sunt; & venientes sacrificate clementissimis Diis, alioqui gravioribus excruciati pœnis, finem vitæ accipietis. Cui sanctus Martyr respondit dicens: Ne præsumpseris Imperator, quod vel unum ex nobis excidere facies a spe, quam habemus repositam in Domino nostro Jesu Christo: quia tres cum simus, ferimus imaginem & similitudinem consubstantialis Trinitatis, una eademque fide illuminati; & præ oculis habentes sanctam ac venerandam ejus crucem, [clavisque & calamis acutis confoditur.] quæ nos perducet usque in finem, atque ad ipsum Dominum Jesum Christum, alleviantem dolores nostros. Videns igitur impius Julianus. quod verbis suis nihil posset persuadere sancto Martyri, cum esset plenus diabolo, iraque ut ignis effervesceret (metuebat enim ne propter præclaram ipsorum confessionem multi ex præsenti populo converterentur ad fidem Christi) jussit adferri clavos tres, unumque infigi capiti Manuelis ac duos humeris; & calamos scindi, [Capitis damnati,] atque per totum corpus immitti, acuminatos autem alios infigi unguibus manuum ac pedum itaque colligari eum; simulque adductos beatos viros Sabelem & Ismaelem pertrahi ad murum versus Thraciam qui dicitur Constantini, in locum qui dicitur Præcipitium; ibique truncari capitibus, ac statim sarmenta colligi ad comburenda eorum corpora, ne forte inventa a Christianis sepulturæ honorem consequerentur: festinabat enim in Bithynorum provinciam discedere.

[12] Venientes ergo ad locum Sancti, in quo plectendi erant; & lictoribus satagentibus, [post factam in loco suplicii orationem,] quod in mandatis habebant, implere; omnes ad Orientem conversi, velut ex uno ore precati sunt ad Dominum, hocce modo: Jesu Christe, servator noster; qui verbo cælum & terram constituisti, pro nobis dignate mortem sustinere, & triduum in sepulcro manere; suscipe animas nostras in pace, & libera nos de manibus sacrilegi Imperatoris Juliani: populum autem circumstantem converte ad agnitionem veritatis tuæ, ut cognoscat te solum Deum, & filium Dei, Dominum Jesum Christum unigenitum Patris, atque averte eos ab errore idolorum, ut non perdas eos; quia magnum, gloriosum, terribile nomen tuum est, regnum & gloria, simul cum Patre sanctoque & vivifico Spiritu in secula. Amen. Tali oratione completa, facta est vox de cælo eis dicens: Generosi mei pugiles atque triumphatores, venite ad præparatum vobis regnum, accipite coronas victoriæ vestræ debitas: vos enim expectant exercitus Angelorum & Archangelorum.

[13] [gladio feriuntur:] Deinde lictorum unus surrexit, & percutiens gladio caput omnibus abstulit, itaque in pace reddiderunt spiritum. Continuo vero scissa est terra, & suscepit sanctorum Martyrum corpora, atque per biduum custodivit, ne possent juxta mandatum sacrilegi Imperatoris Juliani comburi. Videntes vero lictores hoc miraculum, perterrefacti discesserunt inde, [corpora, miraculose servata, sepeliuntur a Christianis,] multique ex turba ibidem præsente crediderunt Domino nostro Jesu Christo. Cum autem ipso in loco mansissent duobus diebus, ubi sacræ illorum Reliquiæ erant, orationemque continuam clementissimo Deo facerent; ipso Domino Jesu Christo eorumdem corpora revelante, omni cum honore atque psalmodia multisque aromatibus curaverunt illa, atque in locis decentibus composuerunt, glorificantes Dominum Jesum Christum.

[14] [an 362 17 Iunii.] Consummati sunt autem sancti Martyres Christi Manuel, Sabel, & Ismael, mense Junio die XVII, feria secunda, hora nona: peracta vero omnia sunt Consulibus Mamertino & Nævita, imperante sacrilego Juliano, apud nos autem regnante Domino nostro Jesu Christo. Post hæc intelligens Rex Persarum Baltanus, ministros suos, quos impio Juliano miserat pacem confirmaturos, beatos, inquam, ac sanctos Martyres, Manuel, Sabel, Ismael, ab ipso excarnificatos ac morti datos; tristis super iis, graviterque indignatus, rursum bellum movit: itaque (ut impleretur quod scriptum est per b Prophetam, dicente Domino, Mihi vindicta, & ego retribuam) exercitum etiam Julianus eduxit; & Persas quidem per militum virtutem, qui omnes Christiani erant, c debellavit; sed cum inde reverteretur, cælesti percussus d plaga impius, e sublatus e vivis est, jubente Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria & potestas, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ἠθικεύεσθαι, præsumere, seu ratiocinando colligere, alibi hactenus non inveni: sed per conjecturam sic verti, quia ab urbanitate seu curialitate morali videtur sumptum vocabulum.

b Proprie loquendo, non sunt hæc verba Prophetæ, sed Pauli ad Hebr. 10, 30, alludentis ad locum Moysis. Deutexon. 32. Ego occidam &c. & his qui oderunt me retribuam.

c Initia belli prospera fuisse Iuliano scimus, quousque Ctesiphontem ventum est: sed debellatos Persas nusquam legimus: quin potius dubitat Nazianzenus Orat. 2 in Iulianum, an huic ad angustias perstrahendo non cesserint de industria Persæ. Exercitus autem religio ea fuit, ut totu inquinatum idololatria censens Iovinianus, noluerit imperium ejus in arcto positi prius assumere, quam istam ille ejurasset seque Christianum esset professus: quod libenter fecere plerique, exteriori tantum specie gentilismum amplexi.

d Imo, cum ad prælium processisset, fame ac necessitate coactus.

e Ammianus lib. 25 cum narrasset, quomodo fugientibus suis intrepidus ipse procurrerit in hostem, incertum inquit sublata equestri hasta, cute brachii ejus perstricta, costis perfossis, hæsit in ima jecoris fibra: quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro dextræ nervos sensit excisos: & provolutus jumento, præsentiumque veloci concursu relatus in castra, midicinæ ministeriis fovebatur. Ita homo Ethnicus, dissimulans veritatem; quin & Libanius sophista, cum dixisset, nequidem proposito præmio quemquam inter Persas fuisse qui se auctorem cædis profeteretur; haud obscure in Christianos ipsius Iuliani milites contorquet invidiam. Christiani autem, ut Nazianzenus & alii, de cælo percussum fuisse dicunt; & S. Mercurium Martyrem vulneris auctorem, ex visione pii cujusdam viri, faciunt: qua de re vide Baronium ad an. 363 num. 54 & 55.

DE SANCTO JOSEPHO ANACHORETA IN ÆGYPTO

>SUB MED SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA
De ejus dictis & factis ex Vitis Patrum.

Josephus, anachoreta in Ægypto (S.)

AUCT. G. H.

[1] Illustre Synaxarium a nobis Divione in collegio Societatis Iesu repertum celebrat hoc die XVII Iunii Josephum Anachoretam qui cantans vitam finivit additis hisce versibus.

Θεῖος σὺ κύκνος Ἰωσὴφ ἐν τῷ τέλει, [Cultus apud Græcos,]
Θνήσκεις μετ᾽ ὦδης ὣς κύκνους Θνήσκειν λόγος.

In fine cygnus, tu Ioseph es divinus;
Cantando moreris, ut mori cygnos ferunt.

At die XX Iunii indicatur etiam memoria sancti Patris nostri Josephi Anachoretæ in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ atque in duplici codice Taurinensi Ducis Sabaudiæ; [& 20 Iunii.] pro quo, sed per errorem, nomen Joannis exprimitur in Ms. Mediolanensi bibliothecæ Ambrosianæ.

[2] Videtur is esse, qui in Vitis Patrum dicitur cum S. Antonio vixisse adeoque ante vel circa medietatem seculi IV, [A. S. Antonio laudatur.] cum ille obierit anno CCCLVI; deque eo sermo esse lib. 5 interprete Pelagio libello 15, ubi agitur de humilitate, num. 5 his verbis: Venerunt aliquando senes ad Abbatem Antonium, & erat cum eis etiam Abbas Joseph. Volens autem Abbas Antonius probare eos, movit sermonem de Scripturis sanctis. Et cœpit interrogare a junioribus, quid esset hoc vel illud verbum. Et singuli dicebant pro ut poterant. Ille autem dicebat eis: Necdum invenistis. Post eos vero dixit Abbati Joseph: Tu quomodo dicis esse verbum hoc. Ille respondit: Nescio. Et dixit Abbas Antonius: Vere Abbas Joseph solus invenit viam, qui se nescire respondit.

[3] Et libello 1 num. 9 Dixit Abbas Joseph Thebæus: [indicat 3 ordines perfectionis.] Quia tres ordines sunt honorabiles in conspectu Domini. Primus est quando homo infirmatur, & adjiciantur ei tentationes, & cum gratiarum actione suscipit eas. Secundus autem est, quando aliquando omnia opera sua facit munda coram Deo, nihil habens humanum. Tertius vero, quando aliquis sedet in subjectione & præceptis Patris spiritualis, & omnibus propriis renuntiat voluntatibus.

[4] Et libello 8 num. 4 Eulogius quidam Presbyter venit ad Abbatem Joseph loco qui dicitur Anepho, [propter hospites manducat & tacet:] credens se aliquam duriorem continentiam apud eum invenire. Et suscipiens eum senex cum gaudio, quod habebat fecit ei pro caritate parari. Dixerunt autem discipuli Eulogii: Non comedit Presbyter nisi panem & salem. Abbas autem tacitus manducabat. Qui cum fecissent tres dies, non audierunt eos aut psallentes aut orantes: occultum enim erat opus illorum, & exierunt nihil ædificati. Deo autem dispensante facta est caligo, & errantes de via reversi sunt ad senem: & priusquam pulsarent ostium, [postea psallit.] audierunt psallentes. Et cum expectassent diu ut audirent, postea pulsaverunt, & suscepit eos iterum senex gaudens. Hi autem qui cum Eulogio erant, propter cauma tulerunt surisculam, & dederunt ei ut biberet: erat autem aqua permixta de mari & flumine, & non potuit bibere. Qui cum hæc in animo suo cogitaret, cœpit rogare senem ut disceret ejus institutum, dicens: Quid est hoc, Abba, quia primo non psallebatis, sed nunc cœpisti, posteaquam nos sumus egressi: & quia cum aquam bibere volui, [& istis vinum offert, alias aquam solitus bibere.] inveni eam salsam? dicit ei senex: Frater aliquis motus est, & per errorem miscuit aquam marinam. Eulogius vero rogabat senem, volens agnoscere veritatem. Et dixit ei senex: Parvus ille calix vinum est, quod caritas providet: hic autem ad aquam quam assidue fratres bibunt. Et his verbis docuit eum habere discretionem cogitationum, & abscidit ab eo omnia humanitus moventia menten ejus, & factus est commotus, manducans de cetero omnia quæ apposita sunt ei. Didicit enim ipsa in secreto operari, & dixit seni: Pro certo in caritate est opus vestrum.

[5] Hæc ibi. At libello 9 num. 5, Interrogavit Abbas Joseph Abbatem Pastorem dicens: [remedia docet contra tentationes,] Dic, quomodo monachus fiam. Et dixit ei senex: Si vis requiem invenire, & in hoc & in futuro seculo, in omni causa dic: Quis sum ego? & ne judices quemquam. Hæc forsan contrario modo intelligenda, ut Pastor interrogavit, & senex Ioseph responderit, propter hæc sequenti libello 10 num. 29 relata, ubi interrogavit Abbas Pastor Abbatem Joseph, dicens: Quid faciam quando approximant mihi aliquæ tentationes: resisto illis an permitto, intrare? Dicit ei senex: Dimitte intrare & pugna cum eis. [aliter senibus] Revertens ergo in Scithi sedebat: & contigit ut veniens quidam a Thebaida in Scithi, narraret fratribus se interrogasse Abbatem Joseph. Quando approximat mihi tentatio, resisto ei an dimitto intrare? Et dixerit ei: Omnino non dimittas tentationem in te, sed cito abscinde eam. Audiens autem Abbas. Pastor, quia sic dixerit huic qui venerat a Thebaida Abbas Joseph, surgens iterum abiit in Panopho ad Abbatem Joseph, & dicit ei: Abba, ego tibi commisi cogitationes meas, & tu aliter dixisti mihi, aliter autem Fratri de Thebaida. Et dicit ei senex: Scis quia diligo te? [aliter juvenibus pugnandum.] Et respondit: Etiam. Nonne tu mihi dixisti, ut sicut mihi ipsi, ita tibi dicerem quid sentirem? Etenim si intraverint tentationes, & dederis & acceperis pugnam cum eis, probationem te facient. Ego autem veluti mihi ipsi, sic tibi locutus sum. Sunt autem aliqui, quibus nec approximare expedit passiones, sed statim debent scindere eas.

[6] Dein libello 13 num. 9, Venit Abbas Lot ad Abbatem Joseph & dixit ei: Abba, [attollit digitos, ut lampades ignis.] secundum virtutem meam, facio modicam regulam, & parvum jejunium, & orationem & meditationem, & quietem; & secundum virtutem meam studeo purgare cogitationes meas, quid ergo debeo de cetero facere? Surgens ergo senex, expandit manus suas in cælum, & facti sunt digiti ejus velut decem lampades ignis, & dixit ei: Si vis, efficieris totus sicut ignis.

[7] Postea libello 13. num. 1 ista narrantur: Perrexerunt aliquando quidam Patrum ad Abbatem Joseph in Panopho, ut interrogarent eum de susceptione Fratrum, qui superveniunt ad eos; si deberent sibi relaxare abstinentiam suam cum ipsis, [mutata veste docet, quomodo in conversatione se gerant.] & congaudere eis. Et priusquam interrogarent eum, dixit senex discipulo suo: Considera quod facio hodie, & expecta; Et posuit duo sedilia de scirpo in fasciculis ligata, unum a dextra, & unum a sinistra, & dixit: Sedete. Et intravit in cellam suam, & vestivit se res vetustas. Et exiens transivit in medio eorum. Et iterum intravit & vestivit se rescellas suas, quas prius habuerat. Et egressus est iterum in medio eorum. Illi autem stupentes in id quod fecerat senex, interrogaverunt eum, quid hoc esset, & dixit eis: Vidistis quid feci? Dixerunt: Etiam. Et ille dixit: Ne mutatus sum ego pro contumuliosa veste? Et dixerunt: Non: Et ipse dixit iterum. Ne læsus sum de meliori veste? Et dixerunt: Non. Et ille dixit: Sic ego ipse sum in utrisque: & sicut priori veste mutatus non sum, nec sequenti læsus sum; ita debemus in susceptione Fratrum facere sicut in sancto Euangelio legitur. Date quæ sunt Cæsaris Cæsari, & quæ sunt Dei Deo. Quando ergo est præsentia Fratrum, cum gaudio debemus suscipere eos: quando vero soli sumus, opus habemus lugere. Illi autem audientes, ad mirati sunt: quia quæ in corde eorum erant, ut interrogarent eum, prius agnovit, & glorificaverunt Deum. Hæc ibi: quæ etiam alia phrasi leguntur lib. 3 sub nomine Ruffini num. 47.

DE SANCTO PIORE ANACHORETA IN ÆGYPTO

>SUB FIN. SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus actis & dictis ex Vitis Patrum.

Pior, anachoreta in Ægypto (S.)

G. H.

Alter hic sanctus Anachoreta, a Græcis in Synaxario Divionensi ad hunc XVII Iunii propositus, de quo libro 3 de Vitis Patrum, Ruffino adscribi solito, [S. Antonii discipulus,] ista leguntur num 31. Fuit quidam eremita, Pior nomine, de antiquis Fratribus, quem B. Antonius adolescentem in sancto proposito Monachorum instruxit. Demoratus est autem apud B. Antonium annos paucos. Cumque viginti & quinque esset annorum, abiit ad alium secretum eremi locum, ut solitarius habitaret, hoc etiam volente & consentiente B. Antonio; dixitque ei S. Antonius: Vade, Pior, & habita ubi volueris, & cum tibi per aliquam rationabilem occasionem revelaverit Dominus, [aquam salsam & & amaram bibit:] venies ad me. Cum autem pervenisset hic ipse Pior ad locum, qui situs est inter Nitriam & eremum Sciti, effodit puteum, cogitans apud semet ipsum; Quoniam qualemcamque aquam invenero, oportet me contentum esse: quod & factum est, & ad augmentum meritorum talis occasio, tantum enim salsa & amara inventa est aqua, ut si quis ad eum visitandi gratia veniret, in proprio vasculo sibi aquam deportaret. Remoratus est in eodem loco annis triginta. Dicebant ergo ei fratres ut recederet de loco ipso propter amaritudinem aquæ. Ipse autem dicebat eis: [uno in die paximatio & quinque olivis victitat: idque foris in via.] Si amaritudinem & laborem fugimus abstinentiæ, & volumus in hoc mundo requiem habere; post exitum vitæ hujus non percipiemus illa æterna & vere dulcia bona, nec fruemur illis perpetuis beati paradisi deliciis. Dicebant ergo fratres: quia tantum unum paximatium & quinque olivas in cibo accipiebat, & hoc deambulando foris.

[2] Hoc ultimum legitur etiam in Vitis Patrum interprete Pelagio, libello 5 num. 34 Et interrogavit eum quidam, quare sic manducaret, respondit se non hoc velut opus aliquod agere, sed velut quiddam superfluum. Alii autem, de hoc interroganti, respondit: Ut non vel in comedendo corporalem delectationem habeat anima. Etiam & hoc affirmabant de eo inquit Ruffinus, multi sanctorum Patrum: quia triginta & amplius annis, ex quo egressus est de domo parentum suorum, numquam ei suasum fuisse, etiam cum defunctos audisset parentes suos, ut pergeret ad requirendum seu visitandum propinquos. [a propinquorum visitatione obhorret.] Verumtamen sororem cum esset vidua, habens duos filios jam adolescentulos, misit eos in eremum, ad requirendum fratrem suum Pior. Qui cum diversa monasteria circuissent, requirentes eum, vix tandem invenientes illum, dixerunt ei: Nos filii sororis tuæ sumus, quæ nimio desiderio optat te videre ante exitum suum. Ipse vero non acquievit petitioni eorum. Perrexerunt autem adolescentes ad hominem Dei B. Antonium, [sorori se exhibet sed clausis oculis nec nisi jussus a S. Antonio,] indicantes ei pro qua causa venerant. Misit autem B. Antonius, & vocavit eum ad se, dixitque ei: Quare, Frater tanto tempore non venisti ad me? Qui respondens, dixit ei: Præcepisti mihi, beatissime Pater, ut, si per aliquam occasionem revelasset mihi Dominus, venirem ad te; & ecce hactenus non mihi revelatum est. Dixitque ei B. Antonius: Vade ut videat te soror tua. Tunc assumpsit secum alium Monachum, & perrexit ad locum & domum sororis suæ: & stans foris prope januam atrii, clausis oculis, ut non videret sororem suam stetit. Illa autem veniens projecit se ad pedes ejus: de nimio enim gaudio angustiata est. Dicit ei Pior: [vel ab Episcopo,] Ecce ego sum Pior frater tuus, vide ergo me quantum volueris: & post hoc statim reversus est ad eremum in cellulam suam. Hoc autem fecit ad erudiendum Monachos, ut non daretur eis licentia, cum libitum eis fuerit, visitare parentes vel propinquos suos. Quæ hic de visitatione sororis habentur, narrat Palladius in Lausiaca historia cap. 87; & non a S. Antonio jussum, sed ab Episcopo loci, scriptis rogatu sororis litteris, accessisse; nec potuisse persuaderi, ut domum ingredetur: additurque donec decessit contentus fuisse inventis amaritudinibus aquæ, ut generosi hujus tolerantia innotesceret.

[3] In Vitis Patrum interprete Palladio, libello 9 num. 9 ista referuntur: Factus est aliquando conventus in Scithi, & loquebantur Patres de quodam Fratre culpabili. [docet propria magis quam aliena peccata pensanda.] Abbas autem Pior tacebat. Postea autem surgens egressus est: & tollens saccum, implevit eum arena, & portabat eum in humeris suis: & mittens in sportella modicum de eadem arena, portabat etiam ipsam in ante. Interrogatus autem a Patribus, quid hoc esset; ille respondit: Saccus iste, qui multum habet arenæ, mea peccata sunt: & quoniam multa sunt, posui ea supra dorsum, ne doleam pro ipsis & plorem: ista autem arena modica, peccata sunt illius Fratris: quod non oportet ita fieri, sed mea magis peccata ante me esse, & de ipsis cogitare, & Deum, ut ignoscat mihi, orare. Audientes autem Patres, dixerunt: Vere hæc est via salutis. Eadem alia aliquantulum phrasi habentur apud præcitatum Ruffinum num. 136. In Apophthegmatis Patrum quæ Græcolatina edidit Io. Bapt. Cotellerius hoc quoque legitur: B. Pior, ubi apud aliquem in messe operam navasset, commonefecit de reddenda mercede; atque illo differente, [triennium gratis in messe servit:] rediit in monasterium. Rursus tempore advocante, messuit apud eumdem, & alacriter in opus incubuit: cumque is nihil præberet, reversus est in monasterium suum. Tertio pariter completo anno, solitum opus postquam perfecit, recessit, cum nihil accepisset. At Dominus prosperavit domum hominis: unde afferens mercedem per monasteria, circuibat quærens Sanctum. Quo vix invento, procidit ad pedes ejus mercedem solvit, dixitque: Mihi Dominus largitus est. Ille vero mandavit, ut redderet Presbytero in Ecclesia. Ita ibi inter Monumenta Ecclesiæ Græcæ pag. 643.

[4] Insuper a Palladio scriptum sic est cap. XI. Fertur, inquit, præter alia hæc quoque actio sancti Pambon; [visitat & visitatur a Pambone Abb.] quod Pior, qui se in vita exercebat monastica, ad ejus cellam aliquando accedens, proprium panem detulit. Cum eum autem Pambon reprehendisset, dicens, Cur hoc fecisti? respondit Pior, Ne te gravarem. Itaque tacitus eum demisit. Post aliquantum autem temporis accedens magnus Pambon ad cellam Pior, panem suum secum madefactum attulit. Ab eo autem rogatus, quanam de causa panem attulisset madefactum, respondit Pambon: Ideo madefeci, ne ego quoque te gravarem. Memoratur a Græcis dictus Pambo ad diem XVIII Iulii. Sanctus etiam Pambo, & Dei famulus Pior, gratias sanitatum a Domino adepti, memorantur in epistola Ammonii Episcopi de S. Pachomio & Theodoro num. 21, qui eos in Nitriæ monte invisit. Denique apud Palladium cap. 87 supra citato sub finem legitur: Multi monachi post ejus mortem cum in cella ejus manere contendissent, non potuerunt unum annum id efficere. Est enim locus terribilis & alienus ab omni consolatione. Eo igitur in loco, ut in Menæis Mss. Divionensibus ad hunc XVII Iunii, S. Pior in pace vitam finivit: Ibidemque adduntur versus duo, [& locus in veneratione manet eo mortuo.] alludentes ad nomen, quod licet Ægyptiacum sit sive Copticum, quoad sonum tamen litterarum non longe abscedit a Græco Πίων, quod pinguem obesumque significat, vel bene saginatum.

Ψυχὴν Πίωρ ποθιρὰν ἀρετῆς ἔχων
Πίων ἀπῆλθε ψυχικοῦ λίπους γέμων

Virtutis avidam quia habuit animam Pior
Bene pinguis abiit, spiritus adipe plenus.

[5] Ammonius, nescio cujus sedis in Ægypto Episcopus, [tempus vitæ ex Epistola Ammonii.] qui monasticum habitum sub annum CCCLI induerat apud S. Theodorum S. P. Pachomii discipulum, in Epistola de utroque scripta ad. Theophilum Episcopum Alexandrinum, a nobis exhibita die XIV Maji num. 21 narrat, quomodo cum sibi tertius inter Monachos ageretur annus, Christi CCCLIV, auctor ei fuerit prædictus S. Theodorus, ut in monte Nitriæ domicilium eligeret, ubi tunc degebant viri sanctitate conspicui & Deo gratissimi, cum S. Ammone: inter quos erant S. Pambo & Dei famulus Pior, qui gratiam sanitatum a Domino fuerant adepti. Atque hinc justificatur tempus mortis initio propositum videlicet sub finem seculi IV: scribebat enim Ammonius iste post susceptum a Theophilo Episcopatum, id est post annum CCCLXXXVI; & scribebat tamquam de adhuc vivente. Quamquam autem Theophilus iste sedem tenuit usque ad CCCCXII; Ammonius tamen, si tunc vixisset, fuisset circiter nonagenarius; adeoque credibilius est scripsisse illum ante seculi quarti finem, solummodo octogenarium, de Monachis ante annos circiter quinquaginta in Nitria famosis.

DE SANCTO BESSARIONE, ABBATE ANACHORETA IN ÆGYPTO.

>ADEPIN. SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA
Ex Menæis Græcorum & Vitis Patrum.

Bessarion, anachoreta in Ægypto (S.)

AUCT. G. H.

Sanctus Bessarion anachoreta inscriptus est ad hunc diem XVII Iunii Martyrologio Romano, & in Notis allegatur auctoritas Græcorum, qui in Menologio (scilicet per Sirletum confecto) ejus vitam brevi compendio comprehensam referunt; [Inscriptus Martyrol. Rom.] quod longiori inquisitioni præmittimus, & est hujusmodi: Eodem die sancti Patris nostri Besarionis: qui a purili ætate mundanis rebus abrenuntians, & Scetim secedens, admirabili rerum terrenarum contemptu, [Elogium ex Menol. Sirleti] solius animæ studio vacabat, ab omni affectu liber. Non locorum desiderio, non cibi appetitu detentus, sed futurarum rerum spe & fidei firmitate munitus, omnia tolerabat: huc atque illuc, tamquam captivus aliquis, in frigore & æstu nudus oberrans, sub dio perpetuo stabat, ita ut quadraginta dies & noctes in medio rhamno aliquando stans, numquam cubuerit, & quadraginta [annos] numquam in latus declinarit, sed sedens vel stans dormierit. Cumque talem duxisset vitam, ad cælestem patriam evolavit.

[2] Hæc ibi, quibus claritatis causa præmissis, de eo in Vitis Patrum a Rosweido & in Menæis excusis hoc XVII Iunii & XX Februarii edita, [Apueritia pius,] distribuemus per tempora ætatis. Ac primo de ejus ortu & adolescentia ad dictum XX Februarii ista leguntur: Οὗτος ἐγεννέθη σαρκικῶς ἐν Αἰγύπτω. Ἀπογαλακτισθέντος δὲ αὐτοῦ, καὶ ἐν τοῖς ἱεροῖς γράμμασι ἐκπαιδευθέντος, φῶς τὸ ἅγιον ἔλαμψεν ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας, καὶ ἠγάπησεν Ἰησοῦν Χριστὸν σφόδρα, μήδ᾽ ὀποσοῦν χράνας οἰωδέποτε, πράγματι τὸ δοθὲν αὐτῷ ἅγιον βάπτησμα νηπιόθεν. Ἀνελθὼν δὲ εἰς τόπον ἔρημον, ὡς ἄσαρκος ἠγωνίσατο· καὶ τῆς σαρκος καταφρονήσας, ὡς φθειρομένης τῷ κρείττονι τὸ χεῖρον ὑπέταξε, καὶ εὗρε τὸν Θεὸν βοηθὸν ὃν ἐπόθεσε. Sanctus Pater noster Besarion corporaliter natus est in Ægypto: ubi ablactatus fuit & sacris litteris eruditus, lux divina cor ejus illustravit, & ab ætate juvenili dominum nostrum Jesum Christum vehementer dilexit, neque ullo unquam facto gratiam innocentiæ per baptismum acceptam læsit aut inquinavit. Eremum vero ingressus, tamquam corporis expers decertavit: ejus ut vermibus destinati contemptor, deteriorem hominis partem meliori subjecit; ac Deum quem desideravit, adiutorem habuit.

[3] Eadem ad hunc XVII Junii ita exponuntur. Οὗτος Ὅσιος, ἐκ νεαρᾶς ἔτι ἡλικίας ἀποταξάμενος, καὶ τὴν Σκήτην καταλαβὼν, εἰς τοσαύτην ἄσκησιν καὶ ἀκτημοσύνην ἤλασεν, ὡς ἓν τῶν ἀε̈ρίων πετηνῶν, νηκτῶν, χερσαίων ζώων, ἀταράχως καὶ ἀμερίμνως πάντα τὸν χρόνον τῆς ζωῆς αὐτοῦ διατελέσας. Οὐ γὰρ φροντὶς οἴκου παρ᾽ αὐτοῦ ἐμελετᾶτο, οὐ τόπων ἐπιθυμίᾳ κεκρατεκέναι ἔδοξε τῆς τούτου ψυχῆς· οὐ κόρος τρυφῆς, οὐ κτήσεις οἰκημάτων, οὐ βίβλων περιφοραὶ· ἀλλ᾽ ὅλως δι᾽ ὅλου τῶν τοῦ σώματος παθῶν ἐφάνη ἐλεύθερος, ἐλπίδι τῶν μελλόντων τρεφόμενος, καὶ πίστεως ὀχυρώματι βεβηκὼς ἐκαρτέρει, ὥσπερ αἰχμάλωτος ὧδε κᾀκεῖσε ἐν ψύχει καὶ γυμνότητι διαμένων· καὶ τῇ φλογὶ τοῦ ἡλίου διαφλεγόμενος, αἴθριος ἵστατο πάντοτε· κρυμνοῖς ἐρημῶν ἑαυτὸν ὡς πλανόμενον περιπείρων, καὶ πλατείᾳ τῆς ἄμμου χώρᾳ ἀοικήτῳ πολλάκις ἑαυτον, ὡς ἐν πελάγει φέρεσθαι εὐδοκήσας. Id est: Hic Sanctus in juvenili adhuc ætate Scetanam eremum ingressus, per religiosæ abstinentiæ & egestatis exercitationem tantum profecit, [In eremo Sceti degit cum magna abstinentia:] vt ritu alitum aut piscium animantiumve, sine ulla rerum præsentium cura, totum vitæ cursum transigeret. Non tectum quærebat, non ullo loci certi desiderio, aut cibi appetitu tangebatur; non cellarum usum, non librorum sarcinas amabat; sed ab omni prorsus affectu expeditus, spe rerum futurarum pascebatur, & fidei propugnaculo tutus perdurabat, & tamquam captivus modo huc, modo illuc, in frigore & nuditate manebat. Sole adustus sub dio assidue stabat, in præruptis solitudinum velut erro quidam hærebat. In sabulosa terra compluries prorsusque inhabitabili perinde ac si pelago jactarerur, patientiam exercebat. Eadem referuntur in Apophthegmatis inter Græcæ Ecclesiæ monumenta Græcolatine editis a Cottelerio, de Bessarione Abbate tom. 1 pag. 407 ubi deinde sic additur. Quod si contigisset ut ad loca mitiora veniret, in quibus communem consimilemque vitam ducunt Monachi; [sine tecto & vagus per eremum] extra portam sedens plorabat, & velut naufragus in terram projectus lamentabatur. Postea siquis Fratrum egressus invenisset eum, tamquam mendicum sedentem, velut unum seculi pauperem, & appropinquans dixisset ex misericordia; Homo quid ploras? si alicujus rei necessariæ eges, quantum poterimus accipies: tantum introi nobiscum, mensam habe communem, refice te; tunc ille repondebat; non posse se sub tecto manere, donec invenisset domus suæ res, ajens, variis modis multas a se amissas fuisse opes. Etenim in piratas incidi; naufragium passus sum; a splendore generis mei decidi, igobilis factus qui inter nobiles censebat. Frater vero si ad id sermonis lamentatus, ingrediens, frustum panis tradidisset, dicens; Accipe, Pater, cetera tibi Deus, quemadmodum ais, tribuet, [instar mendici.] patriam, genus, divitias quas locutus es; is magis adhuc lugens, ingenti edito fremitu, adjiciebat hæc verba: Non habeo dicere, an potero invenire quæ amissa quæro bona; sed adhuc majoribus afficiar malis, pericula quotidiana subiens usque ad mortem, nec habens remissionem ab immensis meis calamitatibus. Oportet enim, me continuo oberrantem peragere cursum vitæ meæ. Quæ omnia solum eo videntur spectare, ut indicetur qua ratione simul & aliorum caritatem exploraret, & se ne ea frueretur excusaret.

[4] Palladius in Historia Lausiaca sicut habetur Latine edita a Rosweido (nam Græca Meursii hoc & aliis pluribus capitibus caret) cap. 116 ad particularia quædam sic descendit Fuit quidam senex, [indutus tunica & superhumerali,] inquit, possessionibus carens & misericors, nomine Bisarion. * Is unam quidem ferens tunicam convenienter Euangelicæ traditioni, & parvum superhumerale: nihil enim possidebat præter hoc necessarium tegumentum. Habebat autem semper quoque parvum Euangelium sub axilla; aut ad sui faciendum periculum num perpetuo voci Domini obediret; aut potius gestans sermonem, quem erat opere executus. Tam admirabili enim vita usus est hic vir, & citra ullum dedecus, ut perinde ac terrestris Angelus cæleste iter legitime peregerit. [Hic ergo cum venisset in quemdam vicum & vidisset mendicum nudum in foro mortuum] se protinus exuens superhumerali, [hoc induit mendicum mortuum,] eo induit mortuum. Et rursus cum parum processisset, nudo egenti occurrit, & stetit apud se disceptans, & sic ratiocinans: Quomodo ego quidem, qui mundo renuntiavi, veste induor; frater autem meus algore concrescit? Si ergo eum ego sivero exanimari, ero omnino causa mortis proximi Quid ergo? exuensne scindam, & partem distribuam? an totum dabo ei qui est factus ad Dei imaginem? Sed quid mihi & illi erit utilis pars quæ scinditur? Et cum apud se disceptasset, dixit: Damnine aliquid patiemur, si plus quam sit præceptum faciamus? [tunica pauperem.] Generosus itaque hic athleta prompto & alacri animo vocat pauperem in vestibulum: & cum eum dimisisset indutum, stetit nudus, se operiens manibus, genua flectens & subsidens, solum habens sub axilla verbum quod facit divites. Dei autem consilio & providentia transiens quidam Irenarcha, agnovit senem, & dixit proximo suo socio: Respice illuc. Non est hic senex Abbas Bisarion? Cum is autem dixisset, Maxime; [& vestem ab Irenarcha accipit:] de equo descendens, rogavit sanctum, dicens: Quis te exuit? Ille vero dextera protendens Euangelium, Hoc, inquit, me exuit. Statim autem se sua veste exuens Irenarcha, perfectum militem induit: & protinus gestans veluti quamdam vestem Monachorum, a mundo latens recessit, declinans laudem ejus, qui suum vidisset vitæ institutum, eum qui est ab occulto honorem celando expectans.

[5] Hic ipse postquam omne præceptum Euangelicum recte esset executus, [pretium venditi Euangelii dat pauperi:] cum nihil hujus mundi amplius haberet in animo, ad divinorum dictorum perfectiorem executionem; cum in transitu vidisset pauperem, cursu in fortum condendit: ubi cum paulisper constitisset, vendidit Euangelium. Paucis igitur post diebus, qui cum eo erat Abbatis discipulus Dulas nomine, rogavit senem, dicens. Quid parvo libello factum est o Abba? Cui senex placide verbum pulchrum admodum & valde scitum, est locitus, sic dicens: Ne tristitia afficiaris, o Frater: nam ut illic habeamus fiduciam, propter obedientiam vendidi ipsum sermonem, qui mihi semper dicebat: Vende quæ habes & da pauperibus. Sunt autem aliæ quoque res plurimæ, ex virtute gestæ hujus magni Patris, cum quo nos quoque digni habeamur habere partem gratiæ Christi, Amen. Ita Palladius quem libenter Græce loquentem induxissem si licuisset: interim ut sensus clarus haberetur ad notam * excipere debui lineam ac ponere eo ubi nunc est loco inter []. Irenarcha vero (ut hoc quoque explicationis gratia addam) est Magistratus militaris, qui provincialium tutela suscepta, quietis & pacis per singula territoria concordiam stare faciat, ut est in lege 7 Cod. Theod. de Irenarchis.

[6] Præterea noto licet hic Bisarion scribatur eumdem esse, qui aliis Besarion & Bessarion dicitur, [aquam marinam dulcem reddit:] id enim liquet ex discipulo Dula, de quo lib. 3 de Vitis Patrum, qui Rufino tribuitur num. 215 ista leguntur: Abbatis Besarionis discipulus, nomine Dulas, cum quadam die cum ipso pariter juxta littus maris ambularet, contigit eum multum sitire & dixit seni: Sitis me macerat, Pater. At B. Besarion, facta oratione, jussit eum aquam de mari tollere & bibere. Quod cum fecisset & dulcissimam aquam reperisset, [ambulat in aqua:] vasculum, quod secum portavit implevit. Quod cum vidisset Abbas Besarion, dixit ad eum: Quare implesti vas aqua, fili? At ille dixit: Indulge mihi, Pater, timui enim si forte in antea sitiam. Cui senex dixit: Indulgeat tibi Dominus fili quia & ubique Deus est, & potest tibi dulcem aquam præstare. Quæ eadem lib. 6 de Vitis Patrum, inter Verba seniorum interprete Joanne, libello 2 num 1. ipse Dulas narrat, & num. 2 & 3 addit: [solem sistit.] Alio quoque tempore cum necessarium ei esset, fecit orationem, & transivit Chrysoroam fluvium pedibus: ego autem admiratus satisfeci ei dicens: Quomodo sentiebas pedes tuos dum ambulares in aqua? Et ait senex: Usque ad talum sentiebam aquam, reliqua autem erat solida sub pedibus meis. Rursus euntibus nobis ad alium senem, venit sol ad occasum. Et oravit senex, dicens: Obsecro, Domine, stet sol donec perveniam ad servum tuum. Et factum est sic.

[7] In Menæis ad XX Februarii eadem sic explicantur: Οὐ τὰ τυχόντα σημεῖα Θεὸς ἐποίησε δι᾽ αὐτοῦ, [Propter quæ in Menæis comparatur,] ἀλλὰ καὶ λίαν παράδοξα· φυλάξας γὰρ τὸ κατ᾽ εἰκόνα ὅσης δυνάμεως εἶχεν, ἐκεῖνα εἰργάσατο, οἷα καὶ οἱ μεγάλοι Προφῆται, οἱ τῷ Θεῷ αὐτοφανὼς προσομιλήσαντες. Μωυσῆς γὰρ, ῥίζα τῶν Προφητῶν πάντων, τὰ πικρὰ ὕδατα εἰς γλυκύτητα μετεποίησε, διὰ ξύλου τὸν τοῦ Χριστοῦ σταυρὸν εἰκονίζοντος, ἵνα τοὺς γογγύζοντας Ἰουδαίους κατασιγάσῃ· οὗτος δὲ Μακάριος, τοῦ μαθητοῦ αὐτοῦ βαδίζοντός ποτε ἐν ὁδῷ ἀνύδρῳ, καὶ τῇ δίψῃ φλεγομένου διὰ χαράγματος σταυροῦ ἐναερίου, τὴν ἁλμυρὰν καὶ ἄποτον θάλασσαν εἰς γλυκύτητα μετεποίησε, καὶ ψυχρὰν καὶ πότιμον εἰργάσατο· διὸ καὶ ἐμπλισθέντες ἐξ αὐτῆς σὺν ἑτέροις πολλοῖς τῷ Θεῷ εὐχαρίστησαν. Ἰησοῦς ποτε τοῦ ναβῆ, τὸν Ἀμαλὲκ συγκόπτων, τὸν ἥλιον τοῦ ἰδίου δρόμου ἔστησεν, ἕως συνέποψεν ἅπαντας· καὶ οὗτός ποτε Μακάριος, ἐν τόπῳ τινὶ εὑρεθεὶς, ὠφελείας ἕνεκεν πολλῶν, καὶ τῆς ὥρας ληγούσης, τὸν Θεὸν αἰτησάμενος ἔστησεν, ἕως οὗ τὸ πᾶν τῆς ὁδοῦ διήνυσεν. Οὗτος ὡς Ἡλίας ὕδωρ ἐξ οὐρανοῦ κατήγαγεν, ὀυχ ἅπαξ καὶ δὶς, ἀλλὰ καὶ πολλάκις, τοῦτο αἰτησαμένων αὐτῷ. Ἑλισσαῖός ποτε Προφήτης τῇ μηλωτῇ Ἡλίου τὸν Ἰωρδάνην ἀβρόχως ἐπέρασεν· οὗτος δὲ ἀντἰ μὲν Ἰωρδάνου τὸν νεῖλον ποταμὸν, ἀντὶ δὲ μηλωτῆς τοῦ σταυροῦ ὅπλον κραταιὸν χρησάμενος, τὸ ὕδωρ ἅπαν εἰς λυβάδος εὐθύτητα μετεποίησε, καὶ ἐπάνω τῶν τοσούτων ὑδάτων πεσοπορήσας, τοῦ θαύματος! μεχρι ἀστραγάλων ἐβάφησαν οἱ ἀντιπόδες. Τί τούτων τῶν τεραστίων ἕτερον; τί θαυμασιώτερον; οὕτως καὶ ἄλλα σημεῖα διάφορα εἰργασε τῇ δυνάμει τοῦ σταυροῦ.

