Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober VII           Band Oktober VII           Anhang Oktober VII

15. Oktober


DIES DECIMAQUINTA.

SANCTI QUI COLUNTUR IDIBUS OCTOBRIS.

S. Fortunatus M. Romæ.
S. Lupulus M. Romæ.
S. Modestus M. Romæ.
S. Agileus M. Carthagine S. in Africa.
SS. CCCLX. MM. Mauri Coloniæ Agrippinæ.
S. Antiochus Episc. Conf. Lugduni in Gallia.
S. Cannatus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia.
S. Antoninus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia.
S. Aurelia Virgo Argentorati in Alsatia.
S. Severus Ep. Conf. Treviris.
S. Tammarus Episc. Conf. Beneventi in Italia.
S. Conoganus Episc. Conf. Corisopiti in Britannia Minore.
S. Leonardus Conf. Corbiniaci diœc. Augustodunensis in Gallia Nivernensi.
S. Baldericus seu Baudericus Conf. in diœcesibus Lingonensi et Æduensi in Burgundia.
S. Deodatus seu Theodatus Episc. Conf. Viennæ Allobrogum in Gallia.
S. Thecla V. et abbatissa Kitzingæ ad Mœnum in Franconia.
S. Sabinus Episc. Conf. Catanæ in Sicilia.
S. Rogerius Episc. Conf. Baroli in Apulia.
B. Galterus seu Galterius Abbas et M. Ord. Cisterciensis Quinciaci in Gallia.
B. Philippa de Campo-Limano V. Viennæ Allobrogum.
B. Theodoricus Alemannus Presb. Conf. ex Ord. Carmelitarum Venetiis.
S. Teresia V. Carmelitarum strictioris observantiæ Parens Abulæ in Hispania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctum Lucianum presbyterum Antiochenum et Martyrem hodie annuntiant Menæa et Menologium jussu Basilii imperatoris editum: illatus in Opus nostrum est ad diem VII Januarii.
Belloacis civitate, Luciani Martyris legitur in Martyrologio Hieronymiano Richenoviensi contracto: indicatur ejus Translatio: colitur VIII Januarii
Eodem die (XV Octobris) Translatio S. Gregorii Papæ habet Grevenus; Codex vero Altempsianus apud Sollerium: Ipso die translata sunt de Roma Sanctorum corpora Sebastiani et Gregorii. Sed quo? Opportune addit Florarium nostrum MS. ad urbem Suessionis anno salutis DCCCXXXVI. Actum de hac Translatione est in Opere nostro ad dies illis sacros XX Januarii
et XII Martii.
SS. Sarbelium et Barbeam Martyres Edessæ variis diebus signant varii fasti ecclesiastici: hoc die Galesinius, Ferrarius in Catalogo SS. Generali, et Menæa. Actum vero de illis est ad diem XXIX Januarii.
S. Barses Confessor, episcopus Edessenus, Philone, Libyæ vico, annuntiatur hodie a Castellano; in Fastis Græcis quibusdam hodie memoratus; de quo egimus ad diem XXX Januarii.
In Prussia, S. Brunonis episcopi Ruthenorum et Martyris, inquit Menardus ad hunc diem; quo et Martyrologio Romano inscribitur. Multa de eo scribit Ademarus in Chronico S. Eparchii apud Labbeum tom. II Bibliothecæ MSS. pag. 168 et seq.: nos vero in Opere nostro jam egimus ad diem XIV Februarii.
S. Oswaldum episcopum Wigorniensem, deinde archiepiscopum Eboracensem, ad hunc diem refert Molanus; Vitam S. Oswaldi Wigorniensis episcopi, et hanc Molani Annuntiationem discussam habes in Opere nostro ad diem XXIX Februarii.
S. Gregorius et Theophilus Patriarcha Alexandrinæ in Ægypto ecclesiæ XXIII antistes, anno 412 die XV Octobris defunctus, inseruntur hodie Kalendario Coptico apud Jobum Ludolsum Commentarii in Historiam Æthiopicam a se scriptam pag. 395. Theophilus non legitur in Kalendariis Copticis nostris MSS.; neque Ludolfianum istud Kalendarium nobis sufficit, ut eum cum Sancti Beative titulo Actis nostris inseramus. Gesta ejus, partim laude, partim reprehensione digna videsis apud Baronium in Annalibus, apud Sollerium in Patriarchis Alexandrinis, ubi a Sancti titulo illi tribuendo abstinet, ante tom. V Junii pag. * 51. S. Gregorius colitur IX Martii.
S. Wulfranni archiepiscopi Senonensis et Confessoris elevationem et translationem hodie signat Codex Usuardinus Centulensis apud Sollerium: Vitam ejus illustravimus ad diem XX Martii.
S. Georgii M. Translatio Tolosæ legitur hodie in Additionibus MSS. ad Usuardum Greveni anni 1521: consule Opus nostrum ad diem XXIII Aprilis.
SS. Guillielmi et Peregrini Translatio Fogiæ in Italia signatur in hodierno SS. Elencho nostro MS. De hac, ut apparet, Translatione mentio facta est in Opere nostro ad diem XXVI Aprilis.
Dedicationem ecclesiæ Cathedralis Senogalliæ in ducatu Urbinate hodie memorat Ferrarius in Catalogo SS. Generali: nova Cathedralis, teste Coleto in Additionibus ad Ughellum Italiæ sacræ auctæ tom. II col. 886, S. Petro dicata est: Cathedralis vero antiqua, anno 1456 a Sigismundo Malatesta, Senogalliæ Domino, eversa, dicata fuit S. Paulino, urbis episcopo et Patrono, de quo egimus ad diem IV Maji.
Niciæ in Provincia, S. Hospitii Conf. inquit hodie in Martyrologio Gallicano Saussayus. Actum de illo est in Opere nostro ad diem XXI Maji.
S. Quirinum hodie Zagabriæ, incolis Zogrob aut Sagrab, Germanis Agram, in Slavonia velut Confessorem adnotat Ferrarius in Catalogo SS. Generali ex Zagabriensis ecclesiæ Tabulis: ut ut id sese habeat, idem hic Sanctus est, fatente Ferrario, qui tamquam Ep. Martyr Scissiæ in Martyrologium Romanum ac Opus nostrum ex Actis ejus antiquis illatus est ad diem IV Junii.
Dedicatio ecclesiæ S. Medardi per Innocentium II occurrit hodie apud Castellanum in Supplemento: facta est anno 1130 hoc die, uti videre est tom. II Junii pag. 76 ad diem VIII Junii.
S. Etheldredæ Virginis memoria celebratur hoc die, adjecta oratione, in Excerptis nostris MSS. ex Breviario Aberdonensi: egimus de ea, ad diem, quo Romano Martyrologio inscribitur, XXIII Junii.
S. Salvii Martyris gesta, cujus hodie translationem Valencenis Molanus annuntiat, dedimus ad diem XXVI Junii.
Depositio Sanctorum presbyterorum et Confessorum Austricliani et Alpiniani ex LXXII discipulis Christi, inquit hoc die Florarium nostrum MS. Colitur hodie in Lemovicensi diœcesi S. Austriclianus, die XXVII Aprilis S. Alpinianus, uti in Kalendario Breviarii Lemovicensis ecclesiæ anni MDCXXVI videre est. [Editio Usuardi Lubeco-Coloniensis et Grevenus ad hunc diem habent Lemovicensem Sanctum Austridinum, quem eumdem cum alterutro Sancto putamus.] De his Sanctis egimus in S. Martiale ad diem XXX Junii.
Dedicatio Superioris ecclesiæ signatur ad hunc diem in Supplemento Officiorum propriorum ecclesiæ S. Victoris Massiliensis, apud nos exstante, sed prima pagina mutilo: Inferioris vero ecclesiæ dedicatio signatur die XXV Junii. Utraque omittitur in Officiis ejusdem ecclesiæ propriis anni 1662; ubi Dedicatio istius ecclesiæ unica affigitur diei VII Julii.
S. Margaritam Virginem hodie annuntiat Martyrologium Usuardi, anno 1521 Coloniæ excusum, Antiochiæ, quæ ut sæculi hujus pelagus evaderet, relicto sponso carnali, monasterium virorum ingressa Pelagii nomen assumpsit. Ubi in magna sanctitate vivens, monasterio Virginum prælata, de fornicatione falso accusata pœnitentiam egit, plenaque sanctitate quievit. Nota est Margarita Virgo, sed Antiochiæ in Pisidia martyrium passa: nota item Reparata seu Marina Virgo, cui Elogium mox recitatum plane congruit; sed de cujus cultu haud nobis constat. De harum prima egimus ad diem XX Julii.
De altera ad diem XVII Julii.
Tolosæ in Basilica S. Saturnini, Translatio beati Jacobi Apostoli, Zebedæi filii, inquit ad hunc diem Saussayus in Supplemento. De S. hujus Apostoli Reliquiis disputatum a nobis est ad diem XXV Julii.
Quies S. Panthalemonis Nicomediensis notatur hodie in MS. Indice Martyrologii Coptici, ejus nempe, ut opinor, Martyris, qui in Opere nostro locum habet ad diem XXVII Julii.
Certamen Sanctorum Martyrum Nazarii, Gervasii, Protasii et Celsi signatur hodie in Menologio Græcorum jussu Basilii imperatoris edito: nos de Nazario et Celso egimus ad XXVIII Julii.
De Gervasio et Protasio ad XIX Junii.
S. Martha ponitur hodie in Kalendario Runico ab Olao Wormio edito: Martha, Servatoris hospita (si altera hic memoretur, nobis ignota est) relata est in Opus nostrum ad diem XXIX Julii.
Asculi in Piceno, consecratio majoris ecclesiæ, inquit Ferrarius in Catalogo SS. Generali: de illa actum est apud nos in S. Emygdio ejus ecclesiæ tutelari præside ad diem V Augusti.
Transitus S. Justi in eremo episcopi Lugdunensis legitur hodie in Auctariis Bedæ: Acta ejus illustrata habes ad diem II Septembris.
S. Victurnianus festo annuo alicubi in diœcesi Lemovicensi hodie colitur, sed festum inventionis ejus sacri corporis est, uti videre est in Opere nostro ad diem, quo de illo actum, XXX Septembris.
S. Placidia, Valentiniani imperatoris, ut aiunt, filia, a Molano hoc die memoratur: egimus de ea ad diem XI Octobris.
Fortunatus Papa, Fortunato Martyri Romano subjungitur in Additionibus ad Lucense Florentinii Martyrologium; credimus indicari hic S. Fortunatum episcopum Tudertinum, cui locus datus est supra ad diem XIV Octobris.
SS. Agratum et Castulum veluti Viennenses in Gallia episcopos et Confessores inter Auctaria Usuardina apud Sollerium hodie memorat editio Lubeco-Coloniensis: de quibus egimus ad diem XIV Octobris.
SS. Gasparem, Mutium, Claudius duos, Ericium, Paulum, Julium, Vitalem, aliosque plurimos Martyres Severo imperante, exhibet nobis hodie Martyrologium Brixianum a D. Bernardino editum: verum non ea est hujus Martyrologii auctoritas, ut ex ejus fide Martyres illos, quorum etiam familias et cognomenta Faynus sibi nota existimat, Actis nostris inseramus; donec aliunde illorum Martyrium et cultus probetur.
SS. Alexandri et Faustinæ MM. Romanorum Roma ex Cœmeterio S. Cyriacæ Thenas in Belgium fuisse translata corpora anno 1656, atque ibidem insigni pompa Dominica tertia seu Idibus Octobris fidelium venerationi expositas in templo PP. Minoritarum, accepta ad id anno 1654 ab Innocentio X facultate, discimus ex libello Flandrico anno 1656 typis H. Kempe Lovanii edito. Natalem horum Martyrum diem cœteraque ad eos spectantia ignoramus.
SS. Oswaldum ep., Marciannum, Satirum, Confessores, et Candidum Martyrem una eademque annuntiatione exhibet Florarium nostrum MS. licet valde disparatos. De S. Oswaldo separatim hic mentio fit: cœteri, qui sint, quove die colantur, divinabit, opinor, qui definire voluerit.
Monachus quidam Anonymus, uti ad hunc diem Menæa perhibent, deserta, quam Superiori suo in solitudine Sceti exhibuerat aliquamdiu, obedientia, Alexandriæ captus, et, quod idolis sacrificare nollet, capite plexus est: cum vero in eo jam Christiani essent, ut eum, veluti Martyrem, sub altari tumularent, ac res divina fieret, sarcophagus inde absque cujuscumque manus adminiculo una cum Neophytis sponte recessit, donec, peracto Sacrificio, eodem rediit. Patefacta ab Angelo rei causa, accersitus Alexandriam Superior anathemate monachum solvit: quo facto, corpus ejus, quo statutum fuerat, loco honorifice sepultum, deinceps tranquille permansit. Res nobis apparet mirabilior, quam ut unica Menœorum auctoritate credi debeat, aut Martyrem illum Anonymum in Acta nostra referendum arbitremur.
S. Erkletus Martyr in Britannia Minori occurrit hodie in Codice Altempsiano apud Sollerium. Areletus Martyr in Kalendario MS. sæculi XV abbatiæ S. Merenni, teste Lobineau ad calcem Vitarum SS. Armoricorum, una cum S. Conogano, Corisopitensi episcopo, infra dando, memoratur in hunc modum: Idibus, Conogani episcopi, VIII Lect. Item Areleti Martyris, IV Lect. sed additur: De utroque omnia de Communi. Unde eum inter Sanctos incognitos referre laudatus mox Lobineau compulsus fuit: sed neque nobis quidpiam suppetit, unde de eo plura dicamus, alioquin, quin idem sit Erkletus, qui Areletus, vix ambigentes.
Eodem die Natale S. Savinæ legitur hodie in Auctariis Bedæ: at nihil nobis occurrit, quo illam ab aliis ejusdem nominis Sanctis mulieribus distinguamus.
Caprasius Carmeli Prior (quem anno 450 die XV Bostius, XX Octobris, Palæonydorus defunctum scribit) jam bis inter Prætermissos in Opus nostrum illatus est; primum ad diem secundum Junii, dein ad primum Julii. Caprasium alterum, nempe Lirinensem, jam dedimus ad diem I Junii: de illo cum Lezana Annalium Carm. tom. III ad annum 450 notamus: Hunc Caprasium titulo Sancti aliqui insigniunt, ut sunt antiquum Mechliniense Kalendarium, in quo XIII Kalend. Novembris dicitur: “Caprasii abbatis Prior. Carmelit.” Bostius et alii, quos non imitamur, decretis Apostolicæ Sedis morem debitum gerentes, donec majora suppetant fundamenta ejus sanctitatis.
Speciosæ Virginis, inquit hodie Martyrologium Usuardinum Greveni anno 1521 Coloniæ excusum; iisdem verbis, quibus illam annuntiat hesterna die Florarium nostrum MS. Nihil quod iis, quæ de illa dicta hesterna die in Prætermissis sunt, adjiciamus, invenimus.
S. Cuanum quemdam inter plures ejusdem nominis alios loco decimoquarto, cui diem XV Octobris adscribit, recenset Colganus in Actis SS. Hiberniæ ad diem IV Februarii in Annotatis in S. Cuannam abbatem pag. 251 num. 2; ejus nominis Sanctos hactenus a Majoribus nostris inter Prætermissos, quod sufficientem personarum, gestorum et cultus sacri legitime illis delati, notitia caruerint, repositos videmus: quod et nos facere compellimur, quod Cuani ad hunc diem a Colgano memorati, nonnisi nudum nomen perspectum habeamus.
S. Euthymium Monachum videre est ad hunc diem in Ephemeridibus Græco-Moschis figuratis tom. I Maji præfixis; cui in Martyrologio Slavo-Russico a Domino Joanne Gabriele de Sparwenfeld Latine verso novi appellatio adjungitur: verum quis hic? Græcusne, an Ruthenus? An Martyr anonymus monachus, hodie in Menœis Magnis memoratus? An alius quispiam? Nihil ea de re certi, quod diceret, habuit Papebrochius, nihil Ignatius Kulczynski in Specimine Ecclesiæ Ruthenicæ pag. 101, neque nos habemus. [Suspicatur Jos. Simon. Assemani Kalend. Eccl. univ. tom. V pag. 302 hunc Euthymium eumdem esse cum Thaumaturgo, de quo Nostri ad diem XVIII Aprilis egerunt.]
S. Erembertam, alias Bertanam vel Hermembertam Virginem recenset Castellanus in Martyrologio Universali ad diem VIII Julii: Mabillonius Sec. III Benedictino part. I in Annotatis in Vitam S. Vulmari abbatis Silviacensis prope Bononiam in Picardia, cujus neptis fuit, ait eam coli hac die. Remissa apud nos fuit a die VIII ad XX Julii, quo de S. Vulmaro agendum erat: tum vero ob Actorum et cultus notitiæ plenioris penuriam huc remissa: sed cum eadem et nos premamur penuria, cogimur illam et hoc die prœterire, donec lux uberior alicunde affulgeat.
Petrus abbas in Elencho nostro Sanctorum, qui Idibus Octobris coluntur, memoratus aliunde nobis ignotus est.
Ratisbonæ, depositio sanctæ Aureliæ Virginis sanctimonialis reclusæ: ita Menardus ad hunc diem in Martyrologio Benedictino. Memoratur item in Kalendario Dorgaini cum eodem titulo, ac Clotarii Franciæ regis, ab aliis vero Hugonis Capeti filia fuisse dicitur. Arnoldus Wion post lib. 5 Ligni Vitœ in Adjunctis pag. 900 illam confundit cum Aurelia, Argentorati hodie in Martyrologio Romano annuntiata, cui infra suus dabitur locus: interim sacri cultus Aureliæ Ratisponensi exhibiti sufficientia non reperio, ut in Opus nostrum inferatur, indicia: licet sublimiore ac honorificentiore tumulo donatam fuisse legam in Mausoleo S. Emmerammi a Cœlestino abbate Germanice scripto, pag. 109: immo, teste Radero tom. II Bavariæ Sanctæ pag. 164 Wolfg. Selenderum, ex religioso S. Emmerammi S. Wenceslai in Bohemiæ Silesiæque confinio antistitem, citante, instaurantur quotannis illi FUNEBRIA sacra apud sanctum Emmerammum jam ab annis quingentis octoginta novem (ab anno 1027) numquam intermissa. Legit Raderum hoc loci Joannes Baptista ejusdem Cœnobii abbas, Cœlestini continuator, et Radero non tantum non contradicit, sed et ipsemet neque Sanctœ, neque Beatœ titulum Aureliæ Ratisponœ sepultœ tribuit.
B. Richwinus eremi Hemmerodensis Cœnobita in Germania et B. Elisabetha abbatissa in Hoven prope Tolbiacum in archidiœcesi Coloniensi memorantur hodie in Menologio Cisterciensi Henriquezii; ubi et altera memoratur ejusdem nominis et Parthenonis abbatissa ad diem XXVII Augusti inter Prœtermissos relata. Cum Beati titulo signantur Richwinus et Elisabetha hodierna in Kalendario Cisterciensi Sigismundi Alberti. Uterque omittitur a Chalemoto: nos utriusque cultum cupimus edoceri.
Malcolmus Scotiæ rex hujus nominis III, S. Margaretæ conjux, hodie comparet in Menologio Scotico Dempsteri ex Molano, qui eum retulit in editionem primam Martyrologii Usuardini; omisit in editionibus reliquis: omisit quoque Castellanus: Papebrochius vero, Malcolmum S. Margaretæ juncturus, si alicubi cultum ejus sufficienter probatum invenisset, ad diem X Junii, id facere non est ausus; neque porro nos, quibus exploratior non est ejus cultus, quam Papebrochio, illi locum in Opere nostro concedere audemus.
Dedicatio templi S. Mariæ apud Morinos a Milone Morinensi episcopo facta anno 1133 hodie signatur in Kalendario Mariano P. Antonii Balinghem.
BB. Bernardi Massæ in Tuscia, Michaelis a Carcano Comi in Insubria, Antonii Sulmonensis in Pelignis, Christophori Plateani Valentiæ in Hispania, Confessorum, et Brigittæ Gonzalez apud oppidum Veaz in Provincia Carthaginensi, Virginis Tertiariæ, meminit hoc die Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano: sed absque indicio cultus.
SS. Succus, Cesa et X alii, Mireus, Aufridus, Saturninus, Nereus, memorati hodie in Codice Hieronymiano Epternacensi seu Antverpiensi apud Florentinium spectare videntur ad diem XVI Octobris.
Romæ, Passio S. Silvani Martyris et S. Fortunati signatur hodie in Beda aucto ante tom. II Martii. [De Fortunato inferius fit sermo; Silvanus vero ortusne sit ex Silvano qui XVI Octobris colitur, ambiguum est; mortis palœstra diversa saltem indicaretur, ut videri poterit ad XVI Octobris.]
SS. Martianum, Satirum, Candidum, Martyres, annuntiat hodie Florarium nostrum MS. Spectant ad diem XVI Octobris.
Martyres trecenti sexaginta anonymi in Africa passi leguntur hodie in Viola Sanctorum. At in Martyrologio Romano SS. Saturnino et Nereo junguntur Socii Martyres trecenti sexaginta quinque absque palœstra: hos in persecutione Vandalica passos fuisse, quod in dictorum Martyrum Elogio ait Violæ auctor, SS. Martiani et Saturiani Elogium illis applicans, Baronius in Annotatis nullius auctoritate probari asserit. Memorandi erant una cum SS. Saturnino et Nereo, in Viola omissis ad diem, quo de illis agetur, XVI Octobris.
Bituricas, Ambrosii habet hodie Martyrologium Richenoviense: est S. Ambrosius ep. Cadurcensis, de quo agetur die XVI Octobris.
S. Gallum Conf. hodie alicubi memorari notatum in SS. Elencho MS. nostro reperio. Pertinet is ad diem XVI Octobris.
S. Bertrandum, Convenarum episcopum, hodie signant Saussayus in Martyrologio Gallicano, auctor Martyrologii Parisiensis, Bailletus in Vitis Sanctorum: Castellanus autem ad diem XVI Octobris; et quidem recte: nam, teste Simone de Peyronet, presbytero Tolosate, cujus ecclesiæ S. Bertrandus archidiaconus fuit, in Notis ad Onomasticum Sanctum Gallico-latinum pag. 18, non solum in Breviario Tolosano notatur ejus festum ad diem XVI Octobris, sed eodem etiam die colitur in ecclesia propria; quo et mortuum testantur S. Episcopi Acta. Ad hunc item diem signatur in Officiis propriis ecclesiæ Tolosanæ, anno 1647 jussu Caroli de Monchal, Tolosæ editis. Differimus itaque S. Bertrandum ad diem XVI Octobris.
S. Regulus Conf. in Scotia, Prætermissis in Opere nostro ad diem XXX Martii, uti et ad diem XXVIII Augusti insertus hodie signatur in MSS. Excerptis Breviarii Aberdonensis, CodiceMSS. 167: verum ea dies ejus cultui haud stabiliter videtur fuisse affixa; additur enim: Quando in Quadragesima de eo non fuerit servitium: imo ne hoc quidem casu; sequitur enim: Sed differtur in crastinum. Agi de eo poterit ad diem, quo ejus festum Adamus King, ut ibidem etiam notatur, Catalogus SS. Hiberniæ MS. citato Codici insertus, Camerarius, Dempsterus aliique signant, ac alibi forte constanter colitur, XVII Octobris.
Eusebius presbyter num fuerit S. Reguli, qui S. Andreæ reliquias ex Achaia in Scotiam attulisse fertur, socius, ut ad diem XXVII Aprilis Camerarius ait, ac cultu sacro gaudeat, examinari poterit, cum de S. Regulo agetur ad diem XVII Octobris.
S. Hedwigem hodie Romanum Martyrologium his verbis annuntiat: Cracoviæ S. Hedwigis ducissæ Poloniæ, quæ pauperum obsequio dedita etiam miraculis claruit, quam et Clemens Papa Quartus numero Sanctorum adscripsit, et Innocentius Undecimus ejus festivitatem sexto decimo Kalendas Novembris celebrari indulsit. Hodie quidem illa migravit ad Superos; sed colitur, quo in Romano Martyrologio reperitur, nosque de ea, licet olim, Innocentio scilicet XI nondum Pontifice, in Opere nostro in Prætermissis ad diem XVII Martii hodie promissa sit, agemus ad diem XVII Octobris.
S. Leopoldi Austriæ Marchionis, tamquam hoc die culti, mentio fit in Opere nostro ad diem XV Februarii. Martyrologio Romano inscribitur ad diem XV Novembris.
S. Maxentia Virgo in territorio Bellovacensi, tamquam hoc die quibusdam Kalendariis inscripta, occurrit in MS. hujus diei Sanctorum Elencho nostro: natalem illi diem adscribit Saussayus in Supplemento, uti et Dempsterus in Menologio Scotico XXIV Octobris; Usuardus vero Greveni anni 1521, XX Novembris.
S. Clementis Martyris Translatio, hoc die facta anno 1649 refertur a Joanne Negro Lib. 2 cap. 3 post S. Juvenalis, Narniensis episcopi, Vitam: idem creditur, qui S. Clemens una cum S. Celso inscriptus Martyrologio Romano ad diem XXI Novembris.
[In Scotia S. Colmanni episcopi, habent hoc die Dempsterus in Menologio Scotico, et Martyrologium Tamlactense; hos secutus est Ferrarius in Catalogo Sanctorum generali: memoratur etiam in Breviario Aberdonensi, adjecta oratione, qua ejus intercessio invocatur: optime igitur ejus cultus probatur. Sed quoniam multi sunt Sancti homonymi, Martyrologium Tamlactense, inter Colmannos distinguens, dicet: Nativitas Colmanni filii Lenini. Festum ejus pleraque monumenta Hibernica rejiciunt ad diem XXIV Novembris.]
In territorio Remensi, sancti Basoli Confessoris, inquit ad hunc diem Usuardus. Castellanus vero, qui hunc Sanctum ad diem XXVI Novembris memorat, ac sæculo VI adscribit, hodie ab hoc alium Martyrologio inserit: priorem vocat S. Basle, posteriorem S. Veule, quem sæculo VIII adscribit et Latine Bosolum, cæterum Reclusum et in diœcesi Trevirensi cultum dicit. Hausisse videtur hæc Castellanus ex Bernardo Guidonis, qui apud Labbeum tom. I Bibliothecæ MSS. pag. 631 Sanctos Lemovicenses extra diœcesim sepultos enumerans hæc de S. Bosolo habet: S. Bosolus oriundus in montanis, veneratur in suo reclusorio, ubi nunc est abbatia in diœcesi Trevirensi, cujus legenda habetur. Festum ejus recolitur Idibus Octobris: verum pro Trevirensi legendum illic est Remensi: cætera enim omnia S. Bosolo in diæcesi Remensi ab Usuardo annuntiato quadrant: S. vero Bosoli nullus apud Trevirenses cultus, Legenda nulla, nulla denique Abbatia. Nec credibile est Guidonem memorare voluisse Bosolum Trevirensem, aliunde ignotum, præteriisse autem Bosolum Remensem satis per Galliam celebrem, cujus Translationis festum hodie Remis olim agebatur, et de quo agendum erit ad diem, qua celebratur ejus depositio, XXVI Novembris.
S. Legadia vel Gaida Virgo occurrit hodie in Auctariis Bedæ: suspicamur esse S. Leocadiam, cujus corpus, Saracenis in Hispaniam invadentibus, in Gallias delatum fuisse fertur, memoria vero in Martyrologio Romano signatur ad diem IX Decembris.
S. Judoci Confessoris Translatio signatur hodie in MS. Elencho nostro Sanctorum ex Usuardo Carthusiæ Bruxellensis. Colitur XIII Decembris.

DE S. FORTUNATO MARTYRE ROMÆ.

Sæc. incerto.

Ex Hieronymianis aliisque sacris Fastis.

Fortunatus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. B.

Hodiernum Sanctorum laterculum Martyrologium Romanum exorditur his verbis: Romæ via Aurelia Sancti Fortunati Martyris. Usuardum et Adonem hoc loci Baronius laudat in suis ad Martyrologium Romanum Annotatis: recte quidem Usuardum, cujus apud Sollerium eadem, quæ Martyrologii Romani, de S. Fortunato sunt verba: at minus recte Adonem, cujus textus, purus scilicet, illum præterit, Rosweydo Adonis editori, hac in re assentientibus Sollerio [et Dominico Georgio, qui Adonianum Martyrologium postremus edidit anno 1745]. Usuardus porro, ut merito censet Sollerius, ex Hieronymiano quodam apographo S. Fortunatum hausit: quod vero Florentinius edidit, uti et Corbeiense apud eumdem, non Fortunatum, sed Fortunatam habent ad hunc modum: Via Aurelia in cimiterio ejusdem Sancte Fortunate; quæ quidem posterior lectio retinenda [non videtur; quamvis enim duo apographa in hanc consonent, longe tamen plura, illaque antiqua, Martyrem virili sexui adscribunt. Præter Usuardum, qui constanter S. Fortunatum scribit, etiam in antiquissimo San-Germanensi sive apographo sive autographo; exhibet Dominic. Georgius in sua Adoniana editione [Martyrol. Adonis, p. 680.] Martyrologium Ottobonianum, sæculi circiter decimi et proinde Hieronymiano Corbeiensi antiquius [D'Achery Spicil., t. II, p. 20. Edit. Paris. 1723.] , in quo legitur sub Idibus Octobris: In Gallia nat. Sanctorum Maurorum et de Militibus Lupuli et Fortunate. Similem annuntiationem habet Kalendarium Palatino-Vaticanum sæculi XII [Mart. Adon. cit., p. 708.] : Fortunati Mart. Numquid fœminea nominis desinentia promanare potuerit ex inscriptione Ottobonianæ simili, qua nomen militis Fortunate dicitur?] Martyris titulum S. Fortunato apposui, tum quod eo condecoretur ab Usuardo, tum quod in Hieronymianis soli passim locum habeant Martyres. Romanam porro palæstram illi item adscripsi, tum propter Usuardi iterum auctoritatem, tum propter Viam Aureliam et in ea cœmeterium in citatis Hieronymianis Codicibus diserte expressa, quæ sane non aliam palæstram, quam Romam, fœcundissimum Martyrum sanguine solum, clamare videntur. Castellanus quidem in Martyrologio suo Universali, quoniam, Hieronymianos Codices secutus, fœminam Martyrem facit, S. Fortunatam eamdem videri ait, ac S. Fortunatam, de qua jam egimus heri, quæ quid cum hac nostra commune habeat præter nomen et Martyrium, sed alibi toleratum, non video. Sanctum huic nostro homonymum, e catacumbis Urbani VIII jussu extractum, summa veneratione hoc die colunt PP. Excalceati Vallisoletani, teste Tamayo; magis tamen, ut arbitramur, quod Fortunatum nostrum hodie Martyrologio Romano inscriptum scirent, quam quod eumdem ad se delatum certo crediderint.

DE SS. LUPULO ET MODESTO MARTYRIBUS CAPUÆ.

Sæc. incerto.

Ex Hieronymianis aliisque sacris Fastis.

Lupulus M. Romæ (S.)
Modestus M. Romæ (S.)

AUCTORE J. B.

[S.Lupulo,] Quos modo citavimus Hieronymianos Codices, S. Lupulum, cujus nomen varie a variis scribi, e textibus infra producendis, cuivis erit pronum colligere, hodie, sed absque Socio, annuntiant: sic quidem editus a Florentinio Codex: In Capua Lupibli; sic vero Corbeiensis: In Capua Luplili. At Lupulo Modestum jungunt vetera ecclesiæ Capuanæ Kalendaria, a Michaële Monacho, ejusdem ecclesiæ Canonico, Sanctuario suo Capuano inserta, quorum tertium sic hodie habet [p. 420.] : Idibus S. Lupuli et Modesti l. 3. id est Tres lectiones. Quartum [p. 432.] iisdem verbis utitur, nisi quod trium Lectionum non meminerit. Pridie vero Fortunatam Virginem et Martyrem memorant, quod et secundum facit [p. 410.] , quam non aliam esse a Fortunata Virgine et Martyre, SS. Carponii, Evaristi et Prisciani Sorore, de quibus actum hesterna die, nobis suadent tum illius per Italiam celebritas, tum dies XIV Octobris illius cultui consecrata. Unde emendandus videtur Ferrarius, qui in Catalogo Sanctorum Italiæ (post annuntiatam ad XIV Octobris diem Neapoli S. Fortunatam, SS. Carponii, Evaristi et Prisciani Sororem, et ad hunc diem etiam Fortunatum Martyrem Romanum, de quo paulo supra) Lupilum et Fortunatum Capuæ passos ex Breviario antiquo Capuano memorat: nec enim præter Fortunatam hesternam, Neapoli cultam, et Fortunatum Romanum, alius videtur Fortunatus admittendus: vocat quidem in subsidium Bedam; at Bedæ puri hodie laterculus vacat. Rabanus S. Lupulum cum S. Fortunata conjungit, ita ad hunc diem scribens: Et in Capua Libuli, et S. Fortunatæ in Patrias; Fortunatam hesternam loco quidem non suo refert, sed Capuæ non adscribit: id facere videri Notkerus potest, cum ita scribit: In Capua Libuli et S. Fortunatæ: atque adeo de eadem Fortunata, de qua Rabanus, quo in adornando Martyrologio suo plurimum usus est, loco item non suo agere videtur. Idem apparet dicendum de Appendice Adonis, in qua post annuntiatum Romæ S. Fortunatum Martyrem legitur: Item Lubuli, Modesti et Fortunatæ, haud expresso palæstræ nomine.

[2] [apud Capuanos antiquitus culto,] Michaël Monachus geminum præterea cultus sacri a Capuanis S. Lupulo olim impensi vestigium affert: primum Sanctuarii sui parte I [p. 132.] , ubi in ecclesia S. Prisci exstare ait partem antiquæ basilicæ in honorem S. Prisci olim conditæ, in cujus abside plures variorum Sanctorum spectantur imagines, puta SS. Petri, Felicis, Lupuli, etc.; quod sane cultus antiquitus Capuæ huic Sancto exhibiti indicium est. Alterum ibidem [p. 135 et seq.] , nempe instrumentum inter monumenta monialium S. Joannis ab ipso repertum, quod aperte indicat, olim apud Capuanos ecclesiam S. Lupulo sacram exstitisse. Instrumenti verba ita apud Michaëlem sonant: In nomine Jesu Christi nono anno principatus Paldolfi gloriosi principis (nimirum comitis Theanensis, qui, ut censet Monachus [p. 620.] , ab anno 1022 usque ad 1030 Capuanum principatum tenuit) ideoque ego mulier, quæ vocor Maria, filia quon. Petri mahistri et uxor … avitante deintus hac Capuana civitate in loco Grottula ad ipsa cementaria prope ecclesiam sancti Lupuli, quæ nunc dextructa esse videtur … ab alio Capu est terra dictæ ecclesiæ S. Lupuli. Hunc sacerdotio insignitum fuisse Michaël Monachus censet, partim ex antiquissima illa ecclesiæ S. Prisci pictura, in qua eodem habitu indutus cernitur, quo S. Marcellus: at Marcelli Acta (si tamen illius sunt, et non S. Marcelli Tingitani Martyris, ad diem XXX Octobris Martyrologio Romano inscripti) quæ Michaël [p. 137.] exhibet, eum e milite Martyrem factum produnt: neque video, si habitus, quibus in ea pictura et alii nonnulli Sancti repræsentantur, spectes, unde discernat Michaël hos fuisse episcopos, illos vero presbyteros, inter quorum habitus (v. g. S. Prisci et S. Sinoti) nullum discrimen apparet.

[3] [cur S. Modestus adjungatur.] Lupulo Modestum junxi ex Capuanorum Kalendariorum, quæ supra citavi, et Officiorum, quorum jam mentio fiet, fide. Addit scilicet Michaël fratres fuisse, ex ecclesiæ Capuanæ de his Sanctis Officio, cujus Responsorium tertium est: Hæc est vera fraternitas; sed quid si fratres fide et spiritu tantummodo fuerint? Dein fatetur Michaël [p. 41.] idem Responsorium post Lectionem nonam legi in Officio SS. Marcelli et Apuleji, cum tamen in Actis S. Marcelli, ab ipsomet Michaële exhibitis, Apulejus Marcelli famulus fuisse dicatur. Unde ex Responsorio isto fraternam Lupulum inter et Modestum cognationem intercessisse haud satis tuto elicias.

[Ut clarius innotescat Buei Nostri ratiocinatio num. 2 exposita, picturam Capuanam, qualis a Michaële Monacho in Sanctuario Capuano exhibetur, ligno incisam lectori proponimus. In exemplari Capuano singulis Sanctis nomina apposita erant, quæ subjungimus secundum numerorum seriem. 1. S. Petrus. 2. S. Laurentius. 3. S. Paulus. 4. S. Cyprianus. 5. S. Susius. 6. S. Timotheus. 7. S. Agnes. 8. S. Quartus. 9. S. Quintus. 10. S. Priscus. 11. S. Lupulus. 12. S. Sinotus. 13. S. Rufus. 14. S. Marcellus. 15. S. Augustinus. 16. S. Felicitas. Gestari dicit Michaël Monachus a singulis Sanctis singulas coronas [p. 36.] : quod tamen e pictura non facile quis suspicetur; mappas magis dicerem, instar pulvinaris longiusculi, quæ significabant præsidium ludorum sive luctaminum, quippe quibus projecta mappa initium dabatur [Gori Thes. Vet. Diptych., t. II, p. 132.] .]

DE S. AGILEO MARTYRE CARTHAGINE IN AFRICA.
Ex Martyrologio Romano et Hieronymianis.

Ante annum 313.

[Commentarius]

Agileus M. Carthagine S. in Africa (S.)

AUCTORE C. G.

Sanctum Carthaginensem Martyrem, in titulo propositum, [Sanctus Martyr, qui in Martyrologio Romano hac quidem die memoratur,] ad hanc diem Martyrologio Romano primus inseruit Cardinalis Baronius, Carthagine, inquiens, S. Agilei Martyris, in cujus die natali Sanctus Augustinus de eo ad populum tractatum habuit: annuntiationi huic suæ Annotata subjicit sequentia: Possidius in Indice cap. 9 meminit de tractatu S. Augustini habito in die natali S. Agilei. De basilica sub nomine Sancti Agilei est clara memoria in Vita Sancti Fulgentii Ruspensis apud Surium [T. l. Apud Nostros ad diem 1 Januar., p. 43, n. 61.] . Sanctus Gregorius Papa dono accepit hujus Martyris sacras Reliquias a Dominico episcopo Carthaginensi, extat de his Epistola ejusdem S. Gregorii in Regist. lib. 10 Epist. I. Cum vero in his monumentis, quæ sibi præluxisse hic prodit eruditus Martyrologii Concinnator, etsi celebri antiquoque Sanctum Martyrem gavisum fuisse cultu, et proinde recte Martyrologio Romano insertum esse abunde probent, determinatum tamen, quo seu passus, seu religioso cultu antiquitus honoratus fuerit, diem eruere nequiverit, neque ulla, ex quibus hunc perspectum habere potuerit, laudet Martyrologia aut Kalendaria, suspicor laudatum Baronium diem, quo Sancto Martyri in Martyrologio Romano locum daret, pro arbitrio elegisse, atque ita, ut in similibus fieri assolet, ab anniversario vel passionis, vel cultus die longius aberrasse.

[2] [ast olim, XXV Januarii Carthagine insigniter,] Apud Florentinium siquidem in vetustissimo, seu Epternacensi, Hieronymiani Martyrologii apographo Sanctus noster ad diem XXV Januarii, quo et ab Operis nostri parente Bollando, pro instituto Martyrologii Romani ordinem sequente, ad hunc diem dilatus est, annuntiatur: ad eumdem diem memoratur a Carthusianis Coloniensibus, seu, quo nomine in Usuardinis apud Sollerium Auctariis veniunt, Greveno, ad eumdem pariter diem ejus festivitas perantiquo apud Mabillonium [Vet. Analect., p. 167. Edit. Paris. 1723.] ecclesiæ Carthaginensis Kalendario inscripta est, ut proinde, quin hic dies vere seu passionis seu potius ob infra dicenda cultus antiqui anniversarius sit, dubitari nequeat: Martyrologiorum annuntiationes infra alia occasione referemus: cæterum an ulla uspiam extent Sancti Martyris Acta nescimus; horum quidem defectum supplere, et plurima Sancti gesta posteritati conservare potuisset, de quo laudatus Baronius in Annotatis, quemque Possidius in Indiculo scriptorum omnium S. Doctoris ita breviter indicat: Per Natalem S. Agilæi, S. Augustini tractatus, si non et hunc, ut ad eumdem Indiculum [Act. SS. XXVIII Augusti, p. 441 et seqq.] notavit Stiltingus, nobis invidisset antiquitas: pauca nunc tantum de antiqua, quæ Carthagine extitit, Sancti nostri nomini dedicata ecclesia, atque etiam de ejusdem Reliquiis ad S. Gregorium Magnum missis cum Tillemontio [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. V, p. 554.] obervabimus.

[3] [ut ex dedicata ei, quæ ibi ex titit, ecclesia, semel] Post captam a Genserico, Wandalorum rege, dolose Carthaginem, quod anno æræ vulgatæ 439 contigisse probat Theodoricus Ruinartius in Commentario ad Historiam persecutionis Wandalicæ a Victore Vitensi, tribulationis tum ingruentis participe, scriptam [Cap. V, p. 444. Edit. Paris. 1699.] , dicatam S. Martyri basilicam misere profanatam fuisse, colligitur ex nobili fragmento Appendicis Chronici Prosperi, quod ex Codice Augustano edidit Henricus Canisius [Lect. Antiq., t. I, p. 311. Edit. Basnag.] , ubi hujus auctor de Guntabundo seu Guntamundo, tertio in Africa Wandalorum rege, ita scribit: Post eum (Hunnericum) regnavit (ab anno secundum laudatum Ruinartium circiter 484) Guntamundus, Gentunis, ejusdem Hunnerici regis fratris, filius annos undecim, menses novem, dies undecim, qui tertio anno regni sui Coemeterium Sancti Agilei apud Carthaginem Catholicis dare præcepit, Eugenio Carthaginensi episcopo ab eodem jam de exilio revocato, decimo autem anno regni sui ecclesias Catholicorum aperuit. Ademerat verosimiliter Catholicis Sancti Martyris basilicam una cum Cœmeterio Gensericus, qui, ut ait Victor Vitensis [Pers. Vand., l. I. § v, p. 7.] , pulso episcopo (Quodvultdeo) … cum clero venerabili, illico ecclesiam nomine Restitutam, in qua semper episcopi commanebant, suæ religioni mancipavit, atque universas, quæ intra muros fuerant civitatis, cum suis divitiis abstulit, sed etiam foris muros quascumque voluit occupavit; aut certe hujus successor Hunnericus, qui, ut idem Victor testatur [Lib. IV, § 1, p. 63.] , occulte cum … decreto per diversas provincias suos homines dirigens, episcopis Carthagine (quo urgente ejusdem regis edicto fidei suæ rationem reddituri convenerant) positis, una die universæ Africæ ecclesias clausit, universamque substantiam episcoporum et ecclesiarum suis episcopis munere condonavit. Cui vero usui Sancti Martyris basilica addicta fuerit, an Arianæ sectæ mancipata, an vero a Wandalis inhabitata, in quem profanum usum multas ecclesias a Genserico fuisse traditas scribit Prosper in Chronico his verbis [Canis. Lect. Antiq., t. I, p. 303.] : Quas (ecclesias) et sacris vasis exinanitas et sacerdotum administratione privatas, jam non divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula, donec eam Catholicis reddidit Guntamundus, incertum est.

[4] [iterumque a Wandalis prosanata,] Porro natum ob ecclesias a Guntamundo restitutas Catholicorum per Africam gaudium brevi quidem interturbavit hujus successor Trasamundus, qui iterum, ut ait Victor Tunnonensis in Chronico [Ibid. p. 326.] , Ariana insania plenus Catholicos insectatus est, Catholicorum ecclesias clausit; at illud cumulate instauravit Hildericus, cujus mirabilis bonitas, inquit S. Fulgentii Ruspensis episcopi biographus [Act. SS. 1 Januar., p. 43. n. 59.] , ecclesiæ Catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginensi plebi proprium donavit antistitem: tum vero, exulibus episcopis ejusdem regis præcepto ab exilio cum S. Fulgentio Carthaginem redeuntibus, Resonabat, subdit idem biographus [Ibid, n. 61.] , divina laus ex omnibus linguis, ad Sancti quippe Agilei basilicam sequens populus et præcedens Confessorum beatorum triumphum nobilem celebrabat: novi itidem Carthaginensis episcopi, scilicet Bonifacii, ordinationem in S. Martyris basilica peractam esse, ea forte de causa, quod ecclesiam cathedralem, Restitutam dictam, Hildericus mox Catholicis reddere, ne Wandalos suos, in persequendis Catholicis prædecessoribus regibus sæpe crudeliores, nimium exasperaret, veritus fuerit, legitur in laudato Tironis Prosperi Chronico [Canis. Antiq. Lect., t. I, p. 312.] quod ita habet: Post quem (Trasamundum) regnavit Hildrix, filius Hunerici annos VIII, dies VIII, qui in exordio regni sui Bonifacium episcopum apud Carthaginem in ecclesia Sancti Agilei ordinari præcepit, et omnibus Catholicis libertatem restituit: eamdem verosimiliter ob rationem Anno secundo gloriosissimi regis Hilderici (vulgate æræ 524) Nonis Februariis Carthagine in secretario basilicæ sancti Martyris Agilei Bonifacius episcopus ecclesiæ Carthaginensis cum coepiscopis suis diversarum provinciarum Africanarum Concilium celebrans consedisse legitur apud Labbeum [Conc., t. IV, c. 1629 et 1641.] ; atque adeo Carthaginenses episcopos in Sancti nostri Martyris basilica cathedram suam aliquamdiu habuisse, Arianis Wandalis cæteras Carthagine ecclesias adhuc occupantibus, ut asserit Tillemontius, vero non videtur absimile.

[5] [ex ejusque Reliquiis ad S. Gregorium Magnum transmissis, liquet, cultus,] An sub Gelimere tyranno, Hilderici interfectore, usque ad recuperatam a Justiniano imperatore anno 534 per Belisarium ducem Africam, captivumque ductum ipsum Gelimerem, quamdam præterea Sancti nostri basilica passa fuerit profanationem, a scriptoribus memoriæ proditum non invenio: videtur tamen hæc usque ad finem sæculi VII, quando, ut scribit Paulus diaconus lib. VI de Gestis Longobardorum cap. X [Murator. Scriptt. rer. Ital., t. I, p. 494.] , Sarracenorum gens infidelis et Deo inimica ex Ægypto et Africa cum nimia multitudine pergens, obsessam Carthaginem cœpit captamque crudeliter depopulata est, et ad solum usque prostravit, integra stetisse, quemadmodum, extincto in Africa Wandalorum regno, innoxiæ superfuerunt, quæ in eadem basilica verosimiliter asservabantur, sacræ Sancti Martyris Exuviæ, ut ex laudata a Baronio S. Gregorii Epistola, quæ in editione Parisiensi Registri Epistolarum S. Gregorii, ab eruditis Congregationis S. Mauri Benedictinis anno 1705 procurata, est libri XII ordine prima, colligitur; in hac enim laudatus Pontifex ob transmissas quasdam Sancti nostri Reliquias Dominico Carthaginensi episcopo gratias agens, Beati, inquit, Agilei Martyris benedictionem ea caritate, qua nobis est a vobis transmissa, percepimus: porro per hanc Benedictionem non significari quasdam Corporis Sancti Martyris partes, sed quasdam panni aut serici particulas, quæ Sanctorum lipsanothecis applicatæ, pro eorumdem Reliquiis habebantur, Brandeumque (consule ad hanc vocem Glossarium Cangii) vocabantur, cum, uti laudati Benedictini ad ejusdem S. Gregorii Epistolam, Constantinæ Augustæ Mauritii imperatoris conjugi inscriptam, quæ in eadem editione est libri IV ordine 30, ex Mabillonio breviter, fusius vero in ejusdem S. Pontificis Vita [Opp. S. Greg. M., t. IV, p. 244.] observant, ipsamet Sanctorum Corpora aut quædam horum membra raro admodum in terris Occidentali imperio subjectis, universali ecclesiæ præsidente S. Gregorio Magno, transmitterentur, cum laudato Tillemontio existimo.

[6] [et sub aliquo gentili imperatore passus fuit,] Cum ex citatis hactenus antiquorum testimoniis constet, Sanctum nostrum vitam Martyrio terminasse, et jam tum, ante Wandalorum in Africam ingressum, templum Carthagine nomini suo dicatum habuisse, eumdem Sanctum in aliqua a gentilibus imperatoribus excitata persecutione, et proinde ante annum 313, quo Constantino Magno, post debellatum Maxentium, Africa jam parebat, passum esse consequitur, licet interim, in qua determinata persecutione id factum fuerit, sit prorsus ignotum.

[7] [a Galeo Carthaginensi Martyre,] Quædam nunc restat dubitatio, an videlicet S. noster Martyr Agileus, in Antverpiensi seu Epternacensi Hieronymiani Martyrologii apographo ad diem XXV Januarii, ut diximus, memoratus, diversus sit a Galeo, eidem apographo et quibusdam aliis ad diem præcedentem, seu XXIV ejusdem mensis, inscripto. Egit breviter de S. Galeo Operis nostri parens Bollandus tom. II Januarii [Die XXIV Januar. p. 590.] , ubi hunc et Martyris titulo secundum receptam eruditorum opinionem, qua Sanctos omnes Hieronymianis apographis inscriptos pro Martyribus habendos esse, nisi gravis obstet ratio, consentiunt, donat, et Carthagini Africanæ adscribendum docet; neque nos his plura hactenus de S. Galeo, si a Sancto nostro hunc distinctum esse velis, comperta habemus: dein inter rejectos ad alium diem Sanctum nostrum Agileum in hunc diem distulit, atque ita Galeum et Agileum duos distinctos esse SS. Martyres credidisse videtur; ast nulla tum, quæ contrariam ei injicerent mentem, habebat laudatissimus hic vir subsidia, nondum in lucem protractis plurimis Codicibus Hieronymianis, ex quibus hæc difficultas oritur, atque etiam dirimenda est: quid igitur hi tum de Galeo, tum de Sancto nostro Agileo habeant, propono.

