Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni III           Band Juni I           Anhang Juni III

19. Juni


DIE DECIMA NONA IUNII.

SANCTI QUI XIII KALENDAS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Judas Apostolus ex septuaginta duobus discipulis. Araræ in Armenia Martyr.
S. Ursicinus Medicus, Martyr. Ravennæ in Italia.
S. Zosimus Miles, Martyr in Pisidia.
S. Gervasius, Fratres, Martyr Mediolani.
S. Protasius, Fratres, Martyr Mediolani.
S. Honorius, Martyr, Romæ.
S. Enodius, Martyr, Romæ.
S. Petrus, Martyr, Romæ.
S. Marcellus Martyr, forsan Ravennæ.
S. Gaudentius Episcopus, Martyr Aretii in Hetruria.
S. Culmatus Diaconus, Martyr Aretii in Hetruria.
S. Andreas, Martyr Aretii in Hetruria.
SS. LII ex familia, Martyres Aretii in Hetruria.
SS. Anonymi duo, apud S. Hyppolyti oppidum in Austria.
S. Zeno, Anachoreta in Ægypto.
S. Petrus, Monachus & Doctor in Habassia.
S. Innocentius, Episcopus Cenomanensis in Gallia.
S. Deodatus, Episcopus Nivernensis, dein Abbas Vallis Gallilææ in Vosago.
S. Nazarius, Episcopus Justinopolitanus in Istria.
S. Hildegrimus, Episcopus Catalaunensis & Halberstadensis.
S. Ratho, seu Rasso Comes Andecensis, Werdæ in Bavaria.
S. Bonifacius, Archiepiscopus Apostolicus circa Russiam, Ordinis Camaldulensis Protomartyr.
B. Odo, Abbas Tornacensis S. Martini, & Episcopus Camarucensis.
B. Juliana Falconeria Florentiæ, tertii Ordinis Servorum B. Mariæ.
B. Michelina vidua Pisauri, Ordinis Pœnitentium S. Francisci.
S. Bonmercatus Clericus, Martyr Ferrariæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera & studio R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi litteræ appositæ margini aliud indicent.

Beatæ Veridianæ Virginis Translatio. Judicatur esse B. Verdiana, cujus Vita est data I Februarii.
S. Romualdus, fundator Ordinis Camaldulensium, hoc die mortuus memoratur in pluribus Martyrologiis ejusque commemoratio cum nona lectione præscribitur in novissime reformato Breviario Parisiensi, licet vetustiora illa careant. Sed colitur sub ritu duplici in Ecclesia ad diem, quando Acta Illustravimus VII Februarii.
S. Dupthacus, Episcopus Rossiæ in Scotia, memoratur a Comerario. Nos cum Breviario Aberdonensi dedimus Acta VIII Martii.
S. Maria, Mater Joseph, quæ Christum unctura in sepulcro quæsivit, ut hoc die in pace mortua, refertur in Menæis Mss. Collegii Divionensis, hæc aliis appellatur Maria Jacobi & Joseph Mater & Maria Cleophæ, cujus Acta deduximus IX Aprilis.
S. Lambertus, Agricola, Martyr Cæsar augustæ refertur ad hunc diem a Marietta, lib. 2 cap. 14. Cum Martyrologio Romano & aliis dedimus ejus Acta XVI Aprilis.
SS. Vitalis & Valeria Martyres, parentes SS. Gervasii & Protasii, proferuntur cum variis Martyribus, potissimum cum Martyribus Romanis. De illis infra in Actis filiorum agitur, & seorsim coluntur, quando de illis egimus XXVIII Aprilis.
Joannes, Abbas de Fontibus, dein Episcopus Eliensis, ut Sanctus est inscriptus Martyrologio Anglic. Wilsoni & a Ferrario. De eo inter Prætermissos egimus VI Maji.
S. Ivonis Episcopi & pauperum Advocati Canonizatio inscripta est Ms. Florario. Non fuit is Episcopus, sed Presbyter, de quo deque ejus Canonizatione egimus ad Vitam XIX Maji.
S. Buriena Virgo, in Cornubia Britanniæ provincia, indicatur in secunda editione Martyrologii Anglicani. De ea egimus XXIX Maji.
S. Margaritæ, Reginæ Scotiæ, memoria seu Translatio inscripta est Ms. Florario, & Martyrologio anno 1490 Coloniæ & Lubecæ excuso. Secuti Grevenus, Canisius, Dempsterus. Vitam ejus ob cultum, statutum in Breviario Romano, dedimus X Iunii.
S. Gerlandi Equitis translatio in Calatagirono indicatur a Cajetano Martyrol. Siculo. De ea ejusque Inventione egimus XVIII Junii.
S. Calocerus Martyr, proponitur in vetusto Ms. Casinensi. Celebravimus XVIII Aprilis S. Calocerum Martyrem Brixiensem, & XIX Maji Calocerum Eunuchum Martyrem Romæ. Potest aliquis horum intelligi ob Reliquias aliunde Casinum allatus: maxime quia horum dictis diebus in Ms. Casinensi nulla fit mentio. Certiora a Casinensibus optamus obtinere.
Amator Episc. Socius Dominici de Montemajori (de quo egimus XV Junii inter Prætermissos.) Cum eo a sceleratis apostatis multis vulneribus confosius quarto post eum die mortuus refertur a Marietta, & aliis ibidem relatis.
Hildubrandus, Monachus in Hemmerode, laudatur a Cæsario lib. II cap. 8 insertus est Kalendario Cisterciensi Divione excuso: omittitur ab Henriquez, Chalemoto & in Monasterio Hemmerodensi Jongelingi cap. 20 & 21, ubi viri illustres recensentur.
Joannes, Abbas S. Mariæ de Salseda, Ordinis Cisterciensis in Lusitania, sanctitate & doctrina conspicuus proponitur a Chrysostomo. Henriquez in Menologio Cisterciensi cum titulo Beati; a quo titulo abstinent Chalemotus ejusdem Ordinis, & Cardosus in Hagiologio Lusitano. Floruit circa annum 1214.
Odo Presbyter, Prædicator Brabantinorum, ut venerabilis memoratur ab Arnoldo Rassio in Auctario Molani, occasione B. Odonis Episcopi Cameracensis hoc die relati: eumque. Choquetius cum titulo Beati & Beatæ memoriæ inter sanctos sui ordinis retulit. Vitam habemus ex secunda parte Hagiologii Brabantinorum in Rubea Valle adservatam, ubi dicitur mortuus anno 1213 nullo die ut loco expresso: & pleraque sunt omnibus viris sancte viventibus communia: ac proinde non judicamus, ea huic loco inserenda, nisi aliunde de loco & aliquo cultu instruamur. Videtur idem esse, de quo Cantipratanus lib. 2 Apum cap. I num. 17 ita scribit: Odo, vir sanctus & pius, Ordinis prædicatorum, qui raro volebat comedere, quod seminali fluxu ab animali descenderat, sed olere vel piso corpus sobrium reparabat. Huic in ingressu Ordinis terminus revelatus est, & hunc fratribus certo die ante obitum revelavit.
D. P.
Jacobus Assisias, discipulus S. Francisci, Foggiæ creditur mortuus: sed incolis ignotus, & miraculis claruisse, quem Gonzaga mortuum ait anno 1510. Waddingus ad annum 1210 num. 38 & 39, censet huc Jacobum spectare, ejusque miracula quinque ex Mariano profert, abstinet interim a titulo Beati quem ei tribuit Arturus, & hunc secutus Iacobillus. Est Foggia, aliis Fovea, Regni Neapolitani Oppidum, obitu Caroli I Andegavensis nobile, 10 m. p. a Manfredonia, sed (quod mirer) in tabulis omissum: unde si quis de cultu Iacobi plus doceat, gratias referemus.
Reginaldus Ord. Prædicatorum, incertum an is qui in Vita S. Thomæ dicitur ejus fuisse Confessarius, de Piperno cognominatus, in Massea Africæ civitate captivus apud Mauros, ab iisque crucifixus crudeliterque excruciatus, circa an. 1280, refertur a Marquesio ad hunc diem cum titulo Beati. Dicitur in sacristia Viglebanensi pictus inveniri cum radiis & palma, spinis coronatus.
Antonius Nerus Pisauri floruit circa annum 1525, laudatus ab eruditione & virtute, & cum titulo Beati refertur ab Arturo.
Jacobus Martinet, Oblatus Ordinis Minimorum ob austeritatem & donum orationis laudatur a saussaio, inter Pios.
Edmundus Augerius, Societatis Jesu, cum illustri elogio memoratur similiter ab eodem.
S. Silverius Papa Romæ, refertur a Notkero, ab aliis XX Junii.
SS. Petrus & Paulus Apostoli hodie invocantur in Hagiologio Metrico Æthiopum Habessinorum. Natalis eorum est XXIX Iunii.
S. Alena, Virgo & Martyr, Foresti prope Bruxellam, indicatur in Ms. Bruxellensi & variis aliis, uti diximus ad ejus Vitam XVII Iunii.
SS. Nazarius & Celsus, quia eorum corpora, una cum corporibus SS. Gervasii & Protasii inventa fuerunt, cum eisdem hoc die celebrantur in Martyrologiis S. Hieronymi, Notkeri & aliorum. Natalis horum est XXVIII Iulii.
S. Hippolytus, Martyr Romanus, adjungitur SS. Honorio, Evodio, Petro, in cœmeterio S. Hippolyti depositis. De illo agetur XIII Augusti.
S. Antonini Martyris translatio Reliquiarum, hoc die facta anno 887, indicatur a Sammarthanis in elogio S. Theodardi Archiepiscopi Narbonensis pag. 371. Dies natalis est II Septembris.
S. Elzearii, Comitis Ariani, translatio celebratur sub ritu semiduplicis in Breviario Aptensi anni 1572. Dies natalis est XVII Septembris.
S. Carissa, Virgo & Martyr e sodalitio S. Ursulæ, anno 1157 Colonia Viconiam in Hannonia translata, item S. Cristicola, Virgo & Martyr ex eodem 11000 Virginum contubernio Pragæ, indicantur in Fastis Agrippinensibus Gelenii; referendæ ad XXI Octobris.
Childomara seu Childeomarea, in Fiscamno monasterio, adjuncta sub finem Martyrologii S. Hieronymi in Ms. Blumiano & Lucensi, in quo dicitur esse depositio. Est aliis Hildemarca & Childemarca coliturque XXV Octobris.
Joannes & Benedictus, Sclavis euangelizantes, martyrio coronati referuntur a Greveno, Maurolyco, Canisio. Ab aliis XII Novembris.
Hertwicus, Prior in Claustro Hemmerodii Ordinis Cisterciensis, grandævus, & circa disciplinam ferventissimus, prædixit horam qua erat moriturus. Ita Cæsarius lib. 11 cap. 10. Eum hac die cum titulo Beati retulerunt Henriquez & Chalemotus. At Manrique apud Jongelinum & Kalendarium Cisterciense Divione excusum, habent eum die (quando poterunt dari, si quæ venerationis Ecclesiasticæ & vitæ documenta suggerantur) XXIV Decemb.
S. Stephani Protomartyris, ob recuperatum ejus brachium, commemoratio Vesontione, refertur a Saussaio. Ejus dies natalis est XXVI Decembris.

DE S. IUDA APOSTOLO EX LXXII DISCIPULIS,
MARTYRE ARARÆ IN ARMENIA.

SEC. I.

DISSERTATIO CONIECTURALIS.
Dijudicandam proponens ejus a Juda Thaddæi differentiam, cultumque & genus & locum mortis diversum.

Judas Apostolus ex septuaginta duobus discipulis. Araræ in Armenia Martyr (S.)

AUCTORE D. P.

Iudas, Jesu Christi Servus, Frater autem Jacobi, his qui sunt a Deo electis, Christo Jesu conservatis & vocatis, [Judas unius Cononicæ Auctor,] Epistolam scripsit inter Canonicas unam, idque post obitum S. Petri, qui secundam suam dictavit paulo ante mortem. Hanc enim magna ex parte, eodem argumento, sæpe eisdem phrasibus S. Judas transcripsit; sicut parallele demonstrat Cornelius noster. Et hic quidem putat Græce scriptam, quo latius per totam legeretur Ecclesiam. Ego vero, ex ipso illo parallelismo utriusque epistolæ, verosimilius censeo, Syriace (sicut Balthasar Etzelius noster eam reperit ediditque) primum exaratam fuisse ab Apostolo, consulere volente gentilibus suis Græce ignorantibus, [videtur Syriace scripsisse post mortem S. Petri,] atque ideo non valentibus epistolam Petri Græce scriptam intelligere: sed pro simplici versione dedisse epitomen, ita ut resectis multis fieret illa dimidio brevior. Qui hujus epistolæ veritatem, contra hæreticos ipsam reprobantes, & defensam videre volet, Interpretes consulat. Ego quod mei est propositi aggredior; & quam de illo sententiam cœpi proponere, in Paralipomenis ad Conatum Chronico-historicum de Pontificibus confirmatum eo; non quidem ut certam, sed ut verosimilem valde.

[2] Ibi ego genealogicum consanguineorum, sive (ut Nazarenis Matthæi XIII. ℣. 55 vocare placuit) fratrum ac sororum Jesu systema sic explicui, [& fuisse filius Cleophæ,] ut Cleophæ seniori (nam ab hoc alium esse puto, Christi redivivi in Emmaunte hospitem) Josephi Sponsi Deiparæ fratri, darem uxores duas; primam anonymam, ex qua nati, Symeon, secundus Hierosolymorum Episcopus, & Judas epistolæ scriptor; alteram Mariam, Deiparæ ex Matertera Sororem id est consobrinam, quæ Jacobum, primum Hierosolymorum Episcopum & fratrem Josephum peperit, [sed ex alia quam Jacobus Adelphotheus matre,] ambos antonomastice Adelphoteos, dictos, quia non solum contingebant Christum ex parte patris sui, sed etiam ex parte matris, a qua diversam censui alteram Mariam, Jacobi nescio cujus uxorem, ex eoque matrem Judæ Thaddæi, forte etiam & Simonis Chananæi Apostolorum, ex numero duodecim, si hi quoque fratres inter se fuerunt, ut vulgo æstimantur.

[3] Uti ergo Henschenius docuit I Maji distinguere tres Jacobos Apostolos, ex tribus diversis patribus Cleopha, Alphæo & Zebedæo natos; ita libenter hic distinxerim tres Apostolos Iudas; [diversus a Juda Thaddæo, uno ex 12,] primum ex alia matre, sed eodem patre Cleopha, fratrem Jacobi; Iudam Thaddæum, fortassis filium Mariæ & Iacobi; & Iudam Iscariotem, qui fuit proditor. Posteriores duo Iudæ sicut & duo posteriores Iacobi, fuerint ex numero duodenario: priores supranumerari sicut Paulus & Barnabas, assumpti post Christi ascensionem; cum antea ut summum inter Septuaginta duos numerarentur. Schema itaque hoc formavi secundum naturæ ordinem.


[Table: ]

[4] [& unus ex quatuor] Sic ordinato stemmate, haud ægre comprehendetur, quomodo post electionem duodecim Apostolorum, in quibus Jacobus Alphæi Jacobus Zebedæi Judas Thaddæus & Simon Cananæus; omnes a Christi consanguinitate extranei, de ejusdem Christi fratribus supra ex Matthæi XIII nominatis, Iacobus & Ioseph, & Simon & Iudas, quamvis cum ipso præsentes in nuptiis Cana, cum eodemque & matre ejus regressi Capharnaum, (Joannis 1, 12) anno prædicationis secundo adhuc increduli, [primum conversis an. 3 prædicationis] exierunt tenere eum, dicentes, quoniam in furorem versus est (Marci 111, 21) imo anno jam tertio currente & instante festo schenopegiæ illi dixerunt, Si hæc facis manifesta teipsum mundo. Neque enim (inquit Ioannes cap. VII) fratres ejus credebant in eum. Qui tamen omnes, eumdem clam subsecuturum prægressi Hierosolymam, visis tot ejus deinde miraculis, & prædicationibus auditis, crediderint denique; & meruerint in numero aliorum septuaginta duorum recipi, communi omnibus nomine per Orientem, ac deinde apud Græcos, vocandi Apostoli; sic ut ipsi quoque potuerunt intelligi a Paulo, [& inter 72 assumptis.] ubi dixit ad Gal. 1, 18, quomodo post tres a sua conversione annos, ex Arabia reversus Hierosolymam, alium Apostolorum vidit neminem, nisi Iacobum fratrem Domini, omnibus scilicet jam inde digressis, non solum primariis duodecim, sed etiam septuaginta duobus secundariis, quos Latini Discipulos nominant.

[5] Utinam nunc tam facile foret ex ipsismet Euangelistis, [Licet autem Latini, Græci &c. solum unum S. Iudam videantur agnoscere,] Iudæ Scriptoris & Thaddæi personas discernere, quam id facile fuit de duobus Jacobis, Cleophæ & Alphæi, concurrentibus ad eamdem diversitatem probandam, diversissimis apud eosdem Græcos utriusque Actis. Sed Græcis æque ac Latinis agnoscentibus unum dumtaxat Iudam Apostolum, illis quidem hac XIX Junii, Latinis vero XXVIII Octobris, tota discriminis probatio consistit in diversitate Actorum; quæ quidem apud Latinos habentur sub nomine Abdiæ Babylonii, dicuntque cum Simone passum esse Iudam in Perside XXVIII Octobris, quod uni ex duodenis optime convenit: Græci vero in suis Menæis ea legunt, quæ ex Mesopotamia digressum in Armeniam solum Iudam ibi Martyrem factum prædicant; & quæ uni ex Septuaginta duobus, id est Scriptori, aptantur facilius. Athanasius Kircherus noster ex Arabico Kalendario nobis proposuit Iudam Apostolum, [Acta tamen Latina Thaddæum in Perside, 28 Octobris;] (verosimiliter ex duodecim unum) X aut XXII Maji; licet Seldeni Kalendaria eumdem videantur reponere die II mensis Amschir, qui diei XXVI Januarii nostri respondet. Habessini, in suo Hagiologio Metrico, ita canunt ad hunc XIX Junii. Salutem dico Iudæ, Domini servo, quem, dum fidem Euangelii perfectam suis ministeriis inseruerunt illi, (quos scilicet ante commemoraverat Poëta, Petrus & Paulus) parem sibi eum in Apostolatu fecerunt. Pedes ejus clavis ab igne candentibus fuerunt confixi atque ita martyrium suum complevit, loco mox indicando.

[6] Elogium apud Græcos in Synaxario, tale est. Οὗτος (Ἀπόστολος) ἐν τῷ κατ᾽ αὐτὸν Εὐαγγελίῳ, Ἰούδας ἐπονομάζεται καὶ ἐν ταῖς πράξεσιν, ἀδελφὸς κατὰ σάρκα χρηματίζων τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, [Græca, Araræ in Armenia, Iudam passum dicunt,] καὶ υἱὸς Ἰωσὴφ τοῦ μνήστορος, ἀδελφὸς δε γνήσιος Ἰακώβου τοῦ Ἀδελφοθέου· καὶ τὴν φωτιστικὴν καὶ δωγματικὴν καὶ ἕμπλεων του πνεύματος ἅπασιν ἀποστείλας ἐπιστολήν. Οὗτος παρὰ αὐτοῦ Χριστοῦ πεμφθεὶς ὡς ἀδελφὸς καὶ μυσταγωγὸς, πυρωθεὶς ταῖς αὐτοῦ· λαμπρότησιν ὡς ἄνθραξ, πᾶσαν πλάνην κατέφλεξε, καὶ τοὺς πιστοὺς κατεφώτισεν. Ἕλκων γὰρ τὸν ζυγὸν τοῦ Σωτῆρος, καὶ τὴν αὔλακα τέμνων, καὶ σπείρας τὸν σπόρον τῆς εὐσεβείας εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην, πολλὺν ἤνεγκε τὸν καρπὸν· διὸ τῇτε μέσῃ τῶν ποταμῶν, καὶ τὰ ὁμόρα ἔθνη καταφωτίσας τῷ λόγῳ, καὶ κηρύξας τὸ εὐαγγέλιον, τῇ Ἐδεσινῶν πόλει ἐνδημήσας, καὶ πρὸς Αὔγαρον τὸν Τοπάρχην πορευθεὶς τοῦ θεραπεῦσαι αὐτὸν, ὔστερον κατέλαβε ἐν Ἀραρᾷ τῇ πόλει· καὶ ὑπὸ τῶν ἀπίστων ἐναρτηθεὶς καὶ τοξευθεὶς, τὸ πνεῦμα αὐτοῦ τῷ Θεῷ παρέθετο.

[7] [Elogio ad hunc 19 Iunii relato.] Hic (Apostolus) Judas nominatur in eo quod secundum ipsum est Euangelio (Gelasius apocryphum esse declarat) & in Actis… eratque secundum carnem D. N. Iesu Christi frater, filius Joseph Sponsi (potius ex fratre Cleopha nepos dicendus) Jacobi autem Adelphothei frater germanus, ego ex alia matre dixerim. Hic etiam plenam spiritus epistolam dogmatigcam & illuminativam cunctis emisit. [cum mentione scriptæ epistolæ] Hic ab ipso Christo missus ut frater & mystagogus, totusque splendoribus ejus instar carbonis inflammatus, errorem omnem exussit & illuminavit fideles. Jugum enim Salvatoris tollens, & agrum spiritualem sulcans semenque pietatis jaciens in universum orbem, plurimum fructum retulit. Mesopotamiam enim atque finitimas gentes verbo illuminans, [& missionis ad Agbarum Edessæ Principem,] & Euangelium prædicans, pervenit in Edessenam civitatem, ibique accessit ad Augarum loci Principem, eumdem curaturus. Postea in Ararach civitatem venit, ubi ab infidelibus suspensus, atque sagittis confixus, spiritum Deo reddidit: in quo mortis genere fortassis nulla est dissensio Hagiologii Habessini, solique interpretis vitio vel obscuritati phraseos adscribi debet, quod ibi pro sagittis legere hactenus cogar Clavos ignitos.

[8] Est autem Ararach apud Cedrenum civitas Armeniæ, Mesopotamiam proxime contingentis atque ab Arabibus habitatæ: quo sensu in Synaxario Moschorum dicitur Judas prædicasse in Idumæa atque Arabia. [ubi paucis verbis exceptis,] Si autem in. Armenia passus hic est, in Perside vero alius Judas, socius Simonis; tam sunt diversi se illi quam sunt diversæ regiones & Acta ea quæ dabimus XXVIII Octobris, tamquam præ aliorum Apostolorum Actis, Abdiæ adscriptis recipi digna. In solo principio confusionis est aliquid, quod correxi, delendo hæc verba, παρὰ δὲ Ματθαίῳ καὶ Μάρκῳ, Θαδδαῖος καὶ Λευαῖος, secundum Matthæum vero & Marcum, Thaddæus vel Levæus. Et Marcus quidem simpliciter nomen Thaddæi usurpat, [nihil est ad Iudam Thaddæum spectans,] quod simpliciter etiam invenitur in Latina vulgata: in Græco tamen textu, quem Syriacus sequitur, nominatur Λεββαῖος ἐπικληθεὶς Θαδδαῖος Lebbæus, qui cognominatus est Thaddæus: qui idem cum apud Joannem Judas, & apud Lucam tam in Euangelio quam in Actis vocetur Judas Jacobi, conciliari hæc loca non possunt, nisi dicendo cum Hieronymo, unum eumdemque Apostolum ex duodecim, fuisse trinomium. Quamquam autem perpetuus utriusque Testamenti usus ferat, ut genitivus, nomini alicui simpliciter additus, uti hic Ἰούδας Ἰακώβου, significet patrem; quia tamen plerisque placuit hoc loco fratrem intelligere, credentibus quod idem Judas esset frater Jacobi Adelphothei, aucta confusio est, & confusionis argumenta multiplicata.

[9] His deinde accessit novum unum ex Eusebio libro 1 cap. 13. Accuratissime hic docet, Apostolos dicit, [Apud Eusebium confusio multa,] non solos duodecim, sed etiam septuaginta duos: inter quos postremos fuerit, Iacobus frater Domini, & quidam Thaddæus; ac deinde alii complures qui instar illorum Apostoli dicebantur: quales intelligat Paulus ad Gal. 1 cum se præfatur Apostolum, non ab hominibus, id est Apostolis aliis missum (ut interpretatur Ambrosius, seu potius Hilarius) sed per Iesum Christum. Istis tamen sic bene expositis idem Eusebius intricat omnia; cum ex tabulariis Edessenorum apud quos Abgarus vel potius Agbarus quidam Christo in Iudæa prædicante dominabatur, depromit Syrorum linguā descriptas utriusque ad invicem Agbari scilicet & Jesu epistolas; ac deinde, velut ex iisdem publicis monumentis, quibus, ad sua usque tempora conservatis, [ubi dicitur missus ad Agbarum Thaddæus ex 72 a Thoma Ap.] antiquitates urbis & res Agbari gestæ continentur, narrationem de Thaddæo præfato sic orditur. Post ascensum Iesu Christi Iudas qui etiam Thomas dictus est fratrem Thaddæum Apostolum unum ex septuaginta ad Agbarum misit, & sic eum perpetuo Thaddæum nominat.

[10] Notat Valesius Agbari nomen apud Arabes, quorum tribus aliqua tunc Edessam obtinebat, idem esse quod Potentissimus; [itaque habere Edessenorum veterem historiam Syriace scriptam:] & ex Edessenorum nummis probat, commune id Principibus Edessenorum fuisse, sicut Romanis nomina Cæsaris & Augusti. Non est etiam absimile vero iisdem Edessenis Syriacam linguam fuisse inpretio si ea non erat ipsis vulgaris adeoque ea lingua scriptam eorum historiam. Quæ autem narrantur de imagine Christi non manufacta, quam ipse ad Agbarum miseris, pollicens unum postea e discipulis suis, qui illum sanaret; talibus testimoniis tantisque miraculis confirmantur, ut de historiæ talis veritate dubitare sit nefas; eam tamen esse talem, ut credi possit statim ab illius Agbari morte scriptam, merito quis negaverit: aut certe negare poterit satis perito fidelique interprete usum Eusebium, [Hieronymus vult esse Thaddæum ex 12.] aut (si ipsemet per se transtulit) Manuscripto usum satis accurato. Certe non dubitat Hieronymus Eusebium transcribendo corrigere, & Thaddæum quem is tam diserte & plus quem semel dicit unum ex LXXII, dicere unum ex XII, Valesius quoque Eusebium corrigit, ubi eundem Thaddæum vocat fratrem Thomæ Apostoli, & fidenter expungit vocem τὸν ἀδελφὸν, [Valesius negat esse fratrem Thomæ.] utpote deficientem in pluribus codicibus; nemine autem invento, qui Thomam & Thaddæum fratres fuisse dixerit. Poterat eodem jure Valesius dicere, neminem reperiri, qui Thomæ prænomen dederit Iudæ, uti loco allegato fit: imo Ioannis cap. 11, 20 & 1 invenitur Thomas qui dicitur Didymus nusquam Iudas qui dicitur Thomas.

[11] Agendum nobis ad XVI Augusti erit de Imagine Christi, Edessam allata, atque inde forsitan in Armeniam, unde denique advecta Genuam est: hic interim videor posse dubitare, an principium narrationis apud Eusebium sic non possit emendari: Iudas, qui etiam Thaddæus dictus, [Quid si Iudas Thaddæus. miserit Iudam Fr. Iacobi?] cui in divisione provinciarum Mesopotamia & Persia sortito obtigit, Iudam [Iacobi], unum ex Septuaginta, ad Abgarum misit. Tum vero suspicari licebit, auctorem Historiæ, seculo 11, & forte jam adulto scripsisse, cum apud plerosque confusa esset distinctior Iudæ utriusque notitia, ipsismet Edessenis Iudam fratrem Iacobi & Iudam filium Iacobi id est, Thaddæum non distinguentibus; & hoc solum memoria retinentibus, quod ad se missus esset unus ex LXXII, non autem ex XII; Eusebium vero, credidisse Edessenorum Apostolum diversum unum ab utroque fuisse: atque ita solum Thaddæum in progressu nominando, confusionem, quam evitare voluit, magis implicuisse.

[12] Ut ut est, missio illa unius ex Discipulis LXXII ad civitatem Edessæ (non ejus quæ est in Cælesyria quæ aliis Emessa; sed ejus, [anno Edesseno 330 vulg. æræ est 29, quo Christus olim putabatur Crucifixus;] quæ trans Euphratis fontes est in Mesopotamia) facta est anno ipso quo in cælum Christus ascenderat, & antequam fieret XII Apostolorum divisio; adeoque antequam ex Syria discederet Iudas Thaddæus. Hoc enim acute colligit Antonius Pagius ex correctiori Eusebii textu in antiquioribus melioribusque codicibus, a Valesio allegatis, id factum legitur, non τεσσαρακοστῷ καὶ τρίτῳ ἔτει, quadragesimo & tertio anno (sicut supposuit sciolus aliquis, ratus fortassis a Christi nativitate annos Edessenis numeratos fuisse) sed τεσσαρακοστῶ καὶ τριακοσιοστῷ ἔτει quadragesimo & trecentesimo anno: [uti etiam probatur ex Chronico Eusebii] quomodo Eusebius in Chronico, ad annum 1 Olympiadis 264, dicit, quod secundo anno Probi, juxta Antiochenos CCCXXV anno, juxta Edessenos DLXXXVIII, insana Manichæorum hæresis est exorta. Annus Probi secundus, citra omnem controversiam, inchoatur in Julio anni vulgaris æræ CCLXXVII; Edesseni atque ceteri Orientales annos ab Æquinoctio Autumnali ordiebantur. Si ergo annus nobis CCLXXVII, fuit DLXXVIII Edessenis, Epocham suam ducentibus ab initio regni Seuleucidarum id est anno ante vulgarem æram CCCXI, eorumdem annus CCCXL nobis numerandus erit XXIX: [cui annus Probi 2 est 388 Edessenorum.] atque ita egregrie confirmabitur Henschenii nostri sententia eruditis Chronologis, Pagio, Schelstratio, & aliis quibusdam magis probata (non obstantibus Possini novissimis objectionibus) de Christo duobus Geminis Consulibus crucifixo, juxta antiquorum Patrum plerorumque constantem assertionem: quam sententiam gaudeo novis indies argumentis roborari; forte nihil amplius hæsitaturus quando recognoscendus erit Conatus Chronico-historicus meus ad Pontificum Romanorum Catalogos.

[13] Porro sicut Hierosolymis in Persidem eunti longe extra viam Edessa foret, plus quam CXX leucis horariis; [Alia pro Iuda Adelphotheo congruentia,] sic plane in via est ituro in Armeniam, ubi Iudam fratrem Iacobi martyrio coronatum tenent Græci, adeoque naturalius est ut hic fuerit Edessenorum Apostolus, quam Thaddæus, atque adeo nominibus commutatis posset tota disputatio coram Agbaro ex Eusebio huc transferri nisi alius locus illam, ut dixi, posceret magis ex professo tractandam. Rursus, sicut in Actis Simonis & Iudæ apud Abdiam Babylonium, & allegatis ab eo decem libris Gnathonis eorumdem discipuli, quos Africanus Historicus Latine vertisse dicitur, nihil aliud apparet quam quæ in circumeundis duodecim Provinciis imperii Persici per annos tredecim egerunt Apostoli, [ut a Thaddæo diversus credatur,] tandem Babylone ab idolorum Pontificibus interfecti; sic in toto Græcorum Officio de Iuda Apostolo nihil invenitur faciens ad unum ex duodecim; & ideo merito illud totum applicuerim Judæ fratri Iacobi & Scriptori.

[14] Officium istud mox daturus, præmitto ex Typico istud Troparion, εἰς τὰς ιθ᾽ τοῦ ἁγίου. Ἀποστόλου Ἰούδα, συγγενοῦς τοῦ Κυρίου. In XIX (Junii) sancti Apostoli Iudæ, cognati Domini. Χριστοῦ σε συγγενὴ Ἰούδα εἰδότες καὶ Μάρτυρα στεῤῥὸν, ἱερῶς εὐφημοῦμεν, τὴν πλάνην πατήσαντα καὶ τὴν πίστιν τηρήσαντα, ὅθεν σἥμερον τὴν παναγίαν σου μνήμην ἑορτάζοντες, ἁμαρτημάτων τὴν λύσιν εὐχαῖς σοὐ λαμβάνωμεν. Christi consanguineum te scientes, Iuda, [ne huic, sed illi applicetur Officium quod Græci legunt.] ac generosum Martyrem, sancte celebramus; ut qui errorem conculcasti, & fidem custodisti. Quapropter sanctissimam tui memoriam festivam hodie facientes percipiamus solutionem peccatorum nostrorum per tuas preces. Deinde jubetur Lector requirere XVIII Aprilis ubi eadem omnia iisdemque verbis accinuntur S. Simeoni Hieromartyri, sive Episcopo Martyri, solo nomine mutato; eo aptius, quo verosimilius fecimus, hunc fratrem Iudæ nunc occurrentis fuisse, non Simonem Chananæum fratrem fortassis Judæ Thaddæi; licet inter fratres, id est consanguineos Christi ex Cleopha, non Symeonem, sed Simonem Euangelia nominent. Hoc enim posito dumtaxat probatur, unum utrumque esse nomen, sed diversimode usurpari quando agitur de illo qui ex duodenario numero unus nusquam aliter nominatur quam Simon; & a Græcis colitur X Maji, a latinis XXVIII Octobris; & de altero qui apud Eusebium in Historia Simeon, in Chronico Simon nominatur.

OFFICIUM DE S. APOSTOLO IUDA.
Auctore S. Josepho Hymnographo.
Ex Magnis Menæis Græcorum XIX Junii.

Judas Apostolus ex septuaginta duobus discipulis. Araræ in Armenia Martyr (S.)

AUCTORE IOSEPHO, AUCTORE D. P.

Στιχηρὰ προσόμοια ὴχοσά.

Ιούδα μακάριε, Χριστοῦ μαθητὴς, τοῦ σαρκωθέντος Θεοῦ ἡμῶν, ὑφ᾽ οὗ ὡς πρόβατον μέσον. λύκων ὄντως ἀποστάλης, λόγῳ σου τὴν τούτων μεταπλάτων δυσσέβειαν πρὸς τὴν εὐσέβειαν, καὶ τὴν ἔνθεον επίγνωσιν τῆς Τριάδος ὅθεν εὐφημοῦμέν σε

Ἰούδα θαυμάσιε, βολὶς ἀπεστάλης, πλήττουσα καὶ παντελῶς ἀφανίζουσα δαιμόνων φάλαγγας, καὶ τοὺς ὑπ᾽ ἐκείνων πληγωθέντας χαριτι τοῦ μόνου θεραπεύων Θεοῦ ἡμῶν· ὃν νῦν ἱκέτευε δωρεθῆναι ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν τὴν εἰρήνην καὶ τὸ μέγα ἔλιος.

Ἰούδα, ἀξιοπνεύστε, ἀκτὶς τοῦ ἡλίου γέγονας, τοῦ ἐκ παρθένου ἐκλάμψαντος, καὶ κατεφώτισας εὐσεβῶν καρδίας, καὶ τὸν ἐπικείμενον τῇ κτίσει σκοτασμον ἀπεδίωξας· καὶ νῦν ἱκέτευε δωρηθῆναι.

ΔΟΞΑ. ἦχος πλαγίου β᾽.

Ἰούδα, οἱ ἀδελφοί σου σὲ ἐπαινέσουσιν, ἀδελφὸν φανέντα Λόγου τοῦ πρὸ αἰώνων, ἐκ ἀἳδίου ἀναλάμψαντος τοῦ Γεννήτορος, καὶ ἐπ᾽ ἐσχάτων χρόνων ἀφράστως σαρκωθέντος ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου, καὶ ἐνανθρωπίσαντος· ὃν, Ἀπόστολε, ἐκτενῶς ἱκέτευε, δωρηθῆναι εἰρήνην τῷ κοσμῳ, καὶ ἡμῖν τοῖς τιμῶσί σε τῶν πταισμάτων ἵλασμὸν καὶ τὸ μέγα ἔλεος.

ΜΕΛΠΕΙΝ ΙΟΥΔΑΝ ΤΟΝ ΘΕΟΠΤΗΝ ΣΠΟΥΔΑΣΩ. Ιωσὴφ.

ΟΔΗ α᾽. ἦχος πλ. α᾽.

Μύστα τῶν οὐρανίων, Ἰούδα πάνσοφε, μαθητὰ τοῦ Σωτῆρος καὶ κοινωνὲ τῆς ὄντως ζωῆς, τὴν γλῶσσάν μου κίνησον καὶ τὸν λόγον ἰθύνον πρὸς τοὺς ὕμνους σου, Παμμακάριστε..

Ἑλκων τὸν τοῦ Σωτῆρος ζυγὸν, Ἀπόστολε, καὶ τὴν αὔλακα τέμνων καὶ νεουργῶν τῇ χάριτι τὸν σπόρον κατέβαλες [καλὸν] καὶ πολύχουν.

Λόγον τὸν σαρκωθέντα εὑρὼν διδάσκαλον, καὶ ταῖς τούτου, Θεόπτα, μαρμαρυγαῖς πυρούμενος, ἐγένου φῶς δεύτερον, ταῖς τοῦ πρώτου λάμψεσι συμμορφούμενος, Ἀξιάγαστε.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Πίστις ἡγείσθω μόνη καὶ μὴ ἀπόδειξις τῶν ὑπὲρ νοῦν θαυμάτων, Θεογεννῆτορ πάναγνε, τὸν ἀκατάληπτνον Θεοῦ λόγον τέτοκας, ἐνδυσάμενον τὸ ἀθρώπινον.

ΩΔΗ Γ᾽.

Επήρθη τῶν μαθητῶν Χριστοῦ εὐπρέπεια ὑπεράνω πάσης μεγαλειότητος· οὗτοι γὰρ γεγόνασι αὐτοῦ φίλοιτε καὶ οἰκεῖοι, καὶ συμφυλέται καὶ συνέστιοι, καὶ τῶν μυστερίων ἐκφάντορες.

Ἰούδα, οἱ ἀδελφοί σε ἐπῄνεσαν, ἀδελφὸν φανέντα καὶ νομιζόμενον τοῦ φανερωθέντος ἐν σαρκὶ Λόγου, τοῦ πρὸ αἰώνων ἐξ, ἀἳδίου ἀναλάμψαντος, ἐκ τοῦ ἀἳδίου Γεννήτερος.

Νεκρώσας τὰ ἐπὶ γῆς σου μέλη, συνώκησας τῇ ζωῇ τῶν ὅλων Χριστῷ, Πανόλβιε· καὶ τῆς ζωηφόρου βιωτῆς πάσῃ τῇ οἰκουμένῃ κατάγγελος σὺ ἐχρημάτισας, ῥήματα ζωῆς προἳέμενος.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Ιδοῦ, σὺ ὑπὲρ πάσας Ἁγνὴ καὶ χαριτῶσα, ὑπερέβῃς πάσας τῇ ἁγιότητι, πάσας ὑπερήρας, καὶ πασῶν ὤφθης ὑψιλωτέρα τῶν οὐρανίων σαφῶς δυνάμιων, μητὴρ τοῦ Θεοῦ χρηματίζασα.

ΟΔΗ δ᾽.

Ο μέγαγς τοῦ Κυρίου Ἀπόστολος, τῆς ἐμφανείας τῆς αὐτοῦ θεωρίας τὴν αἴγλην καὶ τὸ κάλλος τεθέαται.

Υπάρχων χαρισμάτων ἀνάπλεως καὶ δωρεῶν των ἐκ Θεοῦ δεδωρημένων, Ἀπόστολε πρὸς σωτηρίας λιμένα τούς σε ὑμνολογοῦντας ὁδὴησον.

Δυνάμει ἀηττήτῳ τοῦ Πνεύματος τοῦ παναγίου, Λειτουργὲ τῶν ἀπεῤῥήτων, φραξάμενος, τῆς πονηρίας διώκεις τὰ πνεύματα, τῷ λόγῳ τῶν χάριτος.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Ἀράστως συλλαβοῦσα, Πανάμομε, τὸν ποιητήν σου καὶ Θεὸν, δυσσώπει σῶσαι κινδύνων ἡμᾶς, καὶ ψυχικὴν σωτηρίαν βραβεῦσαι τοῖς ὑμνοῦσί σε, Δέσποινα.

ΟΔΗ ε᾽.

Νόμου παρωσάμενος τὰ προσκιάσματα, τὸν χαρακτῆρα τῆς ἀληθείας τηλαυγῶς ἐκήρυξας, αὐτὴν κεκτημένος ὁδηγὸν τὴν ἀλήθειαν.

Το τοῦ νόμου πρόσταγμα πληρῶν, Ἀπόστολε τὰ ἔθνη πάντα ταῖς διδαχαῖς σου μαθητεύων ἔδραμες, καὶ ταῦτα βαπτίζων Τριάδος ἐπικλήσεσιν.

Ὄμβρος ὡς οὐράνιος, ὡς δρόσος ἄνωθεν θεῖος φθόγγος σοῦ, Θεοκήρυξ, τὸν αὐχμὸν διέλυσε τῆς πολυθείας ἑνὸς Θεοῦ κηρύγματι.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Νέκρωσον τὰ πάθη μου, Θεογεννέτρια· καὶ τὴν ψυχήν μου τὴν νεκρωθεῖσαν ἁμαρτίας δήγματι, ἀνάστασον, Μῆτερ τῆς ὄντως ἀναστάσεως.

ΟΔΗ στ᾽.

Θεωρίας δόγματι, πολιτείας πράξεσι φαιδραῖς τοῦ Θεοῦ Ἀπόστολε, λαμπόμενος, τοὺς ἐν βυθῷ τῆς ἀγνωσίας ἐφώτισας.

Επιστέλλεις ἅπασι τοῖς ἀνθρώποις τὴν φωτιστικὴν καὶ δογμάτων ἐμπλεων τοῦ Πνεύματος Ἐπιστολὴν, Ἱεροφάντα θεσπέσιε.

Ο Θεόπτης, φθέγγεται οὐρανός τις λογικὸς τοῦ Θεοῦ τὴν δόξαν διηγούμενος τοῦ δι᾽ ἡμας ἐν σαρκὶ φανέντος, καὶ θαύματα.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Παναγία Δέσποινα Θεοτόκε, ῥῦσαί με φθορᾶς, καὶ παθῶν τὸν θόρυβον κατάπαυσον, τὴν πηγὴν τῆς ἀπαθείας κυήσασα.

ΟΔΗ ζ᾽.

Τὸν θεοειδέστατον συνουσίᾳ θηότητος γενόμενον ἅπαντες Ἰούδαν ὑμνήσωμεν, ἐνθέως μελωδοῦντες· Θεὸς εὐλογητὸς εἶ.

Η πνευματοκίνητος και θεόπνους γλῶσσά σου τὸν κόσμον ἐπέστρεψεν, Χριστοῦ τῷ κηρύγματι, ᾧ πάντες μελοδοῦμεν, Θεὸς εὐλογητὸς εἶ.

Νέμει σοι οὐράνιον κληρουχίαν Κύριος, καὶ θρόνον ὑπέρλαμπρον, ἐν ᾧ καθευδούμενος ἐνθέως μελωδήσεις, Θεὸς εὐλογητὸς εἶ.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Μτόματι καὶ γνώμῃ σε, Θεοτόκον ἅπαντες, κηρύττομεν Πάναγνε· Θεὸν γὰρ ἐγέννησας, ᾧ πάντες μελωδοῦμεν, Θεὸς εὐλογητὸς εἶ.

ΩΔΗ η᾽.

Πλοῦτον τῶν ἐθνῶν καὶ βασιλέων γέρας, εὔκλειαν ἀπείληφας, βοῶν, Ἀπόστολε, Πάντα τὰ ἔργα τὸν Κύριον ὑπερυμνεῖτε.

Ὁλην τὴν αὐγὴν τοῦ Παρακλήτου, Μάκαρ, ἐδέξω φοιτήσασαν, κραυγάζων, Ἔνδοξε, Πάντα τὰ ἔργα τὸν Κύριον ὑπερυμνεῖτε.

Ὕμνοις οἱ πιστοὶ τήν σοι δοθεῖσαν αἴγλην, Ἰούδα, γεραίρομεν, προθύμως ψάλλοντες, Πάντα τὰ ἔργα τὸν Κύριον ὑμνεῖτε.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Δεῦτε σκαλληνὸν τοῦ Ἰακὼβ τίμωμεν, Μαρίαν τὴν ἄχραντον, συμφόνως κράζοντες, Πάντα τὰ ἔργα τὸν Κύριον ὑμνεῖτε καὶ ὑπερυψοῦτε.

ΩΔΗ θ᾽.

Απαστράπτων, Ἔνδοξε, φωτοχύτῳ Πνεύματος αὐγῇ, θαυμάτων ταῖς ἀστραπαῖς τῶν ὑπερφυῶν, τοῖς πᾶσιν ἀπέπεμπες, ὡς μαθητὴς τοῦ Ἐμμανουὴλ, ὃν μεγαλύνοντές, σὲ, Θεόπτα μακαρίζομεν.

Μὺν Ἀγγέλων τάξεσι παρεστῶτες οἱ θεοειδεῖς, αὐτόπται καὶ θεωροὶ τοῦ Μονογενοῦς, τοῦ σάρκα πτωχεύσαντος ὑπὲρ ἠμων, τοῦτον ἐκτενῶς νῦν ἱκετεύσατε, τοῦ σωθῆναι τὰς ψυχὰς ἡμῶν.

ΘΕΟΤΟΚΙΟΝ.

Ως τέκουσα, Πάναγνε, τῶν κτισμάτων τὸν δημιουργὸν, κατὰ παντὸς γεννετοῦ φερεῖς τὴν ἀρχὴν, ἀσύγκριτον ἔχουσα ὑπεροχὴν καὶ ὑπερφερῆ· ὅθεν τὸν τόκον σου προσκυνοῦντες, σὲ δοξάζομεν.

Versus similiares Tomus 1.

Iuda beate, factus Christi Dei nostri incarnati discipulus, ab eoque missus es sicut verus agnus in medium luporum, eorum impietatem ad pietatem conversurus, & ad divinam Trinitatis cognitionem: ideoque magnificamus te.

II Iuda admirande, emissus es velut sagitta, feriens & dissipans phalangas dæmonum, & ab iis percussos sanans, gratia ejus, qui solus Deus noster est. Hunc modo deprecare; ut donetur animabus nostris pax & magna misericordia.

III Iuda, divinitus inspirate, factus es radius illius solis, qui ex virgine eluxit; & piorum corda illuminasti, fugastique incumbentem mundo caliginem. Nunc ergo precare, ut donetur &c.

GLORIA. Tomus obliquus 2.

Iuda, laudabuntte fratres tui, qui demonstraris frater esse Verbi ante secula ex æterno Patre effulgentis, & in novissimis temporibus incarnati, atque hominis facti ex Virgine. Hunc ergo jugiter deprecare, Apostole, ut det mundo pacem, & nobis te honorantibus indulgentiam delictorum, suamque magnam misericordiam.

CANTARE IUDAM STUDEO QUI CERNIT DEUM. Ioseph.

ODE 1 Tomus obl. 1.

Cælestium mystes sapientissime Iuda, discipule Salvatoris & vitæ veræ particeps; move linguam meam & sermonem meum dirige, ad hymnos tibi canendos, o Beatissime.

Accipiens Salvatoris jugum, & novale proscindens excolensque gratia, [pulchrum] ac multiplex semen jecisti.

Nactus doctorem Verbum incarnatum. Inspector divinorum; ejusque fulgore inflammatus; factus es alterum luminare, primi luminaris claritati conformatus, bonis omnibus digne.

Mariale.

Tantum æstimetur rerum supra captum mirandarum fides, non demonstratio, o purissima Deipara, per quam incomprehensibile Dei Verbum, humanam naturam indutum genuisti.

ODE III, nam Secunda plerumque abest.

Antecellit omnem magnitudinem decor discipulorum Christi: quia ejus facti sunt amici atque domestici contribules & commensales, mysteriorumque interpretes.

Reputatus & visus es frater esse Verbi, quod apparuit in carne, ex sempiterno effulgens, ex sempiterno Genitore: ideo laudabunt te fratres tui, Iuda.

Ea quæ super terra sunt mortificans membra omnium vitæ Christo cohabitasti, Beatissime; & vivificæ conversationis factus es toti mundo annuntiator, verba vitæ profundens.

Mariale.

Inter omnes purissima præ omnibus gratiosa fuisti, universas superasti sanctitate & super cunctas mulieres exaltata es; omnibus quoque cælestibus virtutibus altior apparuisti, Dei mater effecta.

ODE IV.

Vere magnus Apostolus, apparitione Spiritus dignanter suscepta, amorem ejus erga te singularem expertus es, & visionis ejus splendorem ac pulchritudinem contemplatus.

Donis & gratiis divinitus concessis plenus, o Apostole, eos qui te concelebrant hymnis, deduc ad portum salvationis.

Armatus sanctissimi spiritus virtute invicta ineffabilium mysteriorum Sacerdos, iniquitatis spiritus persequeris ac fugas verbo gratiæ.

Mariale.

Mirabiliter concipiens factorem & Deum tuum, deprecare eumdem, ut nos a periculis conservet, & salutem spiritualem donet laudantibus te, Domina.

ODE V.

Summam veritatem nactus viæ ducem, ejusdem signum dilucide explicuisti removendo umbras Legis antiquæ.

Tibi datæ Legis præceptum Apostolice implens, gentes omnes, uti præceptum acceperas, percurrebas prædicando, & in nomine Trinitatis baptizando.

Vox tua divina velut cælestis imber & ros desuper illapsus, Dei præco, dispulit polytheïæ ariditatem, unius Dei prædicatione.

Mariale.

Dei Mater, mortifica passiones meas, & animam meam, peccati morsus enectam resuscita, veræ resurrectionis Mater.

ODE VI.

Eia, Dei Apostole, illuminasti positos in profundo ignorantiæ doctrina contemplativa & operibus pulchræ conversationis.

Omnibus hominibus edidisti, plenam dogmatibus spiritualibus, & illuminatricem epistolam, Mystes venerande.

Qui propter nos in carne apparuit, ejus mirabilia & gloriam velut rationale cælum enarrasti, o Speculator Divinitatis.

Mariale.

Venerabilis Doña, Dei mater, erue me a corruptione, & passionū mearum tu multum cōpesce, quȩ fontē impassibilitatis peperisti.

ODE VII.

Intuitu præsentis Deitatis simillimum ei factum Iudam omnes concinamus, divino spiritu insonantes, Benedictus est Deus.

Convertit mundum a spiritu mota & divinitus inspirata lingua tua prædicatione Christi, cui omnes hymnum canimus dicentes, Benedictus es Deus.

Est tibi cælestem hereditatem impertitus Dominus, & splendidissimum thronum, in quo residens entheo pectore æternum canes, Benedictus es Deus.

Mariale

Recto prædicamus te omnes corde & animo Deiparam, Purissima: quia Deum genuisti cui omnes canimus, Benedictus es Deus.

ODE VIII.

Nova in gloria divitias gentium & regum præmia accepisti, o Apostole; exclamans, superexaltate omnia opera Doñi Dominum.

Integram Paracleti claritatem suscepisti, o Beate, & in ea exclamas, o Gloriose; superexaltate omnia opera Dominum.

Tibi datum splendorem, Iuda, fideles cuncti celebramus hymnis, alacriter psallentes; Omnia opera cantate Dominum.

Mariale.

Devote veneremur scalam Iacob, intemeratam Mariam; uno ore vociferantes, Omnia opera hymnum dicite & superexaltate Dominum.

ODE IX.

Evibrans lucifluos Spiritus radios, o Gloriose, fulgorem eximiorum miraculorum omnibus emisisti, tamquam discipulus Emmanuelis; quem magnificantes, te quoque beatum dicimus, ut divina cernentem.

Unigeniti pro nobis carnem induti speculatores & intuitores, una cum ordinibus Angelorum, ipsum nunc instanter orate, ut salvæ fiant animæ nostræ.

Mariale.

Mater castissima, quæ creaturarum omnium conditorem peperisti, imperium super creata omnia merito obtines incontestabile atque præcellens: quapropter partum tuum adorantes, te quoq; glorificamus.

PARERGON DE MAGNIS MENÆIS EDITIONIS VENETÆ.

Menæa Græcorum, quæ Bollando nostro placuit Magna vocare, excudi Venetiis cœperunt anno 1595 cum esset Constantinopolitanus Patriarcha Dominus Dionysius cui Antonius Hyparchus longam inscribit præfationem de calamitosissimo statu totius Græcæ nationis, [Opus in 12 libros & menses divisum] quoad corporis & animæ bona; multis quærens in ejus causam; præcipuam autem veramque non attingens, licet præ oculis positam omnibus, schismatis scilicet pertinaciam, & divisionem ab Ecclesiæ capite, a quo quodcumque sejungitur membrum, marcescere & emori necesse est. Constat opus istud libris duodecim qui sumunt initium a Septembri, (unde annus simul cum Indictione Constantinopolitana inchoatur) ac porro per ordinem duodecim mensium qui illis nomen dedere, excurrunt. Primus & Secundus September scilicet & October, excusi sunt typis Francisci de Julianis, impensis & cura Domini Emmanuëlis Glunsonii, [excusumque intra annos 1595 & 1607] Novembrem, Januarium, Februarium, Martium addiderunt anno 1596 Francisci hæredes; cum interim priori adhuc anno Decembrem impressisset Petrus, quondam Christophori Tzanitæ, studio & cura Georgii Sacerdotis, filii Blasti Cretensis, cognomine Punialeti: qui Petrus an. 1601 etiam Iunium vulgavit. Aprilem Iulium, & Augustum Antonius Pinellus suscepit anno 1603, eique anno 1607 Majum addidit, Theophane Hieromonacho Xenacii correctore usus, qui etiam Iunio corrigendo operam dederat. Sed conatu prorsus infelici, tam densa ubique occurrunt menda: interpungendi autem ratio, unde intellectus ut plurimum pendet, nusquam sibi constat, & vitiata identidem sensum tollit aut perturbat: ut operæ pretium facturus sit, quisquis istud tam utile miseris Græcis opus emendare conatus fuerit per novam impressionem. Et multo magis, quisquis sic correctum dederit Triodion Pentecostarium & Paracleticon ibidem & eodem tempore impressos libros, quos Nicephorus Callixtus Xanthopilus infersit Lectionibus (Synaxaria etiam Græci vocant quod in Synaxibus legantur) infectis hæretico & schismatico spiritu ad miseram gentem ab orthodoxa fide & Romana Ecclesia alienandam magis integra Dissertatione 2 post primam mox laudandam ostendit Allatius, [una cum aliis Græcorum libris correctionis magnæ egentibus.] detestans eorum ignorantiam qui sic imprimi fecerunt. Sed fortassis ideo id minus curatur, quia ex impossibilitate tot tamque prolixa volumina uno anno percurrendi sicut Latini suum percurrunt Missale ac Breviarium, ortus est inter Græcos illorum neglectus: quod Arcudium movit, ut ex omnibus colligeret Antologium novum, non majus quam Romanum Breviarium sit, quod Romæ typis Vaticanis impressum anno 1598 Clementi VIII dedicavit: qua sane indrustria sublata unitus Græcis necessitas est corruptos illos libros legendi; non tamen sublatum omne dubium: & ex altera parte gravis deberet censeri jactura; si abolitis quæ nunc habentur exemplaribus, propter quædam admixta zizania, aboleantur tot præclara Græcæ pietatis Monumenta, quot ibi continentur, quæque convenit omnino servari.

[2] Puriora longe Menæa magna sunt, sed exemplaria Mss. adeo rara, ut in præstanissimis Italiæ ac Galliæ Bibliothecis nusquam non dico integrum illius corpus, [Actorumque compendia sumpta ex Synaxariis.] sed nec mensem quidem unum invenerim, cogarque dubitare, an uspiam apud Græcos sic scriptum habeatur sicuti impressum opus est: & subinde incidit opinari, ex duobus quæ seorsim inveniuntur partibus conflatum illud esse, videlicet ex Menæis proprie dictis, quibus cujusque mensis Canones de Sanctis, & quidquid ad eorumdem Sanctorum Officium pertinet, a Vesperis usque ad Missam continetur; & ex Synaxariis sive Menologiis, quibus cujusque Sancti vita aut passio compendio traditur, aut ea deficiente commemoratio simplex. Talia sunt quæ Mediolani & Parisiis plura invenimus, plura fortassis vidissemus Romæ, si pro arbitrio lustrare omnia in Vaticana licuisset. Sed qui tunc ei præerat Allatius prænominatus mandatumque habebat nobis exhibere omnes de Vitis Sanctorum libros Græcos Latinosque, religioni sibi duxit exhibere etiam eos, qui illas integras non habebant; sicut recusavit describendum permittere libellum Arcæ de Vitis Sanctorum Sardinæ, quod libellus iste esset impressus, Pontificis autem mandatum manuscriptos designabat. Ita subinde sunt homines ineptæ religiosi interpretes mandatorum alienorum. Non ideo tamen minus laudandus idem semper erit, tum propter obsequium in aliis collatum, tum propter plures eruditionis reconditæ libros ab eo editos.

[3] In his sunt Dissertationes ejus duæ de rebus & libris ecclesiasticis Græcorum, quibus plurimum usus doctissimus Cangius in suo Glossario Græcobarbaro, magno mihi subsidio fuit, ad Annotationes, [Hæc inter quid intersit?] quibus intendebam Græcæ Hymnologiæ inexpertis, quadamtenus explicare ordinem totius Officii de sanctis, occasione hujus de S. Iuda; nisi illis jam compositis P. Nicolaus Rayæus totam Liturgiæ Græcæ Acolithiam proprio tractatu explanandam sumpsisset, prout is nunc excusus legitur ante Tomum secundum Iunii. Itaque omissis Annotationibus designatis solum addo de prælaudato Allatii opere quod ejus pars secunda, [quid insuper habeant menæa excusa?] ut supra dixi, critica est tota & tres dumtaxat libros notat; prima, historica magis, enumerat omnes usque ad viginti duos, quidque iis contineatur explicat, at quæ inter Synaxarium & Menologium differentiam ponit, quod hoc de solis sanctis sit, istud etiam alia festa complectatur. Hinc ergo sumpta Menæa excusa Dominicas quidem non attingant nec festa mobilia: sed cetera omnia Christi Domini atque Deiparæ & si qua alia diei certæ affixa sunt per annum quibus omnibus menologia abstinent. Eadem Menæa habent post titulam cujusque sancti Distichon jambicum unum, Elogio subsecuturo prævium qualia in Menologiis nullis vidimus, præter quam in Divionensi. Eadem Menæa primis in ordine plurium sanctorum Distichins subjungunt hexametra, ex quibus in unum collectis confecimus Ephemeridem metricam ante 1 Tomum Maji explicatam.

[4] Atque hæc sufficiant de Menæis, unde hunc de S. Iuda canonem dedimus; [Officio de S. Iuda ex 72 potius quam ex 12,] de quo ne quid prætermittam, scito Græcos, præter sacræ Liturgiæ librum habere duos ei subservientes; quorum unus Euangelia continet, per ordinem Dominicarum Festorumque digesta & nominatur Euangelium; alter Apostolus dicitur, eo quod similiter contineat digestas lectiones ex epistolis Actisque Apostolorum. Hæ cum non possent digeri absque titulis Sanctorum, quibus epistolæ & Euangelia sua assignabantur non magis quam Typicum sive Ordo divinorum Officiorum, & hic & ibi illi scripti inveniuntur; non simul omnes per modum Kalendarii; sicut fert usus Latinorum, sed in ipso decursu librorum prædictorum plane sicut in Breviariis ac Missalibus nostris, in capite cujusque Officii aut Missæ. Et sic inter festa Junii ponitur in Apostolo τῷ αὐτῷ μηνὶ ιθ᾽. Τοῦ ἅγίου Ἀποστόλου Ἰούδα. Eodem mense, die XIX, Sancti Apostoli Judæ. Si hoc intelligit Allatius cum ait, etiam post Apostolum haberi aliquod Menologium, valde improprie loquitur: sin autem intelligit propriam talium titulorum tabulam, quales nostris omnibus ritualibus præfiguntur, excusam ad calcem, eo caret exemplum Apostoli nostri, excusi Venetiis anno 1607, apud Antonium Pinellum.

[5] Hac autem occasione indico prædicto Sancti Judæ festo legendum præscribi Καθολικῆς ἐπιστολῆς Ἰούδα τὸ ἀνάγνωσμα, Catholicæ epistolæ Judæ lectionem integram, quod Latini non faciunt, [consonat Lectio Epistolæ in Missa.] quasi non satis ab antiquo certi quod Apostolus, Simonis in prædicando socius, fuerit epistolæ auctor: cur enim alias non æque tunc eam legerent, atque in festo SS. Jacobi & Philippi legunt epistolam Jacobi? quamquam nec hoc omnino recte, si intendebant ordinatores istius Missæ, Jacobum Alphæi sive Minorem ea lectione honorare cum epistola sit Jacobi Cleophæ sive Adelphothei.

DE S. URSICINO MEDICO
MARTYRE RAVENNÆ IN ITALIA

FORTE AN. LXVII.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus passione, cultu, translationibus & miraculis.

Ursicinus Medicus, Martyr. Ravennæ in Italia (S.)

BHL Number: 8410


AUCTORE D. P.

De celeberrimis toto orbe Christiano Martyribus Servatio & Protasio proponendum mox Commentarium, concludam, quærendo in causas, [Cur hoc die nunc colatur Ravennæ S. Ursicinus.] ob quas factum sit, ut a vetustissimo Occidentalis Ecclesiæ Martyrologio, Hieronymi credito, referrentur SS. Vitalis & Valeria, hoc inventorum ac translatorum filiorum solenni die; simulque S. Ursicinus, a Vitali, eodem ut creditur, ad Martyrium fortiter consummandum animatus. Nunc præmitto, quod, cum non inveniretur proprius agonis ejus dies, placuerit Ravennatibus Archiepiscopis seculi XII aut posterioris alicujus hunc, quo sic Martyrologio inscriptus inveniebatur, ipsi proprium solennissimo cultu dicare, translatis in Feriam proxime vacaturam minus solenni apud eos cultu SS. Gervasii & Protasii. Idus autem Decembris quibus antiquitus idem Ursicinus colebatur visum est relinquere cum titulo translationis minus solennis. Ex passione SS. Gervasii & Protasii, insertaque eidem epistola sub nomine Philippi a S. Caio Mediolanensium Episcopo inter primos Baptizati (sicut eadem passio habetur S. Ambrosio supposita seculo VIII aut IX) habetur antiquior triumphi istius notitia his verbis.

[2] Cum Vitalis, SS. Gervasii & Protasii pater creditus, fuisset cum Paulino judice suo Ravennam ingressus, & videret in conspectu Judicis sui Christianum, nomine Ursicinum, arte Medicum, natione Ligurem, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam; [Passio ex libello de SS. Gervasio & Protasio,] (locus autem ubi decollabantur Christiani hoc habebat vocabulum, ut diceretur ad Palmam, eo quod arbores antiquæ palmæ illic essent) igitur cum, ut diximus, post nimia tormenta decollandus veniret [Ursicinus] ad Palmam, expavit: &, dum vellet male evadere, exclamavit Vitalis, dicens; Noli, noli, Ursicine Medice. Qui alios curare consuevisti, teipsum æternæ mortis jaculo vulnerare vis? qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam perdere noli, tibi a Domino præparatam. Audiens hæc Ursicinus, [relata a Floro & aliis 28 Aprilis] genu posuit, & spiculatorem ut feriret hortatus est; & agens pœnitentiam quod expavisset, Christi Martyrem se fecit. Statimque ipse Vitalis corpus Martyris rapiens, intra Ravennatium urbem sepelivit; & cum omni honore Martyri debita explens ad Judicem ultra venire contempsit. Hæc ibi quæ primus, Florus Lugdunensis, suo Supplemento ad Bedam, aptavit concinnando S. Vitalis elogio, XXVIII Aprilis; unde mox alii Martyrologii, Usuardus, Ado, Notkerus, Rabanus sumpsere.

[3] Idem quatuor S. Ursicinum hoc quoque die retulerunt, sed paucissimis verbis. Rabanus hoc modo; Romæ (credo, Ravennæ, auctorem ipsum scripsisse) nativitas Ursicini Martyris. Alii tres, in suis omnibus tam Manuscriptis quam impressis, quasi ex eodem omnes fonte, sic concorditer legi jubent; Apud Ravennam (Hodiernum Romanum, & quædam Mss. Ravennæ) sancti Ursicini Martyris, qui sub Judice Paulino post nimia tormenta in confessione Domini immobilis permanens, capitis abscissione Martyrium complevit. Addit Notkerus, sepultusque est in eadem urbe a B. Vitale, patre SS. Gervasii & Protasii. Eadem omnia diffusius ampliavit S. Petrus Damiani, in sermone de SS. Vitale & Valeria. Mortis autem genus idem subindicavit Venantius Fortunatus, in vita S. Martini, sic canens de Sanctis Ecclesiæ Ravennatis:

Inde Revannatum placitam pete dulcius urbem:
Pulpita Sanctorum per relligiosa recurrens: [Genus mortis ex Venantio Fortunato,]
Martyris egregii tumulum Vitalis adora;
Mitis & Ursicini, Pauli sub sorte beati;

Id est capite plexi. Ubi ne contra Prosodiam tantus poëta peccasse videatur coripiendo penultimam in nomine Ursicini faciet infra producendus Hymnus S. Petri Damiani eadem licentia usi eoque suo facto suadentis, ipsam medii ævi poëtis non insolitam fuisse circa nomina diminutiva in inus.

[4] [capitis rescissi inspectio,] Habeo, ex Ms. Passionali Bodecensis in Westphalia monasterii, transcriptam Passionem, seu verius Sermonem, de passione S. Ursicini Martyris: ubi expresse sic dicitur: Ravennæ in eo loco, ubi admirabile templum S. Vitalis habetur, arbor inerat antiquæ palmæ, ad quam Christiani, post damnationis sententiam, semper a lictoribus decollandi ducebantur. Hic dum flexo poplite insisteret vir Beatus imperterritus super jugulum, in occipite ruentem librantis dextera excepit chalybem. [ex scriptore Passionis sec. 10,] Quem locum in capite evidenter assigno; quia multis referentibus, qui nostris temporibus viderunt caput ejus, agnovi; & ubi concidit ictus ferri in capite Martyris, digitis referentium mihi signatum est sæpe. Auctor se Ravennatem ostendit dum sic orditur: Si cui omnium gesta Sanctorum patriæ nostræ studiose notare libuisset, plurimis exhiberet ædificationis exemplar… sed quia omnia nos minus patitur tempus atque notitia assignare; ad illum saltem verborum nostrorum transferatur oratio, qui in Ravennatica urbe hodierna die … Martyrii palma coronatus est. Pergit deinde dictatum vitæ ac finis Martyris ampliare verbis, sicut infra rogatum se a Fratribus ait; eisque miracula pauca subjungit, maxime quæ circa tempora sua claruerunt id est seculo X ad finem vergente.

[5] Nusquam ille, tam proprius & diligens Scriptor, [qui non meminit gestati cavitis, natarumque ex collo palmarum;] meminit prodigii, quod Rubeus & ex Rubeo Fabri, uterque Hieronymus prænominatus, prior Latine in Historia, posterior Italice in Sacris memoriis antiquæ Ravennæ, his verbis referunt. Statim, ab ictu letali, perinde ac si viveret, cadaver sanctum, sese ex humo erexisse, caputque ambabus manibus apprehensum, ad locum ubi ad sepulturam dandum erat attulisse, a plerisque memoriæ proditum est: aliqui etiam addunt, ex ejus collo tres palmæ ramos enatos: cujus admirabilis rei memoria cum plane interiisseet, Divo Ursicino Ravennatum Archiepiscopo, ad ejus (Ursicini Martyris) sepulcrum oranti, hunc Martyrem, caput manibus gestantem, tribus ex collo palmæ ramis prodeuntibus, sese ostendisse: quam obrem eo die jussisse Archiepiscopum, sanctam (quo perpetuo memoria ser varetur) ejus imaginem hoc modo pingi; [uti nec Petrus Ferrettus:] quod & ad hanc diem cernitur. Habet Vaticana Romæ Bibliotheca, inter alia quæ vidimus recentioris ævi Manuscripta, lucubrationes Joannis Petri Ferretti Ravennatis, ab anno MDXLIX ad LIV, Ravellatium in Regno Neapolitano Episcopi, indeque regressi in patriam, ubi tertio post anno obiit. Ex illis scriptis varia ad rem nostram facientia transltulimus in Belgium, atque imprimis compositum ab eo Sanctorum Vitalis & Valeriæ, uxoris ejus, ac filiorum Martyrium, cum ea quæ antiquitus inveniebatur S. Ursicini notitia. Non potuit is ignorasse sic illum pingi, idque occasione talis visionis: sed cavit vir sapiens, ne visionem ipsam traheret in argumentum historiæ; satisque intellexit, quo sensu pingantur Martyres rescissa manibus capita gestantes. Quod autem tres palmæ indicabant mysterium, tacitus maluit venerari, quam conjectando subire erroris periculum. Si tamen conjectandum est, potuit triplex ramus significare triplicem de tyranno, quæstiones ter iterante, victoriam.

[6] Scripsit idem Ferretus Archiepiscoporum Ravennatium Vitas, quas identidem allegat Fabri; [esto sic visus sit sanctus sec. 6 S. Ursicino Archiep. & hic ita pingi eum iusserit.] ac nominatatim ubi de S. Ursicino, XXVII Ravennatium Episcopo: eumque asserit, anno DXLV, sui Episcopatus III, die V Septembris excessisse e vivis, Sanctumque haberi etiam ipsum quod & nos vidimus Ravenna transeuntes. Potuit hic, tali habita visione, anctor fuisse corporis elevandi de terra; aut de sub altari, ubi in ecclesia sui nominis conditum servabatur, efferendi atque transferendi in ecclesiam S. Joannis Baptistæ conditam a Christianissima Principe Galla Placidia Augusta, Imperatorum filia, uxore, matre; & a S. Barbatiano dedicatam anno CCCCXXXXVIII. Nihil tamen certi ea de re invenio. Supra allegatus Sermo, narrata morte & sepultura Sancti, [Corpus translatum ad S. lo. Baptistæ.] de Translatione solum habet hæc pauca: Corpus … multis temporibus in eo loco mansit, ubi tunc collocatum est: postea vero ad ecclesiam S. Joannis Baptistæ delatum, proprium sortitum est oratorium, ex cujus vocabulo vocitatur usque ad præsens; cujus etiam altare satis habetur in veneratione. Fuit ecclesia illa, deficientibus istic Canonicis, anno MCCCVIII tradita Patribus Carmelitis, & ab iis etiam nunc possidetur.

[7] Ibi ergo pie quiescente (uti auctor Sermonis jam delibati prosequitur) per multa tempora corpore sancto, ad gloriam nominis sui, [Inde abstracta & flagellata ancilla], per eum plurima miracula Dominus demonstravit. Sed de multis pauca narrabimus, inquit, maxime quæ juxta tempora nostra claruerunt. Quidam de primis Senioribus civitatis, quadam ex causa unam ancillarum suarum flagris voluit adhibere: at illa fugiens in oratorium S. Martyris Ursicini, quod erat in proximo, post ejus altare delituit. Quod ubi Seniori nuntiarum est a famulis, missis apparitoribus irreverenter eam protrahi inde fecit invitam, & in eam ad libitum desæviit. [libera dimittitur, jubente sancto.] In ipsis diebus per somnium apparuit ei S. Ursicinus, interminans eidem supplicium atque mortem, nisi ipsam ancillam nodo solveret servitutis, & sibi justa pœnitentia satisfaceret. Senior itaque, cum esset sapiens, recognavit peccatum suum: famulam suam libertate donavit cum beneficio; & Sanctum Martyrem digna satisfactione placavit.

[8] Erant in ecclesia ipsa cancelli, ad quos qui sustentabantur, [Removentur cancelli acclinatorii a sepulcro:] post tergum habebant muri parietem cui adhærebat loculus, in quo beati Martyris membra quiescebant tumulata. Apparuit ergo S. Ursicinus in somnis Presbytero Deus dedit nomine, qui eidem ecclesiæ præerat: & admonens inde cancellos amovere, indicavit sibi maxime displicere, quod sic essent collocati. Presbyter visionem negligens, iterum in somnis super eadem re præmonitus est. Tertia vero vice, cum adhuc quod adhortabatur implere negligeret; minacibus verbis correptus, [vinum juxta positum,] cancellos amovit: quibus amotis Sanctus Domini apparere cessavit. Successori quoque suo Ioanni Presbytero eadem postea contigerunt: nam & ipse cancellos in prædicto loco restitui fecit. Habuit idem Presbyter tractoriam * vini, juxta parietem oratorii ejusdem Martyris, ad usum egenorum & pauperum, vino plenam: quam usque ad medietatem per duas vel tres vices ad illorum utilitatem exhauriens, absque ulla humana refusione tertia vice reperit valde plenam. Hæc tria miraculorum insignia neque videram, neque legeram, sed plurimorum relatione cognovi, maxime a quibusdam fidelibus Fratribus, [ter supletur.] quorum precibus invitatus dictatum vitæ ac finis Martyris ejusdem ampliavi.

[9] Ultra nongentos annos passionis ejus, quidam Antistes nomine Honestus cum præsideret Ravennaticæ Sedi, [Translatio 2 in Cathedralem] volens Sanctum corpus honorabilius collocare, suamque fidem Sanctorū patrociniis facere meliorem atque gloriosiorem; tempore Cæsareatus Ottonis Maximi, omni reverentia sublevatum, cum summa devotione ad Ursianam devexit ecclesiam: ubi nunc in crypta constat esse sepultum. Præfuit Honestus iste ab an MCCCCLXXI ad LXXXIII, ex calculo Rubei; qui similiter eamdem translationem ipsi Honesto tribuit, [an. 974 13 Dec.] velut factam anno DCCCCLXXIV Idibus Decembris, qui dies eo anno Dominicus fuit. Caput tamen in templo S. Ioannis Baptistæ relictum ferunt, (inquit ille) ne tam sancti cadaveris Reliquiarum expers omnino esset. Verum id hactenus ubi sit nesciunt Patres Carmelitæ, ideoque nec inter eorum Reliquias ipsum nominatur. Fatetur autem Rubeus non deesse qui translationem prædictam Henrico Archiepiscopo tribuant: sed ego (inquit ad exitum anni MCLXIX) Honesto id multis de causis libentius adscripserim. Henricus id præstitit, quod cum Divi hujus Martyris corpus sanctum in crypta jaceret, Elevatio ibidem 1169, 22 Novemb. in æde Ursiana ubi fuerat ab Honesto collocatum, inde illud cum pluribus aliis Divorum Reliquiis eduxit, & supra cryptam editiore loco, ante S. Probi Archiepiscopi corpus, quinto Decimo Kalendas Decembris, omnibus sacratis viris & populo ad spectaculum advocatis, locavit; nec diu post eo qui insecutus est anno MCLXX Kalendis Januarii, mortem obiit. Ex hinc manifestius etiam Tutelarum suum Ravennates sensere: siquidem (uti ex Desiderio Spreto narrat Hieronymus Fabri pag 8) anno MCCCLXXXIII Galeotus Malatesta, [& urbis an. 1383 liberatio.] Arimini Dominus, Ravennam, civibus peste attenuatis pæne vacuam, noctu aggressus, eadem haud dubie potitus fuisset; nisi in muris conspecti Sancti Ursicinus & Vitalis, cum magno armatorum numero, ita eum terruissent; ut dimissis quæ jam applicatæ erant scalis, Ariminum fuga capta redierit: ubi visu oculorum privatus, paulo post etiam obiit: contra quam scribit Corrius, qui urbe potitum credidit, quia tentasse id eum legerat.

[10] Cathedralis Ravennæ Basilica, sanctæ Resurrectioni proprio nomine dedicata, Ursiana etjam appellatur, ab Urso Archiepiscopo, [In eadem Cathedrali, Ursiana dicta,] qui eam vel a fundamentis extulit, vel magnificentissime instauravit anno CCCLXXVIII, quadruplo ordine columnarum ex marmore præclaro Græco: cujus parietes ferunt gemmis, novo eximiæ pietatis exemplo, ornatos fuisse, inquit Rubeus. Testudinem Hieremias Archiepiscopus, anno MCXII, vermiculato, quod nunc cernitur, opere diligenter incrustandum curavit … Tametsi quæ Græca aliquot locis apposita sunt signa, suadere haud difficile possunt, restituisse Hieremiam potius veterem picturam, quam omnino novam instituisse. Vidi ipsam Basilicam, opus insigne, anno MDCLX, XX Novembris, & ante majorem aram, [ostenditur lapis, genuum & sanguinis vestigia præferens] pluribus gradibus sublimem, genuflexus, adoravi octo Sanctorum corpora, sub illa (ut dicebatur) condita, in quibus est illud S. Ursicini. Vidi etiam Abbatialem S. Vitalis basilicam, quatuor præcipuis sacellis instructam, quorum quartum S. Ursicini est, habetque super altari pictam in tabula manu Lucæ Longi effigiem Sancti, qualem supra descripsimus per visum Archiepiscopo oranti oblatum: sub ipso vero altari lapidem, qualem describit Fabri, genum vestigiis impressum (ut fertur) ex eo tempore, quo super eum capite minuendus Sanctus genua flexit: quo in saxo etiam guttæ sanguinis cecidisse dicuntur, eo loco quem infixa ferrea crucula notat. [in ecclesia S. Vitalis sacellum:] Alias ibi S. Ursicini Reliquias esse non indicat Fabri; sed bene in ecclesia S. Ioannis Euangelistæ, quæ nunc Canonicorum Regularium, olim Benedictinorum Monachorum fuit; eamdemque cum Baptistæ ecclesia fundatricem agnoscit Gallam Placidiam. Oratorium, cujus supra ad Baptistæ ædem positi Sermo meminit, & ex hoc verosimiliter Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 127; ab ipsa ecclesia secernit Fabri pag. 388, [alibi Reliquiæ & oratorium.] & juxta eam fuisse sentit; esseque ipsam, quæ sacrarum Ravennæ ædium ultima, dicitur S. Ursicini. Intra hanc cum anno MDCXVIII erecta fuisset Confraternitas Sutorum, cœpit illa nonnihil celebrari; ab annis vero paucis, inquit Fabri, librum suum edens MDCLXIV, a fundamentis est restaurata, minor autem quam ante fuerit.

[11] Redeo ad Sermonem prænotatum. Ante hunc legebatur; Incipit Prologus in Passionem S. Ursicini Martyris, quæ colitur Idibus Decembris. [Potest sub Nerone passus credit Ursicinus;] Idem dies inculcatur hac finali clausula: Passus est autem Deo carus Ursicinus, in urbe quæ a Ratibus vocabulum sumpsit, sub scelestissimo Principe Domitio Nerone, agente Paulino Consulari, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & spiritu Sancto vivit & regnat Deus, in secula seculorum. De Nerone & Paulino, si verum esse constaret; itemque Sanctos Fratres Gervasium & Protasium passos circa tempus Marcomanici belli seculo II; sequeretur omnino S. Vitalem, qui S. Ursicinum præivit verbis, & secutus est morte, fuisse diversum ab eo, qui ex Valeria postmodum genuit SS. Gervasium & Protasium solaque identitate nominis factum, ut utrorumque tempora confunderentur, cum iis contra historiam vitiis, quæ infra notabuntur. Sed tali distinctione nihil opus erit, si filii sub Dometiano dicantur passi circa annum XCV, habuisseque patrem ab annis XXVIII prægressum ad coronam, anno LXVII, immediate secuto Consulatum ordinarium C. Suetonii Paulini & L. Pontii Telesini, quo magistratu defunctus Paulinus, judex missus in Galliam Cisalpinam fuerit.

[12] Ad XIII Decembris quod attinet; is saltem a tempore primæ Translationis cœpit Natalis haberi, [& a tempore Translationis cultus 13 Decembr.] quia verus ignorabatur; sicut & verus Natalis S. Vitalis; quorum obitus alioqui non puto fuisse discretos longo mensium aut dierum multorum intervallo. Reddita autem jam supra, & infra plenius reddenda ratione, cur dies XIX Iunii in locum Natalis subjerit; quamvis nec illa die passus S. Ursicinus sit; restat ut ejus diei definiendi cura seposita, sequamur hodiernum Ravennatis Ecclesiæ usum, in ejusdem memoria huic operi inserenda. Dies autem Translationis XIII Decembris apte relinquetur; nisi quod hæc quoque debeat differri, propter S. Luciam, in diem XIV, sicut differendam monet kalendarium, pro anno MDCLX recognitum, [quando etiam inscribitur fastis.] editumque jussu Illustrissimi & Reverendiss. D. Lucæ Torregiani, Clerici Cameræ Apostolicæ, ejusdemque Ravennatis Ecclesiæ Archiepiscopi. Porro Passione S. Ursicini sic, ut dictum est, pro XIII Decembris descripta in pluribus mediiævi legendariis, seculo XII, XIII vel XIV exaratis, factum etiam est, ut variis exemplaribus auctioris apud nos & alibi per Germaniam Usuardi; itemque apud Maurolycum, Bellinum Auctorem Florarii, Grevenum, inveniatur sub finem diei illius scriptum, item S. Ursini, vel Ursiani (loco Ursicini) Martyris, nomine per librariorum oscitantiam alterato.

[13] Augustinus Calcagninus Canonicus Pœnitentiarius Metropolitanæ Genuensis an. 1655 librum Italicum vulgavit sub titulo Sacrarum Palmarum Genuensium, [S. Petri Damiani Hymnus.] id est, Sanctorum Martyrum Genuensium Vitas; ubi secundum locum tenet S. Ursicini passio, cui subnectitur hymnus de eodem, a S. Petro Damiani scriptus, dignus etiam hic referri.

      Dulcis Martyr eximius
Festum præbet Ursicinus;
Quo victus victor extitit,
Et clarus astra subiit.
      Nam pœnas post horrificas,
Carnis pavet infirmitas:
Sed mox ad cor revertitur,
Et lætus ense cæditur.
      Digne raptor erubuit;
Rapinæ dum succubuit;
Et hoste lapso perdidit,
Qui stanti vulnus intulit.
      Et nos inter certamina,
Martyr insignis adjuva:
Da diffidentes fidere
Victosque rursum vincere.
      Sis animarum medicus
Affer opem languentibus:
Haustu cælestis gratiæ,
Ægræ curentur animæ.
      Sit Patri cum Ingenito,
Sit decus Unigenito,
Sit utriusque parili
Majestas summa Flamini.

[ANNOTATUM]

* plaustrum vas grande

DE S. ZOSIMO MILITE
MARTYRE IN PISIDIA

CIRCA AN. CX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De Actis ejus, locisque inibi nominatis, Elogia ex Synaxariis.

Zosimus Miles, Martyr in Pisidia (S.)

AUCTORE G. H.

Pisidia, regio Asiæ notissima, aliquibus appellata Pamphyliæ pars Borealis, habet quatuor civitates infra in Actis S. Zosimi memoratas. Harum primaria est Antiochia, ipsius Provinciæ metropolis, & Sedes Præsidis Dometiani, [Loca Pisidiæ Antiochia, Apollonias, Sozopolis.] sub Trajano Imperatore sub quibus Martyrium ille passus est. Aliæ urbes sunt Apollonia seu Apollonias & Sozopolis, in quarum altera degebat S. Zosimus. Venit ergo Demetianus Præses ἐν τῇ Απολλωνίᾳ διὰ τῆς Σωζουπολιτῶν πόλεως, ut Acta Græca infra habent, aut ut in Menologio Basilii Imperatoris legitur, ἐξ Ἀπολλονιάδος τῆς ἐν Σωζοπόλει. Quo etiam modo legitur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & in Menæis excusis; ut videatur S. Zosimus Sozopoli repertus, & variis tormentis affectus; hac autem de causa Sozopoli adscriptus est in Martyrologio Romano his verbis: Sozopoli S. Zosimi Martyris, qui in persecutione Trajani, sub Dometiano Præside, post acerbos cruciatus capite amputato, victor migravit ad Dominum. Galesinius in suo Martyrologio adscripsit illum Apolloniæ. Verum inde abductus est Conanam, & ibi martyrium complevit. Molanus in Additionibus ad Usuardum; In urbe Conanensium S. Zosimi Martyris. Infra in Actis Græcis Κονανέων Πόλις dicitur num. 6 & 9 ubi ἐτελεώθη ἐν τῇ Κονανέων Πόλει. Est in Geographia Ptolomæi Conna urbs Pisidiæ versus Pergam, in Pamphyliæ & Pisidiæ tractu: pro qua perperam Comana etiam scribitur quæ est Cappadociæ.

[2] Trajanus, sub quo passus est Zosimus, imperavit ab anno XCVIII usque ad annum CXVII: [Tempus martyrii Conanæ peracti.] ad persecutionem contra Christianos, quæ tertia habetur, movit anno CVII ut hoc aut sequentibus annis videatur S. Zosimus martyrio coronatus; idque sub Dometiano Præside (uti is apud omnes Græcos appelatur) non Domitiano, uti in Latina versione scriptum est.

[3] Acta Græca reperimus in Bibliothecæ Vaticanæ codice 1667 sicut ea damus, & Latine a Sirleto Cardinale reddita, edidit Aloysius Lepomannus Episcopus Veronensis, [Acta Græca in Ms.] parte 2 tomi 7 Vitarum Sanctorum Patrum, atque ex ipso Laurentius Surius ad hunc XIX Junii. Citat Lipomannus Græca sub nomine Metaphrastis: verum Allatius, de simeonum scriptis pag. 122, ipsa numerat in classe illorum, quæ non sunt Metaphrastis. Illustria interim compendia a Græcis edita sunt, ex quibus proponimus, quod in menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti seculo Christi decimo exarato extat hoc Modo: Ζώσιμος, τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς ὑπῆρχεν ἐπὶ τῆς βασιλείας Τραἳάνου ἐξ Ἀπολλονιάδος τῆς ἐν Ζωσοπόλει Στρατευόμενος δὲ ὑπὸ τῷ τῆς Ἀντιοχειας τῆς Πισιδίας Ἡγεμόνι Δωμετιανῳ, ῥίψας τὰ ὄπλα, καὶ προσφυγὼν τῇ τοῦ Χριστοῦ ἐκκλησία, τοῦ ἐν Χριστῷ ἀξιοῦται βαπτίσματος. Κρατηθεὶς οὖν ἤχθη δέσμιος πρὸς τὸν Ἡγεμόνα· καὶ ἐρωτηθεὶς, καὶ ἑαυτὸν Χριστιανὸν εἶναι ὁμολογήσας, ταθεὶς ἐκ τεσσάρων, ἐτύφθη σφοδρῶς· καὶ κρεμασθεὶς ἐπὶ ξύλου ἐξέσθη, καὶ ἐπὶ κράββατον πεπυρακτωμένον ἐτέθη· μεταβληθέντος δὲ τοῦ πυρὸς εἰς δρόσον, πολλοὶ τῶν ἀπίστων καταπλαγέντες, ἐπίστευσαν εἰς Χριστόν. Καὶ μετὰ ταῦτα κρηπίσι καθηλωθεὶς, καὶ ἵπποις νέοις προσδεθεὶς, ἠναγκάσθη συντρεχειν τῷ Ἡγεμόνι· καὶ εἰς τὴν Κανεωτῶν πόλιν ἐλαύνεται ἄσιτος διαμείνας ἐπὶ τρισὶν ἡμέραις. Καὶ πάλιν εἰς ἐξέτασιν ἀχθεὶς, καὶ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας παῤῥησίᾳ, ἐτμήθη τὴν κεφαλήν.

[4] Zosimus Christi Martyr fuit sub Imperio Trajani ex Apolloniade, [Compendium ex Menologio Basilii Imp.] Sezopoli comprehensus a Præside Antiochiæ Pisidiæ Dometiano. Is projectis armis fugerat ad Ecclesiam Dei, sacro Christi dignatus baptismate. Captus igitur & vinctus, ad Præsidem est ductus & examinatus; & se Christianum esse professus, protensus ex quatuor partibus crudeliter cæditur, & suspensus super lignum ustulatur, & super grabatum ferreum succensum conjicitur, sed igne in rorem commutato multi ex infidelibus conversi in Christum crediderunt. Postea calceos clavis perforatos indutus, & equinis pullis alligatus, cogitur currere post Præsidem. In Urbem Caneotarum profectus triduo ibi absque omni cibo permansit: & rursus ad quæstionem adductus, & Christum magna cum constantia profestus, capite plectitur. Hæc ibi.

[5] Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod pertinet ad collegium Parisiense Societatis Jesu, uti & Menæa excusa eadem fere omnino iisdem verbis habent, [in Ms. Synaxario C. P. & Menæis circa finem auctius.] & Κανιτῶν vel Κονανιτῶν πόλιν nominat, ubi tolerata tormenta diffusius explicantur & additur, quod cum tribus diebus impastus mansisset, θέοθεν δὲ δυὸ παιδῶν ἐπιφανέντων αὐτῷ· καὶ τοῦ μὲν ἄρτον, τοῦ δὲ ἐν ἀγγείῳ ὕδωρ κομίζοντος αὐτῷ, εὐχαριστήσας τῷ Θεῷ τούτων μετέλαβεν. Ἀχθεὶς δὲ εἰς ἐξέτασν πάλιν κρεμασθεὶς ξέεται, καὶ λαμπάσι πυρὸς κατακαίεται, καὶ σιδήροις ὀξέσι κατακεντᾶται τὸν νῶτον, καὶ * ξηρωτέμνεται τὰ νεῦρα, καὶ τὰ οστὰ συντρίβεται σιδηραῖς σφοίραις· καὶ οὑτως τὸν αὐχενα τμηθεὶς, τὸν τοῦ μαρτυρίου κομίζεται στέφανον.

[6] Duobus pueris eidem cælitus apparentibus quorum alter panem, alter vasculum aquæ subministrabat iis post actas Deo gratias fuit recreatus. Reductus inde ad quæstionem, [forte sumptis ex Actis aliis.] rur sus suspensus aduritur, & lampadibus ignitis torquetur, acutisque obelis terga compungitur, nervos poplitum succiditur, ossa ferreis sphœris confringitur, & hoc modo cervice abscissa, martyrii corona honoratur. Similia reperimus in plurimis aliis Mss. passim per nos citatis, ex quibus confectum elogium in Menologio Sirleti, Sed ultimorum istorum tormentorum nihil habent Acta quæ damus: & crepidas clavatas non dicunt admotas Martyri in Conanensium civitatem ducendo; sed in ipsa ad tribunal reducto illas admotas: quod minus verosimile apparet: quo fit ut suspicemur, Elogia ista non ex iis quæ dabimus Actis, sed ex aliis antiqutoribus & sincerioribus accepta esse.

[Annotatum]

* forte σκελοτεμνεται tormentis variis

ACTA MARTYRII
Ex Mss. Græcis, collata cum translatione Cardinalis Sirleti.
Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ζωσίμου.

Zosimus Miles, Martyr in Pisidia (S.)

EX MSS. GRÆCIS, INTERP. SIRLETO

[1] Κατὰ τοὺς καιροὺς ἐκείνους, ἐπὶ Αὐτοκράτορος Τραιανοῦ, πολλὴ μανία καὶ πλάνη τῶν εἰδώλων, καὶ πολλὴ τύφλωσις ἐκράτει τοὺς ἔλληνας, καὶ πολλοὺς, διωγμοὺς κατὰ τῆς ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ ἐκεκίνητο. Δομετιανὸς δέ τις, ἡγεμονεύσας τῆς Ἀντιοχείας Πισιδίας, προσελθὼν τῷ Αὐτοκράτορι Τραιανῷ, ἠτήσατο ἐξουσίαν κατὰ τῶν Χριστιανῶν, ἱνα πάντα τὸν μὴ θύοντα τοῖς θεοῖς, δεινῇ δεινῇ τιμωρίᾳ ὑποβαλλῃ. Ὅστις τὴν τοιαύτην ἐξουσίαν λαβων, τὴν πανοπλίαν τοῦ διαβόλου ἐνδυσάμενος, ἔβρυχεν ὡς λέων κατὰ τῶν ἐν τῇ ὁμολογίᾳ τοῦ Θεοῦ ἀποθνισκόντων· ἦλθεν δὲ ἐν τῇ Ἀπολλωνίᾳ διὰ τῆς Σωζουπολιτῶν πόλεως.

[2] Τοῦ διωγμοῦ δὲ ἐπικειμένου, Ζώσιμός τις, στρατιώτης ὑπάρχων, ἀκούσας τὴν τῶν Χριστιανῶν πίστιν, ἀπέῤριψεν τὰ ὅπλα τὰ πολεμικὰ, καὶ προσέφυγεν τῇ ἁγιωτάτῃ Ἐκκλησίᾳ· καὶ πίστεως τῆς πρὸς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν καταξιωθεὶς, καὶ δεξάμενος τὸ λουτρὸν τῆς ἀφθαρσίας ἐν πίστει μεγάλῃ καὶ ἁγνείᾳ, προσευξάμενος τῷ Θεῷ ἐν πολλῇ νηστείᾳ ἠγωνίζετο. Ἡμερῶν πολλῶν διελθουσῶν, διάγοντος τοῦ Δομετιανοῦ ἐν τῇ προειρημένῃ πόλει, προσελθὼν αὐτῷ τις ἐμήνυσεν περὶ τοῦ ἁγιωτάτου Ζωσίμου, ὅτι τίς Ζώσιμος στρατιῶτης ὑπάρχων, περιφρονήσας τοῦ Αὐτοκράτορος καὶ τῆς ὑμετέρας ἐξουσίας, βίψας τὰ ὅπλα, καὶ ἀρνησάμενος τὴν ἑαυτοῦ στρατείαν, ἣν ὑπῆρχεν εἰληφὼς ἀπὸ τοῦ Αὐτοκρατορος Τραἳανοῦ, λέγει εἶναι ἑαυτὸν τῆς θρησκείας τῶν Χριστιανῶν, λογισάμενος μηδὲν εἶναι τοὺς ἡμετέρους θεοῦς, ἀλλὰ καὶ τὰς διατάξεις τοῦ Αὐτοκράτορος βδελισσόμενος, καταφρονεῖ τῆς αὐτοῦ ἐξουσίας. δὲ Ἡγεμὼν ἐκέλευσεν αὐτὸν παραστῆναι, λέγων· Ἀχθήτω λεγόμενος Ζώσιμος πρὸ τοῦ βήματος. Ἀπελθόντες δὲ οἱ τῆς τάξεως, κατὰ τὴν κέλευσιν τοῦ Ἡγεμόνος, συνέσχον τὸν Ζώσιμον, καὶ παρέστησαν αὐτὸν ἐπὶ τοῦ βήματος. Ὅδε Ἡγεμὼν ἡρῶτα αὐτὸν λέγων, Σὺ εἶ λεγόμενος Ζώσιμος; Ὅδε ἀποκριθεὶς εἶπεν, Ἐγώ εἰμι Ζώσιμος δοῦλος τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ. δὲ Ἡγεμὼν λέγει αὐτῷ· Τέως ὡμολόγησον ποίας τύχης, καὶ οὕτως ἐαυτὸν δοῦλον καταγγέλλεις. Ζώσιμος εἶπεν, Στρατιώτης εἰμὶ τῇ ἀξίᾳ, καὶ κατέλειπον ὑμῶν τοὺς θεοὺς τῆς ἀπωλείας, καὶ γέγονα Χριστιανός. Δομετιανὸς Ἡγεμὼν εἶπεν· Ἀνοσιώτατε Ζώσιμε, μηδὲν ὠφελούμενος ὑπὸ τοῦ ὀνόματος τούτου, πρόσελθε καὶ θῦσον θεοῖς, ἵνα καὶ καταφρόνεσίς σου προτέρα συγχωρισθῇ σοι, ὅτι ἐνύβρισας τὸν Αὐτοκράτορα καὶ δεσπότην ἡμῶν Τραιανὸν τὸν παρασχόντα σοι τὸ τῆς στρατείας σχῆμα. Ζώσιμος λέγει, οὐ θύω ἐγὼ δαίμοσιν. Δομετιανὸς λέγει· Ἀπαχθήτω ἐν τῷ δεσμοτηρίῳ.

[3] Καὶ τῇ ἐπαύριον κελεύει αὐτὸν ἀχθῆναι ἐπὶ τοῦ βήματος. Δήσαντες δὲ ὄπισθεν τὰς χεῖρας αὐτοῦ οἱ ὑπηρέται, παρέστησαν αὐτὸν τῷ Ἡγεμόνι. δὲ Ἡγεμὼν κελεύει αὐτὸν ἀναρτιθῆναι ἐπὶ τὸ ξύλον. Ἀναρτιθέντος δὲ αὐτοῦ, λέγει αὐτῷ, Θῦσον, ἀνοσιώτατε Σώσιμε, πρὶν τῶν μελῶν σου ἁψάμενος ἀφανίσω σε. Ζώσιμος λέγει, Οὐ μόνον λόγοις ἐπαγγελόμενος, ἀλλ᾽ εἰ καὶ ἔργοις τοῦτο πράξῃς, οὐ πείσεις με θῦσαι. Δομετιανὸς λέγει· Τυπτέσθω στρατιωτικῶς. Ἐπὶ πολὺ δὲ τυπτηθεὶς Μακάριος, λέγει πρὸς τὸν Ἡγεμόνα. Τί εἰς μάτην ἀγωνιῶσιν οἱ ὑπηρέται σου; διὰ γὰρ τὸν Θεὸν τὸν ἐνδυναμοῦντά με, οὐκ αἰσθάνομαι τῶν πληγῶν σου. Ἐπὶ πολὺ δὲ τυπτηθεὶς, καὶ πληρωθέντος τοῦ ἐδάφους ἀπὸ τοῦ αἵματος αὐτοῦ, φωνῇ μεγάλῃ λέγει, Κύριε παντοκράτωρ, ἐπὶ θρόνῳ ἀσαλεύτῳ καθήμενος, ἐκτανύσας οὐρανὸν, καὶ θεμελιώσας τὴν γῆν, συναγαγῶν πάντα τὰ ὕδατα ἐν μιᾷ συναγωγῇ, ἐλπὶς ἡμῶν τῶν δούλων σου· εἰσάκουσόν μου δεομένου σου, καὶ μὴ ποιήσῃς με ἡττηθῆναι ὑπὸ τῆς τούτου ἀπειλῆς, ἵνα δι᾽ ἐμοῦ μάθωσι πάντες οἱ μὴ γινώσκοντες τὸ ὄνομά σου, ὅτι σὺ εἶ Θεος μόνος. Καὶ ταῦτα αὐτοῦ εὐξαμένου, ἦλθεν αὐτῷ φωνὴ ἐκ τῶν οὐρανὸν λέγουσα, Ζώσιμε ἰσχυε, καὶ ἀνδρίζου· ἐγὼ γάρ εἰμι μετὰ, σοῦ, καὶ οὐδεὶς προσθήσει κακῶσαί σε. Καὶ ταύτης τῆς φωνῆς ἐνεχθείσης, Δομετιανὸς ἀκούσας, καί τινες τῶν ἐκεῖ ἑστῶτες, εἶπον· Ὅτι μάγος ἐστὶν· τινὲς δὲ ἔλεγον, Ὅτι οὐχὶ, ἀλλὰ μέγας ἐστὶν Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, καὶ αὐτοῦ ἐστιν ἐλθοῦσα φωνὴ πρὸς αὐτόν.

[4] Ἐκέλευσεν δὲ πάλιν Ἡγεμὼν δεθέντα αὐτὸν τείνεσθαι ἐκ τεσσάρων. Τεινομένου δὲ τοῦ Μάρτυρος πάνυ σφοδρῶς, ἀνατείνας τὸ ὄμμα εἰς τὸν οὐρανὸν, ἤρξατο λέγειν· Κύριε Θεὸς, ἐπιστάμενος τὸν νοῦν τῶν ἀνθρώπων, ἐλπὶς τῶν Χριστιανῶν, καταφυγὴ καὶ ἀνάπαυσις τῶν τεθλημμένων, ῥύσαι με ἐκ τῆς ἐπινοίας τοῦ λυμαιῶνος καὶ διαβόλου Δομετιανοῦ, ἵνα γνῶσιν οἱ παρεστῶτες, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς, ζῶν καὶ προὼν καὶ μένων εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἰδόντες δὲ πολλοὶ τῶν παρισταμένων τὴν ὑπομονὴν τοῦ Μάρτυρος, ἐπίστευσαν τῷ Θεῳ. δὲ Ἡγεμὼν ειδὼς τὸ γεγονὸς, ὅτι πάντες μέλλουσιν πιστεύειν ἐπὶ τὸν Κύριον, αἰσχυνθεὶς καὶ βρύξας, ἐσκέπτετο ποίῳ θανάτῳ ἀναλώσει αὐτόν.

[5] Ἐκέλευσεν δὲ ἐνεχθῆναι κράβατον χαλκοῦν, καὶ ὑποκαίεσθαι σφοδρῶς· μεγάλης δὲ τῆς φλογὸς ἐπικειμένης, ἐκέλευσεν τὸν Μακάριον ἀποδυθέντα βληθῆναι ἐν αὐτῇ. Ποιήσαντος δὲ τοῦ Ἁγίου τὸν τύπον τοῦ σταυροῦ, καὶ καταβληθέντος, εὐθέως Κύριος τὸ πῦρ εἰς δρόσον μετέβαλεν, καὶ γὰρ δι᾽ ἀγγέλων τοῦ Θεοῦ βοήθεια ἐπεφάνη· Πάντες δὲ οἱ παρεστῶτες ἔλεγον, ὅτι ἀπὸ τῆς πυρᾶς τῆς πολλῆς ἐξέψυξεν. Οἱ δὲ ἄγγελοι τοῦ Θεοῦ παραγενόμενοι, ἐπῇραν τὸν ἅγιον Μάρτυρα ἀπὸ τοῦ κραβάτου, καὶ κατέθεντο αὐτὸν ἔμπροσθεν πάντων. Ὁδὲ ὄχλος, ἑωρακὼς τὰ θαυμάσια τοῦ Θεοῦ, ἔδωκεν ὕμνον τῷ Κυρίῳ, τῷ ἐξαποστείλαντι τοὺς Ἀγγέλους αὐτοῦ, καὶ λυτρωσαμένῳ αὐτὸν ἀπὸ τῆς τοιαύτης φλογός· καὶ πάλιν πλεῖστοι ἐπὶ τὸν Κύριον ἐπίστευσαν.

[6] Ὁδὲ Ἡγεμὼν προσκαλεσάμενος τὸν ἅγιον Μάρτυρα, λέγει αὐτῷ. Πείσθητί μοι, Ζώσιμε, καὶ θῦσον θεοῖς. Ζώσιμος λέγει· Μιαρώτατε πάντων ἀνθρώτων, ποίοις θεοῖς κελεύεις με θῦσαι; δὲ Ἡγεμὼν λέγει· Τῷ Διὶ καὶ τῇ Ἥρᾳ. Ζώσιμος λέγει· Ἐγὼ πολλοῖς θεοῖς οὐ λατρεύω, ἕνα γὰρ ἐπιγινώσκω ζῶντα Θεὸν, τούτῳ μόνῳ λατρεύω εὐσεβῶς. Ὁδε Ἡγεμὼν ἀκούσας, λέγει αὐτῷ. Εἶπον σοι, Ζώσιμε, προσελθὼν τῷ πυρὶ κατακαύσω. Ζώσιμος λέγει, Ἀναίσθητε, ἅπαξ εἶπόν σοι, ὅτι τῷ Κυρίῳ μόνῳ λατρεύω, τῷ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. δὲ Ἡγεμὼν ἀναστὰς ἀπὸ τοῦ βήματος, μέλλων τὴν ὁδοίπορείαν ποιεῖσαι ἐπὶ τὴν Κονανέων πόλιν, ἐκέλευσεν δεθέντα τὸν Μάρτυρα ἀκολουθεῖν, ἐπὶ τὸ ἐκεῖ αὐτὸν πυρὶ παραδοθῆναι. Καὶ ἐλθόντος τοῦ Δομετιανοῦ ἐν τῇ πόλει, καὶ καθεσθέντος αὐτοῦ ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν ἡλωθῆναι κριπίδας, καὶ συγκαθηλωθῆναι τοῖς ποσὶ τοῦ Μάρτυρος καὶ βληθῆναι ἀλύσεις, καὶ συνδεθέντα πώλοις ὁδεύειν δρομέως. Ὁδὲ προσδεθεὶς τοῖς πώλοις, οὐκ ἐνεδίδου τοῦ ὁδεύειν, ἀλλ᾽ ἔμπροσθεν τῶν πώλων προέτρεχεν· γὰρ Θεὸς ἦν μετ᾽ αὐτοῦ, βοηθὸς αὐτοῦ γενόμενος· καὶ ἀνοίξας τὸ στόμα αὐτοῦ εἶπεν· Κύριε καταρτιζόμενος τοὺς πόδας μου ὡσεὶ ἐλάφου, τελείαν μοι χάρισαι τὴν ὑπομονήν. Ὁδε Ἡγεμὼν ἰδὼν τὴν ὑπομονὴν τοῦ Μάρτυρος, ἐκέλευσεν αὐτὸν κατάκλειστον γενέσθαι καὶ τροφὴν μὴ δίδοσθαι αὐτῷ τὸ σύνολον.

[7] Ἡμερῶν δὲ τριῶν διελθουσῶν, καὶ τροφὴν μὴ δεξαμένου αὐτοῦ, ὡράθησαν ἐν τῇ φρουρᾷ δύο παῖδες, μὲν εἷς βαστάζων ἄρτον, δὲ ἕτερος ἀγγεῖον ὕδατος, καὶ λέγουσι τῷ Μάρτυρι· Δέξαι τὸν μαργαρίτην τοῦτον τὸν πεμφθέντα σοι ὑπὸ Κυρίου τοῦ Θεοῦ σου, καὶ λαβὼν εὐχαριστήσας τῶ Θεῷ, ἔφαγεν λέγων, Εὐλογῶ σε, Κύριε, ὅτι ἠλέησάς με, καὶ οὐχ ὑπερίδες με, ἀλλ᾽ ἐκόρεσάς με τῇ οὐρανίᾳ σου τροφῇ· ὑμνῶ καὶ δοξάζω τὴν μεγαλοσύνην σου εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν. Πρωΐας δὲ γενομένης, καθίσας Ἡγεμὼν ἐπὶ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν παραστῆναι τὸν ἅγιον Μάρτυρα. Παρέστη δὲ ἅγιος Ζώσιμος φαιδρῷ τῷ προσώπῳ ἐν εὐστασει πολλῇ. Ὁδὲ ἡγεμὼν ἔκθαμβος ἐγένετο, ὅτι τὴν τοσαύτην βάσανον τῶν ποδῶν ὑπομείνας, οὐ συνέπεσε τῷ προσώπῳ· καὶ ἀποκριθεὶς Ἡγεμὼν λέγει· Ζώσιμε, θῦσον λοιπὸν τοῖς θεοῖς, ἵνα μὴ αἰκιζόμενος ἀποθάνης κακῶς. Ζώσιμος λέγει, εἰ βούλῃ σὺ θῦσαι τοῖς ὁμοίοις σου, θῦσον· Ἐγὼ γὰρ, ὡς προεῖπον, Κυρίῳ τῷ Θεῷ μου λατρεύω. Ἐμμανὴς δὲ γενόμενος Δομετιανὸς, λέγει, Κρεμασθήτω ἐπὶ τοῦ ξύλου. Κρεμασθέντος δὲ αὐτοῦ, λέγει αὐτῷ Ἡγεμὼν· Ἄθλιε, ὁρᾷς ὅσα πρόκεινταί σοι κολαστήρια, καὶ οὐχ ὑπακούεις μου ὥστε θῦσαι; Ζώσιμος λέγει, οἱ ζῶντα Θεὸν ἀγαπῶντες, τούτων οὐ φροντίζουσιν. Ὁδὲ ἡγεμὼν λέγει· Ξεσθήτω ἀνοσιώτατος. Ξεομένου δὲ αὐτοῦ ἔκραξεν εὐχόμενος καὶ λέγων· Γνωρίζω ἐπὶ πλεῖον τὴν εὐσπλαγχνίαν σου, φωτοδότα Χριστὲ, ὅτι σὺ εἶ διδάξας με μὴ βλασφημεῖν, ἵνα ἐπὶ πλεῖον μάθω τὴν θεότητά σου διὰ τῶν βασάνων τούτων.

[8] Ταῦτα δὲ αὐτοῦ εἰπόντος, μὴ δὲ οὕτως κόρον δεξάμενος Ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν κατενεχθέντα αὐτὸν ἐλθεῖν ἔγγιστα τοῦ βήματος· καὶ ἐλθόντος ἔμπροσθεν τοῦ βήματος, λέγει αὐτῷ Δομετιανὸς, Πολλαῖς βασάνοις αἰκισθεὶς διὰ τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ, καὶ μηδὲν ἑαυτὸν ὠφελήσας, κᾂν νῦν πρόσελθε, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς. Ζώσιμος λέγει, Δομιτιανὲ, ὠμὲ καὶ ἀπάνθρωπε, καὶ πάσης ἀσεβείας ἔνοχε, φοβήθητι τὸν Θεὸν, τὸν ἐν τοῖς οὐρανοῖς, καὶ ἐπιλάθου τῆς περιεχούσης σε πλάνης, καὶ τὰ ξόανα θεοὺς μὴ ὀνόμαζε, οἵ τινες δαίμονες ὑπάρχουσιν. Ὁδὲ Ἠγεμὼν λέγει· Ἀνοσιώτατε, τολμᾷς λέγειν τοὺς θεοὺς δαίμονας, δι᾽ ὧν κόσμος ἑορτάζει; Ζώσιμος λέγει, τὴν ἑορτὴν αὐτῶν ἔστω ἔχειν τὸν Αὐτοκράτορά σου, καὶ τοῖς πιστεύουσιν αὐτοῖς. Ἡγεμὼν λέγει. Ζώσιμε, ἀνθίστασαι τοῖς θεοῖς παροργίζων αὐτοὺς, ἵνα ἐκ τῆς βλασφημίας σου καὶ ἡμεῖς κακικακὼς ἀπολώμεθα; Ζώσιμος λέγει, ὑπὲρ εὐσεβείας, καὶ τῆς πρὸς Θεὸν ὁμολογίας ἀνθίσταμαί σοι. Ἡγεμὼν λέγει, Ἑνέγκαντες αὐτῷ κανδήλας πυρὰς, ἄψασθε αὐτοῦ τῆς κοιλίας. Ζώσιμος λέγει, Οὐχὶ μόνον κανδήλας μοι προσάγων· ἀλλ᾽ εἰ καὶ ὅλον τὸ σῶμά μου κατακαύσῃς, οὐκ ἄν με νικήσεις· Πάρεστιν γὰρ ἐνδυναμῶν με Χριστὸς· ἐγὼ δὲ σπουδάσω καὶ ὑπό σου ἀναιρηθῆναι· τοῦτο γάρ μοί ἐστι καύχημα ἐν Χριστῷ.

[9] δὲ Ἡγεμὼν μηκέτι. εἰδὼς τί πράξαι, μάλιστα δὲ καὶ ἀπὸ τῶν νοημάτων τοῦ Ἁγίου γνοῦς ὅθεν οὐδὲν ὠφελεῖ, ἐκέλευσεν αὐτὸν ἀποκεφαλισθῆναι. Ἀπαγόμενος δὲ Μάρτυς ἐπὶ τὸ τελειωθῆναι, ἤρξατο λέγειν· Κύριε Θεός μου ἔπιδε ἐπ᾽ ἐμὲ τὸν ἁμαρτολὸν, καὶ πρόσδεξαι τὴν ψυχὴν μου μετὰ τῶν ἀπ᾽ αἰῶνός σοι εὐαρεστησάντων, ὅτι σὺ εἶ τὸ καύχημά μου, ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἐτελειώθη δὲ ἅγιος Ζώσιμος μηνὶ Ἰουνίῳ ιθ᾽, ἐν τῇ Κονανέων πόλει, ἐπὶ Αὐτοκράτορος Τραἳανοῦ, κατὰ δὲ ἡμᾶς βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, οὗ δόξα καὶ τὸ κράτος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[1] Quibus temporibus Trajanus imperator Romanorum Imperium tenebat, [Sub Trajano] multa idolorum insania & error, multaque cæcitas Gentiles a detinebat. Et magna persecutio contra Ecclesiam Dei commovebatur. Erat autem Dometianus quidam Antiochiæ Pisidiæ Præses: qui cum Imperatorem Trajanum adiisset, petiit sibi dari potestatem adversus Christianus homines, [& Præside Dometiano,] ut quicumque diis immolare noluisset, gravi supplicio afficeretur. Hic cum hujusmodi potestatem accepisset, & armatura diaboli indutus esset, tamquam leo quidam fremebat adversus eos, qui ad mortem usque Dei confessionem servabant. Venit autem in urbem apolloniam, per Sozopolitarum urbem.

[2] [Zosimus miles piu] Ibi jam antea cum persecutio immineret; Zosimus quidam Miles fidem cujus cupiens sequi, arma bellica abjecerat, & ad sanctissimam Ecclesiam confugerat, Christique fide instructus, immoratlitatis lavacro accepto, in fidei operibus & castitate, multisque jejuniis & orationibus seipsum diligenter exercebat b. Cum autem dies multi præteriisent, & Dometianus esset in ea urbe, quam supra diximus, vir quidam illum adiit, & Zosimum defereus: Est, inquit, quidam zosimus Miles, qui & Imperatorem, & vestram potestatem contemnit: cumque arma abjecerit, & militiam abnegaverit, in quam ab Imperatore Traiano adscriptus fuerat, dicit se Christianorum religionem sectari, pro nihilo faciens deos nostros: quin etiam Imperatoris constitutiones execratur, & ejus potestatem despicit. [coram tribunali diu ante professus fidem.] Tum Præses dixit: Ducatur huc Zosimus ad tribunal. Abit igitur cohors, ut jussa fuerat, & Zosimum comprehensum ad tribunal duxit. Quem Præses interrogans; Tune, inquit, es qui Zosimus appellaris? Respondit: Ego ipse sum Zosimus, servus Domini mei Jesu Christi. Ad hæc Præses: Fatere prius, cujus conditionis homo sis, & postea dices, cujus servus sis. Tum ille: Miles ego sum, quod ad humanam conditionem pertinet, qui vestros illos deos perditissimos dereliqui, & Christianus factus sum. At Dometianus: Sceleratissime, inquit, Zosime, nihil tibi proderit nomen istud. Vade, & diis sacrifica, ut peccatum istud tibi condonetur, quod Imperatorem Dominum nostrum Traianum despexisti, qui militarem ornatum tibi concessit. Ad hæc Zosimus: Minime ego sacrifico dæmoniis. Abducatur, inquit Dometianus, in carcerem.