[8] Non vulgaria Deus per illum signa edidit, sed prorsus rara & admiranda. Servata enim, quantum fieri potuit, similitudine magnorum Prophetarum, [Moysi,] effecit qualia ipsi, qui cum Deo illis apparente familiariter & aperte collocuti sunt, fecerunt. Moses, omnium Prophetarum radix, amaras aquas per lignum, quod Crucem designabat, in dulcedinem vertit, ut obmurmarantes Judæos retunderet: hic autem B. Bessarion, discipulo ejus, iter per sicca & arida loca faciente & siti ardente, per signum Crucis in aëre expressum, salsum & impotabile mare mitigavit; [& Josue,] utque dulce & frigidum, ac potabile fieret, effecit: itaque & discipulus & alii ex eo haurientes sitim expleverunt, & meritas Deo gratias persolverunt. Jesus Nave cum Amalecitas persequeretur, solem jussit cursum sistere quoad hostes ad internecionem deleret; & hic Sanctus quodam in loco deprehensus causa salutis multorum, cum hora deficeret, rogavit, Deum, ut solem moraretur, quoad totam viam emetiretur. Hic idem pluvias e cælo, sicut Elias, nec semel & iterum, sed sæpius, ab aliis rogatus, impetravit. [Eliæ & Helisæo.] Helisæus olim cum melote Eliæ Jordanem siccus transiit: Hic vero pro Jordane Nilum flumen, pro melote signum Crucis, arma validissima, adhibuit, & aquam omnem in fornicis modum redegit, ac supra tantam undarum vim & copiam pedibus incedens, O miraculum obstupescendum! non nisi talorum tenus pedes aqua tinxit. Quid vero his miraculis majus, quid admirabilius! Ita & alia multa variaque vi sanctæ Crucis effecit.

[9] Ex his aliisque signis, simili modo relatis, narratur aliquod lib. 5 de Vitis Patrum interprete Pelagio, libello 12 num. 3 his verbis. Narravit Abbas Dulas, qui fuit discipulus Abbatis Besarionis, [tunica haurit aquam in eremo:] dicens: Veni aliquando in cellam Abbatis mei, & inveni eum stantem ad orationem, & manus ejus erant extensæ in cælum. Permansit hoc faciens jugiter per quatuordecim dies. Et post hæc vocavit me, & dixit: sequere me. Et exeuntes perreximus in eremo; cumque sitirem dixi ei: Abbas sitio. Ille autem melotem tollens, discessit a me, quantum jactus est lapidis: & facta oratione attulit eam plenam aqua. Et abivimus in civitatem lycon, & venimus ad Abbatem Joannem, & salutantes eum, fecimus orationem. Deinde sedentes cœperunt loqui de visione quam viderant. Dixit Abbas Besarion: Quia exivit præceptum a Domino, ut destruantur templa. Et factum est sic, & destructa sunt. Quæ videntur spectare celeberrimum tota Ægypto Serapidis templum, Theodosii Magni jussu eversum anno CCCLXXXIX: de quo vide Baronium, ibidem etiam agentem de Canopicis templis aut eversis, aut in sepulcra (ut Eunapius blasphemat) conversis, per illatas illuc Reliquias Martyrum: [dæmonem etiam nesciens expellit:] unde intelligas ad confinia IV & V seculi extremam Bessarionis ætatem spectare. Alia habentur miracula lib. 3 sub nomine Ruffini ex quibus num. 121 & sequenti ista sunt: Cum quidam secularis in ecclesiam veniens, ab immundo spiritu teneretur, & omnes orationem fecissent; & nullatenus spiritus immundus ab eo egrederetur; dicunt inter se Fratres: Quid possumus huic spiritui facere? Nemo potest illum excutere, nisi Abbas Besarion. Sed si dixerimus hoc illi, nec ad ecclesiam acquiescet venire: sed faciamus taliter, quoniam ante omnes solet ad ecclesiam venire. Hunc qui patitur faciamus sedere, & postea dicamus Abbati: Abba, suscita hunc dormientem. Fecerunt ita. Et veniente Abbate Besarione, steterunt omnes in oratione, & dicunt ei: Abba suscita etiam istum dormientem. Ille autem excitavit eum, dicens: Surge & egredere foras. Et mox ab eo egressus est spiritus immundus, & sanus factus est ex illa hora. Erat quidam habens filium paralyticum in Ægypto, [& paralyticum sanat:] & attulit eum in cellam B. Besarionis Abbatis, & reliquit eum super ostium plorantem, & discessit longe. Cœpit ergo infans flere. Cum autem senex per fenestram vidisset eum, dixit: Quis te huc detulit, fili? Cui infans respondit: Pater meus detulit me, & ipse discessit. Cui senex dixit: Surge & adjungere illi. Et mox sanus effectus surrexit, & pervenit ad patrem suum. Prius narratur etiam lib. 7 de Vitis Patrum interprete Paschasio cap. 14 num. 2, & lib. 6 interprete Ioanne, libello 2 num. 4 ubi dicitur id factum in Scethi: at secundum miraraculum ibidem num. 7 tribuitur Macario.

[10] Aliud narratur apud Ruffinum num. 194 his verbis: [miratur silentium monachi,] Abbas Besarion dum ambularet cum discipulo suo per eremum, venerunt ad quamdam speluncam: & ingressi ibi invenerunt Fratrem sedentem, & funiculos texentem: qui neque respexit ad eos, neque salutavit, neque aliquid locutus est eis. Dixit ergo Abbas Besarion ad discipulum suum: Eamus hinc, quia hic senex non vult loqui nobiscum, & profecti sunt ad Abbatem Joannem. Cum autem reverterentur, venerunt ad eamdem speluncam, & ait Besarion ad discipulum suum: [eumque a morte fæminam invenit & sepelit.] Ingrediamur iterum ad hunc Fratrem, si forte vel modo persuadeat illi Deus, ut loquatur nobiscum. Et cum ingressi fuissent, invenerunt corpus tantummodo mortuum, & ingemiscens dixit discipulo suo: Veni, Frater, componamus illud, quia propter eum huc nos Dominus transmisit. Cum autem sepelirent, invenerunt quod mulier esset, & admirati sunt, & dixerunt. Quemadmodum & mulieres colluctantur, & vincunt dæmonia! Et collaudantes atque glorificantes Deum, qui est omnium protector, recesserunt de illo loco. [se peccatorem agnoscit,] Idem refertur apud Ioannem libello 3 num. I, & apud Paschasium cap. 34 num. 3. At lib. 5 interprete Pelagio libello 9 num. 2 hoc indicatur: Quia Frater peccaverat, & jussit eum Presbyter exire de ecclesia. Surrexit autem Besarion, & exivit cum eo, dicens: Et ego peccator sum.

[11] [pernoctat inter spinas,] Dixit Abbas Besarion, quia quadraginta noctes manserit inter spinas stans & non dormierit, uti legitur apud Pelagium libello 7 num. 4, & latius in Menæis XX Februarii hoc modo: Τεσσαράκοντα ἡμέρας καὶ τεσσαράκοντα νύκτας ἔστη ἀκλόνητος ὥσπερ στύλη, ἄνω τὰς χεῖρας καὶ τὰ ὄμματα ἔχων, καὶ τὴν ψυχὴν ἀχώριστον ἐκ Θεοῦ. Quadraginta dies & quadraginta noctes nusquam acclinatus instar columnæ stetit, manus oculosque sursum elatos habens, animo autem numquam separatus est a Deo. Ad hunc vero XVII Junii: νυχθήμερα τεσσαράκοντα πεποίηκεν, ἐν μέσῳ ῥάμνῳ ἑστηκὼς, καὶ μὴ κοιμώμενος· καὶ τεσσαράκοντα χρόνους ποιήσας μὴ ἀνακλίναι ἑαυτὸν ἐπὶ πλευροῦ, ἀλλὰ καθήμενος καὶ ἱστάμενος Totos quadraginta dies & noctes in medio rhamno immotus perstitit, [diu in latus non cubat,] ut dormiret cubaretque numquam. Annis quadraginta numquam in latus cubans somnum cepit, sed vel stans, vel sedens dormivit. Quæ inde excerpta supra in Menologio Sirleti habentur. Requisivit Frater senem, dicens. [tentatis suadet humilitatem,] Quid faciam quia cogitationes me conturbant? Respondit Abbas Besarion: Tu quiesce, & non te mensures cum magnis, sed esto tacens in corde tuo. Itæ inter sententias Ægyptiorum Patrum num. 52. Inter Apophthegmata autem eorumdem apud Cottelerium pag. 406 etiam hoc lego: Is ipse monuit, quando in pace degis, neque impugnaris, tunc magis humilem te præbe; ne forte gaudio extraneo irrumpente gloriemur, tradamurque ad certamen: nam Deus sæpe non permittit, [magis autem pacem habentibus.] propter infirmitates nostras, ut bello ac tentationi tradamur, ne pereamus. At libello XI apud Pelagium num. 7 Abbas Besarion moriens dicebat: Debet monachus totus oculus esse, sicut Cherubin & Seraphin. Postremum ut in Februario Menæa habent: Ἐν γήρᾳ, πίονι τὸν Θεὸν θεραπεύσας ἀπῆλθε πρός τὰς αἰωνίους μονάς. Cum usque in plenam senectutem Domino deservisset, [pie moritur.] ad æternas abiit mansiones: in Junio autem, οὗτως βιώσας καὶ πολιτευσάμενος πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν: sic vivens & conversatus ad Dominum migravit.

[12] Præter celebrem ejus in Menæis ad XX Februarii & hanc XVII Junii memoriam (quorum prior fortassis dies mortis est, [Memoria etiam 29 Novemb.] posterior elevati vel translati corporis) iterum in illis indicatur ad diem XXIX Novembris Sanctus Bessarion in pace vitam finiens: de eodemque agi indicant hi versus, ibidem repetiti, & ante ad diem XX Februarii relati.

Πολλῶν ἱδώτων καὶ πόνων Βησσαρίων
Πολλὰς θανὼν εὕρικεν ἀντιμισθίας.

Multi laboris Bessarion ac sudoris.
A morte multam reperit etiam mercedem.

Ad diem quoque VI Iunii celebratur memoria Sancti Bessarionis Thaumaturgi in Typico S. Sabæ, [& 6. Iunii.] & Horologio Græcorum, nec non Bisarion mirificus Abbas apud Genebrardum in Kalendario Græcorum; sanctus item Pater Bessarion, miraculis clarus, apud Molanum in Auctario Usuardi itemque in Synaxariis Russorum, & Moschorum Kalendario Figurato, ubique cum titulo Thaumaturgi. Possevinus, male lecto nomine, Vicarium scripsit. Nos omnia prædicta de uno eodemque Bessarione accipienda esse arbitramur: totamque illam dierum diversitatem, procedere a variis ejusdem Reliquiis, diversa in loca delatis: quamvis non ita usitatum Græcis quam Latinis sit partiri sacra Corpora.

DE SANCTO HYPATIO PRESBYTERO, MONASTERII RUFINIANI IN BITHYNIA HEGUMENO

>CIRCITER AN. CCCCLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hypatius, Presbyter monasterii Rufinianensis in Bithynia (S.)

AUCT. D. P.

§. I. De conditore ipsius Monasterii Rufino, an sanctus.

[1] Hypatius in Phrygia nobili genere natus; in Thracia, notus nemini, monachatum auspicatus; palæstram virtutum suarum præcipuam habuit Bithyniam, in eaque monasterium Rufinianum, dissitum Chalcedone millibus passuum tribus orientem versus. [In loco ad Quercum dicto,] Hic locus Δρῦς id est Quercus dicebatur, non solum tunc, cum illuc primi Monachi ex Ægypto inducti sunt, sed etiam postea, cum anno CCCCIII contra Joannem Chrysostomum coactum ibi conciliabulum fuit, ad Quercum appellatum. Monasterii illius conditor Rufinus in Vita Sancti de quo acturi sumus, [conditum monasterium] num. 14 appellatur Beatus, ejusque ibi tumulus fuisse videtur; & de hoc intelligendus Sozomenus libro 8 cap. 17 ubi ait: Est istud (scilicet Δρῦς) suburbium Chalcedonis, quod nunc ex Rufini viri consularis nomine appellatur: in quo palatium est & ecclesia magna; [a Rufino consulari,] quam Rufinus ipse in honorem Apostolorum Petri ac Pauli construxit, & Apostolium ob id cognominavit. Monachos etiam prope collocavit, qui Clericorum munus eadem in ecclesia obirent.

[2] In Fastis Consularibus tempore Magni Constantini, qui bonam Senatus Romani partem Byzantium transtulit, [fortassis tempore Constantini] annum Christi CCCXVI, notat Rufinus Proculus, & annum XXIII Junius Rufinus. Horum alteruter potuit istæc omnia condidisse, ibique collocasse Reliquias Apostolorum, Roma allatas, uti in Vita loco præcitato dicitur: ab eoque natum esse nomen alterum in Rufinianis, quod Sozomeno scribente celebrius fuit, quam vetus nomen ad Quercum, ei fortassis Parochiæ relictum, quæ ibi ab olim stererat, excepitque Episcopos contra S. Chrysostomum congregatos. Fuit postea & alius Rufinus, Præfectus Prætorii sub Arcadio, cujus animum Hypatii institutor Jonas dicitur num. 12 inflexisse ad largam eleëmosynam conferendam in rusticos, Barbarorum incursibus depauperatos, idemque potest censeri cum illo Prætorii Præfecto, [potius quam Arcadii, ab ejus Præfecto Prætorii minime Sancto ut ille prior,] qui tyrannidem affectans & Imperatori Arcadio necem moliens, ab ejus exercitu circumventus & membratim concisus fuit. Sed fieri ægre potuit ut hic fuerit Rufinianensis monasterii conditor: quippe qui sepultura caruit, tantam apud omnes execrationem promeritus, ut credibile non sit, quod hominem tam vulgo abominabilem, utcumque de Monasterio aliquo fortassis benemeritum, Beatum vocaret Auctor Vitæ, tam exiguo post illius funestum exitum tempore scribens, ut mox apparebit, & sepulchri ejus ibidem collocati, quamvis vacui, tam honorificam faceret mentionem.

[3] Favet tamen huic parti Historia Lausiaca, sive eæ Palladii, sive Heraclidis sub nomine Paradisi, sive utriusque opus esse dicatur. Hæc ut est a Joanne Meursio Græce edita & Latine apud Rosweydum, agens de Abbate Ammonio, Confessionis Apostolicæ conditorem facit Rufinum τὸν κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ Ἔπαρχον τῶν Πραιτωρίων. Tunc temporis Præfectum Prætoriorum, qui ad illius Dedicationem invitaverit S. Eremitam Ammonium tunc forte Constantinopolim ex Ægypto advectum, [qui tamen videtur aliud ibidem oratorium condidisse tunc ad huc bonus:] a quo de S. Baptismo susceptus, ejus monitis & conversatione multum profecerit, quoad ille ibidem mortuus est, ubi & miraculis claruit. Sed mirum non fuerit hominem initio suæ felicitatis bonum ac pium, inflante fortuna, depravari, quod huic Rufino contigerit: qui etiam respectu nominis sibi cum Apostolicæ Basilicæ fundatore communis, eundem potuit novis ædificiis ornavisse, atque in primis Martyrio seu Confessione Sanctorum, ab Apostolis diversorum: nec enim Ἀποστολεῖον appellat Lausiaca, sed simpliciter Μαρτύριον τῶν Ἁγίων id est Confessionem eorum quorum istic Καταθέσια, id est Depositionem celebrabat Sanctorum. Quorum autem, id frustra quæsieris; nec tamen dixeris Apostolorum quorum ibi Reliquias prior Rufinus condiderat, cum una in ecclesia quandoque plura Martyria, Oratoria, seu sacella fuerint Sanctorum diversorum: ipsa Lausiacæ verba accipe:

[4] Οὗτος Μακάριος (Ἀμμώνιος) πολλαῖς ἱκεσίαις καταδυσωπηθεὶς παρὰ Ρουφίνου τοῦ κατ᾽ ἐκεῖνο καίροῦ Ἐπάρχου τῶν Πραιτωρίων, (εἰς τοὺς καιροὺς ἐκείνους ἐλθόντος τοῦ μεγάλου Ἀμμωνίου ἐν Κωνστατίνου πόλει διὰ χρείας τῶν τῆς ἐρήμου πολιτῶν) ἱκανῶς παρακληθεὶς, καὶ παρὰ τῶν ἁγίων Ἐπισκόπων τῶν διαφόρων ἐπαρχιῶν, καὶ ἀπ᾽ ἁυτῆς τῆς ἐρήμου συνεληλυθότων, εἰς τὰ καταθέσια θῶν Ἁγίων οὗπερ αὐτὸς ἔκτισεν Μαρτυρίου, ἐν αὐτοῖς τοῖς καταθεσίοις ἀποδέχεται τὸν Ρουφῖνον Ἅγιος ἀπὸ τοῦ ἀχράντου Βαπτίσματος παρὰ τῶν Ἐπισκόπων, ὃν ἐσεβάσθη ἀξίως τῆς αὐτοῦ πολιτείας εἰς πάντα ὑπακούσας τῷ ὁσίῳ ἀνδρὶ Ἀμμωνίῳ, ὃς μετ᾽ ὀλίγον χρόνον κοιμάται, καὶ τάπτεται ἐν τῷ Μαρτυρίῳ τῷ λεγομένῳ Ῥουφινιαναῖς· οὗ τὸ μνῆμα λέγεται θεραπέυειν πάντας τοὺς ριγιαζομένους. [& S. Ammonii ex Baptismo filius spiritualis,] Implexa sane multipliciter verba, quæ clariori ordine sic videntur reddi latine posse. Beatus hic & magnus Ammonius, cum pro quadam Eremicolarum necessitate Constantinopolim venisset, rogatus precibus multis tum a Rufino tunc temporis Præfecto Prætoriorum, tum ab Episcopis & Solitariis, qui de variis Provinciis convenerant ad Depositionem Sanctorum, quibus ille Martyrium construxerat, eumdem Rufinum Episcopis commendantibus de sacro fonte suscepit Hic vero conversatione illius captus valde ipsum venerabatur, in omnibus viro illi sancto obediens, qui paulo post mortuus, sepultus est in præfato Martyrio in Rufinianis dicto, cujus monumentum dicitur omnes febricitantes curare.

[5] Prænotatus Ammonii adventus Constantinopolim videtur omnino spectare ad tempora Theosii Magni, [tempore Theodosii 1,] anno CCCLXXIX imperare exorsi, quando res catholica sub Canstantio Juliano & Valente vehementer concussa, respirare, & restitui cœpit, etiam in Ægypto, ubi multum ab Arianis passi fuerant eremi Cultores, unde necesse habuerint ad novum Imperatorem Constantinopolim recurrere; quo tempore, si idem ille Rufinus Prætorii Præfecturam gerebat qui sub Theosii filio Arcadio propter affectatam tyrannidem mactari meruit; [sub quo ibi mortuus idem Ammonius colatur ut Sanctus;] is, qui paulo post prædictarum Reliquarum Depositionem in Rufinianis sepulturam accepit, non posset alius intelligi fuisse, quam Abbas Ammonius, neque verificari Auctor noster agens de sepultura Rufini. Sin autem alius ab illo Rufinus Ammonii disciplinæ sese subjecit vir Grandævus & Consularis, fortassis ab anno CCCXLVI quem signant Rufinus & Eusebius Coss. posset hic extremis vitæ annis baptizatus ita profecisse, ut paulo post mortuus, miracula cœperit operari, itaque haberetur Rufinianensis Monasterii conditor sanctus, qualem Hypatii Vita describit. Tunc etiam non esset recurrendum ad anteriores sub Constantino Magno Rufinos simili titulo illustres; & primi ex Ægypto Rufinianenses Eremitæ eo impensius debuerint ad se invitare Abbatem Ammonium, quanto proprius eum in sua patria cognovisse potuerunt. [nisi id intelligi possit de alio Rufino vere Sancto,] Hic vero debuerit in eodem oratorio suum specialiter tumulum habuisse; diversum a tumulo filii sui spiritualis Rufini eo ipso loco ubi deinde erectus fuit tumulus S. Hypatii: sic enim in hujus Vita num. 77 legitur: Ad urnam ipsius (S. Hypatii) amicus Dei Urbicius sumptus suppeditavit. Proximum vero locum obtinet magnus ex eremo ascetes Ammonius. Atque hæc dicta sunto occasione monasterii, satis incerta quoad primum ejus conditorem. Quale etiam istud censeri posset quod Lausiaca Rufinum appellet Ἔπαρχον Præfectum non τοῦ Πραιτωρίου Prætorii, quod fuit ultimus ille infelix, [& solum Præfecto cohortis Prætorianæ.] estque titulus in Palatio præcipuus, (Majorem domus veteres Franci dixissent) omnia fere pro vel cum Imperatore agentem; sed τῶν Πραιτωρίων Prætoriorum; magis integre fortassis scribendum Πραιτωριανῶν Prætorianorum, ut intelligatur Prætorianæ cohortis Præfectus, cujus est militare munus, longe infra Præfecturam Prætorii.

§ II. De S. Hypatii in Rufinianis cultu, Actis a discipulo scriptis, atque ætate.

[6] Desertum primis incolis post mortem cujuscumque Rufini monasterium (nam etiam infelicitas ultimi potuit redundasse, in locum ab eo novis ædificiis cultum, & quasi in ipsius nomen translatum, [Monasterium desolatum incolit Hypatius cum Sociis,] si non etiam primitus ab eo fundatum) desertum, inquam, monasterium alii atque alii inhabitare conati, propter infestationes lemurum dæmonumque non potuerunt ibi perseverare: cumque eo cum sociis duobus accessit Hypatius, tam erat desolatum, ut vix amplius monasterii speciem præ se ferret. Verum restauravit paulatim omnia Sanctus ille, dæmones primum imperterritus sustinuit, deinde expulit orationibus suis; itaque actis ibi annis aliquot, puta decem aut duodecim, plures ibidem Monachos congregare cœpit, quibus ab anno vitæ quadragesimo, Christi CCCCX, præesse incipiens, eosdem ad annum usque octogesimum pie ac laudabiliter rexit, nomenque etiam suum ipsi monasterio reliquit. Sancti quippe Hypatii, [a cujus etiam nomine appellatur.] illud legitur nuncupatum in Vita S. Auxentii, quam ad diem XIV Februarii impressimus, num. 36 & 39; aliaque celebritatem ejus commendantia ibidem traduntur. Evocatus enim ad Concilium Chalcedonense S. Auxentius, deductus fuit ad Rufinianas prope Sanctos Apostolos, in monasterium beati Hypatii: & magno cum gaudio eum exceperunt, qui illic erant Monachi cum eorum Præposito, viro undequaque optimo, & gratia Dei dignato, ut qui esset Christi discipulus.

[7] Virum hunc, virtutibus ætque miraculis celebrem, fastis Sanctorum a græcis adscriptum, [Cultus ejus ex fastis ecclesiasticis] ab aliis quidem die XVII, ab aliis vero XXIX Iunii, transtulit etiam in Martyrologium Romanum Baronius priori die, his verbis; In Phrygia S. Hypatii Confessoris. In Phrygia quidem ille natus fuit, uti supra dixi; sed in Bithynia & Rufinianis potiorem vitæ partem sancte egit, mortemque feliciter oppetiit. Hinc melius palæstram ejus notat pervetustum Synaxarium Ms. Ecclesiæ Constantinopolitanæ, ubi celebrior sancti viri memoria fuerit propter vicinitatem loci, [atque elogium;] ita loquens eadem die XVII : Μνήμη τοῦ ἁγίου Πατρὸς ἡμῶν Ὑπατίου, τοῦ ἐν Ῥου φινιαναῖς πέρα: Memoria S. Patris nostri Hypatii trans fretum in Rufinianis. Οὕτου πατρὶς μὲν ὑπῆρχε Φρυγία, γονεῖς δὲ θεοσεβεῖις, ἐπὶ τῶν χρόνων Ὁνωρίου καὶ Ἀρκαδίου Βασιλέων. Γράμματα δὲ ἱκανὰ παιδευθεὶς, καὶ τὸν ὀκτοκαιδέκατον χρόνον πληρώσας, πάντα καταλιπὼν, τὸν μονήρη βίον ἐπέδυ· καὶ πάσῃ ἀρετῇ κοσμηθεὶς, τὴν τοῦ Πρεσβυτέρου Χειροτονίαν δέχεται· ὁπόσα δὲ δι᾽ αὐτὸν θαύματα τελοῦνται, ἀδύνατον γράψαι. Αὐτὸς δὲ πληρῶσας τὸν ὀγδοήκοστον χρόνον, μακαρίως ἀνεπαύσατο. Quæ eodem fere verborum ordine habentur in Menæis excusis & apud Maximum Citheræum; Latine autem sic redduntur. Huic patria quidem Phrygia fuit; parentes autem Deum colentes temporibus Honorii & Arcadii Imperatorum. Ipse vero sufficienter litteris instructus, & annum decimum octavum ætatis prætergressus, omnibus relictis vitam monasticam auspicatus est, cumque omnibus esset virtutibus exornatus, Sacerdotii dignitatem suscepit. Quanta vero per eum miracula patrentur, explicari nullo modo potest. Postquam autem octogesimum vitæ explesset annum, beato fine quievit.

[8] Aliud Elogium longius, totamque vitam compendio complexum, mox dabimus ex alio Synaxario Ms. ceteris fere copiosiori, quod sæpe allegavimus allegabimusque, [aliud prolixius.] repertum in Collegio nostro Divionensi in thesauro litterario P. Petri Francisci Chiffletii; cui præmittitur & hoc distichon, alludens ad notionem nominis Ὑπάτιος, quod consularis latine sonat, ἀπὸ τοῦ Ὕπατος Consul: unde & ὑπατεύειν gerere consulatum.

Κεῖται θαλάσσῃς Ὑπάτιος πλησίον,
Ὃς ὑπατεύει σὺν Θεοῦ φίλοις ἄνω.

Jacet prope æquor Hypatius; alto in polo
Qui consulatum cum Domini amicis gerit.

[9] Acta, quæ nos primi latinitate hic donamus & typis publicamus ex codice græco Ms. bibliothecæ Vaticanæ, [Acta a coævo & discipulo Sancti conscripta,] signato 1667 pag. 289; isthunc ibi titulum præferunt: Βίος τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ὑπατίου, τοῦ ἐν Ῥουφινιαναῖς. Vita sancti Patris nostri Hypatii in Rufinianis. Et mox sequitur Προοίμιον, γραφὲν πρὸς Εὐλαβέστατον Διάκονον Εὔτυχον. Proœmium, scriptum ad religiosissimum Diaconum Eutychum. Quem & Auctor Proœmii, suum ipsius nomen nusquam prodens, appellat dilectum suum, & religiosissimum Christique amantem Sacerdotem & Cornelio, Centurioni, de quo in Actis Apostolorum, comparat; atque a studio legendi Sanctorum gesta, [ab alio ejusdem discipulo inventa & publicata,] eaque imitandi laudat. Huic Auctor ille inscribit mittitque Vitam S. Hypatii non quidem a se compositam, sed inventam & obiter correctam. Auctorem Vitæ nominat Callinicum, ipsius Sancti discipulum; qui jussus a Moderatoribus suis gesta ejus conscribere & unum in volumen colligere, id sedulo præstitit, sed stylo humili eoque duriusculo ex asperiore Syrorum (cujus nationis fuerit) dialecto; vitaque functus in monasterio Rufiniano, opus suum ibidem reliquit Abbati, qui tertius a S. Hypatio illic loci præfuit. Apud hunc anonymus Proœmii Auctor, illac forte iter faciens, idem opus, non tam casu, ut ait, quam divina dispositione, invenit non multo post. Cum vero & ipse Hypatium probe novisset, & vidisset & loquentem audisset; [non nisi visa ab ipsis vel audita ex ore Sancti aut discipulorum ejus continent.] dolet non omnia ejus gesta complexum esse Callinicum; nihil tamen præsumit hujus textui addere, aut demere; imo nec mutare quidquam, nisi lævigando asperiorem Syrorum dialectum ac pronuntiationem, ubi ea occurrit; mutationem duorum præcipue vocalium in alias, græce loquentibus usitatiores. Interea testatur, quæ ipse a multis & sæpe rogatus fuerat conscribere S. Hypatii gesta, quæque nunc ex alterius compositione in medium profert; a se met aut visa, aut ex ore ipsius Sancti, discipulorumve ejus audita fuisse omnia.

[10] Idem Auctor Actorum S. Hypatii chronotaxim hunc constituit, ut anno ætatis suæ decimo octavo venerit in Traciam, num. 5; [Mortem Sancti secutus terræ motus & vastatio Thraciæ illata ab Hunnis,] quadragesimo susceperit regimen Rufinianensis monasterii, num. 18; octogesimo denique vivendi finem fecerit, num 76: de hoc autem ultimo anno ita loquitur num 78: Necdum triginta dies abierant (a morte scilicet obita XVII Junii) cum illis in locis facta est grando tanta ut jam maturescens vinea radicitus conteretur. … Post alios quinque menses facti sunt magni terræ motus, qui etiam diu durarunt; & barbarica gens Hunnorum, quæ est in Tracia, sic invaluit, ut plus quam centum urbes occupaverit, parumque abesset quin ipsa Constantinopolis periclitaretur, multique eam fuga desererent. Habes hic duos anni obitualis characteres, qui cum videantur posse certissimam reddere Chronologiam, implicatiorem tamen reddunt, eo quod ambo concurrant apud Auctores mox citandos in annos diversos duos, scilicet in annum Christi CCCCXLVII & L ineuntes: adeo ut alterutrum annum præcedente Junio mortuum Sanctum, utro revera mortuus fuerit, incertum relinquat. [non conveniunt anno 442,] Ad hoc discutiendum nota, non hic agi de illa populatione, quæ facta ab Hunnis anno CCCCXLII, Ducibus Bdela sive Bleda & Attila fratribus, Baronium adduxit in errorem, ut posteriores multoque graviores a solo Attila factas strages, in hunc annum conferret. Istius irruptionis meminit Marcelinus Comes in Chronico sub annum DLXVI scripto: Eudoxio & Dioscoro Coss. (id est anno CCCCXLII) Bleda & Attila fratres, [sed 447 vel 450:] multarumque gentium Reges, Illyricum, Thraciamque depopulati sunt. Sed nulla hic mentio terræ motuum; ast pro anno CCCCXLVII idem Marcellinus habet sequentia: Ardabure & Callepio Coss. Ingenti terræ motu per loca varia plurimi urbis Augustæ muri, recenti adhuc reædificatione constructi, cum quinquaginta duabus turribus corruerunt … pluribus nihilominus civitatibus collapsis. Ingens bellum & priore majus per Attilam Regem nostris inflictum, pene totam Europam, excisis invasisque civitatibus atque castellis, corrasit … Attila Rex usque ad Thermopolim infestus advenit. Arregisclus magister militiæ in ripensi Dacia, juxta Utum amnem, ab Attila Rege, viriliter pugnans, plurimis hostium interemptis occisus est. Equidem Arnegiscli in Thracia cæsi sub iisdem Consulibus meminit Chronicon Alexandrinum, Cangio Paschale dictum, & de terræ motu ita scribit, eodem ipso anno ingentes adeo terræ motus extitere, ut quia hi diu perstiterunt, muri corruerint & nemo domi manere auderet.

[11] Et hæc quidem ille ad initium calamitatum sub solo Attila: ad finem vero earumdem Valentiniano VII & Albino Coss. Chronicon præcitatum quasi ab ovo rem exorditur & duorum triumve annorum gesta sub unum aspectum ponit iis verbis: [priore irrupit Attila continuatis victoriis usque ad posteriorem,] Imperantibus Theodosio & Valentiniano Augustis, expeditionem movit adversus Romam & Constantinopolim Attilas … cum infinita copiarum multitudine … Describit deinde ferocia insolentis barbari ad utrumque Imperatorem mandata Romæ & Constantinopoli Palatum sibi parare mandantis; Valentinianique ad resistendum aparatus, Allaricho Gotho contra Attilam concitato; qui hunc excepit ad Danubium eo prælio quo Allaricus ipse occubuit cum multa suorum strage: quid autem fecerit Theodosius mox videbimus: ad terræ motum deinde transiens Chronicon, Hoc eodem anno inquit magnum labem accepit Constantinopolis ex terræ motu mense Audynæo XXVI die, [quo muri C. P. corruerunt 19 Januarii:] noctu, a Troadensibus ita appellatis Porticibus, usque ad æreum Tetrapylum, sat diu durante, ut nemo auderet domi manere sed omnes extra urbem fugerent. Joannes Baptista Ricciolus noster in Sua Chronologia reformata lib: I cap XX demonstrat Audynæum Macedonicum inchoare a die XXIV Decembris cujus proinde dies XXVI concurrit cum XIX Januarii unde retrocedendo per menses septem & dies duos venietur ad XVII Junii: quo quia Hypatium Græci colunt eo & mortuum verosimile est: potuerunt autem terræ motus uno mense citius incepisse quam Constantinopoli labes prædicta fieret, & sic vita Hypatii solum sex menses numerans conciliari cum Chronico. Eadem qua hoc ratione secundam Hunnorum invasionem totam sub unum aspectum ponit Theophanes, ad annum Theodosii ultimum, qui fuit Christi CCCCL sic scribens: Dum … Legatorum Gizerichi Vandalorum in Africa Regis, adventum & Imperatoris mandata classis Romana præstolatur in Sicilia mox in Africam trajectura; Omnudii filius Attila in Scythia natus, vir alioquin fortis & superbus, Bdela seniore fratre amisso; solus Scytharum, quos Hunnos vocant, principatum arripit, & in Thraciam excurrit; quo maxime motus Theodosius pacem init cum Gizericho & ex Sicilia classem revocat. Tum Asparem, [ad hunc simul omnia refert Theophanes:] Areobindum, & Argalisclam mittit adversus Attilam, qui Ratiariam, Nassam, Philippopolim & Arcadiopolim, Constantiamque & alia pleraque oppida subverterat & cum innumeris captivis, etiam Romanis Ducibus, prædam immensam cogebat. Tantis autem victoriis elatus, & ad utrumque mare, Ponticum videlicet, & quod Callipolim usque ad Sestum expanditur (id est Pontum Euxinum & Hellespontum) cunctis, munitisque locis suæ servituti, præter Adrianopolim & Heracleam, subactis, ad Athyram usque castellum progreditur. Ad Attilam itaque legationem decernere Theodosius cogitur: eique sexies mille auri libras, ad recessum e Romanis finibus faciendum, promittit; ac insuper mille librarum tributum annuum, si pacem egerit, annuit se pensurum. Porro Romanis copiis a bello contra Attilam receptis, paulo post diem obiit Theodosius mensis Junii vigesimo. Indictione tertia. Eadem omnia in Historiam suam miscellam transtulit Paulus Diaconus, & ex hoc in suos Annales Card. Baronius excepto obitu Theodosii: sed quia Theophanes more Græcorum octo annos detrahentium æræ Christianæ, notaverat annum CCCCXLII, qui latinis numeratur CCCCL, fecerunt ut clades ista octo annis præcederet mortem Imperatoris.

[11] Placuit hæc omnia tam distincte producere ut intelligat Lector, quam non sit facile discernere inter duos annos XLVI & XLIX quinti seculi, utro eorum mortuus S. Hypatius sit: neque ad assumendum ultimum satis nos determinat vel convenientia mensis quo muri constantinopolitani corruerunt, vel Vita, dum progressum potius, [magis tamen placet ut sanctus obierit anno 446, ante ingressum Attilæ in Thraciam:] quam ingressum Hunnorum notare videtur, maxime cum taceat de pudenda pace ad quam coactus Imperator fuit, amissis Ducibus cum exercitu: quapropter magis propendeo in annum priorem, quem tenendo natus fuerit Hypatius anno CCCLXVI, & Anno LXXXVI ejusdem seculi venerit in Thraciam ad Jonam; qui, obtenta deponendi cinguli militaris licentia, cœperat Solitarius vivere ut dicitur num 6. Sed magnam hic difficultatem objicit ipse Jonas dum hic dicitur ab Arcadio Imperatore obtinuisse licentiam dimittendæ militiæ, seque ad Dei servitium transferendi eo ipso tempore, quo Hypatius jam in Thraciam venerat. Arcadius enim Anno ætatis suæ XXXI, Christi CCCCVIII, I Maji mortuus; adeoque natus anno CCCLXXIX, quartum ætatis annum agebat, quando a patre Theodosio assumptus est in consortium imperii anno CCCLXXXIII, consentiente quo ad annum mortis & communicati a patre imperii Baronio; bis tamen allucinante, cum natum ait CCCLXXVII & Augustum dictum anno ætatis VIII. Interim neque octennis neque quadrimus tunc Arcadius eam habebat ætatem, quam indicat modus, quo dicitur Jonas missionem petiisse; omniaque videntur referenda ad Theodosium patrem adeoque non satis accuratum in rebus diu prægressis Auctorem personas ac tempora confudisse.

[12] Nihilo leviorem, sed longe gravissimum parachronismum idem Auctor incurrisset num. 18 agens de S. Isaacio, qui Constantinopolim venit extremo Valentis Imperatoris anno, [Abbas factus vivente adhuc S. Isaacio] Christi CCCLXXV, si vera foret Chronotaxis, juxta quam is in Vita sua, edita XXX die Maji nostri, obiisset ut legitur num. 18 Moderante Imperium Theodosio, & filio ejus Arcadio Cæsare declarato, Consulibus Merobaudo secundum & Saturnino, id est anno Christi CCCLXXXIII adeoque XXIV annis citius quam gesta sunt, quæ cum S. Hypatio egisse narratur anno CCCCVII vel IX. Notavi quidem ad Vitam S. Isaaci in Majo illam scriptam esse intra tempora, quibus imperium tenuerunt Justinianus senior & Leo philosophus, id est uno, altero, vel etiam tertio seculo post mortem Sancti: non tamen in mentem venit suspicari characteres temporis tam distincte signatos ex arbitrio Scriptoris vel interpolatoris gratis esse confictos & quidem cum tanta exorbitantia. Hoc nunc credere cogit non solum sancti Hypatii quam tractamus Vita, sed etiam Vita S. Dalmatii, ejus qui S. Isaacio successit in monasteriorum regimine, omni fide dignissima, & bonam partem descripta ex Actis Synodi Ephesinæ, [vix ante an. 425 mortuo.] danda ad diem III Augusti. In hac enim prolixe narratur quomodo eumdem Dalmatium Abbatem pro defuncto consecraverit S. Atticus Patriarcha Constantinopolitanus, nec longo post tempore mortem obierit. Hanc autem obiit Atticus CCCCXXVIII atque ita S. Isaacius annis ferme quinquaginta Constantinopoli vixerit, eodem appulsus in vigore ætatis puta annorum XL, L, vel LX: ipse vero Dalmatius, quem Acta Synodi anno CCCCXXXI testantur annis XLVIII non extulisse pedem extra monasterium, cui se incluserat maturæ jam ætatis vir, ut qui uxorem & liberos in seculo habebat, parem magistro ætatem attigerit, biennio post Synodum actam defunctus: itaque stabilita ex hoc capite manet Vita S. Hypatii, & correctus locus præcitatus in Majo.

§. III. Epitome Actorum e Synaxario Ms. collegii Divionensis Soc. Jesu.

[13] Ο͂ὗτος Ἅγιος γενηθεὶς ἐν Φρυγίᾳ, ἐτύφθη παρα τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ὀκτὼ καὶ δέκατον ἔτος ἄγων τῆς ἡλικίας· καὶ φυγὼν ἐξ αὐτῆς, διεπέρασεν ἐν τῇ Θράκῃ· καὶ ἀπελθὼν εις κοινόβιον καὶ μονάσας, γέγονεν ἐξ ἀρετῶν αἰδέσιμος· οἶνου γάρ ποτε οὐ μετέλλαβε· καὶ πολεμηθεὶς ἐπὶ πορνείᾳ, ἡμέρας ἐτέλεσεν ὀκτὼ μὴ ἁψάμενος τὸ σύνολον βρώσεως καὶ πόσεως. Τοῦτο μαθὼν Προεστὼς, δέδωκεν αὐτῷ ἰδιοχείρως κάλυκα οἴνου καὶ ψωμὸν, μετὰ τὰ Ἀπόδειπνα, παρόντων τῶν Ἀδελφῶν. Διὸ καὶ εὐθὺς τοῦ πολέμου λυθεὶς, ἠυχαρίστησεν τῷ Κυρίῳ καὶ τῷ διδασκάλῳ αὐτοῦ. Μετὰ χρόνους δὲ ἱκανοὺς ἐν τῇ πόλει εἰσελθὼν, μετὰ βουλῆς τοῦ πνευματικοῦ πατὲρος πρὸς τὸ βοηθῆσαί τινι ἐν πειρασμοῖς περιπεσόντι, τῷ σαρκικῷ πατέρι αὐτοῦ ἐβοήθησε, καὶ συνεργείσας αὐτὸν ἀπέστειλεν εἰς τὰ ἴδια.

[14] αὐτὸς δὲ δύο τισὶν Ἀδελφοῖς ἑνωθεὶς, καὶ ἐν Χαλκηδόνι περάσας εἰς τὸ τοῦ Ῥουφίνου μοναστήριον ἀπέντησεν, ἄοικον ὄντα καὶ ἀμόρφωτον, μᾶλλον δὲ ἄγριον καὶ φοβερόν. Οὗτος γὰρ Ῥουφῖνος ἀπὸ Ρώμης ἐλθὼν, καὶ μοναστήριον ἔνδοξον οἰκοδομήσας, καὶ Αἰγυπτίους Μοναχοὺς ἐν αὐτῷ οἰκήσας, ἐδόξασε τὸν Θεὸν· αὐτοῦ δὲ τελευτήσαντος, καὶ ἐν αὐτῶ τῷ μοναστηρίῳ ταφέντος, καὶ τῶν Μοναχῶν εἰς τὴν ἰδίαν χώραν ἀπελθόντων ἔμεινε τὸ κοινόβιον ἄοικον· διὸ καὶ ἀναφυεῖσαι ἀκάνθαι, καὶ τῤίβολοι ἀμόρφωτον καὶ ἀκαλῆ τὴν μονὴν πεποιήκασιν· ἀλλὰ καὶ πονηρὰ πνεύματα, τὰ εἰσελθόντα κᾀκεῖσε οἰκήσαντα φοβερὰν καὶ ἄβατον ἅπασι τὴν μονὴν πεποιήκασι.

