Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni I           Anhang Juni III

18. Juni


DIES DECIMA OCTAVA IUNII.

SANCTI QUI XIV KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Leontius, miles, Martyr Tripoli in Phœnicia
S. Hypatus Tribunus, miles, Martyr Tripoli in Phœnicia
S. Theodulus, miles, Martyr Tripoli in Phœnicia
S. Marcia, Martyr in Africa.
S. Emilius, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. MARCUS, Martyr Romæ, via Ardeatina.
S. MARCELLIANUS, Martyr Romæ, via Ardeatina.
S. Ætherius Martyr, forsan Nicomediæ.
Sancti duo Martyres apud Græcos
S. Thomas, Martyr, forsan Romæ.
S. Paulus, Martyr, forsan Romæ.
S. Cyriacus, Martyr, forsan Romæ.
S. Martyrius, seu Martharus, Martyr Ravennæ in Italia.
S. Felix, Martyr Ravennæ in Italia.
S. Emilius, Martyr Ravennæ in Italia.
S. Crispinus, Martyr Ravennæ in Italia.
S. Marina, Martyr Alexandriæ.
S. Theonius, Martyr Alexandriæ.
S. Cyriacus, Martyr, Malacæ in Hispania.
S. Paula, Martyr, Malacæ in Hispania.
S. Elpidius Martyr, Brivate in Arvernia.
S. Archontius Confessor, Brivate in Arvernia.
S. Potentinus, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi.
S. Felicius, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi.
S. Simplicius, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi.
S. Leontius Pastor, a Græcis honoratus.
S. Erasmus, apud Græcos.
S. Moyses Æthiops, Martyr in Ægypto
SS. VII Anachoretæ, Martyres in Ægypto
S. Amandus Episcopus Burdegalensis in Aquitania.
S. Calogerus Presbyter, Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi.
S. Sierius ejus Discip. Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi.
S. Gregorius Episcopus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio.
S. Demetrius Diaconus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio.
S. Calogerus Hegumenus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio.
S. Autbertus, Episcopus Abrincensis in Gallia.
S. Fortunatus Episcopus, quiescens in agro Galliæ Senonensi.
S. Speciosa Virgo, Papiæ in Insubria.
S. Elisabeth Virgo, Ord. S. Benedicti Schonaugiæ in diœcesi Trevirensi.
B. Maria dolorosa, in territorio Bruxellensi in Brabantia.
B. Gerlandus, Eques Ord. S. Joannis Hierosolymitani Calatagironi in Sicilia.
B. Marina, fundatrix monasterii S. Martini, Ordinis S. Augustini Spoleti in Italia.
B. Osanna Andreasia, Virgo tertii Ordinis S. Dominici, Mantuæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI,
Opera & studio R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi litteræ Margini appositæ aliud indicent.

D. P.
Ferdinandus Pirez, Prior Canonicorum Regularium Oliveriæ in Lusitania, anno 1340 sancte defunctus, & corpore incorrupto repertus an. 1558, atque hoc die honorificentissime translatus; refertur a Cardoso in Hagiologio, asserente, adversus capitis dolores usurpari quemdam ejus pileolum, cum transferretur corpus extra arcam servatum; efficaciam ejus probante innumera per ipsius contactum sanatorum multitudine, quorum enumeratio libros impleret; sepulcrum autem potissimum frequentari, ut in die obitus, adquem pleniora documenta expectabimus, referenda in supplemento, XVIII Jan.
C. I.
SS. Rochi & Sebastiani Apparitio celebratur hoc die Tusculi, vulgo Frascati, loco, Principum Romanorum palatiis, villis, rusticatione nobilissimo, in ecclesia S. Mariæ de Vivario, quæ olim cathedralis ibi fuit, nunc fere S. Rochi appellatur. Initium celebritas habuit anno MDCLVI quando grassante Neapoli pestifera lue, quæ dimidiam incolarum partem frequentissimæ civitatis absumpsisse creditur; atque inde per campaniam Romanum late serpente, multosque etiam Tusculi inficiente, die XVIII Iunii apparuit in pariete laterali, quæ templum ingredienti a sinistra est, non procul a frontispicio, primum vultus imaginis S. Rochi, & paulo post etiam vultus S. Sebastiani, prope illum depicti, decidente sine ullius opera, nec opinato, muri tectorio, sub quo latebant, & latuerant tam diu, ut nulla talium illic imaginum apud cives maxime senes memoria superesset. Rata continuo civitas, sanctos, tali tempore ac loco tam mirabiliter apparentes, patrocinium sui velle suscipere contra violentæ contagionis incursum; ipsos sibi precibus votisque magis ac magis conciliarunt. Nec vero opinione sua falsi, nec spe frustrati fuere. Nescitur quippe, ullum pestilenti lue Tusculi tunc extinctum fuisse. Afflati quidem illa fuerunt aliqui, sed illiti oleo lampadis, quæ ante imagines Sanctorum lucet, curati & servati sunt. Imo idem oleum, etiam ab exteris pluribus, tum Religiosis, tum secularibus, præsertim Romæ, petitum, & cum fiducia infirmis adhibitum, non dissimiles curationes operatum est. Certe tot oblationes & anathemata illam ob causam undique fuerunt allata; ut inde marmoreum altare ad ipsas imagines excitatum sit. Hæc ipsemet nuper [1699] Tusculi versatus, a personis fide dignis accepi; & altare imaginesque Sanctorum, amoto velo, per vitreas, quibus concinne teguntur, fenestras coram in pariete inspexi, justam hominis staturam & nescio quid venerandæ antiquitatis ac majestatis habentes. Civitas, beneficii memor, quotannis hoc die publicam supplicationem, comitantibus omnibus piorum civium Sodalitiis, in gratiarum actionem instituit. Nos egimus de S. Sebastiano die XX Januarii:
Acturi de S. Rocho XVI Augusti.
Caduranus, ex Episcopo Bengorensi Monachus Durensis in Anglia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati refertur in Menologio Henriquez; ejusque exemplo a Bucelino & Chalemoto. De eo egimus inter Prætermissos XX Januarii.
S. Balbina, Martyr Romæ, indicatur apud Wandelbertum, in Appendice Adonis, in Ms. Leodiensi S. Laurentii, duplici Trevirensi S. Maximini & S. Martini, aliisque. Acta ejus dedimus XXX Martii.
Colmannus Abbas memoratur in Ms. Florario & Catalogo Henrici Fitzimon: apud Grevenum præponitur, In Hibernia: Sed inter tot Colmannos, quis hic sit, unde conjiciemus? Colganus in Indice tertio ad Triadem Thaumaturgam ultra viginti numerat, quos arbitratur Sanctos haberi. In secunda editione Martyrologii Anglicani indicatur Colmannus, ex Scotia oriundus; & in eadem Abbas circa annum 1670. Citatur Leslæus lib. 4, ubi de
S. Colmanno Episcopo varia confundit, & de alio agit relato in prima editione ejusdem Martyrol. Anglicani XXVIII Junii.
Brandani, Abbatis & Episcopi, festum agi ait Petrus Cluniacensis. Ita Dempsterus. Sed nullo indicato loco. S. Brandani Abbatis Cluainfertensis Acta dedimus, & Brandani Abbatis Culrossiæ notitiam XVI Maji.
Gebuinus, Archiepiscopus Lugdunensis, ut Sanctus refertur a Saussaio: sed videtur sumpsisse XIV Kalendas Julii, qui ab aliis habetur XIV Kalendas Junii, uti diximus inter prætermissos XIX Maji.
S. Cunera, Virgo & Martyr in oppido Rhenensi, memoratur a Martyrologio Germanico Canisii & inscriptis ad Usuardum Greveni supplementis. Acta dedimus, nostrumque de iis judicium tulimus, XII Junii.
S. Hymerius, Episcopus Cremonæ, indicatur a Greveno & Molano in prima editione Auctarii ad Usuardum; item a Canisio & aliis. Fuit is Episcopus Ameriæ, sed Patronus Cremonæ, ob corpus eo translatum. Dedimus Acta XVII Junii.
S. Hervei eremitæ, in Britannia Armorica, colitur in Namnetensi & Redonensi ecclesiis, ab aliis pridie, XVII Junii.
Tarasia Regina & monialis S. Raynerius Confessor Pisis indicantur a Bucelino. Acta utriusque dedimus XVII Junii.
SS. Theodorus, Leontius, Joseph & Maria, Martyres apud Castrum Octavianum prope Barcinonem passi seculo octavo; referuntur in Chronicis sub nomine Luitprandi & Iuliani Petri hoc seculo protrusis, uti annotat Ramires de Prado: de Leontio & Theodulo in Phyrgia passis vide Martyrologium XVIII Junii. Hinc eos ad hunc diem inscripsit suo Martyrologio Hispanico Tamayus de Salazar. Silent de illis in Hispania passis antiquiores & meliores scriptores.
Sancta Osana, soror Osredi Regis, in Borealibus Angliæ trans Humbrorum finibus, in ecclesia de Hovedene, Cultum habuisse intelligitur ex Silvestro Giraldo Cambrensi in Itinerario Cambriæ, relato inter scriptores a Canbdeno editos pag. 824. Non videtur negari posse fides oculato testi, & memoriam meretur pœna divinitus inflicta impudicæ mulieri, presumenti sedere supra ejus sepulcrum; ideoque voluimus ejus hic, occasione alterius Osannæ Mantuanæ, mentionem facere; donec aliunde eruatur dies, qui hactenus latet: quare nec ullis Anglorum fastis adscripta invenitur.
Ethelredus, Rex Merciorum, dein monachus, ut vir venerabilis indicatur a Bucelino, ac mortuus dicitur anno DCCIV.
S. Dunstanus Abbas monasterii cui Carnaminum nomen, cuique sanctissime præfuit, memoratur in Menologio Scotico Camerarii: hunc sequitur Martyrologium Anglicanum primæ editionis; quod & fecerunt ferrarius & FitzSimon. Sed in posteriori editione nomen ejus omissum est. At Dempsterus XXVIII Ianuarii; In Levinia, inquit, Dunstani Abbatis, qui Regi optimo Aidano a sacra confessione fuit. Secutus iterum est Ferrarius. At Leslæus, a Camerario citatus in Aidano XLIX Rege, scribit fuisse in Scotia tres doctrina & pietate præstantes viros, natione etiam Scotos, Hebredum scilicet, Dunstanum, & Convallum, quorum memoria etiam hoc nostro ævo apud Scotos magna celebritate colebatur. Non plura de eo potui nancisci: Nedum invenire diem cultus.
Cincuinus Monachus cœnobii S. Petri apud lindisfarnum, qui artem fabrilem exercebat, in cujus obitu Angeli visi sunt, refertur a Menardo, ut Beatus. Silent Wilsonus, Alfordus & alii. Dicitur Vita ejus versibus scripta quam non vidimus: & ea visa fortassis sententiam mutaremus.
Sanctorum ac Beatorum Ordinis S. Benedicti, potissimum in Anglia, Commemoratio celebratur in Menologio Bucelini.
Guillielmus, XXVII Prior Ordinis Carthusiani, vir multæ abstinentiæ & pietatis, & miraculis clarus, refertur a Saussaio inter Pios, & cum titulo beatæ memoriæ.
Joanna a Guevara, Virgo Clarissa, circa annum 1460 vixit cum magna opinione sanctitatis, relata ab Arturo & aliis ab eo citatus.
Raimundus Gaufridus, XIII Minister Generalis Ordinis S. Francisci, Episcopatum Patavinum recusavit, & privatus deinde vixit. De loco & modo mortis varie sentitur. Interim cum titulo Beati refertur ab eodem arturo.
Guillielmus Servaserius in Gallia, an. 1560,
Joannes Lovanii Portugallia, anno 1569,
Sebastianus in insulis Moluccus an. 1626, Ordinis S. Francisci, pro fide Christi occisi, ut Beati & Martyres referuntur ab eodem. Utinam hi aliique vindicentur.
Franciscus Bazo Mantuæ an. 1540 ejusdem Ordinis similiter inter Beatos ab illo numeratur.
D. P.
Joannes Vannegus, Carmelita Conventus Toletani in Hispania, plures hæreticos in Mauritania convertisse; & Algerii, quod Christum ejurare nollet, una cum Fratre socio Jona Catalano, dicitur flammis exustus, an. 1588. Cum titulo Beati Martyris refertur Joannes, in Acie bene Ordinata Philippi a Visitatione, & in Notis Mss. dicuntur Reliquiæ, in Hispaniam relatæ, congruo honore coli. De hoc honore cum distinctius constiterit nobis qualis sit (fortassis enim honorifice quidem, sed privatim servantur, donec Apostolica Sedes causam cognoverit definietrique) poterimus & nos debitum, non solum Joanni, sed etiam Jonæ locum in hoc opere dare.
S. Ediltrudis, ex Regina Angliæ Sanctimonialis in Coldingham, nominatura Dempstero in Menologio Scotico quod secutus est Ferrarius, & Kalendarii cujusdam recentioris Auctor. Aliis Etheldreda, est, cujus Acta damus XXIII Junii.
Aidus Hua-Foirreth, Archischolastrius, imo & Episcopus & potius suffraganeus, hoc die mortuus cum titulo Beati refertur a Colgano in Append. ad Acta S. Patricii, nullis additis quæ ipsum habeant Martyrologiis, ut alias ille solet.
Sebastianus a S. Joseph Ord. Minorum Discalceatorum Provinciæ S. Pauli, post multos in Moluccis insulis labores, fidei causa exantlatos, sagittis confixus occubuit, an. 1610: de cujus martyrio & miraculis Processus formati supremum Sedis Apostolicæ judicium Romæ expectant; sicut me docuit R. P. Benignus Fræmaut talium scrutator & eruderator in defessus.
SS. Tranquillinus & Marcia, parentes SS. Marci & Marcelliani, (de quibus hoc die agimus) indicantur in additionibus scriptis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Ex his Marcia colitur II Julii.
At S. Tranquillinus VI Julii.
S. Marina Virgo, quæ mutato habitu Marinus dicta, vitam monasticam egit, refertur in Ms. Florario; & a Domenecco in libro de Sanctis Catalauniæ, nec non a Tamayo in Martyrol. Hispanico, ob Reliquias, in monasterio S. Mariæ de Mercede Barcinone adservatas: item a Masino in Bononia perlustrata, ob reliquias in ecclesia S. Francisci & S. Gabrielis ad portam Ravegnanam in veneratione habitas. Videtur Baronius ad hoc eis dedisse occasionem, eo quod, cum S. Marinam Martyrem Alexandrinam ex Usuardo retulisset, uti hoc die etiam nos facimus, in Notis de Marina hac seu Marino agat. Corpus ejus Venetiis sepultum Kalendis Septembris asserit Petrus de Natalibus lib. 6 cap. 108 & quievisse in Domino XVI Kalendas Augusti; & sic cum Martyrol. Romano agimus de ea XVII Julii.
Marinæ Virginis passio in Antiochia, quæ per Olibrium Præfectum multa tormenta passa est pro nomine Christi, vincula, carceres, flagella, equulem; quam & diabolus in draconis specie, similiter & in Æthiopis tentavit & subvertere voluit, sed per signum sanctæ Crucis effugatus & superatus est; novissime vero per prædictum Præfectum decollata cum sacro martyrio vitam finivit. Ita B. Rabanus Abbas Fuldensis, dein Archiepiscopus Moguntinus, mortuus anno DCCCLVI die VI Februarii, quando ejus Acta illustravimus. Rabanum descripserunt B. Notkerus eodem adhuc seculo nono, de quo ejusque Martyrologio egimus VI Aprilis; & Auctor Bedæ supposititii. Hæc est S. Marina quæ celebrem venerationem habet apud Græcos die XVII Julii, ejusque Acta Græca habemus. Eadem a Latinis sub nomine S. Margaritæ colitur a variis die XIII Julii, ab aliis cum Romano Martyrologio ad diem XX Julii, quando & varia Acta Latina cum Græcis collata erunt discutienda, quæ quod huc spectat cum dictis Martyrologiis consentiunt. Hinc quæstio oritur, num S. Marina Virgo, quæ ab Usuardo Alexandriæ passa refertur, sit eadem jam relata. Ita censuit Molanus in prima sua editione Usuardi, & totum elogium ex Rabano & Notkero adjunxit, atque in Margine apposuit, hanc nos Margaritam nominamus. Verum in posterioribus editionibus omnia omisit, forsan suspicatus, aut aberrasse Usuardum collocando nomen Aleandriæ loco Antiochiæ, aut ista verba ab aliis adjecta. Baronius in Notis ad memoriam S. Margaretæ die XX Julii, asserit hanc Marinam dici a Beda & Usuardo XIV Kalendas Julii, & errare eos qui ipsam Alexandriæ passam referunt; quod nobis plane probatur, sentimusque cum illis, qui elogium addunt ex Actis S. Marinæ seu Margaritæ Antiochenæ. Aliam Marinam Alexandrinam hoc die damus. Reliqua dicentur XX Julii.
Dominicus Martinez, Abbas Alcobatiæ in Hispania Ordinis Cisterciensis, cum titulo Sancti indicatur a Menardo; cum titulo Beati, a Chalemoto ad diem XXVII Ianuarii; cum titulo autem Sancti a Chrysostomo Henriquez, eumque secuto Tamayode salazar in Martyrologio Hispanico; idque ad diem (in quem petimus administrari instrumenta necessaria) IV aut V Augusti.
S. Bartholomæi Apostoli solennitas, quando de insula Lipara Beneventum translatus est, indicatur in Ms. Centulensi S. Richarii. Ejus natalis est XXIV Augusti.
Nectarias, Episcopus Constantinopolitanus, indicatur in scriptis ad Grevenum per Carthusianos Bruxellenses. Colitur a Græcis XXVII Septembris & XI Octobris.
S. Constantia Virgo, S. Rainaldus Episcopus Græcus, S. Joannes Episcopus Armenus, S. Willebrandus dux Italus, Sancti multi alii, Martyres ex Societate Ursulana, quorum Inventio celebratur, Coloniæ in Ecclesia SS. Joannis & Cordulæ. Ita Gelenius in fastis Coloniensibus: de quorum certitudine agi poterit ad festum S. Ursulæ & sociarum XXI Octobris.
SS. Nunilonis & Alodiæ, Virginum & Martyrum, Translatio, ex Bosa ad Legerense monasterium S. Salvatoris in Navarra; indicatur ab Ambrosio Moralez in suis ad Eulogium Scholiis lib. 2 cap. 7. Harum natalis est XXII Octobris.
S. Thomas Apostolus indicatur in Ms. Vaticano S. Petri, ejus natalis est XXI Decembris.

DE SANCTIS MILITIBUS MARTYRIBUS LEONTIO, HYPATIO, ET THEODULO,
TRIPOLI IN PHOENICIA.

SUB VESP.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu sancti eique dicatis ecclesiis & martyrii tempore atque scriptoribus.

Leontius, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Hypatus Tribunus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Theodulus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)

AUCTOR. G. H. & D.P.

Inter plurimos Sanctos, & potissimum Martyres, Leontii nomine appellatos, celeberrima est memoria Sancti hujus Martyris Tripolitani, [Acta Græca & Latina] passi decima octava Junii. Ejus Acta Græca reperimus Romæ in bibliotheca Vaticana, & quidem in duplici Ms. codice, sub numero 821 & 1667. Eadem ex illis Latine reddidit Guilielmus Sirletus, postea S. R. E. Cardinalis, ediditque Aloysius Lipomanus Episcopus Veronensis, par. 2 tomi 7 de Vitis Sanctorum patrum, atque ex illo Laurentius Surius. Nos & Græca, & cum his collata damus Acta Latina. Sub eorum finem legitur: Has memorias beati Martyris Leontii, Cyrus quidam Commentariensis (Sirletus non bene Scribam vertit, cum Custos carceris significetur) in tabulis plumbeis describens, [ex memoriis a Cyro carceris custode relictis composita.] juxta monumentum sancti Martyris posuit, ut bonum memoriale relinqueret generationibus secuturis. His verbis non hoc videtur auctor indicare, quod captivi sancti custodiam sibi habuerit commendatam, clam Christianus aut ejus exemplo postea conversus quæ viderat ipse (ut re necdum plene examinata aliquando censuimus) vel alius, data per Constantinum Magnum Christianis pace, ejusdem carceris custodiæ præfectus, ex majorum relatu, Acta sicut habentur scripserit; & monumentum sic sculptis tabulis plumbeis exornarit: sed, quod eorum alteruter ita scripserit reliqueritque substantiam rerum hic narratarum, seu quæstionum singularum epitomen, quam alius stylo rethorico extenderit in hunc modum; de suo addens verba, qualia utrimque dici potuerunt; & consolationes Angelicas, quarum nullus testis fuerat, velut ex congruo adjiciens. Quapropter innominatum Auctorem relinquo, satisque habeo indicasse eum a quo scribendi argumentum is sumpsit.

[2] Palestra martyrii & habitationis dicitur Τριπολιτῶν πόλις, urbs Tripolitanorum; sed ubi illa sit, [Palæstra Tripolis in Phœnicia:] non additur. In Martyrologio Romano & de urbe & S. Leontio ejusque sociis ista leguntur: Tripoli in Phœnicia S. Leontii militis, qui sub Hadriano Præside, una cum Hypatio Tribuno & Theodulo, quos convertit ad Christum, per acerba tormenta pervenit ad coronam martyrii. [ibi ejus ecclesia,] Addit in Notis Baronius, Tripoli in Phœnicia, nobilis memoriæ Leontii Martyris mentionem fieri, in Quinta Synodo actione prima: & quia Acta dicunt in ipsius tripolis portu sepultum, ibidem ecclesia ejus fuisse videtur; ideoque in quodam Kalendario Syriaco nominatur S. Leontius ad mare. Illustravimus nos ad diem XX Januarii Vitam S. Euthymii Magni, Hegumeni in eremo Sanctæ civitatis seculo Christi Sexto, quo dicta Synodus habita est: in qua Vita Cyrillus Monachus, auctor coævus, num. 129 narrat, quemdam juvenem, Leontium nomine, [alia in eremo Hierosolymitana,] in monasterio magni Euthymii vitam monasticam sumpsisse, eique curam traditam monasterii, quod conditum fuit in honorem magni Martyris Leontii. Quidni hujus Leontii, in Phœnicia Vicina martyrio coronati? Eodem modo Procopius Cæsariensis lib. 5 de Ædificiis Iustiniani Imperatoris cap. 9 asserit, [& Damasci.] ab hoc constructam Damasci ædem S. Leontii nec dubitamus quin huic cum Damasco vicina Phœnicia sit.

[3] Ad eumdem etiam videtur respexisse Theodoretus Episcopus Cyri, dum adversus Gentiles de Evangelica veritate sermonem VIII de Martyribus ita concludit: Quid Philosophos & Imperatores commemoro? cum eorum quoque, qui passim dii ferebantur, memoriam e mente hominum aboleverint? Horum namque templa sic destructa sunt, ut ne figurarum quidem permanserit species, nec earum formam hujus seculi homines sciant, Harum autem materia omnis Martyrum fanis dicata est. Suos etiam mortuos Dominus Deus noster in templa pro diis vestris induxit: ac illos quidem cassos vanosque reddidit, his autem honorem illorum attribuit. Pro Pandiis enim Diasiisque ac Dionysiis & aliis festis vestris, Petri & Pauli & Thomæ, & Sergii & Marcelli, & Leontii, & Panteleemonis, & Antonini & Mauritii, [a Theodoreto inter primarios martyres habitus.] aliorumque Martyrum solennitates peraguntur: & pro illa veteri pompa, turpique rerum ac verborum obscœnitate, modestæ celebrantur festivitates, non ebrietatem & jocos risusque exhibentes, sed divina cantica sacrorumque sermonum auditionem & preces laudabilibus lacrymis ornatas. Et inter præcipuos Syriæ Patronos S. Leontium habitum.

[4] Nec tantum in dictis Orientalibus regionibus celebris fuit illius memoria, sed etiam Constantinopoli, uti in antiquo Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [loca illi dicata Constantinopoli,] post encomium de quo infra legitur his verbis Græcis: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις πέραν ἐν τῷ καμαριδίῳ καὶ ἐν τῷ εὐκτηρίῳ ὀἴκῳ αὐτοῦ τῷ ὄντι ἔγγιστα τῆς πόρτης τῆς πηγῆς. Quæ sic explico. Celebratur ejus solennitas trans fretum in Camaridio, & in oratoria ejus domo, existente proxime ad portam fontis. Carolus de Frene lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 15 num. 13 asserit ædem sacram fuisse ad portam auream, uno ferme ab urbe stadio exstructam, ubi fons tacita scaturigine lenem ac dulcem aquam effundit; & est ibi ædes Deiparæ ad fontem dicta. Potuit proxime ad portam hanc fontis extitisse oratorium S. Leontii: cui etiam alter locus trans fretum in Camaridio dicatus fuerit.

[5] Pro harum Constantinopolitanarum Ecclesiarum aliqua, crediderim esse compositum Encomium, quod in Laurentiana Magni Ducis Hetruriæ bibliotheca Florentiæ reperimus Græcum, descripsimusque ex Plutei IX Codice 33, [& encomium compositum, quod hic etiam datur.] Μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ πανενδόξου μεγαλομάρτυρος Λεοντίου. Sancti ac gloriosissimi magnique Martyris Leontii. Encomium autem istud, non quasi novum aliquid aptum docere, sed ut pietatis Græcanicæ medio ævo monumentum non contemnendum, subjungimus antiquioribus Actis, pariter Latine redditum.

[6] Porro præcipuum hac die XVIII Iunii cultum S. Leontii apud Græcos, [Cultum autem præcipuū probat Ephemeris] & horum exemplo apud Ruthenos, probant nostræ Græco moschæ Ephemerides, quarum unæ diem istum hoc versu consignant:

Ὀγδοάτῃ δεκάτῃ πλήγαισι Λεόντιος ἐκπνεῖ.

Immoreris plagis decima octavaque, Leonti.

Huc facit totum diei istius Officium in menæis cum Canone & Elogio ex more præmittuntur hæc Distica

Ἄκμων τὸ σῶμα τοῦ Λεοντίου τάχα,
Ἄκμων σιδηροῦς πρὸς σφύρων τὰς αἰκίας.

Fortasse ut incus corpus est Leontii,
Et ferrea incus ad ictus malleorum.

Idem distichon etiam reperitur in Divionensi Synaxario, ubi pro duobus sociis aliud sic additur:

Ἐλευθερόφρων Θεόδουλος πρὸς ξίφος,
Τοιοῦτον ὄντα καὶ τὸν Ὕπατον βλέπω,

Theodulus ensi, libero se animo offert,
similique cerno spiritu ad stantem Hypatium, [& Canon]

Canonis autem prædicti Acrostichis hæc est:

Νίκη Θεός σοι καὶ γήρας, Λεόντιε,

quam paulo pluribus litteris sic Latinam feceris:

Victoria & marces tibi Deus est, Leonti.

[7] Nomen Poetæ additur, Ioannis monachi, quem Damascenum fuisse nihil ambigimus; ejus qui cum S. Sophronio Patriarcha libros hymnosque sacros in Terra sancta pene amissos restituit novisque additis auxit: [auctore S. Io. Damasceno,] ideoque minus miramur quod strophis duabus tribusve amissis, pauciores illæ in Menæis excusis reperiantur, quam sint ipsius Acrostichidis litteræ. Præmittuntur Canoni ex more stichera seu Versiculi similares, quorum tertius testatur frequentia Sancti miracula, hoc modo: Τίς σε οὐ θαυμάσειε Λεόντιε; ὅτι ἔνοικον λαβὼν τῆς ἀληθείας πηγὴν, ποταμοὺς εὐεργεσίας ἀναβλύζεις τοῖς πιστοῖς· καὶ πᾶσι ἀναργύρως ἀνεπίφθονον προφέρεις τοῖς διψῶσι τὰ δωρήματα· εὐφραίνεις δὲ τοὺς μετέχοντας τοῖς ὕδασι τῆς χρηστότητος· ἱκέτευε τοῦ σωθῆναι τὰς ψύχας ἡμῶν. Quis te non admiretur, Leonti? [quia curationum gratia Sanctum laudat.] qui inhabitantem in te suscipiens fontem veritatis, flumina beneficentiæ effundis fidelibus: & citra invidiam atque gratis profers sitientibus omnibus done tua, fruentibus autem exhilaras aquis bonitatis. Deprecare, ut animæ nostræ salventur. Magis autem explicite gratiam curationum denotat Tractus ante Elogium, sic terminatus, ἴασιν τῶν νοσημάτων πιστοῖς παρέχεις διὰ τοῦτό σου τὴν μνήμην τιμῶμεν πόθῳ, σοφὲ Λεόντιε. Morborum medelam fidelibus præstas, ideoque memoriam tuam cupide honoramus, o sapiens Leonti.

[8] Non eadem elogii, inter sextam septimamque Oden recitandi, loco ipsorum quæ olim recitabantur Actorum, auctoritas est. Synaxariorum enim, [Tripolis Africæ unde irrepserit Synaxariis.] unde assumitur, usus recentior est, neque seculo X antiquior; ipsumque sive brevius, in eo quod Basilius Porphyrogenneta colligi jussit; sive aliud duplo prolixius, in Menæis excusis, immediate ex Actis est sumptum; sed utrumque est compendium recentioris quod dixi Encomii, cujus Auctori cum excidisset, ut Tripolim Africæ acciperet pro Tripoli in Phœnicia; transfusus hic error est in omnia Synaxaria: & sic in Basiliano dicitur Sanctus fuisse διατρίβων ἐν Τριπόλει τῆς Ἀφρικῆς; in Menæis vero ἐν Τριπόλει κατὰ τὴν Ἀφρυκὴν: licet Sanctus mox accusatus delatusque dicatur Adriano Phœniciæ Præsidi; unde oportuerat errorem animadvertisse.

[9] Quid quod, primis a Christo nato seculis, clarissima fuerit Tripolis Phœnices; obscura vero, aut plane etiam ignota, Tripolis Africæ, saltem sub hoc nomine? [Erat tum Tripoli hac clarior altera Tripolis Phœniciæ,] Ptolemæus certe ac Stephanus nullius in Africa Tripolis mentionem faciunt: eam recentiores alii Sabratam olim alii Oëam arbitrantur fuisse. Hac porro sententia ad missa, Sponte sua intelliguntur, alioquin inexpliçabilia, quæ in Actis græcis leguntur num. 2 de patria illorum, qui primi disciplinarum sublimiorum inventores fuerunt. Si enim horum patriam constituas Tripolim Africæ, eamque velis primam litteris ac scientiis excelluisse; [de qua tamen commodius intelliguntur Acta.] putasne futurum, qui opinioni tam peregrinæ assentiatur? Certe ab omnibus nunc passim illa Tripolis Barbariæ vocatur. Assentientur autem omnes, qui vel leviter antiqua delibarunt, si gloriam illam Phœniciæ tribuas, eamque artium ac litterarum inventricem primam appelles. Plinius lib. 5 cap. 12 diserte asserit, gentem Phœnicum in gloria magna esse, litterarum inventione, & siderum, navaliumque ac bellicarum artium. Atque hinc in ipso Actorum textu pro ἐν Ἀφρικῇ suppono ἐν Φοινίκῃ Τρίπολις, adjecta Annotatione. Unum invenio Baronium, qui in Martyrologio a nobis stet, ac Tripoli in Phœnicia martyrium subiisse Leontium asserat; quamvis nullam asserti sui rationem reddat uspiam in Notis.

[10] Hactenus de loco Martyrii contra Synaxariorum sententiam, quæ videri potest errore librarii inducta, aut confidentia interpolatoris adstructa fuisse. Cum enim tabulæ istæ plumbeæ; quas Cyrus quidam de S Leontio conscripsisse, & apud monumentum ejus deposuisse legitur, in ipso sepulcro videantur cum Sanctis Reliquiis conditæ fuisse; credibile est, diutule illic abditas, in lucem non fuisse protractas, nisi postquam nomen & fama Tripolis Africanæ inclaruit. [Unde error possit irrepsisse?] Unde fieri potuit, ut si in tabulis tantum legebatur Tripolis, interpolator aliquis e cerebro suo addiderit τὸ Africæ, tamquam de notiori tunc civitate. Si vero in tabulis expressum fuit Tripolis Phœnices; quidni longo temporis lapsu potest ita exesum fuisse plumbum, ut imperfecte repræsentaret commissam sibi scripturam, & librarius aliquis pro φοινίκη, legerit ἀφρίκη, ubi notior tunc erat Tripolis.

[11] Quid autem si scribentibus hæc Acta tenebras offuderit amphibolia nominis Africa, ex vulgata quidem notione Provinciam longe a Phœnice remotam significantis; [quid si ab Africanæ Legionis stativis apud Tripolim?] hic vero accipiendi pro Legione Africa, seu Africana, quæ in Phœnice stativa habens sub Tribuno Leontio haud procul Tripoli, nomen fecerit ipsi stativorum loco, sed transitorium; non autem perennaturum apud posteros, sicut perennavit nomen Italicæ in Hispania, prope Hispalim, relictum a Legione Italica, qualis sua etiam in Palæstina staviva habuit & inter alios Centurionem Cornelium, ex Actis Apostolorum notissimum. Sic Romæ per plura secula in regione trans Tibrim celebris fuit civitas Ravennacium, a Ravennatibus istic olim commoratis & multa ejusmodi alia locorum nomina possunt in exemplum adduci, atque credibile facere longe plura similem quandoque appellationem habuisse ad breve tempus, quæ vetus nomen resumpserint, ideoque sub temporario illo nuspiam inveniantur appellatæ: aut si inveniantur alicubi, offendunt lectorem velut supposititia.

[12] Quod attinet ad tempus Martyrii, tolerati cum sociis SS. Hypatio vel Hypato & Theodulo; [tempus martyrii] assumptus est Vespasianus (sub quo passus S. Leontius dicitur) anno LXIX ad imperium, & sequenti per filium Titum expugnavit Hierosolymam. Hic, cum Christianos non satis a Judæis distingueret, facile potuit persuaderi, ut potestatem aliquam Adriano, forsan a Judæis incitato, concederet contra Christianos, præsertim militiæ desertæ prætextu: nescitur tamen decretum aliquod contra eos edidisse Vespasianus, uti supponunt Acta, phrasibus quarti seculi adornata: quod sufficit hic animadvertisse. Est autem vita functus Vespasianus anno Christi LXXIX.

ENCOMIUM S. LEONTII MART.
Ex Ms. Medicæo Bibliothecæ Laurentianæ Florentiæ.
ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΛΕΟΝΤΊΟΥ
Ex memoriis Cyri Commentariensis ab incerto Auctore scriptum. & ex Mss. Vaticanis Latine redditum a G. Sirleto.

Leontius, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Hypatus Tribunus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Theodulus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)

INTERP. SIRLETO

CAPUT PRIMUM.
Quæsitus ad mortem Sanctus quærentes hospitaliter habet, seque manifestans convertit eos & baptizat.

[1] Βασιλεύοντος Οὐεσπασιανοῦ τῆς τῶν Ῥωμαίων ἀρχῆς, ἀνήρ τις τῆς συγκλήτου ὀνόματι Ἀδριανὸς, ὠμὸς καὶ ἀπεινὴς τῷ φρονήματι, καὶ πάσης κακοτέχνου μηχανῆς εὑρετὴς, ἀκούσας ὅτι εἰσί τινες Χριστιανοὶ λεγόμενοι, καὶ πάντας τοὺς θύοντας τοῖς θεοῖς ἀποστρέφονται, καὶ τούτους ἀτιμάζειν σπουδάζουσι, καὶ ἀποστῆναι τοὺς ἀνθρώπους τῆς τῶν θεῶν ὠκειώσεως ἐκ τῆς μαγικῆς αὐτῶν διδασκαλίας καὶ κολακείας πείθουσι, καὶ λέγουσι μὴ εἶναι θεοὺς, ἀλλ᾽ ἕνα Θεὸν· θυμῷ κρατηθεὶς, προσελθὼν τῷ Βασιλεῖ, ἠξίωσεν δοθῆναι αὐτῷ τὴν κατ᾽ αὐτῶν ἐξουσίαν. δὲ Βασιλεὺς παρευθὺς τὴν πᾶσαν ἐξουσίαν ἔδωκεν τῷ Ἀδριανῷ, ἐντειχάμενος αὐτῷ, ὅτι πάντας τοὺς τέλοντας πεισθῆναι τῷ δόγματί μου καὶ προσκυνῆσαι τοῖς θεοῖς ἡμῶν, τιμῆς μεγάλης ἀξιώσας ἀπόστειλόν μοι· τοὺς δὲ ἀντιλέστοντας βασάνοις δεινοτάτοις ὑποβαλὼν, τῷ θανάτῳ παραδίδον.

[2] Ἐξελθόντι οὖν τῷ Ἀδριανῷ τῆς μεγαλοπόλεως Ῥώμης ἐγνωρίσθη αὐτῷ ὑπό τινων λεγόντων, ὅτι ἐν τῇ Τριπολιτῶν πόλει ἐστὶ τίς ἀνὴρ στρατιώτης, ὀνόματι Λεόντιος, καὶ ἀθετεῖ τοὺς θεοὺς, καὶ τοὺς θύοντας αὐτοῖς ἀποστρέφει τῆς τούτων θεραπείας ἔχεσθαι καὶ τὸ νωάτριον ἡμῶν καταλύει θεσμόν. Ἀκούσας δὲ Ἀδριανὸς περὶ αὐτοῦ, περιχαρὴς ἐγένετο, καὶ προέπεμψεν πλῆθος στρατιωτῶν, ὅπως συσχεθῆ Λεόντιος τοιαῦτα δρῶν. Ἐν δὲ τῷ φθᾶσαι αὐτοὺς τὸν τόπον τῆς πόλεως, Τριβοῦνος τοῦ αὐτοῦ ἀριθμοῦ, -Ὕπατος αὐτῷ ὄνομα· καὶ αὐτὸς φίλος ὢν τῆς δαιμονικῆς λατρείας, καὶ ἀνακείμενος τοῖς εἰδώλοις, ἀφνοτάτῳ πυρετῷ συσχεθεὶς, ὅλος ἐφλέγετο· ἔλεγε δὲ ὑπ᾽ αὐτὸν στρατιώταις τοῖς, Μὰ τὴν τῶν μεγάλων θεῶν εὐμένειαν, οἶδα πόθεν τὸ καῖον τοῦτο συνέβη μοι· οἱ θεοὶ ἠγανάκτησαν κατ᾽ ἐμοῦ· μέλλων γὰρ ἔρχεσθαι ἐνταῦθα, θυσίαν αὐτοῖς οὐ προσήγαγον τὴν συνήθη. Ὁρῶντες οὖν οἱ στρατιῶται πάντες τὸν Ὕπατον οὕτως κατακαιόμενον ἐπὶ τρεῖς ἡμέρας, καὶ μηδενὸς μεταλαμβάνοντα, ἀλλὰ πλέον ὑπὸ τπν πυρετῶν ἐξαπτόμενον, ἐν θλίψει πολλῇ ὑπῆρχον.

[3] Τῇ δὲ νυκτὶ ἐκείνῃ Ἄγγελος Κυρίου ἐφάνη αὐτῷ λέγων, Ὕπατε, εἰ θέλης ὑγιὴς γενέσθαι, συνελθόντων σοι τῶν στρατιωτῶν, κράζον τριτον, Θεὸς τοῦ ἁγίου Λεοντίου βοηθῆ μοι, καὶ εὐθέως σωθήση. Ἔν ἐκστάσει δὲ γενόμενος Ὕπατος, καὶ ἀνανήψας, εἶδεν τὸν Ἄγγελον, ὡσεὶ λευχήμονα νεανίσκον, καὶ τὴν μορφὴν τῆς ὄψεως αὐτοῦ φοβερὰν, εἶτα λέγει αὐτῷ· Ἐγὼ ἀπεστάλην ἅμα τούτοις τοῖς στρατιώταις, ὅπως συλλαβὼν τὸν Λεόντιον, φυλάξω ἕως τῆς ἐπανόδου Ἀδριανοῦ τοῦ Ἡγεμῶνος· καὶ σὺ λέγεις μοι ὅτι κράζον, Θεὸς τοῦ ἁγίου Λεοντίου βοήθη μοι, καὶ σωθήση; Ἔν δὲ τῷ διαλέγεσθαι αὐτὸν τῷ Ἀγγέλῳ, ἀφανὴς ἐγένετε ἀπ᾽ αὐτοῦ, καὶ θάμβος ἐκράτη τὸν Ὕπατον. Φωνήσας δὲ τοὺς στρατιῶτας, ἔτι κείμενος ἐν τῷ κλινιδίῳ, λέγει αὐτοῖς· Ἄκούσατε ἀδελφοὶ· ἐν τῷ πρώτῳ μου ὕπνῳ ἔρχεταί τις ἀνὴρ λαμπρὸς, καὶ λέγει μοι, Ὑπατε, εἰ θέλης ὑγιὴς γενέσθαι, κράζον τρίτον, Θεὸς τοῦ ἁγίου Λεοντίου βοήθησόν μοι, καὶ ἀφανὴς ἐγένετο ἀπ᾽ ἐμοῦ. Ἐν δὲ τῷ διαλέγεσθαι αὐτὸν, Θεόδουλός τις, ἀνὴρ ἐκ τῶν στρατιωτῶν, ἀκούσας, παρεκάθητο τῷ Τριβούνῳ αὐτοῦ Ὑπάτῳ, ἐν νῷ ἕχων τὰ λεχθέντα αὐτῷ ὑπ᾽ αὐτοῦ· φθάσαντος δὲ τοῦ καιροῦ τοῦ πότου αὐτῶν, ἐκάλουν καὶ τὸν Θεόδουλον οἱ στρατιῶται, λέγοντες αὐτῷ, Ἔλθε καὶ συναπόλαυσον ἡμῖν, ἀδελφὲ, ὡς ἀεὶ· ἦν γὰρ καὶ αὐτὸς Θεόδουλος τῶν πρώτων ἑλλήνων, παῤ ὅν ἄλλος οὐκ ἦν τοιοῦτος. Ὡς δὲ ἀπεσώβησεν πάντας μὴ θέλων γεύσασθαί τινος, ἀνέστη, καὶ ἔθηκεν ἑαυτὸν, καὶ ἐκοιμήθη χαμαὶ, πολυνήστης ὤν. Διυπνισθεὶς οὖν λέγει τοῖς συστρατιώταις αυτοῦ, Τῇ αὕριον ἡμέρᾳ Ἄδριανὸς Ἡγεμὼν ἔρχεται, καὶ Λεόντιος οὐ συνελήφθη· ἀλλ᾽ εἰ δοκεῖ παντὶ τῷ πλήθει ὑμῶν, λαβὼν ἐγὼ τὸν Τριβοῦνον Ὕπατον, καὶ ἐλθὼν ἐν τῇ πόλει, ἐπιζητήσω ὁποῖος ἐστὶν Λεόντιος, καὶ τοῦτον κρατήσαντες ἀσφαλισόμεθα παρὰ τοῖς Κεντυρίοσιν, ἕως τῆς ἐπανόδου τοῦ Ἡγεμόνος Ἀδριανοῦ· ῆν γὰρ καὶ Ὕπατος ἀπὸ τῆς ὁπτασίας ἐκείνης ἐν ὀλίγῳ ὑγιὴς γενόμενος ἀπὸ τοῦ πυρετοῦ.

[4] Καὶ φτασάντων αὐτῶν τὸ ἄκρον τῆς πόλεως, ἰδοὺ καὶ Λεόντιος ὑπήντησεν αὐτοῖς λέγων· Χαίρετε ἐν Κυρίω, ἀδελφοί, Ἀκούσαντες δὲ γἀρ αὐτοῦ οἱ δύο στρατιῶται, Ὕπατος καὶ Θεόδουλος, εἶπον αὐτῷ· Χαῖροις καὶ αὐτὸς, ἑταῖρε. Καὶ εἶπεν αὐτοῖς Λεόντιος, Ἀδελφοὶ, τίνα ζητοῦντες τήνδε τὴν χῶραν ἐφθάσατε; Οἱ δὲ στρατιῶται εἶπον αὐτῷ· Ἀνήρ τις Λεόντιος, σοφὸς ἐν λόγῳ καὶ ἔργοις πιστὸς, ἐμηνύθη τῷ αὐτοκράτορι Οὐεσπασιανῷ, ὅτι ἐνθάδε οἰκεῖ, καὶ τούτῳ συνόμιλοι ἀξιοῦμεν γενέσθαι, ὡς προπεμφθέντες· μέλλει γὰρ ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις καὶ Ἀδριανὸς Ἡγεμὼν φθάνειν τὰ ἐνταῦθα, ὅπως καὶ αὐτὸς θεάσηται αὐτὸν, καὶ τιμῆς ἀξιώσει μεγάλης, ὡς φίλον ὄντα τῶν θεῶν, καὶ ἀπαγάγει αὐτὸν πρὸς τὸν Αὐτοκράτορα· πᾶς γὰρ σύγκλητος Ῥωμαιων ἐπιθυμεῖ θεάσασθαι αὐτὸν ἀκούσασα αὐτοῦ τὰ κατορθώματα, εἰς τοὺς θεοὺς ἐπιτελεῖ, καὶ ὄτι στρατιώτης ἐστι, καὶ τῶν πρώτων τῆς Τριπολιτῶν, πόλεως. Ἀκούσας δὲ Λεόντιος εἶπεν· Ὡς ὁρῶ ξένοι τῆς χώρας ταύτης ὑπάρχεσθε. Ἔλθετε οὖν σὺν ἐμοὶ, καὶ ἀναπαύεσθε, κἀγὼ ὑμῖν ὑποδείξω Λεόντιον, ὅν λέγετε ὑμεῖς φίλον τῶν θεῶν· ἐκεῖνος γὰρ οὐκ ἔστι φίλος τῶν θεῶν, ὧν ὑμεῖς σέβεσθε, ἀλλὰ Χριστιανός ἐστιν καὶ πιστεύει εἰς τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστόν. Οἱ δὲ ἀκούσαντες τοὺς λόγους αὐτοῦ, ἔλεγον πρὸς ἑαυτοὺς, Τίς ἐστιν οὗτος, ὅς λέγει Λεόντιον Χριστιανὸν εἶναι; ἄρα τῆς συγγενείας αὐτοῦ ἐστιν; Εἶτα λέγει Θεόδουλος· Τί τὸ ὄνομά σου; Καὶ Λεόντιος λέγει αὐτῷ· Τὸ ὄνομα τὸ ἐμὸν θεόγραφόν ἐστιν· γέγραπται γὰρ ἐν ταῖς θεοπνεύστοις γραφαῖς, ἐπὶ ἀσπῖδα καὶ βασιλίσκον επιβήση, καὶ καταπατήσεις λέοντα καὶ δράκοντα· δεῖ με οὖν καταπατῆσαι λέοντα καὶ δράκοντα· λέοντα τὸν ἀόρατον ἐχθρὸν, καὶ δράκοντα τὸν ἡγεμόνα καὶ τοὺς συμβούλους αὐτοῦ. Ἀκούσας δὲ Ὕπατος Τριβοῦνος, εἶπεν τῷ Θεοδούλῳ, Τίς ἐστιν οὗτος, ὅτι λέγει, δεῖ με καταπατῆσαι λέοντα καὶ δράκοντα, καὶ τοὺς συμβούλους τοῦ Ἡγεμῶνος. Ἀμηχανία οὖν καὶ ἔκστασις περιεῖχεν αὐτοὺς, καὶ οὐκ ἔθελον τὴν ἑαυτῶν γνώμην φανερῶσαι τῷ ἀνδρὶ, διὰ τὸ εἰπεῖν αὐτὸν αὐτοῖς, Ἔλθετε πρός με, κἀγὼ ἀναπαύσω ὑμᾶς· καὶ πάλιν τὴν ἀπήνειαν τοῦ Ἡγεμῶνος δεδειῶτες, ὅμως τὴν ἐπὶ τῆς οἰκίας τοῦ ἀνδρὸς πορίαν ἐποιοῦντο.

[5] Εἶτα λέγουσιν αὐτῷ· Ιδοὺ, ἀνὴρ καλὲ, ἐν τῷ δώματί σου ἐφθάσαμεν, καὶ πάντων τῶν σῶν ἀπολαύσομεν· σπεῦσον οὖν μηνῦσαι ἡμῖν τὸν Λεόντιον, ἵνα καὶ τιμῆς μεγίστης ἐπὶ τῇ παρουσίᾳ Ἀδριανοῦ τοῦ Ἡγεμῶνος ἀξιωθήσῃ, καὶ πάμφιλος γενήσηται τῶν ἐν τῷ παλατίῳ κρατούντων. Ταῦτα αὐτῶν εἰπόντων, λέγει αὐτοῖς Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ, Ἐγώ εἰμι Λεόντιος, ὅν ζητεῖτε· ἐγώ εἰμι στρατιῶτης τοῦ Χριστοῦ· ἐγώ εἰμι ὅν Ἀδριανὸς διώκει δι᾽ ὑμῶν. Οἱ δὲ ἀκούσαντες παρ᾽ αὐτοῦ τὸ, Ἐγώ εἰμι, πεσόντες ἐπὶ πρόσωπον, ἤρξαντο κράζειν, Δοῦλε τοῦ Θεοῦ τοῦ ὑψίστου, συγχώρησον ἡμῖν τὴν ἁμαρτία ταύτην· σπεῦσον δυσωπῆσαι τὸν Θεόν σου, ὅπως ἐξέληται ἡμᾶς ἐκ τοῦ μύσους τῶν εἰδώλων, καὶ ῥύσεται ἡμᾶς ἐκ τοῦ ἀνημέρου θηρὸς Ἀδριανοῦ· ἡμεῖς γὰρ Χριστιανοί ἐσμεν. Καὶ εἰπόντων αὐτῶν ταῦτα, ἔῤριψεν ἑαυτὸν ἐπὶ τὸ ἔδαφος ἅγιος τοῦ Θεοῦ Λεόντιος, κλαίων καὶ λέγων, Κύριε Θεὸς, θέλων πάντας ἀνθρώπους σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, δοὺς ἡμῖν ὑποδείγματα σωτηρίας· ἔπιδε ἐφ᾽ ἡμᾶς τῇ ὥρᾳ ταύτῃ, τοὺς κατ᾽ ἐμοῦ ποιήσας, ἵνα σώσῃς με τὸ ἀπολωλὸς πρόβατον, καὶ τούτους μετ᾽ ἐμοῦ φώτισον τῷ φωτὶ τοῦ ἐλέους σου, καὶ πήγασον αὐτοῖς τὴν χάριν τοῦ ἁγίου σου Πνεύματος, καὶ δεῖξον εἰς αὐτοὺς καθαρὰν καρδίαν, καὶ σφράγισον αὐτοὺς τῇ σφραγίδι σου, καὶ ἀνάδειξον αὐτοὺς στρατιῶτας ἀηττήτους κατὰ τοῦ ἐχθροῦ, δύναμιν καὶ ὅπλα παρέχων αὐτοῖς τῇ εὐσπλαγχνίᾳ σου, ἀσπῖδα καὶ δόρυ τῇ σοφίᾳ σου· ταφὴν τριήμερον κατεδεξάμενος, πατήσας τὴν κεφαλὴν τοῦ κακούργου δράκοντος, δὸς τὸν Ὕπατον τοῦτον καὶ Θεόδουλον πατῆσαι τὴν κεφαλὴν τοῦ κακοτέχνου Ἡγεμῶνος Ἀδριανοῦ, καὶ ἐνίσχυσον αὐτοὺς ἐν τῇ χάριτι τῆς σῆς ἰσχύος· σὺ γὰρ τοὺς ἀπεγνωσμένους καλεῖς πρὸς ἐπίγνωσιν σὺ τοὺς πλανηθέντας ἀνακαλεῖς τῇ εὐσπλαγχνίᾳ σου· τῶν καρδιῶν γνώστης, καὶ πάσης ἀνθρωπίνης φύσεως δημιουργὸς, δέξαι μου τὴν ἱκεσίαν τοῦ ἁμαρτωλοῦ, δεῖξον καὶ τούτοις ὅτι σὺ εἶ Θεὸς καὶ ουχ ἕτερος, δεῖξον τοῖς πιστεύουσιν τοῖς ἀναισθήτοις θεοῖς ὅτι εἰσὶ μάταιοι, καὶ φώτισον τοὺς ἐν ἀγνοίᾳ ὄντας ἀνθρώπους τῇ σῇ επιγνώσει. Ναὶ, Θεος, Σωτήρ μου, ὅτι σοῦ ἐστιν βασιλεία, καὶ δύναμις, καὶ δόξα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Ὑοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[6] Καὶ εἰπόντος αὐτοῦ τὸ Ἀμήν, κατῆλθεν νεφέλη ὕδατος ἐπὶ Θεόδουλον καὶ Ὕπατον, καὶ ἐφώτισεν αὐτούς. Ἰδὼν δὲ ἅγιος Λεόντιος τὸ γεγονὸς, ἔκραξεν φωνῇ μεγάλῃ λέγων, Δόξα σοι, Θεός μου, μὴ ἀποβαλλόμενος τὰς προθέσεις τῶν ζητούντων σε· καὶ ἠμφίασεν αὐτοὺς στολὰς λευκὰς, καὶ κηροὺς ἔμπροσθεν αὐτῶν ἐποίησεν φέρεσθαι. Ἰδόντες οὖν τινες Ἑλλήνων, ὅτι τοιοῦτον θαῦμα γέγονεν διὰ Λεοντίου· ἤρξαντο θρῦλλον ποιεῖν ἐν τῇ πόλει, κράζοντες οὕτως, οἱ τοὺς θεοὺς αὐτῶν ἀθετοῦντες, ὀλεθρίῳ πυρὶ ἀπωλέσθωσαν, καὶ ἦν οὐ μικρὸς θόρυβος ἐν τῇ πόλει.

[1] [Ad capiendum sanctum directus Adrianus a Vespasiano,] Quo tempore Vespasianus Romanorum Imperium tenebat, vir quidam ordinis Senatorii, Adrianus nomine, crudelis, & animo valde immanis, omniumque pessimarum artium inventor, cum audivisset quosdam Christianos esse ab omnibus illis abhorrentes, qui diis ipsis sacrificia offerunt, deosque ipsos despicientes, & alios homines magicis artibus ac disciplinis & adulationibus a deorum familiaritate removentes; quippe qui dicerent, non esse deos, sed unum tantum Deum: furore percitus Imperatorem adiit, & ab eo petiit, ut sibi contra homines Christianos potestatem daret. Imperator vero statim omnem potestatem Adriano contulit, eique mandavit, ut quicumque ejus edicto parere, & diis sacra facere vellent, honore magno donati ad eum mitterentur; qui vero nollent, [præmittit Tripolim Tribunum cum militibus:] cruciatibus gravissimis subjecti morti addicerentur.

[2] Cum igitur Adrianus ex magna Roma discessisset, significatum ei fuit a quibusdam, in urbe Tripoli esse militem quemdam, a Leontium nomine, qui deos ipsos reprobaret, & eos qui sacra illis facerent ab eorum cultu auerteret, & patrias leges dissolveret. Cum hæc Adrianus de Leontio audivisset, hilaritate non mediocri affectus est, & b militum cohortes præmisit, ut Leontius, qui talia faceret, comprehenderetur. Cum vero prope urbem venissent, eorum Tribunus Hypatius nomine, qui & ipse dæmonum superstitioni & idolis addictus erat, repente febre totus correptus est, & militibus suis dicebat: Ita mihi dii propitii sint, ut ego scio, unde nam hoc malum in me profectum sit. Dii adversus me indignati sunt; cum enim huc profecturus essem, congruentem victimam illis non obtuli. Milites igitur cum Tribunum suum ita febri æstuantem per tres dies, neque cibum aliquem sumentem, sed magis magisque febri laborantem viderent, multis angustiis premebantur.

[3] Nocte autem illa Angelus Domini apparuit ei, dicens: Tribune, si vis sanus fieri una cum militibus, [qui febri curreptus:] qui tecum sunt, ter clames: Tu, qui S. Leontii Deus es, mihi, quæso, auxilium feras. Si hoc dixeris, statim sanus fies. Cum Tribunus in talem mentis excessum venisset, & sobrius esset; vidit Angelum, ut adolescentem aliquem, candida veste indutum, & aspectus speciem quamdam terribilem præseferentem. Tum ille; Ego, inquit, missus sum una cum his militibus, ut Leontium comprehendam, [jussusque ab Angelo Deum S. Leontii invocare] & servem usque ad reditum Adriani Ducis, & tu mihi dicis, ut clamen; Deus S. Leontii, auxilium mihi afferas, ut saluus sim. Cum hæc Angelo diceret, ille ab ipso evanuit, & stupor Tribunum corripuit; qui cum adhuc jaceret lectulo, & febre vehementi teneretur, militibus ad se accersitis sic ait: Audite fratres c Cum primum somnum cœpissem, vir quidam illustris ad me venit, & dixit: Si vis sanus fieri, ter clames: Deus S. Leontii, [rem indicat Sociis, mirante præ ceteris uno:] opem mihi afferas: & his dictis, evanuit. Cum hæc Tribunus dixisset, Theodulus quidam miles plus ceteris obstupuit, & quæsivit a Tribuno, an ejus, quem dicebat, vestis alba & aspectus terribilis fuisset; idque ita se habere didicit. Postridie vero mane Theodulus ipse assidebat Tribuno, quæ audiverat in mente habens. Cum autem & compotationis tempus venisset, Theodulum milites vocarunt; ut una cum ipsis, quemadmodum semper consueverat, se oblectaret; erat enim Theodulus ipse inter Græcos homines maxime illustris. Ille ad compotationem invitatus, [cum quo jam sanus] omnes cibos rejecit, neque quidquam gustare voluit; sed humi jacens diutius jejunus permansit, ac tandem somnum cœpit. Experrectus autem commilitonibus suis; Adrianus, inquit, Præses crastino die veniet, & Leontius captus non est? Sed si placet omnibus vobis, mecum habens Tribunum ad urbem proficiscar, & quæram, quisnam sit iste Leontius; quem postquam comprehenderimus, caute servari jubebimus, quoad Adrianus præses venerit. Erat autem Tribunus sanus jam factus, & a febre liberatus, cum visioni illi obedivisset.

[4] Postquam igitur illi ad summum urbis verticem venerunt, [occurit Leontio;] ecce Leontius ipse illis occurrit, quibus ait: Saluete in Domino, fratres. Id cum audissent duo illi milites Tribunus, & Theodulus; Salve, inquiunt: & tu amice. Tum Leontius dixit: Quidnam, fratres, quærentes huc venistis? Tunc milites; Virum, inquiunt, quemdam, Leontium nomine, doctum & probatum, Imperatori Vespasiano hoc loco habitare significatum fuit: hunc igitur nos convenire cupimus, ut jussi sumus. His enim diebus Adrianus Præses huc venturus est, ut & ipse Leontium videat, eumque ut deorum amantem honore maximo prosequatur, atque ad Imperatorem ducat; totus enim Romanorum Senatus illum videre cupit, cum ejus præclara facta & in deos observantiam audiverit, præsertim cum sit unus e Principibus viris, qui sunt in urbe Tripoli. Cum hæc audisset Leontius; Ut video, inquit, peregrini estis, & hujus regionis ignari. Venite igitur, & mecum una requiescite: ego vobis Leontium illum monstrabo, quem vos deorum amicum esse dicitis. Ille vero non est iis diis amicus, quos vos colitis, sed scio ego Christianum illum esse, & Domini Iesu Christi fidem tenere. His auditis, illi secum dicebant. Quisnam iste est, [Hic eos invitat ad suas ædes:] qui dicit, Leontium Christianum esse? Num aliquis ex ejus cognatione est? Itaque Theodulus; Quodnam, inquit, est nomen tuum? Tum Leontius: De nominis mei significatione in litteris divinis scriptum est his verbis: Super aspidem, & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. [Psal. 90] Oportet igitur a me conculcari leonem & draconem: leonem, inquam, hostem illum, qui corporeis oculis non cernitur; & draconem, hoc est Præsidem ipsum, & ejus consiliarium. Tum Tribunus ad Theodulum conversus; Et quisnam, inquit, iste est, qui dicit, Oportet a me conculcari leonem & draconem, & Præsidis consiliarios: Dubitatione igitur detenti ambigebant quidnam facturi essent. Eo enim quod tam benigne invitati erant, remorabantur ne pravum consilium suum viro illi aperirent. Veruntamen cum Adriani sævitiam perspectam haberent, & eam formidarent, neque vellent re infecta reverti; iter ad Leontii domum, amicitiam simulantes, una fecerunt.

[5] [& semet prodit:] Deinde, En, inquiunt, vir optime, domum tuam pervenimus, & rebus tuis omnibus fruimur. Festina igitur nobis Leontium ostendere, ut cum venerit Adrianus Præses, honore maximo dignus habeatur, & Imperatorum amicissimus in eorum palatio versetur. d Hæc cum illi dixissent, tum Christi Martyr; Ego, inquit, sum Leontius ille, quem vos quæritis; ego sum ille Christi miles; ego sum, quem Adrianus per vos insequitur. Illi cum audivissent quod dixit, Ego sum; in faciem prostrati clamare cœperunt: serve Dei altissimi, remitte nobis hoc peccatum, festina Deum tuum placare, ut nos ab idolorum fœditate, & ab illa immani fera Adriano eripiat; & nos enim Christiani sumus. Hæc cum illi dixissent, sanctus Dei servus Leontius in terram se dejecit, flens & dicens: Domine Deus, qui vis omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis pervenire, qui dedisti nobis salutis pignora, respice nos, quæso, in hac hora; qui fecisti, ut qui contra me venerant, pro me essent, me ovem illam perditam serves oro, & istos mecum una illumines misericordiæ tuæ luminibus, quibus & sancti Spiritus tui gratiam effundas, & cor purum crees, tuoque signo notatos, invictos milites contra hostem diabolum efficias, potentiam & arma illis præbens, propter viscera misericordiæ tuæ. Pro scuto & hasta sit illis sapientia tua Tu, qui tribus diebus in sepulcro esse voluisti, qui malefici draconis caput conculcasti, da, quæso, ut Tribunus hic & Theodulus conterant caput malitiosi draconis Præsidis Adriani, [& pro eisque inde conversis ad fidem orat,] tuique roboris gratia illos confirmes. Tu enim desperatos ad cognitionem & spem invitas; tu errantes misericordia tua in viam revocas; quippe qui cordis arcana cognoscis, & universæ humanæ naturæ creator es. Accipe, quæso, preces peccatoris Leontii: ostende & his, præter te non alium Deum esse: fac, ut qui diis inanimatis & mutis fidem habent, illos vanos & inanes esse cognoscant; & tuæ cognitionis lumine illustra eos, qui veritatem non cognoscunt. Ita, quæso, facias, Deus Salvator noster, quoniam tuum est regnum, potentia, & gloria, Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

[6] [ac ipsos baptizat.] Cum dixisset, Amen, descendit nubes aquæ in Theodulum & Tribunum, eosque illuminavit e. Quod cum S. Leontius factum vidisset, voce magna clamans; Gloria, inquit, tibi sit, Deus meus, qui voluntatem quærentium te non aspernaris. Tum illos albis vestibus induit, & cereos accensos ante ipsos ferri jussit. Cum vero quidam ex Græcorum numero rem tam f miram per Leontium factam vidissent, cœperunt per urbem tumultuari, & ita clamare: Pernicioso igne comburantur illi, qui deos nostros reprobant. Itaque non mediocri tumultu civitas illa perturbata erat.

ANNOTATA D. P.

a In Mss. Synaxario & Menæis sic incipit Elogium. Οὗτος τὴν γέννησιν ἔσχεν ἐξ Ἑλλάδος· μεγέθει δὲ σώματος συνανξηθεῖσαν ἔχων ἀλκὴν καὶ ῥώμην, τοῖς στρατιωτικοῖς καταλόγοις ἐτάχτη· ἐν δὲ τῷ πολεμεῖν καὶ ἐν τοῖς ἐναντίοις ἐμπλέκεσθαι Ἀνδρεῖος, καὶ ωολλάκις τρόπαια στήσας, δόξας δὲ καὶ σύνεσιν ἔχειν καὶ λογισμὸν ἔμφρονα, τῇ στρατηγικῇ στολῇ καὶ τοῖς παρασήμοις κατεκοσμήθη. Διατριβὼν δὲ ἐν Τριπόλει . . . ταῖς βασιλικαῖς σιτήσεσι καὶ φιλόφροσύναις ἐδεξιοῦτο τοὺς πένητας, καὶ γνησέως εἰλικρινῶς ἐλάτρευε τῷ Θεῷ. Hic ex Græcia natales habens, magnitudini corporis pares habebat vires & rebus; relatusque inter ordines militares, sæpe cum hostibus generose congressus, de illis victoriam reportavit ac trophæa statuit. Cum autem & prudentia & consiliis excellere videretur; Dux belli creatus, cultum & insignia bellica Duci convenientia accepit. In Tripoli autem … degens, Regia annona pauperum inopiam sublevabat: omnesque pauperes singulari venevolentia complexus fovebat, Deoque sincere serviebat. Quæ ex Encomio mox dando sumpta fuisse apparebit; simulque judicium nostrum, de fonte elogiorum in Synaxariis descriptorum, confirmabitur.

b Eadem Menæa Ἀποστέλλει πρὸς αὐτὸν Ὑπατίον Τριβοῦνον, μεθ᾽ ἑτέρων δυὸ στρατιωτῶν, ὧν ἕτερος Θεόδουλος ἐκαλεῖτο. Misit ad ipsum Hypatium Tribunum, cum duobus aliis militibus, quorum unus Theodulus nominabatur, & sic etiam in Ms. Medicæo Ὕπάτιος, & in Martyrologio Romano Hypatius scribitur; Ὕπατον tamen constanter habent Græca Vaticana, & Synaxarium Rasilianum.

c In Græco erat Ἀνθύπατε quod esset Proconsul. Correxi ergo Ὕπατε, ut sit nomen proprium, sicut ante & postea.

d Verterat Sirletus in secunda persona, Habearis, & Verseris: sed Græcus textus non erat mutandus, utpote captæ simulationi conformis; necdum enim indicarant, Leontium a se ad judicium quæri.

e Illuminavit, id est, Baptizavit: qualis autem fuerit sic collatus baptismus, disputent Scholastici; suffecisse eum ipsis, ad significandam eamdem quæ per ordinarium baptismum conferendæ erat gratiam, judicavit Leontius, secundum hunc Auctorem.

f Ad verbum. Tantum miraculum, & sic vertit Sirletus: sed ambiguam vocis Miraculi significationem, judicavi tollendam; ut intelligi possit, Gentiles illos fuisse commotos illa Neophytorum deductione per urbem in albis & cum cereis; non autem miraculo nubis, descendentis ad preces Leontii; quod ipsa in domo Sancti factum oportet, alio nullo præsente.

CAPUT II.

[7] ΜΕτὰ ἡμέρας δύο ἐπέστη Ἀδριανὸς, καὶ οἱ μετ᾽ αὐτοῦ πάντες· καὶ στὰς πρὸ τῶν πυλῶν τῆς πόλεως εἶπεν, Τίς ταραχὴ τῆς κραυγῶς, τὶ καταβοῶσιν οἱ δήμιοι; Οἱ δὲ πρῶτοι τῆς πόλεως εἶπον αὐτῷ· Ἀνήρ τις, ὄνομα Λεόντιος, Χριστιανὸς λεγόμενος, παντας ἀποσοβεῖ ἀπὸ τῶν θεὸν ἡμῶν, μαγείαις τισὶν ἐξαπατῶν τοῦς ἀνθρώπους, καὶ μεγαλύνων τὸν ὑπὸ ἀνθρώπων σταυρωθέντα, ὃν Πιλάτος ἤτασεν καὶ ἐφραγέλλωσεν, καὶ οἱ Ἰουδαῖοι ἐῤῥάπισαν· ἀλλὰ καὶ τοὺς στρατιῶτας τοῦ Βασιλέως ἡμῶν διὰ τῆς μαγείας αὐτοῦ ἐπλάνησεν, καὶ πρὸς τὸν Γαλιλαῖον εἴλκυσεν, καὶ τούτους λευχήμονας ἔχει, ἴδε τρεῖς ἡμέραι εἰσὶν, καὶ τοὺς μεγίστους θεοὺς ἡμῶν ἀθετεῖ. δὲ ἡγεμὼν θυμοῦ πλησθεὶς κελεύει, τοῖς ἑπομένοις αὐτῷ στρατιώταις λέγων, Συσχόντες τοὺς τρεῖς τούτους ἐν ἀσφαλείᾳ ποιήσατε, ὅπως ἄξω αὐτοὺς πρὸ βήματος. Οἱ δὲ στρατιῶται τὸ κελευσθὲν ποιήσαντες, καὶ κρατήσαντες αὐτοὺς, ἀπέθεντο ἐν τῇ φυλακῇ. Δι᾽ ὅλης δὲ τῆς ἤμέρας οὐκ ἐπαύετο ἅγιος Λεόντιος ἐκδιδάσκων αὐτοὺς τὰ μεγαλεῖα τοῦ Θεοῦ, καὶ λέγων αὐτοῖς, Ἀδελφοὶ, μικρὰ βάσανος καὶ πρόσκαιρος, μεγάλη δὲ χαρὰ καὶ αἰώνιος καὶ δορυφορία, ἐκεῖ τὴν ἄνεσιν εὑρίσκωμεν. Καταλαβούσης δὲ τῆς νυκτὸς, ἤρξατο ψάλλειν οὕτως, Θεὸς ἡμῶν ἐν τῷ οὐρανῷ καὶ ἐν τῇ γῇ, πάντα ὅσα ἐθέλησεν ἐποίησεν· καὶ πάλιν, Θεὸς περιζωννύων με δύναμιν, καὶ ἔθετο ἄμωμον τὴν ὁδὸν ἡμῶν.

[8] Πρωΐας δὲ γενομένης Ἡγεμὼν, προκαθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι αὐτῷ τὸν Λεόντιον, καὶ τοὺς δύο στρατιῶτας. Ἀχθέντων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τοῦ βήματος, Ἄρχων εἶπεν· Σὺ εἶ Λεόντιος; Καὶ Μάρτυρ, Ἐγὼ εἰμι. Καὶ Ἡγεμὼν εἶπεν, Ποίας τύχης ὑπάρχεις φημὶ καὶ πῶς ἐσύλησας διὰ τῆς κακοτέχνου σου μαγείας τοὺς στρατιῶτας τοῦ Βασιλέως, παρ᾽ αὐτῷ ἀεὶ φοιτευοοντας, καὶ ἐποίησας αὐτοὺς πιστεῦσαι τῷ λεγομένῳ παρά σοι Θεῷ; Λεόντιος εἶπεν· Ἐγὼ φωτὸς υἱός εἰμι, τοῦ ἀληθινοῦ, τοῦ φωτίζοντος πάντα ἄνθρωπον ἐρχομενον εἰς τὸν κόσμον, καὶ πᾶς ἐρχόμενος εἰς τὸ φῶς, οὺ προσκόπτει. Ἔγνω γοῦν καὶ Ὑπατος καὶ Θεόδουλος, τί ἐστιν ἀρχὴ τοῦ φωτὸς, καὶ τὸ πλήρωμα, ὅς ἐστιν Χριστὸς· καὶ κατέλειπον τοὺς θεούς σου, τοὺς ὑπὸ ξύλων καὶ λίθων εἰργασμένους καὶ ὀστέων, οἵ τινες συντριβονται. Ἀκεύσας δὲ Ἡγεμὼν τοῦ Λεοντίου, λαλοῦντος ταῦτα παῤῥησίᾳ, ἐμμανὴς ἐγένετο, καί φησιν, Ἐστῶτα τοῦτον τὸν ἀνόσιον βάκλοις συντρίψατε. Τυπτόμενος δὲ Λεόντιος, εἶχεν τὸ ὄμμα εἰς οὐρανὸν· εἶπεν δε τῷ Ἀδριανῷ· Σὺ νομίζεις βάσανον ἐπάγειν μοι, ἑαυτὸν βασανίζεις. Ἰδὼν δὲ αὐτὸν Ἀδριανὸς βασανιζόμενον καὶ ἄτρεπτον ὄντα ἐν τῇ ὁμολογίᾳ, ἐκέλευσεν ἀπαχθῆναι αὐτὸν ἐν τῇ φυλακῇ.

[9] Εἶπεν δὲ τῷ Ὑπάτῳ καὶ τῷ Θεοδούλῳ, διατί καταλελοίπατε τὸν γονικὸν ὑμῶν ἄρτον, καὶ τὴν στρατείαν, καὶ λύπην τῷ Αὐτοκράτορι ἐποιήσατε; Οἱ δὲ εἶπον τῷ Ἡγεμόνι, ἡμῖν ἄρτος ἐδόθη ἀδαπάνητος, ἐξ οὐρανοῦ καταβὰς, καὶ οἶνος τὸ ποτήριον τῆς πλευρᾶς τοῦ Ὑψίστου, ἀντὶ δὲ τῶν φθοροποιῶν κρεῶν τὸ σῶμα τοῦ ἀμώμου ἀρνοῦ. Ἀδριανὸς Ἡγεμὼν εἶπεν αὐτοῖς, κακόφρων Λεόντιος ὑπέθετο ὑμῖν ταῦτα λέγειν. Θελήσατε οὖν τὰ κελευόμενα ὑμῖν ὑπὸ τοῦ Βασιλέως ποιῆσαι· ἀγνοεῖτε ὅτι πρόσταγμα ἀπέστειλεν τοιοῦτον αὐτοκράτωρ, τοὺς θύσοντας τοὺς θεοὺς τιμῶν μεγίστων ἀξιωθήσεσθαι, καὶ στρατείας μείζονος, τους δὲ μὴ πειθομένους κακοκάκως τοῦ ζῇν ἀπαλλάττεσθαι. Καὶ λέγουσιν αὐτῷ Ὕπατος καὶ Θεόδουλος, ἡμῶν στρατεία ἐν Οὐρανοῖς ἐστιν, βούλει ποιεῖν ποίει· κακομόρφων γὰρ εἰδώλων ἔκδικος ὢν καθ᾽ ἡμῶν παρατάττη, ἀλλ᾽ ἔρημος ὅλος βίος σου, καὶ χρόνος τῶν ἡμερῶν σου ὀλιγωθήσεται. Ταῦτα ἀκούσας Ἀδριανὸς, ἐκέλευσεν τὸν μὲν Ὕπατον ἀναρτηθῆναι ἐπὶ ξύλου καὶ ξέεσθαι, τὸν δὲ Θεόδουλον σπαθίζεσθαι. Τιτρωσκομένων δὲ αὐτών, οὐδεμία φωνὴ ἦν παρ᾽ αὐτοῖς, μόνον, Σῶσόν με, Κύριε, ὅτι ἐκλέλοιπεν ὅσιος. Θεασάμενος οὖν Ἀδριανὸς τὸ ἀμετάθετον τῆς γνώμης αὐτῶν, ἐκέλευσεν ἀποτμηθῆναι αὐτῶν τὰς κεφαλάς. Οἱ δὲ δύο ἀπαγόμενοι ἔψαλλον λέγοντες, Ὅτι σὺ εἶ ὑπερασπιστὴς ἡμῶν, Κύριε· εἰς χεῖρας σου παρατίθωμεν τὰ πνεύματα ἡμῶν. Καὶ εἰπόντες τὴν εὐχὴν, ἐκρούσθησαν ὑπὸ τοῦ σπεκουλάτορος, καὶ παρέδωκαν τὰς ἑαυτῶν ψυχὰς ἐν καλῇ ὁμολογίᾳ.

[10] Μετὰ ταῦτα δὲ κελεύει Ἀδριανὸς ἐνεχθῆναι τὸν ἅγιον Λεόντιον. δὲ ἀχθεὶς, ἔστη πρὸ τοῦ βήματος, καὶ λέγει αὐτῷ; Λεόντιε, ἐλέησον σεαυτὸν, καὶ μὴ δεινῶν βασάνων πειραθεῖς, ὡς καὶ Ὕπατος καὶ Θεόδουλος, οἱ ὑπὸ σοῦ ἀπατηθέντες· ἀλλ᾽ ἄκουσόν μου, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, καὶ λήψῃ τιμὰς μεγίστας ὑπ᾽ ἐμοῦ, καὶ τοῦ Αὐτοκράτορος, καὶ πάσης τῆς συγκλήτου· πολὺ γὰρ ποθεῖ Βασιλεὺς καὶ οἱ σὺν αὐτῷ θεάσασθαί σου τὴν μορφήν. Λεόντιος λέγει, Μὴ γένοιτό μοι ἰδεῖν ὄψιν μιαρὰν Βασιλέως καὶ ἐχθροῦ τοῦ Θεοῦ· ἀλλ᾽ εἰ δοκεῖ σοι, Ἀδριανὲ, σὺ γενοῦ φίλος τοῦ Χριστοῦ, καὶ δείξω σοι πόσης σωτηρίας καὶ βοηθείας καὶ πλοὐτου αἰωνίου ἀξιωθήτῃ παρ᾽ αὐτοῦ. Καὶ Ἀδριανὸς χολερὸν ὑπομειδιάσας, εἶπεν, Ὅσην εὖρεν Ὕπατος καὶ Θεόδουλος, τοσάυτην θέλεις κᾀμὲ εὑρεῖν σωτηρίαν; μιαρὰ κεφαλὴ! οὐκ οἶδας ποίᾳ τιμωρίᾳ ἀνηλώθησαν; Λεόντιος εἶπεν, Μὴ λέγε, τιμωρίαν, ἥν ὑπέμειναν ἐκεῖνοι, ἀλλὰ μᾶλλον ζωὴν, καὶ εἰρήνην, καὶ χαράν. Νῦν γὰρ χαίρουσι καὶ ἀγάλλονται, καὶ σύγχωροι Ἀγγέλων γεγόνασιν. Καὶ Ἀδριανὸς, Πρόσχες λεγομένοις σοι παρ᾽ ἐμοῦ, Λεόντιε; Τίς ανθρώπων λογισμοῦ κύριος, ἔσπευσε καταλιπεῖν τὸ ἀήττητον φὼς τοῦ ἡλίου, καὶ τοὺς μεγίστους θεούς, Δία τε, καὶ Ἀπόλλωνα, καὶ Ποσιδῶνα, καὶ Ἀφροδίτην, καὶ τοὺς λοιποὺς, καὶ μόρῳ δεινῷ ἐξελθεῖν τόν δὲ τὸν βίον, εἰ μὴ ἐκεῖνοι οἱ ὑπὸ σοῦ πλανηθέντες; ἅγιος λεόντιος εἶπεν· . . . . Οὐκ ἠκούσας, Ἡγεμὼν, ὅτι γέγραπται, Οἱ θεοὶ τῶν ἐθνῶν δαιμόνια εἰσὶν, ὅμοιοι αὐτοῖς γένοιντο οἱ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς. Τίς οὖν τῶν εὖ φρονούντων ἀφωνείας ἀπραγμοσύνῃ τοιαύτῃ, οἱα ἐστι τῶν θεῶν ὑμῶν, ἑαυτὸν ἐξομοιώσει, μήτιγε θύσει.

[11] Ἔτι δὲ λαλοῦντος τοῦ Ἁγίου, εἰσκόψας δικαστὴς, ἐκέλευσεν ἁπλωθῆναι αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ἐδάφους, καὶ βάκλοις τύπτεσθαι αὐτὸν ὑπὸ τεσσάρων, καὶ κράζειν τὸν κήρυκα οὕτως, Οἱ τοὺς θεοὺς ἡμῶν εὐτελίζοντες, καὶ τὰ δόγματα τοῦ Βασιλέως ἀθετοῦντες, οὕτως ἀπολοῦνται. Ἐπὶ πολὺ οὖν τυπτομένου αὐτοῦ, καὶ τῶν βασανιστῶν ἀτονισάντων, λέγει ἅγιος Λεόντιος τῷ Ἡγεμόνι, Εἰ καὶ τὸ σῶμα μου καταλύσεις, κάκιστε, ἀλλὰ τῆς ψυχῆς μου οὐ κυριεύσεις. Ἐκέλευσεν δὲ Ἀδριανὸς, κρεμασθῆναι αὐτὸν ἐπὶ ξύλου καὶ ξέεσθαι τὰς κνήμας αὐτοῦ. Ἐπὶ πολὺ δὲ ξεομένου αὐτοῦ, καὶ μὴ δὲ ὅλως ἀποκρινομένου αὐτοῦ, μόνον εὐχομένου καὶ λέγοντος, Θεὸς ἐπὶ σοὶ ἤλπισα, σῶσον με· ἀναβλέποντος δὲ αὐτοῦ εἰς τὸν οὐρανὸν εἶπεν Ἀδριανὸς τοῖς ὑπηρέταις αὐτοῦ, Καταγάγετε αὐτὸν ἐκ τοῦ ξύλου, οἶδα γὰρ ὅτι ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, τοὺς θεοὺς παρακαλεῖ, ὥστε. ἄνεσιν αὐτὸν σχεῖν. ἅγιος Λεόντιος εἶπεν, Συναπόλοιο τοῖς θεοῖς σου ἀτυχέστατε, ἐγὼ γὰρ τὸν Θεόν μου ἱκετεύω, ὅπως ἐνισχύσῃ με ὑπομεῖναι τὰς βασάνους σου. Ἐπὶ πολὺ οὖν ἰδὼν Ἀδριανὸς τὸ ἀμετάθετον τῆς γνώμης αὐτοῦ, κελεύει πάλιν αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου κρεμασθῆναι κατὰ κεφαλῆς, καὶ λίθον μέγαν δεθῆναι ἐπὶ τὸν τράχηλον αὐτοῦ, καὶ οὕτως αὐτὸν βασανίζεσθαι. δὲ ἅγιος Μάρτυς γενναίως τὰς βασάνους ὑπέμενεν, καὶ ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, εἶπεν, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ ἐνισχύσας τοὺς δούλους σου Ὕπατον καὶ Θεόδουλον εἰς τὴν σὴν ὁμολογίαν, κἀμὲ τὸν σὸν δοῦλον καὶ ἱκέτην ἁμαρτωλὸν ὄντὰ στερέωσον, ὑπομεῖναι τὰς βασάνους ταύτας, καὶ μὴ καταισχύνῃς με ἀπὸ τῆς προσδοκίας μου.

[12] Εἶπεν δὲ αὐτῷ Ἀδριανὸς, Λεόντιε, οἶδα ὅτι φίλος γενήσῃ τῶν θεῶν. δὲ ἅγιος Λεόντιος εἶπεν αὐτῷ· Ἐγὼ μὲν δοῦλος εἰμὶ τοῦ Θεοῦ τοῦ Ὑψίστου, σὺ δὲ τῶν θεῶν σου· συναπόλοιο οὖν αὐτοῖς καὶ παντὶ τῷ στρατῷ σου. Ἐκέλευσεν δὲ ἀπαχθῆναι αὐτὸν ἐν τῇ φυλακῇ καὶ τηρεῖσθαι εἰς ἑτέραν ἐξέτασιν. Εἰσελθὼν δὲ ἐν τῇ φυλακῇ καὶ τηρεῖσθαι εἰς ἑτέραν ἐξέτασιν. Εἰσελθὼν δὲ ἐν τῇ φυλακῇ; δι᾽ ὅλης τῆς νυκτὸς ἔψαλλεν λέγων, Κύριος φωτισμός μου καὶ σωτὴρ μου τίνα φοβηθήσομαι; Ἐν δὲ τῷ ψάλλειν αὐτὸν, Ἄγγελος Κυρίου ὤφθη αὐτῷ λέγων, Ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου, Λεόντιε, ἐγὼ γάρ εἰμι μετά σου. Κύριος Θεός σου ἁπέσταλκέν με, ὅν σὺ ζητεῖς.

[13] Πρωΐας δὲ γενομένης, ἐπεζήτησεν αὐτὸν πάλιν Ἀδριανὸς. Ἀχθεὶς δὲ ἅγιος Μάρτυς ἐπὶ τοῦ βήματος ἔστη, καὶ λέγει αὐτῷ Ἀδριανὸς· Λεόντιε, ἐσκέψω τὸν συμφέρον σοι; ἅγιος Μάρτυς εἶπεν, Τὸ συμφέρον μοι γινώσκων ἀεὶ, παρεταξάμην τοῖς λόγοις σου τοῖς ματαίοις καὶ ἅπαξ καὶ δὺς, καὶ πάλιν λέγω σοι, ὅτι τὸν ποιήσαντα τὸν οὐρανὸν, καὶ τὴν γῆν, καὶ τὴν θάλασσαν, καὶ πάντα τὰ ἐν αὐτοῖς Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν υἰὸν τοῦ Θεοῦ, τὸν δι᾽ ἡμᾶς τοὺς ἀνθρώπους καταδεξάμενον παθεῖν, οὐ καταλιμπάνω· ἀλλ᾽ ἐν αὐτῷ μόνῳ, καὶ εἰς τὸ ὄνομα αὐτοῦ ἐλπίζων ἐλεηθήσομαι. Καὶ κελεύει αὐτὸν Ἀδριανὸς κρεμασθῆναι ὑπὸ τὸν ἀέρα ἐκ τεσσάρων, καὶ τύπτεσθαι εὐτόνως, ὅπως διαφωνήσῃ. Τυπτομένου δὲ αὐτοῦ, ἐβόα Ἀδριανὸς, Πείθητί μοι, καὶ θῦσον. Μὰ τὴν σωτηριαν τῶν εὐμενῶν θεῶν, ἐὰν θύσῃς, τῆς ἀξίας τῆς ἐμῆς τυχεῖν σε ποιήσω καὶ πολλῶ πλέον. Ὁδὲ ἅγιος Λεὸντιος εἶπεν, Πόσας ἀξίας ἀξιῶσαί με θέλης, ἵνα ἀρνήσωμαι τὸν Θεόν μου, καί σοὶ ὐπακούσω, δαίμοσί με προτρεπόμενον θύειν; ἐμοὶ γὰρ οὐδ᾽ αὐτὸς ὅλος κόσμος αἰρετός ἐστι τῆς εἰς Χριστόν μου ἀγάπης.

[14] Ὡς οῦν ἐθεάσατο Ἀδριανὸς τὸ ἀμετακίνητον τῆς γνώμης αὐτοῦ, ἀπεφήνατο κατ᾽ αὐτοῦ, λέγων, Λεόντιον, τὸν μὴ θελήσαντα πεῖσαι τοῖς θεοῖς, καὶ εἶξαι τῷ δόγματι τοῦ Βασιλέως, ἀλλὰ καὶ τοὺς εὐμενεῖς θεοὺς ἐνιβρύσαντα, κελεύομεν ἐκ τεσσάρων πάλων κρεμασθέντα τύπτεσθαι αὐτὸν ἔως ὅτου τὴν ψυχὴν ἀποῤῥίξει. Ἐπὶ πολὺ δὲ τυπτόμενος ἅγιος Λεόντιος, καὶ κατατεμνόμενος τοῖς αἰκισμοῖς, παρέδωκε αὐτοῦ τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ, καὶ ἐτέθη ἐν τῷ αὐτῷ λιμένι τῆς Τριπολιτῶν πόλεως, ὀκτὼ καὶ δεκάτην τότε τοῦ Ἰουνίου ἄγοντος, καταλείψας τῷ κόσμῳ άγαθὸν μνημόσυνον, δι᾽ οὗ Θεὸς δοίη ἡμῖν μέρος τῆς αὐτοῦ βασιλείας.

[15] Ταῦτα τὰ ὑπομνήματα Κύρος δὲ τις Κομενταρήσιος γράψας ἐν πλαξὶ μολιβδίναις, ἀπέθετο παρὰ τὸ μνημεῖον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος, καταλείψας ταῖς μετέπειτα γενεαῖς ἀγαθὸν μνημόσυνον ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν· ἀλλ᾽ ὅστις ἀναγινώσκει, καὶ ἀκούει τὴν ἀγαθὴν αὐτοῦ ὁμολογίαν, τὰς χεῖρας ἐκτείνων, δόξαν ἀναπέμψει τῷ Θεῷ τῷ δόντι αὐτῷ ὑπομονήν. Ἐτελειώθη δὲ ἅγιος Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Λεόντιος μηνὶ Ἰουνίῳ η᾽ βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[7] Biduo autem postea venit Adrianus Præses, & omnes qui cum illo erant: [Adrianus id intelligens,] cumque ante urbis portas constitisset, quæsivit, quænam voces & tumultuatio illa, quinam populorum clamores essent. Tum ejus civitatis optimates; Vir, inquiunt, quidam, Leontius nomine, qui Christianus appellatur, omnes a deorum nostrorum cultu dehortatur ac removet, magicis quibusdam artibus homines ipsos circumveniens, dum prædicat, & nugaci oratione celebrat, extollitque virum quondam ab hominibus in crucem suffixum quem Pilatus ipse inquisitum flagellis, & Iudæi alapis verberarunt. Quin etiam Imperatoris nostri milites veneficiis suis decepit, & ad Galilæi hominis illius religionem attraxit, [jubet illos carceri includi:] eosque albis vestibus indutos tertium jam diem apud se habet, & maximos deos nostros reprobat. Tunc Adrianus Præses, furore accensus, jussit militibus, quos secum habebat, ut tres illos comprehensos caute in carcere custodirent, quoad ante tribunal sisterentur. Fecerunt milites quod jussi fuerant, & homines comprehensos in carcerem conjecerunt. Leontius vero per totum diem non desistens magni Dei fidem & doctrinam illis tradere; Agite, inquit, fratres, estote fortes & cogitate, præsentes cruciatus parvos esse, & ad breve tempus: gaudium vero illud & jucunditatem sempiternam futuram. [Ps. 113, 2 & 17, 33] Itaque si nos hic nefariorum hominum injurias sustinemus, illic requiem perpetuam inveniemus. Nocte vero cœpit Psalmi versus illos canere; Deus noster in cœlo & in terra, omnia quæcumque voluit, fecit: Deus, qui præcinxit me virtute, & posuit immaculatam viam nostram.

[8] Cum vero dies illuxisset, Adrianus Præses in tribunali sedens jussit ad se duci Leontium, [deinde iis coram sepositis] Tribunumque & Theodulum. Qui cum præsto essent; Tune, inquit Præses, Leontius es? Ego, inquit ille, ipse sum. Tum Præses: Cujus fortunæ & conditionis homo es? Quomodo pravis & maleficis veneficiis tuis milites ab Imperatore nostro subripuisti? Eos, inquam, qui semper cum Imperatore nostro erant, subripiens fecisti, ut ei, quem tu Deum dicis, crederent. Respondit Leontius: Ego Christi mei sum miles; ego sum illius veræ lucis filius, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnis, qui venit ad hanc lucem, non offendit. Scit Tribunus & Theodulus, [verberari Leontium:] quæ sit hujus luminis origo & perfectio, Christus videlicet; itaque dereliquerunt deos tuos e lignis, lapidibus, & animalium ossibus confectos; quippe qui fragiles sunt, & comminui facile possunt. Cum Pæses audisset Leontium tam libera oratione utentem, furore inflammatus præcepit servis, ut baculis Leontium ipsum contunderent. At ille cum verberaretur, erectis in cœlum oculis: Tune, inquit, Adriane, putas cruciatum mihi afferre, qui te ipsum crucias? Cum vero illum Adrianus vidisset cruciari quidem, sed in Christi confessione constanter permanere, illum jussit in carcerem duci.

[9] Tunc & ad Tribunum ac Theodulum conversus; Quare, inquit, vos patrios vestros mores abjecistis, [atque in fide constantes socios] in quibus educati estis, & derelicto militari stipendio, Imperatori nostro mœrorem parastis? Tum illi responderunt: Nobis datus est panis, qui consumi non potest, quique e cælo descendit, & vini poculum e latere altissimi Dei acceptum; pro illis autem carnibus, quæ corruptioni subjectæ sunt, corpus puri & omni macula carentis agni nobis datum est. Tum Adrianus; Ista, [securi percuti jubet:] inquit, vobis suggessit improbus Leontius. Facite igitur, quæ Imperatori grata sunt. An ignoratis, ita Imperatorem a jussisse, ut qui diis sacra fecerint, maximis honoribus & militiæ gradibus honestentur, qui vero jussis parere noluerint, illi pessimis modis vita priventur? Ad hæc Tribunus, & Theodulus responderunt: Nostra militia cælestis est; fac quidquid vis. Tu quidem, cum turpissimorum idolorum ultor sis, contra nos ipsos te armas; sed tota vita tua deserta erit, & tempus dierum tuorum minuetur. Hæc cum Adrianus audivisset, jussit Tribunum in ligno suspendi, atque incessanter unco lacerari; Theodulum vero in terram prostratum verberibus cædi. Qui cum acerbe cruciarentur, nullam aliam vocem emittebant, nisi hanc: Salva nos, Domine, quoniam defecit sanctus. Adrianus vero, cum illorum sententiam stabilem atque immobilem vidisset, jussit eos securi percuti. Qui dum ad supplicium ducerentur, canebant versus illos: Tu es pro tector noster, Domine; in manus tuas commendamus spiritus nostros. Cumque orationem complevissent, a carnifice percussi sunt & animas suas in confessione illa sancta Deo tradiderunt.

[10] Posthæc jussit Adrianus duci S. Leontium. Qui cum præsto esset, Age, inquit Leonti, [tum iterum frustra blanditur Leontio] misereat te fortunæ tuæ, ne graves cruciatus experiare, quales experti sunt Tribunus & Theodulus, homines a te circumventi; jamque audi me, & diis sacrifica, sic enim honores maximos a me, & Imperatore, totoque Senatu consequeris; nam Imperator ipse valde cupit aspectum tuum videre. Avertat Deus, inquit Leontius, ut ego ejus Imperatoris aspectum videam, qui execrabilis hostis Dei est; sed si placet, tu, Adriane, Christi amicus sis; id enim si feceris, ostendam tibi, quantam salutem, quantam opem, & quam perennes divitias ab ipso percipies. Tum Adrianus præ bile subridens; Tantam, inquit, & me salutem consequi vis, quantam Tribunus & Theodulus consecuti sunt? [& cæsos socios beatos dicentem,] An nescis, scelestissimum caput, quali supplicio illi consumpti sint? Ad hæc Leontius: Minime supplicium appelles, quod ipsis intulisti, sed vitam potius, pacem & gaudium; nunc enim gaudent & exultant, & una cum Angelorum choris versantur. Tum Adrianus; Adhibe, inquit, Leonti, mentem iis, quæ a me dicentur. Quisnam mentis compos hanc solis lucem, & maximos illos deos, Iovem, Apollinem, Neptunum, Venerem, & reliquos unquam relinquere voluit, ut morte pessima vitam finiret? Nemo certe, nisi qui a te circumventi sunt. Ad hæc Leontius: Minime tu audisti, quod scriptum est: Dii gentium dæmonia: & similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis. Quis igitur est, modo sanæ mentis ille sit, qui mutis lapidibus & talibus rebus, anima & sensu carentibus, cujusmodi sunt isti b vestri dii, similem se esse velit, nedum ipsis sacra facere?

[11] [varie torqueri mandat, semel] Cum hæc Iudex audiret, Martyris sententiam firmam esse videns, jussit in terram prostratum de quatuor palis suspensum verberari, & præconem clamare: Qui deos nostros pro nihilo faciunt, & Imperatoris edictum non observant, ita peribunt. Cum diutius Leontius verberaretur, & carnifices defessi essent, ad Præsidem loquens; Quamvis, inquit, corpus meum, pessime homo, dilaniaveris; numquam tamen animæ meæ dominus fueris. Iussit deinde Adrianus illum in ligno suspendi, & ejus latera atque crura lacerari. Qui cum diutius laceraretur, neque quidquam aliud diceret, nisi hoc tantum; Deus in te speravi, salva me, Domine; cumque cælum Martyr suspiceret; tunc ad ministros suos Adrianus conversus; Deponite, inquit, illum de ligno; scio enim quod cumin cælum intueatur, deos ipsos orat, [iterumque] ut requiem illi afferant. Ad hæc S. Leontius dixit. Pereas tu cum diis tuis, Adriane infelicissime & execrande, ego enim Deum meum precor, ut robur ac vires mihi suggerat, quo tormenta tua sustinere possim. Cum igitur Adrianus Leontii mentem constantem & firmam vidisset, rursus jussit in ligno eum suspendi, capite in terram converso, & magnum saxum ex ejus collo appendi, ut ita cruciaretur. At sanctus Martyr generoso & forti animo cruciatus illos perferens, ac cælum intuens, sic Deum oravit: Domine Iesu Christe, qui corroborasti servos tuos Tribunum & Theodulum, ad præstandam tui nominis confessionem; & me seruum tuum supplicem & peccatorem confirmes, ut tormenta hæc sustinere possim, neque expectationi meæ deesse velis.

[12] Tum Adrianus; Scio, inquit, Leonti, diis nostris te amicum futurum. At ille: Ego servus sum Dei altissimi; tu vero deorum tuorum servus es: cum illis igitur & tu, & exercitus tuus peribit. Porro Adrianus, [ac rursus in alia quæstione constantem,] cum Leontii mentem stabilem vidisset, illum jussit in carcere servari usque ad diem posterum. Ille vero in carcerem ingressus, per totam noctem psalmum canebat: Dominus illuminatio mea, & salus mea; quem timebo? [Ps. 26, 1] Cum vero psalmum caneret, Angelus illi apparuit, & dixit: Esto fortis, Leonti, ego enim tecum sum. Me Dominus Deus tuus misit, quem tu quæris.

[13] Cum vero dies illuxisset, jussit Adrianus ad se Leontium educi, quem sic affatus eset: numquid, Leonti, cogitasti quid tibi expediat? Tum sanctus Martyr; Cum semper, inquit, cognoverim quid mihi expediat, vanis tuis sermonibus restiti; quare semel, bis, & ter tibi affirmo, me numquam commissurum, ut derelinquam eum qui fecit cælum & terram, mare, & omnia quæ in eis sunt, Dominum Iesum Christum Dei filium, qui propter nos homines crucem pati voluit; illum, inquam, minime deseram, in eo enim solo, & in ejus nomine spem collocans, misericordiam consequar. Tum jussit Adrianus in aëre ad quatuor palos suspendi, & vehementer verberari. [cædi crudeliter,] Cum vero ille verberaretur, clamavit Adrianus: Fac, Leonti, quod dico, & diis sacrifica; id enim si feceris (per deorum nostrorum salutem ac benignitatem) faciam c, ut dignitatis gradum & longe plura consequaris. Ad hæc sanctus Martyr Leontius: Et quænam, inquit, dignitas tanti erit, ut ego Deum meum negem, & tibi obediam? Mene hortaris, ut dæmonibus tuis sacrificem; cum ne totus quidem mundus tanti sit, ut cum Christi mei caritate conferri possit?

[14] Cum igitur Adrianus ejus mentem ita firmam vidisset, [donec expiret,] ut mutari non posset, hanc sententiam contra illum tulit: Leontium, qui diis libare, & Imperatoris edicto parere noluit, nostrosque nobis propitios deos contempsit, jubemus e quatuor palis suspensum tam diu verberari, donec animam emittat. Cum igitur sanctus Martyr Leontius diutius verberaretur, & vulneribus ac plagis laceraretur, spiritum suum Domino tradidit, & in ipsius Tripolis portu sepultus est, decimo octavo die mensis Iunii, cum mundo ipsi bonum virtutis monumentum reliquisset; Martyr, inquam, Leontius, per quem Deus sui regni partem nobis concedat.

[15] Has memorias beati Martyris Leontii Cyrus quidam Commentariensis in tabulis plumbeis conscribens apud sancti Martyris monumentum deposuit, [Cyrus Acta scripta sepulcro imponit.] ut postea futuris generationibus optimum exemplum relinqueret in Christo Iesu Domino nostro. Quisquis igitur ea legit, & bonam ac sanctam Martyris confessionem; manus in cælum erigat, & Deo ipsi gloriam reddat, qui Martyri patientiam suggessit. Martyrium autem complevit Christi martyr Leontius decimo octavo die mensis Iunii, ut jam diximus, sub Imperatore Vespasiano, in nobis autem regnante Domino nostro Iesu Christo; cui sit gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Græce Ὅτι πρόσταγμα ἀπέστειλεν, Præceptum promulgant. Tale decretum a Vespasiano emanasse nusquam legitur, itaque per rhetoricam licentiam, ex posteriorum martyriorum phrasi, ita loquitur Adrianus.

b Ἐκ τεσσάρων Sirletus male verterat, a quatuor carnificibus: Minus ille aberrat mox infra num. 14 ubi ἐκ τεσσάρων πάλων, vertit, ex quatuor vectibus. Sed nec hoc probatur: non enim vectibus, sed palis terræ infixis extensi, & ad duos tresve pedes suspensi a terra Martyres, proni vel supini, vapulabant, atque hoc erat, ἐκ τεσσάρων τύπτεθαι, quemadmodum videre est in libro Gallonii de cruciatibus Martyrum.

c Scribam reddit Sirletus: sed quid apud Latinos istius ævi usitatissimum nomen commutare? maxime cum officii ejus esset, non scribere Commentarios, id est, nomina & causas captivorum; sed eosdem ipsosque captivos, custodire.

ACTA ALTERA
Ex Ms. bibliothecæ Medicæ interprete C. I.

Leontius, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Hypatus Tribunus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)
Theodulus, miles, Martyr Tripoli in Phœnici (S.)

INTERP. C. I.

CAPUT I.
Leontii natales, militia, virtutes Christianæ: nec non conversio Hypatii & Theoduli.