[3] [crudeliter cæditur;] Crastino autem die jussit eum duci ad tribunal. Manibus ergo post terga colligatis, eum ante Præsidem statuerunt. Tum Præses jussit eum in ligno suspendi, suspensoque dicebat: Sacrifica, sceleste Zosime, priusquam membra tua destruantur. Ad hæc Zosimus: Non solum, inquit, non verbis, sed neque factis poteris mihi persuadere, ut sacrificem. Tum Dometianus: Verberetur vehementer more c militari. Cumque diutius B. Zosimus verberaretur, dixit Præsidi: Frustra ministri tui laborant, Dei enim me corroborantis voluntate verbera tua non sentio. Cum igitur tam diu verberatus fuisset, [cælesti voce confirmatur:] quoad solum ipsum sanguine repletum esset, voce magna clamans dixit: Domine Deus omnipotens, qui sedes in throno firmissimo, qui extendisti cælum & fundasti terram, qui aquas omnes in unum locum congregasti, tu, nostra servorum tuorum spes, exaudi me, qui te precor; neque permittas hujus minis me superari; ut omnes qui nomen tuum non cognoscunt, per me discant te solum esse Deum. Sic cum orasset, venit vox e cælo, dicens: Zosime, esto fortis & robustus, ego enim tecum sum, neque quisquam tibi obesse poterit. Cum hanc vocem Dometianus, & quidam alii qui cum illo erant audivissent: Certe, inquiunt, magus hic est. Alii dicebant: Minime magus est, sed magnus est Deus Christianorum, & ab illo vox ista ad hunc missa est.

[4] Jussit rursus eum Præses colligatum ad quatuor palos d extendi. Qui cum valde distenderetur, [distentus patientia multos convertit:] oculos in cælum erexit, ac dixit: Domine Deus, qu hominum mentes cognovisti, tu Christianorum spes, refugium & requies illorum qui sunt in angustiis, libera me a fraude pestilentis & diabolici Dometiani; ut cognoscant omnes, qui præsentes sunt, te Deum esse, qui semper vivens antea fuisti & eris in secula. Cum multi ex iis, qui præsentes erant, egregiam Martyris patientiam cognovissent, ad Christi fidem conversi sunt. Præses vero id factum videns, & metuens, ne omnes ad eamdem fidem converterentur, erubuit; ac dentibus frendens, cogitabat quo mortis genere hominem interficeret.

[5] Jussit igitur grabatum æreum ferri, & ignem multum subjici: [conjectus in grabatum ignitum ab Angelo liberatur:] magna autem flamma ascendente, jussit B. Zosimum nudum illuc coniici. Cum vero sanctus Martyr Crucis figura se munivisset, & in grabatum conjectus esset: statim Dominus ignem in rorem convertit: quia per Angelos divinum auxilium apparuit: omnes vero præsentes opinabantur ob nimium illum igem Zosimum animam efflavisse. At Angeli a Deo missi, sanctum Martyrem a grabato sublatum, omnibus spectantibus extra grabatum constituerunt: turba vero cum admirabilia Dei facta vidisset, ejus gloriam collaudavit, qui misit Angelos e suos, & a tali flamma virum illum eripuit. Itaque plurimi ad Christi fidem conversi sunt.

[6] Tum Præses cum sanctum Martyrem ad se vocasset; Obtempera, inquit, mihi Zosime, & diis sacrifica. Ad hæc Zosimus: Fœdissime omnium hominum, [Cononam ductus] quibus diis jubes me sacrificare? Jovi, inquit ille, & Junoni. Tunc Zosimus: Ego multos istos deos non colo: unum enim cognosco viventem Deum, huicque soli pie servio. Hæc cum audisset Præses; Zosime, inquit, tibi dixi, ut ad aram accedas & sacrifices: sin minus, te consumam igne. Ad hæc Zosimus: Stolide, semel dixi tibi, quod Deo meo servio, qui in cælis est. Cum vero Præses a tribunali surrexisset, & ad Connensium f urbem iter facturus esset, jussit Martyrem ligatum illuc sequi, ut ibi in ignem conjiceretur. Cumque ad eam urbem Dometianus venisset, & sederet pro tribunali, jussit in crepidis quibusdam clavos aptari, g & Martyris pedes crepidis illis configi, [calceos clavatos induitur:] catenisque constrictum ad equos ferocissimos alligari, quibus alligatus non erat lentus ad iter faciendum, sed equos ipsos antevertens præcurrebat: Deus enim erat cum illo, qui se ipsi adjutorem præbebat. Itaque has voces protulit: Domine Deus, qui perfecisti pedes meos tamquam cervorum, perfectam patientiam mihi suggeras. At præses, cum Martyris patientiam vidisset, jussit ipsum in carcere clausum custodiri, neque cibum aliquem omnino illi dari.

[7] Cum vero tres dies præteriissent, & Zosimus cibum non gustasset, duo pueri venerunt in carcerem, quorum unus panem, alter vas aquæ portabat, & Martyri dixerunt: Accipe hanc margaritam h, a Domino Deo tuo ad te missam. [post triduum Eucharistia ab Angelo allata refectus,] Hæc cum ille accepisset, cibum gustavit, ac dixit: Benedico tibi Domine, quoniam misertus es mei, & non neglexisti me, sed satiasti cælesti tuo cibo: laudo & celebro gloriam & magnificentiam tuam in secula, Amen. Cum vero dies illuxisset, Præses pro tribunali sedens, jussit sanctum Martyrem ad se duci. Præsto autem fuit S. Zosimus hilari vultu i. Præses vero stupore magno affectus erat, quod tantos pedum cruciatus sustinuisset, neque vultum mutasset. Tum ille: Zosime, inquit, sacrifica tandem diis ne vulneribus multis laniatus, pessime moriaris. Ad hæc Zosimus: Si tu vis sacrificare tui similibus, sacrifica: ego, ut supra dixi, Deo meo servio. Tunc furore accensus Dometianus: Suspendatur, inquit, in ligno. Cum vero suspensus fuisset dixit ei Præses: Videsne, miser, quam multa tormentorum genera tibi proposita sint: An non obedies mihi, ut diis immoles? Ad hæc Zosimus: Qui viventem deum amant ista vestra tormenta nihil curant. [& ad tribunal reductus, suspensusque] Tum Præses: Ferreo, inquit, pectine nefarius iste homo dilanietur. Cum vero Martyr laniaretur, alta voce Deum orans dixit: Equidem magis nunc agnosco misericordiæ tuæ viscera, Christe, auctor luminis; quoniam tu es, qui docuisti me non pronuntiare blasphemiam aliquam, ut per hæc tormenta divinitatem tuam magis cognoscerem.

[8] Hæc cum dixisset, neque Præses tormentorum satietate affectus esset, [ferreo pectine dilaniatur:] jussit hominem ante tribunal duci, cui hæc dixit: Multis cruciatibus propter nomen Christi afflictus, nullam utilitatem assecutus es: saltem nunc accede & diis sacrifica. Tum Zosimus: Dometiane, inquit, sævissime atque inhumane, & impietate omni refertissime, Deum illum cælestem metuas, & erroris qui te detinet obliviscaris, neque simulacra ista deos nomines; sunt enim dæmones, non dii. Tum Præses: Tune, o scelestissime, audes deos nostros dæmones appellare, per quos mundus ipse dies festos celebrat? Tunc Zosimus: Qualem, [constansque in fidei confessione,] inquit, diem festum agunt isti dii, quos dicis; talem Imperator tuus, & qui eis credunt, agant. Præses vero: Videsne Zosime, quemadmodum diis repugnas, & illos in iram provocas? Desine ista dicere, ne propter blasphemiam tuam, & ipsi pessime pereamus. Pietatis, inquit ille, & divinæ confessionis causa tibi repugno & adversor. Tum Præses dixit: Afferte faces accensas, & ventrem ipsius incendite. Non solum, inquit ille, faces ventri admoveri jubeas, sed etiam, si placet, totum corpus meum comburas: [jussus ventrem aduri offert totum corpus.] numquam enim me vinces: præsto est Christus, qui me corroborat. En ego a te interfici valde cupio: hæc enim est mea gloriatio in Christo Jesu.

[9] Præses cum non amplius sciret quid ageret, & ex verbis illis S. Zosimi se nihil profecturum esse intelligeret, jussit securi hominem percuti. Cum vero Martyr ad obeun dum martyrium duceretur, cœpit dicere: Domine Deus meus, respice me peccatorem, & accipe animam meam, cum his qui ab omnibus seculis tibi placuerunt: quoniam tu es gloria mea, ex hoc tempore, & in æterna secula, Amen. Martyrium complevit S. Zosimus decimo nono die mensis Junii, in urbe Conanensium, Imperatore Trajano, in nobis autem regnante Domino nostro Jesu Christo: cui gloria & imperium in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA D. P.

a Sirletus Græcos homines: sed parum apte ad mentem auctoris ac phrasim temporis, quo Hellenismus notabat Gentilitatem, Græcique per antonomasiam dicebantur Gentiles quivis, Græcorum veterum more Polytheïam tenentes.

b Obscurius hæc reddiderat Sirletus, ordini Græcorum verborum nimis presse inhærens.

c Sirletus, a robustis militibus: sed puto honoris causa fustes indicari, quorum, non autem flagrorum usus erat in plectendis delictis militum, utpote ingenuorum; cum flagris mancipia cæderentur.

d Idem a quatuor militibus: sed jam alias monui, non ἀπὸ, ab; sed ἐκ τεσσάρων ex quatuor, aliud significare,

e Angelicas voces, etiam a Gentilibus inter Martyrum tormenta subinde auditas, credibilius est, quam quod hic dicantur Angeli, ab iisdem non non solum conspecti, sed ita ut esse Angeli ab illis scirentur; id enim parum verosimile mihi videtur. Invisibili ergo manu solutum Martyrem, satis erit credere; licebitque judicare hæc Acta, non esse omnino primæ notæ, neque ex præsentium Notariorum commentariis absque ulla amplificatione edita.

f Sirletus, Conanensium, legit & vertit.

g Verosimilius videtur, quod clavatas crepidas Martyr induerit Apolloniade, ut cum hoc tormento Conanam duceretur, sicut habent Synaxaria. Non alibi certe quam Conanæ agonem consummatum, testantur Acta; adeoque suspicari non possumus, redeunte Apolloniade Dometiano, eo quoque sic esse reductum Zosimum.

h Sirletus, Pretiosum donum: sed hoc non satis explicat vim vocis Μαργαρίτης qua Christianis significabant particulam Eucharisticam, sacro sanguine perfusam, ad fidelium Communionem: qualem cum confortando Martyri attulissent Angeli, merito ille gratias egit, tamquam cælesti cibo refectus. Auctores a quibus sic ea vox accipitur vide apud angium in utroque Glossario, & hunc locum appone ceteris, eorumque exemplis quibus Angeli Eucharistiam ministrarunt.

i Mss. ἐν ἐκστάσει, ideoque Sirletus vertit, mente ad Deum erecta. Sed omnino puto, legendum ἐν εὐστάσει, quamquam eam vocem alibi nondum repererim, sed εὐστάθειαν, firmam ac bonam corporis habitudinem, ab eadem origine verbi ἵστημι sto, idemque significare aptum vocabulum.

DE SANCTIS FRATRIBUS MARTYRIBUS GERVASIO ET PROTASIO,
MEDIOLANI APUD INSUBRES IN ITALIA.

SEC. I AUT II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gervasius, Frater, Martyr Mediolani (S.)
Protasius, Frater, Martyr Mediolani (S.)

BHL Number: 3513, 3514, 3522


AUCTORE D. P.

§. I. Adducuntur & expenduntur indubitata loca S. Ambrosii, de sacrorum corporum inventione ac depositione.

Quo maxime tempore columnam Ecclesiæ mediolanensis Ambrosium concutiebat Arianæ væsaniæ turbo, [Ambrosius Sorori scribit,] per Justinam Imperatricem suscitatus, secuturæ serenitatis pignore divino confirmatus idem fuit, cum anno CCCLXXXVI datum est ei SS. Martyrum prætitulatorum corpora invenire. Hujus ille lætitiæ participem mox fecit sororem suam Marcellinam, sacram Deo Virginem, Romæ tunc manentem, scripta hac epistola. Dominæ sorori, vitæ atque oculis præferendæ, frater. Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum præterire, quæ hic te gerantur absente, [ossa omnia integra] scias etiam sanctos. Martyres Gervasium & Protasium a nobis repertos. Nam cum ego basilicam dedicare vellem, multi tamquam uno ore interpellare cœperunt, dicentes: Sicut in Romana, sic basilicam dedices. Respondi: Faciam, si Martyrum Reliquias invenero. Statimque subiit veluti cujusdam ardor præsagii.

[2] Ita principium hoc habet correctior Romana editio anni 1585, quod in Basileensi anni 1538 sic corruptius legebatur: [a se Basilicam dedicaturo] Cum basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare cœperunt, dicentes, Sic in Romana basilicam dedices. Indicat autem extructam a se Basilicam Ambrosianam, quam optabant multi eadem solennitate dedicari, qua dedicaverat Sanctus Basilicam Apostolorum in Romana, id est, in regione urbis a porta Romana nomen habente, illatis illuc, quas Roma acceperat, Sanctorum Apostolorum Reliquiis. Quid multa? Dominus gratiam dedit. Formidantibus etiam Clericis jussi eruderari terram eo loci, qui est ante cancellos Sanctorum Felicis atque Naboris. Inveni signa convenientia, adhibitis etiam quibus per nos manus imponenda foret: sic sancti Martyres imminere cœperunt, ut adhuc nobis silentibus arriperetur urna, & sterneretur prona ad locum sancti sepulcri. Invenimus miræ magnitudinis viros duos, ut prisca ætas ferebat: Gualvaneus Flamma apud Puricellum pag. 34 Gigantæos juvenes scripsit: & solebant ad militiam proceriora corpora legi. Ossa omnia integra, [inventa & translata] sanguinis plurimum, ingens concursus populi per totum illud biduum. Quid multa? Condivimus integra ac ordine, trastulimus vespere jam incumbente, ad basilicam Faustæ: ibi vigiliæ tota nocte: manus impositio. Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Dum transferimus, cæcus sanatus est.

[3] Hinc incipit exponere Ambrosius, quem tunc ad populum habuit sermonem: in quo, occasione lecti tunc Psalmi XVIII, [sermonemque tunc habitum] dicit ipsos Martyres esse Cælos, qui enarrant Gloriam Dei, utpote quos, non secularis illecebra, sed divini operis gratia ad firmamentum passionis evexit; multoque ante morum & virtutum documentis annuntiavit in his martyrium, quod adversus lubricum seculi hujus stabiles permansere; in eisque impletum illud, Dies diei eructat verbum. His præmissis transit Sanctus ad Psalmum CXII, quo dicitur, Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, & humilia respicit in cælo & in terra? suscitans a terra inopem, [tamquam de diu ignoratis,] & de stercore erigens pauperem collocans cum Principibus populi sui. Et Principes, inquit, populi quos alios nisi sanctos Martyres æstimare debemus, quorum jam in numerum, diu ignorati Protasius Gervasiusque proferuntur, qui sterilem Martyribus Ecclesiam Mediolanensem, jam plurimorum matrem filiorum, lætari passionis propriæ fecerint & titulis & exemplis.

[4] Talibus verbis haud obscure indicatur, neminem tunc fuisse, qui sciret aut crederet, quemquam ortu Mediolanensem, Mediolani fuisse Martyrio coronatum: nam S. Vitalis Ravennæ obierat, ejus uxor Valeria rusticano furore in via vapulaverat: S. Victor fuerat Mauricæ legionis miles sicut etiam Nabor & Felix; & hi quidem ultimi non Mediolani, sed Laudæ passi. Nazarius Romanus; Celsus Cimeliensis erant (si vera sunt Acta) & uterque adhuc erant Mediolanensibus ignoti. Non immerito autem, inquit Ambrosius, plerique hanc Martyrum resurrectionem appellant. Videro tamen, utrum sibi, an nobis: certe Martyres resurrexerunt. Cognovistis, imo vidistis ipsi multos a dæmoniis purgatos: plurimos etiam, ubi vestem Sanctorum manibus contigerunt, his quibus laborabant debilitatibus absolutos; [& per miracula clarificatis;] reparata vetusti temporis miracula, quo se per adventum Domini Jesu gratia terris major infuderat: umbra quadam sanctorum corporum plerosque sanatos cernitis. Quanta oraria jactitantur? Quanta indumenta super Reliquias sacratissimas, ut tactu ipso medicabilia reposcantur? Gaudent omnes extrema lintea contingere, & qui contigerit, salvus erit.

[5] Gratulatur deinde sanctus Doctor, primum sibi, tantos nacto propugnatores; deinde populo, cui in eorum revelatione aperti sint oculi, sicut Giezi famulo Elizæi, ut videat auxilia quibus defenditur: ac denique sermonem istum sic finit. Evasimus, [quorum titulum legisse senes adhuc meminerint;] Fratres, non mediocrem pudoris sarcinam: patronos habebamus, & nesciebamus. Invenimus unum hoc, quo videamur præstare majoribus. Sanctorum Martyrum cognitionem, quam illi amiserunt, nos adepti sumus. Eruuntur nobiles Reliquiæ sepulcro ignobili; ostenduntur cælo trophæa. Sanguine tumulus madet, apparent cruoris triumphalis notæ inviolatæ, reliquiæ loco suo & ordine repertæ, avulsum humeris caput. Nunc senes repetunt audisse se aliquando horum Martyrum nomina, titulumque legisse. Eum titulum oportet sub S. Myrocle positum fuisse, cum jam Constantinus cœpisset docuissetque Martyrum memorias excitare & ornare. Estque credibile piam mulierem Savinam ibi deposuisse SS. Naboris atque Felicis corpora, ubi noverat SS. Protasium & Gervasium sepultos haberi: [sub S. Myrocle verosimiliter positum] quæ etiam causa S. Materno fuerit, ut ibidem voluerit tumulari, durante adhuc & quammaxime fervente Diocletiani & Maximiani persecutione. Quia autem recens erat illorum quos Savina humaverat notitia, & frequentiora miracula, ideo factum est, ut vetustiorum corporibus sub terra relictis, novissimi isti elevarentur, & ecclesia desuper constructa aboleretur titulus, sternendo pavimento incommodus, nullo ejus relicto indicio. Ex eo interim, [sed ædificata S. Nazario basilica obscuratum.] quod eum titulum sibi lectum senes meminerint, consequens fit eam ecclesiam, quæ nunc in nomen S. Francisci jusque Franciscanorum transiit, primum erectam fuisse sub S. Eustorgio Myroclis successore, ad annum usque CCCXXXI superstite, qui tamen in alia suis impensis condita maluit sepeliri.

[6] Pergit porro Ambrosius perdiderat civitas suos Martyres, [Ex depositione delata in diem alterum,] quæ rapuit alienos (prædictos scilicet Naborem & felicem, quos Savina, Laudensium urbe furto sublatos, ut Acta loquuntur, Mediolanum deduxit.) Etsi hoc Dei munus est, tamen gratiam, quam temporibus sacerdotii mei Dominus Iesus tribuit, negare non possum: quia ipse Martyr esse nequeo hos vobis Martyres acquisivi. Succedant victimæ triumphales in locum, ubi Christus hostia est. Sed ille super altare, qui pro omnibus passus est: isti sub altari, qui illius redempt sunt passione. Hunc ego locum prædestinaveram mihi: dignum est enim, ut ibi requiescat Sacerdos, ubi offerre consuevit. Sed cedo sacris victimis dexteram portionem: locus iste Martyribus debebatur. Condamus ergo Reliquias sacrosanctas, & dignis ædibus invehamus, totumque diem fida devotione celebremus.

[7] Hactenus Sermo: prosequitur deinde Epistolam Doctor sanctus; sororique narrans quid porro actum dictumque a se sit Acclamavit populus, inquit, ut in Dominicum differretur diem Martyrum depositio: sed tandem obtentum, ut sequenti fieret die, XIX Iunii, [qui fuit feria 6] quæ anno CCCLXXXV, habente litteram Dominicalem D, post Pascha celebratum V Aprilis, fuit feria IV, post Pentecosten XXIV Maji actam: adeo ut retecta fuerint sacra corpora feria IV præcedente. Antonius Pagi in Critica sua, hinc consequi putat, necdum eo tempore usitatum fuisse, ut in Dominicis dedicarentur Basilicæ; consequens certe omnino id esset, ex eo qui nunc servatur dedicationum ritu per S. Gregorium ordinato, cujus pars una insignis est Reliquiarum altari includendarum circumlatio & depositio. Verum cum antiquior Sacramentorum a Gelasio Papa ordinatorum codex nihil simile habeat; & in utroque sermone Ambrosius nec minimo quidem signo innuat, Dedicationem eo die vel inchoatam vel perficiendam; videor mihi, ex eo quod populus Dominicum postulet, [non sequitur Dedicationem alio quam Dominico factam.] contrarium potius inferre posse. Intendisse scilicet populum, prætextu augendæ solennitatis in Dominicam designata, ut diutius frueretur sacrorum corporum conspectu; Antistitem vero id recusasse, ne prolixus ceremoniarum in Dedicatione servandarum ordo, prolixior etiam ista Reliquiarum depositione evaderet; imo ægre indulsisse moram unius diei, qui potius videbatur relinquendus apparatui ad Dedicationem secuturam necessario. Quoniam autem ædificandæ ecclesiæ locus, solet initio fabricæ, per Stauropegiam (ut vocant) Cruce depacta benedici, propriis in eam rem ceremoniis; non debet alicui mirum videri, quod in basilicam jam structam, licet necdum dedicatam, & ad altare necdum consecratum, delati Sancti sint, propria sua & ad dedicationem futuram prævia pompa. Redeo ad Ambrosii Epistolam.

[8] Sequenti die, id est Feria VI, talis ad populum iterum sermo fuit. Hesterno tractavi versiculum, Dies diei eructat verbum, prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed præsenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina. Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestræ celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: [Habitus deinde sermo alius,] Dies diei eructat verbum: & istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia Nox nocti indicat scientiam. Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, & scientiam vos habere fidei probavistis? Cui tamen celebritati vestræ, qui solent invident: & quia celebritatem vestram invidis animis ferre non possunt, causam celebritatis odere, atque in tantum amentiæ prodeunt, ut negent martyrum merita, quorum opera etiam dæmones confitentur.

[9] Sed hoc non mirum. Siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit diaboli plerumque confessio. Dicebat enim diabolus: Jesu fili Dei vivi, quid venisti ante tempus torquere nos? Et cum hoc audirent Judæi, ipsi tamen Dei filium denegabant. Et nunc audistis clamantes dæmones, & confitentes martyribus, [cum mentione dæmonum se torqueri fassorum] quod pœnas ferre non possint, & dicentes: Quid venistis, ut ante tempus nos tam graviter torqueatis? Et Ariani dicunt: Non sunt isti martyres, nec torquere diabolum possunt, nec aliquem liberare: cum tormenta dæmonum ipsorum voce probentur, & beneficia martyrum remediis cæcorum, & absolutorum indiciis declarentur. Negant cæcum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Video, qui non videbam. Ille dicit Cæcus esse desivi, & probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines, [& cæci illuminati] quorum ante sustentabatur obsequiis. Eos indices suæ visitationis accersit, quos habebat testes & arbitros cæcitatis. Clamat, quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit.

[10] Hinc porro sumpta occasione, Iudaicam Arianorum pervicaciam redarguit Ambrosius; Cedit, inquit, diabolus plagis, cedere nesciunt Ariani: Dicebat diabolus, scio te, quis sis. Tu es filius Dei vivi. Dicebant Iudæi, Nescimus quis sit. Dicebant hodie & superiore die vel nocte dæmones: Scimus, quia Martyre estis: [ad confusionem pervicacium Arianorum.] & Ariani dicunt, Nescimus, nolumus intelligere, nolumus credere. Dicunt dæmones Martyribus: Venistis perdere nos: Ariani dicunt, Non sunt dæmonum vera tormenta, sed ficta & composita ludibria. Audivi multa componi: hoc nemo unquam fingere potuit, ut dæmoniacum se esse simulet, alias dæmonem se esse simularet. Quid illud, quod ita exagitari eos videmus, quibus manus imponitur? Ubi hic locus fraudi est, ubi suspicio simulandi? sed non ego ad suffragium martyrum usurpo vocem dæmoniorum. Beneficiis sacra passio suis comprobetur. Habet judices, sed purgatos: habet testes, sed absolutos. Melior vox est, quam sanitas loquitur eorum qui debiles advenerunt: melior mox est quam sanguis emittit … Sanguis hic clamat coloris indicio. sanguis clamat operationis præconio, sanguis clamat passionis triumpho. Satisfactum est petitioni vestræ, ut condendas hesterno, in hodiernum diem differremus Reliquias. Satisfactum etiam sorori credidit his relatis Ambrosius, nec aliud addere fortassis potuit, ipsa verosimiliter aut sequenti die exarant Epistolam, quæ Romam deferretur; quam nisi ante Dominicam scripsisset, addidißet hand dubie aliquid de peracta Basilicæ suæ Dedicatione. Et hanc credimus altera proximæ occasionis Epistola similiter significatam, licet ea & sermo tunc habitus nondum compareant.

§. II. Quid Augustinus Ep. & Paulinus, Presb. oculati testes, eadem de re scripserint; & quo ea anno acta sit.

[11] Transeo ad alios, simili certitudine rem a se visam narrantes, quorum agmen S. Augustinus ducat. Hic ad baptismum veniens, [S. Augustinus an. 387 baptizatus,] Ambrosii gaudium, & inter adversa solatium cumulavit, anno mox secuto CCCLXXXVII. Octavum Baronius notat, & eum secutus cum pluribus aliis Puricellus, unde hic etiam diem XIX Iunii, componit cum Sabbato, prægresso primam post Pentecosten Dominicam; Pascha enim tunc fuerat XXV Aprilis actum. Tali sane casu mirum fuisset, in alterutrum sermonem non incidisse ullam Spiritus Sancti mentionem. Sed Antonius Pagi evidenter demonstrat, [docet rem anno priori gestam;] ex eo quod oratio de non tradendis Basilicis, habita in Dominica Palmarum, non possit censeri habita post annum integrum & tertium mensem legis, in favorem Arianorum a Valentiniano latæ ut Basilica Portiana, in proximum Pascha suo ac matris usui vacuaretur; evidenter, inquam, ex eo demonstrat Pagius, orationem illam recitatam ipsomet latæ legis anno CCCLXXXVI; adeoque XXIX Martii, non autem XVIII Aprilis; atque eumdem fuiße annum, baptisma Augustini prægreßum, prout antea in sua de Augustini itinerario lucubratiuncula etiam docuerat nunc Eminentissimus Norisius. Quod autem anno baptismum prægreßo inventa fuerint sacra Corpora libro 9 Confessionum Cap. 7 docet Augustinus, dum occasione noviter inductæ in ecclesiam Occidentalem psalmodiæ, qua frequentanda videbatur satiari non posse, ita scribit.

[12] Non longo cœperat Mediolanensis Ecclesia hoc consolationis & exhortationis genus celebrare, [in libris Confessionum,] magno studio Fratrum concinensium vocibus & cordibus. Nimirum annus erat aut non multo amplius (ante baptismum meum) cum Justina, Valentiniani Regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur hæresis suæ causa, qua fuerat seducta ab Arianis. Tunc Hymni & Psalmi ut canerentur, secundum morem Orientalium partium, ne mœroris tædio contabesceret populus, institutum est. Tunc memorato Antistiti tuo per visum aperuisti, quo loco laterent Martyrum corpora Protasii & Gervasii, quæ per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui recondideras, unde opportune promeres, ad coërcendam rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata & effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam; non solum quos immundi vexabant spiritus; verum quidam, plures annos cæcus civis civitatique notissimus, [testis etiam miraculorum,] cum populi tumultuantis lætitiæ causam quæsisset atque audisset, exilivit; eoque se ut duceret, suum ducem rogavit: quo perductus impetravit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosæ in conspectu tuo mortis Sanctorum tuorum: quod ubi fecit atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde fama discurrens, inde laudes suæ ferventes, inde illius inimicæ animus, etsi ad credendi sanitatem non applicitus, a persequendi tamen furore compressus est.

[13] Hæc Augustinus, jam Episcopus Hipponensis, adeoque post rem gestam annis ut minimum XVI: utpote qui in libro 2 Retractationum suarum, [uti etiam in sermone de illis,] inter libros quos Episcopus scripsit, sexto primum loco Confessiones recenset. Magis ambiguum mihi est, quo tempore ab eo sit habitus sermo in Natali Sanctorum Martyrum Protasii & Gervasii, a Presbyterone an ab Episcopo: unum video, post ædificatam ipsis in Victoriana prope Hipponem villa memoriam constitutumque in Africa festum, habitum illum esse, in eoque Natalem appellari diem Inventionis seu verius Depositionis: sic enim loquitur, seque testem oculatum profitetur, cap. 5 Sermonis illius qui de diversis est trigesimus nonus. Celebramus hodierno die, Fratres, memoriam in hoc loco positam SS. Protasii & Gervasii, Mediolanensium Martyrum: non eum diem quo hic posita est, sed eum diem celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus (seu potius biduo ante inventa, deposita sub altari) per Ambrosium Episcopum, hominem Dei: cujus tantæ gloriæ Martyrum etiam tunc ego testis fui. Ibi eram: Mediolani eram: facta miracula vidi: novi attestantem Deum pretiosis mortibus Sanctorum suorum; ut per illa miracula, jam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum, esset mors ista pretiosa. Cæcus, notissimus universæ civitati, illuminatus est. Cucurrit: adduci se fecit: sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt corpora, totam vitam suam se serviturum esse devovit: nos illum gavisi sumus videre videntem, reliquimus servientem.

[14] Idem Augustinus, occasione vastatæ anno CCCCIX a Gothis Alarico Duce Romæ, exorsus scribere de Civitate Dei, [ac denique in libris de civitate Dei] libro vigesimo secundo fecit Caput VIII, de miraculis, quæ ut mundus in Christum crederet facta sunt, & fieri mundo credente non desinunt; ibique idem quod supra sic explicat: Miraculum quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando illuminatus est cæcus, ad multorum notitiam potuit pervenire; quia & grandis est civitas, & ibi erat tunc Imperator, & immenso populo teste res gesta est, concurrente ad corpora Martyrum Protasii & Gervasii: quæ cum laterent & penitus nescirentur, Episcopo Ambrosio per somnum revelata, reperta sunt: ubi cæcus ille, depulsis veteribus tenebris, lumen vidit. Circa idem tempus, quo prædictos libros scribebat Augustinus; ipso hortante, Vitam S. Ambrosii scripsit Mediolanensis Presbyter Paulinus, cum Sancto ejus nominis Nolano Episcopo perperam a quam plurimis confusus. Ex hujus calamo lubet extremum hoc veritatis testimonium, certiorisque notitiæ instrumentum apponere: sic ille scribit.

[15] [idem testatur Paulinus Presb. in Vita Ambrosii,] Hoc in tempore quo contra Arianos fores ecclesiæ servabat militum Catholicorum exercitus, Antiphonæ, Hymni ac Vigiliæ primo in Ecclesia Mediolanensi celebrari cœperunt … Per idem tempus sancti Martyres Protasius & Gervasius se Sacerdoti revelarunt: erant enim in basilica positi: in qua sunt hodie corpora Naboris & Felicis Martyrum. Sed sancti Martyres Nabor & Felicis celeberrime frequentabantur, Protasii vero & Gervasii Martyrum, ut nomina, ita & sepulcra incognita erant: in tantum ut supra illorum sepulcra ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus sanctorum Naboris & Felicis Martyrum corpora ab injuria sepulcri defendebantur. [& pœnam Ariani, miraculum negantis.] Sed ubi Sanctorum Martyrum corpora sunt levata, & in lectis posita; multorum ibi sanatæ ægritudines perdocentur. Cæcus etiam Severus nomine (qui nunc usque in eadem basilica, quæ dicitur Ambrosiana, in qua Martyrum corpora sunt translata, religiose servit) ubi vestem Martyrum attigit, statim lumen recepit. Obsessa etiam corpora ab spiritibus immundis curata, summa cum gratia domum repetebant … Tamen quia intra Palatium multitudo Arianorum cum Justina constituta, deridebat tantam Dei gratiam … venerabilemque virum Ambrosium narrabat pecunia comparasse homines, qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur, atque ab illo sicut & a Martyribus torqueri se dicerent … unus ex ipsa eorum multitudine, subito arreptus spiritu immundo, clamare cœpit, ita torqueri eos ut ipse torquebatur, qui negarent Martyres, vel qui non crederent in unitatis Trinitatem, quam docet Ambrosius. At illi hac voce confusi, qui converti debuerant & dignam tali confusione agere pœnitentiam, in piscina demersum hominem necaverunt, perfidiæ homicidium jungentes.

§. III. Epistola de eodem argumento Martyrumque Passione, edita sub nomine S. Ambrosii, velut ad omnes Italiæ Fratres scripta.

[16] Quæcumque hactenus deduxi, omnino certissima, eo faciunt, [Cum ex Augustino & Paulino sciatur revelatio facta S. Ambrosio,] ut solito nitatur fundamento examen, de Reliquiis instituendum; atque ante omnia noto, ex illis constare irrefragabiliter, quod non solum cujusdam ardor præsagii sanctum Antistitem movit, ad requirenda Sanctorum corpora, sed quod eidem se illi revelarint, ut loquitur Paulinus & infra num. 62 allegandus S. Gaudentius; idque per somnum, & per visum ut scripsit Augustinus; ita verosimiliter omnes edocti ex ore ipsius S. Ambrosii. Hinc porro sequitur, quod silentium ipsius de tali visu solum non sufficiat, ad suspectam reddendam Epostolam, de qua agendum proposuimus. Habetur ea sed a Lipomano Surioque ex fide vetustissimorum Codicum edita, [ex hujus de illa silentio solo] & ex aliis nonnihil correctioribus transiit in tertiam Operum Ambrosii editionem, Romæ curatam an. 1585. Ut autem visionem illam prætermisit Ambrosius, nec ideo ipsa potest censeri tota falsa; sic neque, si aliud obstet nihil, ex causa similis alicujus quoad alias circumstantias omissionis, si aliud accederet nihil, deberet in dubium revocari libellus Philippi, ad Sanctorum ab ipso sepultorum capita (ut præfatur) positus, atque in prædicta ad Fratres per Italiam epistola descriptus, continens universam Martyrii historiam qualis in quamplurimis Passionalibus occurrit inde accepta. Prius igitur quam quidquam judicem, aut judicio tuo, Lector, definiendum subjiciam, ipsammet accipe, ex vetustissimis Mss. primum Puteano, [non evertitur Epistola] quod deinde transiit in potestatem Reginæ Suecorum Christinæ, nunc autem in Vaticana servatur; tum Trevirensi S. Maximini, cum quibus Surianam editionem Rosweidus noster olim contulit; sicut Bollandus & Henschenius ipsam contulerunt cum membraneo valde antiquo codice a se empto Leodii alioque recentiori quem Moreti nominamus, quia ab hoc redemptum: nec vacavit cum pluribus, tum Mediolani tum alibi repertis exemplaribus, toties jam collata, conferre iterum. Hic ergo est ejus tenor.

[17] Ambrosius servus Christi, Fratribus per omnem Italiam, æternam in Domino salutem. [ad Fideles Italiæ,] In divinis voluminibus reus scribitur, qui non studuerit dare gratis, quod ipse gratis acceperit. Quidquid enim Domini Ecclesiæ profuturum erat, subtraxisse arguitur, cum noluerit tradere omnibus, quod ipse non celandum accepit. [Mat. 10. 8] Unde & Psalmographus a vaticinavit, dicens: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam & salutare tuum dixi: Non celavi misericordiam tuam & veritatem tuam a concilio multo. Et pro hoc opere quasi vicissitudinem a Deo postulans, adjecit: Tu autem Domine ne longe fac misericordiam tuam a me; [qua sanctus narraverit,] quasi Deo diceret, Sicut ego feci alios misericordiam invenire, ita & ipse non patiaris longe fieri misericordias tuas a me. Aperiamus ergo cur ista præmisimus, & vestros animos, qui pie de Deo sentitis & creditis, de inventione sanctorum corporum ad lætitiam invitemus.

[18] In diebus transactæ nuper Quadragesimæ, b cum Dominus mihi donasset, ut jejunantium & orantium me faceret esse participem; in oratione posito ita mihi somnus obrepsit, [Sanctorum visionem sibi oblatam,] ut nec vigilans aperte, nec dormiens integre, viderem apertis oculis mecum duos juvenes ephebos, vestibus candidissimis, id est, collobio & pallio indutos, caliculis calceatos, manibus extensis orantes. Nullam quidem gravedinem patiens, loqui cum eis non poteram: sed ut dixi, pars in me somni incumbebat, qui me ad eorum interrogationem verbum proferre non sinebat: plene autem me evigilante visio eorum ab oculis meis elapsa est: unde factum est, ut rogarem Domini misericordiam, ut si ludificatio dæmonum esset, abscederet; si vero veritas esset, plenius appareret. Ad impetrandum vero, quod poscebam a Domino, augmentavi jejunium: similique modo, canente gallo, orantes mecum juvenes apparuerunt. Tertia vero nocte, defecto jejuniis corpore, non dormienti, sed stupenti, cum quadam mihi tertia apparent persona, quæ similis esset B. Paulo, cujus vultum me pictura docuerat, ut tantum ipse mecum illis tacentibus loqueretur, dicens: Isti sunt, qui propter monita c mea, respuentes prædia & divitias, secuti sunt Domini nostri Jesu Christi pia vestigia; nihil terrenum, nihilque carnale concupiscentes, in media hac Mediolanensi urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes, [indicante eorum locum S. Paulo:] ad hoc pertingere meruerunt, ut Christi Martyres fierent: quorum corpora in eo loco invenies, in quo flas & oras. Duodecim pedum altitudine terra coopertam arcam invenies: quam arcam superius exaltabis, & in nomine eorum ecclesiam d fabricabis. Cumque eorum nomina ab eo requirerem, dixit mihi: Ad caput eorum libellum scriptum e invenies, in quo & ortus eorum & finis scriptus est. Convocans itaque omnes per circuitum Fratres & Coëpiscopos f urbium vicinarum, referens universa, quæ videram & audiveram, ipsis coram positis, primus ego terræ fossor accessi: ceteri Episcopi prosecuti sunt. Fodientes, pervenimus ad arcam, quam sanctus promiserat Paulus: quam aperientes, [cum quibus inventus sit & libellus Philippi:] invenimus quasi ipsa hora positos Sanctos, miro odore fragrantes: ad quorum caput illum libellum invenimus, in quo erant hæc per ordinem universa conscripta. Ego servus Christi Philippus, intra domum meam Sanctorum corpora cum filio meo rapui & sepelivi: quorum mater Valeria, & pater Vitalis dicti sunt; quos uno ortu geminos genuerunt, & unum Protasium, alium Gervasium vocaverunt g.

[19] Quorum pater Vitalis erat militaris h Consularis. Hic cum fuisset cum Paulino Judice suo Ravennam ingressus, & videret in conspectu judicis sui Christianum, [ubi præmisso martyrio S. Ursicini, Ravennæ tolerato,] nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurem, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam. Locus autem, ubi decollabantur Christiani, hoc habebat vocabulum, ut diceretur, Ad palmam, eo quod arbores antiquæ palmæ illic essent. Igitur cum, ut diximus, post nimia tormenta decollandus veniret ad Palmam, expavit: & dum vellet male evadere, exclamavit Vitalis, dicens: Noli, noli Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum æternæ mortis jaculo vulnerae vis? Qui per passiones nimias venisti ad palmam, coronam perdere noli, tibi a Domino præparatam. Audiens hæc Ursicinus, genu posuit, & spiculatorem, ut feriret, hortatus est: & agens pœnitentiam quod expavisset, Christi Martyrem se fecit. Statimque ipse Vitalis corpus Martyris rapiens, intra Ravennatium urbem sepelivit; & cum omni honore Martyri debita explens obsequia, ad judicem ultra venire contempsit. Quem Paulinus, Consularis Judex, ideo teneri maxime mandavit, non tantum quia contempsit ad eum redire, quantum quod ita Christianus esse detectus est, ut etiam volentem Ursicinum sacrificare, ne periret, ita instituit, ut rediret ad coronam martyrii, & Deo redderet margaritam pretiosam, quam diabolus rapere studebat.

[20] Paulinus igitur, jussit eum levari in eculeo, ut per tormenta posset ejus sensum ad sacrificandum idolis convertere. Cui Vitalis ait: Infinita tibi dominatur stultitia, [item S. Vitalis qui illum animarat,] ut putes meipsum decipere, qui alios a periculo deceptionis liberare studui. Tunc Paulinus Consularis dixit ad Officium suum: Ducite eum ad Palmam; & si sacrificare contempserit, nolite eum decollare: sed facite foveam in terra, quoadusque perveniatis ad aquam: & ibi eum supinum deponite, & terra atque lapidibus obruentes dimittite. Quod cum factum fuisset, Deus sibi Vitalem ita Martyrem consecravit. Sacerdos autem Apollinis, qui hoc consilium Paulino dederat, a diabolo repletus est, ita ut per septem dies energumenus ibi clamaret, ubi obrutus erat sanctus Vitalis, dicens: Incendis me, sancte Vitalis martyr Christi, & crucias me. Post septem autem dies præcipitatus a diabolo, in flumine expiravit. Sanctus autem Vitalis gloriosus martyr Christi, sepultus est juxta civitatem Ravennatium, præstans orationibus suis multa beneficia omnibus hominibus credentibus in Dominum, usque in hodiernum diem. i

[21] Valeria autem conjunx ejus, cum vellet corpus S. Vitalis auferre, a Christianis prohibita est, [& S. Valeriæ Mediolanum redeuntis,] & ab ipso in visionibus sæpe admonita, ne sanctum corpus, a malo homine bene positum, violaret. Ipsa autem cum reverteretur ad urbem Mediolanensium, idololatras Silvano sacrificantes incurrit: qui eam deponentes de saumario, hortabantur secum epulari. At illa dicebat: Christiana sum: non licet mihi de Silvani vestri sacrificiis manducare. Illi vero hæc audientes, tanta eam cæde mactaverunt ut vix seminecem eam sui homines ad Mediolanensem urbem perducerent, ita ut intra triduum migraret ad Christum k. Cumque ab intestato Gervasius & Protasius parentibus successissent, [dicuntur ipsorum filii Gervasius & Protasius,] domum propriam & res parentum & casellulas venumdantes dederunt pretium omne pauperibus & familiolæ suæ, quam etiam ingenuam fecerant. Ipsi vero in uno cœnaculo se concluserunt, per decem l annos lectioni & orationi & jejuniis vacantes. Decimo autem anno, conversionis suæ undecimo ad palmam martyrii m hoc ordine pervenerunt.

[22] Eodem tempore superveniente Comite Astasio, n qui proficiscebatur ad bellum, quod a Marcomannis o fuerat excitatum, occurrerunt illi templorum cultores cum Sacerdotibus suis, dicentes: Si vis lætus ad Augustos p nostros reverti victor, Gervasium & Protasium sacrificare compelle: vehementer enim dii nostri, de eorum contemptu commoti, [ab Astasio contra Marcomannos misso,] dare nobis responsa contemnunt. Audiens hæc Astasius Comes, jussit eos teneri & ad se adduci, quibus & dixit: Hortor vos, ut a deorum nostrorum injuriis temperantes, ad immolandum eis devoti studeatis insistere, ut expeditio mea naviter celebretur. Gervasius dixit: Victoriam de cælo debes a Deo omnipotente requirere, non de simulacris mutis & vanis, quæ oculos habent sine lumine, aures sine auditu, nares sine odoratu, os sine sermone, manus sine tactu, pedes sine gressu; & ventrem sine interioribus probantur habere, & sine flatu esse noscuntur. Tunc indignatus Astasius Comes, jussit eum tamdiu plumbatis contundi, quamdiu exhalaret spiritum.

[23] Quo amoto, jussit adstare Protasium, cui & dixit: Miser, vel tu vivere stude, & noli biothanatus q fieri, sicut & frater tuus. Cui Protasius respondens, ait: Quis est miser, ego, qui te non timeo: an tu, qui me timere probaris? [frustra solicitati ad defectionem] Astasius Comes dixit: Ego te, miser homo, quomodo timeo? Beatus Protasius dixit: In eo, quod times lædi a me, si non sacrificavero diis tuis. Si enim non timeres lædi a me, ad sacrificandum me non compelleres: ego autem te non timens, contemno minas tuas, & omnia idola tua velut stercora computans, Deum solum qui regnat in cælis adoro. Audiens hæc Astasius Comes, jussit eum fustibus cædi. Postea vero erecto eo, dixit ad eum: Miser homo, ut quid tam superbus & tam rebellis existis? Vis perire, sicut tuum probasti germanum perisse? Protasius dixit: Non tibi irascor, Astasi, nec ego nec ipsa justitia, quoniam cæcos oculos tui cordis attendo: intredulitas enim, quæ in tuis sensibus regnat, non te permittit videre quod Dei est. Nam & Dominus meus Jesus Christus crucifigentibus eum non maledixit; [& prior fustibus, alter gladio cæsus.] sed potius, ut eis indulgeretur, oravit, addens hoc, quia nescirent quid facerent. Unde & ego tui misereor, quia nescis quid facias. Nunc ergo age, quod cœpisti, ut mihi possit cum meo fratre hodie benignitas Salvatoris nostri occurrere. Tunc Comes Astasius jussit eum capite cædi. Quod cum factum fuisset, ego servus Christi Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte corpora sancta, & in domo mea, Deo solo teste, & in ista arca marmorea sepelivi, credens me orationibus eorum consequi misericordiam Domini nostri Jesu Christi, qui cum patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum, Amen. r

ANNOTATA D. P.

a Alias Vates canit.

b Quadragesima anni 386, cœperat Mediolani cum prima Dominica, tunc cadente in 22 Februarii; quia Pascha celebrandum erat 5 Aprilis: hinc vero, [An recte dicatur, talis visio facta in Quadragesima?] usque ad translationem & depositionem Sanctorum corporum 19 Junii, spatium enorme intercedit. Puricellus vult interim fabricatam Basilicam, quæ in visione Sequenti erigenda promittitur; absoluta deinde fabrica convocatos ad synodum post pentecosten agendam Episcopos; adeoque tertio post visionem mense peractam translationem. Sed quis credet, tam brevi, tamque turbato tempore perfectum opus, quod rebus etiam pacatissimis annos requirere poterat? Deinde quomodo non erat ante talem visionem cœpta fabrica, de qua dedicanda agebatur, quando inveniendarum Reliquiarum primum præsagium Ambrosius cepit, ex suggestione petentium, ut sicut in Romana fecerat, sic etiam Basilicam dedicaret de qua hic agitur? Visio igitur quæcumque illa fuit post præsagium istud oblata sancto est, & verosimiliter nocte aliqua feriæ II vel III opus ipsum prægressæ.

c Posset hoc intelligi de Paulinis Epistolis, per Martyres lectis: sed Mediolanenses omnino volunt, a vivente adhuc Paulo, & Mediolani præsente, instructos Sanctos; idque etiam credidit S. Petrus Damiani, in sermone de eorum parentibus, Vitali & Valeria.

d Hanc ecclesiam Puricellus vult esse ipsam Ambrosianam Basilicam: sed, si quid sapio, ea cœpta est fabricari ante motam a Justina persecutionem: an autem dedicata fuerit in nomine illatorum ad eam jam perfectam Martyrum, non habeo unde definiam; nisi quod Puricellus, [Basilica post visionem fieri cœpta?] in Monumentis Ambrosianis pag. 334, 534, & 1039, varia producat instrumenta, in quibus nominatur Abbatia seu Monasterium S. Ambrosii, sanctorumque Martyrum Protasii atque Gervasii; & unum pag. 992, ubi nominatur ecclesia beatorum Martyrum Gervasii & Protasii, & sanctissimi Patroni nostri Ambrosii. Alias videri posset, Epistolæ fabricator respexisse ad ecclesiam & monasterium S. Protasii, ad Quercum vel ad Monachos dictam, quorum Monachorum Abbas, in charta anni 88, vocatur Abbas sacrorum monasteriorum beatorum scilicet Gervasii & Protasii, atque Simpliciani: conflatæ enim in unam Abbatiam erant ecclesiæ duæ, (de quibus vide Dissertat. Nazarianam Puricelli pag. 41) & prior non solum S. Protasii, sed etiam SS. Protasii & Gervasii dicebatur: verum quis hujus auctor fuerit, non invenit Puricellus.

e Similiter SS. Nazarius & Celsus, in suis parum certis, sed forte antiquioribus quam hæc Epistola sit Actis, [An inventa ad caput passionis historia?] dicum Ceratio, Absconde libellum certaminis nostri ad caput nostrum, in diem quo hæc voluerit Dominus revelari. Sed si libellus ejusmodi a Philippo scriptus, & ad Ambrosio revera inventus fuit; quomodo nec ipse Ambrosius, nec Augustinus uspiam indicant cum sibi lectum, laudando parentes Sanctorum, tolerata supplicia specificando, nominando persecutorem? Solius enim capitis abscissi meminit Ambrosius, & tituli a senibus lecti; quorum primum, præsentia loquebantur corpora; secundum, pro magna re habitum fuit, distinctiori notitia deficiente.

f Ex vicinis Episcopus an. 381, cum S. Ambrosio interfuerunt Aquilejensi Synodo, [An convocati tunc Mediolanum Episcopi?] Verceltensis, Placentinus, Trideminus, Brixianus, Laudensis, Dertonensis; urbes tamen Episcopales jam tum erant, Alba, Asta, Ticinum, Comum, Bergonum, Cremona, Taurinum. Sed difficile creditu est quod rebus Mediolani sic turbatis, ut ipsi Ambrosio exilium intentaretur, illuc Episcopi plures convenerint. Epistola ad Sororem solorum Clericorum meminit, eorumque formidantium ad opus accedere.

g Ex hinc Ms. Puteanum & alia plura Legendaria deficiunt, usque circa medium num. 22, eo quod exempta hinc Acta SS. Ursicini Vitalis & Valeriæ, retulissent ad 28 Aprilis.

h Consulares proprie dicebantur, qui Consulatum ordinarium, [Paulinus an consularis sub Nerone?] id est, annui in fastis signantivum. Kalendis Januarii, ingressi; vel postea suffecti in locum mortuorum, vel abdicatorum erant: Augustus tamen Consularis titulum ad plures honoris causa traduxit, nonnullique post illum Imperatores: quod deinde usu abolitum, Constantinus Magnus in morem reduxit. Sed quid est Militaris Consularis? & infra Judex Consularis? Tituli sunt Romanæ historiæ ignoti. Rubeus hic nominatum Judicem Paulinum esse credit C. suetonium Paulinum, qui penultimo Neronis anno, Christi LXVI, ordinarium Consulatum gessit cum L. Pontio Cetesino.

i Usque hodiernum diem, videtur longius spatium indicare, quam decem annos, quibus in morte sanctorum filiorum decursis hæc scripta essent; imo multa illa invocantibus præstita beneficia, videntur publicum & palam permissum cultum supponere, pacata jam sub Imperatoribus Christianis Ecclesia. Phrasis certe ea non est primi secundive seculi.

k Addit Rubeus lib. 1 Hist. Ravenn. quod in ædes importata: [an Valeria bis gemellipara?] Valeria, cum utero gereret geminos, adhuc immaturos in lucem ediderat vivos: quos Cajus Mediolanensis Episcopus sacro baptismate expiavit, & alterum Diogenium, Aurelium alterum vocavit, ad cælestem mox gloriam prius Martyres quam nati, abeuntes Huic rei testis, inquit, erat pervetusta in Divi Vitalis templo pictura, in qua cum S. Valeriæ ducitur funus, duo cum ea infantes fasciis involuti efferuntur, ipsique Monachi, tradita sibi continenti a superioribus Monachis disciplina, qui Ordinis sui habitum in hoc cœnobio induunt, eos plerosque Diogenii & Aurelii hac de causa nominibus appellant. Ita non satis erat Libello Philippi (ut præfertur) credere uno ortu geminos natos Protasium atque Gervasium; nisi rursus gemellipara fieret Valeria, quasi non nisi geminos concipere solita. Invenio autem istud assertum in Collectaneis Petri Ferretti Ravennatis Lavellinatium Episcopi, Bibliothecæ Vaticanæ illatis, in Sermone de SS. Vitali & Valeria: quem apparet compositum, post Franciscanos in ecclesiam SS. Naboris & Felicis Mediolani inductos, id est post annum 1256.

l Regnavit Nero annos 12: sed solum tribus ultimis Christianos est persecutus; [An sub Nerone passi filii, decennio post parentes] non possunt igitur decennio post parentes passi esse filii sub Nerone; sed concipi solum possunt decennio ante parentum mortem conversi, & immediate post ipsos martyrium suscepisse; quæ est Puricelli sententia: parum congrua huic relationi, & obvio verborum sensui.

m In Romana editione additur, die Kalendarum Juniarum: [idque 1 Iunii aut 25 Martii,] sed ea verba genuino textui super addita esse, merito censet Puricellus: desunt certe in omnibus quæ vidimus Mss. Allegat deinde Manuale Ambrosianum Beroldi, quem ait vixisse an. 1120, & duo Bibliothecæ Metropolitana donasse Missalia membranea Mss, in quibus VIII Kal. Aprilis, inter plura eidem diei attributa, ponitur Passio trecentorum Martyrum, & Jacobi Fratris Domini & Protasii & Gervasii, quibus nihilo plus crediderim.

n In Actis S. Petronillæ 31 Maji, Flaccus Comes nominatur: neque dubium est quin in Republica Romana fuerint Comites Sacrarum largitionum, [& Comite Astasio vel Præside Anolino?] rei privatæ, sacri palatii, sacri patrimonii &c: sed togata hæc erant officia. Comitibus etiam bella mandata hactenus non invenimus, & hoc solum credo voluisse Alciatum, cum hujus tituli causa suspectam epistolam fecit. Puricellus autem vult hunc Astasium, Anolino alibi nominato successisse, in vexandis Mediolani Christianis: sed hoc non sufficit conciliandæ Epistolæ cum aliis Actis, quæ totam hanc tyrannidem Anolino adscribunt.

o Marcomanni, Germaniæ populi Romanis fœderati, eam putamur habitasse regionem, [Marcomani Romanis sec. 1 fœderati,] quæ nunc Bohemia dicitur (Moraviam vount aliqui) & usque ad S. Ambrosii tempora sui juris manserunt, ac proprios Reges habuerunt; nam eorum Regina Fritigil ab eo catechismum petiit & accepit. Bellum cum iis sub Nerone gestum nusquam invenias. Vellejus Paterculus Meroboduum laudat, quod imperium suum, perpetuis exercitiis pæne ad Romanæ disciplinæ formam redactum, brevi in eminens & Romano quoque Imperio timendum perduxit fastigium; gerebatque se ita adversus Romanos, ut neque bello lacesseret, & si lacesseretur superesse sibi vim ac voluntatem resistendi declararet. Etenim apud Tacitum jactabat, se, duodecim legionibus duce Tiberio petitum, illibatam Germanorum gloriam servavisse; mox conditionibus æquis discessum; neque pœnitere 'quod ipsorum in manu sit integrum, adversus Romanos bellum an pacem incruentam malit. Ita Annalium lib. 2 Tacitus, qui deinde haud, leve decus Druso acquisitum ait, quod illicuit ad discordias Germanos, utque fracto Maroboduo usque ad exitium insisteret effecit; exinde vero, ut ait ipse in libello de moribus Germanorum, Regibus illorum vis & potentia ex auctoritate Romana fuit; & Raro, inquit armis nostris, sæpius pecunia juvantur. Hinc Puricellus putat se verosimile posse facere, quod etiam sub Nerone contra illos armis actum sit. Baronius videns nusquam Neronem nominari putavit Marcomannicum bellum posse intelligi, ad quod profectus est M. Aurelius Antoninus, anno 170.

p Puricellus pag. 125 ex Paterculo dicente quod iegati quos Maroboduus mittebat ad Cæsares, interdum ut supplicem commendabant interdum ut propari loquebantur; [An pluraliter dicti Augusti, ante 161;] conatur persuadere, ut ibi Cæsares, ita hic Augustos posse dici; licet unicus Imperator esset, hic Nero, ibi Augustus: aut ita locutum utrumque scriptorem, quia plurali nomine intelligebant non ipsum tantummodo Imperatorem, sed etiam Consules vel Senatores; aut quomodo Vopiscus in Probo pluraliter nominat, Sallustios, Livios, Tacitos, Probos; vel denique quia Galba, contra Neronem acclamatus ab exercitu Imperator, sperabatur cum eo pacificandus, & commune gesturus Imperium. Sed nescio an serio hæc scribere Puricellus potuerit, sibique ipsi id persuadere: quomodo enim non cogitasset Augusti privignos Tiberium ac Drusum a Vitrico suodictos Cæsares, & hunc etiam Germanicum fuisse cognominatum ob res in Germania præclare gestas: isti vero fratre mortuo pæne communicatum imperium & cum utroque negotium habere potuisse Maroboduum cetera nec responsum meritura. [& bellum Marcomannicum, ante 169 gestum sit.] Tantum nempe valet obfirmatus semel ad tuendum aliquod scriptum animus: cui talis non fuerit, omnino censebit cum Baronio, hic plures scribi non potuisse nisi cum jam vulgari usu cœpissent plures simul regnare: non cœperunt autem ante tempora Veri & Antonini fratrum simul Imperantium ab anno 161, ad 169: & ultimo eo anno constat a Marcomannis graves motus in Germaniis excitatos, quorum causa Aquilejam usque Imperatores ambo processerunt. Nec mirum fuerit, Comitem vel Ducem aliquem præmissum ab Italia, prius quam ipsi se Imperatores moverent: nedum priusquam mortuo fratre in Germaniam proficisceretur Antoninus, per seipsum domiturus quod compescere per alios annis prioribus non potuerat.

q Biothanatus, id est, morte violenta sublatus.

r Mirum est hic finem poni Epistolæ, nec addi verbum de Translatione eamque secutis miraculis:

§. IV. Antiquiorum de ea Epistola per secula duo silentium, & relatio de Sanctis prorsus alia, ex nihilo meliori S. Nazarii Passione.

[24] Ex præmissis Annotatis satis jam liquere puto, suppositam Ambrosio fuisse Epistolam, quæ visionem ejus, tempore tam incongruo ponit, [Relationi Philippo adscriptæ,] & basilicæ Ambrosianæ ædificatione priorem; ac, nihilo minori cum incommodo, inducit Episcopos ad sacrorum corporum refossionem convocatos. Apparet etiam, ex annexo Epistolæ Philippi libello, æque supposititio, nihil certi haberi possit de tempore, quo passi Martyres sancti sunt. Apparet denique quod Epistolæ auctor, si tempus voluit aliquod designare, aliud nullum sibi potuerit propositum habuisse, quam commune duorum fratrum M. Aurelii Antonini & Lucii Veri, filiorum M. Antonini Pii. Tunc enim passos fuisse oporteret Sanctos Vitalem & Valeriam, si parentibus decennio supervixerunt SS. Protasius & Gervasius sub initium Marcomannicorum motuum, vivente adhuc Vero, ab Astasio Comite ad eos componendos misso comprehensi ac necati anno CLXIX. [& annum circiter 169 indicanti;] Sed hujusmodi Chronologiæ Philippi ætas repugnat, si verum est ipsum inter primos a S. Cajo Mediolani conversos fuisse, suosque hortos commodasse conventibus Christianorum habendis, defunctisque sepeliendis: quo maxime argumento nituntur, qui ad primum Christi seculum, & S. Caji Episcopi tempus, referunt prædicta martyria. Id autem faciunt Mediolanenses ac Ravennates consensu tanto, ut eos nominare nihil opus sit: omnes autem Neronianæ persecutioni adscribunt supra relatam passionem.

[25] Neronianam persecutionem, non solum ad Christianos Romæ degentes, sed ad omnes toto Imperio sparsos pertinuisse, ex Lactantio atque Orosio, [repugnat scriptor seculi 5,] & publicis etiam ejus temporis titutis egregio probat in Critica sua Antonius Pagi cum quo libenter corrigam quidquid alibi forsitan in contrarium definivi. Lactantium legisse potuis is, qui seculo Christi VI (ut arbitramur) composuit historiam primorum Episcoporum Mediolanensium, ex cujus calculo S. Anataloni primo post Barnabam Episcopo, successisset S. Cajus, anno Christi LIX; [asserens sub Episcopo Cajo] Romam autem profectus anno Episcopatus sui quinto, recens occisos Apostolos invenisset (convenit hoc optime cum anno mortiseorum) mansit autem Cajus in Episcopatu usque ad quintum Domitiani Cæsaris annum, id est, usque annum Christi LXXXV. Vitam ex historia illa dabimus ad XXVII Septembris quo nunc colitur: hic interim delibanda censeo, quæ ad præsens faciunt argumentum.

[26] Dicit Auctor ille de Caji præfati primis annis, quod sub iis, [baptizatos,] licet sæva & perquam truculenta Paganorum adversus Christi fideles querela magis magisque insurgeret; nihilominus tamen quotidiana hostis invidi damna, & Christi ex idololatriæ clientibus lucra fiebant: & jam non quilibet, sed ipsi etiam Consules. & quos gloria mundi reddiderat clariores, ad Christi properanter obsequium festinabant. Superioribus enim diebus, inquit, S. Vitalis insignis quidem carnis origine nobilis, sed mentis culmine nobilior, civium Mediolanensium maximus, & inter suos non mediocriter honoratus, una cum religiosissima conjuge & filiis, atque omni familia domus, Christi fidei sociatus est; [& sub Nerone atque Anulino] & cum eo pariter quamplurimi majorum natu civium, in quibus & Philippus cum suis, vir apud seculum & apud Deum illustrissimus. Narrata deinde Caji profectione Romam, de Nerone subjungit, quod per unamquamque provinciam direxerat Præsides, ut Christiani nominis cultores vario pœnarum genere dissiparent, delerent atque perimerent, in quibus Anolinum veluti capitalem pestem Secundicerium sibi præceperat, data illi in Christianos Consulari offula, quatenus Italicarum partium potestatem accipiens, Christianæ sectæ & nomen radicitus evelleret, & germen disperderet.

[27] Mox namque ut Mediolanum, metropolim Italorum intravit … andito quod multi ex Primatibus, ibi essent Christiani; [cæsos Martyres:] in omnes dicitur multifarie sæviisse: & inter multos, inquit Auctor, qui iisdem temporibus in Christi exercitu ad mortem usque certarunt, beatissimos extitisse germanos comperi, Protasium scilicet atque Gervasium, sacratissimos Martyres Domini. Nam pater ipsorum, cujus supra memini, S. Vitalis, fortissimus athleta Christi jamdudum pro Christi confessione, [Is in tempore quidem Neronianæ persecutionis errat:] diversa per supplicia triumphalem adeptus fuerat palmam. Mater quoque Deo devotissima Valeria, simili exitu mortem commutaverat in gloriam. Horum ergo, ut dicere cœperam, parentum beatissimorum generosum exemplar, filii in nullo degeneres secuti, Neroniani prælii constantissimi victores effecti sunt: nec plumbatis cædi, nec equuleo torqueri sat fuit; nisi etiam corpus spiculatori, pro capite Martyrum offerrent. Hæc ille: qui si habita temporum ratione intellexisset, primam sub Nerone persecutionem contra Christianos initium habuisse ab incendio urbis, procurato sub annum illius XI, Christi LXIV, atque solummodo triennium duravisse; in referenda filiorum post parentes morte abstinuisset illo jamdudum.

[28] Nota interim quod huic tam antiquo scriptori ignota prorsus fuisse debeat illa superius, [sua tamen vetustate docet se scribente prædictam Epistolam necdum notam fuisse.] sub Ambrosii nomine, edita Epistola, quomodo enim aliter vel Anulinum judicem posuisset pro Aspasio Comite? vel equulei meminisset, nusquam ibi indicati? vel utrumque plumbatis cæsum ac deinde capite minutum dixisset, asserente Epistola Gervasium quidem fustibus contusum, quamdiu exhalaret spiritum; Protasium vero fustibus primo, tum capite cæsum: cum tamen verus Ambrosius lib. 7 in Lucam cap. 13, de utroque æqualiter dicat, quod persecutione veniente arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio (comparat enim eos grano sinapis) per totos terminos mundi gratiam ait sparsere martyrii. Atque hæc sufficiant, ad reprobandam fidem Epistolæ, tam infeliciter Ambrosio suppositæ; itemque libellum, Philippo sub tali auctoritate adscriptum. Interim vero, si constaret satis, Gervasium & Protasium filios fuisse illius Vitalis qui Ravennæ post S. Ursicinum passus, [Nec inverosimile est sub Domitiano cæsos Sanctos.] colitur nunc ibidem Patronus XXVIII Aprilis; si constaret etiam & eorum passionem vecte adscribi Neronis Imperio; posset Paulinus, anni LXVI ordinarius Consul, anno sequenti potestate Proconsulari per Galliam Cisalpinam, judicium istud exercuisse; filii vero patri superstites annos circiter XXX Martyrium consummasse Mediolani sub Domitiano, secundam contra Christianos persecutionem movente; sub qua extiterit aliquis motus Marcomannorum, minus memorabilis, cui compescendo missus sit vel Aspasius Comes, vel alius quispiam, ob sævitiam comparatus Anolino, Diocletiani & Maximiani postea ministro. Nec est inverosimile, quod Domitianus, alter Nero dictus a Christianis, sub Neronis nomine latere potuerit Mediolanenses seculi V ac VI scriptores; cum etiam ipse Nero, proprio & patris nomine dictus fuerit Domitius, solo autem adoptionis jure Nero.

[29] Dubitavit Baronius, in Notis ad Romanum Martyrologium, hoc die utrum ea quæ habentur SS. Gervasii & Protasii Acta, [Dubitavit etiam de ea Baronius,] certa, firmaque & Ambrosii esse diceret: sed non dubitavit, quin, si talia essent, credendum omnino foret passos esse temporibus Marci Aurelii Antonini & Lucii Veri Augustorum, quorum Imperii anno nono Marcomannicum bellum exortum. Ut autem huc propenderet fecit, quod neque Beda, nec Usuardus vel Ado, aut antiquorum aliquis, vel vetera Manuscripta, cum de his Martyribus agunt, vel de eorum parente Vitale ad IV Kal. Maji, ullam de Nerone faciunt mentionem. Ad Bedam quod attinet, genuinum ejus Martyrologium nondum prodierat, cum scriberet Baronius, nostro studio recentius editum ante tom. 2 Martii. [Beda ipsam non vidit,] Eum autem aliud nihil scripsisse putamus in Martio, quam, IV Kal. passio S. Vitalis; in Junio vero, XIII Kal. Sanctorum Gervasii & Protasii Martyrum in Mediolano. Cetera Florus Lugdunensis, ex epistola Ambrosio adscripta addidit. Similiter Legendaria omnia antiqua, quæ Baronius vidit, eamdem Epistolam vel descripserunt verbotenus, vel verbis pluribus exornaverunt. Sed hinc mihi videor non posse aliam prorsus consequentiam trahere, [sed primus eamdem secutus est Florus sec. 9.] quam quod Acta, seculi VI scriptori ipsique Bedæ ignota, primum prodierint, eo quod inter Bedam ac Florum fluxit tempore, quod unius ferme seculi fuit, cum Beda obierit anno DCCXXV, Florus clarus haberetur anno DCCCXLII. Florum autem secuti sunt Usuardus, Ado, Notkerus, Rabanus, & ceteri cum hodierno Romano.

[30] Si porro nunc quæras, quid potuerit præ oculis habuisse scriptor ille Vitarum. Episcopalium, quem dixi seculo VI lucubrasse historiam suam; [Licet antiquissima ea Legenda sit,] respondebo, SS. Nazarii & Celsi Passionem quamdam, jam tum descriptam fuisse, in qua legebatur (jnxta vetustissimum Puteanum Ms. Nunc in Vaticana reperiendum) quod S. Nazarius, decimo postquam Roma excesserat anno, ingressus est in Placentinam civitatem, docens omnem populum; post dies autem aliquos pervenit Mediolanum, & invenit in custodia retineri Beatos Gervasium & Protasium ab Anolino Principe, qui etiam virtutes multas faciebant in carcere: quibus B. Nazarius jam factus est socius… Inde egressus versus Gallias, in civitate Cimelli accepit parvulum Celsum comitem; cum eoque profectus Treviros, & a Cornelio Galliarum Præside per litteras delatus Neroni, [Neronis & Anolni ætati adscribens sanctos,] ab hoc autem Romam accersitus inventusque Ebreduni, adductus ad Neronem sit. Atque post varia tormenta, cum puero jussus præcipitari in mare, Genuam pervenit, & inde perrexit Mediolanum: ubi requisivit in carcere, quos reliquerat, sanctos Martyres Dei, Protasium & Gervasium; & invenit eos: quibus adhærens, confortabat eos. Audiens autem hæc Anolinus, qui ex urbe Mediolanensi eum expulerat … jussit eum in alium carcerem mitti. Et accepto responso Roma a Nerone, desuper consulto; non post multos dies jussit Anolinus decollari Nazarium cum puero Celso.

[31] De SS. Gervasio & Protasio, utrum ante vel post cæsi sint non dicitur vel in breviori & antiquiori ista, [& Græce reddita occasione templi C-Polierecti,] vel in recentius exornata & apud Mombritium diffusiori Legenda, ad XXVIII Julii, quando solenniter agitur eorumdem Inventio seu Depositio, per S. Ambrosium facta infra annum tertium post Imperatoris Theodosii obitum. Paulo post Theodosius Junior, vel nescio quis alius, S. Nazario ecclesiam Constantinopoli extruxit, quam vetustate collapsam, Imperator Basilius Macedo circa annum DCCCLXXX novam fecit, ac priore magis excellentem, ut auctor est ejus nepos Porphyrogenitus, in avi sui vita apud Cangium, [prius forte quam Canon de illis componeretur;] Constantinopolis Christianæ lib. 4. §. 6. Regnavit Macedo ab anno DCCCLXVII ad DCCCLXXXVI: quo tempore S. Joseph Hymnographus, Episcopus Thessalonicensis, pangendis sacris Canonibus clarus, Officium composuit de SS. Nazario Gervasio Protasio atque Celso, quale in Græcorum Menæis extenditur, concinendum die XVIII Octobris, quod eo die facta sit sacrarum ibidem Reliquiarum Mediolano allatarum collocatio

[32] Antiquior Officio illo potuit fuisse prædictorum quatuor Conversatio & Passio, quam ex Ms. Regio Medicæo Parisiis Græcam accepimus, [non minus tamen quam illa versio,] Latine autem ex Ms. Veneto redditam edidit Lipomanus, & ex Lipomano Surius: ubi licentia quadam Græcis usitata, non solum simul omnes quatuor passi dicuntur, quod non est verosimile; sed etiam ipsa die qua Constantinopoli coluntur XIV Octobris, quod omnino falsissimum, aut certe per conjecturam prorsus gratuitam assertum est, etiam si de solis Nazario ac Celso intelligeretur.

[33] Etenim Latina Acta, quæ breviori concinniorique compendio transtulerunt in usus suos Græci, [hallucinatur Florus circa diem martyrii] nihil scientes de Pseudo-Ambrosiana Epistola, cum de supplicio & sepultura Martyrum agunt, non solum tacent de morte SS. Gervasii & Protasii; sed de Nazario & Celso dicunt, quod observantes Christiani, furati sunt sancta & pretiosa corpora eorum, & tulerunt ea die quinta Kalendarum Augustarum, foras portam quæ dicitur Romana, in propriis hortis. Ego etiam hoc sine fundamento definitum existimo, talemque diem Mediolani anniversario ipsorum tribui, ob eamdem causam, ob quam Protasio & Gervasio attribuitur dies XIX Junii: scilicet causa Depositionis ab Ambrosio factæ.

[34] Agit de Nazarii & Celsi inventione Paulinus in Vita Ambrosii perquam accurate: & cum dixisset, quomodo Ambrosius Theodosium Aquileja Mediolanum venturum, [& tempus inventionis S. Nazarii.] uno die præcessit; ipsum cum filiis in ecclesia excepturus; nec diu, inquit, clementissimæ memoriæ. Theodosius in hac luce fuit (defunctus ibidem Mediolani XVII Januarii, CCCXCIV) post cujus obitum fere quatriennium supervixit Ambrosius: quo in tempore, id est ultimo illo Sancti Præsulis triennio, S. Nazarii Martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, levatum, ad basilicam Apostolorum, quæ est in Romana, delatum est… Levato autem corpore Martyris & in lectica composito, statim ad Sanctum Celsum Martyrem, qui eodem horto positus est, cum sancto Sacerdote ad orationem perreximus.

[35] Hinc satis manifeste apparet quam longe a vero aberrent Acta, cum dicunt; Quando autem complacuit Deo, revelavit in nostro tempore Ambrosio Episcopo; & impetravit a piæ memoriæ Theodosio: qui cum omni populo accedens ad locum… invenit Sanctos.

[36] Longius etiam exorditavit paraphrastes Græcus, dicens, quod latuit martyricarum Reliquiarum thesaurus in ejus, qui ipsas sepeliverat ædibus, [Errat etiam versio circa fundatorem ecclesiæ C Poli,] donec ad Magnum Theodosium, ex Iberia natum, quæ nunc Hispania dicitur, pervenerunt sceptra Romani Imperii. Cum autem is, post Dei hostem Valentem a barbaris in Thracia interfectum, esset constitutus Imperator qui in Deum pius siquis alius, Martyrum lætabatur honore; tunc quoque sacræ eorum Reliquiæ, tamquam thesaurus, reconduntur in ecclesia mediolanensi, Nazarii inquam & Gervasii, Protasii & Celsi. Secutæ cæcorum, claudorum, leprosorum curationes; in quos cum Magnus incidisset Theodosius (tunc enim agebat Mediolani, adversus tyrannum, Maximum inquam, decertans) & accepisset partes sacrarum Reliquiarum … in urbem detulit Regiam, iis quæ ipse vidit miraculis confirmatus adversum Scythas.) [(factum id an. CCCLXXIX) faciens eum Theodosium M.]

[37] Ante hanc magnam itaque civitatem, excitat eis elegans templum, & in eo sacras Martyrum Reliquias deponit; ubi, eæ unguentorum quoque fontes emittunt abundantes, non solum corporibus salutares, sed etiam animas haurientium expurgantes. Venit in Italiam contra Maximum Theodosius anno CCCLXXXVIII, id est, biennio post repertas Sanctorum Protasii & Gervasii Reliquias. Vidisse igitur potuit miracula, ad eorum invocationem patrata; & Constantinopolim rediens anno CCCXCI aliquas alterutrius Reliquias illuc detulisse; [quem priut constat ubiisse quam S. Nazarius inveniretur.] illisque ædificasse ecclesiam, quæ postea, propter eodem illatas reliquas S. Nazarii, in hujus nomen transierit, saltem post restaurationem, sed non potuisset adfuisse inventioni S. Nazarii, nedum Reliquias ejus Constantinopolim vexisse.

§. V. Simili licentia suppositæ testibus coævis SS. Nazarii Victoris Syri & Hermagoræ Legendæ, Ambrosioque perperam adscriptus sermo de S. Nazario. Cujus hic esse videatur.

[38] Ista ad. XXVIII Iulii proprie spectantia, ipsisque Actis productis minutius tunc pertractanda, videri possent præpropere huc collata; [Tali legendæ nihil prodest libellus qui dicitur a teste oculato scriptur.] nisi demonstrandum fuisset, ex talibus nihil certi haberi de SS. Protasio & Gervasio. Fuit igitur etiam operæ pretium animadvertere quam non movere quemquam debeant Ambrosii & Philippi prætensa nomina, testium alias pro suo cujusque tempore irrefragabilium; talis etiam esset, si vere allegatur, Philosophus iste, de quo in prænotata Legenda fertur, quod S. Nazarium consequens ab initio, scripsit libellum certaminis ejus; & conservans apud se retinebat fideliter: exterritus autem in somno a Sanctis, dedit illum Ceracio, qui pretiosa corpora Sanctorum sepelivit; & dixerunt Ceracio Sancti, Absconde libellum certaminis nostri ad caput nostrum, usque in diem quo voluerit Deus demonstrare. Et accipiens libellum confestim conservavit eum ad caput Sanctorum Martyrum.

[39] Ista, inquam, omnia nihil prodesse possunt ad fidem aliquam talibus Actis dandam imo hanc ipsis prorsus derogare probat Paulinus in Vita S. Ambrosii his verbis: Vidimus sanguinem recentem, in sepulcro Martyris, qui quando sit passus usque in hodiernum diem scire non possumus… cognovimus tamen a custodibus loci ipsius, quod a parentibus illis traditum sit, non discedere de loco illo per omnem generationem & progeniem suorum, eo quod thesauri magni in eo loco positi fuissent. Hæccine scripsisset Paulinus, si ad caput Martyris inventus fuisset libellus qui prætenditur? neque diem passionis neque tempus Neronis scivisset indicare?

[40] Æque celebris, ac Sancti quatuor de quibus hactenus, Mediolanensisque Ecclesiæ Patronus, S. Victor Maurus, [Factum id per ævi illius indiscretam pietatem,] ex Maximiani Imperatoris militia, sub ipso ejusque Consiliario Anolino passus anno CCCIII, haud multo felicior in suis Actis fuit; eo quod, mendosa cum sint, sicut ostendimus VIII Maji, ipsa tamen scripsisse se fingat Maximianus Maximiani Imperatoris Notarius, prout præsens viderat. Interim inducit Martyrem prædicentem, quod ipso anno moriturus Imperator sit, qui tamen usque ad an. CCCX supervixit. Omitto alia olim notata: satis est ea hic obiter attigisse, ut constet, fuisse medio ævo viros Mediolani indiscrete pios, qui publicæ devotioni recte consulere se putabant, eorum Sanctorum Acta, quorum nulla extabant, concinnando ex vulgi traditionibus male cohærentibus & ex suis propriis conjecturis. Id autem fecerunt sub nominibus antiquis, aptisque si vera essent, fidem certissimam facere; prout male factum sero nunc. deprehendimus; ægre fidem inventuri ipsimet apud præoccupatos in favorem fabularum, longi temporis præscriptione fultarum; adeo diu insignes quoque scriptores & viros alias eruditos impostura latuit.

[41] Quod vero id contigerit Actis SS. Nazarii & Celsi facile deprehendes; si tecum ipse, seposito præjudicio, [imposturam arguentibus anachronismis] consideres, fierine potuerit, ut rebus gerendis ab initio præsens & comes peregrinationum S. Nazarii, scriberet, quod Sanctus ille natus ex matre Romana, baptizata per manus Petri Apostoli, Simone jam devicto, adeoque ultimo Petri anno Christi LXV; & ab ea ad eumdem baptismum expetendum impulsus, cum esset annorum novem; postea accessit ad successorem B. Petri Apostoli nomine Linum, qui egit Episcopatum Romæ annis duodecim, & dixit ei, Da mihi in Domino signaculum, & sic proficiscar in nomine Domini de hac Urbe in Italiam provinciam. [circa Linum & Nazarium,] Timentibus autem filio ea causa parentibus, quia grandis malitia suscitata erat contra Nazarium, dixit parentibus suis, Date mihi hereditatis bonorum vestrorum partem aliquam, & egrediar de civitate hac, ne me interficiant, & vos conturbemini … Et dederunt ei septem onerata animalia ex omnibus bonis suis. Et egressus gaudens de urbe Roma, longo tempore per singulas civitates prædicabat. Non sunt hæc acta novennis vel undennis pueri; [atque Neronem:] & tamen ultra annum LXVII non vixerunt aut Linus aut Nero; hujus ergo Christianos persequentis causa non potuit urbe excessisse Nazarius, jam justæ ætatis adolescens.

[42] Post annos autem decem sui ab Urbe egressus, dicitur ille venisse Mediolanum; indeque ejectus ab Anolino, venisse in civitatem Galliarum quæ dicitur Cimellus, Niceæ propinquam; ibique parvulum Celsum accepisse socium, [quali hoc persequente Christianos,] cum quo ulterius profectum comprehenderit Denobaus Galliæ Præses. Ab hoc similiter ejectus, venerit in civitatem quæ dicitur Treveris, & prædicaverit ibi Iesum Christum. Cornelius autem præerat civitatibus Galliarum, & hæc audiens scripsit Neroni Imperatori suo … Nero autem misit Dentonem primum militem suum: qui Nazarium Ebreduni inveniens, Romam adduxit. Alia vero die venit Nero ad portum maris, [ille, diu peregrinatus per Italiam & Galliam,] & dixit Nazario, Exi hinc de civitatibus & de terra mea; ac navi imposuit; nauclero clam mandans, ut ligatis manibus ac pedibus mitteret in mare demergendum. Quo facto, & navi periclitante propter immissam ideo tempestatem, Sanctos super mare gradientes ad se receperint nautæ, eo miraculo conversi, & exposuerint in loco Agennensi. Atq; hic forte legendum Albingaunensi ad sinum Ligusticum: [tandem occisusfuisset ab Anolino:] nam Aginnum, procul a mari, civitas Aquitantæ mediterranea est. Deinde ingressi civitatem Genuam, perrexerint Mediolanum; & ab Anolino rursum comprehensi, annuntiatique Neroni, hujus jussi ab eo capite plexi fuerint.

[43] Hæc summa dramatis, a baptismo matris anno LXV tinctæ, usque ad mortem filii, annos triginta vel quadraginta requirentis: in quo tamen præter-Neronem, anno LXVII interfectum, [qui sec. 4 vixit; &, sicut Nero,] nullus comparet Imperator; eique dicitur, Christo Sanctorum vindictam faciente, pes dexter exsiccatus, & sic mortuus ipse; quod a veritate historiæ longissime abest nec potest a tunc vivente scriptum esse. Exponenda tamen breviter omnia hic fuerunt, ad persuadendum quod Auctori placuerit pro persecutore innominato Neronem supponere eique iungere judicem Anolinum, Mediolani notum persecutorem Christianorum; si quid creditur Actis S. victoris. In his enim Maximiani Imperatoris Consiliarius nominatur Anolinus, quem ipse illuc direxerat, & cujus nomen inducitur in plura Martyrum antiquiorum Acta, simili fide fabricata. [videtur nominatus, quia notior Mediolani.] Idem Anolinus, putatur is esse a Baronio, qui Proconsulem Africæ agens, multos ibi Martyres fecit. Ut autem ad annum CCCXII notatur, idem Anolinus mandato Constantini, jussus est fovere ac protegere Christianos jam forte conversus: de quo tamen & Denobao, fictitio æque ut veremur, dicitur in Actis prænotatis, quod strangulati a diabolo mortui sunt. Idem igitur Anolino accidit Mediolani, quod in Hispania Daciano, in plures personas pluresque persecutiones distracto nomine.

[44] Ex dictis consequitur, in utrisque, tam Philippo quam Philosopho Nazarii comiti imputatis Actis, nihil esse, [Sic etiam in SS. Syri & Iuventii Epp. Ticinensium Actis, ex Vita antiquiori,] unde rationabilem aliquam conjecturam formes verosimilis notitiæ, quæ præluxerit scribentibus de tempore Martyrii SS. Gervasii & Protasii, præter Marcomannicos motus, sub Antonino & Vero cœptos. Ad hos etiam haud inverosimiliter eos reduxerit, melius ordinata primorum Ticinensium Episcoporum, SS. Syri, Pompeii & Juventii Chronologia; quantum ea quidem ordinari potest ex eorum Legenda, sicut apud Mombritium, Lipomannum, ac Surium habetur, conscripta verosimiliter a Paulo Diacono Aquileiensi, circa initium seculi IX florente. Hæc enim Legenda antiquiorem se non esse indicat, cum de Ticinensium urbe dicit, quod proprio nomine Papia vocatur; quod nomen ante Paulum Diaconum nemo invenitur scripsisse. Hoc posito videmur Galesinio, alias ad conjecturas affirmate asserendas pro clivi, posse credere, quod dictam Vitam SS. Syri & Juventii aut aliam unde ea sumpta sit, invenerit in aliquo Ms. prætitulatam nomine Pauli Diaconi.

[45] Facilius certe hoc sic potuit reperisse quam quod S. Syri Vitam scripsit Pompeius ejus discipulus, [(successori Pompeio tam male tributa, quam S. Hermagoræ Vita Gregorio coævo)] a quo Paulus Diaconus sumpsit, ut habeo in Notis ad X Decembris. Sane ut de hoc saltem vehementer dubitem facit similis temeritas Galesinii ad XII Julii, ubi agens de S. Hermagora ipsius Syri magistro, de hujus apud Mombritium Legenda similiter asserit, quod illius martyrium litteris mandavit Gregorius, scribens ad Fortunatum qui Gregorius eorum corpora sepeliverit: hoc enim nihilo magis de eo legitur, quam de Pompeio. Si tamen utrumque sic reperit alicubi Galesinius, eo ipso nostrum probat judicium, de usitata medii ævi licentia, imponendi vetusta nomina recentioribus scriptis commentisque. Scripserit ergo aliquis S. Syri Vitam sub Pompeii istius nomine quoad argumentum tredecim primorum Capitum: idemque simili licentia addiderit reliqua S. Juventii Acta, quæ deinde Paulus, vel alius quispiam, sicut habentur edita, stylo luculentiori exornavit, professus secuturum se ordinem, quem ex sermonis vitæ eorum narratione didicit.

[46] Præfatur is, quod a fonte luminis, inæstimabilis claritas procedens, [dictus Hermagoræ discipulus S. Syrus,] Ticinensis populi animos circumfulsit; quia a Christo in Petrum a Petro in Marcum, a Marco vero in Hermagoram, ab Hermagora in beatissimos viros Syrum atque Juventium transcurrit. Horum autem ultimum ait num 18, triginta novem annis Episcopalis dignitatis cathedram possedisse; Syrum vero num. 10 dixerat, expletis octo hebdomadarum curriculis sedem obtinuisse, [potuit missus esse circa an. 107] id est per annos LVI &num. 13 migravisse ad Dominum expletis cunctæ vitæ suæ octo hebdomadibus bis geminatis, id est, annis CXII. Hos autem annos non prohibemur usque ad annum Christi CLXX & ultra extendere; si vitam Magistri Hermagoræ (quem anno circiter LX Romæ ordinatum Episcopum Aquileiam misit S. Marcus, in Ægyptum transiturus) similiter permittamur protrahere ultra primum seculum usque ad persecutionem Trajani. Cur autem non permittamur? cum nulli obstent successores quibus tempora intermedia cogamur cedere Cathedram illam usque ad annum CCLXXV, ut volunt, vacantem.

[47] Licet autem Vita quæ habetur, tunc scripta cum Aquileia civitas Austriæ provinciæ censebatur, id est, post seculum VIII vel IX (nec enim cuiquam prius nominata Austria fuit). [(nec enim Hermagoras sub Nerone obiisse probatur)] Licet, inquam, Vita dicat, passum S. Hermagoram paulo post S. Petrum, imperante adhuc Nerone; hoc tamen majorem non meretur fidem, quam quod additur, In urbe Roma Præfectum agente Agrippa filio fratris ipsius Neronis, cum tamen Neroni nullus fuerit frater. Sed & ipsa Vita argumentum suggerit, unde multo diutius Hermagoram superfuisse intelligatur: dicit enim quod a Clero sub mortem interrogatus, quemnam habituri post hac essent Pastorem; jussit eis ordinari Fortunatum, Archidiaconem & discipulum suum, quem ipse ex infantia cum Dei enutrierat timore, doctrina & miraculis clarum & totius curæ Episcopalis socium; virum utique annorum ut minimum triginta vel quadraginta. Atqui moriente Nerone vix erant elapsi anni XV aut summum XX, quod, prædicante iis in partibus S. Marco, ipsemet Hermagoras fidem susceperit; multo igitur serius oportet obiisse, quando suum ab infantia in Dei timore alumnum, ac forte primo susceptum postquam erat Episcopus ordinatus, successorem optavit, habuit autem Martyrii socium. Sed ut dixi, exigua vitæ illius, ut antiquitas; sic auctoritas est, quam ipso statim principio elevat Athaulfus, filius Ulfii, viri illustris primique civitatis, magna lepra detentus & ad S. Marci ingressum mundatus; ista enim sunt Longobardica nomina, & Aquilejensi civi haud facile pro illa ætate aptanda.

[48] Posito autem quod ultra primum seculum vixerit Hermagoras, & circa annum CVII miserit Syrum in Insubriam; [& ultra an. 170 vixisse,] debuit hic, usque ad annum CLXX vixisse: & qui Sanctorum sanguinem Syro attulit Juventius, si cum Syro est ab Hermagora missus, quantumvis puer quia Syrum Patrem ex baptismo nominabat, debet ultra centesimum decimum ætatis annum prorogasse vitam, in Episcopatu actam annis XXXIX. Oportet enim ejus post S. Syrum successioni interponere paucos illos & pacificos annos, quibus intermedius Pompeius Ticinensem Ecclesiam gubernarit. Si tamen huic aliquis Juventius immediate successit; & Ticini fuit ejus nominis Episcopus ante eum, qui cum S. Ambrosio anno CCCLXXXI interfuit Synodo Aquileïensi, & Mediolanensi anno CCCXC; [antea vero per S. luventium I] qui etiam ab eodem S. Ambrosio potuit impetrasse aliquas SS. Protasii & Gervasii reliquias, iisque Ticini ædificasse Basilicam, quæ Syri discipulo, absque ulla verosimilitudine tribuatur.

[49] Sane Ticinensium Episcoporum catalogus, apud scriptores Ticinenses, per meram conjecturam suppletus videtur, duplicatis triplicatisque nominibus iisdem; sic ut ante S. Ennodium, anno DXII electum, dicantur præfuisse, præter alios duodecim semel tantum nominatos, Crispini tres, [(si tamen sec. 2 fuit aliquis,] duo Juventii, Maximi, Epiphanii, totidemque Anastasii nullis diversi temporis productis monumentis, quibus constet revera ternos aut geminos omnes extitisse. Sic ex ædificatione Protasianæ Basilicæ, ætati S. Syri præter omnem verisimilitudinem attributa, certo sequitur, id non fuisse scriptum a Pompeio Syri successore; atque adeo idem dici potest de tota Legenda vetustiori, quam sub ejus nomine Paulus Diaconus aut quivis alius dicitur reperisse; censerique debebit, quod qui ipsam ex incertis traditionibus finxit, [ut habent catalogi parum certi)] ex Legenda Nazariana simili credulitate acceperit, quod de Martyribus Mediolanensibus ibidem legitur, ut Neronis jussu & tempore interemptis, prout etiam de S. Hermagora dicitur, in simili ejus Legenda.

[50] Quæ hos Sanctos attinent, sic ibi narrantur. Eo vero tempore dum orta esset persecutio Christianis, [fuisse solicitus de Martyrum Mediolanensium sepultura:] a quodam paganissimo Comite Anolino nomine, & aliquanti ex Christianis pro amore Christi punirentur; Beatos Protasium & Gervasium, gloriosos viros, pro confessione Christiana idem crudelissimus Præses carceralibus tenebris mancipavit, plurimis Christi fidelibus latitantibus. Beatus vero Nazarius … ad eamdem Mediolanensium urbem pervenit, in qua videlicet jussu Neronis ab eodem Comite mortis sententiam sustinuit … cumque relatione multorum beatissimus Syrus hæc cognovisset, venerandum virum Juventium alloquitur: Summa, inquiens diligentia Medioclanum transcurre (distat autem solis XX p. m.) ut corpuscula fratrum nostrorum, Nazarii & Celsi, dignæ sepulturæ cum maximo honore tradantur; atque epitaphium certaminis eorum sacris apicibus conscribentes, simul recondite: Protasium autem & Gervasium, qui a pestifero Præside clausi carcere detinentur, cum pro Christi fide & ipsi fuerint martyrio coronati, debito honore & merito condentes, certaminis eorum libellum, pro futuris temporibus, ad laudem Domini nostri Jesu Christi & gloriam ipsorum, ad capita eorum reponite: quia prædestinatum est a Deo veris fidelibus, qui tempore opportuno credituri sunt, obconfirmandas mentes eorum, Sanctorum corpora revelari, [sin minus] & honoribus atque virtutibus præfulgere, multorumque infirmantium valetudinibus restituere medelam sanitatis.

[51] Colitur S. Syrus, die quo mortuus dicitur IX Decembris; & S. Juventius VIII Januarii: quando Bollandus noster, in Commentarium colligens quæ hunc spectabant, pro Paulo Diacono ut Actorum auctore, multum auctoritatis attulit; de Pompejo autem, ut primo, Vitæ S. Syri scriptore, [per alium quem cumque] merito se dixit dubitare: delibavit tamen paucis ea quæ Inventium spectare videbantur, dimisso in aliud tempus Actorum ipsorum examine. Id nunc coactus adhibere; censeo, ex eo quod utriusque sancti commune aliquid festum ab antiquo Ticini ageretur XII Septembris (uti ex Usuardo constat) creditum esse quod etiam scribit Usuardus, simul utrumque fuisse a S. Hermagora missum. Ut ut est, potuit S. Syrus vel istum S. Juventium, si tunc vixit, vel alterius nominis Clericum alium misisse Mediolanum, sub initium Marcomannicorum motuum; qui sepultos inveniens Nazarium ac Celsum, pro magno habuerit reperisse linteum, eorum tinctum sanguine; post non multorum dehinc temporum curricula, cum Sanctorum Martyrum Protasii atque Gervasii apud Mediolanum finita essent certamina, & pretiosa corpora a Christianis sublata, ac sepulturæ tradita … a sanctis eorum exuviis detractam particulam acceperit, ac S. Syro detulerit; sed non potuit eumdem idem Iuventius sepelivisse in basilica Sanctorum Martyrum Protasii & Gervasii, quam ipse construxerat: quia ætate illa basilicas construere, easque Sanctorum nominibus intitulare, in usu non erat, nec esse propter persecutiones poterat, nedum tempore Neronis, ad quem hæc omnia refert Puricellus.

[52] Quæ idem Juventius dicitur in mandatis habuisse de recondendo pariter Epitaphio & Libello, Pseudo-Ambrosianæ Epistolæ fermentum sapiunt, satis jam explosum. [& Ecclesiam Mediolani Episcopis orbam diutius procurasse.] Non displicet interim in iisdem Actis, quod asserant eo tempore, quo Mediolani fervebat persecutio, & aliquamdiu ante ac post, Mediolanensis Ecclesiæ Clerum ordinatum fuiße a S. Syro, unico tunc fortassis apud Insubres Episcopo. Neque enim ea Chronologia quæ integros CLIII annos partitur in tres dumtaxat Episcopos, Castritianum, Calimerum & Monam, sic placere potest, ut non semper verear ne id gratis sit factum, ad explendum hiatum semel iterumque vacantis diu Sedis. Certe in præfatis qualibuscumque Actis, cum de Sanctorum captivitate aut sepultura agitur, nulla fit mentio alicujus Episcopi, qui tempore Antonini ac Veri debuißet Calimerus fuiße; adeoque inter hunc & S. Castritianum melius dicetur vacaviße ad plures annos Sedes.

[53] Ceterum quæ diximus in favorem sententiæ, SS. Gervasium & Protasium ad Antonini & Veri tempora referentis, [Interim ut tempus martyrii dubium manet,] non aliter velim accipi, quam dicta per conjecturam; in illo figmento eatenus fundatam, quatenus etiam fabulis ordinarie subest aliquid veritatis. Interim dubium manet, rebus sic stantibus, utrum SS. Gervasius & Protasius aliquid commune habuerint cum SS. Nazario & Celso, præter locum Martyrii apud Mediolanum, & cultum ibidem atque Constantinopoli, itemque in Martyrologiis, ubi pariter omnes quatuor hoc die nominantur. An autem & quomodo SS. Vitalis & Valeria eos contingant æque incertum manebit. [sic etiam utrum filii SS. Vitalis & Valeriæ] Nam de parentibus eorum nihil nos potuit docere Ambrosius, post diligentem (ut apparet) interrogationem Seniorum: Episcopalium vero Vitarum Auctor, ita aliunde potuit fuisse deceptus circa parentes, ut fuit deceptus circa tempora Neronis, ipsis male adscripta. Fuisse tamen germanos fratres; & cum Valeria diceretur ante mortem gemellos enixa Mediolani, datam occasionem comminiscendi, quod istos uno ortu dederit; verosimile mihi facit similitudo nominum, eo tempore non insolens germanis fratribus. Ita SS. Cantium, Cantianum, & Cantianillam dedimus XXXI Maji; [sint SS. Gervasius & Protasius] SS. Pseusippum, Elcusippum, & Melasippum XVIII Januarii Menodoram Metrodoram & Nymphodoram daturi X Septembris; [quos tamen verosimile est fuisse fratres.] in Historia autem Cæsarea invenimus Constantinum, Constantem, & Constantium Magni Constantini filios; atque Valentinianum & Valentem Imperatores, Apostatæ Juliano post Jovinianum suffectos omnes germanos fratres. Et nominis quidem ratio etymologica Protasium suaderet priorem nominare, ut passim faciunt Mediolanenses & Græci; nisi Romana Ecclesia, quam ceteræ ipsaque Africana sequuntur, priori loco nominaret Gervasium; idque verosimiliter prius quam Pseudo-Ambrosiana epistola fingeretur, in qua dicitur prior coronatus Gervasius.

[54] Hic finis poterat esse criticandi, nisi viderem dictis de in felici Actorum præfatorum compositione objici posse Sermonem, [Sermo aliæ us de SS. Nazario & Celsa, Ambrosio adscriptus] inter alios S. Ambrosii editum Romæ atque Parisiis, sicut eum antea Lipomanus & Surius suis Sanctorum Vitis inseruerant, quasi ab illo dictum in Natali SS. Nazarii & Celsi. Puricellus pag. 277, post Baronium ac Bellarminum etiam Galesinii auctoritatem allegat, qui nihil dubitaverint quin vere S. Ambrosii esset; unicum autem invenit qui contradixerit, Carolum scilicet a Basilica Petri, dum in Cajo Mediolanensi de sanctis istis agens, eum Sermonem adscribit S. Maximo Taurinensi Episcopo qui Concilio Romano sub Hilaro Papa interfuit, adhuc vivens & ad itinera valens, anno CCCCLXV. [& prædictis contrarius,]

[55] Esset hæc ipsa valde magna auctoritas pro Nazariana Legenda, siquidem tota illius substantia huic sermoni eleganter inseritur, omissis dumtaxat personarum locorumque nominibus, ceterisque characteristicis temporum notis, ex quibus male inter se connexis ejus reprobandæ necessitatem accepimus. Sane si Sanctorum alterutri adscribendus sermo illi esset Maximo justius ad scriberetur tanto juniori; utpote, in quo manifestissima apparent S. Augustini Ambrosio etiam junioris & maximo senioris verba, [auctoris est S. Augustino junioris,] ex ejus sermone 10 de sanctis: Ecce profanus hostis numquam beatis parvulis (ille Beato Martyri ponit) tantum prodesse potuisset (ille prodesset) obsequio, quantum profuit odio. Quod autem hinc inde etiam phrasis & stylus Ambrosii eluceat, aliud nihil probare potest, quam Auctorem, ut Augustino sic & Ambrosio usum esse.

[56] Legenti, inquit Carolus, facile se idonea argumenta ostendent, quæ Ambrosium negent Auctorem: [neque Episcopi Mediolanensis,] atque ex eo sermone nonnulla sub Maximi nomine citat Rodulphus Tungrensis, in libro de Canonum observantia. Argumenta facile vidisset Puricellus, nisi præjudicio occupatus fuisset. Quid enim clarius? quam Mediolanensem Ecclesiam, Martyribus sterilem, ut fatetur Ambrosius num. 6 atque repertis SS. Gervasio & Protasio factum matrem filiorum lætantem, nequaquam designare voluisse qui dixit; Exultant felices singularum urbium populi, si unius saltem Martyris Reliquiis muniuntur: ecce nos populos Martyrum possidemus. Quid item clarius quam ipsius Mediolanensis ecclesiæ beneficio illuc allatas S. Nazarii Reliquias ubi habitus sermo est? Etenim num. 8 sic dicitur Beatum itaque Nazarium, Martyrem Christi, sancta Mediolanensis Ecclesia, totum corpore secum retineat, & mundo tamen totum in benedictione transmisit. Hæc est enim Sanctorum Martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, [non etiam S. Maximi Taurinensis] manet tamen integra in virtutibus plenitudo. Si tam clare nunc probaretur, auctor Sermonis esse S. Maximus Episcopus Taurinensis, cogeremur fateri non solum breviorem S. Nazarii passionem, quam vetustiorem censuimus Pseudo-Ambrosiana epistola; sed etiam prolixiorem Mombritii compositam esse seculo saltem V.

[57] Non est quidem nobis hactenus notus ille Tungrensis Rodulfus, ut sciamus an ille revera auctorem appellet S. Maximum Episcopum Taurinensem, [sed potius alicujus Episcopi Sedunensis sec. 9.] an simpliciter Maximum Episcopum: dico tamen quod potuit deceptus fuisse similitudine nominis æque ac Carolus qui Taurinensem etiam ipse credidit propter locorum temporisque viciniam; sed animadvertere debuerat, Taurinensi æque ac Mediolanensi Ecclesiæ non posse competere, ut glorietur se Martyrum populos possidere. Solas ego quatuor, præter Romam, civitates invenio, cui quis vellet ejusmodi laudem aptare; Sedunum, Brixiam, Treverim atque Coloniam. Trium harum Catalogi Episcopales sic constant, ut non solum nullus in iis Maximus nominetur, sed nec locus vacet, unde is potuerit, per negligentiam Episcopales series describentium, excidiße. Seduni inter S. Theodulum anno DCCCVI defunctum, & S. Garinum anno DCCCCI sepultum juxta Sammarthanos potuit nono quod intercurrit seculo Maximus aliquis Episcopus sedisse. Ipsum autem Sedunum sacram Thebæorum Martyrum Legionem, cum Duce suo Mauritio, transmisit ad cælos, ex proximo sibi Agaunensi campo; ubi S. Sigismundus Burgundionum Rex extruxit super illos celeberrimum Monasterium; ac deinde cum uxore ac liberis effectus Martyr eodem illatus fuit. Habemus hic ergo populos Martyrum; habemus ætatem aptam Nazarianæ Legendæ; habemus civitatem solis triginta leucis Mediolano remotam, quæ facile potuerit benedictionem, id est, particulam aliquam de corpore S. Nazarii obtinere. In hoc ergo acquiescere possumus donec aliunde certius innotescat Auctor.

§. VI. Reliquiæ & cultus mox ab inventione per S. Ambrosium communicatæ Italicis Ecclesiis.

[58] Quia S. Augustinus, num 8 citatus; gratanter commemorat, quomodo Deus Antistiti suo Ambrosio per visum aperuit, [Reperta integra compage ossium,] quo loco laterent SS. Martyrum Protasii & Gervasii corpora, quæ per tot annos latuerant incorrupta; Florus, in suis ad Bedam Additamentis, videri potest eodem respexisse, cum scripsit, quod ea B. Ambrosius, Domino revelante, miro modo conservata, invenit. Usuardus autem, Ado, Rabanus, atque Notkerus, quasi ex uno omnes fonte scripserunt; reperta esse ita incorrupta, acsi eodem die fuissent interempti id enim indicabant verba Epistolæ pseudo-Ambrosianæ, quasi ipsa hora posita. Romanum hodiernum etiam addidit, sanguine conspersa. [dicuntur corpora incorrupta inventa,] Quid autem in vera sua ad sororem Epistola ipse S. Ambrosius? Invenimus ossa omnia integra, sanguinis plurimum, quo arca madebat, tamquam recenter fuso. Nec aliam incorruptionem potuit intellexisse Augustinus, quam quod reperta sint integra salvo naturali ossium ordine sceleta, sicut posita fuerant, eatenusque immota sicuti etiam nunc multa quotidie inveniuntur in cœmeteriis Romanis, nuda scilicet carnibus ossa, sed adhuc primam posituram servantia, quia mota numquam. Et hanc solam esse incorruptionem, cujus meminit Augustinus, probat secuta mox Reliquiarum distributio, per varias Ecclesias, etiam longius positas, ut jam aggredior explicare.

[59] In medio autem ante omnia relinquo, an verum sit, quod Vitæ S. Syri scriptor sic recitat: Tunc, id est post cæsos sepultosque Sanctos, [ex quibus aliquid Ticinum detulit,] quidam Christi fidelis nomine Liberius, cum reverentia & amore, a Sanctis eorum exuviis (scilicet de vestibus vel corporibus eorum) fidissima temeritate, quamdam, quæ fas fuerat, detrahens particulam; beatissimo Syro, Ticinensis urbis Patri & Doctori eximio, ut ab eo fuerat postulatum, amicabiliter detulit. Vir autem venerabilis, suscipiens pignora Beatorum Martyrum, multis in eis virtutibus usus est. Cumque signa sanitatum longe lateque splendescerent, cœpere languentium, etiam ex inopinatis partibus, ad eum turbæ concurrere, eumque immensa frequentia perurgere. Ideo autem hæc cunctor recipere, quia manifeste falsa sunt, aut seculo IV adscribenda sequentia: Inter hæc Sacerdos Dei eximius, [non est S. Syrus, sed fulgentius Ambrosio coævus,] exultans de mirabilibus, quæ per merita sanctorum Martyrum Christus Dominus sedulo faciebat; concepit templum, non procul ab hujus urbis mœnibus, extra civitatem in memoriam nominum eorum erigere; idque in modum Crucis, ut aggressus est, consummavit. Fecisse hoc S. Juventius II Ambrosii coætaneus potuit; non potuit Syrus qui saltem seculo II vixit. Proinde, non huic, sed illi adscribitur, quod perfectis templi sive altaris dedicationibus insignibus, quotidianas Deo in eo laudes & hostias offerebat. Similiter etiam in confinio seculi quarti quintique sit factum miraculum de Judæo, indigne corpus Christi sumente; quod seculo II accidisse tanto minus credibile est, quanto majori cum cautela inter persecutiones accedebatur ad sacra istæc mysteria, exclusis etiam solicite Catechumenis, tantum abest ut subrepere eo potuisset inobservatus Judæus.

[60] In hanc ergo ædificatam seculo IV, non II, eodem seculo exeunte præsidens Ticino Iuventius, S. Syri corpus de prima sepultura transtulerit, cum illa paulo ante fuißet in SS. Protasii & Gervasii honore dedicata; [extructa Martyribus basilica & illuc illato corpore S. Syri.] ipso verosimiliter loco, ubi S. Syrus ejusque successores consueverant sacros conventus agere, defunctos fideles clam sepelire, & qualiter ac quando licuit oratorium habere, brevi opere structum, non tamen sub nomine alicujus Sancti: atque hinc factum sit, ut illa censeretur prima urbis Ticinensis ecclesia fuisse. Confirmantur ista ex ipsa Sanctorum, cum reperirentur corpora, apud Mediolanenses ignoratione: quomodo enim ignoti illis esse potuissent, qui in tam vicina urbe, jam inde a tempore martyrii eorum, tot clarebant miraculis, ut insignem etiam ibi haberent sui nominis Basilicam, ad quam ex inopinatis quoque partibus accurrebatur? Sed ad alia nihilo forsitan certiora transeamus, a S. Gregorio Turonensi, ducentis post rem gestam annis defuncto, sic relata in libro de Gloria Martyrum cap. 47.

[61] In urbe Mediolanensi beatorum Martyrum Gervasii Protasiique victricia corpora retinentur; quæ diu (sicut Passionis narrat historia, qualis scilicet tunc composita circumferebatur) suffossa latuerunt: quæ B. Ambrosio revelata, [S. Gregorii Turon. de sanguine, parum certa relatio:] utque ab eodem reperta, in basilicam, quam ipse proprio ædificavit studio, ostensis miraculis sunt sepulta. De quorum Reliquiis quia maxime Turonica urbs seniores ecclesias continet illustratas, sermo quadam vice de his a quibusdam religiosis est habitus, qua de causa antedictæ Reliquiæ tam condense fuerint per loca singula distributæ: & quæ super his quodam referente audivi, absurdum non putavi inserere lectioni, quia non continentur in historia Passionis. Ajebat enim, [videtur is in sepulcro repertus potius quā recens elicitus,] quando hæc gloriosa corpora translata in ecclesiam illam fuerunt, dum in honorem ipsorum Martyrum solennia celebrarentur, cecidisse e camera tabulam unam, quæ illisa capitibus Martyrum rivum sanguinis elicuerit: de quo infecta linteamina vel pallulæ, sive vela ecclesiastica, [&] beatus cruor collectus est: qui usqueadeo confluxisse fertur, quoadusque linteamina quæ susciperent, sunt reperta. Ex hoc enim eorum Reliquiæ affatim collectæ, per universam Italiam vel Gallias sunt delatæ; ex quibus S. Martinus multa suscepit, sicut Paulini beatissimi narrat epistola. Hæc utinam nunc extaret; [unde S. Martinus plusculum accepit.] interim de perläto ad S. Martinum ejusmodi cruore nihil ambigo: de modo & occasione ejusdem collecti tanto magis, quanto incertior fuit auctor qui hæc S. Gregorio retulit, manifesto falsus circa sepulcra SS. Nazarii & Celsi, apud Ebredunensem Galliæ urbem, supra quæ pirus creverit, poma proferens salutifera & pauperi istius agelli possessori perquam proficua; cum illos constet Mediolani passos extremum supplicium sepultosque, ubi etiam a S. Ambrosio sunt reperti.

[62] Verum ut istæc vacillet narratio, non deest occasio verosimilior per quam credi possit ad plures ecclesias delatus sanguis, [Anno 390 habita Synodus] non in translatione elicitus sed in ipsa inventione repertus adhuc fluidus, cujus sic reperti ipsemet Ambrosius, in Epistola ad Sororem, testis indubitabilis est. Anno siquidem CCCXC, post Justinæ Imperatricis mortem secundo, Arianorum, tanta patrona destitutorum, repressa insolentia; cum jam Catholicis eorumque Antistiti Ambrosio pacata Mediolani essent omnia, ipseque Theodosius Imperator præsens; vere licuit, quod tempore inventionis licuisse non credimus, Synodum cogere provincialem, ad res Ecclesiæ, turbis præteritis valde concussas, [in qua credibile est exhibita sacra ossa,] in statum debitum reducendas. Tunc crediderim congregatis Episcopis, quos inter & Juventius Ticinensis fuit, Ambrosium id honoris detulisse, ut eis exhiberet Sanctorum corpora, ante quadriennium reperta; iisdemque solicite postulantibus, liberaliter communicatum de sanguine, de cineribus, de minutioribus ossiculis, de vestimentis seu linteis in quibus primum fuerunt inventa, aut recentius obvoluta; Sancto quoque Augustino in Africam missum quidpiam, quod ædificandæ juxta Hipponem memoriæ occasionem dederit. Idem de Reliquiis per S. Gaudentium Brixiam deportatis dici potest. [unde aliquid delatum Brixiam & Cremonam] Verba ejus in Tractatu de Dedicatione sanctorum Quadraginta Martyrum hæc sunt: Post istos habemus Gervasium, Protasium, atque Nazarium, beatissimos Martyres, qui se ante paucos annos (ut hæc possit dixisse videri circa annum CCCC) apud urbem Mediolanensem sancto Sacerdoti Ambrosio revelare dignati sunt: quorum sanguinem tenemus, gypso collectum, nihil amplius requirentes. Similiter præsumi potest S. Syrinius Episcopus, Cremonam attulisse id, quod ibi in ecclesia S. Bassiani haberi scribit Merula, in ejus urbis Sanctuario. Et quia S. Felix Comensis Episcopus creditur ædificandam curasse eorumdem Martyrum Ecclesiam in sua civitate; ideo Analium Comensium auctor Aloysius de Tattis præsumit non sine fundamento, ipsum quoque, ut erat S. Ambrosio familiaris, aliquid Reliquiarum participasse.

[63] Quamquam autem dubitabile non sit, quin Brixiæ æque ac Ticini, multis miraculis claruerint sacra ejusmodi pignora; dum tamen nihil de iis nisi in genere scriptum invenimus, [item in Africam ad Villam Victorianam] idque solum in S. Syri Vita, valde parum certa; certiorem eorumdem confirmationem placet sumere ex Augustini lib. 22 de civitate cap. 8: nec enim existimandum, Sanctos Martyres fuisse suis cultoribus minus beneficos in Europa, quam in Africa. Victoriana, inquit Augustinus, villa dicitur, quæ ab Hippone regio minus triginta millibus abest. Memoria Martyrum ibi est Mediolanensium, Gervasii & Protasii. Portatus est eo quidam adolescens; qui cum die medio, tempore æstatis, equum ablueret in fluminis gurgite, dæmonem incurrit. Ibi cum jaceret, vel morti proximus, vel simillimus mortuo; ad vespertinos illuc Hymnos & orationes, cum ancillis suis & quibusdam Sanctimonialibus ex more Domina possessionis intravit, atque Hymnos cantare cœperunt. Qua voce ille quasi percussus & excussus est, & cum horribili fremitu, altare apprehensum commovere non audens, sive non valens, tamquam eo fuerit alligatus aut affixus, tenebat: & cum grandi ejulatu parci sibi rogans, confitebatur, ubi adolescentem, & quando, & quomodo invaserit; postremo se exiturum esse denuntians, [ubi liberatus energumenus;] membra ejus singula nominabat, quæ se amputaturum exiens minabatur: atque inter hæc verba discessit ab homine. Sed oculus ejus, in maxillam fusus, tenui venula ab interiori quasi radice pendebat; totumque ejus medium, quod nigellum fuerat, albicaverat. Quo viso qui aderant (concurrerant autem etiam alii, vocibus ejus exciti, & se omnes in orationem pro illo straverant) quamvis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter oculum ejus contristati, medicum quærendum esse dicebant. Ibi maritus sororis ejus, qui eum illuc detulerat; Potens est, inquit, Deus Sanctorum orationibus, qui fugavit dæmonem, lumen ei reddere. Tunc, sicut potuit, oculum, lapsum atque pendentem, loco suo revocatum, ligavit orario, nec nisi post septem dies putavit esse solvendum. Quod cum fecisset, sanissimum invenit.