[15] Ταύτην Ἅγιος εὑρὼν, τοὺς μὲν δαίμονας δἰ εὐχῆς διώξας, καὶ τὴν ἀμορφίαν σὺν τοῖς μετ᾽ αὐτοῦ ἀνακαθάρας εἰς τὸ ἀρχαῖον κάλλος μετήγαγε· καὶ καθεσθεὶς σὺν αὐτοῖς, μεν εἰργάσατο τριχινὰ [ἱμάτια,] δὲ ἔσπειρεν [λαχανα εἰς] τὸν κῆπον. Μετὰ δὲ χρόνον τινὰ άντιπεράσας εἰς τὴν Θράκην, ἀπῆλθεν ἐν τῇ μονῇ αὐτοῦ. Ἐλθόντες δὲ οἱ ἐν Ῥουφινιαναῖς Ἀδελφοὶ, καὶ τὸν Ὑπατιον Ἡγούμενον ζητήσαντες ἔλαβον αὐτόν. Ἔκ τοτε μεγάλους ἀγῶνας ἢν δειξάμενος ὅσιος, καὶ ζηλώσαντες πολλοὶ ἀπετάξαντο ἐκεῖσε, καὶ ἐν ὀλιγῳ χρόνῳ γεγόνασι Μοναχοὶ κατὰ Θεὸν προκόπνοντες.

[16] δὲ θεῖος Ὑπάτιος, χάρισμα λαβὼν ἐκ Θεοῦ, ἰάματα ἐποίει πολλὰ, δαιμονῶντας ἰάσατο, τυφλοὺς, χωλοὺς, ξηροὺς, ὑδεριῶντας ἐθεράπευε, καὶ γυναῖκας αἱμοῤροούσας οὐκ ὀλίγας, καὶ ἀτεκνούσας τεκνογονεῖν ἐποίησε, καὶ πολλὰς γάλακτος πηγὰς καταξηραμένας ἐχούσας γαλασχουσας εἰργάσατο, ὑδὼρ δὲ καὶ σίτον καὶ ἀλλά τινα τῶν ἐδωδίμων πολλάκις καιροῦ καλούντος ἐπλήθυνε, καὶ πᾶν ὅτι οὖν νόσημα ἐν ἀνθρώποις καὶ κτήνεσι δι᾽ εὐχῆς αὐτοῦ ἐφυγαδεύετο. δε τροφὴ αὐτοῦ ἦν ὄσπριον καὶ λάχανα καὶ ὁλίγος ἄρτος περὶ βαθειαν ἐννάτην· πρὸς δὲ τὸ γῆρας καὶ ὀλίγος οἶνος. Ὀγδοηκοστὸς γεγονὼς, ἐλευκάνθη κεφαλὴ αὐτοῦ καὶ πώγων ὥσπερ χίων, καὶ ἦν αἰδέσιμος καὶ πράξει καὶ θεωρίᾳ. Τεσσαράκοντα δὲ χρόνους ποιμένας τὸ αὐτοῦ ποίμνιον, καὶ τὴν ιεεροσύνην τιμήσας, καὶ τοὺς μαθητὰς προασπιστεύσας, πρὸς Κύριον καὶ αὐτὸς ἀπῆλθε δοξάζων τὸν Θεόν.

[13] Hic Sanctus in Phrygia natus, vapulavit a patre suo annum agens ætatis decimum octavum: quapropter e patria profugiens transiit in Thraciam, abiitque in monasterium, ubi solus degens virtutibus factus est venerabilis: vinum enim numquam gustavit, & a spiritu fornicationis pulsatus, totos octo dies transegit, nihil omnino vel manducans vel bibens. Hoc cum Prælatus intellexisset, propria manu sua ei porrexit, post Completorium, Fratribus præsentibus, vini calycem cum buccella: per quæ continuo liberatus ab illo conflictu, gratias Deo atque magistro suo egit. Post annos autem plures ingressus in civitatem ex voluntate spiritualis sui Patris, ut auxilium ferret alicui in tentationes prolapso, illud carnali suo patri tulit; eique cooperans ad propria remisit.

[14] Ipse vero conjungens se duobus quibusdam Fratribus Chalcedonem trajecit atque ad Rufini monasterium sese contulit, desolatum prorsus atque informe, potuis dixerim silvestre & horrendum. Etenim Rufinus iste Roma huc appulsus cum illustre monasterium ædificasset, in eoque Ægyptios Monachos collocasset, Deum quoad vixit glorificavit. Eo autem mortuo, inibique sepulto, cum Monachi in propriam revertissent provinciam, mansit locus inhabitatus; unde enati ibidem cardui tribulique informem ac prorsus inamœnum reddiderunt: quin & dæmonia illuc ingressa ibique habitantia fecerunt ut omnibus inaccessus atque horribilis esset.

[15] Tale Sanctus inveniens monasterium illud, dæmones quidem oratione expulit, informem vero squallorem, cum sociis repurgando locum, commutavit in splendorem antiquum. Sederunt ergo ibi cum illo, unusque cilicina texebat vestimenta, alius hortum oleribus conserebat. Post aliquod deinde tempus renavigans in Thraciam Sanctus, ad suum rediit monasterium: sed venientes ex Rufinianis Fratres & Hypatium Hegumenum requirentes, ipsum abstulerunt: qui exinde multa sustinuit certamina: cumque multi eum æmulantes ibidem mundo renuntiarent, modico in tempore facti sunt Monachi, & secundum Deum egregie profecerunt.

[16] Ipse vero divinus Hypatius, eam gratiam a Deo consecutus est, ut multis sanitatem conferret, a multisque dæmonia ejiceret; cæcos, claudos, aridos, curaret; mulieribus sanguine fluentibus non paucis & prolem concipere haudquaquam valentibus fæcunditatem præberet; plurimas etiam, quibus lactis fontes exaruerant, eodem faceret abundare. Aquam etiam & frumentum aliaque ædulia quæcumque prout ratio temporis exigebat multiplicavit sæpius: neque ullum in hominibus aut animalibus mali genus erat cui finem non daret. Cibus autem ejus erant legumina & lactucæ cum modico pane ad transactam fere horam nonam, in senectute vero etiam modicum vinum. Cum autem jam esset octogenarius, barbaque & capillo totus ut nix incanuisset, venerabilior apparebat actione & contemplatione: & actis in pastorali gregis sui cura annis quadraginta, in iisque etiam Presbyterii ordinem sua conversatione cohonestans, suisque discipulis protegendis intendens, tandem etiam ipse emigravit ad Dominum, Deumque in suo exitu glorificavit.

VITA AUCTORE CALLINICO DISCIPULO
Per alium sub tertio loci Abbate expolita.

Hypatius, Presbyter monasterii Rufinianensis in Bithynia (S.)

EX MS. VATIC., A. CALLINICO

ΠΡΟΟΙΜΙΟν
Γραφὲν
πρὸς εὐλαβέστατον Διάκονον Ἔυτυχον.

[1] Εὐλογητὸς Θεὸς, διδάσκων ἄνθρωπον γνῶσιν, καὶ ἀποκαλύπτων νηπίοις ἀπροσδοκήτως, ἅπερ σοφοὶ ὁυ κατέλαβον. Εἰδὼς σου τὸ πρόθυμον, ἀγαπητὲ Εὔτυχε, καὶ τὴν σπουδὴν ἥν ἔχεις περὶ τὰς συντυχίας τῶν Ἁγίων, ἤτοι τὰς αὐτοπροσώπους καὶ διὰ συγγραφῶν, καὶ ἐν τοιαύταις ἐπιθυμίαις τρέφειν σπουδάζεις τὸν ἔσωθεν ἄνθρωπον. Εὑρὼν καὶ τοῦ ὁσιωτάτου Πατρὸς ἡμῶν Ὑπατίου τὸν βιον ἀνάγραπτον, καὶ ὑπό τινος τῶν αὐτοῦ μαθητῶν, ὀνόματι Καλλινίκου ἐν διηγήσει ἐκτεθέντα, ἔπευσα τὴν τοιαύτην ποθεινὴν οὖσαν γνωρῖσαί σοι γραφήν. Συνειδὼς μὲν πολλὰ παραλελειμμένα τῶν κατὰ τὸν βίον αὐτοῦ καὶ τῶν ὁσίων αὐτοῦ πράξεων, ἐξ ὧν ἀκήκοα παρ᾽ αὐτοῦ τοῦ μακαρίου Ἀββᾶ. Τὰ δὲ καὶ ἐν ταῖς ἐμαῖς ὄψεσιν θεασάμενος ἔργα αὐτοῦ ἀξιομνημόνευτα εἰς διήγησιν ὀυχ εὗρον ἐντεταγμένα τῇ συγγραφῇ· ὅμως δ᾽ οὖν χ οὕτως τοῖς ὑπολειφθεῖσιν ἀλγῶ; ὡς τοῖς εὑρεθεῖσιν χαίρω, καὶ αὐτὰ πλοῦτος τοῖς φιληκόοις καὶ φιλοχρίστοις ὁυ μικρὸς καθέστηκεν. Συντάξας οὖν ὡς ἐν βιβλίῳ, τῇ Ἀγάπῃ σου ἀπέστειλα. Εὗρον δὲ αὐτὰ κατά τινα συγκυρίαν, μᾶλλον δὲ οἰκονομίαν τοῦ τὰ πάντα οἰκονομοῦντος Χριστοῦ, παριὼν, διὰ τοῦ μοναστηρίου τοῦ ἐν Ῥουφινιαναῖς παρὰ τῷ τρίτῳ Ἀφηγουμένῳ ἀπ᾽ ἐκείνου τοῦ μακαριωτάτου τῆς ἐκεῖσε μονῆς, ᾧ κατέλειψεν αὐτὰ ἀναλύων πρὸς τὸν Κύριον, κατὰ τὴν δοθεῖσαν αὐτῷ χάριν μαθητὴς τοῦ ὁσίου γέροντος, τὴν σύνταξιν αὐτῶν, καθὼς ὑποτέτακται ποιησάμενος.

[2] Ἐναλλάξας αὐτὸν ἐγὼ, καὶ διορθωσάμενος ὅσα κατὰ τὴν τῶν Σύρων διάλεκτον, καὶ τὴν προσοῦσαν αὐτοῖς δασύτητα, ἐδόκει πρὸς τὴν συνήθη διηλλάχθαι φωνὴν, τουτέστι τοῦ Η στοιχείου εἰς τοῦ Ε μεταβολὴν, τοῦ Ω εἰς τὸ Ο, τὸ ἀνάπαλιν, τοιαῦτά τινα βραχέα, μήτε ἐμοὶ τῆς ἐναλλαγῆς φέροντα κίνδυνον, μήτε τῷ συντάξαντι ἐκ τοῦ ἰδιώματος. τῆς γλώσσης εἰς παρελείφθησαν πρὸς τοὺς ἐντυγχάνοντας φέροντα κατάγνωσιν. Πλέον δέτι παρασαλεῦσαι τῶν συνταγέντων, ἐν προσθήκῃ, ἐν ὑφαιρέσει τολμηρὸν ἡγησάμην· ἐρατώτερα καὶ γλυκύτερα τοῖς ἀναγινόσκουσι νομίσας τὰ τοῦ μοναχοῦ τοῦ γεννήσαντος αὐτὰ, καὶ συντάξαντος ἐν ἁπλότητι σφάλματα ἐν σολοικισμοῖς. Εἴπερ τὰ ἐμὰ ἐδοκοῦν, ὡς ἐν σοφίᾳ κοσμικῇ ἄτακτα καὶ ἀχαρίτατα διορθώματα, ἐῤῥωμένος εὔχου ὑπὲρ ἡμῶν εὐλαβέστατε, διὰ πόθον τῆς εὐλαβείας σου φιλόχριστε Ἱερεῦ ὅν σοι Θεὸς ἀνέθηκεν ἀξίῳ ὄντι. Δίὰ γαρ τῶν πραγμάτων ἐπείσθεμεν, ὅτι Χριστὸς ἐποίησέν σε νέον Κορνήλιον. Καὶ διὰ τὴν πίστιν ὑμῶν εὐλαβέστατοι καὶ γνήσιοι ἐν Χριστῷ ἀδελφοὶ, ὅτι Χριστὸν ἀγαπῶντες, καὶ πόθῳ πνευματικῷ φερόμενοι, καὶ θεόθεν κινούμενοι, ἅμα τῷ δούλῳ τοῦ Χριστοῦ πλειστάκις μοι διοχλήσαντες ᾐτήσασθε τὴν ἐμὴν ἐλεηνότητα, μᾶλλον δὲ ὑμῶν πόθος προετρέψατό με τραπέζης πνευματικῆς ἀπολαῦσαι καὶ πληρωθῆναι ὀφελείας μεγίστης· ὅπως εἰς δόξαν Θεοῦ, καὶ τιμὴν τῶν Ἁγίων· τῶν ἀγωνισαμένων τὸν καλὸν ἀγῶνα, καὶ τῷ Θεῷ εὐαρεστησάντον κατὰ δύναμιν, σημᾶναι καὶ τῇ εὐλαβείᾳ ὑμῶν τὴν τοῦ ἐν Ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Ὑπατίου πολιτεῖαν. Τῆς γὰρ χάριτος τοῦ Χριστοῦ συνεργούσης διὰ τῶν εὐχῶν ὑμῶν, πιστεύω τῷ Θεῶ μου, ὅτι δωρήσεταί μοι Χριστὸς γνωρίσαι τὸν μοναδικὸν καὶ σεμνὸν βίον τοῦ ἁγίου Ὑπατίου· ὅσα τε ἐγὼ ἐθεασάμην θαυμάσια τοῦ Θεοῦ δι᾽ αὐτοῦ γινόμενα· ὅσα τε ἀκήκοα παρὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ τῶν πρὸ ἐμοῦ· ὅσα τε αὐτὸς διηγεῖτο δοξάζων τὸν Θεὸν, καὶ εὐχαριστῶν αὐτῷ, ποίων δωρεῶν καταξιοῖ Θεὸς τοὺς ἀγαπῶντας αὐτὸν κατὰ τὸ γεγραμμένον, Διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιά σου.

[3] Ταῦτα διὰ γραμμάτων ἐσπούδασα γνωρίσαι τῇ ὑμετέρᾳ θεοφιλίᾳ, ὅπως καὶ ἡμεῖς καὶ πάντες οἱ φιλόχριστοι ἐντυγχάνοντες καὶ ὀφελούμενοι, τὸν Θεὸν δοξάζωμεν, καὶ τοὺς Ἁγίους τιμῶμεν, καὶ ἐν καλῷ ζηλώσαντες σπουδάσωμεν αὐτοὺς μιμήσασθαι, ἵνα συγκληρονόμοι αὐτῶν εὑρεθῶμεν ἐν τῇ αἰωνίᾳ ζωῇ, ὅτε μέλλουσιν οἱ δίκαιοι λάμπειν ὡς ἥλιος κατὰ τὸ γεγραμμένον· ὧν οὖν ἀναθεωροῦντες τὴν ἔκβασιν τῆς ἀναστροφῆς, μιμεῖσθε τὴν πίστιν. Ἠναγκάζετο γὰρ καὶ νουθητεῖν πρὸς ὁφέλειαν, χρείας γινομένης, τοὺς ἰδίους μαθητὰς, καὶ τούτοις ἔλεγεν ἀεὶ· Τεκνία, χαλκεὺς εἰ ἤμην τέκτων, οὐκ ἄν με ἐμιμήσασθε ἵνα μάθετε τὴν τέχνην; καὶ νῦν γίνεσθε ὡς ἐγὼ καὶ ὑμεῖς, μάθετε φόβον Κυρίου, καὶ πῶς εὐαρεστεῖται Θεός. Ὁμοίως καὶ τοῖς ἐρχομένοις ἔξωθεν μονάζουσιν, καὶ τοῖς ἀπαντῶσι φίλοις, καὶ τοῖς σπουδαίοις· πλεῖστοι γάρ εἰσιν καὶ ἐν τῷ κόσμῳ, ζέοντες τῷ πνεύματι, καὶ ἐν δίψῃ ζητοῦντες ποῦ εὑρεῖν ἄνδρα πιστὸν καὶ ἔχοντα χάριν τοῦ ἐπιστρέψαι ψυχὰς εἰς τὸν φόβον τοῦ Θεοῦ, κατὰ τὸν λέγοντα· Ἐπιστρεψάτωσάν με οἱ φοβούμενοί σε, καὶ οἱ γινόσκοντες τὰ μαρτύριά σου. Ἄνδρα γὰρ πιστὸν, ἔργον ἐστὶν εὑρεῖν. Τούτων οὖν ἐρχομένων ἐν τῷ μοναστηρίῳ αὐτοῦ, καὶ ἀναγκαζόντων αὐτὸν πρὸς διδασκαλείαν, ἐνθυμοὺμενος ὅτι εἰς τοῦτο ἐκάλεσεν αὐτὸν Θεὸς, ὥστε ὤφελον καὶ σώζειν ψυχὰς, βιαζόμενος ἔλεγεν· Ὅτι εἴ τι παρ᾽ ἐμοῦ ζητεῖτε, ταῦτα ἐν τῇ θεοπνεύστῳ γραφῇ εὑρήσεσθε· ἐγὼ δὲ κατὰ τὴν ἐμὴν βραχύτητα ὅσα ἄν παράσχῃ Κύριος πρὸς τὸν καταρτισμὸν τῶν ψυχῶν ὑμῶν καὶ τὴν ἐμὴν ὠφέλειαν ταῦτα ὑμᾶς, ὡς Θεὸς καὶ λόγοις καὶ ἔργοις ἐχαρίσατο ἡμῖν, ἀνάξιος ἐγὼ διδάξω, μᾶλλον δὲ Κύριος διδάξει διὰ τῆς ἑμῆς ταπεινώσεως· τί γὰρ ἔχομεν, οὺκ ἐλάβομεν παρὰ τοῦ Θεοῦ; Καθὼς γὰρ ἡμᾶς ἐνουθέτει, σπουδαίως δακρύων, αὐτὸς ἔλεγεν ὀφελεῖσθαι, εὐφραινόμενος ἐπὶ τῇ χορηγήσει τοῦ θείου λόγου. Ἅμα γὰρ τὸ ἄρξασθαι αὐτὸν λαλεῖν, τοσοῦτον ἔπνευσεν αὐτῷ χάρις, ὡς τὸν ἀκούοντα τὸν λόγον εὐθὺς κατανύσσεσθαι, καὶ μὴ νομιζειν παρὰ ἀνθρώπου νουθετεῖσθαι, ἀλλὰ παρὰ Κυρίου, Καὶ γὰρ Κύριος ἐλάλει δι᾽ αὐτοῦ· Θεὸς γὰρ ἐλάλησεν ἐν τῷ Ἁγίῳ αὐτοῦ, κατα τὸ γεγραμμένον, Ἵνα δῶ χάριν τοῖς ἀκούουσιν· περὶ ἧς διδασκαλίας ὕστερον διηγήσομαι· καιρὸς γὰρ ἡμᾶς καλεῖ τοῦ κατάρξασθαι ἄνωθεν, καὶ ἐξ ἀρχῆς ποιήσασθαι τοῦ καλλίστου βίου, καὶ τῆς ἐναρέτου πολιτείας αὐτοῦ τὴν ἐξήγησιν.

PROOEMIUM
Scriptum ad Religiosissimum Diaconum Eutychum.

[1] Benedictus Deus, qui docet homimem scientiam, & revelat parvulis nec opinato, quæ sapientes assecuti non sunt. Cum noverim propensionem animi tui ad studium, quo ferri soles, mi Eutyche, ad cognoscendum gesta Sanctorum, ut, sive oculis tuis illa coram spectes, sive absens descripta legas, [Eutycho inscribitur S. Hypatii vita,] talibus interiorem hominem deliciis sedulo nutrias. Cumque ego sanctissimi Patris nostri Hypatii Vitam, a quodam ejus discipulo, cui nomen Callinico, descriptam & historice expositam invenerim; participem illico te reddere volui tam desiderabilis scripturæ. Sico quidem plura ad vitam ejus spectantia, sancteque gestra, quæ ex ipso beato Abbate audivi; imo & alia, qua oculis ipse meis usurpavi, dignissima relatu opera, historiæ huic inserta non esse: [a Callinico ejus discipulo collecta,] nihilominus non tam doleo, quod quædam illic prætermissa sint, quam gaudeam, quod aliqua sint reperta: quæ etiam ipsa thesaurus sunt non exiguus, sancta dicere & Christo placere cupientibus. Composita igitur illa in modum libri, Dilectioni tuæ submisi; a me fortuito quodam casu aut potius provida dispositione recte omnia moderantis Dei inventa, cum iter faciens transirem a per monasterium, quod est in Rufinianis, [in Rufinianis inventa;] apud illum, qui tertius a beatissimo viro istic loci præest, Hegumenum; cui ipsa reliquerat, ex hac vita ad Dominum commigrans, ille sancti senis, secundum datam sibi gratiam Dei, discipulus; qui eadem, ut jussus fuit, in volumen collegerat.

[2] Hunc ego auctorem mutavi correxique in illis quæ Syrorum dialectum insitamque ipsis asperitatem sonabant; [hic simplici suo Stylo proposita,] ratus talia in vulgarem pronuntiationem convertenda esse, mutando elementum η in ε, & ω in ο, b aut contra; vel talia quædam faciendo brevia, quæ neque mihi ob mutationem periculum reprehensionis; neque auctori ex proprietate linguæ suæ, qua scripsit, contemptum pariat apud lectores: amplius vero aliquid in compositione illa movere loco suo, sive addendo, sive demendo, temerarium duxi; existimans cariora & gratiora legentibus fore ipsa auctoris religiosi scripta originalia, simplici stylo composita, cum suis mendis ac solœcismis c. Quod si correctiones nostræ visæ fuerint sapientiæ mundanæ parum aptæ aut insulsæ; tu forti animo sis & ora pro nobis, religiosissime Christique amans Sacerdos, per illud desiderium pietatis tuæ, quod tibi commerito, Deus indidit. Ex operibus quippe tuis novimus, quod alterum te Christus Dominus Cornelium fecerit. [a multis desiderata,] Et vos religiosissimi verique in Christo Fratres, d per fidem vestram pro me orate; vos, qui Christum diligitis, & spirituali desiderio incitamini, & divinitus movemini; vos una cum illo Christi famulo sæpius me interpellantes, rogastis humilitatem meam (potius dixero, excitavit me desiderium vestrum accumbere spirituali mensæ & maximis satiari bonis) rogastis, inquam, me, ut ad gloriam Dei & honorem Sanctorum, qui pulcrum certavere certamen & totis viribus conati sunt gratum Deo præstare famulatum, conscriberem religiosæ Pietati vestræ sancti Patris nostri Hypatii vivendi agendique modum. [& veridica.] Confido igitur futurum, ut, gratia Christi per vestras preces cooperante, conferat mihi Deus facultatem explicandi vobis monasticam & venerabilem S. Hypatii vitam, referens tum quæ ego met vidi mirabilia, per ipsum a Deo facta; tum quæ audivi ex discipulis ejus, qui me præcesserunt; tum etiam, quæ ipse Sanctus, glorificans Deum eique gratias agens, narrare solicitus fuit, una docens, qualibus quantisque donis dignetur Deus diligentes se, juxta illud: Narrabo omnia mirabilia tua. [Psal. 9, 2]

[3] Hæc sunt quæ scripto indicare volui Dilectioni vestræ; ut & nos & Christiani omnes isthæc utiliter legentes glorificemus Deum, honoremus Sanctos, [Quomodo discipulos] & virtuti incumbentes, sedulo ipsos conemur imitari; ut coheredes eorumdem inveniamur in vita æterna, quando fulgebunt justi sicut sol, prout scriptum est; Quorum igitur intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. [Mat. 13, 43.] Oportebat enim ipsum, ubi usus ferebat, etiam stimulare ad virtutem discipulos suos; quibus identidem dicebat: Filioli, si sculptor aut faber ego forem, utique me imitaremini, ut disceretis artem. [Heb. 13, 7.] Nunc igitur quemadmodum ego sum, & vos sitis. Discite timorem Domini & quomodo placeatis Deo. Similia suggerebat peregre advenientibus monachis, & amicis obviam sibi factis, virtutumque studiosis. Plurimi quippe sunt etiam in seculo, [aliosque profectum suum amantes] spiritu ferventes & ardenter quærentes virum fidelem, qui gratia divina præditus, convertat animas ad timorem Dei, juxta illum qui dicit: [Ps. 118, 79.] Convertantur mihi timentes te, & qui noverunt testimonia tua: nam hominem ejusmodi fidelem invenire, difficile est. Illis igitur frequentantibus monasterium viri sancti, ipsumque, ut se doceret, quodammodo cogentibus; cum intelligeret eo se a Deo vocatum esse, ut & salutem animarum curaret; tandem sic impulsus, dixit: Quod a me petitis, in sacris Litteris invenietis. Ego vero, pro ut fert imbecillitas mea, quæcumque ad perfectionem animarum vestrarum & meam utilitatem præstiterit mihi Dominus; [ad virtutem excitaret Sanctus.] quantumque ipse me verbis & exemplis suis instruere dignatus fuerit, indignus vos docebo; aut potius Dominus vos illa docebit per os humilitatis nostræ: quid enim habemus, quod non accepimus a Deo. Quemadmodum ipse nos perfusus lacrymis docebat, ita faciendum aiebat exultando in administratione verbi divini. Simul enim atque loqui cœpisset, talia inspirabat ei gratia divina, ut auditores illico compungerentur corde; rati non ab homine verba sibi salutaria dici, sed a Deo. Etenim Deus loquebatur per eum: Deus quippe locutus est in Sancto suo, prout scriptum legimus, ut dei gratiam audientibus. [Ps. 59, 8.] Verum de doctrinis ejus postea dicendi locus erit; nunc tempus nos vocat, altius ut repetamus & a principio commemoremus pulcherrimam viri vitam & plena virtutum gesta.

ANNOTATA D. P.

a Hinc vero simile sit, Scriptorem hujus Proœmii & expolitorem Vitæ non fuisse ipsius Sancti Discipulum; & bonam ipsius Proœmii partem in qua ille de Sancto velut sibi notissimo loqui videtur, scriptam a primo Auctore Callinico; sed ut summum ex monasterio Ionæ in Thracia ut infra num. 12 notatur.

b Non tamen vel sic reperitur in Ms. Vaticano ea puritas orthographiæ, quam scriptor promittit, & sæpe necesse fuit η in ει, vel ει in η, & ω in ο, & ο in ω convertere, aliaque non nulla, quæ tamen librariis potius, quam Scriptori ipsi imputanda videntur.

c Tales existimo esse voces terminatione aut significatione diversas ab usitatis, quarum potiores suo loco notabimus, reliquas per se ipsum distinguet peritus Φιλέλλην.

d Quæ ex hinc sequuntur videntur esse ex originaria Callinici Præfatione ad S. Hypatii successorem & Fratres monasterii Rufinianensis.

CAPUT I.
Hypatius e patia transit in Thraciam; monasticam exercet; infirmos curat.

[4] Γέγονεν γὰρ ἀπὸ Φρυγίας γεννητὸς· κατὰ φύσιν δὲ πατρὶς φιλοπαιδεύτριά ἐστιν ἐν τῇ παιδεύσει τῶν γραμμάτων. Οἱ δὲ γονεῖς αὐτοῦ ἦσαν εὐγενεῖς καὶ φοβούμενοι τὸν Θεὸν· σχολαστικός τε ὢν πατὴρ αὐτοῦ, ἐπαίδευσεν αὐτὸν τὰ γράμματα ἱκανῶς. Ἀναστρεφόμενος δὲ μετὰ φόβου, καὶ ὑποτασσόμενος τοῖς γονεῦσιν, ἐδιδάσκετο παρ᾽ αὐτῶν παιδείαν καὶ νουθεσίαν Κυρίου· αὐτός τε ἦν φυσικῶς ἐκπαιδόθεν ἡγιασμένος, ἐν φόβῳ Θεοῦ καλῶς ἀνατραφεὶς· εἶχεν δὲ κατάνυξιν καὶ πόθον, καὶ ἐτήρει καιρὸν, πότε διαδρὰς ἀπέλθῃ ἐν Ἐκκλησίᾳ, ἐν μοναστηρίῳ που ἂν εὕρῃ ἄνδρας εὐλαβεῖς· οὐδέπω γὰρ ἦν τότε ἐν τῇ Φρυγίᾳ εἰ μὴ ἀραιῶς εἷς δεύτερος, καὶ εἴπου εὑρέθη Ἐκκλησία οἱ Κληρικοὶ, ὡς ἐπὶ χώρας, νωθρώτεροι ὑπῆρχον· ὅθεν καὶ ἕως τοῦ νῦν πάνυ κατηχηθέντες, ἀκούοντες τὰ περὶ αὐτοῦ, καὶ θαυμάζοντες ποῖος ἀνὴρ γέγονεν ἐκ τῆς χώρας αὐτῶν· πάντες μὲν γεγόνασιν μικροῦ δεῖν Χριστιανοὶ· τινὲς δὲ καὶ ἐζήλωσαν αὐτὸν ἐν καλῷ. Ἀλλ᾽ οὔτε ἐν τῇ φαιδρᾷ Κωνσταντίνου πόλει ὑπῆρχον τότε μοναστήρια εἰ μὴ μόνον τὸ τοῦ μεγάλου Ἰσαακίου, ὅν διεδέξατο ἅγιος Δαλμάτιος. Μιᾶς γοῦν ἡμέρας, δείραντος αὐτὸν πατρὸς, ἔχων τὴν πρόθεσιν, ὑπεχώρησεν ἀπὸ τῶν γονέων, καὶ ἐλθὼν μονὰς δύο τρεῖς, ὡς διηγήσατο, κατήντησεν εἰς Ἐκκλησίαν, καὶ ἀκούσας τοῦ ἁγίου εὐαγγελίου λέγοντος, ὅτι εἶπεν Κύριος· Ὅστις ἀφῆκεν πατέρα μητέρα, ἀδέλφοὺς, ἀδελφὰς, γυναῖκα, τέκνα, ἀγροὺς ἕνεκεν ἐμοῦ ἑκατονταπλασίονα λήψεται, καὶ ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσει· ἀφήκεν γὰρ σὺν τοῖς γονεῦσιν καὶ μικρὰν ἀδελφήν. Τοῦτο οὖν ἀκούσας ἐν τῷ Ευαγγελίῳ θεοπνεύστως, καὶ μᾶλλον τοῦ σκοποῦ αὐτοῦ εις προκοπὴν ἐληλυθότος, εὑρών τινας ὁδεύοντας ἐπὶ τὴν Θράκην, συνώδευσεν αὐτοῖς.

[5] Γενομένων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ Θράκῃ, καὶ μὴ φθασάντων αὐτῶν εἰς μονὴν, ηὐλίσθησαν ἐν ᾧ κατελήφθησαν ὄρει· ἐν δὲ τῷ ἑνὶ μέρει δασὺ ἦν τὸ ὄρος ἀπὸ τῶν δένδρων, καὶ φοβερὸς ἦν τόπος ἀπὸ τῶν δαιμόνων αὐλιζομένων, οἵ ἦλθον τοῦ πειρᾶσαι αὐτοὺς, καὶ ἔλεγον εἰς ἀλλήλους· Οὐδὲν αὐτοῖς δυνάμεθα ποιῆσαι, σὺν αὐτοῖς γάρ ἐστιν παιδίον, λαβον ἐξουσίαν καθ᾽ ἡμῶν. Καὶ τοῦτο καθεύδοντες ἤκουσαν, καὶ θροηθέντες καὶ διυπνήσαντες, ἤκουον ψόφους ἐν τοῖς δένδροις φευγόντων τῶν δαιμόνων. Ἦν δὲ γινώσκων καὶ παῖς τοῦ Θεοῦ τὰ γινόμενα· ἐτῶν γὰρ ἦν δέκα καὶ ὀκτὼ. Γενομένης δὲ ἡμέρας, ἠρώτων αὐτὸν εἰ ἔγνω τι τῶν γινομένων. Τοῦ δὲ ἀρνησαμένου, αὐτοὶ ηὐχαριστοῦν τῷ Κυρίῳ, θαυμάζοντες ποῖον παῖδα Χριστιανὸν ἔσχον παρὰ τοῦ Θεοῦ συνοδοιπόρον· καὶ θεωροῦντες αὐτὸν πάνυ κατηφῆ, καὶ ἐν εὐλαβείᾳ διάγοντα, παρέθεντο αὐτόν τινι οἰκοδεσπότῃ· αὐτὸς γὰρ ᾐσχύνετο μόνος, τοῦ ἀπιέναι· λαβὼν δὲ αὐτὸν ἐκεῖνος, έδωκεν αὐτὸν βόσκειν πρόβατα. Καὶ μὴ ξενιζώμεθα, τοῦτο γὰρ αὐτῷ προεσημαίνετο παρὰ τοῦ Θεοῦ, ὅτι ἔμελλεν ποιμαίνειν καὶ πρόβατα Χριστοῦ λογικὰ· οὐκ ἀγνοοῦμεν δὲ [ὅτι] καὶ ἅγιος Μωϋσῆς, καὶ Ἰακώβ, καὶ Δαυΐδ πρόβατα ἐβόσκησαν. Ὡς οὖν ἐποίμαινε τὰ πρόβατα, ἐπῇρεν τὴν φωνὴν αὐτοῦ ᾄδὼν, ὡς γίνεται ἐν τοῖς ποιμέσιν. Οὔσης δὲ πλησίον Ἐκκλησίας, Πρεσβύτερος ἀκούσας αὐτοῦ τῆς φωνῆς, προτρεψάμενος ᾖρεν αὐτὸν ἀπὸ τοῦ οἰκοδεσπότου, ἐπαγγειλάμενος διδάσκειν ψαλμοὺς, καὶ ποιεῖν αὐτὸν ψάλλειν ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ· εἰ δὲ καὶ βούλοιτο, διδόναι αὐτὸν μονάζουσιν. Ὁδὲ τὸν πόθον ἐν τούτῳ ἔχων, ἐπέδωκεν ἑαυτὸν. Ὡς οὖν ἔψαλλεν ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ, ἐθαύμαζον αὐτοῦ τὴν ἐπιστήμην, καὶ πῶς τοὺς ψαλμοὺς [οὐκ] ἐμπόνως ἐμάνθανεν. Οἴνου δὲ οὐκ ἐβούλετο μεταλαβεῖν· τῶν δὲ Κληρικῶν πάνυ οἰνοποτούντων εἰς τὰ ἄριστα, τὸν μὲν ἐθεώρει πλαγιάζοντα, τὸν δὲ στρηνιῶντα ἀπὸ εὐφρασίας, ὡς ἐν ἀγρῷ, καὶ τοὺς κοσμικοὺς μὴ ὠφελουμένους, καὶ πάνυ ἀηδίζετο.

[6] Λυπουμένου δὲ αὐτοῦ, καὶ τὸν Θεὸν παρακαλοῦντος ὅπως καταξιωθῇ μετὰ εὐλαβῶν οἰκῆσαι, εὐχομένου αὐτοῦ, ᾠκονόμησεν Θεός τινα στρατιώτην εἰς Κωνσταντινούπολιν, Ἰωνᾶν ὀνόματι, Ἀρμένιον τῷ γένει, ὑπὸ τοῦ Θεοῦ ἐγκεντρισθέντα ἀποτάξασθαι. Ὅστις Ἰωνᾶς πλειστάκις παρακαλέσας τὸν Τριβοῦνον τοῦ νουμέρου, καὶ μὴ ὰπολυόμενος, μιᾷ τῶν ἡμερῶν λαβὼν φορτίον μικρὸν ἐπὶ τῶν ὤμων, καὶ πῦρ ἐν τῇ χειρὶ, προερχομένου τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλέως Ἀρκαδίου, προσελθὼν εἶπεν αὐτῷ· Ἕως τοῦ νῦν ἐδούλευσα τῷ κράτει σοῦ, ἀπάρτι δὲ βούλομαι τῷ Χριστῷ δουλεῦσαι, κέλευσίν με ἀπολυθῆναι· εἰ δὲ μήγε, ἐξουσίαν ἐχεις ἐν τούτοις καῦσαι τὸν δοῦλόν σου. Ἐγὼ γὰρ ἄλλο τι πρᾶξαι οὐ δύναμαι. Ἰδὼν δὲ βασιλεὺς τὴν εὐσεβῆ αὐτοῦ ὑπόνοιαν, εὐθέως ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀπολυθῆναι· καὶ εὐθὺς ἐξῆλθεν τῆς πόλεως, καὶ ἐξελθὼν, ἔπηξεν καλύβην ἑαυτῷ εἰς τὸ ορος, οὐ πάνυ μήκους ἀπὸ τῆς Ἐκκλησίας ἐν ἦν δοῦλος τοῦ Θεοῦ. Μένων δὲ ἐν τῇ σκηνῇ, ἕζη ἀπὸ τῶν βοτανῶν. Γνῶντες δὲ οἱ πέριξ χωριγοὶ ἀναβάντες ᾠκοδώμησαν αὐτῷ κέλλαν, καὶ ἔπειραν d αὐτῷ τόπον μικρὸν ἐν τῷ ψάλλειν αὐτὸν, καὶ εὔχεσθαι,d καὶ νηστεύειν, καὶ πᾶσαν τὴν τοῦ μονάζοντος ἀρετὴν ἐξασκεῖν, ἔμπειρος γὰρ ἦν ταύτης ἐκ τῆς ἰδίας πατρίδος μαθὼν· οἱ γὰρ Ἀρμένιοι σφόδρα πρόσκεινται τῷ Θεῷ.

[7] Ἤρξατο εἷς καὶ εἷς προσκολλᾶσθαι αὐτῷ εἰς τὸ δουλεύειν τῷ Θεῷ. Ἀκούσας οὖν περὶ αὐτοῦ καὶ θεοφιλὴς Υπάτιος, εὐθὺς συνταξάμενος τῷ Πρεσβυτέρῳ καὶ τοῖς λοιποῖς, ἀπῆλθεν πρὸς αὐτὸν λέγων· Βούλομαι κἀγὼ δουλεῦσαι τῷ Θεῷ. Καὶ εὐθὺς ἐδέξατο αὐτὸν. Οἱ δὲ ἀπολύσαντες αὐτὸν, πάνυ ἐλυπήθησαν διὰ τὴν εὐλάβειαν αὐτοῦ, καὶ ὅτι ὑπὲρ πάντας παρέμενεν τῇ Ἐκκλησίᾳ. Ἦν δὲ ἐτῶν εἴκοσι ὅτε εἰσῆλθε πρὸς τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ Ἰωνᾶν· καὶ ἄλλων οὖν προσκολλωμένων αὐτοῖς, ἤρξαντο φιλοκαλεῖν, καὶ κῆπον καὶ χώραν εἰς τὸ σπείρειν, καὶ ἐπικτίζειν μοναστήριον, ὡς συναχθῆναι ἀδελφοὺς ὀγδοήκοντα, καὶ γενέσθαι καστέλλιον μέγα. Διὰ γὰρ τὸ τοὺς Οὕννους γειτνιάζειν, καὶ ῥαδίως πραιδεύειν τοὺς τόπους, καστέλλια ᾠκοδομοῦντο. Καθηγεῖτο οὖν τῶν πάντων ὅσιος διδάσκαλος Ἰωνᾶς. Τοσοῦτον δὲ ἐφήψατο τῆς ἀσκήσεως Ὑπάτιος, ὡς ὑπερβάλλεσθαι πάντας, μικροῦ δεῖν καὶ τὸν Ἡγούμενον, ἐν νηστείᾳ καὶ ἀγρυπνίᾳ καὶ ψαλμῳδίᾳ, καὶ εὐχῇ, καὶ ὑπακοῇ, καὶ ἡσυχίᾳ, καὶ ταπεινοφροσύνει, καὶ ἀκτημοσύνῃ, καὶ πάσῃ ἀρετῇ, ὡς πάντας ὠφελεῖσθαι παρ᾽ αὐτοῦ, καὶ τὸν Θεὸν δοξάζεσθαι, καὶ τὸν Ἡγούμενον ἀγαπᾷν αὐτὸν καὶ χαίρειν ἐπὶ τῇ πολιτείᾳ αὐτοῦ.

[8] Τοσαύτην γὰρ νηστεύων καὶ εὐχόμενος ἡσυχίαν ἤσκει, ὡς ἐπιθυμεῖν πάντας λόγον ἀκοῦσαι παρ᾽ αὐτοῦ, καὶ παρακαλεῖν αὐτὸν τοῦ νουθετεῖν αὐτοὺς πρὸς ωφέλειαν. δὲ παρῃτεῖτο λέγων· Καὶ ἐν τῷ κόσμῳ δοῦλος ὑπῆρχον, νῦν δὲ ἦλθον ἵνα καταξιωθῶ καὶ ὑμῶν δοῦλος γενέσθαι. Ὅθεν προσέπεσε τοῖς ποσὶ τοῦ Ἡγουμένου λέγων· Κέλευσὸν με διόλου τοῖς κακουμένοις έξυπηρετεῖσθαι, τοῦτο γὰρ ἔλεγεν πεποιηκέναι, ὅτι ἐξελεξάμην ταύτην τὴν ἐντολὴν, ἀκούσας ἐν τῷ ἁγίῳ Εὐαγγελίῳ τοῦ Κυρίου εἰπόντος τοῖς ἐκ δεξιῶν· Δεῦτε οἱ εὐλογημένοι τοῦ Πατρός μου, κληρονομήσατε τὴν ἡτοιμασμένην ὑμῖν βασιλείαν· ἐπείνασα γὰρ, καὶ ἐδόκατέ μοι φαγεῖν· ἐδίφησα, καὶ ἐποτίσατέ μοι· ξένος ἤμην, καὶ συνηγάγετέ με γυμνὸς, καὶ περιεβάλετέ με· ἀσθενὴς, καὶ ἐπεσκέψασθέ με· ἐν φυλακῇ, καὶ ἤλθετε πρός με. Τῶν δὲ εἰπόντων, Κύριε, πότε σε εἴδομεν οὕτως, καὶ ἐποιησάμεθα ταῦτα; ἀπεκρίνατο· Ἀμὴν, ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ἐφ ὅσον ἐποιήσατε ἑνὶ τούτων τῶν ἀδελφῶν μου τῶν ἐλαχίστων, ἐμοὶ ἀποιήσατε.

