Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Oktober VII

Einleitung Oktober VII

Oct. VII

Vandermoere, Josephus
Vanhecke, Josephus

Acta Sanctorum Octobris ex Latinis et Græcis, aliarumque gentium monumentis, servata primigenia veterum scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque et Observationibus Illustrata a Josepho Vandermoere et Josepho Vanhecke, Societatis Jesu Presbyteris Theologis, nonnullis aliis ex eadem societate operam conferentibus. Tomus VII Octobris Quo dies decimus quintus et decimus sextus continentur. Pars Prior.

Brussels
Alphonsus Greuse 1845

[6], XXXVI, [10], 1189, [45] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
EX LATINIS ET GRÆCIS, ALIARUMQUE GENTIUM MONUMENTIS, SERVATA PRIMIGENIA VETERUM SCRIPTORUM PHRASI,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque et Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOSEPHO VANDERMOERE
ET
JOSEPHO VANHECKE,
SOCIETATIS JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS,
NONNULLIS ALIIS EX EADEM SOCIETATE OPERAM CONFERENTIBUS.
TOMUS VII OCTOBRIS
Quo dies decimus quintus et decimus sextus continentur.
PARS PRIOR.

BRUXELLIS,
TYPIS ALPHONSI GREUSE, MDCCCXLV.

SANCTISSIMO PATRI ET DOMINO NOSTRO GREGORIO XVI, PONTIFICI OPTIMO MAXIMO.

Ea sors, Beatissime Pater, feliciter obtigit iis, qui olim Sanctorum Actis ex P. Joannis Bollandi consilio edendis operam navarunt, ut sub Romanorum Pontificum auspiciis voluminum suorum seriem inchoare et claudere concessum fuerit: atque adeo Urbani Octavi, Alexandri Septimi, Clementis Noni, Clementis Decimi, Innocentii Undecimi ac tandem Pii Sexti nomine illustratæ plures Bollandianæ lucubrationes prodierint. Interruptum per tot casus opus cum jam, licet tanto labori impares, prosequimur, simile omen et patrocinium sortiri gestimus. Etenim occurrere neminem in republica Christiana planum est, cui pluribus nominibus quam Sanctitati tuæ resumpta Beatorum præconia et Acta dicari deceat. Constans etiam ac multiplici beneficio probata in Societatem nostram benevolentia desiderium in nobis excitavit, Beatissime Pater, ut illustre et amicum nomen Tuum operi nostro lucem quamdam et favorem affunderet. Cum autem eximia Sanctitatis tuæ modestia obstet, quominus in Tuas publicas ac privatas laudes, inque præclara merita, toti aliunde orbi cognita, excurramus; satis sit dicere, nos mirum in modum allici singulari illa et vere paterna benignitate, qua complecti soles humiliores etiam conatus eorum, qui vel sacræ eruditioni elucidandæ vel sanctæ Fidei adversus impugnatores vindicandæ allaborant. Movet et aliud, quod confiteri liceat: ingemiscit identidem Sanctitas tua, cum errantium multorum filiorum proterviam spectat, sævisque aut nuper aut etiamnum tempestatibus exagitatam Petri naviculam: atqui non insuave, ut speramus, afflicto sæpe animo exhibebunt spectaculum Sanctorum certamina et triumphi, cum adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus colluctarentur (Ephes. VI. 12). Humiliter igitur ad Sanctitatis tuæ pedes provoluti nostrum, sin minus ingenii aut industriæ, at saltem ardui et diuturni laboris opus deponimus, precamurque, ut illud et Patriæ et Societatis Jesu provinciæ Belgicæ et Bollandiani cœtus nomine oblatum in singularis venerationis, obsequii et amoris tenue pignus recipiat. Faxit interim Deus, ut Beatitudo tua Sanctæ Matris Ecclesiæ incolumitati et gloriæ diu conservetur.

Sanctitatis tuæ

���minimi famuli

Josephus Vandermoere
Josephus Vanhecke
���Societatis Jesu.

HAGIOGRAPHI LECTORI S.

Gratam nobis accidere exspectationem videndæ continuationis operis, quod tanto plausu olim ab eruditis exceptum fuit, lubentes fatemur. Ast dum mirantur quidam, imo et conqueruntur, justo diutius in scriniorum tenebris pressas fuisse lucubrationes nostras, et solidum octennium inter hujus voluminis et opellæ, quam die XXV Martii 1837 De Prosecutione Operis Bollandiani emisimus, fluxisse, ii profecto numquam secum reputaverunt, quantæ hujus operis prosecutionem circumstarent difficultates, sive homines quis spectet, qui primi novo labori admovendi erant, sive instrumenta, quæ magna ex parte deerant, diuturnoque tempore erant conquirenda.

Im primis ad opus inchoandum advocandi fuere homines, qui licet litterarum studiis plus minus exculti, alieni tamen erant ab eo disciplinarum genere, quibus Hagiographia continetur. Nemo vero nescit, quam arduum sit hominem a consuetis totius vitæ studiis ad nova traducere, et transferre quodammodo in ignotam regionem, ubi omnia prius ante exploranda sunt, quam putet tuto pedem figere posse. Etenim plane perspiciebant Neo-Bollandiani jam sibi non sufficere illa historiæ, archeologiæve elementa, quæ nemo ignorare potest, nisi in reliquis disciplinis omnino cæcutire velit; sed illas scientias ita sibi perdiscendas esse, ut etiam, si quando occurreret, ipsos magistros emendare possent. Nullam igitur quæstionem attingere ipsis licebat, quam non plene perspectam habuissent, num impendendum fuit in accuratum studium earum scientiarum, quarum ope occurrentes difficultates submoverentur.

Cum dein paratos se utcumque judicabant, ut scriptionis laborem susciperent, in ipso statim exordio tot tantisque quæstionum ambagibus se circumcinctos videbant, ut clare intelligerent, si vellent tute, non nisi lente procedere se posse. Quod ut magis benevolo lectori innotescat, consideret aliquantisper secum Martyrologiorum exempli causa varietatem multiplicem et vacillantem non raro auctoritatem: peregrinum plerisque est id studiorum genus, utpote quod extra Hagiographiæ limites vix excurrat. Sed tamen iis, qui ad Sanctorum Acta castigatissime edenda atque examinanda cum fructu animum intendunt, Martyrologia, quocumque nomine sive Menæorum, sive Kalendariorum etc. veniant, sunt primaria instrumenta, quibus uti oportet. Hinc sponte sua fluit, hagiographo pernecessarium esse, quantum fieri potest, accuratissime noscere, quæ hujusmodi scriptionum sit auctoritas, quid tractu temporis exemplari primigenio perierit, quid interpolatum fuerit, quid valeant ejus dicta, dum de longinquis agit nationibus; num fortassis patriæ amore deceptus, regioni suæ non adscribat Sanctos, quos tulerat altera tellus. Quid quod non raro opposita inter se dicant martyrologi, quorum proin opiniones æqua trutina sunt pensandæ?

Quæ hic de Martyrologiorum studio diximus, eadem repetenda esse de re antiquaria, de chronologia atque de geographia, ejusque per varia sæcula vicissitudinibus, æquus lector facile perspiciet. Atque hæc ipsa eruditio plerumque parum prodesset, nisi accederet cognitio earum linguarum, quibus usi sunt scriptores palmares: nam plena aleæ scriptio est, quæ interpreti confidit. Cum porro Sanctorum res gestæ ad quæstionem revocantur, vix de iis prudens judicium ferri potest, nisi cum coævorum testimoniis conferatur: unde quoque oritur necessitas, ut hagiographus illam artem saltem aliquatenus calleat, quæ bibliographia hodie appellatur. Oportet enim in disquisitionibus ambiguis, ut sciat quid auctores saltem primarii de re, in controversiam adducta, censuerint, et quatenus ad eorum opinationes sit accedendum. Cujus quidem artis elementa nemo novisse sibi existimet, nisi libros bene multos diurna nocturnaque manu diu evolverit. Quisquis hæc attentius secum reputaverit, non mirabitur tantæ molis fuisse primum hunc tomum, quo Acta Sanctorum continuantur, in lucem proferre. Qui post Joannem Bollandum hagiographico operi admoti fuerunt, licet duces haberent expertissimos, quos tuto sequerentur, plerumque quadriennium quinquenniumve ponebant, in paranda sibi litteraria supellectile, antequam manum tabulæ apponerent: id manifestum fiet cuicumque attentius decessorum nostrorum elogia inspicienti. Quid igitur miri, si nos sine duce, sine comite vadum tentantes, incerti aliquamdiu tardique progressi sumus?

Alterum obicem operi promovendo injecit curta librorum penus, quæ licet satis ampla quibusdam videri possit, ejus tamen tenuitatis initio fuit, ut non raro inceptum opus interrumpi oportuerit, donec necessarii advecti fuissent libri, e longinquis regionibus arcessendi aut e fortuitis incertisque subhastationibus coemendi. Imo, deficientibus hujusmodi libris, qui accuratius ac copiosius quæstionem aliquam pertractabant, variæ ad rem elucidandam notitiæ expiscandæ quodammodo erant ex aliorum multiplici lucubratione, quod profecto sine multorum dierum labore subinde præstari non potuit. Cum dein vix ullum sit historicum documentum, præsertim si ad media sæcula pertinet, quod ad explicandas res gestas alicujus Sancti derivari non solum non possit, sed et debeat, perspicuum fit librorum inopia scribendi industriam quam maxime retardari. Quin et id non raro accidit, tunc primum innotescere libri cujuspiam necessitatem, quum jam inceperit quis in Vitam Sancti commentarium conscribere: suboriuntur enim facta aliqua, quorum causæ altius repetendæ sunt, et effectuum promanatio in seram posteritatem monstranda: quæ omnia, dum libri quæruntur, emuntur, advehuntur, moram quam maxime diuturnam festinantibus objiciunt.

Nunc vero, quod læti gratique recolimus, crescit paulatim res nostra libraria, unde minus arduus quotidie evadit scribendi labor. Jam non spernendam pecuniam impendimus in libros coemendos, illos præcipue, quibus carere non poteramus ad hunc tomum concinnandum. Quoniam vero subsidium ab Augustissimo Rege nostro collatum honestæ sustentationi, epistolarum frequentium portorio, atque itineri uni alterive litterario sufficiebat, licuit nobis dona amicorum fautorumque fere ex integro expendere in augenda bibliotheca. Ad hæc adjumenta accessit regiorum administrorum benignitas, qui voluerunt, ut quoties liber aliquis, siquidem ad historiam spectaret aut cum eadem affinitatem haberet, publicis sumptibus excuderetur, exemplaria singula bibliothecæ nostræ donarentur. Nuper etiam Bruxellensis regia Academia Scientiarum ac Litterarum, post mutuam voluminum nostrorum promissionem, nos participes esse voluit Commentariorum suorum, simulque promisit communicandas imposterum nobiscum fore quascumque lucubrationes Academicorum, in rem nostram utiles. Voluit quoque Brugensis Societas, Æmulationis nomen sortita et ad explorandas Flandrici soli antiquitates instituta, ut quæ documenta historicum momentum habent, bibliothecæ hagiographicæ accrescerent.

Nec minus benefici in nos fuere variorum monasteriorum religiosi, qui lubentes nobis thesauros litterarios, ruinæ olim ereptos, patere voluerunt. Ast ingratissimi animi notam nobis inureremus, si inter præcipuos operis benefactores non recenseremus Canonicos regulares Præmonstratenses Tongerloæ, qui non solum nobis gratuito concesserunt manuscripta, quæ adhuc e Musæo Bollandiano supererant, sed etiam præter codices aliquot optimæ notæ multosque libros nobis mutuo datos, donarunt magis quam vendiderunt, laminas æreas, quæ sculpendis Sanctorum gestis in prioribus voluminibus inservierant. Pari beneficii vinculo obligatos nos habent ejusdem Ordinis Canonici Averbodienses, qui summa humanitate symbolam suam, eamdemque liberalem, in opus nostrum contulere. Eodem modo munificos se præstiterunt Eminentissimus Cardinalis Archiepiscopus Mechliniensis et Illustrissimi ac Reverendissimi Episcopi Belgii, qui jusserunt, ut nobis ad tempus liberaliter darentur illa volumina, quæ ad opus prosequendum utilia viderentur: cui quidem voluntati quam promptissime obtemperarunt seminariorum præsides. Quin et privati homines plurimi hanc beneficentiam æmulati sunt. Longum esset retexere nomina civium nostrorum, quorum largitionibus aucta fuit hagiographorum bibliotheca. Quosdam tamen, ne beneficiorum memoriam abolevisse videamur, præterire non possumus: D. Franc. Vergauwen, senatorii Ordinis virum, qui vix annum præterlabi passus fuit, quin insigni aliquo dono nos cumularet: D. Gulielm. De Viron, Brabantiæ olim Gubernatorem, qui exquisitissimæ copiæ librorum liturgicorum usum facilem nobis concessit: R. D. Pet. Xav. De Ram, Catholicæ Universitatis Rectorem, qui primus curavit, ut Bollandiani Operis continuatio Societati nostræ crederetur: plurimarum bibliothecarum et archivorum præfectos, R. D. Joan. Bapt. Malou, S. Theologiæ in Universitate Catholica professorem, D. D. Frid. De Reiffenberg, J. Marchal, Franc. Goethals, Æm. Gachard, C. P. Serrure et Jul. De St.-Genois.

Extra fines quoque Belgii propagata fuit voluntas juvandi hagiographos. Ante omnes hic nominandi veniunt Reges Francorum et Sardiniæ, quorum uterque voluit, ut non pauci libri, ære publico editi, quatenus historiam illustrarent, regali prorsus munificentia bibliothecæ Bollandianæ addicerentur. Sic e Gallia inter alia ditati fuimus collectione mapparum geographicarum, quæ vulgo Atlas Cassinianus vocatur; e Sardinia vero, Comitibus Solar de la Marguerite, et Crotti de Costiglioli curantibus, accepimus corpus historicorum regni, quod Monumenta Historiæ patriæ appellatur: ad hæc adjecta erant alia opera summæ nobis utilitatis et maximi pretii. Ad opus nostrum opportuna documenta contulere quoque plures Episcopi exteri, imprimisque Atrebatensis, nunc S. R. E. Cardinalis, Ruthenensis, nunc Cameracensium Archiepiscopus, Tolosanus quoque Antistes, qui, litteris ad clerum datis, hortati sunt singulos, ut, si quid haberent, quod Acta Sanctorum illustrare posset, id cum Bollandistis communicarent. Archiepiscopi Parisiensis opera factum imprimis est, ut favorem regium in Galliis consequeremur. In Germania plures quoque Prælati, inter quos præcipue nominare licet Principem Episcopum Tridentinum et Episcopum suffraganeum Trevirensem, varia submisere, quæ supellectilem nostram hagiographicam augent ditantque. Neque silere nobis licet Ill. Joannem Mutium Antistitem Tifernatem, nec Cassinenses et Sublacenses monachos in Italia, qui summa humanitatis significatione se paratos exhibuerunt, ut apographa nobis traderent eorum, quæ in Manuscriptis suis antiquissimis et pretiosissimis opportuna reperirentur: quin et Abbas Mechitaristarum Armenus Venetiis non solum codices exscribi patiebatur, sed et unum alterumve e Nostris informare ad Armenam litteraturam volebat. In Hispania, præter Patres nostros istic degentes, Illustriss. Episcopus Gaditanus obtulit nobis opus eruditissimum, sex et quadraginta tomis constans, quod España Sagrada inscribitur. Horum aliorumque beneficiorum non solum sumus memores, sed, quoties in Commentariis nostris se obtulit occasio, fuimus præcones.

Litteraria hæc subsidia effecere certe, ut toto forsitan biennio citius in publicum prodire potuerit Operis nostri editio. Nihilominus cursum nostrum retardavit etiam penuria eorum documentorum, quæ initiis laboris nostri deerant. Licet enim ingentem hagiographicorum manuscriptorum copiam bibliotheca Regia Burgundica reconditam habeat, desunt tamen plurimum, quæ maximi nostra intererat reperire, nempe illa apographa quæ ad diem XV et XVI Octobris pertinent, et, si quæ servata fuere, admodum manca sunt et mutila. Quod quidem facile est explicatu. Etenim qui anno præterlapsi sæculi XCVI hagiographicis scriptionibus operam suam impendebant, destructo Tongerloensi, quod incolebant, monasterio, fuga dispersi, secum asportaverant manuscriptos codices, quibus parando septimo volumini Octobris utebantur, certi, ut ipsi quidem opinabantur, brevi se jure postliminii in antiquam domum reducendos: nemo enim in hujusmodi turbinibus est, qui non propediem exspectet restitutionem in integrum. Sed aliud placuit Divinæ Providentiæ: profugi Bollandistæ in unum amplius non convenere, quosque secum abstulerant codices, si pauculos excipias, perditi sunt. Damnum itaque resarcire oportuit non sine diuturna quandoque et fastidiosa inquisitione, quam dein longæ ambages subsequebantur. Facilior deinceps erit, uti speramus, labor noster, quum pleraque a decessoribus collecta coram erunt: unde ex hoc quoque capite sequentes tomi expeditiores in lucem prodire poterunt.

Binis hisce causis, quæ operis promotionem procrastinabant, accedebat tertia; deerant videlicet illi catalogi et indices, sine quibus longe intricatior fuisset scribendi difficultas. In hisce autem conficiendis, ut verbis Papebrochii utamur [Vita P. Joan. Bollandi. t. I Martii, p. XVIII, n. 55.] , multum absumitur temporis, nec minor labor impenditur. Unde cum quadam die Antonius de Winghe, Abbas Letiensis, unum indicem accurate conspexisset, lepide hunc enimvero asininum esse laborem dixit [Ibid.] . Atqui plerique istiusmodi catalogi, alio forsitan asportati, perierant. Primæ itaque curæ eo conferendæ erant, ut indices renovarentur. Imprimis reficiendus fuit catalogus Sanctorum, prout qualibet occurrunt die a XV Octobris ad XXXI Decembris: evolvenda itaque fuere, quotquot reperire potuimus, Martyrologia, Breviaria, Kalendaria et similes libri sive manu exarati sive typis excusi, qui Sanctorum nomina secundum mensium et dierum seriem edicunt: ut porro sua staret auctoritas hujusmodi ephemeridibus Sanctorum universalibus, singulis nominibus singuli tituli apponendi erant, quibus cultus probaretur: dispiciendum deinde erat, num hi Sancti, quorum nomina occurrebant, sua apte sede repositi essent, num fortassis de iisdem jam in præcedentibus tomis actum fuisset: tandem religiose examinandum erat quosnam Sanctos, in posteriores anni dies rejectos, retractare oporteret. Tali indice facile et nobis et successoribus nostris, si quos nos habere Deus voluerit, fit non solum definire quinam Sancti diebus singulis occurrunt, sed prævidere etiam quæ necessaria erunt documenta, ut opportuno tempore allata moram et tædium scribenti non facessant.

Alter dein index operosi contextus conficiendus erat: fastidiosum nempe fuisset, quoties de Sancto aliquo ageretur, per peculiares quinquaginta duorum voluminum indices tum historicos tum topographicos discurrere, ad videndum num forte de eodem Sancto quidpiam tractatum jam fuisset: ad tantum vero laborem, non raro etiam inutilem, levandum, non aliud præsto erat remedium, quam ut omnes singulares indices quinquaginta duorum tomorum in unum generalem conflarentur; hac scilicet ratione uno fere obtutu complecteremur quidquid in præcedentibus voluminibus continetur, parceretur tempori, labori, tædio. Ut vero operis utilitatem summam agnovimus, non dubitavimus ingratæ sedulitatis fastidium subire. Itaque singulos indices, e binis exemplaribus extractos, in tænias exsecuimus ac omnia quæ ad unam personam vel locum pertinebant sub una rubrica secundum litterarum seriem posuimus. Opus multæ longanimitatis, quod maximo compendio scribentem juvat, indicitque uno ictu oculi quid prædecessores de persona, loco, vel quæstione aliqua censuerint, quid etiam accuratius, data opportuniore occasione, retractandum spoponderint. Complectitur index iste decem tomos formæ majoris: atque id etiam emolumenti habet, ut viam sternat indici generali, qui universo operi coronidem, Deo dante, aliquando imponet.

Neque tamen hic indicum texendorum finis fuit. Etenim recensendi etiam erant sub Sanctorum nominibus codices manuscripti bibliothecæ Regiæ Bruxellensis, non ii solum qui sub Bollandianæ Collectionis nomine veniebant, sed alii etiam, quatenus hagiographiam attingebant, quibus abundat litterarius hic thesaurus. Juxta factam recensionem disponendus fuit catalogus, qui singulorum manuscriptorum, imo uniuscujusque Vitæ prima et postrema verba referret: ut hac ratione discernere possemus, quæ coram haberemus documenta ad Sanctorum Vitas illustrandas, quæ vero aliis in locis servata deessent, et suo tempore essent nobis transcribenda. Ut autem nobis innotesceret, ubinam laterent hagiographici apparatus, excolere nos oportuit variarum gentium viros eruditos, quin et instituere plura, tum intra tum extra Belgium, itinera litteraria, quibus arctius, intimius et securius scientificæ necessitudines conciliarentur. Hæc omnia ejusmodi sunt, ut unusquisque sibi persuadere possit diuturnum tempus impendendum fuisse quærendæ et ordinandæ litterariæ supellectili: quæ nunc, utcumque parata, faciliorem viam sternet ad scriptionis diligentiam promovendam. Hæc dicta sunto iis, qui fortassis putent nos justo diutius procrastinasse hujus voluminis editionem.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS SOCIETATIS JESU BELGICÆ.

Cum tres theologi Societatis nostræ legerint edique posse censuerint tomum septimum de Actis Sanctorum Octobris, collectis et illustratis a Josepho Vandermoere et Josepho Vanhecke, Societatis ejusdem presbyteris theologis; ego infrascriptus Præpositus Provinciæ Belgicæ, potestate mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Joanne Roothaan, concedo facultatem dictum tomum imprimendi. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque officii sigillo munitas, dedi Gandavi 20 Novembris 1845.

ANGELUS MATTHYS S. J.

APPROBATIO ORDINARII.

Imprimatur.

Mechliniæ, 27 Decembris 1845.
���������J. B. PAUWELS, Vic. Gen.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod olim protestati fuere decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc septimum tomum Octobris et nos protestamur.

Præstitum est quod lex requirit ne alienis typis hoc opus recudatur.

PROŒMIUM DE RATIONE UNIVERSA OPERIS.

J. V. H.

Etsi qui post Bollandum in edendis Actis Sanctorum industriam suam contulerunt, nullum præposuerint voluminibus suis proœmium, nunc tamen, quum post quinquaginta annorum lapsum [T. VI Octobris, atque adeo postremus Operis, prodiit typis Tongerloensibus anno 1794.] redintegratur Bollandianum opus, id faciendum arbitramur, tum ut fata Operis a Bollando patre ad nostra usque tempora recenseamus, tum ut eorum elogia texamus, qui postremi eidem insudarunt.

[2] [Herib. Rosweydus animo concipit] Originem immenso Operi, quod Acta Sanctorum inscribitur, dedit Heribertus Rosweydus, natus Ultrajecti die XI kalend. Februarii 1569. Jam inde a tyrocinio, ait Philippus Alegambe in Bibliotheca Scriptorum Societatis Jesu, quædam in eo semina apparuerunt, quæ indicarent, quantus olim futurus esset in eruenda antiquitate ecclesiastica, præsertim in Vitis Sanctorum ab oblivione vindicandis. Nam Duaci cum primis initæ Societatis annis Philosophiæ navaret operam, quibus diebus commilitones religiosa ambulatione se relaxabant, ipse ad vicina urbi monasteria evolabat, et inter obsoletos in bibliothecis MS. codices colligebat, quod magno Ecclesiæ bono post in omnes erat effusurus. Philosophiam postmodum et sacras litteras Duaci et Antverpiæ professus est, a quibus studiis, missione impetrata, animum ad scribendum appulit, et plerasque Belgii bibliothecas lustravit excussitque. Primus fructus disquisitionum exstitit libellus, typis Plantinianis anno 1607 editus, mole quidem sua parvus, sed qui multorum annorum laborem testatum faciebat, cuique titulum præfixerat: Fasti Sanctorum, quorum Vitæ in Belgicis bibliothecis manuscripta. Hoc opusculo, ceu prodromo, viam moliebatur Rosweydus ad grandius opus, quod animo conceperat, perficiendum: mentem scilicet adjecerat ad hagiologium conscribendum, omnibus suis numeris absolutum; ita ut duo priora volumina Vitam Christi, Virginis Mariæ et utriusque festivitates complecterentur: tertium de Sanctorum solemnitatibus publicis tractaret: sequerentur duodecim alia, quibus Vitæ Sanctorum secundum ordinem mensium et dierum primigenio stylo exponerentur: coronidem, si tempus suppeteret, scriptioni imponerent tres tomi, quorum primus varia Martyrologia exhiberet, alter annotationes in Vitas, tertius tandem indices locupletissimos haberet. Qua ratione totum opus octodecim voluminibus majoris formæ includendum erat.

[3] [edere genuinas] Non dissimulabat sibi vir sagacissimus, quantum onus in se susciperet: agebatur enim imprimis, de Vitis Sanctorum, quæ innumeræ circumferebantur, dijudicandis; quanta nempe singularum esset auctoritas, quantum illæ in decursu multorum sæculorum, librariorum oscitantia, aut etiam vana scientia a primigenio stylo deflexissent: ad severiorem historicæ veritatis criticen revocandæ erant plurimorum narrationes, fabulis anilibus conspersæ. Huc quoque accedebant annotationes, quibus obscura multa in historia, tam sacra quam profana, elucidabantur. Ut mirum non sit fuisse homines doctissimos, qui judicabant Rosweydum rem impossibilem tentasse. Exstat adhuc in scriniis nostris epistola autographa Ven. Roberti Bellarmini Cardinalis, ad illum data VII Martii 1608, quam utpote ineditam huc inferemus: Admodum Reverende Pater, Legi attente,nec sine voluptate præfationem Fastorum, percurri cætera quæ libello continentur. Probarem consilium tuum per omnia, nisi duo me terrerent, immensitas operis, quæ tempus prope infinitum requirat, et magnitudo sumptuum, qui in tanto opere coemendo faciendi erunt. Addo etiam alia duo, unum ne forte in originalibus historiis multa sint inepta, levia, improbabilia, quæ risum potius, quam ædificationem pariant; hæc enim causa fuit, quæ Surium coegit multa detrahere, vel mutare. Alterum quia tituli trium primorum tomorum polliceri videntur non tam historias, quam sermones sive homilias: atque hoc est, quod in Lipomano et Surio multi reprehendunt, quod homilias plurimas sive orationes laudatorias admiscuerint Historiis de Vita et rebus gestis Sanctorum. Ego igitur si, quid sentiam, audire cupias, maxime laudarem eum, qui non actum ageret, sed eas tantum historias ederet, quæ Lipomani vel Surii diligentiam effugissent: neque improbarem, si quis emitteret in lucem integras et originales historias, quarum compendia, stilo mutato, Surius edidit, modo id cum delectu et prudenter fieret. Habes consilium meum, quod tamen aliorum judicio melius sentientium, actuo præsertim libentissime subjiciam. Interim pro munusculo, quo me donare voluisti, ingentes gratias ago. Vale mei memor in sanctis precibus tuis. Romæ die VII Martii 1608. R. T. frater in Christo, Robertus Card. Bellarminus.

[4] [Sanctorum Vitas,] Ea erat hujusmodi consiliorum indoles, ut virum, propositi sui minus tenacem, ab incepto opere deterruisset. Imo animo præsagiebat Cardinalis doctissimus in hujusmodi opere pro dignitate perficiendo spatium ducentorum annorum ab uno homine esse impendendum. Ut erat tamen, inquit Bollandus in Præf. [T. I Januar. p. XXIII.] magno animo Rosweydus, etsi tantum aberat ab absolutione operis, ut fundamenta, quæ cogitarat, vix omnino posuisse videatur; dixit tamen non diu antequam e vita decederet, jam LX natus annos, posse se annis singulis mensem sive tomum unum recensere ac vulgare. Cogitabat enim Vitas solas recensitas edere, uti SS. Tharasci, Probi et Andronici Acta publicarat, absque annotationibus, quas postea concinnaret, de iis vero Sanctis quorum non reperisset Vitas, nihil omnino dicere, statuerat. Pollicebatur autem se ipso mense Octobri.

quo ineunte decessit, opus illud aggressurum. Verum (ut ei tunc objectum est ab amico) an, ut id potuisset præstare, tomis duodecim editis, LXXII natus annos eo robore corporis, mentis vigore, memoriæ tenacitate futurus erat, ut annotationes tunc demum concinnaret? Quid iis Vitis erat facturus, quas plurimas, genuinas fortasse ratus, descripserat, ego ex aliis breviatas, imo et vitiatas postea deprehendi? Ederet non examinatas? Alienum hoc ejus ingenio et gravitate. Ponderaret omnia suis momentis? Annuo spatio majorem singuli menses operam postulassent. Distulisset in tempus aliud ambigua? Haud multo igitur Surianum opus superasset. Quid deinde iis futurum erat? An veluti atro damnata calculo, vel blattis et ignis fierent pabulum, ut ipse loquitur, vel cucullum piperi facerent? Verum et scriptoribus et Sanctis ipsis insignis ea ratione inferretur injuria; quando illorum scripta non examinata abolerentur, et horum benefacta ita leviter obtererentur et vitæ sanctitudo in dubium fortassis vocaretur. An examinaret omnia diligenter, absolutis annotationibus? Qua ætate?

[5] [cui mortuo] Ego quidem certe existimo, si cum Fastos ediditRosweydus, continuo calamos sumpsisset, et insudasset operi, excutere potuisse Vitas omnes, etiam quæ non omnino certæ fidei videntur, et meditatum opus perficere, aut partem saltem ejus maximam, præsertim si adjutor ei aliquis idoneus obtigisset. Sed nimis ille multis curas suas distrahi est passus, non quod quæ scripsit, publico utilia non fuerint, sed pleraque fieri ab aliis, ipso instruente, potuerunt, præsertim quæ Teutonica lingua edidit, illius præstantem summamque diligentiam minime exigentia. Nec defuere, qui hæc inculcarent domestici externique monitores, quorum quidam vix convicio temperabant, aut desperare eum dictitantes, perfici posse, quæ esset meditatus, aut nimis viribus confidere vitæque. Non destitit tamen undecumque quantam posset copiam Vitarum coacervare atque etiam plane easdem, ut in diversis codicibus reperisset, diversis diebus assignatas sæpius describendas curare: sed acervo veluti attentus custos incubabat, alia interim meditans, scribensque semper aliquid. Verum iis nunc querelis, quas non mihi magis, quam cum ille mortuus est bonis omnibus, justus quidam dolor expressit, abstineamus; et licet opus meditatum non absolverit, habeamus tamen gratiam, quod ita præclareinformarit. Obiit scilicet Rosweydus Antverpiæ die V Octobris anni 1629, e libris, tabifico fætore infectis contracta febre maligna [T. I Januar. Præf. gen. in Vitas Sanct., p. X.] , quam auxere etiam continuatæ per totam noctem excubiæ apud hominem, contagioso morbo laborantem [Biblioth. Script. Soc. Jesu v. Heribertus Rosweydus.] .

[6] [Joannes Bollandus] Quantam porro jam manuscriptorum copiam congessisset Rosweydus ad publicandas Sanctorum Vitas, certum nobis indicium præbent Fasti Sanctorum sæpius laudati, in quibus numerabantur ultra mille et trecentas biographias, e Belgicis bibliothecis erutas: quibus accesserunt, quæ ab anno VII usque ad XXIX sæculi sexti decimi doctissimi viri industria non destitit undecumque coacervare. Hæc chartarum non spernenda moles Superiores, qui tum præerant Societati Jesu in Belgio, induxit, ut serio secum deliberarent, an, mortuo Rosweydo, ut inquit Dan. Papebrochius in Vita Joan. Bollandi [T. I Mart., p. VII, n. 18. Papebrochius scriptorem se Vitæ Joannis Bollandi fatetur in Vita quam scripsit, Godefridi Henschenii, præfixa tomo septimo seu ultimo Maji, n. 1.] supellex antiquaria tam copiosa, ut videbatur, tineis esset blattisque relinquenda; et opulenta maturaque, ut credebatur, seges, neminecolligente manipulos jam resectos, perdenda per ignaviam; cum posset labore non magno inferri in horrea, et viros omnes eruditos gaudio, Societatem gloria, Ecclesiam utilitate cumulare. Quin potius, inquiebant, vir aliquis doctus sedulusque quæritur, eique transcribitur hæreditas universa; modo is desertam a Rosweydo provinciam suscipere velit? Convenere in posteriorem ac meliorem partem sententiæ omnium: propositique tres sunt ex numero sociorum, quorum aliquis non infeliciter sperabatur eam spartam exculturus, videlicet P. Maximilianus Van Habbeeck, P. Joannes Bollandus et alius vir quidam eruditissimus, etiam nunc inter vivos superstes cum magna æstimatione politioris doctrinæ. Sed difficile videbatur Maximilianum, habendis in amplissimo hoc emporio (Antverpiæ) concionibus tantum non prægravatum, eo adducere, ut novum insuper onus admitteret. Ergo, quod proximum erat, in P. Bollandum conjecti sunt oculi: qui et ipse excusans nescire quid vel quantum esset a Rosweydo paratum, jubetur Antverpiam (e Mechliniensi, quod incolebat, collegio) se transferre, et coram lustrare universam congeriem chartarum, temere in acervos conjectarum.

[7] [sufficitur.] Ivit igitur Antverpiam Bollandus, et, visis iis, quæ Rosweydus rudimenta magis quam fundamenta parata habuerat, reposuit ex præparata a defuncto in Sanctorum Vitis materia aliquid non pœnitendi operis a se posse confici, si modo, ut in re integra, suus conceptus sibi liber relinqueretur, et libri, quos multos ad usum studiorum suorum Heribertus coemerat, quosque præpropere e cubiculo raptos atque in publicam bibliothecam viderat asportatos, loco suo usuique restituerentur. Annuit utrique postulato Superior: ipsumque… Antverpiam transtulit. Cæterum opinabatur Superior non alium superesse laborem, quam qui requireretur ad opus jam paratum prelo subjiciendum: Nempe, ait citatus biographus [Ibid., n. 19.] , ut molem futuri operis nec ipse nec consiliarii sui ne minima quidem intelligebant ex parte; ita exigui fore laboris censebant, et subcæsivis horis facile absolvendum, sicut ea, quæ ante hac Rosweydus alia, ut diximus e MSS. non magno opere et labore ediderat, fructu tamen plausuque non minimo. Fuit, prosequitur biographus [Ibid., n. 20.] , divinæ providentiæ opus quod non modo Provincialis (Jacobo Stratio nomen erat, antiquæ probitatis viro) haud satis sciret quid esset hoc, quod Bollando imponeret;sed nec ipse, qui onus suscipiebat, illius molem, quanta erat, animo comprehenderet. Fassus est enim postea non semel de se, cum videret excusum Januarium, quantoque molimine porro opus foret, ut vel proximus Februarius, nedum menses alii venirent ad prelum: id si prævidere cogitando potuisset, consternandum fuisse operis propemodum immensi magnitudine, quod orbis universus miratur ab homine uno duobusve, non dico sperari efficiendum, sed vel cogitari optandum potuisse. Quis enim nisi vel temerarius vel revelatione divina de felici successu evidenter securus, spes suas audeat propagare ad sæculum etiam post se futurum, commentationemque auspicari non nisi a pluribus successive absolvendam, exemplo novo inter omnes quotquot hactenus floruere scriptores? Ast quid portendisset ipse Papebrochius biographus, si illi præsagire licuisset fata operis, quod suppressa Societate nostra, vix ab interitu vindicari potuit: quod dein in Tongerloense monasterium Ordinis Præmonstratensis traductum ab illius loci canonicis continuandum erat: sed vix unum prodierat volumen, quum scriptionem omnem interrumpere oportuit, ingruente turbine, qui rempublicam ecclesiasticam et civilem prorsus destruxit. Tunc certe Actorum continuatio desperata plane videbatur: nec ipse Papebrochius aliud, quam interitum prævidere potuisset. Sed quæ Dei bonitas est, voluit ut conservarentur Belgio nostro collectiones præcipuæ, quæ lapsu centum quinquaginta annorum thesauro hagiographico accreverant, quæque prorsus necessariæ erant ut de prosequendo Acta Sanctorum vel cogitari posset. Profecto nemo est qui ultra ejusmodi rerum et hominum vicissitudines audeat propagare spes suas. Sed ad rem nostram redeamus.

[8] [Qui, retento] Caverat Bollandus, sicuti prædiximus, ut in exsequendo id, quod Rosweydus inceperat, suus conceptus sibi liber relinqueretur. Et id quidem prudenter: jam enim præsenserat consilium Heriberti, in Fastis Sanctorum expositum, sustineri non posse: nemo tamen suspicetur Bollandum temere mutasse operis Rosweydiani formam; etenim ipse in medium affert, quas habuerit rationes, ne decessoris sui vestigia instantius premeret. Has quoque nos hic adscribemus, quia optime explicant totius operis consilium atque indolem [T. I Januar. Præf. gen., p. XXIII.] . Vitas Rosweydus, inquit, nullas operi miscere statuerat, nisi vel exemplar manu exaratum nancisceretur, vel certe constaret eas ipsas, ex Architypis fideliter integreque expressas [Herib. Rosweyd. Fasti Sanctorum, p. 14.] . Tam angustas mihimet metas non pono. Nam cum maximorum etiam Sanctorum, et quidem plurimorum, mandata litteris Acta non sint, aliorum interciderint, exstet tamen utrorumque frequens apud scriptores memoria; cur non licebit hic gesta eorum ex iisdem accepta scriptoribus commemorare? Quid si aliquorum nulla quidem Acta in manibus sunt, qualia principio conscripta fuisse constet, reperiatur tamen eorum epitome, nec stylo polita, nec satis ad historiæ normam exacta, et quandoque fortassis ab eo, quod eruditi homines animo præceperint, aberrans, cur hoc avido et famelico lectori ferculum subtrahas, etsi minus apte conditum videatur, nec quo e macello allatum sit noris et num quidpiam maligne præcerptum? Quid cum neque ejusmodi exstat monumentum, nec probati scriptoris testimonium, viget tamen Sancti alicujus memoria, ejusque celebrantur benefacta et miracula, vel sola populi fama, vel positis etiam imaginibus et anathematis; nefas fuerit quid majorum sermonibus traditumsit, quamque id probabile videatur, exponere? Abstinuisset his omnibus manum Rosweydus: non ego, qui nihil quod Sanctorum honorem amplificandum conservandumque memoriam facere videatur, existimem esse negligendum. Sæpe etiam neque scripta Veterum, neque recentiorum famam sequi datur, quod et Acta nulla exstant, et penitus abolita memoria Sanctorum est: nomina tamen vetustis inscripta Martyrologiis sunt, quorum verba repræsento, et si quid alibi vestigium apparet, scrutor et excutio diligenter.

[9] [juxta Rosweydum] Cogitabat præterea Rosweydus Vitas primum solas edere, et postea de earum scriptoribus, horum ætate ac Sanctorum ipsorum, de utrorumque vitæ ratione, domicilii et mortis loco, et aliis quæ superius exposita sunt [Ibid., p. 9.] , disputare. Ego vero satius esse duxi, ad singulas id Vitas agere, neque sat tuto in aliud tempus differri. Fieri enim potest, ut in Vitam incidat quispiam, quæ illi videatur vel ab aliquo probatæ fidei historico dissentire, vel receptæ chronologiæ non satis apte congruere, vel loca continere vulgo ignota; ideoque aut numquam exstitisseSanctum illum, aut ficta esse et commentitia illius Acta suspicetur: occurrendum igitur istiusmodi opinionibus est.

[10] [primigenio scriptorum] Reddit dein Bollandus rationem, cur tum ipse, tum etiam Rosweydus, Acta Sanctorum primigenio stylo, licet inornato ac barbaro, edenda censuerint. Quamvis autem hodierna eruditio non tam anxie refugiat antiquorum monumentorum rusticitatem, superest fortassis quispiam purioris latinitatis sectator, qui hæc ad elegantiam accommodata mallet: Sentio, inquit, esse quosdam, quibus Rosweydi non probetur institutum, minus etiam meum; propterea quod existiment, satius esse urbano et venusto stylo, quæ de Sanctis comperta sunt, narrari; quam rudera quædam incondita, aut saxa potius barbari sermonis projici: quin et Sanctos ipsos venire in contemptum putant, cum ita illorum res gestæ narrantur. Cum vero ex variis auctoribus de Sanctis, quorum vel propria nulla, vel minus integra exstat Vita, quædam profero analecta; mallent unam concinnari continuam orationem, quam quasi centonem consui, ipsis auctorum verbis repræsentatis. Mallent cum invicem discrepant auctores, omnibus expensis, sententiam unam, quæ probabiliorvideatur, affirmari; quam ambigue consectando ansam, ut ajunt, præberi de rebus omnibus dubitandi. Næ illorum multum a mea dissentit ratio. Merentur quidem Sancti, ut a peritissimis scriptoribus res ab ipsis præclare gestæ mandentur litteris, magis sane quam rex ille, quem legimus, cum multos secum rerum suarum haberet scriptores, invidisse etiam ei, cui suæ virtutis Homerus præco obtigisset, seque ab Appelle pingi, a Lysippo fingi potissimum voluisse. At multis ætatibus vel rari exstitere præclari scriptores, vel qui exstitere, ii suorum studiorum inanem sectari mercedem, quam Deo Divisque suos consecrare labores maluerunt. Si qui autem bene docti Sanctorum gesta mandare litteris aggressi sunt, ii vel animis, in alias plures curas distractis, expolire sermonem non potuerunt, vel ultro neglexerunt, rati stylum eum optimum esse Sanctisque gratissimum, qui cum ipsorum vitæ modestia consentiret; ut sicut illi vulgo contempti contemnebant ipsi omnia sæculi ornamenta, monumenta gloriæ, laudis insignia, solo virtutum interno splendore contenti, quo se Numini gratiosos fore confiderent; ita omnis de eorum vita instituta narratio, humilis esset et inelegans, sola veritate et pietatis incitamentocommendata.

[11] [stylo,] Equidem non video cur non cuicuimodi illud sit, quod sic traditum est litteris, id, quisquis amator est veritatis, multo libentius amplectatur, quam si novis elegantiarum pigmentis adulteretur. Jam quis ego sum, qui cum discrepant atque inter se pugnant scriptorum variorum narrationes, ipse quod mihi visum fuerit, velut certum minimeque dubium pronuntiem, et mea unius, quæ nulla est, firmem auctoritate? Nonne id satis est, si ubi plurium discrepantia protulero testimonia, quodnam eorum et quamobrem præferendum existimem, modeste exponam, aut etiam judicium lectori relinquam? Ipsos principes historicorum video ab hac ratione mea minime abhorrere: quoties enim Valerium Antiatem ac Fabium Pictorem, diversa sentientes, citat Livius? Quamquam, quia in omnium manibus erant, non ipsa eorum verba adnumerat, neque id erat opus. Mihi id visum est faciendum, ut sua antiquitati dignitas constet, ac reverentia… Lectores, malo quid olim de singulis Sanctis scriptum sit, intueri, quam mihi credere narranti. Aberit fraudis suspicio, cum ipsa veterum verba legentur. Atque ita quidem affectus animo sum, ut mihi haberi fidem nolim, nisi id narrem, quod ipse oculis vidi, neque enim ita me hactenus vixisse arbitror, ut tunc fidem non merear: ast in cæteris, quæ ante meam gesta sunt ætatem, nolo mihi credi, sed quos proferam, testibus, quos ipsos suis volo verbis uti: quæ tamen si quando obscuriora erunt, ut mihi interpretari ea et explicare liceat, deposcam.