[64] Desierat a duodennio vel amplius in vivis esse S. Ambrosius, cum hæc scribebat Augustinus: morienti autem aderat S. Felix, idem qui Concilio Mediolanensi adfuerat, usque ad annum CCCCXXVI Bononiensis Episcopus: quem constans traditio est, inquit Ughellus, ædificasse Monasteria Sanctorum Naboris & Felicis, Sanctorumque Gervasii & Protasii. Masinus, in Bononia perlustrata, ædificationem posterioris monasterii (quod nunc a Sanctimonialibus Benedictinis tenetur, ecclesia autem ejus parochialis etiam est) adscribit anno CCCCI; additque, non tantum ibi dictorum Sanctorum haberi Reliquias, sed etiam in ecclesiis S. Petri, [Bononiam quoque ad S. Felicem] S. Francisci, S. Crucis, & S. Pauli Barnabitarum; omnes ut præsumere possumus desumptas ex iis, quas prædicta occasione S. Felix Bononiam attulit, estque ea præsumptio, licet nullo positivo argumento firmata, rationabilior multo; quam verosimile sit, quod apud Silvanum Razzium legitur, in Vita S. Zenobii Florentini Episcopi, Italice reddita ex originali Latino, [& Florentiam ad S. Zenobium a S. Simpliciano;] de horum Sanctorum Reliquiis, ipsi a S. Ambrosio missis. Cum enim Vita ista sic finiatur, Ego Simplicianus senex, vocatus Episcopus, quod oculis vidi & auribus audivi a Domino Ambrosio, Episcopo Mediolanensi, Antecessore meo, curavi scribere fideliter; manifesti mendacii reum se facit supposititius Auctor, apud eos qui sciunt, S. Zenobium Ambrosio quidem carum fuisse, adeoque dignum cui is partem aliquam sacrorum pignorum mitteret, sed ipsimet S. Simpliciano, qui Vitam scripsisse fingitur, multis annis supervixisse.

[65] Accedit quod Blasius Monachus, seculo XIII exornans Vitam S. Zenobii, (eamdem verosimiliter quæ S. Simpliciano tunc imputabatur, sicut ipsam secundo loco dedimus XXV Maji) prænotatum casum sic Latine referat num. 12 ut alios quam Razzius Sanctos nominans, [sicut huic antea S Ambrosius de SS. Vitali & Agricola miserat;] dubium nobis relinquat, utros pseudo-Simplicianus indicarit: Eccum ejus verba. Cum Præsul sanctus ultra Alpes quamdam visitatum ecclesiam accederet, quosdam dire flentes quemdam suum consocium reperit: quomodo, & ad quid venirent, petiit. Incaute major inter eos respondit, pergens de rupe cum equo prorupit: [direxit autem eum] ad vos Pater Præsul Ambrosius, cum corporibus SS. Vitalis & Agricolæ mittens: & ut ei misereatur, qui aliis fecit gratiam, multis eum perfusus lacrymis exoravit. Ubi sit, quærit: illuc accessit: totum conquassatum, cum equo mortuum reperit: orationi se juxta exanimem dedit: a qua surgens, qui fuerat mortuus, sanissimus surgit: donum, quod sanctus Antistes miserat, avide suis manibus sumit: pluribus diebus secum fuit, & quando placuit ad dirigentem summo cum gaudio remeavit. Vide quæ ad eum locum notavimus; simulque novum habe exemplum licentiæ prænotatæ, & historiam scribentibus perquam incommodæ. Certe prædictorum Sanctorum elevationi interfuit S. Ambrosius, & ex eorum Reliquiis potuit participasse aliquid, unde etiam Florentinis donaret quidpiam.

[66] Quidni tamen etiam postea miserit aliquid de Reliquiis SS. Gervasii & Protasii? Ita de iis quæ Comi sunt in ecclesia S. Jacobi, [item ad Felicem Episc. Comensem,] censet prælaudatus scriptor Annalium Comensium part. 1 pag. 292, propter familiaritatem magnam inter SS. Ambrosium Mediolanensem & Felicem Comensem: cui etiam putat adscribendam fabricam ecclesiæ suburbanæ SS. Gervasii & Protasii, potius quam illius successori S. Provino: additque similis tituli ac patrocinii ecclesias insignes haberi in eadem Comensi diœcesi, Bormii, quæ Collegiata est; Sendrii, in valle Tellina; & Saltrii parochiali, in Ducatu Mediolanensi. Cum autem ea ætate moris non fuerit Martyribus dicari templa, nisi ubi eorum erant reliquiæ, & Ambrosio maxima fuerit cum S. Vigilio Tridentino Episcopo communicatio, quemadmodum suadetur ex Actis Sanctorum Sisinnii, Martyrii, & Alexandri, quorum Reliquias idem S. Vigilius Mediolanum misit, [atque Tridentum ad S. Vigilium;] ut dictum XXIX Maji, ad successorem Ambrosii Simpliciannum anno CCCXCVII; consequens videtur, ut ipse quoque habuerit aliquas SS. Gervasii & Protasii, quando iis templum in urbe apud Forum erexit, ut scribit Ianus Pyrrus Pincius, in Vitis Pontificum Tridentinorum pag. 2. in quo cæcos, surdos, mutos & omnium generum ægros manu imposita & signo Crucis impresso liberavit (utique sub eorumdem Sanctorum invocatione) & ipse denique Martyr factus ac sepultus, occasionem dedit mutandi nominis, ut ipsum nunc S. Vigilii dicatur.

[67] Quod de Tridentina aliisque Italiæ civitatibus, quasdam prædictorum Sanctorum Reliquias habentibus, [denique Romam ubi basilicam ejus condendam legavit Vestina,] cum fundamento præsumimus; eas scilicet esse S. Ambrosii donum; multo magis præsumere possumus de urbe Roma. Siquidem de S. Innocentio Papa, qui sedit ab anno CCCCII ad XVI, scribit Anastasius, quod dedicavit basilicam SS. Gervasii & Protasii (non utique sine Reliquiis eorum) ex devotione testamenti cujusdam illustris feminæ Vestinæ, laborantibus Presbyteris Ursicino & Leopardo, & Diacono Lybiano. Quæ femina suprascripta testamenti paginam sic ordinavit, ut basilicam Sanctorum Martyrum ex ornamentis & margaritis, venditis justis æstimatoribus, construeretur, & constructa est usque ad perfectum. In quo loco beatissimus Innocentius, ex delegatione Illustris feminæ Vestinæ, Titulum Romanum constituit; & munera ac fundos obtulit, quos in ejus Vita fuse enumerat Anastasius. Vestinæ Titulum appellat in Indice ad Ciacconium Oldoinus.

[68] Sub neutro, quod hactenus quidem compererim; nomine meminit amplius istius Basilicæ Anastasius; sed in vita S. Leonis IV, [deinde dictam titulum Vestinæ,] nominat aliam in Latio sitam Beati Christi Martyris Gervasii & Protasii, quæ ponitur infra civitatem, quæ vocatur Fundana, ubi dictus Pontifex, ab anno DCCCXLVII ad LV Ecclesiam regens, dona quædam obtulerit. Onuphrius Panvinius, in libello de VII Ecclesiis pag. 18, Titulum Vestinæ, alias SS. Gervasii & Protasii, alias S. Vitalis dictum censet: quo postremo nomine dictam oportuit ante tempora S. Gregorii, cujus Synodo, lib. 4. Epistolæ 44, subscribunt ecclesiæ S. Vitalis Presbyteri Joannes & Spectatus; libro autem II Ep. 2, jubet ipse, [& S. Vitalis,] ut inde procedat Letania Viduarum. Eam Sixtus IV anno MCCCCLXXV restaurasse, sub eodem S. Vitalis nomine, invenitur; & Clementis VIII dispositione unitam Ecclesiæ S. Andreæ nunc possidet nostra Jesu Societas. Piazza in Sanctuario Romano addit non solum ibi aliquas eorum Reliquias haberi, sed etiam apud ecclesiam S. Joannis in Fonte.

[69] Eodem quinto seculo ultra medietatem provecto, cujus initio Vestina moriens Romæ fabricandam ecclesiam constituerat, [& in Noricum ad S. Severinum,] in Noricum id est in Austriam usque propagatus est Sanctorum Martyrum cultus per S. Severinum, gentium earum Apostolum, uti in ejus Vita ad VIII Januarit refert Eugippius, coævus Presbyter, num. 16, hic dignus transcribi. Cum Dei famulus prophetiæ polleret gratia, & redimendorum captivorum singulari studio teneretur, cuidam, cum conjuge liberisque redempto, præcepit transvadare Danubium, ut hominem ignotum in nundinis quæreret barbarorum quem in tantum divina revelatione dedicerat, ut etiam signa staturæ capillorumque colorem, vultusque ejus ac vestis habitus indicaret, & in qua parte nundinarum reperturus eum esset, ostenderet; addens, ut quidquid reperta ei diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque, cuncta, sicut vir Dei prædixerat, invenit. Is ergo ab eodem homine, quem reperisse se mirabatur, interrogatus, audivit dicentem; Putasne possum invenire hominem, qui me ad virum Dei, cujus fama ubique diffunditur, qua voluerit mercede perducat? Diu est enim quod ipsos Sanctos Martyres, quorum Reliquias fero, suppliciter interpello, ut tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod huc usque, non temeraria præsumptione, sed religiosa necessitate sustinui. Tunc nuntius hominis Dei ejus illum aspectibus præsentavit: qui debito sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii Reliquias honore suscipiens, in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit officio Sacerdotum.

[70] Istud S. Severini monasterium fuit juxta Fabianam, vulgo dictam Viennam Austriæ; unde illius corpus post sex annos a morte, anno CCCCLXXII obita, delatum in Italiam est; ubi in Lucullano conditum ejus monasterium, cujus meminit S. Gregorius. [unde cum hujus corpore Neapolim delatæ Reliquiæ.] Hinc vero idem S. Severini corpus devectum est Neapolim anno DCCCCX; cujus Translationis scriptor Joannes Diaconus, num. 13 ait, quod in Neapolitanum ejusdem nominis monasterium deductos Sanctos cineres, Præsul Steaphanus, cum Domini Præcursoris & SS. Gervasii & Protasii Reliquiis, quas cum eis collocatas repererat, officiosissime condidit in altari. Hinc ut Casinum translatum sit aliquid fieri potest: nec enim de nihilo esse videtur, quod Consuetudines Casinenses apud Martinæum de ritibus Monach. lib. 4 cap. 6 faciant de illis Sanctis cum XII lectionibus octo de Passionibus eorum & quatuor ex S. Ambrosio.

§. VII Reliquiæ & cultus Sanctorum in Hispania, Gallia, Belgio, Germania.

[71] Ex Italia transiturum in Gallias, atque illuc sacras Sanctorum Gervasi & Protasii Reliquias prosecuturum, Hispaniarum facit meminisse Puricellus, [Reliquiæ non videntur Hispaniis allata Parisios,] scribens cap. 66, Childebertum Regem Francorum illas inde attulisse Parisios eoque allegat, ex Aimoino lib. 2 cap. 20 diploma ipsius datum anno Regni XLVIII. Abest illud diploma ab antiquioribus Aimoini exemplaribus, ac primum ei permixtum fuit anno circiter MCLXV; ipsum vero vel supposititium esse, vel interpolatum, docet Carolus le Cointe, ad annum quo exeunte datum esset, DLVIII, tum aliunde, tum quia in eo Rex se dicit agere cum consensu & voluntate Francorum & Neustrasiorum: quod ultimum nomen pro ea ætate nusquam reperitur; ideoque Joannes Mabilio cavit, in suo de re diplomatica opere, ne istud Childeberti diploma, cujus tamen originaria membrana ostentatur, primas alioqui meriturum, in exemplar adduceret.

[72] Demus tamen sincerum esse instrumentum; an recte illud sic legit Puricellus, ut cum Reliquiis S. Vincentii etiam Reliquias SS. Gervasii & Protasii ex Hispania asportavisse se Rex dicat? Integra accipe Regi imputata verba: Cœpi construere templum in urbe Parisiaca… in honorem S. Vincentii Martyris cujus Reliquias ex Hispania asportavimus; seu & Sanctæ Crucis & S. Stephani, & S. Ferreoli, [neque hoc dicit pragmatica Childeberti R.] & S. Juliani (quorum duorum corpora cum sint fuerintque semper in Gallia, nemo sanus dixerit quærendas in Hispania fuisse Reliquias) & beatissimi S. Georgii, & SS. Gervasii, Protasii, Nazarii & Celsi pueri, quorum reliquiæ ibi (utique non in Hispania, sed in templo præfato) sunt consecratæ: ideoque dixit diploma ipsum templum præfatum cœptum a Rege construi, in honorem, non solum S. Vincentii ex Hispania, sed aliorum plurium ibi nominatorum, ob eorumdem Reliquias, aliunde conquisitas, & illuc similiter inferendas.

[73] Non equidem negaverim, fieri posse, ut SS. Gervasii & Protasii Reliquiæ, non solum fuerint, sed etiam nunc sint, tum alibi per Hispaniam, [Gervasii autem ad Hispanos profectio cum Philippo,] tum etiam Cæsaraugustæ, unde prædictus Rex attulit Stolam S. Vincentii: sed hactenus neminem reperi, qui illas mihi assignaret. Tamayus de Salazar, in suo Martyrologio Hispanico, ubi talia quandoque haud negligenter colligit, alio rapitur; & de mortuorum exuviis nihil solicitus, totus est in unius eorum viventis præsentia suæ Hispaniæ asserenda, nixus supposititiis scriptis Braulionis, in Supplemento æque supposititii Maximi, & Auli Hali, novissimæ fictionis Poëtæ, S. Philippo Philotheo concinnantis Epitaphium, velut apud Hispanos sepulto, dignum suo auctore. Utriusque verba apud Tamayum lege, hominisque ingenium disce ex Actis, Philippo adscriptis fundatisque in pseudo-Ambrosiana Epistola, quam ipse sic interpollando orditur.

[74] Ego servus Christi Philippus, hæc Sanctorum corpora cum filio meo rapui & sepelivi: quorum mater Valeria, [tota figmentis innititur,] pater Vitalis dicti sunt: quos uno partu geminos genuerunt, & unum Protasium alterum Gervasium vocaverunt. Et posteaquam pater eorum B. Vitalis martyrio est coronatus, atque beatissima mater Valeria migravit ad Christum, Gervasius mihi adhærens Gallias Hispaniasque invisit, ubi prædicationis cum B. Leone Rotomagensi munere obito, Mediolanum reversus ipse & frater, domum propriam in qua nati fuerant, & res parentum, & casellulas venumdantes, [& antiquo Sanctorum apud illos cultui,] dederunt pauperibus &c. ut num. 21. His consona habet idem Tamayus XXII Octobris, in prætensis ipsius Philippi Actis; quem credi vult, sepultis Mediolani sanctis, revertisse in Hispaniam, a S. Clemente ordinatum Episcopum, & Apostolicæ Sedis Legatum: in hoc etiam quam prioribus tolerandus minus, quod de veteri illius apud Hispanos cultu extet vestigium nullum; Sanctorum autem Gervasii & Protasii Officium in omnibus fere Hispaniæ Ecclesiis reperitur, ut ex earum pervetustis apparet Breviariis, nullo prorsus deficiente a Muzarabico ad ultimum.

[75] Idem de Gallicanis Ecclesiis puto dicturum fuisse Saussayum, si Martyrologio suo addidisset, quas promiserat Notas. [uti & apud Gallos,] Pro ipso testari ego possum, ex plusquam triginta diversarum ecclesiarum Gallicanarum Breviariis, antiquis ac novis, in quibus Duplum aut Solenne notant Kalendaria præfixa Breviariis, Æduensi, Altissiodorensi, Avenionensi S. Andreæ, Lingonensi, Maurianensi, Noviomensi, Rhemensi ac Sagiensi, cetera IX Lectionum officium aut Semiduplum notant, pauca simplum. Et illa quiem omnia, cum Romanis ceterisque Italicis, atque ipsis etiam Mediolanensibus Breviariis, Lectionum ad secundum Nocturnum recitandarum materiam sumpserunt ex pseudo-Philippi libello: [in Breviariis utrorumque] sed Parisiensis Breviarii anno MDCLXXX editi curatores, uti cetera falsa vel dubia resciderunt alibi, sic etiam sublestam veterum Lectionum fidem sagaci judicio aversati, ex genuino S. Ambrosii Sermone & S. Augustini libro de Civitate Dei, substituerunt alias, invariatis tantorum Patrum verbis, quibus ut summa gravitas & auctoritas inest, sic nulla subesse potest suspicio falsi. Additur autem hæc ex veteri Breviario Collecta: Martyrum tuorum Gervasii & Protasii palmas annua celebratione venerantes, supplices te rogamus, ut quos cælesti gloria sublimasti, nobis perpeti suffragio concedas subvenire.

[76] Prædictus Saussayus cum ad XIX Junii scripsisset, quod eorum coronis tres Cathedrales Ecclesiæ Suessionensis, [& Cathedralibus ecclesiis quinque.] Lectorensis, ac Sagiensis consecratæ sunt; addit in Supplemento: Nivernis ad Ligeris ripam, & Vindico-Cœnomanorum ad Sartam veneratio Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, dudum Episcopalium harum ecclesiarum Patronorum. Neque dubitamus, quin multas minoris notæ alias, eodem gaudentes patrocinio, per totam Galliam nominare potuerit. Bernardus Guidonis, in opusculo de Sanctis qui ornant Lemovicensem diœcesim, num. 56, asserit quod SS. Gervasii & Protasii Martyrum sacrati vertices, apud alterum Loberciacum prope Glandesium, in ecclesia S. Stephani venerantur. Sane Vita S. Clari Abbatis, ad 1 Januarii a Bollando producta ex Mss. inter præcipua monasteria, tam virorum quam sanctimonialium sub sancta districtione, [Item Viennæ Francicæ in S. Clari monasterio,] tam intra quam extra muros civitatis Viennensis, recenset Sanctorum Gervasii & Protasii venerabilem memoriam, quinquaginta Monachos continentem. Ex Vita etiam S. Germani Parisiensis Episcopi, XXVIII Maji illustrata, num. 38 discimus, Parisiis Basilicam eorumdem fuisse, ad quam clausam cum oraturo non daretur ingressus; pessulum ipse, facto Crucis signo, reseravit. Denique ex Vita S. Angilberi Abbatis Centulensis, XVIII Februarii proposita habetur, ipsum sub altari S. Jacobi Fratris-Domini circa annum DCCC aliquid earumdem Reliquiarum deposuisse.

[78] Hæc porro ut clara & extra controversiam sunt, sic nequit intelligi, nisi de Reliquiis quales supra memoravimus, quod ad XXVII Martii apud Saussayum jam sæpe dictum notetur, [Parisiis in eorum Basilica,] Suessione celebritas inventionis Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, matricis ecclesiæ Patronorum. Agit de ea ecclesia Claudius Dormayus, in sua Suessionensi historia lib. 2 cap. 11; & varias profert conjecturas, quibus credibile reddi possit, quod quæ ibi olim stetit vetus ecclesia, & cujus vestigia omnia reperta sunt novam molientibus, fuerit illis Sanctis dicatam; ideoque curatum esse, ut in hac sacellum illis proprium conderetur sub organis; ad quod bis terve per annum ascendit Capitulum, [& suessione in Oratorio,] Missas aliasve preces facturum. Sed tandem fatetur idem Dormayus, ex conjecturis solidum nihil statui posse; & ex Obituario Cathedralis suæ docet, Cardinalem Ambianensem (potius Sabinensem dicendum) donasse ecclesiæ istas quas possidet Reliquias, verosimiliter ex Italia Abbatis, ex Ambianensi Decano Bisuntinus Archiepiscopus factus an. MCCXXV, & biennio post per Gregorium IX Cardinalis atque Episcopus Sabinus creatus, vixitque ad annum MCCXXXVII.

[79] Belfortii, viri apud Gallos ad indägandas Sanctorum Vitas perquam diligentis, [ubi cæcus Argentinensis,] collectanea Bollando communicata, ex Ms. Branensi suggerunt sermonem de sanctitate & miraculis beatorum Martyrum; in quo, post breve encomium relatumque ex Gregorio Turonensi de sanguine ex capitibus fluente miraculum; aliud suessionibus peractum sic describitur: Nunc vero notandum illud etiam a nobis, & veraci stylo commendandum, qualiter, post particulas Reliquiarum eorum in Gallias, directas, temore longo post evoluto, Dominus Jesus Christus milites suos ac testes glorificare disposuit. Fuit enim Argentina in urbe quidam civis, genere ignotus, gemina cæcitate detentus: qui Latinæ quidem locutionis ignarus, sed pro nosse ac posse coram Deo in omnibus fidelis extitit. Hic lucem a Domino postulans, quotidie lignivagus, manipula regente, Sanctorum loca, quæ adire poterat, devotus peragrabat. Suæ tamen petitionis compos statim non fuit: ut divina videlicet munera amplius quæreret, & cum venissent, gratiora essent, strictiusque tenerentur.

[80] Itaque consilio inito, Romam adiit: ubi cum multo tempore esset commoratus, & Sanctorum sepulcra frequentasset; [Romæ monitus per visum de adeunda suessione,] pro mutati aëris tractu, subito validæ febris æstum incurrit; ut impleretur in eo, quod Laodicensi Ecclesiæ spiritus per Joannem scribens ait: Ego quos amo, & castigo. Divinæ tamen pietatis instinctu (quæ omnium curatrix est) dum assidua infirmitate premeretur, & alimentorum penuria fluctuaret; ei per triennium Apostolici munificentia succurrit, & ipsum sufficienti alimonia sustentavit. [Apoc. 3. 19] Quadam vero nocte intempesta, eidem, lassa sopori membra tradenti, adest in visu Pastor Ecclesiæ, qui & Princeps Apostolorum; illum trifariam admonens, ut Suessionem civitatem Galliarum adiret & ad Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii solennia occurreret; ubi eorumdem suffragantibus meritis oculorum sanaretur tenebrositate. Qui mox expergefactus a somno, & a febre, qua non modicum tempus anhelabat, liberatus; illico consurgit; ac Suessionicæ civitas nomen altæ memoriæ commendans, [eoque appulsus] ad B. Petri Apostoli Ecclesiam festinat. Ubi orationem fundens, & commeatum accipiens, obnixe precatur; ut qui præsagium cecinerat sanitatis, ipse idem fautor & dux esset ad optatum locum perventionis. Tunc accepto itinere, Italiam perlegens, per montium juga, vallium concava, fluminumque pericula, Galliam ingreditur; & tandem patrocinante Apostolo, desideratam pertingit ad urbem.

[81] Jam vero anni orbita redeunte XIII Calendarum Iuliarum aderat, præclarissimorum Martyrum Gervasii & Protasii, [19 Junii:] Nostrorum quidem Dominorum defensorum, triumphalis dies; & grex Dominicus, uno animo per ubem cursitans, undique conveniens, vicinarum urbium concursus invitabat. Cumque omnis Clerus in Ecclesia cum frequenti populo, in celebrandis festivæ noctis vigiliis pernoctando, exortum Phœbææ lampadis superasset; horarumque diei cursibus distincte peractis, [sub Missa visum recuperavit.] in præfatorum celebrandorum duarumque Olivarum solemnibus Missarum sacramentis decenter astaret; subito ille Argentinus cæcus adventitius, cum aliis adstans, & promissum Apostoli exspectans; dum Gloria in excelsis, diatessaronice intenderetur; in utrisque temporibus quasi australi tactus aura, solotenus prolabitur. Tum deinde ex oculorum orbibus palplebrisque, quasi introrsus fero inciderentur, scatens rivus sanguinis prosiliit. Cum autem præ dolore tamquam semivivus in terra jaceret, tandem aliorum manibus ante altaris pavimentum exponitur: ubi infuso oculis jubare, lucem, quam antea numquam viderat, recens creatura perspexit, & recreatoris sui opera aperte vidit. Hinc populorum attollitur strepitus, hinc eorum qui videre vel audire potuerunt aplausus multus; quod eatenus inauditum suis temporibus refulserit miraculum; præstante Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in secula seculorum. Amen.

§. VIII. Peculiaris cultus Cenomannis, item in Belgio, Germania, & reliquo Septemtrione.

[82] Inter supra nominatas Cathedrales apud Gallos ecclesias quinque, Sanctorum Gervasii & Protasii titulum Patrociniumque præferentes, haud infimum locum Cenomannica obtinet; [Reliquias jussu S. Martini collocatas in nova Cathedrali,] de qua infra in Vita S. Innocentis. Episcopi, ob peculiarem dictorum Sanctorum cultum ipsa eorum die defuncti, sic legitur: Ipse matrem civitatis ecclesiam, in qua S. Victurius (imo Victurus pater ejus anno CCCXCVII ordinatus mense Januario) B. Martino, qui ipso illo anno exeunte obiit, jubente, Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii Reliquias olim cum summo honore posuerat… immajorare & ampliare atque exornare studuit… & taliter mutatum est ejusdem ecclesiæ nomen, propter virtutes scilicet, quæ ibidem innumerabiliter in memoria Sanctorum Gervasii & Protasii factæ sunt. Prædictas Reliquias a S. Ambrosio missas S. Martino fuisse, & ab hoc Cenomannicæ ecclesiæ communicatas, nemo dubitabit cum ratione: [in eadem auctiori transfert S. Innocens.] ipsas autem S. Innocens, in consummata quam S. Victurus struere erat exorsus ecclesia, loco præcipuo repositurus, in Orientali, quam exaltarat parte, altare fecit, in quo jam dictas Reliquias Sanctorum Gervasii & Protasii collocavit. Exinde autem, id est a seculo æræ Christianæ quinto, dicitur in Actis sequentium Episcoporum, Ecclesia S. Mariæ matris D. N. Jesu Christi & Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, necnon in omnibus publicis instrumentis vulgo autem compendii amanti dicitur solum Ecclesia. Idem S. Gervasii nominatur etiam quædam Villa & terra S. Mariæ & S. Gervasii, ad jus Ecclesiæ prædictæ pertinens.

[83] In Vita autem Domni Hadoindi, ejus qui B. Bertichramno successit anno DCXXIII, [Alanus vir locuples, amisso filio,] memoratur insignis casus, unde prædicta ecclesia magnopere fuit locupletata, hic dignus transcribi. Quidam vir Alanus nomine, habebat res suæ proprietatis multas & unicum filium, quem ita diligebat ut animam suam. Quadam vero die prædictus Alani filius, venationem exercens in villa propria patris sui,… cecidit mortuus de equo expavescente. Hoc autem videns supradictus Alanus de solario quo instabat, valde dolore repletus est: consolando tamen nuntiavit uxori suæ matrique ejus prædicti juvenis mortem; considerans quod sine causa [nil] eveniret. Tunc devotissime Deum cæli exorans, deprecatus est, [loca sacra cum uxore obiens,] ut taliter res suas ei disponere concederet, qualiter sua esset beneplacita voluntas, & qualiter ex eis regnum mereretur æternum. Cœpit ergo tunc pedes, una cum uxore sua, ire per monasteria & loca sancta, ac corpora Sanctorum quærre; deprecans die ac nocte intentissime Deum, ut porro inspiraret ei, ad quam ecclesiam, secundum Creatoris sui voluntatem, tam pro dilecto filio suo Domino offerendo res suas, quam pro remedio animæ suæ traderet. Tali vero devotione surgendo & orando, eleëmosynasque faciendo, visitabat limina Sanctorum multorum; ut Dominus, ceu dictum est, illi inspiraret, ubi suum traderet proprium: quoniam magnam hereditatem habebat, & nullum habebat filium vel filiam heredem.

[84] Dum autem supradicto prætextu a monasterio S. Martini revertebatur, licet multi servi Dei eum precati essent, [ad S. Martini sepulcrum inspiratur,] ut ad loca Sanctorum quibus insistebant suas res traderet, & si vellet ab eis pretium acciperet, & utrumque haberet & eleëmosynas & munera… tamen ad nulum de prædictis locis ejus intentio se submisit, neque ejus devotio se inclinavit, quia forte Dominus nolebat: & propterea forte non ei hoc agere inspirabat, quia devotissime in hoc Domini voluntatem quærebat. Dum enim hæc agebantur, & de monasterio S. Martini Turonensis revertens ad Cenomannicam prædictus vir properabat civitatem, [facultates suas illi ecclesiæ tradere:] visitaturus videlicet sanctam matrem & civitatis ecclesiam sanctæ Dei genitricis Mariæ & Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, in qua multas eorum meritis operabatur Dominus virtutes; & propinquando Pontileuvalensi xenodochio, milliario a prædicta urbe distante, iter ageret; venerunt servi Dei ipsius Pontileuvalensis Synodochii & Hodoindi Episcopi obvia: & suscipientes eum cum silentio, & per orationes eum deducentes, [& in xenodochio ejus exceptus,] omnia necessaria & voluntarie & diligenter ministrabant, & cum magno honore ei serviebant. Quia ad hoc opus Dominus Bertichramnus, ipsius urbis Episcopus, ipsum xenodochium in Pontileuva in honore S. Martini fecerat, ut omnes adventantes, tam divites quam pauperes, ibi receptiones haberent, & alimenta & cetere necessaria abundanter inibi acciperent.

[85] Crastina autem die, a prædicto xenodochio jam dictus Alanus surgens, ad memoratam ecclesiam oraturus devotissime nudis plantis properabat: quoniam prædicta nocte, [atque ab Hadoindæ Episcopo ad ecclesiam inductus,] dum in præfato xenodochio Pontilcuvæ orationi devotissime insistebat, instinctu Dei accensum est cor ejus, ut ad memoratam matrem & civitatis ecclesiam, quæ est constructa & consecrata in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, & S. Petri Apostoli, & sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, ad quam & ipse oraturus properabat; omnes traderet res proprietatis suæ: quod & Dei nutu quoque factum esse, nulli dubium est. Hæc quoque peragere, ut ei inspiratum erat, cogitans; mandavit Domno Hadoindo præscripto Episcopo, [non potuit inde egredi nisi traditione completa:] ut obviam ei veniret, & cum eo considerare valeret, qualiter de suis rebus agere deberet. Quia notus ei erat & fidus amicus Domnus Hadoindus, ut jam dictus Alanus mandaverat, venit obviam ei: & benigne eum suscipiens, per orationes ecclesiarum jam dictæ Civitatis, cum summo honore & magna reverentia deduxit. Dum autem ad prædictam matrem ecclesiam usque devotissime pervenerunt; in eam intrantes & pariter orantes Alanus & uxor ejus, cum lacrymis voluntatem eorum publiciter patefecerunt: & de eadem ecclesia S. Mariæ & S. Petri atque SS. Gervasii & Protasii exire non potuerunt, antequam omnes res propietatis suæ prædicto Domno Hadoindo & suis Consacerdotibus & Ministris præfatæ Ecclesiæ, legaliter per strumenta cartarum, sub stipulatione subnixa, firmiter tradiderunt.

[86] Hoc autem facto, tam hilari animo & lætitia repleti, & leves corpore sunt effecti, atque ad juventutem priorem, virtute Dei & intercessione prædictorum Sanctorum sunt reversi; [ubi perpetuum victurus,] ut omnes hoc videntes stupescerent, nec vidisse nec audisse [tale quid] cum lacrymis profiterentur: quod nutu & virtute Dei factum esse, non dubium est. Tali etiam conditione, instinctu Dei, tradidit memoratus vir Deo devotus Alanus, jam dicto Episcopo præfatæque matri Ecclesiæ duodecim villas optimas, cum earum appendiciis id est, Juliacum, Lucdunum, Ruliacum, Ruppiacum, Sabololium, Quinselidas, Vernium & Vericium, Tanidam & Doliacum, in qua præfatus ejus filius mortuus fuerat; & Camariacum; & postea per translatam-manus Asinarias & ceteras villulas, quarum nomina, propter fastidium & tædium legentium hic non inseruimus…Insuper semetipsum & suam uxorem tradidit præscriptus Alanus memorato Episcopo Domno Hadoindo, [se quoque & uxorem eidem tradidit,] & servis Dei in prædicta ecclesia Domino famulantibus, ut de animabus & corporibus suis magnam haberent curam, & corpora eorum alerent, & animas suas Domino lucrarentur. Providebat quoque Domnus Hadoindus eos diligenter, & ministrabat eis sufficienter, & ita eis serviebat sicut servus Domino. Memoratus ergo Alanus & sua uxor, sub potestate prædicti Episcopi, studiosissime & devotissime diu noctuque Domino militabant; [ac pie obiit.] & pro supradictis devotionibus, sicut credimus, regnum Dei acquisierunt, & vitam æternam Domino annuente perceperunt. Vivunt enim cum Christo & Sanctis ejus in beata gloria, cum quibus in ea & nos, eorum fulti orationibus, Domino protegente, perpetualiter vivere valeamus. Amen.

[87] Tribus post hæc seculis, Maynardus Episcopus, anno DCCCCXL consecratus, tabulam argenteam, ante altare sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii positam, [Sec. 10 argento vestitur Sanctorum altare,] ex novo fabricari constituit, atque ante idem altare Sanctorum decentissime collocavit. Anno MLXXXIV, Hoëlli Episcopi primo, cum fames populum oppressisset, essetque impossibile unius copiis generalem afflictorum indigentiam sustentari, ex communi Cleri Plebisque consilio, aurum & argentum quod erat in tabula altaris sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii pius temerator Hoëllus accepit, [quo deinde in pauperes distracto urbs conflagrat.] illudque fideli dispensatione pauperibus erogavit: quod tamen parum gratum Deo Sanctisque fuisse (quia forte Cleri populique tenacitas, potius quam vera erga indigentes pietas, consilium istud suggesserat) eventu patuit: Non multo enim post, tota civitas nocturno incendio conflagravit. Itaque Hoëlli successor Hildebertus Episcopus, post annos circiter XIII, tabulam altaris sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, partim ex argento, quod bonæ memoriæ Domnus Hoëllus Episcopus, antecessor ejus, ad hoc opus reliquerat; partim ex eo quod ipse aliunde acquisierat, pro qualitate temporis, honorifice restauravit.

[88] Hic porro, ex ipso unde prædicta sumpsimus Pontificum Cenomanensium Regesto, quod Tomo 3 Analectorum Mabilio vulgavit, [Ejusdem ecclesiæ res usurpans Abraham Vicedominus,] lubet attexere exemplum severæ ultionis, in eum qui prædictam ecclesiam injuste spoliaverat ipse & aliis ejusdem culpæ complicibus immunitatem præstiterat. Abraham is fuit, Gauzioleni Episcopi Vicedominus; qui cum haberet multa de Episcopio beneficia, insuper & monasteriolum quoddam, cujus vocabulum est Buxidus … in quo & Monachi, quando ei datum injuste fuerat, regulariter & sancte & nobiliter Domino servientes vivebant: quos inde ipse Abraham dispergere cœpit, & nullum Monachum congregare studuit sed sub seculari magis habitu illud tenere nitebatur. Post obitum autem prædicti Gauzioleni, anno DCCLXXIV, convocavit omnes sodales suos, tam Clericos quam & Laicos; [annoque 774 sibi & sociis earum confirmationem a Rege nactus,] & dedit illis consilium ut irent ad Domnum Carolum Francorum Regem, & sui efficerentur homines, & per ejus datum eorum retinerent beneficia: qui & humana cupiditate seducti, secundum ejus consilium fecerunt. Venientes ergo, bene parati auro & argento & vestimentis nobilibus, ad prædictum Regem, deprecati sunt ut sui mererentur effici homines: qui & quadam humana cupiditate illusus eos suscepit, & eorum beneficia sua largitione habere permisit … Ipsa interim mater ecclesia quotidie destruebatur, & Clerici ac pauperes, inibi degentes & Domino servientes, fame periclitabantur, & siti & inopia negligebantur ac desolabantur, & luminaria sive alia ornamenta ecclesiæ deficiebant; nec quidquam ornamenti, propter ablationem prædictarum rerum, habebant…

[89] Hæc audiens gloriosus Rex Francorum Carolus, prædictum Abraham Vicedominum, cujus machinatione & adhortatione hoc fecerat, [gratia ejus excidit,] in patriam suam revertere cum ira præcepit, numquam postmodum, antequam ipse præciperet, in conspectu suo reversurum. Ille autem ad jam dictum Monasteriolum Buxiacum, quod beneficiario ingenio injuste tenebat, perveniens; ibique gravi & rustica infirmitate diu ægrotans, postea diu noctuque indesinenter, ingenti voce & magno ululatu pronuntians clamabat, quod ejus corpus arderet propter suum malum ingenium, quod in matrem ecclesiam S. Mariæ & SS. Gervasii & Protasii fecerat, quando ejus res direptæ & huc illucque sunt dispertitæ. Erat etiam illi visum, quod S. Maria & SS. Gervasius & Protasius, una cum aliis Sanctis, [& a sanctis torreri se clamans] ignem incendere præciperent, in quo cremabatur; unde & eorum adjutorium summopere deprecabatur, ut eum adjuvarent, ut de ipso igne evadere mereretur. Omnibus enim hæc se visibiliter videre dicebat, & propter direptionem earum rerum talia se pati affirmabat: [misere perit;] quod factum tunc valde & super omnia emendare volebat, sed non valebat: tali enim pœna consumptus, in prædicto monasteriolo Buxit postea sepultus est. Ejus ut fertur, sepultura tota in circuitu per octo dies ardebat, & tota terra in circuitu flamma & igne consumebatur, & ingenti putore totum illud monasterium replebatur, nec ullam requiem homines inibi habitantes vel Clerici habere potuerunt; [ac sepultura privatur.] usquedum illius corpusculum, cum tota illa sepultura, in quodam deserto loco amici ejus clam projicientes, & in profundum lacum eum demergentes ejecerunt.

[90] Hactenus potentissima Hispaniarum & Galliarum regna morosius pertransisse sit satis, quatenus oculo saltem levi perstringatur Britannia. Hæc, [Sanctorum cultus in Britannia,] ut Roma suos accepit præcones fidei primos a S. Eleutherio, secundos a S. Gregorio Pontificibus sic etiam inde cum secundis accepisse videtur ritum colendi SS. Gervasium & Protasium: id quod regnorum Britannicorum vetusta Missalia Breviariaque testabuntur, quando ea licebit examinare. Nunc pro ceteris facit præsumere Sarisberiense antiquissimum Breviarium, & Litaniæ in Missali apud nos servato descriptæ.

[91] Sic dimissis Anglis, observa porro, Lector, quod eamdem religionem, per missos ex Gallia Britanniaque Apostolos, edocti Belgæ, ab iisdem etiam didicerint Sanctum utrumque sic colere, ut nulla (quod sciam) ecclesia inferioris, [Belgio,] imo & superioris Germaniæ sit, quæ in suis Kalendariis nomina eorum non præferat. Quænam etiam Reliquias habeant vel habere se putent, non vacavit operosius indagare. Raissius in Hierogazo phylacio Belgico asserit, Juncturam S. Gervasii in honore haberi Amandopoli, apud Elnonenses Monachos; Atrebati autem in ecclesia S. Mariæ, intra novam capsam, ac formam Mosaicæ arcæ ex argento fabricatam, [Borealibus regnis,] una cum aliis multis, Reliquias SS. Stephani, Gervasii & Protasii Martyrum. Non substitit autem ea religio apud Belgas, sed porro ad Septentrionales Provincias dilata, ibi quoque per Kalendaria innotuit, quale unum nobis exhibetur, præfixum Missali Votivarum per Sueciam Daniam Norvegiam; aliud Fasti Danici Olai Wormii ex membrana, annis ab hinc CCCL exarata. In Diario Reliquiarum Metropolitanæ Pragensis, edito ab illius Decano Pezzina de Czecorod, postea Samandriensi in Slavonia titulari Episcopo, numerantur SS. Gervasii & Protasii duæ insignes partes, Mediolano per Carolum IV allatæ anno MCCCLV: & aliæ duæ partes, [Bohemia.] per eumdem allatæ Aquisgrano MCCCLXXII; necnon pars una de brachio S. Protasii: quæ dum non scribitur unde accepta sit, suspicio mihi venit, quod ex oppido Brisacensi ad Rhenum, cujus incolæ prætendunt utrumque corpus se habere, everso sub annum MCLXII Mediolano inde allatum per Episcopum quemdam Frederici Ænobarbi sequacem. Et hi soli Mediolanensibus, antiqua possessione se tuentibus, negotium facessunt, de quo prius quam definiamus quidpiam, audiendi primum Mediolanenses sunt.

§. IX. Præsentia Sanctorum corporum inter Mediolanenses & Brisacenses controversa: horum possessio potior.

[92] Sanctorum Martyrum delata in Ambrosianam ossa, [Ambrosius Martyribus dexteram portionem cedens] sub aram ibidem principem conditurus illius fundator supra, num. 5. Hunc ego, inquit, locum prædestinaveram mihi: dignum est enim ut ibi requiescat Sacerdos, ubi offerre consuevit. Sed cedo sacris victimis dexteram portionem: locus iste Martyribus debebatur. Horum verborum sensum, acsi obvius cuicumque legenti esset, nemini video examinatum expensumque fuisse. Primus, qui alicui posset occurrere sensus, is videtur esse, ut sub eodem altari condendus Sanctus Præsul, dexterum in illo latus Martyribus cedens, in sinistro voluerit sepeliri. Sed ægre crediderim voluisse Sanctum, [non dexterum sub altari latus,] præter communem Christianorum, etiam Episcoporum consuetudinem, intra ipsum altare condi corpus suum, eo modo quo altaribus includuntur Sanctorum Reliquiæ, & quo hæ de quibus agimus conditæ fuerunt. Si autem solum voluit, quod credibile est, subtus altari sepulcrum sibi effodi in quo humaretur, nihil id impedivisset, quo minus intra ipsum condi potuisset Sanctorum capsa una vel duæ. Igitur plus aliquid quam dexterum latus ipsis cessit Ambrosius; totum, inquam, locum; ne scilicet deferendum Martyribus honorem communem sibi facere videretur, qui esset subtus eodem altari sepultus, intra quod conditi Martyres erant.

[93] Ut sic illius verba intelligam, sub iisque mysticum magis sensum latere credam, facit Levitici Caput VII ubi Lex hostiæ pacificorum, quæ offertur Domino, definitur; & inter alia, ut armus quoque de pacificorum hostiis cedat in primitias Sacerdotis … & ut ipse armum dextrum habeat in portione sua. [sed totum altare ipsis reliquit,] Sicut ergo in partitione victimæ, armus dexter seu portio dextera debetur Sacerdoti: sic potiorem partem basilicæ, locum scilicet ipsius altaris, sibi Sacerdoti deberi censebat Ambrosius; neque de parte altaris, sed de toto loco illius dicendus est loqui, cum se ait dexteram portionem cedere sacris victimis. Interrogabis forsitan, quem alium sepulcro suo locum elegerit Sanctus, quam quo etiam nunc conditus requiescere creditur. Ego vero id cavero per conjecturam definire tacente ea de re Paulino in Vita. Potuit ante pedem ejusdem altaris, potuit alibi in eadem ecclesia, [alibi sepeliendus] primam elegisse sepulturam; unde postea consumptis carnibus extracta ossa, & sub altari cum Reliquiis Martyrum condita fuerint. Quando id factum sit, nusquam scriptum invenio; factum esse, probat dens de cranio Sancti extractus ab Angilberto Episcopo, de quo mox.

[94] Mediolanenses scriptores alia prorsus omnia de prima S. Ambrosii sepultura sentiunt, sequunturque Gualvaneum Flammam, [nec medius inter duos Sanctos poni voluit,] seculi XIV Chronographum Dominicanum, hactenus ineditum, allegatum autem a Puricello in Monumentis Ambrosianis pag. 89 ubi is asserit, quod S. Ambrosius, cum esset morti vicinus, interrogatus ubi vellet sepeliri, prophetico sermone respondit: In medio beatissimorum Martyrum Gervasii & Protasii; si invicem se dividentes, mihi locum inter medium fecerint. Adveniente ergo funere Ambrosii, isti duo Martyres locum in medio fecerunt: quasi vel duæ juxta invicem positæ arcæ, a se mutuo recesserint, ut tertiæ in medio ponendæ locum darent; vel intra unam arcam composita duo corpora, recedendo ad latera, spatium inter se vacuum reliquerint, quod tertio corpori capiendo satis esset. Alterutrum potuit post elevata S. Ambrosii ossa contigisse; reipsa autem id factum esse, præsumere facit Mediolanensium de tali miraculo traditio, per Gualvaneum expressa; sic ut ea, quoad substantiam, vera sit; erronea, quoad circumstantiam temporis; sicut in talibus nimis quam sæpe contingit.

[95] Verum quod primæ sepulturæ tempore tale quid factum sit, vetat credere silentium Paulini, studiose explicantis quidquid circa obitum atque post eum accidisse miraculi noverat; neque tantum prodigium præterituri, [licet id forte postea sit factum,] ubi alia longe minora narrat. Quid quod incongrue prorsus conciperentur Ambrosiani funeris curatores voluisse corpus recens defuncti hominis, utcumque Sancti, sed necdum in ossa resoluti, (quod computrescere adhuc debebat juxta communem naturæ ordinem) componere cum sacris aliorum ossibus, carne jam consumpta nudis, neque novæ corruptionis periculo temere exponendis. Credibile etiam est, horum capsam, in quam ea Sanctus Ambrosius collegit (si tamen una & non duæ fuerunt) quamque ad Ambrosianam suam basilicam transtulit, longe minorem verosimiliter fuisse, quam pro mensura integri cadaveris humani.

[96] Puricellus, ut corporalem Sanctorum Martyrum præsentiam, etiam pro hodierna die indubitabilem Mediolanensibus suis reddat; [potuit igigitur sec. 9 sub crypta abdi S. Ambrosius,] fuse prosequitur, quomodo Angilbertus Episcopus (præfuerunt hoc nomine consequenter duo ab anno DCCCXXIII ad DCCCLX) exemptum e capite S. Ambrosii dentem annulo suo inseruerit; unde elapsum requirens, monitus sit inveniendum ubi acceperat; eoque miraculo motus, jusserit sub altari aureo quod construxerat cryptam confici, ad quam immissa corporis Ambrosiani arca, & porphyretica tabula desuper obtecta, omnino esset impossibilis accessus, nisi forte per subterraneum meatum; qui ipse etiam obstructus fuerit, nullo ejus amplius apparente vestigio, propter miraculum quod S. Bernardo, Parmensi Episcopo & Cardinali, illuc ingresso accidit: adeo ut tempore illo quo ablatos Martyres fuisse prætendunt Germani, penetrare in cryptam prædictam posset nemo, nisi qui tabulam prophyreticam prædictam destructo altari submovisset.

[97] Verum hæc omnia nihil efficiunt, si negetur, uti negamus, Angilbertum prædictum una cum ossibus S. Ambrosii, etiam ossa Martyrum in eamdem cryptam dimisisse, [manentibus intra altare Sanctis,] & aurei sui altaris concavum totum vacuum reliquisse; contrarium enim si assumas, facile concipies, quomodo aperto laterali aurei altaris ostiolo educi inde potuerint capsa vel capsulæ, Sanctorum Gervasii & Protasii ossa continentes, & Imperatoris Cancellario donari auferendæ; si non ex ea quæ prætenditur causa, quæque per omnes circumstantias suas fabulosa videtur; saltem intuitu gratitudinis, ob servatam a communi excidio Ambrosianam basilicam. Certe ex eo tempore nemo fuit Mediolani qui eas Reliquias vidisse se diceret. [& hi auferri illo immoto.] Atque ita corruit tota Puricelli ratiocinatio, cui firmandæ nihil prodest consuetudo pingendi S. Ambrosium medium inter SS. Gervasium & Protasium: sic enim passim pingitur S. Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, medius inter SS. Leandrum & Isidorum Episcopos; nec tamen hinc opinatur aliquis ita eße sepultum; sed unusquisque intelligit eos communiter haberi Hispalensis urbis atque Ecclesiæ Patronos, quod idem in Mediolanensibus valere debet.

[98] His præmissis, Brisacum transeamus, & quibus documentis Sanctorum istic præsentia contineatur, examinemus. [Id factum, prætendunt Brisacenses,] Primum accepimus ex veteri Codice, impresso Argentinæ per Joannem Gruniger MDV, reperto in Bibliotheca monasterii Pfromersbergensis, Ordinis FF. Minorum de Observantia prope Marchiam-Badenam. Impreßo ipsi hic titulus est: Vita SS. Gervasii & Protasii, cum Sermone & Translatione ad oppidum Brisach, quorum ossa ibidem habentur. Sequitur picta effigies utriusque Martyris, togata ac specie juvenili, quorum Gervasius, sinistra gladium; Protasius, flagellum stellatum manu similiter sinistra tenet; subtus vero conscipitur scutum teßerarium Brisacensis oppidi, sex scilicet colles mutuo superimpositi, terni ac terni, supremorum medio altius eminente, in campo rubro. Deinde, Sermo de Sanctis Martyribus Gervasio & Protasio, cum eorum inventione & martyrio & translatione, de Mediolano ad oppidum Brisach; compositus & excerptus per Fr. Joannem Berken, sacræ Theologiæ Lectorem, [per Sermonem an. 1505 editum,] Ordinis FF. Eremitarum S. Augustini feliciter. Incipit: Justorum animæ in manu Dei sunt. Sap. III. Anima humana variatur in suis motibus secundum quatuor affectiones, scilicet gaudium, spem, amorem & timorem … Et in hoc Sermone quatuor, inquit Auctor, per ordinem sunt dicenda. Primum est verborum illorum in thema assumptorum declaratio; quæ concionatoria tota, ad historiam non spectat. Secundum, Sanctorum inventio, ex epistola Pseudo-Ambrosiana; Tertium eorum Martyrizatio, ex libello Pseudo-Philippi. Quartum eorum translatio.

[99] Hujus ultimi membri, ad nos unice nunc spectantis principium sumitur ab anno MCLI; quo Fredericus Barbarossa, [ubi fabulosa narrantur de corporibus, a sorore Comitis oblatis,] cum exercitu contra Pontificem Alexandrum veniens in Italiam, Mediolanum, diu frustra defensum a quodam Gualvaneo, Anglariæ Comite & civitatis Principe, vi obtinuerit, expilarit, everterit. Gualvaneum porro, ne occideretur, servaverit soror, corpora trium Magorum, Sanctorumque Martyrum Gervasii & Protasii, Naboris & Felicis, promittens Rodulpho, vel ut aliis placet, Ottoni Archiepiscopo Coloniensi: qui ab Imperatore urbem ingressuro petierit condonari sibi, quod humeris ferret primo occursura mulier; occurrisse autem ex condicto Sororem Gualvanei, ipsomet fratre suo onustam, parcitum ergo vitæ ejus fuisse, sic tamen ut flagris cæsus abduceretur captivus in Germaniam; unde reversus urbem restaurarit, usque ad annum MDCLXXXII superstes.

[100] Comœdiam legere te existimas credo, nec aliter accipi eam velim; maxime cum nec annus rei gestæ, [Rodulpho Archiepis. Colonien.] nec nomen Episcopi Fredericum comitati conveniat; & Angleriæ Comitum prætensus in urbe Dominatus nunc explodatur a Mediolanensibus. Explodi certe meretur muliebris auctoritas tanta, ut capta etiam urbe integrum ei fuerit, quæcumque sanctuaria aperire, indeque depromere lytrum, pro fratris vita promissum. Non existimo tamen Germanorum istud figmentum fuisse, sed ipsorummet Mediolanensium, de patriæ suæ excidio restaurationeque, dum historia nulla certa extaret, commentorum similia iis, quæ de Sanctorum Magorum advectione avectioneque scripserunt, & Coloniensibus tradiderunt, non absque similibus ineptiis: quibus insuper habitis, solum quærimus, an, sicut illis non obstantibus Colonienses absque contradictione Mediolanensium suam tuentur possessionem; sic & Brisacenses possint tenere suam, de qua in dicto Sermone sic legitur.

[101] Demum Archiepiscopus Magorum corpora … accepit, [qui dicitur ea Brisacum attulisse,] & secum una cum aliis Reliquiis, scilicet Sanctorum Gervasii & Protasii ad Germaniam transtulit… Contigit autem eumdem Archipræsulem ad Rheni flumen, per Basileam civitatem insignem, venire usque ad oppidum Brisach Constantiensis diœcesis, sub ditione Ducatus Austriæ. Est autem nobile regionis Brisgaviæ oppidum, juxta Rheni flumen in monte constitutum, jam diu ædificatum: habet enim castrum cum celebri turri, constructum tempore Henrici Regis anno Domini MCLXXXVIII, nunc autem invictissimo Regi semper Augusto Maximiliano paret. Audientes autem cives prænominati oppidi adventum Reliquiarum trium Magorum, Sanctorumque Martyrum Gervasii & Protasii gaudio repleti non modico, confluxerunt & concurrerunt cum vexillis, crucibus, cereis, ac processione, ad corpora illa contemplanda, [& S. Gervasium civibus donasse,] oculis & labiis osculanda, ubi Deus operatus est mirabilia ob civium devotionem. Præfati autem cives obnixe rogaverunt Archiepiscopum, ut dignaretur intuitu Dei, ipsis saltem corpus S. Gervasii dare, ut in monte, in quo oppidum ædificatum cernitur, & in eorum ecclesia collocaretur. Illustrissimus Archiepiscopus & Princeps Elector, cernens civium confluentium devotionem; licet aliqualiter denegasset, propter importunam & rationi nixam petitionem concessit, & dedit quod postularunt: ingentique gaudio cives repleti, illud cum magna veneratione & jubilo, Archiepiscopo præsente, ad ecclesiam Parochialem S. Protomartyris Stephani deduxerunt, cum hymnis & canticis, laudes Deo agentes.

[102] Altera die devotus Antistes, cum suo comitatu, iis quæ in navi erant necessaria emptis & dispositis, navim ingressi; solutis anchoris & funibus quibus navis ligabatur, (stupendum miraculum!) [cumq auferre Protasium nequiret,] navis immobilis permansit. Nautis frustra laborantibus, Archipræsul & sui expavescunt & mirantur. Conjectans autem, nolle Sanctos ab invicem separari, qui junctim vixerant, junctimque passi, sepulti inventi & eatenus culti fuerant; rogavit sibi redonari corpus, majora pollicitus, ut cum tribus Regibus Coloniam transferret… cives autem obnixe rogarunt, [hunc quoque illis dimisisse.] ut & ipsis Protasium fratrem ejus daret, ut in uno loculo simul collocarentur. Quod considerans Archiepiscopus mœstus & tristis eis donavit. Tunc remoto omni impedimento, per Rheni fluenta usque Coloniam navigavit… cives autem Brisacenses, majori gaudio repleti, omni cum veneratione & jubilo, [Conditur ibi an. 1498 arca argentea,] etiam Protasium ad prænominatam ecclesiam Protomartyris Stephani transtulerunt quarta die Julii, ubi omni cultu & religione venerantur. Novissimis vero his diebus, circa annos Domini MCCCCXCVIII, locellum seu arcam, argento circumdatam, mille quadrigentorum florenorum Rhenensium construxerunt, & ossa eorum magna cum solennitate posuerunt, prout singulis annis in eorum festivitatibus, oculis corporeis a fidelibus cernitur. Cursus vicinarum villarum, solenni cum processione & veneratione populi, frequentantur, ubi Deus operatur mirabilia in Sanctis suis, & per eos multa præstantur beneficia.

[103] Sequuntur miracula vetera ex S. Augustino, & novum unum sic additur: Quidam nobilis Miles, nomine Petrus de Hagenbach, [invocatis Sanctis punitur Balivus, oppido gravis 1474.] ad Carolum Ducem Burgundionum confugit, & ab eo perbenigne receptus est: erat enim ipse vir magni consilii & pretii apud eumdem Principem: missusque in Alsatiam & Suntgaviam Balivus ejus factus est: quas ob res non modo per Germaniam, verum etiam per exteras nationes nominatissimus & formidabilis esse cœpit… Ipse quadam pestifera machinatione composita, cum Burgundionum militum multitudine, oppidum Brisach intravit. Cives multi, perterriti propter ejus tyrannidem, fugam inierunt; quorum bona in direptionem dedit. Quamvis autem super astra cælorum se evectum existimaret, nec ullum in mundo amplius subvereri videretur; nihilominus, velut alter Nabuchodonosor, peccatis suis exigentibus, in die sancto Paschæ, tumultu in populo excitato, anno Domini MCCCCLXXIV, sine sanguinis effusione vinculatus, & nona die Maji capite truncatus est. Hæc mutatio dexteræ Excelsi, intercessione & meritis, (ut pie ab omnibus ibidem habitantibus asseritur) Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, quorum ossa honorifice ibi recondita sunt, liberantur a tyrannide hujus viri.

[104] Cives autem oppidi Brisach cum Salomone dicere possunt, Et venerunt nobis omnia bona pariter cum illa, videlicet venerabilium Reliquiarum allatura: [An. 1480 servatur exundante Rheno] quia quamdiu apud eos fuerunt, multis periculis liberati sunt. [Sap. 7] Et maximie anno Domini MCCCCLXXX, Rheni fluvius, circa festum S. Jacobi Apostoli, in immensum adeo excrevit, ut per totum suburbium, vulgariter der werd, tamquam in plano constitutum, inundaverit; Monasterium Monialium extra muros, vulgariter Mergenow, usque ad majus altare impleverit; & per vias ac vicos navigaretur, sicut per ejus alveum facere consuetum erat. Pontes in Waltzhut, Sachinghen, Basilea, Argentina destructi negabant transitum. Quibus cives oppidi Brisach moti, [pons parum firmus.] Sanctis Gervasio & Protasio votum fecerunt, quoniam naturali via impossibile erat succurrere. Sed, ut multa paucis concludam, pons remansit, licet in parte destructus aliquibus parvis lignis sustentabatur intercessione Sanctorum Martyrum, quorum ope adjutus transitum ambulantibus præstabat. Sic nos per præfatos gloriosos Martyres, eorum meritis & intercessione, hic in mundo transire per gratiam valeamus, & in futuro per gloriam in qua ipsi sunt: quod omnibus nobis præstare dignetur, pro quo passi sunt, qui est benedictus in secula seculorum Amen.

[105] His initio seculi XVI sic impressis nec diu ante compositis præluserit, quoad occasionem Translationis, quoddam seculi ut summum XIV scriptum, quod circa annum MDXX lib. II Historiæ Mediolanensis latinæ, Tristanus Calchus inseruit velut non ita pridem ex Germania allatum; quodque paulo quam ille recentior, ejusdem Italice edendæ conditor, Bernardus Corius, Parte I velut authenticum recudi Latine & Italice fecit anno MDLIV, [Præcessic paulo antiquius testimonium] conceptum his verbis: Federicus, Romanorum Imperator primus, [eligitur], filius Hermanni, (imo Frederici, generosi Ducis Sueviæ uti ex Otthone Frisingensi probari potest, nec dubitat quisquam) anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo secundo (quem ultimum numerum addendum esse, ipse Corius in corrigendis ad secundam additionem monet) imperavit triginta sex annos. Anno Imperii sui decimo, idest MCLXII, destruxit Mediolanum: in qua destructione Soror unius Vicecomitis, quia erat in potestate Federici, [quo fingebatur Rodulphus Colonin sis transtulisse Sanctos,] propter liberationem fratris sui, ivit ad Reverendum Patrem, nomine Rodulphum & Dominum Archiepiscopum Coloniensem; & ostendit corpora trium Magorum, videlicet Gaspar, Melchior & Baldesar; corpora SS. Gervasii & Protasii, & corpora SS. Naboris & Felicis. Unde prædictus Rodulphus corpora SS. Gervasii & Protasii in oppido Brisach juxta Rhenum, in ecclesia S. Stephani Protomartyris, latere sinistro, ferro circumdato & firmissimis claustris, collocavit cum lampadibus, diu noctuque lucentibus. [Ibi] requiescunt gloriosi Sancti, in quibus Dominus quotidie plura operatur miracula. Totis viribus instrumentum istud arietat Puricellus; nec multis opus est ut ostendatur, in exercitu Frederici Mediolanum vastantis nullum fuisse Archiepiscopum Coloniensem Rodulphum; Rainaudum, vero Imperatoris tunc Cancellarium, solum titulum Electi gessiße.

[106] Hoc denique seculo, cum anno XXXVIII Brisacum venisset in potestatem Francorum, & velut ad munitissimum totius Alsatiæ propugnaculum spectandum, [quod etiam in Gallica synopsi invenitur,] totis Galliis concurreretur; visum fuit Brisacensibus Gallicam quamdam scriptiunculam concipere, ampliori quidem verborum & chronotacticarum notarum apparatu, sed nihilo certiori fide: quod sic latine redditum accepi. Veræ Reliquiæ, ex arca desumptæ argentea, in qua miraculosa & maxime authentica requiescunt osa Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, geminorum ortu cum fratrum, nobilium in Italia Ravennatum, & e sanctis Vitali ac Valeria editorum. Iidem Sancti Gervasius & Protasius, regnante Domitiano Nerone Imperatore, martyrium Mediolani subierunt, jussu Comitis Astasii, [cum mentione miraculorum,] anno post Orbem conditum quater millesimo XVIII, post Urbis Romæ constructionem DCCCVI, post Filii Dei nativitatem LV. Eæ vero sacræ Reliquiæ. S. Ambrosio Mediolani Archiepiscopo & Ecclesiæ Doctori revelatæ fuerunt, postquam sub terra trecentos & amplius annos latuissent. Cum Fredericus Imperator Ænobarbus, urbe Mediolano potitus fuisset; Arnolfus, Archiepiscopus & Elector Coloniensis, qui tunc aderat, sibi asservavit SS. Gervasii & Protasii ac aliorum Reliquias. Brisaco autem transiens annos MCLIX, in compensationem honorum quos tunc ab eo receperat Magistratu, S. Gervasii corpus ipsis donavit; navi scilicet abducere meditans S. Protasii corpus, quod tamen nulla unquam vi amoveri se permisit. Quamobrem istæc ambo corpora Arnolfus una simul Brisaci relinquere coactus est, ubi multis clarent miraculis.

[107] Quam frequens sit describendis rebus, post plura quam gestæ sunt secula ex vulgi traditione, obrepere anachronismorum nævos ac similia vitia puritati historiæ adversantia, [præ quibus æstimanda vetus possessio] nusquam melius sæpiusque experimur, quam in hoc opere: sed si ideo oportet ipsos Sanctos, quorum vel prorsus fictitia Acta sunt, vel fabulosis circumstantiis inferta, confictos & commentitios credere; vix Christi Servatoris Apostoli hanc nolam evaderent, nisi quatenus in Euangeliis commemorantur. Idem dicendum de Reliquiis, de quarum translationibus non habentur historiæ, ipso quo factæ sunt tempore scriptæ, sed longo post tempore, sicut hic contigit. Licebit ergo Brisacensibus sua se possessione tueri, quoadusque Mediolanenses, ipsa Sanctorum corporum exhibitione ostenderint, ea etiamnum apud se haberi, adeoque falso ablata dici.

[108] Istam autem Brisacensium possesionem valide confirmat Rodulphus, Archidux Austriæ, cujus extat Viennæ, in Cathedrali S. Stephani Ecclesiæ, diploma Latinum propriæ manus attestatione Germanice firmatum, [confirmata per diploma Ducis Austriæ an. 1363,] anno Domini MCCCLXIII; quo testatur se Viennam solenniter attulisse, in unum sarcophagum deposuisse, & obtulisse ecclesiæ S. Stephani sex corpora Sanctorum, scilicet Gervasii & Protasii, Felicis & Adaucti, Joannis & Pauli; de primis autem duobus sic ait: Nos eo tempore, quo recolendæ memoriæ Albertus quondam dux Austriæ, dilectus noster Dominus & genitor, prima vice ad terra nostras superioris Germaniæ nos destinaverat, in Brisacum venimus III Kal. Maji, de anno Domini MCCCLVIII, ætatis nostræ anno XIX, ac ibidem petivimus humiliter, & pure propter Deum, quatenus nobis condivideretur & donaretur de duobus sanctis corporibus BB. Gervasii & Protasii, illuc de Mediolano translatorum, [asserentis partem sibi concessam. quæ nunc sit Viennæ.] ac loco quiescentium in eodem: de qua petitione a Presbyteris & oppidanis ibidem fuimus cum magna solennitate & decentia exauditi; nobisque condivisa fuerunt Sanctorum corpora prædictorum. Plura de isto diplomate infra dicentur ad diem XXVI, ubi SS. Joannis & Pauli Acta illustrantur: hic satis sit notaße notabiles partes vocari Corpora, eaque hic expresse divisa dici, ut maneat Brisacensibus eorum pars altera, cujus causa perrexerunt dicere Corpora se eorum habere. Illam autem partem quæ Archiduci donata a Brisacensibus fuit, vidisse se scripsit anno MDCLVIII, idem qui diploma transcripsit, P. Theodorus Moretus ex Christophori Plantim Antverpiæ posteris in nostram Belgicam Societatem admißus, ubi omni scientiarum genere non minus quam virtutum excultus, inde Bohemiæ missus subsidiarius vitam omnem posuit docendis altioribus disciplinis, clarus etiam editis libris, & demum wratislaviæ pie defunctus anno MDCLXXVI.

§. X. Sanctorum apud Mediolanenses inter Divina cultus sacer.

[109] Quidquid sit de reali præsentia corporum (quæ ubicumque existant, per tot particularum aut etiam notabilium partium distractionem, oportet valde imminuta haberi) constat de præsenti & etiamnum solennissimo cultu in Mediolanensi Ecclesia, [In Missali Ambrosiano propriæ de Sanctis collectæ in Vigilia,] juxta ritus a S. Ambrosio institutos, quem omnino credimus alteram saltem earum Missarum composuisse, quarum una in Vigiliis, altera in Festo sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, nobis proponitur celebranda ex Missali anni MDXXII. Et primæ quidem communis Ingressa de Martyribus Stabunt justi (nos Introitum vocamus) ab hujusmodi super populum oratione excipitur; Martyrum tuorum, Domine, Protasii & Gervasii natalitia præeuntes, supplices te rogamus; ut quos cælesti gloria sublimasti, tuis adesse concedas Fidelibus. Post Euangelium, talis super Sindonem recitatur Oratio: Sanctorum Martyrum tuorum nos, Domine, Protasii, & Gervasii confessio beata communiat, & fragilitati nostræ subsidium dignanter imploret. Post Offertorium vero, Super oblata talis: Sacrificium, Domine, quod pro sanctis Martyribus Protasio & Gervasio prævenit nostra devotio; eorum merito nobis augeat, te donante, suffragium. Denique post Communionem sic legi jubetur: Da quæsumus omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute Sanctorum, Protasio & Gervasio Martyribus intercedentibus, vita nostra firmetur.

[110] Nihil in his est quod non totum Ambrosii esse possit: sed interpolata fuit vel recentius composita tota Præfatio, [& Præfatio.] quæ in iisdem Vigiliis post Omnipotens æterne Deus, sic continuatur. Qui licet in omnium Sanctorum tuorum sis protectione mirabilis; in his tamen beatissimis Martyribus tuis, Protasio & Gervasio, speciale tuum munus agnoscimus, quos fratres forte nascendi, magnifica præstitisti passione germanos; ut simul esset venerandæ genitricis, [Ipso festo, Introitus,] & florentissimæ proles Ecclesiæ. Per Christum &c. Numquam germanitatis istius meminit S. Ambrosius: & credo, si quid de ea certi comperisset, id non intactum reliquisset in suis sermonibus. Multo evidentior apparet novitas vel interpolatio Ingressæ ad Missam festi: Bonos medicos habentes patriæ nostræ, Protasium & Gervasium Martyres Domini, & Ambrosium, qui suis Sanctis intercessionibus a malis omnibus liberarunt nos. Hic certe non nominavisset seipsum uti nec in Præfatione, cujus eccum tenorem, [Præfatio,] ✠ æterne Deus: qui militibus tuis, pro tui nominis amore certantibus, virtutem fidei contulisti. Inter quos & pios fratres, BB. Protasium & Gervasium aggregare dignatus es; quos pater dudum præcesserat, adeptus martyrii palmam. Hi sunt qui vexillo cælesti signati, victricia Apostoli arma sumpserunt; & a mundanis nexibus absoluti, nequissimi hostis vitiorum aciem prosternentes, liberi & expediti Christum Dominum sunt secuti. O quam felix germanitas! quæ sacris inhærendo eloquiis, nullo potuit interpolari contagio! O quam gloriosa certaminis causa! ubi pariter coronantur, quos unus uterus maternus effudit. Pro quorum triumphis & [gloria] fœcundissima mater lætatur Ecclesia, quæ per B. Ambrosium tales meruit soboles reperire, qui sibi conferant signa virtutum & gloriam, per eumdem Christum.

[111] De Orationibus porro ejusdem Festi statuet quisque ut volet. Super populum hæc est: Adesto, Domine supplicationibus nostris, [Collectæ.] quas in beatissimorum tuorum Protasii & Gervasii commemoratione deferimus; ut qui nostræ justitiæ fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis & intercessionibus adjuvemur. Sequitur Oratio super Sindonem: Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut nos geminata lætitia hodiernæ festivitatis excipiat, quæ de beatissimorum Martyrum tuorum Gervasii & Protasii glorificatione procedit, quos eadem fides & passio fecit esse germanos. Super Oblatam; Prætende munera, quæsumus Domine, altaribus tuis pro beatissimorum tuorum Protasii & Gervasii commemoratione proposita; ut sicut per hæc beata mysteria illis gloriam contulisti, ita nobis indulgentiam largiaris. Post Communionem: Quos donis cælestibus satiasti, Sanctorum Martyrum tuorum Protasii & Gervasii Domine, defende præsidiis; ut a noxiis omnibus expediti, post salutaria tua toto corde curramus.

[112] Hæc ita integre omnia proferenda fuerunt, ut discernere per se Lector possit, [Similes ex libro Sacramentorum Gelasii] quid adscribere S. Ambrosio velit, quid aliis post secutis. Illi omnino adscribenda judico, quæ in Gelasiano & Gregoriano Sacramentorum libor reperiuntur, cum Mediolanensi communia. Gelasianum, aliaque similis vetustatis sacramentaria, ex codicibus ante nongentos annos exaratis, sub annum MDCLXXX evulgavit Romæ Joseph Maria Tomasius: ubi similiter, ut in Ambrosiano, præscribitur Missa pro Vigilia & Festo. Et in Vigilia quidem, prima Collecta post Hymnum Angelicum, & Secreta (quæ Mediolannsibus super Oblatam vocatur) conveniunt; absque titulo autem, post primam Collectam veluti post Euangelium recitanda super Sindonem illis dicta Oratio, sic proponitur: [pro Vigilia & festo.] Sanctorum Gerbasi & Protasi suffragiis imploremus; ut a cunctis, Domine, liberemur offensis. Post communio autem sic: Sumpti Sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, & noxia semper a nobis cuncta depellat. In die festo primam Orationem Gelasius eam esse voluit, quæ a Mediolanensibus in Vigilia recitatur post Communionem: secundam, nullam præscribit; quia talium in Gelasiano isto nullus est usus, præterquam ad Vigilias. Secreta propria recitatur hoc modo: Concede quæsumus, omnipotens Deus, ut his muneribus, quæ pro Sanctorum Martyrum Gerbasi & Protasi honore deferimus, & te placemus exhibitis, & nos vivificemur acceptis. Post communio eadem, hic in festo, quæ ibi in Vigilia.

[113] Gregorianus Codex easdem quas Gelasianus Orationes præscribit pro unica Mißa, absque Vigilia: neque dubitandum, [Ex Gregoriano pro festo dumtaxat] neque dubitandum, quin proprius Introitus, Loquetor Dominus pacem in plebem, & super Sanctos suos, & in eos qui convertuntur ad cor (qui Introitus etiam in antiquissimis quibusque tam impressis quam manuscriptis Mißalibus invenitur) nihil inquam, dubitandum, quin is S. Gregorii sit sic enim Durandus scribit lib. 7 cap. 13 In festo SS. Gervasii & Protasii cantatur ex institutione Gregorii Introitus, Loquetur Dominus pacem, ex eo quod tali die pax, inter Romanorum Imperatorem & Agilulfum Regem Longobardorum, extitit reformata: quem Regem Theodosia (imo Theodolinda patrio nomine) ejus uxor Christianissima, cui Gregorius librum Dialogorum scripsit, ad finem convertit. Officia namque Sanctorum partim conveniunt ipsis Sanctis, [cum Introitu de Pace,] partim his eventibus qui in ipsorum evenere diebus. Hæc ille sigonius lib. 1 de regno Italiæ addit, quod tali quidem die convenit; sed primum III Kalendas, in festo Apostolorum eadem jurejurando utrimque magna ceremonia confirmata est: quo nuntio erecta Italia, ingenti gaudio exultavit. In his nescio an non sit aliqua rerum temporumque confusio: vereor enim ne lætitia Gregorii, isto Introitu testata, non tam spectet pacem, quam spem pacis, siquidem ad biennium tantum convenerat, vivente Gregorio & imperante Mauritio, anno DXCIX; neque satis certo scitur, quod ea utrimque fuerit subscripta: constat id autem de ea pace, quæ anno DCIV coaluit: sed si ea signata coaluit XIX Junii; coaluit post mortem Gregorii, obitam XII Martii.

[114] Transeo ad Breviarium Mediolanense, quale habemus anno MDCXXXIX excusum, ubi hujusmodi Hymnus ad Vesperas cantandus proponitur, [Hymnus in Breviario,] veteri ac simplici cultu.

      Grates tibi, Jesu, novas, novi repertor muneris,
Protasio: Gervasio Martyribus inventis, cano.
      Piæ, latebant hostiæ, sed non latebat fons sacer:
Latere sanguis non potest, qui clamat ad Deum Patrem.
      Cælo refulgens gratia, artus revelavit sacros:
Nequimus esse Martyres, sed reperimus Martyres.
      Dic quis requirat testium voces, ubi factum est fides?
Sanatus impos mentium, opus fatetur Martyrum;
      Cæcus recepto munere mortis sacræ meritum probat:
Severus est nomen viro, usus minister publici:
       Ut Martyrum vestem attigit, & ora tergit nubila;
Lumen refulsit illico, fugitque pulsa cæcitas.
      Soluta turba vinculis, spiris draconum libera;
Emissa totis urbibus domum redit cum gratia.
      Vetusta secla vidimus; jactata semicinctia,
Tactu & umbra corporis ægris salutem redditam.
      Gloria tibi Domine &c.

[115] Hymnum hunc ipsius esse S. Ambrosii secure possumus credere, [& Orationes aliæ.] Lectiones & Responsoria ad Matutinum, ex Pseudo-Philippi libello sumpta esse apparet, de quibus nihil ultra dicendum. Prima trium Orationum, in iisdem Vesperis post totidem Antiphonas cantandarum, eadem est quæ prima in Missa Vigiliæ: secunda, alibi non legitur, & est hæc; Concede quæsumus, Domine, populo tuo veniam peccatorum, & religionis augmentum; atque ut ei tua dona multiplices, Sanctorum Martyrum tuorum Protasii & Gervasii patrocinia fac adesse, & largire præsidia. tertia, ad Magnificat: Adesto Domine, supplicationibus nostris, quas in beatissimorum Martyrum tuorum Protasii & Gervasii commemoratione deferimus; ut qui nostræ justitiæ fiduciam non habemus, eorum qui tibi placuerunt meritis & intercessionibus adjuvemur. Ad Completorum eadem quæ in Missa festi super Sindonem. Ad Benedictus, qualis in Vigilia super Sindonem: circa quæ omnia nihil reperio immutatum in Breviario, [Nomina in Litaniis & Canone.] auctoritate S. Caroli Borromæi sub annum MDLXXXII reformato; iterumque jussu Federici, nepotis ac successoris recognito, sub nota anni MDCXXV, tertiumque post decem annos recuso. Porro utriusque nomina, quæ in Romanæ Ecclesiæ Litaniis subjunguntur post nomina SS. Cosmæ & Damiani, post istud tertiæ recognitionis Breviarium sequuntur immediate nomen S. Stephani, ut primariorum inter martyres Patronorum: infra Canonem autem Missæ, post Martyres extraneos, Canoni Romano communes, ætatis ordine recensentur Mediolanensium nomina Apollinaris, Vitalis, Nazarii & Celsi, Protasii & Gervasii, Victoris, Naboris, Felicis: ubique autem Protasius primum locum tenet.

[116] Atque hæc per ecclesiasticam potestatem facta omnia; nec defuit honorandis iisdem Sanctis dignitas secularis. [Festum in populo sicut S. Ambrosii] Hujus rei ex Archivo civitatis apud Puricellum cap. 126 hoc apparet documentum. Blanca Maria Vicecomes, Ducissa Mediolani Cremonæque Domina, & Galeaz-Maria Sforzia, Vicecomes Mediolanici Ducis Egregio & nobilibus sapientibusque ac prudentibus viris Potestati nostro, &c. Dilecti nostri. Decrevit alias Illustrissimus numquam delendæ memoriæ Princeps, Dominus Philippus-Maria, genitor & avus noster quam observandissimus, quod dies beatorum Gervasii & Protasii Martyrum, qui celebratur die XIX Junii, (quorum corpora sub altari majore, inclitissimi hujus urbis Protectoris & celeberrimi Doctoris Ambrosii, recunduntur, quorumve tum manifesta & plurima miracula, tum assidue pro nobis & hac nostra patria apud altissimum & omnipotentem. [decretum an. 1444.] Deum orationes & intercessiones fiunt) festus & celebris fieret, ac ipse beatissimi Ambrosii dies haberetur; quemadmodum Celsitudinis suæ litteris, ad eos datis die IX Junii anno MCCCCXLIV, constat. Cum igitur & nos pari devotione & veneratione gloriosis Martyribus ipsis afficiamur; cum & ejus sapientissimi & optimi Principis vestigia libenter imitemur; [ac rursum an. 1467, & 1470.] committimus nobis & vobis, & volumus; quod etiam per publica proclamata diem ipsum celebrari, & festum haberi faciatis; ac oblationem, quæ eo die fit ad præfatum templum & altare, proficiscamini, cum Paraticis omnibus (id est feudali obligatione adstrictis;) & in quo majore apparatu & solennitate fieri possit, & quemadmodum eo antelato S. Ambrosii festo fit. Datum Mediolani die quinto decimo Junii MCCCCLXVII. Eodem tenore extare dicitur mandatum aliud, solius Galeaz-Mariæ nomine, Datum Papiæ XIV Junii MCCCCLXX.

§. XI. Obscuriores quædam Sanctorum memoriæ. Vetustissimo omnium Martyrologio inscripta plurium cum ipsis nomina.

[117] Legitur in Pseudo-Philippi Labello, quod sancti fratres, mortuis pro Christi fide parentibus, [Cœnanculum loco eodem fuisse creditur, ubi dein ædes S. Protasii ad Monachos] in uno cœnaculo se concluserunt, per decem annos lectioni & orationi & jejuniis vacantes. Quærit igitur capite 9 Dissertationis Nazarianæ Puricellus, qua urbis parte illud extiterit cœnaculum, & num. 6 sic loquitur: Illud senes etiam nunc nostri, e majorum traditione immemorabili, affirmant illic fuisse, ubi nunc, non longe a foro mercatorio, Parochialis ecclesia extat, quæ communius S. Protasii ad Monachos, & nonnumquam S. Protasii ad Quercum vocitatur: (olim quippe procera ibi quercus in propinquo stabat.) Quandonam eo loci Monachi fuerint constituti, incompertum sibi esse Puricellus fatetur: seculi autem IX ac X profert instrumenta, quibus liquet istic fuisse monasterium Abbatis & Monachorum, quod deinde, cum vicino monasterio Canonicorum S. Simpliciani sub unius Abbatis regimine fuerit. [nunc S. Simpliciani ecclesiæ & cœnobio juncta:] Probatur id ex Bulla Ioannis VIII, data IV Idus Martii, indictione XIV, atque adeo anno Christi DCCCLXXXI, ad Hardericum, venerabilem Presbyterum & Abbatem sacrorum Monasteriorum, beatorum scilicet Gervasii & Protasii atque Simpliciani, necnon & xenodochii SS. Cosmæ &Damiani, quod Romanorum dicitur. Ait autem Puricellus, postremorum Divorum ecclesiam, æque ac priores duas, intra urbem juxtaque ipsas ædes consistere, ubi nunc Monachi habitant Hieronymiani; cui junctum xenodochium, versum sit in ecclesiam Parochialem, spectantem titulo juris Patronalis ad Abbatem S. Simpliciani; sic enim is nunc dicitur, ex quo pro duabus ecclesiis ac monasteriis novum unum surrexit.

[118] Domus etiam hodie in eodem confinio cernitur, inquit idem Puricellus, ubi traditio pariter antiquissima est, [atque in vicino domus eorum,] sitam olim fuisse SS. Protasii ac Gervasii domum: in cujus rei memoriam etiam visitur ibi cubiculum, cujus parieti circumquaque a superiori parte, multis ab hinc annis, appicta extant eorumdem Sanctorum gesta. Hanc ipsam vero domum, egomet ipse, cum sene rerum ejusmodi studioso, ingressus fui: cumque partes ipsius omnes diligenter inspexissem, illas comperi revera tales, quales ipse mihi jam descripserat. Operæ igitur nostræ pretium erit, eamdem lectori nostro domum indicare. Mercatorio illo e foro quod ego supra nominabam, quodque media ferme in urbe situm est, in partem urbis Novam recta tenditur perviam, cui S. Margaritæ nomen: [reverenter monstratur.] in ejusdem vero vici latere, quod prodeuntibus e foro dextrum est, viculus item occurrit perangustus, qui duorum murorum appellatur. Viculum ergo ipsum illac introëuntibus dextera & prima domus, angulique faciem formam, illa est, ubi suam olim habuisse domum SS. Protasius & Gervasius dicuntur, quæ proinde parvo admodum intervallo ab ipsorum cœnaculo distabat.

[119] Post ita descriptam domum Sanctorum Natalem, sequitur cap. 23 descriptio carceris, quem ipsi, Sanctique Nazarius & Celsus sua præsentia sanctificarunt. [Carcer in turri] Qui carcer ubinam fuerit docet, inquit Puricellus, inveterata & perennis traditio nobilissimi religiosissimique Monialium hac in urbe monasterii cognomento Majoris, ex eoque me docuit tempore, quo sacris ibi Confessionibus audiendis operam dare cœpi, Confessarius ut vocant extraordinarius. Monasterium hoc intra portæ Vercellinæ fines situm est, ejusque amplitudo veteres includit muros, ea in parte quæ basilicam respicit Franciscanam, olim e SS. Naboris ac Felicis, ac primum e conditoris Philippi nomine appellatam. Muris illis, [antiquis urbis muris inhærente] e latere coctili confectis, imposita etiamnum stat turris ingens ac rotunda pariterque lateritia, quæ suas etiam speculas in culmine habet circumquaque dispositas, ac tribus est tabulatis distincta. Vetustissima igitur apud ejusdem monasterii Moniales, in præsentem usque diem, traditio viget, intimam turris ejus partem, olim fuisse carcerem, quo SS. Protasius & Gervasius (nos proinde dicamus etiam Nazarius & Celsus) aliquando fuerint una detenti. Quocirca nunc etiam iidem sancti Martyres ibi parieti, ad perpetuam rei memoriam, ex antiquo appicti, & tamquam e carceris fenestra ejusque crate ferrea conspicui, cernuntur. Quin etiam propterea ibidem a Monialibus quot annis divina Officia solenniter etiam in præsens celebrantur, undevigesima Junii, sanctis Protasio & Gervasio festiva… Præcipua vero festivitatis ejusmodi cura Monialibus incumbit illis, [intra cœnobium Monialium:] quibus per vices committitur cura pharmacopœiæ, monasterii usibus necessariæ; quippe quæ in eadem pariter æde infima exercetur… Ejusmodi vero turrim, adhuc intra septa monasterii existentem, egomet aliquando inspexi diligenter & accurate, cum septa me ingredi monasterii, & illac per lapideam scalam, veteri muro recenter adstructam, transire oportuisset, ut Pœnitentiæ Sacramentum Moniali cuidam graviter ægrotanti administrarem.

[120] Capite deinde 24 quærit Puricellus, Ubinam cæsus capite fuerit S. Protasius (nam Gervasium sub plumbatarum ictibus coram tribunali expirasse credidit libello Pseudo-Philippi) & Porta Jovis, inquit, [locus martyrii, ad arcem Jovis,] corrupto vocabulo Zobia, fines etiam illos olim complectebatur, intra quos nunc eminet inexpugnabile castrum, Arx Jovis propterea nuncupatum… Intra castrum ipsum, & urbis partem illi obversam, media est ingens platea: in qua, non procul a Castri fossa, & juxta hodiernam ecclesiam parochialem S. Protasii, ut nunc vocant ad Castrum, ex altera parte adhærentem urbi, visitur in altum quatuor circiter cubitos erecta lapidea columella, ferreis cancellis circumdata & certis insculpa characteribus: quibus notatus annu cum apud auctores diversimode legeretur expressus; Tristano Calcho ad annum 272, numerum LVII notante; Riferra a Navero, in vita Italica Sanctorum impressa 1604, annum LVIII; Innocentio Ecclesia, in Vita S. Syri, LIV; Ego, inquit Puricellus, veritatis inveniendæ cupidissimus, characteres illos multoties, & solus, & una cum amicis oculatissimis ac litteratissimis, [ubi nunc columna cum inscriptione,] diligentissime inspexi: semperque tam sociis quam mihi annus ille visus fuit LVII, tota autem inscriptio sic habere dicitur: In hoc loco, ubi fixa est hæc columpna, decapitatus fuit Sanctus Prothaxius, anno ab incarnatione Domini LVII, sub Comite Astaxio. Ad hæc recte notavit Calchus, nec verba ipsa, nec characteres litterarum, illis temporibus quibus passus est Sanctus congruere; quippe longe posterius & a parum peritis sculpta columna fuit: quod sane vel ex annorum Epocha patet, cujus ab Incarnatione Dominica sumptæ apud Mediolanenses, nullum exemplum se reperisse fatetur Puricellus hic num. 7 ante annum DCCCLXVI.

[121] Donatus Bosius, in Chronico Mediolanensi de Columella illa sic scribebat ad annum MCCCLXVIII: [circa an. 1368 posita loco ecclesiæ S. Protasii,] Hoc anno Barnabas Vicecomes arcem, aut verius palatium, quod magnitudine sua spatium a Porta Tonsa ad ædes Divi Nazarii occupabat, fundat sequentique anno totum opus completum est. Galeacius quoque, ad æmulationem fratris, arcem Portæ-jovis fundat, ob quam causam templum Divi Protasii, quod fuerat ubi nunc ante arcem columella cum ærea Cruce visitur, ac plurimas sub ea parochia domos diruit. Hinc tria sic concludenda existimat Puricellus: Nempe, templum illud ibi conditum fuisse, tamquam in loco in quo vere Protasius decollatus fuit: deinde erectam ibi columnam illam tunc saltem, [ante an. 1171 olim erectæ,] quando templum illud dirutum fuit (quemadmodum etiam indicant dictiones illæ Columpna, Protaxius, Astaxius, per ea quidem tempora & non antiquitus sic scribi solitæ) velut in aliquale supplementum ipsius templi ne Protasiani martyrii, eo præcise loco consummati, memoria interiret: denique tunc etiam procul a Castro novam ejusdem Martyris ecclesiam Parochialem ibi constructam, ubi nunc restaurata hodierna consistit. …Templum vero ipsum illic extitisse mihi videtur, antequam nova & ampliora urbi nostræ, per Fridericum anno MCLXII dirutæ, mœnia circumstruerentur anno MCLXXI, atque templum ipsum mœnibus istis includeretur. Itaque factum hinc arbitror, ut (sicut in vetustioribus libris, [uti & alia foris muros.] quibus Litaniæ triduanæ Ambrosiani ritus sunt descriptæ) illud quod antea absolute vocabatur Ecclesia S. Protasii in Campo, postmodum appellatum sit de Campo intus; ut per hujus adverbii additamentum indicaretur, ejusmodi ecclesiam, quæ foris restrictiorem murum erat, postmodum inclusam fuisse ampliori muro; sicque distingueretur ab altera ejusdem Martyris ecclesia in Campo foris, quæ nunc etiam inter Parochiales ecclesiæ S. Simpliciani fines continetur, & cujus mentio frequens occurrit in publicis ejusdem S. Simpliciani ecclesiæ & monasterii monumentis.

[122] Porro cancellis, præfatæ Columellæ circumductis, marmorea inseritur tabula, a Puricello item diligenter inspecta, hunc recentiorem titulum legendum spectantibus offerens: D. O. M. Philippo III, Hispaniarum Rege & Mediolani Duce, D. Joseph Vasques de Acuña, hujus arcis Præfectus, D. Ambrosii & B. Caroli Borromæi, [Columnæ suppositus an. 1602 lapis,] hujus civitatis Episcoporum, exemplo commotus; quorum ille, Numine divino afflatus, S. Protasii corpus invenit; hic, ejusdem diem festum anniversarium celebrari jussit; quo ejusdem Sancti & Arcis parochialis ecclesia magis illustraretur, lapidem sub hac columna in quo tantus Martyr, hujus civitatis & arcis simul defensor, securi percussus fuit, ad excitandam militum & piorum religionem, in tenebris multos annos jacentem, in lucem revocari curavit, anno Domini MDCII, die XVIII Junii. Quibus verbis duo indicari videntur; quod scilicet traditio erat, isto ipso in lapide qui Columnæ pro basi est, percussum Sanctum; deinde eamdem lapidem, non vero etiam Columnam, delituisse humi prius stratum ante columnam, [super quem creditur plexus Martyr.] & ingesta desuper terra paulatim obtectum; tunc vero elevandæ altius Columnæ prædictæ pro basi suppositum. Utrumque ignoravit Riferra, quando scripsit, columnam humi jacentem latuisse usque ad annum Domini MDCII; atque tunc a fossoribus, qui Castri planitiem, tumulis altiusculis inæqualem, in planum redigebant, inventam fuisse, jubenteque arcis Præfecto erectam. Denique ex eadem inscriptione etiam intelligitur, Sanctorum festum, cujus in populo celebrandi legem vel condiderat primus vel desuetudine antiquatam restituerant seculo XV Duces Mediolanenses, per ejusdem temporis supinam negligentiam tam cito fuisse obscuratam; ut necesse fuerit proximo iterum seculo (nam S. Carolus anno MDLXXXIV obiit) ipsum quasi novum præscribi anniversarie agendum.

[123] Satis hactenus de Columna dictum, inquit sub finem Capitis Puricellus sequitur ut aliquid etiam dicamus de hodierna S. Protasii ecclesia, quæ illic e regione constructa, [Ad illam quot annis, ex translata paulo longius ecclesia,] & recenter ab hodierno Rectore Ludovico de Veteribus, Sacerdote profecto & litteratura, & prudentia, & integritate, & rerum ecclesiasticarum peritia mihi semper viso admirabili, restaurata perseverat. Parochialis illa est, & inter ecclesias Portæ Cumanæ computatur, castrum etiam ipsum illi subest… in eaque celebratur festivitas Sancti undevigesima Junii, hoc præsertim ordine. Prælata per Clericum Cruce, frequens e Clero cœtus, in id congregatus & superpelliceis indutus, Diaconus item Subdiaconus, suas gestantes Dalmaticas; ac denique Sacerdos, Missam solenniter celebraturus, sacro paludamento sive pluviali decorus, una omnes e Parochiali domo per anteriorem portam procedunt; ibique ante altare primarium paulisper orantes subsistunt. Mox præmisso per eumdem Sacerdotem, Dominus vobiscum gressus inde dirigunt ad columnam (quæ quidem hac ipsa die pannis in alto & peristromatis ornari solet) pergentesque concinunt alternatim Canticum, [instituitur solennis supplicatio;] Benedictus. Cumque ad columnam pervenerint, ibi canunt Psallendum Martyribus communem, Justi & Sancti in Domino gaudete &c. ac Sacerdos accinit Oratione SS. Protasii & Gervasii propriam; eamque demum de more concludit, superaddens, Benedicamus Domino; Clerusque, Deo gratias, respondet. Protinus autem vicissim e castro, ad festivam lætitiam, cum ingenti fragore, multa & mediocris & prægrandis magnitudinis mortaria ænea disploduntur, in ea muri parte quæ Columnam respicit disposita.

[124] Interim Clerus, eodem quo processerat ordine, revertens ad ecclesiam, Psalmos decantat: [qua regressa in Ecclesiam,] universique medium ecclesiæ ingressi, sese dividunt in duo hinc inde latera, vultibus utrimque obversis, & utrumque latus claudente Sacerdote ad primarium altare converso: ibique, secundum receptissimum ecclesiæ Ambrosianæ ritum, duodecies concinunt Kyrie eleison: indeque tandem proceditur in Odæum. Ibi ergo Sacerdos pro Pluviali Planetam induit, ac Missam protinus exorditur, Sanctorum nempe Protasii & Gervasii propriam; & ita in locum solitæ post primam orationem Lectionis, legitur e manuscripto codice pergameno propria eorumdem Martyrum Passio, sicut in Philippi continetur libello. [sub Missa recitatur Passio.] Eidem vero solenni Missæ Præfectus etiam Castri adesse solet, vel ejus saltem Vicarius; velut in expressiorem testificationem religiosi cultus, quo Tutelarem suum ac Patronum Protasium, totius etiam Castri nomine, prosequuntur. Atque hæc de reliquis SS. Protasii & Gervasii memoriis, quas in titulo obscuriores dixi; non quia nunc palam expositæ non sunt; sed quia earum veneratio nititur traditione perquam obscura & incerta. Quomodo enim post tot secula certo potuit definiri, ubi domus, carcer, supplicii locus eorum fuerint, quorum vix nomina nota erant, quando corpora Ambrosius reperit?

[125] Quod si obscura censeri debent ista, longe obscurissimum est, quod asserit Puricellus corpora, in Philippi suburbana domo aliquamdiu condita jacuisse, [Incerta traditionum istarum origo,] prius quam inferrentur in urbem, eo loco ubi a S. Ambrosio sunt reperta. Equidem num. 5 censui, non aliam causam fuisse condendi, eo ubi reperta sunt loco, intra urbem Sanctos Naborem & Felicem, quam quia ibidem habebantur (utique a principio & persecutione fervente) condita corpora Sanctorum Gervasii & Protasii; idque mihi suasit integritas ossium, non solum singulorum, sed universorum, his verbis expressa; Apparent… Reliquiæ, loco suo & ordine repertæ: avulsum humeris caput &c. Quid enim est, Loco suo & ordine? nisi servata adhuc forma sceleti humani duplicis; quo sic reperto, statim judicare licuit esse virorum miræ magnitudinis; licuit etiam ex una, intra quam compositi Sancti reperiebantur arca, educere seorsim cujusque singulariter ossa, [& multo magis, quod foris sepulta corpora, illata in Urbem sint ante S. Ambrosium,] & (ut loquitur Paulinus) corpora singula in lectis singulis ponere: quorum vix quidquam licuisset si effossa humo corporum resolutorum ossa, jam antea semel translata de loco in locum fuissent. Sicut autem Ambrosio curæ non fuit, id quod nunc aliquando fit, filamentis argenteis colligata ossa singulorum corporum, in ea qua reperit forma servare composita; sed satis habuit singula singulis arculis lectisve colligere: sic etiam non fuit iis, qui effossa ruri ossa retulerunt in urbem. Eodem facit sanguine madens tumulus tempore inventionis, utique in primo sepulturæ loco: nam translatis ex primo in secundum locum ossibus, collectus fuisset in phialas cruor, fluidus præter naturam repertus.

[126] Posita autem quod idem fuerit sepulturæ qui inventionis locus, nihil opus nobis est quærere Domum hortumque Philippi, uti Capite toto 25 facit Puricellus ideo tantum quia ille fingitur dicere in libello; Furtim abstuli corpora, & in domo mea in ista arca marmorea sepelivi: quæ domus extra muros urbis, haud procul a silice viæ Ticinensis, sita erat, [& ab hoc relata in eumdem unde ablata locum.] uti legitur in Vita S. Castritiani, qui ipsam in domum sacratam orationis convertit, ut ibi quotidianas precum victimas, jugesque Christi Sacramentorum fidelibus coram hostias immolaret. Si tamen primum sepulti fuissent Sancti, in Polyandrio Philippi, ut loquitur Calcus quod nunc spatium Ambrosiana æde cœnobioque occupatur, relati fuissent eo, unde inventionem sublati fuerant: & hoc non potuisset non observari ab Ambrosio, eique coævis, si vere invenissent, una cum corporibus libellum, ex quo consequentia illa ducitur. Hæc enim nemini non fuisset obvia, qui libellum accurate legisset; scivissetque ibi fuisse Domum hortosque Philippi, ubi tunc Ambrosiana ædes stabat. Quod autem illi ignorarunt, quis credet Posteris innotuisse tam diu post rem actam?

[127] Antiquissimum Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium, quod S. Hieronymo passim adscribitur, [In Mrlgio Hieronymiano] in Epternacensi annorum plus quam mille ecgrapho, diem hunc ita exorditur: XIII Kal. Julii, Mediolani, Gerbasi & Protasi, Nazarii & Celsi pueri. Eadem eodem modo leguntur in Mss. Corbejensi & Blumiano: Recentius illis Lucense utrumque sic habet: In Mediolano Natalis Sanctorum Nazarii Gervasii Protasii & Celsi: quæ distinguens, ut omnino sunt distinguenda, Notkerus; Mediolani, inquit, Nativitas sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii: &, post longum ex Philippi libello elogium, Item ibidem, juxta Martyrologium S. Hieronymi, Nativitas S. Nazarii & Celsi pueri. [tam 19 Junii] Melius abesse titulum Natalis nemo potest dubitare: cum hic sit dies Translationis duorum priorum: qui in Vetustissimo Carthaginensis Ecclesiæ Kalendario, itemque in genuino Beda ac Mss. Augustano atque Pragensi soli leguntur; soli item, sed ordine contrario, sic ut primus sit Protasius, in Ms. Rhinoviensi & Ricchenoviensi, itemque in per vetusto Germanico quod nuper vulgavit Matthias Fridericus. Verum conjunctis ab antiquo nominibus simul quatuor, [quam 28 Iulii conjunctim referuntur quatuor;] quæritur an verosimile sit eumdem diem omnibus pariter Natalem fuisse, aut saltem SS. Nazario & Celso, quorum Translatio colitur V kal. Augusti, quando in Epternacensi & Blumiano Hieronymiani Martyrologii ecgraphis solum legitur, idque ultimo loco, Mediolani Nazarii & Celsi: in Corbejensi autem & Lucensi, ultimo similiter loco, Mediolano Natalis Sanctorum, vel, In Italia civitate Mediolani, Sanctorum * Gervasii & Protasii, Nazarii & Celsi pueri.

[128] Dixerim ergo, antiquam fortassis Mediolanensis Ecclesiæ consuetudinem fuisse, ut omnes quatuor utroque die simul colerentur, [aut quia simul celebrabantur Mediolani,] etsi unus unis, alius aliis dies proprii essent; ad eum fere modum, quo Romana ecclesia ad singula festa S. Petri Apostoli consuevit facere commemorationem S. Pauli, & contra; ut veluti æquali Patronatus jure colendi indicentur. Idem est judicium Eruditissimi Florentinii in Notis ad vetustissimum istud Martyrologium; consuevisse videlicet omnes quatuor, quamquam diversi Ordinis fuerint, sub una celebritate Mediolani venerari. Ac rursum paulo post iterat suum illud judicium, cum notat, quod Stylo hujus vetustioris Martyrologii, Sancti simul venerati non disjunguntur, quamquam dies Natalis in cælis non idem omnibus sit. Addo ego. Quamquam etiam singulis cultus præciput sui dies diversus fuisset ab eo, quo communem istam venerationem habent; ut in his patet, quibus dies XIX Junii, & XXVIII Julii Translationum dies sunt.

[129] Dico tamen, Fortassis: quia etiam alia haud parum verosimilis ratio mihi se offert, videlicet, quod eorum sic simul relatorum Passiones sub unius historiæ contextu continerentur; [aut quia conjunctim scripta erat Passio.] & occasione unius aut duorum, tali quo referuntur die colendorum, ceteros simul placuerit nominare. Certe quod talis aliqua de Sanctis Nazario & Celso, Gervasio & Protasio, post mortem S. Ambrosii ejusque Vitam a Paulino digestam, fuerit Mediolani composita, quæ certo compertis incompertas conjecturas miscuerit, circa tempus auctoresque Martyrii eorumdem; persuasit mihi Vitarum Episcopalium Scriptor, seculo VI florens. Talis autem historia præluxerit Martyrologium colligenti Hieronymo, vel alteri minus quam ille erudito, ipsumque supplenti, sicut Beda fuit suppletus a Floro; initio § 4. hujus Commentarii allegato.

[130] Cum autem in ea historia etiam nominarentur, parentes SS. Gervasii & Protasii, [qua de causa simul quoque nominati sint Valeria & Marcellus,] Vitalis & Valeria Martyres, illi, vero occasio profitendæ publicæ fidei fuerit vacillans sub istum lictonis Ursicinus, in proposito per Vitalem confirmatus, ac forte alterutri socius additus Marcellus, de quo alibi necdum quidquam legimus, cumq; Martyrum nominibus pæne vacuus esset hic dies XIX Junii; visum sit istos quoque sub finem addere hoc modo; Alibi [Valeriæ], Marcelli, Vitalis Ursicini, juxta vetustissimum Epternacense Ecgraphum. Quod scribenti librario, exciderat nomen Valeriæ, in aliis tribus ecgraphis primo loco notatum fuit; sicut horum scriptoribus exciderat particula Alibi, prorsus necessaria, [Vitalis & Ursicinus.] ne Romæ pariter cum prægressis aliis passi etiam illi viderentur; quorum Valeria Mediolani credebatur obiisse, ex verberibus in reditu per Paganos inflictis, duo alii martyrio erant coronati Ravennæ. Augustinus Calcagninus supra laudatus existimat veterem aliquam S. Ursicini translationem hoc die recoli; sed ea plane gratuita conjectura est.

DE SS. HONORIO, EVODIO, PETRO,
MARTYRIBUS ROMÆ.
ET ALIBI MARCELLI MARTYRIS.

XIX IUNII.

Cultus in Hieronymiano, sepultura in cœmeterio S. Hippolyti.

Honorius, Martyr, Romæ (S.)
Enodius, Martyr, Romæ (S.)
Petrus, Martyr, Romæ (S.)
Marcellus Martyr, forsan Ravennæ (S.)

G. H.

Vetustissimum Martyrologii Hieronymiani apographum monasterii Epternacensis, ita proponit hos Martyres: [Cœmeterium ubi situm.] Romæ Honori, Evodi, Petri, Ms. antiquum Reginæ Sueciæ, vulgatum ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum, locum sepulturæ assignat his verbis: Romæ, in cœmeterio Hippolyti, natale SS. Honorii, Evodi, Petri. Dictum autem S. Hippolyti cœmeterium ubi ejusdem scilicet corpus conditum fuerat, erat in agro Verano via Tiburtina, prope B. Cyriacæ cœmeterium, si non idem censeri debet. De illo Anastasius Bibliothecarius, in gestis Hadriani primi Papæ, hæc scribit: Simul & cœmeterium B. Hippolyti, juxta S. Laurentium, quod a priscis marcuerat temporibus, a novo renovavit. Pari modo & ecclesiam Beati Christi Martyris Stephani, sitam juxta prædictum cœmeterium S. Hippolyti, [Nomina in variis Mss.] similiter restauravit. Hæc ibi. Fuit S. Hippolytus sub Valeriano Imperatore martyrio coronatus XIII Augusti, qui aliis hisce Martyribus adjunctus est in apographis Corbejensi, Lucensi, Blumiano his verbis: Romæ Hippolyti, Honorii, Evodi, Petri. Eodem autem modo memorantur illi in Mss. Gellonensi, Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, Pragensi & Florentinis tam Magni Ducis quam Strozzii Senatoris, Bruxellensique S. Gudulæ. Et, Evodio omisso, in Mss. Barberino, Leodiensibus SS. Lamberti & Laurentii, necnon Trevirensi S. Maximini. At Ms. Richenoviense ista solum habet: Romæ Evodi, Petri.

[2] Subjungebantur in apographo Epternacensi ista verba: Alibi Marcelli, Vitalis, Ursicini. In Ms. Richenoviensi illa sic legebantur. [plures illis aliunde additi.] Alibi Valeriæ, Marcelli, Vitalis, Ursicini. At quatuor hæc nomina omissa particula Alibi annectebantur Martyribus Romæ passis in apographis Lucensi, Corbejensi, Blumiano, Mss. Florentinis & aliis. Verum hos Alibi passos, & quidem diversis locis, omnino arbitramur: repetuntur etiam SS. Vitalis & Valeria cum Sanctis Gervasio & Protasio hoc die coronatis. Ex his Valeria mediolani creditur expirasse Vitalis Ravennæ Martyrium complevit: quorum Acta ut conjugum & parentum duorum prædictorum germanorum, conati sumus illustrare ad diem XXVIII Aprilis, in Supplemento correcturi, [Imprimis Marcellus ut alibi passus.] si rebus nunc penitius examinatis quædam ex ibi dictis retractanda videantur. Ursicinus celebris Martyr Ravennas hoc die colitur, de quo jam supra egimus separatim. Marcellus hic quoque relatus, tamquam alibi passus quam Romæ, videtur cum prænominatis duobus postremis Ravennæ tribui posse donec melior conjectura occurrat: interim hic seorsim ab aliis proponitur. Idem in Barberiniano Ms. Marcellinus nominatur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS GAUDENTIO EPISC. ET CULMATO DIAC. ITEM ANDREA ET LIII EX FAMILIA EIUS.
ARETII IN HETRURIA.

POST AN. CCCLXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu temporeque martyrii, ordine Episcoporum variisque Gaudentiis.

Gaudentius Episcopus, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
Culmatus Diaconus, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
Andreas, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
LII ex familia, Martyres Aretii in Hetruria (SS.)


D. P.

Aretii, urbe Hetruriæ Episcopali, coronati fuere martyrio plurimi athletæ Christi; ex quibus ad diem tertium hujus mensis Junii celebravimus SS. Pergentinum & Laurentinum, [Cultus] sub Imperatore Decio passos, cum aliis anonymis quadringentis, quos ex antiquis monumentis adjunximus. Ad hunc vero diem XIX Junii Tabulæ Martyrologii Romani alios assignant his verbis: [Acta ex Mss.] Aretii in Tuscia, Sanctorum Martyrum Gaudentii Episcopi & Culmatii Diaconi, qui tempore Valentiniani, furore Gentilium cæsi sunt. Ubi in Notis Baronius inquit; Horum Acta accepimus ab Ecclesia Aretina. Eadem nos Romæ invenimus in bibliotheca Vallicellana Reverendorum Patrum Congregationis Oratorii in Tomo N ex collectione Antonii Gallonii, atque ea hic damus. Eorum compendium habet Ferrarius. Porro in illis Actis invenimus alios quinquaginta tres pro Christo occisos, scilicet Andream, conjugem, filios, servos, & omnem familiam: quos Deus sibi gloriosos Martyres consecravit.

[2] Factum id esse circa annum CCCLXIV ad marginem Martyrologii adjunctum est, anno quo Valentinianus fuerat in Imperatorem electus, [Eorum compendium habet Ferrarius.] die XXV Februarii; sed quia is dies bissextus, adeoque funestus habebatur, maluit sequenti XXVI Februarii coronari. Ughellus Martyrium istud differt usque ad annum CCCLXXXII; acsi res acta esset sub Valentiniano Juniore, qui patri successit anno CCCLXXV; eoque motus videtur, quia dicitur in Actis, quod cum Marcellianus, Arretii Præses, etiam post mortem Juliani, a quo missus fuerat, usque ad tempus Valentiniani ibidem maneret, non cessarit exercere tyrannidem; ita ut quosdam Episcopos, cum suis Clericis, sine audientia puniret, usque ad tempora Gaudentii. Objectioni autem sibi paratæ occurrens idem Ughellus, Haud vero, inquit, mireris, Lector, sub Imperatore Christiano viros Christianos, [Tempus verosimiliter an. 364] ac sanctimoniæ laude florentes, potuisse crudeli violentaque morte mulctari. Valentinianus in sui Principatus exordio, civitatum administris Gentilibus usus est, potissimum quando illi jam ante sua tempora in ea dignitate fuerant constituti; ut hic factum fuisse, non esset inverosimile, si solum ageretur de primis Valentiniani annis, & iis quos sine audientia punivit Marcellianus, uti dicitur num. 1; [non 382] aut etiam de Andrea ejusque familiaribus, quos noctu, per immissos in domum eorum satellites, decollari idem præcepit num. 4.

[3] Sed cum dicatur impius ille sic egisse usque ad tempus Gaudentii Episcopi, quasi per plures annos a suo adventu, interimque Episcopos quosdam cum suis Clericis sic punivisse, acsi intelligeret medios inter Gelasium, a quo fuerat Andreas cum familia baptizatus & ipsum Gaudentium, quos omnino quinque Ughellus nominat; [proinde corrigenda series Episcopalis Ughelli ipsaque Acta.] pæne incredibile id videtur: maxime cum dicatur Gaudentius, prædicatæ fidei causa adductus ad tribunal, & interrogatus, qua auctoritate populum revocaret ad nescio cujus Christi culturam; iterumque captus, & plumbatis cæsus, ac denique post dies quindecim in domo Andreæ actis, eo cum suis interfecto, extra urbem capite minutus sit pleno die. Videtur Ughellus quidem, Acta talia sequendo, potuisse ac debuisse unum saltem decennium interponere, inter Juliani mortem & Gaudentii Martyrium: sed hinc ipsamet Acta incipiunt suspecta fieri ordinis temporisque turbati. Unum alterumve Episcopum anno CCCLXIII inaudita causa cæsos a Marcelliano, ipsumque etiam S. Gaudentium cum sociis, prius quam Valentinianus I, in Occidentem proficisceretur libentius crediderim; aut saltem illo contra Alemannos agente & absente: sed addiderim, quod is deinde Mediolanum regressus, audita Marcelliani tyrannide, ipsum officio moverit. Nulla certe ratione admiserim, ei licuisse persecutionem tam manifestam exercere tot annis etiam sub Valentiniano seniore. Itaque plerosque eorum quos S. Gaudentio præponit Ughellus, post ipsum ejusque quatuor successores, Decentium, Laurentium, Eusebium, Gallium, pro anno CCCCXLVII notum, sedisse dicam, inter hunc & Benedictum pro anno DI nominatum; & sic implebo seculi dimidii lacunam.

[4] Masinus in Bononia perlustrata indicat Bononiæ in ecclesia S. Joannis in Monte Canonicorum Regularium Lateranensium esse insignes Reliquias S. Gaudentii Martyris Roma anno MDCLII acceptas, & refert ad hunc XIX Iunii, [Varii alii SS. Gaudentii.] quo S. Gaudentius Episcopus Aretinus & Martyr colitur, quasi possent ejus Reliquiæ fuisse, quod non continuo admiserim. Facilius præsumpserim, ejusdem aut similis Martyris ossa esse quæ Bononiæ haberi in ecclesia Sanctorum omnium via Braina scripsit Valerius Comes de Zanis; addens Roma allatas, cum inscriptione vetustissima characteribus impolitis formata. Sed quis prudenter hic divinaverit? cum ex multiplicitate Gaudentiorum quos novimus, colligi possit longe plures esse quos ignoremus. Ex notis autem modo in calamum veniunt, S. Gaudentius Episcopus Novariensis, a nobis relatus XXII Januarii; & S. Gaudentius Episcopus, Veronensis, XII Februari. Imo S. Gaudentius, Martyr & Episcopus Ariminensis, sub Constantio occisus, referendus erit ad XIV Octobris.

[5] Sed & alius Gaudentius Martyr sub Vespasiano, visus est Lucæ Holstenio, aliisque Romæ eruditis, repertus anno MDCL; indicio Epitaphii satis rudis, una cum corpore inventi, in hæc verba: [& an. 1650 unus Romæ inventus.]

Sic præmia servas, Vespasiane dire?
Præmiatus es morte, Gaudenti. Lætare,
Civitas, Uti gloriæ tuæ auctori
Promisit ille; dat Christus omnia tibi,
Qui alio paravit theatrum in cælo.

Lucas Holstenius aliique id sic interpretabantur, quasi Amphitheatri a Vespasiano ædificati (Colossæum dicunt, a colosso Neronis ibi olim posito) architectus fuerit iste Gaudentius: qui absoluto opere, quo nullum erat tota Urbe præstantius, & unde auctor gloriæ suæ merebatur a Civitate nuncupari, mortem præmii loco acceperit, propter fidem Christi, a quo præstantius Theatrum paratum in cælo credebat. Non displicuit conjectura: sed super ea consultus cum P. Henschenio, post nostrum Roma reditum, nihil aliud potui respondere, quam haud ineptam videri; talem tamen ut fundando cultui, satis esse non videretur, nisi simul cum corpore reperta fuerint alia quædam adminicula & argumenta martyrii: quo casu petivi diem Translationis, in aliquam ecclesiam faciendæ, doceri. Quoniam autem ab interrogantibus mittebatur indiculus Martyrum, in isto Amphitheatro passorum, & apparebat zelosos istos propendere ad conjecturas consuendas, dissuasi ne facerent; quia quæ nunc per conjecturas constituta fuerint, post aliquot secula assumentur & affirmabuntur ut certa; quo nihil perniciosius potest in re historica accidere, accidisse autem nimis quam sæpe frequenti experientia deprehendimus.

ACTA MARTYRII.
Ex Ms. Aretino Romæ invento.