[9] Κελευσθεὶς δὲ παρὰ τοῦ Ἡγουμένου, τοσαύτην προθυμίαν ἐπεδείκνυτο, ὥστε καὶ ἀπὸ μήκους ἀπιέναι προφάσει κατασκοπῆσαι τῆς χώρας τοῦ σπόρου, καὶ εὑρεῖν χωρικοὺς ἀσθενοῦντας, καὶ ἐῤῥιμμένους ἐν τῇ ὁδῷ πενηχροὺς ὄντας (ὡς διηγεῖτο ἡμῖν· καὶ γὰρ τὰ τοῦ ἁγίου Ἰωνᾶ αὐτὸς ἡμῖν διηγεῖτο) τούτους ἐπ᾽ ὤμων λαμβάνων βαστάσας, ἀπετίθετο ἐν τῷ πυλῶνι, καὶ εἰσερχόμενος ἔλεγεν τῷ Ἀββᾷ· Τινὲς εἰσήνεγκαν ἐν τῷ πυλῶνι ἄῤῥωστον, καὶ αφέντες αὐτὸν ἀπῆλθον· καὶ κελευσθεὶς, εἰσέφερεν αὐτόν. Καὶ εἴτε τραῦμα εἶχεν, τινα ἀῤρωστίαν, καταντλήσας αὐτον ἐπεμελεῖτο αὐτοῦ ὡς χρὴ, καὶ στρώσας κλίνην, ἀνέπαυεν αὐτόν, καὶ βρώμασιν ἐπιτηδείοις διέτρεφεν αὐτόν. Εὶ δὲ χρεῖα ἦν τοῦ ἀλειφῆναι τὸν ἄῤῥωστον, ἀναγγείλας τῷ Ἀββᾷ, ἦν γὰρ πρεσβύτερος, ἐποίει αὐτὸν ἐλαίῳ εὐλογημένῳ ἀλειφῆναι παρ᾽ αὐτοῦ, καὶ ἐν ὀλίγαις ἡμέραις ἀπέλυεν αὐτὸν ὑγιῆ, τοῦ Θεοῦ αὐτῷ συνεργοῦντος, καθὼς γέγραπται, πάντι τῷ ἐργαζομένῳ τὸ ἀγαθὸν, συνεργεῖ Θεὸς. Ἀκηκόαμεν δὲ καὶ τοῦτο παρὰ τῶν ἐκεῖσε ἀδελφῶν ὅτι εἴτις προσφάτως ἦν πυρέξας, ἀπερχόμενος Ὑπάτιος, ὡς ψηλαφῶν αὐτὸν, καὶ ἐπισκεπτόμενος, τῇ μὲν χειρὶ ἀσυμφανῶς τὸν τίμιον σταυρὸν ἐποίει· τῷ δὲ νῷ ἐκτενῶς ἤυχετο λέγων τῷ ἀδελφῷ· Ἤγειρε, οὐδὲν κακὸν ἔχεις, κάτελθε εἰς τὴν ὑπερεσίαν. Τᾶυτα δὲ ἔλεγεν πίστει, ὡς εὐθὺς κουφισθέντα τὸν ἄῤῥωστον, εἰς τὸ βέλτιον καταστῆναι· εἰδὲ καὶ προθύμως τις ἀκούσας αὐτοῦ ἀνέστη, τοῦ Θεοῦ παρέχοντος διέμενεν ὑγιὴς, μὴ κακὸν ἔχων.

[4] [e Phrygia nobili genere oriundus,] Oriundus fuit Hypatius e Phrygia, quæ patria bonis litteris delectatur natura sua, gaudetque iis imbui: parentes habuit nobiles ac timentes Deum; cum enim pater ejus esset a Scholasticus, probe eum in litteris erudivit, qui conversans reverenter, & obediens parentibus, didicit ab ipsis disciplinam & scientiam Domini. Erat enim in timore Dei præclare enutritus, & a nativitate sua tenerisque annis veluti sanctificatus. Præstabat contritione cordis ac pio desiderio serviendi Deo. Hinc observabat temporis opportunitatem, quo se furtim conferret aut ad ecclesiam aut ad monasterium aliquod, [ubi tunc Monachi vix ulli erant,] ut ibi colloqueretur cum viris religiosis. Nondum enim tunc temporis in Phrygia talis quis inveniebatur, nisi quam rarissime unus vel alter: & sicubi inveniretur ecclesia, ejus Clerici, ut fieri solet in agris, tardiori erant ingenio. Unde etiamnum, licet satis instructi, cum audiunt gesta Hypatii, mirantur talem virum prodiisse e regione sua; ubi omnes propemodum nunc profitentur religionem Christianam, aliqui etiam æmulantur Sancti virtutem. Sed neque in pulcra Constantinopoli tunc erant monasteria præter unum magni Isaacii, cui successit S. Dalmatius. [uti & Constantinopoli;] Quodam igitur die cum vapulaslet a patre suo; quod dudum animo continuerat peregre profectus est clam parentibus; cumque duarum vel trium mansionum itinere progressus esset, ingressus est, uti ipse narrabat, ecclesiam, & audivit ex sacrosancto Euangelio legi isthoc Domini oraculum: Qui reliquerit patrem aut matrem, aut fratres aut sorores, [eos quærit in Thracia, relictis divina monitione parentibus,] aut uxorem aut liberos aut agros propter me, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit. [Mat. 19 29] Quo audito (reliquerat enim cum parentibus etiam sororem parvulam) & inspirante Deo intelligens venisse tempus exequendi propositum de vita perfectiori amplectenda; ac repertis aliquibus, in Thraciam iter facientibus comitem sese iis junxit.

[5] Cum autem isti Thraciam ingressi, nullum reperissent hospitium; pernoctarunt in monte, ad quem tunc pervenerunt. Erat autem pars una montis densum nemus, terribile ab infestatione dæmonum illic commorantium; [Annos 18 natus timetur a dæmonibus;] qui & appropinquabant dormientibus, ipsos tentaturi, ac dicebant inter se: Nihil nocere istis valemus, adest quippe cum eis adolescens, cui data est a Deo potestas in nos. Quæ cum percepissent homines illi, perterrefacti, excusso somno, audierunt strepitum fugientium inter arbores dæmonum; uti & ipse adolescens Hypatius, annos tunc duodeviginti natus. Orto autem die, interrogatus ab illis, num cognovisset quæ facta fuerant; negavit: ipsi vero gratias egerunt Deo, mirantes, [oves pascit,] qualem sibi adolescentem Christianum viæ comitem adjunxisset; considerantesque summam ejus verecundiam & vitam religione conspicuam, commendarunt ipsum (verecundabatur enim solus abire) cuidam patrifamilias qui eum suscipiens, pascere oves jussit. Neque id mirari debemus, hac enim ipsa re præsignificare voluit Deus, illum aliquando pastorem fore ovium Christi rationalium: neque enim ignoramus, etiam sanctos viros Moysen, Jacobum ac Davidem oves pavisse. [psallere in ecclesia discit,] Hypatius interea dum pascebat oves, cantilenam, uti obtinet inter pastores, elata voce modulabatur. Quod ecclesiæ, quæ prope aberat, presbyter audiens, conatus est ipsum abducere ab illo, quem diximus, patre familias, promissione interposita, quod eum doceret psalmos, & cantorem constitueret ecclesiæ suæ; atque etiam, si ita vellet, in monasterio collocaret. Adolescens autem qui aliud in votis non habebat, sese commisit roganti; ac spallendo tantum profecit, [vino abstinet.] ut mirarentur omnes ipsius artem, & quomodo psalmos tam facile didicisset. Interea vino abstinebat: & Clericos multum potantes inter prandendum, notabat alios quidem a virtutis declinare via, alios vero se voluptatibus dedere (uti agrestes solent) & nihil utilitatis afferre secularibus; unde & verecundabatur.

[6] Interea cum lacrymis orabat Deum, ut sibi gratiam faceret habitandi cum viris religiosis: disposuitque Deus militem quemdam in urbe Constantinopoli Jonam nomine, genere Armenum, stimulans eum ut militiæ mundoque valediceret. Is vero cum pluries Tribunum Numeri b missionem postulasset, nec tamen impetrasset; [Excitat Deus militem Armenum, Jonam nomine,] die quadam imposito humeris lignorum fasciculo, ignem manu ferens, stitit se prodeunti in publicum augustissimo Imperatori Arcadio, c atque ita ipsum alloquitur: Hactenus servivi Majestati tuæ; imposterum vero serviam Christo Domino: jube igitur me dimitti. Sin autem, ecce lignum & ignem, quibus per me licet, comburas me famulum tuum. Ego quippe aliud facere non possum. Imperator visa militis intentione atque animi proposito tam pio, jussit ilico eum exauctorari. Ille autem continuo civitate egressus, [ad serviendum sibi;] compegit sibi tugurium in monte, non admodum procul ab ecclesia, ubi famulus Dei Hypatius morabatur; herbis ibidem vitam sustentans. Hoc ubi resciverunt circum incolentes rustici, eo conscenderunt, ac cellam viro construxerunt, & addiderunt locum parvum, ubi psallere, orare, jejunare, & quaslibet monasticas exercere posset virtutes; quarum jam tirocinium posuerat in patria sua. Sunt enim Armeni in paucis pietati & servitio divino addicti.

[7] Hocce loci cœperunt unus & alter novo Solitario ad serviendum Deo se conjungere; [cui se Hypatius, annos jam 20 habens, adjungit,] & Hypatius quoque, audita viri fama, eodem se contulit, vale Presbytero ceterisque ibi sociis dicto; Volo, inquiens, & ego servire Deo; moxque admissus fuit, dolentibus multum illis a quibus discesserat, tum quod religiosissime vivebat, tum quod præ ceteris in ecclesia perseverabat. Erat vero, quando ad servum Dei Jonam accessit Hypatius, annorum viginti. Post hunc accesserunt & alii plures; [& excitato munitoque contra Hunnos monasterio,] & cœperunt colere hortum, & seminare agros, & ædificare monasterium; & congregati sunt Fratres octoginta, & factum est castellum magnum (quia enim in vicinia insederant Hunni e quibus facile erat loca ista deprædari, castella fuerunt excitanda) & præerat omnibus sanctus magister Jonas. Hypatius vero tam strenue incumbebat in ascetica opera, [exemplar fit omnis generis virtutum;] ut antecelleret omnibus, & tantum non ipsi etiam Hegumeno ac magistro suo, jejuniis, vigiliis, psalmodiis, orationibus, obedientia, silentio, humilitate, paupertate, & omni virtutum genere; adeo ut omnes utilitatem non exiguam caperent ex convictu ejus, ac Deum propterea glorificarent; Hegumenus vero strenuum asceten singulariter amaret, delectareturque plurimum conversatione ejus.

[8] Etenim tantam Hypatius inter jejunandum atque orandum habebat silentii curam, ut omnes quidem desiderarent ipsum loquentem audire, & rogarent sibi ut sermone suo ad virtutem stimularet, [supplex petit infirmorum, ministerio impendi,] ille vero talia subterfugiens, diceret: Ego uti in mundo servus fui, ita nunc huc veni, ut & vobis servus esse merear. Tunc procidens ad pedes Hegumeni, adjecit: Præcipe, uti me totum infirmorum ministerio impendam: hoc enim, inquiebat, institutum elegi audiens Dominum in Euangelio dicentem stantibus ad dextera: Venite, benedicti Patris mei, accipite paratum vobis regnum. [Matth. 25 34] Esurivi enim, & dedistis mihi manducare; sitivi, & dedistis mihi libere; peregrinus eram, & collegistis me; nudus, & vestistis me; infirmus, & visitastis me; in carcere eram, & venistis ad me. Illis autem dicentibus, Domine, quando te vidimus sic, & fecimus talia? respondit; Amen, amen dico vobis, quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

[9] Cum vero Hegumenus id muneris roganti commisisset, tantam ilico monstravit alacritatem, ut etiam procul abiens, [quod impetrat, & mira dexteritate implet,] quasi inspecturus agros ac sementem, quæreret inveniretque rusticos infirmos, & in via quandoque, quia pauperes erant, jacentes (uti ipse, inter narrandum nobis gesta Jonæ, de se referebat) quos humeris suis impositos bajulabat, atque in porta monasterii deponebat: tum ingressus dicebat Abbati: Quidam huc ad portam attulerunt ægrotum, ibique, abeuntes deposuerunt: tum jussu Abbatis illum inferebat in domum, [curans infirmos tempestive oleo sacro muniri,] & si quod vulnus habebat, aut aliam infirmitatem, ipsum mundabat curabatque solicite ut oportet; sternebatque etiam lectum, & strato inferebat ægrotum, cibisque idoneis nutriebat. Si vero necessitas f suaderet, ipsum oleo sacro inungi debere, monebat Abbatem, qui Presbyter erat; & curabat ab ipso perfici unctionem; & sæpe accidit ut hominem paucis diebus dimitteret sanum, Deo ipsi cooperante, prout scriptum est; Omni operanti bonum cooperatur Deus. Audivimus quoque a Fratribus, ibidem commorantibus, quod si quis in febrim recens indidisset, adibat ipsum Hypatius, veluti visitaturus, & manu eum contrectans, clam signum crucis imprimebat, mente vero orabat ferventer Deum, [& verbo sæpe suo sanat.] dicens infirmo Fratri: Surge, nihil tibi mali adest: & confer te ad ministerium tuum. Hæc autem tali pronuntiabat fide, ut continuo melius haberet infirmus, ac sanitati restitueretur. Quisquis vero illis auditis statim surgebat, Deo salutem præstante sanus permanebat, nullo mali vestigio relicto.

ANNOTATA D. P.

a Scholastici Græcis dicebantur causidici seu advocati, ut docet Cangius in Glossario, quo sensu hic accipi vocem illam puto, licet eadem subinde etiam usurparetur simpliciter pro erudito ac litterato.

b Græcis uox νούμερον & latina numerus, utriusque linguæ scriptoribus in usu est, idem significans quod cohors.

c Imo Theodosio ut supra num. 11 demonstravimus.

d Quid si legatur ἤγειραν? ἔπειραν quid hic proprie significet & an recte scriptum sit necdum divino.

e Hunni in Ecgrapho nostro ὄνοι & ad mariginem Οὕννοι gens ad Meotidem paludem nata, primum a Rufino in imperium Romanum evocati, orientales ejus partes vastasse deinde & Thraciam invasisse scribuntur. Prius tamen eo Gothi penetrarant.

f Hinc apparet extremæ Unctionis, & a quacumque alia unctione diversæ antiquissimus usus; ejus scilicet quæ non nisi a Presbytero nec nisi agonizantibus conferebatur, licet alioqui fideles a quocumque viro sancto ac religioso acceptum oleum ad quasvis infirmitates uterentur.

CAPUT II.
Tentationes jejunio vincit Hypatius, patrem juvat, Chalcedonem & Rufinianas adit dæmonum victor.

[10] ΤΑῦτα οὖν ποιῶν τοῖς ἀδελφοῖς καὶ πᾶσιν, αὐτὸς ἐν ψιάθω ἀνακλίνων, ἑαυτὸν τοσοῦτον ἐνεκρατεύετο, ὡς πολλάκις καὶ τὰς πέντε ἄιρειν αὐτόν. Πλειστάκις δὲ ὀχλούμενος ὑπὸ τοῦ δαίμονος, ὡς νεώτερος, τῆς μυσαρᾶς ἡδονῆς τῆς τοῖς νέοις ἐνοχλούσης, καὶ ἐὰν μὴ ἀποταξάμενος ἐν ἐγκρατείᾳ αγωνίσηται δεόμενος τοῦ Θεοῦ διὰ παντὸς, ἵνα αὐτὸς ἐλθὼν πολεμήσῃ τοὺς πολεμοῦντας αὐτὸν, πίστει ὑπομένων. Καὶ ταῦτα κατεργαζόμενος, τὴν ἐγκράτειαν, τὴν ὑπομονὴν, τὴν ἀγάπην, τὴν ταπεινοφροσύνην, μὴ ἀπογνῶ ἑαυτοῦ διὰ τὸν πόλεμον ἐκεῖνον· ἀλλὰ πιστεύει ὅτι κᾂν μὴ σήμερον ἐλυτρώθην, αὔριον λυτροῦμαι· κᾂν μὴ εἰς τὴν πενταετίαν, εἰς τὴν δεκαετίαν· μόνον μὴ ἐνδοὺς φύγῃ τὸ στάδιον, ἀλλ᾽ ἀνθιστάμενοι ὑπομείνῃ· γὰρ εἰς τέλος ὑπομείνας, οὗτος σωθήσεται. Μόνον ἐπερχομένου πολέμου σφραγίσας ἑαυτὸν, εὐθὺς τραπεῖ εἰς τὸ εὔξασθαι· καὶ βλέπων αὐτοῦ Θεὸς τὸν ἀγῶνα, ἀποστέλει τὴν χάριν αὐτοῦ, καὶ ἐλευθεροῖ αὐτοῦ τὴν ψυχήν. Εἰ δὲ καὶ βραδυτὴς γένηται, ἡμῶν πάνυ ἐπιζητούντων αὐτὸν, ἡμεῖς μὴ ἀποστήσαντες ὑπενδῶμεν, ἀλλ᾽ ὑπομένωμεν· οἶδεν γὰρ Θεὸς τὶ ἡμῖν συμφέρει, κατὰ τὸν λέγοντα· Εἰ πιστεύης ἰδεῖν τὰ ἀγαθὰ Κυρίου, ὑπόμεινον τὸν Κύριον. Εἰ δέ τις τοῦτο ἠρνήσατο τὸ διάγειν ἐν βίῳ, μὴ ἀποταξάμενος, τῆς τελείας λοιπὸν ἡλικίας γενόμενος, νομίμως γαμησάτω, σεμνῶς διάγων μετὰ φόβου Κυρίου, καὶ τοῦτο γὰρ δεκτὸν παρὰ Θεῷ· οὕτω προασφαλιζόμενοι, ἵνα μὴ πειράζῃ ἡμᾶς σατανᾶς· ἕκαστος γὰρ ἰδιον χάρισμα ἔχει ἐκ Θεοῦ, ὅς μὲν οὕτως, ὅς δὲ οὗτως.

[11] Μιᾶς γοῦν ἡμέρας Ὑπάτιος, πάνυ πολεμηθεὶς ὑπὸ τοῦ πολέμου τούτου, ἐν τοῖς καύμασι πεντήκοντα ἡμέρας οὐκ ἔπιεν. Σκληροκοιλιάσαντος δὲ αὐτοῦ, καὶ τὰ χείλη αὐτοῦ τῇ ξηρότητι διεῤῥάγη. Ὃν ἰδόντες οἰ ἀδελφοὶ, διεσάφησαν τῷ Ἀρχιμανδρίτῃ. δὲ παρασιωπήσας, ἀπὸ τῶν νυκτερινῶν εὐχῶν κεράσας ποτήριον οἴνου μετὰ ψωμοῦ, ἐπὶ πάντων φωνεῖ αὐτὸν, Ὑπάτιε. Ὁδὲ ἀπεκρίνατο, εὐλόγησον. Λέγει αὐτῷ· Ἔλθε ἐν τῷ μἑσῳ, καὶ δεξάμενος πίε τὴν εὐλογίαν ταύτην, οἴνου γὰρ οὔτε ὅλως μετελάμβανεν· δὲ, πατρικῇ φερόμενος, καὶ γινώσκων ὅτι ὑπακοὴ ζωὴν κατεργάζεται, πίστει δεξάμενος ἔπιεν, ἀνεκτότερος τοῦ πολέμου γενόμενος.

[12] Διηγεῖτο δὲ ὅτι καὶ οἱ βάρβαροι πλειστάκις ἐπελθόντες τῇ Θράκῃ, ἐκύκλωσαν ἡμῶν τὸ καστέλλιον· καὶ Θεὸς πάντοτε ὑπερασπίζων τῶν δούλων αὐτοῦ, αὐτῶν εὐχομένων, ἀπεδίωκεν αὐτοὺς. Εἶχον γάρ τινα τρυμαλιὰν, ὅθεν ἀκοντίζοντες λίθον, ἐποίουν ἕνα πληγάτον c, ὡς τοὺς λοιποὺς γνῶντας, καὶ τὰ φραγέλλια σείσαντας, συσσήμου χάριν, ἐπιβαίνειν τοῖς ἵπποις, καὶ ἀναχωρεῖν. Καταπαύσεως δὲ γενομένης, οἱ χωρικοὶ πραιδευθέντες, λοιπὸν μηδὲν ἔχοντες, εἰς τὸ μοναστήριον προσέτρεχον, ζητοῦντες τὰ πρὸς τὴν χρεῖαν. δὲ κύρις Ἰωνᾶς εἰσερχόμενος ἐν τῇ Μεγαλοπόλει, ἔλεγεν τοῖς Ἰλλουστριοις μετὰ παῤῥησίας, Πεινῶσιν οἱ πτωχοὶ πραιδευθέντες ὲν τῇ Θράκῃ, καὶ ὀχλοῦσί μοι· ἀποστείλατε αὐτοῖς ἀναλώματα. Ἐκεῖνοι δὲ ἀκούοντες ὡς παρὰ πατρὸς, Ῥουφῖνος καὶ οἱ λοιποὶ τῶν μεγάλων, ὅσοι διὰ Θεὸν ἐβούλοντο, πλοῖα γεμίζοντες σίτου καὶ ὁσπρίων, ἔπεμπον αὐτῷ, ἵνα δίδωσιν αὐτοῖς. Ἅμα γὰρ τοῦ εἰσιέναι ἐν τῇ πόλει, πάντες οἱ πλούσιοι ἠξίουν αὐτὸν, ὅπως εὐχὴν ποιήσας ἐν τῷ οἴκῳ αὐτῶν, εὐλογήσῃ αὐτούς. Τοσοῦτον γὰρ ἦν ζηλωτὴς, ὡς πἁντας τοὺς ἰλλουστρίου᾽ς ἐλέγχειν εἰς πρόσωπον. Εἰ εὗρεν ὅτι τινὰ ἠδίκουν, ἕως θανάτου προΐστατο τοῦ ἀδικουμένου, ἅμα δὲ καὶ ἐνουθέτει, αὐτοὺς λέγων, ὅτι δάκρυα ἀδικουμένων, κρίσεις γίνονται τῶν ἀδικούντων. Οἱ δὲ ὠφελούμενοι οὕτως ἐτίμων αὐτὸν, ὡς ἀληθῶς δοῦλον Θεοῦ. ἅμα δὲ καὶ ἐθαύμαζον, ὅτι ἀγράμματος ὢν καὶ ἰδιώτης, τοιαύτην ἔλαβεν χαριν παρὰ Κυρίου.

[13] Ἀκούσας δὲ ταῦτα πατὴρ τοῦ Ὑπατίου, καὶ δίκης αὐτῷ εἰς πρᾶγμα γενομένης, ἐλθὼν εν τῇ πόλει ἐκ τῆς ἰδίας χώρας, εὐθὺς ἀνατρέχει ἐν τῇ Θράκῃ, καὶ ἐπἰζητήσας τὸ καστέλλιον, οὗ ὄνομα Ἀλμύρισσος, καὶ εὑρὼν, ἐζήτει τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν· ἦν γὰρ γέρων καὶ λίαν ἐνυπόληπτος. Γνῶντες δὲ οἱ μονάζοντες ἔλεγον, οὐχὶ δοῦλον ἑαυτὸν ἔλεγεν Ὑπάτιος; Καὶ πάντες ἔχαιρον σὺν τῷ Ἀββᾶ, ὅτι διὰ τὸν Θεὸν τοῦτο ἐποίει, καὶ διὰ τὴν ταπείνωσιν. Ἀκούσας δὲ ἐκεῖνος τὸν ἑαυτοῦ πατέρα ἐληλυθέναι, οὐκ ἐβούλετο γνωσθῆναι αὐτῷ· ἐπὶ πολὺ δὲ βιασθεὶς, συνέτυχεν αὐτῷ, καὶ ἀσπασάμενος συνηύξατο, καὶ ἔμαθεν παρ᾽ αὐτοῦ τὴν κοίμησιν τῆς μητρός. Γνοὺς δὲ ὅτι χρεία ἐστὶν εἰς τὸ πρᾶγμα ἐπὶ τὸ βοηθῆσαι τῷ πατρὶ, καὶ ὅτι εἰς ὕστερον οἱ ἀδελφοὶ ὑπὲρ τὴν λειτουργίαν, καὶ τοῦ γεωπονεῖν ἐπεμελοῦντο· τοῦ Ἀββᾶ αὐτῶν γηράσαντος, καὶ διὰ τὸ γῆρας ἐν τῇ πόλει χρονίζοντος, παρακαλέσας τὸν Ἀρχιμανδρίτην, ἔρχεται σὺν τῷ πατρὶ ἐν τῇ πόλει· καὶ μείνας σὺν αὐτῷ εἰς προάστειον Ἐλευθέρου τινὸς, καὶ εἰς τὸ πρᾶγμα αὐτῷ βοηθήσας διὰ τὸν Θεὸν, κατηχήσας προέπεμψεν εἰς τὴν ἰδίαν χώραν· ἀπελθὼν δὲ καὶ αὐτὸς ἀνεπάυσατο ἐν εἰρήνῃ.

[14] Τῷ δὲ Ὑπατίῳ γνώριμός τις ὢν ἀσκητὴς προσεκολλήθη ὀνὀματι Τιμόθεος· τοσοῦτον δὲ ἦν καὶ οὗτος εὐλαβὴς καὶ σπουδαῖος εἰς τὴν ἀρετὴν, ὡς διὰ τοῦτο κολλᾶσθαι τῷ Ὑπατίῳ διὰ τὸ εἶναι δοῦλον Θεοῦ. Προσετέθη δὲ τούτοις καὶ ἄλλος μονάζων ὀνόματι Μοσχίων, καὶ ἐγένετο τριὰς ἀδελφῶν δούλων Θεοῦ. Ὡς οὖν ἔμενον ἐν τῷ προαστείῳ, λέγει πρὸς αὐτοὺς Ὑπάτιος· Ἐγὼ συνήθησα εἰς τὸ ὄρος οἰκεῖν, οὐ γὰρ εἰς πόλιν. Ἀπεκρίναντο δὲ καὶ αὐτοὶ· Ὅπου σὺ, καὶ ἡμεῖς. Περάσας οὖν ἐν χαλκηδόνι, ὥδευεν ἐπὶ ἀνατολὰς, ζητῶν ὄρος, σπήλαιον· καὶ ἐλθὼν τρία σημεῖα εὑρίσκει ἀποστολεῖον, καὶ μοναστήριον πλεσίον αὐτοῦ, ἅπερ ᾠκοδόμησεν μακάριος Ῥουφῖνος, λείψανα λαβὼν ἀπὸ Ῥώμης τῶν ἁγίων ἀποστόλων Πέτρου καὶ Παύλου, ἅπερ, οἰκοδομήσας τὸ μαρτύριον, ἐνδόξως κατέθετο, ἐν ᾧ καὶ σωρὸς τοῦ Ῥουφίνου πλησίον ἀπόκειται· τὸ δὲ μοναστήριον κτίσας, μονάζοντας Αἰγυπτίους κατῴκησεν. Τοῦ οὖν Ῥουφίνου τελευτήσαντος, ἐάσαντες αὐτὸ οἱ αἰγύπτιοι, τὴν ἰδίαν πατρίδα κατέλαβον· καὶ ἔμεινεν λοιπὸν τὸ μοναστήριον ἔρημον, ὡς μὴ φαίνεσθαι ὅτι μοναστήριον ἦν, ἀλλὰ γὰρ καὶ δαιμόνια εἰσελθόντα κατοικεῖν ἐν αὐτῷ. Πολλῶν οὖν ἐπιχειρησάντων κατοικῆσαι, διὰ τὸν δαίμονα, καὶ τὰ πηλὰ τοῦ χειμῶνος, συντυχίαν παροχῆς μὴ ἐχόντων, μεῖναι οὐκ ἴσχυον· ἦν γὰρ καὶ τόπος ἀφιδιάζων.

[15] Ἐλθὼν δὲ Ὑπάτιος, καὶ μαθὼν τι δαίμων κατοικεῖ δεινὸς, τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ ἀναζέσας, σφραγίδα ποιησάμενος, καὶ εὐξάμενος εἰσῆλθε, καὶ γέγονεν γείτων τῶν Κορυφαίων καὶ ἁγίων Ἀποστόλων, ὧν καὶ πρεσβείαις ἐλεηθῶμεν. Ἀκούσαντες δὲ οἱ δύο ἀδελφοὶ τούτου, ἦλθον πρὸς αὐτὸν, καὶ ὁμοφρόνως εἴχοντο στεῤῥῶς τῆς ἀσκήσεως· ἔριζον γὰρ τε Ὑπάτιος, καὶ Τιμόθεος, τίς πλέον νηστεύσει, ἀγρυπνήσει, εὔξεται, ταπεινωφρονήσει, ἐλεήσει πτωχῶν· εἶχον γὰρ ἐκ τῶν ἰδίων χειρῶν τὴν παραμυθίαν, μὲν τρίχινα ἐργαζόμενος, δὲ τὸν κῆπον. Ἦν δὲ καὶ μεσαύλιον, κύκλῳ ἔχον κέλλας, καὶ εὐκτήριον οἶκον, πάνυ ἠμελημένον· ἐν αὐτοῖς δὲ εὗρον κέλλιον μικρὸν, καὶ ἠδυνήθησαν μεῖναι, καὶ ἡσυχᾶσαι ἐργαζόμενοι· Ὁσάκις δὲ ἠθέλησαν ἐν τῷ εὐκτηρίῳ εὔξασθαι, ψάλλειν, ἐθεώρουν ὡς κουβάριον πύρινον περιτρέχον ἐν ὅλῳ τῷ οἰκήματι μετὰ κρότου ἐπερχόμενον αὐτοῖς· αὐτοὶ δὲ ἐδραῖοι ὄντες, τῇ εὐχῇ προσεκαρτέρουν. Ἦν γὰρ τὸ οἴκημα μέγα καὶ ἔρημον ὡς χιόνος ἐν χειμῶνι γεμίζεσθαι. Μιᾶς οὖν τῶν ἡμερῶν, λειψάντων τῶν πρὸς ζωὴν, ἀπέρχονται οἱ δύο ἐν τῇ πόλει, ἵνα τὰ τῶν χειρῶν ἔργα δόντες οἰκονομηθῶσιν· γυνὴ δέ τις, πλουσία καὶ πάνυ Χριστιανὴ, εὐξαμένη εἰς τοὺς Ἀποστόλους, ἤκουσεν παριοῦσα, ὅτι μονάζων ἐστὶν ἐν τῇ μονῇ; καὶ ἐάσασα τοὺς παῖδας ἔξω, μόνη εἰσέρχεται, πειράζουσα τὸν ἀσκητὴν· ἦν γὰρ Διακόνισσα ἀσκητικωτάτη· καὶ προσπίπτουσα αὐτῷ, ἔλεγεν Χριστιανὲ εὐλόγησόν με, καὶ δέξαι με μετὰ σοῦ ἵνα μείνω. Ὁδὲ χολέσας μετὰ κραυγῆς λέγει· Ὕπαγε ὀπίσω μου σατανᾶ· ἦλθες ᾧδε φυγαδεῦσαι ἡμᾶς; ἀκμὴν οὐκ ἔχομεν πολλὰς ἡμέρας· Ἔχε τὰ ᾧδε καὶ μένε ὡς θέλεις· καὶ ἐξήρχετο δρομαῖος. Εἶτα ἐκείνη νεύσασα τοῖς παισὶν κατέσχεν αὐτὸν λέγουσα. Ἐδοκίμασά σε εἰ ἀληθῶς εἶ μονάζων· ὕπαγε ἐν τῷ κελλίῳ σου, καὶ εὔχου ὑπὲρ ἐμοῦ. Γνοῦσα δὲ τι τρεῖς εἰσι τῷ ἀριθμῷ, εὐθὺς ἀποστέλλει τὰ πρὸς ζωὴν ἀρκέσοντα αὐτοῖς ἱκανῶς·

[10] Dum isthoc modo agebat Sanctus cum Fratribus suis atque aliis omnibus; [Libidinis. tentationem jejunio vincit,] ipse in storea cubans, temperanter adeo ducebat vitam, ut sæpe quinque dies cibo abstineret. Pluries vero, ut erat junior, a dæmonio, nefandæ libidinis, juvenibus insidiari solito, tentatione conturbatus, ejus astutiæ succubuisset; nisi sobrie temperanterque ab omnibus abstinens pugnasset perpetuo, magna cum fiducia invocans Deum, [nihil propter ejus diuturnitatem omittens solitorum operum,] ut ipse in auxilium veniens, impugnaret impugnantes se. Atque ita operans, nihil de temperantia, patientia, dilectione ac humilitate sua propter insultus illos remittebat; firmiter confidens fore, ut si minus hodie, saltem cras, si minus intra quinquennium, saltem intra decennium liberaretur; dummodo non fugeret e stadio cedens hosti, sed fortiter resisteret ac perseveranter toleraret. Qui enim perseveraverit in finem hic salvus erit. Ingruente igitur bello, tantum signabat se cruce, & ad orationem confugiebat: Deus autem viso certamine militis sui, suppeditabat ei gratiam & eripiebat inde animam ejus. Quod si tardaverit Deus succurrere militibus suis, nos qui ipsum valde requirimus, [sed magis Deo confidens,] non recedamus, terga vertentes, sed viriliter sustineamus: novit quippe Deus, quid nobis expediat, juxta illum qui dicit: Si credis videre bona Domini, sustine Dominum: Si quis vero istiusmodi vitæ modum sequi & mundo renuntiare noluerit; ubi ad maturam ætatem pervenerit, uxorem sibi legitime jungat, vitamque honeste instituat in timore Domini. Nam & illud acceptum est apud Deum: itaque fiet ut a tentationibus sathanæ securi simus. Quilibet enim suum a Deo donum habet; unus quidem sic, alius vero sic.

[11] Aliquando igitur vehementer impugnatus ab hoste illo, [abstinet dies 40 omni potu,] fervente æstu, per dies, quinquaginta omni potu se abstinuit: unde durities alvi secuta, & labia præ siccitate ei fissa fuerunt. Quod conspicati Fratres, rem ad Archimandritam detulerunt. Hic autem nihil locutus, post nocturnas preces, miscuit vini poculum cum buccella; & coram omnibus vocat Hypatium. [deinde ex obedientia bibens, fortior evadit contra tentationes.] Hic autem respondens ait, Benedic. Et Archimandrita: Adesdum in medio, accipe & bibe benedictionem hanc. Ille vero, tametsi vinum alias non gustaret omnino, paternaæ voci obsequens, utpote probe sciens, obedientiam operari vitam, poculum fidenter capit, atque ebibit, & sic tolerantior laborum in isto bello evasit.

[12] Barbaros quoque Thraciam invadere solitos, non raro castellum nostrum a obsedisse narrabat Hypatius: Deum vero semper pro servis suis, [Hunni, obsesso frustra monasterio, circum prædantur,] ipsum invocantibus, pugnasse, hostesque abegisse. Habebat enim castelli murus foramen, per quod ejaculabantur lapides, quibus vulnerato hostium uno, reliqui, illo cognito, quatientes flagella sua, signum recessus dabant & conscensis equis, unde venerant redibant. Sed ab his quiete monasterio reddita, aderant continuo rustici, ab iisdem barbaris spoliati rebus suis; & nihil reliquum habentes, quærebant quæ ad sustentandam vitam necessaria sunt. Quamobrem Constantinopolim abiit Domnus Jonas, fidenterque dixit Primoribus civitatis: Esuriunt pauperes in Thracia bonis suis spoliati; [auferentes bona rusticorum;] & mihi molestiam afferunt; vos igitur suppeditate illis, unde vivere possint. Istis autem, talibus veluti a patre suo auditis, Rufinus b & reliqui Magnates, qui propter Deum conferre aliquid eo volebant, navigia, frumento atque leguminibus onusta, ad ipsum mittebant, ut distribueret indigentibus. Simul enim atque urbem ingressus fuerat, suspiciebatur ab omnibus & rogabatur passim a divitibus, ut domus eorum subiens, [quorum inopiæ succurrit Jonas per Magnates C Poli,] eas orationibus suis; incolas vero, sua benedictione muniret. Inter hæc tantus erat viri zelus, ut Magnates quoslibet coram reprebendere non formidaret; si autem comperisset, alicui injuriam ab illis illatam fuisse, hujus partes sibi sumebat tutandas, nec mortis propositæ metu inde absterrebatur; illos interim commonefaciens officii sui, atque dictitans, lacrymas eorum qui affliguntur injuste, judicium fieri injuriam facientium. [ubi summa in veneratione est.] Illi porro, qui opem ejus experti erant, venerabantur ipsum, uti verum Dei servum; mirabanturque simul, hominem litterarum rudem ac idiotam, talem a Deo gratiam consecutum fuisse.

[13] Cum talia audisset pater Hypatii, qui ob litem, [Hypatius convenitur a patre suo,] sibi de re familiari intentatam venerat e patria sua in urbem; continuo perrexit inde in Thraciam, quærens castellum, cui nomen Almyrissus; eoque invento inquisivit ibidem in filium suum, jam senex & facile se sinens duci. Quod ubi resciverunt monachi, interrogare inter se cœperunt, Nonne servum sese dicebat Hypatius? Multumque gavisi sunt omnes, uti & Abbas, intellecto jam, id amore Dei & humilitatis ab ipso dictum fuisse. Audiens autem & Hypatius, advenisse patrem suum, primum nolebat ei innotescere: deinde tamen, pluribus compulsus rationibus, ipsum convenit, & amplexatus est, & oratione simul ab utroque ad Deum fusa, didicit, matrem suam supremum jam obiisse diem: didicit quoque, opem patri in præsenti rerum necessitate ferendam esse. Quamobrem quia postridie Fratres, præter liturgiam, agriculturæ etiam dare operam debebant, [cui in quodam negotio opem fert C Poli;] & Abbas propter ingravescens senium incolebat urbem; petita obtentaque ab Archimandrita d facultate, eodem se contulit cum patre suo, cum eoque substitit in suburbano Eleutheri e cujusdam, & amore Dei opem ipsi in negotiis tulit: tum vero salutaribus instructum doctrinis remisit in regionem suam, ubi & ipse vitam in pace finivit.

[14] Hic celebris quidam asceta, nomine Timotheus, religiosæ vitæ virtutumque studiosus, [indeque cum sociis duobus trajicit Chalcedonem:] sese Hypatio junxit, non alia de causa, quam quod verus Dei famulus esset. Adjunxit pariter illis sese alius Monachus, cui nomen Moschion: & factus est ternarius Fratrum numerus Deo famulantium. Cum autem commorarentur in prædicto suburbano, dixit Hypatius sociis: [& monasterium Rufini,] Consuevi ego montes incolere, non civitates: illisque respondentibus; Ubi tu volueris, & nos erimus: transivit Chalcedonem f, atque orientem versus iter instituens, quæsivit sibi montem aut specum aliquam; & progressus ad tria milliaria invenit ecclesiam cum adjuncto prope monasterio, quæ construxerat beatus Rufinus, cum sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Reliquias accepisset, Roma allatas, quas ibidem ædificato martyrio honorifice condidit cui proxime ipsius arca consistit. Monasterium vero incolendum concesserat monachis Ægyptiis; qui mortuo Rufino, illud deserentes in patriam suam reversi sunt; mansitque locus deinceps ita desolatus, ut vix amplius monasterii speciem præ se ferret: [incolis ob infestationem dæmonum vacuum] imo & dæmones ibidem dominantes, monachorum loco successerant incolæ. Multi interea tantaverant ibidem inhabitare; sed quia dæmones omnia infestabant & hiemis rigores g non permittebant parochiam illic congregari, permanere ibidem non potuerunt; ut taceam quod locus perquam humidus esset h.

[15] Eo igitur progressus Hypatius, & edoctus, terribilem ibi dæmonem inhabitare, munivit se signaculo crucis, [signo crucis munitus ingreditur ac inhabitat,] & ardore fidei christianæ succensus, orationibusque intentus, ingressus est locum; & Sanctorum Principum Apostolorum (quorum intercessionibus nos quoque misericordiam consequi speremus) factus est vicinus: cumque duo alii Fratres id intellexerunt, ipsi quoque eodem accesserunt; & unanimi consensu perseverabant in exercitiis pietatis; contendentibus inter se Hypatio ac Timotheo, uter alteri præcelleret jejuniis, vigiliis, orationibus, humilitate, & misericordia erga pauperes. Porro necessaria vitæ subsidia sibi parabant ipsi labore manuum suarum; unus conficiendo cilicia, alter texendo sportas, tertius colendo hortum. Erat autem in monasterio atrium circumdatum cellis & oratorio, valde labefactatis: [varia objiciente dæmone terriculamenta,] unam tamen inter illas invenerunt cellam parvam habitabilem, ubi quiete laborantes manere potuerunt. Quoties vero oratorium precandi psallendive causa ingrediebantur, conspiciebant veluti catellum igneum, i, circum cursantem per totum domicilium cum strepitu, & ipsos invadentem orantes; qui, propterea loco non moti, perseverabant in oratione. Quoniam vero ædificium amplum erat, ut dixi, cuivis pervium, ac tam male materiatum ut hiemis tempore etiam nivibus impleretur; atque duo contubernales Hypatii aliquando urbem adiverant, pro reculis quas ipsi confecerant, deficientia sibi vitæ necessaria comparaturi; accidit, feminam, quamdam prædivitem & probe Christianam (quæ forte in ecclesia Apostolorum orationi vacans, inaudiebat illuc monachum venisse habitatum) ingredi monasterium, jussis extra illud persistere, quos secum habebat, pueris suis; ut novi incolæ ejusque virtutis periculum faceret; [& femina probitatis ejus periculum faciente.] erat quippe Diaconissa eaque exercitatissima. Ingressa autem procidit ad pedes Ascetæ, dicens: Vir Christiane, benedic mihi & suscipe me, ut hic maneam tecum. At ille indignabundus exclamat; Abi post me, satana: huccine venisti ut nos expellas, paucorum dierum incolas? Habe hæc tibi, & incole, ut lubet. Quibus dictis curriculo inde profugit. Tunc illa, dato famulis signo, ut fugientem tenerent, dixit ei: Periculum feci, num verus tu monachus fores. Nunc abi in cellam tuam, atque ora pro me: & cum cognovisset, tres ibidem cohabitare, misit continuo quantum ipsis ad victum abunde sufficeret.