[12] [paulo aliter ordinat] Hucusque Bollandus; qui explicatis rationibus cur Herib. Rosweydi consilium mutandum censuerit, subnectit porro ordinem quem ipse in edendis Actis Sanctorum statuerat servandum. Hunc quoque nos exponendum ducimus, tum ut evidentius pateat nos hac in parte velle majorum nostrorum vestigia premere, tum etiam ut consulamus iis lectoribus, quibus ipsum Bollandi textum videre aut non vacat aut non contingit. Imprimis fastos, ut ipse dicit [T. I Januar. Præf. gen., p. XXV.] Romanos secutus, quo quisque Sanctus in cœlum migravit die, aut quo præcipua illius agitur festivitas, Acta dedit. Dierum quoque singulorum Sanctos in certum reposuit ordinem, ut, quantum eorum assequi ætatem potuit, prius de iis ageret, qui prius vixerunt, aut certe prius excesserunte vivis. Quando Bollandus profitetur fastos se Romanos secuturum, ita vult intelligi, ut diem in iisdem assignatum sectaturum se significet. Nam discrimen aliquod intercedit inter Martyrologii Romani et Bollandi ordinem. Hic scilicet in Sanctis ordinandis chronologiam unice spectat: ast alio respicit Romanum Martyrologium; quod præ cæteris primum locum tribuit Sancto, cujus memoria Officio et Missa aut simplici commemoratione recolitur: servat dein ordinem Litaniarum Omnium Sanctorum; ut primo loco ponantur Sancti, qui sunt ex Veteri Testamento, consequenter Apostoli, Martyres, Confessores pontifices et non pontifices, Virgines ac Viduæ et tandem festa secundaria Sanctorum: inter Sanctos vero ejusdem ordinis servatur, quamvis non stricte, ratio chronologiæ. Sanctorum nominibus addit Bollandus, modo constaret, quo loco vixerint, et quam gesserint dignitatem aut gradum habuerint. Hanc methodum religiose servarunt, qui Bollandum secuti sunt, hanc quoque nos servabimus. Sic sub die XV Octobris notatur: SS. Lupulus et Modestus MM. Romæ. S. Teresia V. Carmelitarum strictioris observantiæ Parens, Abulæ in Hispania. Post catalogum Sanctorum, quorum Acta illa die exhibenda sunt, venit alter qui Prætermissos aut in alios dies Rejectos complectitur. Sæpe namque, ait Bollandus [Ibid.] , Sancti unius plura sunt festa in una etiam atque eadem ecclesia: nam quorumdam obitus sive natalis celebratur, translatio nec una, ordinatio, miraculum quodpiam: aliorum a diversis populis diverso die agitur etiam eadem celebritas. Esset vero illud ridiculum, si quis unius Sancti pluribus diebus edi uno in opere Acta vellet. Semel igitur illa dedi; quibus vero diebus alibi agitari illorum festivitatem vel recoli in divinis Officiis memoriam comperi indicari isthic, ubi Acta eorum queant inveniri… Plerumque vero ad eum diem cujusque Vitam rejicio, quam maxime solemnem agi existimo in loco, ubi conditum est corpus, aut qui illius ortu patrociniove gloriatur. Sunt præterea recentioribus Martyrologiis, aut Sanctorum catalogis multorum inscripta nomina, quibus tamen cœlestes honores non sunt Ecclesiæ judicio decreti, vel antiqua populorum pietate prærogati. Hos ego mihi omittendos esse merito existimavi, recentiores præsertim: nequepræter venerabilem illum Ludovicum Blosium, Abbatem Lætiensem [T. I Januar., p. 430.] (cujus cur Vitam hic dederim, suo loco exposui) alterius cujusquam res gestas retuli, qui non ab aliquibus scriptoribus in Divorum albo collocetur. An legitime id factum esset, sæpius addubitavi, ac tunc si dedi Vitam (dedi autem paucorum) omisi tamen Sancti aut Beati titulum: plerumque tamen Vitam omisi, nomen indicavi, ut sicubi me mea conjectura fefellerit, me lector eruditus admoneat

[13] [singulorum dierum catalogum,] In hoc quoque omissorum syllabo ordo est a me duplex observatus: nam primo eos recenseo, qui in priorem, juxta kalendarii seriem, rejiciuntur mensem aut diem: exempli gratia, si die XII Januarii in Martyrologiis Sancti occurrant, quorum aliqui X Februarii, VI Aprilis, XV Januarii, VIII Januarii colantur, alii etiam plane omittendi videantur; primum eos refero qui ad præcedentes Januarii dies, tum qui ad ipsum duodecimum pertinent, sive qui adscripti illi diei sunt, sed videntur esse omittendi; dein qui ad dies consequentes ejusdem mensis, ac denique mensium aliorum eadem semper serie atque ordine dierum. Secundo cum omnino prætermissi eodem die plures sunt, hos quoque eoordine digessi quem eorum postulare ætas, etsi non semper accuratissime expensa, videretur.

[14] [adjicitque prolegomena, quæ sub ejus successoribus] Hoc modo dispositis catalogis, qui cuivis diei, præmittuntur, veniunt singularia Acta Sanctorum, juxta ordinem chronologicum. His præmittuntur præfationes sive προλεγόμενα, aut præviæ de Vitis singulis dissertationes, quas tum Bollandus ipse, tum ejus successores a mense Februario et deinceps Commentarium Prævium dixerunt. Hos commentarios breviusculos volebat Bollandus, utpote qui speraret universum opus se absoluturum, ut satis clare insinuat in jam sæpius laudata Præfatione generali [Ibid. Præf. gen., p. XXXI.] . Nam vitam sibi suam etiam ultra finem operis prorogandam sperasse Bollandum, vel ex eo liquet, quod ad complementum Actorum varia jam designaverit addere, scilicet I Vitas SS. Græco-latinas, seorsim edendas, quas successores meliori consilio ipsis Actis intercalarunt. II Indicem chronologicum Sanctorum universalem ad normam ejus, qui singulis voluminibus præfixus est. III Indicem Topographicum, cum descriptione locorum, quæ Sancti adiisse memorantur. IV Indicem Onomasticum, prout in singulis tomis occurrit, in quo explicantur voces et phrases solœcæ, barbaræ, peregrinæ et obscuræ. V Editionem variorum Martyrologiorum, præsertim veterum, quæ forsan notis illustranda erant. VI Collectionem moralium præceptorum et exemplorum. VII Commentarium de scriptoribus, quorum fit mentio in decursu totius Operis. VIII. Indicem episcopatuum et episcoporum totius orbis, item omnium monasteriorum. IX Res gestas tum eorum, qui religionis causa ab anno 1500 trucidati sunt, tum virorum sanctitate illustrium, quorum memoria necdum ab Ecclesia consecrata fuisset. Tandem ait [Ibid.] : Hisce absolutis, si quid erit reliquum temporis, ascetica doctrina, ut a Sanctis tradita hoc in Opere, oblectabo animum meum senescens. Quibus certe verbis satis declarat vir generosus sibi se præsagiisse tantum vitæ, ut finem operis aliquando videret.

[15] [in longiores Commentarios excreverunt:] Cum igitur tam vastas operi suo appendices concepisset Bollandus, repugnabat consiliis Antonii Winghii, Lætiensis abbatis, qui optabat [Ib. p. XXVII.] , ut non brevissima solum scholia, sed luculentiores commentarii darentur, quales fere Petrus Halloix nosterad Vitas Sanctorum Orientis adjecisset. Winghii consiliis successores Bollandi, crescente in dies dicendorum mole et gravitate, fortassis inviti obtemperarunt initio; ast tum etiam lubentes, quando noverunt a posteris fore absolvendum, quod ipsi perficere non potuissent. Hinc pedetentim amplificata est Commentarii Prævii lucubratio: et cum Januarius duo, sequentes menses Februarius, Martius et Aprilis terna volumina complexi essent, reliquorum deinceps mensium commentationes ad septem octoque volumina excreverunt: October vero, qui ultra diem XIV non excurrit, sex jam tomos occupat. Bollando nempe huc spectabat Commentarius Prævius, ut exponeret in primis [T. I Januar. Præf. gen., p. XXVI.] locum, in quo præcipue Sancti coluntur, quove orti aut in quo ætatem degere, vel quem suis Reliquiis consecravere: dein tempus, quo vixere, ex certis characteribus, si quidem ii suppetunt, eruitur, sanctitas quoque publice celebrata ex Actis Canonizationis, Martyrologiis, veterum Scriptorum testimoniis, templis eorum honori dicatis, Reliquiarum legitimis translationibus atque aliis monumentis affirmatur. Tandem Vita a quo scripta, quo tempore, quibus probata, citata, a quoaccepta commemoratur. Hæc quidem Bollandus: sed ejus successores putarunt satius esse longiores dissertationes historicas, chronologicas aut topographicas, et si quæ sunt aliæ, Commentario potius Prævio, quam animadversionibus in Vitas primigenias inserere: tum quia commentatio ordinatim procedit, tum ne longioribus scholiis textus primævus interpoletur. Atque hæc ratio est, cur in plura, quam statuerat Bollandus, volumina singuli menses accreverint.

[16] [Historias translationum.] Non Vitas solas Sanctorum ediderunt Hagiographi, sed iis subnectebant Historias translationum et miraculorum. Imo Bollandus [Ibid.] siquidem hæc peculiari commentario descripta essent, iis sua præfigebat Prolegomena, æque ac Vitis ipsis, eodemque modo ea dilucidabat: uti videre est in Vitis S. Eduardi Confessoris ad diem V Januarii et S. Agathæ Virginis et Martyris ad diem V Februarii. Post editum Februarium simile quid raro occurrit, cum deinceps maluerint Hagiographi dissertationes hujusmodi in commentarium prævium conjicere; quoties tamen majorem in molem accresceret dicendi materia, uti liquet ex Vitis SS. Apostolorum Petri et Pauli ad diem XXIX Junii, S. Ignatii Loyolæ ad diem XXXI Julii, etc., singulari tractatu Gloriam Sanctorum posthumam illustrarunt.

[17] [adnotationes in textum:] Acta Sanctorum authentica edidere Hagiographi, in varia, ubi longiora erant, distributa capita. Quoties probabile erat ipsos auctores divisisse commentarium suum per capita et titulos, hanc divisionem retinuerunt; nisi tamen tam brevia essent, ut singula singulas periodos caperent, aut tam longa, ut in plures excurrerent paginas: tunc enim alium adhibebant ordinem, sub hac cautione, ut primævam auctoris divisionem singillatim exponerent et titulos indicarent. Uti videmus v. g. in Vita S. Udalrici, Augustani episcopi, ad diem IV Julii. Hujusmodi capitibus adjecere Bollandus ejusque socii, ubi opus esse videretur, [Ibid.] perbreves annotationes, quibus variæ lectiones in diversis MSS. animadversæ indicantur, non omnes cujuscumque generis, quod esset supervacaneum, sed quæ alicujus esse momenti visæ sunt; vel si quæ nomina urbium aliorumve occurrunt locorum, quæ non satis in eadem Vita explicataesse videantur, ea breviter, ubi sita sint, annotantur. Si quæ verba barbara, aut minus usitata, eoque obscura, explanantur ea breviter. Si quæ temporum nota, a vulgata dissentiens Chronologia, aut quæ non satis perspicua esse videatur, ea, si in Prolegomenis id factum non est, exponitur. Si quid est quod cum Theologorum placitis neutiquam congruere videatur, id vel enodatur, vel qua licet excusatur, vel etiam qui corrigi possit, docetur. Denique cum præter eam, quæ editur Sancti cujuspiam Vita, alia exstent subinde ab aliis scripta auctoribus ejusdem Acta, aut ab historicis relata, si quid hic omissum aut aliter narratum sit, admonent Hagiographi. Hæ vero annotationes singulis capitibus primigeniorum Actorum subnexæ, ut ad quem quæque locum pertinere innotescant, signantur litteris alphabeti a. b. c. etc. in contextu orationis et in margine impressis. Quæ ex divinæ Scripturæ libris aliisve auctoribus citantur vel in ipsa orationis serie, aut subter paginam, quo loco reperiantur, indicantur. Servavimus quoque religiose et porro servabimus, quam sibi præscripserat regulam Bollandus [Ibid, p. XXVII.] , ut quæ citaret auctorum loca, ipse vidisset; nihil aliena fide proferret: si auctoresnon fuissent ad manum, apud quem eos citatos reperisset, indicaret.

[18] [quæ omnia per numeros ordinate disponit.] Ad perspicuitatem scriptionis pertinet quoque præfixus commentario annus, aut, si iste ignoraretur, sæculum, quo Sanctus decessit. Huc etiam collimat, quod in suprema margine, quasique superliminari cujusque paginæ, Sancti nomen, cujus isthic Vita editur, et dies mensis adscribatur; ne quis tempus in versando volumine terat. Vitarum vero primigeniarum auctores indicantur, quoties eorum scripta eduntur, in exteriori margine cujusque paginæ summo loco v. g. Auctore NN. ex MSS. aut ex Eusebio, etc., quæ ea pagina habentur, si nulli certo auctori tribuenda videantur, sed undique compilata fuerint, apponitur formula ex Variis. Lectoris fastidium allevarunt etiam alia industria Bollandus et socii: totum scilicet Commentarium suum, et dein Vitas singulas distinxerunt per numeros arabicos continuatos, et unicuique numero apposuerunt in margine ejus compendium, ne scilicet [Ibid.] quis possit queri male in iis legendis operam collocari, aut certe ne molesto quidpiam quærendi labore conficiatur. Hæc compendia qui percurret,paucis horis vasti etiam voluminis materiam evolvet.

[19] [Singula quoque volumina] Adhuc egimus de singularium Actorum dispositione, nunc paucis explicandus est ordo, quem secuti sunt Hagiographi in concinnando unoquoque volumine. Præcipue legentium utilitati consultum voluere per varios indices, quorum indoles brevibus verbis exponenda est. Seni Indices singula volumina adornant, quorum bini, post epistolam nuncupatoriam et dissertationem, si quæ forte fuerit, sive de Vita alicujus sodalis Hagiographi defuncti sive de quæstione aliqua historica, in capite voluminis reperiuntur. Prior est Index Sanctorum ordine litterarum alphabetico dispositus, non quidem omnium quorum mentio fit in decursu totius tomi; hoc enim ad alium indicem pertinet: sed eorum duntaxat, quorum res gestæ in hoc volumine illustrantur. Sanctorum nomini cum adjecta indicatione status, officii et loci, in quo obierunt aut præcipue coluntur, præfigitur nota numeralis, quæ indicat diem mensis sub quo ejus historia exponitur et retractatur. Post hæc indicatur commentarius, ab Hagiographo conscriptus, et siquidem distinctus fuerit in varios §§, singulorum exponuntur ex ordine tituli. Idem fit pro vita primigenia, cui insuper adjungitur nomen auctoris, qui scripsit, addita etiam mentione, si fuerit æqualis.

[20] [senis, qui enumerantur,] Hunc indicem excipit alter chronologicus: in quo ordine sæculorum indicatur annus, quo Sanctus, cujus historia refertur, v. g. natus, defunctus aut translatus fuerit, illustre quidpiam gesserit, etc. Quod si annum accurate exprimere non valemus, tunc initium, medium aut finem sæculi indicamus: hanc annotitiam excipit numerus paginæ, quo factum in volumine narratur aut discutitur. Si quæ epocha enuntianda recurrat, quam nec probare nec impugnare valemus, illam quoque damus, adjecto auctoris nomine, in vadimonium asserti anni. Hisce duobus indicibus alphabetico et chronologico non accenseo Synopsim, præmitti solitam, qua breviter enumerantur Sancti, quorum Acta illustrantur, secundum triplicem statum ecclesiasticum, monasticum et sæcularem, cui subnectitur catalogus sanctarum fœminarum. Hæc synopsis dari cœpit initio Maji, ita ut primus ejus tomus duorum quoque sequentium synopsim traderet: ast a tomo secundo Junii singulis voluminibus singulæ synopses præmissæ fuere.

[21] [indicibus] Quos recensuimus adhuc indices, in fronte voluminis præponi consueverunt, ita tamen ut dissertationem præliminarem, si quæ esset, subsequerentur. Post Acta vero Sanctorum ponuntur Indices quatuor. Primus est Historicus, qui fere continet nomina propria non solum Sanctorum, sed quorumcumque hominum, quorum mentio fit in decursu voluminis; huic indici quoque non raro accensentur nomina populorum. Frustra autem istic quæreres illos Sanctos, quorum historia in volumine retractatur, utpote qui in capite voluminis recensiti sunt, nisi tamen in alia biographia idem nomen recurreret. Tandem ne oculus quærentium distrahatur, crux † appicta fuit nominibus Sanctorum, quia repetitæ litteræ S. vel B. fastidium lectori, confusionem alphabeto attulissent.

[22] [exornat.] Historicum sequitur index topographicus: quo recensentur nomina regionum, urbium, vicorum, montium, fluminum, quæ in volumine occurrunt, si forte excipias usitatiora, qualia sunt Gallia, Germania etc., auxissent enim præter modum indicis molem, nulla legentium utilitate. Indicis Onomastici usus est, ut explicentur voces barbaræ, obsoletæ, ex aliis linguis non raro derivatæ, quibus scatent frequenter scriptiones medii ævi. Indicis Moralis scopum optime indicat Bollandus [T. I Januar. Præf. gen., p. xxx.] , quum dicit in eo esse materiam amplissimam, quæ concionatoribus, catechistis etc. usui esse possit. Quæcumque igitur res ad morum conformationem usurpari potest; etsi ipsa ad mores per se non spectet, virtutem inquam aut vitium, aliamve animi affectionem non significet, hic a personis separata, locisque ac temporibus, brevissime proponitur, aut potius commonstratur, loco indicato fusius exposita. Ad hunc Indicem revocata etiam ea vocabula sunt, quæ ordines hominum varios aut status officiaque significant, ut Conjugati, Viduæ, Virgines, Reges, Pontifices, etc., morbi quorum a variis Sanctis impetrari solita curatio: tormenta irrogata Martyribus: ritus sacri ac profani: religionis Catholicæ dogmata: et quæcumque demum a Sacræ Scripturæ interpretibus in moralibus digressionibus, ut ipsi vocant, congeri et pertractari solent. Atque hi quidem sunt indices, qui singula volumina comitantur, ut nihil dicamus de duplici catalogo alphabetico Sanctorum, quorum historia aut illustratur, aut prætermittitur propter cultum incertum. Prior continet Sanctos sex priorum mensium, ut ad calcem mensis Junii reperitur, alter, primo volumini Octobris subjectus, Sanctos exhibet trium præcedentium mensium. Est denique in eodem Octobris tomo Syllabus nominum et rerum notabilium, quæ in Tractatibus præliminaribus occurrunt. Hanc singulorum tomorum dispositionem, a Bollando præscriptam, retinuere successores, et nos quoque servabimus, utpote quam censemus utilissimam simul et commodissimam.

[23] [Bollando adjumento fuere, 1o frequens litterarum commercium;] Nunc nobis gradus faciendus est ad explicanda adjumenta litteraria quibus Hagiographi opus suum et inceperunt et promoverunt. Reliquerat imprimis Bollando, uti prædiximus n. 16, bibliothecam satis instructam Rosweydus; sed, ut scite animadvertit Dan. Papebrochius [T. I Mart. Vita Joan. Bollandi, p. VII, n. 20.] , intra Belgium fere et loca vicina Belgio propositæ sibi collectionis spem omnem concluserat: Coloniæ, Treviri, Parisiique extremi conatuum ejus limites fuerant, et hi quidem parce timideque tentati per amicos pauculos. Ast hæc subsidia, licet ampla, Bollando sufficere non poterant, utpote cui imprudens fuisset de Sanctis alienigenis agere, nisi coram haberet ejusmodi biographias, quibus tuto fidere potuisset. Ausus itaque est, ait Papebrochius l. c. totam circumspicere Europam, quam late nostra se diffundit Societas et quaquaversum spes suas extendere: diligenti in omnes partes scriptione utens et ad conferendam operam invitans aliquos ex Provinciis singulis. Quod litterarum commercium frequens semper apud socios Bollandianos continuare oportuit: nam licet quis, quando ad commentandum in Vitam alicujus Sancti accingit sese, multa jam præparata habere putet, non raro tamen accidit, ut ingressus in causam propter perplexitatem et multitudinem subnascentium quæstionum, videat sibi multa deesse ad illustrandam historiam necessaria, quæ, quum e longinquo petuntur, amicorum benevolentia sunt comparanda. Harum epistolarum ingens numerus adhuc exstat in scriniis nostris, et præcipue in collectione hagiographica bibliothecæ regiæ Burgundicæ.

[24] [2o itinera litteraria, quæ] Maximo etiam adjumento ad opus promovendum fuere itinera litteraria, quæ socii Bollandiani suscepere, quæque varias Europæ Catholicæ partes complectebantur. Vivente etiamnum Bollando, primum hujusmodi iter instituere Godefridus Henschenius et Daniel Papebrochius. Ne autem in incertum vagari magis, quam ad propositum scopum omnia vestigare itinerantes viderentur, communi consilio apparavere indicem Actorum omnium, quæ vel in MSS. codicibus schedisve, vel in excusis libris, Musæum Bollandianum tunc continebat [Ibid., p. XXIV, n. 81.] ; eo fine ut directorium esset perpetuum ad quævis monumenta dignoscenda, secernendaque ea, quibus descriptis opus foret, ab aliis quibus non egebant. Hocce præcipuo viatico instructi socii, Bollando Coloniam Agrippinam usque comite, longo et, ut tunc erant tempora, laborioso itineri se commiserunt. Peragratis ditionibus Coloniensi, Trevirensi et Moguntino, per Bavariam Tyrolimque Italiam ingressi, Venetias appulere, ubi decem dierum intervallo excussere, tum quos reipublicæ legatos reliquerat græcos codices cardinalis Bessarion, tum quæ magni momenti manuscripta servabantur in S. Georgii-majoris monasterio. Romæ tandem amplissimam messem collegerunt, tam in privatis prælatorum et monasteriorum bibliothecis, quam maxime in Vaticana; numerantur enim facile septingenta Acta, quæ in sola urbe Roma fuerunt reperta [T. I Martii Vita Joan. Bollandi, p. XXVII, n. 95.] . Investigationibus suis faventem habuerunt Summum Pontificem, Alexandrum VII, qui quamdiu in Germania fuit Apostolicæ sedis Nuntius et ad componenda Germaniæ bella pacis conciliator, hebdomadale cum Bollando habuerat litterarum commercium. Hic ut primum [Ibid. p. XXVIII, n. 95.] de consilio transmittendorum in Italiam sociorum inaudivit, continuo per Illustrissimum Ferdinandum Furstenbergium, tunc intimum cubicularium suum, nunc Paderbornensem Episcopum et S. R. I. Principem [Electus, confirmatus, consecratusque ad Paderbornensem Ecclesiam anno MDCLXVI: Monasteriensem quoque cathedram conscendit anno MDCLXXXVIII, inter præcipuos fautores Societatis nostræ et maxime Hagiographiæ numerandus venit. Ei dedicata fuere bina Actorum volumina, nempe II Aprilis et I Maji; ejusdem mensis tomus alter inscriptus fuit fratri ejus, Wilhelmo, præposito Monasteriensi, decano Salisburgensi et Paderbonensi canonico.] , scribendum curavit, exspectatissimum sibi fore eorum adventum, quibus ad promovenda cœpta omnem esset opem favoremque impensurus.

[25] [per varias Europæ partes] Neque sane minus quam promiserat, fecit: statim enim illustrissimo Vaticanæ bibliothecæ custodi, Lucæ Holsteinio, S. Petri canonico [De Luca Holsteinio vide Christophori Saxii Onomast. litt., t. IV. p. 293.] , in mandatis dedit, ut sublata cujusvis excommunicationis interminatione, qua fere adstricti pulpitis suis Romæ detinentur libri, non modo Vaticanos omnes codices MSS. qui de Sanctis agerent, sed cætera omnia Almæ Urbis MSS. venturis P. Bollandi sociis sciret esse permissa; ipsique curandum, ut ea inspicereomnia, et commode cum vellent, transcribere possent. Pontificiæ voluntati tanto alacrius obsecutus est Holsteinius, quanto jucundius mandatum acciderat: jam præsto erant Græcarum Vitarum catalogi, quos, in sociorum adventum excogitatos, pararat, ne nimium in quærendo et codices a capite ad calcem evolvendo, laborarent: atque ita spes erat eximii fructus, non admodum magno labore ac tempore colligendi. Sed tantas spes fefellit immatura mors Holsteinii, qui ut ostenderet quanti in sanctiore etiam palæstra illorum virtutem faceret, illos solos in extremo agone adhibendos voluit adhortatores, illos testamenti condendi sequestros, testes illos professionis Fidei catholicæ, advocari jussit [T. I Mart. Vita Joan. Bollandi, p. XXVIII, n. 96.] .

[26] [obivere] Nacti nihilominus socii Bollandiani sunt æquum rerum suarum æstimatorem in Leone Allatio [Vide Niceron., t. VIII, p. 91.] , qui custos bibliothecæ Vaticanæ Holsteinio successerat. Ipso certe minime repugnante, effectum est, ut non ipsi tantum, sed scriptor quoque, ab ipsis designatus, efferre domum possent quoscumque codices, qui utiles fore videbantur, describendos, exemplo, ait Papebrochius [T. I Mart. Vit. Joan. Boll., p. XXIX, n. 101.] , numquam usurpato, aut saltem nemini alias tam ampliterindefiniteque concesso. Neque utendo privilegio impedimentum attulit decretum, in Congregatione Conservatorum Bibliothecæ non diu post conditum, quo sanciebatur, ne cui quacumque ex licentia liceret retinere libros, e bibliothea acceptos, ultra diem decimum quintum. Nam Pontifex voluit, ut toties illi quindecim dies replicarentur, donec esset Hagiographis satisfactum. Similem benevolentiam illis impendebant præcipui Cardinales, Franciscus Barberinus, Flavius Chisius, Brancaccius et Sforza, quibus aliisque quam plurimis adjungendus præ cæteris videtur princeps Camillus Pamphilius; is enim, quum in sua bibliotheca non multum haberet quod e re Bollandiana esset, liberali eleemosyna sociorum reditum adjuvit.

[27] [socii Hagiographi] Magnatum Romanorum benevolentiam æmulati sunt, quotquot erant in Alma Urbe, supremi Ordinum regularium moderatores, qui impensam Romæ benignitatem cumularunt, missis ad suos encyclicis litteris, ut scrinia litteraria Hagiographis ultro aperirentur. Inter Mæcenates suos nominarunt majores nostri Joannem Baptistam de Marinis, Magistrum Generalem Ordinis Prædicatorum, Sebastianum a Neapoli, Vicarium Generalem FF. Minorum Observantiæ, Petrum Lanfranconium Eremitarum S. Augustini Generalem Priorem, Hieronymum Ari, Priorem Generalem Carmelitarum, Callistum Puccinellium Priorem Generalem Ord. Servorum B. M. V., Ludovicum Balbum Præsidem Generalem Ord. S. Benedicti Congregationis Cassinensis, Abbates Generales Petrum Ferracium Congregationis Camaldulensis, Danielem Sersalium Vallis Umbrosæ, et Joannem Bona (post S. R. E. Cardinalem) Cistercii reformati. Similes quoque litteras dedit pro Generali suo abbate absente Gaspar a Castro S. Petri, Procurator Generalis Canonicorum regularium Congregationis Lateranensis [Ibid., p. XXXI, n. 107 et seqq.] . Neque ulla umquam oblivio delebit, quæ debitæ fuerint gratiæ Patribus Oratorii Romani S. Philippi Nerii, qui non solum librariam supellectilem, a Baronio ejusque sociis relictam, ultro Henschenio et Papebrochio communicarunt, sed eosdem, quamdiu Romæ substiterunt, habuerunt tamquam domesticos, quibus sollicita charitas impendenda esset [Ibid., p. XXVIII, n. 97 et seqq.] . Tanta fuit documentorum copia, quam non tantummodo in Italia, sed in Gallia quoque collegerunt, ut generalis index, in quem referendi essent libri tum manu exarati, tum typis expressi, tanto auctus thesauro, rescribendus fuerit, quatenus omnia suo ordine secundum Alphabeti ordinem reperirentur [Ibid., p. XXXVII, n. 127.] . Exstat hujus itineris descriptio MS. in bibliotheca Burgundica sub numero 17,671.

[28] [variis temporibus.] Quam straverant ad exteras nationes viam, Henschenius et Papebrochius, gnaviter secuti sunt successores. Nam Conradus Janningus, cum per quadriennium Romæ in disciplinas theologicas incubuisset, quinto anno in Italia remansit, sedulo scrutatus omnes ditissimæ regionis quasi angulos ab anno 1681 ad 1686. Idem cum Francisco Baertio anno 1688 Germaniam Bohemiamque peragravit, ac dein in Italia ab 1697 per triennium mansit, ut quæ fuerant Actis objecta dilueret [T. III Jul.] . Anno 1715 Joan. Bapt. Sollerius, socius expetitus a Thoma Philippo ab Alsatia, Cardinali archiepiscopo Mechliniensi, in Austriam perrexit, ubi continuandum Hagiographis stipendium a Cæsare Carolo VI impetravit [T. V Aug.] . Adhuc Bollandiani socii Hispaniam non attigerant, sive quia ineunte sæculo XVIII bellis infesta erat, sive quia inusta per Hispanicam Inquisitionem censura erant deterriti: ast anno ejusdem sæculi XXI illuc profecti sunt Gulielmus Cuperus et Joannes Pinius sacræ antiquitatis monumenta, in bibliothecis et archivis asservata, lustraturi [T. VI Aug.] . Peregrinationum agmen claudit iter per Galliam, Italiam, Germaniam et Hungariam a Joanne Stiltingo et Constantino Suyskeno anno 1752 susceptum, quo non pœnitendus documentorum thesaurus in Musæum hagiographicum ingestus fuit [T. I Octob.] .

[29] [3o Pecuniarium subsidium,] His litterariis subsidiis, copiose sane et splendide paratis, Bollandianis sociis procuranda fuit rei pecuniariæ stabilis constitutio. Nam librorum ingens coemptio, manuscriptorum e variis linguis apographa, ipsa per potiorem Europæ partem itinera magnam nummorum vim insumebant: cui ferendæ impar erat rei domesticæ inopia. Initio itaque patronos sibi quærebant præcipuos ecclesiarum et monasteriorum Præsules, quos in bonarum litterarum studio propensos noverant, quibusque dein excusa typis volumina offerebant dedicata

[En catalogus principum et prælatorum quibus dedicata fuere volumina: apposito anno quo singula in lucem prodiere.

1 Jan. t. I. Urbano PP VIII. Anno. 1643
2 Jan. t. II. Francisco Card. Barberino. Eod.
3 Febr. t. I. Alexandro PP. VII. 1658
4 Febr. t. II. Gaspari Nemio, Archiep. Camerac. Eod.
5 Febr., t. III. Andreæ Creusen Archiep. Mechlin. Eod.
6 Mart. t. I. Clementi PP. IX. 1668
7 Mart. t. II. Francisco Card. Barberino. Eod.
8 Mart. t. III. Antonio Card. Bichio. Eod.
9 April. t. I. Clementi PP. X. 1675
10 April. t. II. Ferdinando Furstemberg. Ep. Paderborn. Eod.
11 April. t. III. Macario Simeomo, Abbati S. Michaelis Præm. Antv. Eod.
12 Maj. t. I. Ferdinando Furstembergio, lib. Baroni. Eod.
15 Maj. t. IV. Carolo Card. Barberino. 1685
16 Maj. t. V. Ludovico de Sousa Archiep. Ulissipon. Eod.
17 Maj. t. VI. Cosmo III, magno Duci Etrur. 1688
18 Maj. t. VII. Maximiliano Henrico Archiep. Coloniensi. Eod.
19 Propyl. Maj. Innocentio PP. XI. 1685
20 Jun. t. I. Leopoldo Imp. 1695
21 Jun. t. II. Eleonoræ Imperatrici. 1698
22 Jun. t. III. Josepho I. Imp. 1701
23 Jun. t. IV. Eidem. 1707
24 Jun. t. V. Wilhelminæ Amaliæ Imp. 1709
25 Jun. t. VI. Pars. I. Carolo VI. Imp. 1715
Pars. II. Eidem. 1717
26 Jun. t. VII… Eidem. Eod.
27 Jul. t. I… Eidem. 1719
28 Jul. t. II. Elisabethæ Imperatrici. Anno. 1721
29 Jul. t. III. Carolo VI, Imp. 1723
30 Jul. t. IV. Mariæ Elisabethæ Belgii Gubern. 1725
31 Jul. t. V. Mariæ Magdalenæ Archid. Austr. 1727
32 Jul. t. VI. Mariæ Theresiæ Archid. 1729
33 Jul. t. VII. Mariæ Annæ Archid. 1731
34 Aug. t. I. Carolo V, Imp. 1733
35 Aug. t. II. Eidem. 1735
36 Aug. t. III. Franc. III, Lothar., et Mariæ Theres. 1737
37 Aug. t. IV. Carolo VI, Imp. 1739
38 Aug. t. V. Mariæ Theres. Reginæ. 1741
39 Aug. t. VI. Josepho Archid. 1743
40 Septembr. t. I. Mariæ Annæ Archid. 1746
41 Sept. t. II. Carolo Archid. 1748
42 Sept. t. III. Mariæ Christinæ Archid. 1750
43 Sept. t. IV. Mariæ Elisabethæ Archid. 1753
44 Sept. t. V. Petro Leopoldo Archid. 1755
45 Sept. t. VI. Mariæ Amaliæ Arch. 1757
46 Sept. t. VII. Joannæ Gabrielæ Archid. 1760
47 Sept. t. VIII. Josephæ Archid. 1762
48 Oct. t. I. Mariæ Carolinæ Archid. 1765
49 Oct. t. II. Ferdinando Archid. 1768
50 Oct. t. III. Mariæ Antoniæ Archid. 1770
51 Oct. t. IV. Maximiliano Archid. Ord. Mag. Supremo, Coadj. Colon et Monast. 1780
52 Francisco Josepho Archid. post Imperatori. 1786
53 Pio PP. VI. 29 1794
]:

atque hi quidem usque ad exitum sæculi XVII utcumque reperiebantur vel in ipso Belgio nostro, vel in finitimis regionibus. Sed, eodem sæculo exeunte, ea jam erant Belgii tempora, quæ spem nullam facerent cujuscumque subsidii. Obierant quippe mortem præmaturam principes, qui dum viverent, et nonnulla contulerant et sperare jusserant omnia. Alio itaque convertendæ erant curæ, talesque erant principes adeundi, qui sperarentur munificentiam suam heredibus legaturi [T. III Jul., p. 4, n. 14,] . Erat quidem qui securos Hagiographos esse juberet, modo solum vertere et Christianissimi regis (Ludovici XIV) auspiciis continuare in Gallia Sanctorum Acta vellent, sed ab eo consilio rationes tum temporis absterrebant gravissmæ.

[30] [apud varios principes quæsitum,] Maluit ergo Papebrochius ad aulam Hispanicam sese vertere, ac benignissimum Regis Catholiciexplorare animum; et sane rem brevi tam opportune promoverat, ut jam de prospero successu dubitari non posset; cum Janningus, probe conscius, quo loco apud Imperatorem haberentur Acta Sanctorum, antevertendum sibi Papebrochii conatum putavit: et vero antevertit: tam promptam enim offendit Imperatoris voluntatem ad suscipiendam operis Bollandiani clientelam, ut, Viennæ etiamnum subsistens (anno 1688), ad Papebrochium scriberet, ne apud aulam Hispanicam porro quidquam urgeret. Præsagisse jam tum Janningum Sanctorum instinctu diceres, quæ futura deinceps erant: nam Catholici quidem regis, larga, ut assolet, esse poterat gratia; diuturna esse non poterat, sive ob insecutam brevi sacræ Inquisitionis Toletanæ procellam, sive ob mutatam in Belgio dominationem, quæ ad domum Austriacam devoluta est per conditiones Pacis Ratstadensis an. 1714. Hæc fere ad verbum e Vita Conradi Janningi, auctore Petro Bosschio, exscripsimus.

[31] [ab Austriacis sub vertis legibus] Nihilominus dicendum est primo suo itinere Janningum viam magis sibi stravisse ad quidpiam fixum et stabile obtinendum, quam reipsa obtinuisse; quod satis indicat Vitæ ejus scriptor narrans [Ibid., p. 7, n. 20.] illum anno 1700 Roma Vindobonam profectum, demum apud Cæsarem perfecisse, quodante decennium inchoaverat, ut, stabilitis in posterum ac perpetuis beneficiis, Augustissimæ familiæ socios habere vellet æternum obstrictissimos. Petierat scilicet Janningus anno 1688 ut imperator, qui tunc erat Leopoldus I, vellet esse Operis perpetuus patronus, ea lege, ut omnes deinceps tomi, quos ad numerum quinquagenarium excreturos autumabat, ipsi Cæsari aut alicui e principibus utriusque sexus Domus Austriacæ dedicarentur. Annuit quidem Imperator et annua scuta imperialia mille, alendis tribus Hagiographis assignavit: verum hujus voluntatis, viva voce prolatæ, nullo existente testimonio, solutio promissum secuta non est, donec, ut supra diximus, anno 1700 Janningus Vindobonam reversus circa finem Septembris libellum supplicem Cæsari obtulit, quo eidem in memoriam revocat promissionem olim factam, quæ, nullo scripto adhuc firmata, effectum suum sortita non fuerat. Concessit, quod petebatur, Imperator, et decreto XVIII Novembris ejusdem anni sancivit, ut non solum constituta pensio quotannis accurate solveretur, sed etiam reliqua ab anno 1688 restituerentur. Scripto gratias egit Janningus Imperatori, et se suosque socios quamdiu pensio perseveraret, singulis septimanis semel Sacrosanctum Missæ sacrificium pro incolumitate Austriacæ familiæ oblaturos spopondit. Impedivit tamen Cæsaream liberalitatem, quod brevi insecutum est bellum pro successione Hispanica, quo tota Europa et præsertim Belgium nostrum conflagravit usque ad an. 1713. Rebus compositis, Carolus VI diplomate suo dato XVII Jannuarii 1716, sancivit, ut pro reliquis non solutis penderentur semel sex millia florenorum seu circiter 10,884-35 francorum, et deinceps annuatim mille nongenti nonaginta quinque (circiter fr. 3,619-3) tribuerentur. Quamvis autem tale subsidium in decem solum aut undecim annos assignatum fuisset, perseveravit tamen usque ad abolitam Societatem Jesu anno 1773.

[32] [præcipue obtentum.] Annuæ pensioni a Principibus Austriacis adscriptæ et pecuniæ e divenditis Actorum voluminibus redactæ, accensenda sunt donaria satis ampla a sorore P. Danielis Papebrochii, ab Episcopis Brugensi Henrico Josepho Van Susteren et Gandavensi Joanne Baptista de Smet collata, ut efficiatur caput proventuum quibus Hagiographi sumptuosum opus sustinebant promovebantque. Commissam vero sibi pecuniam tam gnaviter procurabant, ut licet largi in sublevanda inopia, præsertim domus Professæ Antverpiensis, haberent tamen, quando Societas Jesu abolita fuit, summam capitalem centum triginta sex millium florenorum Brabanticorum (fr. 246,710 – 35). Hæc deprompsimus e relatione facta, a consiliario Van den Cruyce die XVI Martii 1774. Quæ cum multis aliis instrumentis collecta fuere a Cl. viro Gachard Archivio regni præfecto [Archiv. du Royaume. — Bollandist. f. 32 et seqq. Pecuniæ supra relatæ annumerari quoque convenit 1o Creditum fl. 9,410 – 19, (fr. 17,072 – 1). Ibid. f. 21.2o Officinam librariam, quæ venalem habebat librorum copiam non spernendam: videlicet 8807 volumina Actorum et 22,982 tomos, ad humaniores litteras spectantes qui vulgo Libri Classici appellantur. 3o Supellectilem typographicam.] . Hactenus de necessario ad scriptionem apparatu, qui, ut fere fit, initio tenuis, paulatim ad honestam conditionem amplificatus est.

[33] [Initio lente processere Hagiographi] Restat, ut paucis exponamus, quomodo Bollandus ejusque socii demandatam sibi provinciam et susceperint et administrarint. Principio quidem, quod et nos experti sumus, tentandum fuit quasi vadum, quo viam sibi sternerent ad rem cum decore peragendam. Bollandus, qui, ineunte anno 1630, ad Rosweydi incepta continuanda, uti supra n. 6 diximus, vocatus fuerat, solidos annos tredecim posuit, antequam bina volumina, totum Januarium mensem complexa, in lucem emitteret. Diuturnior dein usus peritiores fecit, ut intra brevius intervallum tomos sequentes edere valerent: atque ita factum est, ut reliqua volumina singula labore fere triginta quatuor mensium constarent. Universo lucubrationi operam vicissim contulerunt, tempore centum et quinquaginta annorum [Primum volumen editum fuit anno 1643; postremum, scilicet sextum Octobris, anno 1794.] , viri triginta duo, uti liquet e subjecta tabella

[Præter Hagiographorum nomina, gratum fore lectoribus arbitramur subjicere simul numerum annorum, quos huic Operi impenderunt. Triplici serie distinguuntur: prima complectitur illos qui unius pluriumve voluminum titulo inscripti et Hagiographiæ immortui sunt; secunda habet eos, qui edendis voluminibus cooperati, aut Musæum ante mortem reliquerunt, aut Hagiographiæ supervixerunt; tertia denique illos exhibet, qui, exstincta Societate Jesu, ex aliis Ordinibus accesserunt ad Corn. Byeum et Jacob. Bueum, operamque posuerunt in conficiendis tribus ultimis voluminibus.

His annumeramus Daniel. Cardon Antverpiensem, Henric. Thilleul, Nicol. Raye Bruxellensem, Franc. Verhoeven Brugensem, Petr. Dolmans ex Limmel,prope Trajectum ad Mosam, de quo T. V Septemb., Jacob. Trentecamp Aldenardensem, et Adrian. Heylen, Can. Præm. de quo cfr Mem. cour. de l'acad. roy. des sciences et bell.-lettres de Brux., t. XV, qui breviori tempore cooperati sunt.] . Licet autem nostro præsertim sæculo breviora non raro definiantur temporum intervalla edendis voluminibus grandioris etiam formæ, nemo tamen qui indolem Operis secum ipse reputaverit, facile conqueretur tantum annorum spatium Actis Sanctorum perscribendis insumptum fuisse. “Scilicet Bollandus et qui post ipsum in hoc labore versabantur, hanc sibi præscripserant legem, ut immutato stylo primigenias Vitas ederent; gravissimas quasque difficultates in Sanctorum historiis dilucidarent; nullum, ut exponit Papebrochius [Vita Joan. Boll., p. XX.] , quem non ipsi inspexissent legissentque testem præsumerent adducere; et singulorum, quibus primario nitebantur, ætatem, veracitatem prudentiamque in scribendo sibi declarandam existimarent. Nihil eorum, quæ ad Sancti alicujus pleniorem notitiam pertinebant, volebant indiscussum relinquere; nullum locum tam obscurum, tam ignobilem gentem, tam remotam præterire regionem, quæ Sanctos aliquos coleret aut coluisset aliquando, nullam denique vocem tam barbaram, quo suam non extenderent diligentiam, quantum quidem per editos ineditosve auctores, per litterarum commercia, per obsequia conciliatorum ubique amicorum humanus potest labor obtinere. Non illi tantum generalem quamdam Ecclesiæ et regionum historiam ordinabant, quamvis et in hac sæpe iis multumque fuerit desudandum, sed particulares quorumcumque episcopatuum, civitatum, monasteriorum, religiosorum Ordinum origines, successiones, historiasque scrutabanturet pro viribus explanabant.

[34] [propter multiplices quæstiones] Quam ut rite pertractarent, alieni esse non poterant ab iis artibus, quæ cum historia affinitate junguntur: cæcutire enim videtur illa, nisi geographicæ, chronologicæ, diplomaticæ, et archæologicæ disciplinæ facem præferant et eidem ancillentur. Nullus autem qui ejusmodi studia vel leviter attigerit, ignorat quantis implexa sint difficultatibus, quoties ex veteribus sunt repetenda. Hi rem, coævis satis notam una, alterave signant voce, eaque frequenter ambigua, quæ posteros divexet et nonnisi multiplici lucubratione probabilem accipiat interpretationem. Attamen in suo esse arbitrio nolebant Hagiographi molestum impedimentum silentio declinare; sed quæ demum cumque quæstio res gestas Sanctorum attingeret, hanc pro suo instituto tractandam dilucidandamque suscipiebant tanta cura, ut plurium mensium labor in una re ancipiti aliquando poneretur. Ad Geographiam quod attinet, longis investigationibus componere sæpe oportebat historiam cum topographia, quæ ob locorum nomina vitiata aut mutata, ob discrepantes auctorum sententias, ob dubios regnorum, provinciarum, episcopatuum fines caligat. Hinc, quoties argumentum postulabat, nihil omiserunt Hagiographi quod locorum notiones illustrare posset. Chronologica quoque studia, quam sint ardua, experiri licet iis, qui seriem temporum quam brevissimam ordinare tentant: aliæ ex aliis controversiæ nectuntur, quæ dum pendent, omnem cohibent gressum, nec locum relinquunt, ubi certo vestigium figatur. Neque operam suam in his perdidisse Hagiographos ostendunt commentationes, quibus quæstiones maxime intricatas feliciter explicarunt [Vid. De tribus Dagobertis: Acta SS., t. III April. — Chronotaxin Patriarcharum Hierosolymitan. Ibid., t. IV Maji. — Chronotaxin Patriarcharum Alexandrin. Ibid., t. V Jun. — Chronotaxin Patriarcharum Antioch. Ibid., t. IV Jul. — Chronotaxin Patriarcharum Constantinopolitan. Ibid., t. I Aug., etc.] . Rem diplomaticam frequenter retractare cogebantur, cum in institutione episcopatuum et monasteriorum, in donationibus, in privilegiis civitatum instrumenta recurrant, de quorum fide et integritate erat dijudicandum. Et quamquam Papebrochium nostrum in suo Propylæo antiquario [Propylæum antiquitatis circa veri et falsi discrimen in vetustis membranis. Act. SS., t. II April.] aliqua propter hujusmodi scripturarum inopiam fefellerint; nullus tamen, ait Mabillonius [De Re diplomatica., l. I, c. I.] ad hoc usque tempus peculiari tractatione rem (diplomaticam) aggressus fuerat, ante Danielem Papebrochium Societatis Jesu, editis Sanctorum Actis clarissimum virum, qui in Propylæo data opera eam discutiendam suscepit.

