Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VII           Band Oktober VII           Anhang Oktober VII

16. Oktober


DIES DECIMASEXTA OCTOBRIS.

SANCTI QUI COLUNTUR DECIMO SEPTIMO KALENDAS NOVEMBRIS.

S. Bassianus Martyr Syracusis in Sicilia.
S. Cecra Martyr in Africa.
CCLXX Martyres in Africa.
S. Saturninus, ut videtur, in Africa.
S. Nereus, ut videtur, in Africa.
S. Mireus,ut videtur, in Africa.
S. Aufidus, ut videtur, in Africa.
Socii CCLXV Martyres, ut videtur, in Africa.
S. Leontius, Martyr, ut videtur, in Græcia.
S. Domitius, Martyr, ut videtur, in Græcia.
S. Terentius Martyr, ut videtur, in Græcia.
S. Domninus Martyr, ut videtur, in Græcia.
S. Maleus erem. in Græcia.
S. Eliphius Martyr prope Tullum Leucorum in Gallia.
S. Bolonia V. M. in agro Bassiniacensi.
S. Silvanus Martyr Ageduni in agro Lemovicensi.
S. Martinianus, Martyr, in Africa.
S. Saturianus, Martyr, in Africa.
Eorum duo fratres, Martyres, in Africa.
S. Maxima V. in Africa.
S. Junianus anachoreta in agro Lemovicensi.
S. Amandus ejus magister in agro Lemovicensi.
S. Colmanus episc. Killruadhensis in Hibernia.
S. Salvius in agro Autisiodorensi.
S. Gallus abbas in Alemannia.
S. Baldericus Conf. in Montefalconis in agro Remensi.
S. Magnobodus episc. Conf. Andegavis.
S. Kiara V. in Momonia in Hibernia.
S. Mommolinus episc. Conf. Tornaci et Noviomi.
S. Bercharius abbas et Martyr in Dervo monasterio.
S. Ambrosius episc. Conf. Cadurcis.
S. Lullus archiep. Conf. Moguntiæ.
S. Vitalis erem. in pago Ratiatensi in Gallia.
S. Gurdanius erem. Duaci.
S. Gualdericus agricola in Occitania.
S. Bonita V. Brivate in Arvernia.
S. Germanus erem. et Mart. in Arvernia.
S. Anastasius erem. et monachus Ord. S. Bened. in Gallia.
S. Bertrandus episc. Conf. Convenis in Gallia.
S. Bernerius erem. Eboli in diœcesi Salernitana.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sanctorum Luciani, Maxiani (seu Maximiani) et Juliani, Bellovacensium Martyrum meminerunt hodie plura Usuardi Auctaria apud Sollerium, inter quæ tamen Daveronense scribit esse memoriam inventionis: quod festum etiamnum celebrat Bellovacensis Ecclesia, translatum tamen, qua de causa nescio, e XVI ad XXI Octobris, ut videre est in Directorio Liturgico anni 1841. De his Martyribus actum est in opere nostro ad diem VIII Januarii.
Longinus centurio et Martyr, qui latus Christi lancea aperuisse perhibetur, recolitur hodie in fastis Græcæ Ecclesiæ; occurrit apud nos ad diem XV Martii.
S. Ambrosius Confessor, discipulus Didymi, Alexandriæ: memoratur apud Petrum de Natalibus, a quo dein Canisius et Ferrarius eumdem mutuati sunt. Vide, si lubet, opusculum Ferd. Mingarellii, Romæ 1764: de illo actum die XVII Martii.
Memoriam beati Archangeli Gabrielis superni paranymphi, habet codex Usuardino-Bruxellensis apud Sollerium; fortassis ob cognatam apparitionem S. Michaelis in monte Tumba. De S. Gabriele actum fuit die XXVI Martii.
Berthæ abbatissæ et Martyris mentionem faciunt hodie præter Auctarium Usuardi Grevenianum, Ferrarius, Canisianum Martyrologium et Gynecœum: ejus acta habes ad diem I Maji.
S. Prisci Martyris, super fluvium Anduræ, in agro Carnotensi nuntiatur a Greveno: socium martyrii adjungit proprium Jotrense (Jouarre) S. Hilarium, quin tamen aliquam ejus faciat mentionem in lectionibus historicis. De S. Prisco et sociis egimus ad diem XXVI Maji.
Elisæum prophetam memorat Hagiologium Abassinorum; ejus Acta reperire est ad diem XIV Junii.
Arnulfum episcopum solum Auctarium Usuardinum Greveni crude ad hunc diem producit. Suspicor Grevenum, quandoque dormitantem, cum in alio codice reperisset ad XVII kal. Septembris seu XVI Augusti
S. Arnulfi Metensis translationem, mensem Sextilem cum Octobri confudisse: atque inde præsentem memorian ortam esse. Quod etiam confirmatur ex eo, quod solus fere Grevenus inter Usuardi amplificatores hujus translationis oblitus fuerit. Actum fuit de S. Arnulfo Metensi ad diem, quo colitur, XVIII Julii.
S. Ægidium Confessorem recenset Auctarium Usuardi Aquicinctinum: ejus Acta illustrata habes ad diem I Septembris.
S. Euphemiam Virginem et Martyrem celebrat hodie ecclesia Claromontana in Alvernia, ut docet nos directorium liturgicum ejusdem diœcesis anni 1827: ignota est nobis Sancta, de qua tacent quoque Hagiologia Claromontana. Eadem forte est ac S. Euphemia Chalcedonensis, cujus Reliquiæ per varias orbis partes distractæ fuere, ut dictum est ad diem XVI Septembris.
Sancti Susis in Bajis memoriam signat hodie Hieronymianus codex vulgatus a Florentinio; cui consonat, ut idem ait, Martyrologium Corbiense, scribens: In Bajis sancti Sussi Martyris. Suspicatur Florentinius hunc sanctum Martyrem eumdem esse ac Sosium, diaconum Misenatem et collegam S. Januarii: idque suadet imprimis nominis similitudo aut potius identitas, cum ad XIX hujus mensis apud Florentinium et in Adonis Auctariis Sosius Misenas Sussus scribatur: huc etiam facit, quod Bajæ Puteolis, Neapoli, Miseno, quibus civitatibus S. Sosium variis diebus codices Hieronymiani adscribunt, proximæ sint. Videatur proinde Stiltingus noster in calce tomi VI Septembris [P. 764, no 12 et p. 784, no 107] . ad diem XIX Septembris.
Repositionem S. Firmini episcopi Martyris habet Auctarium Ambianense Usuardi, de sancto episcopo Ambianensi egimus die XXV Septembris.
Apparitionem S. Michaelis in monte Tumba, diœcesis Abrincensis habeat hodie varia Auctaria Usuardina, Martyrologium Ferrarii et Canisii. De ista apparitione actum fuit ad diem XXIX Septembris.
SS. Rusticus et Eleutherius, socii S. Dionysii recoluntur hodie in Martyrologio Canonicorum Regularium: eorum Acta vide ad diem IX Octobris.
S. Leobonus, erem. Saliniaci in agro Lemovicensi signatur hodierna die a Saussayo; dedimus Acta ad diem XIII Octobris.
Beati Antiochi episcopi Lugdunensis mentionem facit Molanus in Auctariis Usuardinis, pertinet ad diem præcedentem XV Octobris.
B. Philippinam Chaloniam, Virginem Clarissam, filiam Ludovici Arausiensis principis, memorat hodie Arturus in Martyrologio Franciscano et Gynecæo. Venerabilem eam nuncupant Annalistæ Ordinis Minorum [Wadding. Ad an. 1441, p. 119.] . et nihil reperire est, quo cultus ejus stabiliatur. Cave tamen ne hanc Philippinam confundas cum B. Philippa de Campo-Telimano, de qua ad diem XV Octobris.
S. Julianum Confessorem habet Auctarium Bedæ tom. II Martii, vitio librarii pro S. Juniano infra dando nomen scriptum putamus.
Dedicatio novæ basilicæ monasterii Cellensis apud Trecas recitatur hodie in Auctariis Adonianis; qua occasione confer quæ Sollerius noster habet in sua ad Usuardum Præfatione n. 153.
Dedicationem veteris templi Societatis Jesu Insulensis nuntiat ad præsentem diem ex Buzelino P. de Balinghem in kalendario Mariano. Facta fuit hæc consecratio anno 1611 ab ep. Tornacensi Michaele d'Esne, et titulus impositus Conceptio B. M. V.
Sanctæ Heriburgis, Virginis, quæ vitæ admirabilis exemplo et puritate angelica renitens, consodales ad cœlestia erexit. Hæc in suo Gynecæo Arturus, qui ejus locum emortualem Monasterium in Westphalia signat, quique in notis addit: De ea Canisius in Martyrologio, Ferrarius hac die, Cratepollius lib. de Sanctis Germaniæ et Surius in Actis S. Lugderi episcopi anno 800 XXVI Martii. Sed dum ex hujusmodi rivulis ad ipsum fontem devenimus, alium invenire non est præter Usuardi editionem, sub nomine Hermanni Greveni a Majoribus nostris citatam. Hæc simpliciter habet: Heriburgis Virginis. Sed saltem annuntiationem nullum importare cultum ipse profitetur in præfatione: Quia venerabilis, inquit, doctor Johannes Gerson… dicit orationem posse dirigi peculiariter et secreta quadam devotione ad personas quarum fuerit eximia virtus et conversatio probata nobis comperta, quamvis ipsas non canonizaverit Ecclesia: ideo in hoc Martyrologio multos hujusmodi reposuimus, prætermittentes tamen pene semper beatæ aut sanctæ memoriæ, ut per hoc secernantur a canonizatis.
S. Evodii episcopi Uzalensis (in Africa) et Martyris a Donatistis ob fidem Catholicam occisi. Hæc recitat Ferrarius in suo Catalogo Sanctorum qui Romano Martyrologio inscripti non sunt. Hic æqualis S. Augustini, quocum litterarum commercium habuit [Epist. CLVIII et seq., t. II, oper., c. 560. Edit. Bened.] , passim inter Regulares sub regula S. Augustini militantes recensetur. Verum nihil nobis occurrit, quod cultum ejus plane suadere possit. Imo Evodii nomen in nullo martyrologio reperitur et de eodem tacent Canonicorum regularium et aliorum religiosorum sub regula S. Augustini militantium Breviaria et Kalendaria liturgica, quæ magno satis numero in bibliotheca nostra asservantur. Cum porro S. Pius V per litteras apostolicas in forma Brevis datas XVIII Decembris anni 1570 Ord. CXV licentiam tribuisset Canonicis Congregationis Lateranensis Ordinis S. Augustini, ut præter festa Sanctorum enumerata, omnium quoque aliorum dictæ Congregationis et Ordinis Sanctorum festa etiam sub duplici Officio celebrare … valerent; nihil omisisse videntur laudati Canonici, ut quam absolutissimum Sanctorum Ordinis sui exhiberent catalogum. Cujus rei exemplum præbet Proprium Windesemense anno 1690 Bruxellis excusum, quod quadraginta Sanctorum nomina et Officia post Breve Pii V kalendario adjecit: ast nuspiam Evodii nomen apparet, quod sane indicium est episcopum Uzalensem fastis Sanctorum numquam fuisse adscriptum. Cæterum Ferrarius eruditionem et annuntiationem suam mutuatum se dicit ex libro qui Templum Eremitanum inscribitur: in quo legitur (phrasim italicam latine reddo) a Circumcellionibus tortus transivisse ab hac ad alteram vitam et obtinuisse pretiosissimam coronam conservatam illi a Deo in cœlis [Tempio Eremitano, p. 157.] . Liber iste ab Ambrosio Staibano Tarentino conscriptus in lucem prodiit anno 1608: quare non est quod anxie de ejus, utpote recentioris, auctoritate disseramus. Idem judicium esto de Alphabeti Augustiniani scriptore Thoma Herrera, qui dicit Evodium communiter ab omnibus Sancti titulo nuncupari; et de Alloysio Torelli Secoli Agost. ad an. 424 § XL, siquidem Sanctum vocari ab immemorabili tempore Evodium pronuntiet. Ii certe non sumus ut quidpiam velimus detractum meritis et gloriæ episcopi Uzalensis; quin omnino assentimur Tillemontino dicenti [Mém. pour servir à l'hist. Ecclés., t. XII, p. 584.] : Meretur hic episcopus locum nancisci non solum inter Confessores et Sanctos Pontifices, sed etiam inter Ecclesiæ Doctores. Aliquot Codices manuscripti eumdem Sancti titulo condecorant, quorum quidem sequi vestigia ausi non sumus, utpote quem ab aliqua Ecclesia cultum non repererimus, licet cæterum ejusmodi honoris meritissimus videatur. Qui plura de Evodio scire cupiat, adeat laudatum Tillemontium [Ibid., p. 581 et seqq.] et Stephani Morcelli Africam Christianam [T. I, p. 366, t. II, p. 322, t. III, p. 121.] .
Peronæ in territorio Novidunensi (Noyon) Beati Anonymi Confessoris, Seraphici Patris Sancti Francisci discipuli, qui vitæ et miraculis coruscavit. Hæc Arturus et Hueberus hodie; quæ hausta sunt e vulgari fama, ut testantur Gonzaga [Origines Seraph. relig., part. III, prov. Franc., mon. XXXV, p. 573.] et Waddingus [Ad an. 1246, num. 36] . atque adeo non constat Anonymum cultu aliquo decoratum fuisse.
B. Francisci Thomassini a Campo Basso Confessoris Histonii in Appulia meminit quoque Arturus, cui consentit Hueberus, dempto tamen Beati titulo, quoniam, ut arbitramur, cultu caret.
B. Georgius ab Erballio, laudatus hodie ab Arturo, videtur esse absque cultu ecclesiastico.
B. Ambrosii a Corbaria (in insula Corsica) Confessoris natalis celebratur ab Arturo; sed cum venerabilem hunc virum etiamnum sepultum dicat, non est quod de ejus cultu ulterius inquiramus.
B. Bonaventuræ ab Agrigento (in Sicilia) Confessoris memoria assignatur hodie in Martyrologio Arturi. Hujus viri reformationis auctoris præcipui cultus nobis non innotescit.
B. Didacus dux, Confessor, Guadafiaræ in Castella, numeratur inter Beatos seu potius Venerabiles, quos præsenti diei assignat Arturus. Diversus hic a S. Didaco Seraphici Ordinis similiter alumnus, et qui XIII Novembris colitur. De cultu Didaci ducis nihil assecuti sumus.
Dedicationem ecclesiæ cathedralis Placentinæ, seu Ambraciensis in Hispania, referunt hodie Tamayus de Salazar et Ferrarius.
Dedicationem ecclesiæ cathedralis Mindoniensis (Mondonnedo) olim Britoniensis in Gallecia Hispaniæ, idem Tamayus annuntiat.
Benedictum episcopum solus Grevenus hodie commemorat. Plurimos vero ejus nominis sanctos episcopos fuisse nemo ignorat. Cum porro Grevenus ipse ad calcem suæ editionis anni 1515 fateatur se nonnullos sanctos forsitan aliis diebus posuisse, quam apud multos colantur, Benedictum præsenti die laudatum inter Sanctos ignotos reponendum esse censuimus.
Natalis B. M. Reineri cognomento Magni. Qui cum sex aliis ex abbatia B. V. de Parco (ad fundandum Ninoviense monasterium) transmissus, una omnes rara pietate, doctrina celeberrimi, odore virtutum alios ad Dei obsequium et sacram religionem attraxere. Hos inter primatum facile tenuit B. M. Reinerus, vir apostolicus et secundum etymologiam sui nominis vere in virtutibus Magnus. Otium vitiorum matrem extreme exosus, continuo sese lectione, oratione, aliisque pietatis exercitiis occupabat; pro acquirendis et augendis noviter fundatæ ecclesiæ bonis ad cultum Dei magis promovendum procurator sollicitus. Tandem cum sese omnibus bonorum operum præbuisset exemplum, ideam et exemplar omnis perfectionis, Christum Jesum non jam in ænigmate aut in speculo, sed in lumine gloriæ intuiturus abiit. Prodit hoc elogium ad præsentem diem in ephemeridibus Præmonstratensibus ex decreto Circariæ Suevicæ anni 1760 confectis. Mirum Reinerum non memorari in Chronico Balduini Ninoviensis [Corp. Chron. Fland., t. II, p. 701 et seq.] , qui satis late describit sui cœnobii initia, ejusque primum abbatem nominat Gillebertum. Nihil novi, unde constet cultum aliquem publicum olim Reinero, sive in Parcho sive Ninoviæ impensum fuisse.
B. M. Friderici I Gradiciensis in Moravia ecclesiæ abbatis XVI. Abdicato Papiensi episcopatu, maluit abjectus esse in domo Dei. Vide reliquum ejus encomium in appendice ephemeridum Præmonstratensium ad præsentem diem. Cæterum cum non inveniamus huic abbati anno 1336 vita functo cultum obtigisse, eum præterire debemus.
Frideburga per S. Gallum abbatem liberata a dæmone et spretis nuptiis regiis facta abbatissa S. Petri Metis citatur a Nostris die XXIX Martii ex Gynecæo: Necdum, ajunt, legimus eam ullis Fastis adscriptam. Si alius non occurrat dies multa de ejus nuptiis dubia erunt discutienda ad Vitam S. Galli. Hæc in hodierno commentario de S. Gallo conati sumus utcumque resolvere.
Balduinus de Bocla, fundator Abbatiæ Baudeloensis, redit ad hunc diem, jam inter prætermittendos repositus a Nostris die XIII Aprilis et XXV Septembris: aliquem cultum uspiam habuisse non apparet. Plura de eo reperire est apud Raissium Auctar. ad Natales SS. Belgii et apud Sanderum Vit. SS. Flandriæ.
Decentium episcopum Martyrem habent Nostri ad diem X Maji: insignes olim erant ejus Reliquiæ in templo Societatis Jesu Eichstadii: sed præter nomen nihil adhuc innotuit.
Erembertam, abbatissam in Morinis, memorat Gynecæum. Aliis Bertana, Irembertana et Hermemberta vocatur. Sanctam eamdem appellat Joan. Mabillon [Act. SS. Ord. Bened. sæc. III, part. I, p. 236.] , utpote quam cultam hac die pronuntiet. Sed Guilielmus Cuperus noster ad diem XX Julii in Vita S. Wulmari [p. 86, not. g.] cupit ut, ante quam de illa agatur, acta et manifesta cultus signa suppeditentur. Neutrum quidem præstitum fuit; unde inter prætermissos reponenda fuit Eremberta, de qua plura habet Jacobus Malbrancq, De Morinis lib. IV, cc. XXVIII, XLV et XLVI.
Dedicatio ecclesiæ S. Audoeni Rothomagi recensetur a Saussayo et Menologio Benedictino.
Balduinus archiepiscopus Cantuariensis hodie annuntiatur in Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez his verbis: In Anglia Beatus Balduinus ex monacho et abbate Fordensi episcopus Wigorniensis, et tandem archiepiscopus Cantuariensis et totius Angliæ primas electus: qui sanctis operibus, mira doctrina et omni virtutum genere ornatus, obiit in Syria magno omnium Catholicorum mœrore. Pro more suo menologus in subjectis notis enumerat Balduini encomiastas, et ipse ejus laudes prosequitur. Ast nihil inde, quod ejus cultum indicet, elicere potuimus. Late de eo agit quoque Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensium ab anno 1177 ad annum 1190: sed neque istic aliquid occurrit, quod venerabilis viri cultum adstruat: quinimo hæc tantum ad annum 1190 cap. III, n. 8 scribit: Balduinum Menologio suo inseruit Chrys. Henriquez Octobris 16, nec est qui sine laude meminerit. Quæ jejuniora sunt quam ut videatur Manrique cum laudato menologo consentire in Beati titulo liberaliter concesso: quapropter ab eo abstinuit in suis Annalibus. Simili egit modo, qui Bibliothecam Cisterciensem adornavit et quibusdam opusculis Balduini auxit, Bertrandus Tissier. Quæ duplex virorum gravissimorum auctoritas per se, sola sufficeret ad nobis persuadendum Balduino Cantuariensi nullum umquam cultum sacrum impensum fuisse.
S. Witburgam, fœminam clarissimam, Romæ annuntiat Arturus in suo Gynecæo. Jam egerunt Nostri ad diem XVII Martii de aliqua Wiburga, Derehamensi scilicet, quam diversam ab hodierna demonstrant genus, vitæ ratio et sepulturæ locus. Etenim Witburga hodierna videtur e Cantia oriunda, utpote quam Eadburga sive Bugge regis Cantii consanguinea [Int. Bonif. LXXXIV, p. 243, serr. XL.] et in S. Bonifacium Germanorum Apostolum benifica, scribit [Ib. XXXIII, p. 79, serr. CI.] secum adolevisse, eumdem utrique fuisse nutricum sinum et unam matrem fuisse ambabus. Derehamensis contra ex Anglis orientalibus orta, filia erat Annæ regis [Act. SS. XVII Mart., p. 605 et seqq.] . Hæc quoque patriam seu viva seu mortua numquam liquit, dum altera Romæ, ut dicit S. Bonifacius Eadburgæ [Bonif. XXXII, p. 78, serr. XX.] , quietem invenit juxta limina S. Petri, qualem longum tempus desiderando quæsivit; atque ut videtur ibidem sancte finivit vitam [Baron. ad an. 725, §§ XXII et XLIV.] . Quoniam tamen nullum adest testimonium cultus Witburgæ Romanæ impensi, illam inter prætermissos collocamus.
Dedicatio ecclesiæ Cathedralis B. Mariæ Diensis facta anno 1200 notatur in Proprio ejusdem ecclesiæ. Est nunc Dia (Die, Dépt de la Drôme) sub episcopatu Valentino et metropoli Avenionensi; olim urbs episcopalis, sub archiepiscopatu Viennensi.
Palmius Martyr comparet ad hanc diem in scheda manuscripta sæc. XVII, in qua notantur insignes Reliquiæ, quæ in Domo Professa Societatis Jesu Panormi asservabantur, adjectis mense et die, quibus Sanctorum festa celebrabantur. Verum in Kalendario liturgico anni 1841 Panormi impresso in usum universæ provinciæ Siculæ, S. Palmius neque hac neque alia die apparet. Cum vero Sanctus Martyr neque aliunde nobis cognitus sit, arbitramur ejus corpus, Panormi olim asservatum, e sacris cæmeteriis effossum fuisse.
SS. Victuriæ et Nubilitanæ Alexandriæ meminit hodie Martyrologium Gellonense et Richenoviense: sed probabilius pertinent ad catervam Mauritanam, de qua agendum erit die sequenti XVII Octobris.
SS. Alexander et Victorius Martyres Nicomediæ hodie citati in Auctariis Bedæ pertinent ad diem sequentem XVII Octobris.
Sancti Florentini, episcopi Trevirensis, nomen habet Martyrologium Romanum ad hunc diem. Florentinum hunc, sive Florentium Tungrenses quoque sibi episcopum vindicant [Act. SS. Belg., t. I, p. 174.] : etenim ejus nomen in utriusque Ecclesiæ catalogis frequenter occurrit. Diffitendum tamen non est de S. Florentino silere celeberrimos catalogos episcoporum Trevirensium, Prumiensem scilicet et Ghislenianum [Ibid., p. 26 et seq.] . Nihilominus ejus cultus, ut testatur Ghesquierus noster, extra dubium versatur [Ibid., p. 174.] . Memoriam Sancti facit Ecclesia Trevirensis, etiam novissimis temporibus, (confer Proprium Trevirense Joannis Hugonis archiepiscopi), sed die, qua accuratius ejus episcopatus et res gestæ discuti poterunt XVII Octobris.
Sergius dux et Margarita uxor ejus hodie coli in ecclesia Montis Tumbæ dicuntur in Martyrologio, quod sub Canisii nomine vulgatum est. Ferrarius, cum minime verisimile æstimaret binos hos Dei servos cultu gaudere eadem die, qua solemnissime ageretur hujus ecclesiæ dedicatio, adscripsit ambos diei sequenti. Quare et nos horum conjugum sanctitatem et cultum ecclesiasticum examinabimus ad XVII Octobris.
S. Vincentium Confessorem refert hodie Hagiologion Franco-Galliæ ex antiquo Martyrologio excerptum, quod Philippus Labbe noster vulgavit [Nov. biblioth. MSS, t. II, p. 697.] . Hæc autem sunt verba: In territorio Nivernensi sanctorum Vincentii et Salvii Confessorum. De Sancto Salvio, quantum licuit, hac die agimus. Ille autem Vincentius Confessor idem est ac S. Vincentius Confessor et presbyter, qui in nonnullis codicibus Usuardinis ad diem XII et XIII Martii annuntiatur, ut videre licet apud Sollerium nostrum; et de quo in Martyrologio Autisiodorensi anni 1751 sub die XIII Martii. Eum quidem noverat decessor noster ad præfatum diem prætermissorum catalogum texens, sed quoniam circa S. Vincentium ejusque cultum plus lucis affundi optaverat, de eodem agere neglexit. Quominus vero id ad præsentem diem faciamus, impedit alia quoque ratio, scilicet Sanctum illum in pluribus, iisque optimis Usuardi Auctariis in crastinum differri. Quapropter Nivernensium hagiophilorum operam exposcimus in sequentem diem XVII Octobris.
S. Dulcidius seu Dulcissimus episcopus Agennensis recurrit hodie in Martyrologio Parisiensi et Universali Claudii le Chastelain; cum vero die sequenti colatur, ejus gesta referemus ad diem XVII Octobris.
S. Berarii Cenomanensis episcopi memoriam recolunt hac die aliquot Usuardi Auctaria, sed perperam: pertinet enim ad sequentem, quo dabimus ejus acta, diem XVII Octobris.
Gundisalvus de Lagos in Alphabeto Augustiniano Thomæ Herreræ memoratur hodie, quo obiisse dicitur. Directorium liturgicum ad usum PP. Eremitarum S. Augustini, hodierno ob festum SS. Martyrum Africanorum impedito, beati viri festivitatem assignat in diem, quo ipsius Acta dabimus, XXI Octobris.
Celiniam Viduam, matrem S. Remigii, annuntiat, nescio qua de causa, recens editor Martyrologii Universalis Claudii Chastelain: etenim hæc Sancta pertinet ad diem XXI Octobris.
Odam viduam Boggi Aquitaniæ ducis et S. Huberti amitam laudatam hodie a recentiore editore Martyrologii Claudii Chastelain, signant pleraque documenta die XXIII Octobris.
S. Bernardus Calvonius, Ord. Cisterciensis, episcopus Vicensis in Catalaunia. Hodie latum de eo texit encomium Chrysost. Henriquez in Menologio Cisterciensi: eum secutus est Tamayus in Martyrologio Hispanico, eademque vestigia relegerunt tum Kalendarium Cisterciense Romanis rubricis accommodatum, Parisiis anno 1689 jussu Abbatis Cisterciensis editum; tum Claudius Chastelain, cæteroquin omnium accuratissimus. Verumtamen erronee id fieri videtur: nam in Ordine divini Officii recitandi anni 1720 ad usum Cisterciensium Hispanorum occurrit S. Bernardi Calvonii festum die XXVI Octobris, quin tamen eo traductus ex alia die dicatur: laudatur quoque sub eodem XXVI Octobris Sanctus episcopus ab Hugone Menard in Martyrologio Benedictino; et Ant. Vincentius Domenec, qui ex chartis authenticis concinnavit Vitam [Santos y Varones ilustres del principado de Cataluña, p. 253.] , tradit Sanctum obiisse die XXVI Octobris anni 1243. Qua in re eidem consentit laudatus Henriquez in fasciculo SS. Ordinis Cisterciensis lib. II, dist. X. Cum vero intelligamus ex scriptis Henriquez, Domenec, Tamayi et Manrique Annalistæ Ordinis, permulta de S. Bernando superesse documenta tum in civitate Vicensi, tum in cœnobio SS. Crucium, instanter rogamus eos penes quos forsitan delitescunt, ut ea, saltem eorum apographa nobiscum communicare dignentur, ante diem, quo de Sancto agendum erit, XXVI Octobris.
Gerardum abbatem Claravallensem VI hodie vel alio die Sancti aut Beati titulo adornant quotquot novimus Martyrologia vel Kalendaria Cisterciensia, si tamen liturgica excipias. Ipse Claudius Chastelain, gravis et sagax rerum sacrarum indagator, eumdem Claravallensem abbatem hodie producit titulo Beati insignitum. Non dubitamus quidem Venerabilem gloria cœlesti gaudere, utpote qui pro justitia Christiana occisus feratur. Verum cum satis non sit vulgo credi aliquem superna beatitudine frui, ut secundum decretum Urbani VIII Beati vel Sancti titulo condecoretur, sed insuper legitimus ecclesiasticus cultus requiratur; neque similiter sufficiat nude Martyrem esse, nisi simul sit Martyr vindicatus, licitum nobis non est Gerardum, qui utravis conditione carere videtur, Sanctis aut Beatis accensere et proin de eo extra prætermissorum catalogum agere. Erat nobis certe in votis Acta Venerabilis viri referre; quare nihil prætermisimus ut cultum aliquem publicum nobis ipsi probaremus. Verum quatuor, quæ invenire licuit sanctitatis vindicatæ argumenta, nimium manca sunt, quam ut votis nostris satisfaciant. Primum est Martyrologiorum et Kalendariorum auctoritas, de quibus Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1177 cap. III, n. 10, sic disserit: Memoratur inter Sanctos illustres Ordinis ab omnibus antiquis et recentioribus, propriis et extraneis, ex quibus plures recensuit Henriquez in Menologio (ad VII Decembris), Hugo Menardus in suo Martyrologio (ad eumdem diem), qui et in notis ad compendium redegit Martyrium Sancti, Aubertus Miræus (Orig. monast. lib. V, cap. XV et XVII) et alii recentiores, nisi quod tamen in assignanda Decembris septima omnes Kalendarium nostrum Salmanticæ excusum sequuti sunt. Sed horum testium auctoritatem elidit Martyrologium Cisterciense, quod ex definitione Capituli Generalis anni 1601 Romanis rubricis accommodatum et jussu abbatis Cisterciensis anno 1689 editum est: duplex enim Sanctorum et Beatorum istic ordo prodit: prior eorum, quibus cultus ecclesiasticus competit; alter vero, de quo in monito prævio dicitur n. 11: Subjecimus brevem quamdam virorum Ordinis Sanctitatis fama illustrium relationem ad ædificationem privatam eorum quibus non vacat legere operosum volumen Chrysostomi Henriquez. Atque horum ne nomen quidem in choro recitabatur. Porro Gerardus noster ad VII Decembris in secundo ordine occurrit; quod sane non accidisset, si abbas ille Claravallensis, Protomartyr Ordinis, cultu ecclesiastico gavisus fuisset. Secundum argumentum sanctitatis ex inscriptione sepulchri deducitur, atque illud apud Claud. Chastelain tantum valuisse videtur, ut Gerardum Beatum dixerit [Martyrol. univ., p. 915.] . Uno scilicet sepulchro conduntur Gerardus VI et Petrus Monoculus VIII Clarævallis Abbates; et ille quidem Martyr egregius, hic vero miraculis clarus obiisse scribitur [Gall. Christ., t. IV, col. 803.] . Verum cum hæc post annum 1186, quo Petrus Monoculus obiit, sculpta sint, atque tum jam obtineret declaratio pontificia Alexandri III anni 1170, qua cavebatur ne quisquam pro Sancto absque auctoritate Romanæ Ecclesiæ haberetur [C. I de Reliq. et Ven. Sanct. (III. 45).] ; fit ut appellatio Martyris, nisi cultu longævo corroboretur, sanctitatis titulum non vindicet. Tertii argumenti loco est, quod sarcophagus a terra elevatus sit: etenim teste coævo, auctore Exordii Magni Cisterciensis [Bibl. PP. Cisterc., t. I, p. 72.] sanctum corpus (Gerardi) ante fores Oratorii Clarævallis, in cellula quæ ob receptionem corporum sanctorum Confessorum Bernardi et Malachiæ constructa fuerat, in sarcophago super pavimentum exaltato conditum est. Ast hanc sarcophagi elevationem annexam non habuisse qualemcumque canonizationem, inde liquet, quod S. Bernardus in eodem jacuerit usque ad annum 1174, id est usque ad suam canonizationem [Act. SS. XX Augusti, p. 246.] . Quartum demum argumentum omnium validissimum, nihil tamen proficit; invocavere scilicet Clarævallenses monachi abbatem Gerardum: quod patet tum ex inscriptione sepulchri [Pag. 87.] , quam de eo ac Petro Monoculo dicitur: Hos apud Deum patronos habere mereamur; tum ex epistola Richardi, monachi Alvertensis [Burmanni Coll. Script. Siciliæ, tom. II, col. 117.] , in qua triplex miraculum eidem adscribitur. Ast hæc privatum, non vero publicum cultum arguunt. Plura de eo, si fas sit, ad diem VII Decembris.

DE S. BASSIANO, MARTYRE, SYRACUSIS IN SICILIA.

ANNO FORTE CCLXIX.

SYLLOGE.

Bassianus Martyr Syracusis in Sicilia (S.)

[S. Bassianus, cultus Syracusis,] Ferrarius, unus inter martyrologos, S. Basiani memoriam recolit, his ad præsentem diem in Generali suo Catalogo Sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt, utens verbis: Syracusis in Sicilia S. Bassiani Martyris sub Claudio imperatore, qui ab anno 268 imperium tenuit. Neque dissonat Ordo recitandi divini Officii, in usum Patrum Siculorum Societatis Jesu anno 1840 excusus, in quo ad diem XVI Octobris pro diæcesi Syracusana legere est, festum. S. Bassiani celebrandum sub ritu semiduplici. Officium vero est commune unius Martyris non Pontificis, Missa Lætabitur cum Euangelio ex Missa Sacerdotes Dei. Atque hinc omne de cultu deque martyrio tolerato tollitur dubium. Quocirca recte hunc Sanctum distinxerunt scriptores Siculi ab alio S. Bassiano, cive Syracusano, atque episcopo Laudensi in Italia, cujus vitam ad diem XIX Januarii illustravit Bollandus, eum ex certis monumentis inter Confessores, minime inter Martyres referens. Sunt et alii Sancti, quibus Bassianus nomen est; quos tamen nemo, locum cultus et martyrii mente volvens, cum S. Bassiano Syracusano Martyre facile confundet.

[2] [socios, de quibus non constat, nactus,] Thomas de Angelo, e familia S. Dominici sacerdos, in suis Historico-criticis Ecclesiæ Siculæ Annalibus [Pag. 87.] inducit Octavium Cajetanum, qui S. Bassiano in Vitis Sanctorum Siculorum adjungat Sanctos Fabianum et Sabinianum; ternosque laudari affirmat a Raphaele Volaterrano in Anthropologia et a Leandro in Descriptione Siciliæ; quod quam rectum sit, indagare nequeo, cum triplices has scriptiones mihi deesse doleam: animadvertendum tamen Sanctos Fabianum et Sabinianum ipsi Cajetano aliquando tam obscuros factos fuisse, ut in Isagoge ad Historiam Siculam cap. XXVI, num. 11 [Burmanni Coll. Script. Siciliæ, tom. II. col. 117.] scripserit: Post tempora Decii, Valerianique et Gallieni, novis Sicilia cladibus afflicta est, imperitante Claudio; cujus edictis plerique cruciati trucidatique, sed pene omnes in obscuro mansere: UNUS Bassianus ex oblivione vindicatus, qui constantia sua religionem, sanguine Syracusas condecoravit. Atque hæc Cajetanus, postquam excusa jam esset ejus Historia Vitarum Sanctorum Siculorum, quam allegat Thomas de Angelo. Uterque ergo hic Sanctus in titulo non addendus visus est Martyri Bassiano, de cujus unius cultu certo nobis constat.

[3] [martyrium passus est circa annum 269.] Consonant scriptores Siculi, quotquot legere licuit, in referenda S. Bassiani passione ad Claudii imperatoris tempora: recensuisse satis erit Rocchum Pirrum in Sicilia sacra de Syracusana ecclesia n. IX, § IV [Ibid. tom. II, col. 574.] , Octavium Cajetanum in Isagoge, Thomam de Angelo et Ferrarium in operibus locisque citatis. Pirrus ex tabulis Syracusanis, Cajetano, Leandro et Alberto Picciolo annum 270 eo martyrio condecoratum fuisse statuit. Verum cum dies XVI Octobris S. Bassiani emortualis lux censenda sit, et imperator Marcus Aurelius Flavius Claudius, agnomine Gothicus, secundum communem chronotaxin quinque circiter mensibus ante Sirmii mortem oppetierit, præplacet vagum aliquantisper relinquere Martyris nostri palæstræ tempus; licet tres tantum fere annos imperium ille obtinuerit, et, ut recte annotat Thomas de Angelo, primis regni sui temporibus bello gerendo potissimum fuerit occupatus. Atque hinc neque omnino suffragari licet Thomæ, ad pontificatum S. Felicis Papæ I referenti Syracusanæ Ecclesiæ sub Claudio calamitatem; quoniam pro Papebrochii nostri in Propylæo Maji [Pag. 38.] catalogos Summorum Pontificum recensentis calculo, S. Felix Petri cathedram conscendit die I Januarii anni 270; neque audiendus est Ferrarius in annotatis ad Catalogum Sanctorum scribens, S. Bassianum passum esse quo tempore Ecclesiæ Syracusanæ præerat S. Maximus. Ast Rocchus Pirrus in citata Syracusanæ Ecclesiæ notitia non tantum huic Maximo substituit Eutychium, verum propositum a Ferrario hunc S. Maximum plane ignorat. Plura quæ de hoc Sancto certa aut verisimilia sint, assequi nequivimus.

DE S. CECRA ET CCLXX MARTYRIBUS, IN AFRICA. EX VARIIS MARTYROLOGIIS.

Sæc. III, VEL IV.

[Sylloge]

Cecra Martyr in Africa (S.)
CCLXX Martyres in Africa.

J. V. H.

[Martyres, excepta Cecra, Afros fuisse satis constat:] In omnibus Martyrologiis primariis, Beda excepto, occurrunt hodierna die Martyres CCLXX, ut dubium nullum sit horum memoriam traditioni antiquissimæ inniti. Imo, si Florentinio credimus, nec ipse Beda eorum laudes tacet, quos sequenti die recenset. Ast fallitur Florentinius, cum nihil de Martyribus nostris neque hac, neque sequenti die habeat Beda, quem consule ad initium tom. II Martii. Afros quoque esse Martyres nostros, omnes annuntiant, si Rabanum excipias, qui Asiæ illos tribuit, scribens [Canis. Antiq. Lect., t. II, part. II, p. 344. Edit. Basnag.] : In Asia natale Cereæ et aliorum CCLXX. Opinatur Florentinius Rabanum quia Ceream vel Cæcram, quæ Asiana erat, conjunctam cum Martyribus repererat, in Asiam amandasse universam catervam; eruditissimi viri conjectura optima esset, si certa constaret Cæcræ patria Asia, sed vel ipse conjecturam suam dubiam facit, dum in suo Martyrologio Hieronymiano ponit: In Africa Cacræ (Cecræ) et aliorum pariter passio CCLXX. Cui consonat Hieronymianum editum a Luca d'Achery [Spicil., t. II, p. 20. Edit. Paris, an. 1723.] : In Africa Cecræ et aliorum pariter passorum. Romanum quoque parvum ex Bibliotheca Ottoboniana, quod in calce Adonis edidit Dominicus Georgius, Romæ an. 1745, habet: In Africa natale Etcre (Cecræ) et aliorum Martyrum CLXX. Ex quibus omnibus videtur incerta Cecræ patria, quam Notkerus distinguit a reliquis Martyribus et limpide ponit [Canis. Antiq. Lect., t. III, part. III, p. 180.] : In Asia Cereæ. In Africa CCLXX pariter coronatorum. Cui aliquatenus consentit Notkero antiquior Wandelbertus in Martyrologio metrico, utpote qui, omissa Cecra, solum CCLXX pugiles memorat [D'Achery Spicil., t. II, p. 54.] .

[2] [ast minus certum quod Lepti passi fuerint;] Satis itaque liquet Martyres CCLXX Afros esse: sed Maurolycus, quem secuti sunt Auctores Martyrologii Parisiensis anni 1727 et Antisiodorensis anni 1751, non solum Afros dicit, sed Lepti quoque passos commemorat ex vetustis codicibus, qui alios adhuc latuerunt. Leptis quidem duplex est Magna et Parva, illa quidem Tripolitanæ provinciæ metropolis, hæc vero Byzacenæ civitas episcopalis, ut habet D. Ruinart in Victore Vitensi de Persecutione Vandalica. Verum siquidem Lepti passi fuerint Martyres, omnino Leptis magna tamquam palæstra assumenda est, cum adjungat Maurolycus apud Leptim seu Tripolim, quod cum Lepti magna unice quadrat. Id tamen probe cum Steph. Morcelli nostro animadvertendum, urbem nullam tunc temporis in Africa Tripolim fuisse [Africa Christ., t. III, p. 320.] , sed Tripolitanæ provinciæ nomen tres illius tractus urbes dedisse, Oeam, Sabratam, Leptin magnam. E lectione Strabonis probabiliter vitiata, sunt qui censent Leptim magnam eamdem esse urbem ac Neapolitanam Provinciæ Tripolitanæ: etenim dicit: Νεάπιλος καὶ Λεπτὶν καλοῦσι; sed præter vitium grammaticale, mendum obrepsisse suspicatur laudatus Morcelli, ac legendum censet Νεάπολις καὶ ἡν Λεπτὶν καλοῦσι [Ibid, t. I, p. 242.] . Cæterum quæstionem dirimit Plinius ibidem citatus, cum diserte Leptim a Neapoli distinguat: Ibi (in Provincia Tripolitana) civitas, inquit, Oeensis … Oppida Neapolis, Taphra, Abrotonum, Leptis altera, quæ cognominatur Magna. Distinctionem arguit quoque Morcelli ex eo quod Junius episcopus Neapolitanus post Oeensem episcopum qui Sabratensis et Leptimagnensis vice tunc functus est, subscripsit Concilio Carthaginensi sub Cypriano anno 256 [Labbe, t. I, Conc. col. 786.] ; recte concluderet argumentum, si episcopi in dicto Concilio secundum ordinem Provinciarum subscripsissent; sed inspicienti patet promiscue sententiam dixisse, ita ut X loco reperiatur Mommillus episcopus Girbitanus, Provinciæ Proconsularis, medius inter episcopos Numidiæ et Byzacenæ.

[3] [omnium vero incertissimum tempus,] Quo vero tempore martyrium passi sint CCLXX, longe difficilior est quæstio. Card. Baronius quidem arbitratur tempore persecutionis Vandalicæ passos, ejusque opinioni favent Romanum parvum quod Adoni in editione Georgiana præfigitur: SS. Martyrum Martiani et Satyriani cum duobus fratribus eorum et aliorum CCLXX pariter coronatorum Wandalica persecutione. Ado quoque cujus initium ad verbum excerpsit Usuardus: In Africa natale sanctorum Martyrum CCLXX pariter coronatorum et sanctorum Martiani et Satyriani cum duobus fratribus, etc. Notkerum etiam patronum hujus sententiæ scribit Dominicus Georgius in annotationibus ad hunc diem; sed nescio quo fundamento: in suo Martyrologio [Canis. Lect. Antiq., t. II, part. III, p. 180.] diserte distinguit Martyres nostros a Martiniano et Saturiano eorumque sociis: In Asia, inquit, Cereæ. In Africa CCLXX pariter coronatorum. Item Sanctorum Martyrum Martiani, Saturiani cum duobus fratribus, etc. Quibus verbis, maxime interposita particula item, clare utramque Martyrum turmam distinguit Notkerus, quin tamen quæstionem temporis attingat.

[4] [quod ad sæc. III, vel IV restringitur.] Res confecta esset, nullusque dubitaret martyrium CCLXX pertinere ad persecutionem Vandalicam seu sæculum quintum, si tuto stare liceret, tacente Notkero, auctoritati horum Martyrologorum. Sed obstat imprimis ipsorum cum aliis Martyrologiis discrepantia, quum nude CCLXX ponunt, quin Martiniani ejusque sociorum mentionem faciant, ut patet ex Hieronymianis supra allatis: dein cum Adonis et reliquorum narratio ex Victore Vitensi de persecutione Vandalica desumpta sit, solius martyrii Martiniani, Saturiani cum duobus eorum fratribus meminit Victor, non omissurus profecto triumphum CCLXX pariter coronatorum. Tandem, teste Sollerio nostro [Præf. Martyrol. Usuardi, p. XXXVIII.] , in genuino textu Hieronymiano vix ulla est mentio Martyrum Afrorum in persecutione Vandalica, imo Florentinius ad hunc diem fatetur se hujusmodi mentionis non meminisse, unde sequitur Martyres nostros ante Constantinum passos fuisse. An vero tertio sæculo, ut in margine notant Martyrologia Parisiense et Antisiodorense supra laudata, non ausim decernere, cum nulla mihi occurrat ratio probabilis, cur eos tertio potius sæculo quam initio quarti passos fuisse asseram.

DE SS. SATURNINO, NEREO, MIREO, AUFIDO ET SOCIIS CCCLXV MARTYRIBUS, IN AFRICA. EX MARTYROLOGIIS.

Sæc III, VEL. IV.

[Sylloge]

Saturninus, ut videtur, in Africa (S.)
Nereus, ut videtur, in Africa (S.)
Mireus, ut videtur, in Africa (S.)
Aufidus, ut videtur, in Africa (S.)
Socii CCLXV Martyres, ut videtur, in Africa.

J. V. H.

[Hi Martyres, perperam Hispaniæ adscripti,] Florentinius luxatos suspicatur codices, qui hos martyres mira varietate referunt, ut vix reperiantur bini vel terni qui accurate inter se conveniant. Intricatam quæstionem facile solveret Tamayus in suo Martyrologio Hispanico, si tuto hunc ducem sequi liceret; scribit enim: Cluniæ in Hispania Citerore Sanctorum Saturnini et Nerei cum CCCLXV sociis, qui pro Christi confessione in Diocletiani et Maximiani impia persecutione comprehensi gloriosum martyres compleverunt agonem. Habemus palæstram martyrii Cluniam, coloniam Romanam in Hispania Citeriori, seu in Provincia Tarraconensi, ut habet P. Florez, Ord. Erem. S. Augustini, in suo eruditissimo opere España Sagrada [T. XXIV, part. II, p. 126.] . Habemus tempus martyrii, persecutionem Diocletiani et Maximiniani. Verum cum ipse Tamayus non alios fidejussores suæ annuntiationi præbeat quam Pseudo-Dextrum, ejusque sequaces aut commentatores, cordatus quisque ad fabulas amandandam censebit splendidam martyrii annuntiationem [Cfr. Nic. Antonii Censura de historias fabulosas, l. V, c. XII, § 6.] .

[2] [ad Africam pertinent] His omissis, antiquiora et genuina Martyrologia adnotant hac die, licet cum aliqua inter se diversitate, SS. Martyres Saturninum et Nereum, quibus pleraque Hieronymiana addunt Mireum et Aufidum. Sic Martyrologium Hieronymianum Corbiense sæculi XI apud Lucam D'Achery [Spicil., t. II, p. 20. Edit. Paris 1723.] : In Africa Cecræ et aliorum pariter passorum ducentorum septuaginta; Merii, Aufidi, Saturnini, Nerei. Aliud Martyrologium S. Guillelmi de Deserto seu Gellonense, quod ineunte sæc. IX exaratum est, nunti apud Luc. D'Achery [Ibid, p. 35.] : Africa, Cecræ, Marei, Aufidi, Marianæ, Nerei. Confusa hic duo elogia videntur, tum interpolatione Marianæ, quæ in Gellonensi sequenti turmæ, in aliis sequenti die cum Nino, Victoria, Nobilitana conjungenda esset: tum omissione Saturnini, qui constanter in reliquis exemplaribus cum Mireo et Sociis laudatur. Cum vero Florentinius in suis codicibus Sanctos quatuor Martyres invenerit, nullus dubito Saturnino et Nereo Martyrologii Romani Aufidum et Mireum adnectere.

[3] [eorumque passio ad sæculum III vel IV referenda videtur.] Sed quod Card. Baronius adjiciat catervam CCCLXV martyrum, advertit Castellanus in suo Martyrologio universali gallice edito, Hieronymianos codices omnes tacere de numerosa cohorte CCCLXV. Quare et Florentinius facile inclinaret in sententiam hanc turmam eamdem esse cum Martyribus CCLXX de quibus supra jam actum est, nisi, ait, Romani Martyrologii emendati auctoritas diversos hos esse suaderet, dum sejunctim ab illis et in alia classe reposuit, ex veteribus Mss. ut ibi addit Baronius. Cæterum Martyres Afros fuisse, varia edicunt Martyrologia, tacentibus aliis, in quibus est Romanum: nisi fortassis particulam item pro ibidem interpretari luberet, quod tamen illo sensu non facile admittitur. Major est etiam obscuritas circa tempus passionis. Galesinius citans Victorem Vitensem de Pers. Vandal. sæc. V martyrium illigat; sed hoc, ait Card. Baronius, divinare est, cum nullius auctoritate probetur. Porro cum ex Hieronymianis Apographis profluat hodierna annuntiatio, ante pacem Ecclesiæ sub Constantino Imp. redditam passos esse hos Martyres autumare licet. Propterea martyrium sæc. III vel IV accidisse opinor. Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, dicit Saturninum fuisse presbyterum; sed, ut videtur, nullo nixus idoneo testimonio: unde plerique tacendo, hanc dignitatem S. Martyri abjudicant.

DE SS. LEONTIO, DOMITIO, TERENTIO ET DOMNINO MARTYRIBUS, CULTIS A GRÆCIS.

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE.

Leontius, Martyr, ut videtur, in Græcia (S.)
Domitius, Martyr, ut videtur, in Græcia (S.)
Terentius Martyr, ut videtur, in Græcia (S.)
Domninus Martyr, ut videtur, in Græcia (S.)

[SS. Leontius, Domitius, Terentius et Domninus e solo Martyrologio metrico noti.] Ecclesiæ Græcæ Martyrologium metricum, editum a Sibero, et e magnis Græcorum Menæis collectum, sacrum hodierno die exhibet manipulum, de quo alius Martyrologus, quem sciamus, nullus mentionem facit: adeo ut hic locus sit eæ Siberi assertioni, qua in præfatione sua notat Græcorum Martyrum absolutissimam memoriam in hoc Martyrologio metrico exhiberi; adeo, ut quos omnes reliqui scriptores ignorant, hic tantum atque unice reperiantur. His autem Sanctis Græcis (e cultu scilicet Græci æstimandi sunt) hæc latina sunt nomina: Leontius, Domitius, Terentius et Domninus; de quibus in laudato libro hos habes versiculos:

Τρεῖς Λεόντιε τοὺς συναθλοῦντας ἔχων,
Λεόντιόν τι τῆς πυρᾶς ἅλλῃ μέσον.

Commilitones tres habet Leontius,
Leonis instar in rogi flammas ruens.

Atque hæc e Martyrologio metrico hausta Sanctorum Martyrum memoria, unicum nobis documentum est, quod eos a nobis oblivioni dari non sinit.

DE S. MALO, EREMITA,

TEMPORE INCERTO.

SYLLOGE
e Menæis Græcorum aliisque fastis.

Maleus erem. in Græcia (S.)

[Illustratur S. Mali memoria e Kalendariis] In pluribus Kalendariis Græcis, quæ olim Mediolani a Papebrochio exscripta fuere, nunc autem in bibliotheca Burgundica regia Bruxellis asservantur, nuntiatur præsenti die S. Mali, Patris, Eremitæ et Thaumaturgi memoria. Neque eam omisit Pater Sirmundus in collectione Ms. commemorationum Sanctorum, quos ab Ecclesia Græca coli nosset, quin tamen eorum nomen e vulgatis sibi innotesceret Menologiis. Inter Martyrologia impressa venit apud Latinos unum Universale Castellani Martyrologium, quod S. Maleum eremitam, qui apud Græcos colitur, commemoret. Apud Græcos autem disticho laudatur in Martyrologio Metrico, quod anno 1727 Urbanus Godofredus Siberus illustravit, Lipsiœque excudendum curavit; sonat autem id carmen in hæc verba:

Μαλὸς βραχεῖαν γῆς λιπὼν παροικίαν
Πόλου κατοικεῖ τὴν μακρὰν κατοικίαν.

Terræ relinquens hocce diversorium
Nunc incolit Malus poli palatium.

[2] [et magnis Menæis Græcorum.] Paulo plura nobis subministrat Menologium Matthæi Raderi, ex magnis Menæis Græcorum collectum, quod olim descripsere decessores nostri, atque nunc loculo 7883 Bibliothecæ Burgundicæ gaudet: Eodem die (scilicet XVI Octobris) S. Patris nostri Mali. S. Pater noster Malus, relictis opibus et cognatis in locis solis et desertis degens, jejuniis, vigiliis et omnibus aliis corporis afflictionibus gaudebat. Erat illi vultus semper lætus et gratiosus, signaque inusitata invocato Christi nomine perpetrabat, cum et elephantiasin (lepram) ab leprosis abstergeret, dæmonas ab obsessis pelleret, cæcis solem reduceret. Et hæc quidem dum viveret agebat. Postquam ad Dominum emigravit, unguentum gratissimo odore fragrans ab ipso manabat, quod per gratiam Dei acceptam nullum non genus morborum, quomodocumque infestum persanavit. Nam glorificantes me, inquit Dominus, glorificabo, cui gloria et imperium in omnes omnium sæculorum æternitates. Amen. Græce autem sic hæc sonant in Magnis Menæis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, θοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Μαλοῦ. Οὗτος ἐν ἁγίοις πατὴρ ἡμῶν Μαλὸς, καταλιπὼν πλοῦτον καὶ εὐγένειαν, ἐν ἐρήμοις καὶ ἀοικήτοις τόποις προσεκαρτέρει, νηστείαις καὶ ἀγρυπνίαις καὶ πάσαις ἄλλαις κακοπαθείαις χαίρων. ἦν δὲ τὸ εἶδος αὐτοῦ ἀεὶ χαροποιόν. Θαύματα ἐξαίσια τῇ ἐπικλήσει τοῦ Χριστοῦ ἐργαζόμενος, λεπροὺς καθαρίζων, δαίμονας ἀπολαύνων, τυφλοῖς τὸ βλέπος χαριζόμενος· καὶ ταῦτα μὲν ἐποίει ἔτι ζῶν. Ἀπελθὼν δὲ πρὸς Κύριον, καὶ τὸ σῶμα αὐτοῦ τῇ γῇ καταλιπὼν, εὐώδη μύρον ἀπὸ τοῦ πηγάζειν, εἰς ἴασιν καὶ ἀποτροπὴν παντὸς ἐναντίου συναρτήματος καὶ νοσημάτων ἀνηκέστων ἐκ Θεοῦ χάριν εἴληφε. Τοὺς γὰρ δοξάζοντάς με, φησὶν Κύριος, δοξάσω, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος. Plura de hoc Sancto, quæ ejus illustrent patriam, ætatem, solitariæ ejus vitæ locum et rationem, reperire non contigit: quocirca necesse nobis fuit ea in titulo omittere, quæ vulgo de Sanctis compendiose prædicantur.

DE S. ELIPHIO, MARTYRE, PROPE TULLUM LEUCORUM IN GALLIA.

ANNO FORTE CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eliphius Martyr prope Tullum Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 2483

§ I. De S. Eliphii nomine, memoria in Martyrologiis, et biographis.

[S. Eliphius, cujus nomen non græcum sed germanicum est,] S. Eliphius, qui in agro Tullensi gallico idiomate Eloph, in diœcesi Carnotensi Elis, atque alibi a populo Aloph nuncupatur, ut Claudius Chastelain in Universali Martyrologio ejusque Supplemento idoneus testis est, in libris autem vetustisque documentis Elifius, Elyphius, Elisius, Esitius, Alophius scribitur, nomen suum secundum scriptores aliquot deducit e vocabulo græco ἔλαφος, quod cervum signat. Verum id nomen ad veteres septentrionales gentes pertinet, ut ex multis antiquis monumentis colligere est; quorum unum, litteris exsculptum runicis, et a Peringskioldo inter Monumenta Uplandica [Fol. 209.] relatum, satis fuerit allegasse. Inscriptus est hic cippus his verbis: Ailifr auk Siguidur litu raisa stain iftir Vifast fadur sin; quæ in præsenti Sueco idiomate sonant: Elof och Sigwed läteo resa steen til æminnelse efter sin fader Wifast, et latine: Eliphus et Siguidus curarunt erigi lapidem post Vifastum patrem suum; neque est quod littera r, veteri Suecæ, præsentique Islandicæ linguæ communis, qua nomen Ailifr desinit, dubium creet ullum, quin Ailifr idem ac Eliphius sit; cum sequens qui a Peringskioldo exhibetur cippus, Vifasti filiæ nomen Ailif referat. Sitne vero id nomen compositum ex ee aut e, quod Wiarda in opusculo de Nominibus Germanis [Pag. 47.] legem, jus, fas, fidem interpretatur, qualiter in Ewald quod jure potentem indicat, an ex aa, a, ea, ee, ei, etc., quod aquam denotat, et ex lib. liub, leof, lef, laf, quod in nominibus juxta omnes carum, amicum, qualiter in Theodleof, et Freotolof, significat, judicabit ipse lector. Prius etymon faceret S. Eliphii nomen idem ac justitiæ amicum, alterum aquæ amicum. Cum Egiluf secundum Wiarda [Ibid.] justitiæ amicum quoque signet, videtur Egiluf idem esse ac Eliphius.

[2] [diebus variis a variis nuntiatur martyrologis,] Exulat porro id S. Eliphii nomen tum e Beda puro, tum ex Usuardo, tum ex Adone, verbo ex omnibus antiquis Martyrologiis; atque adeo ex Kalendario ecclesiæ Coloniensis sæc. XIV, quod Cl. Binterim edidit [Part. I. Eccles. Coloniens. nov. et antiq., p. 353.] , abest S. Eliphii memoria. In recentioribus vero ad varios apparet dies. Imprimis ad diem XXI Junii ejus meminit editio Coloniensis et Lubecensis Martyrologii Usuardini, necnon Martyrologium Greveni, tertium quod Canisio tribuitur, et demum Kalendarium Coloniense confectum a Gelenio; quæ memoria orta forte est e depositione corporis in argenteo loculo, pluribus alibi explicanda. Ad diem XI Octobris Saussayus in Martyrologio gallicano latum de S. Eliphio elogium texit, nulli prorsus innixus rationi, quæ Sancti Martyris memoriam illi diei annectat. Diem autem XVII ejusdem mensis condecorat Sancti nostri encomio codex Usuardinus Hagenoyensis, citatus a Sollerio; neque hic abest error, quandoquidem certum est, S. Eliphium tum Coloniæ, tum Tulli die XVI, tanquam ejus in cœlis natali, coli. Nævi itaque expertes sunt Usuardini codices Ultrajectensis Leydensis, Aquicinctinus, editio Molani, aliaque Auctaria allegata a Sollerio; non secus ac codex Dervensis recentiori manu auctus, et adductus a D. Rouillart in editione Usuardi San-Germaniani, appendix Adonis, editi a Dominico Giorgi, Martyrologium Galesini, et Martyrologium germanicum, dictum Canisii; ubi S. Eliphius hodierna die celebratur. Surius quoque, Baillet, Butler præsenti diei S. Martyris vitam in hagiologiis suis illigaverunt.

[3] [in Martyrologio Romano memoriam nactus est, quam aliqui correctam vellent.] Martyrologium Romanum, quod potissimum in assignando Sanctis suum quemque diem ducere nos par est, hodie item celebrat S. Eliphii memoriam in hæc verba: Coloniæ sancti Elyphii Martyris sub Juliano Apostata. Claudius Chastelain loco Coloniæ dicere mallet prope Tullum, quoniam hic cœlicam coronam meruit S. Martyr; illic vero præcipuæ tantum ejus Reliquiæ asservantur. Cæterum jam multis a sæculis ingens est in Martyrologiis varietas cum ad S. Eliphium devenitur; nam pleraque Auctaria Usuardi, quæ in Germania et Belgio usitata fuerunt, adstipulantur Martyrologio Romano: Gallica vero mentem sequuntur Claudii Chastelain, sanctique Eliphii memoriam agro Tullensi, aut Prato amœno alligant. Archiepiscopus Hydruntinus De Aste, in annotatis ad Martyrologium Romanum, potissimum expungi cupit hæc posteriora verba: sub Juliano Apostata: quod quo jure cupiat, videbitur inferius.

[4] Quicumque ab ineunte sæculo XVI de S. Eliphii disseruerunt gestis, ut Baronius, Ruyrius, Gelenius, [Vetus ejus Passio, quæ a pluribus perdita æstimata fuit,] Usserius, Bailletus, Tillemontius, Calmetus aliique complures, non antiquiora præ manibus habuisse videntur Acta, quam quæ Rupertus, abbas Tuitiensis, circa annum 1130 conscripsit; quin immo Tillemontius in Historia Ecclesiastica [T. VII, p. 353 et not. XII ad persecut. Juliani.] et Bailletus in notis ad vitam S. Eliphii autumasse videntur jam pridem periisse vitam, qua Rupertus in prologo apud Surium [T. V, p. 246. Edit. Colon. 1618.] , se usum fuisse testatur his verbis: Qui primus nostrisque temporibus longe anterior, martyrium scripsit preciosi Martyris Eliphii, fundamentum posuit: vos autem Fratres Carissimi, tu Pater Albane, tecumque tui spirituales filii, parvitatem meam superædificare compellitis. At quali versarentur in errore jam pridem ostendere decessores nostri Constantinus Suyskenus ad vitam S. Libariæ die VIII Octobris [T. IV, Oct. p. 232.] et Jacobus Bueus ad vitam S. Mennæ, quæ ad diem III Octobris [T. II, Oct., p. 150.] excusa est. Neque difficile eis erat illud negotium, cum in Musæo suo asservatum haberent geminum passionis S. Eliphii exemplar, alterum e Ms. vetusto codice S. Viti in Gladbach descriptum, et cum Ms. codice e cœnobio S. Magni Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini ad pedem pontis Ratisbonæ in Bavaria collatum. Reperimus hæc aliaque ecgrapha partim in bibliotheca Burgundica regia Bruxellensi, partim in abbatia Tongerloensi; atque adeo eadem typis expressa nobis exhibuerunt appendices, quæ Legendæ Aureæ, anno 1483 Coloniæ, et anno 1485 Lovanii excusæ, additæ fuerunt. Ex eodem fonte, non autem ex scriptione Ruperti, haustæ fuerunt lectiones de S. Eliphio, quæ Breviaria Coloniensia annis 1481 et 1498 excusa, et tertium Trajectense anno 1518 editum, capiunt; idemque affirmandum est de Vita S. Eliphii, quæ inserta est uberrimo Legendario Theotisco, anno 1485 Coloniæ apud Ludovicum Van Renchem impresso. Neque est quod dubitetur, quin hæc S. Eliphii Vita eadem sit, quam opusculi sui fundamentum nuncupat Rupertus: cum omnes præ se ferat characteres, quibus eam Tuitiensis abbas distinguit, non satis jucundam eam appellans, neque satis idoneam propter nimiam simplicitatem: qui * rem gestam non solum suo splendore non exornat, verum etiam quasi quodam fumo aliquantisper obscurat. Præterea cum ab eodem Ruperto non … aliud inveniretur pertinens ad memoriam ejusdem Martyris … præter scriptum illud, oportet omnino, ut non alia exstiterit Coloniæ, quam illa ipsa Passio, qua inter decantandum Officium utebantur, ut ex pristinis Coloniensibus Breviariis liquet. Atque hæc certum satis faciunt non periisse toties desideratam S. Eliphii Vitam, quæ præluxit Ruperto.

[5] [non diu post annum 1036 scripta est,] Cum autem num. 2 hujus Passionis S. Menna sacra Virgo et monacha ad Porses condita dicitur, conatus est Bueus in citato de S. Menna commentario ætatem hujus scriptionis inquirere; hœc ejus sunt verba: Cum itaque S. Mennæ corpus ad Portum suavem sub Brunone Tullensi episcopo ac Summo deinde Pontifice, anno supra millesimum trigesimo sexto, ut in decursu videbitur, primum translatum sit, consequens est, ut ante hunc annum scriptum suum non elucubrarit anonymus, atque adeo uno sæculo tantum Rupertum ætate superarit, licet hic illum se longe antiquiorem nominarit. Neque tamen multo post dicendus est, tum quod Rupertus, qui anno 1137, auctore Miræo, e vivis abiit, eum se longe antiquiorem nulla veri specie dicere alias potuisset, tum quod id suadeat codicis Ratisponensis, cui S. Eliphii Vita inserta est, vetustas, quam 700 facile annorum esse, conjecit, quisquis tandem in Ratisponensi apographo nostro locum, unde S. Eliphii Vitam accepimus, annotavit. Neque iis Buei rationum momentis opponere fas est, Vitam illam interpolatam aut auctam aliquando fuisse; constare id ex codice S. Maximini Trevirensis, in quo reperire non est, quæ in aliis de Coloniensi S. Eliphii cultu asseruntur; eamque proin anteriorem esse anno 963, quo S. Eliphii corpus Coloniam translatum est. Evertuntur hæc quippe objecta ex hoc ipso Trevirensi volumine, quod non secus ac reliqua S. Mennæ translationis meminit. Ex hac itaque MSS. varietate id unum conjicere pronum est, Colonienses adjecisse S. Eliphii Passioni, ex agro Tullensi acceptæ, ea quæ ad civitatem suam pertinerent; atque inde centonem illum in plerosque codices admissum fuisse; Trevirenses vero Tullensi aliove usos fuisse MS. a quo auctarium illud abesset. Cæterum quis eam S. Eliphii Vitam conscripserit, e nullis indiciis colligere licet; apparet id unum ex agri Tullensis accurata notitia, auctorem ad hunc pagum, minime vero ad Coloniensem civitatem pertinere. Quam sublestæ autem fidei sit integrum istud documentum, lectori deinceps satis liquebit.

[6] [et præluxit Ruperto circa annum 1130 in adornanda comptiore Vita.] Secundam Vitam, conscriptam a Ruperto, ad diem XVI Octobris fideliter edidit Surius, nihil eam stylo suo, ut plerumque assolet, reformans: quod quidem constat ex ejus collatione cum MS. Coloniensi, quod nunc in bibliotheca Burgundica regia num. 2381 Bruxellis asservatur. Quo anno conscripta fuerit non apprime determinare licet. Initio prologi testatur se ad scribendum inductum fuisse ab Albano abbate, ejusque monachis. De hoc Albano pauca excerpam ex Catalogo abbatum S. Martini Coloniensis, quem inter multa chronica et varii generis instrumenta nobis procuravit vir de re nostra hagiographica optime meritus Ant. Binterim. Porro secundum hunc Catalogum Albanus ille anno 1110 ex monasterio Brauwilerensi abbas postulatus fuerat. Anno 1124 occurrit ejus nomen in instrumento donationis, et in altero, quod ipse a Frederico Coloniensi archiepiscopo anno 1130 indict. VIII, regnante Lothario Piissimo Romanorum rege III, impetraverat. Ad hæc addit Catalogi scriptor: Nec diu supervixisse videtur Albanus, hoc aut sequenti anno ad superos translatus. Cui vero ad hæc asserendum innitatur fundamento, non indicat; quin in articulo de sequenti abbate Willelmo æstimat anno 1136 abbatiale pedum in nullius manu fuisse: cum nihil sit cur ab eo dissentiatur, Vitam S. Eliphii ante annum 1130 a Ruperto conscriptam fuisse cum eo statuendum videtur. Qualem vero operam præstiterit Rupertus ex ipsius prologo discere licet. Cum enim Vita, Monachis Coloniensibus et Ruperto Tuitiensi usitata, non satis jucunda neque satis idonea æstimaretur propter nimiam simplicitatem, utpote rem gestam non suo exornans splendore, verum etiam quasi quodam fumo obscurans, firmum ac splendidum superædificare ædificium super hoc angustum ac tenue fundamentum tentavit; quam in rem, quatenus pulchritudinem materiæ non pauperaret penuria facundiæ, immo dignitatem rerum quasi coronando ambiret compositio, sive conveniens appositio sententiarum, Coloniensium confidebat piis orationibus.

[7] [Rupertum, cujus sinceram operam male sprevit Bailletus, secutus est Bailletus ipsemet,] Hæc ille de seipso: quibus addere licet, stylum ejus revera comptiorem esse, periodis nonnumquam illigatum, et multo jucundiorem legenti. Historiæ vero ordinem atque ipsas res gestas, quantum per objectas sibi fabulas licuit, nonnihil illustravit. Pro more temporis sacra Scriptura in ornamentum vocata fuit; ipsa autem Historia Ecclesiastica tripartita, Socrates in Historia Ecclesiastica, et Vita S. Martini, commentarii materiam præbuerunt, atque ea subministraverunt facta, quibus S. Eliphii Vita cum universa Historia Ecclesiastica colligaretur; demum pristinum de S. Eliphio opusculum ita a Ruperto in usum adductum est, ut, si unum alterumve minimi momenti adjunctum excipias, Ruperti scriptio a priori scriptione non discrepet, quoad res a S. Eliphio gestas spectat; immo ut ipsa dicta quæ ab anonymo S. Eliphio tribuuntur verbotenus fere transcribat, laudabilissimo sane instituto; quoniam Martyrum verba quam maxime venerabilia sunt, ut Ruinartius in Præfatione ad Acta sincera Martyrum et Benedictus XIV lib. I, cap. III de Canonizatione Sanctorum, aliique pluribus explicuerunt. Cæterum Ruperti opus non dicendum est purius quam quæ ei præluxit Vita; licet Bailletus, qui numquam hanc Vitam viderat, id asserere non dubitavit. Quod vero magis mirum est, cum ille idem scriptor in notis suis præviis ad Vitam S. Eliphii declarasset Ruperti fœtum omni auctoritate carere, non alio tamen ipse utitur instrumento ad bene longam condendam Vitam; in qua quidem interdum a Ruperto discedit, at ut dubia aut mere putatitia dubiis aut falsis substituat; neque minoris proin auctoritatis est Ruperti scriptio quam scriptio Bailleti. Sunt et alii hagiologi qui Bailletum secuti sunt; sed dux cæcus in foveam deduxit sequaces.

[8] [aliique, qui recensentur, biographi.] Ante Bailletum nonnullæ aliæ jam conditæ fuerant S. Eliphii Vitæ; de his sermonem facit Calmetus in historia Lotharingiæ [T. 1, col. 198 et seq.] . Prima, quæ quatuordecim capita habet, Calmeto videtur scripta a Cl. Machon, cujus MS. codicem exstare scribit in bibliotheca Cl. Seguierii; edita autem fuit ineunte sæculo XVI, et vix quidquam habet, quod alibi non occurrat. De reliquis sic loquitur idem Calmetus: Vidi Vitam seu Encomium Historicum S. Eliphii, conscriptam a P. Adriano Capuccino, et anno 1721 Nancei excusum; decerpta hæc dicitur non tantum ex abbate Ruperto et Surio, verum etiam ex hujus Sancti Vitis, quas Cl. Vici Doctor S. Theologiæ in Facultate Parisiensi et Jacobus Trigeon Doctor in Facultate Remensi anno 1578 Parisiensibus typis crediderant, et ex tertia quam Franciscus Henricus anno 1629 Nancei excudendam curaverat. At nihil in his reperi quam adjuncta quædam minus certa, quæ Ruperti narrationi superaddita fuerant. Hœc Calmetus. Ad manus mihi est illa P. Adriani scriptio, et insuper alia, quam ignoravit Lotharingiœ historiographus: edita fuit Mussiponti anno 1602, eique auctor inscribitur M. P. M. C. D. S. E.; quibus siglis absque dubio signatur: M. P. M. Curé de St. Elophe.

§ II. S. Eliphius non videtur mortis damnatus a Juliano, neque a Sallustio præfecto, sed ab ignoto, Juliani gratiam aucupante.

[Julianus, qui S. Eliphium mortis damnasse dicitur,] Porro cum ab his in Vitas seu Passiones S. Eliphii annotationibus stylum transferimus ad ipsa S. Eliphii gesta, discutiendum tantum in prœsenti commentario videtur, quis ejus martyrii auctor exstiterit. Sunt scilicet qui S. Eliphium ab ipso Juliano apostata mortis damnatum asserant, eisque omnino suffragantur vetusta Passio et reliquœ ex eo fonte haustœ; sunt et alii qui S. Martyrem a prœfecto Sallustio, Juliani amicissimo, trucidatum statuant, sibique favere arbitrantur S. Hilarium Pictaviensem; demum sunt et tertii qui S. Eliphii martyrium ad Juliani referant tempora, licet a se non assignari posse profiteantur, quis Juliani præfectus S. Martyrem trucidari jusserit; eisque nos accenseri cupimus. Primam autem sententiam, quæ in vetusta Passione quam latissime diducta est, juvat paucioribus exponere, adhibito S. Eliphii elogio, quod in Auctario Usuardino Lubeco-Coloniensi ad diem XV Octobris ita sonat: In prato amœno super flumen, quod Vera dicitur, inter Grandensem et Tulensem civitates, natale S. Eliphii martyris; qui cum ferventer ea quæ sunt Christianæ fidei, Judæis et gentibus prædicasset, tandem sub Juliano apostata tentus et requisitus ut Christum negaret, respondit: inimice veritatis et adversarie propriæ salutis, ad hæc utere consilio meo, et pœniteat te errasse, ut mortem æternam evadere possis. Audiens Julianus fremuit et jussit decollari, dicens: nunc videbo, in quo Deus tuus prævaleat; et capite truncatus, cum gloria et honore pretiose martyrium complevit. Quo facto, corpus exanime se de terra transtulit et caput amputatum ambabus manibus amplectens, et fere per miliare deportavit in montem excelsum quem antea suæ sepulturæ elegerat. Sed nunc in Colonia Agrippina, in monasterio Sancti Martini episcopi, per translationem requiescit. Quœ ex Vita edenda contracta sunt.

[10] [anno 361 palam Christianus adhuc erat, neque dein in agrum Tullensem venit.] Verum universam hanc narrationem graviter quatit atque evertit Ammianus Marcellinus, comes Juliani et historiographus. Eo enim teste, cum Julianus anno 360 exeunte ab Attuariis debellatis rediisset, suisque cum copiis Viennam in Gallia convenisset, et totus in eo esset ut sibi adversus Constantium adscisceret vires; tum ille imperii affectator ut omnes nullo impediente ad sui favorem illiceret, adhærere cultui Christiano fingebat, a quo jam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, aruspicinæ auguriisque intentus, et cæteris quæ deorum semper fecere cultores. Et ut hæc interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Januario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam solemniter numine orato discessit. Hæc Ammianus de Juliano lib. XXI referens res gestas circa ineuntem annum 361; et Ammiano consentit Zonaras, a Tillemontio [T. IV, p. 188, Hist. des Emp.] citatus. Atque ex his sane testimoniis manifestum fit S. Eliphium a Juliano nihil fuisse passum, cum hic anno superiore in Germaniam profectus esset, ut idem Ammianus lib. XX tradit. At investigari potest num Julianus S. Eliphium capite damnarit, cum ipse, occiso Libinone, adversus Vadomarium Rheni ripas vastantem anno 361 profectus est. In promptu responsum est: vastabat scilicet ille barbarus Galliæ fines Rhetiam versus: neque proin facile alicui persuasum iri confido, Julianum, qui, quantum in resistendo promptitudo valeat, belle nosset, ita a rectiori via aberrasse, ut perrexerit Grandim, Tullum, aut Solimariacam, cum ei Vienna proficiscendum et Basileensis ager petendus foret. Præterea cum adulta jam æstate, compositis barbarorum trans Rhenum copiis, (ut Zosimus [Lib. III, cap. X, p. 137. Edit. Bonnensis.] tradit) velut ad profectionem longinquam omnem exercitum instrueret, nondum hypocriseos larvam posuerat. Quod Ammianus lib. XXI nos quoque docet his verbis: Incertus de militum fide, placata ritu SECRETIORE Bellona, classico ad concionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, jamque, ut apparebat, fidentior, hæc clarius solito disserebat: jamdudum tacita, etc. Et sequitur oratiuncula in qua bis de Deo disserit, nusquam de diis, et de paucis aliis, quæ Christianum non Idololatram sapiunt. Ab hoc tempore in Gallias non amplius reversus est Julianus, sed continuo per Alpes Illyriam petiit: unde in eum conjiciendæ non sunt capitis pœnœ a S. Eliphio petitœ.

[11] [Frustra huic sententiœ opponit Baronius Juliani litteras,] Sed undique urgent adversarii: Baronius quippe animadvertit in notis ad Martyrologium Romanum de Juliano, dum esset in Galliis cum exercitu, duo tempora distinguenda esse: prius cum se non tantum Christianum esse (ut scribit Ammianus Marcellinus) sacros Christianorum conventus adiens profitebatur, sed (ut scribit S. Hilarius contra Constantium) Catholicis adversus Arianos favebat; posterius autem tempus, quando ab exercitu acclamatus imperator, exuens hypocrisim, palam deos gentilium coluit, ut ipse testatur in epist. XXXIX ad Maximum Philosophum, quam tunc scripsit cum adhuc esset in Galliis, quæ inter alia hæc habet in fine: “Deos publice et palam colimus, et totus meus exercitus pietatem amat, nos aperte boves immolamus”, etc. Sed rite Franciscus De Aste, Archiepiscopus Hydruntinus in suis ad Romanum Martyrologimm disceptationibus observat prælaudatas litteras ad Maximum scriptas non fuisse in Galliis, sed quum ex ipsis Galliis ad Illyrios pervenisset, ut eruitur ex ipso Baronio ad annum 362 num. V, in Annalibus, re jam ultro citroque in apertum bellum disposita.

[12] [de Aste Zosimi asserta,] Verum idem Hydruntinus Archiepiscopus cum auctoritate Baronii nos liberat, alio sibique proprio vinculo nos stringit, cum affirmat Zosimum lib. III, adstruere his verbis: Julianum in Galliis publice immolasse. At bona doctissimi viri venia, objectum hoc solvere liceat. Erravit scilicet vir prœclarus cum hœc non ex Zosimo, sed ex Baronio, in Annalibus minus fide Zosimi verba recitante, descripsit. Ecce enim quæ Zosimus lib. III, cap. IX, subdit, cum enarravit nuntiatum fuisse Constantio Julianum Imperatorem Augustum appellatum fuisse: Κωνστάντιος δὲ εἰς τοσοῦτον ὀργῆς τε καὶ ἀλαζονείας ἠνέχθη, ὥστε πρὸς τοὺς πρέσβεις εἰπεῖν, ὡς προσήκει Ἰουλιανὸν τοῦ ζῆν ἀντεχόμενον ἀποθέσθαι πρὸς τῇ βασιλείᾳ καὶ τὸ τοῦ Καίσαρος σχῆμα, κατάστάντα δὲ ἰδιώτην ἑαυτὸν τῇ προαιρέσει τοῦ βασιλέως ἐκδοῦναι· μηδὲ γὰρ πείσεσθαι τι δεινὸν μηδὲ ἄξιον ὧν ἐτόλμησε. Ταῦτα ἀκηκοὼς Ἰουλιανὸς παρὰ τῶν πρέσβεων εἰς τὸ ἐμφανὲς ἔδειξεν ἥν εἶχε περὶ τὸ θεῖον προαίρεσιν, ἄντικρυς εἰς ἐπήκοον πάντων εἰπὼν ὡς τοῖς θεοῖς· ἄμεινον τοῖς Κωνσταντίου λόγοις ἑαυτόν τε καὶ τὸν ἑαυτοῦ βίον ἐκδοῦναι. Quæ sic latina facio: Constantius vero ad tantam iram atque arrogantiam elatus est, ut legatis dixerit par esse ut Julianus, si vivere curaret, Cæsaris habitum una cum imperio poneret, et privatam vitam amplexus se arbitrio imperatoris traderet: neque enim quidpiam mali, vel iis quæ ausus fuerat digni perpessurum. Hæc cum audiisset Julianus ex legatis, palam suam de numine sententiam ostendit, coram, ita ut quisvis audiret, dicens se potius diis quam Constantio se suamque vitam crediturum. Verum nihil in hoc Zosimi testimonio est, unde Julianus arguatur publice in Galliis immolasse victimas; sed id tantum inde colligitur, ei irato aut trepidanti excidisse verba, quibus appareret eum tunc temporis non sincero animo Christianum fuisse, qualis exterius et palam videretur. Cæterum cum Julianus anno 361 in hæc imprudentia verba solverit linguam, neque exinde Tullensem petierit agrum, non diutius iis immorandum est.

[13] [Bueus S. Hieronymum,] Sed ipsa Sanctorum acta respirandi spatium non faciunt: Bueus enim noster in vita S. Mennæ ad III Octobris [T. II, Oct., p. 155.] pluribus comprobare tentavit Julianum in Galliis publice idolorum cultorem exstitisse: cujus sententiæ testem facit S. Hieronymum in Epitaphio Nepotiani hæc scribentem: Julianus proditor animæ suæ et Christiani jugulator exercitus Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat. Verum etiamsi S. Hieronymi auctoritas Ammiano præcellere deberet (quod cum de Juliani gestis agitur, admittere non licet), nihil tamen ex hoc S. Hieronymi testimonio confici posset; quoniam S. Hieronymus ex professo Juliani historiam hoc loco non digerebat, et potissimum quidem quoniam hæc negatio clanculo fieri potuit. At instat Bueus, publicam fuisse negationem asserens, quoniam privatam jam ab annis duodecim (imo decem) fecerat, ut ipsemet scripsit ad Alexandrinos, cum nuper (imo duobus fere annis post, ut docet Baronius ad annum 361 § III) ad occupandum imperium e Galliis excessisset, cujus in Galliis commoratio sexennium non excessit. Valeret apprime hæc probatio, si constaret Juliani epistolam et quæ includeret S. Hieronymo cum id scriberet perspectam fuisse, et S. Hieronymum non alludere ad verba quæ superiori numero ex Zosimo retulimus, aut ad aliquid simile quod nos lateat. Præterea quis noverit num S. Hieronymus Helvetiam Galliæ annumeret, quemadmodum Zosimus [Lib. III, cap. IX.] Parisios oppidulum Germaniæ dicit? Quod quidem gravissime timeo, quoniam ea ejusdem phraseos pars, qua Julianus Christum in Media sensisse dicitur, nonnihil suspecta est: nam si Tillemontii dicta, genuinis innixa fundamentis, cum tabulis chorographicis Asiæ, a celeberrimo Klaproth confectis, conferam, potius in Assyria aut Armenia meridionali, quam in Media, Julianus Christum sensisse dicendus videtur. Atque hæc satis sunto, quoniam fiducia est neminem obscuro S. Hieronymi testimonio usurum esse, ut claram Ammiani Marcellini, ex professo Juliani historiam describentis, auctoritatem neget.

[14] [et litteras Juliani ad Athenienses.] At Ammianus non audiendus est, scribit idem colendus mihi decessor, atque hujus assertionis quatuor rationum momenta adducit, quarum brevitatis causa unam tantum, sed gravissimam recensebo: Julianus scilicet in epistola ad S. P. Q. Atheniensem, in vivis adhuc agente Constantio, scripta, suam a fide Catholica defectionem aperte profitetur, ut hac in re minime audiendus videatur Ammianus, dum lib. XXII, cap. V, ait Julianum tum primum pectoris sui arcana patefecisse, cum mortuo Constantio, solus universo potiretur imperio. Accusatio non mollis, sed specie tenus tantum: Zosimus enim [Lib. III, cap. X.] aperte declarat litteras ad Athenienses tantum datas fuisse post egressum e Galliis: atque hæc non absona sunt ab his quæ tradit Marcellinus loc. cit. ubi hæc, non alia invenio verba: Et quanquam a rudimentis pueritiæ primis inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adolescens desiderio rei flagrabat, multa metuens, tamen agitabat quædam ad id pertinentia, quantum fieri poterat occultissime. Ubi vero, abolitis quæ verebatur, adesse sibi liberum tempus faciundi quæ vellet advertit, sui pectoris patefecit arcana: et planis absolutisque decretis aperiri templa, arisque hostias admoveri, et reparari deorum cultum statuit. Ubi duo advertenda sunt: prius nempe, hoc loco Marcellinum in pingendis Juliani moribus esse; quocirca minime hæc referenda sunt ad ultima Juliani tempora, de quibus hoc libro jam sermo fit; sed ad totam Juliani quasi vitam. Alterum vero illud: abolitis quæ verebatur, male verti a Bueo his verbis: Constantio mortuo; quoniam, dum id valeret si de alio quam de Marcellino ageretur (plurimi enim historici deducunt a Constantio Juliani timorem) minime in Marcellino admitti potest, qui, ut verbis num. 10 recitatis patet, Juliani timorem ex eo ortum declarat, quod plerique milites, sub ipso merentes, Christiani erant. Reliqua autem quæ opponit Bueus facile diluuntur tum ope tabulæ geographicæ, tum his quæ superioribus numeris attulimus. Atque hæc satis esse arbitror, ut deserenda videatur hæc prima sententia, S. Eliphium ab ipso Juliano capitis damnatum fuisse, utque maxime stylo verso digna censeantur quæ anonymus Passionis auctor de lege adversus Christianos, a Juliano in Galliis degente lata, deque S. Eliphii interrogatorio conscripsit.

[15] [Neque asseri potest Sallustium sæviisse in S. Eliphium;] In Annalibus ecclesiasticis [Ad annum 362, § CCLVI.] celeberrimus Baronius cardinalis, primum opinandi modum a se aliquando in notis ad Martyrologium Romanum propugnatum missum faciens, secundum his prodit verbis: In Galliis ubi præfecturam gessit Sallustius, Juliano omnium carissimus, ob idque Christianorum acerbissimus hostis, passos reperimus quatuor Germanos Eliphium Tullensem virum, ejus fratrem Eucharium Episcopum, et sorores Libariam, atque Susannam ut eorumdem martyrum acta (Rupertiana nempe) significant: at perperam, mea sententia, dicuntur consummasse martyrium dum Julianus adhuc cum exercitu in Galliis moraretur. Hæc doctissimi Cardinalis opinio, quam inferius num. 260 confirmare tentat ex S. Hieronymo asserens S. Hilarium Episcopum Pictaviensem libello nunc deperdito exagitasse Sallustium hunc, sive Dioscorum vicem ejus gerentem. Verum audiendus est Tillemontius hanc annalistæ sententiam, quam Adr. Bailletus et Butler secuti sunt, omnino labefactans et subruens aut saltem quam maxime incertam faciens. Baronius, inquit criticus Gallus, inductus fuit ad credendum Sallustium Galliarum præfectum aut Dioscorum vices ejus gerentem, Christianos insectatum fuisse testimonio S. Hieronymi, asserentis [Hier. de Vir. ill. c. 100. Ep. 84.] scriptionem a S. Hilario editam fuisse adversus præfectum istum aut adversus medicum nomine Dioscorum. Debilis est hæc probatio, cum conditio medici cum vices gerentis munere nil commune habeat, unde illa in unum confundantur, et cum S. Hilario aliæ de Sallustio conquerendi causæ præter persecutionem Ecclesiæ esse potuerint: cæterum non videntur Christiani soliti fuisse scriptis lacessere magistratus gentiles, qui fidem suam abolere studerent. Præterea ubi alii in S. Hieronymi scriptis legerunt: “adversus præfectum Sallustium sive contra Dioscorum”, Miræus edidit [Pag. 30. Conf. annotata Fabricii ad cit. S. Hieronymi locum. Edit. Hamburg. 1718, p. 188.] “ad Præfectum.” Et reapse multo pronius erat scribi: “adversus Sallustium et Dioscorum.” Versio autem græca suffragatur editioni Miræi, πρὸς Σαλούστιον, ἤτοι κατὰ Διοσκόρου, ad Sallustium seu contra Dioscorum. S. Hieronymus ejusdem Hilarii scriptionis mentionem faciens, eam adversus Dioscorum confectam ait, silens eo loci de Sallustio. Atque hæc Tillemontius Sallustianum persecutionem diluens.

[16] [qui tamen Juliani temporibus martyrium passus censendus est.] Verum licet Julianus ipsemet S. Eliphium martyrum nece non affecerit, et dubium incertumque omnino sit generalem persecutionem adversus Christianos a Sallustio præfecto commotam fuisse, adhærendum tamen videtur antiquissimæ Tullensi traditioni, quam ipse Tillemontius plane non sprevit, referendumque istud martyrium ad Juliani tempora. Verisimile enim est plures fuisse inter magistratus copiarumque duces, ab imperatore illo in Galliis relictos, eove deinceps destinatos, qui ut principis gratiam sibi demererent, boni consuluerint ejus adversus Christianos odium induere, eosque ultimis afficere cruciatibus. Cui sententiæ pondus suum addunt non tantum quæcumque de S. Eliphio supersunt monumenta, verum etiam populares traditiones de aliis Sanctis pluribus; qualis est S. Bolonia, de qua continuo post S. Eliphium dicendum est. Et quidem persecutionis gladius potissimum in Campania Lotharingiaque, ad quem terræ tractum Tullensis ager pertinet, id temporis sæviisse videtur. Nuspiam enim plures reperiuntur Martyres, quorum palæstra ad Julianum referatur. Pro his itaque conjecturis statuendum est, S. Eliphium anno 362 aut sequenti martyrii coronam nactum fuisse. Dubium autem moveri potest nullum de loco, ubi Christi athleta animam pro Deo posuit; quoniam sexcenta de eo supersunt indicia, quæ immemorabilis cultus sacra fecit, ut in sequenti § satis superque manifestum fiet.

[Annotata]

* quod

§ III. De cultu S. Eliphii in Gallia.

[In paræcia S. Eliphii insigne ejus nominis est templum,] In præsenti § de cultu S. Eliphii dicturo, exordium ducendum videtur ab ipso loco, ubi S. Eliphii sacræ exuviæ primum conditæ fuerunt. Accepit autem is locus suum nomen ab ipso Sancto et gallice vulgo dicitur St.-Elophe, jacetque ad dextram Veræ (le Vair), ubi rivus hic secatur veteri via militari romana, novaque regia, quæ Neocastrum (Neufchateau) Nanceo (Nancy) alligat. In præsentia complectitur hæc paræcia vicos quatuor, primum a Sancto Eliphio nuncupatum, 125 habentem incolas, secundum Brancourt civium 400, tertium Solimariacam (Soulosse) 150 frequentem, et demum Fruse ex 140 inquilinis constantem. Templum, S. Martyre nostro patrono gaudens, quod in primo vico est, olim celebratum jam fuit a Ruyrio in Sacris Antiquitatibus Vosagi [Pag. 296.] a P. Benedicto Tullensi Historiographo [Hist. de Toul, p. 212.] et in Breviario Tullensi anni 1748. De præsenti autem ejus conditione non secus ac de aliis monumentis plura didicimus ex eruditissimis litteris, quas nuperius ad nos dedit Cl. V. Aug. Digot ex Academia Stanislai Nanceensi. Imprimis in hoc Sancti Eliphii templo, quod in monte exstructum est, plures exstant cælaturæ, quibus Sanctus mitra redimitus exhibetur; vulgo creditur S. Eliphius is esse; at præplacet sententia, quæ S. Eucharium, quem Eliphii fratrem et Grandensem episcopum fuisse tradunt, hac forma fingi statuit. In choro sepulcrum S. Eliphii est, ad quod gradibus nonnullis descendere licet. Consurgit super eo, septem minoribus columnis sustentata, statua S. Martyris, veste sacerdotali seu potius dalmatica (volunt nempe eum fuisse archidiaconum) induti, suisque manibus abscisum caput gerentis; qui unus ejus effingendi modus est. Baculum brachio sinistro ad latus stringit, leonemque ad pedes jacentem habet. Inscribitur tumulo: SEPULCHRUM
D. ELIPHII MARTYRIS
AN. 459. Hæc autem inscriptio duplex mihi parit dubium. Etenim loco an. 459, ut exscriptum fuit, legendum videtur an. 359, quo Julianus per Tullensem agrum transiit; dein minime videtur ille lapis antiquus, quoniam illud D., quo Divus designatur ad recentiora tempora pertinet, ut colligere licet ex Benedicto XIV in opere de Canonizatione Sanctorum [Lib. I, cap. 37, num. 7.] et ex Cardinali Bellarmino in recognitione librorum suorum [Sub initio, t. I.] At hæc de debili hujus monumenti auctoritate notasse satis erit. Columnis autem, quibus Eliphii effigiem fulciri diximus, insculpta sunt anaglypta, quibus exhibentur attributi S. Eliphio frater et sorores Eucharius, Libaria, Susanna, Menna, Oda et Gontruda. Septimus forte alter ex parentibus est. Ornatum olim erat id S. Eliphii templum tabulis plurimis ad murum pictis; quarum quæ una ad fontes baptismales superest, proponit S. Eliphium, viros permultos ab idolorum cultu ad Christi sacra traducentem. Ei apponitur hæc inscriptio:

Julien Empereur apostat fait
camper son armée à Soulosse
où il apprend que St Elophe par
un seul de ses sermons avoit
converty à la foy de Jésus-Christ
236 payens.

Atque hæc de illo olim pulcherrimo templo, quod ab exeunte sæculo superiore nonnihil passum fuit.

[18] [sacrarium cathedræ S. Eliphii,] In vicinia supersunt et alia plurima monumenta, quæ satis habeo recensuisse, quoniam ex edenda inferius Passione facile erit unicuique determinare, unde ortæ sint quæ illis annectuntur populares traditiones, et quam parum hæ ipsæ nedum tutæ, sed minime credibiles sint. In templi itaque cæmeterio jacet ingens lapis impolitus, cui insedisse adstruit P. Adrianus Capuccinus Nanceensis [Eloge Histor., p. 73.] B. nostrum Martyrem, cum caput abscissum in montem deferret, et ex quo pii peregrini frustula decerpere consueverunt. Circumdatus est ædicula, quod Sacrarium Cathedræ S. Eliphii dicitur. Paulo inferius rupes, anno 361, quem S. Eliphii emortualem putarunt, notata, cernitur; in qua post mortem Sanctum se abscondisse narrat Passio vetusta, quoniam, ut addunt biographi Machon citatus a Calmeto [Hist. de Lorraine, t. I, col. 198.] , parochus Sancti Eliphii [Vie et Martyre, etc., pag. 12.] et P. Adrianus Capuccinus Nanceensis [Elog. Historique, etc., p. 49.] , Julianus jusserat ut sui eum sequerentur milites et igni truncatum ejus corpus traderent.

[19] [fons S. Eliphii et sacellum sacræ spathæ,] Medio fere montis clivo, inter S. Eliphii templum et Solimariacam ad collis radices jacentem, alius est locus, cui popularis quoque annectitur historiuncula, omissa in Passione vetusta, in reliquis vero biographiis explicita. Fons ille elicitus dicitur baculo S. Eliphii, cum abscisso capite in montem pergentis. Ei etiamnum adjacet lamina triangularis ferrea, cujus P. Adrianus Capuccinus anno 1721 jam meminit, quæque contegere dicitur aliquot Eliphiani sanguinis guttas. Eam circuire in more est inter peregrinantes; unde paulatim circumcirca excavatum est saxum. Ad imum montem juxta rivum Veram ædicula consurgit, quam idem P. Adrianus Sacellum decollationis Sancti Eliphii appellat, populus vero Sainte Espalotte, Espaiotte, Epagnotte, Epéotte. Credebat populus, cum biographus Machon S. Eliphii Passionem scriberet, ita designari famulam S. Eliphii; verum recte animadvertisse videtur Calmetus [Hist. de Lorraine, t. I, col. 198.] vocabulum illud derivatum esse a sacra spatha (ensis); et quidem scripsit ad nos laudatus D. Digot sacellum illud istic quoque dici la chapelle de la sainte épée. Inscribitur huic ædiculæ annus 1614, quo exstructa fuit, et continet lapideum anaglypton, duo metra (si hæc vox feratur) longum et sesqui metrum porrectum in altitudinem. Videre in eo est exsculptum templum S. Eliphii, sacellum sacræ Spathæ, virginem seu angelum palmam manu tenentem (unde fors rumor de S. Eliphii famula manat), illudque victoriæ signum deferentem ad S. Martyrem; S. Eliphium dein baculo suo munitum et cum abscisso inter manus capite pergentem ad clivum, eumdem postea genibus positum gladiique subeuntem ictum, et sexto demum Juliani imperatoris tribunal, cui adstat S. Eliphius, a quatuor militibus custoditus.

[20] [necnon maceries S. Eliphii, pleræque piæ stationes.] Inde si pedem ad sinistram rivuli Veræ transferimus, in Solimariacam incidimus; ubi his etiam temporibus ostenditur locus, quem S. Eliphii maceriem (Masure de S. Elophe) populares appellant, et domum arbitrantur S. Eliphii parentum, quos Baccium et Lientrudem [Ruyr, Antiq. des Vosges, p. 295.] nominatus fuisse volunt. Excluditur tamen is locus e stationum numero, ad quas jam anno 1721 (ut P. Adrianus testis est) preces fundere solebant pii peregrinantes, et adhuc in præsentia fundere auctor nobis est D. Digot. Prima scilicet statio est sacellum sanctæ spathæ; secunda fons S. Eliphii; tertia rupes qua S. Martyr absconditus est; quarta ædicula cathedræ S. Eliphii; quinta fit coram sacris Patroni Reliquiis; sexta demum ad ejusdem sepulcrum.

[21] [Celebris ibi est peregrinatio,] Pius mos ad S. Eliphii præcipuum templum peregrinandi floruit floretque ab immemorabili tempore inter Lotharingiæ Campaniæque incolas, qui a podagra, calculo, febri aliisque morbis divinitus liberari cupiant, ut testis est Ruyrius [Op. cit., p. 296.] et P. Adrianus [Ibid. p. 60.] ; atque olim [Ibid. p. 59.] et etiam nunc quam plurimi profitentur cæleste se illic experiri auxilium, ut Cl. Digot ad nos rescripsit. Reperio tamen unum tantum divinæ hujus opis specimen, quod latius explicetur a biographo S. Eliphii, quem homonymi vici parochum sæpius diximus. Testatur id se prodere ex commentario, qui a notario publico signatus in templi archivo asservabatur. Anno scilicet 1463 vir nomine Remigius Petit, alias Senot, ortus ex vico Gray ad Ararim fluvium, septem annos incurabili laborarat morbo. Qui cum inaudisset plura miracula, quæ ad S. Eliphii sepulcrum fierent, voto se adstrinxit ad peregrinationem instituendam, atque illico melius se habere sensit, et omnino se sanatum vidit, cum S. Martyris templum ingressus, ejus incubuisset sepulcro, quod in choro est, suamque absolvisset orationem. Ille idem cum domum esset redux, moribundam invenit suam filiolam; quocirca novo peregrinationis voto nuncupato, continuo validam vidit puellam.

[22] [quam olim participabant Ruppenses.] Particeps autem olim erat vicina paræcia Ruppes pii hujus accolarum concursus. Quotannis (quo die nescio), consentiente episcopo Tullensi, conveniebant Ruppenses supplicantium ordine ad S. Eliphii templum, B. Martyris conquisituri Reliquias. Earum restituendarum vades fiebant præcipui e Ruppensibus, in quorum præsentia recognoscebantur sacræ exuviæ, sigillum renovabatur et gestorum scribebatur commentarius. Deferebatur dein pium pignus in Ruppense templum, ubi integrum octiduum populorum pietati exponebatur: eo expleto, reportabatur a supplicantium agmine feretrum, et denuo multa solemnitate recognoscebatur. Hæc non amplius fieri scripsit ad nos sæpe laudatus Cl. V. Digot, et peregrinorum cohortes, quas vulgo processiones dicimus, nunc ad unum S. Eliphii templum pergere; quod maxime obtinere locum, cum calamitas aliqua in vicinam regionem ingruit.

[23] [Sacræ S. Eliphii reliquiæ minuuntur, bis violantur ab hæreticis et sæpius] Sacræ autem Reliquiæ, quæ in S. Eliphii templo asservantur, constant ex aliquot tantum minoribus ossibus, quæ istic relicta sunt, cum circa annum 963, ut inferius manifestum faciemus, S. Geraldus Tullensis episcopus totum fere S. Martyris corpus S. Brunoni, Coloniensi antistiti, et magni Ottonis germano, concessit; quæ concessio quantum desiderium crearit universis Tullensibus testabitur inferius scriptor indigena, qui circa annum 978 miracula S. Apri collegit. Quæ autem supererant ossicula inclusa fuerant pyxidi, quam hæretici e Germania in Lotharingiam irrumpentes prius anno 1587 fregerunt, argenteisque ornamentis spoliarunt, ut in Historia Tullensi tradidit P. Benedictus. In templo tamen ab iis relicti sunt sacri pulveres, quos nova dein theca clauserunt. Hæc aliaque valuerunt, ut Sancti Eliphii templi accolæ nihil deinceps prætermiserint, ut integrum sibi servarent sacrum thesaurum. Quocirca cum anno 1612, sic scribit Ruyrius [Antiq. des Vosges, p. 296 et seq.] , Tullensis episcopus Joannes Porcelet de Maillan, vir multis meritis præclarus, diœcesim suam obiret, et rescire vellet quid reliquiaria contineret capsa, plebecula indiscreto zelo excita (verebatur scilicet ne quid de sacris exuviis auferretur) magnum in templo suscitavit tumultum; adeo ut præsul in sacro suggestu latitare coactus fuerit, ne vesano horum hominum furori obnoxius esset: quæ inverecunda Sant-Eliphiensium audacia interdicto punita est. Hæc sibi asseveranter ita narrata fuisse subdit Ruyrius. Adjuncta quædam alia in Ruyrii narratu omissa, quæ incolarum timorem furoremque explicant, subministravit nobis Cl. V. Digot. Dum scilicet in templo esset episcopus, venit forte ad S. Eliphii supplicantium Neocastrensium agmen; quos particulas S. Martyris Reliquiarum conquisituros arbitrari, Sant-Eliphiani et Brancurtenses, lapidibus eos adorti sunt et in fugam verterunt.

[24] [juridice visitantur.] Iidem tamen patroni sui zelatores propellere nequiverunt injuriam, aliquot annis post ejus Reliquiis illatam. Sueci quippe anno 1633, ut P. Benedictus in Historia Tullensi refert, dum in Lotharingia versarentur, denuo argento spoliarunt sacram lipsanothecam, quin tamen S. Martyris ossa destruxerint. Pium thesaurum anno 1688 recognovit episcopus designatus Tullensis Thiard de Bissy, jussitque ut ossicula pyxidi stanneæ, panno serico rubro vestitæ, insererentur; in qua ad hodiernum usque diem recondita jacent. Sæpius dein recognita fuere; sed de una recognitione satis erit dixisse. Die nempe XIV Novembris anni 1690 pium pignus imponendum erat ditissimo feretro, quod Simon Sallet, Dominus de Lifou et Vilouxel, thesaurarius generalis Lotharingiæ, dono dederat; quocirca jusserunt Vicarii generales capitulares Tullenses de l'Aigle et Menget, ut S. Martyris exuviæ examinarentur denuo. Nondum quippe designatus episcopus Thiard de Bissy institutionem canonicam a Pontifice supremo acceperat propter notissimas, quæ tunc inter sedem Romanam et Ludovicam XIV ardebant lites: unde perplexam illam administrationem patiebatur Tullensis diœcesis. Hæc de monumentis S. Martyris, quæ in ipso passionis loco supersunt.

[25] [Neocastri et Tulli servabantur olim sacri aliquot Eliphii pulveres;] Teste P. Benedicto [Hist. de Toul, p. 212.] eminebat olim oppidum Neocastrum (Neufchâteau) sua in S. Eliphium pietate; quem in publicis necessitatibus potissimum invocabat. Verisimillime promota fuit plurimum hæc religio, quando superiori sæculo, ut scripsit Cl. Digot, ad nobilem fœminam, consanguineam unius ex ultimis archiepiscopis electoribus Coloniensibus, et nomine, ut videtur, Dessolles missæ fuerunt aliquot sacræ particulæ, quæ dein parœciæ Sancti Nicolai Neocastrensi donatæ fuerunt. Quæ anno 1763 gesta fuisse videntur, cum in Breviario Coloniensi anni 1780 (Coloniam scilicet pleraque S. Eliphii ossa olim transvecta fuisse videbimus inferius) legatur: Arca … sæculi decimi octavi anno sexagesimo tertio denuo aperta, et extracta fibula pedis sinistri in Lotharingiam deferenda … Nunc vero, ut rescripsit Cl. V. Digot, Neocastrensis ille cultus fere nullus est. In pristino templo cathedrali Tullensi ab anno circiter 963 asservabantur ante tumultus Gallicos, teste P. Benedicto [Ibid. p. 212 et 318.] , particulæ aliquot e corpore S. Eliphii; at nunc, ut ex litteris parochi archipresbyteri hujus templi intelligo, nihil de iis illic amplius superest, nequidem prisca de iis instrumenta. Sed alibi plura de S. Eliphii sacris exuviis.

[26] [et plura templa ejus patrocinio,] Præter parœciam S. Eliphii sunt et alia plura templa, quæ S. Eliphio patrono gaudent. Vetus Index beneficiorum ecclesiasticorum et munerum civilium diœcesis Tullensis [Pouillé ecclésiastique et civil, t. I.] Grafiniacum (Grafigny), Claretum in decanatu Santonensi (Clerey) et Punerotum (Punerot); quibus nunc addenda Cl. V. Digot auctor est Graux, Viviers-le-gras et Fécocourt. Extra pristinam Tullensem diœcesim erant quoque aliquot templa, eisdem usa auspiciis. Die XIV Octobris anni 1685 scripsit Claudius Chastelain ad Papebrochium nostum in hæc verba: Rampilone (Rampillon) in pago Brigensi (Brie) admiratus sum magnificum, gothico ordine extructum, templum, quod S. Eliphio martyri Tullensi sacrum est, atque nunc parochialis, olim autem Templariorum ecclesia erat. Sunt præterea in Pertico pago aliæ duæ ecclesiæ huic Sancto consecratæ. Hæc ille: quibus addere licet ex Indice beneficiorum diœcesis Carnotensis sæcul. XII, a Cl. V. Guerard cartulario S. Petri Carnotensis inserto, in diœcesi Carnotensi olim exstitisse parœciam nomine Vallem-Pillonis (Vaupillon) cui S. Eliphius patronus erat. Addit in nota editor in hodierno Indice beneficiorum hunc locum apparere tamquam ecclesiam annexam parœciæ S. Eliphii [Cartul. de S. Père de Chartres, p. CCCXV.] .

[27] [loca vero et familiæ ejus nomine gaudebant.] Neque intra templa tantum continuit se S. Eliphii cultus. Auctor enim citati Indicis Beneficiorum Tullensium [p. 424.] , qui multus quoque est in laudanda vetustate et pulchritudine S. Eliphii templi populique venerabundi ad id concursu, asserit quosdam illic olim parocho assignatos fuisse reditus, qui a S. Eliphio nomen mutuati, S. Eliphii dicebantur campus. Quod nomen gentilitium quoque factum fuit, ut liquet ex instrumento in Annalibus Præmonstratensibus [T. I, col. 552.] , excuso, ubi Theodoricus quidam de Sancto Elepho signatur; præterea in tomo XIII [col. 1027 et col. 1134.] Galliæ Christianæ novæ mentio fit terræ et domini de Sancto Eliphio. Hucusque de templis, ædiculis, aliisque rebus, quibus S. Eliphii cultus aut nomen potissimum adhæret: priusquam tamen pedem extra Galliam feramus, superest ut de ejus ecclesiastico Officio fiat sermo.

[28] [Divinum de eo Officium celebratur in locis ad pristinam pertinentibus Tullensem diœcesim.] Dubium non est quin omnium antiquissime id Officium celebratum sit in parœcia, quæ Sancti nomine et sepulcro fruitur. Nescio an aliquando mos iste post gallicæ reipublicæ tumultus cessaverit; quidquid id est, celebratur nunc solemnissimo ritu, ex concessione Benedicti Costaz, episcopi designati Nanceensis; qui die XXVII Februarii anni 1813 hanc facultatem fecit deservitori seu parocho S. Eliphii; quæ parœcia id temporis diœcesi Nanceensi claudebatur, utpote pertinens ad tractum, quem vulgo Département des Vosges nuncupamus, et ex quo in præsentia diœcesis San-Deodatensis constat. E parœcia S. Eliphii transivit hujus Martyris cultus ad totam priscam diœcesim Tullensem, de qua pauca præfanda sunt. Ante annum nempe 1777 quam latissime patebat spiritalis episcopi Tullensis ditio, complexa Ducatum Lotharingiæ et Barri partes Australes una cum tractu qui inter eas atque inter Mosam et Mosellam medius jacet, quemadmodum Limpenus noster in suo ad S. Mansueti Acta commentario sub die III Septembris annotat. Verum Ludovicus XV Franciæ Rex operæ pretium esse, duos in Ducatu Lotharingiæ episcopatus, unum in urbe Nanceo, alterum in S. Deodati constituere, censuit. Propositum avi sui comprobavit Ludovicus XVI die XII mensis Martii 1775; summusque Pontifex Pius VI erectionis bullam dedit XIII kalendas Decembris 1777. Unde diœcesis Tullensis maximam passa est imminutionem, quippe quod ex ea una duorum episcopatuum territoria distracta fuerunt. Verum anno 1801, cum concordatus cum Republica Gallica sancitus est, sedes Tullensis suppressa fuit et unita Nanceensi. Porro in pristina diœcesi Tullensi quam antiquissime Sanctum nostrum fuisse cultum liquet e MS. ac vetustissimo (utpote quod nec S. Ludovici Galliæ Regis, nec Patriarcharum Dominici et Francisci meminit) Tullensi Breviario, quod hæc in præfixo kalendario habet: XVII kal. Novembris S. Eliphii IX Lect.; cui consonat Breviarium anni 1535, hæc in Kalendario statuens XVII Kal. Eliphii Martyris. Utrumque vero Breviarium cum de Sancto nostro officium non habeat, e communi Martyris officium fuisse dictum æstimandum est. In Breviario autem anni 1626, ut ad nos perscripsit R. D. Marchal, parochus in Heillecourt, tertia lectio propria est, et e Rupertiana S. Eliphii Passione desumpta. In Breviariis annorum 1684 et 1695 officium exstat novem lectionum, quarum quarta et quinta item ex S. Martyris Passione depromptæ fuerunt; quas, siquidem nihil habent quod rem historicam aut liturgicam illustrare queat, missas facimus. Ut ex eodem R. D. Marchal rescivimus, præscribitur ad S. Eliphii festum Missa de Communi unius Martyris in Missalibus Tullensibus annorum 1508, 1537 et 1551; propria vero sed nequaquam insignis proponitur, in Missali anni 1686; in recentiora autem reducta fuit Missa de Communi. In diœcesibus, quas ex veteri Tullensi distractas diximus, S. Eliphii cultus perseverasse videtur. Saltem in Kalendario liturgico San-Deodatensi anni 1830 præscribitur festivitas S. Martyris sub ritu semiduplici. Cultus S. Eliphii in diœcesi Coloniensi et alibi locorum superest explicandus.

§ IV. De translatione corporis S. Eliphii, cujus omnia fere sacra ossa Colonienses acceperunt.

[Colonienses contendunt integrum fere S. Eliphii corpus ad se fuisse delatum,] Breviarium Coloniense, anno 1780 typis excusum, paucis exhibet quæ ad S. Eliphii Reliquias in Monasterio S. Martini Coloniensi servatas pertinent. Cum autem in præsenti § de iis disputatio instituenda sit, universa lectio IV, quæ una de S. Eliphio est, hic loci inserenda videtur, ut lector uno intuitu noverit quæ spectent ad sacra hæc pignora. Sonat autem in hæc verba: Eliphius Tullensis sub Juliano Apostata pro Christi fide interemptus martyrii palmam consecutus est. Sæculo decimo Bruno primus, Archiepiscopus Coloniensis, sacrum corpus Coloniam transtulit: quod in Ecclesia Monasterii Sancti Martini religiose conditum fuit. Sæculo decimo quinto Hermannus ab Hassia, archiepiscopus, arcam, cui sacræ Reliquiæ sub sigillo Archiepiscopi Warini sæculo decimo inclusæ fuerant, cum sigillum illæsum reperisset, magna cum reverentia et solemnitate aperuit; invenitque sacri corporis ossa, et caput integrum dempta parte mandibuli. Arca autem ejusdem Hermanni Archiepiscopi sigillo clausa, sæculi decimi octavi anno sexagesimo tertio denuo aperta, et extracta fibula pedis sinistri in Lotharingiam transferenda, iterum Archiepiscopali sigillo occlusa et munita fuit. Eidem Ecclesiæ Sancti Martini sæculo undecimo Sanctus Anno in honorem Eliphii Martyris geminas turres adjecit. Sacri corporis thesaurus ibidem usque in hodiernum diem magna fidelium devotione honoratur.

[30] [scriptores Tullenses vero partem tantum corporis Coloniam deductam fuisse.] Ex hac itaque de S. Eliphio lectione patet, Coloniensibus esse sententiam, sacri corporis ossa et caput integrum dempta mandibuli parte, ad se olim delata fuisse et in templo S. Martini asservari; atque in ea opinione versantur omnes ecclesiastici Colonienses scriptores. Tullenses vero alium omnino ineunt sentiendi modum. P. Benedictus [Hist. de Toul, p. 212 et 318.] tradit S. Geraldum, Tullensem præsulem, motum miraculis ad S. Eliphii sepulcrum fieri solitis, B. Martyris Reliquias in tres distribuisse partes, quarum una cederet templo cathedrali Tullensi, altera S. Eliphii templo, tertia seu caput S. Brunoni Coloniensi. Ruyrius [Antiq. des Vosges p. 296 et seq.] præiverat P. Benedicto in assignando Coloniensibus solo S. Eliphii capite; sed reliquum corpus totum inclusum esse scripserat in pulchra capsa, quæ in S. Eliphii templo et vico custodiretur. Calmetus quidem [Hist. de Lorraine, t. I, col. 199.] id negotium pluribus obscurat tenebris, adeo ut difficile sit ejus assequi mentem. Scribit enim: Abbas Rupertus sat manifeste declarat suis temporibus creditum fuisse S. Eliphii Reliquias Coloniæ in abbatia S. Martini servari, ejusque festum illic actum fuisse ut in abbatia Tuitiensi agebatur. (Non ait Rupertus, cui innititur Calmetus, festum S. Eliphii a suis monachis actum, sed usitatam ejus fuisse Passionem). Temporibus Adsonis, scilicet sæculo X, persuasum erat hominibus (nil tale in Adsonis scriptis reperire potui) corpus S. Eliphii, celatum dum barbari in has incursarent regiones, in oblivione sepultum mansisse. Vidricus in vita S. Geraldi affirmat hunc Sanctum, anno 963 ad infulas Tullenses evectum, sacras exuvias e loco in quo jacebant levasse, et majora ossa S. Brunoni Coloniensi dedisse. Inferius vero addit: Anno 1485 Hermannus archiepiscopus Coloniensis Reliquiarum visitationem instituit, et corpus reperit integrum præter mandibulam inferiorem, quæ in diœcesi Tullensi remansisse videtur. Breviarium demum Tullense anno 1748 prelo excusum ita rem exponit: Ex religiosa in Beatum Martyrem devotione sanctus Geraldus Tullensis episcopus sacras ipsius Reliquias transtulit, quarum partem non minimam, majora scilicet ossa, Brunoni Coloniensi episcopo, magni Ottonis germano concessit: quæ digna cum veneratione Coloniam advecta sunt; ubi celebris est Sancti Eliphii memoria.

[31] [Rectam autem esse Coloniensium sententiam probant antiqui scriptores,] Movetur itaque quæstio an recte Colonienses æstiment integrum fere S. Eliphii corpus in sua civitate asservari. Vetustissima æque ac recentiora excutienda sunt documenta; quorum omnium antiquissimum S. Brunonis testamentum [Act. SS. XI Oct., p. 788 et seq.] , conditum anno 965 paulo post acceptum sacrum pignus. Legitur in eo S. Bruno dare Beato Eliphio Martyri; Sancto Martino confessori (patrono Coloniensis Monasterii) tantumdem (libras triginta, pallia quatuor, totidem vasa, candelabra duo, fratribus libras sex); prædium præterea Solagon per precariam nostræ (suæ) ecclesiæ acquisitum. Mitto testimonium [Ibid., p. 777.] Rotgeri S. Brunonis biographi æqualis aut fere æqualis. Atque hinc certum fit anno 965 S. Eliphii reliquias Coloniæ jam fuisse servatas. Eodem vero ferme tempore scriptor Tullensis iisdem populares suos destitutos affirmat. Collector scilicet Miraculorum S. Apri quæ ad diem XV Septembris [T. V Sept., p. 75, num. 28.] Stiltingus noster ex Martennio et Calmeto recudenda curavit, queritur hac de re his verbis: Neque enim illa nos corporis (S. Apri anno 918 facta) abductio illius tunc ævi hominibus, sed nobis aliisque post futuris profuit, atque ne tanto privaretur Patrono, immo omni regioni. Nam fere omnibus notum est, qualiter destituti sumus corpore Eliphii, martyris pretiosi, pignoribusque Sanctorum aliis; quod B. Aper providens (nam illi quem nihil latet, semper assistit) gregem suum ut jugiter tueatur, juvet ac regat, hac occasione præsentia sui corporis destituere noluit; quod anno 978 a S. Geraldo Tullensi episcopo repertum fuisse tradit auctor synchronus in historia episcoporum Tullensium cap. XXX apud Calmetum. Unde cum recte eruat Stiltingus num. 7 citati Commentarii ad Vitam S. Apri, horum miraculorum scriptorem opusculum suum non ante annum 978, sed neque multo post hunc annum, condididisse, statuat lector, an ex his Adsonis verbis Lotharingiæ historiographus recte deduxerit Adsonis tempore S. Eliphii Reliquias ob metum barbarorum occultatas fuisse, an potius viginti circiter annis, postquam Coloniam translatæ fuissent, communis etiam apud Tullenses persuasio exstaret, vix quidpiam sibi de S. Eliphii Reliquiis remansisse.

[32] [instrumentum Reliquiarum visitationis] Sæculum X excedendum non est, ut reperiatur instrumentum in scrinio ligneo, quod sigillum episcopale muniebat, et quod in Coloniensis Monasterii archivo quatuor sæcula servatum fuerat. Surius primus illud luci tradidit, ad XVI Octobris Vitæ S. Eliphii illud subdens. Hujus quippe apographum exstat in litteris ab Hermanno archiepiscopo Coloniensi ad S. Eliphii Reliquias probandas anno 1485 confectis. Recitabo illas litteras ex exemplari quod nobis transmisit Cl. Binterim, postquam tamen cum Suriano ecgrapho illud contulero: litteræ apertionis tumbæ et approbationis corporis S. Eliphii martyris. Hermannus Dei gratia sanctæ Coloniensis Ecclesiæ archiepiscopus, Sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellarius, Princeps Elector, Westphaliæ et Angariæ Dux, Legatusque natus, etc., Universis Christi fidelibus tam præsentibus quam futuris, ad quos præsentes nostræ litteræ pervenerint, salutem in Domino. Gloriosus Deus in Sanctis suis, et in majestate mirabilis, atque in omnibus suis Sanctis et Electis laudabilis; in Sancti vero et magnifici Martyris Eliphii meritis gloriosis non immerito gloriosus prædicatur: vere mirabilis Deus Martyrem ipsum sibi charum magnifice glorificavit, et eum ubique omnibus mirabilem fecit, qui in ejusdem Electi sui ostendere dignatus est passione, quanti eum in regno suo prædestinaverit meriti et gloriæ. Omnes enim infirmi, qui diversis erant languoribus gravati, ad locum ipsius venientes Martyrii, redditi sunt plenariæ sanitati, cujusque corpus se per virtutem Christi erexit, et ambabus suum amputatum caput amplectens manibus per unum milliare comitantibus Angelis et Christum laudantibus portavit, donec ad sui nominis montem sine ulla offensione perveniret; ibique lapidem album inveniens atque planum, sedit super eum, cujus grandis duritia Martyris ipsius cessit sanctitati, et proprium aperiens gremium in sinu suo amplexatus est Sanctum. Christi fideles namque suis meritis adjuti, infidelibus Christo donante victis, victoriam gloriose sunt adepti.

[33] [anno 1485 factæ] Ad vestram igitur omnium supradictorum notitiam deducimus, et deduci volumus per præsentes, quod nos devotissimis ac humillimis precibus venerabilis et religiosi devote nobis dilecti Adæ abbatis insignis monasterii S. Martini Coloniensis Ordinis S. Benedicti super apertione Tumbæ Reliquiarum ipsius præclari Martyris, quibus bonæ memoriæ quondam D. Bruno archipræsul Coloniensis prædecessor noster dudum decoravit monasterium antefatum; crebrius interpellati affectuose, ex eo quod ferebatur corpus seu ossa ipsius Sanctissimi Martyris non forte integre translata ad dictum monasterium, sed caput ejusdem in majori ecclesia Trajectensi constitutum. Nosque pia devotione ad ipsum eximium Christi Martyrem affecti, ac piis desideriis dicti Adæ abbatis et confratrum ejus annuentes, die Dominica, quæ fuit vigilia S. Jacobi Apostoli de mane hora primarum constituti in monasterio S. Martini prælibato, una cum dicto Adam S. Martini et conventu suo, venerabilibus quoque et religiosis nobis sincere dilectis Antonio S. Ludgeri Werdinensis nostræ Coloniensis diœcesis atque Melchiore de Schonaw Trevirensis diœcesis dicti Ordinis abbatibus, necnon abbate monasterii in Steinfeldt dictæ nostræ diœcesis Præmonstratensis Ordinis, honorabilibus quoque Joanne Glappe et Joanne N. capellanis nostris, canonicis ecclesiæ collegiatæ S. Cassii Bonnensis ibidem præsentibus, ad Dei omnipotentis laudem et gloriam S. Eliphii aperriri fecimus *. Qua aperta manibus nostris extraximus exinde scrinium ligneum longitudinem quasi dictæ tumbæ habens, cum ferramentis convenienter aptatis, et sigillo piæ recordationis D. Warini, quondam etiam prædecessoris nostri clausum; quod nos sanum et integrum invenientes manibus nostris abscidimus, ac scrinium prædictum reverenter in Dei nomine aperuimus, inibique cum ingenti gaudio et cordium tripudio, sicut audivimus, sic vidimus ipsius præclarissimi Martyris reconditum corpus, venerandum caput, dempta parte mandibuli, cum cæteris venustissimis membris; reperiebatur scedula superposita de littera satis antiqua in hæc verba: Prætiosus Christi Martyr Eliphius.