[8] [Hieronymianis Codicibus ad diem XXIV Januarii inscripto,] In Lucensi apud Florentinium apographo ad XXIV Januarii sic legitur: Carthagine Galei; consonat Antverpiense seu Epternacense, quod vetustissimum vocat Florentinius in Annotatis, atque etiam, ut opinor, cum disserentiam nullam notet, Blumianum; parum nomen variatur in Corbeiensi apud eumdem Florentinium, et apud Acherium tom. II Spicilegii recusi, ubi ita habetur: Carthagine Geliei; inter Martyrologia Hieronymiana contracta, apud nos edita post tom. VII Junii, Augustanum sine ullo loco ita habet: Alibi… Galæi, Labbeanum: Alibi… Galei; ab hoc non differt Gellonense apud Acherium; ad XXV ejusdem mensis ex jam recensitis apographis solum Antverpiense postremo loco S. Agileum annuntiat in hunc modum: VIII Kal. … et in Cartagine Agilei: ex hoc similive verosimiliter apographo ad hunc etiam diem hæc: Item Sanctorum Viti, Castulæ, Agilei, transcripsit Grevenus, ut proinde hinc nihil pro alterutra opinione subsidii accedat; in aliis vero, quæ seu apud nos post citatum tom. VII Junii, seu ab Edmundo Martene [T. III. Anécdot., col. 1547.] edita sunt, Martyrologii Hieronymiani exemplaribus, neque Galeus neque Agileus comparet. Antequam nunc meam in dicta quæstione opinionem proferam, sedulo observandum est id, quod sæpius monuere Majores nostri, varias videlicet apographa Hieronymiana a librariis, diligentibus quidem, sed sana fere crisi destitutis, passa esse interpolationes, interque has non infrequentem esse, qua iidem omnino Sancti, immutatis nonnihil nominibus, vel etiam eodem prorsus nomine, eodem vel vicino die in iisdem apographis repetantur, atque hinc fieri, ut per repetita eodem vel vicino die eadem vel paululum immutata nomina diversos designari Sanctos, inferri tuto nequeat: hoc præmonito, per Galeum, seu, ut in Corbeiensi habetur, Gelieum, ad XXIV Januarii in citatis Codicibus annuntiatum, atque Agileum, ad diem proxime sequentem in solo Antverpiensi memoratum, unum tantum eumdemque Sanctum Martyrem Carthaginensem, qui secundum allegata ante veterum scriptorum testimonia Agileus vere dicendus sit, indicari, uti ante me contendit Tillemontius, atque etiam, qui in Martyrologio suo Universali ad XXV Januarii Sanctum nostrum Agileum memoravit, Galeo vero in Indice Sanctorum omissionis notam apposuit, Castellanus, arbitror.

[9] [ob rationes hic] In hanc opinionem idcirco inductus sum, quod, si in Antverpiensi seu Epternacensi Hieronymiani Martyrologii apographo ad diem XXIV Januarii per Galeum, et ad XXV ejusdem mensis per Agileum diversos designari Sanctos ponamus, nullatenus perspiciam, qua ratione in cæteris omnibus ejusdem Martyrologii exemplaribus Sanctus noster Agileus potuerit prætermitti: id enim in hac hypothesi aliunde provenire nequiit, quam ex hoc, quod vel antiqui illorum collectores Sanctum nostrum cognitum non habuerint, vel si cognitum habuerint, eum in Fastis suis memorare neglexerint; utrumque autem mihi videtur prorsus incredibile: cum enim Sanctus noster sit antiquus, et S. Gregorio Magno, ut hujus verba, ex Epistola supra num. 5 prolata, probant, fuerit apprime notus, fueritque proinde etiam haud dubie unus ex istis Martyribus, quorum nomina Sanctus hic Pontifex, ut ad Eulogium Alexandrinum scribit lib. VIII Epist. 29, in uno codice collecta habuit, sive, quod idem est, fuerit jam tum sæculo VI Martyrologio Hieronymiano inscriptus; neutiquam verosimile est, ita demum nomen ejus excidisse, ut id posteriores omnes, unico excepto, qui idem Martyrologium exscripserunt, ne corruptum quidem aut luxatum, in variis, quibus utebantur, Codicibus repererint: id, opinor, circa celeberrimi Sancti nostri nomen, quod et basilica ei dedicata, quæ, ut diximus, usque ad finem sæculi VII Carthagine integra stetisse videtur, insignisque in Africa cultus toti tantum non orbi divulgare nata erant, accidisse, nemo sibi persuadebit.

[10] [allatas,] Neque alterum, antiquorum videlicet illorum Martyrologiorum compilatores Sancti nostri nomen, si id ipsis notum fuerit, Fastis suis inferre neglexisse,

AUCTORE C. G.
magis credi potest: id enim etsi in quibusdam minoribus nimiumque contractis apographis ab horum auctoribus, qui magis brevitati studebant, ideoque viciniores sibi magisque notos Sanctos tantum referre volebant, factum fuisse ultro consentiam; idem tamen locum habuisse in majoribus Codicibus, quorum auctorum diligentia ad singulos propemodum dies in recensendis Martyribus, præsertim Africanis, elucet, sæpiusque a Florentinio in Annotatis laudatur, vero prorsus apparet absimile: certe hos auctores sæpius nimia diligentia, dum, ne quemquam Sanctum non memoratum præterirent, ob parvam quamdam in variis, quibus utebantur, Codicibus repertam nominis cujusdam Sancti differentiam, diversos statim Sanctos indicari putarent, utque tales Fastis suis perperam insererent, quam negligentia peccasse, apud omnes in his versari consuetos in confesso est: itaque, cum Sanctus noster ob neutram, quæ allegari posset, quamque jam rejecimus, rationem in majoribus saltem Hieronymiani Martyrologii apographis fuerit omissus, nec tamen in iis, si unicum excipias Epternacense, usquam memoratus reperiri possit, nisi per hanc, quæ, ut diximus, ad XXIV Januarii legitur, annuntiationem, Carthagine Galei aut Geliei, designetur, Sanctum nostrum Carthaginensem Martyrem hic vere memorari, adeoque per Galeum, qui ad mox dictum Januarii diem in pluribus apographis, et Agileum, qui ad XXV ejusdem mensis in solo Antverpiensi seu Epternacensi legitur, unum tantum eumdemque S. Martyrem significari posse, considerata etiam rationum, quæ contrarium suaderent, levitate, prorsus in animum induco.

[11] [elevatis etiam, quæ pro opinione contraria allegari possent,] Vidimus in citatis supra num. 8 Martyrologiis annuntiari Galeum tamquam Carthaginensem Martyrem absque sociis, et eodem prorsus modo in Codice Antverpiensi seu Epternacensi referri Sanctum nostrum Agileum; adeoque hæ annuntiationes ita sunt similes, ut ex eis nihil, quod Galeum Agileumque duos distinctos esse SS. Martyres utcumque suadeat, extundi possit, præter quamdam nominum, dierumque, quibus nomina isthæc referuntur, diversitatem: jam vero ista nominum differentia tanta non est, ut hæc culpæ Amanuensium, qui in Codicibus suis luxatum nonnihil Agilei nomen, hujusque forte exesam præ vetustate aut obliteratam initialem litteram reperientes, facile illud in Galeum vertere potuerint, imputari nequeat; equidem facilius perspicio, quomodo ab antiquis illis Martyrologiorum collectoribus Sancti nostri nomen potuerit nonnihil, forte etiam ob Codicum, quos præ oculis habebant, variam lectionem, corrumpi aut luxari, quam penitus in Fastis, quos concinnabant, omitti: utut sit, cum nominum corruptio atque mutatio in Hieronymianis, quæ modo extant, apographis sit frequentissima, ob quamdam, quæ inter Galei et Agilei nomina intercedit, differentiam hos ab invicem distinctos esse nullatenus inferri potest.

[12] [argumentis, distinguendus non est.] Neque id etiam magis probat diei, quo Galeus variis Hieronymiani Martyrologii exemplaribus inscriptus est, a die, quo in Antverpiensi seu Epternacensi refertur Sanctus noster Agileus, diversitas: quid enim si hujus posterioris apographi auctori quoddam seu Martyrologium seu Kalendarium, in quo S. Agilei nomen ad XXV Januarii diem ob annuam ejus tum recurrentem festivitatem signatum esset, præluxerit, hincque ille Sanctum hunc, qui sub corrupto Galei nomine in Hieronymianis quibusdam apographis, sibi pariter prælucentibus ad diem præcedentem, quia hoc passus erat, memoratus esset, perperam duplicarit? Extat apud Mabillonium (a) istiusmodi ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium jam ante sæculum VII, ut editor notat, exaratum, cui Sanctus noster ad XXV Januarii inscriptus est hoc modo: VIII Kal. (Februarii) Sancti Martyris Agelei, quodque proinde, vel cui quoddam simile Epternacensis apographi collectori facile prælucere, ac etiam S. Agileum a Galeo distinguendi ansam præbere potuit: jam vero etsi hoc vel huic simile Kalendarium Sanctum nostrum Martyrem dicta XXV Januarii die anniversario cultu Carthagine antiquitus honoratum fuisse ostendat, nullatenus tamen impedit, quominus die præcedenti eumdem Sanctum vere Martyrio coronatum fuisse, atque idcirco ad hunc diem variis Martyrologii Hieronymiani, in quo, teste S. Gregorio in laudata ad Eulogium Epistola, tantummodo nomen, locus et DIES PASSIONIS notabantur, nunc extantibus apographis, sub corrupto etiam aliquatenus Galei nomine, inscriptum esse credamus: sane cum dies, quibus in Antverpiensi seu Epternacensi apographo Galeus et Agileus referuntur, sint adeo vicini, merito censeri hic potest, atque ob rationes numm. 9 et 10 allatas etiam debet, in eodem apographo eumdem Sanctum, ut sæpe alias in Hieronymianis Codicibus fieri ante observavimus, ad dictos XXIV et XXV Januarii dies, immutato nonnihil nomine, quacumque demum de causa repeti, et proinde Galeum a Sancto nostro Carthaginensi Martyre Agileo reipsa haud distingui.

DE SS. CCCLX MARTYRIBUS MAURIS, COLONIÆ AGRIPPINÆ.

Sub Diocl. et Maxim. imp.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

CCCLX. MM. Mauri Coloniæ Agrippinæ (SS.)

AUCTORE S. D.

§ I. Martyrum memoria ex Hieronymianis: quot numero et ex qua gente extiterint: an fuerint ex legione Thebæa: quandonam et ubi subierint martyrium: ubi sepulta sint eorum corpora.

Pomœriis Coloniensibus non ita pridem SS. Gereonis Sociorumque sanguine irrigatis, [SS. Milites Mauri, non aliunde] nova superadditur aliorum Pugilum, in eamdem arenam descendentium, Sanctorum videlicet Martyrum Maurorum cohors, quam hodie recolit ecclesia Coloniensis, et Martyrologi varii varie annuntiant. Initium ducam ab Adone, cujus textus hodiernus ita sonat: In Galliis apud Coloniam Agrippinam Sanctorum Maurorum de militibus S. Gereonis. Qui ex legione sacra Thebæorum, cum essent numero quinquaginta, apud eamdem urbem Martyrium consummantes, conditi sunt in basilica, quæ admirabili opere ex musivo quodammodo deaurata resplendet; unde et incolæ Sanctos Aureos eos vocitare consueverunt. Hoc Elogium hausisse Adonem e Gregorio Turonensi, jam pridem observarunt Cornelius Byeus in Commentario præv. de SS. Gereone aliisque martyribus [Act. SS. x Octob., p. 22.] et Sollerius in sua ad Usuardum hodierna observatione; nec quisquam id diffitebitur, qui consideraverit sequentia lib. I de Gloria Martyrum cap. 62 Turonensis verba [Bibl. Max. Patt., t. XI, p. 848. Edit. Lugd., an. 1677.] : Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebæorum pro Christi nomine Martyrium consummasse. Et quia admirabili opere ex musivo quodammodo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolæ vocitare voluerunt. Verum cum tam S. Gereon cum Sociis suis quam Martyres Mauri, ut infra videbimus, eamdem palæstram eumdemque sepulturæ locum obtinuerint, incertum plane est, num Gregorius Turonensis per illos quinquaginta legionis Thebææ viros vel Mauros nostros, vel Gereonem cum Sociis, vel saltem ex hisce aliquot designare voluerit.

[2] [quam ex Hieronymianis a Martyrologis hausti,] Didicerat procul dubio Ado e Fastis Hieronymianis, Gereonæum agmen multo plures quam quinquaginta numerasse milites; cumque Maurorum numerum iidem Fasti alte silerent, Gregorii textum de iis necessario intelligendum esse arbitratus fuit. Verum præterquam quod et ipsi Mauri Martyres, ut infra patescet, plures fuerint quam quinquaginta, imo Gereonis cohortem numero superarint, verosimilius imo certum esse, infra videbimus, non fuisse Mauros legionis Thebææ milites, sed aliam classem ex Africæ oris navigiis illo advectam. Videtur id suboluisse, qui Adonem præ oculis habuit, Usuardo; nam sublata ex Adoniana, quam supra huc transcripsi, annuntiatione voce Maurorum, substituit alteram Martyrum, ea verosimilius ratione impulsus, quod dubitaret, fuissentne, an non, legionis Thebææ milites, quos Ado hodie annuntiabat. Ast vero Gregorium Turonensem non de Mauris, sed de Gereonæo agmine aut quadam hujus parte explicandum esse, multo probabilius arbitrabitur, quisquis citatum Byei Commentarium a num. 35 usque ad num. 45 mature expenderit. Transeo igitur ad Hieronymiana apographa, quorum Lucense apud Florentinium Sanctos nostros hodie sic celebrat: In Gallia Colonia Agripini natalis Sanctorum Maurorum de militibus. Huic fere consonat Corbeiense; ast Epternacense, seu, ut illud Florentinius vocat, Antverpiense, magis confuse id facit sequentibus verbis: Idus Octobris. Galliis Coloniæ Agrippinæ natalis Maurorum. Ita tria hæc non contracta apud Florentinium Hieronymiana apographa.

[3] [et a variis varie] Similia habent Auctaria Bedæ, quæ huic hodie vacanti Florus aliique inseruere, quemadmodum in Operis nostri tom. 11 Martii, cui idem Beda cum Auctariis Flori aliorumque præmittitur, videri potest. Verum cum nec illa, ut supra dixi, Pugilum numerum exprimant, recurrendum est ad posterioris ævi Martyrologia, quæ Sollerius Usuardinis laterculis, ut hujus plerumque Auctaria, post Observationem suam subjicit. Numerum Martyrum quinquaginta retinuere codices Centulensis et Matriculæ Carthusiæ Ultrajectinæ: Antverpiensis vero maximus, Ultrajectinus, Leydensis, Lovaniensis, Albergensis et Danicus unanimes numerant trecentos sexaginta, et adjiciunt hæc verba: Sub persecutione Maximiani, et cum duce suo Gregorio. Prædictis adstipulantur Grevenus et Molanus, quorum hic in textu aliis litteris ex Adone addit: Conditi in basilica, quæ admirabili opere ex musivo quodammodo deaurata resplendet, unde et incolæ ad Sanctos Aureos vocitare consueverunt. Ille vero inferius hæc inserit: Nota: supradicti Martyres CCCLX fuerunt ex Mauritania, quæ est pars Africæ, non ex legione Thebæorum, licet Ado et Usuardus sic habeant: veneruntque Coloniam navigio cum duce suo Gregorio. In Usuardina editione Lubeco-Coloniensi insuper addita habes sequentia: Cum duce Gregorio et beato Constantio cursum sui agonis compleverunt, et cum beato Gereone ejusque Sociis beatorum corporum quietem perpetuam delegerunt in basilica, quæ admirabili opere ex musco (musico) quodammodo deaurata resplenduit. Verum de hisce loco suo agendum erit; unde ne longius evager a proposito, seu ab inquirendo SS. MM. Maurorum numero, quomodo hunc alii determinent, audiamus.

[4] [numerati,] Martyrologium Romanum hodiernum non nisi trecentos hodie Martyres celebrat, verbis Usuardinis subjiciens: Qui in persecutione Maximiani cursum sui agonis compleverunt. Eumdem numerum servant codices Antverpiensis, Max-Lubecanus, et Ughellianus; sed ab his aliisque modo adductis rursum discrepat Hagenoyensis: Apud Coloniam Agrippinam, inquit, extra muros natale Sanctorum Maurorum eum quadraginta; ast, ut putat Sollerius, ex CCC formatum eum, ut sit legendum CCCXL. Quid igitur in hac Martyrologiorum varietate de Martyrum Maurorum numero statuendum? Helinandus monachus Frigidi Montis (Gallice Froidmont) [diœcesis Bellovacensis], qui vixit sæc. XII et XIII, in Actis SS. Gereonis ac Sociorum, relato horum Martyrio, sic pergit: Eodem vero tempore de Mauritania, quæ est pars Africæ, finitimisque regionibus milites ab imperatore propter frequentes Gallorum tumultus evocati, in Galliam venerunt, quorum ibi simul trecenti sexaginta pro fide Catholica trucidati cum beato Gereone ejusque Sociis beatorum corporum quietem et venerationem perpetuam delegerunt. Extant hæc SS. Gereonis Sociorumque Acta in Codice MS. Musei nostri [olim Bollandiani] signato PMs. 159: apud Surium vero, qui eadem edidit ad diem X Octobris, leguntur tantummodo Martyres 350; verum cum MS. Audomarense et Ultrajectinum S. Salvatoris, quæ sunt Helinandæa apographa, itidem habeant 60, Codicis nostri lectione omnino standum videtur.

[5] [fuere verosimilius 360,] Accedunt Petrus de Natal. lib. IX cap. LXVII, et Mombritianum Helinandi Compendium [T. I, fol. 218 verso.] : quodque reipsa Mauri 360 fuerint, vel ideo magis credibile arbitror, quod totidem numeret biographus S. Annonis Coloniensis archiepiscopi [cujus Acta ad diem IV Decembris edentur]. Fuit is S. Annoni æqualis, vixitque adeo circa medium sæc. XI, a Cornelio Byeo in Commentario ejus de SS. Gereone Sociisque Martyribus non semel laudatus. Accipe igitur ejus verba e Trimestri quarto Laurentii Surii [Ad diem IV Decembris, p. 143.] : In hoc Sanctorum ambitu, sicut fama loquitur, post beati Gereonis et sociorum ejus interfectionem, milites ex Mauritania numero trecenti sexaginta, pro fide pariter trucidati, eamdem cum beato Gereone, sicut animarum, ita et corporum requiem meruerunt. Cum itaque ætate S. Annonis seu sæc. XI jam fama seu traditio foret, Martyres illos CCCLX fuisse, nullus dubito, quin vel eadem traditio, S. Annone multum forte antiquior, vel saltem ipsius S. Annonis Vita eumdem numerum Helinando subministraverit.

[6] [sub duce Gregorio;] Verum an, sicuti ex Actis Annonianis credibile fit numerasse Maurorum cohortem CCCLX milites, ita pariter probabile evadit, extitisse eorum ducem Georgium, ac simul cum eis fuisse interfectum? Quamvis Hieronymiana apographa, imo et alia monumenta omnia S. Annonis biographo antiquiora istiusmodi nomen subticeant, reipsa tamen Maurorum ducem Georgium vel Gregorium appellatum fuisse, exinde reor probabile, quod S. Annonis biographus absque ullo dubio, seu illud ex aliis documentis, seu ex antiqua Coloniensium traditione didicerit, tale ei nomen attribuat; nam relata S. Annonis, de qua inferius, visione, paucis interjectis, prosequitur hujuscemodi verbis: His omnibus, ut hodie cernitur, pulchre perfectis, deinceps inquirendis sanctarum Reliquiarum corporibus immorabatur. Hujus autem intentione spei stratam marmoribus terram intra templi septa detegens, principem Sanctæ sodalitatis illius, beatorum scilicet Maurorum, Georgium nomine, sociis in circuitu quiescentibus, accuratius præ cæteris humatum reperit, chlamyde purpurea circumdatum, orarum ejus extremitatibus in insignem auri texturam desinentibus. Sic quidem exprimunt ducis Maurorum nomen Annoniana apud Surium Acta, sed an recte a Surio id descriptum fuerit, non tantum summopere dubito, sed multo verosimilius arbitror, ibidem esse interpolatum, et substituendum esse Gregorium, ut illud Ægidius Gelenius, Erhardus Winheim aliique omnes, quos consulere licuit, unanimiter expressere. [Nuper accepimus Vitam S. Annonis accurate conscriptam in membrana, in qua nomen ducis, Gregorius exprimitur.]

[7] [qui e Mauritania evocati,] Præter Gregorium Maurorum ducem duos alios nominatos lego, Constantium videlicet et Marcinum; verum quid de hisce censendum sit, inferius dicturus, modo ad Martyrum gentem transeo. Trecentos illos et sexaginta milites e Mauritania finitimisque regionibus ab imperatore fuisse in Galliam, propter frequentes ibi excitatos tumultus, evocatos, Helinandus in Actis Gereonæis, monachus Sigebergensis in Annonianis, prout hæc jam citata commonstrant, aliique non pauci, nemine aliud asserente, constanter docuere. Verum cum Mauritania jam tum trifariam divideretur, nempe in Tingitanam, Cæsariensem et Sitifensem, incertum est, ex qua illius parte descenderint, nec multum id refert; sufficit enim nobis, Martyres hosce in antiquissimis Hieronymianis codicibus aliisque provectæ ætatis monumentis appellatos fuisse Mauros, quo nomine soli illi, qui e Mauritania oriundi erant, populi apud Latinos (Maurusios Græci vocant) omni tempore indigitati fuere. Sicut ergo nemo vel antiquorum vel modernorum negat, Martyres nostros extitisse natione Mauros, ita præter Usuardum, quem errantem secutum vidimus Adonem, occurrit unus dumtaxat Petrus de Natalibus, qui eosdem Martyres facit legionis Thebææ milites, lib. IX cap. LXVII, supra adhuc citato, ita scribens: Trecenti LX Martyres apud Coloniam Agrippinam passi sunt. Qui cum essent milites Mauri ex sacra legione Thebæorum: et illis trucidatis, isti ex eorum consortio aufugissent: a militibus Maximiani Imperatoris apud ipsam urbem inventi: et ipsi gladiis trucidati sunt idibus Octobris.

[8] [ad componendos Gallicos tumultus,] Verum Adonem et Usuardum et ipsum Petrum pariter fefellisse, argumento est, quod sub finem dicti capitis utrumque illum citet martyrologum; imo istis verosimilius ducibus, eo usque progressus est, ut Mauros CCCLX Martyres cum sociis S. Gereonis, de hisce agens citati Libri cap. XLVI, manifeste confuderit. Dixi id fecisse Petrum ducibus verosimilius Adone et Usuardo; si enim hos exceperis, nullum facile invenies antiquum documentum, quod Petri sententiam aliquatenus fulcire queat. Quod enim spectat Hieronymiana apud Florentinium apographa, hæc quidem docent, Martyres nostros fuisse milites, non vero ex legione Thebæa, quemadmodum, inquit Florentinius, etiam Helinandus profitetur, et nos supra a Greveno observatum vidimus. Abhorrere igitur, inquit Tillemontius [Mém. pour serv. à l'hist. eccl., t. IV, p. 431.] , a verisimilitudine videtur, extitisse Mauros legionis Thebææ milites. Ad quam vero classem pertinuerint, jam sæpius insinuavi; non enim alios fuisse milites censeo, quam cohortem vel semi-cohortem alterius legionis, quæ jussu Maximiani ex Mauritania, ad compescendos cum reliquo exercitu Gallicos tumultus, evocata, unica classe ad Europæa littora, et sic porro ad Galliæ fines appulit.

[9] Memoratos Galliæ tumultus, quorum occasione tam martyres Agaunenses, seu Mauritius cum sociis, quam Gereon cum suis ac nostri martyrium verosimilius subiere, [horum occasione] excitatos fuisse a rusticis, Bagaudarum nomen sibi imponentibus, Helinandus in Actis Gereonæis et Eutropius in Breviario lib. IX memoriæ produnt. Ad illos sedandos missus Maximianus Herculius Cæsar levibus præliis, inquit ibidem Eutropius, agrestes domuit, et partem Galliæ occupavit, anno, ut Pagius in Criticis supputat, 285, vel saltem, ut convenit inter eruditos, proxime sequenti. Post hæc tempora, prosequitur idem, etiam Carausius … cum suspicio esse cœpisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum præda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, et Britannias occupavit. Contigit hac Carausii rebellione, ut Maximianus partem sui exercitus mitteret versus Coloniam Agrippinam, qua rebellium conatus irritos redderet. Rem gestam sic refert Helinandus: Comperto vero, quod Carausius quidam nobilis insidias contra Romani regni fines moliretur, qui tamen procurator constitutus erat provinciæ, quæ est juxta Oceanum, ubi Franci, jam secundo a sedibus suis expulsi, juxta Gallorum et Saxonum confinia consederunt, misit illuc (Maximianus) per Rheni fluminis alveum partem sui exercitus, cujus militari virtute nefarius cassaretur inceptus. In quo itinere præcipuos belli Dominici duces Gereonem, Victorem, Cassium et Florentium felices turmæ Christianorum militum sequebantur.

[10] [Martyrium,] Post horum discessum, ut idem narrat Helinandus, sæviri cœptum in Martyres Agaunenses; quibus interfectis, haud diu post Cassius et Florentius Veronæ seu Bonnæ, ac Gereon cum suis in pomæriis Coloniensibus eamdem sortem subiere. Prosequitur Helinandus, et relato SS. Victoris sociorumque apud Xantum oppidum martyrio, de Mauris nostris, ut supra adhuc vidimus, ita loquitur: Eodem vero tempore de Mauritania, quæ est pars Africæ, finitimisque regionibus milites, ab imperatore propter frequentes Gallorum tumultus evocati, in Galliam venerunt; quorum ibi simul trecenti sexaginta pro fide Catholica trucidati cum beato Gereone ejusque sociis beatorum corporum quietem, et venerationem perpetuam delegerunt. Hæc brevi post Gereonæi agminis cædem et in eadem palæstra accidisse, probant sequentia Annoniani biographi, superius itidem citata, verba: In hoc Sanctorum ambitu (in pomærio Coloniensi), sicut fama loquitur, post beati Gereonis et sociorum ejus interfectionem, milites ex Mauritania numero trecenti sexaginta, pro fide pariter trucidati, eamdem cum beato Gereone, sicut animarum, ita et corporum requiem meruerunt.

[11] [sub Diocletiano et Maximiano imp.,] Hisce præhabitis, haud adeo jam laboriosum foret assequi Martyrum Maurorum annum fatalem, dummodo constaret, quo tempore martyres Agaunenses passi fuerint; ut enim patet e Commentario apud nos die IV Octobris MM. Trevirensium Actis præmisso, et ex citato mox Helinandi textu, S. Gereon cum Sociis haud diu post Agaunensium cædem, adeoque et Sancti nostri fuere superstites: ast cum annus, quo illa contigit, ignoretur, satius duxi, latiori tantummodo modo Sanctorum nostrorum Martyrium subjicere imperio Diocletiani et Maximiani, quemadmodum Byeus et illud SS. Gereonis sociorumque, in Commentario suo illorum Actis prævio § VI signare maluit; cum hac tamen restrictione, ut ob allegatas ibidem rationes ei temporis spatio, quod ab anno 285 ad annum 297 excurrit, probabilius innecti debeat. Anni diem, qui extremus fuit Mauris, fuisse XV Octobris, admodum verosimile facit, quod tam in antiquissimis Hieronymianis, quam aliis, a Marteneo [T. III. Anecdot., c. 1615, et t. VI, Collect. ampliss., c. 676, 683 et 725.] editis Martyrologiis, non alio die locum inveniant, quam XV Octobris, qua etiam a Coloniensibus eorum festum ab immemorabili tempore recolitur. Verum cum aliunde probari id nequeat, diem uti et annum emortualem in medio relinquens, ad Sanctorum palæstram transitum facio.

[12] [in pomœriis Coloniensibus subiere,] Ægidius Gelenius [De Magnit. Colon. Lib. III. Syntagm. II, § 2, p. 262.] de illa sic loquitur: Passi sunt autem inclyti Martyres, Coloniæ imposterum futuri præsides, circa eum locum, ubi Gereonæa basilica conspicitur, et extant etiamnum vestigia nominum, quæ ad cædem hanc intelligendam manuducunt. Siquidem ex una parte ecclesiæ, Ortum versus, sita est curia SS. Maurorum dicta in vetustis diplomatibus, nunc S. Andreæ vinea, vulgo Morthoff dicta; ad Occasum vero extra urbem ædes sacra, et olim etiam monasterium ad Martyres, nunc Mæchteren S. Gereonis præposito subjecta parochiola. Item in Colonia Supplice [p. 85.] : Extat hodieque extra quidem veteris Coloniæ muros, hodiernæ vero Coloniæ mœniis inclusa vinea valde insignis nostri collegii S. Andreæ, sita prope S. Gereonem, vulgo Mordthoff dicta, olim vero curia Maurorum cognominata, quæ non obscure vel Maurorum vel cædis inibi peractæ vestigia titulo suo monstrare videtur. Collineat eodem, quod in proximo olim fuit virginum monasterium, nunc prædium cum sacello ad Martyres dicto, vulgus detorto nomine Mechteren appellat. Ex his Gelenii verbis, si non certum, saltem probabile evadit, Mauros Martyres in illo loco, qui ante ampliatam urbem inter pomœria Coloniensia censebatur, Martyrii palmam adeptos esse.

[13] [erecta brevi post super eorum Corpora] Et siquidem credimus eidem Gelenio [p. 84.] , id contigerit sub ipsis mœnibus veteris Coloniæ ad septentrionalem plagam circa prætorium seu portam, quæ nunc S. Helenæ intra urbem dicitur, ante S. Claræ monasterium. Pergit Gelenius, et quid de Sanctorum corporibus actum sit, exponit his verbis: Erant istic eo tempore paludes et stagna, nostramque ad ætatem aliqua ex parte permanserunt. In his Martyrum corpora tamquam sudes palustres demerserunt impii; timentes vero Deum majoribus quam imperatorum corpora honoribus exaltata recondiderunt. Siquidem sub Constantino Magno, pace ecclesiis restituta, cum templa et memorias martyrum extruendi publica potestas est facta Orthodoxis, S. Helena mater Constantini Imperatoris, regali sumptu Agrippinenses adjuvans, S. Gregorii et sociorum Maurorum corpora, ubi in quadragesimum pene annum quiescebant, gloriose collecta jussit pari gloria recondi et servari. Extruxisse S. Helenam super corpora SS. Gereonis sociorumque nec non Maurorum Martyrum basilicam perquam nobilem, asseverat S. Annonis biographus sequentem apud Surium loco supra cit. in modum: Verum inter multas antiquitatis structuras, quibus ipsa civitas (Coloniensis) nobiliter excellit, beati Gereonis olim eximia celebrabatur fabrica, quam Helena Christianissima matrona, Constantini mater, regiis sumptibus in rotundum erexit, ita marmorea pulchritudine aurique luce foris et intus resplendentem, ut ad Aureos sanctos appellaretur. In hoc Sanctorum ambitu, etc., ut supra num. 5.

[14] [prænobili basilica.] Magis extollit basilicam illam Helinandus in Actis Gereonæis: Facit sane, inquit, (S. Helena) inter plurima spectabilia suæ devotionis opera, super ejusdem S. Martyris (Gereonis) et sociorum ejus corpora, ubi etiam supra memorati Sancti Martyres (Mauri) ad singulare mærentium et infirmantium refrigerium pausant, insignem neminique prorsus vel sententia sermonis explicabilem, vel arte operis imitabilem structuræ mirificæ et sublimis ecclesiam, quam ita metallorum fulgore et artificii varietate decoravit, muris etiam validis excelsisque firmavit, ut nihil supra per omnes illas regiones vel fuisse vel futurum esse, celebri sermone feratur. Præter quod ligneam aliquam, vel quæ tam facile senio vel negligentiæ cedat, materiam habuisse negatur, cum marmoreæ soliditatis ibi tanta copia fuerit, ut opus totum columnarum illius generis firmitudine et pulchritudine fulciretur; aurei vero fulgoris in ea tantum emicuit, ut, musiva foris et intus fulgens elegantia, nomen ad Aureos sanctos ab incolis sortiretur. Et revera ejusmodi ecclesiam ætate Gregorii Turonensis seu sæc. VI Coloniæ extitisse, liquet ex ipsiusmet Gregorii verbis, initio hujus Commentarii in medium prolatis: verum an a S. Helena, prout credunt Colonienses, reipsa fuerit erecta, non immerito revocari potest in dubium; præterquam enim quod alte id sileat Turonensis, nulla facile sat antiqua attuleris monumenta, quibus id vel a longe probari valeat. Rem hanc fusius pertractarunt Cornelius Byeus in lucubratione sua jam sæpius citata, et Joannes Pinius in Commentario Actis S. Helenæ XVIII Augusti præmisso; ad quos lectorem remittens, ea, quæ specialius ad Sanctos nostros spectant, seu eorum gloriam posthumam seq. § consideratum eo.

§ II. Mirabilis SS. corporum inventio: illorum cultus et Reliquiæ in variis ecclesiis Coloniæ asservatæ: prodigium, quod ibidem patratum nonnulli scribunt, ut suspectæ fidei rejectum.

[S. Anno, invisione monitus] Martyrum Maurorum memoriam temporum lapsu adeo fuisse offuscatam, ut sæc. XI cultum vix aliquem obtinerent, constat ex Actis Annonianis, jam plus semel a nobis citatis, in quibus post verba, supra num. 5 huc transcripta, subjicitur ostensa S. Annoni visio, his verbis concepta: Sed in negligentiori veneratione habebantur a populo, eo quod in australi latere templi suæ memoriæ cryptam satis humilem, et paucorum receptioni propter angustias habilem obtinentes, ex accessu rariori per ætatum successiones e memoria pene sublati essent. Quæ negligentia multis increscens annis, sic et Annonis Sancti durabat temporibus, donec nocte quadam, eo quiescente, revelationis hujusmodi salutari correptus est verbere. Sublatus in excessum mentis eorumdem Christi Martyrum, Sanctorum scilicet Maurorum, multitudinem cum magna luminis gloria velut ad concilium uno in loco congregari videbat. In quos cum mirantibus defixus oculis, quem visio ipsa finem esset habitura, summa sustineret expectatione, raptus continuo, locum, qui congregatæ multitudinis medius erat, ut examinandus accepit, torvis adspectibus in eum cunctis respicientibus. Cumque discussio subtilis ageretur vel operum illius vel meritorum, ab illa sancta Concione magnarum querimoniarum generalis clamor exortus est, conquerentibus eis, antecessorum ejus incuria se tanti temporis contemptum pertulisse, nec ullius venerationis cultum a concivibus urbis suæ eatenus accepisse: in hoc se amplius permoveri, quod qualitercumque a superioribus episcopis erga ipsos actum sit, ejus, de quo spes melioris studii habebatur, non minor in eos neglectus existeret.

[16] [et acriter castigatus,] Post has Sanctorum interpellationes, ubi per increpationem districte requisitus est, quia * temeritate tot veritatis testes in tanta vilitate habuisset, non invento excusationis loco, cunctorum sententia justæ ultionis flagellum subire jussus est. Itaque veste spoliatus, verberibus graviter attrectatus est. Suspiriis autem et omnis emendationis sponsione suppliciter in tormentis, ut parceretur, laborans, hac eadem conditione tandem dimissus, a somno gravissimo, magno pavore æstuans, evigilavit, ita tremens, et totius corporis habitu ita se gerens, quasi sub flagellis etiamnum palpitaret. Mox in se reversus, intelligentiam somni non aliunde, sed ex illatis plagis in ipso corpore sensibiliter habens, necessario placendos * dixit, quibus iratus tantæ acerbitatis animus inesset: satisque metuendum, ne denuo concitatis eis, non ut ante, aliqua respirandi copia sibi concederetur. Collectis ergo viris industriis et ingeniosis, ad eamdem rotundi schematis basilicam, ab orientali parte rupto muro veteri, novum continuavit ædificium, quod, dispositis in longum parietibus, per ascensus adspectu decentissimos in chorum spectabilem turresque geminas operose superius consurgens, cryptam in inferioribus magnæ capacitatis explicabat.

[17] [inventa SS. Corpora honestiori loco recondit;] Addens præterea hunc vel illum ex coloribus sive metallis ornatum egregiæ laudis titulum, in eisdem picturis versibus appositis, ita promeruit:

“Ex Domini monito compunctus episcopus Anno,
Quidquid habere potest, divinis cultibus offert,
Jussit et adstantes appingier ordine patres
Urbis Agrippinæ, sanctæ virtutis amicæ.
Pro quibus in cœlis lætabitur ipse fidelis.”

His omnibus, ut hodie cernitur, pulchre perfectis, deinceps in exquirendis Sanctarum Reliquiarum corporibus immorabatur. Hujus autem intentione spei stratam marmoribus terram intra templi septa detegens, principem sanctæ sodalitatis illius, Beatorum videlicet Maurorum, * Georgium nomine, sociis in circuitu quiescentibus, accuratius præ cæteris humatum reperit, chlamyde purpurea circumdatum, orarum ejus extremitatibus in insignem auri texturam desinentibus. Hunc cum nonnullis aliis de sepulchro super altare debita reverentia exaltans, in ejus laudem, qui talium thesaurorum author et largitor erat, erupit: et exinde nomen et memoria Sanctorum Maurorum per omnes Coloniæ angulos celebrior inolevit. Quo vero loco S. Anno corpus S. Gregorii Maurorum ducis reposuerit, Gelenius de Magnitud. Colon. Agripp. loco supra citato docet his verbis: Modo sanctas in ecclesia Gereonæa reliquias recensere pergo, nimirum S. Gregorium Maurum, cujus corpus quo loco quondam depositum sit vel effossum, in crypta monstratur monumento illo, quod 4 columnis impositum, hos habet adscriptos versus:

“Princeps Maurorum Gregorius alta polorum
Scandens, ad mortem dat seque suamque cohortem.
      In hac tumba conditum est corpus S. Gregorii Principis et Martyris.”

[18] Dictam S. Gregorii translationem in ecclesia S. Gereonis annue recoli die XXV Junii testis est idem Gelenius [De Magnit. Colon., lib. IV, p. 699.] ; verum an ea die a S. Annone peracta fuerit, [unde auctum apud Colonienses cultum,] non refert illius biographus, nec id aliunde investigare potui. Probabile interim reor, S. Annonem, flagellis ita exceptum, sicuti S. Gregorii, ita et Sociorum corpora decentiori loco collocari curasse, nihilque omisisse, quod conducere quodammodo posset ad promovendum eorum cultum, quem postea celeberrimum evasisse Coloniæ, monstrant variæ in variis ibidem ecclesiis publice expositæ seu custoditæ Reliquiæ. Ecclesias illas atque inibi servata Sanctorum nostrorum pignora Gelenius lib. III de Magnit. Colon. Agripp. recensens, Syntag. IV in ecclesia collegiata S. Cuniberti sic scribit [p. 228.] : Loculus ad dextram S. Cuniberti depositus Sanctorum Maurorum Reliquias asservat. Syntag. VII in ecclesia collegiata B. M. V. ad gradus [p. 309.] : Occidentalis Marianæ hujus ad gradus ecclesiæ chorus aram habet complectentem quinque corpora Sanctorum Maurorum Martyrum. Hæc a B. Annone in cryptam, quæ sub choro fuit, illata fuerunt, sed a posteris translata, et illi, in qua modo servantur, aræ imposita fuerunt tali cum inscriptione:

“Condita sunt in hoc altari quinque sacrorum Maurorum Corpora ex crypta hujus ecclesiæ olim huc reverenter translata.”

Item in ejusdem ecclesiæ hierotheca XII asservari tradit Ossa diversa de SS. Mauris. Syntag. XI in ecclesia collegiata S. Cæciliæ [p. 360.] : Capita ex societatibus Maurorum… collocata in honestissimis thecis vestiunt ecclesiæ parietem. Syntag. XXXVI in ecclesia SS. Joannis et Cordulæ [p. 445.] : De societate Martyrum… Maurorum.

[19] [monstrant variæ] Syntag. XXXVIII in ecclesia Corporis Christicanonicorum regularium, post enumeratas ejusdem ecclesiæ reliquias [p. 450.] , hæc subdit: Atque hæ potiores sunt præter alias ex societate SS. Gereonis et Maurorum Martyrum. Syntag. XL inter reliquias ecclesiæ Carthusianorum [p. 455.] num. XI recenset Cranium S. Marcini ex societate Maurorum: verum hoc nomen, sicuti et illud Beati Constantii, quod supra num. 3 habet Usuardina editio Lubeco-Coloniensis, pro arbitrio a posteris imposita fuisse, idcirco suspicor, quod nullum in antiquitate reperiam documentum, in quo præter S. Gregorium Maurorum ducem alius aliquis proprio nomine compelletur. Pergit Gelenius, ac perveniens ad monasterium S. Claræ virginum conventualium Ordinis S. Francisci in hujus asceterio [p. 541.] num. II reposita asserit Quatuor capita ex legione SS. Maurorum. Item Syntag. LIV num. XIV [p. 543.] in ecclesia monasterii, quod HORTUS B. M. V. nuncupatur, virginum Ordinis Cisterciensis: Duas partes capitis de Sanctis Mauris. Syntag. LVI in ecclesia S. Maximini, virginum regularium sub regula S. Augustini [p. 547.] num. VIII: Tria capita ex societate SS. Maurorum. Syntag. LVII in monasterio SS. Bartholomæi et Apri virgg. Ord. Cist. num. VIII [p. 550.] ; Octoginta circiter capita ex societatibus undecim millium virginum, et SS. Gereonis, Thebæorum, ac Maurorum Martyrum.

[20] [seu publice expositæ seu custoditæ Reliquiæ:] Syntag. LXIX in monasterio S. Michaëlis virgg. reg. Ord. S. Augustini prope S. Cæciliam num. VI [p. 581.] ; Capita tria ex cohorte Sanctorum Maurorum. Syntag. LXXIV in monasterio B. M. V. in Bethleem, virgg. tertiæ reg. S. Francisci, vulgo in der Romersgassen [p. 587.] , num. IV: Duas costas de SS. Mauris Martyribus. Syntag. CIX in sacello Collegii Hollandici SS. Bonifacii et Willibrordi [p. 616.] : nonnulla ossa SS. Maurorum. Hactenus e Gelenio. Adjicit Erhardus Winheim ecclesiam collegiatam SS. Apostolorum, quam notabiles itidem SS. Maurorum particulas possidere docet [Sacrar. Agripp., p. 68.] . Præter has SS. exuvias Coloniæ asservatas, quasdam accepisse S. Norbertum, alioque transtulisse, indicat illius biographus [Act. SS. VI Jun., p. 835, num. 48.] : Quo (quodam corpore virginis Ursulanæ) cum hymnis et laudibus Dei et gratiarum actione suscepto, de reliquiis etiam aliarum Virginum, aliorumque quorumdam Martyrum, videlicet Gereonis, Maurorum, duorum Ewaldorum, duo vascula, in modum feretri, ad efferendum ei impleta sunt. An vero eas S. Parens noster Præmonstratum, sicuti et SS. Gereonis et duorum Ewaldorum exuvias, secum asportaverit, affirmare non ausim. Ac quamvis alias alio translatas nuspiam legam, proindeque Sanctorum cultus extra Coloniæ mænia haud adeo forte sit celebris, annuam tamen illorum festivitatem inscriptam lego antiquis Breviariis Tungrensi, Wormatiensi, Ultrajectino, Trevirensi, Spirensi, Teneramundano, Antverpiensi, Hamburgensi, Erfordiensi, Osnabrugensi et Leodiensi. Sin autem id secus foret, seu nullibi quam Coloniæ colerentur, id abunde præstare amplissimam hanc urbem, vel solæ, uti diximus, monstrant recensitæ jam Reliquiæ, in variis ibidem ecclesiis seu publice expositæ seu honorificentissime custoditæ.

[21] [et, siquidem vera narrent scriptores aliqui,] Nec frustra hos Christi Athletas coluere Colonienses; si enim vera sunt, quæ Crombachius [Ursula Vind,. t. II, p. 893.] , Erhardus Winheim [Sacr. Agripp., p. 52.] , Antonius Macedo [De Divis Tutel. Orb. Christ., p. 389.] aliique narrant, illorum potissimum aliorumque Martyrum ope civitas Agrippinensis sæc. XIII erepta fuit præsentissimo periculo, quod obsidio minabatur. Universam rem gestam e Crombachio loco citato accipe: Verum est, inquit, illud ethnici cujusdam dictum, urbes religione melius, quam mœnibus cingi: plenæ sunt ecclesiasticæ historiæ exemplis Divorum Tutelarium, qui civitates ab hostibus pene interceptas præsidio suo conservarunt. Sæpe id alias, tum luculenter experta est civitas Coloniensis anno 1266, vel, ut alii volunt, 1269, cum in summo discrimine et deditionis periculo, præsens in mœnibus Divi conspecti auxilium laboranti attulerunt. Cum enim eo tempore vicini principes eam cinxissent obsidio, nec oppugnationem posse diuturnam tolerare videretur, quando non ita multo ante cives, intestinis odiis et variis divisi simultatibus, rursum collidi facile mutuis inimicitiis potuissent, placuit tamen ea tempestate Divinæ Bonitati Divorum Tutelarium deprecatione ab exitio vindicare Coloniam.

[22] [illorum aliorumque SS. ope urbs Coloniensis] Jacebat in tentorio Clivensis comes somnum capturus eo loci, ex quo prospectus patebat versus civitatem, quam nocte intempesta videt luce circumfusa radiare; nam accensis prope mœnibus funalibus, omnis circumquaque regio collucebat; stupor somnum excutit, præsertim cum lumen unum inter reliqua solis instar fulgurare notat, quod reginam S. Ursulam aureo redimitam diademate ducem exercitus præferre manibus observat: eam undena virginum millia pone sequebantur: succedebant Parthenium exercitum virorum agmina tam Thebæorum quam Maurorum, ducibus ac antesignanis SS. Gereone et Gregorio: ibant cunei militares cœlitum extra urbem prope mœnia, totumque Coloniensem hemicyclum ordine lustrabant; ita quidem, ut dum portæ alicubi propinquarent, regina dux exercitus eam cruce rosea consignaret: mox Virgines reliquique Martyres omnes eodem sigillo portas singulas contra hostium assultus munierunt: jamque tam campestrem urbis regionem, quam Rhenanum marginem rite collustrarant, et reduces portam piscinæ (quæ nomen vetus hodieque retinet) attigerant, ecce tibi protinus illa seris resolutis panditur, redeunt in urbem suam Divi Tutelares omnes.

[23] [a deditionis periculo prodigiose liberata fuit;] Duxit noctem illam insomnem Clivensis regulus (hunc militem vocat Winheimius), pavore stuporeque defixus, et cum eo Stephanus quidam (hunc Macedo cognominat Vuylen) comes auratus, qui soli prodigium illud conspexerant: ii cum frustra se viderent cum cœlo divisque belligerare, terrorem albescente cœlo totis castris incusserunt; ac discessu suo fugam omnibus suaserunt. Rem gestam narrat præter Coloniense Chronicon Bredenbachius, et Schultingius, qui addit præisse cum face Deiparam, et singulis singula funalia attribuit, ac tandem pacis internuntium, cives inter et archiepiscopum, missum B. Albertum Magnum (eum, qui decem circiter annis post S. Cordulam solemniter elevavit) Ratisbonensem episcopum, qui omne dissidium rara felicitate et dexteritate composuit. Extat in mœnibus civitatis in lapide excisa rei gestæ series; soletque senatus Coloniensis in hujus cœlestis beneficii memoriam et gratiarum actionem ipso SS. Maurorum festo XV Oct. decem prægrandes cereos basilicæ S. Gereonis dono transmittere, qui in crypta SS. Maurorum tunc 24 horis lucere conspiciuntur: quod ea nocte, quæ festum Maurorum præcurrit, id credatur visum apparuisse. Eadem fere, sed contractius, refert Antonius Macedo; at, quamvis uterque, ut fidem suæ narrationi conciliet, præter Bredenbachium, Schultingium et Chronicon Coloniense in margine citet Chronicon MS. Burgravii Steindorpii, Guilielmum Baldesanum et Jacobum Monteirsium, nihilominus, si Chronicon Coloniense atque illud Burgravii Steindorpii, quæ mihi videre, ac proin examinare non licuit, exceperis, alii ab illis citati scriptores recentiores sunt, quam ut iis illico fides, præsertim quoad res tam prodigiose gestas, adhiberi debeat.

[24] [ast quia eventus ille ab aliis scriptoribus] Paucis rem hanc delibavit Byeus noster in Commentario suo, jam sæpius a nobis citato, ibidem num. 45 de Gloria posthuma in antecessum declarans, prodigium istud suspectum sibi videri; verum quod magis ad SS. Mauros, quippe horum nocte patratum, quam ad SS. Gereonem Sociosque spectaret, accuratius illud examinandum ad hunc diem reliquit. Id itaque ut facerem, varia Germaniæ aliaque Chronica perscrutatus reperi quidem, urbem Coloniensem circa id tempus a deditionis periculo fuisse liberatam, ast nullibi lego id contigisse miraculose. Levoldus de Northof, qui paulo post vixit, in Chronico suo Markano seu comitum de Marka, apud Henricum Meibomium ad annum 1269 de Colonia hæc refert [Rer. German., t. I, p. 390.] Anno MCCLXIX nocte Maurorum Martyrum dominus de Valkenburg, frater archiepiscopi Colon. Engelberti, cum suis complicibus muros Coloniens. de nocte subintrare nititur: sed bellum cum ipso committitur, et ipse cum multis in civitate occiditur. Rem gestam anno 1268 illigat auctor Magni Chronici Belgici, quod edidit Joannes Pistorius [Rer. German., t. III, p. 284.] , conscriptum circa finem sæc. XV, uti ex fine deduci potest.

[25] [absque visionis mentione memoratur,] Ipsius itaque verba, quod rem explicatius narrat, e Pistorio huc transfero: Domino vero Engelberto a captivitate Coloniensi liberato, consanguinei ejus propter injuriam civium exacerbati, videlicet frater archiepiscopi dominus de Valkenburg (Theodoricus), dux quoque Lymburgicus (Walramus), comes de Clivis (Theodoricus), et nobilis de Hynsberch (Theodoricus), anno Domini MCCLXVIII forti armatorum manu contracta, civitatem Coloniensem per quamdam domum, muro civitatis adhærentem, amplo aditu per murum civitatis per aliquos cives corruptos fraude sive pecuniis patefacto, in cujusdam noctis intempestæ silentio subintrarunt: sed cives, eo præcognito, ad arma conclamantes, dictos nobiles armata vi repulerunt: ubi dictus dominus de Valkenburg frater archiepiscopi primo congressu occiditur: dux Lymburgensis capitur: plurimi alii occiduntur: alii fuga dilabuntur. Verum nullum hic intervenisse miraculum, clarissime constat e Chronico Hirsaugiensi Joannis Trithemii, ubi ad annum 1269 prædicta Coloniensis urbis a periculo liberatio, modusque, quo id contigit, longe lateque proponuntur.