[35] [varii generis enodandas.] Habet et Archæologia, quæ accepta referat Hagiographis, qui Sanctorum Vitas scrutantes minutissime, et plenissime enucleantes, in antiquos mores, ritus, leges, in Veterum artes et in ipsa rudimenta linguarum inquirere, collatisque monumentis sacris et profanis variarum nonnunquam gentium, ad veri normam eadem debuerunt expendere [Vid. De Episcopis Tungrensibus: Act. SS., t. VII Maji. — Seges Majoricenses. Ibid., t. III Jun. — De Liturgia Hispan. antiqua. Ibid., t. VI Jul. — De Diaconissis. Ibid., t. I Sept., etc.] . Sed congestis his omnibus Historiæ subsidiis, et ingenti, quæ necessaria est, librorum et manuscriptorum comparata supellectili, superest, ait Papebrochius [Act. SS, t. I Mart. in Vita P. J. Bollandi, p. XIII.] , ultimus et difficillimus actus, qui in discernendo dijudicandoque consistit, propter multitudinem perplexitatemque subnascentium ex auctorum dissensione controversiarum. Quapropter ad nullum testimonium provocabant, quin auctorem, ejus ætatem et fidem recognovissent, quin dicta cum scriptis æqualium aut antiquiorum composuissent, quin historiam sæculi et regionis pene universam habuissent perspectam, ne quid irreperet, quod cum cæteris monumentis non posset conciliari. Ad hæc accedebant operosæ disceptationes de Theologia toties agitandæ, quoties ex SS. Patrum scriptis demonstranda erat Fidei Catholicæ doctrina semper immota et sibi constans; quoties in sanctorum episcoporum gestis definienda erant conciliorum decreta et jura Ecclesiæ; quoties demum in Sanctis vindicanda erant perseverans miraculorum gloria, prophetiæ, cœlestium revelationum, altissimæque contemplationis donum indeficiens. Sanæ etiam Philosophiæ placita adversus profanas incredulorum novitates, superbum delicatulorum fastidium et vecordem contemptum impiorum erant propugnanda [De Prosec. Op. Bolland., p. 3 et seq.] .”

[36] [Eorum eruditionem laudarunt] Et vero labori Hagiographorum laudem repensam fuisse testantur elogia, quibus eos ornarunt eruditi non solum Catholici, sed illi etiam qui propter religionis dissidia alieniores vel ob ipsam Operis indolem ab ejus auctoribus videbantur. Certe Acta Eruditorum Lipsiensia anni 1683 [Act. Erud. Lips. en 1683, p. 7.] cum enumerassent scriptores bene multos, qui ad Vitas Sanctorum edendas incubuerant, severiori censura omnes perstringunt, dum exprobrant eruditionem adspersam fuisse nullam, nec in tam vastis operibus repertam salis micam, anilibus fabulis, quibus refertæ omnes paginæ, nullam melioris literaturæ partem admittentibus. Primus eam huic studio inferre cogitavit hoc sœculo Heribertus Rosweydus: cumque brevibus enarrassent Rosweydi consilium, dicunt ejus executionem aggressum Joannem Bollandum, eruditione summa et eloquentia insigni instructum, qui suas partes ita implevit, ut non ii solum, qui Sanctorum cultui superstitiose dediti [Homo acatholicus oblique carpit cultum et invocationem Sanctorum: hunc errorem luculenter refutant ipsa Acta Sanctorum: Vide quæ num. seq. habet Leibnizius de honore Sanctis exhibendo.] sunt, fabulasque pro historiis accipientes nubem pro Junone amplectuntur; sed et alii qui Historiæ Ecclesiasticæ student, temporum rationes intelligere, antiquitates Ecclesiæ priscæ cognoscere, alia item ad eruditionem spectantia ex his monumentis haurire possint. Hisce encomiis mire consonat judicium, quod de Actis Sanctorum tulit vir celeberrimus Godefridus Gulielmus Leibniz, qui editionem Actorum Lipsiensium non probavit solum, sed suam etiam operam conferendo promovit [Biograph. Univ. v. Leibnitz, p. 597.] . Epistola enim ad Danielem Papebrochium data IV Non. Januarii 1686 et in scriniis nostris autographa, significat discussam se cupere quæstionem genealogicam circa quosdam Longobardiæ et vicinarum regionum marchiones, qui sœculo XI vixere, quorum familias ditionesque agnoscere et distinguere operæ pretium esset [Ostendere nempe satagebat Leibniz communem esse stirpem et familiæ Estensi in Italia et in Germania Brunswicensi domui.] . Epistolam hisce verbis orditur: Quantæ molis, quantique fructus opus in te susceperis, ex quo Bollando et Henschenio,tamquam Hercules Atlantibus successisti, quantum in eo sis progressus, nemo adeo in literis hospes est, quin sciat. Itaque interrumpere tam præclaras cogitationes tuas aliena ab instituto vestro quæstione, prope religioni mihi ducerem, nisi scirem universam pene Historiam tuæ ditionis esse et in vestris scriniis omnium pene sæculorum claves contineri, quin et plus aliquando ex vestris chartis, quam ex multorum principum collegiorumque archivis erui posse, tantam autem vobis esse humanitatem, ut collectas opes publico beneficio destinetis.

[37] [etiam ii] Altera epistola etiam autographa, data Hannovera 14/24 Maji ejusdem anni, gratiis actis pro labore, ad enodandam quæstionem collato, subjungit: Mihi institutum vestrum semper mirifice placuit: quare si qua in re inservire possim, non patiar meam promptitudinemdesiderari. Quod de Sanctis honorandis mones, non possum non probare. Nam Christiani hominis semper esse duxi honori amicorum Dei favere, qui adeo nihil divinæ gloriæ detrahit, ut etiam addat; glorificari enim Deum in Sanctis suis manifestum est. Leibnizium, quam olim conceperat de Actis Sanctorum opinionem, porro conservasse monstrat epistola ad Conradum Janningum data Hannovera 11 Julii anni 1706: Una vos epistola conjungo vel una potius charta (alteram enim chartæ faciem Papebrochio inscripserat) quos fama et magni Operis meritum conjunxit, præsertim cum non dubitem maximam nunc curarum partem in te (cæcutiente et annis confecto Papebrochio) recubuisse; quamvis nec ambigam, quin socium asciveris a quo sublevari possis. Itaque quæ hic scribo et mitto, ad vos omnes pertinere velim, quos reverenter saluto et plurimum colo, et de rebus vestris nunc facilius discere spero, quæ mihi et utilitati sunt et voluptati. Vale et fave.

[38] [qui a Religione Catholica] Hæc eo adduximus, tum quia maximi momenti est in rebus, quæ ad eruditionem pertinent, celeberrimi viri judicium, tum ut tanto probabilior sit lectori data ab eodem Leibnizio olim ad Joannem Philippum Eugenium Comitem de Merode epistola, qua testatur vel sola Acta Sanctorum ejusmodi esse, ut meritas laudes universo Ordini concilient [Acta SS. Belgii, t. I. Præf., p. X.] . Atque hæc fuit quoque multorum heterodoxorum opinio, ut dicere non dubitarit Josephus Ghesquiere [Ibid., p. IX.] , non inventum esse inter eos quempiam eruditum prudentemque virum, qui ipsum institutum modumque tractandi in invidiam dubitationemve adduxerit. Citati scriptoris assertionem confirmat judicium Armandi Gastonis Camus, qui licet Janseniana lue infectus [Biogr. Univ. v. Camus.] , candide tamen fatetur [Camus. Voyage fait dans les Départements nouvellement réunis. t. II, p. 50. Rappelons-nous d'abord que presque toute l'histoire de l'Europe et une partie de celle d'Orient depuis le VIIe siècle jusqu'au XIIIe est dans la vie des personnages, auxquels on donna alors le titre de Saints. Il n'y a pas d'évenement de quelque importance dans l'ordre civil, auquel un abbé, un moine, un saint n'aient part. C'est donc un grand service rendu par les Jésuites connus sous le nom de Bollandistes, à ceux qui veulent écrire l'histoire, d'avoir formé l'immense collection, aujourd'hui (1803) de 52 volumes in-folio, connue sous le nom d'Acta Sanctorum. La même collection a eu un autre avantage: elle a donné le signal de cultiver la science qui est la principale base de l'exactitude en fait d'histoire, savoir la diplomatique, ou l'art de discerner entre les monuments écrits, chartes, diplômes, traités, etc., ceux qui sont sincères et authentiques et ceux qui n'ont pas ces qualités. Les notes et les dissertations des Bollandistes ont été des modèles de critique sur des points d'antiquité, d'histoire, de géographie. Il n'est personne parmi les savants qui ne s'intéresse a la continuation des Acta Sanctorum.] . Historiam totius Europæ, imo etiam partim, Orientis, a VII ad XIII sæculum Vitis Sanctorum contineri: nihil fere in Ordine civili evenisse, cui non intercesserit Sanctus quispiam: ingens itaque emolumentum scribendæ historiæ contulisse Bollandistas collectione sua. Ipsi, inquit, primi densissimas tenebras quibus ars diplomatica involvebatur, discusserunt: egregiasque quæstiones ad Archæologiam, Historiam et Geographiam pertinentes solverunt. Unde concludit citatus auctor doctissimum quemque cupere, ut Acta Sanctorum continuentur.

[39] [erant alieni.] Necessarium esse non arbitramur recensere elogia eorum, qui inter Catholicos eruditionis laude floruerunt: innumera certe afferre nobis liceret: sed brevitati studentes, instar omnium sit judicium, quod de Opere hagiographico protulit Benedictus Papa XIV, quem non minus in sacris studiis commendat scientia, quam in suprema sede majestas. Hic binis epistolis testatum voluit, quanti faceret Acta Sanctorum, voluitque cum Hagiographis communicatas relationes factas in causis Sanctorum [Act. SS., t. IV Sept. in init.] . Affirmat porro magnam sibi fuisse semper opinionem de ingenti Opere, Acta Sanctorum nuncupato, quod … optimo consilio susceptum et incredibili labore continuatum fuit. Et cum idem Pontifex ad instantiam R. P. Ignatii Vicecomitis, Societatis Jesu Præpositi Generalis, concessisset, ut fieret in omnibus dictæ Societatis ecclesiis Officium S. Pulcheriæ imperatricis Virginis, dicit ad hujusmodi concessionem etiam se inclinatum fuisse desiderio, quod Bollandistæ hac in re ostendunt; quos dicit de Beatorum Sanctorumque gestis actibusque in lucem emittendis, vindicandis, condignoque honore habendis meritissimos et Apostolicæ etiam prædicationis encomiis laudandos [T. IV Sept., p. 778, n. 3, et p. 781, n. 19.] .

[40] [Suppressa Societate Jesu,] Atque ita immensum Opus de Sanctorum omnium gestis, eadem qua inchoarant doctrinæ ac diligentiæ laude, deduxerant socii Bollandiani usque ad tomum undequinquagesimum, qui diem V, VI et VII Octobris complectebatur, et anno LXX sæculi præterlapsi editus fuerat. Sed anno 1773, suppressa Societate Jesu, non parva tenuit eruditos cura, ne, ruente ipso Instituto, corrueret quoque Hagiographorum fraternitas. Non pauci certe erant adversarii, qui sperabant rem hagiographicam, extincto Ordine universo, plane interituram. Ast aliud statuerat Augusta Maria Teresia. Nam ejus jussu Carolus, Lotharingiæ dux et Belgio summa cum potestate præfectus, exquisierat sententiam illorum virorum, qui, prout tunc vocabantur, rebus Jesuiticis curandis præpositi erant [Le Comité établi pour les affaires des ci-devant Jésuites. Il était composé sous la présidence du comte de Neny, chef et président du conseil privé, des conseillers du conseil prive Leclerc et Philippe de Neny et des conseillers du conseil des finances Cornet de Grez et Limpens (Gachard, Mém. sur les Bolland. Messager des sciences et des arts, année 1835, p. 214.)] , ut rite cognosceret quis favor Hagiographis tribuendus videretur [Archiv. du Royaume. — Bolland. et Historiogr., f. 1.] . Atque ii quidem litteris XXXI Januarii 1774 hanc curam imponendam censuerunt consiliario in suprema Brabantiæ curia Van den Cruyce, qui, inspectis omnibus documentis, excussisque rationibus, rem hagiographicam accuratissime examinaverat. Cæterum assentandi potius gratia et ne in principem apertius impingeret, quam ut rem serio ad deliberationem revocare posset, id consilii conventus Jesuiticus dedisse videbatur. Illi unum certum fixumque erat, nihil viris suppressæ Societatis concedendum esse, quo possent quacumque ex causa inter se, licet paucissimi, aggregari. Periret sane res hagiographica, quidquid pecuniarum, industriæ, laboris adhuc impensum erat, pessumdaretur; quantumcumque damnum esse subeundum, ut novum sodalitii elementum non constitueretur, quod procedente tempore immensum glisceret: nihil proinde sibi intentatum esse relinquendum, ut tantum malum præverteret. Igitur ante etiam quam consiliarius Van den Cruyce de re hagiographica retulisset, suam jam pronuntiarant sententiam conventitii die XXII Februarii ejusdem anni: “Opus scilicet Bollandianum id non habere utilitatis, ut eruditionem promoveat: melius hunc scopum attigisse Benedictinos in Gallia, Claudium Fleury in sua Ecclesiæ Historia, quorum scripta in omnium manibus versantur: dum ingens Bollandistarum Opus in publicis bibliothecis delitescat, et vix a quibusdam eruditis raro intervallo delibetur [Gachard sur les Bollandistes. Mess. des sciences, an. 1835 p. 214.] ”.

[41] [multi suppressam volebant] Hujusmodi sententiæ intercessit cons. Van den Cruyce, relatione sua die XVI Martii sequentis. Qua post expositam compendiose historiam Bollandistarum, concludit “magnam illorum lucubrationibus inesse utilitatem, quam demonstrant elogia, Operi impensa a viris omni exceptione majoribus, utpote qui, omnimoda eruditione instructi, nullo partium studio adigebantur.” Adjungitque “nullum aliud opus tantam laudem Belgio peperisse” [Archiv. — Boll., t. I. f. 32 et seqq. Il faut convenir que c'est de tous ceux qui ont paru dans ce pays, celui qui a fait le plus d'honneur à la nation.] . Optimum factu itaque crediderunt conventitii cantare palinodiam, brevi, uti videbimus, recantandam. Censuerunt scilicet institutum hagiographicum esse conservandum, ita tamen ut solis viris suppressæ Societatis non constaret; existimabant enim periculosum esse hujusmodi hominibus concredere hanc provinciam [Ibid., f. 36.] , qua uterentur, ut novas dissensiones circa res theologicas excitarent, uti fecerunt, dum tantos motus tam in Belgio quam in vicinis Galliis occasione Bullæ Unigenitus cierunt [Occasione hujus Bullæ motus excitatos fuisse, et quidem majores in Galliis, quam in Belgio nostro, nemo est qui diffiteatur. Sed turbarum auctores fuerunt illi, qui contumaces in legitimum et solemne Ecclesiæ judicium, maluerunt omnia sus deque vertere, quam debitam obedientiam præstare. Cum episcopis tum in Gallia tum in Belgio allaborasse viros Societatis in confesso est: quis vitio vertet militi sequenti ducem? Quid egerint Episcopi nostri circa Bullam Unigenitus vide in Synodico Belgico, t. II, p. 5 et 511. Quoad Gallos, consule: Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique pendant le XVIIIe siècle, passim. Nihil dicendum puto de controversia cum Carmelitis, quam Hagiographis objicit conventus; quæstio istic tractabatur historica plane, et a theologicis disciplinis omnino aliena] . Censent itaque accurate investigandum esse in illos, qui Operi hagiographico promovendo utiles esse possent: inquiratur, inquiunt, in illorum indolem, in modum, quoque quo sese gesserunt, exsistente etiamnum Societate, et maxime num paratos se exhibeant, ita se impendere labori, ut patiantur ab aliis se dirigi. Annuit utcumque huic sententiæ Carolus Lotharingus, epistola data VII Aprilis ejusdem anni [Ibid., f. 40.] , jussitque ut idem consiliarius Van den Cruyce porro pergeret in investigandis sensis Hagiographorum, uti constat ex epistola ad illum missa die XX Augusti [Ibid., f. 44.] . Itaque sæpedictus consiliarius novas inquisitiones instituit, quibus iniquitas calumniarum manifestabatur; paratos se Bollandistæ ostendebant, ut sociarentur iis eruditis, quos princeps designare vellet: cæterum se totos permittere quoad rem pecuniariam providentiæ magistratus, dummodo non solis Missarum stipendiis alendi essent: hoc tamen se cupere, ut illorum libri, segregati manerent a reliqua bibliotheca Antverpiensi, ad quos dein sine magna temporis jactura accedere possent [Ibid., f. 48.] .

[42] [Hagiographiam,] Neque hac relatione satisfactum fuit conventui: imo cum in consessu habito die II Aprilis hujus anni [Ibid., f. 36.] pronuntiasset utilem quidem esse operam in Actis Sanctorum illustrandis positam, periculose tamen viris suppressæ Societatis scriptionis provinciam demandari, dein in consessu celebrato XXI Novembris [Ibid., f. 52.] dicit probabile sibi videri dictos viros velle clanculo continuare suppressam Societatem, atque hinc summi periculi esse, ut princeps sua auctoritate firmaret institutum, quod brevi quasi aliquod sociorum coagmentum merito haberi posset. Neque dissimulabat parum spei sibi affulgere fore ut Jesuitæ vellent in hac eruditionis palæstra informare alios, qui ad suam olim Societatem non pertinuissent. Censet itaque conventus uniendos esse Hagiographos Instituto studiorum Bruxellensi. Princeps Stahrembergius, cum suprema potestate ad provincias Belgicas legatus (Ministre plénipotentiaire), consentit quidem cum conventu opportunum non videri, ut Hagiographi segregatam quamdam societatem constituant: quoniam tamen illorum opera utilis et proinde promovenda videatur, optimum factu censet, si associentur Academiæ Scientiarum et Litterarum Bruxellensi, et Acta Sanctorum continuent sub directione aliquot selectorum Academicorum [Lettre de Crumpipen à la commission, Brux. 25 Septemb. 1775. Ibid, f. 72. Quæ hic et alibi dicuntur de Hagiographis, intelligenda quoque sunt de Historiographis, qui Acta Sanctorum Belgii selecta, et alia multa ad patriam historiam illustrandam prelo parabant. Ad id operis concinnandum designati erant Josephus Ghesquiere, Donatianus Dujardin, Philippus Cornet et Franciscus Lenssens. Septeni igitur (annumeratis tribus Hagiographis Cornelio de Bie, Jacobo de Bue et Ignatio Hubens) Academiæ adjungendi fuissent: ne autem tanto numero accresceret societas litteraria, consultum visum fuit, ut initio unus vel alter solum admitteretur. Alio tamen modo rem narrat Arm. Camus (Voy. t. II, p. 54), qui didicerat e Georg. Gerard, Academico Bruxellensi, (vide ejus biographiam. Supplém. a la Biogr. Univ.), Academiæ, suo nomine Acta Sanctorum continuaret: solus assensit Joseph. Ghesquiere, reliqui maluerunt sejuncti ab omni collegio ad lucubrationes suas incumbere: viceruntque sub patrocinio episcopi Neostadiensis in Austria, qui securos eos fecit Acta Sanctorum, eo quo cœperant modo, esse porro promovenda.] .

[43] [præsertim conventus] Quæ opposuerat adhuc conventus Jesuiticus, diverticula esse, quibus viros suppressæ Societatis repellere quærebat, vel inde liquet, quod, quoties acceptabantur positæ a conventitiis conditiones, toties novum prætenderetur incommodum. Reposuit itaque conventus litteris datis XIX Octobris ejusdem anni, quidquid fiat pro prosecutione Operis Bollandiani per viros suppressæ Societatis, impossibile esse rem ita constitui, ut vel non creet publico regimini ingentes molestias, aut in societatem quamdam secretam coalescat. Istiusmodi enim viris, inquit, non agitur, ut Acta Sanctorum continuent, aut pensionem annuam cæteris majorem accipiant; satis enim industrii sunt, ut pecunia regi non debeant. Sed id unum intendunt, sicut et reliqui per universam Europam, ut sodalitium quoddam, idemque secretum, constituant. Vel enim magistratus quotidie aliquid illorum voluntati concedet, quod procul dubio sodalitatem fovebit; vel resistet gnaviter, at tunc post tricas, et molestissimas et multiplices, opus cessabit, et princeps umbram magis, quam veritatem sectatus videbitur. Verum, respondebit quis, aliorum directioni suberunt hi viri. Id quidem numquam accidet: aut astute ipsis præsidibus dominabuntur, aut dissensiones, nulla arte sopiendas, excitabunt. Tales etiam non sunt, ut Academiæ accenseri possint, in qua præter eruditionem, requiritur indoles commoda et agendi modus decorus. Atque hinc deducit conventus nullum ex iis viris in album Academicorum esse inferendum, nisi quis cuperet, ut cœtus ille plane ad nihilum redigeretur.

[44] [rebus jesuiticis ordinandis] Restat nunc, pergit porro conventus, disquirendum an meritum Operis Bollandiani tantum sit, ut enarratis incommodis prævalere debeat. Scopus Operi quidem prætenditur, expurgare Acta Sanctorum fabulis, ingerere rectam notitiam rei antiquariæ; qua in palæstra, fatendum est enim, reliquis omnibus præivere Jesuitæ: sed, ait, superarunt illos postmodum tum monachi Ordinis S. Benedicti, tum alii plurimi. Eruditorum judicio Operis Bollandiani alius non est scopus, quam fucatis ementitisque narrationibus arrogatam Curiæ Romanæ potestatem sustinere, et cleri in ambiendo honores sæculares et in aucupando divitias aviditatem, spretis sacrosanctæ Religionis principiis, colorare aut excusare. Cæterum meritissimi etiam fuerint illorum labores, hujusmodi tamen sunt, ut nihil conferant ad universi populi doctrinam. Impendatur magis reipublicæ pecunia in juventute rite instituenda: et si quidem continuare velint Acta Bollandistæ, adeant publicam bibliothecam, atque istic se suo periculo, sumptibus suis scriptioni impendant.

[45] [præpositus] Quem præ manibus habemus tractatum, non patitur ut multis gravissimas accusationes refellamus. Refutarunt ipsi Bollandistæ magna ex parte, cum ultro se obtulerint, ut conviverent in aliquo monasterio, cujus incolas selectos informarent ad rem hagiographicam prosequendum: uti reipsa fecerunt et in monasterio Caudenbergensi Bruxellis, et in abbatia Tongerloensi, uti infra monstrabitur. Ruebat hoc ipso vanum terriculum sodalitii cujusdam secreti, quod reipublicæ minax impenderet. Non immorabimur judicio, quod de Actis Sanctorum tulerunt conventitii; protulerunt illud, ut ipsi ajunt, ex ore eruditorum; tale certe est, ut graviores judices tum antiqui, tum hodierni illud reprobaverint. Cæterum sibi ipsi contradicebant conventitii, qui in consessu celebrato die II Aprilis anni 1774 censuerant utrumque institutum Hagio-et Historiographorum esse conservandum, supra n. 42.

[46] [sed obstitit] Præsenserant quodammodo Bollandistæ quod illorum capiti imminebat malum. Nam adhuc tranquilli in Domo Professa Antverpiensi degebant, consuetis studiis vacantes, cum indicitur omnibus incolis Domum, in scholam militarem mutandam, esse deserendam in diem X Junii 1775. A quo mandato, cum non exciperentur Hagiographi, suspicati sunt mentem esse principis, ut deinceps ab opere cessarent suo. Quam suspicionem etiam manifestam fecerunt conventui, litteris datis die VI ejusdem mensis et anni, exquirentes, ut tandem liquido voluntas gubernantium sibi innotesceret. Nihil tum quidem responsum fuit, unde non paucos occupavit timor, ut Operi continuatio porro daretur. Sed anno 1776 circa finem vergente scripsit princeps Kaunitz Rietberg, cancellarius status, ad Georgium Adamum principem Stahremberg [Archiv. du Royaum. Liasse 3053. Lettre du Pr. Kaunitz au Pr. de Stahremb., du 11 Decemb. 1776.] , Augustam velle omnino, ut Opus hagiographicum per Bollandistas antiquos continuetur, et id quidem quin ullo modo subsint clientelari obsequio Academiæ Bruxellensis, aut eidem tradatur dos centum octoginta millium florenorum Brabanticorum (fr. 362, 530-60), quæ pecunia olim Hagio- et Historiographis competebat. Ut vero occurratur incommodis, quæ ex constitutione rei Bollandianæ manare possent, proponat aliquis e Bollandistis, vir fidelis et prudens, modum, quo opus ad finem aptissime conduci possit.

[47] [Imperatrix Maria Teresia] Utile quoque judicabat imperatrix, ut Hagiographi incolerent aliquam abbatiam, in qua sibi operis successores possent informare, quam non solum indemnem servandam, sed donis etiam augendam esse statuebat. Hinc agendum ducebat cum præpositis hujusmodi monasteriorum, in consultationem prius, siita res ferebat, adhibitis Bollandistis, ut exquireretur ex ipsis quodnam sibi domicilium præ cæteris præferrent. Hagiographicum institutum id etiam commodi monasterio eligendo sperabatur allaturum, ut juniores monachi ad studia litterarum capessenda magis semper magisque excitarentur; quo etiam conduceret spes præmiorum Bollandistis eorumque successoribus impendendorum: lucubrationes, antequam prelo traderentur, esse censuræ ordinariæ subjiciendas, hinc occursum iri malis, quæ imminere dicebantur ex omnimoda solutione a jugo academico.

[48] [jussitque ut monasterium] Regiæ voluntati tam potenter manifestatæ deinceps obsistere ausi non sunt adversarii. Unde comes de Neny, præses conventus, monitus a cancellario Crumpipen [Archiv. du Roy. — Bolland. et Historiogr., f. 80. Lettre du 30 Juillet 1777.] seriam esse voluntatem Augustæ, respondit, repetitis quibusdam querelis, aptissimos operis continuationi videri, excluso Josepho Ghesquiere, inquietæ, ajebat, indolis et mordacis linguæ viro, Cornelium de Bie, Jacobum de Bue et Ignatium Hubens [Ibid., f. 84. Lettre du 2 Août 1777.] . Mentem regiam notam fecerat princeps Stahremberg fiscali Brabantiæ Cuylen: simul mandans, ut cum Bollandistis ageret de seligenda aliqua abbatia, in qua ad laborem impendere sese, et socios pro futuro educare sibi possent. Respondit fiscalis Cuylen, Hagiographos nullum quidem sibi domicilium in specie designare voluisse: id unum tamen insinuasse opportunum videri ut locus eligendus esset intra aut juxta urbem, in qua typographia constituenda esset: dein ut rem domesticam separatam haberent a communitate religiosorum, quorum domum incolerent. Unde concludit non aptiorem facile locum inveniendum esse, quam abbatiam Caudenbergensem, atque consultum esse, ut prælatus petat id a principe [Ibid., f. 92.] .

[49] [Caudenbergensæ] Itaque Ægidius Josephus Warnots, qui tunc præerat monasterio Caudenbergensi Canonicorum Regularium S. Augustini, obtulit litteris, mense Novembris anni 1777 datis [Ibid., f. 90. Movit, ut quidam opinantur, abbatem spes, ut ope pecuniæ pro Hagiographia ex ærario publico pendendæ, paulatim dissolveretur æs alienum quo monasterium gravabatur: anno 1783 eo excreverat, ut multa bona immobilia in monasterium fœminarum Cisterciense Cameræ, juxta Bruxellas, transcribenda fuerint ad extinguendum nomen centum quinquaginta millium florenorum Cambialium (fr. 317, 460-32) contractum, ut constat e decreto amortisationis Josephi II Imperatoris dato 28 Julii 1783. (Archiv. Monast. Ter Cameren).] , domum suam, quam aptissimam judicabat recipiendis Bollandistis; erat enim in ipsa urbe Bruxellensi saluberrimo loco sita, unde commodæ ambulationes tam in hortum urbanum, quam in agros suburbanos patebant: ampla quoque aderant ædificia, quæ levi sumptu usibus Bollandistarum accommodari poterant: tandem vitæ genus moderatum, et vicina publica bibliotheca et academia domum hanc optime commendabant. Gratum imperatrici fuisse promptum obsequendi studium ab abbate Caudenbergensi exhibitum, significavit princeps Stahremberg, litteris XIV Aprilis 1778 [Boll., f. 96.] , placere quoque, uti istic sedem suam constituerent Hagiographi, pro ædibus vero instaurandis concedi bis mille florenos (fr. 3, 628-10)et exemplar integrum Actorum. Vult tandem Stahrembergius, ut abbas etiam atque etiam consideret leges, sub quibus res hagiographica committitur monasterio Caudenbergensi.

[50] [sub certis legibus] Hæ autem sunt tenoris sequentis: [Ibid., f. 98.] 1o Musæum Bollandianum transfertur in abbatiam Caudenbergensem, atque istic Acta Sanctorum prosequentur presbyteri suppressæ Societatis Jesu, Cornelius de Bie, Jacobus de Bue et Ignatius Hubens: qui dein cum abbate pro tempore exsistente convenient de assumendis sociis, laborum futuris successoribus. 2o Singulis Hagiographis assignatur præter habitationem et victum gratuitum annua pensio octingentorum florenorum (1, 451-24), quæ etiam porro præbebitur, si absque eorum culpa ab opere cessandum illis fuerit. 3o Ordinatur habitatio; providetur locus bibliothecæ, conclavibus communibus et singulorum cubiculis. 4o Ut monasterium indemne servetur in commodandis suis ædibus, assignantur eidem mille floreni annui (fr. 1814-5). 5o Officina librorum venalis committitur administranda monasterio Caudenbergensi. 6o In lucrum cedent monasterio quidquid librorum vendetur, ea tamen lege ut in se deinceps sumat sumptus typographicos, atque rationes accepti et expensi annis singulis probandas exhibeat commissario a principe designando. 7o Quod, deductis prius expensis omnibus, lucrum ex voluminibus imposterum edendis proveniet, in duas partes dividetur, quarum altera monasterio, altera Bollandistis ex æquo dispertienda cedet: quæ porro partitio continuabitur, finito etiam opere, nisi tunc ex condicto malint Hagiographi suum jus cedere monasterio. 8o Ne Hagiographi molesta cura rei domesticæ graventur, præbet eisdem monasterium victum quotidianum, ratione ducentorum floren. (fr. 362-81) pro singulis annuatim ex ærario publico solvendorum. Quem vero habuerint famulum, aletur cum famulitio monasterii, cui solventur annuatim centum floreni (fr. 181-40). 9o Præbebit monasterium gratuito Bollandistis vinum, ornamenta ac necessaria celebrando SS. Missæ Sacrificio. 10o Canonici qui imposterum associabuntur Hagiographis, utentur mensa communitatis: sed nihilominus præbebitur eisdem pensio florenorum quadringentorum quadraginta (fr. 798-18). 11o Hagiographorum Bibliotheca constituetur in illorum contubernio; libri vero, qui istic collocari non poterunt, aut necessarii non videbuntur, bibliothecæ regiæ cedent. Conficietur autem duplex inventarium tum librorum et manuscriptorum, quæ in bibliothecam regiam inferentur, tum eorum qui Bollandistis relinquentur; atque horum quidem damnum præstabunt. 12o Quamprimum Bollandistæ incolere cœperint monasterium, consultationem cum illis habebunt abbas et alius religiosus per ipsum designandus, in qua, præside commissario regio, ordinabitur quidquid ad promovendum opus pertinet. 13o Rationes Hagiographorum separatæ erunt a rebus historiographis. 14o Pensiones ex ærario publico solvendæ, rationesque accepti et expensi discutientur et probabuntur a commissario regio. (Art. 15, 16, 17, 18, 19 pertinent ad historiographos, et proin hic recensendi non sunt). 20o Ut exsecutio voluntatis regiæ circa celerem Actorum confectionem magis urgeatur, præfinient Bollandistæ statuta tempora, quibus quodque volumen in publicum prodibit.

[51] [incolerent,] Die igitur XIV Aprilis [Archiv. du Royaum. Bolland. et Historiogr. f. 108.] communicavit supradictam ordinationem princeps Stahrembergius fiscali supremæ curiæ Brabantiæ Cuylen, præscribens, ut porro Hagiographi de Bie, de Bue, Hubens, et Historiographus Ghesquiere agerent cum abbate Caudenbergensi circa diem, qua incolere inciperent ædes sibi paratas. Eodem etiam mense currente, tres hagiographi cum historiographo sedem suam occuparunt [Gachard sur les Boll. Mess. des sciences et des arts, 1835, p. 222.] . Abbas vero Caudenbergensis, litteris datis XIII Maji ad principem Stahrembergium [Arch. du Roy. ut supra f. 116.] gratias agit pro exhibita suo monasterio regia benevolentia, promittitque nihil intentatum se relicturum, ut res e voto principis prosperetur; maxime quum confidat diem illum beatum illuxisse, quo monasterii Caudenbergensis nomen in fastos orbis litterati inferendum sit. Subnectit paraturum se locum aptum in quo res libraria universa commode constitui possit.

[52] [Constitutis dein quæ ad] Commissarius regius pro re hagiographica a Carolo Lotharingo constitutus fuerat die XXII Junii anni 1778 consiliarius status et privati consilii de Kulberg [Ibid., f. 144.] . Quamvis autem, uti diximus, mense Aprili monasterium Caudenbergense incolere cœpissent Bollandistæ, mense tamen Julio aptatus adhuc non erat locus bibliothecæ, quin imo libri ad scriptionem necessarii tradi non poterant ante reditum auditoris Cameræ rationum, Gerard, cui obtigerat cura omnium bibliothecarum suppressæ Societatis Jesu: hic autem non ante tres menses rediturus sperabatur. Conficiendum dein erat inventarium duplex librorum qui Hagiographis commodabantur juxta art. 11 ordinationis citatæ. Hinc impedimentum multiplex scriptionis labori injiciebatur [Ibid., f. 154. Lettre du cons. d'État de Kulberg au prince de Stahremberg du 7 Juillet 1778.] . Ut moras tetricas abrumperet princeps de Stahremberg, jussit Bruxellas advocari auditorem Gerard, qui donec fieret definita librorum divisio, illos certe Bollandistis impertiret, quorum præsens esset necessitas ad opus continuandum; reliqui vero in publicam bibliothecam inferrentur, e qua tamen, dato chirographo, extrahi pro opportunitate poterant [Ibid., f. 168. Lettre du Pr. de Stahremb. au cons. de Kulberg, 20 Aout 1778.] .

[53] [bibliothecam] Timuerant Hagiographi ne libri et manuscripta tumultuario in cistas projecta, quando Domus Professa Antverpiensis juvenibus, in arte militari erudiendis, transcripta fuerat, multum detrimenti accepissent, sive ob documenta deperdita, sive ob eorumdem confusionem; unde ingratus novos incolas tenuisset labor, si multiplicem confusamque chartarum farraginem suis scriniis ordinatim reponi oportuisset. Ast licet cito, bene tamen et ordinate omnia inventa sunt, nihil deperierat, nihil magnopere intricatum fuerat [Ibid. et f. 199. Lettre du cons. de Kulberg au Pr. de Stahremb., 5 Nov. 1778.] : si quod in libris detrimentum accepit Hagiographia, id totum, ut certis testimoniis constat, furtivis detractionibus ministrorum inferioris subsellii imputandum fuit.

[54] [censuram] In ordinatione supra recitata n. 50, nihil statutum fuerat a principe circa censuram in Acta Sanctorum exercendam. Duplex nempe olim erat: altera Ordinis, Episcopi altera: nam civilem numquam subierant Bollandistæ. Censuram regularem obibant ordinarie ipsi Hagiographi, ita ut alter alterius scripta examinaret, et si quid minus prudens prolatum fuerat, per majora suffragia expungendum, immutandumve indicabatur. Quare, postquam aliquis Vitam Sancti absolvisset, per quaterniones octo paginis constantes, prelo illam dabat, quæ correcta dein a typothetarum mendis, communicabatur reliquis sociis inspicienda et corrigenda. Quo facto, excudebantur quaterniones ordinarie ad numerum octingentorum. Ast suppressa Societate Jesu, deficiebat censura regularis: unde providendum erat, ut sua nihilominus scriptionibus staret auctoritas. Jam anno 1776 ad finem vergente [Archiv. Liasse 3053. Lettre du 11 Dec. 1776.] rescripserat princeps Kaunitz ad Stahrembergium, non videri opportunum, ut aliud quidpiam agerent censores regii, quam examinare, an nihil in libro occurreret contra fidem aut bonos mores.

[55] [civilem] Id censuræ genus non placebat quibusdam academicis, qui dolebant hac ratione eximi Hagiographos ab eorum tutela. Unde factum est, ut currente anno 1778 incertus adhuc hæreret princeps Stahremberg, quid de censura, quoniam deerant superiores regulares, statuendum esset [Archiv. Boll., t. I, fol. 168. Lettre du Pr. de Stahremb. au cons. de Kulberg, 20 Août 1778.] . Suggessit proinde commissarius de Kulberg, ut censores constituerentur socii Academiæ Bruxellensis Nelis, Needham et Mann; ita tamen, ut qui e tribus designaretur censor ad aliquod volumen aut ejus partem dijudicandum, esset maneretque ignotus Hagiographis: traderetur itaque, quod recensendum erat opus, commissario, qui designato censori communicaret [Archiv. Boll., t. I, f. 177. Lettre du cons. de Kulberg au Prince de Stahremb., 29 Sept. 1778.] . Sed istud consilium principi Stahrembergio probatum non fuit: nam litteris XX Aprilis 1779 ad commissarium de Kulberg datis [Ibid., f. 205.] , dicit mentem Augustæ non fuisse, ut vel minime impediretur libertas Hagiographorum in dicenda sua sententia circa quælibet facta historica, nec quidpiam ita constituendum esse, ut putarentur Bollandistæ alienum magis, quam suum proferre judicium, quo in casu regimini reipublicæ adscriberent homines, quidquid diceretur: ut tamen et sua penes principem maneret auctoritas, remittendos esse Hagiographos ad censores ordinarios, qui pro more per procuratorem Brabantiæ generalem erant designandi, et simul monendi, ut alacres sese operi examinando præstarent, ne voluminum editio nimium procrastinaretur. Atque ita factum est, ut sequentibus tribus voluminibus videantur præfixæ approbationes censorum regiorum, P. Reuss,P. J. N. De Lannoy et P. S. De Neck.

[56] [et rem typographicam] Regiæ typographiæ attributa fuerant prela Hagiographorum, ea tamen lege, ut eisdem uti possent et deberent, modo indemnis servaretur fiscus [Archiv. du Roy. Liasse 3053. Lettre du 11 Décemb. 1776.] . Mens Augustæ certe fuerat favere operi Bollandiano: nihilominus brevi patuit, iniquioribus conditionibus usuros nostros, si typos regios adhiberent. Nam quaternio (octonæ paginæ) stabat in regia officina flor. Brab. 22-14, (circiter fr. 41-18): typographus Bruxellensis Flon easdem paginas offerebat pretio fl. 14. (circiter fr. 25-40) [Archiv. du Roy. Bollandistes, t. II, f. 20. Lettre du cons. de Kulberg au Pr. de Stahremb. Imo typographus Nivellensis Plon paratum se ostenderat, ut prela sua Bruxellas transferret, atque istic quaterniones singulos excuderet pretio fl. 11-16 (circa fr. 21-41).] : opportunum itaque videbatur, ut liberum relinqueretur Bollandistis, quocum vellent typographo æquis conditionibus pacisci; neque id in detrimentum regiæ officinæ cedebat, quippe quæ insueta majoris molis voluminibus edendis, multas procul dubio molestias sibi creasset. Annuit consilio princeps de Stahremberg, rescripsitque, finita editione voluminis, quod tunc quidem sub prelo regio sudabat, liberum fore Hagiographis quem vellent, sibi typographum deligerent [Ibid., f. 35. Lettre du Pr. de Stahremb. au cons. de Kulberg, 17 Junii 1780.] .

[57] [pertinebant;] Ast aliter, quam sperabatur, res successit cum librario Flon: nam calculo inito, repertum fuit nihil emolumenti e mutatione officinæ accedere. Unde censuerunt Hagiographi insistendum esse apud principem, ut suam sibi typographiam instaurare liceret; litterarum formas se jam habere, facile prela, in officinam regiam translata, posse redimi: unde quoque id enascebatur commodi, ut sex mensium compendium in excudendis voluminibus fieret. Quæ vero obstabat patria consuetudo, qua cavebatur ne ullus, in censum typographorum non relatus, artem suam Bruxellis exerceret, facile discuti poterat ex eo, quod institutionibus regiis, qualis erat Hagiographia, fraudi esse non poterant hujusmodi statuta civitatum peculiaria. Cæterum spondebant Bollandistæ scriptoque contestabantur se nihil præter Acta Sanctorum edituros [Ibid., f. 55. Lettre du cons. de Kulb. au Pr. de Stahr., 2 Maji 1781.] . Alienus non erat Stahrembergius ab annuendo justæ petitioni, eo tamen pacto, ut tum regius commissarius de Kulberg, tum Caudenbergensis abbas cautiones facerent servandi promissi [Ibid., f. 61. Lettre du Pr. de Stahr. au cons. de Kulb., 3 Maji 1781.] . Verumtamen nihil actum præterea est: nam volumen Octobris quintum anno 1786 prodiit iisdem typis Cæsareo-regiis, quibus præcedens editum fuerat: neque alicubi reperire causam potuimus, cur res in medio steterit.

[58] [prodit quartus tomus Octobris.] Interea anno 1780 prodierat in lucem quartum volumen Octobris, quinquagesimum primum totius Operis et eodem eruditorum plausu, quam reliqua exceptum fuerat. Volumini adlaborarant Constantinus Suyskenus, ante suppressionem Societatis Jesu anno 1771 defunctus, Cornelius Byeus, Jacobus Bueus, Josephus Ghesquierus et Ignatius Hubenus. Interea tamen Josephus Ghesquiere deputatus fuerat ad Analecta. Belgica colligenda et edenda. Ignatius vero Hubens in ipso flore ætatis immature ereptus fuit XVIII Julii 1782. Itaque duo supererant quinquagenario majores: et Byei quidem ita affecta erat valetudo, ut nihil esset quod non timeretur: hinc omne laboris pondus incumbebat in Jac. Bueum, virum gnavum doctumque, sed qui tamen diu solus tanto oneri ferendo non erat [Ibid., f. 115. Lettre du cons. de Kulb. au comte de Belgioioso, ministre plénipotentiaire, Octob. 1783.] . Adjuncti quidem fuerant Hagiographis duo juniores canonici e monasterio Caudenbergensi, Franc. Jos. Reynders et Joan. Bapt. Fonson, qui adjutores operis communi consilio electi fuerant [T. I, f. 154. Lettre de Kulb. au Pr. de Stahremb, 7 Jul. 1778.] . Sed Franc. Reynders, qui rei œconomicæ præfectus adhuc fuerat (Provisorem vocant) actuosæ vitæ nimis insueverat, quam ut ad otium, quale litteræ requirunt, traduci potuerit [T. II, f. 20. Lettre de Kulb. au Pr. de Stahr., 3 Mai 1780.] . Joan. Bapt. Fonson, annos viginti duos natus, magnas de se excitabat quidem spes; sed quæ non nisi longioris temporis intercapedine in rem prodituræ erant: consultum itaque videbatur, ut continuationi Operis Bollandiani tempestive provideretur.

[59] [Defuncto Hubeno succedit Berthodus.] Opportune offerebat sese, uti opinabatur commissarius regius de Kulberg, D. Anselmus [Perperam in epistola Kulbergii prænomen Francisci eidem tribuitur, cum tom. VI, frontispicium illum Anselmum appellet.] Berthod, O. S. B. e Congregatione SS. Vitoni et Hidulphi in Gallia. Inter hujus laudes referebatur, quod præfectus bibliothecæ S. Vincentii, Vesuntione, opuscula non contemnendæ eruditionis edidisset, quod auctor novi Breviarii suæ Congregationis spem faceret industriæ in Actis Sanctorum concinnandis, quod archivum archiepiscopale Vesuntinum, abundans imprimis documentis ad sæculo XIII, XIV, XV spectantibus, quam ordinatissime disposuisset: et his omnibus addebatur, illum, jam magnum priorem monasterii Luxoviensis, facilem sibi viam sternere posse ad supremam suæ Congregationis præfecturam, quas tamen spes omnes facile abrumperet, ut vitæ laboriosæ ac solitariæ impendere se posset [T. II, f. 115. Lettre de Kulb, au comte de Belgioioso, Octob. 1783.] . Verum plus spei quam rei præstitit D. Anselmus Berthod: nam licet die IX mensis Octobris anni 1784 se adjunxerit sociis Hagiographis [Ibid., f. 140 et 154.] , ejus tamen nomen nuspiam apparet in quinto volumine Octobris anno 1786 edito, sive quia partiti jam laboris nihil reliquum fieret novo advenæ, sive quod biennium impendendum fuerit, ut inusitato lucubrationis generi ingenium accommodaret suum. In sexto volumine Octobris, sex omnino Vitas Sanctorum illustravit D. Anselmus, quæ, si S. Pantalum Ep. M. qui socius Virginibus Ursulanis ferebatur, excipias, non magnam eruditionis copiam requirebant.