[34] [ab Archiepiscopo Coloniensi,] O quam gloriosum, quamque dulce et delectabile erat videre elegantia hujus pretiosi sanctissimique Christi Martyris membra! O quanta devotio religiosorum fratrum ipsius monasterii S. Martini divinæ gratiæ congratulantium de tanti Patroni cœlestis civis et domestici Dei læto aspectu æternæ beatitudinis gloriosi possessoris. Solemniter igitur his peractis scrinium ligneum prædictum in tumba, ut præfertur, repertum, Reliquiis hujusmodi integraliter, et scedula prædicta superpositis clausum, et nostro secreto manu nostra propria signatum tumbæ majori juxta positæ imponi fecimus: et iidem fratres dicti monasterii ad decantationem Missæ solemnis ad laudem divini nominis, et in honorem ipsius pretiosi Martyris procedentes in monasterio supradicto Regi gloriæ et gratiarum largitori, qui eorum monasterium tam pretioso decorare et dotare dignatus est thesauro, referentes quas potuerunt gratiarum actiones. Præsentes etiam fuerunt nobilis et fidelis Hindericus Comes de Nassaw ac Dominus in Bilstein, necnon venerabilis Hindericus de Tegelen in medicinis Doctor, et Baccalaureus sacræ Theologiæ, consiliarii nobis dilecti. In quorum fidem et testimonium præmissorum has nostras litteras desuper fieri, sigillique nostri fecimus appensione communiri. Datum die ubi supra. Anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo quinto.

[35] [et potissimum schedula sæculi X,] Irrefragabile testimonium ex his profluit litteris: neque hæ alio commentario indigent, quam ut paucis indicemus quo tempore inserta fuerit scrinio schedula, quæ præferebat verba: Pretiosus Christi Martyr Eliphius. Eam ab ipso S. Brunone translationis tempore insertam fuisse opinor; at certo, cum Warinus episcopus esset, scrinio jam inclusa erat, ut ex præmisso instrumento liquido constat. Jam vero hæc de Warino leguntur in Chronico Sancti Martini Coloniensis edito a Cl. Pertz [Monumenta Germaniæ, t. II, p. 215.] : Warinus … postea factus Archiepiscopus …, Romam ivit, et inde reversus, monasterium nostrum melioravit et Scotis iterum immolavit anno 975; idem Warinus factus est hic monachus, et tumbam S. Eliphii gloriose ornavit; obiit anno 985, XI kal. Octob. Similia reperio in nonnullis MSS. schedis, quarum una extracta dicitur ex vetustissimo pergameno olim in Bibliotheca S. Martini Majoris asservato. Cum itaque Warinus anno 975, (ut ex hoc Chronico, cum his quæ in Gallia Christiana [T. III, col. 651.] exstant collato, eruere est), archiepiscopatum adeptus sit, et decem annis post supremum obierit diem, intra hoc spatium concludas oportet prædictæ schedulæ ætatem; nisi, ut jam dixi, S. Brunoni potius adscribenda videatur. Quin etiam propositum decennium octo forte annis minuendum est: Warinum scilicet a templo exornando incepisse, non videtur temera sententia: verumtamen anno 977 claustrum monasterii jam decoraverat, ut liquet ex sequenti chronogrammate olim ipsi claustro affixo:

hæC saCra CLaUstra noVo DeCora VIt honore GUarInUs. Testimoniis itaque ad sæculum X pertinentibus satis superque me probasse autumo, integrum S. Eliphii corpus præter mandibulam et exigua forsan quædam ossicula in S. Martini Majoris templo sæculo X asservatum fuisse. Sequentium quoque sæculorum testes produci possent. At ne probationes istiusmodi justo copiosiores sint, satis mihi fuerit lectorem remittere ad Usuardi Auctaria, quæ in Sollerii nostri Usuardo reperire est, ad Breviaria Coloniensia, quorum jam memini, ad assertionem Ruperti, ad Chronicum Sigeberti Gemblacensis, item ad Chronicum Belgicum magnum, ad Fasciculum temporum Werneri Rolevinck, etc.

[36] [frustra obnitentibus Tullensibus.] Tullenses vero scriptores, quibus persuasum fuit majora tantum S. Eliphii ossa Coloniam translata fuisse, hæc Vidrici objiciunt verba: Reliquias etiam venerandi Martyris Elifii religiosa devotione transtulit: quarum partem non minimam, majora scilicet ossa, prænominato Brunoni archipræsuli contulit, quæ Coloniam cum summa devotione devexit, ibique devota populorum coluntur veneratione. Hæc Vidricus S. Apri Tullensis abbas in Vita S. Geraldi Tullensis episcopi, quam Henschenius ad XXIII Aprilis [T. III, Apr. p. 206.] edidit. Si vero conferantur quæ de hoc Vidrico Gallia Christiana in tomo XIII inter S. Apri abbates habet, cum his quæ in Historia litteraria Galliæ [T. VII, p. 409.] excusa sunt, hæc circa annum 1044 a Vidrico scripta fuisse statuendum est. Verum Vidrici dicta componenda sunt cum assertis collectoris Miraculorum S. Apri, Tullenses corpore S. Eliphii destitutos lugentis, cum authenticis Coloniensium monumentis, et cum petitione illa nobilis fœminæ Neocastrensis, quam in præcedenti § a Coloniensibus non a San-Eliphianis S. Martyris Reliquias efflagitantem vidimus. Unde statuendum est ita non minimam partem, majora scilicet ossa Coloniam delata fuisse, ut in templo S. Eliphii remanserint brandea tantum, sepulcrum, capsa et aliquot minora ossicula. Et quidem historiographi Tullenses potius videntur rumorem popularem quam rei veritatem aut certa documenta secuti esse: certe toties laudatus Cl. V. Digot, qui omnia, quæ ad S. Eliphii memoriam pertinent, accurate investigavit, rescripsit ad nos Reliquias B. Martyris, quæ ab anno 1688 in stannea pyxide clauduntur et nihil a tumultibus gallicis passæ sunt, paucas esse numero: Il est bon peut-être, ejus sunt verba, de faire observer que ces reliques sont en petit nombre. Extra omnem itaque disceptationem ponenda sunt Eliphiana lipsana, quæ Coloniensibus monachis S. Martini a S. Geraldo Tullensi episcopo, ortu Coloniensi, concessa fuerunt, et Coloniæ a novem fere sæculis coluntur. E sequentibus quippe constabit anno 964 ea illuc fuisse delata.

[37] [Facta fuit hæc translatio anno 964.] In hujus translationis annum inquirenti, plura mihi præsto sunt Chronica MSS., Colonia transmissa, quorum alia ad annum 959, alia ad annum 960, alia ad annum 962 hanc translationem referunt. At error in omnibus his annis est; neque is fuit correctus a Bailleto, qui annum circiter 960 assignans, editores Insulenses et Lovanienses Vitarum Sanctorum Butleri fidos imitatores habuit. Unus fere Trithemius in Chronicis Monasterii Hirsaugiensis veritatis semitam pressit, ad annum DCCCCLXIIII hæc de S. Brunone scribens: Item corpus beatissimi martyris Eliphii, in monasterium S. Martini Scotorum nostri ordinis in Colonia reposuit. Quod vero iste annus rectus est, sequentibus conficitur. Imprimis constat hanc translationem non differendam esse post diem XI Octobris anni 965, quoniam tum (ut pluribus ad hanc diem [Act. SS, X Oct.. p. 754.] comprobat noster C. Byeus) S. Bruno naturæ cessit; immo non differendam post II Februarii ejusdem anni, quoniam Reginonis continuator ad hunc annum tradit, Ottoni ex Italia redeunti S. Brunonem obvium ivisse in Purificatione sanctissimæ Mariæ Virginis Wormatiam usque; ambosque simul quam solemnissime Pentecostes festa celebrasse docet Rotgerus S. Brunonis biographus; atque ex eodem et ex chronographis multis rescivimus S. Brunonem, postmodum in Franciam profectum, non amplius rediisse in Germaniam. Quocirca a B. Mariæ Purificatæ festo ad S. Brunonis mortis diem spatium non fit sacris reliquiis e Gallia transferendis. Qui vero intercapedines inter varias has anni epochas inserere velit, legat Rotgerum, qui abundantius de ultimis S. Brunonis temporibus disserens, hoc sane Lotharingicum iter non omisisset. Verum neque ante mensem Aprilem anni 963 statui potest hæc translatio, quam a S. Geraldo Tullensi episcopo factam fuisse tradit ejus biographus, ut sæpius in hoc Commentario monuimus. Etenim Gallia Christiana in tomo XIII et Henschenius noster ad XXIII Aprilis duobus in locis ex appendice ad Vitam S. Mansueti, qui III Aprilis colitur, rite docent S. Geraldum XXVII Martii Treviros episcopum designandum convenisse, et mox in Tullensi sede fuisse sublimatum. At quæso, num illico S. Geraldus Sanctorum Reliquias transtulisse atque aliis donasse censendus est? Annus vero 964 omnium opportunismus est: tunc enim S. Bruno in Lotharingia celebravit concilium, ut Byeus S. Brunonis Vitæ commentator [Act. SS, XI Oct., p. 750.] ex chronico Cameracensi [Lib. I, cap. LXXXV.] latius statuit. Cum itaque clarum Trithemii testimonium præmissis adstipuletur, illiganda certissime est sæpius dicta translatio dicto anno 964. Jam ad cultum, S. Eliphio Coloniæ præstitum transeamus.

[Annotata]

* supple tumbam

§ V. De cultu collato S. Eliphio in monasterio et templo S. Martini Coloniensi, itemque olim Ultrajecti.

[In monasterio S. Martini majoris Coloniensi] Priusquam autem Coloniensium in S. Eliphium pietatem explicemus pauca præfanda videntur de monasterio deque templo S. Martini, quo B. Martyris nostri exuviæ illatæ fuerunt. De ejus exordiis sic scribit Gelenius in Admiranda Magnitudine Cololiensi [p. 375.] : In quæ tempora ejus exordium sit revocandum ob vetustatem obscurum est. Superest in ambitu perantiquum sacellum, quod ab Eremita Dacico (a Tilmone Scoto anno 690, perhibent alii) credunt inter circumfluentes undas extructum; ad Beatos tamen viros Plechelmum et Otgerum SS. Bonifacii et Swiberti socios tutius referuntur initia, qui adjuvantibus Plectrude et Pipino insulam (Rheno scilicet circumdatur) arboribus amœne consitam, in claustrum religiosorum converterunt. Hæc Bedæ auctoritate [Hist. Angl., lib. V.] fulcit auctor MS. Monasteriologiæ hujus abbatiæ, quæ penes nos est. Ille idem varios ei casus deinde adscribit, solo tenus pene reclinatam eam a Saxonibus dicens, et anno 779 ab Otgero Danorum duce pristino restitutam statui; anno autem 803 a S. Leone Papa privilegiis, sacratis altaribus auctam, et demum vetustate collabentem a Warino archiepiscopo restauratam. Reliqua fere in Gallia Christiana [T. III, col. 749 et seqq.] reperire est. Cum autem ibidem exhibitus abbatum catalogus, qui a Warini temporibus primum incipit, ad annum 1723 tantum producatur, utile fore autumo, catalogum illum ex MS. Coloniensi perficere: Henricus Obladen, qui totam abbatiam funditus reædificavit, anno 1726 obiit; ei successit Adrianus Valck, qui 1741 supremum diem clausit; secutus est Franciscus Spix, cujus, anno 1759 mortui, locum occupavit Sebastianus Schmitz, anno 1788 ipse moriturus. Hunc excepit Adam Rosell SS. Theol. Doctor, qui anno 1794 mortuus, locum cessit Melchiori Syberti, qui anno 1801 obiit. Eum secutus est Felix Ohoven; quo abbate, anno 1802 Galliarum imperatoris edictum abbatiam de facto suppressit. Fuit ille dein primus pastor aut parochus hujus templi. Hæc de abbatia.

[39] [servatæ S. Eliphii Reliquiæ multo honore] Colonia quoque ad nos transmissum est MS. carmen de Fastis S. Martini Majoris. Conditum hoc fuisse æstimo inter annum 1505 et 1513, quo tempore a quibusdam proceribus lethalem sortem expertum esse hoc monasterium testatur prælaudata Monasteriologia: ad hanc scilicet alludere videntur hi extremi fere versiculi:

Quasque Deo donavit opes veneranda vetustas,
Turpiter, o Superi! nunc turba profana vorando
Decoquit ablatas, ac insidiatur edendis.

Ex hoc carmine reliqua fere hauriemus; sic de pietate Brunonis et Warini in S. Eliphium:

Tum siquidem Bruno destructo rudere pontis
Erectoque novi parvo molimine templi,
Quæ tulerat quondam Francis de finibus isthuc
Martyris Eliphii sacrata recondidit ossa;
Quodque per instabiles vexatum temporis iras,
Fors deforme situ, senio languebat et annis,
Instauravit opus nitido splendore Warinus.

Quod postquam pluribus explanavit versuum auctor, et de monasticæ vitæ statu ab eodem suscepto cecinit, pergit in hunc modum:

Fertur et hinc Divos sacro dignatus honore,
Eliphii tumbam, fuerat quæ sordida pridem,
Magnifice ditans, positis hinc inde figuris,
Archetypas vitæ (quas fors imitatus agendo)
Virginei cœtus statuas expressit in una
Parte, locuturas mentito corpore tales,
Quos placuit loculo scriptos annectere versus:
“Virginibus fatuis decor intus tollitur omnis,
Quas ad vana foris trahit inflans aura favoris,
Dum quærunt emere, ac oleo sua vasa replere,
Stant foris et mœrent, stupefactis vocibus hærent,
Ante fores vitæ, quibus inquit sponsus: Abite.”
Parte alia circumposuit simulacra virorum,
Quos nuper memini, generio primordia nostri,
Ex Scotia natos; libuit queis addere versus:
“Præcones isti juxta vestigia Christi
Omnibus exuti vere studuere saluti,
Adstruxere fidem contemptu mortis iidem,
Quorum dogma sonum dedit in fines regionum
Unde salutari jam cœpit ab imbre rigari
Cordis ager, multum referens cum fœnere fructum.”
Hinc atque hinc alios (cœlestia Numina!) Divos
Affixit, comites vitæ testesque laborum,
Discipulos Christi, posuitque his carmina subtus:
“Cives æterni Genitoris in arce superni
Florent ut palmæ mercede sua sibi salva *,
Testes ante boni, modo sunt in plebe coloni,
At finis mundi cum venerit, hora secundi
Adventus Christi, velamine nubis amicti
Censores æqui venient cum judice sæcli.”

Quod vero ad hos versus Leoninos, sacro loculo inscriptos, pertinet, cave ne poetam nostrum incuses quod id versuum genus ad antiquiora retulit tempora, ad verbum intelligens Horatium canentem:

Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potertas.

Nam inter criticos jam convenire æstimo erroneam esse sententiam Pasqueri, in suis Disquisitionibus Francicis horum versuum originem cuidam Leoni tribuentis, et Cangii in suo glossario ad vocem Leoninus eamdem originem referentis ad tempora Ludovici VII aut Philippi Augusti (ab anno 1120 ad 1223). Diu enim antea jam hoc versuum genus in usu erat: nam Acta S. Pelagii Martyris, in opere nostro excusa ad diem XXVI mensis Junii, invicte probant hujus speciei metrum jam sæculo X in usu fuisse; en exordium auctoris sanctum alloquentis:

Inclyte Pellagi, martyr fortissime Christi,
Et bone regnantis miles per secula Regis,
Respice Hroswitham miti pietate misellam,
Me tibi subjectam miti pietate famellam, etc.

Sic tota lucubratio: mitto alia plura exempla proferre; notavero tantum in hoc ipso volumine num. 17 Commentarii de Sanctis Martyribus Mauris Coloniense occurrere specimen, quod Cangii dicta evertit. Vide ibidem num. 8 Comment. de S. Cannato.

[40] [ab archiepiscopis, Warino et S. Annone] Tumbæ vero, in præsentia non amplius exstantis, ornamentorum num. 35 jam memini ex Chronico excuso; Chronicum MS. emblemata memorat; aliud itidem MS. novam tumbam laudat; Gelenius in Admiranda Magnitudine Coloniæ [p. 377.] memorat argenteum loculum; mitto reliquos Colonienses scriptores, cum res satis certa sit. Huic loco inserenda videtur hæc S. Eliphii memoria, quam ad diem XXI Junii inter prætermissos collocavit recte Henschenius: “B. Eliphii Martyris commemoratio Coloniæ, in Monasterio S. Martini” inscripta est Martyrologio Coloniensis (an. 1521) et Lubecensis editionis anno 1490; item apud Grevenum, Canisium et Gelenium; qui ait hanc corporis in argenteo loculo esse depositionem. Hæc dicta ad fontes reduxi: at in fastis Coloniensibus Gelenii, non apprime expressum reperio hanc memoriam e corporis depositione ortam esse; verum aliud, nescio quod, Gelenii testimonium Henschenio præivisse potuit: quod si ita sit, duplex S. Eliphii Coloniense festum ad tempora Warini referendum erit. Ulterius vero feramus pedem. Archiepiscopalem Coloniensem cathedram occupavit S. Anno ab anno 1056 ad annum circiter 1076. De eo sic ille poeta noster canit:

Deinde pari studio compunctus episcopus Anno
Turribus elatis ornavit mœnia templi;

Quas duas turres a fronte sanctuarii consurgentes scribit Gelenius in opere laudato [p. 375.] . Gelenio consonat Chronicon MS.; et alterum Chronicum MS. similiter his construendis annum circiter 1060 assignat. Ut ex Diario, cui nomen Dei Kölnische Zeitung, Beiblatt, XV Decembris 1816, colligo, altera turris anno 1482, quando templum S. Brigidæ, curante Henrico a Lippia, auctum et parietibus ecclesiæ S. Martini ope concamerationis connexum est, cum S. Brigidæ ecclesia conjuncta fuit. Alteram ex his turriculis designari opinor in scheda MS. in qua traditur unam turriculam XXIX Januarii anno 1539 decidisse. Reædificata autem fuerit oportet, nisi me fallat imago civitatis Coloniæ. Hujus vero constructionis causa ex capite XVIII, lib. III vitæ S. Annonis ita explanatur in codice nostro MS. olim Eisendorpiensi, quodque utpote accuratissime scriptum laude non caret.

[41] [habitæ sunt;] Eliphius quoque magni meriti Martyr, qui post abscissionem capitis, cum eodem viæ longissimæ spacium percucurrit, in visione beato Viro assistens, ejus erga se negligentiam redarguit, improperans quod eam, quam sicut religiosus in cæteros urbis suæ patronos mentis devotionem ostentabat, in eo multum infamaret; quod sciens ipsum nulli meritis secundum, hac extremitate post omnes habuerit, ut ne minimis quidem indiciis suam unquam benevolentiam in ejus ecclesiæ amplificationem prodiderit. Eo respondente, jactis quibuslibet novis fundamentis, inundationem Reni fluminis in subversionem totius Monasterii non dubitandum mox operari, perstitit ille quamlibet vel parvam suæ devotionis exigens operam, sicque disparuit. At sacerdos a thoro post quietem se excutiens, cœnobium Sancti Martini, quo Martyr idem patrocinabatur, adiit, ad inspiciendum loci situm, habitoque consilio, duas turres a fronte sanctuarii consurgentes in aerem subrigi præcepit, laudem meritumque viduæ duo minuta ferentis sine dubio possidens. Quid in nostro opere de hac visione censendum aliquando sit; examinare poterit qui S. Annonis Vitam ad IV Decembris illustrabit. Hic satis nobis fuerit S. Annonis pietatem erga S. Eliphium annotasse. Tradit vero Gelenius [Admir, Magnit. Coloniæ, p. 312.] S. Annonem nonnihil versatum fuisse in concinnandis Litaniis Sanctorum; an vero ad eumdem auctorem referendæ sint Litaniæ pervetustæ, quæ olim in ecclesia S. Mariæ in Capitolio Agrippinensi in ternis vigiliis cantari solebant, ut Bollandus nostro ecgrapho inscripsit, me omnino latet; id unum testari possum, eas ob recentiorum SS. absentiam pervetustas esse; quodque ad rem meam facit, in eis S. Eliphii nomen signari. Meminit insuper Sancti nostri Gelenius in Opusculo [p. 43.] , quod Coloniam inscripsit supplicem, et quo prosecutus est octiduanam supplicationem Coloniensium: in ea autem quinto loco et post duos vexilliferos et quinque angelos, proferebatur tumba S. Eliphii seu Elaphii M. Mitto quæ de eodem Beato Winheimius scribit in Sacrario Agrippinensi [p. 153.] et in Peregrinatione Romana [p. 88.] .

[42] [et cum ante annum 1789 sub majori Altari servarentur,] Duplicem S. Eliphii Reliquiarum translationem jam meminimus: tertia ex authenticis instrumentis indicanda superest: Anno Domini 1789 in Aprili sub reverendissimo, perillustri et eximio Domino, D. Adam Rosell abbate hujus monasterii S. Martini Majoris dignissimo, cœpta est renovatio, mutatio et magnifica exornatio ecclesiæ nostræ, qua occasione destructa sunt omnia altaria, undecim numero; de quibus tantum quinque reædificata, et anno 1791 X mensis Julii a reverendissimo ac excellentissimo Domino D. Carolo Aloysio S. R. I. comite de Konigsegg, episcopo Myrinensi et suffraganeo Coloniensi ob indispositionem reverendissimi D. abbatis consecrata sunt, prout infra scriptæ scedulæ Reliquiarum capsulis et altarium sepulcris impositæ testantur:

[43] [hoc anno alii altari inclusæ sunt.] De summo Altari. Anno Domini 1791 die X mensis Julii, Dominica III post festum SS. Trinitatis, reverendissimus et excellentissimus Dominus Carolus Aloysius Konigsegg S. R. I. Comes, etc., etc., consecravit altare hoc in honorem Sanctorum Martini, Ursulæ et Sociarum ejus, et authenticas in altari destructo repertas Reliquias (sequuntur nomina XXI SS.) in eo inclusit, singulis Christi fidelibus hodie unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsum visitantibus XL dies de vera indulgentia in forma Ecclesiæ consueta concessit. — In fidem — Anton: Midderhoff suffraganeatus Coloniensis secretarius. — N. B. Hoc summum altare ante hæc erat consecratum a reverendissimo D. Francisco Spix, hujus monasterii abbate, in honorem S. Martini, S. Eliphii, Ursulæ et Sociarum ejus. — In hoc igitur nil immutatum, nisi quod memoria S. Eliphii apposita sit altari S. Catharinæ. Item nota quoad situationem. — Altare primum ad cornu Euangelii versus sacristiam, vulgo altare S. Catharinæ. Anno Domini (ut supra) consecravit altare hoc in honorem S. Crucis, Sanctorum Eliphii, Catharinæ, Brigidæ, Wolffgangi et Materni, et authenticas in altari destructo repertas Reliquias Sanctorum Wolffgangi, Cuniberi et aliorum Sanctorum in eo inclusit, singulisque, etc. ut supra. N. B. Altare hoc ante destructionem hujusmodi erat consecratum a reverendissimo in Christo Patre Adamo, episcopo Hierapolitano, suff. Hildes. in honorem S. Crucis et S. Catharinæ V. M. anno 1661, IV Maji; in hodierna autem consecratione in honorem S. Eliphii, Wolffgangi et Materni superadditum. Cætera ad Sanctum Eliphium non spectant. Quasdam etiam Sancti nostri Reliquias fuisse in SS. Bonifacii et Willibrordi collegio syntagmate CIX nos docet Gelenius dum in Sacro Thesauro [p. 616.] hæc habet: Eliphii Martyris de capite ejus.

[44] [Coloniensis S. Eliphii cultus adhuc perstat;] Aliquando saltem pietatem erga S. Eliphium magnopere floruisse Coloniæ, ex Martyrologiis Germaniæ vario tempore conscriptis, et ex his quæ præcedentibus numeris contulimus, nonnihil liquet. Hujus pietatis aliud specimen esto sequens distichon refusæ alteri Campanæ (anno enim 1378 turris conflagraverat) inscriptum:

Sum campana pii, qui nos defendet, Eliphī
Anno milleno C ter L et simul X ter.

Hodierna vero pietas potiore laude non videtur commendanda. Attamen altare S. Catharinæ, cujus superiori numero mentionem feci, altare S. Eliphii nunc potius audit: quo saltem condecoratur nomine in recentiore scripto. Agitur vero nostri Sancti festum ritu semiduplici. Præter lectionem num. 29 recitatam nihil proprium habet ejus Officium hodiernum atque Missa. Olim alias fuisse lectiones, jam ex anonymo S. Eliphii biographo, jam ex Ruperto desumptas, alibi monitum fuit. Anno 1481 hæc præterea Oratio propria erat: Misericordiam tuam nobis, quæsumus, Domine, interveniente * B. Eliphio Martyre tuo clementer impende, et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. Per, etc.

[45] [Trajectensis vero ex errore forte ortus suppressus est.] Ex numero 33 hujus Commentarii, ubi chartam Coloniensem recitabamus, intellexit lector ad annum 1485 Ultrajectenses sibi persuasum habuisse apud se servari S. Eliphii caput. Unde non mirum in Usuardo Ultrajectensi et Leydensi, ut apud Sollerium nostrum videre licet, S. Eliphii memoriam cum elogio fieri. Neque desiit apud Ultrajectenses hæc persuasio post annum 1485. Quatuor enim in Musæo nostro habemus vetusta Missalia Ultrajectensia; quorum illud, quod excusum est Antverpiæ anno 1540, in Kalendario ad XVII Octobris nuntiat Florentinum episcopum, Elisium Martyrem et Martham Virginem sororem Magdalenæ, et ad eumdem diem propriam Missam exhibet cum inscriptione: Elisii Martyris cujus caput est in ecclesia Trajetensi. Missa autem hæc est: Intr. Lætabitur justus. Ps. Exaudi Deus. Coll. Misericordiam tuam, ut Coloniæ. Epist. Justum deduxit. Grad. Domine prævenisti. ℣. Vitam petiit. ℣. Lætabitur. Euang. Si quis vult venire. Offer. Gloria et honore. Secreta: Suscipe, Domine, munera quæsumus dignanter oblata: et Beati Martyris tui Elisii suffragantibus meritis, ad nostræ salutis auxilium pervenire concedas: Per. Comm. Qui vult venire. Complenda: Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis cœleste mysterium: ut cujus exequimur actione, sentiamus effectum. Per. E tribus reliquis Missalibus, quorum unum MS. ad sæculum XIV aut XV pertinet, secundum sæculo XVI impressum fuit, tertium hoc etiam vetustius est, id ultimum tantum in præmisso Kalendario memoriam S. Eliphii addit festivitati S. Galli. Breviarium vero Ultrajectense, anno 1518 excusum, lectiones habet de S. Eliphio multo longiores quam quæ sunt in vetustis Breviariis Coloniensibus; eæque desumptæ fuerunt ex anonymo scriptore vetustæ Passionis S. Eliphii. Breviaria autem Ultrajectensia, quæ anno 1623 recentiora sunt, S. Eliphii festum expunctum habent. Quod minus mirum est, cum Surius anno 1618 publici juris fecerit diploma Hermanni archiepiscopi Coloniensis, quod traditionem Ultrajectensem subvertebat; nisi forte dum capitis particulam tantum haberent, id caput nuncupabant, ut olim sæpe fieri solebat. Continuo antiquiorem S. Eliphii dabo Vitam; quæ etsi fabulosa est, hoc potissimum nomine meretur excudi, quod toties a doctis hagiologis desiderata fuit.

[46] [Edetur vita descripta a Zonsbeckio et cum aliis multis collata.] Descripsi eam ex codice MS. cui annotavit recentior manus hæc verba: Liber Monasterii S. Martini Majoris intra Coloniam scriptus per R. P. Henricum Zonsbeeck Coloniensem sub annum 1480. De eo Hubertus Stralensis in Necrologio sui temporis. Ipse vero Henricus ad finem Vitæ S. Eliphii edendæ, et alterius Rupertianæ, per me Henricum captivum sese designavit. Bibliotheca Coloniensis P. Harzheim de eo testatur: Henricus Zonsbeckius Coloniensis, in Sancti Martini Majoris Ord. S. Benedicti abbatia sub venerabili Adamo Mayer professus, excellentissimi ingenii vir, musicus et choraules egregius ac scriba perelegans. Moritur hydropicus 1533 ætatis suæ 76 in festo B. Mariæ Magdalenæ, cujus præsenti solatio fertur sæpius in ærumnis fuisse recreatus. Scripsit in membranis innumera fere volumina, nempe: Gradualia, Psalteria, Missalia, Breviaria, Diurnalia, aliaque cum latina, cum vernacula, Vitas Sanctorum, Homilias Patrum, Tractatusque asceticos complectentia, quorum aliqua in Sancti Martini Bibliotheca, alia in Brauweilirensi, nonnulla in Lacensi, quædam in Sancti Jacobi Moguntiæ, ac in aliis locis superant. De eodem plura Hubertus Holthuyzen in MS. Virorum illustrium Sancti Martini catalogo. Ex comment. Oliv. Legipont Benedictini Martiniani. Satis liquido ex his constat captivitatem, qua se Henricum constrictum esse scribit, vel pio vel saltem non malo sensu interpretandam esse. Recte laudatur ejus scriptionis elegantia aut potius nitor. Vitæ S. Eliphii de qua ago præmittuntur plura de S. Martino: ut Vita auctore Severo, Sermo S. Martini de Trinitate, etc. Postponitur vero Vita S. Eliphii auctore Ruperto. Absque dubio asservabatur olim hic codex in Musæo Hagiographico Antverpiensi; nunc autem constituit numm. 2376 – 2381 Bibliothecæ Burgundicæ Bruxellensis. Contuli hanc Vitam cum ecgraphis Gladbacensi, Trevirensi et Ratisponensi, de quibus dixi in primo §, item cum duobus legendariis sæculo XV impressis, et demum cum pluribus antiquis breviariis, de quibus in Commentario similiter egi.

[Annotata]

* forte salvæ

* intercedente Ultrajectenses legebant.

PASSIO S. ELIPHII MARTYRIS.
Ex cod. MS. Coloniensi, nunc Bruxellensi, collata cum MSS. Gladbacensi, Ratisponensi et Trevirensi, necnon plurimis impressis.

Eliphius Martyr prope Tullum Leucorum in Gallia (S.)

BHL Number: 2481

[Juliano apostata] Julianus apostata apicibus sacri eloquii a puero divinis instructus, ad subdiaconatus a insuper accedens honorem, cultor Domini nostri Jesu Christi exstitit infidelissimus. Nam omnium proculdubio miserrimus mortalium, Christum cultorum videlicet fidelium Salvatorem dereliquit, et diabolum suis exigentibus meritis humani generis deceptorem incurrit. Impiissimus namque Cæsar effectus crudelem dedit crudeliter legem b ut omnes ubicumque * Christiani cunctis cederent facultatibus suis. Crudelissimus igitur tyrannus quanta Christicolarum pene per orbem strages dedit nec lingua exserere humana * nec ullius calamus scriptoris scribere * valet. Post non parvum * temporis tyrannus teterrimus Italiam relinquens fecit se adire Gallias; ea procul dubio intentione ut idola erigeret, templa dæmonibus ædificaret, vastaret ecclesias, ad dæmoniorum culturam vel * præmiis invitaret Christianos, vel * si altiori consilio illum cum suis donis contemnerent, exquisitis studiose pœnis interficeret.

[2] [in agrum Tullensem ingresso,] Ad maximam ergo longitudine et latitudine accessit urbem turribus et muris tunc temporis munitissimam, nomine videlicet Grandem c. Ad cujus adventum per superbiam Pagani eriguntur, per odium et inimicitiam Judæi armantur d; utrique * ad persequendos Christianos astipulati * incredibili conspiratione fiunt uniti. Cum igitur crudelissima proculdubio tempestas persecutionis in Galliis ubique Christi Ecclesiam vastaret, vir secundum sæculi dignitatem gloriosus e et quod * majoris est laudis fidelissimus Christianus, f Eliphius nomine, fulsit in urbe * Tullensi plane magna constantia. Ferunt qui ejus progeniem non ignorant, quod vir Deo plenus quatuor habuit germanos in omni sanctitatis * perfectione per cuncta sibi simillimos g, sanctissimum videlicet episcopum nomine Eucharium, qui cum palma Martyrii susceptus est in paradisum. Corpus ejus sacratissimum in castrum * ad Liberdum h est conditum; castissimas etiam tres virgines per omnia Christi devotas, quarum nomina lectioni placet nobis inseri. Menna dicitur prima sacra Virgo et monacha ad Porces est condita i; secunda nominabatur Libaria, monacha et Martyr in civitate Grandi fuit sepulta k, tertia monacha similiter et Martyr cognomine Susanna l in Campania est sepulta *. His ita breviter dictis de Sancti semper Martyris memorandi consanguineis, nostri convertamus cursum sermonis ad gloriosissimæ ejus articulum passionis.

[3] [cum Judæis S. Eliphius prædicasset,] Perfidi itaque Judæi atque semper crudelissimi, qui Christum usque ad mortem sunt persecuti, illo sine dubio volente atque ad hoc ipsum veniente, fortissimum Christi militem Sanctum dico tenuerunt Eliphium et in carcerem posuerunt. Erant plane triginta * tres viri Christiani propter nomen et fidem Salvatoris carcere eodem inclusi. Factum est autem, providentia ut credimus agente divina, triginta tres *, de quibus jam diximus, carcere exierunt nocte una; qui postea in fide fortiter * permanentes Christiana, per martyrium meruerunt possidere siderea regna. Sanctus vero Eliphius de carcere egressus Leocham m intravit urbem et sepelivit sui genitricem naturæ cedentem. Interea athleta Christi non solum a militibus aut Judæis sed ex * ipsis studiose regibus quærebatur, ut vel * idolis magis aut dæmonibus immolaret vel * gladio interficeretur. Mirum dictu fortissimus Christi agonista timore nudus, fide firmiter armatus ad exemplum illius qui appropinquante sua passione seipsum quærentibus obtulit, sponte regressus est et civitatem videlicet Grandim intravit, ubi tunc temporis Julianus fuit. Duobus ibidem moratus diebus multa non paucis beneficia præstitit infirmis. Quotcumque enim illic incommoditatibus corporum tenebantur variis, gratia Dei beato viro cooperante, integerrimam mora remota receperunt omnes sanitatem.

[4] [et dæmonem expulisset] Adhuc vir sanctus studuit dona illis potiora adhibere. Opus enim statim euangelistæ arripuit, et verbum prædicationis infirmitatibus liberatis et paganis præsentibus aliis prædicavit. Hi autem qui verbum Dei cum gaudio suscipientes crediderunt, mulieribus parvulisque exceptis, ducenti * viginti sex numero fuerunt. Omnes denique quorum pectora fides ad justitiam, confessio autem ad salutem mundavit, sacri baptismatis unda ad sanctificationem feliciter abluit. Vir sæpe dictus et semper dicendus de civitate existens * illa et fluvium transiens utique Veram, offendit * in Judæos n dæmonum thecas colentes. Erat autem Sabbatum, dies festus Judæorum. Ecce * quid nefarii in suis Sabbatis agunt Judæi: Christum Dei sapientiam et virtutem contemnunt et ad suam dæmonia perditionem colunt. Dæmon itaque qui ab initio mendax, et pater ipsius exstitit mendacii per simulacra loquens Judæis, suæ responsa effundebat fallaciæ. Exigentibus enim suæ perfidiæ meritis oracula Prophetarum et præconia Apostolorum recusarunt; suas vero libenter aures dæmoniis accommodaverunt. Beatus sane Eliphius dæmonem increpans ait: O infelix et homicida a principio generis humani, hominem ad imaginem et similitudinem Dei conditum seduxisti, et tuæ veneno perfidiæ crudeliter mortificasti. Iterum multipliciter Beatus diabolo comminans, sic ait: Impurissime dæmon ad tuum vade principem: quoniam * in hoc ulterius simulacro mansionem non habebis et amplius non introibis. Procax dæmon respondens ait: Usquequo * a principis mei servitio remotus fuero qui huc me misit, quia in mea diutius non permittis * mansione? Sanctus Dei gratia * plenus ait: Ad socios, sathana, tuos qui sunt in inferno vade, et in ipsa hora cum suis idolis absorbuit eum terra.

[5] [multosque convertisset gentiles,] Tunc Dei electus, verbum salutis paganis prædicaturus, in loco stans eminentiore ait: Homines miseri et mortales multis imo omnibus involuti estis malis * et ligati, quos per innumeros diabolus instigat errores, qui vivum * et verum Deum visibilium et invisibilium factorem ignorantes nec fidei sacramenta ejus * suscipitis neque eum adoratis. Relinquite ergo miserendi apostatam diabolum. Venite et credite Creatorem, ut peccatorum accipiatis vestrorum indulgentiam et sempiternam animabus vestris inveniatis requiem. His itaque mirabilem * Spiritu Sancto illustrante Eliphii * dictis per Dei gratiam compuncti sunt auditores, qui Salvatorem mundi cum omni devotione verum Deum * confessi crediderunt sexcenti et viginti viri. Sed mulieres Christo devotæ non fuerant numeratæ. In Christi ergo nomine cum grandi lætitia sunt baptizati et corpori Sanctæ Ecclesiæ cum magno gaudio sunt aduniti *. O virum vere per omnia laudabilem! in signis et miraculis per cuncta apostolicum, qui perfectam humanis præstitit sanitatem corporibus et veram nihilominus concessit salutem animabus!

[6] [atque hæc imperatori nuntiasset gentilis,] Post hæc serpens antiquus diabolus sua sibi dolens vasa diripi, paganorum unum intrat, qui cuncta quæ per Dei gratiam Beatus Eliphius est operatus diligenter Juliano intimavit. Hoc sane sui sermonis initium arripuit: Ignorasne, Juliane, quod unus Christianus, nomine Eliphius, tuos deos destruxit, atque ad tuam procul dubio confusionem ad cinerem usque redegit. Considera, obsecro, quia tibi et semini tuo non prospera sed adversa prophetat, et sine ullo tui timore contra te et tuam audacter potentiam rebellat, atque in tuo quodammodo super te regno hodie sese exaltat. Tunc rex nimio furore turbatus, ait: Si deos cum omni festinatione immortales non adoraverit, gladius nunc meus caput ejus amputabit. Profanus autem surgens velociter Julianus ad fluvii ripam concito gradu festinavit; ibi gloriosum quem quæsivit Eliphium invenit. Constantissimus vero Martyr adventum non veritus imperatoris, voce clara cunctis ministravit verba salutis. Nec plane Salvatoris fortis athleta judicis timuit tormenta, sed per multas tribulationes et labores cum corona martyrii ad cœlestia regna pervenire voluit. Tunc rex proloquens ait *: Eliphi, per tuos quare sermones crudeliter deos dissipasti, et incantationibus eos nefariis ad nihilum deduxisti? Sed et hoc super omnia habes factum quod populum mihi abstulisti devotum, atque a cultura segregasti deorum.

[7] [Gladb. captus est S. Eliphius; qui cum minis restitisset,] * Vir sanctus et caritate præcipuus ait: Juliane, meum consilium suscipe salubre; renuncia diabolo et simulacris dæmoniorum; crede vero in Dominum nostrum Jesum Christum Deum verum de Deo vero ex Maria Virgine secundum carnem natum, et tuarum invenies indulgentiam culparum atque vitam in regno * habebis sempiternam. Rex truculentus ira commotus magna dixit: Per deos deasque juro tibi, Eliphi, nisi meo obtemperes præcepto et renoves deos meos et colas quos confregisti minutim, gladius meus tuum caput dividet particulatim. Sanctus Martyr respondens ait: Rex Juliane, noli errare, neque tu Deo adjuvante poteris, neque tuus pater diabolus, qui dominatur tibi, me a side et caritate separare Christi. Christus enim innocens et sine ulla peccati macula purus, pro nobis peccatoribus misericorditer est passus. Justissimum sane videtur ut propter fidem et confessionem ejus nominis gloriosi moriamur, ut cum ipso in vita æterna feliciter lætemur. Tyrannus, frendens * quasi leo rugiens, Martyri ter beato dixit: Flexis in terram genibus tuam extende cervicem, et mei mucronis sicut tibi prædixi suscipe plagam. Cui fortissimus Christi Martyr ait: Precor te, rex, per terribile Dei mei nomen, ut des mihi saltem unius horæ spatium quo devotas possum * fundere orationes ad Dominum meum. At rex licet crudelissimus erat * paganus et infestissimus Christiani nominis inimicus, ait ad Dei * Sanctum: Tuam, sicut vis, effunde et extende orationem.

[8] [et oratione se ad mortem parasset,] Preciosus Martyr postquam accepit orandi licentiam prostravit se in terram et elevans vocem, sic inchoavit precem: Domine Deus omnipotens qui cœlum, et terram * et omnia quæ in eis sunt creasti, et hominem quem ad imaginem et similitudinem tuam factum in paradiso posuisti, eumdemque post lapsum diabolo suadente per Unigeniti tui Incarnationem et Passionem reformasti, et sanctos et electos tuos non ad hujus mundi gaudia, sed ad labores et tribulationes misisti, supplicem servi tui exaudi orationem, quia te timeo solum et tota cordis alacritate diligo: nunc pro tuo nomine non solum omnia carnis tormenta, sed et ipsam subire desidero mortem; animam meam jube * suscipi per manus Apostolorum * in paradiso tuo cœlesti cum corona martyrii ponendam. Istis nunc * hominibus, a quibus sum interficiendus, cunctorum da criminum indulgentiam, et cum omnibus sanctis tuis * in regno tuo portionem; qui vivis et regnas Deus * cum Unigenito Filio tuo et Sancto Spiritu * unus et verus Deus in sæcula sæculorum.

[9] Cumque fideles qui affuerunt respondissent: Amen, fortissimus Christi Martyr erexit se ab oratione et in multitudinis stetit medio et ait: [et sepulchri locum sibi elegisset,] Rex Juliane, quum * non dubito me interfici a te, rogo saltem meum cadaver sepulcro permittas tradi et locum mihi concedas sepulcri. Rex vero viro Dei respondit: Quemcumque elegeris locum, in illo tuum fiat sepulcrum. Neminem autem moveat quod clarissimus Martyr de suo corpore sepeliendo curam habuit. Legimus enim Jacob Patriarcham rogasse Joseph filium suum ut in spelunca duplici sepeliret eum, et exegit * ab eo jusjurandum ut in illo loco poneret corpus suum. Joseph quoque cum esset ætatis centum et decem annorum et veniret ad mortem, filios Israhel rogavit ut, cum de terra Egypti exirent, ossa sua in terram repromissionis secum transportarent, et cum aliis Patriarchis, id est cum fratribus suis, illic eum sepelirent. Multipliciter certe vel * in beatorum Martyrum, aut in sanctorum Confessorum legitur libris, quod * magnam de suis curam p habuerunt sepulcris. Interea athleta Christi fortissimus oculos attollens et circumquaque aspiciens, vidit de longe montem meritis ejus excelsum *, qui vocatur hodie mons Sancti Eliphii q. Deinde Martyr preciosus lætitia spirituali plenus dixit Juliano: En *, Cæsar, cernis locum * in quo Christo demonstrante habebo sepulcrum. Post hæc se convertens ad multitudinem fidelium ait: Admoneo vos qui in Christum creditis et ipum adoratis, ut meam sæpe * memoriam habeatis, maxime tamen in die meæ passionis, et ego Christum pulsabo precibus pro vestris culpis atque fragilitatibus. Ad regem regressus, Dei Eliphius * amicus flevit præ gaudio dumtaxat grandi, non mortis timore. Namque frequenter solitus erat seipsum persecutoribus sponte offerre: quomodo potuit tormenta vel mortem timere? Sed quia per multas currit * pœnas et impiorum contempsit hominum minas et palmiferum finivit cursum, totis visceribus Christum videre desideravit *, graviter sustinuit quia eum velocius non vidit. Dicat ergo vir sanctissimus cum Apostolo Paulo, dicat: Cupio dissolvi et esse cum Christo; multum enim melius *. Cum eodem plane iterum dicat: Bonum certamen certavi, opus bonum * consummavi, fidem servavi, ideo * reposita est mihi corona justitiæ.

[10] [et denuo blanditiis tentatus fuisset,] Versipellis et profanus malesuasor Julianus, quem separare non valuit minis et multis frangere non potuit pœnis, eum suasoriis festinat corrumpere verbis, et vanis decipere tentat * blandimentis. Crudelis itaque et immitis bellua in talia leviter prorupit verba: Vir inclyte Eliphi, noster esto amicus. Accipe dignitates et honores, aurum et argentum, et bona omnia quæ hominibus sunt preciosa posside. Tum * colendo deos fac tibi propitios et semper in nostro nominatus eris regno. Ad hæc Christi Martyr respondit: Cæsar, a diabolo es seductus, et Christianos seducere non cessas. Veram enim Christianorum deseruisti fidem, et sacrum sancti baptismatis coinquinasti fontem, et Dominum Jesum Christum fidelium Salvatorem negasti, et diabolum generis humani seductorem ad tuam perniciem colis et coluisti. Ambagibus sine causa uteris variis: quia tuis promissis, Christo me adjuvante, non seducar donis. Idcirco fiducialiter tibi dico quod Beatus Petrus locutus est Simoni Mago: Pecunia tua et munera tua sint tecum in perditionem. Ideo enim terrena promittis ut cœlestia tollas, et vitam transitoriam proponis ut æternam subtrahas, et ad extremum sine dubio idcirco suades caduca gaudia, ut amoveas ea quæ sunt æterna. Quæ igitur facturus es quantocius facito, quia numquam tibi obtempero, nec idola tua, nec parentem tuum diabolum adoro. Ego enim in verum credo et adoro Deum, in essentia suæ substantiæ * unum, in personis trinum, creatorem totius mundi atque gubernatorem, initium et finem non habentem, cujus regnum incorruptum permanet in sempiternum. Credo Unigenitum Dei Patris omnipotentis * Filium, sibi consubstantialem, coæternum et coæqualem, Spiritu Sancto operante in Maria conceptum, verum hominem sine virginitatis suæ corruptione ex ea natum, sub Pontio Pilato crucifixum, a mortuis tertia die resurgentem, in cœlos sanctos ascendentem, in die judicii vivos et mortuos judicaturum et unicuique secundum opera sua redditurum. Hæc cum audisset odibilis * Julianus Apostata, repente ira repletus est magna, et spiculatoribus vocatis imperavit eis, ut Martyrem sine dilatione magnificum decollarent Eliphium.

[11] [gladio tandem cæsus est, et caput manibus portavit.] Sed miserrimus hostis generis humani ad victimam deridendo dixit acceptabilem omnipotentis Dei: Modo videbo si Deus tuus quem colis veniens te liberaverit et surgere te atque tuis pedibus ambulare fecerit r. Apparitores plane sicut illis jussum erat, fecerunt, et honorabile Sancti * Eliphii caput amputaverunt. Dominus autem Jesus Christus in Martyris sui voluit ostendere passione, quanti eum meriti atque gloriæ prædestinaverit esse in suo regno. Omnes enim infirmi qui diversis languoribus erant occupati, ad passionem martyris currentes gloriosi, meritis ipsius redditi sunt sanitati. Martyrizatus est nempe amicus Dei Eliphius in prato amœno s, quod situm est in ripa fluvioli cui nomen * Vera. Verum mirabilis Deus Martyrem sibi carum glorificavit et eum omnibus ubique mirabilem fecit. Martyris ergo corpus gloriosi erexit se per virtutem Christi, et ambabus suum caput amplectens manibus per unum milliare comitantibus Angelis et Christum laudantibus portavit, donec ad sui nominis montem sine ulla offensione perveniret. Deinde subiit in montem sibi electum quondam, et lapidem ibi album inveniens atque planum, ut indigenæ terræ illius asserunt, sedit super eum *. Res satis inusitata facta jam erat in petra; lapidis grandis duritia martyris cessit sanctitati, et proprium aperiens gremium in suo amplexus est sinu Sanctum, et concavum ac aptum locum sedendi in sua nimirum dedit concavitate. Si quis quod absit incredulus fuerit verbis dictantis, lapidis fidem accommodet signis non loquentis. Beatissimus Martyr Eliphius locum juxta illum est sepultus, in quo sibi sedit vir Dei desiderio plenus t. Super sacratissimum ejus sepulchrum ædificatum est a fidelibus oratorium ubi fideliter petentibus præstantur beneficia virtutum.

[12] [Eo intercedente, victoriam referunt Christiani.] Mons plane in quo sepultus est Sanctus Eliphius inter Frumentosam u et Grandim est medius ab utraque millibus distans senis, ab aquilone Tullensem urbem tenens, ab austro vero Grandim habens. Libet ad mentem revocare in operis fine, quomodo Deus festinanter voluit servi sui injuriam vindicare. Ipse enim suis fidelibus promisit, atque fideliter ipse adimplevit: Mea vindicta et ego retribuam. Consummata itaque clarissimi Martyris passione, sol tendit suo ad occasum more, nocte paulatim diei succedente. Interea inter Christianos paganosque oritur pugna, et hominum cædes valde perficitur cruenta. Fideles namque Martyris magnifici meritis adjuti, infidelibus Christo donante victis, victoriam sunt gloriose adepti v. Extinctorum porro corpora paganorum Christiani miserunt in fluvium sæpe ante nominatum. Colat obsecro sancta Colonia Eliphium colendum dum, amet destinatum a Deo * Patronum; advocatum eum sibi in hac vita provideat, ut defensorem hic et in futuro illum firmiter habeat. Passus est sane venerabilissimus Martyr Eliphius XVII kalendas Novembris x sub Juliano apostata et tyranno, imperante vero Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Julianus numquam accessit ad subdiaconatus gradum: Lector tantum fuit; sic de eo Theodoretus [Hist. Eccl., lib. I, cap. II.] : Hic (Julianus) in tenera ætate, adhuc impubes, una cum Gallo fratre lac suxerat piæ doctrinæ. Sed et postea cum pubertatis annos attigisset, jamque inter ephebos esset, eamdem doctrinam retinuit. Veritus tamen Constantium, qui tyrannidis metu propinquos suos interficiebat, in Lectorum numerum adscriptus est, et sacros libros in ecclesiasticis conventibus populo recitavit. Mitto textum græcum. Eadem latius declarat Socrates Scholasticus [Hist. Eccl., lib. III, cap. I.] . In tomo III Observationum selectarumad rem litterariam spectantium, Halæ Magdeburgicæ impresso, negatur Julianus Lector fuisse: at tota nona observatio, ubi id obtinet, prorsus inter paradoxa ableganda est. Vide commentarios Trivultianos anni 1708 [T. I, p. 448.] , ubi hæc nova crisis, omnia historiæ monumenta impugnans, merito subruitur: quod Julianum Lectorem ordinatum fuisse negat hujus observationis auctor, ratio vel prætextus est, neminem his temporibus ad hunc ordinem promotum fuisse ante annum vigesimum ætatis. Verum audiendi sane non sunt neoterici sæculi XVIII, cum præsto sint scriptores multo antiquioris ævi, res suis temporibus actas enarrantes, quales S. Gregorius Nazianzenus, Sozomenus, Socrates, Theodoretus, etc.

b Talem legem numquam tulit Julianus. Exaggerantur hoc loco, quæ Socrates [Hist. Eccl., l. III, c. XIII.] tradit: Interdixit (Julianus) etiam ne in palatio militarent, qui Christianam religionem abjicere et simulacris sacrificare nollent. Ad hæc ne Christiani regendas provincias acciperent. Vide Nicephorum [Hist. Eccl., lib. X, cap. XXXVIII.] , et Nat. Alexandrum [Hist. Eccl., sæc. IV, cap. I.] . Late dictum est § II de Juliano in Galliis versante, examinatumque num istic persecutorem egerit.

c Olim in agro Tullensi civitas erat, nunc vicusmonumentorum romanorum reliquiis insignis: vide P. Benedictum Capuccinum [Hist. de Toul, p. 110.] et dissertationem Cl. V. Digot de episcopatu S. Eucharii [L'Espérance, Courrier de Nancy, 8 Juill. 1841.] .

d Hæc si de Asia Minori aut Græcia affirmarentur, non ita a veritate forent absona; de Gallia autem adstructa, intolerabilia sunt.

e Cratepolius in suo libello de Germaniæ episcopis et doctoribus [p. 52.] Sanctum Eliphium filium Regis Scotiæ proclamat. Usserius, non attendens hunc Merssæi Cratepolii errorem ortum esse ex eo quod Sancti Martyris Reliquiæ in monasterio olim a Scotis occupato asservarentur, et magis forte in Britanniæ decora quam veritatis jura inquirens, Cratepolium secutus est [Antiq. Eccl. Britannicæ, p. 410.] . Designat etiam loca Dempsterus [Hist. Eccl. Scot., n. 453.] scribens: S. Elisius, filius regis Scotiæ Fincormaci, ut existimo, aut sane Crathlinthi, ut aliis visum.

f Quidam recentiores faciunt eum episcopum, non tamen sedis Tullensis, quam benigne S. Euchario servant. Nonne sat multas fabulas de S. Eliphio suxit vulgus, quam ut historici novas inquirere debeant? Ad diem XXVII Octobris, qua festum S. Eucharii agitur, in hujus episcopatum inquiremus.

g Late commentatus est Jacobus Bueus in Vita S. Mennæ ad tertiam Octobris [p. 151 et seqq.] quidquid ad parentes (quos Baccium et Leintrudem nuncupant), ad fratrem et sorores (Gontrudem et Odam addunt acta S. Mennæ), ad locum natalem (quem alii Tullum, alii Solimariacam, alii demum Scotiam faciunt) attinet. At satis superque jam dixit Bueus de istiusmodi vulgaribus rumoribus, qui quantum ad hanc fraternitatem pertinent, orti videntur ex eo, quod ii Sancti in eadem regione coluntur. Similia exempla exstant plurima.

h Jam tempore regis Dagoberti I Liberduni, quod Petrus de Brixei anno 1184 antiquississimum Ecclesiæ Tullensis castrum appellat, S. Eucharii Reliquiæ servabantur, ut liquet ex quodam hujus regis privilegio; de quo latius, cum de S. Euchario egemus. Consule P. Benedictum [Hist. de Toul., p. 209.] obviosve geographos de Liberduno, nunc in diœcesi Nanceensi (Dépt de la Meurthe).

i Anno 1063 S. Mennæ corpus translatum fuitPorsas, seu potius Portum Suavem in pristina diœcesi Tullensi, prius monasterium Ord. S. Bened. dein collegium canonicarum nobilium sæcularium, nunc forte rudera. Portus Suavis Poussay vulgo audit, jacetque non procul a Mirecurtio ad rivum Madon (Dépt des Vosges).

k Diu jacuerunt Grandi S. Libariæ Reliquiæ; anno autem 1587 Tullum in abbatiam S. Leonis translatæ sunt; antea jam quædam desumptæ fuerant particulæ. Consule nostrum Suyskenum ad VIII Octobris [p. 229.] , qua S. Libaria colitur, et P. Benedictum [Hist. de Toul, p. 212 et seq.] , nonnulla quæ Suyskenum latuere referentem.

l De S. Susanna nihil uspiam locorum invenio; in nullo, quod mihi innotescit, Kalendario aut Martyrologio clare notatur; de ea mentionem non facit Ruyrius in Antiquit. Sacris Vosagi; Calmetus in Hist. Lotharingiæ ad annum 362 pollicetur se de ea dicturum, cum de S. Menna recurret sermo; verum oblivio fidem non sivit fieri pollicitationi; Pater Benedictus autem fatetur de hac sancta leviusculam tantum superesse traditionem, qua in Campania Gallica sepulta esse perhibetur. Si vero conjecturis indulgere liceat, libenter crediderim eamdem esse ac eam Abbatissam Remensem, quæ Virgo Sancta inVita S. Theodorici [Act. SS. Ord. S. Bened. tom. I, p. 616; in opere nostro ad diem I Julii.] vocitatur et a S. Remigio instructa fuerat. Ad diem VIII Octobris prætermiserunt decessores nostri homonymam Virginem cultam in pago Blionensi, quem eumdem esse suspicor ac tractum terræ diœcesis Tullensis, Ornesium inter et Mosam in Campania jacentem, cui nomen est Blois.

m Leocha idem est ac Tullum Leucorum, quæ olim sedes episcopalis erat, ut in Commentario prævio monuimus. Sunt, qui S. Eliphii parentes in castello quodam, Bactiman, Baciman dicto, habitasse asserant; potuit tamen mater Tulli obire.

n Hæc dæmonum thecæ usum potius gentilem quam judaicum signare videntur; licet enim Judæorum tabellæ, decalogi verbis notatæ, sæpiusque dictæ phylacteria, nomine thecarum venire possint, eis tamen non congruit appellatio thecarum dæmonum, et inferius simulacrorum. Quocirca thecæ illæ vel sunt ejus generis, quod culpavit S. Eligius, vetans: Nec per fontes aut arbores vel bivios diabolica phylacteria exerceantur [S. Audoenus in Vit. S. Eligii, lib. II, part. III, cap. XV. Conf. notas Smetii ad Vit. S. Eligii in Act. SS. Belgii, tom. III, p. 250, not. a et p. 253, not k.] ; vel quod mihi magis arridet, referendæ sunt inter pastophoria, ædiculas, armaria, ναίσκους, ναίδια, κιβώρια μικρὰ καδίσκους, quæ arculæ sunt ligneæ, lapideæ, argenteæ, etc. idolum quoddam capientes, et de quibus scripserunt plurimi, quos Franciscus Cancellierus in opere de Secretariis Basilicæ Vaticanæ veteris et novæ [Tom. I, p. 133 et seqq.] recenset.

p De cura sepulturarum, tum suæ tum alienæ a Patriarchis habita, adeat lector Spondanum de cœmetereis lib. I, cap. V. Idem inferius exorditur integrum caput de sollicitudine Martyrum ante et post passionem de sua sepultura; Confessores immixtos ibidem habes.

q Dictum est de hoc monte, ecclesia S. Eliphio sacra decorato, num. 17 Commentarii prævii.

r Quæcumque verba Juliano adscribuntur, prorsus ab ejus moribus abhorrent. Injuria hujusmodi emphaticæ minæ atque pollicitationes tamquam fictionis argumenta habitæ sunt a Tillemontio, quando de atrocissimis persecutoribus agitur; verum jure haberi possunt, cum de Juliano quæstio est.

s Jacet hoc pratum ad pedem veteris Solimariacæ, nunc Soulosse; de qua plura imprimis apud P. Benedictum [Hist. de Toul, p. 13 et 150.] . Solo rivo Vera separatur Solimariaca a Monte seu Vico S. Eliphii.

t Plura de Martyribus cephalophoris, ut dicuntur,vide in commentario de S. Bolonia, ubi hoc miraculorum genus nonnihil infirmatur. Vetus Vita theotisca, cujus memini num. 4, et omnium optima est, omittit prorsus hoc miraculum et alia quæ sequuntur.

u Consentiunt omnes geographi, aut Tullensis agri scriptores, quos adhibere licuit, in dicendo Frumentosam vicum esse, qui nunc Fruse audit. Verum iste vicus non senis millibus distat a Monte S. Eliphii, sed ne semi leuca quidem, et certe multo propior est huic monti, quam Grandis. Habent tamen omnes codices: Mons plane … inter Frumentosam et Grandim est medius ab utraque millibus distans senis. Multo itaque verisimilius est alium hic indicari locum, quem Framont esse autumo, jacentem prope Vichery.

v In Commentario prævio num. 5 monuimus jam totum hunc finem a codice S. Maximini Trevirensis abesse.

x Consonant omnes Vitæ in assignanda S. Martyris cæde diei XVI Octobris, aut mensis S. Remigii, ut loquitur Vita theotisca. De anno vero multum ambigunt scriptores, inter annum 350 et annum 363 sese volventes. Quam ob causam initio CommentariiS. Eliphii martyrium ad annum circiter 362 retulerimus, in § II late explicatum fuit.

* Ratisp. et Gladb. ubique

* In cod. col. omissa est hæc phrasis.

* alibi exarare

* lege paululum

* loco vel Gladb. et Ratisp. ut

* Gladb. et Ratisp. viri

* alibi melius copulati

* quod omittit Ratisp.

* Ratisp. et Gladb. in urbe fulsit

* Ratisp. societatis

* Ratisp. castro

* Ratisp. tumulata.

* Ratisp. addit et

* Ratisp. addit viri

* fortiter deest in Gladb.

* Gladb. ab Ratisp. et

* Ratisp. utrum

* Ratisp. utrum

* Ratisp. ducentium

* Ratisp. exiens

* Ratisp. addit in littore

* supple ait ex Surio.

* Ratisp. quia

* Gladb. ero

* Ratisp. addit esse

* Ratisp. gratia Dei

* deest in Ratisp.

* Ratisp. unum

* Ratisp. ejus sacramenta

* alibi mirabiliter; quod melius.

* Ratisp. Eliphium

* Ratisp. Dominum

* Ratisp. adjuncti

* Ratisp. dixit

* Cui præmittit Gladb.

* Ratisp. addit cœlorum

* Ratisp. addit et

* Ratisp. possim

* Gladb. esset

* Ratisp. et Gladb. omittunt Dei

* Ratisp. terramque

* Ratisp. jube meam

* Ratisp. Angelorum

* Ratisp. autem

* Ratisp. omittit tuis

* Ratisp. omittit Deus

* Ratisp. Spiritu Sancto

* Ratisp. quia

* insuper addit Gladb.

* Ratisp. certe

* Ratisp. quia

* Gladb. addit a Deo præordinatum

* Ratisp. Ecce,

* Ratisp. montem cernis ipsum

* Ratisp. semper

* Ratisp. Eliphius, Dei

* alibi percurrit

* Ratisp. addit et

* multum enim melius alibi deest.

* Ratisp. cursum

* Gladb. de reliquo Ratisp. omittit ideo

* lege tentat

* Ratisp. Tantum

* Ratisp., omisso essentia, habet in sua substantia

* omnipotentis omittit Ratisp.

* Ratisp. addit Deo

* Ratisp. sanctissimi

* Ratisp. addit erat, Gladb. est

* Hæc phrasis paulum confusa in Ratisp.

* Ratisp. addit sibi

DE S. BOLONIA, MARTYRE, IN AGRO BASSINIACENSI IN GALLIA.

CIRCA ANNUM FORTE CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
S. Boloniæ cultus, biographi, juventus, martyrii tempus et locus, incertum miraculum, et reliquiarum conditio.

Bolonia V. M. in agro Bassiniacensi (S.)

[S. Boloniæ cultus ex Castellano, ex nomine vici. et ex antiquo Breviario Lingonensi constat.] Quantumvis certus sit S. Boloniæ cultus, in nullo tamen latino Martyrologio ejus occurrit mentio. Solus Claudius Chastelain in Martyrologio universali gallico ejus meminit his verbis: In agro Bassinianensi S. Boloniæ (Ste Boulogne, aut ut vulgo dicitur Ste Bologne) quæ in dicto agro, in templo sui nominis, sub Virginis et Martyris titulo honoratur; quin etiam addere potuisset ipsum vicum, in quo hoc templum est, sub nomine Bologne aut Ste Bologne venire. Porro jacet ille vicus, ut ait d' Expilly [Dictionn. géograph. et histor. des Gaules et de la France.] , in pago Bassiniacensi (nunc fere département de la Haute-Marne) a dextris Matronæ fluvii, sesqui leuca a Calvo-Monte (Chaumont); quæ sufficiunt ut is vicus a pluribus homonymis Galliæ vicis distinguatur. In hoc autem loco duplex olim S. Boloniæ celebrabatur festum, prius XVII Julii in Reliquiarum translationis memoriam, alterum XVI Octobris, quoniam hoc die martyrium subiisse fertur. Neque olim ejus cultus in hoc tantum pago se continebat: ex Breviario enim Lingonensi anno 1604 excuso discimus in tota hac diœcesi ejus commemorationem fuisse factam, recitata oratione: Exaudi; cum hac tamen lege, ut si in die Dominica festum occurreret, de eisdem (de S. Berchario et de S. Bolonia) non fieret Comm. nec dicerentur duæ Coll. per Horas nisi in Missa tantum. In ordine diurno ad annum 1829 impresso, deleta est hæc commemoratio. In litteris vero, quam humanissime ab amplissimo Domino Favret, Illustrissimi Episcopi Lingonensis Vicario Generali, ad nos datis, innuitur hoc tempore denuo S. Boloniæ festum in diœcesi Lingonensi celebrari. Ipsa verba latina facio: Hodie non exstat amplius Lingonense Breviarum. Quod ultimo excusum fuit loco, anno videlicet 1830, cum titulo: Breviarium Lingonense, mere Parisiense erat; at huic hodiernus Illustrissimus Lingonensis Præsul Romanum, prout jacet, substituit eo animo ut magis constringerentur unitatis vincula, quæ Lingonensem sedem cum Christianæ Ecclesiæ centro conjungunt: qua de re in æternum optimo nostro Præsuli gratulabitur Lingonensis diœcesis. Verumtamen notetis velim nos propterea nuntium non remisisse pristinis pagi Lingonensis Patronis. Quibus postremis verbis innui existimo, quæ superius enuntiavi: cæterum lector judicet.

[2] [Tres S. Boloniæ Vitæ fabulis mixtæ exstant.] Porro ad qualemcumque S. Boloniæ Vitam conscribendam, monumenta sat multa præsto sunt, si hujus Sanctæ ætatem inspicias; at hæc tam manca, totque nævis sunt plena, ut ea vulgarium traditionum loco habere non nequeam. Attamen quoniam generatim etiam hujusmodi traditionibus veritas subolet, tenue hoc filum tanquam ducem sequens, quantum fas erit, S. Boloniæ gesta discutiam. Monumenta autem illa terna sunt: primum scilicet, novem lectiones, quas anno 1657 ex Legenda Calvomontana transcripsit P. Jacobus Vignerius, presbyter Societatis Jesu, tunc collegii Calvomontani rector, qui ad calcem hæc totidem addidit verba: Superior Legenda conformis est ei, quæ asservatur in ecclesia Boloniensi, diœc. Lingon., cujus Patrona est ipsa Sancta Bolonia; nisi quod hæc est illa corruptior. Ei autem additur quod sequitur: “Anno Domini millesimo CCCC et XVII, XVII mensis Julii reverendus in Christo, et Dominus Cardinalis de Barro vulgo nuncupatus, episcopus Ecclesiæ Lingonensis, transtulit honorabiliter ossa gloriosæ Virginis Sanctæ Boloniæ: atque festum ipsius translationis annuatim instituit in ecclesia de Bolonia, dans omnibus Christi fidelibus, in die festi ipsius 40 dies indulgentiarum.” Atque hæc P. Vignerius de Legenda Calvomontana et Boloniensi, deque Reliquiarum translatione. Quæ cum in ipsis lectionibus sileatur, licet Vita gallica, modo memoranda, doceat continuo post annum 1417 in Lingonensi Breviario de ea translatione mentionem factam fuisse, consequens videtur, eas ante hunc annum fuisse conscriptas; et sane tempus sapiunt, quo historia nondum ad crisin fuerat revocata. Quoniam vero veneranda sua antiquitate conspicuæ non sunt, et nihil habent quod certum aut verisimile sit, quodque in recentioribus non repetatur, non est cur iis inutiliter opus nostrum gravemus. Secundum monumentum, quod olim P. Chiffletius ad hagiographos Antverpienses misisse videtur, e tribus lectionibus constat, quæ aliquanto prudentius, partim ex prioribus, partim ex regionis traditionibus circa exiens sæculum XVII collectæ videntur. Eas, licet non omnino tutas, edemus, quandoquidem nihil melius de S. Bolonia reperire contigit. Tertiam Vitam gallicam humanissime nobiscum communicavit R. D. Champion, Boloniæ deservitor seu parochus. Ecgraphon est anno 1819 descriptum ex vetustiore codice, tumultibus reipublicæ Gallicæ antiquiore (ut ex iis quæ de Reliquiis ibidem narrantur liquet), et verisimiliter circa iniens sæculum XVIII primum confecto. Scriptor, qui pius sacerdos esse videtur, se auctorem profitetur alicujus ignotæ nobis Vitæ S. Clementis Metensis; nomen vero suum non prodit. Assertorum suorum non alios habet vades, quam præfatas lectiones Calvomontanas, et Legendam; quam cum ipse, vir minime incredulus, pejorem illis lectionibus pronuntiet, eam nobis deesse minime dolemus. Quas vero novas de S. Bolonia lectiones olim conscripsit P. Vignerius, vir de historia Lingonensi optime meritus, et ad musæum hagiographicum Antverpiense destinavit, numquam hæ Antverpiam devenere, ut a Papebrochio notatum reperio; neque nos eas aliunde assequi potuimus.

[3] [S. Bolonia, diversa a S. Apollonia,] Porro, si S. Boloniæ Vitam in examen vocare lubet, primum quod occurrit dubium, gravissimum est: sitne S. Bolonia eadem ac S. Apollonia. Quod dubium facile urgeri potest: simillimum enim Sanctæ Boloniæ nomen nomini Sanctæ Apolloniæ, quæ et Pollonia et Paulina audit, et cujus festum occurrit IX Februarii; utraque præterea fertur extractorum dentium dolores perpessa esse: quocirca in inferius edendis lectionibus dicitur: ac primo colaphis et contusione dentium faciem ejus deturpat, ut quæ similitudine nominis et virginitatis consortio cum Apollonia conjuncta jam erat, paritate cruciatus consentiret. Unde quis conjicere fors posset ex una Sancta Martyre duas esse factas, et alteram ortam tantum fuisse in vico Bolonia ex allatis aliunde Reliquiis: quam conjecturam nonnihil juvant innumera quæ circum ipsam Sanctam Apolloniam versantur dubia: non enim constat an Sancta Apollonia Romana diversa sit a Sancta Apollonia Alexandrina, si quidem eodem die in sacris fastis inscribuntur; quod si diversa non sit, dubium est num virgo an maritata fuerit, et imprimis quo loco, quo anno, quod martyrii genus sit perpessa. Vide P. Bollandum hac super re ad prædictum IX Februarii. Verumtamen quadruplex apud me obstat ratio, quin S. Boloniam eamdem arbitrer, ac S. Apolloniam: prima, quia alio die colitur ac Sancta Apollonia, quod firmissimum argumentum est; secunda, quia olim in vico Bolonia omnes ejus sacræ Reliquiæ servatæ videntur; tertia, quia vulgaris traditio, cujus momentum spernendum non est, totam S. Boloniæ vitam certis illius vicis locis alligat; quarta demum, quoniam S. Apolloniæ vulgata Passio plurimum ab illa S. Boloniæ differt: excussorum dentium cruciatus unus fere tantum communis est.

[4] [a nutrice pie educatur, non improbante patre pagano,] Ipsa vero traditio variare videtur circa S. Boloniæ matrem. Edendæ lectiones non secus ac antiquiores asserunt parentes paganos fuisse. Ast in Vita gallica, quam prælaudatus Dominus Champion nobis submisit, refert auctor, in altera, qua usus est, Legenda reperiri matrem Christianam, patrem paganum fuisse. Atque hic est locus qui affirmare me jussit tertiam olim exstitisse Legendam, quæ ad manus nostras non devenit. Quæ vero in ipsis lectionibus et in Vita gallica de Sanctæ Boloniæ educatione dicuntur satis similia sunt his, quæ occurrunt in Passione Sanctæ Libariæ, quæ in vicina Tullensi diœcesi octava Octobris colitur. Nutricem tamen Sancta Libaria habuisse non dicitur, sed oves quoque pascebat, cum Julianus coram eam transiit. Vide P. Cornelium Suyskenum ad VIII hujus mensis, ubi contrahit quæ latius explicata invenerat in codice MS., qui nunc numerum 3402 Bibliothecæ Burgundicæ regiæ Bruxellensis constituit. Nolim tamen propterea hunc S. Boloniæ Vitæ locum prorsus respuere, quoniam S. Libariæ Passio potius desumpta videtur ex traditionibus, quæ circa S. Boloniam fidem invenerunt. Quod autem in edendis lectionibus dicitur Pater non palam improbare ausus Christianissimo sub principe filiam suam Christianam esse, vindicare id conatur, gallicæ Vitæ scriptor his, quæ latine facio, verbis: Prodierat quippe non multo antea edictum ab Austrasiæ rege, quo hic princeps, cujus olim parentes a Sancto Clemente episcopo Metensi ad fidem conversi fuerant, vetabat ne quis e suo populo quempiam molestia afficeret ob susceptam Christi fidem. Habitabat tum ille rex Metis, quæ civitas regni sui caput erat, atque ei subjacebant rura et castella, quæ S. Boloniæ pater tum Grandi in Lotharingia, tum in vico Rocurtensi habebat; quocirca S. Bolonia nihil a suo patre perpessa est.

[5] [qui tamen non verebatur Austrasiæ regem.] Verum quam inepta hæc sint, nemo non viderit, cum multo recentius sit Austrasiæ nomen et regnum. Qua de re latius jam disseruit noster Godefridus Henschenius ad 1 Februarii, quam ut iterum hoc loco hæc discutienda sit quæstio. De apostolatu vero S. Clementis, qui S. Clementis PP. patruelis nuncupatur, dictum jam est a plurimis, aliis affirmantibus, aliis negantibus, et nobis aut successoribus late agendum erit ad diem XXIII Novembris. Interea proponenda videtur Tillemontii sententia, qui de eo Sancto sic fatur: Ecclesia Metensis, a discipulo S. Petri, cui Clementi nomen erat, fundatam se fuisse gloriatur. Sed nemo hac de re sermonem fecit ante Paulum diaconum, Carolo Magno coævum, minusque securum scriptorem. Quidquid autem iste de hoc episcopo dixerit, Usuardus, Ado, cæterique noni sæculi Martyrologi albis suis eum non adscribunt. Exulat quoque etiamnum e Romano Martyrologio. Ferrarius eum assignavit XXIII Novembris diei, quo S. Clemens PP. colitur. Profert dein sententiam P. Bucherii, qui pleraque quæ de primis Galliæ episcopis referuntur inter fabulas ablegat, et sententiam amplectitur Gregorii Turonensis, statuentis permultas Ecclesias Gallicanas primis suis donatas fuisse episcopis medio circiter sæculo tertio, quo hi in Galliam a Romana Sede deputati fuerunt. Atque hinc expendere licet lectori quanti facienda sit universa illa hypothesis, qua anonymus scriptor Gallus vindicare nititur præcitata de S. Boloniæ patre verba, nescio e qua penu in has lectiones relata. Quod tamen potissimum est, dubitari non potest, quin tempore Juliani apostatæ Christiana fides in diœcesi Lingonensi radices jam egisset. Dubius quidem est apud multos primus eorum fidei magister; dubium est tempus quo primum divinum illic prædicatum fuit verbum; verumtamen fieri non potest, etiamsi fabulam saperet S. Benigni Vita quam ad I Novembris edemus, ut Christus tum nondum in hoc tractu notus foret. Vide de hoc argumento Commentarium quemdam insertum volumini, cui nomen Annuaire du diocèse de Langres 1838 [p. 21.] . Unde dubitari nequit, quin sæculo IV, etiam ruri, Martyres habere potuerit hæc diœcesis. Sed propius ad Sanctam nostram accedamus.

[6] [S. Bolonia anno 356 passa non videtur,] Ipsum porro martyrium S. Boloniæ dubia nonnulla parit, quæ examini subjicienda videntur. Imprimis Lectiones edendæ non secus ac Vita gallica referunt eam palæstram ad Juliani apostatæ tempora; atque adeo in hac Vita et in recentioribus his Lectionibus annus 356 S. Boloniæ constantia decoratus dicitur. Verum in Lectionibus antiquioribus nulla de Juliano fit mentio, et hæc sola in iis de imperatoribus reperiuntur verba: Ea tempestate (qua pietatem assidue colebat S. Bolonia) Ptolemæus tyrannus parere cupiens persecutorum imperiis, petebat Alesiam, in Christianos incensus; quæ ad plurium imperatorum referri possunt regna, minime vero ad imperium Juliani, qui nulla umquam edicta in Christianos edidit. Præterea in § II de S. Eliphio manifestum arbitror factum fuisse ex Ammiano Marcellino aliisque, a Juliano, quamdiu in Galliis degerit, in Christianos non fuisse sævitum. Aliunde vero annus ille 356 difficultatibus non caret; nam licet verum sit Julianum hoc anno non ita procul ab agro Bassiniacensi cum exercitu suo stetisse, ut colligitur ex Ammiano Marcellino [Lib. XIV.] , narrante Julianum, relicta Vienna, Autosidorum pervenisse; ubi brevi, sicut solebat, otio cum milite recreatum, ad Tricassinos tetendisse; quo in itinere cum multa ei undique discrimina crearent barbari, nemo negaverit eum ad pagum Bassiniacensem deflectere potuisse. Ast nihil hoc proficere potest, quoniam S. Bolonia passa est medio mense Octobri, quod ex die cultus constat; et Julianus ante id tempus Remos jam petierat, ubi in unum congregatum exercitum Vesuntii jusserat opperiri præsentiam suam: cui præsidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus ad usque expeditionis finem agere præceptus iisdem in locis. Perrexit vero dein Julianus per decem pagos Brocomagum, et dein Coloniam Agrippinæ, qua circa mensem Augustum aut Septembrem potitus est eodem anno (conf. Tillem. nota 37, de Constantio in Histor. Imper.). Jam vero fieri nequit, ut Julianus mense Octobri in Galliam redux fuerit; neque proin valet quod in edendis Lectionibus adstruitur de mora, quam Julianus in oppido Grandi fecisset, et de cæteris adjunctis, ut de hybernis et theatro, quæ huic annectuntur moræ. De his enim, quæ Julianus hoc egit tempore, secus omnino loquitur Ammianus, sub eo stipendia merens: Igitur Agrippinam ingressus, non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis, pacem reipublicæ firmaret interim profuturam, et urbem reciperet munitissimam. Quibus vincendi primitiis lætus, per Treviros hyematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. Et quidem priusquam Senonas venit, Treviris Basileam progressus est, lacessiturus Alemannos, quos Constantius a Rhætiæ partibus insectabatur [Hist. des Emper., not. 38 de Constantio.] . Ex quibus liquet Juliani exercitum decima sexta Octobris prope Lingonas sedere non potuisse, neque ipsum Julianum tum Grandi commoratum fuisse. Deseri itaque oportet annus ille 356; et quidem universum tempus, quo Julianus in Galliis substitit, ut ex his liquet quæ in S. Eliphii Vita disseruimus.

[7] [sed verisimilius aliquot annis serius.] Verumtamen negare non ausim S. Boloniam martyrii palmam fuisse adeptam, dum Julianus imperii habenas regeret. Nam temere rejicienda non est popularis illa traditio, quæ Sanctæ nostræ cædem ad hæc tempora referat; præsertim dum nihil est, quod contrariam sententiam stabilire queat. Fieri enim potuit, ut alibi jam explicuimus, ut magistratus militumque duces, quos Julianus post suam in Orientem profectionem in Galliis reliquerat, gratiam a se relaturos sperarint, si Christi fidem delere satagerent, ne sanguini quidem parcentes. Quod eo facilius potuit accidere, cum impurus frustratus amor odium incenderet: ut in S. Boloniæ Passione factum legimus. Quare adscripsimus huic Sanctæ in cœlis natalem annum forte 362. Quis vero sit ille Ptolemæus, præfectus exercitus et S. Martyris percussor, nuspiam potuimus detegere. Locus autem, ubi S. Bolonia capite fuit truncata, postmodum cruce ornatus fuisse legitur in edendis Lectionibus; quam non amplius existere æstimo, tum quoniam de hac silet Vita Gallica, tum quod de hac mihi sciscitanti nihil indicatum fuit.

[8] [Mons Rocurtensis ejus passionis locus.] De monte autem Rocurtensi, in quantum ad S. Boloniæ vitam spectat, sic ad nos scribit antea laudatus Dominus Champion: Adivi locum quem assignat traditio castello patris S. Boloniæ. Apparet ibi nunc tantum ambitus notatus ruderibus muri, imminentis toti viciniæ, et antiqui castelli aut turris vestigia referentis. Surgebat autem hæc turris in altissimo colle Rocurtensi (de Roocourt-la-Côte;) meridiem versus, fluvium Matronam et Boloniam spectabat, ad occidentem vero solem cernebat pulchram vallem Veteris Villæ (Viéville), et vicum Soncourt usque ad Vinoricem (Vignory); qui prospectus terminos habebat Calvum Montem, Sex Fontes, etc. Porro ab alto hoc colle præcipitatam ajunt S. Boloniam, inclusam in dolio ferreis mucronibus armato. Ad collis pedes exstat saxum, cui semper pepercit agricola, quoniam in eo impressum est ferrum mulæ, qua S. Bolonia utebatur. Vidi hoc saxum quod metrum circiter latum est, et decima fere metri parte superat superficiem campi, prato Rocurtensi vicini. Vestigium ferri agnovi: verumtamen formam tantum et venerabundam populi traditionem ut certam asseverare queo. Sic ille.

[9] [Sententia J. J. Chiffletii de Martyribus, amputatum caput gestantibus,] Jam si ad miracula S. Boloniæ divertimur, continuo occurrit capitis gestatio in utraque lectionum serie affirmata. Placet illud miraculi genus Joan. Jac. Chiffletio, qui in Vesontione sua [Part. II, p. 62.] , sic defendit simile facinus S. Germani Martyris et episcopi Vesontini: Hæc vetusti codices. Nec vero est, quod cuipiam in animum veniat suspicari, rem esse insolentem, et de vulgi commentis assutam, gestationem illam præcisi capitis: gestit enim plerumque ludere in iis sapientia, quæ maxime ab humanis sensibus et consiliis absint. Audi Rupertum Tuitiensem Abbatem (ap. Surium. tom V, XVI Oct.) simile quid referentem de martyre Eliphio: Martyris, inquit, corpus erexit se per virtutem Christi et ambabus amplexum manibus caput suum, per unum milliare, comitantibus utique Angelis et Christum collaudantibus, deportavit. Idem habes de Martyribus, Urso, Victore et Sociis, ex Thebæorum legione, Solodori in Gallia sub Maximiani tyrannide capite truncatis et dejectis in profluentem, qui (ut habent eorum acta ap. Sur. tom. V et VII XXX Sept.) capita sua in manibus portantes, flumen egressi sunt, et ad locum ubi nunc in ipsorum honore basilica fabricata est, pervenerunt. De Sancto vero Dionysio Galliarum Apostolo, consentientia sunt scriptorum testimonia; sit omnium instar Metaphrastes in ejus Actis, quæ citat Florentina synodus et refet Surius tom. V. Ferebat, inquit, ipse caput in manibus, tanquam aliquod trophæum, a divina omnino portatus gratia. Huc usque Chiffletius; cujus cum pace dixero nullam ab eo citatam esse hoc loco auctoritatem historicam, quæ indubium faciat, umquam hoc miraculum contigisse. Absit, ut negem Deum liberrimum esse et potentissimum, illudque fieri posse prodigium; unum illud assero ignota mihi esse alicujus Sancti Acta, quæ ea polleant fide ut ab omni dubio vindicent hanc mirabilem capitis gestationem.

[10] [refellitur.] Duplex autem ratio jubet quam cautissime circa hoc miraculum versari: priorem sic jam explicuit J. Ghesquierus [Act. SS. Belgii, tom. I, p. 141.] ad Vitam SS. Chrysolii et Sociorum: Ego quidem vix dubito, quin traditio illa ex eo orta sit, quod S. Chrysolius olim depictus, aut arte statuaria exhibitus fuerit abscissum capitis verticem suis manibus gestans, ut sic, quo mortis genere suum ille certamen consummarit, designaretur; pari nimirum modo, quo depicti aut sculpti olim fuerunt S. Dionysius Galliarum Apostolus, S. Nicasius Rotomagensis, S. Desiderius, S. Justus Altissiodorensis, aliique abscissum caput suis manibus gestantes, atque hinc vulgo crediti, abscissum caput a loco martyrii ad alium plus minusve dissitum transtulisse. Vide quoque J. Stiltingum, ad I Octobris in Commentario de S. Piatone [T. I Oct., p. 16, num. 2.] . Altera ratio magnus numerus est Sanctorum, quibus hoc prodigium obtigisse dicitur: ut enim de Sanctis Græcis taceamus, quibus hoc cum Latinis commune est, inter hos plurimi, præter citatos a Ghesquiero, supersunt, quales SS. Adalbaldus II Feb.; Albanus XXI Junii; Boetius XXIII Oct.; Ceraunus XXVIII Maji; Clarus IV Nov.; Decumanus; Dionysius IX Oct.; Domninus IX Oct.; Eliphius XVI Oct.; Felix et Regula XI Sept.; Fingar; Fremundus XI Maji; Fuscianus et Victoricus XI Dec.; Germanus XI Oct.; Chrysolius VII Feb.; Hyspadius; Jonius V Aug.; Justinianus; Justinus aut Justus XVIII Oct.; Juthwara; Kenelmus XVII Julii; Lambertus III Nov.; Laurianus IV Jul.; Libaria VIII Oct.; Livinus XII Nov.; Lucianus XII Jan.; Maxentia; Nigasius XI Oct.; OElbertus XXII Oct.; Oliricus XVIII Nov.; Ositha VII Oct.; Piatus I Oct.; Proculus I Jun.; Principinus XII Nov.; BB. Quadraginta Monachi Hiberni XIV Aug.; Quiteria XXII Maji; Regulus I Sept.; Sabinianus XXIX Jan.; Saturnina XX Maji; BB. sex Mart.; Theonestus XXX Jun.; Valeria XXX Jun.; Victor XXVI Aug.; Ursus et Victor XXX Sept. et Eremita Anglus anonymus; atque hos fere collegit Rayssius. Quibus addere juvat ex Bollando SS. Frontasium, Severinum, Severianum et Silanum, II Januarii Petragoricis cultos; S. Guignerum ex actis SS. Hiberniæ [Tom. I, p. 389.] ; S. Germanam Lingonensem Martyrem ex ejus actis ad diem I Octobris in Opere nostro editis; S. Desiderium episcopum et Martyrem Lingonensem ex historia diœcesis Lingonensis, auctore De Mangin [p. 122.] et S. Mitrium, Martyrem Aquis in Provincia, de quo dicemus ad XIII Novembris. Et quidem in universa hac recensione animadvertere licet plures Sanctos ad hunc Galliæ tractum pertinere, qui non multum a Lingonibus dissitus est. Unde cum miraculum capitis gestationis pluribus SS. Martyribus adscriberetur, a vulgo facile id quoque tributum fuit S. Boloniæ, utpote Martyri; eoque facilius quo probabilius est, eam sepulturæ ergo translatam fuisse in hunc locum, ubi nunc exsurgit templum quod ei sacrum est, atque hanc translationem multum favisse fingendo mirabili S. Boloniæ itineri.

[11] [S. Boloniæ imagines describuntur.] Non enim valet pro S. Bolonia prior, quam deprompsi, ratio ex statuis aut imaginibus petita. De his sic scribit denuo laudandus R. D. Champion: Generatim S. Boloniæ imagines referunt Virginem ramum manu, et coronam capite gestantem; habet semper juxta se dolium quoddam. Est in Roocourt parva pictura, in qua S. Bolonia exhibetur ut puella quam binæ mulieres, pastoritias vestes indutæ, edocent. In ipso vero vico Bolonia habemus invenustam picturam, similem imaginibus, de quibus dixi. Juxta Virginem insuper pictum consurgit templum Rocurtense. Adjecta ad imam picturam disticha originem ejus referunt. Sic ista sonant:

Dulce solum, quod Sancta vocas Bolonia Martyr
      Nomine, et effuso Virgo cruore rigas:
Hic tua membra jacent sicut mirabile semen,
      Quod multis ægris vita salusque fuit.
Presbyter ægrotans Joinvillæ nomine Patot
      Est sanus sola Virginis hujus ope.

[12] [A Ludovico de Barro anno 1417] In num. 2 hujus Commentarii et ad finem edendarum Lectionum mentio fit de elevatione SS. Reliquiarum, anno 1417 die XVII Julii a Cardinali de Barro facta, et de concessis quotannis hoc die indulgentiis. Licet hæc asserta repetita sint in Vita Gallica, nonnullam tamen quam solvere tentabimus patiuntur difficultatem. Etenim anno 1417 mense Novembri certissime Constantiensi concilio aderat Cardinalis de Barro, siquidem VI Idus Novembris conclave est ingressus et III Idus Romanum Pontificem elegit Othonem de Columna, deinceps Martinum V dictum. Vide Ciacconium cum notis Oldoini [Tom. II, p. 811.] ; Galliam purpuratam ad nomen Ludovicum Cardinalem de Barro; et Italiam sacram [Tom. I, col. 143.] . Attamen id non obstare videtur quominus XVII Julii Ludovicus Cardinalis de Barro Lingonibus adfuerit. Saltem in sessione XXXV concilii Constantiensis quæ decima octava Junii celebrata est præsentibus ibidem reverendissimis in Christo Patribus et Dominis, Dominis Joanne Ostiensi, de Ursinis, Bononiensi, Venetiarum, Senensi, Pisano, Veronensi, Cameracensi, Tricaricensi, Placentinensi, Sancti Marci, de Chalanco, de Fuxo, non occurrit Catalaunensis episcopus, id est, Cardinalis de Barro. In sessione autem XXXVI, die XXVI Julii habita, pauciora recensentur nomina; itemque in sessione XXXVII, die XXVII Julii instituta. Quæ sequitur sessio celebrata fuit IX mensis Octobris; atque illi Ludovicus Cardinalis interesse poterat, etiamsi XVII Julii Lingonibus commoratus fuisset; et reapse inter præsentes Cardinales unus Hispanus assignatur; qui fueritne Petrus Ferdinandi Frias, genere Hispanus, episcopus Cardinalis Sabinus, dictus de Hispania, an noster Cardinalis de Barro qui Hispanus quoque fuisse ab omnibus perhibetur, supervacaneum inquirere mihi est. Altera difficultas hæc est: anno 1417 Cardinalem de Barro Lingonensem sedem non occupasse. En brevibus ejus vitam, partim ex Italia Sacra Ughelli, partim ex Gallia Christiana desumptam. Ludovicus dux Barri, filius Roberti et Mariæ Joannis Regis Galliæ filiæ, anno 1394 Pictaviensem sedem, anno 1395 Lingonensem, anno 1412 Portuensem servata Lingonensi, anno 1413 relicta Lingonensi Catalaunensem, anno 1420 Virdunensem occupavit. Creaverat autem eum antipapa Benedictus XII Cardinalem diaconum titulo S. Agathæ; sed in concilio Pisano legitimus presbyter Cardinalis SS. duodecim Apostolorum a Joanne XXIII factus est. Ex quo apparet Ludovicum de Barro Lingonensi saltem non potitum fuisse cathedra, cum S. Bolonia de terra levata est. Verum cum Catalaunensis sedes, quam tum occupabat, non ita a Lingonibus distet, facile fieri potuit ut ipsi crediderit Carolus, id temporis Lingonensis Episcopus, munus levandi Reliquias; eoque facilius quo familiarius se invicem hi bini uterentur episcopi, siquidem suas inter se commutavissent sedes anno 1413 [Gall. Christ. Tom. IV, col. 626 et seq.] . Neque ingratum esse potuit oblatum hoc munus Ludovico, quoniam multus fuisse videtur in honestandis Sanctorum exuviis: ut liquet ex Gallia Christiana [Ibid., et tom. IX, col. 894.] , ubi mentio fit honorum, quos contulit Sanctis Florinæ, Valeriæ, Lupertio. Atque ex his quidem vindicari epigraphen existimo, quam numero 2 hujus Commentarii protuli.

[13] [transferuntur Reliquiæ S. Boloniæ; earum præsens status.] In Vita Gallica latius descripta venit hæc solemnitas: sermo quippe in ea fit de informationibus et processibus Boloniæ factis; de præsentia vicinorum episcoporum, abbatum, secularium magistratuum, et innumeræ populi multitudinis; de cæremoniis simili in adjuncto usitatis; et demum de S. Boloniæ ossibus quæ in tali statu atque in tali ordine reperta sunt, quali forent, si decem tantum annos terræ mandata fuissent. Quis vero præsens Reliquiarum status sit, id nos docent sæpius memoratæ litteræ R. D. Champion: Boloniæ habemus, scribit, capsam, cui inclusæ creduntur S. Boloniæ Reliquiæ; en quæ didici ex ore senum, qui in mea parœcia supersunt. Ante tumultus reipublicæ Gallicæ habebantur hæ Reliquiæ ut authenticæ, et ab omnibus colebantur. Cum autem violatum fuit templum, projecta sunt sacra hæc lipsana in plateam, pedibus calcanda; aliquot autem homines, quorum etiamnum noscuntur et in ore versantur nomina, ea collegere. Porro cum impietatis tempus effluxisset, ea recepit templum. Atque hæ sunt sacræ exuviæ, quas possidemus. III. Dominus Jacobus Mathieu archiepiscopus Vesuntinus, et ante episcopus Lingonensis eas vidit; quid vero de eis senserit me latet. Pyxis sigillo munita est; quocirca eam non aperui.

[14] [Veteres de S. Bolonia orationes.] Ad calcem Lectionum tum antiquiorum, tum magis recentium duplex oratio propria legitur; quam, quoniam ad cultum pertinet, hic loci adscribimus. Oratio prior: Deus castitatis amator et innocentiæ reparator, præsta propitius, ut qui Beatæ Boloniæ Virginis et Martyris tuæ celebramus triumphum, ejus quoque in cœlo mereamur, te miserante, consortium. Per Dominum, etc. Oratio altera: Omnipotens sempiterne Deus, qui nos Beatæ Boloniæ Virginis et Martyris tuæ confessione inclyta circumdas et protegis, præsta nobis ejus imitatione proficere et oratione fulciri: ut ipsius semper adjuvemur meritis, cujus beatitudinis irradiamur exemplis. Per Dominum, etc. Sequuntur jam Lectiones Calvomontanæ de S. Bolonia, quas sæculo circiter XVII exeunte conscriptas videri, alibi diximus.

PASSIO S. BOLONIÆ
e recentioribus sacris Lectionibus Calvomontanis.

Bolonia V. M. in agro Bassiniacensi (S.)

[S. Bolonia pie educatur,] Lectio prima. Bolonia vicus est non ignobilis diœcesis Lingonensis in decanatu Calvomontano a ad Matronam fluvium situs, ubi pons antiquissimus viam publicam et consularem jungit, quæ Neocastro huc usque deducta, indeque bifariam divisa, parte altera Trecas Parisiosque Aleciam altera, et Augustodunum petit. Hinc orta, hinc nominata b creditur B. Bolonia, parentibus nobilibus quidem sed paganis. Matre mortua, ad salutem ipsius nutrici christianæ tradita est, a qua pro captu ætatis edocta, Deum unum colere, ejusque Filium Christum Salvatorem Nostrum venerari cœpit. Quod pater non improbare ausus Christianissimo sub principe c, sufficere sibi existimavit, si interius odisset, ratus baptizatam contemptu potius, quam suppliciis et gravioribus pœnis prosequendam, et nutrici pauperculæ dimittendam.

[2] [tentatur multifarie a Ptolemæo,] Lectio secunda. Nutricis oves cum pasceret, annos fere quindecim nata, contigit Ptolemeum d ducem cum suis hac iter habere, Alecianos Æduosque versus; quem crediderim fuisse eo missum hybernorum causa a Juliano, haud multos ante dies proclamato Cæsare e, nempe anno Christi trecentesimo quinquagesimo sexto exeunte. Redux nimirum princeps Constantii Imperatoris consobrinus ab Almanica victoria f, in oppido Grandensi aliquantulum substitit haud multum hinc dissito, ubi et theatrum g construxit, quod etiamnum existit, et ludos militibus suis exhibuit, pecuniamque sparsit ad confirmandam sibi eorum benevolentiam. Cui dum Ptolemeus lascivus et profanus homo gratificari se posse putat, cujus mores et impietatem non solum noverat, verum etiam æmulabatur, experiri statuit in Bolonia, quod nefarius apostata in Libaria jam tentarat, quam ibi martyrem recentissime effecerat. Itaque evocatam ad se blanditiis primum et spe conjugii emollire, dein terrore et metu verberum permovere aggreditur; at illa constans, et fidem pudoremque servare persuasa: Facilius, ait, mihi vitam vel acerbissimis cruciatibus eripueris.

[3] Lectio tertia. Responso provocatum se arbitratus dirus persecutor, [a quo tandem occiditur. Reliquiæ ejus levantur.] virgas et secures ocius expediri jubet; nec prius tradendam tortori minatur quam polluerit, et concubinam pro uxore fecerit. At illa Christum advocans: Adesto, ait, o bone Jesu, sponsæ tuæ, nec sinas oviculam, tibi agno cœlesti dicatam, vel furori vel petulantiæ luporum istorum cedere. Tum ille: Licet me, ait, misereat formæ hujus et juventutis tuæ, quia tamen obstinato animo respuis quod ambire debueras, mox quid possim experieris. Ac primo colaphis et contusione dentium faciem ejus deturpat, ut quæ similitudine nominis et virginitatis consortio cum Apollonia conjuncta jam erat, paritate cruciatus consentiret. Nudatam inde ac distentam in equuleo verberibus affici jubet; vix respiranti latera comburi imperat, illud identidem ingerens: Mihi assentire et diis sacrifica. At illa: Meipsam, inquit, immolo Deo viventi. Stupens tyrannus deponi de catasta h jubet semimortuam, et ligatis manibus ac pedibus, in dolium immergi plenum aqua, lapidibus ac ferramentis quo suffocaretur, nec vacavit ipsa suffocatio dolore. Addunt de summo monte Rocurtensi, cui parentis castellum erat superstructum, præclaro sane aspectu, præcipitatam, apparuisse, cum vas recluderetur, incolumem; ideoque mox ad ripam vicini amnis ubi postmodum crux lapidea posita est, capite truncatam; quod ipsa manibus ambabus colligens ultra fluvium transtulit i, in oppido cognomine sepelienda. Quæ quia contigere decimo * kalendas Novembris, quo die commemoratio fit diversis in locis Sancti Galli Confessoris, Sanctique Bercharii Martyris, hinc data est occasio male philosophantibus k existimandi Boloniam horum fuisse sororem, quæ eorum gloriæ consors fuerit, vel sæculis aliquot maturius beatitudine prærepta. Oppidum, quod multis retro sæculis titulo comitatus insignitum, patronam delegit, quam forte dominam olim habuerat; ejusque nomini parochialem ecclesiam dicari voluit, ubi reconditæ ejus Reliquiæ diu coruscavere miraculis. Elevatæ postmodum ac translatæ sunt ritu solemni ab illustrissimo principe Ludovico Barro cardinali, eodemque Lingonensi episcopo l decimo septimo Julii 1417. Quare et in Lingonensi Breviario hujus Sanctæ Virginis memoria recolitur ad decimum sextum Octobris; et in sacrario monasterii Dervensis, atque in ecclesia S. Joannis Bapt. Calvomontana ossium ejus particulæ asservantur, et in hoc tractu terrarum uti Martyr invocatur.

ANNOTATA.

a Bolonia nunc succursalis est sub parochia Vignorice. (Vignory, arrondt de Chaumont, dépt Haute-Marne.)

b S. Bolonia nomen suum non accepit a vico Bolonia;sed vicus hic, qui olim dicebatur, ut rescripsit ad nos R. D. Champion illius templi deservitor, Darthe vel Darthé, et caput erat comitatus Calvummontem complexi, nomen suum posuit, ut cujus patrocinio, ejusdem quoque nomine gauderet.

c Constantius, cui tamen hæc Christianissimi laus minus congruit, intelligendus est, si S. Martyr mortem oppetierit ultimis Juliani temporibus.

d In Commentario prævio num. 7 fassi jam fuimus nuspiam alibi hunc nobis apparuisse Ptolemæum.

e Julianus die VI Novembris anni 355 Mediolani creatus est cæsar ab imperatore Constantio, ut Tillemontius [Hist. des Emper. Constance, art. 38.] ex Ammiano Marcellino aliisque certum facit. Julianus, die I Decembris Mediolano profectus, ultimis diebus anni 355 Viennam in Galliis devenit [Ibid.] .

f Almanica hæc Victoria Brocomagi (Brumat seu Brumt) in agro Argentinensi relata est; inde vero non petiit Julianus Grandim, sed Coloniam Agrippinam, quo secum duxit exercitum. Cæterum de his jam dictum fuit num. 6 Commentarii prævii.

g Fieri omnino posset ut id theatrum, cujus rudera, non secus ac multæ aliorum monumentorumruinæ, ibidem adhuc supersunt, ad antiquiora referri deberet tempora; nam, ut mittam nummos Neronis, Vespasiani, Commodi, Septimii Severi aliorumque ibidem repertos, inscriptio detecta illic est ad Antonini regnum pertinens [L'Espérance, Courrier de Nancy, 8 Juillet 1841. Dissert. Cl. V. Digot.] ; unde pronum conjicere est ante Juliani tempora Grandim, quæ nunc agri Tullensis viculus est, splendorem nactam jam fuisse plurimum. Præterea anno 356 res valde parca erat Juliano, ita ut Ammianus Marcellinus [Lib. XVII, cap. IX.] scribat: Inter tot … rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites, sudoribus gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit, nec stipendium, jam inde ut Julianus illo est missus: ea re, quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat. Unde neque constare possunt, quæ de sparsa in milites pecunia hic allegantur.

h Catasta sæpe confunditur, ut hic fit, cum equuleo. Distinguenda tamen ea esse, probare conatur Gaspar Sagittarius [De Martyrum Cruciatibus, pag. 193.] , statuitque catastam apud ethnicos scriptores pegma esse ligneum, in quo servi venales proponebantur, apud scriptores vero ecclesiasticos suggestum ligneum, in quo tormentis afficiebantur Martyres.

i De eo prodigiorum genere late diximus numm. 9 et seqq. Commentarii prævii.

k Male philosophantes, qui hic loci perstringuntur, auctores sunt antiquiorum Lectionum Calvomontanarum, de quibus num. 2 Commentarii prævii est dictum. Hæc commentitia fraternitas specimen esto auctoritatis earumdem Lectionum.

l Manifestum fecimus num. 12 Commentarii prævii Cardinalem de Barro id temporis in Lingonensi cathedra non sedisse.

* supple septimo

DE S. SILVANO MARTYRE, AGEDUNI IN AGRO LEMOVICENSI.

FORTE CIRCA INITIUM SÆCULI V.

SYLLOGE HISTORICA.
Memoria in fastis sacris; cultus in monasterio Agedunensi, cujus origines referuntur; Acta alterius Martyris S. Silvano afficta; Martyrium sub Vandalis.

Silvanus Martyr Ageduni in agro Lemovicensi (S.)

[S. Silvanus memoratus a martyrologis,] Licet hodierni S. Silvani cultus inter fines angustos valde coarctatur, Rhenum tamen et Alpes transvolaverit ejus nomen oportet, quandoquidem in codice MS. Barberiniano Martyrologii, sub Bedæ nomine ante tomum II Martii apud nos excusi, passio S. Silvani, non signato palæstræ loco, nuntiatur, et Grevenus et editio Lubeco-Coloniensis paribus verbis in pago Lemovicensi S. Silvani Martyris memoriam produnt. Similem annuntiationem admisit Ferrarius, Kalendario Lemovicensi et monumentis Agedunensibus se usum esse testatus: sed Sylvarium in textu et in notis erronee scripsit. Latum elogium texuit Saussayus; brevissimus est Cl. Castelain, at omnium optime locum indicat, scribens: Ageduni (Ahun) prope Albucionem (Aubusson) in Marchia superiori (Haute Marche) natalis S. Silvani (Sauvan) Martyris. Sancti nostri Silvani meminit quoque Gaufredus Vosiensis, sæculi XII scriptor, in chronicis editis a Labbeo [Bibl. nov., tom. II. p. 285.] ; et Bernardus Guidonis, cujus nomen in plurimis Vitis SS. Galliæ memorandum est, in opusculis Historicis a Labbeo quoque editis [Ibid., tom. I, p. 625.] , hanc martyrologicam pene memoriam prodidit: S. Silvanus Martyr apud Agedunum burgum, unde natus fuit, a Vandalis cum aliis suis sociis est pro fide Christi occisus. Inde vero postmodum cum sociis suis asportatus est a Danis. Festum ejus recolitur XVII kalend. Novembris. Socii, quos hic commemorat Bernardus, mihi prorsus incogniti sunt, nisi sint iidem de quibus inter prætermissos ad XV Octobris jam actum fuit, quique ex mera oscitantia scriptorum orti videntur. Jam olim, ut ex Breviario Lemovicensi anni 1625 colligere est, in tota diœcesi Lemovicensi commemoratio S. Sylvani fiebat; at nihil erat proprium; ante paucos annos reformatum fuit hujus diœcesis Breviarium: attamen servatam fuisse nostri Sancti commemorationem in Laudibus et Missa docet Kalendarium anni 1832.

[2] [colitur Ageduni;] Porro Agedunum in monte aut clivo situm esse indicat sui nominis terminatio dunum. Huic oppidulo, quod ante quinquaginta annos pro sua amplitudine dives et populosum dicebatur, affluit fluvius Crosa, qui nomen suum dedit novæ præfecturæ (dépt de la Creuse), quæ illud capit. Porro duplex Crosa distinguenda est: altera minor, altera major; de qua hic sermo fit, et quæ Albucionem (Aubusson), Agedunum, Varactum (Guéret), Cellam Dunensem (Celledunaise) præterfluit, mox minore Crosa augenda, et ipsa demum in agro Turonensi a Vigenna (la Vienne) absorbenda. Ex Dictionario autem geographiæ veteris, auctore Mentelle, hæc colligo: Ortelius asserit a se lectum fuisse in folio tertio tabulæ Peutingerianæ nondum edito, sed a Velsero secum communicato, nomen Acitodunum… D'Anville secundum hanc tabulam apud Lemovices caurum versus collocat hunc locum… Beley interpretans inscriptionem numismatis, ad primos Gallorum reges pertinentis, et in quo Leblanc Adeduno legerat, arbitratur Acitodunum, Agedunum, vel Acedunum intelligi. Negligo opinionem eorum, qui Acitodunum idem esse ac Felletinum (Felletin), similiter in Marchia situm, asserunt; quandoquidem eam a melioribus geographis spretam invenio. Hæc signari a me oportuit, ne quis objiciat Agedunum ineunte sæculo quinto non exstitisse, ad quod tamen tempus refertur S. Silvani martyrium. Exsurgit porro ad pedem montis, in quo ædificatum est dictum oppidulum, ad ripam, videlicet Crosæ, vicus aut burgum Monasterium Agedunense dictum (le bourg du Moûtier d'Ahun), separata parœcia, temporibus geographi d'Expilly 157 focis constans. In hoc burgo exstabat juxta Crosam Abbatia Agedunensis (Abbaye du Moûtier d'Ahun) Ordinis S. Benedicti; cui loco Lexica La Martinière et Moreri, Dictionarium geographicum sacrum et Gallia Christiana [Tom. II, col. 609.] cultum S. Silvani proprie adscribunt, licet is Sanctus monasterii primarius patronus non esset, aut potius ejus vocabulum ecclesiæ non foret inditum, ut modo videbitur.

[3] [cujus monasterii origines, nonnihil implicitæ,] Cum maxime variæ videantur sententiæ de hujus monasterii originibus, pauca de eo disserere nec inutile nec ingratum fore autumo. Rescripsit ad nos R. D. Parochus Agedunensis hanc abbatiam exeunte sæculo X fundatam dici, sed ab aliis contendi ei initium datum fuisse ab Hilduino, episcopo Lemovicensi anno 1012. Dionysius vero Sammarthanus [Ibid. col. 608.] ejus fundationem affigit anno 997; at continuo hæc subdit: Sic autem initia hujus monasterii edisserit noster D. Cl. Estiennot: Hildegarius episcopus Lemovicensis huic cœnobio initium dedit circa 980, quod, ut ait Goffridus Vossiensis, post Adhemarum, ordinate disposuit in magna caterva monachorum. Paucis tamen annis in eo substitere monachi: Alduinus enim post Hildegarium episcopus Lemovicinus, qui primum chartæ Bosonis Marchiæ comitis anno 997 subscripserat, volens ut nullus alienare præsumeret hunc locum a religione monastica et potestate abbatis, quique illum subdiderat Userciensi asceterio, quod ipsemet Hildegarius hortante genitore suo carissimo D. Geraldo vicecomite restauraverat, paulo post suadente diabolo expulit ab eodem loco monachos et ordinem monasticum, atque ibi canonicos instituit, ut refert Goffridus du Breuil prior Vosiensis in chronico, qui quidem addit post Adhemarum Cabanensem, ibidem pœnas dedisse Hilduinum ubi deliquerat: cum enim aliquando ecclesiam S. Stephani de Ageduno, unde monachos extruserat, adiret, spiritum ibi exhalavit, ad S. Martinum sepultus. Hæc Estiennot apud Sammarthanum, qui S. Stephanum primum patronum Agedunensis abbatiæ nuncupat.

[4] [exponuntur,] Verum in his Estiennotii dictis, a quibus Mabillonius in suis Annalibus non prorsus abhorruit, duo confunduntur monasteria, Agentense, (Ainnum et Antimonasterium Eymoûtier et Esmoûtier quoque dictum), cujus patronus erat S. Stephanus, et Agedunense, quod S. Mariæ vocabulo gaudebat. Porro en verba Adhemari prout ea ex Bibliotheca nova Labbei [Tom. II, p. 171.] describo: Alduinus (idem ac Hildoinus) autem episcopus monasterium Sancti Stephani Agentense, quod Aldegerius (idem qui Hildegarius) ornate disposuerat in magna caterva monachorum, antequam moreretur per triennium suadente diabolo destruxit, et ibi canonicos restituit. Reliqua ad quæ alludit Estiennot vide similiter apud Labbeum [Ibid. p. 175.] ; ubi denuo Ecclesiam Agento non de Ageduno reperies. Jam vero ut quis clarius videat hanc ecclesiam Agentensem non Agedunensem esse, sed Antimonasterium vel Ainnum aut Eymoûtier in agro Lemovicensi quoque situm, remittam lectorem ad probationes Historiæ Tutelensis Baluzii [p. 825 et seqq.] vel ad collectionem Historicam D. Bouquet [Tom. XIV, p. 335. et seq.] , in quibus tota controversia de Agentensi ecclesia aut Ainno, quam latissime descripta est. Qui vero hoc monasterium anno 1012 conditum fuisse dicunt errorem hunc elicuisse videntur ex his Adhemari [Bibl, nov. Labb. tom. II, p. 175.] verbis: Reversus Episcopus basilicam sedis Sancti Stephani, quam Sanctus Martialis dedicaverat, destruendam et amplificandam disposuit, lineasque ad fundamenta jecit, ut post dies XV insisteret operi; inde abiens ad supradictam ecclesiam Agento, unde monachos extruserat, spiritum ibi exhalavit. Unde, cum prævaluit sententia, Hildoinum anno 1012 obiisse, deducitur basilicam sedis S. Stephani, seu Agedunense monasterium eodem anno inchoatum fuisse: verum hic denuo occurrit ille error quo Agedunense monasterium cum basilica S. Stephani confunditur.

[5] [relato imprimis instrumento fundationis.] Solvitur autem universa quæstio charta fundationis hujus monasterii, quæ cum in sola forte Gallia Christiana antiqua [Tom. IV, p. 963.] reperiatur, hic oculis lectoris subjicienda visa est: Ego in Dei nomine Boso comes (Marchiæ) pro remedio animæ meæ et animarum genitoris et genitricis meæ, necnon et dilecti fratris mei Gauberti, cujus desiderio et voluntate hujus privilegii tenorem stabilire decrevi, ad hortationem et petitionem nobilissimi viri ac fidelis nostri Hugonis Garcille, transfundo quandam ecclesiam, quam olim a parentibus meis jure scimus antiquitus possessam, in honore S. Genitricis Dei Mariæ consecratam. Eam igitur in cœnobio et religione monachali transvehimus, quatenus per succedentia tempora, monasticus ordo et religionis observantia, sub regula Sanctissimi Benedicti ibi teneatur, et custodiatur: eo tenore, ut deinceps nullus successor meus qui fuerit, aut aliquis jure consanguinitatis propinquus, licentiam habeat alienandi ab ordine monastico. Est autem hæc ecclesia in honore S. Genitricis Mariæ consecrata, in pago Lemovicino sita, a vico Ageduno non longe sita; ex una parte fluvius Crosa decurrendo amœna prata cingit; ex altera vero ex qua eminens prospicitur vicus, fontium decurrentium et vinearum copia uberius fluit. Hunc ergo locum Deo et S. Petro Uzerchiensis cœnobii tradimus sub dominatu Adalbaldi abbatis, successorumque ejus, ut unitas fiat cœnobiorum, quatinus hic et illic mei, animæque Hildeberti fratris mei memoria fiat, pariterque patris et matris meæ, omniumque parentum meorum, ut precibus servorum Dei ibi manentium, sedem refrigerii consequi valeamus. Constituimus ergo hoc privilegium Boso et frater meus Gaubertus, ob consensum Alduini (episcopi Lemovicensis) et consilio Rotgerii de Leron et voluntate Hugonis Garcil, ut nullus ex hæredibus nostris alienare præsumat hunc locum a potestate abbatis; sed liceat pro decessoris loco, defuncto abbate Uzerchico, eligere unum ex suis, qui sub regulari norma locum gubernet. Testes privilegii ipse Boso C. Marchiæ, qui hoc firmavit, et Gaubertus frater ejus, Alduinus episcopus, Adalbertus abbas, Hugo Garcil, Ramnulfus frater ejus, Umbertus Drut, Geraldus, Amelius de Peyrac, Gauzelinus monachus, Josue, et Radulfus monachus qui hoc privilegium scripsit anno incarn. Dom. DCCCCXCVII indictione X regnante Rege Roberto. Atque hoc unum ex Uzerchiensi archivio depromptum privilegium præmissas de Agedunensis monasterii fundatione sententias satis convellit. Ut liquet ex hac charta, fruebantur Uzerchienses jure quodam in hanc abbatiam; quod quamdiu valuerit non par sum dicendo, cum noverim tantum ex Gaufredo Vossiensi, chronicum suum circa annum 1183 colligenti, id adhuc suo obtinuisse tempore [Bibl. nov. Labb., tom. II, p. 285.] . D'Expilly in Dictionario geographico Congregationi Cluniacensi subditum hoc monasterium asserit; in Bibliotheca tamen Cluniacensi nulla de eo fit mentio; unde consequens esse videtur non ita antiquam fuisse hanc subjectionem; quæ an. 1788 sublata fuit, cum monasterium Agedunense suppressum est, ut rescripsit ad nos laudatus R. D. Parochus.

[6] [Acta, S. Sylvano ab Agedunensibus tributa,] His præmissis de loco ubi S. Silvanus colitur, jam dicendum est de ejus Passione aut Actis. Quicumque sola Bibliotheca nova Labbei usi sunt, aut saltem usi videntur, S. Silvanum a Vandalis occisum dicunt; qui vero Lectionarium aut Breviarium Agedunense adhibuerunt, hi prorsus in aliam eunt sententiam: ut sunt Saussayus, Ferrarius, Collinus in Vitis Sanctorum Lemovicum et ecgraphum aliquod ad finem paulo auctius, quod R. D. Parochus Agedunensis ad nos transmisit. Verum hæc S. Silvani Passio sine dubio excerpta est, mutatis tantummodo nominibus, ex Passione S. Symphoriani; quod sæpius in aliis Sanctis factum fuisse experti sunt nostri decessores. Etenim vita et martyrium S. Symphoriani patroni Augustodunensis in omnibus fere eadem sunt; minora adjuncta vix aliquantum fuere mutata; quod forte (ut Collinum omni culpa eximamus) soli codicum varietati tribuendum est. Et quidem Sancti nostri Silvani Passio vix ad verbum non eadem est ac ea illa quæ Breviario Viennensi anni 1522 conficiendo utilis fuit, et quam maxime laudat Cuperus, ad XXII Augusti S. Symphoriani Acta edens. Neque credat quis alias Passiones S. Symphoriani multo magis distare ab illa, Silvano nostro attributa; nam tantum auctiores et ornatiores sunt. Paucis jam exhibebo quæ S. Symphoriani gesta nostro Silvano affigantur.

[7] [mutatis nominibus, eadem sunt ac Acta S. Symphoriani.] Uterque nobili patre Fausto ortus liberalem et Christianam educationem nanciscitur. Ille patriam Augustodunum (Authun dein Autun), hic Acitodunum num vel Agedunum (Ahun) habet: unde facilis derivatio nominis ab uno ad alterum. Martyrii occasio pro utroque est eadem: despectus Berecynthiæ aut Cybelæ, quæ carpento portabatur, agminibus populorum stipata. Judex idem est, Heraclius, vir consularis; sic eum insignit Saussayus. Accusationes eædem sunt, seditionis molimina et Cybelæ contemptus; judicis interrogationes et Symphoriani responsa in lectionibus potissimum Viennensibus ad verbum eadem pene sunt; secuta deinde sententia est eadem; hic ante domum maternam ducitur, ille ante murum urbis; sed uterque eadem verba sibi inclamantem audit matrem; mortem uterque obit eamdem, gladio occisus; atque id tempore eodem sub Aureliano, imo Aurelio, imperatore; tandem si ultima lectionum Viennensium verba huc afferrem, Collini dicta e gallico in latinum idioma fere transtulissem; ut miretur lector etiam topographicam concordantiam, en illa: Sic Sanctus Symphorianus … a persecutore prostratus, et a religiosis latenter inde est sublatus. Sic Martyr delatus ad fontem, qui extra publicum (Collinus in vicino dicit) campum est, et inibi in parva cellula tunc sepultus, (cellulam aut oratorium paulo post ædificatum esse scribit Collinus) semper tamen se virtutibus publicavit, ita ut, gentibus stupentibus propter mira dona sanitatum, in honore maximo etiam illis temporibus haberetur. Fons vero ille, quem suis adhuc temporibus exstitisse testatur Collinus, gallice Fontaine de St Sauvan audit, et sexta leucæ parte ab ipso oppido distat. Jam vero si differentias inter S. Silvani et S. Symphoriani Passionem assignare oporteat, nihil aliud mihi obvenit, quam quod nomen matris S. Symphoriani siletur, S. Silvani autem Silvia dicitur; dein quod Silvanus idolum conspuisse, Symphorianus illud tantum despexisse dicitur, quod autem ad utriusque ætatem pertinet, S. Silvanus vulgo annos 15 natus periisse dicitur; S. Symphorianus vero ex vulgatis codicibus in adolescentia quidem videtur mortuus; at certa ætas non signatur, licet codices sint [Bosquet, Hist. Eccl. lib. II, cap. XXVII.] , in quibus S. Symphoriano viginti anni tribuuntur. Cum neminem esse arbitrer, qui, versa sententia, contendat S. Silvani acta afficta fuisse S. Symphoriano, Martyri celeberrimo, et cujus Acta ipse S. Gregorius Turonensis novit, satis de his commentis dixisse mihi videor.

[8] [A Vandalis occisus traditur, et a Normannis ejus Reliquiæ sublatæ sunt.] Altera sententia, qua S. Silvanus a Vandalis occisus traditur, quamque sequuntur Dionysius Sammarthanus, La Martinière, Moreri, et auctor Dictionarii geographici sacri, quisque decessorem describentes, apud nullum scriptorem antiquioris ævi a me reperta fuit, quam apud Gaufredum Vosiensem sæculi XII exeuntis non obscurum chronologum; ecce ejus testimonium, ex Bibliotheca nova Labbei [Tom. II, p. 285.] desumptum: Agedunenses Silvanum, qui a Vandalis passus, … pia devotione venerantur. Alterum Bernardi Guidonis testimonium num. 1 hujus Commentarii jam recitavi. In innovato Breviario Lemovicensi Sancti Juniani lectionibus hæc ex laudato hagiologo adjecta sunt: Hac die celebratur memoria Sancti Sylvani, qui, sævientibus in Christianos Vandalis, Ageduni in Superiori Marchia martyrium pertulisse traditur. Ejus Reliquiæ ibidem conditæ periere in procellosis Danorum seu Normannorum temporibus. Cum vero ecclesiarum traditiones plurimi sunt ponderis, quamdiu adversa eis sententia probata non sit, Lemovicensis Breviarii narratio admittenda videtur, et proin S. Silvani mors ad annum circiter 406 referenda est, quo tempore Vandali in Gallias irrupere et plurimum sævierunt in Christi adoratores; de qua persecutione ita olim cum eruditorum approbatione egit Ruinartius [Hist. persec. Vandal., p. 402 et seqq.] , ut nihil fere ejus adjiciendum sit disquisitionibus. De tempore autem, quo Dani et Normanni S. Silvani sacras Reliquias dissiparunt, vix quidquam statui posse videtur; quoniam non constat quando Agedunum diripuerint. Proderit tamen citasse Historiam Monasterii Uzerchiensis a Baluzio [Hist. Tutel., p. 825.] et a Bouquet [Rec. des Hist. de Fr. tom. XIV, p. 334.] editam; illic ad tempora Turpionis episcopi Lemovicensis referuntur hæc verba: His temporibus Normanii terras istas populabantur. Turpio autem ab anno circiter 905 ad 944 Lemovicibus sedit. At secure præcitata verba ad initium ejus episcopatus referri possunt, quandoquidem circa annum 930 Turpio jam in restaurandis suæ diœcesis monasteriis erat; confer Galliam Christianam [Tom. II, col. 575 et seq.] .