[1] Τὸ μὲν τῆς παροιμίας προσίσταται· τὸ δὲ τῆς προθυμίας διεγεῖρον οὐ παύεται. Τὶ; τὸ τῆς παροιμίας ζητεῖτε μαθείν; Οὐδέν, φησι, κοινὸν πιθήκῳ καὶ λέοντι· a ἐκ διαμέτρου τυγχάνειν δηλοῦν οὕπω θέλουσα, τὰς δυνάμεις σφῶν καὶ τὰς ἰδιότητας, τοῦτό με δεινῷς ἀποτρέπει τῆς ἐγκειρήσεως. Λόγοις καὶ γὰρ προτεθύμημαι τοῦ περιφανοῦς ἐν μάρτυσι Λεοντίου τοῖς ἄθλοις ἐπαποδύσασθαι· συστέλλει δέ με καὶ μεθίστησι τοῦ πρὸς βούλησιν, τῆς ἰσχύος ἐπίγνωσις· Πιθήκου γὰρ ἄντικρυς ὅρμημα τὸ ἐμὸν φανείη ἐγχείρημα πρὸς γενναῖα κινήματα Λέοντος, τὰ τοῦ Λεοντὶου κατὰ θεὸν ἀγωνίσματα. Ἀλλ᾽ ἐατέον τὰ τῆς παροιμίας χαίρειν· ἐπιχειρητέον δ᾽ ὠς ἐνον τοῖς τοῦ μάρτυρος. Οὐδὲ γὰρ βλοσυρὸν ἡμῖν ἀτενίσειεν, οὐδὲ βρυχηθμῷ καταπλήξειε· μαλλον μὲν οὖν καὶ ἔλεων ἐπιβλέψειε, καὶ τῆς προθυμίας ἀποδεξάμενος τὰ εἰκότα συνάρεσθαι σπεύσειεν. Οὐκ ἐν τούτῳ μόνον τῷ λόγῳ καὶ κατὰ τὸ παρὸν, ἀλλ᾽ ἐφ᾽ ἅπαντίγε καὶ εἰς ἀεὶ.

[2] Τοῦτον, ἴνα ἐνταῦθεν ἀρξώμεθα, ἤνεγκαν μὲν Ἑλλὰς, δ᾽ ἐν Φοινίκῃ b Τρίπολις ἔργάτην ἀρετῆς ηὔχησε. Καὶ μάλα γε εἰκότως ἐκ ταύτης ἐκέινη τοῦτον διαδέξαιτό τε καὶ ἀναδέιξειεν, τε γὰρ Ἑλλὰς λόγων καὶ παιδείας χῶρον ἀνέκαθεν· καί γε οἱ τἀκεῖσε μέρη c λαχόντες οἰκεῖν πρῶτοι μαθημάτων ὑψηλοτέρων εὐρεταὶ γένοιντο, καὶ μένοντες ἐπὶ γῆς ἄνθρωποι τῶν οὐρανίων πρώτως ἐκεῖθεν ἐπιβατεύσαιεν, καὶ ὡς ἐν οὐρανῷ γεγονότες τὰ ὑπὲρ γῆς ἠκριβώσαντο. Ἀλλ᾽ ὡς σεμνὸν τοῦτο τῷ Μάρτυρι, καὶ πρὸς κοσμιὴν οὐ τὰ μικρὰ συναιρόμενον περιφανειαν, οὕτω τοι μεγάλα πρὸς τὰ κρείττω καὶ κατ᾽ ἔφεσιν προσιστάμενον. Τίς γὰρ οὺκ οἶδεν, ὡς ἄνωθεν Ἑλλὰς ἐμεμῄνει περὶ τὰ εἰδωλα μύθοις ἐνασχολουμένη, καὶ δαίμοσι προσανέχουσα· Αἰγυπτός τε καὶ Συρία σὺν Φοινίκῃ d ἐκ προγόνων τὸ ῥαδίως θεοποιεῖν κληρωσάμενοι, οὐχ ὁπως περὶ τὴν ἐπίγνωσιν τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ χωλαίνοντες ἔτυχον, ἀλλ᾽ (ὅ φασιν) ὅλῳ ποδὶ πρὸς τοὺς ψευδωνύμους ἀπέκλιναν, ὡς καὶ τῶν βοσκημάτων συχνοῖς τὸ τίμιον ἐπιφημίζειν τοῦ Θεοῦ ὄνομα, βουσί γε καὶ τράγοις· ἐῶ γὰρ κνωδαλοις λέγειν καὶ ἑρπετοῖς, καὶ δὴ χείρονος ἀναισθησίας τεκμήριον, ποταμοῖς τε καὶ ἄλσεσιν.

[3] Ἀλλ᾽ οὐ μὲν οὖν οὐ κατίσχυσαν τοῦ γενναίου τοῦδε αἱ ἐξ αὐτῆς γενέσεως πολυσχιδεῖς αὗται τοῦ ἐχθροῦ πλάναι, καὶ τὰ πολυειδῆ μαγγανεύματα· ἀλλ᾽ ὑπερέπτη πάντων, ἀετὸς ὑψιπέτης ἀναφανεὶς, οξυδερκήσας πρὸς τὴν ἀλήθειαν, καὶ μετάρσιος ταῖς ἀρεταῖς καταστὰς, καὶ γενόμενος ὅλος οὐράνιος. Ὡς γὰρ δὴ πρὸς τῆς φύσεως οὐ μικρὰ τὰ πλεονεκτήματα ηὔξη σε· μεγέθους τε γὰρ ηὐμοίρησε σώματος, καὶ ῥὠμης ἀναλόγου καὶ κάλλους ἐξαισίου. δὲ τριτον τοῦ ἀγαθοῦ μέρος οἱ σοφοὶ λέγουσι, στρατιωτικὴν εὐθὺς τάξιν εἴληχε, πλεῖστα δὲ καὶ μεγάλα διαπραξάμενος. Εἶχε γὰρ τὸν Θεὸν συναιρόμενον, ᾧ καὶ καθαρὰν τὴν λατρέιαν ἀποδιδοὺς ἦν, ἕνα καὶ μόνον ὁμολογῶν, τρισυπόστατον τοῦτον καὶ ὁμοούσιον, Πατέρα δηλαδὴ ἄναρχον, Υἱὸν μονογενῆ καὶ συναναρχον, καὶ Πνεῦμα συμφυὲς, καὶ ὁμότιμον. Τὸν οὒν Θεον ἐντεύθεν ἔχων μεθ᾽ ἑαυτοῦ, μεγάλα κατ᾽ ἐχθρῶν διεπραττετο. Ἀμέλει τοι καὶ ἐκ στρατιώτου κεχειροτόνησαι στρατηγὸς, καὶ τὰ κατὰ φοινίκην ἐμπεπίστευται, ἱνα δὴ διατρίβων ἄπασαν, f ὡς ἐχρῆν, τοῦ Χριστοῦ πεπλήρωκεν ἐντολὴν, πρᾷος τοῖς ὐπ᾽ αὐτῷ τυγχάνων, καὶ ἀνεξίκακος τοῖς κατ᾽ αὐτὸν καὶ περὶ αὐτὸν, εὐόμιλος καὶ εὐέντεκτος, προαιρετικὸς πρὸς τοὺς χρήζοντας, οὔς γε καὶ διὰ πλείστου μανθάνειν πεποίητο. Τίς ἄρα τῶν τινος πρὸς χρείαν στερίσκοιτο, ὤστε καὶ φθάνειν διδόντα τοῦτον αἰτοῦντας τοὺς οὔτως ἔχοντας; τοῖς ἀμαρθάνουσι συμπαθὴς, τοῖς προαιρουμένοις τὸ ἀγαθὸν συνεργὸς, καὶ καθάπαξ τύπος τις ἔμψυχος τοῦ κατὰ Χριστὸν ἀνεφάνη βίου, καὶ πίναξ ἀρετῆς ἀκριβέστατος.

[4] Τοιοῦτος τὴν πολιτείαν ἔτι στρατηγῶν καὶ ἐν Φοινίκῃ διατρίβων, ἐτύγχανεν ὢν κλεινὸς οὗτος Λεόντιος· ἀλλ᾽ ἔδει καὶ τὸν ὑπερ αὐτοῦ Θεοῦ ζῆλον ἐνδείξασθαι, καὶ τὸ περιὸν ἐνταῦθεν μᾶλλον ἐμφανίσαι τῆς ἀρετῆς, ὡς καὶ πανταχόθι τῇ φήμῃ διαδραμεῖν καὶ εἰς οὐρανοὺς ἐντελέστατον φθάσαι τοῦτον ἀγωνιστήν. Καὶ τῷ ἐν τελεῖ μισθαποδότῃ παραστῆναι Χριστῷ, μηδενί πως μηδαμῶς ἐλλειπόμενον. Καὶ γοῦν κατὰ τὴν ἐκ μακροῦ προθεσιν εἰς ἀγῶνας μαρτυρικοὺς, ἀποδύεται. Τῷ γὰρ δὴ τῆς Φοινίκης g, ἡγεμονεύοντι Ἀδριανῷ τὴν κλῆσιν, σκαιῷ τὸν τρόπον, ἕλληνι τὴν θρησκείαν, θερμοτάτῳ δαιμόνων θεραπευτῇ, τοὺς μὲν πατρίους διαχλευάζων θεοὺς, τὸν Χριστὸν δὲ μόνον Θεὸν καταγγέλλων μηνύεται, καὶ ὡς παρευθὺς (οὐδὲ γὰρ μικρὸν ᾠήθη τὸ κατ᾽ αὐτὸν· εἴγε στρατιωτικὴν ἀξίαν οὖτος αὐχῶν, ἐναντία τυγχάνει φρονῶν στρατιᾷ τε ὅλῃ καὶ βασιλεῖ) Ὑπάτιον, τὴν ἀξίαν Τριβοῦνον καὶ Θεόδουλον (στρατιωτικῆς οὗτος ἦν φάλαγγος) στέλλει, διὰ τάχους δέσμιον τὸν Λεόντιον προς αὐτὸν ἀγαγεῖν. Οἱ μὲν οὖν τὸν μέγαν τοῦτον κατασχεῖν ἔσπευδον· φθάνουσι δ᾽ οὗτοι τῇ παναλκεῖ τοῦ Κριστοῦ δεξιᾷ συσχεθέντες καὶ ποδηγεθέντες πρὸς τὴν ἀλήθειαν.

[5] Ἐν γὰρ τῷ μεταξὺ τῆς ὁδοῦ περετὸς τῷ Τριβούνῳ λαβρὸς ἔνσκηψε, καὶ δεινῶς ἄγαν κατέτρυχε. Τά τε γὰρ ἐντὸς κατεφλέγετο, καὶ τὰ ἐκτὸς διεπρίσατο, i ὡς μηδὲ ἀναπνεῖν αὐτὸν δύνασθαι, μὴ γε φθέγγεσθαι, ἀλλ᾽ (ὦ Θεοῦ σοφίας καὶ ἀγαθότητος!) παρὰ πᾶσαν ὡς ἀληθὼς προσδοκίαν, τὴν ἴασιν εὐχερῆ εὕρατο· γὰρ τῶν ψυχῶν καὶ τῶν σωμάτων ἄμισθος ἰατρὸς, ἀοράτως ἐπισκήπτει, τὸν, ᾧ λατρεύει Λεόντιος, εἰς θεραπείαν ἐπικαλέσασθαι. Ἀκούει γοῦν φωνῆς ἐνεχθέισης ἄνωθεν τρὶς οὕτω πως διαγορευούσης· Εἰ τοῦ συνέχοντος οὕτος ἀπαλλαγῆναι βούλει νοσήματος, τὸν τοῦ Λεοντίου Θεὸν ἐπικάλεσαι· ἥς γε καὶ φωνῆς καὶ Θεόδουλος ἤκουσε, καὶ καρδίας καὶ αύτὸς εὖ ποιῶν παρακατέσχε, μυχοῖς. δ᾽ Ὑπάτιος ἅπερ λαλήσας αὐτῷ, παρηγγύησεν (ἔγνω γὰρ, ἀκριβῶς ἔγνω, ὅτι τε Θεὸς φωνήσας· καὶ διπλῆν αὐτῷ τὴν ὑγίειαν χαρίσασθαι βούλεται) ἀσμένως εὐθὺς ἐξετέλεσεν, Ὃν γὰρ ἐπήκοον ἐκεῖνον μόνον ὁμολογῶ Θεὸν, ἔφησεν, ὃν θεῖος σέβει Λεόντιος, καὶ καθαρὰν παρ᾽ αὐτὰ τὴν ὑγείαν ἀπέλαβεν, καὶ σύν γε τῷ καλῷ Θεοδούλῳ τὴν [ὅδον] ἔσπευδεν· οὐκέθ᾽ ὅμοια, πάντη δὲ διάφορα τῶν προτέρων σκοπούμενος. Ἐζήτει γοῦν ἐκεῖσε γενόμενος τὸν Λεοντιον· αὐτῷ δὲ Λεοντίῳ ἐπιξενωθεὶς ἔλαθεν, ὡς δὲ καὶ ἤρετο τοῦτον, ὡς περί τινος ἄλλου, περὶ αὐτοῦ· Τίς τε τὴν κλῆσιν Λεόντιος, καὶ ὅπη διάγων· Ἄγε μοι πρὸς τοῦ φιλίου γνώρισον ἔφησεν. Ἐγὼ γέ, φησιν, οὐκ ἄλλος, τοῦ Χριστοῦ δοῦλος Λεόντιος. δὲ παραυτίκα πίπτει πρινὴς, καὶ τοὺς πόδας αὐτοῦ περιπτύσσεται, καὶ σὺν τῷ δὲ Θεόδουλος, αἰτοῦντες ἄμφω θερμῶς δι᾽ αὐτοῦ προσενεχθῆναι Χριστῷ, καὶ τοιαῦτα δή τινα λέγοντες· Μὴ βδελύξῃ τοὺς πεπλανημένους ἡμᾶς, θεράπων Χριστοῦ· μὴ ἀπώσῃ προσελθόντας ἀληθινῶ δεσπότῃ Θεῷ, τοὺς τοῖς ἀποστάταις εἰς ἔτι καὶ νῦν κατασχέτους τυγχάνοντας δαίμοσι.

[6] Τί γοῦν τοῦ Χριστοῦ δοῦλος οὕτος, καὶ διάπυρος τῆς αὐτοῦ χρηστότητος μιμητὴς; Περιβάλλει τούτους, καὶ ποθεινῶς κατασπάρεται· καὶ πρὸς ἱκετηρἰαν τραπεὶς, Δέξαι, φησὶ, τούτους, φιλάνθρωπε Κύριε, ὁς ἐαυτὸν κενώσας ὑπὲρ ἡμῶν, καὶ τὸ ἴδιον αἷμα ἐκχέας εἰς κοινὴν τοῦ πλάσματος ἀπολύτρωσιν. Ἔνδυσον ἀφθαρσίας στολὴν διὰ τοῦ βαπτίσματος, καὶ τῆς γῆς βασιλείας κληρονόμους ἀνάδειξον. Οὔπω πέρας ἐσχήκει τὰ τῆς δεήσεως, καὶ νεφέλη περίεσχεν αὐτοὺς πλήρης ὕδατος καὶ φωτὸς (τὸ θαυμάσιον, τὸ δέ γε θαυμασιώτερον) καὶ φωτὸς υἱοὺς τούτους ἀνέδειξε διὰ τοῦ βαπτίσματος· καὶ λευκαῖς ἀναβολαῖς ἐφαίδρυνε (τὸ θαυμασιώτατον) ὡς τούς δε μὲν πλησθῆναι ἀγαλλιάσεως· τοὺς δ᾽ ἀπιστίᾳ συνισχυμένους, καὶ τῷ τῆς πλάνης ἐζοφωμένους σκότει τὸν νῶν, φρικῇ καὶ δέει συσχεθῆναι, καὶ τὸ τῶν ἐμβρωντήτων παθεῖν ἄντικρυς μήτ᾽ ἀκούειν, μήτε λαλεῖν ἐφ᾽ ἱκανὸν ἔχοντας.

[7] Ἆρ᾽ εἰ προσεικάσειέ τις τὴν νεφέλην ταύτην τῇ ἐπισκιασάσῃ πάλαι τὸν Ἰσραὴλ, οὐκ εὐστόχως ἂν προσεικάσειεν, καὶ μάλαγε καθηκόντως παραλληλίσειεν; φωτεινὴ γὰρ κᾀκείνη, καὶ τὸ πνῖγος ἀπείργουσα καὶ πρὸς σωτηρίαν καθοδηγοῦσα· καί γε αὑτὴ τῆς αἰωνίου λυτρουμένη φλογὸς, καὶ τὸ ἄδυτον καὶ σωστικὸν καταγγέλλωσα πῶς. Πλὴν ὅσον γογγυστὰς μὲν ἐκείνη καὶ ἡμιμοχθήρους τὰ πρὸς εὐσέβειαν ἐπισκίασεν, οἷς ὅτι καὶ τῶν ἐπηγγελμένων ἀπέτυχον· εὐγνώμονας δὲ αὑτὴ καὶ τάγε εἰς ὁμολογίαν οὗπερ ἐπέγνωσαν θεοῦ, βεβαίους πάνυ καὶ ἀσφαλεῖς. Χριστὸν γὰρ ἐπιγνόντες θεὸν ἄχρι καὶ θανάτου Θεὸν τοῦτον ἀληθινὸν ὡμολόγησαν. Τῶι τοι καὶ τῶν ἡτοιμασμένων ἀγαθῶν οὐκ ἠστόχεσαν, καὶ τῆς τῶν οὐρανῶν βασιλείας κληρονόμοι γεγόνησαν.

[1] Hinc quidem me absterret proverbium, inde vero excitare alacritas animi non cessat. [Anxietas Scriptoris,] Quid? sensum proverbii, discere cupitis? Nihil, inquit, commune est simiæ ac leoni; innuens videlicet, differre multum inter se eorum vires ac naturas. Id quod vehementer me ab instituto deterret. Verbis namque vestris incitatus, perillustris inter martyres Leontii certamen aggredi cupio; impedit vero me, & ab eo quod cupio evertit virium mearum cognitio: nam impetus, quo simia fertur, repræsentare poterit inceptum meum: generosior vero incessus leonis referri ad Leontii suscepta propter Deum certamina. Sed prætermittenda nobis, quæ ad proverbium; suscipienda vero (ut par est) quæ ad Martyrem spectant. [opem a sancto sperantis.] Neque enim periculum est, ne torvum nobis aspexerit, aut rugitu suo perculerit, sed potius propirio vultu nos intuebitur: & acceptam habens prompitudinem nostram, festinabit nobis suggerere quæ veritati consonant, non pro hacce tantummodo oratione ac tempore præsenti, sed pro universis quæ deinceps scripturus sum.

[2] Protulit quidem (ut hinc ordiamur) Leontium Græcia; [Leontius in Græcia natus,] enutrivit vero ipsum in exercitatione virtutum urbs Phœnices Tripolis. Et vero jure meritissimo inde eum excepit urbs illa, mundoque ostentavit. Græcia namque eloquentiæ atque eruditionis patria ab olim constituta fuit; [Tripoli educatur,] qui vero primi Phœnicen incoluerunt, disciplinarum sublimiorum inventores fuerunt, ac inhabitantes terram homines inde primi in cælestia inquisiverunt; & in cælum quodammdo sublati, terrena curabant diligentissime. Verum uti id honorificum Martyri fuit, atque ad mundanam gloriam non parum contulit; ita etiam plurimum attulit impedimenti, [utroque scientiis celebri loco,] quo minus ex voto eniteretur ad virtutem. Quis enim nescit, quam insano olim studio idola coluerit Græcia, fabulis perpetim intenta ac dæmonibus addicta? Ægyptus autem & Syria cum Phœnice, hereditaria quadam a majoribus relicta vesania in idola fingenda proniores, [sed & idololatriæ addictissimo.] non modo circa veri Dei notitiam claudicabant, sed (quod dicitur) e toto etiam pede ad falsi nominis deos ferebantur; adeo ut animalibus quoque obviis, bobus puta atque hircis, venerandum Dei nomen tribuerent; ut nihil dicam de belluis ac serpentibus, &, quod deterioris stupiditatis signum est, de fluviis nemoribusque.

[3] Verumtamen non prævaluerunt adversus generosum hunc pugilem istæ, a nativitate eum comitantes, tam diversimodæ inimici fallaciæ ac varii generis imposturæ: sed omnibus sublimior, altivolans aquila visus est, irretortos in veritatem oculos reflectens, præclaris virtutibus eminens, [Qua nihil ipse infectus;] & totus cælestis homo factus. Non vulgaribus nempe prærogativis veluti a natura cumulatus fuit. Procera namque corporis statura, viribusque staturæ convenientibus, & pulchritudine eximia excellebat. Quod autem tertiam honesti partem sapientes appellant, in militiam mox adscriptus est, in qua plurima eaque summa patravit. Habuit enim Deum sibi cooperatorem, [& Dux creatus,] quem & puro venerabatur cultu, & unum solum profitebatur in essentia ac trinum in personis, Patrem videlicet principio carentem, Filium unigenitum coæternumque, & Spiritum, eadem natura præditum, eodem honore prosequendum. Quam ob rem Deum sibi propitium habuit, cum eoque præclara quævis contra hostes operatus est; ac tandem etiam ex milite evasit Ductor, [Christianis virtutibus insignis;] & legiones Phœnices sibi commissas obtinuit; ut nempe illic commorans, universam, ut par erat, Christi legem adimpleret; exhibens se mitem erga subditos, clementem in inimicos æque ac amicos, blandum & benignum in egenos, quos ut plurimum etiam principiis fidei instruendos curabat. Nam cui, amabo, rerum ad usum necessariarum indigenti aliqua non citius illam ipse contulit, quam indigus petiit? Erat enim misericors in peccatores, connitentibus ad virtutem adjutor, exemplum aliquod animatum Christianæ vitæ, ac tabula virtutum accuratissima.

[4] Talis vitæ erat inclitus noster Leontius, dum adhuc militiæ Præfectus, in Phœnice versabatur. [quibus & martyriū meruit.] Verum oportebat ut ejus quoque zelus pro gloria divina manefestaretur & reliquæ ejusdem virtutes inde magis illustrarentur, usqueadeo ut perfectissimus iste athleta fama crebrescente, ubique terrarum innotesceret, in cælum ascenderet, [Defertur ad Adrianum Phœnices Præsidem,] Christoque præclaro remuneratori præsentaretur, nuspiam deficiens. Igitur secundum propositum suum pridem conceptum, accingitur ad certamen martyrii. Etenim Phœnices h Præsidi, Adriano nomine, moribus feroci, religione gentili, ardentissimo dæmonum cultori defertur Leontius, irrisis patriis diis, Christum solum Deum annuntiare. Quapropter illico Adrianus (putavit enim id non parum ad se pertinere; cum Leontius militari dignitate glorians, [qui mittit capturos eum Hypatium & Theodulum;] contraria toti exercitui ipsique Imperatori saperet) misit Hypatium dignitate Tribunum, atque Theodulum qui cohortis militaris erat; ut quantocyus ad se vinctum adducerent Leontium. Atque ipsi velociter exequi mandatum connisi sunt; sed potenti dextera Christi Domini a scelere retenti, & via recta ducti, ad veritatis agnitionem venerunt.

[5] Dum enim iter facerent, invasit Tribunum calida febris & vehementer afflixit; [quorum alter febri correptus,] viscera enim exedente calore, exteriora corporis rigebant frigore, sic ut nec respirandi nec loquendi facultas reliqua esset. Verum (o sapientiam Dei, o bonitatem !) præter omnem omnino expectationem, valde subito pristinam valetudinem recuperavit. Animarum quippe corporumque gratuitus medicus invisibili modo imperat, ut quem Leontius colit, [jubetur Deum Leontii invocare;] in curationem sibi invocet. Audit siquidem vocem cælitus delatam, ter ita personantem: Heus tu, si morbo qui te corripuit liberari vis, Leontii Deum invoca. Atque hancce vocem Theodulus quoque audiit, & intimo corde (cum & ipse recte viveret) recondidit. Hypatius vero, quæ sibi per vocem denuntiata erant (cognoverat enim & probe cognoverat, [quod fecit,] quod qui locutus ei fuerat Deus, duplicem vellet impertiri sanitatem) confestim ac lubens opere complevit, palam dicens; illum se quem veneratur Leontius, solum confiteri Deum; & continuo integram adeptus est sanitatem, ac celeriter prosecutus cœptum iter est … cum præclaro socio Theodulo, [in ipsumque Leontium inquirens cum socio,] non jam similia ac prius, sed plane diversa animo volvens. Ut igitur pervenit [quo missus fuerat] in Leontium inquisivit, ab ipsomet Leontio exceptus hospitem suum ignoravit, ipsumque de ipso, tamquam de alio quopiam interrogans, quæsivit, quis tandem Leontius istic appellaretur, & ubi ageret; Fac, inquiens, ut virum cognoscam. Ego vero is sum, non alius, inquit famulus Christi Leontius. Ad quæ verba pronus in terram procidit Hypatius ac pedes ejus amplectitur, sequente exemplum Theodulo: [inventum rogat, sui ut misereatur.] & ambo ferventer orarunt ut se ad Christum perduceret, hunc in modum loquentes; Ne despexeris nos per errorem abductos, famule Christi: ne repuleris accedentes ad verum Dominum Deum, illos qui hactenus, & nunc etiam sub apostatarum dæmonum imperio sumus.

[6] Quid ad hæc famulus Christi, ejusque ardens imitator bonitatis? Amplectitur ambos, idque ardenti cum affectu: & ad orationem se convertens; Suscipe hos, inquit, [Orat pro eis Leontius] hominum amantissime Domine, qui te ipsum exinanivisti pro nobis & sanguinem tuum effudisti in communem plasmatis redemptionem; indue illos stola immortalitatis per sanctum baptisma, & regni tui heredes esse commonstra. Nondum finierat orationem, [cum subito nube circumdantur] cum nubes ipsos circumdedit, aquæ plena & luminis. Atque id quidem mirabile videri potest. Quod vero mirabilius est; commonstravit ipsos lucis filios esse per sacrum baptisma: quodque mirabilissimum omnium, candidis vestibus eosdem induens perquam fulgentes reddidit: [ad stuporem spectantium;] ut alii quidem complerentur gaudio; alii vero, in infidelitate obfirmati atque errorum tenebris mentem offuscati, timore ac tremore corriperentur; nec omnino, quæ viderant accidisse, audire aut eloqui multo tempore possent, sicut solent tonitru vehementi perculsi.

[7] [illa comparatur nubi] Si quis modo hanc nubem comparaverit illi, quæ olim umbra sua texit populum Israëliticum; nonne, is aptam adduxerit similitudinem & convenientem instituerit comparationem? Lucida namque & illa fuit, æstum solis arcens, & viam salutis monstrans: hæc vero æternis suos eripit flammis, & lumen annuntiat, quod & servari potest & occasum nescit. [populum Israel obumbranti.] Illud tamen inter utramque intercedit discrimen, quod illa obumbraverit murmaratores ac divino cultui parum addictos, quam obrem & promissis sibi exciderunt bonis: hæc vero obumbravit viros beneficiorum memores, & in confessione agniti a se Dei fortes stabilesque. Christum namque ut cognoverunt Deum, eumdem usque ad mortem Deum verum confessi sunt: quapropter & præparata sibi bona obtinuerunt, & regni cælestis facti sunt heredes.

ANNOTATA C. I.

a Nihil de illo Adagio, quod miror, apud Erasmum invenio.

b Legebatur ἐν Ἀφρικῆ. Sed cum in Commentario prævio demonstratum sit, Tripoli Phœnices passum esse Leontium, non Africæ, malui ejus loco supponere ἐν Φοινίκῃ; ne quid Lectorem moraretur.

c Τᾳκεῖσε μέρη, non ad Græciam, sed ad Phœnicen referendum esse, ex lequentibus colligi potest. Et vero magis huic, quam illi convenit, fuisse primam inventricem artium ac litterarum.

d Hic quoque legebatur σὺν Ἀφρικῇ, quod etiam rectius intelligi potest σὺν Φοινίκῃ: cum Phœnicia, quodammodo pars sit Syriæ: atque eadem modo etiam infra ubi agitur de Provincia, in qua primum miles, tum Tribunus fuit Leontius: non quia peregrinum videatur hujusmodi ex una in alteram provinciam, quantum visdistantem transisse: sed quia commissum semel errorem, uno loco vero simile est tota narratione continuari.

e Neque illud dictum, inter Adagia Erasmi reperire est. Innuit toto conatu aliquid fieri.

f Interponebatur εὖγε, καὶ. quod nescio quid hic sibi possit velle.

g Hinc etiam arguitur, uti supra notavimus Tripolim, in qua enutritus fuisse Leontius dicitur, non intelligendam esse Africæ seu Barbariæ, uti auctor dicit; sed Phœnices.

h Si dici non potest ex Asia in Africam Provinciam missos qui Leontium caperent, multo absurdius dicerentur ex Tripoli Africana missio in Asiam: quare hic non prodest mutatio nominis, Phœnicen substituens: sed vel ipsum omnino expungendum est, vel intra Phœnicen invenienda Africa, qualem conjectura suggeri in Comm. pr. n. XI.

i Ita corrigo pro διεπέμπατο quod ante legebatur.

CAPUT II.
Leontii & Sociorum Martyrium, tormenta, & constantia.

[8] Ὁς γὰρ οἱ παρατυχόντες ἐκεῖνοι, καὶ τὰ περὶ αὐτοὺς θεασάμενοι, Ἀδριανῷ τὰ κατ᾽ αὐτοὺς δεδηλώκεσαν· ἑτέρους οὗτος ἐπιλελεξάμενος, τὴν δυσειδαιμονίαν οὐδὲν αὐτῶν λειπομένους, αὐτῷ Λεοντίῷ Ὑπάτιον ἅμα καὶ τὸν θεόδουλον, μηδενὶ τῷ τρόπῳ ὑπερθεμένους τὸ κατ᾽ αὐτοὺς, ἁγαγεῖν δεσμίους παρακελεύεται. Ἐπεὶ δ᾽ ἀναχθέντες παρέστησαν, καὶ εἰς λόγους ἐλθόντες, οὐδὲν ὅτι μὴ καὶ Λεόντιος, Ὑπάτιος λέγειν ἤθελον καὶ θεόδουλος τὸν Χριστὸν πρὸ τοῦ στόματος ἔχοντες, καὶ Θεὸν τοῦτον ὁμολογοῦντες ἀληθινόν. [Ὁ δὲ Ἀδριανος] τῷ τέως ἀφέμενος, πρὸς αὐτοὺς τρέπεται· καὶ πρώτῳ μὲν σκώπτει τούτους ἀφελείας αἰτιώμενος καὶ κουφότητος· Ἵνα τί λέγων, ἐμῆς ἐντολῆς ἠλογήσατε, τοὺς πατρίους τε θεοὺς ἠθετήσατε, καὶ τῷ ἀπατεῶνι τούτῳ προσεκολλήθητε; εἰ σὺ μὲν τριβοῦνος ἐκεῖνος Ὑπάτιος, σὺ δ᾽ στρατιώτης Θεόδουλος γένησθε, ὑμῶν αὐτῶν μεταβουλεύσασθε τὰ σωτήρια. Καὶ οἱ, Λεοντίου ὡς ἀληθῶς μεταλαβόντες φρονήματος, μόλις εἶπον· Ἔγνωμεν τὴν ἀλήθειαν, καὶ συλλαγογεῖς ἅυθις ἡμᾶς, μάταιε, καὶ μεθέλκεις πρὸς τὴν ἀπώλειαν; σὺ αὐτὸς, εἰ νοῦν ἔχεις, τῆς περὶ τὰ εἴδωλα μεθῆς ἀνάνηψον, καὶ τὸν μόνον Θεὸν ἀληθηνὸν τὸν σωτήρα γνῶθι Χριστόν· ἵν᾽ ὅπως ἐπιτύχης τῆς τῶν αφάτων ἀγαθῶν ἀπολαύσεως, πρὸ αἰώνων ἐξ οὐκ ὄντων τὰ πάντα παραγαγὼν, ἡτοίμασε Κύριος. Ἐφ᾽ οἷς δυσειδαίμων θυμοῦ πληρωθεὶς· Μὴ ὡρᾷς εἶπεν, ἐχοίμην, εἴγε τῶν ὑμετέρων ληρημάτων ἀνέξομαι, κάκιστοι ἀνθρώπων καὶ βδελυρώτατοι, καὶ τοῖς περὶ αὐτὸν ἔφησεν· Ἵμασι στεῤῤῶς τοὺς ἀλάστορας δήσαντες, καὶ τὰς σάρκας σφῶν σπάθης ἔργον ποιήσαντες, καὶ ὅτι δεινῶς αὐτοὺς βασανίσαντες, εἰ ἔτιπερ ἐμπνέοντας ἴδητε αὐτῶν τε ἀφέλεσθε κεφαλῶν, καὶ ὡς ἐναγεῖς ἐν ἀβάτῳ που ῥίψατε, καὶ οἱ μὲν οὕτω Θεῷ προσηνέχθησαν, [ἀνα]-θήματα λογικὰ, ὁλοκαυτώματα μεμυελωμένα τὸ τοῦ Δαβὶδ εἰπεῖν πρόσφορον, τῇ γλυκείᾳ τῆς εἰς Χριστὸν ὁμολογίας μεμεστωμένα ποιότητι.

[9] Εἴσεισι δ᾽ μέγας μετὰ τούτους Λεόντιος. Ἀλλὰ τίς ἂν ἀξίως τὰ τοῦ Μάρτυρος διηγήσαιτο; τίς τὸ γενναῖον, τίς τὸ πρὸς τὰς βασάνους καρτερικὸν, ὡς δέον ἂν ἀπαγγείλοιεν, καὶ τοῖς ἔπειτα παραδοίη ἀληθινοῖς, ὡς ἁληθῶς ἀνδρείας ὑπόδειγμα. Ὡς γὰρ εἰς λόγους αὖθις, τοῦτον Ἀδριανὸς ἐλθεῖν ἤθελε, καὶ δευτέραν τῆς γνώμης ποιεῖσθαι διάπειραν κηλῶν ὑποσχέσεσιν, ἀπειλαῖς δεδιττομένος· τὸ τῆς γραφῆς οὗτος ἐν ἑαυτῷ διέδειξεν ἐναργῶς τὸ, Δίκαιος ὡς λέων πορεύεται πεποιθώς. Ἐγκόψας δὲ γάρ, τί δέ, φησιν, ἄφρον, κενὰ λαλεῖν οὕτω θέλεις καὶ μάταια; Ἔστιν ὅπως Θεὸν καλιπὼν ἀληθῆ, δημιουργὸν ἀγαθὸν, σωτῆρα κηδεμόνα, δαίμοσι χαιρεκάκοις ἀνάσχομαι προσελθεῖν, καὶ τοῖς ἄνωθεν ἡμῶν πολεμίοις θυσίαν προσενέγκειν; Μὴ οὕτω μανείην, μὴ εἰς τοσοῦτον ἐκπέσοιμι τοῦ φρονεῖν. Σὺ μᾶλλον σύνες αὐτὸς, καὶ τῆς πλάνης ἀνανήψας, γνῶθι, τίς τε τοῦδε τοῦ παντὸς ποιητὴς, καὶ σοφὼς τῶν ὅλων προνοητής μάθε που τὸν δημιουργὸν, πρόσιθι τῷ πλάστῃ, καὶ θυσίαν τούτῳ θύσον ἀναίσεως, βώμοις ἀποίνοις a ἐφηδομένῳ, οὔδε γὰρ αἵματός ἐστιν οὐδὲ κνίσσης Θεός· θεὸς δὲ ἐλέους καὶ οικτιρμῶν, ἢ, ἴν᾽ εἴπω, ὅπερ αὐτὸς ἐκεῖνος ἄνθρωπος γενόμενος, καὶ ἀνθρώποις συναναστρεφόμενος εἴρηκε, πνεῦμα ἐστιν. Ὅτι καὶ θεὸς ἀψευδὴς, καὶ τοὺς προσκυνοῦντας αὐτὸν, ἐν πνεύματι καὶ ἀληθείᾳ δεῖ προσκυνεῖν.

[10] δ᾽ ἀσύνετος ὢν, οὐ συνῆκε· πλύνας γὰρ ὕβρεσι, καὶ, δή φασι, τοῖς ἐξ b ἁμάξης λοιδορησάμενος, βουνεύροις τυφθῆναι διακελεύεται. Ὡς δ᾽ ἐφ᾽ ἱκαναῖς ταῖς ὥραις οὐδὲν οὐδαμῶς εἶδεν ἐνδιδόντα τυπτόμενον, μᾶλλον μὲν οὖν καὶ ἀκμαιότερον, ταῖς τε ἐνστάσεσι καὶ ταῖς ἀποκρίσεσι μακρῷ τινι γενναιότερον, θωπείαις, αὖθις, (ὦ φρενοβλαβίας! πλάνης! ματαιότητος!) ἠθέλησεν μετελθεῖν, τιμάς τε καὶ δωρεὰς ἐκ Βασιλέως κατεπηγγέλλετο. Ὠς δ᾽ οὐχ ὅτι τοῖς λεγομένοις ἔβλεπε προστιθέμενον, ἀλλὰ καὶ βλοσυρὸν δήπουθεν ἀτενίζοντα, καὶ τῷ ἐπισκυνίῳ σφόδρα τοῦτον, ὡς εἰπεῖν, δεδιττομένον· χειρῶν, φησι, λαβόμενοι καὶ ποδῶν, κατὰ γῆς διατέινατε τὸν ἀλάστορα, καὶ τύπτετε σφοδρῶς, ὅση γε ὑμῖν ἰσχὺς τύπτετε, ἕως ἂν ἐπίσχητε τῶν κατὰ θεῶν τὴν κακήγορον ταύτην τὴν γλῶτταν βλασφημιῶν.

[11] Ἐτύπτετο γοῦν γεννάδας, ἀθλητὴς ἐμαστίζετο· ἀλλ᾽ ὤφθη ἐξ ὑπομονῆς καὶ αὖθις νικητὴς, καὶ ἐκ καρτερίας περιφανέστερος ἀριστεύς· ὑπεφώνηκε γὰρ μαστιζόμενος, Μὴ ἐγκαταλίπῃς με, Κύριε, μὴ ἀποστῃς ἀπ᾽ ἐμοῦ, μὴ ἀποστρεψῃς τὸ πρόσωπόν σου ἀπὸ τοῦ παιδός σου. Καὶ ταῦτα δ᾽ ἐπισυνεῖρεν, εὐχαριστῶς ἄγαν καὶ γαληνῶς. Ἑνεκά σου θαναθοῦμαι τοῦ παράγοντος Θεοῦ· Τὰ νῶτά μου κατά σε εἰς μάστιγας ἔδωκα, καὶ τὰς σιαγῶνάς μου εἰς ῥαπίσματα, ὑπερ τοῦ δι᾽ ἐμὲ κατ᾽ ἐμὲ γεγονότος, καὶ ὑπὲρ ἐμοῦ ταῦτα παθεῖν οὐκ ἀπαξιώσαντος, ἀλλ᾽ εἶτε μοι καὶ πλείω παθεῖν γένοιτο, ὡς κρειττόνων τῶν γερῶν τύχοιμι. Καὶ πρὸς τοὺς περισστῶτας στραφεὶς, ὁρῶ μου τὸν μισθαποδότην, ἔφη, Θεὸν ὡσεὶ βίβλῳ τοὺς ἐμοὺς ἄθλους λαμπρῶς ἐναπογραφόμενον, καὶ τὰ βραβεῖα τῶν πόνων κρείττω ταμιευόμενον.

[12] δε Ἀδριανὸς καίπερ ὅσα καὶ τὸ μηδὲν τὰς τύψεις οὕτῳ βλέπων ἡγούμενον, καὶ εἰς ἐπήκοον τοιαῦτα φθεγγόμενον, ἐξ ἀφελείας, μᾶλλον εἰπεῖν δυσειδαιμονίας ἄκρας, καὶ αὖθις καταπείθειν τοῦτον ἠβούλετο, καὶ λόγους συνεῖρε, καὶ χρόνον κατέτριψεν. Ὡς δ᾽ ἀνόων καὶ πάλιν εἶδεν οὐδέν· Εἰς κενὴν τὸ τοῦ λόγου ψάλλομεν, πρὸς τοὺς παρεστῶτας εἰπὼν ἐπἰ ξύλου μεθέωρον θεῖναι προσέταξε, λίθον τε τῆς κεφαλῆς ἐξαρτῆσαι καὶ τύπτειν κατὰ παντὸς τοῦ σώματος, μηδεμίαν μηδαμῶς ποιούμενος φειδώ. Καὶ γοῦν μετάρσιος ταῖς ἀληθείαις οὐράνιος γίνεται, λίθῳ τε βαρεῖται τὴν κεφαλὴν ἐκ πολλοῦ τὰ ἄνω ζητῶν, καὶ μηδενὸς τῶν ἐπὶ γῆς μὴ δ᾽ ὅλως ἐπιστρεφόμενος. Καὶ οἱ δήμιοι τὰ τῆς σφετέρας οὐχ᾽ ἧττον κακίας ἐκπιμπλάντες, τὰ τῆς προσταγῆς τοῦ τυράννου παραίνοντες λόγοις, τὸ μαρτυρικὸν σῶμα κατέξαινον· αἱ μὲν δὴ τοῦ μάρτυρος σάρκες διερρήγοντό τε καὶ ἐσκειδάννυντο, ὀχετοί τε αἱμάτων ἀνεστομοῦντο ὡς καὶ περιῤῥαινόμενον τὸ ἔδαφος φοινίσεσθαι.

[13] δ᾽ ἀδάμας ἐδείκνυτο, Θεῷτε ηὐχαρίστει πάσχων ὑπὲρ αὐτοῦ καὶ τὴν ψυχὴν ὑπὲρ τοῦ φιλουμένου τιθέμενος ἔχαιρε, καὶ τέλος το τοῦ Δεσπότου πρὸς τὸν Δεσπότην εὐθύμως ἄγαν εἰπῶν· Εἰς χείρας σου τὸ πνεῦμα μου παρατίθημι, ἠρέμα καὶ γαληνῶς ἀπέθετο τὴν ψυχὴν· ἣν χαρᾶς μὲν ἰδόντες ἐπλήσθεσαν Ἄγγελοι, χοροι τε Μαρτύρων ἠγαλλιάσαντο καὶ ἐσκίρτησαν, οὕτω γενναίων προσειληφότες ἀγωνιστὴν, καὶ στεφανίτην βασιλείας οὐρανῶν ἄξιον. Οἱ δέ γε διαφθυνοῦντες καὶ τὰς βασάνους ὑποβάλλοντες δαίμονες, αὐτοῖς δημίοις, καὶ τυράννοις τοῖς σφετέροις ὑπασπισταῖς αἰσχύνην τε ὁμοῦ καὶ χλεύην ἀνύποιστον ἀπεκέρδαναν. Ἀλλ᾽ ἡμεῖς τοῦ Χριστοῦ, λαὸς, ὡς τοῦ Χριστοῦ στρατιώτην καὶ τῶν Χριστιανῶν πρόμαχον προίστασθαι, διὰ παντὸς ἡμῶν ἱκετεύσωμεν. Καὶ νῦν μὲν ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων ἐχθρῶν ὑπερτέρως διατηρεῖν λιπαρήσωμεν, ἐκεὶ δὲ γενομένων καὶ λόγους ἀπαιτουμένων ὧν ἐν βίῳ πεπλημμελήκαμεν, τὸν δεσπότην καὶ δικαστὴν ἱλεώσασθαι, ὡς τῆς καταδίκης ῥυσθέιημεν, καὶ τῶν ἡτοιμασμένων ἀγαθῶν τύχοιμεν, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ ὑπὲρ ἡμῶν καθ᾽ ἡμᾶς γεγονότος ἑνυποστάτου λόγου θεοῦ, ᾧπερ πρέπει τιμὴ, δόξα τε καὶ μεγαλοπρέπεια, νῦν, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν

[8] Ubi qui rei spectaculo intererant, viderunt quæ acciderant; cuncta significarunt Adriano, [Adrianus conversos avertere a fide tentat,] qui mox alios nihilo minus ipse superstitiosos, eligens imperat, ut sine mora: Hypatium atque Theodulum, præter ipsum Leontium, quantum quidem in ipsis esset, vinctos ad se adducant. Posteaquam vero adducti in quæstionem venerunt; nihil quod non præivisset Leontius, proloqui voluerunt Hypatius ac Theodulus, Christum semper in ore habentes, ipsumque Deum verum profitentes. Sed illum tantisper dimittens Adrianus, atque ad hos se convertens, primum quidem irridere illos cœpit, & simplicitatis levitatisque accusare; Cur mea, inquiens, mandata neglexistis, [ipsum vero ad fidem convertere tentantes] & patrios deos aspernati adhæsistis impostori huic? Si tu quidem Tribunus es Hypatius, tu vero miles Theodolus, mutate quod cepistis de salute vestra consilium. At illi, vere participes ejus quæ in Leontio erat sapientiæ, vix tandem ita locuti sunt: Cognovimus jam veritatem, & tu, stolide, nos inde reducere & pertrahere in interitum vis? Imo ipse, si sapis, ab insania qua colis idola, resipisce; & solum Deum verum servatorem agnosce Christum; ut tandem bonis illis fruaris, quæ lingua eloqui non potest, quæque ante secula paravit Dominus e nihilo omnia producens. Ad quos superstitiosus ille, [necari jubet.] furore æstuans; Non habeo horas quas velim perdere: si deliramenta vestra tulero, pessimi atque impurissimi hominum. Et ad suos; Ligate, inquit, firmiter scelera ista, & carnes eorum gladiis perforate; & postquam crudeliter eos laniastis si superesse vitam animadverteritis capita eorum amputate, & execrabiles truncos in avia alicubi loca proiicite. Et illi quidem tali modo oblati sunt Dei rationabile sacrificium, holocausta medullata, ut recte David loquitur, dulcedine confessionis christianæ repleta. [Ps. 94, 15]

[9] His peractis ingreditur magnus Leontius. Verum quis digne Martyris gesta enarret? [Post hæc Leontio blanditur minaturque,] quis magnanimitatem, quis constantem in cruciatibus perseverantiam, ut par est, proponat atque ad fideles posteros, ut veræ fortitudinis exemplum, transmittat? Ubi enim in quæstionem redire Leontium, ejusque mentem secundum tentare voluit Adrianus, blandiens promissis minisque territans; ipse palam in se commonstravit, verum esse dictum illud Scripturæ sacræ; Iustus ut leo ambulat confidens. [Prov. 28, 1] Interpellans enim loquentem; Quid tam vana, inquit, stultaque in medium profers, mentis impos? Fierine potest, ut Deum verum, creatorem bonum, salvatorem beneficum derelinquens, [sed ab eo increpitus,] ad cacodæmones, malis nostris gaudentes, confugiam? & hostibus ab initio nostris sacrificium offeram? Prohibete, Superi, ne ita insaniam, ne adeo a mente aliener! Tu ipse potius intellige atque ab errore resipiscens, agnosce mundi hujus conditorem & sapientem rerum provisorem. Disce ubi sit artifex ille, accede ad Creatorem, & sacrificium laudis ei offer aras a incruentas amanti: neque enim sanguinis ille ac nidoris Deus est; sed Deus misericordiæ ac miserationum; aut (ut dicam, quod ipse, hominem indutus atque cum hominibus conversatus, dixit) spiritus est; &, quia similiter Deus verax est, qui adorant ipsum, in spiritu & veritate oportet adorare. [Joa. 4, 24]

[10] Verum Adrianus, ut erat mentis expers, nihil istorum intellexit: sed injuriis Martyrem incessens, [ipsum cædi nervis jubet] & convitia veluti e plaustro, uti adagium habet, ingerens; nervis bovinis cædi eum jubet. Quod ubi multo tempore durasset, cæsumque nihil quidquam de sententia sua discedere animadverteret; imo etiam ferventiorem interrogationibus responsionibusque & longe generosiorem fieri; blanditiis iterum (o stultitiam, [humi extensum,] o fallaciam, o vanitatem!) nisus est ipsum a fide abducere; honoresque & munera nomine Imperatoris promisit. Cumque nec sic assentiretur ipsi, sed torvo potius vultu intueretur, & magnanimo supercilio, ut ita dicam, incuteret timorem: Manibus, inquit, pedibusque arreptum distendite in terra perniciem illam, & crudeliter quantumque vires sinunt verberate; quo tandem maledicam illam & in deos blasphemam compescatis linguam.

[11] Verberatus itaque & flagellatus est athleta generosus; [sed inter tormenta constantiorem] sed rursum evasit patientia sua præclarior victor, ac tolerantia gloriosior pugil. Exclamabat enim inter verbera: Ne dereliqueris me, Domine, ne discesseris a me; ne avertas faciem tuam a puero tuo. Insuper & illa placido admodum atque tranquillo adjungens animo: Tua huc me adducentis causa, mortificor, Deus. Dorsum meum exemplo tuo in flagella & genas meas in alapas dedi pro te, propter me adinstar mei nato, & pro me illa pati dignato. Sed utinam mihi plura etiam pati liceat, ut majora consequar præmia! Et conversus ad circum adstantes; Video, inquit, remunatorem Deum, veluti libro splendidis litteris inscribentem certamina mea, & præmia laborum meorum præclara asservantem.

[12] Adrianus interim videns pro nihilo eum verbera ducere, atque talia dicta adstantium auribus palam ingerere; ex simplicitate, aut potius dicam insano idololatriæ studio, alia denuo persuadere Martyri præsumpsit, [gravioribus tormentis excruciat] oratione longa & multi temporis impendio. Ubi vero illis omnibus nihil denuo profici sentit, cum dixisset præsentibus; Nequidquam huic verba facimus; ligno cuipiam ipsum imponi sublimem præcipit, saxum capiti imponi, verberibus in totum corpus sæviri, nullo plane loco clementiæ relicto. Sic itaque sublimis Leontius, vere cælestis factus est: & saxo gravabatur capitis, qui pridem cælestia ambiebat, nihil omnino quod terram saperet in amore habens. Interea carnifices, non minus suam explentes rabiem, quam tyranni laudantes jussa, suppositum tormentis corpus dilaniabant, dissecta dispersaque ejus carne; & sanguine veluti per canalem sic defluente, ut pavimentum circum irrigatum ruberet.

[13] Sed ipse adamante constantior, Deo, cujus causa cruciabatur, gratias agebat; & animam pro Dilecto suo ponere gaudebat; ac tanden ipsum Domini dictum. In manus tuas commendo spiritum meum, multa cum alacritate ad Dominum elocutus, in pace ac tranquillitate animam reddidit; quam cernentes Angeli, [gaudentem interea in Domino,] gaudio repleti sunt; & chori Martyrum exultaverunt tripudiaruntque cum tam generosum pugilem & coronatum athletam, cælesti regno dignum, ad se receperunt. [Luc. 23, 46] Contra vero invidi ac tormentorum ejus præcipui auctores diaboli ipsis carnificibus tyrannisque satellitibus suis confusionem ac ludibrium intolerabile compararunt. [& expirantem lætantibus Angelis,] At nos, Christi populus supplicemus Christi militi & Christianorum propugnatori, ut nos perpetuo defendat, & nunc quidem in hoc seculo visibilibus atque invisibilibus inimicis superiores nos præstet; deinde vero in altero, cum rationem illorum quæ in vita deliquimus postulabimur, [diabolis vero frementibus.] Dominum ac judicem nobis propitium reddat; ut damnationis sententia absoluti, præparata bona consequamur, per gratiam & benignitatem illius; qui pro nobis nostrum adinstar nasci voluit, in una persona subsistentis Verbi divini, quod decet honos, gloria & majestas nunc, & in secula. Amen.

ANNOTATA C. J.

a Ecgraphum ἀποίροις: vecto autem incruentum quasi ἄποινος a ποινὴ Pœna, quæ sanguinis effusionem comitatur.

b De illo Erasmus Centuria 7 adagio 73: natumque ait ex eo, quod prisci fabulas suas in plaustris agentes, facie fæcibus oblita ne possent agnosci, magna licentia in obvium quemque dicteria jactabant. Hinc adagum ait ὡς ἐξ ἄμαξι λαλεῖν id est tamquam e plaustro loqui, de his qui palam ac libere convitiantur.

DE SS. MARCIA, ÆMILIO, FELICE,
MARTYRIBUS IN AFRICA.

Notitia ex Martyrologiis præsertim Hieronymiano.

Marcia, Martyr in Africa (S.)
Emilius, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Auspicantur hunc XVIII Junii quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa his verbis: XIV Kalendas Julii, In Africa, Marciæ, Emilii seu Emelii, Felicis. At, Marcia omissa, sæpius alii duo proferuntur. Ita Mss. Richenaugiense & Rhinaugiense; In Africa Emilii & Felicis. Ms. Aquisgranense. In Africa Emeli & Felicis. Ms. Florentinum Conventualium S. Francisci: item in Africa SS. Ameliæ & Felicis. Ab aliis adduntur SS. Marco & Marcelliano, de quibus seorsim agimus, & Romæ tribuuntur. Mss. Florentina Bibliothecæ Medicææ & Musæi Strozziani: Romæ SS. Felicis & Æmilii. In Ms. Bruxellensi S. Gudulæ ita scribuntur In Africa natale Sanctorum Hermelii & Felicis. At palæstra omissa in Mss. Augustano, Gellonensi, Labbeano & San — Gallensi celebratur memoria Emelii & Felicis. Neque plura de hisce Martyribus occurrunt.

DE SS. MARCO ET MARCELLIANO
MARTYRIBUS ROMÆ VIA ARDEATINA.

CIRCA CCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus in Martyrologiis & libris Sacramentorum, Reliquiæ locis variis.

Marcus, Martyr Romæ, via Ardeatina (S.)
Marcellianus, Martyr Romæ, via Ardeatina (S.)

AUCTORE G. H. & D.P.

Hos duos Martyres secundo loco consignante dicta antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, his verbis: Romæ Marci & Marcelliani. Ast ordine inverso ita referuntur in Ms. Epternacensi: [Cultus Sacer apud S. Hieronymum,] Romæ Marcelliani & Marci. Similia passim in parvis Martyrologiis, quæ alibi accuratius citamus, habentur. [S. Bedan,] Beda in genuino suo ista habet: Natalis Sanctorum Marci & Marcelliani Missa propria, ubi innuitur Missa a S. Gregorio Magno in libro Sacramentorum præscripta, [S. Gregorium] & tres Orationes, quæ hactenus in Missali Romano recitandæ præcipiuntur, ibidem habentur, cum summo servatæ antiquitatis testimonio. [S. Gelasium] Illo tamen antiquius est, quod ex Gelasii (ut creditur) Papæ Sacramentario, sub annum MDCLXXX Romæ excuso, eruitur: ubi hujusmodi tres orationes præscribuntur, I Sanctorum tuorum nos, Domine, Marci & Marcelliani natalitia tueantur: quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius Martyrum benedictionibus confovermur. II. Suscipe, Domine, munera tuorum populorum votiva, & SS. Marci & Marcelliani precibus tibi grata esse concede, pro quorum solennitatibus offeruntur. III. Libantes, Domine Mensæ tuæ beata mysteria, quæsumus, ut beatorum interventu Sanctorum, Marci & Marcelliani, & temporalem nobis misericordiam conferant & æternam. Romanum quoque Kalendarium, annorum circiter mille, a Joanne Frontone Parisiis editum, eosdem habet; præcipitque Euangelium ab hodierno deversum ex Joanne, Hoc eit præceptum meum ut diligatis invicem.

[2] Rabanus in suo Martyrologio hoc eos elogio honorat: Romæ Marci & Marcelliani Martyrum, qui Temporibus Diocletiani & Maximiani per Sebastianum militem Christi, a blandimento vano mulierum revocati, [B. Rabanum] ac sano dogmate confortati, pro nomine Christi passi sunt. Usuardus deinde illorum martyrium ita describit: Romæ via Ardeatina natalis Sanctorum Martyrum Marci & Marcelliani fratrum: [Usuardum] qui a Duce Fabiano tenti, & ad stipitem ligati, in pedibus acutos acceperunt clavos: cumque demum non cessarent laudare Christum, lancea per latera transfixi, cum gloria martyrii ad siderea regna migraverunt. Hæc ibi. Aliquanto plura ex Actis Martyrii habentur apud Adonem, [Adonem & alios.] & hos passim sequuntur [tum monasticæ Consuetudines sub festo III Lect. apud Martinuæm, tum] recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. Acta accurate describuntur in Actis S. Sebastiani a nobis ad XX Januarii illustratis. Aliquod ex hisce ad honorem SS. Marci & Marcelliani extractum compendium damus, [Acta ex Vita S. Sebastiani collecta.] prout illud in Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris asservabatur, omissis Annotatis, quæ in Actis S. Sebastiani abunde sunt producta.

[3] In hujus etiam ecclesia pervetusta Romæ, quæ ab Amphitheatro venientibus non procul ab arcu Titi & Vespasiani ad lævam occurrit, conspici eorumdem Martyrum imagines antiquitus ad utrumque Deiparæ latus ostensum est in Paralipomenis ad seriem Romanorum Pontificum ante Majum illustrata: [Corpora in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani,] quas hic reproducere grave non erit, ut appareat quod ibi dixi quam insulsa fuerit eorum conjectura qui sibi imaginabantur istic videre S. Benedictum inter Apostolos Petrum & Paulum, & suppletis quas ætas extriverat litteris quibusdam credi voluerunt opus esse Benedicti I Papæ. Corpora olim deposita fuerunt in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani in Campo Vaccino; ibidemque anno MDLXXXII in arca marmorea reperta XXVIII Julii, [Reliquiæ in ecclesia S. Nicolai & S. Praxedis,] una cum corpore S. Tranquillini Martyris illorum parentis, cujus festum agitur VI Julii sicuti narrat Baronius ad an. 357 num. 50. In eorumdem Sanctorum honorem Gregorius Pontifex XIII sacellum istic erigi curavit; ibidemque hoc die cum magna solennitate celebratur ipsorum festum concessis Indulgentiis. Festum etiam agitur ob aliquas eorumdem Reliquias, in ecclesia S. Nicolai in carcere, & S. Praxedis in monte: de quibus agunt Octavius Pancirolius ad dictas Ecclesias, & Abbas Piazza in Sanctuario Romano ad hunc XVIII Junii. Masinus in Bononia perlustrata asserit festum quoque agi in Ecclesia S. Pauli Barnabitarum, & in Ecclesia Jesuatorum extra portam S. Mamoli, [Bononiæ,] ob similes Reliquias ibidem depositas. Præterea apud Volaterranos in Ecclesia Cathedrali & altari Sanctæ Crucis & altari S. Petri in ecclesia de Monte Albano, & in ecclesia majori S. Marci inter alias Reliquias etiam SS. Marci & Marcelliani fuisse ex accurata ad nos transmissa descriptione constat. [Volaterræ,] Sunt etiam horum Sanctorum Reliquiæ in monasterio Suessionensi S. Medardi, ubi coluntur sub ritu duplici, & in Diario Reliquiarum Metropolitanæ Pragensis notantur partes duæ, [Suessione.] una de tibia, altera de capite, sed unde allatæ non constat. Denique fit horum Martyrum aliqua memoria in quodam Ms. nostro ad diem secundum Julii, & apud Græcos XVIII Decembris.

ACTA MARTYRII
Ex Gestis S. Sebastiani desumpta, Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris.

Marcus, Martyr Romæ, via Ardeatina (S.)
Marcellianus, Martyr Romæ, via Ardeatina (S.)

BHL Number: 5302

EX ACTIS S. SEBAST.

[1] [Marcus & Marcellianus Captivi cum servis confortantur a S. Sebastiano:] Clarissimi viri Marcus & Marcellianus, gemini fratres, cum servis suis tenti; & in vinculis constituti, a S. Sebastiano confortabantur & hortabantur fugitiva seculi blandimenta contemnere, & momentanea tormentorum genera non timere. Qui cum non acquiescerent, & verbera carnificum patienter transirent, jussi sunt capitalem subire sententiam, nisi jdolis sacrificarent.

[2] Quorum pater Tranquillinus, Mater Maria, illos sequebantur cum uxoribus & filiis eorum: & quia nobiles erant, [impetratis 30 dierum induciis,] a Chromatio Præfecto triginta dierum inducias impetraverunt; in quorum spatio cum eis ageretur, ut ad immolandum idolis consentirent. Accedentes ergo amici eorum dicebant eis; Unde vobis tam dura mens, tam ferreum pectus, quod canitiem patimini patris abiicere, & matri jam decepitæ vanos partus afferre intolerabilis doloris. Vita contemnitur, gloria respuitur, & contemptis omnibus pietatis affectibus, mortis atrocitas appetitur. [mater eos blandimentis oppugnat;] Otio talia dicentibus, mater miseram se clamans advenit, & soluto crine canos suæ senectutis ostendens, coram eis vestem qua pectus tegebatur scidit, cunctisque flentibus, laxis pellibus, mamillas quas suxerant ostendebat; blandimenta eorum infantiæ exhibita memorabat. Heu inquit me miseram! amitto filios, ad mortem ultro properantes quos si mihi hostes auferrent per medias sequerer acies bellatorum: si judicia violenta concluderent; carcerem simul irrumperem moritura. Novum hoc pereundi genus, in quo carnifex rogatur ut perimat; mors optatur, ut veniat. Talia matre prosequente, pater infirmus & senex, manibus servorum adducitur; & capite asperso pulvere clamabat: O filii! baculus senectutis meæ, & geminum lumen, cur sic mortem diligitis? [pater querelis,] venite hic juvenes, & flete super juvenes sponte pereuntes; venite senes & patres, & prohibete ne talia patiamini. Post hæc advenerunt conjuges cum natis propriis, flentes & dicentes; Quibus nos dimittitis! qui horum erunt Domini filiorum? Quis vestras largas dividet possessiones? Heu! quam ferrea pectora! [& uxores lamentis.] quia parentes, amicos, uxores & filios & abjicitis & vos tortoribus spontaneos exhibetis. Inter hæc cœperunt virorum corda mollescere.

[3] Tunc S. Sebastianus, qui ibi aderat, prorumpens in medio, ait. O fortissimi milites Christi, nolite per misera blandimenta coronam deponere sempiternam. [S. Sebastianus nutantes confirmat:] Sed & parentibus dixit: non separabuntur a vobis, sed vadunt in cælum parare vobis sidereas mansiones: nam ab initio mundi hæc vita se expectantes decepit; est enim labilis, instabilis, incerta, & fallax vita. Hæc suadet avaritiam, gulam, luxuriam, acediam, tristitiam, invidiam, iram, superbiam: suadet fallaciam, injustitiam, concupiscentiam, malitiam, segnitiam: [propositis vitiis hujus mundi,] postquam vero de spurcitia fuerit saginata, servientes sibi tradit filiæ, id est morti æternæ. Nam primi parentes, qui ad vitam æternam erant facti, per gulæ concupiscentiam meruerunt mortem corporis & animæ & pœnæ æternæ. Christus autem, qui est via, veritas & vita; moriens, resurgens, & ascendens, liberavit in se credentes ab æterna morte & pœna, ubi sunt malleus & fœtor cum vermibus, ignis & algor, visio dæmonica, [pœnis æternis damnatorum,] tenebræ, rubor, ignea vincula; item vermes, & terebræ, flagellum, fumus & ignis, dæmonis aspectus, scelerum confusio, luctus; item torquentes pœnæ pix, nix, probra, vincula, vermes, flamma: chaos, fœtor, pudor, atque fames, sitis, horror. O amici, nolite fallaciter vos & amicos vestros in has æternas miserias perdere: sed si diligitis eos, gaudeatis, quia præcedunt vos ad æterna gaudia Sanctorum & Angelorum. [& cælestium spirituum gaudiis,] Nam est ibi pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas, gloria, laus, requies, amor & concordia dulcis, gaudia, lætitiæ, dulcedo, vita perennis: pax requies libera, secura juventus, pax secura, decus, & gaudia sunt animarum uberrima, virentia sunt pascua, pinguia, plena. Patria namque electorum sunt vultus præsens Dei: qui dum sine delectu conspicitur, sine fine mens vitæ cibo satiatur. Ibi hymnidici Angelorum chori, ibi societas supernorum civium, ibi dulcis solennitas a peregrinationis hujus tristi labore redeuntium. Si ergo consideremus, quæ & quanta sint quæ nobis promittuntur in cælis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Terrena namque substantia supernæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium.

[4] [divitiæ creatæ, Deo in custodiam tradendæ] Si quæris; cur Deus fecit divitias, si ejus leges contemnendæ sunt? Respondemus, quia sequi nos morientes non possunt, antecedere possunt, si eas pro Deo dederimus. Cupidus fœnerator aurum tradit homini, quod duplicatum recipiat: agricola semina terræ committit, ut centuplum crescat. Tradidit tibi Deus divitias, ut scias quanta sit in eis requies, voluptas & luxus, ut per has habens claritatem cum auctore divitiarum, ipsi eas tradas custodiendas. Quia si ipsi eas nolueris tradere, gula, luxuria, superbia vel cetera vitia eas rapient: aut certe mors auferet. Num quid si transires per medias acies barbarorum, & invenires virum fortem te diligentem, qui etiam sacculum pecuniæ tibi dedisset, dicentem tibi; Da mihi custodiendas pecunias has quas tibi dedi, ne Barbari eas rapiant & te occidant; [& servandæ in aliā vitam.] nonne rogares ut eas custodiret, de quo certus esses quod etiam ampliora quam accepisset redderet, & te ab hostibus liberaret? Similiter delitias, qui habet aures audiendi, audiet dicentes sibi; Si nos diligitis, illi nos commendate, qui nos vobis integras & illibatas restituet. In hac vita, si nostrum volueritis præoccupare officium, quasi sic expensæ vobis omnino negabimur. Dimitte nos interim servire morituris brevi tempore, ut in mortalibus electis jugiter famulemur, quando liberabimur a servitute corruptionis malorum in libertatem gloriæ filiorum Dei. Igitur, o amici, nolite a vita ad mortem quos diligitis revocare: quotidianus enim defectus corruptionis, est quædam prolixitas mortis. Præsens dolor aut levis est & tolerabilis; aut gravis, & cito finem affert; dolor vero futurus intolerabilis & æternus. Ne timeamus ergo dolorem unius horæ, si volumus semper cum Deo gaudere.

[5] Dum igitur tam Martyribus quam eorum amicis, de contemptu seculi, de pæna inferni & de gloria Paradisi, talia & similia breviter dicta, [Convertuntur Zoe post loquelam receptam,] Sanctus Sebastianus prudentissime prædicaret; subito per unam fere horam, splendore nimio de cælo veniente, illuminatus est; & juvenis, pallio candidissimo amictus, apparuit juxta eos. Hac autem gerebantur in domo Nicostrati Primicerei, cujus uxor, nomine zoë ante sex annos ex diutina infirmitate loquelam amiserat. Quæ cum intellexisset ea quæ S. Sebastianus dicebat; procidens ad pedes ejus, manu & nutu veniam precabatur. Tunc S. Sebastianus ait: Si ego Christi servus sum, & si vera sunt omnia quæ de ore meo hæc mulier audivit & credidit; aperiat os ejus, [& Nicostratus] qui aperuit os Zachariæ Prophetæ Dei. Ad hanc vocem mulier clamavit: Benedictus sermo oris tui, & beati qui credunt, & maledicti qui non credunt his quæ dixisti. Vidi enim Angelum ad te venire de cælo, & librum ante te tenentem, [qui dimittit Sanctos] ubi scripta erant omnia quæ dicebas. Hæc videns Nicostratus vir ejus, procidens ad genua, veniam petebat, eo quod Sanctos Dei Marcellianum & Marcum imperiali jussu haberet in vinculis. Et solutis illis, genua eorum amplexus, rogabat eos abscedere; dicens; O quam felix essem, si pro salute vestra possem mereri constringi! Qui dixerunt: Si tu Dei gloriam, quam nondum habueras, accepisti; quomodo nos, quod ab infantia habuimus relinquentes, tibi passionis nostræ calicem damus? Cumque hæc audientes flerent; Marcus ait: Discite, parentes, quia hæc tota belli diaboli valliditas est, a suppliciis eripere & animam vitiis subjugare. Sed qua ratione mori timeant, qui sciunt hanc hominis esse naturam, non pœnam: Quantos hujus falsæ vitæ amatores ruina gravis oppressit, fulmen incendit, naufragium perdidit, gladius peremit! & istam vitam miseri cum doloribus amittentes, veram illam penitus invenire non possunt. Ad illam enim non ducit pœna, sed causa: eodem enim pœnarum genere & innocentibus salus æterna confertur, & pœna delinquentibus irrogatur.

[6] [baptizantur horum parentes & alii:] Tandem omnes prostrati cum lacrymis dicebant se credere & velle baptizari. Tunc S. Sebastianus vocavit S. Polycarpum, latentem propter persecutionem: qui baptizavit Tranquillinum patrem Sanctorum Marcii & Marcelliani, & matrem eorum, cum multis aliis & erant numero sexaginta octo. Baptizatus est & Chromatius, [Sancti Diaconi facti,] urbis Præfectus, cum filio suo Tyburtio, & ex familia mille quadringentæ animæ. Tranquillinus etiam & Chromatius, & alii infirmi sanati sunt.

[7] Marcus autem & Marcellianus, a B. Caio Papa Diacones sunt ordinati: & cum ipso morantes apud castulum quemdam Christianum, ditissimum Zetarium palatii, latenter cum aliis fidelibus die noctuque fletibus & jejuniis intenti erant; orantes, [martyrio coronantur.] ut perseverarent in fidei confessione. Multaque per eos fiebant quotidie miracula: cæci illuminabantur, dæmones ejiciebantur, infirmi sanabantur. Cum autem per quemdam falsum Christianum, nomine Torquatum, proditi fuissent, & aliqui jam martyrio coronati; jussit Fabianus Præses Sanctos Marcum & Marcellianum teneri, & ambos ad stipitem ligari, clavos acutissimos in pedibus eorum affigi faciens. [Ps. 132, 11.] Quibus dicebat Fabianus; Tamdiu fixis plantis stabitis, quousque diis immortalibus debitum officium persolvatis. Tunc ambo fratres, in ligno confixi pariter psallebant, dicentes: Ecce quam bonum & quam jucundum, habitare fratres in unum. Cumque transissent una dies & una nox, & illi in psalmis & hymnis perseverarent; jussit eos ambos, ubi stabant, lanceis per latera perforari: sicque cum Martyrii gloria ad regna siderea migraverunt. Amen.

DE SANCTO ÆTHERIO, MARTYRE
FORSAN NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

SUB DIOCLET.

Notitia Martyrii & temporis ex Menæis.

Ætherius Martyr, forsan Nicomediæ (S.)

G. H.

Memoratur hic sanctus Martyr in Menologio Sirleti his verbis: Eodem die XVIII Junii sancti Martyris Ætherii, qui fuit sub Imperatore diocletiano, delatus vero, oblatus est Edesio Præsidi: Christum vero confessus prosternitur, & igneis facibus comburitur; ac diversos cruciatus perferens, gladio percutitur. Hæc ibi, satis tenuiter contracta, unde etiam contractius translati in hodiernum Romanum sunt, hac forma: Eodem die S. Ætherii martyris: qui in persecutione Diocletiani, post ignes & alios cruciatus, gladio cæsus est. Nescio an suboluerit aliunde Baronio, [Eleusio non Edesio Præside,] mendum Sirleto obrepsisse circa nomen Præsidis. Eleusium, non Edesium scribendum apparet ex Menæis, quæ sola præ oculis Sirletus habuit uti & Maximus Cytherorum Episcopus ἐν βίοις Ἁγίων. Eleusium autem istum eumdem arbitramur, a quo Nicomediæ plurima sibi illata tormenta fortiter sustinuit S. Juliana Virgo, cujus acta ex pluribus Mss. collata illustravimus ad diem XVI Februarii. Possunt hæc aliquam lucem hujus Martyris Elogio conferre, ac verosimile facere, ipsum quoque Nicomediæ, aut saltem in Bithynia, passum esse. Est autem Elogium illud hujusmodi.

[2] Οὗτος ἦν ἐπὶ τῆς βασιλείας Διοκλητιανοῦ. Διαβληθεὶς οὖν παρέστη Ἐλευσίῳ τῷ Ἄρχοντι· καὶ τὸν Χριστὸν ὅμολογήσας, [eadem tormenta patitur Ætherius] τείνεται καὶ λαμπάσι πυρός καταφλέγεται, καὶ βόλοις σιδηροῖς πυρωθεῖσι τὰς μασχάλας διακαίεται, καὶ κατὰ τὸν νῶτον καὶ τὰ στέρνα καὶ τοῖς μυκτῆρσιν ογκίνους ἐκδέχεται, καὶ ἐν χαλκῷ τάπητι πυρῶθέντι ἁπλοῦται, καὶ ἐκ τούτων πάντων Ἀγγέλου ἐπιστασὶᾳ λυττροῦται, εἶθ᾽ οὔτως τὴν κεφαλὴν τέμνεται. Sanctus Martyr Ætherius sub Imperio Diocletiani accusatus, ad Præsidem Eleusium ad ductus est; & Christum confessus cæditur, & lampadibus ardentibus uritur & globis ferreis ardentibus sub axillis ustulatur, [quæ S. Iuliana Nicomediæ.] & uncis in tergo, pectore & naribus carpitur, & in aheneo tapete ardenti extenditur; ex quibus omnibus ope Angeli præsentis liberatur, ac Demum gladio obtruncatur. Hæc ibi, quibus similia tormenta Eleusius Præses inferri S. Julianæ curavit, & fuit ea ab Angelo liberata, ac tandem gladio percussa coronam martyrii obtinuit Nicomediæ.

DE SANCTIS DUOBUS MARTYRIBUS
APUD GRÆCOS PASSIS.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Duo Martyres apud Græco (SS.)

G. H.

Synaxarium Ms. Divione in Collegio Societatis Jesu apud Petrum Franciscum Chiffletium repertum a nobis anno MDCLXII, hos Sanctos sic refert: Οἱ ἅγιοι δυὸ Μάρτυρες, οἱ τοὺς πόδας καταφλεχθέντες τελειοῦνται. Sancti duo Martyres, … pedibus combustis, vitam finiverunt. Inter ipsa verba aliquid non potuit legi, sive locus Martyrii fuerit, sive tempus indicato Imperatore sub quo certarint; quod forsan alibi reperietur, & poterit aliquando addi. Interim versus ex more præmissos accipe.

Καῦσιν ποδῶν στέργοντες εἰς ὥραν μίαν,
Αἰωνίως χαίρουσι Μάρτυρες δύω.

Pedum ustionem cupide ad horam Martyres
Unam passi, lætantur æternum duo.

DE SS. THOMO, PAULO, CYRIACO,
MARTYRIBUS FORSAN ROMÆ.

DISQUISITIO HISTORICA. De numero & loco Martyrii, ex antiquioribus Martyrologiis.

Thomas, Martyr, forsan Romæ (S.)
Paulus, Martyr, forsan Romæ (S.)
Cyriacus, Martyr, forsan Romæ (S.)

G. H.

Gravis circa hos Sanctos exoritur difficultas, de numero & palestra eorum. In antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, post relatos Martyres passos Romæ Marcum & Marcellianum, tertio loco ista subduntur: Thomi, Pauli, Cyriaci. [An tres Martyres,] Ita ecgrapha Epternacense, Lucense, Blumianum. At Lucas Acherius in edito Corbeiensi, loco Thomi apposuit puncta, & solum retulit nomina Pauli & Cyriaci. Eodem modo ista duo nomina inter alios referuntur in Ms. Richenoviensi. Ast ordine mutato tria collocantur in Mss. Casinensi & Altempsiano; Cyriaci, Thomi, Pauli, Quo etiam ordine sunt in Ms. S. Cyriacæ; sed Thomæ scribitur: & Apostoli additur in Ms. Vaticano. Interim prævalet lectio Thomi: de qua voce dubitavimus, num Tomi, urbs mœsiæ inferioris, in hodierna regione Bulgariæ & ora Ponti Euxini, exilio Ovidii Poëtæ celebris, sit intelligenda ubi plures olim occubuere Martyres. Huic urbi favet Ms. Florentinum monasterii sanctæ Crucis Patrum Conventualium S. Francisci, in quo post Martyres Afros supra relatos ista habentur: [& Romæ passi?] Thomis sanctorum Martyrum Pauli & Cyriaci: & hi isto modo memorantur ad diem XX Junii apud Usuardum & alios cum Martyrologio Romano. Verum in antiquis dicti Martyrologii Hieronymiani apographis alii quinque socii conjunguntur, & ab his illi ut diversi proferuntur. Franciscus Maria Florentinius, in Indice ad hæc Martyrologia, nomen Thomi pro Sancto Martyre Sumpsit: & favet aliorum transpositio, per quam Thomi nomen medium inter nomina Cyriaci & Pauli collocatur. Præterea urbs Thomi ubique absque aspiratione scribitur, cujus contrarium hic observatur. Sed, inquies, si Thomus ponatur Sanctus, quænam ipsi & sociis palestra tribuenda erit? Quidni vero ipsa urbs Roma? Annectuntur enim SS. Marco & Marcelliano, licet forsan aut alio loco aut via, aut alio anno, aut aliis sub Imperatoribus sint passi. Postremo alios arbitramur a SS. Cyriaco & Paula Virgine, in urbe Hispaniarum Malacensi passis, de quibus mox agemus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS MARTYRIO SEU MARTHARO, FELICE EMILIO ET CRISPINO,
RAVENNÆ IN ITALIA.

Notitia ex Hieronymiano & aliis antiquis.

Martyrius, seu Martharus, Martyr Ravennæ in Italia (S.)
Felix, Martyr Ravennæ in Italia (S.)
Emilius, Martyr Ravennæ in Italia (S.)
Crispinus, Martyr Ravennæ in Italia (S.)

G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, in quibus quarto loco Martyres quatuor collocantur; & in vetustissimo Epternacensi his verbis: Ravenna civitate Martyrii, Felicis, Emilii, Crispini. In primi Martyris nomine diversa est lectio. In lucensi & Blumiano est scriptum Narthari, in Corbeiensi Martheri. In Mss. Florentinis Magni Ducis & Strozzii Senatoris Martati at Patrum Conventualium ibidem Maritati: apud Notkerum Macharii, in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ Marcurii. In antiquo Ms. Reginæ Sueciæ & Ms. Florario dicto nomine omisso, ista leguntur: Ravennæ natalis Sanctorum Martyrum Felicis, Emili, Crispini, ubi videtur ex nomine Martyrii formatum Martyrum: neque multum discrepat crepat nomen Marthari seu Martheri, quod in aliis apographis erat. Nomina Felicis & Crispini ubique invariata reperiuntur, at loco Emilii scribitur etiam Emeli Amilii & Æmilii. Hos autem tres solum proferunt Mss. Romanum Cardinalis Barberini, Trevirense Monasterii S. Maximini, Leodiense Ecclesiæ S. Lamberti, & aliud monasterii S. Laurentii. Et in omnibus jam citatis Martyrologiis numero quindecim, allegatur palæstra Ravenna civitas: in cujus tamen ecclesiis celebratur officium de SS. Marco & Marcelliano, nulla horum Martyrum facta commemoratione.

DE SS. MARINA ET THEONIO
MARTYRIBUS ALEXANDRIÆ.
Ex iisdem Martyrologiis.

[Commentarius]

Marina, Martyr Alexandriæ (S.)
Theonius, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Vltimo loco, in eisdem Hieronymianis apographis, ista habentur; in Epternacensi, Alexandria civitate Marinæ. In Corbeiensi Parisiis excuso: In Alexandria natalis Sanctæ Marinæ, Theoni. Verum per errorem (ut agnoscit Florentinius) in Ms. Lucensi legitur, S. Marii; & in Blumiano, Maria. In antiquis Mss. Reginæ Sueciæ, Romano Cardinalis Barberini, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: In Alexandria natalis S. Marinæ, & per errorem in Ms. Richenoviensi Marini est. Secutus Usuardus: in primario Ms. Alexandria passio S. Mariæ Virginis, In aliis Mss. & apud Bellinum Grevenum, Molanum cum Martyrologio Romano S. Marinæ Virginis. In appendice ad Adonem: In Alexandria S. Mariæ Virginis & Martyris, & Balbinæ. Hæc Balbina Romæ est adscripta in Mss. Trevirensibus S. Martini & S. Maximini; Leodiensi S. Laurentii, ac Ms. Florario, de eaque egimus XXXI Martii. Ast Theonium detinemus, in antiquo Ms. Corbeiensi additum, ne memoria ejus pereat. Alii adjunxerunt elogia ex Vita S. Marinæ seu Margaritæ Virginis & Martyris, uti inter Prætermissos diximus: & latius dicendum erit ad diem XX Julii: An ex illa Marina hæc etiam Virgo appelletur dubitamus; ideoque eo titulo abstinemus cum antiquioribus Mss.

CYRIACO ET PAULA VIRGINE
MALACÆ IN HISPANIA

CIRCA CCCV

SYLLOGE HISTORICA
De eorum passione, cultu, & ætate.

Cyriacus, Martyr, Malacæ in Hispania (S.)
Paula, Martyr, Malacæ in Hispania (S.)

AUCTOR G. H.

Malaca, urbs est antiqua Hispaniæ Bæticæ, in hodierno regno Granatensi Episcopalis, & celebre ad Mediterraneum mare emporium. Hæc sub jugo Saracenico annis septingentis septuaginta gemens ab eodem armis Ferdinandi Regis Catholici anno MCCCCLXXXVII liberata, [Memoria in Fastis:] antea viderat insigne certamen SS. Cyriaci & Paulæ Virginis. Horum memoriam suo Martyrologio ante octingentos annos inscripsit Usuardus his verbis: In Hispaniis civitate Malaca, sanctorum Martyrum Syriaci & Paulæ Virginis, qui post multa tormenta sibi illata lapidibus obruti, inter Saxa animas cælo reddiderunt. Ex hoc elogio, secundum nostram in talibus experientiam, judicamus, olim Acta martyrii extitisse, in quibus multa illa tormenta & magnanimitas Martyrum exponebantur; sed ea inter persecutiones Saracenorum periisse putamus, saltem apud Hispanos, an aliqua forsan in Galiis adhuc lateant dubitari potest. Nomen sancti martyris in præcipuis Mss. Usuardi scribitur, Siriaci, quod retinuit etiam Molanus, sed in margine apposuit nomen Cyriaci quod alii passim habent qui dictum elogium descripserunt, videlicet Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, aliique cum Martyrologio Romano, & cum Mss. quamplurimis.

[2] Thomas de Trugillo, tomo 2 Thesauri Concionatorum, exponit Euangelium Cum audieritis prælia & seditiones, in festo Beatorum Cyriaci & Paulæ, & addit eorum aliqua Acta his verbis: Passi sunt martyrium in civitate Malaca gloriosi Martyres, Cyriacus videlicet & Paula, decima octava Iunii, & tali die collocant festum horum Sanctorum ipsa Martyrologia. Dicunt autem & narrant, breviter quidem & succincte, de martyrio admirabili horum Sanctorum, quod postquam variis tormentis afflicti fuerunt, tandem lapidati sunt: [aliquod elogium] atque it gloriosi Martyres migrantes ad Dominum, sempiternam felicitatem sunt consecuti. Unde & Papa Innocentius VIII in suo Brevi, quod misit ad Catholicos Reges Ferdinandum & Isabellam, agendo eis gratias pro eximio quodam munere ab eis accepto, quando sibi compararunt prædictam urbem Malacam; faciens, inquam, præfatus Pontifex in prædicto Brevi mentionem dictorum Sanctorum dicit, quod fuerunt similes Beato Stephano in suo martyrio. Hæc ibi, quibus similia omnia Hispanice ediderunt Ambrosius Morales lib. 10 Historiæ Hispanicæ cap. 28; Ioannes Marrietta, lib. 2 de sanctis Hispaniæ cap. 31; Franciscus de Padilla, Doctor Theologus & in Malacitana Ecclesia Canonicus, ac Thesauri sive sacrorum vasorum Præpositus, in Historia Ecclesiastica Hispaniæ in dicta urbe Malacitana anno MDCV excusa, centuria 4. cap. 29; & Martinus de Roa, Societatis Iesu tunc Rector in ista civitate, in sua Historia Malacensi, ibidem anno MDCXXII edita cap. 17; addunt autem hi duo festum horum Martyrum, ut hujus urbis Patronorum, magna solennitate celebrari cum Octava, & in ipso die inititui generalem processionem ab Ecclesia Cathedrali ad Ecclesiam Parochialem dictorum Sanctorum; [solennitas Malacæ.] eorumque statuas argenteas, præclare elaboratas, sub umbella a præcipuis Equitibus urbis in medio Processionis deferri. Tempus martyrii arbitrantur post Moralem, Garybaum & Vasæum, fuisse in decima sub Diocletiano persecutione.

[3] Ioannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ait omnes fateri, Acta eorum periisse, ea tamen ipse profert, [Acta ex Ms. Legendario.] velut desumpta ex Legendario Asturicensi, quæ placet judicio aliorum subjicere: Temporibus Diocletiani impiissimi Imperatoris, postquam jam Imperii gubernacula recepisset, divulgata sunt multa Christianorum millia per totius Orbis Romani provincias. Cumque hoc audiisset impiissimus Imperator, [passi sub judice Ruffino,] iracundia plenus, fecit dimitti plures Judices & Præsides per totum Imperium, qui eos tenerent, & in custodiam publicam conjicerent, donec superstitionem abjurarent, & diis Romani Imperii thura litarent. Ex Africa venit Malacam urbem maritimam quidam, Ruffinus nomine, Judex: qui antea plurimos ad mortem traxerat, dum per Hispaniam vagaretur, Christicolas. Hic cum Malacam venit, Imperatoris edicta fecit publicari, quatenus omnes, qui Christi fidem amplecterentur, carceri mancipatos teneret, donec aut diis sacrificia offerrent, aut vitam exuerent. Inter alios igitur Christianos, quos satellitum inquisitio comprehenderat, erant Cyriacus juvenis venustus, & Paula Virgo pulcherrima, de genere Oppiorum, vetustissimorum Christianorum, qui primi Christi miracula in Hispanias invexere & ex eadem urbe oriundi. Quos cum ante se, in tribunali sedentem, perduci juffisset Judex, dixit Cyriaco: Qui vocaris, vel ex qua natione te ostendis, [generose fidem Christi profitentes,] edicito nobis: Cui respondens, sanctus juvenis dixit: Mihi nomen Cyriacus, hæc Virgo Paula, hujus urbis oriundi, ex parentibus & genitoribus Christianis: Christiani sumus. Quibus Ruffinus: Nunc ergo audite me, & eligite vobis e duobus unum responsum: aut diis sacrificate immortalibus, & estote amici invictissimi Imperatoris, aut certe suscipite sententiam nefandorum criminum. Respondit tunc Cyriacus: Ultimam sententiam eligimus: nam primam totis visceribus abhorremus. Tunc jussit eos Præses diversis tormentis cruciari: sed cum non posset Sanctos Martyres a proposito confessionis fidei avertere, [lapidibus obruuntur.] in campum extra urbem deduci & lapidibus impeti præcepit: atque ita religiosi Martyres migrantes ad Dominum, sempiternam felicitatem sunt consecuti, XIV Kalendas Iulii anno Domini CCCV.

[5] Hæc ibi, quæ viderentur verosimilia, si non Diocletiano adscriberentur quæ fieri potuerunt per Maximianum Herculeum: [Figmentum sub Juliani nomine.] qui abdicatum imperium solus recipere tentavit sed hoc quoque destruit fabulator, qui quod nuper sub nomine Iuliani Archipresbyteri Toletani prodiit, in cujus Adversariis num. 24 & 156 dicuntur SS Cyriacus & Paula anno LX aut LVIII in persecutione Neronis passi. Præfert quidem eam sententiam Tamayus, toto suo Martyrologio solitus istius pseudo-Iuliani quisquilias, confracti vitri frustulis comparandas, tamquam raræ antiquitasis æstimationisque gemmas adhibere. Nobis securius videtur ab ipsomet oblatum Legendarium Asturicense sequi, figmentis istis haud dubie antiquius multo.

DE S. ELPIDIO MARTYRE ET S. ARCHONTIO CONF.
BRIVATE IN ARVERNIA GALLIÆ PROV.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex S. Gregorio Turon. Proprio Aniciensi, & Jacobo Branchæo.

Elpidius Martyr, Brivate in Arvernia (S.)
Archontius Confessor, Brivate in Arvernia (S.)

D. P.

Brivate clarum Galliæ apud Arvernos oppidum, ad sinistram Elaveris ripam, [Putantur esse senes illi] licet a propiori situ, ubi hodiedum vetus Brivate nuncupatur, ad unam circiter leucam descenderit, suum adhuc nomen retinet Latine scribentibus, quod vulgus utrobique ipsum in Brioude commutavit: retinet etiam veterem Patronatum, & corpus S. Iuliani Martyris. Colitur is XXVIII Augusti, ab ejusque passione, virtutibus & gloria S. Gregorius Turonensis auspicatur librum 2 Miraculorum; ubi inter alia cap. 1 sic habet Senes qui sacro-sanctum corpus mancipaverunt sepulturæ, ita redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tamquam juvenes haberentur.

[2] Vetustior, unde hæc sumpta sint Passio excidit: [qui S. Julianum M. sepeliverunt] si tamen ulla unquam fuit vetustior S. Iuliani Legenda, quæ distinctiorem rei gestæ notitiam daret: nam ex Gregorio sumpta videntur, quæcumque nunc reperiuntur in Passionalibus Mss. Senum tamen prædictorum nomina exitum cultumque ad posterorum notitiam transmississe putatur Brivatensium traditio, unde in Proprio Aniciensis Ecclesiæ sub annum MDCXLII sic legitur: Dum jaceret humi truncatum Iuliani corpus, superne Elpidium Opilionem monuit Angelus, ipsum sepultura afficeret, quod & præstitit cum Archontio Pastore. Uterque senex erat: in præmium tamen sepulturæ Martyris, eorum reviruit juventus, senio fugato. Elpidius in colle ad. fluvium Elaverim martyrio est sublatus: Archontius autem ad Iuliani tumulum vitam religiose finivit, uterque sanctitate clarus inter sanctos habetur.

[3] Iacobus Branche in Gallico opere de sanctis Arverniæ, [quorum unus etiam 8 Jan. sit adscriptus] decennio post jam dictum Proprium edito, allegat etiam Breviaria Maldense, & Claromontanum in cujus ultimæ Ecclesiæ Martyrologio asserit nomen Arcontii referri ad VIII Ianuarii. Elpidium vero, qui vulgo S. Ilpis dicitur coli hoc XVIII Iunii. Insuper de hoc ultimo narrat, quod relicto ad sacri tumuli custodiam cultumque Archontio, solitariam vitam elegerit recipiens sese sub rupem fluvio imminentem, supra quam nominis ejus ecclesia visitur, juxtaque castrum, ad jus Marchionis de Langeac pertinens. Hic cum sancte per biennium vixisset irruisse in Galliam Constantino Imperante Barbaros, qui ab eo nec aurum, quod nullum habebat; nec fidem Christi, quam præ vita amabat, extorquere valentes, post dira flagra & cruciatus caput reciderint; quod simul cum corpore allatum ad S. Iuliani ecclesiam, [alter obierit Martyr hac die.] ibidem credatur conditum haberi cum corpore S. Archontii, istic post illum etiam pie defuncti, & a Brivatensibus coli soliti; die IV Februarii.

[4] Eodem, inquit die colitur etiam S. Archontius, in Prioratu ab Albatia vulgo de Chases dicta dependente; [An ab isto alius S. Arconcius in sui nominis vicino oppido,] qui locus uti & ecclesia ibidem parochialis, passim S. Arcons nominatur estque ad alteram Elaveris ripam, in conspectu oppidi seu castri Langeac, quinque circiter leucis Brivate & totidem distans Anicio seu Podio Velaunorum: ubi omnia sancti corporis ossa servantur in capsa marmorea, ferreis vinculis probe munita sub altari majori: in cujus operculo, atque etiam in plumbea lamella sit sculptum, Hic est corpus Beati Arconcii, cum nota anni MCCCLXXIX, paulo recentiori scalpro impressa. Addit idem Branceus ipsum se, ab Episcopo S. Flori in visitanda diœcesi socium sumptum, vidisse prædicta sacra ossa, quibus præter maxillam deerat: quam olim argento inclusam atque a Calvinistis direptam traditio erat. Lapidi quoque altaris arcam operientis inscriptum legi ait: [arte latomus?] Hic jacet corpus sancti Arconcii; similiterque insculpta lineamenta, circini, mallei atque lineæ, quæ sunt Latomorum instrumenta: qualem etiam fuisse hunc S. Archoncium loci traditio sit, confirmata veteri altaris tabula ita sanctum exprimente. Huc accedit altera traditio, qua idem creditur fundando Aniciensi templo operam sic locasse, ut quotidie vesperi ad locum habitationis suæ, cujus ibidem adhuc rudera monstrentur rediret, parentibus decrepitis ministraturus, nec ideo minus cito sequenti mane rediret ad opus, non sine miraculo.

[5] Hinc conficere Iacobus nititur, duos constituendos sanctos Archoncios sive Arcontios: quod in tanta locorum vicinia æque difficulter mihi probaverit, quam prænominatos Brivatensium sanctos, [Veremur ne hic confundantur personæ ac tempora] esse illos ipsos duos senes, quos corpus S. Iuliani sepelivisse dicit Gregorius, esto ea opinio invaluerit in vulgus, ea quod cum corpore S. Iuliani SS. Elpidii & Arcontii corpora istic haberentur: quamvis ipsi illo forte fuerint seculis aliquantis posteriores. Brivate esse utraque corpora, asserentibus credit, non vidit Iacobus: donec autem vidisse se dicat aliquis, vebementer suspicabor utrumque ad sui nominis ecclesias delatum fuisse, istis quibus coluntur diebus IV Februarii & XVIII Iunii, ac forte primum anno supra notato MCCCLXXIX Quod autem Branchæus Brivatensem Arconcium velit sub Diocletiano vixisse alterum sub Alexandro Imperatore, sub quo dicuntur jacta Marianæ apud Vellaunos ecclesiæ fundamenta; & hunc quidem latonum, istum opilionem, parum me commovet: [aliique sint præfati senes ab his duobus Sanctis.] Nam ut initia istius ecclesiæ tam sint antiqua, quod modo non disputo, evidens est ab Alexandri tempore sæpius restaurandam fuisse novamque conditam, atque ita allaborantem illi Arconcium serius vivere potuisse, & Brivate pro sua devotione sepeliri, cum ad corpus sancti Martyris extremos vitæ annos traduxisset: miraculis autem inclarescens potuit ad paternæ habitationis locum fuisse relatus, cum ibi sub ejus nomine ecclesia conderetur. Itaque de ætate pretitulatorum Sanctorum nihil definio; nedum illorum causa, quos oportet, vixisse ecclesia pacem habente, differre Martyrium S. Iuliani ad ultimam persecutionem; cum potuerit Iulianus multo citius fuisse passus, ac forte inter primos Galliæ. Martyres numerari, de quo suo tempore disputabimus. Sint ne autem senes duo, a Gregorio memorati, aliquando adscripti sanctis; id tacente ipso & solis recentioribus Breviariorum auctoribus asserentibus, fatebor me dubitare.

DE SANCTIS CONFESS. AN MARTYRIBUS? POTENTINO, FELICIO ET SIMPLICIO,
PATRONIS STEINFELDIÆ IN DIOECESI COLONIENSI.

SEC. VI

COMMENTARIUS CRITICUS.

Potentinus, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi (S.)
Felicius, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi (S.)
Simplicius, Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi (S.)

BHL Number: 6904, 6905, 6906

AUCTORE D. P.

§ I. Proponitur controversia & antiquioris, pro prima parte, Legendæ contextus.

Germanicis milliaribus quinque supra Confluentiam Rheni atque Mosellæ, [Prius Carroduni 3 Januarii] ad hujus sinistram ripam jacet Carrodunum, alias Caradonum, vulgo Carden, Canonicorum Collegio insigne oppidum, cui primam celebritatem attulit S. Castor loci Presbyter, discipulus S. Maximini Trevirensis seculo IV, quo de egit Bollandus noster ad XIII Februarii. Is Castor, cum viveret, ibidem creditur sepelivisse S. Potentinum cum sociis: quorum corpora seculo X translata Steinseldiam, olim Sanctimonialium Benedictinarum, [nunc 18 Junii coluntur Steinfeldiæ:] nunc Canonicorum Præmonstratensium Abbatiam, in confinio Trevirensis atque Coloniensis diœceseon positam, coluntur ut loci Patroni, hac translationis eorum die, cum Octava: itemque III Ianuarii, quo videntur eos, tamquam S. Potentini die natali Carrodunenses & Confluentini colere. Confessores an Martyres dicere oporteat, & quo potissimum ritu festum agi debeat, ambiguum faciunt, quæ prorsus diversissima, ante & post adventum Præmonstratensium, de iis scripta, & ad nos perlata sunt; neutra satis antiqua, ut de rebus seculo IV gestis certam fidem faciant; utraque autem hic summatim proponenda, ut Lector discernere per se possit, penes quam partem stet verosimilitudo major.

[2] Ab anno, inquit Præmonstratensis scriptor, Incarnationis Dominicæ DCCCCXX, quo sumpsit Regnum Henricus Primus Romanorum Imperator, [ab initio conditi monasterii sub an. 920.] (potius Rex dicendus) per centum septuaginta septem annos, atque adeo usque ad MXCVII, sub Abbatissis & Monialibus, Regulam S. Benedicti professis, in cœnobio Steinfelt Domino servitum est. Quibus ob negligentiam suam amotis, Canonici Regulares de monasterio Sprenkirsbacensi substituti sunt; [quo circa an. 1097 ad Canonicos Regul. translato,] qui Regulam B. Augustini professi, per viginti tres annos, scilicet usque MCXX ibi Domino servierunt. His, quemcumque occupabant locum, haud minimum studium fuit conscribere Sanctorum Legendaria per anni circulum & inventorum in unoquoque Patronorum historias, aliis sui Ordinis professoribus transscribendas communicare. Hinc illam Legendam, quæ post Sanctorum corporum Translationem ad usum Benedictinarum, ex Carrodunensium Canonicorum instructione scripta est, non quidem Steinfeldia accepimus, [in plura Mss. Legendaria Ordinis transiit Vita,] ubi per super inductam novam prior videtur fuisse abolita; sed ex Canonicorum Regularium monasteriis duobus, altero Coloniensi Corporis Christi, altero Bodecensi prope Paderbornam, nec non ex tertio Ms. ecclesiæ Collegiatæ S. Salvatoris Trajecti, semper absque prologo, quem, nobis quidem desiderabilem, sed ad Chori usum haud valde necessarium, scriptores isti ubique omiserunt. Ultimum Ms. sic prætitulatur, Vita S. Potentini Ducis; in secundo additur, & Confessoris. Contextus autem omnium idem hic est.

[3] Venerandus igitur confessor Potentinus, ex clarissima Aquitanorum prosapia genealogiam duxit: [ubi Potentinus dicitur ortu Aquitanus,] vestemque Christi indutus, in Ecclesiæ gremio sacris ab infantia institutus est disciplinis. Parentes vero ejus, quantum ad seculum opulenti & nobiles, Christianæ confessionis præcipui cultores extiterunt; eamdemque viam editam a se sobolem insistere, sedulo exhortationis informabant exemplo. Studebant quoque a primævo ætatis flore incitamenta quæque virtutum sibi instillare, ut rudis adhuc & mollis animus prægustaret quæ post procedenti tempore reliqua vita firmiter retineret… Denique, ut postea evidentibus claruit indiciis, [pieque educatus a parentibus Christianis,] non sine divina quadam providentia, in auspicium futuræ prosperitatis & salutis, Potentini vocabulum accepit. Cumque ad intelligibilem ætatem perductus fuisset, generositatem paternam, quam privilegio nominis signanter expresserat, virtutum incrementis æmulari exoptabat. Prima virtus ejus fuit, incentiva viciorum crebro frangere, nullam obscœni rumoris fabulam in sese dare, adolescentiæ fervorem frænare, nihil tale aliquando committere in quo superni Judicis gratiam potuisset offendere; sed cauto moderamine nec ad dexteram, nec ad sinistram divertens via regia gradiebatur. Noverat enim scriptum fuisse, Optimus in omni re modus, & laudabilis ubique mensura.

[4] Sciens itaque honorabiles nuptias & cubile immaculatum, conjugali vinculo copulatus est, ea scilicet intentione, ut nuntio semel matrimonio secundum castimoniæ gradum arriperet, morumque honestate & continentia cœlibatum rursus redintegraret. [filios habuisse Felicium & simplicium] Maluit enim in humilioribus tuto pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare. De hac nuptiali copula duo præclarissima pignora Felicius & Simplicius nuncupata, ut postea rerum probavit eventus, felici omnino propagine sunt procreata. Cumque celebriori fama gloriosus Christi vernaculus claresceret, & caritatis in eo munificentia & virtutum constantia longe lateque percrebuisset, a Rege Aquitanorum, qui tunc temporis gentis illius gubernacula strenue, nobiliterque regebat annuentibus amicis & parentibus, [cum iisque, dimissa Prefectura & patria,] in curiam susceptus est. Cernensque in eo nobilitatis titulum & elegantiam meritorum, omnium acclamatione dignissimus in locum Ducis subrogatur. Hunc tantæ dignitatis apice non in mundi gloriam sed ad Christianæ religionis humilitatem inclinabat: Apostolico jam edoctus exemplo omnia omnibus factus ut omnes lucri faceret; seniores honore præveniebat, juniores paterna dilectione admonebat, ubique per officium commissum non sua sed quæ Dei sunt studiose querebat. Nam licet secularis adhuc palæstræ desudaret gymnasio, ardenti tamen desiderio totis visceribus Domino jugiter adhærebat; indutus scilicet lorica justitiæ, assumebat scutum fidei: calceatos habens pedes in præparationem Euangelii pacis.