[60] [Josephus II operi Bollandiano] Interea Mariæ Teresiæ imperatrici, de re Bollandiana optime meritæ, hæres successerat filius Josephus II. Hic jam ab ipso regni exordio varias tum in Ecclesia tum in Civitate moliebatur immutationes, quæ satis præsagiebant eumdem favorem qui olim rei Hagiographicæ non esse impendendum. Hinc incepere multiplices creari molestiæ, quarum, ut sperabatur, pertæsi socii commissam provinciam sponte sua desererent: unde id quoque emergebat emolumenti, ut, quod invidiosum esse videbatur in operis interruptione, id totum in ipsos Hagiographos refunderetur. Initio itaque exagitabatur scriptorum tarditas, quasi unice intenderent nectendis moris, finem totius operis prorogare in longius tempus, et istiusmodi artibus pactas a principe pecunias sine termino percipere [T. II, f. 121. Lettre de Crumpipen au cons. Kulberg, 27 Janvier 1784. Il lui paraissait (au prince de Kaunitz) que ces Messieurs mettaient beaucoup de lenteur dans leur travail, de manière que l'on pourrait présumer qu'ils ne cherchaient qu'à éterniser contre les intentions de Sa Majesté leur établissement et le grand profit qu'ils en retirent.] . Facile certe fuisset hujusmodi accusationi respondere, nihil enim lucri accrescebat Hagiographis e prorogatione operis, quum statutum fuisset, ut, absoluto quoque opere, ad vitæ tempus fruerentur assignata pensione: imo insulsum plane videbatur finiendi operis et laudem et lucrum relinquere hominibus adventitiis et incognitis, quæ duo, uti dicebatur, nullo negotio sibi præripere potuissent antiquiores Hagiographi.

[61] [molestias] Quæ tamen facile poterat discuti, suspicio altiores paulatim radices egit, ut imperator dein non solum tarditatem Hagiographorum acerbius incusaverit, sed conceptis etiam verbis jusserit, ut annis singulis singula volumina ederentur, atque intra decennium universum opus completionem reciperet suam [Ibid., f. 133. Lettre du Pr. de Kaunitz. Vienne 14 Avril 1784 et f. 136. Lettre de Crumpipen au cons. de Kulberg, 27 Octob. 1784.] . Hisce mandatis reposuerunt Hagiographi excusandam esse tarditatem, si nihil a quadriennio publici juris fecerint, tum ob sociorum paucitatem et affectam valetudinem, tum maxime ob translatam, suppressa Societate Jesu, bibliothecam, in qua ordinanda anno integro toti distenti fuerant. Cæterum allaborantibus quaternis sociis semper necessarium fuit triennium, ut tomum aliquem prelo pararent, timendumque esse ne e deproperato labore decresceret fama, quam Acta Sanctorum per totam Europam obtinuerant. Nihilominus ut Cæsari obsequentes sese probarent, spondebant omni biennio volumen edituros [Ibid., f. 142. Lettre du cons. de Kulb. au comte de Belgioioso, 18 Nov. 1784.] . Attamen hæc responsio calumniam non depulit, sed Cæsarei ministri porro insistebant, ut opus, quam posset maxime acceleraretur: simulque præscribebatur, ut deinceps deficienti socio Hagiographo alius non substitueretur, e quo mandato facile prævideri poterat, rem Bollandianam propere interituram [Ibid., f. 151. Lettre du Pr. de Kaunitz au comte de Belgioioso. Vienne 15 Décemb. 1784.] . Res etiam minutiores accuratissime non raro indicant animi affectum: omittendum itaque non judicamus, quod Cæsarei ministri recusassent pro quinto volumine Octobris effigiem archiducis Francisci (postea imperatoris), causati eamdem sumptibus Hagiographorum pingendam sculpendamque esse, si quidem omne lucrum e divenditis tomis perciperent [Ibid., f. 169. Lettre du Pr. de Kaunitz au comte de Belgioioso. Vienne 21 Mai 1785.] . Olim scilicet Maria Teresia suis sumptibus jusserat sculpi effigiem archiducis Maximiliani, cujus nomini volumen quartum Octobris inscriptum fuerat. Atque hinc factum est, ut Francisci effigies inter principes Austriacos in Actis Sanctorum non appareat [Ibid.] .

[62] [creat,] Dum acerbe incusatur Hagiographorum ignavia, novis impedimentis eorum industria irretitur. Nam decreto Cæsareo dato XXIII Maji anni 1786 supprimebatur Caudenbergensis, in qua sedem fixerant, abbatia, atque ad Bruxellense olim Societatis Jesu collegium, quod convictus Teresianus tunc appellabatur, transferenda indicebatur bibliotheca Bollandiana; in eaque ordinanda iterum ingratus quatuor mensium labor insumptus fuit [Act. SS. Belg., t. IV. Præf., p. v.] : et ille quidem eo ingratior, quo clarius apparebat voluntas Cæsaris, abolitionem societatis hagiographicæ non obscure molientis. Assignabatur interim in convictu Teresiano locus amplissimus, olim collegii bibliotheca, cum adjectis opportunis cubiculis, cibus illis honestus præbebatur, nihil in annua pensione minutionis patiebantur [Archiv. du Roy. Bolland., t. II, f. 195.] : incedebant interea inter cineres dolosos, quoniam e multorum mentibus eradicari non poterat persuasio hoc paucorum virorum contubernium esse germen quoddam, e quo olim adolescere poterat ingens illa Societatis Jesu arbor, quam tot laboribus stirpitus evellere conati fuerant multi.

[63] [et tandem Societatem Hagiographicam] Jam anno 1783 commissarii regii rebus ecclesiæ et studiorum præfecti, conquesti sumptus in Hagiographia annuatim faciendos, opinabantur istiusmodi institutum tanta pecunia porro protegendum non esse, censebantque proponendum tandem esse modum, quo negotium Bollandianum conficeretur [Ibid., f. 210. Lettre de la comm. pour les affaires ecclés. et celles des études à la Chambre des comptes, 23 Aout 1788.] . Surdis profecto auribus non loquebantur commissarii: nam qui consistorio publicarum rationum præerat (Directeur en chef de la Chambre des Comptes) toto animo in illorum ivit sententiam: ipsi quoque videbatur impossibile, ut opus inceptum aliquando absolveretur, gravari jam ætate Cornelium de Bye et Jacob. de Bue; Joan. Bapt. Fonson aptum non censeri continuando labori; nihil aut lucri aut emolumenti ex istiusmodi opere percipi, quod stabat principi annue florenis 3725 (circ. fr. 6757-37) [Ibid., f. 212. Lettre au cons. du Gouvern., 29 Sept. 1788. Quæ inter hanc et præcedentem epistolam intercedit pecuniarum differentia, profluit ex eo, quod in priore ageretur solum de pecuniis expensis in alendis Hagiographis, dum hæc includit etiam annuas eorumdem pensiones.] . Sententiæ ab uno e consiliariis positæ facile acquievit consistorium reipublicæ præpositum (Conseil du Gouvernement) eamque executioni mandandam esse pronuntiavit.

[64] [abolet,] Hanc porro opinationem hic exprimendam putamus, ut rite constet, qua tandem ex causa institutum hagiographicum ab Imperatore Josepho II abolitum fuerit. Dicebatur imprimis multum abesse ut Acta Sanctorum intra breve tempus terminanda viderentur, imo nullam spem affulgere, ut aliquando iisdem finis imponeretur: cæterum aliam utilitatem non habere opus, quam ut esset repertorium aliquod historicum, multis minutiis prægravatum, quæ viros vere eruditos parum alliciunt: mirum esse quomodo, suppressa Societate Jesu, principi tamen suasum fuerit, ut istiusmodi insulsæ faragini patrocinium impenderet suum: urgendam proin esse hujus sodalitii destructionem [Ibid., f. 216 et 219, 11 et 16 Octob. 1788. Cet ouvrage n'a d'autre mérite que celui d'un répertoire historique surchargé de détails énormes, qui auront toujours peu d'attraits pour de véritables savants. Il est étonnant que lors de l'abolition de l'Ordre jésuitique, on soit parvenu à intéresser le Gouvernement dans un pareil fatras, et ce qui le prouve, c'est le peu de débit que les Bollandistes ont obtenu du résultat de leurs travaux; c'est en termes de calcul, une très-mauvaise spéculation, et comme elle ne vaut pas mieux en termes de sciences, il est plus que temps d'y mettre fin.] . Ex hoc suffragio profluxit epistola consistorii regii, data, ut videtur, XXIII Octobris 1788, ad judices ærarii publici, (Chambre des Comptes), qua decernitur a die prima proximi Novembris cessandum esse a continuatione Actorum Sanctorum: providendumque esse quid de librario et typographico apparatu faciendum sit [Archiv. du Roy. Bolland., t. II, f. 23, Octob. 1788. Lettre du Conseil du Gouvernement à la Chambre des Comptes.] . Fuerunt illo tempore non pauci, qui kalendas Nov., quibus annua Omnium Sanctorum solemnitas recurrit, assignatas ideo suspicati fuerint, ut ludibrio abolitio cumularetur.

[65] [cujus tamen hereditatem] Agebant porro regii ministri ut, quoniam parcimonia abolitioni prætendebatur, pretio quam optimo venderentur tum officina librorum venalium, tum ipsa bibliotheca. Hæc quidem octo millibus voluminum [P. Namur. Hist. des bibl. publ. de la Belg., t. I. p. 112.] constabat, quæ usui Hagiographorum destinata erant: libri plerumque hagiologici, neque proin magni pretii, suppresso Bollandiano instituto, emptorem parum allecturi sperabantur. Supererant quoque sena millia voluminum de Actis Sanctorum, quæ propter eamdem causam vili vendenda prævidebantur. Omnium optime rebus tum suis, tum Cæsaris consultum iri censuerunt ministri, si ipsi Bollandistæ modum quemdam venditionis proponerent: neque hi quidem fatale negotium detrectaverunt. Itaque Corn. de Bye jam mense Novembri currentis anni cogitarat totum institutum transferre ad monasterium S. Blasii, Ord. S. Bened. in silva Hercynia, epistolamque ad D. Martinum Gerbert abbatem delineaverat, in qua pretio cum regiis ministris discutiendo, venales offerebat officinam et bibliothecam [Arch. t. II, f. 229, 11 Novemb. 1788.] , quin et se sociumque suum Jac. de Bue paratos dicebat, ut per unum alterumve mensem juniores quosdam monachos coram instruerent, qua ratione decessorum vestigiis insistere possent.

[66] [multi expetunt,] Placuit consilium regiis ministris, decretumque fuit, ut suo nomine cum Sanblasiano Abbate ageret Cornel. de Bye [Ibid., f. 233, 22 Novemb. 1788.] : et, si quidem abbati consilium probaretur, porro decretum iri quid factu esset opportunum. Quod promiserat, præstitit quidem præfatus Hagiographus, verum nihil responsi a Sanblasianis tulit: quod silentium tribuit rumori, qui insonuerat de obitu Martini Gerbert abbatis [Feller. Journ. hist. 15 Décemb. 1787, p. 622.] , quamvis falso, cum vir ille, de Religione et re litteraria optime meritus diem supremum clauserit solum XIII Maji 1793 [Biograph. univ. art. Gerbert.] . Probabilius hanc provinciam in se suosque suscipere noluit vir doctissimus, tum quia, ut prodit in sua Historia Nigræ Sylvæ, minus favorabiliter de instituto Societatis Jesu sentiebat, tum maxime quia Sanblasiani monachi fidem suam publicam fecerant emittendi in lucem Germaniam sacram, ingens sane opus, quod historias omnium episcopatuum complecti debebat [Ussermann. Germ. sacra t. I. Præf. Præter Hermanni Contracti Chronicon emendatius, prodiere consequenter, quantum innotuit, Historiæ episcopatuum Herbipolitani, Curiensis, Bambergensis et Constantiensis, t. I.] ; unde illis satis fortasse temporis et virorum non suppetebat, ut Actorum continuationem in se suscipere possent.

[67] [tum extra,] Paratior erat ad successionem hagiographicam adeundam Congregatio ejusdem Ordinis Maurina in Galliis, uti constat ex epistola Simonis Petri Ernst, canonici Rodensis (Rolduc) [Biogr. univ. suppl. art. Ernst.] , data XXIII Januarii anni 1789, qua notum facit non alienam esse dictam Congregationem ab emptione Bollandianæ hereditatis, dummodo æquis conditionibus veneat [Archiv. du Roy. Bolland., t. II, f. 281.] . Idem jam isti Benedictini Patres via, ut vulgo dicitur, diplomatica tentarant: quum enim magnus Franciæ sigillifer de Barentin monuisset D. Chevreux, Congregationis S. Mauri Præpositum Generalem, e re Congregationis suæ fore, si Acta Sanctorum per suos monachos continuaret, mandatum acceperat francicus apud Belgas legatus, Eques de la Graviere, ut inquireret in tempus et leges ejusmodi venditionis: præstitit quod suarum partium erat legatus; ast comes de Trautsmandorff, summus Belgii administer, responderat, nihil prorsus obstare, quominus cum Hagiographis ageret, et, siquidem Hagiographia omnino abolenda esset, transactionem aliquam pararet: attamen non dissimulabat Belgii administer ejus se esse opinionis, continuationem, quoniam tam levi pecunia constitui poterat, esse in ipso Belgio urgendam, aut, si hoc minus Cæsari placeret, omnem supellectilem esse transferendam Vindobonam. Nihil ultra illa tempestate actum fuit [Gachard. Mém. sur les Bolland. Mess. des sciences et des arts. Gand 1835, p. 245. — In scriniis nostris exstant apographa illarum epistolarum, Parisiis e regia bibliotheca accepta.] .

[68] [tum intra] Facile crediderim huic tergiversationi ansam dedisse gliscentem tunc inter Belgas adversus Cæsarem simultatem, quæ tandem eodem anno in apertum tumultum erupit. Jam anno præcedenti Comitia Flandriæ propensa se ostenderant, ut sumptibus provincialibus Acta Sanctorum continuarentur, salubrique consilio unus intercesserat timor, ne per id genus tentaminum offensus imperator justis Provinciæ expostulationibus ægrius faceret satis [Gachard. Ibid., p. 244. — Arch. du Roy., t. II, f. 291. Lettre de la Chambre des Comptes au Conseil du Gouvern., 19 Janvier 1789.] . Eodem tempore et feliciori, ut eventus monstravit, successu de emptione et translatione rei Bollandianæ agebat abbatia Ordinis Præmonstratensis prædives, Tongerloa. Non repugnabant certe Hagiographi spes et fortunas suas omnes Tongerloensibus Canonicis transcribere, quippe qui scirent Jacobum Veltackerum, XXXIV abbatem novellæ tunc Societati Jesu Lovanii multa beneficia impendisse [Sanderus Chorograph. sacr. Brab., t. I, p. 333.] : unde illis gratum erat, ut quod reliquum fecisset Societatis universæ naufragium, in hereditatem cederet Tongerloæ, olim beneficæ, et, quemadmodum totus Præmonstratensis Ordo, in Societatem Jesu, præsertimque in Bollandianos socios, semper liberalissimæ charitatis: quæ etiam nuper eluxit quum nobiscum communicavit quodcumque superstes remanserat in scriniis et bibliothecis suis.

[69] [Belgium:] Jam ineunte anno 1789 Cornelius de Bye binis litteris auditorem Charlier monuerat, varia esse monasteria, quæ rem Bollandianam sibi sumere vellent, ea tamen lege, ut per principem liceret Acta Sanctorum continuare [Archiv. du Roy. Bolland., t. II, f. 264 et 266. Lettres de Corn. de Bye à M. Charlier, auditeur de la Chambre des Comptes, 3 et 13 Janvier 1789.] . Placuit regiis administris conditio: auditus fuerat unus ex iis, qui rebus ecclesiasticis ordinandis Cæsareo decreto tunc præpositus erat, et quamvis ille nihil aliud invenisset in Hagiographorum operibus quam rudem indigestamque farraginem (vide supr. n. 64), quod et in præsenti relatione repetit, mira tamen conclusione censet, quoniam intra Belgium se offert aliquod monasterium paratum ad subeunda emptionis et translationis onera, præstare, ut huic universa fortuna litteraria potius, quam Congregationi Benedictinæ S. Mauri in Gallia cedat [Ibid., f. 299, 31 Janv. 1789.] . Et hic licuit mirari divinæ Providentiæ dispositionem: si enim res Hagiographica in Galliam fuisset translata, una cum ipsis monasteriis brevi post tempore ita periisset, ut nullum dein ejus vestigium potuisset inveniri, dum Tongerloæ saltem eatenus salva fuere omnia quatenus nihil hodiedum magnopere desit, quo Acta Sanctorum absolvi possint.

[70] [et obtinet] Totius transactionis seriem optime exponit decretum cæsareum datum die XIV Maji anni 1789, quod proinde hic e gallico latinum reddimus, ut sequitur: Josephus Dei gratia Romanorum Imperator etc. Cum ex parte dilectorum et fidelium nostrorum Reverendi Abbatis et religiosorum abbatiæ Tongerloensis in nostro ducatu Brabantiæ exhibita nobis fuisset conventio inita die II Maji 1789 inter auditorem Charlier, commissarium nostræ cameræ a rationibus, ad id a nobis legitime delegatum et religiosos Adrianum Heylen archivarium et Evermodum du Champs per prædictum abbatem vi tractatus capitularis habiti die VIII hujus mensis, cujus copia authentica annexa est dictæ conventioni, deputatos, intervenientibus quoque ex altera parte ex-bollandistis Cornelio de Bye, Jacobo de Bue et Joanne Baptista Fonson una cum J. J. Cattoir a nobis commisso administrationi operum Bollandianorum, qua conventione ceditur et transfertur ad dictam abbatiam institutum Bollandistarum seu opus de Vitis sanctorum, quod ad nos pertinebat ex suppressione Jesuitica,simul et institutum, dictum historiographicum, sive opus de Analectis Belgicis, ut dicta opera sumptibus et periculis dictæ domus abbatialis continuentur et absolvantur, quin præfata instituta possint ulli alii cedi aut transferri: omnia intelligendo juxta clausulas et conditiones contentas in actu conventionis prœfatæ, cujus tenor sequitur.

[71] [ex decreto Cæsareo] Scilicet 1o A die, qua ratam habuerimus dictam conventionem, quæ est dies, qua dantur præsentes nostræ patentes litteræ, communitati Tongerloensi incumbit solvere pensiones vitalitias in illorum domicilio exreligiosis infra nominandis, olim auctoribus operis cui titulus Acta Sanctorum, scilicet annue presbytero de Bye florenos trecentos quinquaginta, presbytero de Bue, florenos trecentos quinquaginta, presbytero Fonson, florenos trecentos octoginta, presbytero Ghesquiere historiographo, qui Analectis Belgicis allaborat, florenos quingentos quindecim, presbytero Smet, socio presbyteri Ghesquiere florenos trecentos; simul florenos mille octingentos nonaginta quinque. 2o Pro acquirendis bibliothecis tum Bollandiana, tum illa quæ inservit compilationi Analectorum Belgicorum, quales sunt hodie, una cum scriniis et pluteis, quæ olim ad institutumBollandianum et ad musæum Bellarminum pertinebant, intra terminum infra assignandum thesauro nostro regio solvetur summa duodecim millium florenorum Brabanticorum: item pro acquirendo tam massam voluminum typis jam excusorum, quam chartas, instrumenta et supellectilem typographiæ, quæ operi imprimendo inserviit, solvetur insuper infra eumdem terminum infra designandum summa octodecim millium florenorum pariter Brabanticorum: cujus media pars, novem millia florenorum, cedet thesauro regio, altera per æquas portiones trium millium florenorum, presbyteris de Bye, de Bue et Fonson, tamquam jus habentibus ad hanc medietatem massæ et typographiæ.

[72] [abbas] 3o Quoniam abbas et religiosi dictæ domus Tongerloensis expensas faciant tam pro acquisitione, translatione, quam pro necessaria accommodatione ædificiorum, proindeque petant licentiam mutuam accipiendi summam sexaginta millium florenorum Brabanticorum, promiserunt commissarii se petituros, ut facultas ad id necessaria concedatur. 4o Vicissim abbatia promisit se usuram opera typothetæ Vanderbeken, sub conditionibus paciscendis, prout olim illo utebatur institutum Bollandistarum. 5o Abbatianumquam neque sub ullo prætextu poterit vendere quemcumque librum typis sive manu expressum e dictis bibliothecis concessis; quod si inter hujusmodi libros aliqui sint, quem communicatum sibi cuperet gubernium, sese obligat abbatia, ad istiusmodi libros dandum, quoties requisita fuerit, cum onere, ut gubernium eosdem reddat post usum. Quoniam vero non habetur duplex catalogus librorum et manuscriptorum, illum commodiori tempore conficiet abbatia dandum gubernio; quod fidei et probitati abbatis et religiosorum committit, ut duplicatus ille catalogus contineat accurate omnes et singulos libros et manuscripta, quæ revera reperientur, quia fieri potest (quin id supponendum sit) quod unum alterumve volumen catalogo inscriptum defuturum sit, quod tamen abbatia a gubernio repetere non potest.

[73] [Tongerloensis,] 6o Abbatia jus typographiæ habebit ad excudenda dicta opera, juxta eum modum, quo illud habuit suppressa abbatia Caudenbergensis, quando in eam translata sunt instituta sæpe dicta, id est: quod hæc typographia non poterit alia excudere, quam opus Bollandianum, Analecta Belgica et alia quæ ad hæc opera pertinent, in reliquis se conformabit legibus et mandatis de re typographica, librariaet censura. 7o Quoniam presbyter Ghesquiere, qui redigit Analecta Belgica, indiget libris et manuscriptis in bibliothecis Bollandianis et Musæo Bellarmino contentis, iisdem utendi potestatem faciet abbatia, quoadusque dictum opus absolutum fuerit. 8o Omnes expensæ in efferendis et transferendis bibliothecis et aliis quibuscumque, quæ pertinuerunt ad instituta, quæ nunc ceduntur, incumbunt omnino abbatiæ, quemadmodum et illæ, quæ faciendæ sunt pro contractibus et apographis ad præsentem acquisitionem spectantibus. 9o Solutio summarum pactarum pro acquisitione rerum pertinentium ad prædicta instituta, videlicet duodecim millia florenorum pro bibliothecis et novem millia florenorum pro medietate massæ venalis et materiæ typographicæ, facienda erit intra tres menses, a die dati hujus præsentis consensus thesauro regio suæ Majestatis Bruxellis: summa vero novem millium florenorum pro altera medietate massæ et typographicæ materiæ, intra eumdem terminum solvenda erit respective antiquis Bollandistis De Bye, de Bue et Fonson, ad quos hæc medietas spectat, prout dictum est supra art. 2, nisi tamen aliter convenerit inter abbatiam et supradictos, si hi illud probaverint. Quidquid supellectilisad dicta instituta spectat, transferendum erit ex ædibus collegii, olim Teresiani, infra bimestre a die data harum, scilicet ante diem XV Julii proximam. Notum facimus, quod mature perpensis supradictis, auditoque consilio nostro regio, ratam habuimus, habemusque, et sigillo nostro secreto muniri jussimus conventionem supra relatam, volentes ut plenam et omnimodam exsecutionem sortiatur, et proinde dicti abbas et religiosi abbatiæ Tongerloensis mittantur in possessionem et usum rerum quæ ceduntur per dictam conventionem et sub conditionibus ibidem expressis: et favorabiliter inclinati ad petitionem supplicantium, jussimus litteras licentiæ sub data præsentium expediri, volumusque ut præsentes sint registratæ et recognitæ in consilio nostro regio gubernii, et exhibitæ nostræ cameræ a rationibus, ut illic pariter registrentur et recognoscantur. Quare mandamus, etc. In quorum fidem hisce præsentibus appendi jussimus sigillum nostrum majus. Datum in urbe nostra Bruxellensi die XIVa Maji, anno gratiæ 1789 et regnorum nostrorum, etc.

[74] [consentiente] Quoniam in decreto cæsareo mentio fit consensus capitularis dati a canonicis Tongerloensibus, gratum nos facturos putamus lectori, si ipsumactum e flandrico latinum hic reddamus: monumentum collati in rem litterariam beneficii nobiscum communicavit Adm. Rev. D. Backx hodiernus superior Tongerloensis. Hodie VIII Maji 1789 nos infrascripti Prior et religiosi Tongerloenses, capitulariter congregati, facta nobis relatione, quod Reverendissimus Dominus Prælatus noster multum inclinaretur ad procurandam in hac abbatia continuationem et absolutionem interrupti operis Bollandistarum, simul et Analectorum Belgicorum, nos, quantum in nobis est, unanimiter volentes cooperari rei tam utili religioni et scientiæ, prædictam intentionem Reverendissimi Prælati nostri laudavimus et approbavimus, prout per præsentes laudamus et approbamus: quapropter ad præfatum finem assequendum committimus eumdem Reverendissimum Prælatum, vel illos quos sibi Reverendissimus substituerit, ad tractandum et transigendum, cum iis quorum interest, de omnimoda acquisitione omnium librorum, manuscriptorum, typographici apparatus et aliarum quarumcumque rerum ap- et dependentium; atque id quidem sub pretio et conditionibus, prout melius utilitati et commodo communitatisnostræ convenire videbitur.

[75] [universo] Et quoniam novimus deesse præsentem pecuniam, necessariam non solum ad coemptionem librorum et aliorum instrumentorum prædictorum eorumque translationem, sed etiam ad ædificationem conclavium necessariorum, idcirco per præsentes plenum consensum præstamus, ut post obtentam regiam licentiam, tantum pecuniæ super abbatiam mutuam, fœnore quoad fieri potest modico, accipiatur, quantum Reverendissimus vel ejus commissarii necessarium judicabunt. Ratum habentes quidquid Reverendissimus ejusve commissarii in hoc negotio facient. In cujus fidem præsens instrumentum omnes manu propria municimus, in capitulo die mense et anno quo supra. Sequuntur nomina capitularium: F. Ignatius Serneels, Prior. F. Bonifacius Beerenbroek, Supprior. F. G. Vos, Camerar. F. Paulinus de Mosselaer, Bibliothecarius. F. Wilhelmus Van Boven Cellarius Conventus. F. Gabriel Van Steden, Cantor. F. F. Torfs, Provisor. F. Adrianus Heylen, Archivista. F. Carolus Schoonaerts, Cellarius Abbatiæ. F. Evermodus Du Champs, Lector. F. Ludolphus Lamal, Lector. F. Franciscus Kerckhofs. F. Hilarius Batens, Lector. F. Jacobus Smarius. F. Gilbertus Segers. F. Josephus De Kersmaekers.F. Petrus Oniaerts. F. Wilhelmus Goyarts. F. Amandus Helsen. F. Constantinus Bruynseels. F. Cyprianus Vande Goor. F. Franciscus van Elswyck. F. Mathias Stals. F. Willebrordus Peeters. F. Hieronymus Pessers. Ita attestor F. Siardus Vandyck, circator et secret. Capituli.

[76] [capitulo:] Eadem die vi consensus supra laudati Godefridus Hermans, abbas Tongerloensis, tum suo nomine, tum vi facultatis a conventu datæ, sibi substituit, committit et plena potestate munit confratres suos RR. DD. Adrianum Heylen et Evermodum Du Champs, ut abbatis et conventus nomine executioni mandent, quidquid capitulariter deliberatum fuerat, promittens se ratum habiturum quodcumque fecerint, quasi ipse hoc fecisset. Similiter sub die VIII Julii anni 1789 dat plenam potestatem idem Reverendissimus abbas confratri suo R. D. Nicolao Simens, Provisori Refugii Tongerloensis Antverpiæ, ut juxta licentiam cæsaream, mutuam accipiat summam sexaginta millium florenorum Brabanticorum, quam potest fieri, minimo fœnore. Brevi acceptam fuisse conjicere est ex eo, quod jam die XIV Augusti ejusdem anni solutum fuerit pretium principi debitum fl. 21,000 Brab. [Pretium decreto cæsareo statutum fuerat, summa flor. brab. 30,000; e quibus fl. 9,000 debebantur Hagiographis.] , ut constat ex apocha eodem die signata de Walckiers et Bn. Van Swieten. Ex aliis scripturis liquet summam floren. Cambialium 51,000 (fr. 107,936-50) mutuam acceptam fuisse ad fœnus quatuor in centum.

[77] [sed post breve tempus,] Quamprimum venditio rei Bollandianæ sanctione cæsarea robur accepisset, statim manus ejus translationi admota fuit: nam, ut refert Adr. Heylen [Hist. Verhandeling over de Kempen, p. 193 not.] supellex transferri cœpit XIX Maji continuavitque usque ad diem XX mensis sequentis. Neque propterea quies reddita est Hagiographis, in solitaria abbatia constitutis: nam, uti liquet ex rationibus redditis a laudato Nicol. Simens, die XX Februarii 1791, dati fuere floreni 9-9, canonico Mutsaerts [Duo sunt homonymi canonici, alteri Joannis Baptistæ, alteri Cœlestini nomen erat. Rationes autem ex Archivo Tongerloensi exscriptum sic sonat: 20 February 1791. Aen d'Eerw. Heer Mutsaert synde in December 1790 op de vlugt met eenig goed der Bolland., voor verschot fl. 9-9.] , qui mense Decembri præcedenti fugiendo, bona quædam Bollandistarum periculo eripuerat: anno vero sequenti eodem modo constat interdictam fuisse typographiam Bollandianam jussu substituti procuratoris generalis Brabantiæ [Rekening van het jaer 1792, 21 January, gegeven aen d'Eerw. Heeren Siard. Van Dyck ende Cornel. Vande Goor, Bollandisten, rysgeld om sig naer Brussel te begeven, ten eynde van request gaen in te dienen tegen het sluyten der druckerye, van dag door den procureur generael substituet geschied, floren. 49.] . Hisce molestiis cumulum addebant turbines, qui, excusso Austriaco imperio, Belgium agitarunt et Belgii occupatio per Gallos a mense Novembri 1792 usque ad sequentem Martium. Unde, ut ait Joseph. Ghesquiere [Act. SS. Belg., t. VI. Præf., p. II.] , quod non citius quam mense Majo anni 1794 quinquagesimus secundus [Qui hic quinquagesimus secundus tomus dicitur, hodie passim quinquagesimus tertius audit: consueverant enim Hagiographi Propylæum Maji extra tomorum seriem ponere.] Bollandiani Operis, sextusque de Actis Sanctorum Belgii tomus evulgati fuerint, nemo unus mirabitur, qui quas Tongerloensis abbatia ante superius biennium perpessa est calamitates, quæque utrique operi injectæ fuerunt, iniquas remoras aut oculis viderit aut ex veraci fama intellexerit.

[78] [ingruentibus Francis,] Anno igitur 1794 post superatas multiplices difficultates, in lucem prodiit typis Tongerloensibus tomus sextus Octobris, quinquagesimus secundus totius operis, qui dies XII, XIII et XIV Octobris complectebatur. Quæ tunc patriæ imminebat hostilis irruptio in causa probabilius fuit, ut dies XV ejusdem mensis volumini non adderetur: nam vocabulum DIES, ad calcem paginæ 632 appositum, indicabat Hagiographorum mentem fuisse, eidem volumini inserere, quæ ad diem XV Octobris pertinebant. Dedicatio, volente id Hermanno abbate, inscripta fuit Pio VI, Pontifici Maximo, quin eidem propter temporum iniquitatem offerri potuerit [Quod paratum erat volumen Pio VI offerendum, felicioribus temporibus recurrentibus, ejus dignissimo successori Gregorio XVI obtulit R. adm. D. Evermodus Backx, redivivæ Tongerloæ superior.] . Non destiterunt interim scriptores gnaviter incumbere ad parandum prelo sequens volumen, cum ecce nova bellorum calamitas priores excepit complevitque calamitates. Nam mense Julio ejusdem anni Gallorum exercitus Belgium pene totum, e quo superiore anno ejecti fuerant, iterum victores occupant, atque ita operis cursus ad longa annorum spatia interceptus fuit. Siquidem die I Octobris anni sequentis conventus Franciscus (Convention nationale) decreto publico edixerat Belgium Reipublicæ suæ esse perpetuo unitum: cujus deinde fortunas varias subiit usque ad annum XIV currentis sæculi. Mutata licet republicæ forma, perseveravit aliquamdiu status rei ecclesiasticæ: in hac enim regni novitate, timebantur motus civiles, si præpropere ecclesia attingeretur: consultum quoque visum est a clero regulari destructionem inchoare. Itaque die XIX Augusti 1796 [Moniteur 6 Fructidor an IV.] (II Fructidor an VI) in consessu quingentorum virorum (Conseil des cinq cents) Mailhe [Ille idem J. B. Mailhe die 7 Augusti 1792, volebat ut singulis religiosis qui matrimonium inirent, darentur præter pensionem ordinariam, centum franci. (Biogr. univ. suppl.)] proposuit ut bona cleri regularis fisco publico addicerentur, excusabatque ob rebellionis timorem hujusmodi proscriptionem citius effici non potuisse, nunc vero, pacato populo, rem quiete transigendam esse.

[79] [monasterium aboletur,] Huic spoliationi alteram, nempe cleri sæcularis confiscationem subnectere volebat Peres: esse Belgium aurifodinam amplam, fœcundam, divitem, atque ideo in ærarii publici penuria illic plenis manibus esse hauriendum. Objicitur quidem interitura juventutis educatio, sed mavult vir egregius ut hæc intereat, quam ut porro perstet status ecclesiasticus. Tandem prævaluit consilium præfati Mailhe: et abolitis omnibus regularibus Ordinibus, bona illorum immobilia et mobilia pretiosa (argentea supellex ecclesiarum, libri excusi et manuscripti, numismata et tabulæ pictæ) decreto dato XX Augusti fisco publico addicta fuere [Moniteur 13 Fructid. an IV.] . Legem brevi intervallo suscepit exsecutio. Mensibus Decembri et Januario, pleraque monasteria destructa sunt: expulsi incolæ, bonaque divendita. Dies sexta Decembris, anni 1796 Tongerloensibus tum incolis tum advenis fatalis fuit: nam illa die, ut nobis retulit testis oculatus, cum mane singuli manu propria roborassent solemnem contestationem [Contestationem hanc reperimus in libello flandrico P. Visschers presb., cui titulus: Geschiedkundige inlichting over het Norbertynsch collegie te Roomen. Antv. 1841, p. 47. Oui, citoyens, nous cédons à la force, et nous sortons, et nous déclarons en même temps devant le ciel et la terre que ce n'est que par contrainte et par cette force, qu'on nous fait, que nous quittons ces lieux sacrés, que nous avions choisis librement pour servir Dieu toute notre vie et pourvoir au bien spirituel et corporel de notre prochain. — Ce que j'atteste au nom de la communauté de l'abbaye de Tongerloo, assemblée le 6 Décembre, à dix heures du matin 1796, A. Beke, prior Tongerl.] , qua profitebantur se vi armata expelli e loco, quem sponte libera elegerant ut illic Deo servirent et proximo essent adjutorio; sumpto ultimo communi prandio ad ecclesiam contulere sese, ut orantes vale plerisque æternum monasterio dicerent. Advenerat interea commissarius, uti tunc quidem vocabatur, potestatis exsecutivæ (Commissaire du pouvoir executif); qui signo dato, et cum diutius in oratione perseverarent, manu admota, omnes migrare jussit. Exeunt igitur bini et bini e templo lacrymabundi, senes quoque emeriti, valetudine et ætate graves curribus exportantur: tale erat spectaculum, ut qui circumstabant milites Galli, licet hujusmodi spoliationibus assueti, a fletu temperare non possent: confluxerant milleni pauperes, qui gemebant suos sibi patres, suos sibi altores eripi, jam affuturum neminem, qui afflictos solaretur, egenos pasceret, instrueret ignaros. At flocci hoc pendebant, qui Reipublicæ dominabantur; Parisiense plebiscitum adimplendum erat: perirent sane greges pauperum, aderat quo sollicitudo leniretur, spes ingentium opum diripiendarum.

[80] [ejusque bona diripiuntur,] Monasterium ipsum cum sumptuosissimo templo publica licitatione divenditum in manus laicas devenit. Annis dein 1810 et 1811 basilica magnificentissima, quam Ant. Sanderus [Chorogr. Brab., t. I. p. 382.] appellat templum præcelsum, amplum, perlucidum et ad stuporem justa symmetria compositum, solo æquatum fuit. Dolent etiamnum antiquioris artis, quæ vulgo Gothica dicitur, periti destructionem hierotecæ sacræ, cui parem, ait Sanderus l. c. toto Belgio reperire non possis ea altitudine, ut licet chori fornices altissimæ sint, eas tamen fastigio suo pene attingat. Statuæ porro illi appositæ ex marmore candido spirare videantur et vitam habere. Ipsa vero domus etiam tota ex marmore, alabastro alioque pretioso lapide variis figuris ex veteri Testamento mysterium hoc magnum adumbrantibus et copioso auro perfusis instructa est. Opus continuis novem annis elaboratum fuit. Hierotheca, uti refert Adrian. Heylen canonicus Tongerloensis [Hist. Verhand. over de Kempen, p. 158. Edit. Turnh. 1837, in-8o.] ornata erat figuris plusquam quingentis, atque ab anno 1536 ad 1548 confecta fuerat.

[81] [subductis tamen MSS] Eadem calamitate dispersa fuit Bibliotheca monasterii, de qua Goropius Becanus a Sandero citatus dicit, in nullo umquam monasterio parem visam esse, sive ipsius magnitudinem, sive librorum varietatem spectes. Hisce litterariis opibus accesserat, ut supra vidimus, supellex libraria Hagiographorum: unde nemo facile inficias ibit jactura bibliothecæ Tongerloensis ipsas litteras ingens accepisse detrimentum. Tantos vero thesauros dissipavit turbo gallicus, qui ante alia monasteria, in Campestri Brabantia sita, abbatiam Tongerloensem perflavit. Atque hinc etiam factum ut vix tempus suffecerit ad eripienda pauca quædam spoliantium rapacitati [Feliciter servata fuit tabula a Leonardo Vincio picta exprimens Cœnam Dominicam, quæ erat Henrico VIII offerenda: sed in Belgio remansit, emptaque fuit ab abbate Tongerloensi ineunte anno 1545. Vid. cit. Adr. Heylen, p. 159.] . Quæ vero subduci potuere, alia in latebras apud vicinos ruricolas immissa, fuere læsa, deperdita, incendiisve consumpta; alia raptim in currus conjecta et in Westphaliam asportata, non sine ingenti damno redierunt. Tandem post varios casus, quoniam nulla spes affulgere videbatur, ut interruptum opus aliquando continuaretur, statuerunt superstites Tongerloenses canonici partem librorum et manuscriptorum publice sub hasta Antverpiæ vendere. Exstat librorum catalogus anno 1825 excusus. Cesserunt dein anno 1827 regio gubernio Tongerloenses quidquid reliquum erat librorum et manuscriptorrum [Extr. des procès-verbaux de la séance du 3 Avril 1835. Commission roy. d'histoire. Mess. des sciences et des arts de la Belg. Gand, an. 1835. p. 447.] . Et cum libri quidem Hagæ-Comitis in bibliothecam regiam illati fuissent, eodem etiam destinabantur codices manuscripti: sed obtentum tandem fuit, ut hi in bibliotheca Burgundica deponerentur. Atque ita servata fuit Belgio collectio, sine qua vix incipi potuisset continuatio operis de Actis Sanctorum.

[82] [Sub Gallico imperio frustra tentatur] Interea Belgis Galliæ subactis, rebusque utcumque in pace compositis, iterum tertioque restitutio societatis hagiographicæ tentata fuerat. Etenim sub consulum triumviratu anno IX æræ neo-gallicanæ (1800 – 1801), præfectus provinciæ Antverpiensis (Département des deux Nethes) D'Herbouville Jacobum de Bue, J. B. Fonson et Adrian. Heylen, qui in patria remanserant, hortatus erat ad labores hagiographicos instaurandos. Altero post anno (Frimaire an XI, Nov. – Decemb. 1802) Eruditorum collegium, quod Institutum vocatur, per Reipublicæ administrum rebus internis præpositum (Ministre de l'Interieur) apud præfatos Bollandianos institerat, ut accingerent sese ad interruptum opus continuandum, aut, si præplacuisset, ut librariam copiam aliis, pacto pretio, cederent. Ast, quæcumque fuerint viris gravissimis rationes, neutram conditionem admittendam censuerunt [Camus. Voyage dans les Départ. réunis, t. II, p. 88. Reiffenberg. Chron. de Phil. Mouskes. Introduct., p. XXIX, XXX, LIV et LXV.] .

[83] [hag iographiæ instauratio,] Demum comes de Montalivet, qui rebus imperii internis administrandis præerat, litteris datis Parisiis die XXVI Julii 1810 ad Baronem de la Tour-du-Pin, tunc Bruxellensis provinciæ (Départ. de la Dyle) præfectum, scribit sodales Hagiographos, suppressa Societate Jesu, primum sub patrocinio Domus Austriacæ labores suos continuasse, sed motibus civilibus Belgii et Galliæ dispersos convenisse primum Tongerloam et tandem Hallas Deiparæ [Male instructus Imperii administer motibus Belgii adscribit suppressionem Hagiographorum, quæ unice e voluntate Josephi II processit, uti supra n. 64, monstravimus: dein nihil umquam factum est Hallis, exiguo oppido Brabantiæ, quod opportuna subsidia ad scribendam historiam nullatenus præbere poterat. Errorem hunc ortum puto ex eo, quod Jacob. De Bue, Hagiographorum senior, Hallas ad obitum usque incoluerit.] : nunc vero adhuc tres manere superstites PP. de Bue, Hallis, Fonson Bruxellis degentes et Heylen, cujus domicilium ignorabatur. Vult itaque ut præfectus accurate inquirat in ipsos Hagiographos, in collectionem librorum et manuscriptorum, quibus ad lucubrationes utebantur, indicatque Carolum Ant. de la Serna-Santander, Bibliothecæ Bruxellensis præfectum, tamquam virum maxime idoneum, ut hujusmodi notitias subministraret. Die X Augusti respondet præfectus Dyliæ, se egisse cum D. de la Serna-Santander, qui communicat, quas habet notitias: convenisse quoque J. B. Fonson, qui solus Bruxellis erat, atque ex illo certiorem factum obiisse Jac. de Bue; nec alios esse superstites, quam Canonicos Tongerloenses, qui probabiliter Brabantiam Hollandicam incolebant, ubi quoque erunt, quæcumque naufragio Bollandianorum eripi potuerunt. Hæc enim retulerat die IX Augusti, vir multiplici encomio laudandus D. de la Serna, addebatque Vitam S. Teresiæ pro die XV Octobris jam prelo paratam fuisse a Jac. de Bue [Multum quidem investigatum fuit in commentarium prævium ad vitam S. Teresiæ, sed vix quidpiam operæ pretium inveniri contigit; unde tela, ab alio jam perfecta, retexenda ex integro fuit.] : cæterum spem omnem promovendæ scriptionis deponendam esse, nisi immensa prope manuscriptorum copia, ab Henschenio præsertim et Papebrochio collectorum, detegeretur.

[84] [quam tandem anno 1838,] Illic stetit res, nec quidquam præterea tentatum fuit, donec, anno 1836 mense Septembri in finem vergente, rumor inter Belgas percrebuit coaluisse Parisiis societatem hagiographicam, quæ Acta Sanctorum Bollandiana continuaret: consilium probare dicebantur jam aliqui episcopi Galliæ multique eruditi: minister regius Guizot patrocinium impendendum labori adpromittebat [Vid. Diarium Brux. L'Union, 25 Nov. 1836.] . Cæterum viri eruditi rem faciliorem sibi fecerant, quam reapse erat: nam terna volumina in annos singulos pollicebantur: opusque completum intra decennium spondebant [Ibid., 6 Decemb. 1836.] . Nimis amplas fuisse promissiones, quam ut iisdem stare possent viri egregii, vel præcedentium Hagiographorum experientia docere debebat: hi enim biennium aut triennium ad parandum unum volumen prelo necessarium esse arbitrabantur: quanto igitur longius tempus exigendum erat, ut homines novi, hujusmodi labori insueti, quibusque vel ipsa latina scriptio forsan insolens erat, similem tomum typis ederent? Præfidentem promissionem fluxisse arbitror, ex eo, quod falso sibi persuaderent inter Bollandianas collectiones, quæ multiplices in Bibliotheca regia exstabant, inventuros materiem jam magna ex parte digestam, elaboratam, preloque maturam. Ast multum abest, ut simile quidpiam repertum fuerit, cum vel illa monumenta, quæ pro die XVI Octobris necessaria erant, plerumque deessent.

[85] [satagentibus multis,] Fieri etiam potest, eosdem sperasse celeritatem operis conficiendi ex operarum numero. Quamvis in confesso sit, unius humeris tantum pondus imponi non posse, utpote quod superaret vires humanas; ut tamen sibi constet totius scriptionis series, aliqui socii adjungendi sunt, qui ejus indolem paulatim hauriant, eamque vicissim successoribus legent. Verum nemo diffitebitur Hagiographorum numerum non esse exaggerandum; siquidem multis opem conferentibus, fieri non potest, quatenus variæ et labiles sunt eruditorum opinationes, ut pax et unitas retineatur, quæ necessaria sunt, ut res hagiographica cum utilitate agatur. Quin et opportunissimum esse, ut uno omnes imbuti sint spiritu, etiam ipsi socii hagiographi Galli professi sunt, cum optare se dixerint, ut commune erigeretur contubernium, fraternitasque aliqua statueretur in Belgio, quæ continuationem Bollandianam promoveret [Ibid., 11 Décemb. 1836.] . Sed ii ipsi facile nobiscum consentient, difficile esse, ut homines in unum coalescerent corpus, cujus præcipuum, ne dicam, unicum vinculum esset eruditio, etiam ecclesiastica.