[9] [Distinguitur ab homonymis:] Jam vero si ad distinguendum nostrum S. Silvanum ab homonymis digredior, centeni mihi occurrunt plerique Martyres, et quidem unus alterve in persecutione Vandalica occisus: at nullus in his, cui suspicari queam ullam cum Sancto nostro relationem affigi posse. Nam, ut mittam Bernardi Guidonis testimonium, quo Sanctus Martyr patria Agedunensis statuitur, temeritatis arguendus essem, si Sanctum Silvanum aliunde Agedunum translatum fuisse affirmarem; sæculo enim septimo, quo fere corpora Sanctorum in Occidente transvehi cæperunt, valde obscurum videtur fuisse Agedunum, et monasterio abbatiave destitutum; quæ tamen obscuritas et monasterii defectus, usque post Normannorum tempora duratura, sane non favebant alicui sancto corpori recipiendo. Neminem quoque novi, qui sententiam huic contrariam inierit. Confunditur tamen noster Martyr cum quodam S. Silvano. Cl. V. De Saint-Allais, qui anno 1838 novum edidit Martyrologium universale, auctum plurimis accessionibus, apponit Sancti nostri Silvani memoriæ: aliud ejus festum XXII Septembris celebrari; qua die re quidem vera colitur S. Silvanus, patronus Leprosii (Levroux) in agro Bituricensi; sed præter nomen nihil hic Sanctus cum nostro commune habet: dixisse suffecerit hunc Confessorem esse et sæculo XV ejus Reliquias exstitisse. Latius vide opus nostrum ad XXII Septembris [pag. 404.] .

[10] [Agedunense templum non confunditur cum ecclesia S. Silvani.] Definire nequeo an Sanctus noster idem sit ac patronus titularis cujusdam ecclesiæ, quæ penes Uzerchienses erat. Quod si idem fuerit, sæculo X Sanctus noster duobus in locis potiorem cultum obtinuerit oportet: nam ecclesia hæc confundenda non videtur cum monasterio Agedunensi, quod similiter pertinebat ad Uzerchienses et in mediis vineis exstructum fuerat, ut ex charta ejus fundationis supra apparuit. In charta autem aut privilegio, quod Hildegarius Lemovicensis episcopus ad Uzerchiensem ecclesiam in monasterium convertendam concessit, hæc occurrunt: Frater meus Guido … non dissimili devotione pro Dei amore et peccatorum suorum remissione reddit duas ecclesias, unam in honore S. Silvani vineis consitam, alteram quæ digitur Benagias. Anno 1133 possidebant etiamnum Uzerchienses hanc ecclesiam, quandoquidem in historia Uzerchienses monasterii sæpius jam citata [Bouquet, tom. XIV, p. 340.] legitur: Cum fratres contra eum de remissione ordinis murmurarent, anno MCXXXIII se insufficientem reputans, abbatiam in pace reliquit (Aldebertus abbas Uzerchiensis), retenta tamen sibi ecclesia S. Silvani, ubi senectutis suæ debilitatem a rigore monastici ordinis aliquantum relevaret. Qui vero attenderit privilegium Hildegarii ad annum circiter 958 referendum esse, et anno 997 ecclesiam burgi Ageduni B. Mariæ Dei genitrici, non S. Silvano, dicatam fuisse, et præterea in Uzerchiensi fragmento S. Silvani ecclesiam absque monasterii mentione venire, is sane non dubitabit quin Agedunense monasterium diversum sit ab hac ecclesia, et quin minime queat ex citatis monumentis concludi olim ecclesiam dicti monasterii vocabulo S. Silvani usam fuisse; licet celeberrimus ad eum venerandum illuc concurreret populus, ut Collinus congruus est testis. Atque hæc de cultus indiciis, sæculo X S. Silvano præstiti. Recentior Sanctorum Lemovicensium biographus Labiche de Reignefort, canonicus Lemovicensis, prodit aliquot alia cultus signa, quæ ad posteriora tempora forte pertinent. Scribit scilicet [Six mois de Vies de Saints … de tout le Limousin. 1828, p. 243.] , Sanctum Silvanum patronum esse oppiduli Ageduni ejusque paræcialis templi: in quo Hugo XIII [Moreri Dict. Hist. et Geogr., tom. I, part. II, p. 92.] comes Engolismensis anno 1302 sub S. Silvani titulo plures vicariatus seu capellanias fundasset; similia beneficia ecclesiastica exstitisse in Anzême, archipresbyteratus de Gueret loco; et templa paræcialia in Château-Hors-Chervix, in Chirac prope Mimac, et in Chrosmas S. Silvani vocabulo et patrocinio gaudere. Plura de hoc Sancto neque rescivimus, neque resciri posse arbitramur.

DE SS. MARTINIANO, SATURIANO EORUMQUE DUOBUS FRATRIBUS MARTYRIBUS, ET DE S. MAXIMA VIRGINE, IN AFRICA.

ANNO CCCCLVIII VEL CCCCLIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Martinianus, Martyr, in Africa (S.)
Saturianus, Martyr, in Africa (S.)
Eorum duo fratres, Martyres, in Africa.
Maxima V. in Africa (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. De variis Martyrologiis, quæ de SS. Martyribus agunt, et de tempore passionis.

[Martyrologia varia passionem horum Martyrum] Martyrologium Romanum parvum Adoni præfixum hos pugiles cum CCLXX Martyribus, de quibus supra egimus, ita conjungit, ut in unam turmam coalescere videantur, qui in persecutione Vandalica passi dicuntur; nulla quidem facta mentione de S. Maxima. Sic enim habet: Sanctorum Martiani et Satyriani cum duobus fratribus eorum et aliorum CCLXX pariter coronatorum Wandalica persecutione. Hanc Martyrum conjunctionem suo etiam calculo probare videntur Ado et Usuardus dum scribunt, ille quidem: In Africa Sanctorum Martyrum CCLXX pariter coronatorum et Sanctorum Martyrum Martiani et Satyriani cum duobus fratribus eorum et egregiæ Christi ancillæ Maximæ Virginis, etc. Usuardus vero eadem habet, nisi quod pro Satyriano habeat Satiriano, et S. Maximam ponat post Martyrum elogium his verbis: Passa est etiam Maxima Virgo cum eis. De S. Maxima agemus infra prolixius.

[2] [confuse enuntiant;] Hæc, inquam, monstrare videntur Adonem et Usuardum utrumque martyrium conjunxisse. Quamquam forte et separasse dici possint, tum quia contra morem communiter receptum, quem tamen servaverat Martyrologium Romanum parvum, globum Martyrum, qui sequi solet nomina propria, Martiniano ejusque Sociis præposuerint, tum etiam quia illorum verba conjunctionem non absolute sonant; scribunt quidem utramque turmam in Africa passam, sed propter particulam conjunctivam et non necessario infertur, eodem tempore coronatam fuisse. Quidquid sit, Martyrologium Romanum hodiernum Martyres nostros a turma CCLXX discrevit, dum scribit: In Africa Sanctorum Martyrum ducentorum septuaginta pariter coronatorum. Ibidem Sanctorum Martiniani et Saturiani cum duobus eorum fratribus, etc. Quibus verbis utramque turmam diserte disjungit. Baronius quidem in Annotationibus ad Martyrologium Romanum, opinatur CCLXX in Vandalica persecutione coronatos fuisse, sed ut videtur nulla nixus auctoritate, ut patet ex rationibus supra allatis ubi de Martyribus CCLXX n. 4 egimus, quas hic repetere non juvat.

[3] [quæ corrigenda sunt ex Victore Vitensi:] Sanctorum Martyrum elogia in Martyrologiis ita ex S. Victoris Vitensis (de quo majores nostri ad diem XXIII Augusti [T. IV August., p. 628.] ) Historia Vandalicæ persecutionis lib. I cap. X desumpta sunt, ut nihil in iis occurrat, quod ex eadem non mutuatum sit. Jure igitur merito ad ejus historiam corrigenda sunt, quæ minus recte in Romano parvo, Adone et Usuardo descripta fuerunt. Imprimis absunt omnino ab Historia Victoris Martyres CCLXX, de quibus præfati sumus. Dein ipsa SS. Martyrum nomina ad illius normam redigenda erunt. Hi martyrologi omnes scribunt Martianum, dum Victor constanter Martinianum habet. Revera quidem Lorichius in suo Victore typis edito Coloniæ A. 1537 et Basileæ A. 1541 primo Mauritanum scribit, quem deinde semper Marturianum appellat; et Orthodoxographia seu collectio sacrorum auctorum, inter quos Victoris libri tres de Persecutione Vandalica editi sunt Basileæ A. 1555, Marturianum vocat primum Martyrem. Non minor est varietas in nomine alterius: Satirianum enim aut etiam Satyrianum, quin et Saturnianum scribunt martyrologia supra laudata et codex unus MS., ut habet D. Ruinart in annotatione XXXIII ad Historiam Persecutionis Vandalicæ. Sed omnino corrigendæ sunt hæ nominum varietates ex editione D. Ruinart, qui SS. Martyres secundum codices MSS. optimæ notæ Martinianum et Saturianum appellandos docet, prout jam Card. Baronius in editione Martyrologii Romani a se emendati scribendos ex Victore judicaverat.

[4] [tempus martyrii non ad an. 450] Nunc deveniendum est ad quæstionem de tempore, quo Martyres nostri passi sunt. Varia enim est eruditorum sententia; quamvis omnes consentiant, Vandalica persecutione passos fuisse: si Card. Baronium in suis ad Martyrologium Romanum Observationibus excipias, dicentem: Quando passi sint, non invenimus: dicere necatos esse in persecutione Wandalica, divinare est, cum nullius auctoritate probetur. Unde liquet ab eruditissimo viro præteritam fuisse S. Victoris Vitensis Historiam de Persecutione Vandalica; ex qua dubium nullum relinquitur, quin sub Vandalis passi fuerint SS. Martyres. Quæ est igitur inter eruditos opinionum diversitas, sola circa annum passionis versatur. Martyrologium Germanico idiomate ab Adamo Walassero, Dilingæ A° 1599 editum, quod sub nomine Canisii circumfertur, quia a Ven. Petro Canisio nostro auctum et emendatum fuit, hoc, inquam, Martyrologium tempus passionis SS. Martiniani et Sociorum statuit circa A. 430: quod non videtur admittendum, quia Victor narrationem martyrii exordiens, sed etiam, ait, tunc martyres quam plurimi fuisse probantur… ex quibus aliquos narrare tentabo: illa autem particula tunc resertur ad facta, quæ proxime præcedentibus verbis narraverat: hæc vero sunt subsidia collata captivis Romanis ab episcopo Carthaginensi Deogratias, hujus obitus, interdictum a Geiserico ne ullus episcopus in Zuegitana et Proconsulari provincia ordinaretur: Tunc martyres quam plurimi fuisse probantur. Hæc autem omnia acciderunt post Romam a Geiserico captam, proindeque post A. 455.

[5] [aut ad annum 470] Quare reliqui eruditi, qui tempus aliquod affigere passioni conati sunt, annum aliquem post captam Urbem statuunt. Card. Baronius annum 456, Martyrologium Parisiense jussu Card. Noaillii editum annum 457, Stephanus Antonius Morcelli in sua Africa Christiana [T. III, p. 172.] annum 459 martyrio assignant. Difficile esset indagatu quas quisque rationes inierit, ut annum quemdam certum figeret; cum Tillemontius in suis Monumentis ecclesiasticis [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. XVI, p. 532.] candide fateatur ignorari tempus, quo passi sunt Martyres nostri. Si argumento vere solido niteretur conjectura Card. Baronii [Ad. ann. 456, § XIV.] et Gynecæi Arturi ad hunc diem, scilicet hos Martyres fuisse ex Urbe captivos, nullum videretur dubium quin illorum passio ad an. 470 proxime accederet.

[6] [ut etiam opinatur Dan. Papebrochius;] Idem opinatur Daniel Papebrochius noster ad XVI Maji [T. III Maji, p. 581, num. 8.] , ratus Maximam ejusque socios cum Romana præda devenisse in manus cujusdam Vandali. S. Virgo, teste Victore, universæ domui dominabatur velut œconoma. Hoc, ait Papebrochius l. c. plurium annorum fidelem servitutem supponit, intra quos tantam dominorum suorum inierit gratiam. His annis addenda quoque sunt, reliqua mora in familia herili, et in monasterio Tabracensi, sed præcipue incolatus inter Mauros, quorum conversio ad fidem catholicam, et quæ ex mirabili prædicatione secuta sunt, missio ad civitatem romanam et constructio ecclesiæ, facile aliquot annorum spatium occupant; unde mirum videri non deberet ad annum usque 470 prorogandum esse tempus martyrii. Hæc probabilem facerent conjecturam de tempore passionis, si certo constaret Maximam et socios fuisse Roma abductos captivos: tunc enim omnis chronotaxis ab A. 455 exordium sumeret, recteque ad annum circiter 470 deduceretur.

[7] [sed circa an. 459 statuendum est] Verum nihil est, quo hæc conjectura solide fulciri possit; nam quod Martiniani et Sociorum martyrium post Romanam vastationem et captivitatem acciderit, nequaquam hinc consequi videtur, tunc primum in servitutem fuisse redactos, quod nec vel levissimo indicio insinuat Victor, quin imo, cum l. I. Historiæ suæ c. IV, asserat jam ab A. 439 antiquam illam ingenuam ac nobilem libertatem (Carthaginis) in servitutem redactam, nihil obstat quominus dicamus tunc Martyres nostros jugum servitutis subiisse: qua in hypothesi, cum usque ad annum 459 viginti annorum intervallum habeamus, est certe tempus sufficiens, ut omnia quæ enumerat Papebrochius supra num. 6, facile peragantur. Passionem autem Martyrum ad annum LIX quinti sæculi quam proximam esse inde conjicimus, quod martyrium videatur accidisse circa tempus quo rex Zeugitanæ et Proconsulari provinciæ episcopos interdixit ordinandos… Tunc enim martyres quam plurimi fuisse probantur, et statim Martyrum nostrorum passio subnectitur. Regium autem interdictum editum est, ut patet ex Victore l. c. immediate post mortem episcopi Carthaginensis S. Deogratias, de quo majores nostri ad diem XXII Martii [T. III Mart., p. 384.] . Istic quidem dicitur ordinatus Deogratias A. 453, probabilius quia hoc anno VIII Kal. Novembris in diem Dominicam incidebat: sed Chronicon Prosperi Tyronis apud Canisium [Antiq. Lect., tom. I, p. 311. Edit. Basnag.] , clare asserit Studio et Aetio Coss. seu A. 454 die Dominica ordinatum episcopum Deogratias et proinde IX Kal. Nov. Malo errorem agnoscere in numero Kalendarum quam in Consulum nominibus [Cfr. Baron. ad an. 452, § LXVI et Crit. Pag. § VIII.] : quoniam error tanto facilius excidere potuit, quod olim, ut demonstrant Benedictini auctores Novi Tractatus Diplomatices [Nouv. Traité de Diplom., t. III, p. 519.] , numerus nonus exprimeretur per VIIII, unde facile obelus unus manum scriptoris effugerit. Victor dein ibid. c. VIII episcopo Deogratias tres annos episcopatus tribuit, quibus menses duo dies tredecim addendi sunt, si fidem adhibemus Kalendario sæc. VI edito a Joanne Mabillon [Vet. Analect., p. 167.] quod depositionem Deogratias episcopi Nonis (V) Januarii innectit: hinc obitus ejus A. 458 alligandus est, proindeque hoc anno aut sequenti passio Martyrum nostrorum reponenda videtur.

§ II. De SS. Martiniani et Maximæ conjugio, et de disciplina Ecclesiæ circa impedimentum e voto castitatis proveniens.

[Collocatur Maxima ab hero suo] Vandalus, cui serviebant Martinianus armifactor et Maxima universæ domus æconoma, ut fideles sibi magis, inquit Victor n. I juxta passionis historiam infra edendam, memoratos famulos faceret, voluit eos conjugali consortio sociare. Martinianus adolescentulorum sæcularium more conjugium affectabat: Maximaque jam Deo sacrata humanas nuptias refutabat. Verumtamen S. Maxima licet firma in proposito servandæ virginitatis, sed Deo confisa, videtur voluntati herili non repugnasse: id quippe indicant tum Victoris verba, quibus dicit: ubi ventum est, ut cubiculi adirentur secreta silentia, Martinianum maritali fiducia quasi cum conjuge cupiisse cubitare; et, Martiniano jam ad meliora traducto, nesciisse Vandalum spiritalis secreti commercium. Unde probabile nobis est, S. Maximam consensu suo firmasse matrimonium, quod Maigretius in Martyrographia Augustiniana, Herrera in Templo Eremitano, aliique certo initum fuisse innuunt.

[9] [in matrimonium] Apud Romanos penes dominum fuisse, assignare servis conjuges, satis clare enuntiat Columella de re rust. lib. I, cap. I. Hujusmodi vero maritales conjunctiones ne matrimonii quidem nomine dignabantur Romani, sed contubernium appellabant [Adam Antiq. Rom., t. I, p. 75 et t. II, p. 310. Cujas, t. IX oper. col. 1475.] . Alio se modo habebant servi apud Germanos, e quibus Vandali prodibant. Servis, ait Tacitus [De Morib. Germ., c. XXV.] , non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris, aut vestis, ut colono injungit, et servus hactenus paret. Cætera domus officia uxor ac liberi exequuntur. Verberare servum, ac vinculis et opere coercere, rarum: occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune. Talis quidem erat servitutis conditio in Germania, sed ab hac simplicitate jam deflexerant Vandali, in Romanos mores cæterum satis proni, utpote quos videmus Maximam et Martinianum ad ministeria domestica adhibuisse. Circa servorum conjugia plenam fuisse dominorum potestatem monstrat Dr Felix Papencordt in opere de Vandalis in Africa [Gesch. der Vand. Herrschaft in Africa, p. 187.] .

[10] [Martiniano:] Attamen formam aliquam ad contubernium olim adhibitam fuisse, commode arguitur e Codice Justiniani [L. 24, C. de Incest. nupt. (IX. 9).] , qui loquitur de contubernio contra juris formam inito. Quod vero ad juris normam contrahebatur, coram Ecclesia cui non est servus neque liber [Galat. III. 28.] vim rati matrimonii habebat, nisi obstaret impedimentum aliquod dirimens. Tale vero matrimonium a S. Maxima contractum fuisse mihi probabile apparet: neque id inusitatum in antiqua Ecclesia: sic S. Cæcilia, ut habet Breviarium Romanum ad diem XXII Novembris, quum virginitatem suam Deo vovisset, contra voluntatem suam datur in matrimomium Valeriano: sic S. Julianus, post promissam castitatem, superne illustratus, Basilissam ducit uxorem [Act. SS., t. I Januar. die IX, p. 576, n. 5.] : lumine cœlesti sciebant ex istiusmodi actu suam castitatem nullum detrimentum esse passuram. Quæ quidem ratio et pro Sancta nostra Virgine valere potest, ut nuptias alioquin prohibitas contrahere sibi licere existimarit, quoniam deliberatum habebat a voto castitatis numquam discedere, ut monstrant ejus ad Martinianum verba apud Victorem l. c. Christo ego, inquit, o Martiniane frater membra mei corporis dedicavi, nec possum humanum sortiri conjugium, habens jam cœlestem et verum sponsum.

[11] [qua occasione monstratur sæc. XII antiquior] Cæterum satis notum est iis qui theologicas aut canonicas disciplinas vel summis labris delibarunt, votum simplex castitatis nuptias quidem illicitas facere, non vero invalidas. Imo sunt nonnulli qui opinantur nullum istiusmodi votum olim matrimonium diremisse: hujus sententiæ patronus inter alios est, Zegerus Bern. Van Espen, qui in Jure ecclestastico universo [Part. II, sect. I, tit. XIII, t. I, oper. p. 582. Edit. Lovan. al. Lugdun. an. 1778.] dicit non ante sæculi XII annum trigesimum nonum ab Innocentio II introductam fuisse voti solemnitatem, atque adeo illo ex capite impedimentum dirimens matrimonii. Hic enim pontifex in concilio Lateranensi II, cap. VII et VIII [Labbe, t. X. Conc. col. 1003.] sanxit: ut lex continentiæ et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuit quatenus episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici et monachi atque conversi professi, qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copulari præsumpserint, separentur: hujusmodi namque copulationem quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus: qui etiam ab invicem separati pro tantis excessibus condignam pœnitentiam agant. Idipsum quoque sanctimonialibus fœminis, si, quod absit, nubere attentarint, observari decernimus.

[12] [origo impedimenti dirimentis ex voto solemni] Hæc prima fronte novæ legis imaginem præferre videntur; sed si antiqua monumenta revolvimus multa invenientur, quæ meo judicio monstrant, legem hanc multis sæculis Innocentio II antiquiorem. Etenim sunt canones plurimi qui monachorum monialiumque nuptias cum matrimonio quod, priori viro superstite attentatur, comparant; sunt alii, qui omnimodam separationem injungunt; sunt denique qui professionem regularem inter impedimenta matrimonii dirimentia reponunt. Quæ sane omnia ostendunt et antiquis temporibus votum aliquod castitatis extitisse, quod vim ac indolem voti solemnis induerat. Ac primo quidem sanctimonialem prævaricantem inter adulteras reputari, clare docet S. Innocentius I in epistola sua decretali ad omnes episcopos data anno Christi 404, qua dicit [Ibid, t. II. Conc. col. 1252.] si quæcumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera, … quanto et illa (a sacerdota velata) magis tenenda est, quæ ante immortali se sponso conjunxerat et postea ad humanas nuptias transmigravit?

[13] [1o comparatione cum nuptiis,] Id quoque in laudata epistola sub silentio prætermittendum non est, S. Innocentium duplicem virginum ordinem distinguere, alterum earum, quæ quidem perpetuam virginitatem ita voverant, ut tamen velatæ non essent; alterum earum, quæ velari a sacerdote meruerunt: ac duplex iste virginum ordo apprime meo judicio hodiernam nostram distinctionem inter simplex et solemne castitatis votum declarat. Porro benignius vult agi Pontifex cum lapsis, quæ velatæ non sunt: nam pronuntiat solvi posse istam pollicitationem, non tamen sine vindicta: illicitum scilicet erat earum matrimonium, non tamen invalidum; nam acta aliquanto tempore pœnitentia expiatæ, nuptiis legitime fruebantur. Ast severius habet S. Pontifex virgines jam velatas, quas perenni publicæque pœnitentiæ subjectas volebat. Ex ipsa quidem decretali deducere conatur Van Espen l. c. velatarum nuptias validas fuisse, quia monialis lapsa non admittebatur ad pœnitentiam priusquam vir de sæculo recesserit, commentaturque fieri id indubie ne pœnitentia cedat in matrimonii initi injuriam; tum enim publice pœnitentibus actum conjugalem exercere non licebat. Sed videtur Espenius mentem Pontificis non assecutus. Imprimis, ut nihil dicam de inæqualitate pœnæ, quæ non velatæ certa, incerta velatæ, si nempe viro superstes fuerit, statuitur, Innocentius loquitur de lapsis, quæ vel publice nupserint vel se clanculo corruperint: numquid et occulte corrupta adhærere debet corruptori, donec hic vixerit? Dein Pontifex dicit pollicitationem non velatæ solvi posse, ergo quum nihil simile dicat de velata, solvi non potest vinculum ejus, quæ ante immortali se sponso conjunxerat.

[14] [priore viro, contractis;] Eamdem doctrinam tradit S. Hieronymus dicens lib. I adv. Jovinian. cap. VII [Tom. IV Oper. col. 156. Edit. Paris. an. 1706.] Virgines post consecrationem (id est velatas) nubentes non tam adulteras esse, quam incestas. S. Joannes Chrysostomus scribit ad Theodorum lapsum adhort. II [Tom. I Oper., pag. 38.] : Τὸν επουρανίω συναφθέντα νυμφίῳ, τοῦτον μεν ἀφείναι, γυναικὶ δὴ ἑάυτὸν συνάψαι, μοιχεία τὸ πρᾶγμα, κᾄν μυριάκις ἀυτὸ γάμον καλῆς. Eum, qui semel cœlesti sponso junctus est, si ab eo divellatur et uxorem ducat, adulterium committit, quamvis millies hoc ipsum nuptias voces. Iisdem fere verbis utitur S. Ambrosius in tractatu ad virginem lapsam [Tom. V Oper., pag. 167. Edit. Venet. an. 1781.] , quem S. Doctori adscribit D. Ceillier [Hist. des Aut. eccl., tom. VII, p. 476.] : Quæ se spopondit Christo et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jam immortali juncta est viro. Etiamsi voluerit nubere communi lege conjugii, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur. Similem ratiocinationem de virgine lapsa facit S. Basilius in Epistola Canonica II ad Amphilochium [Tom. III Oper., pag. 291. Edit. Paris. an 1730.] , et S. Augustinus, Enarrat. in Ps. LXXXIII n. 4 [Tom. IV Oper. col. 880. Edit. Paris. an. 1679.] . Verum S. Augustinus a multis tamquam patronus contrariæ opinionis citatur, quia scilicet libro de sancta Virginitate c. XXXIV [Tom. VI, col. 286.] dicit virginibus aliquibus voto castitatis obstrictis melius esse nubere quam uri; et lib. de Bono Viduit. c. X [Ibid., col. 375.] reprehendit illos, qui docent lapsarum nuptias non esse conjugia. Sed secum ipse et cum aliis commode explicatur S. Doctor, si duplex continentium ordo distinguitur, nempe earum quæ simpliciter voverunt, et earum quæ insuper sacrum acceperunt velamen: ac de priore ordine loquentem Augustinum censeo, quia in libro de sancta Virginit. l. c. agit de veste elegantiore, de capitis ligamento notabili, de prætumidis umbonibus capillorum, quæ certe sanctimonialibus seu velatis non conveniebant, quoniam cavet Epist. CCXI, al. CIX [Tom. II, col. 784.] ut capillos nulla ex parte nudos habeant: in libro autem de Bono Viduit. c. XXI præmonet continentes ne divitiarum cupiditate capiantur pro cupiditate nuptiarum, ne in cordibus nummus viri amori succedat, quod cum voto paupertatis religiosæ stare non potest.

[15] [20 e separatione injuncta,] Nostra dein sententia confirmatur ex separatione injuncta iis qui tales nuptias attentarint. Patres Concilii Turonensis anni 567 ad S. Radegundem scribunt [Labbe, Tom. V Conc. col. 874.] anathemati subjectam monialem viro adhærentem, donec separatione facta per competentem … pœnitentiam … recipi mereatur. Concilium Barcinonense an. 599, can. IV [Ibid., col. 1606 et Aguirre, tom. III Conc. Hisp., p. 307.] sancit ut velatæ quæ a pudicitiæ violatore se sequestrare noluerint, ita sint alienæ a communione catholica, ut nulla prorsus eis vel colloquii consolatio relinquatur. Cui legi consonat can. XI Concilii Forojuliensis sub Paulino episcopo Aquilejensi an. 791 [Labbe, tom. VII, col. 1006.] præcipiens ut quæ voto castitatis emisso, ob continentiæ signum nigram vestem, quasi religiosam, sicut antiquus mos fuit in his regionibus, indutæ fuerint, licet non sint a sacerdote sacratæ … si postea sese vel clanculo corruperint seu publice nupserint … segregentur ab invicem. Meldense Concilium an 845 can. LXVII [Ibid., col. 1839.] vult ejusmodi nupturientes ad habitum religionis cogi, et sine ulla spe uxoriæ copulationis perenniter permanere: quam sanctionem in Germania quoque vigere monstrat Concilii Triburiensis can. XXIII [Tom. IX, col. 453.] dum vult ut hujusmodi personæ omnino separentur et juramento colligentur ne vel familiari fruantur colloquio; et in Anglia, lex Edgari [Wilkins, tom. I, Conc. Brit., pag. 233.] jubentis, ut sanctimonialis lapsa deserat peccati consortium. Tandem Concilium Lateranense I sub Calixto II celebratum an. 1123 can. XXI [Labbe, tom. X, Conc. col. 899.] eodem tenore matrimonia interdicit monachis, æque ac presbyteris, contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi præcipit, quibus verbis clare monstratur nihil novi sanxisse Concilium Lateranense II, ut vult Espenius.

[16] [30 quia tale votum inter impedimenta] Hisce argumentis e comparatione cum adulterio et ex præscripta omnimoda separatione petitis, tertium subjungimus, quod vim suam ad monstrandam asserti nostri veritatem habere censemus. Plura scilicet sunt antiqua documenta, quæ eodem sermonis tenore, iisdemque pœnis damnant et incestas propinquorum et sacrilegas monialium nuptias. Sic Concilium Parisiense V, an. 615 can. XIV [Labbe, tom. V, col. 1652.] ad incestas conjunctiones ab omni Christianorum populo resecandas, dicit ab illicitis conjunctionibus sequestratione manifestissima abstinere debere, qui relictam fratris, sororem uxoris … vel in religionis habitu deditam conjugii crediderit consortio violandam. Eodem modo loquitur Metensis Synodus an. 753 can. I [Ibid., tom. VI, Conc. col. 1660.] quo mulcta punitur homo si incestum commiserit … de Deo sacrata aut commatre sua … aut cum matre et filia: et Egbertus archiepiscopus Eboracensis in Anglia c. CXXIX [Ibid., col. 1598.] eodem anathematis fulmine percellit, qui monacham, et qui affinem vel de propria cognatione uxorem duxerit. Atque istiusmodi nuptias non solum pœnis inter se, sed etiam prohibitione æquiparari, monstrat can. XV Concilii Calchutensis in Anglia an. 787 [Ibid., col. 1869.] interdicens omnibus injusta connubia et incestuosa, tam cum ancillis Dei vel aliis illicitis personis, quam cum propinquis et consanguineis vel alienigenis uxoribus: et epistola synodica Concilii Duziacensis in provincia Rhemensi an. 874 [Tom. IX, col. 261.] , quæ prohibet omnes illicitos concubitus: multo magis, addit, concubitus cum propinquis Deoque dicatis fœminis. Eadem vestigia sectatur Concilium Ænhamense in Anglia an. 1009, quando can. VIII [Tom. IX, col. 799.] præcipit ut nemo illicitis conjunctionibus se inquinet, id est, cum cognatis, vel cum conjugatis, vel cum Deo sacratis: quam sanctionem confirmavit dein an. 1032 Canutus rex Angliæ et Daniæ l. XIV [Ibid., col. 927.] , in nomine Dei præcipiens, post enumerata impedimenta matrimonii dirimentia, ne commatrem aut filiolam suam, nec sanctimonialem nec repudiatam aliquis ducat uxorem. In omnibus supra citatis documentis, quæ brevitatis causa non integra produxi, impedimentum voti unicum esset, quod dirimens non fuisset: quam abnormitatem nemo facile sanctissimis et gravissimis viris adscribet.

[17] [reponitur.] Atque hæc sunt præcipua momenta, quæ mihi suadent impedimentum, e voto profluens invalidansque matrimonium, longe antiquiorem habere originem, quam assignatam supra ab Espenio; imo eamdem vix non coævam esse ipsis exordiis status monastici. Fateor quidem superesse aliqua e SS. Patribus testimonia, quæ difficultatem aliquam facessunt, sed hæc tanta non est ut clarissimam doctrinam Conciliorum elevet. Citatur non raro casus Venantii patricii, qui e monasterio elapsus, uxore ducta, duas filias suscepit. Lapsum S. Gregorius Papa benigne tractat, sed ut resipiscat [Lib. I, epist., XXXIV, tom. II Oper. col. 522. Edit. Paris. an. 1705.] : vult omnino ut ad monasterium redeat, scribitque ad Joannem Syracusanum epist. XXXVI, lib. XI [Ibid., col. 1119.] , ut hortando, rogando, Dei terribile judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo ad habitum suum redire vel in extremis debeat, ne ei tantæ culpæ reatus in æterno judicio obsistat. Videmus igitur et hic necessitatem separationis hujusmodi cunjunctis impositam; quæ sola monstrat facinus Venantii sancto Pontifici matrimonium non fuisse. Nunc ut ad S. Maximam unde digressi sumus redeamus, ejus verba clare indicant voto castitatis obstrictam fuisse; nihil tamen urget eamdem fuisse velatam, quin potius obstat ætas ejus tenera, quando in servitutem redacta fuit. Hinc si consentire, (quod quidem mihi probabile) matrimonio visa est, validum fuerit in foro externo, quod solas velatarum nuptias inanes pronuntiat.

§ III. De monachatu SS. Martiniani, Sociorum et Maximæ.

[SS. Martyres,] Martinianus, Maximæ rationibus et precibus inductus ad servandam mutuo consensu castitatem, etiam suis fratribus, pergit Victor n. 2, persuasit, ut thesaurum quem invenerat, haberent, utpote germani, communem. Et Deo altiores ascensiones in corde ejus disponente, conversus Martinianus cum tribus fratribus suis, Dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes, Tabraceno monasterio, cui præerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Erat fortasse Andreas ille monachus, de quo S. Augustinus scribit in epist. XLVIII al. LXXXI [Tom. II Oper. col. 114.] data circa an. 398. Hanc Martyrum fugam probat Victor, dicendo Vandalum tandem invenisse jam non sua, sed Christi mancipia. Non ignorabat tamen Victor can. IV. Conc. Chalcedon. quo cavetur, nullum in monasteriis servum recipi, ad hoc ut sit monachus, præter voluntatem sui domini [Labbe, tom. IV Conc. col. 757.] : Μηδένα δὲ προσδέχεσθαι ἐν τοῖς μοναστηρίοις δοῦλον ἐπὶ τῳ μονάσαι παρὰ γνώμην τοῦ ἰδίου δεσπότου. Cfr in Decreto distinctionem LIV.

[19] [fuga servituti subtracti,] Fundata erat hæc disciplina in verbis S. Pauli I Tim. VI, I: Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur… Si quis aliter docet … superbus est, nihil sciens. Justinianus Imperator Nov. V, cap. II, § 1, vult quidem servos in monasteriis per triennium probatos et monachos effectos, liberos fieri: sed hæc Martyres nostros, utpote antiquiores ipsa lege, non juvant. Excusari quidem possent ignorantia homines simplices et inferioris conditionis; sed illud remedium nobili pastori Andreæ ejusque monachis vix prodesset, cum illorum ignorantia difficulter nobis probaretur. Excusandi itaque sunt, aut quia legitima non erat illorum servitus, aut potius quia periclitabatur illorum fides, quod eventus postea docuit. Quod periculum præcavens Constantinus Imperator legem tulit ne Christianus ullus serviret Judæis… Quod si quis Christianæ religionis servus penes Judæum deprehenderetur, illum quidem libertate donari, Judæum vero pecunia mulctari jussit. Verba sunt Eusebii in Vit. Constantini lib. IV, cap. XXVII. Αλλὰ δὲ ἰουδαίοις μηδένα Χριστιανὸν ἐνομοθὲτει δουλεύειν ἐι δὲ εὐρεθείη τις τοιούτος, τὸν μὲν ἀνεῖσθαι ἐλεύθερον· τὸν δὲ ζημίᾳ χρημάτων κολάζεσθαι. Hanc legem ad hæreticos extendit consuetudo, sancita tandem ab Arcadio et Honorio, l. 4, § 8, C de Hæret. (I. 5), et l. I C. Ne Christ. mancip. (I. 10).

[20] [in Tabracensi monasterio profilentur vitam religiosam;] Non solum habitum monachalem induisse, sed etiam professione monastica obligatos fuisse, insinuant verba Victoris, dicentis Vandalum invenisse jam non sua, sed Christi mancipia, cui se dicaverant per vota religionis. Hinc in Martyrologio Ordinis Eremitarum S. Augustini et in Directoriis ad usum eorumdem Patrum dispositis, adscribuntur Martyres nostri Ordini Augustiniano. Nostrum non est arduæ quæstionis de monachatu inter Canonicos et Eremitas S. Augustini agitatæ, quam dirimere refugit Joannes Stiltingus noster propter gravissimas rationes allatas in Vita S. Augustini ad diem XXVIII Augusti [Tom. IV Aug., p. 254.] , solutionem tentare. Hoc tamen dicere non dubitamus Martinianum et socios ad illud institutum monasticum pertinere, quod S. Augustinus in Africa aut instituit, aut ita excoluit ut ab ipso stabiliorem formam acceperit. Non pauca sunt quæ suadent S. Augustinum primum fuisse, qui monasticam vitam, in Oriente et Italia jam pervulgatam, in oras Africæ invexerit. Exprobraverat scilicet ei Petilianus episcopus Donatista, quasi genus vitæ monachorum ab ipso fuisset institutum: non negat S. Doctor, sed l. III contr. litt. Petiliani c. XI [Tom. IX Oper. col. 321.] simpliciter respondet: Quod genus vitæ omnino quale sit, nescit, vel potius toto orbe notissimum nescire se fingit.

[21] [quam S. Augustinus in Africam invexit,] Huc etiam facit testimonium S. Possidii, Vitæ scriptoris, qui c. XI [Tom. X Oper. col. 264.] dicit per Augustini discipulos monasteria fuisse instituta: proficiente porro doctrina divina, sub sancto et cum sancto Augustino. in monasterio Deo servientes, ecclesiæ Hipponensi clerici ordinari cœperunt. Ac deinde innotescente et clarescente de die in diem Ecclesiæ Catholicæ prædicationis veritate, sanctorumque servorum Dei proposito, continentia et paupertate profunda, monasterium quod per illum memorabilem virum et esse et crescere cœperat, magno desiderio poscere et accipere episcopos et clericos pax Ecclesiæ atque unitas et cœpit primum et postea consecuta est… Similiter et ipsi ex illorum Sanctorum proposito venientes, Domini ecclesiis propagatis, et monasteria instituerunt; et studio crescente ædificationis verbi Dei, cæteris ecclesiis promotos fratres ad suscipiendum sacerdotium præstiterunt. Unde per multos et in multis salubris fidei spei et caritatis Ecclesiæ innotescente doctrina, non solum per omnes Africæ partes, verum etiam in transmarinis et per libros editos atque in græcum sermonem translatos, ab illo uno homine et per illum multis, favente Deo, multa innotescere meruerunt.

[22] [ut monstratur e monumentis coævis:] Idem insinuat S. Doctor in lib. II. Retractationum cap. XXI [T. I Oper. col. 49.] inquiens cœpisse suo tempore esse apud Carthaginem monasteria, quorum incolæ quidam jam Christi bonum odorem non spargebant, Omnes, ait, de Oper. monach. cap. XXVIII [T. VI Oper. col, 498.] , petunt, omnes exigunt, aut sumtus lucrosæ egestatis, aut simulatæ pretium sanctitatis, cum interea ubicumque in factis suis malis deprehensi fuerint, vel quoquo modo innotuerint, sub generali nomine monachorum vestrum propositum blasphematur, tam bonum tam sanctum, quod in Christi nomine cupimus, sicut per alias terras, sic per totam Africam pullulare. Ex hisce testimoniis clarum fit S. Augustini tempore novellum fuisse monasticum institutum, quod ex Italia in Africam transmigraverat; maxime cum et Romæ non ita pridem cœpisset: nam S. Hieronymus Epist. ad Principiam Virginem, quæ vulgo Epitaphium Marcellæ inscribitur [T. I Oper., p. 122.] : Nulla, ait, eo tempore nobilium fœminarum noverat Romæ propositum monachorum, nec audebat, propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in populis nomen assumere. Hæc ab Alexandrinis prius sacerdotibus, papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suæ portum Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide Pachumii, et Virginum ac Viduarum didicit disciplinam: nec erubuit confiteri, quod Christo placere noverat. S. Athanasius Romæ fuit circa finem an. 339, ibique octodecim menses moratus est: Petrus II, successor ejus, usque ad an. 378 Romæ fuit [L'art de vérifier les dates. Patriarch. d'Alexandrie.] ; hoc igitur intervallo adolevit institutum monasticum apud Occidentales; proinde vix ante baptismum S. Augustini, an. 387, Africæ innotescere potuit.

[23] [adeo ut tum ipsa instituti novitas] Hæc ipsa novitas instituti monastici fecit, ut monachi, fervente persecutione, et quietius viverent, et effugerent facilius vim edictorum adversus Catholicos latam. Certe Bonifacius, episcopus Carthaginensis, in Concilio ibidem celebrato A. 525 [Labbe tom. IV Conc. col. 1643.] conquestus est, Liberatum primatem Provinciæ Byzacenæ multas molestias Petro abbati ejusque monachis creare, qui nec invidiæ flammam timuit accendere adversum servos Dei, quibus nihil est commune cum sæculo, congregationes pontificum, sicut pariter audivimus, frequenter adducens, et quotidianis minis Christi famulos inquietans; ut mutata vice, quos nec generalis ecclesiarum gravatio molestavit, pax ecclesiastica videatur affligere. Hæc tamen verba non ita intelligenda sunt, ut omnem persecutionem evaserint incolumes monachi: nam ut omittam narrata monachorum martyria a Victore Vitensi, Victor Tununensis episcopus alia refert [Ap. Canis. Antiq. Lect., tom. I, p. 324. Edit. Basnag.] ad consulatum III Zenonis Imp. A. 479: male quidem, cum Hunerici persecutio inceperit primum post ordinationem S. Eugenii Carthaginensis, a. 481, ut probat D. Ruinart, de Persec. Vand. P. II, cap, VII, n. 10.

[24] [clade monachos liberaverit.] Quæ tamen narrat facta, indubia sunt: Hunericus Vandalorum rex, persecutionem per totam Africam nimis insistens, Tubunnis, Macri Nippis, aliisque eremi partibus Catholicos jam non solum sacerdotes et cuncti ordinis clericos, sed et monachos atque laicos quatuor circiter millia exiliis durioribus relegat, et Confessores ac Martyres facit, Confessoribusque linguas abscidit. Quos Confessores quod linguis abscissis perfecte finem adusque locuti sunt, Urbs regia adtestatur, ubi eorum corpora jacent. Non facile quis ad concordiam reducat hos textus, nisi vel verba Bonifacii Carthaginensis ita intelligantur, ut quos generalis ecclesiarum gravatio minus molestaverat, pax ecclesiastica magis videretur affligere: vel eadem verba alludant ad postremam persecutionem Trasamundi, quæ in solum clerum sæviisse videtur. Cæterum Tabraca, quo SS. Martyres confugerant, duo habebat monasteria, unum virorum, alterum fœminarum, ut tradit Victor: est autem Tabraca, aut secundum Ptolemæum aspirata littera Thabraca, oppidum civium romanorum Numidiæ in ora maritima, inter Armuam et Tuscam fluvios (Plin. Hist. nat. lib. V, cap. III). Coloniam vocat Ptolemæus; quæ inter se non pugnant: multa enim, ait Steph. Morcelli [Afr. Christ., tom. I, p. 293.] , in municipia coloni deducti, præsertim milites confectis stipendiis, quos Augusti honesta missione misissent.

[25] [Inventi SS. Confessores adiguntur ad rebaptisationem;] Sciscitante Barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat (scilicet fuga servorum ad monasterium.) celari non potuit. Inveniens itaque jam non sua, sed Christi mancipia, conjicit in vinculis et variis tormentis Dei famulos insectatur; agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed, quod gravius est, per rebaptisationis cœnum, fidei suæ ornamenta turparent. Vict. Vit. lib. I, Hist. Pers. Vandal. cap. X. Sacrilegum rebaptisandi morem ad Arianos manasse a Donatistis suscipantur plures eruditi, quos citat Francisc. Blanchinus Veron. De Vitis Roman. Pontif. [Tom. III, p. 12.] . Hi enim ne continuo dicerentur in Africæ angulo delitescere, Arianos suis erroribus inficere conati sunt. Huic opinioni fidem adstruunt illa, quæ S. Augustinus variis locis dicit de Arianorum et Donatistarum consensione, Epist. XLIV al. CLXIII [T. II Oper. col. 103.] : Sane, inquit, quoniam nescio quando audieramus, Arianos, cum a communione Catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse; ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit.

[26] [qui error a Donatistis] Similia habet lib. III contr. Cresconium Donat. cap. XXIV [T. IX Oper. col. 454.] , et Epist. CLXXXV al. L [T. II Oper. col. 643.] dicit S. Doctor Gothis sive Vandalis sociatos fuisse Donatistas: Ut ergo breviter insinuem Dilectioni tuæ, (Bonifacio comiti) inter Arianorum et Donatistarum quid intersit errorem, Ariani Patris et Filii et Spiritus Sancti diversas substantias esse dicunt: Donatistæ autem non hoc dicunt, sed unam Trinitatis substantiam confitentur. Si aliqui ipsorum minorem Filium esse dixerunt quam Pater est, ejusdem tamen substantiæ non negarunt. Plurimi vero in eis hoc se dicunt omnino credere de Patre et Filio et Spiritu Sancto, quod credit Catholica Ecclesia. Nec ipsa cum illis vertitur quæstio; sed de sola communione infeliciter litigant, et contra unitatem Christi rebelles inimicitias perversitate sui erroris exercent. Aliquando autem, sicut audivimus, nonnulli ex ipsis volentes sibi Gotthos conciliare; quando vident eos aliquid posse, dicunt hoc se credere, quod illi credunt. Sed majorum suorum auctoritate convincuntur, quia nec Donatus ipse se credidisse asseritur, de cujus parte se esse gloriantur. Donatistæ videntur paulatim deflexisse a doctrina majorum suorum, et ad Arianam perfidiam inclinasse, præcipue ut Gothos, qui, Hispaniis occupatis, Africæ jam imminebant, sibi conciliarent; pronum est igitur conjicere vicario conatu errores sibi communicasse, ut Donatistæ per ambages Trinitatis Sanctissimæ mysterium confiterentur, et Ariani rebaptisationem adoptarent.

[27] [ad Arianos derivatus videtur.] Sunt tamen qui putant ab Eunomio derivatum ad Arianos rebaptisationis errorem; Philostorgii enim excerpta quæ supersunt [Hist. Eccles. Eusebii, tom. III, p. 523. Edit. Henr. Vales. Amstel. an. 1695.] tribuunt Eunomio erroris initium: Ὅτι, φησιν, ὁι περὶ Ευνόμιον τοσοῦτον τὼν ἐιρημένων ἁιρέσεων ἀπεκρίθησαν, ὡς μήτε βάπτισμα ἀυτῶν, μήτε χειροτονίαν προσίεσθαι. Eunomiani, ut scribit Philostorgius, ab hæresibus supra memoratis (Arianorum) tantopere abhorruerunt, ut nec baptisma eorum, nec ordinationem admitterent. Ex verbis Philostorgii deducit Bencinus in Notis ad Vitas Rom. Pontif. Anastasii [Blanchin. De Vit. Rom. Pont., t. III, p. 14.] , Eunomium universim promovisse rebaptisationem et reordinationem omnium, qui sive ex religione Catholica, sive ex aliis sectis ad ipsum adveniebant. Textus Philostorgii agit solum de Arianis, qui in varias sententias descissi sunt. Non solvit itaque Philostorgius difficultatem rebaptisationis, præcipue cum S. Augustinus, lib. de Hæresib. [T. VIII Oper. col. 18.] dicat: Rebaptisari ab his (Arianis) Catholicos novimus, utrum et non Catholicos, nescio. Non itaque videtur ex eodem fonte Arianorum et Eunomianorum rebaptisationem manasse; hi solum Arianum baptisma, illi Catholicorum ita excludebant, ut S. Doctor dubitaverit, num sacramentum Acatholicorum excluderent. Quod tandem monstrat Bencini conjecturam infirmo inniti fundamento, sunt mortales inimicitiæ, quæ inter utramque sectam ardebant, teste Philostorgio l. c., ut non facile altera ab altera aliquid mutuatum habere voluerit. Probabilior itaque mihi eorum opinio est, qui Arianam sententiam de rebaptisatione ad Donastistarum communionem referunt: maxime quia præ cæteris in Africa a Vandalis occupata impius ille furor desæviit.

[28] [SS. Confessores variis suppliciis afficiuntur,] Apud Vandalos igitur præcipua nota desertæ fidei erat rebaptisari, ut passim monstrat Victor in sua Historia. Vandalus itaque conjicit in vinculis et variis tormentis Dei famulos insectatur, agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed quod gravius est, per rebaptisationis cœnum fidei suæ ornamenta turparent. Pervenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici regis, qui præcepit, ut tamdiu implacabilis herus servos affligeret, quamdiu illius succumberent voluntati. Jubet in modum serrarum fustes robustos veluti palmatos cum stirpibus fieri, qui quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent. Qui dum sanguis efflueret, et dissipatis carnibus viscera nudarentur, sequenti die, Christo medente, semper incolumes reddebantur. Hoc sæpius et multo factum est tempore, et nulla plagarum vestigia videbantur, Sancto Spiritu subinde curante. Post hoc artantur maxime dura custodia, compedeque crudeli extenduntur. Quibus cum Dei servorum visitantium non deesset frequentia, videntibus cunctis, ingentium lignorum putrescens soluta est fortitudo. Miraculum hoc et voce omnium celebratur, et nobis ille, ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse.

[29] [sed mirabiliter sanantur.] In observationibus ad textum Victoris infra explicamus quid per fustes veluti palmatos intelligendum sit. Tillemontius [Mém. pour servir à l'hist. ecclés., t. XVI, p. 529, not.] dicit duo MSS. referre hæc supplicia ad quatuor fratres, non vero ad Maximam, in margine citans pag. 156 – 157 editionis Historiæ persecutionis Vandalicæ D. Ruinart. Verum citata MSS. teste laudato D. Ruinart, nuspiam insinuant Maximam hæc supplicia non subiisse, sed ipsam solam miraculo fuisse curatam, dein solam artatam dura custodia, cuspideque crudeli extensam. Quod supplicium soli etiam Maximæ tribuit Lect. VI Offic. prop. SS. Ord. Erem. S. August. Antv. Plantin. A. 1674. Varia lectio proveniebat e corrupto adverbio maxime, quod in Maxima mutaverat librarii oscitantia. Post hoc artantur maxime dura custodia, unus vel alter substituit: Post hoc artatur Maxima dura custodia. Cæterum Theodorici Ruinart lectionem probat Ado, qui singula supplicia et curationes singulas, tum quatuor fratribus, tum Maximæ tribuit; et Usuardus scribit: Qui pro constantia fidei catholicæ primum nodosis fustibus cæsi et usque ad ossa laniati, cum multo tempore talia paterentur, sequenti die incolumes reddebantur… Passa est etiam Maxima Virgo cum eis. Unde satis apparet omnibus et passiones et prodigiosam sanationem esse adscribendas. Multa occurrunt in Victoris Historia miracula, quæ ejusmodi sunt, ut coram populi frequentia gesta, iis testimoniis nitantur ut omnem prudentem timorem oppositi erroris excludant. Hic Catholicorum adest frequentia, adest confessio ipsius custodis, interposita sacramenti religione, firmata: quæ omnia ipsis testibus viventibus cum scripta sunt, nihil est quod ad eorum veritatem desiderari possit.

§ IV. Sanctorum Martyrum relegatio in desertum; illorum mirabilis prædicatio, et mors. De S. Maxima.

[SS. Confessores, in desertum Capræ Pictæ deportati,] Sancti, quos tormenta non vicerant, quosque Deus inflictis pænis ab inimicis vindicaverat, exilio, Maxima excepta quæ libertati suæ reddita est, relegantur in desertum Mauritaniæ, quod Capra Picta nuncupatur. Non alia mihi occurrit notitia istius deserti, quam quæ apud Victorem Vitensem reperitur. Videtur nihilominus desertum illud situm esse in interiore Mauritania versus meridiem, quum illic, ait Victor, antea a nullo fama Christiani nominis fuerat divulgata. Si in Mauritania, Romanis olim subjecta, fuisset desertum Capræ Pictæ, mirum esset nullum episcopum vicinum illuc se contulisse aut alios submisisse, qui his populis euangelium annuntiarent. Aliquid forsitan lucis aspergere posset quæstioni topographicæ, quod Faustus Buronitanus Victori Vitensi retulit de miraculis, quæ Deus ad tumulum SS. Martyrum operabatur; si nempe e situ civitatis Buronitanæ aliquid conjicere liceret de præfato deserto: sed nulla vicissim Buroniæ civitatis notitia est, præter hunc locum Victoris, satis incertum: nam D. Ruinart, in notis ad Victorem Vitensem n. 39 suspicatur legendum Buconitanus aut etiam Buritanus pro Buronitanus; ex quibus omnino incertam esse hanc qualemcumque civitatem, manifestum fit, ut ex Buronia, Buconia, aut Buria divinare non liceat vicinitatem deserti Capræ Pictæ; maxime cum ipse Faustus potuerit longius abesse a sua cathedra, multis episcopis tunc exulantibus, ut narrat Victor Hist. Pers. Vandal. l. I, c. VII. Ex dictis consequitur infirmo niti fundamento conjecturam Theod. Ruinart, Steph. Antonii Morcelli, qui ex Victoris Historia deducunt Buroniam civitatem fuisse in Mauritania aut in ejusdem finibus sitam. Et hic quoque, errore probabilius calami, trium Martyrum memoriam coli dicit, quamvis fuerint quatuor, scilicet Martinianus, Saturianus et duo eorum germani.

[31] [incolas ad fidem convertunt] Sancti, ut jam diximus, deducti fuerant in regionem, ubi antea a nullo fama Christiani nominis fuerat divulgata; Christum itaque annuntiant, et ingentem populi multitudinem ei lucrifaciunt. Ut tamen imbre sacri baptismatis rigarentur, presbyter et ministri rogantur. Nescio qualem hic observationem intercalat Tillemontius [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., tom. XVI, p. 531.] , quasi severior olim fuisset Ecclesiæ disciplina in permittenda laicis baptismi collatione, quam nunc est; neque video quid oblique perstringat. Interea constans fuit Ecclesiæ doctrina de validitate baptismi a quocumque debite collati, ut monstrat Tertullianus Afer l. de Baptism. c. XVII [Edit. Pamel. Plantinian., p. 464.] et Historia S. Athanasii pueri baptisantis, quam refert Rufinus A. 410 defunctus [Cfr. Act. SS. ad diem II Maji, p. 188 et Tillemont. Mém. pour serv. à l'hist., tom. VIII, p. 3 et 651.] . Constans quoque fuit Ecclesiæ disciplina, ut extra necessitatis casum nulli laico liceret baptismum conferre. Id solum in disciplina Ecclesiæ mutatum est, ut episcopi præ presbyteris aut diaconis frequentius solemni ritu olim baptisarent. Quod si hujusmodi variationem disciplinæ insinuare voluit Tillemontius, facile cernitur loco non suo observationem fuisse interpolatam. Martyres ut Mauris baptismatis gratiam procurarent, mittunt legatos, ait Victor Vitens. c. XI, per itinera distenta deserti: pervenitur tandem ad civitatem romanam: rogatur episcopus, ut presbyteros ac ministros credenti populo destinaret.

[32] [quare petunt presbyterum e civitate] Card. Baronius tum in Martyrologio Romano et annotationibus eidem subjectis hac die, tum in Annalibus ad A. 456, § XIV, cui adstipulatur Pagius ibid. § XI, nullatenus dubitat quin nomine civitatis romanæ veniat ipsa Roma, et proinde concludit legationem fuisse directam ad Papam. Varias Card. Baronius ex hoc facto Annal. l. c. deducit consequentias, imprimis Martyres nostros ex Romana Urbe fuisse captivos, et unde venerant, petiisse ministros: vel potius voluisse ex ipso limpidissimo fonte petere catholicæ fluenta doctrinæ. Constat autem episcopos qui his temporibus erant in Mauritania, a S. Leone Romano Pontifice admonitos esse, ut ecclesiasticam observantiam custodirent. Jam § I hujus Commentarii vidimus, probabilius Martyres non fuisse e numero captivorum Romanorum, quod maxime urget doctissimus Annalista, qui eos passos opinatur A. 456. Dein epistola S. Leonis, qua increpat non omnes, sed quosdam episcopos Mauritaniæ Cæsariensis, præcedit hunc annum; capta enim anno superiori 455 a Geiserico Roma, nihil potuit, ut ait Pagius l. c. post istam cladem circa Africanas Ecclesias statuere et ordinare, quia ut notat Victor citatus, post mortem Valentiniani, qui partem Africæ possederat, Geisericus totius Africæ ambitum obtinuit. Quare nulla ibi judiciorum forma, nullus consecrationis sacerdotalis ordo, de quibus loquitur Leo in ea epistola, constitui potuit: ideoque ea, cum adhuc potiretur Mauritania Valentinianus, scripta fuit. Non itaque subsistunt deductiones Baronii.

[33] [Romanis moribus et fide vivente.] Unde alii, inter quos Steph. Anton. Morcelli in sua Africa Christiana [Tom. III, p. 173 ad an. 439.] , civitatem romanam interpretantur, Catholicam et Romanis moribus viventem: utramque certe significationem capit vox Romanus in Africa. Priorem interpretationem probat Victor Vit. l. I. Hist. Pers. Vand. c. XIV: Theodoricus regis filius volebat capite truncari Armogastem; prohibuit vero Jocundus presbyter Arianus dicens: Poteris eum diversis afflictionibus interficere. Nam si gladio peremeris, incipient eum Romani Martyrem prædicare. Ubi Catholici vocantur Romani. Alteram interpretationem nobis præbet S. Augustinus in Ep. XXXV, al. CLXIX, ubi Hipponem regium vocat civitatem romanam; quo nomine venit quoque apud eumdem S. Doctorem in l. II contra litt. Petilian. c. LXXXIII [T. IX Oper. col. 269.] : Ita ut cujusdam diaconi nostri furnarius inquilinus domnædii sui (id est domini ædium, quæ vox opponitur vocabulo inquilini. Cfr [T. IV Oper. col. 323.] Enarr. in Ps. XXXVIII, n. 21) panem incoctum abjecerit, eique nulla exilii lege damnato, communicationem non solum in civitate romana, sed etiam in patria sua; nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negaverit. Hæ ex ipsa Africa desumptæ loquendi formulæ sufficiunt, ut non adigamur civitatem romanam ipsam Romam interpretari, nec proin ad Romanum Pontificem directam fuisse legationem, de qua agit Victor in sua Historia. Dein cum Afri probabilius fuerint Martyres nostri, pronum est conjicere ad Afros episcopos se legatos misisse; tum quia facilior recursus erat, tum quia auxilium a finitimis petere magis in promptu. Quod si Romani Pontificis opem implorassent, potius ille episcopum quam presbyterum submisisset [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. XVI, p. 531.] . Secutum Martyrium satis explicatur a Victore.

[34] [S. Maxima liberata videtur vixisse] S. Maxima, ut constat ex ejusdem Historia, coronæ Martyrum particeps non fuit. Nam post supplicia apud priorem herum tolerata, libertati reddita fuit. Quæ nunc, ait Victor l. I. Hist. Vandal. Pers. c. II, A. 487, scribens, superest virgo, mater multarum virginum Dei, nobis etiam nequaquam ignota. Latet autem nos annus ejus obitus; cum solum sciatur anno 487, quo scribebat S. Victor, adhuc vixisse. Minus dubium est S. Maximam in Africa obiisse, quamvis rem inficiari conati fuerint aliqui eruditi in Gallia, eamque in diœcesi Forojuliensi (Frejus) vitam finiisse commentati sint, uti habemus ex epistola MS. P. Caroli Fabri nostri, Avenione directa ad P. Danielem Papebrochium, quæque extat inter reliquias manuscriptorum Bollandianorum, in bibliotheca regio-burgundica. Infirmæ certe sunt eorum opinationes, quæ nituntur primum silentio Victoris de loco obitus S. Maximæ, sed hoc ipso satis insinuat Victor eam pedem ex Africa non extulisse; nam si in Galliis perfugium quæsivisset, Victor rerum Africanarum optime gnarus, nec ignorasset nec tacuisset S. Virginis iter.

[35] [in aliquo monasterio Africæ,] Alterum quod objicitur, est testimonium ipsius Victoris, qui narrat in Passione SS. VII Monachorum § II (quæ etiam a quibusdam l. v. Hist. Pers. Vand. conjungitur) anno VII regni Hunerici, anno vulgari 484, Universa monasteria virorum vel puellarum sanctarum gentilibus, id est Mauris, cum habitatoribus donari regem præcepisse. Hinc deducunt S. Maximam, timentem pudicitiæ, refugium quæsivisse: sed illo tempore saltem erat circiter quinquagenaria; jam ab annis XXIV martyrium subierat Martinianus: neque provectiorem ætatem illi adscribimus, si a servitute liberatæ, annos circiter XXV assignamus. Alteram ergo, eamque Mauricam servitutem subierit, S. Virgo, aut etiam, si libuerit, sese occultaverit, nihil est quod suadeat in Gallias navigationem: sed potius defuncto Hunerico A. 484, et cessante persecutione, S. Maxima sacrarum virginum dispersionem collegerit in aliquo desolatorum ipsiusmet Africæ monasteriorum, ubi sancte finem vivendi fecerit.

[36] [ac male a quiqusdam ut soror S. Augustini habetur.] Fuerunt quoque nonnulli qui S. Virginem nostram fuisse sororem S. Augustini suspicati sunt, verosimiliter quia secundum spiritum et filia et soror S. Patris dici meretur. Nam quod ad carnalem cognationem attinet, qui hujusmodi sanguinis nexum inter S. Augustinum et S. Maximam sibi fingit, omnes chronologicas notiones evertat, necesse est. Constat enim ex l. III. Confess. c. IV. [T. I Oper. col. 90.] S. Monicam S. Augustini matrem, circa A. 370 viro suo Patricio orbatam, in viduitatis proposito permansisse: si nata igitur fuerit hæc ei soror hoc ipso anno, profecto cum redacta est ad servitutem Africa, sexagenaria fuisset Maxima: non igitur dicere potuisset Victor lib. I Hist. pers. Vand. cap. X. Maximam fuisse tunc corpore simul et corde decora et Martinianum adolescentulorum sæcularium more conjugium affectasse et quæ sequuntur. Quin addendum esset, S. Maximam ad annos 117 saltem ætatis pervenisse, quod, quia miraculi instar habendum erat, minime tacuisset Victor. Cæterum hujus absurdissimæ opinionis nullum vestigium reperi apud scriptores Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui tamen frequentes sunt in laudibus S. Maximæ Virginis, quam merito inter primarias Ordinis fœminas computant.

PASSIO SS. MARTINIANI ET SOCIORUM.
Ex Historia Persec. Vandal. l. I, c. X, Victoris Vitensis secundum editionem Ruinartii.

Martinianus, Martyr, in Africa (S.)
Saturianus, Martyr, in Africa (S.)
Eorum duo fratres, Martyres, in Africa.
Maxima V. in Africa (S.)

BHL Number: 5591

[Vandalus jungit matrimonio Martinianum et Maximam servos;] Sed etiam Martyres quam plurimi fuisse probantur a. Confessorum autem ingens et plurima multitudo, ex quibus aliquos narrare tentabo. Erant tunc servi cujusdam Vandali b. Fuit autem hic Vandalus de illis, quos Millenarios c vocant. Martinianus, Saturianus et eorum duo germani: erat et quædam conserva eorum egregia Christi ancilla, nomine Maxima, corpore simul et corde decora. Et quia Martinianus armifactor erat, et domino suo satis videbatur acceptus et Maxima universæ domui dominabatur; credidit Vandalus, ut fideles sibi magis memoratos faceret famulos, Martinianum Maximamque conjugali consortio sociare d. Martinianus adolescentulorum sæcularium more conjugium affectabat: Maximaque jam Deo sacrata, humanas nuptias refutabat.

[2] [sed hæc conservo suo suadet castitatem et fugam:] At ubi ventum est ut cubiculi adirentur secreta silentia, et Martinianus nesciens quid de illo decreverat Deus, maritali fiducia quasi cum conjuge cuperet cubitare, viva voce ei memorata famula Christi respondit: “Christo ego, o Martiniane frater, membra mei corporis dedicavi, nec possum humanum sortiri conjugium, habens jam cœlestem et verum sponsum. Sed dabo consilium. Si velis, poteris et ipse tibi præstare, dum licet, ut cui ego concupivi nubere, delecteris et ipse servire.” Ita factum est, Domino procurante, ut obediens virgini etiam adolescens suam animam lucraretur. Nesciente igitur Vandalo spiritalis secreti commercium, compunctus atque mutatus Martinianus, etiam suis fratribus persuasit, ut thesaurum, quem invenerat, haberent, utpote germani, communem.

[3] [detecti in monasterio Tabracensi dire torquentur,] Conversus itaque, cum tribus fratribus suis, Dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes e, Tabraceno monasterio, cui præerat tunc nobilis pastor Andreas f, sociantur. Illa vero haud procul monasterium incoluit puellarum g. Sciscitante igitur barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inveniens itaque jam non sua, sed Christi mancipia, conjicit in vinculis, et variis tormentis Dei famulos insectatur; agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur h, sed, quod gravius est, per rebaptisationis cœnum fidei suæ ornamenta turparent i. Pervenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici regis, qui præcepit, ut tamdiu implacabilis herus servos affligeret, quamdiu illius succumberent voluntati.

[4] [et mire a tortura sanantur:] Jubet in modum serrarum fustes robustos velut palmatos cum stirpibus fieri k, qui quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent. Qui dum sanguis efflueret, et dissipatis carnibus viscera nudarentur, sequenti die, Christo medente, semper incolumes reddebantur. Hoc sæpius et multo factum est tempore, et nulla plagarum vestigia videbantur, Sancto Spiritu subinde curante. Post hoc artantur maxime dura custodia l, compedeque crudeli extenduntur. Quibus cum Dei servorum visitantium non deesset frequentia, videntibus cunctis ingentium lignorum putrescens soluta est fortitudo. Miraculum hoc et voce omnium celebratur, et nobis ille, ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse m.

[5] [ipso Vandalo persecutore morte punito, traduntur Mauris,] Ast ubi Vandalus virtutem neglexit cognoscere divinam, cœpit in domo ejus vindicatrix ira grassari. Moritur ipse simul et filii; familiæ atque animalium, quæcumque optima erant, pariter intereunt. Remanens itaque domina vidua, marito, filiis et substantia destituta, servos Christi cognato regis Sersaoni gratia muneris offert. Qui cum eos utpote oblatos cum gratulatione nimia suscepisset, filios et domesticos ejus Sanctorum merito male cœpit dæmon variis motibus agitare. Ex ordine ille cognatus, ut gestum erat, suggerit regi. Decernit statim rex cuidam gentili regi Maurorum, cui nomen inerat Capsur, religandos debere transmitti n. Maximam vero Christi famulam confusus et victus propriæ voluntati o dimisit, quæ nunc superest Virgo, mater multarum virginum Dei, nobis etiam nequaquam ignota. Pervenientes autem traduntur memorato regi Maurorum, commanenti in parte eremi, quæ dicitur Capra Picta p.

[6] [quos ad fidem Christi convertunt;] Videntes igitur Christi discipuli multa apud gentiles illicita sacrificiorum sacrilegia, cœperunt prædicatione et conversatione sua ad cognitionem Domini Dei nostri barbaros invitare; et tali modo ingentem multitudinem gentilium barbarorum Christo Domino lucraverunt, ubi antea a nullo fama Christiani nominis fuerat divulgata. Tunc deinde cogitant quid fieret, ut ager jam cultus et ingraminatus vomere prædicationis, euangelicum susciperet semen, et imbre sacri baptismatis rigaretur. Mittunt legatos per itinera distenta deserti: pervenitur tandem ad civitatem romanam q: rogatur episcopus, ut presbyterum ac ministros credenti populo destinaret. Explet cum gaudio quod petebatur pontifex r: Dei construitur ecclesia, baptisatur simul multitudo maxima barbarorum et de lupis grex fœcundus multiplicatur agnorum.

[7] [unde iratus Gensericus illos morti tradit.] Hoc Geiserico relatione sua renunciat Capsur. De qua re surgens invidia jubet famulos Dei ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca silvarum pariter interire; ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, ita deligati, ut exitum suum invicem perviderent. Qui cum vincti, currentibus indomitis equis, plangentibus Mauris sese mutuo conspicerent s, vale sibi in angusto fugæ unusquisque ita dicebat: Frater, ora pro me; implevit Deus desiderium nostrum. Taliter pervenitur ad regnum cœlorum. Itaque orando atque psallendo, gaudentibus Angelis pias animas emisere. Ubi usque in hodiernum diem non desinit ingentia mirabilia Jesus Christus Dominus noster operari. Nam nobis beatus quondam Faustus Buronitanus episcopus t attestatus est cæcam quamdam mulierem illuminatam fuisse, ubi ipse aderat præsens.

ANNOTATA.

a Quas editioni suæ subjecit variantes lectiones Ruinart, e Congreg. S. Mauri monachus Bened., et nos textui nostro subjicimus: Sed etiam martyria quam plurima esse… ex quibus aliqua, etc. — Dixi n. 4 et seq. hoc exordium indicare probabilius tempus martyrii, quod circa anno 459 accidisse videtur.

b Fuit autem … vocant: parenthesin credo; unde rectius fluit phrasis: Erant tunc servi cujusdam Vandali, … Martinianus, etc.

c Millenarii vocabantur illi qui millensis viris præfecti erant; χιλιάρχους eos vocat Procopius [De Bello Vandal., lib. I, c. v, p. 334. Edit. Bonn. an. 1833.] , qui hanc divisionem Geiserico tribuit, quamvis in usu fuerit apud alios Germaniæ populos, ut notat Felix Papencordt in sua Historia Vandalorum [Gesch. der Vandal. Herrschaft in Africa, p. 224 et seq.] ; dicitque Millenarios teutonica lingua vocari Thusundifaths. Procopius l. c. dicit in exercitu Geisericifuisse hujusmodoi millenarios octoginta, ut habere sub signis LXXX bellatorum millia crederetur. Sed superiori tempore Vandali atque Alani non excedere dicebantur L milia. Δόκησιν παρέχων ὀκτώ οἱ μυριάδας συνιέναι τὸν τῶν στρατευομένων λεών· καίτοι οὐ μᾶλλον ές μυριάδας πέντε τὸ τῶν Βανδίλων καὶ Ἀλανῶν πλῆθος ἔν γε τῴ πρίν χρόνῳ ἐλέγετο εἶναι.

d Cfr dicta de hoc matrimonio in Commentar. præv. n. 8.

e Monstravimus Comm. præv. n. 18, qua ratione excusari possit horum servorum fuga.

f De Tabraca urbe et Andrea abbate actum in Comment. præv. nn. 18 et 24.

g Origines monasticas in Africa, utcumque indagatas, reperies in Comm. præv. n. 21 et seqq.

h Ex his liquet Vandalum voluisse, ut initum matrimonium consummarent SS. Martinianus et Maxima: sperabat scilicet, voto pessumdato, facilius ad hæresim alliciendos.

i De Arianis rebaptisantibus egimus in Comm. præv. n. 25 et seqq.

k Hunc locum ita gallice vertit Tillemontius [ — Mém. pour servir à l'hist. ecclés., tom. XVI, p. 527.] , quem alii dein secuti sunt: On fit donc faire de gros bastons pleins de dents comme une scie et de pointes aisees a rompre, comme celles qu'on voit au bout des feuilles de palmier. Fustes nempe robustos velut palmatos, reddit fustes asperos in serræ modum et plenos aculeis fragilibus, prout in extremitate foliorum palmæ conspiciuntur. Non assecutus est Tillemontius vim vocis palmare, quia neglexit quod sequebatur, stirpibus. Palmare apud Columellam de re rustica lib. XI, cap. II in fine, significat ligare: palmare, ait, hoc est materias alligare. Hic igitur apud Victorem intelligendi sunt fustes, aut circumligati stirpibus, aut truncatis ramis asperi, quorum aculei terebrantes intrinsecus remanebant. Sic Victorem intellexere Ado et Usuardus, cum uterque narrat SS. Martyres nodosis fustibus cæsos et usque ad ossa laniatos: fustes enim simpliciter nodosi carnem non laniassent.

l Jam supra n. 29 dixi plures codices pro maxime legisse Maxima: unde factum est, ut non pauci uni S. Maximæ id genus supplicii tribuerint.

m Ex hoc loco, quemadmodum ex aliis plurimis, qui frequentes in libris de Persecutione Vandalicaoccurrunt, videre licet miracula a Victore nostro relata idoneis affirmari testibus: hic lignorum putrescens fortitudo, videntibus cunctis, et ipso carceris custode, interposita sacramenti religione, confirmante, accidisse narratur.

n Magna erat, regnante Geiserico, Vandalos inter et Mauros amicitia, quæ dein sub Hunerico, Guntamundo et Trasamundo atrocissimis bellis turbata fuit. Mauris traditos fuisse quatuor millia nongentos septuaginta sex episcopos, presbyteros, diaconos et alia Ecclesiæ membra, qui ad exilium eremi destinabantur, refert Victor lib. II, c. VIII; etenim cap. seq. Congregantur, inquit, universi in Sucensem et Larensem civitates; ut illuc occurrentes Mauri sibi traditos ad eremum perducerent.

o Multi codices habent victum Vandalum propria voluntate dimisisse. Sed præferenda est Ruinartii lectio, utpote quam confirmatam reperimus ab Adone, qui Maximæ martyrium sic prosequitur: Ad quod miraculum, Maxima Christi famula, suæ libertati dimissa, mater postmodum multarum Virginum Dei effecta, etc.

p Jam diximus Comm. præv. n. 30 ignotum nobis esse situm deserti Capræ Pictæ. Felix Papencordt [Gesch. der Vand. in Africa, p. 243.] in sua Historia Vandalorum in Africa censet Capram et Capram Pictam unum eumdemque esse locum; verum situm non propius designat.

q Per civitatem romanam hic intelligendam esse civitatem catholicam, diximus Comm. præv. n. 32 et seq.; unum addam, id mea sententia manifestum fieri ex ipso Victoris textu; dicit enim: Mittunt legatos per itinera distenta deserti: pervenitur tandem ad civitatem romanam. Hic nempe non videtur aliud obstaculum perveniendi ad civitatem romanam, quam distenta deserti; procul dubio si Roma adeunda fuisset, nec omisisset scriptor pericula maris enarrare.

r Variam hic esse lectionem recte animadvertit Theod. Ruinart. Rhenanus quidem cum nostro textu convenit, nisi quod pro construitur habeat constituitur. Colb. I. Expletum est cum gaudio, quod petebatur. Ordinatur pontifex, etc. Sic fere habet alter Colb. sed Lorichius: Expletur gaudio ob id quod petebatur pontifex Dei. Construitur ecclesia, etc.

s Qui cum vincti, etc. Chiffletius et alii tres editi: Qui cum e vicino currentibus Mauris, sese mutuo conspicerent: Vale, etc. Sic etiam legisse videtur Ado, qui loco jam laudato sic habet: Vicino currentibus indomitis equis, Vale sibi, etc. nihil dicens de Maurorum planctu. Sed et pro plangentibus Mauris, aliqui codices habent, plaudentibus Mauris. Utraque lectio ferri potest. Nam barbari illi, vel quod, ut supra dictum est, ad fidem essent conversi, vel naturali omnibus hominibus commiseratione, ut alias sæpius in Martyrum agonibus evenit, ægre poterant videre homines tam atroci supplicio afflictos, maxime quod illud adeo patienter ferrent Martyres. Plaudere etiam poterant præ gaudio, quo affici solebant homines, cruentorum spectaculorum certaminumque avidissimi. Hæc Theod. Ruinart.

t Ex hoc Victoris loco insinuari putat Steph. Morcelli [Afr. Christ., tom. I, p. 110.] , exstitisse in Mauritania, nec longe a Tabraca, civitatem, Buroniam nomine, cujus episcopus Faustus fuerit. Sed Comm. præv. n. 30 diximus de situ hujus civitatis nihil erui posse e Fausti testis oculati præsentia. Theod. Ruinart, annotat quodpro Fausto aliqui Faustinum scribant, et pergit: Major est difficultas de ipsius sedis nomine. Omnes fere habent, Buronitanus. Legendum forte Buconitanus. In Collat. Carthag. c. 198 [Baluz. Suppl. Conc. Labbei col. 242.] adfuit Donatus episcopus Bucconiensis ex parte Donatistarum. Bucconia autem urbs erat Numidiæ: nam inter hujus provinciæ episcopos recensetur in Notitia Africana Vitalianus Boccuniensis. Anonymus Ravennas inter urbes Mauritaniæ, quam Gaditanam appellat, lib. III, n. 2, Turrem-Buconis memorat. An ex ea Buconitanus dictus est episcopus? Porro Colb. 2 Lorichius et alii habent Burtinitanus. Adfuit in Collatione Carthaginensi c. 133 [Ibid, col. 208.] Donatus episcopus plebis Buritanæ; quam urbem incertæ provinciæ fuisse dicit Norisius in censura Garnerii, quamvis eam ad Proconsularem pertinuisse suspicetur, eamque ipsam esse, cujus episcopus Cresciturus Busitanus subscripsit synodicæ in Concilio S. Martini actione II [Labbe, tom. VI Conc. col. 148. Hæc nempe epistola scripta a Guloso et cæteris episcopis Provinciæ Proconsularis ad Paulum patriarcham C. P. in concilio Lateranensi an. 649 recitata fuit.] . Sed hic episcopum aliquem e Mauritania indicare, uti videtur, Victor voluit.

DE S. JUNIANO ANACHORETA, ET DE EJUS MAGISTRO S. AMANDO, IN AGRO LEMOVICENSI IN GALLIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Junianus anachoreta in agro Lemovicensi (S.)
Amandus ejus magister in agro Lemovicensi (S.)

BHL Number: 0329, 0330

CIRCA ANNUM D.

§ I. Cur de S. Amando Commodoliacensi hic agatur; distinguitur a S. Amando Genuliacensi; illius patria, ortus, et tempus mortis.

[Quare de S. Amando Commodoliacensi hic agatur.] Priusquam ad gesta Sanctorum Amandi et Juniani evolvenda digrediamur, ratio danda videtur, cur S. Amandum Commodoliacensem ejusque discipulum Junianum uno capite fuerimus complexi. Negandum quippe non est, S. Amandum non præsenti die religiose coli, et ad XXV Junii de eo jam a prædecessoribus nostris aliquantum actum fuisse. Verum quæ digesta illic fuerunt, aliquando omnino renovanda sunt. Cujus rei causa est, quod, cum Henschenius aggressus esset Vitam S. Amandi Genuliacensis, qui dicta die XXV Junii celebratur, illustrare, atque adeo examinandum suscepisset Sanctusne ille Amandus distinctus foret a magistro S. Juniani, operi immortuus est. Inchoatum opusculum absolvendum admisit Papebrochius; at in suo quam in alieno opere sagacior, imperfectum Henschenianæ lucubrationis non attendit, et continuo S. Amandum Commodoliacensem cum Genuliacensi confundens, pauca apposuit, et qualemcumque scriptionem typis credidit excudendam. Neque primi sumus in illa Henschenii et Papebrochii redarguenda opella. Jam pridem decessores nostri Pinius et Stiltingus in Prætermissis ad diem XXVI Augusti [Acta SS., tom. V Augnst., p. 762.] mentem suam de hac manifestarunt his verbis: Apud nos tomo V mensis Junii, die XXV ejusdem mensis pag. 78 actum est de SS. Amando et Domnoleno Gimeliaci in Petragoricis, et ibidem e Vita S. Juniani Commodoliacensis, danda, ut ibi dicitur, ad XVI Octobris, profertur fragmentum de S. Amando Commodoliacensi: quod dum contuli cum lectionibus ejus supra allegatis, congruentiæ, quæ in his, et in isto fragmento occurrunt, mihi suadent, in utraque narratione relucere S. Amandum Commodoliacensem: ut mirum appareat, tunc illud fragmentum ibi relatum fuisse, loco utique, prout nobis videtur, non suo. At de hoc Sancto, ac præsenti controversia tractari poterit in supplemento operis, si posteris nostris videbitur. Verumtamen hic loci potius, quam in supplemento totius operis, hæc lis dirimenda est, quoniam S. Amandi Commodoliacensis vita omnino innectitur vitæ sui discipuli Juniani: unde omnium aptissimum visum est, universa magistri gesta in præsenti illustrare Commentario; ne ter quaterque de eodem Sancto per particulas dicendum sit.

[2] [Distinguitur ob alio S. Amando,] Ante omnia probe inter se distinguendi sunt S. Amandus Genuliacensis, et S. Amandus Commodoliacensis, S. Juniani magister: quod ut liquido fiat, prius S. Amandi Genuliacensis diem et locum cultus, et dein locum habitationis cum tempore vitæ discutiemus; inde ad S. Amandi Commodoliacensis gesta progressuri. De die, quo Genuliacensis Amandus colitur, quæstio movenda non est; cum inter omnes conveniat diem XXV Junii esse. At locus cultus intricatissimus in opere nostro factus est, ex sequentibus, quas ad dictam diem produxit Henschenius, annuntiationibus: Molanus in secunda et tertia editione Usuardi cum suis additionibus ista habet: “In Gemeliaco, natalis SS. Amandi et Domnoleni Confessorum.” Et de Amando seorsim ita in MS. Barberiniano: “In Genelaico natale S. Amandi Confessoris.” Verum “in Geniliaco” scribitur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentii, et “Genuliaco” in MS. Florario. At loco non expresso “S. Amandus Confessor,” in MS. Florentino Magni Ducis, et MS. Coloniensi S. Mariæ ad gradus, est relatus. Qui perperam etiam Amandus sive Amantius episcopus scribitur. Hactenus Henschenius: cujus dictis ex Solleriani Usuardi Auctario addi licet secundum codicem Montis-Sancti: In Geneliaco natalis S. Amandi Confessoris. Molano suffragatus est Papebrochius, SS. Amandum et Domnolenum Gimeliaci in Petracoricis cultos affirmans.

[3] [qui die XXV Junii non Gimeliaci, sed Genuliaci colitur;] Atque hic jam primus error apparet, videlicet SS. Amandum et Domnolenum Gimeliaci sacro observari cultu. Sunt quidem plura hujus nominis loca; nam, ut taceam vicum diœcesis Namurcensis, olim abbatia celeberrimum, qui jam Gimeliacum, jam Gemblacum, optime vero Geminiacum (ut ex Historia prisci Belgii [Les Pays-Bas avant et durant la domination Romaine, tom. II, p. 494.] Cl. Schayes colligere est), scribitur; habebat S. Ruricius I, Lemovicensis episcopus, cujus Acta ad XVII Octobris illustrabimus, diœcesim seu parœciam Gemiliacensem; quod ipse testatur in suis Epistolis: Quamobrem, inquiens, studio caritatis, non cupiditatis, has * ad sanctitatem vestram presbyterum meum pro diœcesi Gemiliacensi, unde jam pridem vobis scripseram, destinavi [Lib. II, epist. 6, in Lect. Antiq. Henr. Canisii, edit. Basnag., tom. I, p. 384.] . Tertium Gimeliacum vicum in Petragoricis fuisse, liquet e Vita S. Eusitii, quam ad V kalendas Decembres explicabimus, et in qua hæc occurrunt verba: Hic igitur Petragoricæ urbis indigena, apud Gimeliacum vicum natus et altus est [Vit. S. Eusitii seorsim excusa et desumpta ex vet. cod. MS. Biblioth. regiæ Parisiensis.] ; quem locum nunc Gembly aut Gemeliac nuncupari testis est auctor Geographiæ Legendarum Sanctorum [pag. 54.] . At nullus ex tribus his vicis Sanctorum Amandi et Domnoleni cultu sacer est. De Gimeliaco Belgico dubium moveri nequit; neque valet utrumque reliquum. Etenim, teste Gaufredo Vosiensi [Bibl. nov. MSS. Labbe, tom, II, p. 286.] , circa annum 1184 (quo fere scribebat Gaufredus) S. Domnolenus, non in Petragoricis, neque in agro rurali Lemovicensi, sed ipsis Lemovicibus requiescebat: Urbem itaque nostram, ait Gaufredus, post diœcesim repetamus… In ecclesia S. Gregorii juxta monasterium S. Andreæ tumulus cernitur S. Domnoleni ejusdem, quem Gallia Christiana [Tom. II, col. 539.] ab anno 1534 juxta Lemovicas jacere tradit. Unde evidens est non recte S. Domnolenum Gimeliaco adscribi. Neque est cur moram injiciat auctoritas Henschenii, objicientis hæc itidem ex Gaufredo desumpta verba: Beatus Dominicus in basilica S. Stephani juxta castrum de Gimel requiescit; cum nomina Dominicus seu Dominius et Domnolenus distincta prorsus sint; ille die XIII Novembris [Martyrol, uuiv. Cl. Chastelain ad dict. diem, et Labiche de Reignefort six mois de vies de SS., etc., tom. III, p. 41.] , hic die XXV Julii [Breviar. Lemovic. anni 1626.] colatur; neque Gaufredus temere contradictionis arguendus sit, quasi unum eumdemque Sanctum in ecclesia S. Gregorii et in basilica S. Stephani sepultum dixisset. Hinc itaque liquet annuntiationem illam Molani, qua SS. Amandi et Domnoleni cultus Gimeliaco adscribitur, et quam Papebrochius et Henschenius fuerunt amplexi, certissime erroneam esse, quantum pertinet ad S. Domnolenum. Contra, cum reliquæ omnes citatæ commemorationes hujus nævi sint expertes, et e lectionibus variantibus eæ seligendæ sint, quas contextus aliaque adjuncta probent, nemini dubium fore autumo, quin Genelaico, Geneliaco, aut, quod apprime rectum est, Genuliaco donandus sit S. Amandus, qui die XXV Junii colitur.

[4] [ubi monasticam duxit vitam;] Atque id quidem manifestum omnino fit ex eo, quod olim Genuliaci commoratus sit vir sanctus, nomine Amandus. Est scilicet in diœcesi Petragoricensi locus, cui vulgare nomen Genouillac, et in quo Galliæ Christianæ collectores [T. II, col. 1536 et alibi.] et Ruinartius in sua S. Gregorii editione [Col. 980.] Sanctum Amandum cum SS. Soro et Cypriano sub abbate Savalo prima monastica stipendia meruisse perhibent. Neque injuria hanc Genuliacensis Monasterii traditionem amplexi sunt: in fragmento enim Vitæ S. Amandi, quod Labbeus [Bibl. nov. MSS., tom. II, p. 481.] edidit, hæc ipsissima reperio verba: Igitur præfatus vir Dei Amandus juxta nominis sui etymologiam, amatus a contribulibus amoris divini indeptus tyrocinia istiusmodi est divina aggressus. Cum esset miles multum nobilis ex pago urbis Lemovicinæ oriundus, montibus videlicet pristinis, ubi etiam monstratur illius hereditarius fundus, ab his digressus montibus, relictis facultatibus, omnem monasticam normam est nactus. Nam humilia expetens a montibus sublimibus (Lemovicensibus scilicet) ima vallium adiens descendensque agello Petragorico nuncupante Genoliaco, ubi tunc agmina monachorum degebant sub abbate Savalo et rege Clotario, juncto sibi Soro Arvernico viro sanctissimo atque Cypriano Dei electo, una devotione unanimes, uno diei articulo comam capitis deponentes, sanctæ religionis sese mancipaverunt in obsequium, citoque ad virtutum culmen evecti ob theoreticam gratiam solitudinem elegerunt: quæ verba commentario non indigent. Colitur S. Sorus die I Februarii, et S. Cyprianus I Decembris.

[5] [unde postea ad locum, abbatia de Coli celebrem, transgressus,] Ex Vita S. Sori, ad ineuntem Februarium edita, plura de hoc eodem S. Amando discere licet. Cum nempe S. Sorus, quem in monasticæ vitæ proposito socium habebat S. Amandus, cerneret anxietatem atque tumultum hominum confluentium Genuliacum, atque adeo brevi hinc discederet, illum secutus est individuus comes S. Amandus trans fluvium Viseram * inferiorem, et in infimo tractu, quem Dordonia et Visera intercipiunt, terni separatum sibi elegerunt locum. Terracini habitasse perhibetur S. Sorus, et cœnobii, quod ibi fuit, auctor et patronus dicitur. S. Cyprianus prope Dordoniam in loco, qui nunc a suo nomine Fanum S. Cypriani audit, cellam suam habuit, et ut in ejus narratur Vita, ab ejusdem loci fratribus affectuose receptus, tandemque electione fratrum circumquaque manentium ad presbyteri officium est assumptus; qui presbyteratus cum abbatis munus complecti videatur, assentimur Papebrochio addenti: eorumque factus est abbas. Medius inter S. Cyprianum et S. Sorum, ad hunc tamen propius, (non Gimeliaci, ut æstimavit Papebrochius, sed in loco ubi sæculo elapso exstabat adhuc abbatia S. Amandi de Coli), sedem sibi elegit S. Amandus, non vitæ solitariæ propositun ad extremum usque vitæ terminum ita retinens, ut unum, (Junianum intelligit, sed male), discipulum susceperit [Act. SS. ad XXV Junii, p. 79.] ; sed ut saltem ad instar SS. Sori et Cypriani plures admiserit suæ vivendi normæ sequaces, forte non sub uno tecto, sed dispersos et circumquaque manentes. Quod vitæ genus in Lemovicensi, Petragoricensi, Arvernensi atque aliis Galliæ agris sæculo VI et VII communissimum fuisse videtur. Sanctum Amandum autem plurimis discipulis præfuisse constans traditio argumento est, illudque testantur Galliæ Christianæ scriptores, qui cum loci abbate egerant; et quidem ipsa abbatia quæ S. Amandi nomen ab auctore suo et patrono habet, cujus festum agitur VII kal. Julii [Gall. Christ., tom. II, col. 1536.] , non vana probatio est. Hæc de die et loco cultus, deque patria et monastica vita S. Amandi Genuliacensis. Jam de ejusdem ætate.

[6] [post medium sæculum VI, imo ad finem hujus sæculi obiit;] Quantumvis S. Sori Vita, cujus jam memini, et quam Bollandus ad I Februarii, Labbeus in Bibliotheca nova MSS. [Tom. II, p. 666.] ediderunt, fabulis immixta foret, ut innuit Claudius d'Estiennot citatus in Gallia Christiana [Gall. Christ. tom. II, col. 1532.] , qui se alteram, cui narratio de morbo elephantico regis Guntramni deest, habuisse profiteri videtur; eam tamen omnino damnare iniquius foret, neque eam damnarunt Galliæ Christianæ concinnatores. Quapropter hæc saltem ex ea admittenda videntur, quæ omnino verisimilia sunt: porro finem versus istius Vitæ hæc reperire est: ad cujus (S. Sori) obitum præsentes adfuere sancti viri Amandus et Cyprianus. Unde planum est S. Amandum Genuliacensem superstitem fuisse S. Soro, ac proin ex hujus ætate illius ætatem colligi posse. Jam vero sive Guntramnus, regnum anno 561 adeptus, S. Soro necessaria ad monasterium construendum ministravit, ut edita S. Sori Acta habent; sive Gocundus Lemovicarum princeps, Pelagia conjux et Aredius filius id præstiterunt, ut referunt, inquit D' Estiennot, ipsius S. Sori Acta inedita, et subobscure consentiunt Gaufredus apud Labbeum [Bibl. nova MSS., tom. II, p. 286.] , et Bernardus Guidonis itidem apud Labbeum [Ibid., p. 631.] , consequens est S. Sorum atque eo magis S. Amandum Genuliacensem post medium sæculum VI obiisse. Etenim S. Aredius, qui anno 591 obiit, cum donum suum misit, abbatiale jam tenebat pedum, ut liquet ex edita S. Sori Vita: Beatus Aredius (ea illic leguntur verba) tunc temporis abbas … in adjutorium ædificii ostium ei (S. Soro) opere cornificio aptatum misit. Unde, cum secundum Mabillonii computum [Annal. Benedict. ad an. 572, num. 48.] S. Aredius monasterium suum circa annum 572 condiderit, aut certe id fecerit post annum 550, ut liquet ex ejus Vitis in opere nostro [Act. SS. ad XXV August., p. 171 et seqq.] , oportet ut S. Sorus et proin S. Amandus ejus socius medio sæculo VI adhuc viveret. Si vero Guntramnum S. Sori benefactorem facias, manifestius etiam fit S. Sorum et consequenter S. Amandum Genuliacensem non ante annum 550 e vivis decessisse; cum ille, annos natus 36, regnum tantum adeptus sit anno Christi 561, et supremum obierit diem anno 593. Neque tantum ex Vita edita S. Sori, constat pientissimum hunc virum Guntramno coævum fuisse; verum ex hac Vita liquet, id in anteriori quoque fuisse adstructum. Numero scilicet 12 legere est: Igitur, UT EX IPIUS (S. Sori) PATET GESTIS, hic Beatus temporibus exstitit Gontranni quondam potentissimi ac sanctissimi regis … Et quidem pro communi scriptorum calculo refertur mors S. Sori ad annum 580; quo proin posterior esset obitus S. Amandi Genuliacensis. Superest ut inquiramus in diem locumque cultus, gesta et ætatem S. Amandi Commodoliacensis.

[7] [noster vero S. Amandus colitur Commodoliaci seu ad S. Juniani XXVI Augusti,] Gaufredus Vosiensis in Chronico [Labbe Bibl. nova MSS., t. II, p. 285.] luculenter adstruit S. Amandi cultum, quem inferius aliunde quoque certum omnino faciemus: Commodoliacenses, inquit chronologus, Juniano jubilant cum Amando præceptore suo. Est autem Commodoliacus venustum diœcesis Lemovicensis (dépt Haute-Vienne) oppidulum, vulgari nunc nomine Sancti Juniani (St-Junien) appellatum, jacens ad Vigennæ (Vienne) ripam, et celebre olim ecclesia collegiata, ut inferius innotescet. Neque minus certus est dies cultus, ut liquet ex his, quæ inter recensendos prætermissos ad diem XXVI Augusti [Act. SS. August., tom. V. p. 762.] scripserunt decessores nostri: “In festo S. Amandi Confessoris duplex primæ classis die vigesima sexta Augusti” Officium proprium, cum Octava invenimus inter nostras schedas MSS. de Sanctis ejusdem diei: quod Officium R. P. Godefrido Henschenio misisse indicatur in nostro apographo Armandus Gerard canonicus Sarlatensis anno 1664: “ex traditionibus, uti prænotatur, ecclesiæ Sancti Juniani.” Laudatus vero R. A. D. Gerardus in fragmento litterarum suarum … scribit ista: “Officia MSS. SS. Amandi Confess. XXVI Augusti, et Juniani XVI Octobris … accepi ex ecclesia collegiata S. Juniani in Lemovicibus.” Quibus decessorum dictis fidem addere possumus ex ipsis, quæ adhuc supersunt, hic citatis documentis. Præterea Collinus, Commodoliacensis seu San-Junianensis canonicus, catalogum olim dedit ad nostrates, de quo mentionem facit in nota MS. Bollandus; atque in eo S. Amandi festivitas nuntiatur, ad toties dictam diem XXVI Augusti apud Commodoliacenses agenda. Hæc autem dies absque dubio S. Amando sacra facta est ex inventione seu translatione ejus Reliquiarum, ut liquet ex Antiphona ad Benedictus quæ sic num. 11 ejus Officii sonat: Hodie canonicorum devotio et sanctæ manus sanctum corpus invenerunt Amandi et transtulerunt… Cujus ritus esset hæc solemnitas, patet ex modo dictis.

[8] [licet erronee aliter scripserit Collinus,] Mirum vero omnino est, quem paulo ante nuncupavi, Collinum in Historia Sanctorum Lemovicensium S. Amandi Commodoliacensis Vitam edidisse ad XXV Junii, qua colitur S. Amandus Genuliacensis, non autem ad diem XXVI Augusti; quod forte ab eo actum est, quod illusus fuit sicut Henschenius et Papebrochius, ambos Amandos confundentes; aut quod sibi obsecundandum esse credidit populo Lemovicensi, qui alicujus S. Amandi festum in Kalendariis Lemovicensibus ad diem XXV Junii, minime ad XXVI Augusti legebat. Difficultas scilicet non silenda hic latet: in diœcesis Lemovicensis fastis sacris unum tantum occurrere S. Amandum eumque coli XXV Junii; unde consequens videtur unum quoque tantum in Lemovicibus aut vicinia exstitisse; quod eo magis urgeri potest, quo magis mirum foret Genuliacensem aut Petragoricensem coli in diœcesi Lemovicensi, et in eadem non coli Lemovicensem. Responsum in promptu est: nihil enim interdum mirabilius esse, quam cultum quem Sancti in quibusdam locis, non in aliis, obtinuerunt, omnibus hagiophilis innotescit, et ne late discurramus, specimen cominus est. Sanctus Amandus scilicet, quem a loco, cui ejus cultus assignatur, Genuliacensem dixi, in nullo Martyrologio aut Auctario, in quantum novi, refertur ad monasterium de Coli, cujus tamen auctor et patronus habebatur, aut ad Lemovicas unde fuerat ortus, sed ad Genuliacum, ubi non ita diu fuit commoratus. Præterea cum hic Sanctus natione Lemovix sit, non sane miraberis eum in patria honorari; cui admirationi tanto minor subesset ratio, quo clariora fuerunt ejus miracula, et proin cultus. Cujus assertionis testem invoco ejus biographum sic in prologo loquentem: Scripturus de vita Beati Amandi, nonnulla aggredior * ut gesta illius incomprehensa mortalibus per ordinem texere contendam, sed ut ejus conversationis primordia (quæ sane ex S. Sori Vita noscebat) et aliquantorum miraculorum indicia supremaque sanctitatis edisseram. Enimvero quis ad liquidum illius evidenter promere sufficiat actum, cum necdum miraculorum ejus multigenum deprehendatur chaos. Hæc ex sæpe citato fragmento desumpta cultum innuunt, qualem numquam habuisse videtur S. Amandus Commodoliacensis, cujus etiam corpus usque ad finem fere sæculi XI oblivione et terra obrutum jacuit, ut postea videbimus. Verum ad S. Amandi Vitam stylum jam vertamus.

[9] [Dicitur hic S. Amandus filius regis Hungariæ,] Ex pluribus Sancti Amandi biographiis, de quibus dicemus postea, frustra eruere conaberis hujus Sancti patriam, si unum opusculum gallicum Collini San-Junianensis Canonici, cujus jam memini, excipias. Hic scilicet S. Amandi Reliquias memorans, profert inscriptionem quam ad medium sæculum undecimum refert; sic sonat hæc inscriptio: Hic sunt ossa, sudarium et cineres Sancti Amandi filii Regis Hungariæ. Cum autem litteræ sæculi undecimi sat facile a recentioribus vulgo distinguantur, et Collinus multos MSS. codices tractaverit oporteat, ejus testimonium admittendum esse videtur, et proin referenda inscriptio ad annum 1075, quo sacrum ejus corpus detectum fuit, ut num. 19 ostendere conabimur. Unde vero sæculo XI rescitum fuerit S. Amandum filium regis Hungariæ fuisse, non facile determinaveris. An inscriptum erat sepulcro, in quo S. Junianus suum magistrum condidisse dicitur? An ipsi Commodoliacenses sæculo XI illud sibi imaginati sunt? Licet dictio: Regis Hungariæ, non autem Regis Hunnorum, aut Hungarorum suspicioni subjaceat, posterius tamen affirmare mihi non placet, quoniam in hoc supposito illud inseruissent absque dubio Vitæ aut Officio S. Amandi, quod a fabulis satis purum est. Ad prius autem quæsitum affirmanter respondere, idem ac aleam jactare quibusdam forte videbitur. Nihilominus Hildebertus Cenomanensis in Vita S. Hugonis Cluniacensis in loco, quem num. 18 integrum recitabo, tradit S. Amandi sepulcro aliquam inscriptionem impositam fuisse.

[10] [quod si ad verbum intelligeretur, eum filium Attilæ faceret;] Verum si quis admittat prioris inscriptionis veritatem, caveat ne vocabulum Rex intelligat prout in hodiernis hominum auribus sonat. Late jam plures ostendere tentarunt, sæculis V et sequentibus, idem id esse ac vocabulum Dux. Et quidem si S. Amandus filius diceretur regis totius Hungarorum gentis, filius ipsius Attilæ, qui medio sæculo V Galliam vastavit, statuendus foret. Docet scilicet Johannes Thworcz in Chronicis Hungarorum [Scriptor. rer. Hungaricarum, tom. II, p. 60.] , Hungarorum capitaneos Belam, Keme et Kadicham in prælio anni 401 apud Kesmawr occubuisse, et sequenti pagina addit Attilam dumtaxat, qui Hungarico idiomate Ethele dictus est, et Budam fratrem ejusdem supervixisse, eumdemque Attilam unanimi voto regia dignitate elatum fuisse. At licet gratia divina multifaria sit, licet ipse Attila ab eremitis teste eodem Thworcz, non abhorruerit, et eodem auctore [p. 76.] , cui assentit Petrus Ranzanus [Scriptor. rer. Hungaric., tom. II, p. 346.] , multitudinem filiorum susceperit, absurdum foret S. Amandum filium Attilæ assignare; quoniam in hoc supposito, Ruricius episcopus Lemovicensis (de quo modo plura) id sane aliquando in suis litteris meminisset. Si itaque S. Amandus natione Hungarus fuerit, alicujus ducis sub Attila militantis filius dicatur oportet.

[11] [dicitur quoque sub Clodovæo vel Alarico militasse.] Porro quoniam S. Amandus a quibusdam Hungarus habitus est, atque exeunte sæculo V vitam eremiticam est amplexus, inde sane profluxit traditio, quam Collinus quoque refert, et qua Sanctus noster (quem tamen Arianum fuisse negant) vel sub Alarico rege Gothorum, aut Clodovæo Francorum rege stipendia meruisse perhibetur. Verum licet utravis suppositio cum chronotaxi modo proponenda non pugnat, siquidem Clodovæus anno 486 arma sumpsit, et Alaricus II anno 484 regnum obtinuit, nescio num eruditis placiturum sit Hunnum Gothorum aut Francorum castris annumerare, cum caduca traditio tantum id adstipulatur.

[12] [Ante annum 490 Commodoliacum secessit, ubi circa annum 500 obiit.] Quidquid tandem in sæculo egerit S. Amandus, certum est eum Commodoliacum secessisse, vitam eremiticam ducturum: qui secessus ante annum nonagesimum post quadringentesimum certo contigit. Ruricius enim Lemovicensis præsul, senior dictus, ut a succedente sibi nepote distinguatur, ante annum quingentesimum decimum obiisse traditur; quod ad XVII Octobris latius examinabimus. Jam vero si S. Amandus decem saltem annis ante S. Ruricium I obiisse dicatur, a vero aberrari non potest, quoniam S. Junianus in omnibus monumentis fertur S. Ruricium secundum, juvenem adhuc superbiæ fastu elatum, post mortem S. Amandi, liberasse a dæmone aut a morbo. At cum hic Ruricius avo suo successerit in sede Lemovicensi, nec continuo post suam liberationem, aut vitæ emendationem, hunc honoris gradum ascendisse videatur, merito sane refertur S. Amandi mors ad annum circiter 500. Si vero decem anni vitæ eremiticæ assignentur, eumque proin non post annum 490 Commodoliacum venisse statuatur, pauciores fere annos quam exigunt S. Juniani instituendi labor aliaque gesta, istic degisse affirmatum fuerit. Etenim cum Ruricius I circa annum 484, (ut ex Stiltingo nostro Vitam S. Fausti Regiensis ad XXVIII Septembris illustrante num. 270 et 288, ubi Epistolam IX Fausti partim recitat, liquet), Lemovicensem sedem obtinuerit, et Sanctus Amandus, sub ejus episcopatu Commodoliaci fuerit detectus, postquam aliquandiu latuisset, licitum forte videbitur initium S. Amandi vitæ anachoreticæ etiam ante annum 490 referre. His itaque evolutis, si ad propositam quæstionem redeamus, quis non viderit S. Amandum Commodoliacensem non tantum die et loco cultus, patria (in quantum traditioni est fides) atque habitationis loco distinctum esse a S. Amando Genuliacensi, sed inter utrumque aut integrum, aut saltem dimidium sæculum effluxisse? Superest ut reliqua, quæ de Sancto Amando innotescunt, exponantur: at primum de biographis.

[Annotata]

* forte cum his

* La Vesere

* supple non

§ II. Biographi S. Amandi Commodoliacensis; ejus gestorum compendium e Bernardo Guidonis; Reliquiarum inventio a S. Hugone Cluniacensi facta, earumque cultus.

[Recensentur fontes,] Joannes Collinus canonicus theologalis San-Junianensis, cujus jam meminimus, anno 1657 publici juris fecit Vitam beatorum Amandi et Juniani anachoretarum, ex veteribus ecclesiæ monumentis. Idem anno 1673 duplex edidit opusculum: Florilegium sacrum Lemovicense, et alterum gallicum, Historiam, sacram Vitarum Sanctorum Lemovicensium. Bonaventura de Sancto Amabili Carmelita in opere suo, anno 1676 excuso, de Apostolatu S. Martialis, de Sanctis Lemovicensibus sermonem quoque habens, agit procul dubio de SS. Amando et Juniano; at nullum nobis desiderium ingerit ejus scriptionis absentia, quoniam fieri nequit, ut pluribus quam Collinus usus fuerit documentis. Tertius, qui Sancti Amandi Vitam consarcinavit, est Bernardus Guidonis Lodovensis episcopus, ex Ordine Prædicatorum, cujus Speculum Sanctorale, quod inter vetera legendaria optimum videtur (in quantum ex editis Vitis æstimare licet), Avenione in bibliotheca urbana MS. exstare falso nuper tradidit Haenel in Catalogis Bibliothecarum. At cum olim illic asservabatur, edidit ex eo Benedictus Gononus Vitam SS. Amandi et Juniani. Ejusdem Vitæ apographum exstat Bruxellis in Bibliotheca Burgundica regia, desumptum ex codice MS. Pragensi, et collatum cum autographo. Ex annotatione MS. Bollandi colligo breviorem Vitam exstitisse in MS. codice Rubeæ Vallis; at minoris pretii eam existimavit, quam ut ad finem usque cum autographo Pragensi conferret.

[14] [unde S. Amandi vita cognoscitur;] In Bernardi Guidonis opusculo mentio fit codicis San-Junianensis his verbis: Cujus corporis Sancti Amandi inventionis in prædicto loco et translationis ab eodem, et miraculorum gestorum series et historia diffusius scripta ibidem legitur et habetur, et Sancti Amandi etiam nominatur. Hæc Historia S. Amandi ipsum Officium est, quod edemus; quodque proin certo ad sæculi XIV initium referendum est, nisi potius, ut libenter æstimo, ad initium sæculi XII, triginta forte annis post corporis inventionem. At pauciora illic de S. Amandi in terris viventis gestis: omnium plurima profert Bernardus Guidonis, potissimum S. Juniani Vita usus. Hæc autem S. Juniani Vita, quam Commodoliaci audivit S. Hugo Cluniacensis abbas, omnium antiquissimum monumentum est: cui tamen sæculo, utrum VII an VIII, illiganda sit, non liquet; tametsi extra dubium est insignis ejus vetustas. Hanc Vitam Cluniaci olim descripsit Papebrochius: idemque fecimus Parisiis, ejusdem Vitæ aliquantum amplificatæ apographum desumentes ex Legenda Aurea cum auctariis, jussu Romani prioris monasterii Cœlestinorum Beatæ Mariæ (verisimiliter Parisiensium) conscripta, et anno 1442 absoluta, ut fol. CXLII notatur. Occupat nunc hic codex MS. loculum 45 bibliothecæ Parisiensis, quæ sibi nomen ab armamentario (l'Arsenal) mutuata est. Deest autem huic Vitæ prologus; at in plurima divisa est capita, quorum tituli breviori Vitæ desunt. Huc usque de fontibus unde S. Amandi gesta noscuntur.

[15] [atque hic secundum Bernardum Guidonis narratur ejus vita eremitica,] Porro en ut collegit Bernardus Guidonis S. Amandi gesta; editione Gononi collata cum apographo nostro utor: Beatus Amandus vir illustris, nobilibusque ortus natalibus, natalem locum et divitias temporales pro amore divino relinquens, et vitam solitariam sibi eligens, inter arctas et accessu difficiles angustias rupium, parvum tugurium sibi construxit in rure seu territorio nobilis viri * Ruricii seu Roricii * episcopi Lemovicensis supra Vigennæ fluvium, cujus loci seu territorii vocabulum tunc Commodoliacus dicebatur, ubi aliquandiu commoratus est ignotus hominibus, Deo notus, cui soli in solitudine placere cupiebat. Quadam vero die nutu Dei in rupe prærupta a pastoribus solitarius reperitur, qui, asperrimæ illius habitationis locum admirantes, abierunt; dehinc illius solitudinis incolam populis divulgarunt. Cujus rei notitia, fama referente, dum ad prædictum Ruricium seu Roricium Lemovicensem præsulem pervenisset, comperto quod vir Dei Amandus inter arbusta frondesque, quas locus eduxerat, antrum habitationis haberet, jussit ibidem pro spatio loci fieri cellulam habitantis solitarii satis amplam, sed conventui multitudinis nimis angustam. Ex toto siquidem illius montis spatio rupis prærupta eminebat, quæ undique accessum præbebat arctam modicamque planitiem continens, ad quam de monte superiori difficilis admodum descensus erat, ubi Amandus vitam solitariam virtutibus plenam ducens, contemplationi divinæ vacans, hostis antiqui certamina non modica toleravit et vicit.

[16] [ejus erga S. Junianum magisterium,] Beatus vero Junianus puer (ut fertur) natione Cameracensis ex nobili prosapia ducens originem, spiritu Dei afflatus, ut desiderio cœlestis patriæ, parentes, patriamque natalem relinqueret, ad partes Aquitaniæ, duce Domino, pervenit. Comperta autem fama sanctitatis beati Amandi, ipsum adiit, cupiens institutis ejus, et moribus informari, et cum eodem se Christi tirocinio et servitio mancipare; accedensque ad cellulam Sancti Amandi, fores ejus ut sibi aperirentur pulsare cœpit. Sanctus vero Amandus cum cognovisset ad fores pulsantem esse, æstimans ne forte esset illusio aut tentatio diabolica, aliquandiu siluit, nec mox ei patefecit ingressum, donec probaret cujus rei causa prædictus venerabilis puer ad ejus cellulam accessisset. Cognita vero causa, mox eum cum gaudio suscepit, et viam salutis ostendit. Junianus itaque egregiæ indolis adolescens, qui sortitus animam bonam tanta humilitatis gratia, tantaque sanctitate vitæ noscitur excrevisse, ut non solum imitator magistri existeret, verum et divino amore succensus, magistri vitam virtutemque transcenderet.

[17] [ejus obitus et sepultura.] Demum cum ejusdem Sancti Amandi obitus propinquaret, post sanctam institutionem discipuli sui Juniani, vitamque laudabilem sanctitatis, consummato felicis vitæ agone, plenus dierum et operibus sanctis, in pace migravit ad Dominum; habitationis et sanctitatis suæ hæredem et successorem relinquens Junianum, ex discipulo magistrum, tamquam alter Elias alterum Elisæum. Corpus vero Sancti Amandi in eodem loco, ubi solitariam vitam duxerat, sepelivit (in pristino scilicet antro): ibique sepultum latuit annis multis, indeque post annorum multorum curricula, translatum fuit ad ecclesiam seu monasterium Sancti Juniani, et juxta ejus tumulum collocatum, id agente et prosequente instanter et devote viro strenuo Domino Rabulpho * canonico, concomitantibus et sequentibus signis. Qui Rabulphus a B. Odone * Cluniacensi primitus exhortatus, in eodem loco primitus ecclesiam construxit, in qua mundo renuntiavit, sancte obiit, vixit, et quiescit. Cujus corporis sancti Amandi inventionis in prædicto loco, et translationis ab eodem, et miraculorum gestorum series et historia diffusius scripta ibidem legitur et habetur, et Sancti Amandi etiam nominatur. Floruit sub eodem fere tempore S. Amandus, quo Clodovæus rex Francorum, a B. Remigio baptizatus, cum Alarico rege Gothorum, qui Arianus erat, et Aquitaniæ et Gothiæ regnum occupabat, quod Romanis abstulerat, congressum habuit milliario decimo ab urbe Pictavis, ubi Alaricus confossus occubuit (anno 507), et depulsis ab Aquitania Gothis Arianis, eamdem meliori religionis regula et fidei continuo replevit. Erat autem Dominicæ Incarnationis fere quingentesimus (annus 497) quando Clodovæus fuit per sanctum Remigium baptizatus, regnavitque annis circiter quindecim (potius 14) post baptismum.

[18] [Reliquiarum inventionis adjuncta,] Cum his fere similia in S. Juniani edenda vita occursura sint annotatis illustranda, non est quod diutius inhæreamus S. Amandi gestis: una Reliquiarum inventio examinanda superest. Quæ Bernardus Guidonis de ea superius protulit, ex S. Amandi Officio extracta esse jam monui. Paulo aliter eamdem inventionem narrat Hildebertus Cenomanensis episcopus in Vita S. Hugonis, sexti abbatis Cluniacensis, quæ in opere nostro ad XXIX Aprilis edita est, ubi hæc leguntur [Act. SS. ad XXIX Aprilis, p. 639.] : Item Dei servus (S. Hugo), dum esset in Aquitania, ad ecclesiam B. Viviani, sanctorum locorum solicitus visitator, accessit. Ubi cum præfati Confessoris diligenter actus et vitam legeret, cujusdam boni viri nomine Amandi factam in ea reperit mentionem, de quo ipse plenius edoceri desiderans, opinionem ejus et patriam, propositum et finem atque sepulturam a clericis præsens inquirit. Respondetur sciscitanti B. Amandum magistrum S. Viviani, meritis insignem, doctrina conspicuum, exemplis clarum. Corpus ejus, prout fama ferebatur, in Galliis habere sepulturam. (E Vita S. Juniani noverant præterea eum ab hoc Sancto et proin in vicinia fuisse sepultum.) Sequenti autem die, decanus canonicorum in eodem loco xenodochium constructurus a B. Hugone suscepti operis postulat fundamentum designari. At ille Spiritu Sancto edoctus: Hic, ait, fundamenta jacite, et minime pœnitebit. Ad ejus itaque suggestionem pueri altius fodientes, mausolæum prædicandæ pulchritudinis inveniunt, B. Amandi nomine insignitum: quo reperto, clerus exultat, populus glorificat Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis, nil jam de merito dubitantes abbatis, quod in inventione claruerat Confessoris. Papebrochium, qui non advertit Sanctum Junianum, ut modo statuam, Vivianum a nonnullis nuncupatum fuisse, induxit in errorem nomen Vivianus. Credidit hunc Xantonensem episcopum esse, cui Ambrosius magister fuisse dicitur.

[19] [tempus,] Verum cum narratio San-Junianensis etiam minuscula adjuncta enarret (quod cum patens error non subest, veritatis argumentum haberi solet), atque San-Junianenses melius hanc Reliquiarum inventionem novisse debeant, quam Hildebertus Cenomanensis, præplacet San-Junianensi Officio potius quam S. Hugonis Vitæ adhærere, ubi diversitas in exponendis adjunctis cernitur. At præcipuus nodus in assignando inventionis tempore est. Ex numeris 1 et 8 Officii S. Amandi novimus translationem feria quarta factam fuisse; ex numero vero 11, liquet eam factam fuisse XXVI Augusti, die S. Amando abhinc sacra. Verum hæc (ut in congruo spatio includamur) annis tantum 1069, 1075 et 1080 concurrere potuerunt. Quis vero ex his sit eligendus, aliunde inquirendum est. In lectione II secundi Nocturni Officii S. Amandi traditur S. Hugo Cluniacensis iterum transiisse per Commodoliacense monasterium, cum, aliquanto tempore post visitationem monasterii Angeriacensis anno 1062 factam, a Willelmo Pictaviensium principe evocatus est Pictavos Monasterii-Novi dotandi causa. Ut vero ex instrumento Galliæ Christianæ [Tom. II, col 351.] inserto liquet, facta fuit hæc dotatio anno ab Incarnatione Domini 1077, V kalendas Februarii, anno IV Pontificatus Gregorii VII, indictione XV. At S. Hugo non interfuit hujus instrumenti confectioni, ut absentia ejus nominis, inter præsentes monachos non signati, certo argumento est. Quapropter S. Hugo memoratum iter susceperit oportet ad dotationis conditiones cum Willelmo exagitandas; quod circa XXVI Augusti anni 1075 fecerit, nisi San-Junianensem narrationem enervatam velint. Quocirca inventio Reliquiarum S. Amandi anno 1075 attexenda videtur.

[20] [et qui secutus est cultus, illustrantur.] Hujus inventionis atque translationis historia quam latissime exponitur in Officio S. Amandi. Ex Collino (penes cujus fidem sunto) addi possunt sequentia: Cum Ramnulphus sacra pignora ad S. Juniani templum transferret, pauper febri quartana correptus et manu accensum cereum gerens, accessit, tetigit loculum et sanitati restitutus est. Positæ tum sunt S. Amandi exuviæ juxta Reliquiariam capsam S. Juniani. Condidit postea Ramnulphus ecclesiam cum xenodochio in ipso loco, unde extractæ fuerant Reliquiæ. Gaudet hæc ecclesia S. Amandi nomine et patrocinio, et 60 abhinc annis (scribebantur hæc circa annum 1673) Patribus O. S. Francisci Recollectis usui data est a San-Junianensibus canonicis, qui sibi tamen reservarunt jus, supplicationes aliasque pietatis praxes ad eam instituendi, cum dies, quibus populus S. Amandi laudes audire gestit, annuatim recurrunt. Idem Collinus sic fere disserit de S. Amandi Reliquiis: In majori templo San-Junianensi ostenditur pretiosum caput S. Amandi inclusum perpulchro crateri (coupe) deaurato, opere antiquo, dato ex pietate a quodam Domino De Brigueil. Cæteræ S. Amandi Reliquiæ cum pluribus aliis servantur in vetusto loculo, qui in thesauro cernitur. In hoc nempe loculo jacet sacculus perbene compositus, cui litteris sexcentis annis vetustioribus inscriptum est: Hic sunt ossa, sudarium, etc. ut numero 9 retuli. At diu ante Collinum jam meminerat harum Reliquiarum Bernardus Guidonis in Opusculis Historicis: S. Amandus qui præceptor fuit S. Juniani, ibidem (Commodoliaci) in capsa habetur, veneratur, et colitur [Labbe Bibl. nov. MSS., tom. I, p. 633.] . Superest ut S. Amandi Officium, pia simplicitate et factorum narratione conspicuum, typis credatur. De ejus antiquitate dixi num. 13; ejus fidem laudavi num. 19, idque reperiet eruditus lector, post sequentem de S. Juniano paragraphum.

[Annotata]

* MS. Prag. sanctæ memoriæ

* MS. Prag. ubique Bunaum seu Bonaum male scribit.

* lege Ramnulpho

* Hugone lege

§ III. De Sancti Juniani cultu; num confundendus cum S. Juniano Nobiliacensi, et altero Rhemensi; de sepulcro et ecclesia sub ejus vocabulo Deo sacra.

CIRCA AN. DXXXV.

[S. Junianus, quem multi memorant Martyrologi,] Cum S. Amandi vita intime colligetur cum vita S. Juniani, neque proin altera discuti possit, quin altera quoque discutiatur, plurima de Sancto Juniano determinata sunt, cum obortæ in S. Amandi vita quæstiones ad examen atque solutionem vocatæ fuerunt. Imprimis tamen supersunt quæ ad S. Juniani cultum pertinent. Porro occurrit hujus Sancti memoria in Martyrologiis tam recentibus quam veteribus, classicis tamen exclusis. Testatur videlicet Dominicus Giorgius in sua editione Adonis, addi codici Vaticano 512 illud auctarium ad præsentem diem: Eodem die natalis Sancti Juniani Confessoris; Auctarium Aquiscinctinum Usuardi apud Sollerium indicat territorium Lemovicense ut locum cultus; Bedæ Auctarium editum ab Eccardo [De reb. Francic., tom. I, p. 829.] ejus quoque meminit. E Bernardo Guidonis S. Juniani cultus jam indicatus est ubi de S. Amando fuit actum: en alia mentio ex ejusdem viri Opusculis Historicis [Labbe Bibl. nov. MSS., tom. I, p. 633.] : Sancto Juniano eremitæ et Confessori jubilant Comodohatenses (Commodoliacenses) canonici: sic enim antiquitus vocabantur qui nunc S. Juniani canonici nominantur; cujus gesta habentur ibidem. Festum ejus recolitur XVII kalendas Novembris. Eidem diei hunc Sanctum assignat Miræus in fastis Belgicis et Burgundicis, Castellanus in Martyrologio universali, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Molanus in Natalibus SS. Belgii, Willot in Martyrologio Belgico, Collinus in Historia SS. Lemovicensium, Labiche de Reignefort in Semestri Vitarum SS. Collectione, etc. Martyrologium vero Parisiense, et alii recentiores fasti sacri ejusdem S. Juniani meminerunt ad XV Novembris aut ad aliam hujus mensis diem; unde id ortum sit, postea videbitur. In recentiore editione Hagiographiæ Butlerianæ memoratur S. Junianus ad XXVI Augusti, ubi de magistro Amando agendum erat; in Ordine demum seu Directorio Lemovicensi anni 1832 S. Juniani festum die XVI Otobris celebrandum indicitur ritu duplici minori in tota diœcesi. Quod spectat ad S. Juniani nomen, notabile est in Usuardo Greveni Ninianum monachum et Confessorem nuncupari. Loco Niniani absque dubio Vivianus legendus est. Hildebertus Cenomannensis, num. 17 citatus, eo nomine S. Junianum Commodoliacensem appellat, et S. Junianus Nobiliacensis ad XIII Augusti in Usuardo Daveronensi item Vivianum sortitur nomen.