[5] Prælibatus itaque Dei famulus … divina inspiratus gratia, calcatis mundi deliciis, pro nansciscenda supernæ patriæ gloria, egressus est de terra & de cognatione sua: ut qui prius in procinctu bellorum pro terrenis negotiis studiosus decertabat agonista; postea Christo Regi militaturus æternæ vitæ stipendia susciperet. [ad sancta loca peregrinatus] Verum non immemor quia multi retro rediere post sathan; veritus prædictos duos filios Felicium scilicet & Simplicium post se relinquere, secum abduxit: quatenus & ipsi mundana exuti tunica, viam veritatis incedentes, nudi & expediti, Christi vestigia sequerentur. Quanta vero pro Deo in hoc itinere sustinuit, quam assiduus loca sancta frequentando extiterit, in hoc perspicuum est. Nam dum multas Regiones, Christi Ecclesias visitando, lustraret; contigit etiam urbem Treverorum, tunc maxime patrociniis Sanctorum celeberrimam, ingressum fuisse. Ea tempestate B. Maximinus, [junxisse se S. Maximino Treviren.] Pontificali stola infulatus, hujus urbis Sedem ministrabat. Pastor eximius: qui tunc Catholicæ fidei verus dogmatista, Dominicæ segetis agrum excolebat Divini semine verbi in defessus agricola: totus namque erga animarum salutem satagebat, totus misericordiæ visceribus redundabat. Ab hoc electo Christi Antistite vir sanctus caritative susceptus, & hospitalitatis humanitatisque officio tractatus, omnem peregrinationis ejus causam exposuit: suosque sanctissimos relatus instar Mariæ secus pedes ejus audiendo recubuit; ne veniente Domino in conspectu ejus vacuus appareret, sed talentum sibi creditum cum usura duplicatum reportaret.

[6] Nec multo post cum inibi moraretur; cernens adventantium frequentiam, & intolerabiles hominum tumultus; nimium veritus ne mundi sarcinaæ, [aquo deinde solitudinis studio abjunctus,] quas prius abjecerat, sub urbanis deliciis rursus sibi aliquatenus blandirentur; accessit ad Pontificem, obnixe deprecans, quatenus illum ad remotiora demigrare loca permitteret, ubi totum vitæ suæ cursum sine inquietudine agere potuisset; sciens scriptum esse, militantem Deo non oportere implicari negotiis secularibus. Audiens vero Beatus antistes votum ipsius, licet multum contristatus si tanti hospitis præsentia destitueretur, precibus tamen ejus acquiescebat; & locum quemdam secus fluenta mosellæ, cui vocabulum Caronotum est, [S. Castori Presb. se subjecerit,] sub sua Diœcesi, proposito suo idoneum demonstravit. Per idem autem tempus quidam Presbyter, nomine Castor, miræ sanctitatis, in eodem loco parvam habitationis cellulam construens mansitabat, omni virtutum genere præcipuus; dives eleemosynis, humilitate sublimis, sensu sobrius, corpore castus, inter divites & pauperes medius, vigiliis atque orationi deditus totus, ob amorem supernæ patriæ die noctuque laborans. Huic spirituali patri Christi confessor Germana caritate sese sociavit; ubi quanto secretius, tanto liberius Deo militavit; bonum scilicet certamen certando, cursum consummando fidem servando, de reliquo sciens sibi repositam esse coronam justitiæ.

[7] Interim paucis transactis diebus, contigit negotiatorem quemdam, cum nave sale onusta in eodem loco advenisse. [cum eoque orando navim submergendā periculo eripuerit;] Hunc quidam ex vicinis eleemosynariis pro hoc condimento implorabat: sed obstinatus mercatoris animus, Christum in paupere despiciens, postulata denegabat. Jam illo recedente & navi in altum tendente, subito tumentibus undis maxima est exorta tempestas, ita ut extremum jam omnium immineret periculum. Hujus viri casum quidam Servo Dei velociter nuntiabant, deprecantes, quatenus per orationem ejus a naufragio liberaretur. Statim invocato Christi auxilio, sedata est tempestas, & omnes sani & incolumes ad terram egressi sunt. Alia sunt quidem multa, quæ per eum Dominus operari dignatus est miracula, nobis incognita, soli Deo nota. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Sed si ista, quæ veridica quorumdam relatione didicimus, scribere tentemus; prius deficiet tempus quam materia.

[8] Qualiter autem & ex hoc mundo migraverit ad Dominum, explanare incipiamus. Postquam vero pius athleta & Sanctus Christi Confessor, [ac denique pie mortuus ab eo sit sepultus.] cursu fideliter peracto, præmia laboris accipere debuit; infirmitate prævalescente decubuit: divina prædestinante clementia, ut in eodem loco, ubi plurimum in Dei sudavit servitio, inde ad coronam æternæ beatitudinis perveniret. Accersito itaque Beato Castore, ut animam Conditori suo precibus ejus commendaret, sacramentis Dominicis communitus, ex hujus vitæ solutus ergastulo, ad celestia regna spiritum emisit. Sepultus est autem ab codem Christi Confessore aliisque probabilibus personis, in loco dignum funeris officio: ubi postea filiorum ejus corpora Felicii scilicet & Simplicii honorifice tumulata sunt. In quo loco a quibusdam fidelibus viris ecclesiola constructa est, in qua adorantibus & credentibus multa divina demonstrata sunt beneficia, ad laudem & gloriam summæ Trinitatis, cui est honor & jubilatio cum æterno patre & Spiritu sancto, per infinita secula seculorum Amen.

[9] Hic finis Legendæ, Caroduno allatæ, & ad signata hic puncta … iis solis locis mutilatæ, quæ nihil ad historiam facientia vel laudant statum matrimonii, [Omittuntur supervacania;] & Aquitaniam Sanctis fœcundam, Sanctosque Maximinum & Athanasium; vel inutiliter extendunt orationem. Ea autem tali fine omissa sunt, ut facilius judices, utrum in tota hac narratione sit aliquid haud verosimiliter scriptum; excepta sola mentione Regis in Aquitania Dominantis, Ducemque Potentinum constituentis: ex usu scilicet VIII aut IX seculi, quibus ista videntur scripta: quod autem num. 7 narratur miraculum id S. Castori attributum in ejus vita prolixius leges. Evolutis itaque multis temporum curriculis cum declarare. Sanctorum Confessorum merita Dominus voluisset, quatenus tam præclara luminaria supra candelabrum posita splendidissimo sanctitatis fulgore latius ad salutem lucerent multorum, [& additur translatio corporum steinfeldiā,] quam sub unius loci latebris abscondita latuisset; cuidam nobili & religioso de Ripuaria, nomine Sigebodo, ex divina quadam revelatione innotuit, qualiter inde transferendi, & in locum tumulo priore digniore deducendi forent. Hac visione certior factus, & multum in Domino gavisus, a Pontifice Treverorum, cui subjectus erat ille locus, eadem corpora impetravit. Nam inde translatos, singulos in singulis sarcophagis posuit, & in prædio suo stteinfelt digno honore recondidit: ubi postea monasterium construens, cœnobialem vitam Sanctimonialium instituit: quæ ibi sub regulari tramire degentes laudes, divinas Domino incessanter persoluerent. Iis etiam tantum de prædiorum suorum substantia delegavit, quantum illis ad necessaria sufficere potuisset.

[10] Addit alterius Legendæ auctor, quod apertis loculis, in quibus Sanctorum corpora requieverant, odor paradisiacus, cunctorum non solum nares, sed & mentes delinivit; quodque omnimoda curationum gratia eo die Dominus, gratiæ dator & gloriæ Sanctos suos mirificare dignatus est. Facta autem, inquit, est Translatio hæc quarto decimo Kalendas Julii: [18 Iunii.] & illatus est thesaurus sanctissimarum Reliquiarum, super aurum & topazium pretiosus, in locum ubi nunc celebris ejus viget memoria, situm in silva quæ Arduenna vocatur, in pago Eyffliæ, in loco Steinfelt vocato; ubi præfatus nobilis vir, secundum votum suum ecclesiam, in honorem sanctæ Dei Genitricis, & B. Petri Apostolorum Principis construxerat: ibique Sanctimonialium numerum adunavit; quæ ad sacrosanctas beatorum Potentini, Felicii & Simplicii Reliquias divinis insisterent laudibus, & in Regularibus institutis Domino deservirent.

§. II. Expenditur ætas, origo & auctoritas alterius Legendæ martyres facientis S. Potentinum & socios.

[11] Sub annum, ut alibi dixi, MCXX Præmonstratum venit S. Norbertus, [Steinfeldensibus Canonicis in Ordinem Præmonstrat, cooptatis post an. 1120,] ibique jecit novi Ordinis fundamenta; qui cum antea fuisset Sanctensis in diœcesi Coloniensi, Canonicus, inter primas curas quas patriæ suæ juvandæ impendit, non ultimam habuit illuc inducere Fratrum suorum coloniam. Neque diu quærendus locus fuit, eisdem Canonicis Regularibus, qui non ita pridem Steinfeldiam obtinuerant, Ordini Præmonstratensi se subjicientibus. Atque ita, inquit alterius Legendæ scriptor, in eodem Ordine usque nunc Domino servitium exhibetur, & Dei annuente clementia exhibebitur; quam diu Dei providentia, disponens omnia, præscivit sibi exhibendum. Sit igitur Deus noster in secula benedictus, [multis Sanctus miraculis claret,] qui pusillum gregem suum a sua gratia non exclusit; sed locum nostrum pie vifitare & paterne hereditare dignatus est; dum ipsum, per venerabiles Sanctorum Reliquias, ad honorem sui nominis dedicare voluit, & pretioso ditare thesauro; ut nos pauperes suos de tantarum Reliquiarum præsentia constanti fiducia sublevaret, & tanto patrocinio communiret. Per merita vero Sanctorum suorum, tantis locum nostrum dignatus est Dominus miraculis illustrare, & beneficia beneficiis accumulare non cessat; ut vere dicatur ab omnibus, quia Dominus est in loco isto …

[12] In his fere terminatur Legenda altera, quam vel inde intelligas, non solum a Præmonstratensi scriptam, sed etiam post Ordinis hujus introductionem annis aliquam multis, [nova Vita circa an. 1150 scribitur, velut Martyris,] hoc enim significare solet particula, Usque nunc. Quæres, quantis? Fr. Melchior Weirtz, Pastor S. Andreæ in Steinfelt ejusdem Ordinis, ipsam Vitam editurus, sub approbatione adm. R. D. Ægidii Gelenii, Coloniæ ad S. Andreæ Canonici & Historiographi Archiepiscopalis, in Commentario desuper ad eum directo, nobisque Steinfeldia misso, sic præfatur: scriptam arbitror ad annum MCL plus minus; quando scilicet monasterium adhuc per Præpositus administrabatur (quorum, inquit Mireus in Chronico Præmonstr. quinque fuisse inveniuntur) & adjuvante ad hoc Archiepiscopo Coloniensi Friderico, per theodoricum Comitem de Are ampliatum atque in melius reformatum est, bonisque ac reditibus amplioribus donatum anno MCXLII. Idem monasterium deinde circa annum MCXCIV, Præpositis in Abbates evectis, sub horum regimine usque nunc persistit. Sed videamus argumenta, quibus prælaudatus Melchior tantam Vitæ isti antiquitatem concedendam censet; &, quod est consequens, S. Potentinum, ab annis quingentis & amplius, coli ut Martyrem. Sic enim pro anno MCL ratiocinatur.

[13] Ad eum annum referre possum officium Canonicum, quod hic loci bis in anno de S. Potentino Martyre publice & solenniter decantatur; & ex Vita hac Ms. desumptum, aut hanc ex illo, certo manifestatur legentibus. Reperi quippe Ms. Diurnale, quod Officium S. Potentini continet, annumque præfert MDXII. Reperi aliud, quod Collectam ejusdem Officii habet, scriptum anno MCCCCLXIV. [ut probatur ex libro tunc scripto:] Demum reperi scriptum Psalterium, una cum Collectis & Capitulis, in omni Officio per annum recitari solitis, ejusdem manus cum alio simili, in quo hæc verba est legere: Liber hic scriptus est, cum aliis sibi contemporaneis, anno plus minus millesimo centesimo quinquagesimo; a veteri autem situ detersus anno MDXLIX. Est is pergamenus & manuscriptus, valde tamen attritus, licet sæpe de novo compactus. Hic cum Collectam ejusdem Officii sancti Martyris Potentini, eamdem quæ est hodie, [illa ex vetustiori rythmo] contineat; nullum mihi dubium est, quin eo temporis, quo liber iste scriptus est, & Officium & Vita in usu nostris fuerint; qualis absque Prologo, qui in aliis exemplaribus reperitur, divisa per certas Lectiones legi solet, pro Lectionibus Nocturnorum, tempore Translationis ad XVIII Junii per totam Octavam. Vidi tertio aliud Manuscriptum Vitæ, una cum Translatione, sed ejus vetustatis, ut legere & intelligere vix potuerim; maxime quia metro & rythmis constabat, antiquum seculum valde redolentibus.

[14] Hoc ultimum & antiquius ceteris Ms. ut probet aliquid, debet intelligi ejusdem fuisse substantiæ, [sumpta videtur;] quoad narrationem eo contentam, cum Vita & Officio: vehementer autem fallor, nisi ipsum sit fons utriusque; ac proinde vereor, ne tota utriusque auctoritas refundatur in Poëtam, qui ingenii sui periculum facturus, omissa veteri a Carrodunensibus accepta Legenda, maluerit aliam ad stylum Romanciarum ejus ævi, licentia plus quam poëtica, comminisci, & legendam obtrudere. Hoc autem posito, nimiæ simplicitatis fuerit ei adhibere fidem, & veterem ritum Officii commutare, atque pro Duce & Confessore nominare Levitam & Martyrem. Interim hoc secutus Grevenus, in Additionibus ad Usuardum anni MDXXI, scripsit quod hoc die colatur Natalis (Translationem Steinfeldenses vocant) Sanctorum Martyrum Potentini Diaconi, Felicii Presbyteri, & Simplicii Militis, in Steinfelt quiescentium. Eadem ad verbum Germanicæ dedit Adamus Wallasser, editor Germanici Martyrologii, Dilingæ anno MDLXXIII excusi, & XCIX ibidem recusi; quod quia cum nostri P. Petri Canisii Præfatione de cultu Sanctorum in lucem venit, sub ejus nomine laudare solent decessores mei Bollandus atque Henschenius. Florarium Sanctorum, [quam secuta recentiora Martyrologia.] ejusdem seculi initio exaratum, etiam ex simili auctoritate loquitur ad diem præsentem: Item Sanctorum Potentini & Sociorum ejus Martyrum. Ista tamen mutatione inducta, non cogitaverunt Steinfeldenses mutandum quoque Patroni sui habitum; sed ejus imagines ac statuæ, quotquot ibi vidimus anno MDCLXVIII, quæque hodiedum supersunt veteres ac novæ, repræsentant Sanctum toto armatum corpore, cum lancea & duabus sagittis; congruo scilicet habitu ad titulum Ducis, quo primitus indigitabatur, quando credebatur Confessor. Ipsam Imaginem hic vide una cum effigie B. Hermanni Josephi, simili modo iisdemque locis expressa eoque libentius hic addita quod in Commentario de S. Norberto ejus meminerimus propter habitus præmonstratensis veterem formam.

[15] His tamen præmissis, nolim adhuc præjudicet Lector, donec summam posterioris Vitæ acceperit, contuleritque cum jam data Epitome prioris. Auctor ergo Vitam laudabilem illustris Martyris Potentini scripto cupiens, [Ea vita Sanctum facit] ut præfatur, commendare, ut jam dudum quasi jacentem sub modio absconsionis, super candelabrum manifestationis exaltet… Christum ipsius invocat adjutorem, deinde sic orditur. Igitur S. Potentinus, nobilissimis & secundum seculi dignitatem illustrissimis exortus parentibus, [filium Regis Parisiensis,] gentilibus tamen, (sicut dici solet) rosa de spinis procreatus est. Nam pater ejus Antimius nomine, atrox & incredulus Rex fuit Gallorum, qui speciali nomine Francigenæ nuncupantur, eisque barbarica tyrannide imperabat. Hic Sedem regni in urbe Parisiensi habebat. Potentinus itaque, a tempore nativitatis suæ gratia divina præventus … cœpit ab omnibus vitiis temperare… Christianos diligere, & eorum vestigiis tenaciter inhærere… Parentes impii monent, increpant, [a quo fidei causa multa passus puer] ut patrios ritus observet, Deorum sacrificia veneretur… Ventis verborum incassum tendentibus … venitur ad verbera: Nondum Christianus pro amore Christi duriter castigatur, cruciatur, flagellatur… In ignem tribulationis impositus, non consumptus … frequentius & audacius Christianorum habitationes intrabat, & doctrinam eorum delectabiliter audire studebat …

[16] Cum autem placuit ei qui eum segregaverat a peccatoribus, etiam baptismi sacramentum consecutus est, [& quindennis clam baptizatus,] cum jam quintum decimum ætatis suæ annum ageret … cogitabatque se penitus a parentibus separare, & manifesta re Christianis conjungere. Cogitans igitur quod opportunitate loci suum posset desiderium adjuvari, ab urbe regia quasi iter unius diei recessit … locoque solitario delectabatur, totam mentis aciem in Dei contemplatione suspendens. Sed lucerna tanta universarum virtutum diu latere non potuit, quinimo citius patuit universis… Igitur pro tanta opinione virtutum confluxerunt ad eum de diversis mundi partibus Christiani, [ab aula secesserit;] cupientes oculo ad oculum videre, quod eis fama nuntiante fuerat revelatum… Ibat modis omnibus proficiens ante Deum & homines, ita ut in modico tempore, docente se sancti spiritus unctione de omnibus, [divinitusque edoctus Scripturas,] præ omnibus secum manentibus Christianis, clarus fieret in sapientia Dei & vitæ sanctitate … Perfectus autem in scientia Scripturarum, quod ante jam dudum biberat pectore sitibundo, etiam aliis ad salutem eructare curavit. … Magnas etiam virtutes per illum Dominus eo tempore operatus est: [& curationum gratia præditus,] nam mulierem quamdam, quæ paralysis morbo amplius quam per annos quinquaginta laboraverat, & jugiter in lecto ægritudinis detinebatur, sola oratione & manus impositione reddidit sanitati: similiter & virum, in eadem infirmitate annos triginta habentem.

[17] [Levita sit ordinatus;] In Ordinibus quoque ecclesiasticis usque ad gradum Levitarum ascendens, per Dei gratiam promotus est: quem Ordinem tanta humilitatis & devotionis gratia decoravit, ut nullus dubitaret … quod omnes virtutes, quibus universi famulantes Domino decorantur, [tum ætatis anno 30 postulatus ad Episcopatum Monasteriensem] in tali viro quadam excellentia fierent clariores… Cum igitur jam factus annorum triginta, in virum perfectum ætate & gratia profecisset; ad dignitatem Episcopatus, in quadam congregatione Clericorum electus est. Erant enim tunc temporis in quadam civitate Teutonici regni, in provincia Westphaliæ, in civitate quæ vocatur Monasterium, Clerici in Dei servitio congregati. Horum quidam cum fuissent peregrinati in Franciam, [per SS. Felicium & Simpliciū legatos;] ubi tantarum virtutum audierant & viderant virum … persuaserunt ceteris Fratribus, ut B. Potentinum sibi eligerent in Pastorem… Missisque legatis, viris honestis & Deum timentibus, Felicio sacerdote, & simplicio laico, virum Dei ad consentiendum sibi humiliter interpellabant.

[18] Habebat sane vir sanctus fratrem, nomine Castorem, seniorem se, & sororem nomine Castrinam, [illuc profectus cum fratre S. Castore Presb. & S. Castrina sorore] monitis B. Castoris jam mundatam baptismate, licet occulte… Hujus fratris sui B. Potentius animatus consilio, onerosum honorem Episcopatus acceptare decrevit… Tempore igitur proficiscendi disposito, B. Castor cum fratre peregrinari desiderans, decrevit sororem non solam relinquere inter hostes… Accedens igitur ad parentes, pia calliditate obtinuit, ut eam, tamquam gratia recreationis, ab urbe regia posset ad suburbana educere. Egressi itaque, fratrem sanctissimum pedetentim secuti sunt: & cum eo in loco quem condixerant convenerunt. Ab his qui cum eis erant noctis tempore elapsi, jam duorum dierum iter compleverant, [fuerit a patrum insequente occisus cum sociis:] cum innotuit sermo parentibus: moxque patruus eorum, vir crudelissimus … cum immani furore eos persequens, irruit super eos & interfecit. In ipsum autem Levitam Dei Potentinum truculentius quam in ceteros sæviens, non solum gladiis, sed & ictibus sagittarum multarum corpus ejus atrociter confodit: & sic in confessione sancta gloriose comsummatus est …

[19] Sanctorum itaque Potentini, Felicii & Simplicii, [corpora sepelierint comites qui effugerant,] Castoris quoque & Castrinæ sacro martyrio perpetrato, persecutor abscessit; & Sanctorum corpora, feris ac bestiis laceranda, tortor inhumanus inhumata reliquit … Illi autem qui fuerant in comitatu sanctorum, & mortem timentes manus tortoris evaserant fugiendo; illo recedente, ad locum martyrii redierunt: & in eodem loco Sanctorum corpora sepulturæ, cum planctu & lacrymis tradiderunt: locum quoque ut potuere signantes, reversi sunt in patriam suam, & quod factum fuerat Fratribus indicarunt … Post multos autem dies, Fratres iidem ad locum eumdem reversi sunt, & effodientes thesaurum Reliquiarum sanctarum, ad ecclesiam suam deducere proponebant. Sed … cum per descensum fluminis Mosellæ ad propria repedarent, ad locum qui Cardena dicitur pervenerunt: [quæ dum postea Monasterium per Mosellam vehuntur,] mirumque in modum factum est, ut Sanctorum corpora tam gravia & importabilia fierent, ut ab eodem loco nullatenus possent amoveri. Cum ergo diu casso labore fatigati fuissent … cesserunt voluntati divinæ, cujus hæc esse opera cognoverunt; & sepultis ibidem Sanctorum corporibus, repleti stupore vehementi in eo quod ipsis contigerat, abierunt. Locus autem, in quo super illos irruit persecutor, nullius famosi nominis erat; sed erat juxta locum ecclesia, quæ cognominabatur Rufa, & post tempora martyrii Sanctorum bis ab infidelibus destructa est. Passi sunt autem in quodam loco amœno, in declivo montis juxta fontem, qui appellatur Roël, tertio nonas Januarii. Quo loco fons iste, alias etiam Regel scriptus reperiendis sit difficile divinabit aliquis; [facta apud Cardenam immobilia ibi manserint:] fortassis etiam suspicabitur, eum qui temporum nulla habita ratione, tot seculis dissita compaginare potuit, asystata fingendo; potuisse ex Scriptura mutuari nomen fontis Rogel, in libris Josue ac Regum notati. Indulgentior Melchior, mallet detortum nomen credi a vico Regel ad Mosellam aliquam multis supra confluentes leucis. Idem hic verosimiliter est qui Tacito, lib. 4 Historiarum, Rigodulum est; locus montibus aut Mosella amne septus, quem adversum Romanos Valerianus cum magna Treverorum manu insederat, & addiderat fossas obicesque saxorum; non tamen defendere se potuit, quin victus caperetur a Cereali, qui postero die Coloniam Trevirorum ingressus est, avido milite diripiendæ civitatis. Pagum istum Dagobertus Rex cum aliis nonnullis ecclesiæ S. Maximini tradidisse legitur, in privilegio alias a nobis laudato.

[20] Sunt autem isti Martyres, inquit Legenda posterior Vitam hic finiens, [& hæc facta dicuntur ante an. 286,] magnæ antiquitatis: nam ante tempora S. Mauritii & sociorum passi sunt Tempore S. Gaji Pontificis. S. Mauritius & socii, a S. Marcellino ejus tunc Presbytero postea successore baptizati, deindeque martyrio coronati fuerunt, vivente adhuc eodem S. Cajo, sub annum CCLXXXVI; quo Maximianus Imperator, qui illos evocarat contra Bagaudes pugnaturus, de ipsis Bagaudibus triumphavit; sicut obiter animadverti in Conatu de Pontificibus. Quid autem Franci quorum Rex Antimius fingitur? Fuerunt illi primum Mosam transgressi, atque indulgente Juliano Cæsare necdum Apostata in Taxandria, [quando adhuc nulli in Gallia Franci] quæ nostra Campinia Brabantica est, sedes fixere circa annum CCCLVIII; quas sedes annis fere LXXX post, Clodio paulatim ad Scaldim promovit occupato Cameraco, & sedem Regni Tornaci posuit. Hanc deinde, producto ad sequanam usque regno, Chlodovæus I Parisios transtulit, circa annum CCCCXC. Westphalia, pars Occidentalis est veteris Saxoniæ, unde & nomen habet: huic autem ad fidem Christi adducendæ, simul & imperio suo adjungendæ, primus cum effectu intendit Carolus Magnus: qui denique subacta gente, annuis pene defectionibus molesta, [aut in Westphalia Christiani,] Episcopatus ad eam erudiendam necessarios fundavit, interque eos Mimigardi fordensem, nunc Monasteriensem appellatum, instituto istic sub annum DCCCII primo antistite S. Ludgero; ante cujus Vitam XXVI Martii § 1, argumentum istud fuse tractavit Bollandus, in eoque scribendi de Sanctis finem fecit, nihil quod magni studii esset ultra molitus.

[21] [Melius igitur S. Castor colitur ut Confessor ab iis qui corpus habent.] Non existimo pluribus opus esse, ut qui vis non omnino pervicax intelligat, istius qualiscumque rythmi unde talia accepta sunt auctorem, poëtam potius quam historicum vocandum, qui nulla vel exigua rerum temporumque notitia instructus accesserit ad versificandum de S. Potentino; neque sperandum Steinfeldensibus esse, futurum ut Cardenensibus Confluentinisque persuadeant, Patronum suum S. Castorem, cujus tota apud ipsos Vita non aliud quam Confessorem sonat, colendum sibi ut Martyrem; aut ei jungendam S. Castrinam sororem, nullo alio argumento sibi notam. Viderint porro Steinfeldenses, an vel ipsi sibi persuadere ultra possint, aliquid solidæ veritatis, tali Vitæ subesse. Non equidem ignoro quod eorum Abbas Balthasar Panhausen miserit compendium talis Vitæ Jacobo Mollano, Ordinis Prædicatorum viro erudito, communicandum cum Auberto Mireo, Chronicon Præmonstratense sub annum MDCXIII concinnanti, prout huic illud insertum legitur pag. 47. Habent etiam nobisque miserunt Commentarium, quem suus Melchior concinnavit, ad complanandas quasdam primo intuitu occursuras difficultates. Confido tamen quod his consideratis nemo inter ipsos futurus sit quantumvis obfirmatus ad titulum Martyrialem retinendum, [Quidni etiam sic denuo colatur S. Potentinus?] qui Martyrii historiam, uti traditur tueri perget. Quin potius existimo optaturos plerosque, ut resumpto veteri usu, proculque ablegatis Levitæ ac Martyris titulis, honoretur S. Potentinus conformiter suis imaginibus ac statuis, ex majorum invariata traditione acceptis, ut Dux, sive Miles, & Confessor; non Parisiis ex Francorum nondum Christianorum Stirpe; sed ex veterum Aquitanorum, Romana religione ac lege utentium, prosapia nobili, ex qua etiam S. Maximinus, ac fortassis etiam S. Castor processit. Id ut facerent auctor esset noster Joannes Grothusius, si viveret, ut constat ex ejus litteris quas habemus ad Bollandum datas anno MDCXXXIV: Ego nihil præscribere ipsis volo, solum ostendi quam nullo fundamento fulciatur traditio de Martyrio S. Potentini: quamvis huic data fides, fortassis causa fuerit, cur illius statua, non solum cum militari hasta in manu repræsentetur; sed etiam cum sagittis, quasi ex postrema Legenda sumptis, melius judicio meo omittendis.

§ III. Eruditi cujusdam Steinfeldensis commentario controversia expenditur, & cultus Confessoris antiquior certiorque esse probatur.

[22] Hactenus fueram commentatus pro titulo Confessoris restituendo, cum beneficio hodierni Abbatis Ampliss. ac Reverendiss. Michaëlis Keul, accipio eruditum Commentarium de prænotata controversia, a R.D. Petro Rostio, Canonico Steinfeldensi, [Petrus Rostius, an. 1626,] scriptum anno MDCXXIV; eo fine ut Heriberto Rosweido nostro, Vitas Sanctorum grandiori, quam Surius ediderat, opere colligere pollicito, usui foret, ad dijudicandam causam totam; quemadmodum Auctor ad commentarii istius calcem profitetur. Quod ipsum inter relicta a Rosweido cœptæ collectionis monumenta non repererimus, argumento mihi est missum numquam fuisse; quod autem missus non sit, suspicor factum per eos, qui titulum Martyris manu tenere cupientes, [proponit Rosweido] Vitam cum Officio ut tunc legebatur typis mandari cupiebant, sub auctoritate Gelenii, uti supra num. 12 dictum. Nunc cum Steinfeldenses profiteantur, nihil se in suorum Patronorum cultu aliud spectare quam Veritatem, vel saltem ejus majorem similitudinem; libenter prænotatum commentarum hic attexam, sicut eum accepi.

[23] Duæ dissimiles de S. Potentino sociisque extant Historiæ seu Vitæ. Nam præter eam, quæ hic apud nos in vetusto reperitur codice, [Legendas duas,] alteram, ex Bodecensis in Wesphalia Monasterii Bibliotheca erutam, Venerandus Christi Sacerdos D. Conradus Lutenus ante octodecim annos nobis transmisit. Nostra Steinfeldensis Vita habet, B. Potentinum Antimii, Regis Gallorum Ethnici filium, Ordine Diaconum, [quarum una Martyrem,] una cum Castore fratre, & Castorina sorore, & Felicio Presbytero & simplicio Laico, Cleri Westphalo-Monasteriensis legatis (qui ipsum iis Episcopum postulaverant) Martyrio Coronatum esse. E contra Bodecensis illa Vita habet, B. Potentinum fuisse Aquitaniæ Ducem & Confessorem a religiosissimis parentibus, in Dei timore ad omnigenas virtutes optime educatum; Matrimonium intra secundum castitatis gradum iniisse, & Felicium simpliciumque filios procreasse: ac demum Aula Regis Aquitaniæ & omnibus relictis una cum filiis peregrinationem ad loca Sancta suscepisse; & sic variis peragratis Regionibus Treviros quoque venientem a B. Maximino Episcopo, [altera Confessorem Potentinū facit,] etiam Aquitano ac nobili, devote susceptum, & Charitative habitum, & vitæ solitariæ desiderio flagrantem, ægre tandem ab eo dimissum ad locum secus Mosellam, Carodunum dictum: ibique B. Castori, Presbytero & Eremitæ Sanctissimo, se adjunxisse; a quo in extremo vitæ munitus Sacramentis & sepultus fuerit.

[24] In præcipuis tamen punctis utraque Vita concordat, videlicet quod S. Potentinus ante annos circiter Mille trecentos claruerit, & vir fuerit Sanctissimus, [alias in multis concordes] clarissimis in Galliis ortus natalibus, arctamque viam quæ ducit ad vitam, a puero ingressus: quod aula relicta, egressus sit de terra & Cognatione sua, Sanctos Felicium & Simplicium, itineris seu peregrinationis suæ comites habens: quod locis solitariis delectatus, & S. Castoris Sacerdotis usus sit consiliis, etiam in vita multis clarus miraculis; quod ipse & Sociis Cardenæ sepulti, & eorum merita multis a Deo declarata sint miraculis, & Christi fidelibus eos invocantibus varia præstita Beneficia: Quod Sibodo, vir religiosissimus & Nobilissimus, post revelationem sibi factam, horum trium Sanctorum Reliquias, Trevirorum Episcopo Consentiente, ad prædium suum Steinfelde (in quo postmodum, Sanctimonialium ab eo fundatus sit Conventus) transtulerit; quodque festum sancti Potentini Felicii & simplicii XVIII die Junii Celebretur.

[25] Ista vita, quæ hactenus hic extitit, vel ideo fidem mereri videtur, [isti inhæret uetus Officium 3 seculis antiquius] quod modernum de Patronis officium in omnibus cum ea conveniat: quod officium non multo minus quam trecentis annis frequentatum este, vetustiores Ecclesiæ nostræ Codices convincunt. Adhæc Tumba seu Capsa SS. Patronorum hanc antiquam extrinsecus habet inscriptionem; S. Potentinus Martyr. Et Canisius in suo Kalendario Ecclesiastico ad XI Januarii sic habet, Steinfeldiæ Translatio &c. & ad XVIII Junii sic: [atque Canisius.] Natalis Sanctorum Martyrum Potentini Diaconi Felicii Sacerdotis, & simplicii Militis. E contrario, Vitam istam Bodecensem, quæ S. Potentinum Confessorem, & BB. Felicii & Simplicii patrem fuisse memorat, ante hanc modernam hic Steinfeldiæ extitisse, & fide dignam fuisse habitam, [Alterius major antiquitas probatur] quoddam antiquissimum de patronis officium missæ demonstrat; quod isti Vitæ Conforme, apud nos reperitur in Missali ante annos quingentos vel circiter scripto: nam eadem manu, qua utraque pars majoris istius lectionarii in Choro nostro, exaratum est. Eo Missali prælatos hujus loci olim usos fuisse, inde colligi potest; quod solum præcipuarum solemnitatum contineat officia, aureis litteris initialibus insignita, omissis Epistolis & Euangeliis, quæ a Diaconis cantantur. Rasus quidem & mutatus est in prædicto codice seu officio de patronis Introitus, [ex Missalibus ante 500] itemque Offertorium & Communio: sed ea primitus fuisse, Justi epulentur, Mirabilis Deus, & Ego vos elegi, partim ex rasuræ vestigiis, partim ex codice æque vetusto probari potest. Collectæ sunt eædem cum modernis, nisi quod pro erasa dictione Confessorum, recentiore manu posita sit vox Martyrum. Graduale, Exultabant Alleluia. Lætamini. Euangelium & Epistola in textu Euangeliarii æque vetusto sunt rasa & mutata. Sequentiæ hoc initium: Plangat dulcedo Vocis organicæ & paucis interjectis sequitur: laudans Deum in Sanctis suis mirabilem, & post aliquot versus, Inter quos cum filiis, ejusdem vitæ (æternæ) heredibus, Potentinus potenter tripudiat in Cælestibus.

[26] Eadem missa habetur in Fussenich, in Codice ante annos, ut videtur quadringentos a Virgine quadam scripto: [& 400 annos scriptis,] in cujus Kalendario ad XVIII Junii sic habetur Potentini Confessoris & Sociorum ejus. Introitus, Justi epulentur. Collecta, propitiare quæsumus Domine nobis famulis tuis, per Sanctorum Confessorum tuorum Potentini, Felicii, & Simplicii merita gloriosa &c. Epistola, Justi autem in perpetuum vivent. Graduale, Exultabunt Sancti. Lætamini. Euangelium, sint lumbi. Offertorium, Mirabilis Deus. Communio, Ego vos Elegi. Cum hoc antiquiore Missæ Officio & præmemorata Bodecensi Vita quoque Conveniunt hæ: quæ; Reverendissimo Domino Christophoro Pilckman Abbate moderno teste, in ipsa capsa intrinsecus reperiuntur Sanctorum Reliquiarum inscriptiones: Caput S. Potentini Confessoris S. Potentinus Confessor S. Simplicius Conf. S. Felicius &c. [item titulis Reliquiarum.] Quod autem eadem Tumba extrinsecus hanc habeat inscriptionem S. Potentinus Martyr: Dici posset: Tumbam istam fortasse interea temporis quo patroni nostri cœperunt credi martyres, fuisse fabricatam; vel aurifabrum per errorem S. Potentinum Martyrem titulasse, & sic erroris non levis occasionem posteris præbuisse. Quod vero Canisius in Kalendario suo Ecclesiastico SS. Patronos nostros ita asscripsit. Steinfeldiæ SS. Martyrum Potentini &c. Hoc non aliunde putandus est habere, quam ex Usuardi Martyrologio ante centum annos a Carthusianis Coloniensibus cum additionibus edito; qui patronorum nostrorum nomina, diem, & historiam ex nobis didicerint

[27] Martyrologium nostrum Steinfeldense sic habet ad X Januarii Passio Sanctorum Martyrum Potentini & Castoris fratrum & Castrinæ sororis eorumdem; [Sic etiam S. Castor ut Confessor colitur.] qui tam genere quam virtutibus præclari ob Christi Confessionem, cum sanctis Felicio & simplicio Martyrii palmam adepti sunt. Ast vero XIII Februarii sic habet: Apud Cardonam S: Castoris Confessoris, nosque cum Confluentinis, qui ejus gaudent reliquiis, & cum tota diœcesi Trevirensi, hac die 13 Februarii festum B. Castoris tamquam vere confessoris agimus. An non igitur recogitare & dubitare deberemus, num recte nuper 10 Januarii festum passionis & sociorum Celebraverimus? S. Castorem legimus a parentibus nobilissimis B. Maximino Trevirorum Episcopo Traditum erudiendum, & cum ab illo optime educatus & Presbyter esset ordinatus, mundo spreto Eremum ingressum, ibi die nocteque Deo in omni sanctitate servivisse, anno autem Christi CCCC in pace quievisse, & Cardonæ sepultum, ac postmodum Confluentiam latum esse; unde probabilius videtur, eum ex Gallia Belgica & fortasse ex ipso Episcopatu Trevirensi, quam ex Celtica vel Aquitania oriundum fuisse. Si ergo Vita nostra Steinfeldensis in eo errat, quod S. Castorem filium Regis Franciæ & martyrem asserit fuisse, quis judicet ei, idem de S. Potentino affirmanti, necessario esse credendum? adde quod eumdem videamus in grandi sua lignea statua effictum in habitu cataphracti Ducis cum scuto liliato, quales etiam figuræ in quibusdam vetustis paramentis extant pictæ; unde facile apparet, quam opinionem illarum authores habuerint de nostro S. Patrono, ejusque cum in has partes ex Gallia advenit statu, non Presbyterali (ut nostra nunc fert legenda) sed Laicali, qualem indicant Acta Bodecensia.

[26] Fertur surius vitam SS. Patronorum nostrorum suis Tomis inserere recusasse; quod non adeo mirum est. [Surius merito omisit Acta,] Nam iis temporibus, quibus illa Vita S. Potentinum claruisse refert scilicet ante tempora SS. Martyrum Mauritii sociorumque, qui passi sunt Anno Christi CCXCVII Francia nondum habuit Reges, quorum, post Duces, Pharamundus primus fuit an. CCCCXIX; nec ullus Francorum Regum nomen Antimii habuit, nec aliquis Parisiis resedit ante Clodovæum qui an. CCCCXCIX ad fidem conversus ibi sedem regni constituit: neque S. Potentinus ante mille trecentos ut potuit a Westphalis postulari Episcopus, [ut præmature fingentia Reges Franciæ,] qui ante octingentos vix, ut fidem Christi susciperent, a Carolo magno Cogi potuerunt. Hic vero Episcopatum Miminge vordensem (Monasterii nomen locus ille postmodum accepit) primus erexit; eique S. Lutgerum, qui an. DCCCIX obiit, [& Episcopos Monasterienses] primum præfecit Episcopum.

[27] Etiam id tempore translatonis & Sociorum non concordant historiæ. Habet Vita nostra Steinfeldensis S. Potentinum, Castorem Sociosque Cardonæ sepultos esse. Et prope finem, nulla facta S. Castoris mentione vel exceptione, eosdem sanctos dicit exhumatos & Steinfeldiam translatos esse: [maleque differentia S. Castoris translationem,] dicit tamen Deo Volente Reliquias nostrorum esse Divisas ut diversis locis provideretur de Patronis, & Deus pluribus locis in suis sanctis laudaretur. Habet quoque Vita utraque, Sanctorum Patronorum Corpora ad prædium Steinfeldt esse translata ante monasterium ibidem fundatum, cujus Ecclesia, secundum Annales nostros, anno DCCCCXX constructa est: ante quam ecclesiam, ibi Sacellum aliquod extitisse videtur. Ast juxta Bibliothecæ nostræ Chronicum Trevirense Ms. S. Castor facile centum annis ante B. Potentinum Translatus fuit; sic enim habet: Hettus Episcopus Trevirensis anno XXIII Imperatoris Ludovici Caroli Magni Filii, (is fuit annus Christi DCCCXXXVI) a S. Materno in visu admonitus, Corpus S. Castoris, de loco qui Cardona dicitur Confluentiam ad monasterium, quod ipse Construxerat, asportat: quod pridie idus Decembris consecravit in honorem S. Castoris & omnium Confessorum: & post Consecrationem Sanctum Corpus in Ecclesiam recondidit, ibique Ludovicus Imperator multa dona præsentavit.

[28] Quo ad tempus quo SS. Patroni nostri claruerunt, ait vita nostra Steinfeldensis: martyres istos magnæ antiquitatis esse & ante tempora S Mauritii sociorumque ejus passos, [ætatem vero Potentini anticipantia.] qui passus legitur ante annum Christi CCC: secundum vitam Bodecensem SS. Patroni nostri vixerunt temporibus S. Maximini Trevirorum Episcopi, qui S. Severinum Coloniensibus præfecit Episcopum & S. Athanasium exulem, & S. Potentinum cum sociis hospitio suscepit & B. Castorem educavit & Presbyterum ordinavit. Hactenus Rostius qui deinde prædictorum Sanctorum chronologiam ex Cratepolio aliisque sic deducit, ut oporteat S. Potentinum si illis contemporaneus fuit diu post Thebæorum tempora seculo IV ultra medium deducto obiisse. Eorumdem tempora certius definita habere qui volet, legat Henschenii Commentarium ad XXIX Maji, & inveniet S. Maximinum ordinatum Episcopum anno CCCXXXII vitam prorogasse usque ad XLIX Sanctum vero Castorem quem ille Presbyterum ordinavit & a quo S. Potentinus sepultus esse dicitur in Vita Bodecensi existimat Bollandus, ad ejus Vitam XIII Februarii, differri posse usque ad seculi istius annum LXXIX; quod non male convenit cum opinione, Confessores omnes faciente. In quam propensior idem Rostius sic progreditur. Iisdem fere temporibus, quibus B. Potentinus, etiam Claruerunt S. Paulus primus Eremita & B. Antonius quorum recens exemplum, sanctum Castorem & Potentinum sociosque secutos esse, aliquis suspicetur, obiit S. Paulus anno CCCXL, S. Antonius anno CCCLVI, B. Athanasius, qui virtutes S. Antonii noverat, & referens aliis haud dubie narrando propalavit, eo venerat anno CCCXXXVI.

[29] Sanctus tamen Patronos nostros non nuper cœpisse credi & coli martyres, inde Colligitur, quod Officium, [opinio Martyrii videtur seculo 14 nata,] in nostrorum festo cani solitum circa annum Christi MCCCLII scriptum sit manu F. Wilhelmi Gressenick qua & Vita S. Potentini: quæ hic extat, videtur exarata esse; & fortasse Wilhelmus hic tam officii, quam Vitæ fuit author. Cantus officii, qui Suavissimus est, fertur Coloniæ alicubi extare, unde eum author quiscumque fuerit putatur esse mutuatus. Wilhelmus de Gressenich qui Weinrico Rumscuttel Abbati resignanti seu Deposito successit, nec multo post resignavit & ipse, vir doctus fuisse videtur; & non nulli extant divini officii libri, ipsius manu pulchre scripti. In horum duobus adjecit in fine, aliquot Hexametris leoninis seu rhythmicis, annum Currentem, nomen suum, & nonnulla quæ illo anno contigerunt; unde Colligitur, eum quoque Vitæ Beati Ioseph, eodem metro constantis & ipsius manu scriptæ, [verioribus Actis jam deperditis] authorem esse. Potuit successu temporis, dum hic Steinfeldiæ monialibus monachi, & Springersbacensibus Præmonstratenses successerunt, maxime autem sub funesto illo monasterii statu, quando canonicos habuit nobiles, prior illa & verior patronorum vita intercidere, & inde paulatim talis ignorantia & error oriri, ut crederentur martyres, qui fortasse fuerunt Confessores. Certe de prædecessorum incuria & rei tam arduæ oblivione conqueri videtur Auctor vitæ nostræ Steinfeldensis, dum ita loquitur in Prologo: Vitam laudabilem illustris Martyris Potentini, scripto cupiens commendare, ut jam dudum quasi jacentem sub modio absconsionis, super candelabrum manifestationis exaltem, Deum invoco Auctorem &c Vitam autem illam ab aliquo Religioso Steinseldensi Norbertino scriptam esse ex ultimo ejusdem capite apparet, ubi exacte describit, quot annis ibidem a monialibus, quotque a Springerbacensibus Deo servitum & quando Præmonstratensium Ordo sit introductus.

[30] In latina rhythmica fundationis nostræ seu Bonscharianti historia, quæ incipit

Puer quidam semine claro generatur
Proprio qui nomine sibodo vocatur. [quid sentiendum de Veteri Rhythmo postea composito?]

In ipsa rithmorum serie post narrationem elevationis Reliquiarum SS. Patronorum nostrorum sequitur potior prædicti officii pars, videlicet omnia novem responsoria ac deinde sex antiphonæ; tum demum pergit translationis historiam texere, acsi unus idemque utrarumque esset auctor. Sed hoc nemo facile dixerit, cum illa historia videatur fabulosa continere, & in Responsorio, lucerna tanti luminis nequivit latere, fabulatur, quasi debeat de Sanctarum Reliquiarum Thesauro e terræ latebris eruto intelligi, quod in officio Patronorum intelligitur de beato Potentino in locis Solitariis latere & nesciri cupiente, sed non valente, quia Christi fideles, percrebescente sanctitatis ejus fama, undequaque ad eum ventitabant. Eadem historia seu potius fabula Bonscharianti non levi fundatorem nostrum afficit injuria quem utraque tam Steinfeldensis quam Bodecensis Vita virum describit admodum religiosum, talemque cui Deus Beatas Patronorum Reliquias revelare dignatus sit. Affirmat autem Poëta illum sanctæ Crucis signo non solitum se munire & scientem ac lubentem ministerio & opera usum fuisse sui Bonscharianti, ipsum non tantum per aëra quo peteret vehentis, sed etiam nonnumquam hostes suos sternentis invisibili & horribili Dæmonis specie &c. Imo, quod turpius est, non veretur addere, Bonscharianti indicio sacras illas Reliquias inventas esse, ideoque merito vulcano traderetur tota istæc fabula, Credibilius est & fortasse de sibidone & Bonscharianto intelligendum quod Cæsarius Heisterbacensis lib. 5 rerum memorab. cap. 36, narrat de quodam milite seu nobili viro, cui Dæmon in venusti adolescentis specie diligenter & fideliter deservierit, ipsumque aliquando dum eques cum eo iter ageret, hostibus cinctum per magnum fluvium, vadum ei ostendens, traduxerit; uxorem quoque suam ad mortem ægrotantem, lacte leænæ, unius horæ spatio ex arabiæ montibus allato sanaverit, quem miles dæmonem esse hinc advertens, statim dimiserit.

[31] Officium antiquum de Patronis fortassis alicubi reperitur totum in antiphonariis vetustis hic scriptis, quales sunt in Ruestrin, [Officii antiqui reliquiæ.] Tulpeti, Dirdorff: & ejus pars esse videtur responsorium sequens, quod hic extat: Domus orationis, Sanctorum Corporum Reliquias continens, cælestibus redundat beneficiis: in qua cæci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, dæmones effugantur ℣ super aspidem & Basiliscum ambulatur, leo cum dracone Conculcatur. Item Antiphona ista, Potentine præpotens, Cæli sacer incola, in supernis renitens tamquam stella fulgida: simplice Simplicio, felice Felicio tibi sociatis; subveni clientibus, criminum ponderibus nimis prægravatis. Item ista, Benedictus Dominus, qui sicut locutus est erexit cornu salutis fideli populo, meritis Sanctorum removens nocentia, tribuens optata, fæcundans tempora, largiens prospera, ut sine timore serviamus ei in sanctitate & justitia.

§ IV. De Translatione veteri metro descripta, deque Reliquiis hodie extantibus.

[32] Non meretur Boscarianti Historia, seu potius fabula, ut publicæ luci detur tota: quia tamen vel ejusdem Auctoris est qui Sanctorum Vitam rhythmice descripsit, [Inter miracula translationis] necdum mihi hactenus repertam, vel eamdem præ oculis habuit; potuit ex hac accepisse quædam Translationis miracula, sicuti ex officio transscripsit Responsoria & Antiphonas: non fuerit igitur prorsus inutile partem aliquam ejus depromere. Postquam igitur insulsus poëta induxit sybodonem de nova Steinfeldiæ a se structa ecclesia, Sanctorum Reliquiis cohonestanda, consultantem cum suo Bonscharianto, & hunc coëgit indicare corpus.

Potentini Martyris maxime potentis.
Cum suis aptissimæ Cardonæ jacentis,

Sic prosequitur.

Auditis sermonibus his omnes festinant,
Treviri Primatibus se prece inclinant,
Pro translationibus Martyrum Sanctorum
Annuit his precibus chorus Prælatorum…
Monachi cum Clericis Patronis inventis.
Cum hymnis & canticis & cum canamentis,
Celebrant consocia exultatione,
Festum & prodigia de Inventione.
Fit concursus undique magnus populorum,
Morbus omnis denique sanatur ægrorum. [factæ ex consensu Trevirensium,]
Signa quæ Inventio Stephani notavit
Ista revelatio recapitulavit.

[33] Presbyteri Luciani Epistola, de Inventione S. Stephani, solum meminit suavis fragrantiæ ab invento thesauro erumpentis & pluviæ opportune decidentis: ad aliam ergo Historiam respicere videtur Auctor, illam scilicet quam fabulosam judicavit Baronius; & cujus ineptias coactus fui distinctius propalare, in meis ad Exhibitionem imputatorum mihi perperam errorum Responsionibus, Art. XII § I. Ibi legitur quod, Venerabilis Papa Pelagius una cum Clero… usque ad Basilicam B. Petri, [recensetur immobilitas corporis,] quæ dicitur ad Vincula, Corpus venerabile secutus est… & nitebantur illuc introducere; quod dum sæpe tentarent, & nihil proficerent; tandem lassi quieverunt: donec scilicet diabolo per os energumeni loquente, didicerunt, velle Sanctum Reliquias suas poni juxta Corpus S. Laurentii. Certiora quam istud sit immobilium simili occasione Reliquiarum exempla, potuisset ex melioribus Sanctorum Actis Poëta adducere; imo huic quod narraturus erat facto viciniora; ubi nempe immobilitas talis indicio fuit, gratum sanctis fore si istic aliqua sibi oblatio fieret, prout hac occasione factum affirmatur sequentibus versibus.

Potentino propria Comes offert dona.
Quæ sunt prima libere Ellens tanta bona…
Comes de Reliquiis gloriatur vere,
Procedens cum sociis prima nocte Wehre. [qua motus Sybodo Comes]
Mane vult procedere: suique sodales,
Venientes prope Monasteriales,
Dicunt; Aut periculum tristes dabit mentes,
Aut magnum miraculum faciet gaudentes:
Quia Sanctuarium deferre nequimus,
Nec levare scrinium, omnes cum velimus.
Dicit illis Sybodo Æstimo quod vere
Patronus omnimodo plus velit habere.
Potentino tribuit iterato dona, [Ellensi prædio Addiderit alia]
Libere qui habuit Wehre sua bona.
Post hoc Offertorium Sanctus consolatur,
Leve Sanctuarium fit & deportatur.

[34] Seniores populi dicunt, (& hoc vere)

Quod frequenter anguli, in quibus stetere
Martyres immobiles, gramina virescant,
Et inviolabiles flores ibi crescant.
Wyterscheidt Reliquiis dum Comes procedit:
Sic cum attinentiis illud totum dedit.
Versus Nechterscheim processio tunc movit,
Iterato primum donum renovavit;
Dicens: O Sancte Potentine Martyr Christi,
Qui meum digne recipere meruisti
Donum primum, habeas & Nechterscheim cum illo; [& rursum alia.]
Integrum accipias, nil inde tenebo:
Vindex ut sis super illos male tollentes.
Sic, rogo, plaga illos male regentes.
Surge Potentine, inglorios & redde
Raptores, prosterne simul qui spernunt te.
In munus perpetuum sic facit heredem,
Æternorum fructuum capiat mercedem.
Postquam hæ Reliquiæ terram intravere,
Populi provinciæ in unum convenere,
Patronum suscipiunt digne venerantes.
Vocibus incipiunt Domino cantantes
Monachi cum Clericis Te Deum laudamus,
Rustici cum laicis, Gratias agamus. [In Nechterscheim fons excitatus.]
Hinc homo per devium venit festinanter;
Indicit silentium velut indignanter;
Terram terit baculo: adstantes mirantur;
Dicit ergo populo: Si Sancta tractantur,
Fons de terra prodeat, bibant sitientes;
Signum hoc appareat, satiet egentes.
Fontem trahit baculus, nova Testamenta;
Bibit omnis populus simul & jumenta:
Arbor fit de baculo; videntes mirantur,
Homines miraculum, fons arbor testantur.
Levantur Reliquiæ cum devotione,
Conventus ecclesiæ cum Processione
Occurrit, & suscipit tam dignum Patronum,
Cum quo sane recipit tam honestum donum.

[35] Supra Laudatus Melchior in suo ad Gelenium Commentario testatur in quodam Ms. legi duo vel tria miracula istius Translationis; nec dubitare possumus quin hæc illa ipsa sint, ipsumque Ms. hæc eadem Historia rhythmica; quia eorum unum ait esse de fonte in Nechterscheim, qui ad solatium sitientium emanavit huc usque satis nominatus. Habuerit ea Auctor ex populari traditione, ex qua & ex sui Monasterii monumentis, mirum est non habuisse eumdem notitiam sancti monialium prius ibi a Sybodone collocatarum, sed ubique meminisse Monachorum, quasi hi, non illæ, primitus istic collocati fuissent. Quæpropter operæ pretium foret utriusque fundationis seu donationum a Sybodone & Theodorico Comitibus illi loco factarum instrumenta huc apponere; si ea ex Archivio steinfeldensi aliquando accipiamus.

[36] Dabit ea fortassis, una cum aliis multis, nova quam Eruditi illi Religiosi moliuntur Historiam Monasterii. [Carodunenses Steinfeldensibus,] Interim ad rem præsentem propius facit quod Capitulum Carodunense, felicibus Steinfeldensium successibus congratulans, suam eis Fraternitatem obtulerit, eorumque vicissim expetierit per litteras anno MCCXXVIII. Harum initio præfantur illi, istud faciendi occasionem sibi Dari ex eo quod ipsorum S. Castor filius fuerit S. Potentini quos legenda Steinfeldensis fratres fuisse Vult credi, & Bodecensis antiquior nulla affinitate connectit: [anno MCCXXVIII.] hinc autem intelligitur, quam parum inter se concordes fuerint utriusque loci de suis Sanctis Patronis traditiones jam inde a principio utriusque Ecclesiæ & Sanctorum Corporum ad eas translatione. Sufficere tamen potuit ac debuit ad confraternitatem mutuam optandam & colendam, quod certo constaret Reliquias S. Potentini Caroduni olim requievisse, & hinc Steinfeldam translatas fuisse. Igitur ipsarum litterarum tenorem, sicut eas Steinfeldia accepimus, hic lege:

[37] Reverendo ac spiritualium Virtutum undique in Christo fundato Domino Machario Abbati totique Conventui Ecclesiæ in steinfeldt, Iggebrandus Præpositus, Godefridus Decanus totum Capitulum & Conventus Ecclesiæ Cardonensis devotas in Domino Orationes & æternam in Christo salutem. Quoniam inter Patrem, Patronum vestrum videlicet Potentinum & filium suum Patronum nostrum Sanctum Castorem, verus amor tam Carnalis quam spiritualis, pura fides & perpetuæ devotionis affectus finem ignorant & otium; quæ utilia sunt & optima atque animabus nostris salubria, Ecclesiis Conventuum nostrorum quæ pie suademus & petimus non differunt operari ut quanto magis valemus in Domino vestra nobis & nostra vobis semper Oratio permaneat memorialis. Nostra igitur decrevit Communio Communioni vestræ quidquid in Orationibus ceterisque bonis facere valuerit, fideliter impertiri. Unde omnium beneficiorum nostrorum cum plena firmitate & perfecta Caritate vobis & Congregatione vestræ successioni concedimus Communionem. Præterea si quis de fratribus vestris ad locum nostrum devenerit vel per nos transierit, Præbendæ nostræ sicut unus ex nobis perceptione gaudebit. Hoc igitur factum, ut vobis & successoribus vestris firmum in perpetuum relinquamus, præsens scriptum sigilli nostri impressione Confirmamus; & idem Nobis a Vobis per omnia fieri postulamus. Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnatiois, MCCXXVIII.

[38] Restat ut de ipsis Sanctorum Reliquiis hodiedum superstitibus dicamus. [Arca anno MDXCII effracta Dissipatis Reliquiis, & anno MDCXV reparata,] Fuerunt eæ a tempore immemorabili sic inclusæ arcæ cuidam ligneæ, auro & coloribus illustratæ, ut exponi ad venerationem in Altari, & circumferri ad supplicationes possent. Talem invenerunt qui anno MDXCII die X Ianuarii Monasterium invaserunt Hollandi prædones; & occisis duobus præsidiariis militibus, qui Ecclesiam tuebantur, ceterisque fugatis, omnia deprædati, sacram quoque Arcam effregerunt & per pavimentum disperserunt Reliquias intus repertas. Collegere disparsas regressi Fratres, [quid nunc contineat] & in eandem Arcam recluserunt: quam cum Anno MDCXV utcumque reparandam curavisset ejus temporis Abbas, ibidem sacra pignora reclusit quatuor pannis sericis involuta: Quorum primus quid contineret indicabant schedulæ veteres tres pergamenæ, inclusæ totidem schedis novis, veterem & fere exoletam scripturam sic innovatam repræsentantibus. [tribus in sacculis] I. De ossibus & sepulchro Patronorum nostrorum II. Reliquiæ S. Potentini Confessoris & S. Simplicii. III. S. Simplicius, secundum pannum cum Anno MDCXCVII modernus Abbas Michael Keule, aperiret, quæsiturus num scriptura aliqua, quæ nulla aforis apparebat, saltem intus lateret, nullam reperit, novoque lineo panno obvolutum veterem, sicut invenerat; reposuit intra Arcam prædictam. Super tertio panno inveniuntur schedæ duæ, [cum capitibus S. Potentini, & unius Ursulanæ.] sic inscriptæ, Prima Reliquiæ S. Felicii Confessoris. Secunda, S. Felicius. Hactenus Reverendissimus præfatus. De ipso S. Potentini Capite addens eidem similiter adscripta fuisse hæc verba, Caput S. Potentini: aliud quoque Caput in eadem Arca reperiri, Cui inscriptum undecim millium Virginum; quod suspicatur esse S. Gertrudis Virgunculæ, a B. Hermanno Colonia allatum, prout fuse narratur in ejus Vita Trac. 1. Cap 5. Arcæ prædictæ formam placet hic etiam ære expressam adjungere:

[39] [Maxillæ pars una in Wehr,] De aliis alibi Reliquiis necdum comperi, nisi quod intelligam os maxillare bifariam divisum haberi in duabus Parochiis, quarum una jam inde a partem dimidiam principio S. Potentino dedicata Wehrensis Ecclesia accepit, dono Reverendissimi

Christophori Pilckman anno MDCXXXV Abbatis Electi; prout scriptum reperio in Epistola quam D. Henricus Firmenich loci Pastor dictavit, [ubi frequens oculorum curatio] asserens quod alteram medietatem isti plane similem ipsemet viderit in sayna Anno MDCLIX, in choro intra Reliquiarium ad sinistrum latus Altaris, cum inscriptione S. Potentinus. Est hic prædictæ Parochiæ Wehrensis Patronus primarius, ejusque ibi festum celebratur maximo cum accursu locorum circumjacentium: unde non tantum illo die sed etiam per annum totum multi accedunt voti causa, missasque legi curant ob specialia sanitatis beneficia, quæ sæpius ex voto ad hunc sanctum Patronum facto perceperunt: præsertim ii, qui vel plane cæcutiunt vel notabilem atque immedicabilem aliquem in oculis defectum patiuntur.

[40] Id meo tempore, inquit Præfatus pastor, experta fuit quædam mulier in sua filia in Hersbach in Kesnigerthall, [probata experimento anni MDCLIX.] quæ multis in medicos frustra erogatis, deque remedio filiæ oculis per eos obtinendo desperans, tandem peregrinationem votivam huc faciendam suscepit, & desideratum beneficium recepisse se mirata est, prius etiam quam votum compleret. Complevit autem ipsum Anno MDCLIX in festo S. Potentini una cum filia. Vidi ego eo die, post Divina peracta, mulierem istam cum filiola ante altare & statuam sancti orantem cum lacrymis. Domum autem reversus & quid vidissem narrans iis, quos ad festum invitaveram, simulque mulieris habitum statumque describens, a Pastore Vicino D. Mathia ex Ridden qui & ipse devotionis causa advenerat, intellexi mulierem esse ex Hersbach, quæ ipsa nocte apud eum hospitata narrasset, quomodo filia sua ad invocationem S. Potentini curata fuerit. Misi continuo qui requisitam in Templo fæminam ad Domum pastoralem deduceret, ut & nomen & circumstantias facti reliquas accuratius discerem: sed frustra id fuit in tanta hominum multitudine: quare satis habui hoc ut potui ad meam aliorumque memoriam scripto mandare.

DE S. LEONTIO PASTORE,
A GRÆCIS HONORATO.

Notitia ex Synaxariis duobus Mss.

Leontius Pastor, a Græcis honoratus (S.)

G. H.

Retulimus supra ad hunc diem, S. Leontium celeberrimum Tripoli in Phœnicia Martyrem: de quo cum longissimum elogium esset productum, in antiquo Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ; additur Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Λεοντίου, τοῦ ποιμένος, τοῦ κειμένου περὶ τοῦ ἄστεος memoria sancti Patris nostri Leontii, Pastoris, prope urbem sepulti. Eademque leguntur in Ms. Divionensis collegii. In Vitis Patrum fit mentio aliquot virorum piorum, Leontii nomine appellatorum, sed non potuimus colligere de hoc S. Leontio Pastore quis sit aut quæ sit urbs, prope quam esset sepultus. Dicitur Ἄστυ, Urbs: quod vocabulum peculiare fecerunt Athenienses urbi suæ, hinc & Ἀστοὶ & Ἀσταὶ cives Athenienses erant. Eo modo, quo Πόλις, civitas peculiariter dicebatur Alexandria, & Urbs hoc adhuc tempore Roma. An ergo prope Athenas S. Leontius, sub pastoritia professione disciplinam anachoreticam exercens, sepultus fuerit, judicet qui potest. Pro Urbe Constantinopolitana, quo alias magis propendio, nihil hactenus reperi ad asserendum ei hujusmodi Sanctum.

DE SANCTO ERASMO,
APUD GRÆCOS.
Ex Divionensi Synaxario Ms.

[Commentarius]

Erasmus, apud Græcos (S.)

G. H.

Laudatum jam Synaxarium Ms. Divionense, ad hunc eumdem XVIII Junii sic habet Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ἔρασμος ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Eadem die S. Erasmus in pace quievit & hi adduntur versus; in quibus alluditur ad nomen Erasmi, quod Amabilem, sonat

Θνήσκων Ἔρασμος, Ἡδέως ἔχω, λέγει,
Ἐράσμιον γὰρ ἔστι μοι τὸ τεθνάναι.

Moriens Erasmus, Suaviter mihi est, inquit:
Mihi namque semper visum est amabile, mori.

DE S. MOYSE ÆTHIOPE ET SANCTIS VII ANACHORETIS,
MARTYRIBUS IN ÆGYPTO.
Ex Hagiologio Metrico Habessinorum.

[Commentarius]

Moyses Æthiops, Martyr in Ægypto (S.)
VII Anachoretæ, Martyres in Ægypto (SS.)


D. P.

[1] Notus Passim Latinis æque ac Græcis est S. Moyses Æthiops, ex famoso latrone insignis Monachus, & Plurium Monachorum institutor, [Ab alio simili Moyse,] relatus in Fastos ad diem XXVIII Augusti: sed is diuturnæ exercitationis finem placida morte compositus habuit, alter ejusdem ordinis, coloris, ac fere etiam instituti ante conversionem æque sanguinarii, similiter etiam ut ipse Monachus sive Anachoreta, dissimillimum prorsus, sed nihilominus felicem nactus exitum, [diversus hic] prodit nobis ex Habessinorum Hagiologio. Hunc dum in Eremo vitam cum septem Sociis duxisse lego, existimo ad Ægyptum potius quam Æthiopiam pertinere: memor plurium Martyrum Anachoretarum, quos in solitudine deprehensos subinde interemerunt Barbari, qualis fuit is qui prætitulatis Martyribus necem intulit.

[2] Eorum duci sic accinit Poëta: Saluto Moysem Nigrum, qui recordatus iniquitatum suarum omnium præteritarum, patienter commoratus est in deserto interiori; hodie autem Barbari cujusdam gladio occisus est, sibi ipsi dicens; Nisi per sanguinem non emundatur sanguis. [mortem a barbaro prompte tulit, cum 6 sociis] Itaque morti ipse generose se obtulit cum sociis sex; interim dum latebris sese abdit septimus: sed hunc etiam cito protraxerunt coronæ, cælitus ad illos deferri visæ: quod idem Poëta sic exponit, Salutem dico septem Fratribus barbarico gladio simul cum Moyse Nigro interemptis: quorum singulis dum suam cuique coronam ferri ab Angelo vidit unus, qui se absconderat, in fiduciam conversus est pavor ejus. De tempore quo id contigerit nolim gratis divinare, [& cum septimo visis eorum coronis animato.] quamvis suspicer ad quintum sextumve seculum eos potius quam ad anteriora pertinere. Iobus Ludolfus in Annotatis ad Fastos Æthiopicos, ad sola utriusque Moysis principia attendens animum, non etiam ad finem, in unam ambos personam conflavit.

DE SANCTO AMANDO
EPISCOPO BURDEGALENSI IN AQUITANIA.

SEC. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Ex Epistolis Paulini, S. Gregorii Turon. Historia, aliisque.

Amandus Episcopus Burdegalensis in Aquitania (S.)

G. H. & D. P.

Floruit seculo Christi quarto, & quinto, sapientia & sanctitate insignis, Amandus Episcopus Burdegalensis, & Metropolitanus Aquitaniæ secundæ. Prima ejus notitia offertur in epistolis S. Puulini Episcopi Nolani, qui earum sex illi scripsit, quando adhuc erat S. Delphini, Episcopi Burdegalensis, [Laudatur a S. Paulino] aut Presbyter aut Diaconus. Hinc etiam se Delphini & Amandi plantationem, gaudium, coronam, curam, & apud Christum laborem quotidianum appellat, Epistolis ad Amandum tertia & quarta, quasi ab illis aut in baptismo susceptus, aut certe catechesi instructus. Epistola vero secunda singularem hanc gratiam S. Amando tribuit: Scimus, inquit, quia a pueritia ipsi [Deo] militans, & sacris litteris enutritus, nulla conversationis terrenæ & carnis labe pollutus, invenisti gratiam in conspectu Altissimi. Hinc suas Epistolas hoc titulo inscripsit: Sancto & merito venerabili ac dilectissimo Amando Paulinus. Ac primam quidem Epistolam sic exorditur: Dulcissimum oris vestri gustum, in brevi sanctitatis vestræ sermone. [quem spiritualiter instruxerat,] libavimus. Nam sicut mellis gutta idem sapit, quod totus favus; sic & in uno licet verbo, stillicidium linguæ vestræ totum sanctæ animæ vestræ saporem refert: quia quidquid de bono thesauro promitur, bonum atque pretiosum est: nec ideo Margarita vilis est, quia exigua; sed ideo magis pretiosa, quia & in exiguo modo magnum pretium habet … Sed & granum sinapis, quod minimum videtur in semine, maximum tamen extat in olere. Cujus seminis verbum, quia in vobis satum est, & in corde vestro viget (unde cor ardens in via Domini) ideo etiam brevis sermo vester dulcedinem simul ac vigorem regni cælestis tenet, & nobis ministrat, ut nos etiam vestræ prudentiæ sale condiamur. Deinde in reliqua epistola animam fratris sui mortui & seipsum Amandi precibus commendat, Epistolam secundam potissimum de gratia Dei, non minus piam quam elegantem scribit, commemorans Dei benignitatem & altitudinem Divini consilii super salute generis humani. At quo Amandus Spiritu similem doctrinam exceperit, colligimus ex Epistola tertia, in qua Paulinus amanter cum illo expostulat, quod Delphinum Episcopum impulerit, ut a se aliquid salutaris doctrinæ peteret; excusat vero suam imperitiam, & opem ipsorum implorat: multa interim ad pietatis institutionem prudenter inspergens.

[2] In epistola quarta nuntiat Paulinus, se invitum Sacerdotem creatum, [& rogatur ut velit ulterius id facere.] & Sacerdotalis muneris partes perstringit; opemque ejus & Delphini, per quos Deo natus erat, ad eas explendas implorat, & inter alia sic loquitur: Epistolis tuis nos sæpe instrue necessariis supplementis: enutritus enim sermonibus fidei & bonæ doctrinæ, quam a puero in sacris litteris subsecutus es, informa nos ad regulam directionis; pasce nos spiritali cibo, id est verbo Dei, qui est verus & vivens panis, & in quo magis quam in ipso pane vivitur: quoniam ipse est esca justorum, qui ex fide vivunt. Nec hinc negligentior sis circa solicitudinem institutionis meæ, quod loco Ecclesiæ, non tantum corpore, separamur. Unus enim Deus, unus mediator Dei & hominum, qui est Ecclesiæ caput: in qua cum omnes unum simus, tamquam in una domo vivimus … Ergo ut tuum ac tecum manentem spiritaliter videns ac tenens, instrue, juva, hortare, confirma. De vobis enim & per vos Deo natus in Christo, vestra potissimum cura esse debeo: quia vestrum opprobrum, si indignus; aut vestrum gaudium ero, si ex fructibus bonis vestræ arboris ramus esse cognoscar. Hæc ibi. Utinam, si alicubi lateant epistolæ S. Amandi, aliquando proferantur in lucem, ad illuminationem sanctarum animarum, qua illas epistolas instructissimas esse arbitramur. In epistola quinta describit Paulinus initium Euangelii S. Ioannis, quo uno ait claudi ora omnia, quæ adversus Christi & Deitatem & humanitatem latrant. In sexta gratulatur Amando, quod Delphinus Episcopus, a gravi infirmitate liberatus, pristinæ sanitati sit restitutus.

[3] Hic quoque Delphinus Sanctus est, & Romanæ Ecclesiæ Fastis ad diem XXIV Decembris insertus: [S. Delphino succedit post annum 400,] extant ad illum quinque S. Paulini Epistolæ: in quarum secunda describit Anastasii Romani Pontificis & Venerii Mediolanensi Antistitis erga se caritatem. Illustravimus Acta S. Anastasii XXVII Aprilis, & S. Venerii IV Maji. Ex his Pontifex Anastasius præfuit Ecclesiæ universæ ab anno CCCXCVIII, usque ad CCCCII, & Venerius suæ diœcesi ab anno CCCC, usque ad annum CCCCIX. Unde certo concludimus S. Delphinum adhuc in vivis extitisse dicto anno CCCC. Verba Paulini sunt ista: Mediolanensis quoque Episcopus novus, filius vester huc usque, nunc frater, Venerius, jam scripserat nobis post suam Ordinationem. Interim videtur diutius adhuc vixisse Delphinus, propter alias tres ipsi a Paulino missas epistolas, in quarum penultima gratulatur ipsi redditam valetudinem: nisi forte fuerit ordo epistolarum immutatus.

[4] Mortuo ergo S. Delphino die XXIV Decembris, successit S. Amandus, [fidei religionisque custos habetur] quem celebrat Gregorius Turonensis lib. 2 Hist. Francorum cap. 13, ubi de illustribus Aquitaniæ Episcopis ista verbis Paulini scribit: Si enim hos videas dignos Domino Sacerdotes vel Exuperium Tolosæ, vel Simplicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynamium Engolismæ, vel Venerandum Arvernis, vel Alethium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis, utcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius fidei religionisque custodes. Hæc ibi. Ex hisce indicatis Episcopis celebravimus S. Venerandum Arvernorum Antistitem, XVIII Ianuarii; S. Simplicium Viennensium, III Februarii: de S. Exuperio Tolosano agendum erit XXVIII Septembris: reliquorum nomina necdum reperimus ullis Fastis sacris inscripta. Quo tempore præerant Ecclesiæ Burdegalensi dicti Delphinus & Amandus, erat Coloniensium Episcopus S. Severinus, qui ex Burdegalensi novilissima familia originem duxisse fertur, & solennissimam venerationem obtinet cum Octava apud Burdegalenses & Colonienses. Est etiam Fastis Romanæ Ecclesiæ adscriptus. ad diem XXIII Octobris, quando ejus Acta ex variis Mss. erunt proferenda, extantque etiam apud Laurentium Surium; ex quibus nunc proferimus sequentia.

[5] [S Severinum Episc. Coloniensem excipit,] Coronata igitur & bene stabilita Dei gratia Ecclesia Coloniensi, in Dei opere permanens indefessus, per visionem monetur, ut Burdegalense oppidum & partes Aquitaniæ, unde etiam claram traxisse fertur originem, cælestis lucri causa visitare non dubitaret. Qui statim cognita Dei voluntate, licet jam senili gravaretur ætate, perficere aggresius est. Dum igitur (ut Gregorius Turonensis de Gloria Confessorum cap. 45 progreditur) iter ageret, & Ecclesiam Burdegalensem Amandus Episcopus regeret, apparuit ei Dominus in visu noctis dicens: Surge & egredere in occursum famulo meo Severino, & honora eum, sicut Scriptura sancta docet, amicum Divinitatis: melior est enim te meritisque sublimior. Exurgens autem Amandus Episcopus, accepto bacillo in manu sua, perrexit in occursum ejus, nihil de viro sancto sciens, [eumque substituit in suum locum:] nisi quæ Dominus revelasset. Et ecce S. Severinus veniebat quasi obviam ei. Tunc appropinquantes sibi, & propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexus; deosculatique, fusa oratione Ecclesiam cum magno psallentium choro sunt ingressi. Quem deinceps in tantum dilexit ac veneratus est Amandus Episcopus, ut eum in locum suum substitueret, ac ipse quasi junior habebatur. Denique post paucos annos obiit beatissimus Severinus; [mortuum anno 508 sepelit,] quo sepulto Amandus Episcopus recepit locum suum; quem ei non dubium est per obedientiam redditum, quam in Dei Sanctum exercuit. Hæc Turonennensis. Ægidius Gelenius lib. 1 de Coloniæ Agrippinæ magnitudine pag. 58 scribit S. Severinum Aquitanum, VIII Episcopum Coloniensem, obiisse Burdegalis X Kalendas Novembris anno æræ Christianæ CCCCVIII.

[6] Sammarthani in Archiepiscopis Burdegalensibus, ex Tabulario Abbatiæ S. Severini, plurima annotant pag. 197, unde ista excerpimus: S. Amandus illo tempore Comes & Archiepiscopus Burdegalæ fuit, quando S. Severinus advenit; sed Angelo jubente & Archiepiscopatum & Comitatum Sancto tradidit Severino, ut sub illius esset dominio. Post S. Severini transitum (quem S. Amandus ipsius petitione apud hunc sepelivit locum, ob reverentiam sancti Confessoris) S. Amandus huic loco hanc imposuit legem: Ut quicumque Comes in hac patria constitueretur, apud hunc locum ob honorem S. Severini gladium super altare ipsius poneret, [ejusdem venerationem promovisse fertur.] & cum vexillo & eodem gladio Comitatum a S. Severino reciperet: & per omne tempus, quidquid magni vel in prælio, vel in alio negotio facturus esset, per auctoritatem & licentiam talis Patroni faceret. Ex quo tempore, dispositione S. Amandi, talis lex & consuetudo est istius loci, ut omni annuo tempore S. Severini festivitatis, talem censum Comes isti loco & Canonicis S. Severino servientibus persolvat, quatuor quartarios frumenti, & guarradam purivini non aqua mixti, quinque porcos, & unum verrem, & unam vaccam, pro qua solvuntur omni annuo decem solidi in festivitate S. Severini. Hæc ibi. Verum multa hic a posteris inserta sunt cum monasterium esset penes Canonicos Regulares S. Augustini, quod modo esse penes seculares scribunt citati Sammarthani: unde quæ de Comitatu adferuntur optaremus antiquiori aliquo instrumento confirmari: imo nec nomen Archiepiscopale tunc usurpabatur, licet ipsum munus penes Episcopos foret Metropolitanos.

[7] Quam diu, post resumptam ab obitu S. Severini administrationem Episcopalem, [Annus obitus ignoratur.] S. Amandus superfuerit, ne quidem ulla conjectura assequi possumus, cum de successoribus nihil certi consiet: & qui in Catalogis substituitur Gallicinus, videtur variis ille esse, quem anno CCCCLXXV cum aliis Episcopis in sæva Gothorum strage occisum scribit Sidonius Apollinaris, epistola Sexta libri septimi ad Basilium Episcopum. Natalis ejus habetur XVIII Junii, quo die in urbe & diœcesi Burdegalensi colitur Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, & a Greveno in Auctario Usuardi, anno 1515 & 1521 Coloniæ excusi, refertur cum hoc encomio: Civitate Burdegala S. Amandi, Episcopi & Confessoris, qui B. Severinum Coloniensem Archiepiscopum Angelica admonitione suscepit; & quem ante non viderat, [Natalis 18 Junii in sacris fastis.] proprio nomine salutavit. Memoratur etiam in Ms. Florario, item a Canisio, Ghinio, & Molano, & hoc citato in Martyrologio Romano. Majus elogium collegit Saussaius in Martyrologio Gallicano, sed ex rebus jam a nobis relatis. In registro beneficiorum urbis & diœcesis Burdegalensis indicatur in Archipresbyteratu Buchensi & Bornensi parochia S. Amandi de Ceurgas: sed num hujus, an S. Amandi Episcopi Trajectensis, etiam ex hac Aquitania oriundi & eodem in exilium amandati, ex nudo nomine nequimus dijudicare.

DE SANCTIS EREMITIS CALOGERO PRESBYTERO, ET SIERIO EIUS DISCIPULO,
IN AGRIGENTINA SICILIÆ DIOECESI.

CIRCA AN. CCCCLXXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De variis in Sicilia locis sacris S. Calogero verosimiliter Plusquam uni. Saccensis Eremitæ Vita antiqua & cultus.

Calogerus Presbyter, Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi (S.)
Sierius ejus Discip. Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

Regalium in Sicilia civitatum una quales Sex Agrigentina diœcesis numerat, Sacca est Diodoro atque Straboni Selinuntiorum Thermæ dicta, sita, inquit Rocchus Pirrus, [Sacca, olim Thermæ selinuntiorum,] ad oram maris Lybici & radices montis: mons vero ille in mare procurrens plures habet cavernas, unde lutoso sulphure, sale, ignibus & calentibus aquis abundat; & quidem Sulphureus latex, non uno in loco, arcanis naturæ Mysteriis est saluberrimus; inde nomen ac ornamentum civitati accessit Saracenis sic balnea appellantibus, & Normannis post eos expulsos locum restaurantibus, [ad montem Gemmariarum:] qui etiam nunc bene muratus frumentario commercio ditescit. Mons ipse, inquit Fazellus, Divo Calogero sacer est, qui olim Mons Gemmariarum, quæ palmæ sunt agrestes, dicebatur: ubi nimirum ille, vitæ curriculo sanctissime peracto, obiit. Ad verticem, juxta antrum, [ibi sepultus S. Calogerus,] templum est erectum, populi frequentia & Divi miraculis celeberrimum; ibique Calogeri corpus tumulatum creditur. Illuc, Junio præsertim mense, ex omni ferme Sicilia, Morbo aliquo affecti, ad balnea a Divo nuncupata confluunt, ubi præsens experiuntur remedium: inde factum est ut & xenodochium ibi, ad ægros excipiendos, extructum sit. Addit Pirrus; templum illud antiquum restauratum tunc cum scribebat, id est anno MDCXXXVIII, opera Calogeri Quartararii optimi viri, distare ab. urbe 2 p. m. & Divi Calogeri marmoreum signum ibidem piissime coli.

[2] Octavius Cajetanus noster tom. 1 de Vitis Sanctorum Siculorum, inter animadversa ad Vitam hujus Sancti, de qua mox, ubi dicitur Lect. 7, [putatur etiam vixisse apud Thermas Himeræorum,] quod is in præfato loco quinque & triginta annos mansit, enumerat plura loca in quibus etiam vixisse aut saltem fuisse aliquando dicitur. Et, Thermis Himeræorum, inquit, traditio est Calogerum, in monte urbi incumbente ad mare Tyrrhenum aliquamdiu vixisse, ac sanctissimæ Deiparæ in cacumine sacram ædem extruxisse, quæ nunc Divo Calogero dicata est. Et Mons cui olim nomen Eraucus a Divo Calogero nomen tulit; [Panormi,] eamque ob causam patronum Thermæ illum colunt, ejusque imagine, [Leontinis,] tamquam urbis insignibus, utuntur. Memorant accolæ illuc venisse Calogerum, ad expellendos dæmones ab eo Monte atque ab eorum balneis. [Nari,] Præterea Panormi, sub veteri æde SS. Cosmæ & Damiani, quæ Domus Professæ Societatis Jesu adjuncta est, antrum visitur D. Calogero dicatum, ubi is fuisse perhibetur. Prope emporium Leontinum specus est, & ædes D. Calogero dicata, tituloque Prioratus insignitas, ubi monumentum adventus in ejus locum extructa. In oppido Nari alia ejusdem sancti spelunca colitur. Denique relata Fazelli de sepultura prope Saccam sententia, subjungit: Sed SS. Calogeri Gregorii ac Demetrii corpora (nescio an integra) in monasterio S. Philippi Fragelatis, [Fragalate.] in Messanensi Diœcesi juxta oppidum S. Marci servantur.

[3] Illud hic monuerim, inquit idem Octavius, multa apud Thermitanos Hymeræos vulgo tradi de Calogero, [Sed videntur confundi duo vel tres synonymi] ejusque cum dæmoniis certaminibus, quæ vel vulgi nugæ sunt, vel alterius videntur fuisse. Ego non tantum facile crediderim esse alium: sed etiam pleraque enumeratorum locorum alios a Saccensi incolas habuisse. De Fragalatensi autem pæne certum me reddunt socii duo Saccensibus prorsus ignoti, cum quibus ibi Calogerus colitur; sed etiam Acta utriusque diversissima, etsi omnes assumpserint diem XVIII Iunii, Saccensi proprium; ex quo scilicet hic post receptam de Saracenis insulam ceterorum distinctiorem memoriam obscuravit. [fortassis non proprie, sed appellative Calogeri.] Imo dubito, an vel huic, uni ex omnibus nomen proprium fuerit Calogerus: eo quod nihil usitatius fuerit, jam inde a seculo V, ut pulchre ostendit Cangius in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis, quam Monachos omnes, præsertim Anachoretas, non tantum Γήροντας id est Senes sed Καλογήρους vel Καλογέρους, id est Bellos seu Bono-senes appellari: eoque titulo multos fuisse quam proprio nomine notiores accolis, tanto facilius mihi persuadeo; quod etiam nunc videam sic fieri apud Scriptores hodœporicorum Orientalium, quoties incidit mentio loci quem Solitarius aliquis Græcus Armenusve incolit: quod & in Sicilia & in Calabria obtinet, licet Græcismo nunc fere abolito.

[4] Utinam Cajetano curæ fuisset Himeræorum traditiones colligere, aut si quid scriptum de iis habetur Lectori æstimandum proponere, [Itaque optantur ejus qui apud Himeram colitur Acta,] æque ac proposuit summarium Actorum veterum Calogeri saccensis, licet minus sibi probatorum, vel ideo maxime, quod certioribus Fragalatium Actis repugnent in multis, Nempe, licet cogitarit, hunc quoque posse diversum esse, maluit tamen uni eidemque tribuere omnia, & saccenses privare corporis possessione, ob illud quod apud Fragellates habetur sub eodem nomine. Ego vero hunc esse censeo ipsius Fragalatensis monasterii Fundatorem: ideo hoc ejusque sociis seorsim elegi agere: idem forsitan facturus de Himereo, [& alius creditur Abbas Fragalati.] si quæ de eo traduntur, accipiam descripta, uti cuncta mihi describi peto pro hujus mensis supplemento.

[5] Quia tamen Narus, Mediterranea Siciliæ civitas, Regalis etiam ipsa, solum L. P. M. Sacca distat; [Nari potuit fuisse saccensis,] haud ægre credidero, eumdem utrobique coli. Pirrus post laudatum pag. 345 eo loci Societatis nostræ Collegium, ubi P. Gaspar Paranymphus Narensis, concionandi munere illustris, sanctitate & pietate illustrior, obiit XXIII Januarii anno MDCXXIV describit Canonicorum Regularium S. Georgii in Alga Collegium X Religiosorum, sub Eugenio Papa IV fundatum in honorem S. Antonii, post in S. Calogeri extra urbem ad IV sapidem. Et hic, inquit, magno est in honore signum nobilissimum S. Calogeri Monachi, cujus festus dies solennis, ut Patroni civitatis, celebratur etiam XVIII Junii cum nundinis: sub templo est antrum, in quo aliquando Calogerum incoluisse traditio est.

[6] Pater Antoninus Maria Rossi Narensis e nostra Societate, interrogatus quodnam sit istud nobilissimum signum a Pirro laudatum Respondit; videri eam statuam esse eo titulo venerabilem Narensibus, [ubi ejus statua ad vultum apparentis expressa,] quod traditio sit, illius caput miraculo potius quam humana arte perfectum esse. Cum enim sculptor qui faciendam susceperat, eo imperfecto relicto obiisset, superstitesque filiæ, & ipse in ea arte versatæ non parum, perplexæ hærerent, inter pactum quod pater suus cum civitate inierat, [& probata in peste,] & metum operis ab ea non admittendi si ipsæ illud niterentur absolvere; nec satis discernerent, quam speciem eidem vultui inducerent, ex lineamentis a defuncto adumbratis; ad orationes & jejunia recurrerunt, merueruntque ut Sanctus ipse iis appareret, animos addens, ut qualem videbant talem effingerent. Successit autem res tam feliciter, ut statua illa publico exposita, non solum placeret omnibus, sed Deo accepta probaretur frequentibus ad eam miraculis, quacumque in necessitate seu privata seu publica. [atque hernia currandis.] Quin & in ultima pestilentia, quæ civitatem nostram totis sex mensibus afflixit, cum circumlata processionaliter ea statua pervenisset ad collem, in quo Lazaretum publicum erat: quotquot ibi tunc decumbebant ægri, sanati subito omnes sunt, & contagio universim cessavit. Nec unquam contigit eamdem statuam ipso Sancti festo circumferri, quin pueri complures curentur ab hernia: quem in finem a matribus adferuntur collocandi supra gradus arcæ ad id per disposita loca in apposito suggestu locatæ ac subsistentis, præsente ad omnia medico a senatu deputato, qui singulas ita receptas gratias juratus recipiat ab adjuratis pro veritate dicenda testibus.

[7] Sub eodem templo, ut scribit idem Rossius, scaturit seculis jam multis fonticulus S. Sierii, [Ibidem est fons S. Sierii,] quem sancti Calogeri fuisse discipulum Majorum nostrorum traditio habet. Scaturit autem eo loco, ubi putatur Sanctus ipse sepultus, atque de sepulcro oleum manasse: quod fieri desierit, postquam publica meretrix de eo sumpserat. Dicitur ab annis retro non paucis operose effossam circa humum fuisse a sperantibus ibi reperire Sanctum corpus. Verum scripturæ nihil de ea re superest: quia si quid tale habebatur, id vel una cum reliqua omni suppellectili loci consumptum est flammis, post præmemoratam pestilentiam; vel amissum quando dissolutum Collegium prædictorum Canonicorum fuit, [ejus forte qui Calogerum sepelivit.] eorumdem Congregatione tota sub Alexandro Papa VII extincta, sub ingressis in eorum locum Fratribus Conventualibus S. Francisci, parum solicitis de servandis antiquis loci illius monumentis. Octavius Cajetanus in Idea ipsum Magistro suo ad hunc diem conjungit, & ante opus suum in Indice Nominum; nullum tamen notans, ut solet, tomum vel folium uti de eo revera nusquam agitur, defectu memorabilis alicujus notitiæ aut proprii cultus. Satis tamen causæ fons prædictus videtur, suggerere, ad retinendum Sancti titulum, atque nomen huic loco inserendum. Fortassis autem ipse est, qui in Vitis appellatur Archarius seu potius Arcuarius, quasi Sagittarius, ab eo qui istic narratur casu, proprio autem nomine dictus Sierius. Ipse enim a S. Calogero baptizatus, eidem sepeliendo & arcanis ejus revelandis fuit divinitus destinatus, filius ipsius spiritualis, & Nari forsan sepultus.

[8] Denique idem Rossius monet quod in oppido Salemii, diœcesis Cephaleditanæ, inter civitatem & Saccam XVI fere milliarium intervallo utrimque specus est S. Calogeri dicta, [Alia specus ei sacra Salemii.] & Cajetano prætermissa, ubi similis traditio fert habitasse Sanctum: quo accurrens populus & caput immittens ab hujus doloribus liberari se credit. Eam nunc curant Tertiarii Franciscani, & in ecclesia sua capellam Sancto dicatam habent cum altari, supra quod conspicitur ipse adjunctam lateri habens confixam telo cervam, cujus lacte aliquamdiu nutritum narrat Vita. [Nomen in Fastis,] Hic autem uti & Saccæ & passim alibi festum S. Calogeri agitur XVIII Junii: quando nomen ejus cum elogio reperitur in Molani Additionibus ad Usuardum, Ferrarii Catalogo, Kalendariis siculis ac denique in hodierno Romano, cujus hæc sunt verba; Apud Saccam in Sicilia S. Calogeri Eremitæ, cujus sanctitas in energumenis liberandis maxime effulget.

[9] Plus aliquid Abbas Messanensis Maurolycus dixerat, sed quasi de alio scribens; [An idem in Lipara?] In Lipara Calogeri Monachi sanctissimi, de quo videtur Gregorius in quarto Dialogorum mentionem facere. Ait enim, a quodam Solitario magnæ sanctitatis viro, Liparam habitante, Theodorici Regis Arriani interitum, ejusque animam a Joanne Papa & Symmacho Patricio, quos ipse peremerat, in Vulcani incendium jactatam. Potuit Solitarius hic, communi omnibus solitariis nomine Calogerus appellari; sed non potest sub eo nomine cultus dici, [certe non is qui vidit animam Theodorici R.] cum Theodoricus interierit anno DCCVI, Saccensis autem natus fit tempore Arcadii Imperatoris: & tamen Maurolyci conjectura, in novo de Saccensi Calogero officio quod habeo in Messanensi proprio anni MDCIV, tamquam res fere certa ponitur, Lect. 5 sic incipiente. Ceterum hic Sanctus vir ille prorsus existimatur, de quo mira S. Gregorius scriptis mandavit his Julianus familiaris meus narravit mihi &c. ut legere est um apud ipsum Gregorium, tum in nostro Majo ubi de S. Joanne Papa die XXVII num. 34. Alius a Saccensi igitur is fuit; quod & David Romæus credens apud Cajetanum Annot. 10, in Lipari Calogerus, inquit, vir Solitarius, natus fortassis in agro Calimeræ vel ibi humatus est XIV Kal. Quintiles. Cajetanus ipse in Vita, Baptistam Aloysianum allegat, qui asserit, Eremitam istum fuisse S. Launonem, ex familia Eremitarum S. Augustini; sed merito additur, fides apud illum sit; ego, an quis uspiam S. Launo fuerit vel colatur, hactenus ignoro & libenter discam.

[10] Officii istius novi Lectiones, abolitis prioribus compositas ait Cajetanus, [licet ita legatur in officio novo anni 1698] an. MDXCVIII, quo Simon Aragonius, Siculus & S. R. E. Cardinalis, a Clemente VIII petiit, ut in Siciliæ regno Missa & Officium S. Calogeri recitari solenni ritu possent. Auctorem autem movisse potuit, ut aliunde illas impleret; & S. Rituum Congregationem, [Vetus lectum in Brev. Gallicano seculi 13,] ut id fieri approbaret; quia Baronius indicarat, plura quidem de illo habere Breviarium Gallicanum & Fazellum sed inquibusdam mendosa. Fuit Breviarium istud in Sicilia receptum, una cum Francorum dominatu, seculo XIII: & illis cito pulsis diu retentum. Qui ante illos ereptam Saracenis Insulam Christianis reddiderant Normanni seculo XI, [potest ex Græco sumptum credi,] & rerum Sacrarum cultum, per quadringentos annos barbaricæ tyrannidis desolatum restaurarunt, non aliis usi libris quam quibus in Italia assueverant, Latinis sic utebantur ritibus, ut multæ sub iis ecclesiæ retinerent Græcos; qua lingua verosimile est extitisse olim Saccensis Calogeri vitam licet ea non perduraverit ad posteros, sed solum Latina versio; quæ deinde in Gallicanum Breviarium transiit.

[11] Illius qualiscumque Vitæ textum Sincerum nec dum assequi potui, nec invenit diligenter quæsitum P. Guido Roberti, [daturque ex impresso anni 1610,] Saccensis nostri Collegii inquilinus anno 1691: sed reperit Officium S. Calogeri confessoris non Pontificis. Fuit hoc collectum ex quodam vetustissimo codice manuscripto uatque Breviario Gallicano, per R. P. Fr. Marcellum Grasso Ordinis Prædicatorum, S. T. D. typis datum ad instantiam & beneplacitum Vener. sororis Angelicæ Hortafa, [in 12 Lectiones divisum,] monialis monasterii S. Catharinæ civitatis Saccæ, celebrandum die XVIII Junii in toto Trinacriæ regno, sub festo Duplici, ex præcepto S. D. N. Clementis Papæ VIII, Pontificatus sui anno septimo (is est Christi MDXCIX) Panormi apud Jo. Antonium de Franciscis Impressorem Cameralem MDCX, Superiorum permissu. Dividitur illud in duodecim Lectiones more monastico; quæ omnes sunt de Sancto, etiam pro III Nocturno, cujus primæ, & in ordine ceterarum nonæ Lectioni, præmitti jubetur. Lectio S. Euangelii secundum Lucam. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis; Nemo accendit lucernam &c. Reliqua, puta Antiphonæ, [cum propria Collecta.] Hymni, Capitula, Responsoria &c. dum non explicantur, supponuntur sumi ex Communi Monastico, præter hanc propriam Collectam: Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosum Calogerum Confessorem tuum, ad diabolorum conculcandam nequitiam, de eremi contemplatione præelegisti, concede quæsumus nobis, ut sua perenni interventione, cujus natalitia colimus, ab omnibus exuti peccatis, vitam mereamur æternam.

[12] Ex dictis apparet per illud aliud Officium, ubi solum tres habentur Lectiones de sancto, non fuisse alteri derogatum, prout indicare videtur Cajetanus; sed iis consultum, qui ad Romani Breviarii usum obligantur. Cajetanus, ut animi incertus hærebat circa vitam prædictam, propter Hymnos Sergii de Fragalate de S. Calogero non parum diversa enuntiantes, censuit tamen se debere summam quæ apud siculos diu recepta circumfertur, Vitæ ex hymnis collectæ adnectere; ne, inquit, omnino rejecisse videar, quæ a probatissimis viris probata hactenus fuerunt, [Summa illius apud Cajetanum:] neque certæ falsitatis omnino argui possunt; si saltem sentias duos fuisse Calogeros, qui Siciliam suis præclaris facinoribus illustrarunt. Id ego cum sentiam, idque bono (ut mihi quidem videtur) cum fundamento; non possum non integram eam Vitam dare, sicut ex impresso descriptam accepi. Nec vero multum est, quod in ea corrigi debeat, si interpolatori imputare liceat, quod, [ubi si Petri nomen expungas,] ubi nullum Romani Pontificis nomen expresserat Auctor, ibi inveniatur nomen Petri Apostoli, cum mentione Neronis ac Simonis Maji, quasi illo regnante missus in Siciliam Calogerus sit: quæ si expungas, non ideo minus bene cohærebit sibi contextus totus, ut consideranti patebit.

[13] [recte dicetur venisse in Siciliam Calogerus cum S. Philippo Argyr.] Hic dicuntur cum eo pariter missi, simili contra dæmones virtute præditi Sancti, Philippus Argyriensis, Honophrius & Archileon. Prioris Græcolatinam Vitam illustravit Henschenius XII Maji, in eaque dicitur natus ille in Thracia temporibus Arcadii Imperatoris, qui post obitum Patris Theodosii ab anno CCCXCV ad CCCCVIII regnavit. Neque magni fecit idem Henschenius, quod Pirrus & Fasellus ex alio Apocrypho contendunt, eum a S. Petro Apostolo missum tempore Neronis. Qui hoc commentus est, aut similis alius summæ antiquitatis zelator, etiam Vitam S. Calogeri interpolarit: [& obiisse circa 485.] & hoc contempto, nihil obest, quo minus simul in Siciliam ambo missi sint, idque ab eodem Romano Pontifice, puta S. Leone Papa, qui sedit usque ad annum CCCCLXI. Ita S. Calogerus, apud Saccenses per annos XXV commoratus, potest vixisse ad annum CCCCLXXXV plus minusve. Cajetanus, licet Petrum cum Nerone vitio intrusos putet, refert tamen S. Calogerum ad persecutionem Diocletiani & Maximiani: ideoque negat Philippum cum sociis Calogero adjungi posse, præsertim Hymnis alios nominantibus; quod, posita diversitate præmissa duorum Calogerorum, nullam facessit molestiam.

VITA
Ex Officio antiquo & editione anni 1610.

Calogerus Presbyter, Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi (S.)
Sierius ejus Discip. Eremita in Agrigentina Siciliæ diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

IN PRIMO NOCTURNO.

Lectio I[Natus Constantinopoli] Calogerus, bonus Senex interpretatur: Calo enim Græce, Latine Bonus; Gerus, senex. Hic magnæ vitæ honestatis & virtutis fuit, majorisque abstinentiæ extitit. a Istius ergo sancti Patris Calogeri nativitas fuit de civitate Constantinopolitana, cujus parentes posuerunt eum ad discendum Scripturarum divinarum litteras. Qui continuo addiscens Scripturam sacram, a sua pueritia se ornavit moribus & virtutibus, [& jejunie assuetus a pueritia,] quod nulla dæmonum tentatio, neque vitiorum tenebræ potuerunt mentis sinceritatem, ac ejus intellectus puritatem aliqualiter violare. A tempore enim suæ pueritiæ, usque ad ultimum, jejunavit sex diebus cujuslibet hebdomadæ, in pane & aqua solis; ut voluptatem carnei vasis regularet, ne fieret similis bestiis viventibus in concupiscentiis carnis suæ. Perseverabat autem B. Calogerus diu noctuque in continuis orationibus, semper præ oculis habens Christi passionem. Tantus enim erat amor ejus ad Deum, [Romam venit] quod relictis parentibus & terra nativitatis suæ, plenus Dei gratia iter accepit versus partes urbis Romæ, ut P. videret [eum] qui Pontifex Urbis Romæ ac primus omnium [Episcoporum] erat … b

Lect. II. Beatus itaque Calogerus ivit ad pedes Beati … Pontificis, cui quidem patefecit vitam suam & gesta. [in eremum secedit,] Beatus … [Pontifex] audiens vitam & sanctitatem B. Calogeri, ordinavit eum Monachum: B. Calogerus accepto Ordine, & habita benedictione Pontificis, ivit in desertum vocatum c Humihomum; ubi vivens in orationibus & jejuniis, in tantum vitam suam strinxit, quod solis vescebatur herbis & aqua. In quo quidem deserto fuerunt ei revelatæ inspiratione divina operationes dæmonum, [accipit in dæmones Siciliæ infestos potestatem,] quas operabantur in insula Siciliæ in animarum perniciem. Unde præcepit Angelus ei ut iret ad Beatum [Pontificem] ut ei daret in Socios, Philippum, Honofrium & Archileonem, quibus datum erat a Domino, ut expellerent dæmones, degentes in insula Siciliæ, corrumpentes universum mundum. Eadem quoque hora Spiritus Domini fuit ad Beatum [Pontisicem], & dixit ei omne id quod B. Calogero dixerat Angelus in deserto.

Lect. III. B. Calogerus auditis verbis Spiritus sancti, egressus est desertum, & ivit ad Beatum … [pontificem] ut adimpleret præceptum Domini, [eoque missus a Rom. Pontifice,] quod audierat in deserto. Sanctus itaque … [Pontifex], viso B. Calogero, surrexit obviam ei, dicens: Bene veniat Legatus Domini, data est tibi potestas fugandi dæmones, habitantes in insula Siciliæ. Beatus itaque Calogerus, auditis verbis Apostolici miratus est, & osculatus est pedes Beati … [Pontificis] devotissime, dicens: Vere Tu es locum-tenens D. N. Jesus Christi in hoc mundo: [cum S. Philippo & sociis 2] nosti enim omnem Dei voluntatem: nam mihi revelatum fuit per Angelum ejus, ut ad Te venirem, & dares mihi socios Philippum, Archileonem & Honofrium, ut cum benedictione Dei & tua iremus in Siciliæ insulam, ad dæmones fugandos ibi degentes & corrumpentes universum mundum; & Tu me Legatum Dei, super fugandos dæmones, prædixisti. Vere, iterum dico, Tibi data est potestas super terram. Summus itaque Pontifex convocari fecit ad eum Honofrium Philippum & Archileonem, [cadem potestate instructis.] & præcepit eis ut una cum dicto Calogero irent in insulam Siciliæ, ad propulsandos & fugandos dæmones habitantes in ea, dicens; Spiritus Domini vobiscum est: ite: ne timeatis; quia in solo Crucis signo, in nomine D. N. Jesu Christi, eos fugabitis, & omnem potestatem & malitiam eorum confringetis, per virtutem Spiritus sancti qui habitat in vobis. Qui quidem unanimiter responderunt, dicentes: Pater sancte, tuum est præcipere, nostrum autem tuis obedire mandatis, & eligimus hilariter mori pro fide D. N. Jesu Christi, cujus personam geris. Benedic ergo nobis, ut cum gratia tua recedamus, ad Dei verbum implendum: Beatus itaque … [Pontifex] dato eis osculo pacis, benedixit illis, dicens: Ite benedicti, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti: confirmet vos Deus in omni opere sancto seu bono, usque ad ultimum vitæ vestræ perseverantes in fide D. N. Jesu Christi. Spiritus quoque sanctus descendat super vos, in cujus nomine & virtute, cuncta quæ operari volueritis, facietis, tamquam Apostoli & Discipuli [Christi] ligantes etiam dæmones & solventes eos.