ANNOTATA D. P.

a Hinc colligi videtur inventorem vitæ hujus monachum illius monasterii fuisse, quod Hypatius cum Jona extruxit & prius incoluit, quam ad Rufinianas transiret.

b Rufinus, qui tamquam præcipua persona, hic solus nominatur, potest fuisse Præfectus Prætorio, cum hæc irruptio & populatio barbarorum contigit; qui forte iidem fuerunt, quos ipse evocaverat, hoc modo viam sibi ad summum imperium pandere conatus. Nec obstare debet nota ipsius avaritia, quin hoc casu motus fuerit ad succurrendum miseris, eo facilius, quo pluris intererat non videri auctorem calamitatis.

c Πλαγάτος a πληγὴ plaga terminatione latina quasi plagatus, qua voce utitur Leo in Tacticis, aliique apud Cangium.

d Hinc inter Abbatem & Archimandritam, ejusdem Monasterii superiores, videtur discrimen & subordinatio quædam notari posse; nisi malimus dicere Abbatis titulum adhæsisse Jonæ tamquam seniori, licet is ex quo urbem frequentare & incolere cœpit, Archimandritam sive Hegumenum in monasterio suo ordinari curasset, cui omnes subessent.

e Palladius in vita Chrysostomi meminit cujusdam Eleutheri viri divitis sub Arcadio; & hujus fortassis suburbanum illud fuerit.

f

Hæc migratio concipi potest facta anno circiter 404, quando jam novem anni transierant & nece Rufini Præfecti Prætorio, quem in commentario prævio permisimus credi, si non fundatorem primum monasterii Rufinianensis, saltem fautorem & benefactorem.

g Τὰ Πηλὰ rigorem verti, non quia alicubi vocem hanc reperi, Rithynis aut Thracibus fortassis propriam (quod etiam de pluribus in hac Vita occurrentibus nec alibi repertis hactenus dictum puta) sed quia tale quid exigit sensus. Quidsi legatur πηγὰ quo congelata & frigore condensata significantur?

h Hic in Codice Græco Ms. relictum est spatium unius versus vacuum.

i Græcus textus habet Κουβάριον πύρινον Quorum primum nihil mihi significat, nec etymologia ejus ulla apparet; nisi quis a Κυβαρὶς, quod asellum ex insectis, quæ sub vasis aquariis sæpe inveniuntur, significat: sed hic illud ad rem non facit. Neque magis huc facit πύρινον proparoxytonum, id est triticeum. Quamobrem, eorum loco legendum existimo Κυνάριον πυρινόν; quod latine sonat ac verto catellum igneum.

CAPUT III.
Rufiniano fugiens eodem divinitus remittitur, infirmos sanat, fit superior & visitur a viris Sanctis.

[16] Δουλευόντων οὖν αὐτῶν γνησίως τῷ Κυρίῳ ἐν ἀγάπῃ, μὴ στέγων μισόκαλος, πολλὰς μηχανὰς κατ᾽ αὐτῶν κινῶν, καὶ μὴ ἰσχύων αὐτοὺς διῶξαι, μήτε φόβῳ, μήτε ἑτέρας μηχανῆς τρόπῳ· καρταρικοὶ γὰρ ὄντες ὑπέμενον, καὶ προσετίθεντο αὐτοῖς ἀποτασσόμενοι τῷ κόσμῳ· Τέλος ἐμηχανήσατο, καὶ παρωξύνθησαν πρὸς ἀλλήλους, ότε Ὑπάτιος καὶ Τιμόθεος. Καί μὲν Ὑπάτιος ὑπάρχων συνετῶς παρεχόρει αὐτῷ, ἦν δὲ αὐτοῦ τόπος. Ἐκεῖνος δὲ μᾶλλον ἀκαίρεος ὢν καὶ πνευματικὸς, οὔτε αὐτὸς ἤθελε κρατεῖν καὶ διοικεῖν, οὔτε τὸν Ὑπάτιον ἐᾷ διοικῆσαι. Χρόνῳ δὲ θλιβεὶς παραχωρήσας αὐτῷ δίδωσι τόπον Ὑπάτιος, καὶ εὑρὼν ἀδελφὸν ἐκ τῆς πρώτης αὐτοῦ μονῆς, ἀπέρχεται σὺν αὐτῷ εἰς τὴν Θράκην· Ἐξερχομένων δὲ αὐτῶν, ἔκειτο ἔξω παράλυτος, ὅς παρελύθη ὑπὸ δαίμονος, καὶ ἐζήτει αὐτοῖς ἐντολήν. Ὅν ἰδὼν Ὑπάτιος, κατανυγεὶς ἠρῶτα· Τί σοί ἐστιν; Καὶ μαθὼν ὅτι παρελύθη ὑπὸ δαίμονος, λέγει τῷ σὺν αὐτῷ· Κρατήσωμεν αὐτὸν, καὶ εἰσενέγκωμεν ἀμφότεροι εἰς τὴν Ἐκκλησίαν. Λαβὼν δὲ Ὑπάτιος ἔλαιον τῆς κανδήλης, καὶ εὐξάμενος, ἤλειψεν αὐτὸν, καὶ εὐθέως Κύριος αὐτὸν ἐστερέωσεν, καὶ γενόμενος ὑγιὴς, ἠκολούθησεν αὐτοῖς. Ενδόντες οὖν οἱ ἐντόπιοι τὸ γεγονὸς, κατεδίωκον ὀπίσω αὐτῶν, καὶ τῶν κρασπέδων αὐτῶν ἁπτόμενοι, παρεκάλουν ἵνα καὶ ἄλλους ἐπισκέψονται. Οἱ δὲ ἀπεκρίναντο, Καὶ ἡμεῖς αὐτοὶ ἄνθρωποί ἐσμεν ἁμαρτωλοὶ· τοῦτον δὲ Κύριος ἰάσατο.

[17] Ὁδεύσαντες οὖν, ἦλθον εἰς τὸ μοναστήριον, καὶ ἀκούσαντες οἱ ἀδελφοὶ τὰ γενόμενα καὶ Αρχιμανδρίτης, καὶ ἰδόντες τὸν ἄνθρωπον τὸν ἰαθέντα, ἐδόξαζον τὸν Θεὸν, καὶ ἔλεγον, ὅτι πρὶν ἀναχωρήσει ἔνθεν, ἔγνωμεν ὅτι χάριν ἰαμάτων ἐδωκεν αὐτῷ Θεός. δὲ ἰαθεὶς ἀπετάξατο, καὶ δουλεύσας τῷ Κυρίῳ, ἐτελειώθη. Ὑπάτιος δὲ παρεκάλεσεν τὸν καλόγηρον τὸν κύριν Ἰωνᾶν, ἱνα δῶ αὐτῶ κελλίον τοῦ ἡσυχᾶσαι. Ὁδὲ Τιμόθεος σὺν τοῖς ἄλλοις ἀδελφοῖς μικροῦ δεῖν κλαίοντες ἐζήτουν τὸν Ὑπάτιον· καὶ γνῶντες, ἐληλυθέναι τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ Ἰωνᾶν ἐν τῇ πόλει, ἐπέμενον προσκλαίοντες αὐτῷ, ὅπως ποιήσῃ τὸν κύριν Ὑπάτιον ἐλθεῖν πρὸς αὐτοὺς ἀπὸ Θράκης. Ἐν τῷ μεταξὺ δὲ ἀνωμαλίσας Ἀββᾶς Ἰωνᾶς, καὶ βαρέως ἔχων, ὀρᾷ ἐν νυκτί τινα λέγοντα αὐτῷ· Ἐὰν μὴ ἔλθῃ Ὑπάτιος, οὐχ ὑγιαίνης· καὶ ταχέως δηλοῖ τοῖς ἀδελφοῖς, ἵνα ἀποστείλωσιν αὐτὸν. Μαθόντες δὲ οἱ ἀδελφοὶ τὸ ἀποκαλυφθὲν τῷ Ἀββᾷ καὶ ὅτι ζητεῖται, συνἀχθέντες παρακαλοῦσιν αὐτὸν ἀπελθεῖν· μὴ θέλοντος δὲ αὐτοῦ, βιασάμενοι ἀποστέλλουσιν αὐτὸν μετὰ καὶ ἄλλου ἀδελφοῦ. Ὡς οῦν ὥδευεν, ἕν τινι τόπῳ τὴν εὐχὴν ἐποίουν τῆς τρίτης Ὥρας. εὐχομένων οῦν αὐτῶν, ἤκουσαν φωνὴν ἐκ τοῦ ἀέρος λέγουσαν· Ὑπάτιε ὕπαγε εἰς Ῥουφινιανὰς, τέθεικα γάρ σε εἰς φῶς ἐθνῶν ἕως ἐσχάτού τῆς γῆς. Φοβηθέντες οὖν, ἔπεσαν ἐπὶ πρόσωπον δεόμενοι ἐπὶ πολὺ τοῦ Θεοῦ· ἀναστάντων οὖν αὐτῶν, ἤρξατο Ὑπάτιος γογγύζειν ὡς παραιτούμενος· δὲ σὺν αὐτῷ ἔντρομος ὑπάρχων, λέγει αὐτᾧ· Τί λαλεῖς ἄνθρωπε, ποιεῖς ἡμᾶς καταποθεῖναι;

[18] Ὅτε οὖν ἦλθον πρὸς τὸν κύριν Ἰωνᾶν, καὶ εἶδον αὐτὸν βαρέως ἔχοντα, καὶ μὴ δυνάμενον σχεδὸν μήτε λαλῆσαι, ἁψάμενος αὐτοῦ Ὑπάτιος, καὶ εὐχὴν ποιήσας, ἔδωκεν αὐτῷ τροφὴν, καὶ εὐθέως ἐλαφρότερος γέγονεν, ἦν γὰρ ἡμερῶν μὴ γευσάμενος· καὶ εὐρωστότερον σχῶν, μεθ᾽ ἡμέρας παρεκάλει τὸν ἀββᾶν Ὑπάτιον, ἵνα ἔλθῃ πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς ἐν Ῥουφινιαναῖς καλέσας καὶ τὸν Τιμόθεον, καὶ παρῄνει αὐτοὺς λέγων, Ὅτι μὴ ξενίζεσθε· καὶ εἰς τοὺς ἁγίους Ἀποστόλους ἐγένετο παροξυσμὸς· κᾀκεῖνοι ἀλλήλοις προσπεσόντες ἐποίησαν εἰρήνην· καὶ κατεδέξαντο λοιπὸν ἔχειν πατέρα τὸν Ὑπάτιον, καὶ ἡγεῖτο αὐτῶν κατὰ τὴν κέλευσιν τοῦ Κυρίου, τοῦ λαλήσαντος αὐτῷ ἐκ τοῦ ἀέρος· ἦν δὲ λοιπὸν ἐτῶν τεσσαράκοντα. Καὶ τότε συνεκροτοῦντο κατὰ μέρος μοναστήρια ζῶντος τοῦ μακαρίου Ἰσαακίου, καὶ εἰς ζῆλον αὐτοὺς ἄγοντος, ὅθεν καὶ ἐν αὐτῇ τῇ πόλει καὶ ἔξω, πλησίον καὶ ἀπὸ ἰκανοῦ διαστήματος συνεχῆ γεγόνασι μοναστήρια, ἐν οἷς καὶ ἀπὸ πεντήκοντα καὶ ἑκατὸν οἰκοῦντες ἀδελφοὶ τὸν Θεὸν δοξάζουσιν. Ἐπισκεπτόμενος οὖν διετέλει μακάριος Ἰσαάκιος αὐτοὺς ὡς ἴδια τέκνα· ἐν οἷς καὶ πρὸς Ὑπάτιον συνεχῶς ἐρχόμενος ἐνουθέτει λέγων· Δόξα τῷ Θεῷ τῷ δόντι εἰς τοὺς καμάτους Ῥουφίνου οἰκῆσαι δούλους Θεοῦ·. καὶ νῦν ἄκουσόν μου τέκνον, ὁμολογῶ σοι ἵνα δοξάσῃ σε Θεὸς, κᾴν σοι ὀλίγον ὑπάρχῃ, κᾴν πολὺ, μὴ παρέλθῃ ξένος λυπούμενος κατὰ σοῦ, ἀλλὰ ξένῳ ἄνοιτε τὴν θύραν σου. Καὶ συνευξάμενος, καὶ εὐλογηθεὶς παρ᾽ αὐτοῦ Ὑπάτιος ἀπήρχετο, καὶ ὅπου ἂν ἔγνω λειπομένους, τὰ πρὸς ζωὴν εἰ μὴ εἶχεν αὐτὸς, τοῖς ἁδροῖς καὶ Χριστιανοῖς ἔλεγεν, καὶ ἀπέστελλον. Παρὰ πᾶσιν γὰρ ἔντιμος ἦν, καὶ ἤκουον αὐτοῦ ὡς πατρός.

[19] Ὡσαύτως δὲ καὶ μέγας Ἰωάννης τότε ὢν Ἐπίσκοπος, πάνυ ἐφρόντιζεν καὶ ἠγάπα τοὺς δούλους τοῦ Θεοῦ, ὄντως τοῖς ἔργοις Ἐπίσκοπος, λύχνος τῆς Ἐκκλησίας, ἔντιμος λίθος τοῦ στεφάνου τῆς πίστεως, μηδὲν ἀνάξιον Θεοῦ πράττων, καὶ παρὰ Θεοῦ ἀξίως τὸν θρόνον καὶ τὴν χάριν δεξάμενος, ὅν καὶ τρόπος ἀπέδειξαν· ἐξορισθεὶς γὰρ ἔν τινι τόπῳ ἀπὸ φανερῶν μονῶν εὐξάμενος ἐτελειώθη· μετὰ οὖν πλείῳ ἔτη τό λείψανον αὐτοῦ μετὰ καὶ ἄλλων ἁγίων μαρτύρων εὐσεβέστατος βασιλεὺς Θεοδόσιος ἀνεκαλέσατο μετὰ πολλῆς τῆς δόξης. Φροντίζων δὲ τὰ πρὸς ζωὴν τοῖς εὐλαβέσι κατακράζων ἔλεγεν, Ὅτι λόγον ἔχετε δοῦναι διὰ τὸ ἑαυτοὺς κρύπτειν, καὶ τὸν λύχνον ὑμῶν ἐπὶ τὴν λυχνίαν οὐ τίθετε, παραιτούμενοι τὰς χειροτονίας, καὶ ποιοῦντες ινα χειροτονοῦνται ἕτεροι, οὑς οὐκ οἶδαμεν· εἷς γὰρ τῶν μοναχῶν χειροτονούμενος, καὶ μὴ θέλων ἐπιτεθῆναι ἐπ᾽ αὐτῷ τὴν χεῖρα τοῦ Ἐπισκόπου, τὸν δάκτυλον αὐτοῦ ἔδακεν.

[20] οὖν Ὑπάτιος ἐλθὼν εἰς Ῥουφινιανὰς σὺν τῷ Τιμοθέῳ, τοσοῦτον ἐπέτειναν τὴν ἀγάπην τὴν εἰς ἀλλήλους, ὡς πολλοὺς ὁρῶντας ζηλῶσαι καὶ ἀποτάξασθαι τῷ βίῳ, καὶ ἐν ὀλίγῳ χρόνῳ κατὰ μέρος συναχθῆναι καὶ γενέσθαι σὺν αὐτοῖς μοναχοὺς τριάκοντα. Προσκαρτερούντων δὲ αὐτῶν τῇ ψαλμωδίᾳ καὶ τῇ προσευχῇ καὶ τῇ φιλοξενίᾳ, Κύριος καὶ τὸν δαίμονα ἀπήλασεν τῆς μονῆς, καὶ τῷ Ὑπατίῳ χάριν ἐδωρίσατο ἰαμάτων. οῦν Ὑπάτιος πρὸς πάντας συμπαθὴς ὢν, παρὰ πάντων ἠγαπᾶτο· τοῖς γὰρ πάσχουσι συνέπασχεν, καὶ τῶν θλιβομένων ἀντελαμβάνετο λέγων· Γέγραπται τοῖς δεσμίοις ὡς συνδεδεμένοι, τοῖς κακουχουμένοις ὡς καὶ αὐτοὶ ὄντες ἐν σώματι, κλαίειν μετὰ κλαιόντων, καὶ χαίρειν μετὰ χαιρόντων· ἐν οἷς Κουβικουλάριός τις, τ᾽ οὔνομα Οὐρβίκιος πάνυ Χριστιανὸς ὢν, καὶ μαθὼν περὶ τοῦ ἁγίου Ὑπατίου, ἐφιλιώθη αὐτῷ πάνυ, καὶ εὑρών τινα καταπονούμενον ὑπὸ ἰδίου ἀδελφοῦ, πλουσίου ὑπάρχοντος· εἷς γὰρ τὸν ἕτερον ἀδελφὸν γοητεύσας ἔκφρονα πεποίηκεν, καὶ ἐγκλείσας ἔν τινι τόπῳ, ἐπειρᾶτο φονεύειν. Τοῦτο οὖν μαθὼν καλὸς Οὐρβίκιος, καὶ ἀποσπάσας αὐτὸν, ἤγαγεν πρὸς τὸν ἅγιον Ὑπάτιον, καὶ παρέθετο.

[21] Τινὲς δὲ τῶν παίδων αὐτοῦ ὑπονοήσαντες, λέγουσι τῷ Κουβικουλαρίῳ· ὅτι ἐὰν ἀποθάνῃ ἐν τῇ μονῇ, τὰ πράγματα αὐτοῦ λαβεῖν ἔχει μονή. Πεισθεὶς οὖν τούτοις τοῖς λόγοις, παραγίνεται ἐν τῇ μονῇ, καὶ ὁρμήσας εἰσέρχεται ὡς λέων ζητῶν πάλιν λαβεῖν τὸν ἄνθρωπον καὶ ἀποστεῖλαι εἰς τὸ ἵδιον χωρὶον. Ὁδὲ ἄνθρωπος. φρενοβλαβὴς ὢν, ἠῤῥώστη σφόδρα τῷ σώματι· ἦν δὲ ὄνομα αὐτῷ Αέτιος. οὖν Ὑπάτιος ἤυχετο ὑπὲρ αὐτοῦ ὅπως ὑγιαίνῃ, καὶ μὴ δυνάμενον γεύσασθαι, ἰδίαις χερσὶν ἐψώμιζεν, καὶ ἐξυπηρετεῖτο.

[22] Ὡς οὖν ἦλθον Οὐρβίκιος, ζητῶν αὐτὸν λαβεῖν, καὶ ἀποστεῖλαι εἰς τὰ ἴδια, ἔλεγεν πρὸς αὐτὸν Ὑπάτιος· Ἐμὲ Θεὸς σωματοφύλακα ἐποίησεν τοῦ ἀντρώπου, καὶ οὐ δύναμαί σοι αὐτὸν δοῦναι, ἐπειδὴ καὶ ἀῤῥωστεῖ, καὶ μή ποτε ἐν τῇ ὁδῷ ἀποθάνῃ· ἔασον οὖν αὐτὸν ὑγιᾶναι, τοῦ Θεοῦ παρέχοντος, καὶ μετὰ ταῦτα λάβε αὐτὸν· εἰ δὲ φοβῇ διὰ τὴν οὐσίαν αὐτοῦ, ἐγγράφως ποιῶ τοῦ μὴ λαβεῖν μέ τι ἐξ αὐτῆς· τοῦτον δέ σοι ἐγὼ οὐ προδίδω· εἰ δὲ εὐψυχῆς εἰσελθεῖν, καὶ ἀποσπᾶσαι αὐτὸν, ἀπόσπασον. Ἐκεῖνος δὲ ὡς ἀποῤῥηθεὶς μετὰ λύπης ἀπίει· ἐπεμελεῖτο δὲ τοῦ ἀνθρώπου Ὑπάτιος εὐχόμενος καὶ ἐλαίῳ εὐλογημένῳ ἀλείφων αὐτὸν, καὶ διαναπαύων αὐτὸν, ἐποίησεν εἰσελθεῖν εἰς ἑαυτὸν, τοῦ Θεοῦ παρασχόντος αὐτῷ τὴν ὑγίαν. Καιρὸν δὲ διαιτηθεῖς ἐν τῷ μοναστηρίῳ, ἐδόξαζεν τὸν Θεὸν, εὐχαριστῶν τῷ Ὑπατίῳ· καὶ μετὰ ταῦτα ἱκανοῦ χρόνου διελθόντος ἀνεπαύσατο, καὶ εὐθέως ἐδήλωσεν Ὑπάτιος τῷ Κουβηκουλαρίῳ, καὶ αἰτησάμενος Κουβικουλάριος, ἔλαβεν τὴν οὐσίαν αὐτοῦ· οθεν εὐχαριστῶν Οὐρβίκιος, ἦλθεν κατασπαζόμενος ὡς πατέρα τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ, καὶ προσφέρων καρποφορίαν, οὐκ ἐδέχθη, καὶ λοιπὸν ἠξίου, κἄν τὸ μοναστήριον φιλοκαλεῖν, καὶ λαβὼν τεχνίτας, συγκαμνόντων καὶ τῶν ἀδελφῶν, ἐφιλοκάλησεν τὸν οἶκον τοῦ Θεοῦ, τὸ εὐκτήριον οἰκοδομήσας, καὶ ἕτερα κελλία, ὡς γενέσθαι δόξαν Θεοῦ, καὶ δύνασθαι πλείονας ἀδελφοὺς κατοικεῖν ἐν αὐτῷ.

[16] Ex hinc illis Domino in caritate mutua sedulo famulantibus; non tulit virtutis osor diabolus, variis eos malisque artibus aggressus; nec tamen loco pellere seu timore; seu alio quovis machinamento, potuit. [Orto dissidio, redit in Thraciam;] Tolerantia quippe sua illi vincebant omnia, & aliorum quoque numero, nuntium seculo remittentium augebantur. Nihilominus tandem machinationibus ejus dissidere cœperunt inter se Hypatius & Timotheus. Et Hypatius quidem, ut erat prudens ac moderatus, alteri cedebat id muneris, tametsi sibi potius conveniret: Timotheus vero magis importunus, ac spiritus ferventioris, neque volebat ipse reliquorum curam & regimen acceptare, neque Hypatio permittere. Quamobrem diu multumque afflictus Hypatius, recedens inde, locum Timotheo reliquit; inventoque primi monasterii sui Fratre quodam, abiit cum illo in Thraciam: cumque egrederentur simul, conspexerunt iacentem foris hominem paralyticum, a dæmonio vexatum; qui petiit ab eis mandatum a. Et intuitus in eum Hypatius atq; commiseratione tactus, interrogavit; quid ei deesset: & edoctus id quod erat, quodque modo diximus, paralyticum esse; ait socio suo; [per viam paralytico sanitatem restituens oleo lampadis:] Sublevemus misellum atque in ecclesiam ambo portemus. Eo autem illatum, præmissa oratione, unxit Hypatius oleo e lucerna accepto: & continuo paralyticus operante Deo roboratus ac sanitate restitutus, benefactores suos secutus est. Quod conspicati regionis istius incolæ sequebantur & ipsi abeuntes, & fimbrias vestimentorum tangebant, rogantes, alios quoque ægrotos ut inviserent. Verum illi responderunt, se quoque homines esse peccatis obnoxios: Dominum autem infirmo illi salutem contulisse.

[17] Prosecuti ergo suum iter, pervenerunt ad monasterium. Fratres vero illic & Archimandrita, audientes quæ facta erant, & videntes hominem, qui fuerat curatus; glorificabant Deum, dicentes; quod prius quam abscessit Hypatius, cognoverint ei gratiam curationum divinitus datam esse. is vero, qui curatus fuerat, mundo valere jusso, in Domini famulatu vitam finivit. Hypatius autem rogavit optimum senem Domnum Ionam, sibi ut concederet cellulam, ubi asceticam viveret vitam. [revocatur mox a sociis,] Tum vero Timotheus & aliqui Fratres ejus, tantum non plangentes, quærebant Hypatium: cumque rescivissent, famulum Dei Ionam advenisse in urbem, institerunt apud ipsum, cum fletu orantes, ut juberet e Thracia reverti ad se Hypatium. Interea vero temporis ægrotare cœpit Abbas Ionas, & invalescente morbo, vidit noctu quemdam sibi dictitantem: Nisi huc advenerit Hypatius, sanitatem non recuperabis, & continuo rem Fratribus suis revelans; Hypatium ad se mitti mandavit. Illi vero edocti id quod revelatum fuerat Abbati suo, & requiri Hypatium, convenerunt simul precatique sunt ipsum eo ut abiret; [ac tergiversatus, jubetur divinitus redire.] negantemque, se abiturum, adegerunt vi ac dimiserunt cum alio Fratre. His igitur facientibus iter, & certo quodam loco Horam tertiam orantibus, allapsa est ex aëre vox hujusmodi: Hypati, abi sis in Rufinianas; constitui enim te in lucem gentium usque ad extremum terræ. Perculsi hac voce illi, ceciderunt proni in facies suas, ac diutius Deum oraverunt: surgentes autem inceperunt, Hypatius quidem veluti murmurando deprecari mandata; socius vero ejus tremens, dicere; Quid loqueris, o homo; potesne nos pessumdatos velle?

[18] Inter hæc pervenerunt ad Domnum Jonam atque animadverterunt periculose eum infirmari, jamque vix amplius loqui posse; cum tetigit ipsum Hypatius, &, facta oratione, recreavit cibo. [Sanato prius Abbate Iona;] Dudum enim nihil gustaverat. Ecce autem subito melius habere cœpit infirmus, & recuperatis viribus post dies aliquot, rogavit Hypatium, ut Fratres reviseret in Rufinianis, & advocato etiam Timotheo hortatus est utrumque ad concordiam, inquiens; nihil novi ipsis accidisse: etiam inter sanctos Apostolos fuisse contentionis aliquid. Et illi statim alter alteri supplices ad genua accidentes, restauraverunt pacem; ac deinceps susceperunt sibi omnes Hypatium in Patrem; [Superior constituitur annos 40 natus;] qui & curam eorum juxta mandatum Domini, ex aere locuti, sedulo gessit, annos tunc natus quadraginta: & eodem tempore monasteria, inter se commercium non habentia, superstite adhuc beato Isaacio, & ad æmulationem ipsos excitante, in unum congregata sunt. Unde factum est, ut & in ipsa civitate, & extra, & prope, & longe inde, quasi continuata fierent monasteria, in quibus quinquaginta imo & centum Fratres, simul habitantes, laudabant Deum. Hos visitans beatus Isaacius, uti filios suos perficiebat; & frequens ad Hypatium quoque accedens, [visitaturque & instruitur a S. Isaacio,] sic eum hortabatur: Gloria sit Deo, qui fecit famulos suos habitare in laboribus, Rufini opera extructis. Nunc vero audi me, fili: Pando tibi secretum hoc, ut te glorificet Deus. Sive curta tibi res domi sit, sive ampla; nullus peregrinus transeat per te mœstus, sed omnibus aperi domum tuam. Ita monitus, fusa cum ipso oratione & accepta benedictione, abibat Hypatius; & ubicumque reperiebat egentes, si ipsemet quod daret, non haberet; monebat divites & Christianos, qui necessaria mox submittebant. Omnibus quippe in veneratione erat, atque observabatur ut pater.

[19] quemadmodum & magnus ille Joannes, b qui tunc Episcopus erat, solicite curabat ac diligebat famulos Dei. Ille, inquam, Joannes qui operibus ipsis Episcopum se præstabat: ille, lucerna Ecclesiæ; [exemplo S. Io. Chrysost. exercens opera misericordiæ.] ille, pretiosus lapis coronæ fidei; ille, qui nihil non dignum Deo operabatur, quique a Deo pro meritis suis thronum & gratiam adeptus, se moribus suis Episcopum probavit. Ille enim quodam in loco exul, e claris monasteriis expulsus, inter orandum diem clausit extremum. Cujus & aliorum Sanctorum Martyrum sacra lypsana post annos plures piissimus Imperator Theodosius c summo cum honore Constantinopolim reduci jussit. Curans igitur ille Monachis necessaria vitæ, religiosioribus inter eos dicere solebat: Ratio vobis reddenda est Deo, quia vos ipsos absconditis, & lucernam vestram supra candelabrum non ponitis; deprecantes ordinari ipsi, & satagentes ordinari alios, quos non novimus. Contigerat enim, unum quemdam monachorum, dum ordinabatur, nolletque sibi manum ab Episcopo imponi, suum sibi digitum præmordisse. d

[20] Hypatius igitur cum Timotheo reversus in Rufinianas, tantum illic promovit monasticam vitam & mutuam caritatem, ut multi, [Monachorum numerum auget,] talia videntes, desiderio imitandi succenderentur mundumque desererent, ac brevi tempore congregati cum ipsis ibidem fuerint monachi triginta; perseverantes simul in psalmodia, in oratione, in hospitalitate: & Dominus expulit inde, quos diximus, dæmones; deditque gratiam curationum Hypatio: qui ut omnium commiserabatur, ita diligebatur ab omnibus. [ac monasterium dæmone liberat:] Cum patientibus enim patiebatur ipse, & afflictos paterne succipiebat, dicens: Scriptum est, vinctis tamquam simul vincti, & laborantibus tamquam & ipsi in corpore morantes. [Ad Hæbr. 1313.] Flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus. [Ad. Rom. 12, 15.] Ex talium numero fuit Cubicularius aliquis, nomine Urbicius, probe Christianus; qui notitiam Hypatii nactus, afficiebatur ei plurimum; & resciens, opprimi quemdam hominem a fratre suo prædivite (alterum enim alter, magicis præstigiis in amentiam actum, loco quodam inclusum tenebat & necare parabat) ipsum, potestati hujus ereptum, adduxit ad sanctum Hypatium eique commendavit.

[21] [amentis curam suscipit domi suæ;] Verum aliqui e famulis Cubicularii, male suspicati, dixerunt ei futurum, ut si illic loci vitam cum morte commutaret homo iste, monasterium res ejus sibi vendicaret: idque credens Cubicularius, redit ad monasterium, & impetu leonino illic ingressus, reddi sibi postulat, quem adduxerat amentem, volens ipsum remittere in patriam suam. Interea vero ille infirmus mente (nomen homini Aëtius erat) multum pariter infirmabatur corpore: & Hypatius pro ipso Deum orabat, ut sanitatem recuperaret; imo & propriis manibus, cibum quem ille sumere per se non poterat, concisum in frusta, ori ejus ingerebat miseroque necessaria subministrabat.

[22] Supervenienti igitur Urbicio Cubiculario, & infirmum ad propria, uti dictum est, remittere volenti, ait Hypatius: [eumque recusat reddere priusquam sanatus sit,] Meæ Deus hunc hominem custodiæ commisit; & concedere illum tibi non possum; quoniam nimis infirmus est, ac timendum, ne forte in via moriatur. Sine ipsum recuperare valetudinem favente Deo; & tunc eum duc quo voles. Quod si forte metuas facultatibus ipsius; age, chirographum tibi do, nihil me quidquam inde accepturum: hunc autem tibi ego non tradidero: si vero constitueris ingredi & abstrahere ipsum hinc; abstrahe. At ille, veluti prohibitus ultra tentare aliquid, mœstus abiit; & Hypatius perrexit curare infirmum suum, commendando ipsum precibus Deo, ungendo oleo benedicto, refocillando cibis; sicque effecit, ut præstante Deo rationis usum & corporis sanitatem recuperaverit miser qui etiam in monasterio opportune instructus laudabat Deum, Hypatio agebat gratias atque aliquanto post tempore quievit in Domino: id quod Hypatius continuo renuntiari Cubiculario jussit; qui veniens petiit & accepit bona demortui, [nihil compensationis volens admittere.] gratiasque agens famulo Dei Hypatio, ipsum, veluti patrem suum, amplexatus est; obtulit ei quoque mercedem, quam ille non acceptavit; ac tandem rogavit, monasterium sibi ejus restaurare ut liceret: operasque adducens, collaborantibus etiam Fratribus, refecit ecclesiam, oratorium, ceterasque cellas, ad gloriam Dei & plurium monachorum commorationem.

ANNOTATA D. P.

a Quomodo Mandatum vocetur ablutio pedum pauperibus peregrinis, aut mutuo inter Fratres facienda, vide prolixe docentem Cangium in Glossario Latino-barbaro: sed in Græco-barbaro nihil tale reperios ad vocem ἐντολὴ quod hinc discimus; nisi forte ejus significatio hic latius extendatur ad quodcumque opus misericordiæ.

b Videlicet Joannes Chrysostomus, qui ad Episcopatum assumptus anno 398, Sedem illam vix 4 annis pacifice tenuit, exinde semel iterumque missus in exilium primo Cucuzum, deinde Commanas, denique in Armeniam, unde reducendus obiit Commanis anno 407, 14 Septembris. Hinc intellige exemplum Joannis Chrysostomi non præcise referri ad tempus secutum susceptionem regiminis, in quo pia istæc opera exercuit Hypatius, licet Auctor utatur adverbio τότε id est tunc.

c Scilicet Theodosius junior anno 438, 27 Januarii, quando præcipue etiam apud Latinos colitur ipse sanctus.

d Similia humilitatis religiosæ exempla nolentium promoveri ad dignitatem Sacerdotalem leguntur alibi & hic infra de Ammonio num. 77: tomo autem 1 Martii pag. 667 de Thoma Anglico narratur ex Bzovio quod sibi pollicem amputarit ne missam dicere cogeretur.

CAPUT IV.
Includitur cella; cognoscit arcana; beneficus, etiam percussoribus suis; augetur numero monachorum, quorum utilitati consulit.

[23] Ὁδὲ φιλόχριστος Ὑπάτιος ἐποίησεν ἑαυτῷ κελλίον πάνυ σεμνότατον, εἰς ἐνέκλειεν ἑαυτὸν τὴν Τεσσαρακοστὴν, τῆς θύρας μετὰ πηλοῦ χριομένης, θυρίδος δὲ μικρᾶς οὔσης ἐν τῇ θύρᾳ, δι᾽ αὐτῆς τὸν ἄρτον παρὰ μίαν ἐλάμβανεν, καὶ δι᾽ αὐτῆς συντυγχάνων, ὠφέλει τοὺς παρόντας, καὶ ἐν τῷ ἁγίῳ Πάσχα προἳὼν ἐκ τοῦ προσώπου ἐφαίνετο ὡς Ἄγγελος Θεοῦ πεπληρωμένος θείας χάριτος. Εὐθέως οὖν ἀπίει πρὸς τοὺς ἁγίους αποστόλους, ἦν γὰρ χειροτονηθεὶς ἐν τῷ ἁγίῳ ἀποστολίῳ πρεσβύτερος τοῦ μακαρίου Φιλοθέου τοῦ ἐπισκόπου μετὰ βίας αὐτὸν χειροτονήσαντος. Λειτουργοῦντος δὲ αὐτοῦ ἐν τῇ θείᾳ προσανέξει b τοσοῦτον στενάζων ἀνεβοα πρὸς τὸν Θεὸν, ὡς τούς ἀκούοντας κατανύσσεσθαι τοῖς δάκρυσιν · φόβος δὲ καὶ ἐπιστήμη πᾶσιν ἐγένετο, προἳόντος αὐτοῦ εἰς τοὺς ἁγίους ἀποστόλους, πάντας τε διωρθοῦτο καὶ ἔργῳ καὶ λόγῳ, ὅν καὶ οἱ Κληρικοὶ εὐλαβοῦντο ὡς πατέρα.

[24] Πολλάκις γὰρ ἐγκλειομένου αὐτοῦ ἀπεκαλύπτετο αὐτῷ πολλὰ μυστήρια, ἅπερ οὐκ ἐβούλετο λέγειν. Ἐκ τούτου δὲ ἐγινώσκομεν ὅτι εἴτις τῶν ἀδελφῶν ἐθλίβετο ὑπὸ λογισμῶν ἄλλης θλιψεως ἀδημονῶν, τοῦτον μεταστελλόμενος, καὶ νουθετῶν ὠφέλει αὐτοῦ τὴν ψυχὴν· ἐν οἷς περί τινος ἀδελφοῦ νεωστὶ ἐκλελυθότος λέγει· βλέπων ὅτι δεῖνα χωρὶς εὐλογίας ἐσθίει, ὅν τηρήσας ἀδελφὸς εὗρεν τοῦτο ποιοῦντα· καὶ διορθωθεὶς διὰ τῆς τοῦ ἁγίου νουθεσίας διωρθῶσατο, ἐν ἀγνοίᾳ τοῦτο πεποιηκέναι λέγων· ἑωράκει γὰρ αὐτὸν ὑπὸ ὄφεως ἀπὸ ποδῶν ἕως τραχήλου κυκλωθέντα ὅλον,καὶ τὸ στόμα τοῦ ἀδελφοῦ παρέκυπτεν· Πολλάκις δὲ ἐν τῷ ἁγίῳ Πάσχα ἐξερχόμενος τῆς κέλλης, εὑρίσκετο σωρεύσας τὰ διδόμενενα αὐτῷ ψωμία ἐν τῷ κελλίῳ· μικρὸν γὰρ μετελάμβανε, καὶ τὸ ἂλλο ἐτήρει.

[25] Ἄλλο τε πάλιν δομέστηκος τοῦ ἀνδρὸς Οὐρβικίου, ονόματι Ἄλκιμος περιεργασθεὶς, ἡμίξηρος γέγονεν, καὶ ἐλθὼν σὺν τῷ Οὐρβικίῳ, παρεκάλει τὸν Ὑπάτιον ἰάσεως τυχεῖν. Εὐχομένου οὖν τοῦ δούλου τοῦ Θεοῦ, καὶ ἀλείφοντος αὐτὸν ἐλαίῳ, ἐν ὀλίγαις ἡμέραις Κύριος ἰάσατο αὐτὸν· καὶ ἐν τῷ μεταξὺ θεωρεῖ ἐν τῷ κελλίῳ αὐτοῦ τὸν μισόκαλον ἐν σχήματι λαμπρῷ καὶ λέγοντα αὐτῶ· Ὑπάτιε, διατὶ ἐπῇρες τὸν ἄνθρωπον ἀπ᾽ ἐμοῦ, ἤδη γὰρ χρόνος ἐστὶν, ἐξ οὗ παρεδόθη μοι. δὲ Ὑπάτιος πρὸς αὐτὸν εἶπεν· ἐπιτιμήσει σοι Κύριος, διάβολε, καὶ κακομηχανίας σου. Ἕως πότε πολεμεῖς τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων, εἰς τὰς κνίσας καὶ ῥυπαρίας ἀναστρεφόμενος, ἀπὸ τοιαύτης δοξης ῥιφεὶς; ἕως πότε οὐ μετανοεῖς ἀπὸ τῶν κακῶν; Ἀπεκρίνατο ἐκεῖνος· Δέχεταί με Θεὸς εἰς τὸν πρῶτόν μου τόπον, εἱ μετανοήσω, Ὑπάτιε; δὲ πρὸς αὐτὸν· Μή σοι καλῶς διάβολε· οὐκ ἀρκετὸν γάρ σοι ἵνα παρακληθῇ Θεὸς διὰ τῶν Ἁγίων δέξασθαί σε ὡς ἕνα τῶν ἁμαρτωλῶν μετανοοῦντα. Ἀπεκρίνατο ἐκεῖνος· Τοσαύτην ἔχω ἐξουσίαν ἐν τῷ κόσμῳ, καὶ σύ μοι λέγεις ὡς ἕνα ἁμαρτωλὸν ἔσεσθαι; καλὰ λαλεῖς Ὑπάτιε· καὶ τοῦτο εἰπὼν, εὐξαμένου τοῦ Ἁγίου, ἀφανὴς ἐγένετο. Ὁδὲ Κουβικουλάριος σὺν τῷ δομεστήκῳ ἐδόξαζον τὸν Θεὸν , καὶ εὐχαριστοῦντες ἠσπάζοντο τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ. οὖν Κουβικουλάριος γενόμενος Πραιπόσιτος ᾠκοδόμησεν ὑπὲρ ψυχῆς αὐτου ἡρωεῖον, καρποφορήσαντος καὶ τοῦ εὐσεβεστάτου Βασιλέως, εἰς τὰ λείψανα τῶν τελειουμένων ἀδελφῶν ἀποτίθεται· διαδεχθεὶς οὖν πάλιν [ἐν τῷ κελλίῳ Ὑπάτιος] ἑαυτῷ προσεῖχεν.

[26] Ἦλθεν δὲ καὶ μακάριος Ἰωνᾶς εἰς ὲπίσκεψιν τοῦ Ὑπατίου, καὶ συνευξάμενος εὐλόγησεν αὐτὸν λέγων· Ἦλθὸν σε ἰδεῖν, γνήσιον τέκνον· μέλλω γὰρ ὁδεύειν τὴν ὁδὸν τῶν πατέρων· (κᾄν σε εἶχον μετὰ τὸν Θεὸν δεξιὰν χεῖρα, καὶ ἐάσας με, ἐποίησας ἑαυτῷ μοναστήριον·) καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀπῆλθεν εἰς τὸ μοναστήριον, καὶ ἐν εἰρήνῃ ἀνεπαύσατο. Διηγεῖτο δὲ Ὑπάτιος, ὅτι ὄντος αὐτοῦ ἐν τῇ Θράκῃ, ἀδελφὸς κρούσας αὐτὸν, αἷμα ἐποίησεν ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ· καὶ ἐλθούσης τῆς ἑννάτης ὥρας ὑπὸ συνειδότος πληττόμενος, εὐλογίαν κρούσας αὐτὸν οὐκ ἔλαβεν· ἐν δὲ τῷ ἐσθίειν ἐπεζήτησεν Ἀββᾶς τὸν ἀδελφὸν ἐκεῖνον, καὶ μαθὼν τὸ πρᾶγμα, ἐκάλεσεν αὐτὸν καὶ λέγει τῷ Ὑπατίῳ· Ποίησον εἰρήνην. Καὶ Ὑπάτιος ἀπεκρίνατο, πρὸ μικροῦ τὸ στόμα μου αἵματος ἐγέμησεν, καὶ νῦν ἐλθὼν φιλήσω αὐτὸν· Ταῦτα δὲ ἡμῖν ἔλεγεν, διδάσκων ὅτι κἂν συμβῆ τινα ὀργισθῆναι τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ, εὐθέως διαλλαγῆναι ὀφείλει· καθὼς καὶ Κύριος ἐδίδαξεν ἡμᾶς ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ.