[86] [admisit Societas Jesu:] Dum hæc ab eruditis Gallis agitantur, R. D. Petrus Franciscus Xaverius de Ram, Academiæ Catholicæ Lovanii Rector magnificus, vir de religione, patria et re litteraria multis nominibus optime meritus, eorum conatus prævertendos censuit. Data itaque die XVII Octobris epistola ad Equitem de Theux, qui tunc res Belgii internas administrabat, scribit constitutam Parisiis dici societatem hagiographicam, sibi videri hanc palmam ab alienigenis præripiendam non esse: degere adhuc in patria viros, qui hanc provinciam et susciperent in se et pares essent ferendo oneri, nullos autem aptiores habendos ad opus perficiendum, quam qui incepissent. Huic sententiæ accinebant, quotquot cupiebant hoc eruditionis opus patriæ conservatum. Una omnium vox fuit, patrium illud cœptum, cum respublica floreret, a Belgis esse complendum. Et quamvis qui tunc præerant Societati Jesu in Belgio, repugnarent in tanta hominum penuria arduum opus aggredi, proptereaque judicium Præpositi Generalis exquirere cuperent, tamen suadentibus amicis cesserunt, et confisi ratam habendam suam sententiam, consenserunt tandem, uti publicis nuntiis significaretur Societatem Jesu paratam esse ad viros suppeditandos, qui continuationem Operis Bollandiani aggrederentur [Ibid., 14 Décemb. 1836.] .

[87] [brevique intervallo] Quamvis hæc publice denuntiata fuissent, et illo quidem diario, cujus præcipua usi fuerant opera Galli, perseverabat tamen in suo consilio societas hagiographica Parisiensis, variaque ad rem conficiendam utilia conscribi jusserat in bibliotheca regia Burgundica: unde erant jam qui timerent, ne ex ipso idem volentium concursu periculum continuationi crearetur. Neque facile erat moderatoribus Societatis Jesu, qui, currente jam anno scholastico vocabantur ex improviso ad rem arduam suscipiendam, ut bene maturatum consilium raptim proferrent. Unde factum est, ut tempus satis longum consultationibus habendis effluxerit. Quare primum die XXIX Januarii 1837 Petrus Van Lil, præpositus provinciæ Belgicæ Equitem de Theux certiorem fecit constitutum esse sodalitium Bollandianum, quod constabat Joanne Baptista Boone, tunc rectore collegii S. Michaelis, Bruxellis, Josepho Van der Moere, collegii Gandensis ad S. Barbaram olim rectore, et Prospero Coppens, S. Theologiæ professore, quibus dein alii adjungerentur: Opus dicit illos prosecuturos eadem qua cœpit mente, promittitque novos continuo adlegendos esse sodales, speciali studio ad id genus eruditionis informandos: quare sperat illos qui Belgii gubernacula regunt, suo patrocinio promoturos rem litteris utilem, patriæ honorificam.

[88] [aliqui Socii] Die III Februarii sequentis respondit regius administer, gratissimam accidere Gubernationi continuationem Hagiographiæ Bollandianæ, et cupere sese uti explicatius ediceretur, quid opis atque subsidii exspectarent socii a republica. Sequenti die respondit præpositus provincialis, quoniam opus continuandum esset eodem modo, quo tantam famam inter Eruditos pepererat, necessarium videri, ut aliquod tempus impenderetur in studium earum disciplinarum, quæ maxime opportunæ videbantur ad novum stadium cum laude percurrendum; hinc lentam quamdam festinationem in hisce præsertim initiis sponderi solum posse. Cæterum petere se, ut per ministros regios permitteretur Neo-Bollandistis liber accessus ad bibliothecas publicas, et usus librorum tum typis excusorum tum manuscriptorum, qui iisdem utiles viderentur. Annuit hisce petitionibus regius administer, litteris datis XX Februarii, additque se curaturum ut infra breve spatium concederetur subsidium pecuniarium, quod deinde ad fr. 6000 per litteras XIII Maji ejusdem anni decretum fuit; et in annos singulos promissum fuerat.

[89] [ad Opus] Interea Galli, qui rem hagiographicam promovendam susceperant, non abjecerant omnem spem, ut in constitutam jam Bollandianam societatem cooptarentur. Itaque die XXVIII Februarii dant litteras a decem eruditis subscriptas, quibus operam suam omnem offerunt ad opus continuandum: adesse Parisiis plures e clero hujusmodi disciplinis assuetos, abundare Galliæ bibliothecas multis documentis utilissimis, eminere inter illos quosdam linguarum Orientalium cognitione. Erat certe in hisce officiis liberaliter oblatis, quo allicerentur Neo-Bollandiani, quibus gratissimum fuisset habere comites aut duces quos tute sectarentur. Sed obstabant plurima, quominus in unam coalescere cum aliegenis societatem possent: imprimis, qui in Belgio continuationem Actorum maxime et urgebant et juvabant, ægre tulissent, si per Belgas perfecta non fuisset: dein merito timebatur, ne ex ipsa operariorum multitudine turbatio nasceretur, dum operi tantum unitas deficeret, quantum accresceret celeritas. Itaque, qui tunc præerat Bollandianis, aliud respondere eximiis viris non potuit die XIX Martii, quam societatem hagiographicam hodiernam eamdem esse cum antiqua, proindeque de coagmentatione aliqua deinceps agi non posse.

[90] [inchoandum destinantur.] Die II Aprilis monuerat rector collegii Bruxellensis Equitem de Theux, statim post ferias paschales manum admovendam esse inchoando Operi Bollandiano, petebatque liberum fieri usum eorum præsertim manuscriptorum codicum, qui in bibliotheca Burgundica necessarii et opportuni ad scriptionem viderentur. Annuit petitioni litteris datis X Aprilis, alteraque epistola X Junii concessit, ut, donec libri invenirentur, liceret Hagiographis mutuatitios ex Hulthemiana bibliotheca, recens ære publico coempta, accipere et in domesticis scriniis ad tempus deponere. Mense Octobri sequenti propius ad executionem Operis accinxere sese quatuor: nam Josephus Van Hecke, SS. Canonum professor, tribus supra laudatis num. 87 adjunctus fuerat. Neo-Bollandianis ante omnia conficiendi erant varii indices investigationibus necessarii: censuerunt quoque parandum esse scriptum, quo exponeretur conspectus totius operis, adjungereturque Index eorum Sanctorum, de quibus adhuc tractandum restaret, sive quia illorum festa dies inter XV Octobris et XXXI Decembris recurrit, sive, quia recenter in album Beatorum aut Sanctorum relati, ab antecessoribus laudari non potuerunt. Atque hæc sunt quæ de Historia rei Bollandianæ dicenda habuimus: superest ut paucis exponamus, quantum quidem colligere potuimus, Vitas eorum, qui post suppressionem Societatis Jesu promovendis Actis Sanctorum insudarunt.

[91] [Laudantur Hagiographi defuncti: Ignat. Hubens.] Primum eorum biographiam exponimus, qui olim ad Societatem Jesu pertinuerunt; transituri dein ad Hagiographos qui ex aliis Ordinibus assumpti fuerunt. Et primus quidem, quoniam secundum diem annumque obitus ordinem dicendorum statuimus, occurrit Ignatius Hubens: hic Antverpiæ die XII Decembris 1737 honestis parentibus natus, Societatem Jesu die XXIX Septembris 1755 ingressus est. Peracto tyrocinio, philosophicisque disciplinis informatus, pro more Societatis litteras humaniores in collegio Gandavensi quinquennio docuit: deinde Lovanii quadriennium studiis Theologicis impendit, quibus absolutis, iterum Gandavum translatus rhetorica præcepta per annum tradidit. Anno 1771, defuncto Constantino Suyskeno die XXVIII Junii ejusdem anni, in societatem hagiographicam adlectus fuit. Quando suppressa fuit anno 1773 Societas Jesu suæ eruditionis specimen vix dare adhuc potuerat Ignatius Hubens: unde etiam in relatione circa res hagiographicas a consiliario Van den Cruyce facta, enumeratis dotibus antiquiorum Bollandistarum, de Ignatio dicitur [Archiv. du Roy. Bolland., t. I, f. 48, 24 Septemb. 1774.] : quoniam breviori tempore (triennio) inter socios versatus fuerit, nec quidpiam adhuc typis ediderit, vix judicium de illo ferri posse; videri tamen optimæ indolis et laboris assidui. Et vero pauca dein præstitit Ign. Hubens, sive valetudine adversa afflictus, sive aliis occupationibus disponendi scrinia et libros distractus: unde in Monito ad indicem Sanctorum tomi V Octobris præmisso dicitur qualemcumque solummodo ad tomum quartum symbolam contulisse. Nam in hoc volumine in tres sanctos commentatus reperitur Hubenus; breviter quidem in S. Petrum Galatam, monachum Constantinopoli, luculentius vero in S. Goswinum, abbatem Aquicinctinum in Artesia et B. Joannem Lobedavium, Ord. Min. S. Francisci in Prussia. Quintus vero tomus unicum exhibet Commentarium in SS. Eulampium et Eulampiam eorumque socios, Martyres Nicomediæ in Bithynia. Majorem certe de se spem fecerat Hubenus, si quidem ejus morte ad alterum annum proroganda fuerit tomi quinti editio [Ibid., t. II, f. 115. Lettre du cons. de Kulb. au comte de Belgioioso, ministre plénipotentiaire, Octobre 1783.] . Obiit Ignatius Hubens die XVIII Julii anno 1782, annos natus XLIV, menses VII, dies VII.

[92] [Joannes Cle] Ampliorem scribendi materiam præbet Joannes Cle. Natus Antverpiæ die XXX Augusti anni 1722. Peractis humaniorum litterarum studiis in urbe patria, Duacum concessit daturus operam Philosophiæ, in florentissimo apud Patres Societatis collegio Aquicinctino. Postquam annum unum in has disciplinas impendisset, vitam religiosam cogitare cœpit. Itaque annos octodecim natus Tyrocinium nostrum Mechliniense die XXII Septembris 1740 ingressus est: peractoque consueto biennio, interruptum philosophiæ cursum repetiit et post annum absolvit Antverpiæ, unde Hallas se contulit ut haustam humaniorum litterarum notitiam perficeret atque expoliret. Quinquennio dein (Oct. 1744. – Oct. 1749) Gandavi inferiores scholas rexit: et absoluto Lovanii Theologiæ cursu quadrienni, datus est mense Octobri 1753 iis qui Philosophiæ post tyrocinium vacant, professor. Ast per unum vix mensem hoc officio fungebatur, quum propter immaturam mortem P. Urbani de Sticker [Vide breve ejus elogium in capite tomi V Septembris.] , die XXV Octobris ejusdem anni defuncti, quartus requireretur scriptor ad Acta Sanctorum continuanda, Joannes Cle inter socios hagiographos annumeratus est. Quamvis labore difficillimo gravatus, non intermisit tamen Societatis nostræ munus maxime proprium docendi pueros rudesque doctrinam Christianam statis diebus, quod etiam non pauci alii Hagiographi pari assiduitate sustinuerant.

[93] [Hagiographus;] Septennium Cleus in Actis illustrandis impendit (Nov. 1753 – Nov. 1760). Quantum vero præstiterit, e tribus postremis tomis Septembris, quibus ejus lucubrationes continentur, videre est. In tomo sexto præter commentationes breviores in SS. Eustochium Turonensem, Miletum Trevirensem, Goericum Metensem, Arnulphum Vapincensem episcopos, Sequanum abbatem in territorio Lingonensi, Luciam de Monte in Lotharingia, qui omnes ad diem XIX Septembris pertinent, Faustam et socios Martyres, Cyzici in Hellesponto, Agapetum I Papam, die XX celebratos, Jonam Prophetam qui die XXI et Salabergam, abbatissam Lugduni in Belgica secunda, qui die XXII occurrunt, egregie illustravit Cleus Acta S. Theodori archiepiscopi Cantuariensis die XIX Septembris, in quibus ad trutinam revocanda erant dissidia inter S. Theodorum et SS. Ceddam et Wilfridum Eboracenses et Winfridum Lichfeldensem episcopos exorta, acuteque ostendit originem acerrimæ controversiæ in eo fuisse, quod Theodorus multiplicatas vellet sedes episcopales, aliis contranitentibus. Discutienda quoque suscepit concilia Anglica, quæ Theodorus celebravit, et chronotaxin rerum gestarum a tempore quo sanctus archiepiscopus e sede sua expulsus fuit, usque ad synodum Romanam in causa turbarum Anglicarum sub Agathone Papa celebratam. Examinat tandem quam fidem mereatur liber pœnitentialis, quæ sub nomine Theodori Cantuariensis in variis canonum collectionibus reperitur, atque monstrat genuinum ejus opus adhuc latere.

[94] [varia scribit] In diem XX Sept. celebrior incidebat controversia circa Acta SS. Eustachii, ejusque uxoris et filiorum, de quibus ita litigant, inquit ad diem XX Sept. num. 6 [T. VI Septemb., p. 107.] , eruditi, utsi suffragiorum numero decidenda lis est, multo inferiores sint, qui illa propugnant, quam qui inter fabellas aniles rejecta cupiunt. Litem certe non diremit Cleus, sed simul etiam monstravit non adeo insulsam esse Eustachianam historiam, ut omnis illi abroganda fides videretur: imo num. 33 innuit suspicionem e chronotaxi satis accurata deductam, scriptori adfuisse Acta quædam primigenia, quibus ipse lacinias fabulosas assuerit. Die XXII Septembris quæstio non minus intricata enodanda erat, quæ ad martyrium S. Mauritii Primicerii, Thebææque legionis spectabat, quæque varie non ab heterodoxis tantum, sed a Catholicis quoque agitata fuerat: difficultatem solvendam spoponderant Hagiographi, quorum fidem egregie liberavit Cleus. Conjectando id assecutus est, quod dein e monumentis monstravit Petrus Josephus de Rivaz, martyrium non anno Christi 286, sed 303 esse illigandum: pluribus etiam ostendit antiquissimum simul et celeberrimum horum Martyrum cultum, quo confutavit argumenta quæ Dubordæus, acatholicus minister, in contrarium attulerat. Ita demum rem gessit Cleus, ut editores operis laudati Petri Rivaz, dum lacunas quasdam in Commentario indigitant, fateantur tamen illum eruditionis et acuti ingenii laudes consecutum fuisse [Rivaz. Eclairciss. sur le Mart. de la Lég. Thébéenne. Præf., p. XIII.] ; quæ vero ad gloriam pothumam pertinent ab erudito Bollandiano plane fuisse exhausta [Ibid., p. XVI.] .

[95] [per septennium:] Non minora ingenii sui argumenta dedit Cleus in tomo septimo Septembris. Quos enim de SS. Principio Suessionensi et Solenni Carnotensi episcopis, de Nilo abbate Cryptæ Ferratæ, et Epichari C. P. matrona scripsit breviores Commentarios, auctoris eruditionem vel maxime commendant: sed eluxit præcipue ejus doctrinæ præstantia in illustrandis ad diem XXVI Septembris actis SS. Cypriani atque Justinæ, circa quæ non una erat inter eruditos controversia. Impugnat illic imprimis, opinationem Joannis Felli, Oxoniensis doctoris, qui intemperantem crisin in horum Martyrum historiam exercuerat; quia, ut ipse autumabat, eorum Acta, quatenus supposita, decreto Gelasii Papæ I inter apocrypha rejecta fuissent, et recentiori manu in fastos sacros fuissent relati: has aliasque difficultates vanas monstravit scriptor noster, qui simul etiam calamum stringere coactus fuit in Bailletum, cujus censuram, sibi non constantem, pronuntiat ostenditque. Octavus et postremus Septembris tomus duos solum continet Clei commentarios: S. Cyriaci abbatis in Palæstina et SS. Victoris et Ursi martyrum Solodori in Helvetia. In vita S. Cyriaci monstrat tales inter Origenistas grassari errores, quos vix alibi, inquit, assertos reperias: chronotaxin quoque multipliciter intricatam ex aliis monumentis evolvit, et Vitam a coævo Cyrillo Scythopolitano conscriptam et adhuc ineditam ipse latinitate donavit. Erudite quoque disseruit occasione Reliquiarum SS. Victoris et Ursi, quorum martyrium stabilit, de initiis ecclesiæ Solodorensis, quæ hodiedum caput est Basileensis episcopatus. Atque hæc sunt quæ contulit Cleus ad perfectionem operis Bollandiani.

[96] [Provinciæ præpositus] Nam anno LXI, præteriti sæculi, majorum suorum jussu evocatus Lovanium, ut Scripturam Sacram Theologiæ alumnis interpretaretur, conceptam de se superiorum spem minime fefellit. Huic officio præfuit quatuor annis, quo tempore edidit egregias theses theologicas in sacra Euangelia et Acta Apostolorum. Die XXI Augusti anni 1765 datus est socius Petro Wautyer præposito provinciæ Flandro-Belgicæ: quod munus etiam sustinuit sub Engelberto Cornet, qui provinciæ gubernacula regenda susceperat die XXVIII Octobris 1769. Cum Engelbertus medio anno nondum elapso, Liræ diem supremum XIX Aprilis anni sequentis obiisset, repertus est chirographus, quo declarabatur, donec aliud Roma disponeret, præses provinciæ Joannes Cleus. Exin die IX Junii ejusdem anni eumdem præpositum provincialem constituit supremus Societatis moderator. Incidit Clei administratio in tempora difficillima, in quibus nihil non tentabant adversarii, ut ruinam perniciemque universæ Societatis molirentur: perstitit vero ipse intrepidus, strenueque officio sibi imposito annos tres perfunctus est, quamvis virum sagacem non lateret ex ipsa sua præfectura, uti eventu patuit, molestias aliquando sibi enascituras. Inter cætera porro quibus de Provincia Flandro-Belgica optime meritus est, illud imprimis a nobis recolendum venit, quod Musæum historicum, illustrandis Patriæ monumentis destinatum, constituerit.

[97] [Analectorum Belgicorum] In votis scilicet erat viris primariis plurimis, atque adeo ipsis supremis Belgii moderatoribus, ut dispersa patriæ historiæ documenta in unum colligerentur corpus, quod Analecta Belgica vocari placuit. Ut autem id consilii exsecutioni mandaretur, iidem summi viri censuerunt universalem hujusmodi Belgii historiam, præcipue quatenus mediam spectaret ætatem, elaborari commode non posse, nisi a scriptoribus numero pluribus, iisque in unum corpus coadunatis, oculosque conjecerunt in Patres Societatis Jesu, maximeque in Bollandianos socios, quibus propter scriptionis affinitatem familiarus erat id genus laborum. Actum igitur est cum Petro Wautyer, qui ab VIII Octobris 1764 ad XXVIII ejusdem mensis 1769 Provinciam administravit, sed tum quidem incassum cecidere conatus. Ast quæ obstabant impedimenta, sublata fuere, quando Joannes Cleus admotus fuit ad gubernacula. Nam post maturam ea super re deliberationem habitam, seriumque examen, statutum fuit, ut aliquot e Flandro-Belgica Societate Jesu, a præposito suo provinciali delecti, id sibi negotii assumerent, quo de Patria sua pro viribus bene mererentur, atque eruditorum desideriis facerent satis.

[98] [conceptum,] Itaque Joannes Cleus, præpositus provincialis, et Josephus Ghesquiere, Hagiographus, una allaborare cœperunt, atque sequentem operis historiographici ideam ministris regiis proposuere, quæ etiam ab iisdem approbata fuit. Primo nempe, ut dispersa variis in locis documenta, tum sacra tum profana, undequaque colligerent et monumenta quælibet, sorte felici inventa, suis tandem ergastulis erepta, ita producerent in lucem, ut congruenti ordine disposita sub Analectorum Belgicorum titulo juris fierent publici. Totum vero opus in tres partes dispertiendum erat, quarum prima Belgii regiones incolasque secundum varias periodos, videlicet Celticam, Romanam, Francicam, Polyarchicam, Burgundicam et Austriacam lectorum oculis repræsentatura erat. Hinc de Belgarum origine, finibus, civitatibus, pagis, idiomate, vestitu, religione, litterarum studiis, scientiis, artibus, agricultura, commerciis, aliisque hujuscemodi argumentis nonnullas complecti debebat disquisitiones, quibus prisca dilucidanda erat veritas, suumque dissonis recentiorum opinionibus statuendum erat pretium. Hisce subnectenda erat chronologica epitome rerum gestarum, fabellis vulgaribus defæcata.

[99] [quorum indoles explicatur,] Altera pars complecti debebat Acta Sanctorum Belgii, seu eorum qui in Belgii regionibus aut nati erant, aut apostolicis laboribus virtutibusque heroicis, aut erectis instauratisve cœnobiis sacrisve ædibus inclaruerant, aut denique, qui illic sanctissimam animam Creatori suo reddiderant, relicta apud posteros ecclesiastica sui memoria. Pars demum tertia exhibere debebat instrumentorum historiæ Belgicæ inservientium non exiguam collectionem, videlicet chronica inedita vel cæteroqui rariora; Pontificum, Regum, Principumque diplomata, Miræo non visa aut ei aliunde quam ex ipsis autographis fidisve apographis communicata; item synodorum decreta, non satis cuique obvia [Hæc fere ad verbum excerpsimus e Prospectu operis quod inscribitur Analecta Belgica excuso Antverpiæ typis J. Grange, 1772.] . Atque ea itidem omnia vel ex ipsis, cum licuisset, autographis, vel, si hæc defuissent, ex primaria editione desumpta, proditura erant. Promittebantur quoque ad singula animadversiones, quæ loca obscuriora illustrassent, explanassent voces exoticas et auctoris fidem declarassent.

[100] [promovet,] Istud porro opus jam anno 1771 in se susceperat Joannes Cleus et, adlaborante imprimis Josepho Ghesquiere, qui obtenta, consentientibus Superioribus, a studiis Hagiographicis missione, operam per annum solertissimam adhibuit, ut necessariam inchoando operi materiem subministraret. Res ultra quam credi potest, e voto successit, nam ab eruditis Belgis et Batavis submissi sunt manuscripti codices non pauci, librique aliquot perquam rari. Curarunt quoque Societatis moderatores, ut ad id laboris deligerentur sodales terni rerum patriarum gnari, Philippus Cornet Bruxellensis, Donatianus Dujardin Iprensis et Franciscus Lenssens Gandavensis, qui in Domo Professa, præside Cleo, et Ghesquiero dirigente, opus meditatum aggrederentur.

[101] [et annuo subsidio] Haud segniter interim fuit actum de reperiendo pro tribus Historiographis sufficienti reditu, nam Domus Professa dura premebatur pauperie: nec quidquam sperare licebat, sive ab aula Bruxellensi sive a Vindobonensi. Patres quidem Bollandiani quatuor cum adjutore fratre eis adjuncto ex annua præsertim, quæ ab aula imperatoria pendebatur, munificentia pro victu et vestitu Domui professæ eleemosynæ titulo solvebant pensionem; sed tam pecuniosi non erant, ut sumptibus tanti operis sufficere possent, quin detrimentum grave suæ bibliothecæ inferrent. Donec tamen fundus Historiæ Belgicæ inveniretur, per annum integrum iisdem abunde providerunt, communicata etiam copia suorum librorum tum typo tum manu expressorum.

[102] [dotari curat.] Quamvis Hagiographorum liberalitate prorogata esset quærendi opportuni subsidii necessitas, recurrebat tamen eadem urgebatque superiores. Itaque alio se verterunt. Erat videlicet in Mechliniensi Tyrocinio Societatis Jesu fundatio, quam Ven. mem. Cardinalis Bellarminus inchoandam procurarat, ad id ut quoniam Belgium Catholicum continuo inundabatur libellis, quibus impetebatur fides Catholica, essent semper præsto viri, qui eamdem ab impactis calumniis vindicarent. Bellarmini inceptum compleverant cancellarius Brabantiæ De Grysperre et Mechliniensis archiepiscopus, Humbertus de Precipiano [Reiffenb. Chron. de Phil. Mouskes, t. I. Introd., p. LII.] . Quieverant tum quidem magna ex parte hujusmodi controversiæ, unde plerique censebant satis commode musæi Bellarmini reditum converti posse in annuum subsidium pro Patribus Historiographis. Quare, datis ad Procuratorem Generalem Societatis Jesu litteris, flagitatum fuit, ut, opportuna obtenta licentia, rata haberetur Mechliniensis reditus traductio. Procuratore autem tergiversante morasque nectente, de consilio Joannis Henrici de Franckenberg, Cardinalis et archiepiscopi, consentiente etiam Laurentio Ricci, Societatis Jesu Præposito Generali, supplices, uti per ipsum id liceret, oblatæ sunt preces Pontifici Clementi XIV, quibus benigne annuit.

[103] [suppressa Societate Jesu,] Atque hæc quidem ad initia Historiographiæ pertinent, quæ ideo apponenda hic duximus, quoniam in hisce præcipuam sibi partem vindicat Clei industria. Provinciæ administrationi admoto Petro Van Royen die XXVIII Junii anni 1773, Cleus Præpositus Domus Professæ Antverpiensis factus est, eo etiam consilio, ut e propinquo posset Analectorum Belgicorum incrementa curare. Ast mensis Septembris ejusdem anni, universæ Societati Flandro-Belgicæ fatalis, nemini funestior fuit quam Joanni nostro. Mense enim Novembri die XXI carceris loco inclusus fuit in monasterio PP. Carthusianorum Antverpiæ, dein XVII Januarii 1774 in ejusdem ordinis conventum Bruxellas translatus, illic biennio captivus mansit. Sparsus nempe fuerat de Cleo iniquus rumor, quasi pecunias collegiorum occultasset aut in Hollandia ad censum exposuisset, hujus vero fraudis Hagiographi complices indicabantur [Archiv. du Roy. Bolland., t. I, f. 74. Lettre de la commission à Crumpipen, 19 Octobre 1775.] . Tria præcipua erant accusationis capita. Primum, quod epistolas Propositorum Generalium comburendas curasset. Alterum, quod non proderetur ærarium secretum, ingentibus, uti opinabantur adversarii, thesauris oppletum. Tertium demum, quod non reperirentur quatuordecim millia florenorum, quæ ad Gandavense collegium spectabant.

[104] [varias molestias perpessus,] Facile erat Cleo hæc accusationum commenta diluere. Igne absumptas Præpositorum Generalium epistolas plerasque aiebat, quia agebant de personis singularibus, eorum indole, doctrina, vivendi ratione. Id vero non solum suadebat charitas, sed justitia imperabat; sciebant enim omnes, si quid revelaretur, id ex pacto, non solum tacito sed expresso, severissimi secreti silentio esse perpetuo occultandum. Quod vero attinebat ad ærarium clandestinum, id unum affirmabat, ipsi ad illum usque diem penitus ignotum fuisse: ex acceptarum pecuniarum rationibus constare, nihil umquam aut occultatum aut dissimulatum fuisse; adesse cæterum superstites omnes, interrogarentur, si quid secreto in secretum thesaurum intulissent, non tacituri, quoniam sua repetere tunc possent. Tandem de ære Gandavensi nihil prorsus se scire, nisi quod paucis ante abolitam Societatem annis, nova argentea supellectili ornata fuerit ara princeps templi ejusdem collegii, quæ adest æstimata viginti millibus florenorum; quin ullum exstet in libris vestigium hujus expensi, unde verisimile fit summam florenorum quatuordecim millium ornando templo absorptam fuisse. Hujusmodi responsionibus non statim acquievere adversarii; sed per biennium inclusus, cum nihil profecisset accusantium calumnia, carcere tandem liberatus fuit.

[105] [obit Antverpiæ.] Quietiora deinde Cleo fluxere tempora, nisi quod gravissimis torqueretur stomachi doloribus, donec acerbiores patriam affligerent calamitates. Francis enim Belgium occupantibus, decretum fuit, ut quotquot essent ecclesiastici ordines viri aut jurejurando profiterentur exosam sibi esse regiam dignitatem, aut patria extorres in longinquas plagas deportarentur. Suasit sibi Cleus id juramentum licitum esse, atque in hæc verba juravit. Non est quod erratum ejus excusemus, cum suprema sententia decreverit Romana auctoritas damnabile fuisse hujusmodi jusjurandum, uti manifeste liquet ex epistola Card. Joannis Henrici a Franckenberg, qui tunc ecclesiam Mechliniensem administratoris titulo gubernabat. Sanctissimus Dominus noster Pius PP. VII, inquit [Synod. Belg., t. II, p. 547.] , feliciter regnans dignatus est, perpensis et diuturna consideratione libratis omnium rationum momentis, declarare et definire vos (juratos) (licet aliquos non tam pravitate cordis quam intellectus errore et specie quadam charitatis in proximum deceptos) errasse. Temeritatis tamen, ut confidimus, nemo nos accusabit, si quæ culpam minuunt verba, Cleo viro ad illa usque tempora integerrimo applicata optemus. Obiit Antverpiæ die XXVII Novembris anni 1800, annos natus LXXVIII mens. II, dies XXIX.

[106] [Cornel. de Bye] Cleum excipit Cornelius de Bye [Catalogi Provinciæ semper scripserunt De Bie, quamvis ipse constanter y suo nomini inseruerit, ut constat e pluribus epistolis ejus manu exaratis.] , natus die I Octobris anni 1727 in Elverdinghe, parochia leuca flandrica Ipris distante. Postquam cum laude percurrisset consuetum humaniorum litterarum studium, in Societatem Jesu cooptatus, die XXIX Septembris anni 1745 tyrocinium Mechliniæ occœpit. Philosophicis disciplinis excultus Antverpiæ, in tertium annum Matheseos auditor, anno ejusdem sæculi quingesimo inclinante, inferioribus scholis magister præesse cœpit: atque in illo munere per sexennium perseveravit Antverpiæ, Brugis et Ipris. Deinde per quadriennium studiis Theologiæ vacavit, et iis discendi laboribus perfunctus talem ingenii, eruditionis, diligentiæque spem fecit, ut illum Hagiographi aptum censerent, qui, consentientibus moderatoribus, in numerum sociorum Bollandistarum cooptaretur.

[107] [Hagiographus Cleo suffectus] Nam cum, ut supra diximus, Joannes Cle Lovanium anno 1761 interpres sacrarum litterarum avocatus fuisset, in ejus locum deputatus fuit Byeus noster; qui dein senis prioribus tomis mensis Octobris strenue allaboravit. In primo volumine anno 1765 excuso non ita multum præstitit Byeus, sed quos commentarios scripsit ejusmodi sunt, ut jam tunc magnam de se spem excitarit. Etenim in vita SS. Leodegarii, Augustodunensis episcopi, et fratris ejus Gerini comitis, implexæ occurrebant tricæ genealogicæ et chronologicæ, quas feliciter evolvit: vindicavit quoque Martyrum sanctitatem, cui obesse videbatur, quod pro Childerico contra Theodoricum regem stetisset Leodegarius: sed monstrat commentator, nihil certi statui posse circa utriusvis jura; et episcopum semper in hac regni controversia secundum euangelicam mansuetudinem egisse: subnexuit quoque lucubrationi suæ disquisitionem bene longam de Reliquiis S. Leodegarii, qua dilucidat quibus in locis hæ reperiuntur. In S. Beregiso, abbate Andaini, in saltu Arduennensi, ostendit Byeus, non ita certam esse hujus Sancti professionem Benedictinam, ut probabilior non sit sententia quæ eum inter canonicos regulares annumerat: quæstio tunc erat plus vice simplici retractanda, utpote quæ sæpius recurreret: non pauci enim sunt Sancti de quorum professione dubium fundatum excitari potest. Disquisivit quoque de adjutorio quod idem Sanctus præstitit S. Huberto Leodiensi in convertendo ad fidem pagum Arduennensem: et quamvis ex Vita S. Beregisi non putaverit ineluctabile confici argumentum, ea tamen adduxit, quæ auctoris fidem adstruerent.

[108] [multa] Ampliorem symbolam contulit Byei probata jam et exculta industria ad alterum Octobris volumen, quod anno 1768 typis prodiit. Imprimis doctissimam edidit Byeus commentationem in vitam, doctrinam et opera S. Dionysii Alexandrini episcopi. Martyrologium Romanum quod Dionysium cum sociis Fausto, Cajo, Petro, Paulo et aliis quatuor, Martyrem tempore Valeriano, sub die III Octobris annuntiaverat, iterum Dionysium solum sub die XVII Novembris recolit, tamquam episcopum Alexandrinum, et summæ eruditionis virum, qui multis confessionibus clarus, et pro passionum tormentorumque diversitate magnificus, plenus dierum Confessor quievit, Valeriani et Gallieni imperatorum temporibus. Monstrat Byeus viros, corrigendo Romano Martyrologio præpositos, non perspexisse unum eumdemque esse Dionysium, qui diversis diebus recolitur; idemque censet accidisse de Caji et Fausti annuntiatione, quæ sub die IV Octobris una cum Eusebii, Chæremonis, Lucii et sociorum memoria, renovatur. Vindicanda quoque erat in Dionysio doctrinæ integritas, quæ duplici præcipue e capite impetebatur, quasi consensisset S. Cypriano docenti baptismum ab hæreticis collatum esse repetendum, et Arianorum præformasset errores. Utramque labem optimis rationibus expungit commentator noster, dum monstrat Dionysium in iis quæ supersunt epistolis, contrariam magis sectatum esse doctrinam. Fatetur Byeus S. Dionysium, crudioribus nonnullisadhibitis de Sanctissima Trinitate loquendi formulis, justam causam præbuisse, ob quam ad Romanum Pontificem veluti violatæ fidei reus, deferretur: sed simul monstrat auctoritate S. Athanasii, qui librum satis prolixum De sententia Dionysii conscripsit, excusari posse virum qui Sabellianos impugnans, dum distinctas tres personas acriter defendit, earumdem consubstantialitatem vellicare videtur. Adjecit hisce disquisitionibus sane doctissimis, varias commentationes, quæ ad chronologiam et ad Opera S. Dionysii spectabant.

[109] [quæ enumerantur,] Non minus feliciter evolvit Byeus difficultates, quæ in Vitis SS. Ewaldorum Martyrum in Saxonia, S. Gerardi abbatis Broniensis ad diem III: SS. Domninæ, Berinices et Prosdoces Martyrum in Syria et S. Ammonis, Ægyptii, in Nitria ad diem IV Octobris occurrebant; ut nihil dicatur de aliis Sanctis, in quorum res gestas erudite commentatus est. In tertio volumine Octobris, cujus pars tertia improbo labori Byei debetur, occurrebat vita S. Brunonis, Ordinis Carthusianorum fundatoris, in qua discutienda veniebat portentosa doctoris Parisiensis anastasis, quæ causa afferebatur secessus S. Brunonis in Carthusianos montes: summa cum industria collegit Byeus quidquid antiquorum testimoniorum supererat, quorum nullum coævum aut suppar est, et contra Launoium monstravit periculosum esse nimium urgere argumentum negativum, quod ex auctorum silentio desumitur: nihilominus prodigium, quin fabulis prorsus annumeret, dubium tamen esse pronuntiavit. Hanc disquisitionem excipiunt aliæ quæ sancti fundatoris Vitam mire illustrant.

[110] [senis tomis] Post editum anno 1770 tertium volumen Octobris, suppressa Societate Jesu, Byeus presbyter sæcularis, paratum se exhibuit ad continuanda Acta Sanctorum: supra diximus n. 45 et seqq. quot machinæ adhibitæ fuerint, ut Societatis ruina felicem Hagiographorum cursum interciperet. In relatione facta a consiliario Van den Cruyce dicitur Byeus ferventioris indolis, cæterum apprime linguam græcam callere, et aptus esse qui continuandis Sanctorum Actis una cum Jacobo de Bue et Ignatio Hubens allaboret [Archiv. du Roy. — Bolland., t. I, f. 48. Rapport du cons. Van den Cruyce, 24 Sept. 1774.] . Post mortem Constantini Suyskens, senior Hagiographorum, pro more curandam habuit rem pecuniariam et bibliothecam Bollandianam. Supra quoque exposuimus quibus e causis acciderit, ut editio tomi quarti Octobris toto decennio, scilicet usque ad annum 1780 fuerit proroganda, quamque varia fuerit per id temporis intervallum Hagiographorum fortuna. In hac rerum vicissitudine sibi suisque non defuit Byeus, et labore, industria atque constantia effecit, ut primus, qui post suppressam Societatem Jesu prodiit tomus, eadem qua cæteri doctrinæ ac eruditionis laude effulserit.

[111] [Octobris] Hunc scilicet tomum illustravit Byeus binis maxime Commentariis, qui de S. Demetrio Martyre, Thessalonicæ ad diem VIII Octobris et de SS. Dionysio Areopagita, et altero Dionysio Episcopo, Rustico presbytero et Eleutherio diacono, Martyribus Parisiis ad diem IX ejusdem mensis tractant. In Demetrio, cujus martyrium multiplici Græcorum scriptione celebratum olim fuerat, accurate discernenda erant illa scripta; quæ Actis Sanctorum inseri merito poterant: in utroque autem Dionysio quam graves olim exstiterint controversiæ, nemo eruditorum ignorat, has æqua trutina ponderat Byeus, et demum pronuntiat duos esse Dionysios, quorum alter Athenis, alter Parisiis primus sederit. Non minoris quoque laboris fuit disquisitio in opera quæ sub S. Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur, cum monstrandum fuerit eadem ementita esse sancti areopagitæ nomen, quo majorem sibi auctoritatem conciliarent. Eodem, quo tomus quartus Octobris, anno prodiere binæ responsiones Byei, ad J. des Roches, Academiæ Bruxellensis socium et secretarium directæ, circa Testamentum S. Remigii, de quo infra agemus.

[112] [confert,] Postquam prelum reliquisset quartum, de quo egimus, volumen, mors labores Ignatii Hubens interrupit, et ipsius Byei ita tenta fuit valetudo, ut per menses aliquot a labore vacandum illi fuerit [Ibid., t. II, f. 115. Rapport du cons. de Kulberg au comte de Belgioioso, ministre plénipot., Octobre 1783.] . Prodiit nihilominus quintum Octobris volumen anno 1786 in quo multiplex extat monumentum industriæ Byei nostri. Eminet imprimis commentarius prævius ad Passionem SS. Gereonis et sociorum, ad X Octobris, in quo explicanda fuit mira confusio, alio annumerante SS. Martyres Thebæis, alio Mauris: probabilem autem fecit eorum opinionem, qui Thebææ Legioni hos Martyres adscribebant. In SS. Nigasio et sociis pariter Martyribus, Vadiniaci in pago Vilcassino, ad diem XI Octobris, recurrebat quæstio, jam tractata et adhuc retractanda de initiis christianismi in Galliarum regionibus: cui novam lucem adjecit Byeus. Res gestas quoque S. Brunonis, Coloniensis archiepiscopi, multis negotiis politicis implicati, optime exposuit et ab adversariorum obtrectationibus egregie vindicavit.

[113] [et tandem exul] Cum anno 1789 Musæum Hagiographorum, ut supra diximus, in monasterium Tongerloense translatum fuisset, Byeus illuc concedere noluit: atque ita factum est, ut nomen ejus, quamvis sexto tomo Octobris præfixum, in epistola tamen dedicatoria, ad Pium Papam VI directa, non apparuerit: quippe quæ subscripta solum fuerit a Jacobo Bueo, Presb. Siardo Dyckio, Cypriano Goorio et Matthia Stalsio Ord. Præmonstratensis canonicis regularibus. Nihilominus suam symbolam contulit Byeus ad editionem hujus voluminis: nam præter breviores quosdam Commentarios, in Acta SS. Cypriani, Felicis sociorumque 4976 partim Confessorum, partim Martyrum, qui jussu Hunerici, Regis Vandalici, exules obierunt, monstravit, nostro judicio, solide contra Limpenum, aliter in sylloge historica de S. Donatiano [Ad diem VI Septembris, p. 679, n. 10.] sentientem, hos athletas omnes virilis fuisse sexus: deinde cum aliquibus videri potuisset Felicem Abbiritanum de quo hic agebatur, eumdem cum ejusdem nominis episcopo Abaritano, opinionem hanc non probavit. Non minus curiose vindicavit Byeus Ven. Bedam a nimiæ credulitatis nota, dum in Commentario prævio ad S. Edwinum regem loquitur de visione, quam sanctus ille rex habuisse narratur.

[114] [in Geldria] Atque hæc præcipua sunt, quæ præstitit Byeus in Sanctorum Actis illustrandis: restat ut nunc paulo latius agamus de binis responsionibus quæ opposuit commentario Joannis des Roches, secretarii Academiæ scientiarum et litterarum Bruxellensis. Suppressa Societate Jesu, petierat Academia, ut suum fieret quidquid pecuniæ ad Musæum Hagiographicum pertineret, ea lege ut ab sociis suis continuarentur Acta Sanctorum [Gachard. Des Bollandistes. Messager de 1835, p. 216. Lettre du Pr. Kaunitz au Pr. de Stahremb., 11 Décemb. 1776. Arch. du Roy. Liasse 3053.] . Non erit fortassis conjectura temeraria, si opinemur ideo Byeum ægrius tulisse censuram secretarii Academici, quia in illa subolebat novum tentamen ad aucupandum spolia opima, quæ e musæo hagiographico reportanda erant. Atque ita explicatur acrimonia, qua binæ lucubrationes conscriptæ fuerunt. Etenim ipsa disquisitio plane innoxia erat, cum ageretur solum, utrum prolixius testamentum, quod sub nomine S. Remigii circumferebatur, genuinum esset [Scripta edita 1o Examen du testament de S. Remi, par M. des Roches. Mém. de l'acad. I. et R. de Brux, t. II, p. 633 2o. Réponse de l'ancien des Bolland. Corn. de Bye au mém. de M. des Roches. Bruxell. 1780, in-8o. 3o Lettre du secrétaire de l'acad. à M. l'abbé de Bye. Bruxel. 1780, in-8o. 4o Replique de l'ancien des Boll. à la lettre de M. des Roches. Brux. 1781, in-8o.] : quod affirmandum duxit Joan. des Roches contra sententiam Suyskeni, qui testamentum apocryphum pronuntiaverat: atque hinc oblique carpi Opus Bollandianum cum existimasset Byeus, calamum æquo acrius forsitan acuit. Cæterum optime, nostro judicio, opinationes adversarii confutavit, monstravitque rectam esse Suyskeni sententiam.

[115] [obit Werdæ.] Cum anno 1794, Franci Belgium invasissent, Byeus noster mense julio fuga consulendum sibi duxit; atque Werdam, oppidum Gelriæ ad Ruram, [Duplex est Rura, altera, de qua hic agitur, Rheno influit prope Duisburgum; altera Mosæ, ad urbem cognominem Ruræmundam seu Ostium Ruræ.] concessit, ut fidem facit scedula ad Jac. de Bue data die XIV Octobris 1795, qua hunc constituit procuratorem suum ad recipiendum pensiones nunc et imposterum solvendas; timebat enim ne bonis monasterii Tongerloensis fisco addictis, omni spe recuperandi quod suum erat, uti reapse accidit, frustraretur. Werdæ, uti videtur, perseveravit Byeus usque ad mortem, quæ accidit die XI Augusti anno currentis sæculi primo: natus tum erat Byeus annos LXXIII, menses X, dies XI. In scedulis domesticis locus emortualis indicatur Hassia: quem errorem inde manasse suspicamur, quod oppidum vicinum Essendia, teutonice Essen, eumdem Belgis plerisque exhibeat sonum quem Hassia, flandrice Hessen: dein cum probabile sit, Byeum cohabitasse Ghesquiero, qui reipsa Essendiæ obiit; fuerint sane aliqui qui hac conjectura decepti Cornelium nostrum etiam istic supremum clausisse diem dixerint.

[116] [Joseph. Ghesquiere] Josephus Ghesquiere Cortraci natus die XXVII Februarii 1731, peractis humanioribus studiis in urbe patria, ad philosophiam incubuit Duaci. In Societate Jesu tyro admissus die XVI Octobris 1750 Mechliniæ, in omni virtutum genere sese exercuit per biennium. Emissis rite votis, Cortracum rediit, ut Rhetoricam repeteret. Cum dein per sexennium Mechliniæ et Bruxellis meruisset stipendia inferiorum scholarum magister, Lovanium abiit, ubi quadriennio disciplinis Theologicis excultus fuit. Postquam anno 1762 amisisset Musæum hagiographicum duos egregios scriptores Joannem Stilting et Joannem Perier eodem anno in eorum locum suffectus fuit Jacobus de Bue, de quo infra agemus, anno dein sequenti tribus Hagiographis adjunctus fuit Josephus Ghesquierus, qui jam tunc maximam sui spem fecerat.

[117] [primum texuit] Quando ad Musæum accessit Ghesquiere, allaborabant Hagiographi primo tomo Octobris, qui diem primum et secundum ejusdem mensis complectitur. In hujus tomi, autem qui anno 1765 typis prodiit, titulo, enumeratis aliis quorum studio illustrata sunt Acta Sanctorum, subditur: Operam conferente Josepho Ghesquiero: cujus quidem distinctionis ratio hæc est, quod Josephus in iis initiis totus fuerit in concinnandis Ephemeridibus et Indicibus Sanctorum, quorum Acta mensibus Julio, Augusto et Septembri illustrata fuerant. Idem præstiterat Daniel Papebrochius pro sex prioribus anni mensibus, atque ejuscemodi, ait Ghesquierus [In præloquio ad Ephemerides Sanctorum, ad calcem t. I Octobris.] , Ephemerides alterumque alphabeticum Sanctorumindicem, mox ut secundo semestri finis esset impositus, typis edere jam fixum erat, ut, quemadmodum gratos lectoribus fructus priores tulerant, ita et Hagiophilorum commodo posteriores inservirent, et unde quilibet ex tot tamque vastis voluminibus haurire quidquam posset, minime operosa methodo indicarent. Verum cum ab anno 1717, quo tempore prodierunt memoratæ ephemerides primi semestris, eo opus nostrum excreverit, ut vulgata de Julio, Augusto et Septembri volumina vix non numero ea exæquent, quibus sex primi menses fuerant illustrati, haud abs re visum est, instigantibus præsertim Hagiophilis Germanis et Gallis, consilium jam diu conceptum mutare, ac nunc generales duos hujus trimestris indices texere, alterum qui martyrologii instar, sanctos beatosque assignaret, qui quoque die trium illorum mensium in opere nostro locum habent, indicatis breviter iis omnibus, quæ Papebrochius P. M. in prioris semestris ephemeridibus indicarat: alterum qui alphabetico ordine servato, omnium, de quibus hoc trimestri actum est, Sanctorum ac Beatorum nomen cæteraque adjuncta, diem itidem quo coluntur, referret, ut nemini cuiquam difficile futurum sit, maxime ubi ultimo trimestriaccesserint similes indices, illius quam quærit, Sancti aut Beati vitam vel acta invenire.