Lect. IV. Recesserunt ergo cum gratia Sancti … [Pontificis] & in Dei nomine in quamdam naviculam ascenderunt, [Omnes in Liparam appellunt,] & in Insula Lipara d, in portu qui vocatur Vulcanium applicuerunt: est enim Insula quædam contigua Siciliæ. Beati itaque Honofrius & Archileon, cum licentia sociorum, recesserunt, & venerunt Siciliam in desertum e Suteræ, per revelationem Spiritus sancti; ibique in nomine Christi multitudinem dæmonum expulerunt. Beatus autem Philippus ivit ad montem Argyrion, ubi & dæmones expulit, [ubi relictus Calogerus multos convertit,] & multa alia signa Dei virtute fecit. Sanctus vero Calogerus remansit in insula Lipara, quia senectute gravabatur: ob cujus merita Deus expulit omnes dæmones ibidem degentes: fecitque ibi B. Calogerus plurima & diversa miracula. Inde universus populus illius loci conversus est ad fidem f D. N. Jesu Christi; & ob id in illo loco, ad Dei laudem & in nomine B. Calogeri, omnes ad fidem conversi ædificaverunt ecclesiam.

IN SECUNDO NOCTURNO

Lect. V. Calogero itaque stante in oratione, Spiritus Domini locutus est coram omni populo dicens: Calogere, vade ad montem g Gemmariarum, & noli tardare ut adimpleas quod tibi injunctum extitit in deserto Humihomo, ut præceptum tibi fuit in civitate Romana: [inde ab Angelo jussus transire in Siciliū,] socii enim tui jam perfecerunt quod eis injunctum extiterat. Etenim dæmones Suteræ, Argyrionis & Paternionis expulerunt, & exaltaverunt nomen D. N. Jesu Christi coram omni populo. Vade ergo & tu, & expelle legionem illam maledicti Sathanæ, quæ habitat in profunditate illius montis, ut populus illius regionis ab eorum tentationibus & molestiis quiescat, & sic clarius agnoscat semitas Catholicæ fidei, & baptizetur, & vivat, in nomine D. N. Jesu Christi, [& dæmones e monte Gemmariarum pellere,] qui regit mundum & dæmones in virga ferrea. Beatus autem Calogerus, audita voce Angeli Dei, egressus est ecclesiam, ivitque ad mare, & invenit naviculam, & ingressus est eam: & eadem die applicuit in quamdam terram contiguam monti Gemmariarum.

Lect. VI.[Saccam appellit,] Ingressus itaque B. Calogerus terram illam, invenit mulierem quamdam, cui humiliter dixit: Filia mea, quod nomen est hujus terræ? Quæ dixit illi, h Syac appellatur, in qua paucæ animæ habitant, propter dæmones habitantes in monte Gemmariarum, a quibus quotidie vexantur. Hæc audiens B. Calogerus, in prædicta terra Syac verbum Dei cœpit prædicare, stetitque ibi per hebdomadam unam ut requiesceret, & fecit ibi plura & diversa miracula: sanavit enim plures diversis morbis ægrotos cum solo Crucis signo: unde totus populus terræ Syac credidit i fidei D. N. Jesu Christi, & baptizatus est. Postquam B. Calogerus quievit per hebdomadam, ascendit in montem Gammariarum, ivitque ad locum in quo innumerabiles dæmones habitabant, [multosque convertit] & ibi erat continuus ignis. Maligni autem spiritus, videntes B. Calogerum, timuerunt valde, clamantes: Væ, væ, væ Societati Sathanæ, quia venit inimicus noster, ad expellendum nos de loco habitationis nostræ. Beatus itaque Calogerus, roboratus virtute Spiritus sancti, qui eum ubique sociabat, clamavit dicens: Ite, maledicti, ad loca inhabitabilia, nemini molestiam inferentes [eorum] qui recte crediderunt in fide de Jesu Christi, [& dæmones abigit,] & renuntiaverunt Sathanæ. Conjuro quoque vos per virtutem sanctæ Crucis, in qua positus fuit Redemptor mundi D. N. Jesus Christus, qui cuncta creavit, coram cujus facie mare & abyssus contremiscunt, qui morte sua mortem suppeditavit, & dæmones ligavit, ac posuit terminos mari qui præteriri non poterunt: & quod statim recedatis a monte isto, euntes quoque ad loca inhabitabilia, & nemini noceatis, qui vere crediderit in fide D. N. Jesu Christi, & abrenuntiaverit Sathanæ & operibus ejus. Et sic eodem momento, clamantes & ululantes, recesserunt ab illo monte.

Lect. VII. B. Calogerus fugatis dæmonibus sanctificavit montem illum, [sibique in spelunca oratorium aptat, & 35 annis ibi manet.] stetitque spatio triginta quinque annorum; elegitque locum orationis speluncam, quæ est in profunditate cavernæ montis Gammariarum, & in ea condidit altare ut sacrificium Deo offeret. Erat itaque Calogerus jam in senio constitutus, atque ejus corpus in tantum defecerat, quod vix poterat pedibus sustentari. Tunc Deus volens suæ indigentiæ subvenire, misit ad eum quamdam cervam, quæ miraculose portabat B. Calogero alimenta. Processu vero temporis quidam k Archarius, transiens per partem speluncæ, vidit cervam dormientem in ingressu illius speluncæ. [Occisa quæ senem alu erat cerva,] Qui quidem Archarius vulneravit cervam illam sui arcus sagitta, credens illam fore suam: quæ sic vulnerata fugiens, ivit ad speluncam illam, quousque venit ad pedes B. Calogeri, ibique mortua est.

Lect.VIII. Beatus itaque Calogerus, videns cervam mortuam coram se, [optat sibi sisti auctorem cædis,] flevit super illam, & clamavit dicens: O Deus bone, qui dignatus es sociam dare cervam istam, ut meam vitam suo juvamine sustentarem; dignare hodierna die ad me illum, qui eam interfecit mittere, ut priusquam moriar, sibi virtutes quas elegisti in habitatione mea [facere], manifestem; ut per istum nuntientur populo & pateant universis; ut populus erroneous in tuæ fidei veritate firmetur, & tibi sit gloria sempiterna in secula seculorum. Amen.

IN TERTIO NOCTURNO.

Lect. IX. Finita oratione B. Calogeri, Archarius, qui cervam interfecerat, apparuit: quem cum vidisset B. Calogerus, laudavit Deum & alta voce dixit: O fili, quare interfecisti cervam istam, quæ ferebat mihi escam & victum virtute divina? Archarius quoque cum vidisset B. Calogerum, statim cognovit eum, quia ipse Archarius fuit primus qui in terra Syac fuit baptizatus a B. Calogero. [eumque agnoscens a se baptizatum,] Qui statim prostratus in terram, adoravit eum dicens: O Pater sancte Calogere, parce mihi, quia cervam istam numquam cognoveram: ego enim fui primus filius tuus, quem baptizasti in terra Syac. Cui quidem B. Calogerus benedixit, & signavit signo sanctæ Crucis, dicens: O fili, benedicat te Deus omni tempore vitæ tu e. [benedicit ei;] Beatus venter qui te portavit, quia per te plures animæ servabuntur, erisque medela populis infinitis, si facias quæ tibi hodie declaravero. Veni ergo, fili mi, & vide miracula Dei, quæ fecit in monte isto, pro salute populi. [ostensisque veterum balneorum sedibus,]

Lect. X. Duxit B. Calogerus ipsum Archarium in quamdam cavernam ipsius montis, in qua erant plures Sedes l lapideæ, quas Deus dotavit diversis miraculis ad certas ægritudines curandas; dixitque ei omnes virtutes sedium: in qua quidem caverna est continuus calor, & in eam ingredientes continuo sudant, & in proprio sudore lavantur. Deinde duxit illum magis intus in aliam speluncam, in qua erat puteus, profundus usque ad profundidatem Montis Gemmariarum, in quo est continuo attractio aquarum, ibique miraculosæ fiunt [curationes].

Lect. XI.[instaurari illa jubet,] Ex quibus aquis vapor continuo resolvitur, & ascendit usque ad summitatem montis Gemmariarum, & ingreditur cavernam m sedium virtuosarum. Aquæ vero ingrediuntur quemdam conductum, cujus finis est in gremio montis Gemmariarum, magis contiguum terræ Syac. Dixitque virtutes illas aquæ, ac injunxit ei ut ibi balnea conderentur. Hoc peracto egressus est B. Calogerus, [& 40 die post mortuus] & ivit ad suum oratorium: præcepitque illi ut recederet cum benedictione divina. Post mortem itaque cervæ vixit B. Calogerus quadraginta diebus.

Lect. XII. Archarius prædictus, qui sæpe visitabat eum, invenit corpus flexum coram altare n speluncæ, ibique profusis lacrymis sepelivit eum in pace: in quo loco, divina providentia suffragante, [ibidem sepelitur.] per merita B. Calogeri sæpe sæpius miracula infinita emanant. Currite ergo, fideles, ad S. Calogerum, ut intercedat pro vestra salute: fundite preces Deo suo, qui ob ejus præclara merita & suam infinitam misericordiam vobis largiatur vitam æternam. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Hic primum puto incipere Vitam antiquam, ampliori Prologo præcedente, quem ordinator Officii Dominicanus in pauca contraxerit, incipiens ab explicatione nominis, pro more tunc frequenti, & qui Jacobo de Voragine mire placuit, sub finem seculi 13, ut in ejus Legenda sive Historia Lombardica videre est: quamvis sint qui putent præfatiunculas illas, ut plurimum insulsissimas, ab aliquo posteriori adjectas.

b Impressum sic: Ut Petrum videret, qui Pontifex urbis Romæ & primus omnium Apostolorum erat, & hoc fuit tempore Neronis, Imperatoris Romanorum crudelissimi. Tunc erat Simon Magus, & multitudo idolorum. Antiquitus forsitan sic legebatur. Et hoc tempore Theodosii (scilicet Junioris) Imperatoris Romanorum. Ego expuncto Petri nomine substitui puncta cum titulo Pontificis; & loco Apostoli infra pono Apostolici, qui est Romani Pontificis titulus.

c Cajetanus Homiononum, quod magis probatur essetque nomen Græcum a pascuis inter se similibus sumptum.

d Alias Lipara, Æoliarum seu Vulcaniarum præcipua, & sola nunc habitata, Roma venientibus ad 60 p. m. propior quam ipsa Sicilia: portum haud incommodum habens, cujus antiquum nomen alibi necdum legi. Ibi olim Vulcani templum steterit, nec procul inde Olla Vulcani, sic dicta a perpetuo quem vomit igne.

e Sutera, una ex sex Regalibus Agrigentinæ diœcesis civitatibus, (nam majora omnia oppida civitatis appellatione in Sicilia gaudent) mediterranea est, & Sacca distat ad p. m. 30 eam Pirrus describit pendentem ex monte, & nobilem quibusdam antris, æstivo tempore ad delicias aptis. Mirum neutrius Sancti ibi reliquam ullam memoriam esse. Cajetanus Eunophrium appellat, & Archileoni qui subinde ei Archirion est Paternionem incolendam adscribit, cujus loci situm necdum comperi.

f Seculo 5 bonam Insulanorum illorum partem adhuc infidelem fuisse, mirum nemini videri potest.

g Gemmar, inquit Cajetanus, Saracenica vox est, palmas silvestres, quibus ea ora abundat, significans; non igitur sic appellabatur cum eo sanctus appulit. Cranium montem antiquitus appellatum dicit Fazellus: dubitat Cajetanus an non potius legeretur Cronium, a templo Saturni, Κρόνος Græcis dicti. Eidem Cajetano inter Liparam & Saccam numeranti millia passuum 240, vix credibile apparet, tantum spatium uno die enavigari potuisse. Fateor, si miraculum absit, quod gratis hic negaretur.

h Videtur corrupte scriptum Syac pro Siacca (sic enim vulgo dicitur) sive Succa; quod similiter Saracenicum est, Balneum significans: notis autem sui temporis nominibus usus auctor, vel interpres sit.

i Quamquam jam pridem Christiana tota Sicilia esset, fide ibidem ab ipsismet Apostolis cœpta prædicari ac nominatim Agrigenti, ut fertur; nihilo tamen minus potuerunt Saccenses ad gentilismum relapsi fuisse præstigiis & terriculamentis dæmoniacis, quibus infestabantur.

k Cajetano semper sine aspiratione Arcarius, & verosimiliter ita hic dictus ab arcu, alias Sagittarius dici posset.

l Fazellus: Fama est apud Saccenses, Sedibus vivo in saxo excavatis, in quibus ægri sederent ad balnea sudatoria ingressi, titulos fuisse inscriptos quibus ostenderetur, quis in unaquaque sede morbus depelleretur; eosque a medicis ob avaritiam ferro corruptos.

m Diodorus Siculus & sedes & Balnea Dædali opus esse scribit: hunc enim Spelæum in agro Selinuntiorum adornasse, in quo vaporem, a subterraneo istic igne exæstuantem, dextre excepit, ut tenero calore sensim sudor eliceretur; & cum voluptate quadam inibi versantium corpora paulatim, sine ulla fervoris molestia, curarentur. Hæc a tam antiquo Auctore satis probant, non novam eo loci fuisse virtutem, quæ S. Calogero hic adscribitur; sed solum ejus meritis renovatam. Nempe restauratis iis quæ antea istic fuerant, & quorum indicia erant Sedes illæ, ibi jam olim excavatæ, & superstitiosis notis inscriptæ. Ea balnea propter dæmonum in iis stabulantium infestationes deserta & quoad qualitates cuique sedi proprias ignota, S. Calogeri meritis dici possunt Saccensibus reddita, & salubriora etiam facta; naturam juvante sanctitate nova loci, & Sanctum invocantium fide.

n Jam supra ex Lect. 7 didicimus conditum altare fuisse a Sancto ut sacrificium Deo offeret; unde colligimus, vel Presbyterum fuisse in patria ordinatum antequam ea excederet, vel saltem Romæ, adeoque centenario propinquum aut majorem fuisse cum obiit: utpote qui Liparam appellens, 35 annis aut pluribus prius quam inde transiret in Siciliam, jam senectute gravabatur, adeoque sexagenarius ut minimum erat.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AN CONFESSORIBUS? GREGORIO EPISCOPO PRIMATE, DEMETRIO EJUS ARCHIDIACONO, ET CALOGERO HEGUMENO,
IN FRAGALATI SICILIÆ MONASTERIO.

SEC. V

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum patria, transitu in Siciliam, ætate ac notitiis aliis, ex Officio proprio per Sergium Monachum composito.

Gregorius Episcopus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)
Demetrius Diaconus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)
Calogerus Hegumenus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)

AUCTORE D. P.

Fragalatense S. Philippi monasterium, in Occiduo Siciliæ latere juxta oppidum S. Marci situm esse, [situs loci,] sub Episcopatu Messanensi, ex Cajetani animadversionibus scimus; plura de eo reperturi in Sicilia sacra Rochi Pirri, si hic, quemadmodum in tomo 3, sic etiam in 1 & 2 ubi Notitia Ecclesiæ Messanensis habetur, exposuisset singularum diœceseon civitates, oppida, Monasteria &c. Nunc aliud non possumus lectorem de eo docere, quam quod oppidum S. Marci, cui adjacet, pari fere 34 milliarium intervallo distet Milazzo & Cephalædio, in eodem Occidentali Siciliæ latere. Ibidem prætitulatorum Sanctorum corpora servari, tradit idem Cajetanus; sed dubitat an integra; eo quod istic conditum S. Calogerum non distinguat ab Eremita Saccensi, de quo supra. Interim ex Menæis istius Monasterii, quod Græcorum Ordinis S. Basilii est, profert ipse cujusdam Sergii Chronistæ, [ubi eorum corpora habentur,] Hymnos Canonem Græci dicunt & in Odas plures distinguunt Psalmodiæ festivæ ad Matutinum interserendas. Has ipsi latinas fecit Augustinus floritus noster ego græcas expetii, & vix demum impetravi mutilas, quales istic hodie supersunt & latine versioni alternatim quatenus licebit adjunctas dabo. In harum Odarum V nominatur Gregorius Hierarcha, & Demetrius magnus Ecclesiæ Diaconus, indicanturque Socii plerique alii sanctimonia insignes viri, in quibus noster Calogerus, inquit Auctor, ejusdem monasterii Fragalatis verosimiliter Monachus.

[2] Hi scilicet inscensa navi, in Insulam profecti dicuntur, persecutione ab impii erroris sectatoribus excitata. [illuc advectorum ab Occidente,] Ubi autem? Chalcedone: si vera illa lectio est, quæ Urbs Ode II etiam Calogeri patria nuncupatur. Interim Similarium Versuum tertius ab Occidente in Siciliam appulisse eos dicit. Ita in exemplari Græco irrepserat, inquit Cajetanus; sed addit quod reliqua facile lapsum manus hic incident. Non video ego quomodo cujusquam manus sic labi facile possit ut pro Ανατολῇ Oriente, substituat δυσμὴν Occidentem, nec enim, ut Latina aliquam initio ac fine similitudinem habent, sic etiam Græca. E contrario pro voce Καρχηδὼν id est Carthago facile potuit Χαλκηδὼν id est Chalcedon obrepere. [adeoq; non Chalcedone sed Carthagine,] Itaque meliori jure quam Cajetanus ex occidente fecit orientem, faciam ego ex Chalcedone Cartaginem caput Africæ, unde innumeri confessores, Episcopi, & Clerici, Monachique persecutionis Wandalicæ tempore in Sardiniam insulam aut velut Africæ proximam relegati aut fugitivi, dein ad Europæ provincias varias transierunt, & ut Sancti Confessores coluntur. [delati prius in Sardiniam,] Est autem Sardinia Siciliæ ad Occidentem sita. Hoc ergo indicio, quod suggerit Sergius, inducor ut opiner, Carthagine natum Calogerum, cum aliquo vel istius vel vicinæ (puta Byzacenæ) Provinciæ Primate pulsum aut fugitivum Fragalatem appulisse, propinquo ex Sardinia trajectu; & monasterium ibi vel inventum, vel a se conditum gubernasse aliquammultis annis, ac demum obiisse; præmortuis jam pridem duobus Sociis.

[3] [tempore persecutionis Wandalicæ,] Invaserunt Africam Wandali anno CCCCXXVII, & Carthaginem occuparunt anno CCCCXXXIX, quando Rex eorum Geisericus, teste Victore Vitensi, memoratæ urbis Episcopum, id est Carthaginis, Deo & hominibus manifestum, nomine Quodvultdeus, & maximam turbam Clericorum, navibus fractis impositam, nudos atque expoliatos expelli præcepit. Anno post hæc XV permissus est ibi ordinari S. Deo gratias; sed hic est functus sacerdotio annis tribus dumtaxat; [sec. 5 per annos 84 continuatæ,] & mox Geisericus Ecclesiam Carthaginis claudi præcepit, dissipatis atque dispersis per diversa exiliorum loca, quia Episcopus non fuerat, Presbyteris & Ministris, sic autem mansit Ecclesia annis XXIV: post quos ordinatus S. Eugenius anno CCCCLXXX. Quarto post anno, cum ceteris Episcopis idem Eugenius in exilium est missus a Rege Hunerico, iterumque a Gunthamundo Rege circa annum CCCCXCVI. Gunthamundo Thrasimundus successit, qui Ariana insania plenus, sicut omnes sui decessores, Catholicos insectatus, ecclesias clausit, Sardiniam exilio, ex omni Africæ Ecclesia, centum viginti Episcopos mittit. Atque hic fuit ecclesiæ Carthaginiensis status usque ad S. Hormisdæ Pontificatum, cujus temporibus (uti in secundo Catalogo Pontificali leges) Episcopatus Africæ reordinatur, post annos septuaginta quatuor (imo octoginta quatuor) quatuor (puta anno DXXIII) quo ab hæreticis fuerat exterminatus tempore persecutionis. [per Africam totam.]

[4] Hæc cum esset fortuna Carthaginensis Ecclesiæ, tota Africa Principalis, qualem putabimus fuisse aliarum Primatialium quinque, ex quibus Carthaginensi Proximæ Byzacena vel Numidica, Eposcopum Primatem seu Archiepiscopum potuerunt habuisse Gregorium; nihil enim cogit Carthaginensem Episcopum facere, licet Calogerus, cum eo advectus in Siciliam, Carthagine natus concipiatur. Plura divinare nihil attinet: satis enim dixisse videor, ut Καρχεδῶνα pro Χαλκηδῶνα reponens textui, vel Græco perperam transcripto, vel Latino exerranti, omnia invenias apte scripta a Sergio; simulque intelligas & causam & tempus percutionis quæ prætitulatos Confessores Africa expulit, vel sponte fugitivos vel urgente Regis Ariani præcepto exules. Sic in Insulam profecti dicuntur; sed quam? Prima Hymni Strophe nominatur Sicilia; sed Strophe tertia dicuntur huc appulisse ex Occidente, Africa autem Siciliæ ad meridiem, jacet, ad Occidentem Sardinia.

[5] Huc igitur primo illi advenerint, & post aliquem fructum prædicando relatum inter Sardos agrestes, bonam partem adhuc paganos, [An duo ex illis in Sicilia facti martyres.] ut ex S. Gregorii epistolis constat; Lilybeum, proximum Sardiniæ, appulsi inde secundum Borealem Siciliæ oram versus Orientem progressi eo loci substiterint, ubi nunc oppidum S. Marci est, p. m. circiter XL infra Mylas, ibique invenerint vel condiderint monasteubi collocatis sociis, ipsi tres vel duo ex illis Gregorius & Demetrius excursum fecerint ad mediterranea, Paganismi reliquias, inter montana restitantes, adducturi ad Christum, mor temque tulerint a furentibus ethnicis illatam, sicut in Tridentinis vallibus Sanctis Martyrio Sisinnio & Alexandro contigit tempore SS. Ambrosii & Vigilii seculo IV exeunte ut dictum XXIX Martii. Id suadere videntur Hymni prædicti Strophætertia & quarta; ubi dicitur quod Gregorius Archihierarcha, detestans nimian Idolorum superstitionem, meruit pro Christo calicem bibere; & tum ipse, tum Demetrius vocantur invictissimi Martyres Christi, quod idem etiam in Canone fit Ode VIII ℣ 2: Corpora autem ad Fragalatem deferens S. Calogerus, Gregorii administer humanda curaverit, ipse diutius superstes, & monasterium regens, ac miraculis vivus mortuusque celebrior. Sed quia in Canonis ejusdem Ode IV ℣ 3 Gregorius, Calogerus atque Demetrius pariter & indifferenter nominantur Martyres invictissimi, & tamen Calogerus nusquam ut Martyr colitur, imo & toto reliquo Canone, potius intelligitur in pace obiisse; non fui absolute ausus vocare Martyres, nisi quomodo etiam Confessores sic appellentur, aut quomodo ærumnis approperata mors eum titulum mereri videtur in Sanctis Marcello, Martino ac Silverio Pontificibus. Certe S. Joannes Euangelista Martyr non obiit & tamen promisit ei Christus quod æque ac frater Iacobus esset suum calicem bibiturus.

[6] Quod porro dicatur S. Calogerus Ode IX, ℣. I in Siciliensi antro domicilium fixisse; &, in versibus similaribus post Canonem, antrum, reddidisse sanctum dæmonibus exterminatis & in Christi templum commutavisse; hæc, [In Canone videntur duo synonymi confundi,] aliaque ad dæmones victos spectantia, viderijure possunt Saccensem Patronum attingere propius. Quidquid enim sit de gratia fugandi dæmones, quæ sicut Philippo Argyrionensi communicata fuit, sic etiam posset Calogero Fragalati communicata præsumi; nolim ego fingere, proprium istic, quod hic incoluerit & sanctificaverit antrum. Potius dixerim, distinctionem duorum Calogerorum (quam dissimillima in utroque cetera omnia pene certam reddunt) obscuratam videri trium seculorum decursu, & Fragalates Monachos populo persuasum voluisse, eum cujus apud se erat corpus, Saccense antrum incoluisse aliquamdiu, indeque ad se venisse, & apud se obiisse. Interim diversissimæ sunt utriusque imagines Saccensis ut supra vidimus num. 6 pingitur simpliciter ut eremita scipione instructus: Fragalatensis omnia habet propria Abbati Græco cum iis insignibus quæ opere pretium fuerit hic expressa videre; scilicet cambutam seu pedum Abbatiale ex quo pendentes flocci quales ex Cardinalium vel Episcoporum pileispendere latini faciunt peculiarem aliquam considerationem merentur. Epomidi quoque sive Mozzette circumductus Limbus ac supra ipsum verba in nomine Jesu quod etiam per modum bullæ ad pectus pendet necdum alibi vidi, libenterque discam utrum hæc sint communia Abbatibus siculis. Arcula ex dextera pendens haud dubie notat reliquias sanctorum ab eo ad Fragalates allatas. Iussi tamen hinc auferri genuflexum ad pedes sagittarium & cervam telo trajectam: hæc enim Saccensi ita propria sunt ut Fragalatensi citra confusionem personarum aptari non possint.

[7] quod ad Sergium Canonis Auctorem attinet; cum hic petiisset Ode VI, a damnis ira, minis, obsidione hostium liberari; & in mox sequenti Theotokio rogasset Deiparam exorare filium ut a jugo Ismaëlitico Siculos vindicet in libertatem: [ab Auctore qui vixit sec. 9] denique Ode X precatur pro Regibus Orthodoxis; unde conficit Cajetanus, Poëtam hunc floruisse auspicante Imperium Basilio Macedone, filiisque Constantino, Leone, Alexandro conregnantibus, quod in annum DCCCLXII incidit; quando jam aliæ urbes erant a Saracenis subactæ, aliæ parem sortem formidabant.

[8] [an inter 29 Hymnographos celebris?] In ea viginti novem Hymnographorum Græcorum Catena, quam in Triodii fronte repertam, XXX. Maji (ubi de Clemente Poëta) verbis explicui; & spectandam oculis objecit Nicolaus Rayæus in tractatu præliminari ante II Tomum Junii pag. XX. Penultimum post Episcopos locum inter Senatorios viros, obtinet Sergius quidam. Quid ni is Constantinopoli, adhuc secularis, hymnis sacris conscribendis inclaruerit; ac denique in Sicilia Monachum induerit? Nunc ipsum opus ejus, quiscumque fuerit, quando totum Græce non possumus, Latine proferamus, sed Ordine quam Cajetanus alio: Quod enim Hymnum secundum vocat, solis quatuor Sirophis constans Poëma, non facit ad plenitudinem ordinarii Officii, sicuti ejusmodi Officia in Menæis magnis habentur digestæ. Cum autem plurima contineat ipsi quod dixi Officio multum lucis allatura malo id primo loco ponere, & propriis Annotationibus explicatum præmittere sub titulo Hymni, quemcumque is locum festo illo habuerit, fortassis sub sacra Liturgia, vel Horis eam sequentibus. In ceteris, quæ Cajetano faciunt Hymnum primum, per partes distribuendis sequar paradigma, ex Menæis proponendum die sequenti pro festo S. Judæ Adelphothei.

POEMA SERGII CHRONISTÆ,
Ad usum divini Officii compositum ex Ms. Græco ipsius Monasterii.
Interprete Augustino Florito S. I.
Ab Octavio Cajetano editum.

Gregorius Episcopus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)
Demetrius Diaconus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)
Calogerus Hegumenus, Confessor Afer, an Martyr? in Fragalati Siciliæ monasterio (S.)

AUCTORE D. P.

HYMNUS.

I Sacro-sanctæ Crucis virtute serpentem a interemisti, idolorumque errorem extirpasti, Calogere Sanctissime; [In Siciliam appulsus Calogerus,] ac in Siciliam profectus miraculis coruscasti. Ora pro nobis, qui pie studioseque te celebramus.

II Iis, qui cum fide ad tuam speluncam accurrunt, multarum curationum gratiam scaturis; & b sudoris miraculum liquido cognoscentes, Deo gratias agunt immortales, Sancte Calogere. Interim me indignum, tuis gratis acceptisque precationibus redde condignum, [speluncam sanctificavit] qui te merito laudem; te enim præstas patronum, adiutorem, beneficiorumque promum iis, qui flagranti animo te colendum censuerunt.

III Ab Occidente c in Siciliam appulisti Divine Pater, ut a multis d maioribus accepimus, una cum Gregorio tuo Archierarcha Sancte Calogere, detestans nimiamidolorum superstitionem e sed ille meruit pro Christo calicem bibere; tu vero qui in antro habitasti, intercede pro filiis, qui tui memoriam colunt.

IV [martyres facti Gregorius] Profecto fluenta sanitatum in hos quotidie effunditis, o Divinissimi Patres Gregori Hierarcha ac Demetri, celeberrimi invictissimique f Martyres Christi: cujus minister populorum studiosissimus, Calogerus, ægrotantibus præsentem opem affert.

ANNOTATA D. P.

a [Pagani seu 6 in Sardinia] Sub medium seculi V quo opinamur in Sardiniam amandatos Sanctos, bonam incolarum ejus partem adhuc fuisse idololatras, non mirabitur; qui leget S. Gregorii Epistolam 16 lib. 3 ad Ianuarium Calaritanum, ubi ait: Accidit autem aliud valde lugendum, quia ipsos rusticos, quos habet ecclesia tua, nunc usque in infidelitate remanere negligentia fraternitatis vestræ permisit. Neque hoc de Barbaricinis intelligas, ex Africa illuc deportatis perWandalos, ut scribit Procopius lib. 2: quia hi montes occupavere qui circa Calarim sunt, non enim agriculturæ laboribus illi se sustentabant; sed primum quidem clanculo latrocinia in vicinos exercebant; [ad eos prædicatio S. Calogeri] postea vero non minus quam ad tria millia, omnem circa oram depopulati sunt, queamobrem Barbaricini a vicinis appellati. Vide Baronium ad an. 594 num. II, & lege Gregorii ejusdem Epist. 27 ad Ducem illius gentis jam factum Christianum, ceteris adhuc ligna & lapides adorantibus. Non est igitur recurrendum cum Cajetano ad seculi 3 & 4 confinia ut Gentiles reperiantur quibus convertendis allaboraverit Calogerus cum sociis; quod antem ad Serpentem interemptum attinet, eum vel verum vel Symbolicum accipias ut lubet.

b Nihil dubito quin de Spelunca Saccensi hæc intelligat Auctor, inter Calogeros non distinguens: quod hic monitum, deinceps valeat.

c Ita in Græco legi fatetur Cajetanus; sed ipse corrigit, in Oriente: quod non probamus; & potius putamus a transcribentibus peccatum in nomine patriæ, ita ut Χαλκηδὼν obrepserit pro Καρχηδὼν; & fidenter nominent Carthaginem, patriam Sancti.

d Recte vocem Græcam retinuit Cajetanus, licet alias inusitatam Græcis: non enim satis fuisset titulus Archiepiscopi vel Metropolitæ, quibus illi assueti in una sæpe provincia plures habebant; Afri autem in singulis unum solum habebant Primatem, qualis videtur fuisse Gregorius: qui si non fuit Carthaginensis, non solum in Proconsulari Provincia, sed etiam tota Africa, quasi Primas Primatum; potuit fuisse Adrumetinus: & sic occasio daretur suspicandi, Adrumeti quoque Monachum vel Hegumenum fuisse Calogerum: sunt autem Adrumetini Monachi sancti Augustini scriptis famosi usque hodie.

e Si verum sanguinis martyrium phrasis hæc notat & quidem in Sicilia toleratum: ergo etiam ibi paganos sancti invenerint.

f Hinc intelligeretur etiam Demetrius Martyr factus.

AD VESPERAS. VERSUS SIMILARES.

Πάτερ θεόφρων Καλόγηρε, δἱ ἐγκρατείας πολλῆς καὶ συντόνου δεήσεως τῶν παθῶν σκηρτήματα παντελῶς ἐξηφανίσας, καὶ ἀπαθείας χάριν δεξάμενος, δοχεῖον ὤφθης ἁγίου Πνεύματος· ἤρθεν τὰ πνεύματα ἀπολαύνεις πάντοτε τὰ πονηρὰ τῶν νῦν καὶ μετὰ θάνατον θεομάκαριστε.

I Plentissime a Calogere, singulari temperantia, continentique precationis studio turbulentos animi motus ita domuisti; ut Dei virtute nihil ab iis afficerere; [Calogerus gratia contra dæmones donatus,] sancti Spiritus receptaculum visus, a quo adeptus es, ut tartareos spiritus undique fugares; & in vita, & post mortem Cælestium numero adscriptus.

Πάτερ θεόφρων Καλόγηρε, Ἀβραὰμ μιμητὴς ἀψευδὴς ἐχρημάτισας, θεραπεύων πάντοτε τοὺς πρός σε καταφεύγοντας· Ἰὼβ ἐκτήσω τὸ ἐν τοῖς πόνοις στεῤῥόν· Δαβὶδ τὸ πρᾷον ὄντως ἐζήλωσας. Βίον ἰσάγγελον ἐπὶ τῆς γῆς διήνοισας, τῶν ὀρεκτῶν ἔφθασας τὸ ἔσχατον, ὑπὲρ ἡμῶν δυσωπῶν.

II Sanctissime Pater Calogere, Patriarchæ Abraham verus imitator, [Abrahanu & Davidi comparandus] procurabas quotquot undique ad te confugerent: ad hæc Iobi in adversis fortitudinem tibi comparasti, ac Davidis mansuetudinem æmulatus es, Angelicam vitam in terris traducens, ad concupitæ felicitatis terminum pervenisti, nos Deo commendaturus.

III Sancte Pater Calogere, tu ejus, quæ vere vita est, desiderio inflammatus, [in spelunca dicitur se exercuisse] in speluncam te abstrusisti, hostis insidias ejusque verbera, ac vanos strepitus minime pertimescens: quippe quæ sacrosanctæ orationis vi armatus facile conculcasti, magnanimus eremi cultor: ex quo fit, ut & veneremur te, beatumque prædicemus.

ANASTASIMON

b

Καταύγασόν μου νοῦν καὶ διάνοιαν, Σῶτερ, τοῦ ὑμνεῖν τόν σου ἀσκητὴν Καλόγηρον· Χριστὲ φῶς ὑπάρχων ἀνέσπερον, ὅπως ταῖς αὐτοῦ εὐμεσιτείαις τῶν πταισμάτων συνχωρησιν παρά σου ἀξίως λάβοιμι.

IV Illustra animum, mentemque meam, Salvator optime, ad Calogerum pietatis cultorem laudibus cohonestandum; tu, inquam, Christe, qui lux es, nesciens occasum, ut ejus meritis errata omnia mihi digneris condonare.

THEOTOCION

V O rem admiratione dignam! quomodo rerum omnium molitorem tuo utero gestasti? quomodo infantem tuis ulnis fovisti orbis universi effectorem? Sane quidem tuus ineffabilis partus mentem omnem cogitationemque timore percellit, o purissima, o integerrima Dei genitrix: proin eum deprecare, ut nostri misereatur.

ANNOTATA D. P.

a Quamquam Ordinis qualitate postremus trium, primus tamen & præcipuus in hoc Canone est Calogerus, utpote monasterii ipsius, quemadmodum ex toto decursu apparebit Pater, & qui SS. Gregorii & Demetrii martyrum corpora illuc adferenda curavit.

b Familiare sacris Hymnographis est singulas Odas suorum Canonum terminare Theotokio, id est Strophe una de Deipara, cui nonnumquam præmittunt aliam ad Christum vel resurgentem (& vocant Anastasimon quale hic vides) vel crucifixum (& appellant Staurosimon); aut etiam ad sanctissimam Triadem, quod dicunt Triadicon. Primum hic invenitur, secundum in Menæis frequens est, tertium in fine Odes X, loco Theotokii. Sunt & Anatolica apud Arcudium, & tale videtur poni post Theotokion Odes III, ubi anima sub auroram ipsa sese excitat elevatque ad Christum, qui etiam in sacris litteris Oriens nuncupatur. De quibus omnibus vide tractatum Nicolai Rayæi ante Tomum 2 Junii.

AD MATUTINUM. CANON

ODE I

[Laudandus cum Gregorio & Demetrio,] I Calogerum Fidelem concordi animo laudibus cohonestamus, unaque simul Demetrium, ac Gregorium, numen assidue nobis propitium conciliantes.

Ακέστωρ πεφυκὼς τῶν ψυχῶν καὶ σωμάτων τοῖς προστρέχουσι πιστῶς τῷ ναῷ σου, σοφὲ θεοφόρε Καλόγηρε· ἴασαι καὶ τῆς ψυχῆς μου τὰ θαύτης πάθη, δεχόμενος τὸ ἐγκόμιον Πάτερ τῶν δούλων σου.

II O sapiens, divineque Calogere, corporum, animorumque medicus, [cunctis refrugium præbens in templo suo] quotquot ad tuum templum cum fiducia confugiunt: nostras etiam pravas animi perturbationes iam nunc medicare, acceptis laudibus, quibus tui te servi exornant.

Λιπὼν τὴν πατρικὴν τῆς Καρχήδονος χώραν, τῶν ἀνόμων δεδρακὼς θρισκεῖαν τὴν δεινὴν, Σικελίαν κατέλαβες, Πάτερ, καὶ σὺν τῷ προφήτῃ Γρηγορίῳ διδάσκοντες προσκυνεῖν ὀρθοδόξως Τριάδι Θεῷ.

III Tu relicta Carthagine patria, exosus detestandam impiæ c gentis religionem, in Siciliam applicuisti: eoque loci cum Gregorio (cui de cælo datum futura longe providere) orthodoxum unius trinique Dei cultum docuisti.

THEOTOKION

IV Quæ Dei Verbum supra omnem intelligendi rationem peperisti, qua ratione sibi visum est, qui ex eodem Deo genitus est; O nesciens thalamum Domina, ne desinas orare, ut universus terrarum orbis ab omnibus malis liberetur.

ODE III

[quo advenit Carthagine patria relicta] Tertia, inquam, quia ut dictum est in Tractatu Præliminari ad tom. 2 Junii num. 18. secunda in festis Sanctorum omittitur.

Torrente lacrymarum tuarum incultæ solitudinis sterilitatem irrigasti, & suspiriis ex imo petitis, tuorum laborum fructus uberrimos retulisti. Atque hinc miraculorum splendore instar solis terrarum orbem illustrasti, Calogere Pater. Neque interim tamen Christum Deum orare prætermittas, ut salutem animæ nostræ adipiscamur.

II Honoratus es, ut verus Dei amicus, nimisque tuus confortatus est principatus: [Lacrymarum dono] qua precibus, qua jejuniis hosticas fraudes elusisti, o Calogere, miraculorum patrator, proinde Deum nobis reconcilia.

THEOTOKION

[& gratia miraculorum clarus,] III Quænam unquam mater dicta est virgo? quænam virgo dicta est mater? Enimvero Dei genitrix, omnia mira sunt, quæ de te dicuntur; ideo magna cum fide te magnam prædicamus.

KATHISMA
Ad primam post Psalmos consuetos
SESSIONEM.

IV Excute, anima, inertiæ soporem, & accende præclaram pœnitentiæ facem, magnaque cum lætitia egredere ex vitæ hujus caligine ad occursum immortalis Sponsi. Dic vero; Suscipe me, o Verbum Patris, neque me repellas, si tuæ unquam Genitricis preces tibi acceptæ fuerunt.

ODE IV

Σπεύσωμεν προφθάσαι τὸ ἄντρον, ἀδελφοὶ, καὶ ἰδώμεν θαυμάσια, εξ ᾧ ὅσιος φάλαγγας ἐδίωξεν τῶν δαιμόνων· βρύει δὲ ἰαματα παθῶν τοῖς προστρέχουσι.

Ad antrum festinemus, Fratres, ut admiranda facinora videamus; [laudatur ut dæmonum victor & Crucis sectator] quo simul penetravit Sanctus vir, dæmonum acies exegit; omnibusque eo confluentibus, morborum curationes benigna manu elargitus est.

Εἰς πᾶσαν ἐξῆλθεν φθόγγος σου τὴν γὴν, Καλόγηρε πανθαύμαστε· τὰ γὰρ θαρθὰ κατέλειπας καὶ ἄρας σου ἐπ᾽ ὤμων σταυρον καθεῖλες ὄφιν ἀρχίκακον, ὅθεν ὑμνοῦμέν σε.

II In omnem terram exivit sonus tuus, Calogere admirande: fluxa enim caducaque dereliquisti, ac sublata super humeros cruce serpentem teterrimum, malorum omnium originem, subegisti, quare te hymnis honoramus.

Ῥεῖθρα ἰαμάτων παρέχετε ἡμῖν, Γρηγόριε πανεύφημε, Δημήτριε πανθαύμαστε, Καλόγηρε θεόφρων, και καλλινικοι Μάρτυρες καὶ ὅσιοι [παρα τοῦ] Θεοῦ προστάται ἡμῶν.

III [una cum sociis Patronus omnium.] Fluenta curationum nobis abunde præbetis, vos, o undequaque laudabilis Gregori, divinissime Calogere, admirabilisque Demetri, Martyres d invictissimi, nostrique apud Deum Patroni sanctissimi.

THEOTOKION

IV Portus, Deipara, famulorumque tuorum tutela, virgo simul & mater purissima, ad te ego etiam supplex accurro, opitulare mihi, Domina, meque libera angustiis.

ODE V

Εἰς ὄρος ἀνελθὼν θεωρίας Παμμάκαρ, καὶ πράξεως σαφῶς ἀστραπαῖς τῶν θαυμάτων ὡς ἥλιος ἑξέλαμψας ἐν Σικελία πανθαύμαστε. ὅθεν σήμερον τὴν φωτοφόρον σου μνήμην ἑορτάζοντες ὑμνολογοῦμέν σε πιστοὶ θεόφρων Καλόγηρε.

I Conscenso jam contemplativæ actuosæque vitæ fastigio, Pater beatissime, [Eörumdem in Siciliam transitus celebratur.] miraculorum fulgoribus instar solis in Sicilia perspicue enitescis: quo circa hodie præclarissimam tuam commemorationem celebrantes, magna cum fide te laudamus, divine Calogere.

Γενομένου ἐν τῇ χώρᾳ διωγμοῦ τῆς Καρχήδονος τῆς ἀθέου πλάνης, ἐν αῤχιερεῦσι Γρηγόριος, τοὺς τῆς ἁγίας Τριάδος δούλους ἤθροισεν· εἰσελθόντες εἰς πλοῖον πρὸς νῆσον ἀπέδρασαν.

II Carthagine ab impii erroris sectatoribus e persecutione excitata jam, Hierarcha Gregorius, convocatis iis, qui Sanctæ Trinitatis cultui se mancipassent, conscensa navi in Insulam profecti sunt.

Ἱεράρχης ὠν μέγας ἐν Ἁγίοις Γρηγόριος Δημήτριον πάνυ τὸν τῆς ἐκκλησίας Διάκονον καὶ ἀλλους πλείστους λαβὼν Ἁγιους ἐν οἷς πέφυκεν Καλόγηρος οὗτος ἐμθριως κατέπλαυσε.

III Cum esset hierarcha Gregorius sanctitate conspicuus, Demetrium magnum Ecclesiæ Diaconum, plerosque alios sanctimonia insignes f viros secum accipiens (in quibus noster Calogerus) secundo cursu navigarunt.

Οὐ τὰς ποινὰς τῶν βασάνων πεφυγότες, μὴ γένοιτο· ἀλλὰ τοῦ κηρῦξαι πᾶσι τῆς Τριάδος τὴν δύναμιν. Κατελθόντες οὖν ἄρδην το Λιλυβαῖον νοσφισμὸς αὐτοῖς γέγονε διὰ τὸ κήρυγμα.

IV Nequaquam vero pœnas, cruciatusque (absit hoc ut dicamus) fugientes; verum, ut Sanctissimæ Trinitatis vim virtutemque omnibus promulgarent. Cum igitur Lilybœum g tenuissent, fuga abscondere se necesse iis fuit, propter prædicationem.

THEOTOKION

V Intacta Virgo, præsidium gloriaque eorum, qui te laudibus efferunt, serva quæso, qui fide pleni tuam opem implorant; & a cunctis necessitatibus libera, quæ Deum incarnatum, quæ ejus fuit voluntas, edidisti.

ODE VI

Σπήλαιον πέφυκεν ἀσκητὴς οὖτος στερρὸς καὶ μεγας Καλόγηρος· καὶ κατοικητήριον ἀκαθάρτων δαιμόνων λιτανεύσας τῇ δυνάμει τοῦ σταυροῦ εἰς κευθμῶνας ἁδου ἐδίωξεν.

[Sed Calogeri imprimis auxilium petitur.] I Rupes erat inconcussa magnus asceta Calogerus: immundos spiritus e suis sedibus, oratione, & Crucis virtute, in profunda inferorum deturbavit.

Ὑπὲρ τὸν ἥλιον καὶ νῦν πᾶσιν ἔλαμψε πιστοῖς οὗτος Ὅσιος, βρύων ἰάματα τοῖς προστρέχουσι πιστῶς αὐτοῦ τῷ οἴκῳ καὶ τελοῦσι τὴν φαιδρὰν καὶ ἁγίαν αὐτοῦ πανήγυριν.

II Nostris etiam temporibus, sole ipso illustrior, omnibus fidelibus Sanctus vir elucescit; ejus in templo sanitatum scaturigo [manat] omnibus, qui cum fiducia illo confugiunt, ejusque diem festum colunt.

Μνήσθητι, Ὅσιε, ταῖς σαῖς εὐχαῖς πάντων τῶν πιστῶν Πάτερ Καλόγηρε ἐπἰ τελούντων σου τὴν ἀοίδιμον μνήμην· καὶ βλάβης ἀπειλής τε καὶ ὀργῆς καὶ περιστάσεως ἐλελευθέρωσον.

III Recordare, o beatissime Pater Calogere, fidelium omnium, qui venerandam tui memoriam celebrant, tuisque precationibus adiuua; & a damnis, ira, minis, obsidione hostium libera.

THEOTOKION

IV Respice nostras tuorum famulorum miserias angustiasque, o una inter omnes optima, Deipara Virgo; & festina Filium tuum exorare, ut a jugo Ismaeliticæ nos servitutis vindicet in libertatem. h

ODE VII

Νεκρώσας τὰ πάθη τῆς σαρκός σου δι᾽ ἐγκρατείας Πάτερ, Ἡλίου τοῦ θείοῦ ζῆλον ἔχων, πλάνης, στεῤῥῶς νοητῆς ἀπήλλαξας Ἰεζαβὲλ, καρτερόψυχε.

[Ut pote asceticis virtutibus clarioris] I Edomitis per temperantiam pravis carnis tuæ motibus, magnanime Pater, tamquam adversus Iezabelem divini vatis Eliæ zelo præditus, errore animum fortiter liberasti.

προφήτης πάλαι ἐμελῴδει Δαβὶδ θεοπάτωρ, Ἰδοὺ ἐμάκρηνα φυγαδεύων· ὃν καὶ καλῶς, Πάτερ, μιμησάμενος πρὸς τὴν νῆσν καθώρμησας.

II Vates David, Christi Domini pater, olim cecinit: Ecce elongavi fugiens: quem recte ipse quoque imitatus, ad Insulam appulisti.

Νεῦσον πρὸς ἡμὰς τοὺς ἐκτελοῦντας τὴν ἔνδοξόν σου μνήμην· καὶ κάκωσιν ἰδὼν Θεώφρων, λίταις ποίου εὐσπλαγχνον Θεὸν ῥυσθῆναί με βλάβης ἐχθρῶν.

III Annue nostris precationibus, qui gloriosam tuam agimus commemorationem: respice quæso miserias calamitatesque nostras, divine Pater; & preces apud eum effunde, qui unus misericors est, ut ab hostium nos malis tueatur indemnes.

THEOTOKION

IV O Laudatissima Domina Virgo, quæ Deum, ut sibi visum est, progenuisti; precibus ab eodem contende, ut nobis, qui te hymnis cohonestamus, peccatorum remissionem impertiat.

ODE VIII

Καλογήρου σήμερον τὴν θείαν μνήμην ἐκτελοῦντες ἄσμασι δοξολογήσωμεν Χριστὸν τῷ Ὁσίῳ τῶν θαυμάτων παρέχοντα ταύτην τὴν χάριν ἰᾶσθαι νοσήματα.

I Calogeri hodierna luce divinam memoriam cantibus celebrantes, [Invitantur omnes ad laudem Sanctorum] Christum etiam laudemus, qui miraculorum gratia sanctum virum donavit, ad morbos omnes rite curandos.

Ρεῖθρα ἡμῖν ἰαμάτων παρέχετε θεωφόροι καθεκάστην ἀληθῶς, Γρηγόριε Ἰεράρχα σὺν Δημητρίῳ πανεύφημοι Χριστοῦ Μάρτυρες ἀήττητοι, ὁδὲ μόνος συνεραστὴς τοῦ Χριστοῦ θεράπων Καλόγηρος ὁς πάνυ τοῖς νοσούσιν οἶκτρον δίδοσι τάχυ μεθ᾽ ὑμῶν ἱκετεύει ὑπὲρ τῆς ποίνης ἡμῶν.

II Fluenta nobis sanitatum quotidie præbetis, Sacerdos Gregori, & Demetri, celebratissimi, fortissimique Christi Martyres, & vobiscum una Christi amantissimus Calogerus, qui morbo laborantibus præsentem opem affert, simul etiam vobiscum una pro suo ovili Deo supplicat.

Πῶς ὑμνήσω σε τάλας καὶ ταλέπορος ἐγὼ, παμμάκαρ Καλόγηρε; ἀλλὰ προσδέξαι μου τὸν ὕμνον τοῦ ἀναξίου δούλου σου κἀμὲ ἐμπόνιστον.

III Qua ratione te miser ego, contemptusque laudaverim, te inquam beatissime Calogere? [præsertim S. Calogeri,] Verum ne dedignere laudes, quas tuus tibi famulus i continenter decanto.

Ῥάβδον φέρων ἐπὶ ὤμων τὸν σταυρὸν τοῦ Ἰησοῦ, Καλόγηρε ἔνδοξε κατήσχυνας ἀθέον πλάνην οὗ τῇ δυνάμει δαίμονας ἐπελαύνεις ἀείμνηστε.

IV Humeris gestans Christi crucem pro virga, impiorum errorem confudisti: cujus etiam virtute fugas dæmonum cateruas, Pater in omnem æternitatem memorande.

Οἱ πιστῶς ἐκτελοῦντες τὴν ἁγίαν, φαιδρὰν, πανεύφημον μνήμην σου Χριστὸν ἀνυμνοῦντες βοώμεν εὐλογητὸς εἶ Κύριε δοξάσας τοὺς ἁγίους σου.

V Nos qui sanctam hilaremque tuam festivitatem fideliter colimus, Christumque rite commendamus, una omnes voce clamamus. Benedictus es, Domine, qui tanta gloria Sanctos auctas tuos.

THEOTOCION

VI Qui solus ex Virgine, ut probe nosti, prognatus es, Servator, ratione ineffabili; ejusdem precibus acceptissimis, eos qui ad te magna cum fiducia accurrunt, incolumes serva.

ODE IX

Εὐκάλως ἐμιμήσω, Μακάριε, Ἀβραὰμ τὸν προπάτορα, Ὄσιε· τὴν γὰρ πατρίδα ἔλειπες καὶ ἐν ἄντρῳ ᾤκησας τῆς Σικελίας, εὐλογήσας ἀσιγήτως τὸν κύριον.

[Abrahamum incitati] I Sane quam probe imitatus es Patriarcham Abraham, sancte Pater, cum carissimam patriam dereliquisti, & in Siciliensi antro tuum domicilium figens, Deum optimum laudas, & benedicis.

Φύλους πάντας ἐκτήσω Μακάριε τοῦ Θεοῦ νουθετῶν, αὐγάζων πιστοὺς τῷ φωτισμῷ τῆς πίστεως, καὶ διδάσκων τὸ ψάλλειν, Πάντα τὰ ἔργα ἐλογῆτε, ὑμνῆτε τὸν Κύριον.

II Omnes conciliasti in amicitiam tuam beatissime Dei vir, monitionibus & fidei lumine illustrans, erudiensque ad psallendum; Omnia opera benedicite, & laudate Dominum.

Ἐν τῇ ὑπομονῇ σου, Καλόγηρε, τὸν μισθόν σου ἐκτήσω πανθαύμαστε· ταῖς γὰρ χερσὶ παρέδοκας τοῦ Θεοῦ τὸ σὺν πνεῦμα ψάλλων ἀπαύστως, Εὐλογεῖτε, ὑμνεῖτε τὸν Κύριον.

III In patientia tua, Calogere, mercedem tibi comparasti, in manus enim Dei tradidisti spiritum, continenter illud cantitans; Benedicite, & laudate Deum.

THEOTOCION

IV Vaticinia Prophetarum Dei simul, & hominis Mater, adimpleta sunt: tu enim vero Mons es, Thronusque, ac Porta est solus Deus noster.

ODE X

Ῥώμῃ τοῦ παντάνακτος Θεοῦ τῶν ὅλων, τὴν ἰσχὺν κατάβαλες τοῦ πολεμήτορος, Πάτερ σοφὲ· διάδημα, Ἐνδοξε, τῇ κορυφῇ σου δεξάμενος ὅθεν ἀναπέπαυκας.

[cujus meritis etiam Deus oratur] I Tu virtute Omnipotentis Dei hostis tartarei vires afflixisti, sapientissime Pater; accipiens capite tuo diadema decoris ex quo in pace requiescis.

Ἐπίβλεψον Δέσποτα, ἐξ οὐρανοῦ, καὶ ἴδε τὴν ταπείνωσιν ἡμῶν τῶν δούλων σου, τῶν δισμενῶν κατελὼν τὸ φρύαγμα· παράσχου θάττον εἰρήνην ἡμῖν πρεσβείαις τοῦ Ὁσίου σου.

[fidelibus sue currere] II Respice, Domine, de cælo, & vide humilitatem nostram servorum tuorum; hostium deprime supercilium, ac largire nobis pacem precibus Sancti tui.

Ἴσχυν αἴτει Ὅσιε τῷ σῷ δοθῆναι ὑμνωδῷ ἄηττιτον ἀεὶ Καλόγηρε, κατὰ παθῶν, καὶ πᾶσι τῇ πίστει ἐν τῷ τεμένει σου φοιτῶσι καὶ Βασιλεῦσι τοῖς ὁρθοδόξοις.

III Impetra, quæso, invictam fortitudinem tuo laudatori, ad elidendas pravas animi libidines; tum omnibus qui fiducia pleni celebrant templum tuum, tum vero Regibus k orthodoxis.

Triadic.

V O suavitas ac dulcedo iis omnibus semper expetenda, Pater, Verbum, & Spiritus Sancte, quæ coleris in unitate Deitatis, nos omnes servare digneris.

ODE XI

φωθαυγὴς πανήγυρις τοῦ Ὁσίου σήμερον φωταυγίζουσα μνήμη τὰς τῶν πιστῶν διανοίας. Δεῦθε πιστοὶ ἐν ἄσμασι, φαιδρῶς πανηγυρείσωμεν καὶ πρὸς αὐτὸν τὸν Σωτῆρα [ἀναπέμπωμεν] τοὺς αἴνους.

I O illustrem hunc solem! o diem festum commemorationemque sanctissimi viri præclaram, [in die tantæ solemnitatis.] ad fidelium mentes illustrandas! Agite, Christiani cœtus, festis cantibus hilarique animo, hunc diem celebremus, omnesque una ad eum mittamus voces, qui assiduis precationibus nobis Salvatorem reconciliat.

Καλόγηρον, πιστοὶ, συμφώνως ἀνυμνοῦμεν, ἅμα σὺν τῷ Δημητρίῳ Γρηγόριον τὸν θεῖον, οἳ ὑπὲρ ἡμῶν πρεσβεύουσι.

II Calogerum, Demetrium, ac Gregorium concordi voce fideles in cælum tollamus, utpote qui nobis Deum deprecantur.

Ἄλλος τις ἐπὶ γῆς Πατρῶν ὁσίων ὡς σὺ, Παμμάκαρ, ἐπέφανε [δυσωπῶν] τὸ θεῖον ἰδρυσι τῆς ἀσκήσεως. Πρεσβείαις, Θεὸς, τοῦ θείου Καλογήρου τὴν ποίμνην ταύτην σὺν τῷ ποιμένι εὐλαβεῖ συγτήρησον.

III Nemo quisquam alius ex sanctis Patribus æque Deo gratus & acceptus fuit, ac tu; assiduis te laboribus exercens. Precibus B. Calogeri Deus, Pastorem, l gregemque suum serva incolumem.

THEOTOCION

Tuum, o Sacrosancta Virgo, mysterium ne cælestis quidem mens, ne dicam mortalis ac terrena comprehendere unquam potest ut enim ineffabile est, ita incomprehensum. Tuo enim utero concludi voluit, qui nullis potest finibus capi.

ODE XII

I Certamina sapientum m Monachorum, ac Christi militum labores, ut par est, [& in commemoratione talium Sanctorum] exornantes Gregorii, inquam, Calogeri, ac Demetrii, voces ad usque cælum tollamus; ut velit nos Deus ex omnibus malis eorum precationibus seruare.

II Insignem plane a Deo pacem adepti estis, Patres generosissimi, malorum calamitatumque fluctus jam emensi, viri sanctissimi, milites fortissimi; eorumque qui vos laudant, apud Deum deprecatores.

III Legitime decertastis sapientes quidem, at vero a Deo redditi longe sapientiores, ac veluti bonorum omnium receptacula mundo apparuistis, divina ecclesiæ luminaria, Martyres, ac Sanctorum ornamenta.

THEOTOCION

IV O sola mundi Regina, sola Dei genitrix, sola hominum salus, Beatorum Martyrum meritis undique nos defende. n

VERSUS SIMILIARES

Σήμερον τῶν Μοναχῶν τὰ πλήθη ἠθροίσθησαν προθύμως. Σήμερον δοξάζουσι τὸν ἱερὸν Ποιμένα, [præsentim S. Calogeri, Patris monachorum] τῶν ὁσίων δήμος εὐφραίνεται καὶ τῶν δαιμόνων φάλαγξ ἠμαυρώθη, καὶ αὐτῶν κατοικία καταλέλυται καὶ ἡμεῖς εἰς οὐρανοὺς ἀνυψώθημεν· διὸ ανυμνοῦντες βοῶμεν καὶ λέγομεν, Δόξα ἐν ὑψίστοις τῷ Θεῷ.

I Hodie Monachorum cœtus libenti animo coacti sunt, hodie sacro Pastori laudes, hymnosque persolvunt. Lætatur Sanctorum populus, tremunt tartareæ phalanges: dissipata jam eorum habitatione, nos etiam ad cælum usque elevati sumus; ac proinde collaudantes clamamus; Gloria in excelsis Deo.

II Tamquam verus Christi asceta, beatissime Pater, [veri Ascetæ,] coronatus es; oculum enim animæ ita perpurgasti, ut Deum, cujus amore æstuabas, merueris videre; quemadmodum vidisse te olim accepimus, quando ab illo miraculorum gratiam accepisti, quibus in tui cognitionem venimus tui laudatores.

[dæmonibus fermidandi] III Agite jam fideles universi, qui ejusdem festum celebraturi convenistis, intueamur magni Calogeri miracula: antrum enim reddit Sanctum, Dæmonibus procul inde exterminatis, & in sacrosanctum Christi templum commutavit; ubi malis omnibus ii liberantur, quicumque ejus celebrant festivitatem.

IV Plane dignus fuisti, Pater Calogere, charismatis Spiritus sancti: [& gratia pleni.] impendis autem fidelibus, qui tuam memoriam colunt, pacem, ac misericordiam; nosque ab omni periculo salvos, indemnesque servatos ad lumen occasus ignarum perduc, pretiosissimis tuis meritis, Pater undequaque felicissime.

ANNOTATA D. P.

c Wandalorum scilicet Arianam hæresim.

d Martyres vocat etiam infra; licet Calogerus Confessor solum fuerit.

e Per totam quidem, qua Romanorum fuerat, Africam, quaque tum ea Christiana erat, persecutionem patiebantur Orthodoxi; sed dum Episcopi ad regiam cogebantur, vel in hæresim pertrahendi, vel in exilium amandandi, huic potissimum urbi adscribitur persecutio; nec propterea debet ejus Episcopus fuisse Gregorius, sed satis est si alicujus ex Primatialibus fuerit.

f Potiores scilicet de Clero Gregorii.

g Lilybæum Siciliæ promontorium e Sardinia venientibus proximum est.

h Hic juxta morem Menæorum deberet interponi Synaxarium de Sancto, sive breve Actorum compendium: sed ex usu plerorumque monasteriorum Græcorum, Canones per modulos decantandi seorsim describebantur; Synaxaria, uno tenore legenda, in altero; sicut apud Latinos Antiphonarium & Martyrologium: & ideo illud hic adhuc desideratur.

i Ex hac voce continentur, colligit Cajetanus, plura alia de Sancto composuisse Sergium: sed ex græco ἐμπόνιστον tantum intelligitur quod in hoc hymno componendo valde & sedulo laboraverit author.

k Puta Basilium Macedonem ejusque filios.

l Fragalatensem Hegumenum & Monachos ejus intellige.

m Hinc colligo in eodem Monasterio omnes tres monasticam vitam egisse, & forte Hegumeni loco duobus etiam aliis fuisse Calogerum, ut scientiorem exercitationis monasticæ.

n Quæ sequuntur Stichera seu Versus quatuor non sunt pars Canonis, alias ut Odæ cætere Theodokio vel Triadico aut Staurosimo terminarentur, sed similares, ut in principio. Solis autem præcipuis solennitatibus convenit, ut illi duplicentur, sic in Menæis pro festo S. Antonii quatuor Προσόμοια ante, totidemque post Canonem inveniuntur.

DE S. FORTUNATO EPISCOPO
QUIESCENTE IN AGRO GALLIÆ SENONENSI.

CIRCA DLXXV.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, ætate, scriptis, Episcopatu.

Fortunatus Episcopus, quiescens in agro Galliæ Senonensi (S.)

G. H.

Inter Archiepiscopos Bituricenses in Aquitania prima numeratur octogesimus octavus Petrus Cadoëtus, qui sedit ab anno MCCCCLXXXIII ad annum MCCCCXCII, eique inscripsit suum Martyrologium Joannes Muneratus, B. Mariæ de Salis Canonicus ac gymnasii navarrici apud Parisios Scholasticus & in choro Cappifer: illudque prima vice edidit anno MCCCCXC, recusum postea anno MDXXI & MDXXXVI. In hoc Martyrologio vulgatur textus Usuardi, [Elogium ex Martyrologio an. 1490] additis hinc inde quibusdam elogiis nonnullorum aliorum Sanctorum. Ita, quod huc spectat, habet ad diem V Maji ista: Apud Cellas, Sancti Fortunati Episcopi & Confessoris, & plenius ad hunc XVIII Junii his verbis: In territorio Senonensi apud Cellas, depositio B. Fortunati Episcopi & Confessoris. Qui Vercellis civitate oriundus, & a primævæ ætatis flore peritiæ litterarum traditus, micanti studio Longobardorum philosophus: deinde vero a B. Germano Parisiorum Episcopo cognitus, Vitam S. Marcelli prædictæ urbis Antistitis totius mundi gyramini indubitanter patefecit. Post Paulum vero temporis S. Germano ægrotante, inedia fervente, Angelica visitatione submonitus, cupiens quoque fervore speculationis aggredi Parisios, ac sic circa vicesimum ab urbemilliarium, Dei nomine tactus, in pace quievit. Hæc ibi phrasi satis confusa, quæ tamen plane eadem ad utrumque diem descripsit Molanus in Additionibus ad Usuardum primæ editionis anni MDLXVIII, in secunda vero & tertia editione aliqua de ejus itinere ad Germanum ægrum, deque illius obitu fuerunt omissa. Canisius in Martyrologio Germanico hæc inde contraxit: In territorio Senonensi apud Cellas, depositio S. Fortunati Episcopi, Vercellis nati, [& aliis.] qui tam vita quam doctrina illustris circa vicesimum lapidem ab urbe Parisiensi in pace quievit. Ejusdem memoria celebratur in Ms. S. Richarii, & apud Grevenum in Auctario Usuardi, atque Ferrarium in Catalogo generali.

[2] Saussajus in Supplemento ad diem XVIII non Junii, sed Junii hoc ei concinnavit elogium: In territorio Senonensi S. Fortunati Episcopi, qui S. Germano Parisiensi Episcopo coætaneus, eidem que ob sanctimoniæ affinitatem percarus, cum ad eum visendum ægrotantē pergeret Cellis, viginti milliaribus Gallicis ab urbe regia dissitis, ipse anticipatus evocatione divina, carnis exuta mole, animam meritis fretam, pure ad optatissima cæli tabernacula transmisit. Hæc Saussajus, qui utinam, quam ob vicinitatem loci poterat, adhibuisset ulteriorem inquisitionem de situ loci, de Sepultura, Reliquiis, patronatu, & veneratione qualem hoc tempore adhuc habent.

[3] Hactenus Henschenius noster, quæ cum in ejus Ms. legisset Claudius Castellanus Parisiensis Canonicus sæpe nobis alibi laudatus a diligentia, sua manu sic adscripsit. Inter Melodunum & Monasteriolum ad Fastum-Icaunæ est locus dictus Cellæ vulgo magna Parochia & uno milliari versus Melodunum est Vernosum, ibique Ecclesia S. Fortunati; olim SS. Felicis & Felicissimi, qui ibi passi sunt XII Maji anno CCLXXXVII: sed occasione reliquiarum S. Fortunati, nomen mutavit. Ad semimilliare est alia Ecclesia S. Fortunati cum fonte: prope autem viculus dictus Cella, diversus a Cellis prædictis. In quatuor Mss. Martyrologiis Ecclesiæ majoris Parisiensis, in quorum martyrologiorum, uno antiquissimo dicitur Vercellensis scriptor vitæ S. Marcelli, & S. Germani amicus & in iisdem quatuor V Maji habetur, item memoria S. Fortunati.

[4] Tempus vitæ colligitur ex ætate S. Germani; qui creatus est Episcopus Parisiensis circa annum DXXX, mortuus anno DLXXVI, XXVIII Maji, quo die Acta ejus illustrata dedimus. Proinde S. Fortunatus, si hoc XVIII Junii vitam mortalem exuerit, ante DLXXVI annum id contigisse necesse est. Si tamen obiit die V quinta Maji, [Locus & tempus obitus,] quando eum pluribus referri inter Prætermissos ostendimus, potuit eodem quo S. Germanus anno ad Christum migrasse: cum jam suum dominatum ab anno DLXVIII Longobardi cœpissent habere in Italia. At cujus loci fuerit Episcopus, non satis liquet. Ferdinandus Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ unum nominat Foropompiliensem in Flaminia, a Vercellis longius dissitum, qui seculo VI sederit, & huc videtur propius referibilis. Licet enim obiisse dicat anno DC, id tamen non nisi per meram conjecturam definivisse potuit; utpote nullum habens quem nominaret post Azellum, anno D præsentem Romanæ Synodo; & Mailocum, ex tabulis illius Ecclesiæ agnitum pro anno DCXXII. Est tamen difficile aliquid certi statuere ex solo nomine, quod eodem tempore commune potuit esse pluribus Episcopis quorum nos deficit notitia. [ab hoc alius S. Fortunatus Episcopus Pictaviensis.] Quod Claudius Robertus in Gallia Christiana putavit fuisse Venantium Fortunatum Episcopum Pictaviensem ratio temporis prohibet: quia Fortunatus iste, adhuc Presbyter, scripsit Vitam S. Germani Episcopi Parisiensis, ante quem in pace quievisse nunc Fortunatum ex dictis constat. Colitur Pictaviensis Fortunatus XIV Decembris. Cui ex hisce tribuenda sit Vita S. Marcelli Episcopi Parisiensis, poterit Kalendis Novembris accuratius examinari.

DE SANCTA SPECIOSA
VIRGINE PAPIÆ IN INSUBRIA.

SUB INITIUM SECULI VII.

Notitia cultus & vitæ ex Ferrario, translatio Reliquiarum in Saxoniam.

Speciosa Virgo, Papiæ in Insubria (S.)

G. H.

Coli hac die Officio Ecclesiastico apud Ticinenses S. Speciosam Virginem scribit Ferrarius in Catalogo generali, additque in Catalogo Sanctorum Italiæ Vitam Ms. apud moniales S. Mariæ Capularum esse, quam necdum potuimus obtinere, sed ejus loco damus Vitam ab ipso Ferrario ex illa contractam & est hujusmodi.

[2] Speciosa Virgo, S. Epiphanii Episcopi Ticinensis soror, corporis quidem specie pulcherrima, & animi virtutibus clarior, ab infantia virginitatem suam Christo dedicavit. [Synopsis vitæ ex Ferrario,] Sed cum parentes illam cuidam nobili adolescenti invitam despondissent, & nuptiarum tempus ad esset; Speciosa sponsum ad castitatem sæpius invitavit, sed frustra. Quapropter illa ad orationes & jejunia confugiens, Deum precabatur, ut quoquo modo virginitati suæ consuleret. Non irritæ preces fuere. Nam sponsus paulo ante nuptias moritur. Miranti autem Epiphanio, quod de sponsi morte, ut fieri solet, non tristaretur, sed lætissima appareret, causam lætitiæ exposuit: vitamque asperam herbis & leguminibus agens, in rerum divinarum contemplatione occupabatur; nec tamen, ob jejunia assidua & alias carnis macerationes, species ejus immutata est. Infirmis, quos frequens visebat, propriis manibus ministrabat. Consilio omnes accedentes juvabat: illam sæpius S. Epiphanius consulebat. Cujus etiam orationibus Constantinopolim profecturus, seipsum & Ecclesiam suam commendavit. Vitam hanc, cum ad annos octoginta prorogasset, decedens cum æterna commutavit decima quarta Kalendas Julii: cujus corpus odorem suavissimum mittens, in æde S. Vincentii Martyris conditum fuit: nunc in ecclesia S. Epiphanii una cum corporibus Sanctarum Luminosæ & Liberatæ sororum asservatur apud Canonicos Regulares. Hæc ibi. De S. Luminosa egimus die IX Maji, diximusque non videri Sororem extitisse S. Epiphanii, sed intimæ caritatis vinculo conjunctam fuisse. Fuerunt autem Sorores S. Epiphanii & S. Speciosæ, supra indicata Liberata quæ XVI Januarii, & S. Honorata relata est ad diem XI ejusdem Januarii: Sanctus autem Epiphanius, Episcopus Ticinensis, anno CCCCXCVI defunctus colitur XXI dicti Januarii: cujus Vitam ab Ennodio etiam Episcopo Ticinensi editam ex Mss. dedimus, & adjunximus historiam Translationis ejusdem, ex Sideribus Christophori Broweri, in qua hæc cum memoria S. Speciosæ narrantur.

[3] Solennibus jejuniorum festive expletis, divinitus, ut credo, ecce affuit Landwardi Mindensis Episcopi Presbyter, nostro Fratri contubernii gratia familiarissimus: qui illum adhuc titubantem, cum animum ejus aperiret, solicite de omnibus, ac si idem quod ille sentiret, [Aliquæ Reliquiæ ablatæ] perquisivit; sanctissimique Patris Epiphanii Reliquias, sanctæque Virginis Speciosæ, uno ambitu templi inclusas auferre suasit: supervenientis noctis tempus, nec in aliud protelandum, illis competere. Nec mora, complacitum est: collecto per diem huic officio apparatu necessario, nocturno suffragante silentio, ecclesiam intrant. Se tanto operi terra tenus strati, impares accusabant: audacis nihilominus cœpti veniam exorabant, illorum se patrocinio attentius commendantes, ut vel eorum Reliquiis remunerari mererentur, vel si id non dignarentur, sine damno saltem sui ab illis protecti, cœpto pie removerentur. [& Hildesium ac Mindam translatæ.] Surgentes itaque B. Epiphanii sepulcrum recludere diu multoque sudore certabant; nullo ingenio, cum omne studium impendendo consumerent, proficientes. Itaque B. Speciosæ Virginis Tumbam in promptu aperuerunt. In pavimentum itaque ante sacras Reliquias provoluti, orationique aliquantulum intenti, surgentes eas deosculando, hymnis & laudibus sustulerunt: quarum parte qui Fratris nostri studio illi suffragabatur, piæ memoriæ Dominus noster Otwinus, huc postea cum B. Epiphanii Reliquiis transtulit, commendata quæ sibi competebat parte Landwardo venerabili Episcopo. Hæc ibi. At supra retulimus S. Speciosæ corpus adhuc in ecclesia S. Epiphanii asservari unde arbitramur, aliquas solum Reliquias ejus Hildeshemium & Mindam translatas: quod vel ideo magis probatur, quod in Officiis propriis anno MDCLVII pro Ecclesia Hildesiensi excusis nulla fiat mentio S. Speciosæ Virginis: at S. Epiphanii festum sub ritu duplicis celebratur die XXII Januarii, diciturque is translatus anno nongentesimo sexagesimo tertio; atque in choro superiore Ecclesiæ Cathedralis miraculis clarus, religiose & honorifice asservatus.

DE SANCTO AUTBERTO
EPISCOPO ABRINCENSI IN GALLIA

INITIO SEC. VIII.

SYNOPSIS HISTORICA.
De S. Michaëlis ecclesia ab ipso condita, ejusque ibidem cultu & translationibus.

Autbertus, Episcopus Abrincensis in Gallia (S.)

G. H.

Abrincæ, urbs Episcopalis hodiernæ Normanniæ, juxta fines Britanniæ Armoricæ, haud procul ab ora maritima, celebrat hoc XVIII Junii festum S. Autberti Episcopi, [Cultus sacer] sub ritu duplicis secundæ classis: & in Proprio Sanctorum hujus Ecclesiæ anno MDCXXXV omnia præscribuntur de Communi Confessoris Pontificis, excepta Lectione quarta secundi nocturni, quæ est hujusmodi; Beati Autberti memoria inter eos, qui Ecclesiam Abrincensem gubernarunt, maxime elucet, propter admirabilem ejus sanctitatem, & singularem illam B. Michaëlis Archangeli apparitionem & revelationem: quam ipse piissime executus, in celeberrimo Monte-Tumbæ ecclesiam & cœnobium construxit, & Principi Angelorum consecravit: [in ecclesia S. Michaëlis] in quo sanctum ejus corpus sepultum, post aliquot secula, Richardo secundo Duce Normanniæ, & Hildeberto Abbate mirabiliter inventum est, & ibidem cum summa veneratione asservatur & colitur. Hæc ibi. Ejusdem S. Autberti Episcopi Abrincensis depositio inscripta est Martyrologio Ms. Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ, & Gallicano Saussaii.

[2] In Chronico Sigeberti res gesta narratur in nostro perantiquo codice Ms. quam Autbertus Miræus, quasi ab aliquo adjunctam, [cum cœnobio per Sanctum condita,] alio charactere edidit, & est hujusmodi. Childeberto monarchiam regni Francorum tenente, Archangelus Michaël apparens Autberto, Abrincatensi Episcopo, monuit semel & iterum, ut in loco maris qui propter eminentiam suam Tumba vocatur, [ex apparitione ei facta,] fundaret ecclesiam, in memoriam sui, volentis talem venerationem exhiberi sibi in pelago, qualis exhibetur in Monte-Gargano. Interim taurus a latrone furtim raptus, in illo loco religatur. Unde Episcopus tertio admonitus, ut in illo loco fundamentum jaceret, ubi taurum religatum inveniret, & sic ut eum terram pedibus protrivisse videret, sic ecclesiæ ambitum duceret; ecclesiam in honorem sancti Archangeli constituit, & ex illo tempore, sicut in Monte-Gargano, ita etiam in illo loco, quod modo dicitur In-periculo-maris, veneratio Archangeli frequentari cœpit. Hactenus Chronicon Ms. nostrum Sigeberti, quod post mortem ejus ad annos duos & quinquaginta productum est, ut possit satis genuinum censeri. Notabatur annus XII dicti Childeberti, referendus ad annum Christi DCCIX, aut præcedentem ad consensum aliorum Chronologorum.

[3] Sammarthani tomo 4 Galliæ Christianæ, dum agunt de monasterio S. Michaëlis de Monte-Tumbæ in periculo maris, [translatumque ad Benedictinos.] asserunt a S. Autberro institutos Canonicos, qui divino cultui vacarent. Verum, ut fert rerum humanarum conditio, cum a primo pietatis zelo non tantum deflexissent, sed in morum corruptelam sensim dilapsi, Christi nomen profanarent; Richardum primum Normannorum ducem, congregatis e variis Neustriæ Divi Benedicti cœnobiis triginta monachis, anno DCCCCLXVI eos in Canonicorum locum substituisse. Hæc ibidem Sammarthani, qui tomo secundo in elogio S. Autberti scribunt, ejus sanctissima ossa prolixiori tempore cunctis mansisse incognita, a Bernerio quodam in eodem cœnobio Montis S. Michaëlis abscondita; [Ossa S. Autberti inventa circa an. 1021] ac tandem supremo Opifici placuisse, ad decus loci, ea manifestare, Richardo secundo Normannicæ gentis principatum gubernante, & Hildeberto Abbate dictum cœnobium regente: quo suadente dicitur Richardus ædificia monasterii ampliasse. Præfuit Hildebertus ab anno MXIII, & post sex annos fatis cessit anno MXXIII.

[4] [translata anno 1158.] Fuisse autem tunc ossa S. Autberti honorifice inclusa, & caput seorsim adservatum, constat ex alia translatione facta anno MCLVIII, quæ sic describitur a Roberto Abbate de Monte, in Appendice ad Sigebertum, quam Lucus Acherius post opera Guiberti Abbatis de Noingento vulgavit. Ibi ad dictum annum MCLVIII ista leguntur: Eodem anno Robertus Abbas S. Michaëlis, meliorans auro & argento quædam antiquata in capsa S. Autberti Episcopi, invenit in ea ossa ipsius Sancti, excepto Capite, quod per se reservatur in eadem ecclesia in vase argenteo. Invenit etiam cum eodem corpore litteras testificantes in ipsum, & quamdam tabulam viridis marmoris. Repositum est iterum corpus beati Confessoris & Episcopi Autberti in eadem capsa in tribus ligamentis, & marmor, & vetus breve cum novo, in quo indicatur sub quo anno Dominicæ Incarnationis, & a quo Abbate repositum fuit tunc idem corpus.

DE S. ELISABETH VIRGINE MAGISTRA SORORUM ORD. S. BENEDICTI,
SCHONAUGIÆ IN DIOECESI TREVIRENSI.

ANNO MCLXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate, visionibus, Vita; hujus scriptore Egberto atque laudator Emichone, & occasione cultus in hodierno Romano.

Elisabeth Virgo, Ord. S. Benedicti Schonaugiæ in diœcesi Trevirensi (S.)


AUCTORE D. P.

Cattimillebocensis in Adrhenana Germania Comitatus, [Schonaugiæ in Treviren. diœcesi ad millium] vulgo Catzenelleboghen dicti, occiduum limitem, qui Rhenum duarum circiter leucarum intervallo respicit, perstringit Millus fluviolus, veterum ibidem Cattorum reliquiis nomenclaturæ partem largitus, qui Lano ad Nassoviam illapsus nomen amittit, prius quam ab ipso & cum ipso devolvatur in Rhenum: Ad hujus fluvioli initia, a quinque & semis seculis fundata est nobilis Abbatia Benedictini Ordinis, a situs pulchritudine Feutonicum nomen Schonaugiæ adepta: de cujus origine Browerus noster in suis annalibus ad an. MCXXV ita scribit. Hoc tempore Trevirorum diœcesis novo percelebri Schonaugiensi monasterio aucta est. Id in Lurenburgensium Comitum prædio, trans Rhenum, [Virginum Abbatissa fuit Elizabeth,] sedecim contra Bingam Millibus passuum ab Hilduwino locuplete viro inchoatum, a Ruberto Lurenburgensi Comite postea perfectum, atque B. Florino, cujus sacris insignitur cineribus, postea dicatum est. Hildelinus autem primus monasterio præfuit: qui ad teli jactum aliud item Virginibus eodem nomine monasterium constituit; in quo, sanctimoniæ & cælestium instinctuum fœcunda, nec non admirandæ pietatis laude cantata Virgo, Elisabeth de Schonaugia postea claruit. Ipsa se scribit humilem Monacham, & Magistram sororum quæ in Schonaugia sunt. Recentiores male Abbatissam vocant, quæ sub Abbate constituta vivebat.

[2] Hujus germanus frater Ecbertus, cum adhuc esset Bonensis ecclesiæ Clericus, [cujus dictata edidit & obitum scripsit Ecbertus frater ejus.] ad Sororem, jam divinitus visitari & frequentibus visionibus illustrari cœptam, evocatus anno MCLII, easdem visiones dictante ipsa scripsit libris duobus: tertium deinde, qui Viarum Dei intitulatur, similiter litteris consignavit jam Monachus Schonaugiæ; ac deinde (ut de quinto, dubiæ auctoritatis libro taceam) ultimum scripsit de ejus obitu, testis magna ex parte rerum tunc gestarum oculatus; postea vero Schonaugiensis Abbas secundus, teste. Trithemio; qui inter illustres eum laudat, ut virum non minus devotione & religione quam scientia clarum; [Illa autem obiit feria 6, 18 Iunii,] in Chronico autem Hirsaugiensi dicit, successisse eum primo Abbati Hildelino, mortuo Nonis Decembris MCLXVII. Sub finem ultimi libri dicitur deposita Virgo, XIV Kalendas Julii, Feria sexta, hora nona; qui concursus Kalendarum & feriæ cum designet annum Domini millesimum centesimum sexagesimum quintum, non vero præcedentem quartum, oportet errorem agnoscere in codice, unde edita prædicta sunt, eumque corrigere ex Trithemio, qui usus accuratiori Ms. mortuam ponit anno Domini MCLXV, Indictione XIII.

[3] Idem tamen Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, ante prolixum elogium Sanctæ (ut appellat) & Deo dilectæ Virginis Elisabeth, non solum corruptus est ab oscitantibus librariis, MCLXII & 1162 perperam notantibus, cum antea præcesserint notæ MCLXV & 1165: [anno 1165 quem & Trithemius notat,] sed etiam sui oblitus videri posset, quando post notatam illo anno Ruperti Abbatis Hirsaugiensis electionem, factam altera die post festum ad vincula Petri, quæ fuit IV Nonarum Augusti, subjecit, Virginem obiisse anno ruperti Abbatis primo currente. Neque excusandum quis putet, ac si forte scripserit anno ultimo currente: sequitur enim mox quod anno prænotato, quo sancta Virgo Elisabeth de corpore migravit, qui fuit Ruperti Abbatis primus, hiems fuit asperrima, & subsecuta est fames magna, cum pestilentia & multis malis, Verum hic rursum librarii audacis culpam deprehendo. Cum enim Trithemius soleat annos morientibus ac succedentibus Abbatibus communes inter utrosque dividere, & a vulgaris anni initio exordiri sequentes porro annos, [licet loco non uno corruptus.] ac subinde transilire aliquos nulla memorabili re signandos (sicuti in hoc Ruperto omisit annum ejus II & V, respondentes annis Christi MCLXVI & IX) prioris anni notam loco non suo posuit editor; atque ita fecit, id, quod anno prænotato MCLXV adscripserat de hieme & peste Trithemius, anno sequenti adscriptum videri. Simili ratione factum puto, ut in ejusdem Trithemii Chronico Spanheimensi, ubi inter annum MCLIII & VII trium annorum numeri deficiebant, obitui S. Elizabeth (sic enim ibi scribitur) prænotetur annus MCLXIV loco V.

[4] Corpus defunctæ, postquam apud Sorores triduo toto fuerat a concurrenti certatim populo honoratum, ex more ceterarum delatum est ad ecclesiam Fratrum prædicto S. Florino sacram & positum in loculo secus altare, [Nomen additum Usuardo Coloniensi] Domino & omnibus sacris Virginibus dedicatum. De cultu, an & qualem ab antiquo ibi habuerit aut etiamnum habeat S. Elisabeth, dum ex vicinis quæro; dicere interim mihi posse videor, primos fuisse Colonienses Carthusianos, qui ipsius nomen publicis fastis Martyrologii, ab Usuardo olim editi, adscripserint ad diem prædictum; secutos vel Ecbertum præfatum, vel proprias Schonaugiensis sacrarii tabulas, aut saltem loci Necrologium. Impressus fuit sic auctus Usuardus Coloniæ anno MDXV, & recusus anno MDXXI, cum his ad calcem diei XVIII verbis, Beatæ memoriæ Elisabeth, Virginis Sanctimonialis in Schonaugia, cui multa secreta a Domino revelata sunt, circa annum MCLXI. [unde transcripsit Molanus,] Eadem verba, ut in nullis Usuardi quocumque loco aucti manuscriptis, sed apud solos Colonienses Carthusianos reperta, primæ suarum Additionum editioni anno MDLXVIII subjecerat Molanus, charactere minusculo: in aliis autem duabus anni LXXIII & LXXXIII, quibus adhuc biennium supervixit, omissis Beatæ memoriæ titulo & anno vitiose notato, hoc solum scripsit, Schonaugiæ obiit Elisabeth, Virgo sanctimonialis, cui multa secreta a Domino sunt revelata. Prima interim editione (quam forte solam vidit Baronius, [quem secuti Recognitores Romani Mrlii.] & pene pro oraculo habuit) tantum effectum Romæ est, ut in Martyrologium, auctoritate Gregorii XIII recognitum auctumque, & anno MDLXXXIV publicatum addita sit ejus memoria, cum titulo Sanctæ, hac formula quæ hodiedum legitur: Schonaugiæ S. Elisabeth Virginis, monasticæ vitæ observantia celebris. Ubi hoc prudenter factum, quod omissa sit mentio revelationum, de quibus (ob illa præsertim quæ de S. Ursulæ Martyrio lib. 4 leguntur, nulla prorsus fide digna) merito dubitabatur.

[5] Amplectimur Sedis Apostolicæ judicium de Romano Martyrologio, Fidelibus proposito, [Omissa prudenter mentione Revelationum,] tamquam per viros eruditos ad fidem historiæ, quæ rerum gestarum, personarum, locorum, temporum varietate continetur, correctum & multis locis auctum, sicut præfatur Gregorius: quoadusque tamen singula fuerint ad fundum (sicut conamur facere) examinata, merito censuit Franciscus Maria Florentinius, in sua ad vetustissimum Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium Præfatione, superfuturum semper quod corrigatur. Sed hoc non est paucorum annorum, quibus Gregoriana correctio curata fuit, fortassis nec seculi unius alteriusve: Quidquid Porro de aliis sit, hic certe prudenter processum videtur, omissa revelationum mentione, quæ apud imperitos habuisset locum approbationis expressæ. Quanto autem prudentius hic processisse Romani Martyrologii Recognitores censemus; tanto pluris facimus eorumdem judicium in attribuendo, [& addito titulo Sanctæ.] quem ante Trithemium nemo usurparat, titulo Sanctæ: velut fundatum in meritis vitæ, morte sanctissima confirmatis: quia tale judicium speciem aliquam Canonizationis obtinere videtur, nec nisi temere posse vocari in dubium: ideoque secuti ipsum in titulo sumus: sicuti etiam fecerunt Monasticorum fastorum collectores omnes, Menardus, Wion, Dorganius, Bucelinus, &c.

[6] Post Ecbertum prælaudatum, Schonaugiam, Trithemio teste, [De ejusdem laudibus scripsit Emicho Ab.] rexit Emicho (apud Molanum in notis, & hinc apud Baronium Einicho) Ecberti supradicti quondam auditor atque discipulus, vir in divinis scripturis studiosus atque eruditus, secularis quoque litteraturæ non ignarus, ingenio promptus & clarus eloquio, non minus vita quam scientia insignis. Scripsit tam metro quam prosa multa præclara opuscula, de quibus tamen (inquit Trithemius) pauca ad manus pervenerunt, Legi opusculum ejus de laudibus divæ Virginis Elisabeth Schonaugiensis & quædam alia. Utinam id etiam invenisse nobis contigisset vel posteris supplementum scripturis contingat. Interim contenti iis erimus quæ ipsamet vivens dictavit, & postea de mortua scripsit Ecbertis. Ea Molanus ait emissa per Fabrum (Stapulensem vulgo dictum prænomine Jacobum, [Vita primum a Fabro in Gallia] virum superiori ævo libris edendis tota Gallia clarissimum) in libro qui inscribitur Liber trium virorum & trium spiritualium mulierum: qui tamen inter plurimos Stapulensis libros, a Gesnero enumeratos, non invenitur sed extat apud nos, excusus Parisiis anno MDXIII & dedicatus Adelaidi devotæ Christi famulæ, Deoque sacratarum virginum cœnobii Hildegardis Matri. Ceterum ut editio tam antiqua nunc haud magnopere desideretur, Brigittinorum Coloniensium diligentia fecit: qui cum anno MDCXXVIII, typis heredum Antonii Boetzeri, recudendas curassent Revelationes sanctæ suæ Matris Birgittæ; eodem anno iisdemque typis, tacito tamen suo nomine, [deinde Coloniæ edita a Brigittinis,] in lucem ediderunt, ex antiquis (ut præfert titulus) monumentis, Revelationes sanctarum Virginum Hildegardis & Elizabethæ, in Martyrologium Romanum relatarum; unde hic placet recudere, nostroque modo in capita dividere, quæ posterioris vitam spectant (nam de Hildegarde agemus XVII Septembris) librum primum & secundum cum parte tertii & totum sextum, aliis obiter dumtaxat delibatis, eo quod minus ad historiam faciant.

[7] Eadem Birgittinorum diligentia, inter elogia Ecclesiæ ac Doctorum virorum, [præmissa laudatione Emichonis, Elizabeth] Elisabethæ data operique præfixa, exhibetur nobis Emichonis Abbatis laudatio quædam, sive rythmus: quem si constaret aliquando inter Officia divina usurpatum, sufficeret probando temporis immemorabilis cultui. Hunc illi profitentur acceptum ex lib. bibliothecæ Schonaugiensis. Hunc Rythmum hic atttexere juvat; vehementer enim suspicor illud esse quod legit Trithemius, nec aliud superesse optandum.

      Salve, felix Elizabeth, odorifera rosa,
In Dei mirabilibus virgo satis famosa.
      Salve viarum Domini devota contemplatrix,
Simulque individuæ Trinitatis amatrix. [in qua multis titulis ornatur Elisabeth,]
      Salve Mariæ Virginis filia singularis,
Nam ab ea in extasi crebro visitabaris.
      Salve cujus aspectui sancti apparuere,
Nam eos festis singulis meruisti videre.
      Salve fons, plenus rivulis scientiæ divinæ,
Guttas stillans mellifluas deificæ doctrinæ.
      Salve vernans arbuscula silvæ Schonaugiensis,
Circumdata ramusculis visionum immensis.
       Salve cui cæli januæ apertæ videbantur,
Secretaque cælestia inibi monstrabantur.
      Salve absque ruga speculum, in quod desiderabant
Cæligenæ prospicere: nam multum te amabant.
      Salve, quæ clausam pyxide Sacramenti, vidisti
Clam veræ carnis speciem corporis Jesu Christi.
      8 Eia nunc benignissima, in cælis sublimata,
Quæ es, (ut pie credimus) sis nobis Advocata.
      Defende hoc cœnobium, [& pro monasterio invocatur] nosque inhabitantes.
Mei, rogo, memineris, nosceque te amantes.
      O Virgo, fac ut jugiter Religio accrescat,
In nostro monasterio, ne profectus decrescat.
       Repelle, quæso, dæmonum cunctas illusiones,
Angelorumque nobis obtine munitiones.
Cuncta nobis contraria tu ora mitigari,
      Prospera quæque tempora exopta nobis dari.
O virgo devotissima, virtutibus decora,
      Apud Deum altissimum, rogamus, elabora;
Ut nos ad se recipiat, cum hinc egrediemur;
      Præstetque nobis præmium, quo æterne lætemur.
Deo Patri sit gloria, ejusque sacro Nato,
      Æqualisque Spiritui gloria sit beato. Amen.

[9] O sponsa Christi nobilis, o Mater venerabilis, intercede pro nobis ad Dominum, Regem Angelorum: [tamquam Sancta.] quem semper puro corde dilexisti, in cujus amplexibus sine fine permanes; ut remittat nobis omnia quæcumque in ipsum peccavimus; tribuens nobis fervorem amoris sui sanctissimi, & post exilium brevissimæ vitæ mansionem cælestis habitaculi. Amen.

Subveni nobis Elisabeth, Virgo sanctissima, æterni Regis Sponsa nobilissima, in cujus aula splendescis sicut stella fulgentissima. Esto miseris refugium in omnibus necessitatibus & tribulationibus. Amen. Præter hæc, nullum est invenire Schonaugiæ cultus antiqui vestigium: sed postquam in Romanum, [Hodie de ea fit festum duplex.] ut supra dixi, Martyrologium nomen Elisabethæ admissum est, cœpit habere festum sub ritu Duplicis, una cum Officio & Missa de Communi Virginum; plane sicut accidit S. Popponi, Abbati Stabulensi, postquam occasione Vitæ, inter Sanctorum vitas excusæ a Surio, simili honore dignus Baronio visus fuit, ut dictum ad XXV Ianuarii.

[10] Qui ex nostra ad S. Goaris Residentia, nutu serenissimi Principis Ernesti Landgravii Hassiæ nuper pie defuncti, & sui Superioris P. Nicolai Graß, [Ejusdem sepulcrum in Sacello cum altari] illuc excurrit mense Octobri 1690 P. Joannes Helm. Inde nobis refert Superesse virorum monasterium, destructo per Suecos eo quod feminæ incolebant; istic autem a dextro ecclesiæ latere Sacellum esse, S. Elisabethæ nunc dictum, cum duobus altaribus; in cujus Sacelli parietem immissum ex parte est vetus sepulcrum, quod olim confractum ab hæreticis, uncinis ferreis commissum iterum est, [Reliquiæ ossium pauculæ,] habeturque in honore æque ac altarium unum, ab illa nuncupatum. In ipso sepulcro ossa nulla relicta: solum effugerunt scrutantium sacrilegas manus paucula una cum Capite, quæ serico involutæ exponuntur ad venerationem. Similiter nullum superest veteris Epitaphii vestigium, sed ipsum quidam nobis misit sicut invenerat scriptum post vitam, hoc tenore:

Virgo Prophetarum similis, quæ summa polorum [Epitaphium,]
Mente, Deo [adhærens], perspexerat, hic locat ossa.
Elisabeth vive, gaudens in lumine vitæ,
Quam prægustasti speciali munere Christi.

Insuper habetur Schonaugiæ libellus precum, B. Elisabeth dictus, in pergameno antiquo, in cujus primo folio sic legitur: Iste liber pertinet monasterio B. M. Virginis in Schonaugia, Ordinis B. Benedicti… die Venerabilis Sacramenti, [libellus precum.] quod fuit III Nonas Junii, sub Julio Papa II & Maximiliano Rege Romanorum. Ergo anno MDVII, quando Pascha celebratum fuit IV Aprilis: unde suspicari quis posset unum alterumve verbum, quo indicabatur tunc completus vel finitus a scribente liber extritum esse de industria, ad persuadendum facilius quod ipse in usu Sanctæ fuerit, cum forte ex eo quo usa fuerat jam detrito tunc sit transcriptus.

[11] Qui Elisabetham hanc una cum S. Hildegarde Ordini Cisterciensi adscripserunt Henriquez & Libanorius, aliique nonnulli, [Non fuit ipsa Ordinis Cisterciensis.] decepti fuerunt ambiguitate nominis, pluribus alibi monasteriis communis, propter communem Etymologiæ rationem. Talium unum Virginum, in Franconia fuit; alterum Virorum, in diœcesi Moguntina; ubi B. Hildegundis ad XX Aprilis celebrata in hoc opere, sub virili habitu & Iosephi nomine latuit: & ibidem, medio seculo post illam defunctam, Abbas fuit B. Daniel, ex Hemmerodiensi cœnobio assumptus, de quo nobis mentio facienda XXIX Iunii. Errorem animadvertit Iongelinus, in Notitia Abbatiarum Ordinis sui, nullam nisi Hemmerodiensem in diœcesi Trevirensi agnoscens: animadvertit etiam Chalemotus, ipsam atque S. Hildegardim Bingiensem tacitas prætermittens. De Hildegardi pridem nobis constabat, qui Bingii fueramus anno MDCLX, ibique sacra illius & ossa & scripta, nec non cucullam videramus coloris non candidi ut Cisterciensium, sed ex rufo subnigri, ut Benedictinorum fuit. De Elisabetha ejusque laudatoribus ad annum 1221 cap. 6 miratur Manrique, quomodo adscribi Cisterciensibus potuerit; neque enim Cisterciensium Monasteria duplicia (ut Schonaugiæ erant sub uno Abbate) hactenus habuit: quod, inquit, obiter libuit propalare, ne, quibus tot ac tanta propria suppetunt, ad aliena extendere manus videamur, vel cum eis qui extendunt dissimulare.

VITA
Partim ab ipsamet dictata, Partim ab Egberto fratre scripta:
Ex editione Coloniensi.

Elisabeth Virgo, Ord. S. Benedicti Schonaugiæ in diœcesi Trevirensi (S.)

BHL Number: 2485, 2486


AUCTORE D. P. & AUCTORE EGBERTO FRATRE

PROLOGUS EGBERTI
Cum epistola Virginis ad S. Hildegardem.
Ex Trithemii Chronico Hirsaugiensi.

[1] Fuit in diebus Eugenii Papæ, in finibus Trevirensis diœceseos, [An. æt. 23, Religionis 11, Christi 1152,] in cœnobio cui nomen Sconaugia, sub regimine Hildelini Abbatis, adolescentula quædam monasticæ professionis, nomine Elizabeth: quæ cum inter religiosas fœminas undecimum in monasterio ageret annum, habens ætatis annos tres & viginti, in anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo secundo, visitata est a Domino: & erat manus ejus cum illa faciens in ea, juxta antiquas miserationes suas, opera magnæ admirationis & digna memoria. Datum siquidem est mente excedere, & videre visiones secretorum Domini, quæ ab oculis mortalium abscondita sunt. Id autem non sine evidenti miraculo contingebat: frequenter enim & quasi ex consuetudine, [Elisabeth divinitus visitata, cœpit Latine loqui] in diebus Dominicis aliisque festivitatibus, circa horas in quibus maxime fidelium fervet devotio, rapiebatur in mentis excessum; & resumpto paulatim spiritu, subito verba quædam divina Latino sermone proferebat, quæ neque per alium aliquando didicerat, neque per seipsam invenire poterat; utpote quæ esset inerudita, & Latinæ locutionis nullam vel exiguam habens peritiam. Sæpius etiam canonicæ Scripturæ testimonia, aliaque divinarum laudum verba, congruentia iis quæ per spiritum viderat, absque omni præmeditatione pronuntiavit. Igitur omnia quæ circa ipsam gesta sunt, & ad gloriam Dei & ad ædificationem fidelium pertinere visa sunt, in præsenti libello ex magna parte conscripta sunt, juxta narrationem ipsius, [quæ suo deinde fratri dictavit.] qua uni ex Fratribus suis, de ordine Clericorum, quem præ ceteris familiarem habebat, singula exposuit. Cum enim ab inquirentibus multa occultaret, eo quod esset timorata valde & humillima spiritu; huic, diligenter omnia investiganti & memoriæ ea tradere cupienti, germanitatis & dilectionis gratia, & Abbatis jussione, cuncta familiariter enarrare coacta est. Narrationis autem initium erat hujusmodi.

[2] Hactenus Egbertus Virginis Frater, & idem qui sub tertia persona dicitur omnia scripsisse Clericus, cum quo in persona ipsius Virginis locuturo priusquam progrediamur; [Scripsit illa S. Hildegardi,] exhibenda est Elisabethæ Epistola ad S. Hildegardem, mire faciens ad totum sequens argumentum illustrandum. Frustra eam nunc requireremus, nisi illam suo Hirsaugiensi Chronico ad annum (ut legendum monuimus MCLXV) Trithemius Abbas inseruisset. Sancta autem Hildegardis (ut hoc obiter ex ejusdem Trithemii Chronico Sponheimensi dicam) Virgo Christi, fundatrix & Magistra cœnobii S. Ruperti juxta Bingiam XV Kalen. Octobris moritur anno ætatis suæ LXXXIII, Domini MCLXXIX Indictione XIII dumtaxat inchoata, mense Septembri; adeoque nata anno MXCVII senior fuit annis XXXIII quam Elisabetha, solum nata anno MCXXX eique ad annos XVIII supervixit. Fuerunt vero inter se quam simillimæ: nam Elizabeth ut in præcitato Chronico dicit idem Trithemius divinis revelationibus visitari a juventute sua meruit; ex quibus multa jussione divina ad utilitatem posterorum conscripsit: [simili quo ipsa spiritu plenæ,] cumque esset Latini sermonis ignara, & præter simplicem psalmodiam nihil ab homine didicisset, interno Spiritus sancti Magisterio edocta, omnem scripturam positionem seu constructionem operis recte intellexit; Revelationes autem suas & visiones cælestes partim Latino partim Teutonico protulit eloquio. Epistola ex certa consideratione (quam haud ægre conjectaveris spectare fidem revelationibus Elisabethæ dandam) de verbo ad verbum producta a Trithemio & sub annum MCLXII vel etiam LX scripta, cum jam Virginibus præesset Elisabetha talis est.