Gaudentius Episcopus, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
Culmatus Diaconus, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
Andreas, Martyr Aretii in Hetruria (S.)
LII ex familia, Martyres Aretii in Hetruria (SS.)

BHL Number: 3274


EX MS.

[1] Tempore, quo Quadratianus a Augustalis præcepto b Juliani Cæsaris Romam reversus est & in palatio ejus utpote triumphator, [Sub Martiano Præside,] jussaque Regis bene perficiens, honorifice reciperetur; tunc ab eodem Juliano Marcellianus Præses missus est Arretium, sicque cum suis militibus divertit ad civitatem: cui populus civitatis indesinenter occurrit, & lætatus est Præses Marcellianus, & fecit sacrificium Deo Jovi. Gaudebat civitas cuncta, tanto decorata Præside, & magnificabatur nimis: sicque factum est, ut post mortem Juliani Cæsaris, usque ad tempus Valentiniani Christianissimi Regis ibidem c maneret. Cum vero tota Tuscia jam Christo crederet, solum d Arretium gentili detinebatur errore, cuncto tempore Marcelliani non cessantis in Christianos sævam exercere tyrannidem; ita ut Præses ille quosdam Episcopos cum suis Clericis sine audientia puniret. [SS. Gaudentius & Culmatus miraculis clari,] Hoc vero factum est usque ad tempus Gaudentii Episcopi. Ipse vero B. Gaudentius, non longe a civitate, simul cum Clericis suis Dicentio Presbytero & Culmato Diacono latitabat. Pagani autem auditis miraculis, quæ Deus per illos operabatur, & quia populus quotidie ad Christum convertebatur, insidiabantur eis: & dum omnia, quæ B. Gaudentius faciebat Marcelliano Præsidi retulissent, [capiuntur] cœpit idem Præses cogitare, qualiter eos capere posset. Qui missis satellitibus suis jussit illos comprehendi, & suo præsentari conspectui. Denique dum B. Gaudentius corpore & sanguine Domini participatus esset antequam Missam perageret, captus a militibus una cum Culmato Diacono, ductus est ante conspectum Præsidis. Quos ut vidit Marcellianus Præses cœpit eos interrogare, dicens: [& dimittuntur.] Qua auctoritate hæc facitis, ut populum hujus civitatis ad nescio cujus culturam Christi, quem Deum dicitis, revocetis? Cui S. Gaudentius respondit: Nos servi Christi confidenter agimus, ut idola, in quibus dæmones habitant, deserantur; & unus verus Deus qui ubique regnat, ubique permanet, adoretur, veneretur, credatur. Quibus Marcellianus Præses dixit Parco modo vobis: ite, sanum consilium capientes, ut ante nostrum conspectum facie tenus præsentari possitis.

[2] Dum autem a conspectu Præsidis secederent, iverunt in quamdam Villam, [Multos convertunt, baptizant, Sanant.] quæ Tuta vocabatur, quia ibi fons erat, ubi Pantheos ritu gentis celebrabatur; unde tutamen populo haustu illius fontis fieri dicebatur, & ibi apud Christianum quemdam, nomine Saccinum, habitare cœperunt, quotidie non cessantes ad veri Dei culturam populum invitare. Baptizabat autem in rivo, qui ibi juxta erat. Nam quia lucerna Dei, quin luceret in tenebris, latere non potuit; undique, qui aliqua detinebantur ægritudine, veniebant ad eum: & unda baptismatis perfusi, ac sacro liniti chrismate, sani ac alacres remeabant ad propria. Audiens hæc Marcellianus Præses, furore arreptus, [Iterum capti] jussit B. Gaudentium Episcopum comprehendi, una cum Clericis suis, & ante suum conspectum deferri. Denique euntes ceperunt eum in supra dicta villa, simul cum Culmato Diacono: Dicentiuss namque non erat cum illis. Dum autem a militibus ducerentur B. Gaudentius Episcopus & Culmatus Diaconus, auditum est in civitate illos advenire. Cœpit vero populus turmatim ad theatrum concurrere. Tunc Præses Marcellianus sedens pro tribunali, silentium fieri postulavit. Tandem clamore sedato, sic eos allocutus est Præses: Quæ sunt maleficia vestra, ut mentium alienatores ad veri Dei cultum sine aliqua cunctatione vocetis? Cui S. Gaudentius Episcopus respondit: Vos si sanam haberetis mentem, hoc magis Dei omnipotentis beneficio quam dæmonum imputare deberetis: [plumbatis cæsi, in carcerem includuntur.] sed quia cor vestrum a principe tenebrarum cæcatum tenetur; ideo hanc amentiam vestro ore multifarie personatis. Tunc Præses nimium iratus jussit, ut eum plumbatis diutissime cæderent. Illi vero Deo gratias agentes, dicebant: A timore inimici eripe animam nostram. At Marcellianus jussit in carcerem retrudi, & præcepit ut cum summa diligentia Pagani custodirent, & neque panem neque aquam darent eis.

[3] Medio noctis tempore ecce Angelus domini venit cum magno lumine illisque panem cælestem tribuit. [Ab Angelo panem deferente, occiduntur custodes,] Videntes autem custodes tantum lumen, non dederunt gloriam Deo, sed furioso impetu in ipso lumine irruentes, ab Angelo Dei percussi in terram mortui ceciderunt. Mane autem facto dictum est ab omni populo, ut ad thurificandum ducerentur ad theatrum. Illis denique euntibus carcerem invenerunt apertum, & quosdam custodum mortuos jacentes similiter repererunt. Tunc omnes populi hoc audientes, infinitos dabant clamores ad cælum; & extrahentes illos de carcere ad theatrum duxerunt, cædendo pugnis aliisque verberibus. Tunc Marcellianus Præses dixit eis; Quo maleficio sacrilegium ac homicidium perpetrastis, indesinenter dicite. Cui S. Gaudentius Episcopus respondit; Quia videntes Angelum Dei, non dederunt gloriam Deo, ideo dedit illos Deus in reprobam mentem: sed si vultis in unum credere Deum cæli & terræ, [eorum oratione resuscitati.] Patrem & Filium & spiritum sanctum, vos salvi eritis, & isti qui mortui sunt resuscitabuntur. Præses dixit in hoc apparebit vos verum dicere, si hoc perficere potestis. Et præcepit suis, ut cum illis irent ad carcerem. Venientibus illis ad carcerem, jusserunt omnes feras egredi: Pagani vero illos deridentes dicebant, Modo apparebit virtus Dei ipsorum. Sancti vero prostraverunt se in terram, & diutissime flentes hanc orationem fuderunt ad Dominum: Qui filium viduæ suscitasti, & lazarum jam fœtentem de monumento ad vitam revocasti; tu genitor Mariæ, tu genitus ex Maria, tu omnium creaturarum vivificator, hos homines resuscitare digneris: [In Christum cum aliis credunt:] ut cognoscant te verum Deum creatorem omnium. Et ab oratione cessantes, ita illos sanos & incolumes reddiderunt, ut nullum signum mortis in eis appareret & cœperunt voce magna clamare, dicentes: Unus Deus Christus in cælo & in terra, quem S. Gaudentius prædicat: & in illa hora multi crediderunt in Christum, confitentes peccata sua, remissionem quærentes ab ipso Domino Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum.

[4] Igitur per dies quindecim mansit apud quemdam Vicarium Quadratiani, Andream nomine, [Martyrio consecrantur Andreas, Uxor, filii, servi,] qui baptizatus fuerat a B. Gelasio Episcopo cum omnibus suis numero quinquaginta tres. Per hos vero dies multi veniebant ad eum, & a quacumque detinebantur infirmitate sanabantur. Audiens namque Marcellianus signa & prodigia quæ faciebant, fellea face succensus, suos convocavit lictores: & præcepit ut noctu irent ad domum Andreæ, & sine audientia omnes, quos inveniunt ibidem, decollarent. Qui jussa explentes furioso impetu intraverunt in domum Andreæ, & decollaverunt eum una cum conjuge, filiis & servis & omni familia numero quinquaginta tres; [simul 53:] & sic infra domum illius omnes in puteum projecerunt, & ita Deus illos sibi gloriosos Martyres consecravit.

[5] Gaudentium vero Episcopum & Culmatum Diaconum comprehendentes, duxerunt usque ad Balnea quæ erant juxta theatrum ac Nymphæas Castri; tamdiu cædendo, [dein SS. Gaudentius & Culmatus,] quamdiu spiritum exhalarent; & insuper unus ex illis evaginato gladio utrumque capite privavit; & dimittentes eos nuntiaverunt hæc domino suo Marcelliano. Tunc sequenti nocte venit Dicentius Presbyter, & sepelivit corpora e SS. Gaudentii & Culmati ibi juxta Balnea, quæ ut dixi sunt non longe a Civitate Arretii juxta theatrum & flumen Castrum. Marcellianus vero Præses, dum erga alios Christianos necem pararet, [ecclesia honorantur] in conspectu suorum infra palatium a diabolo captus expiravit. Post necem namque Sanctorum, Dicentius Presbyter ab omni populo Præsul eligitur; post cujus electionem tota civitas Deo favente sanctum percepit baptisma, qui fabricavit Ecclesiam in honore sanctorum Martyrum, Gaudentii Episcopi & Culmati Diaconi, in eodem loco ubi decollati sunt: ubi dantur beneficia Dei eorum orationibus usque in præsentem diem. [& coluntur 19 Iunii.] Passi sunt autem sanctissimi Martyres Christi Gaudentius Episcopus & Culmatus Diaconus in civitate Arretii sub Marcelliano Præside; natalitia quorum celebrantur tertio decimo Kalendas Julias regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Augustales dicebantur, qui primos in bella ordines duxerant.

b Julianus Apostata, mortuo 3 Novembris anni 361 Constantio, perrexit imperare usque ad 26 Iunii anni 363; cui tunc successit Iovinianus, mortuus 17 Februarii anni 364 & subrogatus est Valentinianus.

c Scilicet non depositus a dicto Ioviniano, sed a Valentiniano facto Imperatore.

d Sub Iuliano scilicet apostata sequentia facta videntur intelligenda.

e Vide quæ diximus 3 hujus, ante Acta SS. Pergentini & Laurentini, etiam ita sepultorum.

DE DUOBUS SANCTIS ANONYMIS,
AD S. HIPPOLYTI IN AUSTRIA HONORATIS.

De eorum inventione, cultu, miraculis seculo XIII.

Anonymi duo, apud S. Hyppolyti oppidum in Austria (SS.)


AUCTORE D. P.

Inter alia pietatis monumenta, quæ veteres Austriæ Marchiones reliquere posteris suis, ampliori Archiducum titulo nunc utentibus, numeratur S. Hyppolyti monasterium, vulgo Saint-Polten, quod S. Altmannus Passaviensis Episcopus insigniter restauravit, uti scribit Gabriel Bucelinus, in sua Germania sacra. Obiit Altmannus anno MXCII, & colitur VIII Augusti. Quia autem ea ætate cœpit resflorescere Canonicus ordo, sub disciplina vitæ communis, exemplo primum dato Lucæ in Hetruria, sub Anselmo Episcopo, postea Alexandro Papa II, [per S. Altmannum restaurato] Regulæque Canonicæ restaurandæ zelatore insigni; sanctioribus quibusque Episcopis certatim eadem instituta promoventibus; ideo admodum verosimile mihi fit, ipsum quoque Altmannum, in sic restaurato monasterio, Canonicos Regulares constituisse, quales hodiedum ibidem perseverant.

[2] Loco huic insigniter illustrando, & excita peregrinorum frequentia celebrando, insigne adjumentum providit Deus, cum anno MCCIX, hac XIX Junii, inveniri ibidem fecit duorum sanctorum corporum ossa; innominata illa quidem, sed consecutis magno numero miraculis continuo declarata omni honore dignissima. [inventa an. 1209 duo corpora,] Verosimile est, prioribus loci incolis Benedictinis notum satis fuisse, quorumnam illa Sanctorum essent: sed ut alibi sæpe usu venisse deprehendimus, sic etiam ibi credimus, a migrantibus alio Monachis ablata, vel ipsis prorsus extinctis abolita esse omnia loci monumenta vetustiora. Quin etiam non temere suspicari quis possit, barbarica quapiam incursione damnum istud factum; [Sanctorum esse divinitus monstrata:] quæ ipsam quoque sanctorum corporum tumbam involvisset, nisi imminenti ex vicinia hosti eam subduxisset solicitudo fugam parantium, terraque abdidisset, revelandam tempore divinitus constituto. Quid autem miremur antiquitus factum, quod seculis non admodum multis a felici ista inventione elapsis, iterum accidere potuisse dolemus? [quid si ipsius S. Hippolyti & Socii unius?] Si divinandum aliquid esset; suspicarer, esse corpora ipsiusmet S. Hippolyti, & Socii unius pariter Roma olim allata, quibus structum cœnobium sit; quæque (ut passim in talibus solet) creditum sit esse illius Sancti, qui pariter cum nutrice Concordia & sociis decem, sub Valeriano passus, colitur XIII Augusti. Hunc enim passim omnes habere se credunt, quotquot, occasione allatarum sub tali nomine Reliquiarum, ecclesiis suis in Germania & Gallia nomen fecere.

[3] Invenerant Patres Collegæ mei, anno MDCLXXXVIII ad lustrandam Bibliothecam Cæsaream profecti Viennam, [Eorum iterum perditorum] in Codice Ms. signato superne num. 3 inferne 23, ad calcem libri Inventionis prænotatæ Historiam atque Miracula, magno numero breviter annotata, sed fine mutila. Hæc cum studiose transcripsissent, intelligerentque Viennä Milichium ituris, modico a via flexu transiri posse atque obiter inspici prædictum S. Hippolyti monasterium, a dextera Danubii ripa vix quinque leucis dissitum; nullam istic amplius talium corporum memoriam, [hic dantur miracula ex Ms.] nedum venerationem invenerunt. Quare hoc etiam amplius impelli me sentio, ut colligam quæ superavere fragmenta, usui futura, quandocumque placuerit divinæ Majestati, Sanctos suos iterum glorificare: quod ut fiat votum haud dubie omnium erit, quicumque his lectis venient in notitiam inventi istic olim ac denuo amissi thesauri.

HISTORIA
Inventionis & miraculorum.
Ex Ms. Bibliothecæ Cæsareæ Viennensis.

Anonymi duo, apud S. Hyppolyti oppidum in Austria (SS.)

BHL Number: 5675

AUCTORE D. P.

[1] Gloriosus atque mirabilis Deus in sanctis suis, ille floridus sacrosanctæ Matris Ecclesiæ Sponsus, [Ad Dei suos Sanctos glorificantis honorem,] præ filiis hominum forma speciosus, Euangelica vitis vera, Dominus noster Jesus Christus, una cum Patre & Spiritu sancto; sicut ab initio seculi nascentis, operarios, scilicet Patriarchas, Prophetas, aliosque Patres venerandos in vinea sua, id est Ecclesia, locare non cessavit; ita quoque singulis mundi ætatibus fructuosos palmites, hoc est Electos, virtutibus & miraculis coruscantes, ex se vera vite, merito fidei, pullulare misericorditer & gloriose procuravit. Verum quia misericordiæ ejus non est numerus, & magnitudinis ejus non est finis; divinæ pietatis Clementia nostris quoque temporibus (licet ultima ejus simus membra, & in quos extrema jam devenerunt secula) solitæ miserationis opera declarare non desistit. [Tob. 12,] Propter quod, Angelico freti testimonio, dicente, Sacramentum Regis abscondere bonum est, [scribit Auctor simpliciter,] opera autem Dei revelare honorificum est; nos magnificas cælestis gratiæ virtutes & miracula, quæ miserator & misericors Dominus, in Ceciensi a pago, videlicet in Sancto Ypol, per sanctarum revelationem Reliquiarum nuper exhibere dignatus est, salva veritate, sicut oculis nostris perspeximus, & quemadmodum præsentialiter auribus nostris audivimus, simpliciter enarramus. Et revera eadem Dei beneficia, nec officio styli, sicut mos est scribentium, multiplicamus; nec verborum schemate, cum per se clarius eniteant, exornamus: sed signorum magnalia, non utique omnia, sed ea quæ multorum sunt testimonio comprobata, breviter enuntiamus.

[2] Anno igitur Domini MCCIX, in die Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, cum custos ecclesiæ nostræ, in sacrario more solito hac illac lustraret, [quod an. 1209, 19 Iunii] & ad reponendum sacras vestes tristega solicitus ordinaret; accidit ut quædam tumba Sanctarum Reliquiarum, hactenus occultata, subito quodam hiatu miraculose patesceret. Admirantibus autem his, qui tunc una cum Custode aderant, quidam accedentes, & hiatus locum vallantes, quidnam esset experiri cupiebant. Et ecce tam mira suavissimi odoris fragrantia de tumulo evaporavit, ut & circumstantes incredibiliter oblectaret, [dehiscente pavimento apparuerit tnmba,] & Sanctarum illic latentium Reliquiarum merita liquido manifestaret. Illico fores ecclesiæ ac curiæ b implebantur ab accurrentibus, & quidnam intus lateret scire gestiebant. Nec mora rastris aliisque fodiendi instrumentis experientiam rei fieri, unanimiter ac instanter consulentes, postulabant. Aperientes itaque tumbam, nec scientes vere esse tumulum, inveniunt pretiosum & diu absconditum Reliquiarum Thesaurum. [intra quam reperta ossa 2 corporum] Nam visu pulcherrima & odoratu suavissima duorum corpora reperta sunt ossa; linteaminibus quidem & coriis olim accurate circumvoluta; quæ nunc tamen, salvis ossibus sacris, ad tactum manus collapsa sunt, & in pulverem redacta. Quibus auditis fit populi concursus, fit concurrentium tumultus: clamor attollitur, vulgus novitare gaudens percellitur, & tandem in laudem Dei & Sanctorum reboat omnium exhilarata devotio, & super invento venerabili Thesauro fit a clero simul & populo cum Laudibus immensa gratiarum actio.

[3] His ita gestis & per provinciam divulgatis, irruunt turbæ diversis languoribus debilitatæ: quæ quantam sanitatum gratiam sint adeptæ, testantur curationes subscriptæ. [ad quæ mox curantur, moribundus unus,] Primo scholaris quidam Suevus, nomine Wernherus, subita & gravi prorsus ægritudine correptus, ad articulum mortis est deductus: qui & semivivus sociorum manibus ad Reliquias nuper inventas est translatus, & per noctem Sociorum precibus commendatus. Mane vero, facto ipse voto, sanctorum meritis est sanitati restitutus. Post hæc Perichta quædam in Sancto Ypol, per decem annos manu paralytica, est curata. [& mulieres infirmæ sex.] Alia mulier gisla, in xenodochio S. Ægidii, toto corpore languida est sanata. Alia mulier, in eadem domo, nomine Ita, pleuretica est curata. Item puella, de domo Domini Plebani, nomine Alheyt, visum recepit. Alia Alheyt, ancilla cujusdam civis, noctu per visionem ad Reliquias tracta, mane trahentis manus vestigia in brachio evidenter & corporaliter ostendit: quæ veniens ad tumulum a cardiaca passione liberata est. Alia quædam mulier nomine Chunigunt de Chuliub, c quæ per tres annos clauda fuerat, ad tumulum Sanctorum est sanata in die sanctorum septem fratrum.

[4] Eodem die quidam Hartmannus de Willhalmsperch, uno pede claudus, est curatus. Alia quædam, [Item alii contracti & cæci.] Mater armentarii, annis pæne tribus contracta, est curata. Eodem die quædam mulier, plus quam per tres annos dæmoniaca, nomine Chunigunth, est curata. Alius quidam juvenis, per tres menses & ultra usque ad articulum mortis febricitans, in pari febris accessione, supra tumulum est curatus. Alia quædam mulier de Amsteten, nomine Christiana, prope quinque annis contracta, in divisione d Apostolorum est curata. Item quidam, nomine Geberhardus, lumine privatus, XIV Kal. Augusti visum recepit. Eodem die quædam Gerbrich de Stauzendorf, per XIV fere annos cæca, visum gloriose recepit. Item quædam Chunigunt, uxor Chomtarii in sancto Ypol, curvam habens manum, curata est. Alia quædam, Wentila de Hafnarn, ultra tempus anni contracta, adeo quod manibus repsit supra terram, Dei gratia & Sanctorum est curata. Alter quidam Hartmannus, per biennium cæcus, ad tumbam visum recepit. Hic habitabat in vila quæ dicitur Obendorf juxta Planchenstein. Item ultra Danubium, adolescens quidam ad Reliquias visum recepit. Item puella quædam Virgo de Odelpach, diu cæca, illuminata est. Item figulus quidam, nomine Wernherus, visum recepit.

[5] [Punitur incredula, & pœnitens sanatur:] Item mulier quædam de Parochia Sigghartschir, de villa quæ dicitur Wobendof, dum incredula miraculis sanctorum obloqueretur, obmutuit; & adeo furiis exagitata est, ut in faciem Sacerdotis & contra Christi corpus conspueret. Tandem respiciens & pœnitens, ad tumulum Reliquiarum usum vocis recepit. Alia quædam de ultra-Danubium, veniens de villa quadam Brunnen, per biennium pæne clauda, curata est. Alia quædam de Choombech nomine Mechthilt, tumore unius oculi, [curantur contractæ aliquot,] ad dolorem capitis tantum est deducta & fatigata, quod tamquam furiosa caput ad parietes & scamna feriebat. Factoque Sanctis voto, dum lychnum ad candelam præpararet, mox melius habuit, & ad tumulum plene curata est. Item priella quædam de e Cremsa, nomine Richgart, per V annos contracta, in die sancti Ypol, coram civibus suis, ad tumulum Sanctorum est curata. Alia mulier de Sewarn, nomine Mechthilt, diu contracta, interventu sanctarum Reliquiarum mirifice est liberata. [castigatur fucata facie accedens:]

[6] Item quædam mulier in sancto Ypol, fucata facie veniens ad tumulum Sanctorum, quasi leprosa facta est: sed pœnitens tandem per merita sanctorum curata est. Item quædam Perchta in sancto Ypol, per annum visu privata ad tumulum sanctorum est illuminata. Item quædam Jeuta in sancto Ypol, unum habens destructum prorsus oculum, [illuminantur cæcutientes:] ad tumbam Sanctorum est liberata. Item cujusdam figuli parvulus in sancto Ypol, crystallinum habens oculum, in Assumptione S. Mariæ sanum recepit omnino visum. Item quidam puer mutus, annorum VIII, filius cujusdam Ulrici fabri in sancto Ypol, per Dei & per sanctorum gratiam, usum loquendi accepit. Alia quædam mulier, nomine Cunigunt, [curatur ex lapsu graviter læsa;] de villa quæ dicitur Winzurl, juxta Chremsam, dum ad tumbam beati Altmanni in die ipsius devota festinaret, contigit ut in transitu cujusdam rivi de ponte collapsa, femur & mediam partem corporis graviter offenderet, adeo quod læsa pars in tumorem & varias maculas est conversa: claudicans tamen a tumulo præfati Episcopi reiens, tandem facto Sanctis apud nos voto, & torto ad usum candelæ lychno, venit ad Reliquias sanctorum, & curata est.

[7] [morte punitur blasphema in Sanctos:] Contigit quodam tempore ut Parochiales utriusque sexus de Sighart Schirichen, Crucem suam ad Reliquias sanctorum cum devotione portarent: qui cum mane sequenti, expletis orationibus suis, ad propria remearent, & jam Traismam transissent; una matronarum, quæ satis honesta pridem reputabatur, ausu temerario dixit; Si qua virtus esset in his Sanctorum Reliquiis, aliquod indicium sanctitatis suæ in nobis declarassent, cujus, memoriale apud nos durare potuisset. Mox ad hæc verba tanto cordis dolore correpta est, quod de curru demissa subito miserabiliter exspiravit; sicque tam vicinis suis omnibus, quam etiam comprovincialibus triste temeritatis suæ memoriale reliquit. Alius quidam vir de f Hispse, [varii infirmi curantur:] cum filium suum ad præsidia Sanctorum deducens; eum in via procul adhuc a limine sanctorum [esset] puer illuminatus ad patrem dixit; Pater mi, ecce clare video: gratiasque egerunt convenientes. Quædam mulier nomine Mechthilt, de Wiphinge prope Tulnam g, subito paralysi correpta obmutuit, & quasi exanimis corruit. Tandem aliquantis persentiens, signis quibus poterat, ut sibi candela fieret monuit. Quo facto adeo convaluit, quod votum Sanctis vovit, veniensque curata est.

[8] Item puella quædam de Wienna, diu contracta, mox ut de curru ad sanctos descendit, [adducti ex locis diversis,] coram civibus suis ad tumbam Sanctorum curata est. Item quædam femina Wiennensis, nomine Hiltpech, plus quam per octo annos lumine oculorum privata, ad Reliquias Sanctorum visum recepit. Alia quædam de eadem civitate, nomine Dieza, manu & brachio arida, Dei gratia & Sanctorum meritis est curata. Item alia, nomine Gotlint de Poschendorf, juxta Michelnhausen, panis oculorum cæcata, eodem die visum gloriose recepit: nam tamquam squammæ & membranæ ab oculis ejus ceciderunt. Eodem die alius quidam, tribus annis claudus, nomine Hainricus, Dei gratia & Sanctorum meritis est liberatus. Alia quædam mulier elephantiosa, juxta Gotw habitans, ad invocationem eorumdem Sanctorum est curata. Item mulier quædam de Judenaire, nomine Acïla, diu contracta, liberata est. Alia quædam Wiennensis, nomine Mechthilt, plurimis annis cæca, Dei gratia & sanctorum meritis est illuminata. Alia quædam de Raezunge, uno pede a pueritia claudicans, in festo exaltationis sanctæ Crucis, ad tumulum sanctorum curata est.

[9] [illuminantur cæci,] Alia quædam mulier de Willehalmstorf, per totum corpus prorsus inflexibilis, per V hebdomadas nullis usa cibariis, ad Reliquias Sanctorum adducta; postquam in currum ut domum reduceretur ascendit, ita est curata, ut cibum sine mora peteret. Alia quædam mulier de Gaebbiz, nomine Perhta, in festo die Sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani, illuminata est. Hæc pallium suum præ gaudio pauperibus donavit. Item quædam, nomine Buprich de Amsteten, in die Sanctorum Cosmæ & Damiani visum recepit. [mutus loquela donatur.] Quidam Wiennensis VIIII anorum, a nativitate mutus, veniens ad tumbam Sanctorum, Dei gratia & Sanctorum meritis usum locutionis accepit: quem avus ejus tribus vicibus in Arsana ad S. Catharinam, & ad S. Cunigundem Abbatissam in humeris suis ante portaverat, nomine Arnoldus. Et alius vir quidam, diu surdus, auditum recepit. Item quædam mulier de Schiles, Chunigunt nomine, contracta & cæca, visum recepit. Item quædam mulier, nomine Gepa, de wenth juxta Wiennam, VI annis cæca, & per manum mariti sui adducta, Dei gratia & Sanctorum meritis visum recepit, in die Sanctorum Dionysii & sociorum ejus.

[10] Alia quædam, nomine Erndrut, pedibus & cruribus contracta, Sanctorum meritis ad tumulum Sanctorum est curata. [Rursus cæci alii visu donantur:] Item quædam, nomine Wichilt, de Chremsa, diu lumine oculorum privata, interventu sanctorum est illuminata, in festo S. Martini. Item vir quidam, nomine Hainricus, noster vicinus, de Mose, per triennium visu privatus, XVII Kal Decembris est illuminatus. Item eodem die mulier quædam nomine Heilca de Rapotenchirichen, una manu paralytica, Sanctorum meritis est curata. Alius quidam, Hainricus nomine, de Rossac, forte cadens ab alto, manibus & pedibus & toto corpore contritus est, adeo quod etiam desperatus fuit: sed nutu Dei, [juvatur lapsus ex alto,] invocato sanctorum interventu, facto voto, subito convaluit; ita ut non tantum sine adminiculo humani solatii, sed etiam baculi surgat, & tumulum eorumdem Sanctorum pedester peteret, & per Dei gratiam prorsus incolumis ad propria cum gratiarum actione remearet.

[11] Alius quidam habitator Wiennensis Ulricus nomine, per triennium cæcus, ad tumulum Sanctorum, [& infirmi varii.] in Purificatione S. Mariæ, meritis ipsorum & per Dei misericordiam visum recepit. Quidam paralyticus, nomine Hermannus, adolescens de Smeinsdorf, aliquanto tempore paralyticus & per paralysim mutus factus, gratia Dei & Sanctorum meritis usum loquelæ recepit in Purificatione sanctæ Mariæ. Item puer quidam, filius vicini nostri de sprecern, per tres menses cum desperatione parentum visu privatus, miserante Deo & interventu Sanctorum, lumen oculorum adeptus est. Alia quædam femina, nomine Gepa gravi languore usque ad articulum mortis correpta, desiderio desideravit, ut os sanctarum Reliquiarum in aqua tingeretur, & sic pro medicina eadem aqua daretur haurienda: quo facto protinus est sanata: quo utique exemplo civis & vicina nostra, Domina Alheydis de Curia, a gravi corporis infirmitate est liberata.

[12] Contigit quodam tempore ut Miles quidam, nomine Marchardus de Amsteten, [Cæsus in via ad Sanctos,] cum aliis Christo devotis fidelibus, ad tumulum Sanctorum proficiscens (dolor!) ab hostibus suis in via occideretur. Et cum uxor ejus præ dolore, quem de nece mariti contraxerat, Sanctorum Reliquiis crebro maledicens derogaret; imago ipsius interfecti cuidam Religiosæ feminæ in visione apparuit: qua de statu ejus requirente, subtristis respondit, Ab ea hora qua sum interfectus, ope Sanctorum ad quos venire cupiebam, in pace quievi: sed nunc propter uxoris meæ maledicta, requies mea est turbata. Unde suppliciter obsecro & moneo, ut ipsa a stultitia labiorum quiescat, [sublevatur a pœnis purgatorii.] & duos instar staturæ meæ cereos pro requie conficiat, quos & ad tumulum eorumdem Sanctorum pro me cum devotione accendi faciat. Aliud, quod tam famosum & memoria dignum in sanctorum tumulo contigit, signo.

[13] Nam quidam in sancto Ypol civis, nomine sifridus calcifex, dolore oculorum correptus & in cæcitatem redactus, spe luminis ad Reliquias sanctorum accessit, [Castigantur qui Reliquias temere tangunt.] & ut visum reciperet cum lacrymis suppliciter oravit. Cumque post aliquot tempus, miseratione Dei & Sanctorum visum recepisset; quadam nocte, simpliciter quidem, sed tamen ut videtur temere, Reliquias contingere & oculos circumlinire præsumpsit: &; quod mirum dictu, mox pristinam cæcitatem incidit. Sed quid miser ageret? Temeritatem mentis & manus suæ confessus est, semet ipsum Deo & sanctis pro voto vovit, pœnitentiam egit; denique iterum, miserante Deo & Sanctorum interventu, visum gloriose recepit. Pari modo cuidam adolescentulo similia præsumenti contigit, qui fuerat paralyticus. Reliqua, utpote in ultima pagina codicis adeo erant attritu deleta ut legi non possent.

ANNOTATA D. P.

a Sisciam ad Savum in Illyrico novi, sed non puto hinc namen duci posse, usque in Austriam trans Oenum pertingens. Itaque aliquid propius libenter discam. Porro S. Ypol videtur medio ævo dictum fuisse ac scriptum.

b Imperfectus hic sensus hiabat, deficientibus pluribus forte verbis, aut etiam lineis.

c Topographicæ mappæ Kulb nominant, una a S. Hippolyto leuca: nolim autem spondere, propria locorum nomina omnia, hic recte scripta haberi; nec in iis, quæ inveniri forte nunc possum, designandis nolim in tanto numero esse scrupulosus, præcipua quædam loca indicasse contentus.

d Divisio Apostolorum passim colitur 15 Iulii.

e Cremsa insigniter munitum oppidum, trans Danubium.

f In Ms. dicitur per p virgula, ut fortasse legendum sit Isper, nihil tamen muto, quia suspicor id esse, quod nunc Ips dicitur, munitum ad dextrum Danubii castrum, ad ostium cognominis rivuli.

g Tulna insigne oppidum, S. Hippolyto quam Viennæ propius jacet.

DE SANCTO ZENONE
ANACHORETA IN ÆGYPTO.

SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Menæis Græcorum & Vitis ac Dictis Patrum.

Zeno, Anachoreta in Ægypto (S.)

G. H.

Memoria Patris nostri Zenonis celebratur hoc XIX Junii in Magnis Menæis Græcorum, & hoc additur elogium. Οὗτος ἀποτωξάμενος τὸν κόσμον, καὶ μαθητεύσας τῷ μεγάλῳ γέροντι Σιλουανῷ, διὰ τῆς ὑπερβαλλούσης ἀυτῷ ὑπακοῆς καὶ ἄκρας ἀκτημοσύνης, γέγονε σημειοφόρος· καὶ γὰρ πολλοὺς, ἐξ ἀνθρώπων ἀπήλασε δαίμονας. Οὕτως ὁσίως βιὼσας τοῖς ἀγγελικοῖς ἀγωνίσμασι, ἐπὶ χρόνοις δυσὶ καὶ ἐξήκοντα, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν.Hic mundo valere jusso, magni Silvani senis discipulus factus, propter excellentissimam suam obedientiam, religiosarumque virtutum exercitationem & paupertatis amorem, donatus ingentium miraculorum patrandorum gratia, multos a dæmonibus liberavit. Vita ergo tam præclara exacta, & Angelicis certaminum studiis addictus, cum annos duos & sexaginta vixisset ad Dominum migravit. Hæc in Menæis quibus similia leguntur in Menologio, Sirleti.

[2] [sæpe mutat habitationem,] De eodem Zenone agitur lib. 5 de Vitis Patrum, auctore Græco, interprete Pelagio, libello 8 cap. 5 ubi Dixit Abbas Zenon, discipulus Abbatis Silvani: Numquam maneas in loco nominato, neque cum homine habente magnum nomen, neque mittas fundamentum ut ædifices tibi cellam aliquando. Videtur ibidem libello 15 cap. 7 de eodem Zenone agi his verbis: [post longam peregrinationem cælitus cibum accipit.] Dicebant de Abbate Zenone, quia cum moraretur in Scethi, exiit nocte de cella sua, velut ad paludem; & cum errasset, fecit tres dies & tres noctes ambulans & laborans: & cum defecisset, cecidit semianimis. Et ecce puerulus stetit-ante eum, habens panem & * surisculam aquæ, & dicebat ei: Surge: manduca. Ille autem surgens oravit, existimans quia phantasma esset: puer autem respondens, dixit ei: Bene fecisti, & iterum oravit secundo & tertio. Et dixit ei: Bene fecisti. Surgens ergo accepit & manducavit, & post hæc dixit ei: Quantum ambulasti, tantum es a cella tua; sed surgens, sequere me. Et statim inventus est * in cella sua. Dixit ergo ei senex: Veni, intra, & da nobis orationem. Et cum intrasset senex, ille subito non comparuit. Hæc ibi: quæ eadem leguntur lib. 3 auctore Ruffino cap. 210.

[3] Iterum libello 10 cap. 22 ista referuntur: Venerunt aliquando ad Abbatem Zenonem quidam Fratres, & interrogaverunt eum dicentes: quid est quod scriptum est in libro Job, [respondet quomodo cælum non sit mundum;] nec cælum mundum esse in conspectu Dei? Respondit autem senex, dicens, Reliquerunt homines peccata sua, & cælestia scrutantur. Hæc autem est interpretatio sermonis, quem reliquistis: ut quoniam Deus solus est mundus, dictum sit nec cælum mundum esse in conspectu ejus. Iterum eodem libro 5 libello 4 cap. 17. Abbas Zenon ambulans aliquando in Palaestinam, cum laborasset, resedit ut manducaret juxta cucumerarium. [ne furtivum comedat,] Suadebat autem ei animus suus, dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, & manduca. Quantum autem est? Qui respondens cogitationi suæ, dixit: Fures ad tormenta vadunt. Proba ergo teipsum in hoc, si potes ferre tormenta. Qui consurgens stetit in caumate quinque diebus, & defrigens seipsum in sole, dicebat quasi animus ejus ad seipsum: [pœnitentiam sibi imponit:] Non possum ferre tormenta. Dixit ergo ad animum suum: Si non potes ferre tormenta, ergo non rapias ut manduces. Omnia hæc etiam narrantur in lib. 3 auctore Ruffino; videnturque uni eidemque convenire.

D. P.

[4] Joannes Baptista Cotellerius, Tomo I monumentorum Ecclesiæ Græcæ, utraque lingua edidit insigne opus de Apophthegmatis Patrum, [nihil accipere vel dare solitus, morem mutat:] secundum ordinem nominum alphabeticum ex variis auctoribus seu collectionibus vetustioribus coordinatum; ubi non solum omnia jam relata habet, sed num. II, III, VII, & VIII addit sequentia, necdum alibi a nobis reperta. Retulerunt de Abbate Zenone, quod initio quidpiam a quopiam nolebat accipere; unde qui afferebant recedebant tristes, quod non acciperet; & alii ad eum venientes volebant accipere, tamquam a magno sene, nec habebat quod daret, ipsique tristes abscedebant. Ait senex, Quid agam? quia contristantur, tam qui afferunt, quam qui capere cupiunt. Hoc præstat: [Ægyptios Syris & Græcis præfert:] si quis afferat, sumam: & si quis petat, præbebo ei: atque ita faciens, quietem habuit, cunctisque satisfecit. Venit Frater Ægyptius visitatum Abbatem Zenonem in Syria, & accusabat coram eo cogitationes suas. Ille vero admirans, dixit: Ægyptii quas quidem habent virtutes occultant, quos autem non habent defectus accusant continuo: Syri autem & Græci, quas quidem non habent virtutes habere se prædicant, quos vero habent defectus abscondunt.

[5] Dixit Abbas Zeno. Qui vult ut Deus cito exaudiat preces ipsius, quando surrexerit & manus extenderit ad Deum, præ cunctis, [inimicis ignoscere docet] etiam præ anima sua, oret ex animo pro inimicis suis; ac per hoc præclarum facinus, quidquid a Deo petierit, auscultabit ei. Referebant quod in quodam pago erat aliquis qui plurimum jejunabat, adeo ut inditum ipsi fuisset nomen Jejunatoris. De quo cum rescivisset Abbas Zeno, accersivit eum. Ille lætus accessit, & oratione facta sederunt. Cœpit igitur senex operari tacitus: non valens autem Jejunator loqui cum eo, cœpit a tædii vitio molestari, & ait seni: Ora pro me, Abba; volo enim abire. Dicit senex: Quare? Respondit: Quia cor meum quasi flagrat, & quid habeat nescio: nam quando eram in villa usque ad vesperam jejunabam, nec unquam mihi tale quid contigit. Tunc senex: In villa ex auriculis tuis nutriebaris. Sed ali, atque ex hoc tempore manduca hora nona; & si quid agis, in occulto fac. Ut ergo incepit facere, [& clam jejunare.] nonam horam ægre expectabat: dixeruntque qui cognoscebant eum, Jejunator a dæmone correptus est. Ile autem veniens cuncta nuntiavit Seni: qui ad eum dixit: Hæc via secundum Deum est.

[6] Eumdem Zenonem, citato Menologio, refert in Catalogo generali Ferrarius, [Silvanus Magister Zenonis 22 Sept.] & adscribit Palæstinæ licet de eo agat in Vita S. Silvani Abbatis, & hunc XXII Septembris celebret, ut apud Scetim in Ægypto clarum. Allegat etiam Petrum de Natalibus, Maurolycum & Felicium: quorum duorum verba, utpote ad historiam non facientia, nihil attinet hic describere. Petrus lib. 4 cap. 47 sic habet: [& 12 Aprilis] S. Zeno monachus, Silvani Abbatis discipulus fuit: de quo refert Heraclides, inter cetera ejus virtutis & constantiæ insignia, quod in ardentissimi solis Ægyptia regione, stetit in caumate quinque diebus, se desiccans in sole: ut ex hoc probaret, utrum tormenta tolerare posset, & post miræ pœnitentiæ opera, migravit in Christo, pridie Idus Aprilis: quo die etiam indicatur a Greveno & Canisio. Sed quo id scribi cœptum sit fundamento, non facile divinaverim: uti nec quo tempore idem Sanctus floruerit, vel ejus magister Silvanus: [Zeno etiam 12 Aprilis,] quem mirum est a Græcis nuspiam memorari; a Maurolyco autem ipsi assignari diem nusquam alibi repertum: nam neque Petrus de Natalibus, qui Sanctis illum primus adscripsit, diem definire præsumpsit. Invenitur tamen Silvanus iste, familiaris fuisse Abbati Moysi, non Æthyopi, neque Syro, de quorum primo XXVIII agendum, de secundo actum XXIII Februari, sed Ægyptio, sæpius in vitis Patrum recurrente. Hic vero familiarem habuit S. Piorem, cujus videtur meminisse Ammonius num. 21 Epistolæ de SS. Pachomio & Theodoro, a nobis illustratæ ad diem XIV Maji. Qui si omnes eadem vixerunt tempore, [videtur vixisse circa an. 400.] neque synonymia nos fallit, referendus erit Pior, de quo egimus XVII Junii æque ac ceteri omnes cum S. Theodoro, ad medium seculi IV: & ad finem ejusdem seculi vel sequentis initium, Zeno pertigerit. Ceterum nemo velit suspicari quod hic relatus Zeno possit esse is de quo tam præclara narravimus in vita S. Hypatii die XVII Junii, qui sub finem suum, dimisso quod ad mare rubrum administrabat monasterio, ubi magna cum sanctitate nec sine miraculis vixerat, vitam in Rufinianensi apud Chalcedonem asseterio ignotus clausit circa an. CCCCLII. Hic enim & junior fuit & post mortem primum agnitus. Vide tamen istius vitæ caput ultimum.

[Annotata]

* buccale

* al. ante cellam

DE SANCTO PETRO PRIORE MONASTERII EYGAG ET DOCTORE.
APUD HABESSINOS IN ÆTHIOPIA.
Ex illius gentis Hagiologio manuscripto.

[Commentarius]

Petrus, Monachus & Doctor in Habassia (S.)

D. P.

Egregii hujus apud Habessinos viri, Petri, [Doctrina præ sumitur sana fuisse,] doctrinam, a qua, omnibus exposita & longe lateque diffusa, præcipue commendatur, nullis fuisse erroribus gravioribus inquinatam; ipsumque aut Chalcedonensi Concilio priorem extitisse, aut saltem sub aliquo etiam post illud Orthodoxo Patriarcha ad gentis instructionem divinitus concessum præsumere possumus, donec aliqua ratio positiva occurrerit de illo dubitandi. Cur enim deteriori loco nobis sit gens illa, olim tam ferventer fidem Christianam amplexa, quam Græcorum natio, quorum etiam post Photii tempora Sanctos recipimus ex Synaxariis, & multo magis ac libentius eos, de quorum ætate comperimus nihil, præsumendo quod fuerint schismatis expertes vel eo priores? Petrum istum Poëta Hagiologus sic alloquitur: [licet ætas in certa sit,] Saluto Petrum, constitutione ac lege bonum, monasterii Eygag Priorem dictum. De ejus doctrina quæ fluminis instar limpida & minime turbida fluxit expleverunt sitim suam pueri atque senes. Ita nobis Cl. V. Iobi Ludolfi discipulus Hagiologii interpres: qui miror unde acceperit titulum Prioris. Ambigua enim nobis ea vox est, ad significandum sive primum ab Abbate, sive absolute Primum & Antistitem vel Præsulem omnium. Verum hoc parvi refert; pluris æstimarem conditionem & situm monasterii Eygag cognoscere; tum aliqua ejus si extant Acta nancisci.

DE S. INNOCENTE VEL INNOCENTIO
EPISCOPO CENOMANENSI IN GALLIA.

ANNO DXLII.

Commentarius Prævius.

Innocentius, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I De cultu, ætate ac gestis, tam ipsius quam trium decessorum Episcoporum.

Inter undecim primos Cenomanorum Episcopos, omnes Sanctitatis titulo conspicuos, [Conc. Aurelianensi 4 subscriptus 541,] Octavum locum sibi vendicat, quem diœcesani sui S. Innocentem appellant; ipse vero, præsens Concilio Aurelianensi quarto, quod habitum fuit anno DXLI, Innocentius, inquit, in Christi nomine Episcopus civitatis Cenomanicæ, consensi & subscripsi. Nec diu post supervixit: [obiit 542.] siquidem obiit paulo post missam Casinum legationem, ro deducenda inde Monachorum Colonia, vivente adhuc S. Benedicto, quem Henschenius & Mabilio tenent atque demonstrant obiisse anno DXLIII, [ordinatus 496 in Dominica.] XXX Martii in Sabbato ante Dominicam Passionis. Obiit autem ipse XIX Junii, die SS. Gervasio & Protasio Martyribus sacra, sub quorum nominibus Cathedralem instaurarat, acceptis Mediolano eorum Reliquiis. Mortuum ergo illum cum Joanne Bondonneto, Vitas Episcoporum Cenomanensium Gallice illustrante, dicimus, anno intermedio DXLII, postquam sedisset annos XLV, menses X, dies XXVI: qui a die & anno prædicto sic retrotracti ut extremus dies non computetur, vel dies XXVII numerentur, demonstrant nobis annum CCCCXCVI; quo habente litteram Dominicalem F, ipse fuerit ordinatus, XXI Julii, tunc in Dominicam diem cadente. Cur autem tam solicite requiram Dominicam, pro inveniendo die Ordinationum Episcopalium, tamquam ex traditione Apostolica observato, satis docui in Conatu ad Catalogos Romanorum Pontificum; & in Paralipomenis ad eumdem, confirmavi ex Epistola S. Leonis ad Episcopos Provinciæ Vienensis, ubi scribit: Non passim, sed die legitimo Ordinatio celebretur; nec sibi constare status sui noverit firmitatem, [Gesta sec. 9 compilata.] qui non die Sabbati vesperi quod lucescit in prima Sabbati, vel ipso Dominico die fuerit ordinatus.

[2] Actus Pontificum, Cenomanis in urbe degentium, seculo IX ultra medietatem progresso compilati (quos, ex voto nostro ad Vitam S. Domnoli indicato, edidit diligentissimus & eruditissimus Joannes Mabilio, tom. 3 Analectorum suorum) Capiti VIII hunc præfigunt titulum: Gesta Domni Innocentis, Cenomanicæ urbis Episcopi, qui fuit temporibus Anastasii Imperatoris (addere potuisset Justini & Justiniani, quorum hic isti successit DXXVII) & Chlodovæi primi Francorum Regis Christiani, (anno DXI, [Titulus sancti.] XXVII Novembris defuncti). & Childeberti filii ejus; cujus anno abinde numerando XXXI, ipse ex hac mortali vita ad æternam transiit. Titulum Sancti probat Vita Constantiniani Abbatis, I Decembris illustranda, eo plus semel utens. Neque refert quod Actuum Auctor Domni appellatione contentus esse voluerit: hac enim semper utitur, etiam in illis qui manifestissimum ab antiquo cultum habent, Breviariis expressum.

[3] in hic an modo receptum sit S. Innocentis nomen, necdum comperi; a vetustioribus abfuisse docet antiqui Breviarii Kalendarium nobis descriptum. Sed ad credendum quod semper habitus pro Sancto sit, sufficit prædictus Auctor Gestorum, cum ait, quod obitum ejus innumerabilia præcesserunt signa, & subsecuta sunt; quæ … si quis investigare voluerit, [Olim scripta miracula desiderantur.] in aliis schedulis, in quibus & aliorum præscriptæ Cenomanicæ urbis virtutes insertæ sunt, scripta reperire poterit. Verum hæ, proh dolor! perierunt æque ac similiter in Gestis allegatæ decessorum Episcoporum Vitæ; uti etiam Commentum de Vita & Actibus S. Turibii Episcopi, nominatum inter cartas & præcepta Regum, per quæ Dominus Franco, monasterium S. Karileffi ad jus & Dominationem suæ Sanctæ Sedis pertinere coram Carolo Magno demonstravit. Cogimur ergo illis carere, magno sane cum historiæ detrimento; majori futuro, nisi suppeteret posterior ista Collectio; cujus tamen auctoris, ut bene observavit Mabilio primarium intentum non fuit Episcoporum Cenomanensium antiquiorem Vitas virtutesque & miracula consignare litteris; sed notum facere posteritati, quo jure & quibus titulis monasterium Anisolense S. Karileffi ad jus proprietatemque Ecclesiæ matricis pertinuerit, licet ei substractum tempore Josephi Episcopi seculo VIII exeunte, magis intenti amoliendis a se accusationibus, quarum causa denique degradatus fuit, quam tuendis Ecclesiæ sibi commissæ juribus. Interim pro Sancto habitum cultumque Innocentem, probatur etiam ex Vita Hildeberti, seculo XI exeunte Episcopi; qui fecit ex proprio suo duas capsas in quibus Sanctorum Turibii atque Victoris, necnon & S. Innocentis, & aliorum Ecclesiæ Cenomanicæ Episcoporum Reliquias, & S. Tenestinæ & Adæ, & S. Hilarii Presbyteri, solerter consignavit. His præmissis, nescio an opus sit addere Elogium, [Elogium ex Suassayo.] quod Saussayus texuit ad hunc diem, in suo Martyrologio Gallicano, nihil docere nos valens, utpote verbis conceptum (quod illi familiare est vitium) cuivis sancto Episcopo applicabilibus hoc modo; Ipso die Cenomanis S. Innocentii Episcopi & Confessoris, qui post B. Principium, hujus Ecclesiæ Pastor ob merita præcelsa constitutus, oves Christi mira prudentia & caritate pavit; sanctitatisque gloria florens beatæ æternitatis admissus est ad præmium. Porro cum in propriis illis Gestis statim principio Sanctus dicatur, successor Beati Principii, successoris Domni Victurii operæ pretium fuerit horum aliorumque decessorum quinque seriem Chronologice exponere, retrogradiendo per numerum annorum, mensium, ac dierum uniuscujusque Episcopatus in dictis Gestis assignatorum.

[4] Obiit (ut hic dicitur) Domnus Principius XVI Kalendas octobris, id est, XVI Septembris; & fuit Episcopus in prædicta Sede annos XXIX, mensem I, dies XXI. Cessavit autem post ejus obitum prædictum Episcopium aliquo tempore, [Deccessor Principius ordinatus an. 464] propter ingentem quæ tunc grassabatur seditionem. Fuit igitur ordinatus (si dies mortis, ut supra excludatur a computu, vel dies 22 numerentur) aliquo die XXVI Iulii; qui cum exigat litteram Dominicalem D, qualem habet annus CCCCLXIV; ab hoc descendendo per annos XXIX, venietur ad annum CCCCXCIII quo Principius obierit; atque inter ipsum & S. Innocentem, ordinatum anno CCCCXCVI, XXI Julii; vacaverit Sedes annos II, menses X, dies IV, vel V si diem mortis vacationi adscribas quod post hac observabimus electo interim, sed prius quam ordinaretur mortuo, [obiit 493, relicta Sede aliquamdiu vacua.] ideoque inter Episcopos non nominato, Beato viro Severiano antecessore suo, ut dicitur in Gestis S. Innocentis. Sic autem revera Principius fuit (ut habet titulus Capitis VII) temporibus Zenonis & Anastasii Imperatorum (quorum hic accepit coronam anno CCCCXCI, iste præcesserat ab anno CCCCLXXIV) & Chlodovæi primi Francorum Regis Christiani, tunc cum Principius obiit, annum XIII regnantis, atque biennio post baptizati.

[5] Principii decessor B. Victorius obiit Kalendis Septembris, adeoque anno CCCCLXIII, & vacuam post se Cathedram reliquit per menses X dies XIV; obiit autem, postquam sedisset annos XLI, menses III, dies XIII: qui numerus cum retroductus demonstret annum CCCCXXII, mensem Majum & diem XIX; hic vero dies cum anno isto, procedente cum littera Dominicali A, non fuerit Dominicus; placet supplere defectum numeri, & scribere dies XVIII; ut ordinatio Victurii processerit in Dominica XIV Maji. Potuit ille (ut Vita habet) alitus & instructus fuisse a S. Martino, Turonicæ Urbis Episcopo; sed cum hic obierit anno secundum Henschenium CCCXCVII (qui annus nunc fere ab omnibus, etiam Pagio, [S. Martini alumnus, sed non ordinatus ab illo:] reciputur) non potuit idem fuisse (quod eadem Vita habet) ab eodem S. Martino in Turonica urbe Pontifex ordinatus, & ad Cenomanicam urbem titulatus, sive ad eam a B. Martino directus: non potuit etiam (quod in S. Innocentis Vita legimus) in ecclesia Cathedrali, a se construi cœpta, B. Martino jubente & ordinante, Reliquias Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii posuisse: sed utrumque convenit ejus patri, quem B. Martinus, mortuo S. Liborio, Pontificem ordinavit, & ejus conjugem Mauram nomine sacro velamine consecravit. Non tamen tunc, quando ultimum vitæ annum agebat, sed diu antea eorum filium B. Victurium nomine baptizavit; & a fonte propriis suis manibus, deprecantibus patre & matre, suscepit; & in filium sibi eum adoptavit; ipsumque secum inde deducens, quia jam magnus erat, pie nutriebat, & eum divinis eloquiis instruebat. Hoc sane oportet ante patris ordinationem factum fuisse annis aliquam multis, ut post annos XXIV cum dimidio, in Episcopatu actos a patre, filius potuerit ei succedere, matura & gradui isti congrua ætate. Fuit autem hic Victurius (juxta titulum Capitis VI) temporibus Honorii & Martiani Imperatorum; hoc quidem jam annis VIII defuncto quando obiit Victurius, & Leone regnante; isto annum XXIX imperii numerante, quando ille est ordinatus. Sed quod in Gestis additur obiisse Victurius, Fausto Juniore & Longino bis Consulibus; error evidens Collectoris est, nescio quos fastos depravatos secuti. Isti enim Consules, secundum veram Fastorum rationem, Magistratum inierunt anno CCCCXC: quo usque si superfuisset Victurius, totum fere Principii tempus obtinuisset, nec Marciani tantum, sed etiam Leonis atque Zenonis tempora adæquasset. Optime autem hæc chronologia consistit cum tempore Concilii Venetici, [ad eum an. 462 scripsit Synodus Turon.] de quo hoc recte demonstrat Sirmondus, celebratum esse post Turonicum primum, anno CCCCLXI coactum; per meram autem conjecturam idem Sirmondus notat, habitum esse circa annum CCCCLXV. Dicemus nos, actum anno LXII quinti seculi, & salvabitur fides Epistolæ synodalis ad Victurium, tamquam ad omnium seniorem, ideoque adsentem directa: salvabitur etiam successio Episcoporum Eusebii & Nunechii in Sede Nannetensi, quæ duæ & solæ Sirmondo fuerunt causæ, ut, contra quam in prioribus Conciliorum editionibus factum erat, Veneticum istud Turonico postponeret.

[6] Victurium præcesserat (ut jam insinuavi) ejus carne ac spiritu pater Victurus; [Ejus pater Victurus an. 397 fuerat ordinatus.] qui si defunctus vita est XXV Augusti, quando Natalem ejus Martyrologio Gallicano Saussaius inseruit; inter patris mortem anno CCCCXXI obitam & filii ordinationem, intercesserunt menses VIII d. XX: ipse vero pater (qui sedit in prædicta Sede annos XXIv, & menses VII, diesque, non XIII ut impressum habetur; sed XIV, ut exigit cursus Dominicalium litterarum) in Dominica ordinatus fuerit anno CCCXCVII, die XI Januarii, per litteram D inveniendo. Porro in Titulo Capitis V dicitur, quod Domnus Victurus fuit temporibus Theodosii & Arcadii Imperatorum; melius autem scriptum fuisset, Arcadii & Theodosii, scilicet Junioris: Senior enim obierat anno CCCXCV; Junior vero anno CCCCXXI, quo Victurus hic obiit, numerabat annum XIV Imperii. Istæc omnia fuerunt animadvertenda hic & infra; ut intelligatur Auctor, in iis quæ de suo posuit, non modo secutus Consulares Fastos corruptos, sed etiam Cæsaream Chronotaxim depravatam:

§. II Chronologia SS. Liborii Pavacii & Thuribii Episcoporum.

[7] Proximus ante illum fuit S. Liborius, Paderbornensium & Calculosorum Patronus. [S. Liborius ab an. 396 ordinatus 347] Colitur is quidem potissimum die Translationis suæ Paderbornam XXIII Julii, sed obiit V Idus Junii anno CCCXCVI. Sedit autem in prædicta Sede annos undequinquaginta: proinde ordinatus fuerit anno CCCXLVII habente litteram Dominicalem D, die VII Junii; ut rotundo annorum numero solum abundet dies unus: neque enim mortis dies in hunc numerum venit sed vacationi adscribitur. Titulus Capitis IV dicit, quod Domnus Liborius fuit temporibus Constantini & Valentiniani Imperatorum. Sed mortuo Magno Constantino ante decennium; mortuo etiam Constantino Juniore, quando cœpit Liborius; annum XI numerabant hujus fratres Constantius (multis sæpe Constantinus dictus) & Constans: [male componitur cum Constantino M.] vivente autem eodem S. Liborio non solum Valentinianus senior, anno CCCLXIV exorsus regnare, sed etiam Junior Imperium tenuit, anno CCCXCII Viennæ in Gallia strangulatus. Talis autem Liborii ætas optime consistit cum Chronologia S. Martini qui ipsum sepelisse dicitur & successorem ordinasse: obiit enim Martinus in nostra sententia anno CCCXCVII, aliis etiam serius.

[8] Quartum Caput continet Gesta Domni Pavatii, qui in titulo dicitur fuisse temporibus Maximini & Aureliani Imperatorum, [Neque Pavacius neq; Turibius videntur ordinati Romæ a S. Clemente] & sedisse annos XLIII … obiit autem IX Kalendas Augusti; ferturque a S. Clemente Papa Romano Diaconus ordinatus, & cum S. Juliano directus ad prædicandum, sicut & decessor Turibius; quem idem S. Clemens ordinarit Presbyterum. Verum cum eos, tempore ordinationis suæ, oporteat saltem tricenarios concipere; oportebit etiam ut Pavacius, qui nonaginta & pluribus annis vixit post ordinationem Juliani, viginti ut minimum annis centesimum excesserit; id quod gratis fingi videtur. Suam igitur ordinationem acceperint illi, non a Pontifice Romæ; sed ab ipsomet S. Juliano Cenomanis; constitutaque jam plene per omnes suos gradus ordinesque Ecclesia, post annos XX aut plures fidei istic prædicatæ: atque Archipresbyterali unus, [sed Cenomanis a Juliano] alter Archidiaconali munere fungi potuerunt, quando suus ordinator obiit; nec opus est ut Romæ adducti sint, sed Cenomanis reperti. Quod ad Clementem attinet, rexit is Ecclesiam tertius a S. Petro, juxta posteriorem nostram definitionem, in Anamnesi de Cleto & Anacleto propositam, ab anno LXXIII ad LXXXIII. Maximinus autem cœpit primum regnare anno CCXXXV & Aurelianus CCLXX, occisus ineunte CCLXXV: ut in hoc calculo plus quam ducentis annis Pavacius vixerit, [Pavacii Acta male interpolata idque pro sec 2.] & tamen octoginta & amplius anni absque Episcopo fluxerint, inter Pavacium & Liborium. Interim vero de Pavacio, plane acsi in plena Ecclesiarum pace & rerum temporalium abundantia, sub Constantino Magno vixisset, dicitur, quod in ipsa parochia consecravit ecclesias XI, & ad matrem ipsius urbis ecclesiam censuit luminaria, tam ceræ quam olëi, & treantes (Latine Trientes dicimus) Custodibus, ad præfixam ornandam ecclesiam solvere de Rusiaco, Desertina, Caicciaco, Colonia, Cerallo, Ruiliaco, Materiaco, Argentoreto, Siliniaco & Donnario, tamquam de villis Episcopali mensæ addictis. Tantus scilicet ardor erat, tres primos Cenomanicæ urbis Episcopos adducere ad tempora S. Clementis Papæ, a quo primos Galliarum Apostolos missos volunt, & quidem illos ipsos quos S. Gregorius Turonensis circa tempora Decii advenisse censuit.

[9] Hac autem parte redditur etiam verosimilior sententia Gregorii, quod Episcopales Catalogi, subducti per numerum annorum, [Turonensis Iulianum Decio adscribentis sententia,] cujusque Pontificio assignatorum, nequeant altius promoveri, absque enormibus saltibus aut vacationibus pæne secularibus. Tales admittere coguntur, qui quocumque modo volunt Episcoporum suorum successiones ad Apostolorum adducere temporæ; quos vel ideo probare nequeo, licet non negaverim, fidem in Gallia, præsertim Aquitanica, ante Decium fuisse annuntiatam: sed per eos quorum pauci admodum celebrem ad posteros memoriam reliquerint segnius ad fidem Christi convertentibus se Gallis; & persecutionibus gravissimis, quæ secutæ sunt unæ post alias, sub Domitiano, Trajano, Antonino novellos greges dissipantibus, sic ut radices firmas agere non nisi tam raris in locis Religio Christiana potuerit; ut de se nulla id provincia debeat præsumere, nisi quæ solidis nitatur probationibus, plus quam petitis ex Traditione, antiquiora initia semper sibi arrogare consueta. Tales cum Cenomani non producunt, [hactenus verosimilior;] licebit mihi cum S. Gregorio Juliani missionem differe ad tempora, Decio viciniora, & credere, quod eumdem modicis intervallis secuti sint ceteri nobis noti: atque ad eorum Chronologiam texendam, etiam in tribus primis, (quos a S. Clemente missos dicunt, non probant) procedere per Episcopatuum spatia, in prætitulatis eorum Gestis signata. Quamvis enim hæc primum sint compilata seculo IX; allegant tamen antiquiores chartas & Vitas, unde illa spatia excerpta esse possumus credere, ne nihil omnino sit quod teneamus & sequamur. Hoc autem novo exemplo confirmabitur, quod in Vita B. Alberti VIII Aprilis num. 62 dixi sæpe contingere ut de annorum quo quisque rexit numero firma satis præextiterint documenta; in quibus tamen ad æram, vel Christianam vel Cæsaream communem applicandis fluctuent posterorum opiniones.

[10] His ita constitutis ut Liborius ordinatus sit die VII Junii anno CCCXLVII, secutus Pavacium (qui obierat XXIV Augusti anni prioris, & sedit in prædicta Sede annos XLIII) statuam Pavacium introiisse anno CCCIII, [juxta hanc Pavacius an. 303] die XXII; quia littera Dominicarum index eo anno, fuit C. Hoc tamen ita statuam, ut præsumere liceat, annos tam Pavacii quam Liborsi numero rotundo expressos, solum uno vel altero die abundasse aut defecisse. Cur autem non liceat? cum paulo major excessus defectusque nihil magnopere mutare possit in re, quamdiu servabitur Dominicarum ratio lege præscripta. Ascendamus ergo ad S. Pavacii decessorem Turibium. Hic sedit in prædicta Sede annos V, menses VI, [successisset S. Turibio Martyri;] diesque XVI… Martyrio autem (ut fertur) vitam finivit, ac obiit XVI Kal. Majas. Coronatus sit Martyrio ille anno CCCIII, in gravissima omnium quæ fuit unquam persecutione, sub Diocletiano & Maximiano, publicatis edictis VI Kalendas Martii in foro Antiocheno, indeque ad omnes Romani Imperii Provincias delatis; vi quorum Antistites Ecclesiarum imprimis comprehendi jubebantur. Captus autem cæsusque Turibius sit, die XVI Aprilis: unde per dictos annos, menses ac dies ascendens, venies ad diem XXX Septembris anni CCXCVII. [& hic fuerit ordinatus an. 297.] Hic vero dies cum isto anno per litteram C Dominicas notante sit Feria V, non Dominica; licere mihi peto, ut ad hanc inveniendam scribam dies XIII pro XVI: ita namque habebitur III Octobris, quæ dicto anno Dominica fuit, apta ordinationi Episcopali ipsius S. Turibii. Sicuti autem ab hac chronologia recipienda dimovere neminem potest, quod Sanctus iste scribatur obiisse, P. C. Viatoris II. V. C. qui postconsulatus, nescio unde sumptus, cadit in annum CCCCXCVII; sic neque consideratione dignum videtur, quod Titulus Capitis II dicat, eumdem fuisse tempore Antonini Imperatoris; qui cum solus nominatur, fere intelligitur Antoninus Pius, ab anno CXXXVIII usque ad CLXI Imperio potitus.

[11] Ceterum in hujus Turibii Gestis, etiam ad confinia seculi III & IV dilatis, [Ejusdem Gesta interpolata quoad pias fundaciones,] vehementer displicet, quod (ut ubi dicitur) in rebus, quæ suo tempore ad Ecclesiam sibi comissam, quam S. Julianus infra Cenomanicam urbem dedicavit, traditæ sunt, fecit monasteria quatuor, inter alia monasteriola & ecclesias, quæ in sua Vita & ejus Actibus commemorantur; expressis etiam nominibus vicorum, Mariani, de Maduallo Longua-aqua, Vetere vico, Austriliaco, Latiniaco, Lupiaco Cella, solennis, Asinaria, Doilitto, Busiaco, Pucialeto, Argentrato, Villena, Candiaco, [seculo 6 aptiores quam 3.] Montaniaco, Crucilia, Placiaco, Patriciaco, Briciaco, Novo-vico, Oxello, Aurianno, Landa, Medio-orto. Omnia hæc fortassis seculo V aut VI Ecclesiæ accesserunt; nec prius monasteria condita puto. Cum ergo illa sic nominantur, apparet quid sentiendum sit de ejusmodi Gestis, seculo II adscribentibus, quæ seculo IV vix convenire possent.

§. III De primo Cenomanorum Episcopo S. Juliano ætati Decii potius quam Domitiano adscribendo, & omnium S. Innocentis decessorum Synopsis.

[12] His prælibatis venitur ad S. Julianum, primo notum Episcopum Cenomanensem; qui postquam Sedit in prædicta Sede, [Si S. Iulianus ponatur ordinatus 247,] Cenomanica in urbe, annos XLVII, menses III, dies X, obiit in pace V (imo IV) Kal. Februarias. Has Kalendas si concipere velis immediate prægressas Ordinationem Turibii, anno CCXCVII celebratam; ascendet per numeros hic præscriptos, ad XVII Octobris anno CCXLIX. Atqui isto anno, habente litteram Dominicalem G, dies iste Dominicus erat; & occisis Julio mense Philippis, ut in sua Critica demonstrat Pagius, persecutio anno præcedenti populariter in Ægypto cœpta, violentissime per totum Imperium exarsit, Decio sublatis inimicis dominante; adeo ut credibile non sit, [ante persecutionem Decii;] rebus sic turbatis, licuisse S. Fabiano Papæ (jam tum forte captivo, certe XX die sequentis Januarii Martyrizato) cogitare demittendis in Galliam novis Apostolis. Ergo litterarum Dominicalium ductu, quæramus proximum aliquem pacatum annum, qui diem XVII Octobris, littera C notatum, composuerit cum Dominica; & inveniemus annum CCXLVII, quo potuerit S. Julianus fuisse ordinatus Episcopus. Si tamen inhærendum est præcise verbis quibus dicitur quod Cenomanica in urbe Sedit Julianus annos XLVII &c. debebit intelligi dies constitutæ apud Cenomanos Cathedræ, non ordinationis: & illam Cathedræ constitutionem potuerint præcessisse anni aliquammulti liberæ prædicationis per Lugdunenses Provincias, ad quarum tertiam & ab Italia remotiorem Cenomani pertinent: sic ut Julianus fuerit Episcopus Apostolicus, ad opus Euangelii pro Gallia Lugdunensi ordinatus, [aut Sedem tunc posuisse Cenomanis;] cum potestate Cathedram constituendi, ubi & quando opportunum judicasset, primis Fabiani Pontificis annis; alta pace, post maximini mortem, ab anno CCXXVII Ecclesias fovente, & ad novas aggregandas invitante. Obierit autem idem Julianus anno CCXCIV; & propter illius temporis persecutionem, per quam latere Episcopos oportebat, nec promptum erat, defuncto aliquo, comprovinciales Episcopos convenire, ad eum quem Clerus elegerat ordinandum; vacaverit Sedes ad ordinationem Turibii, annis III, [obierit an. 294,] menses VIII, dies VI. Tum vero longe etiam minus credibile fuerit, simul cum eo ordinatos atque in Gallias missos, SS. Turibium & Pavacium: quorum ætas, in tali hypothesi, ad octo vel decem annos posset excrescere supra omnem verosimilitudinem.

[13] Sed si credibilis non est ætas tam enormis, multo minus recipi potest, [nec potuerint successores Romæfuisse cum ipso ordinati.] opulentia tanta Cenomanicæ Ecclesiæ, primis istis principiis, quantum indicat Auctor Gestorum; quando describit, quomodo S. Julianus matrem ecclesiam constituit in domo Possessoris, Principis Cenomanici a se baptizati, eamque cum altari, in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, & S. Petri Principis Apostolorum, solenniter consecravit; definivitque, quantum ad eamdem matrem ecclesiam Cenomanicæ civitatis… per singulos annos… de cera, de oleo, aut de argento… solvi deberet de Diablentico vico, de Celsiaco, Labricinis, Silviaco, Intramnis, Corma, Velatio, Brucilonno, Comedralio, Bellefaido, Langonna, Saviniaco, [Census Ecclesiæ illi attributi,] Asciaco, Caviliaco, Gauronno, Chahannia, Vivonio, Salica, Baladon, Iacono, Padriniaco, Andoliaco, Domno-Georgio, Burgodeno, Verno, Centon, Vigobris, Baliau, Cerviaco, Saviniaco super Brigiam, Lucaniaco, & Noviomo. Hæc nomina, saltem aliqua, esse multo recentiora ævo S. Juliani, nemo inficiabitur; etiam cum eum detraxerit a primo seculo ad tertim, cui eum Gestorum abbreviator, [postea aliunde obvenerint:] admirabili prorsus modo, adscribit, titulo primi Capitis sic proposito: Incipiunt Gesta Domni Juliani, primi Cenomanicæ Urbis Episcopi, qui fuit tempore Decii, & Nervæ ac Trajani Imperatorum; sub quibus & Joannes Apostolus & Euangelista Apocalypsin & Euangelium scripsit. Apocalypsin scimus scriptam fuisse sub Domitiano, cujus jussu Joannes, post ferventis olei dolium, exulavit in Pathmo: [ipseque male sit avulsus ab ætate Decii.] Euangelium creditur anno I Nervæ, Christi XCVI edidisse. Post Nervam Trajanus anno CIV Imperium suscepit, inter cujus exitum & initium Decii intervallum est annorum CXL. Est autem credibile, ut primo hic positum est nomen Decii, ita solum fuisse repertum apud antiquiorem scriptorem.

[14] Vitam S. Juliani Bollandus dedit XXVII Januarii, a Lethaldo Monacho inscriptam Episcopo Cenomanensi Anesgaudo, seu potius Avesgaudo, [Vita sec. XI scripta,] quem anno DCCCCXC vixisse scribit Molanus. Ut autem hic dicitur, Avesgaudus annis XLII præfuit; & Hierosolymam profectus, sepelitur in reditu, a peregrinationis socio Ramberto Virdunensi Episcopo, qui & ipse in eodem reditu Belgradi obiit, anno MXXX. In hac vita dicitur quidem conversus & baptizatus Princeps civitatis Cenomanicæ, cum tota sua familia; sed merito tacetur in hac S. Juliani vita nomen uxoris Goda, utpote Francicum adeoque necdum Galliis notum; merito etiam tacetur donatio, qua ad ecclesiam S. Mariæ & S. Petri idem Princeps, cum consensu & stipulatione Procerum suorum, tradiderit quidquid infra civitatem & in suburbiis civitatis habebat… itemque alias suas villas proprias, scilicet Callemarcium, [longe minus quam Gesta exorbitat,] Vodebrio, Callisamen, Viveregium, Asam, Campaniacum, & Genedam… insuper Diablenticum, Celsiacum, & Labricinas, & alios vicos omnes, qui in pago Cenomanico esse noscuntur. Prudenter etiam tacuit Lethaldus Testamentum, Zachariæ Sacerdoti vel Abbati apud ecclesiam ni honorem Sanctorum Apostolorum ultra fluvium Sartæ instituto, corroboratum & subscriptum a S. Juliano sub hac conditione; ut agnitionem clientelaris subjectionis; in Purificatione S. Mariæ, & in festivitate S. Petri, & in Assumptione S. Mariæ, omnes Clericos ipsius civitatis & omnes pauperes infra civitatem, juxta matrem Ecclesiam, domo quam ad hoc opus perficiendum construxerat, collocaret, in honore S. Mariæ & S. Petri, eisque omnibus refectionem, ex rebus supradictæ Apostolorum ecclesiæ, honestam præberet.

[15] Fortassis, sicut Romanis Pontificibus in usu est omnia agere Auctoritate Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli; [quæ multiplici anachronismo laborant.] sic & Episcopis Cenomanensibus medio ævo placuerit Auctoritate S. Iuliani acta sua firmare, unde occasio sumpta sit tot possessiones, successive acquisitas ecclesiæ a S. Juliano plantatæ, ipsimet ut possessori adscribere; vel potius collibitum Auctori hujus Regesti fuit, eos omnes fundos, quorum primus acquisitor ignorabatur, imo & multos qui solum præsumebantur aliquando ad jus Ecclesiæ pertinuisse, partiri inter primos sex vel octo Episcopos; faciendo ipsos auctores censuum, ex singulis pendi solitorum Ecclesiis, cum hæc Gesta colligerentur. Hoc vero minus miraberis factum, si recordari velis, in Actis S. Bertichramni, VI hujus, num. 9 a me probatum, auctorem procedere secundum eum statum cum quo tunc scribebat, res erant, currente seculo IX; aliqui ipsius Bertichramni ætate, quædam aliter se habuisse probentur, ex Testamento ejus proprio.

[16] His ad cognoscendum stylum Gestorum Episcopalium præfatorum explicatis; accipe seriem chronologicam, breviter a capite suo deductam. S. Julianus, ordinatus Episcopus Romæ a Fabiano, Cathedram Cenomanis ponit XVII Octobris, [Chronologica series] anno CCXLVII, necdum imperante Decio. Sedit annos XLVII, menses III, dies X: obiit XXVII Januarii CCXCIV; & vacavit Sedes annos III, menses VIII, dies VI.

S. Turibius, ordinatus CCXCVII, III Octobris, sedit an. V, m. VI, d. XIII; obiit CCCIII Martyr sub Diocletiano, XVI Aprilis: vacavit Sedes m. IV d. III.

S. Pavacius, ordinatus CCCIII, XXII Augusti, sedit an. XLIII, obiit XXIX Augusti CCCXLVI; vacavit Sedes m. IX, d. XIII.

S. Liborius, ordinatus CCCXLVII, VII Junii; sedit annos XLIX; obiit CCCXCVI IX Junii, & colitur die translationis XVII Julii: vacavit Sedes m. VII, [septem decessorum Sanctorum.] d. IV.

S. Victurus, ordinatus CCCXCVII, XI Januarii; sedit an. XXIV, m. V, d. XIV; obiit CCCCXXI, XXV Augusti; vacavit Sedes m. VIII, d. XX.

S. Victurius, ordinatus CCCCXXII, XIV Maji; sedit an. XLI, m. III, d. XVIII; obiit I Septembris CCCCLXIII; vacavit Sedes m. x, d. XXIII.

S. Principius ordinatus CCCCLXIV, XXVI Julii; sedit m. I d. XXI; obiit CCCCXCIII, XVI Septembris. Vacavit Sedes an. 11, m. X, d. V.

S. Innocens ordinatus CCCCXCVI, XXI Julii; sedit an. XLV m. X d. XXVI; obiit XIX Junii DXLII. Vacavit Sedes, subintruso Scienfredo, an. XV, m. VI, d. XIX.

GESTA
Ex Actibus Episcoporum seculo IX collectis
Juxta Editionem Joannis Mabilionis.

Innocentius, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4280


EX REGESTO EPP.

[1] Domnus Innocens, natione Gallus, Cenomanicæ urbis Episcopus successorque beati Principii, [S. Innocens educatus a S Victurio Ep.] successoris videlicet Domni Venturii præfixæ Urbis Episcopi, qui & a fonte eum suscepit & eum in filium sibi adoptavit, seu fideliter & pie docuit & enutrivit, atque eum instruendo & sublevando, & in aliquibus sacris Sacerdotii gradibus provehendo, ordinavit & sublimavit. Cujus meritis atque eruditionibus, licet non statim, tamen annuente Domino, post obitum prædicti, in Sede Patrini sui Victurii & in ejus loco subrogari, atque Episcopus sacrari meruit. Ipse namque post beati viri Severiani a antecessoris sui transitum, [succedit S. Principio;] matrem & civitatis ecclesiam, in qua antedictus S. Venturius, B. Martino jubente & ordinante, Reliquias SS. Martyrum Gervasii & Protasii, olim cum summo honore, multas & innumerabiles virtutes prædictorum Martyrum Gervasii & Protasii meritis insigniter demonstrando & faciendo, posuerat; quam & antea jam dictus Domnus S. Victurius immajorare & restaurare cœperat, [& SS. Gervasii ac Protasii Reliquias] tamen imperfectam appropinquante ejus termino reliquerat; quæ olim, in honore S. Mariæ & sanctorum Apostolorum, a B. Juliano, b primo ejusdem urbis Episcopo, sacrata fuerat; immajorare atque amplificare & exornare studuit.

[2] Præfatus igitur Domnus S. Innocens, memoratam matrem & civitatis ecclesiam supradicto prætextu, ab arcu, qui in jam dicta matre & civitatis ecclesia apparet, in Orientali parte immajoravit; & reliquam partem Occidentalem ipsius Ecclesiæ, quam dudum S. Julianus sacraverat, exaltavit; & in Orientali parte, [collocat in absoluta a se Cathedrali,] quæ a prædicto arcu in Orientali parte surgit, altare fecit in quo jam dictas Reliquias SS. Gervasii & Protasii honorifice collocavit. Et in sinistra parte ipsius Ecclesiæ & prædicti arcus, in quodam membro ecclesiæ ipsius, altare S. Mariæ, quod antea a B. Juliano in media ecclesia, in Orientali parte constructum atque sacratum fuerat, decenter mutavit, & in honore S. Mariæ reconciliavit atque reædificavit. In dextera vero ipsius ecclesiæ & arcus parte, in quodam membro ipsius matris ecclesiæ ab eo constructo & a novo fundato, [prius SS. Mariæ & Petri dicta.] altare in honore S. Petri posuit & reconciliavit: & taliter in honore [SS. Gervasii & Protasii] mutatum est ejusdem ecclesiæ nomen, propter virtutes scilicet quæ ibidem innumerabiliter, in memoria SS. Gervasii & Protasii, factæ sunt. Nam propterea memoriam S. Mariæ & S. Petri de prædicta ecclesia non delevit, sed multo magis, sicut a B. Juliano institutum & sacratum fuerat, concelebrare & adorare monuit, venerabiliterque nomen & memoriam ipsius sanctæ Dei Genitricis Mariæ futuris temporibus in ea venerari instituit.

[3] Ecclesiam quoque Apostolorum ultra fluvium Sartæ, in qua prædictus Domnus Victurius & ejus successores c requiescunt, exaltavit & exornavit, [Fundat ecclesiam Apostolorum,] seu in ejus Orientali parte absidam novam construxit; in qua propter honorem & decorem sanctæ Dei ecclesiæ, atque propter amorem Sanctorum, S. Victuri & S. Victurii ejus filii corpora honorifice collocavit, & juxta eorum sepulturam, suam præparavit requietionem. In ipso ergo loco agmina Monachorum, quæ dudum ibi pollere cœperant, feliciter multiplicavit; & claustra atque ædificia, ad hoc opus peragendum, [& monasterium.] mirabiliter operari studuit; & hospitalia pauperum & receptacula peregrinorum & adventantium ibi construxit; & eorum receptiones atque victu alia misericorditer & pleniter constituit; & regulariter ipsos Monachos, d in eodem cœnobio vivere docuit & instituit, & ad effectum usque perduxit.

[4] Tempore etiam Domni Innocentis Episcopi B. Carileffus, e de pago Aurelianensi, de monasterio in quo Domnus Maximinus f insignis Monachus Abbas erat, [Anisolense, a S. Karileffo extructum,] in Cenomanicam parochiam, arctiorem vitam quærens, pervenit: ibique supra fluvium Anisolæ g amœ num locum reperiens, in loco quodam qui ab antiquis dicitur h Casa-Gajani supra fluvium Anisolæ, quod secundum nomen ipsius fluminus appellatur Anisola; ubi Domnus Turibius, ejus Parochiæ Pontifex, dudum in rebus senioris & matris civitatis ecclesiæ cui præsidebat, ecclesiam in honore S. Petri Principis Apostolorum, fecerat: quæ tamen destructa, propter imminentes vastationes, fuerant; sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars ibi erat: ibique antedictus Domnus Carileffus quoddam tugurium faciens, in circuitu ejus, prout melius potuit, stirpare i cœpit. Postquam vero ejus fama atque ejus sanctitas hominibus in circuitu commanentibus nota facta est; a multis, tam de rebus propriis quam de aliis bonis, mirabiliter est honoratus atque ditatus. A Childeberto l scilicet Francorum Rege de rebus fisci, m quantum in una die circuire super asellum suum equitando potuit, est ditatus ac locupletatus.

[5] Audiens ergo hoc Domnus Innocens, jam dictæ parochiæ Pontifex, [se inconsulto, queritur:] ad præscriptum Domnum Carileffum, dignum Dei Sacerdotem, jam dictus B. Innocens profectus est; increpans eum, quamobrem in rebus ecclesiæ suæ, & absque ejus consultu vel absque sua licentia, cellulam instruere aut oratorium facere præsumpserat. Qui valde humilians se contra eum, cœpit deprecari, ut non ei iratus esset, sed magis esset placatus; quoniam in suis manibus & ecclesiam suam, & omnia quæ habebat, & inibi condonata vel collata erant, tradere & condonare cupiebat. Cujus preces Domnus Innocens benigne suscipiens, & ei adjutorium de rebus ecclesiæ suæ faciens, non modicum ei præbuit auxilium; [ipsumque ab eo accipit in jus ecclesiæ matris,] qualiter cellulam Domnus Carileffus, desuo suorumque fultus auxilio plenius & abundantius, construere posset, sive Monachos in ea sub Regula n degeñtes congregare & continere valeret. Sequenti autem die, Domnus Carileffus præfato Episcopo res omnes, quæ ei condonatæ fuerant (ut quod prædixerat verum esse monstraret) per strumenta o cartarum tradidit; & se cum omnibus rebus suis, tam eas quas tunc habebat, quam & eas quas divina pietas in eumdem locum futuris temporibus augeri voluerit, matri & civitatis seniori ecclesiæ legaliter & amabiliter subjugavit, & ejus temporibus possidendas prædicto Pontifici sive successoribus suis dereliquit, [sub censu per Abbatem pendendo:] censumque annis singulis ad matrem & civitatis ecclesiam persolvere benigno animo p spopondit: id est ad lumen ecclesiæ, de cera libras majores, IV, & ad opus Episcopi cambuttam q I, & subtalares II; & ad opus Canonicorum, inibi Deo degentium buticulas r argento optime paratas, & honesto ornatas, atque plenas de optimo vino II, & plenum modium in cœna Domini de ovis.

[6] [Post] hæc autem omnia rite parata, præscriptam Domnus Innocens ecclesiam, [& ecclesiam dedicat.] in honore S. Petri Principis Apostolorum, in cujus & honore antea a B. Thuribio prædecessore inibi consecrata & ordinata fuerat, cujus maceriæ adhuc inerant, solenniter dedicavit. Aliud quoque s oratorium ibi in honore S. Martini consecravit, & hoc inter se sanxerunt & per scriptum confirmarunt Domnus Innocens, B. Carileffus, ut nullus alius ibi constitueret Abbatem, nisi Episcopus præfatæ civitatis; [Condit oratorium S. Martini,] & unum semper ex ipsis Monachis, per electionem ceterorum, inibi constitueret Abbatem; t qui etiam dictos census ad prædictam ecclesiam persolveret; & alia servitia, non tamen multum onerosa, ejusdem urbis Pontificibus, prout melius potuerit, Domino auxiliante, perficere studeat.

[7] Ipse ergo Domnus Innocens, monasteriolum, una, heredibus cum Harigario & Trudana, atque Domna u Trenestina, Deo sacrata filia eorum, [& monasterium Virginum,] (qui eorum hereditatem, ad ipsum monasteriolum construendum, cum omni integritate, ad ecclesiam S. Mariæ & Sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii, cui prædictus Pontifex Domnus Innocens præerat, tradiderunt) in area ejusdem senioris ecclesiæ, intra fluvium civitatis & murum civitatis, construxit; & prædictis heredibus ad hoc perficiendum, tam de rebus Episcopii sui, quam & de aliis supplementis, non modicum præbuit adjutorium: & ipsum monasteriolum una cum eis construxit, & suæ Sedis ecclesiæ suisque successoribus, sicut in eorum instrumentis x continetur, legibus delegatum, & absque ulla contradictione pacifice possidendum & regendum reliquit.

[8] [atque aliud S. Georgio dicatum;] Ipsi vero B. Innocenti & ecclesiæ sibi commissæ traditus est locus, cum omnibus ad se pertinentibus, in pago Cenomanico in condita y Labricensi, ubi per auctoritatem Hildeberti Regis & ejus Reginæ Uultrogotæ ædificavit Monasteriolum in honore S. Georgii, in quo etiam de ejus proprio corpore magnam partem posuit. Ad præfatum igitur opus perficiendum & ornandum, memoratus Rex Hildebertus & ejus Regina Uultrogota, ex rebus fisci, in eorum eleëmosyna, prædicto Episcopo etiam dicto loco non modicum præbuere adjutorium, sicut in cartis z & præceptis memoratæ matris ecclesiæ, & munificentiis & testamentis præfati Domni Innocentis Episcopi, hactenus declaratur.

[9] Hic autem sedit in prædicta Sede annos XLV, menses X, dies XXVI; & fecit in prædicta Sede Ordinationes L: Presbyteros enim consecravit CCCXVIII, [sepelitur ad SS. Apostolos.] & Levitas atque alios Ministros quantum necesse fuit; qui & in pace obiit XIII Kal. Julias. Prædictus vero Domnus Innocens in ecclesia Apostolorum ultra fluvium Sartæ, quam ipse melioravit atque nobiliter decoravit, juxta corpora S. Victuri, & S. Victurii, ubi sibi sepulturam olim præparaverat, honorifice & condigne a suis Consacerdotibus & Discipulis sepultus est. Cujus obitum innumerabilia præceserunt signa, & subsecuta sunt: quæ hic propter prolixitatem & fastidium lectoris vel auditoris, non inserimus. Sed tamen, si quis ea investigare voluerit, in aliis schedulis, in quibus & aliorum præscriptæ Cenomanicæ urbis Pontificum [vitæ] insertæ sunt, scripta reperire potuit. Qui & vivit cum Christo in æternum: cum quo & nos suppliciter deprecamur, licet immeriti, donante Domino vivere mereamur, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Electum hunc B. Severianum (ecgrapho nostro Severinum) sed propter seditiones, tempore S. Principii motas, numquam ordinatum fuisse, censet Dondonnetus: ideoque in serie Episcoporum prætermitti; quod sane est verosimillimum, mirum tamen a collectore Gestorum nominatum non fuisse, saltem ad calcem Vitæ S. Principii, ubi cessantis Episcopii meminit.

b Non est credibile, publicam ecclesiam dedicasse B. Julianum; aut usque ad B. Victurii tempus oratorio, quo ille usus fuit, contentos mansisse Cenomanos. Quod autem attinet illatas huc SS. Gervasii & Protasii Reliquias; allegat Corvaserius cartam; in qua Episcopo mediolanensi pro tali munere agens gratias S. Innocens, sic ei scribit: Debitum persolvisti, si enim originem longius quæsieris; qua scilicet Mediolanum a Cenomanias fundatum creditur, tu nobis nostros Cenomanos Martyres reddere debuisti. Mallem integram epistolam videre nam hic dicitur S. Martino jubente eas in ecclesiam suam intulisse S. Victurius, quod melius diceretur fecisse pater ejus Victurus: hic enim, non iste, fuit a S. Martino ordinatus Episcopus anno Christi 397, & illius ultimo.

c Imo decessores: nam alibi fere sepulti successores sunt: in Gestis autem S. Principii legitur, quod sepultus est… in Ecclesia Apostolorum, ultra fluvium Sartæ, juxta sepulcra Sanctorum Pontificium, Turibii, Pavacii, atque Victuri & Victurii. Porto fluvius Sartæ Occiduum urbis latus alluit, procul e Pertico huc delatus.

d Corvaserius & Bondonnetus, omnia hæc intelligunt de ecclesia trans Sartam, nunc nominata S. Juliani de Prato; & pro Monachis ajunt institutas a S. Innocente Monachas, quales hodiedum ibi sunt Regula S. Benedicti: Hospitali autem prope erecto ajunt adhæsisse cognomentum Sepulcri: Corvaserius quoque dicit, ad regimen parthenonis prædictis evocatam, ex monasterio S. Mariæ Suessionensis, sanctam quamdam Virginem Adnettam, aliis Adrechildim, dictam; de qua alibi nihil legi. Fortassis institutis a S. Innocente Monachis deficientibus, diu postea inductæ sunt, sub alio quopiam Episcopo, Sanctimoniales sub regimine Adnettæ prænominatæ, cujus utinam inveniretur Vita!

e S. Carileffus colitur I Julii, quando illustrabitur Vita, ubi cap. 4 apud Surium solum dicitur, ad partes Cenomanorum venisse, & plura de Childeberto Rege atque Uultrogotha Regina narrantur: absque ulla mentione S. Innocentis; ut hinc suppleri illa debeat.

f Eadem Vita cap. 3 Maximinum Aurelianensem Præsulem appellat, quod Surium decepit, ut Episcopum in Margine scriberet; cum solum fuerit Abbas, conditor Miciacensis monasterii, quod ab illo nuncupatur S. Mesmin de Micy, colitur autem 15 Decembris.

g De Anisolæ situ ac nomine multa eadem Vita, vide interim quæ dixi ad Vitam S. Domnoli 16 Maji cap. 2 Annot. b

h Surius, ubi supra, Cas-Jogani.

i Stirpare (id est terram stirpibus evulsis parare culturæ) etiam S. Ambrosius dixit; & Prudentium eadem voce usum, scripsit Salmasius apud Cangium.

l Regnavit Childebertus Chlodovæi Magni filius, una cum fratribus tribus a morte Patris, anno 511 die 27 November. & obiit an. 558, superstitem sibi relinques fratrem ac socium Regni Clotharium, exinde adhuc triennio superstitem. Uultrogothæ pientissimæ Reginæ meminit etiam S. Greg. Turon. lib. 1 de mirac. S. Martini cap. 12.

m [Anisolense Monast. traditur S. Innocenti Ep.] Ita in Vita S. Arnoldi, qui Caroli Magni citharœdus fuit, legitur 18 Julii, quod adjutos cupiens incolas ejus villæ, quæ postea ab ipso nomen obtinuit, lignorum penuria laborantes, nec audentes de proxima silva accipere, eo quod eßet Fisci regii; Regem mensæ accubiturum rogarit, & impetrarit tantum vicinæ silvæ, quantum posset in spatio mensæ regiæ comprehendere; mutatisque identidem equis creditur totam silvam, quæ duobus milliaribus in longitudine dimidioque in latitudine extendebatur, circuisse, & publicis juris fecisse, prius reversus quam a mensa Rex surgeret.

n Regula utique eadem quam Miciaci S. Maximinus instituerat, ante S. Benedicti Regulam in Gallias allatam

o In Gestis Episcoporum, post Vitam S. Innocentis, sequitur exemplar traditionis vel testamenti, quod fecit S. Carileffus, suadente atque hortante præd. S. Innocente, de Monasteriolo Anisolæ, sanctæ Cenomanicæ matri ecclesiæ, tempore & permissu Hildeberti Regis & Uultrogotæ Reginæ ejus: quod idcirco in his Pontificalibus Gestis inserere placuit, ut si, quod absit, aliqua negligentia ipsum authenticum perditum aut concrematum fuerit, his in Gestis reperiatur ejus exemplar insertum, per quod sciatur qualiter hoc actum fuerit, sicuti in eo habetur insertum: & hic in textu Vitæ summatim legitur. Data est autem Carta VIII Idus Januarii, anno XIV regnante Childeberto Rege, id est anno DXXV signaturque hoc modo: Ego Carileffus, indignus Monachus, hanc donationem a me factam subscripsi, & affirmare rogavi, eos scilicet qui similiter signarunt, Episcopos novem, Comites quinque, Abbatem unum, Vicecomitem unum, & alios novem absque titulo testes. Mox autem sequitur etiam exemplar precariæ S. Innocentis Episcopi, quam fecit S. Carileffo Abbati de monasterio Anisolæ: estque data XV Kal. Febr. anno jam dicto. Ego Innocens, acsi indignus Episcopus, hanc precariam a me factam subscripsi, tum plures de Clero ac Nobilitate Cenomanensi, ac denique Leodevaldus Notarius, præcipiente Innocente Episcopo, scripsit & subscripsit.

p Census nullius meminit carta S. Carileffi, imo cessionem hac conditione facit, ut Pontifex ejusque successores & ministri, nullas functiones vel exactiones, neque exquisita & lauta convivia, neque gratiosa vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum partus, vel paravereda, vel angarias, aut quodcumque functionis titulo judiciaria potestate dici potes, de præscripta facultate penitus non requirant. Quia tamen res ipsa exigebat, ut aliquod subjectionis testimonium præstaretur; hunc qui hic indicatur censum, sane exiguum, S. Innocens in sua jam indicata Precaria definivit. sed ubi hic simpliciter leguntur de cera libræ IV; ibi Auctor Gestorum, explicationis causa, addit Majores. In gestis autem Josephi Episcopi, ob quædam impacta sibi crimina positi in magna angustia, legitur, quod, eo circa an. DCCXC ipsum censum, propter timorem jam dictæ angustiæ, non requirente; Ebroinus quidam, ipsius monasterii Abbas, persolvere neglexit; & idcirco suprascriptus census modo (id est seculo IX ad medium vergente cum ista scribebantur) tali occasione & negligentia peracta, ad ecclesiam S. Mariæ & S. Gervasii non persolvitur.

q Cambutta, pedum Episcopale, cujus ea ætate materia erat lignum vel ebur, cum uno fortassis pluribusve argenteis circulis.

r Buticula, vasculum vinarium, vulgo Bouteille.

s S. Carileffi carta nihil distinguit, saltem expresse; sed cavet, ut facultatula Anisolensis monasterii ab Episcopo & ecclesia Cenomanensi sub eadem immunitate possideatur, sicut possessa est in jure Oratorio S. Petri & S. Martini & Sanctorum Apostolorum.

t Nihil tale in alterutro instrumento legitur; sed neque in exemplari Præcepti, quod Childebertus Rex super prædictam precariam, & de monasteriolo Anisolæ, S. Innocenti Episcopo & S. Carileffo Abbati, [S. Carileffus Ab. se suaque subjecit Episcopo Cenoman.] firmitatis causa fecit; signaturque, Datum dies octo quod facit mensis Junius, anno XV regni nostri Opatinaco (lege Captunaco, inquit Mabilio) in Dei nomine feliciter. Amen. Non ideo tamen de ejusmodi facto dubitaverim; asserit enim Auctor, quod sunt & aliæ cartæ & instrumenta de eadem re, quæ hic propter prolixitatem, inquit, non inseruimus: conservantur tamen hactenus in archivio nostræ matris Ecclesiæ; sicut est carta commendationis, qualiter se Domnus Carileffus, per licentiam sui Abbatis, exhortante Domno Avito, una cum suis Monachis subdidit ecclesiæ civitatis, & in manus S. Innocentis Episcopi duabus vicibus se tradidit. Et sicut est in carta donationis, de rebus & villulis, & auro & argento, & vestimentis tam ecclesiasticis quam & aliis, sive libris, & crucibus, & capsis vel reliquiis Sanctorum multorum; quæ Domnus Innocens in adjutorium, ad monasterium Anisolæ construendum & ornandum, Domno Carileffo & suis Monachulis per scripturam tradidit. Et sicut est carta de conventionibus S. Innocentis & S. Carileffi miræ magnitudinis conscripta, & a XV Episcopis firmata, ut eorum conventiones (in quibus etiam reor agi de electione Abbatis, quod in prioribus desideratur) nullo modo irritæ fierent, sed per omnia stabiles manerent: quæ hic, ut prædictum est, propter prolixitatem scribere distulimus. Dilexerunt enim se S. Innocens & S. Carileffus oppido invicem, & semper meditabantur qualiter Deo animas lucrarentur: quod & Domino auxiliante facere meruerunt, unde & regna cælorum adipisci meruerunt: ubi nos eorum precibus pervenire, & cum eis ibidem lætari mereamur, ipso auxiliante, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

u Instrumenta in Gestis transcripta Tenestinam appellant, corpus Floriacum translatum dicit Saussayus, ipsamque coli 26 Augusti.

x [S. Trenestina Virgo.] In Gestis sequitur exemplar traditionis, quam fecit Haregarius & conjux sua, & Deo sacrata filia eorum, de rebus suis & de cellula S. Mariæ, ad matrem & civitatis ecclesiam S. Mariæ & SS. Martyrum Gervasii & Protasii, & Innocenti Episcopo… Actum Cenomanis civitate publica. Data V Nonas Maji, anno II regnante Childeberto Rege, id est, anno Christi DXIII, qua de re sequitur exemplar præcepti quod fecit Childebertus, Rex Francorum, vir illustris, super traditionem Harigarii, & conjugis suæ Trudanæ, & filiæ eorum Tenestinæ Domino sacratæ; id est de cellula S. Mariæ, & de omnibus rebus quas addiderint, ad matrem civitatis ecclesiam S. Mariæ & SS. Martyrum Gervasii & Protasii & Innocentis Episcopi: & subsignatur: Datum dies VIII, quod facit præsens mensis Junius, anno septimo regni, Christi DXVIII. Inter utrumque autem instrumentum, medium ponitur, quod habita temporis ratione, ultimum poni debuerat, exemplar precariæ, quam fecit S. Innocens Domnæ Tenestinæ, filiæ quondam Harigarii & Trudanæ: quæ & signatur data V Kal. Maji, anno XIII regnante Childeberto Rege. Ceterum ecclesiam illam nunc esse urbanarum Parochiarum unam, Gurdanarum vulgo dictam asserit Bondonnetus pag. 170, Sanctæque Trenestinæ corpus cum corpore S. Rigomeri (qui colitur 24 Augusti) translatum ad Abbatiam Mallesajensem, ubi ambo communiter Patroni habentur.

y Condita (regio) Labricensis, videtur hic dici, quidquid circum urbem ad quinque ferme leucas extenditur, intercurrente Sarta irriguum, vulgo les Quintaines du Mans: hic certe trans Sartam, tertia ab urbe leuca versus Africum, est ecclesia, S. Georgii Majoris aut a nemore nuncupata, ad distinctionem alterius, cis Sartam & propius ab urbe, quæ dicitur S. Georgii minoris sive a planitie: in priori Brachium fuisse depositum, scribit Bondonnetus.

z Hujusmodi cartæ non sunt transcriptæ in Gestis.

APPENDIX CHRONOLOGICA
Ex iisdem Gestis Pontificalibus.

Innocentius, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

EX REGESTO EPP.

§. I. Successores S. Innocentis usque ad seculum IX.

[1] Obiit ergo secundum dicta S. Innocens XIX Junii anno DXLII, & cessavit Episcopatus ipsius, obtinente eum Schienfredo numquam ordinato, an. XV, m. VI, d. XIX, computando diem quo obiit Decessor, uti hactenus factum.

[2] S. Domnolus, ordinatus an. DLVII, VII Januarii in Dominica; [Ordinatur Domnolus an. 557,] sedit annos XXVI (non XLVI) men. XI, d. XXIV; obiit an. DLXXXIII, I Decembris, & vacavt Sedes dies IV. Atque hinc corrige dicta ad XVI Maji, ubi definivimus, non ante an. DLXXXI obiisse S. Domnolum.

[3] Baldegisus, statim post obitum decessoris, proxima Dominica ordinatus; [Baldegisus 583;] puta V Decembris DLXXXIII: duabus interpolatis vicibus, sedit annos V.

[4] S. Bertechramnus, ordinatus anno DLXXXVII, die XXIX Junii in Dominica, vel paucis septimanis citius; sedit annos XXXVII; [Bertechramnus 587;] defunctus DCXXIII, XXX Junii: & cessavit Episcopatus menses II.

[5] S. Chadoindus, ordinatus anno DCXXIII, XXVIII Augusti in Dominica; [Chaldoindus 623.] sedit annos XXVII, menses XI, dies XXIV: obiit XX Augusti DCL. Impressa quidem ei tribuunt annos XLVII: sed consequentium Episcopatuum ratio exigit, ut credatur male obrepsisse L pro X, prout ex successu apparebit: Bondonnetus asserit quod in Pontificali Cenomanensi numerentur anni XXIX: sed malui correctionem quam potui simplicissimam adhibere. Ab hac autem non dimovent nos Gestis insertæ cartæ duæ; quarum prima est Testamentum conventionis, inter Sanctos Haduindum & Lonegisilum, [Cartæ vitiatæ.] data VIII Kal. Decembr. anno LII regnante Clothario Rege; altera est precaria, eidem S. Lonegisilo data de Buxiaco Kal. Decembris anno eodem: recte enim monet Mabilio, legendum videri an. XLII, ultra quem uno solum anno Clotharius vixit, defunctus circa autumnum anni DCXXVIII. Similiter erratum est in signatura precariæ de monasterio S. Carileffi, datæ VIII Idus Aprilis, dum illa notatur anno XXXVI regnante Dagoberto Rege: Dagobertus enim, apud Austrasios quidem anno DCXXII regnare cœpit; Cenomanis tamen solum a morte patris, anno DCXXVIII obita, Rex dici cœpit, dicique perrexit, per annos XVI Monarcha, mortuus anno DCXLIV. Itaque pro XXXVI legendum XVI censet Mabilio, cui libenter assentior. Vacavit per obitum Chadoindi Episcopatus men. IX, dies X.

[6] [Berardus 651;] S. Berarius, ordinatus an. DCLI, die XXX Maji in Dominica; sedit an. XXVI, mens. IV, dies XVII; obiit XVII Octobris DCLXXVII.

[7] Aglibertus, eodem, quo Berarius obiit anno vel sequenti ordinatus, sedit annos XXXIV, menses VI, [Aglibertus 677;] dies XI; defunctus DCCXI; cujus cum dies mortis non notetur, non possumus vel divinando dicere, quo mense ac die sit ordinatus; diem autem mortis ignorari tanto est incommodum magis, quanto expressius in fine Gestorum ejus dicitur, quod ejus etiam meritis Dominus innumerabilia, tam eo vivente, quamque & in Christo requiescente, signa ostendere non dedignatus est.

[8] [Herlemundus 712;] Herlemundus ordinatus anno DCXII, IX Ianuarii in Dominica, sedit annos XXVI, menses IX, dies XVI, non XIII, ut habent impressa. Obiit enim XXIV Octobris: unde retrocedenti ad Dominicam secundam Ianuarii anno præsignato, necessarius est iste dierum numerus. Quod annorum numerum attinet, hic si integer retineatur, Successori ejus erant detrahendi anni X; quod facere malo ob convenientiam mox plenius explicandam. Claudius Robertus, eumque secutus Bondonnetus, auferendis Herlemundo annis X non contenti, solos IX ei relinquunt; hac ratione, quod ejus initium cogebantur differre usque ad annum DCCXV, propter attributos Chadoindo annos XLVII. Sed eorum conjectura, [per annos 26:] quoad novennium prorsus gratuita, in eo quem definiunt ordinationis anno hac etiam laborat difficultate, quod is habuerit litteram Dominicalem F, adeoque diem VII vel XV Ianuarii exigat, quo fuisset ordinatus Herlemundus: ad quem tamen diem a die obitus non ascendetur, per menses IX, dies XIII; sed opus esset diebus XVIII, vel X dumtaxat. Mors porro Herlemundi tali ratione incidens in annum DCCXXXVIII, permittit ut cessaverit Episcopatus, quod Gesta asserunt, annos aliquot; puta quadriennium, Rotgario Comite ejusque filio Charivio tyrannica potestate dominantibus, per extremos Caroli Martelli annos; [dein longior solito secuta vacatio.] qui cum obiisset XXII Octobris an. DCCXLI, & populus omnino Episcopum peteret; cum etiam quartum jam annum nullus in Francia post Theodoricum Rex haberetur; Pippinique, in gubernationem cum titulo Majoris-domus succedentis minor esset auctoritas; curæ autem ejus ad firmandam novam potentiam potius, quam ad ecclesias ordinandas intentæ; fieri facilius potuit, ut antedicti tyranni Rotgarius & Charivius, anno DCCXLII absque sua (Pippini) jussione vel suo consensu, non canonice, sed tyrannice Episcopum instituerint quemdam Clericum, illitteratum & indoctum, qui filius erat Rotgarii &c.

[9] Gauziolenus hic erat, qui degit in prædicta sede, licet seculariter vivens, annis L, ut habent Gesta ejus: [Gauziolenus 742;] sed ego ab hoc numero omnino censeo tollendum decennium, ut solum sederit Gauziolenus annis XL, & obierit anno DCCLXXXII: hoc enim omnino exigit sequentium Pontificum ætas, ut possit vel paucis annis post Gauziolenum sedisse Marolus, novennium præfuisse Josephus, & Franco fuisse Episcopus anno Caroli Magni XXIX, Christi DCCXCVI. Illi autem ipsi anni XL, complectuntur etiam illud tempus, quo Dominus Herlemundus, hujus nominis Secundus, condigne Domino famulari studuit, ipsum Episcopatum annos ferme novem canonice & docte regens. [& sub eo Herlemundus II,] Etenim transactis quibusdam annis ab ordinatione Gauzioleni rem actam suo injussu & citra Cleri consensum utcumque corrigere volens Pippinus, præcepit in Colonia Metropoli civitate, quemdam Clericum & Sacerdotem suum, Herlemundum nomine, nobilem genere moribusque bene ornatum, Episcopum ad civitatem Cenomanicam titulari & ordinari per modum Chorepiscopi, ut ex sequentibus apparebit, titulum ipsum Episcopi Gauzioleno relinquens, cum jure disponendi de temporalibus. Possumus hoc factum credere circa annum DCCXLV; ita ut ecclesiam Herlemundus hic rexerit usque ad annum circiter DCCLIV; [a 745 ad 754,] quando eumdem ad epulandum in suam domum invitans Gauziolenus, excæcari curavit: qui ita delusus Parochiam deseruit, seque ad monasterium recepit, in quo frater suus Abbas erat.

[10] Audiens autem factum Pippinus, Rex Francorum (Rex siquidem factus erat anno DCCLII) ipsum Gauziolenum ad se venire præcepit, [aliique Chorepiscopi tres;] & oculos ejus in civitate Parisiaca eruere; ut qui suum Episcopum (melius Chorepiscopum dixisset) cæcaverat, cæcus in perpetuum permaneret: tamen Episcopatum Cenomanicum ei auferre noluit, sed Chorepiscopum ei Seufredum ordinare præcepit… Post hujus quoque decessum desideratus Chorepiscopus, sub Gauzioleno, in eadem parochia fuit; illo vero mortuo, Bertholdus. Interim moritur Pippinus Rex anno DCCLXVIII, Septembris XXIV; succeditque Carolus magnus cum fratre. [ac denique Merolus, an. 772] Mortuo autem haud diu post etiam Bertholdo Chorepiscopo, misit iterum Gauziolenus ad Domnum Carolum, ut præciperet ei Chorepiscopum ordinari. Hoc autem ille fecit, ex Synodi cujusdam, ad res ecclesiasticas ordinandas convocatæ, decreto de Chorepiscopis, Canonibus antiquis conformi. Ea porro Synodus videtur Wormatiensis esse anni DCCLXXII: & sic Gauziolenus, accepta Chorepiscopi deligendi potestate, a tribus Episcopis ordinari fecit quemdam Sacerdotem de Aurionno monasterio, Merolum nomine; qui vivente Gauzioleno & eo jubente sacrum Episcopale ministerium exercere nobiliter studuit; & bonam vitam deducens, omnibus nobilibus & bonis placere meruit.

[11] Gauzioleno defuncto ad annum (ut puto) DCCLXXIV, pergebat B. Merolus spiritualia regere, temporalia obtinentibus Gauzioleni domesticis, atque imprimis Vicedomino ejus Abrahamo; & quidem ex concessione Caroli Regis, de causæ iniquitate non satis instructi. Ubi autem eam is cognovit, facilitatis suæ nimiæ pœnitens, & Ecclesiæ Cenomanicæ dissipationi condolens; præcepit quemdam Sacerdotem, nomine Hodingum Episcopum ordinari: sed hic ibidem ferme duos annos residens, susceptique oneris pœnitens, rebus prorsus desperatis, anno LXXXIV illius seculi, ad Carolum rediit multa cartarum strumenta & regalia præcepta secum deferens, quæ propterea in vestiario & cartulario S. Mariæ & S. Gervasii hactenus non reperiuntur: addo ego, aut ex parum fidelibus transumptis restitutæ, Episcopalem historiam, quam illustrare, si essent sinceræ, potuerant, mire confundunt: unde etiam fatetur Mabilio, ea quæ sub Herlemundo I adscribuntur Childeberto Regi, ad annum DCCXI defuncto; fratri ejus Chilperico adscribenda videri, qui Regis titulum gessit ab anno DCCXVI ad XX. Carolus autem Rex, ad se reverso Hodingo, alterum Episcopatum, cujus vocabulum est Bellovacus, tribuit, & ibi eum Episcopum esse constituit, qui & ibi diu sub Episcopali honore famulari condigne meruit, ibique defunctus ac sepultus est. Quo anno & die ignorant Bellovacenses, quibus solum ejus nomen superest in Episcopali Catalogo; ut nihil inde lucis, circa tempus quo Cenomanos rexit, sperari debeat.

[12] Illo autem Cenomanis sic digresso, Merolus Chorepiscopus, exhortante Clero & populo, ad Palatium properans (suadente Angiramno, [Merolus 784] ab anno DCCLXIX ad DCCXCI Metensi Episcopo, Caroli gloriosissimi Regis Archicapellano) ipsum Episcopatum habere jussus est: quippe a tribus Episcopis ordinatus, & solus idoneus repertus. llluc ergo regressus, & conceptæ de se spei respondens, bonamque & sanctam conversationem ducens, XV Kal. Apriles, in villa cujus vocabulum est Sancta-spina, pie & sancte est defunctus. [cum opinione sanctitatis mortuus 18 Martii,] Sequenti quoque die, deferente eum Clero ac populo ad civitatem Cenomanicam ad sepeliendum, pluvia ingens erat: sed, ut ipsi qui hoc viderunt veraciter protestantur, locum in quo præfatus Domnus Merolus jacebat, & homines qui eum deferebant, minime tetigit: qui & in ecclesia Apostolorum juxta urbem, in qua S. Victurius corpore requiescit, a suis Consacerdotibus & discipulis honorifice est sepultus: cui omnipotens Deus, una nobiscum, vitam æternam tribuere dignetur, inquit Collector Gestorum, caput XIX finiens, & mox initio sequentis capitis Beati Meroli nomen ac titulum usurpans; quem tamen neque ad XVIII Martii, [post annos ut summū 19 ordinationis Chorepiscopalis] neque alio ullo die invenio Cenomanicis Kalendariis adscriptum, ideoque pluribus descripsi hoc loco quæ de ejus sanctitate habentur. Agit autem de eo Collector, velut qui post institutionem suam, in locum Hodingi se abdicantis, Episcopale peregit multo tempore condigne officium… & sedit in prædicta Sede annis XXX. Sed neutrum credi patiuntur angustiæ, in quas nos compingunt novem anni sucessoris Josephi, & initia Franconis, ultra annum DCCXCIII non differenda. Sed neque ab anno Chorepiscalis ordinationis DCCLXXII possunt anni XXX inveniri; [an. 788.] cogimurque Josephi annos IX restringere ad IV, facili unius litteræ mutatione, ut B. Merolo, qua Chorepiscopo qua Episcopo universim inveniamus annos saltem XIX, quorum ultimis tribus vel quatuor fuerit absoluto ac pleno jure Episcopus, defunctus anno DCCLXXXVIII.

[13] Utinam Collector nobis descripsisset Caroli Magni præceptum, quod Cenomanis præsens dedit; primum, ut qui res S. Mariæ & S. Gervasii ex sua largitione habebant, eas retinerent per Episcopi precariam, sub censu quoad viverent solvendo Ecclesiæ; [Interim R. Carolus multa restituit Ecclesiæ an. 786] & quando de hoc seculo migrarent, ipsas res Episcopus vel Clerus, absque ulla contradictione vel Judicis consignatione reciperent; deinde ad jam dictam ecclesiam reddidit monasterium S. Vincentii, cum variis cellulis & villis, sicut in jam dicto præcepto Domni Caroli scriptum hactenus reperitur. Hoc præceptum si aliquando in lucem prodeat, in eoque compareat nomen Meroli Episcopi, ex anno regni pariter adscripto certius definiemus numerum annorum Josepho auferendorum. Interim suspicari possumus, Cenomanis fuisse Carolum anno DCCLXXXVI, quando Britanniam Cismarinam misso exercitu pacavit, & pace undique parta, statuit Romam proficisci, uti in Annalibus Eginharto attributis legitur. Priores enim anni fuerunt Carolo extra Galliam acti, in Francia orientali sive Germania, annuis fere Saxonum motibus compescendis intento. Baluzius tomum 3 Miscellaneorum suorum exorsus a prolixissimis S. Aldrici Actis, de quibus infra; iis adscriptas reperit num. LXIV & seqq. cartas tres, quas sibi mutuo fecerunt Merolus Episcopus & Wilebertus quidam, veluti scriptas Cenomanis civitate, in anno XXXII, regnante Carolo gloriose Rege, in mense Aprili & Majo. [non 799.] Esset is annus Christi DCCXIX. Sed errorem esse numeri evincit immediate ibidem antecedens (nullus enim ordo servatur in illa cartarum Appendice) exemplar precariæ, quam Franco Episcopus Germundo fecit, de quibusdam villis, in anno XXXI, regnante Domno nostro Karolo gloriosissimo Rege, in Mense Martio, qui est annus Christi DCCXCVIII usque ad Pascha numerandus, quando revera Episcopus Franco fuit, Meroli Iosepho mediante successor. Error igitur prior adscribatur temeritati ignorantis librarii, & ex ordine cartarum existimantis Merolum successisse Franconi; atque adeo factas ab eo cartas notari debere, uno saltem anno posteriores priori; cum illæ primitus notarentur anno Caroli fortassis XIX, qui esset Christi DCCLXXXVI unde ipse fecerit XXXII.