[27] Καὶ ὅτε ἦλθεν μονᾶσαι ἐν τῶ τόπῳ τούτῳ ἔλεγεν· Ὅτι ὄστρακον εὑρὼν, καὶ θερμὸν ἐν αὐτῷ ποιήσας, ἔβαψά μου τὸν ψωμὸν· τοσοῦτον ἤμην ἐνδεής. Καὶ ἄλλοτε ἐλθόντος ξένου, καὶ ἡμῶν ἐχόντων ἕνα ἄρτον, ἀλλαχοῦ ἀπῆχθον εἰς συντυχίαν, ἵνα ἄρτος ἀρκέσῃ τοῖς τε μετ᾽ ἐμοῦ δύο ἀδελφοῖς καὶ τῷ ξένῳ, καὶ ἀπελθὼν κἀκεῖ, εὗρον αὐτοὺς ὁτι ἐγεύσαντο, καὶ ἠρώτων μοι λέγοντες· Ἐγεύσω Ἀββᾶ Ὑπάτιε; καὶ ἀπεκρινάμην αὐτοῖς ναί. Καὶ πάλιν γενομένῳ μοι ἐν τῷ μοναστερίῳ, ἔλεγόν μοι οἱ ἀδελφοὶ· Κύρι ἐγεύσω; ἀπεκρινάμην καὶ αὐτοῖς ναὶ· καὶ μαθὼν ὅτι Θεὸς ἔπεμψεν ἄλλους ἄρτους, τότε ὡμολόγησα αὐτοῖς, καὶ ἐγευσάμην. Ἐν μιᾷ δὲ τῶν ἡμερῶν λειψάντων ἡμῖν ἄρτων, ἐν τῇ μεσημβρίᾳ καθήμενος ἐν τῷ προδύρῳ, ἀπενύσταξα περίλυπος ὑπάρχων, καὶ ὁρῶ τινα γηραιον ἔνδοξον, ἐλθόντα, καὶ λακτίσαντά με ἐν τῇ πλευρᾷ, καὶ λέγοντά μοι· Ὑπάτιε, ἐλυπήθης ὅτι ἄρτους οὐκ ἔχεις; ἔγειρε, μὴ λυποῦ, ἀπὸ γὰρ τῆς σήμερον οὐ μὴ λείψῃ εἰς τὴν τράπεζάν σου ἄρτος, οὔτε σοῦ, οὔτε τῶν μετά σε. Καὶ ἔπειθεν ἡμᾶς λέγων· Οὔτως τέκνα ἀπὸ τότε πλειστάκις ἠβουλήθεν εἴ τι εἶχον δοῦναι πτωχοῖς, ἵνα εἴδω εἰ λείψῃ, καὶ οὐδέποτε ἔλειψεν διὰ τὸν παρέχοντα, ὡς πληρωθῆναι τὴν γραφὴν τὴν λέγουσαν· Οἱ δὲ ἐκζητοῦντες τὸν Κύριον, οὐκ ἐλαττωθήσονται παντὸς ἀγαθοῦ. Αὐτοὶ δὲ ἐργαζόμενοι, ἐκ τῶν ἰδίων κόπων εἶχον τὸν ἄρτον καὶ παρεῖχον καὶ ἄλλοις· εἰ δὲ καί τι ἐκαρποφόρησεν, μετὰ προθυμίας, τοῖς πτωχοῖς διεδίδοτο, ὡς πληρωθῆναι τὴν γραφὴν τὴν λέγουσαν· Αἱ χεῖρες αὕται ἐπήρκεσαν καὶ ἐμοὶ, καὶ τοῖς μετ᾽ ἐμοῦ. Ὡς συναχθῆναι ἐν ὀλίγοις ἔτεσιν καὶ γενέσθαι σὺν αὐτῷ ἀδελφοὺς πεντήκοντα, οὓς κατὰ μέρος Ὑπάτιος καὶ ἄλλους πολλοὺς κατηχῶν μαθητὰς αὐτοῦ κατειργάζετο· καὶ καταφρονοῦντες τοῦ κόσμου, ἐγίνοντο μοναχοὶ.

[28] Ἐν οἷς τις Ἀκύλας ὀνόματι ἀπετάξατο ἐν τῇ ἀρχῇ μετὰ πέντε παίδων, καὶ τῆς ἐλευθέρας αὐτοῦ, καὶ τὴν μὲν γυναῖκα ἀπὸ διαστήματος ἐποίησεν εἰς κελλίον μονάζειν. Εἷς δὲ ἐκ τῶν παίδων Βενιαμὶν λεγόμενος, ἐχρησίμευσε πάνυ τῷ Κυρίῳ· ἀνωμαλίσαντος γὰρ τοῦ Ἀββᾶ Ὑπατίου, καὶ ἤδη βαρέως ἔχοντος, ἐστως τὸ παιδίον Βανιαμὶν μετὰ πόνου ψυχῆς ἐστέναξεν καὶ λέγει· Κύριε διὰ τοὺς πένητας ἐμὲ λάβε ἀντὶ τοῦ Ἀββᾶ. Ἐν τρισὶν οὖν ἡμέραις ἠῤῥώστησεν τὸ παιδίον, καὶ μετὰ ταύτας τὰς τρεῖς ἡμέρας ἀνεπαύσατο εν Κυρίῳ. Ὁμοίως δὲ καὶ Ἀκύλας καλῶς πολιτευσάμενος, ἐτελειώθη ἐν γῆρᾳ καλῷ.

[29] Ὕδατος δὲ ἐπιῤῥέοντος ἐν τῷ ἀγωγῷ πλησίον τῆς μονῆς, ἐξ αὐτοῦ εἶχον οἱ ἀδελφοὶ τὴν χρείαν· τινὲς δὲ ῥυπαρίας ἀκαθάρτους ἐνεβαλον εἰς τὸ ὕδωρ, κατὰ ἄγνοιαν, καθ᾽ ὑποβολὴν τοῦ δαίμονος, αὐτοὶ γινώσκουσιν· ὅμως οἱ ἀδελφοὶ ἐκ τούτου ἐν ἀῤῥωστίᾳ ἐτέθησαν, καὶ πάνυ ἐθλίβοντο, ὅτι ἐπέμενον οἱ τοῦτο ποιοῦντες. Ὁδὲ Ἅγιος λυπηθεὶς ὡς πατὴρ διὰ τὰ ἰδια τέκνα, νηστεύων καὶ εὐχόμενος, παρεκάλει τὸν δεσπότην Χριστὸν, ὅπως δώσῃ αὐτοῖς ὕδωρ, τοὺς ἐπιβούλους παύσῃ. Καὶ μετὰ τρίτην ήμέραν ὁρᾶ τρεῖς ἄνδρας ἐν ἐσθῆτι λαμπρᾷ λέγοντας πρὸς αλλήλους· Ποῦ δείξωμεν τῷ Ἀββᾷ, ἵνα, ποιήσας τὸ ὄρυγμα, ὕδωρ εὕρῃ τοῖς ἀδελφοῖς, ὡς τὸν ένα ἐξ αὐτῶν κρατῆσαι τῆς χειρὸς τὸν Ὑπάτιον, καὶ ἀπενέγκαι εἰς τὸν τόπον, καὶ εἰπεῖν αὐτῷ· Ὀρύξας ἐνταῦθα, ἐπαύριον λαβὼν Ὑπάτιος πάντας τοὺς ἀδελφοὺς, καὶ ἀπελθὼν εἰς τὸν τόπον τὸν ὑποδειχθέντα αὐτῷ, καὶ εὐξάμενος ἐπὶ πολὺ, ἅμα πᾶσι τοῖς άδελφοῖς, καὶ ὀρύξας, εὗρεν ὕδωρ ἀσύγκριτον καὶ καθαρὸν καὶ πάνυ γλυκύ. Ὁδὲ τόπος πλησίον τοῦ εὐκτηρίου οἴκου ἦν, ὡς τὸν ἀντλοῦντα ἀπὸ τοῦ φρέατος εἰς τὸ μαγειρεῖον ἐπείγεσθαι.

[30] Ἄλλο τε πάλιν τὸ γέννημα τοῦ σίτου ἐβρώθη ὑπὸ σκωλήκων, δεινῶς εἶχον οἰ ἀδελφοί. Γνοὺς δὲ Ὑπάτιος ὅτι ἤδη μέλλει ἀπώλλυσθαι, καὶ τί ποιῆσαι οὐκ ἦν, γεμίσας σάκκους λέγει· Ρογεύσωμεν e αὐτὸ εἰς τὰς στράτας τοῖς πτωχοῖς, ἵνα μὴ φάγῃ αὐτὸ σατανᾶς· ὡς οὖν ἀπῆλθεν καὶ ἐδίδου τοῖς πτωχοῖς· καὶ τὸ γέννημα Κύριος ἐπλήθυνεν αὐτομάτως ἄνευ αὐθρωπίνης χωριγίας, καὶ σκώληξ ἔτι ἐν αὐτῷ οὐκ ἐφάνη, ἀλλ᾽ ἦν καθαρὸν λίαν.

[31] Ἄλλοτε, παῖδες τέσσαρες Μοναξίου, τοῦ ἀπὸ Ὑπάτων, ἀναχωρίσαντες, ἦλθον ἐν τῷ μοναστηρίῳ βουλόμενοι ἀποτάξασθαι· καὶ δεζάμενος αὐτοὺς ἐποίησεν μονάζοντας. δὲ Μοναξιος ἐν πολλῇ σπουδῇ βερέδοις ἀποστείλας, ἐζήτει αὐτοὺς, ὅτι εἷς ἐξ αὐτῶν συγγενὴς αὐτοῦ ἦν, καὶ πάνυ αὐτὸν συνεκρότει, ὅστις γενόμενος δοκιμώτατος ἀσκητὴς, καὶ πρεσβυτερίου κατηξιώθη. Ἕνα δὲ ἐξ αὐτῶν πιάσας Μονάξιος ὀνόματι Παῦλον, βασανίσας εἰς ἀλύσεις ἔβαλλεν, καὶ στρατιώτῃ παρέδωκεν ἐγκατάκλιστον ποιήσας. Μέσης δὲ τῆς νυκτὸς Ἄγγελος Θεοῦ ἐλθὼν, καὶ τὰ δεσμὰ αὐτοῦ ἔλυσεν, καὶ τὰς θύρας ἀνέωξεν, καὶ ἀπολύσας αὐτὸν εἶπεν, ἄπελθε καὶ σώζου· ὅστις ἀπολυθεὶς, καὶ εἰδὼς ποῦ εἰσιν οἱ ἄλλοι, ἦλθεν καὶ ἀυτὸς ἐν τῷ μοναστηρίῳ, οὔπω γὰρ ἤδει τὸ μοναστήριον Μονάξιος. Γνοὺς δὲ αὐτὸ μετὰ ταῦτα, καὶ μαθὼν ἐκεὶσε εἶναι τοὺς παῖδας Ἄποστέλλει πρὸς τὸν Ἅγιον λέγων. Ἀπόστειλόν μοι τοὺς παῖδας· δὲ λέγει τοῖς παροῦσιν· Ἀπελθόντες εἴπατε αὐτῷ οὕτως, Ἐγὼ αὐτοὺς οὐκ ἐπαίρω ἀπὸ τοῦ Θεοῦ καὶ σοὶ διδῶ. εἰ δὲ τολμᾶς αὐτοὺς ἐπάραι, αὐτὸς ἔλθε, καὶ ἔπαρον· αὐτοὶ γὰρ πρὸς τὸν Θεὸν κατέφυγον. Ἐκεῖνος δὲ ἐκούσας καὶ ἀπορηθεὶς ἐν τῷ λόγῳ, ἀποστείλας πρεσβυτέρους, παρεκάλει αὐτὸν λέγων· Ἔλθε ὅπως θεάσομαί σε, διότι πόθον ἔχω τοῦ ἰδεῖν σε. Πλειστάκις δὲ ἀποστείλαντος, βιασθεὶς ἀπῆλθεν· ἄλλοι δὲ ἐνέτρεπον τὸν Ὑπάτιον λέγοντες· Μὴ ἀπέλθης, ὅπως μή σε εἰς φρουρὰν ἐμβαλὼν, ἀπαιτῇ σε τοὺς ἀνθρώπους. Συντυχὼν οὖν αὐτῷ Μονάξιος, καὶ πάνυ περιχαρὴς γενόμενος, διωμόσατο λέγων, ὅτι τὴν νύκτα ταύτην ἐθεασάμην σε Εὐχὴν ποιοῦντα ἐν τῷ οἴκῳ μου· ὡς οὖν ἤρξατο ἐγκαλεῖν περὶ τῶν παιδαρίων, καὶ πολλὰ λέγειν, ὡς πεπαιδευμένος, καὶ τρὶς Ἔπαρχος γενόμενος, Βούλομαί, φησιν, ἵνα τοὺς δούλους μου ἀποστείλης. Ὁδὲ Ὑπάτιος ὡς δῆθεν ἐκπληττόμενος λέγει πρὸς αὐτὸν· Ἐὰν φρονεῖς τὰ τῶν ἀνθρώπων, εἰκότως δοῦλοι σού εἰσιν· εἰδε οὐ φρονεῖς τὰ τῶν ἀντρώπων, ἀλλὰ τὰ τοῦ Θεοῦ, οὐκ εἰσὶν δοῦλοί σου, ἀλλὰ σύνδουλοι· ἐὰν οὖν κωλύσης αὐτοὺς ἐκ τοῦ κοινοῦ δεσπότου Θεοῦ τί σοι ποιήσει; οὐχὶ ἐκκαύσει τὸν θυμὸν αὐτοῦ ἐπί σοι; Θαυμάσας δὲ ἐκεῖνος τὸν ἄνδρα, καὶ ἐκπλαγεὶς ἐπὶ τῇ ἀποκρίσει αὐτοῦ, παρεκάλεσεν αὐτὸν λέγων· Ἀββᾶ ποίησον εὐχὴν, καὶ εὐλόγησόν μου· τὸν οἶκον καὶ τὰ τέκνα, καὶ ἄπελθε ἐν εἰρήνῃ, καὶ εὔχου ὑπὲρ ἐμοῦ, οὐκ ἔτι γὰρ τολμήσω εἰπεῖν, ἵνα μὴ δουλεύσωσι Θεῷ. εὐξάμενος οὖν, καὶ εὐλογήσας αὐτὸν, ἀπίει ἐν τῷ μοναστηρίῳ αὐτοῦ.

[23] Post hæc carus Christo Hypatius construxit sibi cellulam valde venerabilem, [Cellula se includit,] eaque se includebat sacri jejunii quadraginta diebus, relicta dumtaxat in ostio, quod luto oblinebat, fenestella per quam panem alternis diebus accipiebat, & foris adstantibus colloquio suo opem ferebat. In sacro autem Paschate inde prodiens, facie sua referebat Angelum Dei, gratia divina plenus: & continuo conferebat se ad ecclesiam sanctorum Apostolorum, ubi Presbiter initiatus fuerat, a beato Philotheo a Episcopo, tantum non coactus. Hic ille, ad aram faciens, in sacra oblatione talibus ad Deum gemitibus clamabat, [devote Missam celebrat,] ut audientes compungerentur profusis lacrymis. Cum vero procededebat ad dictam ecclesiam, timore omnes percellebantur & instituebantur salutari doctrina, ipso tum operibus, tum verbis docente; quamobrem & Clericis in veneratione erat, ut pater.

[24] Sæpe in cella sua latitanti revelabantur multa arcana, quæ manifestare nolebat: hoc autem ex eo novimus quod siquis Fratrum impugnaretur pravis cogitationibus, [arcana aliorum cognoscit,] aut alterius generis tentatione graviter affligeretur, ipsum accersebat; & instructione sua opem afferebat animæ ejus. Hujusmodi illud fuit, quod de quodam Fratre paulo ante defuncto, narrabat: nempe quod ipsum extra tempus benedictionis manducantem viderit, quem alius Frater observans ista facientem invenit: iste autem correctus salutari monitione Sancti, emendavit delictum, causatus se ignoranter fecisse. Viderat quippe Hypatius totum hominem a planta pedum usque ad collum, a serpente circumdatum, cujus os illius ori insertum erat. Sæpe etiam cum tempore paschali prodibat e cella sua, observatum fuit, eum coacervasse frusta ciborum, quæ ipsi illic data fuerant. Perparum enim ex iis gustans, reliquum seponebat.

[25] Alias iterum domesticus quidam supradicti Urbicii, nomine Alcimus, misere afflictus, [eripit hominem e potestate dæmonis,] alterum latus habebat aridum; & veniens cum Domino suo, rogabat Hypatium, malo suo ut mederetur: orante autem famulo Dei, oleoque ipsum ungente, paucis diebus, quam petierat sanitatem, recuperavit a Domino. Interea vero temporis, videt Hypatius in cellula sua dæmonem splendido habitu, dicentem sibi: Hypati, cur eripis mihi hominem istum? dudum enim meus est. Et Hypatius: Increpabit te Dominus, o diabole; [ideo indignati,] & vana reddet maleficia tua. Quousque bellum geres cum genere humano, ad nidorem & sordes conversus, postquam e gloria cælesti ejectus es? Quousque non pœnitebit te scelerum tuorum? Ille autem: Recipietne Deus me in locum primum, si me pœnituerit, Hypati? Et Hypatius denuo: Nequaquam diabole: Possesne tolerare ut rogaretur Deus per sanctos suos, ut te recipiat, velut unum e peccatoribus, pœnitentiam agentibus? Ad hæc diabolus: [ac nolentis inter peccatores numerari.] Tantum mihi in mundo dominium est; & tu me unum e peccatoribus velis esse? Belle loqueris, Hypati. Et his dictus, convertente se ad orationem viro sancto, evanuit mox diabolus, & Cubicularius Urbicius cum domestico suo dedit gloriam Deo; atque una ei gratiis actis, amplexati sunt famulum ejusdem. Idem vero Cubicularius, deinde Præpositus factus, ædificavit ibi pro salute animæ suæ, conferente etiam sumptus piissimo Imperatore, monumentum, ubi corpora Fratrum vita functorum deponuntur. Rursus autem regressus [in cellam Hypatius] sibi ipsi vacavit.

[26] Venit quoque beatus Jonas ad visitandum Hypatium, & facta simul oratione, [a Jona Abbate, brevi morituro, benedicitur.] benedixit ei, dicens: Huc veni invisum te, fili mi; brevi enim ingressurus sum viam Patrum: tu vero, quamvis secundum Deum dextera mihi manus esses, me relicto, constituisti ipse tibi monasterium. Atque ista locutus, abiit in monasterium, & in pace quievit. Narrabat quoque Hypatius, quod cum adhuc in Thracia degebat, Frater aliquis ita ipsum percusserat, ut sanguine os ejus impleretur. Cumque advenisset Hora nona, percussor, criminis sui sibi conscius, non accepit benedictionem c: Abbas vero inter manducandum animadvertens desiderari illum; & edoctus id quod res erat; advocavit Fratrem istum, dixitque Hypatio: Reconciliari Fratri tuo. Et Hypatius: Ipse quidem paulo ante os meum sanguine opplevit, eum tamen deosculabor. Hæc autem narrabat, ut nos doceret, pacem, si forte contigerit inter Fratres alterum alteri succensere, continuo redintegrandam esse. Quemadmodum & Dominus nos docet in Euangelio.

[27] Quando autem hocce in loco cœpit habitare, tam omnium se indigum dicebat fuisse, ut in reperta casu testa calefacere sibi aquam deberet, ad intingendam ei buccellam suam. Alias vero superveniente nobis hospite, cum unum solummodo panem haberemus, [Pauperrimus, panem fratribus porrigit, jejunus ipse] Abivi, inquiebat, ego alicubi ad diversorium ut panis ille sufficeret duobus, qui mecum habitabant, Fratribus, atque hospiti. Eo autem perveniens, inveni illos manducantes; interrogantibusq; num & ego manducassem, respondi, Ita. Cumque inde rediissem ad monasterium, quæsiverunt similiter Fratres, an manducassem; & ego similiter reponebam, Ita: edoctus vero mox, Deum alios submisisse panes, fatebar quod res erat, & manducabam. Aliquando etiam deficiente nobis pane in meridie, consedi in vestibulo domus, & mœstus gemebam; cum ecce conspicio senem gloriosum venire ad me, percussoque latere meo dixit: Hypati, mœstusne es, quia panis tibi deest? [& promissionem divinitus accipit,] Surge mœrorem absterge; post hac enim nec tuæ, nec posterorum tuorum mensæ panis deficiet. Idque non vanum fuisse vaticinium, persuasurus ipse nobis dicebat: Vere, filii mei, exinde sæpius jussi, si quid haberem, dari pauperibus; ut observarem, num deficeret panis: & numquam defecit per illum qui præbebat, ut impleretur Scriptura, dicens: Inquirentes Dominum non minuentur omni bono. [Psal. 33. 11] Ipsi autem Fratres labore manuum suarum sibi comparabant panem, ex eoque & aliis porrigebant. [panem monasterio deinceps non defuturum.] Si quis vero etiam aliquid amplius acquisisset, protinus distribuebat pauperibus; impletaque fuit alia Scriptura: Quoniam ad ea quæ mihi opus erant & his qui mecum sunt ministraverunt manus istæ: congregatique cum illo sunt paucis annis quinquaginta Fratres: quos Hypatius singulos atque alios plures, elementa religionis docens, discipulos suos faciebat, indeque ipsi contempto mundo fiebant monachi. [Act. 20, 34]

[28] Inter hos in primis quidam nomine Aquila mundum deseruit cum quinque filiis, & una liberta d & hanc quidem ad intervallum aliquod separatam in cellula habitare fecerunt. [Aucto Monachorum numero,] Unus vero puerorum, Benjamin nomine, valde profecit in Domino: nam cum Abbas Hypatius in morbum incidisset & jam gravius haberet, adstans ipsi puer Benjamin cum dolore ingemuit, & ait Domine propter Fratres & pauperes accipe me pro Abbate. [puer unus pro ægro Abbate morti se offert.] Itaque intra triduum ægrotavit etiam puer iisque exactis obdormivit in Domino. Similiter & Aquila laudabiliter conversatus, mortuus est in senectute bona.

[29] Erat juxta monasterium cisterna in quam confluebant aquæ ad usum Fratrum: quidam autem injectis in aquam sordibus (utrum per inadvertentiam an ex suggestione Dæmonis ipse norint) effecerunt ut Fratres inde bibentes infirmarentur, [Ipse, pro infecta cisterna,] multumque affligerentur; quia illi a maleficio non cessabant. Sanctus vero constristatus tamquam Pater filiorum causa, jejuniis & orationi se dedit, Dominum rogans, ut aquam eis præberet & ab injuria cessare faceret incommodi auctores. Post tres autem dies vidit viros tres, splendida veste amictos, qui dicebant ad invicem: Ubinam ostendemus Abbati locum, ut fodiendo aquam inveniat Fratribus suis? Tunc unus ipsorum manu arripiens Hypatium deduxit ad locum, eique dixit. Hic fode, & aquam invenies. Postero ergo die assumens Hypatius Fratres omnes adduxit in locum sibi monstratum, [puteum cælitus ostensum fodit.] & una cum illis prolixe orans, fodit, invenitque purissimam & dulcissimam aquam. Erat autem locus proximus oratorio; ita ut hausta inde aqua commode in culinam derivaretur.

[30] Alio tempore contigit ut proventus frumenti a vermibus corroderetur, magna cum molestia Fratrum. [frumentum a vermibus purgatum multiplicat.] Quod Considerans Hypatius, & videns omnino perditum iri, neque sciens quid ageret, jussit impleri saccos, dicens; Erogemus ipsum publice in plateis, ut pauperes potius commedant quam dæmones. Hoc autem cum ab iis factum esset, multiplicatum est frumentum absque humanæ opis præsidio, nec amplius in eo apparuerunt vermes; sed purum valde triticum fuit.

[31] Die quodam venientes quatuor pueri Monaxii f cujusdam viri Consularis, petierunt ad habitum recipi seculo renuntiantes; quos suscipiens Hypatius Monachos fecit. [famulos Monaxii Cos.] Monaxius vero missis post ipsos veredis, omni cum diligentia perquiri ipsos fecit, quia illorum unus cognatus sibi erat, eique valde afficiebatur: sed is egregius factus Asceres Sacerdotio quoque dignus fuit. Unum vero eorum nomine Paulum in via deprehensum, Monaxius probe verberatum conjecit in vincula, & militi cuidam servandum tradidit. Sed veniens media nocte Angelus Domini vincula solvit, fores aperuit, & dixit: Vade & salvare. Ita solutus & sciens quonam se recipissent socii, venit etiam ipse ad Monasterium. Hoc ubi esset, ignorabat Monaxius; postea vero id edoctus & pueros istic esse, misit ad Sanctum, qui diceret: [ipso frustra renitente,] Mitte mihi pueros. Respondit autem Hypatius eis qui advenerant; Abeuntes renuntiate illi; Ego eos Deo non auferam ut dem tibi: si vero audes eos vi tollere, veni ipse & tolle: ipsi enim ad Deum confugerunt. Ille hæc audiens & animi ambiguus mittens Presbyseros rogavit eum ad se venire dignaretur, quia multum desiderabat ipsum videre; qui denique sæpe sic interpellatus ad illum abiit: alii vero suadebant illi, ut non iret, ne forte in carcerem missus cogeretur homines reddere. Accedente nihilominus illo, vehementer lætatus est Monaxius, cum juramento affirmans quod ista nocte illum vidisset domi suæ orantem. [ad habitum recipit, defenditque ne retrahantur ad seculum.] Cum autem expostulare cœpisset pro pueris, multa loquens (utpote vir facundus, & qui tertio Præfectus urbis fuisset) Volo, inquit, mihi remitas famulos meos. Ad quæ consternatus Hypatius: Si solum humana sapis, consequens est ut servi tui sint; si autem non humana, sed divina; conservi tui sunt. Quodsi eos tibi vindices a communi Domino; quid tibi fiet? numquid non in iram accendetur contra te? Ille porro virum admiratus, ejusque responso conterritus rogavit eum dicens; Abba, oro & benedic domui meæ ac filiis, atque abi in pace, Deum pro me precaturus: non enim ausim amplius urgere ne serviant Deo. Bene ergo ei precatus recessit in monasterium suum.

ANNOTATA D. P.

a Verosimiliter Chalcedonensis Episcopus jam enim a tempore Niceni Concilii ea civitas invenitur Episcopum habuisse Marim, eademque anno 451 obtinuit titulum Metropoleos.

b Προσάνεξις necdum alibi a nobis reperta vox, per conjecturam redditur oblatio quasi a προσανέχω: ἀνέχω enim redditur sustineo, attollo.

c Id est non venit ad cœnam, quæ hic & superius benedictio vocatur.

d Libertas uxores habere familiare Romanis fuit, ut ostendi ex Epitaphiis eorum Antverpiæ refossis tom. I Iunii pag. 943, quæ exinde viri cognomine censebantur.

e Imperii sede Constantinopolim cum bona parte Senatus & Nobilitatis translata, quam plurima latina vocabula in linguam græcam transierunt, qualia frequenter in hac Vita occurrunt; ita supræ inveniuntur νούμερος, πραιτώριον, πραιπόσιτος, πραιδεύειν prædari: hic vero στράτα, via publica; ῥογεύειν erogare a voce roga erogatio, apud Anastasium Bibliothecarium in Vitis Pontificum usitatissima, aliaque similia sese deinceps oblatura.

f Monaxius cum Plinta anno 419 Consulatum gessit. Præfecturæ meminit Chronicon Alexandrinum anno 407, occasione seditionis contra eum motæ, propter panis defectum.

CAPUT V.
S. Hypatii erga afflictos misericordia, solutæ per eum Dæmonum præstigiæ.

[32] Τοσοῦτον δὲ ἠγάπα τοὺς πένητας, ὡς γίνεσθαι ὀρφανοῖς· ὡς πατὴρ, καὶ ἀντὶ ἀνδρὸς ἀνὴρ τῇ μητρὶ αὐτῶν. Οὐδὲ γὰρ ἐστι δυνατὸν πόσους ἐνέδυσεν γυμνοὺς, πόσους πεινῶντας διέθρεψεν Κύριος δι᾽ αὐτοῦ· ἐκ γὰρ τοῦ προσώπου αὐτοῦ ἐφαίνετο ὅτι φιλόπτωχος ἦν· γὰρ χάρις τοῦ Θεοῦ ἔλαμπεν εἰς αὐτὸν κατὰ τὸ γεγραμμένον· Ἐλεημοσύνη ἀνδρὸς σφράγισμα αὐτῷ. ὡς πληρωθῆναι γραφὴν τὴν λέγουσαν· Μακάριος συνιὼν ἐπὶ πτωχὸν καὶ πένητα, ἐν ἡμέρᾳ πονηρᾷ ρύσεται αὐτὸν Κύριος, Κύριος διαφυλάξαι αὐτὸν, καὶ ζῆσαι αὐτὸν, καὶ μακαρίσαι αὐτὸν ἐν τῇ γῇ. Οὔτε γὰρ πτωχός ποτε διακενὴς ἀνεχώρησεν ἀπὸ τοῦ μοναστηρίου. Οὐκ ἔστιν εἰπεῖν πόσους τραύματα ἔχοντας ἐθεράπευσεν δι᾽ αὐτοῦ Θεὸς· πολλοὺς γὰρ, οὕσπερ οἱ ἰατροὶ ἀπηγόρευσαν ὡς μὴ δυναμένους θεραπείας τυχεῖν διὰ τὸ εἶναι πένητας, καὶ οἷς ἄλλος οὐκ ἠδύνατο πλησιᾶσαι διὰ τὴν δυσωδίαν, αὐτὸς ταῖς ἰδίαις χερσὶν ἀπονίπτων τοὺς ἰχῶρας ἐπεμελεῖτο, χρώμενος μηδενὸς ἰατροῦ, ἐμπλάστρου, η ἄλλου τινὸς· οὔτε γὰρ ἦν ἐτιστάμενος· ἀλλ᾽ φακῇ ἐψομένῃ, καὶ ἅλατι κατέπλα εὐχόμενος, καὶ τὴν σφραγίδα τοῦ Χριστοῦ ποιῶν, καὶ ἐν ὀλίγαις ἡμέραις, τοῦ Θεοῦ παρέχοντος τὴν χάριν, ὑγιεῖς ἀπέλυεν δοξάζοντας αὐτόν. Τοῖς δὲ θεραπευομένοις παρήγγελεν μὴ αὐτῷ εὐχαριστεῖν, ἀλλὰ τῷ Θεῷ, καὶ δοξάζειν αὐτὸν τὸν ποιοῦντα θαυμαστὰ μετὰ τῶν δούλων αὐτοῦ. Πόσους μέλλοντας τυφλοῦσθαι ἀπὸ λευκωμάτων Κύριος δι᾽ αὐτοῦ ἰάσατο; ἐξ ὧν εἰσελθών τις μὴ βλέπων λέγει τῷ Ὑπατίῳ· Κατασφράγισόν με δοῦλε τοῦ Θεοῦ, καὶ πτύσον μου εἰς τοὺς ὀφθαλμοὺς, ἵνα αναβλέψω .

[33] Καὶ τὸ πεισθῆναι. Μήτε δειλιῶμεν τὰς φαντασίας αὐτοῦ, ἔχοντες τὸν Κύριον βοηθοῦντα ἡμῖν· οὐ γὰρ ἔδωκεν ἡμῖν Θεὸς πνεῦμα δειλίας, ἀλλὰ δυνάμεως, καὶ ἀγάπης, καὶ σωφρονισμοῦ. Ταῦτα οὖν ἐν πᾶσι τοῖς χρόνοις ἐδίδασκεν ἡμᾶς τοὺς αὐτοῦ μαθητὰς· ἡμεῖς δὲ ἀκούοντες παρ᾽ αὐτοῦ ταῦτα, καὶ ὁρῶντες τὰ θαυμάσια τοῦ Θεοῦ, τὰ γινόμενα δι᾽ αὐτοῦ, ὅτι διὰ τῆς ἐπιθέσεως τῶν χειρῶν αὐτοῦ πολλοὺς ἐκ ποικίλων νόσων ἰᾶτο Κύριος, θαυμάζοντες, ἐδοξάζομεν τὸν τοιαύτην χάριν διδόντα τοῖς δουλεύουσιν αὐτῷ, καὶ προθυμίαν λαμβάνοντες, ἐγινώσκομεν ὅτι τοῦτό ἐστιν ἐλαλησεν αὐτῷ Θεὸς διὰ τῆς φωνῆς, τῆς ἐνεχθείσης αὐτῷ διὰ τοῦ ἀέρος, Ὅτι τέθεικά σε εἰς φῶς ἐθνῶν ἕως ἐσχάτου τῆς γῆς· ὅτι καὶ ζῶντος αὐτοῦ πολλῶν πρόξενος γέγονεν βίος αὐτοῦ εἰς τὸ τὸν φωτισμὸν τῆς σωτηρίας καταφυγεῖν, καὶ ἀποταξαμένους τῷ κόσμῳ, γενέσθαι μοναχούς. Καὶ μετὰ τὸ ἀναλῦσαι αὐτὸν πρὸς τὸν Θεὸν νουθεσία αὐτοῦ πολλοῖς ὠφέλεια γενήσεται, καὶ φωταγωγήσει εἰς τὸ φῶς τοῦ Κυρίου. Φῶς γὰρ Κυρίου τὸ φοβεῖσθαι τὸν Κύριον· πᾶς γὰρ ἀκούων τὰς ἐντολὰς Κυρίου, καὶ τὰς νουθεσίας τῶν ἁγίων Πατέρων, καὶ φυλάττων ἐν φωτὶ Κυρίου τὸ ἴχνος αὐτοῦ· γὰρ ποιῶν τὰς ἐντολὰς τοῦ Θεοῦ, καὶ φυλάττων, καὶ ταπεινῶν ἑαυτὸν, τεθεμελίωται ἐπὶ τὴν πέτραν· δὲ πέτρα ἐστὶν Χριστὸς, καὶ γὰρ οἱ ἅγιοι Πατέρες οὐδὲν ἔξωθεν τῶν ἐντολῶν τοῦ Θεοῦ διδάσκουσιν ἡμᾶς.

[34] δὲ δίαιτα ἦν τοῦ ἁγίου Ὑπατίου ὄσπριον καὶ λάχανον καὶ ἄρτος ὀλίγος, εἰς τὸ γῆρας δὲ αύτοῦ οἴνου μετελάμβανεν· ἤσθιεν δὲ πάντοτε εἰς τὴν βαθείαν ἑννάτην, πολλάκις δὲ καὶ ὑπερθέσεις ἐποίει. Καὶ ἐν τῇ τεσσαρακοστῇ ὑπὲρ μίαν ἤσθιεν, ἐγκλείων ἑαυτὸν, καὶ ψάλλων, καὶ εὐχόμενος ὀρθρινὰ, τρίτην, ἕκτην, ἑννάτην, λυχνικὰ, πρωθύπνια a, μεσονυκτικὰ, κατὰ τὸν λέγοντα· Ἑπτάκις τὴν ἡμέραν ᾔνεσά σε ἐπὶ τὰ κρίματα τῆς δικαιοσύνης σου· ἐποίει οὖν τὸ νυχθήμερον ψάλλων ἑπτάξις ἑκατὸν ψαλμοὺς καὶ ἑκατὸν εὐχάς. Ταύτην οὖν τὴν πολιτεῖαν ἕως τῆς τελευτῆς αὐτοῦ μαθηταῖς κατέλειπεν· μήτε ἐν τῷ γήρει ποτὲ ὑπενδοὺς εἰς ἧς ἀεὶ κατεῖχεν δίαιταν· ὑγιὴς γὰρ ἀεὶ διαμένων τὸ σῶμα εἶχεν συνεστηκὸς· καὶ τοσοῦτον εἶχεν τὸ πρόσωπον ἀνθηρὸν, ὥσπερ τὸ πολυτελῶν σιτείων μετέχων· ἀληθῶς γὰρ οἱ Ἅγιοι λαμπρῶν σιτείων μετέχουσιν, ἀπολαύοντες τῆς θείας καὶ πνευματικῆς τραπέζης ἐν τῷ ἔσω ἀνθρώπῳ.

[35] Ἐγίνετο δὲ αὐτῷ συνεχῶς κατάνυξις εὐχομένῳ· καὶ τοσοῦτον ἔκλαιεν καὶ ἐβόα πρὸς τὸν Θεὸν, ὡς φόβῳ συνέχεσθαι ἡμᾶς δκαρύοντας. Ἔλεγεν δὲ ἡμῖν ἀεὶ· μονάζων τοῦτον ἔχει τὸν θεμέλιον τῆς προκοπῆς, τὸ ἀποτάξασθαι τοῖς ἰδίοις θελήμασιν, καὶ τὴν ὑπακοὴν τοῦ πνευματικοῦ Πατρὸς ἐκπληροῖν, καὶ πᾶσαν τὴν μέριμναν καὶ τὴν ἐλπίδα ἐπιῤῥίψαι πρὸς τὸν Θεον, ὅτι αὐτῷ μέλλει περὶ ἡμῶν· οὐ γὰρ παρορᾶ Κύριος τοὺς ἐλπίζοντας εἰς αὐτὸν.· ἰδοὺ γὰρ ἤλθετε ὑμεῖς τὴν ταπείνωσίν μου, ἐάσαντες τὸν κόσμον διὰ τὸν Θεὸν, καὶ τοὺς γονεῖς ἑαυτῶν, καὶ τὸ βάρος ἐπ ἐμὲ ἐπεθήκατε τῆς ὑμῶν διαγωγῆς· οὖν ὑμῖν εἴπω, τοῦτο ὀφείλετε ποιεῖν, καὶ γὰρ ἐγὼ σπουδάζω τὸ εὐάρεστον τῷ Θεῷ λέγειν. Ὑμεῖς οὖν ἀκούσετέ μου, ἵνα ἀμφότεροι τῷ Θεῷ εὐαρεστήσωμεν, καὶ καταξιωθῶ μεθ᾽ ὑμῶν ἐν ἐκείνῃ ἡμέρᾳ εἰπεῖν· Ἰδοὺ ἐγὼ καὶ τὰ παιδία μοι ἔδωκας Θεὸς. Ταῦτα οὖν διδάσκων ἡμᾶς, ἑτέρας παραγγελίας ἔγραψεν ἐν χάρτῃ, καὶ παρέδωκεν, ὅπως διὰ τούτω;ν εὐαρεστήσωμεν τῷ Κυρίῳ. Τοῖς δὲ φίλοις τοῖς ἐρχομένοις ἐν τῷ μοναστηρίῳ ἔλεγεν τὰ δέοντα, ὅπως μηδὲν προκρίνωσι τοῦ φόβου τοῦ Θεοῦ, φεύγειν τε ἀπὸ ἀδικιῶν, σπουδάζειν δὲ συνεχῶς εις τὰς Ἐκκλησίας, καὶ κατὰ δύναμιν ἐλεημοσύνας ποιεῖν· ταῦτα οὖν νουθετούμενοι, ἠσπάζοντο αὐτὸν, καὶ ἀνεχώρουν ὠφελούμενοι.

[36] Ποτέ τινος ἄλλου ἐλθόντος πρὸς αὐτὸν κοσμικοῦ καὶ ἔλκος ἔχοντος δεινὸν· γὰρ μήρος αὐτοῦ ὅλως ἦν σεσηπὼς· ἐπεμελεῖτο αὐτὸν εὐχομενος ὑπὲρ αὐτοῦ, καὶ οὐδεμία ὠφέλεια ἐγίνετο τῷ ἀνθρώπῳ. Τότε λέγει αὐτῷ ἅγιος Ὑπάτιος, μή τι κακὸν διεπράξω; δὲ ἀπεκρίνατο, ὅτι πρὸ τοῦ ἐλθεῖν με ἐν τῷ μοναστηρίῳ, γυνὴ τις μάχαιραν λαβοῦσαῖ, ἐπαοιδίας ἔλεγεν ἐπὶ τὸ ἕλκος. Ὅτε οὖν ἐξομολογήσατο, διηγήσατο ἡμιν ἅγιος Ὑπάτιος λέγων, ὅτι ἑώρακα ἐν αὐτῆ τῇ νυκτὶ τὴν γυναῖκα ἔξω τοῦ πυλῶνος καθεζομένην, καὶ τὸν διάβολον ἀπὸ ὀλίγου διαστήματος αὐτῆς, ἐν κιβωρίῳ b καθεζόμενον σχήματι Βασιλικῷ, καὶ πολλῶν δαιμόνων ἔχοντα παράστασιν. Ἐξήρχοντο δὲ οἱ Ἀδελφοὶ διώκοντες τὴν γυναῖκα, καὶ οἱ δαίμονες ἀντεπάλαιον τοῖς Ἀδελφοῖς· ἐμοῦ δὲ ἐπιφθάσαντος, λέγει διάβολος τοῖς έαυτοῦ ὑπηρέταις· Δότε τόπον; οὐδὲν δύνασθε αὐτῷ ποιῆσαι· καὶ εὐθὺς τοὺς πάντας Κύριος ἀφανεῖς ἐποίησεν, καὶ γέγονεν ἄνθρωπος ὑγιὴς ἐν ὀλίγαις ἡμέραις. Ἄλλον πάλιν ἤνεγκαν πρὸς αὐτὸν ἔχοντα τὴν κεφαλὴν ὀγκωμένην ὡς ἄν τις εἴδοι ὄγκον τριῶν κεφαλῶν εἰς ἓν γενομένων, καὶ ἐν αὐτῇ ἕλκη ἔχοντα· ἦν δὲ οὗτος ὑπηρέτης τοῦ δρομικοῦ, ὥς τινες λέγουσιν ἱπποκόμος. Εὐξάμενος οὖν καὶ καταπλύνας ταῖς ἰδίαις χερσὶν ἐπεμελεῖτο αὐτὸν· ἐν ἱκαναῖς δὲ ἡμέραις τοῦ πάθους προκόπτοντος, Ὑπάτιος θαυμάζων ἔλεγεν τῷ ἀνθρώπῳ· Ἐξομολόγησαι μήτι προσέκρουσας τῷ Θεῷ; εἰ μὴ γὰρ αἰτία τις ὑπῆρχεν, οὐκ ἂν ἠπόρει Θεὸς τῶν καμάτων ἡμῶν. Τοῦ δὲ μηδὲν ὁμολογοῦντος, ὁρᾶ δοῦλος τοῦ Θεοῦ τῇ νυκτὶ δαίμονας πέντε λέγοντας αὐτῷ· Τί θέλεις ἐπάραι τὸν ἄνθρωπον ἀφ᾽ ἡμῶν; μὴ κάμνε· ἡμῖν γὰρ παρεδόθη διὰ τὴν ἀνομίαν αὐτοῦ. Τοῦ δὲ Ἁγίου εἰπόντος, Ποῖαν; ἔφησαν ἐκεῖνοι, Ὅτι γυναῖκα ἔχων, τὴν τοῦ ἑτέρου ἐμοίχευσεν, καὶ μοιχεύσας ὤμοσεν ἐν τῷ Εὐαγγελίῳ, καὶ ὀμόσας προσῆλθεν καὶ ἐκοινώνησεν εἰς τὸ πρωΐ. Ταῦτα εἶπεν Ἅγιος τῷ ἀνθρώπῳ, Ὅτι τάδε ἐποίησας. Ὁδὲ ἀπεκρίνατο οὕτως εἶναι· τότε λέγει αὐτῷ· Ἀνθ᾽ ὧν οὐκ ὡμολόγησας ἐρωτώμενος, ἰδοὺ ἔτι τρεῖς ἡμέραι, καὶ ἀποθνήσκεις· εἰ γὰρ ἀνήγγειλας καὶ μετενόησας, παρεκαλοῦμεν καὶ ἡμεῖς τὸν Θεὸν, ἱνα συγχωρήσας ἰάσηταί σε. Τοῦ δὲ λοιποῦ ἀφήλπισε, καὶ ἐν τρισὶν ἡμέραις ἀπέθανεν. Ψυχὴ γὰρ ἁμαρτάνουσα αὐτὴ ἀποθανεῖται.