[3] Dominæ Hildegardi, venerabili Magistræ Sponsarum Christi, quæ sunt apud Bingiam; Elisabeth, humilis Monacha, [a qua consolatorias acceperat,] & Magistra Sororum quæ in Schonaugia sunt, devotas cum omni dilectione orationes. Gratia & consolatio Altissimi repleat vos gaudio, quia meæ tribulationi benigne compassa estis, sicut ex verbis consolatoris mei intellexi, quem de mei consolatione diligenter commonuistis. Sicut enim vobis de me revelatum fuisse dixistis, fatear vere, quamdam perturbationis nubem me nuper in animo concepisse, propter ineptos sermones populi, multa loquentis de me quæ vera non sunt. [quædam sibi falso affingi;] Sed vulgi sermones facile sustinerem, si non & hi qui in habitu Religionis ambulant, spiritum meum acerbius contristarent. Nam & hi, nescio quibus stimulis agitati, gratiam Dei in me derident; & de his quæ ignorant, temere judicare non formidant. Audio & quasdam litteras, de suo spiritu scriptas, sub meo nomine circumferre, de judicii die me prophetasse diffamantes: quod certe numquam facere præsumpsi, cum omnium mortalium cognitionem effugiat ejus adventus. Sed hujus famæ occasionem vobis aperiam, ut judicetis utrum præsumptuose quidpiam in hac re fecerim aut dixerim.

[4] Sicut per alios audistis, magnificavit Dominus misericordiam suam mecum, [gratias autem sibi factas] supra quam meruerim, aut mereri ullatenus possim; in tantum, ut cælestia quædam sacramenta frequenter revelare dignatus sit. Significavit mihi etiam per Angelum suum frequenter, qualia ventura essent super populum suum in his diebus, nisi pœnitentiam agerent de iniquitatibus suis; atque ut palam hæc annuntiarem, præcepit. Ego autem, ut arrogantiam evitarem, nec auctrix novitatum viderer, in quantum potui, omnia hæc studui occultare. Cum igitur solito more, quadam Dominica die, essem in mentis excessu; adstitit mihi Angelus Domini, dicens; Quare abscondis aurum in luto? hoc est, verbum Dei, quod per os tuum missum est in terram, propter facies distortas; non ut abscondatur, sed ut manifestetur, ad laudem & gloriam Domini nostri & salvationem populi sui. [se coactam revelare ab Angelo flagellante,] Et hoc dicto, elevavit supra me flagellum, quod quasi in ira magna quinquies mihi inflixit amarissime, ita ut per triduum in toto corpore, ex illa percussione languerem. Post hæc apposuit digitum ori meo, dicens: Eris tacens usque ad horam nonam, quando manifestabis ea quæ operatus est Dominus tecum. Ego igitur usque ad horam nonam muta permansi. Tunc significavi Magistræ, ut adferret ad me libellum quemdam, quem in stratu meo absconderam, continentem ex parte ea quæ fecerat Dominus mecum. [& sicut eas scripserat in libello, Abbati traditas:] Quem cum offerrem in manus Domini Abbatis Hildelini, qui ad visitandum me venerat; soluta est lingua mea in hæc verba; Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Post hæc, cum & alia quædam ipsis revelassem, quæ scriptis committere nolueram, videlicet de vindicta Domini magna, quam universo mundo in brevi superventuram ab Angelo didiceram; rogavi illum diligentissime, ut verbum illud haberet absconditum.

[5] Præcepit autem mihi ipse Dominus Abbas, ut operam darem orationi, atque a Domino postularem, [qui deinde imminentem mundo plagam, ipsi revelatam evulgatuturus;] quatenus daret mihi intelligere, utrum ea quæ dixeram silentio tegi vellet, an non. Cumque per aliquod tempus hac de re, orationi insistendo, me afflixissem, in Adventu Domini, in festivitate S. Barbaræ, in prima vigilia noctis, corrui in extasim: & adstitit mihi Angelus Domini dicens, Clama fortiter, & dic Heu! ad omnes gentes, quia totus mundus in tenebras est conversus. Et dices: Exite: ille vos vocavit, qui de terra vos formavit. Et dic, Pœnitentiam agite, quia prope est regnum Dei. Hoc igitur sermone inductus Dominus Abbas, cœpit divulgare verbum eorum magistratibus Ecclesiæ & viris religiosis: quorum quidam cum reverentia exceperunt verbum; quidam vero non sic; sed sinistre de Angelo, qui familiaris mihi est, locuti sunt; dicentes eum esse illusorium spiritum, & in Angelum lucis transfiguratum. Unde & ipse Dominus Abbas per obedientiam me constrinxit, [jussit ut apparentem sibi Angelum illa ad juraret:] præcipiens, ut cum mihi rursus appareret, per nomen Domini ipsum adjurarem, quatenus indicaret mihi, utrum verus Dei Angelus esset, an non. Ego autem præsumptuosum id æstimans, cum timore magno præceptum, hoc suscepi. Quadam igitur die, cum essem in excessu meo, solito more se mihi obtulit, & stetit in conspectu meo, & dixi tremens ad eum; Adjuro te per Deum Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, ut recte dicas mihi, si verus Dei Angelus sis; & si veræ sunt visiones, quas vidi in excessu meo, & ea quæ ex ore tuo audivi. Respondit ac dixit: Scias pro certo, quia verus Angelus Dei sum, & veræ sunt visiones quas vidisti, & quæ de ore meo audisti vera sunt, & vere fient, nisi reconcilietur hominibus Deus: & ego ipse sum, qui diu laboravi tecum.

[6] Post hæc in Vigilia Epiphaniæ dum orarem, rursus apparuit mihi Dominus meus, sed procul a me stans, & faciem habens aversam a me. Ego autem indignationem ejus intelligens, dixi illi cum timore: Domine mi si molesta tibi fui in eo quod adjuravi te, [quod factum is ægre tulit,] ne quæso imputes mihi: converte faciem tuam ad me, & esto mihi placabilis: quia constricta per obedientiam feci, nec ausa fui transgredi mandatum præceptoris mei. Cumque in hujusmodi verbis multas lacrymas profudissem, conversus est ad me dicens, contemptum mihi fecisti & fratribus meis, quia diffidentiam habuisti ad me: unde pro certo noveris quia ultra non videbis faciem meam, neque vocem meam audies, nisi placatus fuerit Dominus & nos. Et dixi: Domine mi, quomodo placari poteris: Et dixit, Dices Abbati tuo, ut in memoriam mei & fratrum meorum celebret Officium divinum devote. [voluitque Officio de Angelis dicendo placari.] Cum ergo, non semel, sed pluribus vicibus, tam a Domino Abbate quam a reliquis Fratribus, Missarum solennia ad honorem sanctorum Angelorum celebrata fuissent; simulque Sorores Psalmorum lectionibus eos honorassent; rursus apparuit mihi Dominus meus placido vultu, dixitque ad me: Scio quoniam in caritate & obedientia factum est quod fecisti idcirco veniam consecuta es; & de cetero frequentius te visitabo, quam hactenus.

[7] Post hæc Dominus Abbas ire disposuit in locum quemdam, rogatu Clericorum illic manentium, ut prædicaret verbum comminationis Domini in populo, [Denuo autem interrogatus,] si forte pœnitentiam agerent, & averteretur ira Dei ab illis; primum aggressus est deprecari Dominum, una cum omnibus nobis, ut nobis revelare dignaretur ancillæ suæ, utrum sermonem, qui jam manifestus esse cœperat, amplius divulgari oporteret, an non. Ipso igitur divina Mysteria celebrante, & nobis devotissime orantibus, subito dissolutæ sunt compages membrorum meorum, & elangui, & veni in mentis excessum. Et ecce Angelus Domini stetit in conspectu meo, & dixi ad eum: Memento, mi Domine, quod dixeris ancillæ tuæ, verbum meum per os tuum missum est in terram, non ut abscondatur, sed ut manifestetur ad gloriam Dei & salvationem populi ejus. Et nunc indica mihi, quid oporteat fieri de verbo comminationis quod locutus es ad me; numquid jam satis manifestum factum est? [jussit intrepide evulgare omnia:] an adhuc amplius prædicandum? At ille, severo me aspectu intuens, ait; Noli tentare Deum: qui enim tentant illum, peribunt: & dices ad Abbatem: Noli timere, sed perfice quod cœpisti. Vere beati sunt, qui audiunt verba prophetiæ tuæ & servant ea, & non fuerint scandalizati in te. Hoc autem illi suggeras, ut eam formam, quam hactenus in prædicatione habuit, non immutet: in hoc enim ego consiliarius ejus fui. Dicito illi, ut nequaquam attendat verba eorum, qui ex invidia dubie loquuntur de his quæ dicta sunt in te, sed attendat quod scriptum est, Quia nihil impossibile apud Deum. [prout Abbas fecit, fructu non pœnitendo,]

[8] Hoc igitur sermone animatus, locum quem disposuerat adiit: & populum, qui ejus adventum præstolatus fuerat, ad pœnitentiam exhortatus est; annuntians iram Dei superventuram, nisi pœnitentiæ fructibus eam prævenire studerent: quales autem plagæ mundo imminerent, nequaquam, veluti diffamatus est, in aliqua prædicatione sua enarravit. Factum est igitur, ut multi, apud quos iste sermo diffamatus est, per totum tempus Quadragesimale, in timore magno per pœnitentiam se affligerent, eleemosynisque & orationibus studiose insisterent. In tempore illo quidam, nescio quo zelo ductus, [unde etiam Deus pœnam intentatam distulit,] ad urbem Coloniam, in persona Domini Abbatis, ipso ignorante (Deus novit) litteras direxit, in quibus terribiles quædam comminationes audiente omni populo lectæ sunt: unde, quamquam ab insipientibus illusum nobis sit; prudenter tamen (ut audivimus) & reverenter sermonem animadverterunt, & pœnitentiæ fructibus Deum honorare non contempserunt. Factum est autem in quarta feria ante diem Paschæ, cum post magnos labores corporis in extasim venissem, apparuit mihi Angelus Domini, & dixi ad eum: Domine, quid fiet de verbo quod locutus es ad me? Qui respondit: Noli contristari, neque perturberis, si non in die, quem determinavi tibi, evenerint quæ prædixi: quoniam multorum satisfactione placatus est Dominus.

[9] Post hæc in sexta feria, post horam tertiam, cum gravi passione veni in excessum mentis; & rursus adstitit mihi dicens: vidit Dominus afflictionem populi sui, & avertit iram indignationis suæ ab eis. [jubens patienter ferre Virginem obloquia hinc sibi nata.] Cui dixi: Quid ergo, Domine mi, nonne ero in derisionem omnibus, apud quos hoc verbum diffamatum est? Qui ait: Omnia quæ in occasione hac evenerint tibi, patienter & benevole sustineto; illum diligenter advertens, qui, cum esset totius orbis creator, hominum irrisiones sustinuit. Nunc primum patientiam tuam Dominus probat. Ecce, Domina mea, totum ordinem rei vobis explicavi, quatenus & vos innocentiam meam & Abbatis nostri cognoscatis, & aliis manifestare possitis. Obsecro autem ut & orationum vestrarum participem me faciatis; &, prout Spiritus Domini vobis suggesserit, aliqua mihi consolatoria verba rescribatis. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum sit omnibus. Amen. Hactenus illa: quorum cum nihil in sequentibus libris contineatur, datur intelligi, quam plurimas alias revelationes oblatas fuisse Virgini, multasque ab ea epistolas scriptas, quarum istic habita ratio non sit. Nunc veteris divisionis titulos accipe, cum indicio nostrorum numerorum ex latere.

DIVISIO ANTIQUA.

Lib. I Cap. I Primo sermonem facit ad fratrem suum Egbertum. 10
II De tentatione maligni, & horrenda tristitia comite. 13
III De adversario apparente Elizabeth in similitudinem phantasmatis horribilis. 15
IV De apparitione ejusdem in aliis formis. 16
V Visio quædam facta illi in sublimi. 17
VI Visio adversarii loci ejus, & quorumdam cælestium. 18
VII De adversario in specie delicati Clerici. 19
VIII De compassione Fratrum & Sororum in eam, luce magna, & Spiritus sancti columba. 20
IX De apparitione sanctæ Crucis & beatissimæ Virginis. 20
X De apparitione columbæ, & SS. Joannis Baptistæ & Joannis & Pauli Martyrum. 21
XI Visio multorum Sanctorum & aliorum mysteriorum. 24
XII Aliæ cælestes apparitiones & aliorum Sanctorum. 27
XIII De Sanctorum ordinibus, item de Filio Dei & divina majestate. 29
XIV Visio divini Agni & aliorum mysteriorum. 31
XV De gloria Virginis Mariæ, & verba exhortatoria. 33
XVI Apparitio gloriosissimæ Virginis, cum Præcursore Domini. 36

Lib. II Cap. I De apparitione Crucis, S. Michaëlis, sanguinis & corporis Domini. 37
II De visione Cassii & Florentii Martyrum, & undecim millium Virginum. 39
III Visio omnium Sanctorum, Angeli boni, Purgatorii loci, Paradisi amœnitatis, liberatarum animarum, & liberatione cujusdam amici. 40
IV Visio cælestis Jerusalem & aliorum mysteriorum sanctorum. 43
V De Protomartyre, Euangelistis, Agno Dei, Innocentibus & tribus Regibus. 45
VI Apparitio sacratissimæ Virginis Mariæ. 46
VII De rota, avicula, monte, scala, Eucharistia, & S. Gregorio. 47
VIII De adventu justi Judicis, cum signis vivificæ Passionis: de iis qui a dextris & qui a sinistris: de Juda, Pilato & crucifixoribus Domini: quædam secreta revelatio. 50
IX Visio ingressus Salvatoris in sanctam civitatem, & honoris a turba illi impensi. 53
X Mysterium a lotione pedum discipulorum, usque ad captivitatem Domini. 54
XI Mysterium a captivitate passionis usque ad sepulturam ejus. 55
XII Visio Angelorum & matronarum, & quomodo Salvator discipulis apparuit. 57
XIII Mysterium Ascensionis Domini & missionis Spiritus sancti. 59
XIV De sedente in throno, cum exercitu in circuitu ejus. 61
XV Specialis revelatio, cum increpatione Cleri, & de præsepio Domini. 63
XVI Visio Euangelistarum, Angelorum habentium potestatem plagarum, & non nullorum aliorum mysteriorum. 66
XVII De infirma Sorore, spirituali inunctione Elizabeth, & nonnullis aliis. 69
XVIII Quomodo ex gravi infirmitate qua decumbebat in lecto, ab Angelo Domini repente curata est. 72
XIX Comminatio iræ Dei super populum, falsos Religiosos, & iniquos Pastores; & exhortatio ad pœnitentiam. 74
XX Exhortatio ad mundi hujus amatores, & instructio ancillæ Dei. 75
XXI De throno Dei & quatuor animalibus ac rotis. 77
XXII De Eucharistia, Spiritu sancto, civitate Dei, judicio & libris factorum cum bonorum tum malorum; & de vero die revolutionis Paschæ. 78
Lib. III Hic est liber Viarum Dei &c. 86
I Visio prima.
II Visio secunda. 87
III Visio tertia. 88
IV Visionis primæ interpretatio. 89
V Visionis secundæ interpretatio. 90
VI Visionis tertiæ interpretatio. 91
VII Declaratio quatuor viarum Dei quæ sint
VIII Alia visio. 92
IX De via Contemplativorum, Sermo primus. 93
X De via Activorum, Sermo secundus. 94
XI De Via Martyrum, Sermo tertius. 95
XII De via Conjugatorum, Sermo quartus. 96
XIII De via Continentium, Sermo quintus. 98
XIV De via Prælatorum, Sermo sextus. 102
XV De via Viduatorum, Sermo septimus. 106
XVI De via Eremitarum & Solitariorum, sermo octavus. 107
XVII De via Adolescentum, Sermo nonus. 108
XVIII De via Infantium, Sermo decimus. 109

Lib. IV Visio de Assumptione Virginis Mariæ. 110
I Protestatio Angeli de Annuntiatione libri Viarum Dei. 106
II Sermo Elizabeth de undecim millibus Virginum, aliisque Martyribus, passis inter eas Coloniæ. 110
III Ad Abbatem Tuitiensem & Fratres ejus.
IV Ad Sorores sanctarum Virginum in Colonia.
V Ad Venerabilem Abbatem Tuitiensem. 83
VI Visio quam vidit Egbertus qui & obtulit Revelationes Elizabeth in altari.

Lib. V Prologus.
Epist. I Ad Ludovicum Monachum, postea Abbatem ad S. Eucharium Treviris.
II Ad Abbatem de Busindorpo & Fratres ejus.
III Ad Dominum Hilinum Archiepiscopum Trevirensem.
IV Ad Abbatem Otinhensem & Fratres ejus.
V Ad Fratres Nurimbergenses.
VI Ad Sorores Auturnacensis cœnobii.
VII Ad Sorores in Borma.
VIII Ad Sorores sanctarum Virginum Coloniensium.
IX Ad Sorores Dierstenses.
X Ad dilectissimam Abbatissam Dirquircensem.
XI Ad eamdem Abbatissam Dirquircensem.
XII Exhortatoria epistola Elizabeth ad cognatam suam.
XIII Alia ad quosdam religiosos Patres exhortatoria.
XIV Ad Abbatem Tuitiensem.


Lib. VI qui est Ecberti ad cognatas suas.
Cap. I De obitu Elizabeth Virginis. 112
II De felici exitu ac sepultura Elizabeth. 116
III De suo fine solicita, Sororum saluti diligenter intendit. 118
IV Protestatio quod nihil fictionis admissum sit, in eis quæ ab ea sunt visa & audita: adhortatio Sororum, & Sacramenti Unctionis postulatio. 120
V Oratio Elizabeth & exauditio pro perceptione Corporis Dominici: divisio lucis, & signum transitus ejus. 122
VI Consilium de substituenda alia loco ejus, & salutaris admonitio ac diligens præparatio ad exitum vitæ hujus. 125
VII Visio ex qua cognovit Elizabeth discessum suum, & divinum cultum permansurum in loco illo. 128
VIII Commendationes & gratiarum actiones, quas Elizabeth habuit in fine. 130
IX Visio de exitu ejus, & orationes quibus usa est. 132
X Cur transitus ejus aliquantulum dilatus est: & quomodo ad omnes se habebat, & contra. 136
XI De exitu ejus. 139
XII De Sacerdote quodam subito erumpente in laudes ejus, & sepulturæ officio. 141

CAPUT I.
Allocutio ad fratrem; tentationes diabolicæ, divina visitatione discussæ; visionum initia.

[10] Petis a me, frater, & ad hoc venisti, ut enarrem tibi mesericordias Domini, [Gaudet res suas posse communicare fratri;] quas secundum beneplacitum gratiæ suæ operari dignatus est in me. Promptum quidem est in me, frater, per omnia dilectioni tuæ satisfacere: nam & hoc ipsum diu desideravit anima mea, ut daretur mihi conferre tecum de omnibus iis, quæ magnifice operatus est Dominus in me, ac tuum audire judicium: sed quæso modicum sustine, & attende, mi dilecte, multiplices angustias cordis mei, quæ supra quam credi potest me coarctant. Si verbum illud, de quo audisti, in commune prodierit, sicut per quosdam incautos Fratres (novit Deus) contra voluntatem meam ex parte jam prodiit; quis putas de me sermo erit in populo? Dicent forte nonnulli, alicujus me sanctitatis esse, ac meis meritis gratiam Dei attribuent, existimantes me aliquid esse, cum nihil sim. Alii vero cogitabunt intra se dicentes, Hæc si esset Dei famula, [& quamvis prævideat nascitura hinc sibi obloquia multa,] sileret utique, & non sineret magnificari nomen suum in terra, nescientes qualibus stimulis urgeri soleo ad dicendum. Non deerunt etiam qui dicant muliebria figmenta esse omnia quæ audierint de me, vel forsitan a sathana me illusam judicabunt. His & aliis modis, Carissime, in ore hominum ventilari me oportebit. Et unde hoc mihi ut alicui hominum innotescam, quæ elegi esse in abscondito, & quæ certe nec dignam me arbitror, ut ad intuendum me quisquam oculos suos attollat? Illud quoque non parum angustias meas adauget, quod Domino Abbati complacuit, ut scriptis verba mea commendentur. Ego enim quid sum, ut memoriæ tradantur ea quæ sunt de me? Nonne & hoc arrogantiæ poterit adscribi?

[11] Sed dicunt mihi quidam ex sapientibus, quia non propter me solam hæc fecit mihi Dominus; sed aliorum quoque ædificationi per ista providit; [persuadetur tamen eas pandere ex consilio sapientium,] eo quod ad fidei confirmationem aliquatenus attinere videantur, & ad consolationem eorum qui tribulato sunt corde propter Dominum: & idcirco pro ejusmodi causis quæ prædictæ sunt, opera Dei silentio prætereunda non putant. Et ita quidem esse ut dicunt ex parte credo, propter quædam quæ tibi nunc indicabo. Accidit aliquoties, cum in corde meo posuissem celare ea quæ ostensa mihi erant a Domino, tanta præcordiorum tortura me arripi, ut morti me proximam existimarem: at ubi iis qui erant circa me quid vidissem aperui, continuo alleviata sum. Sed fateor quia nec sic adhuc huc omnino certificata sum, quid potissimum agere debeam: nam & tacere magnalia Dei, periculosum mihi esse intelligo; & loqui, periculosius fore pertimesco. Minus enim discretionis me habere cognosco, [& conscientiæ remorsu.] quam ut sufficiam discernere, quid ex iis quæ mihi revelantur dici conveniat, quidve silentio honorari oporteat. Et ecce inter hæc omnia, in periculo delinquendi posita sum. Propter hoc, dilecte mi, non cessant ab oculis meis lacrymæ, & anxiatur spiritus meus jugiter in me: sed ecce ad introitum tuum consolari cœpit anima mea, & facta est tranquillitas magna in me. Benedictus Dominus, quia suscipere dignatus est orationem ancillæ suæ qua diebus multis eum de tuo adventu deprecata sum.

[12] Et nunc, quia Domini voluntate ad me de longinquo directus es, [Exordiens autem a gratiarum actione,] non abscondam cor meum a te; sed ea quæ sunt de me, bona & mala, tibi aperiam: deinde quid fieri conveniat, in tua & Domini abbatis discretione positum sit. Gratias ago Domino, ego pauperum ejus minima, quoniam a die quo sub regulari institutione cœpi vivere, usque in hanc horam, ita confirmata est super me manus Domini, ut nunquam sagittas ejus in corpore meo portare desierim. Ægritudines meæ variæ & diuturnæ, non solum me vexaverunt, sed & omnes Sorores quæ in circuitu mei sunt. [pro immissis sibi morbis,] Det illis Dominus misericordiam, quia onus calamitatis meæ materno affectu mecum portaverunt. Aliquando & medicamina infirmitatibus meis adhibuerunt: sed eo amplius infirmata sum, & audivi in visione nocturna vocem dicentem mihi; Deus autem noster in cælo, omnia quæcumque voluit fecit. [Ps. 113, 3] Unde me admoneri intellexi, ut non medelis hominum, sed voluntati Creatoris mei corpus meum committerem; & ita quidem feci. [paralysi,] Cumque sæpe tanto languoris obruerer labore, ut nullius membri (excepta lingua) compos essem; sine arrogantia dixerim, non minus in Psalmis ruminandis sedula permanebam: sed cum & linguam paralysis mihi subduceret, linguæ officium mente supplevi. Quantas autem cum infirmitatibus meis rerum necessariarum penurias sustinuerim, longum est enumerare. Ipse nosti, quia & domus nostræ possessio modica est, & elongati sunt a me, qui debuerant misereri super me. Sed pater orphanorum Dominus solicitus est mei, per cujus gratiam gaudium magnum est cordi meo omnis mea contritio. [& egestate;] Per omnia benedictus sit consolator humilium Deus. Sed ne diutius te protraham, nunc ad ea de quibus potissimum interrogas, sermonem convertam.

[13] Factum est in die sancto a Pentecostes, convenientibus ad Dominicam cœnam Sororibus, ego occasione quadam detenta sum, [narrat quod per octavam Pentecostes 1152, mœrore gravata] ut divini illius ac vivifici Sacramenti particeps non fierem. Unde illius diei solennitas, non me ut solebat, exhilaravit; sed in quadam obscuritate animi tota die permanebam. Postera etiam die, & tota illa hebdomada, in eadem obscuritate animi tristis incedebam, nec potui ab animo excutere tristitiam. Ascendebant in cor meum plus solito omnia delicta, & magnificabam singula apud me, & ita mihi ipsi dolores accumulabam. Crescente igitur paulatim apud me hac non bona tristitia, adeo mente obscurata sum, ut quocumque me verterem, in tenebris me ambulare æstimarem, lucis comparatione quam antea in me senseram: inter hæc tanto etiam tædio afficiebar, [ac plena fastidio,] ut nihil esset quod non fastidiret anima mea. Moleste mihi erant ipsæ orationes, quæ summæ deliciæ meæ esse consueverant. Psalterium, quod jucundum semper mihi fuerat, quandoque vix uno Psalmo perlecto, longe a me projeci. Iterum recogitans ac mecum admirans quid mihi accidisset, resumpsi illud & legi: sed rursus mente concidi.

[14] Omnes enim vires suas effudit in me adversarius meus: nam etiam in fide hæsitare me fecit ille perfidus, [cœpit circa fidem Christi passi tentari,] ita ut de Redemptore nostro dubie cogitarem, dicens intra me: Quisnam ille fuit, qui tantum se humiliavit propter homines? Nunquid vera esse potuerunt omnia quæ scripta sunt de illo? Verti me alio & dixi: Bonus tamen erat ille, quisquis fuit, de quo tot bona prædicantur. De beatissima Advocata nostra similiter dubie cogitabam, cum ejus memoriam agerent Sorores. Et quid mirum, frater? Pene omnis sensus meus sub versus erat in me. Aliquoties autem ad meipsam rediens, tentari me intellexi, ac fortiter reluctabar, meosque familiares ut pro me orarent admonui: [& ad inferendam, sibi mortem.] sed tanto fortius insistebat adversarius meus, ita me perturbans, ut etiam tæderet me vivere. Cibum & potum præ tædio sumere non potui nisi tenuissime, & ibam deficiens & tabescens toto corpore. Novissime autem id mihi inspiravit ille perfidus, ut vitæ meæ ipsa finem imponerem, atque ita ærumnas meas, quas diu sustinueram, terminarem. Sed in hac tentatione pessima, non dormitavit super me qui custodit Israel. [His tenebris discussis,] Non enim permisit ut dominaretur mihi iniquitas hæc maxima; sed dedit mihi intelligere malitiam insidiatoris mei, & subito me avertit a cogitatione hac. Quam copiosus es in misericordia Domine, qui de tantis periculis eruis confidentes in te! Confiteor tibi, Pater, quia nisi tu adjuvisses me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.

[15] Et hæc quidem ita se habebant circa me usque ad festum Maximini, b quarto calendas Iunii c. Illo autem die ad Completorium, vidi in sacello nostro phantasma parvum, [turbatur phantasmate diabolico,] quasi cuculla Monachi indutum, Statim autem dicto Completorio irruit super me gravissima infirmitas, & rogavi Magistram, ut assumptis Sororibus veniret mecum in Capitulum, ibique orationes funderent super me. Cumque ibi prosternere me vellem ante Crucifixum, ita diriguerunt ossa mea, ut nullatenus genua flectere potuissem. Ego itaque mihi ipsi vim faciens; graviter me projeci in terram. Cumque surrexissem ab oratione, allatum est Evangelium, & legere me fecerunt passionem Domini; & adjuvabant me quoniam imbecillis eram ad legendum. Dum autem legeremus, apparuit mihi idem phantasma ut prius: & legentibus nobis locum illum ubi dicit Evangelista; Intravit autem sathanas in Iudam qui cognominatur Scarioth; cœpit exultare & risum movere. Dicebam autem Sororibus, ut pessimum illum abigerent; & mirabantur de quo loquerer eis. Perlecto autem Evangelio, evanuit. Post hȩc in Matutinis stabat coram me, in humana effigie, statura brevis & spissus, & horribilis aspectu: facies ejus igneæ, lingua ejus flammea & longe ab ore porrecta; manus ejus & pedes similes unguibus avium rapacissimarum. In hac specie, septies illo die mihi apparuit. [quod postridie septies varia forma recurrit:] Et semel in specie canis teterrimi. Sequenti die d mane astitit lecto meo, & cum suo quodam juramento minatus est mihi, quod in dentes me percussurus esset calceo, quem in manu tenere videbatur. Post hæc paulo ante Missam, iterum se mihi obtulit in specie tauri magni & horendi, dilatans super me os suum, quasi ad deglutiendum me, & cymbalum in collo gestare videbatur.

[16] Deinde cum inchoaretur Missa de beatissima Virgine Domina nostra (sabbatum enim erat) veni in extasim. [sed in Sabbato adfuit Deipara,] Et apertum est cor meum: & vidi super aërem rotam magni luminis, similem lunæ plenæ, sed quasi duplo majorem. Et introspexi per medium rotæ, ac vidi similitudinem regalis feminæ stantem in sublimi, quasi candidissimis indutam vestimentis, ac purpureo amictu circumdatam. Continuo intellexi hanc esse sublimem cæli Reginam, matrem Salvatoris nostri, cujus semper desideravi aspectum. Cumque intenderem in eam cum summo desiderio, procidit in faciem suam ter, adorans coram divino quodam lumine, quodam lumine, quod erat ante illam. Quarta autem vice cum se humiliasset, longam moram in jacendo facere visa est. [cum S. Benedicto,] Ut autem surrexit, convertit ad me faciem, & modicum progressa est in inferiorem aërem contra me, habens duos comites gloriosos, unum a dextris & unum a sinistris. Qui a dextris erat, cuculla Monachi indutus esse videbatur, candidissima tamen, & baculum monastici Patris manu gestare visus est. Unde menti meæ incidit hunc esse venerabilem Patrem nostrum B. Benedictum. Qui autem a sinistris erat, juvenis decorus videbatur, candida & crispanti coma spectabilis. Stans autem Domina mea, signo Crucis me consignavit, & hæc verba menti meæ nescio qualiter inseruit: Ne timueris, quia nihil tibi ista nocebunt. Vocis quidem sonitum non audivi, [ipsique benedixit:] sed tantummodo labiorum ejus motum distincte aspexi. Post hæc regressa est ad interiora luminis sui, & ego devotissime adorans sequebar eam laudibus tredecim versiculorum, quos in consuetudine habeo. Et his dictis, ab extasi reversa sum: & continuo refeci spiritum meum Hostia salutari. Tunc rogavi Sacerdotem, ut invocaret nomen Domini super me: qui cum inchoaret Litaniam, rursum in extasi facta vidi Dominam meam, stantem secus altare, in veste qualis est casula Sacerdotali; & habebat in capite diadema gloriosum, quasi quatuor gemmis pretiosis insignitum, eratque ei circumscripta Angelica illa salutatio: Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. [tum iterum apparens sathanas]

[17] Eodem die ad vesperam, rursum vidi malignum illum, in specie tauri, pendentem coram me in aëre: & paulo post respexi consolatricem meam in cælesti lumine, ut prius, munientem me Crucis signaculo. Postera die quæ erat Dominica iterum e se mihi præsentavit insidiator meus in specie tauri, ut prius. Tunc, quia nimis vexaverat me horrenda visio illa, dixi ei confidenter: Si vere tu es ille malignus, præcipio tibi in nomine Domini, ut cito tranfigures te, & in hac specie ultra mihi non appareas. Continuo disparuit: & respexi vallem quamdam horribilem plenam fumo & flamma nigra, & exibat inde grex caprarum turpissimus. Die illa ad vesperam lux magna in cælo mihi apparuit, & de medio ejus columba niveo candore, & quasi flammeo splendore venusta, elapsa est, nescio quid rubeum in ore demonstrans: & ut subito gyrum fecit in aëre, [visis cælestibus cessit:] iterum se recepit in lucem. Ego autem cum veneratione eam prosequens, orationes de Spiritu sancto dicebam, quoniam in specie columbæ eum apparuisse audieram. Post hæc ad Completorium cum starem ante Crucem, ac devotissime eam salutarem, ostensa est mihi in cælo Crux magna aurei fulgoris, ita splendida, ut etiam reverberaret oculos cordis mei, quibus eam intuebar.

[18] Die altera mane, cum starem sola in Capitulo & orarem, iterum se mihi obtulit adversarius meus, [denique in forma petulantis Clerici] stans coram me in specie adversarius meus, stans coram me in specie delicati Clerici, quasi indutus camisia candida. Et expavi quidem, sed tamen in oratione perseverans, nihil segnius egi, quo magis eum confunderem. Expleta autem oratione, ascendi in dormitorium, & illuc me subsecutus est. Discessi inde in sacellum, & veni stare inter duas Sorores orantes. Illuc etiam me subsecutus est: & stabat coram me, in turpi quodam gestu illudens mihi, nec potui avertere ab eo mentis oculum quo eum intuebar: Tunc nequitiam ejus ultra non ferens, dixi ei audacter: Præcipio tibi in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, ut cito ab hujusmodi gestu cesses, & talem nequitiam ultra mihi non ostendas. Continuo habitum priorem dimisit, & stabat reverenter, quasi indutus veste religiosa. Deinde exivi sedere in conventum Sororum, & illuc me insecutus est; & stans arrisit mihi. [ab eodem vexata,] Cum ergo tunc disparuisset, ultra mihi non apparuit. Deinde cum audita Missa communicassem, & ad prandium accessissem, præ nimia vexatione vix cibum attigi. Post prandium autem subito elangui, nec remansit in me quidquam virium, & ita coarctabar undique ut nullum membrorum meorum esset absque passione. Tunc astantibus circa me Sororibus vix linguam movi, ut significarem eis, quod allatis Reliquiis dicerent super me Passionem Domini & orationes. Dum autem orarent, sensi guttur meum quasi manu cujuspiam fortiter stringi, ita ut pene halitus meus intercluderetur. Cum ergo transisset hora illa, de cetero majorem pacem habui a tentatore meo, per gratiam Domini, qui novit suos de tentatione eripere; quod, ut arbitror, impetratum est a Domina.

[19] Convenerunt Sorores ac Domini Fratres, videntes angustias animæ meæ, ac decreverunt, ut septem continuis diebus communes preces funderent, [liberatur, utroque Conventu pro ea orante.] & se affligerent coram Domino pro me, ac singulis diebus singulas Missas pro angustiis meis celebrarent. Cumque inter septem Missas, una de Spiritu sancto in quinta feria esset decantanda, cum magno desiderio diem illum expectabam, sperans aliquid consolationis tunc me recepturam. Venit desiderata dies & Fratribus divina celebrantibus, jacebam in oratione cum Sororibus: & dilatatum est cor meum, & vidi lucem grandem in cælo: & ecce columba magnæ pulchritudinis, qualem & ante videram, de luce egrediens, pervenit usque ad me: & cum tribus vicibus capiti meo expansis alis se circumtulit, mox ad superna convolavit. Post hæc in sexta feria, cum diceretur Missa de Sancta cruce, & me prostrassem in oratione, gloriosum Crucis signum in cælo mihi ostensum est, quasi a sinistris divinæ Majestatis.

[20] In Sabbato autem, cum celebraretur Officium de gloriosissima Virgine, vidi iterum eam in superna claritate, [Sabbatis dein singulis adest Deipara.] coram Majestate magna adorantem. Cumque ministri altaris, laudes ejus devote concinentes, in sequentia, Ave præclara, processissent ad versiculum, qui est, Ora Virgo nos illo pane cæli dignos effici; procidit in faciem suam, totamque se in oratione prostravit: sicque permanebat quousque Euangelium inchoaretur. Ab illo die usque ad hæc tempora, singulis fere Sabbatis & quandoque aliis diebus, cum de ea Officium celebraretur, eamdem visionem videre consuevi. Eadem die post Nonam, cum starem in Capitulo & amarissime flerem, propter somnia quædam in quibus animam meam valde molestaverat nequitia insidiatoris mei; rogabam Dominam meam devotissime, ut si forte nocituræ mihi non essent illæ molestiæ, aliquid mihi consolationis exhibere dignaretur. Et ecce subito lux illa cælestis emicuit, & progressa est inde consolatrix mea: & cum paululum descendisset, contra me stabat; & ego intendens in eam motum labiorum ejus diligenter observabam: & cognovi quod nominaret me nomine meo, Elizabeth, & amplius non adjecit: quod ego pro consolatione recipiens, gratias egi illi, & recessit a me.

ANNOTATA D. P.

a Anno ab incarnatione Christi 1152, litteris Dominicalibus F. E. Pascha celebratum fuit 30 Martii; atque adeo Pentecoste 18 Maji, Itaque infra descripta mentis obscuritas duravit ad 25 ejusdem.

b S. Maximinus Episc. Trevir. colitur 29 Maji tunc cadente in Feriam V.

c Utique Feria VI, & consequenter 30 Maji.

d Mane diei Subbati, uti mox dicitur: & sic omnia recto ordine sequuntur.

e Scilicet 1 Junii; & consequenter sequentes Feriæ 2 & 5 quibus visi Sancti.

CAPUT II.
Visi sancti, a 23 Iunii 1152 ad 14 Septembris 1153.

[21] Accidit quadam vice, cum frequenter se mihi obtulisset columba nivea illa de qua dixi, [Sæpe apparent Crux & Columba,] ut apud me ipsam dubitarem de illa, & quærerem a Domino Abbate, utrum posset sathanas se transfigurare in columbam. Qui cum negaret se unquam hoc legisse, & ego dubia permanerem; aspexi quadam die Crucem, quam videre soleo; & venit ex adverso columba illa & resedit in ea. Sic ergo certificata sum, non esse hoc sathanam, quoniam inimicus crucis est.

[22] In vigilia a B. Ioannis Baptistæ; dum divinum celebraretur Officium, [in festo S. Joannis Bapt. etiam ipse,] fui in oratione, ac dicebam quinquaginta Psalmos & alias quasdam orationes, in laudem illis venerandi Præcursoris Domini. Cumque orationes pene complevissem, subito lux magna refulsit in cælo, & in medio ejus quasi species viri gloriosi; & in vestitu candido apparuit stans contra ortum solis. Et post pusillum convertit ad me faciem blandam & valde amabilem, quasi volens conspici a me. Habebat autem coronam aurei fulgoris in capite, valde radiantem, & in parte anteriori quasi purpureo colore insignitam. In dextra ejus tanti fulgoris palma apparuit, ut præ nimia ejus claritate vix cetera quæ juxta erant possem discernere. Intellexi igitur hunc esse gloriosum illum Martyrem, cui serviebamus. Post hæc in Matutinis, cum diceremus, Te Deum laudamus; eodem modo mihi apparuit; & id citra extasim, quamvis vicina fui ut fierem in extasi. Cumque iterum disparuisset lux illa, in qua eum videram, subito in duas partes scindi visa est: & emicuit quasi fulgur omnino intolerabile mihi ad videndum. Et dixi: sufficit mihi, Domine, gratia tua parce infirmitati meæ, & relaxa mihi claritatem hanc nimiam, quia sustinere eam non valeo. Continuo sublata est, & loco ejus stella clarissima apparuit. Rursus in die, tempore divini Sacrificii, vir Dei similiter mihi apparuit.

[23] Die tertio post hæc b, in festo beatissimorum Martyrum Joannis & Pauli, [deinde SS. Joannes & Paulus,] tempore matutino, dum ad honorem eorum legerem quinquaginta Psalmos, vidi illos in amplissima luce, valde conjunctim stantes contra Orientem, & ad me terga vertentes. Cumque explevissem orationes, & subjunxissem; Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum, sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Hæc est vera fraternitas quæ vicit mundi crimina, Christum secuta est inclyta, tenens regna cælestia. Et insuper; Si coram hominibus tormenta passi sunt, Deus tentavit eos, tamquam aurum in fornace probavit eos, & quasi holocausta accepit eos. Cum inquam, hæc explevissem; rogavi illos diligentissime, ut ad me faciem convertere dignarentur: & conversi sunt ad me. Habebant autem & ipsi signa victoriæ atque martyrii, videlicet fulgidas in manibus palmas, & coronas in capitibus valde radiantes, & rubore signatas in fronte. Talibus enim insigniis decorati videntur sancti Martyres, quandocumque mihi apparere dignantur. Cumque eorum intuitu delectata fuissem, ab oculis meis subito, ablati sunt.

[24] [consequenter vero SS. Petrus & Paulus,] In festivitate beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, in primis Vesperis, rapta in extasin, vidi gloriosos illos Principes in splendore magni luminis, stantes cum signis victoriosi martyrii. Et conversis ad me vultibus descenderunt in regionem hujus nostri aëris, antecedente eos beatissima Virgine, matre Domini nostri Iesu Christi. Stans autem Petrus, signum Crucis fecit super me: & salutabam illum dicens: Tu es Pastor ovium, [cum Deipara] princeps Apostolorum. Paulum quoque intuens, hæc verba arripui; Bonum certamen certavi, cursum consummavi. Cumque reversi essent in regionem luminis, ego ab extasi respiravi. In die ad Missam, dum intonaretur Officium, vidi columbam descendentem de cælo, & usque ad dextrum cornu altaris pervenit, ibique resedit: quantitas ejus ut turturis, & supra nivem candor ejus. Cumque Dominus Abbas inter ceteras diceret illam Collectam, quæ est, Deus cui omne cor patet, & usque ad verbum illud processisset, [& Columba,] purifica per infusionem Sancti spiritus cogitationes cordis nostri; advolavit, & sese capiti ejus ter circumtulit, ac reversa est ad locum ubi antea consederat. Cum autem diceretur Sanctus, accessit ac resedit in corporali, & quasi rubeum aliquid ex ore ejus pendere videbatur. Cumque finita Missa inter Sorores ad communicandum accederem, & oculos carnis ad eam flecterem, videre eam non potui. Aversis autem oculis eam vidi, & statim ut communicaveram in extasim veni, [ac reliqui Sancti recurrente cujusque festo.] moxque respiravi. Et exinde quicumque Sanctorum alicujus celebritatis apud nos sunt, singuli in suis festivitatibus, mihi, per gratiam Domini nostri Iesu Christi, in cælesti lumine apparuerunt, videlicet Quilianus c martyr cum sociis suis, deinde septem d Fratres.

[25] Post hos & venerabilis Pater noster e Benedictus, qui etiam contra me in aërem exire visus est. Deinde B. Margarita f immenso candore notabilis & signis victoriæ gloriosa. In divisione g Apostolorum omnes mihi apparuerunt, sed seorsum ab aliis Petrus & Paulus stare videbantur. Post hæc, Alexium h Confessorem vidi, nescio quid magni decoris habentem, a pectore utque ad subumbilicum. In vigilia B. Mariæ i Magdalenæ ad vesperam, vidi illam cum corona lucidissima, & simul cum ea matrem Domini nostri Iesu Christi. Stabant autem contra se, quasi colloquentes ad invicem: & post pusillum conversæ sunt ad Orientem.

[26] In die ad Missam, dum orarem positis in terra genibus, vidi in aëre quasi prope terram duos k viros splendidos sedentes contra se, & in medio eorum lucidum quiddam quasi formam habens sepulchri: [Maria Magdal ad sepulcrum Domini,] & ecce mulier similis ei quam in sero videram, accessit & stabat diligenter inspiciens eamdem sepulchri speciem. Dum autem staret, accessit retro eam juvenis candidissimo amictu circumdatus, nigram habens comam ac barbæ lanuginem, & faciem supra modum speciosam. Moxque illa conversa ad eum ibat in occursum, & stabat quasi interrogans aliquid ab eo. Tunc cœpi anxie cogitare intra me, quisnam esset ille juvenis. Cumque magno desiderio sciendi hoc æstuarem, subito in dextera ejus Crux aurea apparuit. Unde mox conjectabam, quod ipse esset is qui surgens a mortuis, primo Mariæ apparuit. Eadem die ad vesperam, cum non possem interesse Conventui propter invaletudinem, sedebam in Capitulo cum Magistra: & eramus in Psalmis vespertinis (erat autem pluviæ tempus) & vidi irim fulgidam solo mentis intuitu: exterioribus enim oculis faciem cæli, ab eo loco in quo eram, [ac vesperi iris etiam aliis visa,] intueri non poteram. Et dixi Domino in corde meo: Obsecro, Domine, ut quod nunc sola mente video, etiam oculo carnis aspiciam, quo magis de hac visione spirituali certificet: Non enim mihi ipsi satis credebam. Et post paululum, Sorores de sacello exeuntes, constiterunt in claustro, aspicientes in cælum. Mirante autem Magistra quid aspicerent; dixi, Irim (ut credo) vident, quam & ego jam mentis intuitu vidi. Exeuntes ergo ad eas; vidimus eam & nos.

[27] In Vigilia S. Iacobi l Apostoli, post prandium, citra extasim vidi lucem, quam videre soleo, quasi super ecclesiam m B. Florini, ubi Domini Fratres nostri manent: erat autem in sequenti die ibi dedicationis n festivitas celebranda. Et vidi quasi scalam, [tum SS. Jacobus Ap. & Christina] in modum radiantis auri splendidam, de luce illa descendentem usque ad altare majus, quod est in sanctuario. Cumque aspicerem, vidi adolescentes duos per eam descendentes usque ad altare: qui autem præibat, thuribulum aureum in manu gestare videbatur. Post hos autem & alii duo descenderunt: denique magna multitudo descendit, & versa vice ascenderunt. Erantque ita ascendentes & descendentes, a nona prioris diei usque ad nonam sequentis diei: tamdiu enim continue in hac visione permansi. Apparuit autem & B. Iacobus, circa summitatem scalæ stans, cum B. Christina Virgine, & Virgo virginum cum eis: in die autem illo, circa tempus dominici Sacrificii, ad hæc inferiora nostræ habitationis descendere visus est. Vidi autem eo die claritatem magnam circa præfatum altare, & omnia quæ gerebantur illic: nam & operimentum altaris quale esset cognovi, & Magistræ nostræ indicavi. Ipsa autem: directo illuc nuntio comperit ita esse, ut dixi.

[28] In vinculis S. Petri o, rursus eum vidi, in eadem specie qua & antea apparuerat. Post hæc Stephanum Protomartyrem p in die inventionis suæ. Deinde Osualdum q regem; deinde Aphram Martyrem cum duabus pedissequis suis; deinde B. Cyriacum; r deinde B. Laurentium in Vigilia ejus; omnes cum signis victoriosi martyrii vidi in lumine. [ac varii Sancti ex ordine.] Erat autem tam densa lux, B. Laurentio undiq; circumfusa, ut etiam palpari posse videretur. Palmæ & coronæ ejus fulgor tantus erat, ut quodam modo reverberaret oculos cordis mei, sicut radiantis auri splendor oculos carnis solet repercutere. Habebat autem Stolam splendidam, a sinistro humero usque ad dextrum latus protensam. Et interrogavi Magistram quid sibi hoc vellet: & dixit mihi, signum Diaconatus ejus hoc esse. Stabat autem cum eo & beatissima Virgo, sicut cum supradictis omnibus: habebatque ipse faciem ad me blande conversam, quousque desiderium meum implevi: hanc enim gratiam omnes mihi solent exhibere.

[29] Factum est in sequenti anno s, in dominica nocte quæ erat prima post festum B. Jacobi, avocata a corpore rapta sum in extasim. [An. 1152 29 Julii in Dominica, videt omnes choros Sanctorum,] Et ecce rota flammea grandis in cælo emicuit, cujus visio magnas mihi incussit angustias, & continuo disparuit. Post hæc in eodem loco quasi ostium apertum est, & introspexi per illud; & vidi lucem, longe excellentiorem illa quam videre consueveram, & multa millia Sanctorum in ea: stabant autem in circuitu Majestatis magnæ, secundum hujusmodi ordinem dispositi. Erant in quadam fronte illius circuitus, viri quidam, magnifici & excellentes valde, adornati palmis & coronis copiose radiantibus, & titulo passionis in fronte signati. Et intellexi, tam ex titulo eorum, quam ex singulari gloria quam præ aliis habebant, hos esse venerabiles Apostolos Christi. Ad dexteram eorum copiosus quidam exercitus, eisdem insigniis gloriosus astabat. Post hos & alii viri splendidi constiterunt, sed martyrii signum in eis non apparuit. A sinistris vero Apostolorum, sacer ordo Virginum effulgebat, decoratus martyrii insigniis. Post has & alter chorus insignium puellarum, coronatarum quidem, sed absque signis martyrii. Deinde & aliæ venerandæ mulieres, cum velaminibus candidis apparebant: atque ita ex his omnibus circuitus ille completus est. Alius quoque magnæ claritatis circuitus infra illum apparuit, quem intellexi esse Sanctorum Angelorum.

[30] In medio autem omnium gloriam Majestatis immensæ, quam effari omnino non possum, cujus thronum gloriosum iris fulgida ambiebat. A dextris autem Majestatis, vidi similem filio hominis, in summa gloria residentem; a sinistris vero signum Crucis vehementer radiosum apparuit. [cum Christo ejusque mystico comitatu:] Cumque hæc omnia trementi corde aspicerem, hoc quoque adjicere dignatus est Dominus, ut mihi indignissimæ peccatrici, de gloria suæ ineffabilis Trinitatis, modo quodam quem explicare non valeo nec audeo, hoc significaret, quomodo vere una Divinitas in Personis trina est, & tres Personæ una Divina substantia. A dextris autem filii hominis Regina Angelorum & Domina regnorum, in solio quasi sidereo, immenso lumine circumfusa residebat. Ad sinistram quoque prædictæ Crucis viginti quatuor honorabiles viri, versis ad eam vultibus, in uno ordine consederunt. Vidi non procul ab eis duos arietes, grandes & præclaros, ante signum Crucis, & sustinentes in humeris suis rotam nimiæ claritatis & miræ magnitudinis. His omnibus ita perspectis, in hæc verba prorupi dicens: Levate oculos cordis vestri ad deificum lumen: attendite & videte gloriam & majestatem Domini. Mane post hæc hora tertia venit unus ex Fratribus ad fenestram, & rogavi eum ut Missam de sancta Trinitate celebraret, & annuit. Statim autem ut Missam incepit, veni in extasim: & rursum vidi prædictam visionem, sed manifestius. Eadem hora vidi prædictum Fratrem, qui assistebat altari, multo lumine circumfusum; & halitum ejus, in modum candidi fumi, ex ore ipsius sursum ascendentem.

[31] In proxima Dominica, videlicet in t inventione S. Stephani, [Agnum deinde cum 4 Euangelistis,] vidi eamdem visionem, sed eo amplius quam tunc: nam nunc vidi ante thronum Dei Agnum stantem, valde amabilem, & habentem Crucem auream quasi dorso infixam. Sed & quatuor Euangelistas nunc vidi, in illis formis, quas eis sacra Scriptura attribuit. Erant autem a dextris beatissimæ Virginis in ordine dispositi, ita ut versus ipsam facies haberent conversas. Eram utem celans apud me hujuscemodi visiones amplius quam septem diebus. Cumque posuissem constanter in corde meo nemini eas revelare, gravissima tortione cordis correpta sum, ita ut morituram me existimarem. Instabant itaque mihi Sorores, studiose flagitantes, ut quæ videram eis revelarem: cumque extorsissent a me, statim a passione convalui. Et ne jam dicta amplius repetam; scito, quod hujusmodi visiones, quas in prædictis Dominicis vidi, singulis Dominicis quæ postea evenerunt, vel bis, vel ter, vel etiam amplius videre consuevi; veniens tamen prius in extasim; sicut ipse propriis jam oculis aspexisti.

[32] In quarta autem feria u ante Assumptionem beatissimæ Mariæ, post Completorium, [seque humiliter Deo commendat,] stabam in sacello; & oravi Dominum ex totis præcordiis meis, dicens; Domine Deus meus, ecce animan meam & corpus meum tuæ invictæ dexteræ, tuæ sanctæ & individuæ Trinitati commendo; tibi omnes angustias meas Domine committo: quoniam valde anxiatur spiritus meus super iis quæ operatus es mecum, eo quod tanta gratia omnino indignam me esse cognoscam. Tu scis, Domine mi, quod numquam talia te postulare præsumpsi. Sed nunc, quoniam ex gratuita bonitate tua ita magnificasti misericordiam tuam mecum; obsecro te, quatenus ita de cetero me conserves, ut nullo delicto meo a gratia tua merear excidere; neque me spiritus ille tristitiæ ultra apprehendat, quo jam absorpta fuissem, nisi tu Domine subvenisses. Cumque hæc & his similia perorassem, & jam ad stratum meum redirem, subito hæc verba ori meo inciderunt: O Virgo, cave ne iterum cadas, ne aliquid deterius tibi contingat: [ne propter extases in tentationes labatur] quia bonus pastor curam habet de ovibus suis. Sequenti autem die in meridie, subito impulsu cor meum percussum est, & hæc verba accepi: Noli timere filia, quia Dominus consolator tuus corripit omnem filium quem recipit. Eodem die ad vesperam, cum effudissem cor meum ante Dominam meam cum multis lacrymis, iterum accidit ut ex improviso hæc verba in ore meo volverem: Gaude & lætare filia Sion, quia divina clementia eripuit te de periculo corporis & animæ.

[33] Post hæc in vigilia Assumptionis, cum devotissime orassem, [14 Aug. videt Deiparam] subito incidit ori meo ut dicerem: Hæc sunt verba consolatoria, quæ lingua nova loquitur, quia necesse est consolari animam turbulosam: & incidi in extasim, & vidi visionem, quam Dominicis diebus videre soleo. Vidi autem inter cetera Dominam meam, consurgentem de solio suo glorioso, & egredientem de magna illa luce, quam velut per ostium vidi; comitante eam triplici illa multitudine feminarum, quam in circuitu consistere videram; proxime autem incedebant, quæ martyrii titulum in fronte gerebant. Post has, illæ quas videram coronatas sine titulo: tertio loco velaminibus albis decoratæ. Ad dexteram autem ipsius, [cum magno comitatu Virginum] vir quidam gloriosissimus & amabilis incedebat Sacerdotali stola insignis. Cumque per modicum tempus ita in inferiori aëre cum hoc sacro exercitu apparuisset, rursus in lumine de quo exisse visa fuerat, cum ingenti laude & gloria excepta est. Cumque expergefacta fuissem ab hac visione, continuo hæc verba arripui: O gloriosum lumen, in quo assidue assistunt omnes Sancti, amicti stolis albis, & dant gloriam de mercede sua sedenti super thronum, viventi in secula seculorum. Rursus in die ad Missam, [& filio suo;] cum essem in spiritu; eademque viderem quæ & antea, volvebam in ammo verba hæc: O gloriosa Trinitas, quæ sedens in sede majestatis tuæ inspicis abyssos, & dinumeras cogitationes uniuscujusque hominis. His adjeci: Ave Maria, Decus virgiuum, Domina Gentium, Regina Angelorum. Post hæc expergiscens in hæc verba prorupi: Te sanctum Dominum, & reliqua cum versu. Et adjeci: Dominus aperit nobis januam vitæ, si volumus certare contra durissimum diabolum. Omnia autem quæ dicta sunt, in die Nativitatis Dominæ nostræ similiter vidi.

[34] In Sabbato post Assumptionem x, verba hæc ex improviso arripui. [& die 22 prorumpit in exhortationem] Dominus legifer noster, Dominus Rex noster, ipse no vocavit in admirabile lumen suum: ut, si volumus pœnitentiam agere de malis actibus accipiamus bravium quod in stadio acquiritur. Nolite negligere verba hæc, quia expediunt animabus vestris. Attendite diligenter quomodo creator admonet creaturam suam. Post hæc adjeci: Ego consolabor vos dicit Dominus, & dabo vobis contra tristitiam gaudium spirituale, & ponam in corda vestra timorem simul & amorem. Si me timueritis, & mandata mea servaveritis, veri discipuli mei eritis. Item, Moneo vos, ut diligatis invicem: cogitare debetis quomodo Deus prior dilexit vos, quando non pepercit unigenito filio suo, sed tradidit illum pro vobis in oblationem, ut dragma illa quæ perierat reperiretur.

[35] Ergo ad nos pertinet hoc proverbium: Si diligimus Deum & habuerimus perfectam caritatem, [ad caritatem sectandam.] & fraternam dilectionem ad invicem, inveniemus dragmam illam quæ perierat. Iterum moneo vos, ut habeatis perfectam caritatem Dei & proximi; quia charitas est summum donum, amplum bonum, in quo pendet totus ordo perfectorum. Super omnia autem habete caritatem, quod est vinculum perfectionis; & pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua & vocati estis in uno corpore; & grati estote, verbum Christi habitet in vobis abundanter. Item, omnibus qui hic volunt vivere secundum seculum, & non abstrahunt sua corpora a carnalibus desideriis, sed omnia cupiunt adimplere quæ pertinent ad hunc mundum, valde metuendum est quod dicitur: Nolite diligere mundum & ea quæ in mundo sunt, sed agite pœnitentiam de pravis operibus: qui ecce tempus prope est. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam, quando Dominus venturus sit.

[36] In decollatione S. Joannis Baptistæ y, cœpi videre grandem illam lucem, quam velut per ostium videre soleo: & ex hoc anxia prostravi me totam in oratione, [29 videt S. Jo. Baptistam,] & rapta sum in extasim, & vidi B. Joannem, eodem modo quo antea eum videram; & dixi in spiritu meo, Benedicat nos Deus Pater, custodiat nos Jesus Christus, illuminet nos Spiritus sanctus. Et subjunxi, O clavis David. Et adjeci: Iste est Joannes, quem manus Domini consecravit matris in visceribus: cujus nos precibus adjuvari supplices deposcimus. Iterumque ad me rediens, hæc verba protuli: Adjuva me Domine Deus meus: & adjeci; Gratia Dei sum id quod sum. Dicunt etiam me dixisse, Ne magnitudo revelationem extollat me, & non amplius. In die ad Tertiam iterum rapta in extasim, introspexi quasi per ostium, & lucem illam magnam quam videre soleo, & Dominam meam surgentem de solio suo, [in magna gloria.] venientem contra me in exteriorem hanc lucem: eratque cum ea beatus ille Præcursor Domini. Ego autem orabam devotissime, eorumque patrociniis me, & omnes familiares meos, atque locum nostrum studiose committebam: simulque hoc petii, ut si me exaudirent, aliquod mihi præberent exauditionis indicium. Continuo redierunt ad lucem unde exierant, & coram Majestate magna prociderunt in facies suas quasi orantes; simulque cum eis infinita agmina circumstantium. Tunc ego ab extasi expergiscens, in hæc verba soluta dixi: Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, o Beata & benedicta & gloriosa Trinitas. Ora pro nobis beatissima virgo Maria, ut digni efficiamur promissionibus Christi. Omnes sancti Angeli Dei orent pro nobis in conspectu domini. Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Mirifica misericordias tuas Deus, qui salvos facis sperantes in te.

ANNOTATA D. P.

a Vigilia S. Joannis Bapt. 23 Junii, tunc in Fer. 2. cadens.

b SS. Joannes & Paulus 26 Junii.

c S. Kilianus cum Sociis Martyr Moguntiæ, tota Germania celebris, 8 Julii.

d Septem Fratres, filii S. Felicitatis, 10 Julii.

e S. Benedicti Translatio, in Moguntino ac Trevirensi, 11 Julii.

f S. Margarita V. M. ibidem 13; juxta Romanum, 20 Julii.

g Divisio Apostolorum passim per Germaniam 15 Julii.

h S. Alexius 17.

i S. Maria Magd. 22.

k Brigittini editores hic ad marginem nominant SS. Nicodemum & Joseph: sed existimo melius intelligi Angelos, juxta illud Lucæ 24, 4 Ecce duo viri; & Joannis 20, 11, Vidit duos Angelos sedentes.

l Vigilia S. Jacobi simul & festum S. Christinæ V. M, 24. Julii.

m S. Florinus Patronus Schonangiæ, 17 Novembris.

n Fortassis legendum in sequenti die Dominica: quis enim credat dedicationis anniversarium affixum fuisse festo unius Apostoli, cujus Officium ea causa esset differendum? sic autem res acta esset 27 Julii.

o S. Petri ad Vincula, 1 Augusti.

p Inventio S. Stephani, 3 Augusti, tunc etiam Dominica.

q S. Oswaldus Rex Angliæ, 5 Augusti; quo die etiam colitur S. Afra, Martyr Augustana, cum Sociabus Digna & Merita: sed in Moguntino ac Trevir. differtur ad 7 Augusti.

r Cyriacus M. 8 Augusti, & consequenter Vigilia, ac deinde festum S. Laurentii.

s Anno 1153, habente litteram Domin. D, Dominica proxima, post festum S. Jacobi tunc in Sabbatum cadens, fuit 26 Julii.

t Omnino videtur legendum ante Inventionem S. Stephani, hæc enim (ut patet) delebat eadem in Feriam 2.

u Id est 12 Aug. nam Assumptio casura erat in Sabbatum.

x Adeoque ipsa die Octavæ.

y Decollatio S. Jo. Baptistæ, 29 Augusti.

CAPUT III.
Aliæ visiones usque ad festum Annuntiationis an 1154.

[37] In Exaltatione sanctæ Crucis a sæpe in extasi facta, [In Septembri visum Signum crucis,] vidi gloriosum illud signum Crucis nimii fulgoris. Non tantum in illa secreta regione lucis, sed & foris in inferiori quadam luce palam b ostensum est mihi. In festo S. Michaëlis in primis Vesperis, cum essem in extasi, vidi ante thronum majestatis domini tres viros valde gloriosos stantes: quorum qui medius erat, excellentior aliis apparebat, & thuribulum aureum in dextera videbatur tenere: & dixi, cum redirem ad me, Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua. [Michaël archangelus,] In die ad Missam vidi rursus eumdem virum excellentiorem, cum insigni vexillo incedentem, comitante eum turba copiosa. Ibi autem in circuitu throni cum venissent ante conspectum Majestatis, prociderunt in facies suas, atque ita tribus vicibus factum est.

[38] In eadem Missa, cum accederent Sorores ad communicandum, [sanguis Domini,] & ego adhuc a longe sederem propter imbecillitatem; introspexi in calicem, & vidi veram speciem sanguinis. Et cum infunderent vinum, distincte aspexi differentiam sanguinis & ejus quod affusum est, donec commixta sunt, & unus color sanguinis appareret. Die alia nescio qua, simile mihi accidit. Et videbam (sicut mos mihi est) omnia quæ foris circa altare agebantur in tempore Missæ. Et dum Sacerdos calicem benediceret, ecce columba, quam videre soleo in altari, pedetentim accedens caput calici immersit, & continuo species sanguinis apparuit. Et nunc quidem rarum mihi non est videre hujusmodi. Factum est etiam in una dierum, ut veniret quidam ex Fratribus, ferens in pyxide divinum Sacramentum dominici corporis, ut opus esse videbatur cuidam Sorori infirmæ. Cumque staremus in circuitu ejus, & ego & quædam Sorores loquentes mecum de eo; ecce subito cor meum liquefactum & pene raptum est in extasim. [& corpus ejus.] Et ecce claritas magna refulsit in pyxide: & introspexi, cum tamen adhuc esset clausa: & apparuit species veræ carnis in ea. Dicens quidem ista contremisco, sicut & tunc videns contremui. Testis autem mihi est Deus, quia nihil in omnibus his fingendo, aut propriam gloriam quærendo, locuta sum.

[39] Rogasti me per epistolam Frater de Patronis tuis, scilicet martyribus Bonnensis Ecclesiæ, Cassio & Florentio, ut in die Natalis c eorum aliquid servitii illis exhiberem, si forte & ipsi dignarentur se mihi ostendere: & feci quidem prout potui: nam ad honorem eorum quinquaginta Psalmos legi illo die post Matutinas, ubi etiam insidiator meus candelam, quam manu tenebam, extinxit. Post hæc autem circa horam Tertiam, veni in extasim sine dolore: [In Octrobri apparent, cum tertio socio,] & vidi tres viros in regione luminis, decoratos palmis & coronis in fronte rubore signatis. Stabant autem duo ex eis conjuncti ad invicem & paululum segregati d a tertio. Sequenti die ad vesperam, cum solito more essem in extasi (Sabbatum enim erat) rogavi Dominum, ut iterum illos tuos Patronos mihi ostenderet: quoniam moleste ferebam, quod non distincte agnoveram qui essent illi duo de quibus rogaveras: quoniam tres videram: [Sancti Cassius & Florentius] & distulit Dominus exaudire me per tempus, ita ut metuerem contra voluntatem Domini id me postulasse. Et dixi tremens: Domine, si voluntas tua est, ut fiat quod petii, fiat: sin autem, non fiat. Et continuo vidi duos viros amabiles valde, de cœtu Martyrum procedentes, cum signis supra memoratis; & venerunt ut starent in medium ante conspectum throni: & ego cum lætitia expergiscens, continuo hæc verba arripui: [& XI milli Virginum a] Isti sunt duæ olivæ & duo candelabra, lucentia ante Dominum dominatorem universæ terræ. Post hæc in festo sanctarum Virginum undecim millium, vidi copiosam multitudinem Virginum, quæ omnes erant insignes palmis victoriæ, & coronis in fronte signatis, ac decora cæsarie spectabiles.

[40] In Vigilia omnium Sanctorum ad vesperam, veni in quietem extasis. [In Novembri omnes sancti] Tunc solito more visum est mihi, quasi raperetur spiritus meus in sublime: & vidi ostium apertum in cælo, & tantam Sanctorum multitudinem quantam numquam ante videram. Illud quoque quod de sancta Trinitate tibi me dixisse memini, tunc mihi secundo intimatum est. In ipso autem die solemnitatis ad vesperam, iterum rapta in extasim, vidi coram me stantem quasi puerum amabilem valde, indutum veste alba & præcinctum; [cum Angelo:] & dixi: Quis es, Domine mi? Et annuit ut tacerem: & dixi Angelus Domini bonus qui fuit cum Jacob, ipse sit mecum in terra peregrinationis meæ, & benedicat vias meas Deus meus. Et continuo visa sum mihi in sublime extolli, & audivi voces canentium carmen jucundissimum.

[41] [deinde Purgatorii locus,] Post hæc in die, quo secundum morem Ecclesiæ Fidelium defunctorum communis memoria agebatur, in tempore divini Sacrificii, vidi quasi versus Austrum montem excelsum valde, & juxta illum vallem profundam horribilem nimis: erat enim plena atris ignibus, quasi obtectis & non valentibus emittere flammam in altum. Illic tortores spiritus unnumerabiles vidi, & animas potestati illorum traditas, quæ horrendo & flebili modo ab illis concutiebantur, trahebantur, & supra modum infinitis modis vexabantur: formas quidem nec in his neque in illis discrevi, hoc tantum intellexi, [Paradisi amœnitas,] quomodo hi quidem torquebant, illæ vero torquebantur. Vidi autem procul hinc versus orientem ædificium valde gloriosum, quasi tribus muris circumdatum, & variæ distinctiones mansionum in eo, & splendor lucis immensæ omnia illustrabat: in circuitu autem ejus arborum & herbarum & florum jucundissima amœnitas apparebat Locus autem, qui medius videbatur inter hoc ædificium & vallem prædictam, spinis asperrimis & quasi ambustis totus videbatur occupatus. Cumque hæc aspicerem, [Variæ animæ,] ecce copiosa multitudo candidæ plebis, de valle consurgens, per medium invii illius dumeti, cum magna festinatione & multo conatu ad ædificium prædictum tendere visa est, tandemque perveniens introivit. Quidam autem ex eis extra sentes viam elegerunt, & absque labore pervenerunt: factus est autem his transitus pluribus vicibus & per intervalla.

[42] Nolo etiam ignorare te, frater, de quodam ex amicis nostris, [& amicus: quidam liberatus.] quem tamquam patrem dileximus, quoniam in die anniversarii ejus, cum fecissem quædam pro ejus liberatione quæ mihi per visionem demonstrata fuerant, vidi illum tempore Sacrificii in veste candida stantem coram me, & cum eo decorum quemdam juvenem, albis indutum & præcinctum: cumque devote elevasset manus & oculos in cælum coram me, quasi gratias agens, conversus a me ibat cum comite itineris sui usque ad ædificium illud, quod supra descripsi: & ego vias eorum observans, videre eos non cessavi quousque introierunt illuc. De visionibus autem Sanctorum quid amplius tibi dicam, nisi quod singuli in suis Natalitiis (ut dictum est) animam meam consolari dignati sunt.

[43] Vidi in Adventu Domini ædificium quoddam præclarum, uno muro circum datum; [In Adventu Hierusalem cælestis,] & in medio ejus turrim tantæ celsitudinis, ut cacumen ejus cælos penetrare videretur. Cumque sæpe numero id ita mihi appareret, accidit in una Dominica, cum ad me redirem ab extasi, ut subito orationem hujuscemodi arriperem: Domine Jesu Christe, pie & exaudibilis, ostende mihi indignæ famulæ tuæ quæ sit ista civitas, quam demonstrasti mihi. Et continuo hæc verba responsionis in ore meo posita sunt: Hæc est Hierusalem cælestis, quæ ædificatur ut civitas, cujus cacumen pertingit ad cælos. Post hæc imminente festivitate Natalis Domini biduo ante festum diem præparabar ad solitos mentis excessus. Cum venisset autem vespera solemnitatis Nativitatis, tandem in quietem extasis deveni. [& Trinæ Deitatis arcanum.] Sensi autem me quasi in sublime elevari, & vidi ostium apertum in cælo: & venerabile illud arcanum, quod in festivitate omnium Sanctorum videram, jam tertio tunc demonstratum mihi est. Cumque delectata fuissem in multitudine dulcedinis Dei mei: tandem ad meipsam rediens, in hæc verba continuo prorupi: Desiderans desideravi videre Dominum Deum salvatorem meum, & vidi, & ecce salva facta est anima mea. Eram autem pernoctans in oratione, nec potui corpus meum dare sopori, præ nimia claritate lucis quam tota nocte intuebar: ostium enim illud, quod antea sine mentis excessu intueri non poteram, continue apertum vidi in magna jucunditate: & lux ejus decuplo clarior apparuit quam in præteritis visionibus.

[44] Cum autem fieret apparatus ad celebrationem prioris Missæ, quæ inter matutinale Officium erat decantanda; vidi radium magnæ claritatis de sursum ab eodem ostio usque ad altare oratorii protendi. Cumque inchoaretur Liber generationis e, ecce gloriosissima Regina cælorum, [In die Natalis, Virgo Maria,] multo exercitu Angelorum comitata, per eumdem radium descendens venit, & astitit a dextris sacerdotis, habens coronam maximi ac jucundissimi fulgoris in capite. Cumque finito Euangelio secundum, consuetudinem Antiphona illa decantaretur, quæ est, O mundi Domina; elevata est cum suo comitatu, & per prædictum radium lucis regressa est ad sedem suam: ego autem cum toto illo tempore essem in extasi, eam tamen devotissime invocare non cessavi. Erant autem duo splendidi juvenes, qui per prædictum radium descenderant, commorantes circa ministros altaris a principio Missæ usque ad finem: in secunda quoque Missa alii duo. [quatuor Angeli] Stabat autem horum alter quidem ad latus Sacerdotis, alter vero juxta Diaconum cum annuntiaret Euangelium. Et de eo quidem qui erat secus Diaconum, cogitabam intra me, quoniam ipse esset unus ex Diaconis nostris qui interfuit Missæ, essetque indutus alba (quod quidem non erat) staret ad ministrandum: sed tamen ex hoc eram dubia, quoniam hic albus & crispus videbatur, ille vero niger erat. Tunc convertit ad me faciem quasi indignans, & continuo verba hæc cordi meo infixa sunt. Ego sum Angelus testamenti. Inter hæc omnia & columbam vidi, assidentem Sacrificio dominico super altare.

[45] Sequenti die, tempore divini Officii, vidi B. Stephanum Protomartyrem in superna claritate, [ac consequenter S. Stephanus.] splendidum valde & insignem signis Martyrii & Diaconatus. Eodem die ad vesperam vidi B. Joannem Euangelistam, stantem in conspectu throni, condidissimo amictu & stola aurea more Sacerdotali decoratum. Respexi autem ad eum locum in quo quatuor Euangelistas videre consueveram, & tria quidem Animalia vidi; locus autem Aquilæ vacuus apparuit. Die Innocentum, [Ioannes Euangelista,] tempore divini Officii, vidi montem excelsum & splendidum, & in cacumine ejus Agnum candidum & amabilem valde, habentem signum dominicæ Crucis in dorso. Sequebatur autem eum multitudo Martyrum copiosa, cum palmis & coronis rubore signatis. Et cogitabam quidem apud me hos esse beatos illos Infantes, [Innocentes,] qui occisi sunt pro Domino Iesu: sed hoc in illis mirabar, quod nulla infantiæ signa in eis apparuerunt: omnes enim juvenilis ætatis plenitudinem habere videbantur. In Circumcisione Domini, f & Epiphania visiones vidi Dominicæ diei, sed evidentius in Epiphania. Tunc etiam in prima Vespera vidi tres Reges coronatos stantes ante thronum: & accedentes, [tres Reges.] adoraverunt flexis genibus ante filium hominis & tollentes coronas de capitibus suis, obtulerunt eas in manus ipsius: rursusque eas ab ipso receperunt. In die ad Missam, rursus eosdem tres vidi, adorantes coram Domino Jesu: & munuscula nescio quæ lucida in manus ejus dare visi sunt.

[46] In Purificatione gloriosissimæ matris Mariæ, [In Purificatione Virgo Maria.] ad Missam perlecto Euangelio in extasim veni, & vidi: & ecce Domina mea, per radium lucis descendens venit, & astitit a dextris sacerdotis: & juxta eam vir grandævus & venerabilis, barbam habens canam & prolixam. Cumque Sorores obtulissent luminaria in manus sacerdotis; regressa est ad superna. Et ecce copiosus exercitus insignium puellarum, cum splendidis luminaribus, venit in occursum ejus. Factaque aliquantula mora in extrinseca hac luce, cum ipsa regressæ sunt ad altiora, sequentes eam cum gaudio. Eodem die ad vesperam cum essem in extasi, iterumque eam viderem in superna gloria, invocavi devotissime auxilium ejus: & cum omni diligentia me & caros meos illi commisi, & in fine orationis adjeci dicens; Domina mea, quid de te sperabo? Et respondere visa est; Bonam gratiam de me sperare potes, tu & omnes qui fiduciam habent in me. Mirificavit Deus misericordias suas in me etiam, frater mi, ex quo nuper a me discessisti, & hæc fecit mihi.

[47] Accidit in prima Dominica solennis g Jejunii in primis Vesperis, ut venirem in mentis excessum: & vidi rotam candidam in aëre mira velocitate circumeuntem; [Visa rota candida cui, circum gyratæ insidebat avicula] & in summitate ejus aviculam candidam, cum magna difficultate sese tenentem, ut non circumferretur impetu rotæ: & aliquoties quidem paululum a summitate ad inferiora delapsa est, ut esset in summo: atque in hunc modum diu laborabat, vicissim labens & resurgens. Post hæc vidi montem excelsum & amarum valde, & super illum delata est rota; iterumque ibi circumferebatur ut prius, & avicula ei adhærens in suo labore perseverabat. Eram autem vehementer admirans quid ista portenderent; & cum magno desiderio postulavi a domino intelligentiam visionis. Et accepto aliquantulo intellectu, redii ab extasi: moxque hæc verba ex improviso arripui: Arcta & angusta est via quæ ducit ad vitam, Domine quis ibit per eam? Et subjunxi; Ille qui custodit vitam suam a carnalibus desideriis, & non habet dolum in lingua sua. Et adjeci: Domine, quid faciam ego? Et rursus hæc verba responsionis inciderunt ori meo: Si vis ambulare sicut ego ambulavi, considera vestigia mea; & noli te avertere ad dexteram neque ad sinistram, sed sequere me, & sic pervenies: quia dixi, Ego sum via, veritas & vita: si quis introierit per me, salvabitur, & pascua inveniet. [Ioan. 10, 9]

[48] Post hæc in secunda feria rursus in extasim veni, [& scala supra rotam;] & vidi prædictam visionem ut prius: sed & eo amplius, quia & scalam vidi supra rotam stantem, quæ tantæ celsitudinis erat, ut cacumen ejus cælos penetrare videretur. Postes ejus laterales lapidie videbantur & triangulares; ascensoria vero diversissimis ac pulcherrimis ab invicem differebant intervallis. Id autem in memoria retinui, quod primum eorum candidum erat, tamquam nix; secundum vero rubicundum, tamquam ferrum ignitum. Post hæc die altera rursus vidi omnia quæ prædicta sunt & juxta rotam speciem viri stantem, cujus caput aureum videbatur, & capilli ejus similes lanæ candidæ & mundæ; oculi ejus lucidissimi & decori valde; [videt etiam corpus mysticum Christi.] pectus & brachia, quæ in modum Crucis tenebat expansa, purissimum quemdam nitorem habebant ad similitudinem argenti nitidissimi. Habebat autem in dextera ramum arboris viridem & jucundum aspectu, in sinistra vero lucidam rotam, iris varietate distinctam: venter ejus æneus, femora ex chalybe, crura ferrea, pedes vero terrei videbantur. Hæc omnia frequenter in tempore Jejunii mihi apparuerunt.

[49] Factum est autem in Dominica, quæ erat proxima post festum B. Gregorii h; cum essem in extasi, [& S. Gregorium.] & viderem visiones quas in Dominicis diebus videre consuevi; vidi egregium illum Doctorem in supernis, plenum gloria & claritate amabili, ad similitudinem gloriæ sanctissimorum Episcoporum Martini & Nicolai. Habebat autem in capite, quemadmodum & illos habuisse videram, diadema quoddam venerabile, qualia a Pontificibus gestari dicuntur. Eadem quoque hora vidi prædictam visionem, & æstuabam desiderio magno cupiens intelligere quæ videbam, præcipue quid significaret illa hominis species: nam de ceteris intelligebam aliquid. Postulavi igitur a beato illo viro Dei devotissime, ut impetraret mihi a Domino intelligentiam visionis quam desiderabam: & conversus ad me, hæc verba mihi respondit: Non potes intelligere quid ista significent, sed dic Doctoribus qui legunt Scripturas, ipsi sciunt. Nunc-igitur, amantissime frater, hunc tibi quæso laborem assume, ut Scripturas divinas scruteris, & congruam ex eis interpretationem visionis hujus coneris invenire: tibi enim fortassis a Domino reservata est.

[50] Ante Annuntiationem Dominicam septem diebus i ægrotavi, & incidi in lectum toto corpore languens, [Post aliquot dierum infirmitatem confortata,] ita ut pene nihil refectionis corpori meo possem adhibere: permansi autem in hac valetudine usque ad diem k tertium ante festivitatem. Eo die circa Nonam cœpi habere in ore meo liquorem, tamquam favum mellis, cujus dulcore ita refecta sum, quasi cibum sufficientem accepissem; & confortata sum toto corpore, & emisi sudorem copiosum, in quo permanebam usque in sequentem diem. Et circa tempus Missæ veni in mentis excessum; & visum est mihi quasi abstraheretur spiritus meus a corpore, ac sublevaretur in altum. Vidi autem in illo excessu meo cælos apertos, [videt Dominum crucifixum,] & Dominum Jesum cum infinitis millibus venientem in regionem aëris hujus. Et non erat ei species neque decor; sed, tamquam recenter crucifixus fuisset, sic miserandus apparuit. Cumque demonstrasset universo mundo crucem in qua pependerat, & vulnera passionis suæ quasi recenti cruore madentia; clamabat voce magna ac nimium terribili, dicens: Talia propter te sustinui, tu vero pro me quid sustinuisti?

[51] Assistebant autem ei duo diversa agmina innumeræ plebis, unum a dextris, alterum a sinistris. Iis quidem qui erant a dextris, [cum duobus agminibus] lux immensa circumfusa videbatur, inter quos, præcipua apparuit virgo virginum, gloriosissima Dei Mater Maria. Ibi diversitates omnium Ecclesiasticorum graduum distincte perspexi: inter quos & venerabilem Patrem nostrum beatum Benedictum, cum sua Monachali turba, dignoscere delectata sum. Iis autem qui erant a sinistris, tenebræ densæ & horribiles circumfusæ erant, ita ut eorum diversitates discernere vix potuissem. Erat autem hujus miserrimæ plebis princeps, magnus & horrendus ille rex superbiæ, cui proximi assistebant Judas & Pilatus, & crucifixores Domini. Heu! quantos ex Clero, quantos nostri Ordinis viros & mulieres, [Sanctorum & reproborum] plenos confusione illic dignoscebam. Cumque omnia perspexissem, dixit Judex omnium ad eos qui erant a dextris: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi: ad eos vero qui erant a sinistris, Ite maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus. Et continuo illi cum jucundissima alacritate ad lucidas mansiones Dominum subsecuti sunt: hi vero, tristitia & confusione pleni, cum suo patre principe dæmoniorum, in profundissimas tenebras demersi sunt.

[52] Continuo post hæc reddita sum mihi, & cum fletu copioso primum in hæc verba prorupi; [die 25 Martii] Libera me Domine de morte æterna in die illa tremenda, quando cæli movendi sunt & terra. Et adjeci: Credo quod Redemptor meus vivit, & in novissimo die de terra surrectura sum, & in carne mea videbo Deum salvatorem meum. In Ipso autem die festivitatis, cum iterum essem in excessu meo, in tempore divini Sacrificii; præsentata est oculis meis passio Salvatoris nostri, qualiter ab impiis veste nudatus, [eidem repræsentatur passio Domini] flagellatus est, & ad ultimum cruci affixus. Non autem omnia quæ circa eum in passione gesta sunt singillatim tunc vidi, quemadmodum postea in Parasceve. Cumque hæc videre cessarem, vidi Dominam meam in superna claritate stantem, & cujusdam rei revelationem ab ea accipi, quam nolo adhuc fieri manifestam.

ANNOTATA D. P.

a Exaltatio S. Crucis, 14 Sept. Tunc Feria 2.

b S. Michaëlis 29 ejusdem, tunc Feria 3.

c SS. Cassius, Florentius & Mallusius, ex Societate S. Gereonis (quorum passio Coloniæ celebratur 10 Octobris) fuga elapsi Bonnam, ibidem deprehensi & mactati dicuntur, incertum quo die: elevatio autem eorumdem facta circa annum 1076 sub Archiepiscopo Reinoldo celebratur 2 Maji. Natalis hic dicitur communis omnibus dies 10 Octobris.

d Scilicet corpore Mallusii, qui hic non nominatur, fortassis ad aliam aliquam ecclesiam delato.

e Secundum usum monastico Benedictinum festa 12 Lectionum fiunt; in die autem Natali ad 3 Nocturnum leguntur 4 Euangelica quorum primum Initium S. Euangelii secundum Matthæum, alia tria eadem quæ præscribuntur ex Romano.

f Annus 1154 habuit litt. Dominicalem C atque adeo initium anni incidit in Feriam VI & Epiphania in Feriam III.

g Idem annus celebravit Pascha 4 Aprilis, atque adeo, Dominica I Quadragesimæ incidit in 21 Februarii.

h Ea fuit Dominica 4 Quadrag. occurrens secundo post festum die, 14 Martii.

i Ergo a die 18 Martii.

k Id est usque ad diem S. Benedicti vel sequentem 22.

CAPUT IV.
Sancta videt mysteria Passionis, Resurrectionis, Ascentionis, Pentecostes, & alia quædam isto anno.

[53] Post hæc in festivitate a Palmarum, in primis Vesperis, cum dicerent Sorores Responsorium, ingressus Pilatus, [Viso Christi ingressu in Hierusalem,] & usque ad hoc verbum processissent, Crucifigatur; stabam inter eas & in extasim veni: & vidi Salvatorem quasi in Cruce pendentem. Rursus in Matutinis, similiter mihi accidit. In die ad Missam, cum inchoaretur Passio Domini, iterum in extasim veni. Tunc vidi procul montem quemdam amœnum, & descendebat ab eo salvator sedens in asino, & veniebat versus civitatem quamdam magnam. In ipsa autem radice montis, occurrit ei turba hominum parvorum & magnorum cum virentibus arborum ramis; & exuentes vestimenta sua, plurimi ex eis straverunt ea in via qua incedebat: & ibant cum eo exultantes usque ad portam civitatis. Eratque ibi turba magna, & dabat ei locum: & venit per medium eorum usque ad templum: descendens introivit & ultra eum non vidi: & redii ad meipsam. Rogaveram Fratres meos diligenter, ut illo die Officium Palmarum celebrarent in prato quod est ante conspectum nostrum, & non potuerunt propter inundationem rivulorum; sed retro ecclesiam, ubi videri a nobis non poterat, peregerunt. Et respexit Dominus desiderium ancillaæ suæ, & vidi oculis mentis omnia quæ ab illis illic gesta sunt.

[54] Post hæc in Cœna Domini ad Missam vidi, sicut soleo, omnia quæ circa altare gerebantur: & dum Sacerdos Canonem diceret, [lotione pedum,] & calicem in conspectu Dei exaltaret; vidi supra calicem Dominum Jesum, quasi in cruce pendentem, & de latere ejus & pedibus sanguis in calicem defluere videbatur. Cum autem vespertinum tempus immineret, eram in sacello ubi Mandatum ablutionis celebrandum erat. Cumque inchoaretur Antiphona quæ est, Ante diem festum; ego in uberrimas lacrymas confestim erupi, & rapta sum in extasim. Tunc vidi Dominum in eadem civitate, quam in die Palmarum introierat, sedentem cum discipulis suis in domo, quasi ad cœnandum. Cumque aspicerem, surrexit a cœna: & ponens vestimenta sua, præcinxit se linteo: & accipiens pelvim, incurvavit genua ante Petrum: & subito Petrus exilivit, & stabat quasi territus: & Dominus sicut erat inclinatus, loqui ad eum visus est: & post pusillum, rursus ille resedit. Et Dominus, [agonia in horto,] singulorum pedes lavit: iterumque resumpto vestimento suo, recubuit: & sedebat, quasi loquens ad illos. Post hæc surrexit & egressus est cum illis de civitate, & ibat versus montem illum, a quo eum descendisse videram. Post hæc vidi, quomodo relictis discipulis secessit ab eis Dominus, & positis in terram genibus procubuit ad orationem, quasi in angustiis magnis constitutus. Vidi & pretiosas illas guttas sanguinis, de sanctissima carne ejus decurrentes in terram. Et post orationem rediit ad discipulos quos etiam dormitantes vidi. Et cum allocutus eos fuisset, iterum rediit ad orationem: atque hoc ter factum est. Tunc ego ad meipsam rediens, statim hæc verba in ore meo habui, Factus Iesus in agonia prolixius oravit, & factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. Et adjeci: In monte Oliveti oravi ad Patrem meum, Pater si fieri potest transeat a me calix iste.

[55] Et post pusillum, redii in extasim. Et vidi: & ecce Dominus ab oratione rediens, assumptis discipulis venit in hortum. Et post pusillum, [captivitate,] venit Iudas cum cohorte armata; & accedens, osculatus est eum: ii autem qui cum eo erant, retrorsum abeuntes ceciderunt in terram. Et surgentes comprehenderunt eum, & usque ad civitatem vinctum miserabiliter pertraxerunt: discipulos autem ad latibula sua discurrere vidi. Tunc redii ab extasi cum hujusmodi verbis: Amicus meus osculi me tradidit signo, dicens, Quem osculatus fuero ipse est, tenete eum. Post hæc tota nocte illa, sive dormirem, sive vigilarem, videbam qualiter impii illi Dominum blasphemabant, verberando, conspuendo, colaphis & alapis cædendo. Et in extasim quidem non veni, sed totus sensus meus illic erat, [crucis bajulatione,] & ad nihil aliud poteram intendere. Mane autem hora tertia veni in extasim, in qua permansi usque circa horam sextam. Tunc vidi quomodo induerunt eum tunicam purpuream, & chlamydem coccineam circumdederunt ei; & imponentes capiti ejus coronam spineam, illuserunt ei. Et post hæc exuentes eum vestimentis illis, induerunt eum vestibus ejus: & imposuerunt ei crucem, & duxerunt extra civitatem in locum quemdam, quasi aratum, & nihil viroris habentem. Ibi eum denudantes, levaverunt b in crucem & affixerunt: similiter & aliis duobus fecerunt. Tunc expergefacta sum, & cum lacrymis uberrimis in hæc verba prorupi: Christus Dominus factus est obediens usque ad mortem. Et adjeci: Vita in ligno moritur. Infernus & c mors dispoliantur.

[56] Deinde post modicum tempus, cœperunt Fratres Officium Dei celebrare: & cum processissent usque ad lectionem Passionis, in extasim veniens, [morte in ea,] vidi iterum Dominum in cruce. Inque illa hora emisit spiritum, & inclinata est cervix ejus: concidit amabile caput: complicata sunt d genua: & omnia membra ejus deorsum resederunt: sicque hærebat exanime corpus, miseratione dignum super omnia quæ humanus oculus miserabilia vidit. Et quis putas, frater, interim erat dolor animæ meæ, cum viderem tantas passiones, tamque indignas despectiones viri optimi & solius innocentis; qui nihil quidem pro se, sed pro nobis omnia gratis sustinuit? Sed matrem Domini mei plenam mœrore, & magna dignam miseratione, vidi assistentem cruci, cum discipulo quem diligebat Jesus. Novissime autem hoc quoque vidi, qualiter unus ex impiis accurens, lanceam lateri ejus infixit: & continuo copiosus sanguis pariter cum aqua emanavit. Et ecce caligo densa & horibilis super universam terram orta est, & saxa per agros terribiliter concurrere, & collidi & scindi visa sunt. Cumque quievisset illa perturbatio, ecce quidam venerabiles viri accedentes, solverunt corpus a cruce, & detulerunt illud cum veneratione in hortum quemdam viridem & jucundum: & circumposita ei munda sindone, [& tenebris eamdem secutis:] locaverunt illud in monumento. Tunc demum ego resumpto spiritu, cum fletu amarissimo hujusmodi querelam arripui: Recessit pastor noster, fons aquæ vivæ, in cujus transitu sol obscuratus est. Et adjeci: Ave Maria, consors Martyrum, transgladiata crucifixi nati sanguine. Et adjeci: Sepulto Domino, signatum est monumentum.

[57] Post hæc in Sabbato ad vesperam, cum essem in extasi, [videt Christum apparentem Magdalenæ] apparuerunt mihi venerabiles quædam matronæ, quasi gestantes aromata. In die Sancto Paschæ: cum jam dilucesceret, sedebam in loco orationis & legebam in Psalmis. Cumque jam ad finem Psalmorum appropinquarem, veni in extasim, & vidi hortum in quo erat monumentum, & lapidem ab ostio ejus sublatum, & Angelos assidentes: & ecce matrona quædam veniens accessit ad monumentum plorans, & introspexit: & non invento ibi corpore, quasi mœsta paululum recessit. Occurrit autem ei Dominus, moxque illa substitit quasi interrogans aliquid ab eo: & post pusillum conversa est, ut rediret ad monumentum: iterumque subito est convertit, [& mulieribus duabus:] quasi vocata ab illo, & currens procidit ad pedes ejus: cumque ipse disparuisset, surgens illa velociter cucurrit usque ad domum, ubi erant discipulit congregati, & nuntiavit eis. Continuo post hæc cum paululum respirassem, vidi duas matronas venientes ad sepulcrum cum aromatibus: & ut viderunt Angelos, substiterunt quasi stupefactæ. Post hæc cum timore propius accesserunt: factaque ibi parva mora, discesserunt. Occurrit autem & illis Dominus in via: moxque illæ accurrentes prociderunt coram eo, & tenuerunt pedes ejus: hoc autem, nequaquam de prædicta illa matrona visum est.

[58] Post hæc cum celebraretur Missa, vidi duos discipulos properantes ad sepulchrum: [discipulos currentes ad sepulcrum,] quorum alter quidem senior, alter autem videbatur esse junior. Et hic quidem cum citius pervenisset ad sepulcrum, non introivit: senior vero cum pervenisset, statim introivit: postea vero & alter. Et quid amplius requiris, frater? Omnia pæne quæ circa tempus illud gesta fuisse in Euangeliis leguntur, mihi demonstrata sunt. Nam & hoc vidi, qualiter duobus euntibus ab Hierusalem in Emaus, [euntes in Emaus,] Dominus in specie peregrini se adjunxit: & quomodo cum pervenissent ad castellum, & se fingeret discessurum ab eis, detinuerunt eum, & perduxerunt in domum: & cum sederet ad cœnandum, & benedixisset panem & fregisset, statim locus ejus in quo sederat vacuus apparuit. Statimque illi surgentes, venerunt cum festinatione ad discipulos, & nuntiaverunt eis in domo, in qua erant congregati. Eadem autem hora qua eis hæc annuntiabant, apparuit Dominus stans in medio eorum. Post hæc illud quoque vidi, [& inde regressos:] qualiter manducavit cum illis: eratque in mensa discus unus habens piscem, & alter continens favum mellis. Erant autem vestimenta ejus, in quibus eum post resurrectionem vidi, candidissima; & species vultus ejus hilaris valde, ac tantæ claritatis, ut vix eam discernere possem.

[59] In die Ascensionis e Domini ad Missam, cum essem in excessu meo, vidi congregatos in domo discipulos, [item mysteria Ascensionis] & matrem Domini cum eis; & intravit ad eos Dominus, & cum accepisset cibum cum eis, eduxit illos de civitate usque in montem. Et vidi qualiter coram eis elevatus est. Et venit in occursum ejus multitudo Angelorum, & sublevatus est in cælum. Cumque illi starent & aspicerent in cælum, apparuerunt duo splendidi juvenes desuper venientes, & allocuti sunt eos: statimque illi regressi sunt in civitatem, & collegerunt se in domum unde egressi fuerant. Tunc ego ad meipsam redii cum hujuscemodi verbis: Eduxit Dominus discipulos suos foras in Bethaniam, & quæ sequuntur in Euangelio: & illud: O Rex gloriæ Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes cælos ascendisti.

[60] Post hæc in die Pentecostes, ante celebrationem Missæ, cum essem in extasi, vidi rursus discipulos congregatos in domo supra memorata, [& Pentecostes.] & Matrem Salvatoris inter eos. Et factum est dum sederent, apparuit supra singulos eorum, quasi flamma ignis, desursum descendens in impetu vehementi. Et continuo omnes unanimiter consurgentes, egressi sunt cum hilaritate & fiducia magna, annuntiare verbum Dei in populo. Hæc cum ita pervidissem, reddita sum mihi: moxque hæc verba assumpsi; Spiritus sanctus procedens a throno, Apostolorum pectora invisibiliter penetravit. Cumque inchoaretur Officium Missæ, rursus in extasim veni: & vidi quasi fulgidissimum radium lucis, de cælo usque ad altare porrectum. Et venit per medium ejus columba speciosa, quam videre soleo, ferens in ore quiddam rubrum quasi flammam ignis, grandiusculum quam solebat. Et primum quidem super verticem Sacerdotis expansis alis insedit: ibique ex eo quod in ore gestabat, quasi stillam unam deposuit: Ministris quoque altaris, qui erant induti ad legendum, similiter fecit: & post hæc consedit in altari. Cumque rediissem ab extasi, dixi Magistræ nostræ, ut commoneret Sorores ad devotionem orationis, sperans id ipsum quod & postea evenit. Cumque finita Missa accederemus ad communicandum, veni in extasin: & dum singillatim communicarent, vidi columbam prædictam advolantem; & ex eo quod in ore gestabat, per singulas distribuentem.

[61] Hæc sunt, frater, miserationes Domini, quas, in primo anno f Visitationis meæ operatus est in me. [Anno 2 Visitationis suæ] In hac autem secundi anni revolutione eadem fere, quæ anno priore in festivitatibus Sanctorum circa me accidere solebant, eveniunt; & nonnulla præter hæc, quæ propter incredulos ex magna parte silentio præterimus. Aliquoties autem alteriusmodi verba quam solebant, revertenti mihi ab extasi, in ore ponuntur: ita ut in loquendo non meum sequar arbitrium, sed Domini, qui per os meum manifestas facit visiones, quas per modestiam a Sororibus celare consueveram. Nam in festivitate B. Laurentii, [eadem videt quæ priori,] visionem quam videram his verbis manifestavi: Vidi quemdam nobilissimum Diaconum Laurentium ante fores stantem, & palmam habentem, & corona ejus rubea, & conversus est ad me blande inspiciens. Similiter in Assumptione beatissimæ Dominæ nostræ, cum ab excessu meo redirem, hujuscemodi sermonem coram omnibus subito arripui, dicens: Vidi supra cælum cæli ad orientem multa millia Sanctorum coronatorum, existimavi plusquam centum quadraginta quatuor millia, qui omnes coronati sunt coronis aureis, unusquisque secundum suam professionem; & in medio eorum thronum excelsum valde gloriosum, & in medio throni sedentem, cujus facies terribilis erat: & ex eo & de throno exibat splendor magnus quasi fulgur coruscans, ita ut præ nimia luce vix potuissem oculos levare. Et circa thronum Angelos multos & quatuor Animalia: hi omnes circumsteterunt, & procidentes adoraverunt sedentem super thronum, dicentes; Gloria, & honor, [& die Assumptionis gloriam Sanctorum in cælo;] & benedictio sedenti super thronum, viventi in secula seculorum. Post hæc adjeci: Salve sancta, salve pia & nobilis virgo Maria; tu enim mitis, tu suavis, tu adjutrix & consolatrix omnium in te confidentium. Adjuva me, Domina mea Maria, quoniam confidit in te anima mea: ora pro me Unigenitum tuum Redemptorem nostrum, ut perficiat in me opus misericordiæ suæ.

[62] In festivitate omnium Sanctorum venit Angelus Domini ad me, [item in die Sanctorum omnium;] & rapuit spiritum meum a corpore meo; & subito veni cum illo, & duxit me in altum ante ostium quod est in conspectu Domini: & introspexi: & vidi multa millia Sanctorum coronatorum, astantes & ministrantes Deo, & in circuitu throni quatuor Animalia. Angeli vero & Archangeli, Cherubim quoque & Seraphim steterunt ante thronum Dei; & procidentes adoraverunt, & clara voce dixerunt; Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, & qui est, & qui venturus est. Similiter & viginti quatuor Seniores ceciderunt in facies suas, & adoraverunt viventem in secula seculorum. Habeo & aliquid quod de Bonnensis Ecclesiæ consecratione, quæ nuper facta est, tibi, frater, referam. Sicut insinuasti mihi per epistolam, oravi Dominum, & aperuit mihi ut solet oculos meos, in priori Vespera exaltationis sanctæ Crucis: & inter cetera quæ mihi monstrata sunt, vidi radium copiosæ lucis de cælo usque ad ecclesiam illam, totamque immensa claritate illustrantem. [postea interest officio Dedicationis Bonnensis] Nec non & Angelorum multitudinem in eodem radio descendentem vidi, ac toto tempore dedicationis inter ministros ecclesiæ conversantem. Tanta autem majestate omnia replebantur, ut non absque pavore intueri possem, quæ gerebantur illic. Fui autem in hac visione, continue a vespertino tempore præcedentis diei, usque ad horam illam in qua dedicationis Officium consummatum est. Vidi autem inter cetera quæ illic agebantur, te, frater, pulpito in Matutinis astantem, & unam ex Lectionibus legentem.

[63] Accidit ut quædam Sororum nostrarum, quæ morantur in Dierstensi g cœnobio, migraret e vita. Nuntiata igitur nobis morte ejus, dum secundum consuetudinem h pro remedio animæ ejus afflictionem susciperemus; [Videt Deiparam:] vidi Angelum Domini stantem secus Magistram nostram, cujus ministerio opus Dei perficiebatur. Eadem quoque hora, & beatissimam Dominam nostram vidi, quasi in regione inferioris aëris stantem, & respicientem ad nos. Completa autem afflictione nostra, elevatus est Angelus usque ad eam, & pariter ad superna redierunt. Factum est in vigilia Nativitatis Domini, tempore matutini Sacrificii, dum essem in oratione, aperuit Dominus oculos meos: & vidi in spiritu virum, cujus desideravi præsentiam, a longe properantem, ad spectandum agonem passionis meæ. Qui cum jam instante vespertino tempore advenisset; vidi Angelum Domini de sursum venientem, quasi in adjutorium mihi: & cum stetisset coram me, dixi illi: Domine mi, lassa sum ad sustinendum. [& ab Angelo confortata,] Et ait ad me: Confortare, consolare, noli deficere in via. Et post pusillum requievit caro mea in extasi: & sustulit me in spiritu in sublime, & contemplata sum jucunditatem, quam præparavit Deus diligentibus se, quemadmodum anno priore. Cumque post longum excessum redirem ad me, continuo ori meo hæc verba affluxerunt: Descendit de cælis, missus ab arce Patris: introivit per aurem Virginis in regionem nostram, indutus stola purpurea; & exivit per auream portam, [mysterium incarnationis.] lux & decus universæ fabricæ mundi. Et illud: De occulta habitatione sua descendit filius Dei venit quærere & salvare eos, qui eum de toto corde desiderabant. Et venit Angelus Domini ad me, & rapuit spiritum meum, sicut in festivitate omnium Sanctorum prosecuta sum. Post hæc benedixi Dominum dicens: Gratias ago tibi Domine, qui misisti ad me Angelum tuum, qui consolatus est me in tribulatione mea: quia tu solus laborem & dolorem consideras.