[22] [atque olim ob miracula, non tantum Lemovicenses, sed et Pictavi colebant,] S. Juniani Commodoliacensis cultus antiquitas ad ævum S. Gregorii Turonensis, quin etiam altius referenda est. Sic de eo scribit hic S. episcopus [De gloria Confessorum, cap. CIII.] : Fuit et Junianus reclusus infra Lemovicinæ urbis territorium, qui vivens multa populis ostendit miracula: sed et nunc ad sepulcrum ejus sæpe morbi curantur. Nam vidi multos, quos dinumerare putavi longum, qui cæcis oculis ibidem evecti (alibi eo perducti) lumen receperunt, paralyticique directi sunt. Testisque est ipse populus hodieque, qui cum sanitatem recipiunt, statim se tributarios loco illi faciunt, ac recurrente circulo anni, pro redditæ sanitatis gratia tributa dissolvunt. Ex quibus sunt, qui ad basilicam Sancti Martini nostri antistitis pertinere videntur. Cum vero S. Junianus circa annum 535 obierit, et S. Gregorius ipse anno 595 fato cedens sæculum VI non excesserit, hinc fere liquet S. Juniani cultum a morte incepisse. Ex hoc præterea S. Gregorii testimonio, quo tam peculiarem S. Juniani cultum adstruit, ut eum Theodoricus Ruinartius (num. 50 præfationis ad S. Gregorii editionem) speciali mentione dignum judicet et memorabilem appellet, apud omnes constare debet, jam a sæculo VI obtinuisse populi Turonensis pietatem erga hunc Sanctum; quam suis temporibus adhucdum exstitisse scribit Collinus in libello jam dicto, Historia SS. Lemovicensium. Turonensibus vicini sunt Pictavienses, apud quos memoratum morem tributum solvendi, eodem viro teste, exstitit; atque in eorum gratiam tot miracula facta fuisse tradit idem hagiophilus, ut, cum scriberet, S. Juniani Officium quotannis XVI Octobris celebraretur in agro Pictaviensi, potississimum in ecclesia cathedrali S. Petri, et in ecclesia collegiata S. Hilarii Pictaviensis, ubi ritus duplex solemnis observabatur. Verum ex recentiori Directorio expunctum est hujus sancti Juniani nomen. Ex eodem Collino deducere licet, aliud peculiare festum sæculo suo Lemovicibus celebratum fuisse: quod festum S. Juniani a Nivibus (S. Junien des Neiges) appellabant. Hujus festi ratio petebatur ex hac traditione: cum S. Junianus ad S. Amandum venisset, totam noctem illi antrum suum clausum tenuerat S. Amandus; at licet omne hoc tempus abunda cecidisset nix, minime humidus factus fuerat S. Junianus. Festum certum est, non item mihi fundamentum.

[23] [distinctus est a S. Juniano Nobiliacensi,] Secundus labor, post expositum sancti eremitæ cultum obeundus, in Sancto Juniano ab homonymis distinguendo versatur. Gononus scilicet in Vitis SS. Patrum, postquam [p. 209.] meminisset S. Juniani nomen in tabulis Ordinis Fontebraldensis signari (cujus rei causam ex historia hujus ordinis eruere non potui), atque hujus Sancti festivitatem ad XVI Octobris retulisset, continuo confundit hunc Sanctum cum S. Juniano Nobiliacensi abbate, cujus dies sacra XIII Augusti est. Non solus in hunc errorem incidit: hallucinationis socium habuit non tantum Giorgium, Adonis Martyrologium ad hunc diem illustrantem, sed ipsum Labbeum, qui in Bibliotheca nova [Tom. II, p. 569.] Nobiliacensis abbatis Vitam edidit, et in prologo [p. VI.] de sectione prima scriptorum, quos editurus erat, male omnino carpsit Bernardum Guidonis. Quibus vero characteribus hi ambo S. Juniani a se invicem distinguantur, late majores nostri prosecuti sunt ad prædictam XIII Augusti. Præterea ad XV Novembris non solum in Martyrologiis universali et Parisiensi, ubi claris verbis S. Junianus reclusus Lemovicensis annuntiatur, verum in aliis quoque permultis Martyrologiis tertius quidam S. Junianus prodit, quem ad archidiœcesim Remensem pertinere volunt: teste enim Molano in nota ad XVI Octobris et Ferrario ad XV Novembris, legitur apud Remenses in Martyrologio die decimo quinto Novembris: Eodem die beati Juniani Confessoris, quem beatus Remigius baptismate lavit. Cum vero locus memoriæ hic sileatur, brevi suppletus est ille defectus in Martyrologio Canisiano, Sanctum Junianum die XV Novembris ad Remos referente. Et quidem antiqua satis est hæc S. Juniani apud Remenses memoria. In codice enim Usuardino Heriniensi, quem Sollerius et Bollandus plurimis laudarunt, et cui a Sollerio hæc duplex affixa fuit nota: Scriptus fuit ad finem sæculi XI, et Usuardo puro Sanctos Remenses fere tantum adjecit; textui puro additur: Eodem die, beati Juniani Confessoris, quem beatus Rhemigius baptismate lavit. Cui auctario addit Sollerius: Patet proprium loci esse. Maluissem dixisset Sollerius recentiores martyrologos suum Sanctum Junianum diei XV Novembris ex hoc codice hausisse: nam Molanus suum certe inde decerpsit; et Ferrarius, quamvis nuditatem suam novis sibique propriis verbis abscondere velit, solo Molano est usus; quod absque dubio ipse Canisius quoque fecerit. Recentiores prætermitto.

[24] [sed idem videtur] At quæstio est, sitne hic Sanctus Junianus a Sancto Juniano Commodoliacensi diversus. Affirmantem sententiam sequitur expresse Molanus, in Natalibus SS. Belgii ad XVI Octobris; similiter Ferrarius ad XV Novembris, et Saussayus qui S. Junianum XV Novembris confudit cum S. Juniano Nobiliacensi, necessario die XVI Octobris et XV Novembris duos distinctos Junianos memoravit. Claudium Chastelain et Martyrologii Parisiensis concinnatores aliter sensisse ex superius dictis liquet. Et re quidem vera, licet erraverint cum S. Junianum ad XV Novembris agro Lemovicensi adscripserunt, valde probabilis est eorum sententia de duplici hoc S. Juniano in unum conflando: quod obstat argumentum, alias gravissimum, distinctos nempe dies cultus indicari, levius hic forte est: nam cum dies XVI Octobris audiat in Martyrologiis XVII kalendas Novembris, et XV Novembris, mensis nomine tantum mutato, XVII kalendas Decembris dicatur, quam facile fuit Heriniensi collectori improbo loco S. Junianum celebrare: quod eo facilius fuisse dicendum est, quod nulla vestigia veri cultus erga S. Junianum apud Remenses appareant. Etenim nihil in Breviario Remensi, impresso anno 1630; nihil in Brevi, seu Directorio anni 1812; nihil apud Flodoardum historiographum Remensem; nihil apud Galliæ Christianæ continuatores; nihil denique apud nostrum Suyskenum, qui in Vita S. Remigii, ad I Octobris illustrata, plurimis prosecutus est S. Remigii discipulos.

[25] [ac S. Junianus Remensis.] Verumtamen explicari potest quo pacto S. Junianus inscriptus fuerit codici Heriniensi, licet in diœcesi Remensi verum cultum non obtinuerit, neque, ut Sollerius loquitur, proprius loci sit. Cum enim ille codex ad finem sæculi XI exaratus sit, atque anno 1075 corpus S. Amandi, quem S. Junianus magistrum habuerat, inventum fuerit et tanto cum rumore translatum, ut Papebrochius ad XXIX Aprilis [Act. SS. ad XXIX April. Vit. S. Hugon., p. 640.] scripserit: oportere ita solemniter elevatum habere proprium diem cultus; necesse est, ut cum S. Amandi fama nomen S. Juniani per totas Gallias increbuerit, atque adeo utriusque Acta innotuerint. Porro amplior S. Juniani Vita, quæ hoc tempore jam circumferebatur, ejusmodi est, ut, cum quis eam confert cum Vita S. Remigii, nec apprime bene notas chronologicas animadvertit, facile induci possit ad credendum, S. Junianum Commodoliacensem a S. Remigio fuisse baptizatum. Agedum, eccum hujus suspicionis fundamen: in hac Vita S. Juniani, non tantum plura habes de Francis a S. Remigio conversis, sed secundum communem traditionem dicitur S. Junianus filius comitis Cameracensis; et antiquum S. Juniani officium, recentius Lemovicense, Vita S. Juniani a Bernardo Guidonis collecta, item Vita, quam præ oculis habuit Molanus, hac in re consentiunt. Verum ille comes Cameracensis non distinctus censendus est a Ragnachario, aut Raganario, de quo Hincmarus in Vita S. Remigii [Act. SS., tom. I Octobris, p. 149.] hæc habet: Multi denique de Francorum exercitu, necdum ad fidem conversi cum regis (Clodovæi aut Clodovechi) parente Raganario ultra Summam fluvium aliquandiu deguerunt, donec Christi gratia cooperante, gloriosis potitus victoriis, eumdem Raganarium, flagitiis turpitudinum inservientem, vinctum a Francis sibi traditum rex Ludovicus occidit, et omnem Francorum populum per Beatum Remigium ad fidem converti et baptizari obtinuit. Tunc baptizatum fuisse S. Junianum, qui Ragnacharii filius habetur, et a Clodovæo, in cognatos sæviente, non legebatur occisus, crediderit sane Heriniensis codicis scriptor, et propterea contexuerit præfatam S. Juniani memoriam, qua ego non proprium loci Sanctum designari arbitrabor, sed potius talem, quales in peculiaribus diœceseon Martyrologiis occurrere solent, cum non cultum in diœcesi, sed tantum qualemcumque cum diœcesi relationem habent, aut habere putantur.

[26] [Circa annum 535 obiit,] Sub judice itaque relicto S. Juniani patre, natali loco, baptismo, etc., ad tempus ejus mortis gradum facio. Ad locum, numero 22 hujus Commentarii ex S. Gregorio Turonensi relatum, signat Theodoricus Ruinartius annum 530, tamquam tempus emortuale S. Juniani; Claudius vero Chastelain latum sæculi VI spatium apponit. A veritate non multum abesse potest Ruinartius, quoniam biographi omnes quadraginta annos in eremo transactos S. Juniano assignant. Equidem cum paucis tantum annis ante annum 500 S. Junianum in eremum venisse æstimaverim, libenter, quinque Ruinartii calculo adjectis, annum 535 emortualem dicerem. Cum vero S. Junianus puer aut adolescens transierit ad S. Amandum, ad annum circiter quinquagesimum quintum ætatis pervenisse dicendus est. Quæ autem egit S. Junianus, cum Commodoliaci versaretur, atque ex Vita innotescunt, ad aliquot reducuntur miracula; quibus in annotatis ad Acta animadversiones aliquot apponemus.

[27] [et Commodoliaci sepulcrum obtinuit, cui superstruxit S. Ruricius junior oratorium S. Andreæ,] De S. Juniani sepultura in edenda Vita nihil aliud occurrit, quam Basilicam fabricatam fuisse a Ruricio juniore, ubi sancta membra beatissimi Juniani collocarentur. Vita vero amplior plura de S. Juniani sepultura subministrat, quæ recitanda videntur, quoniam coæva censenda sunt Reliquiarum elevationi, quam hic late explicant. Postquam igitur Beatissimus Junianus felici suo obitu diem clausit novissimum, Roricius, non immemor beneficii quod ab eo acceperat, corpus ejus Lemovicas asportare decrevit; quod cum, divina Providentia aliter disponente, non potuit, haud longe a cellula sua quæ supra Vigennam in declivio montis pendet basilicam exstrui jussit in honore Sancti Andreæ dedicatam: ibique honorifice eum tumulavit. Enim vero dum Beatissimus Junianus vita fungeretur, assuetus erat Deo orationes sub spina quadam exhibere; eoque mortuo Roricius honore felicissimo cubitis ferme duobus ab ea ipsum tumulavit; ita enim deliberavit commodius esse, propter religionem loci ubi preces agebat. Inde aram construxit inter Sancti Juniani caput et spinam; et quia altari erat infensa, succidit eam; radix vero in ima remansit. Qua cum tumulo reperta, visa est succo adhuc primo et ramorum inhærentium virore decorata, meritoque vernabat sub qua Sancti preces floruerunt. Valde enim incongruum erat ut arida fieret, quam nec vita nec morte ipse deseruit. Quo loco quicumque et sincero corde quod justum est Deum poscit per Sancti Juniani nomen, compos sine difficultate votorum regreditur.

[28] [in quo detectæ sunt ejus Reliquiæ] Fervet animus videndi amore ardent simul cor et oculi intueri tumulum, qui intra sui claustra Sancti Juniani Reliquias continebat; nec sufficiunt oculi tantum inspicere quantum mens exoptat. Dum vero uno inhærent affixi aspectu quædam infaustissima mulier appropinquavit media abrupta acie; quodque alii non præsumpserunt, ipsa sola temeritate misera præsumpsit. Advolans enim rapidissimo antiqui serpentis stimulo debacchata et sensu polluta, maculatæ limbo tunicæ pulverem circa Sancti Juniani sepulcrum attigit: sed non defuit ibi ultionis supplicium. Mox spiritus immundus arripuit eam, et vehementissime torquens amentiam immisit, et furorem crudelissimum. Ergo ubi astantes hoc mirabile perceperunt signum, illico terrore concussi expalluerunt præ metu. Tunc quisque sibi cavebat, quæ mulierculæ miseræ contigerant. Ipsi autem, qui criminis alicujus sibi conscii erant, retrahebant pedem, expavescentes ultionem. Interim autem supradicta mulier infelix a dæmone infestissimo torquebatur amarissime et circa eam miserabiles lugebant parentes, flebant etiam assines. Nocte igitur consequenti pernoctaverunt cum lucernis in orationibus ad Sancti Juniani sepulcrum, et crastina luce orta, ancillam receperunt purgatam a dæmone. Quæ cum olim mala fuisset, per principem malitiæ didicit bona esse. Ex quo enim ab illius potestate erepta fuit, omnicumque anni revolutione pœnitentiam de peccato suo, quod temere incurrit, usque in supremum egit diem.

[29] [anno circiter 990;] R. D. Labiche de Reignefort [Six mois de Vies de SS. de Limoges, tom. II, p. 237.] refert hanc Reliquiarum retectionem ad an. circiter 990, dum Alduinus, seu Hilduinus, Lemovicensem sedem occuparet. Itherius scilicet, sic ille gallice disserit, ultimus regularis Sancti Juniani monasterii abbas, ad eam celebritatem populum clerumque Lemovicensem invitavit, diemque solemnis jejunii indixit. Die autem XXVI Januarii, post decantatas Matutinas horas, dum populus et clerus preces suas coram Deo funderet, immensa difficultate (oriebatur hæc ex prudenti cautione, qua Ruricius II B. virum tumulaverat), reconditum sepulcrum aperuit, et sacrum ex eo sustulit corpus; quod in loculo ligneo pictoque repositum (neque enim ditiorem fieri lipsanothecam sinebat monasterii egestas), translatum fuit super altare majus templi, plaudente et jubilante populo, qui confertim adstabat.

[30] [quæ sæculo post denuo fuerunt translatæ et adhuc servantur.] Idem Lemovicensis hagiographus [Ibid.] alterius Reliquiarum translationis meminit, quæ die XXI Octobris anni 1102 facta est, et Reginaldo seu Raynaldo Petragoricensi episcopo, Lemovicensis antistitis morbo impediti fungenti vices, adscribitur; quod si verum sit, (et nihil est quod repugnet), corrigenda erit Gallia Christiana [Tom. II, col. 1461 et seq.] , quæ ad annum 1101 seu ad anteriora etiam tempora Raymundi, qui Reginaldo successit, episcopatum Petragoricensem retulit. Quidquid id est, transtulit maxima solemnitate Reginaldus seu Raimundus corpora SS. Juniani et Amandi, necnon S. Ruricii II. Extractum tum fuit ab eo præsule e viliori loculo S. Juniani caput, impositumque opulento crateri ex argento inaurato; qui ingenti divitique lipsanothecæ, laminis argenteis, aureis ornatibus gemmisque instructæ, inclusus fuit. Reliqua sacra ossa duobus ligneis thecis, ferro munitis, inserta fuere, et deposita in pristino lapideo sepulcro, quod S. Ruricius II exstruxerat; quodque ab Itherio, postquam inde sustulisset S. Juniani ossa, restitutum et ad imum sanctuarium supra terram fuerat collocatum. Clausit dein Petragoricensis antistes id sepulcrum duobus acclivibus lapidibus, calce cæmentoque conjunctis. Octo circiter annis post circumdatum fuit id monumentum lapideis septis, duodecim Sanctorum anaglypticis statuis ornatum; quibus impositus fuit ingens lapis albus, qui argenteam capitis pyxidem sustineret; et ad imum sepulcrum intra septa positus dein fuit lapis, inscriptus: Hic jacet in ipso vase corpus S. Juniani, in quo sepelivit eum Roricius episcopus. Raynaldus vero Petragoricensis episcopus, qui meruit martyr fieri, collegit eum in scriniis ligneis infra vas repositis: quod martyrium in Palæstina subiisse tradit R. D. Labiche de Reignefort. Verum fabulas hic nundinari et posteriora illius inscriptionis verba postmodum illic adjecta fuisse ex duplici capite liquet. Prius enim, secundum epitomen quamdam aliaque MSS. monumenta, a Galliæ Christianæ collectoribus allegata [Ibid., loc. cit.] , martyrium illud VIII idus Septembres anni 1099 Antiochiæ accidisset, cum jam tertium annum in his partibus degeret Reginaldus; unde manifestum foret, non a Reginaldo anno 1102 Reliquiarum elevationem fuisse factam; dein III nonas Octobres anni 1098 cum suæ diœcesis abbatibus Concilio Burdigalensi intererat, et anno 1099 consecrationi ecclesiæ Uzerchiensi, ut habet Gallia Christiana [Ibid., loc. cit.] . Unde corruit omnino istud martyrium, anno 1099 in Oriente exantlatum; et spatium fit Petragoricensi præsuli ad hanc celebrandam lipsanon retectionem. Non liquet deinceps apertum fuisse venerabilem Sancti eremitæ tumulum; et quidem constat inter reipublicæ gallicæ tumultus nihil eum fuisse passum detrimenti. Neque id temporis perierunt capitis ejus insignes Reliquiæ, quas se cum populo veneratum esse ait Labiche de Reignefort [Six mois de Vies de SS. de Limoges, p. 238.] , quum multa celebritate anno 1820 acta fuit solemnitas Ostensionis.

[31] [Falsa videtur his antiquior tentata translatio.] Toties citatus Collinus, ejusque imitator Labiche de Reignefort alius frustra susceptæ translationis meminerunt, cujus jam pridem ante has duas periculum factum esset. Quadriennio enim, postquam Commodoliaci humatus esset S. Junianus, placuit S. Ruricio II B. Confessoris corpus devehere in templum S. Augustini Lemovicense, exstructum a prædecessore Ruricio I, quoniam ille hic suam delegerat sepulturam. Verum cum apertus fuit S. Juniani tumulus, et corpus currui impositum, immobiles steterunt equi, adeo ut nulla vi propelli possent. Quocirca jussit Ruricius, ut sacras exuvias reponerent, pristinum sepulcrum circumfoderent, et tribus ingentibus lapidibus cooperirent; ne quis deinceps eremitæ ossa contingere posset; atque insuper ut sibi juxta amicum suum sepulturam aliquando pararent. Ast universum id tentamen sublestæ fidei historiuncula est, perverse deducta ex his, quæ aliquanto superius ex antiquo documento descripsimus: Postquam igitur Beatissimus Junianus felici suo obitu diem clausit novissimum, Roricius, non immemor beneficii quod ab eo acceperat, corpus ejus Lemovicas asportare decrevit; quod cum, divina Providentia aliter disponente, non potuit, haud longe a cellula sua … basilicam exstrui jussit. Præterea sæculo VI quam rarissime effodiebantur Sanctorum corpora, ut alibi sepultura donarentur; quod qui ecclesiasticas antiquitates delibarunt, satis edocti sunt.

[32] [Memorata S. Andreæ ædicula locum dedit S. Juniani cænobio,] De templo autem et monasterio exstructis eo ipso in loco, ubi degit S. Junianus, supersunt quædam memoranda eo potiore jure, quod nonnulli manifeste a vero aberrant inter dilucidanda hujus asceterii fata. Ex superius dictis liquet in declivio Commodoliacensis montis, duobus ferme cubitis a spina, sub qua Deum orare solebat Beatus Junianus, sepultum fuisse hujus cadaver; a Ruricio II illic loci conditam fuisse ædiculam seu basilicam, ita ut altare inter spinam et sepulcrum esset, eique ecclesiolæ titulum fuisse inditum de S. Andrea; unde liquet errare Galliam Christianam [Tom. II, p. 552.] , cum affirmat priorem huic templo titulum fuisse de S. Juniano; cui dein additus esset ille alter de S. Andrea. Piorum peregrinantium eleemosynis abundantibus, ut ex S. Gregorio Turonensi jam didicimus, in cænobium evasit illa S. Andreæ ædicula. Volunt Collinus et R. D. Labiche de Reignefort pecuniam ab ipso Ruricio II monasterio ædificando collatam fuisse; eisque aliquantum favere fateor Vitam edendam, in qua basilicam a Ruricio exstructam fuisse legitur; quæ vox in Galliis, ut in peculiari de basilicis opella stabilire conatus est Hadrianus Valesius, monasterii alicujus templum signavit sæpius. Verum cum S. Gregorius Turonensis, quem hunc locum adiisse ajunt [Launoyus Oper. omn., tom. II, part. I, p. 191.] , monasterii hujus non meminerit, cum omnes S. Juniani Vitæ idem taceant, et demum cum Valesiana regula exceptionem patiatur, ut R. D. Binterim [Denkwürdigk. der katolisch. kirche, t. IV, part. I, p. 25.] recte docet (mitto enim iracundas Launoyi adversus Valesium hac super re dissertationes): malo nihil asserere, quam errandi periculum temere adire. Ast anno 848 certe monasterium dicebatur, ut constat ex Adhemari Cabanensis Chronico; quod ita apud Labbeum nostrum [Bibl. nov. MSS., tom. II, p. 161.] sonat: Josfredus vero thesaurarius nolens relinquere sæculum, conductus a Stodilo episcopo monasterium Sancti Juniani, et ecclesiam Cairoensem deprædatione et malo ingenio a jure et dominatione Sancti Martialis subripuit. Quod Gaufredus Vosiensis [Ibid. p. 285 et 312.] confirmat. Cum autem Adhemarus Chronicum suum sesqui sæculo post annum 848 scripserit, liquet item ex allegato loco antiquissimis temporibus Sancti Juniani nomen huic adhæsisse monasterio quod male Gallia Christiana [T. II, col. 552.] a S. Amando quoque agnominavit.

[33] [cujus varia fuerunt fata.] Paulo post hunc annum a Danis seu Normannis destructum fuit id cænobium, ut iterum Gallia Christiana [Ibid.] et Labiche de Reignefort [Six mois de Vies, etc., p. 236.] perhibent; sed circa annum 880, iisdem testibus, fuit resarcitum; quod quidem, ut pergit Gallia Christiana [Tom. II, col. 553.] , a sine decimi sæculi non nisi præpositura fuit, sed regularis, ad annum ut videtur 1150; quo fere tempore varias ecclesias legimus datas ecclesiæ S. Andreæ et S. Juniani [Ibid., col. 552.] . Primum autem regularem præpositum, sanctitate sua celebrem, Beatum Israelem fuisse tradit canonicus Collinus in Vita, quam ex veteribus Doratensis et San-Junianensis ecclesiarum monumentis collegit, quamque in abbatia Stirpensi olim asservatam fuisse testatur Gallia Christiana [Ibid., col. 551.] . Hic autem et ecclesiam Commodoliacensem seu SS. Andreæ et Juniani restauravit, ut idem Collinus auctor est; quæ restauratio ante annum 1014 incepta et promota fuerit oportet, quoniam de exilio ad hæreditatem felicem S. Israelis animam undecimo kalendas Januarii anno Domini millesimo decimo quarto transtulit Deus, ut loquitur ejus apud Labbeum biographus [Bibl. nov. MSS., tom. II, col. 567.] . Idem vero templum die XXI Octobris anno 1102, ut vult R. D. Labiche de Reignefort [Six mois de Vies de SS., etc., p. 237.] , a Reginaldo Petragoricensi episcopo, simul trium Sanctorum Reliquias transferente, consecratum accepimus ex Gallia Christiana [Tom. II, col. 549.]

[34] [Cum sæculo XIII templum augeretur, miraculo illustratum dicitur,] Sæculo vero sequenti, ante annum 1240 absolutum nondum fuisse templum, quod sæculo undecimo ineunte jam instaurabatur, ex Collino cum aliis adjunctis resciri potest; hæc fere ipse habet: Tempore præpositi Durandi Orliacensis magnum fastigium (pignon) et fornix quæ S. Juniani tumulum obtegit nondum exstabat, et operarii in extruenda majori fenestra, quæ rosam imitata, rosæ nomine gaudet et orientem excipit solem, occupati erant. Languebat et tepescebat opus: quocirca cum canonicus Itherius ad maturandam fabricam fuisset missus, vento aut dæmone propellente, ab alto tabulato cecidit in lapidum atque trabium acervum. Omnis vulneris fuit expers; quod S. Juniano, quem devote colebat, in acceptis relatum est. Pluribus dein narrat Collinus duodecim viros albis indutos vestibus tempore nocturnorum hujus Itherii funerum apparuisse, atque æstimatum esse inter hos fuisse S. Junianum. Quæ ipse descripsit, ut initio testatur, e veteribus MSS. codicibus: verum unica codicum vetustas fidem non imperat.

[35] [et alio prodigio anno 1312.] R. D. Labiche de Reignefort [Six mois de Vies de SS., etc. p. 236 et seq.] alia duo refert beneficia, quæ S. Juniano adscribi solent. Prius a se depromptum declarat ex scripto testis oculati, qui quadriennio post memoriæ istud tradiderat. Anno scilicet 1312 die Dominica quadam post decantatum Completorium, decidit fulmen in Sancti Juniani templum, præsentesque humi prostravit, quin tamen ullum læserit, et mediam circiter horam quindecim fere pedibus supra pavimentum hæsit in aere meteorum; cujus tamen rei adjuncta, si accuratius innotescerent, fieri forsan posset, ut, quod olim dictum est miraculum, ex cognitis naturæ legibus explicaretur.

[36] [S. Juniano patrocinante, servatur oppidum.] Subdit R. D. Labiche [Loc. cit.] alterum beneficium, quod divinitus, intercedente Sancto Juniano, sibi collatum existimavere incolæ. Anno enim 1587 cum in eo essent Calviniani Galli, ut Sancti Juniani oppido astu potirentur, modo tam mirabili detecti sunt, ut persuasum fuerit omnibus, id sui patroni auxilio fuisse factum, et in omne ævum annuam instituerint supplicationem publicam, qua servatori suo grates referrent, quamque etiamnum celebrari arbitratur memoratus Lemovicensis hagiographus. Atque hæc de S. Juniani patrocinio.

[37] [Quæ edenda videtur Vita.] Cum officium ritus duplicis, quod Breviario Lemovicensi an. 1625 insertum est, non secus ac vetustum quod San-Junianenses canonici in festo S. Juniani usurpabant, mera synopsis sit Vitæ edendæ atque peculiarem formam non habeat, typis illud credere supersedeo. Eadem de causa omitto Vitam a Bernardo Guidonis conscriptam, quam videat lector apud Gononum in Vitis Patrum eremitarum Orientis et Occidentis [p. 208.] . Prætereo quoque Vitam ampliorem, de qua num. 14, 27, 28 potissimum dictum est. Satius fore videtur hac antiquiorem, et proin ad sæculum VII aut saltem VIII referendam, e codice Cluniacensi descriptam post S. Amandi Vitam aut Officium prælo subjicere.

OFFICIUM S. AMANDI,
complectens ejus vitam et Reliquiarum translationem.
Ex traditionibus MMS. Ecclesiæ S. Juniani Commodoliacensis.

Junianus anachoreta in agro Lemovicensi (S.)
Amandus ejus magister in agro Lemovicensi (S.)

BHL Number: 0328

Omnia dicuntur de communi Confessoris non Pontificis, exceptis propriis quæ sequuntur. In primis et secundis vesperis et laudibus, antiphonæ:

[Vitæ synopsis,] I. Amandus est nominatus,
Amans Deum et amatus
Per populum quem docuit a,
Et a Christo quem coluit.
II. In lapide, qui est Christus,
Fundaverat fidem suam,
Et in eo semper vixit,
Et finivit vitam suam.
III. Dum Amandus ab hoc mundo
Feliciter exspiravit,
Ejus corpus Junianus
Juxta petram tumulavit.
IV. Beati corpus Amandi
Et ejus Reliquiæ b
Sunt inventæ per Ramnulphum
Die quartæ feriæ.
V. In cœlis est elevatus
Amandus, et laureatus
A Christo, cujus amore
Nitido vixit corpore.

Capitulum: Beatus vir qui inventus est, etc.

[2] Hymnus: [in qua præcipua S. Amandi gesta,]

      Gaude tellus illustrata
Amandi virtutibus;
Cujus vita, geminata
Luce, fulsit actibus
Gloriosis venustata,
Et honoris moribus.
      Cuncta pro te resignavit,
Christe; solitariam
Vitam ducens, aspiravit
Ad cœlestem patriam;
Sprevit, fugit, reprobavit
Hujus mundi gloriam.
      Hunc magistrum et rectorem
Junianus habuit,
Cujus vitam et nitorem
Morum sequi voluit;
Quem sequendo sic honorem
Immortalem meruit.
      Te pie nostra precatur
Hæc, Amande, concio,
Ut a malis eruatur,
Et tecum palatio
In cœlesti perfruatur
Sempiterno gaudio.
      Sit laus Patri, sit laus Nato,
Sanctoque Spiritui,
Quorum Amandus beato
Deservivit nutui;
Et præmio tam optato
Promeretur perfrui. Amen.

Ora pro nobis, Sancte Amande, etc. Ad magnificat antiphona:

Magnificet Ecclesia
Amandi prodigia,
De quo cœli curia
Gaudet cum lætitia.

Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui Beato Amando Confessori tuo, in hujus mundi eremo contra fraudes dæmoniacas decertanti, victoriæ palmam in cœlestibus contulisti, fac nos in fide Christi sic esse stabiles, ut, contra hostiles nequitias pugnaturi, simus in adversis victores. Per etc.

[3] [ejus detectio,] Ad matutinum, invitatorium: Laudemus regem cœlorum, qui corona laureavit Amandum, et collocavit inter choros Angelorum. PS. Venite, etc. Hymnus: Iste Confessor, etc. Antiphonæ ad primum nocturnum:

I. Beatus Amandus in viis
Peccatorum non adfuit,
Sed vivere in eremo
Secus Vigennam voluit.
II. Pastores obstupuerunt,
Dum Amandum invenerunt
Inter rupes habitare
In eremo sine lare.
III. Præsuli Lemovicensi
Roricio retulerunt c,
Qualiter Sanctum Amandum
In eremo invenerunt.

℣. Amavit eum Dominus, etc. Lectiones primi nocturni per totam octavam semper sumuntur de scriptura occurrente quando fit de octava.

[4] Responsoria primi nocturni lectionum:

[cellæ ædificatio] I. Locus, ubi conversatur,
Commodoliacus vocatur,
Inter rupes positus
Juxta Vigennæ litus.

℣. Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus juxta Vigennæ litus.

II. Roricius cellam ibi
Præcepit ædificari,
In qua Beatus Amandus
Posset Deum venerari,
Et vivere corde mundo
Segregatus ab hoc mundo.

℣. Quoniam vir Sanctus elegit eam in habitationem sibi, segregatus ab hoc mundo.

III. Vir Amandus eremita,
Tentabatur in hac vita
Ut Deum respueret,
Et idola d coleret.

℣. Inimici Domini mentiti sunt ei, ut Deum respueret et idola coleret.

[5] Antiphonæ in secundo nocturno:

[et S. Juniani adventus exponitur.] I. Cum Amandus invocaret
Ut dæmonem captivaret,
Jesum Christum *, quem quæsivit,
Ipsum statim exaudivit.
II. Cellæ portam propulsavit
Junianus et clamavit:
Percipe, Sancte Amande,
Verba mea et intende.
III. Ego vocor Junianus,
Verus Dei Christianus
Qui destruo pugnatorem
Inimicum et ultorem.

℣. Os justi, etc.

[6] [Quibus breviter repetitis,] Prima lectio secundi nocturni: Beatus Amandus ex nobili ortus prosapia, mundi hujus contemptor, servire Deo cupiens ad rupes vici hujus, cui nomen Commodoliacus, nunc vero urbs S. Juniani vocatur, supra Vigennam fluvium declinavit, et inter ipsas rupes per plura temporum curricula sub spelunca quadam solitariam vitam ducens repertus est a pastoribus, qui Sancto Roricio Lemovicensi episcopo nuntiaverunt. Ipse vero episcopus ibidem cellulam vix triginta virorum intrantium capacem, tamen Sancto Dei multum amplam construi fecit; et in ea postea fuit habitator cum eo Sanctissimus Junianus comitis Cameracensis e filius. qui Sanctum Amandum adversus tentationes dæmoniacas taliter confortavit, quod ipsi ambo dæmones cum suis versutiis devicerunt. Tandem elapsis annis plurimis Beatus Amandus ad Christum Dominum feliciter transmigravit, corpusque ejus intra rupem ipsam pro ipsius corporis magnitudine excisam Beatus Junianus propriis manibus tumulavit. Adhuc tamen etiam per quam plurima et infinita tempora post felicem transitum Sancti Juniani, locus ubi Beatus Amandus sepultus fuerat, et ubi corpus ejus exstiterat, nullatenus sciebatur; sed Dei providentia, quæ mirificat Sanctos suos, refulgens per opera, Hubo * abbas Cluniacensis cœnobii, vir magnæ sanctitatis, qui quam plurima monasteria * suum monasterium f almi Apostoli Martialis Lemovicis ex suscepto officio visitavit, completisque ibi paucis diebus, visitationis causa consimili ad cœnobium Sancti Joannis de Angeriaco g descendens, fecit per vicum hujusmodi iter suum. — Tu autem, etc. Responsorium:

Cumque Sanctum Junianum
Vir Amandus recepisset,
Et ipsum in fide nostra
Firmiter edocuisset,
Tandem spiritum Amandus
Redemptori reddidit;
Cujus corpus sepulturæ
Junianus tradidit.

℣. Dominus in cœlo paravit sedem suam, cujus corpus, etc.

[7] [late narratur quomodo, interveniente S. Hugone Cluniacensi,] Lectio secunda: Et ibidem a fratribus Canonicis basilicæ S. Juniani fuit, prout decuit, hospitatus. Huic autem abbati inter cætera virtutum dona mos erat, ut sibi legerentur h verba divina novi et veteris Testamenti dum comedebat; qui dum sederet ad mensam, comperto quod Vita Sancti Juniani in sua basilica haberetur, fecit eam sibi ad mensam cito afferri; quæ cum loco Bibliæ legeretur, audiretque abbas in ea narrari pauca de vita et doctrina Beati Amandi petiit statim a fratribus ad mensam secum consedentibus, ubi corpus S. Amandi quiescere diceretur; et illis respondentibus, quod ejus tumulum ignorabant, neque corpus ipsius habebant, abbas ipse una cum ipsis fratribus facta comestione perrexit ad locum i, ubi cella exstiterat, sed jam diruta erat ex sui * nimia vetustate. Ipso autem loco per eumdem abbatem undique circumspecto, abbas ipse fratres ipsos charitative admonuit, ut locum ipsum tantorum habitatione Sanctorum venerabilem corde puro, devote, ac sæpissime visitarent, ibique oratorium construerent, in quo possent divina officia celebrare. Die vero sequenti abbas ipse cum suis monachis ad Angeriacum arripuit iter suum; Canonici tamen præfati basilicæ Sancti Juniani ad audienda præfata Hugonis monita aures proprias obturantes, oratorium facere nexerunt *. Tandem post lapsum alicujus temporis, idem abbas est a principe Pictaviensium k revocatus, ut monasterium quod ipse abbas ad honorem Sancti Joannis Euangelistæ in Pictaviensi suburbio construxerat, eidem principi dotandum traderet sub certo numero monachorum serviendum. — Tu autem, etc. Responsorium:

Hugo Abbas Cluniaci,
Commodoliacum petens,
Et ibi Sancti Amandi
Vitam beatam audiens,
Statim esse construendam
Basilicam disposuit,
Ubi Beatus Amandus
Suam cellulam habuit.

℣. Quoniam illis mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in sæculum, ubi Beatus Amandus, etc.

[8] [Reliquiæ detectæ et translatæ fuerint;] Lectio tertia: Qui abbas faciens iterum iter suum per vicum prædictum, cui nomen Commodoliacus, et ab ipsis fratribus ibidem hospitatus, petiit ab eis an oratorium præfatum construxissent; et comperto quod nihil fecerent, de nimia negligentia increpavit. Sequenti vero die idem abbas iter arripiens petiit ab Amelio basilicæ Sancti Juniani præposito, et Ramnulpho ejus canonico sese duci ad cellulam memoratam; et monachis, quos abbas ipse secum ducebat, injunxit, ut parum ante eum procederent ulterius, contentus ad præsens ipsorum Ramnulphi et Amelii comitatu, et ostensa est sibi ab ipsis canonicis rupes et cellæ locus, in qua Sancti Juniani et Sancti Amandi fuerat incolatus. Abbas vero hujus vitæ actualis tædiosus, volens in Domino contemplari, ipsos canonicos instantissime requisivit, ut permitterent eum sub rupe suam vitam ducere et finire; sed ipse abbas ab eis prohibitus exinde recessit lacrymando; Ramnulphus, tunc eodem desiderio accensus, apud se considerans quomodo ipse abbas, qui de extremis partibus magno spiritus fervore ducebatur ad præfatum templum construendum, facere illud decrevit. Idem Ramnulphus et Geraldus canonicus, jejunio triduano peracto, sub arbore, quæ excrevit ad caput Sancti Amandi, circumfodientes, corpus ipsum invenerunt Sancti Amandi l; et transtulerunt juxta thecam Sancti Juniani quarta feria, ita quod omnes languentes ad sepulcrum confluentes sanitatis beneficium receperunt. Inter quos Petrus levita, febris flamma cruciatus, cum sub arbore Sancti Amandi dormivisset, a somno excitatus, statim sanus factus abiit, ac præterea cæci visum, dementes rationem, muti locutionem, claudi ambulandi facultatem obtinuerunt. — Tu autem, etc. Responsorium:

Canonicis supradictis
Recedens Hugo prædixit,
In cella Sancti Amandi
In qua ipse diu vixit,
Esse brevi ecclesiam
In ejusdem memoriam.

℣. Adorabitis in loco ubi steterunt pedes ejus. Esse brevi ecclesiam, etc.

[9] [quœ translatio] Antiphonæ in tertio nocturno:

a Cum ad Commodoliacum
Præfatus Abbas revenit
Nec aliquid de capella
Esse factum adinvenit.
b Tunc canonicus Ramnulphus
Promisit Amandi corpus
In ejus cella quærere
Et capellam construere.
c Antequam corpus quæreret
Triduum hic jejunavit,
Et in Sancti Juniani
Altari missam cantavit.

℣. Lex Dei, etc. Lectio Sancti Euangelii secundum Matthæum: In illo tempore dixit Simon Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus, etc. Homilia Bedæ, ut in quinta die infra octavam Apostolorum Petri et Pauli. Responsoria:

a Petrus levita phisicus *
Ramnulphi concanonicus
Febris flamma cruciatus
Super arbore dormiit,
Et a somno excitatus
Sanus factus abiit.

℣ Ab eo qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum: ℞ et a somno excitatus, etc.

b In tumuli apertione
Et corporis inventione
Ex membris Sancti Amandi
Confessoris venerandi
Tantus odor emanavit
Quod omnes vere languentes
Ad sepulcrum confluentes
Sospitati restauravit.

℣. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. ℞. Quod omnes vere languentes, etc. Gloria. Quod omnes. — Antiphonæ ad Laudes ut in primis Vesperis. — ℣. Ora pro nobis Beate Amande, etc.

[10] [versiculis hic] Hymnus:

      Amandi, puris mentibus,
Celebremus solemnia;
Cujus doctrina, moribus,
Fide vernat Ecclesia.
      Hic derelictis omnibus,
Sequens Christi vestigia,
Totis mentis conatibus
Appetiit cœlestia.
      Huic in solitudine
Est Junianus socius,
Qui, duplicato lumine,
Juncti fulsere clarius.
      Amande, vir amabilis,
Nostrum serva collegium m;
Laus nostra favorabilis
Sit nobis et obsequium.
      Pari laudemus gloria
Patrem, Natum, Paraclitum,
Quorum Amandus gratia
Omne cavit illicitum.

Versus ut supra.

[11] [ornatur.] Ad benedictus antiphona:

Hodie n canonicorum
Devotio ac sanctæ manus
Sanctum corpus invenerunt
Amandi, et transtulerunt
Juxta thecam, in qua jacet
Sanctissimus Junianus.

In secundis Vesperis omnia ut in primis, excepta Antiphona ad Magnificat:

In loco, in quo erat Beatus
Amandus erat humatus
Facta est ecclesia o:
Per cujus suffragia
Datur ibi cæcis visus,
Et redditur mœstis risus,
Languentibus sanitas,
Et claudis stabilitas,
Dementibus ratio
Et mutis locutio.

ANNOTATA.

a Cum S. Amandus suum nomen a populo, quem docuit, adeptus dicatur, frustra quis ex latino nomine Amando argueret eum Hungarum non fuisse. Vide Commentarium num. 9, ubi hanc traditionem evolutam invenire est. S. Ruricius senior, scribens ad Cerauniam [Lib. II, epist. XLIX, in Lectionib. Antiq. Canisii, edit. Basnage, tom. I, p. 403.] , meminit alicujus Amandi, Cerauniœ servi. At nihil ibi, quod ad S. Amandum nostrum deflecti possit: liquet itaque inde tantum, nomen istud in agro Lemovicensi singulare non fuisse.

b Hujus inventionis tempus diem XXVI Augusti anni 1075 fuisse num. 19 Commentarii ostendimus. Loco Ramnulphi, alii Rabulphum scribunt, sed minus bene.

c S. Ruricium seniorem episcopum Lemovicensem hic designari in Commentario num. 12 traditum fuit. Hæc detectio ante annum circiter 490 referenda est.

d Idola forsitan metaphorice dicuntur loco malarum cupiditatum. Sic apostolus dixit: quorum Deus venter est.

e Id minus affirmative in ipsius S. Juniani Vita traditur.

f In Gallia Christiana [Tom. II, col. 179. — ] legi potest instrumentum, quo Ademarus, vicecomes Lemovicensis, anno 1062 S. Hugoni tradit monasterium S. Martialis Lemovicensis. Quod vero S. Martialis Apostolus hic dicitur, innititur vulgatissimæ Lemovicensi et Burdigalensi traditioni. Edidit Labbeus [Bibl. nov. MSS., tom. II, p. 766. — ] concilium Lemovicense anno 1031 celebratum, in quo a pluribus S. Martialis primus Apostolorum declaratur. Quid de universa hac traditione sentiendum sit, satis superque notum est. Vide Comment. prœv. in VitamS. Martialis [Act. SS. ad XXX Junii, p. 535. — ] .

g Jacebat hoc monasterium in diœcesi Santonensi; plura de eo videsis in Gallia Christiana [T. II, col. 1096. — ] .

h Ex hac animadversione intelligitur usum hunc id temporis non obtinuisse in cœnobio San-Junianensi; contra in tota Vita S. Hugonis nullum forte invenies actum, qui præclarius ejus regularem observantiam significet. De hoc vero usu, quem graviter in sua regula commendavit S. Benedictus, et ultimis sæculis clerici receperunt, videndus est Haeftenus in suis Disquisitionibus monasticis [p. 893. — ] , historice et moraliter caput aut regulam De Lectore commentans. Quas peculiares consuetudines circa lectionem ad mensam usurparent Cluniacenses, discere licet ex statutis et consuetudinibus Ordinis Cluniacensis cap. XXXVIII. Ordo, vero quem S. Hugo in audienda lectione Commodoliaci servavit, regulæ sic sonanti conformis fere est: In lectione quæ fit ad mensam hic servetur ordo. In primis legatur Scriptura sacra veteris ac novi Testamenti, cui succedat aliquis commentarius in sacram Scripturam, vel libri ecclesiasticæ historiæ. Deinde legantur Vitæ Sanctorum, vel aliqui libri pii in vulgari, quos jusserit superior.

i Cum S. Hugo recta ad antrum, priorem S. Amandi habitationem, perrexerit, nonnihil verisimile fit, ipsi innotuisse veteres eremitas sæpius in suis cellulis sepultos fuisse. Et quidem in hoc uno præsenti volumine, habemus S. Leonardum, de quo in sua Vita legitur [p. 48, n. 6. — ] : Sepultus est in supradicta (sua) cella a Sancto Domnolo antedicto episcopo; item S. Gallum abbatem, et S. Vitalem eremitam, suis in cellulis sepultos, inferius videbimus. Mirum est itaque nihil de eremitica hac disciplina tradi a R. D. Antonio Binterim in Memorabilibus Ecclesiæ Catholicæ [Denkw. der katol. kirche, tom. VI, part. III.] , a Joanne Augusti in opere de Archeologia Christiana, ab Spondano in Cœmeteriis Christianorum, a Franzenio in commentatione de Funeribus Christianorum, a Cangio in Glossario, a Martennio in opere de antiquis Ecclesiæ Ritibus, ab Haefteno in Disquisitionibus monasticis aliisque compluribus, quos de monachorum vel Christianorum funeribus disserere cognovi. Origo autem eremitici hujus ritus explicari videtur in veteribus Camaldulensium Constitutionibus, quas Helyot [Hist. des Ordres Relig., t. V, p. 248.] primum

* Jesus Chritus

* Hugo

* supple obiens vel gubernans

* sua

* neglexerunt

* phthisicus conditas fuisse asserit a B. Rodulpho anno 1102. Verum Mittarelli et Costadoni e Camaldulensium Ordine, scriptores insignis vastissimique operis Annalium Camaldulensium, ediderunt [Tom. III, Append., col. 512.] Constitutiones anno 1080 a B. Rodulpho scriptas, alterasque [Ibid., col. 542.] confectas anno 1085. Porro in prioribus cap. XXX præscribitur, ut si quis Camaldulensis in loco de Fonte-bono obierit, ad eremum sepeliendus deferatur. Justum est enim ut habeat sepulcrum suæ migrationis, ubi habitaculum habuit solitariæ sanctitatis. In posterioribus [Ibid., col. 546.] idem præscribitur, et eadem datur ratio.

k Quo tempore hæc facta sint, num. 19 Commentarii expositum fuit.

l Circa hanc inventionem nonnihil diversus est ab hac narratione Collinus, miraculis et visionibus ultra modum abundare gaudens. Hæc prætermittere lubet. Quare vero idem Collinus Amelium præpositum omittat, et Ramnulpho præposituram assignet, non mihi patet.

m De hoc canonicorum collegio plura habet Gall. Christ. [Tom. II, p. 552.] .

n Legesis quæ de hoc tempore num. 18 deducta sunt.

o De hac ecclesia dictum est num. 19.

VITA SANCTI JUNIANI
Monachi et Confessoris.
Ex MS. Codice Cluniacensi.

Junianus anachoreta in agro Lemovicensi (S.)
Amandus ejus magister in agro Lemovicensi (S.)

BHL Number: 4560

PROLOGUS.

[Utilitas vitarum Sanctorum.] Quoties ad narrandas virtutes Sanctorum cujuslibet mens insonare voluerit, primitus de toto cordis adnisu eorum habitatorem a debet obnoxia et humili prece deposcere; ut qui illis contulit virtutum abundantiam vel triumphum, nobis famulis suis ad eas narrandum vires tribuat, unde fidelium corda ad imitandum eorum opera fidelius accendantur; cum constet quod ad amorem cœlestis patriæ, non minus exemplis bonorum operum, quam prædicationis verbo animæ excitentur: ideoque dum de Sancti viri Juniani vita vel conversatione nobis sermo exoritur, primum omnium qualiter vel quibus rebus ejus conversio ad Dei Omnipotentis notitiam cœpit excrescere, ponatur exordium.

ANNOTATA.

a Hæc, nisi ad verbum saltem quoad sententiam, hausta sunt ex prologo Vitæ S. Hilarionis, conscripta a S. Hieronymo. Vitæ ampliori, quam sæpius in Commentario laudavi, deest omnis prologus.

VITA.

[Tempore Chlodovæi regis Francorum] Cum valde in Galliarum vel Aquitaniæ provinciæ terminis sæva sub Gothorum rege Alarico a principe Ariana hæresis sectaretur, b et Francorum gens eo tempore gentilitatis teneretur errore, prædicante S. Remigio c Remensis urbis episcopo, Clodovæus rex Francorum cum multa gentilium turba superstitiosa ac funesta ad baptismi gratiam convolavit; qui mox cunctam gentem Francorum ad baptismatis partem exhortari ut sub leve jugum Christi fortia colla dulci onere delegarent *; qui mox, cum sacerdotibus d Christi præeunte gratia inito consilio, ut gens hæretica a Christianorum repelleretur dominatu, bellum cum supra dicto rege Alarico in Pictavorum terminis e indidit; moxque divino fultus auxilio, Arianorum interfecto principe cum suis satellitibus, a Galliarum atque Aquitanorum finibus ejus superstitionis abstulit * dogma, et cunctis unius veræ fidei Christianæ catholicæ religionis instituit disciplinis.

[3] [S. Amandus factus est eremita in agro Lemovicensi;] Sub eo fere tempore vir nobilis Amandus nomine, illustris f ortus natalibus, Euangelii non surdus auditor, relictis omnibus, in vastæ solitudinis g agro cujusdam viri nobilissimi sanctæ memoriæ Ruricii h Pontificis, cujus nominis vocabulum Commodoliacus dicitur, sibi haud grande tuguriolum, in quo remotiorem vitam duceret, visus est construxisse. Sed cum in eodem loco vitam virtutibus plenam duceret, ibi a pastoribus reperitur. Mox ut ad prædicti agri dominum ejus fama se intulit, pro opportunitate prædicti viri cellulam parvulam ei construi jussit: in qua cum solitariam vitam duceret, antiqui hostis certamina, ut fertur, non modica toleravit.

[4] [cui magistro S. Junianus se credidit;] Tunc prædictus religiosus puer Junianus, relictis parentibus, hoc modo canere * cupiens, ut ab æternæ patriæ hæreditate minime privaretur, et prædicti viri Amandi institutis se Christi notitiæ commendare cupiens, ejus fores pulsare, ut sibi aperiretur, cœpit. Ad quas fores cum cognovisset eum esse, vir Dei æstimans ne illusio aut tentatio diabolica adfuisset, aliquandiu i se sub silentio dedit, nec tamen mox ei patefecit ingressum, donec probaret cujus rei causa prædictus venerabilis puer ad ejus cellulam accessisset. Sed agnitione comperta, mox eum cum gaudio suscepit, ac viam salutis ostendit. Quare Junianus tanta in humilitate tantaque sanctitate, opitulante Domini misericordia, excrevisse noscitur, ut non solum magistri imitator existeret, sed etiam amore divino succensus magistri vitam virtutemque succenderet k. Igitur iisdem diebus cum hujus Amandi obitus appropinquaret, felici decessu migravit ad Dominum; multos tamen, ut fertur, suo salvavit exemplo.

[5] [Mortuo magistro, S. Junianus fugat horrendum colubrum,] Post cujus obitum prædictus venerabilis vir Junianus in ejus cellula longo spatio temporis solitariam vitam duxit, cumque multis virtutibus polleret, quodam tempore coluber miræ magnitudinis l juxta ejus cellulam apparuit. Quo dum multi ob sanandos diversorum morborum incursus ad prædicti viri cellulam et commendandos se in ejus orationibus desiderarent accedere, a prædicta immani bestia lacerarentur, et non solum homines, sed etiam et pecora, quæ contingere poterat, sua sævitia devastabat. Conjuncti in unius * e vicinis locis uterque sexus hominum, prædictum Dei famulum deprecabantur, ut hanc bestiam suis orationibus ab eorum finibus depelleret, ne amplius in illo loco dispendia generaret, et eis præberet aditum, qualiter ad suam cellulam liberius haberent accessum. Quorum compulsus orationibus, vir Dei Spiritus Sancti fretus auxilio, cum hanc immanem bestiam de habitaculo suo prospiceret procedentem, extensa dextera vexillum crucis adversus eam opposuit, præcipiens in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut in eisdem locis ulterius habitare non præsumeret, nec malum cuiquam ingereret, antequam in maris pelagus cursum arriperet. Qui mox ad viri Dei imperium, multis cernentibus, relicto suo habitaculo, de eodem loco discessit, et per Pictavorum territorium m usque ad maris Oceani fluctus est ingressus. Prima itaque sanctissimi viri Juniani virtutum hæc materia vel testimonium fuit.

[6] [ope miraculosæ aquæ pestem sedat;] Ut autem adsolet delicta populi ultio divina subsequi, eo tempore in Pictavorum finibus gravis pestilentiæ n clades multam partem ejusdem populi noscitur consumpsisse: nam cum prædicta plebs se cerneret interire et sæpe dicti Juniani opinio longe lateque tenderetur, multi se hoc videntes interire periculo, ad prædicti viri conveniunt cellulam, petentes ut eis aquam, quæ ei Domini * fuerat collata, benedictam traderet, per quam imminens periculum ejus orationibus evaderent. Qui mox eisdem respondit, aliam se non habere aquam, nisi quam vicinus amnis, cujus nomen Vicenna dicitur, ministraret. Sed cum illi persistentes peterent, et prædictus vir jejuniis et orationibus ac vigiliis suum corpusculum fatigaret, mane exorto lucis crepusculo, vidit in sua cella o ex rupis latere aquam uberius fundi, quam vir Dei cum gratiarum actione hauriens, et omnipotenti Domino benedicens, populo petenti detulit. Quibus ex fide suscipientibus, omnes qui ex eadem aqua suxerunt, suprascriptæ mortis periculum evaserunt; et illis ex ipsa aqua secum in suis regionibus deferentibus, quanti ex ipsa potum contigerunt, universi salutis gratiam receperunt; et supradicti viri virtutibus ac orationibus subvenientibus, per omnipotentis Domini gratiam et misericordiam a suprascripto populo hæc pestilentiæ clades abscessit; et multi ad ejus cellulam venientes sanitatis gratiam receperunt; plures autem procul positi ab ea clade per sancti viri benedictionem sanitati pristinæ sunt restituti: nec dubitari potest ejus fuisse miraculum, qui olim antiquo populo, in eremo ob sitis inopiam clamitanti, aquam ex saxo protulit, unde ut tunc Israeliticus populus sumeret potius affluentem, et nunc famuli sui Juniani precibus ad diluendam morbi rabiem pro salute supradicti populi sons manaret ad gratiam.

[7] [diabolum, conatum igni se injicere, deturbat in Vigennam,] Sed cum sæpe Sanctorum miracula invidi diaboli rabies vult insequi, et providentia divinæ misericordiæ quantum vult facere non permittitur, dum quadam die prædictus vir sanctus infra suam cellulam solitariam vitam duceret, et ad calefaciendum suum corpusculum ante prunas resideret, mox antiquus hostis cum violenti impetu ruens, ejusdem viri sancti membra in ipsis projecit incendiis; sed non defuit divinum auxilium ad liberandum quem diaboli tentatio arripuerat ad perdendum. Mox quippe divino liberatus servitio * Sanctus vir ipsam cruentam bestiam, dum cellula ejus super saxum adesset, præcipitem p a vertice montis per ejusdem latus in amnem Vincennam visus est demersisse, et qui antiqui quondam sui populi hostis cum curribus et equitibus et quadrigis dimersis in mare profundum, nunc per suum auxilium prædicti sui famuli Juniani hostem diabolicum dimersit in amnem et qui se in initio suæ creaturæ contra ipsum auctorem vitæ, creatorem omnium Deum, voluit præponi, nunc etiam famulum Dei Junianum conatus est per suam prosternere malitiam; seb ab ipso potius victus atque prostratus est.

[8] [cœcum, et alterum claudum et surdum sanat;] Postquam vero se ereptum Dei omnipotentis misericordia a callidi hostis tentationibus intellexit, etiam divino fretus auxilio aliorum infirmitatibus compatiens, multos suis sanavit precibus q. Nam eodem tempore cæcus quidam ad eumdem veniens, Sancti viri deprecabatur obtutus, ut dum lumen oculorum amisisset, orationibus ejus mereretur cæcitatis tenebras amittere, et oculorum recipere sanitatem. Sed cum per biduum orationi fuisset intentus, die tertio claram se lucem, auctore Domino, visus est restituisse; nec multo post alius etiam qui claudus et surdus esse videbatur, ad hujus Sancti viri defertur cellulam, deprecans ut qui cæco lumen reddiderat, ei gressum et auditum suis redderet precibus. Sed Sanctus vir orationem fundens ad Dominum, post aliquot dies cum reverteretur, exhortatur dicens ei, quod si fide intemerata maneret in Domino, non ambigeret recipere sanitatem; factumque est, dum infirmus gressibus vellet ad propria ex jussu hominis Dei remeare, ab utraque infirmitate solutus et ambulandi vires et audiendi recepit effectum. Quanti etiam ejus orationibus ab immundis spiritibus liberati, et quanti dæmones ex obsessis corporibus ejus sunt fugati orationibus, longius esset enarrare per ordinem.

[9] [Ruricium juniorem, postea episcopum, liberat a tegione dœmonum.] Quidam autem eodem tempore illustris ortus natalibus, vir nobilis Ruricius, qui alio nomine Proculus vocabatur, rerum ditatus affluentiis, dum in superbiæ fastu fuisset elatus, non immerito Dei omnipotentis dispensante judicio, ei traditur qui se in superbiam primus extulerat. Humiliatus sensit quantum tumidus amisisset; sed cum per medicos ac etiam, quod gravius est, per maleficos ac præcantatores a suis fidelibus etiam et a propriis vernaculis disceretur r, partemque substantiæ suæ per tales consumpsisset, qui etiam dum sanitati eum vellent restituere gravius persequentes, dum ab eo unum vellent ejicere, mox, ut fertur, legio in eum ingressa est dæmonum. Sed cum a pluribus acrius exagitaretur, quid etiam sui agerent, ad se reversi cogitare cœperunt, scilicet ut eum ad sancti viri Juniani cellulam perducerent, ut qui ante a medicis curari non poterat, sancti viri orationibus sanaretur. Salubri igitur consilio inito, ad hominem Dei pergitur: hoc tantum vir Dei hortabatur, ut jejuniis et orationibus ac vigiliis insisteret et eleemosynas de sua substantia largas pauperibus erogaret, quia hoc genus dæmonum aliter non potest vinci, juxta quod etiam Domini nostri Jesu Christi sententiam prolatam confirmabat; sed cum ipse multas efferet pecunias ut a tanto hoste mereretur curari, hoc sanctus vir protulit in responsis, quod non erat justum, qui sua propter Deum sponte reliquerat, ut aliorum opibus ditaretur; sed quod sibi offerebatur, hoc in pauperum substantiam erogaret, quia ipse eum potens erat a tanto hoste eripere, qui ex egrediente dæmoniaco homine legionem pepulerat, et in porcos ire permiserat. Sed cum diutius fuisset oratum et pro ejus sanitate multis jejuniis et vigiliis Dominum deprecaretur, ejus meritis sanitati pristinæ restituitur, et ita divina præstante misericordia tam sanus redditur, ut jam in eo ex ipsa malignorum spirituum turba ad imperium prædicti Dei famuli nullus præsumeret ad ejus corpusculum habere regressum, sed corpore ac mente a prædicti sancti viri Juniani oratione et correctione ita est sanitati redditus, ut post decessum patruelis s sui sanctæ memoriæ Domini Ruricii, quondam præsulis Lemovicæ urbis, institueretur episcopus. Ac post etiam prædictus vir Dei multis pollens virtutibus per quadraginta annorum spatia in supradicto loco duxit solitariam vitam: sed quis nostrum narrare possit per singula quanta ibidem contra antiquum hostem habuisset certamina.

[10] Sed cum post tot labores jam misericors Dominus noster Jesus Christus eum ab hujus ærumnosæ vitæ periculis vellet in paradisi sedibus collocare, [Moritur, sepelitur, ornatur templo, et miraculis claret.] ac intra sanctorum Angelorum numerum sociare post tot temporum spatia, quibus hic laboriosam duxit in sæculo vitam, spiritum exhalavit extremum. Nedum immemor antedictus vir Ruricius seu Proculus quanta erga se prædicti viri sancti fuisset consecutus beneficia, basilicam t jussit fabricari, ubi sancta membra Beatissimi Juniani collocarentur, in quo etiam loco antea conversatio ejus fuit. Cum ex fide aliquid petitur, tanta ibidem misericordia Omnipotentis virtutum dignatur conferre præsidia, ut multi ægri ex diversis infirmitatibus ad prædictum virum Junianum venientes, sani facti discedant. Sed nos pauca de hujus virtutibus transeundo disseruimus, ut tanti viri memoriam posteris traderemus, ut qui multos sua sanavit virtute et suo ædificavit exemplo, suis nunc orationibus plebis hujus ita custos esse dignetur, ut et hic ejus suffragiis ab omnibus malis simus liberi, et in æterna beatitudine ejus mereamur precibus adæquari, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, qui tantam gloriam præstat Sanctis suis, qui cum æterno Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. u.

ANNOTATA.

a Alaricus II, Visigothorum rex ab anno 484, initio regni sui, persecutionibus adversus Catholicos flagrantibus finem fecit; atque adeo exulibus episcopis diœceses repetere, et synodos cogere permisit. Verum cum anno 496 Clodovæus Christianæ religioni dedisset nomen, et nonnulli episcopi, qui in Visigothorum ditionibus degebant, enatum sibi inde gaudium cum concepto adversus Arianas blasphemias horrore altius manifestarent, apud Visigothos in suspicionem venerunt, et denuo faces suas agitavit persecutio.

b Vita amplior, quæ primo capite simillima huic est, loco sectaretur habet grassaretur: quod melius est; in eadem paulo inferius omittuntur superstitiosa ac funesta; quam omissionem contextus sane non culpat.

c Late de his egit P. Suyskenus tomo I Octobris in Vita S. Remigii.

d Meminit Cl. vir J. Moeller, Universitatis CatholicæLovanii professor, in insigni suo opere de Historia medii ævi, aliquot recentiorum historicorum sententiæ, qua plures episcopos, in temporalibus Alarico subjectos, conspirationis incusant. Crimen falsum esse ostendit laudatus historicus ex ipsis locis, quos adversarii ex Gregorio Turonensi (Hist. Franc. lib. II, cap. XXXVI, lib. X, cap. XXXI et cap. IV Vitar. Pat.) repetunt. Verum ne hic locus S. Juniani Vitœ immisceatur controversiæ, animadvertisse suffecerit, ante pugnam Vocladensem, Clodovœum consilium inire non potuisse cum episcopis, qui inter Visigothos versabantur. Habuit quidem prope Turones colloquium cum Alarico, at minime cum episcopis; neque ulterius ad ipsos transgressus est. Alibi vero nihil reperio de inito hoc cum sacerdotibus consilio. S. Gregorius Turonensis Hist. Franc. lib. II, cap. XXXVII ait tantum: Igitur Chlodovechus rex ait suis: Valde moleste fero, quod hi Ariani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adjutorio, et superatis, redigamus terram in ditionem nostram. Cumque placuisset omnibus hic sermo, etc. Verumtamen dubium esse non debetquin episcopi, aliive sacerdotes adfuerint, quoniam ex quo tempore Franci ad fidem traducti sunt, episcopi interfuerunt eorum conventibus aut placitis.

e Chlodovechus rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladense (aut Vocladensi, Vougle vulgo) decimo ab urbe Pictava milliario convenit. Hæc S. Gregorius Turonensis Hist. Franc. l. II, c. XXXVII Reliqua hujus pugnœ adjuncta, quæ anno 507 illigatur, eodem loco explicantur.

f Numero 9 hujus Vitæ, loco illustribus recurrit illustris. Unde ille nævus in librarios non videtur rejiciendus.

g In Vita ampliori caput de cella Sancti Amandi Eremitæ in hæc verba sonat: Sub eo fere tempore vir nobilis, Amandus nomine, illustribus ortus natalibus, relictis omnibus, soli Deo placere ac servire desiderans, ut secretius Deo militaret, deserti loci secessum sibi in solitudine Lemovicum delegit in agro cujusdam viri nobilissimi sanctæ memoriæ Roricii pontificis, cujus nominis vocabulum Comodoliacus dicitur. Ubi tuguriolum humile latenter construxit in clivo montis, in quo remotiorem vitam duceret. Qui locus a plaga orientali viginti ferme millibus ab urbe Lemovicensi sejungitur, et ab occidua quatuordecim a Pictavorum confiniis; ab australi Vigenna subterlabens effluit, et a septemtrionali Glana fluvius alveum nimis scopulosum habens, et pro cursu vicino alienis se undis commiscens a parte posteriori. Utriusque autem ripas rupes vastæ et prominentes coangustant et opacant, partemque situs inviam præ saxis faciunt. Hoc in loco factus est solitarius Deo soli et sibi cognitus. Vigenna quæ alibi Vicenna, Vincenna, etc. dicitur, gallice audit Vienne, Glana vero nunc Glane apud Gallos appellatur.

h Cum ex epistolis S. Fausti Regiensis [Lection. Antiq., Canisii, tom. I, p. 356, edit. Basnagii.] videatur Ruricius senior ante episcopatum monasticam vitam amplexus esse, Commodoliacensis agri donatio cum hoc proposito pugnare censenda foret: nisi illum agrum accepisset, aut qua episcopus, aut qua donatarius sub lege eumdem in pios usus impendendi.

i Eum diu noctuque sub divo ante fores cellulæ manere fecit, scribit S. Juniani Vitæ ampliator. Quale inde festum apud Lemovicenses ortum sit, num. 21 prævii Commentarii signatur.

k Vita amplior transcenderet, non succenderet, habet. Illi lectioni consona sunt Officium S. Amandi, et Vita a Bernardo Guidonis confecta.

l Non sane placebit illud miraculum viris, qui rerum naturalium studio distinentur. Raro enim in Gallia colubri sex pedes in longitudinem extenduntur, et virili brachio crassiores sunt; prœterea eis non competunt quæ inferius de devastatis hominibus et pecoribus asseruntur; quin imo veneni expertes sunt. Viperœ autem, quæ dentibus venenum infundunt vulneribus, potuerunt exercuisse aliquam stragem. Verum, si tres pedes in Galliis excedant, miram magnitudinem jam obtinent; earum vero corpora vix pollicis crassitudinem assequuntur. Orta videtur hæc popularis traditio ex colubrorum in hoc loco prœsentia, quam memorat Collinus, S. Amandi cellulam describens.

m Valde explicita olim fuerint oportet, quæ de hoc prodigio referebat populus; nam locum ipsum, quo coluber mare ingressus tradebatur, determinabat: testis est Collinus, arenas Olonenses (Sables d'Olonne, dépt Vendée) assignans.

n Gregorius Turonensis, Fredegarius atque alii rerum hujus ævi scriptores, a D. Bouquet editi, memorant lues plurimas atque pestes; verum harum nulla convenit cum hac, quæ tempore S. Juniani Pictavorum fines vastasset. Quod argumentum negativum infirmius tamen est, quam ut hæc rejiciatur narratio, potissimum, cum biographus scribat nosci hanc cladem; quod hujus Vitæ antiquitatem nonnihil quoque suadet. Quæ inde apud Pictavienses orta forte sit erga S. Junianum religio, num. 22 Commentarii fuit dictum.

o Vita amplior discedit hoc loco ab edita; illa scilicet habet: Jubare namque crastino terram irradiante, cum vir Dei de habitaculo suo ad plagam orientalem prospexit, ecce insperato vidit fontem scaturientem et impetu valido desilientem in proximum amnem; quem nemo antea viderat.

p Quid veri, quid falsi huic narrationi suboleat, divinabit facile lector.

q His miraculis adstipulatur S. Gregorii Turonensis textus num. 22 relatus.

r Sensus luxatus est; forte legi oportet: ad maleficos … duceretur.

s

Fortunatus, qui Ruricium juniorem certo novit, non patruelem sed avum Ruricium seniorem nuncupat in epitaphio, quod de duobus Ruriciis conscripsit;excerpo distichon:

Accumulante gradus prænomine, sanguine nexi
      Exultant pariter hinc avus, inde nepos [Gall. Christ., tom. II, col. 503.] .

Tametsi medio ævo vocabulum nepos, filium fratris indicabat, nec tantum, ut apud probe latinos auctores, filium filii, (qua de re plura Vossium quæsivisse innotescit), litem de voce nepos movere nolo, quandoquidem Fortunatus inter male latinos computandus non sit. Cum ad diem XVII Octobris duorum SS. Ruriciorum gesta illustranda sint, non est quod hic refellam sententiam eorum, qui negant S. Ruricium seniorem ex matrimonio suo suscepisse liberos. Quod si jam de expulsione dæmonum, quæ num. 9 S. Juniani Vitæ narratur, sententia exquiritur, duplex ponenda est quæstio; prior an Ruricii status morbidus ex dæmonum oriretur præsentia, altera an a S. Juniano reapse curatus sit. Ut affirmanter ad priorem responderetur, auctor saltem coævus neque credulior adesse deberet, siquidem quam difficile sit de vera possessione pronuntiare ex obviis catholicis theologis notum sit; ad posterius autem quæsitum annuendum esse arbitror, potissimum quidem quoniam non capio, qui populus adinvenisset S. Ruricium, suum episcopum, quem ecclesiastico cultu honorat, a dæmonibus fuisse possessum et a S. Juniano liberatum, nisi saltem ab aliquo epileptico curatus fuisset morbo.

t De hac basilica aut oratorio latius dictum fuit in Commentario prævio. Quæ vero num. 27 de loco, ubi S. Juniani corpus repositum fuit, reperire est, conferas cum his quæ Mabillonius in præfatione Sæculi II Benedict., et in epistola Eusebii Romani, Ruinartius in præfatione ad S. Gregorii Turonensis opera num. 53, aliosve bene multos, qui vel de SS.tumulis vel de eorum canonizatione scripserunt. Facile inde intelligere erit, S. Junianum a S. Ruricio juniori fuisse canonizatum aut potius beatificatum, ut hodie loquimur.

u Hic sequebantur in MS. codice, quæ ex S. Gregorio Turonensi num. 22 de S. Juniani miraculis retulimus, verba. In Vita ampliori ex iisdem verbis, latius dilutis, conflatur integrum caput. Ea autem, utpote adjectitia, edendæ Vitæ subjicienda visa non sunt.

* Vit. Amp. delegaret

* Vit. Amp. sustulit

* Ex vit. Amp. currere

* lege unum

* deest gratia

* forte auxilio

DE S. COLMANO, EPISCOPO KILLRUADHENSI, IN HIBERNIA.

SÆCULO VI.

SYLLOGE HISTORICA.
S. Colmani, Killruadhensis episcopi, adolescentia, disciplina, ætas.

Colmanus episc. Killruadhensis in Hibernia (S.)

[S. Colmanus, ex fastis sacris notus,] Scotos Albionis et Scotos Hiberniæ nonnumquam confusos fuisse præterit neminem: unde accidit, ut, quotiescumque quorumdam homonymorum Sanctorum gesta non apprime noscuntur, ratio eos distinguendi non sit, quod hi a Scotis, illi ab Hibernis coli dicuntur. Quam ob rem non certo novimus an S. Colmanus, qui superiori die ex Scotorum Martyrologiis inter prætermissos relatus est, idem sit ac S. Colmanus, quem fasti sacri Hiberni hodierna die commemorant. Placet tamen affirmantium sententia, imprimis quoniam Martyrologia, qui unius meminerunt, alterum silent, et dies cultus quam maxime sibi propinqui sunt. Sed ad XXIV Novembris redibit locus hac de re dicendi. Porro S. Colmanus Killruadhensis episcopus nominatur die XVI Octobris in Festilogio B. Mariani Gormani, in Martyrologio Tamlactensi et in Martyrologio Dungallensi, iis scilicet, quæ a F. Michaele Clery exscripta et ex Hibernia Lovanium transmissa, olim adhibita fuerunt a Colgano (vide præfationem ad lectorem ante Acta SS. Hiberniæ), et nunc in bibliotheca Burgundica Bruxellensi [Numm. 1502, 1504, 5095.] asservantur. In Festilogio B. Mariani Gormani unice dicitur Colman, sed charactere paulo diverso adscripta sunt hibernice verba, quæ ita latine sonant: Colmanus, episcopus Killruadhensis in Dal-aradia juxta lacum Localaig in Ultonia. In Martyrologio Tamlactensi Colmanus Killruadhensis prodit; in Dungallensi Colmanus, episcopus Killruadhensis in Dal-aradia juxta lacum Localaig.

[2] [commoratus est in Dal-aradia,] Dal-aradia autem regio nequit confundi, sic fere loquitur Rev. D. Lanigan [Ecclesiast. Histor. of Ireland, cap. V, not. 24, tom. I, p. 217.] , cum Dalrieda. Prior scilicet complectebatur partem meridionalem comitatus Antrim vergitque euronotum versus; major insuper pars comitatus Down, nisi integer hic comitatus, ad eam pertinebat. Porrigebatur vero a Newry usque ad montem Mis in baronia Antrim. Dalrieda autem partem borealem, aliam quæ ad Caurum spectat, et tertiam meridiem versus capiebat. Hæc Lanigan ex Harris [Antiq., p. 48.] et Bishops [p. 8.] . Gough autem in additionibus ad Camdeni Britanniam [Tom. III, p. 627.] scribit Dal a Radia regionem præsentibus baroniis Belfast, Toome et Mazareen fere constare, et deinde illustrat plura hujus tractus loca; in quibus tamen non commemorat locum, Kill-ruadh dictum. Hanc terræ oram, quæ in Ultonia jacet inter lacum Lough-Neagh et maris sinum Carrickfergus bay nuncupatum, quamque suo tempore Hive Tach dictam fuisse scribit Colganus in Indice suæ Triados Thaumaturgæ, excoluerat ante S. Colmanum S. Patricius, ut in pluribus ejus Vitis a Colgano editis traditur; quin etiam vir ille apostolicus ecclesiam in loco Elom ædificandam curaverat. [Sext. Vit. S. Patricii ap. Colganum, c. CXXXVI.] Hanc tellurem inhabitabant Crutheni, e Pictis oriundi et pristina gens Dal-aradii. Sic saltem sentit Lanigan [Ecclesiast. Hist., C. V, not. 25.] S. Patricii Vitam commentans. Atque illic sedem suam fixisse traditur Sanctus noster Colmanus. (Confer Valencey collectan. de rebus Hibernicis [T. III. p. 326.] .)

[3] [et episcopus fuit Killruadhensis.] Locus vero Killruadh, ubi S. Colmanus episcopus fuisse asseritur, memoratur a Colgano in notis ad Vitam S. Corbmaci [p. 756, n. 43.] et in Triade Thaumaturga [p. 386, n 16.] . Verum vix quidquam ex eo disci licet, quod in Martyrologiorum annuntiationibus non prodatur. Lacum autem, juxta quem Kill-ruadh ædificatum fuerat, non Localaig, sed Lochlaodh aut Loch-loedh vocat. Ex notis vero, quas olim Wardeus Ordinis Minorum ad Rosweydum misit, quasque ipse collegerat ex compilatione, cujus meminerunt decessores nostri [T. VI Junii, p. 116 et T. I Septemb., p. 662.] , hæc accipio: S. Colmanus, quem is (S. Macniscius) miraculo liberavit a morte, fuit episcopus Kill-ruadhensis, quæ nunc obsoleta sedes est in Aradeorum regione sita, ad oram Stagni Juvenci vulgo Loch-Laodh in Ultonia, ubi ejus festum tamquam patroni colitur XVI Octobris. Porro Kill-ruadh cellam fontis aut fluenti signat, et Loch lacum dessignante, Laodh vitulum, Loch-Laodh lacum vituli indicat. Hæc de loco, quem sua habitatione sacravit S. Colmanus.

[4] [Puerulus servatus dicitur a S. Macniscio;] Mitto designare SS. Colmanos omnes, a quibus noster Sanctus distinguendus est, cum teste Colgano (in notis ad Vitam S. Colmani episcopi ad XVIII Februarii) plures quam centum triginta in Martyrologiis aliisque monumentis numerentur. Nullam Vitam hujus nostri Colmani habemus, neque ab aliis citatam video. Aliunde itaque colligenda sunt ejus gesta: verum utinam in aliam messem, quam in biographias Sanctorum Hibernorum, prodigiis magis quam rebus gestis abundantes, falcem immittere liceret; alius tamen campus non obviat. Eccum igitur quid de nostro Sancto exstet in Vita S. Macniscii episcopi [Act. SS. ad III Septembris, p. 665.] ex codice Salmaticensi edita: Nota, qualiter puerum a morte liberavit (S. Macniscius). Cujusdam hominis nequam, qui patrem ejus interfecit, parvulum filium ab amicis illius comprehensum et morti destinatum liberare volens et non valens, inducias petiit, ut non antequam ipse ad acervum lapidum, qui eminus exstitit, perveniret, ille interficeretur; quod impetravit. Ipso autem illuc perveniente, ibique orante, præfatus puer in aera sursum, ut in acuminibus hastarum exciperetur, projectus, ab Angelis confestim ereptus est, et in sinum sancti pontificis immunis ab omni læsione depositus: quem denique nutrivit, et in divinis Scripturis atque religionis institutis diligenter edocuit. Ipse est Colmanus episcopus, qui ecclesiam nomine Kell-ruaid fundavit. Hoc vero miraculum annumerandum esse iis, quæ in Commentario prævio num. 9 magis stupenda quam vera declarat noster Veldius, nemo non agnoscet.

[5] [non fuit discipulus S. Patritii:] Colganus in Triade Thaumaturga [p. 269] pronuntiat S. Colmannum prius discipulum fuisse S. Albei, deinde S. Patritii; quæ tamen cohærere non posse, sæpius jam ostenderunt decessores nostri, cum S. Albeum posteriorem S. Patritio statuerunt. Confer Papebrochium in appendice ad Vitam S. Patricii [Act. SS. XVII Martii, p. 582.] et Suyskenum in commentario de S. Albeo [Act. SS. XIII Septemb., p. 29.] , atque adeo hi autumant S. Albeum post annum 460 primo ad prædicandum Hibernis missum fuisse. Non quidem in omnibus assentit Lanigan laudatis hagiographis; verum quod in præsentiarum sufficit, admittit S. Albeum circa annum 431 puerulum parvum admodum fuisse, æstimatque eum tantum circa annum 470 factum fuisse episcopum; jam vero secundum chronotaxim Papebrochii, quæ nescio an minus recte [Ecclesiast. Hist. of Ireland, cap. § XII.] Lanigan displicuerit, mortuus est S. Patricius anno fere 460 [Act. SS. XVII Martii, p. 525.] ; et quidem secundum ipsum Lanigan, qui statuit S. Patritium circa annum 472 obiisse [Eccl. Hist. loc. cit.] , Colgani asserta de Sancto nostro Colmano vix stare possent, ut unicuique S. Patritii et S. Albei ætatem attendenti liquet. Unde autem hæc hauserit Colganus, non monet; verum Papebrochius num. 1 appendicis Patricianæ lectorem monet multa a Colgano ex conjecturis definita fuisse in prodigioso horridoque catalogo discipulorum S. Patricii; porro illic præfatum de S. Colmano assertum reperitur.

[6] [sed perhibetur sub disciplina S. Albei vixisse,] Non ita omne fundamentum deest ad S. Colmanum discipulum S. Albei dicendum: nam in MS. codice Salmanticensi, qui olim in Musæo Bollandiano nunc Bruxellis in bibliotheca regia Burgundica servatur, exstat S. Albei Vita, in qua sequentia de nostro Colmano narrantur: Post hæc S. Albeus, quasi apis prudentissima cum mellis onere ad suam patriam Deo comite reversus est. Cumque venisset ad mare et navem in promptu non habuisset, benedixit mare, et cum omni populo suo siccis pedibus super mare ambulantes quasi per aridam terram veniunt, et in insula in aquilonali parte hujus insulæ portum tenuerunt. Ibique, jubente Albeo, unus de familia ipsius, Collanus (lege Colmanus) nomine, cellam ædificavit quæ dicitur Cellroid. Cumque locus iste aquam non haberet, S. Albeus quemdam ibi lapidem benedixit, ex quo aquæ rivulus statim prorupit. Tunc Colmanus ad Albeum dixit: Aqua ista modica est. Cui Albeus ait: Quamvis modica est, æterna tamen erit. Unde usque hodie nomen fluminis istius Buanan cille ruaid (fol. 92) Sed notandum est hanc S. Albei Vitam tot conspersam esse fabulis, ut P. Suyskenus [Act. SS. ad XII Septemb., p. 27 et seqq.] eam indignam judicaverit quæ ederetur. Quod vero ad S. Colmanum pertinet, tribuuntur in hac Vita S. Albeo [Fol. 91.] quadraginta vel quinquaginta socii, inter quos duodecim Colmani, duodecim Comgeni, et duodecim Fintani; atque hi omnes dicuntur cum S. Albeo Romam perrexisse. Exstat altera S. Albei Vita, eaque usus est Usserius [Antiquit. Britan. editio, ann, 1687, p. 414.] . Omnino autem melioris non est notæ, et prioris tantum epitome videtur esse, quocirca referendis verbis supersedeo.

[7] [et a quibusdam prælatus fuisse S. Boetano.] In vita S. Corbmaci, quam Colganus ad XXVI Martii [p. 751 et seqq.] edidit, occurrunt, sequentia, quæ de nostro S. Colmano in subjectis notis interpretatur: S. Boedanus, sive Boetanus, sextus Eugenii filius (et frater S. Corbmaci) … contulit se ad remotiores Ultoniæ fines: ubi a nobili stirpe Sodani Fiacho Aradio nati, in partibus Dal-aradiæ tunc rerum potiente, honorifice et devote susceptus. Ibi exstruxit ecclesiam … quam … dotarunt posteri Sodani, et præcipue nobiles familiæ de Cinel-decill, Clanscoba, et Sil-noiridhin, quæ se suosque posteros, ei ut patrono, in devotos clientes consecrarunt. Temporis vero successu familia de Cinel-decill, a viro Sancto deficiens, converterunt suam devotionem et affectum in Cuanum et S. Colmanum sua eis obsequia et clientelam addicens. Cum S. Corbmacus exeunte sæculo V aut ineunte sæculo VI floruisse a Colgano [In notis ad Vitam S. Corbmaci, p. 755.] statuatur et S. Boedanus abbas eidem Colgano [Vit. S. Boedani ad XXIII Martii, p. 728.] claruisse videatur post sæculi VI initium, et Lanigan [Eccles. Hist. of Ireland, C. X, § 4.] S. Corbmacum non excludat ex secunda Sanctorum serie, quæ ab anno circiter 542 usque ad annum circiter 599 porrigitur, præmissa Colgani interpretatio cum indicanda chronotaxi non pugnat.

[8] [Vixisse æstimandus est circa iniens sæculum VI.] Etenim si admittatur vi testimonii superius num. 4 relati, S. Colmanum, e pueritia nondum egressum, notum fuisse S. Macniscio episcopo, sufficit ut ortus sit ante annum circiter 513, quo fere S. Macniscius obiit, annos 80 aut paulo plures natus [Act. SS. ad III Septembris, p. 663 et seq.] . Si vero fidatur Vitæ S. Albei, cujus discipulus dicitur S. Colmanus, ejus disciplina referatur oportet ante annum 527, quo tempore S. Albeum ad superos migrasse tradunt [Ibid ad XII Septembris, p. 30 et seq.] . Vixisse itaque potuit cum S. Boedano, et nihil per qualescumque indicatas Sanctorum Vitas obstat, quin circa medium sæcul. VI virtutibus suis claruisse dicatur. Frustra vero quæsitum a nobis est apud historicos Hibernos, qui penes nos sunt, quid de sede episcopali Kill-ruadhensi deinceps factum fuerit. Waræus in Antiquitatibus Hiberniæ [Cap. XVI.] , plures antiquatas sedes memorans earumque indicans fata, ne verbum quidem facit de Kill-ruadhensi. Unde ponendus hic loci nobis est stylus, satis habentibus S. Colmani memoriam illustrasse, quantum per incertas historias licuit.

DE SANCTO SALVIO, IN AGRO AUTISIODORENSI IN GALLIA.

ANTE SÆCULUM VII.

SYLLOGE.
S. Salvius Autisiodorensis, memoratus in Martyrologiis, diversus est a S. Salvio Albigensi, sed idem est ac Nivernensis. Fata ædiculæ ei sacræ.

Salvius in agro Autisiodorensi (S.)

[S. Salvii memoria in Martyrologiis Autisiodorensi et Bituricensi celebratur.] Jacet diœcesis Autisiodorensis in eo Galliæ tractu, quem olim Burgundiam dixere; metropolis ei erant Senones; et a tertio sæculo jam Christianæ doctrinæ præcepta audivisse traditur: quod vero propius ad nos pertinet, nec minima ejus gloria est, ferax Sanctorum fuit tellus. Viginti enim aut plures primos suos episcopos ecclesiastico veneratur cultu, multorum Martyrum sanguine conspersa fuit, neque defuit ei ubertas ad Sanctos alius ordinis generandos. Merito itaque proprium sibi habet Martyrologium, quod curis Caroli de Caylus, ejus antistitis, anno 1751 correctum, auctum atque illustratum prodiit. In hoc autem ad præsentem diem illa occurrit annuntiatio: In territorio Autisiodorensi, sancti Salvii monachi, sub cujus nomine cella erat intra eamdem diœcesim sæculo sexto: et aliud oratorium ante millesimum annum exstabat juxta pagum Villæ-Novæ, quæ inde Villa-Nova-Sancti-Salvii appellatur; et ad marginem additur: ante annum 540; quod hujus Sancti emortuale tempus indicat. Edidit Martennius et Durandus tomo VI Amplissimæ Collectionis plura Martyrologia; inter quæ exstat maximopere ab editoribus laudatum sæculi X Martyrologium Autisiodorense; at hic frustra S. Salvii nomen inquires. Contra S. Salvii nostri memoriam in vetusto Bituricensi Martyrologio [Bibl. nov. Mss., tom. II, p. 697.] , quod Hagiologium Franco-Galliæ nuncupavit Labbeus, ad præsentem celebrari diem, inferius manifestum fiet.

[2] Verum probandum ante omnia videtur, S. Salvium, cujus festivitas in tam paucis monumentis celebratur, [Anno circiter 587, ut ex constitutione S. Aunarii liquet,] confundi non posse cum homonymo S. Salvio Albigensi episcopo. Argumentum autem omnium optimum deduci posse videtur ex antiquitate cellæ, quæ in præmissa Autisiodorensis Martyrologii annuntiatione memoratur. Hæc scilicet cella, quæ Salvii nomine insignita intra diœcesim Autisiodorensem sæculo sexto exstabat, primum nota fuit authentico instrumento, quod Historiæ Pontificum Autisiodorensium, a Labbeo [Ibid., tom. I, p. 419] editæ, et iterum in opere nostro ad XXV Septembris partim excusæ, inseritur. Sunt scilicet supplicationes a S. Aunario Autisiodorensi episcopo in pluribus, nisi in cunctis, suæ diœceseos locis indictæ. Historiographus Lebeuf, qui illas quoque edidit [Hist. d'Auxerre, tom. I, p. 119.] , affixit eis annum 596 circiter; fieri posse, inquiens, ut Sanctus Aunarius non ante hunc annum has supplicationes indixerit. At erravit vir sagax, siquidem hæc præmittat anonymus historicus Pontificum Autisiodorensium: Cæterum idem Beatissimus Pontifex plurima constituit in Ecclesia Autisiodorensi, sicut in antiquis canonibus reperitur; quæ ut præcipuo observarentur vigore, consilio et auctoritate Christianissimi Guntranni regis summopere roboravit. Nam ad tutelam gregis sibi a Domino commissi, præcepit, ut tam in civitate Autisiodorensi, quam per parochias hæc debeat institutio custodiri. Ex quibus verbis manifestum est hanc institutionem ante Guntramni, Burgundiæ regis, mortem factam fuisse; quæ non anno 596, sed 593 obtigit. Sed præterea ad annum 587 aut 588 S. Gregorius Turonensis [Histor. Francorum, lib. IX, cap. XXI.] testatum reliquit, tum magnam Galliæ partem lue inguinaria vastatam fuisse; sed regem Guntramnum, acsi bonum sacerdotem, providentem remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, jussisse omnem populum ad ecclesiam convenire, et Rogationes summa cum devotione celebrari et nihil aliud in usu vescendi nisi panem hordeaceum cum aqua munda adsumi, et Vigiliis adesse instanter omnes, quod eo tempore ita gestum est: itaque, cum S. Aunarii institutio Rogationes et Vigilias quoque præscribat, summe verisimile fit has supplicationes anno 587 aut 588, a S. Aunario indictas fuisse, suadente Guntramno.

[3] [exstabat cella Salvii, quæ ecclesiola ei dicata non monasterium erat,] Porro inter ecclesias, quibus Rogationes faciendæ aut Litaniæ dicendæ sunt uno cujusque mensis die, venit XXII die Cassiniacus, Nantiniacus cum cella Salvii et Mauri. Jam quid hæc cella Salvii sibi velit dispiciendum est. Historicus Lebeuf, qui reliqua nomina vertit, hæc reliquit latina, et in nota conjecturam tantum proponit de Cassiniaco et Nantiniaco. In duabus tamen tabulis chorographicis, quarum prior diœceseos statum, S. Aunario episcopo, refert, et curis geographi Roberti facta est, cella Salvii gallice S. Sauveur dicitur, et juxta Puisayam, hujus regionis tractum, ponitur in loco, ubi fuit monasterium S. Salvatoris; at gratuitum id non solum est, verum etiam monasterium S. Salvatoris tantum tempore Caroli Magni constructum fuit et a S. Maurino episcopo dedicatum: sic Gallia Christiana [Tom. XII, col. 360.] . Si itaque mihi extraneo, tabulis geographicis Cassini utenti, quid conjicere liceat post laudatum historicum Autisiodorensem de situ cellæ Salvii, magis mihi arridet hanc cellam eumdem locum esse, qui postea ob suam viciniam nomen dedit Villæ-Novæ Sancti Salvii, et de quo sæpius sermonem habet ipse Lebeuf. Quæ me ad hanc sententiam amplectendam impellit ratio, hæc est: ecclesiola Sancti Salvii patrocinio et nomine fruens, olim in hoc loco, ut inferius videbimus, exstitit: jam vero paupercula ecclesia, aut oratorium olim cella audiebat in agro Autisiodorensi. Id non advertisse videtur laudatus historiographus; qui quoniam aut apud Cangium in Glossario, aut apud Haeftenum in ejus Disquisitionibus monasticis, aut alibi, ubi plurima e scriptoribus congesta circa vocabulum cellam reperiuntur, nihil sibi occurreret quod ecclesiolam indicaret, ad cellam Salvii monasterium æstimandum stimulatus forte fuit. Quamobrem num olim in agro Autisiodorensi cella ecclesiolam indicarit, dispiciamus jam oportet.

[4] [ut, expensa vocabuli cellæ significatione,] In Vita S. Germani Autisiodorensis, a decessoribus nostris [Act. SS., XXXI Julii, p. 206.] edita, exstat libellus ab S. Mamertino conscriptus de sua conversione: in hoc vero narrat S. Mamertinus quomodo pervenerit ad cœmeterium, in quo sancti Amatoris episcopi dicebant esse corpusculum, et quia non inveniebat in quo se reciperet habitaculo, quo pacto parva CELLULA ostensa fuerit oculis suis in qua unus erat sarcophagus: et inferius additur, vestibulum quoque huic cellulæ adfuisse. At cum cognitum fuisset, jacens ibi corpus Sancti Corcodemi diaconi esse [Vide Act. SS. ad IV Maji.] , sic pergit S. Mamertinus: His miraculis ostensis, illa CELLULA Beati Corcodemi diaconi, quæ propter densitatem veprium nulli, nisi tantum antistiti Germano, fuerat nota, facta est Deo operante omni sexui cognita; et non solum omnium notitiam promeruit, sed et culturam. Omnes igitur ex hoc tempore, eidem CELLULÆ votivam gerentes devotionem, alacriter frequentabant. Ad hæc autem animadvertatur oportet S. Corcodemum ante S. Mamertini adventum a terra jam levatum fuisse; quod integra descriptio sarcophagi, et modus, quo S. Mamertinus super eum tamquam super aram dominicam procubuit, aliaque adjuncta manifestissimum faciunt; unde liquet ante S. Mamertini adventum hanc cellam verum sacrarium aut ecclesiolam fuisse.

[5] [stabilitur;] Sed, ut res etiam certior evadat, aliud testimonium prodam ex libro I Miraculorum S. Germani Autisiodorensis, tempore Caroli Calvi a S. Heirico conscripto; en verba: Singularis meritorum ejus potentia hoc se tuetur argumento, quod per omnes aggeres itineris sui, ubicumque aut oravit, aut docuit, usque in hodiernum diem oratoriæ CELLÆ et signa crucis elata præfulgent. Inferius aliud ejusdem significationis dabimus exemplum. Atque ex his sane satis apparet quanto jure Benedictini sodales qui tomum XII Galliæ Christianæ elaboraverunt, cellam Salvii et Mauri non inter antiqua Autisiodorensis diœceseos monasteria numerarint, satis sibi ducentes catalogo suo [T. XXI, col. 356.] inserere ea monasteria, quæ cum monasterii nomine aut alio simili veniunt tum in prædicta constitutione S. Aunarii, tum in altera S. Tetrici, qui exeunte sæculo septimo Autisiodori episcopus sedebat. In utraque enim plurima nuncupantur, eisque officium divinum in templo Autisiodorensi S. Stephani celebrandum indicitur; quæ inter non venit Cella Salvii et Mauri. Unde admitti nequit, quæ præcavenda est objectio, Salvium hunc et Maurum fuisse abbates id temporis in vivis existentes. At si cella Salvii monasterium non est, ecclesiola sit oportet; neque proin dubitari potest, quin S. Salvius ei patrocinaretur, ejusque cultus ad annum saltem 587 aut 588 sit referendus. Ast hæc præmissa jam ad propositam applicanda sunt quæstionem, scilicet Sanctusne noster Salvius a S. Salvio Albigensi distinguendus sit.

[6] [quocirca S. Salvius Autisiodorensis distinguendus est a S. Salvio Albigensi, qui anno 587 ecclesiam illic sibi dicatam habere non potuit.] Ex Sancti Gregorii Turonensis Historia Ecclesiastica [Lib. VIII, cap. I et XXI.] , constat S. Salvium Albigensem anno 584 aut 585 supremum obiisse diem; jam vero anno 587 aut 588 exstabat, ut superius vidimus, in agro Autisiodorensi cella Salvii; et quis porro dixerit vel minimum verisimile esse, intra spatium duorum aut trium annorum S. Salvii cultum ita fuisse propagatum, ut ab Albiga, (ubi tamen absque dubio fere non exstabat), ad diœcesim Autisiodorensem transierit? Neque obest quod, ut tradit S. Gregorius, cœnobiticam vitam duxit S. Salvius, priusquam episcopali fungeretur munere: unde conjici pronum esset, hanc Salvii cellam eamdem forte esse, quam olim incoluisset Albigensis antistes. Moras enim injicere non potest hæc suspicio; quoniam verisimile non est, Albigenses sibi episcopum quæsituros abiisse in agrum Autisiodorensem, qui extra suum regnum et ecclesiasticam provinciam jacebat. Præterea etiamsi S. Salvius (quod tamen probabile non est, siquidem S. Gregorius, silens ejus patriam et locum habitationis, hæc prope Albigam fuisse supponat), annos plurimos in agro Autisiodorensi commoratus fuisset tamquam monachus, facile intra decennium, quo Albigæ episcopatum obtinuit, ejus sane interiisset memoria. Quæ claudo, animadvertens non ita celebrem in Gallia fuisse S. Salvii Albigensis cultum, quin etiam classicis martyrologis incognitum; unde mirum foret omnino, si hujus sancti præsulis cultus biennio post mortem ad Autisiodorenses transvolasset.

[7] [Idem vero est ac S. Salvius Nivernensis.] Secundo examinandum venit loco, an S. Salvius Nivernensis, qui in Hagiologio Franco-Galliæ seu Bituricensi ad præsentem diem annuntiatur, idem sit ac S. Salvius noster Autisiodorensis. En verba hujus Hagiologii, qualia edidit Labbeus [Bibl. nov. MSS., tom. II, p. 697.] : In territorio Nivernensi, Sanctorum Vincentii et Salvii Confessorum. Non est quod S. Vincentius, cognomine de Magniaco, nos remoretur, cum de eo inter prætermissos sit dictum. S. Salvius autem, qui in hac celebratur commemoratione, ad diem XVI Octobris cultum adhuc obtinet his temporibus in universa diœcesi Nivernensi, ut ex Martyrologio Autisiodorensi, ubi Nivernense citatur Breviarium, constat; neque proin intactas relinquere licet varias, quæ de eo propositæ fuerunt, sententias. Claudius Chastelain in indice Martyrologii Universalis S. Salvium Albigensem solitarium Nivernensem nuncupat, eique assignat diem X Septembris et XXX Novembris; quæ posterior dies profecto erronea est. Bailletus in Vita S. Salvii Albigensis ad diem X Septembris ejusdem mentis est, ut liquet ex iis, quæ de oppido Nivernensi, cui vulgare nomen est Saint-Sauge, effatur: Ajunt, inquit, hujus S. Martyris (Salvii Albigensis) Reliquias partim saltem Caroli Magni tempore delatas fuisse ad exiguum pagi Nivernensis oppidum, quod nunc Salvii-Fanum dicitur, et sex aut septem leucas a Niverno distat orientem versus. Condita illic fuit ecclesia ejus nomine insignita, et monasterium quod nunc (anno 1739) prioratus est, a S. Martino Augustodunensi dependens. Similia fere habet in Chorographia Sanctorum, ubi ad S. Salvium quoque refert locum Cenomanniæ, vulgari vocabulo Saulge appellatum; quod quam erroneum sit, colligere licet ex iis, quæ scripsere decessores nostri ad diem VII Maji in Vita SS. Serenici et Serenedi; et quidem ipsum latinum nomen Sagium, nimium a Sancto Salvio diversum, sufficit ad omnem dirimendam controversiam. Tertio demum, adolescente sæculo XVII, æstimabant ipsi Nivernenses, S. Salvium suum eumdem esse ac Albigensem episcopum, quandoquidem in Kalendario ecclesiastico Nivernensi anni 1637, quod olim Claudius Chastelain sua manu descriptum ad musæum Bollandianum destinavit, legitur ad XVI Octobris S. Salvius episcopus. Atque ex dictis duplex argumentum conficitur: e S. Salvii Albigensis Reliquiis, in agrum Nivernensem translatis, ortam esse illic S. Salvii memoriam, et proin Nivernensem eumdem esse ac Albigensem episcopum; et dein huic favere sententiæ ipsius Nivernensis ecclesiæ traditionem. Quod vero spectat ad S. Salvii Reliquias, neminem arbitror magni eam rationem ducturum, cum dubius hærere videatur Bailletus ipsemet, et Gallia Christiana in Catalogo suo Albigensium præsulum asseveranter statuat, S. Salvii Reliquias Albigæ integras conservari. Neque majoris forte momenti est objecta veteris Nivernensis Kalendarii auctoritas, cum deinceps Nivernenses, Kalendarium et Breviarium ad certiorem trutinam revocantes, spoliaverint ad præsentem diem S. Salvii nomen episcopi titulo, ut videre est in Martyrologio Autisiodorensi [Ad XVI Octob. in notis.] . Contra duplex suadet rationum pondus, ut S. Salvius Nivernensis idem ac Autisiodorensis æstimetur: identitas scilicet diei, qua uterque colitur, et Nivernensis Autisiodorensisque agrorum, sibi invicem adjacentium, vicinia; unde facile S. Salvii cultus ab una diœcesi ad alteram transierit.

[8] [Ædiculæ S. Salvii] Ex his, quæ huc usque disseruimus, quantum licuit, manifestum factum est, S. Salvium Autisiodorensem eumdem esse ac Nivernensem, diversum vero ab Albigensi; et nomen ejus in utroque agro, Autisiodorensi et Nivernensi, inditum esse alicui loco, illic oppidulo, hic vico et ædiculæ; de qua ædicula paulo plura dicenda supersunt, quæ ad S. Salvii cultum pertinent. Superius jam adstruximus adversus historiographum Lebeuf S. Salvii cellam non monasterium S. Salvatoris, sed exiguum tantum fuisse sacrarium, quod sæculo superiore duabus ab Autisiodoro orientem versus leucis, non procul a Villa Nova S. Salvii adhuc exstabat; ut ipse Lebeuf testatur [Hist. d'Auxerre, t. I, table, p. 881.] . Porro Hugo Matisconensis, Autisiodorensis episcopus, qui anno 1138 Præmonstratenses canonicos in cœnobium S. Mariani induxit, inter alia plurima dedit eis ecclesiam S. Salvii, ut constat ex charta ejus successoris Alani, data anno 1163 et quæ in Gallia Christiana inter instrumenta [Tom. XII, Instr. col. 126.] integra videnda est: quæ donatio anno 1161, ab Alexandro Papa III confirmata fuerat, ut liquet ex bulla Monasteriologiæ Præmonstratensi [Tom. II, col. 147.] inserta, ubi inter nonnulla alia numeratur locus qui dicitur S. Salvii, cum omnibus ad se pertinentibus.

[9] [vices.] Verum hæc donatio post an. 1145 facta, aut minoris momenti fuerit oportet, siquidem in nonnullis aliis instrumentis, circa annum 1145 confectis, nondum inter bona S. Mariani apparet. Quod certum est, et propius ad rem nostram pertinet, pauperrima erat ipsa S. Salvii ecclesia, aut potius sacrarium; neque sublata fuit hæc paupertas, quin simul patroni sublatum sit nomen. Etenim anno 1209 hoc latum fuit privilegium: Ego Petrus comes Autisiodor. et Tornodor. notum facio omnibus ad quos præsentes litteræ pervenerint, quod donavi et concessi pauperi ecclesiæ Sancti Salvii singulis annis in festo Beati Dionysii nundinas unius diei ibidem celebrari; ita quod eadem ecclesia libere absque ulla contradictione omnes redditus nundinarum percipiet. Dedi etiam in eleemosyna pro me et pro uxore mea et parentibus nostris in nemore meo de Bar unam quadrigatam lignorum ad usum præfatæ ecclesiæ, quantum unus equus de illo nemore semel in hebdomade poterit abducere. Quod ut ratum habeatur, præsentem paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo nono. Cum hoc privilegium, inquam, quod Lebeuf ex archivio S. Mariani Autisiodorensis excerpsit, fuisset latum atque concessum, paulatim S. Dionysii nomen prævaluit, et creditum est a populo S. Dionysium huic ecclesiæ patrocinari; ita ut anno 1398 facta sit miraculi approbatio [Lebeuf Hist. d'Auxerre, Instrum., p. 132.] , in qua villici aliquot e Jaugiis, vico una alterave leuca ultra Pontiniacum, si quis Autisiodoro proficiscatur, jacenti, dicuntur venisse apud S. Dionysium, et per hujus Sancti merita puero remedium apprecati esse. In adjecta autem nota addit Lebeuf, etiamnum montem, in quo S. Salvii oratorium conditum erat, Tureau S. Denis (clivum S. Dionysii) nuncupari. Quod vero affirmat, istic olim S. Salvii festum die S. Dionysio sacra actum esse, penes eum fides esto; unicum scilicet fundamentum, cui eum id asserentem innixum fuisse arbitror, illud est, quod crediderit S. Salvii festum ad nundinas faciendas ut opportunissimum electum fuisse: num vero S. Dionysii festum, ad quod celebrandum olim tenebantur Galli, oportunius visum sit, judicabit lector, cujus arbitrio Autisiodorensis annalistæ assertum relinquendum visum est.

[10] [Cæterum ignoratur S. Salvii vita.] At toti hucusque fuimus in Sancti Salvii cultu adstruendo, et ipso Sancto ab homonymo vindicando: jam si quæritur quis fuerit, quid egerit, quo tempore vixerit, unde oriundus, ubi mortuus, atque sic deinceps, malo ignarus videri quam temerus esse. Ut superius jam enuntiavi, Confessor dicitur S. Salvius in Hagiologio Labbeano; verum illud Hagiologium hoc loco corruptum est, utpote SS. Salvium et Vincentium una eademque die annuntians; neque insuper est antiquum satis, quam ut ei soli integra debeatur fides. Quid, si quis eum Martyrem dixerit, atque unum e sociis S. Prisci, cujus festum hodie nonnullis in locis agitur, aut quem alium? nam plures Sanctorum Martyrum turmæ sanguine suo sacrarunt Autisiodorensem agrum, ut ex Martyrologio et Historia Autisiodorensibus unicuique facile liquet. At Martyrologium hoc ipsum S. Salvium monachum facit. Verum duplex, cui innititur, fundamen non satis videtur esse solidum; cum Breviarium Nivernense pro vario tempore varium fuerit; et constitutio S. Aunarii, in qua cella Salvii occurrit, non necessario S. Salvium monachum fuisse supponat: illud quippe jam videri potuit, cum de cella S. Corcodemi mentionem fecimus; nam S. Corcodemus diaconus, nusquam monachus legitur, et præterea hæc ipsa vox cella apud S. Gregorium Turonensem aperte de sacrario Martyris, qui numquam nec monachus nec eremita fuerat, in usu posita est. In libro enim Miraculorum S. Juliani Brivatensis narrat cap. IV mulierem promisisse, ut si sospitem reciperet conjugem, Martyris sepulcrum, in quo posset spatio, cœmento contegeret, et pollicitationem, quam promiserat, cum immensis muneribus adimplevisse. Quibus dictis caput V sic exorditur: Erat autem haud procul a CELLULA, quam supra sepulcrum Martyris hæc matrona construxerat grande delubrum; et pergit evolvendo qui puer gentilis CELLULAM expetierit Martyris gloriosi, super se ostium reseraverit, et alter puer priorem insequens adreptum utrumque postem ostium conatus sit infringere. Qualia verba non caveam aut sepulcrum, sed oratorium Martyri sacrum, satis superque ostendunt. Unde patet quam caducum sit citati Martyrologii fundamentum. Ad cætera quæsita nihil certi habeo quod respondeam. Satis fuerit S. Salvium ab oblivione vindicare, atque erga eum præstitisse quæ in plerosque Hieronymiani Catalogi Martyres conferre solemus.

DE S. GALLO, CONFESSORE ARBONÆ IN ALLEMANNIA.

CIRCA AN. DCXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gallus abbas in Alemannia (S.)

BHL Number: 3253, 3257

AUCTORE J. V. H.

§ I. Hujus Sancti memoria in sacris fastis; cultus in variis regionibus.

[Sancti nomen initio,] Sancto Gallo, cujus res gestas illustrare aggredimur, in acceptis referre debet fidem Christianam illa pars hodiernæ Helvetiæ, quæ a meridie Lacui Potamico, nunc Constantiensi, adjacet, quamque hodie præter Sangallenses, Appencellani et Glaronenses incolunt. Sanctum nostrum antiquiores Gallonem, Gallunum, Gallianum vocasse recte observat Cl. vir Ildephonsus Von Arx, Sangallensis abbatialis bibliothecæ Præsectus [Pertz Monum. Germ. Hist., tom. II, p. 5.] , donec tandem Galli nomen medio sæculo VIII inceperit et dein paulatim invaluerit. Sic apud Melch. Goldastum [Rer. Alamann. Script. t. II, p. 36 et 48. Edit. an. 1730 et Neugart Cod. diplom. Alaman. Chart. IX, t. I, p. 11.] Rinulfus quidam ait: Servum Allidulfum cum omnia mea, cum agris, cum pradis, cum canpis, cum aquis, etc. trado de meo jure Sanct. Galloni… Notavi quod feci in mense Junio (Julio?) V. Id. Julias, in anno XV, regnante Domno nostro Theodorico rege supra Carulum Majorem Domus. Theodoricus Francorum rex, qui in charta citatur, est Theodoricus IV, qui solus Carolum Martellum habuit majorem Domus: hic cum regnare cœperit A. 720 mense decembri, annus XV regni cum anno vulgari 735 concurrit. Nomen Galluni et Gallonis simul recurrunt in alia ibi charta: Nos fratres vel monachi Sanct. Galluni confessoris… Præterea sic nobis conplacuit, ut annis singulis de festivitate in festivitatem natalis Domini, quod est in mense decembri, censum ad ipsam ecclesiam Sanct. Galloni vel Rectores ejus exsolvere debeas… Facta precaria sub die Lunis V. id. majas, anno X, regnante Domno nostro Pipino Rege Francorum.

[2] [varie appelatum,] Galliani nomen habet charta apud citatum Goldastum [Rer. Alamann. Script., p. 45.] : Ego in Dei nomine Hruothardus filius Bainomi condam … omnia et ex integro in dominationem Sanct. Galliani Confessoris, cujus ecclesia Arboninsi pago fulgit in optima ejusque rector Johanne Pontifice, trado… Ego enim Antuuing lector anno VIII Pippino rege scripsi et subscripsi. Data sub diem quod fecit mensis Januarius dies XV, in Constantia, feliciter. Joannes abbas post S. Othmarum, qui XVI Kal. Dec. (16 Nov) 759 obierat, monasterii gubernacula A. 760 tenebat. Varias ejusdem nominis inflexiones, teste Cl. Ildeph. Von Arx jam laudato, derivabant olim antiqui, alii a Scotico Gilli, quod Cellam significabat, quasi Cellitæ, alii a Callehc, quod idiomate Hibernorum Lac denotabat. Unde Ermenricus, cœnobita Augiensis, qui floruit sæc. IX, mortuus 850, de S. Gallo cantat [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 5.] : Galle pater, pulchro qui lactis nomine fulges, lacta me sancto lacte, beate, tuo. Gallus tandem Sanctus noster vocatur in charta A. 744 [Neugart Cod. Diplom., tom. I, p. 12.] . Initio quidem dicitur: Sacrosancta ecclesia S. Gallonis conf. et aliorum plurimorum Martyrum et Confessorum, qui (quæ) est constructa in sito Durgaunense et in pago Arbonense; sed pergit Lantbertus: omnia et ex integro a die præsente de meo jure in dominationem ecclesiæ S. Galli, vel Autmaro ejus rectore … trado atque transfundo pro animæ meæ salutem… Data sub die IV id. Septemb. an. III. Carlomanno majorem domo sub Chanchurone comite. Defuncto Carolo Martello successit Carlomannus major domus Austrasiæ; currebat itaque die X Septemb. an. III majoratus Carlomanni.

[3] [donec Galli appellatio circa medium sæculi VIII] Esset fortassis, qui Galli nomen multo citius existimaret usurpatum, quum apud cit. P. Neugart [Neugart Cod. Diplom., tom. I, p. 5.] videt chartam sub an. 670 notatam, in qua Sanctus noster Gallus diserte appellatur. Totam ad verbum exscribam, quia brevis est: Partem ecclesiæ nostræ quæ dicitur Raudinleim, ubi Landarius presbyter præsens esse videtur. Ebo et conjugis (conjux) mea Odalsinda et Alodoes aliqua de rebus suis adfirmaverunt et tam tradiderunt ad S. Gallum — quidquid in Vachinchova, et in Laidolvinshova, Bodinchova icagimus (possidemus) omnibus et ex omnibus ad ipsum S. Gallum tradimus — Actum in Vachinchova villa publici. Sig. Ebonis et cojovis meæ Odalsindæ, quæ fieri rogavit. Sig. Volffaro, Bertario, Aimoni, Vuaninco, Teutmaro, Berno Comitis, Cunleusotes, Auttini, Dodoni. Ego Landarius presbyter roitus (rogatus) scripsi. Data VII idus Septemb. anno X rigni domni nostri Ildirici Riis. P. Neugart ad diploma cit. putat illud ad an. X Childerici pertinere, proinde ad an. 670, hac ductus ratione: Tres numerantur, ait, Childerici Francorum reges. Alter Clodovei I parens decessit an. 481; atque adeo plus integro sæculo ante incunabula monasterii S. Galli. Alter Clodovei II filius natu minor, qui fratri Clothario III in regno Austrasiæ sub tutela matris suæ S. Bathildis successit an. 660, dum legitimus regni hujus hæres, Dagobertus II, Sigiberti II filius, iniquis Grimoaldi artibus throno privatus in Scotia exulabat. Tertius fuit Chilperici II filius, Neustriæ atque Burgundiæ rex, ac jure quidem suo etiam Austrasiæ, in qua tamen ejus exercitio impediebatur Carlomanni ducis potentia, qui an. 742 diviso cum fratre suo Pippino Francorum regno, Austrasiam deinceps sub ducis quidem nomine, at regia certe auctoritate administravit, aut subegit potius. Unde Childerici III nulla fit in chartis nostris antiquis memoria, nisi addito simul Carolomanni majorisdomus nomine. Præsens itaque charta neque ad an. 752, ut Goldasto placuit, neque ad ann. 751, quæ P. Herrgotti sententia est, sed ad an. 669 vel 670 spectat, Childerici II decimum. In codice S. Galli notatur ad marginem, nescio quam ob causam, annus 678.

[4] [prævaluerit.] Fateor equidem superesse diplomata, in quibus aut Carolomannus solus, aut Childericus III cum eodem subnotantur, quando de Austrasia agitur. Nihilominus sunt etiam chartæ pro Austrasia, in quibus Childericus III solus signatur. Apud Mabillonium [Annal. Ord. S. Benedicti tom. II, p. 650. Edit. Lucens.] tria reperiuntur diplomata pro monasterio Honaugiensi, in pago, ait ibidem Pippinus rex in litteris confirmationis, Alsacense super fluvium Rhenum: erat autem Alsatia pars regni Austrasiæ, ut monstravit Henschenius noster [Act. SS. t. I Februar., p. 209.] et Schoepflinus [Alsat. Illust., t. I, p. 621.] . Prima est donatio facta Borono et concluditur: Data donatio hæc die Martis proximo post medium mensem Aprilis anno IV regni Domini nostri Hilderici regis (22 Apr. 749); alterum ab Hugone filio Bleoni, qui fuit ducis Adalberti, fundatoris Honaugiensis, ex fratre nepos, explicit: Actum publice in insula Hohenaugia. Datum sub die IV kal. Junias anno VI regni domini nostri Hilderici regis; tertium a Bodalo filio prædicti Hugonis, Datum mense Octobris die XII, anno VII regni Domini nostri Hilderici (an. 750). Hæc satis probant regulam P. Neugart exceptiones pati, proindeque chartam Ebonis posse referri ad Childericum III, si pro anno regni X legamus VIII; qui, quia IIX scribitur, incuria librariorum facile ad X excrescere potuit. Atque hæc de ipso Sancti Galli nomine dicta sufficiant.

[5] [Ejus memoriam celebrant] Non est quod operose investigemus Martyrologia et Kalanderia, quæ cultum S. Galli promulgant. Quotquot fere sunt, quæ in Ecclesia Latina post Sancti obitum conscripta aut aucta sunt, tot sunt ejus meritorum præcones. Instar omnium sit B. Notkerus, dictus Balbulus, de quo Majores nostri egerunt VI Aprilis [T. I April, p. 376.] Hic A. 870 Martyrologium conscripsit, ut ipse fatetur ad diem X kal. Junii (23 Maji), agens de S. Desiderio episcopo Viennensi et Martyre [Ap. Canis. Antiq. Lect., tom. II, part. III, p. 130. Edit. Basnag.] . Hunc præ cæteris adducimus, quia auctor domesticus et antiquus compendiosam Sancti nostri Vitam exhibet. Porro ad diem XVII kal. Nov. hæc habet: Apud Alemannos qui et Suevi, juxta Alpes Rhetianas, depositio sive transitus vel ad æternam vitam natalis dies, Beatissimi Galli Confessoris, festive celebratur. Qui de insula Hybernia, quæ inter Britanniam et Hispaniam sita est, divini amoris instinctu cum magistro et abbate suo Columbano peregrinaturus per Gallias iter agens, Alemanniam ingressus est. Veniens igitur in eremum, quæ sita est inter alpes Rhetiarum et Brigantini marginem lacus, patre Columbano Italiam petente, infirmitate detentus est. Qua divina medicante manu devicta, sanitateque recepta, solitariam ducere vitam desiderans, eremi secreta soli Deo vacando, non vacans fovebat. Rex igitur Sigibertus, ut audivit in publicis eum commorari possessionibus, jussit fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat per auctoritatem obtineret, datis etiam illi auri argentique ponderibus, Cunzoni duci præcepit, ut si solitudinis incola vellet, solatiorum ei copiam ad ædificandam cellam subministaret.

[6] [Martyrologia, imprimis B. Notkeri,] Athleta itaque Dei spirituale constructurus ædificium, parsimoniæ, orationi, vigiliisque insistens, populum ab errore idololatriæ revocavit, simulacra eorum confregit, signorum effectu prædicationem suam audientibus commendavit. Quarum numerositatem, quia liber vitæ et virtutum ejus ubique habetur et legitur, hodieque per miracula, quæ prius gesta sunt, augmentantur, in præsentiarum supersilimus, hoc solum commemorantes, quod divina pietas, Beatum Gallum genti Alemannicæ apostolum fecit, qui nationem, quam paganismo involutam reperit, fidei veritate imbutam, de tenebris ignorantiæ ad solem justitiæ, qui Christus est, ipse callis Dei solers viator reduxit, ac locum quem eatenus humanæ naturæ inaccessibilem, solisque bestiis, serpentibus et dæmoniis obsessum invenit, exturbatis hostibus, divinitati habitaculum exhibuit. Videndum summopere ac timendum est, ne tabernaculum Dei, quod demonstratione divina multisque sudoribus vir sanctus erexit, quodque regali auctoritate in sortem et funiculum hæreditatis Dei sequestratum est, aliqua humanæ præsumptionis temeritate impetatur, ne avaritia occupet hominum, quod a rabie dæmonum et sævitia expurgatum est belluarum: postremo ne quo delati sunt ab equis indomitis artus Galli defuncti, ibi eum molestare præsumat inquietudo quælibet ausus humani. Hæc B. Notkerus ex Vita infra danda præcipue deprompsit.

[7] [S. Adonis et Usuardi, quamvis alia die,] Ado et Usuardus memoriam S. Galli faciunt X kal. Martias (20 Febr.) Cur hac die, ait Sollerius noster, ab Adone celebretur, equidem non perspicio, nisi forte de alia translatione aut elevatione agatur. Eadem conjectando opinantur Mabillonius [Annal. Ord. S. Bened., t. I, p. 360.] et Colganus [Act. SS. Hibern. ad XX Februar., tom. I, p. 382.] . Non repugno conjecturæ, quia alia firma non occurrit. Certe Ado, cui epistolarum commercium erat cum monachis Sangallensibus, ut constat ex Notkero ad X kal. Junii, non videtur ignorare potuisse diem natalem Sancti; unde merito concluditur occasione alicujus festivitatis memoriam S. Galli celebrari apud Adonem et Usuardum X kal. Martias. Verum me torquet scrupulus, quem removere non valeo: scilicet si ratione alicujus translationis aut elevationis solemnis erat S. Gallo dies X kal. Martias, qui fit ut Notkerus, auctor domesticus, et Adoniani operis non indiligens scrutator, quod Sollerius cum Papebrochio probat [Præf. in Martyrol. Usuardi, p. XIX.] , tamen hanc festivitatem dicta die omnino prætermiserit? dum translationis memoriam assignaverit in diem XVI kal. Novembres (XVII Oct.) una cum dedicatione ecclesiæ Sangallensis, his verbis:

[8] [fortassis occasione illatarum in Gallias Reliquiarum;] Translatio corporis Sancti Galli, et dedicatio opiparis (opiparæ) et decentissimæ basilicæ ipsius, quæ inter duos montes Cirrium et Walthrammesberch constructa est, a meridie habens fluvium Steinaba, ab Aquilone fluvium Nigraha. Qui locus ex ipsius Beati nomine Sancti Galli monasterium cognominatur. Ubi Domino virtutum ejus merita declarante, cæci illuminantur, surdis auditus tribuitur, mancis operari conceditur, multi linguarum laxatione gratulantur, claudis gressus diriguntur, energumeni a spiritibus nequam liberantur: clinici atque contracti indepta gratis sanitate eriguntur, dolor dentium medecina trabis compescitur, reliquarum etiam infirmitatum exinanitio ibidem efficitur. Non itaque Notkerus omittit translationis memoriam: quod si alia quædam celebrata fuisset, profecto præ cæteris eamdem celebrassent Sangallenses monachi. Siquidem res hæc nudis conjecturis hic peragitur, mallem opinari annuntiationem hanc in Adonianum et Usuardinum Martyrologium illatam fuisse occasione donationis Reliquiarum, aut arbitrariæ festivitatis in Galliis institutæ.

[9] [ejus cultus ritu] Nam cultum S. Galli celeberrimum olim exstitisse, ipsa ritus singularitas satis demonstrat. In ejus olim festivitate ternæ a singulis sacerdotibus celebrabantur Missæ, sicut hodiernus est mos in festo Nativitatis Christi. Id testatum facit doctissimus Pater Franc. Antonius Zacharia [Stor. letter. d'Ital., tom. III, p. 157.] , quando ait existere Romæ in bibliotheca Barberiniana Capitulare Euangeliorum, quod olim ad Sangallense monasterium spectasse videtur, in quo ad diem XV Octobris adnotatur Vigilia S. Galli, et in ipsa die festa præscribuntur terna euangelia pro totidem Missis. Similiter eruditissimus Martinus Gerbert, San-Blasianus abbas, in suo libro quem de Veteri Liturgia Alemannica inscripsit, agens de Canone Missæ, dicit in codicibus Alemannicis, San-Gallensibus præprimis, nonnumquam nomina SS. Columbani et Galli occurrere: citatque Sacramentarium Gladbacense, in quo leguntur ad Communicantes nomina Bonifacii, Lamperti, Gregorii, Hieronymi, Galli, Benedicti, Nicolai, Oudalrici, quibus subnectitur, necnon et illorum quorum solemnitas hodie in conspectu majestatis tuæ celebratur, Domine Deus noster, in toto orbe terrarum, eorum quoque quorum Reliquiæ in hac sancta ecclesia Dei conditæ sunt, et omnium Sanctorum quorum meritis, etc. Refert idem Martinus Gerbert [Ibid., p. 266.] inter cimelia monasterii sui cappam choralem opere plumario, cujus imaginem exhibet, servari; in illa videtur quoque imago S. Galli, librum sinistra tenentis.