§. II. Episcopi Cenomanenses seculo IX, & sesqui seculo sequenti.

[14] Domnus igitur Joseph, anno circiter DCCLXXXVIII, mense forsan Junio aut Julio, successor B. Maroli, [Joseph 788] cujus & Archidiaconus (fuerat recentiores Archipresbyterum scribunt, nescio quo fundamento) electus a Clero vel populo, Episcopus est consecratus. Hic cum suos quosdam Sacerdotes & Clericos seditiosos præcepisset flagellare, atque (quod peius est dicere) quosdam cæcare & castrare … ratione multo tempore penes Episcopos ventilata; cum id, quod frustra diu negaverat, defendi amplius non posse videret; a synodali conventu aufugit, assumpto habitu laicali; [degradatus an. 792.] retractusque ad Regem Carolum, propter hoc quoque factum ab Episcopis est degradatus, anno (ut ex successoris Ordinatione constabit) DCCXCII in Autumnum provecto; sic ut solum IV, non IX annis, eisque non integris, Sedem tenuerit: quod libenter etiam ex quibusdam ejus emptionibus ac precariis ab eo celebratis confirmassem, si quæ instrumenta allegat Gestorum Collector, etiam descripta posteritati reliquisset.

[15] Domnus Franco Iosepho suffectus est: ad quem præter alia præceptum extat Caroli, necdum piissimi Augusti, ut habet titulus; sed, ut in textu est, [Franco 793;] Dei gratia Regis Francorum & Longobardorum ac Patricii Romanorum … Datum in mense Decembrio, XVI Kal. Ianuarii anno regni XXIX, qui fuit Christi DCCCXCVI. Hic (ut habent Gesta) sedit in prædicta Sede annos XXII, menses IV, dies XIII: qui plenus dierum, & (ut fertur) centum annorum, in senectute bona obiit, III Kal. Februarii …anno Incarnationis Domini DCCCXVI. Hic (ne dubitare possis, de annorum numero) accipe ex Epitaphio sumptum testimonium.

Decursis annis bis denis atque duobus,
      Ad cælum vehitur, regna beata petens.

Asoende porro a XXX Januarii, per an. XXII, men. IV, dies XVI, pro quibus videtur irrepsisse numerus dierum XIII; invenies in anno DCCCXCIII, habente litteram Dominicalem F, diem XV Septembris, quo fuerit Franco ordinatus.

[16] Domnus Franco Iunior, neposque propinquus prædicti Senioris Franconis… a Lantramno, Turonicæ civitatis Archiepiscopo, in ipsa suæ Sedis ecclesia, [Franco II 796;] III Kal. Juliarum consecratus, & ad eamdem ecclesiam titulatus est. Erat is dies, anno DCCCXVI, non solum Dominicus, per cursum litteræ Dominicalis F, sed etiam SS. Apostolis Petro ac Paulo sacer; ut studio lectus videatur, postquam Senioris Franconis morte Sedes vacasset menses V. Sedit autem ipse annos XVI, menses V, dies V, (imo VIII) & octavo idus Novembris obiit anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXII. Laxiori calculo utitur in Epitaphio is, qui prioris Epitaphium composuerat, S. Aldricus, de quo mox, cum ait:

Jamque decem & septem ferme volventibus annis,
      Abstractus carne fertur ad astra poli.

[17] Decedente VIII Idus novembris Francone, succedit, [S. Aldricus an. 832] V Idus Novembris, die Sabbatino electus in episcopatum Aldricus, anno scilicet Dominicæ Incarnationis DCCCXXXII, Indictione XI nuper inchoata, anno vero Imperii Domni Ludovici piissimi Augusti XIX (abundat in editis denarius, cum scribitur XXIX) cui Dominus oramus hanc degere Vitam secundum suam voluntatem tribuat, & post hanc vitam ei concedat sempiternam. Ita Mabilio, tamquam ex tunc viventis & scribentis calamo, professus se omissis prolixissimis ejusdem Aldrici gestis, per discipulos usque ad ejus annum IX collectis, Epitomen aliquam eorumdem dare; in quibus tamen ea verba non invenimus, ideoque ab optimæ fidei viro credimus reperta in Ms. Colbertino seu Schedis Andreæ du Chesne; quæ sunt Actorum, inquit, aliorum compendium, tametsi nonnulla continent quæ in Codice Cenomanensi desiderantur. Ipsa prolixiora Acta, Joanni Bollando Januarium edenti desiderata, accepi ab eodem, a quo Mabilio cetera, D. Musseroto Canonico; servabamque pro Supplemento: sed consilium istud gaudentibus nobis prævertit eruditißimus Stephanus Baluzius, tertium Analectorum suorum tomum ab inde exorsus ut supra dictum. Ex hoc mox discimus, prænotatum V Idus Novembris, [ordinatus 22 Decem.] diem Electionis fuisse, collatæ in absentem, & in aula degentem, cura & solicitudine Landramni, Turonensis Archiepiscopi: a quo, ut dicta Acta prolixiora habent, & a ceteris nobilibus & sapientibus Episcopis, in id ipsum convenientibus, eligente eum Clero & populo, seu prius factam electionem confirmante, ordinatus est, in prædicta civitate, & in ipsa matre ecclesia, die XI Kal Januarii, tunc per cursum litteræ F Dominicalis, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCXXXII.

[18] Finiuntur hæc Acta cum Synodo, quam Sanctus celebravit, anno Incarnatione Dominicæ DCCCXL Indictione III; cum antea præmisissent, quomodo, Anno & Indictione iisdem, quando Aldricus octavum annum in Episcopali dignitate fulgebat, ipse, filiorum Ludovici minimum Carolum, testamento Patris in Neustria & Aquitania Regem relictum sibique commendatum, contra majores natu fratres, Lotharium atque Ludovicum, [an. 840 expulsus,] sustinens; a præscripto Episcopio & a sua Sede ejectus est; & propterea multa, quæ in ecclesiasticis & aliis rebus pro amore Dei facere cœperat, imperfecta remanserunt. Sed hanc injuriam passus ille est, post mortem Ludovici Pii, obitam ipso anno, XX Junii: Synodus autem prædicta celebrata erat quarta Iduum majarum die, illo adhuc vivente. Similiter ad prægressa tempora annumque DCCCXXXIII pertinet Breve Gregorii IV, utpote XI, Indictione signatum, qua cavet, ne, si quis. Aldricum accusaverit, [post vexat anni 833:] causa ejus ab alio quam a Romano Pontifice terminetur; idque occasione turbarum inter patrem ac filios gliscentium, inter quas patri favere Aldricum criminabantur adversarii. Quomodo porro & quando restitutus ille sit, quidque postea egerit, aut quomodo vel quando obierit Acta tacent: sed in Colbertino Codice apud Mabilionem dicitur, quod Domnus Aldricus, accepta Apostolicæ auctoritatis epistola, Sedi suæ restitutus, cum annos XXIV Cenomanensem rexisset ecclesiam, in pace defunctus est, & in ecclesia SS. Martyrum Vincentii & Laurentii honorifice sepultus. Eosdem annos notat Catalogus Registro præfixus: addit tamen m… d… quasi addendos menses ac dies aliquos significatum volens. Colitur ipse Cenomanis die VII Januarii, Officio novem Lectionum, [colitur 7 Jan.] cum Sequentia propria in Missa, juxta veteris Breviarii Kalendarium: a quo die & anno DCCCXLVI si sursum ascendas ad XXII Decembris, quo fuit ordinatus; invenietur Aldricus, ultra annos XXIV, sedisse dies XVI. Post Acta S. Aldrici, in quibus Pontificalis Cenomanensis Auctor desinit, sequuntur in Colbertino undecim sequentium Episcoporum compendia historica, minime contemnenda, ab uno eodemque Auctore, qui sub ultimo eorum. Hoëlle, cujus Acta prolixius diligentiusque descripsit, floruisse videtur, nobis post hac sequendus.

[19] Robertus sedit in Episcopatu annos XXVI: [Robertus, 846:] qui si ordinatus est ipso quo S. Aldricus obiit anno DCCCXLVI uti factum persuadet Epitome Colbertina, asserens, quod per idem tempus, nulla scilicet longiori quam paucarum hebdomadarum vel mensium interposita mora, communi omnium assensu Episcopatum Cenomanicum suscepit: si inquam, ordinatus Robertus est ipso anno DCCCXLVI; annos illos XXVI non poterimus extendere ultra an. DCCCLXXII; quando Robertus ultimum vocationis suæ diem expavescens, fessis artubus dissolutisque corporis basibus, & omni viscerum valentia amissa, ab Episcopis, Carolum Principem ad obsidionem Andegavensem comitatis, petiit piaculorum suorum vincula enodari: quo impetrato, superfuisse eum tamen usque ad annum DCCCLXXVIII, liquet ex Epistola CXXI Joannis Papæ VIII, data ad diversos Episcopos Galliæ, & inter eos Rotberto Cenomanensi idque Indictione XI.

[20] Igitur ex tali calculo intelligitur, annus DCCCLXXII, non fuisse Roberto annus mortis, [sub eo Chorepiscopus Lambertus 871,] sed depositæ administrationis, translatæque in concessum sibi Chorepiscopum Lambertum; qui propterea non numeratur inter Episcopos a Roberto Chenu & Claudio Roberti: numeratur tamen in epitome Colbertina, diciturque successisse Roberto, & sedisse annos VI: in Catalogo, Actis Episcopalibus præfixo, annos VII; quos libentius admisero, ut uno saltem anno superfuerit pleno jure Episcopus, & obierit anno DCCCLXXIX. Plus temporis relinquere ei non possumus, [Episcopus 879.] dum ante Mainardi Episcopi ordinationem, factam anno DCCCXL, & Hubertum ejus decessorem Cenomanicam civitatem diu sine Pontifice permansisse, ex ipsius Mainardi Vita intelligimus: quæ diuturna vacatio omnino nequiret inveniri, propter annos XXXVII Huberto, & XXIII Gunherio intermediis attributos si Lambertum diutius vellemus in vivis retinere cum recentioribus e quibus obiisse illum Bondonnetus asserit die XXIII Decembris.

[21] Gunherius ergo successerit Roberto, vel etiam Lamberto, ipso anno DCCCLXXX: de quo nihil Epitome Colbertina, præter prolixam querimoniam & lacrymabilem vocificationem, in quam erumpere compulsus est, [Gunherius 880,] perversorum hominum, & solo nomine Christianorum tribulationibus & angustiis intolerabilitr oppressus. Catalogus habet, quod sedit annos XXIII: itaque pervenerit usque ad annum DCCCCIV. Bondonnetus Gautherium vocat, Guntherium Sammarthani, & asserunt esse qui ei solum XVII annos concedunt: [mortuus 904.] credo quia volebant Lamberto, post Robertum, relinquere sexennium vel septennium liberum.

[22] Hubertus testamentum condidit, quod, absque alio ullo de ejus ingressu vel egressu verbo, describit Epitome Colbertina, [Hubertus non 904, sed 908 ordinatus,] ipsum vero caret omni nota temporis, proinde ad Chronologiam facit nihil. Sequendus ergo iterum solus Catalogus jam sæpe dictus, & usque ad annum MCXC protractus. Hic dicit quod sedit Hubertus annos XXVII, menses X, dies XII; quibus addunt Sammarthani, quod mortalitati debitum persolvit IV Idus Septembris. Si ergo a die X dicti mensis & anni DCCCCXXXI (huc usque enim perducunt illum præfati annorum ac mensium numeri) sursum ascendas ad ordinationis diem, invenies diem XXX Octobris: qui cum anno Bissextili DCCCCIV, habente litteras Dominicales A G, non fuerit Dominicus, sed feria III; [mortuus 935.] & turbatissima Gunherii tempora facile persuadeant, successoris ordinationem notabiliter retardatam fuisse; propendeo ut credam, altero Bissextili DCCCCVIII, habente litteras Dominicales C B, ordinatum fuisse Hubertum adeoque mortuum DCCCCXXXV, & ita usque ad ordinationem successoris Mainardi iterum satis diu sine Pontifice permanserit civitas, scilicet annos IV menses III, dies XX, ut mox apparebit ex congrua successione sequentium.

[23] Mainardus vixit in Episcopatu annos XX menses V dies III (alii minus recte VI) ac mortuus est VIII Junii. [Sacrantur, Mainardus 940;] Hinc conficio ordinatum V Januarii, qui anno DCCCCXL Dominicus erat, vel die sequenti in Epiphania Domini: hujusmodi enim Majora festa, etiam extra Dominicam Cadentia, assumi ad Ordinationes Episcopales, habet usus hodiernus, tam antiquus, ut ejus initium ignoretur. Mainardo de ecclesia optime merito anno DCCCCLX successit, ejusdem Ecclesiæ prius etiam quam ordinaretur destructor

[24] Segenfridus; qui vixit in Episcopatu annos XXXIII, menses XII, dies XV. Hic, mori se videns, postulavit ad S. Petrum-Culturæ se Monachum fieri; & dum esset factus Monachus, statim mortuus est. Quo die, nemo indicat: itaque solum dicere definite possumus ex præfatis numeris, obiisse illum anno DCCCCXCIV. Si tamen ex mensibus VI, diebus XXII, [Segenfridus 960;] reliquis ex anno quo obiit decessor Mainardus; & novem mensibus anni alterius, qui ordinationem successoris præcesserunt, simul facientbus menses XV dies XXIII, auferas XI menses, diesque XV, Segenfrido relinquendos, invenies vacuum spatium mensium IV, dierum XII; hoc vero dividens in vacationem geminam Segenfridi, ejusdem initium ac finem prægressam & secutam; concipere poteris, ipsum ordinatum fuisse circa Dominicam 11 Augusti, quæ anno DCCCCLX incidit in XX Mensis; & obiisse V Julii, vel una alterave hebdomade citius aut serius, prout ille citius seriusve fuerit ordinatus. Chenu ad annos prænotatos solum menses III, dies XI addidit: Claudius Robertus, omissis mensibus, solum posuit dies IV; Sammarthani mensem I restituunt: nobis tutius videtur antiquiores sequi, dum licet.

[25] Avesgaudus, Segenfridi moribus corruptissimi integerrimus nepos, vixit in Episcopatu annis XLII. Addit Chenu dies V; Claudius Robertus & Sammarthani mensem I, dies XX: & hi ultimi allegant vetusta Chronica Episcoporum, [Avesgaudus 994;] quæ illum ajunt castitate commendabilem jacere Virduni, in Ecclesia Cathedrali B. Mariæ, illic mortuum redeundo ab Hierusalem VI Kal. Novembris. Hic vero dies nominatur in testamento nepotis successoris, avunculo anniversarium constituentis. Hoc ergo citra hæsitationem posito, & a die XXVII Octobris anni MXXXVI retrogradiendo ad DCCCCXCIV, atque assumendo mensem I, dies XXV; venietur ad II Septembris, quæ illo anno Dominica fuit. Catalogus Episcopalis, post definitum tempus Sedis, hæc verba subjicit: Intervallo quinquaginta dierum, quod præcise dies numerantur a XXVII Octobris ad XVIII Decembris quo ordinatum puto successorem; adeo ut verba dicta recte intellexerint Sammarthani de tempore vacantis Sedis.

[26] Gervasius, audito a consodalibus Peregrinis, quod mortuus esset Episcopus Avesgaudus (audire autem hoc potuit intra hebdomades circiter tres, [Gervasius 1036;] cum Cenomani a Veroduno non integris centum leucis distent) Sedem avunculi gaudenter suscepit ipso anno MXXXVI fortassis jam ante, cum discederet Avesgaudus, electus Coadjutor, cum jure successionis, si quid Episcopo humanitus contingeret, uti contigit. Quo posito citius potuit fuisse ordinatus; prout factum credo ob illius testamentum, ubi constituit Annualia avunculi Episcopi, sororisque ejus ac matris suæ Hildeburgæ, patrisque Haimonis, necnon & ordinationis suæ XIV Kal. Januarii. Sed videtur transcribenti librario obrepsisse, ut pro decimo quinto, ad longum Notarialiter scripto, legeret decimo quarto, & numeraliter exprimeret XIV; qui dies eo anno fuit Feria II, non Dominica, [factus 1055 Archiep. Remen.] currente tunc littera Dominicali B. Hic ex septenni Herberti tyranni elapsus carcere, in Normanniam profugit ad Guilielmum Comitem; ubi dum agit annum Episcopalis ordinationis XX, Christi MLV, contigit ut Guido Remensis Archiepiscopus moreretur, ipsis Kalendis Septembris. Id cum Rex Henricus, Hugonis Capeti nepos, audivisset; dedit Archiepræsulatum Præsuli Gervasio: qui gaudens suscepit illum, postquam XX annis (necdum integre expletis) Cenomanicam rexit Ecclesiam. Marlotus tom. 2 Hist. Rem. lib. 1 cap. 34 ait; ipsum Remenses infulas, annuente clero & populo, adeptum V Idus Octobris; eidemque Sedi incardinatum ipsis Idibus, quæ quidem illo anno cadebant in Feriam II; sed ordinato jam Episcopo opus non erat expectare Dominicam, ut novæ Sedi installaretur. Allericus in Chronico, uno quidem anno serius Guidonis mortem ponit; sed errare ipsum convincit Instrumentum, a Marloto productum, quo Comes Manasles, anno Dominicæ Incarnationis MLV, Domni Gervasii Archipræsulis homo ligius factus est.

§. III. Alii antiquitus descripti Episcopi usque ad annum MCCLV.

[27] Vulgrinus, ex Abbate monasterii SS. Sergii & Bacchi, cui restaurando fuerat ante annos quinque ex majori S. Martini monasterio Turonibus evocatus, [Vulgrinus 1056,] ad Episcopatum electus est, mox ut innotuit, quod vere regnum alterius Ecclesiæ Præsul Gervasius suscepisset; potuit autem ordinatio fuisse dilata, propter eorum qui Gervasium oppresserant violentiam, usque ad Martium anni MXXXVI: hoc enim exigit intervallum vacationis, mortem ejus secutæ. Facta autem illa ordinatio sic fuerit IV vel V Dominica Quadagesimæ, tunc in XVII vel XXIV Martii cadentibus: & quia Vulgrinus iste vixit in Episcopatu annos IX, menses VIII, dies XI, potuit obitus ejus incidisse in XXVIII Novembris vel V Decembris, [obiit 1066;] anni MLXV. Bondonnetus anno citius mortuum Vulgrinum statuit, motus auctoritate Oderici Vitalis; qui, centum fere post hæc annis, scripsit lib. 3 ad annum MLXIV, quod Dux Normanniæ Cenomanicam urbem, civibus ultro se dedentibus cum ingenti tripudio recepit, eique Domnus Ernaldus ejusdem urbis Præsul … honorabiliter obviam processit. Sed cur non potuit Ordericus post unum seculum anno uno prævertisse successionem Arnaldi, sicut Albericus monachus post duo secula uno anno serius retulit mortem Guidonis Remensis? Numquid non potior fides in talibus habenda domesticis, quam externis, maxime sub oculis gesta scribentibus, sicuti in Catalogo descriptus videtur successive, cum sequentibus septem, Episcopatus Vulgrini? Quid? quod hic penultimo vitæ suæ anno, impeditus vel morbo vel senio, pro se misisse potuerit jam tum forte ordinatum Chorepiscopum, certe postea successorem Arnaldum, quem Ordericus, per anticipationem, haud novam historicis non prorsus coævis, Episcopum nominarit?

[28] Non igitur temere rejocerim quod additur, Vulgrino mortuo vacasse Episcopatum duorum annorum & quatuor mensium intervallo. [sequente Vacatione an. 2. men. 4] Non quod non statim electus successor sit: sed quia ejus electioni contradixere nonnulli; nullam omnino causam aliam prætendentes, nisi quia fuerat filius Sacerdotis, unde Cenomanenses Clerici ad Papam Alexandrum legationem miserunt, super præfati viri electione: quibus memoratus Papa auctoritate Apostolica rescripsit, quod videlicet spiritualiter renato in Christo, generatio carnalis nihil possit officere, quo minus ad Sacerdotium promoveri deberet, si nullus eo melior in Ecclesia illa poterat reperii. Hæc dum apud Cenomanos primum ambiguis ventilantur sententiis, deinde Romæ expediuntur, & Normanniæ Dux Guillielmus totus est in apparanda expeditione Anglicana pro obtinendo regno; per mortem S. Eduardi Regis, IV Ianuarii anno MLXVI obitam, testamentaria dispositione devoluto, ad se, quod & obtinuit XIV Octobris; quid mirum, si Duci ac deinde Regi ad novi regiminis statum stabiliendum intento; non vacaverit attendere evincendæ contra Turonensem Archiepiscopum causæ, de jure ordinandi suum Electum; quod ab sibi subjecto Rotomagensi Archiepiscopo faciendum, ipse jam Dominus Cenomanorum, tanto videbatur justius prætendere, quod in Gauzioleno præcesserat exemplum, in nullo Episcoporum Francicorum conventu reprobatum, per totos quibus ille sedit annos XL. Interim tamen Electo ecclesiam regente, merito scribi in ejus Actis potuit, quod. Hujus tempore Willelmus Princeps Normanniæ … Anglos bello devicit; & interempto ipsorum Rege Haroldo, totius Angliæ regnum obtinuit.

[29] Domnus igitur Arnaldus, licet electus anno MLXV exeunte, vel ineunte VI, non est tamen ordinatus nisi in Martio anni MLXVIII: [Arnaldus 1068.] & quoniam sedit an. XIV, men. IX, sive (ut Epitome Colbertina rotundo numero scribit) annis ferme XV. Tertio autem Kalendas Decembris in senectute bona defunctus est; pervenerit usque ad penultimum diem anni MLXXXII; ordinatus vel in Dominica Palmarum, vel (si addere ad numerum mensium dies aliquot liceat) ipso Paschate XXIII Martii. Bondonnetus, quia prægressum Interpontificium negaverat, & Arnaldi Episcopatum inchoaverat MLXIV; cogitur plus quam XVI annos Arnoldo dare, propter epistolam Gregorii VII, ad ipsum datam anno MLXXX. Catalogus autem post ejus obitum ponit notabile intervallum; annum scilicet integrum, menses quatuor, dies XXIII, imo dies XXV computatis utrimque extremis.

[30] Domnus Hoëllus, quia Rodulfus Turonorum Archiepiscous eum Turonis ordinare non potuit (alias ad libere facturus, quia mortuo, [Vacatio an. 1 m. 4, d. 23.] Willelmo Conquestore Romanorum jugum excusserunt Cenomani, adeoque cessabat de jure episcopum ordinandi controversia) ipsius [Rodulfi] accensu atque præcepto, omniumque Suffraganeorum ejus, magno cum honore ordinatus est, Rotomago civitate, a Domno Willelmo ejusdem urbis Archiepiscopo XI Kalendas Maji, anno ab Incarnatione Domini MLXXXIV. Ita corrigo, licet impressum sit MLXXXV; istud enim exigit litterarum Dominicalium cursus, [Hoëllus 1084;] tertiam post Pascha Dominicam componens cum XXI Aprilis, qui dies sequenti anno fuit Feria II. Eamdem correctionem exigit chronologia desumpta ex Catalogo atque ex libro Pontificali, quos Bondonnetus allegat sub nomine Chartularii; & semel ab eis digressus, identidem cogitur illa accusare erroris. Ita, anno MLXXXI, ordinari Hoëllum faciens, non potest recipere, quod in ejusdem Gestis dicitur, obiisse quarta Kalendas Augusti, anno Dominicæ incarnationis MXCVI (male erat impressum MXCVII, sed errorem librarii corrigunt verba sequentia) ordinationis vero suæ duodecimo (expleto videlicet) totiusq; ætatis quasi quinquagesimo. Cogitur ergo Bondonnetus Hoëlli Episcopatui annos XVI assignare: cum nobis vetera sequentibus liquida sint omnia. Catalogis, præter annos XII numerat menses III, dies VII; qui inter XXI Maji & XXIX Julii præcise inveniuntur, seclusis extremis: addit autem, quod post hunc cessavit Episcopatus IV mensibus: qui ut ad ordinationem successoris commode pertingant, oportet ut paucos dies addas vel detrahas.

[31] Domnus Hildebertus, quem Robertus Chenu Sanctum, Claudius Roberti & Saussayus Beatum appellant, videtur ordinatur fuisse XXIV Novembris vel I Decembris, anno MCXVI, Dominica prima Adventus; [Hildebertus 1096;] a quo tempore sedit annos XXIX, menses VI, juxta Catalogum & vitam diligenter descriptam post continuata eodem tenore undecim præcidentium Acta, nec scio an Vita hujus Hildeberti etiam non ab eodem Auctore sit: alii certe aliique fuerunt qui sequentes tres Vitas successive scripserunt; ac forte etiam alias quinque sed evulsis foliis deperditas; hoc enim persuadet Guillielmi de Lauduno Vita quæ est in Codice Colbertino ultima, mediis prætermissis; qui nos deducunt ad exitum Maji anni MCXXV. Obierat anno eodem, [an. 1125 factus Archiep. Turonen.] ac primis verosimiliter mensibus, Romæ Gislebertus Archiepiscopus Turonensis, eaque morte intellecta, potavit Clerus Hildebertum Cenomanensem, jam septuagenarium; cujus translationi annuit Honorius Papa II. Facta autem translatione, Hildebertus Turonibus ultra decennium supervixit, defunctus anno MCXXXVI, XVIII Decembris; quando aliquem ei cultum deferri, necdum comperi. Post translationem autem prædictam fuit apud Cenomanos Intervallum mensium XIII, ac dierum aliquot, hic neglectorum.

[32] Guido, cujus pariter Vita habetur accurate a coævo descripta, dicitur Canonice electus anno Domini MCXXVI: Sedit autem, [Guido 1126;] (ut est in Catalogo) annos IX, menses V (quibus libenter addiderim dies III, in rotundo mensium numero neglectos) animam vero commendavit polo, terris cadaver exanime, VII Idus Februarii ducentis lustris cum XXVII ab Incarnatione Domini evolutis, sicut initio Vitæ scribitur, id est anno nobis MCXXXV. Verum quid significat, quod additur, Demptis tamen inde tribus mensibus & diebus XV? Existimo deficere verba, quibus indicabantur anni vitæ, ad quorum integritatem totidem mense: ac dies deerant. Interim a VII Februarii prædicti retrocedendo ad MCXXVI, per menses V & dies III, habetur mensis Septembris dies IV, eo anno Dominicus, quo fuerit Guido ordinatus, post Intervallum prædictum; quale etiam illo mortuo notat Catalogus, dum ait, Cessavit Episcopatus mensibus VII, id est, usque ad Septembrem: ex quo, addendo ad istum rotundum numerum mensium, præter dies VII, isti numero inclusos, alios XIII, pervenietur ad diem, sequentis Episcopi ordinationi idoneum.

[33] Hugo, successit Guidoni cujus Vitam forte qui illius scripsit, sed absque ulla chronologica nota; [Hugo 1135;] nisi quod Nonas Februarii cælo spiritum, terræ corpus reddidit. Verum defectui succurrit Catalogus, secundum quem ille sedit annos VII, menses IV, dies XVII; quos sursum trahendo (non a VI, ut aliqui, acsi Postridie Nonas legissent; sed a V Februarii anni MCXLIII) venitur ad XXI Septembris, qui anno MCXXXV, habente litteram Dominicalem F, Sabbatum fuit, festo S. Matthæi solenne. Porro Hugone mortuo dicit Catalogus, quod cessavit Episcopatus menses XI. Sed error librarii est: apparet enim ex successione sequentis, scribendum VI: tot enim præcise invenientur fluxisse, inter utrumque Episcopatum vacui.

[34] Guillielmus, coævum quoque Vitæ scriptorem habuit; unde scitur fuisse Remensis Ecclesiæ Archidiaconus, cum assumeretur ad Cenomanensem: in qua Sedem Episcopalem adeptus, quadraginta duobus annis & eo amplius ibi sedit … expiravit autem anno MCLXXXVI: [Guillielmus 1143,] Bondonnetus & Sammarthani addunt XXVII Januarii: Catalogus vero, signantius definiens tempus Sedis, exprimit annos XLIII, menses IV, dies XXV: qui ab anno ac die prædicto retrotracti, monstrarent ordinatum fuisse II Septembris. Verum cum hic anno MCXLIII, habente litteram Dominicalem C, non fuerit Dominicus, sed feria V; suggero facilem correctionem, qua pro XXV, legantur XXII: & sic fuerit ordinatus Guillielmus die V Septembris. Post hunc autem, inquit Catalogus, cessavit Episcopatus menses VI: ergo usque ad exeuntem Julium anni MCLXXXVI.

[35] Quinque sequentium Episcoporum Vitæ deerant in Ms. Colbertino, [Hiatus libri Episcopalis,] magno sane cum historiæ Cenomanensis incommodo: quod autem illæ similiter ut quatuor vel quinq; prægressorum Vitæ a coævis Auctobus scriptæ fuerint, persuadet Vita Gaufridi de Lauduno sexti post Guillielmum, finiens Codicem, evulsis ante ipsam foliis mutilum. Qui Gaufridus cum obierit anno MCCXLIV, apparet Collectorem, non solum istorum, sed verosimiliter omnium S. Aldrici successorum, vixisse seculo XIII. Prædicto incommodo accedit aliud, quod in Guillielmi successore Reginaldo finiatur Catalogus, qui hactenus tanto usui fuit. Habemus tamen, ex eodem cui Catalogus inscribitur Codice, ante Actus Pontificum eadem veteri manu qua Catalogus scriptos, [suppletur ex Catalogo ejusque Appendice,] alio charactere & recentiori scripta, non solum nomina, sed etiam elogia historica quatuor Episcoporum, Gaufridum antedictum prægressorum; cum quibus lubet prosequi hunc laborem, illustrandæ antiquitatis causa susceptum, quatenus vetera monumenta suppetunt. Cetera ex hujus seculi scriptoribus, jam sæpe nominatis, petat qui volet.

[36] Domnus Reginaldus sedit annis duobus, diebus octo, inquit Catalogus, & cum eo Chenu, Robertus, ac Sammarthani; qui addunt ex Chronico Pontificum mihi adhuc ignoto, [Reginaldus 1186,] quod diem clausit extremum IV Nonas Augusti: sed puto legendum esse III: hinc enim per octo dies retrocedendo, venitur ad XXVII Julii, qui anno MCLXXXVI Dominicus fuit, ordinando Reginaldo idoneus; nisi in Sabbato celebrata ordinatio est. Obiisset ergo Reginaldus anno MCLXXXVIII: sed cum addatur quod post hunc cessavit Episcopatus solum menss IV, qui ferme pleni nos deducunt ad crastinum S. Andreæ, quo anno gratiæ MCXC, electus est Domnus Hamilinus, uti mox alia manu sequitur; [incertum utrum 1188] oporteret librarium in numero annorum, licet ad longum scribendo, erravisse; cum putaret litteraliter scriptum fuisse II, ubi revera scriptum erat III; extrito forsitan primo I, & u sic attrito ut II videretur. Nisi velinus ponere vacationem annorum II, & mensium VI; eamque referre in atrocia bella, anno MCLXXXVIII excitata inter Henricum Regem Angliæ, cui Cenomani tunc suberant, & Philippum Franciæ; quibus moræ causis accesserunt mors Regis Angliæ, & Richardi successio; hujusque & Philippi curæ intentæ in expeditione Hierosolymitana, quam anno XC Reges ambo susceperunt. Correctionem tamen mavult Bondonnetus, motus (quod mireris) auctoritate Corvaserii (cujus erroribus castigandis alias totus ejus liber intendit) asserentis, quod sub Pontificatu hujus Episcopi, anno scilicet MCLXXXIX, fundata est Abbatia Porreti-novi, Præmonstratensibusque donata; [an. 1190 defunctus.] & quidem II Augusti, ut habet Manuscriptum; quæ verba de suo addens Bondonnetus, videtur ipsum Ms. diemque in eo notatum legisse. Sed an etiam nomen Reginaldi Episcopi, ut tunc viventis? Id ante omnia oportuisset docuisse. Quare adhuc hæremus ambigui de controverso biennio, sitne Pontificatui Reginaldi, an vacanti Sedi adscribendum; cum æque facile ab oscitante librario potuerint omitti verba duo, quam numerus mutari. Ex hinc porro in recentiori quæ sequitur Appendice mutatur stylus metiendæ vacationis, quæ deinceps terminatur in die electionis. Quod Bondonnetus confirmat, ex Contractu quem sequens Hamelinus signavit, anno MCXCII, postridie Paschatis, anno 11 sui Pontificatus.

[37] Domnus Hamelinus, electus anno MCXC I Decembris, [Hamelinus 1190,] sabbato ante Dominicam Adventus; Romæ consecratus a Domno Cælestino Papa; (Cælestinus autem primum cœpit sedere anno MCXCI in Paschate XIV Aprilis) consecratus inquam Romæ incertum quo mense ac die; obiit fere centenarius, anno Domini MCCXVIII, in Vigilia omnium Sanctorum, id est ultima Octobris (Sammarthani perperam legunt 10 Kalendas, pro 2) cessit, antequam decederet, annis quatuor; ergo anno MCCXIV, idque circa IX Martii, nam cessavit Episcopatus a Media Quadragesima: & Pascha eam secutum celebratum fuit XXX Martii, usque ad diem Martis, post Octavas Pentecostes, id est usque ad XXVII Maji. Dicitur tamen quod Sedit in Episcopatu, annis XXVIII, non quidem in rigore loquendo; sed ex indulgentia successorum, Episcopi titulum ei in suis Actis etiam post cessionem adscribentium, ejusque ut Episcopi nomine supplicantium Regi, ut notat Bondonnetus: nisi forte illis solum, ut Chorepiscopis, administrationem cessit, quod non videtur inverosimile. Alias rectius diceretur sedisse solum annis XXIII, (numerando a die electionis) menses III, dies VIII.

[38] Domnus Nicolaus, electus prædicta die Martis XXVII Maji MCCXLV, Sedit anno uno menses octo, id esset usque ad finem circiter Januarii MCCXVI, sed quia anniversarium fit in Cathedrali, ex fundatione, die XXVI Februarii, ideo Bondonnetus censet legendum menses novem. Hanc correctionem esse ex mente scriptoris, probat quod sequitur, & cessavit Episcopatus mense uno; die enim XXIV Martii facta est successoris electio.

[39] Domnus Mauritius anno Gratiæ MCCXVI Vigilia Annuntiationis B. Mariæ, quinta scilicet feria (currebat enim littera Dominicalis B) qua cantabatur, [Mauritius 1216;] Lætetur cor quærentium Dominum, (est hic Introitus Missæ. Feria illa post Dominicam IV Quadragesimæ; Pascha autem celebrandum erat X Aprilis) electus est, inquam XXIV Martii, & Turonis consecratus Dominica infra Octavas Ascensionis, XXII Maji. [deinde factus Archiep. Rotomag.] Hic cum sedisset annos XV menses fere IV, ad Rotomagensem Metropolim translatus est anno MCCXXXI Gregorii IX auctoritate; receptusque die Dominica ante festum B. Mariæ Magdalenes, tunc cadente in XXII Julii; quod indefinitius in Appendice nostra scribitur factum, circa festum Magdalenes. Cessavit autem Episcopatus diebus solum XIX: nam

[40] Post ipsum Mauritium, Gaufridus de la Valle Decanus electus est, Vigilia S. Hippolyti, [Gaufridus I, 1231;] XII Augusti, anno Gratiæ MCCXXXI: & anno tertio electionis completo, traditus est sepulturæ, crastino S. Laurentii, id est XI ejusdem Augusti, sic ut pleno triennio solum biduum triduumve defuerit. Vacavit autem sedes usque ad XVI Kalendarum Octobrium, mensem I, hebdomadem circiter I; postquam electus est.

[41] Gaufridus de Lauduno, anno MCCXXXIV, XVI Septembris: [Gaufridus II, 1234.] qui per annos XXI fere sedit… & apud Anagniam cursum suum, in die inventionis S. Stephani III Augusti, feliciter consummavit, anno MCCLV, expletis scilicet annis XX, mensibus X, diebus XVIII.

DE SANCTO DEODATO, PRIMUM EPISCOPO NIVERNENSI,
DEIN ABBATE VALLIS GALILÆÆ IN VOSAGO.

ANNO DCCXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti cultu, vita, ætate, ac monasterio.

Deodatus, Episcopus Nivernensis, dein Abbas Vallis Gallilææ in Vosago (S.)

AUCTORE G. H.

Vosagus mons, saltus, silva, eremus, per confinia Alsatiæ, Burgundiæ, & potissimum Lotharingiæ extenditur; [Inter alia Vosagi monasteria] præbuitque olim variis Sanctis tam Eremitis quam Cœnobitis, domicilia seu monasteria. Inter hæc potiora quinque censebantur in modum Crucis distenta: ex quibus in capite erat ad Septemtrionem, Bodonis monasterium, a S Bodone Tullensi Episcopo, cujus infra latior fit mentio, constructum, jam dirutum. Inde ab Oriente est Senoniense Monasterium, a S. Gumberto seu Gundoberto Archiepiscopo Senonensi conditum, uti latius ad hujus Vitam XXI Februarii est relatum, quod modo extat sub Benedictina S. Vitoni Congregatione. E regione ab Occidente visitatur monasterium Stinagium, vulgo Estinan, ad Mortham fluvium, quod postea ad Ordinem Præmonstratensem est translatum. Ibidem etiam invenitur Medium seu Medianum monasterium, a S. Hildulpho, dimisso Archiepiscopatu Trevirensi, [est Vallis-Galilæa, a S. Deodato constructa:] erectum: de quo ejusque fundatore plurima infra dicentur. Ipsum modo cum Senonensi aggregatum est Benedictinæ S. Vitoni Congregationi. Monasterium demum Vallis-Galilææ, quod Juncturas dixerant, ad Meridiem, quasi in pede Crucis, quam ista cœnobia formant, a S. Deodato, cujus hic Acta illustramus, conditum & excultum fuit; obituque ejusdem, & sepultura ac miraculis clarum: unde ab illo jam pridem nomen accepit oppidum quod eidem paulatim accrevit, ad dictum fluvium Mortham, vulgo Saint Die en Lorraine nuncupatum (est enim aliud ad Ligerim S. Die sur Loyre) ubi pro Monachis introducti seculo X Canonici, eumdem S. Deodatum Patronum venerantur.

[2] Coluntur die XII hujus mensis Junii SS. Nabor & Nazarius, quorum sacra corpora S. Grodegandus Episcopus Metensis Roma detulit, [hujus natalis 19 Iunii.] & corpus quidem S. Naboris posuit in monasterio Hilariaco per S. Fridolinum (uti ad utriusque Vitam VI Martii diximus) in hodierna Lotharingia constructo: in cujus monasterii, jam dicti S. Naboris, Ms. Martyrologio, ad hunc XIX Junii ista leguntur. Eodem die S. Deodati, Episcopi & Confessoris. Grevenus in Auctario Usuardi anno 1515 & 1521 excuso, celebrat Deodatum, Episcopum Nivernensem & Confessorem, quem longissimo encomio exornat Saussayus in Martyrologio Gallicano, Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis Benedictini, cap. 304, ista scribit: Adeodatus, Abbas monasterii Vallis-Galilææ, ac postmodum Episcopus Nivernensis, magnis virtutibus & meritis clarus emicuit: & quamvis Pontifex esset, tamen Monachi propositum in nullo violavit. Cujus festum agitur XIII Kalendas Julii. Trithemium sequuntur Wion & Dorganius, itemque Menardus & Bucelinus, qui Deodatum appellant, & ex ejus Actis accurate docent, Episcopatu relicto decessisse ad monachatum. Eumdem Episcopum Nivernensem Adeodatum Menologio Scotico XXIII Martii & hoc die adscripsit Camerarius; & Theodatum appellat Fitz-Simon in Kalendario Hibernico. Sed hæc ipsis Actis ultro refutantur. In Ms. Florario ad diem 2 Ianuarii celebratur depositio Deodati, Nivernensis Episcopi & Confessoris.

[3] Acta ejus nacti sumus, a Joanne Gamansio descripta ex papyraceo codice Ms. bibliothecæ Patrum Capucinorum Paderbornæ, & collata cum Ms. pergameno Passionali cœnobii Bodecensis in eadem Paderbornensi diœcesi, [Vita edita ex Mss.] Canonicorum Regularium S. Augustini; sed in hoc desideratur Caput 4. Eadem habuimus in Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, sed in hoc desunt, quæ sub initium num. 1 & quæ sub finem a num. 27 narrantur. Simile exemplar habuit Mosander, in quo, eadem, sed stylo non nihil emendate, pro Supplemento Surii edidit. Integra etiam hæc Acta edita sunt Nancæi anno MDCXIX: e quibus omnibus ea damus more nostro distincta & illustrata. Eadem postea Gallice transtulit Joannes Ruyrus vel Ruerus (nam utroque modo nomen imprimi fecit) Secretarius Ecclesiæ & Capituli S. Deodati; [& editione Nanceiana,] ediditque Trecis anno MDXCIV, ac postmodum inseruit operi suo itidem Gallico de Sanctis & Antiquitatibus Vosagensibus par. 2. lib. 2, excuso Spinalii anno MDCXXXIV. Hic in epistola dedicatoria primæ editionis, ad Gabrielem de Reynette Magnum Præpositum & Canonicos insignis Ecclesiæ S. Deodati; asserit, hæc Acta ex prima collectione a discipulis S. Deodati facta, [scripta ex collectione ab ejus discipulis facta.] fuisse postmodum conscripta a quodam viro docto & sancto ac monasterii Mediani Antistite, postquam tertia visione ad id fuisset divinitus incitatus. Illud ipsum esse attestatum in epistola carmine descripta, atque cum hisce Actis directa Waldrado Magno Præposito & venerabili Collegio S. Deodati. Extat Historia Senoniensis Abbatiæ, auctore Richerio ejusdem cœnobii Monacho, a Luca Acherio tomo 3 Spicilegii, & parte 2 seculi 3 Benedictini vulgata unde aliquod miraculum & translationis notitiam subjungimus. Reliqua ibidem legi possunt.

D. P.

[4] Hactenus paucis ante mortem annis Henschenius cujus cœpta prosequens, noto, [Annus mortis.] quod transiit de morte ad vitam Domnus Deodatus (uti num. 20 dicitur) tertio decimo Kalendas Julii Dominico die, sexcentesimo septuagesimo nono anno a D. N. Jesu Christi Incarnatione: qui characteres cum inter se conveniant optime, nolim ab illis dimoveri, propter quasdam in aliis ejusdem Vitæ circumstantiis hallucinationes, quoad nomina Episcoporum, nescio an Auctori Deodatensi, an Interpolatori Medianensi potius imputandas; alias integrum fere seculum differendus obitus iste esset, prout eum distulit noster P. Labbe, jubens pro 679 scribi 769, qui fuit Caroli Magni primus; nam ea zyfrarum conversio, quam est facilis scriptu, tam est impossibilis probatu; neque Labbeo venisset in mentem, si cogitasset, apud Doubletium in San-Dionysianis extare ipsius Caroli tunc datum diploma, quo declarat, se donare ad casam S. Dionysii Martyris… monasteriolum qui nuncupatur a S. Deodato, infra Vosago silva, sicut eum Pippinus genitor in sua investitura tenuisse comprobatus est. Pridem ergo, etiam ante Pippini regnum, obierat Sanctus, a cujus nomine dicebatur Monasteriolus iste, quem non putamus esse alium quam ipsum de quo agimus vallis-Galilææ. Non etiam admiserim, quod illo ipso, quo hic dicitur Sanctus obiisse anno, e sua abductus eremo sit, ut cum S. Wilfrido Romam proficisceretur. Caroli le Cointe opinio illa fuit, hanc ob causam coacti differre ejus obitum usque ad annum DCLXXXIV. Confudit ille hunc de quo agimus S. Deodatum, cum Adeodato Tullensi Episcopo: qui anno DCLXXX Romanæ subscriptus Synodo, sicut fusius explicuit ad vitam S. Wilfridi Henschenius XXIV Aprilis cap. IV, S. Wilfridum fuit comitatus. Prioris corpus, uti a prædicto Ruyro scribitur, a Bertoldo Episcopo Tullensi elevatum fuit anno MIII die XVII Junii, annitente Beatrice vidua Frederici Lotharingiæ Ducis cum filio Theodorico: qua de Translatione est cap. 15 Chronici Senoniensis, producti ferme ad finem seculi XIV.

[5] Franciscus Riguetus, Magnus S. Deodati Præpositus, juxta Nanceianum vetus exemplum, prædictam illius Sancti Vitam recudi fecit; recusamque Henschenio misit anno MDCLXXIX, [Vita circa an. 1679 recusa,] adscriptis manu sua, tam in margine quam ad calcem libelli, Gallica lingua Observationibus suis, minime contemnendis: has vero sequenti deinde anno cumulavit novis eadem lingua Memoriis historicis ac Chronologicis, simili cura Antverpiam missis. Non vacabat Henschenio recognoscere ad illas suum hunc prævium Commentarium, Notasque ad Vitam paratas. Id ego nunc facio; simulque Auctori reddo debitam commemorationem studii erga Sanctum suum Patronum.

[6] [cujus auctor putatur fuisse Monachus loci, sec. 9 vel 10] Præfatur ille in primis Observationibus, Auctorem Vitæ sibi videri Monachum Vallis-Galilææ, qui num. 11 dicit, hujus monasterii & num. 20, In hanc Vallem-Galilæam: ubi cum pro Monachis Canonici sint introducti circa annum DCCCCLXXX, consequens videtur, ut illa Vita ante dictum annum, aut etiam multo prius scripta sit. Phrases prædictæ (ut verum fatear) aptiores sunt illius monasterii, quam Mediani Monacho. Sed dum ad calcem Vitæ notatum lego, quod ipsam, anno MXLIX Romæ in Synodo lectam, Leo Papa IX in ecclesia Dei recitandam decreverit; dumque ex Rigueto intelligo, in Deodatensi archivio etiamnum servari membraneum Legendarium, ubi eadem Vita in Lectiones verbotenus digesta fuisse intelligitur, ex potiori parte etiamnum ibi residua; cogor opinari, quod non habeamus primam Deodatensis Monachi compositionem, stylo forsitan multo simpliciori exaratam, [sed quam sec. XI interpolavit Abbas Medianensis,] & verosimiliter nullis vel paucioribus mendis chronologicis obfuscatam. Ea menda Medianensis Antistes, sanctior quam doctior, tanto operiosius cumularit, quo magis conatus est aptare se cuidam Tullensium Episcoporum corruptissimo (ut apparet) Catalogo, unde nomina huc inferenda accepit, de quibus infra in Notis. Sane Waldradus ille Præpositus, ad quem directam Vitam Ruyrus scribit, idem esse videtur, de quo prædictus Leo Papa, [& approbavit Leo IX an. 1049] anno MLI, Udoni Tullensi sic scribit. Frater noster carissimus Waldradus, Præpositus cœnobii S. Deodati, cum quibusdam Fratribus suis nobiscum præsentes in Curia Henrici III, sub tempus qui ibi ipse Papa electus fuit, nostrum imploraverunt auxilium. Idem ergo eadem occasione Leoni obtulerit, qualem a Medianensi Antistite acceperat Vitam, Romæ in Synodo prima approbandam; sicque transierit in membranas prædictas, sed absque Epistola, cujus meminit Ruyrus, quam ipse utinam edidisset, nunc enim nuptiam inveniri indicat Riguetus.

[7] Utendum interim ista qualiquali Vita, & cetera aptanda erunt anno mortis: [verosimilior vitæ Chronologia,] qui annus cum suis Indictionis Dominicæque adjunctis, potuit certius fuisse cognitus. Ita quamvis Vitæ Auctor vel interpolator dicat sæpius venisse Sanctum in Vallem Galilæam anno DCLXIX, eo tamen hic venerit decennio citius. Causam errandi dederit Privilegium inventum sub nomine S. Hildulsi Trevirensis Episcopi quasi datum S. Deodato tali anno, pro suo in Valle-Galilæa monasterio; existimante Auctore, hoc fuisse initium monasterii; neque ad manus habente aut Childerici Regis donationes, ad monasterium jam condi cœptum collatas circa annum DCLX, (quarum ne nunc quidem inveniuntur cartæ) neque S. Numeriani Episcopi Trevirensis, Hildulfo prioris, Privilegium vetustius, & anno ut sumnum DCLXV datum; quod in Mediano monasterio invenisse sibi gratulatur Riguetus, [qua an. 759 venerit sanctus in Vallem Galilæam,] utpote exemplar, ad quod alterum Hildulphi postea vel factum vel confictum fuit: agit autem illud de jam plene constituto monasterio, quod ut sic haberetur quinque ut minimum vel sex anni requiruntur. Porro aliorum ibidem opinio fuerit (cui, inquit auctor num. 14, nec refragamur nec suffragamur, quoniam penitus refellere aut defendere non valemus) B. Deodatum, post triginta annos ab egressu ipsius ex Francia, hanc vallem intrasse; qui triginta anni, simul cum prioribus viginti, constituunt annos quinquaginta, inter Vosagi solitudines loco non uno, nec uno monasterio condito actos. Sic autem intelligetur Deodatus venisse ex Francia, ubi aliquantulis saltem annis Episcopatum administrarat, sub annum DCXXX, jam quadragenario proximus aut major, [egressus ex Francia jam Episcopus circa 630.] adeoque obiit vere grandævus, uti num. 16 dicitur, emeritæque militiæ veteranus circa annum DXC natus. Quæ omnia in nostris ad vitam Annotatis, multo quam Henschenius reliquerat prolixioribus, probabuntur optime cohærere cum certiori historia, prælucentibus Rigueti observationibus & Memoriis.

[8] Orditur is primas, describendo præsentem ecclesiæ suæ statum, qualem non incongruum fuerit adnectere huic prævio Commentario. Canonicis, inquit, viginti quatuor constat hodiernum Collegium, atque insuper Præposito Majori, [Præsens Deodatensis ecclesiæ status sub Canonicis,] qui caput est omnium, suo numero complectentium Decanum, Cantorem atque Scholasticum, quorum pro ratione eminentioris super ceteros dignitatis, Præbenda etiam amplior est. Olim triginta numerabantur: sed majores nostri Præbendarum trium suppressionem impetraverunt Roma, conservando organo, alendoque organistæ, cum quatuor pueris choralibus musicæque Magistro: quartam Præbendam auctoritate Pontificia abstulerunt Principes nostri, pro erigenda nova Nancæi ecclesia, quam Primatialem dicunt. Officium in ecclesia persolvunt Canonici, una cum Vicariis; quorum nunc neque numerus neque stipendium est definitum: ante bella plerumque undecim vel duodecim erant. Ex institutione Leonis IX, qui Majoris Præpositi titulum & officium aliquando apud nos gessit, factum creditur, ut successoribus Pontificaliter officiantibus Pedum ac Mytra sit, [quorum Præpositus Episcopali ornatu utitur,] cum peculiari quoque ornamento sericeo, in formam piscatorii retis cooperiente Albam, Tunicellam, atque Dalmaticam, a cingulo usque ad pedes, quod vulgo Rete vocant, Retiatum Latine diceremus. Et hæc opinio confirmari potest ex privilegio Pallii & Mytrarum, quod idem Leo IX, in memoriam Clementis II decessoris sui, antea Babenbergensis Episcopi, concessit Episcopo, & dignioribus Canonicis istius ipsius Ecclesiæ Babenbergensis. In tali ornatu assistit Præpositus solenniorum dierum Officiis, alias adesse non tenetur: si tamen adesse velit, obligatur venire in habitu Episcopali' hyeme quidem in cappa violacea, pelliculis muris Armenii farta, æstate vero linteatus cum epomide & cruce pectorali.

[9] [uti & jurisdictione,] Episcopalem quoque Jurisdictionem habet Præpositus, non solum in oppido S. Deodati, sed per totam vallem, a limitaneis diœcesibus Argentinensi, Tullensi atque Basileensi abjunctam, complexamque duodecim magnas parochias; quibus decimam tertiam ego addidi, pro majori commoditate Parochorum; quos ad Synodos meas voco, & ad quorum institutionem concursus celebro, habens ministros Curiæ meæ spiritualis, a qua non nisi Romam appellatio est, Officialem, Promotorem, aliosque, plane sicut Episcopi. [a solo Romano Pontifice pendens.] In iis quæ Roma ad nos veniunt Bullis simpliciter dicimur Provinciæ Trevirensis, nulla diœcesi nominata; & ad eas functiones, ad quas consecratio Episcopalis requiritur, liberum nobis est rogare Episcopum quemcumque, nemine non admittente Dimissoriales ordinandorum a nobis signatas. Territorium nostrum, ex donatione Theodorici II, facta S. Deodato, per montana extenditur septem leucis in longitudinem, in latitudinem quatuor, merum olim desertum, nunc, occasione monasteriorum & cellularum a Sancto extructarum, habitationibus etiam secularium frequens: quorum omnium Decimas ecclesia nostra percipit, licet nunc pars solum tertia territorii supremæ jurisdictionis titulo nobis pareat. Prioribus etiam seculis Regalia nobis competebant, ut sunt jus monetæ cudendæ, militiæ conscribendæ, & tributi exigendi, aliaque hujusmodi. Invenimus autem in registris nostris, Magni titulum Præpositis datum fuisse jam inde a seculo XIII, eoque usum Lotharingiæ Ducem in carta quam nobis signavit anno MCCLXXII.

[10] Hactenus ille: qui deinde ad posteriores Memorias sic præfatur: Sequar, quatenus potero, antiquam Vitam, [Observationes Mss. ad Vitam nobis missæ.] a Leone IX probatam; cogar nihilominus adjungere quædam ibi omissa, & refutare nonnulla, prorsus incompatibilia cum aliis ejusdem Vitæ locis; solicitus imprimis, ut falsa secernam a veris. Qua in re haud paulo meliorem successum spero quam habuerint alii, me quidem doctiores; sed qui majoribus lucubrationibus intenti, aut longius positi, otium non habuerunt singulas circumstantias expendendi, neque facultatem scrutandi monumenta archivii nostri, ipsaque loca in quibus res actæ personaliter adeundi; quapropter aliud facere non potuerunt, quam sese referre ad hanc Vitam, velut omnis notitiæ a se sperandæ unicum fontem. Ad hæc ergo subsidia aggredior Annotata Henscheniana recognoscere & augere.

VITA
Primum a Deodatensi Monacho scripta, dein a Medianensi Abbate interpolata.
Ex Mss. Codicibus & editione Nanceiana.

Deodatus, Episcopus Nivernensis, dein Abbas Vallis Gallilææ in Vosago (S.)

BHL Number: 2131


AUC. MON. DEODATI

CAPUT I.
Ortus, Episcopatus Nivernensis, vita solitaria.

[1] [Mundi res caducas æstimans S. Deodatus;] Catholica fides, & Christiana pietas, quanto vivacius aciem mentis in invisibilibus defigit, tanto segnius visibilia attendit; quia eorum vanitate se posse cæcari animadvertit: nec mulcetur qualicumque specie caducorum, quæ miratur & ambit fluxa carnalium curiositas exterius, quoniam aut fœda interdum, aut vacua novit interius: a quibus ideo oculos avertit, quatenus veri & solidi boni oblectamine in æternum perfrui possit: cujus sobrio vino sic inebriatur, ut ignoret quo tramite ad hæc infima revertatur. Ad hujusmodi merum sic nos hortatur Canticum Canticorum; Bibite amici, & inebriamini carissimi. [Cant. 5. 1.] Animæ ebrietas gemina est: aut enim inebriata amore seculi, obliviscitur Creatoris sui; aut inebriata præclaro calice caritatis Dei, sic ardenter adhæret Conditori, ut non sentiat quidquid est mundi. Quod frequenter audimus & videmus factum, quando nonnulli pro desiderio vitæ æternæ, parentes carnis & patriam suam, nullo compellente, sub jugo Patrum spiritualium victuri fugiunt; & quondam elati, cupiunt esse quod paulo ante despexerant, & odisse incipiunt quod fuerant. Amarescunt eis olim dulcia, & dulcescunt amara: prospera formidant, adversa exoptant: obliti facultatum suarum, omniumque carnalium affectionum; nec importunis fletibus conjugum revocantur, seu pietate parvulorum; sic festini ad laborem, quasi ad requiem. Hoc sancti Spiritus musto quidam pleni, opulentarum urbium suarum sunt obliti in hac paupere Vosago, fame & frigore tabescere contenti: de quorum numero piissimus Pater noster Deodatus, præcipuo nobis prædicandus est præconio. a

[2] Beatus Deodatus generoso Occidentalium Francorum sanguine procreatus, morum & actuum prærogativa in suæ prosapiæ linea eminuit primus, [Niverniensis Episcopus] quamvis ex corporis ætatula censeretur postremus. De virtute in virtutem itaque, per ætatis incrementa gradatim eundo, gratum se ex gemina caritate exhibebat Deo & populo: divitias salutis, sapientiam videlicet ac scientiam, pariterque timorem Domini, infatigabiliter complectens, pro incorruptibili thesauro. Tandem pari & unico assensu Cleri & plebis, a Deo (cui se totum dederat) juxta nominis sui exemplar donatus est Pontificio Nivernis; ne sancta ejus actio diutius lateret sub modio, velut lucerna præclarissima decentissimo præfigenda candelabro, ut tam verbo quam facto luceret omnibus in Domini sanctuario. Quod quanta devotione & industria, sub infula Pontificali illustraverit, nemo priorum ambigit, quando omnem ejus laudem finis perfectus canit. b In quo pernoscitur clarius luce, eum in Episcopatu non sua, sed quæ sunt Jesu Christi tantum quæsisse; nec saltem ab hominibus reverentiam debitam, sed a Deo remunerationem illibatam ex honore illo optasse, cui tam perfecte valuit renuntiare.

[3] Denique sanctissimus Antistes, sagitta caritatis divinæ salubriter vulneratus, [dignitatem abdicat,] trahi & currere post Iesum expetebat totus; c perpendens mundum in maligno positum, seque in medio scandalorum. Etenim sicut superborum est, minimum, seu certe nil boni agere, & semet perfectissimos in oculis Dei æstimare; [Psal. 138. 16.] sic profecto humilium est, quæ præcepta sunt omnia facere, seque inutiles servos, & omnibus hominibus inferiores ac viliores, non solum suo ore pronuntiare, verum etiam intimo cordis affectu credere. Quippe a malitia conversi, & effecti in oculis suis parvuli, Domino parvulos custodienti deflent mente supplici: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Hoc utique pacto, vir summæ sanctitatis Deodatus, in caritate Dei, humilitate perfecta radicatus & fundatus, necnon respectu districti Iudicis extremæque discussionis attonitus; & sciens quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur, ad sequendum Christum perfecte est animatus. Deliberatione ergo tantæ rei prorsus d arrepta, abnegavit sua & aliena negotia, e successore sibi delecto ad suæ diœcesis gubernacula; ne navis Ecclesiæ Christi periclitaretur, tam idoneo remige privata. Sic frequentiæ sui gregis, [in solitudine mansurus:] piis ad se retinendum armatæ fletibus, valedicens; cum aliquot sibi unanimis regressus Niversensi oppido, sponte exulat a naturali solo, concivis & cohæres adnumeratus Christo: quem expectare cupiebat in solitudine mansurus, salvus & immunis factus a pusillanimitate spiritus & tempestate popularis tumultus. Hic jam non pigeat nos agere, quod pretiosorum metallorum vestigatores & effossores constat actitare: quibus si qualitas terrenæ venæ arriserit, atque per se ad divitem massam ventum iri promiserit aut renuntiaverit; extemplo animosis f vangis & marris cuncta rudera egerunt, donec ad cupitum metallum perveniunt. Sic nos hujus viri Sancti animum, huic mundo mortuum, & cum Christo in Deo absconsum, metiamur, & perpendamus, si possumus, ex qualitate exteriorum ejus actuum. Consideremus quanti æstimaverit præsens seculum, cui valefecit quando ei arridebat plurimum, secutus ad lamenta spiritus contribulati & contriti cordis Dominum Iesum; qui, ne hic periremus, ad hanc vallem descendit lacrymarum. Nec pauperculus quilibet homuncio tanta alacritate reliquit vile tuguriolum, culmo & cespite contectum; quanta hic Dei cultor urbem Niversensium, cujus in summa rerum copia administrabat Episcopium. [adscissit comites SS. Arbogastum & Florentinum;] Sed, quia sunt intimis interiora, jam veniatur ad sequentia.

[4] Igitur terque quaterque beato Deodato, centuplum a Christo & vitam æternam capessenti, præ ceteris comites tantæ mercedis cohæsisse feruntur isti, Arbogastus g & Florentius: quorum prior in sacro nemore (quod Theutonico idiomate Heiligesforst vocitatur) eremitica vita est functus: indeque ad Episcopatum Argentinæ civitatis raptus: cui decedenti altera h solitudine Hasale abstractus successor est datus. Hi postquam plurima terris monstravere suorum insignia meritorum, vocati a Domino requiescunt spiritu in cæli aula, corpore autem in locis, quæ instituisse eos diximus supra. Tunc Willigodus, Domnolus, & univocus ejus Deodatus, quos a sancto viro labor non disparavit ullus, certatim insistendo obsequiis, & parendo jussis illius, satius duxerunt cum eo inter ignotos tribulari, quam cum notis in terra suæ nativitatis lætari.

[5] Domino itaque Girbaldo i viro sanctissimo præsidente diœcesi sanctæ Tullensis Ecclesiæ, [Willigodum, Domnolum & Deodatum.] fidelis Domino servus Deodatus, renuntians seculo, decrevit in saltu Vosagi locum habitationis eligere. Veniens tandem cum suis k Romonum (quod tunc hæreditaria sorte duo fratres sibi diviserant prædium) qualis vir esset nutu divinitatis est declaratum. Nam inibi prior illorum fratrum, Asclas dictus, locatis artificibus, insistens erat ædificationi novæ domus. Quibus supremo propinquantibus operi trabalis materies transversim medioximo imponenda apici, cui cuncta contignatio habebat inniti, [Romonum prædium] nulla arte per tres dies eidem potuit aptari, modo obstante brevitate, modo curvitate, seu aliqua alia tortitudine. Unde Dominus ille opificibus iratus convitia ingessit, quod qui silvam in promptu habuerint, velut inertes diu sub illa materie & frustra sudaverint. Sed his jam fessis opere & mœstis euntibus pransum, contigit Sanctum virum eamdem subintrasse domum, & in eadem resedisse ex itinere fessum. Qui causæ illius seriem a quodam puerulo edoctus visceribus misericordiæ, [ob trabem ædificio aptalam] ab infantia secum adultæ, & de matris utero secum egressæ, commotus, tentavit subvenire mœrentibus: accitoque beato Willigodo cum ceteris, materiem opportuno l loco paulatim aptavit, ac se mox cœpto itineri reddidit. Adhuc non longe digressus, reducitur, tam benevolo ejus opere comperto a Primate fundi illius. Hic ut peregrinationis ejus votum percontatus accepit, vel quis fuerit; prædium ipsum eidem contradidit, usu tantum inde sibi retento dum advixerit, appensurus Sancto viro quinque argenti siclos m annis singulis. Nec dubitavit pauper Christi suscipere aliena, qui abdicaverat sua: quatenus merces cumularetur devoto laico ex eleëmosyna, [dono accipit.] qua præviderat sustentari posse pauperes, quos Christo aggregavit postea: aut utiq; dubium, quia in spiritu noverat, locum illum nobilitatum iri, sui dilecti discipuli Willigodi sepultura. Ad cujus exanimum corpus, illic nunc usque tot & tanta monstrantur miracula n, ut palam sit, ejus spiritum perpetua in cælis remunerari gloria.

[6] [Argentillæ monasterium construens,] Inde progressus Pontifex devotissimus devinet Argentillam (a rivulo suo sic vocita tam) quam tamen nunc rusticum vulgus corrupte o Arentellam dicit. Ibi labore tantæ viæ extædiatus, demorari consensit, atque impensas ad sibi construendum monasterium inibi præparavit: cujus fundamenta dum ad aliquod perduxisset, fastigium, offendi cœpit ac lædi pravitate & injuriis accolarum, eidem invidentium, quasi indies usurpaturo fundos eorum: erant enim & apprime militares, [impeditur ab accolis.] sed libertatem quasi velamen malitiæ suæ habentes. Quorum proterviam mox ut Dei servus humiliter declinavit & fugit; ira cælestis adeo super eos incubuit, quatenus tam ipsi, quam cuncta posteritas eorum, aut juveniles annos & sibi tunc dulcissimos non exiissent, aut certe minuti intellectu affinibus suis despicabiles & ridiculi remansissent, donec nequam stirps illa de medio ablata fuisset.

[7] Hinc venerabilis vir post nimios aviæ & anfractuosæ solitudinis circuitus p, Elisacium introiit: ubi inter Amalricivillare, [Apud Wilram habitaculum erigit] & Ungisi-villam, apud Wilram (erecto sibi habitaculo) consedit: cujus hodieque ibidem ostenduntur plurimæ parietinæ, & fons perspicuus atque saluberrimus, ejus famosus nomine. Ubi cum circumcirca quasi quidam intellectualis sol radios beneplacitæ Deo actionis evibraret, & dociles animos religiosorum bono odore Christi ad se traheret; aliquis eximiorum Procerum Hunus, cum conjuge Huna dum in vicinia commaneret, magisque ex debito quam ex intentione huic mundo deserviret; Dei servo in amicitiis junctus est familiariter: similis quippe simili cohæret, dissimilisque dissimiles refugere solet. Accessit inter eos & illud ad solidæ dilectionis plenitudinem, quod Præsul sanctus & baptizavit, & a salutaris fontis lavacro suscepit ejus q prolem. Sed sanctæ caritatis, totiusque bonæ operationis osor diabolus, ut vidit non parvos Domino posse assurgere fructus, verbo & exemplo illius, si tantus colonus religionis ulterius in impia illa gente & sterili bonorum operum remoraretur; [sed discedit ob jurgia accolarum] ad eum inde effugandum relevavit nefandum caput. Repentino denique furore stolidum & indocile vulgus adversus Sanctum, quasi alieni juris pervasorem, concitavit; per quod patronos regionis inflammavit, donec continuis lacessitum jurgiis ac minis, illinc egredi compulerit. Cui dum suus compater Hunus humillime supplicaret, ne se desereret, eique gratanter sui juris possessiones ad commanendum offerret; vir Dei respondit lacrymabiliter: Ut quid tot annis exul & profugus hanc provinciam habeo oberrare, cum in ea (peccatis meis facientibus) nequeam pedi meo optatam requiem reperire? Jam ad moriendum dabo me vastæ & ignotæ solitudini: viderit pietas Domini, cujus desiderio patriam respui, & hos fines expetii. Hoc dicto, datoque pacis osculo, sub amplexu mutuo discessum est, non sine fletu utriusque plurimo.

[8] Sed famulo suo, persecutionem pro justitia patienti, [non sine Dei vindicta in posteros diffusa.] miseratio divina non defuit: quæ ei habilem & optatum locum providit, & persecutores ejus contumeliosa & miserabili plaga in sua sobole percussit. Nam primatum illorum dies dimidiavit, eosque ab hac luce in dulcioribus sibi annis rapuit: quod nunc usque in posteritate eorum exercuit, in tantum, ut aliquoties eximii Proceres, ac illustres matronæ, tam dolendam conditionem suæ genealogiæ metuentes sibi, capita sua ac fundos mulctaverint Sancto isti, ne pro iniquirate patrum suorum mererentur a Deo multari. Quotquot autem ruricolarum in eadem villa r (donec mansit) nati fuere, cum strumoso gutture jugiter vixere: quo dedecore prorsus caruare, quotquot in ulteriori littore interfluentis torrentis nasci potuere. Quod animadvertentes enixuræ feminæ, torrentem illum solebant transire.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Hinc incipit Ms. Ultrajectinum præpositis his verbis: Piissimus Pater noster Deodatus, præcipuo nobis hodie prædicandus est præconio, qui generoso &c. & secutus Mosander.

b Carolus le Cointe ad annum 657 num. 16 profert Privilegium, quod Emmo Archiepiscopus Senonensis S. Petri-Vivi in Synodo collecta concessit, cui subscripsit inter alios Episcopus Nivernensis, quem le Cointe arbitratur fuisse hunc S. Deodatum: sed (si is, ut vult Riguetus, sub an. 640, ut autem ego, 630, Episcopatu abiit) longe exerrat conjectura illa; æque ac Sammarthanorum, qui Episcopatum ejus differunt usque ad an. 668, quem præcesserit Gilbertus pro anno 665 ex Ms. Nivernensis ecclesiæ notus. Quare mihi videtur Deodatus assumptus post Agricolum qui primis suis annis præsens Synodo Matisconensi anni 581, facile potuit ultra 620 vitam protraxisse.

c Apud Mosandrum apponuntur ista: dicens ei cum sponsa: Trahe me post te curremus simul in odorem unguentorum tuorum. Cant. I.

d Impressa abrepta, credo (pro usu medii ævi, præpositionem ad invariatam scribentis) fuisse in originali expressum, adrepta.

e In Mss. Bodecensi & ultrajectino desunt hæc de successore delecto &c. Is autem, ex Rigueti sententia, deberet censeri Rauracus, ad an. 650 Concilio Cabilonensi scriptus.

f Ita Ms. consule quæ de vangis disseruimus XI Aprilis ad Vitam S. Isaac, ex 3 Dialogorum S. Gregorii. Idem nomen habetur etiam 14 Januarii, in Vita S. Felicis Nolani. Est autem Vanga genus ligonis. Mosander explicat, marris & instrumentis aliis. Impressa legunt Vasis. Censet porroRiguetus, ætate Auctoris fuisse minera in Montanis istis, quibus, inquit eruendis vidimus nostra ætate frustra allaborari. Interim Chartularia nostra docent an. 1290 solutas fuisse ecclesiæ nostræ Decimas argenti, quod eruebatur. Non allego autem ecgraphum cartæ, tamquam signatæ an. 989, quia sinceritas ejus mihi valde est suspecta. Ita ille.

g Colitur S. Arbogastus 21 Julii & S. Florentius 7 Novembris, ambo Martyrologio Romano inscripti. Quæ de iis hic dicuntur, exposui in Diatriba de Tribus Dagobertis lib. 2 cap. 3. Floruerunt autem sub Dagoberto secundo, filio S. Sigiberti: qui (uti exposui in Diatriba Dagobertina innovata & ante tomum 3 Aprilis excusa) regnavit ab anno 661 in Adrhenanis Provinciis, & post occisum Childericum in reliqua Austrasia usque ad annum 680, quo & ipse occisus est. Dubitat tamen Riguetus an hi Sancti Deodatum secuti Nivernis sint: & mavult credere Richerio, Chronici Senoniensis auctori, aliisque asserentibus, eorum amicitiam in Alsatia coaluisse, cum jam tertium anachoreseos suæ locum incoleret Sanctus. Movet eum, non solum quod ambo dicantur ex Scotia oriundi; sed maxime quod S. Arbogastus dicatur obiisse anno 668; cum 27 annis, adeoque ab anno 641 Argentinæ præfuisset: atqui non est electus Episcopus, nisi post probatam annis pluribus Alsatiis virtutem suam, proinde ad illos potuit, si non debuit, ante S. Deodatum venisse. Quod pluribus ad ejus Vitam licebit examinare.

h Scilicet S. Florentius: qui sibi oratorium condiderat prope Haselium Alsatiæ rivulo: nec procul a Bruschio percelebri amne, inquit Gaspar Bruschius in Episcopis Argentinensibus: sed inter utrumque Sanctum, medium ponit Rodtharium, ex equestri ordine assumptum: & eos qui tertio loco sedisse hunc dicunt, falli asserit toto cælo, idque ex vetustis diplomatis certissimo demonstrari posse.

i Girbaldus hic amandandus est ad seculum proximum, & substituendus videtur Bodo de quo Richerius lib. 1 Chronici Senonensis cap. 10 ista scribit: Elapso modico tempore, postquam vir beatissimus ille Deodatus in hanc subintravit Vosagum, erat vir æque sanctissimus, nomine Bodo, Tullensis Episcopus, qui Dei ductus zelo, in quodam prædio suo, quod ejus nomine Bodonis monasterium appellatur, adunato non modico conventu sanctimonialium, claustrum ibidem statuit, & eidem monasterio pluribus collatis reditibus Ordo Sanctimonialium multo tempore ibidem perseveravit. Colitur S. Bodo XI Septembris, quando hæc accuratius erunt discutienda, uti & XXIX Decembris ad Vitam S. Hilduardi qui creditur Girbaldus ab aliis appellari.

k Vulgo Romont, & sic ipsum Riverius appellat: Riguetus addit respectu oppidi S. Deodati longius quam Remberti-villare situm esse, spatio parvæ leucæ, adeoque leucis 5 ab illo.

l Richerius cap. 4. Ipsam magnæ nobis trabem ipsius domus in excelso, nulla fortitudine obstante, ubi poni debuerat, collocavit.

m Ex Richerio, qui scribebat anno 1203 & ex Mediani Monasterii Chronico, quod an. 1326 compilavit Joannes de Bajona Dominicanus; probat Riguetus, ejusmodi censum, ipsorum quoque ætate solvi solitum: sed dubitat an ejusmodi census non sit posterioris temporis, imo negat proprietatem loci unquam a Domino fuisse alienatum, qui hactenus constituit partem Marchionatus Gerbervillariensis. Prioratum vero quem ibi postea constituit S. Willigodus, ait non ad ecclesiam S. Deodati, sed ad Abbatiam Besuensem pertinere.

n Mirum proinde est, antiquis Fastis non inveniri adscriptum Willigodi nomen: nam cultus memoria nulla in præsens ibi superest.

o Ruyrus inter Marivillam & Angivillam situm fuisse locum ait: Riguetus fatetur situm ignorari, sed rivulum a quo nomen traxit ait oriri sub Bruariis, atque transire Gran-villare, Petri-pontem, atque Stagnum (ita dictum prædium ad jus Canonicorum pertinens) sanctæque Helenæ & Gergonæ vicos, donec sub Remberti-villari Majori se amni misceat.

p Richarius, nulla facta Arentellæ mentione, primo pervenisse Sanctum ait ad quemdam locum qui Teutonico idiomate Heligewoist Latine Sanctum desertum vocatur, juxta oppidum quod Hagenowia dicitur, in Alsatiæ inferioris finibus situm: ubi se sui voti requiem reperisse credens, aliquantum delituit: sed inde invidorum injuriis propulsus, ad claustrum quod Abregennisten vocatur venerit; ubi primam familiaritatem contraxerit cum Sancto Arbogasto. Interim bene Riguetus conset imperitia librariorum Teutonicam linguam ignorantium, ex Ebersheimmunster id est Domus-Apri-monasterium, factum Abresennisten: est autem Abbatia illa, cujus primum Abbatem ipsum S. Deodatum faciunt aliqui, in loco olim dicto Novietum, ut Atticus, qui hujus monasterii fundator fuisse dicitur, pater S. Ottiliæ, diu post hæc tempora, restaurator potius sit quam fundator; quod verosimile multis de causis Riguetus censet; & imprimis, quia ibi haberi dicitur corpus S. Deodati. Hic est socius & discipulus Deodati Nivernensis, a magistro suo, post locum utcumque ordinatum, ibi collocatus, & cum illo confunditur a multis.

q Ruyrus lib. 2 cap. 1 ait Adeodatum vocatum puerum, ac postea sub ipso Sancto Monachum factum.

r Iam enim nullam esse Villam monet Riguetus, vereor autem ne fabulositatis aliquid admixtum huic narrationi sit, fundamentum nactæ ex frequenti invocatione Sancti contra ejusmodi malum.

CAPUT II.
Discessus in Vallem Galilæam. Ecclesia & monasterium constructum, ac privilegiis munitum.

[9] Tunc miles Christi, infatigabili quidem corde, [In Vallem Gallilæam venit] sed nimium fatigato corpore, per scopulosa juga arduorum montium, per concava squalidarum vallium reptabundus, tandem Vallem nuncupatam a Galilæam, anno ab incarnato Verbo sexcentesimo sexagesimo b nono, subiit anhelus, quam interluit & irrigat Mortha piscosus & c vastus fluvius: penes quem in Australi ejus ripa (reperta spelunca, & amœnissimo fonte) aliquanto inibi delituit tempore, herbarum tantum agrestium & pomulorum esu corporeæ succurrens inediæ, optans exemplo Sanctorum Patrum vivere; qui degentes in solitudinibus, erravere in montibus & speluncis & cavernis terræ. Interea Dominus, solicitus de servo nil cogitanti de crastino, religiosum virum Hunum taliter in somnis suo dignatur alloquio: [ab Huno divinitus monito,] Cur fame permittis in solitudine perire compatrem tuum, Deodatum Nivernensem Episcopum, causa mei exulem & inopem factum? qui præ humilitate vix minimi sui actus te fecit conscium? Cui respondenti se nescire quorsum eum quærere deberet; præcepit dicens: Onera sagmarios d tuos bonis, quæ tibi præstiti, & invocata Majestate divina, [vitæ necessaria accipit:] eos per se dimitte istud iter aggredi; mihi crede, ductor non deerit. Hoc expergefactus cum retulisset devotæ conjugi, omnimodis accelerandum cœpit hortari. Quid plura? Sagmarii, ut jussum fuerat, abire permissi, per inviam eremum, recti itineris linea pervenerunt ad speluncam Sancti: quorum via notata ab his qui pæne pedetentim fuerant eos illuc usque prosecuti, reperitur famulus Dei: quos prior percontatus, cur venerint, omnem rem seriatim discit. Nec mora grates affectuosis lacrymis conditas Deo reddidit, quem sui non oblitum in necessitate comprobavit. Dein tam eos, quam jumenta necessariis refocillatos cibariis, suo Domino gratias agens remisit. Sic viri Dei reperta casa, non solum ipse Hunus, sed & aliquot alii religiosi ministraverunt ei postea. Hinc si recolamus antiquorum Patrum vitam, nequaquam iis imparem in hoc facto beatissimum reperiemus Deodatum: cui, ut sanctissimis Frontonio e, Benedicto, atque Columbano, destinavit Dominus necessarium victum.

[10] Hac ergo benignitate Domini, tam bene pro se soliciti, vir perspicacissimus intelligens, gressus suos illuc retortos divinitus, [cellulam erigit:] ad instituendam sibi cellulam et animatus. Qua ibidem erecta, & B. Martini f Antistitis venerationi dicata, reposuit illic & alia pretiosissima Sanctorum pignora, secum a patrio solo delata. Cumque opinio sanctitatis ejus diatim, non solum huic nostræ viciniæ commigraret, verum & ulteriores terras avide peragraret; fiebat, ut fideles ad eum catervatim undecumque attraheret. Ex quibus nonnulli hilariter conferebant prædia, plurimi ad monasterium construendum pecunias, & quæcumque alia poterant impendia; aliquando vero non tantum sua, [prædia obtinet] sed insuper accensi ad imitandum, subdebant seipsos ejus discipulatui nimia instantia: non enim erubescebat fama ex bonis, quæ de absente disseminabat, quia in præsenti adhuc meliora exhibebat. Illis in diebus, jam sæpe dictus Hunus prædia, & a se agnominatum Huni-villare cum Ecclesia eidem concessit devotus: in qua ipse cum conjuge sancta monstratur sepultus g, sed miraculis vivere pariter in cælis comprobantur. Tunc etiam liberalis munificentia Childerici h excellentissimi Regis, a fisco abscissam eamdem Vallem Galilæam, [etiam a Childerico Rege] cum omni integritate, viro Dei successoribusque ejus annulo suo firmavit in ævum, ab exortu …cunctorum rivulorum seu amnium præfatam vallem intrantium, usque ad ipsorum ab ea exitum: quatenus inibi construeret cœnobium, & servientium Deo aggregaret quem censeret numerum. Crederes pro tam multis molestiis, quibus eotenus cingebatur & angebatur, quando exul hac & illac fugatus pervagabatur, quod ejus animam sanctam Dominus modo ad plenum consolaretur, eique his verbis sancti vatis Isaiæ quasi blandiretur. Paupercula, tempestate convulsa, & absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, quia ad punctum in modico dereliqui te, & in miserationibus magnis congregabo te. [Isac. 54. 11.]

[11] Hoc vir Dei docibilis intelligens, ac se divinitus & humanitus juvari videns, [ex prævia visione] ibidem prope S. Martini oratoriolum construendo monasterio erat insistens. Sed aliquis discipulorum ejus, dum ultra amnem, in Urimonte (qui nunc monasterio præminet) operariis materies ædificio illi necessarias succidentibus ac lævigantibus per diem intenderet, [in locello ædificat] vesperi autem ad cellam rediret: quodam vespero cum transire Mortham pigeret, atque maturius reverti ad opus optaret, in colliculo (Juncturas nuncupato) contigit, ut sub noctem maneret. Qui colliculus ideo sic vocitari putatur, quoniam Robach & Mortha non longe a pede ejus junguntur. In quo Frater ille reclinatus somno, oratorii ibidem construendi beatæ Dei Genitrici perpetuæque Virgini Mariæ in visu accepit præceptum a Domino. Quod cum mane retulisset sanctissimo Magistro, in loco ostensæ visionis lapidem erigi præcepit pro signo: cui non multo post tempore circumædificata basilica fuit, imposita ara, & honori piissimæ Matris Domini omniumque Apostolorum, pariterque præcipuorum Trevericæ urbis Pontificum i, Eucharii, Valerii, Materni, & Maximini k consecrata. Propter hanc postmodum alterum fabricatur oratorium, quod beato Mauricio, l ipsiusque devotissimo collegio constat dicatum. [monasterium] In quo facto aperte datur animadverti, beatissimum Hidulphum m Archiepiscopum extitisse familiarissimum sanctissimo Deodato Præsuli, a fundamentis hujus sui monasterii: quem creditur donasse Reliquiis prædictorum Præsulum Treverensis populi, præsertim S. Maximini, cujus dignissimos artus nuperrime transtulerat in ædem, qua nunc dignissime venerantur, quando scilicet ab incarnato Domino sexcentesimus sexagesimus septimus annus volvebatur, & famulus Dei Deodatus in Elisacio morabatur. Nam anno, ab incarnatione Domini sexcentesimo sexagesimo nono, n vallem Galilæam intrasse comprobatur.

[12] Non ab re enim fuisse dignoscitur, devotissimum Deo Præsulem, tot & tam pretiosa Sanctorum patrocinia suæ Franciæ prætermisisse. [caritate mutua cum S. Hidulpho conjunctus.] Equidem poterat vir Domini Hidulphus Eremiticam vitam ducturus, Arduennæ vastissimos expetere saltus: (sicut aliqui vicinorum ejus fecisse inveniuntur) aut Histriæ o deserta revisere, a quibus ad Præsulatum Trevirorum olim fuerat raptus: sed nimium intimo amore dulcissimi Deodati ad hanc nostram Vosagum fuit attractus. Cui opinioni si quis calumniosorum reluctatur, privilegiis Vallis Galilææ convincetur: ubi mutua caritas nostrorum carissimorum Patrum evidenter monstratur. At nobis (quia occasio se obtulit apte) de antiqua immunitate sive libertate ipsius loci hic inserantur aliqua. In quibusdam jam sæpe dicti cœnobii chirographis, Regali & Pontificali auctoritate firmatis, beati Patris Hidulphi nomen reperitur præfixum, titulis deodecim subscribentibus Episcopis. Inibi sanctæ compassionis vir Archiepiscopus, imo Patriarcha, (quia Patriarchæ tantum debetur Pontificum turma) profitetur sanctam, & compunctam religiosamque postulationem venerabilis viri Deodati Episcopi suarum aurium intima penetrasse, & viscerali affectu pietatis ita cor suum caritativa petitione emollivisse, ut voluntatem ejus libentissime non implere nimis irreligiosum putaverit fore. p

[13] [Impetrat privilegium decreto Episcoporum confirmari.] Consequenter etiam ibidem adnotatur, quoniam sancti desiderii ardore succensus reverendus Deodatus Episcopus: in Valle Galilæa, quam ex Regis fisco promeruerat, cœnobia q apud Juncturas (sicut supradiximus) construxit primus. Ubi Monachos, vel peregrinos sub sanctissimorum Patrum Benedicti, & r Columbani regula victuros, deliberabat collocare devotus. Cui tandem communi decreto sanctorum s Antistitum conceditur, ut nullus Regum vel Principum, aut Episcoporum, seu quorumcumque Clericorum, suis usibus audeat aliquando usurpare quidquam eorum, quæ ad Dei famulos, ibidem sub euangelica perfectione degentes, pertinere videntur & quæ ab ipso Patre Deodato Episcopo acquisita fuerint, aut regio munere seu reliquorum fidelium collatione, tam in sanctis voluminibus, donariisque altaris, & ecclesiasticis ornamentis, quam in his quæ deinceps ipsi servi Dei proprio labore addere potuerint. Et quandocumque sæpe dictus Deodatus (qui nunc est Pater ipsius monasterii) a Deo fuerit vocatus, quem illa congregatio ex sese unanimiter elegerit Abbas subrogetur, & ad altaria benedicenda, vel sacros ordines percipiendos, quem voluerint Episcopum expetant; ullaque ecclesia absque privilegiis vivens quidquam sperare, vel auferre ab eis præsumat: & nemini (nisi invitatione, aut permissione totius congregationis) liceat monasterii ipsius septa intrare. Quod si quilibet Pontificum, ab eis communiter postulatus, pro ipsorum utilitate accesserit; mox secundum voluntatem Congregationis (expleto suo ministerio) abeat absque requisitione ullius muneris: quatenus sub sancta Regula viventes, de percepta quiete, juvante Domino, per tempora exultent & pro statu Ecclesiæ Catholicæ plenius Deum exorent. Si autem aliquam transgressionem Regulæ suæ fecerint, & a proprio Pastore objurgari noluerint, etiamsi Episcopus eorum, qui & Abbas, seditionem congregationis sedare nequiverit; tunc alios Abbates eamdem Regulam professos, ad ipsum monasterium convocet, qui sententia regulari scandalum deprimere curent. Quod utique privilegium qui infringere ausus fuerit, præsentium auctoritate Præsulum anathemate innodatur, & per venerabiles viros Bibliobaldum Presbyterum, & Labinum Diaconum absentibus ad subscribendum detestatur. Quod & devote fuisse factum superius est dictum. Hactenus ad istud jamjam, quod restat, agatur.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Describit eam Vallem Richerius cap. 6, speciosam & spatiosam, nemoribus undique consitam, aquis irriguis & piscosis copiosam; quam cum vir Dei diligenter conspiciendo perlustrasset, tandem in quodam loco, juxta montem qui Comberg dicitur, resedit; ibique oratorium in honorem S. Martini, quod usque hodie perdurat, erexit & consecravit. Riguetus ait, prius venisse ad locum, cui a bono homine nomen etiam nunc sit, fortassis ab ipsomet Sancto ibi morato.

b Errorem in numero esse monet Riguetus; cum ex chartulario loci possit decerni stabilitum fuisse monasterium ante annum 664; abundavit fortassis denarius unus in numero litteraliter scripto apud Deodatensem Monachum aut transpositis litteris legebatur DCXLIX.

c Paucos fluvios vidisse Auctorem oportet, Riguetus ait, qui vastum fluvium Mortham appellet. Perdit ille nomen suum, duabus leucis infra Nanceium illabens Mosellæ.

d Impressa, Saginarios: sed a Sagmis Gallice Saumes, id est clitellis, Sagmarios dici, equos, mulos, asinos, oneribus ferendis destinatos, notum est.

e In Vita S. Frontonis 14 Aprilis hæc leguntur num. 6. Noti sunt etiam Benedictus & Columbanus.

f Nunc appellatur clivus seu collis S. Martini. Gallice la coste S. Martin.

g Agit de horum sanctitate Ruyrus pag. 2 lib. 2 cap. 1 asseritque Hunnam a Leone X Papa anno 1520 in Sanctorum numerum relatam 15 Aprilis, quo die Ferrarius in Catalogo generali refert memoriam S. Hunæ in Alsatia, citato Kalendario regionis ejusdem & hoc sequitur Arturus, uti diximus inter prætermissos. Riguetus eadem confirmat ex Herculano, Cantore & Canonico ecclesiæ suæ, qui vivebat & scribebat de loci antiquitatibus paulo post dissipationem Reliquiarum ab hæreticis factam anno 1540; quique dicit, quod annis 20 prius Reliquiæ istæ fuerint ex sua tumba elevatæ, mandante Leone X, ad instantiam Ulrici Ducis Wittenbergensis XVI Kal. Maji. Addit etiam ex Herculano Riguetus, tantam fuisse S. Hunæ erga pauperes caritatem, ut lavandis pauperum linteaminibus solita accedere ipsa ad remotum a domo sua fontem, meruerit alium viciniorem sibi a S. Deodato elici; & in hujus ecclesia magnam illius esse venerationem, Reliquiamque in altari haberi, quæ singulis annis exponi soleat populo.

h Childericus Rex post mortem S. Sigeberti cœperat regnare in Austrasia anno circiter 659: reverso autem ex Hibernia sub annum 661 Dagoberto, Sigeberti filio, relinquens ei post aliquam conventionem Alsatiam, cum Provinciis Transrhenanis, præerat reliquæ Austrasiæ. Postea ab anno 671 obtinuit etiam Neustriam & Burgundiam, occisus an. 675: quidquid ergo contulit S. Deodato, contulisse debuit anno circiter 660. Plura dicere non possumus, dum Riguetus fatetur, neque originale, neque ecgraphum cartæ Childericianæ superesse: sed ejus fidem probat ex infra nominando Privilegio Numeriani Trevirensis: quod ipse anno 664 adscribit. Meminit illud quidem Theodorici ut cui Treviri suberant, sed non ut dotatoris; quare eatenus nihil prohibet, donationesillas factas esse post obitum Dagoberti & scriptum a Numeriano privilegium. Magis tamen placet sententia prior, nec enim, nisi jam stabilito regia auctoritate monasterio, privilegia tanta videtur indulsisse Numerianus. Consule Diatribam nostram de tribus Dagobertis Regibus innovatam.

i De hisce tribus primis Trevirorum Apostolis egimus 29 Januarii ad Vitam S. Valerii, at seorsim coluntur S. Eucharius 8 Decembris, & S. Maternus 14 Septemb.

k Acta S. Maximini illustravimus ad diem 29 Maji, cum Translatione mox indicata.

l S. Mauritius cum suis Thebæis colitur 22 Septembris.

m De S. Hildulphi rectius Hildulfi ætate egimus in Diatriba præcitata lib. 4. cap. 5. ostendimusque eam perperam ad tempora Pippini Regis translatam, quod hinc probatur. Colitur IX Julii.

n Imo ex Privilegio Numeriani anni 664 certo constat, inquit Riguetus, jam tum plene fundatum monasterium fuisse: sed hoc forsitan anno, altero post S. Maximini translationem, excurrerat Treviros Deodatus, novum Archiepiscopum salutaturus, ab eoque impetraturus confirmationem ampliationemque privilegii, a S. Numeriano prius obtenti.

o Nulla verosimilitudine dicitur ex Istria abstractus Hildulphus, qui natus in Bavaria, a Ratisponensibus scholis immediate Treviros transivit; an antem in Vosago junior viderit S. Deodatum, ex indeque ei affici cæperit, in medio relinquo; dum nihil habeo unde id probem.

p Fatetur Riguetus hujusmodi S. Hildulphi cartam, seu veram seu fictam, nusquam extare in archivo, sed in Mediano monasterio anteriorem aliquam S. Numeriani invenisse se gratulatur, in qua hæc eadem contineantur; cujus utinam ecgraphum integrum misisset descriptum, verbotenus huic loco apte inserendum & examinandum. Quantum enim ex missis a Rigueto fragmentis colligo, nominatur quidem ibi Rex Childericus, cui scilicet Treviri suberant, dum Privilegium dicitur indulgeri, quatenus Monachi pro statu ecclesiæ Catholicæ, & pro desiderabili salute Childerici Principis, plenius Dominum valeant exorare; sed non exprimitur annus regni, nedum Christi, ignotus ejus temporis Francorum Regibus. Tota igitur ratio adscribendi ipsum ano 664 Rigueto fuit, subsignatus Episcopus Virdunensis Gisloaldus, quem Wasseburgius statuit obiisse an. 665: quod ut verum sit, solum probat non esse serius scriptum Privilegium istud, licet potuerit ipso anno 660 datum fuisse; cum necdum rediisset ex Hibernia Dagobertus, & Childericus adhuc Alsatiam obtinebat, ipsi autem Episcopi Numerianus & Gisloaldus pridem ecclesiis præsiderent.

q Ea monasteria seu potius eremitoria, per Vallem Galilæam sparsa, esse conversa in parochias, Præposito subditas, notat Riguetus.

r Numeriani cartam, a sex Episcopis subsignatam, ait Riguetus; & esse fontem atque principium Jurisdictionis quasi Episcopalis, quam Abbates sui ac postea Præpositi obtinuerunt & obtinent; Carolus le Cointe ad an. 671 num 15 relato hoc loco ista annotat: Vallis-Galilæa non procul distat Luxovio, ubi vigebat institutum S. Columbani: cujus memoria per vicinas regiones tunc erat celeberrima. Nomen S. Benedicti, quod in ea provincia minus notum erat, intrusit auctor Benedictinus. Similes interpolatio sæpe jam redarguimus. Hæc le Cointe. De rei veritate judicet lector cum prius legerit quæ in suorum defensionem habet Mabilio, ante secula Benedictina agens de regulæ diffusione, contra ipsum le Cointe.

s Simili modo Numeriani privilegium committi Blidoaldo Presbytero & Vahino Diacono deferendum absentibus, Tullensi scilicet Metensi ac Virdunensi, notat Riguetus: ut videantur eadem nomina a librariis corrupta, majoremque ingerant suspicionem fictionis, eo solum ordinatæ, ut quidquid ultra Numeriani Privilegium juris acquisiverunt Abbates; id successor Numeriani dedisse crederetur; aut Numeriano substitutus sit Hildulphus, tamquam in Vosago notus Sanctus. Adde quod stylus Numeriani, ut magis barbarus, sic magis sincerus sit. Imo dubitat Riguetus an S. Hildulphus unquam fuerit plus quam Numeriani Archiepiscopi Chorepiscopus, de quo videbimus alias.

CAPUT III.
Mutua caritas SS. Deodati & Hildulphi: illius obitus & sepultura, & hujus successio.

[14] Igitur sexcentesimo septuagesimo primo anno, ab adventu autem domini Deodati ad Galilæam a tertio, semper imitandus Pater Hidulphus (Archipræsulatu b Trevirorum abrenuntiato,) semet ad commoriendum Christo addicens, [Accedit anno 671 in Vosagum S. Hidulphus,] huic aridæ eremo dulcissimus vicinus, & pacatissimus affinis accessit suo Deodato, Jacob c reverendissimi Præsulis Leucorum collaborante suffragio. Hic nobis ne forte succenseat ullus, & duos Pontifices Leucorum (Godonem scilicet & Bodonem fuisse inter Girbaldum (cujus diebus B. Deodatus reliquisse Episcopatum fertur) & inter Jacob, cujus tempore [venit] Dominus Hidulphus; nec convenire rationi, ut quatuor Episcopi administraverint Pontificium vix annis tribus; breviter quæstioni obviamus; brevitatem humanæ vitæ, & vicissitudines consideramus: etiam intra annum plures quam quatuor sibi ordine succedentes posse defungi, non denegamus. Sed nos ab incerto argumentum non assumimus: præsertim cum beatum Bodonem plurimis annis præsedisse Episcopio, atque in Vosago monasterium Virginum instituisse noverimus. Ergo dicendum est trium Episcoporum priorum intercessisse obitum, a tempore quo beatus Deodatus reliquit Pontificale decus, usque tertium annum ingressus sui in hanc Vosagum, atque sic contigisse, ut primo anno beati Pontificis Jacob vir Dei Hidulphus veniret huc post eum. Demonstratur hoc ex prædicto privilegio, & B. Bodonis subscriptione, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo, & ex adventu Domini Hidulphi ad nos, anno Domini sexcentesimo primo. Nam Dei amicus Deodatus, sub præfatis tribus Episcopis d nonnullis annis mansit in locis (de quibus eum fugatum fuisse supradiximus) tandemque intravit Vosagum quasi in novissimis suis diebus; sicque contigit ut Dei famulo interdum remorante, interdum hac & illac fugitante, Girbaldus & Godo hominem quæsissent: atque in primo anno perventus sui ad nos, Bodo penultimum sui Sacerdotii annum ageret. Qui defungens subsequente anno successorem accepit Domnum Jacob; cujus ut diximus, primo anno, qui erat jam tertius S. Deodato in hac Vosago, athleta Dei Hidulphus se credidit eremo: licet quidam velint Beatum Deodatum, post triginta annos ab egressu ipsius ex Francia, hanc vallem intrasse, quibus cum decem istis expletos addunt, procul dubio quadraginta fiunt. Sed nos huic opinioni nec refragamur, nec suffragamur: quoniam penitus refellere e aut defendere non valemus.

[15] Itaque beati ac semper reminiscendi Patres, Hidulphus & Deodatus, in eremo (ut optaverant) vicini facti f non dormitaverunt, sed alacriter vigilaverunt erga custodiam amoris mutui atque sinceri: [ambo mutuam caritatem fovent,] tanto familiariores effecti, quanto viciniores sibi. Ut enim ampliorem splendorem vel ardorem suscites, si luminare luminari, vel ignem igni adjicias; sic Sanctis viris ex vicinitate, visione & collocutione amicabili crevit sancta caritas. Quibus quamvis maxima jucunditas esset, simul semper conversari & esse; indignum tamen erat tantos hospites, velut duo mundi clarissima luminaria, sub unius cellæ angustia latitare, cum vix caperent singulos singulæ: præsertim quia plurimos ad Deum poterant secum ducere. Unde carissimi Pontifices statuerunt semel in anno (dum in hac vita manserint) alter alterius cellam invisere, atque ibi sub noctem commanere: quam insomnes totam in sanctis colloquiis, & divinis laudibus solebant expendere, diluculo autem ad suam redire: porro discipuli eorum intercurrebant, & velle, ac nolle, sue posse alterius alteri intimabant. [quot annis sese invisunt:] Et Dominus quidem Hidulphus non procul a cella g cum suis occurrebat venienti ad se Domino Deodato & suis, quem data manu ducebat ad orationem secundum antiquorum Patrum consuetudinem, & institutionem sanctissimi Benedicti Abbatis; sicque pariter oratione fusa salutabant se invicem cum spirituali gaudio, & tum demum sociabantur sibi in sancto illibatæ pacis osculo, & in reliquo caritosæ affectionis officio.

[16] Idem piissimus Pater Deodatus devotissime faciebat carissimo suo Hidulpho, cui cum suis occurrebat Mortha transito: [ille grandævus, Deo vacat] nam quoad vixit, cellam priorem apud S. Martini oratoriolum non deseruit. Vir quippe erat grandævus, emeritæque militiæ Christi jam veteranus: nec poterat sufferre populares concursus, Fratrumque interesse studiis exterioribus; maxime qui nil dulce habebat, nisi vacare & videre quoniam Dominus ipse est Deus, & gustare & videre quoniam suavis est Dominus. Statura quidem, ut fertur procerissimus, forma elegantissimus, cordeque clementissimus, sed jam nimio labore & annis confectus erat h & incurvus. Qui interdum ad Fratres operantes transibat: atque considerato ac disposito opere singulorum, ad cellam noctu redibat. Unde etiam hodie demonstratur i semita, qua solebat monasterium adire apud Junctura. [S. Hidulphus laborat manibus] At contra, Hidulphus statura medius, facie Angelicus, mente compunctissimus, voluntariæ paupertatis amicissimus; quem promptum & alacrem ad omne opus bonum reddebat adhuc viridis senectus, & in Deo suspensus animus: nam etiam in extremis vitæ suæ annis, labore manuum suarum vixit. Moribus quidem ambo pares, sed ætate impares, alter alterum sibi invicem præferebat, & humillimus quidem Hidulphus sanctissimum senem Deodatum, ex famulatu Christi & emerito senio priorem censebat: sed devotissimus omnipotenti Deodatus, in juniore Hidulpho dignitatem Patriarchii atque morum maturitatem attendebat.

[17] Quam dulce erat & delectabile piis animabus jugiter attendere: [ambo quasi 2 columnæ] duas cœlestis fabricæ columnas a Deo decenter erectas; & non contra Deum, sed ad Dominum pie elevatas; quæ solido & inflexibili robore mente sic assistebant summo Opifici, ut optarent maximam lapillorum congeriem sibi imponi, pro parte in qua meruere locari. Denique quasi certatim multitudine minimorum Christi, tam & præsentium quam & futurorum, gaudentes epistilia sua, id est capitella gravari (dummodo sint qui possint Domino lucrari) pusillitatem alienæ fidei, & gravedinem alienorum peccaminum in suæ caritatis latitudine suscipientes tolerant, ut viribus meritorum suorum, & suæ longanimitatis labore sublevatos ad ædificium cæleste ferant. [& 2 gallinæ] Putares Sanctos Patres istos gallinas esse intellectuales, & parvulos pullos alis meritorum & rostris orationum suarum ab invisibilium milvorum rapacitate defensare, manibus ac pedibus alimoniam eis providere, atque frigidos Deo plumis exemplorum fovendo calefacere. Præterea & extra nidulum proprium amabant interdum pennas extendere, dum vicissim satagebant alter alterius pullis prodesse, ex Dei & proximi dilectione. Mutata voce, & dissipata sui corporis specie, infirmabantur in infirmis, ut habes in Apostoli verbis. [2 Cor. 11. 29.] Quis infirmatur & ego non infirmor? Sic Patres nostri ad tempus vixere soliciti, ut filii eorum tam præsentes quam futuri forent quandoque securi. Nec piguit eos laboris & sudoris sui, dum tantum successores sui remanerent in tuto locati. [subditorum curam suscipiunt.] Hoc exigebant eorum structuræ, hoc quærebant illorum fugæ, beati Deodati Patris nostri præcipue, qui tot loca sibi magno sudore constructa k mutavit, donec filiis spiritualibus sedem quietam invenit. Nam si sua tantum quæsissent, facillime requievissent: victum enim & vestitum sibi habentes, his contenti essent; maxime qui abrenuntiando divitiis, ad paupertatem summo cum desiderio pervolassent. Verum hæc alias. Igitur Deo dignissimi Antistites, spirituali insistentes negotio, nullatenus ab inceptis deficiebant, aut deviabant a proposito, de die in diem semetipsis meliores existendo. Etenim tanto reddebantur quotidie alacriores ad labore, quanto viciniores ad requiem: nec sentiebant in Christi vinea pondus diei & æstus, quibus jam prpe erat ut redderetur nummus.

[18] Tandem ubi in hac Vosago pariter in corde uno & anima una, septem continuos expleverunt annos cum sex mensibus; [S. Deodatus æger,] largus remunerator Deus beatissimo Deodato decrevit laborum suorum reddere fructus. Percurso enim præsentis vitæ stadio, jam strenuus athleta inhiabat coronæ, & supernæ remunerationis bravio; unde vocatus a Domino, accessu languoris correptus, detinetur lectulo. Quod cum absentibus discipulis tristis attulit nuntius, extemplo mœsti concurrunt ad cellam ejus: mentes enim præsagæ luctus futuri, audita ejus infirmitate, non poterant non turbari. Flentes ergo jacentis Magistri grabato assistebant, ne tam dulcis Pater filios desereret, communi ei ululatu & gemitu acclamabant: quos Sanctus ille verbo salutari commonens compescebat, & ad Regulæ sanctæ observantiam & sui memoriam, quantumcumque poterat animabat, ac super omnia Christo bono Pastori pie commendabat.

[19] Super hoc facto & tam Sancti viri obitu, [S. Hidulpho invisitur] dilectissimus ejus Hidulphus in visu noctis divinitus commonetur, ut ad eum properaret quantocius: decebat enim ut amicus amico ad Deum præcedenti, extremum valediceret, sui non oblivisci devote supplicaret, commendationem ecclesiasticam faceret, Viaticum præberet; os & oculos, manus & pedes ejus rite componeret; funus ejus, debita veneratione procuratum, deduceret, atque in sepulcro cautissime collocaret. Quæ cuncta, Deo volente, a Domino Hidulpho constat circa piissimum Patrem Deodatum impleta. Nam ut evigilavit, ad Beatum quantocius, sicut a Domino jubebatur, properavit: quem adhuc vivum reperit. Cujus optato l visu Sanctus recreatus, vehementer est in Domino gravisus: qui famulo suo Hidulpho ejus obitum revelare, & eum ad suum funus curandum destinare est dignatus. Nec mora, discessurus [ab hac vita], ad suscipiendum regimen ovium, quas ibidem hactenus nutriebat obedientia & caritas, [eumq; successorem statuit,] superstitem amicum compulit, suisque mandavit, ut Domnum Hidulphum vice sua Patrem retinerent, quamdiu vixerit. Hinc communiter jam omnibus, quæ carissimus carissimo istinc proficiscenti debebat a Domino Hidulpho expletis, inter ejus manus animam sanctam, multa prece Deo commendatam, innumeris & continuis laboribus pro Dei regno & justitia ejus exercitatam & elimatam, plurimisque virtutibus refertam & adornatam, lætissimus cælo refudit; sed lætior futurus in perventione, qua Deum facie ad faciem sine fine videre promeruit. Qui (ut in Ecclesiastico scribitur) mortuus est, & quasi non est mortuus: similem enim sibi reliquit post se. [Eccl. 40. 4.] In vita sua vidit, & lætatus est in ipso, & in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis: reliquit enim defensorem domui suæ contra inimicos, & amicis reddentem gratiam.

[20] [Moritur 19 Junii] Transiit autem de morte ad vitam, de exilio ad patriam amabilis Pater, Domnus Deodatus, tertio decimo m Kalendas Iulii, Dominica die, sexcentesimo septuagesimo nono anno a Domini nostri Jesu Christi incarnatione, septima indictione: ab ingressu vero ejus hanc vallem Galilæam anno undecimo n mediante, Theoderico o filio Clodovei fratreque Childerici regnante: sub quo pessimus & apostata Ebroinus excellentissimum Martyrem Leodegarium p Augustodunensem Episcopum, diversis tormentis prius mactatum, truncavit enfe. Omni autem cum reverentia curato tanti Patris funere, nimium lacrymosis exequiis a discipulis deportatur ad Ecclesiam beatæ Dei Genitricis Mariæ: ubi pro eo immolata salutari Hostia a devotissimo Archiepiscopo, & expleto ritu Catholicæ Ecclesiæ, pretiosissimum corpus vilissimæ committitur, pretiosissim corpus vilissime committitur q terræ, quia aquosum erat cœmeterium prioris ejus cellulæ, utpote situm in convalle; & oportebat tanti Patroni corpus in præsentia Fratrum, laudes & preces Deo persolventium, adesse: quem etsi novȩrant piæ animæ non esse flendum, [sepelitur in ecclesia S. Mariæ.] cohibere tamen nequibant inundantiam lacrymarum, quas non impetus carnis, sed spiritus eliciebat ab intimis præcordiorum. Neque enim deflebant quia obierit, sed quia ad Deum illos præcesserit, sicut & doctissimus Pater Ambrosius de seipso dixisse consuevit: nec invidebant ejus gloriæ, sed cupiebant cum eo esse, cum perpenderent se in luctu remansisse; cum scirent se futuram patriam inquirere, nec hic manentem civitatem habere. Præterea sub gaudio Spiritus sancti pios emittebant fletus, cum recolerent [memoriam] dulcissimæ paternitatis, & familiaritatis ejus, qui currus & auriga fuerat eis benignissimus, portando eos in suis manibus, & hortando ad meliores actus. Hujusmodi lacrymæ quantum distant ab his, quas carnales homines solent pro caris suis vel pro damnis inconsolabiliter fundere, effræni audacia non metuentes ad divinorum judiciorum publicam detestationem prosilire! Quia enim sempiternis bonis non inhiant, post temporalium amissionem quid ultra sperent, ignorant: & ideo quos (neglecto Deo) inutiliter amant, nolunt hinc tolli, quia eis in voluptatibus carnis & usu mundi optant, si possent, in æternum perfrui. In tales Hieremias Sanctus sic invehitur; Maledictus vir qui confidit in homine, & ponit carnem brachium suum & a Domino recedit cor ejus. [Hier. 17. 4.]

[21] Itaque vir Dei Hidulphus sic paruit extremæ petitioni defungentis amici, [curam monasterii] ut viginti octo annis & dimidio (quibus illi superstes fuit in seculo) invigilasset ejus gregi, per Præpositos administrans utilitatem ipsius loci: & quamvis pro se Abbatem r suæ congregationi præfecerit (quia desiderio supernæ contemplationis accensus, exteriobus negotiis occupari refugerit) tamen Vallem Galilæam a cura sua non expunxit, quamdiu in hoc luce mansit. Vis enim perfecti amoris, [suscipit S. S. Hildulphus.] erga sanctissimum Deodatum, faciebat ei tolerantiam laborum. Nec lassescebat ad curandum aliena, qui præ lassitudine alii imposuerat sua: quia quod recusabat sufferre imbecilla senectus, & soli Deo vacare cupiens animus; desiderabiliter amplexabatur fraternæ dilectionis affectus, & sanctæ obedientiæ virtus; tamquam jugiter sic seipsum adhortaretur; Qua fronte ibis ad amicum, si ejus ultimum refutaveris mandatum? Pro cujus perenni vita in cælis & gloria, primo depositionis illius anno cœnobium vallis Galilææ multoties adire solitus, frequentabat ad sanctum corpus Missarum solemnia: sciebat enim scriptum; Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia in futuro reservantur incerta. [Eccl. 9.] s Et illud acutissimi Patris Augustini dictum; Væ laudabili vitæ hominum, si remota pietate judicatur. Nam quis hominum audebit dicere; Venit princeps mundi hujus, & in me non habet quidquam; nisi inter mortuos liber? Quapropter, quod solum & singulare beneficium defunctis fore noverat, post amicum viam universæ carnis ingressum transmittere non cessabat. Quod quamvis pia mater Ecclesia post filios suos cunctos indifferenter mittat, quia occulta judicia Dei nondum penetrat, justus tamen Judex sic suorum vota acceptat ne omnino frustrata doleant; cum juxta sanctorum Patrum sententiam, pro valde bonis sint gratiarum actiones, pro non valde malis propitiationes, pro valde malis autem qualescumque vivorum consolationes. Sed quia in hac vita omne meritum comparatur, quo post hanc vitam unusquisque aut relevetur aut gravetur; constar devotissimum Christi famulum Deodatum istic pio comparasse merito, quatenus omnis pro eo supplicatio fieret illic gratiarum actio.

ANNOTATA D. P.

a Imo facile decimo tertio.

b Vel saltem Vicaria administratione diœcesis Trevirensis

c Circa Episcopos Leucorum, id est Tullenses, toto cælo hic aberrat Auctor, frustraque se torquet, nescio quibus Catalogis manifeste turbatis procul abreptus: hic enim nominatus Jacob (uti ad ejus Natalem 23 Junii dicemus) sub Pippino floruit, anno 756, subscriptus Gorziensis ecclesiæ Privilegio; successeratque Girbaldo vel Garibaldo: hunc prægressi erant eodem seculo 8, Godo & Dodo: Beatus autem Bodo, alias S. Leudinus, successerat Theufredo, ad annum 640 noto. Atque post hos Eborinus vel Ebroinus, tum Adeodatus, sub Agathone Papa anno 680 nominatus; dein Ermantheus, Magnaldus, solis nominibus indicantur. Ruyrus, Eborinum putat S. Hildulpho fuisse secessus sui auctorem: malim dicere ipsummet Bodonem, anno, ut infra dicitur, 670 adhuc viventem.

d Imo potius sub Eudolo, Theufredo, Bodone.

e Grande inquit Riguetus auctoris hujus beneficium, quod hanc opinionem nobis indicarit; fassus etiam, nihil habere se, quo illam efficaciter refutaret. Non sum ego, ut ille, solicitus, qua ratione servari possit decennium, quod ei auctor in Valle-Galilæa actum superaddit, ex proprio suo calculo; sed libenter concedam vicennium ibidem actum; quo ad tricennium a majoribus acceptum addito, fient anni quinquaginta, quos inter Vosagi solitudines egerit Deodatus, e Francia advectus circa an. 629.

f Medianum a S. Hildulpho inchoatum monasterium, a monasterio S. Deodati distat leucis duabus; medium (unde & nomen accepit) inter Stivalensem & Senoniensem Abbatis, a quibus utrimque decerptos fundos, ac S. Hildulpho donatos, scribit Riguetus.

g Addit Riguetus, media quoque via in loco cui Belli-campi nomen, ubi sibi mutuo solebant occurrere, erectum ab iis fuisse sacellum, hodieque subsistere, nec nisi a paucis annis intermissam consuetudinem, qua hinc Canonici inde Monachi ad prædictum sacellum quotannis deferebant suorum Sanctorum Fundatorum corpora, eaqua vicissim commutabant nec restituebant nisi sub reditum, post multas utrimque decantatas preces.

h Utpote ex nostro calculo fere nonagenarius cum obiit, nec multum a septuagenario distans, quando in Vallem-Galilæam venit, quadragenarius circiter egressus e Francia, ut vel paucis annis Episcopus fuerit.

i Post constructum S. Deodati oppidum, non amplius extare hanc Semitam, ait Ruyrus.

k Omnino existimat Riguetus, postquam Apri-monasterium vidit, & loci traditiones ac monumenta attentius consideravit, vere S. Deodatum istic multis annis vixisse, ac tandem cognominem sibi discipulum ibi collocasse, cujus ibidem defuncti Reliquiæ occasionem dederint confundendi Synonymos Sanctos. De aliis locis superius actum est.

l Impressum vetus, optato vir Sanctus creatus, Riguetus correxit obtutu … recreatus.

m Conveniunt Characteres, litt. Dominicali B: quos characteres si ex antiqua traditione vel scriptura Auctor habuit, nihil certius potest pro anno 679 alteri cuicumque præferendo requiri; esto hanc certitudinem obscuraverit ille, male composito Episcopatu Garibaldi cum excessu Deodati ex Francia, & Jacobi cum adventu Hildulphi in Vosagum.

n Imo vigesimo primo.

o Theodoricus post cædem Childerici receptus anno 675, dein ab anno 680 monarcha, mortuus est anno 693.

p Leodegarius occisus est anno 688 die 2 Octobris quo colitur.

q Intra arcam tamen lapideam, inquit Riguetus, quæ servatur etiam nunc, donec perficeretur major, quæ inchoata habebatur ecclesia S. Mauritii, nunc S. Deodati dicta, ubi ante altare S. Crucis conditum in eadem arca corpus est. Sed quid si primo terra nuda conditum corpus in arcam istam compositum credatur in ipsa translatione? Non tamen tunc accepit formam crucis ecclesia nostra, quam nunc habet: quamque constat ex Bulla Nicolai III opus esse anni 1278, inquit Riguetus.

r Hic finiuntur in membranis loci Lectiones de Sancto, per Octavam distributæ, & hactenus de verbo ad verbum eædem cum impressis. Abbas autem a Hildulfo constitutus, dicebatur Leutebaldus: sed præmortuus illi, necessitatem imposuit Sancto resumendi per ultimos tres annos regiminis, uti scribit Ruyrus

s Hic desinit Ms. Ultrajectinum & Vita a Mosandro edita.