[118] [duplicem indicem,] Huic labori, quem jure optimo tetricum dicit, alterum non minus operosum subnexuit Ghesquierus, videlicet syllabum nominum et rerum notabilium, quæ in præfationibus, tractatibus, diatribis et exegesibus præliminaribus nostro de Actis Sanctorum Operi hactenus præfixis, reperiuntur. Sciebat enim, [Ibid. Præmonitio ad syllabum.] quam sit ex usu et lectoris commodo, rerum in prægrandibus iisque multis voluminibus dispersarum universum syllabum sibi prælucentem habere, atque adeo ab eo onere eximi, quo, sæpe, uno frustra tentato volumine, ad alterum et subinde ad plura recurrendum sit. Hæc quidem præstitit Ghesquierus in adornando primo tomo Octobris: neque spernendam quis operam contulisse suspicabitur, qui secum ipse consideraverit quantum fastidiosæ diligentiæ requiratur, ut similis labor aliquid utilitatis afferat. Unde merito rerum Italicarum collectores [Rer. Italic. script., t. XXV in Prolegom.] ajunt tantam esse laboris ac tædii tolerantiam in hujusmodi indicibus concinnandis, ut ille solus qui similibus occupatus fuerit, æstimare possit, quantum sit operi insudandum.

[119] [dein aliquot Sanctorum Vitis] In tribus sequentibus voluminibus Ghesquierus adscriptus reperitur inter hagiographos; ast videtur tamen illustrandis Sanctorum Actis non nisi subscæsivas tantum horas addixisse. Cujus rei causam censemus eam fuisse, quia omne tempus impendebat in colligendis omnibus Historiæ Belgicæ monumentis, nam, ut supra vidimus n. 96 jam tum probabiliter agebatur de istiusmodi lucubratione. In secundo itaque volumine Octobris quaternos solum Commentarios ad Sanctorum Acta reperimus: scilicet S. Cypriani, episcopi Telonensis, SS. Tyrsi et sociorum, Martyrum Treviris, Aureæ, Virginis abbatissæ Parisiis, et S. Magdalvæi episcopi Virodunensis in Lotharingia. Nihilominus lucubrationes illæ ejusmodi sunt, ut palam faciant quam accuratam crisim in quæstionibus trutinandis et evolvendis Ghesquierus exercuerit. Exemplo sit dissertatio, qua in Commentario ad Vitam S. Aureæ monstrat adversus Joan. Mabillon, hanc virginem S. Columbani magis disciplinam, quam Benedictinam regulam sectatam fuisse: unde deducit Ordini S. Benedicti minime fuisse adscribendam. In Tyrso autem et sociis refellit Honthemium contendentem infirmis niti fundamentis hujus Sancti sociorumque martyrium.

[120] [illustratis,] Aliquanto plura conscripsit Ghesquierus pro illustrando tomo tertio Octobris: egregiam præcipue laudem nostro judicio merentur Commentarii Vitis S. Gallæ, Viduæ Monialis Romæ, S. Fidis, Virginis et Martyris, Aginni in Aquitania, Placidi et sociorum, Messanæ in Sicilia, et Paladii, Episcopi, Mediolani Santonum, in Aquitania præmissi, in iisque non raro quæstiones pertractat, quæ miram lucem Historiæ præsertim ecclesiasticæ affundere possunt. In quarto Octobris volumine præter commentationem eruditam et bene longam de S. Abraham, Patriarcha et omnium credentium patre, in binas Vitas, S. Badilonis, Abbatis Lutosæ in Hannonia et S. Ragenfredis, Virginis et Abbatissæ, Dononii prope Valencenas, in Hannonia, tractatum habuit Ghesquierus, qui cæterum jam totus erat in parandis prelo monumentis patriis.

[121] [Analectis Belgicis] Jam in vita Joannis Cle egimus num. 96 de consilio inito ad colligenda omnia quæ Historiam Belgicam illustrare poterant sub Analectorum Belgicorum titulo. Nemo vero novo opere promovendo aptior judicabatur Ghesquiero nostro, tum propter eminentem quamdam eruditionem litterariam et historicam, tum propter litterarum commercium, quod cum doctissimis per Europam viris frequens habebat. Impigre igitur ad opus incubuit, et jam anno 1772, edito schemate, totam materiam, optime digestam, oculis eruditorum summo omnium plausu exposuerat: quando interveniente Societatis Jesu abolitione, scribendi diligentia necessario relaxata fuit; donec simul cum Hagiographia interrupta Analectorum Belgicorum collectio jussu Mariæ Teresiæ Augustæ, posito etiam scribentibus annuo subsidio, resumpta fuerit. Cæterum opus Acta Sanctorum Belgii selecta, licet Bollandiano non solum maxime affine ex eodemque magna ex parte mutuatitium, suas habebat difficultates, cum non nisi undecimo a suppressa Societate Jesu anno lucem publicam aspexerit [Felici casu igni, quo jam erat absumendus, ereptus fuit libellus MS. authore P. Cornelio Geerts, olim sacræ Theologiæ professore in collegio nostro Lovaniensi († 19 Septembris 1819). Brevem conspectum exhibet Historiæ Societatis Jesu in Belgio, et præcipue satis accurate evolvit quæ ad Musæa Litteraria Provinciæ Flandro-Belgicæ pertinent. Ex hoc codice plura decerpsimus: spectat hodie ad collegium nostrum B. Mariæ Antverpiæ; atque benevolentia Patrum nobiscum communicatus fuit.] .

[122] [se præcipue] Prodiit itaque paratum opus sub titulo: Acta Sanctorum Belgii selecta, quæ tum ex monumentis sinceris necdum in Bollandiano opere editis, tum ex vastissimo illo opere, servata primigenia scriptorum phrasi, collegit, chronologico ordine digessit, commentariisque illustravit Josephus Ghesquierus, presbyter. Tomus I complectens Acta SS. Belgii ab exordio Ecclesiæ Christianæ usque ad annum Christi 532. Bruxellis 1783. — Tomus II complectens Acta Sanctorum Belgii, qui a S. Remigii obitu usque ad annum circiter 654 ad Superos migrarunt. Ibid. 1784. — Tomus III ab obitu S. Bavonis ad annum 671. Ibid. 1785. — Tomus IV ab anno 671 ad annum 693. Ibid. 1787. — TomusV ab anno 693 ad annum circiter 709. Ibid. 1789. — Tomus VI a sæculi octavi initio usque ad annum circiter 729. Tongerloæ typis abbatiæ 1794.

[123] [impendit.] Neque mirabitur quispiam Analecta Belgica ab Actis Sanctorum Belgii auspicata fuisse: sciunt enim omnes, qui antiquitates alicujus regionis aut gentis vel summis labiis labiis delibarunt, nuspiam reperire opulentiorem fodinam, ad mores, historiamque elucidandam. Ghesquierus duos habuit operis sui adjutores Cornelium Smet [Vide ejus vitæ synopsim in Kersten: Journ. hist. et litt., t. IV, p. 88 additiones ad eumdem tom., p. 4 et Vitam præfixam operi posthumo: Het leven van O. H. Jesus Christus, door wylen P. Cornelius Smet. Brux. 1841, in-8e.] et Isfridum Thys [Synopsis Vitæ extat Mém. couronnées par l'acad. roy. de sciences et belles-lettres de Bruxelles, t. XV, p. I. Adriani Heylen Comment. de Orig. Tertii Status. Prolog. P. F. X. De Ram, p. XX.] , quorum ille tertio, quarto et quinto tomo, hic autem sexto allaboravit. Commissio regia historica statuit die IV Augusti 1834 ut Acta Sanctorum Belgii continuarentur, et hanc provinciam commisit Reverendo admodum Viro Petro De Ram, academiæ Catholicæ Lovanii Rectori magnifico: totum vero quod superest operis quatuor aut quinque volumina complectetur [Messager des sciences et des arts. Gand 1834. p. 414.] .

[124] [Scribit] Ad hæc plura alia scripsit Ghesquierus, quæ enumerare juvat. Imprimis lis, ut videtur, satis acris exarserat inter monachos Alciacenses et Sanbertinianos circa jus eligendi abbatem, quem e suo gremio sumendum defendebant Sanbertiniani [Variæ Bullæ Romanorum Pontificum Sanbertinianis favere videbantur. Cfr Collect. des Cartulaires de France. Cart. de l'abbaye de Saint-Bertin, publié par M. Guerard. Paris 1841, p. 219, 262 et 294. Neque litem dirimere credebat Ghesquierus, dum defendebat Chartam Alciacensis fundationis esse authenticam. Titulus opusculi est: Dissertation sur l'authenticité de la Charte de fondation de l'abbaye d'Auchy de l'an 1079. Paris, P. G. Simon et N. H. Nyon, Imprimeurs du Parlement. in-4o. Confer. Mémoires (anciens) de l'académie 1. et R. des sciences et belles lettres de Brux., t. IV, f. 373 Exstat in scriniis nostris epistola ad Corn. Byeum, data die XVIII Februarii 1777, qua dicit Ghesquiere gratissimum accidisse Alciacensibus, quod socii Hagiopraphici favorabiles se exhibuerint diplomati fundationis.] . Alciacenses opponebant adversariis chartam fundationis suæ datam ab Huberto, Episcopo Tarvanensi, anno Dominicæ Incarnat. MLXXVIII, indictione II, quam contestabantur spuriam Sanbertiniani. Jam anno 1774 artis diplomaticæ periti Parisiis declararant chartam habere omnes notas authenticitatis: sed cum nihilominus perseverarent Sanbertiniani, a sociis Bollandianis exquisita sententia est, quam tulerunt die XIV Februarii 1777 dicentes omnes notas tum extrinsecas tum intrinsecas veritatis adesse prædictæ chartæ nec quidquam in illa occurrere quod contra historiam peccaret. Edidit itaque Ghesquierus opusculum, quo accurate omnes veritatis notas exponit, signatum a Cornelio de Bye, Jacobo de Bue, Ignatio Hubens Hagiographis et Josepho Ghesquiere Historiographo Cæsareæ Majestatis et socio academiæ Bruxellensis.

[125] [varia] Alterum opusculum in lucem protulit Ghesquierus de vero auctore Libri De Imitatione Christi: et multis ostendit alium non esse quam Thomam a Kempis, Canonicum Regularem Ordinis S. Augustini, in monte S. Agnetis prope Zwollam [Titulus libelli est: Dissertation sur l'auteur du livre intitulé: de l'Imitation de Jésus-Christ. A Verceil et se trouve a Paris, 1775, in-12o. Edidit opusculum et brevi proœmio ornavit Mercier abbas S. Leodegarii (S. Léger) Suessione.] . Occasionem dissertationi dederat reperta in codice manuscripto nota, qua anno vigesimo quinto sæculi quinti decimi, proindeque quadraginta quinque ante obitum Thomæ annis [Thomas a Kempis natus circa annum 1380, obiit anno 1471. Biogr. Univ., t. XXII, p. 286.] , eidem libellus adscribebatur. Nostrum non est, nunc maxime, cum novis allatis documentis recrudescit controversia, litem velle componere: id sufficiat indicasse Ghesquierum talia afferre argumenta, quæ sententiam suam probabilem faciant, quin fortassis omne oppositum dubium excludant. Cæterum quæ adjicitur codici nota, hæc est: Notandum quod iste tractatus editus est a probo et egregio viro magistro Thoma de monte sanctæ Agnetis et canonico regulari in Trajecto, Thomas de Kempis dictus, descriptus ex manu autoris in Trajecto anno 1425 in sociatu provincialatus.

[126] [quæ enumerantur,] Tertium opusculum Ghesquieri continet disquisitiones circa initia artis typographicæ inter Belgas: palmamque adscribere videtur Brugensibus [Réflexions de M. l'abbé Ghesquière sur deux pièces relatives à l'histoire de l'imprimerie. Nivelles, 1780, in-12o. Confer Esprit des Journaux. Juin 1779, p. 232. Novembre 1779, p. 236. Janvier 1780, p. 240. Octobre 1780, p. 226. Biographie des hommes remarquables de la Flandre Occident. Bruges, 1843, p. 43.] , quoniam Joannes Brito, civis Brugensis, edidit opusculum paginarum XL atque in fine subjungit sequentes versiculos, qui rem novam innuunt:

Aspice presentis scripture gracia quæ sit
Confer opus operi. Spectetur codice codex
Respice quam munde, quam terse, quamque decore
Imprimit hec civis Brugensis Brito Johannes
Inveniens artem, nullo monstrante, mirandam
Instrumenta quoque non minus laude stupenda.

Ex hisce versiculis Ghesquierus conatur monstrare Britonem primum fuisse, qui Brugas artem typographicam intulerit, imo et in Belgium, alioquin, ait, impudentis mendacii facile convinci potuisset. Ostendere quoque nititur dissertator jam anno 1445 venales fuisse Brugis libros typis excusos.

[127] [opuscula] Eodem circiter tempore implicitus fuit Ghesquierus graviori controversiæ circa Decimas. Erant tunc in Belgio, quemadmodum in reliquis Europæ provinciis, qui nihil non moliebantur, quo exosa populo facerent, tum divitias, tum politicam potentiam cleri: ad hunc finem assequendum aptissima occurrebat quæstio de Decimis, quia directe nulloque intermedio annonam subtrahere videbatur: erat præterea hæc controversia maxime invidiosa, latissimumque litibus et jurgiis campum aperiebat [Notum est nostris etiam temporibus homines quosdam vafros, ut clero Belgico invidiam crearent, subsidium a decimis petiisse, quasi easdem resuscitatas cuperet: sciebant quippe nihil efficacius esse ad popularium odium exaggerandum, quam si suspicentur rem suam diuturno labore quæsitam ab aliis esse tollendam. Frustra reclamarunt parochi, negarunt episcopi; audax calumnia venenum suum diu post se reliquit.] . Tribus itaque opusculis Ghesquierus impactas falsitates refutavit, explicuitque veram decimarum notionem [Observations historiques et critiques sur une brochure ayant pour titre: Examens de la question, si les Décimateurs ont l'intention fondée en droit à la perception des dîmes insolites en Flandre. Bruxelles, 1780, in-8o. Lettres historiques et critiques pour servir de réponse sur l'origine des dîmes. Utrecht, 1784, in-8o. La vraie notion des dîmes. Liege, 1785, in-8o.] : et quum arma adversarii sibi sumpsissent ex historia, ex eadem illos egregie refellit.

[128] [ad multiplicem] Artem quoque numismaticam, historicis disciplinis quam maxime affinem, diligentissime excolebat Ghesquierus. Eruditus Gallus Poinsinet de Sivry edixerat numismata antiqua, præsertim Romana, numquam monetæ loco fuisse. Hanc opinionem novam et hactenus inauditam, multis allatis exemplis tum ex numismatis tum ex auctoribus antiquis, quam solidissime refellit noster [Dissertation de M. l'abbé Ghesquière sur les différents genres de médailles antiques, ou examen critique des nouvelles recherches sur la science des médailles par M. Poinsinet de Sivry Nivelles, 1779, in-4o.] , monstratque monetam non raro historicam fuisse. Alterum edidit opus circa monetam Belgicam, in quo tria discutit, imprimis quæ loca in Belgio ante annum 1450 habuerint officinas monetales; dein quibus notis insigniti fuerint, quantumque valuerint nummi Belgici; tandem tertio, quis esset valor hodiernus eorumdem nummorum [Mémoire sur trois points intéressants de l'histoire monétaire des Pays-Bas. Brux., 1786 in-8o] .

[129] [eruditionem] Ghesquieri opera compilatus fuerat catalogus numismatum nummorumque, quos collegerat Carolus Alexander Lotharingus, Austriaci Belgii supremus Præfectus [Catalogus Numismatum Nummorumque … omnis generis et moduli, quos non minore sumptu quam cura et delectu collegit Regius princeps ac dux Lotharingiæ Carolus Alexander, etc. Brux., 1781, in-8o.] . Non parvo labore hæc scriptori stetisse, maxime cum ex octodecim millibus numismatum seligenda erant, quæ cimeliis Vindobonensibus Cæsareis cederent, ipse fatetur [Vraie notion des Dîmes. p. 187.] . Attamen vix quidpiam præmii ingenti labori repensum fuit, dum alius qui rem vix summis digitis attigerat, mercedem magnificam retulisset. Quare exemplari catalogi bibliothecæ suæ adjecit versiculos:

Hos ego descripsi nummos; tulit alter honores
      Sic vos non vobis, fertis aratra boves, etc. [Bibl. Hulthem, t. III, p. 447, n. 20,066.] .

Ipse Ghesquierus non spernendam copiam numismatum sibi collegerat, quæ publicæ hastæ subjecta fuere mensis Julii die VI anni 1812 [Catalogue d'une collection de médailles grecq. et romaines, par P. F. Goesin-Verhaege. Gand, 1812, in-8o. Cfr. Bibl. Hulthem, t. III, p. 448, n. 20,072.] . Curiosus quoque erat indagator antiquorum librorum, qui incunabula artis typographicæ attingebant [Première liste de diverses édit. anciennes du cabinet de l'abbé Ghesquière, 1789. Cfr Bibl. Hult., t. III, p. 517, n. 21,008.] . Tantum sibi nomen in rebus archeologicis fecerat, ut cum Kalendis Octobribus 1788 transferendæ essent Lovanio Bruxellas facultates juris, medecinæ et artium [Van de Velde. Synopsis. Monum., t. III, p. 1099.] , Ghesquiero destinatum fuerit munus doctoris in arte numismatica: sed ratus in detrimentum Religionis et Patriæ hujusmodi translationem cessuram, oblatum honorem omnino recusavit.

[130] [etiam civilem] Circa idem tempus, cum Belgæ pene universi, eversa potestate imperatoris Josephi II, liberos se pronuntiassent, edidit Ghesquierus opusculum quo primariam regni legem examinat [Kort begryp van de oude constitutie der Nederlandsche provincien. Brugge, 1790. Opellam primum gallice conscriptam reperire non potui.] , atque ex historia demonstrat Belgas nullo umquam tempore ita principibus suis obnoxios fuisse, ut sine consensu optimatum lex aliqua sanciri posset. Id tamen adeo moderate scripsit, ut quamvis ferverent odia contra Cæsarem, ne verbo quidem regiam majestatem læserit: sciunt autem omnes quam contumeliose multi adversus domum Austriacam obloquerentur in his rerum adjunctis. Ghesquiero sufficiebat, ut suus veritati esset locus.

[131] [et ad pietatem] Postremus Ghesquieri liber fuit commentatio in Psalmos [David propheta, David doctor, David hymnographus, David historiographus. Opera et studio J. Ghesquieri a Raemdonck. Tremoniæ ac Essendiæ 1800, in-8o.] . Nullum, ait, hominibus Christianis, ac præsertim ecclesiasticis, solatium esse majus potest, hisce potissimum luctuosis temporibus, quam ipsummet Dei verbum, ad salutem et consolationem nostram cœlitus manifestatum… Inter omnes autem libros, qui ut illis (Machabæis), ita et nobis (hocce præsertim tempore) solatio esse possunt, nullum esse arbitror huic scopo magis accommodatum, quam Psalmorum Davidicorum librum; dummodo is non obiter, non perfunctorie, sed attente, sed sedulo perlegatur… Post attentam Psalmorum omnium lectionem, seriamque meditationem, animadverti eos ad quatuor diversas classes reduci posse; et alios quidem, spectato præcipuo eorum argumento, ad classem psalmorum propheticorum, alios ad classem didacticorum, seu doctrinalium, alios ad classem hymnicorum; alios denique ad classem historicorum.

[132] [spectantia:] Præter hæc scripta protulit Ghesquierus varias dissertationes, qua socius academiæ scientiarum et litterarum Bruxellensis [Socius academicus electus die XII Octobris, in academiam introductus fuit die VI Novembris 1780. Mém. de l'Acad., t. IV. Journal des séances, p. XIX. Prælegerat in hac sessione notitiam aliquam circa chronicon MS. Gilberti et tertium volumen historiæ Jacobi de Guise: sed, editione tunc quidem dilata, codex Ghesquieri desideratur. Ibid.] . 1o In numismata Romana recens detecta in parochia Waereghem, juxta Cortracum [Mémoire sur un dépôt de médailles romaines de grand bronze, déterré à Waereghem, village de la Châtellenie de Courtray, au mois de Janvier 1778, par M. l'abbé Ghesquière. Mém. de l'acad. de Brux., t. IV, p. 359.] . 2o In diploma Alciacensis fundationis, de quo supra n. 124 egimus [Mém. sur l'authenticité d'un diplôme, que Miræus n'a point connu et qui mériterait d'être placé dans un supplément au recueil de Miræus, par M. l'abbé Ghesquière. Ibid., p. 375.] . 3o Scripsit dissertationem geographico-historicam de majoribus populis, ante imperatoris Cæsaris Augusti ætatem Belgii hodierni incolis, anno 1775 [Ibid., t. V, part. hist., p. 1.] . In hac lucubratione inquisivit Ghesquierus in antiquos terminos gentium, quæ Belgium olim incoluere: quæstio sane difficilis, neque forsitan nostris temporibus adhuc plane perfecteque definita. Hisce scriptis annumerandum venit opusculum, cujus quidem elementa collegerat D. Anselmus Berthod, de quo infra agemus, sed apte digessit et animadversionibus illustravit Ghesquierus [Ibid., p. 48. Observations bibliographiques et historiques sur la notice des Gaules, tirée d'un manuscrit de l'abbaye de S. Bertin, par D. Anselme Berthod; rédigées et augmentées après sa mort par M. l'abbé Ghesquière.] . Nihil dicemus de libello, quo vindicantur Ghesquiero primariæ partes in Analectis Belgicis [Lettre d'un ami de la vérité a M. J. N. Paquot au sujet de son supplément du “Generalis temporum notio” 1774.] , quoniam hunc fœtum suum esse negavit [Arch. du Roy. Bollandistes, t. I. f. 48. Rapport du cons. Van den Cruyce, 24 Septembr. 1774.] .

[133] [obit Essendiæ.] Irruentibus secundo Gallis in Belgium, cum Byeo in Germaniam concessit, ut quietiorem senectuti locum sibi procuraret. Werdæ primum aliquamdiu substitisse videtur, si quidem istinc procurationem dederit Jacobo de Bue ad percipiendam annuam pensionem, quæ illi debebatur. Werda Essendiam abiit, oppidum Geldriæ, nobili parthenone Ordinis S. Benedicti olim insigne. Atque istic diem supremum clausit die XXIII Januarii an. 1802, annos natus LXIX, mens. X, dies XXVIII. Homo erat, ait H. G. Eskes, canonicus Reesiensis [Oppidum ad Rhenum, in ducatu Cliviæ.] , qui obitum ejus amico nuntiat [H. G. Eskes qui scripsit epistolam citatam die V Septembris 1802, auctor est Operis adhuc inediti, quod Clivia sacra inscribitur, et commentarii menstrui, cui titulus: Kerkelyk leesblad voor de Gelderlandsche en Kleeflandsche Catholiken: tandem libelli precum, Hulp in den nood adversus librum J. G. Huleu, Godvrugtig gebede-boeksken voor dezen tyd.] , profundissime doctus, quocum mihi usque ad ultimas ante ejus obitum dies continuum illudque mihi maxime proficuum fuit litterarum commercium. Mirum certe est Ghesquierum in relatione de rebus Hagiographicis [Arch. du Roy. Bolland., t. I, f. 48.] traductum fuisse quasi, circulatorum more, verborum præstigias divenderet: habebat profecto aliquid splendidi in sua eruditione, sed nihil quod fucatum dici posset: soli indices ad tomum primum Octobris contexti abunde demonstrant Ghesquierum quæsivisse magis, quid prodesset, quam quid luceret.

[134] [Jacobus de Bue] Gradum facimus ad postremum, qui e Societate Jesu operi Bollandiano allaboravit. Is erat Jacobus de Bue, natus Hallis Deiparæ, in Brabantia, die XI Martii anni 1728. In oppido patrio probabiliter ad humaniores litteras informatus, Societatem Jesu tyro ingressus est Mechliniæ die II Octobris 1743. Post duos annos in philosophicas disciplinas Antverpiæ impensos, curriculum complevit Cortraci, ubi tertium annum repetendis iisdem consumpsit: ejus enim erat ingenii Bueus, ut magnum aliquod jam tum portendere videretur. Antverpiæ deinde ad docendos parvulos infimam grammaticam destinatus, post annum unum moderatorum jussu ad studium linguæ græcæ et præsertim matheseos traductus fuit, tanto successu, ut inter viros primi subsellii postea merito reputaretur. Theologicis studiis quadriennio excultus, quinquennium lectionibus philosophicis et mathematicis tradendis Antverpiæ impendit: donec anno 1762 cum duo uno anno iique primarii obiissent Hagiographi, Joannes Stilting et Joannes Perier, hic die XXIII Junii, ille XXVIII Februarii defuncti, in eorum locum suffectus fuit Bueus noster. Initio quidem pro more tunc consueto, quo anni aliquot impendebantur majori eruditionis supellectili conquirendæ, pauca præstitit: etenim in primo Octobris volumine, quod anno 1765 typis prodiit, non aliæ ejus lucubrationes occurrunt, quam elogium P. Joannis Stiltingi in limine præfixum et breviores syllogæ in SS. Lizerium, Romanum Martyrem, Diateriam, Virginem Mediolanensem, Joannem, episcopum Comi, Godefridum, presbyterum Cisterciensem et Berengarium Ordinis Prædicatorum. Paulo plura contulit adornando secundo volumini Octobris, quod diem tertium et quartum complectitur: licet enim vix plures Vitas illustrarit, eæ tamen hujusmodi sunt, ut latiorem præbeant campum eruditioni explicandæ. Nam in Hesychio, discipulo S. Hilarionis, cujus Vita texenda erat e scriptis S. Hieronymi, sedulo inquisivit Bueus in seriem chronologicam rerum a Sancto gestarum. In Uthone, abbate Mettensi, prope Deckendorffium in Bavaria inferiori, explicanda veniebant tempus et fata conditi monasterii: similia ferme dicere licet de Commentariis in SS. Mennam, Virginem in Lotharingia, Maximinianum episcopum in Africa, Dasium, Axiopolitanum in Mœsia Inferiori, et Petronium episcopum Confessorem Bononiæ.

[135] [quum quinque prioribus] In tertio tomo Octobris splendet magis Buei nostri eruditio. Nam ut omittamus commentariolos bene multos, non una erat difficultas enodanda in Vita et passione SS. Placidi et Sociorum, Martyrum Messanensium: contenderat Basnagius in sua Historia Ecclesiastica, ne vel exstitisse quidem sanctum aliquem Martyrem nomine Placidum, utpote qui a sæculo sexto ad duodecimum prorsus ignotus manserit: unde Bueo retexenda erat sex sæculorum traditio circa martyrium S. Placidi, ut occluderet vafro scriptori omnes effugii vias. Discutiendæ dein veniebant conditi a Placido monasterii multiplices vicissitudines, ad trutinam revocanda martyrii Acta, quæ sublestæ plerumque sunt fidei. Eadem accuratione tractavit, quæ ad monasterium Besuense, in Burgundia, in Vita S. Prudentii, ejus fundatoris, pertinent. In passione S. Justinæ, Martyris Patavinæ, opiniones Sertorii Ursati et Justi Fontanini de Opilione, templi S. Justinæ conditore, falsas demonstravit, quoniam cum instrumentis fide dignissimis pugnarent.

[136] [tomis] Commentarios bene longos, et omnimoda eruditione refertos, exhibet tomus quartus Octobris: atque inter eos eminent, quæ scripsit Bueus in Vitam et revelationes S. Birgittæ, Viduæ. Etenim multa illic concurrebant explicatu non admodum facilia: magna erat revelationum Brigittinarum fama: probatæ fuerant summis Pontificibus Gregorio XI, Urbano VI et Bonifacio IX; sed oppugnatæ in Conciliis Constantiensi ac Basileensi, quamvis post maturam deliberationem habitam easdem ab omni censura immunes esse pronuntiaverit utraque synodus. Tractanda itaque veniebat ardua sane quæstio, cujus scilicet essent auctoritatis revelationes hujusmodi approbatæ, eamque e certis Theologorum principiis resolvit. In eodem pariter tomo scripsit de gestis S. Gisleni, qui celebre olim in Hannonia monasterium condidit.

[137] [Octobris] Post editum quartum Octobris volumen labefactari cœpit valetudo Byei, ita ut universi operis moles in humeros solius Buei incumberet, ut scribit Cæsareus pro rebus Hagiographicis commissarius [Arch. du Roy. Bolland., t. II, f. 115. Rapport du cons. de Kulberg au comte de Belgioioso, min. plénipotent. Bruxelles, 18 Novembre 1784.] ; unde non putamus temerariam esse conjecturam, illum partem non spernendam habuisse in adornandis reliquis Commentariis, licet alieno nomine signentur: quo explicantur nostro judicio elogia, quibus insignitur Bueus; quamvis non videatur plus cæteris Operi Bollandiano promovendo allaborasse, si Acta, quibus nomen ejus præfixum est, inspiciamus. Cum itaque ea esset ætate, quæ jam in senectutem vergere cœpisset, monet Kulbergius [Ibid.] , nisi ocius suppetiæ afferantur viro tantum non fatiscenti, quemque profonde doctum singulari encomio appellat, nullam deinde spem affuturam, ut aliquando Acta Sanctorum ad umbilicum perducantur.

[138] [multa contulisset,] Ex allatis facile sibi quisque explicabit, quomodo factum sit, ut non ita multa Buei nostri nomine scripta in Actis Sanctorum occurrant, si conferantur cum iis quæ ab Byeo pertractata sunt. In quinto quidem tomo Octobris egregio Commentario illustravit Acta S. Francisci Borgiæ, tertii Præpositi Generalis Societatis Jesu. In S. Gummaro, Confessore Liræ in Brabantia, explicat, quæ ad Sancti cultum pertinent, quæque non raro historiam regionis aut urbis alicujus illustrant: nam dum cultus confirmandus est allatis exemplis, ex archivorum aut bibliothecarum pulvere eruenda sunt monumenta, quæ alia sæpe facta adhuc ignota aut in lucem producant, aut jam productis pleniorem claritatem afferant. Atque ita dum Vitæ Sanctorum ad accuratiorem crisim revocantur, multa necessario inveniuntur, quæ disquisitiones archæologicas aut genealogicas, et id genus alia requirant. Cæterum hæc jam supra multis demonstravimus. Ad Bueum nostrum redeamus.

[139] [Tongerloæ edit VI tomum:] Anno 1788 cum Bruxellis Tongerloam, ut num. 82 diximus, translatum esset Musæum Hagiographicum, solus Bueus in dictam abbatiam concessit, atque juniores aliquot Canonicos Norbertinos ad continuanda Acta Sanctorum informandos suscepit. Eo itaque præcipue dirigente, typis Tongerloensibus prodiit sextus tomus Octobris, postremus qui adhuc publicam lucem aspexerit. In illo volumine accurate disquirit Bueus in Acta S. Callisti, Papæ et Martyris, præsertim in legem jejunii quatuor temporum, quam monstrat ab Ecclesia Romana in reliquas Occidentales manasse: in S. Burchardo origines ecclesiæ Herbipolitanæ in Germania, evolvit: in SS. Colmano, Martyre in Austria et Simperto, monacho et Augustæ Vindelicorum episcopo, antiquitatum Germanicarum peritum se exhibet. Tandem tomo septimo manus adjecerat Bueus, et aliquot ejus plagulæ jam excusæ erant, quas et nos secundis curis excudimus, quum Franci Belgium occupantes exulare Tongerloenses, tum incolas tum advenas, jusserunt.

[140] [obit Hallis.] Quum propter hostilem timorem Byeus et Ghesquierus in Gueldriam Borussicam, ut jam diximus migrassent, Bueus in patria remansit, Deoque et Ecclesiæ fidelis, postremos vitæ annos Hallis Deiparæ, in natali solo transegit, donec supremum diem clausit in festo S. Michaelis III Kalendas Octobris anni 1808, annos natus LXXX, menses VI, dies XXVIII. In Bueum nostrum præcipue conjecerant oculos ad continuandum Bollandianum Opus tum administri reipublicæ, tum Academia Parisiensis, quæ vulgo Institutum audit: sed conditiones sane honorificas admittendas non judicavit: prodere etiam recusavit, ubi locorum lateret collectio documentorum, quæ necessaria erant ad opus promovendum: totus itaque ille tractatus irritus cecedit. Censebatur Bueus inter viros doctissimos Provinciæ Societatis Jesu Flandro-Belgicæ [Ibid., t. I, f. 48.] , tam peritus in mathematicis disciplinis, ut hinc etiam laudem non vulgarem consequi potuisset. Cæterum vir modestissimus, rarus inter homines, et tum quidem silentii, quantum humanitatis et charitatis leges permitterent, amans, alienæ tamen hilaritatis non solum patiens sed innocuis etiam jocis appetens: tempus vero omne, quo Deo non vacabat, in studia impendebat [Quæ de Buei virtutibus hic paucis indicamus, excerpsimus magnam partem ex epistola Caroli Antonii de la Serna Santander ad Præfectum Dyliæ datam, quamque communicavit ejus filius Petrus Ferdinandus, nostri operisque Bollandiani amicissimus.] . Hæc sunt, quæ licet jejuna et mutila dicenda habuimus de Hagiographis Societatis Jesu: de his, sicut et de sequentibus plura cognovisse maluissemus; sed interceptus longa annorum serie operis cursus impedivit ne, operose etiam investigantibus, plures notitiæ occurrerint.

[141] [Anselmus Berthod,] Inter hagiographos, qui ad Societatem Jesu non pertinebant, primum sibi locum vindicat Anselmus Berthod, monachus Ordinis S. Benedicti, Congregationis S. Vitoni. Natus erat honestis parentibus in Rupt, oppidulo comitatus Burgundiæ, die XXI Februarii an. 1733. Peractis cum laude humaniorum studiis Vesuntione apud PP. Societatis Jesu, ætatis anno decimo nono, Ordinem S. Benedicti, in monasterio Tavernacensi, Congregationis S. Vitoni, ingressus est, et in eo professionem solemnem emisit die VIII Septembris 1752. Post consueta philosophiæ ac theologiæ studia, totum se historiæ, et antiquitatibus ecclesiasticis et profanis addiscendis impendit. Licet palmas academicas sæpe retulisset, ea tamen erat modestia, ut suam agendi rationem tam superioribus quam æqualibus probaret. Disciplinæ regularis tenax, omne tempus quod communibus officiis supererat, lectioni scriptionique addicebat.

[142] [jam fama clarus, e Gallia] Ut vero ejus ingenio, quod ad eruditionem inclinabatur, obsecundarent superiores, Anselmum præfecerunt bibliothecæ publicæ Vesuntinæ, opulentæ imprimis pro historia Belgica. Istic scilicet reperiebantur non solum epistolæ autographæ Cardinalis Granvellani, sed et litteræ plurimæ imperatorum, regum Hispaniæ et aliorum, quibus summa auctoritas illis turbulentissimis temporibus erat: constabat vero universa collectio voluminibus octoginta, e quibus excerpta satis ampla communicavit D. Anselmus cum Academia Vesuntina, cujus socius erat jam ab anno 1769. Circa annum 1770 alium subiit laborem, arduum et tetricum, sed magno emolumento compensandum, si quis res Burgundicas penitius inspicere vellet. Erant nempe in archivo episcopali Vesuntino multa testamenta, quæ ad sæcula XIII, XIV et XV pertinebant; immensam prope chartarum farraginem ad nitidissimum facillimumque ordinem redegit, quo quidem labore improbo nobilitas non solum Burgundiæ, sed Alsatiæ Helvetiæque origines familiarum suarum nullo negotio demonstrare poterant.

[143] [evocatur,] Eruditionis fama effecit, ut Franciæ administri Anselmum designaverint, qui varias Europæ regiones peragraret ad colligenda documenta, historiæ Francicæ illustrandæ utilia. Excurrit tunc Berthodus in Belgium nostrum, et non sine magna copia monumentorum ad suos reversus est. Cum vero per obitum regii in Gallia ministri, Bertin, consilium conscribendæ patriæ historiæ irritum cecidisset, Berthodus curas suas traduxit ad commentandum regulam S. Benedicti, prout observabatur in sua Congregatione S. Vitoni, novumque edendum Breviarium et Missale ad usum Ordinis sui. Hisce meritis cumulatus anno 1782 factus est prior major monasterii Luxoviensis et anno sequenti visitator generalis Congregationis S. Vitoni.

[144] [sed breve post tempus obit.] Jam in eo erat Berthodus, ut summam præposituram ordinis adipisceretur, quando jussu Cæsaris invitatus fuit, ut Ignatio Hubens defuncto succederet, Acta Sanctorum promoturus. Displicuit certe quibusdam hæc vocatio, qui maluissent, ut quoniam viro suppressæ Societatis Jesu provinciam credere nolebant administri Cæsarei, populari magis quam alienigenæ committerent. Atque id effecit, ut minus gratus fuerit non paucis Berthodi adventus Bruxellas: serpebat quoque obscurus rumor, quasi novus hospes minus recte in iis quæ sunt fidei sentiret, et proin opus hagiographicum in defensionem errorum a Sede Apostolica damnatorum deflecteretur. Illa scilicet tempestate non pauci Ordinis S. Benedictini in Gallia alumni, labe Janseniana infecti erant, sed hi magis, ut videtur, ad Maurinos, quam ad Vitonianos pertinebant. Officiebant tamen ea omnia Berthodo, conceptasque præterea suspiciones exaggerabat frequens litterarum commercium cum iis, qui ad duplex opus l'Art de vérifier les dates et Recueil des Historiens de France incumbebant, quique in partes novatorum omnino inclinabantur. Has nebulas dissipavit Berthodi intemeratæ fidei professio. Attamen hujusmodi rumusculi tantum dolorem viro cordato inflixerunt, ut valetudinem affecerint: et forsitan finem vitæ acceleraverint. Jam supra n. 59 assignavimus rationes, cur pauca admodum ad Acta Sanctorum contulerit. Obiit Berthodus die XIX Martii 1788, annos natus LV, dies XXVII [Pleraque hic relata extraximus e Commentariis academiæ Bruxellensis, t. V. Hist. de l'acad., p. LXXII. Cfr Biograph. univ., t. IV. Quæ vero edidit Berthodus sunt sequentia, quorum plurima nobis videre non licuit:
1. Dissertation sur l'ordre chronolog. des évêques de Besançon.
2. Discours sur le dyptique d'Ariobindus.
3. Mémoire sur la chronique de Jacques Leclerc et les Vaudois d'Arras.
4. Mémoire sur les principales villes du comté de Bourgogne dès le XIe siècle et sur sa capitale.
5. Mémoire sur les droits Régaliens des abbayes de St. Claude, de Luxeu et de Lure.
6. Mémoire sur les différentes positions de Besançon, depuis César jusqu'a présent.
7. Mémoire sur l'origine, l'autorité et les domaines des comtes de Bourgogne.
8. Mémoire sur le gouvernement de Besançon sous les Empereurs d'Allemagne, sur les armoiries et banières de cette ville.
9. Discours sur les manuscrits du cardinal de Granvelle, avec l'extrait de ces manuscrits.
10. Discours sur l'origine de plusieurs usages établis pendant le moyen âge.
11. Mémoire sur quelques manuscrits de la bibliothèque publique de Besançon. (Vid. Mém. de l'Acad. de Bruxelles, t. II, p. XLIV.)
12. Le voyage de Claude Belin à Bruxelles, tiré des manuscrits du card. de Granvelle. (Vid. ibid., p. XLVII.)
13. La vie de Francois Richardot, évêque d'Arras. (Vid. Ibid., t. IV, p. I – XIV.)
14. Voyage littéraire fait dans les Pays-Bas. (Excerpta aliqua. Ibid., t. V. P. Hist., p. 227.)
15. Observations sur la Notice des Gaules, publiée par le Père Sirmond, et sur une autre tirée des manuscrits de l'abbaye de St. Bertin. (Ibid., p. 30.)
16. Observations historiques et bibliographiques sur la Notice des Gaules, tirées d'un manuscrit de l'abbaye de St. Bertin, par Dom. B., rédigées et mises en ordre après sa mort, par M. l'abbé Ghesquière. (Ibid., p. 48.)
17. Acta S. Maximiliani ep. Mart. Celecæ in Norico mediterraneo, XII Octob.
18. Acta S. Pantali seu Pantuli Rauracorum, episc. Mart. Coloniæ Agripp., XII Octob.
19. Acta SS. Amici et Amelii pro Martyribus cultorum, XII Octob.
20. Acta S. Lupentii presb. Conf. Trevir, XIII Octob.
21. Acta S. Venantii abbatis et Conf., XIII Octob.
22, Acta S. Geraldi, comitis Aurilliacensis, Conf., XIII Octob.

]

[145] [Joan. Bapt. Fonson,] Quemadmodum supra noluimus separare, qui fuerant in Societate Jesu eadem professione conjuncti, ita, quamvis Matthias Stals, Præmonstratensis, Joannem Baptistam Fonson morte præcesserit, de hoc tamen ante illum dicemus, ut deinceps Hagiographos Ordinis Præmonstratensis uno tenore recensere possimus. Berthodum igitur excipit Joannes Baptista Fonson, natus Bruxellis III Kalendas Martii, anni 1757, patre medicinæ licentiato. In humanioribus scholis auditor fuit PP. Societatis Jesu in collegio S. Michaelis Bruxellis. Inter canonicos regulares abbatiæ Frigidi montis seu Caudenbergensis cooptatus, emissaque legitime professione, unus inter fratres suos inventus fuit, qui ad rem hagiographicam excolendam idoneus omni ex parte videretur. Tribus enim annis operam indefessam navaverat in comparanda illa eruditionis copia, quæ necessaria erat, ut sub rectione antiquiorum symbolam posset conferre suam ad Acta Sanctorum continuanda. Itaque anno 1781 Fonsonus inter Hagiographos annumeratus est [Arch. du Roy. Bolland., t. II, f. 20. Rapport du cons. de Kulberg au Pr. de Stahremberg, 3 Mai 1780.] . Nam alter canonicorum Caudenbergensium, Franc. Josephus Reynders actuoso otio, ut supra n. 70 diximus, insuescere nescierat.

[146] [Hagiographus,] Edidit Fonsonus in quinto tomo Octobris syllogas historicas et breviores Commentarios in utrumque S. Paulinum, Eboracensem in Anglia, et Capuanum episcopum, in B. Robertum, Malatestam, tertii Ordinis S. Francisci, in S. Germanum, Vesuntinum, et S. Firminum, Usetiensem antistites, in SS. abbates Cannicum, Kilkennensem in Hibernia, et Paldonem, S. Vincentii ad Vulturnum, demum in SS. Virgines Placidiam, Veronensem et Ethelburgam Berchingensem abbatissam in Anglia. Suppressa abbatia Caudenbergensi, secutus est Fonsonus reliquos Hagiographos in Teresianum convictum, olim Societatis Jesu collegium, atque illic aliquamdiu Actis Sanctorum operam suam contulit. Sed cum deinde anno 1788, ut diximus n. 82, pacto pretio, transcripta fuisset Tongerloensibus universa Bollandiana hereditas, Bruxellis habitare maluit Fonsonus, atque hagiographicis studiis valedixit. Quare sexto Octobris tomo breviusculas solum syllogas de SS. Rodobaldo Ticinensi Episcopo, Leobono Confessore in Lemovicis et Hibernis Virginibus Fyncana et Findocha apposuit.

[147] [post concordatum ministerio sacro operam dat,] Damnosus forsitan Fonsono Bruxellensis incolatus exstitit; nam cum ex decreto Francorum, Belgium occupantium, omnes ecclesiastici ordinis viri adacti fuissent ad famosum juramentum, quo asseverabant exosam sibi esse regiam dignitatem, aliorum exemplo et auctoritate allectus in verba edicti juravit. Reddita Ecclesiæ pace, Fonsonus primum per quinquennium ecclesiæ parochiali B. Mariæ Finisterræ, dein anno 1807 ecclesiæ B. Mariæ de Victoria (vulgo Sablon) addictus fuit, variaque in ea ministeria exercuit. Nam rei pecuniariæ præfectus, cum dicta ecclesia gravibus litibus implicata esset, ministerium gratuitum impendit. Anno 1810 vicarius parochi, dispertitum ordinarie ægrotos invisendi gravissimum munus, solus diu sustinuit. Summæ quoque erat assiduitatis in confessionibus excipiendis, multos inveteratos peccatores a via perversa ad semitas justitiæ reduxit, quique omne sacerdotum refutabant auxilium, Fonsonum et libenter audiebant, et piis ejus monitis morem gerebant. Sperandum sane ingentem animarum zelum abstersisse maculas, persecutionis tempore contractas. Cum parochi titulus in eadem ecclesia illi oblatus fuisset, vir, solitudinis amans, delatum sibi honorem recusandum duxit. Obiit hydrops die XIV Septembris anni 1826, annos natus LXIX, menses VI, dies XVIII. Quæ de Fonsono retulimus, accepimus e fideli narratione eorum, qui diu cum illo versati fuerunt: rara enim sunt, quæ e documentis authenticis haurire nobis licuit.