[10] [et extensione] Unde late propagatum fuisse S. Galli cultum plurima monumenta testantur. Jam sæc. VIII ædificata fuerat basilica seu capella in honorem Dei et S. Galloni a quodam Ruothao, in villa Willimundincas (Welmedingen) pagi Burichincas, qui teste P. Neugart [Cod. Diplom. Chart. LXIII, t. I, p. 60.] inter comitatum Hohenzolleranum et Alpes Suevicas ad sinistram Danubii situs est. In Alsatia præter villam S. Galli in Marca Veteri [Schoepflin Alsat. Illustr., tom. II, p. 214, 301 et 352.] , erat in agro suburbano Argentinensi capella sub invocatione S. Galli dicata, quæ postea in cæmeterium mutata est. Teste Nic. Serario [Ap. Christ. Johannis Rer. Mogunt., tom. I, p. 85.] exsistebat quoque Moguntiæ apud macellum superius, sacellum S. Galli. Pragæ in Bohemia servatur summo honore caput et brachium S. Galli [Act. SS., tom. I Januar. p. 1084.] , ejusque festum ritu duplici juxta proprium Pragense A. 1732 celebratur. Cæterum Germania pene universa officio ecclesiastico colit S. Gallum; præcipue tamen Constantiense Breviarium A. 1575, Herbipolense A. 1597 et Passaviense A. 1505, ampliori cultu, senis nempe lectionibus historicis et antiphonis hymnisque propriis Sanctum nostrum prosequuntur. Remotioribus sæculis ecclesiam S. Gallo sacram erectam a Florentinis recte opinatur Lamius [Flor. Eccl. Monum., t. II, c. 1286.] : nam Sancti Galli abbatis fama, ob infinita propemodum ab eo patrata miracula, cuncta Europæ regiones pervaserat ab usque saltem sæculo IX. Multis dein agit Lamius l. c. de dicta ecclesia; quæ demum anno 1529, quum obsidio urbis immineret, solo æquata est. Jam ante citaverat Joannes Lamius [Ibid., t. I, c. 565 seq.] Litanias Florentinas sæc. XI ex codice rituali bibliothecæ Laurentiana, in quibus inter SS. monachos invocatur S. Gallus, ideo quia Etrusci magna eum veneratione prosequuntur.

[11] [celeberrimus fuit.] Verosimiliter eadem ex causa Venetiis erectum fuit oratorium et hospitium sub invocatione S. Galli, intra limites parochiæ S. Geminiani pont. quod a B. Petro Urseolo, Venetiarum duce, postea monacho, fundatum, dein alio sub invocatione S. Marci translatum fuit [Cornel. Eccl. Venet. Monum., tom. III, p. 245 et seq.] . In diœcesi Aquilejensi exstabat monasterium S. Mariæ et S. Galli in loco dicto Mosino, seu Mosacio, ut constat ex donatione facta a Macelino de Coha A. 1047, Indict. XI seu potius X; confirmata dein a Lucio PP. III, A. 1184 XIII kal. Octobres, ut constat ex Annalibus Ordinis Camaldulensis [Mittarelli Annal. Camald., tom. III, p. 315 et in Append. p. 507.] : quod monasterium P. Joan. Franc. De Rubeis vocat Mosacense a Cacellino comite fundatum, cujus templum consecratum fuit V kal. Sept. A. 1119 ab Andrea Civitatis Novæ episcopo, conbenedicente venerabili Patriarcha Vodalrico, qui etiam Abbas Sangallensis erat. Ad jus monasterii S. Severi Classensis, Ravennatensis diœcesis, pertinuisse medietatem de ecclesia S. Galli cum omnibus suis bonis, testatur bulla Alexandri PP. II, data Anagniæ VI kalendas Januarii 1062 indictione XV [Monum. Aquilej.. p. 545.] . Anno autem 970 Gauslinus episcopus Patavinus cum juxta ecclesiam S. Justinæ cœnobium construxisset, eidem donat varia bona [Ughelli Ital. Sacr., t. V, p. 434. Edit. Colleti.] , inter quæ totam decimam, quæ jacet in comitatu Vicentino, loco ubi dicitur Masone, cum capella quæ est constructa ad honorem S. Galli, cum quartis et decimis et cum omnibus rebus, quæ ibidem pertinent: qua de re cfr Comment. prævium de S. Justina die VII Oct. [T. III Octobris, p. 807, n. 72.] . Celebris erat quoque S. Galli cultus apud Camaldulenses monachos: nam ab Avellanitis eremicolis invocatur S. Gallus inter paucos patronos Benedictinos, qui in Litaniis reperiuntur [Mittarelli, t. II, in Append. p. 342.] . In veteri Ordine divinorum Officiorum per Martinum III, Priorem Camaldulensem A. 1253 compilato p. II, c. IX, de S. Gallo fiebant tres lectiones [Ibid., tom. VI in Append., p. 170.] . Necrologium Vangaticensis monasterii, quod in Adriensi diœcesi sub archiepiscopatu Ravennate situm est, ad XVI Oct. præscribit S. Galli Abbatis XII lectiones [Ibid., tom. VII in Append., p. 397.] . Quæ omnia demonstrant celebrem fuisse cultum S. Galli in Ordine Camaldulensi.

§ II. Acta S. Galli discutiuntur.

[Acta S. Galli] Acta S. Galli celebratissima, legentiumque manibus frequentissime trita, auctorem habent Walafridum Strabonem, Augiæ divitis abbatem, qui adolescens in Sangallensibus scholis versatus, postea S. Rabani, tunc Fuldensis abbatis, auditor, abbatialem dignitatem in Augia insula, diœcesis Constantiensis, adeptus est. Moritur, teste Hepidanno [Goldast. Rer. Alamann., tom. I, part. I.] , A. 849, sub quo scribit: Walafredus abbas Augensis obiit. Ille vir litteratus Vitas Sanctorum Galli et Othmari ad petitionem Gozperti abbatis compilavit eleganter. Gozpertus, ad cujus instantiam Walafridus Vitam S. Galli conscripsit, abbas Sangallensis fuit ab A. 816 usque ad A. 837, quando ætate gravis regimen reliquit Bernwico, ipse superstes usque ad A. 843 [Cfr. Catal. Abb. S. Galli. Pertz Monum. Germ.. tom. II, p. 35 et 67.] . Gozperti tempore conscripta igitur fuit Vita Walafridiana anno 833, ut constat ex prologo Vitæ metricæ [Ibid., p. 31.] :

Jam, ni fallor ego, messes rediere bis octo,
      Ex quo a ctus Galli scripsimus egregii:
Tunc Cæsar Ludovicus erat nudatus honore,
      Nunc heres ejus nominis alter adest. (A. 833).

Qui hic dicitur hæres Ludoviciani nominis, est Ludovicus dictus Germanicus, tertius Ludovici Pii imperatoris filius, qui A. 843 orientalem partem Franciæ, in qua erat Alemannia, accepit [Pertz Monum., t. I, p. 363 et 440.] .

[13] [a Walafrido elegantius elaborata;] Erat, uti videtur ex initio prologi, Walafridus in juventute sua monachus in cœnobio Sangallensi, cum se erga Gozpertum ad necessitatem obediendi constrictum fateatur, quod vix alio modo intelligi potest, quam professione monastica ad S. Galli. Nisi me sanctarum auctoritas Scripturarum et præcipue illa veridici prophetæ sententia, qua sacrificio obedientia præfertur, ad necessitatem obediendi constringeret, præceptis vestris, o sanctissimi Patres, apologiæ hujusmodi genus opponerem: si propheta qui … priusquam exiret de ventre, sanctificatus est … de ætatis infirmitate et ignorantia conquestus est; (Jerem. I) quid ego peccator acturus sum… Quomodo justitias Domini enarrabo et adsumam testamentum ejus per os meum, cujus ætatem nec tempus adhuc implevit, nec scientia commendavit. Deinde tres assignat causas, cur arduam scriptionem susceperit, imprimis obedientiam, dein fiduciam se S. Galli intercessione ac fratrum precibus adjuvandum fore. Postremo quod alienis insisto vestigiis, veritatisque tenendæ lineam novis tantummodo cogor passibus dimetiri. Vitam igitur sancti Confessoris Christi, Patroni nostri, cujus corporis thesaurum fidelibus servatis excubiis, sensu nobilem, scripto degenerem, vultis a me lumine rectæ locutionis ornari et seriem confusam capitulorum distingui limitibus.

[14] [sed desumpta ex antiquiore scriptore] Pergit deinde Walafridus aliam notam characteristicam primarii auctoris, cujus vestigiis insistit, designando: Porro dum pridem ipsum opus perlegerem, inveni ab auctore ejusdem conscriptionis terram, quam nos Alamanni vel Suevi incolimus, Altimanniam sæpius nominari; sed ipsius nominis originem quærens, apud nullum scriptorum, quorum adhuc notitia nos respersit, ejus reperi mentionem. Nisi fallor enim, ab alto situ provinciæ idem vocabulum a modernis confictum est. Si notas hic expositas, præsertim stylum degenerem, et usurpatam Altimanniæ vocem conferamus cum eo, quod Walafridus presse insistat vestigiis auctoris Vitæ S. Galli infra edendæ, quamque primus publici juris fecit Ildeph. von Arx, olim abbatialis archivii præfectus [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 5.] , nulli dubium esse potest, quin hæc Vita sit illa ipsa, quam Walafridus indigitat. Nam quod stylum degenerem attinet, inspexisse illam vel obiter, sat est, ut nobis persuadeamus merito hujusmodi notam inustam scriptioni fuisse. Vocem Altimanniam, non quidem reperimus; sed, quod idem significat, num. 5 et 43 Altam Germaniam, derivatam profecto ab alto situ provinciæ: imo cum Walafridus dicat Altimanniæ vocabulum a modernis confictum esse, rem potius quam vocem prisca Vita continere debuit.

[15] [qui circa annum 771 floruit,] Antiquioris Vitæ auctor floruit circa A. 771. Nam postquam n. 45 dixisset: Multa etiam audita (miracula) prætermissa sunt, dum ad ea festinatur, quæ visu comprobata sunt: ultimo loco narrat miraculum n. 47, quod quarto anno regni Carlomanni actum est. Carlomannus, de quo sermo, filius est Pippini regis, frater Caroli Magni. Illi post mortem patris VIII kal. Oct. A. 768 obtigit regnum Austrasiæ. Igitur miraculum de quo agit auctor Vitæ antiquioris accidit inter VIII kal. Octobris 768 et prid. non. Decem. 771, quo obiit Carlomannus. Ildeph. von Arx in notis criticis, quibus hanc Vitam illustravit, annum quartum Carlomanni dicit esse annum vulgarem 745; sed recte corrigunt editores monumentorum Germaniæ: quippe qui non attenderit illic non agi de Carlomanno majoredomus, filio Caroli Martelli, qui A. 741 Austrasiam gubernavit; sed de Carlomanno Pippini regis filio. Quod manifestum fit ex anno quarto regni ejus; regum enim, non inferiorum principum annis chronologia ordinabatur: deinde jam ante narraverat miraculum, tempore Pippini gloriosi regis actum, quod demonstrat sermonem esse de Carlomanno, Pippini regis, non vero de Caroli Martelli filio, proindeque recte poni annum LXXI sæculi octavi.

[16] [unde diversus est] Mabillonius [Vet. Analect., p. 20. Edit. Paris. an. 1723.] , de eadem Vita agens, ait ei præmissum esse prologum metricum, incipientem hoc versu:

Cum mundus per inania vertatur volitando.

eamque tribuit Wetino monacho: quem quoque ejusdem scriptionis auctorem facit Goldastus [Rer. Alaman. tom. I, part. II, p. 248 et alibi.] in suis animadversionibus ad Vitam Walafridianam. Imprimis Vitæ antiquiori non videtur prologus metricus præmissus fuisse, quum MS. circa initium sæculi noni confectum, atque ab Ildeph. von Arx editum, nullo præcedente prologo litteris uncialibus rubricatis absolute ordiatur: Incipit liber primus de Vita atque virtutibus Beati Galli Confessoris. Citatus a Mabillonio versus reperitur in Cantilena de S. Gallo, barbarice, id est, Teutonice a Rahperto monacho Sangallensi post medium sæculum IX composita [Pertz Monum., t. II, p. 33 et 59.] ; ac postea carmen illud fratrum quidam, cum rarescere, qui id saperent, videret, ut tam dulcis melodia latine luderet quam proxime potuit, transferens, talibus operam impendit. Probari quoque non potest sententia Mabillonii et Goldasti antiquiorem hanc Vitam Wetino, Augiensi monacho tribuentium: Wetinus obiit, ut ex ejus visione constat, III kal. Novembris anno 824 [Ap. Canis. Antiq. Lect., t. II, par. II, p. 208: cfr tamen Annal. Wirciburg. (Pertz, t. II, p. 240), Wetini visionem ad an. 827 referentes.] , et quidem quando juventus adhuc floruit [Ibid., p. 220.] . Non potuit itaque auctor esse Vitæ circa annum 771, seu ante annos circiter LIII conscriptæ.

[17] [a Wetino: Acta Anonymie demus.] Aliud quoque argumentum suadet Wetinum non esse auctorem antiquioris Vitæ S. Galli: Walafridus lib. 2, cap. X vocat priscum scriptorem Vitæ, quod Wetino convenire non potest, novem annis ante defuncto: Descriptis his quæ priscorum sollertia de vita, fine et virtutibus B. Galli ad nos usque scripto transmisit; hinc ea stylo comprehendere tentabimus, quæ a fidelibus testibus indicata, a carissimo fratre Gotzberto litteris sunt mandata. Certe Walafridus neque Wetinum, sibi optime notum, utpote cujus visionem carmine adornarat, tacuisset, neque priscorum sollertiæ ejus scripta tribuisset. Hæc abunde probant perperam antiquiorem S. Galli Vitam Wetino Augiensi adscriptam fuisse. Excluso Wetino, nullus occurrit quem auctorem hujus Vitæ certo nominare possimus: Cl. Weidmann, bibliothecæ monasterii San-Gallensis præfectus, censet [Geschicht. der Bibliothek von St Gallen, p. 285.] Win itharium, qui monachus et decanus in eodem monasterio erat an. 766 [Neugart Cod. diplom. Chart. XLV, tom. I, p. 47.] , auctorem antiquioris Vitæ esse: cui opinioni fidem aliquam conciliant Winitharii ætas et in scribendo solertia [Gesch. der Bibl. St Gallen, p. 2.] . Quoniam tamen adhuc incerta est sententia, malui auctorem antiquioris Vitæ sub Anonymi titulo laudare. Cæterum Anonymum nostrum præcessisse videtur alius scriptor, qui vitam S. Galli rythmice decantaverat. Tota enim narratio rythmis inspersa est, qui cantilenas quasdam in honorem Sancti compositas præsupponunt: inutile foret rythmorum argumenta adferre, quum unam alteramve periodum legenti statim occurrent. Ipsa sanctitatis fama excitaverit poetam licet agrestem, ut res gestas beati viri vel inconcinne cantaret. Atque hæc fortassis est ratio, cur non pauca sint, quæ cum historia et Chronologia conciliari ægre possint. Sed antiqua satis est, ut non omnem scriptioni abrogemus fidem.

[18] [S. Galli Vitam metricam inchoavit Walafridus.] Quum, uti præfati sumus, Walafridus presse vestigiis Anonymi inhæserit, inutile duxi ejus lucubrationem annectere: si quid occurrat diversum, melius in adnotationibus ad Anonymi Vitam subjungetur: atque in decursu hujus commentarii Walafridum in citationibus præferam Anonymo, ut præcipui textus a lectore facile comparari possint. Walafridus præterea promiserat monachis Sangallensibus: Si gratanter recte a nobis posita susceperitis, clementer vero titubantia correxeritis, et si Dominus permiserit, hujus operis agreste pulmentum postmodum aliquibus metrorum condimentis infundam. Dignum quippe est, ut nostris laudibus per orbem celebretur, quem de extremis orbis finibus ad nostram salutem Dominus destinavit. Videtur Walafridus, aliis negotiis impeditus, anno 849 primam manum promisso operi admovisse, sed eodem anno morte præventus vitam, ait Ermenricus Augiensis [Mabillon. Vet. Analect., p. 421.] , in Vita finivit. En prologus Vitæ metricæ [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 31.] :

Promissi memor ecce mei, Gozberte, quod olim
      Devovi, ad præsens solvere, care, volo.
Pulmentum, quod agreste lebes pro tempore prosæ
      Apposuit, metricis condiet en salibus.
Non ignoro aliquos memet culpare morarum,
      Qui quamvis sero, debita solvo tamen.
Cum promissa sciunt patribus meruisse nepotes
      Post multosque dies semina jacta meti.
Jam, ni fallor ego, messes rediere bis octo,
      Ex quo actus Galli scripsimus egregii:
Tunc Cæsar Ludovicus erat nudatus honore,
      Nunc heres ejus nominis alter adest.
Ordior ergo heremo degens operator in ipsa,
      Quam pater incoluit Gallus, amatque fovens.
Scripturæ faciens epigrammata certa prioris
      Tritæ calle viæ gressibus ibo novis.
Quoque magis celsis tanto brevioribus utar
      Jungens contiguis compita multa locis.
Suscipe, suscipiant, quis cordi est, quod placet Alto,
      Auctori tribuant, quod fetet ecce mihi.

Mutato dehinc metro Vitam versibus hexametris prosequitur; cui labori immortuus est.

[19] [Alii quoque] Præter Anonymum et Walafridum fuerunt etiam alii qui Vitam S. Galli prosa et versibus illustrare tentarunt. Horum labores accurate recenset Ildeph. von Arx Præf. ad Vit. S. Galli [Ibid., p. 3.] , cujus verba, ne actum agam, hic referenda censui. At cum illum (Walafridum) multis negotiis publicis impeditum sciret diaconus Gozbertus (Gozberti abbatis Sangallensis nepos) Ermenricum ejus monachum, qui tum in S. Gallo morabatur, ut spartam hanc ornaret, adhortari cœpit, quod et is promisit. At cum eum præfatione exacta nimium cunctantem experiretur, et is idem Gozbertus (ut Ermenricus cavillando scribit) “sitibundus de uno fonte non putaret sitim suam posse sedari, ad mare cucurrit; scilicet Homerum nescio quem novum pro hac re invocans cis Rhenum, qui in morem Flacci non currit in poemate, sed fluit,” animadvertit idem Gozbertus et Scotigenam quemdam in Ausoniæ partibus degentem ad gesta divi Galli metro pangenda, quæ canere Rihpertus magister in S. Gallo jam adgressus fuerat. Hunc præfatus Ermenricus in epistola (melius fragmentis) codici n. 265 inscripta, et a Mabillonio [Vet. Analect. l. c.] edita his ludificatur verbis: “Et alpes philosophantur circum, sub (ex) quibus jugum Sambutinum (die Santis-Bergkette) * Rihpertus lyrico possidet sono; et si nosset antra musarum, esset talis ut Cinthius Apollo.”

[20] [res gestas Sancti] Horum ingenio ante medium sæculi noni duplici poemate decantata est vita S. Galli. Unius meminere sæpe dictus Bibliothecæ syllabus (nongentorum annorum) his verbis: “Metrum de vita S. Galli in quaternionibus, vol. I,” et Notkerus Teutonicus seu Labeo in sua psalmorum translatione dicens: “Solhe allusiones sint in vita S. Galli, diu metrice getan ist, dar diu officia gesezzet werdent.” Ac nota marginalis litteris sæculi duodecimi codicis n. 564 paginæ 69 inscripta sic: “hic legendus est sermo sci Galli, qui reperitur in Vita ejus metrica.” Altera Vita S. Galli metrica, quam catalogus bibliothecæ an. 1461 confectus his verbis indigitat: “S. Galli Vita metrica, aliquot etiam sermones,” extat etiamnum in codice papyraceo sæculi decimi quarti n. 587, sed pro perverso hujus ævi more eousque male scripta, ut propositum de ea edenda potius temeritatis quam diligentiæ conatum vocaverit Heinricus Canisius [Antiq. Lect., tom. II, part. II, p. 176.] . Cum autor hujus poematis se Galli desertum inhabitare, ejus Beati Vitam prosaicam jam anno 834 scripsisse, illam tum et metro dare Gozberto adpromisisse et nunc post sedecim annos promissis his stare scribat, hæc alicui alii quam præfato Rihperto melius quadrare non judico, supposito quod et is primigeniam S. Galli Vitam correxerit a mendis.

[21] [illustrarunt,] Videntur tamen hæc postrema verba melius convenire Walafrido quam Rihperto; imprimis certum est Walafridum prosa scripsisse Vitam S. Galli, eamdemque illustraturum se carmine promisisse: dum prosaica Vita a Rihperto nulla cognoscatur, nam quod fortassis primigeniam S. Galli Vitam correxerit a mendis, conjectura est, quæ etiamsi fundata, tamen distat a scriptione Actuum Galli egregii, ut loquitur prologus. Tempus etiam Walafrido convenit: an. 833, non vero 834, Cæsar Ludovicus erat nudatus honore, unde cum messes rediere bis octo seu post annos XVI, incidimus in annum Walafridi emortualem 849; et tunc vere, ut Ermenricus ait, vitam in Vita finivit, seu labori immortuus est. Neque omittenda est allusio: Pulmentum, quod agreste lebes etc. cum verbis prologi prosaici: si gratanter … susceperitis … hujus operis agreste pulmentum postmodum aliquibus metrorum condimentis infundam. Singularis hæc et aliquantum ignobilis imago pulmenti, vix duobus scriptoribus occurret. Aliquid nihilominus difficultatis facessunt versus prologi:

Ordior ergo heremo degens operator in ipsa,
      Quam pater incoluit Gallus, amatque fovens.

Certe si intelligerentur de ipso Sangallensi cœnobio, quasi an. 849 ejus incola fuisset Walafridus, conciliari non possent cum præfectura, quam tunc gerebat monasterii Augiæ Divitis: sed commode explicantur carmina de toto regionis tractu, quem Sanctus vir laboribus apostolicis excoluerat, in quo proin et Augia Dives, quatuor tantum leucis helveticis cum dimidia a Sangallensi cœnobio distans. Alia etiam occurrit explicatio versuum: dixerat poeta, TUNC Cæsar, etc., NUNC heres, etc.; et duo sequentia disticha applicat utrique tempori: Ordior ergo, etc., quando Cæsar etc.; scriptura prioris faciens epigrammata, ibo novis gressibus, quando nunc heres, etc. Hæc dicta sunto, ut reddam rationem cur ab Ildelph. von Arx dissentiam. Nunc ad ejus commentationem redeamus.

[22] [sed nihil novi protulerunt.] De auctore alterius Vitæ metricæ, quæ a bello Tigurino anni 1712 apud nos desideratur, nihil examinandum superest [Vide de hoc bello ejusdem von Arx historiam pagi San Gallensis: Geschichte des Cantons S. Gallen, tom. III, p. 418 et seqq.] … Celebravere quoque S. Galli gesta S. Notkerus et Ratpertus vergente sæculo nono, quorum prior Vitam ejus vario metrorum genere tribus libris prosecutus est. Opus hoc jam quidem non superest, et ne quidem ejus fragmenta ante ducentos annos a Metzlero collecta et abs Canisio edita [Antiq. Lect., tom. II, part. II, p. 232.] : at illud hunc in modum recensitum legitur in catalogo citato anni 1461 et ipse S. Notkerus ejus in Præfatione hymnis et tropis suis præfixa, sic meminit: “metrum quod de vita S. Galli elaborare pertinaciter insisto.” Ratpertus S. Galli Vitam cantilena teutonica a populo in ecclesia decantanda prædulci melodia complexus est, quam postea Ekkehardus IV scriptor Casuum (seu Historiæ monasterii Sangallensis) in latinam transtulit linguam, tribus eam inserens codicibus n. 168, 174, 393, quæ latina jam solum superest… Postremo et illud monendum esse putavi: sermonem a S. Gallo Constantiæ habitum et ex codice S. Galli in Canisii lectionibus editum [Ibid., tom. I, p. 781.] atque translationem ejusdem Beati anno 833 factam, et litteris scotticis descriptam ac in catalogo sæpe dicto recensitam, jam apud nos in S. Gallo non reperiri, atque homiliam de sæculo nono de S. Gallo habitam et in codice n. 553 obviam, nihil historiæ proficuum continere, sicut et omnes memorati commentarii, poemata, cantilenæ et inscriptiones Divi hujus gesta pertractantes præ primigenia relatione, cui innituntur omnes, nil notatu dignum proferunt.

[Annotata]

* Mabillon Radpertus

§ III. S. Galli patria; tempus nativitatis; qua occasione inquiritur in epocham fundati monasterii Benchorensis.

[S. Gallus in Hibernia insula] Ante omnia brevibus expediamus, quæ ad S. Galli patriam pertinent. Dempsterus, teste Guilielmo Nicholsonio, episcopo Anglicano Derriensi in Hibernia (Derry), in bibliotheca historica Hiberniæ anglice conscripta [Irish hist. library, pag. 97.] S. Gallum Scotum Britannum sive ex hodierna Scotia oriundum esse vult. Jam ingens præjudicium adversus Dempsterum nascitur, ex eo quod absque idoneorum testium suffragio omnes viros illustriores Scotigenas patriæ suæ vindicare tentet, usus scilicet illa æquivocatione, qua Scotia antiquis temporibus commune nomen erat, quod tum Hiberniæ, tum Britanniæ Septemtrionali, sive hodiernæ Scotiæ, indebatur. Cæterum ne æquivoci quidem nominis remedium, quod litem pendentem solum relinqueret, Dempstero hic succurrere potest, cum antiquioris Vitæ infra edendæ auctor anonymus, disertis verbis asserat S. Gallum in Hibernia natum, in Hibernia educatum, ex Hibernia cum S. Columbano solvisse, ut in Gallias transmigraret. Hic, ait anonymus n. I, primævum florem in insula Hibernia ducens. Similiter Walafridus in Præfatione Vitæ S. Galli [Act. SS. Bened., sæc. II, pag. 229.] : Liceat, ait, paucis Hiberniæ insulæ, de qua nobis tantum decus (scilicet S. Gallus) emicuit, juxta eosdem auctores situm commemorare. Quibus verbis patriam S. Galli Hiberniam fuisse evidentissime indigitat uterque scriptor Vitæ, ut omnem dubitationem merito excludat.

[24] [natus c. A. 550,] Verum quam leve est Sancto nostro certam patriam assignare, tam grave est rerum ejus gestarum chronotaxin rite instituere. Etenim pleraque facta et personæ, quæ lucem aliquam his tenebris offundere valerent, aut ipsa e S. Galli Vita solum innotescunt, aut si aliunde nota sunt, chronotaxin perturbant magis quam illustrant. Æqui proin bonique consulat lector benevolus, si diutius chronologicis difficultatibus insistamus. Annus natalis S. Galli præcipue adhuc deductus fuit ab anno obitus. Cum enim omnibus persuasum fuerit S. Gallum, XCV annos natum vita defunctum fuisse; hinc qui mortis tempus A. 625 innectebant, natum dicebant A. 530: et e contrario alii, quibus non sane leves rationes suadebant mortem Sancti in A. 645 aut. 646 differendam esse, natalem 550 statuebant. Malumus autem adhuc intactas relinquere quæstiones et de ætate et de anno obitus S. Galli, quæ ipsæ suis non carent difficultatibus, ut infra videbimus. Nunc autem aliis subsidiis stabilire conabimur vix ante A. 550 Sanctum nostrum hanc lucem primum adspexisse. Quod sequenti modo evincere conamur.

[25] [a parentibus offertur] S. Gallus puer oblatus fuit S. Columbano in monasterio Benchorensi: cujus fundatio cum A. 559 annectenda sit, consequitur S. Gallum circa A. 550 natum fuisse. Duo itaque hic demonstranda sunt: alterum in pueritiæ annis Gallum in monasterio Benchorensi oblatum fuisse: alterum, illud monasterium non citius A. 559 fundari potuisse. Imprimis quod ad oblationem in pueritia factam attinet, non est difficilis probationis, cum Anonymus et Walafridus in idem conspirent. Etenim Anonymus num. 1: Hic, ait, primævum florem in insula Hybernia ducens, cum ab ipsa pueritia sua Deo adhæsisset, studiisque liberalium artium mancipasset, parentum nutu commendabatur viro venerando Columbano; qui vitæ normam exemplis patrum tenens, vestigiumque humilitatis cunctis prætendens, mellifluam doctrinam secum degentibus opportune tradidit. Inter quos prædictus puer humilitate et strenuitate pollebat. Similia habet Walafridus c. I [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 230.] : Parentes, inquit, beati Galli secundum Deum religiosi, secundum sæculum nobiles, filium suum primæ ætatis flore nitentem cum oblatione Domino offerentes, illius (Columbani) magisterio commendaverunt. Quæ utriusque biographi verba indubie demonstrant ab ipsa pueritia S. Gallum in monasterio oblatum fuisse, in eoque sub magistro S. Columbano perseverasse.

[26] [puer] Benigna igitur interpretatione explicanda sunt verba B. Notkeri Balbuli de S. Gallo, canentis in Lib. Sequentiarum quæ ad Missam dici solebant [Ap. Pez Thes. Anecdot., tom. I, part. I, p 34.] :

Dilecte Deo Galle perenni
Hominibusque et cœtibus Angelorum
Qui Jesu Christi obediens
      Arduæ suasioni,
Prædia patris, gremium matris,
Conjugis curam, ludicra nati
Sprevisti, pauperem pauper
      Dominum sequens,
Et crucem gaudiis prætulisti lubricis;
Sed Christus precio centuplicato
Hæc compensat, ut dies iste
      Testatur,
Dum tibi nos omnes filios
Dulci subdit affectu
Sueviamque, suavem patriam
      Tibi Galle donavit, etc.

Hæc profecto insinuare videntur S. Gallum ante susceptam professionem monasticam et uxorem duxisse et ex illa filios procreasse: conjugis curam, ludicra nati sprevisti; proindeque non in pueritia S. Gallum in monasterio oblatum fuisse, sed in ætate adulta id genus vitæ suscepisse. Sed huic auctori, qui sæculo X floruit merito prævalere debet uterque Vitæ S. Galli scriptor antiquior, cum anonymus circa an. 770, Walafridus vero circa an. 833 Vitam ediderit. Sed ne B. Notkerum in monumentis domesticis plane peregrinum fuisse dicamus, supra citata verba ita explicari oportet, ut Gallus conjugis curam, ludicra nati sprevisse dicatur, quia per professionem vitæ monasticæ noluit contrahere matrimonium, et consequenter illam jucunditatem sprevit, quam pater familias in puerilibus jocis filiorum carpere solet.

[27] [in monast. Benchorensi;] Ut tuto procedere possimus in ordiendo chronotaxin vitæ S. Galli, restat porro alterum inquirendum, quo scilicet anno S. Comogellus monasterium Benchorense in Hibernia fundaverit. Nam S. Gallum in hoc monasterio oblatum fuisse sub disciplina S. Columbani, ex eo evincitur, quod hic non aliud umquam monasterium in Hibernia incoluisse dicatur, ut videre est in ejus Vita c. I [Ap. Mabill. Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 9.] . Circa tempus vero quo monasterium Benchorense fundatum fuit, varia est scriptorum sententia. Colganus, in Vita S. Gildæ Badonici [Act. SS. Hibern. ad diem XXIX Januarii, p. 189.] brevem texens chronographiam Hiberniæ, anceps videtur, cui potissimum anno affigendum sit initium dicti monasterii, cum ex IV Magistris statuat an. 551, ex Usserio vero an. 559: videtur quidem in priorem propendere sententiam, utpote quam solam citat in indice chronologico ad Triadem Thaumaturgam [p. 663.] . Eamdem opinionem suo calculo probarunt Majores nostri in Vita S. Comogelli seu Comgalli, X Maji [T. II Maji, p. 580, num. 5.] , et Alban. Butler similiter in Vita S. Comogelli ad eumdem diem, dicens Benchorense monasterium circa an. 550 fundatum. Waræus in Antiquitatibus Hiberniæ [Cap. XXVI, p. 180.] ponit erectum cœnobium an. 555; Annales Innisfallenses, citati a Joan. Lanigan [Ecclesiast. Hist. of Ireland, tom. II, p. 66.] , an. 557: tandem ipse laudatus Lanigan statuit epocham fundati monasterii Benchorensis ad annum sæculi sexti quinquagesimum nonum pertinere. Atque ad hunc annum 559 proxime accedere primordia dicti monasterii, sequentia maxime suadent.

[28] [cujus fundationis annus,] Exordium Benchorensis cœnobii omnino pendet ab anno, quo S. Comogellus sub disciplinam S. Fintani sese recepit in monasterio Cluain-ed-neach, in Provincia Laginensi. Constat porro S. Comogellum per multos annos in dicto monasterio vixisse, antequam fundationem Benchorensem aggrederetur. Hæc enim leguntur in binis Vitis S. Comogelli, quas Nostri ediderunt ad X Maji [Tom. II Maji, p. 580, n. 4.] . Prior: Post hæc, ait, prudens juvenis sumpsit habitum, atque Fintanum abbatem, præclarissimum scilicet virum, in Lageniæ partibus habitantem, adivit, sub quo per magnum temporis spatium cum omni devotione Deo servivit. Deinde cum sancti abbatis licentia ac jussione repatriavit, atque Benchorense monasterium construxit. In posteriore autem Vita hæc habentur [Ibid., p. 580, n. 10.] : Post multum jam tempus (susceptæ vitæ monasticæ) missus est S. Comgallus a S. Fintano, ut rediret ad patriam suam, causa ædificandi cellas ad Christi famulos nutriendos. Tunc jam S. Comgallus adhuc post multos annos sine ordine (sacro) erat; nolebat enim gradus accipere: et accepta benedictione et oratione Patris Fintani, S. Comgallus cum discipulis sibi ordinatis cœpit pergere ad patriam suam… Post hæc … constituit magnum monasterium, quod vocatur Benchor, in regione quæ dictur Altitudo Ultorum juxta mare orientale.

[29] [a multis controversus,] Cum itaque S. Comogellus pro magnum temporis spatium sub S. Fintano vixerit, et adhuc post multos annos sine ordine fuerit in monasterio Cluain-ed-neach, facile sibi quisque persuadebit integri decennii intercapedinem non nimiam esse, ut hoc multorum annorum quasi positum tirocinium complectamur. Jam vero S. Fintanus monasterium suum in Cluain-ed-neach vix ante A. 548 fundare potuit; quod ex Vita ejus manifestum fiet. Nam aliquot annis juniorem fuisse S. Columbano Hiensi abbate, testatur Vita S. Fintani ad diem XVII Februarii [Tom. III Februar., p. 17, n. 2.] . Columbanus jam dux aliquorum monachorum dixit sociis suis: Paulisper declinare debemus ad senem cum sancto puero in propinquo habitantem. Cum ergo venisset ad locum illum S. Columba, dixit illi seniori: Ne irascaris, Pater, ego videlicet audivi, quando tu puerum sanctum tuum increpasti verbis asperis, prædicentem tibi adventum nostrum. Noli tu offendere eum, quia tu et locus tuus servies huic puero in æternum. Et ait senex: Credo quod ita erit: antequam enim natus esset, gratia Dei curabat eum. Postea factus juvenis S. Fintanus multum timore et amore Dei repletus est. Hæc monstrant puerum intra infantiæ quodammodo annos constitutum, quum postea factus juvenis dicatur.

[30] [inquiritur.] Quum igitur S. Columbanus Hiensis anno 520 exeunte, aut 521 incipiente natus sit [Cfr Act. SS., tom. II Junii ad diem IX, p. 194, n. 19 et Lanigan Hist. of Irel., tom. II, p. 106 et 113.] , consequitur S. Fintanum vix citius anno 525 aut 526 ortum habuisse; et proinde non ante annum ætatis XXII aut XXIII seu æræ vulgaris 548 monasterium suum in Cluain-ed-neach fundasse. Cui epochæ si decennium, ut supra n. 29 vidimus, addatur, A. 558 aut 559 attingimus, quo primum construi potuit Benchorense cœnobium. Igitur S. Gallus, qui puer in S. Comogelli monasterio, utique jam constituto et famam aliquam pietatis et eruditionis adepto, oblatus est, non citius A. 550 nasci potuit, quidquid sit de anno ejus emortuali. Ab errore igitur excusari non potest Cointius, qui [Annal. Eccles. Franc. ad an. 568, § XX.] annum 530 natalem S. Galli supponit, ductus hac opinione Sanctum, annis XCV natum, vita functum fuisse A. 625. In eamdem opinionem propendebant Majores nostri, dum Vitam S. Magni scribebant, ut videre est ad VI Septembris [Tom. II Septemb., p. 709, n. 43 et seqq.] : quippe qui Sanctum nostrum hoc anno in eadem decrepita ætate mortuum statuunt. Si enim S. Gallus A. 530 natus fuerit, non citius A. 559 in monasterio Benchorensi admitti potuit, et secus non puer oblatus fuisset a parentibus. Sed vir XXIX annorum monasticum habitum sumpsit, quod quidem longe a vero aberrare supra n. 25 et seq. demonstravimus.

[31] [Ex genere nobili] Ex primaria aliqua Hiberniæ familia originem duxisse S. Gallum testantur præ cæteris binæ Vitæ, Anonymi videlicet et Walafridi Strabonis. Ille narrationem suam his verbis orditur: Fuit vir nobilitate pollens, magisque bona conversatione fulgens, quem reverentia paternalis nobis tradidit Gallum nuncupare. Walafridus autem primævi auctoris scriptionis normam reformans [Ap. Mabill. Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 230.] , hæc habet: Parentes beati Galli, secundum Deum religiosi, secundum sæculum nobiles. Imo si aliqua fides est genealogiæ S. Galli, quæ in codice sæc. IX, teste Ildeph. von Arx, Bibliothecario Sangallensi, reperitur, eumdem ab aliquo regulo Hiberniæ descendere dicendum est. Genealogiam hanc exhibemus ex Monumentis Historicis Germaniæ [Pertz, tom. II, p. 34.] , eamdem quoque edidit, mutatis paucis sed cum appendice, Goldastus, in Alamannicis scriptoribus [Tom. I, part. II, p. 248.] : Ista sunt ergo nomina venerabilium virorum, quos aliqui venerabiles Scotti nobis legendo conprobaverunt atque firmaverunt. Fuit ergo in Scotia vir venerabilis nomine Unuchum (Unuchum Gold.) rex, qui filium generans nomen illi indidit Kethernach, qui Kethernach regnum patris accipiens, multa bonitate fulcitus est. Erat namque pauperibus in amminiculum, orfanis in adjutorium, viduis in subsidium. His ergo principalibus virtutibus fulgens in regno, procurante sua optima bonitate, genuit filium nimia bonitate pollentem, qui Callehc nuncupatus fuerat in eorum lingua, et apud latinos Gallus vocitatus.

[32] [procreatus, S. Gallus] Qui Callehc patris divitias regnumque refugiens, peregrinationem suscipiens, in patria Galliarum multas virtutes faciens, ad ultimum in Germaniam veniens, nimia sanctitate defunctus est. Si autem alias virtutes ejus scire vis, lege gesta ejus et omnia recognoscis (recognosces Gold.). De Brigidæ generatione. Fuit namque in ipsa eadem gente rex nomine Temeri, qui multo tempore obtinens regnum, in senectute defunctus est. Cujus filius nomine Tubthac, ei succedens in regno, accepit uxorem nomine Brocsach, generantesque filiam nomine Brigidam magna sanctitate degentem, que licet parva fuerit, tamen valde erat spetiosa. Ipsa namque et S. Gallus de una genealogia fuerunt. Hæc fabulosa esse suspicatur laudatus Ildeph. von Arx l. c.; nec nobis est quidquam, quo illa authentica esse vindicemus; præsertim si, quod notat von Arx in codice sæc. IX ea alia manu exstare scripta, ita intelligendum est, ut alia manus sit manus recentior, quod incertum nobis est. Cæterum satis notum est Hibernos, præ cæteris populis antiquis, maxime sollicitos fuisse, in conservandis genealogiis virorum illustrium, ut liquet cuicumque legenti vel obiter Acta Sanctorum Hiberniæ. De materna stirpe S. Galli alia annectit Goldastus, quasi ex eodem codice excerpta, quæ tamen, teste prælaudato Ildeph. von Arx, neutiquam reperiuntur. Cum ne ab antiquitate quidem commendationem habeant, illa consulto omittimus.

[33] [fratrem habuit] Unum adhuc inquirendum restat quod ad S. Galli familiam pertinet, utrum scilicet S. Deicolus, abbas Lutrensis (Lure, départ. Haute Saône) in diœcesi Bisuntina, qui colitur XVIII Januarii [Csr Acta SS., t. II Januar., p. 199.] , fuerit frater S. Galli. Citat Joannes Mabillon [Annal. Bened. ad an. 625, § XLV, tom. I, p. 298.] Necrologium Sangallense [Rer. Alamann. Scriptt., tom. I, part. I, p. 94.] , quod XV kal. Februarias (XVIII Januar.) habet: Deccoli (al. Veccoli, melius Deicoli) fratris S. Galli. Tametsi, addit Mabillon, in ejus Actis nihil de illa cum S. Gallo consanguinitate legitur. Mirum est doctissimum virum non animadvertisse hanc consanguinitatem adstrui in prolixiori proœmio, Vitæ S. Deicoli præfixo, hisce verbis [Tom. II Januar., p. 202, n. 8.] : Præcipuos tamen et præ cæteris sibi (S. Columbano abbati) familiares novimus istos, Columbanum æquivocum suum, et geminos uterinos fratres Gallum atque Deicolum. Omittit quidem consulto hoc proœmium Mabillon [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 103.] , tum quia, ut ait, a plerisque exemplaribus abest, tum, ut videtur, quia tractans de Sanctis celebrioribus in Gallia et de adventu atque exilio S. Columbani, otiosum erat. Sed quamvis absit a plerisque exemplaribus, hæc omissio non officit Lutrensibus domesticis membranis, in quibus reperitur, teste Bollando [Tom. II Januar., p. 200, n. 5.] ; eisque fides non est abroganda absque idoneis indiciis. Deinde non omnino otiosum esse, patet ex eo quod circumstantiam aliquam, ad S. Deicolum pertinentem, explicet.

[34] [S. Deicolum.] Sanctum autem Deicolum S. Gallo multis annis seniorem fuisse ex Actis apparet. Nam cum S. Columbanus in Italiam pergeret an. 610 [T. II Januar., p. 203, n. 13.] , Deicolus jam provectioris ætatis existens, pedibus vehementer debilitari cœpit: nec mora, provolutus genibus Patris licentiam remanendi devote supplicat. Quando vero agitur de S. Gallo impedito ab eadem profectione, solæ febres transitoriæ, quæ homini cæterum vegeto accidere possunt, tamquam causa adducuntur: cum insuper S. Gallus multis adhuc annis laboraverit in vinea Domini, colligitur illum aliquot annis juniorem fuisse. Cui opinioni pondus aliquod adderent, si vera essent, quæ refert Goldastus [Rer. Alamann., t. I, part. II, p. 249.] , matrem scilicet S. Galli genuisse cum viro suo (num fortassis cum viris suis? quum Gallus et Deicolus dicantur fratres uterini) XXI filios et tres filias. Quamquam ad miram hujusmodi fœcunditatem recurrere non oporteat, ut inter fratrem utrumque statuamus plurium annorum intervallum.

§ IV. S. Galli educatio et monachatus in Benchorensi monasterio; sacerdotium.

[In Benchorensi monasterio] S. Gallus in Benchorensi monasterio puer oblatus, liberaliter educatus fuit. Beatum enim Columbanum magistrum nactus, virum latinæ et græcæ litteraturæ peritissimum, quique, ut ait Jonas [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 8.] , in grammatica, rhetorica, geometria, et divinarum Scripturarum serie diu desudaverat, tales fecit progressus, ut inter omnes Columbani socios, teste Anonyme Vitæ scriptore infra n. 7, emineret lepore latinitatis; et ut copiosius narrat Walafridius c. I [Ibid., p. 230.] : Superna gratia se præveniente, tanto studio divinas epotavit Scripturas, ut de thesauro suo nova proferre posset et vetera; grammaticæ etiam regulas, metrorumque subtilitates capaci consequeretur ingenio. Obscura autem Scripturarum tam sapienter scire volentibus reseravit, ut cuncti qui ejus prudentiam et sermones audierant, admiratione eum et laude dignissimum judicarent. Ea scilicet apud Hibernos monachos vigebat consuetudo, ut labor manuum, quo sibi victum procurabant, nihil detrimenti afferret humanarum divinarumque scientiarum studio, quo Ecclesiæ Dei laboranti opem ferebant.

[36] [litteris eruditus,] Traducta enim fuerat monastica institutio e Gallia in Hiberniam a S. Patritio, qui, ut refertur in Commentario prævio ad ejus Vitam XVII Martii [T. II Mart., p. 526, n. 50.] , monasticam vitam sectatus fuerat Turonis in monasterio per S. Martinum fundato, et in insula Lerinensi. Hæc autem vivendi forma talis erat ut monastica austeritas cum ministerio ecclesiastico conjungeretur: unde necessarium quoque erat hujusmodi monachis, ut ad litterarum studia incumberent. Primus hanc vivendi formam in Occidentem invexerat S. Eusebius Vercellensis episcopus, de quo XV aut XVI Decemb. agendum erit. De illo in epistola ad Ecclesiam Vercellensem n. 66 [T. VI Oper., p. 213. Edit. Venet.] scribit S. Ambrosius: Quod si in aliis Ecclesiis tanta suppetit ordinandi sacerdotis consideratio, quanta cura expetitur in Vercellensi Ecclesia, ubi duo pariter exigi videntur ab episcopo, monasterii continentia et disciplina Ecclesiæ. Hæc enim primus in Occidentis partibus diversa inter se Eusebius sanctæ memoriæ conjunxit; ut et in civitate positus, instituta monachorum teneret, et ecclesiam regeret jejunii sobrietate. Multum enim adjumenti accedit ad sacerdotis gratiam, si ad studium abstinentiæ et ad normam integritatis juventutem adstringat, et versantes intra urbem abdicet usu urbis et conversatione. Quod ipsum præstantissimum vitæ genus, addit Card. Baronius ad A. CCCXXVIII § XXII, S. Martinus episcopus Turonensis transvexit in Gallias: atque hinc cum S. Patritio in Hiberniam transiit. Quare recte animadvertit Joan. Lanigan [Eccles. Hist. of Irel., tom. IV, p. 347.] , facilem fuisse transitum monachorum in Hibernia ad institutum canonicorum regularium, a quibus nonnisi majori vitæ austeritate monachi diversi erant. Hæc dicta sunto ut rationem reddamus, cur ab initio tanta in monasteriis Hibernicis fuerit cura posita in litteris divinis humanisque excolendis.

[37] [in Hibernia] Columbani magistri sanctissimi et doctissimi curis ad omnem pietatem et eruditionem informatus, S. Gallus universorum communi consilio, ait Walafridus, cap. I, et jussione Columbani abbatis per singulos sacræ promotionis gradus ascendens, invitus sacerdotii suscepit dignitatem. Quibus verbis accinit Anonymus infra edendus. Narrat deinde uterque scriptor profectionem SS. Columbani et Galli in Gallias. Ast triplex hic exurgit quæstio: imprimis utrum in Benchorensi monasterio S. Gallus ad sacerdotii promotus fuerit dignitatem: quod si illic, quomodo jussio Columbani potius quam S. Comogelli, qui ipsius Columbani abbas erat, obtendatur: tandem qua ætate S. Gallus sacerdos fuerit ordinatus. Ante omnia operæ pretium fuerit opinionem Bailleti ad XVI Octobris hic exponere; singularis enim est, et suis destituta probationibus. Eamdem latina phrasi, quantum fieri potest, verbis insistens, reddo: Quamvis curis Columbani commissus videretur, non erat tamen huic in Gallum alia auctoritas, quam quæ ab exemplis et instructione fluebat. S. Comogellus, abbas et fundator monasterii in quo degebat, Gallum, annuente universo conventu, ad sacros Ordines promovere volebat: sed si quid executioni mandaverit, aliud non fuerit quam ut inferiores Ordines conferrentur. Omnibus enim persuasum est S. Gallum presbyterum ordinatum fuisse, postquam in Galliam appulisset cum S. Columbano, eodemque abbate suo jubente. Hæc Adrianus Baillet.

[38] [sacerdos,] Legenti alterutram S. Galli Vitam, sive a Walafrido, sive ab Anonymo conscriptam, ingens illico occurrit discrimen inter horum et Bailleti narrationem. Atque imprimis S. Gallum post transmigrationem ex Hibernia sacerdotem ordinatum fuisse, repugnat utrique scriptori Vitæ, cum in amborum libris S. Galli ordinatio profectionem in Gallias antecedat: et cum insuper Walafridus, post relatam ordinationem, pergat cap. II: Dum hæc agerentur, quotidie B. Columbanus euangelicam cupiens adsequi perfectionem, ut videlicet, omnibus quæ habebat relictis, crucem suam tolleret et nudus Dominum sequeretur, consilio suo egit cum fratribus, quorum animos idem fervor accenderat, ut spreta propinquorum et prædiorum dulcedine, mentis ardorem opere comprobarent. Ascendentes igitur navim, venerunt Britanniam, et inde ad Gallias transfretarunt. Agitabat autem hæc consilia S. Columbanus, certe in Hibernia adhuc consistens, quando S. Gallus jam sacerdos factus, sacris instans officiis, die noctuque precibus Dominum placavit et lacrymis, et superni Inspectoris oculis placere desiderans, pro virtutum et vitæ meritis amabatur ab omnibus, placuit universis. Hæc evidenter demonstrant S. Gallum in Hibernia non solum ad sacerdotii dignitatem promotum fuisse, sed etiam post adeptum hunc gradum, aliquandiu in virtutibus se exercentem ibidem perseverasse.

[39] [jussione S. Columbani.] Moverit fortassis Bailletum ad S. Galli ordinationem in Gallias transferendam scrupulus, quod jussione Columbani abbatis, ut ait Walafridus, Columbano compellente, ut habet Anonymus, sacerdos ordinatus dicatur: quum proinde Columbanus non ante fuerit abbas, quam in Gallias proficisceretur, recte sibi concludendum putavit Bailletus in Galliis quoque S. Gallum sacerdotem factum fuisse. Facile concedam abbatis nomen Columbano perperam, aut per anticipationem tributum fuisse, cum in Hibernia S. Comogellus ipsi Columbano præesset; siquidem ex ejus licentia postea in Gallias cum sociis profectus sit. Sed hæc concessio eo non procedit, ut omnem auctoritatem S. Columbano in Gallum discipulum, ante migrationem, abrogemus, ac consequenter constricti simus Galli ordinationem post eamdem prorogare. Scilicet illo jam tempore in singulis monasteriis sub abbate præerant alii superiores, qui disciplinam monasticam sartam tectam servarent. Hujus rei testem habemus S. Hieronymum in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis [Tom. IV, part. II, col. 45. Edit. Paris. an. 1706.] : Monachi in Ægypto divisi sunt, inquit, per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus præsit, et rursus decem præpositos sub se centesimus habeat… Usque ad horam nonam, ut institutum est, nemo pergit ad alium, exceptis his decanis, quos diximus: ut si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis… Unaquæque decuria cum suo parente pergit ad mensam… Opus diei statutum est: quod decano redditum, fertur ad œconomum.

[40] [superioris quidem sui,] Similia habet S. Augustinus de Morib. Eccl. Cath. cap. XXXI [T. I Oper., col. 710.] , nisi quod minus clare loquatur de cura spirituali, quam decani subditis suis impendebant. Atque hanc quoque disciplinæ formam in Hiberniam transiisse suadet imprimis ipse monachorum ingens numerus, qui ad Benchorense monasterium confluxerat, uti legere est in Vita posteriori S. Comogelli cap. I, ad X Maji [Tom. II Maji, p. 583, n. 12.] : Constituit magnum monasterium, quod vocatur Benchor, in regione quæ dicitur Altitudo Ultorum juxta mare orientale. Et maxima multitudo monachorum illuc venit ad S. Comgallum, ut non potuissent esse in uno loco: et inde plurimas cellas et multa monasteria non solum in regione Ultorum, sed per alias Hiberniæ provincias et in diversis cellis et monasteriis tria millia monachorum sub cura S. Patris Comgalli erant. Nulli certe in mentem veniet tantam hominum multitudinem, per varias dispersam provincias, uni paruisse destituto adjutoribus, qui laborem partirentur. Quin potius exhibetur nobis hic S. Comogellus tamquam superior generalis, qui diversas et late diffusas monachorum turmas per subordinatos superiores regit.

[41] [non tamen] Eamdem vitæ regularis nobis imaginem refert conscripta a Ven. Beda Vita S. Cuthberti ad XX Martii [T. III Mart., p. 104, n. 24.] , qui licet Anglo-Saxo, tamen sub Hibernis vitam monasticam sæc. VII exercuit. Cum ergo venerabilis Domini famulus (Cuthbertus) multos in Mailronensi monasterio * degens annos (tamquam præpositus) multis virtutum spiritualium claresceret signis, transtulit eum reverendissimus abbas Eata in monasterium, quod in Lindisfarnensi insula situm est, ut ibi quoque regulam monachicæ perfectionis et præpositi auctoritate doceret et exemplo virtutum ostenderet: nam et ipsum locum tunc idem reverendissimus Pater abbatis jure regebat. Hæc plane demonstrant illo jam tempore exstitisse Præpositos seu Priores, qui sub abbate monasteria gubernarent. Unde sequitur S. Columbanum primum non fuisse, ut vult Joan. Mabillon [Annal. Ord. Ben., lib. VIII, § XI, T. I, p. 192.] , qui hujusmodi superiores in cœnobia introduxerit, sed illum secutum fuisse formam regiminis, quod in Benchorensi monasterio sub magistro S. Comogello servari viderat.

[42] [abbatis,] Ut porro regrediamur unde divertimus, valde probabile est, S. Columbanum sub S. Comogello præpositi seu prioris officium in Hibernia exercuisse: nam simplicem de grege monachum non fuisse denotat abunde oblatio S. Galli, a parentibus eidem facta, quæ ab utroqe biographo, ut supra num. 25 vidimus, refertur: deinde quod legitur in S. Columbæ Vita num. 9 [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 9.] : Ardentem patri (Comogello) patefaciebat affectum (peregrinationis ad exteras nationes): sed non ita in patre reperiebat responsum, ut sua petitio anhelabat. Erat enim venerabili Comogello durum tanti solaminis pati dispendium. Tandem tamen adspirare cœpit et cordi anteponere, ut non plus suæ necessitati studeret, quam aliorum utilitati opportuna quæreret. Igitur mirum minime videri debet, jussione S. Columbani ad sacros Ordines ascendisse S. Gallum, cum uterque scriptor adjungat: universorum communi consilio, seu ut alter habet, exortationibus spiritualium fratrum id factum fuisse, inter quos et suus quoque locus certe erat abbati S. Comogello. Unde non est, ut ob hujusmodi rationem S. Galli ordinationem migrationi ex Hibernia postponamus.

[43] [ætate legitima] Demum S. Gallus presbyter ordinatus fuit in legitima ætate, scilicet annos XXX natus: Christo nempe propitio, ait Anonymus, ad ætatem veniens … sacerdotii gradum adiit. Nam annum trigesimum completum legitimam fuisse pro presbyteratu ætatem, constat ex can. IX Collect. Can. Hibernicorum [D'Achery Spicileg, tom. I, p. 492. Edit. Paris. 1723.] : Presbyter trigesimo: episcopus vel trigesimo, vel quadragesimo, vel quinquagesimo, sacerdos efficiatur, quia in ea ætate Christus prædicare orsus est. In Monito prævio dicit D'Achery [Ibid., p. 491.] : Canones qui sequuntur, ante sæculum VIII confecti sunt, et a nobis ex magna et vetusta canonum collectione ms. delecti. Nulla igitur est ratio, cur hos canones tamquam incerta fragmenta studio omiserit Wilkins [Conc. Brit., tom. I, p. 6.] : maxime cum exprimant regulas Ecclesiæ Gallicanæ, quæ fere omnes in Hiberniam cum S. Patritio transmigrarant. Etenim in Concilio Arelatensi IV, c. I A. 524 [Labbe, t. IV, Conc. col. 1622.] , hæc eadem disciplina antiquitati innixa monstratur: Et quia in ordinandis clericis antiquorum patrum statuta non ad integrum, sicut expedit, observata esse cognoscuntur, ne forte quorumcumque importunis et inordinatis precibus sacerdotes Domini fatigentur, ea quæ toties sunt præcepta transgredi compellantur, hoc inter se observandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum, antequam viginti quinque annos impleat, ordinare præsumat. Episcopatus vero vel presbyterii honorem, nullus laicus ante promissam conversionem vel ante triginta ætatis annos accipiat.

[44] [ordinatur.] Eamdem pro presbyteratu ætatem præscribit Concilium Agathense cap. XVII, an. 506 [Ibid., col. 1386.] . Et merito hæc disciplina vocatur antiquorum patrum statutum, quippe quæ jam sancita fuerat in Concilio Neocæsarensi, an. 314 cap. XI [Ibid., tom. I, col. 1483.] : Presbyter ante triginta annos non ordinetur, etiamsi fuerit homo valde dignus, sed reservetur (Dionysius exiguus vertit: sed hoc tempus observet); Dominus enim Jesus Christus in trigesimo anno baptisatus est et cœpit docere. Lectorem non fugiet eamdem rationem pro trigesimo anno completo dari in canone Neocæsariensi et Patritiano. Quidquid igitur sit de hujus canonis authentia, cui suffragatur summa antiquitas, nullum dubium est ætatem legitimam pro presbyteratus Ordine fuisse sæc. VI triginta annos: ita ut S. Gallus quem circa annum 550 natum diximus, circa an. 580 fuerit presbyter ordinatus.

[Annotata]

* Colganus ad d. d. habet regens

§ V. Tempus adventus S. Columbani in Gallias.

[S. Columbani] Spinosa inter eruditos quæstio est, ut notant majores nostri in Vita S. Agili XXX Augusti [Tom. V Augusti, p. 572, n. 15.] , quo scilicet tempore in Gallias advenerit S. Columbanus cum sociis suis. Et quamvis ad vitam S. Columbani, quæ XXI Novembris danda est, propius spectare videatur, illam tamen hic discutiendam suscipimus: imprimis quia vita S. Columbani tot aliis disquisitionibus abundat, ut non ingratum fore putemus commentaturo hanc vitam, hujusmodi quæstionem saltem ex parte jam esse discussam: deinde quia secundis curis fortassis retractata controversia facilius componetur: et tandem quia S. Columbani adventus in Gallias intimam connexionem habet cum S. Galli nostri historia. Ut autem ordinate procedamus, ante omnia opus est eruditorum varias sententias exponere, eaque rationum momenta allegare, quibus illas firmare existimarunt. Explicabo deinde meam opinionem, ut lector videat cui parti magis favere debeat.

[46] [adventum] Cointius in suis Annalibus Francorum [Ad an. 568, § VI, tom. II, p. 98.] statuit S. Columbanum anno 568 in Gallias advenisse. Eamdem ex parte opinionem sectari videtur adnotator Vitæ infra edendæ ex Monumentis Historicis Germaniæ, quum Sancti adventum tempore Sigiberti regis, seu inter A. 561 et 575, reponendum putat, notis arabicis in margine positis. Ad hanc sententiam, scilicet regnante Sigiberto id accidisse, duplici ratione ductus videtur Cointius. Omnes enim antiquiores hunc regem monstrant fautorem S. Columbani ejusque sociorum. Verum non video, cur tantum huic rationi momentum addat Cointius: etenim ipse fatetur perperam Sigiberti nomen textui irrepsisse, illique substitutum vult Guntramnum, siquidem hic, non ille, in Burgundia principatum tenuit, et quidem ab A. 561 ad 593. Sigiberti loco, ait, repone Guntramnum, quia loca in quibus Columbanus consedit, Anagrates scilicet, Fontanæ et Luxovium sita erant in Burgundia, pertinebantque ad Guntchramnum prædicti Sigiberti fratrem. Quod deinde [Ibid., p. 102.] pluribus demonstrat. Atque hoc quidem recte. Sed quandoquidem in Sigiberti nomine errorem subesse censeat, alterumque substitui velit, nulla occurrit ratio, cur tantopere laboret in restringendo intra annos imperii Sigiberti adventum S. Columbani: notum est enim Guntramnum regnum suum in Burgundia octodecim annis post Sigibertum prorogasse.

[47] [in Gallias] Sed est et altera ratio quæ suadere videtur A. 568 S. Columbanum in Galliis appulisse: tabulæ Luxovienses docent Sanctum oras gallicas attigisse anno VII Sigiberti seu potius Guntramni Burgundiæ regis, proinde A. 567 aut 568. Verum hæ tanti esse non videntur, ut prævalere debeant solidis rationibus quæ contrarium demonstrant. Nam ipsi Sammarthani, allegando has tabulas subjungunt [Gall. Christ. antiq., tom. IV, p. 585.] , si fides tabulis Luxoviensibus adhibenda est: quibus verbis satis insinuant, in dubium revocari harum auctoritatem. Deinde copiose duobus §§ præcedentibus demonstravimus S. Gallum circa A. 550 natum, post A. 580 ad presbyteratum promotum fuisse et quidem in Benchorensi monasterio, seu ante profectionem in Gallias: igitur non nisi post A. 580 S. Columbanus ex Hibernia solvere potuit. Verum quidem est Cointium [Ann. Franc. ad an. 568, § XI et seqq., tom. II, p. 105.] dicere S. Gallum tunc, scilicet A. 568, egisse annum ætatis duodequadragesimum; sed hoc vel ex eo falsum est, quod quum S. Columbanum in Gallias inducat vicesimum ætatis annum agentem, aperte contradicat utrique scriptori Vitæ S. Galli, asserenti hunc puerum Columbano, certe adulto, educationis ergo a parentibus oblatum fuisse.

[48] [alii A. 568,] Ad hanc epocham confirmandam citat Cointius ibidem quasi vadem suæ sententiæ Joannem Ruyr, canonicum Ecclesiæ S. Deodati (S. Dié. dépt. des Vosges), qui sacras Vosagi antiquitates in unum collegit et gallico idiomate edidit an 1633. Sed laudatus auctor omnino contrarium habet [Les Sacrées Antiquités des Vosges, p. 1.] : Antiqui auctores fide digni scripto reliquerunt S. Columbanum jam anno quingentesimo nonagesimo septimo Vosagum ingressum fuisse, quamvis tunc deserti horridi et inhabitati adspectum exhiberet. Lubens sateor subesse hic probabilius errorem typi; cum inter omnes conveniat Luxovium fundatum fuisse circa an. 590. Sed hoc certum manet, Joannem Ruyr, nullo alio loco tempus adventus S. Columbani assignasse et proinde non esse rationem, cur citatum auctorem in suam sententiam ab omnibus fere eruditis rejectam, pertrahere Cointius conetur.

[49] [aut saltem] Cæterum, ut opinio illorum qui S. Columbani adventum ad regnum Sigiberti propter auctoritatem Jonæ, scriptoris subæqualis Actorum ejusdem Sancti, referendum putant, plenius refellatur, juverit adnotasse alios auctores suppares eumdem adventum Childeberti II imperio illigasse, qui ab an. 575 Austrasiæ, ab an. 593 Burgundiæ quoque ad an. 596 dominatus est. Imprimis in Vita S. Salabergæ, abbatissæ, XXII Septembris [Tom. VI Septemb., p. 521, n. 2.] , quamvis citet anonymus Vitam S. Columbani ab Jona conscriptam et proinde dicat non esse necessarium suo operi texere gesta (Columbani), cum sint ab eloquentissimo viro Jona elucubrate edita; nihilominus scribit: Luxovium monasterium vir fama laudabilis et sanctitate pollens Columbanus, peregrinus ex Hibernia adveniens, ex munificentia Childeberti regis summo studio et labore construxit. Videtur igitur Jonæ error ab anonymo rerum gallicarum peritiori correctus fuisse. Similiter auctor anonymus suppar Vitæ S. Agili, abbatis Resbacensis, XXX Augusti [Tom. VI Augusti, p. 575.] orditur narrationem suam: Agente igitur in sceptris Hildeberto Sigeberti regis filio, qui juventutis flore et sapientiæ decore gubernavit Burgundiam atque Austrasiam… Eo tempore vir religione reverendus Columbanus ab Hybernia in Galliam advenerat, desiderans a præfati regis serenitate adipisci locum, quo monasterium ædificaret. En duo scriptores fere coævi, qui S. Columbani adventum tempore Childeberti II, proinde post an. 575, contigisse scribunt.

[50] [sub Sigiberto] Operæ pretium fuerit hic addere quod Nostri ad Vitam S. Agili [Ibid., p. 576, sub not.] scripserunt: Difficulter credi potest, duos hosce sciptores ignorasse, a quo S. Columbanus accepisset locum condendo monasterio tam celebri. Accedit quod locus fuerit obtentus interventu Agnoaldi, qui consiliarius erat Childeberti, non Guntramni, ut ipse eum vocat Mabillonius [Tom. I Annal., p. 279, lib. XI, § XIII.] . Attamen locum a Guntramno impetratum vult Mabillonius, quia Luxovium credidit fuisse in ditione Guntramni, non Childeberti. Verum licet certum sit in hodierno Burgundiæ comitatu situm esse prope Lotharingiæ confinia, non æque certo constare existimo de limitibus antiquorum regnorum Burgundiæ et Austrasiæ, neque adeo ausim contra auctoritatem utriusque scriptoris Guntramno potius loci donationem attribuere quam Childeberto. Recte quidem Stiltingus noster Luxovium in utriusque regni confiniis posuit. Sed tunc quoque ad Burgundiæ regnum pertinuisse, ex eo patet, quod ex Jona n. 31 [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 17.] constat, Theodoricum, cui Burgundia obtigerat, quia in termino regni sui B. Columbanum haberet, gratulatum sibi fuisse. Atque ne id alicui errori Jonæ adscribamus, vetat series totius historiæ, Theodoricum Burgundiæ regem persecutorem Sancti exhibentis.

[51] [Austrasiæ rege,] Manet igitur difficultas, quæ etiam Cointium movit [T. II, p. 101 et seq.] ad ineundam sententiam, minime regnasse in Burgundia, quando S. Columbanus in Gallias appulit, Childebertum, utpote qui illa ditione solum post mortem Guntramni, an. 593, auctus fuerit. Non est certe spernenda hæc difficultas: ast meo judicio tolli potest, quum Childebertus, ante mortem Guntramni, aliquo modo regno associatus fuerit, ita ut vere munificentiæ illius adscribi possit donatio Luxovii, licet intra Burgundiam siti. Hæc enim de utroque rege scribit S. Gregorius Turonensis in Historia [D. Bouquet Rec. des Hist. de Fr., tom. II, p. 306.] : Guntchramnus data in manu regis Childeberti hasta ait: Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradidi. Ex hoc nunc vade et omnes civitates meas, tamquam tuas proprias, sub tui juris dominationem subjice. Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit, nisi tu tantum qui mei fratris es filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, cæteris exheredibus factis… Tunc ei reddidit, rex Guntchramnus omnia, quæ pater ejus Sigibertus habuerat. Quamvis hæc postrema verba solum spectare videantur ad regni Austrasiani administrationem, Childeberto an. 585, majorenni facto, commissam; nihilominus sermo Guntramni non solum adoptionem, qualem Gregorius l. V, c. XVIII [Ibid., p. 299.] descripserat, sed quamdam etiam regni societatem indicat. Ex his igitur explicari potest, quomodo scriptores quidam Childebertum, ante patrui sui Guntramni mortem, regem Burgundiæ dicere, et eidem donationem Luxovii S. Columbano factam adscribere potuerint.

[52] [sed perperam statuunt:] Tandem ut omne amoveatur præjudicium, quod ex Sigiberti nomine ingesto chronologiæ inferri possit, etiam iis, quibus hactenus dicta non probantur, probe attendenda sunt verba Joannis Mabillon [Annal., lib. VIII, § X, tom. I, p. 192.] dicentis: Errandi occasio Jonæ homini extero (erat Segusinus in Subalpinis) nec in patria nostra historia exercitato, hæc fuit, quod Burgundiæ principatum ex paterna hæreditate in Childeberti potestatem venisse falso autumaverit, quem ei ex patrui morte, id est Guntchramni provenisse exploratum est. Et revera consideranti Jonæ textum ita esse manifestum fit. Nam in Actis S. Columbani n. 31 [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 17.] omnem Theodorici hæreditatem Sigiberto avo auctori videtur adscribere: Creverat jam passim fama sancti viri in universas Galliæ vel Germaniæ provincias, eratque omnium cultu venerabilis, rumore laudabilis, in tantum ut Theodoricus rex, qui eo in tempore regnabat, ad eum sæpe veniret, et orationum ejus suffragium omni cum humilitate deposceret. Sigebertus etenim, cujus superius mentionem fecimus, apud Victoriacum (Vitry) villam publicam, quæ in suburbano Atrebatensis urbis sita est, Hilperici germani sui dolo, qui apud Tornacum oppidum tunc erat, quem Sigebertus usque ad mortem persequebatur, interfectus est. Perempto itaque Sigeberto, Hildebertus filius ejus regni sceptra suscepit, annuente matre Brunechilde. Mortuo deinde Hildeberto intra adolescentiæ annos, regnaverunt filii Hildeberti duo Theodebertus et Theodericus cum avia Brunechilde: regno Burgundionum Theodericus potitus est, et regnum Austrasiorum Theodebertus suscepit regendum. Hic aperte hæreditatem utriusque regni Burgundiæ et Austrasiæ, tamquam per Sigibertum in nepotes derivatam, nulla Guntramni mentione facta, describit Jonas: quod si tam graviter in Burgundiæ rege lapsus sit, quis miretur eumdem et Sigiberti annum emortualem ignorasse.

[53] [melius] Cum epocha Sigibertiana sustineri, ut vidimus, nullatenus possit, aliam quæsierunt recentiores eruditi, illamque ex verbis Jonæ deduxerunt, dicentis in Vita S. Columbani n. 38: Egressus ergo vir sanctus cum suis vicesimo anno post incolatum eremi illius. In vita quoque S. Agili [T. VI Augusti, p. 577, n. 7.] legitur: B. Columbanus vicesimo anno ex quo monasterium instaurare cœperat, propulsione Theodorici regis et dolo pessimæ Brunechildis exagitatus, natale solum repetere perurgetur, atque Eustasius, vir totius religionis experientia probatus, successor illius subrogatur invitus. Ex his verbis liquet S. Columbanum viginti circiter annos Luxovium incoluisse: nam de Luxoviensi monasterio hic sermonem institui, vel ex eo patet, quod S. Eustasius, qui illi subrogatus dicitur, huic monasterio præfuisse legatur.

[54] [alii] Hæc porro S. Columbani expulsio, consentientibus Pagio in Crit. Baronii [Ad an. 612, § VI.] , Mabillonio [Annal. Bened., lib. X, § XLVI, tom. I, p. 266.] , Nostris in Vita S. Agili [Tom. VI Aug., p. 572, n. 16.] , Cointio [Ad an. 590, § XXXVI, tom. II, p. 370.] aliisque, A. 610 contigit. Putaret fortassis quispiam potius ad A. 609 referendum esse sancti viri exilium: nam, ut tradunt Fredegarius in Chronico [D. Bouquet Rec., tom. II, p. 425.] et Aimonus l. III, c. XCIV [Ibid., tom. III, p. 113,] , e monsterio ejectus fuit A. XIV Theodorici, qui cum A. 609 concurrit, siquidem exordium ejus regni initio A. 596 ponendum est, ut probat Pagius in Crit. Baronii [Ad an. 596, § XIII.] . Retrocedendo autem ab A. 609, vigesimus annus incolatus S. Columbani incidit in A. 590. Sed sunt potiores rationes, quæ suadet in A. 610 rejiciendum esse Sancti exilium: prædixit scilicet beatus vir Ragamundo, uni ex tribunis ejus custodiæ, quosque regno pelleretur, commisso, n. 39: Chlotarium, quem nunc spernitis, intra triennium dominum habebitis. Jam vero inter omnes in confesso est, Clotharium A. 613 regnum totius Franciæ adeptum fuisse, proindeque exilium S. Columbani ab A. 610 dimovendum non esse, a quo ad A. 590 devenire possumus. Utramque sententiam conciliat Pagius l. c. dicendo exilium quidem A. 609 irrogatum, solum 610 executioni mandatum fuisse.

[55] [A. 590,] His positis, nempe Luxovium monasterium A. 590 fundatum fuisse; eruditi in duas abeunt sententias. Alii inter quos D. Ceillier [Hist. des Aut. eccles., tom. XVII, p. 463.] et Joan. Lanigan [Hist. of Irel., t. II, p. 265.] , censet S. Columbanum in Gallias A. 590 venisse; cui sententiæ adstipulari videtur Joan. Mabillon [Annal. Bened., lib. VIII, § X, tom. I, p. 192.] . Præcipua ratio est, quia, teste Jona n. 36 [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 20.] , expulsus est vicesimo anno post incolatum eremi illius, id est, ut ipsi quidem interpretantur, vigesimo anno postquam Vosagum incolere cœperit, quod statim post adventum beati viri accidit. Ast, pace tantorum virorum dixerim, per eremum de qua loquitur Jonas, non quæcumque Vosagi deserta hic intelligenda sunt, sed Luxovii solitudinem, de qua proxime locutus fuerat. En verba: Inter quos (a S. Columbano derelictos) venerabilis vir, qui post in eodem monasterio (utique Luxoviensi) Pater extitit Eustasius, discipulus et minister sancti viri, violenter avellitur, intendente super eum Mietio avunculo ejus, qui Lingonicæ Ecclesiæ pontifex erat. Egressus ergo vir sanctus cum suis vicesimo anno post incolatum eremi illius. Certe omnino apte incolatus eremi Luxovio convenit, ut ad omnem Vosagum extendi non debeat: eoque magis quod etiam ex Vita S. Agili, supra n. 49, vicenaria illa periodus per monasterii Luxoviensis fundationem circumscribatur.

[56] [vel accuratius] Atque huic argumento tanto fortius insistendum est, quod ipsius Jonæ narratio aliquot annorum intervallum inter Sancti adventum et Luxoviensis cœnobii fundationem interponendum suadet. Nam benigne exceptus a rege, sive Childeberto, sive Guntramno, in Anagratensi primum castro habitavit, ut narrat Jonas n. 12. Sequentibus dein pericopis exponit quomodo Sanctus ibidem delituerit, ita ut Caramtocus, abbas monasterii Salicensis (le Sancys dépt. des Vosges) tribus tantum leucis ab Anagratibus distantis [Mabill. Annal., lib. XIII, § IX, tom. I, p. 191.] , de ejus commoratione in deserto instruendus divinitus fuerit, et, ut habet Jonas n. 14 Salicensis cellerarius viam sibi pandendi itineris nequaquam repererit… Equi ignotum iter ungula terunt, rectoque itinere ante fores B. Columbani ad Anagrates perveniunt… Cœpit exinde frequentia populi et infirmantium cohortes ob sanitatem redintegrandam ad eum frequentare. Pergit dein Jonas num. 16 in enarrando vitæ genere, quod S. Columbanus in Anagratensi solitudine tenuit:

[57] [circa A. 585,] Quo in tempore cum in eadem concava scopuli solitariam vitam duceret, sicut erat ejus consuetudinis, ut cum Dominicis festis vel quorumlibet Sanctorum sacratæ solemnitatis appropinquaret adventus, ab aliorum societate segregatus et abditis locis receptus, vel longiori spatio eremi secreta sectabatur, ut solida mente et absque curarum inquietudine solus orationi vacaret, et religioni omni conatu intenderet, erat cibo ita attenuatus ut vix vivere crederetur. Hæc vitæ consuetudo, quæ per varia festa Domini et Sanctorum solemnitates decurrit, S. Columbano usitata, satis demonstrat illum diuturniorem in Anagratensi deserto moram traxisse, quam ut ejus in Gallias adventus cum Luxoviensi fundatione coalescere possit. Sed qui aliquandiu ignotus delituit, fama ejus paulatim crescente, tandem ad se magnam attraxit hominum multitudinem, qui sub ejus magisterio vitam monasticam profiteri gestiebant. Atque hæc causa fuit, cur Luxovium instaurare cœperit: Cum jam, pergit Jonas n. 17, multorum monachorum densaretur societate, cœpit cogitare, ut potiorem locum in eadem eremo quæreret, quo monasterium construeret. Invenitque castrum firmissimo munimine olim fuisse cultum, a supra dicto loco (Anagratibus) distans plus minus octo millibus, quem prisca tempora Luxovium nuncupabant.

[58] [sub Childeberto] Ex hac rerum gestarum serie manifeste apparet aliquot annorum intervallum a S. Columbani adventu ad fundatum Luxovium statuendum esse. Quare non videtur admittendum, quod Joan. Mabillon [Annal. Ben., lib. VIII, § X, t. I, p. 192.] sentit, Anagratense cœnobium primum tumultuario opere, dein crescente discipulorum numero Luxoviense a S. Columbano constructum fuisse, quasi subinferre vellet jam ab ingressu in Vosagum de alio monasterio condendo actum fuisse: ut exinde pronum esset judicare, paucorum mensium intercapedine utrumque institutum fuisse. Pauperes erant monachi Anagratibus; sed ita tamen, ut ejusmodi mansionis non tæderet viros omnimodæ pœnitentiæ deditos. Joannes quoque Lanigan, vir accuratioris critices in antiquitatibus Hibernicis investigandis, scribit [Hist. of Irel., t. II, p. 266.] , varias circumstantias et epochas vitæ S. Columbani vix posse conciliari cum opinione eorum, qui Sancti adventum aliquot annis ante A. 590 statuunt, qui scilicet putant Sanctum circa A. 585 regnum Burgundicum attigisse. Nihil tamen in Sancti Vita, sive antecedentia sive consequentia spectemus, reperitur, quod non omni ex parte, quantum equidem assequi possum, cum chronotaxi eorum qui Sanctum adventantem circa A. 585 statuunt, quam aptissime conveniat.

[59] [Sigiberti filio;] Aliquot igitur annis adventum S. Columbani præcessisse fundationem Luxoviensem, jure merito censuerunt Pagius in Baronium [Ad an. 585, § VI.] , D. Bouquet [Rec. des Hist., tom. III. p, L.] Albanus Butler in Vita S. Columbani ad XXI Novembris, aliique multi; quibus tamen non annumero Hadrian. Valesium [Tom. II Rer. Francic., p. 542.] , ideo A. 587 aut sequenti adventum Sancti affigentem, quia perperam statuit A. 608 ejectum fuisse. Ad eruditorum virorum opinionem accedit positivum monumentum, quod ostendit adventum S. Columbani A. 585 ponendum esse. Citatur a Joan. Mabillon [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. III, part. II, p. 451. Annal. Bened., lib. XI, § XLVI, tom. I, p. 298. De Re diplom., lib. V, tab. VIII.] excerptum e codice, olim S. Petri Bellovacensis, homilias S. Augustini novem in S. Joannis Epist. continente, in cujus fine legitur uncialibus litteris: Explicitū opus favente Dn̄o apud Lussovium anno duodecimo regis Chlotacharii indictione tertia decima an xlsimo pīs nī fēl. pacto: id est anno quadragesimo Patris nostri Columbani; qui proinde, pergit Mabillon in Ann., anno supra quingentesimum octogesimo quinto in Vosagum advenisse dicendus est; si quidem annus duodecimus Chlotarii regis II in Burgundia regnantis et indictio tertia decima, quæ duo præsenti anno (sc. DCXXV) conveniunt, Chlotario III convenire non possunt.

[60] [Burgundicæ vero coronæ] Et vero non temere hæc dixisse Mabillonium, ut suspicatur Joan. Lanigan [Hist. of Irel. t. II, p. 265.] , patet ex eo quod hanc opinionem concordare asserat cum iis, quæ scripserat de adventu S. Columbani circa A. 590 in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, l. c.: Tempus quo Columbanus Vosagum incolere cœpit, signavi paulo ante annum quingentesimum nonagesimum. Calculus iste confirmari videtur ex quadem clausula, quæ habetur in fine expositionis S. Augustini, etc.; affert dein clausulam supra citatam. Ex hoc Mabillonii textu constat, quo sensu intelligenda sint ejus verba, circa A. 590 S. Columbanum in Gallias appulisse; scilicet tute intervallum quinque circiter annorum inter ejus adventum et Luxovii monasterii fundationem statuendam esse. Concurrunt itaque conjecturæ et monumenta, ut dicamus S. Columbanum circa annum 585 Galliarum regna attigisse.

[61] [sub Guntramno] Unum fortassis huic argumentationi opponi posset, nempe ex Vita S. Agili supra laudata constare Luxovium S. Columbano traditum fuisse brevi post ejus adventum intervallo. Hæc enim leguntur in Vita S. Agili [Coint. Ann. Franc. ad an. 568, § XVII, tom. II, p. 103.] : Dum ergo sedulo meditaretur (Columbanus) ac secum quæreret, quem de aulicis palatii adiret, qui se præsentiæ regis sisteret, atque celsitudini illius clementiæ desiderium suum panderet, si quando obtineri posset quod fervore fidei cupiebat, audito vehementi studio præscripti principis Agnoaldi (patris S. Agili), eum adire deliberat, se suamque precem illi commendat. Qui mox talis desiderii arcanum, ac si divinitus sibi commissum, suscipiens, quantocyus regi opportune indicat, eumdemque Columbanum illi gratiosum efficit, nec non ut cooptabilem illius precem exaudiat, submissus efflagitat. At rex magnanimitatis modestia jocundans super sermone hujusmodi, postulata libentissime indulget, insuper necdum petita largiri magnifice promittit.

[62] [patruo] Castrum namque inter vasta eremi septa, quæ Vosagus dicitur, fuerat fanaticorum cultui olim dedicatum, sed tunc ad solum usque dirutum, quod hujus saltus incolæ, quamquam ignaro præsagio Luxovium nominavere. Illud quidem considerans Agnoaldus velocius posse restaurari, et cernens situm loci monachorum agmini aptum, immo intelligens, prærogativa fidei et sapientiæ illustratus, eumdem locum Deo sacrari oportere, et ubi olim profano ritu veteres coluerunt fana, ibi Christi figerentur aræ et erigerentur vexilla, atque celebrarentur mysteria, obtinuit suis precibus a sublimitate regis, ut per scripti seriem habitaculum Deo militantium perenniter delegaretur. Hæc verba manifeste edicunt S. Columbanum statim post suum ad aulam Burgundicam accessum, obtinuisse Luxovium, ibidemque brevi temporis intervallo constituisse cænobium. Verum ex Actis S. Agili XXX Augusti constat ejus Vitam interpolatam pluribus locis fuisse; et hunc ipsum locum expungendum signant Nostri [Tom. VI August., p. 576, lit. p.] . En textus genuinus, n. 3:

[63] [plena cum potestate] Qui dum sedule meditaretur ac secum quæreret, quem de aulicis palatii adiret, ut regiæ celsitudini suum panderet desiderium, audito vehementi studio præscripti principis Agnoaldi, se suamque precem illi commendare deliberat. Mox Agnoaldus talis desiderii arcanum, quasi divinitus sibi commissum suscipiens, quantocius regi opportunius intimat, eumdemque Columbanum illi gratiosum efficit, et castrum in vasta eremo, quæ Vosacus dicitur, fanaticorum cultui olim dedicatum, sed nunc ad solum usque dirutum obtinet a Rege, ut per scripti seriem Deo militantibus perenniter delegaretur. Hic nulla occurrit mentio Luxoviensis cœnobii; sed e contrario concessi loci descriptio apprime convenit Anagratibus, quæ a Jona n. 12 in vasta eremo Vosago tamquam castrum dirutum designantur.

[64] [hærede,] Nihilominus fateor auctorem Vitæ S. Agili, etiam interpolationibus purgatum, subinferre tamen Luxovium: nam post verba mox citata legitur c. II: Optata dehinc dies advenerat, in qua pius pater sacris altaribus charam sobolem offerret in jam dicto monasterio. Atqui monasterium, in quo a patre suo Agnoaldo oblatus fuit S. Agilus puer, est certo Luxoviense; unde dubitari vix potest, quin Anonymus de eodem verbis præcedentibus sermonem habuerit: rediret igitur difficultas adhuc solvenda. Sed cum inconcussa maneat Jonæ auctoritas, qua Anonymus quoque nititur, ita hic explicandus est, quasi cœnobia Anagratense, Luxoviense et Fontanense unum idemque monasterium constituissent, utpote quæ ab uno abbate S. Columbano regerentur. Atque hoc ipsum dicit Jonas n. 17: Variis monasteriis suis dedit gubernatores præpositos, de quorum religione nihil dubitabat. His ergo in locis monachorum plebibus constitutis, ipse vicissim omnibus intererat, regulamque quam tenerent, Spiritu Sancto repletus, condidit.

§ VI. Iter Alemannicum.

[S. Gallus] Tempore adventus S. Columbani in Gallias stabilito circa an. 585, non est quod insistamus iis quæ uterque scriptor Vitæ S. Galli narrat de rebus gestis in Gallia et causis exilii S. Columbani, ad cujus Vitam, XXI Novembris dandam, hæc spectant præcipue. Jam vidimus supra n. 54 S. Columbanum expulsum fuisse an. 610; eamdem pænam sortiti sunt socii ejus ex Hibernia advenæ. Hoc insinuat Jonas n. 37: cum enim omnes monachi patrem suum exulantem sequi vellent, custodes regii inquiunt, nequaquam hunc sequi alios permissuros, nisi quos sui ortus terra dederat, vel qui e Britannico arvo ipsum secuti fuerant; cæteros qui alio essent orti solo, præceptis regiis ibi esse remansuros. Clarius scriptor Vitæ S. Deicoli XVIII Januarii [T. II Januar., p. 202, n. 11.] edicit Scotos ad exilium compulsos fuisse: inter quos etiam venerandi fratres Gallus atque Deicolus … patris sui vestigia prosequentes, dispendium propositi itineris uterque volens nolens divino judicio perpessus. Ex his manifestum fit, Scotis ad exilium adactis, alios regiis præceptis impeditos fuisse. Atque ista fortassis fuerit hujus discriminis causa: cum graves agitarentur quæstiones inter Columbanum et Galliæ episcopos, ut videre est in ejus epistola ad episcopos [Bibl. Max. Patt., tom. XII, p. 25. Edit. Lugd.] , illæ componendæ facilius sperabantur, absentibus Scotis, ob patriæ amorem, suorum rituum tenacioribus.

[66] [Columbanum magistrum suum] Hinc quoque deducitur, errorem Johanni Muller in Historia Helvetiæ obrepsisse, cum scribit [Gesch. der Schweitz. Eidgenossench., tom. I, p, 203. Edit. Frankenthal.] : Gallo oblatam fuisse Abbatiam (Luxoviensem); sed maluisse illum cum amico calamitatem perpeti. Gall sollte die Abtey bekommen, er wollte aber lieber mit seinem Freunde Ungemach leiden. Cum in arbitrio Columbani aut Galli non fuerit in monasterio remanere, jam ruit illa conjectura historica. Præterea ex illo etiam capite non est admittenda, quod nihil simile in alterutrius Actis occurrat: quin et contrarium insinuat S. Columbanus in Epist. III ad suos monachos [Bibl. Patt., tom. XII, p. 27.] . Nam nulla de S. Gallo facta mentione, dicit antequam S. Eustasio commissa fuisset vicaria potestate administratio monasterii Luxoviensis, oblatam fuisse præfecturam S. Attalæ et Wandoleno; sed hi omnes ex Gallia oriundi erant: ut de SS. Eustasio et Attala constat ex eorum Vita [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 116 et 123.] et de Wandoleno ex Joan. Mabillon [Annal. Ben., lib. X, § LIII, tom. I, p. 270.] . Scriptor quoque Vitæ S. Deicoli ad XVIII Januarii [Tom. II Januar., p. 202, n. 10.] , quamvis mire in S. Galli laudes effusus, nihil affert quo oblata dignitas utcumque stabiliatur; sed simpliciter dicit S. Columbanum Eustasio viro probatissimo, paterni nominis simulque officii locum tradidisse et vicarium sibi ad fovendum gregem Domini substituisse: ipsum vero cum paucis, qui cum eo pro Christo peregrinationem acceperant, plenum ora lacrymis, præduce Christo, ad alia tetendisse loca.

[67] [in exilio] In Vita S. Columbani Jonas n. 38 et seqq. late describit iter ejus Luxovio Namnetas, atque in Alemanniam; quo tandem, petente Theodeberto Austrasiæ rege et Theodorici fratre, concessit, ita tamen, ut, ait Jonas n. 49, per Theodeberti regnum, si valeret ad Italiam Alpium juga transcendens perveniret. Idem aperte dicit S. Columbanus Theodeberto regi, multa promittenti ut intra limites regni consisteret, ibid. n. 51: Si pollicitationis tuæ adminiculum præbueris, et demum falsitatis noxam non opposueris, quantisper me moraturum scias, ac probaturum, si in cordibus gentium vicinarum fidem serere valuero. Jonas nullo indicio prodit quanto tempore beatus vir in Alemannia perseveraverit. Uterque auctor Vitæ S. Galli, anonymus n. 7 et Walafridus c. VI, statuunt illum per triennium in Alemannia mansisse: quod nullatenus cum Actis ejus concordare potest. Nam S. Columbanus non citius an. 610 in exilium actus, post peragratam magnam Galliæ partem, in aula Clotarii regis moratus, nonnisi adulto jam eodem hoc anno in Alemanniam pervenire potuit: cum præterea ex Jona n. 59 constet Columbanum, audita victoria Theodorici de Theodeberto relata an. 612, Italiam ingressum fuisse: vix ultra biennium in Alemania remanere potuit.

[68] [secutus,] Quas vir sanctus in Alemannia fecerat fundationes, illæ secundum ejus consilium extemporales et ad breve intervallum duraturæ erant: sed Deus aliter disposuit. Nam illud quasi in transitu jactum divini verbi semen in amplissimam excrevit messem et fructus tulit in sæcula perennes. Alemanni siquidem, qui et Suevi dicebantur, opera S. Galli et sociorum ejus ad fidem erant convertendi, quam antea aliqui sectati insanis fœdaverant superstitionibus. Gentis originem describit Agathias, qui sæculo VI floruit, in Lib. I de rebus gestis Justiniani Imp [Hist. Byzant. Agathias, p. 27. Edit. Bonn.] :

[69] [in Alemanniam, ab Agathia,] Alemanni autem (latina Vulcanii interpretatione utor), si Asinio Quadrato homini Italo, qui res Germanicas accurate conscripsit, credimus, convenæ sunt et miscellanei, quod et appellatio ipsa satis indicat. Hos antea Theodoricus Gotthorum rex, cum etiam universa Italia potiretur, tributarios fecerat, totamque hanc gentem subegerat. Simul atque vero is e vivis excessit, atrocissimumque bellum inter Justinianum Romanorum imperatorem et Gotthos exarsisset, tum Gotthi Francis adulantes eorumque amicitiam et benevolentiam, quibuscumque poterant modis, sibi conciliantes, et aliis multis locis ejecti sunt et Alemannicam gentem dimiserunt. Cogendas enim sibi tum temporis undequaque vires suas putabant, subditosque quotquot supervacanei neque admodum opportuni viderentur missos faciendos, quippe qui non amplius de principatu et gloria essent concertaturi, sed jam pro Italia ipsa, neve funditus delerentur periculum adituri. Quocirca cum futurum periculum ipsi animis suis præcepissent et prævidissent, voluntatem suam ad necessitatem aggregarunt. Hoc itaque modo etiam Alemannorum nationem a Gotthis dimissam in suam potestatem redegit Theodibertus: quo mortuo, ut supra dictum est, Theodibaldo filio una cum reliquis subditis etiam hi cesserunt.

[70] [sæculi VI auctore,] Sunt vero etiam his patria quædam instituta; in reipublicæ vero administratione Francorum politiam sequuntur; tantum in iis, quæ ad Deum pertinent, sententia variant. Arbores enim quasdam colunt, et fluminum lapsus et colles et saltus, atque his, tamquam justa facientes, equos aliaque quam plurima, resectis capitibus, immolant. Porro consuetudo quam cum Francis habent, ipsis conducit, in melius transferens et quodammodo pertrahens cordatiores: et brevi, ut spero, tempore hoc ipsum apud omnes evincet. Hæc accurate profecto explicant conditionem Alemannorum illo circiter tempore, quo S. Gallus Alemanniam incolere cœpit: nam præter institutum esset nostrum in primam gentis originem inquirere, quam videre licet in Alemannicis Antiquitatibus apud Schoepflin [Comment. Hist. et Crit., p. 171.] : sufficiat hic observasse Theodebertum, de quo loquitur Agathias, esse Theodorici filium, qui Austrasiæ seu Metensi ditioni imperavit ab an. 534 ad 548.

[71] [dictam non Ostrogothiæ,] Ex Agathiæ textu mox allato consequi videtur Alemannos universos Ostrogothis, Italiam occupantibus, paruisse: ait enim Theodoricum Gotthorum regem, cum etiam universa Italia potiretur, (Alemannos) tributarios fecisse totamque hanc gentem subegisse. Agathias, homo videlicet græcus, nescivit a temporibus Clodovæi I potissimam partem Alemanniæ Francici juris fuisse, ut testatur S. Gregorius Turonensis [Hist. Franc., lib. II, cap. XXX. Ap D. Bouquet, tom. II, p. 177.] ; quem sequuntur Rorico [De Gestis Franc., lib. III, ibid., tom. III, p. 9.] et Aimoinus [Lib. I, cap. XV, ibid., tom. III, p. 39.] . Imo ipse Theodoricus Clodovæo Alemannicam victoriam gratulatur, monetque ut moderate victis imperet [Ap D. Bouquet, t. IV, p. 3.] . Sat magnam tamen Alemannorum multitudinem ad Theodoricum confugisse demonstrat oratio ejus panegyrica, conscripta a S. Ennodio Ticinensi episcopo, de quo actum fuit XVII Julii. In hæc autem profatur verba [Sirmond. Oper., t. I. col. 1610.] : Quid quod a te Alemanniæ generalitas intra Italiæ terminos sine detrimento Romanæ possessionis inclusa est? Cui evenit habere regem, postquam meruit perdidisse. Facta est Latiaris (Latini) custos imperii, semper nostrorum populatione grassata. Cui feliciter cessit fugisse, nam sic adepta est soli nostri opulentiam. Multa igitur Alemannorum millia Theodoricum adiisse, vel ex generalitatis vocabulo conjicere licet, quamvis ipsam vocem hyperbolicam esse facile concedemus.

[72] [sed Austrasiæ Regibus] Cæterum hæc ipsa pars Alemannorum, a Francis profuga, non ita diu post sub eorum potestatem redacta fuit, uti testatur Agathias l. c.: Gotthi Francis adulantes … et aliis multis locis ejecti sunt et Alemannicam gentem dimiserunt. Hic quidem hærent scriptores recentiores, ut animadvertit P. Daniel noster in Historia Franciæ [Hist. de France, t. I, p. 161. Edit. Amstelod. an. 1742.] , eosque redarguit hoc modo: Interpres Agathiæ, verba P. Danielis latine reddo, Hadrianus Valesius aliique recentiores explicant Agathiam, quasi Gothi coegissent Alemannos, ut relictis Alpibus ad antiquam patriam remearent, atque illic sub Theodeberto cum gentilibus suis viverent. Ipse vero P. Daniel censet Vitigen, Gothorum regem, ut Francos ad se alliceret, ipsam regionem, videlicet Alpes Rhæticas, Franco cessisse. Hanc controversiam, utpote ab instituto nostro alienam, aliis dirimendam relinquimus. Sed hoc certum est, Francos circa hæc tempora, scilicet circa A. 540, Rhætiam occupasse. Hoc insinuat Procopius de Bello Gothico, dicens [Lib. IV, cap. XXIV, tom. II, p. 587.] : Θευδίβερτος, Φράγγων ἀρχηγὸς, ὀυ πολλῷ ἔμπροσθεν ἐξ ἀνθρώπων ἠφάνιστο νόσῳ, Λιγουρίας τε χωρία ἄττα, καὶ Ἄλπεις Κουτίας, καὶ Βενετιῶν τὰ πολλὰ ὀυδενὶ πόνῳ ἐς ἀπαγωγὴν φόρου ὑποτελῆ ποιησάμενος. Paulo ante Theodebertus Francorum rex morbo obierat, cum sibi nullo negotio tributaria fecisset nonnulla Liguriæ loca, Alpes Cottias Venetique agri partem maximam. Quod, ait Ambros. Eichhorn Benedictinus San-Blasianus, in Episcopatu Curiensi [p. 10.] : vix fuisset possibile, nisi propiorem prius Rhætiam alpestrem subegisset.

[73] [subjectam,] Ex illo tempore Alemannia universa Austrasiæ regno tributa fuit sub prima stirpe Merovingica. Hinc S. Columbanus in Alemannia degens sub tutela Theodeberti II, iram fratris ejus Theodorici Burgundiæ regis effugere potuit, donec hic Austrasia potitus an. 612, sanctum virum in Italiam exulare coegit. Pagius in sua critica in Baronium [Ad an. 612, § VIII.] dicit: Tunc annuente eo (Theodeberto) elegit ad tempus stationem intra Germaniæ terminos, in oppido diruto ad Rhenum nomine Brigantium: circa quod oberrans et mira multa efficit et Barbaros complures ad Christi fidem traducit: Columbanus itaque ditiones adiit, quas Theodebertus Theodorico fratri cis Rhenum nuper ademerat, qua de re legendus Fredegarius in Chronico cap. XXXVII loquens de gestis Theodorici anno X. Hic error typothetarum obrepserit, nam Fredegarius hæc refert ad annum XV Theodorici. Sed alii sunt Pagii errores: nam Brigantium ad Rhenum ponit, quum quatuor circiter leucis a flumine distet. Dein Brigantium non cis sed trans Rhenum situm est: unde si quid cis Rhenum Theodebertus Theodorico ademit, Brigantium tamen ad antiquam Austrasiorum regum possessionem pertinebat.

[74] [venit.] Præterea sat obscurus est Fredegarii locus citatus [Ap. D. Bouquet, tom. II, p. 427.] : Anno XV regni Theuderici, cum Alesaciones (Alsatas), ubi fuerat enutritus, præcepto patris sui Childeberti tenebat, a Theudeberto ritu barbaro pervaditur. Unde placitum inter duos reges, ut Francorum judicio finiretur, Saloissa castro (Seltz, oppidum Alsasiæ [Cfr Hadr. Vales. Notit. Gall., p. 495.] ) instituunt: ibique Theudericus cum scaritis (militibus) tantum decem millibus accessit. Theudebertus vero cum magno exercitu Austrasiorum inibi prælium vellens (sic) committere aggreditur; quod cum undique Theudericus ab exercitu Theudeberti circumdaretur, coactus atque compulsus Theudericus, timore perterritus, per pactionis vinculum Alsacios ad Theudebertum firmavit, etiam et Suggentenses et Turenses et Campanenses, quos sæpius repetebat, amisisse visus est. Suggentenses interpretatur D. Bouquet l. c. Suntgoviæ in hodierna Alsatia incolas, Turenses Thurgovienses in Helvetia, Campanenses demum populum quemdam adhuc ignotum, superioribus tamen vicinum [Cfr Schoepflin Alsat. illustr., t. I, p. 640.] . Ex Fredegarii verbis, non licet certo deducere, Alemanniam vi per Theodebertum Theodorico extortam fuisse, maxime cum præter Alesaciones, non undecumque certum sit, quos præcise populos per Suggentenses etc. Fredegarius intenderit.

§ VII. S. Galli res gestæ in Alemannia.

[In Alemannia SS. Columbanus et Gallus] Erat Alemannia vetus Rheno, Danubio et Moeno olim circumscripta. Verum senescente Occidentali imperio, cum fines ejus gentium incursionibus undique paterent, Alemanni quoque præter alias regiones bello occupatas, Rheno superato, versus meridiem per Helvetiam usque ad lacum, uti videtur ex S. Isidoro Hispal. Originum l. IX, Lemannum dominationem suam extenderunt [Cfr Schoepsl. Comment. de Aleman. Antiq., p. 172.] . Quo tempore S. Columbanus Alemanniam incolere cœpit, scilicet circa an. 610 hi populi, teste Fredegario c. XXXVIII supra cit., pagum Aventicensem in Transjuranis hostiliter aggrediuntur, omnia diripiunt, plurimorum nimiam hominum multitudinem exinde in captivitatem ducunt, reversique cum præda pergunt ad propria. Theudericus ob has injurias deinceps integra assiduitate consilium inibat, quo pacto Theudebertum potuisset opprimere. Hic igitur erat Alemanniæ status, quam S. Gallus cum S. Columbano primum, dein solus excolendam suscepit; furebat civile bellum, donec Clotarius omnium Galliarum regno potitus fuerit. Fluxit deinceps tranquillior ætas, quæ propagationi et confirmationi religionis Christianæ in illa gente plurimum profuit.

[76] [primum] S. Colombanus primum circa lacum Turicinum habitare constituit, teste Walafrido in Vit. S. Galli c. IV: Accepta igitur a rege (Theodeberto) licentia eligendi locum ubicumque voluissent, dum loca plurima perlustrassent, venerunt infra partes Alemanniæ ad fluvium, qui Lindimacus vocatur. Juxta quem ad superiora tendentes venerunt ad lacum Turicinum. Cumque per litus ambulantes venissent ad caput lacus ipsius, in locum qui Tucconia dicitur, placuit illis loci qualitas ad inhabitandum. Lindimacus fluvius est (popularibus hodie die Limmat, die Linth), qui e Glaronensi pago in lacum Turicinum atque inde in Arolam (die Aar) influit. Ad ostia Lindimaci, proinde ad caput lacus sita est Tucconia hodie Tuggen. Perperam igitur Joan. Mabillon l. c. et in suis Annalibus [Lib. X, § LI, tom. I, p. 269.] Tucconiam Tugium, Zug interpretatur. Auctorem quidem sententiæ suæ citat Goldastum [Rer. Alaman., tom. I, p. 250.] , sed hic ipse dubitare videtur, quum illi incertum sit utrum Lindimacus idem sit fluvius, qui hodie Limmat vocatur. Quiquid sit Tugium, de quo Mabillon loquitur, oppidum est lacui sibi cognomini adjacens; nostra vero Tucconia, uti supra diximus, sita est ad lacum Tigurinum (Lac de Zurich).

[77] [circa lacum Turicinum,] Muratorius in Antiquitatibus Italicis medii ævi [T. I, p. 277. Edit. Mediol. 1773.] , dum Joan. Mabillonium corrigere tentat, in alium errorem incidit: Opinatur, ait, Clariss. Mabillonius nomine lacus Turicini intelligendum esse illum qui nunc Lago di Zurigo appellatur; Tucconiam vero sive Tuggen, non aliam esse regionem, quam quæ nunc Zug dicitur, auctoritate innixus Goldasti paria scribentis. Verum an hæc recte se habeant, illorum erit animadvertere, qui intimius norunt chorographiam ac eruditionem Helveticam. Neque enim Zug situm est ad lacum Turegi sive Zurigi; et contra quam censuerit Goldastus, Tucconiæ vocabulum exhibere potius videtur Toggemburgi terram, pro qua paucis ante annis acre bellum exarsit inter Zuriganam rempublicam et abbatem S. Galli, imo, uti verius habet Martinus Gerbert in sua Historia Nigræ Silvæ [Tom. II, p. 466.] , Catholicos inter et Protestantes cantones, ob rebelles abbati S. Galli Comitatus Toggenburgici subditos Protestantes. Sed ut ad rem nostram redeamus, nulla mihi Toggenburgici comitatus occurrit mentio circa hæc tempora; neque id mirum videtur, si probetur conjectura Ildelph. von Arx in Historia Pagi Sangallensis lensis [Gesch. des Cant. S. Gall., t. I, p. 245.] ; nomen scilicet illud derivari a viro Tochone appellato, ita ut Tochonis burgum dicendum sit: quemadmodum in Codice Diplomatico Alemanniæ Trud. Neugart [Chart. CXXXI, p. 114.] occurrit Tachinwillare, sive Tochonis mansio, hodie Toggweil in pago Turicino.

[78] [Wangis habitant,] Sed rem omnem expedit ipsa Charta barbare scripta; atque a Muratorio allata [Antiquit., tom. I, p, 276.] quam habet quoque Trudp. Neugart [Ch. CCCVI, p. 251.] sub anno 844: Muratorius vero ad an. 880 profert. Dicitur in ea S. Columbanus Wangis olim habitasse, qui locus hodie Wangen adjacet hodiernæ parochiæ rurali Tuggen. En verba diplomatis: Ego in Dei nomine Wolfarth conplacuit mihi in animo meo, ut aliquid de rebus meis pro remedio anime mee et parentorum meorum condonare deberem, quod et ita et feci. Hoc est in pago Turgauge, loco qui dicitur Wangas, prope marcha (Neug-marca) Reciæ, Basilica constructa, ubi sanctus Columbanus olim cum suis habitare volebat, modo Deo opitulante concedit nobis de suo sancto corpore Reliquias adhabere… Insuper aditiam (adjiciam) quidquid mihi de Rikero advenit in marcha Tuccunnie cum omni intecritate… Actum in puplice in loco qui dicitur Wangas, ubi ipsa ecclesia est constructa in honore Sancti Columbani, præsentibus quorum hic signacula continentur… Anno V regnante Ludovici rege, et sub Atone comite, octavo idus Augusti. Ego indignus Cunpertus presbiter scripsi et subscripsi. Nullum igitur dubium superesse potest, quin Tucconia, de qua in utraque Vita S. Galli agitur, sit locus hodierno vocabulo Tuggen appellatus, ad caput lacus Turicini, ubi Lindimacus influit, et Wangis, habitaculo S. Columbani conterminus.

[79] [deinde] Non diuturna fuit sanctorum virorum habitatio in Tucconia; cum enim hujus loci incolas a cultu idolorum revocare tentarent, discedere coacti sunt. Itaque ad Castrum Arbonam, antiquis Arborem Felicem dictum, atque in margine meridionali lacus Potamici (hodie Constantiensis) positum accedunt, excepti a Willimaro presbytero loci: a quo diriguntur Brigantium, civitatem quamdam dirutam vicinam illis locis orientem versus. Columbanus abba, ait Walafridus in Vita S. Galli c. VI, presbyterum interrogavit, si sciret aliquem in solitudine locum, in quo cellula fieri potuisset, custodiis aliquantulum regularibus opportuna. Hospes Sanctorum huic inquisitioni respondit: In hac solitudine locus quidam est antiquæ structuræ servans inter ruinas vestigia, ubi terra pinguis et fructuariis proventibus apta, montes per gyrum excelsi, eremus vasta et imminens oppido, planities copiosa victum quærentibus fructum laboris non negat. Illis igitur illuc ire cupientibus, paravit presbyter naviculam et imposuit remiges. Venerabilis autem abba cum comitibus Gallo et quodam diacono navem conscendens, invocato nomine Domini ad locum desideratum via recta pervenit.

[80] [Brigantii] Egressi de navicula oratorium in honorem S. Aureliæ extructum invenerunt, quod postmodum B. Columbanus in priscum renovavit honorem. Post orationem cum per gyrum cuncta lustrassent, placuit illis qualitas et situs locorum. Deinde, oratione præmissa, circa oratorium mansiunculas sibi fecerunt. Hæc ex Walafrido citare malui, quia conferri possunt cum Vita Anonymi infra edenda. Videntur autem subsistere non posse cum iis, quæ Jonas in Vita S. Columbani narrat n. 53; dicit enim: Dein perveniunt ad locum quem peragrans vir Dei non suis placere animis ait, sed tamen ob fidem in eis serendam inibi paulisper moraturum spopondit. Hunc locum interpretatur Joan. Mabillon [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p, 26.] esse Tucconiam, uti, ait, ex Walafrido Strabone infra in Vita S. Galli c. IV, memoratur. Sed pace doctissimi viri dixerim, quæ in sequentibus de eodem loco narrat Jonas, Tucconiæ convenire non possunt. In Tucconia enim nullo fructu laboravit Columbanus, dum Brigantina prædicatio uberes protulerit fructus.

[81] [majori cum fructu] Sterilem fuisse missionem euangelicam in Tucconia demonstrat Walafridus in Vita S. Galli c. IV, ubi, postquam narrasset deleta fuisse fana, oblationes demersas in lacum, pergit: Qua causa permoti gentiles, ira et invidia sanctos insectabantur, et communi consilio Gallum perimere voluerunt, Columbanum vero flagellis cæsum et contumeliis affectum de suis finibus proturbare… Post hæc non timore persecutionis perterritus, sed amore spiritalis lucri persuasus, contumacium sterilem turbam reliquit, ne inaniter arida corda diutius irrigaret, qui benevolis mentibus quam plurimum prodesse interim potuisset. Pergens ergo inde cum suis pervenit in castrum, quod Arbona vocatur. Hæc abunde probant inanes fuisse omnes S. Columbani labores in Tucconia. Verum Jonas l. c. postquam dixisset non placuisse viro Dei locum, addit tamen: Multi ergo eorum tunc per beati viri suasum ad doctrinam et ad Christi fidem conversi, baptismum consecuti sunt, aliosque etiam, quos jam lavacro ablutos error detinebat profanus, ad cultum euangelicæ doctrinæ monitis suis ut bonus pastor ecclesiæ seminibus reducebat sparsis… Vacante itaque Columbano cum suis penes Brigantiam urbem, duræ egestatis tempus obvenit. Locus ergo quem vir Dei non suis placere animis ait, est Brigantium, e quo amplam messem retulit. Itaque Claudius Fleury qui in sua Historia ecclesiastica [Hist. de l'Egl., lib. XXXVII, § VII.] Tucconios S. Columbani prædicatione conversos memorat, aperte Walafrido et auctori Anonymo Vitæ S. Galli contradicit.

[82] [euangelium] Verum si Jonas intelligi debet de Brigantino incolatu, alia emergit difficultas, quomodo scilicet Walafridus dicat placuisse qualitatem et situm locorum, quos Jonas, ut vidimus, displicuisse asserit? Sed hæc facile componuntur, si textum Walafridi et Anonymi consideremus. Omnes enim qui de Alemannico itinere S. Columbani scripserunt, in hoc conveniunt illum nullo pacto voluisse ibidem remanere. Rem accurate exponit Walafridus c. III: Cumque et ipsum (Theodebertum) rogaret, ut ad Agilolsum regem Longobardorum ejus jussu per Alamanniam duceretur, moleste ferens rex tantorum discessum virorum, pollicitus est eis intra terminos regni sui se reperturum loca venusta, quæ famulis Dei et ad incolendum essent commoda et ad instruendas verbo veritatis circumpositas nationes essent opportuna. Vir Dei semen verbi in cordibus gentium plantare desiderans, aliquantisper moraturum se promisit. Hæc postrema verba habet quoque Jonas, n. 51: Si pollicitationis tuæ adminiculum præbueris … quantisper me moraturum scias, ac probaturum si in cordibus gentium vicinarum fidem serere valuero.

[83] [prædicant,] Sed cum hac promissione stabat S. Columbano immotum consilium eundi ad Agilolsum in Italiam: hoc clare demonstrat Anonymus noster n. 4, quando dicit S. Columbanum respondisse Theodeberto, se petitioni ejus velle obtemperare, sed tamen firmiter habendo æstimatum iter (Italicum) nulla ratione velle dimittere. Non placebat igitur Columbano Brigantinum domicilium, quia constituerat adire Italiam; idem autem et placebat pro extemporali habitatione, brevi relinquenda, in qua tamen monasticam quam voverat vitam ducere poterat, et unde ad prædicandum Christi euangelium finitimis populis excurrere poterat.

[84] [et destructis idolis,] Joan. Lanigan in Ecclesiastica Historia Hiberniæ [Hist. of Irel., t. I, p. 288.] carpit Claudium Fleury [Hist. Eccl., l. XXXVII, § VII.] et Joannem Mabillon [Annal., lib. X, § LII, tom. I, p. 269.] , opinantes idem fuisse ædificium et oratorium S. Aureliæ, circa quod mansiunculas sibi fecerunt Columbanus et socii, ac templum, in quo tres imagines deauratæ sive idola affixæ erant. Quantum, ait, verba ejus anglica latine reddo, Walafridum, ex quo hæc narratio desumpta est, intelligo, erat templum istud paganicum, aut saltem, quando Columbanus Brigantium advenit, paganorum usibus deputatum. Fuerit fortassis olim ecclesia Christiana, cui adjacebat oratorium S. Aureliæ. Videtur id Walafridus insinuare, loquens de sacro altari, quod, quamvis neglectum, tamen in templo reperiebatur. Mabillon supponit templum fuisse ecclesiam S. Aureliæ dedicatam, illamque a Columbano fuisse reconciliatam. Sed si ita est, quomodo Walafridus dicit Columbanum istic collocasse Reliquias S. Aureliæ? Certe jam illic erant, si vera est opinio Mabillonii. Hæc Joan. Lanigan.

[85] [Reliquias S. Aureliæ] Meo quidem judicio recte interpretati sunt Walafridum Fleury et Mabillon. Nam postquam dixisset Columbanum et socios circa oratorium mansiunculas sibi fecisse, subdit: Repererunt autem in templo tres imagines æreas deauratas, parieti affixas, quas populus, dimisso altaris cultu, adorabat. Particula autem vi sua refertur ad oratorium, de quo sermo fuit. Cæterum omne dubium tollit Anonymus n. 7, qui eadem narrando dicit ecclesiæ Sanctæ Aureliæ honorem pristinum restitutum fuisse. En ejus verba: Fraternalis manus domicilia sibi illic præparavit, ac strenue Christum pro illo loco supplicavit. Tres ergo imagines æreas et deauratas superstitiosa gentilitas ibi colebat, quibus magis quam Creatori mundi vota reddendo credebat. Nempe desiderio destruendi eorum superstitionem vir Dei Columbanus jussit Gallo ad populum recitare sermonem, quia ille inter alios eminebat lepore latinitatis, necnon et idioma illius gentis… Igitur videntibus cunctis, sublatas imagines comminuit (Gallus) petris, atque in profundum dejecit maris (lacus). Tunc ergo pars populi confitendo peccata sua credidit, parsque irata et indignata cum furore abscessit. Nam et vir Dei Columbanus aquam benedixit, atque sanctificando loca contaminata, ecclesiæ Sanctæ Aureliæ honorem pristinum restituit. Quæ igitur de templo narrat Walafridus, hæc tribuit Anonymus oratorio S. Aureliæ, ut nullum supersit dubium unum et idem fuisse.

[86] [in altari reponunt:] Quam vero movet difficultatem Lanigan ex eo, quod S. Columbanus dicatur Reliquias in templo posuisse, proindeque aliud templum, aliud oratorium fuisse, facilis solutu est. Walafridus enim non dicit B. virum Reliquias S. Aureliæ in templum intulisse, sed in altari posuisse, quod prius neglectum, nunc pristino honori redditur. Notari quoque ab archeologis et rei liturgicæ studiosis meretur modus, quo Walafridus c. VI refert expiationem templi, a Columbano more quasi pontificali peractam: Beatus autem Columbanus jussit aquam afferri et benedicens illam, aspersit ea templum, et dum circumirent psallentes, dedicavit ecclesiam. Deinde invocato nomine Domini, unxit altare et Beatæ Aureliæ Reliquias in eo collocavit, vestitoque altari, Missas legitime compleverunt. Omnibus ita rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio. De S. Aurelia non attinet dicere; in hoc ipso tom. VII Octobris die præcedenti accurate Jacobus Bueus noster collegit, quæ ad hanc Sanctam pertinent. Quæ vero Schoepflinus [Alsat. illust., tom. I, p. 341.] opposuit, erudite submovit Anselmus Berthod in Vita S. Pantali ad diem XII Octobris [Tom. VI Octob., p. 65 et seq.] .

[87] [hæc Brigantina fundatio primum extemporalis] Hæc fundatio Brigantina cessit fœminis sanctimonialibus, si fides habenda est iis, quæ Majores nostri referunt ad diem XXX Januarii in Vita S. Haberillæ [T. II, p. 1033.] . Hoc monasterium ad Brigantii amnis in lacum Constantiensem influxum, amœnissimo loco situm, vocatur passim Alba Augia (Weissenau) et Major Augia (Mehrerau); quia est altera Alba Augia, quæ ad distinctionem Augia minor (Minderau) appellatur. Monasterium Augiæ majoris duplex olim fuisse, virorum scilicet et fœminarum, scribit subdubitans Bollandus noster, secutus, ut ipse dicit, Crusium Annal. Sueviæ ad A. 1097 [Tom. II, part. II, p. 297.] et Bruschium in Chronologia Monastica [p. 10.] . Crusius quidem dicit: A. 1098 abolitis monialibus, abbatiam monachorum fecit Udalricus Rhætorum et Brigantiæ comes. Fundationem monasterii Udalrico adscribit Joan. Mabillon [Annal. Ben., lib. LXIX, § LXXXII, tom. V, p. 363.] , quasi tunc primum condi cœpisset, quod diu ante hoc tempus extitit, ut videre est in Gallia Christiana [Tom. V, col. 970.] , in qua multi numerantur abbates ante hunc annum. Franc. Petrus in Suevia Ecclesiastica [p. 199.] et Bruschius l. c. innovatam dicunt fuisse abbatiam ab Udalrico, non vero fundatam. Cæterum, uti Bruschius et Crusius volunt, fuisse cœnobium monachis et monialibus commune, nullum equidem invenio argumentum, quo opinio fulciatur. Fuerunt, uti fidem faciunt catalogi in Gallia Christiana l. c., initio abbatissæ, post abbates: successionem video, neutiquam vero confusionem.

[88] [sub S. Columbano,] In Historia rei literariæ Ord. S. Ben. Oliverius Legipontius [Tom. IV, p. 539.] , quem calculo suo approbare videtur Alb. Butler in Vitis Sanctorum ad XXI Nobris, facit fundatorem Augiæ Brigantinæ Majoris S. Columbanum, atque vadem suæ sententiæ adducit Apronianum Huber, Brigantini cœnobii priorem; qui a S. Rituum Congregatione obtinuit, uti festum S. Columbani celebraretur deinceps in suo monasterio sub ritu duplicis primæ classis cum Octava: insuper et Clemens XII indulgentias plenarias in perpetuum concessit visitantibus Augiensem ecclesiam in ejusdem Sancti festo. Non potui mihi procurare Aproniani Huber scriptum; sed meo judicio, ex litteris ad Legipontium datis, aliud non probavit Apronianus, quam S. Columbanum incoluisse Brigantium, et id quidem triennio, quod ostendimus supra n. 67 saltem ad biennium coarctandum esse. Neque aliud obtinuit a S. Rituum Congregatione, quæ permisit, ut in lectionibus II. Nocturni XXIV Novemb. post verba: ad lacum Brigantium consedit, quæ in monastico breviario habentur, adderentur sequentia: Sanctæ Aureliæ templum hic inanium deorum cultu profanatum post simulacra ejecta solemni ritu expiavit. Cella exinde prope idem templum constructa, cum suis commilitonibus triennio fere commoratus, ethnicorum superstitiones per ea loca substulit, inde a gentilibus exulare coactus, in Italiam … profectus est, etc. Hæc apprime cum historia SS. Columbani et Galli conveniunt: sed nullatenus fundationem Augiensis monasterii S. Columbano adscribunt.

[89] [evasit dein perpetua opera S. Galli,] Potiori jure Brigantina fundatio S. Gallo videtur adscribenda. Nam antiquiora Augiensis cœnobii monumenta hunc indigitant, utpote qui S. Haberillæ sive Habriliæ vestem monasticam dederit, eamdemque cæteris antistitam præfecerit. Bollandus noster ad XXX Januarii l. c. scripturam refert vetustate ita oblitteratam, ut legi modo non possit. Sententiam ejus fuisse hanc retulerunt, qui legerant: B. Haberilla eremita, de post Ordinis S. Benedicti, abbatissa cellæ suæ cum multis sacris virginibus Deo servivit. Habitum e S. Galli manibus, qui tunc temporis cum aliis discipulis et sociis Brigantii morabatur, suscepit; et hic sepulta multis claret miraculis. S. Gallo confirmatur quoque Brigantina fundatio ex eo quod S. Columbanus numquam habuerit in animo, ut vidimus supra n. 83, manere in Alemannia, imo ne voluisse quidem ut vel unus e sodalibus illic hæreret, cum solum S. Galli morbus ejus profectionem impedierit. Quæ cum ita sint, quis putet S. Columbanum, virum prudentem, monasterium fundasse brevi derelinquendum absque aliquo solatio aut consilio, in medio gentis adhuc barbaræ nec ad integrum conversæ?