CAPUT IV.
Veneratio SS. Deodati & Hidulphi in tunicis & corporibus. Elevatio eorumdem. Vita approbata.

[22] Elapso tandem anno a glorioso obitu Domini Deodati, in quo beatus Patriarcha Hidulphus assidua visitatione & frequenti immolatione salutaris Hostiæ curabat prodesse ejus spiritui, [Tunciam S. Deodati a discipulis oblatam veneratur S. Hidulphus] deinceps pristinam institutionem resumpsere Fratres utriusque loci. Denique ut prius semel in anno solebant sancti Antistites suas cellas invicem visitare, sic postea studuerunt facere. Sed viro Dei Hidulpho invisenti Vallem Galilæam vice Domni Deodati, occurrebant ejus discipuli, præferentes tanti Magistri tunicam. Quam reverenter susceptam sanctus Pontifex, tamquam dulcissimum pignus amici exosculans, amplexabatur: & in veste nomen Sancti illius dulcissime venerabatur, eumque in ea sibi videre videbatur. Hoc ipsum faciebat, quando placito tempore ea a discipulis Sancti ad Medium monasterium referebatur. Et quidquid venerationis impendebat insensibili tunicæ, carissimo suo Deodato se impendere lætabatur: quem sentire devotam sibi caritatem arbitrabatur, cujusque efficacibus meritis seipsum, adhuc in stadio hujus vitæ decertantem, atque spirituali palæstra desudantem, sustentari inter dulcia suspiria precabatur. Confidebat enim illum, jam prostrato atque proculcato adversario, palma & corona a Domino donatum; & apud eum posse plurimum, utpote in ordine cælestis curiæ indelebiliter adscriptum. Sed cum viri Sancti temporalis vita in multos annos (Deo disponente) tenderetur: quatenus ejus exemplo ad æternam vitam plurimi accenderentur; factum est ut circa ultimos annos, senio jam prægravatus & fractus continuatoque labore debilitatus, cellam suam, nec solitæ visitationis gratia egrederetur: non tamen ideo discipuli beatissimi Deodati prætermiserunt ad eum ferre tunicam Magistri, sicut erant soliti.

[23] Cumque divina miseratio emeritum militem suum Hidulphum a nimio labore decrevisset in æternum requiescere, [qui ab illo præmonitus] per dilectissimum sibi Deodatum dignatus est eidem transitus sui diem denuntiare, & ut satageret ambas eorum cellas (sicut res poscebat) disponere. Unde vir Sanctus multum in Domino est lactatus, quia ex turbulento conflictu mundi ad perpetuæ pacis tranquillitatem mox erat iturus: ubi omni lacryma ab oculis ejus abstersa, perperim consolaretur. Itaque Fratribus suæ cellæ designato Abbate Domno Raimberto; Valli autem Galilææ Domno Marcinanno, emicuit ab hoc exilio, ab incarnatione Jesu Christi anno septingentesimo septimo. [successoribus datis moritur.] Cujus quidem sanctam mentionem istic tenore narrationis ducti, vix summatim attingere curavimus; ne fastidiosis auribus escas collegisse & inculcasse arguamur; avidum tamen Lectorem ad Vitam a Sancti destinamus. Porro Domnus Marcinannus, quem prælatum beatissimi Deodati cœnobio supra memoravimus, in provisione cœnobii talis utilitatis fuit studiosissimus. Is quippe longo superfuit tempore sub Regibus Theoderico atque Childerico juniore, a quo etiam Aquisgrani promeruit descriptionem totius Abbatiæ suæ roborari Regia auctoritate.

[24] Deinde tam Sanctorum decessorum idonei successores Raimbertus & Marcinannus, caritativam societatem, [Monachi utriusque cœnobii orant pro mutuis defunctis] a sanctissimis Magistris susceptam & sibi quasi lege hereditaria relictam, non imminuerunt, verum potius augmentaverunt. Quod utique ex breviariis vel syngraphis illius temporis hactenus monstrabatur: in quibus nomina Fratrum utriusque monasterii, tam defunctorum quam & vivorum, diligentissime annotata & altaribus superposita conservabantur; pro quibus in Missarum solenniis verissime dicebatur, quod sic in libris Sacramentorum passim reperitur; Et quorum nomina super Sanctum altare tuum scripta adesse videntur. Interea a devotissimis [discipulis] inviolabiliter fuit observatum, quod a piissimis Magistris recolebant traditum; videlicet, ut semel in anno, & isti inviserent cellas eorum, & illi istorum, tamquam præcipua pignora præferendo tunicas Magistrorum (siquidem & discipuli Domni Hidulphi ipsius tunicam retinuerant sibi) quibus cum tanta devotione occurrebatur, & tanta veneratio exhibebatur, ut dulcissimi Patres ad filios redisse post longa seculorum volumina crederentur.

[25] Quod si peccatis facientibus, cælestis ira in populum grassaretur, & siccitate seu nimia imbrium refusione, aut pestilentia vel qualicumque plaga feriretur; [quorum objectu plagæ divinæ cessant] mox hinc inde conglobatus [Conventus] tunicas Patronorum suorum cum luctuosis precibus offerebat & ingerebat divinis obtutibus: moxque removebat pietas, quod promeruerat impietas. Nam contra desævientis flagelli impetum tantum valebant Sanctorum merita, & plebis fides; ut nec mora misericordissimus Conditor justi judicii sui severitatem a populo cohiberet, atque optatæ misericordiæ consolationem eis distillaret. Sic denique temporalis & parva consolatio, fidei fiebat maxima provectio, quæ unumquemque pro modulo suo ad correctionem pravitatis suæ, & imitationem Sanctorum, atque ad debitam venerationem hortabatur assurgere, quos intelligebant tantum de Deo meruisse; quo possent iram ejus a peccatrice gente avertere; & tales cupiebant esse, quales divina benignitas dignatur clementer respicere. Jam perpendamus, si possumus, quid meriti vel virtutis habuerint horum Patrum nostrorum sanctæ animæ interius; quorum vilissimæ tunicæ, oculis Dei repræsentatæ exterius, a populo pleno peccatis suspenderent iram ejus.

[26] Ergo hæc consuetudo tam pia & religiosa integerrime conservata est inter hæc duo cœnobia, [corpora elevata utriusque sunt in veneratione:] donec sancta corpora plurimis miraculis declarata sublevarentur de terræ gremio, divina disponente gratia. Tunc quod consueverant facere in tunicis Sanctorum, usque ad hæc nostra tempora conservarunt in corporibus eorum cum eis invicem se visitando, aut sibi complacito loco dulciter occurrendo. Ubi inter se pias commutando sarcinas, aliquamdiu velut proprios Dominos gestare amant: nec quemlibet eorum a se credunt alienum, quando concio Vallis Galilææ B. Hidulphum recognoscit suum, utpote viginti octo annis & dimidio sibi prælatum: e diverso plebecula Medii monasterii insignem Christi Confessorem Deodatum vendicat sibi, cui Domnus Hidulphus attribuerat prioratum sui loci, inibi eum dignissime suscipiendo dum advixit, & nihilo minus tunicam ejus postquam obiit. Super hæc etiam accumulant, eorum caritatem mutuam, [Aristot. lib 8 Etha. cap. 9] qua effectum est, ut omnia illis forent communia. Sicut philosophica insinuat sententia; Vicinorum pleraque sunt communia, amicorum vero omnia. Quocirca sicut tunc solebant mutuo suscipere horum Sanctorum tunicas, scilicet corporum exuvias; sic nunc quoque suscipiunt eorum corpora, animarum utique exuvias: Quorum per meritum pax nobis nunc & in ævum. Igitur hæc jam sufficiant religiosis animis, quæ pauperculo sermone cursim explicuimus de piissimi Patris nostri Deodati gestis, vix attingentes pauca de innumeris, minima de maximis: quibus sancta Trinitas in terris glorificavit dilectum suum pro sanctæ vitæ meritis. Ceterum tot & tantis quotidie miraculis venerabile corpus ejus nobilitatur, quot & quanta vix, ut putatur, sufficit aliquis facundissimus [enarrare.] b

[27] [inquirenda non tam miracula quam virtutes Sanctorum] His adeo diffamatus mundo innotuit, ut hac nostra jejuna & sterili narratione prædicari non indiguerit. Sed quoniam Christianæ perspicaciæ est magis requirere atque attendere opera quæ unumquemque Sanctum faciunt, quam quæ Sanctum ostendunt; delectatur quidem visibilibus Sanctorum factis, sed tamen ad invisibilia eorum facta pervenire omnimodis appetit; & sitibunda mavult ex fonte, quam ex rivo suam restinguere sitim: unde enim gaudendum sit, a Domino Jesu didicit, qui suis ait discipulis; In hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis. Quod utique mereamur animæ sanctitate, non miraculorum ostentatione; maxime cum in die judicii dicturus sit multis, qui in ejus nomine virtutes multas fecerint, Nescio vos. [Luc. 10., Matth. 19.] Hinc est quod omnes laborantes & operatos ad se invitans, non ait, Discite a me signa facere, sed quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Hoc plane quod discimus a capite, debemus & ex præcipuis membris ejus discere; quia ardentius exquirit fides Ecclesiæ, quales illi, quos veneratur, fuerint ex invisibilibus animæ virtutibus; quam quales ex signis visibilibus: quæ profecto sunt lac parvulorum, non solidus cibus robustorum. Sed sicut a lacte a solidum cibum pervenitur, sic a signis imperfectio fidei nostræ vegetata, ad solidas animæ virtutes quandoque perducitur; ut jam necesse non habeat fugere, sed tantum ruminare. Hinc istud est, carissimi, quod cum pasceremini quotidianis & eximiis miraculis dignissimi Confessoris Christi Deodati, ad tantum robur mentis estis perducti; ut his solummodo jam non essetis contenti, sed anxie quæreretis sanctam esuriem vestram sancta vita illius refici. Nostis enim apprime inter miracula animum vestigari debere, & quod merito cessante bono, miracula nil sunt.

[28] Jam nunc piissimo Conditori omnium gratias agamus in communi, non usque quaque vos fraudatos tam bona voluntate: ex paucis etenim, quæ præmisimus, quam bonus fuerit thesaurus cordis ejus agnoscimus: qui præ gaudio inventæ margaritæ omnia quæ habuit sic vendidit, ut etiam seipsum abnegaverit, & exul in labore & ærumna, [sequenda eorum exempla] in vigiliis multis, in fame & siti & jejuniis multis, in frigore & nuditate, Apostolum Paulum imitatus, multis annis pro Christo oberraverit: nec dulcedinem geminæ caritatis, in qua tota Lex pendet & Prophetæ, ulla mundi pressura ei extorquere valuerit. [Eccl. 446.] Itaque juxta libri Ecclesiastici monita, Laudemus viros gloriosos, Patres nostros, in generatione sua: sed sic laudemus, quatenus eorum exemplo pravitatem vitæ nostræ dirigamus atque informemus. Ut enim doctissimi Patris Augustini se habet sententia: Bene loqui, & male vivere, nihil est aliud quam seipsum sua voce damnare. Præcipue autem Patrum nostrorum vitam contuendo ad contemptum mundi armemur, eosque in tam perfecto opere imitemur. Nolimus diligere mundum, neque ea quæ sunt in mundo: quia, ut beatus Euangelista Joannes protestatur, quidquid in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitæ, quæ non sunt a Patre. [Ioan. 12. 16] Hæc tria utique reliquorum vitiorum sunt causæ, quæ sic calescunt ex mundi amore, ut a caritate Christi prævaleant innumerabilem populum separare: a quibus omnino immunes erimus, si dilectionem mundi a pectoribus nostris excludamus. Quod cum fecerimus, Sanctorum patrociniis nos ubique juvari non ambigamus, quorum vestigiis promto corde inhiamus. Quia vero exteriora miracula testimonium dant bonæ vitæ: in subsequentibus c conabimur (si Deus permiserit) ex his aliqua posteris transmittere: ut ex paucis colligatur, quanta piissimus nutritor noster Deodatus gloria sublimetur in æterna vita, ad cujus mortua ossa tanta cælitus conferuntur corporibus & animabus solatia. Ipsius tandem meritis innitentes & precibus, cum fiducia ad thronum gloriæ divinæ accedamus, postulantes nobis debita nostra dimitti, & tanti patroni exemplo ad beneplacitam Deo conversationem perseveranter accingi: præveniente ac subsequente nos misericordia Patris æterni, cum coëscentiali sibi Filio & Spiritu sancto, in trina Unitate, & una Trinitate inseparabiliter dominantis, viventis atque regnantis in seculum seculi. Amen. d

[29] Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo quadragesimo nono, Indictione secunda: [Vita hæc approbata in Synodo Romana.] concurrente sexto, Epacta quartadecima, regnante Henrico filio Conradi Imperatoris anno decimo, ac imperante tertio, hæc gesta quæ piæ memoriæ Pontifice Deodato scripta sunt, ad summum Apostolicæ Sedis apicem delata sunt, atque in provinciali Synodo ejusdem sanctæ Romanæ Ecclesiæ est constitutum, ut in præsentia Episcoporum, Abbatum, Clericorum & Laicorum recitarentur, & cum recitata fuissent, data auctoritate ab ipso summo Papa e Leone nono, primo anno sui Apostolatus, decretum est, quatenus in Ecclesia Dei legerentur & firmissime servarentur; ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, & honorem ipsius beatissimi Patroni nostri Deodati, & ad ædificationem multorum per cuncta secula seculorum.

ANNOTATA D.P.

a Riguetus suspicatur ipsummet composuisse Vitam Hildulphi a Mosandro editam: certe vel idem utriusque est interpollator; vel auctor Vitæ S. Hildulphi dum Miloni eum successisse facit, aliaque multa in Chronologiam peccat, hujus vitæ Interpolatorem in errores pertraxit, quibus confundi vidimus secula duo.

b Theodericus præfuit ab anno 720 ad 737, & post interregnum, Childericus ultimus Merovingorum assumptus est anno 743, abdicatus anno 751.

c Conatumne hunc voluntatis ad operis effectum deduxerit auctor, ignoramus nulla certe miracula in scriptis reperit Riguetus, paucissima Ruyrus de quibus infra.

d Quod sequitur haud dubie postea adscriptum fuit.

e S. Leo IX Papa colitur 19 Aprilis, quo die dedimus ejus Acta, & ostendimus Synodum hic indicatam fuisse Romæ post Dominicam in Albis celebratam; & conveniunt characteres omnes hic relati.

APPENDIX.
Ex Chronico Senoniensi Richerii.

Deodatus, Episcopus Nivernensis, dein Abbas Vallis Gallilææ in Vosago (S.)

BHL Number: 2133, 2134

[30] Ne quis hunc beatissimū Deodatum credat apud Deum magni non esse meriti (inquit Richerius cap. 9 & 15) inusitatum unum de multis huic paginæ non pigebit inserere. Erat igitur vir quidam satis locuples in Alsatiæ partibus, in villa quæ Teutonice Sigolthem a vocitatur; qui fama sancti Episcopi excitatus, partem prædiorum suorum Beato contulit Deodato; in qua parte quidam ager vineæ donatus est, qui illi donatori, quia peroptimum vinum gignebat, incomparabiliter carus erat. Cumque monachi monasterii B. Deodati aliquanto tempore possiderent eam, ipsius vineæ donator, considerans se in omnibus vineis sibi relictis tam pretiosum vinum nusquam habere; animi cupiditate cæcatus, ipsam vineam, quam prius devotus Deo donaverat, jam suæ largitatis invasor effectus, [pro vino haurit muscas:] in proprios usus iterum resumere præsumpsit: quam coluit, vindemiavit, & vinum solicite in quodam vase collocavit, & sibi caute conservari præcepit. Denique cum quadam die; ad manducandum cum quibusdam amicis lætus recumberet; vocato ad se pincerna suo, de illo optimo vino suo sibi jubet apportari. Qui concito cursu ad cellarium, ubi vas cum vino habebatur, accepto vase vinario, quod cantrum vocatur, accessit. Cumque paxillum de fundo ipsius vasis ad emittendum vinum retraxisset, & vinum se crederet habiturum; mira res! pro vino tanta multitudo muscarum per foramen ebullivit, ut putares te, si vidisses, in Ægypto esse, ubi plaga muscarum Ægyptios jussu divino puniisse narratur. Videns igitur is qui ad hauriendum vinum venerat hoc mirabile factum, obstupuit; & paxillum cum cantro quod manu tenebat in terram projecit; cursuque rapidissimo ad Dominum suum, narraturus quæ facta fuerant, advenit: statimque examen muscarum cum illo veniens Dominum aggreditur, & tanto nisu Dominum morsibus & aculeis crudeliter adtrectavit, ut idem Dominus compunctus, & fundum reddere, & de commisso veniam potere cogeretur. Restituto siquidem monachis fundo & venia obtenta, illa muscarum multitudo a viri vexatione cessavit: & ita vinea illa usque ad hoc tempus a Deodatensibus possideri dignoscitur.

[31] Postea vero anno Domini MIII, vergente numero, erat quædam Ducissa, b quæ viro suo viduata, [tranfertur corpus an. 1003] Lothariensem Ducatum pro modulo suo regebat. Inter cetera quæ temporibus suis contigerunt, accessit ad ecclesiam S. Deodati, & Clericis vulgo comminata est, quod si corpus Domini sui scilicet B. Deodati, non ostenderent (quod se jactabant habere, & quod adhuc tumulo saxeo tenebatur) ipsos perpetualiter in propriam redigeret servitutem. Minis etenim Clerici & populi perterriti, convocatis undecumque viris religiosis, jejuniis & orationibus præmissis, corpus ipsius Sancti, loci ipsius fundatoris Deodati de tumulo in medio ipsius ecclesiæ locato, ante altare sanctæ Crucis quod nunc est parochiale, [in novam arcam:] levaverunt; & in scrinio novo ad hoc parato, pridie ante vigiliam Depositionis locaverunt: unde adhuc singulis annis ejus sacra Translatio a Clero & populo eo die recolitur. Ita ex tunc ecclesia & vallis oppressione ipsius Ducissæ exempta fuit. Secundo autem post anno idem monasterium S. Deodati, præ vetustate corruens, ab ipsa Beatrice & quodam Comite c Ludovico, cum aliquibus aliis adjutoribus fidelibus, ampliori & novo ædificio est donatum.

[32] Ex eo tempore, inquit in suis Memoriis Riguetus, majores nostri conservaverunt Reliquias Sancti usque ad postremum incendium anni MDCXXXV. [eaque an. 1635 combusta,] Quamquam autem eadem flamma quæ campanas liquefecit, etiam sacratiora metalla confuderit quibus operiebatur S. Deodati feretrum: pepercit tamen bonæ parti ossium intus repertorum, quorum adhuc notabiles valde portiones habemus, d quas anno priori MDCLXXIX ipsemet solenniter transtuli in aliam argenteam capsam, liberalitate Domni Decani comparatam. Ejusdem Sancti nostri Reliquiæ forsitan etiam sunt in monasterio Latiniacensi prope Parisios, [in aliam an. 1679.] ubi S. Deodatus Episcopus una cum aliis communi translationis festo colitur 11 Junii, & solus iterum XXI.

ANNOTATA D. P.

a Hodie Savamont, in diœcesi Basileensi, inquiunt Ruyrus & Riguetus.

b Infra nominata Beatrix. Fuerit hæc secunda uxor Godefridi Barbati, ipso anno 1003 defuncti: nam prima, filia Ottonis II Imper. Mechthildis dicebatur, juxta Albizium in Stemmatis Principum.

c Fortassis Ludovicus comes de Montione, testis privilegii a Leone IX Deodatensibus scripti, coram Imperatore Henrico III.

d Fortassis autem jam pridem aliud non habebatur, multis ac variis partibus per Vosagi monasteria distributis, ut non adeo absonum videri debeat, quod hujus quoque S. Deodati Reliquiæ haberi in Apri-monasterio dicantur.

DE SANCTO NAZARIO, EPISCOPO IUSTINOPOLITANO IN ISTRIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Episcopatu, cultu, inventione & translatione.

Nazarius, Episcopus Justinopolitanus in Istria (S.)

G. H.

Istria, pars olim Galliæ Transpadanæ, nunc provincia Italiæ sub dominio Venetorum, [Istriæ urbs Iustinopolis Episcopalis.] in confinio Illyrici sita, est Primaria urbs, Caput-Istriæ dicta, ad ejus ingressum occurrens, quæ sola occupat totam unam insulam, positam ad sinum Tergestinum in mare Adriatico, & continenti nectitur ponte versatili. Hic Istri, ex concessu Justini Imperatoris, Justiniani nepotis, sibi ædificandam censuerunt civitatem, qua se suaque a Sclavoniæ latronibus tutarentur, eidemque de nomine Imperatoris Iustinopolim nomen fecerunt, uti scribit Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ columna 355, acturus de Justinopolis Episcopis, & dicta sua marmorea inscriptione confirmat, quæ ibi videri potest.

[2] Primus ibi ab Ughello Episcopus statuitur Joannes, jussu Stephani secundi Papæ, ab Gradensi Patriarcha Vitelliano consecratus anno DCCLVI. [S. Nazarii inventio.] Secundus vero est S. Nazarius, de quo hic agimus, Episcopus & Patronus Justinopolitanus, cujus corpus ex divina revelatione inventum, in ecclesia S. Mariæ in medio pavimenti Cathedralis conditum fuit, la pidea arca tegente, ubi hæc brevis inscriptio legitur.

Hanc patriam serva, Nazarii Sancte guberna,
Qui Pater & Rector Justini diceris urbis.

Paulo vero infra, characteribus Romanis antiquis rotundis, hujusmodi inscriptio exarata conspicitur: pristino suo decori restituta & erecta anno MDLXXVII. Simul vero cum S. Nazarii corpore, lamina plumbea reperta est, ita inscripta. S. Nazar. Præsul migravit in Domino Kal. XIII Julii. Hanc laminam, [natalis 19 Iunii] ita inscriptam, idem sepulcrum cum corpore Sancti concludit, ut a Petro Morano hujus Ecclesiæ hoc tempore Episcopo dignissimo accepi (inquit Ughellus.)

[3] Diem XIX Junii, in qua festum S. Nazarii habetur celebre, Ferrarius in Catalogo Sanctorum qui non reperiuntur in Romano Martyrologio, dicit esse Inventionis, non autem decessus aut adeptæ gloriæ apud Superos. Sed supramemorata inscriptio aliud indicat. Non constat autem quo tempore hic Sanctus floruerit. Illius meminit Nicolaus Manzolus. Hactenus Ughellus. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ aliquod compendium habet & potissimum de Inventione corporis, additque in veteri Ms. dictæ Ecclesiæ fusius narrari Inventionem & plura miracula.

[4] Habemus libellum istum excusum Venetiis an. MDCXI, [Historia a Manzolo edita.] acceptumque beneficio Ludovici Joannis Schonlebii, dum viveret Archidiaconi Carnioliæ Inferioris, in quo, post descriptionem Istriæ, additur opusculum de Sanctis, & inter principia ponitur Historia Inventionis atque Miraculorum S. Nazarii ex vetusto ecclesiæ prædictæ Manuscripto, haud dubie Latino, quodque mallemus originali phrasi dare; sed eo deficiente, accipe versionem nostram: defuncto enim Schonlebio, neminem habemus per quem id sperare possimus. Idem Manzolus dictæ historiæ præponit epistolas, per quas constat quomodo ipsius & S. Alexandri Papæ reliquiæ, quæ ante annos aliquantos Justinopoli ablatæ fuerant, eodem relatæ sint anno MCCCCXXII; quas epistolas placet ultimo loco dare, ut naturali temporum ordine narrentur singula.

INVENTIO ET MIRACULA
Ex impressis Italicis Nicolai Manzoli.

Nazarius, Episcopus Justinopolitanus in Istria (S.)

EX ITAL. MANZOLI.

[1] Erat in civitate, quæ Caput-Istriæ dicitur, Martinus quidam, vir humilis ac devotus, [Ædituus, viso supra locum ubi corpus latebat lumine,] ædituus ecclesiæ majoris S. Mariæ in prædicta civitate, solitus frequenter ibidem in oratione pernoctare. Hic vice quadam, coram Sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, piis suis vigiliis precibusque insistens; vidit in parte Orientali ecclesiæ, sub lapideis quibusdam scalis, apparere lumen, solari splendori haud absimile: quod licet vehementer demiraretur, distulit tamen ad aliorum proferre notitiam, quoad certius de re tota sibi constaret. [frustra id indicat:] Tandem cum eadem apparitio luminis non cessaret recurrere, certo sibi persuasit, alicujus servi Dei ossa ibi haberi recondita. Indicavit Decano & Capitulo quid vidisset; sed quia homo erat simplex nulliusque in civitate auctoritatis, fides ei habita non est.

[2] Igitur eadem visio & revelatio corporis S. Nazarii oblata etiam fuit grandævo cuidam civi, [sed cum eadem vidisset honoratus senex,] nomine Peregrino, probitate vitæ & morum honestate omnibus commendatiossimos; qui procul a vitiis fastuque mundano, dies suos extremos agens, meruit insuper cognoscere distinctius sepulturæ locum & nomen istic conditi Sancti. Distulit nihilominus etiam hic adhibere fidem oblatæ sibi per somnum visioni eamque palam facere, sciens frequentes somniorum illusiones. Sed cum identidem eadem visio recurreret, tandem Dei iram timuit, si revelata sibi premeret diuturniori silentio. Ergo convenit Clerum, nonnullosque ex populo fideliores, & voce ac corde tremulo indicavit, quid sibi esset in somno revelatum: deinde quidam suo amico Adalperto, pro ecclesiæ honore zelosissimo. Hoc autem nonnullisque Canonicis comitatus, [& quis ibi conderetur didicisset,] sub vesperam intravit ecclesiam S. Mariæ; seque ad locum conferens, in quo sciebat gloriosi Pontificis corpus haberi, clausis diligenter ecclesiæ foribus & invocato nomine Jesu Christi, primum quidem timuit ne si fodere istic juberet, in vanum labor cederet; deinde resumptis pariter animis, simul omnes terræ sinum aperuerunt marris atque ligonibus; nihil tamen invenerunt: id quod magnum iis confusionem attulit.

[3] Frustraneo isto labore fatigatis per totam noctem omnibus paulatimque dilapsis; sub auroram restabant soli duo cum paucis Clericis intra ecclesiam; [noctu effossa humo, capsam invenit.] lacrymisque perfusi & corde contrito, cœperunt denuo terram scrutari. Nec diu laborandum hac vice eis fuit: cito enim retectum est sepulcrum gloriosi Pontificis, atque ad caput tabella his verbis incisa S. Nazar. præsul migravit in domino XIII Kal. Julii. Quibus visis & lectis, sicut per somnia fuerat revelatum, compulsavere campanas in signum lætitiæ: omnisque populus accurrit ad ecclesiam dicens Hosanna filio Dei, benedictus qui venit in nomine Domini: omnes enim repleti erant gaudio ac jubilo, tum propter repertum tam pretiosum thesaurum, tum propter miraculosas eorum curationes, qui a contactu sacrarum istarum Reliquiarum remedium petebant infirmitatibus suis. Exemplis rem juvat clariorem facere.

[4] Erat in civitate Sacerdos, nomine Vescellus, ecclesiæ S. Mariæ Canonicus, a multis retro annis contractus, [Curantur, contractus,] atque omni fere motu naturali privatus: qui cum delatus ad sanctum Corpus, ejus contingendi facultatem humiliter postulasset; laxatis subito vigore nervis, sanus inde recessit. Mulier quædam novem integris mensibus usu pedum caruerat: eodemque dilata, cum totam ibi noctem in oratione pervigil transegisset, mane sanam sese reperit; gratisque Deo ac S. Nazario actis, [pedibus debilis,] domum læta abiit. Joannes Eustachii multis annis paralyticus, domi desidebat: hic acceptis duabus furculis sub axillaribus, ægre ad Sanctum altare, sub quo sanctum Corpus collocatum erat, adreptavit: [paralyticus:] ubi cum lacrymis atque suspiriis nocte tota supplicans Deo, per merita passionis filii sui sanctique Nazarii, sub auroram obtinuit desideratæ gratiam sanitatis.

[5] Pessima quædam mulier, miraculis sanctitatique servi Dei incredula, & ea ludibrio habere solita, [arcetur ab altari peccatrix] cum præsumpsisset etiam ipsa ad altare se sistere, subito ac violento motu elevatæ sunt mappæ altaris palliaque concussa: qui motus cessavit, statim atque illa vice altera, Deum Sanctumque tentatura venit: cumque eadem iterum evenire conspiceret ad sui indignæ præsentiam, pœnitentia suorum peccatorum commota abiit plangens. Postea regressa est tota jam alia, [donec pœniteat.] implorans Dei misericordiam, & delictorum suorum veniam postulans: exindeque nihil moveri vidit idque signum habuit suæ pœnitentiæ Deo acceptæ.

[6] Contigit aliquando permissu divino, ut grandis calamitas incumberet civitati, [Mortalitas puerorum sistitur;] habitantiumque parvulis liberis, quorum qui quartum annum attigerant superabantque, omnes mortali quodam symptomate passim extinguebantur, unde communis erat ubique luctus. Tunc cuidam civium apparens Sanctus, jussit corpus suum circumferri per urbem, promittens cessaturam parvulorum mortalitatem. Præmissis ergo jejuniis, instituta a Clero & populo supplicatio fuit, cum sacris S. Nazarii ossibus; & malum cessavit. Peregrinus quidam ad ea quoque visenda venit, brachia & corpus catenis innexus, pro delictorum suorum gravitate: [solvitur vinculis ferreis adstrictus;] qui mox atque genua flexit coram arca Sancti, disruptæ catenæ, ad pedes ejus prosilierunt, cum sonitu qualem malleis percussa incus daret. Quare supplex ille Deo, Sanctoque Nazario laudes accinens, exultabat coram omnibus: a quibus oblatas sibi eleëmosynas accipere recusans, lætus in patriam abiit.

[7] [sanatur cæcus, surdus & paralyticus,] Hispanus quidam, Willelmus nomine, ex oppido S. Ægidii, septem annis cæcus, surdus & paralyticus, conspicuum sibi habuit in somnis S. Nazarium sibi dicentem: Vade ad Caput Istriæ, ad hospitalem domum quæ ibi in nomine meo ædificatur; eique indispensabili voto tuam mancipa servitutem, ut ab hac infirmitate saneris: insuper nescienti qua via quove loco requirenda ejusmodi civitas esset, iter monstravit, dirigendo eum Venetias, ubi esset inventurus cives illius loci, ab iisque docendus ubinam reperire posset sanctum ejus Corpus. Evigilans ille, cœpit ut melius potuit sese sustentare, & viam sibi revelatam inire; quod ei per Dei misericordiam feliciter cessit: & ad locum usque progressus, recuperata sanitate, obligavit sese ipsius servitio usque ad vitæ finem.

[8] [liberatur dæmoniacus, unus] Civis cujusdam filius unicus, ambulavit per pratum versus fontem quemdam sitis levandæ causa, cumque faciendæ Crucis oblitus aquam non lustratam hausisset, cum ea simul & dæmonium hausit, cœpitque furere & intemperiis agi. Quapropter adductus ante sacrum corpus, cum gravius etiam torqueretur, adhibiti per triduum exorcismi sunt: quarto autem die, post Missam in Dei Deiparæque honorem celebratam, cœpit inclamare dæmon nomen beati Pontificis, canina voce exclamans; Exeo, Exeo, compulsus a S. Nazario: emisitque coram omnibus fœtentissimum fumum, non aliter acsi fabrilis fornax aperta fuisset; quo viso universi glorificaverunt Deum & Sanctum ejus. Sed dæmon, qui numquam cessat male facere, ista sua domo pulsum se conspiciens, [& alter;] aliam sibi quæsivit introivitque in quemdam Joannem ex oppido S. Mariæ de monte, eumque impellebat ad actus motusque obscœnos & ridiculos. Deductus ergo fuit ad hospitale, quod supra pontem civitatis fabricabatur: ubi positus coram altari, in quo offerebatur sacrificium Missæ, inclamavit sæpius nomen B. Nazarii. Deinde tenentium manibus violenter ereptus, elevatus in aërem est ad hominum duorum altitudinem, immensum vociferans; Nazarius me cogit etiam hanc habitationem dimittere: humique depositus homo, repertus est sanus.

[9] Cuidam nomine Insulano accidit, ut loquela privaretur: qua cum septennio caruisset, venit ei quodam mane in mentem, [loquelam recipit mutus:] ut Dei misericordiam, per S. Nazarii merita, pro loquela recuperanda imploraret. Venit ergo ad sepulcrum Beati, ipsumque vidit facie ad faciem Pontificalibus indutum: cujus benedictione gratiaque munitus, cœpit sic profari: Nonne videtus Pontificem Nazarium, mihi colloquentem? Eccum adest, elevataque manu signum Crucis format, & benedicit vobis.

[10] Mulier quædam, nomine Aureola, ex loco Patriarchatus Aquilejensis qui Marano objacet, cuidam Istriæ provinciæ Castellano ministrabat, [mulier, post diuturnas a dæmone sibi apparente molestias,] totoque triennio infestante eam dæmonio multipliciter vexabatur: nam & cum alicubi solitaria erat, ipsi se manifeste conspiciendum dabat. Contigit autem ut deficiente aliquando domi farina, ab heris mitteretur ad molam. Exivit ergo propere de castello, cumque per viam crudelius solito torqueretur, totam eam noctem ibi mansit: sub auroram vero inimicus dæmon, heræ vocem assimilans, ter eam vocavit. Experrecta illa tremebunda, saccum farinæ corripuit, domumque referre cœpit: cumque ad mediam progressa viam, sumpsisset licentiam ab iis qui usque eo fuerant comitati; rursus ei se stitit dæmon, modo carri, modo pini formam assumens; ac denique versus in speciem lascivæ mulieris, [ab eodem insessa,] indutæ albis, misellam istam deduxit ad locum, ubi complures juvenes atque mulieres choreas ducebant; compulitque in eorum circulum se dare, ac simul saltare. Tandem tamen revertit illa in domum herilem, ubi ipsius Dominæ formam sumens dæmon cœpit familiari rei intendere, ac speciatim torrere carnem; cujus cum buccellam famulæ porrexisset, sensit illa subito ingressum in se satanam.

[11] Audiverat aliquando, cum adhuc integra potiretur sanitate, celebrem famam B. Nazarii, [& ipso frustra obnitente ducta ad aram Sancti,] & quomodo totam Istriam suis miraculis illustraret: ac, Ducite me, inquit, ad S. Nazarium: sed dæmon, muliebri specie se ostentans, dixit: Faciam venire pluviam ventosque & aquarum diluvium, sic ut pertingere eo nequeas. Pertæsi tamen domestici molestiæ diuturnioris, statuerunt infirmam suam sistere ad corpus gloriosissimi Pontificis: statimque turbo involvit, tempestasque adeo tenebrosa incubuit, ut ipsa in meridie serus vesper esse videretur: sub vesperum autem, cum jam satis indultum inimico divinitus esset; illuminatum est cælum, & infirma famula deducta fuit ad Caput-Istriæ, ubi corpus B. Nazarii quiescit. Ibi per triduum manens vehementer exagitabatur, interim dum adjurabatur dæmon, ut dimitteret corpus Aureolæ. Respondebat autem ipse: Exibo propter S. Nazarium. Igitur Clerus & Populus, Deum collaudans, [ibidem sumpta aqua benedicta purgatur:] præstolabatur ejus egressum; interim dum ipse arcana præterita ac futura enuntiabat præsentibus, suam cuique vitam exprobrans, & mirabilia multa revelans. Tertio deinde die post celebratam Missam, posita in pelvim aqua, benedixerunt eam, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: de qua cum Aureolam bibere coëgissent, sub invocatione nominis S. Nazarii, exclamavit dæmon: Egredior, egredior, quia S. Nazarius violenter me ab hoc vase extrudit. Itaque videntibus omnibus exivit ab ore mulieris cum spuma ac fumo: & integra sanitas reddita illi est ad laudem D. N. Jesu Christi.

[12] [sanantur simul ægri quatuor,] Horum mirabilium fama cum esset Patriarchatu toto Aquilejensi diffusa, cœpit ex universa Istria accurrere ad sanctum corpus multitudo infirmorum, ut sanitatem consequeretur: unde accidit ut uno die, post solis occasum, quatuor diversis morbis ægri simul compotes voti fierent. Duo ex iis sic erant contracti, ut capitibus suis fere contingerent genua: aliis vero duobus manus unius pedisque usus interceptus erat. Mirabilius autem tunc etiam fuit, quod Vetula quædam, cui præ senectute oculi fuerant prorsus obtenebrati, coram sepulcro Beati visum recuperavit. [cæca illuminatur.] Hæc porro aliaque multa miracula, sic patrata ibidem fuerunt, ad laudem S. Nazarii, ex Dei voluntate, qui sit benedictus in secula seculorum. Amen. Non exprimitur annus inventionis prædictæ; sed quæ in eodem libello immediate sequitur Inventio S. Alexandri Papæ & Martyris (referenda in supplemento Maji, cum nonnulla forsitan correctione eorum quæ dubitanter ibi diximus num. 14 Comm. prævii) inventio, inquam S. Alexandri narratur facta anno MCCCVI, die XXVIII Octobris.

EPISTOLÆ QUINQUE
De SS. Nazarii & Alexandri Pontificum Reliquiis, Genua Iustinopolim relatis.
Ex editione Italica ejusdem Manzoli.

Nazarius, Episcopus Justinopolitanus in Istria (S.)

EX ITAL. MANZOLI.

[1] Cum renovatis identidem contentionibus, potentissimæ per Italiam Respublicæ duæ, Venetorum atque Genuensium, [Genuenses capta an. 1380 Iustinopoli] mutuo sese attererent, seculo XIV ultra medietatem provecto & ad finem tendente; contigit ad Clodiam vincere Venetos, inclusosque ibi Genuenses ad arbitrariam deditionem compellere, magno cum navium atque hominum damno, anno MCCCLXXIX die 1 Junii prout late describunt utriusque nationis historici, atque ex parte Genuensium Augustinus Justinianus, anno MDXXXV Annales suos evulgans, libro eorumdem quarto; ubi inveniet lector, non ideo cecidisse animis Genuenses; sed nova triremium octo & triginta classe instructa, & Gaspari Spinulæ Archithalasso commissa, repetiisse Adriaticum mare, atque ad intimum ejus sinum progressos coëgisse Tergestum subire jugum Aquilejensis Patriarchæ sibi confœderati; ac postea vi cepisse Iustinopolim, Caput-Istriæ vulgo nuncupatam; cumque arcem defensam acrius capere non possent, civitatem expilatam tradidisse flammis. Inter spolia fuisse præfata Sanctorum Nazarii & Alexandri corpora, testis est, qui ea anno MCCCCXXII restituit Iustinopolitanis, [sacra corpora auferunt;] Pilleus de Marinis, jam inde ab anno MCCCCI laudatissimus Genuensium Archiepiscopus: qui proinde adhuc poterat allatorum spoliorum meminisse. Fuit autem res illa tentata atque peracta ministerio Iacobi de Languschis, Venetorum ad Genuenses Legati: qui cum ea de re Iustinopolim scripsisset anno MCCCCXX, neque responsum accepisset; initio sequentis anni reversus Venetias, dedit novas super ea litteras ad Iustinopolitanum Episcopum, prout ipsas aliasque eodem spectantes, originaria Italica lingua, prælaudatus Manzolus posuit in fronte libelli sui de Sanctis Istriæ & hic Latine redditas exhibemus. Ipsarum ergo tenor hic est:

[14] Reverendissime in Christo Pater. Gratiosæ Paternitatis Tuæ litteræ usque in hodiernum diem a me fuerunt conservatæ; [pro quibus recipiendis agens Venetorum legatus] in quibus agnovi dulcissimam vestram humanitatem, quam a pueris expertus sum, cum affectu erga me tenerrimo conjunctam. Vellem ego litteris istis prolixum responsum reddere; sed otium non concedunt impositæ mihi curæ: paucis ergo rem perstringam; & si conceptam animo lætitiam nequeo satis explicare verbis, calami defectum supplebit cogitatio animusque. Adeptus familiarem amicitiam Reverendissimi Patris, D. Pillei de Marinis Archiepiscopi Genuensis, sic ea usus sum, [scribit an. 1421 quo usque rem adduxerit:] ut idem Reverendissimus mihi humanissime promiserit Reliquias BB. Nazarii & Alexandri: qua de re monui Reverendiss. Tuam Dominationem, ut cogitaret de restaurando ipsorum splendore & cultu: sed quia tunc nullum accepi responsum, decrevi supersedere negotio, donec intelligerem, quam gratum id haberet Serenissimum Venetorum Dominium. Appuli ergo huc die secunda præsentis Januarii, nec adhuc potuit negotiorum a me tractatorum reddere rationem Serenissimæ Reipublicæ: quod cum faciam, amplam relationi meæ mentionem inseram istius rei, quatenus cognoscam intentionem Dominorum meorum, Teque de omnibus reddam certiorem, [refertque ab Archiepiscopo patentes litteras,] & quod mihi mandaveris fideliter exequar: prædictæ enim Reliquiæ ad manus meas venient quandocumque voluero. Non erit opus in Communitas ista sumptus faciat; volo enim propriis meis expensis accurare omnia: & ut beatissimæ istæ Reliquiæ ad priorem referantur locum, nulli labori parcam. Promptus igitur paratusque ero ad exequendum quidquid imperaveris; tum etiam ut Communitati isti, ad quam refero partem originis meæ, rem gratam præstare possim Commendo me Paternitati vestræ cum illo antiquo amore, quo erga Te ferri me convenit. Venetiis IV Januarii, MCCCCXXIæ. Jacobus de Languschis.

[15] Reversus deinde hoc eodem vel sequenti anno Genuam Jacobus, perfecit negotium quod agendum susceperat, & una cum Sanctorum Reliquiis accepit patentes litteras, Justinopolim perferendas, in hanc sententiam: Pilleus de Marinis Dei gratia Archiepiscopus Januensis Rev: in Christo Patri Domino Episcopo Justinopolitano, ac universo Populo Civitatis ejusdem, Salutem in Domino sempiternam. Semper nos divini cultus ratio excitavit, [per quas de illorum, civitati suæ reddendorum, veritate,] ut Sanctorum Reliquiæ debita veneratione tenerentur. Unde sicuti insignia nostra Sanctuaria, quantum a Deo nobis conceditur, nitimur celeberrima fieri; ita pro universali Christianæ devotionis respectu, beatorum spirituum reliquias, apud notorum patrias libenter audimus coli & venerari. Quare anxia dudum nos cura tenuit, ut Reliquiæ beatorum Nazarii & Alexandri, inter sacraria nostra olim tamquam hostilis præda repositæ & hucusque debita solertia custoditæ, nec pro locorum distantia & rerum ignorantia frequenti & debita visitatione recognitæ, ad patriam Justinopolitanam, ubi, sicut a fide dignis accepimus, Beatus Nazarius colitur Vexillifer & Patronus, reducerentur. Cujus nostræ meditationis affectum dilectissimus Nobis in Christo Jacobus de Languschis accuratissima diligentia studuit ampliare.

[16] Considerantes itaque rem Omnipotenti Deo gratam, & Justinopolitano Populo acceptam ac salutarem facere, [fit publica fides] ut hæ colendissimæ reliquiæ ad suam consuetam & devotam Patriam referantur; pro contemplatione Illustriss. Dominii Venetiarum & vestræ Paternitatis complacentia, proque devotionis augmento illius Populi, qui suis Sanctuariis redonatus, pro nobis dignetur ad Dominum deprecari. Ad exorationem præfati dilectissimi nostri Jacobi de Languschis, decrevimus per dictum Dominum Jacobum ipsas Reliquias vestræ caritati delegare, quæ sunt in Capsa lignea cratibus ferreis superclusa, eadem, quæ in Sacrario nostro usque ad hæc tempora cum ipsis Reliquiis fideliter sine ulla mutatione conservata fuit.

[17] Et ne ulla de ipsis Reliquiis possit ad vestras considerationes dubietas exoriri, tenore præsentium fidem facimus, & testimonium reddimus omnibus, apud nos esse notorium, quod dum exercitus Urbis nostræ contra Justinopolitanam civitatem fuisset hostiliter profectus, inter cetera spolia, huc ab dicta Urbe translata, ista eadem, quæ ut supra consignavimus, capsa, cum ossibus hujusmodi sanctitatis & venerationis, ipsis eisdem quæ in ipsa capsa reposita tradidimus, [ex relatu oculatorum testium cum auferebantur;] ubi plurimæ Sanctorum reliquiæ, ac sublime jocale Dominici Vasis Smaragdini, & alia dignissima sunt devote conservata. Cujus rei notitiam, si integram historiam narrassemus, præsentes in nimiam prolixitatem litteras duceret; sed pro præsenti fide suffecit consideratio realis depositi, publicæ vocis & famæ, concordiæ temporum, quodque quamplurimi sunt reliquiarum Sanctarum capturæ testes superviventes (inter quos Venerabilis Vir, & sacerdos Bartholomæus Corvus, Canonicus in Ecclesia sanctæ Mariæ de Vineis, qui apud nos de visu deposuit testimonium. Fuit enim cum galeis) senatui nostro amplissimam fidem reddiderunt, specialiter, quod eadem capsa cum reliquiis supradictis, tunc temporis in Ecclesia Justinopolitana sub Altare, quod est ante Chori ingressum & in summa veneratione habebatur.

[18] Ea propter easdem vobis Reliquias offerimus, & præfato Jacobo; quem fidelem nuntium in hoc æstimavimus, [ipsaque consignabantur prædicto Legato.] fideliter tradi fecimus. Caritatem vestram in visceribus caritatis D. N. Jesu Christi humiliter deprecantes, ut pro divino munere, unde estis vestris sanctuariis restaurati, ac pro meritis Beati Nazarii Præsulis vestri, pro nobis debeatis in proxima ipsarum reliquiarum visitatione Dominum deprecari. Ad quorum omnium fidem & testimonium patentes has litteras fieri mandavimus, nostri sigilli solita impressione roboratas. Datum Januæ MCCCCXXII Die V Junii. Rolandus de Laneriis Notarius. Hactenus contextus epistolæ, non ex Manzolo in Latinum idioma restituæ, sed originaliter sic scriptæ jam olim, ut fidem facit sequens attestatio.

[19] Antonius Zarottus juris utriusque Doctor, ac in spiritualibus & temporalibus Reverendiss. Episcopi Justinopolitani Vicarius generalis. [Hæc epistola in arca S. Nazarii deposita] Per præsentes nostras omnibus, eas legentibus sive audientibus, notum facimus, quod XIII Kal. Julii MDLXXXV fuerunt visæ a nobili viro D. Raimundo Pola, in præsenti inspiciuntur suprascriptæ litteræ in Ecclesia Cathedrali Justinopoli, in venerabili arca Divi Nazarii prope chorum ejusdem Ecclesiæ; olim scriptæ (ut apparet) manu D. Rolandi de Laneriis Notarii, una cum sigillo præfati Ilustrissimi & Reverendissimi D. Pillei, superioribus temporibus Archiepiscopi Januensis, ad Reverendissimum D. * Hieronymum, tunc temporis Antistitem Justinopolis, & ad universum hujus Civitatis Populum. Qui quidem D Raymundus, cupiens earum litterarum memoriam in scriptis apud se tenere, summa cum ejus animi submissione a Reverendissimo D. Joanne Episcopo Justinopolitano petiit, ut earum exemplum consequi valeat. Ad cujus petitionem libenti animo descendens ante dictus Reverendissimus D. Joannes, illi concessit, ut habere possit, quod in hac parte summo studio ab ejus Reverendissima Dominatione postulavit. Ea propter prædictarum litterarum exemplum iisdem verbis in supradictis litteris ita exarari fecit, [anno 1586 rite transcribitur] ut nihil ipsis adjectum vel diminutum, esse affirmemus. Nos enim ipsi attente audivimus alterum prænominatas litteras legentem, ac in omnibus & per omnia cum originalibus concordare invenimus. Et ita esse his litteris sigilli nostri soliti impressione munitis asserimus & attestamur. Datum Justinopoli VI Kal. Julii MDLXXXVI.

Idem Vicarius, qui supra m. p.
Jo. Peracca Vicecancellarius.

[20] Sic transcriptam Epistolam illam anno Domini MDCXC denuo nobis transcribendam curavit Pater noster Iustus Locatelli, tunc in Tergestino collegio manens: [adduntur & aliæ credentiales,] cui ex Manzolo addo quod prænominatus Archiepiscopus Pilleus, istis in publica forma patentibus litteris, addidit privato affectu alias sic inscriptas. Rev. in Christo Patri, D. Hieremiæ (& sic etiam legit Ughellus: Zonttus vero Hieronymum vocat: credo quia scriptum erat pro more seculi solum H.) Episcopo Justinopolitano, Patri carissimo, in hunc sensum. Reverende in Christo, Pater carissime. Præter ea quæ continentur patentibus litteris quas secum defert egregius Jacobus de Languschis, carissimus & honoratus amicus meus; commisi ei quædam, privatim dicenda. Paternitati vestræ; cui placebit in omnibus plenam fidem dare, ac mei continue meminisse in vestris vestræque Ecclesiæ orationibus. Genuæ XX Iunii MCCCCXXII, subscriptumque erat Pilleus Archiepiscopus Genuensis.

[21] Talibus instructus Iacobus, stupenda & prope dixeram miraculosa navigandi celeritate circumvolans totam quanta est Italiam, [per quas Iacobus munitur, ad ea quæ oretenus dicenda habebat.] Venetias appulit intra quintum diem, nisi forte erravit librarius in numero anni atque pro MCCCCXXIII scriptus est XXII, quo priores inveniebantur datæ: quod etiam suadet unius saltem diei mora Pisauri a Iacobo ducta, ut patet ex litteris per quas Venetiis Iustinopolim scripsit, quid egisset peregissetque Reverendo in Christo Patri, D. Hieremiæ, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Justinopolitano, ut Protectori suo Colendissimo scribens, hunc in modum. Reverende in Christo Pater, Humanæ debilitatis vires transcendere mihi videtur, amplas satis gratias referre Deo, qui per manus pusillæ adeo personæ hucusque feliciter adduxit colendissimas BB. Nazarii & Alexandri reliquias. Interim summopere gratulor Paternitati Tuæ, quæ tantopere desideravit sancta istæc ossa recuperari; quod auxiliante ipso, qui dixit & facta sunt, potuerim e strictissima custodia eruere expetitum thesaurum. Et quia Rev. in Christo Pater D. Pilleus de Marinis, Archiepiscopus Genuensis, dedit idonea veritatis indicia, quæ sub fide credentialium litterarum (Deo dante) sum expositurus Paternitati vestræ, ultra tenorem patentium suarum; paucis hisce verbis perstingam, cum nequeam dignis exprimere adeo divinam rem, nedum eloquio congruo adornare. Rem sic accipe.

[22] Conduxi corpus S. Nazarii in capsa lignea, cum craticula ferrea desuper clausa, intra quam reperi tabellam plumbeam, cujus mensura ductusque insculptorum ei characterum seorsim in carta expressos mitto. Reperi etiam numerum aliquem nummorum argenteorum æreorumque id est solidorum ac minutorum quorum usus erat quando Caput-Istriæ capiebatur: [Interim exponit reperta intra capsam veritatis indicia;] quam prædictæ tabellæ formam partemque nummorum ad majorem vestram certificationem præmittere volui per harum latorem Andreolum Cremonensem. Ossa vero sancta quæ reposueram in sacculum bombasinum album, mox atque cum celoce ad id instructa feliciter Pisaurum appuli, denuo collocavi in suam capsam; supraque eam fixi craticulam, quam Genuæ repereram adhuc intactam. Ipsam vero capsam, hucusque adductam, sufficientibusque sigillis munitam, custodiendam tradidi Monialibus S. Hieronymi. Nunc porro dignetur providere Reverenda Paternitas tua, [& ubi ea Venetiis collocarit;] ut desideratum istud munus redeat in patriam suam. Profecto novit Deus, qui novit omnia, quod hoc in negotio nihil prætermiserim, quod in me erat, primum respectu Dei, tum ex obligatione naturali, denique intuitu tuæ dulcissima atque humanissimæ indolis, quam ab annis puerilibus usque modo semper æstimavi atque amavi vehementer. Datum Venetiis XXV Junii MCCCCXXII, Paternitatis vestræ reverendæ devotus, Jacobus de Languschis.

[23] Denique, post excursiunculam brevem, reversus Venetias idem Jacobus, [denique urget ut cito mittantur qui accipiant,] rogatus est venire Iustinopolim, per se fidem facturus sacrarum Reliquiarum; & IX Julii in hæc verba rescripsit. Heri regressus Patavio, recepi dulcissimas Paternitatis Tuæ litteras, plenas amoris ac benevolentiæ: quibus copiose responderem, si brevis epistola posset satiare ardentissimam caritatem. Equidem exulto quando me video præstare aliquid posse, quod Paternitati tuæ istique Communitati gratum sit, ac porro gratiora etiam facturum me confido si quis ex ibi superstitibus adhuc memor sit rerum istic præteritarum, suis ipse oculis agnoscat beatissimum corpus: hac enim in re nolo multis verbis uti, cum veritas sibi ipso reddere testimonium debeat. Profecto vos ipsi videbitis res, quæ possint etiam infideles quoscumque, nedum Christianos convincere. Non ego is sum qui audeam (nisi omni priver intellectu) introducere demonstrationem aliquam falsam seu apparentiam rerum.

[24] Noli requirere Pater optime, præsentiam meam, ad quam exhibendam videtur me invitare per suam epistolam consanguineus meus Hieronymus, nisi quando huc advenerint, qui deducturi sunt sacrum corpus. Tunc Reverendus in Christo Pater D. Episcopus Novæ (est ea Dalmatiæ civitas) consanguineus meus, & ego, alacres atque devoti veniemus: [in quibus optat esse ipsum Episcopum] interim vero cum singulari & quantus exprimi nequit affectu expectabimus personam vestram, siquidem fieri possit ut venias. Spero autem quod Reverendissimus Dominus Episcopus Venetus atque Episcopus Novanus, cum honorabili Clero suo, celebrabunt Missam in ecclesia S. Hieronymi, ubi beatum Corpus honorabiliter custoditur. Existimabo autem nos habituros rem perfectam si vestra præsentia hic nobis frui liceat. Oro igitur ut quantocius vel per te ipsum vel per convenientem Cleri cœtum honorare velitis Protectorem vestrum. [cum eo & Episcopo Novæ iturus Iustinopolim,] Et quamvis variorum negotiorum curæ obstrepent, multumque me distrahant atque affligant: totum tamen hunc mensem consecratum habeo voluntati tuæ. Verumtamen, Domine mi, accelera, neque velis in opere bono passibus lentis progredi: talia enim amant fieri expedite. Cura autem ut valeas atque in numero tuorum devotorum habeas vestrum Iacobum.

[25] Quæ & quibus diebus postea sint acta scriptum non reperit Manzolus; solum subjungit, [ubi translationis pompa picta nunc cernitur.] Hæc benedicta corpora fuerunt Justinopolim relata ea pompa & magnificentia, quæ ex pressa apparet in ecclesia Majori, quatuor tabulis positis ex parte altaris sanctæ Crucis. Harum tabularum, aliorumque memorabilium postea secutorum, si quis descriptionem nobis miserit, poterit ad hujus mensis Supplementum usui esse: imo ipsarum quoque tabularum delineatio exhiberi æri incisa, si quis ipsam nobis curaverit. Est porro dignum consideratione aliqua, quod licet duo corpora reddenda promittantur, unica tamen capsa relata significetur, cum laterculo fidem faciente, ibi contineri Corpus S. Nazarii, [S. Alexandri P. M. solum videtur adesse particula.] quasi ejus solius ossa ibi condita fuerint, eaque miræ magnitudinis, adeoque facile dignoscenda ab aliis communis mensuræ, si qua intra eamdem capsam fuissent apposita. Hinc cuipiam nasci suspicio, posset, quod inter ea, quæ Iacobus habebat privatim dicenda, fuerit aliquid de corpore S. Alexandri: scilicet ipsius non, nisi particulam haberi. Et hoc confirmare videtur P. Iustus, dum mihi scribit, quod S. Alexander Papa Martyr, secundarius Iustinopolitanæ civitatis Patronus celebratur die IV Maji; & ejus Reliquiæ in parva cista clausæ servantur, in eadem arca, ubi sunt Reliquiæ S. Nazarii.

[Annotatum]

* al. Hieremias

DE SANCTO HILDEGRIMO
EPISCOPO CATALAUNENSI ET HALBERSTADENSI.

ANNO DCCCXXVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Ex Actis S. Liudgeri fratris collecta Acta, Episcopatus geminus, & cultus.

Hildegrimus, Episcopus Catalaunensis & Halberstadensis (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Illustris hic Episcopus S. Hildegrimus potissimum innotescit ex Actis fratris sui, S. Liudgeri Episcopi Mimigardevordensis in urbe Westphaliæ, Monasterium jam appellata. Hujus Acta præcipua scripsit Altfridus, ejusdem Sedis paulo post Episcopus, a Joanne Bollando nostro piæ memoriæ inter ultimos conatus illustrata, [Acta in Vita S. Liudgeri fratris] & ad diem XXVI Martii excusa. Ille in Prologo sic præfatur: Exempla & actus S. Liudgeri ideo plene comprehendere nequeo: quia non ea visu, sed audita didici, illis adtestantibus, qui ab infantia illum noverant atque ab eo eruditi fuerant, Hildegrimo scilicet Episcopo fratre ejus, & Gerfrido Episcopo nepote ejus; sed & sanctimoniali femina Heriburga germana ejus &c. Fuit Gerfridus, successor S. Liudgeri, & hujus Altfridus scriptor. Ast B. Hildegrimus jam tum fuerat ordinatus Episcopus Catalaunensis in Campania Gallicana, uti infra constabit.

[2] [horum avus Wissurgus] Incipit Altfridus ab illustri Sanctorum jam dictorum prosapia: quorum avus fuit Wissurgus, justitiæ defensor, a Radbodo Fresonum Rege clam occidi jussus; sed qui insidiarum conscius, fugit ad Grimoaldum Ducem Francorum, & imbutus fide Catholica, baptismi consecutus est gratiam. Hic tempore Caroli Martelli, post obitum Radbodi, reversus ad hereditatem propriam, cœpit esse adjutor S. Willibrordi, cum filiis & propinquis suis. [pater Thiadgrimus,] Inter filios Thiadgrimus, pater SS. Liudgeri & Hildegrimi, duxit uxorem Liafburgam, cujus duo avunouli Willibraht & Tidbraht, primi gentis Fresonum sub S. Willibrordo Clericatus acceperunt officium, quæ latius capite primo explicantur.

[3] Natus est autem S. Liudgerus anno DCCXLIV, & variis applicatus studiis, inter alios Doctorem habuit B. Alcuinum, [ipse fratris discipulus,] tunc in Anglia adhuc degentem; a quo, reversus in patriam, inter alios labores etiam suscepit diversorum discipulorum instructionem, quorum unus fuit proprius frater Hildegrimus. Postea, a Widekindo Duce Saxonum, eatenus Gentilium, vastata Frisica, Liudgerus, inquit Altfridus num. 18; necessitate compulsus, deseruit partes ilias; & disposita turba discipulorum, duos ex eis secum assumens, Hildegrimum scilicet germanum & Gerbertum, qui cognominabatur Castus, perrexit Romam: & inde progrediens, pervenit ad monasterium S. Benedicti in regno Beneventano: & illic in sancta conversatione consistens, didicit regulam ejusdem sancti Patris Benedicti. [cum eo abit Romam & Casinum:] Erat enim cupiens in hereditate sua cœnobium construere Monachorum: quod ita postea, Domino opitulante, factum est in loco, qui vocatur Werthina. Hæc Altfridus: quæ potissimum peracta fuerunt anno DCCLXXXV & duobus sequentibus: quo tempore Hadrianus Romæ Pontificatum gerebat, & Theotmarus Abbas erat Casinensis monasterii S. Benedicti: de quo & adventu S. Liudgeri, in Vita hujus metrica hi versus leguntur:

Ibat ad Monachos in Casino positos
      Monte Benedicti, inter Sanctos scripti.
Hic bono omine, Theotmarum nomine,
      Invenit nepotem Liudgerus Abbatem.

[4] Cœpta deinde excoli Werthina supraindicata, potissimum ab anno DCCXCVII, & variæ oblatæ possessiones, donationesque factæ anno DCCXCVIII, quibus subscripsit Hildegrimus Diaconus consecratur Episcopus Mimigardevordensis Sanctus vero Liudgerus anno DCCCII aut sub finem præcedentis, in illa administratione e vita migravit anno DCCCIX, [eiusdem anno 509 mortui corpus] die XXVI Martii. Igitur discipuli, qui, ut scribit Altfridus lib. 2 num. 8, non immemores erant, qualiter adhuc vivens disposuerat, ut in loco nominato Werthina, ubi in hereditate propria ob habitaculum Monachorum, in honorem sancti Salvatoris & Sanctæ Dei Genitricis, sanctique Apostolorum Principis, ipse construxit ecclesiam, ejus sepeliretur corpus. Sed cum ad hoc agendum populus, illius sancta recolens merita, vehementer resisteret; inito consilio ad monasterium ab eo compositum, [curat Werthinam deferri,] vocabulo Mimigerneford, perduxerunt illud, atque in ecclesia S. Mariæ inhumatum reliquerunt: donec venerabilis Episcopus ecclesiæ Cadalanensis, Hildegrimus nomine, germanus ejusdem viri Dei atque ab eo eruditus, ageret cum glorioso Rege Karolo, ut ejus imperio, imo Dei consilio, in loco ubi vivus ipse decreverat, sanctum illius conderetur Corpus … ubi trigesimo secundo die sancti sui obitus, mirifice fragrans, in loco præfato sepultus est. Hæc ibi. Dictæ Ecclesiæ Cadalanensis, in alio Ms. Catalaunensis, in Gallica Campania Episcopus trigesimus Hildegrimus collocatur a Sammarthanis: at quo anno ordinatus fuerit ignoratur.

[5] Suscepit ille deinceps res monasterii Werthinensis administrandas, [jam tum Episcopus Catalaunensis,] & varias eidem possessiones acquirere cœpit, quarum plurimas in Commentario prævio ad Vitam S. Liudgeri num 29 lector reperiet. Unum profero concessum anno DCCCXX, & ibidem relatum his verbis: Ego Theodgrim, filius quondam Aldgrim, credidi omnem hereditatem meam, quam Ricfridus mihi tradidit, pro remedio animæ meæ & pro æterna retributione, ad monasterium, quod constructum est ad honorem sancti Salvatoris in loco qui dicitur Werthina, [& præest monasterio Werthinensi,] in pago Riporum juxta fluvium Rura, ubi Hildegrimus Episcopus præesse videtur. Tradidi eam supradictam in villa quæ dicitur Arlo in pago Theant cum omni integritate, hoc est una ecclesia, in terris, in mancipiis, in domibus, in ædificiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, totam atque integram trado atque transfirmo… Acta est publice anno VII gloriosi atque religiosi Regis & Imperatoris Hludovici XII Kalendas Julii. Facta est autem hæc traditio in loco qui dicitur Mimigernaford. [Rector cum Gerfrido Ep.] Alia donatio additur facta Werthinæ, ubi Hildegrimus & Gerfridus Episcopi Rectores præesse videntur. Gerfridus scilicet Mimigardevordensis, & Hildegrimus fortassis tunc Halberstadensis, cujus Sedis licet in triplici Vita S. Liudgeri non extet mentio; extat tamen in rythmico poëmate, ante quingentos & plures annos per quemdam Monachum Werthinensem conscripto. Hic enim Litania 4, de Liudgeri discipulis agens, ista habet:

[6]

Ita ut plurimis studeret discipulis
      Omni semper mane lectionem dare:
Quos & erudiens ipse & instituens,
      Per honestos mores duxit ad honores. [relictis Catalaunis,]
De quibus plurimi facti sunt Episcopi,
      Suus sicut primus frater Hildegrimus,
Qui in Ecclesia dudum fuit aliqua
      Catalaunensi Præsul, sub Remensi:
Ubi dum degeret & commissa regeret,
      Et prosperitatem habuisse fratrem
Liudgerum cerneret, ut gentes converteret,
      Quas de paganismo acquisivit Christo:
Et ipse, monitus nimirum divinitus,
      Ad Norththurigensem se committit gentem; [Thuringos Boreales adit:]
Usus auxilio fratris & hospitio,
      Manentis in loco, Helmenstat vocato:
Ubi sanctissima ordinantes semina
      Euangeliorum, in Noththuringorum
Jecerunt pectora, donec Dei gratia
      Fecit ibi fructum cælos usque ductum.
Est Episcopium adhuc testimonium,
      Quo incepit Sedem, Hildegrimus idem:
Quamvis Werthinæ sit conditus corpore
      Halverstadis tamen sit Patronus, Amen.

Dictum in poëmate Helmenstat, sive Helmestadium hic Thuringiæ Septemtrionali adscriptum, dicitur petitione S. Ludgeri a Carolo Magno restauratum, sub Werthinensis Abbatis Dominio fuisse usque ad annum MCCCCXC; [& Helmestadii degit:] quando Duci Brunswicensi fuit traditum: est enim in hujus Ducatus ditione, quatuor leucis Germanicis a Guelpherbyto, vulgo Wolfenbuttel dissitum. Helmestadium porro videtur Hildegrimus, relicta Sede Catalaunensi migrasse, usus auxilio & hospitio S. Ludgeri adhuc viventis, & sæpe ibidem manentis. In mappula seu tabula hujus oppidi Helmestadii, a Matthæo Meriano in Topographia Brunswicensi' anno MDCLIV excusa, etiamnum notatur monasterium S. Ludgeri, vulgo a Germanis S. Ludigaris Clooster nuncupatum.

[7] [Dithmaro Rector Ecclesiæ Halberstadiensis] De Halberstadiensi Episcopatu Dithmarus Episcopus Merseburgensis MXC vita functus lib. 4 Chronici ista scribit. Ludgerus locum hunc, Helmenstad vocatum, pro pietate sua construxit, tempore Caroli Imperatoris Magni, frater Hildegrimi Cathelaunensis Episcopi, sanctæque Halberstadensis Ecclesiæ Rectoris primi: quam tenuit XL & VII annos, discedens ab hoc seculo regnante Ludovico Imperatore Pio, Dominicæ Incarnationis DCCCXXVII anno. Albertus Krantzius lib. 1 Metropolis cap. 3 hos annos laborum Hildegrimi ita ordinat. Carolus Rex invictus extruxit in loco Salingstede insignem ecclesiam, quam in honorem S. Stephani jussit consecrari, præposuitque primum ei Episcopum Hildegrimum, fratrem germanum Ludgeri: [Krantzio Episcopus Salingsteden dictus.] sed is Episcopatus posterioribus seculis de hoc loco quem tum Salingstede, nunc vocant Osterwyck, in Halberstadium est translatus & nonnullis interpositis addit: Hildegrimus Pontifex, cum diu præfuisset Ecclesiæ, auctus rebus & populo, illustrius Deo templum cogitavit erigere. Hac dum cogitatione torqueretur, monitus est ab Angelo, alium esse Deo placidiorem locum, quo novum templum erigeret & consecraret; monstravitque Halberstadium, populo frequentiorem locum. Ibi tum Pontifex, constituto templo ac consecrato, Sedem esse suam constituit: [Tempus Sedis.] ibique præfuit annis septem, cum priore loco totos exegisset quadraginta: dormivitque in pace, plenus dierum ac operum bonorum, sanctitatis opinione non parva relicta, magnoque sui desiderio. Hæc Krantzius: a quo septem anni assignati Episcopatui Halberstadiensi placent, statuendi ab anno XX ad XXVII seculi noni. At plane displicent quadraginta anni exacti priore loco in Salingstede, nunc Osterwyck, urbecula in hodierna ditione Halberstadiensi. Potuerunt anno DCCLXXX S. Ludgerus, ejusque frater & discipulus Hildegrimus, in hac urbecula Salingstede fuisse, & inde Helmestadium esse profecti, & utroque in loco fidem & Euangelium Christi annuntiasse, ut vel ideo annos a prima susceptione prædicationis numerarint quadraginta: interim annum deinde DCCLXXXV & duos sequentes impendit cum S. Ludgero Romæ, Casini & in itinere, ac deinde anno DCCXLVII Diaconus subscripsit, & postea factus est Episcopus Catalaunensis: quo relicto Episcopatu in citatis donationibus dicitur Hildegrimus Episcopus præfuisse monasterio. Werthinensi, non assignato loco Episcopali. [Memoria in Fastis 26 Martii,]

[8] Ægidius Gelenius in Fastis Coloniensibus, ad diem XXVI Martii, cum indicasset corpus S. Ludgeri ad Ruræ-Werdam transvectum esse, in monasterium a se conditum, mox subdidit: Ibidem quiescit S. Hildegrimus Episcopus Halberstadiensis frater S. Ludgeri; ac ob signum additum videtur satis innuere eum ibidem ut Sanctum coli. Ad hunc XIX Iunii celebrant eum Carthusiani Colonienses, sive Grevenus in additionibus ad Usuardum, editis anno MDXV & MDXXI, eumque secuti Molanus in prima editione. Auctarii ad eumdem Usuardum, Canisius in Martyrologio Germanico, & Ferrarius in Catalogo generali, qui Sanctum æstimant, Confessorem appellant, & primum Episcopum Halberstadiensem. In Ms. Florario scribitur Sanctus Hildegrimus, Cathalaunensis Episcopus, frater S. Ludgeri. Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano, nescio quo errore abductus, cum deberet illum referre ad XIII Kalendas Iulii, [sed potissimum 19 Junii.] id præstitit ad XIII Kalendas Augusti: ubi hoc elogium suo more confecit. Eodem die depositio S. Hildegrimi, Episcopi & Confessoris, S. Lutgeri Monasteriensis Episcopi germani: qui seculo suo magnum decus, vitæ castissimæ moribus, & Episcopalis vigilantiæ præstantia fuit. Unde, cum primum Catalauni aliquamdiu sedisset Episcopus, ingenti cum omnis virtutis celebritate; a Carolo Magno hinc in Germaniam adductus, & Halberstadiensis novæ ab eo fundatæ Cathedralis Ecclesiæ constitutus Pontifex, [Saussaio male 20 Augusti,] Sedis hujus primordia sanctissime exacti divini muneris splendoribus maxime illustravit; ac tandem Gerdenæ (imo Werthinæ) in cœnobio quod frater suus Beatus construxerat, apud ipsum felici exitu conquievit; eademque sanctitatis, qua ipsemet, gloria & memoriæ beatæ cultu, ibidem clarificatus est. Ibidem Saussayus XIX Iulii: Translatio S. Hildegrimi ex Catalaunensi Episcopo, primi Halberstadiensis a Ludovico Pio constituti. Gaspar Bruschius in Catalogo Episcoporum Halberstadiensium eumdem Sancti honorat titulo, [ab aliis Sanctus habitus.] & asserit præfuisse summa cum pietate, docendo & concionando, & gubernando commissam sibi provinciam, summa item cum integritate vitæ. Quæ eadem descripsit Cratepolius de Sanctis Germaniæ, quibus eum annumerat. Eumdem Bucelinus in Episcopis Halberstadiensibus, Merianus in Topographia aliique recentiores etiam Sanctum attitulant. Denique Theodorus Rhay inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ &c. ex Annalibus Werneri cujusdam ampliori eum ornat elogio, & hoc concludit affirmando, quod plurima post se miracula reliquit, familiarem Sanctis hereditatem: solo tamen Beati titulo utitur.

DE S. RATHONE SEU RASSONE
COMITE ANDECENSI IN BAVARIA.

CIRCA AN. DCCCCLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus vita, cultu, & Reliquiarum translatione.

Ratho, seu Rasso Comes Andecensis, Werdæ in Bavaria (S.)

AUCTORE D. P.

Ioannes Aventinus, vir quoad vixit, rerum Germanicarum ac Boicarum imprimis exquirendarum & illustrandarum studiosissimus, anno MDXXXIII Ratisponæ moriens, [Dux bello clarus fuit;] Annalium Bojorum libros septem reliquit, qui varie a variis transcripti, tandem publicam in lucem venerunt Ingolstadii anno MDLIV. Is principio libri quinti agens de Henrico Duce Bavariæ, Ottonis I fratre Germano, in locum demortui Berchtoldi suffecto, sub annum DCCCCXLVIII; Eadem, inquit, tempestate Toxus Ungrorum Rex, audita morte Berchtoldi Ducis Bojorum, duobus exercitibus Bojariæ fines invadit, limitem Austriacum & Charionas in confinio Italiæ devastat. Henricus Regulus Bojorum, contractis copiis, obviam hosti armatus procedit: bis aperto Marte cum Ungris congressus, bis superior fuit; Ungrosque, perpaucis fuga elapsis, cecidit, [sed quæ ejus dicitur esse statua Maurkirchii] fudit, afflixit: nec ausa est gens, cædis avida, de cetero Bojos bello lacessere. Henricus & Dux copiarum ejus Ratho [Damasia oriundus, eo tempore Orientalis Bojariæ (id est Austriæ) Dux] in monumentum tantæ victoriæ cælitus datæ, armati equis insidentes, quemadmodum prælio interfuere, e gypso ficti & expressi induratique igne, in templo Deiparæ Virginis apud Maurkirchen, pagum Bojariæ Noricorum, dedicati positique anno æræ Christianæ DCCCCXLVIII, adhuc visuntur, servantur, monstrantur, quo tum frequens populus supplicandi gratia, votis susceptis, coibat.

[2] Hanc narrationem in dubium merito revocat noster Matthæus Raderus, Bavariæ sanctæ Tomo 1 pag. 90, agens de eodem Comite, ut sancto; cujus, inquit, Vita circumfertur, patria lingua Monachii edita, sed in illa multa agnovi castigatione digna: quod cum Imperatore Hierosolymam cœperit; [alterius potius esse videtur Radero;] quod cum Henrico, Ottonis Magni fratre, ob partam ex Hunnis victoriam, statua equestri Maurkirchii sit celebratus, & hoc genus alia, quæ quam procul a vera ratione sint repulsa, temporum ratio docet. Neque enim statuæ illæ Rathonem, sed Gualterum Hojensem & Henricum Aucupem ex imaginum insignibus produnt; contra quam Aventinus, Hundius, aliique prodiderunt. Aucupis, ut Regii Romanorum, Aquila est insigne Regium: Crux atra in albo clypeo, Dynastarum Hoiensium. Henricus Aucupis filius numquam gestavit aquilam, cum Rex numquam fuerit: neque Ratho Crucem atram in albo campo. Aquila cum imminente illi leone, Andecensium gentilitiæ imagines feruntur. Interim non imus negatum, Rathonem ingentem fuisse cum Ducem tum Militem; cum illa tempestate Pannones Austriam, quam Ratho Prætor rexit, assiduis excursionibus vexarent. Accedit Rathonem equestribus ludis Præfectum fuisse, Regemque ludicrorum certaminum appellatum.

[3] Hæc Raderus, ac mox subjungit ære expressas imagines equestres duas, quales ante hujus: [ego nihil liquere agnosco,] Vitam spectandæ exhibentur; sic ut rhombos Bojcos in vexillo unus, alter in simili vexillo Crucem, itemque in clypeo ostentet: quas imagines, æquo ac pottori jure potuisset falsi nota inscribere. Ibi enim uterque Eques in apice cassidis extollit Crucem, inter quinque clavos assurgentem: quod nemini credo venisse in mentem ante captam a Bulonio Hierosolymam si tamen vel postea alius sic galeatus processerit unquam. Armariæ istæ tesseræ, primis heraldicæ rei initiis, arbitrariæ & liberæ cuique fuerunt, neque transibant ad posteros: qualescumque autem usurpaverint Henricus Dux & Ratho Comes, existimo eas frustra requiri in statuis Maurkirchensibus. Licet enim eas numquam aspexerim, tamen cum gypseas esse lego, dubitare nequeo quin sæpius innovata calce fuerint obductæ, [uti nec de titulis ipsi adscriptis.] & eæ quas diximus tesseræ in vexillis ac scutis novorum colorum pigmento reformatæ, ad arbitrium reformantium. Per me igitur stabit traditio Maurkirchensium, donec fortior ratio suadeat, iis statuis alios quam quibus positæ creduntur, repræsentari. Fuit autem, teste Radero, vir ingens Ratho & statura tam procera, ut communem hominis modum excederet; uti saxum ad modum corporis ejus factum, ostendit: quod novem pedes geometricos altum, latum quinque infra repræsentamus, sic ut appareat ipsum Rathonem excedere pedes septem. Epitaphium circumscriptum sic Latine leges. Hic jacet sepultus nobilis Heros & Comes sanctus Rasso, qui hanc Dei-domum primus fundavit in honorem nostri dilecti Domini, & hic expectat novissimum diem 954. Ea facta & sculpta anno MCCCCLXVIII, post Vitam num. 23 leges; nec absimile vero est, jam tum fuisse Bavaris in usu cyfras, linguamque vulgarem, [Verior laus a pietate] etiam ad publica istiusmodi monumenta. Fuit etiam secudum Chronica Montis Andess, ab eodem Radero allegata, Comes Palatinus Rheni, Dux Meraniæ, Dux Burgundiæ, Dux Franconiæ, Dux Sueviæ, Dux Carinthiæ, ac Comes de Gorz, Marchio Istriæ, & Dominus Castri de Andess quos titulos Auctor vitæ docet cum Rathone extinctos, nec Comites Andecenses illos deinceps suis litteris præfixisse. Ego illos Rathoni competere, ex ipsis ejus litteris doceri optarem, parum credulus in hoc Vitæ tali.

[4] Præstat interim, ut cum jam sæpius laudato Radero, humanis & fugacibus neglectis, [ob quam Sanctus dicitur:] tanti herois religionem admiremur. Hic teste Aventino, ubi supra, cum Juditha, Henrici Ducis uxore, supplicandi caussa Hierosolymam profectus est, indeque regressus, in ripa Ambronis, mystis D. Benedicti templum construxit, cui a suo vocabulo nomen indidit: ibidemque sepultus, ab accolis adhuc religiose colitur. Hundius in Metropoli tomo 3 pag. 223, testatur locum vulgariter zu Sint Graf-Rath dici, id est, ad Sanctum Comitem Rathonem; ipsumque ait, in honore Salvatoris omnium, juxta Amperam constructum, in pede sui castri Razzenberg, quod etiam S. Udalricus Episcopus Augustanus consecravit. Gewoldus, in suis ad Hundium Additionibus, etiam Sanctis Apostolis Philippo & Jacobo dedicatum locum fuisse asserit; ubi collocatis tredecim Sacerdotibus e familia S. Benedicti, ipse Comes Rasso, postquam conquisitis undequaque, summi Pontificis licentia ac patrocinio Imperatoris, multis pretiosisque Reliquiis Sanctorum, eumdem locum ditavit; haud multo post, relicto magna cum humilitate seculo, religionem D. Benedicti professus, anno Domini DCCCCLIV, XV Kal. Iunii ad Superos abiit; [& colitur 19 Iunii.] sepultusque in eodem templo, multis claruit miraculis. Annum & diem in Andecensibus tabulis Raderus reperit his verbis notatum. Anno itaque gratiæ nongentesimo quinquagesimo quarto, & Othone I regnante, obiit XV Kal. Iulii Razzo, Comes Bavariæ Superioris. Mabilio quoad mensem sequitur Hundii interpolatorem: ego quoad mensem Radero malim inhærere, ut qui Metropolim vidit, atque adeo judicavit Iunium pro Iulio obrepsisse per errorem. Corrigendus tamen est, tam ipse quam alii eum secuti, Menardus ac Bucelinus Benedictini, & noster Brunerus in Annalibus Bojorum, quoad diem mortis. Nam ut nobis anno MDCXL scripsit Simon Werlinus tunc Diessensis Præpositus, ex vetusto Kalendario Diessensi certum habetur obiisse Rathonem XIII Kal. Iulii & ideo publice celebratur Diessæ hoc die. Idem nuper nobis confirmavit Carolus Erath infra pluribus laudandus; addens, festum illud antiquitus ritu Duplicis solitum a Diessensibus peragi; quod aliquamdiu fieri desitum, anno MDCLXXXVII in usum reduxit novus Præpositus Renatus Sentag.

[5] Difficultas major apparet in anno mortis. Etenim præfatus Gewoldus, ex vetustissimo apud Andecenses Missali, [Scriptum de loci destructione quasi sub Arnulfo Impio facta,] scripturam profert; qua dicitur, quod Fr. Eusebius, Fr. Adalbertus, & Fr. Adelherus, tempore Arnulfi Impii devastatoris loci in Berd (alius credo, Werd, legisset) fugerunt ad montem & castrum Andess, cum Reliquiis beati Rassonis Comitis de Andess: quas ipsi ambo dederunt ad locum prædictum. Ita Fr. Chunradus, Conversus de monte S. Petri qui dicitur Madron, & Ordinis S. Benedicti Professus: qui ipsum librum hunc attuli, inquit, ad locum & montem Andess, Deo & S. Nicolao. Quia atavus meus, qui residebat in castro Andess fecit [scribi] & comparavit eum ob remedium animæ suæ. Dum intrarem Ordinem S. Benedicti & locum S. Petri, portavi hunc librum mecum tempore Rodolfi Ducis Baibariæ cœpit litigium in eum & Comitem de Girbergh, per quod locus S. Petri totus destructus & desolatus fuit, [tempore Rudlfi exaratum a Fr. Conrado] & Fratres cum ejulatu expulsi, eo quod res eorum devenerunt in manus alienorum, omnes consumptæ, & specialiter Reliquiæ, quas Magnus Comes de Andess dedit S. Petro (quia atavus Carnidis) de Andess fundavit eamdem ecclesiam, & dotavit eam, una cum Fr. Medicino, qui est primus inceptor fundationis prædictæ: qui Frater prædictus fuit Professus in loco Bessellusprunnensi) quas Reliquias ego Fr. Chonradus & hunc librum recepi mecum, & destinavi ea ad montem Andess & locum S. Nicolai. Fr. Medicinus; & duo Fratres una cum eo dederunt fugam a loco Besselsprunn, tempore Arnulfi Impii, dum locus destructus & desolatus fuit.

[6] Arnulfus hic, Reginoni coævus, frater fuit Judithæ supranominatæ, [non videtur debere dubium reddere annum mortis;] Henrico Bavariæ Duci, & Rathonis (ut vidimus) coætaneo nuptæ, cui tutelam provinciæ ipse Henricus commiserat, anno DCCCCLIII, opem laturus fratri Imperatori Moguntiam obsidenti. Verum hoc ipsi caro stetit: machinatione etenim ipsius Arnulfi, provinciæ tunc Metropolim Ratisponam amisit: ad quam cum reliqua Bavaria recuperandam Fratri, licet accurrerit Imperator, dimissa Moguntia, Ratisponamque obsederit anno eodem; irrito tamen conatu digressus est in Saxoniam mense Decembri, nec nisi sequenti Februario in Bavariam rediit iterumque urbem bimestri obsidione cinxit, & tandem cæso qui eruperat Arnulfo eam obtinuit. Ita conjunctus cum Reginone Aventinus. Cum autem hæc omnia intra æstatem anni DCCCLIII, & ante Majum anni LIV gesta sint, nec ultra extendi possit prædicti Arnulfi in Bavaria tyrannis, posito quod sub ea destructus ac desolatus locus fuit (sicut ait Fr. Chunradus) locus in Berd sive Werd; consequens omnino foret, quod Comes Ratho jam tunc obierat.

[7] Verum Aventinus inter loca sacra, ab Hungrorum Rege Bultzkone destructa, post mortem Henrici Ducis anno istius seculi LV, Rathonis monasterium numerat; [utpote historiæ Boicæ repugnans] & tunc ablatas primum Reliquias esse, censet Raderus: quo posito, consistere posset annus LIV, ab Annalibus assignatus; & vastatio loci, cum ablatione Reliquiarum, spectaret ad annum immediate sequentem. Neque Missalis illius, quamvis antiqui, indubitabilis omnino auctoritas est. Siquidem Rudolphus Bavariæ Dux nullus apud Historicos invenitur, ante filium Ludovici II natum anno MCCLXXIV, & Electorali Comitis Palatini titulo velut notiorem, etsi alias hereditario jure Dux Superioris Bavariæ dici potuerit; sed hanc videtur matri cessisse, [& plus quam 3 seculis posterius.] & per eam Ludovico fratri, postea Imperatori; obiit autem exul in Anglia anno MCCCXXII. Liber ergo, quem Fr. Conradus attulisse se ait, ab atavo suo scribi curatum, non est antiquior seculo XIII; atque adeo inscriptum ei testimonium ipsius Conradi, sola memoria trium & sesqui seculorum nixum, nullo modo videri indubitabile debet, dum aliunde habetur quod prædicta vastatio contigerit, non ante sed post mortem Arnulphi Impii.

[8] Quamquam autem, uti ex Conradi Chirographo habetur, Reliquiæ B. Rassonis, id est, a B. Rassone donatæ Werthensi ecclesiæ, [Cum Reliquiis non fuit ablatum corpus Rathonis.] sub hujus destructione fuerint perlatæ in Andess, & appositæ aliis, quas ibi locaverat Magnus Comes de Andess; immotum tamen mansit B. Rathonis corpus, utpote necdum pro Sancto agnitum, & vel communi cum ceteris Monachis cœmeterio humiliter conditum, vel (si speciale monumentum veluti Fundator obtinuit) loci tamen ruinis involutum: quoad hic, æque ac alia plura ab Hungaris vastata loca, reparatus quadamtenus fuit. Certe anno MCXXXII jam erat in loco Werd Capella, quam Innocentius Papa II anno sui Pontificatus II, ecclesiæ B. Stephani (ad quam a loco S. Georgii Præpositus Hartwicus cum suis Canonicis Regularibus migraverat) de cetero cum omni jure subjacere decrevit. Capellæ autem istius, supra sepulcrum B. Rathonis ædificandæ, occasio sumi potuit a miraculis, patrari cœptis ad ipsum corpus: [& super eo stabat. an. 1132 Capella,] quod divino aliquo prodigio illustratum, tunc primum elevatum supra terram sit; Andecensibus Comitibus rem curantibus, quorum arx trans Ambronem lacum sita, atque in monasterium conversa hodie Mons-Sanctus appellatur, sub invocatione S. Nicolai, ut supra est dictum. Majus porro incrementum accepit novumque splendorem religio loci intra annos MDLXXXIX & MDCXI, cum Diessensi monasterio. Præpositus esset Balthasar Guntherus. Hic enim, teste Hundio Tom. 2 pag. 274, Ecclesiam S. Rassonis novam eamque ampliorem condidit. Celebratur Dedicationis memoria quotannis in festo S. Udalrici, IV Julii ad id delecto, quia Beatus Comes ipsum Sanctum olim habuit ecclesiæ ibidem a se conditæ consecratorem. [innovata circa an. 1600.] Dum autem inter dies Indulgentiarum loco isti concessarum numeratur Dominica ante festum S. Michaëlis in Septembri, verosimiliter opinabimur quod prior Dedicatio ceciderit in Dominicam talem. Monumentum autem, in quo hodie Sanctus Comes honoratur, superius descriptum posset ejusdemmet Balthasaris Præpositi opus videri; factum tamen ad alterius vetustioris mensuram, in quo similiter sculptus Ratho fuerit, sed lineamentis pro anteriorum seculorum usu longe rudioribus. Denique prædicta ecclesia novissime restaurata splendidius seu potius a funda mentis innovata est toto anno MDCXC, cura sumptuque prælaudati D. Renati.

[9] [Vita antiquior fabulis inspersa, nobis missa non est] Ceterum nihil refert Rathonem vel Rassonem aut Razzonem scribat: manet eadem ratio nominis Rath vel Rass, Germanice significantis Celerem & verosimile est dictum abbreviate pro Ratholdo, quod patri; vel Rathbodo quod avo nomen fuit. Præter vitam autem Germanicam (quam Monachio petitam necdum accepi, forte nec operæ pretium fuerit accepisse) allegat Raderus Membranas Latinas, a prælaudato Simone Præposito sibi missas, in quibus res a B. Rathone gestæ copiose descriptæ leguntur: [sed brevior scripta an. 1512,] sed quia nonnulla mendosa in iis deprehendi, inquit, quæ cum reliquorum scripto rum fide non conveniunt, tamquam incerta prætermittenda duxi, ne certa etiam labefactarent. Nempe non aliud Radero propositum erat, quam summariam aliquam Sanctorum Bavarorum notitiam dare. Nobis aliud institutum est, & examine adhibito, considerata etiam ætate auctoris aliisque circumstantiis, novimus separare pretiosum a vili. Itaque illas ipsas membranas gratanter acceptavissemus, si nobus earum copia facta fuisset; [& alia plenior] iis usuri quatenus nostri operis ratio ferret. Interim accepimus aliud scriptum cui titulus Fundatio ecclesiæ S. Rathonis in Werth, ex antiquissimis membranis collectam a. R. D. Sebastiano Makeloher Professore in Diessen, qui vixit & collegit MDXII, qua continetur ipsius S. Rathonis vita: sed epitome istius præferendam judicavimus atque hic edendam eam vitam quam ex iisdem Mss. monumentis collegit ibidem Diessæ sub Simone Præposito Decanus D. Innocentius Keferloher: quia pressius insistit iis quæ cultum antiquum probant: dedimus autem sub ejusdem Decani nomine, XVII Maji etiam vitam S. Possidii; similiter fortassis etiam daturi Vitam S. Alypii XV Augusti, & B. Rathardi VIII ejusdem.

[10] Cum supranotata Makeloheri narratione descripta etiam nobis est, ex vetustissimis Missalibus loci, forma Missæ de Communi Confessoris non Pontificis, Os justi, [cum Missa & Nucleo miraculorum,] dicendæ in festo B. Rathonis: in qua tres Collectæ propriæ, Oratio scilicet, Secreta & Postcommunio prædicti cultus antiquitatem validius comprobant: Oratio hæc est: Deus qui B. Rassonem, Confessorem tuum, in terris vita laudabili decorasti, & in cælis æterna gloria sublimasti; concede propitius, ut omnes qui ejus implorant auxilium, petitionum suarum consequantur effectum. Hunc consecutos esse quamplurimos, testabitur Nucleus miraculosus, ex octies mille ducentis & nonaginta octo miraculis per intercessionem S. Rassonis seu Rathonis patratis ab anno MCCCCXLIV ad MDCXCII decerptus a R. D. Carolo Erath Diessensi: [hic dando post Vitam.] quorum miraculorum pars potior continetur duobus voluminibus, ab anno prædicto conscribi cœptis, quæ tum cum scribebat Keferloherus septenum millium numerum transcenderant, ut ipse ait num. 8 Vitæ. Nucleus autem iste, uti confido, satis erit lectori. Cui enim liberet tam vastam farraginem, verbotenus hic transcriptam legere? Unum addo, alias ab eodem mihi scriptum fuisse, in festis SS. Petri & Pauli Apostolorum ipsiusque S. Rathonis & Dedicationis post concionem, ad quam undique concurritur præsertim XIX Junii solita publicari miracula, eo anno ad Sancti invocationem patrata.

VITA.
Auctore Innocentio Keferlohero Decano monasterii Diessensis, ex ejus Ms.

Ratho, seu Rasso Comes Andecensis, Werdæ in Bavaria (S.)

A. KEFERLOHERO

[1] Rasso hodie, olim Ratho, Bojis Graf-Rats, ex nobilissima stirpe Dynastarum Damasianorum in Bavaria fuit profectus. [Ratho ex Comitum Diessensium familia] Est Damasia hodie cœnobium Canonicorum Regularium, S. Augustini nomini dedicatum, (Bojis Diessen) olim arx & civitas. Inde natus est Rasso, cujus majores Andecenses fuere. Fuit Andex arx ex adversum Damasiæ, hodie Mons-Sanctus, tota Germania, ob cineres Sanctorum ibi maximo numero conditos, inclitus. Rassoni cum sorore Hatta, matre S. Conradi Episcopi Constantiensis, Pater fuit Rathbotho: [vir potens enim fuit] huic Ratholdus, caput gentis Andexianæ, quem Arnulpho Cæsare natum tradunt. Rasso Tetrarcha Bojorum, curabat limitem, qui ad Orientem pertinet, & hodie Austria est; vir ingens & statura procera, ut communem hominis modum excederet, uti saxum a tumulo ipsius impositum, ad modum corporis ejus factum, ostendit.

[2] Hic vir gloria virtutis, quam sine generis splendore sive mole corporis major, cum totus uni Deo perpetim intendere, [& pius] & identidem charismata æmulari studeret meliora; ritu apis argumentosæ, manu pia qua Superi coluntur, in honorem Christi & Christi per orbem nuntiis sanctis Philippo & Jacobo, in Werde, (qui locus est in Superiore Bavaria, ad Ambram fluvium consitus) in pede montis, a castro suo Ratsaubarg dicti, [fundat monasterium Werdense.] ecclesiam construxit, quam S. Udalricus Episcopus Augustanus rite initiavit juncto Monasterio, quod copiosis reditibus instruxit, ut esset, unde qui altari illic servituri erant, de altari possent vivere, sine periculosa cura necessaria aliunde privatim conquirendi. Cœnobium duodenis Monachis habitandum tribuit, Præposito Abbate, sub cujus regimine, juxta Regulam S. Benedicti, Deo militarent.

[3] Cæterum vir Sanctus locum sacrum temporalibus bonis ditasse haud contentus, eum magis spiritualibus divitiis locupletare sategit. [de eoque sacris Reliquiis ornando solicitus,] Itaque desiderans, cum per se, tum per suos aliosque laudare Deum in Sanctis ejus (dilexit animitus decorem domus Dei) in Werdensi suo Monasterio, quod nuper erexerat, eam sacris Sanctorum pignoribus illustrare instituit: ut fideles eorum illectu copiosius affluentes, suum Deo obsequium hoc accuratius præstarent, quo frequentiores accurrerent. Et vide sis consilium comitis vere pium, quo propositum suum assequeretur. Erat Rasso dux milesque in paucis egregius, nec magis laude Religionis, [in mercedem operæ bello navatæ] quam militiæ facinoribus præclare editis passim celebratus, tunc potissimum tempestatis, cum Pannones Austriam, quam Rasso Prætor rexit, assiduis excursionibus vexarunt; quos ille semper felicissime retudit, incertum majorene clientum bono, an damno hostium. Hoc nomine Imperatorem sibi, ut decebat, sic insigniter demeruit, ut præter stipendia solita, extraordinaria posset seu præmia seu honores deposcere, si aliorum, quam suo, id est, sancto mori obsecundare maluisset. Sed ille ea donaria flagitare, quæ a viro militari hoc vehementius mireris desiderata, quo militum animos ab hujusce videas alieniores, [petit ab Imperatore commendatitias,] & rariores æmulos sanctitatis. Petiit ille in stipendii auctarium & impetravit facile, ad summum pontificem Romanum, aliosque diversarum Religionum Magnates, honorarias litteras, cum legatis Cæsareis. Quibus certe efficacibus precibus quocumque venisset quidvis in hoc genere pronum erat accipere, quod amasset.

[4] His enim instructus, assumpto peregrini (ut assolet) habitu, B. Rasso, cum Juditha, Henrici Principis Bojorum & Saxonum conjuge, [cum quibus tam Hierosolymis] Arnulphi seu Arnoldi Mali filia, primum Hierosolymam petiit: ubi æstuantissimo venerandi loca sacra animo cum abunde satisfecisset, inde discessit, magno Sanctarum Reliquiarum thesauro ditatus. Donatus inter cetera corpore S. Simeonis Prophetæ Christi; [quam Constantinopoli & Romæ] corpore item S. Timothei discipuli S. Pauli. Inde digressus venit Constantinopolim, ubi dono gratissimo accepit Sudarium Domini nostri Jesu Christi, quo in agonia constitutus in monte Oliveti usus fuit. Constantinopoli Romam reversus, ab Agapito II summo Pontifice, perhonorifice susceptus est: & apertis omnium Apostolorum, quorum Romæ asservabantur pignora, sepulcris b; accepit de exuviis beatorum Petri & Pauli; Simonis, Thadæi, Philippi, Jacobi, & Bartholomæi; [plures insignes acquirit & refert,] & specialiter data fuere S. Philippi Apostoli sacrum caput, & ejusdem Brachium dextrum, ac S. Joannis Baptistæ mentum; brachium item S. Bartholomæi. Hinc solutis rite gratiarum actionibus, receptaque Apostolica benedictione, contendit Mediolanum; ubi donatum corpus dimidium S. Barnabæ c Apostoli, ejusdemque caput Venerandum cum cineribus: quas omnes & his plures sanctorum Reliquias ad suum Werdense Monasterium deportavit, loci ornamenta simul & fidelium illicia & ex utrisque Sanctorum futuros honores. Certe sanctus Comes redux non poterat satiari a gratiis agendis Deo, qui ejus tam longas periculosasque vias semper tam prospere direxisset.

[5] Verum enim vero Sanctus Comes, identidem proficiens, & semper se ipso robustior, [atque fit Monachus,] quæ retro sunt, & eorum quæ egisset bona obliviscens, atque ad anteriora se extendens, nimirum parum existimabat fundum tribuisse monasterio, dotem assignasse, insignibus Sanctorum exornasse corporibus, aliena hæc & quæ extra se forent dedisse; nisi daret propria. [& pie mortuus] Ea propter se quoque ipsum liberalissimus contulit, factus inibi per professionem solennem Monachus, ac laicus (ut vocamus) conversus, statuens Deo in sanctitate & justitia servire omnibus diebus vitæ suæ; quam sanctis operibus ubertim cumulatam sancto fine conclusit XIII Kal. Julii sicuti testatur Kalendarium vetustius, [claret miraculis.] quod penes Diessense Monasterium est. Corpus beati Fundatoris ac confratris sui Fratres congruo honore tumularunt in sua Ecclesia; quod jam inde maxima populi frequentia quotannis colitur, innumerisque votis, prodigiis, & anathematis celebratur.

[6] Porro haud diu post viri Sancti obitum Hungaris provinciam devastantibus, [Monasterio destructo ejus capella] Monachi locum fuga deseruerunt, seque in montem Andess cum Reliquiis a B. Rassone quondam allatis, receperunt. Unde factum est, ut diu post ab Innocentio II Papa anno MCXXXII incorporata fuerit Monasterio Diessensi Capella in Werde, illa ipsa quæ nunc dicitur Ecclesia S. Rassonis, [incorporatur Andecensi,] agentibus Fundatoribus nostris Comitibus Andecensibus: quæ incorporatio longissime post confirmata fuit a diversis Pontificibus, Xisto IV sub annum MCCCCLXXXIII, & Alexandro VI sub data anni MDIV.

[7] Ad Beati Rassonis invocationem hodieque plurima fiunt, & vere dixeris quotidiana, [ubi hodiedum celeberrimus est Miraculis,] miracula sanitatum, maxime in herniosis & calculosis: hinc ad ipsius sepulcrum longe lateque concurritur voti ac religionis causa, cum alias, tum præcipue in festo SS. Apostolorum Philippi & Jacobi, loci Patronorum; in diebus Rogationum, in Natali Beati Rassonis; in Anniversario Dedicationis, qui celebratur in festo S. Udalrici Episcopi Augustani, id est IV Julii. Sic nimirum Dominus Deus, eamdem gratiam, quam Beatus Rasso præbuerat tam vivis amicis Dei, quam eorum Reliquiis defunctorum, servavit & mortui Rassonis sacra ossa, ut pari cum Sanctis honore haberentur digna.

[8] Anno MCCCCXLIV scribi cœpta sunt in commentario (qui adhuc conservatur & continuatur) miracula ad memoriam B. Rassonis maximo numero patrata; quorum supra septem millia notata leguntur, [quorum plura quā 7000 registrata ab an. 1444.] præter ea quæ plurima per scriptorum incuriam prætermissa sunt. Est autem solenne, ut qui voto facto adjuti & curati sunt, beneficium annuntiari curent de suggesto, idque se facturos voto ut plurimum adjungant. Quo in genere annotatum est num. 2031. Puellam rusticam hæmorrhoissam, cum esset patrocinio B. Rassonis curata, curationem vero nec pro concione publicari, nec inscribi fecisset, & in morbum relapsam, non convaluisse, donec utrumque præstitit. Simile huic legitur num. 2423.

[9] Memorabile etiam est, quod num. 4013 scriptum est, virum spectatum inter suos, incolam Pagi prope adjacentis Tiirfabel, non multum dissimili morbo implicitum, B. Rassonis ope implorata convaluisse, ad ejus memoriam venisse, concionem & viri Sancti laudes audivisse. Quæ cum ei viderentur nimiæ; atque obstrepens contenderet, Sanctum non esse appellandum; pœnas mox luit, morbo recurrente. Vexatio dedit intellectum. Animadversa enim redeuntis mali causa, palam professus, Sanctum utique Rassonem esse, sospes abiit.

[10] Itaque jam inde ab aliquot annorum centuriis tam celebre nomen fuit & est B. Rassonis, [Ecclesia ab ipso nuncupata,] ut ecclesia ab ipso fundata non amplius S. Salvatoris, aut SS. Apostolorum Philippi & Jacobi diceretur, sed Sancti aut Beati Rassonis comitis; quod & consuetudo in hunc usque diem observat; idque non modo apud populum, sed & Romæ & apud vicinos Episcopos. Sunt ad manum litteræ cum XXI sigillis, a totidem Cardinalibus appensis, ubi conceduntur Indulgentiæ benefacientibus dictæ Ecclesiæ, & eamdem frequentantibus. Sic autem sonant ad verbum.

[11] Rodericus Portuensis, Oliverius Sabiniensis, Marcus Prænestinensis, Julianus ostiensis, & Joannes Albanensis, [cui Cardinales 21] Episcopi: Joannes Michaël S. Marcelli, Dominicus S. Clementis, Hieronymus S. Chrysogoni, Georgius S. Mariæ trans-Tyberim, Paulus S. Sixti, Joannes S. Vitalis, Joannes Jacobus S. Stephani, in Cærio-monte, Laurentius S. Susannæ, Ardicinensis Sanctorum Joannis & Pauli, & Antoniottus S. Anastasiæ, Presbyteri: Franciscus S. Eustachii, Petrus SS. Cosmæ & Damiani, Raphaël S. Georgii ad Velum-aureum, Joannes S. Mariæ in Aquirio, & Baptista S. Mariæ in Dominica, Diaconi, miseratione divina sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales; universis & singulis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Gloriosus & excelsus Deus, qui sua mundum ineffabili claritate illuminat; commonet & excitat cunctos Christi fideles ad benefaciendum; ut propter opera sua bona, quæ in terris gesserint, æternæ beatitudinis retributionis præmia & munera valeant & mereantur reportare in cælis. [concedunt Indulgentias,] Cupientes igitur ut Ecclesia Beati Rassonis, monasterii Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini Augustensis Diœcesis, congruis frequentetur honoribus, & a Christi fidelibus in debita veneratione habeatur, ac luminaribus, libris, calicibus & aliis ecclesiasticis ornamentis congrue fulciatur; necnon in suis structuris & ædificiis conservetur & manu teneatur, fidelesque Christi eo libentius devotionis causa confluant ad eamdem Ecclesiam, ac ad fulcimentum, conservationem, & manutentionem hujusmodi manus promptius porrigant adjutrices, cum ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refectos, etiam Dilecti nobis in Christo Stephani Illmunstar Presbyteri dictæ Augustensis Diœcesis supplicationibus super hoc inclinati; de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, [ad certa quædam festa, & eleëmosynam loco factam] omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, qui dictam Ecclesiam in Ascensione Domini nostri Jesu Christi, SS. Philippi & Jacobi Apostolorum, Assumptionis B. Mariæ Virginis, & Dominicæ proxime ante Festum S. Michaëlis Archangeli de mense Septembri, necnon ipsius Ecclesiæ Dedicationis, Festivitatibus, a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas inclusive, devote visitaverint annuatim, ac ad fulcimentum, conservationem & manutentionem hujusmodi, manus porrexerint adjutrices, ut præfertur; nos Cardinales præfati, & quilibet nostrum de per se, in singulis festivitatibus & diebus præfatis, quibus id fecerint, centum dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus, [singulis dies 100.] præsentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, præsentes litteras fieri, nostrorumque sigillorum fecimus appensione muniri. Datum Romæ in domibus nostris, sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo, die quarta mensis Februarii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Innocentii divina providentia Papæ VIII, anno sexto. [an. 1490]

[12] Sed hanc magnam Beati nomenclaturam, res magis amplificaverit. Constat enim, jam inde ad centum quinquaginta ut minimum annos, imaginem ejusdem B. Rassonis sculptilem, [Statua Beati inter statuas Apostolorum] mediam inter imagines Sanctorum Philippi & Iacobi Apostolorum, in altari primario stetisse, & a devotis peregrinis cultam. Cui vetustæ imagini, remoto vetusto altari & novo erecto, nova similis successit nostra memoria; retentis tamen apud eamdem Ecclesiam, memoriæ & venerationis ergo, prædictis tribus antiquis imaginibus. Sed accedunt amplis ampliora sanctitatis in viro Beato insignia. Devotio enim in B. Rassonem ita efferbuit, ut in Missalibus ejusdem Ecclesiæ ab immemorabili tempore inserta fuerit Collecta propria cum Secreta & Postcommunione de eo. Unde factum ut Presbyteri, & ipsi Augustani tam Clerici seculares quam Religiosi, cum Processione quotannis adventantes, integras Missas De B. Rassone legerint, [Missa propria.] ipsis quoque festis sanctorum Apostolorum Philippi & Iacobi, & Udalrici Episcopi. Qui cultus publicus Beato jam solennis est atque ordinarius, cum incredibili populi consolatione. Faxit optimus Deus, ut per intercessionem magni amici sui Rassonis, paribus eum in hac vita colamus studiis pietatis, & in æterna consimili perfruamur consortio felicitatis. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Saxum hoc cujus etiam in commentario prævio facta mentio, vide sequenti pagina suis lineamentis expressum.

b An hoc Romanis credibile videbitur, quibus notum est quam religiose caverint Majores sui ne sanctorum Apostolorum, Petri præsertim ac Pauli sepulcra aperirentur, ut patet ex S. Gregorii Papæ epistolis.

c De capite S. Barnabæ ab olim Mediolani servato cum cineribus in ecclesia SS. Naboris & Felicis ibidemque repertis seculo 13 vide nostra Analecta, ad Acta S. Barnabæ Tomo 2 pag. 453.

APPENDIX
De professione B. Rathonis & ecclesia, nonnullisque aliis eo spectantibus.
Ex ejusdem Keferloheri Mss. Germanicis, a Carolo Erath Diessensi submissis.

Ratho, seu Rasso Comes Andecensis, Werdæ in Bavaria (S.)

A. KEFERLOHERO.

[13] Illubēter tracto hujusmodi quȩstiones: nam, uti me docet Concanonicus meus Thomas a Kempis, [Auctor invitus accedens ad quæstionem,] nonnisi lites & contentiones inutiles exinde nasci solent, unde superbia, vana gloria, invidia & discordia generantur: neque prosunt ejuscemodi scire cupientibus, sed ipsis sæpe Sanctis displicent. Ne tamen videar quæstionem omnino præteriisse, atque etiam ut veritas eluceat, aliorum ea de re opiniones referam. [præfatur suam cuique de ea opinonem esse liberam.] Ut verum fatear, incertum est, num hujus an alterius Ordinis alumnus fuerit S. Ratho; unde cujuscumque pii devotique Peregrini judicio relinquitur, ex sequentibus rationibus id credere, quod pro sua devotione lubuerit opinari: cum neque propterea sanctitati, neque piis moribus S. Rathonis quidquam detraxerit. Hoc certum est, cujuscumque demum Ordinis fuerit, magnum Dei amicum fuisse & etiamnum esse; cujus patrocinio tam præclaras gratias elargiri, & miracula operari dignatur.

[14] Non videtur incredibile, Werdæ, in Monasterio S. Salvatoris & S. Rathonis, [Et asserit in Werdensi S. Rathonis monasterio] ejuscemodi fuisse Canonicos, qui secundum Regulam Canonicorum Aquisgranensium vixerint, deinde Canonicorum Regularium S. Augustini Ordinem & institutum secuti, castitatis & obedientiæ votum emittentes, temporalium rerum Dominium & possessionem sibi reservabant; prout ex Aquisgranensi Concilio manifestum est. Neque in ea omnino fallor opinione, cum non solum tempore S. Rathonis plura, sed etiam sexcentis annis post, [Canonicos ex Aquisgranensis Synodi Regula vixisse,] id est anno MD adhuc aliqua monasteria reperta fuerint, in quibus tantummodo. Aquisgranensis regula normaque vivendi & vovendi fuit observata. Quin etiam nominari adhuc potest quoddam monasterium, cujus Prælatus cuidam Religioso alterius Ordinis scedulam Professionis monstravit, qua Professus iste attestatur, se primum esse, qui per solemnia vota in isto monasterio professionem emiserit circa annum MD.

[15] Confirmor etiam ex eo, quod credibile sit, S. Rathonem, [sicut Diessæ fuerunt] in erigendo fundandoque suo Monasterio, secutum fuisse vestigia sui Sancti nepotis S. Rathardi, qui paulo ante Diessæ Divo Georgio Martyri, cooperante Germano Fratre suo Episcopo Augustano, etiam Monasterium erexerat, similique vivendi forma instruxerat, [saltem post restauratum monasterium, & hinc suadetur,] quod & ipse Sanctissime gubernavit. Monasterium autem Werdense erectum fuisse pro Canonicis Regularibus S. Augustini, ex eo etiam patere videtur fundamento; quod Comites Andecensis, restauraturi devastatam extinctamque per Ungaros Diessam, ibique collocantes Canonicos S. Augustini, quales dixi, credi possint cognati sui Rathonis exemplum secuti; [quod talibus etiam Werdense cœnobium cesserit.] adeoque eosdem tales fuisse, & non alterius Ordinis quales ipsi existimarint vel sciverint apud S. Salvatorem Werdæ extitisse, id est Canonicos Augustinianos. Hujus & fundamenti & opinionis meæ hæc ratio est; Quod Fundator noster a summo Pontifice Innocentio II Monasterium Werdense impetrarit, illudque noviter a se erecto Monasterio Diessensi de ejus licentia incorporaverit, ut mox latius dicetur.

[16] A multo quidem tempore S. Ratho in habitu Benedictinorum depingi visus fuit, [Pingitur quidem S. Ratho in habitu Benedictino,] unde vero hæc Pictoribus licentia data sit, me latet: fortassis ex eo, quod Werdenses Religiosi tempore incursionis Ungarorum, Andecum cui postmodum Montis-Sancti nomen obtigit una cum Reliquiis confugerint; unde Andecenses postea concluserint, ambos ejusdem Professionis seu Ordinis fuisse, atque adeo Benedictinos, quorum Institutum nunc ibidem viget. Sed debile istud argumentum est, quia Monachi S. Rathonis Andecum abiisse potuerunt, quod ibidem sui Fundatoris sedes esset & contra iucursiones hostiles pro illo tempore refugium tutum. [forte quia Andecum confugere Werdenses:] Deinde certum est, tunc Andeci non fuisse Benedictinos, sed post quingentos annos primum introductos, anno MCCCCLV, scilicet prout patet ex ipsa Chronica Andecensi, editionis tum veteris, de anno MDXCV & MDCXXV, tum novæ de anno MDCLVII. Præterea non licet ex posterorum Regula normaque vivendi, de antecessorum Religione universim concludere: cum etiam hodiedum religiosissimus Ordo S. Benedicti plura & Monasteria & loca jure possideat, [sed ibi tunc necdum Benedictini erant:] quæ tamen prius aliorum Ordinum Religiosi incoluerunt.

[17] In recentioribus autem imaginibus tantummodo habitu toto nigro Scapulari. Ex illis ergo non concluditur, [& illorum Conversi æque ac Regularium] eum fuisse Benedictinum: cum etiam laici Conversi Canonicorum Regularium (ut de aliis taceam) non solum scapulare. Sed & nigri coloris caputium olim gestaverint, uti ex antiquioribus eorumdem statutis, & renovata nunc praxi manifestum fit. E contra Conversi Benedictini æque alba tunica, prout Conversi Canonicorum Regularium, induebantur. Atque ita ex supradictis rationibus de S. Rathonis Ordine hucusque nihil certi definire potui, [utebantur tunica alba cum Scapulari nigro.] sed eam quæstionem æquo impartialique lectori resolvendam relinquo, fueritne S. Ratho hujus an vero alterius Religionis. His absque cujusquam præjudicio expositis explicare lubet, qua ratione S. Rathonis ecclesia monasterio Diessensi annexa incorporataque fuerit.