[148] [E Præmonstratensi familia] Gradum facimus ad illos Hagiographos, qui postremi ad continuanda Acta Sanctorum accesserunt, et quorum præsertim opera reliquiæ Bollandiani musæi ab interitu vindicatæ fuerunt. Sed jure sibi optimo primum locum postulat Godefridus Hermans, abbas Tongerloensis, cujus maxime consilio factum est, ut Hagiographia universa Tongerloam transferretur. Natus erat Godefridus in Vorst, pago Taxandriæ, die XIX Novembris anni 1725 et peracto Ghelæ, vicino oppido, consueto studiorum humaniorum cursu, Lovanii philosophiam didicit [Panegyris in Godefridi installatione typis excusus. Auctore Van Dingenen, vic. in Tilburg. Cfr Adr. Heylen. Hist. Verhand. over de Kempen, p. 22.] . Sed rerum terrestrium pertæsus, Tongerloam se contulit, ut Deo sibique deinceps vacaret. Anno Domini 1747 die XXIII Maji solemni votorum professione Deo arctius adstrictus, ab abbate suo Siardo Van den Nieuweneynde Romam mittitur studiorum causa: unde reversus anno 1752 decennio sacrum ministerium vicarius exercuit in Alphen, parochia rurali prope Tilburgum in septemtrionali Brabantia. Anno 1762 a Siardo Tongerloam revocatus actuosum munus Provisoris, ut vocant, seu rei temporalis procuratoris sustinuit. Ejus industriæ imprimis debetur, quod Grevia olim, ut canit poeta [Ibid., p. 7 et seqq.] ,

Triste solum, terra ingratissima quondam
Quantum mutata est! nunc hic justissima tellus
Pro tribulis spicas et erica fundit aristas.
Illic errantes in aprico gramine fœtæ
Et pingues vaccæ, robustaque corpora tauri,
Atque boves tremulum mugitibus aera pulsant,
Hic mille umbrosis pascunt in saltibus agnæ, etc.

[149] [Godefridus abbas Tongerloensis] Defuncto Siardo Van den Nieuweneynde abbate die VI Septembris 1779, Godefridus unus e tribus fuit electus, qui in antistitem designaretur a Maria Teresia Augusta. Imperatrix gnara quanta jam beneficia monasterio suo contulisset, Godefridum abbatem XLIV Tongerloensem scripsit die XXI Junii 1780. Possessionem dignitatis suæ adiit XXXI Julii, ac tandem infula pontificali donatus fuit X Septembris ejusdem anni. Cum jure prælaturæ suæ ordinum Brabanticorum assessor esset, inter cæteros ecclesiastici ordinis viros eminuit Godefridus ingenio reipublicæ capessendæ apto et imperterrita constantia adversus fatales novitates Josephi II Cæsaris, quibus Ecclesiæ atque Patriæ leges labefactabantur. Vir excelsæ mentis perspiciebat, quantum ad regularem disciplinam sartam tectam servandam conferret, ut, qui degebant in otio asceterii sui ad studia incumberent. Quare omni ope sategit in monasterium suum transferre rem Bollandianam: eo quidem consilio ut currentibus jam fratribus suis novos adderet stimulos: nam semper inter Præmonstratenses canonicos ac nominatim inter Tongerloenses, studia bonarum litterarum viguisse, nimis notum est, quam ut hic repetamus [Ibid., p. 191.] .

[150] [emit musæum Bollandianum,] Merito igitur optimo appellarunt Godefridum Hagiographi alterum Bollandiani operis parentem [Epist. dedic, ad Pium VI, præfix. t. VI Octobr.] : cum enim, ajunt, ejus continuandi spem omnem nuperis Hagiographis ademptam videret, de republica christiana bene merendi incensus studio, ingentem, qua usi fuerant, librorum cum typis editorum, tum manuscriptorum copiam, continuando per suos operi ære numerato coemit, Tongerloam una cum omni preli supellectile transtulit, nova ornataque bibliotheca condidit. Fructum suæ industriæ lætissimum vidit Godefridus, cum anno 1794 typis Tongerloensibus prodiit sextus tomus Octobris. Sed felicem operis cursum stitit ingruens belli calamitas, quæ omnem deinde spem abscidit. Ipse Godefridus, cui periculosa fiebat longior in Belgio mora, refugium sibi quæsivit, atque in Haeren, juxta Tilburgum, apud confratrem suum Adalbertum Zwaens, ibidem parochum, tutum quidem invenit, sed neutiquam quietum locum, utpote qui ex hac quasi specula viderit præcipua monasterii prædia fisco addicta, dispersos fratres suos et ipsum cœnobium alienis deputatum, brevique destruendum. Tandem ærumnis magis, quam senio confectus, obiit die XIII Julii anni 1799 annos natus LXXIII, mens. VI, dies XXV. Occupabant tunc Franci Bataviam, unde in mediæ noctis silentio componi debuit, absque ulla funebri pompa, vir meliori fortuna dignus [Pleraque de Godefrido allata excerpsimus e notitia typis edita in Ephemeride Ami de la Religion et du Roi, XXXI Martii 1824, n. 1006, t. XXXIX, p. 206.] .

[151] [cui ex eodem monasterio adscripti Mathias Stals,] Ternos e suis initio Godefridus abbas Hagiographos designarat, Siardum Van Dyck, Cyprianum Van de Goor et Mathiam Stals. Hic, quoniam reliquos morte præcessit, primus nobis recensendus venit. Natus erat Mathias Mosaci (Maeseyck), in pago Limburgensi, die XII Octobris 1761. Candidam Præmonstrati vestem induit die XVIII Aprilis 1784 ac religiosam professionem emisit die XV Octobris anni 1786. Cautum enim erat decreto Mariæ Teresiæ dato die XVIII Aprilis 1772 [Van de Velde Synops. Monum., t. III, p. 1092.] , ne quis solemniter profiteretur, nisi annum vigesimum quintum ætatis complesset. Cum sexennium Theologicis disciplinis impendisset, ad Hagiographica studia, prælati sui jussu, anno 1790 traductus fuit. Duos Commentarios in t. VI Octobris edidit, alterum in SS. Agratum et Casturum episcopos Confessores Viennæ Allobrogum, alterum in S. Cosmam episcopum Confessorem Majumæ in Palæstina. In hoc septimo tomo Octobris iterum damus illa, quæ egregie, licet compendiose, scripsit de S. Deodato, episcopo Viennensi in Allobrogibus, de S. Sabino, episcopo Confessore, Catanæ in Sicilia, Galtero, abbate Cisterciensi, ac tandem de B. Philippa de Campo-Limano, Virgine, Viennæ Allobrogum. In his omnibus magnas de se spes excitaverat, quas tamen abrupit ejus vocatio ad munus cellarii abbatiæ, anno 1795: in ejus locum suffectus videtur Adrianus Heylen [Vide ejus elogium a Cl. De Ram scriptum. Mém. cour. de l'Acad. de Brux., t. XV, p. I.] , qui tamen nihil quod Acta Sanctorum attinet, scripsit. Anno sequenti cum fratribus suis vi et armis Francicis Tongerloa expulsus, munus vicarii in Chaam, parochia olim diœcesis Antverpiensis, nunc Vicariatus apostolici Bredani, in septemtrionali Brabantia. Ad cappellaniam Tilburgensem translatus anno currentis sæculi primo, operam suam superioribus ita probavit, ut vacantem illic parochiam die IV Martii 1812 Stalsio contulerint. Istic seduli parochi partes egit diligentissime, donec die II Februarii, Mariæ purificatæ sacra, 1826 pie in Domino obdormivit, annos natus LXIV, mens. III, dies XXI.

[152] [Siardus Van Dyck,] Alter e Norbertina familia Hagiographus fuit Siardus Van Dyck, Tongerloæ die X Novembris 1759 natus. Post humaniorum litterarum studia, cum statuisset totum se divino obsequio devovere, admitti petiit in Ordinem Præmonstratensem: quominus statim voti compos fieret, et candidis Tongerloensium vestibus indueretur, obstabat ætas: itaque tamdiu communibus vestimentis usus est, licet cæterum in claustro jam degeret, donec illos annos attigisset qui paterentur et tyrocinium inchoare, et legitimo tempore solemnia vota rite concipere. Professionem regularem fecit die XXVIII Novembris anni 1784 annos viginti quinque natus. Diuturno studiorum labore paratus in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, III Kal. Julii 1789 designatus fuit Dyckius a prælato suo ad continuandum, Bueo duce, Bollandianum opus.

[153] [qui plura Acta] Sexto Octobris tomo, sicut bini reliqui Tongerloenses, allaboravit Dyckius, atque si numerum et gravitatem eorum, quæ scripsit, respicimus, non est quod diffiteamur, Dyckium illum fuisse, qui maximas de se promovendi Acta Sanctorum spes faceret. Etenim, ut nihil dicamus de illustratis Actis SS. Mauritii, abbatis in Britannia minori, Fortunatæ Virginis ejusque fratrum, et Gaudentii, episcopi Martyris Ariminensis, conscripsit Commentarium in Acta S. Donatiani, episcopi Remensis, cujus Reliquiæ Brugis Flandrorum quiescunt: quamvis autem celeberrimus esset Sancti cultus, ejus tamen gesta tot fabulis respersa demonstrantur, ut merito recenseantur inter apocrypha. Utcumque e collatis monumentis eruit præcipua monumenta S. Episcopi. In SS. Dominico Loricato, Rustico Episcopo Trevirensi, et Fortunato Tudertino, serio indaganda fuit ætas, quo hi Sancti vixerint atque obierint: e chronologicis hisce tricis feliciter evolvit sese Dyckius, et Sanctorum Acta egregie illustravit. Septimo volumini allaboravit Dyckius editis doctis prolegomenis in passionem SS. Martyrum Maurorum, Coloniæ, quorum conditionem optime explicavit, in Vitas S. Leonardi, Corbiniacensis quem accurate ab ejus homonymo Lemovicensi distinguit, et S. Rogerii, episcopi Cannensis in ejusdemque ecclesiæ origines accuratissime investigavit.

[154] [egregie illustrat,] Ad majora parabat se vir laboris patientissimus, quum violenta monasterii abolitio cursum litterarium intercepit. Anno itaque 1797 vicarius datus fuit parocho in vico Diessen, qui Vicariatui apostolico Silvæducensi subjacet: inde post Concordatum anni 1801 parochus designatus fuit in Oolen, quæ media est parochia inter Tongerloam et Herendalium, diœcesis Mechliniensis: sed inde brevi, scilicet 1804, quia obedire nolebat mandatis, quæ minus æqua et juribus Ecclesiæ contraria judicabat, exulare jussus est; abiit igitur in Diessen, ubi parochi munere functus est usque ad Kalendas Februarii anni 1830, quo diem supremum obiit, annos natus LXX, menses II, dies XXII. Dyckio merito accommodata sunt verba Ecclesiastici XXXIX, ℣. 12 quæ adscripta reperimus paginæ funebri: Collaudabunt multi sapientiam ejus … non recedet memoriaejus … et laudem ejus enuntiabit Ecclesia. Præter Commentarios, Actis Sanctorum insertos, palmam retulit Dyckius in concertatione Academica circa quæstionem, anno 1792 propositam: de finibus Comitatus Flandriæ sub Balduino Ferreo, de annis et ratione ejus regiminis. Victori proxime accesserant Carolus Van Hulthem et Isfridus Thys [Nouv. mém. de l'acad. de Brux., t. II. Rapport sur l'état des travaux, par M. Dewez, p. XLIII.] .

[155] [et Cyprianus Van de Goor.] Agmen Hagiographorum claudit tandem Cyprianus Van de Goor, Turnholtanus, natus die XVI Decembris anni 1759. Quadriennio Tongerloæ versatus est antequam propter defectum ætatis adscribi inter canonicos Præmonstratenses potuerit per professionem regularem, quam tandem die XVII Decembris 1784 rite et legitime emisit. Eodem cum duobus præcedentibus tempore addictus Bollandiano Musæo, initio multam industriam impendit ad ordinanda illa, quæ ad rem librariam et typographicam pertinebant. Quaternos in sexto Octobris tomo edidit Commentarios Goorius, qui licet non sint prolixi, utpote quibus non multa materia subesset, ejusmodi tamen sunt, ut probarint illum aptissimum labori hagiographico. Nam in Cœlesti seu Cœlestio, Metensi episcopo, statim occurrebat quæstio de hujus Sancti ætate, quæ cum chronotaxi Metensis ecclesiæ componenda erat. In sanctis Virginibus Manechilde, Catalaunensi, et Angadrisma, Bellovacensi, cultus et tempus emortuale discutienda veniebant. Similes investigationes postulabat sibi Vita S. Bernardi, Confessoris, Arcani in Italia. In hoc septimo volumine prelo iterum subjicimus Goorii lucubrationes quinas, scilicet in S. Agileum, Martyrem Carthaginensem, S. Tammarum episcopum Afrum, Beneventi, S. Baldericum, Confessorem in Burgundia, S. Theclam, Virginem abbatissam Kitzingensem, in Germania, et tandem B. Theodoricum Alemannum, presbyterum Ordinis Carmelitarum. Neque contemnat quis hujusmodi lucubrationes, quia sunt breviusculæ: labore sæpe improbo in multis libris conquirendum fuit, quod brevi scriptura exhibetur lectori. Expulsus cum fratribus suis e monasterio Goorius, reddita Ecclesiæ pace, designatus fuit parochus Tongerloensis anno 1803, atque illic omnem operam impendit, ut commissum suæ curæ populum ad virtutes Christianas informaret, donec senio et valetudine confectus, parochiæ procurationem demittere coactus fuit. Unus fuit Goorius ex Hagiographis, qui monasterium suum phœnicis instar e cineribus renascens vidit, et pro patribus natos filios conspexit: quibus ut lætissimum incrementum det Deus Optimus Maximus, ex corde apprecamur. Piissimus erat Goorius, vir simplex et rectus, qui cum jam labore multorum annorum fessus, quod ageret, non haberet, dies integros precibus, præsertim terendis Rosarii globulis, dicabat. Obiit die XXV Julii 1839, annos natus LXXIX, menses VII, dies X.

[156] [Epilogus.] Hæc præfari opportunum et necessarium duximus, tum ut aliquam rationem de indole Operis nostri redderemus, tum ut debitas laudes iis rependeremus viris, qui in eadem palæstra nos præcesserunt. Quantum vero ad hunc tomum, quem primum post redintegratum Bollandianum institutum edimus, pertinet, certe nobis nimium blandiremur et lectori videremur fucum facere, si illum ab omni errore immunem haberemus; et eo quidem maxime, quod plerumque de rebus ab ætate nostra remotissimis et magnam adhuc partem incertis disseruerimus. Quod igitur in his lucubrationibus repererit lector aut a veritate alienum aut minus pro rei dignitate limatum, de eo nos sincere et humaniter admonere non dedignetur, quo diligentius in posterum ab hujusmodi erratis nobis cavere valeamus. Illud secum etiam reputet nihil simul inchoatum et perfectum esse; et non solum consilia posteriora, sed etiam opera magis magisque perfici. Qui proinde reliquas partes accuratius meliusque elaboratas exhiberi sibi optant, eos precamur, ut non tantum nos amice et fideliter doceant, sed ut optimæ erga nos conatusque nostros voluntatis significatione animos addant, et codices ac monumenta, ad rem nostram facientia, publicis vel privatis tabulariis et bibliothecis abditas, prompte nobis liberaliterque communicent.

SYNOPSIS TOMI SEPTIMI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Praefatio]

Tomus hic, totius operis tertius supra quinquagesimum, primusque a restituta societate hagiographica, duos solum dies, quintum et sextum decimum Octobris complectens, Sanctos ac Beatos quinquaginta octo nominatim, cum sanctis Martyribus octingentis nonaginta quinque anonymis recenset. De his, quatuor in classes, quarum tres priores quidem ecclesiastici, monastici et sæcularis status viros, quarta vero cujuscumque conditionis fœminas continet, divisis, hic pauca pro more majorum nostrorum secundum ordinem, quo in subjecto tomo dantur, præmittimus.

Ex statu ecclesiastico.

Classem hanc aperit cum Modesto Lupulus, qui habitu sacerdotali indutus in veteri pictura Capuana exhibetur. Hunc excipit Eliphius, qui paulo post medium quartum sæculum martyrium subiit: eodem quoque sæculo floruit Antiochus, episcopus Lugdunensis, qui presbyter episcopum suum Justum in Ægypto morantem invisit. Sequens sæculum varios nobis episcopos sanctitate insignes exhibet: Cannatum et Antoninum, ut fertur, Massilienses antistites, de quibus præter cultum, multis monumentis firmatum, vix certi quidpiam statui potest: Severum, Trevirensem, qui S. Germano, hæresim Pelagianam in Britannia majori profliganti, comes et adjutor fuit, et, adulto jam quinto sæculo, obiit: Tammarum, ex Africa, propter fidem Catholicam exulem, qui Beneventi cursum vitæ absolvit. De Colmano, Killruadhensi in Hibernia episcopo, paucula, eaque suis impedita difficultatibus, statuere nobis licuit. Eodem sæculo sexto floruit Conoganus, Corisopitensis episcopus in Armorica, cujus Acta, multis fabulis immixta, edidit Albertus Le Grand, accuratius autem Jacobus Malbrancq S. J. in commentario suo de Morinis. Magnobodus, Andegavensis episcopus, circa annum DCLXX defunctus, binos biographos nactus est, Anonymum coævum, quem edimus, et Marbodum, episcopum Rhedonensem, qui priorem Vitam tersiori et contractiori stylo fere ad amussim expressit. Anno probabilius DCLXXXIII Mummolinus, S. Eligii in cathedra Noviomensi et Tornacensi successor, obiit: hujus Sancti Acta, hactenus inedita et Commentario prævio adornata, damus ex veteri MS. codice Noviomensi. Parciora sunt documenta quæ de Deodato seu Theodato, episcopo Viennæ Allobrogum, nobis occurrunt; unde præter Sancti memoriam et cultum, tempus sedis et obitus, vix aliquid de eo accuratius determinari potest. Magis etiam dubia sunt, quæ de Sabino, episcopo Catanæ in Sicilia, traduntur; quoniam, si breve elogium Basiliano Menologio insertum exceperis, tempus episcopatus et obitus conjectura definiendum est. Ad sæculum octavum certo pertinet Ambrosius, Cadurcensis episcopus circa annum DCCLXX vita functus, cujus Acta ab auctore subæquali scripta, damus ex antiquo satis codice, collato cum MS. Reginæ Sueciæ. Proximum sibi locum vindicat Lullus, Moguntinus archiepiscopus et S. Bonifacii Martyris discipulus ac successor. Obiit Sanctus anno DCCLXXXV, ejusque Acta satis vetusta Commentario prævio illustravimus. Incertæ e contrario sunt res gestæ Rogerii, episcopi Cannensis in regno Neapolitano, immo nihil invenimus, quo tempus episcopatus ejus propius elucidare potuimus, quam dicendo illum ante sæculum XII floruisse. Gloriosum agmen claudit vir sanctitate insignis, Bertrandus, Convenarum episcopus, cujus Vitam coævam, pridem editam, sed ad optimum exemplar collatam, recudimus, præmisso Commentario prævio, in quo variæ quæstiones, ad chronologiam et topographiam spectantes, elucidantur.

Ex statu monastico.

De Malo seu Maleo, quem græca Kalendaria Eremitam, Patrem et Thaumaturgum appellant, pauca supersunt, incertumque est sæculum, quo floruit; sed ipsa documentorum parcitas aliquousque monstrat illum ad antiquiora tempora pertinere. In persecutione Vandalica mortem pro fide Catholica appetiere, anno CCCCLVIII aut sequenti, Martinianus, Saturianus eorumque fratres duo: hi, e servitute elapsi, suadente Maxima Virgine, eorum conserva, in monasterium Tabracense confugerunt; unde vi abrepti plurima tormenta sustinuerunt, ut late discribit Victor Vitensis. In Commentario prævio ad Vitam Juniani, retractata sunt illa, quæ majores nostri ad diem XXV Junii de Amando, Juniani magistro, dixerant: dein utriusque Sancti ab homonymis distinctio late indicata fuit. Similis opera impensa fuit in illustrandis Actis Leonardi Corbiniacensis, quem a Lemovicensi oportebat secernere: ejus Vita, ab Anonymo subæquali scripta, non satis dilucide chronotaxin enuntiat. In annum circiter DCXXVII incidit obitus Galli, discipuli S. Columbani, licet plerique recentiores tempus emortuale usque ad annum quadragesimum quintum prorogare contendant: in Commentario prævio variæ quæstiones attinguntur, quæ Acta S. Columbani et initia celebris monasterii S. Galli illustrant. Vitam S. Galli octavo sæculo exaratam e Monumentis Germaniæ historicis Cl. Georgii Henrici Pertz edimus. E Flodoardi Historia ecclesiæ Remensis, damus Acta Balderici Falcomontensis, atque hac occasione puncta quædam ad antiquitates Remenses spectantia examinantur. Baldericum in hac classe excipit Bercharius, Martyr, fundator monasteriorum in Altovillari et Dervo, cujus Acta ex antiquioribus documentis scripsit sæculo X Adso, Dervensis abbas. Qui sequitur Vitalis, in Ratiatensi pago eremita, distinguitur imprimis ab aliis ejusdem nominis Confessoribus, ac dein inquiritur in ejus ætatem, satis dubiam, quæ tamen ante medium sæculum nonum effluxisse videtur, quibus omnibus subnectitur Sancti Vita ex duplici Breviario MS. Trenorchiensi extracta et suppleta ex MS. gallico ecclesiæ S. Vitalis. Eodem circiter tempore vixit Gurdanius seu Gurdinellus Duaci cultus; sunt non pauci eruditi, qui duplicem hic sibi fingunt Sanctum, sed probabilibus monstramus argumentis unum eumdemque, immutato licet aliquantisper nomine, designari. Paucula nobis servavit antiquitas de Germano, eremita et Martyre, in Arvernia, incertum quoque vitæ tempus, quod tamen medium sæculum undecimum antecessit; Anastasius, monachus et eremita in Gallia, circa an. MLXXXV defunctus, biographum nactus est coævum, Galterium; cui tamen non plane assentimus, quando refert Sanctum missum fuisse in Hispaniam ad prædicandum Sarracenis; probabilior enim nobis est scopus missioni præfixus, abolitio liturgiæ Hispanæ et inductio rituum Romanorum. Exeunte sæculo duodecimo floruit Ebuli, in diœcesi Salernitana, Bernerius, eremita, cujus Vita, centum fere annis post mortem scripta et adhuc anecdota, editur: atque hac occasione Bienerum quemdam, Uxamensem, qui numquam exstitit, e catalogo Sanctorum expunximus. Galteri, abbatis Ordinis Cisterciensis et Martyris anno MCCXLIV, Quinciaci sepulti, cultus ostenditur, simulque monstratur eum perperam in catalogum episcoporum Autisiodorensium inferri. In brevem syllogen contracta fuere, quæ in variis documentis occurrebant, circa res gestas, sanctitatem et cultum Theodorici Alemanni, ex Ordine Carmelitarum, an. MCCCLXXVII Venetiis defuncti.

Ex statu sæculari.

Qui primi in hac classe occurunt, Martyres sunt, primis Ecclesiæ sæculis glorioso certamine perfuncti, Fortunatus, Bassianus, Saturninus, cum Nereo, Mireo, Aufido et sociis CCLXV, Leontius cum sociis Domitio, Terentio et Domnino. De Agileo, in cujus die natali S. Augustinum sermonem habuisse testatur Possidius, præter breve elogium, ex Hieronymianis Martyrologiis excerptum, nihil superest præter memoriam basilicæ, sub ejus olim invocatione dedicatæ: statuitur quoque Agileus a Galeo, sub die XXIV Januarii in quibusdam Hieronymianis codicibus annuntiato, distinguendus non esse. Sub Diocletiano passi perhibentur CCCLX Mauri milites, quorum corpora Coloniæ Agrippinæ requiescunt. Vandalis in Galliam irrumpentibus, circa annum CCCVI martyrium subiisse videtur Silvanus: colebatur olim in Agedunensi cœnobio agri Lemovicensis, qua occasione ejusdem monasterii origines discutiuntur. Balderici, Lingonensis, res gestæ, multis fabulis admixtæ, ex antiquis breviariis in lucem prodeunt. Salvium, Autisiodorensem, eumdem statuimus cum Nivernensi, diversum ab Albigensi. Gaudericus, qui vixit ante sæculum decimum, fertur coluisse pietatem dictam Angelus, unde nascitur et discutitur quæstio de origine hujus devotionis, simulque inquiritur in varias accessiones factas Angelicæ salutationi, prout reperitur in sacris libris.

Ex sexu foemineo.

Cæcram ex Hieronymianis nobis notam, licet Asiæ deputet Rabanus, ad Africam potius propter unanimem aliorum Martyrologorum auctoritatem pertinere cum sociis CCLXX censemus. Tempore probabiliter Juliani Apostatæ passa est Bolonia, quæ in agro Bassiniacensi colitur: fertur caput amputatum propriis manibus gestasse, ac ostenditur id genus miraculi frequenter Sanctis in Gallia Martyribus affingi. Aurelia, Virgo, cujus Reliquias profanatas S. Columbanus templo restituit, ad quartum quintumve sæculum pertinet, atque ab ejus homonyma Ratisponensi certis notis distinguitur. Martiniani et sociorum consors fuit Maxima, Virgo, quæ liberata a jugo Vandalico, multarum virginum mater postea exstitit. De Kiara, Virgine, pleraque nos latuerunt; constare tamen videtur illi deberi originem monasterii Kilchreæ in provincia Momoniæ, in Hibernia. Ex Britannica insula circa medium sæculum octavum advenit Thecla, in conversione Germanicarum gentium S. Bonifacio Moguntino adjutricem manum collatura. Arvernia nobis offert Bonitam, Virginem, Brivate cultam, cujus res gestas plerasque delevit oblivio. Sæculum quintum decimum illustravit Philippa de Campo-Limano, Virgo, in Foresio, provincia Galliæ, nata; potissimam vitæ partem Viennæ, in Delphinatu, transegit: scriptorem Vitæ habuit Anonymum coævum, cujus lucubratio e MS. edita fuit. Coronidis loco sit Teresia, Virgo, Carmelitarum strictioris observantiæ parens, quæ quamplures Vitæ suæ nacta est notæ optimæ scriptores; quos inter elucet, qui non modo Teresiæ æqualis, sed et eruditione scriptisque ac religiosarum virtutum laude insignis fuit, Franciscus Ribera. Hujus scriptionem, hispanice, cum Teresiæ rerumque ab ea gestarum recens adhuc esset apud populares memoria, elaboratam, ex versione Mathiæ Martinez (pluribus tamen in locis emendata) edimus, Commentario amplissimo illustratam.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM VII OCTOBRIS.

A.

Agileus, Martyr, Carthagine. Sylloge ex Martyrologio Romano et Hieronymianis 7.

Amandus cum Juniano. Vide Junianus.

Ambrosius, Cadurcensis episcopus et Confessor. Comment. præv. § I. Memoria Sancti in Fastis sacris et ejus cultus 1031. § II. S. Ambrosii episcopatus et res in eo gestæ 1033. § III. Discutitur opinio Casimiri Oudini, qui S. Ambrosium Cadurcensem auctorem facit Librorum de Mysteriis et de Sacramentis, S. Ambrosio Mediolanensi vulgo tributorum 1037. § IV. S. Ambrosius, detectus cœlesti indicio, Romam proficiscitur et in reditu obit 1042. Vita S. Ambrosii episc. auctore anonymo. Ex MS. Andreæ du Chesne, collato obiter cum MS. Nicolai Belfortii: accuratius cum MS. reginæ Sueciæ 1046.

Anastasius, monachus et eremita in Gallia. Comment. præv. § I. De Sancti cultu, biographo, ejusque in Normannia gestis 1125. § II. S. Anastasius Cluniacum petit; quæritur quo anno et cur a S. Gregorio Papa VII in Hispaniam missus sit; an ad prædicandum Sarracenis? Mors et Reliquiæ S. Anastasii 1131. Vita S. Anastasii, auctore Galterio, ex editione Mabillonii. Sancti patria, monachatus in Monte S. Michaelis, vita eremitica, secessus Cluniacum et in Hispaniam, reditus Cluniacum, repetita eremus, mors in pristina diœcesi Rivensi 1136.

Antiochus, episcopus Confessor Lugduni in Gallia. Sylloge historica de ejus ætate, gestis et cultu 17.

Antoninus cum Cannato. Vide Cannatus.

Aufidus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Aurelia, Virgo, Argentorati in Alsatia. Sylloge. S. Aureliæ in Fastis sacris memoria, Acta qualiacumque, cultus sacer, et ab homonyma Ratisponensi distinctio 27.

B.

Baldericus, Confessor in Montefalconis, in agro Remensi. Comment. præv. § I. Fasti sacri, monumenta historica, quæ de S. Balderico supersunt 909. § II. Synopsis vitæ; quo tempore monasterium S. Petri Remense a S. Balderico conditum sit; tempus natale S. Balderici; est hic Sanctus, non secus ac aliquot alii, filius Sigiberti I regis 911. § III. S. Baldericus exstruit Remis sorori suæ S. Bovæ monasterium, ad quod pertinebat templum S. Mariæ extra muros urbis; condit Falcomontanum monasterium, ubi discipulum habet S. Wandregisilum, uti, excussis hujus Sancti Actis, probatur; nova chronotaxis gestorum SS. Balderici et Bovæ texitur; moritur S. Baldericus 914. § IV. Elucidantur aliquot puncta historica ad cœnobium Montisfalconis spectantia 918. § V. Amissio omnium fere S. Balderici Reliquiarum; cultus in diœcesi Coloniensi et in Montefalconis, cum exstaret capitulum et postquam destructum est 920. Vita, miracula et translationes S. Balderici. Ex Historia Ecclesiæ Remensis Flodoardi, lib. IV, c. XXXVIII et seqq., edita in Bibliotheca Patrum maxima Lugdunensi, secundum recensionem Colvenerii. Cap. I. S. Baldericus Remis exstruit cœnobium puellarum, in Montefalconis monasterium 923. Cap. II. Miracula et translationes usque ad finem fere sæc. IX 924. Cap. III. Reliqua miracula et translationes S. Balderici usque ad medium fere sæc. X 927.

Bassianus, Martyr, Syracusis in Sicilia. Sylloge de ejus cultu et passionis tempore 796.

Baudericus seu Baldericus, Confessor, in diœcesibus Lingonensi et Æduensi in Burgundia. Comm. Præv. Sancti Acta fabulosa, cultus legitimus, ætas incerta 49. Vita seu Acta ex antiquis Breviariis 52.

Bercharius, Martyr, abbas et fundator monasteriorum Altumvillaris et Dervi. Comment. præv. § I. Memoria in sacris Fastis, cultus et Acta 986. § II. S. Bercharii patria, tempus natale, monachatus Luxovii 990. § III. Fundata a S. Berchario monasteria Altumvillare, Puellare et Dervense 993. § IV. S. Bercharius variis Sanctorum Reliquiis monasterium Dervense ditat: institutæ propterea peregrinationes Hierosolymitana et Romanæ 999. § V. Obitus S. Bercharii 1001. § VI. Variæ Reliquiarum S. Bercharii translationes 1006. Vita S. Bercharii, abbatis Dervensis et Martyris. Ex editione Nicolai Camuzat Prompt. Eccl. Tric. et Joannis Mabillon Act. SS. Ord. S. Bened. collata cum codice Aquicinctino. Prologus. LIB. I. Cap. I. S. Bercharii ortus, prima institutio apud parentes et S. Nivardum: monachatus Luxovii 1010. Cap. II. Luxovio redux fundat cum S. Nivardo monasterium Altivillariense 1013. Cap. III. Defuncto S. Nivardo, perfectoque monasterio Altivillariensi, S. Bercharius Dervum fundat et injuste occiditur 1016. LIB. II. De diversis casibus Dervensis coenobii et S. Bercharii. Ex editione Surii Vit. SS. collata cum Promptuario Nicolai Camuzati et codice MS. Aquicinctino. Cap. I. Casus monasterii Dervensis sub Carolovingis 1019. Cap. II. Instauratio cœnobii Dervensis, et abbatum series 1021. Cap. III. Miracula S. Bercharii 1024. Cap. IV. Continuatur narratio miraculorum S. Bercharii 1024. Cap. V. Alia miracula S. Bercharii 1028.

Bernerius, eremita, Ebuli, in diœcesi Salernitana, in regno Neapolitano. Comment. præv. Quo die S. Bernerius colatur; ejus biographi; quid gesserit; an templum Ebulitanum construxerit; an cum alio confundendus sit; quo sæculo obierit; ejus cultus 1184. Vita S. Bernerii eremitæ. Ex codice MS. Oratorii, forte Romani 1187.

Bertrandus, archidiaconus Tolosanus et Convenensis episc., in Gallia. Comment. præv. § I. S. Bertrandi festum die XVI Octobris proprie celebrandum; ejus biographiæ, earumque fontes; de initiis monasterii Scalæ-Dei 1140. § II. De S. Bertrandi parentibus, fratribus, aliisque consanguineis. Trium Gulielmorum, Ausciensium archiepiscoporum, chronologia illustratur 1144. § III. Pueritia et militiæ S. Bertrandi; quæritur an vere canonicus regularis fuerit in ecclesia S. Stephani Tolosæ; investigantur ejus episcopatus initia 1149. § IV. An hodiernæ Convenæ, a S. Bertrando ædificatæ, locum occupent veterum Convenarum; item sitne præsens ecclesia ab hoc Sancto exstructa. De institutione canonicorum Convenensium 1153. § V. Diplomata, quibus subscripsit S. Bertrandus; concilia, quibus interfuit; consecratio cœmeterii Ausciensis et ecclesiæ parthenonis S. Orientii. Mors S. Bertrandi 1157. § VI. Sepultura, canonizatio et Reliquiarum elevatio S. Bertrandi 1160. § VII. Inquiritur in indulgentias Clementi V Summo Pontifici attributas, potissimum in indulgentiam ad instar jubilæi; de tribus festivitatibus S. Bertrandi 1163. § VIII. De capsis reliquiariis et mausoleo Sancti Bertrandi Convenis, deque Reliquiis alibi servatis 1167. § IX. Cultus ecclesiasticus S. Bertrandi 1170. Vita S. Bertrandi, episcopi Convenensis, auctore Vitali Sacrosanctæ Sedis apostolicæ protonotario. E MS. P. Possini collato cum editione Martenii et apographo P. Gisseji. Cap. I. S. Bertrandi nobilis ortus, educatio, militia, vita canonica Tolosæ, episcopatus Convenensis, mors et virtutes 1177. Cap. II. Miracula S. Bertrandi, dum viveret in terris 1176. Cap. III. Miracula S. Bertrandi post mortem 1180.

Bolonia, Martyr, in agro Bassiniacensi in Gallia. Comment. prævius. S. Boloniæ cultus, biographi, juventus, Martyrii tempus et locus, incertum miraculum, et Reliquiarum conditio 816. Passio S. Boloniæ, e recentioribus sacris Lectionibus Calvomontanis 820.

Bonita, Virgo, Brivate in Arvernia. Comment. præv. 1120. Vita S. Bonitæ Virginis, ex Breviario canonicorum Brivatensium 1122.

C.

Cannatus et Antoninus, Conff. epp., ut fertur, Massilienses, in Provincia. Comment. prævius. § I. SS. Confessorum apud Martyrologos mentio, Officium ecclesiasticum, aliaque cultus sacri ipsis impensi monumenta: Reliquiis eorum exhibitus honor: Acta exiguæ quidem fidei, edenda tamen 18. § II. Cætera, quæ de Sanctis hisce referuntur, passim incerta sunt 21. Vita ex vetere manuscripto 25.

Cecra et CCLXX Martyres, in Africa, ex variis Martyrologiis 797.

Colmannus, episc. Killruadhensis, in Hibernia. Sylloge historica. S. Colmanni, Killruadhensis episcopi, adolescentia, disciplina, ætas 851.

Conoganus, episc. Confessor, Corisopiti in Britannia minori. Commentarius prævius. § I. Discutiuntur Acta ab Alberto Le Grand conscripta 37. § II. Sæculum quo probabiliter floruit, et cultus sacer 40. Vita ex Jacobo Malbrancq de Morinis, lib. IV, cap. XXIV. Caput unicum. Sancti vita et translatio Monstrolium 43.

D.

Deodatus seu Theodatus, episcopus Conf., Viennæ Allobrogum. Sylloge. Sancti memoria in Fastis sacris, et cultus: tempus sedis et obitus 55.

Domitius cum Leontio. Vide Leontius.

Domninus cum Leontio. Vide Leontius.

E.

Eliphius, Martyr, prope Tullum Leucorum in Gallia. Comment. præv. § I. De S. Eliphii nomine, memoria in Martyrologiis, et biographis 799. § II. S. Eliphius non videtur mortis damnatus a Juliano, neque a Sallustio præfecto, sed ab ignoto Juliani gratiam aucupante 801. § III. De cultu S. Eliphii in Gallia 804. § IV. De translatione corporis S. Eliphii, cujus omnia fere sacra ossa Colonienses acceperunt 807. § V. De cultu collato S. Eliphio in monasterio S. Martini Coloniensi, itemque olim Ultrajecti 809. Passio S. Eliphii Martyris. Ex codice MS. Coloniensi, nunc Bruxellensi, collata cum MSS. Gladbacensi, Ratisponensi et Trevirensi, necnon plurimis impressis 812.

F.

Fortunatus, Martyr, Romæ. Sylloge ex Hieronymianis aliisque sacris fastis 5.

G.

Gallus, Confessor, Arbonæ in Alemannia. Comment. Præv. § I. Hujus Sancti memoria in sacris Fastis: cultus in variis regionibus 856. § II. Acta S. Galli discutiuntur 859. § III. S. Galli patria; tempus nativitatis; qua occasione inquiritur in epocham fundati monasterii Benchorensis 861. § IV. S. Galli educatio et monachatus in Benchorensi monasterio, sacerdotium 864. § V. Tempus adventus S. Columbani in Gallias 866. § VI. Iter Alemannicum 869. § VII. S. Galli res gestæ in Alemannia 871. § VIII. S. Gallus eremum incolit, sanat Cunzonis ducis filiam Fridiburgam, episcopatum Constantiensem recusat 874. § IX. Post S. Eustasii mortem, recusat S. Gallus regimen cœnobii Luxoviensis: moritur 877. § X. S. Galli sepultura, ejus corporis violatio, Reliquiæ 881. Vita S. Galli, auctore anonymo monacho Sangallensi, sæc. VIII. Ex Monumentis Germaniæ historicis Georg. Henr. Pertz t. II, p. 3. LIB. I. Cap. I. S. Galli ortus, monachatus in cœnobio Benchorensi, adventus in Gallias et Alemanniam 884. Cap. II. In Alemannia relictus desertum Arbonense incolit, Fridiburgam Gunzonis ducis filiam a dæmonio liberat 888. Cap. III. Recusat episcopatum Constantiensem, cellam ædificat, moritur 892. LIB. II. Cap. I. De sepultura S. Galli, Reliquiarum violatione et aliquot miraculis 895. Cap. II. Miracula a S. Gallo patrata ad conservationem eremi quem incoluerat 899. Cap. III. Continuantur miracula S. Galli 903. Cap. IV. Alia miracula 906.

Galterus seu Galterius, abbas et Martyr Ord. Cisterciensis, Quinciaci in Gallia. Sylloge. Sanctus variis Fastis sacris inscriptus; non videtur fuisse episcopus Autisiodorensis 77.

Gaudericus, Gualdericus seu Galdericus, Conf. agricola Occitanus in Gallia. Comment. præv. § I. De nomine, homonymis et biographis S. Gauderici; ejusdem vitæ synopsis 1106. § II. Quæritur an S. Gaudericus pietatem, dictam Angelus, coluerit 1108. § III. De translatione Reliquiarum et miraculis 1113. Acta S. Gauderici, agricolæ Confessoris, conscripta a Tamayo ex Domenec, Poc et aliis scriptoribus 1119.

Germanus, eremita et Martyr in Arvernia. Sylloge 1123.

Gurdanius seu Gurdinellus, eremita, Duaci et Aquiscinctii in diœcesi Cameracensi. Sylloge. S. Gurdanius idemne sit ac S. Gurdinellus; origines Aquiscinctienses; S. Gurdanii variæ translationes et cultus 1100.

J.

Junianus, anachoreta, et ejus magister S. Amandus, in agro Lemovicensi, in Gallia. Comment. præv. § I. Cur de S. Amando Commodoliacensi hic agatur: distinguitur a S. Amando Genuliacensi: illius patria, ortus et tempus mortis 835. § II. Biographi S. Amandi Commodoliacensis; ejus gestorum compendium e Bernardo Guidonis; Reliquiarum inventio a S. Hugone Cluniacensi facta, earumque cultus 839. § III. De S. Juniani cultu; num confundendus cum S. Juniano Nobiliacensi, et altero Remensi; de sepulcro et ecclesia sub ejus vocabulo Deo sacra 841. Officium S. Amandi, complectens ejus Vitam et Reliquiarum translationem. Ex traditionibus MSS. ecclesiæ S. Juniani Commodoliacensis 845. Vita S. Juniani monachi et Confessoris. Ex MS. codice Cluniacensi 848.

K.

Kiara, Virgo, in Momonia in Hibernia. Comment. præv. S. Kiaræ cultus certus; incerta ejus gesta; constare tamen videtur conditum ab ea fuisse monasterium Killchreæ 950. Vita S. Kiaræ seu Ceræ, auctore Colgano 952.

L.

Leonardus, Confessor, Corbiniaci, diœcesis Augustodunensis, in Gallia Nivernensi. Comment. præv. Sancti a Leonardo Lemovicensi distinctio: ejus mentio in Martyrologiis: Acta sat antiqua: quo tempore in Cenomaniam venerit, obieritque: quo et quandonam ejus corpus translatum fuerit 45. Vita e MS. Anisolensi, collata cum MSS. Ultrajectino S. Salvatoris et Carnotensi, auctore anonymo subæquali. Caput unicum. In pago Cenomanensi condit monasterium: accusatus apud Clotarium regem sese purgat: inter orandum a serpente invasus, nihil læditur: in cellula sua mortuus et sepultus, miraculis inclarescit 47.

Leontius, Domitius, Terentius et Domninus, Martyres, culti a Græcis. Sylloge 798.

Lullus, archiep. Confessor, Moguntiæ in Germania. Comment. præv. § I. Cultus S. Lulli vindicatus; ejus Acta discussa 1050. § II. S. Lulli patria et vita monastica in Anglia exacta 1052. § III. Gesta S. Lulli in Germania ante episcopatum 1055. § IV. Agente S. Bonifacio, creatur S. Lullus archiepiscopus Moguntinus 1058. § V. S. Lullus corpus S. Bonifacii Martyris transfert ad Fuldense monasterium 1061. § VI. De controversia exorta inter SS. Lullum et Sturmium circa cœnobium Fuldense 1063. § VII. Fundationes S. Lulli 1067. § VIII. Dedicationes ecclesiarum 1069. § IX. De pallii honore tardius delato et de conciliis, quibus S. Lullus interfuit 1071. § X. De epistolis a S. Lullo scriptis et de munusculis inter Germanos et Anglos ultro citroque missis 1073. § XI. De anno et die obitus S. Lulli 1078. § XII. De S. Lulli Reliquiis et variis translationibus 1082. Vita S. Lulli, auctore anonymo, ut videtur, monacho Hersfeldensi. Ex MS. Erlangensi, collata cum Legenda Sanctorum edita Lovanii an. 1485 per Joan. de Westphalia. Cap. I. S. Lulli natales; profectio in Germaniam et promotio ad archiepiscopatum Moguntinum 1083. Cap. II. S. Bonifacii corpus Trajecto Fuldam transfert S. Lullus et honorifice condit 1085. Cap. III. Controversia cum S. Sturmio de monasterio Fuldensi; fundatio Hersfeldensis cœnobii; pius obitus et sepultura 1087.

Lupulus et Modestus, Martyres Capuæ. Sylloge ex Hieronymianis aliisque sacris fastis 6.

M.

Magnobodus, ep. et Conf., Andegavi in Gallia. Comment. præv. § I. Sancti memoria, cultus 928. § II. Tempus et locus nativitatis Sancti Magnobodi; promotio ad Sacros Ordines; præfectura cœnobii Colonetensis 931. § III. Sancti legatio Romana; episcopatus 935. § IV. Gesta in episcopatu; Reliquiæ. Vita auctore anonymo coævo, e MS. veteri et fide digno, olim a P. Sirmondo submisso, et collato cum eadem Vita, edita ab Edmundo Beaugendre inter Opera Hildeberti Cenomanensis. Cap. I. Sancti natales; institutio clericalis; Romana peregrinatio; episcopatus 940. Cap. II. S. Magnobodus varia miracula operatur 943. Cap. III. Continuatur narratio de miraculis 945. Cap. IV. Referuntur alia miracula; Sancti obitus et sepultura 947.

Malus eremita. Sylloge e Menæis Græcorum aliisque fastis 799.