[90] [cui proin fundatoris titulus competit.] Hæc rationum momenta mihi tam valida videntur, ut omnem abrogent fidem narrationi Aproniani Huber, si tamen evincere tentarit sententiam, quam profert Franc. Petrus in Suev. Eccles. l. c.: S. Columbanum novo cuidam et quidem ad normam Luxoviensis illius monasterio condendo manus admovisse pro perpetua (uti tunc putabant) habitatione istic loci stabilienda. Neque thesi huic patrocinatur decretum S. Rituum Congregationis, concedentis festum, etc. Nam ex praxi Romana certum est, S. Congregationem per concessionem Officii, et Romanum Pontificem per indulgentias, nullatenus habere ratas opiniones historicas expositas in precibus porrectis: ut videre est in Prosp. Lambertini de Beatificatione et Canonizatione servorum Dei [Lib. IV, part. II, cap. X, num. 18 et cap. XXV, num. 54.] et in nostris ad Vitam S. Dionysii Ep. IX Octob. [Tom. IV Oct., p. 970, n. 73.] . Ad has gratias obtinendas suffecerit pietas monachorum Augiensium et populi Brigantini, quæ præcipue movere solet Romanum Pontificem et sacra tribunalia.

§ VIII. S. Gallus eremum incolit, sanat Cunzonis Ducis filiam Fridiburgam, episcopatum Constantiensem recusat.

[S. Columbanus, in Italiam proficiscens,] Uterque Auctor Vitæ S. Galli scribit: Cum proficiscendi (in Italiam) tempus instaret, verbis utor Walafridi c. IX, B. Gallum repentina febris invasit. Unde abbatis sui pedibus advolutus, indicavit se infirmitate vehementi laborare, et ideo iter propositum non posse perficere. Ille vero existimans eum, pro laboribus ibidem consummandis amore loci detentum, viæ longioris detrectare laborem, dicit ei: “Scio, frater, jam tibi onerosum esse tantis pro me laboribus fatigari: tamen hoc discessurus denuntio, ne, me vivente in corpore, Missam celebrare præsumas.” Et cum ei licentiam per se conversandi dedisset, viam ingressus est abeundi. Eadem quoad sensum habet Anonymus n. 9; attamen S. Columbanus ipsa vultus serenitate responsi brevitatem atque adeo severitatem mitigasse videtur: etenim habet Anonymus: Cum hilaritate animi dixit: “Si laborum meorum particeps fieri non vis, diebus meis Missam non celebrabis.”

[92] [S. Gallum infirmum, SS. Sacrificio interdictum] Hanc narrationem tamquam fabulosam rejicit Joan. Lanigan [Hist. of Irel., t. II, p. 291.] , duabus maxime ductus rationibus; quia Columbanus is non erat, qui facile deciperetur, aut de amico tam sancto et caro male suspicaretur; deinde quia Jonas antiquior et longe majoris auctoritatis quam Walafridus, nihil hujusmodi narrat. Hæc Lanigan: cujus tamen rationes tanti non sunt, ut in dubium vocemus rem, non solum a duobus Vitæ scriptoribus, quorum unus subæqualis erat, narratam, sed etiam in Vita S. Deicoli XVIII Januarii [Tom. II Januar., p. 202 num. 11.] consignatam; quin et ipse S. Gallus hoc S. Columbani interdictum allegat, ne invitus ad sedem Constantiensem assumeretur, uti narrant Walafridus cap. XIX et Anon. n. 19. Imprimis silentium Jonæ nihil probat, quia nimium probat. Non dicit S. Gallum in Alemannia remansisse; attamen contra mentem ipsius Lanigan concluderetur S. virum in Italiam transmigrasse. Deinde hæc a S. Columbano inflicta pœna, cum Acta S. Galli potius attingeret, merito ab Jona tacetur, qui cæterum non multa de illo habet.

[93] [in Alemannia relinquit:] Altera ratio, qua insinuatur S. Columbanus non facile decipi potuisse, non magni momenti est: quis enim quantumvis sanctus, sagax, prudens, qui non quandoque aliquid humani patiatur; exemplo nobis sit controversia S. Hieronymi cum S. Augustino. Quod vero probabile non est S. Columbanum male de amico caro sanctoque suspicatum fuisse; facile concedam, illum brevibus verbis a S. Gallo de vera gravique infirmitate convictum fuisse, proindeque in pace et caritate ab illo discessisse: sed quisquis libros vitæ spiritualis et monasticæ, tractantes de obedientiæ virtute, vel a limine salutarit, sciet ad experimentum et meritum obedientiæ sanctioribus viris non raro graves pœnas imponi, etiam propter defectum non culpabilem: unde mirandum non est inflictam a S. Columbano pœnitentiam etiam post conciliatam pacem perseverasse.

[94] [hic, restituta valetudine,] Post discessus, ait Walafridus c. IX, magistri et sociorum, Gallus retia sua et sagenam navi imponens, (rei enim piscatoriæ vacabat ex officio in extemporali monasterio Brigantino, c. VI), ad Willimarum presbyterum venit, et cum obtulisset ei retia, inter lacrymas et suspiria retexuit omnia, quæ gesta fuerant circa fratres suos. Deinde infirmitatis suæ causas aperiens, rogavit eum, ut sui curam dignaretur habere. Qui suscipiens eum cum omni charitatis obsequio, domum vicinam ecclesiæ ejus necessitati concessit, et duobus clericis suis Magnoaldo et Theodoro hanc sollicitudinem commendavit, ut cum omni diligentia ejus recuperationi servirent. Exactis aliquot diebus, Domino qui medicus est verus medelam impertiente, cœpit sumere cibos, et per incrementa temporum confortatus, perfectam indeptus est sanitatem. In Vita S. Magni, qui idem est Magnoaldo hic laudato, VI Septembris [Tom. II Septemb. p. 700.] dicitur Hibernus ex regio sanguine, et quidem cum S. Columbano jam monachus ex Hibernia transmigrasse. Idem de S. Magno et Theodoro asserit Præfatio cantilenæ de S. Gallo [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 33.] . Hæc jam refutarunt nostri in citata Vita S. Magni [p. 715, n. 75.] . Cum Walafrido consentit Anonymus n. 10, qui dicit a Willimaro jussum esse duobus clericis Maginoldo et Theodoro, ut sollicitudinem ejus (Galli) habuissent. Si socii S. Columbani fuissent, monachi potius dicerentur, quam clerici.

[95] [et duce Hilteboldo diacono,] Antequam ad incolatum S. Galli in eremo propius accedamus, operæ pretium fuerit, ipsam historiam, prout a Walafrido c. X et seqq. refertur, ante oculos ponere: est enim multis difficultatibus impedita, ita ut aliqua tamquam fabulosa a recentioribus respuantur. Diaconus itaque sæpedicti presbyteri (Willemari), nomine Hilteboldus, omnes eremi semitas notas habebat et secessus; solebat enim piscium et accipitrum causa capiendorum sæpius solitudinem pervagari et secreta locorum usu quotidiano perdiscere. Huic cum vir sanctus familiaritatis suæ gratiam præstitisset, quæsivit ab eo, an invenisset umquam in solitudine locum aquis abundantem puris et salubribus, planitie stratum et humanis cultibus opportunum. Desiderio, inquiens, animi ferventis exæstuo, cupiens in solitudine ducere dies huic vitæ concessos, juxta quod Psalmista pronuntiat dicens: Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Expectabam eum qui salvum me faceret, et reliqua. Diaconus respondit: Hæc, o Pater, solitudo aquis est infusa frequentibus, asperitate terribilis, montibus plena præcelsis, angustis vallibus flexuosa, bestiis possessa sævissimis.

[96] [aptam solitudinem] Nam præter cervos et innocuorum greges animalium, ursos gignit plurimos, apros innumerabiles, lupos numerum excedentes, rabie singulares. Timeo igitur, ne, si te illuc induxero, ab hujusmodi hostibus devoreris. Ad hæc vir sanctus, Apostoli, inquit, sententia est: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Qui Danielem liberavit de lacu leonum, potest et me eripere de manu bestiarum. Cui Diaconus hæc respondit: Mitte in peram tuam cibaria et rete parvissimum, cras enim introducam te in eremum; et si inveneris locum tibi acceptabilem, age gratias Deo, et præcepti Dominici comple rigorem… Igitur vir beatus die eodem jejunus permansit, et usque ad alterius diei diluculum in orationibus pernoctavit… Dum autem lucifer suo processu noctis latibula detexisset … atheta Dei ea, quæ ductor suus dixerat secum adsumens, cum orationis benedictione, illo præeunte, viam aggressus est. Cumque per totum diem iter agerent, circa horam nonam dixit diaconus: Pater hora refectionis jam instat, sumamus paululum panis et aquæ. Noluit vero tunc quidpiam cibi sumere vir Dei, quod pœnitentiæ exemplum imitaturum se diaconus professus est.

[97] [quærit et invenit:] His dictis, cœperunt iter agere festinato, quia dies jam declinabat… Venerunt autem ad quemdam fluviolum, qui Stemaha (Steinaha) nominatur: ambulantesque per decursum ipsius, dum venissent ad rupem, de qua idem cum impetu descendens gurgitem facit spatiosum, ubi viderunt plurimos pisces, et imponentes retia sua, ceperunt eos. Igne deinde succenso diaconus pisces assavit et panem posuit super peram. Beatus autem Gallus dum orandi gratia modicum ab illo divulsus esset, inter condensa veprium frutecta ambulans, et pede hærens, ad terram corruit. Quod diaconus videns, accurrit ut sublevaret prostratum. Sed vir Dei præscius futurorum: Sine me, ait, hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Et cum post orationem surrexisset, sumens virgam colurneam, fecit crucem et fixit in terram. Habebat autem pendentem collo capsellam, in qua continebantur Reliquiæ Beatæ Dei Genitricis Mariæ et Sanctorum Martyrum Mauricii et Desiderii. Quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaconum, et prostraverunt se pariter in oratione… Finita oratione … cum gratiarum actione cibum sumpserunt, rursumque Deo gratias exhibentes, straverunt se in terra, ut aliquantulum requiescerent…

[98] [sed brevi,] Nocte exacta … diaconus ait: Pater mi, quid facturi sumus hodie? At ille respondit: Obsecro te, fili, ne moleste feras quod dico. Quia Dominus nos fecit quod quæsivimus invenire, hunc etiam diem in loco ducamus. Transacto die, S. Gallus cum diacono adhuc per triduum in oratione perseveravit. Quarto itaque die eremo digrediens, domum revisit presbyteri et inter amicæ salutationis officia, gratias Deo pro omnibus bonis quæ ei ostendit, cum debita laude persolvit. Presbyter autem suscipiens illum cum gaudio, jussit mensam apponi… Ex illo die et deinceps habuerunt eum sicut prophetam et virum sanctum, quotidie meritorum ejus magnitudinem per vitæ illius asperitatem et virtutum studia metientes. Interea illis commanentibus, nuntius venit ad presbyterum indicans Constantiensem episcopum, Gaudentium nomine, de hac vita migrasse. Hoc audito, unanimo fervore pro requie defuncti Pastoris precibus et lacrymis institerunt. Septima post hac die Gunzonis ducis epistola venit ad presbyterum, præcipiens illi, ut die duodecimo ad Iburningas villam veniret, et virum Dei secum adduceret. Nam filiam ejus nomine Fridiburgam, quæ illi erat unica, singulari pulchritudine fulgens, spiritus invasit malignus… Hanc ob causam pater ejus nuntios misit ad regem Sigibertum Theodorici filium, qui eam habuit desponsatam, ut ei nuntiarent quidquid circa puellam agebatur.

[99] [a Gunzone Duce] Rex vero cum omni festinatione misit duos pontifices, de quorum meritis potissimum præsumebat, cum donis regiis ad puellam, ut eam medicamine orationum a furoris vesani languore sanarent. Igitur Willimarus presbyter volens tempore per epistolam definito ad ducem venire, dixit Beatissimo Gallo: Scis ducis mandatum: eamus ad illum. Et ille: Tuum est, inquit, hoc iter, non meum. Tu ergo proficiscere. Quid mihi cum principibus sæculi? Nam in eremum unde exivi revertar. Noli, ait, ita agere, sed perge mecum, ne forte dux, qui in vexatione filiæ nimium contristatur, ira commotus mittat satellites, teque vinctum illuc faciat perduci. Vir Deo plenus respondit: Vadam prius ad cellulam meam, ut provideam utilitatem fratrum, qui ibi sunt Domino servituri. Hoc idcirco dixit ne ad principem iret. Et consurgens ad electæ pridem habitationis locum miles Domini tendebat egregius. Sequenti die fratribus qui secum erant interdixit, ne quis eorum cuipiam quo pergeret indicaret. Sed etsi curiosius interrogati fuissent a quoquam, jussit ut eum per epistolam magistri sui ad Italiam dicerent invitatum. His dictis sumens secum duos de discipulis suis, per solitudinem Rætiam Curiensem commeavit. Cumque proximum montem transcenderent, venerunt in eremum quæ Sennia nominatur, indeque ad proximum vicum qui dicitur Quaradaves digressi, repererunt ibi Joannem diaconum, virum justum et Deum timentem: isque recepit eos hospitio et omni fovet humanitatis obsequio. Finxerunt enim se de longe venisse, et apud eum manserunt septem diebus.

[100] [licet invitus vocatur,] Porro cum supradictus presbyter, hospes Sanctorum, audisset virum Dei de cellula discessisse, navem conscendens, ad ducem transfretavit, et quæ circa hominem Dei facta fuerant, indicavit. Dux vero ut cito reverteretur, illi imperavit, et missis post virum Dei legatis, eum advenire devote rogaret (rogavit?). Et adjiciens: Si enim, inquit, per ejus orationem filiam meam Dominus a dæmonio liberaverit, dabo illi pontificatum Constantiensis Ecclesiæ, et insuper eum copiosis præmiorum muneribus honorabo. Ille promittens, se ut jubebatur acturum, sicubi eum qui desiderabatur invenire potuisset, ratem petens ad propria remeavit. Miserat interea rex duos episcopos, qui laboranti puellæ nihil opis suis precibus conferre valuerunt. Presbyter vero cum secundum jussionem ducis, virum Dei fuisset e vestigio prosecutus, reperit eum in spelunca, animum suum lectionis consolatione pascentem: et accedens salutavit humiliter, et dixit ad eum: Ne timeas, serve Dei, ad ducem venire: sub testificatione enim jurisjurandi promisit, se nullam tibi irrogaturum injuriam: sed et cum posueris manum tuam super caput puellæ, et ab ea per orationes tuas spiritus immundus abscesserit, in sede Constantiensi pontificatus te sublimabit honore. S. Gallus accedit tandem ad ducem, et post orationem, videntibus qui aderant exivit de ore puellæ quasi avis nigerrima et horrore terribilis. Hora eadem sana surrexit, et a viro Dei gaudens gaudenti reddita est matri.

[101] [et, sanata Ducis filia,] His ita patratis, dux jussit ei offerri dona, quæ Rex puellæ transmiserat, et insuper ut apicem pontificatus gradus dignaretur adsumere postulavit. Ad quod vir beatus ita respondit: Vivente Domino et Patre meo Columbano, interdictum altaris officium non usurpabo, nisi ab illo permissus. Quare hujus regiminis pondus, quod offers, subire non possum: quod si hoc indubitanter fieri cupis, sustine interim, donec mittam epistolam ad abbatem meum ad insinuandum illi voluntatem tuam: et si ejus permissum cognovero, tunc demum oblatum curæ pastoralis onus suscipiam. Et dux ad illum: Bene, inquit, dixisti, fiat secundum verbum tuum. Et dimisit eum in pace. S. Gallus distributis in pauperes donis auri et argenti regiis, ædificatoque monasterio opera præfecti Arbonensis, misit epistolam ad Joannem diaconem, rogans eum ad se venire. Qui cum dilecti magistri litteras accepisset, tulit quod pro benedictione offerre poterat… Cui interroganti virum sanctum de prosperitate itineris ejus (in Uberlingas), ille respondit: Divina nos præveniente misericordia et subsequente, cuncta prospere provenerunt. Nam cum summa gratulatione suscepit nos princeps, et eripuit Deus filiam ejus a dæmonio, et ipse dedit nobis dona non modica, et insuper obtulit mihi episcopatus honorem: ego vero non consensi suscipere ante præceptum abbatis mei. Ergo, fili, acquiesce consiliis meis; esto mecum, et lege divinæ libros scientiæ, et docebo te, cooperante gratia Dei, intelligentiam Scripturarum. Cecidit autem diaconus ad pedes ejus gratias agens, fecitque redire in sua pueros, qui secum venerunt; ipse vero remansit apud virum venerabilem, et ille cœpit eum introducere in cellaria Scripturarum, ostendens ei novi et veteris occulta Testamenti. Superna itaque illustratus clementia tanti magisterii profecit instantia, adeo ut in omni scripturæ divinæ latitudine nobiliter eruditus, laboris paterni fructus ostenderit.

[102] [episcopatum Constantiensem] Narrat deinde Walafridus quomodo Fridiburga ad Sigibertum adducta, ejus accedente consensu, ex consilio S. Galli cœlestem sponsum terreno prætulerit: Per idem tempus, pergit Walafridus, Joannes diaconus perseverans apud venerandum patrem, prudentiam quæ in eo cœlitus abundabat, studio sitienti potavit, in absolutione dumtaxat difficilium Scripturæ divinæ quæstionum et intemeratæ sidei ratione… Gratia illustratus divina, quidquid vel visu vel auditu percepit, altæ memoriæ et (ut ita dixerim) armario cordis celer inseruit, et sub hujus magisterii disciplina cum omni mansuetudinis et humilitatis custodia triennium duxit. Post hæc dux sæpe jam dictus per epistolam suam virum Dei rogavit, ut ad Constantiam oppidum perveniret ad eligendum, qui eidem sedi præficeretur, antistitem. Advocavit autem Augustudunensem et Viridunensem episcopos cum multitudine clericorum. Nemidonæ etiam, quæ a modernis Spira vocatur, venire fecit episcopum; nec non per nuntios et epistolas suas totius Alamanniæ presbyteros, diaconos, universasque clericorum copias generaliter die denominata, proxima Paschæ Dominica, apud Constantiam convenire præcepit: ipse quoque cum principibus et comitibus suis huic intererat conventui.

[103] [ad Joannem discipulum] Cumque hæc synodus tantæ multitudinis celebraretur accessu, et trium spatio denuntiaretur futura dierum, Beatissimus Gallus divino plenus consilio, adsumptis Joanne et Magnoaldo diaconatus officio sublimatis, perrexit ad oppidum; ingressoque eo locum concilii, Dux … admonuit Pontifices et omnem clerum, ut juxta saluberrima Canonum decreta rectorem Ecclesiæ providerent. Cœperunt autem omnes clerici ad invicem dicere: Gallus iste testimonium habet bonum ab omnibus, qui ejus vitam noverunt: in Scripturis divinis scientiæ culmen obtinet, et in omni vitæ honestate sapientiæ luce refulget, justitiæ autem vitæ castitatem corporis sociat, mansuetudinem cum humilitate possidet, continentiæ vero salutari patientiam jungit. Largitor est eleemosynarum, orphanorum pater, in viduarum solatiis alacer. Hunc omnium virtutum sectatorem decet esse pastorem populorum. His auditis, dux dixit ad illum: Audis, quid isti loquuntur et affirmant? Sanctus Pater respondit: Bene quidem dicunt, utinam verum esset, quod fatentur. Cum autem ad invicem talia tractant, nesciunt in Canonibus esse prohibitum, ne aliqui, de locis suis commigrantes, aliis facile ordinentur in locis. Est vero mecum diaconus quidam nomine Joannes, vicinorum indigena locorum, cui merito testimonium, quod isti mihi dederunt, potest aptari. Hunc divino credens electum judicio, vobis offero promovendum.

[104] [transfert.] Cumque hac attestatione vir sanctissimus in Joannem cunctorum concitaret amorem; (neque enim aliud de illo credere poterant, quam quod vir Deo carus adseruit); dux diaconem venire fecit in medium. Tu es, inquiens, Johannes diaconus? Et respondit: Ego plane. Unde, ait, ducis propaginem generis? Et dixit: In Rætia Curiensi mediocri natalium dignitate sum procreatus. Dux vero ad illum: Potesne, inquit, pontificalis infulæ pondus subire? Tunc venerabilis Gallus se pro filio responsurum promisit. Et dum hæc mutuo sermonum commercio pertractarent, subtraxit se diaconus, et fugiens, latibulum quæsivit in ecclesia S. Stephani Martyris, quæ est extra oppidum. Secuti sunt autem sacerdotes cum plebe, et apprehensum lacrymis perfusum felicibus, licet renitentem in præsentiam pontificum pertraxerunt et ducis, et levaverunt omnes pariter vocem, dicentes: Johannem elegit sibi Dominus pontificem hodie. Et respondit omnis populus: Amen. Episcopi itaque duxerunt eum ad altare et sollemni benedictionis officio ordinaverunt antistitem. Refert deinde Walafridus S. Gallum ad frequentem clerum et populum verba fecisse, Johanne episcopo vernacule interpretante, et tandem bene longam narrationem concludit his verbis: Magister paterna sollicitudine, precibus et consilio salutari matheten refovebat, ille vero paterno honore et omni necessitatum subsidio didascalum sublevabat. Sicque sacra piorum societas aucto crescebat honore et multiplicato commendabatur amore.

[105] [Fridiburgæ nuptiæ,] Non pauca sunt in hac historia, quæ fabulosi aliquid sapiunt, aut ægre cum chronologia et historia conciliari possunt. Propterea oportuit factorum seriem ob oculos ponere; illamque conferre juverit cum narratione Anonymi, non multum a Walafrido discrepantis. Imprimis ad fabulas amandant eruditi nuptias Fridiburgæ cum Sigiberto, filio Theodorici, nimium juveni ut uxorem duceret. Deinde ex Walafridi narratione consequeretur sedem Constantiensem saltem triennio vacasse; nam S. Gallus in Rhætiam fugiens, ne cogeretur adire aulam Gunzonis, qui episcopatum promiserat, si filiam curasset, occurrit Joanni diacono, quem triennio instructum proponit promovendum ad episcopalem dignitatem. Hæc omnia ita intricata sunt, ut illa nec viri amplissimi, ait Trudpert. Neugart [Episcopat. Constant., p. 34.] , Vallesius, Mabillonius, Cointius, Schoepflinus, Gerbertus in ordinem redigere quiverint. Ita libere opinari fas fuit, quamdiu credebatur Walafridus auctor narrationis; cum enim duobus sæculis a S. Gallo distaret, facile sibi quisque persuadere poterat fabulis quibusdam historiam S. Galli aspersam fuisse. Sed cum Anonymus centum annis antiquior eadem facta referat, illa neganda non sunt; sed potius tentandum est, ut in eum ordinem redigantur, qui cum reliqua historia conciliari possit.

[106] [exclusis duobus cognominibus,] Summa difficultas est in nuptiis Sigiberti cum Fridiburga Gunzonis filia. De his nuptiis nihil omnino dicit Pseudo-Theodorus in Vita S. Magni [T. II Sept., p. 741, n. 19.] ; sed solum narrat Fridiburgam, Gunzonis filiam unicam, energumenam liberatam. Optime solveret intricatam quæstionem hoc Actorum silentium, nisi eadem tam fœdis mendis scaterent, quoties Walafridum ducem deserunt. Inhærendum igitur est huic scriptori et Anonymo, nisi in manifestum nos errorem inducant. Porro tres erant circa hoc tempus principes regii, nomine Sigiberto insignes: nulli tamen eorum narrata a Walafrido convenire posse autumant eruditi. Mabillon in notis ad Vitam S. Galli [Sæc. II, p. 238, n. b] mavult Fridiburgam nupturiisse Sigiberto, Dagoberti filio. Verum cum hæc acciderint ante mortem S. Columbani, scilicet ante A. 615, ut ex responso S. Galli episcopatum recusantis patet, Sigiberto Dagoberti filio tribui non possunt. Si igitur Sigiberto, Theodorici filio, obstat ætas duodennis, obstare magis debet Sigibertum Dagoberti filium necdum natum fuisse: teste vero Fredegario in Chronico c. LIX [Ap. D. Bouquet, t. II, p. 437.] , in lucem editus est hic Sigibertus A. VIII regni patris sui, id est an. 629 vel 630. Dicit quidem Meurisse, Episc. Madaurensis in Historia episcoporum Metensium [Hist. des Eveq. de Metz, p. 104.] , sponsum Fridiburgæ fuisse Sigibertum Dagoberti filium; hunc omnia Diplomata Monasterii S. Martini designare: sed præter rationes supra allatas nullum diploma citat, unde recte judicari possit. Erat tunc in Galliis alius Sigibertus, postea A. 631 orientalium Anglorum rex, homo, ait Beda [Eccles. Hist. Angl., lib. III, cap. XVIII.] , bonus ac religiosus, qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lavacrum baptismi percepit, et in patriam reversus, etc. Sed ut nihil dicatur de ætate hujus Sigiberti, qui natu minor, fratri suo Eorpwaldo in juventutis flore anno 631 defuncto, successit rex Anglorum orientalium [Cfr Joan. Lingard. Hist. d'Auglet., ch. II, tom. I, p. 104. Edit. Lovan.] , obstat etiam id a Walafrido relatum: nempe sponsum Fridiburgæ regem Austrasiæ fuisse, quippe qui, audita ejus mirabili sanatione, jussit, c. XXI, fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat, per auctoritatem regiam obtineret: similia habentur aliis in locis, quæ indigitant sponsum virginis Austrasiis imperasse. Erat autem Sigibertus Anglus extorris et fugitivus.

[107] [stare possunt] Exclusis duobus hisce Sigibertis, restat tertius, Theodorici filius. Sed huic quoque præjudicium creat ætas undecim vel duodecim annorum, utpote qui, teste Fredegario in Chron. c. XXI [D. Bouquet, tom. II, p. 421.] , anno VI vel VII regni patris sui, id est A. 601 vel 602, natus fuerit. Hæc ætas obstaret quidem consummationi matrimonii, nullatenus vero consensui, qui solus sufficit, ut verum, legitimum ratumque habeatur matrimonium. Dicit quidem Car. Sebastian. Berardi in suis Commentariis in Jus Ecclesiasticum [Tom. III, p. 81.] matrimonia impuberum validari solum cœpisse circa finem sæc. XII: qui vero citatur in Decretalibus textus Nicolai I, c. II, de Despons. impub. (IV 2) videtur corruptus fuisse, adjecta clausula finali: Districtius inhibemus, ne aliqui, quorum uterque vel alter ad ætatem legibus vel canonibus determinatam non pervenerit, conjungantur: nisi forte aliqua urgentissima necessitate interveniente, utpote pro bono pacis talis conjunctio toleretur. Non est nostri instituti inquirere quod momentum insit rationibus a doctissimo Berardo allatis, tum l. c. tum in Gratiani Canonibus c. LXXVII. Videntur enim negativæ esse, nisi tamquam argumentum positivum afferatur, quod dicit in suis Commentar. l. c.: Ex jure naturæ conjugium contrahere prohibentur, quicumque caussa ætatis … coire non possunt vel assensum præstare. Deinde asserit impuberibus, sive quia iis deest vera perfectaque consensio, sive generandi potestas, obesse impedimentum, quod, cum ad matrimonii substantiam referatur, in causa est, ut matrimonium … irritum penitus sit habendum.

[108] [cum Sigiberto Theodorici filio;] Hæc nimium probare videntur: sequeretur enim neque hodie Ecclesiam dispensare posse in hujusmodi impedimento, utpote quod ad essentiam rei, proindeque ad jus naturale pertineret: cum igitur in hodierno jure probentur nuptiæ contractæ ab impuberibus, quorum illa est ætas, ut consensum validum præstare possint, sequitur id genus impedimenti revocandum esse ad legem positivam, quam Ecclesia pro opportunitate temporum, locorum et personarum mutare potest [Cfr Canonistas passim. Schmalzgrueber, lib. IV, Jur. Eccles., tit. II, n. 49.] . Certe ipse S. Augustinus matrimonium impuberis impossibile non judicabat, cum scribens ad Benenatum, uti videtur, episcopum, dicit quidem in epist. CCLIV, al. CCXXXIII [Oper, tom. II, p. 881. Edit. Paris. 1679.] puellam, quæ in matrimonium petebatur, in ea ætate esse, ut si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dare vel promitti deberet; sed adjungit deinde alia, v. g. nesciri utrum nubere velit, habere puellam materteram quam consulere oportuit, tandem, fortassis et apparituram matrem, cujus voluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura præponit. Quibus postremis verbis insinuare videtur, quod si mater consentiret matrimonio, ratum esse posse filiæ infra pubertatis annos matrimonium.

[109] [neque his obstant ætas sponsi duodennis;] Occurrit etiam hujusmodi matrimonii sive sponsalium exemplum in Vita coæva S. Gertrudis, abbatissæ Nivellensis, XVII Martii [Tom. II Mart., p. 594, n. 2.] : Hoc primum, inquit biographus, electionis ejus in Christi servitio initium fuit, sicut per justum et veracem hominem comperimus, qui præsens ibi aderat, quia dum Pippinus (Landensis) genitor suus regem Dagobertum in domo sua ad nobile prandium invitasset, advenit ibidem unus pestifer homo, filius ducis Austrasiorum, qui a rege et a parentibus puellæ postulavit, ut sibi ipsa puella in matrimonium fuisset promissa secundum morem sæculi. (Aliud exemplar habet: jungeretur secundum sæculi dignitatem). Propter terrenam ambitionem et mutuam amicitiam placuit regi; et patri puellæ suasit, ut in sua præsentia illa cum matre fuisset evocata. Illis autem ignorantibus propter quam caussam rex vocaret infantem, interrogatur inter epulas a rege, si illum puerum, auro fabricatum sericis indutum, voluisset habere sponsum. Illa autem quasi furore repleta, respuit illum cum juramento et dixit: Quia nec illum nec alium terrenum, nisi Christum Dominum volo habere sponsum; ita ut ipse rex et proceres ejus valde mirarentur super his, quæ a parva puella ex Dei jussione dicta erant. Ille vero puer recessit confusus, iracundia plenus. Hæc egit S. Gertrudis decennis [Tom. II, p. 595, not. c.] ; et proinde ætas duodennis Sigiberti non videtur obstare ejus matrimonio cum Fridiburga contracto. Quinimo canonistæ docent esse casus, in quibus malitia supplet ætatem [c. XIV de Desponsat. impub. (IV. 2.)] , et annos undecim sufficere, ut quis aptus quandoque ad matrimonium censeatur [Ferraris Biblioth. Canon. Verbo, matrimonium, art. II, n. 22 et seqq. et n. 35 et seqq. Schmalzgr., 1. c. 52.] .

[110] [aut bellorum civilium] Sed præter ætatis præjudicium, alia accumulat argumenta contra Sigiberti nuptias Hadr. Valesius [Rer. Franc., t. II, p. 571.] : Atque etiamsi, ait, gratis concederemus eum puberem fuisse, tamen adeo quiete et secure de contrahendo matrimonio cogitare non potuit, statim post Theodorici patris sui mortem a Chlotario oppugnatus, a Brunichilde proavia missus in Germaniam ad Toringos, etc. Hæc et reliqua, quæ deinde examinabimus tanti non sunt ut auctoritatem Anonymi elevent; maxime si consideremus, quo loco res Sigiberti Austrasii tunc essent. Ex Fredegarii Chronico c. XXXIX [D. Bouquet, t. II, p. 429.] habemus: Brunichildis, defuncto Metis Theodorico, Sigebertum in regno patris instituere nititur. Mittit legatos ad Clotarium, ut regno Theodorici excederet, respondet Clotarius judicio Francorum controversiam dirimendam. Quid igitur miri in his factionibus, patronos sibi quæsivisse Brunechildem et Sigibertum? hunc uxorem sibi petiisse filiam Gunzonis ducis Alemannorum, populi bellicosissimi? cum hisce nuptiis auxilium et refugium sibi paraverit. Certe hic casus occurrit in jure canonico prævisus [c. II de Desponsat. impub. (IV. 2.)] : Aliqua urgentissima necessitate interveniente, … talis conjunctio toleretur. Ipse incertus status Sigiberti nuptias conciliare potuit, quæ rebus pacatis et tranquillis in aliud tempus rejici debuissent.

[111] [præsens calamitas.] Aliud objicit Valesius Gunzonem ducem Alamanniæ Fridiburgam filiam suam per manus comitum regi transmisisse. Quasi eam ad principem et dominum suum, cujus socer futurus erat, perducere gravaretur: aut quasi pater, nullo domi bello detentus, Divodurum Mediomatricorum proficisci et filiæ nuptiis tantis et tam illustribus interesse dedignaretur, affinitate regis si non contemta, certe haud magni facta… Hæc et alia similia amplificat Valesius: verum ipse se refutat, dum ait Gunzonem ideo absentiam excusare non potuisse, quia nullo domi bello detentus erat; nam ut ex Fredegario l. c. constat, tota controversia inter Sigibertum et Clotarium ad arma spectabat: merito igitur Gunzo dux in Alemannia bellum parabat. Addit demum Valesius: sed nimirum Sigiberto, etiamsi pubes fuisset, de bello atque adeo de morte magis quam de matrimonio cogitandum erat. Si mortem proxime instantem prævidisset Sigibertus, fortassis de matrimonio non cogitasset: ast quis est, quæso, rex, qui bello involutus et prælium commissurus est, qui stragem exercitus, atque adeo mortem cruentam certo prævideat? Certe hujusmodi bellator omnem armorum artem in eo poneret, ut vitaret prælium. Cæterum quamvis bellum instaret, pax Francorum judicio adhuc firmanda sperabatur. Hæc sunt quæ Hadrianus Valesius nuptiis Sigiberti, filii Theodorici, cum Fridiburga opposuit; quæque, uti mihi videntur, commode refutata sunt.

[112] [Joannes episcopus] Cæterum is non sum, ut omnem narrationis seriem Walafridi et Anonymi defendam: sunt enim aliqua quæ cum veritate historica stare non possunt. Imprimis uterque habet, S. Gallo promissas fuisse infulas Constantienses, si Fridiburgam sanasset. Verum sedes episcopalis primum post triennium vacavit. Nam S. vir in Rhætiam fugiens, ne aulam Gunzonis adire cogeretur, tunc primum occurrit Joanni diacono, postea Constantiensi episcopo, quem per triennium circiter ad pastorale munus præparavit. Hæc igitur promissio fieri non potuit a Gunzone: sed cum traditione sciret Anonymus sanationem Fridiburgæ occasionem præbuisse, ut S. Gallus ad sedem episcopalem promoveretur, utpote qui hoc miraculo Gunzoni cognitus fuerit; hinc nata fabula promissionis. Eodem modo errasse puto Walafridum, dum dicit Fridiburgam a sponso suo Sigiberto præfectam fuisse monasterio S. Petri Metensis, cui fortassis adhuc præerat S. Waldrada [Cfr Act. SS., tom. II Maji. p. 51.] .

[113] [circa annum, ut videtur, 615] Expeditis utcumque hisce difficultatibus, alia venit quæstio, de electione Joannis ad Constantiensem cathedram: imprimis dispiciendum est, quo tempore et S. Gallus Constantiensem episcopatum recusavit, et Joannes ejus discipulus promotus fuit. Joseph. Harzheim in Conciliis Germaniæ [T. I, p. 24.] signat annum 616, Crusius in Annalibus Sueviæ [Lib. X, part. I, c. VI.] annum 650; Cointius ad an. 614, tandem Trudpert. Neugart electionem Joannis [Episcopat. Constant., p. 34.] ad an. 615 refert. Citant quidem laudati Neugart et Harzheim Eccardum, quasi an. 622 illigasset initium episcopatus Joannis [De reb. Franc. Orient., tom. I, lib. XI, n. XVIII.] : sed perperam, cum nihil hujusmodi habeat, sed sub uno conspectu exhibeat seriem vitæ S. Galli absque ulla annorum distinctione. Crusius l. c habet reapse Joannem episcopum factum fuisse an. 650; sed vitium potius typothetæ, quam auctoris est: dicit enim S. Gallum circa an. 640 obiisse, proinde decennio post mortem magistri, Joannes ecclesiam regendam suscepisset. Quod omnino repugnat historiæ. Restat igitur ut anno XIV, XV aut XVI sæculi septimi hæc electio facta fuerit. Nulla vero mihi occurrit idonea ratio, cur unum ex his annis alii præferrem, nisi quod annus XIV non videatur stare posse cum triennio, quod Joannes audiendo S. Gallo impendit. Si ita narrationi Anonymi et Walafridi insistere possemus, ut singulæ facti circumstantiæ momentum historicum efficerent, merito cum Josepho Harzheim anno 616 consecrationem Joannis episcopi attribueremus. Nam S. Gallus qui prius susceptionem pontificalis dignitatis excusaverat propter patris sui Columbani interdictum, deinde in concilio Constantiensi ideo oblatam infulam recusat, quia sacris Canonibus vetabatur, ne peregrini in episcopos assumerentur, nulla interdicti facta mentione; unde merito concludere liceret an. 616 Dominica I post Pascha, ut habet Walafridus, seu XVIII Aprilis ordinatum fuisse Joannem episcopum. Verum hæc nulla ratione videntur posse admitti: nam ex ipso Walafrido c. XXVI clare constat, S. Columbanum diem supremum obiisse post electionem Joannis, idemque insinuat Anonymus n. 28. Quare synodus Constantiensis melius innectitur an. 615 et proinde VI Aprilis.

[114] [consecratus fuit a tribus episcopis,] Neque suis caret tricis ipse modus electionis, quo Joannes ad cathedram Constantiensem evectus fuit: Walafridus loco supra citato ternos adnotat electioni interfuisse episcopos, Augustodunensem, Spirensem et Virdunensem, de quo postremo nihil habet Anonymus. Illud etiam observatu dignum est, ternos episcopos ternis provinciis adscriptos fuisse, cum Augustodunensis ad Lugdunensem metropolim, Spirensis ad Moguntinam, Virdunensis tandem ad Trevirensem pertineret: quin Vesuntini episcopi metropolitani, cui tunc quidem, ut constat e notitiis Galliarum [D. Bouquet, t. II, p. 2.] , subjacebat sedes Vindonissa seu Constantiensis, nulla fit mentio: attamen decreto Bonifacii I in epistola ad Hilarium episcopum Narbonensem cautum erat [Labbe, t. II, Conc. col. 1585.] , ne in locum decedentis episcopi alius prætermisso metropolitano, contra patrum regulas ordinaretur. Quod quidem confirmatur can. VIII Concilii Parisiensis III anno 557 celebrati, quo sancitur [Ibid., t. V, col. 817.] , ut nullus civibus invitis ordinetur episcopus, nisi quem populi et clericorum electio plenissima quæsierit voluntate: non principis imperio, neque per quamlibet conditionem, contra metropolis voluntatem vel episcoporum comprovincialium, ingeratur. Ita ut Emerius, Sanctonensis episcopus, ut narrat S. Gregorius Turonensis [Lib. IV. Hist. Eccles., c. XXVI. Ap. D. Bouquet, t. II, p. 215.] , ab episcopatu depulsus fuerit, quod decretum regis Chlothacharii habuerat, ut absque metropolitani consilio benediceretur, qui non erat præsens.

[115] [inter quos Rauracensis seu Basileensis.] Atqui electioni Joannis neque metropolitanus Vesuntinus, neque aliquis e comprovincialibus episcopus adfuisse videtur. Verum puto omnes qui de hac electione scripserunt, si Cl. Binterim in Historia synodica Germaniæ [Pragm. Gesch. der Deutschen Conc., tom. I, p. 28 et 405.] excipias, cespitasse, quando Augustodunum, sive urbem Francicam Provinciæ Lugdunensis, Autun, sive Germanicam in Vindelicia, Augsbourg, interpretati sunt. Hic vero Augustam Rauracorum significare videtur, cujus cathedra circa medium sæculum quintum Basileam translata fuit, ut monstrat Anselm. Berthod, in Vita S. Pantali ad diem XII Octobris [T. VI Octobris, p. 73, § III.] : ita tamen ut usque ad medium sæculum VIII Rauracorum titulum retinuerit. Augustodunum autem hic pro Augusta Rauracorum poni, fidem facit fragmentum Vitæ S. Eustasii a Berthodo citatum [Ibid., p. 80, n. 64.] : Fuit namque ejus (Eustasii Luxoviensis abbatis) studium, ut multos sua facundia erudiret. Nam multi eorum postea ecclesiarum præsules extiterunt; quorum hæc sunt nomina… Rachnarius Augustoduni et Basiliæ episcopus. Neque fraudi esse potest, quod Berthodus n. 69 et seq. amanuensium culpæ adscribat Augustodunum pro Augustam textui irrepsisse: nam quæ Eustasianæ Vitæ accidisset corruptio, et textum nostrum contingere potuit. His ita positis, quum habeamus unum episcopum comprovincialem, qui etiam primus nominatur, et primarias partes obiisse videtur, quum ex utroque scriptore constet de consensu cleri et populi, nihil est quod contra canonicitatem electionis Constantiensis objici potest, nisi forte absentia Vesuntini metropolitani et Lausannensis episcoporum, qui potuerunt esse impediti aut quorum tunc sedes vacare potuit.

§ IX. Post S. Eustasii mortem, recusat S. Gallus regimen cœnobii Luxoviensis: moritur.

[Mortuo S. Eustasio] S. Gallus post electionem discipuli sui Joannis, Constantia reversus, totus deinceps incubuit, ut socios suos monachos ad omnem vitæ monasticæ perfectionem informaret: atque ope Gunzonis ducis et Joannis episcopi oratorium et officinas fratribus aptas ædificavit. Dum totus in iis erat, Abba monasterii, ait Walafridus, c. XXVIII, quod Luxovium dicitur, nomine Eustasius, quem bonæ memoriæ Columbanus eidem loco præfecit, ab hujus exilio vitæ ad supernam patriam commigravit. Fratres ergo in eodem cœnobio constituti consilium inierunt, ut venerabilem Gallum revocarent, et ejus regimini se subdendo contraderent. Sed noluit B. Gallus tantum onus subire, et osculo pacis oblato, dimisit eos, et illi benedictione tanti patris armati ad sua remearunt. De S. Eustasio agunt nostri ad diem XXIX Martii [Tom. III Mart., p. 784.] , atque illum mortuum ajunt an. 625: Pagius vero [Crit. Baron. ad an. 627, § XXVII.] ejus obitum anno 627 innectit. Cum ab obitu S. Eustasii pendeat tempus mortis S. Galli, ut infra videbimus, non erit inutile ad crisim revocare annum emortualem S. Eustassi.

[117] [circa A. 627,] Tota controversia in eo jacet, quo anno S. Eustasius præfecturam cœnobii Luxoviensis susceperit: nam ex Vita S. Salabergæ ad XXII Sept. [Tom. VI Septemb. p. 522.] , constat sanctum virum vita beata functum migrasse ad Dominum, cum curam fratrum post discessum magistri (Columbani) tribus non parum minus rexisset lustris. Prout igitur regiminis initium ordinamur ab an. 610 aut 612, sic annus XV præposituræ annum 625 aut 627 attinget. Pagius [Ad an. 613, § VI.] dicit S. Eustasium non ante annum decimum tertium sæculi septimi cœnobii Luxoviensis possessionem adiisse, quia post discessum S. Columbani, ait auctor Vitæ S. Walarici ad I Aprilis [Tom. I April., p. 18, n. 7.] , nonnulli pastores ad commanendum ibidem convenerant, et B. Walaricus de quadam cellula regrediens, juxta Domini virtutem expulsis sæcularibus, cœpit ipsum sanctum locum restruere. Inter hæc B. Austasius (Eustasius) a B. Columbano fuerat destinatus ad hoc ipsum cœnobium regendum, cum adhuc quadam ex parte fines ipsius monasterii quidam utique sæculares possiderent. Ex his verbis concludit Pagius S. Eustasium non ante annum 612 aut 613 cœnobium occupasse. Certe hæc pericope e Vita S. Walarici suadet aliquod intervallum temporis inter S. Columbani expulsionem et præfecturam S. Eustasii statuendum esse: verum non continuo sequitur biennium impendendum fuisse, tum usurpationi, tum expulsioni sæcularium, quum aliquot mensium spatium sufficiat ut hæc peragantur.

[118] [obit S. Gallus] Quod vero addit Pagius ibidem: non videtur Eustasius ante præsentem annum (613), quo Clotarium universam Francorum monarchiam obtinuisse anno sequenti ostendemus, suæ præfecturæ aut abbatiæ Luxoviensis possessionem iniisse. Hæc aperte contradicunt Jonæ in Vita S. Columbani n. 61 dicenti: Interea memoratus rex Clotharius viri Dei prophetiæ effectum in se fuisse impletum cernens, venerabilem Eustasium, qui ejus in locum Luxoviense monasterium regebat, ad se venire imperat; quem deinde rogat ut pergat post Columbanum, reditumque in Gallias suadeat. Hæc clarissime monstrant, ante adeptam a Clotario universi regni monarchiam, jam præfecturæ suæ possessionem iniisse Eustasium. Cæterum aliquandiu sanctum virum sub magistri sui Columbani obedientia vixisse Brigantii, habet Jonas in Columbani Vita n. 54: Nam Eustasio hoc (miraculum) cognovimus referente, qui eo tempore inter reliquos sub viri Dei obedientia tenebatur adnexus. Quibus sane verbis indicatur non tamquam hospes, sed tamquam monachus inquilinus vitam Brigantii duxisse. Quam deinde habitationem reliquerit, quando S. Columbanus, Theodoricum fugiens, illum Luxovio præfecerit; proindeque cum Pagio censeo, initium præfecturæ ejus anno 612 et consequenter obitum ejus anno 627 adscribendum esse.

[119] [post breve intervallum:] Non diu Eustasio superstitem fuisse S. Gallum narrat Wallafridus in ejus Vita c. XXIX: Nec multo post (oblatam Luxoviensis monasterii præfecturam), cum jam bonorum omnium auctor et propagator athletam suum de mundi agone sublatum, præmiorum laureis voluit perrenniter adornare. Ex his verbis Walafridi statuerunt Cointius [Ann. Franc., tom. II, p. 105 et 747.] , Nostri in Vita S. Magni ad VI Sept. [T. II Septemb. p. 709, num. 43.] et Pagius Critic. Baronii [Ad an. 627, § XXX.] eodem, quo S. Eustasius, anno aut sequenti supremum diem obiisse S. Gallum, scilicet an. 625 aut sequenti, vel, ut Pagio placuit, an. 627 vel 628. Hanc opinionem omnino rejicit Joan. Mabillon [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 247. Annal. Ben., lib. XIII, § XXII. t. I, p. 360.] , quem deinde secuti sunt Alban. Butler in Vitis SS. ad XVI Octobris, Joan. Lanigan in Historia Hiberniæ [Hist. of Irel., tom. II, p. 437.] aliique. Operæ pretium itaque fuerit criticas rationes adducere, quibus Mabillonius suam sententiam, qua annum emortualem S. Galli 645 aut 646 statuit, confirmare nititur. Huic calculo, illorum scilicet qui obitum S. Galli ad an. 625 referunt, multa obstant, ait l. c. Annalium; imprimis S. Galli ætas nonaginta quinque annorum, quam ei Walafridus tribuit. Quis enim sibi persuadeat, Luxoviensibus venisse in mentem, ut mortuo Eustasio tam annosum et decrepitum senem subrogandum censuerint? Deinde qui fieri potuit, ut homo tam grandævus intra decem ultimos vitæ suæ annos tot labores exantlaverit, quot Gallum in Rætia Curiensi, aliisque finitimis pagis pertulisse Walafridus auctor est? Ut omittam, quod Talto, vir illustris, Dagoberti Regis Camerarius, Gallum adhuc viventem coluisse dicitur apud Ratpertum.

[120] [rationes Mabillonii et aliorum,] Hæc omnia exigere videntur, ut Sancti Galli obitum serius differamus, tametsi certus ejus annus definiri non possit. Consulto hic abstinet Mabillonius ab illa opinatione, qua in Act. SS. Ord. S. Ben. l. c. dicit, ex c. XV clarescere S. Gallum Dagoberto supervixisse, utpote cujus filius uxorem duxerit Fridiburgam, Sancti precibus sanatam. Cfr supra n. 106 ubi monstravimus Dagoberti filio has nuptias tribui non posse; uti ipse Mabillonius dein fassus est [Ann. Ben., lib. XI, § VIII, t. I, p. 277.] . Neque hæc narratio (nuptiarum Fridiburgæ) tribui potest Sigiberto Dagoberti filio, qui ineundo conjugio habilis non fuit vivente Gallo. Hæ Mabillonii rationes suo pondere non carerent, nisi obstaret chronologia episcoporum Constantiensium: nam ex Walafrido c. XXX et Anonymo lib. II, n. 35 constat Joannem episcopum, sancti viri discipulum, magistro suo justa funebria persolvisse. Jam vero constat Joannem episcopum ante Dagobertum obiisse, nam ejus successor Martianus a Dagoberto obtinuit ut limites episcopatus Constantiensis definirentur, prout legitur in Diplomate Friderici I Imperat. V kal. Dec. (27 Nov.) an. 1155 [Trudp. Neugart Cod. diplom. Alemann., ch. DCCCLXVI, tom. II, p. 86.] : Nos presentis scripti privilegio, communimus et imperiali auctoritate corroboramus, imprimis distinguentes terminos parochie inter Constantien. episcopatum et ceteros adjacentes, sicut ab antecessore nostro felicis memorie Dagoberto rege tempore Marciani Constantiensis episcopi distinctos invenimus.

[121] [annum mortis 640 statuentium, refutantur,] Sigismundus Calles Societatis Jesu, in suis Annalibus Ecclesiæ Germaniæ [T. II, p. 4.] , dubitat an non error aliquis irrepserit in Dagoberti et Marciani nomine, quia fines inter episcopatum Constantiensem et Wirzburgensem, qui sub Dagoberto I necdum erectus erat, hoc in diplomate distinguantur. Reapse anno 741 erectum episcopatum Wirzeburgensem probat Æmilian. Ussermann in libro de Episcopatu Wirceburgensi [p. 2.] . Faceret profecto hic anachronismus adversus Diploma citatum, si Dagoberto tribueretur, sed Friderici I tempore, exsistente diœcesi Wirceburgensi, oportuit non solum ratos habere limites, prout determinati a Dagoberto I fuerant, sed insuper accuratius eosdem definire inter episcopatus recentiores, quod præstitit Fridericus imperator. Quando dein idem diploma agit de abbatia S. Udalrici an. 973 defuncti, nemo in animum sibi inducet omnia hæc ad tempora alicujus Dagoberti retrotrahenda esse. Dagobertus, de quo in diplomate agitur est primus hujus nominis, qui regnavit ab anno 622 ad annum 638. Marcianus autem Constantiensis Episcopus, quem alii Martinum, alii Marianum appellant, sedem occupavit usque ad an. 642 [Neugart. Episcopat. Constant., p. 42.] . Non tamen diffiteor in serie episcoporum Constantiensium magnam esse inter eruditos varietatem. Gallia Christiana [T. V, col. 892.] , pro sententia sua laudans Jac. Manlium in Chronico Constantiensi [Ap. Pistor. Rer. Germ. Scriptt., tom, III, p. 702.] , præponit Martianum Joanni, sed omnino perperam, quum Johannes circa an. 615 electus (vid. sup. 113) præcedere debuit Martianum, sub quo, teste eodem Manlio (l. c.), circa annum VI, c. XXXV (635) episcopatus Constantiensis per Dagobertum Magnum, regem Francorum, fuit limitatus, prout in aurea Friderici primi bulla continetur. Cointius Johannem quidem Martiano præponit, sed inter utrumque intercalatum vult Bosonem, qui S. Galli corpus in sarcofago digno inter aram et parietem sepulturæ tradidit. In Actis S. Magni c. IV ad VI Septembris [T. II Septemb., p. 745, n. 30.] dicuntur hæc accidisse triennio post mortem S. Galli: hinc recte satis conclusit Cointius, inter Johannem et Bosonem non potuisse medium esse Martianum. Sed Walafridus l. II, c. I et Anonymus n. 40 dicunt hanc a Bosone translationem factam fuisse annis quadraginta post transitum S. Galli, Hinc patet late spatium ut Martianus, sub quo a Dagoberto I limites episcopatus Constantiensis definiti fuerunt, inter Johannem et Bosonem incedat.

[122] [tum ex Diplomate Friderici I,] Hæc autem limitum determinatio facta fuerit, oportet, antequam regnum Austrasiæ Sigiberto filio suo cederet Dagobertus, quod an. 632 aut 634 accidit: unde consequitur, Johannem episcopum, circa an. 630 diem supremum obiisse, et proinde S. Gallum, quem dictus Johannes sepelivit usque ad an. 645 non supervixisse; sed potius, inhærendo narrationi Walafridi, eodem, quo S. Eustasius anno, aut sequenti, an. 627 aut 628 vita functum esse S. Gallum. Quoad rationes a Mabillonio ejusque sequacibus allegatas, illas utcumque refutarunt nostri in Vita S. Magni ad VI Septembris [Tom. II Septemb., p. 709.] . Verum ut fatear quod rei est, non potuit S. Gallus, ante annum XXX sæculi septimi moriens, ad decrepitam adeo senectutem devenire, ut nunc paucis ostendemus.

[123] [tum ex epocha] Vidimus supra n. 24 et seq. S. Gallum vix citius an. 550 lucem hanc mortalem adspicere potuisse, cum igitur circa an. 627 mortuus sit, ætatem, ut plurimum, LXXVII attingere potuit. Sed obstat huic sententiæ unanimis vox scriptorum de Sancto nostro agentium, qui omnes ætatem illi nonaginta quinque annorum adscribunt. Sed notum est omnibus, qui antiquos codices tractarunt, quam caducum sit testimonium, quod notis arithmeticis præsertim romanis nititur, quando aliunde facta historica constringunt, ut hujusmodi notas in dubium vocemus [Cfr Nouv. Traité de Diplomatique, tom. III, p. 524.] . Posito S. Gallum ad ætatem LXXV plus minus annorum pervenisse, ruunt sponte omnia, quæ Mabillonius aliique objecerunt, ut mortem ejus ad an. 645 protelarent. Jam saltem decennio junior fuerit S. Columbano, cui puer oblatus fuit a parentibus educationis gratia; mirabile non fuerit, viro LXV annos nato episcopatum Constantiensem a clero et populo oblatum, et undecim aut tredecim annis postea monasterii Luxoviensis regimen a monachis delatum fuisse, quorum maximi intererat, illum sibi constituere abbatem, qui omnium altissime hauserat præcepta disciplinæ monasticæ a S. Columbano institutæ.

[124] [ejus nativitatis.] Ut tam decrepitam ætatem Sancto nostro non tribuam, facit etiam meo judicio Walafridi c. XXIX et Anonymi n. 33 narratio de ultima prædicatione Servi Dei. Si vere annos XCV natus fuisset S. Gallus, aptissime respondisset, per ætatem illi jam interdictum concionandi laborem, jam mortem instare et quæ his sunt similia; sed nihil horum obtendit vir Dei; apud Anonymum solum respondet: se usum jam non habere de cella egredi, sed magis solito labore deinceps instantissime debere perfrui. Hujusmodi certe responsio designat virum solitariæ vitæ assuetum, quem tædet egredi in popularem conventum; nullatenus vero senem decrepitum, qui tantum laborem ferre jam non valeret.

[125] [Brevis chronotaxis totius vitæ.] Ex hactenus dictis chronotaxis vitæ S. Galli deducitur. Scilicet circa A. 550 natus, imo, ut puer offerri a parentibus in Benchorensi cœnobio potuerit, potius A. 554 in lucem editus, ad dictum monasterium adducitur circa A. 562 aut 564. Sacerdos ætate competenti circa A. 584 ordinatus, circa A. 590 in Gallias appellit cum magistro suo S. Columbano. Anno dein 610 e Galliis a Theodorico expulsus, in Alemannia A. 612 solus relinquitur. A. 614 sanata Fridiburga, Sigiberti filii Theodorici sponsa, episcopatum Constantiensem recusat. Eodem anno cellam sibi fratribusque construit, et A. 615 interest concilio Constantiensi, et brevi post per mortem S. Columbani sacerdotali ministerio redditus, præcipuam curam deinceps in formandis monachis ad omnem vitæ christianæ perfectionem posuit. Fama ejus sanctitatis latius manante, post mortem S. Eustasii, quæ, uti videtur XXIX Martii A. 627 accidit, S. Gallo defertur præfectura Luxoviensis monasterii, qua recusata, moritur servus Dei XVI Octobris ejusdem aut sequentis anni.

§ X. Sancti Galli sepultura, ejus corporis violatio, Reliquiæ.

[Sepulcrum,] Cum audisset, ait Walafridus c. XXX, Johannes Constantiensis Ecclesiæ præsul B. Gallum apud Arbonam infirmari, ascendens naviculam, potuum et ciborum ea secum genera tulit, quæ infirmitate laboranti noverat congruere; ut videlicet sua visitatione fidelissimum refoveret amicum. Cumque portui propinquaret, audivit in domo presbyteri planctum magnum circa funus viri Dei celebrari, et interrogavit quæ tanti esset causa ploratus. Audiens autem Gallum venerabilem, firmissimum suæ familiaritatis custodem, de hujus sæculi emigrasse periculis, misit se in aquam, (neque enim poterat propter nimium dolorem sustinere, donec navicula littus attingeret), descendensque cum his qui secum venerant, intravit in domum presbyteri, lugubri voce et corporis gestu mœrorem cordis insinuans. Invenit autem corpus viri sancti involutum et in loculo repositum: aperiensque sarcophagum et exanime amici cadaver inspiciens, amariores lacrymas dedit… Inter hæc presbyter eum ut surgeret monuit, ut pro requie defuncti ambitiosius Dominum precaretur. Intraverunt itaque ecclesiam et episcopus pro carissimo salutares hostias immolavit.

[127] [in quo a Joanne Constantiensi] Finito autem fraternæ commemorationis obsequio, respiciens post tergum, vidit fossam, in qua sanctum corpus humare volebant. Acceptaque cruce et his quæ exsequiis exhibentur, intraverunt domum, volentes thesaurum pretiosi corporis ad locum sepulcri deducere. Cumque arcam, qua claudebatur cadaver, feretro impositam, ad fossam sepulturæ conarentur deferre, nullis viribus usquam potuit commoveri. Quod novi genus miraculi dum mutuis mirando colloquiis retractarent, Johannes episcopus dixit: “In veritate cognosco hanc sepulcri sedem Patri meo Gallo non placere.” Et jussit presbytero ut duos equos inveniret indomitos et faceret introduci… Episcopus ad feretrum accessit, et ex una parte illud sublevans, presbytero altrinsecus extollente, equis superposuit, et adstantibus dixit: “Auferte frenos de capitibus eorum, ut libertate concessa, quo Dominus voluerit, pergant.” Accepta ergo cruce et candelis, psalmos et melodias concinentes, iter agere cœperunt. Equi autem in neutram partem declinantes, recto itinere perrexerunt ad cellam viri Dei. Quo cum pervenissent depositum est feretrum ante oratorium. Discipuli autem ejus, elevantes pii doctoris Reliquias, intulerunt et ante altare posuerunt. Deinde pariter cum episcopo orationem pro illo facientes, fecerunt fossam sepulcri inter parietem et altare, ibique precibus huic rei congruentibus præmissis, sepelierunt eum: omnibusque rite consummatis, multitudo quæ ad tanti viri concurrit exsequias, episcopi benedictione communita, ad propria commeavit.

[128] [conditus fuerat S. Gallus,] Hæc pro more hic citare volui, quatenus Walafridus cum Anonymo conferri possit, eoque lubentius, quod catholicum sepeliendi ritum ad amussim expressum reperiamus. Meritis Beatissimi Galli, pergit Walafridus, l. II, c. I, quotidie per miraculorum signa radiantibus … cum jam post transitum ejus anni quadraginta fuissent evoluti, venit Otwinus partium earumdem potestate præditus cum exercitu magno et ira intolerabili concitatus, devastavit non minimam partem pagi, qui ab interfluente fluvio “Turgowe” nominatur, Constantiense quoque territorium et Arbonensis pagi confinia depopulari cœpit et igne succendere… Arbonenses itaque hujus terroris immanitate compulsi, cum omnibus quæ habebant fugerunt in solitudinem et ad cellam viri Dei se contulerunt. Deinde facta in agro fovea, absconderunt ibi, quidquid habebant, et fossum terra cooperientes, ne secretum eorum deprehenderetur, lini semen desuper insperserunt. Cumque jam Arbonensem pagum hostes desolavissent, vestigia fugientium secuti venerunt ad cellam Sancti Patris, et fugitivos, quos repererunt, vinctos abduxerunt, et juvenes eorum in captivitatem miserunt. Erchonaldus autem præfecti vicarius, cum vicina solitudini inhabitaret loca, habuit res ejusdem cellulæ notissimas. Erchonaldus ex mendico exquirit, ubi laterent thesauri, et effosso latibulo, repertas divitias cum sociis dividit. His patratis, putantes passim tale quid occultari, discurrerunt loca singula signis quibusdam sollicite explorantes. Ejusdem rei gratia Erchonaldus, adsumptis secum septem pueris introivit oratorium.

[129] [violatur aliquot annis] Cumque clausis ostiis pavimenti planitiem pulsarent, ob spem videlicet inveniendæ pecuniæ, unus illorum post altare veniens, pavimentum percussit, et audiens a cavitate tumuli sonitum reddi: “Hic est, inquit, quod oppido desideratis.” Accurrentes igitur pollinctores infesti cœperunt fodere; et cum ad loculum pervenissent, extulerunt illum dicentes: “Quia isti Rætiani calliditate naturali abundant, videamus ne quippiam sub arca occulti remaneat.” Huic sacrilegio inservientes invasit eos horror immensus. Qui in fugam conversi, dum ostium oratorii singuli præoccupare niterentur, insania agitati, evaginatis gladiis invicem se conciderunt. Erchonaldus vero hujus auctor sceleris, timore cogente, volens exsilire per ostium, caput superliminari illisit, et ad terram concidens, alienatus mente jacebat. Cumque a suis perduceretur ad propria, nimia infirmitate et novis doloribus cœpit urgeri. Toto itaque ipsius anni curriculo fortissimis maceratus molestiis, capillorum honore et cutis superficie spoliatus, etiam digitorum ungues amisit. Et ut omnibus longo tempore ultionis in eum divinitus collatæ signa paterent, cunctis vitæ suæ diebus hac deformitate notabilis fuit.

[130] [post ejus obitum:] Audiens Constantiensis Ecclesiæ præsul, nomine Boso, sepulcrum Beatissimi Galli violatum esse ab hostibus, nullumque remansisse in cellula, præter duos fratres Magnoaldum et Theodorum, qui sacri corporis Reliquias tumulo restituere potuissent, venit illuc cum clericis suis, et invenit cellulam desolatam, sancti Patris corpus de sepulcro ejectum, altaria nudata, duosque fratres, qui remanserant, spoliatos jacentes in oratorio, et magnitudinem calamitatis gemitibus et lacrymis protestantes. Et misericordia motus, cœpit eos consolari multiplicibus verbis, illam replicans Psalmistæ sententiam, qua dicit: In tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine. Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. His dictis, sumens loculum in quo sanctum corpus erat, posuit super terram inter parietem et altare, et desuper, ut moris est, arcam altiorem construxit, fossam vero terra replevit. De suo quoque fratribus vestimenta largitus est, et unde alerentur disponens, ad episcopium remeavit. Hæc Walafridus, cui apprime consonat Anonymus.

[131] [quod autem in Vita S. Magni] Hæc autem omnia referuntur accidisse triennio post mortem S. Galli, in Vita S. Magni, sub Theodori nomine celebrata [Tom. II Septem b., p. 745, n. 30.] . Igitur post triennium (a morte S. Galli) ut compleretur prophetia sanctissimi Columbani, quam ante prædixerat Beato Magnoaldo, quasi in ultionem sui venturum fore de sepulchro Beati Galli, Otwinus pessimus dux, et Erchonaldus consimilis ejus tamen præfectus, collecta multitudine populi, vallaverunt ipsum cœnobium evaginatis gladiis… Nec non oratorium ingressi fregerunt sepulchrum Beati Galli, putantes ibi magnum thesaurum repositum esse. Ut autem in eo nihil invenerunt, relicta ossa Beati Galli inhumata, interfecerunt omnes quos invenerunt, præter Beatum Magnoaldum et Theodorum, quos etiam flagellatos et vulneratos atque spoliatos reliquerunt jacentes in atrio. Audiens hoc Boso nomine sanctæ Constantiensis Ecclesiæ præsul, quod violatum esset, et reliqua, iisdem verborum elementis, quibus Walafridus. Summa est discrepantia inter utramque narrationem quoad tempus, quo acciderit hæc sepulcri violatio; posito enim S. Gallum an. 627 mortuum, secundum Walafridum et Anonymum anno 667, secundum Pseudo Theodorum anno 630 Arbonensis agri vastatio innectenda est.

[132] [dicitur id triennio] Cum inter omnes conveniat S. Magnoaldum et Theodorum, irrumpentibus barbaris, cellæ S. Galli adhuc incolas fuisse, ut supra vidimus, lapsus quadraginta annorum nimis longus est, ut cum chronotaxi S. Magni conciliari possit, cum per annos sexaginta sex oportuisset illum S. Gallo superstitem fuisse, et proinde etiamsi S. Gallum an. 625 mortuum concederemus, S. Magnus tamen annum 691 attingeret. Hæc autem omnino improbabilia videntur, utpote quæ S. Magno ætatem centenariam tribuerent, de qua nullus ex antiquioribus umquam locutus est. Nam an. 612, teste Anonymo n. 11, Maginoldus sive Magnus jam clericus, datus fuit a Willimaro presbytero adjutor S. Gallo, ut in locis propinquis ecclesiæ ei ministraret, quod officium supponit juvenem saltem XX annorum, maxime cum an. 615 a S. Gallo in Italiam destinatur jam diaconus, sive ætatis XXV annorum, secundum vigentem tunc disciplinam. Cfr supra n. 43. Hæc omnino suadent tempus incolatus S. Magni post mortem S. Galli ad quadraginta annos prorogandum non esse.

[133] [post mortem sancti viri accidisse,] His rationum momentis adducti nostri majores maluerunt sequi Vitam S. Magni, quæ ad triennium restringit intervallum inter mortem S. Galli et ejus sepulcri violationem. Hæc quidem opinio maxime favet chronotaxi S. Magni, prout illam ordinarunt; quippe quæ incolatum S. Magni ad cellam S. Galli contrahit: sed obstat, quod Boso vix ante annum 633 episcopatum Constantiensem adire potuerit, Martiano scilicet ejusdem sedis episcopo circa eumdem annum diploma Dagobertinum obtinente. Deinde verisimile non videtur, regnante Dagoberto I, quem omnes historici strenuissimum prædicant, hujusmodi vastationem accidisse: deinde Fredegarius, qui in suo Chronico res gestas Dagoberti accurate prosequitur, nullo verbo Arbonensis pagi, aut etiam Alemannicæ regionis populationem attingit. Cæterum Mabillon [Annal. Ben., lib. XVI, § LXI, tom. I, p. 539.] hæc contigisse refert circa an. 687; et probabilius, cum Maginaldum et Theodorum cladi superstites narrat, suspicatus est eosdem non fuisse, qui a Willimaro presbytero adjutores S. Gallo an. 612 dati fuerunt: alioquin S. Magno ætas CXIII annorum adscribenda foret, quoniam post cladem saltem per annos XXVI in Faucensi monasterio vixit [Tom. II, p. 708, n. 40.] . Walafridus et Anonymus videntur semper loqui de iisdem personis: nam quos rerum gestarum testes ante adduxerant, eosdem narrant vastationis consortes fuisse: unde id omnino retinendum arbitror, in quod conspirant antiqui scriptores, cladem scilicet ab incolatu S. Magni separari non posse.

[134] [conciliari non potest] Hisce ita constitutis, dubium non est, errorem aliquem in notam numericam ab utroque scriptore positam irrepsisse, et eatenus corrigendum esse, quatenus rei gestæ narratio cum incolatu S. Magni ad cellam S. Galli et cum episcopatu Bosonis Constantiensis componi possit. Mallem itaque legi in utroque textu: post quindecim annos (XV); ita ut Arbonensis direptio inter annos Christi quadragesimum et quadragesimum secundum fluctuaret. Neque prorsus arbitraria est conjectura (nam conjecturam fateor), utpote quæ fundamentum aliquod habet in ipsa forma numeri romani L (quinquaginta), cujus membrum ita quandoque assurgit, ut angulum acutum efficiat V et proinde sacile cum alia nota numerali romana quinque (V) confundi queat [Nouv. Traité de Diplom., tom. II, p. 224.] . Notum quoque est eamdem formam L antiquioribus sæculis non multum dissimilem fuisse a figura I; unde quoque, ut vult Ildeph. von Arx legere licet post XI annos. Alterutra correctio assumenda est, prout quis S. Galli obitum anno XXV aut XXVII supra sexcentesimum illigandum censuerit. Si anno 625 dicatur diem obiisse extremum, quindecim anni decurrent usque ad annum 640: si e contrario annus emortualis 627 statuatur, post annos undecim deveniemus ad annum 638 aut etiam sequentem; circa quæ tempora turbatam fuisse Turgoviam infra n. 136 monstrabitur. Positis autem illis quindecim aut undecim annis, adesse potuit S. Magnus vastationi, qui ut supra dictum est n. 133 viginti sex annos postremos vitæ insumpsit in fundando monasterio Faucensi. Nostri quidem in Commentario prævio S. Magni ad VI Septembris [Tom. II Septemb., p. 708, n. 41.] statuunt illum obiisse anno 655; quod quidem faciunt ex conjectura, quoniam upponunt circa annum 629 cellam S. Galli reliquisse: unde cogebantur quodammodo ejus mortem ad annum LV supra sexcentesimum definire: quemadmodum et Mabillonius serius vitam Sancti prorogat, quoniam illum annis vigintiquinque superstitem facit magistro suo S. Gallo, cujus mortem ut supra vidimus n. 119 cum 646 conjungit: unde Nostri recte observarunt, ut sibi constaret Mabillonius, obitum S. Magni saltem anno 671 innectendum esse, quando e contrario illum circa annum 665 vita functum scribit [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II, p. 505.] . Est vero nobis positivum argumentum, quo S. Magni dies supremus in annum 666 incidisse probatur. Citat nempe Ildeph. von Arx [Gesch. des Cant. S. Gallen, tom. I, p. 21.] manuscriptum Martyrologium Adonis in codice Sangall. n. 455, in quo ad hunc annum Sancti obitus notatur: credo autem aliis deficientibus probationibus, nos huic instrumento, licet non admodum antiquo, uti posse, donec certiora edoceamur. Atqui tum quidem licebit nobis mansionem S. Magni ad cellam S. Galli usque ad annum 640 retardare, quoniam supersunt adhuc anni XXVI usque ad obitum, proindeque non ita difficile erit quindecim annos inter S. Galli sepulturam et pagi Arbonentis direptionem invenire.

[135] [cum chronologia] Quoad Bosonem, satis constat inter eruditos illum sedem Constantiensem occupasse post Martianum (seu Martialem aut Martinum), qui tempore Dagoberti I, et proinde inter an. 628 et 638 eamdem rexit Ecclesiam, si fides videlicet habenda est diplomati Friderici I imperatoris, dato Constantiæ anno dominice incarnat. Mllmo. C. L. V. indict IIII V kal. Dec. regnante dno Frederico Romanorum imperatore Augusto anno regni ejus quarto, imperii vero primo [Neugart Cod. diplom. Alemann., ch. DCCCLXVI, tom. II, p. 86.] . In eo autem diplomate dicitur: Distinguentes terminos parochiæ inter Constantien. episcopatum et cæteros adjacentes, sicut ab ante cessore nostro felicis memoriæ Dagoberto rege, tempore Marciani Constantiensis episcopi, distinctos invenimus, videlicet, etc. Cæterum authentiam Fridericiani diplomatis vindicatam reperies apud cit. Trudp. Neugart (Episcopat. Constant. Proleg. Dissert. II). Prorogarunt quidem nostri ad Vitam S. Trudperti ad diem XXVI Aprilis [Tom. III April, p. 426, not. d.] , vitam Martiano usque ad annum 642, quo oratorium a prædicto Trudperto constructum sub honore SS. Petri et Pauli consecrasse dicitur; verum omnino incerta est hujus Sancti ætas [Cfr Mart. Gerbert Hist. Nigr. Silv., tom. I, p. 49.] : et Marquardus Herrgott [Geneal. Dom. Habspurg., tom. I, p. 179 et seq.] satis nitide mea sententia monstrat S. Trudpertum potius ad octavum quam ad septimum sæculum pertinuisse: unde sponte sua fluit male interpolatum in ejus Actis Martiani nomen, neque, ubi alia non adsunt documenta, ejus episcopatum ultra regnum Dagoberti I extendi posse.

[136] [et historia] Cum itaque circa annum 640 duo facta concurrant, præsentia nempe S. Magni ad S. Galli cellam et episcopatus Bosonis; restat inquirendum quæ clades eodem tempore Arbonensem pagum, atque adeo S. Galli eremum affligere potuerit. Difficultatem feliciter, quantum quidem licet, componit Trudpertus Neugart [Episcopat. Constant., p. 26 et seq.] : Walafridus Turgoviam ab Otwino vastatam, ait, anno quadragesimo ab excessu S. Galli; e contrario Theodorus (supra n. 131) id post triennium ab obitu ejusdem Sancti accidisse testatur. Verum anno sexcentesimo tricesimo, qui opinione nostra tertius a morte S. Galli est, nec vola nec vestigium belli civilis aut incursionis hostilis apud auctores antiquiores deprehenditur. De Otwino sive duce sive præfecto, atque Erchonaldo ejus vicario, Turgoviæ comite, ut vult Goldastus, monumenta antiquiora perinde silent. Erchinoaldum vero, regis Dagoberti consanguineum, defuncto Ega, A. III Clodovei II, æræ communis sexcentesimo quadragesimo, majoremdomus in Neustria fuisse constitutum, præter Fredegarium [Cap. LXXXIII. Ap. D. Bouquet, tom. II, p. 445.] et Aimonium [Lib. IV, cap. XXXVI. Ibid., tom. III. p. 136.] Chronicon Moisiacense (ap. D. Bouq. t. II, p. 652) testatur, quo etiam tempore Otto Berone genitus patre sperabat se comitem palatii fieri posse, seu potius majorem-domus in Austrasia, infantiam Sigeberti II quod rexisset. Consilium subodoratus Grimoaldus, Pippini Landensis A. 639 defuncti filius, dignitatem ex meritis paternis sibi vindicare satagebat. Optatos honores adeptus est anno decimo Sigeberti, J. C. quadragesimo secundo supra sexcentesimum, interfecto jam Ottone a duce Leuthario, quem in æmulum excitaverat. Walafridum itaque ac Theodorum ad hujus facti seriem respexisse puto, quum Otwini et Erchonaldi meminere. Quamvis enim nec Ottoni dignitas præfecti provinciæ aut ducis, nec Erchinoaldo vicarii officium conveniant, facilius tamen circa ejusmodi adjuncta a vero aberrari, quam nomina personarum propria oblitterari posse, criticorum plerique haud inviti admittent. At parum differre Otwinum ab Ottone, ac Erchonaldum ab Erchinoaldo, majore-domus Clodovei II ex Burgundia in Turgoviam sub A. 642 militem eduxisse adversam tamen fortunam expertum, a Leuthario II Alemannorum duce, ad cujus administrationem Turgovia spectabat, cæsum ac interemptum fuisse putem. Hucusque laudatus Trudp. Neugart. Hæc utcumque solvunt intricatam quæstionem; conciliari etenim possunt cum incolatu S. Magni in cella S. Galli et cum epocha Bosonis. Admodum verisimile est, contentionem de majoratu domus inter Ottonem et Grimoaldum sub rege duodenni non absque bello compositam fuisse: nam Fredegarius in Chronico [Cap. LXXXVI. Ibid., tom. II, p. 446.] dicit: Otto quidam filius Uronis (Beronis) domestici, qui bajulus Sigiberti ab adolescentia fuerat, contra Grimoaldum superbia tumens, et zelum ducens, eumque despicere conaretur: Grimoaldus cum Chuniberto Pontifice se in amicitiam constringens, cœperat cogitare, quo ordine Otto de palacio ejiceretur, et gradum patris Grimoaldus assumeret.

[137] [horum temporum,] Huc etiam facit Ottonem a duce Alemannorum Leuthario, A. 642 occisum fuisse, ut habet idem Fredegarius [Ibid., p. 447.] ; quod aliquod indicium præbet in Alemannia tunc versatum fuisse Ottonem, vitamque suam pro factione Grimoaldi profudisse. Unum in conjectura historica Trudperti Neugart probare non possum; Erchanoldum scilicet, de quo in Vita S. Galli agitur, eumdem esse ac Erchinoaldum, qui major domus in Neustria sub Clodoveo II fuit. Certe nomen aptissime convenit, cum major domus Neustriæ in Erchamberti Breviario Regum Francorum [Oper. S. Greg. Turon. Edit. Ruinart, col. 1353.] Erchanoldus vocetur. Sed neutiquam convenit utriusque ingenium: qui enim a Walafrido exhibetur Erchanoldus, expilator sacrarii Sangallensis, omnino distat ab suo cognomine, qui, ut ait Fredegarius in Chronico [C. LXXXIV, Ap. D. Bouquet, tom. II, p. 445.] , erat homo patiens, bonitate plenus, cum esset patiens et cautus, humilitate et benigna voluntate circa sacerdotes, omnibusque patienter et benigne respondens, nullaque tumens superbia, neque cupiditate sæviebat: tantum in suo tempore pacem sectans fuit, ut Deo esset placebile. Erat sapiens, sed in primis maxima cum simplicitate, rebus mensuratim ditatus, ab omnibus erat dilectus. Hæc omnino differunt ab iis quæ de Erchanoldo dicuntur, ut impossibile sit duos hujusmodi viros in unum confundere.

[138] [Reliquiæ S. Galli variis in locis.] S. Gallum in oratorio cellæ suæ sepultum fuisse testantur Anonymus et Walafridus; atque illic corpus ejus permansisse, vadimonium præstat constans ejus monasterii traditio, continuata serie diplomatum firmata. Nihilominus S. Galli sepulcrum monstratur quoque Fuldæ, Borvici, ignoto mihi in Gallia loco, et in Wangen [Von Arx. Gesch. des Cant. S. Gallen, tom. I. p. 20.] . Sed hujusmodi sepulcra aut cognominem Sanctum continent, uti fortassis in Gallia, in qua duo hujus vocabuli reperiuntur sancti episcopi Claromontani, aut Reliquias sancti abbatis potius indicant quam integrum corpus, prout probabilius Fuldæ et in Wangen acciderit. Sæculi XVI anno XXIX die XXIV Februarii corpus S. Galli e suo scrinio extractum, destructum fuit a Zwingliana factione, quæ in civitate Sangallensi dominabatur. Supererat Pragæ in Bohemia caput et brachium Sancti (cfr supra n. 10), sed cum Sangallenses monachi partem aliquam Reliquiarum S. Patroni sui rogassent, responsum fuit, ut schedæ meæ referunt, nihil hujusmodi reperiri. Attamen in Diario SS. Reliquiarum, quæ in Metrop. Eccl. Pragensi asservantur, conscripto a Thoma Pessina a Czechorod, decano ejusdem ecclesiæ hæc habentur sub die XVI Octobris: S. Galli abbatis major pars capitis, brachium et costa, allata per Carolum ex monasterio S. Galli, Diœc. Constantiensis an. 1354. Caput argento et auro circumdatum donaverat idem Imperator ecclesiæ parochiali S. Galli in veteri civitate, quod tempore hæreseos amissum est: brachium et costa dederat ecclesiæ Pragensi, quæ hodieque intacta manent. Extat quoque in ecclesia Pragensi pars de mandibula ejusdem Sancti absque ullo dente. Joannes Jungius in sua Lipsanographia seu Thesauro Reliquiarum Electoralis Brunsvico- Luneburgensis (Hanoveræ 1782) dicit involucro subtili textili aureis literis distincto tegi Reliquias … S. Galli Confessoris; sed dubitat num hic S. Gallus episcopus Claromontanus designetur [Tom. I Jul., p. 103.] , an vero sanctus abbas noster. Verum quum pleræque Reliquiæ in thesauro contentæ aut Romanam aut Germanicam originem habeant, videntur potius ad S. Gallum abbatem pertinere. Non est dubium alias particulas Reliquiarum variis in locis delitescere, maxime in ecclesiis et altaribus sub ejus invocatione dedicatis, quas tamen deficientibus idoneis documentis, enumerare nobis non licet. De Cambutta aut pedo ad S. Gallum a B. Columbano missa cfr Walafr. c. XXV, et Anom. n. 28, et late de eo agunt nostri in Commentario prævio ad Vitam S. Magni [Tom. II, p. 723, n. 121.] . Nunc Acta S. Galli sæpius sub Anonymi nomine laudata subdimus; nam, quod nihil hic loci de abbatia S. Galli, ad ejus sepulcrum exstructa, disserimus, ratio est id potius pertinere ad Vitam S. Othmari ejus fundatoris, de quo ad diem XVI Novembris late dicetur.

VITA S. GALLI,
auctore anonymo monacho Sangallensi, sæc. VIII.
Ex monumentis Germaniæ historicis Georg. Henr. Pertz, t. II, p. 3.

Gallus abbas in Alemannia (S.)

BHL Number: 3246, 3249

AUCTORE ANONYMO.

LIBER PRIMUS.

Caput I. S. Galli ortus, monachatus in cœnobio Benchorensi, adventus in Gallias et Alemanniam.

[S. Gallus in cænobio Benchorensi monachus,] Fuit vir nobilitate pollens a, magisque bona conversatione fulgens, quem reverentia paternalis nobis tradidit Gallum b nuncupare. Hic primævum florem in insula Hybernia ducens, cum ab ipsa pueritia sua Deo adhesisset, studiisque liberalium artium mancipasset, parentum nutu commendabatur viro venerando Columbano, qui vite normam exemplis patrum tenens, vestigiumque humilitatis cunctis prætendens, mellifluam doctrinam secum degentibus oportune tradidit. Inter quos prædictus puer humilitate ac strenuitate pollebat, magistrum suum in studiis divinis sequens, caduca jam mundi respuendo, ac fratribus ubique aditum æterni regni ostendendo. Christo nempe propitio ad ætatem veniens, exortationibus spiritualium fratrum, præfato patre eum conpellente, humiliter rennuens adtamen Christi exemplo obœdiens sacerdotii gradum adiit; in quo provectibus pollebat, cum assiduum sacrificium Christo flagrabat *, in quibus et initiis feruntur liquida miracula. Igitur cum de remotis partibus mundi arbiter orbis lumen nostratibus c refulgere disposuisset, prædictus vir terrena despiciens et cœlestia quærens, cum præfatis fratribus, qui electio quædam Scoticæ d gentis erant, relictis habitis cunctis *, Christum secutus est, patrisque ac matris seu parentillæ cum possessionibus diversis immemor, ut mereretur in ætheris premio centuplici potiri.

[2] [in Gallias] Æstimatione etenim cœpta, portum Hybernicum linquebant, prosperisque succedentibus auris sinus Britannicos tangebant; quibus peragratis, tandem optata arva Galliæ introierunt, ubi gubernacula regni Sigiberti e diversas gentes tunc domuerunt; statimque confidentes in Christi amore, aulam regiminis ejus adierunt. Quos benigne suscepit, aptaque omnia cum diligentia illis præparari jussit; cœpitque causam itineris eorum inquirere, ac animo suo mellifluis doctrinis eorum delectari; qua per ordinem exposita atque diligenter consuetudine f erga peregrinos peracta, regalis clementiæ allocutioni vocantur. Ibi ergo inquiruntur de originis seu conversationis eorum ordine, quo cognito regalis petitio eos adiit, ut in terminis Galliæ conversationis eorum locum eligerent, nec diutius se itineris longitudine fatigarent, regalem tunc clementiam in omnibus voluntati eorum deinceps obtemperaturam. Vir ergo Dei Columbanus respondit: Omnia, quæcumque habui, propter nomen Domini dereliqui, et si nunc aliorum divitias cupio, forsam prævaricator euangelii existo, cujus desiderio actenus militavi; non enim convenit nobis, lucris caducæ hujus vitæ anhelare, sed toto mentis affectu Christi præceptum desiderare, in quo ait: “Qui vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam et sequatur me.” Quomodo nosmetipsos abnegamus, si exteriora nostra pro Christo non laxamus *, aut quomodo crucem ejus tollimus, si terrestrem curam quærendo inhiamus? Cui talia obicienti responsum regale obviavit: Si Christum sequendo crucem ejus sumere desideras, heremi secreta elige, in quibus et augmentum tui premii et oportuna provideas nostræ saluti, tantum ne, nostra dicione relicta, ad alias gentes pertranseas.

[3] [cum S. Columbano] Regis ergo petitio prævaluit, ac cuneus ille fratrum heremi abdita elegit. Quo difinito, ingressi sunt heremum, quem vulgalis opinio nuncupat Vosagum g. Scrutando servorum Dei habitationibus aptum locum tandem ergo reppererunt antiquitus habitationem dirutam, aquarum calore adventantium animos delectantem, quam murorum ædificia antiqua circumdabant, incolæque regionis illius Luxovium h eam vocabant. Illic nempe fraternalis manus oratorium in honore Sancti Petri, principis apostolici culminis, ac officina habitationi apta * sibi construxerat. Igitur cum per aliquod tempus illic habitassent, aptaque cœnobialibus * præparassent, multi Burgundiorum gentis, nec non et Francorum i, veniebant ad eos propter desiderium æterni regni, ibique mirum in modum crescebat regularis vitæ origo. Cum fluctivagum mundum linquebat nobilium multitudo, Christo laus! creverat passim opinio eorum in finibus Galliæ vel Germaniæ. Nam et maturitas vitæ eorum Theodorichum k regem non latuit, qui sæpe ad eos venit, ac orationis eorum amminicula postulavit. Cui sanctus vir Columbanus dulcifluam doctrinam suam inpendebat, necnon et pro concubinis quibus indiscrete adhærebat, vehementer arguebat, ortando eum, potius legitimo conjugio uti, quatenus spes regni incautela ejus non destitueretur, sed utilitati populi inposterum servaretur.

[4] [profectus,] Multa ergo ammonitionibus ejus agebat, sed instigante inimico humani generis, mentem Brunnihildæ l, aviæ suæ, in prostitutionis amissione m viri Dei consilium utile rennuebat. Nam sicut Zezabel regnum Ahab perdidit, ita et hæc istum decœpit avertendo eum a legitimo conjugio ac vitam ejus lupanaribus damnando. Tantum timore honoris ac dignitatis suæ in palacio regali, si legitima conjunx versaretur sub sceptro nobili, invidia contra virum Dei augebatur, in tantum ut prædicta filia diaboli a rege inpetrasset, ne amplius sub dicione regiminis ejus vir Dei habitasset. Nam et legatio mittebatur, quatenus de regno expelleretur; ille vero movens inde sicut in gestis ejus legitur n, pervenit ad Clotharium o regem, cumque ab eo benigne susciperetur, eumque divinitus instruxisset, expetivit, ut fultus comitibus ad Theodebertum p regem Austrasiorum venisset. Consentitur demum petitioni viri Dei, atque cum cunctis sibi aptis * transmittitur Austrasiorum regi, a quo suscipitur cum magnis gaudiis, eumque divinitus docendo, ibi manet diebus non paucis. Tunc itaque viam seu defensionem * per altam Germaniam q ad Italiam petiit, in qua eodem tempore Egilolfus r regnavit. Sed prædictus rex obsecrabat virum Dei manere in regno ejus, promittens se repperire loca venusta et congrua servis Dei, in quibus si habitare cœpissent, lucrum animarum inde adferri potuissent. In quibus promissis vir Dei lancem moderaminis tenuit dicendo: se petitioni ejus velle optemperare, sed tamen firmiter habendo æstimatum iter nulla ratione velle dimittere.

[5] [inde in Alemanniam pervenit:] Igitur optio ei a rege dabatur, si alicubi aptum locum experiretur; in qua inquisitione venerunt ad fluvium Lindimacum s, quem sequendo adierunt castellum Turegum t vocatum. Inde etenim adierunt villam vulgo vocatam Tucconia v, quæ in capite ipsius laci Tureginensis est sita. Placuit ille locus, sed incolarum displicuit pravus usus. Crudelitas et malicia in illis regnabant, namque et superstitioni gentilium inhiabant. Servi ergo Dei cum cœpissent inter illos habitare, docebant eos Patrem et Filium et Spiritum Sanctum adorare. Nam Gallus ad cujus miracula rimanda *, Christo propitio figimus opera, virum Dei Columbanum, ut jam dictum est, ab initio conversionis sequendo ejusque laboribus conpatiendo, cœpit illic gentilium fana incendere, diisque consecrata in lacum dimergere w. Cum ergo vidissent fana sua conbusta, adsumpserunt contra eos invidiæ arma, quæ in tantum corda eorum arripuit, ut consilio acto virum Dei Gallum voluissent interficere, atque Columbanum cum contumeliis de finibus eorum expellere. Sanctus vero Columbanus hæc audiens orabat: Deus rector poli, in cujus arbitrio totus mundus decurrit, fac generationem istam in inproperium, ut, quæ inprobe excogitant servis suis, sentiant in capitibus suis. Fiant nati eorum in interitum; ergo cum ad mediam ætatem perveniant, stupor ac dementia eos adprehendat, ita ut alieno ære oppressi ignominiam suam agnoscant conversi; impleatur in eis prophetia psalmographi dicentis: convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet x.

[6] [ubi in prædicatione euangelica,] Post hæc ergo secedendo apostolicum implevit præceptum, in quo ait: Date locum iræ, atque cum alumnis ad Christi laudem festinantibus pervenit in castrum Arbonam y, ubi reppererunt Willimarum z quendam sacerdotem. Quibus ille visis, fertur præ gaudio dixisse: benedictus qui venit in nomine Domini; Deus Dominus, et inluxit nobis; eique responsum obviasse: de regionibus congregavit nos Dominus. Ipse confestim, adprehensa manu ejus, duxit eos ad orationem. Nam cum pariter orassent, domumque intrassent, ac in convivio spiritalis lætitiæ recubuissent, fertur electus Dei Gallus jussu magistri divina eloquia recitasse, audientiumque animos ad amorem cœlestis patriæ provocasse; quorum auditor præfatus presbyter obstupuit, umectans vultum lacrimis. Erant ergo ibi ad laudem Christi septem diebus læti in divinis conlationibus. Quibus peractis, didicerunt ab eodem presbytero civitatem quandam esse dirutam vicinam illis locis Pregentiam, cujus terræ pinguedo marisque aa vicinitas potuissent fieri servis Dei oportunitas. Quo audito, optabant eum toto animo. Nam vir Dei Columbanus una cum Gallo aptissimo discipulo, * seu alio diacono, ascendens navem explorandi causa adiit urbem. Igitur fraternalis manus domicilia sibi illic præparavit, ac strenue Christum pro illo loco supplicavit. Tres ergo imagines æreas et deauratas superstitiosa gentilitas ibi colebat, quibus magis quam creatori mundi vota reddendo credebat bb.

[7] [pestructis idolis,] Nempe desiderio destruendi eorum superstitionem vir Dei Columbanus jussit Gallo ad populum recitare sermonem, quia ille inter alios eminebat lepore latinitatis, nec non et idioma illius gentis cc. Nam conventio facta est populi ad solitam festivitatem templi, magis spectaculo advenarum perculsi, quam reverentia divini cultus devoti. Quibus congregatis, electus Dei Gallus rigabat corda eorum mellifluis verbis, ortando eos ad creatorem suum converti Jesum Christum filium Dei, qui humano generi in sordibus tepescenti reseravit aditum cœlestis regni. Igitur, videntibus cunctis, sublatas imagines comminuit petris, atque in profundum dejecit maris. Tunc ergo pars populi confitendo peccata sua credidit, parsque irata et indignata cum furore abscessit. Nam et vir Dei Columbanus aquam benedixit, atque sanctificando loca contaminata, ecclesiæ sanctæ Aureliæ dd honorem pristinum restituit, ibique egressus * athleta Christi cum clientibus sibi alumnis mansit triennio ee. Qui in morem parvissimæ matris apis ingenium exercebant in artibus diversis; inter quos electus Dei Gallus squammigero gregi insidias conponere *, et fratres sæpe, Christo largiente, lætificabat, cum illis apta diligenter prebebat.

[8] [et in vitæ monasticæ officiis] Volvente deinceps cursu temporis, electus Dei Gallus retia lymphæ laxabat in silentio noctis, sed inter ea audivit demonem de culmine montis pari ff suo clamantem, qui erat in abditis maris. Quo respondente: Adsum! montanus e contra: Surge, inquit, in adjutorium mihi! Ecce peregrini venerunt, qui me de templo ejecerunt; (nam deos conterebant, quos incolæ isti colebant; insuper et eos ad se convertebant) gg veni, veni, adjuva nos expellere eos de terris. Marinus demon respondit hh: En unus eorum est in pelago, cui numquam nocere potero. Volui enim retia sua ledere, sed me victum proba lugere. Signo orationis est semper clausus, nec umquam somno oppressus. Electus vero Gallus, hæc audiens munivit se undique signaculo crucis, dixitque ad eos: In nomine Jesu Christi præcipio vobis, ut de locis istis recedatis, nec aliquem hic ledere præsumatis! et cum festinatione ad litus rediit, atque abbati suo, quæ audierat, recitavit. Quod vir Dei Columbanus audiens, convocavit fratres in ecclesiam, solitum signum tangens ii. O mira dementia diaboli! voces servorum Dei præripuit * vox fantasmatica, cum hejulatus atque ululatus diræ vocis audiebatur per culmina *. Livor ergo demonis dolens abscessit, cum oratio fratrum ad Dominum suppliciter ascendit.

[9] [se exercet.] Laude colendus Christus tunc magis ac magis laudabatur, cum expellere ab eis terrorem demonum dignabatur. Illi vero, qui contempserunt eorum prædicationes, conati sunt adfligere eos propter deorum suorum contritiones *. Nempe adierunt Cunzonem kk, ducem partium ipsarum, accusatorias fallacias ferentes, conjuncto spiritu deceptionum, ac dicentes: propter illos advenas venationes publicas illis in locis fuisse desolatas. Qui ad eos nuntium mittere dicitur *, quo eis discedere precipitur. Nam ut adderetur ad injurias servorum Dei, vacca eorum furto ablata ducta est in abdita heremi; cujus requirendi gratia pergentes duo fratres, venerunt ad ipsos latrones; ubi tunc furto homicidium conjugitur *, cum ab eis famuli Christi occiduntur, prædaque eorum diripitur. Peracto ergo scelere, diu quæruntur in solitudine, adtamen quandoque * exanimes inventi, lamentabiliter ad cellam sunt reducti. Deinde Sanctus Columbanus assiduitate expellentium coactus, ac dolore fraternalium funerum perculsus, dixit fratribus: Invenimus hic concam auream, sed serpentibus plenam. Vos autem nolite contristari; Deus enim, cui servimus, angelum suum mittet, qui nos ad regem Italiæ perducet, eumque placabilem faciet, ut locum nobis pacificum tribuat. Ex quo itinere athletarum Christi febrium vexatio electum Dei Gallum retinuit. Nam in ipso profectionis articulo abbatis sui pedibus provolutus, professus est, quod nequivit * infirmitate compulsus. Sed vir sanctus, causa retinendi eum secum, cum hilaritate animi dixit ll: Si laborum meorum particeps fieri non vis, diebus meis missam non celebrabis. Ergo arbitrio proprio tunc relictus est, qui diu sub magisterio aliorum eruditus est.

ANNOTATA.

a Quæ de regia S. Galli prosapia habent antiquiores vide in Commentar. præv. n. 31 et seq.

b Galli nomen circa medium sæculum VIII prævaluit: ante Gallo, Galonus, etc., dicebatur. Vide Comment. n. 1 et seqq.

c Id est Alemannis. Hæc verba monstrant ex illa gente fuisse biographum nostrum.

d Scotia commune nomen erat tum Scotiæ hodiernæ tum Hiberniæ, atque hinc multiplicium errorum origo ad nostra usque tempora. Notkerus in suo Martyrologio habet: Insulam Hiberniam.

e Non Sigibertum, sed Guntramnum Burgundiæ gubernacula, quando S. Columbanus in Gallias appulit, tenuisse, monstratur in Comment. præv. num. 46 et seqq.

f Fortassis alludit hic auctor ad morem lavandi peregrinorum pedes.

g Vosagus aliis Vogesus (les Vosges), quo nomine non solum veniunt continua montium juga, sed saltus etiam et eremus. Late extenditur per confinia Burgundiæ, Alsatiæ et Lotharingiæ: est celebris propter incolatum virorum numero et sanctitate illustrium.

h Luxovium (Luxeuil) in hodierna præfectura Araris superioris (Département Haute-Saône) in antiquo comitatu Burgundiæ (Franchecomté) situm, paulatim excrevit in oppidum. Cæterum ex Vita S. Columbani constat primam fundationem Sancti Anagratibus, alteram Luxovii, tertiam Fontanis fuisse. Hic vero sola mentio fit Luxoviensis cœnobii, quia illud caput fuit reliquorum monasteriorum.

i Eadem paulo uberius exponit Walafridus c. II: Illisque ibi conversantibus et ipsum locum excolentibus, multi non solum de genere Burgundionum, sed etiam Francorum amore vitæ laudabilis ad ipsos confluxerunt; et monitis spiritualibus instituti, tantam compunctionis gratiam ex verbis eorum adepti sunt, ut omnia sua ad ipsum contraderent, et coma capitis deposita, monasticæ vitæ habitum voluntaria paupertate susciperent. Jonas in Vita S. Columbani n. 17 dicit: Ad cujus famam plebs undique concurrere et se cultui religionis dicare curabant… Ibi nobilium liberi undique concurrere nitebantur, ut et spreta phaleramenta sæculi et præsentium pompam facultatum contemnentes, æterna præmia caperent.

k Theodoricus, de quo hic, secundus est hujus nominis, filius secundo genitus Childeberti Austrasiæ regis, an. 596 veneno sublati, nepos Sigiberti I Austrasiæ regis, occisi an. 575.

l Brunechildis, de qua tam varia atque inter se discrepantia referunt auctores etiam coævi, nupserat Sigiberto I Austrasiæ regi an. 566; filia erat Athanagildi, Gothorum regis in Hispania. Quæ vero est opinionum dissensio inter auctores circa Brunechildem reginam, utcumque explicatur a P. Daniel nostro [Hist. de France, tom. I, p. 478. Edit. Amstelod., an 1742.] .

m Prostitutionis amissionem interpretatur Ild. von Arx [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 6.] prostitutionis perditionem. Sensus clarior est, si amissionem omissionem dicamus; ita ut legeretur: quoad prostitutionis omissionem viri Dei consilium utile rennuebat. Jonas autem n. 31 et Walafridus c. III asserunt per Theodericum non stetisse, quominus S. Columbano monenti obtemperaret: Theodericus, ait Jonas l. c., quia in termino regni sui B. Columbanum haberet, gratulabatur. Ad quem cum sæpissime veniret, cœpit vir Dei eum increpare, cur concubinarum adulteriis misceretur, et non potius legitimæ conjugis solamine frueretur; ut regalis proles ex honorabili regina prodiret, et non potius ex lupanaribus videretur emergi. Cumque jam ad viri Dei imperium regis sermo obtemperaret, et se ab omnibus illicitis segregare responderet, mentem Brunechildis aviæ, secundæ ut erat Jezabelis, antiquus anguis adiit, etc. Eadem habet Walafridus l. c.

n S. Columbani expulsionem late describit Jonas ab n. 33 ad 48.

o Clotarius II primum Suessionum, et ab an. 613 totius Franciæ rex.

p Theodebertus II Austrasiæ rex a fratre suo Theodorico, Brunechilde instigante, occisus an. 612.

q Altam Germaniam vocat auctor illam Germaniæ partem, quam Alemanni initio sæculi VII incolebant. Ad hunc locum alludit Walafridus in Præfatione, dum auctorem designat, quem præcipue secuturus erat: Porro dum pridem ipsum opus perlegerem, inveni ab auctore ejusdem conscriptionis terram quam nos Alamanni vel Suevi incolimus, Altimanniam sæpius nominari; sed ipsius nominis originem quærens, apud nullum scriptorum, quorum adhuc notitia nos respersit, ejus reperi mentionem. Nisi fallor enim, ab alto situ provinciæ idem vocabulum confictum est. Quod Altimanniam dicit Walafridus Altam Germaniam vocat noster: librarii fortassis industria, Altimanniam interpretantis.

r Egilolfus, melius Flavius Agilulfus aut etiam Agon, ducta uxore an. 590 Theodelinda, Autharis regis vidua, Longobardorum rex, annis XXV regnavit. Se regem totius Italiæ dicebat, uti constat ex inscriptione coronæ aureæ quam Modoetiæ obtulit: AGILULF. GRAT. DI. VIR GLOR. REX TOTIUS ITAL. OFFERT. SCO. JOHANNI. BAPTISTÆ. IN. ECLA. MODICIA [Frisi Mem. della chiesa Monzese. Dissert., I, p. 42.] .

s Lindimacus hodie die Limmat (nomen compositum ex Lint et Mag, torrentibus) in orientalempartem Lacus Turricini influit.

t Turegum, hodie Zurich, una ex primariis urbibus hodiernæ Helvetiæ ad lacum cognominem sita.

v Tucconia, hodie Tuggen, parochia ruralis, in decanatu Rapperwilano, de qua vid. Comment. præv. n. 76.

w Prosper Lambertini, postea Papa Benedictus XIV, in Opere de Canonizatione Sanctorum [Lib. III, cap. XVII, n. 9 et seqq.] , late exponit casus, in quibus excusari potest eversio fanorum et his similia. Erat illo jam tempore lex regni, ut Christiana religio principatum obtineret: unde S. Columbanus, ut habet ejus biographus n. 51, cum regiis mandatis inter Suevos advenerat, ipsique Suevi jam magna ex parte baptismo fidei catholicæ initiati erant, ut testatur idem biographus n. 53; quare non tam gentilismi quam impiæ superstitionis accusantur. Quæ omnia faciunt juxta Prosperum Lambertini, ut factum S. Columbani excusari possit.

x Circa verba maledictionis a S. Columbano prolata, attendendum est ad ea, quæ S. Thomas dicit 2. 2, quæst. LXXVI, art. 1: Si aliquis imperet vel optet malum alterius, in quantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere utroque modo erit illicitum, et hoc est maledicere per se loquendo. Si autem aliquis imperet vel optet malum alterius sub ratione boni; sic est licitum, nec erit maledictio per se loquendo, sed per accidens, quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum. Contingit autem malum aliquod imperando, vel optando sub ratione duplicis boni, quandoque quidem sub ratione justi. Et sic judex licite maledicit illum, cui præcipit justam pœnam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetæ in Scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam divinæ justitiæ: licet hujusmodi imprecationes possint etiam per modum prænuntiationis intelligi. Quandoque vero dicitur aliquod malum sub ratione utilis; puta cum aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam ægritudinem aut aliquod impedimentum, vel ut ipse melior efficiatur, vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset. In S. Columbani maledictione utrumque probabiliter concurrit, ut præscius futuri ventura mala denuntiaret, et optaret illa tamquam apta curandæ gentilium cæcitati, quod posterius clare insinuantverba: alieno ære oppressi ignominiam suam agnoscant conversi. S. Augustinus [Contr. Faust., lib. XVI, cap. XXII, tom. VIII Oper, col. 296.] maledicta excusat; cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de præscio spiritu denuntiantis. Nam illa quæ de malo voto sunt, prohibentur cum dicitur: “Benedicite et nolite maledicere”. Hæc autem sæpe inveniuntur in sermone Sanctorum.

y Arbona, oppidum et pagus est, ait Chronicum Gottwicense [Tom. II, p. 547.] , Ducatus Alemanniæ sub majore pago Durgowe, eoque mediante in principaliore pago Turegiensi seu Zurichgow comprehensus … situs est ad lacum Acronium a sinistris inter binos minores fluvios Salinsach et Steinach, in quo celeberrimum et antiquissimum monasterium S. Galli. Arbona oppidum antiquis Arbor felix dicebatur, ut constat ex Itinerario Antonini [D. Bouquet, t. I, p. 102.] et ex Tabula Peutingeriana [Ibid., p. 112.] .

z Willimarus, quem Walafridus c. V vocat presbyterum bonitate conspicuum, erat probabilius parochus illius tractus, sub Gaudentio Constantiensi episcopo. Istic enim mansit usque ad obitum S. Galli an. 625 vel 627; illo invitante, Sanctus noster ultimum ad populum Arbonensem verba fecit:quæ omnia designant presbyterum, qui plebi præpositus erat eruditionis et sacramentorum gratia.

aa Pregentia ex familiari Germanis confusione B et P hodie Bregentz, antiquis Brigantium oppidum est ad lacum et fluvium cognominem Orientem versus situm. Hodie pertinet ad comitatum Tyrolensem, circulum Vorarlberg. Lacus Brigantinus, quem auctor noster paulo inferius mare appellat, vocatur etiam Potamicus, aut Constantiensis, Germanis Bodensee: ab eo differt lacus Acronius, seu Cellensis, estque paulo infra Constantiam, teste Cluverio: hodie tamen a plerisque Acronius et Potamicus lacus passim confunditur.

bb Gentiles, de quibus auctor agit, non carebant omnes baptismatis gratia, quamvis idololatricis superstitionibus dediti, ut clare monstrat Jonas in Vita S. Columbani n. 53: Multi ergo eorum per beati viri suasum ad doctrinam et Christi fidem conversi, baptismum consecuti sunt, aliosque etiam, quos jam lavacro ablutos error detinebat profanus ad cultum euangelicæ doctrinæ monitis suis, ut bonus pastor Ecclesiæ seminibus reducebat sparsis. Circa eadem tempora Francos similis inficiebat corruptela, ut constat ex epistola S. Gregorii M. adBrunechildem reginam [Lib. IX, epist. XI, tom. II Oper. col. 938.] : Hoc quoque pariter hortamur, ut et cæteros subjectos vestros sub disciplinæ debeatis moderatione restringere, ut idolis non immolent, cultores arborum non existant, de animalium capitibus sacrificia sacrilega non exhibeant; quia pervenit ad nos quod multi Christianorum et ad ecclesias occurrant, et quod dici nefas est, a culturis dæmonum non abscedant.

cc S. Gallus diuturno incolatu Luxovii, Tucconiæ et nunc Brigantii, facile linguam Teutonicam addiscere potuit.

dd Circa expiationem templi S. Aureliæ vide Comment. prævium n. 85 et seqq.

ee De triennali incolatu S. Columbani vide Comment. prævium n. 67.

ff Par socium simul et ejusdem conditionis consortem indicat.

gg Uncinis inclusa pro glossa habet Pertz, editor Monum. Germ.

hh Hic frequentior Rythmus auditur, antiquiorem probabilius fontem, rhapsodiam quamdam demonstrans.

ii Signum tangere teutonismum dicit Ildeph. von Arx. Rühren enim tangere, olim movere, projicere significabat.

kk De Gunzone duce vix aliud notum est, quam quod ex biographis S. Galli habemus. Alemanniæ ducatum, cui Gunzo præerat, describit Shoepflinus [Alsat. illust., tom. I, p. 626 et seqq.] .

ll Circa interdictum a S. Columbano impositum S. Gallo, vid. Comment. prævium n. 92 et seq.

* id est: immolabat

* cunctis possessionibus

* id est: relinquimus

* officinas aptas

* Cœnobitis

* ipsi necessariis

* commeatum

* recensenda

* et

* ingressus

* adde: consueverat

* id est prævenit

* adde: montium

* id est: comminutiones

* rogatur

* conjungitur

* tandem

* nequiret

Cap. II. In Alemannia relictus desertum Arbonense incolit, Fridiburgam Gunzonis Ducis filiam a dæmonio liberat.

[In Alemannia relictus] Quod credimus divina providentia actum, ut electus Dei Gallus servaretur genti illi ad lucrum sempiternum. Sequestratione * namque peracta a, præfatus hospes Willimarus presbyter visitatur a servo Dei Gallo una cum retibus et navi, ibique meroris anxietas innovatur, cum separationis ordo rimatur, inter quæ hospitii sustentationes ac infirmitatis sublevationes ibidem flagitantur. Quo suscepto cum gaudio, pietatisque studio adimpleto, jussum est duobus clericis Maginoldo et Theodoro b, ut sollicitudinem ejus habuissent, ac in locis propinquis ecclesiæ ei ministrassent: quibus diligenter patratis, ad majus exercitium Christo propitio sanus factus est. Post hæc Hiltibodus c quidam diaconus, præfati sacerdotis fidus socius, cum ante alios cognitione illius heremi polleret, aditus est ab electo Dei Gallo his verbis: Fili! invenisti umquam in abditis istius heremi aptum locum ad construendum oraculum * habitaculumque congruum? desiderio desideravit anima mea permanere diebus meis in solitudine, admonente nos psalmista dicente: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine, et expectabam eum qui me salvum faceret. Respondens diaconus dixit illi: Pater mi, est heremus iste asper et aquosus, habens montes excelsos, et angustas valles, et bestias diversas, ursos plurimos, et luporum greges atque porcorum. Timeo si induxero te illuc, ne forte inruant super te.

[11] [solitudinem,] Vir autem Dei respondit: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Danihelem de lacu leonum liberavit, ipse potens est, me liberare de manu bestiarum. Videns autem præfatus levites constantiam ejus, ait: Crastina secreta silvarum penetremus, si forte locum aptum inveniamus. Nam confido in Creatoris nostri clementia, ut dignetur nobis prævium * Tobiæ dirigere. Solito ergo more vir Dei in oratione eodem die perstitit sine cibi perceptione. Facto igitur mane, captabant viam cum oratione. Peracta nempe ter terna hora diei *, levites sciscitatur: si voluisset reficere vir Dei; a quo audivit: non se gustaturum, antequam, Christo propitio, locus ei ostenderetur ad habitandum. Agitantur igitur membra jam lassa, ac demum pervenitur ad fluviolum nominatum Petrosa d. Ibi ergo noctis quies demonstratur, cum squammigeri gregis turba conspicitur. Nam pervenitur ad cursum fluvioli de monte, ubi cavatur locus ejus in rupe e, adportatum rete immittitur, ac pisciculi non pauci captantur, ignis a levita de silice excutitur, ac refectio præparatur. Consuetam interea vir Dei orationem quærens, corruit in vepre pedem offendens; quem diaconus nitens sublevare, audivit: Sine me, hæc requies mea in sæculum sæculi, hic habitabo, quoniam elegi eam.

[12] [duce Hiltibodo diacono,] Et cum surrexisset ab oratione, fecit de virga coleria * crucem, in qua appendit capsellam f in qua erant Reliquiæ S. Virginis virginum, et Sancti Desiderii g almique ducis Mauricii h. Ubi denuo preces amborum innovantur. Nempe vir Dei supplex ait: Domine Jesus Christe creator mundi, qui crucis tropheo subvenisti humano generi, da in honore electorum tuorum locum istum ad laudem tuam habitabilem. Oratio ad occasum protrahitur, cibusque cum gratiarum actione percipitur. Nam cum membra quieti dedissent, virque Dei silenter levando in precibus se ante eandem capsam exercuisset, conviator ejus occulte intendebat. Interea ursus de monte adiit, ac fragmenta decerpsit, cui ab electo Dei Gallo dictum est: Bestia, in nomine Domini nostri Jesu Christi præcipio tibi, sume lignum et proice in ignem. Ille continuo autem reversus adtulit validissimum lignum, et inposuit in ignem; cui ob mercedem operis offertur a viro Dei panis, sed tamen hoc modo, et præcipitur: In nomine Domini mei Jesu Christi recede ab hac valle. Sint tibi montes et colles communes, nec tamen hic pecus ledas aut homines. Quibus inspectis conviator * ejus surgens ac genibus se provolvens, ait: Nunc scio, quia Dominus est tecum, eo quod bestiæ heremi obœdiunt tibi. Qui statim audivit: Cave ne alicui hoc dicas, donec gloriam Dei videas.

[13] [quærit] Mane autem facto dixit diaconus ad eum: Pater, quid vis, ut faciamus hodie. At ille dixit: Obsecro te, fili, ne irascaris in sermonibus meis; maneamus hic adhuc istum diem. Sume retia, et perge ad gurgitem, ego veniam post te cito, forte Dominus consuetam misericordiam suam nobis ostendet, ut habeamus aliquid ad porrigendum hospiti nostre pro hujus loci benedictione. Cui levites ait: Placent quæ dicis, statimque surrexit et ad gurgitem perrexit. Ubi cum niteretur rete laxare, apparuerunt ei duo demonia in mulierum specie nude ad litus stantes, quasi ad balneum ingredi volentes, turpitudinemque corporis sui ei monstrantes, insuper et lapides contra eum jactantes, dicebant: Tu induxisti virum istum in hunc * heremum, virum iniquum et invidiosum, qui semper nobis in malis prævalet. Quibus auditis vicino * pede regreditur, resque gesta viro Dei nuntiatur. Quo audito, oratio amborum funditur Christo. Sanctus nempe ait: Domine Jesus Christe fili Dei, ne existimes meritis meis, sed jube has demones recedere ab hoc loco, ut sit sanctificatus in honore nominis tui. Cumque se ab oratione erexissent et ad gurgitem venissent, demones in fugam versæ sunt per decursum fluminis usque ad verticem montis. Vir autem Dei dixit: Fantasmata, præcipio vobis per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, ut de hoc loco in deserta recedatis, nec amplius huc introeatis. Tunc namque rete inmittentes, cœperunt squammigeros greges. Ubi iterum innovatur dolus hostis antiqui, dum adhuc pisces ad se trahebant, voces quasi duarum mulierum flentium super mortuos suos de vertice montis audiebant, quæ hæc verba rimabant: Quid agimus, vel quo pergimus! non licet nobis propter istum peregrinum neque inter homines, neque in heremis habitare. Postea vero tribus vicibus ipse diaconus cum laborasset desiderio capiendorum accipitrum, audivit de monte, qui dicitur Himilinberc i, demones cum clamore interrogare, si adhuc Gallus in heremo esset, an recedisset *.

[14] [et invenit.] His actis, lustraverunt vallem ac montem, viderunt inter duos rivos k silvam, planiciemque desiderabilem, ac locum ad cellam ædificandam delectabilem. Exemplo Sancti Jacob, futuræ habitationis præscius electus Dei Gallus dixit: Vere Dominus est in loco isto. Ibi et tunc miraculum innovabatur: cum serpentium multitudo illic scatebat, ex illa die non conparebat. Creator angelicæ virtutis magis ac magis adoratur, eique gratiarum actiones aguntur. Conlocutio namque inter illos egredi de heremo agebatur, sed a viro Dei exire levita supplicabatur, eique induciæ usque in diem tertium flagitabantur; quod conviator ejus dure accepit, repetendo: se non ausurum videre faciem hospitis eorum sine illius presentia. Sed sermo viri Dei prævaluit, ac levita repedavit l. Sanctus igitur tunc se exercuit, hisque ternis solibus absque corporali sustentatione continuit. Quarto ergo die egreditur, Arbonensisque sacerdos ab eo cum gratiarum actione visitatur, a quo cum gaudio suscipitur, eique omnis humanitas præparatur, Christo laudem referebant, ac reficiendi gratia consedebant, ubi inter cætera lætitiæ genera levites ait: Si ursus adesset, forsitan Gallus illi benedictionem porrexisset. Cum ergo sermonis origo a sacerdote inquisitum est, a levita recitabatur, ut gestum est. Exinde habitus est ab eis sicut unus ex patribus antiquis; erat enim vita ejus dura, atque ariditate * consumpta.

[15] [Suadente Willimaro presbytero,] Dum ibi adessent simul, venit nuntius ad Willimarum presbyterum, dicens, migrasse Gaudentium m, Constantiæ urbis episcopum; pro cujus requie ambo laborabant in oratione. Post hæc die septima missa est præfato sacerdoti epistola, in qua continebatur, adesse eum cum viro Dei super duodecim noctes ad Cunzonem ducem in villa nuncupata Iburninga n. Hoc ideo agebatur, quia filia ejus Fridiburga disperabatur; quam ingressus spiritus nequam torquebat passionibus incredibilibus cuiquam. Cibos modicos capiebat, volutans in terra spumabat, nec eam continere nisi quattuor poterant; quod genus demonis erat mutum usque ad diem tricesimum; exinde cœpit loqui. Nam eadem Sigiberto o filio Theodorichi disponsata fuit. Cui pater ejus per nuntios hæc cum festinatione innotuit *, pro quo amminiculo duo præcelsi pontifices missi sunt. Igitur Willimarus volens ad difinitum placitum * venire, ortatus est virum Dei secum ire. A quo responsum tale accepit: istud iter non est meum, sed tuum. Tu perge pater, quid mihi cum principe istius sæculi? sed revertar ad cellam meam. Cui sacerdos: Nequaquam, inquit, ita fiat, sed perge mecum ob consolationem tristitiæ judicis *, et ne forte invitus ad eum ducaris. Sed conatus ejus prævalebat, qui honorem mundanum fugiebat.

[16] [Cunzonem ducem] Concitus cellulam revisebat, nempe ut magis se ab humana inquisitione occultaret; mane dixit fratribus, ut nullus certum locum eum requirendi demonstraret, sed si obnixius cogerentur, abbatis sui Columbani epistolam ei venisse testificarentur, quo ad eum citius ad Italiam venisset p; et sic commisit se cum duobus alumnis abditis heremi. Ergo transgresso alpe, venit in silvam vocatam Sennius q, ubi et adfuit Quaradaves r vicus proximus; in quo invenerunt diaconum, Johannem nomine, servientem Domino in justitia et timore: qui eos demum introduxit, necnon et septem diebus quasi longinquis quis peregrinis ministravit, illis se fingentibus de longinquo esse. Ut secessum viri Dei sacerdos conperit, ad ducem navigavit, atque eventum fugæ recitavit. Ad quem dux dixit: Cito pro eo legationem dirige, et ei venire ad me suade; si ergo per illum Deus liberaverit filiam meam, ditabo eum muneribus, et dabo ei urbis Constantiæ episcopiam *. In quo conatu presbyter reversus est. Igitur advenientibus pontificibus a regia dignitate directis, ingens tristitia parentum agebatur; qui tamen munera regia puellæ præsentabant, sed illa se excutiens tenenti eam gladium abstulit, atque eos interficere voluit.

[17] [licet invitus] A qua et demon locutus est uni ex eis: Tu promisisti regi, ut eiceres me de vasculo isto, cur non adduxisti filiam tuam, quam fecisti in illa sanctæ moniali? Alteri quoque dixit: Et tu fornicatus es cum tribus mulieribus alienis. Per vestrum imperium ego numquam egrediar; sed est vir nomine Gallus, qui excussit me de Tuccinia, ubi multum tempus habitavi, et destruxit ibi omnes domos meas, et iterum invenit me in Pergentia *, et inde similiter me ejecit, quem dux iste de eo loco expulit, pro qua vindicta ego intravi in puellam istam. Nisi ipse venerit, non egrediar hinc. Unus autem ex pontificibus dedit ei alapam dicens: Obmutesce sathanas. Qui audiens Gallum nominare, autumabat, de pullo s dici. Sed injuria contra missos regios non cessabat, cum verborum garrulitas se elevabat. Tres dies ibi manebant, et ad palatium remeabant, necnon et regi ordinem rei recitabant. Presbyter vero jussum conplens, ac inveniens virum Dei in spelunca legentem, consolatoria verba ait ei: Ne timeas pater, venire ad ducem, quia jurejurando juravit mihi, ne ageret tibi ullum malum, sed ut tantum orando ponas manum super caput puellæ. Nam si ei Christus subvenerit per te, dabit tibi sedem Constantiæ. Adhuc loquebantur, et ecce Johannes diaconus adfuit, qui panes azymos et langunculam vini oleumve et butyrum cum melle et piscibus assis pro benedictione ei obtulit *. Christo gratiæ aguntur, atque epulæ incipiuntur.

[18] [adit,] Igitur vir Dei crastina se profecturum promisit, cui præfatus levites mulum suum cum stratorio t vehendi eum gratia adferre voluit; sed ille, ut solebat, omnem pompam fugiens, necesse se habere in cella visitare fratres adfirmavit, et sic quantocius ad castrum * venire. Quem tamen pro condicto sacerdos sacramento constrixit. Johannes cum benedictione regressus est, et vir Dei, via qua venerat, cellam ingressus est. Ubi transacto spatio noctis, adiit castrum cum duobus alumnis; ubi et missum alium a duce directum cum sacerdote repperit, qui illos festinare conpulit dicendo: Jam triduo esse puellam sine cibo. Navis ingreditur et nocte illa ad ducem pervenitur. Mane facto dux cum eis cubiculum ingressus est, ubi mater filiam clausis oculis quasi mortuam tenuit, de cujus ore ceu sulphureus odor exivit, ubi et domesticorum multitudo aderat expectando, quod futurum erat. Sanctus ergo se in orationem stravit, atque cum lacrimis dixit: Domine Jesus Christe, qui in hunc mundum veniens ex virgine dignatus es nasci, quique ventis et mari imperasti, et sathanan retro redire jussisti, necnon et per passionem tuam humanum genus redemisti, jube istum immundissimum spiritum de hac puella egredi. Et cum surrexisset ab oratione, adprehensa manu ejus dextera, elevavit eam. Spiritus enim nequam discerpsit eam.