[18] Postquam sanctus Presbyter Rathardus Monasterium Diessæ erexerat, & magno Christi Martyri S. Georgio dedicarat, [Diessense monasterium a S. Rathardo fundatum,] atque Canonicos Regulares in illud introduxerat; eosdem sua præsentia similique vivendi forma dignatus fuit laudabili exemplo potius, quam potestate (quæ optima regendi regula est) illis præfuturus; donec tandem ex hac temporali vita in cælum evocatus, ingentium meritorum (quæ Deus per diversa miracula signari voluit) præmia obtinuit, ad diem VIII Augusti in Sanctorum Fastis memorandus. Postmodum, furore Ducis Arnoldi Monasterium illud non solum omnibus bonis spoliatum, [ab Arnoldo Duce destructum,] sed & funditus eversum desertumque fuit. Et quamvis idem deinde a duobus religiosis devotisque viris, Udalrico & Adalberto ejus loci Professis, de novo erectum fuerit; non tamen ad conservandam Monasticam disciplinam ideoneum visum illis est: quare de eo in locum commodiorem transferendo dicti duo Religiosi deliberarunt.

[19] Hoc pium propositum voluntatemque ut exequerentur, deus omnipotens tandem ipsos, per devotissimam Comitissam Kunissam seu Cunigundem, singulariter adjuvit. Hæc enim post obitum conjugis sui Comitis Friderici II, [alium in locū transfert Comitissa Cunigundis;] Diessæ ecclesiam Protomartyri S. Stephano & cellas aliquot extruxit, tradiditque Canonicis Regularibus, olim Monasterium S. Georgii Martyris inhabitantibus, sub Præposito Hartwigo, viro non minus sapiente quam pio, prout magna S. Mechtildis sanctitas (cui Dux ad perfectionis apicem extitit) poterit attestari, per Vitam copiose scriptam & XXXI Maji Henscheniani excusam. Neque tamen hæc secunda fundatio suis etiam defectibus caruit. [cum dotant Bertholdus & Otto Comites,] Quare Berchtoldi Comitis Andecensis & Diessensis, & Ottonis II Comitis de Wolffertshausen benevolentia, ad tertiam fundationem progressum est: pro qua dictus Comes Otto plura bona, Comes vero Berchtoldus præter bona, propriam quoque arcem Diessensem obtulit, in eamque Monasterii formam introduxit, prout hodiedum cernitur.

[20] Id ut sufficientibus reditibus dotaretur, uterque Comes & alii Innocentio II summo Pontifici supplicarunt pro Ecclesia & Monasterio consanguinei sui S. Rathonis, [& Werdensem ecclesiam illi subjiciunt, an. 1132.] quod jam a ducentis annis inhabitatum & ab omnibus derelictum fuerat. Pontifex annuit postulatis decrevitque Monasteria S. Georgii & S. Stephani Martyrum, cum omnibus appartinentiis, bonis mobilibus & immobilibus, hui ultimæ fundationi, titulum S. Mariæ Virginis ferenti, plene incorporari, prout etiam idem Pontifex Monasterium & Ecclesiam S. Rathonis cum omnibus appartinentiis Monasterio Diessensi tradidit, per expressas litteras seu Bullam, sub dato MCXXXII prout latius in dicta Bulla continetur. Et hanc incorporationem postmodum alii Pontifices, scilicet Sixtus IV, MCCCCLXXXIII, & Alexander VI MDIV confirmarunt: ab eoque tempore Werdense Monasterium Diessensi mansit incorporatum, remanetque usque in hodiernum diem, nemine reluctante, jam ab annis quingentis.

[21] [Hanc Hardwicus Præpositus restaurat;] Postquam S. Salvatoris seu SS. Philippi & Jacobi Monasterium & Ecclesia, nunc S. Rathonis in Werth dicta seu potius eorumdem rudera cum fundis illuc spectantibus Monasterio Diessensi B. Mariæ Virginis cesserant possidende; zelosissimus & piissimus Præpositus Hartwigus, nihil prius faciendum sibi putavit, quam S. Rathonis exuviis superextruere ecclesiam novam, sicut & fecit. In hac cum sanctitas earumdem, [& an. 1593 ampliorem facit alius] per crebra grandiaque miracula infirmis exhibita, magis magisque innotesceret; & propterea devotorum Peregrinorum concursus indies augeretur, ideoque Ecclesia illa angusta nimis visa fuisset, Reverendissimus in Christo Pater ac Dominus Balthasar Guntherus Diessensis Præpositus (cujus apud quosdam senes & nunc memoria est) Monasteriolum prædictæ Ecclesiæ adjunxit, mireque ampliavit, & diversis picturis ornavit, circa annum MDXCIII.

[22] [accedit nova sacristia cum choro,] Repertum quoque fuit, veterem sacristiam nimis angustam esse, veterisque Sacelli altare incommodum diffractumque, quare de consensu Ordinarii Augustani, destructo altari, amplior sacristia, & desuper Chorus extructus fuit, pro majore quiete & commoditate Religiosorum; qui pro majoribus illius loci festivitatibus Diessa ad s. Rathonis migrant, prout oculis licet etiamnum arbitrari. Ibidem S. Rathonis statua inter sanctos Apostolos Philippum & Jacobum media cernebatur in summo altari, [& statuæ Sanctorum innovantur.] ab annis ducentis & a devotis peregrinis colitur. Verum ubi vetus altare amotum fuit novumque substitutum; aliæ quoque statuæ tam S. Rathonis quam dictorum Apostolorum fabricatæ, & ut supra in altari collocatæ fuerunt; veteribus interea, & antiquitatis & majoris devotionis gratia, in dicta Ecclesia asservatis.

[23] [Ossa S. Rathonis elevantur 1468] Anno MCCCCLXVIII, III Julii de consensu Domini Georgii, tunc Generalis Vicarii pro Reverendiss. in Christo Patre & Domino, D. Petro S. R. E. Cardinali & Episcopo Augustano, sacra ossa S. Rathonis, in profundo puteo inventa, exhumata fuerunt. Erat autem corpus proceræ staturæ e quibus os quodam brachiale in Monasterio. Diessensi pie asservatur; [Indulgentiæ an. 1490 concessæ,] digitus quoque unus argenteæ deauratæ capsæ inclusus fuit: cetera in marmoreum sepulcrum a terra elevatum condita fuerunt, erecta desuper Sancti statua, in quo hucusque quiescunt, innumeris (ut constat) clara miraculis.

[24] Post hæc anno MCCCCXC quindecim Episcopi & viginti Cardinales, diversis temporibus (prout eorum litteræ attestantur) diversas Indulgentias elargiti fuerunt omnibus, [& asservatio S. Sacramenti.] qui Ecclesiam S. Rathonis devote, in præcipuis ejusdem festivitatibus, visitaverint, prout deinde latius dicetur. Anno post dictas Cardinalium litteras sequenti MCCCCXCI D. Vicarius Generalis Reverendissimi in Christo Principis & Domini Friderici, Episcopi Augustani, concessit facultatem conservandi in ecclesia sanctissimum Altaris Sacramentum.

[25] Hæc sunt quæ Werthensis ecclesia hactenus ostendit, ad memoriam & honorem S. Rathonis: Andecensis vero mons, [Reliquiarum olim inde ablatarum Catalogus.] præter alias insignes Reliquias, quarum causa meruit Mons-Sanctus vocari, de Reliquiis per Sanctum prædictum depositis in sua ecclesia, & hac destructa Andecum translatis, plures servat: uti legere est in Chronico Andecensi Hergeri Berger ex quo sub annum MDCLVII impresso, hunc earum Catalogum accipe.
1 Ossa Simeonis Prophetæ & Thimothei discipuli S. Pauli.
2 Media pars Sudarii D. Nostri Jesu Christi, quo in horto Gethsemani sudorem sanguineum abstersit, eidem Constantinopoli tradita.
3 De Sanctissima Cruce Salvatoris nostri.
4 De S. Christi sanguine.
5 De Mappa Domini nostri, in qua cum Discipulis suis ultimam cœnam sumpsit.
6 De Mappa B. Mariæ Virginis.
7 Cranium S. Georgii Martyris.
8 De Cranio S. Mariæ Magdalenæ
9 Caput S. Agathæ Virginis.
10 De Ossibus SS. Apostolorum Romæ quiescentium, de S. Petro.
11 De S. Paulo.
12 De S. Simeone.
13 De S. Juda Thadæo.
14 Caput & Brachium dextrum S. Philippi.
15 Brachium S. Bartholomæi.
16 De Gena S. Joannis Baptistæ.
17 Mediolani obtinuit mediam partem Ossium S. Barnabæ Apostoli, & caput & cineres.

NUCLEUS PRODIGIOSUS.
A R. D. Carolo Erath Can. Reg. Diessensi.
Exceptus ex 8298 miraculis descriptis ab anno MCCCCXLIV ad MDCXCII.

Ratho, seu Rasso Comes Andecensis, Werdæ in Bavaria (S.)

PER CAR. ERATH

AD LECTOREM

Ne mireris, amice lector, Nucleum hunc ab anno dumtaxat MCCCCXXXXIV initium sortiri, cum tamen constet S. Rassonem anno DCCCCLIV, XIX Junii e vivis excessisse. Uti enim sanguinolentus Helluo bellicis suis tumultibus plurimos thesauros exhausit, ita & in nostra pulcherrima documenta, quæ ex antecessorum nostrorum fide dignissimis relationibus extabant, crudeliter debacchatus est: [Aliis multis monumentis deperditis,] qui tamen eo exurgere nequivit, ut non saltem hanc antiquitatem, in summum nostrum solatium & sanctissimi Thaumaturgi honorem relinquere coactus fuerit. Cum igitur, saltem ex hoc residuo, petierit Adm. R. P. Daniel Papebrochius nonnulla selectiora miracula, ne opus nimium excresceret, eidem lubens annui; ut exinde benevolus lector, [gaudet Auctor superesse testimonia miraculorum] tamquam ex ungue leonem deducere possit, quanti apud Deum meriti & pientissimi in suos clientes affectus extiterit, & etiamnum existat S. Rasso. Ubi tamen te monitum velim, in antiquo quodam nostro codice distinctum annorum numerum non fuisse expressum, ab anno MCCCCXXXXIV usque ad annum MDLIX: [primum absque anno,] ab hoc autem usque ad annum MDXCIV, quemlibet specialiter fuisse designatum; quod idem continuari cœptum ab anno MDCXII usque ad annum MDXXXIX inclusive. Quodsi desiderares miracula ab anno MDXCIV usque MDCXXXIX scias ititem, ea omnia in Suecico tumultu fuisse deperdita, nec extare, [deinde cum illo, ab an. 1559.] nisi duo miracula, quorum unum MDCXXIV, alterum MDCXXXVI contigisse legimus.

* Hoc loco obrepserat Diessæ numerus anni MDCXII manifeste contrarius textui, & sub ipsum impressionis articulum dumtaxat deprehensis: raptim igitur correctus error est per conjecturam; quæ an felix fuerit Diessensibus, judicandum relinquo: neque enim licet tam levi causa prælum sistere.

[1] Virilia sartoris cujusdam de Maurem putrida abe adeo erant consumpta, ut nec ullius remedii spes affulgeret: [Illusores S. Rassonis regentes puniti, sed iterum ab eodem liberati.] unde S. Rassoni sese devovit, a quo medicam manum mox est expertus. Gratiæ huic gratum se stiturus, ejusdem Sancti Ecclesiam devote visitat, & quas potest maximas grates defert. Videt hoc famulus dicti sartoris, & conspecto S. Rassonis monumento illusorie in hæc verba prorupit: Quid iste aliorum saluti prospicere possit, qui & ipse tam miserabiliter in marmorea hac tumba delitescit? sibi ipsi succurat, si tanta polleat potentia. Dixit, & ecce vindicem Dei manum. Vixdum sartor cum hoc famulo ab Ecclesia discedit, cum in via miser famulus longe majori tabe intensioribusque doloribus eadem corporis parte corripitur, ut vix pedem movere potuerit. Agnoscit miser errorem, dolet animitus, seque ipsum S. Rassoni devovet, ac corde contritus ad Ecclesiam revertitur, ubi mox pristinæ incolumitati restituitur.

[2] Hospitissa de Wielenbach beneficiis S. Rassonis omnem fidem denegabat, unde repente in furorem acta tamdiu loquela destituebatur, quousque votum fecisset, propediem S. Rassonis sepulcrum visitandi; ubi de incredulitate compunctæ lingua resolvebatur anno MDLI.

[3] Postquam nonnemo de Turggenfeldt per intercessionem S. Rassonis convaluisset, eaque propter concioni & Divinis in ejus Sancti Ecclesia interfuisset; ex ambone summopere celebrari audivit cælestem medicum suum, ac insuper nomen Sancti eidem imponi. Displicet hoc ingrato auditori, palamque idcirco murmurat, indignum ratus, qui his encomiis condecoraretur, quem tamen vindex Dei dextera sapere docuit, dum pristino morbo correptus, urgentibus dolorum aculeis, publice profitebatur, sanctum Rassonem hoc nomine dignissimum esse: quo facto per merita sancti Rassonis denuo curabatur.

[4] Gulielmus Mayr de Erlingen, tribus continuis annis calculi doloribus prope consumptus, [Negligentes in exequendis votis pristino malo corripiuntur;] sanctum Thaumaturgum nostrum invocat, & penitus liberatur: quia tamen miraculum hoc pro futura publica denuntiatione annotari neglexit, in via ob reduces calculi dolores prope deficit. Inclamat æger priorem suum medicum, qui de nocte apparens eumdem monuit, ut factum miraculum inscribi & denuntiari curaret. obtemperat æger, & revalescit.

[5] Idem contigit Textrici de Landsperiedt, quæ mundatam prolis suæ lepram denuntiari noluit, unde proles mox iterum lepra corripitur, nec mundatur, nisi facta legitima denuntiatione.

[6] Eamdem pœnam subiit Joannes Schneider de Altingen cum analeptico suo infante.

[7] Georgius Grengl senior de Schwarz, scripto attestatur, se integris quatuor annis calculi & nephriticis doloribus excruciatum fuisse, nec ullum vel remedium aut levamen obtinere potuisse; tandem tamen a nobili D. Vito Penzl admonitum, ut munere quopiam S. Rassoni se devoveret, nihil hæsitando, quin manus Thaumaturgica omnes dolores sit suppressura. Placet consilium Georgio, appromittit in singulos vitæ dies unum Pater & Ave cum annua peregrinatione, & cereo oblato; quam devotionem benigno obtutu a S. Rassone acceptam testabatur subsequens incolumitas. Unde mox ad Ecclesiam perrexit, gratoque animo promissa exolvit; eo unico omisso, quod miraculum non intimaverit. Quod cum & altera vice (animum stimulantem nihil veritus) reticuisset, mox adhuc in hospitio pristinis doloribus tam intense torquebatur, ut vix sustinendos judicaret. In quem finem vocari jussit loci vicarium: a quo cum id consilii accepisset, ut votum denuo innovaret, denuo supplex fit, jubetque afferri atramentum, quo omnia annotari possent; quod tanto suo emolumento præstitit, ut ante opus inceptum notæ magnitudinis calculus, in vicarii & ægroti uxori præsentia, promearit; Georgiumque omni deinceps molestia liberaverit, anno MDCVIII.

[8] Anno MDCLXXIX medicam S. Rassonis manum in occulto corporis affectu expertus est Paulus Stokhl, [item alii similiter rei.] faber in Nozinque: quod dum pro publica denuntiatione voto promissa inscribi erubescit, tamdiu pristinis doloribus affligitur, quousque indicasset.

[9] Iteratum malum subire cogebatur Casparus Greiff anno MDCLXXXVIII, ob negligentiam matris Barbaræ Greiffin de Gerezhoven; quæ cum Casparum hernia affectum peperisset, S. Rassoni pro obtinenda incolumitate ceream imaginem, tres crucigeros, ac totidem Rosaria appromisit, juncta obligatione, ut si Casparus septimum annum attigisset, ipsemet hoc votum exequeretur. Exauditur supplex: quia tamen votum differt, filius pristino affectui subjicitur, nec liberatur nisi post votum impletum.

[10] Eamdem prorsus negligentiam, in suo patre Adamo Heile de Amberg in Suevia, luere debuit Josephus filius, per intercessionem S. Rassonis a ruptura liberatus; cui ætate provectiori, ex voto patris, incumbebat annua peregrinatio, quam interim parens exsolvere promiserat. Omittit semel, & confestim dolens videt, filiolum adeo iterata ruptura affectum, ut balburiens rogaverit patrem, cœptæ devotionis vestigiis insisteret. Annui parens, & filius revalescit, anno MDCLXXXVIII.

[11] Nec dispari exitu mulctabatur uxor Georgii Schuester de Stainebach, manibus pedibusque curvata: quæ dum voto facto sanitatem obtinuisset, & tamen promissa distulisset, docetur exequi iterato & grandiori malo: a quo tamen denuo se liberatam experitur, dum voto satisfacit.

[12] Uxor Joannis Leschen de Pressling, gravem oculorum defectum in prole deprehendit: quapropter cereos oculos in S. Rassonis honorem se oblaturam spondet: quia tamen votum differt, proles omnino excæcatur; nec restituitur, nisi voto expleto.

[13] Idem contigit filiæ Henrici Mayr de Pachoven, qui filiam gravi infirmitate ac insuper inusitato horrere Sacramenta aversantem, [Infirmitas & horror Sacramentorum sublatus.] voto facto vidit incolumem, sed ob executionis negligentiam tamdiu priori miseriæ subditam, quousque promissis stetisset.

[14] Joannem Paumgertner Frisingensem fatalis inimicus tanta tristitia affecit, ut ob comminatam vitæ bonorumque jacturam nesciverit effugii locum, atque adeo prope desperaverit: quem tamen nocturna apparitione erexit S. Rasso, albis vestibus indutus, paterne innuendo, ut voto facto sibi supplex fieret. Obsequitur miser, confestimque interius pacificatur, & simul inimicum reconciliatum lætus experitur.

[15] Margareta Prunmayrin de Dinzlbach gravissimis tentationibus prope absorpta, [Tentationes superatæ:] & ad insaniam redacta, cum infensissimo hosti imparem se conspiceret, ad gloriosissimum Heroëm nostrum confugit: cujus invicta dextera adeo leonem infernalem infregit, ut cum Psalte regio sibi occinere potuerit; Laqueus tentationum contritus est, & ego liberata sum.

[16] Eamdem insultantem bestiam gloriabunda devicit ope S. Rassonis, mulier quædam, execrandis blasphemiæ tentationibus continuo vexata, anno MDCXXXI.

[17] Sixtus Beer, Lanio Augustanus, per quatuor septimanas omnibus sensibus destitutus, [mentis inopes restituuntur.] ultimis quatuordecim diebus adeo furore exarsit, ut præter ferream catenam vix quinque viri eum detinuerint. Postquam autem S. Rassoni fuerat commendatus, totus furor remiserat.

[18] Cum Georgius Hueber Frisingensis ferream suam catenam, qua per medium annum propter insaniam vinciebatur, voto S. Rassoni facto commutasset in catenam ceream, propediem eidem offerendam; liberum se ac integræ menti restitutum vidit.

[19] Hoc idem beneficium expertus est Wolfgangus Hueber de Puelach, cujus filius per biennium mentis inops resipuit, cum cereum cranium pro eo promisisset.

[20] Anno MDCXXXIX Georgius Winckhler de Ramse filiolum suum ab incunabulis fascinatum, & per integrum annum continuis doloribus oppressum a præstigiis exsolvit voto peregrinationis & Missæ sacrificii emisso. [Præstigiæ, incantationes, & fascinationes solutæ.]

[21] Idem beneficium eodem voto expertus est Joannes Deisl de Windach adhuc puerulus anno MDCXXXX.

[22] Anno MDCXC duo equi Walburgæ Weissin de Ochinque præstigiis diabolicis adeo erant infecti, ut per dies quatuordecim nihil potuerint comedere. Misera mulier fit supplex S. Rassoni, devovet in ejus honorem missæ Sacrificium, crucigerum, Rosarium, & publicam denuntiationem. Nec mora, mox voto facto uterque equus liberrime comedit.

[23] Anno MDCLXXXVIII Barbara filiola Michaelis Mang Monacensis ab utero materno ad annum usque septimum morbo epileptico multoties gravissime vexabatur: [Curata epilepsia,] quam cum parens peregrinatione ad S. Rassonem, Missæque sacrificio eidem Sancto devovisset, mox voto exsoluto penitus liberabatur.

[24] Idem attestatur anno MDCXCI Regina Lamerin Monacensis, de filio per annum & dimidium epileptico, & per intercessionem S. Rassonis confestim ac omnino persanato.

[25] Filiola Barbaræ Geroldin de Blavenogg, sæpissime eplepticæ instar repentino casu corruerat: quam primum autem a Matre certis precibus S. Rassoni fuisset commendata, nihil unquam tale quid ei acciderat anno MDCXCII.

[26] Uxorem Conradi Iakhl de Mittelsteten, sæpius apoplexia tactam, [& apoplexia.] in somnis admonuit S. Rasso, ut sibi devota fieret. Annuit mulier, & confestim sanatur.

[27] Anno MDCXCII detulit Wolfgangus Sundermayr, adeo se apoplexia tactum fuisse, ut sex integris septimanis nec manum movere, nec pedibus consistere potuerit: qui tamen singulari devotione erga S. Rassonem accensus, primo voti momento sanitati restitutus est.

[28] Joanni Haberseyer de Lengenfeldt in carcere apparet S. Rasso: quem cum invocasset captivus, [Captivi liberati.] votumque ad ejus Ecclesiam emisisset, vincula disrumpebantur, liberque exitus patebat.

[29] Nec uxor civis cujusdam Monacensis noverat meliori moneta maritum suum in Italia in carcerem conjectum eripere, nisi voto & precibus S. Rassoni oblatis, quod & obtinuit.

[30] [Haustum venenum expellitur.] Uxor N. Schopper de Oberbrunn, porrecto & exhausto veneno morti proxima ad S. Rassonem confugiens, vim expultricem & salvificam confestim experitur.

[31] Christina Mayrin de Inningen, ab aranea venenata; [Infectio araneæ morsus serpentinus curati.] & filius Georgii Schneider de Westerdorff, morsu serpentino infectus, adeo intumuerunt, ut remedii ultima spes extiterint preces S. Rassoni oblatæ, quibus & malum adeo serpens expulerunt.

[32] Contra hanc luem præstantissimum medicum expertus est S. Rassonem Michael Wagner de Wengen per integram horam mortuo similis anno MDCLXV. [Phrenesis supressa.] Item Laurentius Tablander & Nicolaus Reindl, cum aliis quamplurimis, tametsi subinde longo tempore fuissent detenti. Ac tandem novissime anno MDCXCI filiola Catharinæ Kamerlocherin de Weixlbrunn.

[33] Eodem anno idem asseverat Maria Barchtoldin Diessensis in Bavaria; cujus filiola Magdalena longo tempore, frustratis omnibus medicamentis phrenetica promissa Rosario & peregrinatione ad S. Rassonem convaluit.

[34] Anno MDCXCII phreneticam suam filiolam Catharinam unico & optimo medicamento restituit Anna Bokhin de Aich, quod eam S. Rassoni facto promisso certarum precum, & oblationis duorum crucigerorum devoverit.

[35] Telonarii Pruggensis filius, hora dimidia aquis submersus, [Repentinis casibus & in aqua suffocati reviviscunt.] ope S. Rassonis incolumis emergit.

[36] Infans quidam Landtstetten e puteo extractus, per tres dies semimortuus, eadem ope integræ sanitati restituitur.

[37] Georgius Aeinmajir de Diessen opportune vidit infantulum biennem vasi aqua pleno immersum: accurrit attonitus, extrahit, & signum vitæ expressurus graviter concutit, quia tamen nullum signum apparebat, gemebundus inclamat opem divinam, B. Virginis Mariæ ac S. Rassonis: quo facto concutit denuo. Et mox aqua copiosa ex ore profluit, nullo tamen edito vitæ signo. Repetit suspiria, plenusque in Deum ac Sanctos fiducia tertio concutit, ubi non tantum copiosus aqua profluxus, sed etiam certum vitæ signum apparet. Quarto tandem S. Rassoni præsentem infantulum cum tribus aliis filiolis devovet, & brevi omnino incolumem amplectitur.

[38] Anno MDCL testatur Wolfgangus Baur, molitor de Unperwindach, filiolam Walburgam spatio sex passuum aquis innatasse, ac tandem fruticeto pedibus in sublime erectis inhæsisse; indeque extractam tamdiu omni vitæ signo caruisse, quousque votum fuisset factum S. Rassoni; quo vix edito puella se movit, ac patri integra accurrit.

[39] Georgius triennis filiolus Bernardi Schwarz de Janingen, aquæ immersus, a rota fulonaria adeo apprehenditur, ut rotam stiterit, atque miser infans rotæ & aquæ inflexus hæserit. Solutus deinde & extractus, nullum vitæ signum edebat, donec post horæ quadrantem vivifica S. Rassonis dextra, per sacrificium Missæ imploraretur: ubi mox vivum ac successive omnino restitutum vidit anno MDCXVI.

[40] Anno MDCLXXXIV Justina Schraitin de Raistingen, filiola Melchioris Schrait, subito in torrentem prolapsa, ducentis passibus per aquas vehebatur: unde extracta nullum & ipsa omnino vitæ signum edidit. Adstitit Lugubri huic spectaculo Georgius Gigl, affinis Melchioris, puellamque S. Rassoni commendabat; voto facto, curaturum se ut Sacrum ibidem legeretur; cum ecce! illico puella loquitur & optatæ sanitati restituitur.

[41] Anno MDCLXXV Philippus Unfridt de Kottalting extruendæ ejusdem Ecclesiæ operam dedit, ubi subito e sublimi L pedum in terram delapsus, omni vitæ signo carebat. Adstat parens Philippi, confugit voto facto ad S. Rassonem; movet se filius, & spatio sex dierum omnino convalescit.

[42] Eodem anno medicam itidem manum experta est Eva Dietrichin de Braitbrunn, quæ ob periculosum lapsum duabus grallis per quindecim septimanas, & uni per integrum annum absque ullo medicamentorum effectu innitebatur. Terreno itaque subsidio destituta, S. Rassonem promisso Missæ sacrificio sibi devincit, & successive optatæ incolumitati tam dextre restituitur, ut quosvis labores absque ullo adminiculo subire potuerit.

[43] Oculatus testis refero, anno MDCLXXXIV Nicolaum Reinde de S. Georgio Parochiæ Diessensis ob ingentis ligni in ipsum delapsi molem omni loquela adeo fuisse destitutum, ut ego ipsemet intra tres septimanas ejus Confessionem non nisi per signa excipere potuerim. Promittit parens Nicolai duos crucigeros & publicam denuntiationem: convalescit filius & integerrime etiamnum loquitur.

[44] Anno MDCXLIII deposuit Georgius Thomas de Morenweis se transvecto integro fimi plaustro propriam septennem prolem adeo oppressisse, [onusti currus transvectione oppressi eripiuntur illæsi.] ut toti plaustro penitus succubuerit. Ejulat infans, respicit parens, & accurrendo recordatur S. Rassonis, eumque invocat, ac volet Missæ sacrificium, & si indemnem eriperet prolem, curaturum ut publice denuntietur. Amovet tandem plaustrum, accurate perlustrat corpusculum, nec deprehendit, nisi talum a sua junctura semotum, qui tamen mox iterum repositus est.

[45] Idem beneficium expertus est nobilis D. Georgius Christophorus de Arzet Iudex oppidanus Diessensis anno MDCXLVI; qui filium sexennem Maximilianum in pari casu S. Rassoni devovit, dum eumdem conspexit, dextro pede onusto curru correptum, sed tamen precibus S. Rassonis omnino illæsum.

[46] Proles Ioannis Weber de Memingen subito e scamno delapsa, [S. Rasso variis vulneribus medetur.] adeo fortiter in fusum impingit, ut fusus in ejus oculo medius diffringeretur: quo casu ob copiosum sanguinis fluxum, & quia fragmentum aliquod de diffracto fuso multis diebus oculo ejus erat infixum, misera proles visu destituebatur. Sed ecce! dum parens infantem S. Rassoni devovet, mox fragmentum fusi sine ullo medicamine ex oculo prosilit, ac prolem omni periculo liberat.

[47] Animæ potius quam corporis medicum expertus est S. Rassonem Georgius Roming de Ruepach: cum enim ob vulnus capiti inflictum nec verbum loqui potuisset, tantum tamen obtinuit, ut mox voto facto confiteri, & loquelæ beneficio ad tres residuos vitæ dies uti potuerit.

[48] Anno MDCLXVI equus Mariæ Freisingerin de Traubingen tam fortiter in palum insiliit, ut exinde lethale vulnus accreverit; & quia omnis vitæ spes defecerat, S. Rassoni fiebat supplex: appromisit duos crucigeros cum publica denuntiatione, & pedetentim restituebatur.

[49] Oppido mirabilem dexteram sensit Sebastianus Ranz e Holzhuasen, cujus filiola post novem a nativitate menses fistula bina vice adeo concrevit, ut nec guttula permeare potuerit. Jubet parens prima vice præscindi fistulam, sed mox iterum antiqua concretio. Jubet & secundo, sed addit votum & invocat S. Rassonem, quo facto infans penitus liberabatur anno MDCLXXXII.

[50] Leonardus Penterieder de Mauz anno MDCLXXX tude olivaria tam periculose atterebatur, ut ab omnibus mortuus crederetur; a quo tamen cum nonnihil respirasset, per aliquas septimanas tam continuis doloribus cruciabatur, ut ad ultimum usque vitæ halitum duraturos formidaret; quibus insuper tanta aurium obstructio accesserat, ut nihil prorsus audiret. In tantis miseriis constitutus auxiliarem manum S. Rassonis invocat, vovet cereum caput & Rosarium: ac confestim tam aurium defectu quam omnibus aliis doloribus liberatur.

[51] Cum anno MDCXI ex communitate Lemeringana totaliter infecta, [Pestis tollitur.] jam aliquot per sonæ lue pestifera fuissent sublatæ, votum fiebat S. Rassoni, peregrinaturos sese ad sancti Ecclesiam: & ecce! eadem hora contagio tollitur.

[52] Anno MDCIX certa lues in equos, vaccas, & sues viciniæ Walchstattensis adeo grassabatur, ut intra octo dies aliquot deperierint, & insuper quatuordecim ruinæ proximi fuerint. Perterriti hoc malo vicini, ad artes diabolicas confugerunt; jam jamque designarunt Martinum Baader, qui ex certa venefica remedium peteret: de quo tamen compuncti, suspiria & vota in S. Rassonem emittunt, vovent peregrinationem, & Missæ sacrificium; ac mox non tantum pecus jam infectum restituitur, sed insuper tota lues sedatur.

[53] Filius Ioannis Loder de Lautterbach, lue contagiosa adeo consumebatur, ut in momenta vitæ exitus expectaretur: quia tamen pater id ipsum linteum S. Rassoni devovit, quo filius post mortem esset involvendus, sanitati restituebatur.

[54] Anna Kirschnerina de Obermeittingen a conceptione solummodo tredecim septimanis in morbum tam gravem incidit, [Mortui resuscitati.] ut fœtum immaturum longitudine unius digiti enixa fuerit: quam cum ægra mater vitæ signis destitutam vidisset, eumdem cereo oblato S. Rassoni devovit. Nec mora, cum illico fœtus se movit, & evidentissima vitæ signa tamdiu edidit, quo usque a Parocho fuisset baptizatus.

[55] Mortuum ibidem infantem peperit Margareta Majirin de Osmaring cui, ut vitam recuperaret, S. Rassonem invocat: quo facto, omnibus videntibus infans linguam movet & baptizatur.

[56] Nobilis matrona, Agnes Eresingerin de Turggenfeldt, [Prægnantes partus difficultate liberatæ.] triduana partus difficultate ad extrema redacta; cum loqui amplius non posset, voce interna, cereoque oblato S. Rassonem inclamat, & doloribus liberatur.

[57] Pariter post dies quatuordecim lætabunda genitrix efficitur uxor Ephippiarii de Pizling, cum cereo munere S. Rassoni sese obstrinxisset.

[58] Eodem adjuvante, extremo partus periculo eripitur Regina Hueberin, anno MDCXXXVI, cum ceream imaginem devovisset: quo ipso voto octiduanam difficultatem repulit Maria Nosnerin de Adeltshosen, anno MDCLXXXVII.

[59] Pariter liberata est uxor Francisci Stadler de Unering anno MDCLXXXVIII. Et tandem anno MDCXCI a summis doloribus ac summo vitæ periculo redempta est Maria Wintergrienin.

[60] Anno MDCLXXXVIII, cum Salome Molin de Elchingen gravidam se advertisset, quæ prius jam altera vice prolem mortuam ediderat; solicita ne tanto infortunio denuo succumberet, ad S. Rassonem confugit: qui de nocte ei apparens, prolem vivam ostendit, quam & exultans peperit.

[61] Anno MDCLXXXV, testatur cum aliis fide dignis Martinus Spies de Puechla, se toto corpore lue tam scabiosa infectum fuisse, [Lues scabiosa instar lepræ curata.] ut mortem propinquam certo crediderit. Cum igitur nullum aliud medicamen depellendo malo sufficeret, vovet annuam peregrinationem cum certis precibus, ac oblato ad Ecclesiam S. Rassonis, & convalescit.

[62] Joannes Penteriedez de Mullhausen deponit, tres liberos suos tam turpi & gravi capitis lue fuisse infectos, ut summopere timuerit, ne miserabili lepra obruerentur: quapropter tribus Missæ sacrificiis S. Rassoni supplex factus, meruit & ipse optatam opem ac sanitatem.

[63] Georgius Pfister de Underschondorff propter intensissimos capitis dolores surdaster effectus, [Dolores capitis mitigati.] utroque malo per merita S. Rassonis liberatur.

[64] Femina Monacensis ob dolores capitis, sæpius in deliquium prolapsa, invocat S. Rassonem & confestim sanatur: quod idem expertus est Joannes Mayr de Ebersperg.

[65] Elisabetha Schuesterin de Geisering, præter vertiginem peracutis insuper capitis doloribus pressa, invocato S. Rassone convalescit. Eodem beneficio vertiginem biennis filioli sui fuisse curatam, testatur Walburga Ostermayrin de Immerin. Anno MDCLXXXVI.

[66] Georgius Wolff de Peutgarten quinque continuis septimanis ob capitis dolores omnibus sensibus destitutus; tandem in somnis S. Rassonem videt, cui se devovens mox resipiscit.

[67] Anno MDCLXXXVI, medicam itidem S. Rassonis manum experta est virtuosa virgo Maria Barbara Hormanin Diessensis in Bavaria, cum integro septennio capitis defluxu, absque ullo medicamentorum fructu laborasset. Ubi mirare, mi lector, quod dicta Barbara alia pia loca prius selegerit, Sanctorumque opem imploraverit, nullo tamen effectu; quousque ad hunc nostrum Thaumaturgum precabunda confugisset, voto emisso, se tria Rosaria cum oblatione sex crucigerorum, lectione S. Missæ sacrificii, & publica denuntiatione oraturam.

[68] Gratos quoque sese stiterunt S. Rassoni Catharina Holzerin de Oching anno MDCXC & Andreas Volckh de Geltendorff anno MDCXCI: quorum prior per integrum annum, posterior vero per tres menses gravissime affligebatur; mox tamen S. Rassoni fecissent. Hoc idem præstitit anno MDCXCII Maria Trielingerin de Kottgeisering quinque septimanis afflicta.

[69] Anna Prandtlin de Arassla integro quadriennio oculis capta visum recipit, [Cæci illuminati.] dum promisso Missæ sacrificio opem S. Rassonis implorat.

[70] Eumdem providissimum Ducem in remedium suæ uxoris quæsivit Udalricus Arasser de Germisch, quam ultra biennium visu destitutam lætabundus incolumem recepit, dum adhuc in via voti exsolvendi detinebatur.

[71] Dum inaudisset Thomas Gropper Diessensis, infantem cæcum sibi natum; gravi ob id mœrore prope consumebatur, ignarus quid consilii aut remedii caperet: tandem tamen mentis aciem in S. Rassonem stringit, eique excæcatæ prolis lumina illuminanda offert, ac efficit, ut cæcus natus post decemdium perfecte viderit.

[72] Anno MDCLXXXVII defert Raymundus Knoller, molitor de Ochingen, filiam suam Mariam per intercessionem S. Rassonis illuminatam fuisse, postquam sex septimanis lumine caruisset.

[73] Repentino & lugubri filiolæ suæ casu nimium quantum affligebatur Barbara Millerin de Parkurchen, cum eam sexennem excæcatam intueretur ob acum oculo infixam: cujus dolor & miseria plurimum inde accrevit, quod viginti septimanarum intervallo spes nulla visus recuperandi affulserit. Urgetur igitur, & instruitur ab amicis, ut S. Rassoni pro ea supplex fieret: quo facto, puella mox convaluit.

[74] Magno suo bono eumdem S. Patronum sibi delegit Maria Schmauzin de Traubingen, cujus patrocinio non tantum gravissimos dolores per medium annum toleratos, sed etiam obductam pelliculam feliciter abstersit, postquam promisso Rosario, oblatione crucigeri & curanda publica denuntiatione dicto Sanato supplicasset.

[75] Idem omnino experta est Anna Schmalzin de Praffenhofen anno MDCXIII: cujus filiæ vicennis pellicula nullo prorsus alio medicamine ab oculis semota est, quam per votum unius Sacrificii, oblationis unius crucigeri, & Rosarii devote persolvendi S. Rassoni factum.

[76] Filiolus quoque Mathiæ Neymaryr, Hospitis in Uttingen mirabilem oculistam sensit, dum post factum votum unius Sacrificii & quindecim crucigerorum ab oculo crustula fuit semota sine ullo adhibito remedio anno MDCXCII.

[77] Udalricus Mayr de Oberbrunn, quadriennio linguæ defectum patiebatur: [Mutis loquela reddita.] quam cum tandem in suspiria & vota erga S. Rassonem solvisset, vincula quoque ligatæ linguæ disrupta expertus est.

[78] Pariter voto unius crucigeri Sancto offerendi recuperavit loquelam, triennio deperditam, puella quædam de Braitbrunn.

[79] Anno MDCXXXX I Maji gratum se stitit Patrono suo S. Rassoni Michael Wisdorffer de Glickhing, ob beneficium loquelæ filiolo suo quinquenni denuo redditum. Cum enim parvulus iste adhuc tenellulus in solatium parentum dextre locutus fuisset, subito omni voce articulata destitutus, integro triennio obmutuerat; ut adeo eo magis excreverit mœror parentum, quo majori lætitia prius loquentem audierant. Unde in varia consilia agitatus parens, tandem Thaumaturgi nostri recordatur; pollicetur Missæ sacrificium, & momento restituitur filius.

[80] Eumdem restauratorem anxia quæsivit, & promisso crucigero ac Rosario mox quoque exultans invenit Catharina Bergerin de Tauffkürchen anno MDCLXXXIX pro filio Mathia, qui integro quadriennio mutus post votum emissum articulate loquebatur.

[81] Idem testatur Simon Hueber vietor in Wolfartshausen, cujus filiola. Anna septimo ætatis anno nec verbum eloqui poterat: cui tamen lingua mox fuerat soluta propter votum cerei capitis, peregrinationis, duorum, crucigerorum factum. Anno MDCLXXVIII.

[82] Inter complures dentium doloribus liberatos speciatim sisto Elisabetham Bindterim de Beurberg, [Dentium dolores repressi.] cui mentem ob intentissimos dentium dolores adeo intumuerat, ut nec verbum loqui potuerit: quibus tamen omnibus propter votum S. Rassoni factum liberata fuerat.

[93] Testatur item Elisabetha Haidin de Traubingen anno MDCLXXXVI, se per annum & novem menses ingenti dentium dolore quasi consumptam, incolumem evasisse, cum S. Rassoni se devovisset.

[84] Idem testatur anno MDCXCII Ursula Bichlmayrin de Diessen annuo dentium & capitis dolore per intercessionem S. Rassonis liberata.

[85] Nec item eodem anno liberati potuit eodem dolore Sebastianus Dalmayr de Uttingen, nisi voto ad S. Rassonem facto.

[86] Joannes Muller de Pogenhausen retulit, prolem suam tam ulceroso aurium defectu laborasse, [Aurium defectus emendatus.] ut ultra viginti vermes inde prodierint: cui malo medendo cum temporalia medicamenta defecissent, spiritualis noster medicus precibus & votis invocatus occurrit.

[87] Idem omnino testatur Daniel Kuen de Teldefing de Sua prole, ex cujus auribus singulis diebus vermes scaturiebant, quousque eam S. Rassoni devovisset: quo facto omne malum penitus avertebatur.

[88] Triennis filiolus Joannes Klokfenwurth de Planogg sanguineo aurium defluxu longo tempore laborabat, quem tandem stitit S. Rasso, per oblationem sanctæ Missæ sacrificii devote invocatus.

[89] Mulier quædam de Brugg per annos quatuordecim, & Anna Kiltlerin de Amberg per viginti annos surda, exaudiuntur a S. Rassone, eidem supplices factæ.

[90] Anno MDCLXXXIX idem beneficium expertus est Thomas Wagner de Landtstetten, cui aures mox aperiebantur, postquam votum edidisset, Rosarium se recitaturum cum oblatione duorum crucigerorum.

[91] Summo itidem suo solatio vidit corbinianus Glas de Wining octennem suum filium Ambrosium, integro anno surdum, per merita S. Rassonis restitutum, cum peregrinationem & certas preces se persoluturum statuisset.

[92] Anna Ramsnerin de Kottgheisering nesciebat crudeles pectoris & stomachi dolores efficaciori medicina sopire, [Pectoris & stomachi dolores sopiti.] quam ardenti invocatione & precibus ad S. Rassonem; cui proinde cereo corde se devoverat, addito Rosario: quo facto sensim doloribus liberabatur anno MDCLXXVIII.

[93] Margarita Mayrin de Selching maligno stomachi affectu adeo erat nauseabunda, ut per novem annos continuo vomitu fuerit afflicta: cujus tamen medelam & restitutionem a S. Rassone tandem obtinuit.

[94] Andreas Geyer de Walethausen gravissimis cordis doloribus eximi nequibat, quousque ad S. Rassonem se Rosario, tribus crucigeris & cerea imagine devovisset: quo facto mox convaluit anno MDCXCII.

[95] [Ulcus & putredo in ore abstersum.] Filia Leonardi Mayr de Gilking os ac labia sua, ob certum ulcus putrefacta, gemens defleverat: cui tamen medebatur optimus parens per votum S. Rassoni factum.

[96] [Defectus linguæ & colli suppletus.] Melchior Kyrmayr de Grienewaldt, promisso unico sacrificio Missæ in honorem S. Rassonis, gravi tum linguæ tum colli defectu ac doloribus eripitur.

[97] [Tergo laborantes sanati.] Barbara Backhspergerin meliori medicamine diffractam spinam dorsi reintegrare nesciebat, nisi voto S. Rassoni facto: unde eidem S. Missæ sacrificio se obligat & sanatur.

[98] Anno MDCLXXXV pari devotione mitigavit ingentes dolores tergi Walburga Bolzmacherim de Machtlfing, quos per sedecim septimanas ejus filius sustinuerat, postquam S. Rassoni Rosarium & duos crucigeros appromiserat. Idem obtinuit hoc ipso anno Balthasar Schmid oblatione unius crucigeri & recitatione Rosarii. Nec dispar beneficium obtinuere Eva Schmidin de Berezhoven anno MDCLXXXXVII, Lucia Lamplin de Greiffenberg anno MDCLXXXVIII & anno MDCXCII Georgius Wakherl de Morn-Weis.

[99] Anno MDCLXXXV, tandem decennialem suum dolorem in brachio toleratum seposuit Anna Nederin de Aschlding, [Dolores brachii mittigati.] postquam S. Rassoni Missæ sacrificium, oblationem crucigeri, quinque Pater & Ave promisisset.

[100] Pariter tota communitas Iningana testatur, filium Mariæ Botstinde brachiis & pedibus per dies quatuordecim adeo contractum fuisse, ut se nec hilum movere potuerit: tandem vero omnibus admirantibus compages resolvebantur. Cum solicita mater pro eodem apud S. Rassonem solicitasset, edito voto unius Rosarii, duorum crucigerorum & cereorum brachiorum ac pedum.

[101] Magnis itidem brachii doloribus per annum afflicta Elisabetha Zeilmayrin de Bossenhofen, videbatur sibi in somnis vidisse S. Rassonem pie adhortantem, ut certam devotionem perageret: quo facto proposuit Rosarium se recitaturam cum oblatione unius crucigeri: & ecce! mox convaluit anno MDCLXXXIX.

[102] Ob annuos gravissimos brachiorum & pedum dolores contracturæ proxima erat Maria Flosmanin de Leitstetten anno MDCXCI: a qua tamen uti & a doloribus servabatur propter votum unius Rosarii & trium crucigerorum S. Rassoni factum.

[103] Anno MDCXCII Michaëli Haderegger de Turggenfeldt dolores brachii adeo invaluere, ut per dies quatuor nec somnum capere, ac tandem idem brachium nec movere potuerit: unde S. Rassoni supplex factus, solutione unius Sacrificii & sex crucigerorum sanatus est.

[104] Idem beneficium hoc anno sibi collatum fuisse grato animo retulit Maria Winterholerin de Ochingen, cum & ipsa longo tempore acutis doloribus exhausta, brachii usu fuisset destituta.

[105] Totaliter gravissimis pleuritidis doloribus liberatum se fatetur Andreas Sedimayr, dum post quatuordecim dies medicam manum S. Rassonis, [Pleuritis.] promissione unius crucigeri & unius Rosarii implorasset anno MDCLXXXVI.

[106] Oculatus refero, Ignatium Schwarz, piscatorem Diessensem, propter pleuritidis dolores ad extrema redactum, & a me omnibus Sacramentis provisum fuisse, ut adeo ob nimium invalescens malum nulla prorsus humana spes affulgeret: quem tamen incolumen sibi restitui vidit uxor ejus Maria, propter votum S. Rassoni factum, recitandi tria Rosaria & offerendi unum crucigerum, anno MDCLXXXIX.

[107] [Humor serosus & paronychia;] Jacobus Reismayr de Diessen, magno suo malo digitum tam periculose vulneraverat, ut humor serosus profluens propinquam abscissionem minitaretur; in qua sua miseria ad S. Rassonem confugit, promittit recitationem Rosarii, faciendam publicam denuntiationem, ac mox curatur anno MDCLXXXVII.

[108] Manum Apolloniæ Mözin de Ramsau nimium serpens paronychia per dies quatuordecim vehementer afflixerat, quam tamen feliciter infregerat, cum Rosarium & ceream manum S. Rassoni offerendam statuisset.

[109] Filius Georgii Schöttl de Maurn anno MDCXC tam graviter pedes adussit, ut ingentes dolores, [Pedum adustio curata,] & frustrata omnia medicamina afflicto patri nil nisi perpetuam debilitatem præsagirent: unde ultimatum remedium a famoso nostro medico S. Rassone, per votum unius Rosarii & trium crucigerorum expetiit, & lætabundus obtinuit.

[110] Pariter genu suum a gravibus doloribus eodem voto liberavit Martinus Thomas de Stainebach anno MDCXCII. Et hoc ipso anno convaluit Eva Weissin de Söcching, cujus genu valde intumuit, & peracutos dolores causavit, liberatur tamen per intercessionem S. Rassonis nullo alio medio adhibito.

[111] Maligna tabe inficiebatur pes Ferdinandi Eichtmayr de Diessen, cui persanandæ cum parentes uno & dimidio anno frustra invigilassent, tandem ope S. Rassonis obtinuerunt voto unius Rosarii, & duorum Crucigerorum anno MDCLXXXV.

[112] Ejusdem Sancti ope pedes suos, putrida carie exesos, post quatuor annos vivos & sanos recepit Anna Blaissin de Buech, anno MDCLXXXVI.

[113] Petrus Schnotson de Gilking clavum pedi infixum solis precibus S. Rassoni oblatis iterum incolumis eduxit.

[114] Conradus Hueber eisdem precibus foramina, quibus per integrum annum pedes erant perforati, voto facto viva carne obduxit.

[115] Cum Perhonestus ac dives quidam civis Strobinganus maligna tabe toto corpore affectus, ac longo tempore pedibus captus plurimorum medicorum opem frustra implorasset; tandem S. Rasso eidem in somnis apparuit, levavit eum e lecto, & simul admonuit ut sepulcrum suum pro recuperanda incolumitate visitaret; evigilat tanto tempore desolatus homo, & toto corpore sanum se advertit: unde mox ad Ecclesiam Sancti advolavit, obtulitque præter decem cereas candelas numerosam pecuniæ summam, & in honorem sui medici officium solenne decantari curavit.

[116] Idem in somnis admonita est Anna Schuesterin de Stelwag ob peracutos pedum dolores; obsequitur mulier, devovet se Sancto monitori suo, & sanatur.

[117] Cum Sabina Köndlia de Menzing peperisset puerulum, cujus pes ab utero medius diffractus erat; eumdem S. Rassoni Missæ sacrificio obligat & commendat, ac pedem integrum læta deprehendit. [item artritis]

[118] Anno MDCLXXXIX artritide dolorose decubuit per integras septem septimanas Maria Hagerin de Diessling, quæ tamen totaliter convaluit post votum unius Sacrificii, & oblationis trium crucigerorum ac tandem faciendæ denuntiationis.

[119] Hoc ipso malo per medium annum excruciabatur Barbara Hartmanin de Buech, cui pristinam sanitatem restituit S. Rasso, devote invocatus, voto facto recitandi duo Rosaria, offerendi duos crucigeros, & faciendæ denuntiationis anno MDCXCII.

[120] [convulsiones sedatæ.] Anno MDCXCII lætabundus retulit Georgius Kendl. Monacensis, quod supprimendis convulsionibus per integros tres annos plurima media adhibuerit, ac insuper multa Sacrificia legi curaverit, omnia tamen sine optato effectu, quo usque tandem & ipse magnum nostrum Thaumaturgum voto Missæ sacrificii invocasset.

[121] Eumdem morbum precibus S. Rassonis depulit Justina Riegerin de Dauzing, cum ingentibus doloribus diu noctuque per quinque dies fuisset exagitata.

[122] [Fluxus sanguinis sistitur.] Cum Maria Tablanderin de Diessen viginti sex septimanis fluxu sanguinis adeo laborasset, ut per dies quatuordecim lecto affixa non nisi ope aliorum se movere posset; tandem meritis S. Rassonis fluxum stitit ejus maritus, voto facto, quod velit recitare Rosarium, & offerre tres crucigeros, anno MDCLXXXIII.

[123] [Tormina & dolores matricis quietantur.] Per anni decursum multoties infestabatur matricis doloribus Barbara Unflatin de Elchingen, cui semper periculosa phrenesis accessit; unde ut tandem gravi hoc malo liberaretur, ad S. Rassonem confugit, vovit tria Rosaria cum oblatione duorum crucigerorum, & liberatam se deprehendi anno MDCXCII.

[124] De repente itidem sanata est Elisabetha Biechlerin de Aubing tribus septimanis iisdem doloribus graviter excruciata, cum S. Rassoni votum fecisset, offerendi octo crucigeros & Rosarium devote recitandi, anno MDCXCI.

[125] Pariter veridice defert Maria Schmidin de Kottgeisering, se per annum integrum intensissimis Matricis doloribus afflictam, mox penitus liberatam fuisse, cum se S. Rassoni oblatione trium crucigerorum, & recitatione Rosarii commendasset anno MDCLXXXVIII.

[126] Torminum pœnis se per merita S. Rassonis liberatos fuisse testantur Sebastianus Kloz de Bockhing, & Anna Bockhin de Oching, postquam se dicto Sancto devovissent, anno MDCLXXXIX & MDCXC. [Rursum ignis sacer extinguitur.]

[127] Igne sacro adeo vexabatur Magdalena Dollingerin de Oching, ut per integram hebdomadam diu noctuque nullatenus quiescere, aut somno indulgere potuerit, unde S. Rassoni per votum cerei pedis & unius Rosarii devote persolvendi cum oblatione unius crucigeri supplicabat, a quo optatam medelam mox erat consecuta, attestantibus D. Michaele Fabro Parocho, & aliis anno MDCXC.

[128] In pedes Barbaræ Hagerin Parochiæ Wolfartshusanæ, per tres septimanas ardentissimus hic ignis adeo grassabatur, ut non tantum nec per momentum stare potuerit, sed & tandem in apertum vulnus periculo e proruperit. In tanta miseria, ignara quid consilii caperet; ad S. Rassonem confugit, promittit cereum pedem, recitationem Rosarii & oblationem unius crucigeri; & mox ignem extinctum ac vulnus curatum reperit, anno MDCXCI.

[129] Ecthymatibus tam periculose decubuerat Apollonia, [ex variolis periclitans parvula servata.] Magdalenæ Ertlin de Nassenhausen, ut per octiduum nihil prorsus viderit, juncto gravi periculo, visus amittendi: unde ut tam oculis quam reliquo corpusculo provideretur, afflicta mater filiolam suam S. Rassoni commendabat, recitatione unius Rosarii & oblatione unius crucigeri: quo facto adhuc eodem die infans vidit & melius habuit, anno MDCLXXXVIII.

[130] Anno MDCLXXXVIII Michael Schmidt de Schliufeldt gratum se stitit S. Rassoni, quod per ejus merita post factum votum recitandi duo Rosaria & offerendi unum crucigerum, filiolus Josephus adhuc eadem hora melius habuerit, qui tamen ecthymatum lue etiam sensibus erat destitutus.

[131] Anno MDCXCII pessimum suum inquilinum, per intercessionem S. Rassonis, expulit Melchior Kridl de Freyhaimb, [Febris curata.] postquam triginta duabus septimanis febri fuisset afflictus: & hoc tanto suo bono, ut post votum factum peragendæ peregrinationis & oblationis trium crucigerorum, amplius non redierit. Quo malo, ut etiam febri calida plurimi alii longo tempore divexati, per merita S. Rassonis liberati fuerunt.

[132] [Dissenteria restricta.] Cum Regina Stopin de oberaltingen in voto suo pro filiolo facto exauditam se vidisset; eumdem benefactorem denuo supplex imploravit, ut & sibi in Dissenteria jam duodecim septimanis decumbente succurreret; quod & obtinuit anno MDCXC.

[133] R. D. Sebastianus Graf in Oching, hoc anno MDCXCII, graviter decubuit: qui tamen veridice attestatur, mox se melius habuisse, postquam S. Rassoni unum Sacrum cum oblatione unius ceræ pondo, & oratione trium Rosariorum promisisset.

[134] Anno MDCLXXVIII, Rosina Kilderin de Kurchaimb gratulabunda detulit, [Difficultas solvendi urinam sublata.] filiolum Franciscum septem diebus urinam solvere nequivisse; quibus elapsis fluxisse quidem, non tamen via ordinaria, sed novo foramine a latere prorupto: cui insuper in verendis tantum tuber accessit, ut plurimorum chirurgorum judicio omnia debuissent putrefieri. Cum igitur ope humana destitutam se vidisset, ad cælites confugit, & prodigioso medico nostro filioli miseriam peregrinatione, oblatione, & Missæ sacrificio commendavit: ac mox non tantum tuber suppressum, sed etiam ordinariam urinandi viam in filio est experta; cujus testes totum confinium Kurchheimbense se obtulit.

[135] Obstructus itidem erat per tres integras septimanas Simon filiolus Simonis Thues de Glitt in Suevia, qui tamen solvebatur post votum unius sacrificii Missæ, anno MDCLXXXI.

[136] Longo tempore hemorhœa laborantem suum filium, [Curantur fluxus sanguinis.] Antonium per merita S. Rassonis liberatū attestatur Antonius Kornmosser de Weïl, anno MDCLXXXVI: quod idem beneficium sibi contigisse alii viri, feminæque testantur.

[137] Quanto miseriori ejulatu planxerat tres suos filios Mathias Vischer de Beisenberg, eo quod primus hernia, alter continuo urinæ fluxu, [urinæ & ruptura, & corporis totius adustio.] tertius ruptura fuerint afflicti; tanto lætiori animo gratum se stitit S Rassoni, cum post factum votum peregrinationis & fasciæ frumento plenæ, trinum perfectum deprehendisset, anno MDCLXXVIII.

[138] Filiolus mulieris cujusdam de Wilderott, ad ardentem fornacem consistens adeo adurebatur, ut combusta camisia, & parte corpusculi voraces flammæ ad intestina usque penetrarint: in qua miseria dolenti matri ultima spes erat S. Rasso; cui proinde prolem devovit, & incolumen recepit.

[139] Conrado Rinchwurt, post sexennem morbum etiam intestina proruperunt; qui tamen & ipse lethali hoc malo per votm liberatus est.

[14] Finio tandem nucleum meum, & relatione in summam constricta sisto in prodigiosis curationibus calculi & rupturæ, [Concludit Auctor] in quibus S. Rasso tam est mirabilis & beneficus, ut hoc currente anno MDCXCII usque in præsentem diem trigesimum Julii, viginti & unam personas numeremus, quæ ad invocationem hujus Sancti sine ullo prorsus alio medicamento a rupturis fuerunt liberatæ: [summaria enumeratione] prioribus autem annis tot colligimus, ut operæ pretium fore judicaverim, sigillatim cujusvis anni ab anno MDCXXXIX facta miracula per ordinem adducere a millesimo sexcentesimo nono; quod & aliis annis lubens fecissem, si prædecessores nostri in annotandis miraculisannos discrevissent. Hoc vero cum omiserint & solum numerum miraculorum signaverint, [plurimum,] contentus erit lector benevolus, cum perceperit, S. Thaumaturgum nostrum ab anno MDXLIV usque ad annum MDCXXXIX medica sua manu curasse a calculo DLXXI a ruptura MCCII a calculo vero ruptura, [a calculo & hernia curatorum.] anno

MDCXXXIX 21
XL 10
XLI 5
XLII 13
XLIII 1
XLIV 14
XLV 27
XLVI 3
XLVII 3
XLVIII propter bellicos tumultus nulla indicata fuerunt.
XLIX 1
L 5
LI 5
LII 13
LIII 1
LIV 4
LV 8
LVI 3
ANNO LVII 5
MDC LVIII 21
LIX 4
LX 15
LXI 16
LXII 34
LXIII 23
LXIV 16
LXV 23
LXVI 14
LXVII 21
LXVIII 16
LXIX 19
LXX 22
LXXI 24
LXXII 28
LXXIII 16
LXXIV 26
LXXV 15
LXXVI 17
LXXVII 41
LXXVIII 26
LXXIX 34
LXXX 17
LXXXI 31
LXXXII 19
LXXXIII 21
LXXXIV 29
LXXXV 19
LXXXVI 27
LXXXVII 22
LXXXVIII 29
LXXXIX 29
XC 22
XCI 22

Summatim 900.

Inter omnia assignare placuit, quod anno MDCXCI contigisse testatur Sebastianus Gross, de Oggenthal in Suevia, cujus filiolus calculo gravissime & frequentissime angebatur: quem prima, & altera vice facto voto subeundæ peregrinationis, Missæ sacrificii, & oblationis unius ceræ pondo S. Rassoni devovit: nullo tamen effectu, ut adeo spe prope defecerit. Nihilominus interius confirmatus, & denuo erga S. Rassonem exstimulatus, tertio vovet, & medullitus opem implorat: qui tandem ter repetita placuisse S. Thaumaturgo nostro expertus est, cum filiolum optatæ incolumitati restitutum vidisset.

DE SANCTO BONIFACIO ARCHIEP. APOSTOLICO CIRCA RUSSIAM
ORDINIS CAMALDULENSIS PROTOMARTYRE.

CIRCA AN. MVIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS FRANCISCI VEROVII.

Bonifacius, Archiepiscopus Apostolicus circa Russiam, Ordinis Camaldulensis Protomartyr (S.)

AUCTOR. F. V.

§. I. De ejus cultu, auctore Vitæ, & tempore Martyrii.

Camaldulense Eremitorium a S. Romualdo circa annum DCCCCLXX erectum, plurimos Ecclesiæ pro variis Europæ gentibus Apostolos & Martyres protulit. Horum agmen duxit S. Bonifacius, [S. Bonifacii memoria] & primus novum institutum Martyrio suo condecoravit, missus a Pontifice Romano Gregovio V ad Barbaros Russicæ gentis Apostolus. Eum Romanum Martyrologium Baronii brevi hoc Elogio memorat: Eodem die (XIX Junii) S. Bonifacii Martyris, [in Marlio Rom.] qui a Romano Pontifice ad prædicandum Euangelium in Russiam missus, cum per ignem transisset illæsus, Regemque ac populum baptizasset; a furente Regis fratre necatus, optatam Martyrii palmam accepit. Præcesserant Carthusianorum ad Usuardum Additiones anni 1515 & 1521, [additionibus ad Usuardum & aliis] his verbis: Bonifacii Martyris discipuli S. Romualdi, qui, obtenta licentia, Russiam sive Sclavoniam miro fervore & Martyrii desiderio, Christi Euangelium annuntiaturus adiit: cumque plurimos convertisset, capite truncatus martyrii gloriam adeptus est. Hinc aliorum passim martyrologiis inscriptus legitur hoc die: [ab aliquibus relata 5. Iunii.] Petrus vero de Natalibus eumque secuti Maurolycus & Wufordus, occasione S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini Martyris, hunc quoque de quo agimus Bonifacium ad V Junii retulerunt.

[2] Hujus S. Martyris cultus, diu in ipso Camaldulensium Ordine neglectus, [Ejus cultus, diu neglectus] imo fere oblivioni datus fuit, ita ut ne ipsis quidem Ordinis Calendariis inscriptum S. Bonifacii nomen legeretur: at vero Petrus Delphinus quadragesimus quintus Camaldulensium Generalis, pro sua erga Sanctos sui Instituti Martyres religione, neglectum diu cultum restituit, ejusque nomen Sanctorum aliorum Fastis adscribi, jussit. Ita narrat Augustinus Florentinus, in Hist. Camald. lib. 2 cap. 7. Anno XXII, Generalatus Petri (Christi MDII, utpote qui anno MCCCCLXXX Ordini præfectus fuit) contigit illum Vallumbrosam migrare quadam die, qua celebritas cujusdam Sancti ejus Religionis solemni ritu agebatur; fortassis S. Petri, ex simili per ignem transitu dicti Ignei, & nuper Romano Martyrologio adscripti. Unde redarguens Petrus negligentiam Camaldulensium, [in Ordine Camald. restituitur an. 1502] qui imprudentiores tot annos fuissent; ordinavit, ut ex ipso tempore memoria discipulorum S. P. N. Romualdi a neglectu & oblivione vindicaretur. Quapropter demandavit Abbati S. Michaëlis, ut Sanctos Bonifacium & Benedictum ac Joannem Martyres Catalogo aliorum Sanctorum in Calendario Ordinis apponendum curaret: ex quo solemnis eorum Natalis agitur.

[3] B. Petrus Damiani S. R. E. Cardinalis, in Vita quam de S. Romualdo conscripsit, ubi agit de Sancti hujus Discipulis, S. Bonifacii quoque virtutes, apostolicos labores ac martyrium brevi stylo complexus est, ut videre est tom. 2 Februarii, ad diem VII in Vita S. Romualdi cap. 8. Ex hoc, utpote Auctoris coævi, ea quæ ad Sanctum nostrum Martyrem spectant infra recudemus, relictis aliis, cum omnes fere vitæ quæ de eo ampliori stylo conscriptæ sunt, [B. Petrus Damiani Sancto coævus hujus martyrium conscripsit in Vita S. Romualdi] ex B. Petri Damiani scriptis sint desumptæ. Monuit vere Bollandus. Lectorem in commentario prævio num. 4 Vitam S. Romualdi a Laurentio Surio editam XXI Junii, multis in locis ab eo fuisse expolitam nec genuinam Petri Damiani re dolere simplicitatem, aut certe ex vitioso exemplari fuisse desumptam, se vero eam Vitam ut magis sinceram & genuinam edidisse quam Constantinus Cajetanus tomo secundo Operum B. Petri Damiani vulgavit Romæ an. MDCVIII, ex typographia Guilielmi Facciotti, [unde ea infra dubitur.] atque alter; qui eadem opera, novo studio ac labore recognita & aucta, & in tres partita tomos sumptibus claudii Landrii Lugduni publicavit an. MDCXXIII.

[4] Quod vero attinet ad tempus quo martyrii palmam adeptus est, asserit quidem Thomas de Minis in Catalogo Sanctorum & Beatorum totius Ordinis Camaldulensis, [Martyr obiit non an. 1000] edito Florentiæ an. MDCVI pag. 7 S. Bonifacium Martyrio coronatum anno MC, IX Julii, errore typographico pro XIX Junii. Verum si Vita S. Romualdi a Petro Damiani conscripta attentius perpendatur, S. Martyris Natalis annis aliquot post mortem Othonis III, (quæ accidit an. MII) erit referendus. Cum enim Otho Imperator, spreto S. Romualdi consilio, Romam rebelles sedaturus, adiisset, subsequentis anni initio inde redux in itinere diem obiit. Eodem vero tempore S. Romualdus conscensa navi Istriam petiit, ibique tribus annis in Parentinæ civitatis confiniis degens, monasterium Ordinis sui construxit: deinde trajecto mari Veneto, Bisarcum Italiæ eremitorium adiit; ubi instruendis Instituti sui Monachis intentus, aliquamdiu moratus est. Hinc ad Camerinensem ditionem se convertit atque ibi in loco, qui Vallis de Castro antiquitus vocabatur, condito eremitarum cœnobio, tum in convertendis pravis accolarum moribus, tum eradicando turpi quod inter Ecclesiasticos commune erat simoniæ vitto, aliquanto tempore incubuit; iisdemque in partibus sacrarum Virginum monasterium erexit.

[5] Postremo dimissis in Valle de Castro, nonnullis de suis discipulis, ad regionem Urbis-Veteris se contulit, & in possessione Pharulphi Comitis aliud Monasterium construxit; datisque ibidem loci plurimis zeli sui indiciis, patratisque nonnullis miraculis, innumeros tum ad sanctioris vitæ propositum, tum ad eremiticæ vitæ institutum convertit: cum interea Romualdus, inquit Petrus, audiens quia beatissimus vir Bonifacius Martyrium suscepisset, nimio desiderii igne succensus, ut pro Christo sanguinem funderet; Hungariam mox ire disposuit. Cum Vero vox illa interea ad ultimo dicta atque ad ea quæ a S. Romualdo circa Urbem-Veterem, sive in Orvietana ditione gesta sunt referri videatur; ea, quæ sanctus Pater in variis Italiæ partibus post mortem Othonis III egisse vidimus, sex minimum annos requirunt. Othonem III obiisse anno MII, V Kal. februarii, invicte probat Baronius ad eumdem annum: quare ad annum Christi MVIII S. Bonifacii martyrium erit collocandum. [sed 1008.] Quæ vero ad determinandum mortis illius tempus ex B. Petro Damiani adduximus, inveniet Lector in Vita B. Romualdi a Joanne Bollando illustrata tom. 2 Februarii ad diem VII a num. 53 ad 64.

§. II. Quarum Gentium S. Bonifacius fuerit Apostolus.

[6] [S. Bonifacius non Russos quorum Rex Volodimirus ad Christum conversus est an. 980;] Non exigua difficultas in eo est, quod S. Bonifacius ad Russos gentiles missus dicatur Apostolus, eorumque Regem ethnicum, illæsus per ingentem flammarum rogum pertranseundo, hoc miraculo ad fidem Christianam convertisse. Russorum quidem nomen latissime patet: complectitur enim quidquid terrarum est inter sinum Finnicum, Livoniam, Suetiam, Volgam, Mæotim, mare Ponticum, Sarmaticos montes, Poloniam, Lituaniam, & Samogitiam. Verum harum terrarum incolæ imperantibus apud Græcos Basilio & Constantino fratribus, Joannis Zemiscæ filiis, paulo post DCCCCLXXX annum a Christo nato publice ad fidem Christianam accesserunt, cum Volodimirus Suenteslai sive ut aliis placet Stoslai ex concubina filius, fratribus suis Olgo & Jaropolco e medio sublatis, omnium paternarum ditionum principatu potitus, Annam sororem prædictorum Imperatorum in matrimonium & magistros religionis græcos accepisset: ac Metropolitem quidem Kioviæ, Archiepiscopum vero Novogrodi, in aliis autem urbibus Episcopos a Constantinopolitano Patriarcha sacris initiatos collocasset. Hæc ex Russicæ gentis Annalibus Martinus Cromerus de Origine & rebus gestis Polonorum lib. 3, aliique qui de rebus Polonicis & Hungaricis scripserunt.

[7] Quis igitur Rex ille ethnicus? cum Volodimirus etiamnum viveret eo tempore, [nec Scythas, a Prussia nimium remotos,] quo S. Bonifacius Martyrium subiisse debuit. Quem populum gentilem ad fidem convertit Bonifacius? cum Russi, ex quo Patriarchæ Constantinopolitano subjecissent, rituum Græcorum semper tenacissimi extiterint. Difficile est id certo determinare, cum de eo sileant Auctores, qui gentium illarum Annales & Historias eruderarunt. Asserit quidam Bollandus noster, postquam idem annotaverat in notis ad Vitam S. Romualdi cap. VIII lit. E, verosimilius esse S. Bonifacium ad aliam quamdam Scytharum gentem missum esse: at difficile intellectu est, quomodo id, cum eo quod num. 5 in Vita Sancti dicitur, congruere possit. Scilicet quod Illi (gentiles quibus Euangelium annuntiabat Bonifacius) timentes, ne, sicut post martyrium B. Adelberti, coruscantibus miraculorum signis Slavonicæ gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret; longo tempore a beato viro manus artificiosa malitia represserint, & cupidissimo mori, nolentes eum occidere, crudeliter pepercerint.

[8] S. Adelbertus Episcopus Pragensis, cujus Acta dedit Henschenius ad diem XXIII Aprilis, Martyr occubuit in Prussia anno Christi DCCCCXCVII. [sed verosimilius Livones aut Samogitas ad fidem convertit] Hujus itaque Martyrii, ac post id patratorum miraculorum, tum etiam populi per ea conversi fama, ethnicam illam gentem pervaserat, in qua S. Bonifacius apostolicum munus exercuit. Mirum autem esset, si ad Barbaros Schytiæ populos, tanto terrarum intervallo a Prussia remotos, tam distincta earum rerum notitia pervenisset, ut propter eam cruentas manus a Sancto abstinuissent. Verosimilius igitur videtur S. Bonifacium regiones Prussiæ magis vicinas atque ethnicæ superstitioni adhuc deditas excoluisse, Livoniam videlicet aut Samogitiam, quarum hæc septemtrionem inter & Orientem Prussiæ contermina, seculo demum XV procurante Wladislao Poloniæ Rege universa idololatricæ superstitioni valedixit, antea ex parte Christiana. Livonia vero a Prussia solis Samogitis ex uno latere discreta, sub seculi XIII initiis a B. Meinardo Episcopo in fide Christiana instrui cœpta, tandem ab Alberto, instituta ibidem Militiæ Christi Societate, ab omni idolorum cultu expurgata fuit.

[9] Cum igitur ad has gentes S. Adelberti Martyris, ejusque post mortem miraculorum fama facile pervenire potuerit, congruum magis historiæ videtur apud gentium earum aliquam S. Martyrem Apostolicorum suorum laborum habuisse Palestram; [id quos facile fama de martyrio S. Adelberti pervenire potuit.] & Principem earum aliquem cum ingenti hominum multitudine ad fidem Christianam convertisse; quorum posteri deinde labente tempore, cum viri apostolici deficerent, magna ex parte ad priora redierint, Potuit quoque B. Petrus Damiani, hujus Vitæ scriptor, Livones aut Samagitas Russorum his vicinorum nomine comprehendisse. Nec mirum est apud populos illos nullam S. Bonifacii extare memoriam, cum gentes istæ Barbaræ, ante suam conversionem ad Christi fidem, vix ullas nossem litteras; nec rerum suarum Annales texere inceperint, nisi cum a Viris Ecclesiasticis & sacra fidei Dogmata & litteras pariter fuissent edocti. Sed hæc per conjecturam dicta sunto.

VITA
Ex Actis S. Romualdi Abbatis.
Auctore B. Petro Damiani.

Bonifacius, Archiepiscopus Apostolicus circa Russiam, Ordinis Camaldulensis Protomartyr (S.)

BHL Number: 0000


EX VITA S. ROMUAL.

[1] Romualdus cum… Thammo a & cum Bonifacio viro clarissimo, quem nunc felicissimum Martyrem se habere Russiana gloriatur Ecclesia, [S. Bonifacius] & cum aliis conversis Theutonibus, a Tiburis oppido ad monasterium S. Benedicti, quod in Cassino constitutum est monte devenit… Cum his igitur omnibus superius nominatis Romualdus ad Pereum b, ubi dudum habitaverat, rediit; ibidemque his & multis fratribus aggregatis & per cellas singulas constitutis, [S. Romualdi discipulus] tanto fervore eremiticæ conversationis rigorem & in se & in aliis tenuit, ut illorum vita omnibus, ad quos fama eorumdem pervenire poterat, mirabilis haberetur. Quis enim non obstupesceret? Quis non immutationem Divinæ dexteræ prædicaret, cum vidisset prius homines sericis, imo deauratis vestibus indutos, crebris obsequentium cuneis constipatos, omnium deliciarum affluentiis assuetos, nunc eos cerneret unico birro c contentos, inclusos, discalceatos, incultos & tanta abstinentiæ ariditate contritos? [in rigido eremiticæ vitæ instituto exercetur] Faciebant autem omnes opera manuum, alii scilicet cochlearia, alii nebant, alii retia rexebant, alii cilicia. Quorum tamen omnium vitam B. Bonifacii conversatio longius transcendebat.

[2] Hic denique Regis d fuerat consanguineus, & ita carus, [ante conversionem Regi caru, exemplo Patroni sui desiderio martyrii incendebatur;] ut Rex illum non alio vocaret nomine, nisi, Anima mea. Erat autem apprime liberalium artium doctrinis instructus, maximeque in modulationis musicæ studiis approbatus. Hic itaque cum in Capella regia moraretur, videns ecclesiam antiqui Martyris Bonifacii, mox exemplo sui æquivoci ad martyrii desiderium provocatus, ait: Et ego Bonifacius vocor. Cur ergo ipse etiam Christi Martyr esse non debeo? Deinde quoque jam Monachus factus, tanta se abstinentiæ frugalitate constrinxit, ut sæpe Dominicis diebus & quinta tantum Feria per hebdomadam manducaret: nonnumquam vero si urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, [monachus factus spinis corpus suum lacerat:] illuc se projiciens volutabat. Ex quo cum quidam Frater aliquando eum corriperet dicens: Hypocrita, quare hoc, ad captandos popularis auræ rumores, coram omnibus facis? nihil aliud respondit: Tui sint Confessores, mei Martyres.

[3] Cum vero post diuturnam eremiticæ conversationis vitam ad prædicandum jam ire disponeret, Romam primum pergere studuit, & ab Apostolica Sede consecrationem Archiepiscopatus e accepit. Retulit mihi quidam senex Monachus, [fit Archiepiscopus:] qui eum illuc comitatus de Ravennæ finibus fuerat, quia in toto illo itinere vir venerabilis, cum omnibus quidem qui eum sequebantur pedester ibat, sed ipse jugiter psallens, & ceteros longe præcedens, nudis semper pedibus incedebat. [Romam nudis pedibus profectus tenuiter victitat.] Pro labore quidem itineris quotidie comedebat, sed per singulos dies de medio pane & aqua vivens, in diebus festis, ignoto videlicet omni lequa mine, quotidiano victui poma quælibet vel herbarum radices addebat.

[4] Postquam autem consecratus est, quotidie observabat & monasticum pariter & Canonicum in celebrandis Horarum officiis ordinem. [Russos adit nudipes equitans summo in frigore:] Cum vero jam ultramontanos peteret fines, equo quidem vehebatur, sed venerabilis Pontifex, sicut dicitur, nudis cruribus semper & plantis adeo intolerabilem frigidissimæ regionis tolerabat algorem, ut volens descendere, vix pedem ab subhærente ferro disjungeret, nisi aqua prius calida subveniret.

[5] Ad Gentiles autem postremo perveniens, cum tanta cœpit fervidi pectoris constantia prædicare, ut jam nullus ambigeret, [ferventer prædicat:] quia vir Sanctus martyrium flagitaret. Illi vero timentes, ne, sicut post Martyrium B. Adelberti, f coruscantibus miraculorum signis, Sclavonicæ gentis plerique conversi sunt, ipsis quoque similiter eveniret, [martyrii avidus] longo tempore a beato viro manus artificiosa malitia reprimunt; & cupidissimo mori nolentes occidere, crudeliter ei parcunt.

[6] Cumque ad Regem g Russorum vir venerabilis pervenisset, & constanti animo prædicationi vehementer insisteret; [squallidis vestibus induitur;] videns eum Rex squallidis vestimentis indutum, nudis pedibus incedentem, opinatus est, quia vir Sanctus talia non religionis causa perferret; sed idcirco potius, ut pecunias congregaret. Promisit ergo sibi, quia si ab hujusmodi vanitate recederet, ipse paupertatem ejus largissime divitiarum liberalitate ditaret. Bonifacius itaque mox ad hospitium sine mora revertitur, pretiosissimis Pontificalibus ornamentis decenter induitur, & sic ad Regis palatium denuo præsentatur. Rex vero videns eum tam decoris vestibus adornatum, ait: Nunc scimus, quia te ad vanam doctrinam; non paupertatis inopia, sed veritatis impulit ignorantia. Verumtamen si vis vera credi quæ asseris, erigantur duæ excelsæ lignorum catastæ, brevissimo inter se interstitio separatæ; & igne supposito, cum vaporatæ fuerint, ita ut utriusque struis unus ignis esse videatur, tu transi per medium. Quod si læsus ab aliqua parte fueris, ipsis te penitus consumendum ignibus trademus. Sin autem (quod credi non potest) sanus evaseris, [transit illæsus per ignem aqua benedicta & thure lustratum,] omnes nos Deo tuo absque difficultate credemus. Cumque hoc fœdus non solum Bonifacio sed & cunctis quæ aderant gentibus placuisset; Bonifacius ita vestitus velut Missarum solennia celebraturus, prius cum sanctificata aqua & incenso thure undique perlustrans ignem, dein stridentes flammarum globos ingressus, ita exivit illæsus, ut nec minimus capitis ejus capillus videretur exustus. Tunc Rex & ceteri qui huic spectaculo interfuerant, catervatim se ad pedes Beati viri projiciunt, indulgentiam lacrymabiliter petunt, & baptizari se instantissima supplicatione deposcunt.

[7] Cœpit itaque tanta gentium multitudo ad baptisma confluere, ut vir Sanctus ad spatiosum quemdam lacum pergeret, & in ipsa aquarum abundantia populum baptizaret. [multos convertit cum Rege] Decrevit autem Rex, ut regnum relinquens filio, ipse quamdiu viveret, se a Bonifacio nullatenus separaret. Frater autem Regis cum ipso pariter habitans, dum nollet credere, absente Bonifacio, ab ipso Rege peremptus est. Alius vero frater qui jam a Regis erat cohabitatione divisus, mox ut ad eum vir venerabilis venit, audire verbum ejus noluit; sed de conversione fratris nimia adversus eum ira succensus, continuo comprehendit: deinde timens, ne, si vivum teneret, Rex eum de manibus ejus eriperet, in sua præsentia, circumstante non parva hominum multitudine, decollari præcipit. Statim vero & ipse cæcatus est, & tantus eum cum omnibus qui adstabant, stupor oppressit, ut nec sentire, nec aliquod humanitus officium agere aliquatenus possent, sed cuncti velut lapides rigidi & immobiles permanerent.

[8] Rex autem hoc audiens, nimio dolore perculsus, omnino deliberat non solum fratrem occidere, sed & cunctos qui sibi tanti reatus fautores extiterant, gladiis trucidare. Sed cum illuc protinus advenisset, & corpore Martyris adhuc in medio posito, fratrem simul cum reliquis hominibus sine sensu & motu stupefactos adstare conspiceret; hoc sibi cum omnibus placuit, ut prius pro eis oratio fieret, si forsitan illis divina misericordia sensum, [ideo occiditur ab ejus fratre: hic vero & socii cæci & immobiles redduntur:] quem amiserant, reformaret: deinde si acquiescerent credere, indulto crimine, viverent; sin autem, omnes ultoribus gladiis interirent. Cum igitur & ab ipso Rege & a ceteris Christianis diutius fuisset oratum, non solum prior sensus stupefactis hominibus redditur, sed insuper consilium flagitandæ veræ salutis immittitur. Nam continuo pœnitentiam sui criminis flebiliter expetunt, baptismi Sacramenta cum magna alacritate suscipiunt, super corpus quoque beatissimi Martyris ecclesiam construunt. Verumtamen ego, si de hoc mirabili viro cuncta, quæ dici veraciter possunt, virtutum dona referre tentarem, deficeret forsan lingua, [Rege autem & populo orante, sibi restituuntur & baptizantur.] non deficiente materia. Dum igitur Bonifacii virtus proprio indigeat stylo, idcirco tamen illum cum aliis Romualdi discipulis summotenus hic memorare curamus, ut ex eorum laude, quam magnus vir gloriosus magister eorum fuerit, demonstremus: quatenus dum celsitudo clientium auribus fidelium insonat, quam excelsus doctor eorum fuerit, ex schola quam tenuit, enotescat.

ANNOTATA F. V.

a Hic S. Romualdi discipulus. Quomodo ad religionem conversus fuerit refertur in Vita S. Romualdi ad VII Februarii num. 37.

b Pereum insula est a Ravenna urbe duodecim fere milliaribus distans.

c Birrus vestimentum vile: de variis ejus significationibus vide Glossarium Cangii.

d Othonis scilicet III.

e Franciscus & Silvester Maurolyci & alii Bosnensem Archiepiscopum faciunt: verum annotavit hic Bollandus non videri certæ Sedi addictum sed ordinatum Antistitem ut Gentibus prædicaret.

f S. Adelberti Ep. Pragensis, in Prussia martyrio an. 997 coronati Vitam dedit Henschenius 23 Aprilis.

g Maurolycus & Razzius Regem hunc Busianum appellant.

DE BEATO ODONE,
ABBATE TORNACENSI S. MARTINI, DEIN EPISCOPO CAMERACENSI.

ANNO MCXIII

Commentarius prævius de scriptoribus Vitæ.

Odo, Abbas Tornacensis S. Martini, & Episcopus Camarucensis (B.)


G. H.

[1] Floruit B. Odo seculo Christi X & XI, evocatus Aurelianis Tornacum anno Christi MLXXXVII, ibiq; scholis publicis præfuit usque ad annum MXCII, [Tempus vitæ & mortis.] quando cœpit monasterium S. Martini excolere sub regula S. Augustini; ac postea anno MXCV sumpto habitu S. Benedicti, Abbas constitutus, rexit dictum monasterium usque ad annum MCV, quo Episcopus Cameracensis constitutus est, ac tandem in ea dignitate ex hac mortali vita migravit ad Christum, hoc XIX Junii, anno MCXIII. Characteres Chronologici infra ad Vitam secundam commodius illustrantur.

[2] Vitæ illius primus scriptor fuit, Amandus de Castello, Prior cœnobii Aquiscinctini, a quo B. Odo in ultimo morbo tenerrime exceptus, [Vita auctore oculato teste:] magna cum solicitudine tractatus, colloquiis divinis recreatus, & spirituali consolatione sustentatus fuit: cujus etiam nomini ipse Odo aliquod suum opusculum consecrasse dicitur sub finem Vitæ quam aliqui Orationem funebrem appellant. Hanc Vitam damus ex vetusto Ms. Marchianensis cœnobii (cui postea dictus Amandus Abbas præfuit) collatam cum edita ab Arnoldo Raissio in Belgica Christiana, alia quam Franciscus la Barr, Prior quicinctinus anno MDCXLVI scribere exorsus, inseruit Historiæ monasticæ in Partes octo & volumina 13 digestæ, eadem complexus omnium fere ordinum monasticorum institutiones, [inserta historiæ monasticæ Ms. anni 1596] illustriumque virorum qui fuerunt ab initio nascentis Ecclesiæ, usque ad viros præclaros instituti Cisterciensium; item plurimorum nmonasteriorum & Primariorum nomina Abbatum. Vastum illud opus vidi ego propria Collectoris manu descriptum in Aquiscinctino cœnobio: habeo autem totidem voluminibus in Musæo nostro transcriptum; neque enim auferri ipsum a se Aquiscinctini Monachi volebant; magni autem sua interesse credebat Rosweidus, ipsum habere integrum promptumque ad manum; jam tum conceptum mente habens opus, [ut ea apud nos est transcripta.] quod eo mortuo parturire Bollandus cœpit. Parte ergo prima dicti operis, habemus Ms. Marchianensis ecgraphum, a prædicto Barro fideliter illuc translatum: qui Barrus quanto honore & reverentia prosecutus fuerit B. Odonem, manifestat in suis ad marginem additionibus, in quibus eum titulo Sancti exornat hisce verbis: S. Odonis dilectio erga Aquiscinctenses. Virtutes S. Odonis. [ubi Vita cum titulo Sancti.] Prima institutio vitæ S. Odonis. Conversio ad monachismum S. Odonis. &c. Solo titulo Beati honorant eumdem dictus Raissius tam in citata Belgica Christiana, quam in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos, & in Hierogazophylacio Belgico pag. 57, Idem faciunt Sammarthani in Gallia Christiana, ubi de Episcopis Cameracensibus.

[3] Sed & prædictus Amandus, in Vita num., 7 obiisse ait XIII Kalendas Julii Beatum istum. Præterea Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, cum egisset ad diem IX Octobris de B. Goswino Abbate Aquiscincti, citato rescripto reverendi Prioris Francisci Barri, [compendium ex Molano.] hanc Appendicem adjungit: Eadem in ecclesia quiescit, albo marmore tectus, venerabilis Odo, Cameracensis Episcopus, antea primus Abbas Tornaci ad S. Martinum: qui ipsemet scribit in libro de blasphemia Spiritus sancti, quod Aquiscinctus sit illi dulce refugium exilii sui, dum potestate regia a sede Cameracensi pulsus est, quia virgam & annulum, quæ consecratus ab Ecclesia acceperat, dono Imperatoris (qui erat Henricus quartus) iterato accipere renuit. Obiit XIII Kalendas Iulii, & mox Amandus Prior litteras scripsit, mœroris plenas de sanctitate defuncti Patris: quarum exordium est: Aquiscinctensis cœnobii humilis Congregatio, omnibus qui salutis suæ soliciti sunt. Hæc Molanus: quibus similia ad IX Octobris adjunxit Miræus.

[4] Quia vero Amandus Prior pauca solum, quæ tunc occurrebant, suo scripto protulit, aliam Vitam priori subjungimus ex variis, & potissimum ex collectione Francisci Barri concinnatam. [Alia Vita ex Herimanno] In hac allegatur Historia Herimanni Abbatis III monasterii S. Martini, cujus apud Valerium Andream in Bibliotheca Belgica hic titulus dicitur esse. Historia reparationis sive instaurationis sui monasterii, per Odonem postea Cameracensem Episcopum, facta ab anno Christi MXCII usque ad annum MCXLXII. Præterea profert dictus Amandus Prior sibi submissa a Jacobo de Marquys, Abbate S. Martini constituto anno MDLXXXIV, viro pio & erudito, [& Jacobo Abbatibus aliisque.] qui inter alios tractatus a se conscriptos edidit Gesta Abbatum sui monasterii, quæ ibidem Mss. adservantur, & exhinc decerpta ab ipso accepit Franciscus Barrus, suæque Collectioni inseruit. Nos ex omnibus Vitam concinnamus, servato rerum gestarum ac temporum, ordine, cum quid ab Herimanno scriptum sit, non possimus secernere; ac narratio ipsa etiam sic ad captum lectoris optime consistat. Illis quoq; nonnulla inte ponimus, quæ ab aliis in Episcopatu gesta indicantur.

VITA Auctore
Amando de Castello tunc Priore Aquiscinctino.
Ex Mss. & editione Rayssii.

Odo, Abbas Tornacensis S. Martini, & Episcopus Camarucensis (B.)

BHL Number: 6287


A. COÆVO AMANDO EX MSS.

[1] Aquiscinctensis cœnobii humilis Congregatio, omnibus qui salutis suæ soliciti sunt salutem in Domino. Dilectissimi, [Invectiva scriptoris in mortem] vobis mandamus, quatenus vestris orationibus de tristitia, quæ nos premit, relevari mereamur. Heu amara mors quæ fratres dividis & dissocias amicos! Unde tibi hæc potestas? Post crucem Christi, quis hæc tibi jura restituit? Certe ille te prostravit, ille devicit, qui dudum per Prophetam tibi minabatur; Ero mors tua, o mors: morsus tuus ero inferne. [Oseæ. 13. 14] Si igitur mors Christi tibi nocendi vires ademit, quomodo eos mori cogis, quos ipse semper victuros secum de morte redemit. Ejus etenim verba in Euangelio sunt hæc: Omnis qui credit in me, non morietur: & qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. [Joan. 11. 25.] Sed forte dicet aliquis; Quale principium dedit adveniens? Quorsum ista? Credite, Fratres & Domini, ad quos ista pervenerint, quia non infidelitas, sed mœror animi, hoc a nobis dicendi extorsit initium, & quasi in mortem fecimus invectinem.

[2] Licet sciamus exitum de hoc seculo justorum, in Scripturis appellari Somnum vel Dormitionem (Unde psalmista ait, Cum dederit dilectis suis somnum; & Dominus in Euangelio, Lazarus a amicus noster dormit) verumtamen nobis imperare non. possumus, quin doleamus: quando Dominum Odonem, Cameracensem Episcopum, qui nuper apud nos de hoc mundo recessit, ad mentem revocamus. [Psal. 126. 2, Joan. 11. 11.] Gravi etenim detentus valetudine, [propter obitum B. Odonis apud Aquiscinctinos.] fecit; & quantum nostram ecclesiam in vita dilexisset, in fine demonstravit. Hic dum viveret, nobis pater erat consilio, mater pietate, amicus beneficio. Nec mirum si desiderium absentiæ ejus nequimus sustinere, quibus contigit præsentis vitæ solatium amisisse. Nostram quippe, non illius vicem dolemus: quia nos, adhuc inter laqueos hujus seculi incedentes, eum ad meliora evasisse credimus. Credimus, inquam, quia cum justis modo lætus decantat; Sicut audivimus, ita & vidimus in civitate Domini; & cum Moyse admiratur dicens; Transiens videbo visionem hanc magnam. [Psal. 49. 9, Exodi 3. 3.] Magnam certe nunc Dei habet videre visionem, quia cum esset in corpore, non suam sed illius dilexit voluntatem.

[3] Quis autem virtutes, quas- possederat, digne valeat enumerare? quid potius in eo laudare? Si patientiam, si benignitatem, si humilitatem ejus prædices, quidquid dixeris minus erit. Ita in singulis eminebat, quasi ceteras non haberet. Et, ut quotidianam ejus vitam, tritis & communibus verbis breviter edisseram; mitis erat affatu, dulcis alloquio; nihil illius severitate lætius, nihil lætitia se verius: gravitatem morum, vultus hilaritas; hilaritatem vero vultus, mox gravitas temporabat. Mentiri & jurare aut nesciebat aut nolebat: linguas quoque adulantium seu detrahentium prudenter cavebat, & utrumque genus hominum velut pestes animæ fugiebat. Contra illos sepiebat aures suas spinis, ne audiret linguam nequam: contra istos scriptum esse sciebat, Verba adulatorum mollia, feriunt interiora ventris. [Prov. 18. 8.] Nulli malum pro malo reddebat, [& Apostolica doctrina:] vel maledictum pro maledicto; & quasi agnus inter lupos missus, morsum malitiæ non habebat. Providebat bona, non solum coram Deo, sed & coram hominibus, ut sine offensione præesset Ecclesiæ quam regebat. Apostolicæ etiam doctrinæ gratia refulgebat; & quantum in se erat, omnes tam verbo prædicationis, quam optima morum institutione a seculo revocabat.

[4] Inter harum virtutum insignia, castitatem in eo laudare superfluum puto: cujus vita, etiam ante conversionem, pro continentia quam habebat, cunctis fuit in exemplo. Et quod in primis dicendum fuit (sed non omnia dicere institui) eo quoque tempore, hoc est ante conversionem, [castitatem amabat:] ut ad priora redeam, ita in libris totus erat, quasi nullam crederet se habere requiem, nisi eum quem in exercitio scripturarum arripuisset laborem. Erat quippe fundatus grammatica, rhetorica ornatus, armatus dialectica, & his studiis eum indesinenter occupatum multa discipulorum turba sequebatur: qui ad famam tanti viri undique congregati ejus disciplina sitiebant informari, [studiis addictus,] magisterio erudiri. Hic forsitan remoraretur aliquis & diceret, quam ardentis fuisset ingenii, quam tenacis memoriæ, quam temperatus jam tunc in moribus, in verbis sobrius, in doctrina solicitus, [alios docuit:] in disputationibus cautus, in solvendis quæstionibus promptus. Tanta denique in scholis ejus quies, tanta pax inter discipulos & vitæ compositio, per ejus diligentiam habebatur, ut non tam magister litterarum, quam Episcopus animarum merito posse dici videretur. b

[5] Postquam vero libri B. Augustini, de libero arbitrio & vera religione, in manus ejus venerunt; statim mutatus in alium virum, cœpit odire quæ ante dilexerat, & diligere quæ prius oderat. Jesu bone, quanta hominis mutatio! Fit in pauperes Christi rerum distractio, cibi & potus abstinentia, [monasterii S. Martini a se constructi Abbas factus,] carnis maceratio; & omne studium, quod in secularibus disciplinis prius insumpserat, in veram convertens philosophiam, de discipulis suis socios fecit exemplo sui, & doctrina multos convertit: & postmodum, relicto foris Clerico, Monachus effectus, monasterium quod dicitur ad S. Martinum, Tornaci ex truxit Ab omnibus qui per eum, vel cum eo mundum reliquerant, in Abbatem eligitur, consecratur. Multa prætereo quia ad alia festino. Tunc vero quasi novum lumen in regione illa visum est oriri: populus enim ad ejus prædicationem convertebatur; inter conjugia, consensu utriusque partis, fiebant sancta divortia; patres a filiis, filii a parentibus gladio verbi Dei dividebantur. Omnes, sicut in tempore Apostolorum, in commune afferebant pretia eorum quæ possederant. Juvenes ac virgines, senes cum junioribus, certatim hujus seculi sarcinam projiciebant: quasi jam de hoc mundo non essent, nudi ac leves ad cælum volare gestiebant. Civitas eorum, quasi carcer eis esse videbatur; monasterium, paradisus: ipse autem omnibus omnia factus, infirmis infirmus, sanis robustus apparebat: &, quasi omnium pater esset, sic omnium ex animo curam gerebat. [plurimos ad monasticam vitam adducit] Heu humanarum rerum incerta provisio! Lætis principiis adfuit tentatio: & Sathan, qui etiam inter filios Dei adfuit, expetivit eos ut cribraret sicut triticum. In hoc loco quiescat ater corpius arcuato vulnere venena detractionis infundere; & ad calumniam tanti viri non referat, quod quidam eorum, dimisso sancto proposito, ad seculum redierunt. [Act. 4.] Si Christum non audet reprehendere, quod multi discipulorum ejus abierunt retro, & jam cum illo non ambulabant; parcat unusquisque linguæ, parcat animæ suæ; & nequissimum detractionis vitium, quasi novissimum diaboli jaculum, nitatur evadere. Nam pauci sunt, ut etiam de Religiosis non sileam, qui ita irreprehensibilem exhibeant vitam suam, ut non libenter reprehendant alienam.

[6] Quia multa? Tantam lucernam sub modio Christus latere non patitur, sed per Dei gratiam, ut omnibus qui in domo ejus sunt luceret, [creatur Episcopus Comeracensis,] ad Episcopatum Cameracensis Ecclesiæ assumitur. Tunc vero quanta qualisque ejus vita fuerit, quam pristinæ humilitatis, vel & paupertatis memor permanserit, tot producimus testes, quot in civitate illa habentur homines. Verum, quia longius ab incepto digressi sumus, jam ad ægrotum nostrum depositis omnibus redeamus.

[7] [Aquiscincti æger] Aquiscinctum, sicut diximus, se deferri fecit: ubi omnibus quæ Christiano morienti conveniunt, rite expletis, tam alacer, tam securus novissimam horam expectare videbatur, quasi non ipse qui infirmabatur, sed alius pro eo esset moriturus. Unde quidam Frater in stuporem adductus, remotis omnibus arbitris, solus ad solum accessit, & utrum timeret, apposita ori ejus auricula, diligenter investigavit; Tunc ille, ut verbis ejus loquar, [non timet mori,] cum diceret, Ad quid timerem? & iste opponeret, Et periculum mortis, &, quia judicia Domini abyssus multa, & quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, & cetera hujusmodi; ille paululum reticens, &, quasi aliquid in se prius deliberans, respondit; Non timeo. [Psal. 47, Psal. 142.] Admiratus Frater conticuit; & magnam apud Deum eum habere fiduciam persensit. Obiit autem tertio decimo Kalendas Iulii Beatus iste: animam reddidit Christo, nos corpus sepulturæ. [& obit 19 Junii.] Omnes Igitur, Fratres & Domini nostri, ad quos hæc legenda pervenerint, oramus & vos pro eo, quod pro se nos oravit. Secretius enim loci nostri Abbate ad se evocato, ut verba ipsius ponam; Rogate, ait Carissime, conventum Fratrum, ut pro me apud Deum dignetur intercedere; cujus judicium, sine ejus misericordia non potero sustinere.

[8] Pro merito viri pauca diximus, & debita laude inferiora: sed qui ad hoc vacant ut aliis detrahant, voluntatem in nobis, non vires considerent. Materia hæc communis est, dicat unusquisque quod volet. Illi offerant in tabernaculo Dei argentum & aurum, & lapides pretiosos, mihi sufficit si offerre valeamus, & ferrum, & pilos caprarum. Malui certe multorum subire judicium, & a malis ferre confusionem; quam Abbatis mei non parere imperio, vel non sequi voluntatem. Hic vero quem loquimur, laudibus nostris non indiget, cujus memoria in benedictione: exegit enim ipse sibi monumentum ære perennius quod nulla possit delere vetustas. Extant namque apud nos quædam opuscula, quæ digna habentur memoria: scilicet de Canone Euangeliorum, & de Canone Missæ c libelli duo, ut disputatio contra Judæum, & homelia de Villico. Et liber d unus de originali peccato, & alius de blasphemia in Spiritum sanctum, & quem interrogatione mea dignatus est cudere meoque nomini consecrare. Valete.

ANNOTATA G. H.

a Apud Raissium, omissa hac de Lazaro sententia, citatur istud Lucæ 8. Non est mortua puella sed dormit.

b Hic lubet attexere, quod Joannes Buzelinus Cameracensis lib. 4 Annalium Gallo-Flandriæ, citato ad marginem Herimanno in Chronico Martiniano, asserit his verbis pag. 189. Publice docebat Dialecticam Insulæ Lambertus: idem Tornaci Magister Odo faciebat. Utrumque plurimi Clericorum sectabantur, & passim fama celebrabat. Sed, ut assolet propter locorum vicinitatem inter discipulos, invidia stimulante, gravis exorta est disceptatio, utri palma doctrinæ deberetur; his Lambertum, illis Odonem præferentibus, ut quemque amor rapiebat. Igitur ut finem disputationi faceret Guilbertus Insulensis Canonicus, de quodam viro, quem surdum & mutum python insederat, quæsivit curiosius, quam utriusque doctoris scientiam majori nixam soliditate crederet. Is ita nutibus respondit, ut manum dexteram per sinistræ palmam instar aratri terram scindentis pertrahens, & digito in Odonis scholam intendens, hujus doctrinam esse certissimam significaverit. Contra de Lamberto innuens, digitum ad Insulense oppidum verterit, dein manu ori admota exsufflaverit, quasi assereret, plurimum inesse lectionibus ejus vanitatis. Quæ ut nullam sane fidem mereantur, saltem idonea fuere comprimendæ tum nimiis Odonem sannis & probris in incesserent… Quid Lamberto factum non invenio. Quam prius Odonem morum gravitas & doctrinæ splendor carum & mirabilem omnibus fecerant, tam postea novum vitæ genus & majoribus illustre virtutibus longe magis commendabat. Ac tum describit Buzelinus monasterium S. Martini erectum, atq; Episcopatum Cameracensem Odoni delatum ait.

c Extat expositio in Canonem Missæ, in 4 distinctiones divisa, cum aliis in Bibliotheca Patrum.

d Quis hic sit non constat. Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica allegat Dialogum de Mysterio Divinæ Incarnationis, Librum Collationum & Parabolas. Sed hos tractatus nescimus hactenus excusos esse.

ALIA VITA
Ex variis collecta.

Odo, Abbas Tornacensis S. Martini, & Episcopus Camarucensis (B.)


EX VARIIS

CAPUT I.
Acta ejus ante Episcopatum.
Ex collectione Francisci de la Barr.

[1] Prima institutio monasterii S. Martini apud Tornacenses est hujusmodi. [Monasterium S. Martini a S. Eligio erectum,] Jactis fundamentis & prima institutione monasterii S. Martini Tornacensis, per B. Eligium, Tornacensem & Noviomensem Episcopum, anno videlicet Domini sexcentesimo quinquagesimo, postquam perstitisset & celebre habitum fuisset annis ducentis triginta duobus, justo Dei judicio eversum fuit, & Monachi hinc inde dispersi in persecutione Normannorum, [& a Normannis destructum;] quæ sævissima fuit; siquidem non solum monasterium eversum, sed & ipsa civitas Tornacensis prorsus diruta & solo æquata fuit; illa deserta, egerint Monachi spatio triginta duorum annorum Noviomi apud suum Episcopum.

[2] Tandem Deo miserante, qui non continet in ira miserationes suas; anno millesimo nonagesimo secundo, Apostolicæ Sedi præsidente Urbano, [an. 1092 restaurari cœptum] Tornacensium & Noviomensium Episcopo Radbodo, Francorum sceptra tenente Philippo, Romanorum Imperatore Henrico, denuo restaurari cœptum est hoc monasterium; occasione Odonis, qui quondam fuerat Clericus Aurelianensis civitatis, patre Gerardo, matre Cæcilia oriundus; & propter suam insignem eruditionem a evocatus a Dominis Canonicis Tornacensibus, [a B. Odone Gymnasiarcha,] ad moderandam scholam ecclesiæ suæ: qui adeo præclare functus illo est munere, ut in tota provincia illi non esset secundus. Cum vero tam laudabili exercitio vacasset annis quinque, occasione tertii libri Augustini de libero arbitrio, Deo id operante, serio cogitare cœpit de alio vitæ instituto, ac de mundo relinquendo ac ei valedicendo: cujus propositi quinque habuit ex discipulis suis æmulos, qui parati fuerant eum quocumque vellet, sequi. Cum vero indies magis ac magis exardescerent, ut ad optatum finem propositum suum perducerent; [incitantibus civibus] solum de loco eligendo restabat deliberatio. Interim non potuit cives Tornacenses Odonis latere propositum, adeo ut omnibus constaret, eum relicta schola, arctioris vitæ velle sequi disciplinam. Hi adeunt Episcopum Radbodum, apud quem serio agunt, ut persuadere vellet Domino Odoni ejusque sociis, quatenus in proposito firmiter velint perseverare, & sedem capere in monticulo, [volente Episcopo] extra urbis portam meridiem versus, ubi erat prima ecclesiola constructa in honorem Divi Martini Confessoris: in quo loco sepulturæ tradebantur corpora civium, maxime eorum, qui peste tacti moriebantur: Radbodus autem instituerat supplicationes, in festo sanctæ Crucis annuatim celebrandas, ad sacellum S. Martini. Hic ergo votis sanctissimis civium pia ratione satisfacere cupiens, multis rationibus apud Dominos nos de Capitulo egit, quatenus tam pio operi etiam, consentire vellent: quod ægre tandem & difficulter impetrare potuit, illis reclamantibus, & sua jura opponentibus. Verum Episcopus acrius cum iliis agere cœpit, ut eorum consensum impetrare posset; [& consentientibus Canonicis;] præsertim cum locus ille ad jurisdictionem Episcopalem spectaret, & nullum jus in illo Canonici haberent. Tandem annuerunt certis conditionibus, ut decimas & oblationes retinerent. Atque ita factum est, ut locus supradictus Domino Odoni cum quinque sociis datus sit inhabitandus, in b Dominica Maji, in crastino Apostolorum Philippi & Jacobi. Cum maxima igitur Cleri & omnium exultatione, [is eo ductus cum 5 sociis,] in processione solenni deducti sunt ad Ecclesiam, in honorem S. Martini dedicatam: eamque illis liberam, & Episcopali privilegio confirmatam, Episcopus Radbodus coram omnibus tradidit: eosque ibidem sub Regula S. Augustini Canonica, in habitu Clericali Deo servituros dimisit.

[3] Odo igitur, reverendus Abbas, S. Martini cœnobium cum omni tranquillitate gubernabat, Fratresque suos singulari amicitia regularique observantia regebat. [initio magnam passus inopiam,] Attamen in principio non exiguam patiebantur inopiam: quam ut sublevarent nonnulli homines pii laici, totam urbem oberrabant, nomine Clericorum S. Martini mendicantes. Donec tandem plebs Tornacensis, pietatis & devotionis studio instigata, ac multis statum Monachatus ibidem amplectentibus, eis ultro legavit reditus ac possessiones ad victum & vestitum necessarios: [paulatimque ditatus,] successuque temporis factum est, ut ipsi Tornacensis urbis cives longe ampliora, quam necessarium esset, largirentur. Nec tamen idcirco quid erat superfluum: nam ipse Odo, ut erat erga pauperes maxime liberalis, non solum superflua distribuebat, sed & necessaria effundebat. Quamobrem forte fortuna, urbem ipsam & vicinum territorium fame vehementer urgente, ipse cunctis pæne cibariis in usus pauperum distributis, Religiosos gravia pati permisit. [assumit œconomum.] Quod & alias sæpius contigit. Quamobrem parum ad rem domesticam attentum eum esse existimantes Monachi, Præpositum elegerunt Radulphum, in Administratorem seu Oeconomum monasterii; qui brevi tempore ipsam ecclesiam multis dotibus opimisque agris auxit atque ditavit: insuper etiam non paucas domos, villas, ceteraque rusticana ædificia construxit, quæ etiam nunc in magnum commodum subsistunt ecclesiæ S. Martini. Porro Magistro Odoni remansit sola solicitudo & auctoritas suos in bonis moribus, juxta veterum Patrum statuta, continere: quod etiam studiose perfecit sub Divi Augustini Institutis.

[4] Interim inter alios quidam juvenis Clericus, nomine Adolphus, [Occasione juvenis Clerici, invito patre habitum petentis] filius Sohieri, Cantoris ecclesiæ B. Mariæ Tornacensis, abjectis omnibus divitiis atque secularis vitæ contemptis voluptatibus, adiit consortium Fratrum Divi Martini. Qua de re certior factus pater, accitis secum amicis, properavit ad ecclesiam S. Martini; inventum filium crinibus arripuit, multisque ictibus humi prostratum verberavit, verberatumque secum attraxit domum. Altero die filius inscio patre rediit ad ecclesiam S. Martini, parentibus putantibus eum adiisse basilicam beatæ Virginis Mariæ. Sed postquam habuisset compertum pater, eum ad Martinienses rediisse; cum furore eo se contulit, atque filium ut prius verberatum, domum reduxit, & cippo constrictum in custodia detinuit ad tempus. Sed inde relaxatus filius statim concupitum monasterium repetiit: unde cum sæpe eum extraxisset pater, toties ipse filius repetebat Martiniense Fratrum cœnobium. Interim dum hanc inhumani patris verberationem pateretur hic pius Adolphus, & in proposito capessendæ religionis nihilominus constans permaneret; & quid agendum in hoc negotio, reverendo Domino Odoni nihil occurreret; supervenit reverendus Aymericus Antistes Aquiscinctinus, director consiliorum reverendi Odonis, in rebus præsertim monasticis, & consolator gratissimus in omnibus anxietatibus, [& frequentis discipulorum ad urbem recursus,] quibus ejus premebantur Fratres. Apud hunc Abbatem conquestus etiam fuerat ipse Odo, suos Clericos quotidie, nescio qua ex consuetudine, discurrere ad Cathedralem ecclesiam Divæ Virginis, ut preces horarias ibidem funderent ac decantarent, nec posse eos inde avertere, prætexentes pietatis studium ac inveteratam consuetudinem. Tum Aymericus Abbas, Novi, inquit, rationem eos cohibendi & domi retinendi, si meæ assentiaris sententiæ. Annuente Odone consultus respondit: Ingenue dicam quod sentio; quia meum expetis consilium. Mi bone Magister, noveris eamdem difficultatem & te & tuos sæpe deinceps subituros, nisi mature occurratis. Cum urbi Tornacensi sitis vicini (neque enim tum temporis hic mons S. Martini in urbe includebatur) & Fratrum horum sit eadem vestis & similis agendi ratio cum aliis Clericis commilitonibus, qui in urbe degunt; hi qui in seculo versantur, facile suos religiosos Fratres ad se deliciis mundi delibutos allicient, & ad vitam reducent liberiorem. [suadet ei Abbas Aquiscinctinus regulam S. Benedicti.] Quamobrem, si vestro statui ac constantiæ religiosæ consultum esse velitis, necesse est, ut Reverentia tua, Domine Odo, & Fratres tui Regulares, Habitum S. Benedicti induatis, atque ejusdem Regulam profiteamini. Sic enim a natura comparatum est, ut horum temporum Clerici, vestibus albis induti, ita a veste nigra abhorreant Monachorum, ut cum his versari omnino dedignentur. Itaque, reverende atque peramande mi Domine Odo, licet optime passim audias, & de virtutibus tuis omnino mira prædicent; decet omnino, ut vivendi institutum strictius ac perfectius prosequaris, relicto hoc molliori vitæ genere Clericorum, in quo tu & Fratres tui nimis delicate versamini, licet jam mundo & pompis ejus valedixeritis. Nunc igitur, si illecebris hujus mundi & secularium Clericorum cupitis expediri ritibus; strictius atque sanctius Divi Benedicti jugum subite.

[5] His auditis suasionibus, Reverendus Dominus Odo optime animatus, Fratres suos accersiri jubet, in consilium vocat, [Acquiescunt Religiosi 12] eorum rationes & consensum expetit. Illi verbis sui reverendi Præsulis Domini Odonis accensi, quod hujusmodi esset consilium reverendi Abbatis Aquiscinctini Domini Aymerici; suppliciter eum rogarunt, ne grave ei esset ea nocte apud eum quiescere; & quod crastina die quam lubenti animo & regulam & vestem S. Benedicti accepturi omnes essent, sicque fierent nigri Monachi. Mane itaque cum Matutinas horas atque Primam, juxta Ordinem & usum S. Augustini, in choro cecinissent; capitulo celebrato, cui præerat Aymericus Abbas Aquiscinctinus, ejus sermone & oratione persuasi omnes S. Martini Antistitis Regulares, numero duodecim, sese ad summum altare templi contulerunt: [& habitum accipiunt,] ubi ipsius Aymerici manu vestibus Clericalibus exuti, servato per tres dies silentio, ab eodem reverendo Aymerico Abbate vestes, benedictas juxta institutum Benedictinorum, susceperunt. Deinde Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas & Completorium, horarias preces totius diei juxta usum Divi Benedicti compleverunt, atque deinceps quotidie sunt prosecuti secundum statuta Divi Benedicti. Quantum autem profuerit, ex consilio reverendi Antistitis Domini Aymerici, ista permutatio vestimentorum Ordinis Regularium S. Augustini in Ordinem & Habitum monachalem Benedictinorum, [felici successu:] successus ipse comprobavit. Neque enim deinceps ille Sohierus cantor, aliquid molestiæ intulit filio suo Adolpho, ut ad seculum reverteretur; sed potius indies hortabatur eum, ut in novo statu electo constans permaneret, quotidieque proficeret in ea solitudine sancta. Quin & ipse, facti sui pœnitens, atque a pristina vita resipiscens, pœnitentia ductus, ac divino instinctu ad meliora adspirans, cum suo germano fratre Hermanno, Præposito ejusdem ecclesiæ beatæ Virginis Mariæ, vestem Benedictinam cum vivendi instituto suscipiens, vitam monasticam est professus. Insuper quinque Capellanias, quas in gratiam alterius filii sui, nomine Adam, etiam ejusdem Episcopalis Ecclesiæ Canonici, comparaverat, curavit ecclesiæ S. Martini incorporandas atque uniendas.

[6] Tum vero trium dierum completo silentio, & ceremoniis ad professionem Benedictinam consuetis, [B. Odo Abbas eligitur] ipsi Domino Odoni & Fratribus ejus dedit consilium reverendus Dominus Abbas Aquiscinctensis Aymericus, ut novum Abbatem sibi præficiendum eligerent. Itaque imprimis Odo, cum in aliquem suorum suffragium suum ferre conaretur; ecce divino instinctu omnes alii, unanimi consensu & voce, eumdem elegerunt Odonem in Antistitem: quem ita electum Reverendissimo Episcopo Noviomensi & Tornacensi confirmandum obtulerunt, [4 Martii Dominica an. 1095] Domino Radbodo; qui eum munere benedictionis honestavit, sequenti Dominica post factam electionem in ecclesia B. Mariæ Virginis Tornacensis, quarto c Nonas Martii, qui erat tertius annus ab ejusdem Domini Odonis conversione.