[26] [et ob alias hic adductas rationes,] Necesse itaque est, vel aliam fuisse Coloniæ liberationem, de qua Crombachius aliique scripsere, vel prodigium istud a Trithemio aliisque jam citatis chronologis ignoratum vel ut suspectæ nimium fidei rejectum fuisse. Quod omnino eadem fuerit, de qua Crombachius et Trithemius, Coloniæ liberatio, satis aperte ipse Crombachius insinuat; non enim aliunde natum fuit imminens urbi periculum, nisi ratione dissidii cives inter et eorum archiepiscopum, qui conscripto milite tentabat urbem (nam hac cum suis expulsus fuerat) dolo recuperare. Sin autem de alia Coloniæ obsidione Crombachium intelligendum esse omnino velis, illam assignatis a Crombachio annis aut circa id tempus haud facile es reperturus. Ast, inquies, posito, quod de eadem omnes obsidione loquantur, nonne miraculum istud latere potuit Trithemium aliosque supra a nobis citatos? Potuit sane stricto sensu; verum, posita rei veritate, mihi quidem videtur difficillime id fieri potuisse; Levoldi enim Northovii temporibus eventus ille recentior erat, quam ut ab illius temporis Chronographis ignorari, nimiumque prodigiosus, quam ut silentio præteriri potuerit.

[27] [prodigium istud commentitium videtur.] Nec dubium, quin Trithemius, qui in rebus Coloniensibus fuit versatissimus, et sæpe dictam istius urbis liberationem prolixe explicavit, vel uno saltem verbo tanti prodigii meminisset; unde id non tantum habeo suspectum, sed etiam memoratæ urbis liberationi (nisi aliam circa id temporis rite assignaveris) omnino censeo affictum, atque ideo forte ab obsessoribus excogitatum, ut dedecoris notam in solvenda urbis obsidione sub specioso isthoc prætextu subterfugerent. Nec obstat, rei gestæ seriem Crombachii ætate in lapide mænium Coloniensium extitisse excisam; æque enim facile est sculptoribus ac scriptoribus (hos illi fere imitantur) ab historica veritate recedere. Quod vero senatus Coloniensis, ut infra pergit Crombachius, soleat in hujus cœlestis beneficii memoriam et gratiarum actionem ipso SS. Maurorum festo XV Oct. decem prægrandes cereos basilicæ S. Gereonis dono transmittere, etc., anne idcirco tale factum fuit prodigium? Quamvis Crombachius, aliique id credidere, non aliam tamen ob rationem id fecisse senatum reor, quam quod ista urbis liberatio, prout a Trithemio aliisque a nobis citatis narratur, contigerit nocte præcedente festum SS. Maurorum, atque horum patrocinio a civibus verosimilius adscripta fuerit.

[Annotata]

* lege qua

* lege placandos

* lege Gregorium.

DE S. ANTIOCHO EPISCOPO CONFESSORE LUGDUNI IN GALLIA.

Sæc. IV nonnihil provecto.

SYLLOGE HISTORICA.

Antiochus Episc. Conf. Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. B.

[Sancti ætas,] Sanctum Justum Lugdunensem episcopum, uti et S. Elpidium ejusdem sedis antistitem, alterum quidem S. Antiochi ecessorem, licet non proximum, alterum vero successorem proximum, Operi nostro jam insertos habes tomo 1 Septembris [Ad diem II Sept., p. 365 et 388.] ; S. Albinus vero, S. Justi successor proximus, locum habet in Opere nostro tom. V Septembris ad diem XV ejusdem mensis [p. 44.] : porro Albinum inter et Antiochum medium S. Martinum collocant passim episcoporum Lugdunensium Catalogi. Antherum, quem item Albinum inter et Antiochum interponunt Sarazinus et Severtius, rerum Lugdunensium scriptores, Catalogi jam laudati ignorant. Interfuit S. Justus Concilio Aquileiensi anno 381; ac paulo post, uti apparet, relicta Lugdunensi Sede, in Ægyptum abiit, vitæ illic inter anachoretas exitum exspectaturus. Cum autem nulla relicta sint monumenta, ex quibus de initio, duratione et fine regiminis SS. Albini, Martini et Elpidii constet, ex probabili dumtaxat conjectura, locis Operis nostri supra citatis, Albini obitus sæculi tertii quartique confiniis illigatur; Elpidii vero sæculo quarto media sui circiter parte elapso; ex quo fit, ut, relictis Martino aliquot regiminis annis, S. Antiochus sæculo IV nonnihil provecto ad Superos migrasse videatur. Chronica Ecclesiæ S. Justi, a Stiltingo tom. 1 Septembris [p. 389, n. 3.] laudata, S. Antiochum loco inter episcopos Lugdunenses decimoquinto collocat: decimosexto aliipassim Catalogi: minus audiendus Paradinus, qui decimo octavo, propter Antherum, quem in Lugdunensium præsulum seriem intrusit.

[2] [genuinum nomen,] Genuinum sancti Præsulis nomen Antiochus est, sed a nonnullis in Andiochum, in Anduellum vero, uti Theophilus Raynaudus in Sanctorum Lugdunensium Indiculo scribit, a Lugdunensi vulgo conversum: gallice S. Anduel nuncupatur in Indiculo beneficiorum Lugdunensis diœcesis anno 1638 Lutetiæ Parisiorum edito typis Gervasii Alliot: Castellanus autem, in Martyrologio suo Universali ad hunc diem, genuinum ejus nomen gallice effert S. Antioque. Alius est hic noster a S. Andochio Martyre, de quo apud nos actum est ad diem XXIV Septembris, uti et a S. Andeolo, pariter Martyre, de quo videsis tom. 1 Maji [Ad diem I Maji, p. 35.] ; quod, ne confusionem pariat nominum affinitas, verbo monuisse sufficiat. Gesta porro S. Antiochi pleraque in tenebris latent, neque quidquam fere ex illis exploratum habemus, præter ea, quæ in Vita S. Justi Lugdunensis episcopi, ab auctore suppari scripta et apud nos tom. 1 Septembris [p. 373.] edita, leguntur: sunt autem hæc: Eodem vero tempore, quo ipse (S. Justus) in heremo (Ægypti Scithica, ut innuit Stiltingus in Annotatis ad Acta S. Justi) morabatur, Sanctus Antiochus, tunc presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio, usque ad videndum episcopum peregre * animo intendit, vir discutione *præcipuus, et qui non immerito ad ejusdem pontificii culmen assumptus sit. Hic ergo cum desiderio tanti antistitis terras et maria transmitteret, prænuntiasse venerandi nominis Justus adventum ejus ita fertur, ut etiam, quibus diebus quæ accederet loca, non taceret, dicens: Charus noster Antiochus hodie illic moratur. Quod adeo manifeste probatum affirmatur, ut etiam die ipso, quo ad eumdem venit, venturum esse prædixerit.

[3] [gesta pauca,] Consequitur hinc quidem S. Antiochum prius ecclesiæ Lugdunensis fuisse presbyterum sub episcopo Justo, quam ejusdem infulas gesserit; dein jam tum sacerdotali dignitate fulsisse, cum suum nuper episcopum procul Lugduno in Ægypto commorantem ivit invisum, non sine luculento eximii in Præsulem suum amoris venerationisque testimonio; demum meritis suis atque virtutibus ad episcopale fastigium evectum fuisse Antiochum, cum vitæ austeritate adhuc presbyter eminuerit, ac Justo charus admodum fuerit, quod prolixo Antiochi encomio æquiparandum merito Raynaudus censuit. Errat ergo Paradinus, dum Historiæ Lugdunensis lib. 1 cap. XLIX ait, Antiochum in Ægyptum abeuntem fuisse diaconum: divinat saltem, cum illum ait eo in Ægyptum profectum consilio ac desiderio, ut Justum sedi suæ, cui hic sponte renuntiaverat, et Albinus Martinusve jam legitime præsidebat, restitutum cerneret. Vendit denique sua, dum S. Antiochum in Ægyptum fuisse appulsum scribit, cum jam e vivis S. Justus æque ac S. Viator, Justi Achates, e vivis excessissent; retulisse tamen utriusque ossa Lugdunum, quæ citatis paulo ante et mox citandis S. Justi biographi verbis adversari plane videntur. Is certe, in vivis adhuc fuisse superstitem S. Justum, ipsomet, quo ad illum S. Antiochus pervenit die, ut ad calcem num. 2 videre est, liquido tradit; quapropter, si verum hic Paradinus scribit, aliqua tantum unius diei parte hujus mors illius adventum prægressa fuerit, quod crederem fortasse, si, unde id Paradinus edoctus sit, scirem.

[4] [paucis discussa,] Idem biographus quidem ait, prædixisse S. Justum Viatori fore, ut hic se sequeretur brevi (septimo, ut volunt, die) sed non eodem, quod æque omni fundamento, quin et verisimilitudine destitutum est. Neque, quod porro affirmare Paradino visum est, S. Justi ossa Lugdunum S. Antiochus detulit; addo, nec S. Viator. Non Antiochus; quantum enim intelligi datur ex S. Justi Vita, Antiochus, Lugduno in Ægyptum discedens, comitatu caruit; id autem officii S. Justo præstitere plures e Lugdunensium civium numero: sic enim prosequitur laudatus S. Justi biographus: Sed in gloria ejus neque illam Lugdunensium gratiam tacitus præterierim, quod in referendo sancto ejus corpusculo, usque in Australem plagam venerabilium se civium cura porrexit, qui scrutati illas pene inaccessas ardoribus solitudines, et ab ipso admodum solis Occasu prope in vicina Ortui loca devotione currentes, totum pene orbem pietatis suæ testem fecerunt, etc. Vides cives Lugdunenses ea mente atque consilio e patria in Ægyptum profectos, ut defuncti corpus per inaccessas solitudines quæsitum inventumque ad sedem propriam reducerent; quod de S. Antiocho dici haud potest. Sed nec Viator S. Justi corpus Lugdunum transtulit: cum brevi post S. Justum obierit; neque facturus fuisse Vitæ S. Justi scriptor videatur, ut translati Lugdunum S. Justi gloriam in anonymos cives, nulla facta S. Antiochi aut S. Viatoris mentione, transferret, si S. Antiochus vel S. Viator translationis dux fuisset aut particeps.

[5] [cultusque sacer.] Gessit episcopatum S. Antiochus, dum vixit, strenue, sepulturamque in ecclesia SS. Machabæorum (postmodum S. Justi dicta et extra urbem prius sita), ut testatur Ado infra citandus, invenit; ubi religioso cultu honoratus a fidelibus jacuit, donec anno 1562 a Calvini asseclis eversa fuit S. Justi ecclesia, servatæque in ea Cœlitum Reliquiæ dissipatæ. Num quid Reliquiarum S. Antiochi Lugdunensium venerationi solatioque relictum sit, docere nos ipsi debent: Chronica Sanctorum, quorum corpora in S. Justi ecclesia habentur (vide tom. V Junii ad Vitam S. Irenæi XXVIII Junii) [Deductio historica super possessione corporum SS. Irenæi, p. 344, n. 18.] , post enumeratas SS. Justi, Viatoris, et Albini Reliquias ad S. Antiochum his verbis progreditur: Item (hic habetur) corpus beati Antiochi Lugdunensis XV; quas, occasione litis inter ecclesias S. Justi et S. Irenæi de hujus et SS. Martyrum Epipodii et Alexandri corporum possessione motæ, anno 1287 inspectas fuisse liquet ex confecti ea de re instrumenti l. c. num. 24 sequentibus verbis: Item in alio tumulo repertum est corpus Sancti Antiochi Confessoris et archiepiscopi Lugdunensis, cujus sacrarum vestium, quibus indutus fuerat, sicut et plurium cæterorum adhuc vestigia manifesta restabant, super cujus etiam tumulum, secundum antiquam prædictæ ecclesiæ S. Justi consuetudinem, in festo ipsius, quod colitur Idibus Octobris, sacerdotes et clerici ejusdem loci candelam ponere consueverunt. Indiculus beneficiorum diœcesis Lugdunensis, de quo num. 2, bina inter hæc numerat [p. 16.] , quæ S. Antiochi titulo gaudent, quorum alterum Saint Anduel la Valla,alterum Saint Anduel en Jarest istic nuncupatur. Signari ejus festum in Breviario Lugdunensi testis Severtius est. Ado eum hodie sequenti, ex Actis S. Justi fere deprompto, elogio celebrat: Eodem die apud Lugdunum, natale beati Antiochi episcopi, qui cum adhuc presbyter Lugdunensis esset, pio incitatus officio, usque ad visendum episcopum suum, qui in eremo morabatur, nomine et actione vere Justus, pergere animo intendit. Vir districtione præcipuus, et qui non immerito, tempore interjecto, ad ejusdem pontificii culmen assumptus est. Quo strenue administrato, regnum cœleste adeptus est. Sepultus in ecclesia Martyrum Machabæorum, in qua et Sanctus Justus tumulatus quiescit; hoc Usuardus: Lugduni Sancti Antiochi episcopi, qui strenue administrato pontificii culmine, ad quod assumptus fuerat, regnum cœleste adeptus est. His addo pauca Martyrologii Autissiodorensis, inter antiquissima a Martineo [Coll. Ampliss., t. VI, col. 725.] relati, verba: Lugduno beati Antiochi episcopi. Romanum iisdem verbis utitur, quibus Usuardus. Silentio liceat, ex quibus nihilo plus discat lector, præterire cætera.

[Gallia Christiana [T. IV, col. 18.] vulgari potius opinione quam certo testimonio niti insinuat sententiam, quæ pronuntiat eumdem esse Antiochum et presbyterum sub. S. Justo et episcopum: istiusmodi dubium clarius etiam exprimit Scriptor Historiæ Ecclesiasticæ Lugdunensis Poullein de Lumina [Hist. de l'Egl. de Lyon, p. 57.] . Has dubitationes tollit omnino vita S. Justi satis antiqua [Act. SS. II Sept., p. 375, n. 8.] , ut fides ei abroganda non sit: S. Antiochus tunc presbyter …, qui non immerito ad ejusdem pontificii culmen assumptus est.]

[Annotata]

* alibi: pergere

* alibi: districtione

DE SS. CANNATO ET ANTONINO CONFF. EPP., UT FERTUR, MASSILIENSIBUS IN PROVINCIA.

Sæc. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cannatus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia (S.)
Antoninus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. SS. Conff. apud Martyrologos mentio, officium ecclesiasticum, aliaque cultus sacri ipsis impensi monumenta; Reliquiis eorum exhibitus honor; Acta exiguæ quidem fidei, edenda tamen.

Quam incerta sunt, quæ de SS. Cannato et Antonino Massiliensium traditio prædicat, [De SS. hisce Conff., licet ad dies varios alicubi retatis,] tam certus est cultus sacer illis ibidem a pluribus retro sæculis exhiberi hoc die solitus. Martyrologos inter primus ex his, quos quidem viderim, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Martyrologio Romano non inscriptorum ex ecclesiæ Massiliensis ad se transmissis tabulis S. Cannatum, nulla S. Antonini mentione facta, ad diem Octobris tertium sic annuntiat: Massiliæ S. Canatis episcopi. Ferrarium secutus in Supplemento Martyrologii sui Gallicani [p. 1176.] ad diem item tertium Octobris, sed depravato nonnihil S. Cannati, quem solum æque ac Ferrarius exhibet, nomine, paulo prolixiore eum, ut solet, encomio celebrat Saussayus, Massiliæ, inquiens, sancti Canalis episcopi testimoniis divinæ gratiæ et gloriæ præclari: cujus corpus in summo illius templo requiescit, ubi et hodie celebratur ejus memoria religiosi cultus honore. At vero utrumque memorant Castellani Martyrologium universale, et Parisiense recentius: S. Cannatum quidem hodie, S. Antoninum autem ad diem XIII Octobris. Illud hodie sic habet: Massiliæ S. Cannatis, hujus civitatis episcopi, cujus corpus in ecclesia cathedrali honoratus; ad diem vero XIII Octobris: Massiliæ S. Antonini episcopi, cujus corpus ex castro S. Cannatis ad Majorem ecclesiam translatum fuit anno millesimo ducentesimo septuagesimo septimo. Martyrologii vero Parisiensis ad XV Octobris diem de S. Cannato verba sunt: Eodem die, S. Cannati, quem Gennadius author coætaneus hominem Dei vocat. Ejus nomine extat oppidum in Provincia, unde corpus ejus Massiliam in Majorem ecclesiam translatum fuit. Illic etiam una ex parochiis urbis quondam ejus titulo insignita est; ad diem vero XIII Octobris: In provincia Arelatensi, Sancti Antonini, qui ex oppido S. Cannati, ubi primum sepultus est, Massiliam translatus, in ecclesia cathedrali quiescit. Præ manibus nobis sunt Officia propria ecclesiæ Massiliensis, Stephani de Puget episcopi Massiliensis approbatione et auctoritate munita et anno 1662 typis edita, in quorum Kalendario, quia ad XV Octobris diem legimus: SS. Cannati et Antonini episcoporum Massil. Duplex 2 classis, de utroque simul nobis ad hunc diem visum est agere.

[2] [hic simulagendum, quod simul Massiliæ colantur;] Scripserat Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. X [p. 266.] S. Cannati festum in ecclesiis Aptensi, Tricastrinensi et Cavallicensi die octavo Octobris celebrari; at melius instructus in Appendice ad Vitas mox dictas [p. 470.] scribit: cujus festivitas XV Octobris cum Octavis solemnibus Massiliæ celebratur; additque demum: Notandum etiam, quod simul cum solemnitate S. Cannati celebratur etiam festivitas S. Antonini. Hoc item die non tantum celebrari S. Cannati festum Massiliæ, sed et sæculo XIV celebratum fuisse ait Antonius Ruffius Historiæ Massiliensis secundo editæ lib. X num. 19, idque se reperisse in binis annorum 1356 et 1385 instrumentis: at num. 22 S. Antonini festum Massiliæ olim celebratum fuisse scribit die Octobris XVI. Octavarum, quarum Gononus paulo ante citatus meminit, nulla mentio fit in Massiliensi Proprio, Pugeti episcopi auctoritate munito; sed Officium utrique Sancto commune per diœcesim recitandum præscribitur, in quo illis propria sunt sequentia. Antiphona in utrisque Vesperis: Isti sunt Pontifices gloriosi, et nostri Pastores optimi, qui assistunt coram Domino et incessanter orant pro dilecto grege suo. Oratio: Exaudi quæsumus Domine preces nostras, quas in Beatorum Cannati et Antonini Confessorum tuorum atque Pontificum solemnitate deferimus: et qui tibi digne meruerunt famulari, eorum intercedentibus meritis ab omnibus nos absolve peccatis. Per Dominum. Lectiones 1 et 2 Nocturni S. Cannato propriæ sunt et Actis infra dandis consonant: S. Antonino sexta tribuitur, sed nihil, quod illi peculiare sit, complectitur, utpote ex S. Maximi Homilia 59 petita: Ad Sancti ac beatissimi nostri Antonini, cujus hodie festa celebramus, laudes addidisse aliquid decerpsisse est, etc. Antiphona ad Laudes: Laudemus viros gloriosos, qui scientia refulgentes et charitate ardentes cibarunt populum suum pane vitæ intellectus. Hymnum ad Laudes ac Orationem soli S. Cannato propriam olim recitari solitam ex ecclesiæ Massiliensis Breviario hujusmodi exhibet:

      Rex Christe o piissime,
Qui es formator machinæ:
Cui servivit Cannatus,
Bonus, sanctus atque castus.
      In deserto comedebat
Radices, dum consistebat:
Nam loci præ angustia
Ejus aquæ sunt pocula.
      Ut tibi, Christe, serviret,
Regnumque mundi sperneret,
Quod eidem veniebat,
Verbum tuum audiebat.
      Sit laus Patri, etc.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui S. Cannatum de stirpe regia prodeuntem miraculose Massiliensi ecclesiæ, dum in deserto pœnitentiam ageret, pontificem præfecisti, ejus meritis et intercessione nobis concedere digneris cœlestium donorum omnium fulcimentum.

[3] [ubi et eorum Reliquiis,] Præter Officium utrique Sancto commune varia antiqui cultus ipsis impensi memorantur indicia: ac S. Cannato quidem in ecclesia cathedrali Massiliensi Virgini Deiparæ sacra, teste Ruffio lib. X cap. 1 num. 8, sacellum dedicatum visitur juxta sacristiam. Templum item parochiale intra civitatis sinum ejus honori conditum fuit olim, sed modo destructum, ab anno nimirum 1524, quo Massiliam Carolus Borbonius, Caroli V imperatoris adversus Franciscum I Galliæ regem signa secutus, irrito conatu obsedit, ut ait Ruffius lib. VII cap. VI num. 31: at Henricus de Belzunce Massiliensis episcopus decessorum suorum Historiæ lib. XIII [T. III, p. 126.] scribit, templi tectum fuisse sublatum; reliquum vero corpus ipsumque fornicem exstare adhuc, sed humo ingesta opertum. Haud procul Aquis Sextiis oppidum item seu castrum visitur S. Cannati de Sauzeto a Sancto nostro dictum, diœcesis quidem Aquensis limitibus inclusum, sed olim Massiliensium præsulum spirituali æque ac temporali jurisdictioni obnoxium, uti in Charta anni 1278 apud Henricum mox laudatum lib. IX [T. II, p. 297.] videre est. Anno autem 1473 id Joannes Allardeau, facta cum Albaneæ (Aubange) baronatu permutatione, Renato Siciliæ regi cessit. Chartam, factæ permutationis testem, exhibet Henricus episcopus lib. XIII [T. III, p. 48.] , in qua S. Cannati castrum dicitur salubris aëris locus, in plano positus, placibilis fontibus, et aquis deliciosus, ac fructibus, venationibus et pascuis abundans: desertus erat cum vitam illic, ut Acta perhibent, solitariam S. Cannatus exorsus est. Bina item loca, quibus S. Antoninus nomen verosimiliter dederit, memorat Honoratus Bouche lib. III hist. Provinciæ cap. IV [p. 627.] , pagum nempe S. Antonini prope Aquas Sextias et pagum Puylobier; et montem S. Antonini prope Brignolium et pagum Camps, quo in monte eidem Sancto Oratorium extructum ait.

[4] [uti ex hic recitatis] Adhœc utriusque Sancti Reliquias insigni jam dudum, ut ex dicendis liquebit, honore Massiliensis ecclesia prosecuta est. Harum pars in cathedrali Massiliensi ecclesia seorsim conservatur; pars vero altera ita permixta, ut unius ab alterius ossibus ossa dignosci nequeant: seorsim servantur thecis argenteis inclusa, uti scribit Ruffius Hist. Massiliensis lib. X cap. 1 num. 9, S. Cannati cranium et brachium: addit num. 19 S. Cannati cranium sub ara majori ecclesiæ cathedralis inventum fuisse anno 1653 die XXI Januarii, argenteæ thecæ impositum, ac dein die XV Octobris solemni supplicatione per universam urbem circumductum, ac Sanctum præterea Cannatum a Pugeto, Massiliensi id temporis episcopo, patronum civitatis secundarium declaratum. Sacrum vero cranium tegebat lapis, cujus hæc erat inscriptio: Hic continentur Caput beati Cannati et Reliquiæ S. Antonini, SS. Innocentium, et de vestibus beatæ Mariæ Virginis. Cæteras SS. Cannati et Antonini Reliquias, clero prius populoque palam ostensas, decenti arcæ inclusit Raymundus Massiliensis episcopus anno 1122 die Assumptæ in cælos Virgini Mariæ sacro, cujus quidem rei ex Archivis ecclesiæ Massiliensis lib. VI [T. I, p. 450.] Henricus de Belzunce sequens testimonium exhibet: Raymundus Dei gratia Massiliensis episcopus, vir religiosus sub monachali habitu atque regula, cunctis diebus vitæ suæ vivens in hymnis et psalmis cum pudicitia Deo perseveranter servivit, qui multos libros, multaque ornamenta auri et argenti et palliorum in ecclesia S. Mariæ sedis Massiliæ emendo constituit. Ad ultimum autem sub Christi nomine, ad honorem genitricis Dei Mariæ antiquæ sedis Massiliæ hanc arcam in anno MCXXII ab Incarnatione Dom. fecit, in qua ipsemet propriis manibus Reliquias plurimorum Sanctorum in die Assumptionis Sanctæ Mariæ, præsente suo clero et populo, posuit; corpus S. Cannati episcopi Massiliensis et Confessoris, et S. Antonini Confessoris et Sancti Victoris Martyris ibi sunt. Hic sunt Reliquiæ S. Petri Apostoli, et Sancti Stephani, et S. Adriani Martyris, et S. Vincentii Martyris, et S. Joannis, et S. Verani, et S. Apollinaris, et S. Reginæ Martyris, et S. Pauli, et Gregorii, et S. Polycarpi, de sepulchro Domini, de veste S. Stephani, S. Sebastiani, S. Sulpitii Confessoris, S. Martini, S. Marcellini, S. Andreæ Apostoli, S. Laurentii, de ligno Crucis, S. Lazari, quem Dominus suscitavit, et S. Faustini, S. Christinæ, Sanctorum Innocentium, et multorum aliorum, quorum nomina nescimus; Deus scit.

[5] [instrumentis] Confectum id instrumentum fuit, ut ejus verba produnt, post Raymundi obitum; at, ut apparet, non diu; inventumque anno 1277 in arca a Raymundo confecta, quo a Capitulo Massiliensi aperta fuit, ut Henricus episcopus monet. Raymundo Massiliensi episcopo cognomento de Soliers tam Ruffius lib. X cap. 1 num. 43, quam Henricus pium id opus adscribunt; at quem hic Raymundum II, ille III vocat. Cæterum hic obiter observatum velim, tum nullam hic cranii S. Cannati a Raymundo seorsim positi mentionem fieri, tum arcam servandis SS. Cannati et Antonini Reliquiis abs illo confectam non fuisse omnium antiquissimam: successit enim hæc alteri jam pene, ut credo, vetustate detritæ, ad quam reparandam vici S. Marcelli honorem seu dominium ecclesiæ cathedrali Massiliensi dederat Aicardus archiepiscopus Arelatensis, qua de re hæc apud Henricum episcopum lib. V [Ibid., p. 446.] leguntur in Charta anni MCXXI, qua Pontius de Podio nigro ejusque uxor Guerriada Raymundo episcopo Massiliensi, a quo excommunicationis vinculo soluti fuerant, dimittunt honorem jacentem S. Marcello, quem Aicardus archiepiscopus donavit Sanctæ Mariæ pro restauratione argenti de arca S. Cannati. Reclusa denuo fuit arca, anno, ut supra dictum est, 1122 confecta, sacra SS. Cannati et Antonini aliorumque Sanctorum ossa complexa, ac in supplicationibus solita circumferri, anno 1277 die XI Maji a Massiliensi S. Mariæ Capitulo, absente episcopo Massiliensi, Raymundo altero, cognomento de Nismes; ut fidem facit instrumentum alterum apud illustrissimum Massiliensem jam sæpe citatum lib IX [T. II, p. 294] . Confecta fuit id temporis arca altera ferrea, seris quatuor claudenda, cui die XX Junii ejusdem anni supradictorum Sanctorum pleræque Reliquiæ coram Bernardo de Languisello, Arelatensi archiepiscopo, hujus nominis II, et Alano episcopo Sistariensi inclusæ fuerunt, recoliturque ea SS. Reliquiarum repositio in ecclesia cathedrali Officio proprio ad eumdem diem. Non tamen in illam arcam ferream tum temporis illata fuerunt SS. Cannati et Antonini corpora; quorum ad ecclesiam S. Cannati translatio decreta quidem est, sed partim tantum executioni mandata. Canonici etenim cathedralis ecclesiæ, quod eas Reliquias in ecclesia S. Cannati haud satis tutas fore crederent, partem earum sacculo inclusam cathedrali ecclesiæ retinuerunt sigilloque suo munierunt, die XXII Junii: sic enim habet datum ea de re ab illis et anno 1444 in arca Reliquiarum cathedralis a Bartholomæo de Racoli Mass. ep. repertum testimonium apud Henricum episcopum lib. IX [Ibid., p. 295.]

[6] [constat,] Notum sit cunctis quod cum venerabilis Pater Dominus B. (Bernardus) Dei gratia sanctæ Arelatensis ecclesiæ archiepiscopus, assistente ei Domino A. (Alano) Dei gratia Sisterciensi episcopo, recondidisset solemniter coram clero et populo multas Reliquias infra ecclesiam B. Mariæ, inter quas inventa fuerunt corpora S. Cannati Massiliensis episcopi, et Sancti Antonini, in uno sacculo ita commixta et conjuncta, quod discerni non poterant ullo modo; et dicta corpora Sancti Cannati et Sancti Antonini, in ecclesia Sancti Cannati civitatis Massil. recondi in perpetuum decrevisset, Nos de Novis præcentor et vicarius venerabilis Patris D. R. Dei gratia Massiliensis episcopi, et G. de Florensiaco Sacrista, locum tenens D. R. de Secureto Præpositi Massiliensis, et Jo. Blanchi, J. Bonifacii, et G. de Castro Novo canonici Massilienses, G. Columberii Capellanus curatus ejusdem ecclesiæ, attendentes, quod in dicta ecclesia S. Cannati non est locus certus seu firmus, in quo dicta corpora Sanctorum possent reponi seu recondi cum aliqua securitate, sine maximo periculo, tum propter debilitatem loci, tum etiam suspicionem clericorum, qui ibidem commorantur, cum sint annales et conductitii, propter quod possit esse magnum periculum, ipsos posse corrumpi propter pecuniam et dicta corpora Sanctorum Mass. furarentur; volentes etiam, etsi non totum, in parte tamen, dictum periculum devitare, medietatem dictorum corporum S. Cannati et Sancti Antonini penes dictam ecclesiam Massiliensem secreto retinuimus, et in isto sacculo duximus recondendam. In cujus rei testimonium, præsentem paginam sigillis nostris sigillavimus. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, decimo Idus Julii, etc.

[7] [insignis honor fuit exhibitus.] Cum ajunt Massilienses canonici hic expressi, penes dictam ecclesiam Massiliensem secreto retinuimus, satis manifestum est, eos ecclesiæ Massiliensis nomine ecclesiam cathedralem S. Mariæ sacram designasse, atque anno 1277 partem Reliquiarum SS. Cannati et Antonini alteram in eadem retentam, alteram ex eadem ad S. Cannati ecclesiam, sacculo inclusam, fuisse translatam, contra ac Ruffius lib. X cap. 1, earum partem ex ecclesia S. Cannati ad ecclesiam Majorem anno 1178 (imo 1277) translatam scribens, opinatus est. Hinc porro fluxit, ut arcam a Raymundo de Soliers anno 1182 (lege 1122) confectam, haud prius fuisse reclusam, quam anno 1444 die nativitatis B. Mariæ ab episcopo Massiliensi Bartholomæo de Racoli, perperam quoque scripserit. Anno illo 1444 pars media SS. Cannati et Antonini Reliquiarum, quæ sacculo inclusa ad S. Cannati anno 1277 translata fuerat, inde rursus ad cathedralem reportata fuerit; atque exinde omnes ibidem conservatæ. Hactenus de cultu sacro Sancto Confessori utrique a Massiliensibus impenso: modo ad Acta, eaque, quæ in hisce memorantur, id est, a certis ad incerta progredior.

[8] [Acta, licet auctoritatis exiguæ, cur edantur.] Extant S. Cannati Acta apud Gononum in Appendice ad Vitas Patrum Occidentis ex Breviario Massiliensi deprompta, ac iis fere similia, quæ in Historiam episcoporum Massiliensium ex veteri ecclesiæ item Massiliensis Breviario intulit Henricus de Belzunce lib. III [T. I, p. 201.] . Hinc conflatæ sunt Lectiones duæ, quæ in Massiliensi Proprio die XV Octobris de S. Cannato recitandæ proponuntur. Extat item in supellectile litteraria Tongerloënsi Vita S. Cannati episcopi, ut titulus præfert, Massiliensis, ex vetere Manuscripto transcripta, et ad Bollandum olim, curante R. P. Silvestro Petra-sancta, Massilia Antverpiam missa, uberior paulo jam enumeratis, et fons, uti apparet, unde Lectiones in antiqua ecclesiæ Massiliensis Breviaria derivatæ sunt; quam propterea, qualiscumque sit, hic typis committimus. Sub hujus sæculi exordium S. Cannati Vitam scripsisse lego Emmanuelem Pachier presbyterum Massiliensem, quæ subsidium nobis, ut credimus, saltem aliquod attulisset, si ad manum fuisset. Anonymus noster Vitæ S. Cannati auctor exiguam sibi fidem auctoritatemque vindicat, a S. Cannati ætate remotus sæculis facile quinque: prodit id ipsemet statim ab exordio Vitæ S. Cannati ajens, reges Acquenses sua memoria non amplius reges appellatos fuisse, sed comites, qui sæculo X primum in Provincia dominari, ac eam regionem proprio nomine ac jure moderari, agmen eorum, ut passim scriptores tradunt, ducente Bozone, cœperunt. Delectatur interdum etiam versibus Leoninis, quorum forte usus, ut ait Cangius ad vocem Leoninus, demum sub Ludovico VII et Philippo Augusto, Francorum regibus, id est, sæculo duodecimo primum invaluit. Visum tamen est eum hic typis committere, tum quia hæc S. Cannati Acta alibi nusquam vidimus integra, tum quia hinc deprompta videntur, quæ de illo Breviaria ecclesiæ Massiliensis antiqua prodiderunt.

[Leoninam versificationem longe antiquiorem putamus, quippe quam sectari jam videbatur S. Augustinus; et sæculo sexto ad medium nondum provecto S. Fulgentius Ruspensis episcopus jam affectabat phrasis suæ finalem consonantiam: exempli causa sit ejus homilia in natalem S. Stephani Protomartyris [Bibl. Max. Patt., t. IX, p. 107.] , quæ legitur in Breviario Romano ad diem XXVI Decembris: Ille descendit carne velatus, iste ascendit sanguine laureatus. Ascendit iste lapidantibus Judæis, quia ille descendit lætantibus Angelis. Gloria in excelsis Deo, heri sancti Angeli cantaverunt: hodie Stephanum lætantes in suum consortium susceperunt. Heri Dominus exivit de utero Virginis: hodie miles egressus est de ergastulo carnis. Heri Christus pro nobis pannis est involutus: hodie Stephanus stola est ab eo immortalitatis indutus, etc. Hujusmodi consonantiam reperire est etiam in vita S. Galli, edenda die XVI Octobris, quæ ad sæculum octavum pertinet. Inde sponte quasi sua fluit, ut ad latinum metrum redactæ fuerint hæ consonantiæ: certe sæculo nono carmina leonina pangebantur, ut monstrant versus Ratperti San-Gallensis monachi sæculi noni in Casibus S. Galli [Pertz, Monum. Germ., t. II. p. 71] :

Præmia tantorum cui dona, Christe, laborum,
Huicque polum tribuas, qui sydera celsa crearas.
Mattheus, Marcus, Lucas, pariterque Johannes
Sint illi comites, quorum celebrabat honores.

Cæterum sæculo decimo exeunte jam frequentissimus erat versuum leoninorum usus, ut patet e carminibus a Notkero Labeone San-Gallensi dictatis [Ibid., p. 55.] ].

§ II. Cætera, quæ de Sanctis hisce referuntur, passim incerta sunt.

[S. Cannatus, cujus natale solum,] Aquis Sextiis, quæ civitas archiepiscopalis et Provinciæ metropolis est, gallice Aix dicta, S. Cannatus, ut anonymus narrat, editus mundo est, filius, ut ait, regis Acquensis; mallem dixisset præfecti: sed, quoniam hi, capta per Odoacrem, Herulorum primum, ac mox Italiæ regem, anno 476 Roma, ruenteque Romano imperio, civitates et provincias, quibus regendis præfecti fuerant, sibi vindicatas auctoritate propria moderari cœperunt, regum titulo affecti interdum fuere: ita Gregorius Turonensis, Historiæ Francorum Lib. II cap. XXVII [D. Bouquet, Rec. des Hist. de France, t. II, p. 174.] , Siagrium, qui Suessionibus dumtaxat præerat, Romanorum regem appellavit: Anno autem quinto regni ejus (Clodovei I) Siagrius Romanorum rex, Egidii filius, ad civitatem Suessionas, quam quondam supra memoratus Egidius tenuerat, sedem habebat. At regni aut regis Acquensis nuspiam alibi fieri mentionem arbitror; neque illud ipse anonymus magis compertum habuit, quam parentum S. Cannati, quæ tacet, nomina.

[10] [secessum in eremum,] Qua ætate S. Cannatus vivere cœperit, qua desierit, æque altum Anonymus tacet; imo ne ullum quidem, unde eam colligas, indicium præbet: aliunde tamen paulo infra utcumque assignabitur. Cæterum S. Cannati juventutem a litterarum tam profanarum quam sacrarum studio, a pudicitia, honestate vitæ exemplaris, cæterisque virtutibus, potissimum vero a rerum mundanarum contemptu commendat, quo ductus aulæ paternæ deliciis regnique successioni, ut quidem anonymus absque teste affirmat, vale dicens, in solitudinem, cui de Sausseto nomen erat, soli Deo victurus sese abdidit. Distabat id Aquis Sextiis, ut num. 2 Anonymus ait, quinque aut sex fere milliaribus; apud Boucheum in Mappa Geographica leucis Provincialibus circiter binis. Loci amœnitatem etiam describit eo fere modo, quo supra num. 3 descriptam habes. Non tam miror, locum amœnum sibi delegisse S. Cannatum, quam aulæ paternæ tam vicinum. Locum tamen hunc incoluisse S. Eremitam ex eo verosimillimum fit, quod ibidem temporis lapsu oppidum seu castrum exurrexerit, quod ab illo jam pridem habuit nomen S. Cannati, habetque hodiedum. Quamdiu hac in eremo versatus fuerit S. Anachoreta, divinandum Anonymus posteris reliquit.

[11] [et episcopatum, sed absque epocha, anonymus refert,] Interea vero, dum in contemplandis rebus cœlestibus totus est S. Cannatus, pergit Anonymus, moritur Massiliensis episcopus: si nomen hujus expressisset Anonymus, saltem qua ætate S. Cannatus, illius, ut creditur, successor, vixerit, hinc scire potuissemus; verum ne hoc quidem exploratum habuisse videtur: alio igitur nos convertamus opportet. Gennadius presbyter Massiliensis, qui librum de illustribus ecclesiæ scriptoribus versus sæculi V finem (secundum Tillemontium Monum. eccl. [Mém. pour servir à l'hist. eccl., t. XVI, p. 747.] anno 485, secundum Pagium, in Critica Baronii ad annum 490 num. 20, non post annum 494) exaravit, in editione Suffridi Petri anni 1580 ita scribit cap. LXXX: Vincentius presbyter et ipse natione Gallus, in divinis scripturis exercitatus, linguam habens usu loquendi et majori lectione politam, commentatus est in Psalmos: cujus legit aliqua homini Dei Cannatæ, me audiente, promittens simul, si Dominus vitam et mores daret, se in toto Psalterio laboraturum. Apud Martianayum tom. V Operum S. Hieronymi [col. 43.] legitur Majorum pro majori: homini Dei præmittitur Sancto; Cannati item legitur pro Cannatæ: denique citatus de Vincentio articulus ita desinit: Promittens simul, si Dominus vitam et vires daret, se in toto Psalterio eodem studio laboraturum.

[12] [probabiliter Sæc. quinto] Verosimillimum est, nomen Cannas non aliud esse a nomine Cannatus: dein vero certum apparet, Cannatem, de quo Gennadius, hominem fuisse, qui et Massiliœ versatus aliquando fuerit et per Provinciam non modo doctrina, ut cui Vincentius presbyter, forte ut censori, quos in Psalmos scripserat, commentarios prælegerit, verum etiam sanctitatis opinione clarum: unde S. Cannati nostri hic mentionem fieri, ac eadem, qua Gennadius, qui sub quinti sæculi finem vixit, ætate vixisse plerique rerum Massiliensium scriptores censent; et quidem non omnino infundate: quandoquidem Cannati alterius, qui in isthac sanctitatis potissimum opinione floruerit, nulla videatur superstes esse memoria. Monent Historiæ litterariæ Franciæ auctores [Hist. littér. de la Fr., t. II, p. 635.] Gennadium, etsi non ubique temporis ordinem servarit, divisisse tamen, quos recenset, scriptores in tres classes; quarum prima eos, qui a sæculo IV, secunda qui ante medium sæculum V, tertia denique eos, qui a medio sæculo V ad tempus, quo scribebat Gelasius, floruere, memorat a Leone Papa: qua postrema cum Vincentius presbyter, qui sua scripta Cannato prælegit, memoretur, et hunc verosimile est sæculo quinto ultra mediam sui partem elapso floruisse.

[13] [floruit:] Non tamen id omnino certum habeo, tum quia Cannatus alter a nostro notus esse, tametsi nulla ejus memoria supersit, doctrina et sanctitate clarus, Gennadio potuit; tum quia non omnes MSS. Codices Cannatum memorant. Extat in Bibliotheca Tongerloënsi Codex MS. membraneus geminus, Gennadii illustrium Virorum Catalogum complexus, quorum alter M. 106, alterMS. 202 notatur: horum neuter Cannatis meminit; uterque vero pro legit habet legi. Post memoratos Vincentii in Psalmos Commentarios ita pergit posterior: Cujus Operis legi aliqua commenta, promittens simul, si Dominus vitam et vires daret, se in toto Psalterio eodem studio laboraturum; prior vero sic: Cujus Operis legi aliqua Sancti Johannis Dei communitati me audiente promittens simul, si Dominus, etc. An per voces: Dei communitati, quæ pro his: homini Dei hic leguntur, monasterium S. Victoris, per has vero: Sancti Johannis Joannem Cassianum dicti monasterii, adhuc eo, quo scribebat, tempore Massiliæ extantis conditorem intellexit, ac illud incolentibus monachis Vincentii in quosdam Psalmos Commentarios Gennadius ipse prælegit? Dubitari ea de re aliquatenus posse videtur: at cum Codices nostri sæculo XIII haud antiquiores videantur, Catalogus vero Gennadii a Martianayo ex Codice vetustissimo Corbeiensi sive San-Germanensi ante annos mille conscripto editus sit, nec ullam hunc inter et libros editos, quod alias facit, in Vincentio presbytero lectionem variantem Martianayus assignet, tutius Cannatis nomen velut a Gennadio reipsa Vincentiano articulo insertum haberi debere, arbitramur. Cum vero Cannatem a Gennadio memoratum a Sancto nostro diversum non fuisse verosimile ex dictis supra admodum sit, hinc S. Cannatum sæculo V, eoque ultra mediam sui partem provecto, floruisse, pari verisimilitudinis gradu consequitur. Tam S. Cannatum, quam S. Antoninum ad sæculum VII Guesnayus removet; sed hic infra conveniendus est: regredimur interim ad Anonymum.

[14] [fuisse episcopum Massiliensem alii ajunt, alii negant;] Massilienses pastore orbati divinitus, ut ait, Cannatum sedem vacuam occupaturum edocentur: spe igitur pleni Massiliensium legati Cannatum solitariam in eremo Sauzetana vitam agentem adeunt, multisque urgent, uti ne patriæ suæ infulas recuset: frustra; prius, inquit Cannatus, hæc arundo, quam forte gestabat aridam, virescet, quam episcopatum Cannatus accipiat. Viret arundo; hinc Dei voluntatem edoctus ille legatorum postulatis annuit, et officio et benedictione a superiori suscepto ad sedem suam accedit humiliter. Quod de officio et benedictione a superiore accepta ait Anonymus, de collata S. Cannato consecratione episcopali dixisse videtur, nempe per Arelatensem archiepiscopum, cui tamquam metropolitano sæculo V ultra partem mediam elapso Massiliensis episcopus suberat. At vero, num SS. Cannatus et Antoninus episcopi fuerint, controvertitur, etsi de illorum apud Massilienses cultu non dubitetur. Episcopatum S. Cannati agnoscunt Honoratus Bouche Historiæ Provinciæ lib. III ad cap. IV calcem; Ruffius in editione secunda anni 1696 lib. X num. 19; Guesnayus in Annalibus ecclesiasticis ad annum 621; Henricus de Belzunce Massiliensis episcopus Historiæ decessorum suorum lib. III num. 6 et seqq. Gononus in Appendice ad Vitas Patrum Occidentis [p. 469.] ; Cointius tom. 1 Annal. eccl. Francorum ad annum 544 num. 39; Sammarthani Galliæ Christianæ tom. 111 [p. 644.] , quibus adde Saussayum, Castellanum, et Martyrologii Parisiensis auctorem. Negant Claudius Robertus (vel saltem Cannatum et Antoninum inter Massilienses præsules non recenset) in Gallia Christiana [p. 407.] ; Tillemontius Monum. eccl. Nota 6 in Hilarium Arelatensem [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés., t. XV, p. 846.] qui Vitam item S. Cannati ab Anonymo scriptam reprobat [Ibid., t. XVI, p. 13.] ; et Galliæ Christianæ auctæ scriptores [T. I, col. 635.] .

[15] [variantque in epocha] Parum etiam convenit inter episcopatus S. Cannati patronos de tempore, quo ecclesiam Massiliensem rexerit. Guesnayus, cum apud Anonymum legeret, S. Cannatum hæreticæ pestis mortiferas adinventiones condemnasse, id de Iconoclastarum hæresi interpretatus est: Serenum quippe, quem S. Cannati decessorem facit, a Gregorio I reprehensum norat, quod, bono quidem, sed nimio zelo abreptus, Sanctorum imagines, ne a suis diœcesanis adorarentur, confringi jusserat: hinc porro opinatus Guesnayus est, Massilienses saltem partim Iconoclastarum hæresi fuisse contaminatos, cui exstirpandæ S. Sereni successori Cannato allaborandum fuerit. Falsus in opinione sua Guesnayus fuit: tantum enim abfuit, ut ea peste infectus populus Massiliensis fuerit, ut e contrario ob id Sereni factum major populi pars ab ejus communione secesserit. Hæc autem dum in hoc animi tui incaute motu exequeris, inquit Gregorius Lib. XI Epist. 13, ita tuos scandalizasse perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Neque peccarunt Massilienses sacrarum imaginum odio, sed quia harum cultum, quo non oportebat, extenderunt. At odium illud Siciliam infecerat: quid tum? Num id etiam, ut Guesnayus in Sereno scribit, Massiliam usque diffusum fuit? Si quid Anonymo hæresim nullam nominatim exprimenti addere voluit, quidni Prædestinatianam, Pelagianam aut Arianam, aliamve quæ sæculo quinto senescente nondum erat extincta, nominavit? Ut adeo parum fidei Guesnayo, annum 621 S. Cannati episcopatui assignanti, tribuendum sit.

[16] [episcopatus ejus,] Boucheus sedisse Massiliæ S. Cannatum scribit eo, quo Provinciæ pars, Arelatem et Massiliam complexa, Visigothorum fuit, tempore, quod ab anno 468 usque ad annum 511 extendit; Ruffius, inter annos 475 et 489; Cointius, ante occupatam a Francis Provinciam, seu, quod eodem recidit, ante annum 536; Sammarthani, circa 480; Castellanus et Martyrologii Parisiensis auctor, circa annum 487; Henricus Massiliensis episcopus, circa annum 496. Perinde episcoporum Massiliensium per hæc tempora ordinem variant: successisse Venerio Eustasium ex Gennadio liquet; Eustasio porro Græcum, a Sidonio Apollinari laudatum, et inter Concilii Arelatensis, Eurici Visigothorum regis tempore celebrati, Patres in Epistola Lucidi presbyteri apud Labbe [T. IV. Conc., col. 1044.] numeratum, idem Sidonius lib. VII Epist. 7 indubitatum facit; exinde vero abeunt in diversa. Græcum apud Ruffium excipiunt Cannatus, Sabinianus, S. Honoratus, S. Antoninus, Theodorus. Eumdem ordinem Sammarthani servant. Henricus de Belzunce Græco proxime subjungit Salvianum ab anno 492, S. Honoratum ab anno 494, S. Cannatum circa annum 496, Gennadium circa annum 499, Dalmatium sub sæculi VI principium. Ex horum itaque auctorum discrepantibus opinionibus id solum colligi late potest, Massiliensi ecclesiæ præfuisse Cannatum sub sæculi V finem; sed an vere episcopum fuisse dicunt?

[17] [quamquam nec is] Dubitari haud posse de S. Cannati episcopatu contendit illustrissimus Belzuncius imprimis, quod ita habeat Massiliensis ecclesiæ traditio constans a tempore immemorabili; dein, quod festum ejus in diœcesi Massiliensi celebratum fuerit saltem ut confessoris episcopi; tertio, quod episcopus appelletur in Breviariis antiquis æque ac novis; denique, quod in Actis, quæ quidem ejus meminerint, antiquissimis, cujusmodi sunt instrumenta olim, cum sacræ ejus Reliquiæ visitatæ translatæque fuerunt, confecta, eodem titulo gaudeat. Instrumentum translationis anno 1122 per Raymundum episcopum Massiliensem, sive hujus nominis, ut vult Ruffius, primum, sive, ut Henrico præplacet, secundum, factæ habes supra num. 4; idque eorum, quæ quidem Henricus viderit, vetustissimum videtur. Ex Breviariis vero Massiliensibus non citat antiquius eo, quod Lugduni typis Dionysii de Bursy anno 1526 prodiit. Quod si Gennadius, qui ex Catalogo illustrium Virorum apud Martianayum cap. XCIX et seq. Gelasio Papæ, anno 492 Romanæ Cathedræ admoto, synchronus fuit, Cannati quidem, sed episcopatus ejus nullam mentionem facit, id Henricum episcopum non ferit, ut qui propterea S. Cannatum versus annum 496, quo vivere Gelasius desiit, et Gennadius Catalogum suum jam ante absolverat, post Honoratum Massiliensem sedem adiisse scribit.

[18] Absit a nobis, ut ecclesiarum, etiam particularium, traditiones, maxime si constantes fuerint atque perpetuæ, [extra controversiam] contemptui habeamus: attamen hujusmodi mihi non videtur esse Massiliensium de S. Cannati episcopatu Massiliensi traditio. Galliæ Christianæ auctæ scriptores, ut dictum supra, negati a se S. Antonini episcopatus hanc rationem reddunt: Non minus hallucinantur, inquiunt, qui S. Antoninum, cujus reliquiæ in ecclesia Majori asservantur, docent fuisse episcopum Massiliensem. Ipsa inscriptio, quam Ruffius dicit legi in petra, quæ tegebat calvariam S. Cannati et S. Antonini reliquias (habes illam num. 4), satis probat eum numquam pro episcopo esse habitum. Nam si fuisset Massiliensis episcopus, haud dubie episcopi titulo in inscriptione insigniretur; quibus quoad S. Antoninum lubens subscribit Henricus episcopus. Verum de S. Cannato quoque eodem modo loquuntur: Eadem ratio militat, inquiunt, adversus episcopatum S. Cannati a nobis supra rejectum; cum hujus perinde atque illius episcopatum laudata inscriptio taceat. Esto id, inquiet Henricus, cæterique episcopatus S. Cannati patroni, alia S. Antonini est ratio: instrumenta enim translationum Reliquiarum eorumdem Sanctorum annis 1122 et 1277 factarum, quæ scriptores Galliæ Christianæ laudati non videre, S. Cannato quidem episcopi Massiliensis dignitatem dilucidis verbis adscribunt; secus autem S. Antonino: unde efficitur, hujus episcopatum id temporis adhuc fuisse ignotum, S. Cannati autem contra probe notum.