[19] [ejusque filiam sanat:] Ille vero inposita manu capiti ejus dixit: Impero tibi in nomine Jesu Christi, spiritus immunde, ut exeas et recedas ab hac plasma Dei v. Cum hæc dixisset, illa apertis oculis aspexit in cum, spiritusque immundus locutus est ad eum: Tu es Gallus, qui prius projecisti me, sed ego huc intravi, quia pater meus cum sociis tuis ejecit te; si me nunc eicis, ubi vadam? Vir Dei respondit: Ubi Dominus te dimersit, in abyssum. Statim enim videntibus illis, exivit de ore ejus quasi turpissima avis, nigra et horribilis. Confestim salva facta puella surrexit, quam vir Dei matri reddidit. Pater vero lætificatur cum amicis, obtulitque ei munera transmissa puellæ a dignitate regis. Nam præfatum episcopatum ei tradidit, quem vir Dei his verbis renuit: Vivente præceptore meo Columbano ego missam non celebrabo, si ergo me vis ad hoc sublevare, sine apices meos præceptori meo * venire, a quo si absolvar, obtemperans tibi inveniar. Ad quem dux: Fiat, inquit, secundum verbum tuum. Electus Dei reversus est cum donis quibus honoratus est. Præcipiebatur tamen a duce tribuno Arbonensi x, ut ad ædificium cellæ cum cunctis pagensibus illis adjuvasset * ei. Vir Dei Arbonense castrum ingreditur, pauperumque et egenorum multitudo congregatur, quibus dona a duce data penitus distribuebantur. Sed Maginaldus minister ejus volens servare vasculum unum argenteum celaturis pretiosum ob * industriam sacerdotalis ministerii, interrogans pro hoc magistrum, audivit exemplum clavigeri poli: Argentum et aurum non est mihi, tu vero eroga cum. His actis, dilectæ solitudini rediit, nec non et in cœlestis regis militia semetipsum mirum in modum exercuit.

[20] [multis donatus, quæ in pauperes erogat,] Deinde nempe Johanni diacono epistola a viro Dei dirigitur, in qua ei quantocius venire ad eum demandatur. Quam relegens, ac jussum implere cupiens, perrexit cum eologiis festinans, cellam ejus adiit, quem fraternalis manus honorifice collegit *. Quique a viro Dei humanitus * susceptus, investigans prosperitatem itineris, audivit ab eo honorem susceptionis principis; ergo et additum est de ereptione puellæ, ac muneribus datis, necnon et porrectione episcopiæ. Quam, vir Dei inquit, nolui ante præceptum abbatis mei, sed tu fili capax consilii mei incipe mecum intentionem dare divinæ legi, quam secretis cordis colligens, eris forsan plurioribus * adjuvans. Quod levita audiens, genibus provolvitur gratias agens. Et agiliter comites remisit, ejusque se magisterio tradidit. Cum quo fontem matris philosophiæ adiebat *; cum enucleatim cognitionem legis divinæ carpebat. Nec dissimilis fore * effectus est euangelico scribæ, cum vetera, novaque rimabat de corde. Rex vero Sigibertus, cum audisset, quod reddita esset sanitas puelle, jussit patri, eam transmittere ad se. Qui eam cum omni apparatu usque ad Renum perduxit, et inde per comites cum honore magno regi transmisit y. Quæ gratulanter suscepta, interrogata est pro recuperatione sanitatis, quam nequiverant conferre præsules aulæ regalis.

[21] [Fridiburgæ suadet virginitatem,] A qua responsum est: Esse ibi Scottum nomine Gallum in heremo, per quem virtutes operarentur a Domino. Hic cum jam esset, inquit, ancilla tua in extremis, rogante patre meo advenit, atque inposita mihi manu signo crucis me munivit, necnon et demoni, ut recederet, imperavit. Quo jussu obtemperante, videntibus illis, qui mecum erant in domo, exivit de ore meo, quasi corvus niger et horribilis. Deinceps corpus Domini incolomis accepi. His dictis, provoluta est pedibus regis dicens: Hoc solum inpetrasse me, clementissime rex, sinito, ut gratia tua pro me adveniat eidem Dei viro. Rex autem interrogavit eam dicens: In qua heremo habitatio illius? Puella dixit: In silva conjuncta Arbonensi pago, qui est inter lacum et Alpes. Rex vero jussit scribere epistolam firmitatis, ut per regiam auctoritatem deinceps obtinuisset * vir Dei cellulam suam, quæ viro Dei transmittebatur cum duabus libris auri, et binis talentis argenti, missis humiliter venientibus, ac regiam dignitatem in ejus orationem plenius commendantibus. Cunzoni ergo duci præceptum est a rege, ut viro Dei ad ædificium cellæ adjuvasset * cum multitudine. Fecit ergo rex nuptiale convivium, vocata non modica turba principum. Qui cum jussisset virginem domum introduci, prostrata est dicens regi: Domine mi rex, ancilla tua est adhuc flebilis propter egritudinem corporis, insuper et tactus membrorum meorum est vilis. Sine me adhuc septem dies, usque dum recipiam vires. Ad quam rex: Fiat, inquit, secundum voluntatem tuam.

[22] [quam, consentiente sponso,] Rex palatium ingressus est, illa cubiculum reversa est. Inter convivium igitur mirati sunt multi: quia regina non aderat regis lateri. Quæ namque celabat animi decretum usque ad diem septimum. Quo inlucescente, ingressa est ecclesiam protomartyris clausis post tergum hostiis; ubi se exuit regiis vestibus, indutaque est sanctimonialibus. Nempe cornu altaris adpræhendit, et his verbis oravit: Sancte Stephane, qui sanguinem tuum propter Christum fudisti, sis pro me indigna hodie intercessor: ut convertatur cor regis secundum voluntatem meam, ne auferatur velamen istud de capite meo. Quod videntes viri qui eam fuerant secuti, cum festinatione nuntiaverunt regi: qui convocans sacerdotes ac principes, inquisivit inde consilium; inter quos Cyprianus z, Arlatensis præsul, dixit: Hæc puella, cum esset stricta a demoniis, voto se obligaverat, ne averteretur a sanctitate. Cave, ne eam inde abstrahas, et, ea pejora prioribus patiente, in peccatum incurras.

[23] [Deo vovet] Quod rex justus et timens Deum audiens, et consilium plurimorum sacerdotum sumens, ingressus ecclesiam, ubi ipsa erat, jussit adferre vestem regalem, et coronam, quæ ei præparata fuerat, dixitque ad illam: Accede ad me. Quæ putans se abstrahi debuisse * de ecclesia, obnixius cornu altaris tenuit. Cui rex clarius dixit: Ne timeas venire ad me. Omnia fient hodie secundum voluntatem tuam. Illa tunc inponens caput altari dixit: Ecce Ancilla Christi, fiat mihi secundum voluntatem ejus. Quam rex Sigibertus sacerdotibus jussit amovere, et ad se deducere, præcepitque eam indui veste regali cum velamine et corona, et his verbis eam Domino commendabat: Sicut mihi fuisti præparata cum ornamentis, sic te dabo ad sponsam aa Domino meo Jesu Christo, et adprehensam manum ejus dexteram inposuit super altare, ob quod fertur egressus flere. Sed eam venire jussit post se, et in palatio fecit decumbere apud se, quam muneribus multis honoravit, et monasterium puellarum, constructum in honore Sancti Petri in Metis civitate, ubi hæc facta sunt, commendavit bb. Hæc autem omnia, quæ fecerat puella, per consilium viri Dei Galli facta fuerant, qui eam a demonibus Domino auxiliante liberaverat.

ANNOTATA.

a Hæc sequestratio, seu discessio S. Columbani ex Alemannia accidit circa medium annum DCXII. Nam audita clade Theodeberti, Austrasiæ regis, qui post mensem Majum hujus anni fugatus est [Fredeg. Chron., c. XXXVIII. Ap. D. Bouquet, t. II, p. 428.] , in Italiam abiit Columbanus. Atque hæc non videntur perpendisse viri clarissimi edendis Sardiniæ monumentis præpositi, cum duo diplomata Bobiensia ad an. 602 aut 603 referunt [Hist. patriæ Monum., t. I, p. 1.] . Tunc quiete ac secure agebat Columbanus Luxovii, nec erat, quod a rege Agilulfo peteret. Imo de Bobio tunc primum agi cœptum, quando jam Mediolani versabatur vir sanctus, ut habet Jonas in ejus Vita n., 60. Ut igitur sua citatis diplomatibus conciliaretur auctoritas, oporteret corrigi prius addendo decem notis numeralibus, hoc modo: Data Mediolanio in palatio sub die nono kalendas Augustas anno regni nostri felicissimi octavo (decimo octavo) per indictione quinta (decima quinta) feliciter. Annus XVIII regni Agilulfi cum anno 612 concurrit: et circa finem Julii hujus anni Columbanus commode potuit, superatis Alpibus, Mediolanum attingere. Alterum diploma plus facessit difficultatis: signatur quidem: Actum in palatio Constantiniano sub die III mense Novembris. In ipso autem diplomate dicitur: Anno Deo propitio pontificatus domini Gregorii Summi Pontificis et universalis papæ in sanctissima sede Beati Petri Apostolorum principis IIII indictione III. Hæc cum chronologia neutiquam concordant: mensis November anni quarti pontificatus S. Gregorii Magni, concurrit cum an. 593. Quo tempore Columbanus vix inceperat in Galliis, aut saltem non poterat in potestatem Sedis apostolicæ tradere cœnobium Bobiense, quod multis post annis recepit. Si diploma genuinum sit, irrepserunt certe plura menda, imprimis Gregorio substitui oporteret Bonifacium IV, cujus annus quintus non quartus currebat mense Novembri an. 612. Indictio quoque erat decima quinta. Hæc probabilius irrepserint vitia, quia diploma exscribi debuit ex copia sæculi XIII. Cæterum utrumque diploma habet Ughellus [Ital. sacr., t. IV, col. 952.]

b Magnoaldum et Theodorum Scotos fuisse discipulos S. Columbani dicit Vita S. Magni seu Magnoaldi VI Sept. Sed hæc late ibidem refutantur in Comment. prævio [T. II Sept., p. 714.]

c Walafridus c. X Hiltiboldum habet, male: ni fortassis nomen traditione corrigendum didicerit.

d Quam Petrosam dicit Anonymus, Stemaha vocat Walafridus c. XI. Hodie Steinach, (a stein petra et ach aqua,) rivus jam urbis Sangallensis plateas permeans, petrosa dictus, quia præceps insaxa et petras ruit. Von Arx.

e Hæc excavatio adhuc portam urbis visitur. Von Arx.

f Capsella pro Reliquiarum theca: cfr Du Cange Glossarium, verb. Capsa. Hujusmodi capsellas Scottigenæ passim deferebant, ex corio aut alia vili materia confectas.

g Agitur de S. Desiderio episc. Lingonensi ad XXIII Maji.

h De S. Mauritio, duce Legionis Thebææ scribunt nostri ad XXII Septembris et in calce tomi VI Septembris.

i Olim mons Cœlius, seu Cœlestis, hodie Mönzeln: collis in vicinia oppidi Sangallensis.

k Rivi duo inter quos erat silva vocantur: Petrosa seu Steinach, de quo supra et Iram, hodie accolis die Irr aut die Schwarz.

l Hic discrimen ponit Ildeph. Von Arx inter Anonymi et Walafridi narrationem, quasi juxta hujus verba, diaconus Hiltibodus remansisset in deserto cum S. Gallo. Verum hoc non dicit Walafridus, sed potius diaconum rediisse Arbonam. Nam postquam diaconus dixisset timere se, si Dei servumin deserto solum relinqueret, exprobrationem presbyteri sui, respondet Gallus c. XIV: Vade, fili, ego post vestigia tua quantocius properabo. Quo abeunte, athleta Dei toto triduo a cibo abstinuit. Manifestum est ex textu Walafridiano, Hiltibodum domum remeasse triduo ante S. Gallum.

m Gaudentii prima hæc et unica mentio apud antiquos. Hoc certum est, vivente adhuc S. Columbano, diem suum obiisse Gaudentium, proinde ante annum 615 [Neugart Episcopat. Constant., p. 29.] .

n Iburningæ, hodie Ueberlingen, oppidum est in magno ducatu Badensi.

o Quis Sigibertus Fridiburgam sponsam habuerit vid. Comment. prævii num. 106 et seqq.

p Hæc mendacio satis similia videntur: tamen nihil mendacii inest sancti viri dictis, si reapse animum habuerit recedendi in Italiam, casu quo nimium urgeretur ad dignitatem aliquam aut divitias acceptandas.

q Vulgo Sennwald, in hodierno pago Sangallensi, erat tunc locus desertus. Alps, qui hic venit, vox generica est apud Helvetos, significans montem.

r Hodie Graps vicus prope Sennwald.

s Hæc si vera sunt, indicant Galli nomen jam usurpatum fuisse, vivente Sancto: nam si Gallo, Gallunus vocatus fuisset, non potuisset confundi cum pullo.

t Stratorium interpretatur Ild. Von Arx famulum, cui cura jumenti commissa est. Atque meo quidem judicio, recte: nam quamvis stratorium significet stramentum sellæ equestris seu stragulum quo illa insternitur, (cfr Du Cange Glossarium), melius hic famulum interpretamur, itineri et reducendo equo necessarium.

v Hæ preces et exorcismi desumptæ sunt ex precibus et exorcismis baptismi, quamvis ad verbum expressa, ut vult Ildeph. Von Arx, illa non reperi.

x Arbonæ præses in chartis traditionum, nunc tribunus, nunc centenarius, nunc vicarius vocatur. Von Arx.

y Ex eo quod transmissa dicatur sponsa Fridiburga, non vero per patrem ad regem ducta, ut fabula subolet Hadr. Valesio: cfr Comment. prævii n. 112.

z Sunt qui Cyprianum hunc Arelatensem episcopum fuisse negant: neque est quod in alterutram propendere faciat. Saxius vult S. Virgilium Arelatensemvixisse usque ad an. 640, et tunc Cypriano nullum esset spatium. Sed tempus episcopatus S. Virgilii est tam incertum [Gall. Christ., t. I, col. 154 et t. I Mart,. p. 400.] , ut nihil occurrat, quo Cyprianus certo rejici posset.

aa Est Teutonismus: Zur Ehe geben.

bb Cfr Comment. prævii n. 112.

* divisione

* oratorium

* ducem seu Angelum

* hora nona seu tertia pomerid.

* colurnea

* socius

* hanc

* festino?

* recessisset.

* austeritate

* nota fecit

* diem

* Cunzonis

* episcopatum

* Brigantii

* munere

* Arbonam

* ad præceptorem meum

* adjuvaret

* usum

* excepit

* humaniter

* pluribus

* adibat

* fore videtur abundare

* obtineret

* adjuvaret

* debere

Cap. III. Recusat episcopatum Constantiensem, cellam ædificat, moritur.

[Recusato Constantiensi episcopatu,] Johannes igitur præfatus, alumnus viri Dei, cum eo perseveravit, atque prudentiam multifariam didicit, interpretationes divinorum librorum, et opera manuum a Viro Dei usitata a. Qui in multis disciplinis ibi pro discipulo habebatur; cum Christus in eo donum gratiæ suæ operabatur, ita ut quæ vidisset aut audisset, statim corde percepisset. Ubi mansit triennio b, crescens mansuetudine et humilitate in Domino. Misit deinceps præfatus dux Cunzo viro Dei epistolam, ut in Constantiam venisset *, quatenus apud illum dignum pontificem elegisset. Vocavitque Augustudunensem c præsulem cum clero et populo, necnon et Spirensem electionis gratia accersivit, pleniterque ex tota Alta Germania d presbiteros et diacones, clericos et laicos ad eandem urbem convocavit, quatenus dignus pontifex eligeretur. Ipso nempe duce cum principibus Suævorum mediante, protracta est tribus diebus synodus cum infinita populi multitudine. Vir Dei Johannem et Maginaldum adsumpsit et ad urbem perrexit. Qui cum introisset concilium, dux prævenit eum dicens: Deus (qui) per Sanctam Mariam incarnari voluit, in cujus honore hæc ecclesia dedicata est, dignetur effundere Spiritum Sanctum super nos, et det nobis pontificem ad regendam plebem, et gubernandam ecclesiam suam.

[25] [ad quem Joannem discipulum sibi substitui petit;] Et rogavit pontifices, ut per eorum canones eligerent quem voluissent; ubi totus clerus adunatus est, simul cum eis populo proclamante: Quia iste Gallus vir Dei est, habens famam bonam per universam regionem istam, instructus de scripturis ac plenus sapientia, justus et castus corpore, mansuetus et humilis, largitor elymosinarum, continens et patiens, pater orfanorum et viduarum; talem decet habere pontificatum. Dux autem dixit ad eum: Audis, quid isti loquuntur? Cui vir Dei respondit: Bene dixerunt, utinam verum fuisset. Isti, qui hoc dicunt, non intelligunt ex canonica auctoritate peregrinum episcopum non debere ordinari e. Nam hic est mecum Johannes diaconus de plebe vestra f, qui hoc testimonio in omnibus Christo propitio præditus est, cui pondus regiminis apte injungi congruum est. Igitur celeriter in medium synodi vocatus est, et a duce de qua progenie esset, interrogatus est. Quo respondente: in Retia parentum se habere originem, dux dixit ei: Est tibi vis regimen Ecclesiæ suscipiendum *? Ad quod electus Dei Gallus se in respondendo prætulit, laudando maturitatem vitæ ejus. Dum hæc et alia multa pro electione ejus cum viro Dei loquerentur, humiliter se retraxit, atque extra civitatem in ecclesiam Sancti Stephani fugit. Quem sacerdotum et plebis turba prosequebatur, invitusque et lugens reducebatur. Vox multitudinis elevabatur, cum Johannes antistes concordante populo eligebatur.

[26] [in ejus consecratione concionatur;] Electione nempe peracta, consecratus est ab episcopis præfatis. Quem statim omnes Missarum solemnia agere, et virum Dei dulcifluis dogmatibus suis populum instruere flagitabant. Qui ob riganda corda fonte divino cupidus, alumnum manu tenens eminentiorem locum adiit, et antistite præceptoris sui verba interpretante g, origo fabricæ cœli et terræ, ac expulsio primi terrigenæ cum ortationibus cœlestis hereditatis requirendæ rimabantur. Nam continentia Noe, et fides Abrahæ cum exemplis patriarcharum, necnon et Mosaicis signis recitabantur, legalibus illis gestis ad animarum medellam cunctis redactis. Regum fortitudo fortissimis athletis tyrocinii christiani conparabantur, qui indesinens bellum cum virtutibus contra vicia exercent. Prophetarum visio ad morum correctionem atque ad stabilitatem rectæ fidei pleniter ab eis convertebatur, transactisque mysteriis veteris testamenti tandem ad novum gaudium Christi clementiæ perventum est, ubi tanto sublimius disputabatur, quanto ibi salubriora repperiuntur. Euangelicis ergo miraculis, passionisque ac resurrectionis sacramentis recitatis, fertur, auditores, qui ibi aderant, propter cœleste desiderium lacrimis vultum rigasse; sicque læti ex conpunctione divina remeabant ad propria h. Electus igitur Dei Gallus apud alumnum septem diebus commorans, semina consolationis divinæ ei tanto uberius infudit, quanto eum in capessendis exemplis divinis obligatiorem esse conspexit. Jamque sui antistitis benedictione suscepta, revisit cognita heremi secreta. Quem pontifex prosequebatur cum servitio, ac inter cætera humanitatis genera actoribus suis cum plebe jussit ædificio cellæ certatim insistere.

[27] [et ad solitudinem reversus,] Tunc nempe Sanctus solatio fretus oratorium atque officina fratribus apta inchoavit. Ergo bis senis tantum sodalibus secum habitantibus contentus erat. Quibus aliquid extra regulæ tramitem deviare omnino indignum fuerat. Nam quodam dominico die finitis matutinalibus orationibus, cum repedassent requiescendi gratia, prima luce diei vocavit vir Dei Maginaldum diaconem dicens: Surge velociter, et præpara mihi ad missam celebrandam. Qui respondit: Quid est hoc, domine? numquid tu missam celebrabis? cui ille: Post nocturnam i hujus noctis, revelatum est mihi, migrasse præceptorem meum Columbanum, pro cujus requie offeram sacrificium. Statim signum tangebatur, fratribusque congregatis oratio multiplicabatur, cum pro anima Columbani agenda missarum celebrabatur. Quibus peractis, præfato diacono vir Dei ait: Fili non sit tibi grave, festinans ad Italiam, visita in ea monasterium vocatum Bobium; ubi diligenter investigans de his, quæ acta sunt erga abbatem meum, notato die et hora, renuntia mihi sine mora. Quo jusso levita obstupuit, cum nescire se viam autumavit. Sed electus Dei: Vade, inquit, frater, noli timere, Dominus diriget gressus tuos. Benedictio petitur, et via celeriter carpitur, superno duce ei auxiliante, tandem adiit cœnobium Bobiense. Ubi juxta revelationem magistri cuncta repperit, et apud fratres illos noctem unam mansit. Qui electo Dei Gallo epistolam de gestis sancti Columbani plenam, et cambuttam k ipsius transmiserunt, dicentes: Præceptor noster jussit nobis adhuc vivens, ut per istum baculum Gallus absolveretur. Christo nempe propitio octava die rediens, epistolam cum cambutta præsentavit. Rebus igitur recitatis, divina clementia obnixius pro requie Columbani flagitabatur, cum in commune missarum sollemnia ac psalmodiæ dulcedo rimabantur.

[28] [cellam ædificat.] Contigit autem una die, dum operaretur cum fratribus et plebe in oratorio, ut una axis ex pariete decurtata brevior aliis palmarum quattuor apparuisset, quam carpentarii æstimabant proicere. Vir autem Dei in divinum auxilium confidens, ait: Cessate paulisper ab opere vestro, reficientes corpora cum alimento præparato. Ad tempus namque labori induciæ dabantur, atque jussis electi Dei obtemperabatur. Tum domum unanimes introibant, nec non et cum benedictione cibum percipiebant. Prandio ergo auctore Deo peracto, operis gratia avidi redeuntes, invenerunt axem præfatam longiorem aliis mensura pedis dimidii. O mirabilis Deus in Sanctis suis! quod crementum naturale negaverat, fides in absciso jam germine donaverat. Dulciflua laus Redemptori mundi rependebatur, cum elementum contra naturam tractum ad locum suum restituebatur. Nec digne tacendum reor, quid miraculi ibidem postea Dominus Jesus ostenderit. Nam qui perverso humore fatigati dentium dolore quatiuntur, ex eadem axe usque in hodiernum diem, Christo propitio, medecinam capessunt, ejus meritis adjuvantibus, quem Dominus in tali signo honorare dignatus est.

[29] Post hec autem contigit, quod vir Dei Eustasius l hoc ærumnosum exilium dereliquit, [Mortuo S. Eustasio,] qui venerabili Columbano in regimine Luxoviensis cœnobii successit. Sed fraternalis societas prioris conversationis non inmemor ob adquirendum magisterium electi Dei Galli tractabat, atque consono consilio sex fratres ex Hibernensibus comitibus ejus cum epistola electionem nuntiantes ad eum dirigebant. Qui divina clementia ductrice ad cellam venerunt, atque humaniter suscepti epistolam ei ostenderunt; in qua cum legationis eorum ordo intenderetur, ad consuetum refugium secreti sui revertebatur. Ego, inquit, natos et predia propter Christum dereliqui, et iterum capiam divitias sæculi? Decreveram, relictis fratribus et extraneus filiis matris factus, fieri propheticus filius, et nunc fiam arator euangelicus, qui retro respiciens non est regno Dei aptus. Jam dicione regiminis vestri moderante libens obtemperabam, sed modo hac solitudine contentus, dies meos absque ambiguitate ducam. His aliisque dulcifluis verbis repressi sunt, qui eum fore pastorem sibi suspicati sunt. Inter quæ conlationum genera vocavit ad se alumnum, a quo inquisivit: quid habuissent ad reficiendum. Quo respondente: se habere tantum sextarium farinæ, cito jussum est, panem et holera accelerare, viro Dei memoriam agente miraculorum Christi, quibus pascebat populos in solitudine.

[30] [Luxoviensis monasterii præfecturam] Sed interea propinquus gurges visitatur ab illo cum retibus, uno discipulo cum præfatis hospitibus secum comitantibus. Ubi Christi ad laudem miraculum innovatur, cum inmanis piscis territus a duabus bestiis, quæ luderes m nuncupantur, quasi eis avidis preda, conspicitur. Haud igitur mora extenditur rete, et refectio servis Dei trahitur ab amne. Mirum in modum longitudo ejus XII palmarum et latitudo IV inventa est, cum ibi nisi brevis pisciculus antea umquam captus est. Bestiolæ ergo præfatæ quasi subtrahendo se expectabant, quatenus servis Dei in obsequio iterum obtemperarent. Iterum rete inmittebatur, et eisdem bestiis magnitudinem squamigerum minantibus ex aquis jam rete ruptum trahebatur, quod electus Athleta Christi conspiciens, partem ex eis natalibus aquis reddidit, partemque dilectis hospitibus præparare jussit, et addidit: Ecce, inquit, merita vestra apparuerunt, quia propter adventum vestrum Christi miracula fulserunt. Illi econtra referebant: non se conscios talis meriti esse, sed ad ejus gloriam Creatorem mundi hæc præparasse; ubi arbiter humilitas extitit, cum utraque pars viliorem se alteri libens egit. Sanctus ergo cum sociis ad cellulam regressus est, cui quidam vir adferens II utres vini, et III modios farinæ in ipsis hostiis obviam factus est. Quæ cum Christi gratia collegebantur, atque convivium divina conlatione permixtum simul dulcedine dilectionis mediante inchoabatur.

[31] [oblatam recusat,] Aliquantos exinde dies ob fatigationem itineris, quietis temperamento injuncto, secum illos retinuit. In quibus assidue inter diversas inquisitiones legis divinæ gesta eis venerandi Columbani recitavit: sed haustis pleniter miraculorum ejus insignibus, ac inter cetera humanitatis genera utrisque in osculum sanctum ruentibus, dimissi sunt merentes et gaudentes: — merentes, quia talis patroni non adepti sunt magisterium: adtamen gaudentes, quia tantum ejus a Domino cognoverunt adjutorium. Beatus igitur eo magis divinam clementiam placavit, quo securiorem se a mundanis negotiis conspexit. Vigiliæ innovabantur, jejuniaque velut in primo tyrocinio arripiebantur. Ergo si velim rigoris ejus discretionem, districtioribus semper secum retentis, rimare dies, ut opinor, lingua fatigata videtur mihi ante deficere. Sed tantum acta ejus audire cupientibus, quomodo beatum cursum expleverit, dicam, precum ejus solamina implorando, ut ea, quæ veridicorum virorum testimonio conprobata sunt, mei miserrimi viciis non reprobentur. Igitur cum plasmator sæculorum merita ejus jam ostendere voluisset, et multi propter desiderium visus ejus anhelassent, contigit Willimarum, præfatum Arbonensem sacerdotem, ad cellulam ejus venisse propter priorem familiaritatem.

[32] [et tandem Arbonæ] Qui juxta morem benigne susceptus, nisus est, virum Dei obnixis precibus flagitare, quatenus visitationis gratia domum ejus dignaretur adire. Quod electus Dei penitus rennuit, adfirmando: se usum jam non habere de cella egredi, sed magis solito labore deinceps instantissime debere perfrui. Sed ille iterum obnixis precibus supplicabat, autumando se a paternali ejus providentia tunc esse derelictum, si doctrinæ ejus non mereretur jam habere solacium. An ergo, inquit, peccavi in te, electe Dei, quod non dignaris visitare habitaculum famuli tui? per eum, cujus ope per tuam doctrinam actenus instruebamur, precor, ut ædificationis gratia venias, plebemque mellifluis dogmatibus tuis doceas, ut gregis anhelantis instrui de labore tuo fructum inmarcisibilem capias in æthrali regno. Vir ergo Dei fixum habens jam nullo modo egredi in popularem conventum, adtamen, ut semper solebat, tractans utilitatem plurimorum, in semetipso frangebat *; quod diebus suis firmum se habere posse sperabat; Apostolo dicente: Charitas non quærit, quæ sua sunt. Non ut transitoriarum rerum cupidus raptor, sed ut multorum devotus adjutor, ad castrum cum sacerdote se contulit. Sancta nimirum et Deo nostro grata societas, inter quos nihil regnabat nisi perfecta karitas. Igitur in adventu optato servi Dei conventus popularis agitur, mellifluæque doctrinæ ejus instantissime audiuntur. Tametsi ergo absens esset a cella, non minus tamen solito labori insistebat, cum ex divino semine fructifera corda non pauca Christo regi suo conjungebat. Ubi in opere Dei mansit biduo, vi coactus a sacerdote, nec non et a populo.

[33] [obit XVI Octobris.] Sed tertio die cupiens alumnos revisere, impeditus est febrium vexatione, quarum acredo tantum in eo crassata est, ut nec minimum, quod solebat, alimentum cibi sumeret. Quod haud secus credo divina dispositione actum, nisi ut merita ejus citius declararentur, quatenus si ad horam ei temporale iter denegaretur, cum quanta gloria electus Dei ad locum suum veniret fore, cunctis sæculis manifestaretur n. Ergo XIV diebus infirmitas corporis crescebat, in quibus athleta clarus Christi conspectibus se præparabat. Jamque quarto decimo die veniente o, in quo credimus ei laborum suorum mercedem restitutam, inbecilibus membris consumatis et absque cute et ossibus penitus defectis, ab opere tamen Dei non cessans, sed aut cœlo solamina precum dirigens, aut eloquia ædificationum eructans, indefessus in servitio Christi, quod cœperat, nonagesimo quinto ætatis anno p, XVI die mensis Octobris beatam animam cœlo reddidit. Cujus diei anniversarium pœne jam montes et colles omniaque ligna silvarum cum diversis creaturis resonant; cum nec signorum in eo ostensorum, nec populi catervatim confluentis numerus repperitur. Jam te ex parte non latet, quicumque hæc legendo tetigeris, quomodo devotus in bono, et cautus in mundo provectam ætatem ducebat. Nunc, si placet, ad ea quæ post ejus transitum ob meritorum suorum declarationem ostensa sunt, veniamus, * communis precibus Christum, qui est mirabilis in Sanctis suis, supplicando, ut pauca, quæ ex eis conperimus, suo sensu dicantur, qui dixit q: Ego ero in ore tuo.

ANNOTATA.

a Regulam S. Columbani professum fuisse Johannem vix est dubitandi locus, atque hæc verba quibus monstratur Johannes præter litteras divinas etiam opera manuum a magistro suo didicisse, sententiam confirmant. Cœterum quanti momenti apud antiquos monachos essent opera corporalia, consulatur S. Augustinus de Opere monachorum [Tom. VI Oper. col. 475.] .

b Quo sensu triennium illud accipiendum sit, vide in Comment. prævio, n. 113. Nam inchoari non potest post oblatas S. Gallo Constantienses infulas; diuturnior enim fuisset vacatio sedis: potius Johannes vitam monasticam sub magistro suo professus fuerit, sanctumque virum in Rhæticas solitudinesdeduxerit, atque ita ad scientias divinas et christianas virtutes informatus, dignus inventus fuerit, qui episcopalem cathedram conscenderet.

c Qui hic vocatur Augustodunensis episcopus Augustanus in Rauracis seu Basileensis intelligi debet. Vide Comment. præv. n. 114. Hujus episcopi nomen ignotum est, nam Rachonem seu Rachnacarium serius sedisse credimus. Virduni illa tempestate episcopus erat Hermenfredus, Spiræ Athanasius.

d Ex hac etymologia denominationem hochteutsch ortam esse putat Ildeph. von Arx: revera passim et ab antiquo nostra lingua flandrica de nederduytsche tael vocatur: ex Helvetia scilicet præcipua flumina in Belgium descendunt.

e S. Cœlestini I Papæ epistola II ad episcopos Provinciæ Viennensis et Narbonensis id jubet his verbis [Labbe tom. II Conc. col. 1620.] : Nec emeritis in suis ecclesiis clericis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene de suorum civium merentur, testimonio præponantur: ne novum quoddam, de quo episcopi fiant, institutum videatur collegium.

f Johannes, quamvis Rhætus ex diœcesi Curiensi, videtur tamen ad Alemannicam gentem pertinuisse: Sancti enim Galli, sermonem populo latine facientis, interpres fuit Johannes episcopus, uti paulo infra legitur in Vita.

g Plusculum hic Sancto nostro conceditur, quam indulgeri solebat presbyteris coram episcopo ad plebem verba facientibus: honoris causa interpretem agebat Johannes episcopus; nam teutonicæ linguæ peritum fuisse S. Gallum jam dictum fuit supra n. 7. Alio prorsus modo res transigitur, quando in translatione S. Othmari, cum Salomon Constantiensis episcopus, ut narrat Yso de miraculis S. Othmari n. 4 [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 49.] , animadverteret frequentiam populorum, qui diversis ex partibus illo convenerant, aliquid de sanctitate illius (Othmari) velle audire, cum propter frigoris subreptionem faucium raucedine impeditus ipse ad eos loqui non potuisset, quendam archipræsbyterum ambonem conscendere ac vice sui sermonem ad populum facere jussit, ita videlicet ut præsbyter ipse altiori paulolum loco consistens, ea tamen proferret, quæ sibi episcopus in vicino positus dicenda insinuaret. Episcoporum enim proprium esse prædicationis officium, nimis notum est, quam ut multis demonstremus: permittit tamen concilium Vasense II, anni. 529, can. II pro ædificatione omnium ecclesiarum et pro utilitate totius populi, ut non solum in civitatibus sed etiam in omnibus parochiis verbum faciendi darent potestatem. Attamen anno adhuc decimo nono sæculi septimi concilium Hispalense II can. VII [Labbe, tom. IV Conc. col. 1680.] statuebat, episcopo coram posito, presbyteris non licere populum docere vel benedicere aut salutare, nec plebem utique exhortari.

h Videre est hunc sermonem apud Canisium in antiquis Lectionibus [Ibid., tom. V col. 1666.] .

i Per nocturnam, designantur hic psalmi et aliæ preces, quæ recitari consueverant media nocte: hujusmodi preces hodie matutinum dicuntur, quæ unum aut trinum nocturnum complectuntur.

k De Cambutta vel Cambota vide Du Cange Glossarium et præcipue Vitam S. Magni ad VI Sept. [Tom. I, p. 785.] , ubi multa de hoc baculo habentur.

l Agitur de S. Eustasio ad XXIX Martii.

m Luderes hic, Lutræ, gall. Loutres, fland. Otter interpretandæ sunt.

n Sensus hic satis intricatus, ita expediri potest: Quod ideo credo divina dispositione actum ut merita ejus citius declararentur: quatenus si nunc reverti prohiberetur, fore tamen, ut cunctis sæculis manifestaretur, cum quanta gloria ad locum suum fuerit delatus.

o Ex eo quod S. Gallus obierit XVI Octobris, post morbum quatuordecim dierum, non absonum fuerit suspicari, sanctum virum concionem ad populum Arbonensem habuisse in festo S. Remigii I Octobris; atque hinc facilius devenimus ad XVI Octobris, quam quum supponit Ildeph. von Arx [Tom. II Sept., p. 700.] , in festo S. Michaelis, Archangeli, XXIX Septembris, Sanctum prædicasse per biduum Arbonæ: tum enim toto saltem biduo protelandus esset sancti viri morbus. Verum in monumentis liturgiæ Alemannicæ, quæ multa occurrunt apud D. Martinum Gerbert, nihil reperi quod festum S. Remigii rubricatum exhiberet, quamquam can. XXXVI concilii Moguntini anni 813 [Gesch. des Cant. St Gallen, tom. I, p. 18.] præscribat celebrari festum S. Remigii, quod fortassis jam in more positum erat. Cæterum si obiit S. Gallus anno 628, signato littera dominicali B incidit dies secunda Octobris in Dominicam, quando commode prædicare potuit, atque hinc fluunt recte dies quatuordecim.

p Circa ætatem nonaginta quinque annorum, quibus vixisse dicitur S. Gallus, vide Comment. prævium n. 123 et seq.

* lege venirent… eligerent

* Est tibi vis ad…

q Exodi IV, 12.

* abnegabat

* communibus

LIBER SECUNDUS.

Cap. I. De S. Galli sepultura, ejus Reliquiarum violatione et aliquot miraculis.

[Johannes Constantiensis] Fama nempe aures multorum sublevans, Johanni præfato, Constantiensi præsuli, ejus infirmitatem detulit. Qui non contentus, nisi ut magistrum visitasset a, quasi ex ejus ope atque doctrina cœlestes terrenasque divitias habuisset, eologia b digna in navem sumuntur, et ad Arbonense castrum properatur. Cum ergo perventum esset ad portum, audita est vox virum Dei plangentium. Statimque a presule, quid esset, inquisitum est; cujus cor ex timore desolationis magistri jam perculsum est. Audito igitur transitus eventu, claviger poli imitabatur, cum pontifex se præ dolore ac dilectione non continuit in navi, sed desiderio magistri misit se in aquam. Scio, quia cum velocitate venit ad corpus, qui in tale se periculum pro eo dedit devotus. Ubi tunc luctus et meror innovabantur, cum gemitus sacerdotis sociorumque ejus ad cœlum usque levabatur. Sancti namque corpus jam tunc in loculo erat, quod * inconsideratum pontifex non sustinens, arcam aperuit, ac flere his verbis cœpit: Eu, eu mi pater! cur me de domo patris mei duxisti? et jam modo orfanum et desolatum reliquisti, cum tota fiducia mea in te fuit! Diu flendo super eum incubuit, cujus visione * satiare se numquam credidit. Sed tandem eum presbyter cæterique circumstantes levaverunt, ac * orare pro eo potius debere monuerunt. Jam denique amicalibus membris relictis, præsul cum clero ecclesiam ingressus est, nec non et c missarum solemnia pro eo agere conatus est, cæteris omnibus in psalmodia morantibus. Jamque tam pio labore finito d, vexillum crucis cum omnibus exsequiis aptis tollebatur, atque melodiis cœlestem chorum imitantibus, domus repedabatur, quatenus corpus electi Dei ibidem terræ conderetur. Sed cum tractatur, quid ibi divinum consilium egerit, non dubitatur, nisi eum statim requies æterna susceperit.

[35] [mortui S. Galli corpus Arbona] Igitur cum episcopus cum clero ad corpus venit, multorum manus loculum levare cœpit, sed divina providentia mansit inmobilis, ita ut quanto obnixius evehi niteretur, tantum humana virtus in elevatione ejus infirmaretur; ubi miraculum innovabatur, cum mira inquisitio omnium inde oriebatur. Sed inter cæteros præsul ait: Vere scio, quia domino meo Gallo ista sepultura non est acceptabilis; ecce inquirendus est nutus altithroni regis. Confestim equi indomiti adduci jussi sunt. Quos ministri celerrime adtrahere conati sunt. Sed cum nimio labore sunt præsentati, cum majore tamen luctamine parati, ad corpus sunt adducti, ubi præsul cum clero et populo hujuscemodi orabat: Domine Jesu Christe, in cujus amore et honore iste vir Dei reliquit patriam suam, sequens præcepta tua, operare humano generi stupidum miraculum, vehente corpus ejus animali indomito, quocumque tibi placeat sub æthrali regno. Cumque omnes respondissent: Amen, Willimarus, electi Dei fidus socius, peragrabat pauperes e vestimenta ejus distribuendo, inter quos repperit paraliticum quendam nomine Maurus, qui sic erat conpage membrorum ac nervis contractus, ut gressus proprius ei denegaretur. Cui caligæ viri Dei cum calciamentis porrectæ sunt. Quæ cum propter gaudium statim induisset, resolutæ sunt juncturæ conpagum ejus; qui lætus exilivit, clamans voce magna in laude Christi, qui pro meritis viri Dei hoc agere dignabatur.

[36] [ad cellam] Quod cernens episcopus cum infinita caterva plebis, magnificabat nomen Domini Jesu facientis mirabilia, qui ad honorem servi sui tam manifestam virtutem ostendere dignatus est f. Cereus ergo illi confestim datus est, qui cum aliis feretrum usque ad locum sepulturæ secutus est. Perpende queso, o lector! qualis meriti vir iste fuerit, ad cujus exsequium tam insolitus pedestris ordinis conviator factus est. Elevato igitur a pontifice nec non et a sacerdote feretro, et equis superposito, ait episcopus: Tollite frena de capitibus eorum, et pergant, ubi Dominus voluerit. Vexillum ergo crucis cum luminaribus adsumebatur, et psallentes, equis præcedentibus, via incipiebatur. Mira res, et præsenti ævo inusitata: equi non declinaverunt ad dexteram neque ad sinistram, quoadusque recto tramite pervenissent ad viri Dei cellam. Quo cum subsisterent, occurrit agmen discipulorum levans viri Dei loculum; et humeris sublatum portarunt in oratorium. Ante altare ergo ponebatur, et a pontifice sive a clero pro eo oratio innovabatur. Sepulchrum deinceps g inter aram et parietem peractum est, ac melodiis cœlestibus resonantibus corpus terræ conditum est; sicque pontifex, data benedictione, reversus est inmenso tripudio, gratulante plebe. In duabus ergo candelis, quæ per totum exsequium viri Dei lumen suum non dimittebant, non tacendam reor Jesu Christi virtutem. Una ad caput, altera ad pedes ponebatur, sed h per triginta dies flamma in eis rutilans experiebatur; ut vere claresceret lumen inextinguibile, quod Gallus diligebat absque mundiali amore.

[37] [solemniter portat.] Quibus ardentibus, dentium dolores ex ejusdem cæræ inpressione fugati sunt, * lippes ablata acredine gavisi sunt, surdi auditu adveniente lætati sunt, diversisque aliis languoribus expulsis plures gratulati sunt. Nam ad sepulchrum ejus quicumque postea languens aut febricitans, sive ex quacumque valitudine detentus veniebat, si ex credulitate orabat, per intercessionem Sancti Dei sanus redibat. Virtutes etenim Christi ibi factæ, quamvis non possint humana lingua comprehendi, tamen per multa spatia * arvarum ad laudem Christi resonant, qui per electi sui merita tam mira populis ostendit. His etenim, qui tanti patris vitam imitari desiderant, intimandum autumo, quibus indiciis asperitas vitæ ejus experta est. Sanctus igitur Dei capsellam ligneam habuit, quam sub clavis custodia, discipulis interiora ejus ignorantibus, usque ad finem vitæ * observavit. Post transitum ergo electi Dei præsul cum alumnis eam aperuit, scire cupiens secretum, quod in ea tamdiu latuit. Ubi repertum est parvum cilicium et enea catena infusa sanguine. Anhelantes tunc ex re certi fieri, prospexerunt ad corpus Sancti Dei, in quo cernebant per tracturam cinctorii carnem vulneratam per quatuor loca in modum cinguli gyrante vulnere usque ad interiora ossa, ut comprobaretur, quam occulte se electus Dei Christo regi suo mactavisset, cum nec eis, qui per omnem vitam suam cum illo erant, hoc umquam apparuisset. Sed si in minimis vis majora pensare, innumeris cruciatibus se Sanctum Dei diu afflixisse, poteris pensare: Capsella igitur cum cilicio ad caput viri Dei in feretro suspensa est, sicque in præfato exsequio usque ad cellam deportata est. Rite demum sepultura peracta, suspenderunt eam ad caput in parietem cum catenis et cilicio. Ubi cum petentium fides exigebat, præclaris virtutibus merita sancti Galli fulgebant. Hæc omnia conprobata sunt testimonio i Meginaldi et Theodori diaconorum electi Dei, qui ejus obsequio, quoadusque beatum cursum explevit, meruerunt perfrui, sed et aliorum innumerabilium qui aut vitam ejus considerabant, aut ex veridicis testibus gesta Sancti didicebant.

[38] [Ejus sepulcrum miraculis clarum] Postquam vero k XL annos fuit sepultus, veniens Otwinus præses cum exercitu magno, crudelitate succensus, devastavit aliquam partem pagi Durgaugensis, Constantiam et Arbonam succendit igne, satellitibus ejus multitudinem virorum jugulantibus mucronis in ore, mulieres cum parvulis duxere captivas, pecora vero et fruges devastavere innumeras. Quo metu ex Arbonensi pago rerum copia * sublevata est, et in territorio cellæ viri Dei sub terram posita est; quam cupientes ab hostium incursione latere, ne spes requirendi ea haberetur, superseminaverunt diversa fruge. Vastatione demum per pagos patrata, veniens hostis prosequendo populi fugientis vestigia promiscui sexus turbam non modicam reppererunt in viri Dei cella. Adprehensi ligabantur, vincti in habitacula sibi non optata trahebantur, ac juventus eorum miserabiliter in captivitatem ducebatur. Quæ per diligentiam l Erchanoldi cujusdam tribuni sunt prodita, cui propter vicinitatem omnia ipsius heremi fuerunt nota. Qui sciens ostensa ibidem miracula Domini, non dedit honorem nomini Salvatoris Jesu Christi; sed perversa mente oratorium intravit, ubi paraliticum quendam cognitum sibi repperit, cui minas et blandimenta inferebat ajendo: Dic mihi, ubi habent isti Arbonenses vestimenta sua, et aurum argentumque plurimum, quam habebant, quia cum eos invenimus, pœne nihil retinebant. Cui ille: Si ego, inquit, proditor eorum exsisto, quam remunerationem sperare debeo? Ad quem cupiditate deceptus dixit: Si vere cuncta manifestabis, consortio nostro frui mereberis. Absque mora perducti sunt ad locum, ubi reppererunt subterraneum latibulum, ubi diversi generis pecuniam * experti sunt, quam gratulando inter se partiti sunt, et, ut mos est, cum cupita repperiuntur, sollicitius inquiruntur, silvæ et * pratæ atque agri pervagabantur.

[39] [violatur ab Otwino,] Ipse vero Erchanoldus cum VII juvenibus oratorium ingressus est, ubi hostiis clausis pulsando pavimentum investigare thesaurum conatus est; qui quam præclarus ibi ex dono Dei habitus est *, absque dilatione plasmatore mundi operante, monstratum est. Ergo cum unus ex eis super sepulchrum Sancti Dei pulsasset, atque sarcofagum ex vi impetus resonuisset, gaudendo exclamavit: Hic est, quod quæritis. Qui cœperunt fodere conciti, ac venerunt usque ad arcam viri Dei. Quam sublevarunt dicentes: Isti * Romani ingeniosi sunt, ideo sub loculo bona sua absconderunt. Scrutari itaque conati sunt, sed divino nutu velociter repressi sunt. Nam pavor nimius super eos inruit, ex quo unusquisque * remedium sibi fugam decrevit. Ostia ergo oratorii occupaverunt, ubi mutua cede se in invicem interfecerunt. Sed ipse Erchanoldus evadendi cupidus, volens exsilire, caput inlisit in superliminare, unde amens cecidit, cum dignam pœnam pertulit. Ergo ad propria ducebatur, sed inmensis doloribus corripiebatur m, ita ut ipsum annum pœnam suam lueret, cum capillos et cutem ungulasque dimitteret, nec in omni vita sua deformitatem dimittere potuit, quam ex offensa electi Dei arripuit. Auditum est igitur a Bosone, Constantiensi præsule, sepulturam viri Dei destructam esse ab hoste, nec in cella ejus præter Maginaldum et Theodorum remansisse, quorum * raritas corpus terræ non quisivisset recondere. Tali miseria episcopus commotus, advenit cum sacerdotibus et clero ad servitium Sancti devotus.

[40] [restituitur a Bosone Episcopo] Considerabatur ergo ab eo corpus sanctum digna sepultura non conditum, ac aræ nudæ, cernentibus prebentes lamentabile aspectum, nec non et prædictorum fratrum jacentium in oratorii loco intolerabilis planctus; consolationis solamen inferebatur ab eo dicente: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. Dominus mihi adjutor est, non timebo, quid faciat mihi homo? His aliisque exortationibus finitis, Sancti corporis gleba in sarcofago digno inter aram et parietem sepulturæ tradebatur, atque super illud n memoria meritis electi Dei congruens ædificabatur. Ubi innovabatur opus pietatis, cum præsul victum et tegumentum distribuit, ibi manentibus viris timoratis. Sicque peractis quæ Dei sunt, gratulando ob talis patroni meritum ad propria reversi sunt.

[41] [Puniuntur qui iterum violare tentant.] Post multum vero temporis misit o Pippinus major domus exercitum suum cum omni furore et iracundia ad Altam Germaniam devastandam, quam circumdederunt angustiis magnis, ita ut jam non p rimaretur exuberantia cruoris humani, nec multitudo ex ea populi captivi ducti. Sub quo excidio caterva fugientium in Arbonensem pagum congregata est, ex quibus plurimi ad cellam Sancti Dei festinabant, ubi sibi suffragium de misericordia atque veneratione electi Christi sperabant. Hostis igitur agiliter eos persequebatur, quos in territorio præfatæ cellæ experiebatur. Quorum investigatione subtilius cepta, quinque ex eis oratorium intraverunt, ubi quasdam feminas cum parvulis suis reppererunt. Quas cum interrogarent, unde essent, illæ se dicebant * famulas Sancti illius esse. Qui e contra: Egredimini, inquiunt, nescimus Sanctum vestrum, cujus patrocinio vos adjuvari creditis. Sub tali igitur contemptu meritorum venerandi patris duxerunt eas captivas in Franciam. Sed divina ultio eos in præsentia hominum impunitos non dimisit, quos amentia in tam reprobum sensum seduxit. Ergo anno, quo hæc acta sunt, ab antiquo hoste adprehensi sunt, cujus inpulsione per civitates ac vicos erraverunt, atque continuis vocibus clamaverunt: Gallus abbas habet nos ligatos. Sic probari poterit, quam graviter deliquerunt, cum in hoc finem vitæ miserabiliter consummaverunt.

[42] [Ignis non lædit sepulcrum,] Isdem igitur temporibus erat ibi quidam diaconus, custos ecclesiæ die ac nocte continuus, qui quodam vespere intulit in basilicam cereum q, eum collocans in candelabro juxta Sancti sepulchrum; sed ut eo magis merita Galli fulsissent, quo miracula sua Christus ibi innovasset, res inserta experta est *. Candela super pallam r sepulchri cecidit, quam ignis usque ad medietatem consumpsit, ex quo incendio ceteræ pallæ sepulchri intactæ remanserunt, neque ignes lectum, aut s cambuttam in eo pendentem tetigerunt. Quod eadem nocte sequentique die ita omnibus visum est. Sed cum tempore alterius noctis fraternalis cuneus ad opus divinum se præparasset, atque oratorium ex more ingressus fuisset, candelæ juxta sepulchrum inventæ sunt ardere, et duo juvenes quasi ad servitium ibi stare, quorum unus ad caput et alter ad pedes illam exustam pallam tenuit, ex qua sepulchrum Sancti Dei devote cooperuit. Timor nimius considerantes invasit, quos et præpeti gressu ad disposita lecta remisit. Quibus ingressis, cum nec pavore somnus carperetur, nec exercitium vigiliarum t ageretur, signum basilicæ resonans audiebant, quod cœlesti tactu factum non difidebant. Sed ut certius adfirmaretur divinam virtutem ibi claruisse, duo chori psallentium confestim auditi sunt, æthrales melodias resonuisse. Eodem igitur die pavor eos ab introitu ecclesiæ conpescuit, sed die altera ad januam oratorii congregati sunt, ubi diutissime in oratione prostrati sunt. Qua conpleta trepidi ingressi sunt, inveneruntque pallam integram, quam ante dolebant igne consumptam. Et ut certius crederetur divinitus actum, longitudo ac latitudo ejus tribus digitis major apparuit. Salvator sæculorum devotis mentibus laudabatur, qui per merita servi sui talia ostendere dignabatur.

[43] Multa etiam audita prætermissa sunt, dum ad ea festinatur, quæ visu conprobata sunt. Tempore ergo Carlomanni majoris domus v homo fuit in Perahtoltes-para w rebus pauperculus, [nec pallam Sancto offerendam.] qui cum orationis causa ad cœnobium Sancti Galli una cum conjuge venire desiderasset, illa pallulam ordita est, ne vacui apparuissent, quam pro expectatione itineris circa * tortellam ceræ involvit, atque in arcam suam posuit. Sed interea non secundis eventibus domus ejus exarsit, in qua omnia cum eadem arca ignis devoravit. Sed miro * arbitris poli judicio igne exstincto, cum priores sedes gyrarentur, pallula una cum cera in cineribus inlesa reperta est, in quibus nec minimum quid ignis absorbere ausus est, inaudito modo resistente cera incendio, quousque cremaretur in Sancti Galli servitio. Miraculum multis notum est, cum laus Christi in populis dilatata est. Illi igitur juxta votum adierunt electi Dei cœnobium, ferentes munus de excidio servatum. In quorum ore merita electi Christi x opinabantur, cum venerando viro Audomaro y abbati fratribusque * res gesta rimabatur; jam tot testibus miraculi existentibus, ad quot hæc pervenire poterant in locis circumquaque jacentibus.

[44] [Puniti qui votum] Fertur et aliud miraculum tempore Pippini gloriosi regis z actum. Willimarus quidam valido languore vexabatur, qui vovit, se ad ecclesiam electi Christi unum equum ac duos boves daturum, si ex misericordia Dei recepisset sanitatis remedium. Recuperatio eum ex illo die subsecuta est, sed votum quod clade cogente actum est, sospitate veniente dilatum est. Nam post hæc contigit, quod temporalis dominus ejus Pirhtilo aa causa orationis ad ecclesiam electi Christi perrexit, cum quo et idem Willimar eidem * devotato insidens militiæ obtentu advenit. Suffragia sanctorum supplice dextra flagitabantur, atque susceptiones digne a fraternali manu exercebantur. Redeundi demum definita sententia, cum non longe essent ab ecclesia, Willimari equus substitit, nec sessori suo eundi consensum præbuit; calcaribus diutius cruentabatur, nec diversis ictibus punitus de loco movebatur. Quod præcelsus vir Pirhtilo videns, et qui cum eo erant mirantes, quid causæ esset, ab eo investigare cœperant. Qui non valens delictum abscondere, conpulsus est cum confusione, prout actum erat, prodere, confitendo peccatum, quia pro equo non implevit votum. Cum celeritate igitur rediebant, atque ad venerationem Sancti Dei promissum equum offerebant. Sicque accepta benedictione, reversi sunt cum Dei glorificatione.

[45] [male solvunt.] Ergo, et quod nunc inserendum est quarto anno regni Carlomanni bb actum est. Fuit in eodem pago vocato Perahtoltes-para vir quidem in fisco regali Rotunda villa cc, qui intercessionem Sancti Dei quærere cupiebat, sed quid ferret præ paupertate non habebat. Deliberatione etenim acta, ut aliquid ad offerendum Deo adquireret, ex instinctu diaboli debitum * sibi cumulaverat. Nam perversa mente atrium dominicum intravit, atque examen apium furto abstulit. Quo domi recluso, apes extinxerat, necnon et melle separato, tortam ceræ fecerat, quam cum vicinorum caterva comitatus perrexit aditibus * Sancti Galli delaturus. Sed rex regum, cui electus Christi servivit, in hoc virtutem suam exhibuit, necnon et fraudolentiam seducti hominis prodivit. Cum aliis igitur orantibus intravit ecclesiam, et quasi oblaturus extraxit ceram, sed in manu ejus tam durus lapis apparuit, ut in naturalibus petris vix ei æqualis in duritia reperiri potuisset. Qui reatus sui timore perculsus, adsistenti sibi confessus est, cujus sceleris vindictam perpessus est. Ille custodi ecclesiæ innotuit *, quod absque mora plurimis claruit. Laus Creatoris inmenso tripudio levabatur, qui elementa ibi mutare dignabatur. Nam in honore Salvatoris ipse lapis ibi in hodiernum servatur, quatenus ex visione ejus fraudulentis metus, nec non et devotis ædificatio generetur. Innumerabilia enim per electum suum Christus ibi ostendebat in præsentique ævo, cum petentium fides exigerit, quæ si * cuncta recitare cœperit, dies, ut opinor, ei ante quam sermo cessabit. In his tantum paucis Salvator sæculorum laudetur, adoretur regnans cum Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Magis latine: non contentus, nisi magistrum visitaret. Cæterum purus Teutonismus, qui etiamnum apud nostrates viget: Niet te vreden, ten ware dat hy zynen meester zoude bezocht hebben.

b Eologia seu Eulogia, quamvis frequenter pro ipsa sacro-sancta Eucharistia aut pro pane in Missa offerendo sumatur, significat etiam quævis munera, ut constat e Regula S. Benedicti c. LIV, quo interdiciturmonachis a parentibus suis nec a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, eulogias vel quælibet munuscula accipere.

c Præcipuum semper fuit pro defunctis officium, offerre sacrificium Missæ, quo privari post mortem grandi pœnæ erat, teste S. Cypriano epist. LXVI [p. 446. Edit. Venet. Baluz.] : Episcopi antecessores nostri … censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur.

d Videmus hodiernum Catholicæ Ecclesiæ morem in efferendis Christianorum cadaveribus ad amussim hic servari. De funere Christiano tres libros egregios scripsit Jacobus Gretserus noster [T. V Oper., part. I, p. 84.]

e Quæ distribuit Willimarus presbyter vestimenta S. Galli, ideo superflua erant, vel quia Sancti corpus sola sindone indutum, vel quia sacerdotali amictu compositum erat: utrovis enim modo defunctorum corpora ad inhumationem parabantur. Cfr cit. Gretserum l. I, c. V.

f De cereis et facibus, quibuscum funera ducebantur, vide laudatum Gretzerum l. II, c. VII.

g Quamvis varia fuerit Ecclesiæ, præsertimlatinæ, disciplina circa sepulturam fidelium intra vel juxta templum, illud tamen manifesti honoris significatio est, quod Sancti nostri corpus prope aram conditum fuerit.

h Videtur mihi insinuari consueta triginta dierum expiatio, quæ pro fidelibus defunctis celebrabatur. Hic ritus plerumque ad S. Gregorium M. refertur, ut narrat Joannes diaconus in ejus Vita l. I, c. XV [T. IV Oper. col. 27.] : ejus tamen vestigium reperitur in Testamento S. Ephrem Syri [Act. SS., t. I Februar., p. 64, n. 17.] , qui agens de morte sua, comitamini, inquit, me in psalmis atque orationibus vestris; et assidue pro mea parvitate oblationes facere dignemini: et quando diem trigesimum complevero, mei memoriam faciatis.

i Jam actum supra n. 10 de Maginaldo, seu Maginoldo, alias Magno et Theodoro. Obiit S. Magnus post medium sæculum septimum [Tom. II Septemb., p. 708, n. 40] : de Theodoro vide nostros inter prætermissos ad diem IX Octobris.

k De tempore quo cella S. Galli vastata fuit,ejusque sepulcrum violatum, vide dicta ad n. 130 et seq. Ildeph. von Arx [Gesch. des Cant. St Gallen, t. I, p. 21.] ponit vastationem sub annum 780: tum quia Walafridianam narrationem de quadraginta annis ratam habebat, tum quia obitum Sancti cum anno 640 conjungebat: neutrum cum chronologia recte convenire, multis fuit monstratum.

l Erchanoldum, de quo hic sermo, non fuisse majorem-domus in Neustria, sat probabiliter videor monstrasse n. 136.

m Duravit morbus e pavore contractus per annum, sed deformitas e calvitie, etc. permansit per totam vitam.

n Memoria varios habet significatus: vide Du Cange Glossarium ad hoc verbum. Walafridus c. II, vocem interpretatur dicens: Boso sumens loculum in quo sanctum corpus erat, posuit super terram inter parietem et altare, et desuper, ut moris est, arcam altiorem construxit, fossam vero terra replevit. Memoriam itaque Walafridus explicat per arcam altiorem; recte igitur quisque monumentum sepulchro impositum interpretabitur: quod vero addit Walafridus, ut moris est, ad elevationem corporis refero; hoc enim ritu moris erat populoSanctos honorandos proponere: siquidem ad communem inhumationem non pertinebat, alioquin Erchanoldus pulsando pavimentum scrutari non debuisset locum, ubi Sancti corpus conditum fuerat, ut narrant tum Anonymus, tum Walafridus.

o Agitur hic de Pippino Heristallio, qui ab anno 680 ad 714 Austrasiam occupavit, et reliquam Galliam majoris-domus titulo ab anno 687. Nam de Pippino rege, Brevi dicto, sermo esse non potest, ut existimasse videtur D. Bouquet secutus Mabillonium [Rec. des Hist., t. III, p. 663] , dum Walafridianæ narrationi appingit notam chronologicam anni 645. Etenim infra, dum festinat auctor noster ad ea, quæ visu conprobata sunt, citat Carolomanni, fratris Pippini regis, qui tandem ultimus nominatur. Unde manifestum est, non alium supra posse intelligi Pippinum quam Heristallium, qui cæterum ab anno 709 ad 712 quater exercitum duxit in Alamanniam, uti habemus ex Chronico Floriacensi [Ibid., p. 315.] et Chronico S. Benigni Divionensi [Ibid., p. 318.] . Annales breves S. Galli addunt anno 715 Alamanniam rebellantem domitam fuisse a Carolo Pippini filio [Ibid., p. 316.] . Ad hæc igitur tempora revocari potest vastatio.

p Quod hic adhibetur verbum rimari, passivesumitur et in sensu diligentis inquisitionis, apud medii ævi scriptores; unde hic significat tantam fuisse cruoris humani exuberantiam, sive effusionem, ut investigari etiam a diligentissimo quoque non posset.

q Recurrit perseverans ad nostra usque tempora consuetudo accendendi luminaria ad sepulcra et Reliquias Sanctorum.

r Pallæ illa tempestate multiplex erat usus, ut docet Du Cange Glossar. ad h. v. Adhibebatur enim ad altaris et ecclesiæ ornamentum, quo sensu recte Aulæum interpretatus fueris. Palla altaris vocatur lineus pannus consecratus, qui super altare ponitur, super quem extenditur corporale, imo ipsum quandoque corporale significat. Erant etiam pallæ sepulcrales, quibus Sanctorum et honoratorum sepulcra tegebantur. Atque de eo quidem pallæ genere hic sermonem fieri, textus indicaret satis tute, nisi obstaret textus Walafridi, qui cap. IV, cum sepulcrum vocasset aram sepulchri, dicit exustam pallam lam nihil aliis linteaminibus super sepulchrum expansis intulisse læsionis. Unde merito infertur plura fuisse linteamina sepulcri, quippe cui altare ad sacrificandum impositum fuerat. Licet cæterum ad nonum sæculum referant aliqui [Richard Biblioth. sacr. V. Nappe.] usum multiplicis mappæ ad sacrificium, nihilominus hic usus longe antiquior est: etenim, omisso decreto Pii I, c. XXVII, D. II, de Consecr., certum est eumdem canonem jam reperiri in Capitulis Theodori Cantuariensis [Berardi Gratiani Canones, tom. II, p. 71.] . Præterea post S. Galli elevationem a Bosone factam, mirum nemini fuerit ejus sepulcrum sacri altaris usum habuisse.

s De Cambutta, quam baculum interpretatur Walafridus l. c., actum supra nota k, ad c. III.

t Quæ hic de exercitio vigiliarum dicuntur, collata cum fraternali cuneo paulo superius laudato et reliquis multis, satis monstrant S. Galli eremum jam tum ad justi monasterii formam redactam fuisse; S. Othmari vero studium fuisse, ut regula S. Benedicti inter monachos introduceretur.

v Carlomannus juxta notam o supra, filius est Caroli Martelli, frater Pippini regis, qui ab anno 741 ad 747 supremam potestatem cum fratre exercuit: factus dein monachus Cassinensis. Male subnectitWalafridus c. VII, donaria illa servata fuisse in testimonium post futuris usque ad tempora Otmari abbatis; cum ejus tempore prodigium contigisse referatur.

w Perahtoltes-para, alias etiam Beroltisbara, Bertoltisbara, Bertoldesbara, Bara, Para, pagus est ducatus Alemanniæ ad Nigram Sylvam, prope fontes Danubii. Est, ait Chronicum Gottwicense [Tom. I, part. II. p. 559.] , hodiernus Landgraviatus Baarensis ad Nigram Sylvam ac Danubium, ubi adhuc hodie castra et civitatis Furstenberg, Hafingen, Nydingen, Blomberg, Geisingen, Möringen, Lupfenberg, Hohenberg, etc. sita sunt [Cfr Neugart. Cod. diplom. Ch. XCVI, t. I, p. 86.] .

x Opinabantur passivo sensu pro celebrabantur; Du Cange in Glossario habet, Opinatus, id est probus, bonæ famæ, celebris. Sic in Vita S. Boniti Episc. Claromontani, ibidem legitur: Pergit ad quemdam opinatissimum Dei famulum.

y Audomarus hic pro S. Othmaro ponitur: obiit anno 759; de illo agendum erit VI kal. Decembris (XXVI Novemb.).

z Pippinus rex, pater Caroli Magni, obiit anno 768 die XXIV Septembris. Cum auctor dicit tempore Pippini quidpiam accidisse, satis insinuat, jampræteriisse illud tempus, ita tamen ut æqualis fuerit. Vide Comment. præv. n. 15.

aa Pirhtilo ut recte advertit Ildeph. v. Arx, qui vir præcelsus vocatur et equites vasallos secum ducebat, haud dubie est comes hujus nominis, qui hoc tempore pago Bertoltespara præerat [Ibid. Ch. XLIX, t. I, p. 49.] .

bb Quartus annus Carlomanni, Pippini regis filii, Caroli Magni fratris, in annum Christi 771 incidit, quo ipso anno etiam vita functus est: eidem obtigerat Austrasia, ad quam Alemannia pertinebat.

cc Hodie Rothwil, urbs olim imperialis, nunc ad regnum Wirtembergicum pertinet, ad caput fluvii Neccari: olim Rotunvilla aut Rotunwillare appellabatur [Ibid. Ch. CXIX, t. I, p. 105.] . Fiscus regalis hic significat villam regiam, prædium dominicum, juxta Du Cange in Glossario, V. Fiscus.

* non a se visum

* satiare

* orari

* lippi

* terrarum

* num forte obseravit?

* sublata

* repererunt

* prata

* scil. thesaurus

* Walafrid. Rætiani

* salutem

* paucitas

* Walafr. ancillas ejusdem loci

* id est: factum inserendum comprobavit

* placentam

* arbitri

* diligenter inquirebatur

* votivo

* culpam

* ad templum

* notum fecit

* quæ si quis

Cap. II. Miracula a S. Gallo patrata ad conservationem eremi, quam vivens incoluerat.

AUCTORE WALAFR.

[Breviter præfatus] Descriptis his a, quæ priscorum sollertia de vita, fine et virtutibus B. Galli ad nos usque scripto transmisit, hinc ea stilo comprehendere temptavimus, quæ a fidelissimis testibus indicata a carissimo fratre b Gotzperto literis sunt mandata. In quibus primo quomodo vel quando in cœnobio B. Galli c regularis vitæ instituta servari cœpissent, liquido declaratur, deinde quibus miraculis ejusdem patris virtus cunctis effulserit, probabiliter exponitur, commemoratis pariter singulorum, quæ introducuntur, assertoribus. Quæ idcirco novis dictionum positionibus ordinare voluimus, ut cum prioribus aliquam similitudinem locutionis habeant, et brevitatis compendio succincta fastidiosis lectoribus onerosa non fiant d: siquidem nomina eorum, qui scribendorum testes sunt vel fuerunt, propter sui barbariem, ne Latini sermonis inficiant honorem, prætermittimus scientes de veritate dictorum a fidelibus non esse dubitandum, quippe qui norunt, nihil horum, quæ referimus, Deo impossibile esse, in quo fit, quicquid per sanctos mirabiliter et laudabiliter fit. Sed et si quis earumdem rerum testes nosse desiderat, in conscriptione, quam sequimur, poterit invenire. Inserimus quoque huic operi nonnulla, quæ non scripturæ testimonio, sed veracium virorum relatione didicimus. In quibus omnibus quantum ad nos attinet, veritatis lineam servare studebimus, neque per amorem falsi aliquid de nostro inserentes, neque per invidiam veri quippiam ex voto celantes. Et quia nos scripta vel dicta sequimur aliorum, ad illos veritas rerum, ad nos pertinet abbreviatio dictionum et adunatio rationum.

[47] [explicat auctor] Post venerandi patris, Beati videlicet Galli Confessoris, gloriosam depositionem cottidianas excubias apud sacri corporis ejus Reliquias quidam religiosi clerici, vel discipulatus ejus memoria, vel divino amore succensi, per multa annorum curricula, scilicet quasi a temporibus Dagoberti regis usque ad e Karolum patrem Carlomanni et Pipini, ad laudem Christi administrabant. Igitur cum fama virtutum, quas Dominus per Confessoris sui merita pie quærentibus exhibere dignatus est, longe lateque circumpositorum mulceret aures populorum f, cœperunt undique alacri devotione ad tanti patris suffragia postulanda concurrere, eundemque locum ob suæ diurnitatem memoriæ multiplicibus substantiæ et possessionum amplificare donariis. Cumque res hac largitate fidelium collatæ aliquantulæ monachorum congregationi viderentur suppetere potuisse g, Waltrammus quidam, ad cujus paternam possessionem termini vastæ solitudinis, in quibus vir Dei cellam construxerat, pertinere videbantur h, videns res collatas a quibusdam præsumptoribus inordinate tractari, religiosum quemdam presbyterum Othmarum nomine, cui summam earundem committeret rerum, i a Victore tunc Curiensium comite impetravit, et ei cellulam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit. Postmodum consilio cujusdam ducis nomine k Nebi persuasus ad præfatum principem Karolum cum eodem duce properavit l, ipsique eandem cellam proprietatis jure contradidit, et ut Othmarum presbyterum eidem loco præficeret, exoravit. Annuens petitioni ejus princeps Othmaro ad præsentiam suam vocato locum commendavit, et ut regularem inibi vitam instituere studeret præcepit. Qui regressus, arripuit statim boni pastoris initia, et undique versum habitacula monachorum usibus congrua disposite construens ejusdem sancti statum loci utilitatibus diversis aptavit. Sed cum jam dictus princeps temporaliter regnandi et vivendi finem fecisset, duobus filiis Carlomanno et Pipino administrationem regni reliquit.

[48] [donationem monasterii S. Othmaro factam;] Carlomannus itaque paucorum decursibus evolutis annorum, ob amorem regni cœlestis secularis gloriæ pompam deposuit, et cum causa quietioris vitæ Romam tenderet in viciniam supradicti loci deveniens, ad idem monasterium causa orationis accessit, audiensque assiduis signorum virtutibus eundem m locum pro beati viri meritis a Domino illustrari, dixisse fertur: “Tenuis quidem hic locus est facultate, sed pro meritis B. Galli celebri diffamatus rumore.” Cumque vellet ibidem degentibus aliquod suæ largitatis conferre solatium, sed retractaret a negociis se regni disjunctum explere non potuisse, quod voluit, fratri rescripsit, ut sui amoris intuitu eidem monasterio aliquod regiæ largitionis solatium dignaretur impendere. Cum igitur ab Othmaro abbate præsentatam Pipinus princeps accepisset epistolam, annuens petitioni fraternæ, libellum n, quem Benedictus pater de cœnobitarum conversatione conposuerat, eidem abbati tradidit, et alia regiæ dignitatis impertiens dona, id ei sub omni diligentia injunxit, ut in loco sibi commendato ad supplendas B. Galli excubias regularis ordinem institueret vitæ, atque ut melius posset quod jubebatur efficere, concessit illi quosdam tributarios de eodem pago, ut et illis conlaborantibus officinas fratrum usibus necessarias construeret, et vectigalia, quæ annuatim regiis redditibus inferre debebant, ad sustentationem fratrum sub commemoratione largitatis ejus haberet. Inter cætera quoque suæ munificentiæ donaria rogante abbate unum campanum ad sancti loci dedit ornatum, quod ad usque nostræ ætatis tempora in cœnobio eodem pro memoria beneficiorum ejus permansit, et ne cujusquam avaritia tanti incrementis obsisteret boni, diuturnæ firmitatis epistolam fecit conscribi o, et ut moris est circumspecta roborari cautela, quo deinceps tam ipse qui aderat, quam successores ejus idem monasterium per regiam obtinerent auctoritatem, et nullius violentia pressi solis rerum principibus subjacerent. His regiæ pietatis Othmarus abba donatus solatiis, et sublimatus honoribus, monasterium lætus regreditur, et ex illo tempore monasticæ vitæ in cœnobio S. Galli exordium p quidem cœpit, augmentum autem et profectus hodieque laudabiliter dilatari non desinit.

[49] [dein transit ad miracula] Præmissa narratione, qua comprehensum satis vere credimus, quomodo sacer locus emunitatis privilegium meruerit, et quo in tempore cœnobiali dignitate sit adornatus, liberius jam ad miraculorum B. Galli commemorationem stilum convertimus q. Victor Curiensis Retiæ comes, cujus superius mentionem fecimus, cum innumerabiles apud tumulum S. Galli per merita ipsius virtutes ostendi creberrime didicisset, invidia perurgente, tanta novarum generositate virtutum nostram gentem insigniri perdoluit, et ut tunc fama vulgaverat, latenter voluit per abdita heremi supervenire, et preciosi thesaurum corporis, si quo pacto potuisset, auferre. Qua malitiosi raptoris intentione comperta, hi qui in circuitu cellæ viri Dei commanebant, custodibus vicissim per turmas deputatis, eundem locum ab hostili incursione, ne videlicet tam cari fulgore margariti * carerent, omni sagacitate defensare studebant. Igitur cum quadam nocte custodes in summitate montis, qui monasterio superimminet, ad suspectos incursus armati residerent præcavendos, casu lucem e cœlo venire ac totius ecclesiæ perfundere mœnia conspexerunt. Immensitatem itaque luminis admirati, ad ecclesiam citius concurrerunt, et dum trepidi stupentesque ibidem constituti eumdem intuerentur splendorem, paulatim se lux submissa recolligens, astris inseritur. At illi viso miraculo agentes Domino gratias, securi ad propria remearunt, credentes corpus viri Dei per vim ab eo loco minime auferri posse, quem illi Dominus ante sæcula prævidit, et suæ illustrationis honore temporibus illis decoravit. Unde datur intelligi, quanti apud Deum meriti vir iste fuerit, cujus sepulturæ locum cœlitus contigit illustrari, ut videlicet lumen, quo ejus anima perfecte fruebatur in cœlis, etiam mortuo corpori non deesset in terris.

[50] [S. Galli] Audiens itaque comes prædictus a cella S. viri discessisse custodes, cupiens suos conatus explere, virorum turbam assumpsit, ut, quod male cogitaverat, repentino et latenti perpetraret accessu. Verum quia non suæ devotionis utilitati prospiciens, sed alienæ felicitatis profectibus invidens id moliebatur, Dei nutu cito repressus fuisse cognoscitur. Nam eodem momento, quo iter illud aggressus est, de equo, cui insedebat, corruit, coxaque illius eo casu confracta est, Domino beati viri merita in hoc quoque remunerante, ne a loco, quem ipse elegerat, auferretur, quem de ultimis Hiberniæ finibus ad salutem multorum Retiæ vel Germaniæ destinavit. Et vicini quidem exhibuerunt excubando suæ devotionis obsequia; Deus, vero cunctorum custos bonorum, ibi etiam ad coercendum raptorem vigilavit, ubi sollicitudo alternantium non affuit populorum, et hoc quidem egit, ut credimus, ne fideles populi thesauro, quem ferventibus studiis ambiebant, fraudarentur, et ne is, qui per maliciam hoc decus attingere voluit, suæ perversitatis potiretur effectu, præcipueque præcavens, ne ablatis sancti viri Reliquiis monachorum catervas, quæ inibi laudibus Dei servituræ erant, deesse contingeret. Itaque comes correptus, et domum a famulis reportatus, per multa tempora nimiis doloribus est agitatus, ut intelligeret saltim ex pœna, quam superbe id cogitaverit, quod suis viribus effici potuisse credebat.

[51] [intercessione patrata] Quia igitur Domino custodiente pii pastoris corpus a devotarum septis ovium auferri non potuit, dignum fuit, ut miraculis fidem facientibus, virtus meritorum ejus ibidem cunctis manifeste claresceret. Quidam namque de vicino territorio, cum diuturna ægrotatione vexatus lecto decumberet, subrepente humore nocivo oculorum lumen auriumque sensum amisit. Deinde plantis pedum retortis ad nates tanta depressus est infirmitate, ut de solo pectusculo vitæ manerent fugacis indicia. Qui a suis ad monasterium vehiculo delatus, dum petentibus amicis in ecclesia B. Galli unius spacium noctis ducere permissus a custode fuisset, solusque ibidem pernoctaret, circa gallorum cantum in subito mentis excessu quatuor viros candidissimis indutos vestibus oratorium introire conspexit. Qui dum altari appropiantes diutissime dulci modulaminum alternatione concinerent, unus eorum, laudibus finitis ad lecticam, in qua clinicus decumbebat, accedens: quid, inquit, causæ est o homo, quod hic pernox tenebrarum transigis solus horrorem? Crede tantum, et ab hac infirmitate deinceps eris securus. Qui protinus surgens et omni debilitate summota egressus, ad suos sanus abscessit.

[52] [ad conservationem] Igitur Otmarus abba cum multis annis idem cœnobium strenue rexisset, possessiones ipsius loci religiosis * quibusque circumquaque degentibus ob amorem mercedis æternæ plurima suæ largitatis dona conferentibus in tantum amplificavit, ut infra paucos annos suppetente exterarum copia rerum, et vitæ ejus clarescente mundicia, multorum pater existeret monachorum. Comites vero quidam Warinus et Ruodhardus r, qui totius tunc Alamanniæ curam administrabant, cum infra ditionis suæ terminos ecclesiasticarum non minimam partem rerum suæ proprietatis dominio per potentiam subicere niterentur, maximam de ejusdem monasterii possessionibus partem sibimet vendicarunt. Nam tributa, quæ bonæ memoriæ Pipinus eisdem fratribus concesserat, abstulerunt, aliaque quam plurima, quæ ex donatione quorundam religiosorum eidem cœnobio fuerant contradita, suæ rapacitatis abstraxere protervia. Insuper etiam ipsum abbatem, cum pro hac re apud principem illos accusasset, vinculis injecerunt, et in quandam Reni fluminis insulam juxta locum, qui s Stain dicitur, in custodiam relegarunt, ubi cum aliquantum temporis sub artissima districtione mansisset, de carcere hujus vitæ ad lætitiam commigravit cœlestem, expletis non minus quadraginta regiminis sui annis, quo sancti illius loci statum et gloriam nobiliter amplificavit et auxit.

[53] [eremi,] Hoc itaque ita rebus humanis subtracto, prædicti comites, sublatas sancti loci possessiones retinentes, t Johannem quendam monachum * de proximo monasterio in ejus locum subrogaverunt, ac deinde, ut suæ tyrannidis crimen augmentarent, Sidonium Constantiensis Ecclesiæ præsulem instigarunt, ut idem monasterium episcopii partibus subicere studeret. Et hoc idcirco fecerunt, ut eo licentius, ipso machinationibus eorum favente, ea, quæ injuste abstulerant, retinere potuissent. Pontifex igitur cum suasionibus eorum libenter præberet assensum, monasterium ingressus, fratres opprimere, et eundum locum episcopii rebus subicere molitus est. Porro fratres dum potentiæ illius resistere non auderent, maluerunt ejus ditioni parere, quam tot adversitatibus implicari. Sed sequentia probant, quam perverse egerit, qui per avaritiæ morbum sacri loci privilegium ausus est violare.

[54] [quam] Fertur siquidem eundem episcopum aliquando ad iter hostile sibi de ipsius monasterii sumptibus viaticum præparari jussisse. Quod dum fratres prætermittere non auderent, ea quæ jussa fuerant navi imposita per quorundam manus fratrum ad episcopium transmiserunt: cumque, qui missi fuerant, navigare cœpissent, avis quædam, ut sæpe isti testati sunt, ante eos apparuit, et quasi ducatus eis officium esset præbitura, facili præibat volatu, et dum per totius lacus vastitatem ipsius incognito uterentur ducatu, prospero tandem successu ad portum venientes, quid hæc novæ ducis obsequia portenderent, mirabantur; illisque quam partem peteret diligenter notantibus, domum quandam littori contiguam, in qua res præfato itineri aptæ servabantur, intravit. Mirum dictu, mox eandem cellam flamma corripiens in altum prorupit, et omnia, quæ ibi cogesta fuerant, penitus consumpsit, ut nihil eorum omnino huic incendio superesset, fiebatque justo Dei judicio, ut qui aliena per potentiam rapuerat, suis per supernam justiciam fraudaretur.

[55] Tempore quoque alio idem episcopus ad monasterium veniens, dum quadam violentia eundem locum episcopio subicere, [incoluerat.] suæque tyrannidi non consentientes monachos quasi justo rebelles injuriis multiformibus afficere temptavisset u, Tello quidam, Curiensis Ecclesiæ præsul, misit ad eum humiliter deprecans, ut sui amoris causa, quoniam eorundem fratrum aliqui consanguinitatis vinculo illi erant conjuncti, ab eorum cessaret injuriis, nihilque incommodi Dei famulis irrogaret. Quam petitionem furore dictante superbe contemnens, remandavit se illius precibus nullo pacto consensurum, verum resistentibus sibi celerem pro contemptu illaturum vindictam. Et mox oratorium B. Galli Confessoris quasi oraturus ingreditur, et ante aram ipsius nomini consecratam consistit, quique ad salutem non merebatur audiri, afflictiones, quas aliis se irrogaturum juraverat, convenienti satis talione recepit. Nam intestina ejus more sartaginis igni superpositæ fervere cœperunt, et tam diræ viscerum tortiones illum invaserunt extemplo, ut sine aliorum adminiculo nequaquam egredi potuisset; sed, quod dicere pudet, egestio naturæ turpi impetu prorumpens cum astantes nimio fœtore gravaret, sine mora ab ecclesia ejectus, vehiculo, quo decedere monasterio posset, sicut rogaverat, est impositus. Sicque immoderato fluore naturæ consuetudine carens, vasi in quod egesta defluerent supersedens, egressus est, et ad vicinum monasterium v, quod Augia nominatur, cui et tunc præerat, perductus est: ubi etiam ingravescente languore, tantum sibimet famulantibus ob nimium fœtorem intolerabilis factus est, ut ei jam pæne nullus obsequia impendere solito potuisset. Tali itaque pœna multatus, cum hoc factionum suarum præmio post aliquot dies de cloaca corporis spiritum exhalavit.

ANNOTATA.

a Quæ adhuc edidimus, scripta sunt ab auctore Vitæ S. Galli; etenim librum secundum seu Miraculorum ejusdem manus esse, monstrat imprimis nexus inter utrumque librum, quoniam posterior incipit per verba: Fama “nempe” aures multorum sublevans: dein stylus quodammodo rythmicus idem est in utroque libro. Quæ vero hic ex editione Goldasti et Henr. Pertz subjicimus, autorem habent WalafridumStrabonem, qui obiit anno 849. Videtur porro Walafridus scriptis aliorum elegantiam quamdam addidisse, magis quam e propria scripsisse scientia, ut ipse fatetur dicens: Ad alios veritas rerum, ad nos pertinet abbreviatio dictionum et adunatio rationum.

b Gotzbertus, de quo hic sermo, diaconus erat et ex fratre nepos Gotzberti abbatis Sangallensis ab anno 816 ad 837, quo officium deposuit, cum jam ætatis gravitatem corporisque infirmitatem non sufficere crederet ad instantium necessitatem negotiorum. Ratpertus in libro de Casibus S. Galli n. 7 [Pertz Monum. Germ., tom. II, p. 67.] . Erat Gotzbertus nepos calvus et claudus ac eximius patronorum cultor, ait Ildeph. von Arx [Ibid., p. 4.] , quos ut honoraret, S. Galli miracula litteris consignavit, Vitam S. Otmari conscripsit, ac alpes Rhæticas transgressus, de Bobio Lombardiæ monasterio S. Columbani Reliquias attulit, e lacu Cumano in quem de navi prolapsus fuerat, feliciter emersus. Cum ejus patruus structuram novi templi moliretur, ipse delineationem templi ac universi monasterii per architectos regios sibi adumbrari obtinuit, ut hæc ichnographia, huc (ad S. Galli) anno 830 missa e palatio et Gozberto huic inscripta, fidem facit adhuc superstes. Vide monasterii ectypon apud Mabillonium [Annal. Ben., lib. XXXI, § XXXVII, t. II, p. 532.] et secundis curis accuratius editum a Ferd. Keller. Gotzberti opuscula non amplius supersunt, nisi quatenus a Walafrido interpolata. Quæ supra retulimus de Gotzberto, maxima ex parte desumpta sunt ex fragmento coævi, Ermenrici monachi Augiensis, de Grammatica [Mabill. Vet. Analect., p. 421.] .

c Per regularem vitam, intelligendum puto introductam fuisse a S. Othmaro regulam S. Benedicti: nam ad finem usque vitæ, S. Gallum sectatum fuisse regulam patris sui, S. Columbani, ad illamque etiam discipulos suos informasse, nimis manifestum est, quam ut probatione indigeat: cap. præc. annot. t monastici instituti apertissima vestigia indicavimus.

d Damno nobis est hic Walafridi scrupulus, quum omissis testibus, multa obscurentur antiquitatis documenta. Dubitandum non est hujusmodi latini sermonis sollicitudine periisse suam quandoque antiquorum narrationibus auctoritatem.

e Carolum Martellum hic indicat Walafridus, qui ab anno 715 ad 741 Austrasiam summa cum potestate gubernavit. Quod hic dicitur: Quasi a temporibus Dagoberti regis usque ad Karolum, non ita intelligi oportet, ut vox quasi significet post obitum Dagoberti; sed referetur ad multa annorum curricula, de quibus paulo superius egerat auctor. Discipulatus memoria confirmat, quæ supra annot. c de monastico instituto diximus.

f Varias donationes cellæ S. Galli ante S. Othmarum factas exhibet Codex Diplomaticus Alemanniæ a Trudp. Neugart editus.

g De Waltrammo, ejusque majoribus hæc habet Ratpert. Cas. S. Galli n. 1 et 2 [Pertz, t. II, p. 62.] : Religiosos etiam viros, qui eumdem Sanctum (Gallum) in sua susceperunt, ejusdemque heremi jus hereditarium illi potestativa manu (vid. Du Cange. Glossar. v. potestas) concesserunt, subternotare curavimus; quorum nomina hæc sunt: Willibertus videlicet presbyter, et Talto vir inlustris, Tagoberti scilicet regis Camararius et postea comes ejusdem pagi, a quibus idem Sanctus cum in corpore viveret, cum augmentatione hujus loci non parva, maxima veneratione habitus est. At postquam de corpore spiritum transmisit ad astra, a successoribus istorum locus iste ob amorem Sancti similiter augmentatus est usque ad tempora Caroli (Martelli). Taltonis vero silius fuit Thiotolt, cujus filius Pollo, Pollonis autem filius Waldpertus, qui genuit Waldrammum. Ipse viro Waldrammus locum istum in omnibus ob amorem S. Galli augere desiderans regularemque inibi vitam instituere cupiens, Otmarum sanctum virum a Victore, Rhætiæ Curiensis comite, impetravit, eique cellam præfatam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit, abbatemque constituit, ut in Vita ipsius plenissime continetur. Inter cætera Waltrammi donaria citat Ekkehardus IV, in Casibus S. Galli n. 1 [Ibid., p. 92.] , montes cœnobio donatos, qui a Waltrammo nomen habebant, scilicet Waltramsberg, hodie Rosenberg. Extat quoque in Cod. Diplom. Alemann. ch. LXXII, charta Waldradæ, filiæ Theotuni, uxoris Waltrammi tribuni, data anno undecimo regnante domno Carlo gloriosissimo rege (779)… sub die quod fecit Feb. dies II. Utrum hæc Waldrada uxor fuerit Waltrammi, de quo Ratpertus et Walafridus, dubium facit temporis spatium satis longum inter traditionem Sancto Othmaro circa an. 720 a Waltrammo factam et donationem loci Rumanishorn (Romishorn in Turgovia ad lacum Bodamicum) anno 779: sedtemporis intervallum tantum non est, ut eadem persona esse non possit: dein potuit Waltrammus secundas nuptias celebrasse. Erravit porro Alban. Butler in Vita S. Othmari ad XXVI Novembris [p. 95. Edit. Lovan.] , quando Waldradam filiam facit Waltrammi, cum ipsa se filiam Theotuni comitis, uxorem vero Waltrammi profiteatur in charta donationis [Neugart Cod. diplom., ch. LXXII, t. I, p. 67.] .

h Videtur Walafridus pugnare cum Ratperto citato: illic enim dicitur Taltonem heremi jus hereditarium S. Gallo potestiva manu concessisse, dum Walafridus dicit ad Waltrammum Taltonis atnepotem possessionem termini vastæ solitudinis pertinuisse. Uterque scriptor ita conciliandus est, ut dicamus Taltonem precariam S. Gallo eremum dedisse, Waltrammum vero proprietatem seu dominium. Precarium vocatur quod utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit, c. 3 de Precar. (III. 14); seu ut habet S. Isidorus l. V Orig. c. 25 (quem cito e Glossar. Du Cange ad h. v.): Precarium est, dum creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati, et ex eo fructus capere. Jus vero hereditarium a Taltone concessum interpretor tempus utendi fruendi fuisse indefinitum, donec revocaretur: ita ut discipuli S. Galli succederent juri magistri: potestivam manum, de qua Ratpertus, definit Du Cange v. Potestas: Qui rem, cujus potestatem habet seu cujus dominus est, alteri concedit; (addendum censerem definitioni) sive ut propriam, sive utendam fruendam. Tali ratione puto Walafridum et Rutpertum conciliari posse; imo et ipsum secum Ratpertum, qui dicit paulo infra, monasterium adhuc hereditario jure in sua tenuisse potestate Waltrammum.

i Victor de quo hic sermo, est ejusdem nominis secundus, cognomento Illustris propter factorum gloriam; floruit medio sæculo octavo [Eichhorn Episcopat. Curiens. Cod. prob., p. 4, seq. et 222.] .

k Nebus alias Hnabus, avus Hildegardis reginæ, conjugis Caroli Magni, pater Rotberti comitis, qui V Id. (IX) Augusti 773 tradidit S. Gallo villam Auvvolvincam, hodie Aulsingen [Neugart Cod. diplom., ch. LIII, t. I. p. 52.] .

l Hæc traditio Carolo Martello facta videtur juxta formulam Lindebrogianam n. XLIX [Ap. D. Bouquet, t. IV, p. 551.] , in qua dicit rex, quod veniens abba de monasterio suo tam se quam et ipsum monasterium cum omnibus rebus suis ad regem plenius commendavit: et ipse rex postea: Gratante animo ipsum venerabilem abbatem cum ipso monasterio vel hominibus suis et omnes causas suas amabiliter sub nostro recepimus mundeburde vel defensione. Totam transactionemoptime explicat Ratpertus in Casibus S. Galli n. 2 [Pertz, t. II, p. 62.] : Postea vero tempore procedente atque statu monasterii in melius proficiente, præfatus Waldramus eumdem abbatem Otmarum Pippino regi præsentavit, ipsique regi monasterium, quod adhuc hereditario jure in sua tenebat potestate, cum ipso pariter abbate contradidit: ea videlicet causa, ut ipse abbas ejusque successores idem monasterium regia auctoritate retinentes, nullius deinde violentia premerentur, sed tantummodo regum jussionibus obedirent. Quod benivolus princeps benigne suscipiens, statim hujus causæ conscriptionem fieri præcepit; scilicet ut monachi ejusdem loci deinceps potestatem haberent abbatem eligere sibi, atque solis tantummodo regibus subjacerent. Quam conscriptionem suæ auctoritatis signaculo confirmavit, atque abbatem ipsum in sua remisit; qui idem monasterium per annos XL feliciter rexit, Waldrammo prædicto XX annis solatium illi præstante. Ex hisce verbis videtur deduci posse Waltrammum circa annum Christi 740 diem supremum obiisse, quoniam quadragenarium regimen Othmari die XVI Novembris anni 759 concluditur. Dolendum est documenta, de quibus Ratpertus agit, jam non superesse: fortassis lumen aliquod intricatissimæ quæstioni de Advocatiis affunderent.

m Anno 747 Carlomanus tonsus, abdicato principatu, habitum Benedictinum apud Cassinenses induit. Ejus elogium vide apud Erasmum Gattulam in Historia Cassinensi [T. I, p. 22.] et in Actis SS. ad X Februar.

n Hic videre licet, quanti fierent octavo sæculo libri, cum regula S. Benedicti manuscripta inter regia donaria præ cæteris indicetur. Erat tamen illo etiam sæculo magnificentia non minima in libris exarandis, ut fidem nobis facit S. Bonifacius in sua epistola XIX [Würdtwein, p. 48. Serrar., ep. XXVIII.] ad Eadburgam abbatissam, quam ita rogat: Mihi cum auro conscribas epistolas Domini mei Sancti Petri Apostoli, ad honorem et reverentiam sanctarum Scripturarum ante oculos carnalium, in prædicando. Sic et in epistola CXXVIII [Ibid., p. 315. Serr. XCIX.] . Cæna episcopus scribit S. Lullo non alia apud se exemplaria, nisi picturis et litteris permolesta.

o Litteræ Pippini jam perditæ erant anno 828, ut habemus e diplomate Ludovici Pii, quo dicit [Neug. Cod. diplom., ch. CCXXXIV, tom. I, p. 196.] : Sed quia super hac concessione præceptum avi nostri Pippini regis conscriptum non habebant, jussimus Liuthario comiti hanc causam diligentius, si ita esset, inquirere. Qui juxta veritatis et æquitatis ordinem diligenter perscrutatum, renunciavit nobis: quia, sicut per illos pagenses, et veraces homines per sacramentum invenire potuit, ita esse verum, sicut superius conprehensum est… Hirminmars notarius ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi. Data pridie idus (XII) Februarias. Anno Christo propitio, XV imperii domni Hludowici imp. et Hlotharii sexto, indictione VI. Actum Aquisgrani palatio regio [Cfr Chron. Gottwic., tom. II, p. 547 et 549.] .

p Exordium vitæ monasticæ hic, ut supra dixi annot. c, intelligendum est de initiis regulæ S. Benedicti apud Sangallenses.

q Dubitat Ildeph. von Arx in adnotationibus ad Walafridum in Monumentis Germaniæ, num ille Victor vere fuerit comes Rhætiæ, quia deficiunt chartæ antiquiores. Defectus chartarum tanti non est, ut dubiam reddere possit Walafridi vix sæculo antiquioris narrationem omnino limpidam. Adigi ad id facinus Victor poterat spe divitiarum, ob præsentiam corporis S. Galli affluentium.

r Warinus comes erat Thurgoviæ, ut habemus evariis diplomatibus in Codice Diplomatico Allemanniæ ch. XVIII, XXIV, XXXI, XXXII, XXXIII, XXXV, XXXVII, XLII, LVIII, LXII, seu ab anno 754 ad 775: filium habuit Isanbardum, qui varia contulit monasterio S. Galli die IV kal. Junii 806. Ibidem ch. CLX. Ruodhardus, alias Ruadhartus comes occurrit in charta XLVI, Argengoviæ præerat, qui pagus confundendus non est cum Argovia [Cfr Chron. Gottwic., tom. II, p. 547 et 549.] . Videntur vero hi egisse, instigante Sidonio Constantiensi episcopo, qui jam Augiæ Divitis dominus, monasterium Sangallense conabatur in potestatem episcopatus redigere, ut narrat Ratpertus n. 2 [Ibid., p. 315. Serr. XCIX.] . Discutit pluribus Martin. Gerbert [Hist. Nigr. Silv., t. I, p. 63.] , num Warinus et Ruthardus Gibellinæ et Guelficæ familiæ conditores fuerint.

s Stain, hodie Werth, quod antiqui insulam interpretabantur, Castellum est apud Schaphusium, uti etiam indicat mappa geographica tomo posteriori Gottwicensis Chronici præfixa. Apud Nostrates quoque vox Steen domum munitam designat, uti Gandavi Gravensteen, Palatium comitum.

t Johannes ante abbas Sangallensis, quam Constantiensis episcopus fuit: nam cum I Martii 739 donatio adhuc in scripta fuisset Audomaro sive Othmaro [Neug. Cod. diplom., ch. XXIV, t. I. p. 29.] , sequens donatio Warini fit Johanni Abbati [Ibid., ch. XXV.] , qui dein ch. XXVIII, id est, XX Augusti 760 vocatur episcopus cum suis monachis ibidem (ad S. Galli) consistentibus. Sidonius obierat IV Non. (II) Junii ejusdem anni [Neugart. Episc. Const., p. 78.] .

u Tello episcopus Curiensis sedit ab 758 ad 773 [Eichh. Episc. Cur., p. 24.] .

v Antilogiam inter Hermannum Contractum et Walafridum putat invenire Trudp. Neugart [Episc. Const.. p. 78.] , quia quem Augiæ defunctum scribit Walafridus, eumdem Hermannus in suo Chronico ad an. 760 ante altare S. Galli obiisse dicit [Ussermann. Germ. Sacr. Prodrom., p. 122.] . En verba: Cujus (Othmari) abbatiam cum Sidonius episcopus et abbas (Augiensis) temerario ausu invasisset, ante altare S. Galli profluvio ventris percussus interiit. Posset Hermannus excusari ex eo, quod vere ante altare S. Galli percussus ad mortem fuerit Sidonius: sed cespitat quoque dicens Johannem eidem in utroque monasterio successisse.

* margaritæ

* Pertz omittit: religiosis

* Augia divite

Caput III. Continuantur miracula S. Galli.

[Miraculum in sagina porcorum,] Peracta superioribus sententiis relatione, qua nos satis vere comprehendisse credimus, quomodo sacer locus per merita B. Galli diffamatus et possessionibus dil atatus, nec non quibus sit malivolorum quorundam molitionibus impetitus, et quæ quosdam humiliaverit ultio: nunc replicandum esse censemus, quanta beatus vir præsidia sibimet famulantibus ad res suas custodiendas vel defendendas accomodet, quaque auctoritate se postulantibus et de se præsumentibus multiformi genere virtutum succurrat, Domino meritorum ejus magnitudinem signorum assiduitate mortalibus declarante. Quodam tempore dum sterilitas terræ fructus arborum non solum porcis, sed etiam silvestribus feris vel * animalibus denegaret, ita ut in proximi heremi pastibus nusquam sagina posset inveniri, qua sues qui in a usus monasterii nutriebantur, pasci potuissent, occulto quodam * impulso grex suillus per silvarum avia celeri cursu cœpit abscedere, transvadatoque Reni fluminis alveo, remotioris heremi secreta penetravit. Subulcus autem, subitam sui pecoris fugam miratus, e vestigio insequitur, et gregem quem pessum ire putabat repperit copiosissimis pascuis immorantem. Cumque viam redeundi nesciret, mansit ibi fructibus arborum et carnibus victitans, donec grex totus affatim carnibus gravaretur obesis. Itaque domum redire cupiens, cœpit anxie cogitare, quo ingenio ignotum iter aggredi potuisset. Nocte igitur quadam vidit in somnio senem quendam reverendi habitus et vultus canicie venerabilem, dicentem sibi: quia, ut video, porci quos sequeris ubertim sunt saginati, jam redire parato. Qui dum responderet, se viam nescire, dixit illi: Scrofam quam totus grex quasi ductricem sequi solet, cædito, et quocunque illa præcesserit, tendito gressum. Quod dum ille faceret et præeuntem diligenter sequeretur, sine errore ad monasterium, cunctis aliud suspicantibus, ex inopinato pervenit. Qua in re quid aliud quam B. Galli merita claruerunt, dum ad usus sibi famulantium ignotum animantibus pastum ostendit, et ea rursus mirabili ordine ad propria revocavit?

[57] [in supplicio incendiarii,] Frater quidam ejusdem monasterii possessiones quasdam sub cura habens, in quodam remotiori loco ob nutrimenta pecorum stabula construxit, et illic quam plurimum fœni recondidit. Duo itaque homines diabolica instigati persuasione, eadem repositoria cum omnibus, quæ inibi congesta erant, noctu igni apposito succenderunt. Sed dum jam pæne toto anno hujus auctores facti laterent, unus eorum, arreptus dæmonio, cœpit per vicina discurrere loca, publice proclamans: Stabula pecorum B. Galli succendi, et ideo versa vice ab ipso invisibiliter incendor. Cum itaque divinum in eo continuatum judicium patesceret, pluresque importunis ejus clamoribus concitati per loca singula ad hoc miserabile spectaculum convenirent, rogavit omnes, ut ejus incendia restinguerent. Illis autem certatim in eum aquam mittentibus, pœna divinitus illata humanis viribus extingui non potuit. Non paucis deinde diebus exactis in hoc miserabili genere tormentorum, insanus vitam finivit. Alter vero cum sui sceleris socium tali cruciatu vidisset damnatum, ad b præpositum supra dictum venit, ultroque divinum perhorrescens judicium, delictum confessus est, duosque boves pro debito obtulit ac se voto constrinxit, quod deinceps nunquam rebus S. Galli damnum inferret. Frater autem idem pœnitudinem ejus agnoscens, boves non suscepit, sed abire eum cum suis ad sua permisit.

[58] [furis] In possessione quadam ejusdem monasterii quædam silvula ob porcorum pastum custodiebatur, ne passim a multis consumeretur incisa. Hanc pauper quidam occulte solebat adire, et furtim multa inibi præcidendo grande damnum inferre. Itaque die quadam cum juxta morem suum latenter intraret et pauca succideret arbusta, gladius quem tenebat tam valide manu ejus adhæsit, ut illum deponere nullatenus potuisset. Agnoscens igitur, cujus rei causa multatus sit, ad basilicam c in honore B. Galli constructam festinavit, diuque in orationibus decumbens, manu resoluta, gladium ante altare dimisit. Egressus vero cogitare cœpit nihil obesse, si ligna quæ præciderat domum deferret, non autem prodesse si putrefacta perirent. Subjunctis ergo bobus carpento, ad silvam remeat, et præcisa in unum comportat, quæ cum vehiculo vellet imponere, dolore quodam prævalido ceu stimulis urgeretur, in posterioribus attractus est. Quo cum sine mora manum protenderet, gladium quem coram altari dimiserat fortuito recepit; digitis autem manubrium constringens detestabile munus tam valide retinuit, ut articulorum juncturæ invicem laxari putarentur. Tum miser dolore compulsus ad ecclesiam recurrit, ibique prostratus veniam pro commisso et absolutionem manus deposcit. Cumque diu in oratione persisteret, et gladium nequaquam dimittere potuisset, juramento tandem ac voto promisit, nunquam deinceps se damnum B. Galli rebus illaturum. Mox manus aperta gladium deposuit, qui ob testimonium miraculi in eodem loco suspensus, multo tempore ibi permansit, invasoribus Ecclesiasticarum rerum grande timoris pondus incutiens.

[59] [et perjuri.] Frumoldus quidam nomine de possessione quadam ejusdem monasterii ancillas duas vi abstulit et suæ servituti subjecit. Is ab advocato pro eisdem fœminis sæpius interpellatus, tandem censura judicum coactus est, ut eas vel monasterio redderet, d vel suo juri cum sacramento in altari B. Galli peracto firmaret. Itaque avaritia impellente, juramentum parvipendens, monasterium cum suis adiit, et ut dijudicatum fuerat, audacter peregit. Sed pro contemptu Sancti Dei ultio eum festina prævenit. Nam juramento expleto, ad propria iturus, basilicam egressus est, jumentoque adducto cum super illud saliendo vellet ascendere, mente captus faciem suam ad posteriora equi insidendo convertit. Æstimans itaque id per famulorum contigisse neglectum, iratus resiliit, et caballum regirari citius jussit. Cumque secunda ac tertia vice ascendere cupiens pari luderetur errore, tandem clientium adminiculo equo superpositus, monasterio cum rubore discessit. Non longe autem inde positum subito eum dirus oculorum dolor invasit, ac deinde per momenta singula decrescente visu, cæcitatis horrore damnatum materiali funditus luce privavit.

[60] [Vir a nece liberatus.] Invocatus etiam venerabilis Gallus quam promptum impendat auxilium, sequenti liquebit exemplo. Quidam vir dum per silvam quandam iter ageret, ac circumspecte incursus latronum, qui in ea solebant commorari multisque nocere, festinando devitare conaretur, tantus eum subito sopor invasit, ut vix incedere potuisset: cumque periculi metu suspectos haberet itineris casus, et dormiendi causa paulisper divertere vellet, rusticum quendam obvium habuit, eumque rogare cœpit, ut interim custos sui existeret, donec importunitatem somni parumper quiescendo depelleret. At ille pacem simulans, fidem spopondit. Itaque modicum divertens pallium capiti supponit, et se prosternens Beati viri suffragia his verbis implorat: S. Galle tua me protectione custodi. Signaculo crucis deinde munitus cum obdormisset, infidus custos sponsionis immemor, sumptis armis, soporatum quasi perempturus aggreditur, de collo vestem subtrahit quo facilius uno ictu perimat dormientem. Sed cum gladium in ictum vellet deponere, artubus rigore stupefactis inflecti brachia nequiverunt. Interea dormienti quidam astitit et in somno dixit: Quid somno deprimeris, quem ab imminenti interfectione modo tutatus sum? At ille evigilans et * fidelem socium nudato gladio cernens capiti imminere, exilit et comprehensum, qua pro causa hoc scelus vellet admittere, percontatur. Qui cum pro spoliis ipsius accipiendis se id facere voluisse fateretur, continuo brachia, quæ divina obriguerant jussione, deposuit. Perpendens itaque alter se divina misericordia per merita B. Galli a nece servatum, pacem cum illo fecit et illæsum abire permisit.

[61] [Puella a dæmone liberata.] Præterea tam multi a furore dæmonum per ejusdem sancti patris merita sunt liberati, ut si omnium curationem commemorare velimus, fastidiosis lectoribus occasionem murmurandi tribuamus. Unum ergo e pluribus replicamus, ne hoc virtutum genus viro sancto defuisse putetur. Puella quædam, sævissima hostis antiqui vexatione detenta et non ignobilium labore parentum ad monasterium perducta, cum oratorium B. Galli Confessoris intrasset, statim horribili dæmonis infestatione agitata ad terram concidit, et miserabiliter se discerpens, horrendo clamore spurcissima verba cœpit effundere. Qua causa unus e fratribus, Stephanus nomine, miseriæ illius compassus, tamdiu super eam exorcismum recitavit, quo ad usque eadem vexatio finiretur. Resipiscenti autem puellæ e modos pœnitentiæ indixit, seseque pro illa in orationibus ac jejuniis exercere cœpit. At misera fœmina, ut de prohibitis escis quidlibet usurpavit, tam acriter eam continuo dæmon invasit, ut vix a multis teneri potuisset. Cumque identidem ad eundem locum perducta esset, et f Stephanus supradictus iterato super eam exorcismum recitasset, animal parvulum in modum bruchi nigerrimum ab ejus ore prolapsum est. Hoc viso, cum idem frater attentius adjurationi insisteret, tribus vicibus singulorum similitudo bruchorum ore excidit fœminæ. Quæ animalia dum astantes manu capere niterentur, subito disparuerunt. Puella autem eadem hora surrexit incolumis, et reliquum vitæ suæ tempus absque ulla demonis infestatione transegit.

[62] [Oleum prodigiosum.] Illud quoque libet ostendere evidenti miraculo, quomodo vir sanctus quosdam in servitio suo de penuria rerum trepidantes corripuerit, et modicæ fidei pusillanimitatem confortarit. Ecclesiæ ejus custos dum quodam tempore olei copiam ad luminaria instruenda non haberet, lumen quod in crypta omnibus ardere noctibus solebat, quadam nocte extinxit, quia lumen, quod ante superius altare et tumbam ardebat, per quandam fenestram radios suos ad altare infra cryptam positum dirigebat, et sufficere utrique loco credebatur. In eadem autem lampade vitrea, quam extinctam a custode retulimus, aqua inferius et olei pinguedo desuper erat. Mirabilem rem dicturus sum: ita totum oleum per rimam in fundo repertam guttatim ad terram defluxit, ut nil aquæ deesse videretur: idemque liquor per terram usque ad altare decurrens, pallam ejus lineam ascendendo occupavit, et ita usque ad medietatem infecit, ut nunquam deinceps ablui potuisset. In quo quid potissimum mirer, invenire non potero: utrumne quod oleum subtus aquam depressum est, an quod aqua per eandem fracturam non defluxit, vel certe quod oleum de pavimento in pallam sursum ascendit? In quibus tamen omnibus et virtutem sancti viri ostensam et stultam parcitatem * non ambigo.

[63] [Fugitivus reductus.] Sileri non debet, qua virtute servitium suum dimittentes et fraudolenter abscedentes beatus pater reprimat, et vel lapsos revocet, vel pertinaces in malo feriat. Frater quidam de eodem monasterio fugam molitus, equum furto rapuit et per noctem abscessit. Cumque ad Reni fluenta * fugax venisset, transvadare in equo temptavit, et a medio alvei nescius ad locum ubi intravit, caballo deferente, reversus cum magna festinatione ad monasterium rediit, putans se in alias longe partes abscedere. Mane facto, cum se recognovisset frustra laborasse, confusus interdiu delituit: noctu vero fugam arripiens, in fluvio sicut prius salubriter errorem passus est, et * strofa facta, per eandem viam nesciens remeavit. Confusioni igitur obstinationem jungens, ipsa etiam se occuluit die, et nocte insecuta tertio notum iter carpens, modo quo diximus itidem revocatur. Cumque jam tædio victus se die tertio sopori in campo dedisset, a quibusdam equum cognoscentibus captus est et loco suo restitutus, et quia effectum voluntatis suæ non invenit etiam nolens, sancti viri virtute victus, ad viam pervenit. Solent autem plures testari, cunctos, qui de familia ipsius Sancti aufugerint, aut emendationem quantocius subire, aut manifestæ ultioni debere succumbere, neque cuiquam impune cedere, qui fidem illi plenam servare contempserit.

[64] [A fulmine cæcus sanatur.] Quod Dominus flagello suo quosdam a peccatis coerceat et pro commissis affligat, testis est paralyticus, cui ante sanationem Salvator peccata dimittit; sic autem aliquando percutit, ut eos Sanctorum suorum meritis suffragantibus sanitati restituat, ut et divinæ operationis sit indicium, cum interius homo per flagellum a peccato compescitur, et virtus Sanctorum liquido comprobetur, cum pro illorum meritis exterius sanitas exhibetur. Fit etiam interdum, ut qui Dei occulto judicio non uni, sed pluribus infirmitatibus subjacet, non pariter omnia, sed diversis temporibus et intercessoribus debilitatis amittat incommoda, ut dum alicujus remedium mali per unius merita Sancti conceditur, redintegratio sanitatis alterius precibus et honori servetur. Quarum omnium rerum evidens indicium dabit subjecta narratio. Quidam violentia fulminis ictus post ægrotationem diuturnam ita totius formam corporis et membrorum officia perdidit, ut monstruosum quiddam potius quam hominem videretur exprimere: si quidem et statura flebili contractione deposita, et gradiendi facultas ablata est. Facies vero tanta combustionis est fœditate corrupta, et oculorum sedes ita sunt carne et cute superductis complanatæ, ut inspicientibus horribile ingereretur miraculum. Adminiculo igitur parentum Romam perductus corporis quidem reliqui resolutis nexibus pristinum vigorem recepit et statum, in cæcitatis autem squalore permansit. Is a suis reductus, cum ad cœnobium B. Galli venisset et g quadam Dominica nocturnis laudibus interesset, sopore depressus, quasi duas ardentes sagittas ab altari vidit emissas et sibi in oculorum loca defixas, statimque tanta visione perterritus exclamavit, et tremens ad terram concidit. Cumque diu in pavimento volutaretur, cute quæ oculis supercrevit velut gladii sectione recisa, continuo de luminis amissi restitutione gavisus est. Tempore deinde procedente oculorum ejus acies tam pura inspectantibus apparuit, ut pueri perspicaces vincere videretur obtutus. Potuit quidem, ut indubitanter credimus, ille Apostolorum eximius, cui a Domino ligandi atque solvendi potestas collata est, meritis et precibus suis omni eum debilitatis genere liberare, sed divinæ providentia virtutis constat actitatum, ut in ejusdem novitate miraculi venerabilis Gallus apostolicis actibus æquaretur, quatenus hoc quoque modo meritorum ejus magnitudo claresceret universis.

[65] [Surdus curatus, furtum indicatum.] In sequenti quoque Dominica surdus quidam et mutus, multorum ibi fratrum cognitioni notissimus, utpote qui idem monasterium solitus fuerat frequentare, cum nocturnis interesset excubiis, repente impulsu valido in pavimentum dejectus est, statimque cum ab ejus ore et auribus plurimus sanguis prorumperet, sine mora utriusque membri munia recepit, et sanus abscessit. Videtur huic operi inserendum, quantum Dei famulus invigilet ad eorum res defendendas, cum ejus suffragia devote postulare contendunt. Puer quidam, qui postmodum, corpori ejusdem congregationis insertus, hæc eadem attestari solebat, cum adhuc primævæ ætatis flore gaudens inter scholasticos monasterii cujusdam Dominicæ noctis sollemniis interesset, quidam e vicino territorio mansionem ejus irrupit, ipsiusque codicem et quæcumque inibi reperire poterat furatus abscessit. Puer de basilica regressus, damnum quod illatum est largo fletu perdoluit. Porro fratri ipsius, foras monasterium posito, senex quidam eadem nocte vultu placido in somniis assistens, cuncta quæ erga puerulum acta fuerant, indicavit, nomen etiam furis locumque ubi commoraretur edixit, tempus pariter ejusdem furti depromens. Ille fidem visioni accommodans, monasterium regressus, quod in somniis audierat factum invenit, moxque indicia, quæ perceperat, secutus absque difficultate furem depræhendit, et omnia quæ ablata fuerunt recepit. Alio quoque tempore sanctimonialis quædam de episcopio Constantiensi, cujus brachia ad mamillas cum rigore contorta ad nullius operis usum deflecti poterant, cum advenisset et ante sepulchrum S. Galli aliquantisper orasset, sanitatem indepta, gaudens abscessit.

ANNOTATA.

a Quamvis sues hic nutriri dicantur in usus monasterii, non tamen inde concludere licet permissum fuisse monachis esum carnium, qui solis infirmis concedebatur [Cfr Mabillon Ann. Ben., lib. III, § VIII, tom. I, p. 52.] . Carnes suillæ ad usum monasterii ita deputatæ intelligantur, ut famulis, opificibus et agricolis appositæ fuerint.

b Præpositi dicebantur, qui villarum et redituum curam habebant, quique proin excurrendo negotiis sibi commissis invigilare debebant: quandoque ob præpositorum commodum habitatio condebatur, quæ lapsu temporis cœnobii cujusdam inferioris formam obtinebat.

c Hic non videtur intelligenda basilica juxta monasterium S. Galli, sed ecclesia quædam sub invocatione ejusdem Sancti dedicata, et sita in possessione quadam monasterii: id enim innuunt frequentes itus et reditus ad dictam ecclesiam.

d Alluditur hoc loco ad legem Alamannorum tit. VII [p. 366. Edit. Lindebrog.] : Si negare (furtum) voluerit, secundum qualitatem pecuniæ ita juret cum suis sacramentalibus (conjuratoribus) in ipso altari, cui res furtivas abstulit, coram sacerdote vel ministro ejus, quem pastor ecclesiæ jusserit audire sacramentum. In præcedenti autem titulo solemnitas jurisjurandi hujusmodi ita describitur: Ista sacramenta debent esse jurata, ut illi conjuratores manus suas super capsam (Reliquiarum) ponant, et ille solus cui causa requiritur verba tantum dicat, et super omnium manus manum suam ponat, ut sic illi Deus adjuvet vel illæ Reliquiæ ad illas manus quas comprehensas habet, ut de illa causa, unde interpellatus est, culpabilis non sit. Secundum numerum conjuratorum dicebatur cum tertia, septima, duodecima manu jurare.

e Moris erat pœnitentias corporales energumenis imponere, ut docet nos Edmund. Martene lib. III, cap. IX [T. II, p. 354. Edit. Venet] ; ubi reperitur rubrica: de jejunio dæmoniacis imponendo, quæ concluditur his verbis: Et si firmiter istud jejunium cum oratione et pura confessione (confessio sacramentalis ante omnem exorcismum præscribebatur [Ibid., p. 349.] ), servaverit; credimus de misericordia Dei et vere confidimus, quia de omnibus incentivis diabolicis, Domino largiente, liberabitur. Energumenis liber non concedebatur accessus ad sacra, sed statis solum temporibus, utdocent nos Responsa canonica Timothei Alexandrini episcopi [Labbe, t. II Conc. col. 1791.] : Si quis, cum sit fidelis, a dæmone corripiatur, debetne esse sanctorum mysteriorum particeps, an non? Responsio. Si mysterium non enunciat (pertinet ad disciplinam arcani), nec ullo alio modo blasphemet, sit particeps: sed non singulis diebus: sufficit enim si statis solum temporibus. Videntur aliqui jam sæculo VII simulasse se energumenos, ut tradit Concilium Trullanum anno 692 celebratum; quare vult ut puniantur can. LX [Ibid., t. VI col. 1169.] : Eos ergo, qui se dæmone correptos esse simulant, et morum improbitate eorum figuram et habitum simulate præ se ferunt, visum omnimodo puniri: et talibus afflictionibus et laboribus eos subjici oportere, quibus ii, qui vere a dæmone correpti sunt, ut a dæmonis operatione liberentur, jure subjiciuntur.

f Stephani nomen occurrit in charta anni 761. Cod. Dipl. Alem. ch. XXIII.

g Consueverant illa tempestate fideles, maxime Dominicis festisque diebus, officiis etiam nocturnis interesse.

* al. animantibus

* impulsu

* infidelem

* addit Pertz: ministri increpatam

* al. fluvium

* circuitu facta

Cap. IV. Alia miracula.

[Furtum indicatum.] Quidam non simplici, ut postmodum claruit, animo adveniens, dum quosdam monasterii operarios a diurno agricolandi labore disjungentes ferramenta in aratris per noctem dimisisse perspiceret, tempus tenebrosum fraudibus suis oportunum ratus, tot ferramenta sustulit, quot oneri sufficere proprio credidit. Cumque fugam celerans, tota nocte vacuo laboraret conatu, in ipso lucis exortu ad portam monasterii ex improviso pervenit, et quia factum latere non potuisse cognovit, confessione spontanea patefecit, quod præsumptione pestifera in rebus S. Galli diabolo suadente commisit. Sicque reddens quod auferre molitus est, petita venia, vacuus repedavit.

[67] [Debilis sanatus.] Debilis quidam ita membris omnibus contractus, ut nullo pacto per se quoquam progredi potuisset, ad memoriam B. Galli a suis perlatus et cottidie juxta sepulchrum a in crypta collocatus, dum usque ad vesperam ibidem orationibus insisteret, ab eisdem ad hospitium reportabatur. Quod dum aliquot ageretur diebus, presbyter quidam ejusdem congregationis die quadam in ipsa ecclesia non longe sacris oblationibus operam dedit, subitoque præter illos cum nullus adesset æger, cœlitus per merita, ut credimus, S. Galli, cujus suffragia sedulo flagitabat, visitatus, confusa horribiliter cœpit voce perstrepere, ita ut idem sacerdos inter sacra Missarum sollemnia, sicut sæpius testari solitus erat, non minimo quateretur terrore et metu. Cumque circumspiciens oculis cuncta lustrasset, et per alicujus præsentiam magnitudinem timoris desideraret evincere, membris miseri ad statum suum redeuntibus, crepitum quasi virgarum in ariditate fractarum audivit, et huc illucque se præ angustia vertens, post paulolum eum qui debilis fuerat, sanum de crypta prodire conspexit, cui etiam tanta mox sanitatis accessit perfectio, ut sine infirmitatis obstaculo optato deinceps potiretur incessu.

[68] [A fastidio alter,] In eadem Alamannorum provincia quidam dives tantum valetudine contraria tabefactus est, ut pæne per annum integrum fastidio laborans deficeret, et solatia alimentorum, ut sanitatis recuperatio poscere videbatur, percipere vel continere non potuisset. Is ad cœnobium B. Galli pro hac eadem causa perductus est. Post diuturnas igitur preces et suspiria cum sacræ oblationis consummaretur officium, b benedictionis panem de manu sacerdotis accepit. Quo comesto caruit fastidio, et desiderio victualium congrue percepto, benedicens Domino et merita S. Galli miratus, sanus cum gaudio ad propria remeavit.

[69] [alter a vinculis liberatus.] Pauperculus quidam presbyter, propter homicidii reatum circulis ferreis c tam in collo quam in utroque constrictus brachio, quam gravibus cottidie suppliciis afficeretur, per sulcos quos ferrum carnibus ejus inflixerat, videntibus fidem fecit. Qui cum multa Sanctorum loca pro ejusdem cruciatus remedio et admissi sceleris abolitione lustrasset, divina tandem miseratione respectus, nexus quibus in collo vel uno brachio stringebatur amittere meruit, et cum forte in vicinia cœnobii S. Galli venisset, per visionem ei (sicut referre solitus erat) præceptum est, ut sancti viri patrocinia quærens monasterium adiret, pariterque indicatum, quod ibidem circulum quem uno adhuc ferebat in brachio, amissurus et optatæ gratiam sanitatis esset adepturus. At ille desiderio promissæ salutis ardescens, utpote qui tanto tenebatur cruciatu, ut totum jam brachium ferro immerso * esset conversum, iter ad monasterium maturavit. Cumque nocturnis ibidem vigiliis interesset, alto sopore depressus senem assistere videt canicie venerandum, casula indutum sibique dicentem: Quid tu o homo cæteris laudem Domini celebrantibus somni torpore deprimeris? cujus præsentia perterritus cum responsum reddere non auderet, baculo senex, quem manu gestabat, locum ei vulneris tetigit. Dissiliente itaque longius ferro, præ dolore, quem ex attactu persensit, horrendis vocibus astantes perterruit. Quibus percontantibus, qua pro causa psallentes inquietaret, cuncta per ordinem quæ videbat retexuit. Et licet recenti adhuc vulnere non careret, pro amissione tamen ferri, cujus nexibus cruentabatur, quia sanitas in promptu erat, gaudio replebatur ingenti.