[37] Ἄλλο τε, πάλιν μοναχοί τινες ἀπὸ τριῶν σημείων ἐκκλησίδιον μικρὸν εἶχον, καὶ ἀπῆλθεν πρὸς αὐτοὺς περίεργός τις προφάσει τοῦ ἀποτάξασθαι· εἶχεν δὲ καὶ παιδάριον μετ᾽ αὐτοῦ· ἀνέμενεν δὲ θλίβων τοὺς Ἀδελφοὺς, καὶ τὸν Ἡγούμενον εἴς τινας προφάσεις. Ἐκαλεῖτο δὲ Ἡγούμενος Εὐμάθιος, ἀνηρ θαυμαστὸς καὶ κεκορεσμένος τῆς ἀγάπης τοῦ Θεοῦ· ἀποστέλλει οὖν οὗτος πρὸς τὸν Ὑπάτιον, παρακαλὼν ἥκειν πρὸς αὐτὸν, ὅτι πάνυ ἐθλίβετο. Ἀπελθὼν δὲ, ἅμα τὸ ἰδεῖν, εὐθέως ἔγνω τὸν ἄνθρωπον τίς ἦν· ἐγένετο δὲ σφαλεῖναι τὸν παῖδα ἐκεῖ, κἀκεῖνος τύπτων τὸν παῖδα, αἱματόφυρτον ἐποίησεν. δὲ Ὑπάτιος λαβὼν τὴν ῥάβδον, μεθ᾽ ἧς ἔτυπτεν τὸν παῖδα, ἔκρουσεν αὐτὸν, λέγων· Ἦλθες ᾧδε φόνους ποιῆσαι; Κἀκεῖνος χωλέσας ἠπείλησεν αὐτῷ λέγων· Εἴσω μιᾶς ἑβδομάδος δεῖ μέ σου ἐκδικηθῆναι. ᾞλθεν οὖν Ὑπάτιος εἰς τὸ ἴδιον μοναστήριον, καὶ μεθ᾽ ἡμέρας πέντε ὁρᾶ δαίμονας τέσσαρας ἐν χήματι καμήλων, δρακόντων δὲ εἶχον τραχήλους καὶ κεφαλάς. Ὁδὲ Ἄγγελος τοῦ Θεοῦ παρὼν αὐτῷ, ἀνωτέρω αὐτὸν προσελαμβάνετο, καὶ ἐπεκτείνοντες οἱ δαίμονες τοὺς τραχήλους ὥστε καταλαβεῖν αὐτὸν, οὐκ ἠδύναντο διότι ἀνωτέρω ἀνέβαινεν. Τέλος δείκνυσιν αὐτῷ Ἄγγελος ἐκεῖνον τὸν ἄνθρωπον ἐν σχήματι δούλου ἠλιμμένου τὴν καπίλαν c αὐτοῦ, καθήμενον ὑπὸ κλίνην λέγων. Οὗτος ἀπέστειλεν αὐτούς. Ὁδὲ Ὑπάτιος πρὸς τοὺς δαίμονας λέγει· Ὑμῖν λέγω τοῖς δαίμοσιν, ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἀπέστειλεν ὑμᾶς ποιῆσαί μοι, ἀπέλθετε, ἐκεῖνο ποιήσατε αὐτῷ. Καὶ εὐθὺς ἐκεῖνοι ἀπεστράφησαν πρὸς τὸν πέμψαντα αὐτοὺς· δὲ παραχρῆμα ἤρξατο ἐλεγχόμενος κατεσθίειν τὴν γλῶσσαν αὐτοῦ, καὶ τὰς χεῖρας ἀφειδώς. Ἦλθον οὖν πάλιν οἱ Ἀδελφοὶ πρὸς τὸν Ὑπάτιον λέγοντες, Ὅτι δεινῶς κατατρώγει ἑαυτὸν, καὶ τὸ ὄνομά σου ἐπικαλεῖται· καταξίωσον οὖν ἐλθεῖν καὶ εὐξασθαι ὑπέρ αὐτοῦ. Συνέβη δὲ αὐτὸν ἐγκλισθῆναι, ἐπελθοῦσα γὰρ ἦν ἁγία Τεσσαρακοστὴ, καὶ ἀπεκρίνατο αὐτοῖς· Ὅτι ἄφετε αὐτὸν παιδευθῆναι ὀλίγον, ἵνα ἐπιγνῶ τὸν φόβον τοῦ Θεοῦ· ἀναπαύσατε οὖν αὐτὸν ἕως τοῦ ἁγίου Πάσχα. Πληρωθείσης οὖν τῆς νηστείας, ἐν τῷ ἁγίῳ Πάσχα, ἀπῆλθεν ἅγιος, Ὑπάτιος, καὶ εὑρίσκει αὐτον ἐν δεινοῖς, καὶ λέγει αὐτῷ· Μὴ ἄδικος Θεὸς, ἐπιφέρων τὴν ὀργὴν; κατὰ ἄνθρωπον λέγω· μὴ γένοιτο· ἔγνως ὅτι ὑπερασπιζει Θεὸς τῶν δούλων αὐτοῦ. Καὶ εὐθέως ἐποίησεν ὑπὲρ αὐτοῦ εὐχὴν, ἀλείψας αὐτὸν ἐλαίῳ, καὶ τὴν σφραγίδα τοῦ Χριστοῦ ποιήσας, εὐθὺς Κύριος ἰάσατο αὐτον ἀπὸ τοῦ πονηροῦ· στῆναι δὲ οὐκ ἠδύνατο δίὰ τὴν πολλὴν κακουχίαν· λέγει οὖν Ὑπάτιος τῷ Ἀββᾶ Εὐμαθίῳ· Εἴσω ὀλίγων ἡμερῶν ἔχει ὑγιᾶναι, καὶ εὐθὺς ἀπόλυσον αὐτόν. Καὶ ῥυσθέντες οἱ Ἀδελφοὶ ἀπὸ τῆς θλίψεως ἐκείνης, εὐχαρίστουν τῷ Θεῷ.

[38] Ἄλλος πάλιν Ἀναγνώστης τῶν ἁγίων Ἀποστόλων πλησίον τοῦ μοναστηρίου ἔγημεν, καὶ λαβὼν τὸ ἥμισυ τῆς προικὸς, ἐπεζήτει τὸ ἄλλο ἥμισυ τοὺς γονεῖς τῆς κόρης, δὲ κόρη οὐκ ἔτικτεν. Οἱ δὲ γονεῖς ὀργιζόμενοι ἦσαν τῇ κόρῃ, καὶ πρὸ τοῦ γῆμαι, καὶ γνοντες ὅτι οὐ τίκτει, οὐ μόνον τὴν προῖκα οὐκ ἐκλήρουν, ἀλλ᾽ οὔτε εἰρηνεῦσαι ἐβούλοντο τῇ θυγατρί. Ἦλθον δὲ οἱ ἀμφότεροι πρὸς τὸν Ὑπάτιον, καὶ ἠξίου κόρη ὥστε ειρηνεῦσαι μετὰ τῶν γονέων αὐτῆς· δὲ Ὑπάτιος ἔλεγεν· Ποιήσατε εἰρήνην μετὰ τῆς θυγατρὸς ὑμῶν. Ἐκεῖνοι οὐκ ἐβούλοντο λέγοντες· Ὅτι ἐὰν ἀποθάνῃ, καὶ ἐδώκαμεν εἰς προῖκα δεῖ ἡμᾶς λαβεῖν, ἐπειδὴ τέκνον οὐκ ἐποίησαν. Χρόνου οὖν διελθόντος, κἀκείνων μὴ βουλομένων εἰρήνην ποιῆσαι μετὰ τῆς αὐτῶν θυγατὸς, τέλος, ἐφώνησεν Ὑπάτιος ἐπὶ πάντων τὴν κόρην, καὶ στήσας ἐν τῷ μέσῳ ἔφη· Σοὶ λέγω ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, συλλήψῃ καὶ τέξῃ υἱὸν, καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Περσωνᾶν εἰς τὸ ὄνομα τοῦ πάππου αὐτοῦ. Καὶ συλλαβοῦσα ἔτεκεν, καὶ ἐκάλεσεν τὸ ὄνομα αὐτοῦ Περσωνᾶν, τοῦ Θεοῦ ποιήσαντος τὸν λόγον τοῦ δούλου αὐτοῦ· θέλημα γὰρ τῶν φοβουμένων αὐτὸν ποιήσει, καὶ τῆς δεήσεως αὐτῶν εἰσακούσεται. Κἀκεῖνοι κατὰ τὸν νόμον, καὶ τὸ χρέος ἀπέδωκαν, καὶ τὴν εἰρήνην ἐποίησαν, καὶ τὸν Θεὸν ἐδόξασαν ἐπὶ τῷ γεγονότι.

[39] Ἄλλον, ποτὲ χωρικὸν, ὀνόματι Ζήνωνα, ἤγαγον πρὸς τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ, δεινῶς ὑπὸ δαίμονος καταφερόμενον, ὡς μὴ γινώσκειν αὐτὸν ποῦ ἔστιν, ἀπελάλει δὲ καὶ πᾶσιν ἐπήρχετο· δὲ κώμη αὐτοῦ ἦν ἀπὸ σημείων ἕξ τοῦ μοναστηρίου. Κλαίουσα δὲ τούτου ἐλευθέρα, προσέπιπτεν τῷ Ἁγίῳ· δὲ Ὑπάτιος πᾶσιν ἔλεγεν, ὅτι Κύριος εἶπεν τῷ τυφλῷ, Πιστεύεις ὅτι δύναμαι τοῦτο ποιῆσαι; εἰ οὖν Κύριος ἀπαιτεῖ τὴν πίστιν τοῦ προσαρχομένου, πόσῳ μᾶλλον ἡμεῖς οἱ ἁμάρτωλοι ἄνθρωποι; εἰ οὖν πιστεύετε τῷ Θεῷ μου, ᾧ δουλεύω ἐκ νεότητός μου, ὅτι τὴν ἰασιν ὑμῖν παρέχει διὰ τῆς παρακλήσεώς μου, [καὶ] ὅτι τὴν θεραπείαν δωρεῖται· εἰ οὖν οἱ προσφέροντες μὴ ἔχωσί τινα πίστιν, πρεσβεύων ου δύναται ῥαδίως ἀκουσθῆναι· ἐπειδὴ πίστις τοῦ προσιόντος τῇ εὐχῇ οὐ συνεργεῖ· ἐὰν οὖν πίστις ἐκείνου τῇ εὐχῇ συνεργήσει, εἰσακούει Θεὸς τοῦ εὐχομένου, καὶ τὰ ἰάματα χαρίζεται· μὴ γὰρ νομίσῃ τις ὅτι ἐκτὸς τῆς χάριτος τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος δύναταί τινα ἰάσασθαι, καθὼς ειπεν Κύριος· νοσοῦντας θεραπεύετε, δαίμονας ἐκβάλλετε, δωρεὰν ἐλάβετε, δωρεὰν δότε· δῆλον ὅτι παρὰ τοῦ Θεοῦ τὴν χάριν λαμβάνουσιν τῶν ἰαμάτων οἱ ἄξιοι, καὶ αὐτὴ ἐνεργοῦσα εἰς αὐτοὺς, τὰ ἰάματα χαρίζεται. Ταῦτα ἐνουθέτει τοὺς ἐρχομένους πρὸς αὐτὸν ἕνεκεν θεραπείας, ὅπως τὸν Θεὸν δοξαζωσι, τὸν σώζοντα τοὺς δοξάζοντας αὐτὸν, καὶ ἰάμενον πᾶσαν νόσον διὰ τῆς πρεσβείας τῶν Ἁγίων αὐτοῦ. Ὡς οὖν ἐδέξατο τὸν Ζήνωνα, τὰς χεῖρας αὐτοῦ ἠσφαλίζατο, σάκκον ἐνδύσας αὐτὸν χειρίδας μὴ ἔχοντα, ὡς ἐζωσμένον εἶναι, και τὰς χεῖρας ἔνδον ἠσφαλισμένας· δὲ σάκκος ἦν ἰσχυρώτατος πάνυ. Τοὺς δεινῶς δαιμονιῶντας ἐπερχομένους εἰς τὸ πλῆξαί τινας, ἐνέδυεν αὐτοὺς τὸν σάκκον, καὶ αὐτοὶ μέν τινι οὐκ ἐπήρχοντο, ἀλλ᾽ ἐδαμάζοντο παραμένοντες τῇ νηστείᾳ καὶ τῇ προσευχῇ· Θεὸς γὰρ αὐτοὺς διὰ τῆς πρεσβείας τοῦ Ἁγίου ἰᾶτο· οὕτως οῦν Ζήνων άπολαλῶν ἔλεγεν τῷ δούλῳ τοῦ Θεοῦ, Τί ἔχεις μετ᾽ ἐμοῦ ἄνθρωπε; τί ἐπαίρεις τοὺς ἐμοὺς; ἐγὼ αὐτοὺς συνάγω, καὶ σὺ αὐτοὺς σκορπίζεις κακῶς; τί ἔχεις μετ᾽ ἐμοῦ; τί τὰ ἐμὰ πραιδεύεις; τί σοι καὶ τοῖς ἐμοῖς; ταῦτα ἀκούοντες οἱ Ἀδελφοὶ ἐμειδίων χαίροντες ἅμα, καὶ τὸν Θεὸν ὑμνοῦντες, εὐπρόθυμοί τε ἐγίνοντο εἰς τὸ γνησίως δουλεύειν τῷ Θεῷ, ὁρῶντες τὰ θαυμάσια έποίει Θεὸς διὰ τῶν φοβουμένων αὐτὸν. Ἐν ὀλίγαις οὖν ἡμέραις ἰάσατο αὐτὸν, καὶ ἀπελθὼν εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ, εὐθέως εἰς τὰς ἀταξίας τοῦ βίου περιεπάτει, καὶ ἐπέστρεψεν εἰς αὐτον πάλιν τὸ πνεῦμα τὸ ἀκάθαρτον· καὶ φέρουσιν αὐτὸν πάλιν ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ χείρονα ἐποίει τῶν πρώτων μὴ λαμβάνων τροφήν. Ὁδὲ Ἅγιος ἐλθὼν ἐψώμιζεν αὐτὸν τῇ ἰδίᾳ χειρὶ, καὶ μόλις ἐδέχετο· παραμείνας οὖν χρόνον, καὶ ἰαθεὶς, πάλιν ἐπηρεάσθη, καὶ ἤνεγκαν αὐτὸν διὰ πολλοῦ χρόνου. Τοῦτο οὖν τέσσαρας ἀγωγὰς, ἐπὶ τέλει Κύριος ἰάσατο αὐτὸν, καὶ εὐχαρίστει τῷ ἁγίῳ Ὑπατίῳ, δοξάζων τὸν Θεὸν, τοῦ λοίπου γὰρ διέμεινεν ὑγιής. Ὑπῆρχεν δὲ Ἅγιος ἀνεξίκακος λίαν, καὶ ηὐσπλαγχνίζετο εἰς τούς τὰ πάθη ἔχοντας, καὶ ἔλεγεν· Οὗτός ἐστιν ὑπὸ ληστῶν δαρεὶς τῶν δαιμόνων, καὶ ἡμιθανὴς γεγονὼς περὶ οὗ λέγει τὸ εὐαγγέλιον· τούτο ποιήσωμεν ἔλεος διὰ τὸν Θεὸν· τὸν γὰρ Ἀδὰμ, Κύριος ἐλθὼν ἐλυτρώσατο διὰ τοῦ βαπτίσματος, ἐν ᾧ βαπτίζονται οἱ πιστεύοντες εἰς αὐτὸν.

[32] Pauperes tantopere diligebat, ut orphanis esset quasi Pater, [Misericors erga pauperes] & Matribus ipsorum quasi vir: dici autem vix potest quam multos nudos vestiverit, & quam multos esurientes paverit Dominus per ipsum; nam ex ipso ejus vultu apparebat, quod esset amator pauperum: gratia enim Dei effulgebat in eo prout scriptum est Eleëmosyna viri ipsi signaculum est: itaque implebatur scriptura dicens: Beatus qui intelligit super egenum & pauperem; in die mala liberabit eum Dominus: conservet eum & vivificet eum & beatum faciat eum in terra. [Ech. 17, 18., Psal. 40. 2] Neque enim pauper ab ejus monasterio umquam recessit vacuus. Dici quoque non potest quot vulneratos Deus per ipsum curaverit: multos enim quos medici ob egestatem dimiserant quosque ob fœtorem alii accedere formidabant, abstergens propriis manibus saniem, sanavit, nullo usus emplastro vel medicamine quorum erat ignarus; [& vulneratos] sed vel lente cocta vel sale applicito cum oratione & signo Dominicæ Crucis: quos Dei gratia concurrente intra paucos dies remittebat sanos, Deum collaudantes. Sed iis sic curatis præcipiebat ipse, ut ne sibi, sed Deo agerent gratias, [ac cæcutientes:] eumque glorificarent qui faciebat mirabilia per servos suos. Quam multis suffuso oculis albugine excæcandis visum Dominus per ipsum servavit? ex quibus unus nihil prorsus videns, Hypatio dixit: Signa me Serve Dei, & inspue mihi in oculos ut videam… hic desunt aliqua.

[33] Non formidemus Phantasmata Diabolica habentes Dominum adjutorem: non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, [eorum plurimos miraculose curat;] sed fortitudinis, dilectionis, & prudentiæ. Hæc igitur semper nos discipulos suos docebat, qui talia ex ipso audientes & videntes mirabilia Dei, & quomodo manuum ipsius impositione plurimos a diversis morbis curaret Dominus, cum admiratione glorificabamus eum, qui talem gratiam conferebat famulis suis: atque alacriores inde facti agnoscebamus illud esse, quod ipsi dixerat Dominus, per vocem ad eum e cælo factam; Posui te in lucem gentium usque ad extremum terræ. Sed & vita ipsius multis fuit causa, ut ad lumen salutis confugerint, & deserto mundo, Monachi fierent. Postquam autem emigravit ad Dominum, doctrina ejus multis fuit utilis, eosq; ad Divinam lucem adduxit: lumen enim Domini timere eum: [verbo & exemplo multos convertit.] quisquis enim audit mandata Dei, atque Sanctorum Patrum doctrinam; & gressus suos dirigit in eo lumine; quique præcepta Dei observans humiliat seipsum, fundabitur supra petram, quæ Christus est: neque enim SS. Patres aliud, quam præceptorum observantiam nos docent.

[34] Victus S. Hypatii erant legumina, [parce vivit,] & olera cum modico pane; in senectute vero sumebat parum vini: comedebat autem completa jam Nona: sæpius vero ipsam transiliebat. At in Quadragesima, alternis tantum diebus reficiebatur, includens se, & psallens Matutinum, Tertiam, Sextam, Nonam, Lucernarium, quæque ad primum somnum, quæque ad mediam noctem decurri solent Officia, [arcte jejunat;] secundum quod scriptum est: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiæ tuæ. [psal. 118, 164.] Itaque intra diei unius & noctis spatium persolvebat centum Psalmos & totidem preces. Atque hanc vivendi rationem usque obitum tenens, eandem discipulis suis reliquit, ne in extrema quidem senectute dimittens quam assumpserat vitæ formam: [frequenter psallit,] robusta autem sanitate utens, tam vivido colore tinctam habebat faciem, [corpore nihilominus vegeto.] atque si multis lautisque ferculis visceretur: vere enim splendido Sancti utuntur victu, cum spirituali ac divino cibo homo interior pascitur.

[35] Oranti frequens aderat compunctio, & tam valido planctu atque clamore Dei aures pulsabat, [magnæ vir compunctionis] ut nobis flentibus horrorem incuteret. Dicebat autem nobis quod Monachus hoc habeat fundamentum sui profectus; renuntiare propriæ voluntati, & perfectam ergo spiritualem Patrem habere obedientiam, atq; omnem suam solicitudinem projicere in Deum; quoniam ipsi cura est de nobis: non enim despiciet Dominus sperantes in se. Ecce venistis ad humilitatem meam, relinquentes mundum & parentes vestros propter Deum, & onus disciplinæ vestræ mihi imposuistis. Quod igitur vobis dico oportet id faciatis: studeo enim docere, quod Deo gratius esse scio. Vos igitur audite me, ut utrique Deo placeamus, & dignus sim qui de vobis in illa die dicam: [suos instruit ad perfectam obedientiam,] Ecce ego & pueri quos mihi dedisti Deus. Hæc porro verbis docens, etiam scripto præceptiones alias in chartam conferebat, tradiditque ut Deo per ipsas placeremus. Amicis vero ad se in monasterium ventitantibus congrua suadebat, nihil Dei timori præferre, [& seculares ad timorem Dei.] fugere injustitiam, frequentare diligenter ecclesias, & pro facultate eleemosynas facere. Sic instanti valedicebant ei, & cum fructu abibant.

[36] Cum ad eum venisset homo quidam mundanus ulcus ferens quo femur totum computruerat, curam ejus suscepit super ipsum orando, qui tamen nihil inde utilitatis retulit: quare interrogavit eum Hypatius, numquid mali commississet. Ille vero respondit, prius quam ad monasterium veni mulier quædam, accepto cultro, incantationes aliquas super ulcus protulit: quod cum esset confessus dixit nobis Sanctus, [Femur ulcerosum fugatis dæmonibus curat.] vidisse se noctu mulierem sedentem extra vestibulum; & non procul ab ea dæmonem, in throno, habitu regio, multis dæmonibus circumstantibus. Exibant autem Fratres ad persequendam mulierem, quibus dæmones resistebant, donec superveniente me diabolus dixit ministris suis; Date locum, nihil potestis ipsi nocere: & statim Dominus omnes fecit disparere: ac sanatus est homo intra paucos dies. Alio tempore adductus est alter tam tumido capite ut videretur trium capitum in unum conflatorum tumorem æquare; habebatque illud ulceribus plenum: erat autem minister cursus publici, ex iis quos equisones vocant. Orans vero & propriis manibus caput ejus purgans, curare ipsum cœpit; cumque per multos dies nihil proficeret, malo etiam ingravescente, admirabundus Hypatius dixit ei; Confitere an aliquid contra Deum commiseris? nisi enim causa aliqua subesset, non despiceret Deus laborem nostrum. Cumque is porro nihil fateretur, vidit noctu vir sanctus dæmones quinque, [Adulterum impœnitentem dimittit incuratum,] sic ipsum alloquentes; Quid niteris eripere nobis hominem istum? noli laborare: nobis enim traditus est propter iniquitatem suam: quærente autem Sancto qualem; responderunt illi, quod uxorem habens, adulterium commisit cum uxore alterius, & adulteratus juravit super S. Euangelia, itaque mansit cum ea usque mane. Dixit ergo homini Sanctus; Hæc & hæc fecisti: confessusque est ita se rem habere. Tunc ait Hypatius quia interrogatus negavisti, ecce intra tres dies morieris; quod si pœnitens fuisses confessus, rogassemus Dominum, ut remissa tibi culpa sanareris. Denique desperavit homo, & tertio die mortuus est. Anima enim quæ peccaverit ipsa morietur.

[37] [A malefico deprehenso] Alio rursus tempore, quidam Monachi habebant ecclesiolam, tribus milliaribus dissitam, venitque ad ipsos præstigiator, quasi renuntiaturus seculo, habens secum puerum: perseveravit autem quibusdam de causis molestus esse Fratribus & Egumeno, qui vocabatur Eumathius, vir admirabilis & Dei dilectione præditus. Misit ergo Hypatio rogans ad se dignaretur venire, quia multum affligebatur. Abiens ergo ut illum visitaret, statim agnovit hominem quis esset: contigerat enim ut puer nescio quid delinqueret, & ab hero vapulans cruentaretur: quod videns Hypatius, arripuit baculum quo puer verberabatur, & vicissim percussit eum dicens: Huccine venisti ut cædes patrares? Ast iste iracundia motus, comminando dixit: Intra hebdomadam unam pœnas mihi dabis. Redivit ergo in suum monasterium Hypatius, [immissos in se quatuor dæmones] & post quinque dies vidit quatuor dæmones in specie camelorum, colla & capita draconis habentium: sed Angelus Dei ipsi adstans sustulit ipsum supra illos; qui colla sua extendentes ad eum comprehendendum, non poterant, quia altior ipsis erat. Denique ostendit ipsi Angelus hominem illum, habitu servili, crinibus intortis, sedentem supra lectum, dicens: Hic illos misit. Hypatius autem ad dæmones conversus, Vobis dæmonibus mando in nomine Jesu Christi, ut ei, qui vos misit, hoc ipsum faciatis, quod mihi ut faceretis, jussit. Et ecce continuo conversi ad ipsum sunt: qui mox cœpit suam ipsius linguam ipsasque manus ferociter admordere. [in illum remittit,] Venerunt ergo rursum Monachi dicentes, Se ipsum laniat, & nomen tuum invocat: digneris igitur venire & super ipsum orare. Agebat autem tunc inclusus quia approquinquabat tempus S. Quadragesimæ & respondit eis; Demittite eum tantisper erudiendum ut dicat timere Deum, & facite eum usque ad Pascha requiescere. Ita expletis jejuniis in die sancti Paschatis, abiit Hypatius, & inveniens graviter afflictum ait ei; An injustus est Deus, (ut secundum hominum loquar) quia vindictam petit? Absit: [& pœnitentem sanat.] jam novisti quod Deus famulum suum custodiat. Statimque super eum oravit & oleo inunctum cum signo Crucis, confestim Dominus sanavit ab omni malo. Sed propter nimiam debilitatem pedibus consistere non valebat; dixitque Abbati Eumathio Hypatius; Intra paucos dies persanatum dimitte. Fratres vero ab illa tribulatione liberati, gratias Deo agebant.

[38] Lector, ecclesiæ Apostolorum prope monasterium sitæ, uxorem duxit, [Puellæ sterili fœtum] & accepta medietate dotis, aliam medietatem postulabat a parentibus puellæ, licet sterilis esset. Illi vero jam ante nuptias offensi erga filiam, & intelligentes ipsam non parere; non modo non præstiterunt dotem, sed neque reconciliari volebant. Ambo igitur necesserunt ad Hypatium; rogavitque ipsum puella, ut dignaretur pacem a parentibus impetrare. Cumque is parentibus diceret facite pacem cum filia, noluerunt illi dicentes; Quodsi illa sine prole moreretur, etiam id, quod dederant in dotem, recipere volebant. Cumque ita plusculum temporis transiret, nec illi vellent pacem filiæ suæ dare, [& pacem cum dote a parentibus impetrat.] tandem vocavit coram omnibus puellam, eamque in medio statuens dixit ei: In nomine Iesu Christi concipies & paries filium, & vocabis Personam, nomine avi sui. Et concipiens peperit, filioque nomen Personæ indidit: Deo sermonem Sancti complente; voluntatem enim timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet: parentes vero juxta legem solverunt debitum, & pace inita glorificaverunt Dominum super iis quæ contigerunt.

[39] Rusticum quemdem nomine Zenonem alio tempore adduxerunt sancto viro, tam graviter a dæmone vexatum, [Fidem exigere solitus ab adducentibus ægros] ut nesciret ubi esset, sed aliena loqueretur, omnibus insultans. Distabat vicus ejus sex milliaribus a monasterio: liberta autem ejus procidit lacrymabunda ante Sanctum, qui coram omnibus dixit, id quod Christus cæco; Credis quia hoc possum facere? Si enim Dominus postulavit fidem ab iis qui veniebant ad se, quanto magis nos homines peccatores; si ergo creditis Deo meo cui a juventute servio, quod propter deprecationem meam sanitatem vobis conferet, prompte largietur medelam: si autem afferentes quempiam fidem non habeant, haud facile poterit deprecator exaudiri; quia fides accedentis non cooperatur orationi: si vero fides illius orationi cooperatur, Deus eam suscipit, & sanitatem impertitur. Nemo existimet quod sine Dei gratia homo possit sanare quemquam, sicut Dominus dixit; Infirmos curate, dæmones ejicite, gratis accepistis gratis date. [Matth. 10, 8.] Patet ergo quod dignis concedatur gratia morbos curandi, & illa ipsis cooperans præstat facultatem curationum. Sic instituebat venientes ad se curationis gratia, ut scilicet glorificarent Deum salvantem glorificantes se, [& furiosorum manus constringere,] & sanantem omnis generis morbos per intercessionem Sanctorum suorum. Cum ergo Zenonem suscepit, manus ejus constrinxit intra sagum absque manicis, ut ab ejus sic implicati manibus nihil cuiquam timendum esset: erat autem sagum fortissimum cui involvebat dæmoniacos truculentiores, & assuetos percutere appropinquantes sibi, itaque nemini nocere poterant, & domabantur jejunio atque oratione: Deus enim per deprecationem Sancti curabat. Hic porro Zenon ita garriebat adversus Servum Dei: [rusticum energumenum ac tertio relapsum,] Quid tibi mecum o homo? quare meos aufers? ego ipsos colligo; & tu illos male dissipas? quid mihi tecum? quid mea prædaris? quid tibi cum meis? Talia audientes Fratres subridebant, gaudentesque glorificabant Deum, alacrioresque fiebant ad rite famulandum Deo, videntes mirabilia, quæ Dominus per se timentes operabatur. Et illum quidem intra paucos dies sanavit Sanctus; sed ille in domum suam rediens, cito ad prioris vitæ licentiam rediit, rursumque in eum ingressus est spiritus immundus. Quare iterum adduxerunt eum in monasterium, ubi pejora prioribus fecit, cibum nullum recipiens; Sancto autem propria manu buccellas ejus ori ingerente, [quarta vice corrigit & liberat.] ægre suscipiebat: cumque post aliquam istic moram curatus esset, denuo tentatum diu sustinuerunt: ac denique quarta vice adductum persanavit Dominus, qui gratias egit S. Hypatio Deum collaudans, & ex inde sanus permansit. Sanctus vero quia patiens erat & commiseratione plenus ergo omnes afflictos; Hic est, inquit, qui, ut legitur in Euangelio, vulneratus fuit a latronibus, Dæmonibus scilicet, a quibus semivivus relictus est; faciamus ei misericordiam propter Deum. Adamum enim redimere venit Dominus per Baptismum, in quo baptizantur credentes in illum.

ANNOTATA D. P.

a Πρωθύπνια neque in Ritualibus Græcorum libris, unde totius Officii nychthemerici Acoluthian dedimus ante Tomum 2 Iunii, neque in Glossariis Græcobarbaris hactenus invenimus: sed solum duplex Ἀπόδειπνον, Majus ac minus, quorum ultimum censuimus respondere Completorio Latinorum; idem fortassis hic dicitur Πρωθύπνιον.

b Rectius κυβωρίῳ, frequens vox apud Anastasium, & hodiedum Romanis usitata ad significandum tabernaculum, quatuor columnis suffultum supra altare, per modum throni.

c Καπίλα pro capillitio alibi apud Græcos necdum inventum est.

CAPUT VI.
Variæ virtutes Hypatii & spiritus propheticus, imminente fame & in Nestorio probatus, Olympia disturbata.

[40] Ἀνεγίνωσκέν τε ἅγιος Ὑπάτιος ἡσόχως, ἦν γὰρ πόθον ἔχων εἰς τὰς θείας γραφὰς, καὶ σπουδαίως ἐφιλοκάλει εἴ που εὗρεν βίβλίον ἐνδιάθετον τῶν ἠθῶν τὴν κατάστασιν ἔχον, μήτε προἳὼν εἰ μὴ εἰς τὸ Ἀποστολεῖον τὸ πλησίον κατὰ Κυριακὴν, ἕνεκεν τῆς λειτουργίας τοῦ Θεοῦ, καὶ μετὰ τὴν ἀπόλυσιν εὐθέως ἐν τῳ μοναστηρίῳ ὑπέστρεφεν. Τοσοῦτον δὲ ἦν συνετὸς, ὡς πάντοτε ὥσπερ θεοφορούμενον αὐτὸν ὁρᾶσθαι· προορατικὸς γὰρ ἦν ἐν τοῖς πράγμασιν, καὶ τὰς ἐκβάσεις προέβλεπεν διὰ τῆς χάριτος τοῦ Θεοῦ· ἀπὸ σχολαστικῶν γάρ τινες ἀποταξάμενοι γεγόνασιν αὐτοῦ μαθηταὶ, καὶ εἴ ποτε ἐβουλήφησαν τῇ τέχνῃ τῆς παιδεύσεως αὐτῶν φιλοσοφῆσαι ἐν τῇ ὁμιλίᾳ, εὐθέως ἔλεγεν αὐτοῖς εἰ ὀρθῶς ἀπεκρίναντο κατὰ τὸ δίκαιον, μετὰ τεχνικῆς φιλοσοφίας.

[41] Ζῆλον δὲ εἶχεν Θεοῦ, καὶ πολλοὺς τόπους ἐν τῇ Βιθυνῶν χώρᾳ ἀπὸ πλάνης εἰδωλικῆς ἠμέρωσεν· ποῦ γὰρ ἤκουσεν δένδρον ἄλλο τι τοιοῦτον ὅτι προσκυνοῦσί τινες, ἤρχετο ἐκεῖ εὐθέως, παραλαβὼν τοὐς μονάζοντας, τοὺς ἑαυτοῦ μαθητὰς, καὶ κατακόψας αὐτὸ κατέκαιεν πυρὶ, καὶ οὕτω λοιπὸν κατὰ μέρος Χριστιανοὶ γεγόνασιν. Καὶ γὰρ κύρις Ἰωνᾶς τούτου Πατὴρ γενόμενος, οὕτως ἠμέρωσεν τὴν Θράκην καὶ Χριστιανοὺς ἐποίησεν· δὲ ἅγιος Ὑπάτιος εἴ που εἶδέν τινα ἀμελοῦντα εἰς τὸ ἔργον τοῦ Θεοῦ, ἐκινεῖτο ἀπὸ τοῦ ζήλου καὶ ἔλεγεν ἡμῖν, τεκνία, σπουδάσατε εἰς τὸ ἔργον τοῦ Θεοῦ, ἵνα μὴ ἀγανακτῶ· ἐν γὰρ τῷ ἀγενακτεῖν με τὴν εὐχήν μου οὐχ ὁρῶ καθαρὰν· ὅμως καλόν ἐστιν μικρὸν κόλαφον ἔχειν, ἵνα γινώσκομεν ὅτι ἄνθρωποί ἐσμεν ἁμαρτωλοὶ, καθὼς λέγει Ἀπόστολος· Ἐδώθη, μοι σκῶλωψ τῇ σαρκὶ, Ἄγγελος σατὰν, ἵνα με κολαφίζει, ἵνα μὴ ὑπεραίσομαι· ἀφ᾽ οὗ γάρ με ἔταξεν Θεὸς ἀφηγεῖσθαι ὑμῶν τῶν αὐτοῦ προβάτων, ἀνάγκη με ἐπίκειται ἐὰν μὴ εὐαγγελίζωμαι καὶ διδάξω ὑμᾶς τὴν ὁδὸν τοῦ Θεοῦ· εὐλαβοῦμαι γὰρ μὴ ἐγκληθῶ ὡς Ἡλὶ, διατὶ οὐκ ἐπιτίμησεν πρὸς διόρθωσιν τοῖς ἑαυτοῦ υἱοῖς τῷ Ὠφνὶ καὶ Φινεὲς τοῖς ἱερεῦσιν, καὶ σὺν αὐτοῖς ἀπέλαβεν τὴν ὀργήν. Καὶ γὰρ Ἀπόστολος λέγει, ἔλεγξον, ἐπιτίμησον, παρακάλεσον· Καὶ, ἀγαπῶν τὸν υἱὸν αὐτοῦ, παιδεΰσει αὐτόν. Ὑμεῖς οὖν τέκνα σπουδάσατε τὴν ἀρετὴν κατορθῶσαι, τοῦ Θεοῦ παρέχοντος τὴν χάριν, καὶ τὴν ὑπομονὴν· καὶ μὴ θέλουσαν τὴν καρδίαν ἄγχειν αὐτὴν μετὰ βίας πάντοτε εἰς ἀγαθὸν, εἰς πᾶσαν ὑπομονὴν καὶ μακροθυμίαν, ἀπὸ παντὸς εἴδους πονηροῦ ἀπέχεσθε, πάντα δοκιμάζοντες, τὸ καλὸν κατέχετε· ὑπομγνῆς γὰρ ἔχετε χρείαν, ἵνα τὸ θέλημα τοῦ Κυρίου ποιήσαντες, κομίσησθε τὴν ἐπαγγελίαν· βιαστῶν γὰρ ἐστιν βασιλεία τῶν Οὐρανῶν, καὶ βιασταὶ ἁρπάζουσιν αὐτὴν.

[42] Τοσάυτας δὲ ἐποίει ἐλεημοσύνας τοῖς πένησιν καὶ τοῖς λειπομένοις μονάζουσιν, ὡς τοὺς ὁρῶντας δοξάζειν τὸν Θεὸν καὶ λέγειν· Ἀληθῶς οὗτος, κατὰ τὸ ὄνομα αὐτοῦ, Ὑπατός ἐστι Χριστὸς χορηγεῖ αὐτῷ. Ποτὲ γὰρ ἔμελλεν λιμὸς γίνεσθαι, καὶ ἑώρακεν ἑαυτὸν διδόντα ἐν τῇ νυκτὶ τοῖς πένησιν ἄρτους, καὶ τὸν Ἄγγελον τοῦ Θεοῦ τὸν πάντοτε συμπαρόντα αὐτῷ, λεγοντα· Τήρησον Ἀββᾶ, λιμὸς γὰρ ἔχει γενέσθαι, καὶ ἵνα τότε αὐτοῖς δώσης · και εὐθὺς τῇ ἐπαύριον παρακαλέσας φίλους, καὶ δανεισάμενος ἀποτίθεται ὅσπριον καὶ σίτον εὐῶνώς · καὶ ἴσω δεκα ἡμερῶν σπανία ἐγένετο, ὡς μὴ εὑρίσκειν μὴ δὲ τὸ ἥμισυ τῶν ὠνίων, καθὼς τότε ἐδίδοτο · καὶ ἐπεκράτησεν λιμὸς ἔτη τρία. Πᾶσα οὖν ἀγροικία λιμώττουσα, πρὸς τον Θεὸν καὶ πρὸς αὐτον ἀπεκρέμαντο μάλιστα ἐν τοῖς χειμῶσιν. Ὁδὲ Καλόγηρος ἐκέλευσεν ἐψεῖσθαι ὅσπριον, καὶ ἐν τῇ ὥρᾳ τῆς ἑννάτης συνάγεσθαι ὡς πεντακοσίας ψυχὰς, καὶ ἐσθίοντες ἔλεγον, τὸ Κύριε ἐλέησον · καὶ μετὰ εὐχαριστίας καὶ εὐχῆς ἐλάμβανον τὴν τροφὴν τῆς ἡμέρας, ὡς πληροῦσθαι τὸ γεγραμμένον · Ἐσκόρπισεν, ἔδωκεν τοῖς πένησιν, δικαιοσύνη αὐτοῦ μένει εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος, τὸ κέρας αὐτοῦ ὑψωθήσεται ἐν δόξῃ. Καθὼς καὶ ἀλλαχοῦ, Ὅτι τοῦ πιστοῦ ὅλος κόσμος τῶν χρημάτων, τοῦ δὲ ἀπίστου οὐ δὲ ὀβολός. Εἴ τις δὲ ὠφελήσθη ποτὲ εἰς τὸν βίον αὐτοῦ, καὶ ἐβουλήθη αὐτὸν μακαρίσαι εἰς πρόσωπον, αἰδιζόμενος ἔλεγεν πρὸς αὐτὸν · Εἴ τι ἂν εἶδες ἀγαθὸν ἀδελφὲ, τοῦ Θεοῦ ἐστὶν· εἴτι δὲ ὡσάλλως ἐμόν ἐστιν· τὸν Θεὸν οὖν δόξαζε καὶ αὐτὸν εὐχαρίστει, καὶ μὴ μακαρίσης ἄνθρωπον πρὸ τελευτῆς αὐτοῦ· ἕως γὰρ ἐσμὲν ἐν τῇ σαρκὶ ταύτῃ, ὑπὸ φόβον καὶ τρόμον ἐσμὲν, μή τι ὡς ἄνθρωποι πταίσωμεν, καὶ προσκρούσωμεν τῷ Θεῷ· ἕως οὖν τελευταίας ἡμέρας μηδεὶς καυχήσηται, ἀμεριμνήσει, ἀλλὰ μετὰ φόβου καὶ τρόμού τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν ὀφείλωμεν κατεργάζεσθαι, τοῦ συνεργοῦντος ἡμῖν. Εἴ τις οὖν τῶν πάνυ πλουσίων, καὶ συνετῶν, καὶ τὸν Θεὸν ἀγαπόντων ἐβούλετο μαρτύριον οἰκοδομῆσαι, εͅς τοὺς πέριξ τόπους, ηὔχετο, ὅπως ἐκ τῶν μαθητών Ὑπατίου ποιήσῃ Κληρικοὺς, λέγων· Ὃτι ὄντως ἐκεῖνοι ἐσταυρωμένοι εἰσὶν, καὶ πολλὰ παρεκάλουν αὐτὸν ἵνα παράσχῃ, καὶ ῥᾴδίως οὐ παρεῖχεν αὐτοῖς.