[19] [positus sit:] Sic quidem difficultati propositæ obviam iri quadamtenus potest; at non plane exhauritur: fas enim est dubitare, num sæculis quintum inter et duodecimum mediis cognitus a Massiliensibus S. Cannati episcopatus fuerit. Si S. Antoninus coli tamquam episcopus sæculo demum decimo sexto, licet numquam, ut recte Henricus Dissert. XV ad calcem tomi III videtur tradere, Massiliensem sedem occuparit, quidni sæculo, quo S. Cannati Acta forte conscripta fuere, duodecimo oriri falsa de ejus episcopatu opinio potuit? Quod si sæculi duodecimi et sequentium monumentis accedere quis dixerit traditionem constantem atque perpetuam, nec sic multum effecerit; cum et hujus perpetuitas vocari saltem in dubium possit non absque ratione, quam S. Cannati episcopatum tuentibus pensitandam relinquo. Est autem hæc: anno 1653 inventum est cranium S. Cannati et quædam S. Antonini Reliquiæ sub ara majori ecclesiæ cathedralis Massiliensis seorsim positæ: qui has tegebat lapis inscriptionem (num. 4 datam), in qua nulla episcopatus sive S. Cannati sive S. Antonini est mentio, habebat insculptam; neque est, cur hac in re fidem Ruffio denegem. Cranium vero S. Cannati, et reliquæ in inscriptione memoratæ Reliquiæ, a cætero S. Cannati et S. Antonini corpore separatæ, seorsim positæ sub altari majori neque anno 1122 neque 1277 fuere. Relege confecta de his instrumenta supra numm. 4 et 6 exhibita: perspicies inde quidem, reliquas corporis S. Cannati Reliquias cistis inclusas servari una cum aliorum Sanctorum Reliquiis consuevisse, cum iisque fuisse translatas: at de cranio S. Cannati altum ubique silentium: imo anno 1277 erant corpora S. Cannati Massiliensis episcopi (ut confecti eo anno instrumenti verbis utar) et S. Antonini in uno sacculo ita commixta et conjuncta, quod discerni non poterant ullo modo: has item Reliquias inter se ita confusas reperit anno 1444 Bartholomæus Massiliensis episcopus, reperit anno 1743 ipse Belzuncius. Cum itaque nulla uspiam cranii S. Cannati ab his aliisve episcopis separatim positi fiat mentio, jam ante reliquarum SS. Cannati et Antonini Reliquiarum anni 1122 translationem S. Cannati cranium seorsim altari majori ecclesiæ cathedralis non modo inclusum, sed incisa etiam lapidi, illud tegenti, fuerit supra memorata inscriptio; quæ cum neutri Sancto dignitatem episcopalem adscribat, ac anno 1122 ex dictis videatur antiquior, dubium enimvero fit, num S. Cannatus pro episcopo habitus a Massiliensibus fuerit sæculis inter quintum ac duodecimum mediis; dubia item fit Massiliensium de episcopatu S. Cannati traditionis perpetuitas.

[20] [unde dubia sunt] Quod cum ita sit, in dubium pariter veniunt, quæcumque Anonymus S. Cannati episcopatui superstruit; ut sunt arundinis aridæ in ejus manu revirescentis miraculum, donatio loci, in quo S. Cannatus vitam solitariam egerat, S. Cannato ejusque in Massiliensi sede successoribus episcopis a rege seu præfecto Aquensi facta, Massiliensis civitas ab ipso muris munita, temploque, quod e ruinis dicitur excitasse, exornata. Sauzetum seu oppidum S. Cannati jam olim quidem Massiliensibus episcopis in utroque foro paruisse, ex dictis num. 3 liquet; at quando parere iis cœperit, quove pacto cesserit, fateor me nescire. Creditu quidem facile est, exstitisse saltem olim donationis factæ instrumenta; at S. Cannati ætate confecta, aut abs Anonymo visa esse non reor: meminit ille horum quidem; forsitan quod ita fieri debuisse censuerit, vel ita factum S. Cannati ætate fuisse ex infida sæpe vulgi traditione didicerit. Neque Breviarium Massiliense, ex quo Gononus, neque id, ex quo Belzuncius S. Cannati Vitam deprompsere, neque Officia ecclesiæ Massiliensis Propria anni 1662 donationis hujus meminerunt; an quia ejus fidem illorum auctores vacillare crediderunt aut suspicati sunt, ac prudenter propterea omittendam censuerunt?

[21] [pleraque, quæ de illo] Quo anno S. Cannatus in terris vivere desierit, Anonymus tacet, natalem ejus in cœlo diem XV Octobris assignasse contentus: at cum supra dictum sit ex Gennadio, floruisse illum probabilius sæculo V ultra mediam sui partem elapso, reliquum est, ut, quoniam nihil nobis suppetit, unde annum ejus emortualem propius definiamus, hanc cum æterna vita vel sub sæculi VI exordium vel V exitum commutasse dicamus; et quidem in sæculi V finem magis inclinamur. Gennadius enim in Catalogo Virorum illustrium, si quando de scriptore, de cujus morte nihildum inaudierat, scribit, superstitem eum adhuc fuisse, cum Catalogum suum conscriberet, monere lectorem passim solet; de Salviano presbytero Massiliensi agens apud Martianayum cap. LXIX ait: Vivit usque hodie in senectute bona: idem facit in Timotheo episcopo Alexandrino cap. LXXIV; in Samuele presbytero Edesseno cap. LXXXIV; in Joanne presbytero Antiocheno cap. XCIV; in Eugenio episcopo Carthaginensi cap. XCVII; denique in Honorato Massiliensi episcopo cap. IC; (si tamen hoc caput Gennadii est) id satis prodit, laudatum caput hisce verbis absolvens: Litanias ad supplicandam Dei clementiam plebe sibi credita pro viribus agit. Cum vero nihil hujusmodi faciat cap. LXXXII in Vincentio, presbytero Gallo, jam annis aliquot prius, quam ista Gennadius scriberet, non solum Vincentium, sed etiam Cannatem, cui, tamquam, ut apparet, seniori aut æquali, lucubrationes suas, Gennadio audiente, prælegit, in vivis esse desiisse, mihi apparet valde credibile; si Cannatem, de quo Gennadius, eumdem ac S. Cannatum, de quo nos, esse posueris; qua de re num. 13 dicta consule.

[22] [referuntur;] Obiit autem S. Cannatus, referente Anonymo, in eadem, quam ante episcopatum incoluerat, Suazetana solitudine. Quid episcopo cum solitudine, quam reliquerat? Num forte vale infulis Massiliensibus dixit? Non fit verisimile. Suosne illic invisentem insperatus morbus e vivis abstulit? Sed neque locum aut illi fuisse donatum, aut illum ex tunc in oppidum excrevisse, ullatenus certum est. Magis putem Cannatum, hominem doctrina et sanctimonia celebrem, Massiliæ versari solitum, seu temporis iniquitate seu mundani strepitus odio in solitudinem Sauzetanam sese subduxisse, in eaque, procul ab omni dignitate mente animoque remotum, vitam sanctam sancto fine terminasse; quamquam et hæc incertis pariter annumeranda esse non inficiar. Frequentari deinde locus, S. Cannati incolatu ac miraculis forte celeber, cœptus, auctusque paulatim, ut fere fieri consuevit, in castri oppidive speciem fuerit: unde postmodum, licet, quo tempore, nesciam, Massiliam, forte etiam Sancti patriam, translatus fuerit. Certe hæc non admodum repugnant iis, quæ de S. Cannato ex Gennadio, qui ex antiquis scriptoribus solus illius forte meminit, dicta sunt supra. Translatas ex oppido S. Cannati ejus Massiliam Reliquias fuisse, Anonymus tradit, et quidem mox a Sancti obitu, quod postremum, utrumne ex vero dictum sit, an non, si quis dubitet, piaculi certe non arguam. Pauca igitur de S. Cannato, excepto cultu sacro, quæ quidem aut certa sint aut ad certitudinem accedant, habemus; pauciora vero de S. Antonino.

[23] [magis vero quæ de S. Antonino.] Neque enim cujas fuerit, ubi commoratus fuerit, quid rerum gesserit, uspiam reperi: servatas honoratasque jam olim Massiliæ fuisse ejus reliquias ex dictis supra satis equidem liquet: sed num aliunde eo, et quo tempore allatæ fuerint, rerum Massiliensium, quos vidi, scriptores non edicunt. Martyrologii Parisiensis recentioris auctor post Castellanum et Guesnayum ex oppido S. Cannati, ubi primum sepultus fuerit, Massiliam translatum scribit; quod si vere dicitur, non absimile vero est, eumdem locum, quem Cannatus, virtutibus suis, cum in vivis ageret, illustrasse S. Antoninum: at, e quo fonte id haustum sit, laudati auctores haud produnt, neque mihi aliunde compertum est. Quid vero de ætate, qua floruit, dicam? Boucheus lib. III ad calcem cap. IV S. Cannato, S. Quinidio Vasionensi, S. Æonio Arelatensi episcopis et Gennadio æqualem aut supparem facit. S. Quinidius subscripsit Concilio Parisiensi IV anno 572; Artemius vero, Quinidii successor, Concilio Matisconensi I anno 581; Æonius, S. Cæsarii decessor, obiit anno 302, uti ad diem XXX Augusti in Opere nostro ostensum est: unde hi temporum characteres nimium disparati sunt, quam ut definite de S. Antonini ætate statui quidquam possit. Obiisse illum versus annum 880 Castellanus notat: cur ita censeat nec ipse declarat. Sedisse eum anno 647 Guesnayus sæpe laudatus scribit, ut Cannati, sic et Antonini ætatem nimium differens. Cointius tempore Theudis Visigothorum regis, quem ab anno 531 usque ad 547 regnasse ad annum 518 num. 15 tradit. Sunt item Massiliensium episcoporum Catalogi, a Belzuncio [Hist. des ev. de Marseille, t. III, p. 550.] citati, in quibus a S. Mauronto locum habet. Ex his incertam esse liquet S. Antonini ætatem: quapropter sæculum V principio hujus Comment. adscriptum ad solum S. Cannatum refero. Quod ad ejus episcopatum attinet, magis hic incertus est, quam S. Cannati ex dictis supra. Hujus tempore, ut Ruffius scribit, S Laurianus episcopus martyr Massilia transiens mortuum suscitavit; at nihil de S. Antonino legitur in ejus archiepiscopi Vita ad diem IV Julii apud nos excusa et a Sollerio illustrata.

VITA
Ex vetere manuscripto.

Cannatus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia (S.)
Antoninus Ep. Conf., ut fertur, Massiliæ in Provincia (S.)

BHL Number: 1542

EX VETERE MS.

[S. Cannatus Aquis Sextiis regio genere ortus,] Beatissimus Cannatus illustrissimis natalibus ortus fuit. Regis enim Acquensis a fuit silius et reginæ. Siquidem qui modo comes Provinciæ b appellatur, rex Acquensis antiquitus dicebatur: tantam ergo nobilitatis lineam felix Cannatus moribus extulit, virtutibus sublimavit. Cœpit namque puer bonæ indolis esse, utpote qui a Deo sortitus bonam animam, et in tenera ætate cor gerebat senile. Ut præsagium nominis sui interpretatione verissima ostenderet se implere. Cannatus quippe ethimologice vertitur: cannatus, id est, sapiens natus juxta quod dicit Sapiens in Sapientia: “Senectus venerabilis est non diuturna neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.” c Non enim vacabat, ut assolet ætas illa, lasciviis, sed scientiis et præcipue sacris Theologiæ litteris animum docilem imbuebat: nobiles affluentias contemnebat: felicitatem appetebat: mentem sanctam virtutum exerciciis illustrabat, justitiæ cultor, servator honesti, pudicitiæ eximius zelator eam laicis commendabat et clericis doctrinis pariter et exemplis. Implebatur in eo sententia spiritus sancti in libro Sapientiæ, qua dicitur: “O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius.” d

[2] [aulæ paternæ] Sed quoniam in paterna regia domo B. Viro de laude hominum periculum imminebat; præcipue cum legisset: “Egredere de terra tua et de domo patris tui:” e et in Euangelio: “Qui non odit patrem et matrem et uxorem et silios et fratres et sorores, non potest meus esse discipulus” f et ibidem: “Qui non abrenunciaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus” g nolo, inquit, nec appeto, sed contemno exhibitiones reverentiæ superfluas famulorum, nec superstitiosis honoribus agitari, nec adulatorum laudibus aures dare. Laudes cavebo et spectacula sacrilega hystrionum. Laus mea sit in cœlis, ubi regnat turba fidelis. h Repente igitur Vir beatus ductus est a spiritu in desertum, regnum mundi et omnem ornatum sæculi digno gerens contemptui propter amorem Domini Jesu Christi: ipsius quippe solus castis amplexibus adhærebat, ipsi soli toto corde et tota anima serviebat. Erat autem desertum quondam, quod dicitur de Sauseto, i distans quinque aut sex fere milliaris a sede paterna, Acquensi scilicet civitate. k Siquidem locus amœnus et decorus arborum multitudine consitus diversarum. Nam salices ripis, robora monte virent, in limibus (lege illimibus) fontibus irrigatus, terra pratis vestita virentibus. Locum aptum cœlestibus studiis præferebat.

[3] [Sauzeti solitudinem præfert, incolitque,] Quo perveniens B. Cannatus suo exitu de Ægypto sæpius recolebat, quod Salvator noster, cum cognovisset, quod venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem “fugit in montem ipse solus”; l quapropter exultabat uberius sibi datum divinitus Dei Filium imitari, ut regnum fugeret, quod sibi ex successione congruebat. m Subiit itaque præfatum locum gratias agens in hymnis et confessionibus Dominum benedicens. Mira res! Quis umquam audivit talia? Filius regis factus est solitarius, factus est eremita. O stupenda et sic gratuita divina electio, qua a regio solio, arce summa regis, trahit ad humillimum mundi statum! Ecce, qui nutriebatur in croceis, nunc herbis et radicibus est contentus; quæ prius nolebat tangere anima ejus, nunc præ angustia loci, non animi, cibi illius sunt; huic latices haustum præbent, cui prius condita pocula nobilium asseclæ filii ministrabant. En solus habitat, quem supplex famulorum ordo et militum ambiebat. En vestes frondes sunt et capa n cœli, cujus parentes trabeatis et purpureis utebantur. Nondum ergo calcatus sub pedibus Servus Dei totum se in contemplationis studium colligebat, videbanturque ei dies pauci præ amoris magnitudine, quibus speciosæ Rachelis jucundissimis amplexibus fruebatur. Habitaculum Deo gratissimum in cordis hospitio fecerat, et in terra stans cœli altitudinem attingebat: nam ejus conversatio in cœlis erat. Degens itaque in tanta altitudine invictum a Dei servitio spiritum non relaxabat.

[4] [donec Massiliensem sedem,] Non permisit autem divina dispositio, quæ sibi eum elegerat ad majora, lucernam accensam amplius abscondi sub modio, sed fecit eligi eum et superponi candelabro ecclesiasticæ dignitatis, quem elegerat a constitutione mundi, ut esset sanctus et immaculatus in castitate coram ipso. Interea nempe Massiliensis ecclesia suo orbata pastore Dominum gemitibus exorabat, quatenus sibi præsulem sanctum concedere dignaretur, qui in doctrina sana commissum gregem uberrimis pascuis enutriret, exemplis ad cœlestia elevaret, orationibus protegeret, et beneficiis confoveret. Etenim per bonum antistitem pax et disciplina est populis, quies monasteriis, norma clericis, et divino cultui continuum incrementum: nec est ramus, qui beneficium non sentiat vel recipiat, si virtus ingens a radice emanavit. Quia vero omnis, qui petit, accipit, et qui quærit, invenit, cum petit pro se pie, salubriter et constanter, non est fraudata a desiderio suo, imo prece mansueta et humili exaudita. Siquidem Dominus J. C. ejus auriculæ revelavit, quod regis filius Cannatus, illustris tam sanctitate, quam stemmate generis celebris et famosus, esset Massiliensis episcopus, pater patriæ ac patronus. Dantur ergo laudes Dei Filio J. C. et absque mora legati sollicite eliguntur, qui Sanctum Pontificem, munus Dei, et diligentius quærant, et quæsitum irrefragabilibus rationibus inducant onus suscipere non a se impositum, sed a Deo, et inductum affectuosius adducant sanctæ matri ecclesiæ cum multo desiderio præstolanti.

[5] [licet ægre, nec sine miraculo adiit;] Profecti itaque nuncii electi Dei Famulum indagantes citius repererunt. Voluntas quippe Dei fuit, ut occurreret cito, quem volebant; ad cujus genua provoluti cunctorum per ordinem denunciant veritatem et revelationem Domini J. C. et cleri gaudium et applausum populi universi. At vero beatus Cannatus, sicut erat humillimus, pontificatus recusat onera pariter et honorem, asserens se prorsus inutilem et indignum: quem tu, Domine, in hanc excellentiam componebas, ut similem tibi faceres, eumque, qui se in tantum humiliat, sublimius exaltares. Nam cum illi, qui venerant, importune et oportune instarent, rationibus plurimis ostendentes, hoc ipsum ingentis humilitatis indicium, si episcopatum Massiliensis ecclesiæ regis filius suscipere dignaretur; respondit eis: Nolite, fratres, obsecro, amplius me gravare: dico vobis et assero in nomine Domini mei, quod prius hæc arundo arida, quam videtis, virescet germinans, folia emittendo, quam Cannatus episcopatum, quem offertis, (recipiat.) Siquidem cannam manu gestabat, qua corpus attenuatum jejuniis et abstinentia sustentabat. Illico postquam verbum protulerat servus Dei, arundo sicca integre revirescit, frondes emittit, et folia germinavit, manifeste declarans divinam electionem et electi Pontificis sanctitatem. Quapropter cum vidissent legati quod fecerat signum, admirantes inclinaverunt se, et adoraverunt Deum dicentes: Benedictus Deus Pater Domini nostri J. C., qui non abstulit misericordiam et veritatem suam ab ecclesia sua et recto itinere nos perduxit. Cannatus, qui vocabatur a Deo tamquam Aaron, suspirans ait: Ex quo a Domino egressus est sermo, non possum extra ejus placitum quicquam loqui et sibi me tota devotione committo, ut quod meis meritis non potero, ejus mihi pura bonitate donetur, et oratione facta, officio et benedictione a superiori suscepto, ad sedem suam accedit humiliter Pastor bonus. o Ingrediente illo suam civitatem Massiliensibus nova lux oriri visa est. Gaudium hortor * atque tripudium.

[6] [qua præclare administrata,] De loco vero, in quo S. Cannatus heremiticam vitam duxit, ab Acquensi rege concessum est et sancitum, ut in memoriam beati Cannati et præconium celebre et honorem ab omnibus suis successoribus episcopis cum toto ejusdem loci territorio et districtu libere haberetur, ad perpetuam etiam firmitatem cautionibus et chyrographis vallatum (penitus) tradidit possidendum p: ad quem locum quamplures Provincialium accedentes oppidum construxerunt, quod adhuc hodie S. Cannatus dicitur de Sauseto. S. ergo Cannatus subditorum curam sollicitus adimplebat, jam præsul factus Domini vigilavit in actus, q velut cœlum novum sapientiæ et doctrinæ radiantissimis luminaribus præfulgebat, speciale specimen et exemplar religionis et sanctitatis se omnibus exhibebat, et ut omnes lucrifaceret, omnibus communis erat, turris Davidicæ mœnia restauravit et hæreticæ pestis mortiferas adinventiones condemnavit. r Ipse civitatem suam munivit et templi diruta resarcivit in tantum, ut vox exultationis diceretur: “Hæccine est urbs perfecti decoris, gaudium universæ terræ? s” Die noctuque Euangelium J. C. mente gerebat et opere exercebat: totum enim se dederat fidei ortodoxæ et præceptis Dominicis et institutis Spiritus Sancti et ecclesiasticis prædicandis, in opera pietatis fervens et hilaris quotidie peragebat, et proprias facultates pauperibus Christi dividebat. Pontificatus sui diebus pacem dedit ecclesiis, clericis disciplinam et Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, ut semper erat ejus studium et ubique divini cultus lacrymam non solum solliciteque observare, verum etiam continuis successibus ampliare. Et licet cunctis polleret virtutibus, præcipue ipsum humilitas amari ab omnibus faciebat: nam quanto generosior, tanto humilior, ab omnibus honoratus, honorem debitum omnibus exhibebat. Orationibus et sacris lectionibus vacans, sic aliis fideliter intendebat, quod sacræ domui suæ optime providebat. De cordis hospitio xenodochium fecerat, et viscera misericordiæ alicui claudere nesciebat.

[7] [Sauzeli moritur, ac Massiliam refertur.] Sic et plenus fide et plenus operibus bonis cursum consummavit, fidem servavit, et juxta sententiam beati Job, quia audire dilexit et observavit, complevit dies suos in bono, et annos in gloria. t Signis enim et virtutibus clarus idibus Octobris obdormivit u apud S. Cannatum de Sauseto in Domino J. C., in quo quidem sitivit… gustat æternum stola una decoratus de reliqua est securus. Ipsum quippe Dei Filius cum servis fidelibus salutavit disponens ei regnum sicut disposuit sibi Pater. Post felicem transitum Ducis Sancti divina non defuere miracula, Viri justi clamantia Sanctitatem. Nam cum ejus obitus sacrosanctus civibus fuisset Massiliensibus nunciatus, paraverunt, ut cum honore debito beatas reliquias tanti Patris ad sedem suam devotissime transmutarent et totam urbem Massiliensem tam sancto corpore dedicarent. Cum igitur ad S. Cannati oppidum pervenissent et sumsissent glebam beati corporis transferendam, facta est subito incomparabilis immutatio aeris magna nimis. Cœli namque facies condensis nubibus operitur, et terræ non solum superficies inundatione imbrium irrigatur, verum etiam et profundum. Quapropter conturbati et perterriti, qui aderant, universi servum Christi Cannatum invocant; ut eos ducat et deferat, qui ejus corpus sanctissimum deferebant. Mira res et omni tempore referenda ad honorem Domini J. C. et hujus præclarissimi Confessoris! Inceptum iter totum perficiunt a dextris et a sinistris ubique inundante pluvia; super ipsis vero et super sanctis reliquiis per totam viam nulla gutta pluviæ distillavit. Imitemur, Fratres, quem laudamus.

ANNOTATA.

a Reges Acquenses nulli fuere: fuerit fortasse ejus pater aut Provinciæ aut civitati Acquensi gubernandæ præfectus. Sub sæculi quinti sextique confinium, quo circiter tempore S. Cannatus floruit, Provincia partim Burgundionum, partim Visigothorum regibus suberat. Vide Boucheum Hist. Provinciæ lib. III.

b Nec, cum scribebat is Anonymus, recens nata ea comitum Provinciæ appellatio verosimiliter fuerat: primus autem Provinciæ comes passim audit Bozo, qui sæculo X fuit; hinc porro, cum de Provinciæ comitibus, qui jure proprio ac perpetuo Provinciam possidebant, hic sermo fieri videatur, consequitur Anonymum longiore temporis intervallo a S. Cannati ætate fuisse remotum, quam ut, antiquitatis nomine, indubiam sibi vindicet lectoris fidem.

c Sap. 4 ℣. 8 et 9.

d Ibidem ℣. 1.

e Gen. 12 ℣. 1.

f Luc. 14 ℣. 26.

g Ibid. ℣ 33.

h Leonini versus, qualem exhibere hic Anonymus voluit, forte ante sæculum XII in usu non fuere. [Cfrannotationem num. 8 Commentarii subjectam.]

i Nunc oppidum ibi visitur S. Cannati dictum. [In hodierna Archidiœcesi Aquensi, in Præsectura Ostiis Rhodani (Dépt. des Bouches-du-Rhône), cujus caput Massilia.]

k Gallice Aix dicitur, estque civitas archiepiscopalis et Provinciæ [olim fuit] metropolis.

l Joan. 6 ℣. 15.

m Vide litt. a: sive unicus, sive major natu filius parenti fuerit, regnum, quod nullum patri erat, hæreditate consequi non poterat; imo neque jure proprietatis paternum officium.

n Capa vestis est totum hominem ambiens.

o Num S. Cannatus Massiliensis fuerit episcopus valde incertum est: unde nutat etiam miraculi, quod præmittitur, fides.

p Oppidum istud tam spirituali, quam temporali episcopi Massiliensis jurisdictioni jam olim paruisse ex dictis num. 3 Commentarii satis liquet: at ex quo tempore et quo pacto acquisitum fuerit nullus dixero: vidisse non credo Anonymum, de quibus loquitur, cautiones et chirographa.

q Vide quæ de versibus Leoninis notata sunt supra litt. h.

r Scilicet iconoclastarum addit de suo Guesnayus in Annalib. ecclesiasticis ad annum 621: serpsisse Massiliæ ea ætate hanc hæresim, ut ut ei favere visus sit Serenus Massiliensis episcopus, ex Gregorii I ad illum Epistola non colligitur: vixisse autem tum temporis S. Cannatum Guesnayus neque probavit, neque probando fuit. Verosimilius est Anonymum hic hæresim Arianam, qua Visigothi infecti erant, indicarevoluisse.

s Thren. 2 ℣. 15; sed sensu plane opposito: hic de Hierosolyma eversa, Anonymo de Massilia instaurata est sermo.

t Job. 36 ℣. 11.

u Sub finem forte sæculi V.

* an ortum?

DE S. AURELIA VIRGINE ARGENTORATI IN ALSATIA.

Sæc. IV vel V.

SYLLOGE.
S. Aureliæ in Fastis sacris memoria, Acta qualiacumque, cultus sacer, et ab homonyma Ratisponensi distinctio.

Aurelia Virgo Argentorati in Alsatia (S.)

BHL Number: 0818

AUCTORE J. B.

Argentoratum, seu Argentina, vernacule Straszburg, [Sanctæ apud Martyrologos] Alsatiæ caput et episcopalis sub Moguntina metropoli ad Rhenum civitas nobis hodie S. Aureliam suppeditat, ut quæ illic mortales exuvias deposuerit, et prodigiis, ut infra dicetur, inclaruerit, et cultum sacrum a multis retro temporibus fuerit consecuta. Martyrologium quod ejus meminerit, nullum vetustius eo reperi, quod Augustæ Vindelicorum edidit Matthias Fredericus Beckius anno 1687, jam tum, ut ait, ab annis septingentis scriptum; sed nudum dumtaxat S. Virginis nomen hoc modo refert: Idus Octob. Aureliæ Virg. [Antiquioris Beckiano Martyrologii mentionem facit Schoepflinus [Alsat. Illustr., t. I, p. 341.] : Aureliæ, inquit, Virginis cujusdam Argentoratenses ab antiquo coluerunt memoriam, quod Martyrologium illud Argentinense, sæculo VIII vel IX in ecclesiarum Alsaticarum usus conscriptum, demonstrat, ubi ad Idus Octobris legitur: “S. Aureliæ Virginis” scilicet memoria: nec dubium quin templum Aurelianum ab hac nomen acceperit.] Frequentior ejus fit apud martyrologos recentiores mentio: locum addit Martyrologium Romanum hodiernum his verbis: Argentorati Sanctæ Aureliæ Virginis. Verbis iisdem utitur Molanus apud Sollerium in Auctariis ad Usuardum, si loci, quem Argentinam appellat, nomen excipias. Notitiam paulo uberiorem Sanctæ præbet Lubeco-Coloniensis Usuardi editio, In Argentina, inquiens, natale Sanctæ Aureliæ Virginis, quæ fuit una de undecim millibus Virginum et in reditu de Roma infirmata ibidem obiit. His similia legas apud Grevenum: similia item in Martyrologio Germanico, Canisii dicto; et in Florario nostro MS. Plura alia missa facio, quod nihil de Sancta nostra, præter jam adducta, peculiare suppeditent.

[2] [mentio,] At vero præteriri silentio nequit Martyrologium Parisiense, Card. de Noailles Parisiensis archiepiscopi auctoritate anno hujus sæculi [scil. XVIII] supra vigesimum septimo editum, quod ad hunc diem de S. Aurelia hæc speciatim memorat: Argentorati, Sanctæ Aureliæ Virginis, in cujus honorem extructum antiquitus oratorium, ejusque consecratum reliquiis, Sanctus Columbanus in Alemanniam veniens, apud Brigantium invenit, et altare, quod a barbaris profanatum fuerat, renovavit. Singularia plane, sed non æque vera, quæ ad hunc diem in Martyrologio suo Hispano de S. Aurelia ex pseudo-Juliano Tamayus profert: audiatur: Argentorati in Germania, inquit, S. Aureliæ Virginis et Martyris (refragatur huic martyrio quidquid alibi martyrologorum scriptorumque est), B. Agathopæi, Augusti liberti, ex Gallæcia Hispaniæ oriundi filiæ, quæ ab Apostolo Jacobo Hispaniarum magistro cum patre et sorore ad fidem conversa, fidei regulas viriliter est amplexa, pro quarum observantia ad martyrii coronam accessit. Agathopæo scilicet, uti in Annotatis Tamayus addit, Martyri Antiocheno duæ fuerunt ejusdem nominis filiæ, quarum altera Anagniæ in Italia, altera Argentorati in Germania martyrii coronam meruere. Commentitia Juliani, archipresbyteri Toletani, adversaria jam sæpe explosa sunt, quæque hoc loci Tamayus inde affert abunde refutata habet lector a Suiskeno [T. VII. Septemb., p. 141.] ad diem XXV Septembris, ubi de S. Aurelia Anagniæ culta; ita ut pluribus de his disceptare non sit operæ pretium.

[3] [Actaque] Consonant Usuardo Lubeco-Coloniensi, Martyrologio Germanico et Florario nostro MS. supra citatis, ac S. Ursulæ sodalitio S. Aureliam adscribentibus, qualiacumque hujus Acta Breviario Argentinensi, anno 1489 Joannis Reynaldi (alias Grunynger) impensis edito, inserta [fol. 476.] , quæ, licet ex traditione incolarum potius, quam ex indubitatis antiquitatis testimoniis profecta, nec sæculo XIII antiquiora, inde lectori hic sistimus: ita habent: Lect. I. Tempore cum per divinam ordinationem beatissima Ursula cum suo comitatu a civitate Romana ascensis navibus per decursum Reni redire disposuisset, sicut plenius in Gestis ejus continetur, Aurelia Virgo illustrissima, quæ in prædictæ Sanctæ Virginis comitatu extiterat, divina favente gratia, in aqua, quæ Caltahe (Kaltau Rheni brachium) vocatur, febre arrepta et in locum extra muros civitatis Argentinensis, ubi nunc requiescit, deducta, spiritum exalavit, ubi præstantur beneficia Dei omnibus ipsam sincera fide colentibus. II. Fertur namque de ipsa inter cætera, quod cum quondam rex Philippus nimio invidiæ zelo accensus civitatem Argentinensem obsideret, quidam tyrannus criptam Sanctæ Aureliæ introivit, asserens ibidem esse thesaurum absconditum; et statim cum percussisset instrumentum ad aperiendum sarcophagum, spiritus malignus intravit in ipsum, et dentibus propriis manus et pedes comedendo vitam finivit. III. Qui cum sepultus fuisset in cimiterio, iterum et tertio corpus ejus inventum est inhumatum, jacens super terram, clauso sepulcro: ut impleretur, quod dictum est a Domino per Prophetam David: Misit de cœlo et liberavit me. Dedit in opprobrium conculcantes me. IV. Quod videntes ejusdem ecclesiæ fideles funem trunco imposuerunt, et in aquam non longe a loco fluentem traxerunt, et abire permiserunt, thuribulo sibi apposito, impleto stercore equino. Et omnis plebs, quæ vidit, dedit laudem Deo, qui nos ejusdem Sanctæ Aureliæ Virginis intervenientibus precibus et meritis perducat ad portum perpetuæ salutis.

[4] [ex Breviario Argentinensi] V. Sequitur quadam die prædictæ festivitatis signum mirabile, imo potius lamentabile. Promiscui sexus homines civitatis Argentinensis pro parvo habentes festum Aureliæ, exeuntes de civitate pro limo ferendo, qui multus apud ecclesiam rufam est. VI. Venerunt itaque ad quamdam fossam ibidem sitam, excultamque, quam cum more solito fodere cœpissent, in momento virgines XXIII ibidem oppressæ et conclusæ sunt. Quod nullus sanæ mentis ambigit, quin ad hoc factum sit, ut comprobaret Dominus, qui in Sanctis suis digne laudari voluit et vult, quanti meriti, quantæque præmemoratum festum coram eo et Sanctis suis Angelis in cœlis existat, et nos et nostros sequaces perhenni donatione (legendum credo devotione) venerari oporteat. Philippus rex, cujus mentio fit Lectione 2, est Philippus Sueviæ dux, qui mortuo Henrico VI imperatore, fratre suo, a principum parte rex Romanorum salutatus fuit, stantibus aliis ab Ottone duce Brunsvicensi, in quibus erat Conradus II Argentinensis episcopus, quem bello Philippus petiit: qua de re hæc habes apud Urstisium in Fragmento incerti auctoris [Rer. Germ. Script., t. II, p. 86.] : Anno MCXCIX, rex Philippus, iterum collecto exercitu, tempore messis Alsatiam petiit, et omne frumentum pessumdedit, adversas domos in Rubiaco confregit: multa præsidia Argent. episcopi et comitis Alberti destruxit, ipsamque civitatem obsedit. [Breviarium Constantiense anni 1575 obsidionem de qua agitur Philippo Francorum regi tribuit: sed perperam; etenim inter Francorum reges hujus nominis nullus reperitur, qui Argentinæ civitati infestus fuerit.]

[5] [parum antiqua:] Relata in Actis isthæc civitatis Argentinensis anni 1199 obsidio fecit, ut illa sæculo XIII haud antiquiora esse num. 3 dicerem: imo ad sæculum fortasse XIV, cum de obsidione illa, tamquam de re quondam seu dudum præterita loquantur, referenda sunt. Sed sive sæculo XIII, sive XIV aut sequenti hæc Acta primum sint exarata, facit equidem tam remota illorum ab ætate S. Aureliæ ætas, ut ea, quæ de S. Aureliæ cum S. Ursula societate in iis dicuntur, ex indigenarum potius traditione, ut supra ajebam, quam ex fidei indubiæ et ad ætatem S. Aureliæ sat prope accedentibus monumentis hausta existimem. Eadem traditione nititur, quod de S. Aureliæ sodalibus sanctisque pariter Virginibus Einbetta, Vorbetta et Vilibetta, ægrotanti Aureliæ a S. Ursula adjunctis, ac Argentorati, ubi et ipsæ in pace quievere, cœlitum honore affectis, circumfertur. Quando hanc vitam cum cœlesti commutarit Aurelia, non definimus; sed accuratius indagandum de S. Ursula ad diem XXI Octobris tractaturo relinquimus: quapropter supra ad hujus Sylloges caput in margine, sæculum IV aut V adnotavimus, ob auctorum ea in re discrepantiam.

[6] [certior ejusdem] His certiora habemus de cultu sacro S. Aureliæ: non solum enim ejus Officium Argentinense anni 1489 Breviarium complectitur, sed etiam Litanias continet [fol. 63 verso.] , in quibus S. Aureliæ, inter S. Attalam et S. Mariam Magdalenam mediæ, patrocinium invocatur. Officio Oratio præmittitur hujusmodi: Deus, qui beatam Aureliam Virginem febre arreptam ad te migrare fecisti, concede, quæsumus, omnibus nobis ejus festa colentibus, ut ejus apud te precibus ab omni potestate febrium et ab omni malo liberemur, atque omnium bonorum futurorum nos facias esse consortes. Per. [Recentius Breviarium seu Proprium ecclesiæ Argentoratensis aliam exhibet Orationem, quæ magis ad communem normam accedit: Preces nostras, quæsumus, Domine, quas in B. Aureliæ Virginis tuæ festivitate deferimus, clementer exaudi: et fac nos tibi puris semper mentibus deservire. Per. Quod infra dicitur Constantiense Breviarium easdem habere lectiones, sed in tres solum partes divisas, editioni supra citatæ non quadrat, utpote quæ exhibeat legendam aliquanto contractiorem.] Jungitur S. Hedwigi Aurelia Idibus Octobris in Kalendario Missalis Specialis anno 1512 Argentinæ excusi. Habet item Argentinæ ecclesiam suo nomini dedicatam, uti Franciscus Guillimannus in Episcopis Argentinensibus cap. IX [p. 61.] his verbis docet: Præter has quatuor collegiatas (cathedralem Deiparæ Virgini sacram, S. Petri Senioris, S. Thomæ et S. Petri Junioris) erant totidem parochiæ S. Aureliæ, S. Andreæ, S. Martini, S. Nicolai. Conditam ferunt sæc. VI, adeoque frequentatam, ut, extructis circa illam ædibus, civitatis pomœrium dilatandum fuerit anno 700: modo eam civitas sinu complectitur, eo ipso loco sitam, quo sepulta fuit Aurelia. Sacrum præterea cultum in diœcesi Constantiensi consecuta est, uti ex Breviario illius ecclesiæ anni 1561 penes nos extante liquet; in quo item iisdem verbis leguntur in tres Lectiones divisa, quæ supra quatuor primis continentur, sed cum oratione S. Aureliæ minus propria: Da, quæsumus, omnipotens Deus, ut, qui beatæ Aureliæ Virginis tuæ natalitia colimus, et annua solemnitate lætemur, et tantæ fidei proficiamus exemplo. Per.

[7] [cultus sacer] Modo Lutheranorum usui cessit, a quibus anno 1524 ejus Reliquiæ in cineres redactæ fuerunt; sed cultum abolere non potuerunt. [Id factum est anno XXIV sæculi sexti decimi, ut nos docet Ludovicus Laguille Noster in sua Alsatiæ Historia [Hist. d'Alsace, part. II, p. 61.] et confirmatur ex protestatione Canonicorum ecclesiarum S. Thomæ, S. Petri Junioris et S. Petri Senioris data die VI Januarii anni sequentis, apud cit. Laguille [Ibid., part. III, p. 111.] , in qua dicitur: Notius noto existit qualiter præsertim in dicta civitate Argentinensi ipsius Lutheranæ sectæ assectatores in dictis collegiatis tribus ecclesiis et earumdem parochiis omnem ritum et observantiam a Sancta Matre Ecclesia salubriter institutis, tam in Sacramentis ministrandis quam Missarum solemniis celebrandis, non solum evertere conati sunt, imo revera subverterunt, prout supra notatum est: et quod pejus est, nuper in ecclesia parochiali Sanctæ Aureliæ, quæ pleno jure dictis Dominis de Capitulo S. Thomæ subjecta existit, ossa Sanctæ Aureliæ Virginis in eadem ecclesia recondita sacrilego more exhumarunt, tumbam temere concusserunt, etc.] Extat præterea luculentum cultus sacri jam olim S. Aureliæ impendi soliti ex Martyrologio Parisiensi num. 1 citati, monumentum, quod Oratorii sanctæ Virgini sacri et per S. Columbanum a gentilium profanatione repurgati mentionem facit: hausta ea pars annuntiationis fuit ex Vita S. Galli, quam Walafridus Strabo abbas Augiensis scripsit, anno 859 ex hac mortali vita ereptus, uti Mabillonius [Sæc. II. Bened., p. 227.] ex Hepidanno Gallensi monacho in Observationibus ad S. Galli Vitam a Walafrido scriptam annotat. Rem ipsam ipsis Walafridi verbis Vitæ S. Galli cap. VI accipe: Illis igitur illuc (Arbona Brigantium, quæ sita sunt ad lacum Tigurinum oppida) ire cupientibus, paravit presbyter (Willimarus, apud quem hospitati fuerant diebus septem) naviculam et imposuit remiges. Venerabilis autem abba (Columbanus) cum comitibus et quodam diacono navem conscendens, invocato nomine Domini, ad locum desideratum (Brigantium) via recta pervenit. Egressi de navicula, oratorium in honorem Sanctæ Aureliæ constructum adierunt, quod postmodum B. Columbanus in priscum renovavit honorem. Cesserat enim id temporis superstitiosis ethnicorum ritibus: dein vero Walafridus, narrata incolarum saltem magna ex parte S. Galli opera ad fidem Christi conversione, in rem nostram hunc ad modum pergit: Beatus autem Columbanus jussit aquam afferri, et benedicens illam, adspersit ea templum, et dum circuirent psallentes, dedicavit ecclesiam. Deinde invocato nomine Domini, unxit altare, et Beatæ Aureliæ Reliquias in eo collocavit, vestitoque altari Missas legitime compleverunt. Omnibus itaque rite peractis, reversus est populus in sua cum gaudio magno. Eadem, sed contractius, narrat et Ratpertus S. Galli monachus lib. I cap. I de Origine et Casibus monasterii sui [Goldast. Scriptt. rer. Alaman., part. 1, p. 1, et Pertz Monum. Germ., t. II. p. 61.] .

[8] [Brigantii et Argentorati.] Referri ad sæculi septimi initium debet expiati per S. Columbanum a gentilium superstitionibus S. Aureliæ templi epocha: Jonas quippe Vitæ Sancti Columbani scriptor suppar scribit cap. LIX ejusdem Vitæ apud Mabillonium [Sæc. II. Bened., p. 28.] , Columbanum, relicta Gallia et Germania, abiisse in Italiam, cum vidisset devictum a Theodorico (Burgundiæ) Theodobertum (Austrasiæ regem): id quod anno Christi 612 evenit; posteaquam nimirum, teste Walafrido in Vita S. Galli cap. VI, apud Brigantium moratus fuisset annis tribus vel circiter: unde templi illius expiationem sub annum 610 factum fuisse oportuit; quod si tum, uti Ratpertus monachus S. Galli apud Goldastum in opere jam citato loquitur, id jam olim Christianæ religioni dedicatum fuerat, profecto jam ante illam epocham, et fortasse quidem dudum ante, sacer S. Aureliæ cultus non in Alsatia modo viguerit, sed etiam in vicinis ultra Rhenum Germaniæ regionibus. Neque enim de alia sancta Virgine Aurelia, quam de nostra hæc accipi posse videntur, Argentorati mortua, sepulta, et semper culta. Sæculo XV, quæ humanæ naturæ inconstantia est, apud Argentoratenses S. Aureliæ cultus deferbuit; sed eodem sæculo, occasione apparitionis ejusdem Sanctæ Virginis, personæ cuidam piæ factæ, vigori pristino, elevato ejus corpore, temploque, quod ipsi dicatum est, refecto, restitutus fuit. Rem gestam anno 1460, ex MS. Germanico, latine a se reddito, sed ab auctore æquali primum exarato, Crombachius tom. II S. Ursulæ vindicatæ cap. XXX ita proponit: Paucis ante annis nostra memoria accidit, circa annum Domini MCCCCLX cum pia in paucis persona in D. Aurelia fervidas ad Deum funderet preces, e tumulo S. Aurelia Virgo prodiit adspectabili forma, plena luce, querelas ingeminans, quod ingloria delitesceret isthic, nec ullo mortales eam cultu dignarentur: ita ostium versus cum exire vellet, supplex persona dicta fit Sanctæ Virgini, rogat demisse, quo locorum concessura. Respondit Aurelia, Coloniam se cogitare ad Sodales reliquas, ut communi cum ipsis honore et cultu perfruatur, quæ sola isthic omni destituta reverentia quiesceret: hic obtestari illa, orare, imo exorare, locum et stationem illam ne desereret, acturam se, ut congruo honore deinceps celebretur. Confestim illa, quæ viderat prodigium, consules adit et magistratum urbis Argentinensis: querelas Sanctæ Virginis exponit, et imprimis, quod testudinem subterraneam sepulcro incumbentem minari jam ruinam dixerat, itaque humilem et abjectam esse, ut vulgo despiceretur. Fama miraculi vulgata, cives operam dedere, ut tumulus innovaretur: ergo dum, operimento semoto, sarcophagus reseratur, tota integra lineis amicta vestibus invenitur: clauso deinde tumulo, insculpunt lapidi sepulcrali S. Aureliæ effigiem elevato monumento: cryptamque ejus elegantissimis adornant picturis: tum sancte promittunt cives, plus se honoris deinceps et reverentiæ S. Virgini exhibituros, quam hactenus, suam agnoscentes et deprecantes negligentiam, habuissent. Non ita accurate sarcophagi potius, quam corporis S. Aureliæ, prout quidem jam citatis verbis describitur, inspectio facta est, quin fieri potuerit facile, ut portio corporis sacri aliqua, licet illud ita compositum fuerit inventum, ut totius integrique corporis intuentiam oculis speciem exhiberet, olim Brigantium translata fuerit, et eo loci in S. Aureliæ templo reposita; atque adeo non facit ea inspectio, ut Argentoratensem Aureliam a Brigantina secernere necesse sit.

[9] [Aurelia Argentorati culta] Verum idemne statuendum de Aurelia Ratisponensi? Nam et isthic celebris est Aureliæ memoria. Plane non arbitror. Prolixum huic Aureliæ elogium texit Raderus in Bavaria Sancta [T. II, p. 166.] ex Monumentis S. Emmerammi, Wolfgango Selendero aliisque. Præcipua elogii capita hæc fere sunt: Aurelia Lutetiæ Parisiorum nata patre Hugone Capeto (anno 987 in Galliæ regem inuncto), cum jam nubilis esset, Eluviano juventutis Lutetianæ facile principi in conjugem destinata, servandæ virginitatis amore clam profuga, omnibusque ignota anno 975 Ratisponam ad S. Ramuoldum S. Emmerammi abbatem venit, a quo extra pomœrium claustro, quod S. Andreæ postea dictum est, inclusa, post annos 52 extra hominum strepitum pie sancteque exactos beato fine quievit anno 1027, die XV Octobris. Sitne eadem, quæ Aureliæ Argentoratensis, an diversa, sibi haud constare Raderus ait; ex quo Saussayus idem elogium in Martyrologium suum Gallicanum ad hunc diem, mutato hinc inde nonnihil stylo, transferens id ita concludit: Corpus ejus purissimum, cœnobio S. Emmerammi illatum, in peristylio, hodieque altius e terra extans cum epigraphe propria visitur, memoriaque ejus ibidem colitur anniversariis sacris, jam ab annis supra sexcentis. Quisquis postrema Saussayi verba legerit, eo hæc scripta autumabit, ut Aureliæ cultus sacer vindicetur. Atqui Raderus, ex quo Saussayus Aureliæ concinnavit Elogium, anniversarium istud sacrum non cujusmodi in honorem Cœlitum, Sanctorum Beatorumve titulo gaudentium, celebrari solet, fuisse scripsit, sed funebre, quale etiam celebrari pro iis solet, quibus neuter ille titulus quadrat. [Instaurantur, ait Raderus, quotannis illi funebria sacra apud S. Emmerammum jam ab annis quingentis octoginta novem numquam intermissa, uti testatur Wolfg. Selenderus.] Saussayo consonare videtur Brunnerus Annalium Boïcorum part. II lib. IV num. 7 ad annum 1027, ubi ait: Corpus (Aureliæ) Boïcæ pignori relictum colitur ut Divæ: verum in quo situs sit cultus ille explicat Joannes Adlzreiter item in Annalibus Boïcis part. I lib. XVI num. 15 his verbis: Ejus tumulus, quotannis appenso tapete, et accensis candelis, celebratur, more ab anno MXXVII (Aureliæ emortuali) ad annum usque MDXCIX, quo Selenderus (cujus de Aurelia lucubratione caremus) scribebat recepto: quæ sane cultus species, si nihil illi aliunde accedat, non ita Sanctis Beatisque est proprius, ut fundando Sanctæ Beatæve titulo per se sufficiat. Observo quidem ex Mabillonio in Itinere suo Germanico [Vet. Analect., p. 10.] , hujusmodi cultum funebrem in S. Emmerammi monasterio exhiberi S. Ramuoldo abbati; hunc tamen ibidem ut Sanctum coli: ita enim ille: Hujus anniversarium quotannis recolunt, tametsi in privatis orationibus invocatur ut Sanctus: sed nihil de Aurelia, de qua paulo ante egerat, hujusmodi memorat, nec Sanctæ vel Beatæ illi titulum tribuit, contra ac in Ramuoldo facit.

[10] [a Ratisponensi] Mabillonius porro citatus, ac testis eorum, quæ scribit, oculatus de Aurelia Ratisponensi, ejusque tumulo sic habet: Ad portam claustri, qua in ecclesiam aditus patet, visitur tumulus satis elegans, super quem exstat effigies cujusdam Aureliæ, quam Hugonis Capeti filiam putant, super quatuor lapides erecta. In margine lapidis superioris hæc leguntur:

“ Hic pia florescit Aurelia virgo sepulta,
Quæ pœnas nescit cœli dulcedine fulta.”

“Lieutwinus Camer. (forte Camerarius) canonicus et scholasticus Majoris ecclesiæ.” Cælestinus S. Emmerammi abbas [Ratisb. monast., p. 109.] legit: Gamerius, Gamedus, vel Gemeroldus. Appensa est, pergit Mabillonius, a capite una tabella, in qua hi versus haud inelegantes, sed recentius descripti:

“ Contegor hoc tumulo soboles clarissima regum,
      Gallia quam genuit, nunc tenet Imbripolis.
Huc profuga adveni fugiens consortia sponsi,
      Servarem ut castum, Christe, cubile tibi.
Præstat hinc Ramuoldus opem, dum vita manebat,
      Ut pia libarem thura precesque Deo.
Vin tempus vitæ? Usa fui vitalibus auris
      Lustra decem, his annos insuper adde duos.
Hic expecto tuum districtum, Christe, tribunal,
      A dextris sedeam tunc dabis inter oves.”

Observat hic Mabillonius his versibus Aureliam non ut Hugonis Capeti aut alterius Galliæ regis filiam celebrari, sed ut prolem regiam, id est, ex genere regio natam; et merito quidem id a poëta omissum est: neque enim Aureliam aut Hugonis Capeti, aut Lotharii (quo natam alii dicunt) Galliæ regum filiam fuisse, ex ullis aliunde petitis probæ notæ monumentis probatum iri putem.