[70] [Miraculum in lampade.] Alio quoque tempore frater quidam, qui in eadem Ecclesia custodis fungebatur officio, cum d farum, quæ ante altare S. Galli pendebat, pro incendendis luminaribus ad inferiora deponere debuisset, * incaute funem, quo ipsa farus dependebat retraxit, qui statim e manu dilapsus paxillum cui insertus erat de pariete extraxit. Cumque eadem farus sub nimia celeritate solo appropiasset, repente substitit, et absque ullo humanæ retinaculo artis in aera suspensa remansit. Custos igitur miraculi stupore perculsus, allato igni lampades omnes accendit, et plurimis hoc factum cernentibus, absque pinguedinis effusione seu diminutione lucernarum altius ipsam farum quam pendere solebat retraxit. Deo itaque laudes a cunctis, gratiæ referuntur ab omnibus, qui ad declaranda patris eximii merita stupendi novitate miraculi lumen sanctis aptatum usibus vel ad horam loco venerabili deesse non passus est. Idem frater dum alio tempore lucernas vitreas in eadem lavaret ecclesia, alius quidam ibi incaute deambulans cum se alio repente vertisset, quasdam juxtapositas veste attactas pavimento dejecit, ita ut violento ejusdem dejectionis impulsu usque in ecclesiæ cancellos ferrentur; sed miro divinæ operationis modo absque læsione repertæ, suis continuo non sine admiratione restitutæ sunt locis.

[71] [Medicus.] Frater quidam ejusdem congregationis, medicinali scientia e non ignobiliter instructus, dum quodam tempore incidi flebotomo venam fecisset, et præpropera festinatione post modicum quippiam operis incaute faceret, statim non solum brachium, cujus venam incisio vulneraverat, verum etiam totum corpus ejus distensum est tumore. Qua ex causa accidit, ut mortem suspectam habere cœpisset, quippe quia viderat suæ sibi artis industriam studiosius adhibitam nihil prodesse. Sequenti itaque nocte vidit in somnio placidæ gravitatis senem sibimet assistere, causas infirmitatis blandis inquirentem sermonibus. Cumque interroganti totius ex ordine rei replicaret eventum, senex dixit ad eum: “Memento, fili, ut luce terris reddita, oleo quod in crypta ante altare consuevit ardere, vulneris locum perungas: nam continuo sanitatem recipies.” Itaque facto mane, quod in somnio audierat, custodi ecclesiæ retulit, pariterque cum illo basilicam ingressus, ut edoctus fuerat, certus de promissione peregit: nec mora, sacro perunctus liquore, toto corpore detumuit et integerrimam assecutus est sanitatem.

[72] [cæca et scholasticus sanati.] Mulier quædam unicam filiam ab ipsa, ut ipsa referebat, cæcam nativitate propriis humeris monasterio advexit *; eamque ante altare S. Galli deponens, solo prostrata pro illa diutius incubuit. Illaque orante devotius, subito puella huc illucque in pavimento volutata miserabiliter exclamat, et inter angustias ac gemitus optato visu donata, gratissimum omnibus, qui aderant, præbet signi perspicuitate spectaculum. In eodem monasterio inter scholasticos tunc temporis erat quidam puerulus, pauperculis licet parentibus oriundus, studio tamen discendi satis intentus. Cumque immatura morte utriusque parentis solatio nudaretur, quamvis cottidianum victum suis laboribus assidue quæritaret, nequaquam tamen boni studii, etiam necessitate compellente, instantiam dereliquit. Is lateris quodam dolore percussus, usque adeo gravi per longa temporum spacia infirmitate contabuit, ut in uno latere ab humero videlicet usque ad extremam corporis partem, ulcera saniem emittentia paterent quam plurima. Qua infirmitate in tantum gravatus est, ut jam vix sine aliorum adminiculo quoquam gressum movere potuisset. Sed cum corporale medicamentum quamvis sæpissime adhibitum nihil illi prodesset, et jam jamque desperaretur a cunctis, custos ecclesiæ in festivitate B. Galli cineres de sarcofago illius collegit, et oleum quod ante ipsum altare ardebat admiscuit, adductique corpus pueri ea parte perunxit, quam dolor possederat. Qui die altera, ulceribus jam superductis, sanus inventus, ob memoriam redditæ sibi sanitatis reliquum vitæ tempus in ejusdem sancti loci excubiis fideli devotione transegit.

[73] [Fur punitus.] Post aliquantum temporis puella quædam jam multos per annos manus aridæ et curvatæ pondus ferens inutile, ad monasterium cum matre pervenit. Cumque pio voto manui torpenti globulum lini superponens, ad altare sancti confessoris accederet, et impositura quod attulit, continuo manus ipsa restituta est sanitati. Tempore vero alio rusticus quidam in eadem beati patris basilica ceræ particulam suis aptandam usibus ab altari occulte diripuit. Inde regressus ad hospitium, dum de sinu ceram ad quodlibet opus ex ea faciendum protraheret, in duritiam lapidis conversam invenit, continuoque recurrens ad ecclesiam loco suo quod abstulerat restituit, et astantibus suam salubriter confessus proterviam, quod factum fuerat indicavit. Qui rei novitate stupefacti dum inter admirationem eandem particulam certius rem cognituri tollerent ab altari, mirum dictu, in pristinam suæ naturæ molliciem reperere mutatam.

[74] [Mutus,] Juvenis quidam pauperculus orationis causa monasterium adiens, fratrem suum jam dudum amissæ vocis dispendia deplorantem secum adduxit. Cumque altari S. Galli appropinquasset, presbyterum quendam inibi sacrosancta tractantem mysteria conspexit, et consummationem sacræ actionis opperiens, ejusdem sacerdotis ab officio redeuntis genibus advolvitur, et ut pro misero dignaretur aliquas fundere preces ad Dominum, instanter exorat. Et ille hujusmodi desiderio satisfaciens primo orationem pro misero fecit: deinde crucis eum munivit signaculo, ac sic Dominici corporis et sanguinis sacramento firmavit. Quo facto resolutis linguæ vinculis, qui mutus advenerat, pristinæ locutionis recepit officia.

[75] [contractus,] Puerum quendam membris omnibus ita contractum, ut per se nullatenus quoquam progredi potuisset, non longe in itinere quod monasterium ducit, hi, qui eum ferre solebant, solum dimiserunt. * Armamentarius autem quidam per eandem viam de silva monasterium tendens, dum jacentem miserum conspexisset, ait ad eum: Quomodo et unde, o flebilis, advenisti, quove securitatis genere in hoc solitudinis horrore non timuisti remanere? quo itaque venire desiderasti? Et ille: Pro his, inquit, calamitatibus, quarum me numerositate septum vides, ad B. Galli patrocinia multo jam ex tempore pervenire cupiveram. Sed ecce hi, quorum me labore illuc deferri sperabam, modo viæ longitudine fatigati, me miserum in hac solitudine reliquerunt fame cruciandum et bestiis lacerandum. His ille quæstibus per compassionem ad misericordiam flexus, puerum humeris impositum per unum miliarium ad monasterium portat. Quem deinde frater, cui suscipiendorum pauperum cura commissa est, assumens, congrua mansione refovit. Nocte itaque quadam circa nocturnas vigilias cæteris, qui similiter suscepti fuerant, ad ecclesiam festinantibus, cœpit idem puer omnes attentius exorare, ut ad basilicam deferretur. Cunctisque id quod petebat denegantibus, cœpit crebris B. Galli nomen invocare clamoribus, deinde etiam horribilius perstrepere, ita ut non parvum audientibus terrorem ingereret. Itaque quibusdam ut causas angustiarum ejus agnoscerent introeuntibus, sanus inventus est, et cum gratiarum actione ad ecclesiam properavit.

[76] [paralytica,] Puellam paralysi multo tempore laborantem sui ad monasterium detulerunt. Quæ ad ecclesiam deportata ad lectionem Euangelii, quæ in nocturnis secundum consuetudinem regularis officii recitatur excubiis, circumstantes, ut se a terra sustollerent et inter manus sustentarent, cœpit rogare. Cumque sublevata fuisset, dimitti se postulavit: illis autem id facere metuentibus, ne forte casu subito læderetur, valere se confidentius affirmavit. Igitur dimissa per se stetit, ac deinceps totius corporis resumpto vigore sana recessit. Cujusdam patrisfamilias non longe a monasterio commanentis ancilla dum fortuito * domus januas aperiret, turbo venti pulverem et paleas in faciem ejus et oculos projecit f, statimque crescente molestia, paulatim ei visus decrevit, donec horrendis pænitus tenebris cingeretur. Hæc ad ecclesiam B. Galli perducta, cum ejus suffragia primo ingressu devotissime precaretur, recepto quod amiserat lumine, gaudens abscessit. Non multo interjecto tempore, dum festivitas octavarum Epiphaniæ annuo celebraretur officio, cunctis tempore sacrificii ad ecclesiam convenientibus, luminaria et candelæ incendebantur ex more. Una autem candela sine lumine inter cæteras ardentes dimissa, inter sacra Missæ sollemnia principalis primo cœpit paulatim fumo tenui vaporare, deinde videntibus non paucis flammam concipiens, et cæteris clarius rutilans signi effectum splendoris singularitate commendavit.

[77] [et Scotus liberati.] Nuper quoque de natione Scotorum, quibus consuetudo peregrinandi jam pæne in naturam conversa est, quidam advenientes, unum e suis conviatoribus multiplici peste possessum in eodem monasterio dimiserunt. Qui cum aliquantis ibidem moraretur diebus, et cottidie infirmitatis suæ remedium plena fide deposceret, nocte quadam senem sibi per somnium vidit assistere gestu et habitu venerandum, quem quis esset interrogans, B. Gallum fuisse perdidicit, et protinus ad illum: Cernis, inquit, o Domine, toto me corpore dissolutum, meritorum tuorum cottidie evidentiam præstolari. Noli ergo, quod te aliquando credo facturum, differre diutius. Ad hoc enim huc usque me reservatum esse cognosco, ut sicut his barbaris virtus tua latissime claret, ita etiam gentis tuæ hominibus meritorum tuorum fulgor innotescat et claritas. Scis ipse, scis, inquam, a natali solo quam longe sim disjunctus, quantaque inter peregrinationis angustias corporis debilitate compressus: succurre citius, opitulare quantocius. Qua ille motus querimonia, vultu placido paucis ita respondit: Die mortalibus reddita ecclesiam petito, et videbis divino te melius sublevari consilio, quam patriæ vel parentum solatio. Mane facto, summo animi gestientis ardore basilicam properat, et juxta tumulum B. Galli, promissionis memor, precibus insistit. Post orationem et lacrimas angulo sarcofagi adnixus, cœpit se sensim erigere, nec prius lecti angulum cui innitebatur deseruit, quam statura erecta et accepto robore, per se ire et redire potuisset. Qui tempore præcedenti plena sanitate donatus, in eodem monasterio precibus et sanctæ vitæ deserviens hactenus conversatur.

[78] [Epilogus.] Hæc de copiosissima segete B. Galli virtutum memoriæ horreis grana libuit commendare, et nostris et aliorum pastibus profutura: poterunt enim hæc plurimam diligentibus justiciam ædificationis conferre, quia et morum honestatem insinuant, et ad laudem Domini, qui ita Sanctos suos glorificat, devoti lectoris animum vel auditoris inflammant. Cæterum tot et tanta sunt ejusdem sancti patris miracula, ut nec a studiosis scriptoribus propter copiam sui possint comprehendi, nec a fastidiosis lectoribus sine tædio et rugata fronte percurri. Ea vero huic operi tantum inserta sunt, quæ et veracium relatione testium veritatem custodiant, et moderata brevitate nullius quamvis etiam utilia nausiantis mentem offendant.

ORATIO WALAFRIDI: Obsecramus itaque te, B. Galle, Christi Confessor, ut sicut sanitatem corporum meritis tuis multis te contulisse retulimus, ita nostris mentibus divinæ miserationis medelam implorare digneris. Amen.

ANNOTATA.

a Componendus est textus hic cum iis, quæ supra n. 62 legimus: quæ enim hic habemus satis indicare videntur sepulcrum S. Confessoris in crypta delituisse: Cottidie juxta sepulchrum in crypta collocatus; sed juxta ponitur pro subter, cum e num. 62 constet in ipsa ecclesia superiore fuisse repositum corpus S. Galli, en verba: Lumen quod ante superius altare et tumbam ardebat, per quandam fenestram radios suos ad altare infra cryptam positum dirigebat, et susficere utrique loco credebatur. Cæterum vide delineationem antiquæ basilicæ Sangallensis apud Mabillon in Annalibus Benedictinis [Lib. XXXI, § XXXVIII, t. II, p. 332.] .

b Benedictionis panis: ipsa mentio incruenti sacrificii dubium facit, num dives hic sacram Eucharistiam perceperit, an solum panem oratione aliqua sanctificatum; utroque enim sensu benedictionis panis accipitur apud antiquos. Cfr Du Cange Glossar. v. Panis et Benedictio; et S. Augustinum in Libro II De peccatorum meritis et remissione c. XXVI [T. X Oper. col. 62.] , qui dicit cibos, quibus ad necessitatem sustentandæ hujus vitæ alimur, sanctificari idem Apostolus (Paulus) dixit per verbum Dei et orationem, qua oramus, utique nostra corpuscula refecturi.

c Id publicæ pœnitentiæ genus optime explicat Joan. Mabillon e Ms. codice miraculorum SS. Floriani et Florentii [Act. SS. Ord. S. Ben., sæc. II. Præs. n. 41, p. XXX.] : Consuetudine antiqua partibus interioris Franciæ usque hodie mos inolevit, ut quisquis propinquiorem sibi parentem gladio jugulaverit, et postea pœnitentia ductus, ad pontificem crimen admissi facinoris detulerit, ipso decernente pontifice, ex ipso gladio ferrei nexus componantur, et collum peccatoris venter atque brachia strictim innectantur ex ipsis ferreis vinculis: sicque de propria patria et solo patrio pellatur. Interim quousque divina pietas eadem vincula solvi præcipiat, primum Romæ, dehinc per diversa Sanctorum loca veniam criminis efflagitando, peregre proficisci cogitur. Hæc eadem ad diem XXII Septembris in Vita S. Florentii ediderunt nostri [T. VI Septemb., p. 431, n. 19.] , monstrantque in Comment. prævio n. 5 et 6 hæc scripta fuisse sub initium sæculi noni; quæ epocha cum nostra historia optime concurrit.

d Farus seu Pharus lucerna erat orbicularis cum certo lucernarum aut candelarum numero, cujusmodi passim in templis nostratibus adhuc visuntur: sic dicta, quod instar phari sit ejusque speciem referat. Du Cange in Glossario v. Pharus.

e Ad hunc locum dicit Ildeph. von Arx [Pertz. Mon. Germ., t. II, p. 93.] : Si conjecturæ locus dandus est, Isonem magistrum, quem medecinæ peritum fuisse scribit Ekkehardus IV, hunc flebotomum extitisse crederem. Conjecturæ assentire non possum, sive cum ipso Ildephonso statuam Isonem anno 829 natum [Gesch. des Cant. St Gallen, t. I, p. 89.] , sive cum Benedictinis scriptoribus Historiæ Franciæ litterariæ [Hist. lit. de la Fr., t. V, p. 399.] ortum ejus usque ad annum 841 differam; in utraque hypothesi junior fuit Iso, quam ut a Walafrido sub annum 849 defuncto citari potuerit.

f Pertz habet: turbo venti pulverem levavit et in oculos projecit.

* Pertz: subito

* Pertz recte addit: in tumorem

* Addit Pertz: ibi

* Pertz: adduxit

* armentarius

DE S. BALDERICO, CONFESSORE, IN MONTEFALCONIS IN AGRO REMENSI.

ANTE MEDIUM SÆCULUM VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Baldericus Conf. in Montefalconis in agro Remensi (S.)

§ I. Fasti sacri; monumenta historica, quæ de S. Balderico supersunt.

[Colitur S. Baldericus in Montefalconis in Campania Gallica,] Plurima esse loca, quibus non secus ac oppido, ubi S. Baldericus potissimum colitur, nomen Monsfalconis adhæret, eruditum lectorem non latet; ut enim sileamus homonyma oppida et vicos, quæ vel in Italia, vel in Belgio, aut in Germania jacent, exhibet nobis Gallia sedecim Montesfalconis; aut forte plures, nisi in Dictionario Geographico Galliæ d'Expilly, et in Dictionario universali Geographico, Statistico et Historico Galliæ, anno 1804 Parisiis excuso, exhausta fuerit series oppidorum et vicorum, quibus id nomen inditum fuit. Ex ingenti autem hac Montiumfalconis multitudine ortus est quorumdam error, confundentium S. Baldericum cum S. Galderico seu Gauderico, in meridionali Galliæ tractu multa pietate culto. Non est tamen cur hic latius recenseamus, qui sint Montesfalconis, quibus male adscriberetur S. Balderici annua religio; cum satis sit indicasse, quis locus eum recte ut patronum suum et incolam sibi vindicet. Monsfalconis porro, qui, curante S. Balderico, ex silva cœnobium et dein oppidum factum est, jacet in agro Remensi (dépt de la Meuse) quinque leucis a Viroduno, totidem a Claromonte, sex fere a Fano Sanctæ Manechildis et duabus a Mosæ ripa: capiebat sæculo superiore exeunte focos circiter trecentos quadraginta. Plura de eo in citatis Dictionariis legere est, atque ipsi inferius explicabimus.

[2] [ut ex permultis fastis sacris liquet,] Nomen autem S. Balderici, quod apud veteres Germanos seu Teutones virum audacia spectabilem (Balde audaciam, ric divitem, spectabilem notante) designat, apud nullos classicos martyrologos occurrit; at contra ingens est numerus Auctariorum, similiumve fastorum, in quibus memoratur. Imprimis Auctaria Usuardi Luxoviense, Lubeco-Coloniense, Greveni, et Molani produnt: In Montefalconis Beatissimi Balderici Confessoris, cujus merita crebris miraculis declarantur, vel cujus sanctitati crebra miracula attestantur. Canisiani Martyrologii scriptor hæc in germanicum idioma transtulit, reddendo Monsfalconis per Falckenberg; sed dubito num id nomen, quo designari solet Monsfalconis in Belgio (Fauquemont), recte competat oppido, de quo agitur. Martinus Weissbacher [Legende der H. Petriner, ad XVI Oct.] , male P. Girii Vitas Sanctorum intelligens, confudit S. Baldericum Remensem cum S. Valderico, immo Galderico aut Gauderico, Canigonensi seu Mirapicensi, de quo ad præsentem diem inferius agimus. Martyrologium Parisiense cardinalis de Noailles meminit quoque Remis S. Balderici presbyteri, fratris S. Bovæ abbatissæ, et monasterii Montisfalconis versus Virodunum conditoris. Martyrologium Ebroicense, Menardus, Bucelinus, Saussayus, Wion, Schönleben in Anno Sancto, Ferrarius in Catalogo Universali, Antonius de Heredia in Vitis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, Trithemius [De Viris ill. Ord. S. Bened., lib. III, cap. CLII.] aliique S. Balderici festum ad XVI Octobris referunt. Verumtamen Claudius Chastelain tritum deseruit iter, S. Baldericum in Martyrologio suo Universali annuntians ad diem VIII Octobris; quod absque dubio a sagacissimo viro fuit factum, quoniam in Vita SS. Bovæ et Dodæ [Act. SS., t. III April. p. 289.] repererat, earum fratrem et patruelum Baldericum die VIII Octobris obiise: in indice autem SS. apposuit Sancti nostri nomini eum non die tantum VIII, sed et XII coli; qui novus error haustus videtur ex nævo typographico, quo in Historia Remensi Marloti perverse dicitur S. Baldericus Remis ultimum sui cursus diem clausisse XII Octobris, quo festum ejus celebratur. Vix est quod moneam Cl. V. de Saint-Allais, Castellani vestigia ubique prementem, in eosdem incidisse errores. Martyrologium vero Autisiodorense, jussu Caroli de Caylus editum, ad diem VII Octobris S. Baldericum laudat: in nota autem subdit: Ex Martyrologio D. Chastelain hac die; quæ annotatio citatiori calamo adscribenda videtur.

[3] [nec distinctus est a S. Valdrico Hispanorum.] Neque hic errorum meta figi potest, cum videam hac die annuntiari ab uno eodemque scriptore S. Baldricum monachum in Montefalconis et S. Valdricum Confessorem in territorio Rhemensi. Hæc Ferrarius, qui priorem memoriam se mutuatum esse testatur ex Martyrologio Monastico, ex additionibus Usuardi, editi a Molano, et ex Natalibus SS. Belgii ejusdem scriptoris; alteram vero annuntiationem a se acceptam esse scribit ex monumentis Montisfalconis diœcesis Remensis. At prorsus infidus est martyrologus ille in monumentis, kalendariis, tabulis, etc. citandis: quod generale de ejus accuratione judicium hic luculenter obtinet; quandoquidem Molanus in suis Natalibus omnino S. Balderici non meminit, et credibile non est a Ferrario visa fuisse Montisfalconis monumenta, in quibus præter hujus regionis usum Valdericus loco Baldericus scriptum esset; quin immo ex nescio quo hispano libro illud hauserit: Hispani quippe, ut liquet ex Antonio de Heredia in Vitis SS. Ordinis S. Benedicti, Valdericum, non Baldericum Sanctum nostrum nuncupant; quæ litterarum mutandarum consuetudo satis eis communis est.

[4] [Vita S. Bovæ, male culpata,] Monumenta historica, quæ antiquitas sua veneranda faciat, quina numero de S. Balderico latius agunt. Primum est Vita S. Wandregisili, secundum Vita SS. Bovæ et Dodæ, tertium Historia Remensis Flodoardi, quartum MS. codex citatus a Calmeto, quintum demum Chronicum Alberici Trium Fontium; quarum scriptionum auctoritatem expendere juvat. In præsentia tamen mitto de S. Wandregisili Vita disserere, cum § III aptior ad id recurret locus; hoc tantum annotandum videtur, constare ex ea, medio sæculo IX aut multo etiam tardius circumlatam fuisse S. Balderici Vitam, adeo ut in agro Rothomagensi probe cognosceretur; unde liquet eo potiori fide esse digna ea scripta, quæ, cum illa adhuc legeretur, condita fuerunt. Porro secundum monumentum, seu Vitam SS. Bovæ et Dodæ, quam Henschenius noster ex codice MS. Reginæ Sueciæ edidit [Act. SS., t. III April. p. 283.] , nullius auctoritatis esse pronuntiat Mabillonius [Annales Ord. S. Benedicti ad annum 629, n. 10.] ; quod judicium num justo severius sit, expendendum est. Re quidem vera non omnino authentica est hæc scriptio et patentem errorem admisit; verumtamen secundum critices regulas, quas ipse Mabillonius ejusque sodales secuti fuerunt, non minoris facienda est hæc Vita, quam reliqua de S. Balderico monumenta, ab eodem annalista citata et laudata. Audiantur scilicet quæ de opusculo suo præfatur anonymus scriptor [Prolog., §. 2.] : Nemo miretur si nos per multa periclitemur, actus SS. Bovæ atque Dodæ Virginum denuo retexentes, cum priorem librum, qui de vita earum editus ad volumen usque magnum excreverat, neque viderimus, neque qui vel quæ eum se vidisse testaretur, valuerimus invenire. Verumtamen auditu didicimus a pluribus sororum, quod in eodem monasterio, in quo supradictæ Virgines requiescunt, armarium quoddam fuerit, in quo volumina librorum permulta exstabant recondita simulque opum divitiæ maximarum; pallia scilicet holoserica… Inter quæ ipsa etiam liber ille, qui Beatarum actus Virginum continebat et ortus, diversarumque signa virtutum, flammis odibilibus perustus est. Initio vero Prologi tradit hanc a se susceptam fuisse provinciam, quoniam sæpius monitus fuerat a duabus monialibus monasterii S. Petri Superioris, Eva scilicet atque Gertrude, quæ earumdem Vitam Virginum ei palam fecerunt, a pluribus quæ obierunt relatam sibi sororibus. Jam vero nonne evidens est tam facile servari potuisse per sexaginta circiter annos (nam plures non admittendi sunt) memoriam gestorum sanctæ cujusdam monasterii fundatricis et patronæ, quam quæ reperirentur in quibusdam privilegiis, in archivio custoditis, priusquam flammis abolerentur? Atqui Mabillonius laudat privilegia, quæ propter combustionem renovanda fuerant, cum in opere De Re Diplomatica [Lib. I, c. VIII, n. 6.] ita disserit: Alia consingendorum originalium causa fuit, ad supplendam veterum jacturam ex bellis, incendiis, aliisque modis. At qui rectius se gerebant, a principibus episcopisve privilegia chartasque suas resarciri flagitabant, petito generali privilegio, in quo ecclesiæ aut monasterii generatim confirmabantur possessiones omnes, aut omnium possessionum juriumque accurata fiebat enumeratio. Et quidem ipse suis operibus plura istiusmodi specimina inseruit; atque adeo hominum memoriæ nimium fidens, hoc pacto probare studuit Solemniacense monasterium semper sub S. Benedicti regula militasse [Csr Annales Ord. S. Bened. ad annum 866, §. 56, et Acta SS. ad diem IV Octob., p. 482 et seqq.] . Porro, cum prima critices regula in eo sit, ut quis sibi constet (qua in re multus est P. Honoratus a S. Maria in suis de critice animadversionibus), fatendum est notam multo atriorem, quam par erat, a Mabillonio inustam fuisse Vitæ SS. Bovæ et Dodæ. Multo rectius egit D. Bouquet suive socii, partem hujus Vitæ inserentes Collectioni Scriptorum Historiæ Galliæ.

[5] [et medio forte sæculo IX, priore combusta, scripta, plura de S. Balderico meminit.] Verum si tempus, quo hæc Vita conscripta fuit, expenditur, palam fiet hanc Vitam vetustiorem esse scriptis Flodoardi, quem tamen Mabillonius unicum ducem sibi admittit, cum S. Balderici gesta prosequitur. Composita quippe fuit hæc Vita, cum in monasterio S. Petri Superiori Remensi S. Balderici Reliquiæ una cum Reliquiis SS. Bovæ et Dodæ servarentur; quod testatur ipse anonymus [Vit. SS. Bovæ et Dodæ, c. v. n. 24.] his verbis: Hæc igitur de sanctissimis pignoribus, Sancto videlicet Balderico, et ejus sorore Beatissima Bova abbatissa, et eorum dulcissima nepte castissima videlicet Doda, templo Dei vivi, a sororibus ejusdem monasterii, IN QUO IPSA JACENT, nobis relata. At anno 882, cum Normanni provinciam Remensem ingressi sunt, jam pridem alibi servabantur S. Balderici pignora, ut inferius ab ipso Flodoardo explicabitur. Unde liquet hanc scriptionem exeunte sæculo IX antiquiorem esse. Nescio tamen an vetitum foret, eam ad sæculum VIII referre, cum anonymus biographus scribat [Ibid., c. I, n. 5.] : Jam omnino opisicium illud (intelligit monasterium S. Petri Superius, ab ipso Balderico exstructum) pene cerni destructum, et [Ibid., c. IV, n. 20.] ecclesiam Beatæ Dei Genitricis et perpetuæ Virginis Mariæ extra muros Remorum civitatis, (in qua ecclesia S. Baldericus primum sepultus fuerat), a fundamentis propter vetustatem annorum et maxime ingruentiam paganorum penitus cerni destructam: quæ sane non ita præ vetustate collabi et destrui potuere, nisi unum alterumque sæculum interfluxisse supponatur. Qui vero hic indicantur pagani, Normanni esse non possunt, siquidem, ut modo dictum fuit, advenerunt illi tantum postquam conscripta fuisset hæc SS. Bovæ et Dodæ Vita: de ea vero hactenus.

[6] [Recensentur alii scriptores; sed Vita primitiva interiit.] Historia Ecclesiæ Remensis, sæculo circiter post memoratam SS. Bovæ et Dodæ Vitam a Flodoardo conscripta, ubique fere huic consonat; et quidem ubi ab ea discedit, persuasum mihi est, plerumque non Anonymum, sed ipsum cæterum laudatissimum historiographum errare, quod oscitanter ausus est Anonymi opusculo. Insuper vix dubium est, quin ei quoque præluxerit Vita S. Balderici, cognita, ut diximus, in agro Rothomagensi. Quæ autem de S. Balderico commemorat, rediguntur fere ad Reliquiarum translationes et miracula; quorum relationem apud Falcomontanos exstitisse docet ipsemet. Et quidem Calmetus in Historia Lotharingiæ [T. I, p. 466.] codicem Falcomontensem MS., ad S. Balderici gesta pertinentem, in testimonium adducit; verum vix aliquid ex eo refert, quod a Flodoardo non memoretur. Litteras dedimus in hunc tractum, ut hujus codicis apographum nobis procuraretur; at cum hoc opusculum anno 1793 flammis absumptum fuisse tradatur, inutilis fuit hæc nostra cura. Quintum opusculum, in quo de S. Balderico agitur, seu Chronicon Alberici Trium Fontium, editum est a Leibnitzio in tomo II Accessionum Historicarum; at monet Albericus se Flodoardi scriptis usum fuisse. Recentiores scriptores plurimi de S. Balderico egerunt; verum cum brevem tantum synopsim de S. Balderici gestis conscripserint, non est quod plurimum nos morentur. De duobus tantum dicam: Marlotus in Historia Remensi [T. I, p. 262.] adducit ex quodam S. Balderici biographo adjuncta quædam de adventu Reliquiarum S. Germani in Montemfalconis tempore Caroli Magni; sed quis ille auctor sit, nusquam indicat. Suspicor eum esse P. F. Dominicum a Jesu, Ordinis Carmelitani; in cujus opere, Monarchia Sancta, etc. e latino in gallicum idioma verso a Modesto de S. Amabili, Vitam S. Balderici reperiri, docet Bibliotheca Galliæ P. Lelong; quod opus pulchrum sibi præfixum habere titulum, sed parum valere pronuntiat Langlet du Fresnoy, severus, immo sæpe iniquus Religiosorum criticus. Quidquid vero sit de hujus operis pretio, facile mihi persuadeo, nihil in eo occurrere, quod Mabillonem, Cointium, Calmetum aliosve fugerit, aut quod notatum non fuerit a Marloto, qui Monarchia usus videtur. Ex epistola Falcomontani canonici, quem inferius pluribus laudabo, nobis innotuit anno 1715 ex licentia archiepiscopi Remensis typis subjectam fuisse aliquam S. Balderici Vitam, canonicis et parœcianis usui futuram; quæ quoniam vix quidquam doceret, quod Officio Ecclesiastico deesset, ad nos non fuit transmissa. His porro in historicos fontes præmissis animadversionibus, ad ipsa S. Balderici gesta gradum facio.

§ II. Synopsis vitæ; quo tempore monasterium S. Petri Remense a S. Balderico conditum sit; tempus natale S. Balderici; est hic Sanctus, non secus ac aliquot alii, filius Sigiberti I regis.

Ut tempus, quo S. Baldericus vixerit, statui queat, paucis præmittenda sunt ejus gesta; quæ malo in gratiam rerum liturgicarum indagatorum ex Breviario Remensi anni 1630, [Ex Breviario Remensi anni 1630 paucis exponuntur S. Balderici gesta.] ubi tertia lectio propria est, describere, quam synopsim a meipso confectam exhibere: Baldericus presbyter, cum sorore sua Bova, regali genere orti sunt, regis Sigiberti scilicet liberi. Remis monasterii puellarum, quod Superius a loci situ nuncupatur, in honore Sanctæ Mariæ vel Sancti Petri construxerunt, cujus postmodum Bova facta est abbatissa. Constructo monasterio, Baldericus secessit in locum quemdam, quem Montemfalconis dicunt, densis opertum et horridum sylvis: quas ipse succidens, proprio sibi labore in illo condidit habitaculum. Ubi et diu Deo devote et quiete servivit, et nonnullis piis et Deum timentibus, et eidem Balderico facultates suas conferentibus, cœnobium sub honore Beati Germani ædificavit: quibus peractis, tandem Remos ad sororem suam Bovam reversus, ibidem ultimum sui cursus diem clausit, et sepultus non modico tempore requievit. Cujus corpus tandem ad dictum Sancti Germani cœnobium translatum est. Collecta hæc sunt ex Flodoardo; et si excipias loca quædam, de quibus dicturi sumus, extra controversiam ponenda sunt.

[8] [Quoniam monasterium S. Petri Remense ante annum 596 a S. Balderico ædificatum jam erat, ut ex Romulfi testamento,] Ex recitatis liquet ætatem S. Balderici nosci posse, si compertum fuerit, quo ævo monasterium S. Petri Superius conditum sit: porro certum est, id jam exstitisse ante annum 596, quo Childebertus II, Austrasiæ et Burgundiæ rex, supremum diem obiit. Etenim Flodoardus [Hist. Remens, lib. II, cap. IV.] de Romulfo, Remensi episcopo, hæc inter alia multa testatur: Villam vero Lautiniacum super fluvium Caltajonem contulit monasterio puellarum Remis in honore S. Petri constructo, quam villam dato pretio se memorat comparasse… Cujus adhuc testamenti pagina in archivo Remensis Ecclesiæ reservatur, cum auctoritate Childeberti regis, qua petitus idem rex a præfato præsule per Sonnatium diaconem, virum venerabilem (et postmodum episcopum Remensem) hoc testamentum confirmare decrevit. Imo ex sententia Cointii tribus saltem annis id tempus antevertendum esset, quandoquidem ipse [Ann. Eccl. Francor., t. II, p. 406.] mortem Romulfi anno 593 exeunti alligat; at contra Galliæ Christianæ editores [T. IX, col. 18.] ejus vitæ certum terminum non reperiunt, nisi anno 613, quo Sonnatius ejus successor res quasdam commutavit cum regina Brunichildi, quæ hoc anno mortua est. Sed malo certis stare, quam digladiari pro re nostra de tribus dubiis annis.

[9] [quod de hoc monasterio et non de alio S. Petri parthenone agit,] Verum Marlotus [Hist. Remens, t. I, lib. II, cap. XXXIII, p. 254.] affirmat ambigi posse an monasterium, cujus in prædicto testamento fit mentio, vetus illud sit, cui Susanna præfuit tempore Sancti Remigii, et de quo Flodoardus in sua egit historia [Ibid., lib. I, cap. XXIV.] Quod Marloti dubium sic impugnat Mabillonius in Annalibus sui Ordinis [Ad annum 629, §. 10.] : Scio quibusdam videri hoc esse monasterium, quod Susanna abbatissa, cujus in Actis Sancti Theodorici abbatis mentio est, Beati Remigii pontificatu rexerit; sed nullo fundamento: imo vero contrarium elicitur ex testamento Sancti Remigii, qui cum omnibus, quæ tunc apud Remos erant, ecclesiis aliquid conferat, nullam prædicti monasterii mentionem facit; quod certe subsequentes post Romulfum antistites, Sonnatius, Lando et Nivardus, quorum testamenta Flodoardus laudat, non prætermiserunt. Ex quo intelligitur, Superius Sancti Petri monasterium, aut pontificatu Romulsi, aut paulo ante, id est sub finem sæculi sexti, conditum fuisse. Verum vehementer dubito, an hæc ratiocinatio placitura sit non his tantum, qui damnant testamentum S. Remigii, in quo exstant eæ donationes, ad quas alludit Mabillonius; sed etiam illis, qui id approbant, cum mere negativum sit. Me judice, res confecta foret, si constaret tempore Romulfi unum tantum S. Petri monasterium Remis exstitisse, atque illud idem esse ac monasterium S. Petri, deinceps dictum Superius.

[10] [comprobatur, certe natus est S. Baldericus ante annum 570.] Et quidem admittendum est vel in memorato Romulfi testamento agi de monasterio S. Petri Superiore; vel, si de altero, hoc alterum destructum fuisse, priusquam Sonnatius, qui anno 631 aut certe ante annum 633 obiit [Gallia Christ., t. IX, col. 20.] , testamentum suum condidisset. Ex his enim, quæ inferius de S. Wandregesilo disseremus, satis superque liquebit, monasterium S. Petri Superius ante annum 630 conditum fuisse: porro Sonnatius in testamento suo, quod ex Flodoardo [Lib. II. cap. V.] notum est, ad basilicam S. Petri in civitate auri solidos III largitus est. Jam vero basilicam hoc loco monasterium significare, luculenter patet ex ipso testamento, ubi eadem vox eodem sensu sæpius evidentissime usurpatur: præterea ostendit Valesius in peculiari de Basilicis opusculo frequentissime olim hoc nomen monasteriorum ecclesiis inditum fuisse. His positis, quæro an credibile sit, testamenti codicillum a quopiam confectum iri, quin in eo determinaretur utrivis monasterio fieret donatio, et mere diceretur basilica S. Petri, quæ est in civitate, cum duæ basilicæ S. Petri in civitate conspicerentur? Liquet itaque Sonnatii tempore unum tantum S. Petri monasterium exstitisse Remis; et proinde præmissa propositio tamquam certa habenda est. At prorsus a verisimilitudine aversum est, monasterium, quod satis floreret, ut ei Romulsus testamento suo dedisset villam, jam tempore sui successoris deletum fuisse. Quapropter superest, ut statuatur S. Petri monasterium Superius ante annum 596 ædificatum fuisse. Ne vero quis objiciat S. Nivardum similiter non distinguere in suo testamento monasterium S. Petri Superius a monasterio S. Petri Inferiori, satis est monuisse, non tantum, apposito abbatissæ nomine, id sufficienter fuisse indicatum, verum etiam monasterium S. Petri Inferius tempore S. Nivardi nondum conditum fuisse, ut aptiori loco adversus Galliæ Christianæ editores manifestum apparebit. Quæ ut claudam ad S. Baldericum regrediens, conclusio esto S. Baldericum natum fuisse ante annum 570, quandoquidem supponendus est saltem viginti quinque annos natus, cum ante annum 596 monasterium S. Petri condidit, eique præfecit sororem suam Bovam, aut potius, si usus ferret, Bobam.

[11] [Refelluntur errores plures] At si quæritur quinam S. Baldericus, ejusque soror S. Bova, et mater aut pater ejus neptis S. Dodæ, qui Sigiberti regis liberi dicuntur, fuerint; denuo non una atque eadem sententia obviat. Primum apud plures fuit fixum persuasumque S. Baldericum filium fuisse Sigiberti III, Sancti agnominati; Antonius de Heredia in hac opinione versatus est, et ante eum alii plures, de quibus Mabillonius in Annalibus Benedictinis [Ad annum 629, § 10.] . At toto suo pondere ruit is sentiendi modus; quoniam, Fredegario teste [Chronic., cap. LIX.] , anno VIII regni sui (anno Christi 629) Dagobertus… Ragentrudem stratui suo adscivit, de qua eo anno habuit filium nomine Sigibertum. Et quidem cum hic Sigibertus III hujus nominis sit, fieri omnino non potuit, ut, qui anno 629 natus est, liberos habuerit, qui anno 596 monasteria jam ædificassent. Ridicula itaque est opinio eorum, qui nostrum Baldericum eumdem faciunt ac Dagobertum II ejusve fratrem, filios Sigiberti III. Qua de re vide Marlotum [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXXIII.] , Historiam abbatiæ regalis S. Audoeni Rothomagensis [Lib. II, cap. II.] et Historiam Francorum Valesii [L. XX, p. 187 et seqq.] . Breviarum Remense anni 1630, superius citatum, duplicem prodit sententiam: in lectione quippe de S. Balderico, dicuntur hic Sanctus ejusque soror Bova Sigiberti filii; in lectionibus vero de S. Bova ad XXIV Aprilis, S. Bova a Sigiberto adoptata perhibetur; cujus assertionis Saussayus videtur inventor fuisse et Cointius adstipulator: jam pridem a Remensibus sublata fuit hæc contradictio, ut colligo ex breviario anni 1759, in quo non sine adjecto dubio æstimantur regis Sigiberti liberi. Merito a contradictione cautum est; et e duobus dubiis electum est illud, quod quibusdam saltem testimoniis fulcitur; rejectum alterum, quod verisimiliter sola Saussayi auctoritate, tot fabularum inventoris et propagatoris, nitebatur.

[12] [de patre SS. Balderici et Bovæ et parentum S. Dodæ;] Tertiam sententiam proponit Henschenius in annotatis ad Vitam SS. Bovæ et Dodæ [Act. SS., t. III April., p. 286.] . Postquam enim Flodoardi testimonium et Breviarium Remense citavit: Quidni, inquit, potius (S. Bova) ejus (S. Sigiberti) neptis cum S. Balderico, ex aliqua filia Dagoberti I nata? Responsio esto: quoniam hæc explicandi ratio non tantum gratuita est, sed pugnat tum cum exsistentibus monumentis historicis, tum cum chronotaxi, S. Balderici gestis adhærenti. Nam ut alia multa taceam, ipse Dagobertus I, Meroveo fratre suo natu minor, ortus non censendus est ante annum 600, quo ejus pater Clotarius II vix sextum decimum ætatis annum attigerat: dimidio itaque saltem sæculo erravit Henschenius. Hoc ergo pacto jam præcisos esse arbitror aliquot errores, quos de S. Balderici genere vulgatos fuisse norim. Marlotus [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXIII, p. 255 et seq.] et Mabillonius in Annalibus [Ad ann. 629, num. 10.] alias sententias aperiunt; priorem audiamus Marlotum:

[13] [de eadem re exponuntur sententiæ] Inquirendum superest quis tandem Balderici et Bovæ parens fuerit, Sigibertus primus, vel secundus: et hic quidem licet brevis potentatus, si prolem tamen ex uxore reliquit, haud inepte censendus est Balderici, et Bovæ pater; fieri enim potest ob fortunæ casum, subversamque a Chlotario, Brunichildis odio, familiam, ut infantuli a quodam in monasteria detrusi fuerint: at cum historiæ id taceant, imo ex his habeatur spuriam Theodorici regis penitus extinctam prosapiam, et hic Sigibertus Theodorici posterioris filius impubis obierit, hæret hic animus, nec quicquam pro hac opinione occurrit. Et re quidem vera Fredegarius cap. XXI testis est, anno VI regni Theuderici (qui annus 601 Christi est) huic regi de concubina natum esse filium, nomine Sigobertum, qui anno 613, ut idem cap. XLII testatur, cum fratribus interemptus est: non potuerunt itaque Sigiberto II tres nati esse liberi.

[14] [Marloti et Mabillonii.] Unde probabilius dici posset, sic pergit Marlotus, prædictum Baldericum, et Bovam ex Sigiberto I prodiisse. Refert enim Gregorius Turon. lib. IV cap. XLI ad Sigibertum, Parisios regressum a Rotomago, Brunichildem conjugem cum filiis venisse, et cap. I lib. V (prædicto Sigiberto interfecto apud Victoriacum) Brunichildem reginam, Parisiis cum filiis agentem ac vehementer conturbatam, a Childerico pulsam in exilium, filias vero Meldis teneri præcepisse, ac præter Inguindim et Chlodosuindam, aliam fuisse quæ historicos forsan præterierit, latueritque alicubi in Austrasia cum Balderico, donec pacatis rebus, velut e latebris emergentes primo Remis monasterium juxta portam Basilicarem extruxerint, aliud in loco qui Monsfalconis dicitur ab eventu, quem Frodoardus explicat. Sic Marlotus. Dubitare mavult Mabillonius his verbis: si Baldericus et Bova patrem habuere Sigibertum regem; id non de alio, quam de Sigiberto Chlotarii senioris filio censeri potest. Sane Ordericus Vitalis Bovam Deo sacratam virginem, Sigiberti ac Brunechildis liberis annumerat; quamquam illud obstat, quod neque a Gregorio Turonensi episcopo, nec a quovis illorum temporum auctore inter hujus Sigiberti liberos censeantur. An vero hujus Sigiberti naturales proles fuerint, an ex alio regiæ stirpis Sigiberto nati, aliis divinare per nos licet. Hæc ille. Atque hæc Mabillonii dicta non nihil urgeri possunt ex carmine S. Venantii Fortunati [Lib. X, carm. 17.] , quod tum in Gallia Christiana [T. II, col. 1149.] , tum in Bibliotheca maxima Patrum Lugdunensi [T. X, p. 519.] legitur, quodque conditum fuit, cum Plato archidiaconus anno 592 episcopus Pictavensis sacratus est; in eo occurrit sequens distichon:
Floreat arce decens rex Childebertus in orbe
      Cum genitis, populo, matre, SORORE, jugo.
Qui autem hic laudantur geniti, sunt Theodobertus II et Theodoricus II, mater Brunichildis, jugum seu uxor Faileuba, soror vero unica Chlodesuinda; nam Ingundis, altera soror, anno 585 in Africa exul obierat. Unde liquet, si aliæ sorores fuerunt Childeberto II, eas nothas aut spurias fuisse, et proinde Marloti dicta prorsus ruere.

[15] [Probatur Sigiberto I præter Childebertum II, Chlodesuindam, et Ingundim,] At, inquiunt, Sigiberto neque nothos liberos fuisse, arguit S. Gregorii Turonensis, Fredegarii aliorumque silentium; quam rem penitius inspiciamus oportet. Jonas, monachus Bobiensis, discipulus S. Columbani, laudatissimusque biographus, in Vita S. Columbani, quæ excusa est in sæculo II Benedictino [p. 22 et seq., n. 42 et seq.] , hæc narrat: B. Columbanus … a Leopario illius urbis (Turonum) invitatur ad esum: ire non abnuit… Tunc unus e convivis Chrodovaldus nomine, qui amitam Theodeberti regis in conjugium habebat, regi tamen Theodorico fidelis erat, viro Dei humili voce respondit: Si melius esset lacte potari quam absynthio? Cui vir Dei: Cognosco, ait, te regis Theodorici fœderis jura servare velle. At ille fatetur se fœdus fidei promisisse, et quandiu valeret observaret. Si regis, inquit, Theodorici junctus es fœderi, amico tuo et domino lætus eris a me legatus directus. Hæc ergo auribus ejus infer, et ipsum et suos liberos intra triennii esse circulum delendos, radicitusque stirpem ejus Dominum eradicaturum… Quod postmodum omnes Galliæ nationes sensere impletum. Talia perhibet Jonas: quæ prophetia cum anno 613 adimpleta fuerit, sequitur exstitisse circa annum 610 amitam Theodoberti II, seu filiam Sigiberti I, diversam a Chlodesuinda, jam nuptam Chrodovaldo, neque tamen nominatam a Turonensi et Fredegario, et exclusam e legitimis Sigiberti liberis Fortunati disticho. Qui vero censeret objici posse hanc amitam filiam esse Brunichildis, ante suum in Gallias adventum forte nuptæ, legat is Fortunatum, qui, in carmine [Bibl. Patr., t. X, p. 558, lib. VI, carm. II.] de nuptiis Sigiberti regis et Brunichildis reginæ, hanc ter quaterve a sua virginitate laudat: satis fuerit hos excerpsisse versiculos:

Sigibertus amans Brunichildæ carpitur igne,
Quæ placet apta toro, maturis nubilis annis,
Virginitas * in flore tumens…

Unde consequens est Theodoberti amitam filiam fuisse Sigiberti, non Brunichildis.

[16] [alios liberos fuisse, sed nothos;] Ob recitatos num 14 Venantii Fortunati versus eam non legitimo thoro a Sigiberto procreatam fuisse jam dictum est. Aliunde summe probabile est ex scriptore coævo plures nothos Sigiberto natos esse ante suam cum Brunichilde connubium. Hic scilicet anno 535 natus, et anno 566 tantum matrimonium iniens, et proinde 31 annos præter omnem morem regum Francorum, anno 14 ætatis sæpius uxorem ducentium, in cœlibatu transgressus, a laudato S. Venantio Fortunato, plurimum in aula regia versato, atque hujusmodi rerum teste maxime idoneo, his celebratur carminibus:

Sigibertus ovans ad gaudia nostra creatus
Vota facit, QUI NUNC ALIENO LIBER AMORE,
Vincula chara subit; cujus, moderante juventa,
Connubium mens casta petit, LASCIVA RETUNDENS
AD JUGA CONFUGIT; cui nil sua surripit ætas,
Corde pudicus agens, rector tot gentibus unus,
ET SIBI FRÆNA DEDIT; sed quod natura requirit,
Lege maritali AMPLEXU EST CONTENTUS IN UNO.

Hæc Fortunatus in citato epithalamio. Quis itaque mirabitur, si Sigiberti vulgo memoratis legitimis liberis tres saltem nothos adjiciendos esse arbitramur? Quin immo, si prorsus historicos laterent, hæc Fortunati carmina tam clara sunt, ut ob hæc ipsa excogitandi forent. His positis, proferendæ sunt genealogicæ tabulæ.

[17] [quos inter Chrodovaldi uxor, S. Baldericus, S. Bova,] Theodoberti amita, uxor Chrodovaldi, ex citata S. Columbani Vita extra controversiam jam est. De S. Bova autem hæc ex non ita diuturna monialium traditione refert anonymus ejus biographus [Act. SS. ad XXIV April., p. 284.] : Exstitit… rege Sigiberto patre progenita, qui fuit nobilissimorum oriundus Cæsarum prosapia. Passim vero in eadem Vita dicitur S. Baldericus frater S. Bovæ; dives in ea apparet; et major natu: unde colligitur eum non tantum uterinum S. Bovæ fratrem fuisse, verum etiam ex filiis fuisse ejusdem Sigiberti. Quod confirmatur ex eo, quod ab eodem Anonymo [Ibid., cap. II, n. 9.] non modo frater, sed et germanus S. Bovæ dicitur; quæ vox identitatem utriusque parentis etiam illo ævo implicabat, ut liquet ex his Hucbaldi, in Vita S. Rictrudis, verbis: Habuit autem Dagobertus fratrem Aribertum (Charibertum) non tamen germanum, quoniam alia matre editus erat. Deinde Flodoardus [Hist. Remens., lib. IV, cap. XXXVIII.] hæc a se apud alios scriptores fuisse testatur: S. Baldericus presbyter cum sorore sua Bova… regali genere exorti fuisse referuntur, patre scilicet Sigeberto rege, habentes neptem, nomine Dodam, castissimam puellam, quæ desponsata fuisse fertur cuidam magnati ejusdem regis Sigeberti. De hac nepte inferius. Tertius testis est Ordericus Vitalis a Mabillonio, ut num. 14 exhibui, citatus; atque hic cum Bovam tantum memoret, Baldericum omittat, non descripsisse videtur hoc loco Flodoardum, sed nescio quo alio monumento usus esse. Quod vero S. Bovam dixit Brunichildis filiam fuisse, error facilis fuit, quandoquidem unam Brunichildem Sigiberti legitimam uxorem noverat. Mitto referre testimonium Alberici Trium Fontium, quod in Accessionibus Historicis Leibnitii [p. 44.] exstat, quoniam pro more suo ipse Albericus testatur se sua hoc loco mutuatum esse ex Historia Remensi. Quod hic loci denuo a lectore animadversum velim, Flodoardi temporibus exstabat S. Balderici latior Vita, ut sæpe monui.

[18] [et forte mater aut pater S. Dodæ:] Ut cum anonymo SS. Bovæ et Dodæ biographo pergam, superest de ingenuitate nobilis Dodæ, neptis scilicet Sanctorum Balderici et Bovæ, calentis propositi abbatissæ, aliqua suggeramus. Hæc Beata siquidem Doda nobilissima virgo, ab infantia dicitur desponsata cuidam ingenuissimo et sagacissimo viro, regia stirpe (ut fertur) progenito, quemadmodum et ipsa regali oriunda exstiterat prosapia. Sed interim ut diligenter educaretur, suæ traditur prænotatæ amitæ Bovæ abbatissæ ab avunculo Sanctissimo Balderico. Fueritne hæc S. Doda filia prædictæ amitæ Theodoberti, non habeo unde edisseram: quod si non fuerit, quatuor saltem nothi liberi assignandi sunt Sigiberto, videlicet S. Baldericus, S. Bova, amita Theodoberti seu uxor Chrodovaldi, et mater S. Dodæ, si stricto sensu accipitur appellatio avunculus S. Balderico data; sin autem vox avunculus vocis patruus locum occupat, pater S. Dodæ. Atque hæc eo securius amplectenda sunt, quod constat, præluxisse Flodoardo, de hac Sancta agenti, alia quoque documenta quam ipsam ejus Vitam: scribit scilicet Anonymus S. Dodam, velatam religionis peplo, sponso furibundo præsentatam fuisse; qui cum templum castitatis per vim ad se traxisset, manus quæ castam attigerat vestem, diriguit. Mox vero pristinæ sanitati redditus, quidquid chartis ante assignatum exstiterat sponsalibus sui patrimonii idcirco Christo concedit Deo. Contulit siquidem eidem monasterio hæc supradicta, et plura alia donaria, quæ adhuc eadem retinet ecclesia, quæ inter Noviantus, villa pulcherrima, et Vallis-monasterii potestas scilicet magna. Hæc ille [Act. SS. ad XXIV April. Vit. SS. Bovæ et Dodæ, cap. XI, n. 10 et 11.] . Flodoardus [Lib. IV, cap. XXXVIII.] autem prorsus alia hac de re acceperat; apud eum nempe sponsus sponsam innitens eamdem corripere, ascenso equo, dum id conatur quoque modo adimplere, furente lapsus ab equo, fractis cervicibus, traditur interiisse. Non est cur hic lectori Anonymi narrationem potius quam Flodoardi narrationem comprobem; id unum notandum Flodoardum egisse de his Sanctis ex aliis monumentis quam ex Vita SS. Bovæ et Dodæ; quæ testimoniorum pluralitas validum fulcimentum est in præsenti quæstione.

[19] [Verisimiliter S. Baldericus natus est inter annum 560 et 566.] Quamobrem historice certum censendum est, S. Baldericum cum germanis supra enumeratis computandum esse inter liberos Sigiberti I: quod prorsus consonat cum his, quæ numm. 8 et seqq. de tempore, quo monasterium S. Petri Superius a S. Balderico conditum fuit, diximus. Illic quippe deduximus S. Baldericum cum sororibus natum esse saltem ante annum 570; at ex his quæ num. 16 ex Fortunato et tempore Sigiberti matrimonii, anno 566 initi, collegimus, quatuor aliis saltem annis ejus ortus antevertendus est; atque hæc stricta sunt. Cum autem S. Baldericus ob patrimonii sui situm non procul a Remis natus esse atque ante vitam suam cœnobiticam illic habitasse videatur, ejus ortus verisimiliter includendus est inter memoratum annum 566 et annum 561, quo primum Sigibertus sedem Remensem, teste Turonensi [Hist. Franc., lib. IV, cap. XXII.] , habuit, Austriæ caput; apud quam urbem, ut monet Ruinartius in nota ad hunc locum, certum est Sigebertum habuisse regiam. Qua admissa chronotaxi, reliqua S. Balderici gesta sine negotio dilucidabuntur.

[Annotata]

* lege virginitate

§ III. S. Baldericus exstruit Remis sorori suæ S. Bovæ monasterium, ad quod pertinebat templum S. Mariæ extra muros urbis; condit Falcomontanum monasterium, ubi discipulum habet S. Wandregisilum, uti, excussis hujus Sancti Actis, probatur; nova chronotaxis gestorum SS. Balderici et Bovæ texitur; moritur S. Baldericus.

[S. Baldericus ante monasterii Remensis ædificationem] Flodoardus in Historia Remensi [Lib. IV, cap. XXXVIII.] hæc narrat: Plures denique apud nos quondam Sanctorum fuere basilicæ, sed et monasteria infra vel circa Remensem hanc urbem, quæ modo non haberi probatur. Duo tamen adhuc supersunt intra urbem puellarum monasteria: quorum unum (quod Superius a situ scilicet loci nuncupatur) S. Baldericus presbyter cum sorore sua Bova, ejusdem cœnobii postmodum abbatissa, in honore Sanctæ Mariæ vel Sancti Petri construxisse traditur… Beata denique Doda in castitatis proposito permanens, amitæ suæ in ejusdem monasterii successit regimine. Quæ præceptum quoque immunitatis, quod adhuc apud nos habetur, a principe Pippone eidem postmodum obtinuit fieri cœnobio. Quarum corpora in ecclesia extra muros urbis, ubi primum puellarum fuerat monasterium, tumulata diu quieverunt, donec postmodum, revelationibus quibusdam elevata, et ad hanc novam sunt ecclesiam perlata, ibidem venerabiliter collocata, continua honorificantur inibi Deo famulantium reverentia puellarum. Probant hæc Marlotus [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXXIII, p. 254 et seq.] et Mabillonius [Annal. Bened. ad annum 629, §. 10 et seq.] . Verum ex SS. Bovæ et Dodæ biographo nonnulla animadvertenda videntur de hoc extra muros monasterio.

[21] [non exstruxit monasterium S. Mariæ extra Remos;] Hic enim cum pluribus explicuit [Cap. I, n. 4.] S. Bovæ consilium de servanda virginitate, sic pergit [Ibid., n. 5.] : Quo sororis castissimo Baldericus cognito desiderio, infra Remorum muros non longe a basilicarum porta, pretiosum condidit monasterium: de cujus mirabili structura, quia ad alia properamus, vel quia nostris temporibus jam omnino opificium illud pene cernitur destructum, omittimus in præsentiarum disserere; sed suo iterabimus in loco, prius enarratis quæ pertinent negotium. Quo igitur monasterio ad unguem ædificato, et multis ornamentis ditato, gregeque sanctarum Virginum inibi collocato, et quæ necessaria intrinsecus et extrinsecus videbantur diligenter explicitis, prædictus vir Baldericus sororem suam cum aliis locum incolere fecit puellis. Verum MS. codex, unde Henschenius hanc Vitam edidit, hujusmodi conditionis erat, ut ante caput IV aut numerum 15 multa deessent: quod etiam illic annotatum erat, tamquam id culpa descriptoris contigisset. Hanc autem lacunam implendam his ipsis, quæ suo iteranda in loco promittuntur, colligitur ex indicibus titulorum, inter quos hic habetur: Qualiter S. Baldericus monasterium, in quo sororem suam, Sanctam videlicet Bovam, abbatissam constituit, honorabiliter ædificaverit, et patrimonii sui hæreditatibus ditaverit. Verum ex modo recitatis, et ex testamentis Romulsi et Sonnatii jam adductis et ex testamento Landonis inferius citando, satis superque constat monasterium puellarum S. Petri semper fuisse infra seu intra non autem extra muros Remorum.

[22] [verum Remensis parthenon possidebat extra muros ecclesiam S. Mariæ.] Suspicari licet unde prodierit Flodoardi assertio extra muros urbis … primum puellarum fuisse monasterium; et hæc altera, hoc cœnobium in honore Sanctæ Mariæ vel Sancti Petri constructum fuisse. Audi scilicet Anonymum sexto numero post lacunam (quod ob dicta notandum est) hæc disserentem: Dehinc venerabilis Pater honorificenter sepulturæ traditur, in ecclesia Beatæ Dei Genitricis et perpetuæ Virginis Mariæ, extra muros Remorum civitatis… Quæ ecclesia, quia a fundamentis propter vetustatem annorum, et maxime ingruentiam paganorum penitus cernitur destructa, omisimus de ea prolixius loqui. Unde manifestum fit ecclesiam B. Mariæ, non monasterium B. Mariæ exstitisse; illic, non in civitate sepultum esse S. Baldericum; illi datum fuisse titulum B. Mariæ, non monasterio intra muros exstructo, quod in omnibus testamentis, de quibus sermo fuit, semper cum S. Petri nomine, numquam cum nomine B. Mariæ occurrit. Præterea in opere P. Guyeti Societatis Jesu, Heortologia appellato, frustra inquires ecclesiam aut monasterium, cui vagus patronus aut titulus sit, qualis disjunctivus ille Sancta Maria vel Sanctus Petrus; et quidem cum vere plures patroni sunt, sumuntur per modum unius. Confundendo itaque Anonymi aut alterius dicta, consarcinavit Flodoardus suam narrationem. Fieri quoque posset, ut hæc admiserit Flodoardus, quoniam reditus ecclesiæ B. Mariæ adhuc recipiebantur a monialibus S. Petri Superioris; et propterea festum patronale servabatur: qua de re vide Guyetum [Heortolog., p. 108.] .

[23] [S. Baldericus auctor est S. Bovæ, ut admittat abbatiale munus, et erga S. Dodam tutoris partes agere videtur;] Porro postquam Remense S. Petri monasterium ædificatum esset, et aliquandiu cum suis sociabus S. Bova illic vixisset, ut Anonymus [Cap. I, n. 5.] testis est, sorores … conciliabula cœperunt efficere castissima, tractantes quatenus sanctam Virginem Bovam super se ponerent… Quod audiens beata Virgo cœpit refutare pondus honoris… Cum autem frater præfatæ Virginis Baldericus hanc sororum unanimem persensit voluntatem, dulcibus verbis et sanctissimis adhortationibus, persuadere cœpit suæ germanæ divinis non contraire consiliis, et potius aliarum quam suam pensare voluntatem… Quibus auditis, a rigida obstinatione summovit propositum, et jugo obedientiæ animum ante ad hoc cervicosum substraxit *. Fueritne S. Baldericus tutor S. Dodæ, ambigo: verum apud Anonymum [Cap. II, n. 7.] de hac Virgine legitur: Ut diligenter educaretur, suæ traditur prænotatæ amitæ Bovæ abbatissæ ab avunculo Sanctissimo Balderico, ut nobiliter nobilis erudiretur et sancta sanctis institueretur institutis. Docetur enim parvula litteris a primævo divinis, post hinc humanis. Et inferius [Ibid., n. 9.] , ubi adventus juvenis, cui ab infantia desponsata dicitur, enarrandus est, sic prosequitur biographus: Quibus acceptis, Sancta Mater (Bova) respondisse fertur: nihil horum sua interesse; quorum interesset, magis interpellarentur; sibi puellam a fratre commendatam, et multis sudoribus apprime eruditam, nulli sine eo reddendam.

[24] [ædificat monasterium Montisfalconis,] Verum cum Flodoardo [Hist. Romens., lib. IV, cap. XXXIX.] pergamus: Sanctus autem Baldericus post hujus (Remensis) monasterii constructionem, locum quærens, ubi suam quoque constitueret habitationem, in qua collectis secum viris religiosis religiose conversari, Deoque devote ac quiete servire valeret, tandem reperit sibi placitum, quem dicunt Montem Falconis, locum. Qui locus tunc temporis inhabitabilis, densis operiebatur silvis, quas ipse succidens, proprio sibi labore condidit habitaculum. Fertur autem, avem quam nuncupamus falconem, præviam et quasi præducem itineris, dum locum illum expeteret, habuisse, quæ loco eidem insederit, ac per triduum illo rediens in loco, ubi nunc habetur altare in honore S. Petri Apostoli, sine permutatione resederit. Unde et cœnobium ab hoc eventu sic vocitatum plurimi asserunt. Ubi cum Deo devotius servire cœpisset, nonnulli Deum timentes res suas eidem contulerunt: sicque collectis secum monachis, cœnobium sub regulari constituit institutione: atque idem sub honore Beati Germani (Autisiodorensis, ut docent Calmetus in Historia Lotharingiæ [T. I, lib. X, col. 466.] , Mabillonius in Annalibus [Ad annum 629, §. XII.] , ejusque sodales in Gallia Christiana [T. IX, col. 177.] ) ædificavit monasterium. Quo autem anno hæc gesta sint, nihil novi unde id certo statuatur.

[25] [quo advenit S. Wandregisilus circa annum 629,] Verumtamen hæc acta sint oportet jam pridem ante annum 629, quo circiter tempore S. Wandregisilus secundum Mabillonium [Annal. Ord. S. Bened. ad annum 629, §. X.] ad Montemfalconis accessit, aut etiam ante annum 627, cui Cointius [Annal. Eccl. Francor. ad annum 627, num. 3.] mavult illigare S. Wandregisili adventum: quæ utraque sententia secundum Boschium nostrum [Act. SS. ad XXII Julii, p. 256.] admitti potest. Porro de hoc adventu, quantum ad S. Baldericum pertinet, plurimum disputatum jam est. Prius itaque exhibenda videntur veterum scriptorum testimonia: in priore Sancti Wandregisili Vita, confecta ab auctore, qui multa a semetipso visa expressit stylo barbaro, hæc occurrunt [Ibid., cap. I, n. 8, p. 266 et Sæcul. II Benedict., p. 527.] : Post quod ipse vir Dei (Wandregisilus) relinquens mundi istius oblectamenta, cupiebat in sancto cœnobio sub religionis habitu conversari. In primitiis cum quodam sene in loco, qui cognominatur Montefalco, habitavit non multo tempore; qui erat homo multum index (id forte insignis est), oculos speciosos, faciem liliabilem, manus prolixas, et frequenter per laticem cupiebat eas abluere, qui erogatas (intellige erogatis, etc.) omnes facultates suas, in camino paupertatis petiit assidendum. Ad hæc vero inter alia notat Boschius, ex textu vix colligi, ad quem referendus sit ille sensus qui erat homo, etc. Vita posterior et interpolata S. Wandregisili, partim ex priore a coævo quoque collecta, ea ad S. Wandregisilum refert; quod vero contra est, dicitur S. Wandregisilus, in priori Vita paulo inferius, cellam de facultatibus suis exstruxisse: quod cum præmissis verbis ægrius consonat. Quare hæc in medio relinquimus. Audiamus jam posteriorem biographum, cujus opella a Mabillonio et Boschio item edita fuit.

[26] [ut uterque biographus et chronicon Fontanellense tradit.] Sic ille [Cap. I. n. 5.] : Postquam autem ut superius indicatum est, ipse vir sanctus mundi hujus oblectamenta deseruit, optabat in sancto cœnobio divinæ insistere philosophiæ, ac monasticæ regulæ venerabilem animum tradere informandum. Ac primum in loco, qui dicitur Mons Falconis, cum viro sancto, nomine Baltfrido, non multum temporis habitavit: cujus actus et vitam in gestis de eo scriptis, si qui noscere velint, facile invenient. Mitto reliqua, ad chronicon Fontanellense, circa annum 835 scriptum, et Acheriano spicilegio insertum, transgrediens; ubi sequentia reperio [T. II, p. 264, novæ editionis.] : Igitur ad locum qui vocatur Monsfalconis secedit, cuidam magnarum virtutum viro, cujus nomen modo memoriæ non occurrit, adhærens, plurimumque temporis cum eo conversatus, innocentis vitæ admirabilis cultor comprobatur. Inde a rege præfato (Dagoberto I) accersitus, atque ad regiam domum properare jussus, pro habitus mutatione increpatione primo, sed post honorifice prosecutus… Quæ postrema latius explicata vide in præcitata utraque S. Wandregisili, abbatis Fontanellensis, Vita.

[27] [Probatur S. Baldericum tum illic versatum esse,] Verum quæstio est, num ille senex, vir sanctus, nomine Baltfridus, et magnarum virtutum vir idem sit ac Sanctus noster Baldericus. Mabillonius prius in Actis Sanctorum Ord. S. Bened. affirmavit, deinde in Annalibus negavit; et quoniam Annalium facilior usus est, mirabile non est, si negans sententia apud historicos, qui post Mabillonium scripserunt, secura ubique ferme obviat. Interea jam pridem noster Boschius [Act. SS. ad XXII Julii, p. 257.] duplex proposuit argumentum, quo istum Baltfridum seu Waltfridum a nostro Balderico non distinguendum esse, me judice, invicte statuitur: Certe, inquit ipse, de Baltfrido hoc, nulla uspiam, quod noverim, præterquam hoc loco fit mentio (Saussayum enim nihil moror), cum tamen debeat fuisse vitæ sanctitate notissimus, ut ibidem asseritur his verbis: “Cujus actus et vitam in gestis de eo scriptis, si qui nosse velint, facile reperient.” Parum autem verisimile videtur, ut, cujus Acta omnium versarentur manibus, ejus omnino neglecta sit in vicinis Ecclesiis sive Virodunensi, sive Remensi, memoria. S. Balderici quidem Acta perierunt, si paucula quædam excipias, quæ laudatus modo Flodoardus annotavit; at viget etiamnum apud Remos recordatio, eorumque Breviariis ejus festum quotannis præscribitur die XVI Octobris. Firmat hoc sane conjecturam eorum, qui nullum agnoscunt Baltfridum a S. Balderico diversum. Adde, quod monasterium S. Germani S. Baldericus in Monte Falconis versus initia Dagoberti condiderit, ut colliges ex Mabillonio Annal. Benedict. lib. XII a num. 10: potuit ergo facile illi etiam tum præfuisse, cum accederet S. Wandregisilus. Denique in exemplari MS. Thosano Vitæ secundæ S. Wandregisili, non Waltfridus, sed Baldricus legitur, uti notavit Rosweydus noster, qui nostra cum illo contulit

[28] [eumque male distingui a Baltfrido, cujus nomen] Quibus pauca subjicienda videntur: imprimis postulat veritatis studium, ut Saussayo duo alii addantur scriptores, qui Baltfridi, Montisfalconis cœnobitæ, tamquam a S. Balderico distincti, meminerunt: prior est Trithemius, qui in opere de Viris Illustribus ordinis S. Benedicti [Lib. III, cap. CXLIV; ita citatur a Wione.] , Balfridum, monachum in Montefalconis in Gallia, vitæ cultorem eremiticæ, multis clarentem, ut ajunt, miraculis tam in morte quam in vita producit; alter vero est Arnoldus Wion in appendice ad Martyrologium Monasticum [Lignum Vitæ, t. II, lib. III, p. 411.] , qui hæc a Trithemio mutuatus est, et sua fecit. Quæ si conferantur cum iis, quæ num. 2 hujus Commentarii citavi ex Trithemio et Wione loca, in quibus S. Baldericum commemorant, facile constabit Baltfridum et Baldericum ab eis distinctos habitos esse. Verumtamen Trithemius et Wion recentioris ætatis sunt, quam ut eorum assertiones, quarum fons Vita S. Wandregisili verisimiliter est, adversus rationes superius a nostro Boschio productas subsistere queant.

[29] [post annum 835 male interpolatis S. Wandregisili Vitis insertum fuit; exstabat tum S. Balderici Vita.] Altera quæ facienda videtur animadversio, hæc est: superius dictum jam est in posteriore Vita S. Wandregisili legi Baltfridi (immo secundum MS. Thosanum Balderici) actus et vitam in gestis de eo scriptis, si qui nosse velint, facile repertum iri. Porro summe verisimile est, hæc post annum 835 interpolata fuisse. Etenim ut mittam Baltfridum illum mortuum dici a Wione anno 660 (sed demus eum anno 640 mortuum esse), et Vitam posteriorem S. Wandregisili, qui anno 667 obiit, scriptam fuisse non ita multo post annum 680 (vide de hac re Boschium ad XXII Julii); neque proin credibile esse gesta Baltfridi, qui numquam sane fruitus est fama, qua S. Martinus, S. Germanus aliique hujusmodi, ita vulgata fuisse, ut monachus non Remensis, sed Rothomagensis pagi, quadraginta annis post mortem præmissis verbis usus fuerit: aliunde omnino apparet illud Baltfridi nomen interpolatori debitum esse: sin minus, quo pacto chronologus Fontanellensis, qui Vita posteriore manifeste usus est, (confer inter alia quæ de Wandregisili Bobiensi itinere asserit, cum his quæ in duabus Vitis de eodem itinere occurrunt), scribere potuit cujus nomen modo memoriæ non occurrit? Sane nondum hæc de putatitio illo Baltfrido intrusa erant, sed oralis tantum exstabat memoria: et proin quam facilis post duo aut tria sæcula similis lapsus! Quod vera hanc interpolationem anno 834 recentiorem feci, ratio est, quod circa hunc annum chronicum suum absolvit Fontanellensis Monachus (vide monitum quod apud Acherium ipsi chronico præmissum est); et dein quod Mabillonius vel Ruinartius in Observationibus præviis ad S. Wandregisili Vitas ostenderunt, posteriorem Vitam ex chronico interpolatam fuisse; et demum quæ quidem ipsi de intruso Baltfridi nomine modo præmisimus, satis evincunt corruptionem Vitæ dicto anno posteriorem esse. Ex quibus consequitur hæc vera absurditas, (si ille Baltfridus a S. Balderico distinctus admittitur), Fontanellensibus notam fuisse vitam et gesta alicujus Sancti agri Remensis, qui iisdem fere temporibus latuisset Flodoardum Remensem, reliquos agri Remensis Sanctos laudantem, de hoc vero alto tacentem silentio: quocirca statuendum est MS. Thosanum melius interpolatum fuisse; et senem, quem S. Wandregisilus convenit in Montefalconis circa annum 627 aut 629, nostrum esse S. Baldericum.

[30] [Refelluntur argumenta Cointii et Mabillonii,] Atque ex his denuo stabilitur chronotaxis, qua S. Baldericum num. 19 hujus Commentarii, non secus ac suas germanas, inter annum 561 et 566 natum fuisse diximus. Sed hæc et alia plurima a Cointio et Mabillonio concutiuntur, et præterea fides servanda est nostrorum decessorum promissis, qui, Cointii et Mabillonii argumenta recensentes, hæc in commentario prævio de S. Nivardo num. 17 scripserunt: Cointius in Annalibus Francorum ad annum 627 num. 6 recitat verba Breviarii Remensis, quibus dicitur, monasterium Remis ædificatum a Balderico presbytero, eique præfuisse abbatissam S. Bovam Balderici sororem. De ejusdem monasterii consecratione hæc ibi dicuntur: “Quod Deo in honore Beatissimæ semper Virginis Mariæ atque Sancti Petri Apostoli dicari curavit, Sancto Nivardo pontifice.” Putat Cointius ad annum 649 num. 10 consecrationem illam contigisse circa initium pontificatus Nivardi, vivente adhuc Sigiberto rege. Mabillonius in Annalibus ad annum 629 ostendere nititur monasterium istud conditum esse ante annum 630, quo certe necdum episcopus erat Nivardus, ita ut dubitari possit, an consecratio per Nivardum sit peracta, quod nec Flodoardus asseruit, nec Acta habent. Verumtamen constat, sanctum antistitem in idem monasterium fuisse beneficum: nam Flodoardus cap. VII hæc habet: “Item (dedit Nivardus bona sua) Remis ad monasterium puellarum, ubi Boba præesse videbatur abbatissa.” Laudatus Mabillonius de hac donatione sic loquitur: “Nivardus Remorum antistes sub finem sæculi septimi quædam largitus est monasterio puellarum Remis, ubi Boba præesse videbatur abbatissa; quæ distinguenda videtur a Sancta Bova ex præmissis: alias plus quam centenaria fuisset. Si quis vero unam et eamdem esse velit, consequens est ut etiam neget, vel Sanctam Bovam fuisse primam Sancti Petri parthenonis abbatissam, aut Balderici sororem; vel certe Baldericum non fuisse conditorem monasterii Montifalconis, quod conditum erat ex dictis ante annum sexcentesimum trigesimum et quidem post constructionem parthenonis Sancti Petri.” Quo Mabillonii ratiocinio permoti, Galliæ Christianæ editores statuerunt puellarum monasterium, cui præerat abbatissa Boba, cum S. Nivardus bona quædam ei largitus est, esse monasterium S. Petri Inferius, a S. Guntberto exstructum. Ex his itaque triplex in controversiam reducitur quæstio; quæ solvenda hic nobis est, cum Stiltingus noster ibidem scripserit: De S. Balderico agi poterit ad XVI Octobris, quo coli dicitur, ibique investigari, an argumenta Mabillonii ad distinctionem utriusque necessario cogant. Certe si monasterium exstructum est non diu ante annum 630, poterat adhuc facile superesse S. Bova, cum isti monasterio benefecit S. Nivardus, longe a fine sæculi VII, cum defunctus sit circa annum 673.

[31] [universum hunc commentarium impugnantia,] Imprimis certum mihi est, monasterium cui bona contulit S. Nivardus esse monasterium S. Petri Superius, quoniam monasterium S. Petri Inferius tantum post mortem S. Nivardi constructum esse aperte innuit Vita S. Guntberti, edita absque interpolationibus a Papebrochio [Act. SS., t. III April, p. 623.] . Secundo, certum mihi est abbatissam Bobam eamdem esse ac Sanctam Bovam: de nomine scilicet non potest esse quœstio, cum nemo sit qui nesciat litteras B et V litteras esse μεταβολάς, ut loquitur Schilterus in Glossario ad litteram B; præterea in ipsa Vita S. Bovæ cap. I, num. 4 dicitur Bova ex nomine vocitata, quasi multorum adjutrix est appellata: cujus etymi ratio repetenda est ex veteri voce Bub, Bube, servum, servam præter alia significante, ut elicere licet ex exemplis, quæ confert Schilterus in Glossario Teutonico ad vocem Baba: quæ vox etiam remanet in præsenti lingua theotisca seu flandrica vel hollandica, in qua habemus Boef; sed hæc vox non secus ac Schalk, primitus famulus, in perversum sensum abiit. Cur hæc latius notanda fuerint, cognoscet lector, si adeat quæ Henschenius diduxit ad citatum locum Vitæ S. Bovæ. Verum non tantum ex nominis identitate, sed aliunde quoque comprobatur abbatissam Bobam eamdem esse ac S. Balderici sororem. Etenim ex plurimis episcoporum donationibus, a Flodoardo servatis, satis evincitur id temporis unum tantum parthenonem Remis fuisse: quare si S. Bova a S. Nivardo non designatur, alia quædam ejus monasterii abbatissa, quæ S. Bovæ successit, indicata fuerit oportet: sed ex Flodoardo [Lib. IV, cap. XXXVIII.] novimus S. Dodam ei successisse; et firmum Flodoardi testimonium est, quoniam vidit præceptum immunitatis huic concessum a Pippone seu Pippino Heristalliensi, qui jam anno 680 in Austrasia dominabatur; præterea in catalogo abbatissarum S. Petri Superioris, Galliæ Christianæ [T. IX, col. 271.] et Marloti Historiæ Remensi [T. I, lib. II, cap. XXXIV.] inserto, frustra quæretur altera Bova, aut Boba, quæ monasterio S. Petri Superiori præfuerit. Verum duplex hæc quæstio appendiculæ tantum sunt præcipui Mabillonii argumenti, chronotaxin nostram perturbantis.

[32] [et dicta denuo confirmantur,] Tertio itaque adstruo S. Bovam centenaria majorem dicendam non esse, cum ejus monasterio benefecit S. Nivardus; licet S. Petri cœnobio abbatissa jam præfuerit non tantum circa 630, ut vult Mabillonius, sed triginta quatuor saltem annis ante, ut numm. 8 et seqq. late stabilivimus. Quod ut constet, sufficit ut S. Nivardi donatio fieri potuerit ante annum circiter 666: (S. Bovæ scilicet ortum inter annum 561 et 566 retulimus num. 19 hujus Commentarii). Porro, ut Stiltingus noster ostendit ad diem I Septembris [Act. SS., t. I Sept., p. 270.] , S. Nivardus Remensis archiepiscopus factus est anno fere 650 et forte citius. Quare nihil nos cogit S. Nivardi donationem temporibus multo posterioribus assignare. Sed vult Mabillonius ejusque sequaces hanc ad finem sæculi VII referendam esse: utinam tam novæ assertiones certis niterentur probationibus! sed omne fundamentum Mabillonii videtur in eo esse, quod credidit sæpe dictam donationem testamento S. Nivardi esse contentam; quod si verum foret, non quidem hinc concludere liceret hoc benefactum anno 673, quo fere secundum Stiltingum S. Nivardus obiit, obtinuisse: cum potuerit is Sanctus testamentum suum condere diu ante mortem; quod, (ut obvium citem testimonium), in Romulfo Remensi præsule admittunt adversus Cointium Galliæ Christianæ editores [T. IX, col. 18.] . Secundo, hæc testamenti hypothesis non tantum gratuita est, sed prorsus caduca; quoniam Flodoardus, qui S. Remigii, Romulfi, Sonnatii, et Landonis testamenta memorat, nihil hujusmodi de S. Nivardo adstruit; quod confirmatur silentio Almanni monachi, S. Nivardi gesta prosecuti [Cfr Act. SS., t. I Sept., p. 278 et seqq.] . Tertio, hoc ipso loco, ubi Flodoardus meminit concessionis bonorum, de qua quæstio est, agit de aliis donationibus, a S. Nivardo diu ante mortem factis: satis fuerit nominasse largitiones monasterio Altivillari collatas, quas ipse Mabillonius in Annalibus [Annal. Ord. S. Bened. ad annum 662, § 23.] , Gallia Christiana [T. X probat., col. 1.] , et nos in præsenti tomo in Vita S. Bercharii ad annum circiter 662 retulimus. Stare itaque potest universa nostra chronotaxis, si S. Bovæ anni circiter 95 assignentur. Quam ætatem bene multi Sancti, probante ipso Mabillonio, prætergressi sunt.

[33] [Latet annus emortualis S. Balderici, qui anno 629 senex erat;] Quam vero ætatem attigerit S. Baldericus, quo tempore mortuus sit, atque alia hujusmodi non ita dispicimus. Wion, qui Baltfridum anno circiter 660 mortuum scribit, testatur se nescire quo tempore obierit S. Baldericus, qui nobis idem est ac Baltfridus. Castellanus et Martyrologium Autisiodorense generatim ejus mortem annectunt sæculo VII; Martyrologium Parisiense annum 628 vel 664 assignat; sed incertum quibus fundamentis hæc nitantur. Ex S. Wandregisili Vita id unum nobis constat, eum circa annum 629 adhuc vixisse, sed viribus jam fractum fuisse, cum senex dicatur; deinde ex Flodoardo et ex sæpius citata Vita S. Bovæ eum ante hanc Sanctam migrasse e vivis. Cæterum integrum caput IV Vitæ S. Bovæ in enarranda S. Balderici morte est: satis mihi est descripsisse synopsim, quam margini apposuit Henschenius his verbis: S. Baldericus abiturus (e monasterio S. Petri Remensi, quo negotiorum ergo devenerat), ob tempestatem ad preces Sanctarum (Bovæ et Dodæ) excitatam retinetur in monasterio; gravi morbo tentatur; timet ne monasteriis malum immineat; SS. Bovam et Dodam confortat: seipsum piis votis excitat, aspiciens coronam sibi a Christo oblatam, pie moritur; odor suavissimus et cadaveris nitor cœlestem ejus gloriam indicant; obitum ejus maxime lugent S. Bova soror et S. Doda neptis. S. Balderici corpus expositum claret miraculis, sepelitur IX Octobris.

[34] [sepelitur in ecclesia S. Mariæ extra muros Remorum.] His adstipulatur Flodoardus, caput de S. Balderico sic claudens [Hist. Remens., lib. IV, cap. XXXIX.] : Quibus patratis (Montefalconis ordinato), ad sororem suam reversus Remis, ultimum sui cursus ibidem clausit diem, ubi et sepultus tempore non modico quievit. Quæ postrema verba intelligenda non sunt, quasi S. Baldericus ipsis Remis sepultus fuisset; qua in re errant scriptores gravissimi. Etenim capite superiore scripsit Flodoardus corpora SS. Bovæ et Dodæ in ecclesia extra muros urbis … diu tumulata quievisse, donec postmodum, revelationibus quibusdam elevata, et ad hanc novam sunt ecclesiam (intra urbem) perlata… Quæ verba conferenda sunt cum his, quæ Vita [Cap. v, n. 24.] SS. Bovæ et Dodæ exhibet: S. Dodam odorum muniis diversorum … venerabiliter compositam juxta Sancti Patris Balderici sinistri lateris partem honorifice sepelierunt. VIII kalendas Maii, in supradicta ecclesia Beatæ Dei Genitricis et perpetuæ Virginis Mariæ: ubi merita eorum trium, per multa floruerunt tempora, quousque destructa penitus exstitit illa ecclesia propter rationes superius a nobis tractatas. Alibi autem dicitur [Ibid., n. 22.] S. Bova tumulata ad partem dextri lateris fratris, ad quietem in basilica Sanctæ Dei Genitricis extra muros Remorum, idemque aperte de S. Balderico affirmatur [Ibid., n. 20.] . Secundum hanc vero S. Bovæ Vitam sepultus fuit noster Sanctus VII Idus Octobris, seu die IX hujus mensis. Marlotus [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXXV, p. 263.] ex Flodoardo refert S. Baldericum die XII Octobris obiisse: qui lapsus calami seu memoriæ est, cum nusquam hic auctor S. Balderici emortuale tempus notaverit. Quamdiu extra muros Remorum manserint nostri Sancti pignora; non est unde edisseramus. Attamen num. 5 hujus Commentarii planum factum fuit, eas ante annum 882 jam pridem aliorsum asportata fuisse, prius ad monasterium S. Petri Remense, ut ex dicto num. 5 liquet, dein ad Montemfalconis, ut late docet Flodoardus in hac historiæ suæ parte, quam ad calcem hujus Commentarii, annotatis instructam, subjicimus. Quod autem S. Baldericus in ecclesia S. Mariæ extra muros Remorum, non in ecclesia S. Petri sepultus fuerit, ratio est, nondum id temporis satis invaluisse morem sepeliendi in civitatibus, ut inferius ex Vita S. Mummolini et adjectis notis patet: qua de re non expedit plura hic conferre. Frustra objiceretur testimonium Flodoardi (lib. I, cap. XVII) de sepultura S. Remigii dicentis; cum potius ille locus indicet pristinum morem sepeliendi mortuos intra muros Remorum abolitum fuisse tempore S. Remigii et ipsius Flodoardi ævo nondum fuisse restitutum. Pergimus jam ad fata cœnobii Falcomontensis, quod S. Balderico origines suas debere sæpius diximus.

[Annotata]

* lege substravit

§ IV. Elucidantur aliquot puncta historica ad cœnobium Montisfalconis spectantia.

[In Montefalconis successerant jam temporibus Hincmari canonici loco monachorum;] Quæri primo potest num S. Baldericus monachus Benedictinus fuerit: mitto repetere responsa Wionis aliorumque, quos num. 2 citavi; unus hic Mabillonius prodeat, qui in indice prætermissorum Secundi Sæculi Benedictini insignivit S. Baldericum asterisco, qui designet eos qui germani Benedictini esse videntur; sed norunt docti hoc effugium fuisse, quo placaret sodales, qui eum violati canonis SS. Ordinis postulabant, dum alii e suis sociis eum tamquam faciliorem traducebant. Quantum vero ad me attinet, caducis conjecturis indulgere nolo: aliis indagandum relinquens, num quid elici queat ex disciplina et gestis S. Wandregisili, qui S. Balderico magistro usus est. Quidquid vero hac de re statuatur, non ita diu in Montefalconis habitarunt monachi, quibus canonici successerunt. Nam, licet hæc Flodoardi verba [Lib. IV, cap. XL.] : Processu denique temporis diligentia clericorum, prænotatum ipsius beati viri monasterium incolentium, ejus est illuc furtim corpus… Remis ablatum, non certo innuunt hos clericos jam canonicos fuisse, tempore tamen Hincmari sine dubio illic jam degebant hujus instituti viri; quod constat ex Flodoardo [Ibid.] asserente ad tempora Caroli regis et Hincmari archiepiscopi,… Nordmannorum … terrore compulsos fuisse canonicos ejusdem loci, et ex verbis Hincmari [Labb. Collect. Concil., t. VIII, col. 587.] in synodo apud Remos habita anno 874: Presbyteri nostræ parochiæ (diœcesis) dicuntur ecclesias suas negligere et præbendam in monasterio Montisfalconis obtinere; sed et canonici ipsius monasterii ecclesias rusticanarum parochiarum occupare. Quod utrumque cum ex auri cupiditate fieret, et multa procrearet incommoda, severe vetuit. Atque ab hoc tempore usque ad superioris sæculi gallicanos tumultus permanserunt illic canonici. At lubet paulo altius in Montisfalconis historiam inquirere, quam hucusque ab historico aliquo factum fuisse sciam.

[36] [forte invisit Carolus Magnus hunc locum et liberaliter habuit.] Superius ex Flodoardo didicimus monasterio, in Montefalconis a S. Balderico ædificato, inditum fuisse titulum S. Germani. Neque id mirabile est, cum hujus Sancti cultum jam tempore S. Remigii in diœcesim Remensem introductum tradat S. Hericus Autisiodorensis [De Miracul. S. Germani, lib. I, cap. XLVI, ap. Labb. Bibl. nova Mss., t. I.] . Verum neque S. Hericus, neque alius ullus mihi cognitus antiquus scriptor, qui vitam, miracula et translationes S. Germani prosecutus sit, tradit, quæ, teste Marloto [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXXV, p. 262.] , a recentioribus S. Germani et S. Balderici biographis asseruntur, et quæ in Officio Falcomontano partim quoque reperio, Carolum Magnum ab Autisiodorensibus petiisse et adeptum esse Reliquias S. Germani, in Germaniam deferendas: eas ad Montemfalconis fuisse translatas; capulum, quo inclusæ erant tanto pondere fuisse aggravatum, ut inde intellexerint ordinatum altiori nutu, ut prædictæ Reliquiæ cœnobialem Balderici ecclesiam adornarent, quæ ob id B. Germano dedicata est; imperatorem haud multo post hujus rei certiorem factum per nuntios, ecclesiam, et Baldericum visitasse, cui multos impertiit reditus, quibus decem aut octodecim præbendæ dolatæ, etc. Certum est hic fabulas non deesse: S. Baldericus quippe duobus fere sæculis Carolo Magno anterior est; et translationem Reliquiarum S. Germani tempore hujus imperatoris commentitiam esse manifestum est, cum ex dicto S. Herici libro, tum ex his quæ hac super re commentati sunt decessores nostri ad XXXI Julii, vel Lebeuf in Historia Autisiodorensi [T. I, p. 74.] , aliique complures. Quorum errorum, origines detegere mihi videor in Historia fundationis monasterii Gladbacensis, quam primus edidit Lucas d' Archery in Spicilegio; ubi in tomo II posterioris editionis hæc leguntur [p. 656.] : Fertur ab antiquioribus Caroli Magni temporibus Baldericum quemdam ex regni primoribus in isto monte fabricasse ecclesiam, et cum pretiosissimis Sanctorum Reliquiis, eamque sufficientibus reditibus velut sponsam dotasse pulcherrimam… Cujus montis situs dignoscitur ex his quæ ibi obviant verbis [Cap. VI.] : Ultra terminum diœcesis (Coloniensis) appropiaverunt Molensium fines. In ipsis ergo finibus mons erat incultus… Et inferius [Cap. VIII.] late exponitur illum eumdem montem esse, in quo Gladbacense S. Viti monasterium ædificatum est. Ut autem excusem eos, qui Gladbacum cum Montefalconis confuderunt, notabo hunc (ut paulo inferius videbitur) in comitatu Dolinensi aut Dolmensi situm esse: quod nomen a pago Molinensi non prorsus dissonat; et præterea de hoc pago innumeras propositas fuisse sententias: vide chronicon Gotwicense ad vocem Moilla et opus Cl. VV. Binterim et Mooren de veteri et præsenti diœcesi Coloniensi [T. I, p. 230 et seqq.] , ubi ille pagus perbene illustratur. Ut jam redeam ad propositam quæstionem, imperatoris transitum et liberalitatem probat Marlotus [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXXV, p. 262.] ; quæ sententia fulciri potest ex jure, quod in hoc cœnobium deinceps adepti sunt Caroli Magni successores.

[37] [Certe penes ejus successores fuit, a quibus datus est Virdunensibus episcopus;] Jus scilicet, quo in abbatias regales gaudebant reges imperatoresve, sæpe repetendum esse ex eo, quod illorum munificentiæ abbatiæ fundatio aut reædificatio debebatur docet cum aliis Thomassinus [De la discipline ecclésiastique, edit. 1725, part. II, lib. II, cap. XXVIII, n. 1.] . Porro in divisione regni, inter Carolum Calvum et Ludovicum Germanicum anno 870 facta, obtinuit Carolus inter varia monasteria Montemfalconis. Circa annum vero 890 videre est hoc cœnobium penes Arnulfum, regem Germaniæ, filium nothum Carlomanni, Bavariæ regis, nepotem Ludovici Balbi, et pronepotem Caroli Calvi. At circa memoratum annum 890 abbatia seu collegiata ecclesia Montisfalconis e regali facta est episcopalis; ut liquet non tantum ex testimonio Flodoardi [Hist. Remens., lib. IV, cap. XLI.] , sed imprimis ex ipsius Dadonis Virdunensis episcopi, qui eam accepit, scriptione. Hic scilicet, ut ipse præfatur, anno ab Incarnatione D. N. J. C. DCCCXCIII, regnante vero domino Arnulfo rege anno V, confecit epitomam gestorum Attonis et Berhardi, qui eum in Virdunensi sede præcesserant, quod prius edidit Wassenburgius in Antiquitatibus Galliæ Belgicæ [Fol. rect. 174.] et dein Calmetus inter probationes Historiæ Lotharingiæ [T. III, col. LXXVII.] , Hæc porro illic occurrunt verba, ad ipsum Dadonis tempora referenda: Arnulphus quoque gloriosissimus rex dedit in proprium per authoritatis suæ præceptum supradictæ ecclesiæ (Virdunensi) abbatiam, quæ vocatur Montisfalconis, quæ est in honore S. Germani constructa, et in comitatu Dolinensi (Dolmensi legit Calmetus) est sita, cum omnibus et sibi pertinentibus, etc.

[38] [qui in eum jurisdictionem temporalem, et spiritualem habuerunt.] Marlotus [Hist. Remens. t. I, lib. II, cap. XXV, p. 263.] commentatur hanc donationem, culpatque Wassenburgium, quod exinde contendit (ubi locorum id faciat equidem non reperio) prædicti Montisfalconis ecclesiam Virdunensi fuisse subjectam; et secundum ipsum citatum diploma probat Argoniæ ulteriorem partem, in qua jacet Monsfalconis, partem imperatorum fuisse dominii, quamvis inficias ire nolit episcopis Virdunensibus prædictum monasterium in commendam fuisse collatum: et quidem Flodoardi testimonio stabiliri posse videtur jam tempore Dadonis usum commendæ apud Montemfalconis obtinuisse; hæc sane prodit Flodoardus [Ibid. lib. IV, cap. XLI.] : Præfatus præsul Dado, postquam hanc S. Balderici obtinuit abbatiam, res quasdam trans Rhenum sitas ab Adelardo abbate ad idem dudum monasterium datas pro villa Gerlani monte, super Mosellam conjacente, mutavit. Ad quam villam, dum sanciendi sibi causa, proficisci fratres hujus congregationis PRÆCEPISSET, … profecti sunt EXEQUI JUSSA. Præterea ex Vita B. Joannis Abbatis Gorziensis, ad XXVII Februarii in opere nostro edita [Cap. III, n. 23, p. 694.] , hoc alterum eruere est testimonium: narratur nempe B. Joannes a pluribus fuisse visitatus; inter quos … quidam vir natione Britto, Andreas nomine, liberalibus apprime studiis eruditus, sed et animi virtute præpollens, et quod his majus est, in divina admodum studiosus. Hic de patria insula, infestatione Normannorum, cunctis ejusdem incolis aut occisis aut fugatis, cum pluribus aliis doctis æque ac sapientibus viris pulsus, a reverendæ sanctitatis episcopo Dadone, cujus supra mentio facta est, in Montefalconis cum nonnullis, qui cum eo advenerant, Brittonibus exceptus et satis liberatiter est procuratus. At non suavis fuit Montisfalconis canonicis hæc Virdunensium episcoporum potestas: jam anno scilicet 941, ut asserit Flodoardus in Chronico, canonici Montisfalconis oppressione Virdunensis episcopi prægravati, deserentes cœnobium suum, corpus Sancti Balderici patroni sui deferunt Remis. Hugo Flaviniacensis, qui hanc Flodoardi scriptionem ab anno 919 ad annum 966 contraxit, in suo Chronico Virdunensi idem factum admittit, innuens tamen oppressionem potius prætensam quam veram fuisse. Sed recentior est Hugo, quam ut ei standum sit.

[39] [Inde turbæ, quæ dein sedatæ; quod tamen non liquet ex epistolis, male alicui Montisfalconis abbati attributis.] Quamdiu extorres e suo monasterio degerint canonici Montisfalconis, non in promptu edissere est. Res sane jam composita erat, cum Adalbero, Virdunensis episcopus, ab sua sanctitate laudatus, hoc cœnobio non anno 980, ut male statuit Marlotus [Hist. Remens., t. I, lib. II, cap. XXV, p. 263.] , sed inter annum 984 et 988 potiretur, ut ex Gallia Christiana [T. XIII, col. 1182 et seq.] constat, idque paulo ante mortem resignaret Rodulfo, fratris seu sororis filio, qui usque ad tempora S. Richardi, abbatis S. Vitoni, vixit, quemadmodum adstruitur a Wassenburgio [Antiq. de la Gaule Belgique, fol. vers. 206.] . Citius etiam hanc litem absolutam fuisse statuendum esset ex quorumdam sententia, qui volunt, ut habet Gallia Christiana [T. XIII, col. 1181.] , a quodam abbate Montisfalconis ad Wicfridum, Virdunensem cathedram ab anno 959 usque ad annum 983 adeptum, scriptas fuisse duas epistolas, in Spicilegio Dacheria no [T. I, p. 398 poster. edit.] editas. Verum Martennius in Amplissima Collectione [T. I, col. 230.] easdem cum alia inscriptione edidit, et in adjecta nota satis ostendit eas scriptas fuisse a Remigio Autisiodorensi monacho ad Dadonem, quem supra memoravimus. Martennii argumentis addi potest, Hungaros, qui in priori epistola diœcesim Virdunensem dicuntur vastare, post annum 935 in hunc terræ tractum non incurrisse; quo anno posterior est episcopatus Wicfridi. Amicitia itaque, quæ in hac epistola inter Virdunensem episcopum et congregationem S. Germani vigere dicitur, ad canonicos S. Germani de Montefalconis non spectat.

[40] [Dudo primicerius Virdunensis et abbas Montisfalconis.] Ex quo tempore Adalbero Rodulpho nepoti Montisfalconis cœnobium resignavit, non videtur abbatis munus continuo ad episcopum Virdunensem rediisse. In catalogo enim primiceriorum Virdunensium Galliæ Christianæ inserto [Gall. Christ., t. XIII, col. 1258.] , apparet vir quidam nomine Dudo, de quo sequentia illic leguntur: Dudo simul erat primicerius et abbas Montisfalconis anno 1032 mense Septembris in charta fundationis prioratus Ameliæ. (Excusa est hæc charta in Gallia Christiana [Ibid. inter instrum., p. 557.] ; sed primicerius illic tantum audit). Subscripsit litteris Brunonis episcopi Tullensis pro monasterio S. Apri anno 1034. Quæ litteræ reperiuntur inter probationes Historiæ Lotharingiæ [T. II, col. CCLXVII.] ; at inde discimus tantum eum primicerium Virdunensem fuisse. Assertio tamen Galliæ Christianæ certa est, quandoquidem ex archivio Metensi erutum fuit diploma Conradi II imperatoris, quo roborat permutationem factam inter Heymonem episcopum Virdunensem, vita jam functum, et Dudonem primicerium Virdunensem simulque Falcomontanum abbatem; quod diploma, excusum in Collectione Historicorum Galliæ [D. Bouquet Recueil de Histor. de France, t. XI, p. 558.] , nuncupat Dudonem primicerium et abbatem de loco Sancti Germani. Ejus partem reperiet lector intextam annotatis, Flodoardi narrationi de miraculis S. Balderici subjungendis. Ex nullo autem fonte eruere licet, quo anno Dudo primum occuparit abbatialem Montisfalconis sedem; sequitur tantum ex Heymonis emortuali anno 1024, Dudonem hoc saltem anno utraque Virdunensis primicerii et Falcomontani abbatis dignitate fruitum esse. Verum non duravit is rerum status; sequenti enim tempore factum est denuo hujus ecclesiæ regimen penes Virdunenses episcopos, ut inferius ad annum 1168 videbimus.

[41] [Ab anno 1057, non abbas, sed præpositus Montifalconis præest; castrum dein œdificatum et destructum; jus Virdunensis episcopi.] Interea, triginta circiter annis post Dudonis tempora, abolitus erat abbatis titulus, et in præpositi nomen, quo Milo ante annum 935 jam usus fuisse traditur [Flodoardi Hist. Remens., lib, IV, cap. XLII.] , abierat. Quod docemur rescripto Godefridi Gibbosi, ducis Lotharingiæ et Godefridi Bullionensis avunculi, dato diebus sanctis Pentecostes anni 1057, de reformandis subadvocatis Ecclesiæ Virdunensis; quod plures abbates et præpositus etiam de abbatia Sancti Germani jam pridem efflagitabant, ut apud Wassenburgium legitur [Antiquit. de la Gaule Belgique, fol. vers. 261.] . Neque hæc interventio mira esse potest; quod Monsfalconis feudem seu beneficiarius fundus erat, quem is qui abbatis seu præpositi gerebat munus, sive is episcopus, sive primicerius Virdunensis aliusve foret, a Lotharingiæ duce tenebat. Cujus rei testis est Laurentius de Leodio, scriptor Historiæ episcoporum Virdunensium, Dacheriani Spicilegii tomo II posterioris editionis insertæ; ubi Monsfalconis intra episcopium, seu temporalem jurisdictionem episcopi Virdunensis situs dicitur, et simul mentio fit castri, quod ibidem dux Lotharingiæ tamquam dominus habebat: Idem dux (Godefridus Bullionensis), ait Laurentius [Spicileg., tom. II, p. 246 nov. edit.] , castrum Falconis montis, quod in episcopio (Virdunensi) firmaverat, ne in posterum noceret, abiens fecit everti. Quod vero reddidi, vocabulum episcopium, cujus varias significationes in Glossario Cangii videre est, per temporalem episcopi jurisdictionem, auctor mihi fuit La Martinière in Dictionario suo Geographico ad vocem Montfaucon. Et reapse hæc recta interpretatio videtur, quandoquidem inter pagos, vicos, aliave hujusmodi, in quæ solitam jurisdictionem temporalem per investituram Nicolaus Psalmæus, Virdunensis episcopus, ab imperatore Carolo V anno 1548 Bruxellis adeptus est, recensetur ex antiquo more Monsfalconis [D. Calmet Hist. de Lorraine, t. VII, col. 112.] . Quod vero spectat ad jurisdictionem spiritualem, video graves, sed recentiores, historicos Montemfalconis ante sæculi superioris tumultus episcopo Virdunensi subjicere, eumque a diœcesi Remensi decerpere. At cum nusquam aliquid mihi occurrat, quod in eamdem me inducat sententiam, arbitror hanc litem dirimi posse, si distinguatur jurisdictio in cœnobii incolas a jurisdictione in accolas vicinos seu Montisfalconis cives; et si illa tribuatur Virdunensi præsuli aliive ejus locum tenenti, hæc vero archiepiscopo Remensi adscribatur. Quidquid id est, archiepiscopi Remensis auctoritas non semper inutilis fuit ipsis Virdunensibus, qui Montefalconis potiebantur. Exstat scilicet in Amplissima Collectione Martennii [T. II, col. 761.] et in Collectione scriptorum Historiæ Galliæ [D. Bouquet, t. XV, p. 869.] epistola Alexandri III Papæ, data Beneventi anno 1168 vel 1169 ad Henricum Remensem archiepiscopum; qua eum exorat, ut Richardum de Crissa Virdunensem electum, Romanæ Ecclesiæ devotum, defendat a vexationibus Gideri de Sarnai possessiones ecclesiæ Montisfalconis invadere ac devastare præsumentis, et homines ejus diversis afficientis detrimentis, quoniam jam dicti filii sui damna propria reputare debet.

[42] [Archidiaconi Argonæ interdum sunt Montisfalconis præpositi; quinam ex his Virdunenses episcopi facti sint.] Haud scio an diu ante annum 1224 archidiaconatus Argonæ (illius nempe Argonæ partis, quæ archidiœcesi Remensi claudebatur), cum præpositura Montisfalconis unitus fuerit; neque similiter satis mihi patet, an hæc beneficiorum conjunctio ab ineunte sæculo XIII semper perstiterit: id tantum mihi certum est, Henricum de Malapete utroque hoc munere gavisum esse, cum scissio facta est in capitulo Virdunensi anno 1224, saniore capituli parte Radulfum de Torota eligente, (quæ electio post biennium confirmata est,) altera parte eligente ipsum Henricum de Malapete. Latius enucleatum vide hoc negotium in Gallia Christiana [T. XIII, col. 1210.] . Similiter Nicolaus Bousmard, qui curante Carolo III Lotharingiæ duce anno 1576 bullas suas, quibus Virdunensis episcopus declarabatur, non sine canonicorum quorumdam simultate adeptus est, archidiaconus Argonæ, major præpositus Montisfalconis et decanus ecclesiæ collegiatæ S. Magdalenæ ante suum episcopatum erat [Ibid., col. 1244.] . Inter Henricum et Nicolaum tertius innotescit præpositus Montisfalconis, qui pariter archidiaconatu fruitus est, et anno 1456 a majori capituli parte in episcopum electus fuit; quod officium anno sequenti ex nominatione summi Pontificis est adeptus; cujus laudes et nævos late declarat Gallia Christiana [Ibid., col. 1235 et seqq.] . Ast quoniam in his disquirendis scopus noster fuit, aliquatenus tantum supplere absentiam historiæ abbatiæ Montisfalconis; non est quod investigemus, quo tempore ædificatum fuerit castrum, quod Henricus IV, cum Campania penes Galliarum reges devenit, exscindendum jussit, et de quo Beaugier in Commentariis de Campania [Mémoir. histor. sur la Champagne, t. II, p. 14.] et d'Expilly in Dictionario Geographico agunt, similiave congeramus ad historiam politicam spectantia.

§ V. Amissio omnium fere S. Balderici Reliquiarum; cultus in diœcesi Coloniensi et in Montefalconis, cum exstaret capitulum et postquam destructum est.

[S. Balderici Reliquiæ, quarum pars tantum Remis et in Montefalconis servabatur,] In superiori § siluimus fere de S. Balderici Reliquiis earumque cultu: tum quoniam ea, quæ ante Flodoardi obitum, seu potius ante scriptam ab eo Historiam ecclesiasticam Remensem contigerunt, sedulo annotavit hic historiographus; tum quoniam ea, quæ ejus secuta sunt tempora, omnimodis tenebris involuta jacent, adeo ut ipsum corpus jam pridem in ignoto quiescat loco. Remis quidem, ut habet Marlotus [Hist. Remens., tom. I, p. 256.] , in gazophylacio S. Petri Superioris servabatur olim os sat longum S. Balderici (Marloti verba sunt), quod inter Gallicanos tumultus forte perierit: (nam nihil nobis de eo sciscitantibus responderunt Remenses;) et in Montefalconis aliquot quoque ossicula pia habebantur veneratione: ast reliquæ sacræ exuviæ diuturna sepeliebantur oblivione. Constat id scilicet ex epistola canonici Falcomontani; qui, ut mortem aut sacrilegam vitaret perfidiam, in Coloniensem diœcesim emigraverat. Reverendi autem DD. Binterim et Mooren in suo opere de veteri et præsenti Coloniensi diœcesi [Die alte und neue Erzdiözese Köln, t. I, p. 136 et seqq.] , ubi Librum valoris Coloniensis diœcesis commentantur, inseruerunt eam ad locum, nomine Weislich in decanatu Arcuensi, qui nunc Wesseling aut potius Wesling, olim vero Waslicia dictus est. Sonant autem in hæc verba circulares illæ litteræ: Capitulum insignis ecclesiæ collegiatæ Sanctorum Germani et Balderici Montisfalconis, Galliæ * Montfaucon, Remensis Diœcesis in Gallia, ab imperatore S. Carolo Magno sæculariter fundatum, jam a primis temporibus circa ann. 820, a quodam Adhælardo ecclesiæ suæ abbate seu præposito quoddam dominium acceperat, villam nempe Wasliciam, vulgo Wesseling, supra Rheni ripas, Coloniam Agrippinam inter et Bonnam oppidum sitam. Prædium istud canonici Montisfalconis per 600 et amplius annos rexerunt, et per unum e suis fructificare fecerunt, ad hoc deputatum, donec mediante sæculo XV, attentis ex majori distantia resultantibus impedimentis, illud canonicis SS. Cassii et Florentii civitatis Bonnensis vendiderunt mediante certo et conducto florenorum aureorum numero; quibus alia sibi viciniora prædia comparaverunt. Extant hujus venditionis, capitulo Bonnensi factæ, instrumenta in archivis ecclesiæ Montisfalconis, et actus, per quem nomine sui capituli deputati Cassiani promittunt, se perpetuum in ecclesia sua Bonnensi celebraturos anniversarium pro benefactoribus ecclesiæ Falcomontanæ, iis præcipue, qui eidem dictam Wasliciam dederunt.

[44] [videntur olim in diœcesi Coloniensi deperditæ fuisse, ut constat ex epistola hic recitata;] Prioribus existentiæ suæ sæculis canonici Montisfalconis, primum a Nortmannis fugati; dein ab Hungaris, qui has Galliæ partes invaserant et infecerant; demum a vicinis magnatibus oppressi, ut eorum se vexationibus subducerent, toties suam Wasliciam petebant, secum auferentes corpus patroni sui Sancti Balderici; cujus ad exuvias turmatim concurrentes et prostrati, Rhenenses incolæ multas a Deo sanitates impetrarunt, multaque sunt admirati miracula, quæ fuse narrat Flodoardus Remensis sæculi X scriptor. Unde S. Balderici cultus non modicum in his Rhenensibus regionibus invaluit. Sed heu! jam ab XI sæculo corpus sui patroni desiderat ecclesia Montisfalconis, cujus tantummodo quasdam possidet particulas; et non absque fundamento conjicere datur, præcipuam corporis partem apud Wasliciam, vel in vicinia, post supra memoratas translationes esse derelictum. Accedit quod a multis inde sæculis specialis cultus habeatur in eadem collegiata Montisfalconis ecclesia Sanctorum Gereonis et Soc. Martyrum, non alia sane causa introductus, quam ex occasione supra dictarum corporis S. Balderici in archidiœcesin Coloniensem translationum, quemadmodum ex vice versa ex antiqua capituli Montisfalconis possessione patronatum Sancti Germani sibi vindicat parochialis ecclesia Wesling.

[45] Quocirca ego Ludovicus Maria de Rosne, presbyter et ejusdem Falcomontensis ecclesiæ canonicus et historiographus, pro fide nunc et rege in hisce Germaniæ partibus exulatus, nomine dicti mei capituli quoscunque rogandos rogo et obtestor, quatenus me doceant si quid ad eorum notitiam de Sancto Balderico abbate pervenerit. Utrum v. g. apud eamdem Wasliciam vel in vicinia corpus ejus conservari noscatur et cultus ejus vigeat; et si res se ita habeat, certiora per scriptum testimonia largiri dignentur petenti, perpetuas tum a me, tum meis confratribus, gratias in terris, sed majorem in cœlis accepturi mercedem ab eo, qui est mirabilis Deus in Sanctis suis. — Coloniæ Agrippinæ 20 Novembris 1793, Derosne, can. Mont isfalc. — Præsens manuscriptum per manus authoris tempore sui exilii mihi infrascripto in abbatia Brauwilerensi traditum esse testor, Spenrath.

[46] [in quam aliquot faciendæ videntur censuræ:] Paucula de his litteris animadvertisse juverit. Affirmatur initio ab imperatore Carolo Magno Montisfalconis cœnobium sæculariter fundatum esse: quod aliis verbis sonat id temporis canonicos sæculares substitutos fuisse monachis primitus illic a S. Balderico institutis; verum huic asserto nobis refragari liceat, dum persuasum habeamus tempore hujus imperatoris, si quæ mutatio tunc facta sit, canonicos regulares, non sæculares, illuc introductos fuisse. Re quidem vera regula Aquisgranensis, permultum a Carolo Magno promota, æstimatur a pluribus, quos inter Zunggo [Prodromus Histor. Canonic. Regular., t. I, p. 100.] , numquam suos canonicos inter alios quam inter sæculares habuisse; verum inde non certo inferas ubique temporibus Caroli Magni hujusmodi canonicos monachis successisse; nam iisdem temporibus regula canonicorum S. Chrodegangi, certe religiosorum, invaluit: quare, cum Hincmarus Remensis in synodo Remensi an. 874 capitulum ediderit, quo plane supponit canonicos Montisfalconis vere religiosos fuisse (quod legere est apud Labbeum [Collect. Concil., t. VIII, col. 587 et seq.] , ubi inter alia mentio fit professionis libelli), multo magis nobis placet Zunggo sententia, qui censet [Prod. Hist. Canon. Reg., t. II, p. 93.] , sæculo tantum duodecimo canonicos sæculares illuc introductos fuisse, licet tamen ex dictis satis liqueat sæculo nono disciplinam regularem in hoc cœnobio graviter jam labasse. Quæ vero præterea de Montefalconis Zunggo [Loc. cit.] asserit, quot verba tot fere commenta sunt. Quæ qui legere voluerit, comparet cum his quæ § superiore diduximus, et durissima hæc nostra censura mitior forte videbitur. Verum ad S. Balderici cultum pedem referamus.

[47] [hinc in illa regione cultum obtinuit S. Baldericus.] Monet nos citatum laudatumque opus Binterim et Mooren, in libro III syntagmate 75 de Colonia Agrippinensis Magnitudine mentionem fieri de ruderibus ecclesiæ olim S. Balderico sacræ. Et quidem in indicato opere [Gelenius de Admiranda Coloniæ Magnitudine, p. 588.] legitur, videri conditum a S. Philippo Benitio, anno 1273 per Germaniam itinerante, monasterium Servitissarum, quod aliquandiu juxta Bonnam exstitit sub titulo S. Balderici, vulgo Sanct Baldrich, nunc unitum, ut addit Gelenius anno 1645 scribens, Collegio Ditkirchensi in cujus vinea adhuc videntur rudera S. Balderici. Titulus ecclesiæ tamen videtur exstitisse ab exilio S. Balderici (Falcomontensium sane canonicorum) in Wesseling. Collegium Ditkirchense idem est ac ecclesia collegiata S. Lubentii in Dietkirchen, sita in diœcesi Trevirensi ad fluvium Loganam. Frustra vero plura inquisivi de hoc Servitissarum monasterio, cujus ne mentio quidem fit in Annalibus Ordinis Servorum B. M. Virginis, neque in operibus, quæ de diœcesibus Trevirensi et Coloniensi habemus, si allata loca excipias.

[48] [Quæ reliqua monumenta ad cultum,] Quod vero ad cultum, Reliquias aliaque hujusmodi Falcomontensia attinet, nihil satius mihi occurrit, quam latino idiomate exhibere binas ad nos datas litteras. Rev. adm. Dominus Houzelot, decanus et parochus Falcomontanus, sic scilicet ad nostra postulata rescripsit: I. Codex MS., cujus meminit Calmetus, anno 1793 flammis traditus est, non secus ac reliqua monumenta, quæ in archivio Montisfalconis servabantur. II. Pristinæ canonicorum ædes prorsus destructæ sunt; superest unum templum, quod servatum est, ut vices suppleret pristini S. Laurentii parochialis templi, in quo S. Balderici sepulcrum exstabat, et quod omnino nunc dirutum est. III. S. Baldericus patronus non est Montisfalconis, sed S. Laurentius; æstimatur ille tantum ut fundator; verum patronus est in Spanulsi villa (Epinonville) et Septargues, exiguis parœciis, quæ dimidia leuca a Montefalconis disjacent. Nulla exstat pia peregrinatio in S. Balderici honorem. IV. Nostra ecclesia nullis S. Balderici Reliquiis gaudet; inveni solummodo in sacristia cranium et duo ossa anterioris brachii (cubitos itaque aut radios), authentiæ monumentis destituta. Ea collocanda curavi in altari, non ita pridem in honorem B. V. M. a Septem Doloribus erecto. Æstimat vulgus ea ex corpore S. Balderici olim desumpta fuisse. (Videat lector quæ num. 44 ex litteris D. Derosne recitavi, judicetque num umquam cranium et duo majora ossa particulæ vocari quiverint.) V. In Montefalconis neque imago, neque statua, neque aliud momenti cujuspiam monumentum, ad S. Baldericum spectans, exstat; si excipias putcum, qui vulgo dicitur le puits de S. Baudry, licet hodie hic Sanctus vernacule non Baudry, sed Balderic audit; similiter alius puteus prope pristinam ecclesiam collegiatam puteus Sancti Germani dicitur. VI. In hoc tractu non alia noscuntur miracula, quam quæ a Flodoardo referuntur. VII. Missa et Officium hujus Sancti propria sunt; iisque etiamnum utimur, licet Monsfalconis diœcesi Virdunensi nunc capitur, in qua Officium de Communi abbatis usurpatur. Hæc laudatus Dominus Houzelot in litteris XXIII Aprilis anni 1842 datis.

[49] [cœnobium,] Mediante eodem Rev. adm. Domino, aliam multoque longiorem assecuti sumus notitiam de pristino S. Balderici cultu, et Falcomontanæ ecclesiæ statu. Quoniam hujus notitiæ auctor testis gravis atque ocularis est, et, quantum ex ejus scriptione colligere queo, prudentia non minus quam genuina pietate floret, rem lectori gratam a me factum iri autumo, cum jam ipsas has litteras, tamquam historicum monumentum, integras fere exhibebo. Is est R. D. Radiere, hodie canonicus honorarius Virdunensis, et parochus atque decanus Claromontanus in Argona. Paucis itaque præfatus se ab anno 1778 canonicum capitularem Falcomontanum fuisse, nunc vero solum pristinis suis sociis superstitem esse, sic pergit: Capitulum Falcomontanum decem abhinc sæculis (regulari sub disciplina, intellige) conditum, constabat præposito, decano, præcentore et viginti octo canonicis; quorum unus in ecclesia metropolitana Remensi canonicus simul erat et archidiaconus. (Ex quo tempore id obtinuerit, neque apud Marlotum in Historia Remensi, neque ex Gallia Christiana assequi potui.) Qui his dignitatibus ornandi essent, canonicorum calculis eligebantur. Canonicatus autem et plurimæ parochiæ erant penes liberam nominationem canonici, cujus erant beneficia conferendi vices: omnes enim canonici pro antiquitatis ordine in tabella AD CONFERENDA BENEFICIA inscribebantur; et per eos ita in orbem ibat hæc facultas, ut quodcumque beneficium, sive canonicatus, sive parochia, intra duas unicuique attributas hebdomades vacaret, pro sola sua voluntate conferret: quod insigne et rarum erat privilegium.

[50] [Reliquias,] Perpulchra ecclesia collegiata Falcomontana, imperantibus sacrilegis qui tum rerum potiebantur, occlusa est die XX Novembris anni 1790; et abbatia S. Petri Remensis, quæ a S. Balderico suam similiter repetebat originem, paria fata eodem fere tempore perpessa est. Prædictæ ecclesiæ collegiatæ imago nulla exstat; item frustra inquirerentur icones quatuor lipsanothecarum, quas argenteæ laminæ aliæque ex cupro deaurato ambiebant, et in quibus multo honore servabantur sacræ Reliquiæ ex corpore S. Germani, Autisiodorensis episcopi, et hujus collegiati templi patroni, item ex corpore S. Balderici fundatoris, item ex exuviis S. Alpini, Catalaunensis episcopi, et S. Gereonis Martyris. Omnia hæc pia pignora anno 1793 projecta fuere in imum vetus armarium sacrarii; unde anno 1803 ea collegit R. D. Parochus, ut ea mixtim in capsa lignea clauderet, cum nesciret ad quem Sanctum unumquodque os pertineret. Præter lipsanothecam S. Balderici, honorabatur ibidem ejusdem Sancti statua, alta metro circiter et dimidio, ex lapide sculpta, et picta variegato colore. Reliquarum autem iconum sortem tulit, malleorum vim perpessa. Cum capitulum nondum destructum foret, mos invaluerat circumferendæ tribus Rogationum diebus S. Balderici reliquiariæ thecæ. Multa hæc erat solemnitas: sacras exuvias bini portabant canonici, quos stipabant non modo reliqui canonici, et chorus inferior ecclesiæ collegiatæ; sed clerus quoque universus tum parœciæ Falcomontanæ, tum subjacentium vicorum, in quibus statio facienda erat, frequens comitabatur. Multus in his vicis tum ardor: incolæ omnes cujusque ætatis et sexus avebant ter subire reliquiariam capsam; cui suos libros, rosaria, aliaque hujusmodi, quin immo lintea ad ægrotos deferenda applicabant. Falcomontani cives simili modo suam in S. Baldericum fiduciam prodebant, cum sacer supplicantium ordo in ecclesiam collegiatam foret redux. In Vita S. Vitalis, huic tomo inserta, similem pietatis usum observare licet.

[51] [sepulcrum,] Historia monumenta, ita pergit R. D. Radiere, nondum signare potuerunt, quæ exeunte superiore sæculo illic contigerunt et quorum ego ocularis testis sum. S. Baldericus, ut ex lectionibus, in ejus Officio recitandis, atque ex Flodoardo cruere est, ecclesiam parœcialem, S. Laurentio sacram, sibi in sepulturæ locum delegerat. (Vide Annotatum e ad subjectam Flodoardi narrationem.) Huc delatum est ejus corpus Remis, et in assignato sepulcro conditum, donec canonici, necessitate multiplici compulsi, cum pio hoc onere quoquoversus vagati sint, aliquam tantum partem domum relaturi. Ejus sepulcrum usque servatum fuerat in parœciali S. Laurentii templo; verum anno 1778 vetusta hæc ecclesia destructa est, ut ei nova, eodem fere in loco ædificanda, substitueretur. Sed quoniam ex eo tempore S. Balderici sepulcrum non amplius substernebatur altari, eidem Sancto dicato, curavit capitulum, cujus ipse pars eram, ut hoc sacrum conditorium terra extolleretur; illudque anno 1780 solemnitate multa inter psalmorum cantus transtulit ad novam ecclesiam. Aderam ego ipse; et perbene mihi conscius sum a me visum hoc sepulcrum, e magno lapide in alveum cavato constans, et capiens reliquias sandaliorum et hujusmodi alia. Instrumentum publicum, quo testata manerent quæcumque tum erant gesta, misere interiit cum reliquis chartis, quæ turbarum tempore in archivio remanserant. Anno 1795 nova ecclesia parœcialis eversa est, et ecclesia collegiata per fas et nefas in parœcialem commutata. Remansit S. Balderici sepulcrum eo ipso in loco, quo translatum fuerat et reconditum anno 1780. Habes nunc illic forum publicum.

[52] [imagines]