[64] In die vero ad majorem Missam, cum essem rursus in excessu meo, ac devotissime pro communi correctione Ecclesiæ Domini orarem; [Orat pro Ecclesia & populo:] in fine orationis postulavi a Domino, ut indicare mihi dignaretur, quænam esset voluntas ejus super Clero & Monialibus, non bona gradientibus via. Cumque oratione completa jam ad me redire inciperem, astitit mihi Angelus meus, & dixi ad eum: O dulcissime atque amantissime juvenis, responde mihi ad ea quæ interrogavi a Domino. Et dixit ad me: Clama & dic: Genti peccatrici, populo pleno peccato; væ, væ vobis qui habitatis sub potestate diaboli: quiescite agere perverse, discite benefacere. Sin autem, ecce ego Dominus mitto Angelum meum percutientem inter vos: nisi conversi fueritis a viis vestris iniquis, & egeritis pœnitentiam ab operibus pravis, ego Dominus complebo indignationem meam in vobis.

[65] Nunc & illud silere non possum, quanta dignatione Domina mea cor meum lætificavit. Dum essem in præfato excessu meo, [iterum videt Deiparam,] vidi illam a longe in domo quadam, quasi jacentem in i lectulo, & contrectantem manibus infantulum speciosum & amabilem nimis. Quem cum circumligasset fasciis albissimis, deposuit in præsepio quod secus ipsam esse videbatur; & post pusillum recipiens eum, in sinu suo reclinavit. [& amicum commendat:] Continuo post hæc vidi illam in regno claritatis, tamquam Reginam & Dominam. Invocavi igitur eam solito more, & specialiter pro quodam familiari meo ipsam rogavi. Erat ille in ordine Diaconatus, & frequenter eum adhortata fueram, ut ad sacrum Ordinem Sacerdotii ascendere non differret. Ille vero, diversas causas timoris sui prætendens, tam arduam rem aggredi nondum se audere fatebatur. In illa igitur invocatione mea, cum ejusdem rei mentionem coram Domina mea facerem, hæc verba mihi respondit: Dic servo meo, Noli timere: fac quod facturus es, & redde rationem de servitio meo, quod mihi facere debueras, & non fecisti.

[66] In festivitate S. Joannis Euangelistæ, tempore divini Officii, dum essem in lectulo meo propter infirmitatem, ibidem facta est manus Domini super me: & vidi amabilem illum Sacerdotem Domini, in conspectu throni stantem. [videt deinde S. Joannem Euangelistam] Effudi itaque orationes ad ipsum, ac petii, ut mihi daretur videre aliquid eorum, quæ ei in terra posito demonstrata sunt. Et continuo vidi quatuor Animalia ibidem assistentia, secundum eum modum quo in Ezechiele descripta sunt: & rotam quadriformem coram eis. Post hæc cum jam ad meipsam reditura essem, vidi duos Angelos, terribiles & plenos indignatione secundum faciem, in inferiori aëre residentes: habebatque unus eorum gladium terribilem in dextera, extentum quasi ad percutiendum. Et dixi ductori meo, Domine mi, qui sunt isti? Qui ait: Habent potestatem nocere terræ.

[67] Post hæc in die Innocentum, vidi turbam magnam juvenum candidorum, in monte excelso deambulantem, cum insigniis martyrii; quos præcedebat Agnus candidus, [& Sanctos Innocentes.] Crucis signum baiulans. Et aio ad ductorem meum: Domine, qui sunt isti, quos video hic? Et respondit: Sunt innocentes & immaculati, qui sequuntur Agnum quocumque ierit. Et dixi; Domine quare isti plus quam alii? Et ille: Non solum isti, sed sunt & alii qui sunt innocentes & immaculati, etiam & virgines electi in Christo. Quare Agnum plus quam aliud animal? At ille subjecit: Quia innocens Agnus, immaculatus & electus, occisus est pro salute humani generis.

ANNOTATA D. P.

a Dominica Palmarum anno 1154, 28 Martii.

b Convenit hoc cum visione S. Brigittæ, de qua egi in Parergo inter utramque Vitam S. Mariæ Magd. de Pazzis, qua docetur sursum adductus in crucem, atque ita stans ei affixus; contra quam nunc passim & in recentiorum Sanctarum visionibus concipitur, super crucem humo stratam extensus Dominus.

c Ita corrigo, pro eo quod legebatur impressum, ex Morsu.

d Hæc genuum complicatio competit corpori non contentissime tenso, ac stanti supra fulcrum aliquod; non autem uti concipiebat S. Osanna infra, Vitæ 2, num. 244; exaggerans fere supra ceteros dolores, eum qui sentiebatur in pectore, ex violenta illa brachiorum distensione: unde confirmatur doctrina prædicto Parergo a me tradita, de verbis factisque extaticorum ad controversias historicas non trahendis.

e Fuit celebrata Ascensio Domini, 13 Maji, Pentecoste 23 Maji.

f Videtur potius dici debuisse secundus annus, & qui hinc inchoatur tertius, ut patet ex deductis hactenus.

g Ad Dierstensis monasterii Sorores est Epistola IX Elizabethæ: sed ubi ipsum monasterium sit aut fuerit, necdum comperi: suspicor, quod in Coloniensi diœcesi oppidum Westphaliæ Dorsten intelligatur. Sed an ibi tunc Sorores fuerint inquirendum.

h Hæc mutui suffragii consuetudo specialem aliquam utriusque monasterii conjunctionem indicat: afflictionem autem a singulis assumendam, de qua hic puto intelligi posse flagellationem Religiosis usurpatam, & vulgo dictam disciplinam.

i Sic etiam Græci in tabellis, 12 Dominica mysteria repræsentantibus pingunt Deiparam instar puerperæ cubantem intra fiscellam seu corbem hujusmodi usui aptum. Nec absurdum sit cogitare, quod Josephus, stabulum ingressus, hujusmodi aliquid commodato acceperit e vicinia, idque admiserit Virgo, non ut necessitati, sed ut consuetudini puerperarum pareret; utpote quæ in nullo volebat videri eximia. Et Græci quidem ita pingunt eam in spelunca: Elisabethæ autem nostræ ita repræsentatur in domo, in qua & a Magis repertus infans cum matre est, juxta Euangelicam historiam: transgressa scilicet inde ex spelunca seu stabulo postquam Pastores annuntiarant quid sibi de puero Messia dictum esset ab Angelo. Sed in nostra sententia, qua credimus advenisse Magos uno post natum puerum anno inepte conciperetur adhuc cubans Deipara. Ideoque ad Annotationem d reflectendus animus lectori est.

CAPUT V.
Visiones anni MCLV: cum Appendice, ad annum LX spectante.

[68] [in visu offeruntur,] In Epiphania quoque Domini, multiplicavit Dominus gratiam suam in me, & vidi in spiritu Dominam meam, & parvulum ejus, quasi in domo quadam longe posita commorantes. [magorum adoratio,] Et ecce tres viri, regalem habentes decorem, introierunt illuc, & flexis genibus adoraverunt coram puero. Unus autem ex illis proferens numisma aureum magnum, quasi imagine regia signatum, [Nuptiæ in Cana Galilææ,] obtulit in manus ipsius. Similiter & alii duo accedentes, munera sua in vasculis quibusdam reverenter obtulerunt. Post hæc & nuptiæ illæ, quæ factæ sunt in Cana Galilææ, repræsentatæ mihi sunt: & vidi rursus illic Salvatorem cum Maria matre ejus inter convivas discumbentem, & hydrias sex ibidem positas. Insuper virginei corporis sui ablutionem, quæ in Jordane celebrata est, Dominus ancillæ suæ præsentare aspernatus non est. Vidi etenim qualiter cum sancto Baptista suo in aquas beati fluminis descendit, & baptizatus est ab eo: & qualiter columba de cælo descendens, [& Christi baptismus.] venit & requievit in vertice ipsius. Et ego ab hac visione expergiscens, in hæc verba os meum aperui: In columbæ specie Spiritus sanctus visus est, paterna vox audita est; Hic est filius meudilectus in quo mihi complacui, ipsum audite.

[69] Post hæc in festivitate Purificationis, in primis Vesperis, novum quiddam & insuetum fecit mihi Deus: [Orantem in extasi audiunt Sorores,] Cum enim essem in excessu meo solito more, & orarem in spiritu ad Dominum; ac Dominam meam, quam per spiritum intuebar, salutarem, & devotas coram ipsa preces effunderem; omnem orationis meæ tenorem Sorores, quæ erant in circuitu meo, palam audierunt. Ego vero cum rediissem ad me, credere nolebam narrantibus hæc: quousque eadem verba, quibus in oratione usa fueram, per ordinem replicuerunt.

[70] Factum item est ut quædam Soror annosa infirmaretur apud nos, infirmitate qua & mortua est. [ex eaque intelligunt quamdam moribundam] Accidit autem tertia die ante mortem ejus, subito ita aggravari infirmitatem, ut jam morituram eam existimaremus: & accurrentes Litaniam inchoavimus super eam. Irriuit igitur excessus mentis super me, & paulo post expergefacta, dixi: Inungite eam: nondum enim Oleo inuncta fuerat. Hoc dicto statim fui in spiritu. Rursus autem post pusillum expergiscens, antequam plene ad meipsam redirem audientibus cunctis, visionem quam videram pronuntiavi, dicens: Domina nostra cum Patre nostro B. Benedicto descenderat, & nescio quam ob causam statim ad superna redierunt. Et nunc affuerunt hic spiritus maligni complures, quorum adhuc quidam veluti canes in circuitu nostro ambulant, & tamquam vultures in tectis consident. Stabant autem secus lectum Sororis nostræ duo Angeli & dixerunt ad illos: Discedite hinc; Soror ist adhuc vivendi spatium accepit. Cum hæc dixissem, [supervicturam: ut vixit adhuc triduo.] & ex integro ad meipsam rediissem, nesciebam me revelasse visionem: & advocans Magistram, secreto cœpi narrare ei quæ videram: illa autem eadem omnia se ex ore meo audivisse confitebatur. Post hæc die tertia, cum eadem Soror migraret e vita, in hora transitus ejus vidi per spiritum eosdem duos Angelos ei assistentes, & egredientem corpore animam excipientes: quorsum autem illam detulerint, revelatum mihi non est. Cumque essemus orantes in circuitu funeris, vidi Angelum speciosum quasi pusillæ staturæ, in summitate feretri sedentem: qui etiam motus inde non est, cum usque ad Ecclesiam Fratrum asportaretur, & usque ad tempus sepulturæ affuit.

[71] [Infirma Elizabeth ab Angelo inungitur:] Post hæc & me febris valida apprehendit, & desideravi Unctionis Sacramentum. Eo autem tempore Dominus Abbas profectus fuerat ad loca vicina, & expectabam adventum ejus. Quodam autem vespere circa crepusculum, sedente Magistra coram me, accessit vir quidam venerabilis, & stetit in conspectu meo, & existimabam ipsum esse Dominum Abbatem, & lætata sum. Cumque arguerem tarditatem ejus & morum duritiam, benigne suscepit correptionem: & consolatus est me, dicens, nondum me esse morituram. Rogavi igitur, ut Dominicam orationem & Symbolum recitaret coram me, & postea me inungeret. Quod cum fecisset, & ego ad singula verba ei per intervalla respondissem, totum Unctionis ritum complere visus est in me: & data mihi benedictione, abscessit. Interrogavit igitur me Magistra quæ verba mea omnia audierat, cum quo sermonem habuissem. Et dixi: Nonne Dominus Abbas præsens fuit & inunxit me? Illa autem neminem illic se vidisse testata est. Tunc ergo primum intellexi, visionem spiritualem me vidisse.

[72] Post hæc imminente Festivitate a Annuntiationis, incidi in languorem gravissimum: [postea gravius infirmata,] & biduo ante diem festum in infirmitate jacebam. In ipso autem festivitatis die mane, ita aggravatus est languor meus, ut venirent ad stratum meum Sorores, ac dicerent Litaniam super me. Cumque discessuræ essent a me, interrogabant an eo die communicare vellem, sicut & ipsæ facturæ erant. Ego autem renui, dicens, non me aliquibus dignis operibus ad hoc esse præparatam sicut ipsas, propter invaletudinem corporis. Quæ cum inde tristarentur ac discederent a me, [subito sanatur,] venit Angelus Domini; & stans coram me posuit manum suam in capite meo, & ait: Surge, & sta super pedes tuos. Liberata es ab infirmitatibus tuis. Accede ad communicandum: confortare & esto robusta. Ad hæc verba subito omnis languor fugit a me, & per universum corpus meum suavissime alleviata sum: hocque adjeci: Possibile quidem fuerat, Domine, passiones quas hactenus sustinuisti, leviores tibi efficere. Sed quo melius tibi crederetur, affligi ita te voluisti. Continuo ergo apprehensis indumentis, [& videt Annuntiationem Domini.] surrexi de stratu meo: & descendi cum integris viribus & calore vivido, & veni hilariter in conventum Sororum, mirantibus universis, & feci quod mandaverat mihi. Eadem die, ipsa quoque Annuntiatio Dominica præsentata est mihi. Vidi enim in spiritu Dominam meam quasi in conclavi quodam stantem ad orationem, & subito apparuit coram ea Angelus magnæ claritatis, velut alloquens eam. Illa autem viso eo, expavescere visa est: & post mutuam collocutionem, reverenter ad eum se inclinavit: moxque ille disparuit.

[73] Ante festivitatem Palmarum die priori jam instante vespertino tempore, [In extasim rapta] stabam sola in oratorio & eram intenta orationibus, & ecce radius copiosi luminis repente de cælo effusus est super me, faciens mihi æstum, quemadmodum sol quando splendet in virtute sua: & procidi in terram, & veni in mentis excessum. Sorores itaque venientes concurrebant ad me, volentes sublevare caput meum a terra ut puvillos supponerent, & nullo nisu levare illud potuerunt. Et post pusillum, venit Angelus Domini & erexit me velociter, & statuit me super pedes meos, dicens: O homo, surge, & sta supra pedes tuos, & loquar tecum: & noli timere, quia ego tecum sum omnibus diebus vitæ tuæ. [Angelum audit] Viriliter age & confortetur cor tuum, & sustine Dominum: & dices prævaricatoribus terræ: Hæc dicit Dominus: Sicut olim gentes crucifixerunt me, sic quotidie crucifigor inter illos qui prævaricati sunt in me in cordibus suis. Avertunt enim facies suas a me, & cor eorum longe est a me, ne videant & ne recogitent qualiter passus sum, & quomodo liberavi eos in sanguine meo. Et dices ad eos: [peccatores vocantem ad pœnitentiam;] Redite prævaricatores ad Dominum Deum vestrum, quia benignus & misericors est, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat. Hæc cum dixisset, abiit. Ego autem signum feci Sororibus, ut allatis tabulis ista scripto exciperent: non enim aliud quidquam loqui poteram, quousque omnia secundum narrationem meam conscripta sunt.

[74] [item comminantem obduratis,] Rursus in ipsa die Palmarum tempore divini officii, cum similiter in excessum mentis venissem, erexit me Angelus dicens: O homo cogita quid sis, quia pulvis & cinis es & fragile figmentum. Audi me qui loquor tecum. Hæc dicit Dominus: Plena est terra iniquitate: & hic populus, non populus meus, sed populus adversarius mihi est. Obduratum est cor eorum, nec capient nec intelligere poterunt verba quæ locutus sum, sed recedent a me. Væ illis, quia oppressi sunt a diabolo & obediunt illi, & inhonorant faciem meam cum pravis operibus suis, & obliti sunt Deum factorem suum. Et dixi: Domine mi, nescio quid dicam vel quid faciam, quia indocta sum in Scripturis divinis. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: qui enim habet dabitur illi, & qui non habet, id quod habet auferetur ab eo. Post hæc in secunda feria, cum interessem Matutinis posuit Dominus verbum in ore meo: [hyprocritis,] Væ vobis hypocritæ, qui absconditis aurum & argentum, hoc est verbum Dei & legem Domini, quæ est pretiosior auro & argento, ut appareatis hominibus religiosi & innocentes; intrinsecus autem pleni estis ingenio malo & immunditiis vestris, introeuntes ad sancta sanctorum, quod est altare Dei ad communicandum. Vere Dominus avertit faciem suam, ne videat holocautomata & sacrificia vestra. Infeliciores estis iis qui aspiciunt vos quasi speculum, cum considerant opera vestra mala, & scandalizantur in vobis. Pro certo scitote, quia lex peribit primum a Sacerdotibus & senioribus populi in hoc tempore.

[75] Item in quarta feria, cum sola essem in Capitulo; veni in extasim. [converti tardantibus,] Et dixit Angelus Domini ad me: Et tu fili hominis, dices ad eos qui habitant in terra; Audite populi: Deus deorum locutus est: Pœnitentiam agite, prope est enim regnum Dei: & convertimini ad me in toto corde vestro, & ego Dominus convertar ad vos & reconciliabor vobis. Quod si nolueritis, & me ad iracundiam provocaveritis, in peccatis vestris moriemini, & mors devorabit vos subito & quasi nescientes; & miserabiliores eritis omni creatura, etiam brutis animalibus, quæ dum mortua fuerint, nihil ultra mali patientur, vos autem cruciabimini in igne æterno, ubi erit fletus oculorum & stridor dentium sine fine. Et dixi: Domine, nescio loqui, & tarda sum ad loquendum. Et dixit: Aperi os tuum, & ego loquar: & qui audit te, audit & me. In Sabbato sancto ante Pascha, ibam ad Capitulum, & veni in extasim in limine sacelli: & circumfulsit me lux. Et assistens mihi Angelus Domini, ait: O miserrimi, qui thesaurizatis vobis thesauros in infernalibus pœnis. Nescitis quot nobiles, quot potentes peribunt in die judicii, quot divites & sapientes lugebunt? O mundi gloria, res misera! Væ illis qui diligunt eam. Ego clamavi dicit Dominus, & iterum clamo; & quis est qui me audiat & consentiat consiliis meis? [& mundi amatoribus] Cum autem clamavi, clamavi & dixi: Si quis sitit, veniat ad me, & bibat, & de ventre ejus fluent aquæ vivæ. O homo quicumque es, dic tu, Ecce ego: & dicetur tibi: Abnega teipsum: & factus obediens & humilis corde, veni & sequere me: & ego probabo si sis verax an non. Et tu constans & perseverans, noli deficere in certamine: qui enim bene certaverit usque in finem, hic salvus erit.

[76] In una Paschalium dierum in meridie, cum vellem quiescere, astitit lectulo meo Angelus Domini, & dixit mihi: Noli contristari de iis quæ tibi solent evenire: sufficit tibi gratia mea, quia non te deseram, nisi tu ipsa velis. Obediens esse stude cum omni humilitate & lætitia cordis. Esto patiens contra omnia adversa: [animaturque ad bene agendū.] noli te extollere in superbia, sed semper humiliare ut exalteris: nullum despicias, nullum contemnas, in omnibus bonum exemplum monstra. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & proximum tuum tamquam teipsam: & quod dedi tibi, dato tu aliis, ut & ipsi reficiantur: quia tu non haberes, nisi datum tibi fuisset desuper. Præter hæc & alia plura, tamquam pater filium benigne instruendo, adjecit: quæ propter intervenientem soporem, heu! a memoria mea elapsa sunt.

[77] In festivitate S. Marci Euangelistæ, b vidi ostium apertum in cælo & ex eo splendor magnus super me effusus est: & subito veni in extasim. Cumque essem in excessu, vidi ante thronum Dei (quemadmodum in festivitate B. Joannis Euangelistæ videram) quatuor Animalia, [Videt 25 Apr.] singula habentia facies quatuor: quas, in hunc modum dispositas consideraui. Facies hominis erat in anteriori parte, quæ ad thronum respiciebat; in posteriori vero, facies aquilæ; in dextera, facies leonis, in sinistra facies vituli. Habebant & alas senas, quarum duæ supra capita singulorum erectæ invicem conjungebantur; duæ vero expansæ erant, ita ut unius cujusque una ala alterius tangeret alam; duabus vero, velabant corpora sua; [quatuor Animalia] erant autem plena oculis ante & retro. Apparuit & rota grandis & lucida, stans coram eis ante thronum, quasi complexa quatuor rotas: quæ ita invicem connexæ erant, ut unaquæque duas sibi vicinas ex parte complecteretur; & omnes, majorem intrinsecus circulis suis contingebant. Erat autem spatium quoddam inter ipsas quatuor, circa medium punctum majoris, rubicundum quasi flamma ignis: & ex eo quasi scintillulæ quædam exire videbantur ac dispergi per omnes rotas, & quasi vivificari videbantur ex illo. Unde in eadem hora menti meæ illud occurrit: Spiritus vitæ, erat in rotis. [nec non propheticas rotas] Cumque aspicerem, discesserunt ab invicem Animalia in quatuor partes, & singula eorum singulæ rotæ antecedebant.

[78] Die quadam Dominica, dum apud Fratres Missa celebraretur, prospexi forte per fenestram, cupiens audire Fratres concinentes gloriam Deo. Stabat autem forte in via vir quidam, vociferans ad alium & dicens: [& sathanam temere invocatum adesse.] Ubi nunc tantum moraris, diabole? Et continuo vidi sathanam in specie nigri ac deformis vituli, stantem secus illum. Qua in re commoneantur fideles, ab hujuscemodi malignis sermonibus abstinere. In die Pentecostes c suspensa erant quædam apud nos Missarum solemnia pro Comitis excommunicatione: sed non tamen consolationem suam Dominus ab ancillis suis suspendit: venit enim unus ex Sacerdotibus ad nos, ferens in capsella Sacramentum Dominici corporis, unde secundum morem eramus communicaturæ. Qui cum intro missus esset, & capsellam super altare quod intrinsecus apud nos est, dēposuisset; vidi lucem magnam de cælo egredientem; & directa est super illam in modum radii solaris, totamque illustravit. [Communicat tempore interdicti.] Sed & columba nivea, per medium ejusdem lucis veniens, advolare visa est, & resedit juxta illam. Venit & Angelus Domini, & quasi devotionis nostræ testis astitit secus altare, quousque omnes per ordinem communicavimus.

[79] In Dominica d autem nocte ante festum Apostolorum Petri & Pauli, cum starem in loco orationis, veni in extasin; cui libenter reluctata fuissem, si potuissem. [Extasi reluctans] Et continuo astitit mihi Angelus Domini, & dixit nostro sermone: O misera, cur hæc tam invita pateris? Quam multi sunt qui libenter hæc sustinerent, si daretur illis consequi ea quæ tu consequeris? Si non in præsenti hæc pateris, illic utique patieris, ubi durius patiendum tibi erit, antequam videre merearis quæ nunc visura es. Et dixi: [videt in cælo] Domine mi, ex multa fragilitate mea provenit mihi impatientia hæc: & si consolari me vis, Domine, quid mihi ostendes? Et ait; Veni & vide & contemplare jucunditatem quæ veniet tibi a Deo tuo. Et statim in sublime extulit me in aërem excelsum, & introspexi per ostium claritatis, & vidi solito more gloriam beatæ civitatis Dei. Rursus ad miserabile corpus reducta sum, & paululum respiravi. Iterum autem fui in spiritu, [libros meriti ac demeriti sui,] & vidi ante ostium illud prædictum, quasi stateram pendentem: & astabat illic Angelus meus, habens librum unum, & sathan habens librum alterum. Intellexi autem eum quem habebat Angelus esse librum justitiarum mearum, alterum vero esse librum delictorum meorum. Et imposuit uterque librum quem habebat in statera; & præponderare visus est liber delictorum. Stabat itaque Angelus quasi mœstus, & ait: Non ita erit, [& hunc illi præponderare dolet:] quoniam dolores plurimos & magnos pro delictis suis sustinuit, & duras flagellationes sæpe suscepit. Et cum plura hujuscemodi memorasset, ait: Differenda sunt hæc usque in crastinum. Mox reddita sum mihi, & cum lachrymis copiosis exclamavi: Ne intres in judicium cum ancilla tua, Domine, sed oro clementiam tuam ut ante mea dimittas peccata quam ad judicium judicare venias.

[80] Cumque nimia anxietate coarctarer, obtulit iterum se Angelus mihi. Et dixi ei: Domine, [seque crastino morituram timens,] quod faciam. Instrue me, Domine mi. Qui ait: Esto obediens valde, humilis, patiens, & amabilis. Libenter sustine hæc quæ tibi eveniunt. Amplectere cum dilectione ea quæ operatur Dominus tecum: & iis qui diligunt te, & cunctis qui tuis Sororibus se commiserunt, & quibus promisso te obligasti, orationes impertire. Hæc cum dixisset, abscessit. Ego autem nihilominus in corde meo fluctuans, hæc apud me cœpi tractare, dicens: Nonne fiduciam multam semper habui in corpore Domini mei Jesu Christi? Nonne hoc est omnium peccatorum remissio? Illuc certe confugiam. [petit pro se Missam dici,] Rogavi igitur Magistram, ut misso celeriter nuntio postularet a Domino Abbate, quatenus in die crastina Missam de sancta Trinitate celebraret, & divinum Sacramentum afferret ad me. Metuebam enim me esse morituram illo die, propter verba Angeli quæ dixerat, differenda sunt hæc usque in crastinum.

[81] Cum igitur sicut petieram Missam celebraret, in ipso tempore Sacrificii veni in excessum mentis: [sub eaque vidit meritis suis apponi Hostiam sacram] & vidi rursus stateram quam in vespere videram, & libros impositos. Venit ergo Angelus & fidelis procurator meus, afferens quasi panem parvulum, quali in celebrationibus Missarum Sacerdotes utuntur, & superimposuit libro justitiarum: & mox, quasi massam ingentem apposuisset, velociter præponderare visus est libro alterius lancis. Ego cum lætitia expergiscens, exclamavi: Sancta Trinitas, Pater, & Filius, & spiritus sanctus, in manus potentiæ tuæ, in manus miseridordiæ tuæ commendo spiritum meum, consilium meum, cogitationes meas, & omne corpus meum; vitam meam, finem meum, & omnes actus meos: semper sit benedictio tua super me diebus ac noctibus, & perducat me clementia tua in vitam æternam. [& animos resumit:] Hoc quoque adieci, quia communicatura eram; Domine non sum digna ut intres sub tectum meum, sed salvam me tac & salva ero, quoniam laus mea tu es: non ad judicium Corpus & Sanguinem tuum, sed ad remissionem omnium peccatorum meorum, percipere merear. Eodem etiam tempore vidi in spiritu Dominum Abbatem in ecclesia Fratrum, salutare Sacramentum devote conficientem, & columbam sacrificio assidentem & claritatem luminis in circuitu. Post hæc venit ad me afferens mihi quod desideraveram, & Communione sancta animam meam consolata sum.

[82] Rursus in Vigilia Apostolorum ad vesperam, vidi illos per spiritum in regione claritatis, [vidit etiam lancem meriti præponderare:] & una cum eis matrem Domini. Vidi autem & stateram eamdem quam & antea videram, & impositi sunt libri. Erat autem multitudo dæmonum circa lancem unam, & multitudo Angelorum circa alteram, & æqui ponderis esse videbantur. Tunc invocavi Dominam meam & Apostolos cum angustiis magnis, quia indubitanter morituram me existimabam: & regressi sunt paulisper introrsus. Cumque iterum apparuissent, & ego non cessarem invocare eos & alios complures Sanctorum, præponderare visus est liber justitiæ. Post hæc cum spiritum attraherem, venit ad me Angelus meus & dixit mihi: Datum est tibi spatium vivendi, emendatiorem fac vitam tuam. Et dixi Domine mi, quid amplius faciam? Nonne cognoscis fragilitatem meam, & quomodo amplius laborare non possum, quam facio? [& docta quid ultra facere debeat,] Tunc erudivit me, & ad quamdam carnis afflictionem me exhortatus est: de qua & ego apud meipsam sæpe tractaveram. Et ego ad me rediens, dixi: Solve jubente Deo terrarum Petre catenas: & præter hæc alias orationes ad ipsum. Et adieci: Sancte Paule Apostole, prædicator veritatis & Doctor gentium, intercede pro nobis ad Dominum qui te elegit. Et ad hæc addidi: Domine secundum actum meum noli me miseram & peccatricem judicare, nihil enim dignum in conspectu tuo egi: ideo deprecor Majestatem tuam, ut tu Deus deleas iniquitatem meam, quia de terra formasti me. Et hoc: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi, & animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. In die ad Missam rursus apparuerunt mihi Apostoli & pariter cum eis Domina nostra. [implorat misericordiam:] Tunc etiam per spiritum vidi Fratres in ecclesia ministrantes, & Dominum Abbatem altari astantem, & casulæ qualitatem Sororibus indicavi. Eodem die cum ad nos delatum esset divinum Sacramentum, eamdem visionem vidi, quam & in die Pentecostes.

[83] Atque hic finis est visionum, usque ad Iulium anni MCLV perductarum: quibus additam velim ex Libro Epistolarum unam; nulli quidem certo anno adscriptam, anteriorem tamen, ultimo hujus libri articulo ad annum MCLIX spectante; est autem prædicti libri Caput V, hujus tenoris: Domino G (Gerlaco) venerabili abbati Ecclesiæ Dei quæ in Tuitio, humilis ancilla Christi Elisabeth Schonaugiensis, salutem & orationes. Consolamini & gaudete in Domino, & confortate corda Fratrum qui sunt vobiscum: quia suscepit Dominus gemitus vestros, & respexit tribulationem cordis vestri, [intelligit amissam Hostiam] qua afflicti fuistis in conspectu ejus, pro lacrymabili jactura Dominici Sacramenti, quæ accidit in medio vestri. Fecit enim secundum consuetudinem benignitatis suæ, & dignatus est annuntiare mihi per Angelum suum verba quædam, ex quibus recipere potestis consolationem. Factum est in Dominica prima Quadragesimæ, celebrante Domino Abbate divinum Officium apud nos, post lectionem Euangelii, subito elangui, & veni in mentis excessum. Et ecce Angelus Domini, benignus consolator meus adveniens, stetit in conspectu meo. Tunc inter ceteros sermones, quos contuli eum eo, [loco decenti repositam ab Angelo,] feci memoriam vestri apud eum, sicut præmonita fueram a fratre meo; interrogavique eum, dicens; Domine mi, quid factum est de illo venerabili Sacramento, quod in ecclesia Tuitiensi de gutture pueri sternutantis excussum est? Numquid pedibus circumstantium conculcatum est, & periit? Qui respondens dixit: Sacramenti illius sanctitas vivificat spiritum recipientis se: quod autem ab ore ejus elapsum est, ab Angelo Dei qui præsens aderat susceptum est, & in arcano loco repositum. Et dixi: Numquid, Domine, interrogare audeo, in quo loco sit reconditum? Et ait, Noli interrogare. Rursus dixi; Domine, quid servitii exhibere convenit Fratres illos. Et respondit: [& modum satisfactionis congruæ.] Quadraginta diebus in conventu immoletur Deo sacrificium laudis pro delicto hoc. Adjecit autem adhuc dicens: Ego vice Domini nostri hanc satis factionem constituo, ut ubicumque ceciderit super terram Corpus Domini, sive effusus fuerit Dominicus Sanguis, ita ut postea inter Reliquias non possit reponi; pro peccato hoc immoletur sacrificium laudis quadraginta diebus: si vero inter Reliquias possit reponi, triginta diebus id ipsum fiat. Novissime & hæc adjecit: Expedit Fratribus illis, & necesse habent, ut quanto amplius Sanctorum corpora apud se congregant, & juxta se locant; tanto amplius studeant honorifice & amabiliter iis ministrare, & ut vitam suam cum timore Dei emendent; ac diligentius ordinem suum observent. Nam ut ad hoc eos commoneret Dominus, permisit fieri quod factum est in medio eorum. Quod si admonitioni ejus obedierint & fecerint quæ dixi; certum habeant, quoniam pretiosi illi Martyres interpellabunt pro eis coram Domino, & in omni necessitate eis subvenient: si autem non fecerint, accusationem & querelam facient adversus eos.

[84] Martyres societatis Ursulanæ intelligat Lector: ipsumque Sancti Monasterii fundatorem Heribertum, [Item obventura mundo flagella,] Coloniensem Episcopum, illic conditum: nunc autem etiam Appendiculam accipiat a scriptore nescio quomodo additam libro 2 in Visionibus anni MCLVI finem ut dixi accipiens, Sanctamque præmonens de futuro iterum concursu dierum Annuntiationis ac Passionis Dominicæ, quod fuit anno Incarnationis MCLX, unde consequitur visionem in hac Appendicula narratam, spectare ad Julium anni MCLIX. Est autem talis. Factum est etiam in una dierum mensis Julii, ego Elisabeth secesseram in locum semotum ac secretum, & intendebam orationibus; & ecce Angelus Domini veniens coram me stabat & ait: Numquid ignoras quoniam futuri anni Pascha eo ipso die quo resurrexit Dominus celebrandum est, & Annuntiationis e festivitas in diem Passionis incidet? Et silui, quoniam hæc vere ignorabam. Et subjecit dicens: Scito quoniam in tempore illo accepturus est sathanas potestatem a Deo, concitandi homines adversum se invicem, ut mutuo sese interficiant. Sol rubore suffundetur, & tenebris obducetur: quod quidem non aliud erit, nisi multa sanguinis effusio, & immensa tristitia in populo Christiano. Post hæc coluber, saniei immissor, invisibiliter homines interfecturus est, eritque tribulatio magna in terra; ita ut perpetuæ laudis debitor sit Domino omnis, qui vita incolumi evaserit. Si autem quæ post hæc cito ventura sunt tibi enarrem, scio quod præ timoris magnitudine subsistere non poteris.

[85] Comminationes has cœptas esse impleri, eo pro quo prænuntiatas dixi anno MCLX, evidenter liquet. Isto siquidem anno, cum obiisset in mense Septembri Adrianus IV, [pro anno 1160 seqq.] & electus esset Alexander III, surrexit Romæ Antipapa Octavianus, sub nomine Victoris; fautoremque nactus Fredericum Imperatorem, Schisma Italiæ & Germaniæ perniciosissimum excitavit, ne quidem per mortem suam finiendum; sed electus post ipsum subinde aliis, continuandum usque ad annum MCLXXVII. Durante autem Schismate, & Frederico Pontificem in Italia persequente, exorta est sævissima illa mortalitas, quam ad annum MCLXVI num. XI describit Baronius quæ hic videtur intentari. Omnia porro circumspectanti, [inchoata per schisma:] videri posset ideo articulus iste huic libro additus; quia qui sequitur tertius in editione, licet ad annum MCLVI spectans recte videbatur subnecti secundo, seorsim tamen descriptus habebatur; & ut per se subsistens laudatur a Trithemio in lib. de Scriptor velut opus pulcherrimum & non inutile; in Chronico Hirtzaugiensi, ut opus pulchrum & necessarium. Idem deinde in Chronico Spanheimensi laudat Egbertum, [quomodo id huic loco attextum.] quod Monachus in Schonau & postea abbas, omnia scripta & revelationes sanctæ Sororis ornatiori stylo, in eam formam, qua nunc leguntur redegit. Porro ad minas Orbi Christiano intentatas in hac Appendicula, ut jam publicari cœptas, spectare videtur Epistola quam Proœmio subjunximus, scripta ad S. Hildegardem; adeoque etiam Magisteriatum Elisabethæ, ad hunc circa idem tempus electæ.

ANNOTATA D. P.

a Anno 1155 littera Dominicali B. Pascha fuit 27 Martii. Ideoque Festum Annuntiationis: quia concursurum alias cum die Veneris sancto, retrotrahendum fuit juxta Rubricam Diœceseon istarum, quæ in Moguntino sic legitur: Si festum Annuntiationis venerit in diem sabbati, in choro & foro solenniter celebrandum: si vero venerit post festum Palmarum, vel in hebdomada Paschali, anticipatur in Vigiliam Palmarum modo quo supra. fuit ergo eo anno festum istud celebratum 19 Martii.

b S. Marcus 25 Aprilis, tunc cadente in Feriam 2 Dominicæ 4 post Pascha.

c Dies Pentecostes hoc anno 15 Maji.

d Tunc 26 Junii.

e Anno scilicet 1160 sub eodem quem supra notavi recursu litteræ dominicalis B. Istis autem Angeli verbis vel confirmatur sententia Henschenii anno 29 vulgaris æræ Christum mortuum statuentis idque 25 Martii, vel, si tali die revera passus Christus non est, novo argumento probatur quod alias docui Deum & Angelos sanctis extaticis loquentes uti verbis ipsorum intellectui accommodatis.

CAPUT VI.
Initium libri Viarum Dei cœpti scribi an. 1156; & sermonum eo contentorum Synopsis.

[86] [Anno 1156] Hic est liber Viarum Dei, qui annuntiatus est ab Angelo Dei altissimi, Elizabeth, ancillæ Christi & Dei vivi, in quinto anno Visitationis ejus; in quo visitavit eum spiritus, ad salutem omnium qui paternas admonitiones Dei grata benedictione percipiunt. Et erat in anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo sexto. Factum est in exordio quinti anni visitationis meæ, [offertur Virgini visio prima 3 Viarum] jam appropinquante die festo Pentecostes, ego Elizabeth, vidi in visione spiritus mei, montem excelsum, copioso lumine in summo illustratum; & quasi vias tres, a radice ejus ad cacumen usque porrectas. Quarum una (quæ media erat) in directum mihi posita, speciem habebat sereni cæli, sive lapidis hyacinthi: quæ vero a dextris mihi erat, viridis apparebat; & quæ a sinistris, purpurea. Stabat autem in vertice montis, contra viam mediam, vir quidam insignis, tunica hyacinthina indutus, & præcinctus ad renes baltheo candido: facies splendida erat ut sol, oculi vero in modum stellarum radiantes, & capilli ejus tamquam lana candidissima: habebat autem in ore gladium ex utraque parte acutum, & in manu dextra clavim, in sinistra vero quasi sceptrum regium.

[87] Vidi rursus alia visione, in solennitate a Pentecostes, [secunda aliarum trium,] in ascensu montis ejusdem, a sinistris viri præfati, secus vias prioris visionis, alias tres vias, varietatem habentes hujusmodi. Una earum, quæ viæ viridi propinquior apparebat, amœna quidem erat, sed ita ex omni parte vepribus condensis vallata erat & obtecta, ut ab eis pungi necesse esset ambulantes per eam, nisi diligenter constricti & inclinati incederent. Apparuit & semita quædam delectabilis, arcta, & quasi modicum trita, nihil habens veprium, sed ex utraque parte jucundo gramine, & floribus diversi generis copiose vallata. Media autem inter has duas una erat, ampliorem ceteris habens latitudinem, plana, & quasi pavimentum habens ex lateribus rubeis: quam cum diligentius aspicerem, Angelus Domini qui mihi assistebat, dixit: Viam hanc intueris & pulchra tibi videtur, & commoda ad ambulandum in ea; sed periculosa est, & facile labuntur incedentes per eam.

[88] Rursus in Octava Pentecostes, in tempore meridianæ quietis, subito aperti sunt oculi cordis mei sine carnis vexatione, [& tertia quatuor.] sicut & in præfatis visionibus: & vidi iterum quæ prædicta sunt omnia. Adjecit autem Dominus ostendere mihi præter eas vias quas videram, alias quatuor, secus tres vias primæ visionis, a dextris viri qui stabat in cacumine montis. Una earum quæ proxima erat viæ purpureæ usque ad medium montis, difficultatem magnam habere videbatur a veprium densitate, quibus ex utroque latere obsita erat: reliqua vero pars ejus usque ad summum floribus amœna; & ab impedimentis libera, sed arcta & modicum trita apparuit. Quæ erat proxima huic, arida videbatur, & in modum campi arati, glebis ingentibus aspera; & viatoribus suis plurimum onerosa. Eram autem cogitans apud me de his duabus viis, quod difficilem haberent incessum: & respondens Angelus qui mihi assistebat, ait: Si quis ambulaverit per vias istas, caveat ne offendat pedem suum: qui autem offenderit & ceciderit, si non surrexerit sed permanet, non videbit lumen æternum: reliquæ vero duæ quæ pariter cum his apparebant, planæ & expeditæ erant, & aspectu pulchræ, candorem habentes quasi terræ bene tritæ in strata publica. Cumque hærerem in aspectu earum audivi rursus Angelum dicentem: Via Justorum recta facta est, & iter Sanctorum præparatum est.

[89] Visionis primæ, sicut per Angelum accepi, interpretatio est hæc. [Indicatur primarum una esse] Mons excelsus, altitudo cælestis beatitudinis est: lux in vertice montis, claritas est vitæ æternæ: viæ diversæ in monte, Electorum variæ ascensiones sunt, quibus ad regnum claritatis ascendunt. Via hyacinthina, divinæ contemplationis studium est. Ambulant in ea, qui jugi meditatione & desiderio in Deo & in cælestibus mentis oculum figunt. Via viridis eorum est, qui in activa vita perfecti & irreprehensibiles esse student, incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela: qui dum non transitoria, [Contemplativorum,] sed immarcessibile bravium supernæ retributionis, in cunctis operibus suis attendunt, gressus mentis in viridi figunt. Via purpurea, ascensus beatorum Martyrum est: qui in tormentis passionum justitiam Dei per patientiam operantes, in purpura sanguinis sui ad divinum lumen transire contendunt. Vir insignis supra montem, Christus est: splendor vultus ejus, divinæ claritatis ejus est signum: oculi radiantes, [secunda Activorum,] serenus aspectus ejus super electos, Capilli, lanæ albæ similes, antiquum dierum esse pronuntiant, licet in novissimis diebus secundum carnem sit natus. Gladius anceps in ore ejus, terribilis judicii sententia est, de ore ejus processura, feriens reprobos duplici contritione corporis & animæ. Clavis in dextra ejus apparuit, [tertia Martyrum,] quoniam ipse est qui solus aperit januam vitæ, & nemo claudit; claudit & nemo aperit: ipse quoque est, qui profunda mysteriorum Dei cui vult reserat, & non est qui claudat; signat, & non est qui signaculum solvat. Sceptrum in sinistra ejus, potestas regia est, quam & secundum humanam naturam se accepisse testatus est, dicens; Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra. Tunica hyacinthina, virtutem indicat cælestis contemplationis, [& his intendentis Christi habitus ac forma.] quæ totam perfecte possidebat mentem Salvatoris: non enim ut ceteri hominum ad mensuram spiritum acceperat, in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Baltheus candidus, inviolabilis innocentiæ candorem in eo designat. Apparuit in via, quæ Divinitatis suæ contemplationem significat; quia sic eam vult manere in æternum, cum ceteræ permansuræ non sint. Non apparuit in omnibus, & tamen erat in omnibus; quia singulæ significant virtutes, per quas Justi homines veniunt ad montem excelsum, ubi recipiunt pro singulis virtutibus singulas mercedes, & in omnibus viis veritatis contemplandus est Deus. [Mat. 28, 18]

[90] Visionis secundæ mysterium hujuscemodi est: Tres viæ, quæ a sinistris viri, [Secundarum,] stantis in monte secus viam viridem, apparuerunt, proprietatem exprimunt trium ordinum in Ecclesia, videlicet Conjugatorum, Continentium, & Rectorum. Via vepribus vallata, vita est Conjugatorum. Amœna apparuit via hæc, quia ab initio instituta est a Deo hæc vita: & si legitime observetur, pulchra & bene placens est in conspectu Domini: [prima Conjugatorum,] & ambulantes in ea, procul dubio in montem Dei ascendunt. Sed infinitæ sæcularium curarum sentes huic ex omni parte imminent, quibus pungi necesse est viatores ejus, nisi & parce vivendo sese omnibus modis constringant, & coram Deo & hominibus se humiliando semper velut inclinati incedant. [secunda Continentium,] Via a vepribus libera & jucundis floribus utrimque vallata, vita Continentium est: horum etenim proprium est a curis & solicitudinibus vitæ præsentis mentem abstrahere, & sola quæ Domini sunt cogitare; ut sint sancti corpore & spiritu. Arcta est via hæc, quia ut legitime & sapienter observetur, magnæ disciplinæ custodia coarctari necesse est gressus ambulantium in ea, ne forte secundum arbitrium proprium viventes, aut in fornicationem labantur, aut cum fatuis virginibus, sive viduis delicatis, quæ viventes mortuæ sunt, [tertia Prælatorum.] deputentur. Modicum trita est, quia respectu aliorum pauci sunt qui ingrediuntur per eam, pauciores qui perseverant in ea: floribus diversi generis delectabiliter undique vallata est, quia omnia virtutum genera Continentium vitam adornant. Via media inter duas prædictas latior illis, via Rectorum est: ea enim cum sit instituta ad regendam vitam Conjugatorum, sive Continentium, sive utrorumque, minus illis coarctatur, & liberius arbitrium habet propriam voluntatem exercendi, ac per hoc facilius in ea lubricant gressus ambulantium per eam: quod & ipsa ejus planities apte significat. Propter quod & periculosa dicta est, quia tam multi in ea labuntur, ut in ipsa paucissimi stabiles inveniantur. Quod autem quasi pavimentum habere visa est ex lateribus rubeis, quæ sunt ex terra ignibus cocta, solicitudinem significat Prælatorum, qua circa subditos mentes eorum jugiter decoqui necesse est, quibus & animæ & corporis procurationem debent.

[91] Visionis tertiæ interpretationem, cum ab Angelo instructore meo sciscitarer, dixit ad me: [Librum istum a se dictandum antea viderat,] Ecce incepisti librum Viarum Dei, sicut propositum tibi fuerat. Hæc idcirco dicebat, quoniam anno priore, die quadam cum essem in spiritu, duxerat me quasi in pratum quoddam, in quo fixum erat tentorium, & introivimus illuc. Et ostendit mihi congeriem magnam librorum, illuc depositorum: & ait: Vides libros istos? Omnes adhuc ante diem judicii dictandi sunt. Elevans autem unum ex eis dixit: Hic est liber Viarum Dei, qui per te revelandus est, quando visitaveris Sororem Hildegardim, & audieris eam. Et ita quidem impleri cœpit b, continuo cum ab ea rediissem; scilicet intra Pascha & Pentecosten anni MCLVI; quorum hoc III Junii celebrandum erat, istud actum fuerat XV Aprilis, cum Dominicas post Bissextum indicaret littera G.

[92] Est autem quatuor Viarum, quæ in tertia visione monstratæ sunt, significatio hæc. [nunc autem intelligit alias vias esse Mixtorum,] Prima, quæ erat vicinior viæ purpureæ, in inferiori parte dumetis aspera, in superiori autem expedita & florida, vitam significat eorum, qui legitime in seculo viventes, in curis rerum numdanarum dies suos dimidiant, ac deinde ad floridam & expeditam Continentium transeunt vitam; eorumque regula se constringentes, pariter cum illis in montem Dei ascendunt. Via arida & glebis aspera, durissimum illud genus vitæ est, quo incedunt sancti Eremitæ, & nonnulli in societate hominum conversationem habentes; [Eremitarum,] qui carnem suam supra humanum modum macerant & exiccant jejuniis, vigiliis, genuflexionibus, flagellis, cilicio, & gravissimis quibusque afflictionibus. Omnia hujusmodi quasi glebæ asperrimæ sunt, & multo conatu & vigilantia opus est ambulantibus per viam hanc, ne forte in nimia ejus asperitate offendant, & gravius ceteris corruant. Duarum viarum, quæ simul cum eis quæ descripta est apparebant, una (ut dictum est) magis trita & expeditior visa est, de qua locutus est Instructor meus dicens; [Infantium.] Per hanc viam incedunt sanctæ animæ Infantium, quæ in sacro baptismate sanctificatæ sunt, & infra septennium e vita discedunt: qui quoniam seculi malitiam experti non sunt, expedito & liberrimo gressu ad regnum Dei perveniunt. De altera vero ait; Adolescentium via est hæc, qui paulo tardius illis incedunt, & idcirco minus trita & expedita apparet illorum via. Ecce hæsunt visiones & interpretationes earum. Qui aperuit oculos meos ut viderem visiones Dei, ipse procul dubio per Angelum suum, sicut placitum fuit ante ipsum, in hunc modum intelligendas esse demonstravit.

CAPUT VII.
Sermonum pro Viarum istarum singulis ab Angelo dictatorum priores quinque, summatim delibati.

[93] Factum est autem in festo B. Jacobi, cum essem in spiritu, [25 Julii vias omnes esse Sanctorum discit:] & viderem visionem viarum Dei, rapta sum in sublimi; & quasi in vicino monte Dei contemplata sum. Et ecce, lux illa immensa, quæ montis verticem occupabat, per medium scindi visa est: & introspexi per eam, & vidi Sanctorum multitudinem, cujus æstimari non poterat numerus. Et ait ductor meus ad me: Hic vides Martyres, sanctos Episcopos, & Confessores Domini, Virgines, Cœnobitas, utriusque sexus Viduas, & Seculares conjugatos & continentes, nobiles & ignobiles, omnes regnantes cum Christo. Hi ambulaverunt vias Domini, vias sanctas quas vidisti, & perceperunt immarcessibilem gloriam a Christo Domino cum Angelis ejus. Consideret nunc unusquisque viam suam: quod si injuste ambulaverit corrigat seipsum, cum humilitate, & caritate, & obedientia, & dirigat viam suam. Quod si pervenerit, recipiet præmium æternum.

[94] Eram post hæc quiescens in lectulo meo, nec adhuc somnum ceperam; [Angelus per os Virginis instruit Contemplativos.] cum repente visitavit me Spiritus Domini, & replevit os meum sermone hujusmodi: Attendite nunc ergo vos, qui renuntiastis secularibus desideriis, & elegistis ut sequamini vestigia ejus … Cogitate apud vos, quomodo vivatis cum humilitate & obedientia & caritate, sine murmuratione & sine detractione & invidia & sine superbia, & ab aliis vitiis abstinete vos… Nondum verba hæc finierat Angelus, qui mihi per vices loquebatur; cum incidit mihi dubitatio quædam de distinctione viarum Dei quæ descriptæ sunt: & interrogavi eum dicens: Numquid, Domine mi, nos Cœnobitæ sumus in via contemplationis, [ipsamque reddit de veritate securam,] cum sumus in via continentiæ? An esse potest ut simus in utraque? Et ait: Communis est vobis via contemplationis cum Clericis, sicut illis vobiscum communis est via continentiæ: scito tamen quod multi sunt in via continentiæ, qui in via contemplationis non sunt. Et sunt multi Clericorum, qui neque in via contemplationis, neque in via continentiæ ambulant & hi infelices sunt … & consummatis sermonibus his, [docet etiam Activis.] in die qua B. Michaëlis memoriam agebamus, iterum se mihi præsentavit: & allocuta sum eum, dicens: Numquid, Domine mi, secure affirmare poterimus, omnes hos sermones ex te processisse? Hæc idcirco dicebam, quia ex parte verba ista protulerat, ita ut faciem ejus non viderem; ex parte vero per os meum in spiritu fuerant pronuntiata. Ille igitur, cum magna severitate me intuens, ait; Crede ex toto corde tuo, verba hæc quæ descripta sunt, & de ore meo processerunt. Beatus qui legerit & audierit verba libri hujus, quia vera sunt, & a veritate numquam declinant. Alium quoque sermonem continuo inchoavit his verbis, dicens: Admoneo eos qui in secularibus curis oppressi sunt, aliquando cogitare quæ sunt præcepta vitæ, id est, diligere Deum &c … si ad altitudinem contemplationis se non valent erigere, legitimarum actionum officia studeant adimplere… Hæc est via Domini recta & pulchra, via actionum Sanctarum: qui ambulaverit in ea usque ad finem, vitam inveniet, & requiescet in monte sancto Dei, & sors ejus cum filiis lucis.

[95] Dies festus agebatur & eramus assistentes divino Officio, cum ex consuetudine apparuit Angelus in conspectu meo. [& tribulationem cum Martyribus patientes] Cumque de mora ejus solito longiore delicta mea coram ipso culpassem, dixi ad eum: Placeat nunc, Domine mi ut & tertiæ illius viæ, quæ est sanctorum Martyrum disciplinam nobis insinues, neque ab hac tua bonitate propter aliqua delicta mea compescaris. Tunc aperiens os suum locutus est dicens: Agnus Christi procedit coram sanctis Martyribus, & ipsi sequuntur eum cum palmis & coronis, congaudentes ei cum triumpho nobili … Audite hæc & corde percipite, qui persecutionem patimini propter justitiam: Ite gaudentes per viam nobilem, viam bellatorum Domini, viam purpuratam cruore Sanctorum & Agni… Factum est autem, priusquam verba hæc terminasset Angelus qui mecum loquebatur, ut superveniret festivitas beatarum Virginum Ursulæ & Sociarum ejus undecim millium. Tunc decantabatur in vigilia matutina sermo ille divinus quo dicitur; Reddet Deus mercedem laborum Sanctorum suorum & deducet illos in via mirabili: unde ego sumpta occasione interrogavi Instructorem meum, cum inter silentia Missæ mihi more suo apparuisset, dicens: Domine, demonstra mihi, quænam est via illa mirabilis … qui continuo respondens ait: [quorum via mirabilis dicitur Sap. X.] Via sanctorum Martyrum hæc est … quæ bene mirabilis appellari potest… Post hæc cum adesset festivitas S. Martini, circa medium noctis ante vigiliam matutinam, subito expergefacta sum, & fugit somnus ex oculis meis: & ecce Angelus Domini stabat coram me, & allocuta sum eam, dicens: Oro, mi Domine, ut exhortationem sermonis tui de sanctis Martyribus jam compleas & competenti fine concludas. Qui cum me contemplari fecisset sublimia quædam, quorum aspectu eram indigna, petitionem meam implevit…

[96] Fui in oratione & apparuit mihi solito more Dominus meus, & postulavi ab eo disciplinam viæ illius quæ ad ordinem Conjugatorum pertinere dicta est: statimque assensit petitioni meæ sicque exorsus est: [Conjugatos hortatur] Ecce dico & admoneo Seculares conjugatos: abstinete vos a pravis operibus vestris … quæ sunt, avaritia, luxuria, fornicatio, adulterium, homicidium … quoniam impossibile est cum talibus vitiis intrare per viam vestram. His dictis abscessit: & cum iterum apparuisset, rogavi ut prosequeretur incepti sermonis exhortationem: qui ait: Nisi quod benignus & misericors Dominus est, in tædiū posset adduci, pro eo quod tot modis habitatores mundi admonet, ipsi vero pro nihilo ducunt monita ejus… Date o vir & mulier honorem ordini vestro, quem Deus honorare dignatus est… Liget corda vestra timor Domini, ut in opere vobis concesso frænum vobis ipsis imponatis… Dies festos & dies legitimæ abstinentiæ & tempora purgationis per continentiam honorate, & si quid super addideritis, addet Dominus gratiam vobis & generationi vestræ… Illud autem scitote quod mutuæ conjunctionis vestræ præcipua causa esse debet propagatio prolis: [ad Dei timorem;] si qua alia est ad infirmitatem pertinet, & habet indulgentiam, si timoris Domini moderationem habuerit & eleemosynarum remedium … Iterum dico vobis qui sub jugo matrimonii degitis, Deum timete, fidem & dilectionem immaculatam invicem custodite: filios vestros & filias & familiam vestram in timore Domini & castimonia enutrite… Hæc est viæ vestræ delectabilis amœnitas, quæ in mysterio demonstrata est … tribulationem tamen carnis & solicitudines mundi, quas non experiuntur qui continent, habere necesse est ambulantes in ea, sicut & in similitudine spinarum expressum est …

[97] Rogavit me germanus meus ut sciscitarer ab Angelo, quare in principio sermonis hujus inter cetera iniquitatum nomina, [eosque graviter puniri docet ob priores incontinentias;] fornicationis nomen adjunxisset, cum hoc non ad Conjugatos quibus loquebatur pertinere videretur. Cumque super hac dubitatione mea Dominum meum interrogare cœpissem, locutus est ad me, dicens… Fornicationis immunditia plenus est mundus; & vix invenitur qui non se præcipitet in foveam ejus … Propter hoc autem in increpatione Conjugatorum fornicationis nomen adjeci, quia & ipsi antequam conjugii legem assumant super modum in ea fœdantur & provocant iram Dei in se. Hinc est quod ad matrimonia legitima accedentes, fructu generationis privantur a Domino, & mirantur unde accidat eis, ignorantes sterilitatis suæ causam: quibus autem generatio conceditur, aut in ipsa prole aut in aliis rebus necessariis pluribus modis divinitus feriuntur, [refutatque errores Catharorum.] & omnia ipsis infeliciter proveniunt… Tunc interrogavi eum dicens: Domine mi, quid dicis de illis quos Catharos vocant, qui vitam Conjugatorum omnino reprobare dicuntur? Et respondit dicens: Illorum, de quibus interrogas, vita abominabilis est coram Domino… Iterum autem allocuta sum eum dicens: Domine, ut audivi quidam ex eis asserunt, quod legitimum esse non potest conjugium, nisi inter eos qui usque ad tempus legitimæ conjunctionis virginitatem ambo custodierunt: quid ad hoc dicis? Et respondens ait; Ubi tale conjugium esse potest, gratum est Domino: sed rarum est valde ut ita contingat. Verumtamen ex iis qui non continuerunt, multi sunt acceptabiles Domino, legitima habentes conjugia, & in mandatis Domini ambulantes; alioqui nimis contraheretur numerus populi Dei.

[98] Celebrantibus nobis solennitatem B. Joannis Euangelistæ, intenta eram orationi post vigilias matutinas; [Continentes laudat,] ac deprecabar Dominum valida intentione cordis, ut secundum solitam benignitatem suam disciplinam viæ Continentium, quam in spiritu videram, aperire mihi dignaretur: sed & divinum Euangelistam & Angelum doctorem meum, ut mihi adjutores essent, invocabam. Cumque orando lassata fuissem, remisi paulum oculos ad soporem, & post pusillum repente expergefacta sum: & ecce Angelus mihi assistens, sermonem quem desiderabam inchoavit his verbis: Dico vobis, o filii Dei, o filii lucis, intuemini viam vestram quomodi floreat, & quam delectabile est currere in ea. Currite ergo & properate obviam Sponso vestro qui vos expectat. Diligite castitatem, & servate illi integritatem virginitatis vestræ. Virgo ornata castitate, caritate, prudentia, humilitate, bene currit. Hæc cum dixisset amplius non adjecit.

[99] Sequenti veros die cum de beatis Innocentibus officium Missæ ageretur; ego, sumpta occasione ex lectione Apocalypsis quæ legebatur, [sequentes Agnum,] deprecata sum Dominum meum, qui iterum mihi assistebat dicens; Domine, si inveni gratiam coram te, dic mihi obsecro, quale est hoc canticum, quod decantant isti beati Martyres ante sedem Dei & Agni, sicut præsens lectio testatur; aut quomodo sequuntur Agnum quocumque ierit? Et respondens ait: Quid me interrogas? nulla lingua super terram novit hoc canticum; nihil inde tibi enarrabo. Quod autem interrogas, Quid est quod sequuntur Agnum quocumque ierit; hoc est quod in omnibus virtutibus, quæ considerari possunt in Agno, ipsum imitantur… Rursus in circumcisione Domini, cum se mihi obtulit Dominus meus, dixi ad eum: Mi Domine doceas me obsecro de integritate virginitatis; numquid amitti potest per immundam libidinem quæ haberi solet in tentatione, si non usque ad opus fuerit perducta libido? Qui ait, non amittitur, sed inquinatur… Deoque accepta non est, [si tamen ut non solo corpore virgines sint:] & debita mercede privatur. Cum autem in Octava B. Joannis iterum se mihi præsentasset, prævenit verba mea ita me hilariter alloquens: Interrogare me vis, Interroga, & respondebo tibi, Et dixi, sicut a Ductore præmonita fueram, Domine, quod scriptum est, Voluntas pro facto reputabitur, numquid adversari potest sermoni tuo, quem proxime dixisti? Et respondit nequaquam. Itemque subjunxit; Verum est certe quod scriptum testaris, cujus operis perficiendi voluntatem habuerit homo, ita ut nequaquam remaneat in ipso quin ad perfectum perducat quod cupit, & sic usque in finem permanet; hoc quasi factum coram Domino reputatur: sed deleri tamen potest virtute veræ pœnitentiæ. Quidquid enim cogitatione aut voluntate fecerit homo, ita annullari potest coram Domino ac si numquam fuerit: … qui autem voluntatem pravam fructu pœnitentiæ non diluit hujus integritas, quamvis permaneat, inutilis est, & nullum consequitur fructum.

[100] [& stimulis, quos patiuntur inviti,] Iterum subjunxi dicens: Domine, sunt qui non sponte stimulos carnis experiuntur in tentatione, & moleste ferunt ardorem qui aversatur munditiæ corporis sui, nulla tamen repugnatione evitare eum prævalent. Numquid hoc eis reputabitur in peccatum? Qui ait: Si moleste ferunt tentamenta hujusmodi, neque animo eis consentiunt, leviore pœnitentia culpæ suæ quam sic contrahunt veniam consequenter & mercedem magnam adipiscentur. Indicavit autem mihi esse hominem, in Christo familiarem (quis aut quæ sit Deus scit) sustinentem ab adversario impugnationem castitatis, & nimiis ob hoc animam suam molestiis affligentem, & ait: Consolationem ei annuntia, dicesque ei, ut parcat afflictioni. Revocet in memoriam quod scriptum est de electis Domini. Tamquam aurum in fornace probavit eos. Gaudium sit ei: non tamen sine tristitia. Gaudium, [nimis tristari prohibet,] pro eo quod tale aliquid Dominus ei imponere dignatus est, per quod ad mercedem magnam præparatur: non sit tamen sine tristitia, quia in tali tentatione non omnino culpa evitatur. Et dixi, Domine, qualiter debet resistere adversario, & quibus armis eum superabit? Qui ait, Oratione, & confessione, & flagellis carnis pugnet, & superabit. Non autem insistat rogare Dominum ut ab hoc stimulo liberetur; sed hoc oret, ut misereatur ei Dominus in hoc tempore tentationis. Si in loco secretiori fuerit, flectat genua ter coram Domino: si autem opportunitas loci ei defuerit, signet cor suum ter signaculo Crucis ac dicat, Salvator mundi salva nos, qui per crucem & sanguinem redemisti nos; auxiliare, nobis te deprecamur, Deus noster.

[101] Post hæc una dierum suscitavit linguam suam in hæc verba. O Virgines, ecce ad vos clamat vox divina, [explicans quæ ipsos deceant ornamenta.] vox Sponsi vestri pulsat ad aures vestras: aperite illi, & introducite illum ad palatium cordis vestri, & amplectimini eum, quia pulchrior & amabilior est omni creatura… Hinc sequitur longa, & post hanc alia, ad Virgines exhortatio: sub qua Elisabeth Angelum interrogavit, dicens; Domine, quæ sunt vestes illæ nuptiales de quibus dixisti? Et respondit ire debent Virgines ad interiora cordis sui & emere illic tria genera ornamentorum. Primo eas habere oportet vestimentum candidum & immaculatum, quod est innocentia carnis. Necessarium illis est & operimentum secundum, quo debent esse amictæ, quod est caritas, qua ab illis diligendus est Christus sponsus. Tertium ornamentum earum est torques aurea, quod est pudicitia, qua debet seipsam Virgo constringere ut sit verecunda ad loquendum, ad audiendum, ad ridendum, ad faciendum omne quod impudicum est: hoc est signum de quo dictum est, Posuit signum in faciem meam. Hoc, ut æstimo adjecit, pro eo quod in festo B. Agnetis ipsum de hoc verbo interrogaveram, & nullum tunc mihi super hoc dedit responsum. Iterum dixi: Domine, quali pretio emenda sunt Virginibus ista ornamenta? Et ait: Castigatione corporis proprii ac denario uno, quod est contemplatio pudicitiæ Sponsi, quam reponere debent in medio cordis sui… Et factum est completis sermonibus istis in Dominica secunda sacri Jejunii die festi S. Matthiæ Apostoli (nam anno MCLVII currebat litteras Dominicalis F, & dies Cinerum inciderat in diem XI Februarii) in tempore divini Officii vel Sacrificii, apparuit mihi benedictus Domini, Angelus sanctus, & finem competentem imposuit sermoni ad Virgines Domini.

CAPUT VIII.
Sermonum quinque reliquorum synopsis.

[102] Sermone præcedenti ad finem deducto, distulit solito diutius visitare me Angelus Domini: [Post moram dierum 17 rediens Angelus,] quod ego delictis meis imputans, anxiabar intra me, ac diligentius lacrymis & orationibus operam dedi: & adjuvabat me Conventus noster oratione communi. Et consummatis septem & decem diebus ab ea quo jam dicta verba compleverat [post festum S. Gregorii Papæ XII Martii] stabam sola in oratorio circa horam tertiam, effundens coram Domino cor meum ac dicens: Non mea merita aspexisti, Domine, in omnibus quæ hactenus mecum operatus es; sed in tua misericordia fecisti omnia hæc. Propterea obsecro ne compescaris delictis meis aut cujusquam alterius, quin hæc quæ nunc apud me initiare dignatus es, propter bonitatem tuam ad bonam consummationem perducas. De via Rectorum Ecclesiæ, quam mihi in mysterio demonstrasti, congruentem disciplinam nobis aperire dignare, ex qua aliquis fructus correctionis proveniat, sicut necessarium esse nosti populo tuo. Adhuc ista & his similia in oratione loquente me, ecce Angelus desiderii mei subito apparuit coram me, [orditur sermönem ad Prælatos ecclesiasticos:] & sermonem quem desiderabam his verbis initiavit, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego mitto Angelum meum ut annuntiet vobis, qui in sublimi potestate imitatores estis. Dico autem vobis, quod iniquitas terræ, quam abscondiditis propter aurum & argentum, ascendit coram me, tamquam fumus de igne… Videte Pontificem magnum & excelsum super omnia Dominum Jesum, quomodo in diebus obedientiæ suæ ambulavit in medio Discipulorum suorum, non in altitudine Dominantis, sed in humilitate ministrantis; tamquam pius æmulator gregis sui, usque in consummationem mortis pro eo. Respicite semen ejus quod est benedictum, ministros vocationis vestræ Beatos Apostolos: numquid sicut viæ vestræ viæ illorum fuerunt?…

[103] Celebrantibus nobis diem festum Paschæ (XXXI Martii) in tempore divini Officii post lectionem Euangelii, apparuit mihi Angelus Domini stans coram me: cumque hoc petissem ab eo ut hoc procurare dignaretur, ne quid negligentiæ in illa sacra Communione, quam expectabamus, accideret; adjeci postulare, ut sermonem suum de Rectoribus Ecclesiæ, secundum quod inchoaverat, prosequi dinaretur. Ad quod mihi breve responsum reddidit dicens: Si digni essent multa magna de illis Dominus revelaret. Quo dicto statim ad altare cum festinatione accessit; & cum duobus Angelis, qui in principio Missæ advenerant, cum magna diligentia, donec omnes communicassemus adstabat. Sequenti vero die circa idem tempus adveniens, similia inculcavit, [increpando & suadendo;] & rursus die altero addidit, dicens: Hæc dicit Dominus magnis Prælatis Ecclesiæ: Recordamini quam rationem reddituri estis in tremendo judicio meo de ovibus meis, quas suscepistis regere & custodire… Post hæc quasi in spiritu lenitatis, ait: Ego Dominus clamo & admoneo Pastores meos… Sunt enim qui mihi videntur boni & pacifici, heu quam pauci! & alii multi mali & perversi … propter quod oportet admoneri bonos, ut in melius proficiant; malos autem & perversos ut convertantur ne pereant de via justa. Et cum me iterum visitasset adjecit; Attendite cum omni solicitudine mentis viam vestram … quod si me diligitis & nomini meo honorem præbetis, honorificabo vos coram sanctis Angelis meis.

[104] Adhuc loquente ad me Angelo sermones istos de Pastoribus Ecclesiæ visum est quibusdam opportunum, ut interrogarem de iis, in quibus erroris sui occasionem accipiunt dubii quidam. Interrogavi igitur, [eorumque pravum sæpe ingressum] non quasi in fide dubitans, sed quasi cupiens fidem nostram ex Angelica auctoritate firmari, & dicebam. Numquid, Domine in ecclesiasticis Sacramentis parem habent veritatem officia eorum Pontificum, qui sinistre & non secundum Deum ad Pontificatum suum introierunt, & eorum quorum bonus introitus est? Qui respondens ait: Multi dum profunde talia scrutantur, magis depravantur quam emendantur: & talia Dominus revelaret, si non eo liberius peccarent illi ad quos pertinent. His dictis confestim ablatus est ab oculis meis. [negat officere ordinibus per ipsos collatis:] Iterum autem die alia cum redisset ad me, interrogavi eum, repetens eumdem sermonem qui præscriptus est. Et ille: Habent, inquit parem virtutem, sed beneplacitum est magis Deo in officiis eorum qui bene introjerunt. Iterum subjecit dicens: Itane est, Domine mi, ut quod Presbyteri ordinati ab illis quorum malus introitus, eamdem habeant potestatem consecrandi corpus & sanguinem Domini in altari, quam habent qui ordinati sunt ab illis qui legitime introjerunt? Qui ait: Non ascendat unquam dubitatio in cor tuum de hac re: sed certum habeto, quod omnes qui in ecclesiastica ordinatione Presbyteratum acceperunt, eamdem potestatem habent in consecratione Dominici Sacramenti sive bene sive male introierunt Ordinatores eorum …

[105] Quia ad Patres nostros, spiritualia judicia in Ecclesia habentes, [deinde judices seculares arguit:] pertinere totus hic sermo visus est, rogavi Angelum Domini dicens. Oro Domine ut sicut spiritualibus Rectoribus verba admonitionis hactenus ministrasti; ita illis quoque qui secularia judicia habent, aliquas admonitiones, ex quibus & ipsi corrigi possint, a Domino nuntietis. Qui confestim petitioni meæ consensum præbens, his verbis sermonem ad illos pertinentem exorsus est. Ecce constituit Dominus super populum suum Principes & Judices, ut facerent judicium & justitiam, & confirmarent veritatem & pacem inter virum & virum, ut esset omnis populus beneplacens coram Deo vivente. Nunc autem… Propterea vivo ego, dicit Dominus, si non audieritis vocem admonitionis meæ & conversi fueritis ad me; detraham vos ab altitudine vestra qua male usi estis, in profundum inferni; & eritis consortes illorum quibus vos assimulastis in incendio viventi in sempiternum. In die sancto Pentecostes (XIX Maji) in Hora prima, ante celebrationem divini Officii cum essem in oratione, apparuit Angelus coram me, & hactenus dictum sermonem complevit …

[106] In festivitate S. Martini (lego & corrigo Maximini Trevirensis Episcopi XXIX Maji hoc enim exigit ordo festorum sequentium) inter silentia Missæ allocuta sum Angelum dicens: [sermo ejusdem ad viduos,] Placeat nunc, Domine, ut exhibeas nobis disciplinam congruentem illi viæ, cujus pars vepribus occupata apparuit, altera vero floribus amœna & stricta, nihil habens veprium & impedimentorum. Vix petitionis meæ verba complevi, & protinus ait: Ecce dico vobis qui in seculo viduati estis, viventes in carne, in laboribus in angustiis multis, abstinete vos a vitiis hujus seculi & ambulate invia Continentium… Et adjecit in Vigilia Apostolorum (XXVIII Junii) dicens: Et quid addam vos admonere? Ecce ostendi viam, instruxi vos disciplina, palpate huc & illuc, considerate verba, retinete exempla, diligite castitatem, currite ad claritatem D. N. Jesu Christi, quam vobis præstare dignetur qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. [& mandatum, ut fides prædictis habeatur, sermo ad Episcopos.] Amen. Cum autem consummati pæne essent hi omnes Sermones; in festivitate Apostolorum Petri & Pauli, ante horam divini Officii, fui orans in secreto, & apparuit in conspectu meo Angelus Domini, & locutus est audiente me verba hæc: Trevirensi Episcopo [Hillino] & Coloniæ & Moguntiæ Episcopis [Arnoldo II & Radulfo] annuntiatum sit vobis a Domino Deo, magno & tremendo, & ab Angelo testamenti libri hujus, ut hæc verba quæ inveneritis in præsenti libro annuntietis Romanæ Ecclesiæ, totique populo & omni ecclesiæ Dei. Emendate vos ipsos, & convertimini ab erroribus vestris, & nolite indigne accipere admonitionem sacram & divinam: quia non sunt hæc ab hominibus inventa. Dico autem vobis ex nomine: quoniam in ista Provincia nomen Religionis habetis. Legite & audite admonitiones divinas & suscipite eas placida mente. Et nolite arbitrari hæc figmenta esse mulierum: quia non sunt; sed sunt a Deo Patre omnipotente, qui est fons & origo omnis bonitatis. Quod autem vobis dico, ceteris omnibus dico.

[107] Cupiebam octavi sermonis initium accipere in die translationis S. P. N. Benedicti (XI Julii) sed impeditæ sunt die illo orationes meæ ab hospitum præsentia, [Sermo ad Eremitas] & translatum est desiderium meum usque ad proximum diem. Tunc etiam stante me in oratione post horam Capituli, præsentavit se mihi Angelus Domini, & postulavi ut sermonem ordiretur ad eos, quorum via in visione quasi glebis occupata apparuerat, & confestim aperiens os suum hæc verba locutus est. Attendite, [discretionem commendans.] vos qui in eremo vitam ducere elegistis, quam discretionem habeatis … ut non cito sequamini omnem impetum zeli vestri, qui vos ad altitudinem perfectionis impellit, neque supergradiamini mensuram virtutis vestræ laboribus immoderatis… Propter hoc memento homo fragilitatis tuæ, ut caute gradiaris in via dura quam ingressus es, & patienter agas in festinatione tua, ne ruinam patiaris … ad hæc sume eruditionem & disciplinam contemplationis, & consolare abjectionem tuam in ea. Considentibus nobis in Capitulo, ad audiendam lectionem Regulæ, [Dictat Angelus titulum libri.] in festivitate S. Mariæ Magdalenæ adstitit coram me Dominus meus, & præsentem sermonem congruo fine complevit. Cum esset festivitas B. Jacobi in primis Vesperis, apparuit Angelus Domini coram me, feci itaque sicut suggesserat mihi conscriptor sermonum istorum, ac petii ab eo ut titulum, qui in capite libri hujus scribendus esset, pronuntiare dignaretur: qui continuo petitioni meæ assentiens ait: Hic est liber &c. num. 86.

[108] Mense Augusti, quinta die mensis, post vigilias matutinas, cum essem cubans in lectulo meo, nec adhuc somnum cepissem, subito apparuit coram me Angelus Domini, [Exhortatur juvenes] & præsentis libri nonum Sermonem initio habuit his verbis: Ecce ego habeo aliquid ad vos dicendum qui in juventute positi estis, quasi lilium quod ante solis ortum clausum erat, & quando sol splendet in virtute sua aperit se, & delectatus in ardore solis… Discite imprimis timere Dominum… Ecce in sinu vestro est thesaurus desiderabilis & pretiosus, hoc est virginitatis gemma. Beati eritis, si custodieritis eam … si placuerit animæ vestræ custodire eam, [ad custodiam virginitatis,] attendite vobis ut non inquinetis eam negligentiis levitatis vestræ: declinate cum pavore cordis ab irritamentis immunditiæ, & fugite confabulationes & collusiones adolescentularum, & corruptoribus earum nolite sociari: custodite os vestrum ab impudico sermone, & ab omni turpitudine oculos vestros & manus abstinete… Post hæc rursus adjecit & dixit: Adhuc addam loqui fratribus & conservis mei admonitiones Patris eorum. Filii, [& studium virtutis.] aptate vobis in consuetudinem mores sanctitatis in floribunda ætate vestra, quos in tempore maturitatis vestræ possitis exercere… O adolescentes & juvenes immaculati,… ambulate in pulchritudine viæ vestræ, & eritis filii amabiles Domino, & similes Angelis Dei in cælo, ad quorum societatem ducere vos dignetur D. N. J. C.

[109] [Circa infantes docet, eos ignoranter delinquere posse,] Cum esset completus per Angelum sermo præcedens, in Vigilia assumptionis sanctæ genetricis Dei Mariæ; rursus in ipso die festo, in tempore divini Officii visitavit me, & ait: Ecce adhuc volo consummare sermones meos, quoniam adhuc locus est, & habeo aliquid breviter dicere ad infantes, qui nesciunt se custodire propter ignorantiam; propter quos oportet admoneri matres eorum, ut custodiant eos cum timore Dei castos & immaculatos, ne forte pereant. Ad hæc ego subjunxi interrogans & dicens, Quid est, [sit ut obnoxii fiant alicui pœnæ,] Domine quod dixisti, Castos & immaculatos? quid facere possunt infantes unde castitatem suam commaculent? nonne & si quid delinquunt, ignorantia eos excusat? Et ait: Castitatem suam verbis immundis sæpe coinquinant & operibus, qualia & ipsi perficere possunt; & quamvis per ignorantiam faciunt, tamen sine reatu non sunt, & pœnam omnino evadere non possunt de hac vita migrantes, quia neque ab aliquo sunt castigati, neque per seipsos pœnitentiam delicti habere sciebant: propterea castigari debent a parentibus pro delictis suis: quia sicut mala facere affuescunt, ita & bona facere discerent, si per caritatem ad hoc nutrirentur. Quod tamen dixi, Immaculatos, pro iis dixi qui cum paululum de septennio exjerunt, tunc amplius se commaculant pravis operibus, quia plus noverunt cogitare de malo, quoniam non sunt prohibiti ab eo: nam & ipsi in quantum possunt operantur opus impudicitiæ, nescientes quid faciant. Tales igitur si de hac vita migrant, magnas pœnas sustinent, quo usque purificentur: quia nulla omnino macula in regnum Dei potest intrare. [maxime jam egressi septennium.] Hoc ergo est illorum perire, de quo supra dixi: tanto autem gravius ac diutius puniuntur, quo minus orationibus & eleëmosynis amicorum adjuvantur, pro eo quod eis indigere non credantur. Dico vobis parentibus & quicumque parvulorum custodiam habetis, attendite quomodo in magna cautela eos custodiatis, quia in vos redundabunt delicta eorum… Consummavit autem hunc sermonem in Octava Assumptionis… Hæc est adjuratio conscriptoris Sermonum istorum. Adjuro per Dominum & per Angelum ejus, omnem qui transcripserit librum istum, ut diligenter eum emendet & hanc adjurationem codici suo adscribat.

[110] Qui in editis sequitur Liber IV, in Capita divisus quinque, præmittit illis Visionem de Assumptione Virginis Mariæ Matris Domini, promissam in die ejus festo anni MCLVI, [Liber 4 habet visiones de Assumptione Deiparæ,] exhibitam MCLVII, & duobus post annis publicari jussam: ubi affirmatur, obdormivisse quidem Deiparam XV Augusti, sed resuscitatam atque cum carne assumptam in cælum quadragesimo post die XXIII Septembris; quem diem cœperint Sorores in conclavi Elisabethæ solennem agere: ibidemque inducitur ipsa Deiparæ, quærenti Virgini, quamdiu post Domini Ascensionem vixerit in terris, unum dumtaxat annum indicare, cum eo, quod a festo Ascensionis ad XV Augusti intercedit; omnia hæc ejusmodi sunt ut merito dubitare possimus, verene hæc dictaverit Elisabeth. Talis autem multo etiam magis est Sermo de undecim millibus Virginum, [& Ursulanarum historia,] præcipuam libri istius partem constituens. De illis qui volet aliquid anticipate ex nobis scire, legat Discertationem nostram insertam Conatui Chronico historico de Romanis Pontificibus post S. Pontiani Pontificatum & Paralipomenon ad eamdem Dissertationem; memineritque Parergi, inter Vitas S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis positi, cujus doctrina hinc quoque novum sumeret argumentum, ad rejicienda a definitione historicarum controversiarum, dicta factaque extaticarum Sanctarum, quandoquidem Deiparæ, ut ibi præfertur, Elisabetham alloquenti, suamque ætatem infra quinquagesimum annum restringenti, opponi poterit eadem Deipara, asserens S. Birgittæ lib. 7 cap. 26, quod, postquam filius suus ascendit ad cælum, vixit in mundo per quindecim annos: aliis nihilominus contendentibus ipsam multo serius e vivis excessisse.

[111] Cancellottus noster, in Annalibus Marianis ad Annum Christi 46, [haud magnæ fidei utrasque] pro Elisabethæ sententia testimonium profert ex arcarnis beato viro Bertramo Cisterciensi revelatis, & allegatis in Chronico Massæi cujusdam lib. 8 ad annum Christi 36 eisdemque fatetur favere Divum Ildephonsum Toletanum, dum Serm. 6 de Assumptione ait post Christi Triumphum non diu mansisse Virginem inter vivos. Quæ autem ille objicit tam Elisabethæ quam Birgittæ non magnam vim habebunt apud eum, qui critico examine ista excusserit. Poterat Cancellottus Elisabethæ respondere, quod num. 7 respondet Birgittæ, Virginem locutam esse ex sententia, quæ tum erat in Ecclesia valde communis; sed vereor ut talis responsio multis probetur. Browerus in Annalibus Trevir. lib. 4 num. 104 agens de Ursulanis fassusque non facile statui posse, an Elisabethæ revelationes de illis, notatione temporum rerumque diligenti narratione sint distinctæ, sic ut fundus in iis lateat historiæ, utpote in re difficili atque antiqua; [& supposititias vel interpolatas.] tandem existimari putat posse, in hac ipsa scientia tam remotæ abstrusæque vetustatis, quam de Virginibus hausit Elizabetha, partim a libera mente fluxisse quidpiam, partim aliquam significationem superne datam: flagitantibus etiam ut sit curiose multis, haud plus perceperit inquit quam quantum nosse iis expedire divino numini visum sit. Quisque in suo hic sensu abundet: pro Elisabetha nihil hactenus, (saltem quoad Ursulanas) commodius video, quam dubitare, utrum talia ipsa revera dictaverit. Cetera ad XXI Octobris magis enucleabimus: uti & de anno defunctæ Deiparæ ad diem XV Augusti: quam tamen diem ejusdem Obdormitioni primum cœptam adscribi sub Marciano Imperatore, anno CCCCL alia omnino ex causa quam quod tunc mortua putaretur, persuadet dedicatio ecclesiæ in Blachernis tunc solennissime facta; quodque vetustissima Hieronymiani Martyrologii apographa illius in Augusto non meminerint, sed XVIII Januarii notetur Deposito sanctæ ac gloriosæ B. Mariæ, matris D. N. Jesu Christi, ad quem locum vide exercitationem eruditam Florentinii, inter Notas ad vetustissimum Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium, quod Hieronymianum passim vocamus: [Elisabeth quando electa Magistra?] simulque disce, antiquiores Græcos eumdem diem tenuisse, & Ægyptiis sive Coptis tenendum tradidisse. De Elisabetha unum hic adhuc notaverim, quod in Sermone de Ursulanis prætituletur famula Ancillarum Domini quæ sunt in Schonaugia: hoc enim coincidere videtur cum titulo Magistræ qua utitur scribens ad S. Hildegardim similiter Magistram cœnobii S. Ruperti apud Binchiam; non Abbatissam, Quando autem Magistra electa fuerit, non est unde definiam, conjectura tamen ducor ut credam, id factum anno MCLVII, post auditum ab Angelo sermonem octavum, vel etiam post completum librum Viarum Dei, vel postquam ætatis annum XXX Virgo attigerat. Cum libro IV omittimus etiam librum V, qui epistolarum est, nihil ad historiam facientium; & transimus ad Librum VI, qui proprie solius Egberti est; eamque omnem meretur fidem, quæ oculato testi ac viro debetur probo, docto, prudenti.

CAPUT IX.
Ultimus Virginis morbus & in eo acta usque ad fratris reditum Moguntia.

Virginibus Deo sacratis in Anturnacensi a congregatione, Budæ, Hadevigi, Redelindi, propinquis & familiaribus suis, Frater Egbertus ex cœnobio Schonaugiæ, orationis obsequium & devotionis affectum.

[112] Sinite ut plangam paululum dolorem meum apud vos, Carissimæ meæ, & suscipite verba lamentationis meæ, cum dulcedine compassionis. [Egbertus frater Virginis] Paululum plangam, modicum lugebo, juxta amplitudinem vulneris mei, ne forte carnali affectu perturbari existimet, & reputetur ad insipientiam mihi. En nostra Elisabeth, illa electa lampas cælici luminis, virgo illustris & honorificata; in abundanti gratia Dei splendida gemma cœnobii nostri, dux nostri virginei cœtus, heu! ante annos maturiores ex hac vita subtracta est: Quæ me peperit in lucem inexpertæ novitatis, quæ me traxit ad familiare ministerium Jesu Domini mei, quæ ore mellifluo consolationes & instructiones Dei de cælo afferre solebat ad me, [cognatis suis, dolenter significat ejus mortem immaturam,] & gustare faciebat cor meum primitias dulcedinis absconditæ Sanctis in Deo; hæc irregressibilem abiit viam: & ecce non comparet super terram dulcedo animæ meæ, consolatio paupertatis meæ, & suave condimentum omnium laborum meorum. Merito ergo mœroris cingulum præcordiis meis accingo: dignum, Dilecta mea, super te planctum assumo, Virgo gratiosa, virgo valde amabilis, multum in suavitate sancta, qua te inunxerat Spiritus Dei. Exitum tuum immaturum, o filia gratiæ, lugent interiora animæ meæ, & personant chordæ cordis mei carmen lugubre spiritui.

[113] Verumtamen non est dolor meus, sicut dolor quem pariunt caro & sanguis, [non tam affectu carnis,] ut nunc germanitatis causa quæ carnalia sunt lugeam: sed spiritualium deliciarum me communia damna contristant, quas tu, Dei ministerio, inaudito modo multis administrare solebas. Per te cælum mundo erat apertum, & affluebant abscondita a seculis arcana Dei per organum vocis tuæ ad nos; & erat pretiosius auro, dulcius melle eloquium tuum. Per te Angeli nobis, & nos Angelis familiariter loquebamur; & affabiles nobis erant, te mediante, altissimi Principes cæli. O felix femina! quam multi Reges & Prophetæ voluerunt videre quæ videbas, & non viderunt! Patuit enim beatis oculis tuis sublime palatium cæli, & prævidisti ante tempus communis visionis inaccessibilem claritatem regni immortalis. Gloriam civium cæli nobis notam faciebas, [quam sensu jacturæ communis mœstus,] & quasi ante oculos mentis nostræ ponebas: & inflammabant non modicum beatæ orationes tuæ corda nostra, in desideriis patriæ quam expectamus. Vacillantes animas in ministerio Dei sæpe confirmaverunt verba admonitionis tuæ, & fervore sancto laudationes Domini multum nos amplificare faciebas.

[114] [amissa tantarum virtutum magistra;] O quam multa pietatis opera per exhortationes tuas longe lateque per terras facta sunt! quoniam multæ electorum animæ desideratis consolationibus, per tuam negotiationem, potitæ sunt. Benedicta filia tu a Domino, quia fructuose inter Deum & homines negotiata es. O femina feliciter nata, quomodo perdiderunt te infelicia tempora nostra! Dei lucerna, quomodo extincta es mundo! quomodo clausa es, o clara fenestra, per quam prospiciebant oculi Domini ad nos! Pium est, o electa Dei, flere nos amissionem dulcis præsentiæ tuæ: quippe quæ bonum certamen certasti, & cursum martyrii tui feliciter consummasti. Tota etenim vita ab annis tenerioribus, si recte animadvertimus, vere martyrium dici potest. Portabas siquidem jugum Domini ab adolescentia tua, sub regulari disciplina semper ambulans, [cujus tota vita juge fuit Martyrium,] in paupertate & multiplici tribulatione. Semper manus Domini gravis fuit super te, nec defuit ullo tempore tibi visitatio superna, premens animum, conterens miserabile corpus tuum pressuris & ærumnis; quas agnoscere & dinumerare dignetur, qui solus laborem & dolorem considerat. Hilarem & patientem te exhibebas ad omnem flagellationem Domini; & super dolorem vulnerum, quem tibi infligebat manus ejus, semper adjiciebas sacrificium spontaneæ afflictionis.

[115] Rivi innumerabilium lacrymarum tuarum Domina, fatigationis genuum tuorum, [ipsique apprecatur felicitatem æternam,] divulsiones teneritudinis tuæ quas sustinebas ab asperitate saxi, incisiones laterum quas inferebat duritia zonæ, incredibilis parcitas ciborum, & innumera orationum tuarum holocausta, maneant in recordatione coram oculis misericordis Dei cui noda & aperta sunt omnia. Ardorem sancti desiderii tui, de seipso nunc satiet fons vitæ, quem toto corde sitiebas. Humilitatem spiritus tui, qua præ cunctis mihi cognitis modica & abjecta semper in oculis tuis fuisti, respiciat & honorificet sublevator humilium Deus. Benignitatem quam erga adversantes tibi habere solebas, benignitas divina agnoscat, & ad condignam retributionem adducat. Anima lassa, anima contrita, & saturata miseriis ærumnosæ vitæ, perge nunc in requiem diu desideratam. Suscipiat te sinus pacis æternæ, amplectatur te dextera fidelis Sponsi tui: foveat & alliget omnes contritiones tuas, ac donet tibi oleum gaudii pro luctu, coronam decoris pro cinere despectionis, pallium laudis pro spiritu mœroris. Quo digressus sum a proposito meo? In mente habebam, o dilectæ meæ, ad quas sermonem dirigere cœpi, describere vobis beatam consummationem carissimæ nostræ; sed ex abundantia mœsti cordis assumpsi querelam hanc, ante propositam narrationem. Et nunc favente Domino exequar quod intendi, quemadmodum vestræ caritati gratum fore non diffido.

[116] Erat ancilla Domini adhuc in die b Pentecostes consueto modo hilariter se habens; &, sicut mos illi erat gratificari nobis, per omnem diem solennem lætificabat nos revelationibus sacris, [Cœpit ægrotare feria 3 Pentecostali 25 Maji;] enarrans inter cetera, qualiter & qua hora singuli assistentium ministerio Dei visitarentur a Spiritu sancto. Tertia autem feria post hæc, circa horam vespertinam, subito incidit in languorem fortissimum, cœpitque affligi per omne corpus tam graviter, ut mox conflueret ad eam tota Congregatio, invocans super eam auxilium Dei; sicque in hac afflictione permansit pæne per totam noctem. Die sequenti, videlicet quarta feria, in qua solenne Jejunium agebatur, Congregatio fratrum processionem fecit in albis, usque c ad cellam: & portabamus nobiscum in scriniis, cunctas Reliquias Societatis S. Ursulæ Reginæ, quatuordecim videlicet corpora, quæ velut integraliter apud nos sunt, exceptis diversorum corporum portionibus multis Celebrantibus autem illic nobis priorem Missam festive de Spiritu sancto, [feria 4 sub processionem rapta in extasim.] rapta est in extasim, ac per longum tempus (ut referebant nobis Sorores) quieta permansit, sicut mos illi erat in tempore excessus sui, quando aliqua ei divinitus revelabantur. Post hæc autem cum ad seipsam rediisset, sciscitabamur ab ea quomodo se habuisset, & utrum aliquam consolationem a Domino accepisset, & referebat nobis dicens: Vidi in visione spiritus mei sanctissimam Dominam nostram & proxime ei assistentes B. Ursulam Reginam & S. Verenam d cujus corpus apud nos est; [Visitatur a Deipara & Ursulanis;] simulque omnes sanctas Virgines, quarum Reliquiæ huc allatæ fuerant, multitudinem videlicet copiosam, omnes mirifice coronatas, & ingenti claritate vestitas, & habentes in manibus palmas victoriæ.

[117] Allocuta sum autem Dominam nostram, quæ stabat in medio sancti agminis illius; dixique ad eam; Ad te, dilectissima Domina, [illi de morbi gravitate questa,] querelam facio ex toto corde meo, super omni tribulatione mea. Habeto misericordiam super hoc, quod ego contrita & afflicta, tam multis laboribus, tam innumerabilibus ærumnis a juventute mea usque ad hanc diem, etiam nunc tam intolerabile martyrium sustineo in hoc miserabili corpore meo. Et respondit cum magna dulcedine, dicens mihi: Dilecta mea, Dominus noster ita tibi hanc vitam constituit, ut contingat tibi pati in ea multas molestias multasque afflictiones ac magnam parvitatem; miserebitur autem tui, & de omnibus bene consolabitur te. Voluntas ejus est ut per ista te purificet, ac talem te efficiat, ut cum transieris de mundo nihil molestiæ de cetero patiaris. Habeto ergo patientiam in omnibus malis quæ sustines, & nihil murmures adversus Dominum in corde tuo, quia omnia in bonum tibi convertet. Aspice istas, [confortatur istarum exemplo & præmio.] quæ stant in circuitu meo, quomodo coronatæ sunt, & quantus est decor earum. Perpessæ sunt angustias multas & valde dura martyria propter Dominum: & ideo non solum honorem habent ante Deum, sed etiam ab hominibus multum honorificantur, & late eis in mundo servitur. Adjecit etiam & dixit: Vere dico tibi, quod, si possibile esset ut uno die triginta vicibus comburereris usque ad cineres, ac toties iterum ad humanam integritatem redires, non posses tali pro eo afflictione promereri gratiam illam & gloriam, quam Dominus tibi conservavit in cælis. Iterum dixi ad eam: Metuo Domina, ne forte scandalizentur homines in infirmitatibus meis, & æstiment pro aliquibus gravioribus peccatis me ita torqueri, atque hac etiam occasione detrahere velint gratiæ Dei in me, & diffidere iis quæ Dominus operatus est mecum. Et illa rursum ad me: Nemo (inquit) sapientium faciet hoc.

[118] [Increscentibus exinde doloribus,] Ab illo tempore de die in diem magis invaluerunt infirmitates ancillæ Domini, & quotidie aliquid novæ molestiæ ei accidebat: maxime autem a doloribus vitalium coarctabatur, quibus nulla ope poteramus obviare. Refectione autem tam modica per languoris sui dies usa est, ut esset incredibile, humanum corpus posse sustentari in ea per aliquod tempus: & id ipsum quod sumebat, importunitate tussis excutiebatur. Tam immobilis animi permanebat cunctis illis diebus usque ad exitum suum, ut numquam vel semel ad lacrymas eam permovere possent lamenta Sororum & familiarium ejus, timentium de morte ipsius; cum tamen facili ex causa in lacrymas prorumperet, dum adhuc incolumis esset: si quando etiam remissius habere videbatur, [manet imperturbata,] gaudentibus circa eam Sororibus & verba lætitiæ loquentibus, nullatenus tamen a severitate faciem relaxabat. Strato jacere aut somno quiescere non eam sinebat doloris vehementia; sed sedens pæne nocte ac die, imperturbato sensu mentis e provide tractabat multa, de quibus vix eam cogitare posse arbitrabamur.

[119] Narraverat nobis ante dies infirmitatis istius, quod quadam die solenni, dum adhuc incolumis esset, [narratque adhuc sanæ sibi promissam a Deipara] vidit in spiritu beatam Dominam nostram, & in oratione sua devotissime illi commendabat vitam suam, & finem vitæ suæ dicens: Adjuves me oro, sanctissima Domina, propter clementiam tuam, ut rationabilis fiat exitus vitæ meæ; & ut numquam mihi transire contingat de hoc mundo, quin omnia in me fiant, quæ pertinent ad obitum hominis Christiani. Et illa cum magna benignitate respondit ei dicens: Certa esse debes, quod obitus tuus non solum erit sicut hominis Christiani, sed sicut hominis sancti. Et vere hanc in ea promissionem per gratiam Dei vidimus adimpleri. Nam & omnia Sacramenta, quæ ad transitum Christianorum pertinent, plenarie ei exhibita sunt: ac præterea in tantum benedixit novissimis ejus Deus, [mortem piam & sanctam.] ut evidenter singularis gratia ejus in ea agnosceretur, & glorificaretur a multis. Videns enim ingravescere morbum super se, & considerans se omnino destitui viribus corporis; vocari ad se petiit spiritualem patrem nostrum Dominum f Abbatem; & ipso præsente totam Congregationem Sororum aggregari fecit ante se: & inter summos dolores, quasi nihil sentiret mali, sedens, cum magna fortitudine spiritus allocuta est eas longo & rationabili sermone: de quo, & si præsens essem, pauca verba hæc in memoria mea permanserunt.

[120] Nolite, inquit, mirari, carissimæ, super firmitatibus meis sicut homines imperiti; [Convocatis coram Abbate Sororibus] neque diffidatis gratiæ Dei in me, propter castigationes ejus quas sustineo, & sæpe sustinui in medio vestri. Conscientia mea bona est apud Dominum, & certissime agnosco, quod per ea quæ patior, præparat & exornat coronam meam Dominus in regno suo. Ipse non propter merita mea, sed propter misericordiam suam, jam ab annis pluribus operatus est in me magna, & temporibus nostris inaudita: & scio quoniam multi sunt in populis qui fideliter & benigne hæc perceperunt, & per ea ædificati sunt in bonum, multi vero diffidentes scandalizati sunt in iis quæ audierunt de me; [profitetur, vera esse quæ viderunt & audiverunt:] non illis imputet Deus. Vobis autem dico & confidenter affirmo, per illud iter quo ad regnum Dei perrecturam me spero, quoniam hæc quæ vidistis in me & audistis ex me, vera sunt & nihil simulationis & fallaciæ ad hæc umquam adjeci. Dominus mihi testis est. Sint vobis ista præ oculis semper, & estote emendatæ per hæc amplius quam ceteri hominum; ne forte imputet vobis Dominus magis quam aliis qui non tam veraciter ista perceperunt. [salutaria dat monita,] Gratias agite Domino semper, & collaudate eum in omnibus mirabilibus suis, quæ operatus est mecum in conspectu vestro, quia in his singularem honorem vobis præ ceteras claustralibus præstitit. Concordes estote, & diligite invicem, & ordinem vestrum cum magna diligentia custodite. Paupertatem vestram patienter sustinete. Animæ meæ fideliter & cum seria mente curam gerite: neque aliquid negligatis ex iis quæ pertinent: [& jubet solicite earum suffragia impendi:] ad debitum meum, pro eo quod æstimetis non indigere me suffragiis orationum vestrarum. Hæc autem dico, quia sæpe qui religiosi videntur negligi solent, dum ii qui eorum bonam conversationem cognoverunt, cogitant non eos magnopere indigere adjutorio ipsorum.

[121] Et cum anxie ista loqueretur, Dominus Abbas subjecit hæc verbis ejus, dicens: Confidimus quoniam promissio Dominæ nostræ implebitur in te, [veniam offensarum dat & petit:] qua tibi perpetuam quietem promisit post tribulationem hanc: verumtamen quod postulas nullo modo negligemus. Ad hæc illa respondit: Promissioni dilectissimæ Dominæ nostræ nullatenus diffido, sed nihilominus quod meum est facere debeo, & solicite providere animæ meæ. Itemque ad Sorores ajebat: Si quid in me carissimæ Deum umquam offendistis, ipse indulgeat vobis, & ego ex corde remitto omnem offensam. Vos quoque si feci quidquam in vobis quod facere non debui, quæso indulgete mihi. Nondum ego quidem aliquid certitudinis accepi a Domino de fine vitæ meæ, verumtamen justum est, [denuoque inungitur:] ut habeam solicitudinem de tutela animæ meæ, & disponam de iis quæ pertinent ad exitum meum: ideoque postulo Unctionis sacramentum. Cumque hæc & his similia multa super vires suas locuta fuisset, petiit a Domino Abbate ut advocari faceret plures ex senioribus Presbyteris, & inungeret eam: & sic factum est. Cumq; post hæc Confessionem fecisset, distulimus consulto, propter stomachi infirmitatem & tussis importunitatem, dare ei Dominici Corporis Sacramentum.

[122] Nocte vero sequenti in tantum aggravata est infirmitas ejus, ut putaret se continuo transituram: & dum anxiaretur propter dilationem Dominici corporis, [noctu orat ne Viatico frustretur:] elevatis ad cȩlum manibus oravit ad Dominum dicens: Salvator mundi Domine Jesu Christe, obsecro te, per illam sanctam passionem tuam, in qua te per totum expandisti super lignum crucis, ad redimendum mundum & ad amplexandum omne quod redemisti, ut non me patiaris unquam de hoc mundo transire, antequam percipiam tuum sanctissimum corpus ad consolationem & munimen animæ meæ. Recordare, Domine, quoniam sæpe illud suscepi cum intima devotione cordis mei, & cum multa lacrymarum effusione, [in quo ex audita, ante obitum ter communicat.] & non sinas me in novissimis meis carere benedictione hac. Et dixit una Sororum vigilantium cum ea: Memento, Domina, quod in quadam visione tua dixit ad te vox divina, cœpi & perficiam. Hinc ego confido, quod non sinet te Dominus sic ex improviso transfire, quin adhuc aliquam manifestam consolationem ab eo percipias, & majorem certitudinem finis tui. Et gratanter recepit responsionem hanc. Exaudivit autem Dominus desiderium ejus, quoniam tunc dilatus est transitus ejus, postea communicavit ante finem. Æstimans autem ego posse eam adjuvari arte inedicinæ, & metuens ne forte ad insipientiam & inhumanitatem mihi imputaretur, si negligerem attentare hoc; perrexi cum festinatione in urbem g Moguntiam consulere medicos, & comparare medicinas. Sed sicut erat voluntas Domini tollere eam de hoc mundo, nihil ex omnibus quæ requirebam inveni.

[123] Ipsa autem nocte (qua eram illic) infirma nostra solito more erat sedens in lecto, [Altera nocte iterum rapta] & Sorores cum ea vigilantes. Circa medium autem noctis, cum diligentissime Dominum orasset, & finem suum ei commendasset, cœpit graviter anxiari, & ita a priori statu mutari, ut jam putaretur transitura: & post multam anxietatem in extasim venit. Sorores ergo quæ in circuitu erant, undique eam aspicientes, nimium stupefactæ, & finem adesse putantes, discurrere cœperunt aliæ ad afferendum cilicium in quo deponeretur, aliæ ad evigilandum conventum Sororum. Quæ cum venissent, iterum attrahere spiritum cœpit & redire ad seipsam. Et dixit cum silentio ad unam Sororum, quæ proxime ei accumbebat tenens eam in brachiis: Nescio quid mihi est: lux illa quam ex consuetudine in cælis aspicio, dividit se. Et amplius non adjecit. Tunc singulæ Sororum procumbentes ante eam, veniam petebant ab ea, [aperiri sibi cælum videt,] rogantes ut omnem offensam eis indulgeret. Hoc autem illa cum magna benevolentia ac prudentia faciebat: & e converso quantum potuit, seipsam humiliavit ad eas, tanta discretione per omnia utens, ut manifeste Spiritus sancti gratiam in eo considerarent. Tunc una Sororum interrogabat eam secreto dicens: Carissima, numquid adhuc aliquid tibi signi demonstratum est a Domino, aut aliquam vocem percepisti, unde possis agnoscere finem tuum? Et dixit: Nondum quidquam tale percepi. Post hæc dixit Sororibus, ut abiret Conventus ad cantandas Matutinas: tempus enim jam erat.