[11] [distinguenda.] In inferiori lapide, inquit porro Mabillonius, qui huic superiori substernitur, operculi instar tumulum contegente, Romanis, id est, antiquissimis litteris, hæc apposita sunt in margine lapidis… O. M. (alii legunt I. O. M., id est Jovi Optimo Maximo) et perpetuæ securitati et memoriæ dulcissimæ Aureliæ (pro una geminas alii sibi isthic videntur deprehendere Aurelias, matrem scilicet et filiam) M. Aur. filiæ P. A E L. Silvanus (pro quo legunt alii: A. E. L. Juvianus) conjugi incomparabili. [Quæ hic exhibentur variantes lectiones seu interpretationes excerptæ sunt ex Raderi Bavaria sancta [T. II, p. 169.] ]. En denique Mabillonii hac in re conclusionem: Ex hac inscriptione colligimus, vel duplicem fuisse Aureliam, quarum una conjugata antiquis Romanorum temporibus vixerit, alia virgo et quidem recentior: vel certe unam, quæ primis temporibus vixerit, cujus epitaphium cum posteri legere non potuissent, illud cuidam Aureliæ posteriori affinxerint. Inconsulte enimvero egit, quisquis Aureliæ Ratisponæ reclusæ tumulo e ruderibus Romanis erutam inscriptionem imposuit, eoque pacto ansam præbuit non solum Aureliam paganam cum juniore Christiana, quas inter nihil commune fuit, confundendi, sed dubitandi etiam, an inde ab Aureliæ reclusæ obitu inscriptio illa ejus tumulum operuerit, et num verum hujus nomen exploratum habeamus; quid enim si elapso post ejus obitum aliquanto tempore posteri, ea inscriptione decepti, falso credere cœperint mulieris paganæ nomen fuisse virginis apud Ratisponam reclusæ, quemadmodum id in Eluviano, seu Ael. Juviano, illius, ut ajunt, sponso, locum habuisse perspicuum est? Hæc paulo fusius dicta sunt, tum ut ne lectorem rerum ad Aureliam Ratisponensem spectantium plane ignarum dimitterem, tum ut perspiceret idem, cur supra inter Prætermissos collocata sit, denique ut vel hinc intelligat Aureliam Argentoratensem a Ratisponensi plane esse diversam: nec enim fieri potest, ut ejusdem Aureliæ corpus Argentorati simul et Ratisponæ tumulatum servatumque hactenus fuerit, cultumque Argentorati et alibi multis ante sæculis Ratisponensis obtinuerit, quam hac luce frui cœperit. Cavendum itaque est, ne hæc cum Aurelia in Martyrologio Argentorati hodie annuntiata confundatur, quem in errorem prolapsi sunt Arnoldus Wion in Adjunctis ad Lignum Vitæ [p. 900.] , et Castellanus in Martyrologio Universali: ille quidem dum Aureliam Ratisponensem hodie Romano Martyrologio inscriptam ait; ille autem dum unam dumtaxat Aureliam, et quidem Argentorati, annuntians annum hujus emortualem in margine 1027, quo Aurelia Ratisponensis ex hac vita migravit, assignat. Immerito item ab Arturo du Moustier in Gynecæo sacro Ferrarius vapulat, quod in Romani Martyrologii Topographia Aureliam alteram Argentorati, alteram Ratisponæ collocarit. [Coronidis loco sit lectio, quæ in recentiori Breviario recitatur in festo S. Aureliæ: Aureliam Virginem ex choro earum virginum fuisse tradunt, quæ S. Ursulæ comites ac sociæ adhæserunt. De illius patria, natalibus ac vitæ cursu nihil in historiarum monumentis certi reperitur. Id unum constanti traditione compertum est, eam circa annum Christi trecentesimum octogesimum tertium Argentinam appulisse, ibi morbo correptam obiisse, ejusque cultum in Ecclesia Argentinensi ab immemorabili ævo vigere; siquidem nomen illius Sanctorum fastis jam sæculo nono ineunte insertum legitur; nec non fideles sancta devotione ac fiducia eamdem coluere, ut in suburbio civitatis Argentinensis sub ejus invocatione ecclesiam ædificaverint, in qua corpus S. Aureliæ religiose asservatum fuit usque ad annum vigesimum quartum supra millesimum quingentesimum, quo a novatoribus sacra omnia proculcantibus tumulus effractus, reliquiæ extractæ ac flammis traditæ fuerunt. In Buei sylloge n. 6 refertur traditio quasi S. Aureliæ templum sæculo sexto conditum fuisset; sed Sanctorum Alsatiæ biographus Hunckler ejus ædificationem refert ad Ruthardum episcopum, qui medio sæculo decimo obiit [Hist. des Saints d'Alsace, p. 443.] . Caput S. Aureliæ Ulyssipone repositum legitur Act. SS. T. II. Januar. p. 612. Num vero nostræ, an alterius cujusdam Aureliæ caput, non explicant scriptores.]

DE S. SEVERO EPISC. CONF. TREVIRIS.

Sæc. V adulto.

SYLLOGE.
Sancti gesta ex Constantio presbytero, tempus, cultus sacer.

Severus Ep. Conf. Treviris (S.)

AUCTORE J. B.

Bina jam pridem ecclesiæ Gallicanæ lumina, S. Germanum Autissiodorensem et S. Lupum Trecensem episcopos, [S. Severus, S. Lupi Trecensis ep. discipulus,] illum ad diem XXXI Julii, hunc ad diem ejusdem mensis XXIX intulere in Opus nostrum Majores nostri. Floruere hi sæculo æræ Christianæ quinto, junctisque una viribus, inter cætera præclare abs illis gesta Britanniam a Pelagiana lue aliquando felici admodum successu vindicarunt: hodie damus S. Severum, Trevirensem in Belgica Prima episcopum, S. Germani Autissiodorensis in expeditione Britannica socium, S. Lupi Trecensis discipulum; hoc illis certe inferiorem, quod gestorum suorum nedum adeo graves, ac illi, quin potius nullum, qui indubitatam ab antiquitate sibi fidem vindicet, præcones consecutus est. Vitam S. Germani scripsit Constantius presbyter Lugdunensis, vir summus, annis XL ab ejus obitu nondum elapsis: S. Lupi Anonymus antiquus, cujus de ætate quidem non ita presse constat, de fide autem integerrima non ambigunt eruditi.

[2] [Constantio presbytero teste,] Accepta his referri potissimum debet, qualiscumque, quæ ad nos usque permeavit, S. Severi notitia. Ac Constantius quidem presbyter de illo simul et S. Germano ad hunc modum scribit apud nos tomo VII Julii [Ad diem XXXI Jul., p. 216.] : Interea ex Britanniis nuntiatur Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari: rursusque ad beatissimum Virum preces omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus occurrit; dum et laboribus delectatur, et Christo se gratanter impendit. Cessit tandem inimici invidia, victa virtutibus; nec tentare ausus est, quem Dei amicum esse jam senserat.

[3] [S. Germano ep. Autissiodorensi] Adjuncto itaque Severo episcopo totius sanctitatis viro (qui tunc Treviris ordinatus episcopus, gentibus primæ Germaniæ verbum vitæ prædicabat) Parisios iterato dum expetit, totius plebis plausu, ut tantum Virum decebat, excipitur. Benedictionem postulatus, ubertim omnibus impertitur. Interea pignoris inibi dudum a se specialius commendati non immemor, de puella Genovefa, qualiter se habeat, attentius sciscitatur. Credo sanctum Virum minime latuisse, quæ et qualia post ejus discessum ab obloquentibus virgo beata pertulerat, infamias, probra, criminationes, cunctas postremo, quæ a lividis manare assolent, simultates. Atque ut eorum irrevocabilem in malo pertinaciam par esset agnoscere, iniquæ mentis virus, et jamdudum concepta molimina,nec in ipsa sancti Viri præsentia, aliquatenus potuere supprimere. Verum ille, cui melius, quam ipsis etiam suis esset nota parentibus, obtrectantium garrulitate posthabita, ad virginis se diversorium contulit, atque hanc non sine ingenti stupore intuentium adeo humiliter salutavit, ut adverteres eum in illa ipsius divinitatis, cujus erat templum, præsentiam fuisse veneratum. Et ne adventus beati Pontificis sacræ virgini nihil contulisse videretur, neve ejus inter improbos persona inexpurgata remaneret, habito sermone ad populum, prima conversationis ejus auspicia declarans, cujus et quanti esset apud Deum meriti, cunctis evidenter exposuit, in argumentum tantæ rei arentem terram, cui orans superjacere consueverat, frequenti lacrymarum imbre madentem ostentans. Itaque universorum animis erga innocentem pastorali assertione compositis, iter præmaturans inceptum, mare, Christo auctore, conscendit. Ad itineris tranquillitatem elementa consentiunt; navigium venti, fluctus, aera prosequuntur.

[4] [hæresim Pelagianam] Interea sinistri spiritus pervolantes per totam insulam, Germanum venire invitis vaticinationibus nuntiabant: in tantum, ut Elaphius * quidam, regionis illius primus, in occursum Sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaverit, exhibens secum filium, quem in ipso flore adolescentiæ debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis, contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hunc Elaphium provincia tota subsequitur. Veniunt Sacerdotes; occurrit inscia multitudo: confestim benedictio et sermonis divini doctrina profunditur: recognoscit populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem. Intelligunt culpam esse paucorum: inquirunt auctores, inventosque condemnant.

[5] [in Britannia retundenti] Cum subito Elaphius manibus advolvitur Sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ætas et debilitas, etiam sine precibus, allegabant. Fit communis omnium dolor, præcipue Sacerdotum; qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam contulerunt. Statimque adolescentem beatus Germanus sedere compulit. Attrectat poplitem debilitate curvatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextra percurrit. Salubrem tactum sanitas festina subsequitur, ariditas succum; nervi officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius reformatur. Implentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides Catholica firmabatur. Prædicatio deinde ad plebem de prævaricationis emendatione convertitur: omniumque sententia, pravitatis auctores, expulsi ab insula, adducuntur Sacerdotibus, ad mediterranea deferendi; ut et regio absolutione et illi emendatione fruerentur. Quod in tantum salubriter factum est, ut in illis locis etiam nunc fides intemerata perduret. Itaque compositis omnibus, beatissimi Sacerdotes ea, qua venerant, prosperitate reversi sunt.

[6] [comes fuit, nempe versus annum 447; num vero] Observare nonnulla hic ex Bosschii in Vitam S. Germani tum Commentario, tum Annotatis prius juverit, quam ad S. Lupi biographum progrediamur. Geminum in Britanniam Pelagianæ hæresis retundendæ causa S. Germanus iter instituit, primum una cum S. Lupo Trecensi episcopo, alterum cum S. Severo: illud, teste S. Prospero Aquitano in Chronico integro, contigit Florentio et Dionysio Coss. anno æræ vulgaris 429; hoc vero anno 447, cum institutum id iter fuerit ex Constantio paulo ante S. Germani obitum, qui anno contigit 448. Observat item Bosschius S. Severum a Constantio ad iter Britannicum invitatum dici, quando gentibus Primæ Germaniæ verbum vitæ prædicabat, cum tamen ad Belgicam Primam Treviri spectent. At nihil obest, quo minus ad Germaniæ Primæ populos Belgicæ Primæ vicinos, quo ardebat, veræ fidei docendæ augendæque zelum extenderit; Burgundiones, qui, teste S. Prospero Aquitano in Chronico, Lucio et Heracliano consulibus, seu anno Christi 413, partem Galliæ propinquantem Rheno obtinuerant, ad Christi fidem S. Severi opera fuisse conversos Hadrianus Valesius Rerum Francicarum lib. III [p. 138.] et Bucherius Belgii Romani lib. XV num. 14 censent, a quorum opinione non admodum alienus est Tillemontius de Imperatoribus [Hist. des Empereurs, t. V, p. 268 et t. VI, p. 89 et seq.] .

[7] [Burgundiones] Burgundiones inde a sæculo V partem Galliæ Rheno adjacentem incoluerunt, uti ad consulatum Luciani, seu Lucii, et Heracliani, id est, ad annum 413 in Chronico integro, anno 1711 Parisiis una cum cæteris ejus Operibus edito, S. Prosper Aquitanus [col. 740.] scribit: constat autem porro ex Constantio num. superiore laudato, S. Severum verbi divini præconem egisse ea Galliarum parte, quæ Germania Prima nuncupabatur, in qua erant Moguntia, Argentoratum, Nemetum, Vangiones. Socrates denique illius temporis scriptor Hist. eccles. lib. VII cap. XXX scribit, Burgundiones, gentem barbaram trans Rhenum sedes habentem, cum se assiduis Hunnorum incursionihus objectos humanoque auxilio destitutos viderent, Romanorum autem Deum suis præsto esse adverterent, cujusdam Galliæ civitatis episcopum rogasse, ut Christiano baptismate lustrarentur: voti compotes factos, Hunnos intrepide aggressos, licet hostibus numero longe impares, pugna tamen superiores evasisse; id quod accidisse secundum Socratem Valesius ait, quo tempore Proclus Constantinopolitanæ ecclesiæ præerat, qui eam regere ecclesiam cœpit, teste Socrate cap. XL, Areobindo et Aspare coss., sive anno Christi 434; Tillemontio tom. V de Imperatoribus [p. 617.] hanc Burgundionum ad Christiana Sacra conversionem ad annum circiter 440 referente. Si itaque hæc simul omnia, prædicationem S. Severi, Trevirorum Burgundionumque viciniam, horum conversionis epocham hic a Valesio assertam, ab anno 447, quo indubie S. Severus Treviris præfuit, haud admodum remotam, contuleris, haud ægre verosimilem eam opinionem dixeris, qua Valesius non alterius, quam S. Severi opera, licet hujus nomen Socrates haud expresserit, gentem Burgundionum Christianas leges suscepisse contendit.

[8] [ad Christi fidem converterit,] At Paulus Orosius lib. VII cap. XXXII Burgundiones, prævalidam et perniciosam Galliis, in quibus, inquit, præsumpta possessione consistunt, manum, jam tum, cum scriberet (scripsit autem sub annum 417), Christianos fuisse testatur: Quamvis, inquit, providentia Dei omnes Christiani modo facti, Catholica fide, nostrisque clericis quibus obedirent receptis, blande, mansuete innocenterque vivant, non quasi cum subjectis Gallis, sed vere cum fratribus Christianis; quo tempore S. Severus, utpote S. Lupi Tricassini episcopi, anno demum 426 (vide tom. VII Julii) [Ad diem XXXI Jul., p. 63, num. 61.] ad infulas evecti, discipulus Trevirensi sedi nondum præerat. Ne auctores rebus, quas scribunt, æquales inter sese Tillemontius collidat, ait [Hist. des Emp., t. V, p. 168.] alios Burgundiones fuisse, de quibus Orosius, alios, de quibus Socrates loquitur, hosque, serius Rhenum transgressos, S. Severi opera ad fidem Christianam potuisse converti, ut Socrates narrat, nempe sub annum 440. Minus tamen mihi vero videtur simile, id a Severo reipsa præstitum fuisse, vereorque imprimis, ut Socrates, in Oriente scribens, de rebus, quæ in Occidente gererentur, probe recteque instructus fuerit. Certe victoria, a Burgundionum tribus millibus de Hunnis triplo eoque amplius numero potioribus relata, commenti suspicione haud caret, saltem si sub annum 440 obtenta statuatur: præterquam enim, quod scriptoribus Latinis quibuscumque ignota videatur, eo minus fit credibilis, quod inde ab anno 435 in eo Galliæ tractu funditus deleta fuerit gens Burgundionum, ita scribente Prospero: Aspare et Areobindo coss. Theodosio XV et Valentiniano IV coss. … Eodem tempore Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aëtius bello obtinuit, pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est. Siquidem illum Hunni cum populo atque stirpe sua deleverunt.

[9] [minus certum apparet;] Adhæc asserta a Socrate conversionis Burgundionum epocha haud satis congruere, ut S. Severo tribuatur, videtur cum anno episcopatus a S. Lupo suscepti et S. Severi apud Lupum commoratione, quæ diuturnior fuisse videtur, quam ut Galliarum ille episcopus, de quo Socrates, Severus Trevirensis fuerit. Episcopus e Lirinensi monacho factus est S. Lupus anno, ut paulo ante dictum est, 426 jam vergente ad exitum: quoto episcopatus ejus anno ad illum accesserit discipulus ejus Severus latet quidem; ponamus tamen primo, seu anno 427. Latet item, quoto episcopatus sui anno episcopus Gallicanus, de quo Socrates, Burgundiones sacro fonte lustrarit: ponamus item primo. Jam vero, conversio Burgundionum quo anno contigit? Non anno 434, quod Valesius, non circa annum 440, quod Tillemontius ait, sed multo citius, si Socratem presse sequamur. Narrat is lib. VII cap. XXIX, quomodo Nestorius ad sedem Constantinopolitanam evectus sit, ordinatumque ait die quarto Idus Apriles, Felice et Tauro Coss., seu anno 428. Mox caput trigesimum, Burgundionum conversionem narraturus, sic exorditur: Nunc vero rem memoratu imprimis, quæ per id tempus contigit, narrabo, qua narratione absoluta, continuo ad res Orientis sese convertens, ait sub idem tempus obiisse Barbam Arianorum episcopum, consulatu Theodosii XIII, Valentiniani III, die Octavo Kalendas Julii, seu anno æræ vulgaris 430. Quo pacto vix triennium invenias, quo numeratus in discipulis S. Lupi Severus fuerit, id quod absque erroris periculo dictum iri non arbitror.

[10] [hanc tamen Germaniæ I populis prædicavit] Jam tempus audiendi scriptorem anonymum Vitæ S. Lupi antiquum: ita loquitur apud nos tom. VII Julii [p. 7, num. 11.] : Cui * rei gestæ elationem * posteris tradunt exempla facturum * qui affuerunt * vera ex scholis ejusdem (S. Lupi) discipulorum virtutis exempla docuerunt. Nam cuncti insignibus miraculis præminebant. Unde in S. Pulchronium episcopum ecclesiæ Veredunensis curationum gratia prælucebat: ita ut religatis post tergum manibus dæmoniacis imperaret, et prius sensum (imperii Pulchronii effectum dæmoniaci) perciperent, quam in collisionem suorum corporum cernui laberentur. Sanctum Severum Treviris ordinatum, primæ Germaniæ gentibus prædicantem, Apostolorum non ambigimus societati permixtum. Sanctum quoque Alpinum, Cathalaunicæ pontificem civitatis, resplendentem prærogativa diutinæ sanitatis (al. sanctitatis) locis plurimis non silendum est, quam sæpe dæmonum purgator extiterit. Merito in tantorum (discipulorum) præconiis magistri laus gloriosa signatur. Hinc colligas SS. Pulchronium, Alpinum et Severum non modo fuisse condiscipulos, sed etiam quam præclara fuerit S. Lupi schola, e qua tot prodierint viri dignitate episcopali, morum sanctitate et miraculis clari; ut adeo mirum non sit, si ex ea Trevirenses, orbati præsule, Severum sibi pontificem postularint.

[11] [Trevirensis factus episcopus] Quo anno circiter id contigerit, dicendo non sum; nisi forte Constantius, cum scripsit, Adjuncto itaque Severo episcopo, totius sanctitatis viro (qui tunc Treviris ordinatus episcopus, gentibus primæ Germaniæ verbum vitæ prædicabat) Parisios iterato dum expetit (S. Germanus Autissiodorensis) totius plebis plausu, ut tantum virum decebat, excipitur, propterea scripserit, tunc Treviris ordinatus, quod recens facta esset Severiordinatio, cum Parisios, ipso comite, S. Germanus peteret, alteris vicibus in Britanniam profecturus; in hanc potius, quam in ejus prædicationem digitum particula tunc intendere volens; quod si ita se habet, dubium non est, quin aut anno 447 aut paulo ante cœptus sit Severi episcopatus; quo equidem mihi propendet animus, quod nisi Constantius, stylo planiore uti solitus, tempus ordinationis Severi hic indicatum voluisset, planius scripturus fuisse mihi videatur, Adjuncto itaque Severo episcopo Trevirensi, totius sanctitatis viro, qui tunc primæ Germaniæ verbum vitæ prædicabat, Parisios iterato dum expetit, totius plebis plausu, ut tantum virum decebat, excipitur, omni ad hunc modum dictionis ambiguitate seclusa. Fortassis etiam Severus in prima anni 429 SS. Germani et Lupi in Britanniam legatione, tunc nondum episcopus, comes fuerit; neque enim vero fit simile SS. illos solos et absque ullo comitatu sese in Britanniam contulisse: quin imo S. Severus cum S. Lupo Britanniam adiisse diserte legitur in perbrevi S. Severi Vita a Bollando tom. I Maji [Ad diem II Maji, p. 266.] laudata; ac propterea Constantius fortasse, de secunda tam Germani, quam Severi legatione agens, mentionem ordinationis ejus recens tunc factæ expressam facere voluerit. Observat ibidem Bollandus refragari quidem his Christophorum Browerum in Historia Trevirensi, ubi Severi episcopatum inde ab anno 428 cœptum ad annum 455 usque prorogat; sed nullo teste, nullo charactere in medium producto. Nobis vero, quoniam non minus annus, quo esse in vivis S. Præsul desierit, quam Trevirensi sedi præesse cœperit, in obscuro est, satis fuit ejus obitum sæculo quinto ultra mediam sui partem provecto lato quodam modo illigasse.

[12] [post S. Auctorem, cujus episcopatui] S. Severum in cathedra Trevirensi proxime præcessit S. Auctor, de quo tom. IV Augusti ad diem XX ejus mensis [p. 37 et seqq.] actum est in Opere nostro: illatus item in illud est successor ejus proximus S. Cyrillus tom. IV Maji ad diem, quo colitur, XIX ejusdem mensis [p. 331.] . Nulla de hoc quidem movetur difficultas: at secus sese res habet quoad S. Auctorem decessorem ejus proximum: nonnulla enim esse, quæ ejus episcopatui officiant, et non leviter quidem, ait Hontheimius Myriophitanus episcopus et Trevirensis suffraganeus in Prodromo Hist. Trevir. [T. I, p. 79.] ; ac primo quidem, quod in antiquioribus episcoporum Trevirensium Catalogis, Prumiensi scilicet et Sanguisleniensi prætermittatur. At parum id est; fieri enim facile potuit, ut S. Auctoris nomen in aliis Catalogis expressum in his ex amanuensium oscitantia fuerit omissum: inter Trevirenses præsules certo numerandos fatetur Hontheimius Hist. Trev. dipl. tom. III de scriptoribus Trev. § 1 [p. 963.] , S. Hildulphum et Hamularium, nec tamen in duobus istis Catalogis comparent. Hunc ex oscitantia amanuensium fuisse omissum in Prodromo [T. I, p. 81.] non diffitetur Hontheimius: at omissi in quibusdam Catalogis S. Hildulphi rationem dat Hist. Trev. tom. I [p. 84, nota c.] Frequens est in veteribus episcoporum Catalogis omissio illorum, qui in sua sede defuncti non sunt: Hildulfus autem sedem episcopalem Trevirorum longe ante obitum dimisit, et in Mediano, quod condiderat, monasterio diem clausit extremum. Verum si ea de causa omissus est in Catalogis Prumiensi et S. Gisleni Hildulphus, in iisdem pariter omissus fuisset Felix, qui, ut tom. I Prodromi in Annalibus Treviricis Hontheimius ad annum 398 scribit, episcopatu dimisso, ad S. Paulini monasterium secessit; licet non diu post ex vita migrasse legatur. Haud itaque est, cur Catalogorum dictorum de S. Auctore silentium ejus episcopatui magnopere officere censeri debeat, stantibus pro illo Catalogis aliis et constanti Trevirensium traditione.

[13] [quæ contra Hontheimius movet,] At, inquit Hontheimius primo loco citatus, (quæ altera ejus ratio est) nulla plane de eo (Auctoris episcopatu) anterior habetur notitia, quam ex historiis translationis hujus Sancti factæ anno 1113. Non meminerat, cum hæc scripsit Hontheimius, eorum quæ vel in Actis Translationis S. Modoaldi anno 1107 factæ apud nos tom. III Maji [Ad diem XII Maji, p. 63.] exhibitis legerat, vel quæ inde in tom. I Prodromi Hist. Trev. [p. 679 et seqq.] intulit: leguntur autem priore loco cap. 1 num. 11 Helmwardeshusenses in Saxonia monachi obtinuisse e sacrario B. Maximini Treviris brachium S. Auctoris Trevirorum archiepiscopi, magnæ sanctitatis viri; quod num. seq. magna veneratione in sacrarium templi Helmwardensis illatum dicitur anno 1105 pridie Idus Maji. Apud ipsummet vero Hontheimium iidem anno 1107 a Sanmaximinianis rursus accepisse leguntur testam superiorem capitis S. Auctoris archiepiscopi nec non duo de majoribus membris. Sunt autem hæc ante annum 1113 non solum facta, sed etiam scripta: missa enim hæc Acta Translationis S. Modoaldi, uti ex prævia illis Epistola liquet, fuerunt ad Stephanum S. Jacobi abbatem, eum scilicet, qui S. Modoaldi Vitam a se scriptam Helmwardeshusensibus miserat: is autem, ejusdem nominis abbas secundus, teste Gabr. Bucelino in Germania sacra et profana [T. II, p. 193.] , obiit Non. Kal. Februarii anno 1112, quem eidem fuisse supremum tradit etiam Bartholomæus Fisen in Floribus ecclesiæ Leodiensis [p. 328.] .

[14] [haud multum officiunt.] At quid roboris, inquies, S. Auctoris episcopatui adfert tantillum notitiarum illarum quoad antiquitatem discrimen? Multum enimvero: primum enim id inde consequitur, notum fuisse S. Maximini monachis S. Auctoris episcopatum vel e superioris ætatis, penes se tum adhuc conservatis, monumentis, vel certe ex constanti et minime sibi dubia loci traditione ad sæculum usque duodecimum propagata. Tum vero id inde porro consequitur, aliunde prorsus episcopatum S. Auctoris credi cœtum, quam ex muliebri, haud magni certe ponderis, visione, uti tertio loco videtur innuere Hontheimius, verbis num. superioris initio citatis mox ista subjiciens: 3tio. In Actis a Leibnitio editis dicitur S. Auctor Gertrudi marchionissæ (quæ ejus Reliquias, anno 1113, Brunsvicum transtulit) apparuisse (adde ex Actis Translationis Reliquiarum apud Hontheimium [p. 689.] Gertrudi dixisse: Ego sum Auctor, qui quondam fueram archipræsul Trevirorum) et revelasse Reliquias suas Treviris in ecclesia (S. Eucharii, uti Browerus Annal. Trev. lib. XIII num. 42 opinatur) “ad australem plagam in editiori tumba reperiri, in quam quondam opinione seditionis ingruente, causa timoris, ne forte surriperentur (fuerunt) inclusæ.” Quam suspectæ haberi debeant similes revelationes, non est cur hic repetamus. Quod autem quarto loco S. Auctoris episcopatui officere Hontheimius putat, Acta nempe Translationis reliquiarum S. Auctoris, in quibus archipræsulis titulo decoratur, sæculo demum XIII nata esse, nihilo validius est, cum hic illi titulus ex jam dictis aliunde vindicetur. Perpensis itaque, quæ S. Auctoris episcopatui objicit Hontheimius, momentis singulis, non ea videntur esse hujusmodi, ut eorum causa Sanctus ille ex Trevirensium episcoporum numero expungendus videatur. Denique non video, qui Hontheimius secum ipse non pugnet, hic ajens, notitiam episcopatus S. Auctoris anno 1113 antiquiorem non haberi; in Historia autem cultus Sanctorum Trevirensium [Prodrom. Hist. Trev., t. I, p. 370.] primæva Gesta Trevirorum, a Dacherio [Spicil., t. II, p. 208.] exhibita, ad sæculum X commode referri posse dicens, in quibus tamen [p. 209.] , ipso fere, quem citat, loco, Auctor inter S. Leguntium et Severum Trevirenses episcopos medius collocatur. Si S. Wendelini, de quo ibidem Hontheimius agit, ex Gestis Trevirorum primævis ab ipso laudatis et paulo post S. Wendelinum memorantibus, quid ni pariter ad sæculum X commode referri possit notitia episcopatus S. Auctoris ibidem pagina proxime præcedente memorati? Consule, quæ Hontheimius tom. III hist. Trev. [p. 963.] de Gestorum Trevirorum scriptoribus tradit. Sed hæc obiter de S. Auctoris episcopatu dicta sint: ad S. Severum revocamur.

[15] [S. Severi, cum S. Severino Coloniensi subinde confusi,] SS. Germani et Lupi biographis deberi qualemcumque Gestorum S. Severi notitiam, jam diximus supra: ex Constantio, S. Germani biographo, hausit Beda, quæ de SS. Germano et Severo lib. I eccles. Hist. gentis Anglorum cap. XXI scripsit: Rursusque ad beatissimum virum (S. Germanum) preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tueretur. Quorum petitioni festinus obtemperat: nam adjuncto sibi Severo totius sanctitatis viro (qui erat discipulus beatissimi Trecasenorum episcopi, et tunc Treviris ordinatus episcopus, gentibus primæ Germaniæ verbum Dei prædicabat) mare conscendit et consentientibus elementis tranquillo navigio Britannias petiit, etc. Hausit et Ado, iisdem fere, quibus Beda, S. Germanum verbis ad diem 1 Octob. Martyrologio suo inserens. Plura S. Severi gesta frustra quæsieris: nisi forte cum Bollando tom. I Maji [Ad diem II Maji, p 266] in Annotatis ad Vitam S. Germani Martyris, parum accurate scriptam, verosimile arbitreris S. Germanum episcopum Martyrem apud Ambianos in Gallia die II Maji cultum in episcopum ab illo fuisse ordinatum. Is Audini, principis Scoti, ut Acta perhibent, filius, a S. Germano in Britannia Pelagianam hæresim primum debellante sacro fonte lustratus, quam in baptismo adhuc puerulus susceperat, fidem adultior factus variis populis prædicans, Trevirim aliquando pervenit: inde vero a S. Severino (vide pag. 265 tomi mox citati num. 15) Coloniensi archiepiscopo episcopalibus infulis donatus fuit: at cum ex duobus Severinis, Coloniensem sedem alter citius, alter vero serius occuparit, quam ut S. Germano huic æquales esse potuerint, contra autem S. Severo Trevirensi in Britannia una cum S. Germano Autissiodorensi anno 447 versanti notus verosimillime fuerit, non temere Bollandus S. Severinum Agrippinensem cum S. Severo Trevirensi a scriptore, parum alioquin accurato, confusum fuisse opinatus est.

[16] [Treviris cultus.] Sic et Severus, ut denique ad sacrum ejus cultum veniamus, cum S. Severino Coloniensi episcopo, Burdigalæ defuncto, ac die XXIII Octobris culto apud Sollerium ad diem ejusdem mensis XXI confunditur in codicibus Usuardinis Antverpiensi Maximo, Ultrajectensi et Leydensi: Burdegala, S. Severi Treverensis episcopi. uti et in Bruxellensi: Apud Burdegalam, depositio S. Severi Treverensis archiepiscopi. Erit fortasse, qui miretur, neque Bedam, neque Adonem S. Severi nomen in Martyrologia sua, cum tamen tum eximiam ejus sanctitatem, tum Apostolicos in Germania Prima labores ex Constantio presbytero probe sibi notos habuerint, intulisse: religioni opinor utrique fuise, Severum prius tabulis ecclesiasticis inserere, quam cultu publico affectum didicissent: hunc autem serius illi delatum fuisse vel ex Kalendariis S. Maximini et S. Simeonis sæculi X, XI et XII, ab Hontheimio tom. I Prodromi hist. Trev. [p. 373.] editis, colligas, in quibus nusquam S. Severus Trevirensis occurrit: at vero in eo, quod quinto ibidem loco exhibetur, et sæculi XIII exeuntis est, sic legitur: Idus (Octobris) Severi ep. Treveren. et SS. Maurorum. Locum item constanter habuit in Officiis ecclesiæ Trevirensis, teste Hontheimio in Hist. Sanctorum Trevirens. a Baldewini ævo, qui Trevirensem ecclesiam rexit ab anno 1307 usque ad annum ejusdem sæculi quinquagesimum quartum. Signatur item ejus festum eodem modo, quo in Kalendario altero, jam citato, S. Simeonis, in Kalendario parti hiemali Breviarii MS. pagi, ut videtur, Fusbacensis in diæcesi Trevirensi præfixo. Florarium MS. anno 1486 absolutum, dubitare me cogit, num hic dies S. Severo emortualis fuerit; sic enim istud habet: Item Translatio S. Severi Treverensis episcopi; cujus translationis nusquam alibi vestigium reperi. Inscribitur etiam ad hunc diem Martyrologio Germanico, Canisii dicto, aliisque recentioribus, ac Romano quidem his verbis: Treviris S. Severi episcopi et confessoris.

[Annotata]

* al. Elasius

* an cujus?

* relationem

* factorum

* et quia fuerunt

DE SANCTO TAMMARO EPISCOPO CONFESSORE BENEVENTI IN ITALIA.

Sæc. V, aut ineunte VI.

SYLLOGE.
Sancti Elogium; fuit episcopus in Africa: sed an etiam Beneventi?

Tammarus Episc. Conf. Beneventi in Italia (S.)

AUCTORE C. G.

Sanctum hunc Antistitem Codex Usuardinus Vaticanus, charactere Longobardo exaratus, quem Papebrochius novam collectionem ex Usuardo, [S. Tammarus XVI Januarii in diœcesi Aversana,] Adone et aliis pro ecclesia Beneventana factam appellat, inter Usuardina apud Sollerium Auctaria ad hunc XV Octobris diem commemorat his verbis: Beneventi … et Sancti Tammari Episcopi et Confessoris; commemorat et ad eumdem diem in Catalogo Sanctorum, quos ecclesia Beneventana duplici vel semiduplici ritu celebrat, Marius de Vipera Archidiaconus Beneventanus; Codici Vaticano et Mario de Vipera quoad annuntiationis diem consonat Ferrarius in utroque Sanctorum Catalogo, Generali videlicet et Sanctorum Italiæ: at ex antiquis Kalendariis, quartæ parti Sanctuarii sui Capuani a Michaële Monacho insertis, quæ Sanctos Capuæ quondam cultos complectuntur, secundum et quartum S. Tammari memoriam consignant cum eodem quidem Episcopi et Confessoris titulo, sed ad alium diem, scilicet ad XVI Januarii, asseritque in suis ad dicta Kalendaria Observationibus laudatus Monachus, hac die eumdem Sanctum etiamnum coli in diœcesis Aversanæ loco, qui dicitur Vico de Pantano, ibique eum tradi mortuum esse et sepultum. Quamobrem, opinor, ad diem XVI Januarii in Martyrologio suo Universali eidem diœcesis Aversanæ vico Sanctum attribuit Castellanus hisce Gallicis, quæ Latine reddo, verbis: Pantani in diœcesi Aversana S. Tammari ex numero eorum Confessorum, qui creduntur venisse ex Africa cum S. Castrensi.

[2] [at hac die Beneventi cultus,] Ut citatos hactenus sacros Fastos in concordiam adducant, alium S. Tammarum in diœcesi Aversana, alium apud Beneventanos coli quidam autumant, quod etsi Ferrario etiam non displicuerit, nobis tamen minus probabile videri infra dicemus. Porro cum ad diem XVI Januarii Majores nostri S. Tammarum inter Prætermissos retulerint, necesse est ut de eodem Sancto ad hunc XV Octobris diem agamus, quo eum Beneventi coli laudatus Vipera tam in Catalogo supra citato, quam in Elogio, mox dando, docet. Extat illud in Chronologia Episcoporum et Archiepiscoporum Beneventanorum, ex qua illud, uti et Ughellus fecit [Ital. Sacr., t. VIII, col. 16.] , huc transcribo: Thammarus episcopus XXIII unus ex iis, quos Martyrologium Romanum sub prima die Septembris socios S. Prisci recenset, qui in persecutione Wandalorum ob fidem Catholicam varie afflicti, et vetustæ navi impositi ex Africa in Campaniæ littora pervenerunt anno Domini 440 circiter, et Christianam religionem in iis locis dispersi, diversisque ecclesiis præfecti mirifice propagarunt. Hic cum prope Beneventum solitariam ageret vitam, fama sanctitatis erumpente, fuit ad episcopatum evectus, et ita Beneventanam ecclesiam pie sancteque rexit, ut inter Sanctos defunctus referri meruerit. Extabat antiquitus basilica in ejus honorem erecta extra civitatem prope flumen Thamari, a qua postea flumen nomen accepisse fertur, temporum longitudine consumpta. Floruit anno Dom. 465, cujus festum agitur XV Octobris Beneventi, ubi ejus Reliquiæ servantur in cathedrali sub altare majore, ut ibi marmori sculptum docet.

[3] [a S. Tammaro episcopo Africano, a Wandalis ex Africa] Ex quibus monumentis id Elogium concinnarit, indicat laudatus Archidiaconus Beneventanus ad marginem citans Michaëlem Monachum in Sanctuario Capuano, et Martyrologium antiquum MS. ex Bibliotheca Beneventana, cum vero id posterius pro sola Sancti, quæ Beneventi XV Octobris agitur, festivitate laudet, non immerito suspicari possumus, quidquid is de S. Tammari Gestis commemorat, iis exceptis, quæ de eodem Sancto in S. Castrensis Vita, a Michaële Monacho part. 1 Sanctuarii Capuani, et in Opere nostro tom. II Febr. [Ad diem XI Febr., p. 526.] edita, reperiuntur, ex incerta tantum popularique traditione profectum esse. Et quidem ex hac Vita, ab auctore coævo, aut suppare, saltem prout in Opere nostro extat, ut censuit Henschenius, et luculente, solutis Tillemontii aliorumque objectionibus, ostendit Stiltingus tom. 1 Septembris [Ad diem 1 Sept., p. 211.] , exarata sufficienter confirmatur id, quod habet datum Elogium de S. Tammaro ex Africa in Campaniam appulso, ut de eo verbis supra datis ita dubitanter loqui necesse non habuerit Castellanus; potuisset et hic Martyrologus eidem Sancto titulum episcopi, tuto adjungere ob episcopatum in Africa gestum, quandoquidem laudatus S. Castrensis biographus eum inter Sanctos viros et summi sacerdotii honore præditos, seu episcopos vetustæ ac cariosæ navi, Wandalis cuilibet et nominatim S. nostro Tammaro amaro hoc sarcasmo, Tammarum fas est proram gubernare benigne, illudentibus, cum multis aliis impositos, marique commissos, sat aperte recenseat, Ex quibus (inquiens) viris, videlicet, Sanctis etiamque summi sacerdotii honore præditis, præcipue rutilabant meritis et moribus et sensus decore Rossius, Priscus, et Tammarus et ab indole Sanctus enitens Castrensis. Verum de his dubitarit Castellanus, quod minorem, quam par erat, eidem biographo adjungeret fidem.

[4] [in Campaniam sæc. V,] Quo vero anno ea, quæ de Sancto nostro sociisque narrat S. Castrensis Vita, acciderint, hique in Campaniam, Deo mirabiliter eos, ne a mari absorberentur, præservante, incolumes appulerint, non facile est determinare: Henschenius tom. II Februarii [p. 524.] id contigisse anno 438 aut 439 non improbabiliter opinatus est hac de causa, quod laudatus biographus, perstricta Wandalorum adversus Catholicos in Africa persecutione, ita habeat: Hoc factum est usque ad quartum annum, ac narrationem suam prosequens, mox ea referat, quæ S. Tammarus ejusque socii in Africa passi fuerunt: hinc enim statui posse videtur, ab initio persecutionis, quam, anno 435 pace inter Valentinianum imperatorem et Wandalos facta, hisque parte Afriæ ad inhabitandum concessa, mox exortam esse laudatus Henschenius loco citato, et Theodoricus Ruinartius in Commentario Historico de persecutione Wandalica arbitrantur, 3 aut 4 annos fluxisse, antequam Wandali in S. Tammarum ejusque socios sævirent, adeoque eosdem Sanctos dicto anno 438 aut 439 ex Africa ejectos in regni Neapolitani Campaniam pervenisse. Favet et huic opinioni deliberatio illa Wandalorum, ita Sanctos, cum post carceres et verbera immota horum in fide Catholica persisteret constantia, perdere volentium, ut nullæ, quas Catholicos in veneratione habituros sciebant, eorum superessent Reliquiæ, antequam de iisdem cariosæ navi imponendis et in mari submergendis cogitarent; ea enim deliberatio innuere videtur id tum novum fuisse, nec ante a Wandalis usurpatum, adeoque ante captam a Wandalis anno 439 Carthaginem, quando similiter S. Quodvultdeum Carthaginensem episcopum una cum suo clero navibus fractis impositum mari commisere, accidisse.

[5] [aut ineunte VI pulso,] Atque hæc quidem suadent non longe a vero aberrasse laudatum Viperam, qui Sancti nostri in Campaniam adventum circa annum 440 collocavit; cum vero sint etiam admodum dubia, ultro cum Stiltingo tom. 1 Septembris [p. 212.] amplector opinionem Ruinartii: Si conjecturis (inquit hic auctor in laudato Commentario Historico) indulgere voluerimus, nullus fere erit annus sub Wandalica dominatione, ad quem hæc persecutio revocari non possit; ut proinde toto illo tempore, quod ab anno 435, quo persecutio cœpta, et licet sub Guntamundo intermissa, sub tribus tamen regibus, Genserico videlicet, Hunnerico et Trasamundo crudelissime grassata est, usque ad postremi hujus tyranni obitum, seu annum 523, quo a successore Hilderico persecutio restincta est, excurrit, mirabili eo, quo id factum esse S. Castrensis biographus refert, modo Sanctus noster cum Sociis in Campaniam appellere potuerit. Porro ubinam loci S. Tammarus post suum in Campaniam adventum reliquum vitæ transegerit, silet laudatus S. Castrensis biographus; solummodo habet S. Castrensis socios perrexisse ad loca propria, quæ illis Christus sancivit pro salute credentium: atque hinc modo fit, ut, quæ laudatus Vipera de S. Tammari prope Beneventum commoratione ejusdemque episcopatu Beneventano asserit, suspicer profluxisse ex eodem fonte, ex vaga scilicet popularique traditione, ex qua Thamarum fluvium, Benevento vicinum, a basilica olim eidem Sancto dedicata nomen suum sortitum esse scribit, quamque hac ex parte jam ante me suspectam habuit Eminentissimus pariter et doctissimus Cardinalis Stephanus Borgias in Memoriis Historicis civitatis Beneventanæ [Ist. della cità di Benev., t. III, p. 282.] , et reipsa valde infidam esse ostendit Itinerarium Antonini Augusti, in quo id nomen eidem fluvio tribuitur, atque ita notatur: Bovianum civit. super fluvium Thamari M. P. XVI.

[6] [ob rationes hic] Attamen Ferrarius S. Tammarum in Elogio, quod in Catalogo SS. Italiæ ad XV Octobris concinavit, etiam sine hæsitatione pro episcopo Beneventano habet, eumque facit proximum S. Barbati successorem, et deinde, cum S. Barbatus sæculo VII, Longobardis in Italia dominantibus, cathedram Beneventanam absque dubio tenuerit, adeoque S. Tammari Beneventani, si hic reipsa S. Barbato successerit, ætas nullatenus S. Tammaro, sæculo V aut ineunte VI ex Africa in Campaniam delato, congruere possit, dubitat in Annotatis idem Ferrarius, an S. Tammarus a Beneventanis cultus et pro episcopo quondam suo habitus diversus non sit a S. Tammaro Africano, quem in diœcesi Aversana vici Pantani incolæ in veneratione habent: ast præterquam quod ipsemet secum pugnet Ferrarius, dum SS. Barbatum et Tammarum in serie episcoporum Beneventanorum collocat ante Epiphanium, Synodo I Romanæ sub Symmacho Papa, anno 499 habitæ [Labbe, t. IV. Conc. col. 1315.] subscriptum, illi hac in re refragantur laudatus Vipera et Ughellus tom. VIII Italiæ Sacræ, apud quos S. Tammarus longe ante S. Barbatum in eadem episcoporum Beneventanorum serie locum obtinet inter Dorum, ex Epistola Leonis I, de qua Baronius in Annalibus ad annum 448 loquitur, notum, et S. Sophiam seu Cadocum; eumdem locum obtinet in Diptycho Collectioni Synodorum Beneventi habitarum præfixo a Vincentio Maria Ursino Archiepiscopo Beneventano, postmodum Benedicto XIII summo Pontifice: quamquam vero et hæc chronotaxis forte vitiosa sit, meliusque S. Sophias seu Cadocus, ut ex eis, quæ de hoc Sancto Operis nostri parens Bollandus tom. II Januarii [Ad diem XXIV Januar., p, 602] habet, perspici potest, non ante, sed post Epiphanium collocaretur, cum quidem omnes S. Tammarum in serie episcoporum Beneventanorum collocent ante Epiphanium, hæc ætas, quam S. suo Tammaro Beneventani adscribunt, satis congruit S. Tammaro Africano, ut unus idemque censeri possit. [S. Tammaro proxime successisse, ait Joan. de Vita, Canonicus Beneventanus [Antiquit. Benevent., t. II, p. 117.] , S. Sophiam seu Cadocum, quin ullo argumento Bollandi Nostri chronologiam refutet.]

[7] [allatas non est distinguendus.] Neque etiam, ut hic duos distinctos SS. Tammaros agnoscamus, urget diei, quo a Beneventanis, a die, quo a Vici Pantani incolis colitur S. Tammarus, diversitas: hujus enim ratio esse potest, ejusdem Sancti Reliquiarum, quas Beneventanos possidere docet ex inscriptione marmorea laudatus sæpius Archidiaconus Marius de Vipera, ex eodem vico Beneventum, si reipsa, quemadmodum hujus vici incolas velle testatur cum Michaële Monacho Paulus Regius in Sanctis Neapolitanis [Vite de Santi e Sante, t. II, p. 945.] , ibi S. Tammarus Africanus obierit sepultusque fuerit, aut, si secus habeat, facta quondam e converso translatio. Utut sit, si S. Tammarus, aut a Beneventanis aut a vici Pantani incolis cultus, a S. Tammaro sub Wandalis ex Africa in Campaniam delato esset distinctus, esset hic penitus ignotus; quare dicere mallemus, quod Papebrochius occasione S. Canionis [Ad diem XXIV Maji, p. 28, num. 5.] pronuntiavit: Tam certa (ex Actis S. Castrensis) notitia (Tammari) unius ex Africa in Campaniam delati sub Wandalis intra cariosam navim, et ætas, quam S. suo Tammaro adscribunt Beneventani, si conferatur cum documentorum, quæ de S. Tammaro, si ab Africano distinctus ponatur, Itali habent, aut saltem hactenus subministrarunt, inopia, vehementer nos inclinant, ut arbitremur, non nisi unicum (Tammarum) habendum esse pro Sancto, eumque ad sæculum V et Wandalorum tempora pertinere, quemque veluti Confessorem et Episcopum, ob episcopatum, ut supra diximus, in Africa gestum, tam Beneventani, quam in diœcesi Aversana Vici Pantani incolæ deinceps etiam in veneratione habere tuto queunt.

[8] [An rexit ecclesiam Beneventanam?] Cœterum ea etiam desunt nobis monumenta, ex quibus, utra potior causa sit, Beneventanorum videlicet S. Tammarum Africanum pro episcopo quondam suo habentium, an dicti vici incolarum, eumdem apud se defunctum sepultumque esse contendentium, rite pronuntiem; etsi interim dissimulare nequeam, his posterioribus magis favere laudata S. Castrensis Acta, quæ diserte habent S. Castrensem prope Suessanam urbem post suum in Campaniam adventum magis cellulæ pauperculæ amplexum esse hospitium, quam terrenas divitias ac favores populi; quamobrem ejus etiam socium sanctum nostrum Tammarum solitarium in Campania locum elegisse suspicari possumus. Accedit quod ejusdem memoria multo celebrior sit in Campania, hodie Terra Laboris, Italis Terra di Lavoro dicta, quam in territorio Beneventano, ut liquet ex variis, quæ eidem Sancto in Campania dedicatæ extiterunt, partimque hodie existunt, ecclesiis, a Michaële Monacho in hunc modum recensitis [Sanctuar. Cap., p. 451.] : Habet (S. Tammarus) pagum et parochialem ecclesiam sui vocabuli a civitate (Capuana) mille passibus in via regia nova Neapolitana. Habuit olim ecclesiam prope villam, quæ dicebatur S. Nazarius in Terra Lanii (a Clanio, Italis Lagno, parvo flumine, quod territorium Capuanum ab Aversano dividit, sic dicta) et in villa quæ dicebatur Attignano in terra Canciæ, et in diœcesi Calvensi ecclesia S. Tammari de Monte erat subdita Archiepiscopo Capuano anno 1173. Constat id postremum ex Diplomate Alexandri III eodem anno dato, in quo inter possessiones, quas hic Pontifex Alphano Archiepiscopo Capuano confirmat, recensetur eadem ecclesia S. Tammari de Monte. Unde non levis oritur suspicio S. Tammarum magis ad Campaniæ incolas, quam ad Beneventanos spectare. Non ita quidem certus est S. Tammari episcopatus Beneventanus, ut de eo ipsimet Itali non dubitent, et nominatim Michaël Monachus, qui in suis ad Acta S. Castrensis Observationibus ita loquitur [Ibid., p. 16.] : Habent Acta S. Castrensem prope Suessam consedisse: habet Breviarium Capuanum S. Priscum consedisse Capuæ: de reliquis nihil adhuc certi asseritur: sunt qui dicant Tammarum Beneventi.

DE S. CONOGANO EPISC. CONF. CORISOPITI IN BRITANNIA MINORE.

Probabilius sæc. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Conoganus Episc. Conf. Corisopiti in Britannia Minore (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. Discutiuntur Acta ab Alberto Le Grand conscripta.

[Sancti Acta parum antiqua;] Corisopitum Cornubiæ, Gallice Cornouailles, quæ Britanniæ Armoricæ Inferioris provincia est, caput, ad Oderam fluvium (Odet) tribus circiter ab Oceano leucis dissitum, episcopalis civitas est, archiepiscopatui Turonensi suffraganea; olim quidem Quimper-Odet, exinde vero Quimper-Corentin Gallice a S. Corentino dicta. Fueritne is reipsa primus ejus loci episcopus, et qua ætate Corisopitensibus primum datus sit præsul, ad diem XII Decembris, quo colitur, discutiendum est: huic Corisopitensium episcoporum Catalogi, sed quorum haud magna fides est, subjiciunt, et quidem proxime, de quo hic nobis sermo est, S. Conoganum, Guenegandum vel Guennucum, Gallis S. Conocain, Guenegand, vel Guennekut dictum. Vitam ejus collegerunt typisque mandarunt P. Albertus le Grand, Britannus Morlæensis ex Ordine S. Dominici, in Vitis Sanctorum Britanniæ [Vies des SS. de la Bretagne-Armorique, p. 623. Brest, 1837.] , et Jacobus Malbrancq, Belga e Societate Jesu, lib. IV de Morinis cap. XXIV: Albertus quidem ex antiquo S. Conogani prope Landernacum in Inferiore Britannia ecclesiæ Legendario, a loci vicario sibi subministrato anno 1624; Malbrancus vero ex apographo, quod illi P. Jacobus Bernard, Britannus, e Societate Jesu, ex Annalæo Corisopitensi descriptum transmiserat. Neuter cujus antiquitatis sit Legendarium ecclesiæ S. Conogani, vel Annalæum, ut vocant, Corisopitense exponit: at non adeo antiqua videntur, quin diu post S. Conogani ætatem scribi potuerint, atque adeo non ea sunt, ut magnam sibi auctoritatem fidemque concilient.