[43] Ἐν οἷς καὶ νεστορίου ἐρχομένου ἀπὸ Ἀντιοχείας, καὶ μέλλοντος γίνεσθαι ἐν τῇ φαιδρᾷ Κωνσταντινουπόλει Ἐπισκόπου, ὅν ἔφερεν Διονύσιος στρατηλάτης γενόμενος τῆς Ἀνατολῆς. Ὡς δὲ πλησίον τῆς πόλεως ἔμελλεν γίνεσθαι, ὁρᾶ ἅγιος Ὑπάτιος ἐν τῇ αὐτῇ ἁγίᾳ Ἐκκλησίᾳ τῆς μεγαλεπόλεως, ὅτιπέρ τινες κοσμικοὶ προκαθίζουσιν αὐτὸν ἐν τῷ θρόνῳ, καὶ εὐθέως φωνὴ λέγουσα· Τρεῖς καιροὺς καὶ ἥμισυ καιροῦ, καὶ ἐκτίλεται τὸ ζιζάνιον. Ἤρξατο οὖν Ὑπάτιος λέγειν τισὶν καὶ τοῖς ἀδελφοῖς ὅτι εὐλαβοῦμαι τέκνα διὰ τὸν μέλλοντα γίνεσθαι, ὅτι ἑώρακα περὶ αὐτοῦ ὅτι σκολειᾶσαι ἐχει εἰς τὴν πίστιν, ἄρχει δὲ τρία, καὶ ἥμισυ ἔτη. Ἐν τῷ οὖν διὰ τοὖ μοναστηρίου διέρχεσθαι αὐτὸν, οὐκ οἶδα πόθεν ἀκοῦσας νεστόριος, οὐκ ἠβουλήθην ἐλθεῖν εἰς συντυχίαν τοῦ Ἁγίου, καθὼς πανταχοῦ πάντας ἐπεσκέπτετο ἐν τῷ ὁδεύειν. Ὅτε οὖν εἰσῆλθεν ἐν τῇ μεγάλῃ πόλει; καὶ γέγονεν Ἐπίσκοπος, εὐθὺς ἀποστέλλει Κληρικοὺς πρὸς τὸν Ὑπάτιον λέγων, Ἀπελθόντες εἴπατε τῷ ἐνυπνιαστῇ ἐκείνῳ, ὅτι ἐγὼ εἴκοσι ἔτη ἔχω κρατῆσαι τῆς πόλεως, καὶ ποῦ τὰ ἐνύπνιά σου; δὲ Ὑπάτιος λέγει αὐτοῖς· Εἴπατε τῷ Ἐπισκόπῳ, ὅτι ἐὰν γένηται εἶδον, ἀποκάλυψις ἦν, εἰ δὲ μή, ἐνύπνιον ἤν, καὶ ἐφαντάσθην ὡς ἄνθρωπος· Ἀποκριθεὶς οὖν ἐν τῇ ἀποσταλείσῃ αὐτῷ ἀποκρίσει, μετ᾽ ὀλίγον καιρὸν πάλιν ἄλλους τινὰς ἀποστέλλει, ὃπως ἐπιλάβονται αὐτοῦ τινα ρήματα· οἱ δὲ πειράσαντες αὐτὸν ἐπερωτήσεσί τισιν ἀκαίροις, καὶ ἀνωφελέσιν, οὐ μόνον οὐχ εὗρον ἐπιλαβέσθαι τῶν λόγων αὐτοῦ, ἀλλὰ καὶ θαυμάζοντες ἀνεχώρησαν, μεγάλην σύνεσιν μαθόντες ἐν αὐτῷ· ὅθεν ἡσυχάσας νεστόριος, οὐκ ἔτι τινὰ ἀπέστειλεν πρὸς αὐτόν. Πληρωθέντων δὲ τῶν τρίων ἐτῶν ἤρξατο κατὰ μέρος φανεροῦσθαι πονηρὸς θησαυρὸς τῆς καρδίας αὐτοῦ· ἐν γὰρ τῷ ὁμιλεῖν, ἐλάλησεν ἀπόῥρητα περὶ τοῦ Κυρίου κατὰ τῆς ἑαυτοῦ κεφαλῆς, ἅπερ οὐκ ἔστιν ἡμῖν σεμνὸν τοῦ λέγειν· οὐκ εἰδὼς ἄθλιος τὴν θείαν γραφὴν τὴν λέγουσαν, ὅτι Τὴν γενεὰν αὐτοῦ τίς διηγήσεται· καὶ, Βαθύτερά σου μὴ ἐρεύνα.

[44] Γνοὺς δὲ Ὑπάτιος ὃτι παρ᾽ δεῖ ἐφρόνησεν νεστόριος, εὐθέως ἐν τῷ ἀπεστολείῳ περιεῖλεν τὸ ὄνομα αὐτοῦ, τοῦ μὴ ἀναφέρεσθαι ἐν τῇ προσφορᾷ. Γνοὺς δὲ τοῦτο εὐλαβέστατος Ἐπίοκοπος εὐλάλιος, διεδοικὼς τὴν ἔκβασιν τοῦ πράγματος, ὡς δὲ λόγος εἶχε, κᾀκεῖνος ἐδήλωσεν αὐτὸν, ἵνα ἐπιτιμήσει τῷ Ὑπατίῳ· ἦν γὰρ ἀκμὴν ἐγκρατὴς ἐν τῇ πόλει νεστόριος. Λέγει οῦν Εὐλάλιος τῷ Ὑπατίῳ· Διατὶ περιεῖλες τὸ ὄνομα αὐτοῦ, μὴ γινώσκων τὸ ἀποβησόμενον; δὲ Ὑπάτιος ἔφη· Ἐγὼ ἀφ᾽ οὗ ἔγνων ὅτι ἄδικα λαλεῖ περὶ τοῦ Κυρίου μου, οὐ κοινωνῶ αὐτῷ, οὔτε ἀναφέρω τὸ ὄνομα αὐτοῦ· ἐκεινος γὰρ οὐκ ἔστιν Ἐπίσκοπος. Τότε λέγει Ἐπίσκοπος ἐν ὀργῇ· Ὕπαγε, διώρφωσον ἐποίησας, ἐπεὶ τί ποιῆσαι ἔκω εἰς σέ. δὲ Ὑπάτιος ἀπεκρίθη· θέλεις, ποίησον, ἐγὼ γὰρ πάντα προεθέμην παθεῖν, καὶ οὕτως τοῦτο ἐποίησα. Ὡς οὖν ὥδευσεν ἐν τῇ Ἐφέσῳ νεστόριος, καὶ συνεκροτήθη σύνοδος, τῇ ἡμέρα, ᾗ ἤμελλεν καθαιρεῖσθαι, ὁρᾶ Ὑπάτιος ὅτι Ἄγγελος Κυρίου κρατήσας τὸν ἅγιον Ἰωάννην τον Ἀπόστολον ἀπήγαγεν πρὸς τὴν εὐσεβέστατον Βασιλέα λέγων· Εἰπὲ τῷ βασιλεῖ, Δός ἀπόφασιν νεστορίῳ· κᾀκεῖνος ἀκούσας, ἔδωκεν. Καὶ ἐσημειώσατο τὴν ἡμέραν, καὶ εὑρέθη, ὅτι ἐν αὐτῇ τῇ ἡμέρᾳ καθηρέθη, πληθέντων τῶν τριῶν καὶ ἥμισυ ἐτῶν, καθὼς Κύριος προεδήλωσεν αὐτῷ· καὶ μετ᾽ ὁλίγας ἡμέρας ἠνέχθη καθαίρεσις νεστορίου, καὶ ἀνεγνώσθη ἐνώπιον παντὸς τοῦ Κλήρου, καὶ τοῦ λαοῦ, παρόντων ἐν τῇ Ἐκκλησίᾳ Ἐὐλαλίου καὶ Ὑπατιου.

[45] Ἄλλοτε, πάλιν Λεόντιος Ἔπαρχος ἐπεχειρίσθη Ὀλύμπια ἀνανεοῦν ἐν τῷ θεάτρῳ Χαλκηδόνος, ἅπερ οἱ ἀρχαῖοι Βασιλεῖς, καὶ τὸν αἰωνιας μνήμης ἄξιος Κωνσταντῖνος καθεῖλεν. Ὡς οὖν ἤκουσεν τοῦτο Ὑπάτιος, τοσαύτην ζήλου σφοδρότητα ἐπεδείξατο, ὥστε στενάζοντα κλαίειν καὶ αναβοᾶν πρὸς τὴν Θεὸν καὶ λέγειν· ὅτι Κύριέ μου ζῶντός μου εἰδωλολατρεῖα βούλεται ἀνθίσαι; μη συγχωρήσης τοῦτο Δεσποτα. Καὶ εὐθέως λέγει τοῖς ἀδελφοῖς· Εἴ τις δειλός ἐστιν ἀποθανεῖν διὰ τὸν Χριστὸν, μὴ ἔλθῃ μετ᾽ ἐμοῦ. Καὶ ἠκολούθησαν αὐτῳ ὡς εἴκοσι ἀδελφοὶ, καὶ εὐθέως ὠρμησεν πρὸς τὸν Ἐπίσκοπον Εὐλάλιον. Τοῦ δὲ Ἐπισκόπου πυνθανομένου τὸν σκοπὸν αὐτοῦ, ἔφη αὐτῷ· Ἤκευσα καὶ ἔγνων, ὅτι εἰδωλολατρεῖα μέλλει γίνεσθαι ἐν τοῖς Ὀλυμπίοις πλεσίον ἡμῶν, καὶ τῆς ἁγιας τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας, καὶ ἔκρινα ἐν τῷ θεάτρῳ ἀποθανεῖν, τοῦτο συγχωρῆσαι γενέσθαι. δὲ Ἐπίσκοπος καὶ ἐν τούτῳ ἀντέστη αὐτῷ λέγων· Ἁπλῶς ἀποθανεῖν θέλεις, ἄν μή τις ἀναγκάζη ἡμᾶς θύειν; σὺ μονάζων ὢν, κάθου, καὶ ἡσύχαζε· τοῦτο γὰρ ἐν ἐμοί ἐστιν. Ὁδὲ ἔφη· Ἐπειδὴ γὰρ ἐν σοί ἐστιν, καὶ οὐ μέλει σοι, ἐγὼ βλέπων τὸν Δεσπότην ἀτιμαζόμενον ὑπὸ τῶν ταῦτα ἐπιχειρούντων, καὶ τὸν Χριστιανὸν λαὸν ἐν ἀγνοίᾳ ἀπερχόμενον καὶ εἰδωλολατροῦντα, ἦλθον διαμαρτύρασθαι τὴν Ἁγιοσύνην σου, ὅτι αὔριον, προκαθίσαντος τοῦ Ἐπάρχου, εἰσελθεῖν ἔχω μετὰ πλήθους Μοναχῶν, καὶ ἄνωθεν κατασῦραι τὸν Ἔπαρχον, καὶ οὕτως ἀποθανεῖν ὑπὲρ Χριστοῦ, ἐμοῦ ζῶντος τοῦτο συγχωρῆσαι γενέσθαι. Ὁδὲ Ἐπίσκοπος καὶ ἐν ἄλλοις πολλάκις ὕβριζεν αὐτὸν καὶ ἐξουθένει. Ὁδὲ Ὑπάτιος εὐθέως πρὸς τοὺς Ἀρχιμανδρίτας ὤρμησεν λέγων· Συναγωνίσασθέ μοι, ἱνα διώξωμεν τὸν διάβολον, εἰδὲ μὴ, ἀποθάνωμεν δια τὸν Θεόν. Ἔχαιρον δὲ πάντες καὶ ὑπήκουον αὐτῷ ὡς Πατρί. Γνοὺς δὲ ταῦτα Λεόντιος, ὅτι συνεφώνησαν οἱ Μοναχοὶ κωλῦσαι αὐτὸν, ἀῤῥωστίαν προφασισάμενος, ἀντιπερᾶ εἰς Κωνσταντινούπολιν μηδὲν ποιήσας ὧν προείρητο· τοῦ γὰρ Ὑπατίου προερουμένου ἀθλῆσαι, Κύριος ἀνέτρεψεν τὴν βουλὴν τῶν κακὰ βουλευομένων. δὲ Ἐπίσκοπος Εὐλάλιος καὶ ἐν τούτοις καὶ ἐν πλείοσιν γνοὺς τὸν Ὑπάτιον, ὁτι ἐσταυρωμένος ἦν, καὶ πάντα διὰ τὸν Θεὸν ἐποίει, καὶ ὑπὸ τοῦ Θεοῦ κατευοδοῦτο, εἰς ὕστερον ἐτίμα αὐτὸν πάνυ καὶ ἐδυσώπει μικροῦ δεῖν ὡς πατρὶ· ἦν γὰρ οὗτος πάνυ εὐλαβὴς καὶ σεμνότατον βίον διάγων καὶ ὀρθώτατον. Ὁδε Ὑπάτιος τοσοῦτον ἦν τὸ πρᾶγμα ζηλώσας τὸ τῶν Ὀλυμπίων, ὡς καὶ μαθεῖν αὐτῷ γωνία g, καὶ τὶς κακία τοῦ ἐπιτηδεύματος, οὐ γὰρ εἴδη αὐτὸν εἰ μὴ μερικῶς ἐξ ἀκοῆς. Ὡς οὖν ἐφρόντιζεν περὶ τουτου ἀποστέλλει αὐτῷ Θεὸς ἄνθρωπον, ὀνόματι Εὐσέβιον, εἰς ἄκρον εἰδότα περὶ τούτου· ἔλεγεν οὖν Εὐσέβιος οὗτος, πάνδεινον εἶναι ἑορτὴν τοῦ σατανᾶ Ὀλύμπια, καὶ πληρεστάτην εἶναι εἰδωλομανίαν, καὶ τῶν Χριστιανῶν ὄλισθον καὶ ἀπώλειαν, καὶ ἐκτίθεται αὐτῷ ἐν χάρτῃ τὴν διήγησιν.

[46] Τοσαύτην δὲ εἶχεν ἀκτημοσύνην καὶ τὸν τρόπον ἀφιλάργυρον Μακάριος, ὡς πλειστάκις αὐτὸν πείθειν ἡμᾶς καὶ λέγειν, Ὅτι οὐδέποτε ἔσχον ἐν καρδίᾳ μου, ὅτι τίποτε κέκτημαι ἐν τῷ κόσμῳ τούτῳ, ἄλλ ὅτι Θεός με ἔστησεν οἰκονόμον. Ἐν οις ποτε ἔασεν κληρονομίαν σχολαστικός τις ὀλίγα νομίσματα, καὶ ἱμάτια, καὶ εὐθὺς διέδωκεν αὐτὰ μοναστηρίοις, τὰ δε ἱμάτια τοῖς πένησιν· ὀλίγα δὲ ἐκ τῶν ἱματίων κατελείφθη, καὶ λέγει τῷ ἀδελφῳ τῷ παρ᾽ εστῶτι αὐτῷ· Ὕπαγε, ἅπλωσον αὐτὰ, ἵνα μὴ βρωθῶσιν ὑπὸ σητῶν. δὲ ἀδελφὸς τινάξας αὐτὰ, λέγει τῷ Ἀββᾷ Ὑπατίῳ· Ὅτι κέλευσόν μοι ἐνδῆσαι αὐτὰ μετὰ σινδόνης, ἵνα μὴ βρωθῶσιν· δὲ Ὑπάτιος ἐπετίμα αὐτῷ λέγων· Ἄξιος εἶ ἐπιτιμίας, ὅτι εἶπες, Ἐνδήσω αὐτὰ εἰς τὸ ἀποθέσθαι, καὶ οὐ μᾶλλον δίδωμι αὐτὰ τοῖς πτωχοῖς. δὲ ἀδελφὸς εἰδὼν τὴν φιλοπτωχίαν αὐτοῦ, πάνυ ὠφελήθη.

[40] Legebat cum attentione & mora Hypatius, vehementer amans divinas Scripturas, & studiose scrutabatur, [Sacræ lectioni deditus] si quem inveniebat librum spiritualem, mores informare idoneum: neque foras prodiens, nisi in Dominica ad proximam Apostolorum ecclesiam, divinæ Liturgiæ causa: hac absoluta, statim revertebatur ad monasterium suum, eratque tam circumspectus in omnibus & intelligens, ut velut Divinus homo in omnibus suspiceretur; quia providus in negotiis prævidebat cujusque exitum per Dei gratiam. Itaque ex legum peritis aliqui relicto mundo fiebant ipsius discipuli; [& valde prudens] cumque vellent ex suæ artis disciplina in collationibus philosophari, statim discernebat, an recte secundum jus & æquum & artis philosophicæ regulas respondissent.

[41] Zelum quoque Dei habens multa Bithyniæ loca expurgavit ab errore idololatrico: [ac zelosus] ubicumque enim sciebat esse arborem quæ adoraretur, procedebat illuc cum suis discipulis, & excisam tradebat flammis; atque ita paulatim omnes efficiebantur Christiani: quamadmodum & Pater ejus spiritualis Ionas mansuefecit Thraciam ad Christianismum. Quod si videbat aliquem in Dei opere negligentem, zelo motus dicebat nobis; Satagite, filioli, in Dei obsequio ne forte irascar; si enim iratus fuero non inveniam orationem meam puram. Bonum tamen est subinde modicum colaphum accipere, ut agnoscamus nos esse homines peccatores, sicut ait Apostolus: Datus est mihi stimulus carnis angelus satanæ qui me colaphiset, ut non extollar. [2. Cor. 12, 7.] Ex quo enim voluit Dominus me præesse ovibus suis necessitas mihi incumbit evangelizandi & docendi vos. [suos hortatur] Etenim vereor ne in judicium vocer sicut Heli, qui quod non corripuit filios suos sacerdotes Ophni & Phinees, similem cum illis vindictam subiit: siquidem Apostolus ait Argue, increpa, exhortare; &, Qui diligit filium castigat. [2. Tim. 4, 2.] Studete igitur Filii virtutem exercere præstante Deo gratiam & perseverantiam, & animum, nolentem vi constringi, semper ad omne bonum, omnemque tolerantiam & longanimitatem inclinantes, abstinetes ab omni specie mali, [ad tolerantium,] omnia probantes quod bonum est tenete: patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes, referatis promissionem. Regnum enim cælorum vim patitur & violenti rapiunt illud.

[42] Tales faciebat pauperibus & Monachis derelictis eleemosynas, ut, qui videbant, glorificarent Deum ac dicerent: [ad eleemosynas profusus & de instanti fame præmonitus,] Vere hic homo secundum nomen suum Consul Christi est, qui omnia ipsi subministrat. Cumque aliquando fames immineret, visus sibi per noctem est panes pauperibus distribuere & Angelus Dei, qui semper ei aderat, dicere: Serva eos Abba, instat enim penuria, ut illos tunc ipsis largiaris. Primo autem mane ab amicis convocatis, mutuum accipiens parvo pretio, legumina & frumenta coëmpta reposuit; & intra decem dies tanta fuit annonæ caritas, ut pro eo quod ante dederat vix dimidium habere potuisset: duravitque fames annis tribus; unde tota multitudo rusticorum fame laborans a Deo ipsoque pendebat, præsertim hiemali tempore. [eidem prospicit in triennium.] Sanctus vero senex jubebat legumina coqui, & hora nona colligi ad quinquaginta animas, a quibus inter vescendum diceretur Kyrie eleison, itaque cum gratiarum actione & oratione sumebant quotidianam alimoniam, ut impleretur quod scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in seculum seculi, cornu ipsius exaltabitur in gloria; & alibi, Fidelium est totus mundus divitiarum, infidelium vero nec obulos. [Psal 111, 9.] Siquis autem adjutus ab eo ipsum in faciem laudabat, verecundatus dicebat; Si quid vides boni, Frater, id totum Dei est; si quid aliud, meum. Deum glorifica eique gratias age, nec beatifices hominem ante mortem: quam diu enim in hac carne versamur, cum timore & tremore vivimus ne labamur tamquam homines & Deum offendamus; quopropter ante diem obitus nemo glorietur, vel sine cura sit: sed cum formidine debemus operari salutem nostram, Deo nos adjuvante. Siqui Divitum & honestiorum Deumque timentium volebant in circumjacente regione ædificare alicui Sanctorum oratorium, [Recusat ex bono opere laudari.] satagebat ut ex discipulis ejus obtineret Clericos: dicebat enim; Isti sunt vere crucifixi, multumque rogabant eum, ut submitteret: neque facile illos dabat.

[43] In illis diebus cum veniret ab Alexandria Nestorius a, deducente illum Præfecto militiæ orientalis Dionysio b, futurus in præclara civitate Constantinopolitana Episcopus, jamque urbi approquinquaret: vidit Sanctus Hypatius quod seculares aliqui ipsum collocarent in throno; [Nestorii breve tempus prædicens,] & statim audivit vocem dicentem sibi: Tres anni aut dimidium anni & zizania exstirpabuntur: hinc Hypatius aliquibus nec non Fratribus suis dicebat: Formido futurum Episcopum: quoniam vidi de ipso quod fidem labefacturus sit: dominabitur tribus cum dimidio annis. Cum ergo id, nescio unde, audivisset Nestorius, per monasterium transiens, noluit in congressum Hypatii venire, quamvis exteros omnes per quos transitus erat, solebat visitare; veniens autem in magnam civitatem, factusque Episcopus; protinus ad Hypatium Clericos misit, dicens: Euntes nuntiate somniatori isti quod ego viginti annis civitatem obtenturus sum, & ubi tunc erunt illius somnia? Respondit Hypatius, Renunctiate Episcopo, si evenerit id quod ego vidi, vera fuerit revelatio mihi facta; sin minus, somnio & imaginatione delusus fuerim, tamquam homo. [ridetur ut somniator,] Ita captus in missa sibi responsione, post modicum temporis rursus alios direxit, ut ejus verba captarent. Hi ergo tentare ipsum inutilibus & frivolis interrorogationibus aggressi sunt: adeo autem non potuerunt invenire quod carperent, ut admirabundi discesserint, cognita illius prudentia tanta: quapropter quiescens Nestorius desiit ad ipsum mittere. [ab eoque ad se missis scite respondet,] Transactis autem tribus annis, cœpit paulatim apparere, quam malus thesaurus lateret in corde Nestorii: nam inter prædicandum loquebatur nefanda c contra Dominum nostrum in caput suum, quæ non est dignum hic expromere; non intelligens miser quod scriptum est Generationem ejus quis enarrabit? &, Profundiora te ne scruteris d.

[44] Hypatius porro intelligens quod Nestorius vellet sapere plus quam oportet, statim in sua Apostolorum ecclesia nomen ejus sustulit, ne recoleretur in Sacrificio. [Is. 33, 8.] Quo intellecto piissimus Eulalius e, & rei exitum, ut dicitur, veritus, denuntiavit Nestorio, [& incipientem blasphemias suas vulgare privatim excommunicat,] ut Hypatium increparet, quia is valde potens erat: Hypatio autem dixit: Quare sustulisti illius nomen, necdum sciens quid eventurum sit? Respondit Hypatius: Ego, ex quo cœpit improbe loqui de Domino meo, ipsi amplius non communico, neque sustineo nomen ejus referre inter Sacra: ille enim Episcopus non est. Tunc dixit ei cum stomacho Eulalius; Apage emenda quod fecisti; sin minus, scio quid tecum agam. Hypatius respondit; Fac quod vis, ego quidlibet pati paratus sum: hac enim mente hoc feci. Cum ergo Ephesum proficisceretur Nestorius ad convocatam istic Synodum, ipsa die qua exauctorandus esset Nestorius, vidit Hypatius quod Angelus Domini, manu arripiens S. Joannem Apostolum, [quod depositio ejus præscito tempore facta probat.] deduxit eum ad religiosissimum Imperatorem cui dixit: Da sententiam contra Nestorium; quod ille audiens fecit. Notato ergo die f, inventum est ipsum esse quo explebatur tertius & medius annus, eodemque abdicatus est Nestorius, sicut Hypatio manifestaverat Dominus. Post paucos autem dies enuntiata est illius depositio, & lecta est coram omni Clero & Populo in ecclesia, præsentibus Eulalio & Hypatio.

[45] Alio quoque tempore Præfectus Leontius voluit in theatro Chalcedonensi restaurare ludos Olympiacos, [Frustra monito Episcopo ne patiatur Olympia restaurari,] quos veteres Imperatores & æterna memoria dignus Constantinus aboleverant: quod audiens Hypatius tanto zelo incensus fuit, ut cum gemitu clamaret diceretque ad Dominum: Etiam vivente me volet idololatria reflorescere? ne hoc quæso permiseris Domine. Statimque dixit Fratribus: Siquis timeat mori pro Christo, non veniat mecum. Et secuti sunt ipsum ad viginti Fratres, statim euntem ad Episcopum Eulalium. Hoc autem interrogante qua de causa veniret, respondit: Audivi quod idololatria restauranda sit per ludos Olympicos, idque prope ecclesiam & monasterium nostrum: certus autem sum prius in theatro emori, quam id tolerare. Episcopus vero in hoc resistebat ei dicens: An ergo vis gratis mori dum nemo nos cogit thurificare? tu qui Monachus es, sede & sile: hoc mihi incumbit. Cui Hypatius, Si id, inquit, tibi incumbit, neque curæ est; ego videns Dominum meum contemnendum ab iis qui talia aggrediuntur, populumque Christianum per ignorantiam procedere ad idololatriam, veni ut monerem Sanctitatem tuam, quod ego die crastina quando Præfectus consederit, [ipse potius moriturus monachos omnes concitat & rem disturbat ut idololatricam.] cum Monachorum multitudine ingrediar, ipsumque de suo loco præcipitabo; itaque pro Christo moriar potius, quam hoc permittam. Ast Episcopus, qui eum sæpe etiam alias contumelia affecerat, tunc quoque contempsit. Quare Hypatius continuo ad ceteros Archimandritas profectus; Ad certamēn mecum procedite, inquit, ut diabolum agamus in fugam: sin minus, Dei causa vitam ponamus. Gavisi illi paruerunt omnes tamquam patri suo. Leontius vero intelligens Monachos conspiravisse ad ipsum impediendum; simulans infirmitatem confestim regressus est Constantinopolim, nihilque factum est eorum quæ designaverat. Hypatio enim præ se ferente quod vellet decertare, subvertit Deus consilium eorum, qui mala cogitabant. Eulalius vero, hoc & aliis multis experimentis edoctus, cognovit vere crucifixum esse Hypatium, omniaque pro Deo facturum, & recte coram eo ambulare, deinceps eum maxime æstimavit, & veneratus est pene tamquam patrem: erat enim perquam religiosus & venerabilem vitam atque rectissimam agens. Hypatius autem erat tam fervens in negotio Olympicorum, etiam prius quam intelligeret in quo rei cardo verteretur, & quæ malitia illi subesset: neque enim nisi ex parte & ex auditu aliquid de ipso noverat. Cum autem de eo solicitus esset, misit illi Deus hominem nomine Eusebium ejus rei scientissimum, qui exposuit, Olympia esse merum diaboli festum, plenissimum furorem idololatricum, perditionemque & ruinam Christianorum; & totius rei descriptionem ei in charta tradidit.

[46] Tantus erat divitiarum contemptor, & ab omni avaritia alienus vir beatus, ut sæpius nos instruendo diceret: [ejus propensio ad eleemosynas.] Numquam in cor meum descendit, ut crederem me aliquid possidere in hoc mundo: sed solum quod essem Dei dispensator. Argumento sit; quod cum aliquando causidicus unus testamento legasset ei quamdam pecuniæ summam & vestimenta; pecuniam quidem monasteriis, vestimenta vero pauperibus distribuit: cumque adhuc aliquid reliquum esset de vestimentis; dixit astanti sibi Fratri: Explica illud ne comedatur a tineis: cui Frater excutiens illud; Iube inquit, id ipsum induam cum sindone, ut non consumatur. Reprehendit autem eum Hypatius, dicens: Dignus es reprehensione; quia dixisti induar eo, ut custodiam: & non potius dabo pauperibus. Frater vero videns amorem ejus erga pauperes multum ædificatus fuit.

ANNOTATA D. P.

a Nestorius Presbyter Antiochenus in sedem C. P. venit an. 428, 10 Aprilis.

b Dionysius idem fortassis qui sequentis anni 428 Consulatum cum Florentio gessit.

c Negabat Nestorius Christi matrem vocare debere Θεοτόκον Deiparam: quippe quæ solum hominem peperisset; itaque duas in Christo personas consequenter fingebat.

d Ecclesiastici cap 3, 22. in Vulgata nostra sic legitur: Altiora te ne quæsieris & fortiora te ne scrutatus fueris. Septuaginta vero χαλεπώτερά σου μὴ ζήτει, καὶ ἱσχυρότερά σου μη ἑξέταζε. Unde apparet Auctorem identidem accumulantem loca Scripturæ non valde scrupulose inhæsisse verbis; quod non vacat sæpius annotare.

e Neque in Concilio neque Conciliabulo Ephesinis, contra & pro Nestorio habitis, nominatur Eulalius Chalcedonensis, ita ut hic vel omnino non, vel non nisi post latam sententiam Ephesi comparuerit.

f

Dies hic fuit Calendarum Iulii CCCCXXXI ut constat ex Actis Concilii; unde retrogrediens per tres & medium annos, venies ad Calendas Ianuarii: cum autem Sisinnius obierit die nono ante easdem Calendas; non potest præmissa visio & prophetia Hypatii alio die facta concipi, quam quo Constantinopoli decretum fuit Nestorium Antiochia evocare ad Sedem Constantinopolitanam. Interim superius dicitur Hypatio oblata visio Ὡς δὲ πλησίον τῆς πόλεως ἔμελλεν γένεσθαι, cum jam prope civitatem futurus esset Nestorius: adeoque emenso itinere plus quam dierum quadraginta: & tamen mox notatur, quomodo hic admonitus de dictis Hypatii, noluit eundem in suo per Bythiniam transitu visitare. Quæ cum conciliari nequeant, oportet in præcitatis verbis memoria lapsum auctorem fuisse.

g Hiulcus sensus & quantum conjectura assequor, pendens ex quodam vulgari adagio, quod malim ab alio doceri, quam operose scrutari, satis habens ei substituere congruam ex lingua latina phrasim.

CAPUT VII.
Magna Hypatii prudentia, & apud omnes æstimatio; eulogiarum ejus effectus miraculosi, efficacia contra dæmones.

[47] ΣΧολαστικὸς δέ τις ἀκούσας περὶ τοῦ ἁγίου Ὑπατίου, καὶ ὢν πάνυ Χριστιανὸς, ἐγνώσθη αὐτῷ, καὶ γέγονεν αὐτῷ ἐνδιάθετος φίλος· ἦν γὰρ ποθὼν τὸν Θεὸν, καὶ τιμῶν τοὺς εὐλαβεῖς ἄνδρας. Ε͂ἰχεν δὲ οὗτος καὶ ἄλλους ἀδελφοὺς τρεῖς ὁμοίως καὶ αὐτοὶ σχολαστικοὶ· ἐξ αὐτῶν δἑ οἱ δύο οὔπω εἰλήφεισαν τὸ βάπτισμα. Γνοὺς δὲ ἀπὸ συνέσεως ὅτι μέγιστός ἐστιν ἐν φιλοθεΐᾳ Ὑπάτιος, καὶ κεκόσμηται πίστει καὶ ἀρετῇ, ἀπέρχεται καὶ φέρει τοὺς ἑαυτοῦ ἀδελφούς. Οἱ δὲ λέγουσιν τῷ Ἀββᾷ Ὑπατίῳ πειράζοντες αὐτον· Ὅτι τις παρθένος ἐλευθέρα βούλεται παρά σοι ξενίδιον λαβεῖν, καὶ μεῖναι σήμερον. δὲ Ἀββᾶς Ὑπάτιος γνοὺς τὸ πᾶν διὰ τῆς χάριτος τοῦ Θεοῦ, λέγει αὐτοῖς, καὶ ξενίδιον ἔνι καὶ ἡμεῖς δεχόμεθα· ῥᾳδίως δὲ γυναικὶ οὐ συνετύγχανεν Ὑπάτιος. Καὶ λέγουσιν αὐτῷ. Ὅτι εἰ δέξεται ἡμᾶς Ἁγιοσύνη σου βουλόμεθα, τοῦ Θεοῦ παρέχοντος, διὰ τῶν χειρῶν σου λαβεῖν τὸ ἅγιον βάπτισμα· ἦσαν γὰρ πάνυ ὀφειληθέντες ὑπὸ τῆς νουθεσίας αὐτοῦ, ἀκούσαντες καὶ τὸν βίον αὐτοῦ παρὰ τοῦ προτέρου αὐτῶν ἀδελφοῦ. εὐθὺς οὖν Ὑπάτιος εὐχαριστῶν τῷ Χυρίῳ, ἐδίδου αὐτοῖς ἀναγινώσκειν, καὶ ἔλεγεν, Καθεκάστην, Τέκνα, σπουδάσατε τὰς ψυχὰς ὑμῶν σῶσαι, ὅτι αὐτὸ κέρδος ἔχετε ἀπὸ τοῦ κόσμου· τὰ γὰρ ἄλλα πάντα ῴδε μένουσιν· ἦσαν γὰρ σφόδρα εὐποροι σεμνῶς βιοῦτες. Ὡς οὖν ἐβάπτισεν αὐτοὺς, τοσοῦτον εἰς τὸν ἕνα ἐξ αὐτῶν ἐξεχέθη χάρις τοῦ Θεοῦ, ὡς νοῆσαι τοὺς παρεστῶτας, ὅτι ψυχὴ αὐτοῦ ἠρπάγη ἐν τοῖς οὐρανοῖς· πρινὴ γὰρ τοῦ ἐπινεῦσαι ὰυτὸν εἰς τὸ βαπτισθῆναι ἐμεγαλαύχη ἐν τοῖς τοῦ βίου πράγμασιν διάγων· ὅτε δὲ ἐβαπτίσθη, τοσοῦτον ἐπληρώθη κατανύξεως ἀπὸ τοῦ Θεοῦ, ὡς εὐθὺς ἀποτάξασθαι πᾶσι τοῖς τοῦ βίου πράγμασιν, καὶ μηδὲν ἄλλον μεριμνᾷν, εἰ μὴ πῶς ἀρέσῃ τῷ Θεῷ· νυκτὸς γὰρ καὶ ἡμέρας εὐχόμενος καὶ κλαίων καὶ ἡμᾶς εἰς κατάνυξιν ἔφερεν· ἐταπεινωφρόνει δὲ καὶ ἡγεῖτο ἑαυτὸν ἔσχατον πάντων. Καὶ άγἱος. Ὑπάτιος ἠγάπα αὐτὸν, καὶ ἰδὼν τὴν μεταβολὴν τὴν ἐξ ἁγίου Πνεύματος γενομένην, ἐβουλήθη κατασχεῖν αὐτὸν παρ᾽ ἑαυτῷ. Ἐκεῖνος δὲ ἔλεγεν ἀπελθεῖν, καὶ σῶσαι τὴν ἑαυτοῦ γαμετήν. Ὁδὲ Ὑπάτιος εἶπεν αὐτῷ· Ἐὰν ἀπέλθῃς, εὐθέως χειροτονοῦσίν σε Πρεσβύτερον· καὶ καθὼς εἶπεν αὐτῷ, οὕτως καὶ ἐγένετο. Καὶ χειροτονηθεὶς μετὰ τῆς ἑαυτοῦ γαμετῆς, καὶ συνοίκησαν μετ᾽ ἀλλήλων ἁγνῶς ὡς δύο ἀδελφοὶ, καὶ ζηλώσας τὸν βίον τοῦ ἁγίου Ὑπατίου, εὐλαβῶς διῆγεν, ὡς πάντας ὀφελεῖσθαι εἰς αὐτὸν, καὶ βουλόμενος μιμήσασθαι τὸν Ἀββᾶν, πόθῳ κινούμενος, ἤτησεν ἐγγραφῆναι τὸν βίον τοῦ Ἀββᾶ. Μετ᾽ ὀλίγον δὲ καὶ ἀδελφὸς αὐτοῦ κατηξιώθη Πρεσβυτερίου, καὶ ὁμοθυμαδὸν κατοικοῦντες, ἐκτενῶς ἐδούλευσαν τῷ Θεῷ.

[48] Πόσοι δὲ καὶ ἄλλοι ἰδόντες τὸν Ὑπάτιον, πόθον ἔλαβον τοῦ βαπτισθῆναι ὑπὸ τῶν χειρῶν αὐτοῦ; Πόσους δὲ καὶ ἀπὸ αἱρέσεων καὶ ἀπὸ ἐθνῶν ἐπέστρεψεν, καὶ Μοναχοὶ ἐξ αὐτῶν ἐγένοντο, καταφρονοῦντες τοῦ κόσμοῦ; Πόσοι χειμαζόμενοι ἐν πράγμασιν, κατέφευγον πρὸς τὸν Θεὸν καὶ πρὸς αυτὸν, καὶ βοηθείας ἐτύγχανον; πᾶσι γὰρ περιβόητος γενόμενος, παρὰ πάντων ἠκούετο· τίς γὰρ ξένος ἤρχετο πρὸς αὐτὸν; καὶ οὐκ ἀνεπαύετο; τίς λυπούμενος οὐ παρεμυθεῖτο; τοῖς γὰρ πάσχουσιν συνέπασχεν, καὶ τοῖς ὀλιγοροῦσιν ἐν τῇ ἀσκήσει προθυμίαν ἐδίδου· ὁρῶντες γὰρ πάντες γέροντα αὐτὸν καὶ οὕτως ἀγωνιζόμενον, προθυμίαν ἐλάμβανον. Περὶ δὲ τραυματικῶν, χωλῶν, τυφλῶν, παραλυτικῶν, ἀῤῥώστων, ὅσους Κύριος ἰᾶτο διὰ τῶν εὐχῶν αὐτοῦ, οὔτε ἐξηγήσασθαι τὸ καθ᾽ ἓν δυνατόν. Ἀκούσαντες δὲ περὶ αὐτοῦ ἐν τῇ Δύσει, καὶ ἐν τῇ Ἀνατολῇ, ἔγραφον αὐτῷ ὡς Πατρὶ, καὶ εὐλογίας ἀπέστελλον αὐτῷ ἀπὸ Ἱεροσολύμων, καὶ αἰγύπτου, καὶ Συρίας, καὶ Ῥώμης, Ἀσίας τε, καὶ Θεσσαλονίκης· πάντες οἱ Ἀρχιμανδρίται, καὶ οἱ Ἐπίσκοποι, καὶ ἄνδρες εὐλαβεῖς ἐκ τῆς ἐρήμου ἤυχοντο ἀντίγραφα δέχεσθαι παρ᾽ αὐτοῦ καὶ εὐλογίας. Ὁδὲ ἀντέγραφεν, παρακαλῶν πάντας ἵνα εὔχονται ὑπὲρ αὐτοῦ, ὅπως μετὰ καλοῦ περάσωμέν, φησιν, τὸν αἰῶνα τοῦτον.

[49] Ὁδὲ εὐσεβέστατος Βασιλεὺς Θεοδόσιος δεύτερον θεασάμενος αὐτὸν, περιεπλάκη ἀσπαζόμενος αὐτὸν καὶ λέγων· Καθὼς ἤκουσα, οὕτως καὶ εἶδον· πυκνότερον δὲ ἔγραφεν ὡς Πατρὶ καὶ παρεκάλει αὐτὸν τοῦ ἀντιγράφειν, καὶ ἀντέγραφεν αὐτῷ τὴν εὐχὴν ταύτην ὡς Χριστιανῷ· Δώῃ σοι Κύριος ἐν τελείᾳ καρδίᾳ ἐκζητεῖν τὰ δικαιῴματα αὐτοῦ. Αἱ δὲ τρεῖς Βασίλισσαι αἱ ἀδελφαὶ τοῦ Βασιλέως ποθήσασαι ἰδεῖν τὸν Ὑπάτιον, ἔρχονται πλησίον τοῦ Ἀποστολείου έις τὸ παλάτιον, καὶ δηλοῦσιν αὐτῷ· Ἐλθὲ, ἵνα σε ἴδωμεν, ἐρχόμεθα ἡμεῖς πρός σε ἵνα εὐλογηθῶμεν. Ὁδὲ ἀναγκασθεὶς, ὅτι τὸν Χριστὸν ἀγηπῶσιν, ἀπῆλθεν, καὶ ὠφελήσας αὐτὰς διὰ τῆς νουθεσίας αὐτοῦ καὶ εὐχὴν ποιήσας, εὐλόγησεν αὐτὰς καὶ ἀνεχώρησεν.

[50] Ἄλλοι σχολαστικοὶ δύο ἐγνώσθησαν αὐτῷ, καὶ ἐσύχναζον ὡς πρὸς Πατέρα, θαυμάζοντες αὐτοῦ καὶ τὸν σύνεσιν, καὶ τὸν βίον· οἵ τινες διηγήσαντο ἡμῖν πολλὰ θαυμάσια τοῦ Θεοῦ ἑωρακέναι ἐν τῷ ἀνδρὶ· ἐξ ὧν τινες καὶ τοῦτο ἔλεγον, Ὅτι ἀπήλθωμεν εἰς