Martinianus, Saturianus eorumque duo fratres Martyres et S. Maxima Virgo. Comm. præv. § I. De variis Martyrologiis, quæ de SS. Martyribus agunt, et de tempore passionis 825. § II. De SS. Martiniani et Maximæ conjugio et de disciplina Ecclesiæ circa impedimentum e voto castitatis proveniens 827. § III. De monachatu S. Martiniani, Sociorum et Maximæ 829. § IV. Sanctorum Martyrum relegatio in desertum; illorum mirabilis prædicatio. — De S. Maxima 831. Passio SS. Martiniani et Sociorum, ex Victore Vitensi, lib. I Hist. Persec. Vandal. cap. X, juxta editionem Theodorici Ruinart 833.

CCCLX Mauri Martyres, Coloniæ Agrippinæ. Sylloge historico-critica. § I. Martyrum memoria ex Hieronymianis: quot numero et ex qua gente extiterint: an fuerint ex legione Thebæa: quandonam et ubi subierint martyrium: ubi sepulta sint eorum corpora 11. § II. Mirabilis SS. Corporum inventio: illorum cultus et Reliquiæ in variis ecclesiis Coloniæ asservatæ: prodigium, quod ibidem patratum nonnulli scribunt, ut suspectæ fidei rejectum 14.

Maxima cum Martiniano. Vide Martinianus.

Mireus cum Saturnino. Vide Saturninus.

Modestus cum Lupulo. Vide Lupulus.

Mummolinus seu Mommolenus, episcopus Noviomensis et Tornacensis. Comm. præv. § I. S. Mummolini sacra memoria, biographi et gestorum synopsis 953. § II. S. Mummolini ortus, vita monastica Luxovii; prædicatio in Gallia, et in aula Clotarii II; condit Vetus et Sithivense monasteria, quibus præficitur 957. § III. Quo anno S. Eligius, episcopus Noviomensis et Tornacensis, mortuus sit, eique successerit S. Mummolinus; de linguarum latinæ et teutonicæ peritia, qua hic Sanctus ornatus fuit 963. § IV. Expenditur duplex in S. Mummolinum accusatio; exponitur translatio corporis S. Eligii, promotio S. Ebertramni, pactum cum S. Bertino et plures subscriptiones 968. § V. De morte, sepultura, elevatione et translatione Reliquiarum S. Mummolini; de Reliquiis concessis monasterio S. Bertini 972. § VI. Quæ fata Reliquiæ S. Mummolini expertæ sint Noviomi annis 1793 et 1795; invocatio ejus publica et privata 975. Vita S. Mummolini ep. Noviomensis et Tornacensis, auctore anonymo. Ex vetere MS. codice Noviomensi. Sancti patria; tirocinium vitæ religiosæ Luxoviense; prædicatio et commoratio in aula Clotarii II; digressus ad S. Audomarum; condit Vetus et Sithivense monasterium; fit Tornacensis et Noviomensis episcopus; moritur 980.

N.

Nereus cum Saturnino. Vide Saturninus.

P.

Philippa, Virgo, de Campo-Milano dicta, Viennæ Allobrogum in Gallia. Comment. præv. § I. Paucis Virgo hæc nota est Martyrologis: binæ illius Vitæ: una ex his edenda 79. § II. Locus Beatæ natalis: illustres parentes: pia pueritia: cum matre castri Changyacensis curam gerit 81. § III. Mortua matre, castitatem vovet: varias ab indignis procis illatas injurias æquo animo tolerat 85. § IV. Viennæ varias virtutes exercet: miseris subvenit: illius in precibus assiduitas 87. § V. Occasione Jubilei Romam adiens ac inde rediens miseris mire compatitur: Viennæ moritur ac sepelitur: variis ab obitu claret miraculis, ac cultu ecclesiastico gaudet 91. Vita auctore anonymo æquali, ex MS. a P. Chiffletio Societatis Jesu presbytero submisso 94. Præludium miraculorum Virginis Philippæ, a quodam presbytero Viennensis ecclesiæ antiquitus editum. Ex MS. D. Joannis Le Lievre 97. Miracula, ex MS. gallico. Pars I. Varia Viennæ ad B. Philippæ invocationem miracula eduntur 98. Pars II. Prodigia alia ope B. Philippæ Virginis eduntur 101. Pars III. Beneficia alia B. Philippæ precibus præstita 104.

R.

Rogerius, episc. Cannensis, Confessor, Baroli in Apulia. Comment. præv. Sancti elogium a Ferrario adornatum: Acta qualia: tempus episcopatus: translatio corporis: cultus 70. Officium proprium S. Rogerii, descriptum e vetustissimo Breviario monasterii S. Stephani Barolitani 74.

S.

Sabinus, episc. et Confessor, Catanæ in Sicilia. Sylloge. De Sancti cultu, gestis et tempore episcopatus 65.

Salvius, in agro Autisiodorensi in Gallia. Sylloge. S. Salvius Autisiodorensis, memoratus in Martyrologiis, diversus est a S. Salvio Albigensi, sed idem est ac Nivernensis. Fata ædiculæ ei sacræ 853.

Saturianus cum Martiniano. Vide Martinianus.

Saturninus, Nerius, Mireus, Aufidus et socii CCCLXV, Martyres in Africa. Ex variis Martyrologiis 798.

Severus, episcopus Confessor, Treviris. Sylloge. Sancti gesta ex Constantio presbytero, tempus, cultus sacer 31.

Silvanus, Martyr, Ageduni in agro Lemovicensi. Sylloge historica. Memoria in Fastis sacris: cultus in monasterio Agedunensi, cujus origines referuntur; Acta alterius Martyris S. Silvano afficta; Martyrium sub Vandalis 822.

T.

Tammarus, episc. Confessor, Beneventi in Italia. Sylloge. Sancti elogium; fuit episcopus in Africa: sed an etiam Beneventi? 35.

Terentius cum Leontio. Vide Leontius.

Teresia, Virgo, Carmelitarum strictioris observantiæ Parens, Abulæ in Hispania. Comment. præv. § I. Sanctæ biographi, aliique scribendæ ejus Vitæ fontes 109. § II. Ejus genus, proavi, parentes, fratres ac sorores 113. § III. Particularia quædam de Sanctæ fratribus, sororibus aliisque cognatis 117. § IV. Sanctæ nativitas et vitæ exordia 123. § V. Renascitur in S. Virgine inclinatio ad statum religiosum, atque hunc ingreditur 128. § VI. Sanctæ novitiatus et professio. Ægra rus abducitur et sacerdotem convertit: magis ægra ad monasterium reportatur, ac demum ope S. Josephi sanatur 132. § VII. Quid Sanctæ evenerit a recuperata miraculose sanitate usque ad pleniorem ejus ad Deum conversionem, sive ab anno 1539 ad annum 1555. Plurium rerum, pro illo temporis spatio, figitur chronologia 138. § VIII. Toto eo tempore peccata ejus gravia non fuerunt. Qua ratione omnes virtutis obices generose tandem superarit 143. § IX. Ex aspectu piæ imaginis propositum vitæ perfectioris concipit: sublimibus Dei donis in oratione cumulatur: confessarium e Societate Jesu eligit 147. § X. A novo conscientiæ arbitro mire in virtutum studio promovetur. Agit cum S. Francisco de Borgia, qui ejus spiritum approbat. Valedicit ex integro humanis amicitiis: timore dæmonum una Salvatoris locutione liberatur 153. § XI. P. Balthasare Alvarez confessario uti incipit. Sæpe Christi alloquio et visionibus fruitur: premitur anxietatibus et hominum oblocutionibus 157. § XII. Varia confessariorum de S. Teresiæ spiritu judicia, occasione illius qui contumelioso gestu apparitionem abigere jussit 164. § XIII. Videt Sancta adamantes in cruce sua, et Angelum qui cor ejus transfodit. Votum nuncupat faciendi semper quæ Deo gratiora viderentur 170. § XIV. Visitur et solamen accipit a S. Petro de Alcantara. Magnas patitur corporis animique angustias: Dei benignitatem et dæmonis rabiem multifariam experitur: egregios facit in humilitate progressus 174. § XV. Ex visione inferni nascitur in animo Sanctæ Ordinis sui reformandi consilium; quod ipsa, probantibus piis sanctisque viris, in opus deducere incipit 180. § XVI. Cœptum opus, impedita Teresia, promovet P. Petrus Ibañez Ord. Præd.: ipsa Sancta eidem rursus allaborans, cœlicis visionibus animatur. Frater ejus pecuniam, operam soror et sororius conferunt. Mittitur Toletum 185. § XVII. Toleti agit cum viro insigni Ordinis Prædicatorum: quædam futura prænoscit: nullos monasterio suo reditus admittere statuit. Abulam redit; quo ei afferuntur litteræ apostolicæ 190. § XVIII. Fundatio Abulensis monasterii S. Josephi: interius Sanctæ certamen: contradictiones externæ: P. Dominici Bañez Ord. Præd. erga Sanctam studium. Deus illam per visiones roborat 196. § XIX. Turbæ Abulenses componuntur. Sancta ad suum monasterium redit: Bullam apostolicam Pii PP. IV accipit 200. § XX. Primas moniales suas ad sanctimoniam et animarum zelum informat: librum componit de Via perfectionis 203. § XXI. A. R. P. Rubeo, Generali Ord. Carm., facultatem impetrat plura virginum et duo virorum suæ Reformationis monasteria erigendi 206. § XXII. It Methymnam Campestrem, ubi alterum fundat virginum monasterium 210. § XXIII. Erigit tertium monialibus suis cœnobium Malagone: scholam puellarum ibidem creandam curat. Librum Vitæ suæ mittit ad Ven. Joannem de Avila. Vallisoleti initium dat quarto suo monasterio 213. § XXIV. Cœnobii virorum Durvelensis, S. Teresiæ curis comparati, initia ponunt S. Joannes a Cruce et P. Antonius a Jesu. Idem cœnobium postea Manceram transfertur 216. § XXV. Ad quintum virginum suarum monasterium Toleti stabiliendum, Sancta amplius annum cum omnimodis difficultatibus luctatur: demum victrix inde abit 219. § XXVI. Pastranæ, post tres menses paciscendo et patiendo transactos, secundum virorum et sextum monialium cœnobium excitat. Inchoatur cum visitatoris apostolici venia collegium Carm. Exc. Complutense 225. § XXVII. Martyrium Ven. P. Ignatii de Azevedo et aliorum e Societate Jesu, a S. Teresia in visione conspectum. Iter Sanctæ Salmanticense 229. § XXVIII. Fundatio septimi virginum monasterii Salmanticæ: quam operosa hæc Sanctæ fuerit 232. § XXIX. Octavum erigit Albæ Tormesiæ monialium suarum cœnobium. Inde redit Salmanticam, ubi duas ægrotas sanat. Præficitur monasterio Incarnationis Abulensi 234. § XXX. Utiles Sanctæ in Incarnationis monasterio labores; raptus; mystica cum Christo sponsalia; visio de nece P. Martini Gutierrez S. J.; epistolæ memorabiles 238. § XXXI. Carmelitæ Excalceati quatuor domicilia acquirunt in Andalusia. Sancta Salmanticam mittitur; ubi Fundationes suas describere incipit 242. § XXXII. P. Hieronymi Gratiani ad Carmeli Ordinem vocatio, et primi ejus labores. Dissidiorum inter Calceatos et Excalceatos initia 245. § XXXIII. Fundat Sancta nonum virginum suarum monasterium Segoviæ; Pastranense vero dissolvit. Donis supernaturalibus Segoviæ claret. Inde Abulam revertitur 248. § XXXIV. Sancta, prioratu suo in Incarnationis cœnobio abiens, a monialibus S. Josephi in priorissam eligitur. Varia instituit itinera. Decimum virginum suarum cœnobium fundat Veasi 253. § XXXV. Fundatio cœnobii virorum Almodovarensis. P. Hieronymi Gratiani cum S. Teresia primus congressus. Undecimum virginum monasterium Hispali a Sancta erectum 254. § XXXVI. Capituli generalis Ord. Carm. Placentiæ celebrati decreta adversus Excalceatos. De his decretis, necnon de R. P. Rubei, Generalis Carmelitarum, agendi ratione, quale judicium ferendum sit 258. § XXXVII. Visitatio provinciæ Ord. Carm. Andalusiæ, a P. Gratiano jussu Nuntii apostolici instituta. Decretum capituli generalis Placentini adversus S. Teresiam: hujus ad R. P. Rubeum litteræ 264. § XXXVIII. Caravacæ duodecimum virginum Teresianarum, Sancta non præsente, inchoatur monasterium. Ipsa Hispali novam monialibus suis domum prospicit 268. § XXXIX. Secessus Sanctæ in monasterium suum Toletanum. Capitulum Carmelitarum Excalceatorum Almodovarense, et alia quædam Reformationis Teresianæ negotia 273. § XL. Auget Sancta Fundationum suarum librum. Maternam de Reformatione sua sollicitudinem pluribus epistolis scribendis exerit. Succedit novus in demortui locum Nuntius apostolicus 278. § XLI. Litteras dat Sancta ad regem de sparsis in P. Gratianum calumniis, ac non diu post de sævitia PP. Calceatorum in S. Joannem a Cruce ejusque socium et moniales cœnobii Incarnationis Abulensis. Scribit Castellum animæ. Controversiam quamdam cum provinciali S. J. amice componit 286. § XLII. Philippi Segæ, Nuntii apostolici, adversus Carmelitas Excalceatos gesta. Alterum horum capitulum Almodovarense. Consolatoria S. Matris ad moniales Hispalenses, misere vexatas, epistola 293. § XLIII. Lætior, mutata Nuntii apostolici mente, rerum Carmeli Teresiani facies. Sanctæ visio, et monita divinitus ei significata. Varia ejus itinera, ac duo miracula 299. § XLIV. Fundat Sancta decimum tertium monialium suarum cœnobium Villanovæ de la Xara. Inde Toletum se confert 305. § XLV. Abit Abulam, Segoviam, Methymnam Campestrem et Vallisoletum. Litteræ apostolicæ pro Carmelitarum Excalceatorum a Calceatis separatione in Hispaniam afferuntur 309. § XLVI. Sancta Palentiam proficiscitur, ubi decimum quartum Excalceatarum suarum monasterium erigit 313. § XLVII. Capitulum Carmelitarum Excalceatorum Complutense. Eorum a Calceatis separatio. S. Teresiæ de hac separatione gaudium 317. § XLVIII. Decimo quinto virginum suarum cœnobio Sancta initium dat Soriæ; unde Abulam profecta, a monialibus primi cœnobii a se fundati in priorissam eligitur 319. § XLIX. Carmelitarum Excalceatorum in Lusitaniam ingressus. Fundatio decimi sexti virginum Teresianarum monasterii, Granatæ a Ven. Anna a Jesu effecta 323. § L. Sancta, decimum septimum monialium suarum cœnobium fundatura, Burgos se confert; ubi non exigua offendit obstacula 327. § LI. Remotis non ita facile obstaculis, demum fundationem suam Burgensem perficit 332. § LII. Ultima S. Teresiæ itinera, extrema ejus ægrotatio ac felicissimus ad cœlum transitus 337. § LIII. Corporis S. Teresiæ forma, ejusque effigies. Exequiæ ac sepultura 341. § LIV. De statu corporis S. Teresiæ a morte ejus usque ad annum 1591, 343. § LV. Item ab anno 1591 usque ad ejus beatificationem anno 1614, 346. § LVI. Beatificatio promota atque obtenta 348. § LVII. Promota item canonizatio, ac tandem impetrata 353. § LVIII. Auditorum Rotæ facta Paulo PP. V Relatio prima: de miraculis in genere: de tribus miraculis in vita Servæ Dei Teresiæ, deque aliis in ejus obitu 358. § LIX. Continuatio Relationis primæ: de duodecim miraculis post S. Teresiæ mortem 364. § LX. Relatio altera: de processibus informativis, remissorialibus et compulsorialibus, deque vita B. Teresiæ et sanctitate ejus in genere 375. § LXI. De sanctitate vitæ B. Teresiæ in specie. De virtutibus ejus theologalibus 381. § LXII. De ejus virtutibus cardinalibus, et circa solemnia Religionis vota 387. § LXIII. De cæteris virtutibus illius 393. § LXIV. De divinis ejus donis in oratione; de gratiis gratis datis; de donis S. Spiritus; deque fama sanctitatis ejus tam in vita quam post mortem 398. § LXV. Oratio J. B. Millini, consistorialis aulæ advocati, coram Gregorio PP. XV, I Februarii MDCXXII; et Summi Pontificis responsio per secretarium domesticum J. Ciampoli 406. § LXVI. Vota Cardinalium, Archiepiscoporum et Episcoporum canonizationem B. Teresiæ a Gregorio PP. XV efflagitantium, in consistorio semi-publico XXIII Februarii MDCXXII 408. § LXVII. Brevis Relatio cæremoniarum in solemni canonizatione SS. Isidori, Ignatii, Francisci Xaverii, Teresiæ a Jesu et Philippi Nerii 413. § LXVIII. Bulla canonizationis S. Teresiæ 417. § LXIX. Visitatio corporis S. Matris anno 1616, 421. § LXX. Visitatio alia anno 1750, 423. § LXXI. Postremum corporis examen anno 1760, 426. § LXXII. De conservatione, cultu, miraculis cordis S. Teresiæ, et de Officio transverberationis ejus 429. § LXXIII. De S. Teresiæ manu et brachio sinistro, de digitis manus ejus dextræ, de pede item dextro, deque aliis minoribus ejus Reliquiis 433. § LXXIV. De scriptis S. Teresiæ in genere; de libris ejus deperditis aut falso ei attributis, ac de Sanctæ autographis 438. § LXXV. De editis S. Teresiæ libris, deque versis in varias linguas 443. § LXXVI. De libris S. Teresiæ singillatim, ac primo de Vita ejus deque additionibus ad Vitam, ac etiam de tribus quas scripsit brevioribus vitæ suæ Relationibus 447. § LXXVII. De cæteris Sanctæ scriptis, præter Epistolas ejus 452. § LXXVIII. De Epistolis S. Teresiæ 457. § LXXIX. De S. Teresiæ modo scribendi 461. § LXXX. Quæritur cœlitusne adjuta S. Mater fuerit in scribendis libris. Gravissima testimonia de auctoritate librorum et doctrinæ ejus 464. § LXXXI. S. Teresia inter Ecclesiæ universalis Doctores locari non potest. De utilitate legendorum ejus Operum 468. § LXXXII. Corrupti alicubi S. Teresiæ libri in iis quæ spectant ad Societatem Jesu. Omissa olim genuina quædam loca: nuper scripta ejus perfide interpretata, et spuria quædam ipsi supposita 471. § LXXXIII. Prophetia de Societatis Jesu excidio, S. Teresiæ afficta, falsa esse demonstratur. Tres genuinæ aliæ Ordini S. Dominici applicandæ videntur 476. § LXXXIV. In epistola quinquagesima tomi quarti Sancta non invehitur in Societatem Jesu 480. § LXXXV. Reprehenduntur plura in editionibus hactenus factis tertii et quarti tomi Epistolarum, speciatim quoad Societatem Jesu et quoad P. Hieronymum Gratianum 484. § LXXXVI. Graves contra Societatem Jesu vulgatissima pastorali Instructione archiepiscopi Burgensis anni 1769 contentæ calumniæ refelluntur ex ipsius potissimum S. Teresiæ testimoniis 487. § LXXXVII. S. Teresia composuit monialium suarum Constitutiones 492. § LXXXVIII. Quid S. Mater senserit circa delectum et copiam confessariorum pro monialibus suis, et num sententiam suam hac super re aliquando mutarit 498. § LXXXIX. Prosecutio ejusdem materiæ: ubi solvuntur objectiones pro contraria opinione allatæ 502. § XC. An et quousque S. Mater cupiverit filiarum suarum cœnobia a reformatis Carmeli Fratribus gubernari, illasque ab his in spiritualibus dirigi 507. § XCI. Ecstases, raptus, visiones, revelationes in S. Teresia a Dei spiritu profecta sunt 510. § XCII. Refutantur varia adversariorum argumenta 513. § XCIII. Vapulat Ludovicus Antonius Muratori, in italico suo opere de viribus humanæ phantasiæ, C. IX, inepte S. Teresiæ visiones imaginationi attribuens 516. § XCIV. Perperam aliqui S. Teresiæ ecstases magnetismo animali adscribunt. De magnetismi hujus existentia et natura controvertitur inter scriptores 523. § XCV. Admissis licet magnetismi animalis phænomenis, etiam mirandis, demonstratur nulla esse analogia Teresianas inter et magneticas ecstases 530. § XCVI. Demum neque hysteriæ aut catalepsi S. Teresiæ ecstases adscribi possunt 536. Vita auctore P. Francisco Ribera, ex editione Salmanticensi anni 1590 et versione Mathiæ Martinez anni 1620. Liber I. Prologus. Quem afferant fructum Vitæ Sanctorum, et quod hujus sit libri argumentum 539. Cap. I. De visionibus ac revelationibus quæ multis Sanctis aliisque Dei servis contigerunt 542. Cap. II. Prosecutio ejusdem materiæ: quid de visionibus S. Teresiæ censendum sit 547. Cap. III. S. Teresiæ nativitas, pueritia, adolescentia et in Ordinem Carmelitanum ingressus 556. Cap. IV. Initia vitæ monasticæ S. Teresiæ: culpæ ab ea commissæ; quas non graves fuisse ostenditur 561. Cap. V. Sanctæ ad meliora conversio, et magni in via spirituali progressus 565. Cap. VI. Præclara Teresiæ in re difficili obedientia; insignes ei oblatæ visiones; colloquia cum S. Petro de Alcantara; tentationes variæ 569. Cap. VII. Propositum fundandi Abulæ monasterii in honorem S. Josephi, non sine remoris in opus deduci cœptum 573. Cap. VIII. Fundatio primi monasterii virginum Carmelitanarum Excalceatarum 577. Liber II. Prologus. De delectu in admittendis inter Carmelitanas Excalceatas fœminis habendo 582. Cap. I. Scopus S. Teresiæ in fundandis monasteriis; Constitutionum ab ea conditarum summa 583. Cap. II. Turbæ ob fundatum a Teresia monasterium Abulæ coortæ, sed feliciter demum sedatæ 588. Cap. III. Adventus Generalis Carmelitarum in Hispaniam; facultas fundandi plura monasteria ab eo Teresiæ concessa. Iter Sanctæ Methymnam Campestrem 592. Cap. IV. Fundatio cœnobii virginum Methymnensis 597. Cap. V. Fundationes Malagonensis et Vallisoletana 600. Cap. VI. Fundatio Toletana 603. Cap. VII. Fundationes Pastranensis et Salmantina 608. Cap. VII. Fundatio Albana. S. Teresiæ iter agendi ratio 612. Liber III. Prologus. De excellentia Constitutionum Teresianarum earumque conservatione 615. Cap. I. Prioratus cœnobii Incarnationis Abulensis Sanctæ commissus. Fundatio Segoviensis 616. Cap. II. Fundato Veasensis. Virorum Carmeli Teresiani initia 621. Cap. III. Fundatio Hispalensis 625. Cap. IV. Fundatio Caravacensis. Dissidia Calceatos inter et Excalceatos Carmelitas, eorumque exitus. Fundatio Villanovana 629. Cap. V. Fundationes Palentina, Soriensis et Granatensis 634. Cap. VI. Fundatio Burgensis 637. Cap. VII. Extrema ægrotatio, mors et sepultura S. Teresiæ 641. Liber IV. Prologus. Quo selectu quantaque cautela in admittendis novitiis opus sit 645. Cap. I. Naturales S. Teresiæ dotes, et sublimis illius oratio 651. Cap. II. Varii orationis supernaturalis modi, et rerum cœlestium Teresiæ data cognitio 655. Cap. III. Propheticus S. Teresiæ spiritus, et libri ab ea conscripti 660. Cap. IV. Examina de spiritu ejus instituta, ejusque circa orationem monita 665. Cap. V. Ejus fides, spes et in Deum caritas 672. Cap. VI. Caritas erga proximum 677. Cap. VII. Pietas erga SS. Eucharistiam et erga Sanctos 680. Cap. VIII. Fiducia in Deum, animi generositas, humilitas et mortificatio 684. Cap. IX. Tolerantia et patiendi amor 689. Cap. X. Austeritas vitæ, paupertas et liberalitas 692. Cap. XI. Obedientia, potentia in verbis et gratia sanitatum 695. Cap. XII. Gratus animus, prudentia et spirituum discretio 699. Cap. XIII. S. Teresiæ de rebus animi sui relationes scriptæ ad quosdam e confessariis suis 704. Liber V. Prologus. Cur auctor latius de Sanctæ virtutibus egerit 710. Cap. I. Corporis S. Teresiæ translationes 711. Cap. II. Status brachii et corporis S. Teresiæ. Plures illius a morte apparitiones 714. Cap. III. Miracula per corporis ejus Reliquias et pannos sanguine ejus tinctos 717. Cap. IV. Miracula per vestes ejus 720. Cap. V. Miracula per ejus imagines et epistolam, item ad ejus invocationem 723. Testimonia de S. Teresia, collecta a Didaco Yepes et in latinum translata a Mathia Martinez 725. § I. De sanctitate et perfectione S. Matris Teresiæ favens semper omnium sententia 728. § II. Testimonia virorum gravium et doctorum qui ejus spiritum approbarunt 728. § III. Testimonia item virorum sanctorum 733. § IV. Testimonia quæ de S. Matre jam mortua data sunt 736. Monita a Sancta monialibus suis tradita 741. Compendium chronologicum rerum Teresianarum 744. Gloria posthuma e multis qua manuscriptis qua typo editis documentis. Cap. I. Gloria posthuma ex miraculis. § I. Miracula S. Teresiæ multa et magna: e quibus primum ea quæ Yepes refert, sed quæ Ribera non habet, succincte referuntur 745. § II. Antverpia patrocinio S. Teresiæ, simul et precibus Annæ a S. Bartholomæo, miraculose liberatur 751. § III. Specialia aliquot miracula selecta 755. Cap. II. Gloria posthuma ex cultu. § I. De Indulgentiis, Officio et Missa in S. Teresiæ honorem concessis 760. § II. De reliquo ejus cultu, et speciatim de tutelari regni Hispaniæ patrocinio 763. Cap. III. Gloria posthuma ex reformato Ordine. § I. Celeriter ac late propagata sacra Teresiæ familia 767. § II. In Ordinem cooptata multa membra insignia natalibus, scientia ac virtute 770. § III. Inclyta virtutis specimina nuperis temporibus a sequiori Carmeli sexu edita in Belgio, Gallia et Hispania 772. § IV. Conspectus provinciarum ac domiciliorum utriusque Congregationis Ordinis Carm. Exc., quæ erecta fuerunt a tempore S. Teresiæ usque ad nuperas rerum subversiones 776.

Thecla Virgo et abbatissa, Kitzingæ ad Mœnum in Franconia. Sylloge. De cultu et gestis 59.

Theodoricus Alemannus presb. Confessor ex Ordine Carmelitarum Venetiis in Italia. Sylloge. Beati elogium; miracula, ejus cultus hodie antiquatus 106.

V

Vitalis, eremita, in pago Ratiatensi diœcesis Nannetensis in Gallia. Comment. præv. Homonymi, biographiæ, ætas, vitæ ratio, Reliquiarum translationes, et cultus 1091. Vita et miracula S. Vitalis Confessoris, ex duplici MS. Breviario Trenorchiensi, collata cum editione Chiffletii S. J. et suppleta ex MS. gallico ecclesiæ S. Vitalis 1096.

INDEX CHRONOLOGICUS.

SÆCULO III.

Inter annos 285 et 297 martyrium passi fuisse videntur SS. CCCLX Mauri 13 c

SÆCULO IV.

Ante annum 313 passus fuit S. Agileus 9 b

Anno probabiliter 362 martyrium subiit S. Eliphius 804 b, item S. Bolonia 816 c, 818 f

Sæculo IV nonnihil provecto obiit S. Antiochus episcopus Lugdunensis 17 b

SÆCULO V.

Circa initium sæculi v S. Silvanus martyrium subiit 822 a

Anno 429 SS. Germanus et Lupus primum in Britanniam navigarunt ad comprimendam hæresim Pelagianam 32 b

Anno 447 iidem Sancti secundo oppugnarunt Pelagianos in Britannia 32 b

Eodem anno cœptus S. Severi episcopatus Trevirensis 33 c

Post sæculi V medium floruisse videtur S. Cannatus 24 b c

Eodemne sæculo vixerit S. Antoninus Massiliensis, incertum est 24 e f

Anno 458 vel 459 martyrium passi fuere SS. Martinianus et socii 825 b, 826 e

Anno 461 celebratum Turonis concilium, cui forsitan adfuit S. Conoganus 43 f

Anno 465, præsente forsan eodem Sancto, habitum concilium Venetiæ in Armoricis 43 f

Circa annum 500 obiit S. Amandus 835 c, 838 e f

SÆCULO VI.

Circa annum 535 obiit S. Junianus 841 a, 842 d e

Circa annum 550 natus est S. Gallus 861 f, 862 a, 863 b, 881 c

Circa medium sæculi VI obiit S. Colmannus 851 c, 853 d

Circa annum 559 S. Gallus puer oblatus fuit in monasterio Benchorensi 863 b, 881 c

Inter annos 560 et 566 natus videtur S. Baldericus 914 b

Circa annum 574 videtur natus S. Magnobodus 931 e f, 932 a b

Circa annum 585 S. Gallus cum S. Columbano in Gallias appulit 868 b – f, 869 a – d, 881 c

Ante annum 596 S. Baldericus monasterium S. Petri Superius Remis ædificavit 912 b

Circa finem sæculi VI natus est S. Mummolinus

Ante sæculum VII obiit S. Salvius Autisiodorensis 853 ce f

SÆCULO VII.

Circa annum 610 S. Columbanus templum S. Aureliæ Brigantii expiavit 29 b

Anno circiter 614 S. Mummolinus ingressus est Luxovium 957 b

Anno 615 interfuit S. Gallus concilio Constantiensi, in quo Joannes ejus discipulus electus fuit episcopus 878 e f, 879 a, 881 c

Anno 625 S. Magnobodus subscripsit testamento S. Lonegesili 937 d e f, 938 a b

Circa annum 625 S. Magnobodus interfuit concilio Remensi 937 b c d, et natus videtur S. Bercharius 990 f, 991 a – d

Circa annum 627 obiit S. Gallus 856 b, 879, 880, 881 a b c

Circa annum 640 S. Mummolinus ad S. Audomarum venit 957 d

Eodem anno idem Sanctus præfectus fuit Veteri monasterio 959 b

Ante medium sæculi VII obiit S. Baldericus 909 b, 917 e f

Circa annum 650 constructum fuit monasterium Sithivense, eique præpositus S. Mummolinus 960 b c, 962 e

Circa initium anni 658 S. Mummolinus factus est episcopus 967 b

Circa annum 660 obiisse videtur S. Magnobodus 940 b c

Anno 662 fundavit S. Bercharius monasterium Altivillariense 994 b c d

Anno 672 initium a S. Berchario datum fuit Dervensi monasterio 997 f, 998, 999

Forsan anno 680 obiit S. Kiara 950 b, 951 c, 952 f

Probabiliter anno 683 obiit S. Mummolinus 953 a, 972 a b

Anno 685, die XXVI Martii, obiit S. Bercharius 986 a, 1002 e f, 1003, 1004

Anno 690 aut 691 S. Theodatus Viennenses infulas suscepit 57 c

SÆCULO VIII.

Circa annum 707 obiit S. Theodatus 58 c – f, 59 a d

Anno probabiliter 725 S. Lullus in Galliam appulit 1055 f, 1056 a – d

Circa annum 744 videtur S. Ambrosius cathedram Cadurcensem conscendisse 1034 a – d

Anno 748 ex Anglia in Germaniam venit S. Lioba atque adeo S. Thecla 61 b

Anno 754 S. Lullus ordinatus fuit episcopus Moguntinus 1060 c – f, 1061 a – e

Circa annum 760 obiit S. Sabinus 65 a, 69 c d e

Anno 766 fundavit S. Lullus monasterium Hersfeldense 1068 a

Anno 769, die XII Aprilis, S. Lullus interfuit concilio Romano sub Stephano III 1072 e f

Circa annum 770 obiit S. Ambrosius Cadurcensis 1031 b, 1044 a – e

Anno 777 consecravit S. Lullus ecclesiam Laureshamensem 1070 a b

Probabiliter anno 780 idem Sanctus consecravit basilicam S. Goaris 1070 e f, 1071 a

Anno 786, die XVI Octobris, obiit S. Lullus 1050 b, 1078 e f

Circa finem sæculi VIII obiit S. Thecla abbatissa 64 f

SÆCULO IX.

Anno 850 aut 852, in Cœna Domini, translatum fuit corpus S. Lulli 1051 c, 1081 e

Versus annum 877 facta corporis S. Leonardi ad monasterium Corbiniacense translatio 47 a

Anno 878 corpus S. Conogani Monstrolium in Picardiam delatum fuit 42 a

Ante sæculi IX finem obiit S. Gurdanius 1104 c d

Inter sæcula IX et XI floruit S. Bonita 1121 c d

SÆCULO X.

Sub initio sæculi X Normanni dissiparunt Reliquias S. Silvani 824 d

Anno probabiliter 923 corpus S. Bercharii in Burgundiæ ducatum translatum fuit 1007 c, 1008 b

Anno probabilissime 964 translatæ fuere Reliquiæ S. Eliphii Coloniam Agrippinam 809 c d e

Circa annum 990 retectæ fuere Reliquiæ S. Juaniani 843 b

SÆCULO XI.

Anno 1027, die XV Octobris, obiit Aurelia Ratisponensis 29 f

Anno 1040 secundo translata fuere S. Lulli ossa 1051 c, 1081 f

Ante medium sæculi XI natus est S. Bertrandus Convenensis 1144 b

Sæculo XI restitutus fuit a S. Annone Coloniensi archiepiscopo cultus SS. Maurorum 14 c – f

Anno probabiliter 1075 S. Hugo Cluniacensis detexit corpus S. Amandi 840 c d

Circa annum 1083 S. Bertrandus factus est Convenarum episcopus 1150 d e f, 1151 a b c

Circa annum 1085 obiit S. Anastasius 1125 a, 1135 b c

Sæculo XI jam carebat ecclesia Montisfalconis corpore S. Balderici 921 c

Anno 1100 S. Bertrandus interfuit concilio Pictavensi 1157 d e f, 1158 a – d

SÆCULO XII.

Anno 1102, die XXI Octobris, secundo translatum fuit corpus S. Juniani 843 b c d

Anno 1119 S. Bertrandus adfuit benedictioni cœmeterii Ausciensis 1159 b e

Anno 1122 SS. Cannati et Antonini Reliquiæ cum multis aliis in decenti theca reconditæ a Raymundo Massiliensi episcopo 20 a b, 24 a

Anno circiter 1125, die XVI Octobris, obiit S. Bertrandus 1140 c, 1160 a b c

Circa finem sæculi XII obiit S. Bernerius 1184 c

SÆCULO XIII.

Anno 1244 obiit B. Galterus abbas Quinciacensis 77 b, 78 c, 79 d

Anno 1276 translatum fuit Barolum corpus S. Rogerii 70 e, 71 b

Anno 1277 pars Reliquiarum SS. Cannati et Antonini translata fuit Massiliæ e cathedrali in S. Cannati ecclesiam 20 c – f

SÆCULO XIV.

Anno 1308, die XVI Januarii, Clemens V elevavit corpus S. Bertrandi 1162 c – f

Anno 1354 caput, brachium et costæ S. Galli Pragam delata fuere a Carolo IV imperatore 884 d

Anno 1377 obiit B. Theodoricus Alemannus 106 c

SÆCULO XV.

Circa annum 1401 nata est B. Philippa de Campo-Limano 83 e f, 84 a

Anno 1417, die XVII Julii, elevatæ fuere Reliquiæ S. Boloniæ 817 a, 819 f, 820 b

Anno 1424, die XIII Junii, translatæ fuere Reliquiæ SS. Corentini et Conogani 42 c d e

Anno 1444 pars Reliquiarum SS. Cannati et Antonini, quæ anno 1277 in S. Cannati ecclesiam delata fuerat, reportata fuit ad cathedralem Massiliensem 21 a

Anno 1450 Nicolao V Pontifice, celebratum fuit Romæ jubileum, cujus occasione B. Philippa in Urbem peregrinata est 91 a – e

Anno 1451 obiit B. Philippa 79 c f, 81 c e, 83 e, 91 f, 92 b c, 97 f

Anno 1458 statuta fuit solemnis B. Philippæ commemoratio 92 d

Circa annum 1460 instauratus fuit cultus S. Aureliæ 29 c d e

Anno 1463, die XXII Junii, advecta in Sithivense monasterium pars cranii S. Mummolini 974 c d e

Anno 1485, die XXIV Julii, sepulcrum S. Eliphii aperuit Hermannus archiepiscopus Coloniensis 808

SÆCULO XVI.

Anno 1512 translatum fuit corpus S. Rogerii in novum sacellum 74 e

Anno 1515, die XXVIII Martii, nata est S. Teresia a Jesu 123 c e, 557 c

Anno 1524 Lutherani devastarunt ecclesiam S. Aureliæ et ejus ossa exhumarunt 28 f, 29 a

Anno 1529, die XXIV Februarii, corpus S. Galli destructum fuit a Zwinglianis 884 d

Anno 1533, die II Novembris, S. Teresia Ordini Carmelitano nomen dedit 132 a – d, 561 a, 655 c d

Anno 1554 inventæ fuere Reliquiæ S. Bernerii 1185 e, 1189 d

Anno 1562 everterunt Calviniani ecclesiam S. Justi Lugduni 18 a

Anno 1562, die XXIV Augusti, primum Reformationis suæ monialium cœnobium fundavit S. Teresia 196 e, 581 f

Anno 1568, die XXVIII Novembris, primum virorum ejusdem Reformationis cœnobium incoli cœpit 218 a, 623 f

Anno probabiliter 1574 direptæ fuere Reliquiæ S. Anastasii 1136 b

Anno 1581, die III Martii, erecta fuit prima Carmelitarum Excalceatorum a Calceatis sejunctorum provincia 318 c d, 631 f

Anno 1582, die IV Octobris, cum postridie ex Gregoriana Kalendarii emendatione foret dies XV Octobris, obiit S. Teresia 338 d e, 643 a, 760 e f, 761 a

Anno 1583, die IV Julii, retectum primo fuit sepulcrum S. Teresiæ 343 c, 365 b c

Anno 1585, die XXIV Novembris, corpus S. Teresiæ Alba Tormesia Abulam translatum fuit 345 a, 365 c d, et kalendis Januarii 1586 ibidem ab episcopo et medicis visitatum 345 a b, 365 d e f

Anno 1586, die XXIII Augusti, S. Teresiæ corpus relatum fuit Albam 345 f, 366 a

Anno 1588, die VIII Maji, primus Carmelitarum Excalceatorum vicarius generalis electus fuit 632 a, 768 d

Anno 1589, die X Julii, Sixtus V oppido Albæ possessionem corporis S. Teresiæ asseruit 346 a, 714 a

Anno 1591 episcopus Salmantinus cum medicis invisit corpus S. Teresiæ 346 c, 366 a b, et testimonia de ejus virtutibus ac miraculis collegit 348 f

Anno 1593 Ordo Carmelitarum Excalceatorum suum sibi nactus est præpositum generalem 768 d

Anno 1594 denuo inspectum fuit S. Teresiæ corpus 346 d e f, 347 a b, 366 b c

Anno 1595 Camillus Cajetanus nuntius apostolicus informationes de S. Teresia institui jussit 348 f

Anno 1598 sepulcrum S. Teresiæ sublimiori positum fuit loco 347 b – f, 348 a b

Anno 1600 Carmelitæ Excalceati in duas abiere Congregationes, Hispanicam et Italicam 768 e

SÆCULO XVII.

Anno 1603, die XII Decembris, caput S. Lulli donatum fuit Patribus Societatis Jesu Moguntiæ 1082 e f, 1083 a

Anno 1604 sepulcrum S. Teresiæ apertum fuit, ac dein firmius occlusum 348 b c d, 366 c d

Eodem anno processus ad beatificationem S. Teresiæ auctoritate apostolica cœperunt institui 351 a

Anno 1614, die XXIV Aprilis, in Beatarum Virginum numerum adscripta fuit S. Teresia 352 c d e

Anno 1616, die XIII Julii, loculus S. Teresiæ, tumbæ lapideæ inclusus, in novo sacello collocatus fuit 422

Anno 1622, die XII Martii, SS. Isidorus, Ignatius, Franciscus, Teresia et Philippus in Sanctorum album fuere relati 413 e f, 414 et seqq.

Anno 1633 Sueci argenteis ornamentis spoliarunt lipsanothecam S. Eliphii 805 f

Anno 1653 inventa fuere Massiliæ S. Cannati cranium et quædam S. Antonini Reliquiæ 20 a, 23 e f

Circa eumdem annum recognitæ fuere Reliquiæ S. Bonitæ 1122 e

Anno 1662, circa finem mensis Maji, profanatæ Reliquiæ S. Ambrosii Cadurcensis 1045 f

Anno 1671, die XXXI Maji, novis thecis impositæ Reliquiæ S. Bercharii 1008 e f

Anno 1688 Reliquias S. Eliphii recognovit Thiard de Bissy, designatus episcopus Tullensis 805 f

Anno 1691 visitatæ vel elevatæ fuere Reliquiæ B. Galteri Quinciacensis 78 b d, 79 e

SÆCULO XVIII.

Anno 1733, die VI Septembris, pars Reliquiarum S. Bertrandi translata fuit in Insulam Jordanis 1168 f

Anno 1743 aliquot SS. Cannati et Antonini Reliquias reperit Henricus de Belzunce episcopus Massiliensis 23 f

Anno 1750, a die II ad diem XXIX Octobris, aperta fuit tumba S. Teresiæ, et interim corpus ejus recognitum 423 d e f, 424, 425, 426 a – d

Anno 1760, die XIV Octobris, corpus S. Teresiæ novæ urnæ argenteæ ex regia donatione insertum fuit 426 e f, 427, 428 a – d

Anno 1763 extracta fuit ex arca Reliquiarum S. Eliphii fibula pedis sinistri 806 a

Anno 1780 translatæ fuere Reliquiæ S. Balderici ad novam ecclesiam Montisfalconis 922 f

Anno 1793 projectæ in Montefalconis Reliquiæ S. Balderici 922 d e

Eodem anno flammis traditæ S. Magnobodi Reliquiæ, earumque cineres in ventum dispersi 940 d

Eodem anno, initio Novembris, Reliquiæ S. Mummolini extractæ e theca et humatæ 975 f, 976 a

Anno 1795, die XXIII Augusti, recognitæ Reliquiæ S. Mummolini 975 et seqq.

SÆCULO XIX.

Anno 1810 approbatæ Reliquiæ S. Germani Martyris 1124 a

Anno 1813, die XXVII Februarii, Benedictus Costaz episcopus Nanceensis designatus concessit coli S. Eliphium ritu solemnissimo in parochia Sant-Eliphiensi 806 d

Anno 1829, die XXIII Octobris, Gilbertus Paulus Aragones d'Orcet episcopus Lingonensis approbavit S. Bercharii Reliquias 1009 d e f, 1010 a b

Anno 1838, die XXI Maji, Petrus Ludovicus Parisis episcopus Lingonensis confirmavit factam visitationem Reliquiarum S. Bercharii 1010 b c

Anno 1839, die XXVI Novembris, Gregorius PP. XVI novam ecclesiam Ord. Carm. Exc. in monte Carmelo extructam titulo basilicæ minoris insignivit 769 f, 770 a b

NOTITIA FIGURARUM ORNANTIUM HUNC TOMUM.

Præfigitur solitum operis frontispicium.

Effigies Gregorii XVI Pont. Max., cui tomus ipse inscribitur.

Imago S. Lupuli e pictura veteri Capuana Pag. 7

Scutum gentilitium S. Teresiæ 113

Schema genealogicum ejusdem 122

Prospectus monasterii Incarnationis, Abulæ 130

Oratorium et sculpta S. Teresiæ imago, ibidem 237

Cancelli ejusdem monasterii 239

Sacræ Communionis mensa, ibidem 240

S. Teresiæ effigies 341

Sepulcrum ejus, Albæ 428

Cor S. Teresiæ, ibidem 430

Theca Reliquiarum ejus Parisiis, manus Ulyssipone, digitus Abulæ, alius Bruxellis 433

Pes ejus Romæ, clavicula Bruxellis, rosarium et sandalium Abulæ 436

Crux quam Sancta secum gerebat, Bruxellis 436

Baculus quo usa est, Abulæ 437

S. Teresia insignibus ornata doctoris theologiæ 469

Altare S. Teresiæ in ecclesia Excalceatorum Abulæ 560

Formula professionis S. Teresiæ 617

Scriptura Ven. Annæ a S. Bartholomæo 751

Prospectus ecclesiæ et monasterii Carmelitarum Abulæ 777

Sigillum capituli Montisfalconis, in Gallia 923

Effigies S. Mummolini 980

Novæ Convenæ et rudera claustri S. Bertrandi 1155

Altare, mausoleum et lipsanotheca S. Bertrandi 1167

[Monitum]

Quæ proxime sequuntur Acta Sanctorum ad diem XV Octobris spectantium, ad paginam usque 108, collecta et illustrata fuere a novissimis decessoribus nostris, videlicet:

Jacobo Bueo presbytero, olim Societatis Jesu,
Siardo Dyckio, Cypriano Goorio, Mathia Stalsio canonicis regularibus Ord. Præm. Tongerloæ.

Quis autem cujusque Commentarii auctor fuerit, indicatur in summo paginarum margine litteris nominum initialibus: J. B.-S. D.-C. G.-M. S.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Oktober VII: 15. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober VII

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober VII

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!