[2] [natale solum et genus;] Albertus S. Conogani Vitam verbis hisce, sed Gallicis, quæ Latine reddo, exorditur: Beatus præsul S. Conoganus in Britannia Inferiore natus est ex familia de la Pallue prope Landernacum in Leonensibus, ex parentibus opulentis ac apud suos potentibus, vicecomiti Leonensi Guyomarco propinquis. Idem quidem natale solum parentesque nobiles S. Conogano adscribit Annalæum Corisopitense apud Malbrancum; sed de familia de la Pallue, e qua ortus S. Conoganus fuerit, et de parentum ejus cum Guyomarco vicecomite Leonensi propinquitate altum silet: suspicor itaque Albertum id S. Conogani Actis addidisse de suo: neque quidquam fuisse illi in promptu credo, unde familiam de la Pallue inde a sæculo IV, quo natum S. Conoganum censet, floruisse probatum daret; quod etsi Legendarium ecclesiæ sancto Præsuli dicatæ conceptis verbis affirmaret, difficile tamen creditu foret. Alberti item additamentis adscribo scutum gentilitium S. Conogani, quod in episcoporum Corisopitensium serie describit; quasi horum usum posterioribus longe sæculis primum emersisse non sit cuilibet exploratum. Num exstiterit, S. Conogano in vivis agente, Guyomarcus vicecomes Leonensis, dicendo haud sum: vicecomitem Leonensem hujus quidem nominis, in Britanniæ regem electum, Argentræus lib. 2 cap. X Hist. Britannicæ memorat; sed is sæculo IX, regnante in Galliis Ludovico Pio, fuit: potuit tamen Alberto ansam præbere fingendi alterum, S. Conogano propinquum. Rursum Albertum audiamus.

[3] [juventus pie exacta;] Ita pergit: Datus his (parentibus suis) cœlitus fuit (S. Conoganus) ut generis sui decus aliquando foret, multorumque sanctorum religiosorum, qui ex ejus schola egressi fidelium animos cœlesti gratiæ rore respergerent, pater ac magister. Sollicite in ædibus paternis educatus, jam septennis Corisopitum missus fuit ad ludum litterarium, quem olim ad nobilium regni sui juvenum instructionem Grallo rex instituerat. Sexennium eo in collegio humanioribus litteris sic impendit, ut a virtutibus semita non recederet: Philosophiæ vero in eadem urbe biennium; quo exacto, annis ipsis quatuor sacræ Theologiæ operam ea morum modestia dedit, ut tum abbati, tum monachis summopere probaretur. Cum ex ejus schola religiosorum non exiguum numerum proditurum audis, nonne in animum inducas, S. Conoganum multis aliquando religiosis abbatem præfuisse? At infra e monacho episcopus, ne ulla quidem abbatialis muneris ab illo gesti mentione injecta, factus esse dicetur. Definitus annorum numerus singulis scientiis a S. Conogano impensus additamentum putamus esse Alberti, priscam studiorum rationem hodiernæ similem fuisse rati. Dein, qui fieri potuit, ut institutum Corisopiti a Gradlono, jam Britanniæ rege, uti verba mox citata innuunt, S. Conoganus gymnasium septennis frequentarit, litteris profanis sacrisque annos 12, aulæ vicecomitis, ut paulo post dicetur, annos 5 impenderit, factusque fuerit Corisopitensis episcopus, ut in serie episcoporum Corisopitensium Albertus scribit, anno 403, cum anno 388, ex Alberti sententia, Gradlonus regni Armorici habenas susceperit? Si enim anno 388 annos 19 adjeceris, ad annum 407 usque pervenies. Sed demus gymnasium a Gradlono nondum rege conditum fuisse; demus item id anno 383, cui Britannorum in Armoricam appulsus innecti solet, contigisse. Natus hoc pacto fuerit S. Conoganus anno 376; a quo ad annum 403 anni numerantur dumtaxat 27: annis 19 porro adjiciendi sunt, ut ad annum ætatis Conogani, quo Corisopitensem sedem adiit, pervenias, præter annos 5 in aula Leonensi exactos anni verosimillime non pauci, quos ut infra mox Acta Albertina tradent, prope Landernacum presbyter, quos dein solitarius, denique quos Landeveneci monachus prius exegit, quam episcopus fieret: non fit autem verisimile S. Conoganum ad eam dignitatem evectum ætate tam parum provecta. Actorum ab Alberto editorum textum prosequor.

[4] [integritas inter aulicos; sacerdotium;] Hinc (e Landevenecensi monasterio) revocatum parentes, a quibus mundo destinabatur, ad aulam vicecomitis Leonensis, ut ei a latere esset, amandarunt. Profectus eo est sanctus adolescens, licet ab aulæ strepitu alienus, ne parentibus faceret ægre; amiceque a vicecomite Leonensi exceptus. Factum id non sine singulari Dei nutu videtur; nam aula isthæc brevi usque adeo ejus opera emendata est, ut monasterium magis, quam principis aula videretur. Peregit hic annos quinque ab aulicorum vitiis integer: verum ad perfectiorem vitæ rationem aspirans missionem petiit, domumque reversus palam parentibus edixit, id sibi in votis esse, ut mundo vale omnino diceret, Deoque se devoveret. Abnuere illi primum: demum vero, perspecto obfirmato ejus animo, annuere. Ordinibus minoribus ac majoribus sacerdotioque susceptis, auctus beneficio, parentibus satagentibus, fuit; at quo brevi potitus est. Locum enim natalem (la Pallue) patre mortuo, urbe relicta repetiit, ubi splendidum in ædium suarum vicinia sacellum condidit, in quo quotidie summa pietate litabat. Nihil hic quidem occurrit, quod falsi arguam: id unum observo, in Actis a Malebranco editis nihil penitus legi, unde in aula vicecomitis Leonensis S. Conoganum conjicias vel aliquando fuisse versatum: sed quod horum scriptorem latuit, perspectum habere potuit is, qui edita ab Alberto Acta confecit.

[5] [austera in eremo vitæ ratio; monachatus,] Patrem jam amiserat Conoganus, quo mortuo, ut vidimus, urbanos strepitus fugit: matre orbatus, solitudinem adiit: Solum patrium, inquiunt Acta Albertina, ædesque suas cum deserto commutavit, in quo vitæ genus instituit tantæ austeritatis et exempli, ut brevi sanctimoniæ ejus universam Britanniam fama pervaserit, adeo ut frequentari a populo ejus solitudo cœpta sit, eaque de causa illam prorsus deserere decreverit, seque in Landevenecense, in quo disciplinis Theologicis olim imbutus fuerat, monasterium abdere. Abbas, ut qui viri merita editaque, cum junior Theologiæ operam daret, sanctimoniæ specimina probe perspecta haberet, passis ulnis exceptum, universo monachorum suffragante cœtu, Ordinis habitu induit, tironibusque adscripsit. Novos mores novus Christi Miles induit, quasi virtutis ne a limite quidem tramitem salutasset. Animi demissione, caritate, patientia, mansuetudine socios omnes superabat: a templi recessu, in quo animum cœlestium rerum contemplatione pascebat, non discedebat. Pane victitabat aceroso, herbis radicibusque, vino, nisi sacrificandum foret, prorsus abstinens. Lectus illi erat aut altaris gradus aut pavimentum frigidum. Ad augmentum meritorum permisit Deus, ut a dæmone non tentationibus modo, sed et spectris illusionibusque vexaretur: at Sancto victoria perpetuo cessit, hoste cum confusione dimisso retusoque.

[6] [sed incertus;] Monachatus S. Conogani in Landevenecensi monasterio verbis istis planissime traditur: at cur abbatis, quo hoc monasterium moderante, monasticum vitæ genus amplexus est, nomen reticetur? Versari enim in dubio nequaquam id poterat, si vere Albertus [Ibid. p. 57.] scribit, Gradloni exequiis, anno 405 celebratis, S. Conoganum, episcopum, una cum S. Winwalæo, Landevenecensi abbate primo, interfuisse. Winwalæi nomen haud expresserit vetus, quo Albertus est usus, ecclesiæ S. Conogani Legendarium: sic opinor: alioquin enim cur id indictum Albertus præteriisset? At simul vereor, ut illic, quæ de S. Conogani monachatu recitata jam sunt, Albertus invenerit; Annalæum enim Corisopitense de illo non modo verbum nullum facit, sed etiam, cum præcipuam S. Conogani cum dæmone luctam memorat, hanc ipsi non, ut supra legitur, monasterium Landevenecense, sed eremum incolenti accidisse testatur: unde fit, ut S. Præsulis monachatus, dum aliunde de eo certiora proferantur, revocari saltem in dubium queat. Quod si reipsa monachus in monasterio Landevenecensi fuit, Scoticam, seu quam e Britannia Majori in Minorem emigrantes monachi eo invexerant, tenueruntque Landevenecenses, usque ad annum 818, Ludovici imperatoris quintum, quo Benedictinam amplexi sunt, sectatus fuerit disciplinam. Consule, si vis, ea de re ipsummet imperatoris apud Lobineau [Hist. de Bret., t. II, col. 26 et D. Morice, Mém. pour serv. à l'hist. de Bret., t. I, col. 228.] vel tom. 1 Martii Operis nostri [Ad diem III Mart., p. 260, not. c.] diploma, in quo conversationis, seu vivendi rationis, et tonsionis Scoticæ, hactenus Landevenecensibus usitatæ, aperta fit mentio. Ad Albertum regredior.

[7] [episcopatus,] S. Corentino, inquit, Cornubiensi episcopo e vivis sublato, actum est a canonicis populoque in cathedrali templo de successore eligendo; at iniri concordia nequiit: vicarius itaque jejunium precesque triduanas indixit, ac die tertio S. Conoganus electus est suffragiis universorum. Civitatem omnem mox pervagata electionis fama gaudio summo excepta est. Missi canonici duo civesque nonnulli, qui Landevenecum electionis nuntium deferrent, quam ratam habere primum noluit: sed legatorum et Corisopitensium importunis precibus urgentique abbatis imperio cedens cathedralem ecclesiam adiit in episcopum consecrandus. Omnium plausu et gaudio exceptus Corisopiti fuit. Simul consecratus, simul emendatius vitæ genus exorsus est; quamquam autem virtutis perfectionisque prodigium fuisset hactenus, persuasum sibi habuit, novam dignitatem perfectionem a se solita majorem postulare. Neque comitatus, neque equus, neque currus illi erat. Domesticis mensa honesta: illi autem panis et aqua cum oleribus paucis. Suspiciebant diœcesani ut sanctum, ac re talem Deus insignibus miraculis comprobavit. [Modus electionis, quo S. Conoganus episcopatum Cornubiensem adiisse fertur, consuetudines sæculi sive quarti sive sexti nullatenus sapit. Tunc enim hujusmodi electio ad metropolitanum et ad reliquos episcopos provinciæ præcipue spectabat. Neque istius sæculi est principem Diæcesis Ecclesiam Cathedralem, ejus Clerum Canonicos vocare. Imo ad hæc tempora nomen et officium vicarii sede vacante plane incognitum erat; quod vix ante Concilium Tridentinum sess. XXIV. c. 16 de ref. invaluisse juris canonici periti passim docent.]

[8] [post S. Corentini, ut fertur, obitum susceptus;] Memoratus hic loci S. Corentinus colitur die XII Decembris, ac primus fuisse creditur Corisopitensis episcopus: id certum, Corisopitum, quod Quimper-Odet a fluvio præterlabente olim Gallice dictum, ut ab alio Armoricæ oppido Quimperle, similiter a fluvio Elle sic cognominato, secerneretur, Quimper-Corentin insuper dictum fuisse. Successisse huic proxime S. Conoganum minus certum. Albertus quidem in serie episcoporum Corisopitensium proximum illi a S. Corentino locum tribuit, uti et Sammarthani fratres. Primum S. Corentini in sede Corisopitensi successorem nominat Lobineau in Vitis Sanctorum Britanniæ, sed addit: ut fertur, atque ita ea de re dubitare se innuit: neque immerito; ex duodecim enim primis episcopis Corisopitensibus, quos Albertus affert, nulli certum indubitatumque, quo sederit tempore, atque adeo quo ordine, testimonium assignat: ubi ad Hugonem, ordine decimum tertium pervenit, tandem ait hunc Alani Magni interfuisse comitiis, anno 689 in urbe Occismorensi seu Leonensi celebratis: exstant Alani Britanniæ regis litteræ tum confectæ apud Argentræum lib. 1 cap. XXVIII excusæ, quibus quinto inter præsules loco sic Hugo subscripsit: S. Hugonis Cornugalliæ, seu Cornubiæ. Hæc eo dicta sunt, quod hujus Hugonis proximus decessor fuerit S. Conoganus, si Annalæum Corisopitense, seu Monumenta MSS. ejusdem ecclesiæ a Malbranco in paginæ margine citata, S. Præsulis obitum recte signarint; qua de re infra sermo recurret. Nihil quoque certi quoad episcopum, cui proxime successerit S. Conoganus, ex dicto Annalæo elicias, cum ejus nomen omnino reticeat. Denique num Conoganus abbatis sui imperio, quod num. superiore legitur, cesserit, perinde incertum est, ac incertus est ejusdem monachatus, de quo num. 6.

[9] [miracula,] Sanctitatem S. Conogani insignibus a Deo miraculis comprobatam fuisse supra legimus; sed e multis in Albertino, seu viso abs illo Legendario unum dumtaxat refertur, ac ita habet: Corisopiti pauper quidam, dudum cæcus, cum S. Præsulis sacro interesset, ejus ab eleemosynis simul et ad aras ministrum flagitavit aquam, qua hostiam oblaturus manus ablueret: dedit minister vas, quod illam continebat: cæcus vero plenus fidei, Deumque, ut per servi sui S. Conogani merita visum sibi restituere dignaretur, precatus, lavit ea oculos, visumque non sine omnium, qui aderant, stupore recepit. Idem miraculum Corisopitense Annalæum num. 3 memorat: at frequentia fuisse S. Conogani miracula satis prodit, cum die uno post habitam ad populum concionem peractaque sacra varios ab illo ægros curatos fuisse ibidem tradit. Additur ibidem res observatu plane digna; omnino tamen in Legendario Albertino indicta: refert scilicet Annalæum Corisopitense S. Conoganum, cujus meritis precibusque recuperabant cæci visum, cum ad vitæ exitum inclinare cæpisset, nec paucorum quidem annorum spatio utriusque oculi usu caruisse; quod et S. Audomaro obtigisse Malbrancus observat. Viderit auctor Vitæ S. Conogani a Malbranco excusæ monumenta, quæ latere Alberti anonymum potuere.

[10] [sanctusque] Supremum S. Conogani morbum obitumque ex citato sæpius Legendario ad hunc modum describit Albertus: Munere episcopali hactenus sancte perfunctum adorta febris est, lectoque affixit; sic tamen, ut consuetarum exercitationum nihil intermiserit. Revelatum decumbenti ac superna contemplanti aliquando fuit, fore ut die eum postero ex hoc mundo Deus ad perceptionem beatitudinis æternæ evocaret. Lætus is illi nuntius fuit, egitque Numini gratias. Tum vale convocatis canonicis dixit, ac extremæ Unctionis Sacramento coram illis munitus, noctis reliquum contemplando peregit. Postridie, stupente admodum universa familia, e lecto sese proripuit, ecclesiam adiit, sacram parari supellectilem jussit, facturus rem divinam: at, prohibente id valetudinis imbecillitate, facere ad aram vicarium suum jussit, acceptoque ex ejus manibus sacro Viatico, domum redux, lectoque, indutus supparo et humerali, recumbens, coram canonicis numerosaque multitudine populi spiritum Creatori reddidit XV Octobris, anno CCCCLVI. Fertur hic S. Conoganus in animo habuisse jam morti proximus sacrum celebrare; sed corporis infirmitate impeditum e vicarii manibus sacro Viatico fuisse munitum: at Annalæum Corisopitense, pruot a Malbranco nobis exhibetur, Christi Corpore et Sanguine seipsum refocillasse perhibet. Ita sese res habet; verum ita accipi ea verba possunt, ut ea refocillatio in sola Viatici sacri, manibus alienis illi administrati, susceptione fuerit sita.

[11] [ex hac vita discessus.] Quœrit hic etiam aliquis, num vero fiat simile, S. Conoganum, si, ut in Annalæo Corisopitensi legitur, cœcus erat, sacrum celebrare voluisse, aut reipsa, quod quodammodo allata Annalæi Corisopitensis verba insinuant, celebrasse? Respondeo, factum id videri etiam a S. Audomaro Taruanensi, cujus morbum extremum obitumque non absimilem tom. III Septembris [Ad diem IX Sept., p. 399.] Vitæ ejus scriptor anonymus ita describit. Post hæc (post amissum oculorum usum) paucis intervenientibus annis, cum prædictus venerabilis vitæ senex Audomarus nimio febris ardore fuisset fatigatus, cumque diem obitus sui adfuisse cognovisset, eodem die de lectulo, in quo jacebat, surrexit, atque in ecclesiam ingressus, pronus coram altari cum lacrymis Dominum pro se et pro circumstante eum rogavit populo. Corpus vero Christi et Sanguinem communicando, turbisque se circumdantibus prædicando … ad suum iterum reversus lectulum … ex hac vita migravit: immo vero S. Audomarum, visu orbatum per singulos dies immolasse Altissimo, auctor Vitæ secundæ addidit [Ibid., p. 404.] ; nescio tamen an ex vero, nihil hujusmodi affirmante priore anonymo. Præplacet tamen Legendarii Albertini narratio.

§ II. Sæculum, quo probabilius floruit, et cultus sacer.

[Sanctum Albertus vixisse credit sæc. V.] Dissensio longe major inter Alberti Legendarium et Annalæum seu aliud fortasse quoddam monumentum Corisopitense MS., a Malbranco in margine citatum, est, si de tempore S. Conogani emortuali, est quæstio: illud enim ejus obitum, ut supra videre est, affigit anno 456; nisi forte ex Alberti annus iste penu prodierit: hoc autem anno 686: alii vago quodam modo ad sæculum VI spectare S. Conoganum volunt. Alberti le Grand sententia est, sedisse eum Corisopiti ab anno 403 usque ad 456, huic maxime innixa fundamento, quod Gradloni, Britanniæ, ut vocat, regis, anno 405 defuncti exequiis jam episcopus interfuerit. Eo enim anno defunctum esse Gradlonum confici inprimis putat ex ejus Epitaphio, quod in sacello, in quo sepultus est, Landevenecensis ecclesiæ ita legitur:

Hoc in sarcophago jacet inclyta magna propago
Gradlonus magnus Britonum rex, mitis ut agnus:
Noster fundator, vitæ cœlestis amator,
Illi propitia sit semper Virgo Maria.
���������Obiit anno Domini CCCCV.

[13] [ex monumentis] Interfuisse ejus exequiis S. Conoganum jam episcopum probatum item credit ex fragmento Landenevecensi, cui titulus: De exequiis regis Gradloni, his verbis partim concepto: Erant cum Guennuco (seu Conogano) episcopo pontificante, Winwalocus abbas de Landtteguennok … Gildas abbas Rhuiti, etc. Quibus accedunt hæc Necrologii Landenevecensis verba: Nonis Januarii anno CCCCV obiit Grallonus rex magnus fundator istius monasterii. Quartum his non absimile instrumentum citat Henschenius tom. I. Martii, [Ad diem III Martii, p. 246.] Commentarii de S. Winwaloeo num. 6, cujus initium: Ego Gradlonus rex veni usque Lantequenec ad S. Guingualoëum anno Domini CCCC, Indictione X, concurrente VII, festique Paschalis VIII Kalendas Apriles … Et hæc excerpta sunt (non ante 900, uti apud Henschenium citatum videre est) ex donariis collatis S. Guingaloëo. Instrumenti titulus erat: De his qui colloquio Sancti frui meruerunt. Unde efficitur, si sincera hæc instrumenta fuerint, eadem vixisse ætate sub sæculi IV et V confinia Gradlonum, alibi Britanniæ, alibi Cornubiæ regem appellatum, SS. Conoganum, Winwaloeum et Gildam.

[14] [haud sinceris:] Verum nauci illa habent Robertus Denyoldus in Rollone Normanno-Britanno cap. V; Henschenius citatus, Lobineau in Vitis Sanctorum Britanniæ [Vies des SS. de Bret., p. 52, et idem Liber editus novis curis Parisiensis Canonici Tresvaux, an. 1836, t. I, p. 32.] in S. Corentino. Epitaphium e versibus Leoninis conflatum prodit se natum post sæculum V. Cætera ex ætate, qua Gradlonus, S. Winwalæus et S. Gildas vixere, confutantur. Sæculo VI vixisse S. Winwalæum ostendit Henschenius citatus ex triplici temporum charactere. S. Gildæ, abbatis Ruyensis, cui Sapientis cognomen adhæsit, Vitam illustravit idem Henschenius ad diem XXIX Januarii, ostenditque ex ipsiusmet Gildæ scriptis, eum sub exitum sæculi V, anno nimirum 493, in vivis numerari cœptum. Albertus quidem in Vita S. Gildæ [p. 18.] Gildas duos, utrumque Sanctum, utrumque monasterii Ruyensis in Venetis Armoricis abbatem, distinguit; quorum prior Ruyensis monasterii, anno 399 a Gradlono fundati, abbas primus fuerit et dicti regis cancellarius, alter vero cognomento Sapiens ejusdem monasterii instaurator: sed distinctionem illam citatus proxime Henschenius evertit, Commentarii sui § 3 ostendens unicum in Galliis S. Gildam exstitisse. Verum nec ipse sibi Albertus constat, ut qui tom. II seu altera Operis sui parte pag. 361, prioris sui Gildæ veluti oblitus Gildam Sapientem Gradloni regis cancellarium faciat. Spectant igitur SS. Winwalœus et Gildas ad sæculum VI, corruuntque, quæ de iis in fragmento Landevenecensi, tamquam Gradlono regi anno 405 parentantibus, perhibentur.

[15] [at floruisse sæc. VI.] Eodem quoque Gradlonus verosimilius spectat, aut certe ad sæculi V finem. Instrumentum Gradloni, quod supra num. 13 quarto loco exhibetur, recte quidem Henschenius carpit, tum quod ibi anni Incarnationis Domini, sæculo V nondum usitati, adhibeantur, tum quod anno CCCCV Pascha non in VIII Kalendas Apriles, uti illic legitur, sed in ipsas Kalendas inciderit. Recte item censet, melius scripturum fuisse, qui donationes S. Winwalæo factas excerpsit, si mutata Indictione X in XIII signasset annum 490, quo concurrente VII, Pascha VIII Kalendas Aprilis celebratum fuit. Hinc tamen illo anno vixisse Gradlonum haud satis certo evincitur: ad eumdem enim modum dicere Albertus, qui Gradlonum anno 405 obiisse statuit, aut ejus, si qui sunt, sequaces possent, signandum fuisse, mutata Indictione X in VIII, annum 395, quo concurrente VII, cyclo Solis XII, Lunæ XVI, littera Dominicali G, festum Paschale VIII Kalendas Aprilis celebratum fuit. Verum alia non desunt indicia, ex quibus colligi possit, vixisse sub sæculi V finem Gradlonum, quod plane opinatur Henschenius. Eruuntur autem hæc indicia partim ex Gregorio Turonensi, partim ex Instrumentis quibusdam, ad Gradlonum spectantibus, quæ Lobineau [Hist. de Bret., t. II, col. 17.] inter Historiæ Britanniæ Monumenta retulit.

[16] [ob indicia] Qui Francorum imperium in Britanniam Armoricam usque propagaret ante Clodoveum, anno 511 defunctum, nemo fuit: hic vero Armoricos saltem partim sibi non solum subjectos habuit, sed regium etiam titulum ab eorum principibus abstulit. Non ignoras, scribunt ad Nomenoium, quem priorem gentis Britannicæ vocant, Concilii Turonensis IV, [Seu potius Parisiensis. Labbe, t. VIII, col. 60.] anno 849 celebrati, Patres, quod certi fines ab exordio dominationis Francorum fuerint, quos ipsi vindicaverunt sibi, et certi, quos petentibus concesserunt Britannis. Sibi vindicasse videtur Clodoveus civitates Namnetensem, Redonensem Venetamque, cum harum episcopi ex omni Britannia soli Concilio Aurelianensi primo, ad quod omnes regni sui episcopos Clodoveus convocaverat, interfuerint. Britones vero cæteros, quos ante possederant fines habere sivit, at certis, ut apparet, conditionibus, quas inter una verosimiliter fuerit, ne Britonum deinceps principes se reges dicerent: unde Gregorius Turonensis, sæculi VI scriptor, ait: Nam semper Britanni sub Francorum potestate post obitum regis Clodovei fuerunt, et comites, non reges appellati sunt. Inter Britones, qui quodammodo veteri suo juri relicti fuere, numerandi verosimillime sunt Cornubienses, quorum caput, Corisopitum erat. Britannicum vero bellum Pagius sub annum 503, P. Daniel post annum 507 retulit: cum autem, uti observat Lobineau in S. Corentino, Gradlonus nullis in Actis Notitiisve comes vel dux appelletur, mortuus verosimiliter fuerit ante Clodoveum, post cujus obitum Britanniæ principes appellari reges (saltem aliquamdiu) desierunt.

[17] [hic adducta] Sunt porro et indicia quædam, quæ Gradlonum Clodoveo Franciæ regi æqualem fuisse insinuent. Lobineau [Hist. de Bret., t. II, col. 17.] geminum Instrumentum ex Chartulario Landenevenecensi profert, quorum primum (idem forte ac id cujus num. 13 ex Henschenio meminimus, sed hic absque temporum notis expressum) ita habet: Ego Gradlonus gratia Dei rex Britonum, nec non ex parte Francorum cupiebam videre Sanctum Dei Guengualoeum ex multis temporibus. Idcirco obvius fui illi per viam in loco, qui vocatur Pulcarvan. Et ideo do et concedo de mea propria hæreditate S. Guengualoeo, etc. Interpolatum id esse facile quidem agnosco; cum nec formula Gratia Dei ante Pippinum, Caroli Martelli filium, usitata fuerit, nec monasteria a primis suis præsulibus denominari soluerint, adjecto his Sancti titulo, quamdiu in vivis erant: plane fictitium non ausim dicere: quid si enim Donationum S. Guengualoeo, seu monasterio Landevenecensi factarum collectori seu ex antiquis ejus monasterii monumentis, seu aliunde, Gradlonum aliquamdiu veterem ditionem suam Francorum beneficio possedisse, constiterit, ac propterea Gradlonum regem Britanniæ etiam ex parte Francorum nominare sine piaculo se posse existimarit? Quod si ita est, nescio, quo hæc aptius, quam ad Clodovei tempora referri queant.

[18] [magis nobis probatur.] Alterum vero ex ejusdem monasterii Cartulario depromptum instrumentum verbis hisce concipitur: Hæc memoria retinet, quod emit Gradlonus Enes-hir atque Racheves Kerbalavan nec non et Serechan de auro atque argento, quod accepit a filiis regis Francorum et postea tradidit S. Guengaloco in decumbitione æterna Tresper … Trefles, Morcat, Sent-urgestle, etc. Cujus, dic amabo, rei gratia, quove proposito sibi scopo aut commodo, Gradlonum accepisse a regis Francorum filiis aurum argentumque finxisset dictarum donationum collector, nisi hæc litteris jam olim consignata reperisset? At quinam porro memorati isthic regis Francorum filii? Cum et hæc sapere videantur eam temporis epocham, qua Britanni sub Francorum quodammodo potestate esse cœperunt, vero admodum simile reor, filiorum regis Francorum nomine, Theodoricum, Childebertum, Clodomirum et Clotarium, paternum regnum anno 511 partitos, hic intelligi. Vixerit itaque probabilius sæculo partim quinto, partim sexto, non quarto et quinto, quibus cum Britannis Armoricis Francorum regibus nihil rei fuit: atque adeo, spectata Gradloni ætate, S. Conoganus, si Gradlono æqualis fuit, ad sæculum VI referendus est. Dixi, si Gradlono æqualis fuit; nam neque huic, neque S. Winwaloeo æqualem fuisse, quidquid Albertus citataque abs illo monumenta dicant, est certum. Malbrancus enim de Morinis lib. IV cap. XXIV ex Monumento Corisopitensi MS. quod in margine laudat, ad Beatorum societatem transiisse S. Conoganum Corisopitensis urbis et provinciæ episcopum scribit anno 686: at, cum cujusmodi sit id MS. plane ignorem, sententiæ Sanctum illum sæculo VI floruisse statuenti interim, tamquam probabiliori adhærere, dum quid in contrarium magis plausibile proferatur, est visum: unde vero annum, quo obiit, determinem, nihil omnino suppetit.

[19] [S. Conoganum] Corpus ejus in templo cathedrali Corisopitensi, inquit Albertus, fuit conditum, multisque a Deo illustratum miraculis: verum pugna hic inter Alberti Legendarium et Annalæum Corisopitense a Malbranco laudatum oritur: huic enim si habenda fides est, clerum inter et S. Conogani consanguineos de ejus corpore exorta lis est; sed illud illi, non jure, sed potentia potiores impetratum suomet condidere sacrario. Passum fuisse populum Corisopitensem, ut episcopi, miraculis etiam, dum inter illos viveret, clari, privatis in ædibus recluderetur, ægre inducar, ut credam: sepultum illud more recepto in cathedrali templo fuerit, illicque permanserit integrum; sic tamen, ut nonnihil ex illo deinceps ejus consanguinei, licet ægre, fortassis impetrarint, suaque inter cimelia conservarint. Mansit porro apud Corisopitenses S. Conogani corpus, ut nemine contradicente Albertus scribit, usque ad annum 878, quo ob Normannorum metum Monstrolium (quod Picardiæ ad fluvium Quantiam oppidum est, Montreuil Gallice dictum) delatum, et in abbatia S. Salvii Ordinis S. Benedicti depositum fuit, uti ex infra dicendis palam fiet. Translationi hæc fuit occasio: occiso Salomone Britanniæ rege anno 874, digladiantibusque inter se de imperio regionis proceribus, provocati ad prædam Dani Britanniam infestis navibus aggressi ac depopulati sunt, donec inde ab Alano Britanniæ duce anno 879 expulsi sunt; qua de re ita habet Chronicum Britannicum apud Lobineau [Ibid., t. II, col. 32.] : DCCCLXXIX. Alanus cognomento magnus, expulsis a Britannia paganis Danis et Northmannis, cunctis Britonum proceribus in subjectionem positis post multa miserabilia bella intestina una totius exercitus voce factus est Britanniæ dux.

[20] [ut Britanni semper,] Alberti Vitam S. Conogani absolventis verba, quibus post relatam translationem modo dictam, memorat ædes etiam eidem Sancto sacras, hac in re testis fide dignus, utpote de rebus patriis, sibique, ut credere par est, probe notis loquens, demum pariter accipe. Haud procul, inquit, Landernaco templum parochiale visitur, ædibus Paluanis contiguum, ejus memoriæ sacrum: est et sacellum exiguum, media leuca Corisopito dissitum, a febricitantibus admodum frequentatum, quorum plerisque valetudo pristina restituitur. Elevatum e terra corpus fuit, ossaque in ecclesia cathedrali reverenter servata ad usque DCCCLXXVIII, quo, ut Normannorum furori eriperentur, Monstrolium translata fuere, ubi magna cum veneratione servantur. Patet hinc cultus sacer apud Britones S. Conogano impensus, confirmaturque ex veteri Breviario Corisopitensi typis excuso, sed initio ac fine mutilo, in quo Officium ejus post S. Callisti Pontificis festum, recitandum præcipitur quidem, sed totum de communi. [Similem ordinem reperio in Proprio Corisopitensi, authoritate venerabilis Capituli, sede vacante, editi anno 1642 a Carolo Guyet societatis nostræ presbytero, ut loquitur additio manu exarata in meo exemplari. Unde ironiam sacræ liturgiæ indignam sapit quod legi dicitur in Breviario Cornubiensi anni 1789. Idcirco nempe legendam S. Conogani non tradit, quia hoc spirituale pratum Conogani ingressis, nobis idem evenit, ut si quis in pratum ingressus, et multas rosas, violas multas, ac lilia et alios vernos flores varios et diversos intuitus, ambigat quem primo loco, quem secundo perspexerit, dum singuli flores oculos ad se rapiant. Quoniam mihi deest Breviarium, hæc descripsi e recentiore editione Alberti Le Grand [p. 626, not. 3.] .] Kalendarium MS. sæculo XV scriptum, abbatiæ S. Mevenni apud Lobineau ad calcem Vitarum Sanctorum Britanniæ item sic habet: Idibus (Octobris) Conogani episcopi, VIII Lect. item Areleti Martyris, IV Lect. de utroque omnia de communi. Kalendarium veteris Breviarii Leonensis ad eumdem diem: Conognani episcopi et confessoris IX Lect. de communi. Conogani nomen in Kalendariis cæteris ibidem excusis non comparet. Unde opinor, aut Legendarium, ex quo S. Conogani Vitam Albertus deprompsit, olim fuisse passim ignotum, aut fidei non adeo firmæ tum temporis visum fuisse, ut Lectiones inde S. Conogano propriæ conficerentur.

[21] [ita et Monstrolienses, acceptis ejus reliquiis,] Ex quo porro ejus e Britannia Monstrolium translatæ fuere exuviæ, magna illic quoque, ut Albertus ait, in veneratione servatas fuisse, testimonio luculento est, religiosorum S. Salvii in dicto oppido virorum de illis perpetuo et cum honore debito conservandis cura et sollicitudo: cum enim capsa lignea, cui inclusæ erant, jam esset vetustate pene detrita et exesa, S. Conogani reliquias in novam Joannis de Haricuria, episcopi Ambianensis opera solemni ritu, ingentique tum civium, tum vicinorum pagorum concursu transponendas curaverunt anno 1424, die Junii XIII, uti ex Instrumento sequenti, a V. C. Jacobo de Boves, ecclesiæ S. Winwaloei Monstrolii parocho, et collegiatæ S. Firmini Martyris ibidem canonico ad Majores nostros anno 1664 transmisso, manifestum fit: id ita sonat: Universis præsentes litteras, sive hoc præsens instrumentum inspecturis Joannes de Haricuria miseratione divina episcopus Ambianensis salutem in Domino sempiternam et præsentibus dare fidem: notum facimus, quod nos in ecclesia monasterii S. Salvii de Monsterolo Ordinis S. Benedicti nostræ diœcesis visitationis officium exercentes inter cætera vidimus et palpavimus corpora Sanctorum Corentini et Conocani ab antiquissimis temporibus reposita in quadam theca seu feretro nemoreo (seu ligneo) quæ quidem theca propter antiquitatem multum demoliebatur.

[22] [magna in veneratione] Unde etiam ad supplicationem et requestam ac in præsentia religiosorum dicti monasterii, eorum abbate (Andrea de Milly) absente, etiam aliorum tam cleri, quam populi, ob hoc in multitudine coram nobis comparente, assistenteque omni plebe dictæ villæ et plurium aliarum villarum et locorum adjacentium, solemniter, honorifice ac devote post celebrationem Missæ in dicta ecclesia per nos celebratæ eadem corpora Sanctorum Corentini et Conocani a dicta veteri theca in novam thecam honestam et honestabilem (lege notabilem, uti habetur in Instrumento Petri, episcopi Ambianensis de transpositis similiter e vetere in novam thecam reliquiis S. Winwaloei tom. I Martii [Ad diem III Mart., p. 249, num. 16.] , ubi eadem, quæ hic, verba leguntur) reposuimus et includi fecimus realiter. In qua quidem theca veteri cum dictis Sanctis corporibus erat quædam cedula, de antiqua Scriptura facta, verba sequentia continens: “Hic requiescunt corpora Sanctorum Corentini et Conocani” et his peractis venerabilis et religiosus vir, Frater Johannes Valeri, lector Carmelitarum dicti loci Monsteroli verbum Domini proposuit, vitam, virtutem et merita corporum Sanctorum narrando et declarando ad laudem Dei et recommendationem eorumdem Sanctorum totuisque curiæ cœlestis. Quod omnibus, quorum interest, tenore præsentium certificamus, et in hujus rei testimonium fecimus præsentes litteras sive hoc publicum instrumentum fieri ac sigillo nostro cum signo et subscriptione notarii infrascripti (tam sigillum, quam subscriptio notarii absunt ab apographo nostro) roborari.

[23] [habuerunt.] Datum et actum in loco prædicto anno ab Incarnatione Domini millesimo quadringentesimo vigesimo quarto, Indictione secunda; mensis vero Junii die decima tertia, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Martini divina providentia quinti anno septimo (creatus fuit XI, consecratus XXI Novembris anni 1417) præsentibus venerabilibus in Christo Patribus (Arnulfo III vel Widone II) S. Judoci supra mare, et, (Joanne III de Conteville) Foresti-monasterii monasteriorum abbatibus, veneranda domina (Margarita V d'Escoffen) abbatissa S. Austrebertæ dicti loci Monsteroli Ordinis et diœcesis nostræ prædictorum; venerabilibus Patribus (forte Ægidio) de Longovillari Cisterciensis Ordinis, Morinorum (nunc Boloniensis) diœcesis, et (Nicolao de Abbatisvilla) S. Andreæ in Nemore Ordinis Præmonstratensis et nostræ diœcesis monasteriorum abbatibus cum multis aliis, etc. Una eademque sandapila, argento obducta, SS. Corentini et Conogani reliquiæ inclusæ sunt. S. Corentini corpus universum hactenus in Morinis adservatum ait Malbrancus lib. 11 cap. XXII, quod qui componi cum translatione Reliquiarum, de qua Henschenius tom. I Martii [Ibid., p. 218, num. 12.] Parisios facta possint, ad diem XII Decembris Sancto illi sacram, dispiciendum erit. S. Conogani, ad quem ista difficultas haus spectat, etiam festum in supradictis Notitiis Monstrolio ad Majores nostros missis lego die XV Octobris ibidem celebrari, ad quem pariter diem apud binos sequentes martyrologos memorantur, ut sequitur: apud Castellanum in Martyrologio Univerali: In Britannia Inferiore S. Guenegani, episcopi Corisopitensis, cujus corpus Monstrolii in Picardia est in S. Salvii abbatia. Apud auctorem Martyrologii Parisiensis jussu cardinalis de Noailles editi, qui sub annum 598 defunctum statuit: In Aremoricis Sancti Cognogani Corisopitensis episcopi. S. Conogani Acta, prout ea Gallice Albertus Le Grand dedit, sparsim huic commentario inserui: sequuntur ea, quæ Malbrancus edidit.

ACTA
Ex Jacobo Malbrancq de Morinis, lib. IV cap. XXIV.
CAPUT UNICUM.
Sancti Vita et translatio Monstrolium.

Conoganus Episc. Conf. Corisopiti in Britannia Minore (S.)
a

[Sanctus, a teneris virtuli deditus,] Prope Landerniam b Occasum versus palus est, ad quam nativam auram cœpit Conoganus c e parentibus apprime nobilibus d. Verisimile est e cognato Germanorum cœtu extitisse, quos diximus spretis mundi oblectamentis et coronis, Christi sanctiorem disciplinam amplexatos: quandoquidem et tempus et nativitatis locus et generis splendor consentiant: unde nostrorum Judoci et Winnoci imaginem solidis virtutibus in se expressit perfectissime e. Statim a teneris Deus prodidit, quantam in arborem evaderet hic surculus, cum brevi litterarum rudimentis imbutus f, coætaneos omnes longe anteiret. In puero nihil puerile, nihil ludicrum, nihil molle: facta dictave sapientissimos quosque ad congressum invitabant: qui si dilaudarent insolitum ea in ætate genium, non ipse extolli, ut nobilium moris est, sed declinare, atque uti assentatores flocci pendere.

[2] [spreta fortuna lautissima,] Parente fit orbus, cum jam vernaret ævum. Aderant fortunæ lautissimæ, forma decusque corporis ac generis præcipuum: non deerat puella nobilis, quæ tantis responderet facultatibus: nihilominus ipse ratus sibi technas parari, se protinus sacro inseruit Ordini g, quo omnis præscinderetur terrena consectandi materies. Hinc preces ingeminare, Eucharistico cibo se communire, egenis largissime subvenire, ære alieno laborantium nomina dissolvere, nudos integro indumento operire: sicque seipsum lubens fortunis exuebat, ut Christum indueret h. Paulo ætate maturior factus, cum aliorum affatim bono destinaretur, suo studere cogitavit amplius. Locum ab hominum strepitu semotum delegit, quo eremiticam vitam degeret, vitaretque popularem auram, quam nimium circumquaque ventilantem præsentiscebat i.

[3] [suo solitarius, dein episcopus etiam aliorum bono intentus,] Verum hic molestiore satanæ aura tentari cœpit, k atque eos insultus perpeti, ut ad divinas suppetias fuerit confugiendum. Sciebat vero durioribus vitæ exercitamentis hostem illum superari. Nudo pane, aqua, herbarum radicibus, arborum fructibus, vigiliis: quæ omnia subsecivis diebus injunxit sibi nec quicquam tamen de nocturnis diurnisve precibus remittens. Non tegit eremus Conoganum, quo plus latitare studet, eo magis inclarescit per confluentem populorum multitudinem, qui corporis et animi malis medelam referunt præsentissimam. Corisopiti oportet conscendat sedem, quam per eos dies deseruerat episcopus: ea est unanimis vox populi, ea sunt primorum vota: quibus etsi invitus acquiescat, ita tamen sedulo impositam provinciam obit, ut ad vitam actuosam omniumque salutem natus videatur l.

[4] [fit cœcus,] Cæcus quispiam inaudierat episcopum sacris operaturum manus abluisse. Petit obnixe quod in pollubrum e manibus ejus depluerat tradi m et impetrat: mox ut oculis applicuit, lumen recepit perjucundum. Sed video in Conogano quidpiam Audomaro nostro persimile n. Ipso diluculo in templum suum concessit, evocata populi concione, ad quem per prolixum diei spatium verba habuit, cujusque pectus mirum in modum percellentia: dein cygneo concentu bonus senex sacris est operatus, quæ excepit variorum ægrorum frequens curatio. Meridianis tandem horis appetentibus, gravi succumbens lassitudine, spondæ se committere coactus est. Quod ut excitæ plebi innotuit, subitus incessit dolor, qui auctus est adhuc pejore nuntio. Fertur enim corporeæ lucis usuram, quam aliis ita potenter impertiebatur, omnino amisisse: et revera multis intervenientibus annis utroque orbe mansit excæcatus o. Neque ideo vel levis obmurmurationis aura hominem affecit: quin potius Audomari nostri instar p, de caducæ lucis amissione gratatur sibi, ut intus commodius cœlesti perfruatur.

[5] [ac tandem obit febre correptus: ejus Reliquias Monstrolium habet.] Cæcitatem subsecutus vehementis febris ardor: et appetente die, quo sciret sibi ea ægritudine soluto convasandum, corpus lecto proripit, atque ad ædem trahit, ubi coram ara principe prostratus, Christo Domino non sine uberibus lacrymis circumstantem populum commendat. Dein Christi Corpore et Sanguine seipsum refocillans, spondam repetit q. Obortæ omnibus lacrymæ, quibus valefecerat, suumque apud Omnipotentem præsidium fuerat pollicitus. Vix dici potest quam sereno vultu, quanto cum jubilo vitæ exitum operiebatur. Egressa est anima r quasi exultabunda, quod inter angelorum choros sedem sibi paratam cerneret. De corpore vero certatum: nam cum, et merito, Corisopitensis clerus illud vendicaret sibi: parentes tamen et consanguinei, uti potentia et nobilitate valebant plurimum, suomet sacrario impetrarunt s: et tandem, uti dictum est, et Corisopitensibus et conterraneis ablatum ad Monstrolienses commigravit t.

ANNOTATA.

a Accepit horum Actorum apographum Malbrancq opera P. Jacobi Bernard Britanni Armoricani, e Societate Jesu, depromptum ex MSS. ecclesiæ Corisopitensis monumentis, seu libro, quem Annalæum vocant: sed, num apographum id integre in Opus suum Malebrancus intulerit, ut dubitem, faciunt, quæ Actis præmittit, hæc verba: Pauca, ex laudato nempe apographo, subjiciam: porro non ita presse id secutus videtur, quin id suo accommodarit stylo, nonnullisque, uti ex infra annotandis liquebit, de suo auxerit additamentis: quæ vero fuerit scriptoris ætas, neque edixit ille, neque est, unde conjiciam. Recentior forte est auctore, quem Albertus le Grand vidit; sed, cum quædam apud Albertum omissa memoret, adminicula quædam, quibus ille caruit, præ oculis habuisse videtur.

b Britanniæ Minoris oppidum, indigenis Landerneau, quatuor leucis a Portu Brivate (le Port de Brest) dissitum: [nunc in Præfectura Finis-terræ (Dépt du Finistère) cujus caput est Corisopitum (Quimper).]

c [Conoganus, qui, uti n. 1 Comment. præv. dictum, et Guenegandus ac Guennucus, derivatum vocabulum est e lingua Armorica; qua guen e gan significat Albus est genitus: unde aliqui putant Albini nomen adhæsisse, quo venit in Concilio Venetiis Armoricis celebrato circa annum Christi 465 [Labbe, t. IV, Conc., col. 1037] : imo et Venerandum, cujus nomine, quia ipse non cerneret, Jocundinus presbyter subscripsit Concilio Turonico anni 461 [Labbe, t. IV, Conc., col. 1053.] legendum iidem putant Venecandum, quod quam proxime ad Guenegandum accedit. (Cfr Edit. recent. Alberti Le Grand p. 623. not. 1.) Cœterum præsentia Sancti in iis Conciliis nec cum Albertina, nec cum Malbranciana chronologia conciliari potest. Vid. infr. not. r.]

d Tales item perhibet fuisse le Grand, ac vicecomiti Leonensi (nescio cui) Guyomarco consanguinei vel affines; ex qua prosapia ortam scribit nobilem familiam de la Pallue prope Landternok; sed hæc Actis, quæ præ oculis habuit, Albertum de suo, nec fundate satis, adjecisse existimo.

e Hæc est Malebranci tum conjectura, tum interpolatio: non sufficit eadem ætas, patria, generis splendor, similitudoque virtutis, ut ex eadem familia, qua SS. Judocus, Winnocus aliique eorum fratres et sorores, numero licet bene multi fuisse dicantur, S. Conoganum ortum fuisse credamus. Colitur S. Judocus XIII Decembris, S. Winnocus VI Novembris.

f Si Alberto credimus, gymnasium Corisopitense a Grallone rege erectum septennis accessit; litteris humanioribus annos 6, Philosophiæ 2, Theologiæ 4 Landevenecensi in monasterio impendit: sed ista annorum partitio soli Alberto tribuenda videtur.

g Secundum Albertum quinquennio aulam incoluerat vicecomitis Leonensis Guyomarci, virtutumque suarum exemplo emendarat, cum ad sa ros ordines animum appulit.

h Hæc secundum Acta ab Alberto edita in solo patrio la Pallue gesta sunt, relicta nimirum a S. Conogano Leonensi aula. Eo item loco sacellum condidit, in quo sacris operabatur quotidie.

i Quam tunc Minoris Britanniæ solitudinem adierit, Acta ab Alberto edita nihilo magis explicant.

k Tentationum, quibus a dæmone lacessitus fuit, Acta mox laudata etiam meminerunt; sed post relatum S. Conogani in monasterio Landevenecensi, in diœcesi Corisopitensi e regione fere portus Brivatis seu Brestii cœnobio monachatum; de quo, quam ex Malebranco hic habes, Sancti ejusdem Vita altum tacet: unde metuo, ne et monachatus ille cœteris adnumerari debeat Alberti commentis. Miror, quid causœ sit, cur abbatis nomen, qui sacra veste S. Conoganum induerit, neque hic, neque alibi, quod sciam, expresserit; maxime vero cum in episcoporum Corisopitensium serie S. Conoganum jam episcopumuna cum Winwaloeo, primo Landevenecensi abbate (de quo vide tom. I Martii [Ad diem III Mart., p. 255.] .) Gradloni regis exequiis scribat interfuisse anno 405 ex Corisopitensi ea de re fragmento, nisi id habuerit fortasse suspectum: cœterum Landevenecenses monachi institutum Scoticum cum Benedictino commutarunt anno 818, qua de re videsis Ludovici imperatoris mandatum citatum supra num. 6.

l Anno 403, uti Albertus censet: num recte, videsis comm. prævium num. 12 et seqq.

m Discrimen hic, sed exiguum inter biographum utrumque occurrit. Albertus biographus cæci sanationem adscribit aquæ, qua usus fuerat S. Conoganus in ipso sacrificio immaculatam hostiam Deo oblaturus.

n Rursum Malebrancum de suo loquentem audire videor.

o Nihil hujusmodi habet Albertus: de S. Audomari cæcitate legesis tom. III Septembris [Ad diem IX Sept., p. 399.] .

p Vide litt. n.

q Apud Albertum voluisse quidem sacris operari, sed id ne faceret, virium tenuitate impeditus fuisse legitur. Sacrosanctum vero Viaticum e manibus vicarii sui suscepisse. De S. Audomari, item cæci, simili obitu consulesis tom. Operis nostri ad litt. o citatum.

r Si Albertum audias, anno 456, die XV Octobris: quod ad diem S. Conogani emortualem attinet, Alberto lis non movetur: at, cum Gradlonum, S. Gildam et S. Winwaloeum, quos sæculo VI jam longe provecto vixisse Henschenius ad diem III Martii § 1 Commentarii prævii in Acta S. Winwaloei ostendit, æquales faciat, Henschenianæ quidem sententiæ, quæpro sæculo sexto pugnat, subscribendum potius reor, quam Albertinæ: at Malebrancus S. Conogani ad sæculum VII ætatem differt. Anno sexcentesimo sexto, inquit, in Britannia Minore apud Corisopitum in Beatorum societatem transit S. Conoganus ejus urbis et provinciæ episcopus. Videntur quidem hæc ex ecclesiæ Corisopitensis Annalœo (vide litt. a) hausta; sed, cum cujus œtatis sit liber iste, aut ex quibus fontibus coaluerit, ignorem, dum alicunde res magis dilucidetur, sæculo VI vel VII S. Conogani obitum innectere consultum duxi.

s Pugnat hic uterque biographus: Albertus S. Conogani exuvias et in cathedrali templo fuisse tumulatas, e terra levatas, et, donec scilicet Corisopito Monstrolium translatæ anno 878 fuerunt, cum honore servatas ait. Pro cathedrali ut jus, ita et verisimilitudo major stare videtur, uti et consuetudo magis recepta.

t Patet hinc neque Alberti Legendarium, neque Malbranci MS. Corisopitense sæculum nonum, cujus anno 78 ea Translatio contigit, antiquitate excedere, nisi hæc Actis a se visis scriptores illi addiderint de suo. Cæterum S. Conogani reliquiæ Monstroliumallatœ sunt sub idem tempus, quo S. Winwaloei; id quod annum 877 inter et 879 ex litteris Henrici I Francorum regis, anno 1092 Monstrolii datis et partim ab Henschenio citatis, abunde liquet. Dixi sub idem tempus, eo quod instrumentum exhibeat Lobineau [Hist. de Bret., t. II, col. 97.] in quo S. Corentini reliquias prius alio, quam S. Winwaloei translatas fuisse lego; post necem tamen Salomonis regis, anno 874 fœde perempti.