[124] Et dum Sorores quæ in circuitu ejus erant psallere cœpissent, [& rursum post Matutinas] iterum in extasim venit. Et cum jam complevissent Officium Matutinale, respiravit & ad seipsam reversa est. Et dixit quibusdam illarum, ut irent quiescere. Et manentibus cum ea iis quæ maxime familiares erant, dixit una illarum: Carissima, dic nobis, si potes, qualiter te habueris in hac extasi, & si aliquid tibi a Domino revelatum est, aperi nobis. Et dixit: Nondum possum, paululum expectate. Et cum aliquantulum collegisset vires ad se, dixit: Visiones sanctas, quas olim in summis festivitatibus videre solebam, & de quibus mihi dictum erat ab Angelo Dei ante plures annos, quod non essem eas visura usque ad obitus mei tempus, [certior de morte sua facta per Angelum,] nunc mihi Dominus demonstravit. hoc ergo est mihi certissimum indicium finis mei. Rogo tamen ut adhuc sileatis super hoc, neque multum divulgetis. Post hæc cum Conventus Sororum jam Matutinas decantasset, venit una ex maturioribus, quæ dixit ad eam: Dic nobis, Dilectissima, si aliquid a Domino consolationis accepisti. Et respondit: O quam bonam consolationem accepi! Et quia vires non habebat dicendi, Sorores quæ audierant ab ea, dicebant in audientia ipsius, tam illi quam ceteris quæ jam confluebant, quænam fuisset visio quam viderat. Et factus est fletus magnus inter eas. Tunc confortata spiritu, & sedens, allocuta est omnes hoc modo.

[125] Dilectissimæ meæ, in hac re habete certitudinem finis mei, & testimonium verum omnium eorum quæ Dominus mecum operatus est. [hortatur Sorores ad credendum revelatis perse,] Rogo & admoneo vos, ut stabilem fidem adhibeatis iis, quæ fecit Dominus coram vobis in me, neque diffidatis unquam: & ego credo operibus ejus, & testimonium eis perhibeo morte mea. Ipse hactenus operatus est in me, & usque in finem operatur; vos illi semper gratias agite singulariter super omnibus his. Semper insidiatus est mihi sathanas, & multos laqueos posuit mihi: & scio quod etiam post obitum meum non desistet adversari mihi, & corrumpere famam meam, & obscurare ea quæ fecit Dominus mecum. Ego ab adolescentia mea, multa passa sum inter vos dura & intolerabilia corpori meo, in infirmitatibus multis & penuria necessitatum mearum, [quia ideo tam multa passa sit:] & in laboribus, quos assumpsi. Et postquam cœpit Dominus singularem gratiam suam ponere in me, graviora passa sum quam prius: non specialiter propter aliquas iniquitates meas, sed ut per meos labores quos foris vidistis in me, comprobarentur ea quæ occulte Dominus mihi demonstravit, ut tanto magis credibilia essent, tam vobis quam aliis hominibus, qui hæc erant percepturi.

[126] Tunc Sorores unanimiter ad eam dixerunt: Domina dilectissima, [petentibus ut nominet post se Magistram] quandoquidem jam amplius habere non possumus teipsam, rogamus ut denomines nobis aliquam personam inter nos, quæ Magisterium super nos, cum Dei voluntate, possit habere: & hanc cum omni benevolentia gratantissime suscipiemus. Et dixit: Consilium meum est, ut ipsam quæ post me prioratum h habuit, inter vos, & bene atque competenter omnia fecit quæ ad officium ipsius pertinebant, assumatis in locum meum: Ipsam honorate & diligite, & supportate eam propter Dominum quamdiu dimiserit eam. Novit Dominus quod non propter cognationem quæ est inter me & illam, [proponit suppriorissam:] aut propter aliquam singularem dilectionem hæc dico; sed quia confido ita placitum esse Domino, & quod expediens erit vobis. Dominus de cetero vos consoletur, & per omnia vos edoceat quæ placita sunt illi. [quam Abbas postea confirmavit.] Susceperunt autem gratanter consilium ejus, & ipsam quam denominaverat, postea a Domino Abbate postulaverunt sibi dari in Magistram, & consensit petitioni earum.

[127] Cum autem finem fecisset verborum quibus Sorores alloquebatur, dicebat ad eas quæ familiariter ei ministrabant: Heu! quid fiet de fratris mei absentia? Heu super medicinis quibus mihi negotiatur! Quid ad me pertinent medicinæ? [Fratrem accersiri petit.] Mittite obsecro cum omni festinatione nuntium ad revocandum eum: & sic fecerunt. Erat autem feria quarta. Mane autem facto, mox advocatus est Dominus Abbas; & sedente eo coram ipsa, narraverunt ei Sorores visionem ex qua de morte sua certificata fuerat. Nam & ipsa ad narrandum vires non habebat. Qui cum audisset narrantium verba dixit ad eam: Numquid ista ita se habent? Et ait, ita mi Domine, & hinc habeo certissimum testimonium mortis meæ. Mox ergo ipse ad servitium Dei accedens, de sancta Trinitate officium celebravit, pro eo quod sanctæ Trinitatis mysterium sibi ancilla Domini in visione præfata revelatum fuisse testabatur; eo modo quo & ante decennium ei fuerat demonstratum in eadem visione. Expleto autem divino Officio, sancta eam Communione munivit: & dicta est Litania cum multa devotione tam Fratrum quam Sororum, ubertim lacrymantium super eam.

ANNOTATA D. P.

a Anturnacensis Congregatio, quæ vel ubi fuerit, vel a quo loco sic dicta, nusquam adhuc potui reperire. Ad eas est Elisabethæ Epist. 6, nihil ad historiam conferens.

b Pentecoste anni 1165 (quando Pascha celebratum fuerat 4 Aprilis) incidit in 23 Maji.

c Cella intelligitur Monasterium Virginum (uti clarius infra num. 142 apparet) ad cujus ingressum ipsæ processionaliter dispositæ excipiebant Monachos, in ecclesiam suam deducendos.

d De S. Verenæ corpore, Schonaugiam delato ad an. 1156, agit Sermo de Ursulanis, statim in principio; eaque dicitur apparens Elisabethæ, omnia illa narrasse de historia Martyrii, quæ fidem numquam invenient bene expensa: quod tamen non obest, quo minus illa vere apparuerit Elisabethæ, atque hinc nata occasio sit, dicta, non dicta comminiscendi.

e Impressum, proinde jactabat, quod, nullum sensum faciens, correxi.

f Hildelinum, teste Trithemio, adhuc superstitem.

g

Solum enim 6 horis distat Moguntia a monasterio: videtur autem illuc obiisse Egbertus feria 2 post Dominicam Trinitatis. Nam constat ex num. 131, feria 4 noctem fuisse, & decimum ante mortem diem, quo de morte sua certificatam virginem redux Egbertus invenit, qui tamen consulendis medicis & quærendis medicinis, unum saltem diem debuit impendisse.

h Priorissam vulgo dicebant, aut forte suppriorissam: siquidem eadem Magistra & Priorissa ducebatur: nomen optaremus Schonaugia discere.

CAPUT X.
Extrema vitæ mortisque sanctæ periodus, & salutaria monita sub ea data.

[128] [Adveniente fratre] Post hæc circa horam nonam adveni ego, & cum multis omnium lacrymis susceptus sum, ita ut eam jam obiiste æstimarem: quod cum requisissem ab iis qui mihi lacrymantes occurrerunt, & adhuc vivere eam dixissent, eram adhuc sperans de vita ejus. Et cum intromissus fuissem, sedentem inveni, & loquentem; & tantarum lacrymarum quæ erant in circuitu ejus causam, vehementer admiratus sum, nullam adhuc videns similitudinem mortis. Et cum paululum sedissem coram ea, allocuta est me: dicens. En morior, dilectissime frater, & nullatenus ad hanc vitam convalesco. Et ego corde percussus in hoc verbo, aio ad eam: [& mirante luctum communem,] Unde hoc nosti, carissima? Et ait: Visionem illam magnam, quam ante plures annos videram, de qua dictum fuerat mihi, quod non eam essem visura usque ad finem vitæ meæ, Dominus mihi nocte ista ostendit: & hinc certa sum, quoniam finis vitæ meæ advenit. His auditis ego visionem recognoscens, & verba Angeli qui de fine vitæ ejus prædixerat in memoriam revocans, utpote qui post eam omnia propriis manibus scripseram, a continuo omnem spem sanitatis ejus & vitæ deposui. Et cum ab intimo cordis dolore lacrymarer coram ea, nullam omnino similitudinem doloris faciebat: sed immobili permanens animo, [intelligit illam morituram:] dixit ad me: Scito, dilectissime, quia nulla est tristitia mihi pro discessu meo, & quia absque omni dolore separor abs te; quamvis præ omnibus hominibus dilectus fueris mihi, quoniam super omnem cibum & super omnem potum esurio & sitio regnum Dei. Et dixi: Non ego nunc ad similitudinem Prophetæ præsumo orare, ut fiat spiritus tuus duplex in me; sed si simpliciter mihi dare spiritum tuum Dominus vellet, sufficeret mihi. Et ait: Carissime, voluntas Domini fiat in te.

[129] Post hæc completa Hora orationis nona, rursus advenit Dominus Abbas cum toto Fratrum Conventu: iterumque ipso inchoante dicta est Litania cum multis lacrymis. [quæ coram Abbate omnibus agens gratias,] Et post benedictiones factas super eam, rogavit illa dari audientiam sibi ab omnibus. Et sedens constanti animo allocuta est nos, & gratias agebat omnibus nobis pro omni beneficentia sibi impensa, & pro cunctis laboribus quibus laborassemus circa ipsam: & exhortata est nos prudentissime ad concordiam & ad tolerantiam paupertatis, & ad serviendum Domino indeficienter. Unusquisque (inquit) vestrum pro se studiosus sit, ne in ipso defectum habeat servitium Domini. Scio autem & sæpius revelatum mihi est a Domino, quod benedixit Dominus locum istum singulari benedictione, & non deficiet in eo laus ejus & cultus ejus usque in novissimum b tempus. Vos ergo singularem ei gratiarum actionem semper exhibete, [pollicetur locum non defecturum.] pro eo quod specialiter locum istum præ aliis claustris honoravit, per eam gratiam quam in me operari dignatus est. Et cum multa in hunc modum exhortata fuisset, ad me quoque exhortationem adjecit, rogans & suadens ut stabilitatis perseverantiam servarem: neque aliquando vellem derelinquere locum, etiam si cotingeret vocari me ad locum honorabiliorem & magis opulentum. Omnes autem gratantissime suscepimus verba admonitionis ejus, quoniam manifeste in ea operari spiritum Domini considerabamus. Et dixit ad eam Dominus Abbas: Admonitiones tuas, dilectissima, gratas habemus. Rogamus autem ut postquam ad Dominum migraveris, nos illi diligenter commendes, ipsumque semper ores super locum hunc, vt habeat eum in tutela & pace sua. Et annuit similiter petitioni ejus.

[130] [Animam suam Abbati commendat,] Post hæc ad invicem conjunctis manibus extendit eas ad ipsum, & ait: Domino creatori meo commendo animam meam, & post ipsum tibi, dilectissime Pater; & rogo, ut ipsi eam in novissimo die præsentes; quia tua spiritualis filia sum, & te sicut debui dilexi, & obedientiam debitam servavi. Qui eam cum lacrymis suscipiens, ait: Spero quod lætabunde offeram te Domino. Post hæc rursum illa ait: Non miremini, quod sic anxie tracto de cunctis quæ pertinent ad exitum meum: quia necesse est hoc me facere dum adhuc aliquas vires habeo, ne forte cum omnino defecerit virtus mea, in aliquo imparata inveniar. Discedente autem ab ea Domino Abbate, ait: Maneat super vos omnes, dilectissime Pater, benedictio illa, qua benedixit Dominus salvator discipulos suos, quando ab eis ascendit in cœlum. Singulos quoque Fratrum indefesso animo allocuta est, commonens eos de profectu virtutum, & orationibus eorum se commendans: neque solum Presbyteros interpellans de offerenda pro se Hostia salutari, sed & Diaconos, [præsentibus congruos Psalmos præscribit.] cum ad gradum altiorem ascendissent. Petentibus autem singulis ut aliquos Psalmos illis commendaret dicendos in memoriam ipsius; primum illorum rogabat ut ob consolationem, quam sperabat a Domino consequi de tribulationibus suis, diceret Psalmum, In convertendo Dominus captivitatem Sion; alteri vero, commendabat Psalmum, Lauda Hierusalem Dominum; alii, Lauda anima mea Dominum; alii, Laudate Dominum quoniam bonus est Psalmus; alii, Te decet hymnus Deus in Sion; alii, Fundamenta ejus in montibus sanctis; alii, Deus in nomine tuo; alii, Dominus regnavit exultet terra.

[131] Mirabamur autem inter hæc vehementer animi ejus fortitudinem & plenitudinem sensus, considerantes infirmitatis ejus magnitudinem, & defectum corporalis virtutis: a principio enim infirmitatis suæ, pæne nullo usa erat cibo, qui non excuteretur a stomacho ejus, a tussis importunitate. Ab illa autem quarta feria, qua de morte sua certificata est, [Sororibus commendat cultum sui Angeli,] usque ad decimum diem quo obiit, nulla omnino refectione usa est, nisi sola frigida aqua: excepto quod quadam die, cogentibus nobis, pauca fraga sumpsit, & modicum pomi unius, sed hæc ipsa non retinuit. Sorores quoque circa se aggregatas post hæc longo sermone allocuta est, monens diligenter de omnibus quæ necessaria erant: cunctisque singillatim deosculatis, in fine sermonis adjecit dicens: Carissimæ meæ, Angelus Domini qui mihi in custodiam delegatus fuit, magnam circa me diligentiam habuit semper, & multa mihi bona ostendit; & tam vos quam alios multos per me sæpius consolatus est cum magna benignitate: unde rogo ut gratias illi semper agatis, & speciale ei obsequium singulæ exhibeatis, ac dicatis ad honorem ejus quotidie psalmum, Dominus regnavit exultet terra. Quinta autem feria, in tempore divini Officii, Dominum salvatorem diligenter invocabat, quem se videri testabatur in ea visione, c quæ descripta est in libro Viarum Dei: petivitque ab eo, ut ab intolerabili vinculo languoris sui misericorditer absolveret eam. Ad quod respondit ei dicens: Cito venio, & absolvo te.

[132] Sabbato d quoque post hæc, dum divinum Officium de Domina nostra celebraretur, [Sabbato visitatur a Deipara,] eamque in supernis aspiceret, & de absolutione sua similiter ei supplicaret, dixit ad eam: Hæc infirmitas tua est ad temporalem mortem, & visio quam vides, non auferetur a te, sed eris videns eam usque ad horam qua veniam ad te cum honorabili comitatu: & suscipiam animam tuam, & deducam eam ad refrigerii locum, ubi requiescat a cunctis laboribus suis. Erat autem tota illa die in nimio defectu, & beatæ Dominæ nostræ quasi præsens esset continue intendens, & voce tenui ac miserabili jugiter eam inclamans. Nocte autem Dominica, aliquantulum confortata est spiritu, post desideratum adventum Sororis nostræ, mulieris Deum timentis, quam ad exequias ejus vocaveram ex e longinquo. Tunc congregatis in circuitu ejus Sororibus, sicut erat sedens in lecto, [Dominica die coram sororibus multa precatur;] levatis sursum oculis, & tota intentione cordis, cum magna sanctorum verborum affluentia, oravit Dominum, dicens: Domine, creator meus, liberator meus, salvator meus, susceptor meus, tuæ sanctæ Majestati, tuæ individuæ Trinitati commendo animam meam ad suscipiendum, ad consolandum, ad salvandum. Rogo te, Domine, per sanctam incarnationem, per tuam sanctam nativitatem, circumcisionem, oblationem, baptismum, passionem, resurrectionem, ascensionem, per adventum Spiritus sancti, per tuum judicium futurum, ut me digneris absolvere ab his vinculis meis, & animam meam illuc velis perducere, ubi consolationem recipiat de omnibus tribulationibus suis.

[133] Et cum multa in hunc modum orasset, addidit usitatas laudationes Domini, [invocans Trinitatem] dicens: Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum Paracletum, sanctam & individuam Trinitatem toto corde & ore confitemur, laudamus atque benedicimus, tibi gloria in secula. Benedicta sit creatrix & gubernatrix omnium, sancta & individua Trinitas & nunc, & semper, & per infinita seculorum secula. Itemque addidit, dicens: Commendo animam meam Dominæ meæ S. Mariæ, perpetuæ virgini, ad suscipiendum, & consolandum, & conservandum; S. Michaëli, & universo exercitui cæli, S. Joanni Baptistæ, & sanctis Prophetis omnibus; & S. Joanni Euangelistæ, [Deiparam & ordines Sanctorum singulos.] Sancto Petro, cunctisque sanctis Apostolis; S. Stephano, cunctisque sanctis Martyribus; S. Nicolao, & omnibus sanctis Confessoribus; S. Margaretæ, & omnibus sanctis Virginibus; omnibus Sanctis Domini: ut sint mihi intercessores apud Dominum, & animam meam, cum de hac vita migraverit, suscipiant, & adjuvent eam apud Dominum; ut ibi collocetur, ubi cum sanctis animabus consolatione perpetua frui mereatur.

[134] Et cum omnes Sorores dixissent Amen, salutavit Dominam nostram dicens: Salve, Regina, mater misericordiæ, vitæ dulcedo, [Marianas Antiphonas recitat,] & spes nostra salve: Ad te clamamus exules filiæ Evæ. Ad te suspiramus gementes & flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte: & Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende; o clemens, o pia, o dulcis Maria.

Alma redemptoris mater, quæ pervia cæli Porta manes, & stella maris, succurre cadenti Surgere qui curat populo: tu quæ genuisti, Natura mirante, tuum sanctum genitorem. Virgo prius ac posterius, Gabriëlis ab ore Sumens illud Ave, peccatorum miserere.

Te sanctum Dominum in excelsis, laudant omnes Angeli dicentes: [aliasque preces,] Te decet laus & honor Domine: Cherubim quoque & Seraphim, Sanctus proclamant, & omnis cœlicus ordo dicens: Te decet laus & honor Domine. Salvator mundi, salva nos omnes. Sancta Dei genitrix virgo semper Maria, ora pro nobis. Precibus quoque Sanctorum Apostolorum, Martyrum, & Confessorum, atque sanctarum Virginum, suppliciter petimus, ut a malis omnibus eruamur, bonisque omnibus nunc & semper perfrui mereamur.

[135] Ad hæc Dominicam orationem addidit, & Symbolum, & Confessionem ad circumstantes. Et novissime adjecit dicens: [frustra sperans se mox morituram.] Domine Deus meus, tu digneris suscipere omnia verba mea quæ dedisti mihi, quia nullatenus ea habere potuissem, nisi tu mihi præstitisses. Et dictis omnibus his, totis viribus defecit, ita ut jam moritura videretur, ac diu in eo defectu permansit. Sicut autem illi promiserat Domina nostra, erat (ut referebat nobis) continue videns visionem, quæ in præfata quarta feria apparuit ei: sed aliquibus temporibus manifeste magis quam aliis, ita ut nonnumquam de supernis lucem magnam usque ad se effusam aspiceret; ac Dominam nostram cum aliis plurimis Sanctis in tantum sibi appropinquare videret, ut jam se æstimaret transferendam. Cumque accideret hoc ei, toto sensu & totis viribus illuc convertebatur: neque loquelam habere poterat, aut ullam attentionem ad nos, ita ut jam adesse finem ejus æstimaremus.

[136] Cum autem post unum aut post duos dies loquelam recepisset, cœpit conqueri miserabiliter dicens: Heu quid fiet, heu quid fiet! [De mora dolens,] & hæc sæpius repetebat. Interrogantibus autem nobis cur hoc diceret? ait: Quos videbam mihi appropinquare, & de quibus æstimabam quod jam tollerent animam meam, iterum alio ascendunt & elongantur a me, & non a me tollunt. Hoc autem sæpius infra illos decem dies contingebat. Una autem die videbat Angelum Domini, qui familiaris ei erat, [intelligit ita providisse Deum,] assistentem sibi ac dicentem: Quod ita Dominus transitum tuum prolongat, ideo facit, ut tanto a pluribus glorificetur in te. Et quidem ita factum est. Nam multi tam ex vicino quam ex longinquo, qui agnoverant gratiam Domini in illa, audientes verbum quod exierat de instanti fine ejus, quotidie affluxerunt cum magno desiderio videndi eam. Et quamvis non habeamus consuetudinem admittendi extraneos ad infirmos nostros, ex consilio tamen plures qui importuni nobis erant, ædificationis causa admissi sunt: metuentibus nobis ne forte ex hoc ipso aliquid suspicionis conciperent, [ut plures ad morientem accurrerent,] si ab omnium aspectibus diligenter fuisset occultata. Illa autem patientissime hoc ferens, & infirmitatis acerbitatem animi fortitudine dissimulans, sedere coram illis, ac secundum quod illis competebat de salute sua admonere non pigritabat.

[137] Hortabatur siquidem Clericos qui in Presbyteratu erant, irreprehensibiliter vivere, ac bonis exemplis populum ædisicare, quibus & dicebat: Vestrum est, dilectissimi, Domino vos exhibere familiares magis ceteris hominibus, [accurrentibus autem pro suo cujusq; statu] per bonam conversationem & sanctum ministerium vestrum; quatenus in regno suo post hanc vitam sibi familiarius vos adjungat. Eos vero qui non in eo Ordine erant, hortabatur non se subtrahere a familiaritate Domini; sed benevole se exhibere promotioni ad sacrum ministerium Dei, & de iis quæ sunt Dei solicitos esse. Militares quoque personas hortabatur tueri plebem, subvenire oppressis, bonorum suorum decimas dare, abstinere a rapina, a vestium scissura & pertusione, nec non a fornicatione; affirmans fornicatores non solum feriri pœnis gehennæ post hanc vitam, sed in hoc seculo prolis infœcunditate aut nimia infelicitate. Popularibus quoque suadebat fidelitatem servare Dominis suis, [dat pia monita:] & sibi invicem, & paupertatem suam patienter sustinere, & pro posse eleemosynas dare, devotos esse ad visitandas ecclesias, & ad invocandum Dominum creatorem suum. Non solum autem præsentes hortabatur in bonum, sed absentibus quoque nonnullis monita salutis mandabat, & detractionis offensam longe positis remittebat. Cunctos vero communiter deprecabatur, ut post obitum ejus in orationibus & eleemosynis ejus memores essent.

[138] Denique si cuncta rationabilium sermonum ejus verba, sanctasque orationes quas faciebat illis diebus, singillatim prosequi velim; certe non mediocris libri volumen me construere continget. Erat autem omnibus non parva admiratio super prudentia ejus, & glorificabant virtutem Dei in illa, cujus solius operatione id fieri poterat, [omnibus tantum ejus vigorem mirantibus,] ut tam fragili corpore ancilla Domini tanto tempore sustineret absque omni alimento vivere, & nihilominus sic sederet affluens sermonibus tantæ discretionis. Juxta petitionem ejus fecit ei Dominus in hac re: nam sicut referebat nobis, sæpe a Domino postulaverat in orationibus suis, ut in fine ei præstaret sobriam infirmitatem, & quæ edacitatis expers esset. Singulis autem diebus ad tantum veniebat defectum, ut nihil aliud nisi finem ejus expectaremus; & vel bis vel amplius dicebatur Litania super eam; nec non Euangelia Dominicæ Passionis recitabantur. Sicut autem ad passionem Domini magnam semper habuerat devotionem, [in corpore exhausto.] ita Dominus & diem & horam passionis suæ defunctioni ejus destinavit. Nam in sexta feria mane dicebat iis quæ in circuitu ejus erant, hodie omnes qui mihi familiares sunt diligentem custodiam mihi adhibeant, quia prope est hora mea. Et cum removeri fecisset lectum, erat sedens in pulvillo, & innixa uni Sororum: & familiariter loquens mirabilia multa cum iis qui aderant, usque ad horam sextam. Exinde cœpit laborare spiritus difficultate.

[139] Tunc ergo adveniens Dominus Abbas cum Presbyteris, [Monita de cilicio substernendo tacet;] rursus eam munivit Benedictionibus & Litania. Me autem suggerente ei de Communione sancta, signum fecit mihi quoniam glutiendi vires non haberet. Et quidem non hoc ei fore periculosum existimavi si tunc abstineret, quia pridie communicaverat mea administratione. Post hæc nobis discedentibus, dicebat illi Soror cujus pectori accumbebat: Tu nobis, dilectissima, indicare solebas de Sororibus nostris morientibus, quali tempore adesset finis earum, & quando deponere eas in cilicium deberemus: nunc vero id ipsum de te scire non possumus, nisi ipsa indices nobis. Et ad hoc quidem siluit, & post pusillum me festinato advocari fecit.

[140] Et cum per modicum tempus coram ea quid futurum esset, præstolarer, tam ego quam frater noster, Clericus religiosæ conversationis, quem ad hoc ipsum ex longinquo advocaveram, cœpit vocis officio destitui, [deinde petit moribunda,] & nihilominus orationes more solito volutare, levatis sursum oculis devote intendens ad superna. Novissime autem, quasi memor verbi quod dixerat prædicta Soror, de indicanda hora depositionis suæ, extendit manum; & cum magna celeritate tribus vicibus nobis significavit, ut deponeretur super cilicium, quod erat stratum coram ea. Quod cum fecissemus, sic ea jacente in leni agone, [leniterque defungitur.] dicta est Litania semel a Sororibus, secundo a Domino Abbate & Fratrum Conventu, Post hæc circa horam nonam, quasi suaviter obdormiscens, reddidit spiritum Domino, decimo quarto Kalendas Julii.

[141] Tunc unus ex assistentibus Presbyteris, diligens eam in Christo, [Adstans Presbyter Beatam prædicat.] in hanc vocem cum lacrymis erupit, dicens: Proficiscere nunc, Anima sancta, in requiem tuam: ascende sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhæ & thuris & universi pulveris pigmentarii: intra in gaudium Domini tui. Domine Jesu Christe, Salvator mundi, suscipe animam quam creasti, animam quam sanguine tuo redemisti. O Maria, mater misericordiæ, suscipe nunc ancillam tuam. O Virgo virginum, agnosce nunc virginem tuam. Angele sancte, suscipe animam tibi commissam, & deduc eam in pace, ubi quiescat a laboribus suis. Respexit autem Dominus humilitatem ancillæ suæ, quæ per omnia sibi ipsi despecta semper extiterat; & honorificavit Deus novissima ejus, magnificis obsequiis populi nostri, qui usque ad tertium diem, Dominicum scilicet quo sepulta est, [Quanta eo tempore serenitas aëris.] undique per circuitum sponte confluxit. Et quidem dum adhuc viveret & incolumis esset, frequenter de mortis suæ appropinquatione loqui solebat, & optabat pia intentione, dicens: Utinam migrare me contingat de hac vita sub tali tempore, quo nihil importunitatis aut molestiæ patiantur ab aëris intemperie. Quod & factum est: non enim tota æstate placidius effluxerat tempus, quam illo triduo erat.

[142] Et quamvis esset mœror nobis omnibus super discessu ejus, gratiosa tamen quadam jucunditate fruebantur omnium corda, [Sepultura & ætas defunctæ.] congratulantium beatæ conversationi ejus. Quamvis autem immutabili consuetudine caveatur apud nos, ut numquam extra limina Cellæ procedat Sororum congregatio: ob venerationem tamen singularis gratiæ Domini, quam evidenter in ancilla sua operatus fuerat, placuit venerabili Patri nostro, cunctisque pariter Fratribus, ut cunctæ pariter discipulæ venerabile corpus Magistræ sequi, & obsequium ei in sepultura exhibere permitterentur. Igitur per manus earum, quas ad hoc ipsa denominaverat, nec non & Beatricis Comitissæ, quæ & infirmitati & funeri ejus devota affuerat, reposita est in loculo secus altare, Domino omnibusque sacris Virginibus dedicatum in ecclesia f B. Florini. [Obiit] anno ætatis suæ XXXVI, decimo quarto Kalendas Julii, feria sexta, hora nona, anno Domini millesimo centesimo sexagesimo quinto g visitationis suæ anno XIII h, ex quo eam visitaverat paterna gratia Domini nostri, qui in cunctis miserationibus suis sit benedictus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Interim nihil apparet in præmissis duobus visionum libris: scripserit ergo eam, sed ipsa vivente minime vulgandam putarit Egbertus; æque ac plurima alia; hic vero satis habuerit sic obiter meminisse visionis istius.

b Hactenus certe, etiam sub Principe acatholico, post tot monasteriorum superiori seculo factam desolationem, adhuc disciplina Schonaugiæ viget apud viros; licet Parthenonis, sola platea intercurrente distantis, vix cernantur nunc vestigia, hinc inde ex raris parietinis cognoscenda.

c Scilicet Visione 1, num. 86.

d Id est 12 Junii.

e Sic etiam infra num. 140 dicitur ex longinquo accersitus frater; unde conjiciendum datur, omnium patriam longius fuisse remotam Schonaugia: eam tamen nusquam nominari mirum est.

f Ex num. 70 apparet, solitas Sorores in cœmeterio cum Fratribus communiter sepeliri, ad eorumque ecclesiam deportari.

g Evidenti mendo impressum est quarto, de quo vide Comm. prævium.

h Scilicet expleto: nam anno 1152, 31 Maji cœpta est visitari, unde ascendendo ad annum 1165 & 18 Junii, habebis supra dictos annos, 13 dies 18.

DE B. MARIA DOLOROSA
IN TERRITORIO BRABANTIÆ BRUXELLENSIS.

CIRCA ANNUM MCCXC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De illius cultu, ætate, Passionisque historia authentica.

Maria dolorosa, in territorio Bruxellensi in Brabantia (B.)

Ioannes Molanus, in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc XVIII Junii, de Martyrio B. Mariæ Dolorosæ hoc scripsit elogium. In pago Brabantino, in parochia S. Petri Wolvensis, [Memoria sacra] anniversarius dies S. Mariæ Virginis, quæ dicta est Dolorosa. Hæc a Domino consecuta est triplicem coronam, paupertatis, castitatis & martyrii. Cum enim voto paupertatis voluntariæ & perpetuæ castitatis adornata, per annos multos panem suum laboriose manducaret; contigit impudicum virum eam adamare: & cum castitatem suam, quam Deo & B. Mariæ voverat, pollui non sineret; is Virginem de furto argentei scyphi falso accusavit; & tantum egit apud villicum, ut innocenter sit terræ infossa, & sude transverberata circa annum millesimum ducentesimum nonagesimum. [corpus sub altari.] Quanti autem meriti sit apud Deum, testantur miracula. Nam & ante mortem, pro visitaturis memoriam Deiparæ Virginis in loco suæ requietionis, intercessit. Unde & accusator, postquam septem annis dæmoniacus fuerat, in eo loco restitutus est, [Confraternitas.] per Deiparam Virginem ejusque famulam B. Mariam Dolorosam. Quiescit sub altari Wolüæ, & locus ab eo vulgariter dicitur Ter Allendiger Marie. Estque vetus confraternitas illius loci, quæ in antiqua scriptura dicitur Confraternitas dilectæ nostræ Dominæ in capella B. Mariæ Dolorosæ.

[2] Hæc Molanus. Erat dicto anno MCCXC Dux Brabantiæ Joannes istius nominis primus, mortuus anno MCCXCIV. In antiquis Chronicis Brabantiæ sub initium agitur de Sanctis Brabantiæ, [Tempus Martyrii] & cap. 36 proponitur Vita Dolorosæ Mariæ, Martyris & Virginis, cum iconismo martyrii, & in illa dicitur passa tempore Joannis secundi Ducis Brabantiæ, qui patri Ioanni Primo, dicto anno MCCXCIV successit. Reperimus inter Schedas nostras chartam Indulgentiarum a duodecim Episcopis concessarum Avenione anno MCCCLXIII, Indictione I die XXVIII Mensis Januarii, anno Urbani Papæ V primo: eo scilicet fine, [Indulgentiæ datæ anno 1363] Ut capella S. Mariæ, dicta vulgariter der. Ellendiger Marie, in parochia Wolue S. Lamberti, Cameracensis diœcesis congruis honoribus frequentetur, & a Christi fidelibus jugiter veneretur; quam Bullam infra dabimus, anno mox sequenti a Cameracensis Episcopi Vicario auctoritate ordinaria confirmatam; postea vero ex originali, adhuc superstite nobisque ostenso, in alia similis formæ membrana similiter Nobis exhibita transcriptam innovatamque auctoritate Matthiæ Hovii Mechliniensis Archiepiscopi anno MDCXI.

[3] Non dubitamus, quin istis temporibus jam scripta fuerint Acta vitæ & Martyrii & miracula hujus beatissimæ Virginis Mariæ Dolorosæ, [Acta ex 2 Mss.] ex ore tum parentum ejus, tum accusatoris post septennium conversi ad pœnitentiam. Ea nos damus ex Ms. codice cœnobii Rubeæ-vallis Canonicorum. Regularium, una circiter leuca a Capella dictæ Mariæ Dolorosæ Siti, in cujus secunda parte Hagiologii Brabantinorum continentur. Eadem habemus ex Ms. codice Corsendoncano juxta Turnholtum etiam Canonicorum Regularium; & hic codex inscribitur secunda pars diversarum Legendarum. Qui quidem codices ad nos delati fuerunt: interim Ecgraphum; ex Ms. priore desumptum, testatus est Mathias Hovius Archiepiscopus Mechliniensis, cum veteri registro concordare, subscripto suo nomine & apposito Sigillo, die XXIII Julii anni MDCXI. Testimoniales hujusmodi litteras de copiæ sive transumpti fidelitate, propria manu dicti Archiepiscopi signatas, iterum cum ipsa Passione Dolorosæ Mariæ approbarunt Consules & Senatus civitatis Antverpiæ, [eorum approbationes.] die XIX Novembris dicti anni MDCXI, & signarat Georgius Kieffel Secretarius, appenso sigillo urbis Antverpiensis. Quæ iterum comprobarunt dictæ urbis Notarii, Vanden Hove, Fabri & Kimpe. Atque originale penes nos servamus, ut nihil certius ad fidem stabiliendam possit proferri. Hinc porro eadem Acta desumpta extant in Legendario Vitarum Sanctorum, lingua Belgica a Rosweido nostro collecta, & sæpius cusa atque recusa; uti etiam aliquod compendium in supra citatis Chronicis antiquis Brabantiæ. Meminit ejusdem Ferrarius in Catalogo generali, sed nescivit locum prope Bruxellas esse; & perperam credidit Walevicum esse, Bredam inter & Silvam ducis.

VITA
Auctore ferme synchrono.
Ex Mss. Rubro-vallensi & Corsendoncano.

Maria dolorosa, in territorio Bruxellensi in Brabantia (B.)

BHL Number: 5437

[1] Benedictus Dominus, qui vult omnes homines salvos fieri, qui & operatur omnia in omnibus, [Auctor ad Dei honorem] velle & perficere, quod bonæ voluntates optaverint adimplere. Et ideo merito ipsius laus in omnibus quæ fecit canenda est, nec non & in fidelium suorum meritis sive virtutibus glorificanda, qui de parvis efficit magnos, imo de stercore elevat pauperem. Et non solum per viros viam justitiæ nobis patefecit, verum etiam per feminas, & per juvenilis ætatis puellas, exempla religionis & castitatis, & per omnia bonæ imitationis, cunctis se amantibus ostendit. Deo enim nostro semper cura est de omnibus, & neminem horum vult perire, quos redemit proprio sanguine; Nam Sanctos in sanctitate hortatur permanere, & peccatores a malis operibus discedere, & bonis actibus inhærere, ut possint ad cælestem patriam pervenire. Quod virgo quædam intelligens, Maria nomine, [suscipit mortem & miracula scribere.] divina se gratia inspirante, a puerilibus annis Domino disposuit deservire: ut mereretur cum Electis & prudentibus Virginibus a sponso suo in cælesti thalamo recipi cujus fidem & dilectionem, usque ad sanguinem resistendo hosti castitatis, non destitit æmulari. Nos igitur, prout Dominus ministraverit, narrare non pigebit qualiter hæc Virgo per martyrium pervenerit ad triumphum. Quia dum Dominus ancillam suam glorificat, nos ad ejus exemplar invitat: ut operum illius pro modulo nostro imitatores effecti, ipsi mereamur in cælestibus sociari. Subjungemus etiam diversa, quæ in loco suæ requietionis, meritis ipsius suffragantibus, constat per gloriosam Dei Genitricem miraculose actitari.

[2] Fuit a nuper in pago Brabantino ac parochia S. Petri Wolvensis, vir quidam, [Relictis parentibus degit prope ecclesiam S. Mariæ,] qui cum uxore sua in pace & caritate degens, generavit filiam unam, nomine Mariam: quæ meritis & nomine digna, vitam deligens servare Angelicam, Domino suam vovit virginitatem. Siquidem considerabat luxum seculi perituri esse vanum: propter quod, ut liberius suum exequeretur propositum, deliberavit penitus ipsum deserere mundum. Cumque super hoc patris ac matris requireret consensum; benigne annuentes hortati sunt eam, ut constanter ageret, & Deo ac ejus Genitrici gloriosæ Virgini Mariæ fideliter in castimonia deserviret. Quæ tandem licentiatis parentibus perrexit ad ecclesiam B. Mariæ juxta villam nativam situatam: [vovet paupertatem] qui locus sibi viventi præstitit habitaculum, ac decedenti sepulcrum. Quo cum pervenisset, fide munita, spe confortata, caritate Dei accensa, ac voluntaria paupertate inspirata; procidit & adoravit imaginem gloriosæ Virginis, iterans vota suæ promissionis, quod videlicet abrenuntians seculo, simul omnia temporalia abdicavit, per voluntariam paupertatem assumptam: [& Virginitatem:] proponens ostiatim mendicare, & eo modo necessaria victus quotidiani sibi acquirere. Insuper promisit illibatæ Puerperæ virginitatem suam dedicans, & pro nulla re mundi illam se violaturam contestans, imo satius ducens vitam corporalem amittere, quam castitatem suam temerare.

[3] Cum igitur hoc duplici voto, paupertatis videlicet voluntariæ & perpetuæ castitatis adornata, [ab impudico solicitata,] per annos multos panem suum laboriose mendicaret; contigit ut una die vir quidam impudicos in eam figeret oculos, cum esset speciosissima & bene morigerata: eratque accensus in amore ipsius, adeo ut quiescere non valeret: quin desiderium suum eidem patefaceret. Accessit itaque ad eam & consensum corporis sui requisivit. Quȩ cum audivisset, turbata est in sermone ipsius: & cum execratione dixit, se numquam facturam quæ desiderabat, pro eo quod perpetuam Deo & ejus Genitrici devoverat castitatem. [generose resistit:] Nihilominus tamen vir ille non quievit: siquidem diabolus, Mariæ virtutibus invidens, eum ad illicita desideria magis magisque inflammavit: quatenus & hunc in luxuriæ voragine prosterneret, & illam a virtuositatis culmine dejicere posset.

[4] Denique tanta est dæmonis importunitas, ut cum perspexerit hominem malevolum, non quiescat, donec instigans juvet eum ad implendum malum, quod facere affectat. Quod in hoc liquido approbatur. [ab eodem per calumniam] Nam cum vir præfatus, nullo se pacto consideraret posse pertingere ad id quod desiderabat; cogitabat uti violentia quadam astuta, ac timorosa necessitate Virginem ad perniciosos suos libitus inclinare. Siquidem caute prospexit, ubi Maria prandere consuescens, clementem in se patrem familias invenisset: & illuc intrans, furatus est argenteum scyphum, clamque in ejus sacculo reposuit. Interea compertum est hunc scyphum deesse: qui undique quæritur. Domusque everritur, sed minime reperitur. Accessit proinde vir hujusmodi sceleris conscius ad Mariam, eique clanculo furtum imponens, allegat ipsam aliter celari non posse, nisi desiderium ejus carnale adimpleret.

[5] Quod illa ut audivit, consternata est, & constanter negavit se tantum flagitium perpetrasse: e contrario ille affirmabat. [furti accusanda,] Quapropter comminabatur eidem, quod, si id quod petebatur denegaret, convictam & confessam potestatibus legalibus condemnandam traderet. Cui illa: O amice, inquit, hoc utique nefas esset innocentem tali pacto tradere mottis discrimini, cum penitus mihi conscia non sim hujus furti. Tunc illi a diabolo agitatus acepit sacculum; & scyphum quem ipse intromiserat, extraxit. Ecce, inquiens, vel nunc, indicio oculari deprehensa & convicta, cede, & mihi ocius acquiesce: quo facto te ab hac infamia supportabo; legibusque subducens, in omnibus excusabo. At illa, cum nimio dolore respondit constanter & fiducialiter: numquam mihi facere contingat, quod tu suggeris: [eligit potius mori.] quin potius in perseverantia castimoniæ usque in finem perstabo, malens propter illam innocenter corporalem vitam perdere, quam tuæ sacrilegæ libidini vitiose subjacere.

[6] Cernens igitur vir Belial, filius diaboli, quod nec blanditiis nec minis posset eam commovere, nec ad suam perversam trahere voluntatem; accessit ab b Villicum loci illius, & protulit argenteum scyphum, contestans eum a mendica quadam, nomine Maria, furto sublatum, [Accusata apud Iudicem,] & a se in ejus sacculo repertum. Addidit insuper ipsam esse magam & ariolam ac virorum dementatricem: asserens se ab ea in tantum esse ludificatum, ut nec edere nec bibere quiverit, nec quoque modo quiscere potuerit ob ejus nefandas præstigias ac tentamenta. Cumque hæc audivisset Villicus, non satis credebat viro, Virginis delatori, quin potius visus est eam efficaciter excusare, pro eo quod numquam auditus esset sermo hujuscemodi de Maria. At ille demonstratione scyphi nisus est Judicem involuntarium inducere, ad proferendum contra innocentem Virginem falsam & indebitam sententiam: quod sibi non impune cessit, sicut sequentia declarabunt.

[7] Interim vadit Maria ad parentes, & querelam deponit injuriæ & ignominiæ sibi irrogatæ: [a parentibus confortata,] quorum monitu edocta est omnem spem & fiduciam in Deo ponere, & in ejus pia Genitrice mœrentium ac miserorum auxiliatrice. At illa nimis anxia pro Virginitate sua, dixit se plus timere, ne violenter sibi deripiatur, quam se corporalis vita tollatur. Et dum ita loquuntur, advenit Villicus, ab iniquo delatore incitatus, ut eam caperet, & crudelissimæ morti traderet. Cumque parentes filiam suam excusarent, & excusando ab infamia eruere laborarent; obsistente viro impio nihil profecerunt quin potius ipsam filiam coram oculis suis ligari & abduci nimio cum dolore conspexerunt. At Maria cum videret, se cum suæ innocentiæ demonstratione procedere non posse, [ligata abducitur:] nec suorum parentum intercessione prævalere; nimia anxietate replebatur: & ob id Dolorosa Maria denominatur. Sed & omnes, qui noverant eam prius, ut viderunt ipsam sic violentari, & iniquo judicio condemnari; nimirum pro compassione non se a lacrymis continebant.

[8] Itaque deducta est Virgo in carcerem, ut posset ab ea extorqueri confessio furti: [fassa alienum furtum apud se repertū,] quo comperto, deberet in secreto noctis silentio morte absumi. Cumque denuo de scypho reperto interrogatio fieret; respondit illa, scyphum quidem de sacculo suo extractum, sed ipsa ignorante ab altero intromissum. Hæc audiens accusator interpellavit Judicem contra eam, convincens ipsam ore proprio crimen confessam esse, sed criminis conscientiam in alium intorsisse. Cum itaque sero factum esset, [adjudicatur morti.] educta est clanculo ad locum ubi data sententia morti adjudicata est: & interim transiens ante locum suæ habitationis, petiit instanter a villico, ut sibi ante imaginem gloriosæ Virginis orationem fundere liceret, antequam de hac vita emigraret.

[9] [Orat pro se, pro suis interfectoribus,] Quod ut ad nutum impetrasset, procidit cum doloroso corde ad genua, supplicans imprimis, quatenus sibi apud omnium mœrentium atque desolatorum refugium in tanta sua anxietate & angustia posset esse consultum. Secunda ejus petitio fuit pro iis, qui sibi fuissent causa, vel instrumentum, sive occasio tam indebitæ mortis, ut eis fieri posset indultum. Tertia ejus precatio extitit, [& aliis eo venturis,] ut quicumque in quavis necessitate constituti, in eodem loco celerem suæ sentiant petitionis effectum; sive sit de mulieribus imprægnatis, sive de domibus conflagratis, sive de partibus hominum male pacatis. Quarta ejus obsecratio fuit pro servientibus in suo nomine beatæ Dei Genitrici in illo dumtaxat loco, quatenus ipsius interventu ab omnibus doloribus & plagis, confusionibus & damnis, vel quibuscumque incommoditatibus erui mereantur: similiter locum illum suis devotis precibus & eleemosynis de longe aut de prope visitare curantes eamdem gratiam consequantur: pacem quoque atque concordiam reperiant & reportent, intuitu doloris excessivi, [suaque æterna salute,] conturbationis & anxietatis, in quibus tunc fuit quando hæc oravit; & ab omnibus malis liberati discedant. Postrema & ultima ejus supplicatio intima fuit pro salute animæ suæ: quatenus post hanc vitam transitoriam, mereretur a Regina Virginum introduci ad æternam, duplici laureanda corona, virginitatis scilicet & martyrii.

[10] finita autem oratione surrexit & prompte se obtulit judici, qui tradidit eam lictori, ut eam ligatis manibus & pedibus oculisque velatis terra obrueret. [& condonat lictori,] Accepit igitur lictor Virginem, & fecit sicut ei fuerat imperatum. Factaque fossa ad mensuram corporis ipsius, deposuit illam intro; rogans & dicens ad eam; Obsecro te a Deo dilectam, Virgo Maria, intercede pro me apud sponsum tuum. Quæ respondit: Amice: precor Deum ut dimittat tibi hoc quod in me commissurus es, & omnia peccata tua: sed & omnibus qui me unquam verbis aut facto offenderunt, ex corde indulgeo; & apud misericordem Dominum eis veniam petere intendo, cum iis qui memores doloris mei locum hunc devote visitaverint, ut absque spirituali consolatione non discedant. Interea paratur sudes quadrangularis & præacuta, ut per corpusculum Virginis transfigeretur, sicut mos evigebat illius temporis. Porro vir ille iniquus, delator innocentis, semper & ubique astitit: qui cum plurimos cerneret flentes & dolentes super injusta morte Virginis, [defossa in terra, sude transfigitur.] nequaquam cor ejus emolliri potuit ad compassionem, pro eo quod a diabolo nimium esset obduratum, cujus voluntatem facere sategit; quique ipsum, sicut infra patebit, in suum jus actualiter possidendo redegit. Interim Virgo terra obruitur & sudes præacuta tumulo superponitur, atque a tribus viris corpusculo ejus infigitur: ac demum ab ipsis cum grossis malleis tam valenter incutitur, ut per spatium dimidii milliaris sonitus potuisset audiri.

[11] [Impostor a dæmone obsessus furit 7 annis:] Nec mora: pessimus accusator Innocentis compulsus est in instante reddere talionem commissi criminis, nam antequam de loco abscederet, factus est posessio sævissimi dæmonis. Siquidem domum regressus, cum se nocte sequenti sopori dedisset, cœpit furere & horribiliter clamare; eosque qui audierunt & accesserunt in formidinem concitavit. Denique compeditus est & ligatus, & vix fortissimis vinculis conservari potuit, quin ea dirumperet; donec missus est in caveam, ubi nec manducare voluit nec bibere, nisi violenter actus & compulsus. In hac igitur calamitate transierunt septem anni, quibus miser ille inops sensuum suorum perduravit, [& post visitata alia loca sacra] unde multum dolentes amici ejus destinaverunt ipsum ad diversa loca, pro acquirendo remedio salutari. Siquidem vectus est primo ad locum quietis c S. Dympnæ apud Gele, deinde ad d Wincsele, tertio ad e Haspere, quarto apud S. Mariam de f Hanswyck juxta Mechliniam; sed nihil ei profuit, quin potius per singula loca prædicta clamaret dæmon, quod nequaquam ibi, sed apud S. Mariam, ubi Dolorosa Maria requiescit, eum expelli oporteret.

[12] Itaque mutuo consiliati qui cum eo erant, imposuerunt eum quadrigæ, [ad Mariā dolorosam vi adductus] ut illuc ipsum reducerent. Quo facto tanti ponderis inventus est dæmoniacus ille, ut cum magno periculo vix eum ad locum prænominatum perducere possent. In depositione autem ejus de quadriga, atque in introductione in capellam, ad quam jerant, tam molestus fuit iis, qui cum eo venerant, ut nulla arte neque vi ipsum introferre potuerint, donec pulsata campana vicinos convocassent: [liberatur,] quorum adminiculo intromissus est & adductus coram altari gloriosæ Dei Genitricis Mariæ. Ubi intercedentibus pro eo cunctis qui aderant, viderunt omnes dæmonem, qui eum possederat, per fenestram cum fragore nimio evolare: sed & compedes ac vincula de manibus ejus & pedibus prosilire conspexerunt, acsi vitrea fuissent, atque hominem sanum consurgere. Qui flectens genua, [confiteturque suum scelus,] gratias egit magnificas Deo, ejusque Genetrici gloriosæ, ac Mariæ Dolorosæ, de sua liberatione; confitens coram omnibus peccatum suum, qualiter videlicet innocentem Virginem infamaverat, uti præmissum est, pro eo quod consensum corporis sui requirebat, sed obtinere non poterat. Auditis autem & visis tot mirabilibus, [factusque Mariæ venerator.] cuncti qui aderant laudaverunt Deum, qui fideles suos non derelinquit inglorios, neque adversarios eorum impunitos, etiam in præsenti; locumque illum in memoriam Dolorosæ Mariæ fiducialius cum precibus & muneribus frequentaverunt. Porro vir præfatus, sanus & incolumis reversus est in domum suam, factus deinceps Mariæ laudator & venerator, qui fuerat ejus mortis impetrator.

[13] [Hujus exequiæ a Deipara agi visæ.] Nec prætereundum est in fine hujus narrationis, quod visæ sunt de cælo venisse tredecim puellæ speciosissimæ, cum ingenti lumine; & singulæ, candidis vestibus indutæ cereum ferebant in manibus: quarum prior h præstantior ceteris videbatur, deferens coronam præfulgidam in capite. Hæ omnes processionaliter ambiebant sepulcrum Virginis tribus vicibus, exequias ejus hoc modo quodammodo celebrantes, & eam triplici corona dignam indicantes, pro trina beatitudine, quam teste Domino consecuta est etiam in præsenti; videlicet voluntariæ paupertatis, castitatis & martyrii. De prima dicit Dominus: Beati pauperes spiritu; de secunda, Beati qui se castraverunt propter regnum Dei; de tertia, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Finito autem triplici circuitu nusquam comparuerunt; sed ex hoc Virginem dictam & locum, venerabilem demonstraverunt.

ANNOTATA D. P.

a Nuper particula indicans tempus, non diu elapsum, ut auctor videatur pæne coævus.

b Villicus, id est toparcha seu villæ Dominus, seu Iudex ut mox appellatur.

c S. Dympnæ Acta dedimus 15 Maji, ibique miracula plurima in obsessis & furibundis patrata legi possunt.

d Winxele, pagus prope Lovanium versus Viluordiam, ubi Deiparam Virginem a multis annorum centuriis cultam fuisse, docet Augustinus Wichmans, lib. 2 Brabantiæ Marianæ cap. 5.

e Haspere, seu potius Hastero, in diœcesi Namurcensi, Prioratus modo monachorum, olim sanctimonialium, ubi Ecclesia Deiparæ dicata.

f Ecclesia hæc de Hanswyck est jam intra urbem Mechliniensem, cultu Deiparæ valde celebris, olim in pomœrio sita.

h Hanc fuisse Deiparam, cui adeo devota fuerat Maria, nemo dubitaverit.

MIRACULA
Ab eodem auctore ex iisdem Ms.

Maria dolorosa, in territorio Bruxellensi in Brabantia (B.)

BHL Number: 5438


EX MS.

[14] Ut autem innotescat, quanti meriti sit Dolorosa Maria apud Deum, quæ, dum adhuc in terra vixit, pro visitaturis locum suæ requietionis intercessit; [Moribundus sanatur:] pauca de pluribus recitare curamus miracula, quæ precibus ipsius suffragantibus in eodem loco ostendere dignata est gloriosa Dei Genitrix Maria. In primis namque Dominus Joannes de a Meldelt, usque ad mortem infirmatus, cum denuntiatus esset matri suæ in agone consistere; illa ut audivit, vovit se nudis pedibus & laneis indutam, annuatim cum quinque aureis beatam Dei Genitricem ad Dolorosam Mariam visitaturam, si per ipsam consolari mereretur super filio suo proximo morti. Nec mora: voto emisso, filius convaluit: & eo infra triduum facto sano, mater sua quod promiserat implevit.

[15] Vir quidam dehinc ejusdem parochiæ, qui perrexit balneatum circa molendinum quoddam; [resuscitantur submersus,] ibidem submersus, per spatium septem horarum, delatus est mortuus ad locum prædictum, ac super altare Virginis collocatur: & intercedentibus pro eo cunctis qui aderant, revixit & surrexit sanus. Simile contigit de quadam puella septem annorum, quæ sub rotam molendini ceciderat, [& sub rota molendini extincta.] mortua ab hora nona usque ad vesperum: quam cum ad locum præfatum apportassent, & voto facto ipsam perpetuam peregrinam beatæ Virgini deputassent, revixit. Vir quidam de Bruxella, pergens ad b furam, obviam habuit inimicos suos qui parati erant in necem ipsius. Hic in tanto discrimine constitutus, [Quidam liberatur a morte:] promisit se visitaturum prædictum locum si evadere potuisset. Et statim voto emisso hostes substiterunt, nec ad eum accedere potuerunt; & cognita causa hostes pacificantur: & ipse quod promisit devotus implevit.

[16] Fur quidam sacrilegus deripuerat aliquid e præfato oratorio S. Mariæ Virginis ad Dolorosam Mariam: [fur de oratorio exire nequit:] qui cum exire vellet per fenestram, qua intraverat, nec egredi valuit nec ingredi; sed cum præda ibidem divina ultione sistitur: donec veniente Custode, & preces ipsius beatæ Virginis pro eo intercedentis, [infans a missus invenitur] liber abcedere permissus est, & fit peregrinus ejusdem Virginis. Quædam Militissa prolem suam amiserat, quæ devovens se cum eadem visitaturam locum prædictum, consolata est; & complens votum suum, obtulit ibidem duas imagines cereas pro utrisque. Mulier quædam alia de Bruxella, [Submersio vitatur.] navigationi insistens, periclitata est: quæ cum promisisset oblationem se facturam in loco præfato, incolumis evasit, & quod promiserat exsoluit.

[17] [Sanantur æger desperatus,] Vir quidam de Mechlinia, nimio tumore prægravatus; a medicis desperatur est: qui facto voto, ut si convalesceret dictum locum visitaret, in brevi sanatus, quod promiserat implevit. Mulier quædam puerpera in c Sterrenbeka, in magna angustia partus constituta est; unde ceteræ mulieres, quæ circa ipsam erant, rogaverunt beatam Virginem, loci hujus illustraticem, ut per eam mereretur consolari & exonerari. Quo in instanti consecuto, [& puerpera.] visitaverunt prædictum locum cum oblationibus. Quidam Bruxellenses aurum & argentum amittentes, furto quippe fuerant eis ablata, [Furtum recuperatur:] locum prædictum laneis induti visitare, & nudis pedibus peregre adire promiserunt, nec multo post fur est deprehensus.

[18] Begina quædam Lovaniensis febricitans, facto voto quod locum sæpedictum cum oblatione visitaret, curata est. [sanatur febris,] Quæ ccedens ad suam ecclesiam intra urbem, obtulit ibidem ea quæ promiserat: & statim iterato apprehendit eam febris. Tandem fecit, sicut voverat, & tunc reconvaluit. Ministerialis quidam de Vossem, d pergens de civitate Lovaniensi, venit ad tres e tilias, ibique dissolutum est subtus ejus fundamentum, [& dissolatio alvi:] unde plurimum fuit anxiatus. Vovit igitur beatæ Mariæ loci prædicti perpetuo, & hereditarie delegare XXXVI solidos, & perfecte sanatus est. Quidam carpentator de Bruxella operandi in Ardenna cecidit in fluvium f magnum: qui impetu suo vexit eum in locum remotum. Qui promisso voto, quod, [periculum submersionis evitatur,] si exire posset, prædicti loci peregrinus existeret; mox contra impetum aquæ enatavit & evasit.

[19] Famulus quidam Lirensis, rogatus a cognato suo perrexit foras extra civitatem cum eo: ubi reperto suo adversario, occiditur a cognato, & iste g capitur. Cum igitur fuisset in carcere multis diebus, videlicet XXII hebdomadibus, [innocens e carcere liberatur:] clamavit ad B. Mariam præfati loci Patronam, quatenus ab ea consolari mereretur. Nec mora infra triduum liberatur, ipsumque locum visitare non moratur.

[20] In villa quæ dicitur Lewis, h inter Hallos & Bruxellam, vir quidam portavit in crure fistulam per triennium. [curantur,] Qui desperatus a medicis totum se contulit ad rogandum Dominam nostram, [fistula,] promittens se locum cum sæpe dictum visitaturum. Facto igitur voto convaluit, & quod promiserat explevit. Quidam vir de i Foresto pergens Romam, cum distaret per diætam ab urbe, impotens omnium membrorum suorum effectus est: [& paralysis,] adeo ut neque procedere neque socios suos prosequi posset. Qui voto emisso convaluit: & die sequenti pergere cœpit & quam cito ceteri, ipse quoque repatriavit, & locum prædictum supplex visitavit. Quidam puer, micam panis habens in gutture, [panis inhærens gutturi evomitur:] nulla arte rejicere eam potuit vel glutire. Cujus parentes votum emiserunt & Patronam prædicti loci invocarunt: atque in instanti puerum liberum & sanum evomito pane receperunt.

[21] Mulier quædam apud villam, quæ vocatur k Wemmelo jacens in puerperio, rapta est in phrenesim: ut eam ligari opportuerit vinculis & compedibus. At mater ejus, [curatur phrenetica, puerpera;] nimium desolata, vovit oblationem suam ad locum prædictum, & in ictu oculi prosilierunt compedes ab ea. Cumque igitur præcepisset eam mater arctius vinciri; quidam vir bonus prohibuit qui astabat. Quæ statim reversa est ad seipsam & venit ad locum prædictum faciens oblationem suam, & portans secum compedes quæ miraculose resilierant. In Villa de l Scharenbeka, quædam mulier laborabat in partu tribus diebus & tribus noctibus: ita quod puer protulit brachium unum spatio unius diei cum dimidio, [aliaque periclitans] nec aliter prodiit; ita quod a mulieribus ibidem præsentibus denuntiaretur fore mortuus, & prægnans semimortua. Invocabant igitur omnes, sæpedicit loci Patronam & mulier edidit puerum, qui postea vixit novem hebdomadis.

[22] Vir quidam ex parochia de m Crejinhem, qui omnia membra sua amiserat, lecto decumbens per spatium sex fere mensium, promisit se locum præmissum visitaturum cum tot hominibus quot posset ad hoc rogare. [paralysis,] Qui voto emisso statim surgere cœpit: & post triduum baculo sustentante pergere cæpit, & locum prædictum sicut promiserat visitavit cum oblatione solenni: & baculum suum ibidem reliquit. In civitate Bruxellensi, apud Frigidumontem n, puer quidam in ignem cecidit, adeo ut facies ejus tota combusta apparet ac pellicula nudata, sed & oculi exusti nusquam comparuerunt, ita ut visus ei videretur a medicis & chirurgicis irreparabilis sive irrecuperabilis. Itaque pater ejus & mater nimium dolentes, quid aggredi possent ignoraverunt. Interea Patrona loci præfati beata Virgo Maria apparuit infanti; [facies combusta cum oculis] & ut locum patronatus sui visitaret si visum recuperare vellet, admonuit. Accersito igitur patre, puer quid audierit indicavit eidem. Qui lætus effectus de promissione & certus de exhibitione, tulit puerum in ulnis, & ad locum infanti designatum devenit, ac orationem cum oblatione ibidem fecit. Qui antequam a loco discederet puer videre cæpit, & infra triduum integerrime sanatus fuit, adeo ut nec signum aliquod combustionis in ejus facie apparuerit.

[23] Mulier quædam in civitate Thenensi o filium habuit octodecim annorum, phreneticum effectum, [phrenesis,] ita ut ligaretur manibus & pedibus, ne in alios desæviret. Hæc audiens referri miracula & prodigia, quæ fiebant in loco prædicto, promisit se eumdem cum argenteo puero, id est imagine argentea adinstar pueri, visitaturam: & statim emisso voto prosilierunt vincula de manibus & pedibus filii ipsius: qui sanus factus, venit cum matre, [ruptura,] & illa implevit devote quod promiserat. In Fura fuit juvenis quidam, qui novem annis fuerat ruptus: cui Mater compatiens, promiserat se oblaturam in loco prædicto beatæ Mariæ tantum de tritico quantum corpori filii præponderare posset: & statim filius sanus & integer est repertus, & illa quod promisit legitime complevit.

[24] Fuit quædam Begina Lovanii quæ litteras aliquas sive schedulas magni ponderis amiserat, [litteræ amissæ a cane redduntur,] unde valde extitit dolorosa: propter quod consultum fuit eidem ab aliis Beginis, quod promitteret locum sæpe dictum visitare. Nec mora: sequenti die consedentibus aliis advenit quidam niger canis expuens & evomens eas de ore suo. Conterritæ sunt autem omnes in aspectu ejus, sed postquam viderunt litteras restitui, glorificaverunt Deum, & ejus genitricem apud Dolorosam Mariam devotione sedula visitaverunt.

[25] Mulier quædam in p Wesenbeka habuit prolem, quæ amisso latere effecta fuerat clauda. [sanantur claudus,] Hæc pluribus sanctis & locis multa promittens, nullum remedium experiebatur. Quadam igitur die ex impatientia, relicto puero in atrio solo, abiit ut mulgeret vaccam suam: & inter mulgendum recordata est tandem præscripti loci, ubi se suamque prolem mox venire devovit, si sibi sanitas concederetur. Et statim, postquam mulserat, reversa est domum, & invenit puerum stantem ad mensam quamdam, postulantem ab ea manducare. Quo nimium gavisa, vocavit eum ad se, statim sine ullo impedimento advenit. Moxque mater assumpto puero, hoc quod promiserat implens, oblationem fecit. In villa quæ appellatur q Diegem, fuit mulier habens puerum: [brachium auri adhærens:] cujus brachium auri adhæsit, quod nec movere quidem potuit. Hæc tantum de frumento pro puero ad locum prædictum se oblaturam spondens, quanti ponderis æstimari posset, in instanti obtinuit ejus sanitatem: nam brachium ab aure mox sejungitur, & ad quælibet facienda prompte movetur.

[26] In Fura puer quidam ceciderat in puteum aquæ profundum: [lapsus in puteum:] cujus mater cum ad locum præfatum se venturam promisisset, recepit eum vivum & sanum. Puer quidam in Boutsvoort habuit oculum, qui per triduum sanguinem effluxit: propter quod desperatus est visus illius oculi in posterum. Qui devotione devotus est ad locum istum B. Mariæ visitandum, [fluxus sanguinis ex oculo;] & in continenti recepit oculum pulchrum, videntem & sanum. Matrona quædam peregre proficiscens, cum multis aliis de civitate Bruxellensi, ad S. Judocum r super mare, tale infortunium cum suis incurrit in reditu. Nam casualiter contigit puerum quemdam expirare sub quadriga, in qua vehebatur, & crudeliter occidi. Propter quod judex, illius pagi arrestavit omnes, & captivavit. Cumque cernerent se in periculo constitutos, [captiva liberatur] matrona præfata recordata est loci prædicti ac Patronæ ejus; promittens se ei puerum argenteum oblaturam, & miraculum hoc describi mandaturam, si ab eadem consolari mereretur: & statim insperate adjucata est liberati.

[27] Mulier quædam in Sterrenbeka periclitabatur in partu, quæ recordata Patronæ sæpedicti loci, rogabat eam uti partus, una cum s matrice misereri dignaretur: promittens se suamque sobolem per totam vitam peregrinas esse futuras, [servantur prægnantes] eique digna munera oblaturas. Quæ statim post votum, in ictu fracturæ unius ovi, exonerata est. Simili modo contigit Bruxellæ prægnantem periclitari, nec aliquo modo posse exonerari, donec emisso voto hoc quod petebat obtinuit. Puer quidam in vicinia ceciderat in quoddam vivarium t: cujus avia tristissima ex hoc redditur. Qui extractus & ad prædictum locum initiatus ac directus, [lapsus in piscinam,] statim vivus & sanus apparuit.

[28] Mulier quædam in villa u Semse, languens per tres annos, admonita est a convicinis, ut præfati loci Patronam invocaret pro recuperatione sanitatis. [languens per triennium.] Quod cum fecisset, convaluit, & locum ipsum infra novem dies cum numerosa comitiva visitavit. Notandum insuper, quod loci prædicti B. Mariæ ad Dolorosam Mariam convicini testati sunt, se vidisse XIII fures, per eamdem Dei Genitricem liberatos, ibidem advenisse, & laqueros ad colla suspensos ibi reliquisse.

ANNOTATA D. P.

a Meldarium in territorio Lovaniensi distat Bruxellis in Ortum 6 leucis, celebre cultu S. Hermelendis 29 Octobris.

b Fura, vulgo ter-Vuren, inter Bruxellas & Lovanium intervallo, palatium Ducum Brabantinorum, nomen habens ab istic oriente fluviolo, unica solum leuca a Rubea-valle, juxta quam Superior Wolua, ac deinde Wolua S. Petri & Paulo longius Wolua S. Stephani, vici in his Actis nominati a rivulo Wolua prætercurrente.

c Sterrenbeka proximus Furæ vicus ad Boream.

d Etiam hic vicus prope Furam est, media leuca propinquior Lovanio.

e Fortassis in via quæ ducit Lovanio Mechliniam, ubi nunc diversorium notissimum, dictum Ad quinque quercus, & olim tres Tiliæ sterint.

f Mosam aut Mosellam intelligo, hi enim Arduennam Silvam percurrunt inter Rhenum & Sabim longe lateque porrectam. Certe non videtur intelligi posse Sonia circa Bruxellas silva, quam vix rivuli aliqui tenues ignobilesque intersecan, nisi hanc illitus partem esse sentias, sicut olim revera fuit.

g Scilicet famulus, innocens cædis.

h Una tamen leuca extra viam & Hallis propinquior Lewa est.

i De Foresto, Bruxellis propiori jam egimus die præcedenti ad Acta S. Alenæ.

k Alias Wemmel, sesqui milliaria Bruxellis versus Boream.

l Ad ipsas fere urbis Bruxellensis portas.

m Inter utramque Woluam S. Petri & S. Stephani, via fere media.

n Frigidus-mons, Aulica Bruxellis parochia.

o Distant Thenæ, aliis Mons-Tillonis, duplo fore spatio Bruxellis quam Lovanio, id est 8 leucis.

p Wesenbeka ipsi Woluæ propinquus vicus, Lovanium versus.

q Diegem duplo longius indidem distat, versus Mechliniam.

r Colitur S. Judocus vulgo Sint Josse 13 Decembris, in ecclesia sui nominis, in Pontivio juxta Monasteriolum vulgo Monstrœeul prope mare.

s Matrix, ipsam matrem parturientem hic significat.

t Vivarium, piscina, stagnum, quod ibi vivi pisces serventur.

u Semse, alias Semps, inter Vilvordiam & Mechliniam.

ALIA
Ex Ms. Belgico.

Maria dolorosa, in territorio Bruxellensi in Brabantia (B.)


EX. MS.

Deerant huic Ms. prima novem miracula ac rursum post decimum nonum alia decima: reliquorum ecgraphum missum Bruxellas ad nostrum P. Othonem Zylium, atque ab eo ad P. Bollandum, sic Latine reddimus, addentes, ipsum Ms. fuisse D. Advocati de Buscher.

[29] Puer erat in vicinia mutus, pro quo cum votum factum esset, tertia die loqui cœpit: [Muto datur loquela:] vidit autem ante se ardentem cereum, per tempus quantum est unius Missæ, & postea disparuit. Dum fabricabatur capella, operariorum unus novem diebus ac noctibus continuavit laborem, magno cum animi sui gaudio, nihil interim manducans: [incibato fabro vires sufficiuntur ad 9 dies;] quia videbatur sibi in pergula rosarum consistere coram Deo & Deipara. Prætori in Oppeghem elapsus erat e carcere fur, cujus causa metuebat ipsemet in quæstionem vocari sed facto adeundi hujus loci voto, judicatus est culpam nullam habere. Inter Mechlinienses ac Bruxellenses quosdam ex arserat dissidium irreconciliabile sed implorato Deiparæ ad S. Mariam Dolorosam auxilio, [pax conciliatur:] cum voto faciendæ oblationis, pax coaluit. Sciendum præterea, quod juvenes duo, Bruxellensis unus, Mechliniensis alter, cum laneos pannos venales attulissent, [lis sopitur,] seque eorum causa viderent vocandos in quæstionem, voverunt huc venire; & consolatione mox adepta, permissi sunt merces suas venum exponere.

[30] Muliere quadam in partu laborante, fœtum mortuum esse denuntiabat obstetrix, nec procul a morte ipsam parturientem distare. Tunc præsentes omnes invocarunt Deiparam, [adjuta puerpera:] quæ apud S. Mariam Dolorosam colitur; solatioque percepto, venerunt omnes simul cum duplici oblatione, pro matre ac fœtu. Ali mulier in Wolua S. Stephani, infantem cunis imposuerat sanum: reversa autem domum, & sinui suo illum imponens, nullum amplius vitæ signum poterat in eo deprehendere. Hinc conterrita cum iterum in cunis corpusculum reclinasset, abiit ad vicinas suas, [puer mortuus suscitatus;] orans Deiparam Mariæ Dolorosæ ut consolationem aliquam percipere mereretur. Intra se vero cogitans, quod si frustraretur spe sua, accepto infante clam discederet; iterum autem ad cunas regressa, invenit ulnis expansis ludentem. Tum vero convocatis vicinis omnibus casum eis retulit, puerumque ad Deiparæ Virginis attulit, multis de vicinia comitantibus, atque pro capite ejus bonam eleëmosynam præsentavit.

[31] In Semse mulier quædam languerat annis XV; cui tandem vicinæ suæ suaserunt Deiparam Mariæ Dolorosæ invocare: quod cum fecisset cito convaluit, votivaque peregrinatione sese exolvit, [phthisica curata,] tertio post die adductis quotquot poterat exorare comitibus. Vir quidam per calumniam fuerat rotæ impositus vivus; neque sciebat, quo deferente supplicium istud patiebatur: noctu autem apparuit Deipara prædicta, ipsumque a rota absolvit demonstrans ipsi auctorem cædis cujus fuerat reus judicatus: [innocens absolutus,] qui suam ipse rotam bajulans humeris, venit ad locum S. Mariæ Dolorosæ, accessitque ad hominem sibi indicatum; qui cum consanguineis occisi reconciliari obtinuit, & quam voverat peregrinationem solvit etiam ipse. Cuidam viro sic infirmabantur quatuor quos habebat equi, ut non nisi lanionem expectaret, qui ipsis pellem detraheret; [equi sanati.] interim devovit eos B. Mariæ Dolorosæ; & omnes ad pristinam sanitatem redierunt.

INDULGENTIÆ
A duodecim Episcopis Romanæ Curiæ datæ.

Matthias, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Mechliniensis, universis & singulis præsentes litteras visuris, sive legi audituris, salutem in Domino. Præsentatæ fuerunt nobis litteræ Apostolicæ, [An. 13 63,] in pergameno scriptæ, datæ Avenione sub die XXVIII mensis Januarii anno MCCCLXIII, Indictione I, Pontificatus sanctiss. in Christo Patris Domini nostri D. Urbani Papæ quinti anno I, sanæ, integræ, illæsæ, & ab omni suspicione remotæ; quarum litterarum, per infrascriptum nostrum Secretarium, tenorem transumi, ac in publicam transumpti formam redigi mandavimus; volentes & decernentes, quod præsenti nostro transumpto publico stetur, illique detur & adhibeatur fides talis, quanta originalibus litteris adhiberetur. Hujusmodi vero litterarum tenor sequitur, & est talis.

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis, ad quos præsentes litteræ pervenerint, [a XII Episcopis,] Nos miseratione divina Cosmas Sarënsis, Nicolaus Laicisanensis, Archiepiscopi; Albertinus Surmenensis, Raphaël Archadensis, Robertus Danatensis, Joannes Aytonensis, Augustinus Salubriensis, Bertoldus Cisopolensis, Petrus Suaciensis, Ioannes Armirotensis, Petrus Divoniensis, Thomas Silensis Episcopi, salutem in Domino Sempiternam.

Splendor divinæ gloriæ, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium, de clementia ejus & majestate sperantium, [dantur visitantibus capellam] tunc favore benigno prosequitur, cum devota ipsorum humilitas Sanctorum meritis & precibus adjuvatur. Cupientes igitur, ut capella S. Mariæ, dictæ vulgariter der Ellendigher Marien, in parochia Voluwe S. Lamberti, Cameracensis diœcesis, congruis honoribus frequentetur, & a Christi fidelibus jugiter veneretur; omnibus vere pœnitentibus, contritis & confessis, [pro variis festis] qui dictam capellam in singulis B. Mariæ festivitatibus, ac omnibus aliis infrascriptis, Natalis Domini, Circumcisionis, Epiphaniæ, per totam Quadragesimam, Parasceves, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis & Corporis Christi, Inventionis & Exaltationis sanctæ Crucis, SS. Petri & Pauli Apostolorum, & omnium aliorum Apostorum, SS. Joannis Baptistæ & Euangelistæ, & omnium Euangelistarum, & quatuor sanctæ Romanæ Ecclesiæ Doctorum; in die omnium Sanctorum, & Commemoratione Animarum, dictæque capellæ Dedicationibus; Sanctorumque Stephani, Georgii, Laurentii, Martini, Nicolai, ac Sanctarum Mariæ Magdalenæ, Marthæ, Annæ, Margaritæ, Ursulæ, Dorotheæ, Barbaræ, Elisabeth, Catharinæ; & per Octavas omnium festivitatum prædictarum Octavas habentium, singulisque diebus Dominicis ac festivis, [aliisque causis] causa devotionis, orationis, aut peregrinationis accesserint; seu qui Missis, Vesperis, Prædicationibus aut aliis divinis Officiis ibidem interfuerint, vel qui ad fabricam d. capellæ, luminaria, ornamenta, libros, calices, aurum, argentum, tam in eorum testamentis quam extra, donaverint, legaverint, seu donari, legari procuraverint, seu quovis alio modo dictæ Capellæ manus porrexerint adjutrices; vel qui pro salubri statu Domini Episcopi præsentium confimatoris, nec non pro Domino Henrico Wanss Presbytero Leodiensis diœcesis impetratore, ac pro animabus parentum, amicorum ac benefactorum suorum, & aliorum Christi fidelium in Purgatorio existentibus pie devoteque oraverint; quotiescumque vel ubicumque præmissa, vel aliquid præmissorum fecerint, de omnipotentis Dei misericordia, [a singulis 40 dierum Indulgentiæ.] & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus benignitate confisi, singuli nostrum quadraginta dies Indulgentiarum, de injunctis iis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, dummodo diœcesani voluntas ad id accesserit & consenserit. In quorum omnium testimonia sigilla nostra præsentibus sunt appensa, sicut adhuc apparet ex vestigiis funiculorum, per membranam inferius complicatam transmissorum, sed nunc cum ipsis sigillis revulsorum. Datum Avinione, anno Domini millesimo trecentisimo sexagesimo tertio, indictione prima, die vigesima octava mensis Januarii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Urbani Papæ quinti anno primo.

In quorum fidem præsentes nostras sigillo nostro sigillari, & ab infrascripto nostro Secretario subsignari curavimus; die decima quinta mensis Aprilis, anno Domini millesimo sexcentesimo undecimo. [& confirmantur an. 1611.]

���Matthias Archiep. Mechlinien.
De mandato Reverendiss. & Illustriss. Domini Archiepiscopi præfati.
���������Jac. van Saffegeghem Secret.


DE B. GERLANDO EQUITE
HIEROSOLYM. TEMPLARIONE AN HOSPITALARIO? CALATAGIRONI IN SURACUSANA SICILIÆ DIOECESI.

SEC. XIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De loco & actis Translationis, veterique & hodierno cultu sacri Corporis.

Gerlandus, Eques Ord. S. Joannis Hierosolymitani Calatagironi in Sicilia (B.)


D. P.

Calatas omnino novem Sicilia numerat, omnes in collibus positas; quarum quæ fuerit Ciceroni, in Verrem declamanti, nominata, Plinio & Antonino Galata, [Calata Hieronis antiquissima civitas,] non est facile definire; sed facile contra Fazellum decernere, eas, quæcumque nominis ratio sit, non esse a Saracenis sic appellatas, esto aliquas earum forsitan illi munierint. Inter ipsas specie & amplitudine nobilior ea est quam Calatagirone vulgus appellat, ad distinctionem aliarum, quarum nomina formantur additis nominibus Belotæ, Biani, Busamari, Amari, Nixettæ, Sibettæ, Simi & Votoris. Illa quam dixi, Syracusanæ diœcesis est, media inter Syracusas & Agrigentum via, opus verosimiliter Hieronis Regis; Syracusani vel Primi, qui claruit anno Romæ conditæ CCLXXVI; [gloriatur corpore B. Gerlandi,] vel Secundi, qui anno ejusdem Urbis DXXIX obiit, ambo Romanorum amicitia celebres, posterior etiam bonarum artium studio, cum priorem magis extulerit gloria bellica. Ipsa tamen civitas, quæ inter octo Regales Syracusanæ diœcesis tertium locum tenet, non tam ista sua antiquitate, aliisque rebus splendidis multis se jactat, quam quod in vetustissima S. Jacobi eademque Parochialium quatuor una, possideat corpus B. Gerlandi de Alemnnia sive (ut alii appellant) Joannis de Polonia Equitis Hierosolymitani fortassis proprio nomine Joannes agnomine Gerlandus dicti ac patria quidem Poloni, sed appellatione magis generica Alemanniæ attributi. Hujus Caput in theca argentea est inclusum, inquit Rochus Pirras, Inventionisque ex revelatione S. Constantini XVIII Junii, Translationis vero die XIX ejusdem fit celebris memoria.

[2] Mortis, non solum dies, sed annus & seculum ignorantur; neque satis constat Templariorum ne an Hospitalariorum Militum Hierosolymitanorum Ordini adscribendus sit; [is Templariis, an Hospitalariis adscribendus dubitatur] nedum quibus virtutibus potissimum emicuerit. Octavius Cajetanus noster, tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, Actis Inventionis & Miraculorum eam secutorum, ex tabulario Calatagironensi productis, inter Animadversiones sic ratiocinatur: Dubitatum a me est, fueritne B. Gerlandus eques Templarius, an Hospitalarius. Illud certum, ædem S. Mariæ (in qua sepultus jacuit) agrosque Calatagironum inter & Platiam, Ordinis Templariorum extitisse; unde ædi, agroque ac flumini nomen a Templo, Tenebio, hodie corrupte dicto. Templariis extinctis, sub annum MCCCX, eorum bona Romanus Pontifex Clemens V, Equitibus S. Joannis Hospitalariis Hierosolymitanis donavit. At quonam anno B. Gerlandus vita functus est? Si ante annum MCCCX (quousque Templarii locum tenuerunt in quo corpus inventum) certe Templarius fuit; [primis favet locus qui eorum fuit anno 17 ante inventionem corporis,] quo ævo ædes S. Maria & ager a Templariis possidebatur. Si vero post annum MCCCL defunctus est, Hospitalarius fuit. Quamquam plerique putant, Templarium fuisse, quod vero simile non sit, Gerlandum e vita migrasse intra spatium illud annorum, qui intercedunt a suppressis Templariis ad ejus Inventionem: quippe adeo brevi intervallo temporis superfuisset penes Calatagironenses Beati viri memoria, ejusque vitæ ac sepulchri; neque intra annos XVII penitus obsolevisset. Revelatio tamen corporis B. Gerlandi, a D. Constantino facta, quasi ignoratæ rei fuisse videtur, quæ a multis annis in hominum memoria non esset. Sed hæc haud multum evincunt: revelatio enim prædicta, non est ignorati viri ac sepulchri, sed ignoratæ viri innocentiæ. Etenim notus vir, [posterioribus imagines omnes.] quocumque loco ille humatus esset; sed Calatagironensibus occulta viri merita, ejusque vitæ sanctitas, quam Deus, detegente D. Constantino, palam factam voluit. Favet Hospitalariis Hierosolymitanis antiqua penes Calatagironenses B. Gerlandi tabula, in qua ille depictus, candida ad pectus Cruce, more Equitum D. Joannis.

[3] [Sed hæ non sunt anno 1580 vetustiores.] Sed hæc non valde antiqua est utpote ipsamet quam spectandam & considerandam pagina versa proponit, repertam inter Imagines Sanctorum ac Beatorum sacri Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, recusas a Francisco Truglio, cum Vitarum compendiis ex Historiarum parte 1 & 2 Jacobi Bosii. Crucis enim expressæ forma, qualis hodie in usu est, sicut agnoscit ipse Bosius, octo punctis acuminata, multum differt ab usu antiquo, Crucem formare solito cum angulis obtusis, uti videre est in gemina effigie, antiqua & nova, B. Ubaldescæ Pisanæ, ad diem XXVIII Maji. Leve ergo hoc quoque argumentum est, maxime cum ex Bosio nobis constet, quod circa eam interrogati anno MDCXVI Seniores civitatis responderint dumtaxat, quod eam tabulam viderint in æde S. Jacobi positam ab annis triginta quinque, id est circa MDLXXX. Nodum tamen a Cajetano propositum utcumque mihi solvere videtur idem Bosius, [Et Bosius illum dicit floruisse an. 1244,] cum censet B. Gerlandum obiisse annis quidem ante inventionem corporis octoginta quatuor, atque adeo circa MCCXLIV, annis LXVI ante extinctionem Templariorum; integre eum soluturus si pariter doceret vel locum Templi a Templariis ad Hospitalarios citius transivisse per emptionem vel commutationem, aut sepulturæ in alieno ipsi Beato datæ idoneam redderet rationem. Nunc dum neutrum ille facit, fortior præsumptio semper pro Templariis stabit, quorum locus is erat; suspicaborque eos quibus deinde revelatum corpus fuit, [quod pro Templariis multum valet.] subticuisse in Actis describendis verum Professionis titulum, licet sibi non ignotum; quia is, propter malam tunc Templariorum famam fuerit abominationi in vulgo.

[4] Quod ad cultum attinet pergit in Animadversis idem Cajetanus atque ait, quod festo Translationis die Missa olim de Communi Confessoris non Pontificis decantabatur; Reliquiæ ejus capitis per sacram D. Jacobi ædem, in qua corpus servatur, deducebantur; eadem in æde imago est B. Gerlandi, [Solennior ab antiquo cultus] miraculis circumpictis. Ceterum B. Gerlando honores publici diutius a Calatagironensibus tributi; sed iis interdixit sub annum ferme MDXC Joannes Horoscus, Episcopus Syracusanus: qui cum Calatagironum, quod in Syracusana Diœcesi est, inviseret, festum Beati viri diem celebrari prohibuit, donec miracula legitime probata, & auctoritate Ecclesiæ jurata demonstrarentur. [circa 1590 abrogatur,] Nempe excepta illa solum inveniebantur decreto Bajuli, Judicum, & Juratorum Patrum Civitatis Calatagironensis. Quam ob causam, ut modo retuli, Joannes Episcopus Syracusanus festum B. Gerlandi diem peragi vetuit. Permissurus verosimiliter, [quia videbatur absque Episcopi auctoritate inductus;] si videre contigisset Instrumentum, quod tabularium Ecclesiæ Agrigentinæ scrutanti Cajetano postea in manum venit quo duorum Episcoporum Thomæ Syracusani & Philippi Agrigentini auctoritate excepti jurati testes sunt miraculorum duorum.

[5] Post hæc verba sic progreditur Cajetanus. Exscriptum id Instrumentum apud me habeo, & rogatum est anno Dominicæ Incarnationis 1331, die 22 mensis Octobris, 15 Indictionis. Porro miracula, in oppido Leocatæ Diœcesis Agrigentinæ excerpta hoc instrumento, [sed aliud probant Acta anni 1331.] sunt illa quæ acciderunt Jacobo de Naso, & filio Marcantii de Laurentio. Et credibile est, Thomam, Episcopum Syracusanum, qui miracula B. Gerlandi jurata excipi in aliena Diœcesi curavit, multom magis in sua idem fieri jussisse; sed fortasse Acta amissa sunt, ideoque ad Joannis Orosci Episcopi notitiam non pervenere, per quæ cessasset defectus auctoritatis Episcopalis ab illo requisitæ. Porro ad Acta Calatagironensia subscripti etiam legebantur hi versus, pro illius ævi more contexti Leonino stylo, & aliquam viventis notitiam præ se ferentes.

      O quam Gerlandus mirabilis est numerandus,
Sanctus Theutonicus, divinis rebus amicus
Nam tumulo flentes, infirma mente luentes,
Qui pius a teneris miserator dum fuit annis,
Cultor felicis zelansque Dei Genitricis.
Cuncti morborum sani rediere suorum.
Nunc fuit inventus, redolens tellure retentus,
Est Domini dono donatus Caltagirono.

[6] Petii ut mihi ipse liber Actorum Calatagironensium transcriberetur: quæ dum expectabam, placuit ex prælaudato Bosio prælo aptare Synopsim historicam earum Notitiarum, [Quæ dum expectantur,] quas ille quidem jam inde ab anno MDCII conquirere cæpit in ordine ad iteratam Historiæ suæ Hierosolymitanæ editionem, sed non ante annum MDCXXI evulgavit. Ex hac autem editione primum ipse Bosius excepit imagines vitasque Sanctorum, & ut alia sua opera omnia verosimiliter etiam Romæ excudi fecit haud diu post: quas deinde laminas ipsas nactus Franciscus Truglius Panormi in Sicilia recudendas dedit, inscripsitque Fr. Carolo Aldobrandini, Commendatori & sacri ipsius Ordinis ibidem Quæstori, anno MDCXXXII exeunte. Italice scripta Historia illa fuit, [præmittitur Synopsis ex Bosio.] nec adhuc Latine reddita, quod ego quidem sciam. Interpretis igitur officio hic fungar: apta est enim Ecloga hæc magnam lucem præferre vel Originariis quæ exspecto Actis, vel saltem compendio eorumdem invento apud Cajetanum: qui Bosio vel Truglio uti non potuit, utpote Vita functus anno MDCXX die VIII Martii; dignus cujus effigies Romæ superiorum jussu sculpta spectetur, cum epigraphe qua genere, doctrina, & Sanctis moribus conspicuus perhibetur; sicut legitur in Bibliotheca Societatis nostræ.

SYNOPIS HISTORICA
Ex Italico Bosii apud Truglium.

Gerlandus, Eques Ord. S. Joannis Hierosolymitani Calatagironi in Sicilia (B.)


EX ITAL. I. BOSII.

[1] [Circæ 1242] Circa annum salutis partæ millesimum ducentesimum quadragesimum secundum, floruit in magna opinione Sanctitatis, in Siciliæ insula, nobilis Eques Illustrissimi Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, Fr. Joannes a Polonia, a sive (ut alii scribunt) Gerlandus ab Alemannia. Qui illuc, [in Sicilia florens B. Gerlandus] sicut verosimili ratiocinio colligitur, ab Ordinis Magistro & Hierosolymitano Conventu, ad inspiciendas regendasque possessiones Ordinis b ibi sitas; aut forsitan ultro illuc progressus in comitatu Friderici II Imperatoris tunc insulæ Regis, solebat ut plurimum commorari in civitate c Calitagirono: ubi Deo serviens sincero affectu, sub obedientia Superiorum, exemplis miræ sanctitatis, ut verus Christi miles effulsit. [ibique sancte mortuus,] Nam viduas protegens, pupillos defendens, oppressos sublevans, consolans afflictos, egentes adjuvans, sub habitu exteriori splendidi Equitis gestabat horridum ad corpus cilicium; ipsumque suum corpus macerabat severissimis disciplinis, d rigida abstinentia, longo frequentique jejunio, & assidua ferventique oratione. In hunc modum vitam plane Angelicam ducens super terra, impressit civium illorum animis firmam raræ virtutis æstimationem: ac denique humanæ suæ peregrinationis finem fortunatissimum est consecutus.

[2] Anima in cælos delata, ad Christianarum suarum virtutum præmia percipienda; corpus, [miraculis claruit.] cum intimo istorum populorum sensu ac lacrymis, præsertim pauperum & egenorum, sepultum fuit circa ipsam civitatem: ubi per longam annorum seriem Altissimo placuit testimonium reddere sanctitati ipsius, sanando e infirmitates complures occurrentium fideliter ad ejus sepulcrum. Verum per calamitates publicas belli ac pestilentiæ, aliarumque humanarum miseriarum, & revolutiones regiminis f in Insula prædicta, quarum omnium haud minimam partem Calatagironensis civitas sustinuit, [Corpus oblivioni datum, revelatur,] in oblivionem abiit sepulturæ venerabilis locus; donec post octoginta g quatuor annos ab obitu prædicto, placuit Deo, ad commune populi istius solatium, qui huic Sancto devotissimus semper fuerat, corpus ejus protrahere in lucem. Etenim Sanctus quidam h Constantinus, apparens Jacobo i Calatasimi, Calatagironi commoranti, eidem revelavit quod corpus sanctissimi istius Equitis sepultum jaceret in ecclesia S. Mariæ, a Templo cognominatæ, foris dictam civitatem, quæ ecclesia nunc destructa jacet; ostendens ei ipsum præcise locum sepulturæ.

[3] Hoc ille cum suis quibusdam amicis revelasset, simul omnes abierunt ad dictam S. Mariæ ecclesiam: [& suave fragrans refoditur an. 1327.] & humum fodientes eo quem Jacobus indicabat loco, reipsa invenerunt capsam, intra quam Reliquiæ istæ sacræ requiescebant, unde mox suavissima fragrantia extitit toto templo diffusa. Res ea contigit XVIII Junii, anno MCCCXXVII k. Accurrit ad diditam inventionis talis famam omnis civitatis istius populus; & de mandato Juratorum ex decreto Consilii ac Magistratus, summa cum reverentia & honore translatus thesaurus novus est ad ædem gloriosam S. Jacobi, eo loci Patroni ac Protectoris. Et hic placuit Deo ad sui nominis honorem ac laudem intercessione ipsius Sancti vetera renovare miracula; Quotquot enim infirmi, contracti ac debiles illuc accedebant, miro valde modo curabantur; illi præsertim, qui viva cum fide læsas sui corporis partes aut male affectas tingebant vino, [Eo translato in civitatem crebrescunt miracula.] in quo ablutæ Reliquiæ fuerant. Tam multa autem miracula illa fuerunt, ut Magistratus & Jurati Calatagironenses, ne oblivio quoque illis obreperet, curaverint juridicum examen institui. Hinc testium supra nonaginta quinque auditorum & examinatorum depositiones, quæ consignatæ reperiuntur in codice, qui side publica custoditur in armario sive arca Privilegiorum civitatis.

[4] Autenticum illius Manuscripti transsumptum, subscriptum manu Mag. Notarii Francisci Fide, & sigillatum sigillo Communitatis, [Processus super iis formati ecgraphum] missum fuit Serenissimo Magno Magistro Fr. Aloysio de Wignacourt: qui summopere desiderans conservari memorias Equitum suorum religiosorum, speciali fortitudinis, virtutis ac sanctitatis laude celebrium, cum recudenda esset pars prima Historiarum hujus sacræ Religionis, recenter a me amplificata & aucta; [Auctori transmissum] non solum curavit adipisci mihique transmitti prædictum ecgraphum: sed etiam, ne posset quomodocumque dubitari utrum Sanctus prædictus, passim nominatus B. Gerlandus de Alemannia vere fuerit Eques ipsius Religionis; commisit Fr. Don Josepho de Inga, Equiti Calatagironensi, ut informationes juridicas ibi super ea re rite confici peteret. Fecit is obedienter quod jussus erat, & per memoriale Curiæ juratorum oblatum supplicavit fieri quod Magister rogabat.

[5] Itaque de mandato Spectabilis D. Jacobi de Claromonte, unius ex supradictis Juratis, die XXI Julii anno MDCXVI fuerunt in Curia supradicta in forma & Juridice examinati novem testes, ex senioribus, nobilioribus, [& an. 1616 alii testes auditi,] & præcipius Catalagironensibus; qui omnes concorditer & conformiter deposuerunt & fidem amplissimam fecerunt, quod ab annis triginta quinque retroactis in ecclesia parochiali gloriosi S. Jacobi Apostoli & Patroni civitatis depicta habebatur imago B. Gerlandi de Alemannia, [de imagine ante annos 34 picta, in habitu Hospitalarii.] a majori parte testium appellati Gerlandi de Polonia, Equitis sacræ Religionis Hierosolymitanæ, nunc Melitensis, ad cujus imaginis collum ac supra chlamydem pictum erat signum Crucis albæ, ejusdem formæ & figuræ, qua hodie ipsam portant Equites prædictæ Religionis: quodque in eadem imagine spectatur Sanctus gladio accinctus: quodque ab illo tempore in d. ecclesia & ad altare ipsius imaginis cum multa devotione solebat quotannis festum celebrari coram frequentissimo populo mense Junio in memoriam inventionis sacrarum ejus Reliquiarum. [& appensis ad eam votis.] Affirmantes insuper quod circum præd. imaginem appensa erant multa miracula picta, velut facta per Sanctum; unanimiter iidem deponunt singula prædicta esse vera & sibi certa, tamquam testibus de visu.

[6] Primus qui mihi communicavit notitiam hujus Sancti Gerlandi a Polonia sive ab Alemannia, instando ut ejus mentionem facerem in hac mea historia, [Ejus ectypon Auctori missum.] fuit Commendator Fr. Jucundus Accarigius Senensis, Secretarius Cameræ rationum & communis ærarii ejusdem sacræ Religionis, Eques magnorum meritorum, prudentiæ & fortitudinis; qui cum esset Quæstor Religionis Leocatæ in Sicilia, accepta ab indigenis summaria relatione sanctitatis atque miraculorum B. Gerlandi; zelo ut par erat magno ductus, pro honorifica illius mentione in sui Ordinis Historiis procuranda; qualem reipsa a me obtinuit in nupera editione primæ partis earum novo studio amplificatæ illustratæque; ubi etiam effigiem ejus exprimendam curavi, omnino talem qualem supra vides; atque ut haberetur de eo omnis illa certitudo quam historica requirit, institit apud Magistrum Ordinis, ut ejus auctoritate interposita fieret quantum supra factum dixi.

[7] Postmodum ab Equite Fr. Alexandro Benci, cum Commendatore Calatagironi, nunc autem S Sepulcri Florentiæ in patria sua, missum mihi est instrumentum authenticum, [Fuerant etiam an 1331 excepta miracula quædam,] confectum Leocatæ anno MCCCXXXI unde apparet quod de mandato expresso per litteras patentes Fr. Philippi Episcopi Agrigentini ad Rusticum Antelmi, Presbyterum & Capellanum S. Mariæ de Monte Leocatæ; atque ad instantiam Petri Episcopi Syracusani, verificata fuerint aliquot miracula B. Fr. Gerlandi ab Alemannia sive Polonia per examen & depositiones plurium testium: ex eodemque instrumento probatur quod jam inde ab annis circiter trecentis ipse Fr. Gerlandus de Alemannia sive Polonia fuerit nuncupatus Beatus. [& auditi testes an. 1619.] Denique idem Commendator S. Sepulcri Fr. Alexander Benci misit mihi attestationem authenticam quinque testium qualificatorum, qui coram Curia Juratorum examinati die XXIV Octobris MDCXIX cum jurejurando affirmarunt, iterum a se visam in ecclesia S. Jacobi Parochiali pictam imaginem B. Gerlandi, accincti gladio atque in pallio ferentis Crucem, octo punctis notabilem, qualis hodie in usu Ordini est. Iidemque nobiles viri Calatagironenses asseverant, quod festivitas ipsius B. Gerlandi solebat agi cum tanto concursu populi, ut ea esset una ex præcipuis toto anno apud se solennitatibus.

ANNOTATA D. P.

a De nomine Gerlandi, dixi in Commentario prævio.

b Utinam explicaretur initium possessionis, Equitibus Templariis datæ apud Calatagironum! Uterque enim Ordo Hierosolymis cœpit circa an. 1120, & uterque viris Sanctis sub initium claruit: nec scio cur ad 13 seculum differatur Gerlandus nullo adducto argumento.

c Igitur, ut Hospitalariis adscriberetur Gerlandus, demonstrandæ circa Calatagironum essent possessiones eorum: quod non fit; sed solum ostenduntur fundi Templariorium.

d Hæc omnia, ex congruo præsumpta potius, quam certius cognita, possunt jure videri.

e Nihilo certius præsumitur sanctus claruisse miraculis, ante sui corporis revelationem.

f Mortuo Friderico II, sub tutelæ specie tyrannidem occupavit Manfredus Nothus: quo denique extincto, Sicilia ad Francos transiit, anno 1265; quibus anno 1282 deletis, Aragones regnum obtinuerunt, sed his quoque male concordibus, usque ad an 1336, calamitates plurimas passi Siculi sunt, publice ac privatim, inter quas haud mirum fuerit memoriam B. Gerlandi obsolevisse, aut etiam penitus excidisse, licet seculo fortassis non integro elapso.

g Unde in argumento tam incerto, tam certa definitio temporis? supra dixerat, circa an. 1244 floruisse, non obiisse sanctum. Quod ad Fridericum II attinet, hic in Syriam transfretavit, & Hierosolymam recuperavit; si tamen recuperasse dici potest, quam mox incustoditam dimisit an. 1228. Idem Templariorum gravissimus hostis fuit; nec scitur de Hospitalariis uspiam bene meritus. Eorum historiæ, ad an. 1232 ductæ, narrant tantum, quod a Papa petierit res suas, in Syria pessum euntes, Hospitalariis commendari, quasi plus illis fidens: quamvis Rochus Pirrus eum dicat tom. 1 pag. 18 horum æque ac Templariorum bona in Sicilia occupasse. Idem denique post reditum suum in citeriori Sicilia, id est Neapolitano regno, ut plurimum egit; Ecclesiæ & Pontifici gravis vicinus. Potuit tamen cum illius classe redivisse in Occidentem Gerlandus, si Hospitalarius, non Templarius fuit.

h Constantinum Sanctum, nullum nunc novit Sicilia: nisi forte Imperatorem quem non videtur hic intelligere Bosius: sed aliquem siculis vulgo notum: Cajetanus dubitationem hic suam silentio texit.

i Cajetanus vocat Domum, hospitalis S. Ioannis Præceptoriam.

k

Ita tunc forsitan aliqui, saltem siculi, numerabant annos Christi; aliis quatuor annos amplius numerantibus; ita ut fuerit ab his notandus, uti mox demonstrabitur, annus 1331: atque ita miracula quæ Cajetanus invenit Agrigenti notata 22 Octobris, contigerunt infra quartum ab inventione mensem.

His ita deductis daturus eram ex Octavio Cajetano Inventionem & miracula B. Gerlandi si non obtinerentur originalia Calatagironensium; quando ea accepi per nostrum P. Conradum Janningum mense Julio præterito Romä Mißa, cum illius epistola beneficii auctores sic laudante.

Si multi, Patribus nostris, Collegium Calatagironense incolentibus, pares forent in promovenda gloria Sanctorum patriæ suæ; veracius aliquanto foret hoc opus nostrum (quantum quidem veracitas ejus pendet ab informationibus, quæ nobis submittuntur) & minus impendiosum auctoribus. Scripsi non ita pridem ad R. Patrem Rectorem Collegii prædicti, tunc mihi ne nomine quidem notum, Franciscum Falseca, rogans, ut Acta Inventionis & miracula B. Gerlandi, quæ mutato stylo atque interpolata tomo secundo Sanctorum Siculorum legenda dedit P. Octavius Caietanus; ipse nobis describenda curaret verbotenus ex originali, quod anno MCCCXXVII factum, solicite servatur in archivo civitatis Calatagironensis. Nec pluribus fuit opus, ut P. Rector curam ejus rei committeret R. P. Francisco Aprili, in eodem collegio sacræ Theologiæ Professori, & sacræ inquisitioni a censura librorum. Is vero sine mora Illustrissimum urbis Senatum convenit: rogavit gratiam sibi fieri extrahendi ex archivo memorata Acta, describendique: & obtinuit utrumque; & præstitit accurate, plus etiam quam petieram. Quippe præter testimonium suum affirmantis, exemplar cum originali concordare; addendum curavit etiam testimonium rei ejusdem publicum cum sigillo urbis gratissimæ Calatagironi: & R. P. Rector pro expensis, in prædicta factis, maluit compensationem a Beato, cui potissimum facta sunt, expectare; quam a nobis illa sibi refundi. Mitto R. V. cum hisce ipsa Acta, jam fere parata ad prælum, additis nonnullis observationibus, tum a P. Aprile suggestis, tum aliis.