[7] Verum cum Dominus Odo cum Fratribus suis serio exercitaretur in lectione sacrorum voluminum, [alio migraturus cum suis] maxime Collationum seu Vitarum Patrum, cœperunt cogitare de loco relinquendo, in quo jam tribus annis egerant: ut quem minus suo proposito judicarent provenire, maxime quod cantu vicinorum, & tumultu transeuntium impedirentur. Itaque deliberarunt locum aliquem abditum & ab omni conversatione remotum expetere, ubi liberius vacare possent rebus cælestibus meditandis. Tali consilio habito, Horis matutinis absolutis, summo mane compositis libris & supellectili, egrediuntur. Quod cum cives Tornacenses rescivissent, tristitia atque mœrore confecti, [ab Episcopo remittitur,] omnem adhibuerunt operam ad eos revocandos. Quod non prius facere potuerunt, quam Noviomum illi ad Episcopum pervenissent: qui comperta itineris suscepti causa, postquam eos triduo apud se defatigatos refocillasset, domum remisit in locum pristinum; & ut ibi manerent sedulo admonuit, & ne quid tale amplius tentarent benigne persuasit. Præterea eis consuluit ut ad reverendum Dominum Aymericum Abbatem Aquiscinctinum se conferrent, aut illum ad se vocarent: quatenus eo instituente & docente, secundum instituta regulæ S. Benedicti, mores & vitam componerent. Quod ut commodius fieri posset, idem Aymericus statim de suis religiosis in cœnobio Domini Odonis Priores instituit, ac vicissim aliquos ex monasterio Domini Odonis secum Aquiscinctum abduxit. Hac ratione factum est, ut maxima incrementa acceperit vita monastica in hoc monasterio: siquidem ita ei divina gratia adfuit, [& usque ad 70 Monachos colligit.] ut cum ante ejus adventum per trecentos fere annos nullus in hoc loco Monachus fuisset; non solum terras & mansiones & officinas, & quæcumque usibus servorum Dei sunt necessaria; verum etiam plus quam septuaginta d Monachos, omnipotenti Deo regulariter servituros, hoc loco aggregarit infra annos fere tredecim, quibus dicto monasterio præfuit usque ad annum millesimum centesimum quintum, quo ad Episcopatum Cameracensem promotus fuit.

ANNOTATA G. H.

a Evocatus anno 1087 sed Urbanus tantum factus Pontifex anno sequenti 1088 die 12 Martii.

b Annus hic erat 1092, litteris Dominicalibus BC.

c Annus hic erat 1095 littera Dominiali G.

d Inter hos fuisse aliquos illustres viros asserit Ioannes Cousin libro 3 Historiæ Tornacensis cap. 31.

CAPUT II.
Gesta in Episcopatu. Morbus, obitus, sepultura.

AUCTOR. G. H.

[8] Fuerant usque ad annum MXCII, quo mortuus Gerardus II, [Ob difficultates in sede Cameracensi] sub uno eodemque Episcopo Sedes Cathedrales Cameracensis & Atrebatensis; sed enim ob dissidium subortum divisæ sunt; & Atrebatensis quidem creatur Lambertus, Cameracensium vero tumultus crevit, electo a civibus Manasse, a Canonicis Gualtero; quorum Manasses anno MXCV consecratus fuit. Verum ut rixæ sopirentur, post sesquiannum, auctoritate Paschalis II Pontificis, renuntiatus est Manasses Episcopus Suessionensis, Gualterus vero Tornaci Episcopus constituitur: sed gravibus jactatus difficultatibus, dicitur relicto Episcopatu, monasticum Institutum arripuisse, eique subrogatum B. Odonem. Res hæc controversa in Chronico cœnobii S. Martini ita narratur: Henricus Imperator ab Urbano II & Paschale II Pontificibus vinculis excommunicationis fuit constrictus, eo quod se ab obedientia Sedis Apostolicæ subtrahens, dignitates Ecclesiasticas quibuscumque vellet largiretur. [deposito Gualtero,] Hinc & invito summo Pontifice in Episcopum Cameracensem constituerat Gualterum. Quapropter Paschalis Pontifex Manassi Archiepiscopo Remensi sub litteris serio præceperat, in virtute obedientiæ ex Apostolica auctoritate; ut congregatis, tam Archiepiscopis quam Episcopis comprovincialibus, eligerent idoneum Episcopum, qui Ecclesiam Cameracensem cum fructu animarum rerumque temporalium augmento regeret. Itaque hisce adhibitis comitiis, in Episcopum Cameracensem electus fuit & cooptatus Magister Odo, [Odo consecratur Episcopus,] sanctimonia & doctrina præclarus, tum Abbas S. Martini: qui a Pontifice Paschali confirmatus, munus consecrationis accepit anno Dominicæ Incarnationis MCV, ab eodem Manasse Archiepiscopo Remensi; & septem comprovincialibus Episcopis VI Nonas Julii Dominica die: sed contranitente Henrico Imperatore, (quod nollet ab eo investituram accipere, ne in censuras canonum incideret) Gualterus urbem Cameracensem occupans, ei introitum & redditus Episcopii denegabat. Interim Reverendus Odo vicinas Ecclesias visitabat, & munus Episcopale exequebatur, sedem ac domicilium habens in cœnobio Aquiscinctino apud Aymericum Abbatem; [degit Aquiscincti,] & Amando Priori admodum familiaris. Donec tandem Henricus junior, Imperatori patri succedens, ad litteras Paschalis Papæ Odonem restituit Sedi Cameracensi; civibus per litteras præcipiens, ut ejecto Gualtero, germanum Episcopum suum admitterent Odonem; qui deinceps ab anno salutis humanæ millesimo centesimo sexto in Sede Cameracensi residens, [accipit Sedem Cameraci] ipsis civibus & toti diœcesi suæ tam vitæ sanctioris exemplo, quam doctrina & concionibus, vehementer profuit; frequenter oves sibi commissas visitans, aliisque necessitatibus subveniens atque sustentans. Hæc ibi.

[9] Idem Odo, sed Odonus scriptus, confirmat Teneramundanum Canonicorum collegium, a Remigio seu Ringoto Calvo, hujus oppidi Domino, ejusque conjuge Adelwide fundatum: [confirmat fundationem Teneramundensium Canonicorum an. 1108] cujus diploma ediderunt David Lindanus libro 2 Teneræmundæ cap. 2, & Aubertus Miræus in Codice Donationum cap. 73, ejusque compendium in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 121 ubi Odardus, inquit, per gratiam Dei Episcopus Cameracensis … Pro magna Dominæ Adelwidis, uxoris Remigii de Tenremonda & omnimoda supplicatione Canonicorum Tenremondensium, eos ab omni persona, omnique laica vexatione emancipamus, [altare Valencenis an. 1109] & Canonicis ejus Ecclesiæ canonicam libertatem assignamus; concedentes, ut Decanus, qui Canonicorum ibidem curam habuerit sic ecclesiæ malefactores excommunicandi potestatem habeat. Duo ecclesiæ altaria de Opwyck & Lebbeke Ecclesiæ Tenremondensis, sanctæ videlicet Trinitatis & S. Christianæ, solummodo ad ædificia sive ornamenta ecclesiæ retinenda, [capellam prope Aldenardam an. 1110 donat] libera Canonicis tradidi: in quibus Presbyteri per Decanum & Canonicos statuantur, & ipsi nobis vel ministris nostris ad curam suscipiendam præsententur. Præfatæ quoque ecclesiæ alodia de Winsia, de Morsele, de Geverghem, in campis, in silvis, in pratis, cum omni justitia terræ & silvæ, libere & integre confirmamus, solis Canonicis profutura. Peractum est hoc anno MCVIII; Indictione I, prædicti Episcopi anno III. Idem anno sequente, Præsulatus quarto, Indictione secunda, petitioni Canonicorum ecclesiæ S. Ioannis Baptistæ in Valentinianis acquievit, [& altare Tornaci:] qua altare de Estruem liberum a Persona Ecclesiæ traditur, uti ibidem apud Miræum legitur. Addunt Sammarthani, ab eodem concessam Roberto Comiti & Clementiæ uxori anno MCX licentiam construendæ capellæ Beatæ Virginis, quæ nunc est in novo-Burgo apud Aldenardam. Apud la Barre legitur eumdem etiam donasse altare Ecclesiæ Tornacensi.

[10] Tandem Odo, uti apud la Barr legitur, ex ejus Monasterii monumentis, cum suis laboribus non parceret, [æger defertur Aquiscinctum,] totam diœcesim latissimam circumiens, senio confectus incidit in morbum; quo vehementer pressus atque afflictus, lectica se deduci præcepit, ad monasterium Aquiscinctinum: in quo & ante Episcopatum, & exul, cum a Cameracensibus non admitteretur, & quamdiu provinciam Episcopalem administravit, familiarissime semper vixerat, cum reverendo Haymerico ejusque successore Alviso Abbatibus Aquiscinctinis, ac Priore ejusdem loci Domno Amando de Castello. [& frustra opponente se Abbate S. Martini,] Porro reverendus Abbas Martinianus, successor ipsius Odonis, & Domnus Segardus, audientes apud Aquiscinctinos in extremis agere Odonem, cum alio religioso venit Aquiscinctum; rogans & petens ipsius Beati corpus ad proprium monasterium S. Martini quod restaurarat deferri: ut ubi primus omnium monachalem vitam fuerat amplexatus, Abbatialemque dignitatem primus omnium gesserat, atque tot virtutibus in vita claruerat, post mortem illic quoque quiesceret. Ad hæc respondit reverendus Abbas Alvisus, Aquiscinctinenses non passuros eum virum Sanctum alio ablegari, quem Dominus Deus ad se transmiserat; [ibidem a morte sepelitur.] sed in sua ecclesia propriam sepulturam habiturum. Igitur octiduo post hanc petitionem, plenus virtutum, anno MCXIII, XIII Kalendas Julii vita fungens Odo, cum magno honore conditus est in medio basilicæ Aquiscinctensis apud Crucifixi imaginem, coram altari S. Andreæ, sub insigni candido & perlucido marmore cavato, effigiem dicti Odonis, baculum pastoralem cum infula & vestimentis Pontificalibus gestantis, referente. Verum altari nunc destructo jacet in vestiario ejusdem Ecclesiæ, coram tabula insigni, referente miraculum S. Andreæ, naufragos in mari liberantis.

DE B. JULIANA FALCONERIA VIRG. TERTIARIA ORD. SERVORUM B. M.
FLORENTIÆ IN HETRURIA.

ANNO CCCXLI.

Vita ex Ms. Italico Fr. Archangeli Gianii Florentini.

Juliana Falconeria Florentiæ, tertii Ordinis Servorum B. Mariæ (B.)


EX ITAL. GIANII

[Prologus]

[1] Serenissimæ Dominæ, Annæ Julianæ, Austriæ Archiduci, Sorori devotissimæ Ordinis Servorum Beatæ Mariæ & Patronæ Colendissimæ Fr. Archangelus Florentinus Servita.

Quamquam corresponsurus desiderio Sereniss. Celsitudinis tuæ, [Dedicatoria ad Sereniss. Annam Austriacam,] simul & pariturus mandato Reverendiss. Patris nostri Generalis, quæ pluribus ab hinc mensibus mihi injunxit compilare vitam nostræ B. Julianæ, tardior aliquanto visus sim; excusandus tamen venio, per continuas occupationes quibus implicor, aggressus per omnes nostræ Religionis Conventus, conquirere materiam pro scribenda a principio, quantum Deus concesserit, Ordinis historia, annos quadringentos, a quibus ille cœpit complexura, usque in præsentem diem. Huic curæ variæ accesserunt operis injuncti expediendi difficultates, dum non nisi certo comperta intendo producere, & prædicationum consuetarum quibus vacare jubeor impedimenta: [excusat tarditatem opellæ] unde futurum spero ut excusabilior quoque appaream in conspectu Sereniss. Celsitudinis Tuæ, quæ potius respectura sit animi promptitudinem, quo hanc opellam qualemcumque tandem obsolutam affero, cognita Tua voluntate fidentior.

[2] Et vero Serenitati Tuæ imprimis debebatur hic labor, non tam qui ea Tibi recens accesit gloria, ut regnantis in terra nunc Imperatricis mater dicereris (licet hoc quoque sit aliquid) sed quia nuper sancto tuo ac generoso proposito assecuta id es, ut Patronam & Advocatam haberes in cælis Reginam Angelorum, cui in terris tam viriliter professa es vele militare, [ipsi debitæ ut Sorori Tertiariæ,] sub vexillo & habitu Servorum ejus, ad imitationem ipsius B. Julianæ. Equidem persuadere mihi non possum, casu factum esse, ut cum superiori anno in festo Visitantis Elizabetham Deiparæ, cum pluribus tuo obsequio addictis matronis puellisque lectissimis, assumens Habitum Ordinis nostri, eligeres lutrico nomini tuo adjungere nomen Julianæ. [& in Julianæ nomen transgressæ] Idem mihi totique Ordini persuadet, signum dolorosæ Matris, & plus quam septemplici gladio transfixæ, quod, velut mundanæ omnis sublimitatis oblita, ex tunc voluisti usurpare pro sigillo. Sane præconcipio animo, ut & alii mecum, isto tuo novo nomine, habitu atque sigillo renovandam in hisce Germaniæ partibus imaginem vivam vetustæ illius associationis, exemplumque veteris nostræ Julianæ, quæ omnium eamdem Mariæ servitutem professarum dux & primipila vocari potest. [an. 1612 2 Julii.] Divina majestas aspiret sanctis ac nobilibus cogitationibus vestris, Tuamque Serenitatem dignam efficiat, quam posteritas nostra aliquando annumeret Beatis suis; deque ipsa velut altera Juliana scribere talia possit, qualia nunc de prima narramus: id quod ego imprimis opto, licet spiritualium tuorum nunc Fratrum, in sacri istius habitus communione, minimus atque undequaque indignus Vincentiæ die XX Aprilis, anno Domini MDCXIII.

LECTORI INTERPRES D. P.

[3] Ex Eleonora, Ferdinandi I Imperatoris filia, Caroli V nepte, & Willelmo Mantuæ Duce nata Anna; nupserat ejusdem Ferdinandi secundo genito Ferdinando, [Fuit Anna uxor Ferdinandi Tyrolen.] Tyrolis Duci atque Burgoviæ Marchioni, anno MDXC; eique alteram Annam pepererat quæ MDCXI nupta patrueli suo Matthiæ, altero patrueli Rudolpho II paulo post moriente, facta erat & coronata Imperatrix, Francofurii XXIV Junii MDCXII. Filiæ igitur exaltationem præcesserat religiosa humiliatio matris, hebdomadem unam: quæ etiam pia Mater, annum jam XVIII vidua apud Rittershusium in tabulis Genealogicis dicitur Anna Catharina, scilicet a Baptismo; [socrus Matthiæ Imper.] & secundum illud nomen commutasse in nomen Julianæe hinc discitur; hoc vero nomen gessit usque ad 14 Decembris anni MDCXVIII, quo obiit, Oeniponte in Tiroli sepulta.

[4] Ipse porro Gianius, qui hac illi Vitam inscripsit, ejus Historiæ, cujus compilandæ susceptam a se curam profitetur, priores duas Centurias, usque ad annum MCCCCXXXIII deductas, vulgare cœpit Florentiæ anno MDCXVIII; [& hanc Vitam accepit quinquennio ante editos Annales;] in quibus cum semel iterumque honorabilem mentionem B. Julianæ fecisset; tandem Cent. 2 lib. 1 caput VIII hoc titulo inscripsit; De gestis & obitu B. Julianæ Florentinæ de Falconeriis: quod Caput profitetur se potissimum collegisse tum ex Pocciantii Chronico, tum ex Mag. Paulo Florentino in suo Quadragesimali, quod Paulina inscribitur, Feria 2 post 1 Dominicam Qudragesimæ, ubi præcipue habebatur de Eucharistia pectore morientis recepta, & carni impresso Crucifixi sigillo. Simili modo ante diffusiorem hanc Italicam Vitam, idem Gianius in Præfatiuncula ad Lectorem, eosdem duos fontes nominat, & addit, Paulinam prædicabilem Senis fuisse impressam anno 1596; insuperque allegat antiquum Julianæ Epitaphium, [indicatis unde sumpta est scripturis,] relatum in quadam lucubratiuncula R. P. Mag. Cosmi Florentini servitæ, necnon Ephemerides quasdam quotidianarum expensarum, quarum etiam nunc fragmenta aliqua restant in archivio Annuntiatæ, ubi servantur scripturæ spectantes ad fabricam; Adeo, inquit, ut auctoris hic nihil sit præter ordinem aptamque collationem rerum ac temporum, prout singula accesserunt, cum discreto quodam ac congruo illis verborum ornatu.

[5] Epitaphium in fine Vitæ, tam Latinæ quam Italicæ, itemque in præfato Chronico, iisdem ubique verbis recitatur, ut infra num. 18. Michaëlis Florentini Chronicon servorum habeo, vulgatum Florentiæ anno 1567: cui novennium super pervivens Auctor, prælo paraverat Catalogum Florentinorum scriptorum: qui Catalogus, curante & multis nominibus ipsum augente Luca Ferrineo, in lucem prodiit an. 1589 cum insigni ipsius Michëlis elogio; [atque imprimis Chronico Pocciantii,] unde & Pocciantium gentilitio nomine dictum novimus, & pluribus aliis libris claruisse. Ejus in Chronico ad annum MCCCXLI verba hæc sunt: Iisdem diebus quibus Religionis onus imponitur R. P. M. Matthæo de Castro-plebis. (ad cujus electionem, pro defuncto Petro Fudertino, Patres convenerant) XX Junii onus mortalitatis deposuit prudentissima Juliana Florentina (in margine præposito B. nominata) quæ non tantum inter nobiles mulieres Florentiæ primatum tenuit, cum originem ducat ex nobili gente Falconeria; sed etiam inter Religionis Servorum Sorores principatum consecuta est. Virum namque non cognovit, sed castissime toto vitæ suæ tempore beatæ Virgini in virginitate servivit, sic a B. Alexio, Ordinis institutore ac ejus patruo edocta. Bis in hebdomade jejunans, die Mercurii & Veneris, nihil nutrimenti sumebat: sed ejus epulæ erant (expiatæ prius aqua pœnitentiæ) corpus ac sanguis Domini; [unde insigne elogium Julianæ sumitur,] die vero Sabbati sola aqua paucaque panis buccella contenta existebat. Si deinde disciplinis vacaverit, si divitias contempserit, si proximorum salutem procuraverit, si Deo grata Virginique cara extiterit, si denique Christi passionem ac ejus Matris dolores fuerit meditata; ipsius pretiosa mors, ac signa subsecuta post ejus gloriosum obitum, satis superque demonstrant. Plurimis namque infirmis, dum migraret ad Christum, & dum sacri cineres ad ecclesiam deferuntur, corpus gloriosum tangentibus, fuit sanitas restituta, velut Divæ Annuntiatæ (hoc nomen Conventui Florentino est) Annalia testantur: ex quibus etiam desumitur, quod huic immaculatæ Virgini adeo cordi extiterit Jesu Christi passio, quod post ipsius obitum tamquam a sigillo impressa, imago Christi cruci afixi in pectore ejus fuit adinventa: [& testimonium aliquod cultus.] quod confirmant adhuc antiquæ effigies, quæ his etiam diebus, in altaribus Divæ Annuntiatæ ab omnibus intuentur. Apud hanc ecclesiam in quadam arca lignea venerabilia ossa sunt recondita; usque ad tempus illud a Patre præfinitum, in quo singuli audient, Surgite mortui: cum quibus ut perpetuo æterna potiatur gloria, surget castissima mulier ista. Sed de promoto paulatim cultu, ac præsenti Reliquiarum ipsarum statu dabitur Appendix post vitam: de qua ad extremum significo, eam fuisse ex manuscripto Italice excusam, anno MDCLXXII, & dedicatam D. Francisco Falconerio, utriusque Signaturæ Referendario Romæ, & sacræ Congregationis super bono Regimine institutæ.

CAPUT I.
Natales & puellaris ætas Julianæ, voto castitatis obsignata.

CAP. I

[1] Quoties divina providentia oculum copiosæ misericordiæ suæ defigit in piam familiam aliquam, [Familia Falconeria divinitus benedicta apparuit,] non cessat eam successive ornare favoribus quibusdam particularibus; unde gratulari sibi illa possit, non tam quod memorabilis facta apud homines sit, quam quod amabilis reddita Sanctis, & æstimabilis Angelis paradisi. [in duobus fratribus, Carissimo & Alexio,] Divina erga Abrahamum propensio, postquam ei benedixerat Deus, ipsius causa extendit sese, non tantum usque ad familiam fratris, sed per filios nepotesque traducta descendit in duodecim Patriarchas, Reges, atque Principes Israël usque ad sanctissimum illius germen Jesum Christum, Salvatorem mundi. Simile quid accidit in domo Elcanæ, cui per Samuëlem, precibus matris impetratum, multiplex benedictio superinfusa est a Deo. Sic in Joanne Baptista divinitus beatificata fuit familia Zachariæ; ut alias infinitas taceam, quibus idem succedere videmus quotidie. Etenim istiusmodi gratiæ, extraordinariæ & speciales, a sola Dei munificentia proficiscuntur prout apparuit Florentiæ, Tuscani Dominii principe civitate, inter duos fratres, Carissimum & Alexium Falconerios.

[2] Vivebant illi in seculo commode, si qui alii conditionis suæ nobiles, [quorum junior e septem Fundatoribus Servorum unus.] quibus dedecori in ea civitate tunc non erat exercere mercatorium quæstum, felici negotiorum successu locupletes: sed unus post alterum, benignam erga se Dei manum certius sunt experti, cum sese divinitus tractos senserunt, ad ingentem morum vitæque in melius conversionem. Primus in recipienda gratia Alexius fuit, fratrum junior; qui magis magisque proficiens quotidie in fervore divini obsequii, mentem cogitationesque paulatim omnes a negotiis seculi traduxit ad amorem Dei, & fratri temporalium curam relinquens, solebat inter alia devotionis exercitia frequentare nobilissimam ac devotissimam istius temporis sodalitatem, cui ex speciali erga beatissimam Virginem Deiparam affectu solitæ ejus Laudes decantare, nomen factum est Laudensium S. Mariæ majoris. Hic inter ferventiores numerabatur; dumque divino cultui, observantiæ sui, & aliorum spirituali auxilio intendit pro viribus; dignus est inventus, qui aggregaretur numero illorum septem, quos ex illo Sodalitio delegit Deus, ad miraculosum principium Ordinis Servorum B. Mariæ auspicandum, quemadmodum illius Ordinis historiæ narrant.

[3] Interim Carissimus, fratrum major, prægravare jam eum incipientibus annis, cœpit etiam seculum fastidire, [alter in senectute sua conversus.] exhortationibus & exemplis fraternis stimulatus. Cumque in seipsum conversus præteritæ vitæ acta atque negotia omnia introspiceret & recognosceret diligentius; conscientiæ stimulis perquam acribus urgeri sese sensit, quasi multa ex alieno injustus possessor retineret. Itaque primum ad divinæ misericordiæ fontem recurrit, ut ejus gratia aspirante certius decerneret, quid sui, quid alieni juris esset: deinde anno MCCLXIII, ne quid scrupuli resideret in animo, Urbano IV Pontifici tunc maximo supplicavit, ut absolutionem sibi generalem impertiretur omnium quæ forte deliquerat in negotio: quam etiam sub congruis quibusdam ac salutaribus conditionibus obtinuit. Cœpit ergo instar alterius Zacheæi intendere restitutioni eorum faciendæ quæ aliena esse existimabat, eleëmosynis in pauperes large distribuendis, & promovendo operi Annuntiatæ Florentinæ, quæ cito facta est publicum refugium, Deiparæ opem implorantium. Neque hic steterunt favores divini, in familiam istam profusi; sed ipsam hominis illius conversionem secuta est gratia tanto singularior, quanto eam minus videbatur expectare posse in adeo provecta ætate; nativitas, inquam, ejus filiæ, cujus vitam scribere instituimus. Superiorum obedientia, & mandato Serenissimæ Archiducis Annæ Julianæ adstricti: quæ sicut illius nomen adoptavit cum habitu œniponte, anno MDCXII; ita ejusdem conatur vestigia sequi & exempla.

CAP. II

[4] Nata est Juliana, sub extremam patris Carissimi falconerii ætatem, circa annum MCCLXX, in urbe Florentina; [An. 1270 nata Juliana;] cum maxima honoratissimæ istius familiæ lætitia. Ea licet ægre meminerit patrem se novisse, cito ex hac vita substractum (quamquam aliud ante hac visum sit nobis, necdum ita accurate subductas habentibus temporum rationes) diu tamen superstitem habuit patruum Alexium, cum quodam suo patrueli Fr. Albizio, pariter Ordinem Servorum professo, qui non parum contulerunt ad eos, quox mox illa facere cœpit, spirituales progressus. Ita a prima pueritia potuit principia facere, omnis Christianæ virtutis; maxime cum eo plurimum etiam conferret mater, singularis prudentiæ matrona, quæ cum omni solicitudine imbuebat parvulam Dei timore, [quæ sub patrui matrisque cito viduæ cura probe educata,] moribus gradui suo congruis, pro more istorum temporum, quando nobiles puellæ educabantur cum præcipuo honestatis solitudinisque rigore, procul a famulitii virilis externorumque conspectu. Vix autem infantula pia cœperat linguam in verba solvere, cum frequens audiebatur pronuntiare dulcissima Jesu ac Mariæ nomina, magna cum admiratione nutricis & delectatione piæ matris; cui levir Alexius sæpe dicebat, quod pro filia Angelum videbatur peperisse; omninoque futurum, ut progredienti ætate, mirabilia magna in illa & per illam operaretur Deus.

[5] Inter hæc paulatim provecta ad discretionis ætatem, longe libentius attendebat Juliana exercitiis devotionis, [& ab infantia pietati addicta,] quæ suus ipsam patruus docebat; quam consuetis mulierum laboribus ad quos ipsam assuefacere conabatur mater. Etenim pro acu & fuso tractandis, instruebat altariolo, & ante ea vacabat legendis libris spiritualibus, cantandis Deiparæ laudibus, precibusque fundendis. Eapropter cum increpans eam mater subinde moneret, quod si ita porro negligenter ageret, in iis quæ ad regendam familiam attinent condiscendis; ægre ei esset inventura maritum; aliud illa non respondebat, quam confidere se, quod suo tempore necessitati tali provisura Deipara esset. Porro quantum illa accidebat ad annos, tanto magis elucere incipiebat morum ac formæ gratia specialis; sic ut mater magnas majoresque indies spes conciperet honoratissimarum nuptiarum; jamque ea de re sermones nascerentur intra domesticos.

[6] Etenim, ut familia Falconeria erat opibus & affinitatibus clara, non deerant quorum conjugiis appeteretur; [recusatis nuptiis,] præ omnibus tamen, mortuo jam patre, in ejusmodi spem intendebat Falco, familiæ caput. Cum enim ætate illa, post Guelforum Gibellinorumque factiones extinctas, aliæ aliæque resurgerent, inter Cerchios atque Donatos, Nigros & Albos; magna cum solicitudine attendebat unusquisque, ut deligenda uxore potentiam augeret factionis suæ, contra adversarios. Verum alia prorsus omnia cogitabat Juliana, [castitatem vovet.] pridem animo fixum gerens, id quod suggerente patruo Alexio conceperat, propositum servandæ in perpetuum castitatis, seque virginem Virginis Mariæ obsequiis consecrandi. Quapropter, spretis adhortationibus maternis, consanguineorum illiciis, ac seculi blandimentis; nuncupato continentiæ voto sese ultro obstrinxir, prompta parentelæ omni totique mundo renuntiare, ac nuda nudum Christum sequi, quandocumque id sibi permitteretur.

CAPUT II.
Susceptio Habitus, in eoque professio & sancta exercitia B. Julianæ.

CAP. III.

[7] Ea res cum ad patrui Alexii notitiam pervenisset, & per eum ad B. Philippum: ambo ut flagrabant desiderio ingenti pertrahendi quoscumque possent ad famulatum matris Dei, vehementer gavisi sunt: & proximo Generali Capitulo anni MCCLXXXIV, rogatus Generalis Philippus est, [Anno 1284 Habitum Ordinis petit] ut tertii Ordinis Habitum donaret Julianæ. Ea enim licet ætate juvenis admodum, gravitatem tamen præferebat matronæ quantumvis grandævæ, & a patruo Alexio satis instructa erat in omni professionis talis exercitio. Ipso ergo testimonium illi redente, & accedentibus mulierum devotarum precibus, quæ in piam istam societatem a votis religiosis liberam convenerant, pallio Servitico distinctam a secularibus, consensit ad Habitum illi conferendum. [& suscipit Juliana,] Factum id est in ecclesia Annuntiatæ, cum iis ceremoniis quibus Ordo noster a principio assuevit; gaudente Alexio, quod negotium neptis suæ eo usque perduxisset; & nihil curante quoscumque respectus mundus & caro in contrarium suggerebant. Ipse vero Generalis magnam jam tum concipiebat fiduciam, multiplicis fructus per eam faciendi in illa pia Congregatione.

[8] Quanta autem cum præparatione animi Virgo ad eum actum accesserit, [de manibus B. Philippi:] quantoque cum jubilo inde recesserit, non est facile verbis explicare. Quæcumque de manu Generalis acceperat, pallium nigrum, tunica, cingulum, vela, ipsaque corona, libellus, & cereus, magna ac mira ei repræsentabant mysteria, quibus contemplandis impenderet annum probationis. Tunica atrata, repræsentabat ei mœstitiam Mariæ in monte Calvario, prolixitatemque martyrii inter filii tormenta tolerati: Zona pellicea, cutem Christi, flagellis, clavis, lanceaque discissam; Vela candida, puritatem Virginis; Corona, laudes ei datas ab Angelo; Libellus, [Actoque probationis anno,] meditationes de passione Christi suggerebat; Pallium, protectionem Deiparæ, cui se suppositam gratulabatur; cereus denique, accensam lampadem quam instar prudentis virginis monebatur sem per habere paratam, in occursum sponsi Domini sui Jesu Christi. His ita considerandis toto anno intenta, magnæ ædificationi erat matri, consanguineis & familiæ universæ, necnon omnibus ejusdem Habitus sociabus. Etenim, enim, licet consanguinei ægrius initio ferrent ejusmodi mutationem, eam tamen paulatim magis magisque probabant; imprimis mater, quæ filiæ exemplo & admonitionibus leviri, ipsa quoque assuefiebat exercitiis devotionis; id quod Julianæ magno erat solatio commodoque.

CAP. IV.

[9] Jam circumvolutus erat probationis annus, & sequenti MCCLXXXV congregabatur alterum Florentiæ Capitulum generale, in quo ad faciendam professionem, suscepto vitæ instituto congruam, [sub illo professionem facit:] recipienda erat Juliana, ex suo ipsiusque Generalis & Sororum voto. Necdum quidem ea res ordinata erat in hunc quo nunc utimur modum, quemque XXII articulis comprehensum postea Martinus Papa IV confirmavit per Bullam anni MCCCCXXIV sub data XVI Martii; verosimile tamen est, id quod tunc Apostolica fuit auctoritate stabilitum, majori ex parte etiam primis istis temporibus usitatum fuisse; ut scilicet coram altari in ecclesia sanctissimæ Annuntiatæ voverent, ad hoc receptæ, perpetuam Deiparæ servitutem sub nigro Habitu, cum observantia castitatis, præsentibus ad omnia testibus vocatis, Notarioque actum publicum consignante, & Fratribus atque Sororibus aliquammultis; [qui salubriter instructæ extremum valedicit.] quemadmodum tunc Julianam fecisse, in manibus B. Philippi Generalis, mihi persuadeo. Is vero Tudertum, finito Capitulo abiturus, unde rediturus esset numquam, instante jam vitæ ejus fine; optimis haud dubie monitis instructam Julianam reliquit, commendans ei, licet adhuc juvenculæ, & solos quindecim annos natæ, Ordinem totum in maximis tunc angustiis constitutum; devotamque Congregationem Sororum, cujus eam prævidebat caput magistramque futuram aliquando; necnon suum proximum transitum; cujus denuntiatio valde consternavit Julianam, quæ adeo cito privari se dolebat optimo animæ Pastore.

CAP. V.

[10] Ultima hæc Generalis sui monita tam alte animo impressit Juliana, [Hinc ipsa sibi quamdam formam præscribit jejuniorum,] & tam frequenter recolebat mente; ut quæ a prima pueritia fervebat ad Dei famulatum, exinde etiam æstuaret magis; fieretque non sibi tantum, sed etiam aliis magistra virtutis. Imprimis autem sibi præfixit quamdam vitæ regulam, inviolabiliter observandam; jejunandi scilicet omni quarta & sexta feria, quibus solo pane cælesti reficiebatur. Et quoniam æquum judicabat, ut Marianam professa servitutem, unum quoque diem illi addictum haberet; addidit jejunii sui diebus Sabbatum, cum modico pane & aqua transigendum: quod etiam impendebat contemplandis septem doloribus Virginis ante ipsius imaginem, acsi illis ipsis præsens adfuisset: quemadmodum etiam Feriam sextam habebat occupatam meditandis Dominicæ passionis mysteriis coram Crucifixi simulacro. [orationum, pœnitentiarum,] Huic vero ut similiorem se redderet, asperis etiam disciplinis diverberabat sibi carnes usque ad sanguinem; nec raro abripiebatur in extasim, præ desiderio se cum patiente Jesu crucifigendi: ut mirum nihil sit, si postea inventa fuit impressum carni suæ habens Crucifixi sigillum.

[11] Horas Canonicas noctu diuque persolvebat suo quamque tempore, nec prius ab una transisset ad aliam, quam mysterium ei respondens meditando expendisset; cuique insuper applicans passum aliquem condolentis filio matris. Hoc vero exercitium etiam alias docuit, [Horarum Canonicarum,] quemadmodum dicetur in vita discipulæ ejus Joannæ Florentinæ, pio etiam fine defunctæ circa annum MCCCLXVIII. Numquam illa inchoasset vel finisset horam aliquam absque salutatione Angelica: in fine autem, pro Servorum pia consuetudine, addebat Salve Regina, sic a B. Alexio edocta. Quamquam autem ut plurimum sacris Officiis Fratrum suorum interesse conabatur in ecclesia Annuntiatæ, istic se recipere solita ad proprium Falconeriorum Sacellum, [aliarumque devotionum.] ubi præ oculis haberet defunctorum suorum majorum memorias; non credidisset bene transactum diem, quo non salutavisset adorassetque Annuntiatæ imaginem ante suum altare, ibique commendavisset Servorum Ordinem, uti a Philippo mandatum acceperat. Qualibet etiam feria secunda, liberandis fidelium e purgatorio animabus, multa impendebat suffragia; recitabatque Vigilias defunctorum, nocturna eas flagellatione concludens.

[12] Admirationi autem Sororibus præcipue fuit cingulum ferreum, asperum valde & carni immersum, [Cingulo ferreo ad carnem constricta,] quo reperta fuit accincta post mortem, sic ut absque ipsius venerandi corporis læsione auferri nequiret; unde faciebant conjecturam, quod eo fuerit accincta a juventute, implere volens, ad litteram Euangelicum istud, Sint lumbi vestri præcincti; si mulque reprimere stimulos carnis, & quamcumque delectationem sensualis tentationis, immitti solitæ ab omnis boni humani adversario. [Luc. 12.] Præcipue autem conabatur proficere in virtute humilitatis, quemadmodum a sancto patruo suo didicerat, tanto sanctæ paupertatis & vilitatis amatore, [imitatur humilitatem patrui.] ut noluerit ad sacros Ordines promoveri, sed in gradu laicali remanere elegerit; vilissimis quibusque vacando exercitiis & quotidianum victum emendicando Fratribus: sic & ipsa, cum posset nobiliter vivere de facultatibus suis, malebat manibus operari unde victum lucraretur; eoque in medium allato, communi cum Sororibus portiuncula manebat contenta.

CAP. VI

[13] Audito, post non multos ab emissa professione dies, obitu B. Philippi, Tudertina in urbe, die XXII Augusti, [Mortuo B. Philippo,] publica ac privata causa indoluit; quamquam multum solatii acciperet ex iis quæ de illius transitus circumstantiis narrabat Fr. Ubaldus Florentinus, atque ex ore ejus nepti suæ referebat Alexius. Imprimis autem movebat illam, per eumdem ante mortem curata, duarum peccatricum Helenæ ac Floræ conversio, a quibus exordium habuit Aquispartanum Servorum cœnobium. Etenim hujusmodi spiritualis misericordiæ operibus ipsa toto corde afficiebatur: quorum licet expressa nulla supersit relatio, specimina tamen quædam fervoris, [ejus exemplo intendit conversioni animarum.] ad promovendam animarum salutem, hinc inde tralucent per tenebras oblivionis; dum constat, quantum salubres ejus exhortationes profuerint matri, ad tenendum castæ viduitatis propositum, misericordiæ ac pietatis operibus unice intendendo. Eadem Franciscam Falconeriam, mortuo fratre suo Nicolao, induxit, ut omnes facultates suas dispartiretur in usus pauperum; & D. Guiducciæ auctor fuit de Servorum Ordine merendi tam bene, ut privilegio singulari mereretur communione meritorum Ordinis a Generali donari. Multos etiam persuasit, dimissa peccandi consuetudine, accedere ad sodalitatem Pœnitentium, quæ sub directione Servorum tum vel maxime florebat; &, quantum possumus conjectando assequi, plurimum contulit ad Dianæ cujusdam conversionem, quæ una cum marito totam se mancipavit servituti Marianæ.

CAPUT III.
Contubernio Tertiariarum præfecta Iuliana, sancte illud instituit; miraculosisque favoribus cumulata in morte, ut Beata colitur in suis Reliquiis.

CAP. VII

[14] Defuncta matre, continuo se contulit Juliana ad Sororum sui Habitus contubernium: [Juncta contubernio Tertiariarum,] cœpitque ad se allicere plures boni spiritus puellas, ad Dei obsequium virtutemque formandas: quas inter fuit Joanna Florentina, cui talis Magistræ disciplina per duodecim annos suscepta, maximo adminiculo fuit, ut ipsi mortuæ tamquam heres succedere posset in magisterio, quo plurimum Congregationi novellæ postea profuit. Ea interim, & vivente & mortuo Philippo, iisdem jactata tempestatibus, quibus ipse Servorum Ordo tantum non dissolutus extinctusque fuit; ferebatur instar cymbulæ, majori navigio adhærentis; neque prius assequi firmum statum potuit, quam eum assequeretur Ordo ipse; [eidem stabilito tandem Ordine] receptus sub Apostolica protectione ab Honorio & Nicolao sui nominis Quartis, Octavo item Bonifacio; ac denique a Benedicto XI, per Bullam expressam anno MCCCIV declaratus vere religiosus Ordo. Tum vero Venerabilis Pater Andreas, sancti Patris Philippi successor sextus in Generalatu, etiam de ordinando ad perpetuam stabilitatem Sororum Tertiariarum instituto cœpit serio cogitare, ipsisque exponere necessitatem unius capitis inter se constituendi, cujus electionem ipsarum arbitrio relictam volebat.

CAP. VIII

[15] Erat tunc Juliana annorum circiter triginta sex: quam cum omnes, absque mora & citra ullam discrepantiam sententiarum, [Priorissa eligitur 1304,] nominarent; illa humiliter ad pedes Generalis abjecta, deprecari onus, seque indignam excusare cœpit; nec unquam induxisset in animum munus delatum suscipere, nisi in mentem venissent Philippi verba, jam olim sibi valedicentis Congregationemque commendantis, ut futuræ illius aliquando Magistræ. Fuit ergo prima illa, quod quidem sciatur, quæ cum Priorissæ titulo Sorores Tertiarias cœpit regere. Sicut autem B. Philippus, in Romano Martyrologio, [earumque dicitur Institutrix] appellatur a Baronio Institutor Ordinis Servorum B. Mariæ; non quia eum ipse fundavit, sed quia Regulis Constitutionibusque instituit; sic & Tertiariarum Institutrix appellari posse Juliana videtur: quia quod Philippus facere non potuerat circa illas, ipsa effectui mancipavit. Neque enim existimandum, tum primum cum earum Regulam approbavit Martinus IV, ipsam conceptam scriptamque fuisse; sed potius longo usu firmatam, ut fuerat a Juliana concepta, extremam denique perfectionem ab auctoritate Apostolica suscepisse. Sub hac multis annis officium illa sibi injunctum gerens, verbis & exemplo præibat omnibus, ad exactam statutorum observantiam, donec annis gravis & laboribus fessa, [ob Regulas conceptas.] pœnitentiis insuper, jejuniisque exhausta, lecto decumbere infirma cœpit, unde assurrexit numquam.

CAP. IX

[16] Hereditarium quodammodo Falconeriæ familiæ bonum fuit, longævam vitam ducere. Nam de patre quidem Julianæ Carissimo, [Longævitate familiæ suæ propria,] etsi non satis constet quo anno obierit, certum est tamen annosum fuisse: matrem vero, quæ supervixit marito, deprehendimus ex scripturis idoneis ad nonagesimum quintum ætatis annum pertigisse. Patruus Alexius, non obstantibus vitæ ejus severæ austeritatibus, annum decimum supra centesimum numerabat cum obiit; anno MCCCX, XVII Februarii. Quare nec mirum fuisset si etiam Julianam contigisset ad centesimum pervenire & quod septuagesimum supragressa non est imputandum venit ejus assiduis pœnitentiis, [annos 7 nata, infirmatur extremum,] & debilitato per multam abstinentiam stomacho; cui debilitando plurimum contulit usus vini, aut nullius, aut diluti adeo, ut potius dici deberet aqua. Huic malo cum nullum inveniretur remedium; & stomacho nihil prorsus recipiente, etiam privatam se videret Juliana divinissimo eo Sacramento, quo solebat triduo per hebdomadam sustentari; [atque ob stomachi impotentiam] pascebatur deliciarum in Eucharistia alias perceptarum recordatione suavi: quamquam hoc quoque solatium ei ablatum fuit, subeunte gravi melancolia, ex Viatici desperatione orto incommodo. Tandem tamen, suadente Confessario patrueli suo, piisque Virginibus ægræ assistentibus, acquievit, ut vellet spirituali Communione contenta decedere, seque es ratione ad extremam Unctionam suscipendam præparare.

CAP. X

[17] Hac suscepta, & redeunte priori desiderio, Patrem suum Confessarium & Virginum Correctorem rogavit obnixe, [absque Viatico moritura] ut saltem sibi deferretur sacratissimæ Eucharistiæ hostia, quam posset adorare. Id postquam obtinuit, rogavit iterum sibi pectus ablui, atque candidissimum superextendi velum, super quo sacrum Corporale explicaretur. Deinde ad lævam supra cor, ubi sentiebat majorem veluti fornacis ardentis æstum, poni Eucharistiam petiit. Sed, o novum & inauditum miraculum, perpetuoque memorandum! Ipsa enim quasi conversa in Angeli speciem, pulcherrima apparuit; [sacram Hostiam cordi suo superponi petit,] & præ dulcedinis excessu quodammodo liquefacta, dum suavissime ex hac vita migrare contendit, Hostia quoque illa nullibi visa aut reperta fuit. Sive enim, præ dulcedine amoris, Julianæ animam secum attraxit benedictus Jesus; sive illa in cælum cum ipsomet suo sponso Christo ad sempiternas nuptias evolavit; illud tamen compertum, quod Virgines consortes, dum ejus corpus curarent & de more abluerent; una ei carissima discipula & morum imitatrix, Joanna Florentina; [& mortua invenitur cruce signata,] cum extrema erga hanc piam Matrem officia, supra pectus ejus procumbens, persolveret, doleretque vehementer se talem Magistram amisisse; supra ipsius carnem circa cor vidit Jesu Christi crucifixi imaginem, infra rotundum circulum, veluti sigillo impressam & obsignatam; ut inde agnoscerent posteri, quam B. Julianæ semper cordi extitisset Jesu Christi passio.

[18] Prædictorum duorum prodigiorum tanta fuit apud omnes æstimatio, ut alterius rei memoriter retinendæ curam omnem Fratribus Sororibusque exemerit: [claretque miraculis.] unde nec sigillatim descriptæ fuerunt multorum infirmorum miraculosæ curationes, ad contactum sacri corporis, dum illud a Sororibus modesta, sed pia pompa defertur in ecclesiam Annuntiatæ, eique consuetæ exequiæ fiunt. Solum scimus, quod istis exemplis provocatus populus Florentinus, perrexerit frequens ad visitandam illius arcam concurrere, [Corpus ponitur sub altari] indeque quamplurima suis malis doloribusve remedia auferre. Reposita autem fuit arca illa sub altare Falconeriorum, titulo Immaculatæ Conceptionis Mariæ Virginis, quo Sodales Habitus nostri utuntur. In ejus laudem sacro tumulo hæc verba fuerunt affixa. Juliana, miraculis illustris, Virginalis gloriæ, Falconeriæ, Florentiæ, ac Religionis Servorum grande decus, [cum Epitaphio,] sanctum patrui Alexii animum imitata, qui unus ex septem sui Ordinis conditoribus fuit, e cælo unde venerat, in ortu duplicis solis, sol ipsa ridere visa est, anno Domini MCCCXLI, Florentiæ in æde Divæ Annuntiatæ, decima nona Junii.

[19] Mansit venerabile illud corpus in lignea arca, sub prædicto altari, annis ducentis viginti octo; [& lampade jugiter ardente.] ubi recordamur noctu diuque solitam fuisse ardere lampadem, quæ, per craticulatam in fronte altaris fenestellam, nutriebatur & accendebatur. Sed cum anno MDLXIX renovandum altare istud esset, inventa est arca illa adeo cariosa ac marcida, ut necesse fuerit sacra ossa inde exempta reponere in Sacrario, una cum aliis reliquiis: ubi usque modo servantur intra capsulam deauratam & interpositis crystallis perlucidam; uti etiam caput, [Inde an. 1569 transfertur in novam arcam,] compositum intra grande caput, quod Virginis vultum repræsentat. In sacra Montis-Sanarii eremo, inter alias Reliquias habetur pars brachii dextri B. Julianæ: & in in civitate Oenipontana in Germania, ubi est monasterium Præsentationis B. Mariæ, Sororibus claustralibus Servorum fundatum, servatur os majus unius coccendicis. Quæ quidem Reliquia, sub publico Instrumento D. Sebastiani Cenni Archiepiscopalis Notarii, [& an. 1612 Reliquia Oenipontem.] facto in sacristia Annuntiatæ Florentinæ XI Augusti, missa fuit anno MDCXII Serenissimæ Annæ Julianæ, Archiducissæ & Sorori nostræ Tertiariæ, quæ hujusmodi beneficium instanter a Patribus istius Conventus requisiverat.

[20] Atque hic sit modo finis eorum, quæ scire atque colligere potui per hanc Quadragesimam, horis subcisivis, [Quomodo pingenda effigies.] & a quotidianarum concionum cura minus impeditis, pro tenui mea ac debili facultate, in honorem B. Julianæ, & ad satisfactionem Serenissimæ istius Archiducissæ; in primis vero ad Dei gloriam, quæ illi semper cum honore ac laude debetur. Amen. Hactenus Lucubratiuncula illa Ms. divisa quidem in Capita X, sed quorum aliqua, quatenus vel Servorum Ordinem vel Regulam Tertiariarum spectabant, vel ex solo Auctoris ingenio diffusius deducta videbantur, in epitomen contraxi; omnibus, quæ proprie Julianam concernebant servatis. Pro iis autem quæ resecare placuit, accipe hoc loco ex Annalibus, quomodo Imago ejus pingenda sit. Si quis, inquit Gianius, effigiem B. Julianæ reprȩsentare cupiat, poterit cujusdam nobilis matronæ, quæ sit ætatis grandȩvæ & proceræ staturæ, ut ejus veneranda indicant ossa, compingere imaginem quæ manu dextra super pectus demonstret impressionem illam sanctissimi Crucifixi, sinistra vero Coronam calculorum cum libro retineat; ceterum Monialium habitu cum velaminibus pro consuetudine tertii Ordinis Servorum, induta sit.

CAPUT IV.
Miracula per intercessionem B. Julianæ Falconeriæ post ejusdem mortem obtenta ex scripto Italico Monasterii Annuntiatæ Florentiæ.

EX ITAL. MS.

[21] Anno MDCLXXVIII, XXIII Decembris, cum esset Maria filia Joannis Rossi in horto suburbano Serenissimi Magni Ducis, Boboli dicto, [Florentiæ curantur gravis infirmitas pedis,] immedicabili infirmitate in uno pedum laborans qua cum gravissimis & continuis doloribus duodecim annorum spatio afflicta fuerat absque ulla adjutorii spe, ideoque a medicis & chirurgis destituta, sese ex animo intercessioni B. Julianæ commendans, eodem momento pristinam perfectamque sanitatem recuperavit.

[21] [febris,] Maria Elizabetha, Pauli Ricci filia quinquennis, gravi febre oppressa, sumpto pulvere ex rosis quæ B. Julianæ Reliquias tetigerant, subito miraculo ab omni febre libera & perfecte sana remansit.

[23] Cum sibi hujusmodi rosas applicuisset confectumque ex eis pulverem hausisset Catharina, [partus difficilis,] uxor rhedarii D. Leonis Strozzi, eo tempore, quo jam per duas dies noctesque continuas accutissimis partus doloribus conflictata fuerat ideoque non tantum de partu sed etiam de vita desperatum erat, mox felicissime filium peperit ab omni infirmitate libera.

[24] Catharina Angela, filia Pauli Ricci rhedarii D. Ducis de Verlich, octo mensibus uterum ferens & longa febri debilitata; cum frustra per multas variasque medelas pluresque venarum incisiones, [diuturna febris,] etiam eadem die sæpius iteratas sanitatem quæsisset; tandem applicitis sibi iisdem rosis haustoque earumdem pulvere sese dictæ Beatæ commendans, subito sanitatem recepit.

[25] Maria Magdalena, Tartini filia duodennis circiter, anno MDCLXXII gravi fluxione afflicta erat in uno ex oculis; [tumor & cæcitas oculi,] qui ad pomi aurei magnitudinem intumuerat, cum tanto dolore, ut nec die nec nocte quietem permitteret, unde & visum in eodem oculo omnino amiserat; ita ut D. Medicus Cheluzzi immedicabilem atque incurabilem declaraverit. Hujus mater cum eam B. Julianæ obtulisset atque ex animo commendasset; eo ipso tempore, quo facto voto domum revertebatur, filiam suam omnino sanam maximo suo cum stupore invenit; unde postea ad altare prædictæ Beatæ votum suum obtulit, sanatam secum adducens filiam, ut debitas gratias eidem referret.

[26] Anno MDCLXXXI, XXVIII Maji Catharina, filia Mariani Cavalini, [pedis dolor.] cum longo tempore passa esset, & etiamnum pateretur maximum & intolerabilem dolorem in dextro pede ita ut movere se non posset; ex animo sese commendavit intercessioni B. Julianæ, mane aliquo quo desiderabat interesse devotioni septem Dolorum, hanc ab ea postulans gratiam ut eo se hoc mane conferre posset. Postea magna cum fiducia viæ se dedit, trahens se quam melius poterat, manibus pedibusque reptando ad templum sanctissimæ Annuntiatæ. Cumque ad altare prædictæ Beatæ pervenisset, vix ægrum pedem Sacello intulerat, moxque omnem dolorem cessare sensit seque cum tanto suo, quanto circumstantium stupore sanam plane invenit; ita ut postea nullum unquam dolorem senserit: pro qua gratia argenteum deinde pedem obtulit.

[27] Anno MDCLXXXII cum D. Aurelia Pirachera ex S. Felicis oppido rediret ad ditionem Quistellensem, [In Quistello sub ditione Mantuana] rhedaque quæ duobus pullis equinis trahebatur veheretur; hi manum rhedarii fallentes, inversam fractamque rhedam tum supra ejusdem Dominæ ac duarum ejus famularum, tum ipsius rhedarii corpus egerunt. Prædicta vero Domina illo instanti invocante nomen atque adjutorium B. Julianæ, [rheda per illæsos agitur,] omnes miraculose ab omni offensa atque injuria liberi evasere, id manifesto ejusdem Beatæ attribuentes miraculo.

[28] Cum quidam N. in eodem loco S. Felicis ex acuta febre moribundus atque ab omnibus medicis destitutus decumberet; [moribundus subito convalescit,] & eo jam esset in statu, ut consuetæ commendationes animæ recitarentur; prædicta D. Aurelia ipsi in aurem insinuavit, ut sese commendaret votum faciens B. Julianæ; quod ut fecit, subito ita convaluit, ut post biduum lectum deseruerit, quod sine miraculo fieri non potuit.

[29] Annibal Orsi, Quistellensis, gravi malo circa collum vexatus, acerbissimum patiebatur dolorem, [distortum collum curatur,] unde omni quiete & solatio destitutus collum etiam habebat distortum; adhibitisque frustra variis medelis & unctionibus, tandem mater ejus vespere aliquo partem affectum oleo ex lampade dictæ Beatæ inungere eum jussit cum magna erga Sanctam fiducia, qui cubitum concedens sequenti mane improviso miraculo liberum plane sese ac sanum reperit, acsi nullo unquam malo vexatus fuisset.

[30] Alio quodam tempore idem Annibal, cum periculosum sanguinis fluxum ex naribus pateretur, [periculosus sanguinis fluxus sistitur,] qui duarum horarum spatio cum magna cruoris abundantia perduravit, absque eo quod variæ constrictiones & ligaturæ, brachiis, coxis, ac capiti ac hibitæ aliaque plura medicamina quidquam juvarent, nares eodem oleo ex lampade B. Julianæ inunxit, ac subito sanguis fluere desiit; nec amplius eo malo laboravit.

[31] Cum Domina Victoria Mazzachera, uxor Domini Capitanei Bartholomæi Tenente, [pustulæ pestilentes,] Commissarii Quistellensis, pro nepote suo, a medicis desperato atque ad extrema reducto per pustulas pestiferas, dici curasset Sacrum ad honorem B. Julianæ; subito infirmus melius habere cœpit & intra breve tempus plane sibi restitutus est.

[32] Soror Dominæ Isabellæ Malherbæ Mantuanæ, inveterato febris hecticæ malo per duorum annorum spatium vexata atque ad extremum vitæ deducta, ab eadem Domina Isabella commendata B. Julianæ, [hectica inveterata,] intra octiduum lectum deseruit & sana plane ac libera remansit.

[33] Eadem Domina Isabella, vice quadam acutissimis intestinorum doloribus ex improviso oppressa, [intestinorum dolores sanantur.] oleo ex lampade B. Julianæ sese inunxit; moxque dolor eam deseruit.

[34] Josephus, Francisci Fornici filius, annorum tredecim, anno MDCXCII, VI Augusti, [Romæ] tam vehementi febre impetitus fuit, ut intra paucos dies in manifestissimum mortis periculum inciderit: ita ut collatis ipsi sacro Viatico atque extrema unctione, loquelæ, cognitionis, sensuumque reliquorum expers, deficientibus arteriæ pulsibus extrema corporis parte jam frigida, continuis epilepticis motibus ac convulsionibus proximæ mortis indicium daret. Tunc ipsius Mater aliique domestici, ex consilio duorum Religiosorum Servorum B. V. qui ægro aderant, ad intercessionem B. Julianæ recurrerunt; [ter in agonem relapsus ter sibi restituitur] vixque recitatæ erant aliquot preces in honorem ejusdem Beatæ, cum moribundus adolescens subito aperuit oculos; conversusque ad orantes pro se Religiosos, tanta eos allocutus est libertate acsi nullo unquam malo laborasset. Die XIV supradicti mensis recidit idem adolescens eo modo, ut ad agonem redactus, omnium medicaminum impatiens, cognitionem perdiderit; allatis vero ad se reliquiis B. Julianæ renovatisque precibus, subito sibi restitutus est. Tandem cum tertia vice, XVIII supradicti mensis, recidisset, maloque accessissent geminæ in gutture monstrosæ magnitudinis parotides, [ac tandem plane convalescit.] quæ & respirationem omnemque alimentorum sumptionem intercludebant, unde desperata omnino infirmi vita credebatur; rursum ad intercessionem B. Julianæ recursum fuit, ac subito tumores suppurare cœperunt infirmusque feliciter ab omni malo convaluit: quod legitimo scripto attestatus est Dominus Angelus Modius medicus Romæ qui ægrum prædictum curavit.

APPENDIX D. P.
De Cultu B. Julianæ, successive promoto.

Juliana Falconeria Florentiæ, tertii Ordinis Servorum B. Mariæ (B.)


AUCTORE D. P.

[35] Cum anno MDCLX Florentiæ essemus, & P. Godefridus Henschenius, a rerum nostrarum studiosissimo D. Antonio Magliabechio deducti fuimus XXII Octobris, [Manentibus in sacristia Reliquiis,] ad aram appositam miraculosæ Annuntiatæ Virginis imagini, in templo Servorum B. Mariæ: ac primo salutavimus Ordinis istius Generalem, Callixtum Puccinelli, qui postea Urbinatium Episcopus factus obiit. Hoc jubente exhibitus nobis ibidem thesaurus sacrarii, sane spectabilis; interque alia, inaurata ex ligno capsa, continens sacra B. Julianæ ossa, & similis materiæ statua pectoralis, cui ejusdem Divæ caput includebatur. Ibidem etiam intelleximus, a D. Francisco Augustini Falconerii, sub fide testamenti, conditi anno MDCXXXII, die VIII Maji, [legantur an. 1632 scuta 20000] legata fuisse viginti scutorum millia per annos viginti legitimis usuris augenda, ad curandam B. Julianæ patruique ejus Alexii canonizationem. Intra id tempus si nihil effectum fuisset, capitalis illa summa cum fructibus converti debebat, juxta testantis voluntatem, in marmoreum altare sive sacellum, quo dictæ Reliquiæ honestius collocarentur. Sed ut terminus iste indulgente Pontifice prolongatus tunc erat, [ad fabricam sacelli.] ad supplicationem heredum; ita etiam postea aliquoties, ac ne quidem anno MDCXCI impleta erat obligatio præscripta, cum super his & aliis consequenter ponendis me informaret P. Mag. Antonius Fabri istic Bibliothecarius.

[36] Dilationis causa, sicuti idem P. Bibliothecarius me docuit, [Interim receptis Romæ processibus,] fuit & est expectatio propinquæ canonizationis, fabricatis jam duobus Processibus, circa cultum ab immemorabili, uno Florentiæ MDCLXXII, altero Tiferni anno LXXVI: vi quorum a sacra Congregatione Rituum anno LXXVIII emanavit favorabile Decretum, Pontificio annutu firmatum. Interim, anno jam dicto LXXII, die XIII Augusti, prædictæ Reliquiæ ex antiquis ligneis capsis translatæ sunt in duas urnas seu capsulas argenteas, a Patribus ipsius conventus Florentini curatas, & collocandas eo ubi illæ steterant loco, id est in Oratorio Passinianorum, sub altari Reliquiarum dicto, ad ostium sacristiæ, quemadmodum constat per Instrumentum tunc rogatum a Joanne Antonio Cosmi Vinealis, [transferuntur Reliquiæ an. 1672 in novas capsas,] Notario publico Florentino & Cancellario Archiepiscopali. Inde vero translatæ eædem Reliquiæ sunt anno LXXVI a sacristia, sub altare Immaculatæ Conceptionis, cujus capella ad jus Patronatus DD. Falconeriorum pertinet, die XI Septembris. Tunc Patres nostri, quidquid de sacro corpore supererat, compaginandum decenter curarunt, & capiti uniendum; sic ut aliud ferme nihil desit integritati; quam coxendicis sinistræ os, Oeniponti remanens. Ita redintegratum corpus indutum fuit habitu Tertiariarum Sororum, sericeo tamen, culcitræque & cervicali candidi holoserici impositum, intra ligneam arcam, [& an. 1676 sub altari ponuntur,] in modum candidi marmoris coloratam, limbisque inauratis decoram: cujus operculum habet in fronte scriptum vetus Epitaphium, dependentibus circum anathematis argenteis & chartaceis, sicut antea circum caput pependerant. Quibus omnibus sic comparatis, clausa arca, reposita fuit subtus altare prædictum, coram testibus ad id rogatis publicoque Notario, videlicet Gerardo Salvini Florentino; idque sub noctem, & valvis clausis, nostrisque Patribus omnibus assistentibus.

[37] Exinde numquam amplius aperta fuit arca publiceque exposita, [& ordinatur festum:] nisi ad instantiam quandoque illustriorum personarum, quibus specialis honor iste defertur. Festo tamen B. Julianæ die, capella & altare prædictum quamspeciosissimis paramentis, floribus, cereisque ornantur; quatuor ex his die noctuque ardentibus, a primis Vesperis usque ad finem diei sequentis; & supra altare ponitur tabula, Beatam repræsentans, in actu decumbentis extremum, sibique apportari facientis sacrum Viaticum. Pulsantur, [idque solennius instauratur an. 1678.] ut in maximis solennitatibus, campanæ: sed Officium & Missæ fiunt de festo tunc currente SS. Martyrum. Annuit etiam Sanctitas sua, ut, si nihil obstet, liceat Votivam facere de Deipara. Postquam autem anno (sicut supra dictum est) MDCLXXVIII allatum fuit Breve, cultum ab immemorabili confirmans; pulsatis campanis omnibus, die XVIII Junii, exposita imago Beatæ fuit supra portam ecclesiæ, & quam solennissime decantatus hymnus Ambrosianus.

[38] Sed eo non contenti Patres, majori cum otio apparandam novam festivitatem censuerunt, lecto ad id die XXIII Julii, quando apparatus tam musicorum concentuum, quam artificialium ignium excellentissimus noctem præcedentem totam occupatam habuit: & Reliquiæ, suis crystallis inclusæ; [23 Julii.] omnibus fuerunt conspicuæ, non tamen supra, sed subtus altare Conceptionis. Mane autem panegyricam orationem dixit Provincialis Scholarum piarum. Secuta orationem est Missa solennis, & reliquum diei istius Officium; vesperi autem iteratæ illuminationes priores cum alio quocumque festivo ornatu; quando etiam gentis Falconeriæ insignia inter faculas volantes luxere. Accurrit ad spectaculum, non solum populi, sed etiam nobilium multitudo, tum ipsa Dominica, tum biduo subsequenti, quo patuerunt videre cupientibus Reliquiæ sanctæ. Tunc etiam illuc accessit Regis Poloniæ Thesaurarius, cum sua uxore. Festum autem sua honorabili præsentia concluserunt Serenissimi Principes, imprimis Magnus Hetruriæ Dux Cosmus III: qua etiam occasione impressa fuit epitome Vitæ, ad instructionem & solatium populi.

[39] Quod ad Beatæ imagines attinet quæ in nostra ecclesia sunt, [Antiquæ imagines,] una in Processibus sic memoratur Super altare, in capella S. Annæ, extat antiqua tabula depicta; ubi effigiata est S. Anna cum Maria Virgine ejus filia super brachiis, & in sinistra S. Laurentius Martyr, & B. Juliana de Falconeriis, in Habitu Monialis, cum radiis aureis super capite, corona globorum in manu, & circa pedes cranio humano ac lilio, necnon foramine ad pectus cum particula Hostiæ rotundæ, quomodo hic in ectypo vides. Interrogavit Illustriss. Judex &c. testes deponentes an recognoscerent dictam picturam. [quartum una picta circa 1540.] Ambo concorditer dixerunt, non dubitare, quin sit manu Antonii Bonini de Mazzeriis, qui fuit de schola Franci-Bigii, pictoris celebris circa annum MDXL, de quo Antonio pictore fit mentio a Georgio Vasario in Vitis Pictorum, circa finem vitæ d. Franci-Bigii.

[40] Habetur etiam recens sculptum ectypum tabulæ præmemoratæ quam altari impositam dixi supra, alterius autem supra portam tunc expositæ ectypon fortasse reperitur ante Historiam Panegyricam B. Julianæ Falconeriæ a Fr. Prospero Bernardi Florentino dedicata Decio S. R. E. Cardinali Azzolino anno MDCLXXXI; [Aliæ recentiores in altari & ante Vitam editam 1681] quarum utpote minus antiquarum hic meminisse satis est. Satis etiam meminisse ipsius Historiæ, nihil ultra aliunde nota continentis, præter Academicorum duodecim Parthenicorum Epigrammata, Registrum alphabeticum Sanctorum ac Beatorum Ordinis, tum plausum poëticum in festis prædictis expositum cum gemina constitutione Pontificia, altera Martini V approbantis quamdam Regulam seu religiose vivendi formam, in qua nonnulla honesta & rationabilia, ac regulari disciplinæ congruentia statuta & ordinamenta fore noscuntur, [cum Constitutionibus Tertiariarum Florentinarum] eatenus laudabiliter observata per eos qui Fratres & Sorores de consortio Servorum S. Mariæ nuncupantur sub die XVII Kal. Aprilis. anno Pontificatus VII, qui fuit Christi MCCCCXXIV. Altera Constitutio librum finiens, est Pauli V ad instantiam Annæ Julianæ Austriæ Archiducissæ, Constitutiones quas ipsa fieri procuverat pro felici directione atque gubernio, domus ab eadem fundatæ in oppido Oeniponti Brixiensis diœcesis, prope Monasterium Monialium Ordinis Servorum B. M. V; scilicet Mulierum quæ sub titulo Servorum B. M. V. Altissimo famulentur, votaque castitatis & obedientiæ tantum emittant, [& Oeniponti 1617 approbatis.] sub habitu & constitutionibus ibidem expressis, ac Monialibus dicti Monasterii inserviant, vitæque necessaria ministrent. Inter dies Confessioni & Communioni dictarum mulierum deputatos notantur festa S. Annæ Prophetissæ, S. Philippi, & B. Iulianæ Patronorum atque S. Annæ, matris D. V. M. & signatur Consitutio die VIII Iulii MDCXVII Pontificatus anno VI.

[41] Commentarium hunc claudat novissimum decretum super ejusdem B. Iulianæ cultu hoc tenore emanatum anno MDCXCIII: Obtenta a Sanctissimo Domino Nostro D. Innocentio Papa XII per Postulatores Causæ sub die 5 Decembris 1692, proxime præteriti, nova audientia super instantiis ab eisdem alias Sacrorum Rituum Congregatione porrectis pro concessione Missæ, & Officii B. Julianæ de Falconeriis Ordinis Servorum Beatæ Mariæ Virginis. Iterumque propositis in Sacrorum Rituum Congregatione ab Eminentissimo & Reverendissimo Domino Cardinale Coloredo instantiis prædictis. Eadem Sacra Congregatio, audito tam in voce, quam in scriptis Reverendissimo Archiepiscopo Myrensi Fidei Promotore, censuit, standum esse in primo loco decisis sub die 5 Augusti 1690. Nempe, casum, de quo agitur, stantibus variis circumstantiis, quæ concurrunt, non comprehendi in Decreto generali anni 1628. Ideoque concedi posse Officium & Missam sub ritu Semiduplici de Communi Virginis pro Religione Servorum B. V. Mariæ & pro Urbe Florentina. Et insuper decrevit, in posterum servandum esse Decretum generale in forma præcisa, ita ut non suffragetur immemorabilis, nisi probata in eadem specie Officii & Missæ; si Sanctissimo Domino Nostro placuerit. Die 10 Ianuarii 1693.

Et Sanctissimus Dominus Noster ad pias ac humillimas preces Serenissimæ Eleonoræ de Austria, Poloniæ Reginæ, ab Excellentissimo Principe de Lichtenstein Cæsareo Oratore, eidem Sanctitati Suæ porrectas, prout in precibus prædictis ad Sac. Congreg. remissis ad formam prædictorum Decretorum, perbenigne annuit. Die 17 Octobris ejusdem anni 1693.

A. Episc. Ostien. Card. Cybo.
Loco ✠ Sigilli.
B. Inghirami Sac. Rit. Cong. Secr.

Hæc dum imprimuntur, Roma intelligo quædam addenda parari, quæ ad caclem hujus diei Lector poterit invenire, si mature adferantur.

DE B. MICHELINA VIDUA, TERTII ORDINIS S. FRANCISCI,
PISAURI IN MARCHIA ANCONITANA.

ANNO MCCCLVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De variis Vitæ scriptoribus, Miraculis & cultu veteri atque hodierno.

Michelina vidua Pisauri, Ordinis Pœnitentium S. Francisci (B.)


AUCTOR. D. P.

Tertius S. Francisci Ordo, uno cum primario Minorum Fratrum Instituto, per omnes Christianismi provincias propagatus, plures utriusque sexus, Sanctos ac Beatos Ecclesiæ protulit. [Defunctæ Fisauri in festo S. Trinitatis,] Apud Pisauenses iis initium B. Michelina dedit, extremam sectata paupertatem; idque non in cœnobio aliquo, quod minus arduum, sed in sua privatim domo; distributis in egenos omnibus, quæ vel viro suo in dotem attulerat, vel ab eo fuerant sibi relicta, vivens mendicato. Talem autem vitam tenuit, annis ferme viginti, defuncta MCCCCLVI, in Dominica Trinitatis tunc in XIX Junii cadente, quo die festum ejus annue agitur in ecclesia Conventualium S. Francisci, ubi tumulum magnifice elevatum habet. Annus & dies obitus concorditer notantur ab omnibus qui Vitam scripsere.

[2] Extat Pisauri Ms. Vita Latina, cui simile ecgraphum, manu Salvatoris Salvatorii descriptum, pridem Bollandus noster accepit, [Vita Latina 9 Lectionum datur,] & quidem in novem Lectiones digestum: quæ distinctio in Pisaurensi Ms. non reperitur sed huic ad calcem additur, quod abest a nostro, testimonium veterum miraculorum his verbis: Ego vidi librum, in quo erant annotata 96 Miracula, cum signis Notariorum, quæ fecerat B. Michelina, ab anno 1359 usque ad annum 1378 & non ultra: quæ fere verba usurpat, in sua item prima persona Thomas Diplovetatius Pisaurensis, ante librum Additionum ad Consilia & Quæstiones Bartholi, excusum Venetiis, in Dedicatoria ad D. Jacobum Pisaurium, Episcopum Paphi, sub data anni MDXXIX, [scripta post Processum de miraculis an. 1378 finitum,] XVIII Januarii, sic loquens: Ego vidi & legi librum in quo erant scripta 96 Miracula, cum subscriptionibus Notariorum. Hinc intelligas, eum qui Pisaurensi codici adscripsit præfatum testimonium, fuisse eumdem ilum Thomam Diplovetatium; non tamen Auctorem illius Vitæ. Nam hanc compositam fuisse crediderim statim a finito prædicto de Miraculis processu, cum illis rite cognitis, [sub Episc. Angelo ex Ord. Min.] Episcopali ac forte etiam Pontificia auctoritate, decretus esset B. Michelinæ cultus, cum Officio, cui Lectiones istæ debebant subservire. Erat, cum moreretur Beata, Pisaurensis Episcopus Blasius; qui anno MCCCLVIII Asculum translatus est, eique successit Nicolaus; sub quo cœpta sit miraculorum descriptio, & continuata usque ad CCCLXX, quo etiam ipse Firmum transiit; & Processum promovendum reliquit Leali Malatestæ, qui nonnullo consanguinitatis vel amicitiæ paternæ vinculo adstrictus fuit defuncto Michelinæ marito. Sed tertio post anno ipse quoque ad aliam sedem transiens, scilicet ad Ariminensem, locum fecit Angelo Feduccio, ex Ordine Minorum: quem omnino verosimile est absolvisse negotiam, & scriptam mox Vitam approbavisse. Damus ergo eam primo loco.

[3] Secundo vellemus dare Italico rhythmo luculentius digestam per Fr. Franciscum a Lucignano, [Alia prolixiori Italico rhythmo edita, quæ desideratur,] in argumentum devotionis erga Beatam, cujus intercessione sanitatem divinitus fuerat assescutus, addita e regione paraphrasi Latina. Sed ea, ut mihi Pisauro scribitur, nusquam nunc invenitur; putatur tamen eorumdem Rhythmorum paraphrasis prosaïca esse ea Vita, quæ manuscripta extat absque nomine paraphrastæ apud Monachas S. Catharinæ Martyris Ordinis S. Dominici, sub themate sumpto ex Cap. XXXI Proverbiorum, Mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Optavi igitur & petii paraphrasis istius ecgraphum accipere, collaturus ipsam cum Vita Latina secunda, de qua mox.

[4] Eosdem rhythmos simili Italica paraphrasi reddidit, sub titulo Semitæ spiritualis, Fr. Raphaël de Pardis, [qua usus Raphaël de Pardis] Pisaurensis, & (sicut ad primæ partis calcem scribit) Baccalaureus in Ordine Minorum; ex ipsiusmet Beatæ familia Metella descendens per aviam, cuidam de Pardis nuptam, uti præfatur: quamquam non tunc primum eæ familiæ conjunctæ inter se videantur fuisse, sed a tempore ipsiusmet Michelinæ quippe quæ filium unicum, Pardinum nuncupaverit, juxta Tussinianum. Hæc vita descripta fuit in gratiam Matrum ac Sororum tertii Ordinis, uti ex frequenti ad eas apostrophe apparet; & Pisauri quidem non reperitur, sed extat ejus ecgraphum apud me quoad primam partem; secunda pars quæ continere debebat miracula post mortem, frustra requiritur, forte nec scripta unquam fuit. Ne tamen Latine versam hic darem primam istam partem, fecit Marianus Florentinus, qui antiquis ut dixi Lectionibus plurimum usus, & verosimiliter etiam utraque Italica jam laudata, [& utraque Marianus Florentinus.] pleniorem ac Latinam inseruit lib. 2 Fasciculi Chronicarum Seraphici Ordinis minorum fol. 287, sicut illæ, in quinque grandia volumina digestæ & ipsius auctoris manu verosimiliter exaratæ, servantur Romæ ad S. Isidorum, apud successores Lucæ Waddingi; quorum unus Michaël Tonerus, Lector Iubilatus, fidele ecgraphum ad me misit anno 1691. Desinunt autem Chronicæ illæ in anno MCCCCLXXXVI, licet ipse Marianus vitam produxerit usque ad MDXXIII. Igitur secundo loco Mariani contextum accipe, in Annotatis conferendum cum Italicis Manuscriptis ac prælo excusis, & augendum miraculis a mox laudando Tussiniano collectis: quem novissime secutus est Legendarii Franciscani recentissimus Auctor Benedictus Mazzara, nec alia nec plura habens quam ille.

[5] Interim ex Codice Pisaurensis hic lege, & eo quod ibi ad calcem additum invenitur (nisi diversa manu additum sit) demonstratur illius codicis antiquitas non magna, [Memoria domus] præ eo ex quo primam vitam dabimus. Invenitur autem ibi sic: Fertur dictam S. Michelinam fuisse ex illa domo de Metellis; & domus sua erat ubi est ad præsens ecclesia Annuntiationis S. Mariæ, ubi & schola Excorizatorum, ubi & Tunica & Cilicium & aliæ Reliquiæ. Sed an ea domus, quam ante conversionem suam Beata incoluit? an vero pauperculæ hospitæ, apud quam extremos annos ac denique animam egit? Hoc potius existimo; nam ad S. Francisci, ubi corpus est, [in ecclesiam versæ,] anno MDCLX legi in pariete scripta hæc verba: B. Michelinæ Cilicium & olei vasculum, non sine miraculo repleti, ceteræque Reliquiæ mirȩ sanctitatis refertȩ, templi hujus sacrario servantur, atque hoc Sacellum restauratum exornatumque est A… Atque vasculum illud, credibilius est, ex domo dictæ pauperculæ, apud quam patratum fuit miraculum, relatum infra num. 12, ad Virginis Annuntiatæ remansisse; hinc vero cum ceteris translatum ad S. Francisci, ipso restaurationis prænotatæ anno, quem injuria parietem dealbantium subtraxit oculis, sed servavit diligentia Petri Rodulfii Tussiniani, in Historia Seraphica fol. 140 ℣ brevem ejus mentionem faciendo, ubi docet, [an. 1580] quod ad sepulcrum [non ita] pridem innovatum hȩc verba sunt affixa Divȩ Michelinȩ ossa MCCCLVI [defunctȩ], ex tumulo vetustate exoleto exempta, Zoroastes Barignanus & Hippolyta Leonarda uxor, novo hoc monumento locanda curarunt anno MDLXXX; utique solum sexennio citius, quam Historia Seraphica ederetur: quod noto, ut appareat suppletorum in ea hic verborum necessitas, & quam negligentes typothetas nactus sit diligentissimus alias Scriptor Tussinianus.

[6] [post collectas a Tussiniano pro nova Vita notitias.] Porro cur hic tam brevis ille sit, alia nulla esse causa videtur, quam quod (sicut ibi ait) Vitam & miracula diffuse est idemmet prosecutus sermone vernaculo imprimendaque dedit Arimini, anno quidem MDLXXXV, sed ex notitiis (ut præfatur) Pisauri acceptis, dum ibi concionaretur anno MDLXXII, [monumentum, Epitaphium.] octennio citius quam ista innovatio fieret, cujus propterea ibi non meminit: sed istic omissam notitiam supplevis in Historia, sicut dixi. Ipsum monumentum, sicut hodiedum spectatur hic propono: sed ostiolum nunc firmiter clausum, intelligo olim aperiri solitum, ut per craticulam ferream conspici interius posita ossa possent. [& effigies.] Epitaphium, tumbæ præfixum, quod per tabellæ angustiam exprimere non licuit, tale est:


Anno MCCCLVI post Christum natum,
sancto ab hoc Corpore,
felix anima beatæ Michelinæ Pisauren.
divi Francisci tetiariæ,
in cælum evolavit.

Ardet perpetuo lampas ante sepulcrum: cui superincumbens Michelinæ mortuæ simulacrum, arbitrio sculptoris est factum, sicut etiam elegans ejusdem velut in extasim raptæ effigies, a Frederico Baroccio Urbinate claro tunc pictore elaborata: quam quoniam Pisaurenses optant æri insculptam videre, eoque delineationem mittendam curarunt, etiam hic accipe.

[7] Festum in ecclesia Franciscanorum agitur sub ritu Duplicis, [Festum apud Franciscanos duplex] sed omnia fiunt de communi nec Virginis nec Martyris, idque ex tempore immemorabili. Idem, sed nescitur quo ritu, fiebat olim tota Diœcesi: nam in fine libelli Officii proprii S. Terentii Martyris, Patroni Principalis antiquioris, ab anno MDXCII adnotata erat rubrica particularis, pro speciali recitatione Officii aliorum Sanctorum; [per diœcesim obliteratum,] & signanter de B. Michelina, sub hac forma: die XIX Iunii fit Officium B. Michelinæ, Pisaurensis Tutricis, & omnia dicuntur decommuni non Virginis. Capitulum mulierem fortem, cum reliquis pro nec Virgine nec Martyre, Oratio. Exaudi nos Deus Ast hodie nemo est qui meminerit talis Officii a se recitati. [licet in statutis an. 1531] Nedum Officii proprii seu Lectionum novem de Vita recitandarum: quas tamen ante hos ultimos quinquaginta annos ex tunc adhuc superstite Ms. accepit Bollandus. Sed si hæc notitia Pisauri periit, manet liber Statutorum editus anno MDXXXI ubi lib. I Rubrica 4 est de Honore faciendo B. Mariæ & S. Terentio in eorum festivitatibus & bravio currendo: extenditur autem Statutum, & jubetur ut idem intelligatur de oblationibus, debitis & consuetis in festivitatibus, Corporis Christi, S. Mariæ II Julii; [decernantur oblationes & ludi.] S. Petri Martyris ex Ordine Prædicatorum, XXIX Aprilis, & S. Michelinæ: rursum autem de aliis quibusdam spectantibus proprie ad Festivitatem S. Terentii XXIV Septembris, concluditur tota Rubrica his verbis; & idem observetur in Festo S. Michelinæ. Quare operæ pretium fuerit ipsum Decretum exhibere ad finem Miraculorum.

[8] [B. Cerchus non fuit frater B. Michelinæ.] Plura his suggerere non potuit, qui de mandato Illustriss. Ava, Episcopi Pisaurensis, anno MDCXCI informandum me de plecisque supranotatis curavit; rogatus ab Eminentiss. Leandro S. R. E. Card. Coloreda, ex ipsomet Pontificiæ electionis Conclavi non indignum reputante, tanti momenti circumstrepentes tunc curas interpolare litteris, super ea re ad prædictum Antistitem dandis: præter illa vero nihil est quod ultra addere huic Commentario possim. Addenda est tamen grata memoria alterius beneficii, quo simul accepi informationem de veteri cultu B. Francisci, similiter Pisaurensis, vulgo B. Cicchi aut Cecchi, Ordinis Fratrum Minorum, quem quidam volunt B. Michelinæ fratrem fuisse: sed ut patet ex antiqua ejus Legenda, nobiscum benigne communicata, & ad diem IV Augusti danda, nihil habetur, unde ejusmodi consanguinitas confirmari possit; sed contrarium omnino: siquidem uno seculo prius quam illa obiit, defunctus anno MCCL.

VITA
Pro Officio proprio olim distributa in Lectiones ex Ms. communicata a Salvatore Salvatorio.

Michelina vidua Pisauri, Ordinis Pœnitentium S. Francisci (B.)

BHL Number: 5957


EX MSS.

LECT. I

[1] Michelina Italica, de Pensauri, civitate maritima, locupletibus parentibus exorta, nobiliter Dei gratia micuit in orbe dum vixit, [Viro viduata Michelina] post mortem miraculis plurimis ipsa coruscans. In gradu nempe primo exorta virgineo, ad annum perveniens duodecimum, a parentibus traditur secundo statui conjugali, in eodem demorans annis octonis, remanens postea orbata marito. Existens itaque vicennis ætatis, in gradu tertio viduali, Spiritu sancto præventa, decrevit gloriosi S. Francisci tertiam regulam adipisci, mundi & carnis illecebris vilipensis. [eligit Christi exemplo] Divino igitur Spiritu supra seipsam altius elevata, eliger optimam partem desiderus, seipsam alloquitur his verbis. Quid speras in seculo Michelina? Age quod sit tuæ animæ optimum; & spreta pompa bonorum præsentium, a divitias quas possides ex successione primorum tuorum parentum, pro Dei amore pauperibus condonans, utilissimum thesaurum acquiras in cælo.

LECT. II

[2] Exemplo Christi pauperis te conformes & verbo Euangelico consultius, [ab dicare omnia:] ut caritatem Dei ac proximi perfecte custodias; & luctans nuda cum nudo negotio, id est diabolo, qui est Negans otium, semper in malis reportans victoriam, fructum centesimum cumules in excelso. Brevitate pensata insuper temporis, pondus cogita terrenorum; simul & quæ supra se impediunt contemplarin spinas fugias eorumdem: ac seculari labore fugato & servitio terrenorum, [factaque Tertiaria distribuit egenis] quæ Deo plerumque obstistunt, eorum fallaciam præcaveas in futurum. Cuncta pro Christi amore dispenses, ut Deo totis viribus serviens, secura pervenias ad bravium retributionis ȩternȩ. Accepta igitur Regula tertia, quȩ de Pœnitentibus nuncupatur, incipit Dei famula Michelina cuncta pauperibus erogare; micas panum, denariorum & eleemosynarum subsidia; linum ac lanam veluti vestimenta lanea ac linea, secum portans, distribuit pauperibus & mendicis; & prout videbat cȩcos & claudos, & cujuscumque generis inopes & mendicos, leprosos etiam & infirmos necessitatem habere, ita ut opus erat, singulis ministrabat. Nam & graviter infirmatis altilia, aviculas, atque pullos, pro diversitate infirmitatum, porrigebat: & ȩgrotis, doloribus conquassatis, compatiens; velut mater infirmabatur & ipsa.

LECT. III

[3] Dixit igitur Christus suȩ famulȩ Michelinȩ: Vere Michelina vocaris, [de quo cum eam laudasset apparens Christus,] quia dum minimis meis pauperibus, lina & linea ac lanea & cuncta altilia & nutribilia erogasti; mihi capiti membrorum fecisti & dum membra fœtida leprosorum linxisti, oleo pietatis & gratiȩ, subventionis & misericordiȩ, mei amore unxisti; mihi unguenta & linimenta talia porrexisti. Cum enim pauperum debilium membra roborasti, per caritatem cordis intrinsecus visceratam, & operis extrinsecus virtuosam, caput meum & me Christum filium Dei vivi, qui sum caput omnium Christianorum fidelium, veluti prȩdilecta mihi famula Magdalena, unxisti. Insuper totum boni operis quod fecisti, mihi, non tibi principaliter appropries Michelina: mihi namque & pro me tu linita & uncta, & velut linea recta & casta, in recta linea mandatorum meorum incedens, non declinans ad dexteram vel sinistram, ponens pedes in arcto & recto tramite lineato, [ipsa se profunde humiliat:] diligens justitiam & odiens iniquitatem, omnia mihi placita perpetrasti, ultra consortes tuȩ civitatis ac provinciæ Marchianȩ. Jesu Christi finito sermone, humilis Dei famula Michelina suo Domino correspondet: Confiteor tibi, Pater & Domine, tibi referens semper laudes, qui mandatorum tuorum semitam revelasti mihi famulȩ tuȩ Michelinȩ. Omnia mihi namque tradita sunt a te, Domino Patre meo. Ego enim veluti Nichelina, & ad nihilum, ac nihilum, & ad nihil prȩvalens; velut mica minutissima panis, quȩ ad terram emittitur canibus manducanda; tamquam modici fructus, & quasi nullius pretii, ab omnibus vilipensa, nihil sine Te præpotens facere; merito Mica parvulina, in omnibus diminuta, mei fragilitate pensata, secundum vim diminutivi nominis, valeo nuncupari.

LECT. IV.

[4] Omnibus autem rebus distractis & pauperibus erogatis, ambulabat per civitatem Pensauri paupercula Michelina, tamquam mica humilis, parvula; discalceata in pedibus, unica tantum contenta tunicula honesti coloris & pretii; humilique mantello sive pallio cooperta, vilibus de lino coopertoriis capitis ac pectoris tecta & velata. Et ut se humilem conservaret, lecti vilibus & aridis straminibus utebatur; ac spiritu Dei fervens, seipsam alloquens, carnem edomans fastuosam, vilissimam asinam appellabat.

LECT. V

[5] Ut autem perfectam paupertatem servaret, cum nihil jam prorsus haberet, [alieno utitur hospitio,] in quadam domuncula cujusdam mulieris Deo devotæ, velut hospita paupercula, morabatur. Cujus mulieris pauperis inopiæ compatiens Michelina, dum olera coquinasset hospita prælibata; & ut oleum infunderet coctis herbis, lecythum acciperet oleo vacuum, nihilque olei esset in domo; subito Dei famula, cordiali caritate commota, dolorem adhibens compassivum in suȩ necessitate consortis, recurrens ad Dominum toto corde, confidens in eo, nihil hȩsitans, de cȩlo oleum postulavit. Vade, inquiens ad confortem, [ubi vacuum olei lecythum miraculo replet,] lecythum recipias: quia ibi oleum invenies, tibi a Domino misericorditer propinatum. Accipiensque hospita vas plenum oleo, quod deposuerat vacuum, Deum in viso miraculo, oratione & meritis & ad cælum manibus elevatis, mirabiliter collaudavit: quinimo Christi famula, nihil cibi, sed Deo totum attribuens, se magis humilians tam corde quam corpore, divinæ pietati, quæ suis pauperibus in necessitate succurrit, laudes devotissimas pariter referebat.

LECT. V

[6] Nec verebatur micas & frustra panis per civitatem aliquando mendicare, cum alimenta, quæ ut plurimum ex manuum suarum labore sumebat, [leprosam sanat,] propter studium continuæ orationis cessantia ei nullatenus subvenirent. Dum autem semel pro petenda eleemosyna mendicaret, contigit ad domum cujusdam nobilis Dominæ applicare, quæ noviter erat leprosa effecta. Quam ut vidit Dei famula Michelina lepræ morbo pessime putrefactam, ex cujus carne, & maxime ejus ore, ita fœtor intolerabiliter emanabat, quod omnes se ab ejus aspectu præ horrore terribiliter fœtidæ evitabant, & modis omnibus se absentabant; ipsa, cum infirma simul infirmata, [& tactu capitis dolorem sedat.] ejus visceribus pietatis & compassionis interius, exteriusque lacrymosis gemitibus jam confossis, ac precibus compassivis pro eadem per eamdem ibidem emissis; Deus omnipotens, meritis & orationibus ipsius Beatæ, perfectæ sanitate pristinæque illico restituit sospitati. Alia vice similiter ad unam domum alterius nobilis Dominæ, adjutorium eleemosynæ invocans, ab existentibus intra domum vocata, & ad cubile mulieris infirmæ, quæ dolore capitis fortiter patiens quasi spiritum exhalabat, confidenter deducta, & ut pro infirma Dominum exoraret, statim pietate commota, ac manum super ejus caput imponens, corpore existens in terris, sed spiritu ad Dei solium elevata, piissimis precibus cordialiter emanatis, ad sanandam infirmam Deum quamcitius invitavit.

LECT. VII

[7] Castitatem niveam, quæ est candor lucis æternæ, & speculum sine macula ante Deum, ut Dei famula custodiret, cingulo ferreo continuo nudam carnem accinxit: [Pœnitentialis vitæ rigor ab ea servatur.] tandemque quinque ferreis rubricata catenis, cum ejus ferventi in Domino animo chordularum non sufficerent disciplinæ [usa est]. Cilicium insuper nuda carne portavit, exterorum contuitum toto ejus posse occultans. Patientia vero, in tanta Dei famulæ lætissima paupertate, ita eamdem ditaverat, & fecerat firmissima stabilitate securam, ut eamdem ineffabili lætitiȩ arrha desponsaverit stabilitam. Abstinentia quoque ita Dei famulȩ erat amica, ut vinum vel siceram numquam biberit: & crebra jejunia cumulans, macilentis cibariis utebatur.

LEC. VIII

[8] Caritatem insuper proximis compassivam, [sed] prius illam fervidam & rubicundam, qua Deo se dederat subjectivam, [Exercitia caritatis,] ad ipsum totis visceribus & operibus diligendum, summopere studuit observare. Micas namque panum & eleemosynarum fragmenta, & quæcumque sibi Dei amore oblata, sibi modico reservato, versa vice pro ejusdem affectu, indigentibus tribuebat: & quibus nequibat effectum, ostendebat affectum viscerosius compassivum. Quinimo hospitalia infirmorum pauperum visitans, [& jugis labor,] eorum servitiis se sæpius mancipabat. Assiduitas operandi ita Dei famulam effecerat virtuosam, ut nunc filans & texens, nunc orans secretius, quandoque se verberans disciplinis, semper ecclesias visitans, ubique morosa, maxime in horis Missarum; & pro tempore angustias & miserias visitans afflictorum, numquam panem comedit otiosa.

LECT. IX

[9] Perseverante itaque in Dei servitio Christi famula Michelina, usque ad annum suæ vitæ finalem, qui fuit anno Domino MCCCLVI, micans virtutibus, [mors beata] [miraculis] circumfulsa, in Ecclesia militanti diem complevit extremum, decimo nono Junii, certaminis receptura coronam, resplendens cumulis præmiorum, in Ecclesia triumphanti: quam sibi Deus fecit hic primitus gratiosam, consequenter perfecit in superis gloriosam, subsequentibus signis & miraculis patefactis, sacramentorum robore confirmatis, [miraculis honorata.] attestantibus testibus fide dignis. Quinetiam quotidie omnipotens Deus non cessat suam famulam Michelinam coruscare miraculis, quibus impenditur laus & gloria ipsi Trinitati Deificæ, qui Deus vivit & regnat, per infinita secula seculorum. Amen.

Hactenus Lectiones, congruo talibus fine terminatæ, neque Auctoris nomen præfixum habentes, sicut nec aliæ ullæ vitæ talem ad usum compositæ: quod hodiedum observat in Breviariis suis Ecclesia, neminem nominans, nisi forte ex aliquo Sanctorum Patrum historia sumpta sit.

ALIA VITA
Ex Ms. Chronica Minorum. Auctore Fr. Mariano Florentino.

Michelina vidua Pisauri, Ordinis Pœnitentium S. Francisci (B.)


EX CHRON. MARIANI

CAPUT I.
B. Michelinæ conversio ad Habitum, tertii Ordinis & rerum omnium mundanarum abdicatio.

[1] [Nobiliter nata,] In solennitate [Octavæ] sacratissimæ Pentecostes de mane, anno Domino MCCCLVI, a & ab inceptione Ordinis CXLIX die XIX Junii, feliciter obdormivit in Domino, B. Michelina, de tertio Ordine, in vita & post mortem miraculis non paucis coruscans. Hæc mulier beatissima, locupletibus parentibus orta, Nobilibus de domo de Metellis b civibus c Pensauriensibus, civitate Marchiæ Anchonitanæ. Nomenque ei Michelina in sacro Baptismatis fonte mater ejus imposuit, quasi prænosceret, eam cum diabolis dimicatricem; licet pater eam Nicolucciam d appellare vellet. Quȩ nempe, [post] annos pueriles incogitate transactos, [& duodennis viro tradita,] ad annum perveniens duodennem, a parentibus cuidam nobili & magno civi e traditur conjugio: cum quo demorans annis octonis, filium tantum f percepit; remanens postea orbata viro, annis vigenis g ȩtatis suȩ.

[2] Venerat tunc de remotis partibus Mulier quȩdam peregrina ad civitatem Pensauriensem, quȩ se Syrianam h vocabat; mulier quippe honesta & sancta, [eoque viduata vicennis,] sub regula tertia Seraphici Francisci colligata. Hȩc nempe operibus pietatis vacans, quȩrebat panem ostiatim per civitatem; deinceps in domum alicujus honestȩ personȩ se colligens, orationibus & contemplationibus insistebat. Surgebat enim in nocte, & cum magno fervore orans sursum vecta, cȩlestia contemplans, a terra mirifice elevabatur: reliquum vero temporis quod supererat, totum operibus spiritualibus consumebat. Igitur Syriana, ex suo excellentissimo spiritu facta famosa, quodam die dum panem mendicabat, a juvencula Michelina jam viduata domum recipitur, ac ut cum ipsa demorari vellet a Michelina deprecatur, [peregrinam ex Syria domi suscipit:] in testimonio suȩ floridȩ juventutis. Cui assensum præbens Syriana, cum hospita sua sanctissime degens, Deum pro ea crebris precibus deprecabatur, ut animum suum suspenderet a terrenis. Vidit eam pluries Michelina ab terra in aërem suspensam, & orantem: ex quo majorem fidem jam conceptam septuplum auxit & devotionem.

[3] Superveniente denique festo sacratissimæ Pentecostes, [cujus exemplo & monitis compuncta,] irreverberatis oculis cælum respicientibus orans Syriana, oblita cibum capere; Michelina inquit, Quare non comedis in hac die Syriana? hodie Pascha est, abstinere non licet: vis ut columna defixa in terra permanere? Tempus est lugendi, & tempus ridendi: hodie namque tempus est lætitiæ. Cui Syriana respondens ait, O si paulisper gustasses dona Dei, Michelina! res hujus mundi nempe amaræ tibi viderentur, ac ipsas procul dubio despiceres, & magis quomodo Deo placeres studebis, ut coronam in Paradiso ex hoc reciperes gloriosam. At tunc Michelina, ad hæc verba respondit, Omnia ista videntur tuffæ i & canciæ, & a personis desperatis & rudibus: & ostendens ei sua scrinia, [Deo se tradere totam proponit,] in quibus sua bona & divitiæ tegebantur, addidit; In istis est Paradisus: neminem enim vidi de mortuis ad hanc vitam reversum, qui talia persuaderet. Respondit Syriana, O infelix mulier! omnia ista sunt velut pulveres ante ventum, & omnia cum tua pulchritudine decident, sicut flos agri, & stuppa quæ igne consumitur. Hæc enim nunquam asserunt veritatem: promittunt enim requiem & quietem simul & lætitiam, & condonant postmodum inquietem, laborem & mœstitiam: spondent pacem, & dant turbationes & rixas.

[4] Quid signant hæc tua verba? respondit Michelina: vellesne mundum despicerem Numquam respuam, quousque hic supervixerit filius. Sed si mihi unquam concedet Deus, me a terrenis istis esse expeditam; polliceor tibi omnino mutare meam vitam. Cui respondit Syriana: De hoc ergo Deum supplicamus; ut, [cum fuerit cura filii soluta.] si melius est, filius tuus vivat; si non, ad ipsum illum trahat. Annuit Michelina verbis Syrianæ, Spiritu sancto præventa: & sequenti mane simul serotino tempore ad ecclesiam almi Francisci perrexerunt, & ante imaginem Crucifixi de hoc ambo k orantes, Michelina dixit; O Domine, si me liberaveris ab amore mei filii, tibi perpetuo famulabor. Et cum prolixius lacrymans orasset, vocem de Cruce delapsam audivit cum stupore, dicentem; Filium tuum volo mecum esse in Paradiso; itaque ab ejus amore liberam te l esse dispono, vade in pace. His auditis, Michelina territa, & in animo penitus mutata, [Eum mox moriturum intelligit,] ad domum cum Syriana revertitur. Cumque thalamum vellet ingredi, ut quid filius suus ageret prospiceret, quem in lecto reliquerat; duos fulgentes Angelos vidit, animam sui nati ad cælum deferentes. Suscepit inter brachia cadaverculum illius, ac tenerrime ipsum lugens, tradidit tandem ecclesiasticæ sepulturæ.

[5] Viduata igitur Michelina remanens de viro atque proprio filio, totaliter Christo adhæsit; mundum & divitias vilipendens, [seque ac sua omniæ Syrianæ tradit:] secum in hæc verba locuta est, dicens; Quid speras in seculo, Michelina? Age quod sit tuæ animæ optimum & spreta pompa bonorum præsentium; ac divitiis, quas possides ex successione præmortuorum parentum, pro Dei amore pauperibus condonandis, utilissimum thesaurum acquiras in cælo: exemplo Christi pauperis te conformes; cuncta pro ejus amore dispensa; ut Deo totis viribus adhærens, secura pervenias ad bravium retributionis æternæ. Et his dictis ad Syrianam magistram suam se convertens, ait, Ecce me libero & totam substantiam meam in manibus tuis: de omnibus fac sicut vis quia nuda nudum volo sequi Crucifixum. Cui Syriana: Ergo omnia pauperibus tribue, & Habitum, in quo & ego Domino servio, Seraphici Francisci tu similiter assumens, perpetuo te mancipes [Dei servitio] m. Induta igitur Habitum tertii Ordinis, [assumit Habitum tertii Ordinis,] summa cum devotione & lacrymarum effusione, Beata Michelina incepit cuncta pauperibus erogare & mendicis micas panum, denariorum, & eleemosynarum subsidia, vestimenta linea & lanea secum portans, cuncta distribuebat: & prout videbat cæcos, claudos, & cujuscum que gradus inopes, leprosos & infirmos necessitatem habere, ita ut opus erat, ministrabat: aviculas atque pallos pro diversitate infirmantium n porrigebat; & ægrotis, doloribus conquassatis compatiens velut mater infirmabatur & ipsa: veniebant ad domum ejus pauperes turmatim qui omnes manibus non vacuis semper recedebant, aut cum vestibus aut comestibilibus, & præcipue puellæ quæ nubere debebant.

[6] Quod cum perpendissent consanguinei sui, in furorem versi, uno animo concordes properant ad domum ancillæ Christi; & ei improperia minasque o multas inferentes, ipsam infatuatam asserebant. Ipsa vero, jam a Spiritu sancto peruncta, constantior effecta, humiliter omnia ferebat & virili animo eis viam cæli prædicabat; asserens inquit, Cælum ipsum, pro reputari fatua, acquiritur p. Omnibus igitur distributis Christus Salvator apparuit famulæ suæ Michelinæ, dicens: Bene, [a consanguineis fatua creditur:] Michelina, fecisti, ceu vocaris: quia dum meis pauperibus membris tua bona erogasti, mihi fecisti: & dum membra leprosorum linxisti, te linivisti oleo pietatis, gratiæ & devotionis, & misericordiæ mei amore unxisti, mihi unguenta & linimenta talia porrexisti cum pauperum infirmorum membra debilia roborasti, [sed Christus eam animat;] per caritatem cordis intrinsecus viscerosam, & operis extrinsecus fructuosam. Caput meum & me Christum filium Dei vivi, veluti prædilecta mihi famula Magdalena, unxisti. Insuper totum boni operis quod fecisti, mihi, non tibi principaliter appropries. O Michelina! Mihi namque pro amore linita & uncta, & veluti linea recta causata, in recta linea meorum mandatorum incedens, non declinans ad dexteram vel sinistram, ponens pedes in nervo & recto tramite lineato, diligens justitiam & odiens iniquitatem, omnia mihi placita perpetrasti, ultra consortes tuæ civitatis & provinciæ Marchisanæ.

[7] [ipsa coram eo se humiliat.] Jesu Christi finito sermone, humilis Dei famula suo Domino respondit: Confitebor tibi, Pater & Domine, tibi referens semper laudes qui mandatorum tuorum semitam revelasti mihi tuæ famulæ; omnia namque mihi tradita sunt abs te Domino Patre meo. Ego enim, veluti Nichelina, ad nihil & nihilum, & ad nihil prævalens, [Ejus habitus ac stratum] velut mica minutissima panis, quæ ad terram emittitur canibus manducanda, tamquam modici fructus & quasi nullius, ab omnibus vilipensa; nihil sine te prȩpotens facere, merito mica parvula pargulina, in omnibus diminuta, mei fragilitate pensata, secundum diminitivam [mei significationem] nominis, valeo nuncupari. Omnibus autem rebus distractis, ut dixi, & pauperibus erogatis, ambulabat per civitatem Pensauri paupercula Michelina, tamquam humilis, parvula, discalceata pedibus, una tantum contecta tunicula honesti coloris & pretii, humilique mantello cooperta, vilibus de lino velis caput tecta, ac per totam ipsa velata: & ut se humilem comprobaret, lecti vilibus q & aridis straminibus utebatur, ac Spiritu Dei fervens seipsam alloquens, fastuosam asinam appellabat.

[8] Ut autem perfectam probaret paupertatem, cum nihil jam prorsus haberet, [paupertatis & orationis studium,] in quadam domuncula cujusdam mulieris Deo devotæ, velut hospita paupercula morabatur. Et mendicare pergens, ostiatim mendicando victum necessarium, sicut ceteri pauperes & egeni, quærebat; cum alimenta, quæ ut plurimum sumebat ex labore manuum suarum propter studium continuæ orationis cessantium, ei nullatenus subvenirent. [tolerantia verberum,] Expellebatur nempe a multis, injuriosis cum verbis, tamquam prodiga & dissipatrix omnium bonorum. Sed ipsa sui Patris Francisci [exemplo] edocta, patiens ut surda, recedebat. Et cum semel a quodam consanguineo eleemosynam quæreret; ipse iratus perticam r rapiens, graviter eam percussit, ac injuriosis verbis lacessivit. Sed Christi famula inter verbera læta effecta, verberum memor quæ pertulit Salvator noster ad columnam, dicebat percussori, Percute istam asinam, percute bene bestiolam istam; ita & taliter, quod pars aliqua in ea sana non sit, quæ olim per Pensaurum tam vera & pomposa incessit. Itaque tonsionibus multis polita, maximum de se omnibus ostendit exemplum patientiæ.

[9] Castitatem niveam quæ est candor lucis æternæ, & speculum sine macula ante Deum, ut Dei famula custodiret, [maceratio carnis,] substricta tuniculā, circulo ferreo corpus & brachia continue ad nudam carnem præcinxit, eamdemque quandoque ferreis rubricabat catenis, cum ejus ferventi in Domino animo cordularum non sufficerent disciplinæ. Cilicium insuper asperum & longum ad nudam carnem portavit, exterorum contuitum fugiens pro toto ejus posse; quæ adhuc omnia reservantur pro Reliquiis in ecclesia Nuntiatæ, quæ erat domus sua. Lectus quoque erat plana terra, interdum tabula quadam interposita, vel aliquibus semiaciis, s cippo utens ligneo pro cervicale: in tantumque flexis poplitibus orabat, ut tenera genua in putredinem scaturientia, graviter pateretur in ipsis. Abstinentia quippe ita Dei famulæ erat amica, quod vinum vel siceram vidua numquam bibit: & crebra jejunia cumulans, macilentis cibariis utebatur.

[10] Caritatem insuper proximis compassivam, post illam fervidam rubicundam quam de se dederat subjectivam, [liberalitas erga pauperes.] ad ipsum totis visceribus & operibus diligendum, summo opere studuit observare. Micas namque panis & eleëmosynarum fragmenta, & quæcumque sibi Dei amore oblata, sibi modico reservato, versa vice pro ejusdem affectu indigentibus tribuebat: in quibus nequibat effectum, ostendebat affectum viscerosius compassivum. Quin imo Hospitalia infirmorum pauperum visitans, eorum servitiis se sæpius mancipabat t. Assiduitas operandi ita Dei famulam effecerat virtuosam, ut nunc filans & texens nunc orans ferventius, quandoque se verberans ferreis disciplinis, semper ecclesias visitans [& domos] afflictorum, numquam panem comedit otiosa.

ANNOTATA D. P.

a Habebat is annus 1356 litteram Dominicalem B, Pascha 13 Aprilis, atque adeo Pentecosten 12 Junii; ut necessario hic debeat addi vox Octavæ, librario prætermissa; & haberi Dominica Trinitatis & Ordo Minorum censetur cœpisse an. 1208, unde & Waddingus orditur.

b Raphaël de Pardis hinc auspicatur Vitam, hoc modo; Nata est Michelina in Italia, parentibus divitibus ac nobilibus, ex familia Metella. Probatur hoc ex eo, quod mater nostri Magnifici patris D. Antonii de Pardis, fuit ex eadem familia, & per rectam lineam ipsius Michelinæ consanguinea, quemadmodum prædictus pater noster sæpius declaravit: & etiamnum Pisauri supersunt familiæ dignæ, nobiscum ex eadem linea descendentes. Erravit tamen Tussinianus, hæc describens, dum Antonium facit patrem ipsius Michelinæ, qui forte per ætatem filius esse potuisset, aut etiam nepos vel pronepos: de quo statuent Pisaurenses, cum invenerint ætatem, qua vel ipse vel filius ejus Raphaël vixit.

c Pensaurum pro Pisauro placuit medii ævi sciolis scribere, fabulantibus quod Galli Senones, ab obsessa Roma revertentes, ibi appenderint aurum inde relatum, atque ex eo facto nomen loco fecerint; verosimilior sententia ab Isauro præterfluente (hodie Foliam dicunt) onomato pœiam accersit. Usus tamen habet ut vulgo penultima brevi dicatur Pesaro.

d Nicoluccia, diminutivum pro Nicolaa; & forte patri vel avo nomen Nicolaus fuit. Tussinianus putat, quod in ea voluerit pater renovari nomen matronæ alicujus ex sua familia.

e Raphaë ait, Amicum Malatestarum, tunc Pisauri dominantium, fuisse; Tussinianus, ex ipsamet illorum familia ipsum facit.

f Pardino nomen fuisse ait Tussinianus, sed unde id habuerit non indicat.

g Obiit ergo quadragenaria, nata anno 1316, conjugio juncta 1328, viduata 1396.

h Credo quia ex Syria veniebat, neque sciri volebat quæ esset. Fuerunt postea viri dicti, testibus. Raphaële & Tussiniano, qui crederent, Angelum sub specie peregrinæ fuisse. Certe, post bene instructam Michelinam, amplius non comparuit, sicut nec antea uspiam visa Pisauri fuerat iisdem testibus. Interim Arturus in suo Franciscano martyrologio assignat ei ut Beatæ diem 31 Decembris; ac deinde in Gynæcio sacro, suum ipsius Martyrologium allegat, quasi ex jure possessionis inde acquisito.

i Crediderim legendum Truffæ & Canciæ. Nam Truffa Italice ludum, jocum, fraudem sonat: Cancia quid sit necdum comperi: nisi forte a Canto sit, idemque valeat quod nænia.

k Addit Tussinianus, oranti pro Michelina Surianæ, caput inclinasse Crucifixum, inspectante & admirante illa. Raphaël totum hunc articulum & sequentem paucis perstringens, Insistente, inquit, Suriana, conversa ad Dominum Michelina, decrevit toti mundo renuntiare, & Deo Sancte vivendo servire. Sed quia de illius conversione deque Sorore Suriana diffuse agitur in Legenda rhytmo scripta, nihil ultra de ea re hic addam.

l Tacet de hac voce Tussinianus, solumque ait, visum Crucifixum inclinare caput: unde dubites an hanc a Mariano scriptam vitam ille viderit.

m Addit Raphaël, Postquam autem Habitum Michelina sumpsit, solicita fuit Suriana, ut ei daretur Pater spiritualis, qui ipsam instrueret dirigeretque: & hoc obtento, reversæ simul domum sunt, cum benedictione illius. Ad hanc novitatem cœperunt, quotquot eis occurrebant, mirari; circumspicere euntes; conferre capita, ac murmurando dicere: Hactenus hujusmodi una dumtaxat erat, nunc duas videmus. An forte hæc altera, est Michelina? O mulierem miseram! o infortunatam familiam! quæ tota pessum ibit per istam amentem peregrinam. Hæc opprobria domum usque prosecuta illas sunt, ad omnia surdas ac mutas, quia corda earum intendebant vocibus plane diversis.

n Addit idem, viros & feminas, Presbyteros & Monachos, hospitalia & monasteria.

o Etiam fustibus usos ait Raphaël.

p Erat autem inquit idem, sub initium animo tristi, & vultu afflicto: nam & magistra sua Suriana dereliquerat illam.

q Gabriël legit viridibus, quod minus probo.

r Titionem de foco raptum, putat Tussinianus.

s Forte legendum Stamineis vel Semicinctiis.

t Raphaël ait sic distributum tempus habuisse: Noctem quieti & orationi ac disciplinæ dabat, primo mane Missis & Officiis in ecclesia audiendis: inde mendicatum circuibat, ac postea ad hospitale se conferebat, & denique domum. Post cibum sumptum filando vel texando occupabatur.

CAPUT II.
Peregrinatio in terram sanctam, oleum multiplicatum, lepra osculo abstersa, rigor abstinentiæ, mors pie obita.

[11] Quia vero a suæ conversionis primordio amor Crucis subcreverat in corde suo; [Peregrinatio Hierosolymam,] ubi ipse amor fuit crucifixus, omnino esse decrevit. Ideo opportunitate temporis & ætatis adveniente, navem ascendens cum honesta societate peregrinorum, mare transfretavit, visitans omnia illa loca cum lacrymarum profluvio maximaque devotione, ubi Redemptor noster aliquod mirum pro salute nostra operatus est, sed in loco, qui dicitur Calvariæ, in quo ipse Jesus pro Salute nostra pependit, in tantum præfixe immobiliter oravit extra se facta, ut omnes eam ab vita sublatam crederent & extinctam. In quo quidem raptu ei dulcis amor Jesus apparens, mirabili consolatione replevit famulam suam; adeo quod in se reversa, tam dulciter & ferventer de ipso loquebatur, ut omnes audientes in stuporem versi non valerent a lacrymis abstinere. Et quia ancilla Christi Michelina, in tantum, pro amore Dei cuncta contemnens, se humiliaverat coram hominibus; ideo eam plurimum exaltavit Deus apud omnes, reddens illam venerandam & honorandam, ex multiplicibus signis atque miraculis, quæ per eam dignatus est mundo ostendere. Ex quibus plurimis aliqua subscribuntur.

[12] Ipsa namque de Hierosolymis rediens ad Italicas partes, facta tempestas a valida in mari, [inde redeunti sedata tempestas,] ita ut periclitarentur: filia Crucis Michelina, flexis genibus brachiisque protensis in modum Crucis, ferventer desuper auxilium postulavit. Mirum quidem! Oratione nondum expleta pacati venti, & mari facto tranquillo cum salute Italiam applicarunt. Ex cujus reversione tota civitas Pensaurina gavisa est, & præ devotione indumenta omnia decerpta, alia sibi largiuntur. Cum cuncta sua bona famula hæc Altissimi, pauperibus erogare cœpisset tanta largitate, ut nihil pro se reservaret; adveniente paupere quodam, parum olei postulante amore divino, injunxit puellæ afferre lecythum, & oleum pauperi petenti condonare. Cui puella, quomodo oleum in domo non remanserat, respondit; & ut omnia vasa purgaverat, [multiplicatum pauperibus oleum,] dixit; addens cum indignatione non modica, Vos adeo omnia pauperibus erogatis, quod tota aqua vobis non sufficeret de Folia, quod est flumen juxta. Pensaurum transiens. Cui ipsa respondit: Vade, bona puella; vade: quod jubeo cito adimple, & ter adhuc lecythum velis effundere. Quæ cum querulosis verbis porrexisset, vas olei plenum invenit, adeo quod effundere videbatur. Quæ cum egeno tribuisset, præcepit ei humillima famula Christi, ut miraculum, quod Deus propter pauperculum suum patrarat, nemini panderet, dum viveret b.

[13] Alia vice, dum nobilis Michelina in domo pauperculæ supradicta hospitaretur, cujus mulieris pauperis inopiæ compatiens, [etiam hospitæ.] dum olus coquinasset hospita prælibata, & ut oleum affunderet coctis herbis lecythum acciperet oleo vacuum, nihilque olei esse in domo comperiret c; subito Dei famula, cordiali pietate mota, dolorem adhibens compassivum in suæ necessitate consortis, recurrens ad Dominum, toto corde confidens, de cælo oleum postulavit. Vade, inquiens, & consuetum lecythum recipias: quia ibi oleum invenies, tibi a Domino misericorditer propinatum. Accipiens hospita vas plenum oleo, quod deposuerat vacuum, Deum in viso miraculo, oratione & meritis Dei famulæ celebrato, fixis in terra poplitibus & ad cælum manibus elevatis, mirabiliter collaudavit. Quinimo Dei famula nihil sibi sed Deo totum attribuens, se magis humilians tam corde quam corpore, divinæ pietati, quæ suis pauperibus in necessitate sua succurrerat, laudes devotissimas pariter referebat.

[14] Cum cuncta sua bona pauperibus distribuisset (ut præmisimus) amica paupertatis tantum velum unum retinuerat, [Velo ejus cephalargia curata,] quo caput cooperiret; quædam persona maximum d