DE S. LEONARDO CONF. CORBINIACI DIOECESIS AUGUSTODUNENSIS IN GALLIA NIVERNENSI.

Circa an. DLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti a Leonardo Lemovicensi distinctio: ejus mentio in Martyrologiis: Acta sat antiqua: quo tempore in Cenomaniam venerit, obieritque: quo et quandonam ejus Corpus translatum fuerit.

Leonardus Conf. Corbiniaci diœc. Augustodunensis in Gallia Nivernensi (S.)

AUCTORE S. D.

[S. Leonardus, a Cellensi et Lemovicensi diversus,] Etribus, qui sæculo VI Galliam illustrarunt, hujus nominis Sanctis, Cellensi scilicet, Lemovicensi et Corbiniacensi, inserendus hodie Operi nostro venit Leonardus Corbiniacensis, seu ut aliis placet, Vendoperensis; prius enim cognomen a Corbiniaco, quo corpus ejus translatum fuit, posterius vero a Vendopera, ubi commoratus, mortuus ac sepultus fuit, derivatum est. Idcirco autem hunc Sanctum Corbiniaci potius, quam Vendoperæ in titulo signare malui, quod ibidem cultu gaudeat celebriori, nomenque suum tam oppido, quam monasterio, ut latius infra edisseram, communicaverit. Priusquam vero hagiologia Sanctum hunc commemorantia hic adseram, pauca præmittere libet de S. Leonardo Lemovicensi; hic enim, quod eodem fere tempore in Galliis floruerit, a nonnullis cum nostro Corbiniacensi fuit confusus; imo in tantum, ut circa medium sæculi jam senescentis ipse episcopus Lemovicensis, ut probant ejus litteræ ad Majores nostros tunc destinatæ, summopere dubitarit, essetne an non a nostro Corbiniacensi reipsa distinguendus. Acceptis hisce litteris, rem discussit Joannes Stiltingus, et collatis MSS., quæ varia habemus, utriusque Actorum exemplaribus, præfato episcopo rescripsit, sese, omni deposita dubitatione, credere, alterum ab altero plane esse distinctum. Illud autem non de quibusvis Sancti nostri Actis, sed de nostris edendis intelligesis; extant enim alia, quæ, ut infra dicetur, ex utriusque Actis postea conflata, confusioni ansam verosimilius præbuere.

[2] [sæpius XXVI Novembris quam hodie] Quamvis vero nostra satis antiqua, imo, ut num. 4 fiet manifestum, haud diu post Sancti obitum conscripta sint, locum tamen nec in Martyrologiis classicis, nec apud hagiologos vetustiores invenit, atque hinc suspicio oritur, magis ipsum post mortem, ac corporis sui translationem miraculis inclaruisse. Quod vero plures sint, qui eum annuntient die XXVI Novembris, quam qui id faciant hodie, dum ejus festum recurrit, id me cum Bailleto in antecessum opinari facit, ejus Corpus XXVI fortasse Novembris die Corbiniacum translatum fuisse. Inter paucos itaque, qui id hodie præstant, palmam facile reportat Grevenus, quippe qui magis distincte atque prolixe, post factam SS. MM. Maurorum mentionem, textum suum ita prosequitur: Item Sancti Leonardi Corbiginacensis Confessoris. Qui, ut refert Vincentius lib. XXII, temporibus Lotharii regis in pago Cenomannico sibi et sequacibus suis constructo monasterio, tantæ inter omnes humilitatis extitit, ut Prioris nomen refugiens, cunctis se viliorem exhiberet: vita tandem et miraculis inclytus quievit circa annum DLIX. Minus recte id faciunt Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, et Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano: prior quidem hujusmodi verbis: In agro Æduensi (Augustodunensi) cœnobio Corbiniaco depositio S. Leonardi presbyteri et Confessoris, patientia, humilitate, austeritate, pietate necnon signis divinæ gratiæ tam in vita quam post mortem gloriosi: posterior vero sequentibus: In territorio Cenomanensi S. Leonardi presbyteri Corbiniacensis.

[3] [a Martyrologis, sed recentioribus tantum, annuntiatus,] Præterquam enim quod Sanctus hic Corbiniaci nec commoratus umquam, nec mortuus aut sepultus fuerit, sat aperte citati Martyrologi innuunt, Sanctum, quem hodie celebrant, diversum sese putasse a S. Leonardo Vendoperensi, quem ipsi cum aliis pluribus, ut supra monui, die XXVI Novembris fastis suis inscripsere. Errorem inde natum credo, quod in prælucentibus sibi monumentis non tantum bis diversisque diebus signatum S. Leonardum, sed diversis etiam in locis (hic Vendoperæ, ibi Corbiniaci) invenientes, aliunde verosimilius ignoraverint, id ideo factum, quod corpus ejus e cœnobio Vendoperensi, idque XXVI, ut dixi, Novembris forsitan die Corbiniacum translatum fuerit. Minus a recto deviarunt Arnoldus Wion in Ligno vitæ die XXVI Novembris, et Petrus de Natalibus lib. X cap. CXI; tametsi enim et hi memoratam sæpe translationem ignorasse videantur, nihilominus Sanctum non nisi unum adstruunt, perperam tamen adjungentes, eum prius apud Corbiniacum (quod monasterium sæculo demum IX fundatum fuit) floruisse, ac dein in monasterio Vendoperensi abbatem factum ibidem feliciter obdormisse. Transeo alios, qui Sanctum memorant, Martyrologos, uti et Menologium Benedictinum Gabr. Bucelini: transeo pariter Saussayum, qui, quamvis ad diem XXVI Novembris Leonardum nostrum Elogio more suo satis amplo condecorent, nihil tamen referunt, quod vel infra non dicetur, vel in Actis edendis legi non poterit.

[4] [etsi biographum subæqualem hic,] Quatuor Actorum exemplaria MSS., quorum singula in novem divisa sunt lectiones, Majores nostri accepere, brevia illa quidem, ast tam exacte, si minuscula quædam demas, sibi invicem consona, ut ex eodem omnia fonte profluxisse merito videantur. Annotavit in unius margine Bollandus, sese id accepisse Parisiis a patre Dardes, hunc vero Carilephopoli seu Anisolo, sic dicto a monasterio S. Carilefi in ditione Cenomanensium (St Calais): in alterius vero, desumptum illud esse e MS. Tullensi; verum seu historiam ipsam seu narrandi stylum consideres, mecum, puto, opinabere, dictas lectiones, antiquitus in ecclesiis legi solitas, Vitæ Sancti, prout primitus fuit exarata, ecgraphum esse. Auctoris nomen tametsi ignotum sit, fuisse tamen Sancto subæqualem, invicte probant hæc illius in fine narrationis verba: Sepulto autem eo, (S. Leonardo) per electionem eorum monachorum S. Domnolus (episcopus Cenomanensis) unum ex ipsis sibi constituit, et ordinavit abbatem: qui usque in hodiernum diem eamdem sub sancta religione, disponente et ordinante episcopo, gubernat et regit cellulam. Item, quæ subdit num. 4 post narratum miraculum de serpente: Quod (miraculum) et nutu Dei cæteris fratribus manifestatum est Sed et sicut ab ipsis didicimus, ab illo die in ipsa cellula nullus deinceps serpens a quoquam videri potuit.

[5] [omissis aliis, edendum,] Alterum Vitæ exemplar ad manum est, depromptum ex MS. ecclesiæ collegiatæ S. Lifardi in urbe Magdunensi (Mahun-sur-Loire), laudato ecgrapho Anisolensi longe quidem prolixius, at tanto minoris auctoritatis, quo plura sibi admixta habeat, quæ narrantur in Actis S. Leonardi Lemovicensis, uti quod fuerit frater S. Lifardi comitis Vindocinensis, cujus Acta nil tale referentia illustravit Henschenius die III Junii: quod fuerit sub disciplina S. Remigii Rhemensis archiepiscopi: quod dein sese contulerit ad monasterium Miciacense, ibidemque sub S. Maximino aliquamdiu vixerit: quod e monasterio Miciacensi una cum fratre suo Lifardo egressus, illo ad Ligerim relicto, longius in solitudinem fuerit progressus. Hæc, inquam, aliaque de S. Leonardo Lemovicensi affirmata habes in ejus Actis, quæ quam exigui, utpote sæculo XII haud antiquiora, ponderis sint, plenius dicetur, dum festum ejus annue recolitur, die VI Novembris. Memoratum itaque exemplar ex utriusque Actis, ut num. 1 etiam monuimus, constatum, cum post sæculum XII per modum concionis conscriptum videatur, prelo indignum judicavimus. Habemus et alia duo Apographa, quorum unum ex MS. Ultrajectino S. Salvatoris, alterum ex MS. Carnotensi desumpta, sunt dumtaxat edendi ecgraphi Synopses; at quamvis ambo terminentur his verbis: Hujus Leonardi Vita apud Corbiniacum legitur, quia corpus ejus ibidem requiescit: unde et locus ipse propter miraculorum multitudinem quotidie a populis frequentatur, adeoque non videantur nisi post corporis translationem, quæ ante sæculum IX peracta non est, litteris mandata, quod tamen nonnulla contineant, quæ in edendis desunt, cum his collaturus, modo ad alios transeo, qui ejusdem Sancti Acta posterioribus sæculis typis edidere.

[6] [nactus sit, incertus tamen] Idiomate Gallico id fecerunt Bailletus die XV Octobris, Joannes Bondonnetus in Historia Episcoporum Cenomanensium [Hist. des Evêq. du Mans., p. 167.] , Antonius Corvaisierus in eadem Historia [Le Courvaisier, Hist. des Evêq. du Mans, p. 152.] , Simon Martin lib. III de Floribus Solitudinis, seu Vitis Patrum Occidentis [Vies des SS., p. 491.] : Latino autem sed contractius Benedictus Gononus de Vitis Patrum Occidentis [p. 209.] ex Bernardo episcopo Lodovensi, et Breviario Cenomanensi, Petrus de Natalibus lib. X cap. CXI, Cointius sparsim in suis Annalibus, aliique; verum cum hi omnes Ecgrapho nostro in substantia consonent, ea tantummodo hic delibabimus, quæ nonnulli ex ipsis præter styli elegantiam, aliaque Rhetoricam spectantia, historiæ superaddidere. Corvaisierus, et ex eo Cointius Annal. Tom. 1 ad an. 541 § LXVI, Martin Bulteau Tom. I [Abrégé de l'hist. de l'Ordre de S. Benoît, p. 272.] , Bondonnetus, Bailletus et Godescardus [seu Alb. Butler] Sancti Leonardi patriam assignant provinciam Leodiensem, quibusdam in ipsa natum asserentibus Leodiensi civitate, aliis in Tungrensi, atque hinc ad pagum Cenomanicum in Gallias commigrasse, solitariæ vitæ desiderio accensum. Verum cum nec Ecgraphum nostrum, nec antiqua Breviaria, nec Bernardus Lodovensis apud Gononum, nec alia, quæ habemus, sat antiqua documenta natale ejus solum edoceant, id conjicere citatos scriptores haud immerito dixeris.

[7] [adventus ejus in Cenomaniam, obitusque annus est] Quo tempore Sanctus in pagum Cenomanicum advenerit, quadamtenus indicant initialia laudati biographi verba: Sanctus, inquit, Leonardus ex eorum Sanctorum, qui tempore Innocentii (Cenomanensis episcopi) advenientes et peregrinam vitam ducentes in pagum Cenomanicum venerunt, societate erat. Sedit autem Innocentius Papebrochii, qui ejus Vitam die XIX Junii illustravit [p. 855, n. 1.] , calculo, annos circiter XLV, ab anno nimirum CCCCXCVI ad annum DXLII; ast cum nullum tempus aliunde innotescat, et quot annos Sanctus vixerit, ignoretur, determinari nequit, num initio pontificatus S. Innocentii, num hoc aliqua sui parte provecto eo sese contulerit. Obiisse in Actis dicitur sub Chilperico Francorum rege, filio scilicet Clotarii I, qui cum anno DLXI, ut Pagius aliique supputant, regnum Franciæ, seu potius Suessionense, mortuo patre, fuerit adeptus, consequitur, S. Leonardum non anno 559, ut MS. Ultrajectinum aliique nonnulli computavere, sed dudum posthæc vivere desiisse. Cointius mortem ejus collocat anno 565; alii vero plerique circa annum 570, quibus, eo quod idem tempus assignet MS. Carnotense, adstipulari maluimus.

[8] [corpus ejus, Vendoperæ sepultum,] Sepultus fuit, ut ejus biographus refert, in cellula sua, quam apud fluvium Sartham, annuente Innocentio Cenomanensi episcopo, extruxerat; a quo loco olim, ut notat Corvaisierus, Vendopera vel Vandopera, Gallice Vendœuvre dicto, S. Leonardus in Additionibus ad Usuardum et alibi, quemadmodum initio diximus, cognomen obtinet Vendoperensis. Habes hunc locum in provincia Cenomanensi ad dextram fluminis Sarthæ versus confinia Normanniæ, vix altera ab Alenconio, dum hinc secundo Sartha discedis, itineris hora, appellatum vulgo Saint Leonard des bois, estque hodie parochia seu prioratus dependens ab abbatia S. Vincentii Cenomanensis. Fusius locum describit Corvaisierus, qui et addit, haud procul inde, cum aqua decrescit, videri lapidem similem sepulchrali, quatuor columnis sustentatum, quem alii ferunt stratum S. Leonardi, alii tumbam fuisse: item fontem, qui ibidem ad Sancti preces e monte quodam scaturire cœperit. Crevisse locum hunc post S. Leonardi adventum in ingens cœnobium, Acta quidem testantur, verum, posteaquam ejus corpus inde fuit ablatum, ob diminutum populi, quem frequentissimum fuisse Corvaisierus scribit, concursum paulatim intercidisse, et ita demum in parochialem ecclesiam, sub Sancti nomine dicatam, conversum esse, cum Bailleto aliisque opinamur. Quandonam vero id contigerit, seu quando et quo Sancti corpus translatum fuerit, jam inquirendum.

[9] [hinc Corbiniacum] Bailletus die XV Octobris descripta illius vita, sequentibus fere, quæ Latina facio, prosequitur verbis: Corpus ejus Vendoperæ mansit trecentos et amplius annos. Videtur ex metu Normannorum inde ablatum fuisse, ut eorum furori subtraheretur. Translatum fuit sub finem regni Caroli Calvi (id est versus annum 877) ad abbatiam Corbiniacensem. His similia in generali sua Collectione episcopatuum et abbatiarum Franciæ [Recueil des Evêch. et Abbayes de France, t. II, p. 460.] scribit Beaunierus, locum graphice aliquatenus etiam indigitans. Est autem Corbiniacum [Corbigny] in pago Morvino (vulgo Morvant) [pristini] ducatus Nivernensis oppidum, a Nivernis leucis Gallicis fere 12, ab Augustoduno, ad cujus pertinet diœcesim, aliquanto longius remotum; ita vero appellatur a Corbone viro nobili, qui cum pater fuerit Widradi abbatis Flaviniacensis, videtur sæculo VII (obiit enim Widradus versus medium sæculi VIII) in vivis egisse. Oppido Corbiniacensi, intermediis vix centum passibus, præfata adjacet abbatia, quæ, quamvis Flaviniacensis, ab hujus quippe abbate Egilo circa annum 865 primum fundata, sit filia, ab illius tamen jurisdictione privilegio Paschalis Papæ II anno 1107 exempta fuit; deindeque post annos aliquot S. Leonardi Reliquiis, ut mox videbimus, ditata, S. Leonardi una cum oppido, idque verosimilius ad Corbiniaci S. Marculphi, quod oppidum Campaniæ est, distinctionem, nomenclationem induit. Satis itaque de loci notitia dictum ratus, redeo ad propositam quæstionem, seu quo et quandonam Sancti corpus translatum fuerit.

[10] [translatum] Scriptores Galliæ Christianæ tom. IV [col. 476.] de Hugone I abbate Flaviniacensi hæc perhibent: Ejus tempore corpus S. Leonardi abbatis Vendoperensis ex pago Cenomanensi illatum Corbiniacum, monasterio nomen suum indidit: annotarunt ad Marginem sed mendose: Circa 230 (forte 1130) ex Edua Christiana. Corvaisierus vero [p. 158.] et ex eo, ni fallor, Bondonnetus [p. 168.] , nullam Corbiniaci facientes mentionem, asseverant, Sancti corpus usque ad tempora Roberti (nequit hic alius esse nisi filius Hugonis Capeti) regis Franciæ, qui ab anno 996 usque ad annum 1031 sceptrum tenuit, Vendoperæ quievisse, atque honoratum fuisse: quo regnante, inquiunt citati auctores, Guilielmus comes Belesmensis (Belesmum, vulgo Bellesme seu Belleme, civitas est in comitatu Perchensi) transferri id jussit in ecclesiam collegialem, quam intra ambitum castri sui recenter extrui, et in ejusdem Sancti honorem jam pridem dedicari jusserat.

[11] [forte iterum iterumque fuit.] Ast quid jam ad propositam quæstionem dicendum? Cum argumenta, quibus vel uni vel alteri sententiæ refragemur, haud suppetant, præfatas tres sententias ægerrime conciliabis, nisi Sancti corpus semel iterumque Corbiniacum translatum fuisse concesseris: quid enim vetat, quo minus sæculo IX, dum frequentissime Normanni in Gallias irrupere, horum metu ablatum, eoque postea cessante, ad locum pristinum reportatum fuerit? Quid pariter, quominus dein Belesmum, atque hinc denuo sæculo XII Corbiniacum devenerit? Ita, inquam, præfati scriptores, si tamen omnes verum perhibeant, conciliari utcumque poterunt. Illatas porro Corbiniacum Sancti Reliquias variis inclaruisse miraculis, fidem faciunt laudata superius MSS. Carnotensis et Ultrajectini S. Salvatoris apographa nostra his verbis: Hujus Leonardi Vita apud Corbiniacum legitur, et corpus ejus ibi requiescit; unde et locus ipse propter miraculorum multitudinem quotidie a populis frequentatur. Hinc factum verosimilius, ut ejus festum non tantum in diœcesibus Augustodunensi et Cenomanensi, sed et alibi, ut Turonensi, Antisiodorensi, Senonensi, Sagiensi, Macloviensi, imo et Strigoniensi in Hungaria, aliisque, ut antiqua harum Breviaria Missaliaque die XV Octobris commonstrant, coli incœperit.

VITA S. LEONARDI
e MS. Anisolensi, collato cum MSS. Ultrajectino S. Salvatoris et Carnotensi, auctore anonymo subæquali.
CAPUT UNICUM.
In pago Cenomanensi condit monasterium: accusatus apud Clotarium regem sese purgat: inter orandum a serpente invasus nihil læditur: in cellula sua mortuus et sepultus, miraculis inclarescit.

Leonardus Conf. Corbiniaci diœc. Augustodunensis in Gallia Nivernensi (S.)

BHL Number: 4859

AUCTORE ANONYM.

Prologus Auctoris.

Clarissimorum vita virorum quantum est meritis abundantior, [Acta Sanctorum sunt fidelibus manifestanda.] tantum debet esse crebrior voce fidelium populorum: quoniam quidquid Dominus per suos servos et electos operatur, non est silendum, sed multo magis ad excitandas fidelium mentes prædicandum. De bonis igitur beatissimi Leonardi aliquid scribere conantes ab exordio notitiæ ejus incipere dignum judicavimus.

[2] [Sanctus, condito ad Sartham monasterio,] Sanctus igitur Leonardus ex eorum Sanctorum, qui tempore S. Innocentii episcopi advenientes et peregrinam vitam ducentes in pagum Cenomanicum a venerunt, societate erat b: qui et locum quærens, quo cellulam sub regulari Ordine ædificare una cum suis valeret, percepit quemdam locum a S. Innocentio episcopo in heremo super fluvium Sarte c, qui vocabulum ab ejusdem Leonardi nomine d accepit, atque cellula S. leonardi de Boscis e nominatur usque in hodiernum diem. Qui postquam eumdem locum a præfato episcopo, de cujus sedis ecclesiæ jure erat, accipere meruit, ejus adjutorio fecit ibidem ecclesiam in honore S. Petri Apostolorum Principis, et claustra atque reliquas officinas, monachis convenientes, ubi et nonnullos monachos congregare studuit, et sancta sub regula vivere docuit. Cujus meritis et bonis exemplis tantus concursus populi ibi erat per tres annos, dum cellula construeretur, et * tamen numquam ibi panis coctus fuisset *, nec clibanus ad panem coquendum factus, sed a vicinis et Deum timentibus hominibus, illuc pro amore Dei concurrentibus, panis sufficienter et reliqua pulmentaria ei suisque monachis atque discipulis, nec non et suis operariis afferebantur, in tantum ut omnibus abundarent.

[3] [crescenteque discipulorum numero,] Multi autem nobiles atque ignobiles sua relinquentes prædia et possessiones, atque omnia vendentes, amore vitæ æternæ dabant pauperibus: jungebant etiam se præscripto S. Leonardo, atque in ejus cellula congregabantur, afferentes illi, quæ residua erant, atque communiter ac regulariter vitam una cum eo ducebant, et “erant illis omnia communia. f” Unde factum est, ut antiquus hostis, invidia ductus, commoverit quorumdam animos hominum contra eum, accusantes illum ad regem Francorum Clotarium g nomine: dicebant autem contra eum, quod eorum tam liberos quam servos suaderet, ut eorum servitia desererent, se suo famulatui subderent, et propterea ejus servitium implere non possent. Quam causam præfatus rex diligenter inquiri præcipiens, misit ad eum apocrisiarios hsuos, qui si ita verum reperissent, ejicerent eum inde, ne deinceps talia posset ibidem perpetrare. Qui citato cursu venientes ad eum, diligenter sibi imperata inquirunt: in quorum adventu etiam juvenis quidam communem ac regularem vitam diligens, nobilis genere et exercitabili * negotio aptus, venit ad Sanctum Leonardum, indicans, sua omnia vendita habere, et maximam partem ex eis pauperibus attributam, et reliqua se afferre et in eorum communi ponere velle, atque cum eo et reliquis discipulis suisque monachis communem et regularem vitam ducere.

[4] [accusatus ab invidis, ut sibi regioque servitio noxius,] Quod prædicti regis apocrisiarii videntes et audientes, dicebant ad invicem: quid est necesse aliquem interrogare, aut quidquam inquirere super his, quæ dominus noster præcepit, cum jam nos ipsi vidimus, vera esse, quæ de ipso magone idicta sunt? Tunc interrogant præfatum S. Leonardum, cur perverteret regnum Francorum, et homines suaderet temnere sua, atque regi suos milites auferre. Quibus S. Leonardus respondit: non subverto regnum Francorum, nec regi suos aufero; duo negavit, sed unum confessus est: negavit regi suos auferre, et regnum Francorum subvertere, sed confessus est, homines docere sua contemnere. Tunc illi inquiunt: jam te sociosque tuos totus pagus iste sequitur, et si ita peragere vobis licet, sicut cœptum habetis, non est hoc regnum Clotharii, sed vestrum. Quibus beatus Leonardus respondit: hoc regnum Christi Domini nostri est, qui nos proprio Sanguine suo redemit. Ad quos illi: nonne et senioris k nostri Clotharii est hoc regnum? Valde cupientes eum capere in sermone: sed ita temperavit ille sermonem suum, ut eorum falsa jacula veris clypeis retorqueret. Ait namque: non legistis, fratres charissimi, Dominum dicentem cuidam: “Vade, vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, et veni sequere me l?” Et alibi veritas ait: “Quicumque reliquerit patrem aut matrem, uxorem et liberos, fratres, sorores, domos aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit m.” Si enim prædico et doceo, quæ Dominus noster Jesus Christus docere docuit, ut quid me arguitis?

[5] [absolvitur, orantem serpens frustra aggreditur;] Ad quæ illi nihil juste et rationabiliter respondere potuerunt, sed vocem discipuli fecerunt, atque videntes ejus conversationem, voluntarie velle se imitari illum responderunt; quod et nutu Dei factum esse dubium non est. Qui dum hæc renuntiarent Clothario regi supradicto, ipse expansis manibus ad cœlum immensas Deo egit gratias; qui etiam ad prædictum opus explendum de fisci muneribus aliquod dedit adjutorium; insuper et dona illi non modica largitus est, quoniam diligebat admodum servos Dei, et muneribus ditabat. Unde factum est, ut demum plures ad prædictam sanctam vitam converterentur, quam olim fecissent, et sic victo diabolo magis servitium Dei multiplicabatur et confortabatur n. Erat enim supradictus S. Leonardus affabilis, valde sanctarum Scripturarum floribus repletus, Deo amabilis et hominibus dilectus. Solitus namque erat Sanctus Domnolus o episcopus Cenomanensis, cujus et monachus erat, eum dirigere ad Sanctum Germanum p Parisiorum episcopum, qui ambobus dilectus et credulus erat q. Quadam autem die, dum memoratus Sanctus Leonardus in prædicta cellula sua secreto oraret, venit quidam serpens r ascendens super pedes ejus; inde crura ventremque circuïens, ac per sinum ejus exiliens nihil ei nocere valuit, neque orationes ejus perturbare potuit, sed statim ex sinu s ejus exiliens cecidit mortuus; quod et nutu Dei cæteris fratribus manifestatum est. Sed et sicut ab ipsis didicimus t, ab illa die ibi nullus deinceps serpens a quoquam videri potuit; quos ejus precibus et meritis inde fugatos esse credimus.

[6] [in cella sua moritur, ac sepelitur, non sine prodigiis.] Obiit autem prædictus Sanctus Leonardus sub Chilperico uFrancorum rege, Idibus Octobris in pace, plenus dierum in senectute bona, et sepultus est in supradicta cella a Sancto Domnolo antedicto episcopo: nam pridie antequam obiisset dictus Sanctus Leonardus, venit vox divina ad Sanctum Domnolum antedictum episcopum, præcipiens ei, ut iret Deo suis sanctissimis precibus animam commendare supradicti confessoris, quia de sæculo crastina die eum migrare, et cum Sanctis et electis Dei animam collocari oportebat. Qui statim cum suis ministris hoc, quod ei jussum divinitus fuerat, perficere non tardavit: nam et antedictus Sanctus Leonardus prænoscens divinitus sancti pontificis adventum, præcepit fratribus, ut ad ejus ingressum se præpararent, et digne, ut seniorem Domini pontificem decebat, eum susciperent, et omnia necessaria ministrarent. Indicavit etiam se fratribus, ipsa die, postquam præfatus pontifex suam Deo commendaret animam, de sæculo exiturum. Adveniente itaque prædicto suo episcopo, ejusque animam commendante, mox Domino suam sanctam animam reddidit. Quo defuncto, dum sancta ejus membra portabantur ad tumulum, cæci tangentes ejus vehiculum, visum receperunt pristinum. Sepulto autem eo, per electionem eorum monachorum, sanctus Domnolus unum ex ipsis sibi constituit et ordinavit abbatem, qui usque in hodiernum diem eamdem sub sancta religione, disponente et ordinante episcopo, gubernat et regit cellulam x. Ad præfixum namque S. Leonardi sepulchrum sæpissime ejus meritis multa miracula fiunt: ibi namque illuminantur cæci, sanantur leprosi, dæmonia ejiciuntur, infirmi sanantur, et multæ virtutes fiunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et potestas in sæculorum sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Sic etiam vocatur in Vitis B. Medardi Viromanduorum episcopi, Constantiani abbatis, et Ludovici Pii imperatoris; apud Cæsarem vero et Livium populus Cenomanensis sub nomine Aulercorum venit.

b Consule dicta num. 7 Commentarii prævii.

c

Oritur hic fluvius haud procul a celeberrima abbatia, vulgo La Trappe dicta, in confiniis Normannorum et Perchensium, atque hinc in Occidentem actus perrigat provinciam seu comitatum Cenomanensem, quemadmodum Theodulphus Aurelianensis lib. IV Carmine 6 apposite canit his metris:

Est fluvius: Sartam Galli dixere priores,
      Perticus hunc gignit, et Meduana bibit.
Fluctibus ille suis penetrans Cenomanica rura,
      Mœnia qui propter illius urbis abit.

d Alium hujus nominis vicum tabulæ exhibent vix una alteraque ab urbe Cenomanensi in Occidentem leuca, ita verosimilius appellatum, quia eum Sanctum pro tutelari veneratur.

e Vide dicta num. 8 Commentarii prævii.

f Act. Apost. cap. IV ℣ 32.

g Regnare cœpit Clotarius I, mortuo Clodoveo patre, cum tribus fratribus suis Theodorico, Clodomere et Childeberto anno DXI: quomodo autem inter ipsos facta sit regni divisio, Fredegarius in Epitome cap. XXX apud Pagium his verbis explicat: Sortitus est sedem Theudericus Mettis, Chlodomeres Aurelianis, Childebertus Parisiis, et Chlotarius Suessionis. Suberat Cenomania Clodomero, quo, anno 524 in bello contra Burgundos occiso, regnum ejus Childebertus et Clotarius biennio post, duobus filiis ejus pariter interfectis, partiti sunt; adeo ut Cenomania ab illo tempore Clotario parere [Col. 049B] potuerit, tametsi hic non nisi anno 558, post mortem scilicet Childeberti fratris, universam Franciæ monarchiam fuerit consecutus.

h Nuntios hic sive legatos aut commissarios intellige.

i Legendum verosimilius mangone, quæ vox mancipiorum venditorem denotat: ideo autem mango hic odiose vocatur, quod homines seu regis seu privatorum servitio aptos ad se colligeret, ac velut in servitutem abriperet.

k Senior idem est quod Dominus, unde vox Gallica Seigneur.

l Mat. XIX ℣ 21, Mar. X ℣ 21.

m Mat. XIX ℣ 29, Mar. XV ℣ 29.

n [Col. 049D] Apographa nostra Carnotense et Ultrajectinum hic inserunt sequentia: Erat ei erga miseros tantæ compassionis affectus; quod hoc a Deo precibus impetravit, ut quicumque in carcere vel in compedibus teneretur, mox invocato ejus nomine solveretur. Verum hæc eadem leguntur in Actis S. Leonardi Lemovicensis, qui teste Corvaisiero, captivorum patronus, sicuti et noster surdorum, passim honoratur.

o S. Domnoli Acta, a coævo et oculato teste scripta, dedit Papebrochius die XVI Maji.

p Observat Henschenius in Commentario, S. Germani Actis XXVIII Maji prævio, num. 9 ex Actis S. Domnoli, arctissimam inter hunc et S. Germanum, uti et hic manifeste innuitur, intercessisse amicitiam; unde sine fundamento in apographis nostris hæc addita credo: Perduravit itaque usque ad tempora S. Germani Parisiensis episcopi, et S. Domnoli, qui Innocentio episcopo Cenomanensi successit, qui cum eos forte ab invicem discordantes sedasset, in crastinum se finiendum … prædixit. Similia etiam refert Petrus de Natalibus lib. X cap. CXI: nihil enim de hac discordia ecgraphum nostrum, aut scriptores alii.

q Perperam addunt Corvaisierus, Bondonnetus et Cointius, extitisse etiam S. Leonardum admodum familiarem S. Cerenico; ut enim in Commentario Vitæ illius VII Maji præmisso num. 9 notat Henschenius, S. Cerenicus integro plus sæculo S. Leonardo posterior est.

r Eapropter Sanctum hunc depingi in habitu monachali serpente circumvolutum, auctor est [p. 159.] Corvaisierus.

s Apographa nostra: Per capucium tunicæ ejus exiliens.

t Adisis dicta num. 4 Commentarii præv.

u Vide dicta num. 7 Comment. præv.

x Consule, quæ diximus num. 4 Comment. præv.

* lege ut

* lege fuerit

* militari

DE S. BAUDERICO SEU BALDERICO CONFESSORE IN DIOECESIBUS LINGONENSI ET ÆDUENSI IN BURGUNDIA.

Forte sæc. VI aut VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti Acta fabulosa, cultus legitimus, ætas incerta.

Baldericus seu Baudericus Conf. in diœcesibus Lingonensi et Æduensi in Burgundia (S.)

AUCTORE C. G.

Antiquo apud Lingones comitatui Magnimontensi Nomen dedit (inquit Valesius in Notitia Galliarum) Magnus mons vel Magni-montense oppidum quondam clarum in Lingonibus, [Sancti Acta, quorum plura habemus] S. Sequani patria, tribus leucis ab ejus monasterio Segestro distans, nihil nunc præter nomen servans, Maimont enim vel Mesmont nuncupatur. Hoc in comitatu seu territorio, quod quam late patuerit, laudatus Valesius non edicit, natus est S. Baldericus, de cujus cultu et gestis quidquid in lucem proferre possumus, duobus eruditissimis juxta ac studiosissimis Operis nostri quondam adjutoribus RR. PP. Vignerio et Chiffletio acceptum referre debemus. Imprimis ab his transmissa habemus tria Actorum S. Balderici exemplaria, quorum unum, quod descriptum notatur, Ex duobus Breviariis membranaceis, altero ecclesiæ Salivensis (Gallice de Salive) in diœcesi Lingonensi, et altero ecclesiæ Attalantensis (de Estalante) in diœcesi Augustodunensi, ad amussim quidem consonat alteri, quod Chiffletius propria manu descriptum ad Majores nostros transmisit; at paulo prolixius est tertio exemplari, quod Vignerius ex solo Codice ecclesiæ Salivensis ab hujus parocho, viro, ut ait, docto et probo fideliter describi curavit, et in quo nonnulla, quæ in duobus aliis exemplaribus habentur, prætermittuntur; verum hæc ex paulo fusiore Codice Attalantensi, quocum postea apographum suum contulit, sufficienter annotavit Vignerius, ut inter id, simul cum adjectis ex Codice Attalantensi auctariis consideratum, et reliqua duo exemplaria modica tantum, quam in decursu aut in Annotatis, ubi operæ pretium fuerit, indicare non omittam, intercedat differentia.

[2] [exemplaria,] His adjunctum est quartum exemplar, dictis jam apographis etiam consonans, sed media parte truncatum, cui subjicitur Oratio S. Balderici propria, infra, cum cultum probabo, exhibenda; estque illud, ut opinor, excerptum ex monumentis ecclesiæ oppidi S. Burrisii aut Burrici (Gallice S. Burroy) in diœcesi Augustodunensi et Archipresbyteratu Sinemurensi siti. Cæterum indubitatam esse Actorum auctoritatem colligere quis prima fronte posset ex hac, qua duo prolixiora nostra apographa terminantur, clausula: Cujus (S. Balderici) beatæ Vitæ Joannes assertor præcipuus extitit, et ut comes ejus præsens per omnia affuit intuituque conspexit, scribendo elucidavit ad laudem et honorem Omnipotentis, etc.: etsi enim Acta a Joanne coævo et oculato teste, ut dicitur, conscripta, ab iis, quæ penes nos sunt, ponantur etiam diversa, hæc tamen Actorum nostrorum concinnatori præluxisse, huncque eadem fideliter secutum pleraque saltem verosimiliter memoriæ prodidisse, quæ in prioribus Actis, a Joanne conscriptis, repererat, ex allatis verbis non absone argui posset: verum similibus non mox acquiescendum esse norunt Critici, et aliquoties monuere Majores nostri, qui non semel experti sunt, fabulatores subinde coævorum oculatorumque testium larvas induere, quibus tecti secure et absque falsitatis suspicione aut fabulas suas inspergant veris sincerisque Sanctorum Actis, aut lectas etiam in aliis Sanctorum Vitis qualibuscumque mirabiles historias Sancto, cujus Vitam stylo prosequi intendunt, affingant. Plura hujus rei exempla, ne prolixior sim, congerere nolo; pro specimine interim sit S. Procopii ducis et Martyris Vita, tom. II Julii [Ad diem VIII Jul., p. 556.] edita, quam, etsi non magni momenti, SS. Martyribus Ephysio, de quo XV Januarii [p. 997.] ; et Joanni, de quo XIX Maji in Opere nostro actum est [p. 304.] , magna ex parte applicatam fuisse, docuit tom. citato [p. 554, n. 18.] Pinius.

[3] [maxima quidem ex parte,] Quin vero hic similiter factum fuerit, ac personatus ille Joannes, qui in exemplari Vignerii, nec proinde in Codice Salivensi, etiam non comparet, fuerit obtrusus ab insigni impostore, dubitare me non sinit S. Emani Martyris Vita tom. III Maji [Ad diem XVI Maji., p. 596.] edita, quacum Vita nostra Baldericiana ita convenit, ut alteram ex altera magna ex parte descriptam fuisse primo intuitu manifestum appareat: utrobique enim apparet S. Eusebius Vercellensis episcopus, jubeturque uterque Sanctus, Emanus videlicet et Baldericus in honorem ejus ecclesiam construere; pergit uterque Sanctus instante festivitate S. Symphoriani Augustodunum, ubi per energumenos declaratur amborum sanctitas, sed a Nectario episcopo, fraudem suspicato, ambo includuntur carceri, quo mox miraculose patefacto, ac suavissimo odore perfuso, ab eodem Nectario honorifice educuntur et inter clerum assumuntur; utrique apparet diaconus cum socio suo, ut dicitur Vitæ edendæ num. 2, a latronibus interfectus, monetque, ut suum sociique corpus, in aquas projectum, inquiratur ac honestæ sepulturæ tradatur: idem exhibetur utrobique utriusque Sancti pro captivis liberandis studium, idem refertur de fure equum auferre conante, sed immoto consistente, et de ovibus, furto itidem ablatis, inque canum speciem mutatis, miraculum; eadem denique utrobique leguntur nomina propria, qualia sunt Nectarius episcopus, Euphronius archidiaconus, Theodobertus Austrasiæ rex, Baudastus seu Bladistus vir honorabilis, hujus servus Abbo sive Apo aliaque plura, quæ hic ulterius proponere supersedeo, quod mihi persuasum habeam, neminem, qui S. nostri Balderici Acta simul cum S. Emani Actis contulerit, ullum sibi relicturum dubium, quin alter biographus alterum fere, mutatis alicubi locorum aliisque parvi momenti adjunctis, descripserit.

[4] [ut variis] Eadem opera S. Emani biographum S. Balderici Acta non consuluisse, sed potius horum auctorem pleraque ex S. Emani Vita mutuatum esse facile etiam perspici poterit: cum enim in S. Emani Vita gestorum series sit ita disposita, ut omnia apte inter se cohæreant, nihilque, paucis exceptis, quæ Henschenius ab interpolatore postmodum adjecta fuisse opinatus est, ibidem occurrat, quod auctore coævo, qualem se ejusdem scriptor profitetur, indignum sit, non est quoque, cur hujus fides suspecta haberi merito queat. Cum autem e contrario in S. nostri Balderici Vita et stylus sit passim satis barbarus, et non pauca offendantur sibi invicem repugnantia, hujus auctori potius plagii crimen nemo non, opinor, impinget. Sane quicumque S. Balderici Acta utcumque expenderit, centonem videbit ex male cohærentibus factis inepte consutum: dicitur enim in initio S. Baldericus parentum genere ortus; cui dubium (inquit Vignerius in litteris ad Majores nostros datis) quin deletum vel omissum ibi fuerit NOBILI vel HUMILI aut OBSCURO? verum quæ dein in Actis referuntur, tam sibi sunt contraria, ut utrum Sanctus humili aut nobili genere natus dici debeat, prorsus ambiguum relinquant; quod enim, ut habent Acta, Sanctus, Cum esset annorum duodecim, directus fuerit a parentibus in sylvam nomine Sigestro, ut pasceret porcos, notat (ait idem Vignerius) obscuram originem, quod autem prædia diversis in locis possederit, regesque aliquando adierit, claritudinem generis indicat; inquirenti bis responsum est, nihil aliud in exemplaribus contineri, opinionemque vulgi esse, quod Baudericus parentes obscuros habuerit; cui quidem opinioni vel idcirco adstipulandum reor, quod, ut quotidiana experientia, docemur, sæpe quidem per recentiores biographos aut popularem traditionem Sanctis generis nobilitas, ast admodum raro iisdem obscura origo falso attributa fuisse deprehendatur.

[5] [rationibus] Ea etiam sedet sententia, quod, si Sanctus reipsa nobili stemmate ortus fuisset, illud diserte exprimere verosimilius nec neglexisset biographus, nec id in Actis desiderari tam facile passuri fuisse videntur posteri, qui certe ægre tulissent, Sanctum ex nobili prosapia in hypothesi oriundum, a biographo ad porcorum custodiam amandari, atque ita ad infimam hominum sortem deprimi. Jam vero, si Sanctus humili tantum genere, uti ob dicta existimandum prorsus est, natus fuerit, nullatenus verosimiles erunt tot prædiorum, quot ei biographus attribuit, possessiones, incredibilia quoque erunt, quæ apud illustres viros ipsumque regem peregisse Sanctum Acta tradunt. Laudatus quidem Vignerius etsi S. Baldericum obscuris parentibus natum fuisse insinuare videatur, biographum tamen etiam quoad alia sequi voluit in Chronico Lingonensi ita scribens: Custodem porcorum æque Sanctum tam illustribus viris (S. Valentino aliisque nobilis prosapiæ Sanctis) accensere mihi liceat. Fuit is Baudericus sive Baldericus Theobaldo regi Burgundionum atque Austrasiorum, cui Theodebertus pater, haud ignotus, et multis potentibus seu ducibus seu comitibus reverendus: verum si huic eruditissimo scriptori S. Emani Vitam cum S. Balderici, quæ aliunde modo suspecta habebat, Actis conferre licuisset, vix dubito, quin mecum arbitraturus fuisset, quidquid Sancto nostro cum viris principibus commercii fuisse in Actis legitur, ex dicta S. Emani Vita desumptum fuisse, perperamque Sancto nostro affictum ab insulso fabulatore, qui non semel ineptiam suam prodit, dum etiam eumdem Sanctum, jam secunda sua uxore viduum, nec litteris, ut apparet, sufficienter imbutum, a Nectario Augustodunensi episcopo, uti etiam de S. Emano narrat hujus biographus, clericum ordinatum fuisse asserit, moxque eumdem divinum officium explentem sistit, contra expressam Sacrorum Canonum auctoritatem, quibus bigamis, quantumvis etiam Sanctis, aditus ad ecclesiasticos ordines sacrasque functiones diserte occludebatur.

[6] [ostenditur,] Equidem iisdem contra ecclesiasticam inhibitionem se initiari non laturus fuisse videtur Sanctus noster, neque hactenus quisquam Nectarium Augustodunensem episcopum, ab aliquibus etiam, quamvis absque sufficienti, ut apparet, fundamento pro Sancto habitum, talem extitisse dixit Sacrorum Canonum contemptorem, qui hos, nihil sibi ab intentatis transgressoribus censuris et pœnis metuens, tam facile et citra ullam necessitatem infringere voluisset. Quid? Quod Actorum fidem suspectam etiam reddat miraculum, quod habent de Avallonensis castri carceribus ad preces S. Balderici ultro patefactis, captivisque ibidem a Nicasio comite detentis, mirabiliter liberatis, quodque non quidem in laudata S. Emani Vita reperitur, sed tamen demptis quibusdam circumstantiis, adeo simile est illi, quod in Vita S. Germani Parisiensis apud nos tom. VI Maji [Ad diem XXVIII Maji., p. 782, num. 19.] narrat Venantius Fortunatus scriptor gravissimus et S. Germano coævus, ut mirabilis illa historia ex laudata S. Germani Vita in nostra S. Balderici Acta immigrasse indubie videatur. Utut sit, cum pleraque, quæ in utriusque SS. videlicet Emani et Balderici Actis leguntur, satis credibilia sint de S. Emano, ac e contrario, ut ex dictis nemo non colliget, non possint nisi inepte S. nostro Balderico applicari, statuendum prorsus est, hujus Acta magna ex parte ex S. Emani Vita fuisse transcripta, a biographo longe a Sancti ætate remoto, qui magnum se operæ pretium facturum ratus fuerit, si ejusdem Sancti, cujus forte nulla vel exigua tantum extabant Acta, Legendam potius magnificam, quam veram concinnaret.

[7] [fabulosa sunt, sed tamen eadem Acta] Itaque consideratis Actis, legitimoque cultu mox probando, solummodo dicendum nobis videtur, extitisse in Lingonibus S. Baldericum, pecorum custodem, et proinde conditione quidem humilem, sed virtutibus statui suo, qui verosimiliter conjugalis fuit, convenientibus sublimem, qui sanctam vitam pretiosa in conspectu Domini morte terminarit; hæc enim cum ex suspecta minime traditione haud dubie hauserit biographus, nec in S. Emani Vita similia reperiantur, tuto etiam credi posse videntur; cætera vero, quæ in dicta S. Emani Vita etiam fere habentur, quatenus ad Sanctum nostrum spectare dicuntur, pro suspectis ac fabulosis habenda esse existimamus. Quamquam vero sic habeat, Actaque maximam partem fabulosa sint, eorumdem tamen, cum hactenus inedita sint, apographum, a Chiffletio propria manu descriptum moniturus in Annotatis, quænam a breviori paululum Vignerii exemplari absint, eadem, ut lector ipsemet eadem cum S. Emani Actis conferre possit, atque ex continua, quam reperiet, quamque etiam in Annotatis passim indicabo, utrorumque consonantia, si judicio nostro acquiescere velit, statuere, talem esse Sanctum nostrum, quales plures in Opere nostro locum habent, cujus videlicet gesta fere quidem sint ignota, sed legitimus certusque sit cultus: cultus, inquam, certus est ex Actis, quorum omnia nostra exemplaria divisa sunt in novem lectiones, usu haud dubie receptas, quandoquidem extracta sint ex antiquis Breviariis, unique exemplari præmittatur hic titulus: Officium S. Balderici Confessoris. Sequitur in eodem exemplari brevis hymnus ita sonans: Sancte Balderice Christi confessor, audi rogantes servulos, et impetratam cœlitus tu defer indulgentiam. O Sancte Balderice, sydus aureum, Domini gratia, servulorum gemitus solita suscipe Clementia. Gloria, etc. Huic hymno subjicio hanc, quæ in alio apographo mutilo habetur, orationem propriam: Omnipotens sempiterne Deus, cui cuncta famulantur elementa, intercedente pro nobis Beato Bauderico Confessore, exaudi propitius orationem nostram, et tribue nobis misericordiam tuam, ut quæcumque præcipis, agamus, ipse adjuvet. Per Dominum, etc.

[8] [aliaque etiam hic adducta, probant legitimum cultum,] Cætera, quæ ad Sancti cultum pertinent, diligenter annotarunt laudati Chiffletius et Vignerius, quorum posterior in litteris ad Majores nostros datis ita loquitur: Attalanta (vulgo Estalante) vicus est diœcesis Æduensis, in via militari, qua Lingonis itur Alexiam atque Augustodunum, ubi sacellum est et Brachium S. Bauderici. Saliva, non Salina, (vulgo Salive) oppidum est Lingonensis diœcesis, in quo maxima pars corporis S. Bauderici asservatur non longe a fonte Tiliæ fluminis, addit Chiffletius ecclesiæ ejusdem oppidi primarium patronum esse S. Martinum, et secundarium S. nostrum Baldericum. Adhæc in episcopatu Æduensi (inquit idem Chiffletius) in archipresbyteratu Sinemuri in Auxeto (Gallice en Auxois) est ecclesia dicta S. Burrisii, vulgo saint Burroy, in tabulis Buxeriæ dicitur etiam S. Burreius et S. Burricus. Ejus loci parochus et vicini alii presbyteri norunt hunc ipsum esse S. Baudericum, cujus et Vitam habent, quæ incipit (quale et in omnibus nostris exemplaribus est ejusdem exordium): Inter laurigeros Confessorum choros; asseruntque eum ut patronum ibi coli die octava Julii. Citat deinde laudatus Chiffletius duo instrumenta, quæ ostendere videntur Sancti nostri cultum esse etiam valde antiquum, Chartam videlicet XXX ex Tabulario Flaviniacensi, datam anno II Rotberti regis, in qua memoratur Altare S. Balderici, alteramque chartam Lotharii regis, datam anno 955, ex qua excerpsit sequentia: De rebus S. Botrici quibusdam in pago Burgundiæ manentibus: et in villa Casliaco super fluvium Duine, videlicet X et VIII mansi et ecclesia dimidia in comitatu Belnensi cum alia integra ecclesia in comitatu Calnensi, in honore Sancti Lupi dicata, super prænotatum fluvium sita. At, quamvis synonyma sint, ut Chiffletius etiam observat, Burrisius, Burricus, Botricus et Baldericus, hæcque nominis varietas ex verbo S. Burry, uti apud Gallos Sanctus noster audit, derivetur, cum tamen ignotum sit, quænam ecclesia in hoc Lotharii regis diplomate veniat nomine S. Botrici, ac æque nobis incognitum sit, ubinam loci memoratum in dicta Tabularii Flaviniacensis charta Altare S. Balderici extiterit, utrum in laudatis instrumentis de Sancto nostro sermo sit, cum laudato Chiffletio non ausim edicere, præsertim quia et in diœcesi Remensi alius celebris est S. Baldericus, qui, teste Flodoardo Historiæ Remensis cap. XXXVIII et XXXIX, regia stirpe ortus, presbyter monasteriique Montis-falconis in Campania conditor et abbas extitit, et de quo proinde in iisdem chartis sermo esse potest, quod ad diem sequentem, quo de isthoc S. Balderico in Opere nostro agendum erit, inquiri, si operæ pretium videbitur, amplius poterit. Videtur hoc dubium Goorii minime fundatum: duo solum noscuntur sancti Balderici, alter Falcomontensis, in agro Rhemensi, Lingonensis alter. Unde probabile satis formatur argumentum, utrumque altare, in Burgundia erectum, honori S. Balderici Lingonensis potius tribuendum, quam sancti Rhemensis, Burgundionibus verosimiliter ignoti.]