MIRACULA S. GERLANDI
Primo post Inventionem semestri Publica auctoritate consignata
Ex originali Ms. Civitatis.

Gerlandus, Eques Ord. S. Joannis Hierosolymitani Calatagironi in Sicilia (B.)

BHL Number: 3450


EX MS.

CAPUT I.
Miracula per mensem Iunium patrata.

[1] Miracula, quæ pius & misericors Dominus noster Jesus Christus ob sui misericordiam infrascriptis personis facere & operari dignatus est, [B. Gerlando per revelationem invento,] spiritu & meritis Beati Gerlandi de Alemannia a; cujus reliquiæ per S. Constantium Jacobo de Calatagirono, habitatori hujus terræ Calatageroni, revelatæ fuerunt, & in sepulcro Ecclesiæ S. Mariæ de Templo b per dictum Jacobum inventæ fuerunt XVIII præsentis mensis Junii hujus XIV, indictionis MCCCXXVII c quæ in ecclesia S. Jacobi d de Calatagerono fuerunt postmodum e honorifice collocatæ, demonstratæ & probatæ in præsentia Bajuli, judicum juratorum & quam plurimarum publicarum & aliarum personarum terræ prædictæ, in eadem Ecclesia existentium: [multa ad ejus invocationem fiunt miracula.] & de his omnibus satis plene constat, & series subscripta f declarat.

[2] Lofredus de Aydono, habitator terræ prædictæ Calatageroni sub jure jurando dixit, quod ipse passus fuit in tibia quamdam infirmitatem, quæ appellatur gutta, cui per medicos cura non poterat adhiberi, XXI dicti mensis Iunii ad Ecclesiam prædictam S. Jacobi adivit, [Curantur die 21 Junii paralysis immedicabili,] ubi Corpus prædictum extitit collocatum: & lavans se tibiam g ipsam de vino, quo dictum Corpus lotum fuerat, immediate fuit pristinæ sanitati restitutus: de quibus plene constitit.

[3] Perloysia, filia Burgij de Ardizono, habitatrix terræ Calatageroni, sub eodem jure jurando dixit quod ipsa patiebatur paralysim, jam sunt anni septem, & ex ea ita contracta, & oppressa erat, quod pedibus suis ambulare non poterat, [& alia 7 annorum,] imo vix deferebatur manibus aliorum & per omnes juncturas sui corporis doloris nodis tenebatur adstricta. Delata ad Corpus prȩdictum, habens devotionem in sanctum prȩdictum, quam primo habuerat, sanitatem recepit: & de hoc constitit per jus jurandum ipsius & parentum suorum.

[4] Iacobina, Uxor Gulelmi de Luchiano de Calatagerono, sub eodem jurejurando dixit, quod Perrotius, filius suus anniculus, patiens imbecillitatem in brachio, ob quam de dicto brachio nihil poterat operari, [brachium inutile,] nec etiam brachium ipsum movere; delatus per eamdem matrem suam ab Corpus prȩdictum, vires in brachio prȩdicto resumpsit pristinas, & sic ex eo incolumis est effectus: & de hoc constitit per jus jurandum legitimi numeri.

[5] Bonagratia, Uxor Raynaldi de Murro, sub eodem jurejurando dixit, quod ipsa patiens in tibia dextera guttam ex qua gravi dolore languebat, [paralysis tibiæ,] & habens recursum ad prȩdictum Corpus, de prȩdicta passione est liberata: de quibus constat.

[6] Bella, Uxor Severini de Severino, sub jurejurando dixit, quod ipsa habens rheuma in brachio dextro, [aliud brachium,] lavans se brachium ipsum de vino prȩdicto, de ipsa infirmitate extitit liberata: de quibus plene constitit.

[7] Jacobus Gallicius & Alexandra Jugales, habitatores terrç Calatageroni, sub eodem jurejurando dixerunt, quod ipsis habentibus filiam annorum trium, [& alia paralysis incurabilis,] patientem infirmitatem quamdam incurabilem, quȩ dicitur gutta in diversis sui corporis partibus, ex qua dolor sedulus corpus ejus juvenile, delicatum, & tenue affligebat; adducentibus eam ad Corpus prædictum, & abluentibus eam ex dicto vino, in continenti ipsa eorum filia a prædicta infirmitate extitit liberata: de quibus plene constitit.

[8] Clara, uxor quondam Constantii Scarani, & Bonagratia de Nicolao Grasso, de Calatagerono, [mulierum duarum rheuma,] sub eodem jurejurando dixerunt, quod ipsæ patientes infirmitatem immodicam, quȩ dicitur rheuma, a cujus passione ita tenebantur, ut earum molȩ ipsis viderentur evelli; & sumentes de vino, quo dictum Corpus lotum fuerat, restitutæ sunt pristinȩ sanitati: de quibus plene constitit.

[9] Manella mulier, sub eodem jurejurando dixit, quod ipsa habens filium unius mensis, dolorem nimium in diversis sui corporis partibus patientem, [puer varie cruciatus,] votum vovit pro eodem filio suo ad dictum Sanctum; & offerens se in honorem Sancti prȩdicti exhibere tantum pondus ceræ, quantum corpus dicti pueri ponderabat; XXI dicti mensis Iunii dictus puer a prȩdicto dolore extitit liberatus: de quibus satis plene constitit.

[10] Princissa h, uxor Troxelli de Portis, de Calatagerono sub jurejurando dixit, quod ipsa patiens rheuma in brachio dextero ac habens aciem oculorum seu pupillam, caliginem patientem, [rheuma unius,] XXI dicti mensis Iunii habens recursum ad Corpus prædictum, & lavans se brachium prȩdictum ex dicto vino, a prȩdicto rheumate extitit liberata, de oculis suis etiam bene se habente, & evanescente protinus caligine prædicta, de quibus plene constitit.

[11] Bartholomæus de Gruttabassa, i sub eodem jurejurando dixit quod ipse habens rheuma in tibia decurrens usque ad volam pedum, [& alterius die 22 Junii,] per multum tempus firmiter non poterat ambulare: & XXII dicti mensis Iunii ad dictas Reliquias cum devotione se conferens, & eidem Sancto pias in domino preces fundens, de prȩdicta infirmitate extitit liberatus: de quibus plene constitit.

[12] Muscata, k mulier uxor Ventorini de Bonagratia, [brachium paralyticum unius] habitatrix terrȩ Heracleȩ l & idem Ventorinus maritus ejus, sub jurejurando dixerunt, quod ipsi habentes quemdam filium, qui nominatur Marchisius, ætatis annorum decem vel circa qui ab octo annis citra passus est in brachio sinistro quamdam infirmitatem, ob quam non poterat claudere pugillum, nec ipsam manum extollere, nisi usque ad maxillam sinistram; & patefacto eis de inventione d. sancti Corporis, contulerunt se ad dictum Corpus, secum d. filium suum pie & devote ducentes: & prosternentes se ante d. Sancti sepulcrum, cœperunt ab eo cum lacrymis flagitare suffragium: & ex quodam membro dd. Reliquiarum tacto brachio prædicto d. pueri, puer ipse sui corporis recepit optatam salutem faciens de Manu ipsa ut sanus: de quibus plene constitit.

[13] Realis m mulier, uxor Nicolai Capodicasa de Heraclea, [& alterius] sub eodem jurejurando dixit, quod ipsa habens filium suum ætatis annorum quinque, qui ex duobus annis citra passus est in brachio dextero quamdam infirmitatem, ob quam non poterat claudere pugillum, nec ipsam manum extollere, nisi usque ad Maxillam dexteram; patefacto sibi de inventione Corporis, cum devotione contulit se ad d. sanctum Corpus, d. filium suum perducens ad dd. Reliquias: & ex quodam membro d. Corporis tacto prȩd. brachio d. pueri, puer ipse de infirmitate præd. protinus convaluit; de quibus plene constitit.

[14] Alamanna de Novello, Uxor Verardi de Presbytero, [& tertii;] habitatrix terrȩ Heracleȩ, sub eodem jurejurando dixit, quod ipsa habens filium quemdam ȩtatis annorum sex (jam sunt anni quatuor) infirmitatem in brachio dextero & in latere tibiȩ dexterȩ patientem, ob quam de dd. brachio & tibia non poterat aliquid operari, sed gravi dolore, imo graviori pœna squallidus, maceratus, & quasi exanimis stabat; patefacto sibi de inventione d. Corporis, duxit filium suum ad sanctum Corpus prȩd. & ex quodam membro d. Corporis, tactis prȩdictis [brachio &] tibiȩ latere d. pueri, puer ipse, quam primo habuerat, sanitatem recepit: de quibus plene constat.

[15] Jacobus Gambinus sub eodem jurejurando dixit, [die 25 Junii puer usu membrorum destitutus,] quod Joannes filius suus, a tempore suæ nativitatis usque ad XXV diem d. mensis Junii, erat membris suis adeo imbecillis & tenuis quod ambulare non poterat; sed ad serpentis modum reptabat & anhelitu & passione graviter tenebatur. Et dum audiret Miracula d. Sancti, detulit d. filium suum ad d. Corpus; & loto eodem præd. filio suo de vino, præd. ac osculante ipso puero Reliquias d. Sancti, ipse puer exiliens stetit & ambulavit, omni turba spectante, stupore attenta, & Dominum collaudante: de quibus plene constitit.

[16] Andreas de Cara Mercerra n de Calatagirone, patiens quamdam infirmitatem in manu dextera (jam sunt anni duodecim) ob quam ex d. manu non poterat aliquid operari, [manus retorta,] imo ipsam retortam tenebat; conferens se cum devotione ad præd. Reliquias, quam in ipsa manu (jam sunt anni decem) sanitatem amiserat, immediate recepit: & de his plene constitit.

[17] Jacobus Lombardellus, habitator Casalis Odogrilli, sub eodem jurejurando dixit, quod ipse a genibus inferius erat adeo incurvatus quod non poterat ambulare, [impotens incedere,] sed in lecto per multum temporis spatium stetit ægrotus, & postea quasi effectus erat sanus. Et a die lunæ XXIV die mensis Junii superveniente sibi d. infirmitate, ambulare non poterat, & in lecto jacebat; & habens devotionem ad d. Sanctum, fuit delatus de præd. Casali Odogrilli equester super quodam animali, ad Reliquias prȩd. ex desiderio animi voto proponens accedere. Et ut descendit de d. animali prope d. Ecclesiam, ubi est Corpus prȩd. quam amiserat recuperavit salutem; nam multis videntibus ambulavit; & de hoc constitit per jusjurandum quam plurium testium.

[18] Joanna, uxor Francisci Scapillati, habitatrix Casalis S. Basilii de Calatagirono, sub eodem jurejurando dixit, [die 29 Iunii paralysis totius corporis] quod ipsa dira paralysis ægritudine tenebatur, ita ut jam per multum tempus nullo ad humanos usus officio fungeretur, omni ex parte præmortua, vix tenui spiritu palpitabat: cui cum nullus quodpiam potuisset præbere solamen; penultimo d. Mensis Junii super quodam animali ad Corpus præd. cum cordis affectu pro pedum officio ut ad Reliquias d. Sancti deferretur accessit: ad quas cum prævenisset & tetigisset, ex contactu præd. Reliquiarum cœperunt paulatim singula ejus membra vivificari, donec firmatis gressibus populo teste surrexit, & ambulavit; & sic in membris ipsis quam primo amiserat, sanitatem recepit.

[19] Antonius de Nazara, habitator terræ Platiæ, sub jurejurando dixit, quod ipse habens filium suum, Severinum nomine, qui, (jam est annus dimidius & plus) adeo erat podagrico dolore contractus & quassus, [podagra,] quod non poterat ambulare, nisi baculo pro sustentatione adhæreret ambabus manibus incurvatus; detulit propterea super quodam animali d. filium suum ad d. Corpus, & sumens d. puer vino prȩd. ac prȩd. Reliquias osculans, incolumis est effectus, & sine aliquo sustentamine a multis visus est propriis pedibus ambulare: & quod habebat prȩd. infirmitatem, constitit per multos testes.

[21] Perronus de Cantelmo, o habitator Leontini, sub jurejurando dixit; quod ipse Perronus, [auditus amissus,] postquam surrexit a somno (jam sunt dies novem) auditus facultatem amisit. Et cum primum ipse audiverat de Miraculis d. Sancti, penultimo d. Mensis Junii se contulit ad d. Corpus; & deosculans Reliquias ejus, ac sumens de vino prȩd. ipsum recuperavit auditum: de quibus plene constitit.

[22] Flos, uxor Rogerii de Martorano, habitatrix terræ Platiæ, & Bartolinus filius ejus, sub eodem jurejurando dixerunt, [puer incurvatus,] quod d. Bartolinus a festo paschȩ Resurrectionis Dominicȩ primo prȩteritȩ, erat in tantum genibus incurvatus, quod ab uno loco non poterat se movere; & penultimo mensis Junii prȩd. Bartolinus fuit delatus ad d. Corpus; & deosculans Reliquias d. Sancti, sanitatem recepit: & quod talem patiebatur infirmitatem constitit per testes legitimi numeri, & de d. recuperatione salutis, etiam satis plene constitit.

[23] Joannes de Scannavino de Calatagirono, sub jurejurando dixit, [manus retorta,] quod ipse habens manum dexteram imbecillem & retortam a tempore pueritiȩ suȩ, ex qua nihil facere poterat, nec cum ea aliquid apportare; conferens se ad d. Corpus, & ex manu tactis Reliquiis d. Sancti, ac lavans se manum de vino prȩd. immediate sanus effectus est: de quibus plene constitit.

[24] Inglisia, uxor Andreȩ Chlamidarii de Calatagirone, sub jurejurando dixit, [herniæ,] quod ipsa habebat filium suum parvulum, qui crepuerat in uno genitalium, in quibus graviter patiebatur. Et delatus cum devotione ad Reliquias d. Sancti, ac lotus de vino prȩd. sanus effectus est, de quibus plene constat.

[25] Francia, filia Nicolai Bruni, habitatrix terrȩ Bizini, patiens infirmitatem in ancha sinistra, [hemiplectica,] decurrentem usque ad pedem, ex quo non poterat ambulare, jam sunt anni duo, & plus; delata super quodam animali ad d. Corpus: & sumens de vino prȩd. exiliens stetit, & ambulavit: & de prȩdicta infirmitate & liberatione plene constitit.

[26] Placentia mulier, uxor philippi de Renda, sub jurejurando dixit, [imbecillis toto corpore,] quod jam sunt anni duo, quod erat corpore imbecillis, ita quod non poterat pergere nisi manus alienæ adjuta subsidio. Et delata ad prȩd. Corpus assumpto per eam de vino prȩd. osculatisque Reliquiis d. Corporis, integre sanitatem recepit: de quibus plene constitit.

[27] Bonacurtius de Bucagrasa, qui membris sui corporis erat contractus & quassus, [contractus,] a longo tempore citra; & delatus ad d. Sanctum, potans de vino præd. & præd. Reliquias osculans, sanus & incolumis est effectus: de quibus plene constitit.

[28] Quidam p filius Marci de Hyppolito de Calatagirono, [cæcus,] ex quadam infirmitate sibi superveniento lumen amisit. Delatus ad Corpus præd. fuit lotus in oculis de vino præd. & ex ipsis oculis, tactis Reliquiis d. Sancti, visum recepit ac vidit; & de his plene constitit.

[29] Receputa mulier, uxor Viviani de Venetiis, [tibia læsa,] habitatrix terræ Platiæ, sub jurejurando dixit, quod cum quidam boves traherent quamdam arborem per rugam q & viam, in qua moratur d. Receputa, casualiter contigit ex vi dd. boum trahentium d. lignum, illud trahi per indirectum. Et dum d. Vivianus existens in ruga, & via præd. vellet evitare periculum, quod sibi evenire posset ex tractu ligni præd. antequam ipsum periculum fugeret, accidit tibiam ejus in medio cujusdam portȩ & d. ligni adeo fortiter stringi & lȩdi, quod in ipsa tibia maxima inflatura pervenit, & d. Vivianus in tibia ipsa gravem sustinuit passionem. Et cum post hȩc per medicos quamplures in ipsa tibia prȩd. Viviano nullum posset remedium adhiberi; prȩd Receputa pro d. viro suo vovit ad Sanctum prȩd. ut idem Sanctus dignaretur virtute Domini d. ejus virum a prȩd. passione liberare, & ipsa se conferret ad Corpus Sancti præd. Et facto voto prȩd. antequam d. Receputa redderet d. votum, d. Vivianus extitit liberatus omnino de tibia ipsa, evanescente passione prȩd.

[30] Ioannuccius, olim servus Domini Bonalbergi r de Scornavacca, habitator terrȩ Heracleȩ, sub eodem jurejurando dixit, [gibbosus ex lapsu,] quod ipse (jam est annus) casualiter cecidit; ob quem casum in dorso gimbosus effectus est, & passione d. gimbi s & violentia carnis oppressæ ex eodem gimbo locum barbæ suæ ex latere sinistro in locum sinistrum pectoris cogebatur tenere submissum ipsi pectori; quasi fixum caput, ob hoc non valens extollere. Et audito per eum nomine dicti Sancti, ad Corpus ejus cum devotione se contulit, potavitque de vino præd. ac præd. Reliquas d. Sancti tetigit. Non propterea de d. gimbo, & passione fuit liberatus. Sed cum remearet ad patriam quasi mœstus, & ad pontem Heracleæ applicaret; eum quam plures Heraclienses, qui veniebant ad d. Reliquias, obviam habuerunt, dicentes: Iste ivit ad Sanctum, & non fuit liberatus. At ille dixit, ego talem spem in Sanctum habeo, quod antequam applicem ad mænia Heracleæ, sanus ero. Et ubi hoc dixit, nec iter trium passuum d. Joannuccius arripiens, mirum in modum recepit sui dorsi integram sanitatem; protinus evanescente gimbositate prȩd. ac collum, & caput directe tenet & alte; dictusque Joannuccius cum hilaritate reversus est ad Reliquias d. Sancti; & sanus est visus a multis habitatoribus d. terræ Heracleȩ, qui ipsum primo viderant sic infirmum. Et visus est etiam sanus a multis officialibus d. terrȩ, ob quod omnis turba, cuncta plebs, & concio, in Domino sunt gavisȩ; & fundentes cum omni devotione cordis & oris, gratiarum exuberes actiones, redierunt in patriam suam: & de his omnibus satis plene constitit.

[31] Francia, t filia Nicolai de Bibino, habens quamdam passionem in ancha sinistra, ob quam usque ad pedem sinistrum diro & duro dolore admodum premebatur, [die 30 Junii sanatur latus infirmum.] & recte non poterat pergere, a duobus annis citra: & recurrens ad Reliquias dicti Sancti libans de vino, quo dd. Reliquæ lotæ fuerant, ipsasque cum devotione tangens in loco doloris ejusdem, ultimo Iunii XIV Indictionis, de passione prædicta extitit liberata: pro ut de præmissis legitime constitit.

[32] [Curatus recidit in idem malum ad peccata regressus.] Basilius Fundatarius habitator terræ Calatagironi, jam sunt mense duo, quod fuit ita graviter infirmitatus, quod de lecto exurgere non poterat absque adminiculo personarum, quæ ducerent ipsum ad Ecclesiam præd. Qui adjutus, præsidio fuit ductus, & deosculans Reliquias ipsas ac potans de vino præd. sui corporis vires recepit, suis pedibus ambulans. At ubi reversus est ad sui concubinæ connubium, quam primo tenebat uxorem propriam derelinquens; mirum in modum fuit pristina infirmitate gravatus: quod minime actum est absque nunc & divino Mysterio, quia majus in hoc ostenditur miraculum revertente ei infirmitate præd. propter concubinæ connubium cum qua ulterius peccare præsumpsit; de quo constitit satis plene.

[33] Cosmanus de Agrigento, habitator Lyhodiæ, a quinque annis citra in tibia & junctura pedis infirmitatem incurrit, [Sanatur claudus,] ob quam amiserat nervum pedis, & os, quod pedis conclave appellatur, ob quam non poterat sine croceis ambulare. Et in conferendo se ad monumentum prȩd. antequam ad illud applicaret, recte sine croceis exiliens stetit, & ambulavit: & turba omni inspectante processit, ob quod oculis nonnullarum personarum stupor imminuit: & veniens ad prȩd. Ecclesiam croceas illic in miraculi signum dimitit: de quo plene constitit.

[34] Guilelmus de Magistro Ioanne Carpenterius, habitator terræ Heracleȩ, [cæcutiens,] patiens humorem catarrhalem in capite, a Mense Augusti proxime præterito, quȩ quasi aciem oculi sibi obtundebat; adiens devote ad tumulum prçd. visus sui immediate, quam amiserat sanitatem recepit: & de præmissis siquidem constitit.

[35] [claudus alius,] Raynaldus de Palagonia, & Margarita Jugales sub jurejurando dixerunt, quod Chiccus u eorum filius casum incurrit; ob quem claudus ex pede sinistro remanserat & poterat ambulare: & delatus ad monumentum prȩd, & Reliquias d. Sancti, incolumis est eflectus: de quo legitime constitit.

[36] [ac tertius,] Jacobina de domino Thomasio de Arlotto, patiens infirmitatem in ancha sinistra, ob quam nequibat incedere recte, & ad præd. Reliquias accedens, fuit pristinæ sanitati reducta: de quo constitit;

[37] [habens strumam in gutture,] Joannes de Amore, sub religione per eum præstiti Sacramenti, dixit, quod filia sua est passa in gutture ægritudinem, quam medici Scrophulas dicunt: quæ delata ad præd. Reliquias, easque tangens, ac bibens de vino præd. ab ipsa infirmitate virtute Domini & Sancti præd. meritis incolumis est effecta, omnino evanescente infirmitate præd: de quo constitit.

[38] [membris fere omnibus capta,] Francia, uxor Gulelmi de Taverna, quæ passa est imbecillitatem in corpore, ob quam non poterat ambulare nisi aliquorum fulcita suffragio: & caput ejus & manus tremebant, & omnino manuum subsidio & operatione carebat; quæ delata ad præd. Reliquias, easque tangens, ac libans de vino præd. sanitatem recuperavit optatam: de quo constitit.

[39] Antonellus, filius Roberti de Torcisio habitatoris Ragusiæ, x tempore ortus sui in genitalibus crepuit, [herniam a puero patiens,] ob quod mirum sentiebat dolorem: sed delatus ad præd. Reliquias, easque tangens, ac libans de vino præd. incolumis exinde est effectus: quod est probatum, & constitit per rescriptum venerabilis Syracusani Episcopi.

[40] [item alius,] Henricus, filius Matthæi de Presbytero Angelo, per multum tempus eamdem passus est infirmitatem, adeo quod ejus genitalia videbantur plena putredine: delatus ad præd. Reliquias fuit pristinæ sanitati reductus: de quo constitit.

[41] Gemma, uxor Jacobi de Carbonara, habitatrix Ragusiæ, [manus ac pedes retorti,] passa est ab uno anno citra, imbecillitatem in corpore, ob quam manus & pedes habebat retortos & incurvatos; & ipsa ita quasi quassa & confracta [erat] per totum, quod pedibus suis nequibat incedere, nisi baculo se humo sustentans, & modicum pergens, ipsarum manuum & pedum virium, suffragio carens; delata ad Reliquias d. Sancti, sanitatem quam amiserat recepit: quod nonnulli videntes, quasi in extasi positi, miro repleti stupore, mirati sunt vehementer in eo quod illi contigit. Et de hoc plene constitit,

[42] Margarita, uxor Joannis de Pisa, sub jurejurando dixit, [ac paralytici] quod jam sunt menses novem, quod quædam gutta in manu, tibia & pede sinistris invasit ob quas adeo attenuata manebat, & consternebatur, acsi ipsorum membrorum defectum omnimodo pateretur. Sed conferens se ad Reliquias d. Sancti, easque cum devotione tangens, ac potans de vino præd. a præd. ægritudine incolumis evasit: & exinde plene constitit.

[43] Joannes de Alexandria de Palea, de Lombardia, [ulcera putrida.] sub jurejurando dixit, quod ipse in tibia dextera passus est morbum, ob quem ipsa tibia erat mirabiliter plena ulceribus putridis & a sanie tumida, & plena doloribus; ex quibus maxima saniei quantitas quotidie affluebat, quæ fœtorem non modicum dabat, adstantibus ipsum nequientibus tolerare. Et conferens se ad d. monumentum, & Reliquias Sancti præd. sanitatem recuperavit optatam, ut constitit.

ANNOTATA C. I.

a Hoc loco notandum monet Notarius, quod post hæc verba Gerlandi de Alemannia, sed aliquanto altius, ducta sit lineola — , & super lineolam extent hujusmodi notæ, S. R. H. militis, sed diversi atramenti a reliqua scriptura: unde, ait, videntur additæ. Existimat autem P. Aprilis, additas fuisse circiter annum 1616: quando, inquit, adductis testibus probatum fuit ex validis conjecturis & fama, B. Gerlandum fuisse Equitem Hierosolymitanum. Si enim extitissent prædictæ notæ ab anno 1327, numquam in dubium revocatum fuisset a Caietano, fuisset nec ne B. Gerlandus Templarius, an Hospitalarius. Idem, interpolans exordium horum Actorum, trecentis facile annis post inventionem Corporis B. Gerlandi, non dubitat credere famæ, quæ tunc erat, commendatam illi fuisse a Magistro suo ædem S. Mariæ, sitam inter Calatagironum & Platiam, ubi inventus fuit.

b Ita cognominatur latine ecclesia S. Mariæ, de qua modo, inter Calatagironum & Platiam sita, (vulgo autem corrupte a tenchio) nempe ab Equitibus (uti auctor est Caietanus) Templariis. Nec tantum ecclesia, sed etiam ager & fluvius vicinus indidem denominantur; ubi etiam num. 102 infra ex parte constat, ubi fluvius Templum vocatur. Quia scilicet omnia Templariorum fuerunt, usque ad annum 1310 quo illi extincti sunt.

c Ex hac 14 Indictione, quæ notat annum vulgaris æræ 1331, habentem litteram Dominicalem F, secundum quam etiam dies 24 Iunii num. 17, & 19 Augusti num. 80, cadunt in feriam secundam; ac denique num. 99 dies 20 Iulii in sabbatum; sequi forte alicui videbitur siculos isto seculo 14 in numerandis annis Christi quatuor annos pauciores scribere solitos; itaque hic & infra num. 97 & 100 numerari anum 1327. Est enim difficile conceptu, Notarium errasse in numero tunc currentis anni. Sed non minus difficile est persuadere, ex illa de miraculis Gerlandi scriptura, Siculos seculo 14 in Epocha annorum Christi quatuor annis defecisse ab usu communi; præsertim cum inveniam apud Rochum Pirrum in Ecclesia Panormitana, annum 1322 cum Ind. V, & annum 1343 cum Ind. XI conjungi juxta usum communem. Item in Ecclesia Syracusana, sub qua est Calatagironum, pag. 168 tomi 2 conjungitur annus 1326 in Aprili cum Ind. IX, & annus 1336, 4 Sept. cum ind. 5 quæ tunc ex usu communi inceperat. Invenio tamen etiam eadem pag. 168 conjunctum annum 1320 in Februario cum Ind VI, & annum 1322 in Octobri cum Ind. VIII: quæ quidem differunt a communi usu secundum hunc enim, annus 1320 in febr. haberet Ind. III; annus autem 1322 in Octobri Ind. VI, jam a Septembri inchoatam) non tamen differunt annis quatuor, ut patet. Plura quæri possunt apud eumdem Pirrum, qui frequens est in notandis Indictionibus; sed non ubique tuto sequendus, nodum hunc ipsi potius solvant Siculi.

d

Est S. Iacobus patronus præcipuus urbis, & miraculis ibidem clarus; quæ P. Aprilis se submissurum promisit, ad diem 25 Iulii in his Actis referenda.

e Id est postridie inventionis, 19 ejusdem mensis Iunii; quo & coli olim per Missam, de communi Confessoris non Pontificis cantatam, supra diximus ex Cajetano.

f Series scilicet Miraculorum, quæ statim operari & multiplicare Dominus ad invocationem Sancti sui, eatenus ignoti mundo, dignatus fuit. Universa quippe, quæ hic a juratis Testibus deponuntur, ducto initio a die 21 Iunii intra duos & semi menses peracta fuerunt.

g Est is modus loquendi singularis in his Actis, lavans se tibiam; sic num. 6, lavans se brachium; quod occurrit etiam num. 10: in quibus abundat reciprocum Se.

h Cajetano Primavera; sic & alia quædam nomina propria apud eum alterantur quod semper operæ pretium non fuit annotare quando diversitas valde modica est.

i Eidem, Bartholomæus Gricelius, & sic consequenter.

k Mascara uxor Victorini.

l Heraclea vertitur a Cajetano oppidum Terra nova; & notat P. Aprilis, vere ita hodie vocari locum, ubi antiquam fuisse Heracleam existimant cives.

m Omisit Cajetanus, quia differt a priori in solis nominibus personarum.

n Cajetanus solum, Andreas Cara.

o Idem, Cantelinus.

p Omittitur a Cajetano.

q Ruga gallice rue, platea: & sic supra ancha gallice anche coxendix, aliaque plura infra. Vide Glossarium Cangii.

r Cajetanus Bonallerti.

s Latine gibbus: frequens italis scriptoribus.

t Etiam hoc omisit Cajetanus.

u Cajetanus Crittus.

x

Ragusia oppidum Calatagirono distans 28 P. M. ad meridiem.

Ad Sequentia nihil notabimus, quia barbarismi subinde ex vernacula lingua occurrentes satis alias in hoc opere explanantur; puta Croceæ furcillæ subaxillares. Coxia coxa; citrolus, pomum citrium. Forgia officina ferraria; Barile, doliolum; bracale subligaculum ad herniam continendam; Vola pedis planta; planta manus, Vola. Nihilo magis operæ pretium fuit propria virorum ac mulierum nomina ex usu vulgi truncata originariæ integritati reddere, qualia sunt Ciccus Franciscus; Fimia Euphemia, Bartolus, Bartolomæus; Perna, Petrina vel Petronilla &c.

CAPUT II.
Miracula mensis Iulii usque ad diem XX.

[44] Ioannes de Rosana, serviens in terra Platiæ, & Rosa, [Die 9 Julii lippitudo sanatur] jugales, sub religione sacramenti dixerunt, quod Margarita eorum filia, passa est lippitudinem in oculis, ob quam ipsos oculos clausos tenere cogebatur, & ex eis lacrymæ quotidie emanabant. Et delata ad monumentum Sancti præd. die XIV mensis Julii, sana effecta est, omni ex ejus oculis macula evanescente per totum: de qua infirmitate constitit per jusjurandum testium subscriptorum, videlicet Joannæ uxoris Bartolduxii, Diamantis de Cosentino, & Isoldæ filiæ Palermi Cosentini.

[45] Allegrantia Joannis de Amore de Platia, sub jurejurando dixit, quod ipsa habebat quamdam filiam, Pernam nomine, [claudicatio,] quæ nata fuit clauda, & super ancha grossum habebat: quam detulit ad Reliquias Sancti, & illas tangens ac bibens de vino præd. IX Julii XIV indictionis, ex desiderio optatam in Domino sanitatem recepit, & exiliens stetit & ambulavit: de qua infirmitate nobis constitit per jusjurandum Joannis de Ferla, Joannis de Platea & Constantiæ de Stilo.

[46] [hernia pueri unius] Diamans Bartholomæi de Notho, habitatrix terræ Platiæ, sub jurejurando dixit, quod jam sunt anni sex, quod ejus filius gravem passionem in genitalibus passus est: qui delatus ad monumentum præd. nono die mensis Julii incolumis est effectus; ut constitit.

[47] Jacobus de Peregrina, habitator Platiæ, sub eodem jurejurando dixit, [& alterius,] quod ipse habebat filium annorum trium, qui in genitalibus crepuit, magnam in eis sustinens passionem. Et delatus ad monumentum præd. nono dicti mensis, incolumis est effectus; ut constitit per jusjurandum Pisanæ Literiæ, & Rosinæ matris ipsius pueri.

[48] Cortisia de Ugolino, habitatrix Heracleæ, dixit, quod ipsa habuit filiam suam, Violantam nomine, [brachium mancum,] quæ ab annis quatuor citra passa est infirmitatem in brachio dextero, ex qua nihil poterat sperari: quæ ducta ad monumentum præd. & Reliquias d. Sancti, sana effecta est & incolumis nono die mensis; ut nobis constitit de infirmitate prȩd. per juramentum infrascriptorum testium, videlicet Millarisiȩ uxoris Francisci Cordarii, Flaminis de Cordario, Manuccii de Ugolino, & Rogerii de Campisio.

[49] Donadeus Jacobi de Messana, habitator terræ Minæi, sub jurejurando dixit, quod ipse in tibia sinistra a quindecim annis citra, [die 10 Julii curata tibia valde tumefacta,] fuit graviter imo gravius infirmatus, ita quod tibia ipsa tumescebat in totum & adeo erat grossa, ut unum barile secundum rotunditatem: & ad monumentum præd. se conferens, tibiam ipsam arena dicti sepulcri operiens, mirum in modum, mira & prædicanda virtute Domini fuit X die dicti mensis de d. infirmitate liberatus & pristinæ sanitati restitutus: ob quod multi fuerunt repleti stupore & quasi in extasi positi. Et de infirmitate prædicta constitit per jusjurandum Diamantis de Cortisio, Agrippinæ de Cortisio: & de liberatione præd. satis plene constitit.

[50] [brachium debile,] Iacobus de Naro, habitator Leocatæ, habens brachia in tantum debilia, quod non poterat illa extollere, nisi usque ad os suum; cum devotione se conferens ad monumentū prȩd. & Reliquias d. Sancti; pristinas quas in d. brachiis vires amiserat, virtute Domini & meritis d. Sancti recepit, decimo d. mensis; & de liberatione præd. nobis constitit ad plenum. Et de ipsa infirmitate constitit per subscriptarum personarum jusjurandum, videlicet gentis uxoris d. Iacobi, Alemannæ uxoris Matthæi de Naro, & Sororis Rhetoricæ de Lalicata.

[51] Isabella de Sportella, habitatrix Paternionis, sub jurejurando dixit, [crus claudum] quod jam sunt anni decem, quod passa est quamdam infirmitatem in ancha sinistra & in genu sinistro, ob quam tibia ipsa sinistra erat altera tibia minor, tertia unius palmi, & clauda pergebat cum digito tantum pedis, & delata ad Reliquias præd. incolumis est effecta, decimo d. mensis, & cunctis videntibus recte processit; ob quod stupor apprehendit omnes, & magnificaverunt Dominum. Et de præd. infirmitate constitit per jusjurandum Constantiæ de Salia Dirioti, & Philippi de Giracio, Jacobi de Petroticero, Petrucii de Modica, & Joannæ Philippi de Allegro habitatricis Paternionis.

[52] [Die 11 Julii redditur claudo gressus.] Nicolaus de Serafino, habitator Modicæ, sub jurejurando dixit, quod ipse patiens quoddam apostema (jam sunt menses sex & plus) in pede dextero, ob quod ambulare non poterat, & cura medicinali ex illo quamplura ossa extracta fuerant; delatus ad Sancti præd. Reliquias, easque deosculans, sanus effectus est, undecimo die mensis prædicti, eo modo sane ambulans, sicut quando sanus extiterat. Et de præd. infirmitate constitit per jusjurandum Gentilis matris ejus, Pauli de Catania, Roberti de Bussemi, Melodiæ uxoris ejus, & Venturæ de Gargano: & de liberatione prædicta constitit ad plenum; & inventum fuit hoc miraculum tam per veridicam confessionem d. Nicolai & testium suprascriptorum, quam per relationem Presbyteri Joannis de Melle, missi in dictam terram Modicæ ad inquirendum Miracula d. Sancti, quod etiam fuit approbatum & confirmatum per Reverendum Patrem & Dominum Dei gratia Syracusanum Episcopum.

[53] Cortina, mulier de Magistro Guilelmo de dilecta de Heraclea, sub religione per eam præstiti sacramenti dixit, [Die 12 Julii gibbus annorum 20 aufertur;] quod ab annis viginti citra, habuit gimbum in dorso: & cum devotione conferens se ad monumentum prædictum, ibi per dies decem moram trahens, & poscens a Deo & Sancto præd. sibi sanitatis remedium adhiberi: sana & incolumis est effecta, omni evanescente gimbositate præd. duodecimo d. mensis. Et constitit de infirmitate præd. per jusjurandum infrascriptorum testium, videlicet Presbyteri Henrici de Bursa, Presbyteri Guilelmi de Ioanne, Bonæ Rosæ matris ejus, & Ioannis Thomasii Gallicii: & de liberatione præd. satis ad plenum constitit.

[54] Matilda Philippi de Provinciali de Leontino, patiens imbecillitatem in anchis, & in sui corporis juncturis passionem immodicam, [arthritis curatur;] ob quarum pressuras a festo Paschæ Resurrectionis Iesu Christi primo præscripto super pedibus suis regi non poterat; delata ad Sancti præd. tumulum, restituta est sui corporis optatæ saluti, duodecimo d. mensis. Et de infirmitate plene constitit per sacramentum Raynerii de Notario Raynaldo, Altrudæ mulieris de Nicolao Concapira, & Bellæ mulieris de Leontino. Et de liberatione prædicta satis ad plenum constitit.

[55] Ventura de Messana, habitatrix Calatanixettæ, patiens in tibiis quamdam guttam a mensibus tribus citra, ob quam in ipsis tibiis tumoris multum imminebat, [paralysis crurum,] & ex eis putredo exibat, & erat adeo incurvata gravissime quod ambulare non poterat; freta animi, lata fuit ad d. monumentum, & dd. membrorum recepit optatam salutem duodecimo d. mensis. Et constitit de infirmitate præd. per jusjurandum Tibaldi Rutti & Humanæ Rogerii de Irenolfo, habitatorum d. terræ: & de præd. liberatione satis plane constitit.

[56] Thomasia, uxor quondam. Matthæi de Milicia de Lëontino, sub jurejurando dixit, quod ipsa habebat filium Rogerium nomine, [Die 16 Iulii sanatur hernia,] qui a tempore nativitatis suæ citra, passus est in genitalibus crepaturam; & detulit eum ad præd. Reliquias; & eis tactis, recepit in dd. testibus sanitatem, decimo sexto dicti mensis; ut constitit exinde per jusjurandum d. Thomasiæ Dominæ Pisanæ de Lombardo, Dominæ Fimiæ Baronistæ Milofli & Dominæ Infilisiæ de Modica.

[57] Gerlandus, de Joanne Rabbo, habitator terræ Modicæ, sub jurejurando dixit, quod ipse (jam sunt anni novem) gravissimam in tibia passus est infirmitatem: [tibia valde tumefacta, die 13;] ob quam ipsa tibia effecta est tumida ad modum lagenæ, & ulceribus plena; & dolore nimio ac continuo afficiebatur, singultus creberrimos & suspiria emittebat, & non poterat sine baculi sustentatione se regere; & suum imbecille corpus vi d. baculi, & non sine grandi suæ personæ cruciatu trahebat. Delatus ad monumentum præd, & tibiarum suarum tumore sublato quam in eis perdiderat sanitatem, fuit d. Sancti meritis consecutus decimo tertio dicti mensis; de quibus constitit per veridicam confessionem d. Gerlandi, & per assertionem Presbyteri Joannis de Melle Magistri Baldoyni Maltensis, & Rogerii Villarii, soceri d. Gerlandi; & per jusjurandum etiam fratris Petri Strigonensis, servitoris S. Petri de Butera, Melodiæ de Modica; Adami de lucca, Paulini Mazoni, Gualterii Constantini, & Petri de Noto habitatorum Modicæ.

[58] Gualterius de Costarella, habitator Cataniæ sub jurejurando dixit, quod per decennium & ultra, & ab eo tempore citra, [die 16 brachium male affectū,] usque nunc, gravem & diram in brachio ægritudinem habuit; ex quo se juvare non poterat; & conferens se ad præd. Reliquias, de d. brachio fuit pristinæ sanitati restitutus decimo sexto d. mensis, ut constitit.

[59] Perronus de Minæo, habitator ejusdem terræ, sub eodem jurejurando asseruit, quod a suæ pueritiæ tempore fuit ob infirmitatem genibus incurvatus: [genua contracta,] & conferens se ad præd. Sancti Reliquias, easque cum devotione tangens, fuit dd. genuum rectitudini restitutus, ex quo recte ambulat. Et de præd. infirmitate constitit per jusjurandum subscriptorum testium, videlicet Venturæ de Tegera, Venturæ matris d. Perroni, & Federici de Sabaria. Et quod est sanus & recte incedit, constitit satis plene.

[60] Gentilis mulier, uxor Henrici de Cordario, habitatrix Bizini, sub jurejurando asseruit, quod super femur rupturam passa est a quinque annis citra; ob quam graviter ingemiscebat, [femur ruptum,] & intolerabili afficiebatur pœna & dolore. Et conferens se ad d. sepulcrum, a passione ipsa fuit totaliter præd. Sancti meritis liberata, decimo sexto d. mensis; ut constitit de infirmitate & liberatione prædictis satis ad plenum.

[61] Benedictus de Pizuto sutor, habitator Panormi, sub jurejurando dixit, quod ipse a quatuor annis citra, [apostema,] passus est super renes quoddam apostema, vocatum per medicos fistula sub scapula; cui cum nulla per multos medicos posset adhiberi cura salutis imo de ea ipsi medici desperabant: fama d. Sancti per diversas partes Siciliæ crescente, se contulit ad Reliquias præd. & recepit per ipsas optatam renibus sanitatem, decimo sexto d. mensis: de qua etiam constitit per Sacramentum Jacobinæ uxoris suæ.

[62] Gualterius de Munda, habitator Xicli, sub jurejurando dixit, quod Antonellus filius suus (jam sunt anni duo) passus est interiorum rupturas; [intestina rupta,] & ipse ductus eodem die per eumdem patrem suum ad prælibatas Reliquias, fuit exinde liberatus; & nihilominus de prædicta infirmitate constitit per jusjurandum Raynaldi Pisani, cognati d. Gualterii.

[63] Gualterius figitus de la Testa de Mineo, sub jurejurando dixit, [hernia pueri die 16,] quod Joannuccius filius suus ab uno anno citra, passus est ægritudinem in genitalibus: & ipse detulit d. filium suum ad præd. Reliquias; & liberatus fuit exinde, & restitutus ejus primæ saluti, decimo sexto d. mensis: de quibus constitit satis plene.

[64] Andreas de Lazaro, habitator Bizini, sub eodem jurejurando dixit, quod ab annis quinque citra, [& viri die 17 Julii,] crepuit in latere sinistro, ex quo quædam sui corporis intrinseca ad sua defluxere verenda, & graviter sustinebat passionem: decimo septimo d. mensis Julii XIV Indictionis ad d. Sancti Reliquias devote se conferens, liberatus est de infirmitate præd. & restitutus pristinæ sanitati; ut constitit satis plene.

[65] Leonardus de Catania, habitator Calatagironi, ab annis quatuor citra, [claudicatio.] passus est infirmitatem in tibia & genu sinistris, ex qua claudus pergebat; adiens ad dd. Reliquias easq; deosculans, sanus effectus est, & restitutus pristinæ sanitati, decimo septimo d. mensis, ut constitit ad plenum.

[66] Riccardus de Claromonte, sub jurejurando dixit, [Die 18 Julii curatur hernia,] quod Nicolaus filius suus ab utero matris suæ in genitalibus crepuit: & detulit eum ad prædictas Reliquias; & ipso Nicolao easdem deosculante Reliquias, ab eo infirmitas ipsa discessit decimo octavo d. mensis: de qua infirmitate constitit per jusjurandum Ventorini de Claromonte, qui ob ipsam infirmitatem eidem Nicolao in femore, & testibus bracale imposuit; & per juramentum Fimiæ de Brota matris ejus; & deliberatione præd. constitit ad plenum.

[67] Dicti Riccardus & Fimia, jugales, sub jurejurando dixerunt, [ruptura in femore,] quod Helisabeth eorum filia, a duobus annis citra, passa est rupturam in femore; quam detulerunt ad Reliquias præd. & ipsis osculo porrecto cum animi devotione Reliquiis, ipsa ruptura ad eadem eorum filia totaliter recessit.

[68] Ventorinus de Avinanti Clarimontis, sub eodem jurejurando dixit, [pes fractus.] quod Bartuccius filius suus ætatis annorum quatuor & dimidii & plus; cum esset parvulus in cunabilis, ipsum quadam die in ulnis sororis suæ contigit bajulari, & ob casum in terram cadere, & fregit sibi pedem dextrum: quem pedem postea retortum tenebat in terra & aliter non valebat procedere; in quo quidem tumor admodum ossis incalluit, qui secundum naturam in se parabilis erat. Et per eum delatus fuit decimo octavo, d. mensis ad supra d. Reliquias, & restitutus est pristinæ sanitati, recte incedens. De prædicto casu & infirmitate constitit per jusjurandum Francisci de Bisanto, Manfredi de Bisconti, & Pasqualis de Petrosusco habitatoris Clarimontis & de præd. liberatione constat ad plenum.

[69] [Die 17 hernia,] Joanna mulier, uxor Paulini de Samito, habitatrix terræ Pagusis, sub eodem jurejurando dixit, quod ipsa habente filium suum, Joannuccium nomine, qui (jam sunt anni tres & plus) in genitalibus crepuit: & ducente ipsum cum devotione ad Reliquias d. Sancti, ipse filius suus fuit exinde liberatus, decimo septimo d. mensis. Et de prædicta infirmitate constitit per jusjurandum Jacobinæ de Pascali, & dicti viri sui habitatoris d. terræ Ragusiæ: & de præd. liberatione satis liquide constitit.

[70] Scorchalupus de Scorchalupo, habitator terræ Heracleæ, sub jurejurando dixit, quod Isolda filia sua, [oculi infirmi.] incurrit quamdam infirmitatem in oculis, ob quam ipsos oculos aperire non poterat, nec ex eis aliquid videre; & detulit eam ad monumentum prædictum die decimo d. mensis; & oculos ipsos aperuit, & ex eis videt ut quilibet sanus, penitus ab oculis ejus omni infirmitate recidente. Et de prȩd. infirmitate constitit per jusjurandum infrascriptorum testium, videlicet Nicolai de Manno Presbyteri, Nicolai de fonte Notarii, Matthæi de Pagano: & de sanitate prȩd. liquide patuit omnibus.

[71] [Die 18 Iulii sanantur brachium & crus contracta,] Decimo octavo ejusdem, in hora Gallicinii, Joanna de Gatto, habitatrix Cataniȩ, sub eodem jurejurando dixit, quod adeo incurvaturam patiebatur in dextero brachio, quod signum Crucis facere non valebat; & eamdem patiebatur in tibiis, ita quod genua ipsa nequibat flectere; existens in ecclesia prædicta S. Jacobi, liberata fuit de infirmitate præd. Et dum quidam astantes ibidem requirerent quosdam clericos, quod in laudem & honorem Dei omnipotentis campanas pulsarent, & ad hoc dd. clerici se gererent tepidos & remissos, propter horam tardam noctis; mirum in modum, imo mirum & supernaturale miraculum, & admiratione dignum, & præconio laudandum meritis dicti Sancti processit. Nam ea hora ex se unum ex tintinnabulis, fixis in horologio sive rota, in altum in eadem ecclesia existente (quæ pulsari nequeunt, nisi volvente rota prædicta; [campanæ per se mirabiliter pulsantur] & uno pulsante, propter motum rotæ prædictæ, omnia alia est necesse pulsari, in qua rota erat involuta corda; quæ, cum dicta pulsantur tintinnabula, trahitur & levatur) a se ipso sonuit & sonitum bis fecit, reliquis tintinnabulis nequaquam pulsantibus in ipsis horis. De quibus nobis constitit per jusjurandum Presbyteri Francisci de Helena, Simonis de Pandolfo, Nicolai de Amico, Gulelmi de Anselmo, Matthæi de Vulpe de Naro, Rosæ uxoris Constantii de Milatio, Jacobi de Nicotra habitatorum Cataniæ, & Bonagratiæ de Flaccavento, & Fimiæ de Alemanno habitatricum Siracusarum.

[72] Postquam horam, quædam lampas accensa eadem nocte, per quam fiebat lumen ante majestatem beatæ Virginis & beati Gerlandi in Cappella Domini Gentilis de Partu, [& lampas miraculose accenditur.] in eadem ecclesia existente extincta est, & dum quidam puer qui vocatur Bartuccius, qui una cum quibusdam aliis pernoctabat in Cappella præd. diceret; o Beate Gerlande accende nobis lampadem; quia non possumus illam accendere. Miraculose potentia & virtute Sancti prædicti, dicta lampas accensa est; pluribus videntibus, & hæc juramento firmantibus.

[73] Decimo octavo d: mensis, Dominus Petrus Lancea, [Curatur febris continua,] Miles, præsens in Ecclesia S. Jacobi de Calatagirono, sub jurejurando dixit quod ipse habebat filiam suam, Joannam nomine, quæ passa est febrem continuam; & audito per eum nomine d. Sancti, ac vovens eidem Sancto pro dicta filia sua, durante febre prædicta; emisso voto liberata est omnino de febre præd.

[74] Francia de Alemanno, habitatrix Siracusarum, sub jurejurando dixit, [& brachiū contractū.] quod ipsa habens quamdam neptem suam, Florinam nomine, filiam Henrici Pisani, quæ passa est a duobus annis citra, incurvaturam in brachio & manu; ex qua non poterat aliquid operari, nec dictam manum aperire. Et vovens eidem Sancto pro ea, ut Dominus noster Jesus Christus meritis dicti Sancti eam a præd. infirmitate liberaret, duxit eam ad præd. Sancti Reliquias, & de præd. infirmitate d. die decimo octavo d. mensis extitit liberata.

CAPUT III.
Reliqua per Julium & Augustum miracula.

[75] Vigesimo Iulii, XIV Indictionis Vannes Pisanus, habitator Siracusæ, sub jurejurando dixit, [Die 20 Iulii Sanatur hernia,] quod Ciccus filius ejus ab annis sex infra, in genitalibus crepuit, & ipso ducente filium suum ad monumentum Sancti præd. de infirmitate prȩd. incolumis est effectus; de qua infirmitate constitit etiam per jusjurandum intra scriptorum testium, videlicet Fimiæ uxoris ejusdem Pisani, Ceturȩ de gratia, & Riccardi & Pedicitæ habitatorum Siracusarum. Et de liberatione prȩd. constitit satis plene.

[76] Eodem die, Perri Manconicus, habitator Civitatis Cataniȩ, [hemiplexia,] sub jurejurando dixit, quod jam sunt menses duo & plus, quod passus est rheuma in ancha sinistra, quod descendebat per medullas usque ad pedem, super quo pede se regere non poterat & cum volebat ire, oportebat ipsum se baculo regere, adiens heri ad dictas Reliquias post horam meridiei; effectus est sanus, & redditus pristinȩ sanitati; de infirmitate prȩd. constitit per juramentum Isabellæ Lalonga habitatricis d. Civitatis.

[77] Francia de Corione, habitatrix terræ Leontini, sub eodem jurejurando dixit, quod jam sunt anni quatuor, [ulcera diuturna,] quod patiebatur in natibus quȩdam ulcera seu plagas, quȩ nec per tempus, nec per medicos potuerunt curari; & conferens se cum devotione ad Reliquias d. Sancti & easdem tangens Reliquias a prȩd. infirmitate extitit liberata.

[78] [manus tremula,] Joannes de Palatiolo, sub jurejurando dixit, quod ab infantili ȩtate citra, in manu dextra tremuit, nihil ex ea facere valens; & conferens se ad Sancti Reliquias ab eadem manu tremor evanuit.

[79] Bartuccius de Pandolfino; sub eodem jurejurando dixit, quod cum ipse quadam die se conferret ad quamdam apothecam Gofredi de domno Antelmo, [coxendices & pedes ex casu læsi.] sitam in Parochia Sancti Juliani, in qua moratur Rogerius de Costa; & cum sederet super quadam incude, quȩ erat fixa in quodam ligno seu cippo, in eadem apotheca existente; casualiter contigit ut d. incus caderet, & d. Bartuccius similiter caderet cum percussione corporis sui; ob quod quædam furcella, quæ regit caput perticæ ejusdam forgiæ, existentis in eadem apotheca; offendit ipsum Bartuccium adeo graviter, quod violenter apertæ sunt anchæ dicti Bartuccii: ob quem casum, jam est annus & plus, non poterat ambulare pedibus suis, imo aliquando per domum suam curvus usque ad genua & baculo incedebat, reliquo tempore in lecto jacebat, & per multos medicos ei non potuit cura salutis adhiberi: cum devotione eques se contulit ad Reliquias d. Sancti eas deosculans, & tactus ex his in loco passionis illius, sanitatem ut optabat, promeruit adipisci.

[80] [Die 19 Augusti recuperatur facultas gradiendi;] Leucius de Aquila de Messana, sub jurejurando dixit, quod ipse, jam sunt anni decem, patiens quamdam infirmitatem in ambabus coxiis, ob quam nullo modo poterat ire rectus, nisi cum croceis seu baculis; habens devotionem ad d. Sanctum; & veniens ad d. ecclesiam, ubi repositæ sunt Reliquiaæ d. Sancti, auditis miraculis quæ propter ipsius merita coruscabant, se ponens ante imaginem d. Sancti, statim restitutus est pristinæ sanitati, ambulans recte absque supradictis baculis, die lunæ, decimo nono Augusti XIV Indictionis instantis.

[81] [ac die 1 Iulii facultas loquendi.] Magister Ugolinus de Buttillerio, habitator Lihodiæ & Joanno mulier, jugales, sub jurejurando dixerunt, quod decimo nono mensis Junii proximi præteriti ejusdem Indictionis idem Magister Ugolinus passus est quamdam infirmitatem & nihil loqui poterat: & dum votum voveret in corde suo veniendi ad Reliquias d. Sancti, post votum prædictum primo die mensis Julii recedens de dicta terra Lihodiæ, causa veniendi ad Reliquias ipsas, transiens aquam Vallone, quæ est subtus d. terram Lihodiæ, in continenti loquelæ facultatem recepit. Et probata sunt præmissa per infrascriptos testes, adstrictos sub jurejurando, videlicet Notarium Rogerium Scolaremet, Notarium Agicardum de Messana, habitatores terræ prædictæ.

[82] [Curatur rupta infemore,] Sollitia puella annorum trium, filia Pisanæ Joannis de Taurino, habitatrix Claromontis, habens rupturam in femore, delata ad Reliquias d. Sancti sana effecta est: & de præmissis constat per jusjurandum infrascriptarum personarum, videlicet d. Pisanæ matris d. puellæ, & Rosinæ uxoris Francisci de Taurino.

[83] Raynaldus de Palagonia, & Margarita de Judice-Joanne, jugales de Heraclea, [claudus pede,] sub jurejurando dixerunt; quod Cissus eorum filius cecidit in præcipitium, ob quod ita passus est in ancha sinistra, quod claudus pergebat, & adiens tumulum d. Sancti Gerlandi, in continenti restitutus est pristinæ sanitati; & probata sunt præmissa per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet Cortissæ, filiæ Iacobi Scorze, & venturæ Ioannis de Cosentia habitatorum dictæ terræ Heracleæ.

[94] [ex coxa læsa;] Jacobina de Domino Tomasio, habitatrix d. terræ Heracleæ, sub jurejurando dixit, quod jam diu passa est infirmitatem in ancha, ob quam non poterat recte ambulare; & accedens ad Reliquias d. Sancti, & ipsas osculans effecta est sana & recte incedit. Et probata sunt præmissa per infrascriptos testes, videlicet Margeritam de ventre, Millarisiam uxorem Francisci de Cardaso, Realem de Ragusia, & Isoldam de Chirasto.

[85] Clara, mulier de Munnizi, habitatrix Cataniæ, sub jurejurando dixit, quod Jannuccius ejus filius, qui est ætatis annorum tredecim parum plus vel minus, [habens strumam in gutture,] habens infirmitatem scrofularum in gula ab annis sex infra, ita quod semper ex plagis, quæ ob ipsas fiebant, sanguis putridus & sanguis purus emanabat; veniens ad Reliquias d. Sancti, & morans ibidem per dies decem & plus, prætitulato die meritis d. Sancti ex eadem infirmitate effectus est sanus, & plagæ ipsæ similiter sanæ factæ sunt pro ut apparet per inspectionem oculorum. Et probata sunt præmissa per infrascriptas personas juramento firmantes, videlicet Berlingerium Muratorem, Alexandram de Corrigerio, Allegrantiam de Trimoya, & Presbyterum Franciscum de Helena.

[86] [brachium contractum,] Mercatanti de Laurentio habitator Leocatæ, sub jurejurando dixit, quod Philippus filius ejus qui est annorum decem & plus (jam sunt anni novem) passus est imbecillitatem in brachio dextro, ita quod non poterat manum dextram extollere, nisi usque ad os: & veniens ad Reliquas d. Sancti, vires in brachio præd. recepit, & restitutus est pristinæ sanitati. Et hoc fuit etiam probatum per Juramentum Nicolai de Puranti de dicta terræ Leocatæ.

[87] Martinus Faber, habitator Randatii, sub jurejurando dixit, [& ulcus putridum,] quod jam est annus unus & plus, quod ipse habuit tibiam dexteram adeo plagis & ulceribus plenam, quod sanguinem putridum & quasi aquam putridam continue effundebant, & ipsa tibia multum tumescebat; & veniens cum devotione ad monumentum & Reliquias dicti Sancti, restitutus est optatæ saluti. Et probata sunt præmissa per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet Bernardi de Schillacio habitatoris Cataniæ; Philippi de Mannis habitatoris S. Petri de Pactis; & Jacobini de Marregio habitatoris Bizini.

[88] Jacobus de Marregio, habitator Bizini, sub jurejurando dixit, [herniam a puero,] quod a tempore pueritiæ suæ in genitalibus crepuit: & veniens as Reliquias, & tumulum d. Sancti, moram trahens ibi per decem dies devotione præcedente, & meritis d. Sancti effectus est sanus. Et de his omnibus constitit per inspectionem oculorum; & præd. infirmitas visa est per aliquos ex illis qui erant constituti ad sciendum & videndum Miracula d. Sancti.

[89] Frater Orlandus de Panormo, habitator Ciminnȩ, [hemiplexiam.] sub jurejurando dixit, quod jam est annus unus & plus, quod ipse passus est in brachio & latere dextro usque ad pedes quamdam infirmitatem, ob quam de manu & parte dextera non poterat aliquid operari nec etiam recte procedere, & audito per eum nomine & fama d. Sancti, de prȩdicto terra Ciminnæ, versus eam & terram Calatagironi paulatim fere per mensem unum & amplius, sibi passione corporis imminente, cum devotione progrediens ad monumentum & Reliquias dicti Sancti; ipsas deosculans, ac libans de vino, quo lotæ fuerant Reliquiæ, restitutus est pristinæ sanitati.

[90] [Sanatur laborans ex renibus:] Manuel Libertus Bartholomæi de Alemannia, habitator Syracusarum, sub jurejurando dixit, quod jam sunt menses quatuor & plus, quod ipse infirmitatem in renibus passus est; ita quod se sustinere non poterat super pedes, & ob ipsam infirmitatem in lecto jacebat: & audiens hujosmodi Miracula, vovensque venire ad Reliquias d. Sancti, emisso ipso voto, incepit exinde convalescere, & in die lunæ proxime præterito convaluit in totum, ita quod ad Reliquias prædictas suis pedibus personaliter heri sero se contulit. Et de prædicta infirmitate constitit per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet Iacobi de Heraclea Clerici, Pisanæ de Ragusia, Bartholomæi Tarentini, Cicci de Morsu, habitatorum Syracusarum. Et qualiter est sanus constitit per inspectionem oculorum de mandato Domini Syracusani Episcopi ad videndum & testificandum de Miraculis dicti sancti.

[91] Cosca Græcus, Domini Iacobi de Primifostio de Ragusia, [trahens corpus per terram,] sub eodem jurejurando dixit, quod ipse (jam sunt menses quatuor) passus est rheuma, ex quo erat contractus & quassus, ita quod pedibus adhærere non poterat, imo quando se movere volebat, ipsum se trahere oportebat per terram ambabus manibus, & eo quo poterat adjutorio. Et delatus super quodam animali de præd. terra Ragusia ad Reliquias d. Sancti, positas in ecclesia Sancti Iacobi; sua peccata confessus, & eo modo per terram se conferens versus altare, in quo sunt præd. Reliquiæ, & tactus ex eis ac libans de vino, ex quo lotæ fuerant Reliquiȩ prȩd. hodie restitutus est pristinȩ sanitati, & a multis visus est sanus: & de prȩmissis omnibus legitime constitit.

[92] Raynaldus, filius Giliȩ mulieris de Calatagirono, erat adeo incurvatus, quod cum incedere volebat, [incurvus toto corpore] non aliter valebat ambulare nisi manibus impositis super genua sua; & conferens se delatus ut poterat ad Reliquias d. Sancti, fuit restitutus ex inde pristinȩ sanitati, & ex se ambulavit; ut constitit.

[93] Allegrantia de Platia, sub jurejurando dixit, quod ab annis quinque citra, [& digitis;] adeo patiebatur in manu sinistra, quod digitos ipsius manus curvos in planta tenebat; & conferens se ad d. Reliquias & libans de vino prȩd. & tactis per eam prȩd. Reliquiis de prȩd. manu sana effecta est, rectos tenens digitos ipsius manus; ut constitit.

[94] Vigesimo primo Iulii XIV Indictionis, Ventura de Presbytero Ioanne, [clauda ex utero matris;] habitatrix Casalis Misitelli, sub jurejurando dixit, quod ipsa fuit clauda ab utero matris usque ad prȩtitulatum diem: & conferens se eodem prȩd. die ad Reliquias d. Sancti; positas in præd. ecclesia S. Jacobi, ipsas osculans, statim effecta est sana, & consolidatæ sunt bases ejus & exiliens stetit & ambulavit recte, & multi repleti sunt stupore, & in extasi positi, in eo quod contigit illi. Et probata sunt præmissa per juramentum infrascriptarum vicinarum suarum, [cum stupore multorum;] videlicet Giliæ de Gistilisio, Sibilliæ de Magistro, Ioanne Pernæ de Casali, Franciscȩ de Iacobo Stucha, & Ioannȩ mulieris de Crustino, habitatricum d. Casalis.

[95] Gratia, filia Sybilliȩ de Pezodipani, habitatrix Iacii, [item alia similiter clauda,] sub eodem jurejurando dixit, quod a nativitate sua usque nunc habuit pedem dexterum curvum & tortum, quod non poterat pergere nisi cum calcaneo ipsius pedis; & veniens ad prȩd. Reliquias & ipsas deosculans, sana effecta est & recte procedit. Et probata sunt hæc per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet Magaritæ de Benignato, Nicolai de Tauromenio, Alexandri Henrici de Magno, Pesideriæ de Guillelmo Curonario, & Simonis de Rachoppo.

[96] Vigesimo secundo ejusdem, Florina de Venuto de Bandino, [herniosus,] habitatrix Heracleæ, sub jurejurando dixit, quod ipsa habuit filium suum naturalem, filium Fulti Manchini, Ciccum nomine, qui ab annis septem citra, in genitalibus crepuit; & audiens miracula d. Sancti, primo accessit ad tumulum d. Sancti, & postea recedens illinc & veniens ad d. Reliquias in itinere in continenti d. puer sanus effectus est; & ita sanus visus est. Et de infirmitate præd. constitit per juramentum Margaritæ de Pagano Barbario.

[97] Eodem die Isabella de Agrigento, habitatrix Casalis Fuminis-frigidi, sub jurejurando dixit, quod (jam sunt anni sex) & ex tunc per totum usque vigesimum diem dicti mensis, [fluxum annos sex passa,] continue fluxum patiebatur; ex quo multipliciter & ita vexabatur in tantum, quod ex subsecuta debilitate patiebatur defectum in acie oculorum; & ex nimia evacuatione secundum quod ipsa opinabatur seu ex aliqua alia causa emergente ex dicto fluxu, in ventre ipsius etiam tumor apparuit, & foramina sex aperta sunt, ex quibus, & ipsorum quolibet fluxit continue sanguis putridus: quarum plagarum quatuor artificiali modo in pristinam sanitatem reductis, [aliquando ex sex vulneribus,] reliquȩ duæ sanguinem putridum etiam effundebant. Dicto vigesimo primo die mensis, prævia devotione ad dictum Sanctum, eques versus monumentum Sancti præd. accedens & applicans noctis tempore ad ipsum monumentum ex magno atque diuturno languore, in quo medicorum auxilia sibi cuncta defecerant, in continenti restituta est pristinæ sanitati & a fluxu & plagis prædictis extitit liberata ex quibus ante receptam sanitatem per se ambulare non poterat; & nunc per se ipsam meritis Sancti prædicti ab omni lassitudine liberata, non ut ægra corpore sed ut perfecte sana per seipsam ambulat, & vadit hinc inde, [in momento curatur.] & rectis pedibus ambulare a multis visa est. Et de præd. infirmitate constitit per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet floris delisiȩ mulieris, uxoris Nicolai de Primalancea; Ioannæ de Mineo, Margaritȩ de Stephano, Perna de Gimburuto, habitatricum d. Casalis Fuminis-frigidi.

[97] Vigesimo tertio Iulii XIV Indictionis MCCCXXVII Alemanna, uxor Anselmi de Rahone, [A dæmone insessa] habitatrix Sancti Spiritus de Calatanixetta, quæ (jam est annus unus & plus) ab immundo spiritu vexata atque possessa erat, qui die noctuque eam ululare, ingemiscere, & fremere compellebat; audito per Rosatam filiam suam nomine d. Sancti, & pro eadem matre sua d. Sancto voventem, ut eamdem matrem suam a possessione dæmonis liberaret; & emisso voto præd. in eodem loco, antequam Alemanna moveretur de ipso loco, [voto facto mirabiliter liberatur.] ad veniendum ad monumentum & Reliquias d. Sancti a vexatione præd. extitit liberata. Quod visum est virtute Domini & d. Sancti meritis ostendi per signum: nam qua hora d. Alemanna liberata est; turbo magnus & ventus vehemens infremuit, ut viderentur ex eo domus & arbores d. loci pati ruinam & evulsionem non modicam. Et postmodum venit ad Reliquias d. Sancti, & ipsas cum magna devotione osculans extitit liberata. Et testificantur hæc Rosata filia sua, Rosa de laudato, Agnesia de Fachello, Ioanna uxor Simonis de Petra-persia & Ioanna de Nigro.

[98] [Redditur usus brachii sicci & pedum.] Eodem die Iacobus de Libigini de Agrigento, sub jurejurando dixit, quod ipse habens infirmitatem in brachio dextero, ex quo brachio nihil facere poterat, & ipsum brachium quasi siccum habebat, & patiebatur in tibiis & pedibus suis; adeo quod recte ambulare non poterat; accedens cum devotione ad d. Sanctum, & Reliquias ejus deosculans, liberatus est & reductus pristinæ sanitati. De quibus constitit per jusjurandum Isabellȩ de Castro Ioannæ.

[99] Vigesimo septimo ejusdem Baronissa de Ligodia, uxor Rogerii Gatucii, dixit, [Dæmoniaca liberatur.] quod die Sabbati proxime prȩterito vigesimo mensis, se conferens ad vineam suam, eam spiritus immundus invasit, & per totum diem ipsa fuit a spiritu maligno obsessa, ob quod doloribus & tormentis plurimis torquebatur in corpore: & marito suo prȩdicto pro ea vovente as Sanctum præd. a d. vexatione fuit totaliter liberata. Et constitit per juramentum infrascriptarum personarum, videlicet Joannis de Agello, Alexandræ de Palazolo ipsam signa ostendisse quod esset vexata dæmonio.

[100] Ultimo Augusti, XIV Indictionis MCCCXXVII in hora Gallicantus, [Die 31 Augusti multi pernoctantes ad Reliquias Beati,] mira virtus & mirum in modum & admiratione digna, & extollenda præconio, eructavit meritis d. Sancti. Nam ea hora in d. Ecclesia S. Iacobi quamplures personæ, ante monumentum beati Gerlandi, in eadem Ecclesia pernoctantes, quȩ (passȩ erant varias & diversas infirmitates, ac devotione prȩvia d. Sancti, & emisso per eos voto, ut præfatus Sanctus ipsas de præd. ægritudinibus liberaret; ad eamdem Ecclesiam & Reliquias se contulerant) auditu proprio perceperunt ante monumentum ipsum, sonum & cantum, [audiunt cantum mirandum] & quasi organum, suave quasi ab Angelis propulsatum, melodia plenum, delectabilem & armonicum eorum auribus intonare; sono ipso & cantu per tres vices & amplius per strepitum iterato, quod præ. personȩ audientes circa proprium objectum ipsius, & cantus, minime deceptȩ, extititerunt stupore repletȩ multum; [tertio iteratum.] & in talibus admirantes, gavisȩ sunt in Domino, Dominum ipsum magnificantes & laudantes. De quibus constitit per juramentum Nicolinȩ uxoris Ioannis de Naro, habitatricis Ragusiȩ; & ejusdem Ioannis de Naro; Petri Simonis de Chanchio, habitatoris Sancti Petri de Patris; Leonardi de Nicosia, Bartolini de Martorano habitatoris Platiȩ, & Matthæi de Nicosia, qui omnes prȩmissa omnia audierunt.

[101] Die Quarto Septembris XV Indictionis, Anna, [Die 4. Sept. liberatur puer a fœda hernia.] uxor Basilii Trimayeni, habitatrix Castri de Plano-Milatii, sub jurejurando dixit, quod ipse habebat filium suum Petrum nomine, qui a principio nativitatis suæ in genitalibus crepuit & ejus testiculi nimium apparebant, & tempore hyemis ita tumebant, & inflabantur inferius quod quasi juxta genua viderentur. Et nocte prædicta detulit d. filium suum ad Sanctum prȩdictum & liberatus est ab infirmitate & passione prȩd. & in totum visus est sanus a multis: ut constitit per jusjurandum infrascriptarum personarum, videlicet Benedictȩ, filiæ Constantii Pecorarii; & Ioannis de Rogerio Stragimi habitatricum ejusdem Castri.

[102] Per Presbyterum Ioannem de Melle missum in terram Modicæ pro inquisitione miraculorum præfati Sancti Gerlandi, [Modicæ inquisitum in miracula,] inventum fuit infrascriptum miraculum, per memoratum Sanctum factum in d. terra Modicæ in quadam muliere dictæ terræ, quæ dicitur Fimia de Riccardo Balleri. Videlicet quod præd. Fimia confessa est, olim se passam fuisse quamdam infirmitatem in gutture, quæ erat quasi apostema ad modum unius citroli: ita quod non poterat ullo modo collum suum inclinare deorsum, & die noctuque hac de causa patiebatur maximum dolorem: [ubi apostema in gutture curatum.] & statim quod fuit ad terram prædictam Calatagironi, causa remedii & sanitatis consequendæ meritis d. Sancti, devotione prævia accessit ad sepulcrum dicti Sancti; & antequam illuc se applicaret, & esset ad flumen, quod dicitur Templum, tetigit guttur suum, & illud illæsum & incolume invenit. Hujus rei testes sunt, Francia de Brancaccio, Beatrix de Maniachi & Jacoba de Maniachi.

[103] Præsens transumptum transcriptum est ex originali, quod in arca ænea privilegiorum Civitatis Gratissimæ Calatagironi asservatur. Et facta per nos infrascriptos collatione, concordat cum eodem originali in cujus rei fidem manu propria subscripsimus.

Ego Franciscus Aprile, Rector Theologiæ sacræ in hac Universitate Collegii Calatagironensis Societatis Jesu, & librorum censor S. Inquisitionis ex speciali commissione Illustrissimi Senatus interfui, cum d. originale extraheretur (prȩsentibus aliquibus ex Senatoribus & aliis Nobilibus) ex dicta arca: & deinde facta collatione cum prȩsenti transumpto; fidem facio, in nullo discrepare ab eodem originali.

Ego Gaëtanus Butera, ex speciali commissione suprad. transcripsi præsens transumptum & contuli cum originali.

Senatus urbis Gratissimæ Calatagironi universis &c. Testamur qualiter præmissum transcriptum & transumptum fuit extractum ex originali, existente in arca privilegiorum urbis, ejusdem de propria manu sit Gaëtani Butera scribæ, e nostra commissione ac etiam subscriptio similiter adm. R. P. Francisci Aprile Lectoris & Censoris librorum S. Inquisitionis est manus propria ipsiusmet Adm. R. P. de Aprile in cujus testimonium has præsentes fieri fecimus a me Prom. Notario nostroque solito quo utimur Sigillo in pede munitum. Datum Calatagironi die trigesima & ultima Junii septimæ Indictionis MDCXC.

Antonius Jacobus de Gallenti Prom. Not.
������loco ✠ magni Sigilli

DE B. MARINA VIRGINE,
ORDINIS CANONIC. REGULAR. S. AUGUSTINI,
FUNDATRICE MON. S. MATTHÆI SPOLETI IN UMBRIA.

A. MCCC

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Lud. Jacobillo de Sanctis Umbriæ, & Mss. monumentis.

Marina, fundatrix monasterii S. Martini, Ordinis S. Augustini Spoleti in Italia (B.)


AUCTOR. D. P.

Beata Marina, quondam cognominata Vallarina, filia Silvestri Petrociani spoletini, a prima ætate recepit se ad monasterium S. Mariæ a Stella cognominatum, [Ex monasterio S. Mariæ a Stella] quod anno MCCLIV fundaverat Bartholomæus Episcopus Spoletinus, sub Ordine Eremitarum S. Augustini; & a Stella cognominari voluerat, quam in puteo loci viderat fulgentissimam. Ejus Conventus Sanctimonialibus imposita erat cura educandi exposititios spuriosque infantes, in contiguo eumque ad finem erecto pædo trophio; cui sacellum adhærebat, juxtaque ipsum prædictus puteus quadratus, & conversus in commune sepulcrum innocentium, suscepto baptismo mortuorum.

[2] In isto monasterio cum annis aliquot vixisset Beata, aliis ad exemplum omnis virtutis & observatiæ; [ad novum S. Matthæi fundandum transgressa,] austerioris perfectiorisque vitæ cupida, una cum aliis Sanctimonialibus sex, recepit se ad hospitale S. Matthæi eadem in civitate, quod erat Tertiariorum S. Francisci; ibique fundavit monasterium sub titulo ejusdem S. Matthæi, & eodem Eremitico S. Augustini Ordine, circa annum MCCLXV. Cum autem Spoletum venissent Canonici Regulares Lateranenses, ejusdem S. Augustini Regulam professi, accepta habitatione juxta ecclesiam S. Syri; Monachas utriusque monasterii a Stella & S. Matthæo dicti regendas susceperunt, [Canonicum ibi habitum suscipit an. 1302.] earumdemque auxilio obtinuerunt Abbatiam S. Iuliani in Monte-Luco, & ecclesiam S. Ansani intra urbem. Ipsæ vero, cupientes eorum, sub quorum vivebant disciplina, etiam Ordinem Habitumque tenere sub iisdem Constitutionibus; Rocchetum, seu malis Superpelliceum lineum dicere assumpserunt anno MCCCII; præter sex, quæ priscum habitum retinentes, receperunt sese anno MCCCVI ad hospitium Eremitarum Montis-Luci, dedicatum S. Angelo intra civitatem; initiumque dederunt novo S. Angeli parthenoni, sub Eremitica observantia.

[3] Vixit porro B. Marina in ipso quod erexerat S. Matthæi monasterio, [& defuncta 1300 circiter,] annos circiter triginta, exactissima observatrix novæ professionis, intentaque orationibus, jejuniis & pœnitentiis; unde toti civitati celebris reddita, sanctissime obiit circo annum MCCC, die XVIII Junii. Viderunt autem Monachæ quæ morienti adstabant, splendidissimum solis radium descendere supra corpus expirantis; & per ejus merita operatus est Deus multa miracula: propter quæ dictæ Monachæ corpus ejus sepeliendum curarunt in loco ab aliis separato, [an. 1471 transfertur incorrupto corpore:] tumba marmorea honorifice conditum; quod anno MCCCCLXXI retectum inventumque est integrum atque incorruptum, & novis cœpit fulgere miraculis. Hactenus Ludovicus Jacobillus, tomo 1 pag. 645 anni 1647; allegatis in margine Mss. Severi Minervii, Joannis Baptistæ Bracceschi, & Seraphini de Seraphinis. Præ quibus quæ situ dignum censui processum & Instrumentum Translationis factæ anno MDXLVIII; datisque Spoletum litteris obtinui ex originali authentice transcriptum anno MDCXCI, per nostrum ibi P. Venturam de Baldinellis, id quod sequitur.

[4] Joannes de Orlandis de Piscia V. I. D. Reverendissimi in Christo Patris ac Domini nostri, [quod Vicarius Gener. Spoletani Episcopi,] Fabii Vigilis, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Spoletini, in spiritualibus & temporalibus Vicarius generalis; Vobis venerabilibus ac dilectis nobis in Christo Abbatissæ & Monialibus Venerabilis monasterii S. Matthæi de Spoleto, Ordinis S. Augustini, Congregationis Lateranensis, salutem in Domino sempiternam & Spiritus sancti consolationem.

[5] Mirabilis Deus, qui omnipotentia virtutis suæ infinita miracula quotidie operatus est in mundo, [ob notam Marinæ sanctitatem,] multa etiam in pluribus Sanctis suis indies operari non dedignatur. Inter quos novissime ipse omnipotens Deus in B. Marinæ, venerabilis vestri monasterii olim Monialis, vitæ sanctimonia, miraculorum operatione, clarescere non est dedignatus. Cum enim Marina prædicta, ab ineunte ejus ætate, in S. Mariæ de Stella primo, ac deinde in S. Matthæi, ab eodem cum nonnullis aliis Monialibus a fundamentis erecto monasterio, in hac civitate Spoletana, famulatum Deo dignum præstiterit, vitamque religione ac sanctimonia conspicuam vixerit; in ejus obitu miraculis palam claruerit; ab annoque millesimo quadringentesimo septuagesimo primo usque ad hanc diem pro Beata habita & reputata fuerit, [& miraculosam integritatem,] prout hodie habetur & reputatur; ejusque corpus usque ad hanc diem integrum incorruptumque conservatum esse, publicum ac notorium sit; a populoque Spoletano in maxima habeatur veneratione; & licet hactenus corpus ejus, a die ejus obitus usque ad hanc diem, ob ejus sanctimoniam, in loco seorsum a sepultura aliarum Monialium depositum fuerit; prȩdictumque depositum, ob ejus vetustatem instaurare opus sit; neque id Vos sine licentia nostra speciali efficere velitis; ideo Nobis supplicari fecistis, ut in præmissis de opportuno remedio consulere dignaremur.

[6] Nos itaque, & vestræ ac totius populi Spoletani devotioni consulere, [permittit in locum decentiorem transferri an. 1648] & ut in Sanctis suis Dei opt. max. omnipotentia clarescere dignoscatur, providere volentes; Vobis & cuilibet vestrum, sepulcrum sive depositum B. Marinæ, prout alias factum, destruendi novumque in alio decenti loco, cum ea veneratione qua decet & hactenus solita ac consueta, ædificandi licentiam & facultatem tenore præsentium concedimus & elargimur; in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. In quorum fidem & testimonium omnium præmissorum, præsentes per infrascriptum nostræ Curiæ Notarium & Cancellarium scribi, sigilli magni Episcopalis Spoletani, quo in his similibus utimur, appensione communiri fecimus. Datum & actum Spoleti, in Episcopali Palatio nostræ solitæ residentiæ, sub anno Incarnationis D. N. Iesu Christi MDXLVIII, Indictione sexta, die vero XIX mensis Maji; præsentibus ibidem discretis viris Dominis, D. Bernardino Leoncillo de Spoleto, & Petro Macoschello Clerico Florentino, testibus ad præmissa omnia vocatis, habitis, & rogatis, Pontificatus S. D. N. Pauli divina providentia Papȩ III anno quarto decimo.

Ioannes de Piscia Vicarius Generalis manu pp.
Marianus Leoncillus Curiȩ Episcopalis Notarius de mandato.

Ego Cassius Cupuccinus, Curiȩ Episcopalis Spoletinæ Cancellarius, quia supra d. copiam cum suo proprio originali, penes Moniales S. Matthȩi Spoletini existente, & per alienam mihi tamen fidelem manum extraxi, & facta collatione concordat, in fidem prȩscriptum &c. Fidem denique illi facit, Opicius, miseratione divina tit. S. Martini in Montibus Cardinalis Pallavicinus, Episcopus Spoletinus … XVII Iulii MDCXCI; prout testatur subscriptus Ioannes Maria de Nobilibus, Notarius Episcopalis de mandato.

[7] Aliud translationis re ipsa factæ Instrumentum hactenus non potuit reperiri, [eidem arca argentea conditur an. 1659.] repositum fortassis sub ipso sacro corpore cum an. MDCLIX Vallarinus Petruccianus nobilis spoletinus, hanc suæ familiæ beatam honoraturus, fabricari jussit capsam argenteam, quæ intra idem marmoreum sepulcrum posita contineret prædictum corpus, prout in subjecta imagine videre est. Idem testatur prælaudatus Iacobillus nisi quod errore typothetico legatur impressus annus 1639 pro 1659, sicut supra scriptus erat annus 1502 pro 1302,

CORPVS B. MARINÆ FVNDATRICIS MONASTERII S. MATTHÆI SPOLETI.

[8] Fui ego anno MDCLX cum Magistro Henschenio Romam tendens, die XX Decembris, a nostri Spoletini Collegii tunc Rectore deductus ad pium istud spectaculum, [& in qua Beatam ipsi vidimus an. 1660:] & vidi prædictum venerabile Corpus in sua arca collocatum, ad templi latus dexterum ingredienti, prope altare, intra parietem marmoreo opere eleganti vestitum sicut tunc retuli in pugillares: de cujus cultu postea distinctiorem notitiam requirens (neque enim memoriæ confidere quidquam ausim, post annorum quadraginta intervallum) a præfato Bandinello sic accepi: Nulla veneratio solennis Marinæ habetur a populis, nulla per totum anni spatium ejus festivitas agitur, neque Sacrum fit, [sed absque solenni cultu Missæ & Officii,] neque Officium recitatur, ne quidem ab ipsis Monialibus S. Matthæi. Tantummodo circa illius sepulcrum plurima vota pendent; & Corpus incorruptum, ut insignis Reliquia, omnibus hac iter habentibus ostenditur.

[9] Quia tamen prædicta omnia abunde probant casum, Bulla Urbaniana exceptum in prærogativam cultus ab immemorabili, id est centum annorum notitiam excedentis; potuisset solennior ille cultus, qui per Missam & Officium defertur, [cujus nunt obtinendi spes restat exigua.] Roma sperari; nisi nuperum obstaret Decretum sacræ Congregationis, in eo quod pro B. Iuliana Falconeria emanavit, caventis, ne post hac valeant ejusmodi probationes Beatitatis, antiquitus creditæ & receptæ atque ab Episcopis & locorum Ordinariis approbatæ, nisi in eodem genere cultus; uti jam dixi agens de S. Petro Pisano, eo usque dumtaxat perducto, nec absque novis Processibus facile ulterius producendo. Sed cur omittitur miraculosarum, quæ ad B. Marinæ Corpus referri creduntur, gratiarum exceptio & approbatio? Ea certe negligi non deberet, sed scriptis authenticis legitime consignari, atque Ordinariorum examini subjici: quia talis diligentia & copiosiora eliceret a Deo beneficia, & viam sterneret Canonizationi solenni aliquando obtinendæ per novos Processus.

DE B. OSANNA ANDREASIA, VIRGINE TERTII ORDINIS S. DOMINICI,
MANTUÆ IN ITALIA.

ANNO MDV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Osanna Andreasia, Virgo tertii Ordinis S. Dominici, Mantuæ in Italia (B.)


AUCTORE D. P.

§. I. De vita Latina, ipso mortis anno; Italica, biennio post edita; Auctoribus Beatæ familiarissimis.

Virgilium Poëtam mundo dedisse vetus Mantuæ gloria sit, licet sepulcro ejus se jactet Neapolis: pluris nunc ipsa merito facit, genuisse victuram apud se sancte, & sanctissime mortuam etiam nunc veluti viventem servare, corpore incorrupto, Osannam Virginem, ex Andreasiis Patriciis suis natam, [Vitam mox edidit Franc. Silvester,] anno MCCCCXLIX die XVII Januarii; denatam MDV hac XVIII Junii, qua permissu Leonis X ibidem colitur ut Beata; & ut electa civitatis Protectrix, celeberrimo cultu, pæne a die mortis inchoato, continuatoque & nuper solenniter Romæ confirmato prout infra dicetur. Vitam mox Latine scripsit, idem qui in exequiis oratione funebri defunctam laudaverat, Fr. Franciscus Silvester Ferrariensis, Ordinis Prædicatorum; ab Altamura in Bibliotheca Dominicana commendatus, ut inter Theologos acutissimus; & Virginis Confessarius, cum forte Mantuano Conventui præesset Prior, aut Lombardiæ Provinciam Vicarius regeret; quorum neutrum expresse in Vita asseritur; sed ex obedientia quam ipsi Virgo detulit, [Virginis intimus & superior,] in communicandis ei cordis sui secretis alterutrum vel simile quid videtur consequi. Claruit iste non solum eruditis Lectionibus, sed etiam libris, quos Altamura enumerat: factus denique in Capitulo Romæ celebrato Generalis Magister XL anno MDXXV, & apud Redonenses in Galliis mortuus, XIV Sept. anno MDXXVIII. Ab eo scriptam Vitam habemus sub tali titulo; Beatæ Osannæ Mantuanæ, de tertio Habitu Ordinis Fratrum Prædicatorum, Vita, per Fratrem Franciscum Silvestrum Ferrariensem, ejusdem Ordinis & vitæ Regularis (in Lombardica Congregatione restauratæ) professorem edita, idque (ut ad calcem notatur) ipso quo Beata obiit anno MDV, Mediolani apud Alexandrum Minutianum die XIX Novembris, cum copia privilegii ab Illustrissimo Mantuæ Marchione concessi XXVI Octobris, ubi ille censet, quod Auctori eo certior fides adhibenda est, quia ipse actorum Virginis fuerit oculatissimus testis & assiduus cultor.

[2] [ex iis quæ ipsa sibi dixit & scripsit:] Hoc autem idem clarius explicat, cum in Proœmio ita loquitur num. 4. Non putet autem quispiam, me alieno tantum deprompta ore collegisse, eaque calamo exarasse. Audivi ego ex ipsa, legique magna ex parte in ejus litteris, ad me sua manu importunitate mea conscriptis, quæ non nisi per ipsam sciri potuerunt: & ea quidem, plerosque annos antequam suo fungeretur fato, scriptis commendaram. Quæ ad mores spectant, vidi, & longa experientia probavi: reliqua vero, quæ profecto pauca sunt, ab illis ipsis accepi, qui ea oculis inspectarunt. Putabam autem ne unum quidem, me excepto, esse cui secreta hujusmodi credidisset: [conformia scientiæ paucorum consciorum.] sed offendi, eam religiosissimo & integerrimo viro, cui Fr. Hieronymo Mantuano nomen est, de Ordine D. Benedicti Congregatione Montis Oliveti, tunc Priorem agenti Gradariæ, cui plurimum fidebat, istæc pæne omnia relerasse: narrasse quoque pleraque memoratu digna Sorori Margaritæ Seraphinȩ, in Annuntiatȩ monasterio degenti, cum qua longa sibi & dulcis fuerat consuetudo; & (quod magis mirere) eadem seculari feminȩ, qua familiarissime utebatur, explicasse. Sed hoc divina factum reor providentia, ut non modo sui, verum etiam exteri, sanctitudinis ejus testes forent.

[3] Hactenus ille in Proœmio, in progressu autem Vitæ num. 41 agens de ejus humilitate, [Amissis quæ ipsa subinitium,] narrat; quod cum cælestes gratias, quibus ab immortali Deo donata fuerat, quo illis ipsis quandoque relectis Salvatorem arderet magis, litteris commendasset; audissetque nonnullas Sanctas mulieres per Principum atque etiam vulgi ora volitare; verita id sibi aut viventi aut mortuæ facile eventurum, libellum, in quo universa conscripserat, ne prodiret in lucem, igni absumpsit. In secunda autem Vita num. 58, [ejusque confessarius scripserant,] narrat ipsa, quomodo ostenso sibi divinitus Confessario Fr. Dominico de Crema, (quo tredecim annis usam ait Silvester num. 18) jussa fuerit a Christo ei aperire totam vitam suam. Ille autem, inquit ipsa, omnia in librum retulit [usque ad tempus quo vixerat ipse] qui non invenitur, quia ipse obiit … Deumque rogo, ut posthac numquam reperiatur. Nec vero repertus umquam fuit: & quamquam repertus fuisset, scriptus erat, ut dicitur num. 103 tali forma, ut nemo alius legere illum potuisset vel intelligere.

[4] Sed vicem ejus, aut saltem prioris, supplevit alius quem, [supplevit defectum alius libellus,] propria manu sua scriptum, dedit Auctori Vitæ secundæ, jam in Filium spiritualem intimiorumque omnium arcanorum secretarium assumpto, multis ejus adstricta precibus, ut ait num. 46: & num. 137 hunc ei a se scribendum ac relinquendum promittens, meminit etiam ejus quem alias fecit, sed, metuens ne inveniretur, combussit; tunc autem voluisset pro illius solatio habere. Talis libellus inseritur Tractatui primo, Vitæ istius secundæ, continebatque sub titulo Tractatus I, mirabilem pueritiam & conversationem suam, [qualē ipsa postea dedit Auctori Vitæ 2,] imo sanctificationem atque principia sublimium suarum extaseon: quæ si cum Silvestri scripto conferantur, apparebit, superficialiter dumtaxat cognita ipsi Virginis secreta fuisse; & ab eo quidem exhibitum lectori quoddam corpus historiæ; in isto vero Hieronymi primo aliisque duobus Tractatibus, Vitam secundam constituentibus, contineri medullam & quasi animam rerum de Virgine sciendarum atque ad spiritualem Lectoris profectum conducibilium magis. Secundum tractatum formant, Colloquia cum Auctore spiritualia. Tertium faciunt Beatæ ad ipsum Epistolæ XLII. Quæ omnia, quamvis prolixissima, [cui ille inseritur.] non piguit ex Italica impressione, Mantuæ curata, anno MDVII Latina facere, propter abundantiam spiritus, undique promanantem, & corda quamvis arida succo interioris gratiæ irrigare idoneam.

[4] Fuit prælaudatus a Silvestro Fr. Hieronymus (ut ipse se scribit), Montolivetanus, postea sui Ordinis Generalis, [Fuit hic a puero æstimator Beatæ,] quod etiam in Historia Mantuana parte 2 pag. 108 testatur Fr. Hippolytus Donesmundi ex Ordine Observantium, sæpe infra laudandus. Narrat, inquit hic, Fr. Hieronymus de se (num. 123) quod, cum puerulus esset ac scholas frequentaret, accidit sibi ut videret cælestem illam animam in spiritu raptam: talisque præsentia sic fuit suæ menti impressa, ex prima illa vice, ut numquam obliterata ejus memoria sit, existimaritque eam divinitus cordi suo impressam. Factus autem Religiosus, sæpeque cum Virgine locutus, ac diu inter ejus spiritualia colloquia versatus; indeque evidenter cognoscens divinam gratiam, in anima illa operari supra naturæ humanæ cursum; Decrevi; inquit num. 48, toto corde manifestare me ipsi, ut ipsa beata Virgo Mater mihi fieret spiritualis … Crescente autem sancto nostro utrimque desiderio, crescebat inter nos spiritualis consensus, ita ut ex duobus cordibus una prorsus voluntas cœperit in conspectu Dei emanare. Sancta igitur ac spirituali familiaritate inter nos contracta, & mentibus nostri fideliter constabilitis in via spiritus, cœpimus sancta colloquia frequentare, [deinde religiosus obtinuit assumi in filium Spiritualem,] solo Deo interveniente cum amore sancto, hinc filiali, inde materno. Ex tunc tenerrimo inter se affectu accepit ipse, caram Matrem; illa, Unicum ac genuinum; & in Christi sanguine conceptum filium, & nihil ipsum celare aut posse aut velle, licet apud alios etiam Confessarios, erat parca secretorum suorum imo etiam (quatenus per obedientiam licuit) tenacissima; propter maximam suam modestiam & verecundiam, si quando vel deprehendebatur in talibus, vel Superiorum jussu constringebatur.

[5] Hinc illa Epist. 5 exclamat: O catena! o vinculum suavissimum & sanguineum, [tam arcta familiaritate junctus Virgini,] quod nos tam arcte colligavit in conspectu Dei, adeo ut, Fili mi in Jesu crucifixo care, verum sit, quod Deus posuerit in cordibus nostris tantum ignem sui divini amoris … Propter quod dico, quod non possum nec volo quidpiam ulla ex causa abscondere filio meo, in conspectu Dei sic colligato & corradicato; neque possum aut volo ipsum plus celare quam meipsam. Et Epist. 17; Verum dico, sicut dicerem in Confessione, numquam in hoc mundo fui in conspectu Dei sic colligata creaturæ alicui. Et præcitata Epist. 17; Non per mea merita, sed per Dei magnam bonitatem firmatus fuit iste tam spiritualis amor, quem credo non Angelus, [ut nihil ipsum posset aut vellet celare,] non Archangelus, non dæmon, non creatura aliqua, absque gravi causa rescindere poterit; sed, Dei gratia mediante, perficiendum confido in æterna ac beata patria. Hujusmodi protestationes sæpius inter colloquia occurrunt, atque inter alias cum num. 138, exposuisset inter nos cordis sui cruciatus; Vellem, inquit, Fili, tibi monstrare cor meum, ut videas quid ibi operetur Deus. Scito, quod aliud nihil tibi reticeam, nisi quod dicere nequeo. Et num. 169, exposita quadam visione & pœnitentiis, quas faciebat cum licentia Confessarii sui Fr. Dominici, cui divino jussu explicaverat totam vitam suam; Alteri, inquit, numquam tantum dixi, nisi tibi, dilecte in Christo fili, idque citra scrupulosum respectum. Gratias ago Deo, quod te mihi per suam bonitatem concessit; atque de te confido, tamquam de propria anima mea. Cum autem is Mantua aberat a sui Ordinis Capitulo alibi constitutus (quæ absentia aliquando duos tresve annos tenuit) O Deus meus, [uni ille sine respectu credens sua secreta:] inquit Epist. 28, quantum mœrorem, lacrymas, & suspiria mihi causat, quod non habeam missos fideles ad Epistolas meas ferendas. Nam paupercula mater, destituta præsentia cari & benigni filii in Christo, non scit quid possit agere, nisi cum fide expectare, ut benignus ac misericors Deus restituat dulcissimum, fidelissimum, ac secretissimum in Christo filium, cui confidenter dicere possit quæ vult. Sane num. 126 Vellem, inquit, quotidie habere commoditatem loquendi tecum de rebus spiritualibus: magnamque consolationem sentire mihi videor, quando de rebus meis nemini loquor nisi tibi: imo cor meum tunc quietum ac tranquillum manet diebus aliquot.

[6] Scito tamen, inquit ipse Hieronymus, quod multis annis sic fuerim cum ea conversatus, priusquam incepi aliquid de ipsa scribere; [quæ tamen illa cœpit primum scribere annis 19 ante ejus mortem;] quia mens mea non prætendebat, nisi salutem animæ & rerum spiritualium ac divinarum notitiam consequi. Itaque, uti in Argumento operis ante Proœmium legitur, num. 4 illud ex istis solum contexuit; quæ scripserat, spatio annorum circiter novemdecim, ab anno scilicet MCCCCLXXXVI; quamvis diu antea fuerint invicem a Deo per amicitiam colligati. Et cum dixisset, quam ægre ab illa extorserit, ut mane eius ad se scriptas Epistolas servare pro suo solatio posset, secretas tamen; Nesciebat illa, quidquam de Memoriali quod scribebatur a suo Filio spirituali (inquit num. 7, seipsum intelligi volens) quia hic desiderabat & deprecabatur continuo Deum, [sed inscia ipsa,] ne id ipsi, uti alia secreta sua, revelaret, atque ita ejusmodi consolatione privatum eum vellet. Sed neque tunc ille occupabatur scribendo aliquo libro, solumque intendebat saluti animæ & consolationi spirituali. Certus interim nihil aut parum a se sciri, respectu eorum quæ ignoravit; adeoque dici debet, minimum esse quod scribi de ea possit, in comparatione plurium aliorum magnalium … Quod si contingat aliud opus compilari, [pauca de multis,] in quo majora quædam de ipsa narrentur, credendum erit, quod aliis quoque familiarissimis suis ea revelaverit, quantumvis paucis, eo quod esset secretissima. Istorum autem paucorum duos nominat num. 260, Sor. Margaritam Seraphinam, & D. Genesium Sacerdotem, quorum hic defunctus videtur fuisse, ista adhuc vivebat. Antea vero meminit Auctor longi sermonis recitati a Vener. Patre Fr. Francisco Ferrariensi, [per alios forte adhuc noscendis.] Ordinis S. Dominici, nulla facta mentione Vitæ ab eo Mediolani editæ, duobus annis prius quam hæc secunda Mantuæ imprimeretur.

[7] Miranti quomodo id fieri potuerit; occurrit cogitare, statim a morte Beatæ, regressum, [Videtur æque ac prior statim a morte scripsisse,] unde venerat accersitus, Franciscum Silvestrum, Mediolani composuisse & impressisse opus suum Latinum, eodem ipso tempore quo Hieronymus Mantuæ, ex suo (ut nominat) Memoriali, sive Diurno colloquiorum cum Virgine habitorum, atque ex tradito sibi ab ea libello, & Epistolis ad se directis, colligebat alterum Italicum; qui ipsum manuscriptum obtulerit Marchionibus; sic ut alter nihil sciverit de Lucubratione alterius, multo minus hujus Memoriale arcanum isti notum fuerit. Marchiones autem, accepto Mediolanensi impresso Latino, in quo melius servabatur historiæ forma; [licet biennio serius jussus imprimere.] quodque instruendis primis illis initiis satis esse videbatur; suppressisse existimo secretiorem illum Italicum tractatum, quousque magis magisque probata vulgo Virginis sanctitas, visa est commodius distinctiusque post biennium per typos Mantuanos lingua vulgari patefieri posse: quod factum sit nullo ad Ms. sibi consignatum verbo addito.

[8] Severiores Theologi subinde hic aliquid offendent, in rigore terminorum scholasticorum minus forte probandum, ut cum num. 159 dicitur, [Excusandi termini scholis subinde displicituri] quod Anima abstracta videt essentiam divinam, sicut relucet in Verbo, & num. 166 quod quando eadem sic abstracta est … Deus eam facit cognoscere, prout vult, præterita præsentia & futura, respiciendo in divinam Essentiam; scilicet non per visionem comprehensivam & similem beatificæ, nulla specie creata mediante; sed per aliam longe inferioris ordinis ac mediatam, qualis hic sæpe indicatur nominibus ineffabilis claritatis atque in circumscripti luminis. Sed altercari circa talia volentibus, & in erroris suspicionem adducere Beatam ac scriptorem ejus, responere posse videor id quo Virgo num. 235 sermonem conclusit, dicens, quod non sit possibile creaturæ humanæ intelligere quid rei sit unio, quam Deus facit cum anima abstracta, excepto illo cui Deus dat talem gratiam mediante ipsa unione. [ob difficultatem explicandi affectiones estaticas.] Meritoque addiderim cum eadem; Multi cupiunt subtiliter talia investigare, & videtur ipsis quod ratiociniis suis attingant aliquam eorum intelligentiam; sed quanto magis quærunt, tanto minus intelligunt. Imo ipsæmet animæ, tanto favore dignatæ, etsi in mente sua ipsum intelligunt, ut dicitur num. 93, tamen non inveniunt verba, similitudinem aut formam, quibus mediantibus notitiam suam internam communicent mortalibus, tantæ gratiæ inexpertis: quo fit, propter rerum ipsis ineffabilium sublimitatem, ut verbis subinde cogantur uti, minus apte quadratis ad vulgi & scholarum usum.

[9] Profitetur Auctor num. 9 quod grandis sibi conscientiæ remorsus foret, si non diceret totum, quantum in se est, de Virgine ista, [Studio quædam prætermisit Auctor,] exceptis minutiis quibusdam particularibus, quas modo publicari indecens foret; mente tamen eæ premuntur inquit, cum proposito relinquendi memoriam posteris. Etenim (pergit ille) firmiter credo, quod divina providentia ideo voluerit resistas secretas, animæ illi cælesti factas, fide oculata teneri; ut futuro tempore aliquando publicentur, & simul cum corpore non sepeliantur tot divinæ gratiæ, [quæ personas particulares] in animam beatam allatæ; quod sine dubio accidisset, nisi Deus Virgini occultasset ea scribi: quippe supra modum respectiva erat, uti pluribus deinceps locis indicatur. Ex multis etiam aliis habetur, non pauca prætermitti, ne veniatur in notitiam personarum, quarum vel tangebantur vitia, vel adhuc viventium virtutes laudabantur; vel futuri prænuntiabantur successus necdum opere completi. In his haud dubie etiam erant quædam privatam Auctoris conscientiam & personam concernentia; hæc enim non nisi parcissime, idque sub velo tertiæ personæ attinguntur; ut cum num. 96 quosdam utrique devotos commendanti respondet, Scias,