[9] [qui Sancto hac die et VIII Julii defertur.] Porro, cum ex dictis liqueat, in diœcesi Lingonensi atque etiam Augustodunensi Sancti nostri Balderici cultum esse admodum celebrem, mirari satis non possum, ejusdem memoriam nec in sat longo Gualtherotii Lingonensium Sanctorum Elencho, nec in ullis quantumvis etiam novis et amplis Martyrologiis consignari, si unicum exceperis Universale Castellani, in quo diligentissimus Sanctorum, præsertim ad Galliam spectantium, refossor ad diem VIII Julii ita habet: Magnimontii (a Memont) prope Divionem S. Balderici opilionis. Et quidem hac eadem die Sanctum coli in ecclesia oppidi, quod ex ejus nomine S. Burrisius aut S. Burricus (Gallice S. Burroy) dicitur num. præced. vidimus; verum in ecclesia Salivensi ea die celebrari solummodo ejusdem translationem, natalemque diem agi hac XV Octobris disco ex antiquo Kalendario, ejusdem ecclesiæ Breviario præfixo, in quo testante sæpius laudato Chiffletio, ita legitur: Idibus Octobris Bauderici confessoris; VIII Idus Julii translatio Beati Bauderici confessoris. Cum autem ignotus sit locus, ubi Sanctus felicem mortem oppetierit, sacræve ejus exuviæ primum terræ fuerint mandatæ, unde earumdem translatio ad ecclesiam Salivensem, in quo potiorem corporis S. Balderici partem, aut ad ecclesiam Attalantensem, in qua ejusdem Brachium servari jam diximus, facta sit, edicendo non sum; dicitur quidem in Actis S. Baldericus Sombernone, vico Lingonensis diœcesis, ecclesiam seu oratorium in honorem S. Eusebii ædificasse, atque in eodem postmodum sepulturæ traditus fuisse, ast idem fecisse a proprio biographo S. Emanus dicitur, quo fit ut non immerito Actorum fidem, cæteroquin etiam exiguam, suspectam hic habeamus.

[10] [Ætas Sancti est incerta.] Ob eamdem rationem, exiguam videlicet Actorum auctoritatem, determinare nobis in promptu non est, quo sæculo Sanctus vixerit: etsi enim Vignerius in Chronico Lingonensi Theobaldo Austrasiæ regi, qui secundum Cointum ab anno 548 usque ad annum 555 regni gubernacula tenuit, coævum statuat, id tamen non aliunde verosimiliter fecit, quam ex Actis dubiis, in quorum exemplari ab eodem Vignerio transmisso, legitur Sanctus interpellatum adiisse Theobaldum regem (alia exemplaria habent Theodebertum Theobaldi patrem) de possessione cujusdam villæ, quam ei malevolus quidam auferre moliebatur. Parum ab Actis recessit Castellanus Sanctum sæculo VII adscribens, cui an meliora monumenta præluxerint nescio: attamen cum certiora de ejusdem ætate docere nequeamus, hisce interim inhærere voluimus, donec major aliqua lux affulgeat, et Sancti obitum ad caput hujus Commentarii sæculo VI aut VII, dubie tamen, collocare.

VITA SEU ACTA
Ex Antiquis Breviariis.
CAPUT UNICUM.
Sancti patria, gesta quædam in juventute, status conjugalis, miracula, obitus.

Baldericus seu Baudericus Conf. in diœcesibus Lingonensi et Æduensi in Burgundia (S.)

BHL Number: 0897

EX ANTIQUIS BREVIARIIS.

LECTIO I.

[Sanctus, qui jam in adolescentia diaboli tentamenta vicerat et miraculis claruerat,] Inter laurigeros Confessorum choros pulchre Beati Balderici * nomen adscribitur, qui ab ipsis pene cunabulis sanctitatis culmine potitus, sacris miraculorum effulsit signis. Fuit enim ex territorio Magnimontensi a parentum genere b ortus, religionis culmine ab ipso ortu præpollens, spiritus Sancti gratia præventus. Is cum esset annorum duodecim directus est a parentibus in sylvam nomine Sigestro, c ut pasceret porcos, quem diabolus sicut auctor criminum, et invidus bonorum nisus est suæ calliditatis fraude terrendo impellere, unde arte persuasoria transformans se in similitudinem cervorum, circumdati impetu agentes constiterunt: at Sanctus Baldericus, licet territus, ut mos est pueri, animo tamen constans, totum se Domino committens ait: “Deus omnium Domine, cujus nutu reguntur cuncta, cujusque nominis invocatione omnis concutitur pernicies fantasiæ, terror aufugit et securitas tribuitur, ope tua me subsidiari non desinas”: sicque signo crucis totum se munivit, tunc omnis ille phantasmaticus diabolicæ multitudinis exercitus cum ingenti fragore confusus evanuit, nec ultra in eum suæ calliditatis tentando ausus est immittere fraudem.

LECTIO II.

Non multo post aggressus est Carrasiæ partibus invisere avunculum suum vocabulo Avitum, ubi dum cum ipso cælibem vitam duceret, dæmoniacus quidam auditus officio privatus ante eum infertur, pro quo Domino preces fundens, gemina calamitate obstrictus totus redit incolumis. Alius vero longa ægritudine detentus, etiam pene morti datus, non longe in domo decubans in ingressu præfati Sancti pristino redditur statui; taliter hujus puerilis ætas obtinere a Domino meruit coruscando triumphum.

LECTIO III

[2] Igitur jam tempus pubertatis gliscendo per annorum curricula sanctitate et cœlicis virtutibus pollendo adveniens, [prima uxore orbatus alteram ducit: corpora Martyrum sepelit, eorumque gloriam videt.] parentum suasione compulsus accipit uxorem vocabulo Syagriam d, non libidinis facibus succensus, nec prolis amore invitatus, sed charitatis studio, qua proximus diligendus est, imbutus, cum qua sinceriter modice degens, contigit, ut ejusdem uxoris adveniret obitus; post quod biennium absque conjuge sistens, notis suadentibus, alteri jungitur non immemor castitatis, sed societatis amore præventus. Denique cursu miræ almitatis cluens, quidam diaconus una cum clerico suo reditum ad propria per Celsiacum villam exigere cupiens, cum super ripam Ormencionis fluvii paululum reficiendi causa cum equis et suis omnibus divertissent, a latronibus insecuti, sublatis omnibus, interempti et in aquam projecti sunt, quo in tempore per visum Beato Balderico apparuerunt fatentes mortis suæ innocentiam et laicorum sævitiam, et ut ipse copora eorum sepulchris tradere deberet, missos se retulerunt, qui surgens illico venit ad locum, et facta oratione rejecti sunt ad littus, ab eo et in Ormenciaco vico sepulti e.

LECTIO IV

His actis ad territorium Vesoniense iter arripuit proprios agros, Matriniacum scilicet in Sono f et Flaviniacum providere, ubi beatus Martyr Andochius apparens ei dixit: “Vere te, Sancte, aulis cœlestibus et civibus supernorum dignum pernoscas, eorumque numero jam adscriptum congaude, veni et ostendam tibi præmia beatorum, cum quibus ascitus gaudio perfrueris æterno, et supplicia miserorum inferorum, quorum miseriis nemo communicatur justorum” et indicens ei suum nomen et nomina eorum, cum quibus martyrio coronatus est, cum ingenti fulgoris aspectu recessit. Quis tanti se viri patrocinio non excitaverit subjici, quisve votorum plenus ejus orationibus dari?

[3] [Defuncta iterum conjuge, abstinentiæ magis deditus est, et Augustoduni e carcere liberatus, clericus ordinatur;] His ita gestis, cujusdam viri Baudassi pastores, cum gregis sui provisores insisterent, furtum a circumhabitantibus admittentes, capti et vincti ducebantur ad mortis supplicium, quo comperto, Sanctus Baldericus totum se contulit ad deprecandum pro eis, judicibus autem altercantibus et dimittere nolentibus, memor præceptorum Domini ultro se pro eis vinctum obtulit; tunc judex animo flexus libere eos abire permisit g. Deinde veniens in territorio Alsennæ, in villa Budriaco nomine, ibidem cum uxore decem annis conversatus est, quibus expletis cursum vitæ uxor ejus peregit; ex quo, sicut antea sanctitatis culmine pollebat, ferventius jejuniorum et orationum assuetudine macerabatur abstinentia, adeo ut, cum siti frequentius agitaretur, salem sibi pro aqua administraret dicens: “Accipe, gula insatiabilis hoc tibi sit pro dulcedine aquæ.”

LECTIO V

Præterea festivitate sancti Symphoriani Martyris h imminente iter ad Augustodunensem expetiit urbem: vacante eo orationi ad Martyris sepulchrum, multi eum dæmoniaci, qui non solum ex vicinis verum etiam ex longe lateque * locis ad tanti Martyris convenerant limina, clamabant, quod audiens vir venerandus Nectarius ejusdem loci episcopus, non illius sanctitatis virum scrutatus, sed potius hypocrisis malignitate subactum, tenebroso in loco recludi præcepit; at ille Domino gratias agens, instantius orationi procumbens, cœlicam more suo expetebat vitam, vestis summitate parietes et pavimentum carceris extergens; et ecce subito sera concussa et ostio aperto, odor miræ suavitatis per totam domum respersus est. Porro Euphronius archidiaconus ostia comperiens patefacta, terque ab eo munita, citissimeque reserata, sentiens odoris fragrantiam, culpans seipsum denuntiavit episcopo, quo comperto, flexus antistes, clericorum ac populorum turmis circumvallatus illum cum hymnidicis choris ac divinis excepit laudibus, indulgentiam flagitans pro contumeliis ab eo injectis, vidensque eum clericatus honore condignum, ut id ageret impetravit i.

LECTIO VI

[4] [a S. Eusebio in visione monitus construit Oratorium, furibus, equum pecudesque auferre incassum molientibus, ignoscit.] Quosdam autem dies ibi lucifluam ducens vitam, dum more solito divinum expleret officium, apparuit ei Sanctus Eusebius Vercellensis episcopus cum parvo puerulo, facie splendido et veste corusco, cujus nomen Sanctus inquirens: “Ego sum (ait) Eusebius Vercellensis episcopus, missus ad te desiderium cordis tui ostendere, locum scilicet, ubi ecclesiam construendi tibi fas est,” et designans ei locum, qui vocatur Sombernio, vale dicens discessit, quo in loco juxta significationis terminum construxit oratorium. (Id actum, quidam diabolus villæ illius possessionem vocabulo Blactiacum cupiditate ductus vi conatus est invadere et sibimet optabat aptare; proinde supplicaturus Coloniæ Theodebertum gloriosissimum adiit regem, et quia cibo potuque ultra modum parcus alio non usus erat potu, vasculum quoddam, sicut erat, absque ullius condimento saporis implevit *, quod ipsi et secum euntibus non deficiens, eundo et redeundo satisfecit. Hic itaque, sicut tanto viro charus, a præfato Baudasto invitatus fuerat. Exinde rediens, homo prædicti viri, vocabulo Apo, dolo plenus, cupiditate seductus equum ejus furari nisus est, sed justitiam justi impietate impii ludificari non fas est k.) Igitur Sanctus Dei ad propria rediens, sic ei advenit terminus, ut noctis inciperet cursus, et juxta morem equus foras ejicitur, ut herbæ reficeretur pabulo, adest fur, et toto noctis spatio arbitratus est eminus auferre, sed quo amplius elongari (se) putabat, eo cominius propinquabat: jamque advenit dies, quo incassum se laborasse fur deprehendit, et insidens equo ante Sanctum adstat confusus hærens gestatorio, stat miser cum præda non valens descendere ab equo nisi Sancti jussu; sane is magis curam gerens animarum, quam opum aut jumentorum, cupiditati ejus satisfaciens simul cum equo licitum ei dedit gressum, præbens iter agendi auxilium, unde scilicet calceamenta emeret peditum. Simili modo fures de ejus ovili oves auferre molientes duos arietes humeris gestare cœperunt, miro modo arietum onerati pondere canum effigies sibi videbantur gestare, quos deponentes itemque relevantes, nihil ovinum sed caninum existimabant, quos relinquentes abscesserunt confusi, in crastinum proprium cognoscentes delictum vestigia deosculabantur Sancti, veniam petentes de commisso reatu, quos coërcitos dimisit intrepidos.

LECTIO VII

[5] Factum est interea, ut jam memorati Baudasti armilla magni ponderis, [Moribundo precibus suis sanitatem non impetrat; captivos vero e carcere liberat:] auro mundo facta, furtim sublata, omnis ejus familia torqueretur exinde; Sancto autem interveniente, ut spiritu prophetiæ pleno, quis reus esset innotuit, inventoque pignore et rei impetravit delictum et familiæ cessavit exitium. Post hæc contigit, ut idem Baudastus in mortis languorem incideret, quadam nocte gravi sopore sopitus vidit in visu utrosque Sanctos, Andochium l scilicet et Baldericum in maris pelago navigantes, et sopore exemptus, prædictum vocans athletam precatus est, ut limina Sancti Andochii pro eo… adiret, qui jussum complens, pro eo singultu attrito præsul martyr apparuit dicens: “Quid pro eo fatigaris, dilecte Dei, cum maledictionis stimulo illectus, jam cœlesti perfusus est excidio? Calicem namque aureum, quo * partibus Orientis crebrius potu utebamur, ex ea basilica supra mare sita furtim sustulit, ex quo partem secum habere videtur, et pro eo supplicas? scito prænoscens, quod die crastina, tertia illucescente hora, cum vitæ termino subjicietur morti, et cum debitum delictum accepturus, fætorem in domo senseris imminere, egredi ab ea non desinas; quia vero baptismi accepit gratiam, post mortis terminum officium super eum persolve debitum; nam de reliquo quidquid petieris, impetrare te scito.” …

LECTIO VIII

Tempore ferme eodem divinitus admonitus Avallonensi digressus est castro, in quo proprio reatu duo detinebantur vincti, quorum unus Promotus, alter de nomine dicebatur Deman, scilicet quia fratrem Nychasii comitis ejusdem loci interfecerant, quorum uxores pro eis supplicantes, Sancto obviaverunt Balderico, pro quibus postulaturus advenit, sed renuente judice absque uniuscujusque centum solidorum præmio, is Sanctus Dei januis clausis carceris propinquans, orationi incumbens, nutu divino seræ contritæ, januæ patefactæ sunt, vincti cum aliis decem et octo exempti sunt m. (Id actum in monasterio Deo devotarum virginum, ubi Edera venerabilis præerat abbatissa, biduo mansit. n).

[6] Erat in Toringia homo divitiis præditus, cujus unicus erat filius, [sanat surdum et mutum, reum e carcere, et fœminam a dœmone liberat, rursum captivos relaxari impetrat;] sed ab ortu auditu privatus, cui præ fæcunditate rerum turpe erat habere filium hæredem surditate mutum, qui comperiens Sancti Balderici famam cum precibus et honoris præmio misit ei filium suum, cujus interventu sanus effectus est. Urbicus quidam adolescens, ludens cum coævis, instigante Diabolo unum ex eis occidit; parentes autem interempti dolore nimis concussi, comprehendentes reum carceri manciparunt in castello, quod dicitur Sinemurum; sæpe vero Dei famulus, ut erat pietate præcipuus, pro eo se contulit rogaturus, sed genitrix mortui dolore affecta noluit eum audire: Sanctus autem Dei humanum relaxans peccatum divino adhæsit suffragio, unde ante carcerem veniens, seque orationi committens, catenæ vinculorum disruptæ et claustra carceris sunt aperta; mater autem interfecti a dæmone arrepta cecidit ad pedes Sancti, quam manu imposita sanavit.

LECTIO IX

Lando dux exercitus, cujusdam honorati filiam concupiscens, renuentem patrem carceri reclusit occasione intercepta: factum est interea, ut idem Lando cum exteris gentibus prælium habiturus iter ageret per devium locum vocabulo Spinogildum, cui Sanctus Baldericus obviam venit rogaturus pro vincto, et tenens lora fræni precabatur, ut et illum dimitteret et filiam ejus et peccati reus non existeret, is autem labentis procurator sæculi Sancti verba parvi pendens, gressu, quo cœperat, molitus est aggredi iter, hinc viam stadiorum quindecim progressus, numine divino sistitur, nec equus progredi voluit, et magno timore correptus retro velociter pedem figens, quem contempserat requirit, et prosternens se illi, quem ante nec audire decreverat, veniam postulabat vinctum cum aliis quadraginta relaxans, sicque securus repedavit ad suos, factumque est, ut, dum unus solvitur, interventu Viri Dei multi solutionis mererentur veniam.

[7] [duos energumenos sanat, humanas laudes declinat, ac tandem defunctus in constructa jam ante a se ecclesia sepelitur.] Quidam Urfortius nomine juxta fluvium Adonis o habitabat ita dæmoni subactus, ut nullus eum auderet attingere, etiam labia sua dilacerabat dentibus, audientes autem noti Beati hujus famam, vinctum produxerunt ad eum, flagitantes ut illi virtute suæ pietatis insisteret, cui manu imposita immundum spiritum abegit. Mulier quædam ex Francorum genere dæmoniacum habebat puerum unicum, amore prædilectum, hic nullo sciente, sicut alienus mente, non longe subiit arborem; denique ubique quæsitus et non inventus, Beati Balderici revelatione compertus, ac sanitati redditus matri totus designatur incolumis. Hic itaque Sanctus ac gloriosus pompas præsentis sæculi non ferens, laudem humanam refugiens, cunctis, quibus medelam impendebat, curam præcipue non desinebat suggerere, ut nullo modo alicubi quis famam ejus exigens alicujus virtutis ipsum esse dignum assereret; imo illius gratificum præstolans laudis emolumentum, cui soli competit æternæ remunerationis dare triumphum p. Denique tanti viri Miraculorum insignia ad liquidum prosequi non valentes, succincte tamen impolitoque sermone pro posse singentes, ut memoria ejus ab antro pectoris humani * exolescat, herigraphare fas duximus: igitur jam senii concidatus honore, cursu sui laboris *, cœlicis condignus præmiis, Christo vocante, paradisiaco odore comitatus, Angelorumque stipatus turmis, populorum vallatus catervis Idus Octobris animo cœlos petente dilucidum ætherei serti suscepit triumphum, cujus Sanctum corpus in basilica, quam ipse divinitus revelando ædificaverat, divinis cum laudibus tumulatur: ad cujus tumulum ampliora et frequentiora elucidantur magnalia, quam vitæ ejus accepisset cursus. Cujus beatæ vitæ Joannes assertor præcipuus extitit, et ut comes ejus præsens per omnia affuit, intuituque conspexit, scribendo elucidavit ad laudem et honorem Omnipotentis, qui tam mirabilis extat in Sanctis suis, qui est trina Deitas summaque potestas, cui virtus et imperium sine fine manet in sæcula sæculorum. Amen q.

ANNOTATA.

a Hujus territorii seu comitatus notitiam dedimus Comment. præv. num. 1, ampliusque eumdem comitatum descriptum habes in Annotatis in Vitam S. Sequani tom. VI Septembris [Ad diem XIX Sept., p. 38 not. b.] .

b Supplendum hic verosimillime esse humili seu obscuro collige ex dictis Comment. præv. num. 5 et 6.

c De hac sylva pluribus agitur in Vita suspecta S. Sequani, diciturque extitisse Spelunca latronum et latibulum spirituum immundorum, antequam S. Sequanus monasterium suum ibidem exstrueret; atque hinc ansam arripere potuit biographus dæmonum etiam tentamina circa S. nostrum Baldericum comminiscendi.

d Hæc Sancti uxor uti et ejus avunculus Avitus aliunde mihi non sunt noti.

e In Vita S. Emani tom. III Maji [Ad diem XVI Maji., p. 597, num. 7.] dicuntur hi occisi fuisse prope fluvium Auduram (Gallice Eure) Carnotensem civitatem in Belsia alluentem, cui noster biographus Ormencionem seu Hormentionem fluvium, qui in Burgundia oritur, substituit.

f Marmagni vel potius Marigny en Auxois, seu in pago Alexiensi aut Alesiensi, ut notat Vignerius, cui pago nomen dedit Alesia (Gallice Alise) proxima Flaviniaco (inquit Valesius) in ducatu Burgundiæ… et in diœcesi Augustodunensi seu Æduensi. At vide, quæ de prædiis, a Sancto nostro possessis, breviter diximus Comment. præv. num. 5.

g Hanc eamdem de condemnatis a mortis supplicio liberatis Historiam habes in Vita S. Emaninum. 9.

h Colitur S. Symphorianus XXII Augusti, ad quem diem in Opere nostro locum obtinet.

i Quam parum credibile sit Sanctum nostrum clericum ordinatum fuisse collige ex dictis Comment. præv. num. 5 et 6, nec dubitandum est, quin id biographus noster mutuatus fuerit ex sæpe dicta S. Emani Vita, in qua etiam a num. 11 usque ad 16 reliqua fere omnia habentur, quæ porro in Actis usque ad finem sequuntur.

k Quæ hic () uncis inclusa sunt, in codice Salivensi non leguntur, sed eadem ex Attalantensi exemplari suo Vignerius postmodum subjunxit.

l De hoc Sancto Martyre et sociis actum est in Opere nostro tom. VI Septembris [Ad diem XXIV Sept., p. 663.] .

m Quæ hic de reis e carcere Avallonensis castri, in Burgundia et Alesiensi pago siti, (Gallice Avalon en Auxois) liberatis narrata sunt, verosimiliter mutuatus est biographus ex Vita S. Germani Parisiensis, ut dictum est Comment. præv. num. 6.

n Uncis hic inclusa Vignerius ex codice Attalantensi iterum supplevit.

o In vita S. Emani num. 16 legitur: prope fluvium Auduræ, cui hic male substitutus est fluvius Adonis, cum hujus nominis fluvius in Gallia non sit notus.

p Sequentia in Vignerii exemplari non leguntur.

q Quid ex tota male cohærentium Actorum farragine nobis credibile et verum videatur, diximus Comment. præv. num. 7.

* alias Bauderici

* supple dissitis

* supple aqua

* supple in

* supple non

* supple consummato

DE SANCTO DEODATO SEU THEODATO EPISCOPO CONFESSORE VIENNÆ ALLOBROGUM IN GALLIA.

Circa annum DCCVII.

SYLLOGE.
Sancti memoria in fastis sacris, et cultus: tempus sedis, ac obitus.

Deodatus seu Theodatus Episc. Conf. Viennæ Allobrogum in Gallia (S.)

AUCTORE M. S.

Vienna in Delphinatu Galliæ civitas, ut varios in Sanctorum numerum relatos veneratur antistites, [In variis Sanctus hic Præsul, iisque haud recentibus] ita diem hodiernum, quo e vivis ablatus creditur, S. Deodati memoriæ dicatum voluit: hinc variis, iisque non ita recentibus, quamquam in genuinis Adonis ac Usuardi prætermissus sit, Sanctus hic habetur inscriptus Martyrologiis; MS. enim S. Adonis Martyrologium hisce eumdem celebrat verbis: Viennæ Sancti Deodati episcopi. Consonat iis Mosander, ita habens: Apud Viennam Sancti Deodati episcopi. Quæ verba repetunt, ast in Appendicem ex probatioribus Codicibus rejiciunt Rosweydus et novissime Dominicus Georgius: Usuardi autem inter Auctaria a Sollerio memorata, hodie Sanctum nostrum in hunc modum Grevenus annuntiat: Viennæ Sancti Deodati episcopi et Confessoris. His addo Florarium nostrum MS.: Viennæ Sancti Deodati episcopi. Uti et antiquum ecclesiæ Viennensis MS. Kalendarium: XV Octobris S. Deodati Ep. C. Quibus consonat Castellanus Sanctum nostrum circa annum 710 obiisse ad marginem annotans. Ast his omnibus prolixius Saussayus, uti et Martyrologium MS. Sanctæ et antiquæ Viennensis ecclesiæ, a Lievræo vulgatum, quod quædam tamen castigationis indiga, ut infra videbimus, admiscet.

[2] [hoc die annuntiatur Martyrologiis,] Saussayus quidem sequens de Sancto nostro exhibet elogium: Viennæ Sancti Theodati episcopi et Confessoris, qui Sancto Gregorio, imo Georgio, suffectus extinctum pietatis lumen novo virtutis splendore reparavit. Mira siquidem rerum caducarum despicientia, abstinentia et omni vitæ austeritate, justitiæ rigore, affectu misericordiæ, religionis studio sua ætate præpolluit. Denique omni opere dives, pastorali officio fructuose exacto, pro meritis evocatus est ad præmium. Cuivis quidem Sancto præsuli hujusmodi concinnari posset elogium, si modo sequentia, extinctum pietatis lumen novo virtutis splendore illustravit, Saussayus haud adjecisset; cum enim extincti hujus luminis causa aut occasio apud ipsum reticeatur, cumque non nisi Sanctus Sancto tum temporis successerit episcopus, unde hæc ipsi elogii pars innotuerit, in ambiguo est relinquendum, aut eamdem de suo adjecisse opinandum. Quæ vero de S. Deodato MS. Martyrologium tradit, hisce continentur verbis: Eodem die (præmiserat B. Philippam de Campo-Milano dictam, cujus Acta infra dabuntur) natalis S. Deodati Viennensis archiepiscopi, eximiæ sanctitatis viri, et abstinentiæ singularis. Hic Viennæ floruit regnante Theodorico Francorum rege, dum gloriosissimus pontifex Claudius Bisuntinensem regeret ecclesiam, Sanctus Audoënus Rothomagensem, Audomarus Teroanensem, Amatus Senonensem, Damianus Parisiensem, Theodorus Cantuariensem, atque Mansuetus Mediolanensem. Tandem ætate et miraculis plenus obdormivit in Domino, et cum majoribus tumulatus est. Ita citatum Martyrologium Lievræi, cui et Series Sanctorum Viennensium MS., uti et Historia Antiquitatum Viennensium ab eodem Lievræo vulgata, pauculis immutatis, concordant.

[3] [quo et cultum ecclesiasticum Viennæ obtinet:] De cætero quod ad cultum S. Deodati ecclesiasticum spectat, quemque e citatis modo Martyrologiis vidimus, vix quidquam speciatim dicendum venit: a multo tempore annuam ejus memoriam celebratam fuisse, ac etiamnum celebrari constat e Breviario anno 1522 impresso, quod sequentem de Sancto nostro profert Rubricam [fol. CCCLXXXVIII verso.] : Sancti Deodati episcopi et Confessoris. Fiat ut in communi. Oratio. Da, quæsumus, omnipotens (cujus verba porro sonant) Deus, ut beati Deodati Confessoris tui atque pontificis veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum. Asserit quidem (quod cultum ecclesiasticum egregie promovere natum est) Martyrologium MS. num. 2 citatum, præsulem hunc Miraculis plenum obiisse, ast specialia haud enumerat, cumque antiquiores æque ac recentiores hic sileant, quo Martyrologii dicta hac in parte stabilirem, ne minimum quidem datum fuit reperire. Unde hisce relictis, ad alia progrediamur, ac ut, cum ea quæ Sanctus hic ante episcopatum gessit, prorsus in obscuro sint, quandonam Viennensem diœcesim moderari exorsus sit, modo inquiramus, ordo chronologicus exigere videtur.

[4] [ecclesiam hanc episcopus regere exorsus est] Omnes, quos quidem inspicere licuit, qui de Viennensibus agunt præsulibus, unum penes nos MS. si exceperis Catalogum, his Sanctum nostrum annumerarunt: priorem hos inter locum occupat Ado in eo, quod vulgatum habemus, Chronico: verum, uti observavimus Tom. VI Octob. die XIV in Sylloge de SS. Agrato et Casturo num. 39, haud ita clara sunt, quæ circa S. Deodati tempora in cit. Chronico Viennensis præsul annotavit; luculenter interea Sanctum nostrum sub Theodorico, id est, hujus nominis III (quem perperam editionis Parisiensis pag. 204 Philippico imperante, imo imperare desinente, regnum Francorum tenuisse asserit) diœcesim Viennensem fuisse moderatum scribit: Francis inquit, adhuc Theodoricus regnabat. Deodatus Viennensis episcopus magnæ parcimoniæ vir florebat. Subjicit his Ado, ast ordine neutiquam chronologico, ea, quæ ad Philippici pertinent imperium, annisque, ut loco supra citato diximus, 711 et 712 contigerunt, ac periodum suam his verbis claudit: Theodoricus rex Francorum mortuus est, qui regnavit annis XIX. Porro Theodoricum ad Philippici tempora nequaquam pervenisse apud historiographos in confesso est; obiit enim Theodoricus III, uti ad annum 688 § § III et IV recte probat Pagius, nosque infra latius dicemus, anno Christi 691, qui annus, quod et Pagius advertit, in Chronico Hermanni Contracti edito apud Canisium tom. III P. I Antiquæ Lectionis [p. 238. Edit. Basnag.] his verbis: 691 apud Francos Theodoricus rex anno regni 19 moritur, diserte annotatur.

[5] [exeunte Theodorici III regno seu circa] Imo vero Theodoricum ad annum 711, quo Philippicus imperare exorsus est, haud pervenisse, ex ipsomet Adone conficitur: narrata enim Theodorici morte, agit de Anastasii imperio, ac quibusdam interjectis, sequentia subjungit: Drogo filius Pippini defungitur hybernali tempore anno Incarnationis Domini DCCVIII. Adoni, teste Pagio ad hunc annum § II, Annales Nazariani, Tiliani, Petaviani, ac Chronicon San-Dionysianum concordant, uti et novissime in Arte examinandi temporum notas, inque Chronologia regum Francorum Benedictini. Hinc manifeste ordo chronologicus, quod et aliis cespitandi ansam præbuit, apud Adonem inversus ac turbatus apparet: convenit enim inter historicos, Philippicum sæculo octavo ultra decennium provecto imperium adiisse, ac Anastasium anno 713 in festo Pentecostes IV Junii (vide Pagium hoc anno, ac Benedictinos in cit. Chronologia [L'Art de vérif. les dates, t. I, p. 421.] imperii ascendisse culmen, quibus sat prope numeri marginales in Adonis Chronico signati conveniunt. Ex his igitur consequens fit, S. Deodatum Theodorici regno finiente, Francis enim adhuc Theodoricus regnabat, ac circa annum 690 aut sequentem ex mente Adonis Viennensibus infulis fuisse redimitum. Fontem jam vidimus, rivulos modo, maxime cum a fonte discordent, paulisper intueamur: Boscius, quem Chenutius fere describit, in Elencho historico [p. 41.] Sanctum nostrum sub Anastasio Philippici in imperio successore, ac Theodorico, quos synchronos facit, floruisse contendit. En ejus verba.

[6] [annum 690, aut sequentem; exordium quidem hoc,] Post eum, nempe Georgium, episcopus Viennensis fuit S. Deodatus, ordine ut ad marginem notat, XXXVIII, vir omnino abstemius, imperante Anastasio et regnante adhuc Theodorico, Pippino vero sub Sigeberto Austrasiæ rege aulæ præfecto; qui in hac præfectura successorem habuit Grimoaldum filium, qui in carcere sub Clodovæo defecit, quo tempore S. Leodegarius diversis pœnis ab Ebroïno affectus, ultimo decollatus est, ac Gerinus frater ejus et alii sunt variis modis afflicti. Migravit Idibus Octobris. Ita Boscius, sed varia hic peccata admittens: perperam enim, ut modo vidimus, Anastasii ac Theodorici tempora confundit: quid vero eumdem permoverit, ut hanc de Pippino adjiceret notam chronologicam, non video; obiit namque Pippinus Landensis Grimoaldi parens, ac sub S. Sigeberto Major-Domus, anno 640, ut Henschenius, Bollandum (qui eumdem Pipinum in Commentario Vitæ illius prævio XXI Februarii, anno 646 obiisse scripserat) in Exegesi tom. III Aprilis præfixa [p. VI.] correctum cupiens, nos edocet: imo Pagius [Ad an. 639, § XV.] , uti et Benedictini in cit. Chronologia, [L'Art de vérif. les dates, t. I, p. 545.] Pippinum jure, ut apud ipsos est videre, anno 639 fatis concessisse contendunt. Nec magis ad rem faciunt, quæ de S. Leodegario, fratreque ejus Gerino, licet ea Theodorico regnante contigerint, Boscius commemorat; siquidem horum fratrum Martyrium procul dubio S. Deodati episcopatum præcesserit: passus namque est Gerinus, vide Vitæ Sancti Gerini Comm. præv. § XIII numm. 197 et 198 [Ad diem II Octob, p. 403.] , anno 676: Leodegarius vero diem obiit, abque Ebroïno occisus fuit anno 678, ut Comm. cit. § XVI erudite Byeus probat.

[7] [ast minus apte, quidam differendum censent.] Liquet hinc, ea, quæ Boscius attulit, ac Chenutius fere adoptavit, ut, quandonam Sanctus noster floruerit, perspiciamus, facem præferre haud posse: nec Sammarthani fratres vades hic sese præstant idoneos; licet enim notas chronologicas Sancto nostro nullas adjiciant, decessorem illius Georgium [Gall. Christ. Antiq., t. I, p. 796.] anno 699 ex Adone floruisse tradunt: huic enim Sammarthanorum opinioni quamvis numeri marginales in Adonis Chronico signati faveant, eamdem quidem, uti et Maupertuyum hujus sæculi historiographum, qui Sanctum nostrum anno 701 Viennenses infulas suscepisse asserit, ea, quæ ex ipso Adonis textu supra attulimus, luculenter satis convellunt. Hinc vero conformius Lievræus, in adjiciendis alioqui notis chronologicis nec exactus nec illiberalis, sequentia tantum, ad Galliæ reges quod spectat, in historia Antiquitatum Viennensium Gallice scribit: S. Deodatus XXXVIII Viennensis archiepiscopus, miræ austeritatis et abstinentiæ vir, regnante Theodorico Francorum rege. Quæ et supra num. 2 vidimus. Consectarium igitur ex his fit, S. Deodatum Theodorici III regno ad finem vergente, seu circa annum 690 aut 691, ut num. 5 diximus, Viennensem ecclesiam regere incepisse. Verum extititne synchronus præclarissimis iis, a Lievræo in Martyrologio, num. 2 citato, enumeratis, præsulibus? Id paucis modo videamus.

[8] [Illustres aliqui præsules exstitere contemporanei Sancto huic,] Septem horum illustrium sanctorumque Pontificum Acta diversis in Opere nostro locis Majores nostri Commentariis illustrarunt, ac prioris quidem Claudii Vesuntionensis VI Junii [T. I Junii, p. 644.] , annum emortualem censet Henschenius 581; Cointius tamen præsulis hujus obitum anno 698 (videsis eumdem anno dicto) pro viribus tuetur innectendum, quem Chiffletius in Illustrationibus Claudianis, apud nos [Ibid., p. 692.] , ad annum usque 703 censet differendum. Audoënum autem Rothomagensem anno 683 cœlitum sedibus ortum Tom. IV Augusti Cuperus [Ad diem XXIV Augusti, p. 799.] , Audomarum Tarvanensem circa annum 670 Tom. III Septembris die IX Stilingus, Amatum Senonensem anno 690 Tom. IV Septembris die XIII Trentecampius [p. 120.] , Damianum Papiensem anno 710 Tom. II Aprilis die XII Henschenius [p. 91.] , Theodorum Cantuariensem anno 699 Tom. VI Septembris die XIX Clëus [p. 55.] , Mansuetum denique Mediolanensem anno 689 Tom. III Februarii ad diem XIX Henschenius [p. 135.] , asserunt. Hæc retulisse sufficiat, non enim vacat intricatas de quibusdam quæstiones penitius introspicere, nec locus hic est examinandi ea, quæ circa præsules hos, eorumve annos emortuales prolixius alibi disceptantur. Consequens ergo fit ex modo dictis, præsules hos (Claudium secludit Henschenius, ac Audomarum Stiltingus) Theodorico III regnante, aut regnare desinente, munus episcopale præclare gessisse, et hinc, si non omnes episcopi episcopo nostro synchroni, attamen ab eodem haud multum floruere remoti, cum Theodorici regno ad finem vergente diæcesim Viennensem susceperit S. Deodatus moderandam.

[9] [præstantissimis virtutibus exornato:] Præclaras inter Præsulis nostri virtutes præcipue scriptores extollunt abstinentiam ejus ac parcimoniam; Ado enim, quem plerique, qui de Viennensibus disserunt præsulibus, sequuntur, compendioso eumdem hoc celebrat elogio: Deodatus magnæ parcimoniæ vir florebat. Ast enucleatius Saussayus in eo, quod num. 2 vidimus, encomio, Antistitem hunc præclarissimis virtutum gemmis asserit fuisse exornatum, illumque non tantum ab abstinentia parcimoniave, verum et a justitia, misericordia, religionis studio, cunctisque virtutibus, ut verbo dicat, mirifice extollit: licet porro hasce virtutes cuique sancto præsuli dixerimus communes, hinc sane in Sancto nostro insigniter easdem illuxisse, inficias ire, mens neutiquam fuit. Cætera vero, quæ S. Deodatus episcopus gessit, nos latent, ac in obscuro sunt: asserit quidem Lievræus Sancto nostro in vivis agente celebratam fuisse sub S. Ansberto Rotomagensem synodum, verum eidem Sanctum nostrum interfuisse, nec ipse innuit, nec nomen illius, alia inter præsulum subscripta nomina, comparet: en verba Lievræi, quæ enumeratis supradictis episcopis, subjungit: Tum celebratum fuit Rothomagi sub S. Ansberto S. Audoëni successore concilium, cujus acta, in tenebris sunt. Verum licet Concilium istud (cujus quæ supersunt, vide apud Sirmondum [Conc. Gall., t. I, p. 509.] , ac in Opere nostro Tom. II Februarii [Ad diem IX Febr., p. 352, n. 26.] sub Theodorico III celebratum fuisse, inter auctores conveniat, haud modica tamen de anno quo idem celebratum sit, inter eosdem disceptatio reperitur, ut, paucis verosimiliorem illius epocham indagantes, modo visuri sumus.

[10] [qui concilio Rothomagensi, cujus verosimilior] Henschenius die 1 Februarii in Commentario ad Vitam S. Sigeberti prævio § XII num. 99 synodum hanc habitam fuisse contendit anno Theodorici XIII, Christi vero 691, aut sequente: ipsum audiamus: Sedem S. Ansberti, inquit, quem S. Audoëno XXIV Augusti anni DCLXXXIX mortuo successisse diximus, celebrem facit Synodus Rothomagensis ab eo habita, et quidem anno gloriosi regis Theodorici XIII, uti eum exprimunt Acta excusa, et MSS. Rothomagensia, et Fontanellensia, quibus maxime fidendum est. Annus is est Christi DCXCI, aut certe proximus DCXCII. Num. autem 100 idem Henschenius Theodoricum annis 14 regnasse, ac anno 693 obiisse contendit: hisce ad diem IX Februarii S. Ansberto sacram §III numm. 17 et 18 scribit similia; ast displicent hæc, nec immerito eruditis aliis: ac imprimis annum S. Audoëno emortualem non 689, sed 683 die XXIV Augusti, Tom. IV [p. 799.] Cuperus, Cointium Mabilloniumque secutus, statuit, ac Audoëni tempora accurate num. 31 Cointium (cui tamen Valesius, uti et Pagius ad annum 684, quo S. Audoënum obiisse contendunt, refragantur) notat indagasse. Quod modo Theodorici tempora spectat, ut jam supra vidimus, inter chronographos, contra ac Henschenius existimavit, sat convenit: audiamus hæc Byæum in Commentario de SS. Leodegario et Gerino die II Octobris § VIII num. 120 luculenter asserentem: Huic Pagii argumento, inquit, disserens de anno Dagoberti III in terris supremo, lubet sequens adjicere.

[11] [epocha indagatur,] Petitur id a tempore, quo Theodoricus III obiit, et quo Neustriæ et Burgundiæ regnum tenuit. En illud. Obiit Theodoricus III Francorum rex anno 691, uti Pagius ad annum 688 numm. 3 et 4 luculenter ostendit, regnum autem Neustriæ et Burgundiæ tenuit annis novemdecim, ut Erchanbertus in Breviario regum Francorum ac majorumdomus, auctor de Gestis regum Francorum Erchanberto antiquior cap. XLIX, et Ado in Chronico affirmant. Adde Chronicon Hermanni Contracti num. 4 citatum. Quare cum ad annum 691, quo, ut dictum est, Theodoricus obiit, anni novemdecim, etiam incompleti tantum, quibus hunc in Neustria et Burgundia regnasse docuimus, reperiri nequeant, si serius quam anno 673 regnare in Neustria Theodoricus sit exorsus, consequens est, ut citius quam anno 674 in Neustria regnare inceperit. Ast quo jam Theodorici III anno Synodus Rothomagensis fuit celebrata? Ac eratne eo tempore Viennensis præsul S. Deodatus? Hæc definire, haud ita in promptu: a priori exordiamur, ac utriusque sententiæ monumenta videamus: annum Theodorici decimum tertium hasce ob rationes retinendum contendit Henschenius: annum hunc exprimunt S. Ansberti Acta excusa, ut modo ex Pagio videbimus. Eumdem annum habent MSS. Rothomagensia, et Fontanellensia, quibus, inquit Henschenius, maxime est fidendum.

[12] [quodque illius episcopatum] Modo Pagium, qui annum Theodorici decimum sextum legendum esse, evincere conatur, audiamus; sequentia hic ad annum 682 § VIII adducit: Sanctum Ansbertum, inquit, Rothomagensem episcopum inter alia celebrem reddit Synodus Rothomagensis ab eo congregata, sed ejus epocha in magnam controversiam vocata, quæ ut dirimi possit, referendi hic characteres chronologici, quibus consignatur in Vita Sancti Ansberti: sub anno Dominicæ Incarnationis DCLXXXII indict. X, qui erat annus præfati gloriosi regis Theodorici XIII et præfati venerandi præsulis pontificatus quintus. Verum prior addititius, quia hoc tempore saltem in Actis publicis, anni Incarnationis a Francis non usurpabantur, ut nunc extra controversiam est. Quare is character non ab Aigrado monacho Fontanellensi auctore illius Vitæ fere æquali Sancto Ansberto notatus, sed a posterioribus intrusus. Addit Pagius, Vincentium Bellovacensem in Speculo historiali lib. XXIII cap. C pro anno XIII habere XVI, uti etiam legunt Sirmondus in Codice MS. monasterii sancti Michaëlis in mari in diæcesi Abrincensi siti, et Mabillonius sæculo II Benedictino [Act. SS. Ord. Bened., t. 11, p. 1048.] exhibens Vitam sancti Ansberti cum codicibus (nota) MSS. collatam. Pergit Pagius, ac qua ratione, conjectura ut videtur, loco numeri XVI irrepserit XIII, indicare conatur: Librarius, inquit, cum detrita essent in infima parte lineamenta numeri V, loco XVI legit XIII, qui error non raro occurrit. Quare cum annus XVI Theodorici anno DCLXXXVIII inchoatus fuerit, primusque Ansberti proficiscatur ab anno DCLXXXIV, quo sancto Audoëno successit, Synodus Rothomagensis anno sexcentesimo octogesimo octavo, aut octogesimo nono omnino celebrata, currente scilicet Indictione I vel II, ideoque Indictio X non minus in Vitam S. Ansberti infarta.

[13] [præcessisse videtur,] Liquet hinc, haud levia pro sua quemque opinione adferre fundamenta, cur autem Pagiana chronotaxim distribuendi ratio mihi vero appareat similior, faciunt sequentia: imprimis Theodorici III annos, ut supra vidimus, nequaquam est assecutus Henschenius, ac Audoëni obitum, teste Cupero, auctoribusque ab eo citatis, plus justo, sexennio nempe secundum Cointium, aut quinquennio si Valesium, Pagiumque sequamur, distulit; hinc et Synodum, quam anno episcopatus sui quinto celebrasse S. Ansbertum Aigradus illius Biographus, quod Henschenius intactum præterit, diserte affirmat, differre debuit. Quod modo ad MSS. Rothomagensia Fontanellensiaque spectat, quamvis ea majoris momenti esse inficias non eam, sunt fortasse imperiti amanuensis vitio, uti Pagius asserit, depravata, quod eo lubentius conjicio, quo, hisce MSS. non obstantibus, a Sirmondo, Mabillonio, Pagioque MS. S. Michaëlis, aliisque, quæ Mabillonio præluxerunt, MSS. palmam deferri videam, imo cum, uti hodie inter chronographos convenit, Theodoricus anno 673 regnare sit exorsus, huic anno si tredecim adjiciamus, Concilium anno 686, aut 687, cum mensis anni sive XIII, sive XVI, quo celebratum fuit Concilium, haud exprimatur, quorum neuter cum quinto S. Ansberti coincidit, non vero 691 aut 692 fuisset celebratum.

[14] [haud interfuit:] Ex his porro consectarium fit Concilium Rothomagense anno Theodorici XVI, ac Christi 688, aut 689, uti Pagius sentit, verosimilius habitum fuisse, cui proxime Bouquetus [Recueil des Hist. de Fr., t. III, p. 618.] , ac supra laudati Benedictini in Chronologia Conciliorum accedunt, Conciliumque, de quo agimus, anno 689 celebratum fuisse statuunt. Hinc ulterius sequitur pro certo definiri haud posse, num hujusce Concilii tempore cathedram Viennensem Sanctus noster fuerit episcopus moderatus; licet enim liquido satis eumdem sub Theodorici regni finem Antistitem creatum fuisse, supra ostenderimus, num tamen triennio, quadrienniove Theodorici obitum Episcopus prævenerit, unde probem, candide fateor, non habeo: imo Concilium Rothomagense, licet id clare confici haud possit, verius equidem S. Deodati præsulatum videtur præcessisse: multiplicatus enim hocce tempore antistitum Viennensium numerus (vide, quæ ea de re die præcedente in Comm. de SS. Agrato et Casturo § III num. 37 diximus) exigit, ut circa Theodorici regni finem ac circa annum 691, aut ad summum 690 S. Deodati in episcopatu primordia collocentur. Cætera porro, quæ S. Deodatus, ut num. 9 dixi, in episcopatu gessit, cum nos lateant, ad designandum, quoad propius fieri poterit, emortuale præsulis hujus tempus, me transfero.

[15] [obiit Sanctus hic, cœlestique] Quædam modo huc pertinentia in Commentario de SS. Agrato et Casturo § III numm. 39 et 40 prælibavimus, ac præsulis nostri obitum ab anno 707 haud multum diximus segregandum: cum enim Adonis Chronicon circa annum 708 Blidramnum (quem tamen sæculo præcedente floruisse loco citato num. 36 docuimus, ac tempora eidem ab Adone assignata S. Agrato convenire opinati sumus) Viennenses infulas gessisse asserat, consequens fit, ex mente Adonis S. Deodatum ante annum 708 Viennensem cathedram successori, quisquis ille fuerit, reliquisse. [Ætatem nempe Blidramni incertam facit charta Theodorici III Neustriæ et Burgundiæ regis, data medio mense Septembri anni V regni ejus, seu, ut interpretantur, æræ vulgaris anni 677. (Cfr Pagium Crit. Baron. ad hunc annum § VIII.) In illa autem Charta citantur tamquam Metropolitani, Genesius Lugdunensis, Blidramnus Viennensis, Landeberchtus Senonensis, Ternisius seu Ternasius Vesontionensis, et Chadunus incertæ sedis, (forsitan Aquensis aut Arelatensis) episcopi. Siquidem sua staret diplomati fides, procul dubio Blidramnus Sancto nostro Deodato esset præponendus. Hanc chartam a Mabillonio De re Diplom. Lib. VI § X citatam impugnat Barth. Germonius noster, atque hunc confutat Justus Fontaninus Vind. Antiq. Diplom. [p. 190.] . Certe si limpidior esset Adoniana Chronologia, esset quo validissime oppugnaretur citatum diploma: sed ut nunc sunt res, vix decerni potest, utrius fides præferenda sit.] En verba Adonis, parum licet chronologica: Blidramnus, inquit [Apud Pertz Monum. Germ., t. II, p. 318.] , Viennensis ecclesiæ episcopus. Leutbrandus rex Longobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quam Heribertus rex fecerat, sed ille repetierat, ammonitione venerabilis Papæ Gregorii confirmavit. Drogo filius Pippini defungitur hybernali tempore anno Incarnationis Domini DCCVIII. Patet hinc S. Deodati successorem anno 708, quo diserte Ado Drogonem Pippini filium, cui Chronicon Floriacense apud Bouquetum [Rec. des Hist. de Fr., t. III, p. 315.] , Lemovicense ibidem [Ibid., p. 316.] , uti et Pagius, ac ab eo citati Annales consentiunt, ex hac vita migrasse annotavit, ad Viennensem sedem jam tum fuisse evectum. Nec obstant ea, quæ de Leutbrando in Adonis Chronico mortem Drogonis antecedunt, siquidem hæc diu hisce temporibus sint posteriora. Haribertus enim Longobardorum rex anno 707, testibus Hermanno Contracto ac Pagio donationem hanc perfecit.

[16] [gloria donatur] En ad annum 704 § II Pagii verba. Alpes Cottiæ, de quibus hoc anno Baronius, anno septingentesimo septimo ecclesiæ Romanæ donatæ, ut habet Hermannus Contractus in Chronico juxta editionem Canisianam [Antiq. Lect., t. III, part. I, p. 239. Edit. Basnaq.] . Anno DCCVII, verba sunt Chronici, hoc tempore Haribertus rex Longobardorum possessionem Alpium Cottiarum, dudum a Longobardis captam atque detentam, per privilegium aureis litteris scriptum S. Petro, Joannique Papæ reddidit. Imo Leutbrandus, seu ut alii Luitprandus ipse, non nisi anno 712, (vide Pagium dicto anno § VIII) Longobardorum regnum obtinuit, civitatesque, quas ipse ante biennium abstulerat, anno 742, uti ex Anastasio ad annum 741 § X Pagius ostendit, Zachariæ, Gregorii III successori, restituit, ut hinc ea vel vero minus videantur conformia, vel si de quatuor illis a Luitprando restitutis intelligenda veniant civitatibus, debito nequaquam sint ordine annotata. Agebat igitur in cathedra Viennensi Sancti nostri successor anno 708, verum utrum eo, an uno ex proxime antecedentibus annis S. Deodatus de corporis ergastulo evolarit in cœlum, ex Adone dilucide non apparet, vehementer licet impellar, ut eumdem anno præcedente seu 707, quo S. Agrati exordium collocavimus, in vivis agere, idque hodierna die, uti inter omnes convenit, suspicer desiisse.

[17] [circa annum 707.] Licet enim S. Deodatum anno 707 obiisse, ex Adonis Chronico manifeste probari haud valeat, eumdem tamen ultra decimamquintam mensis Octobris diem haud superfuisse, sat vero videtur conforme: Drogo enim, quem Ado hiemali tempore anno 708 obiisse annotat, in Annalibus Petavianis, ac brevi quodam Chronico illis conformi, verno tempore obiisse dicitur: Anno DCVIII. (verba sunt Annalium apud Bouquetum [Rec. des Hist., de Fr., t. II, p. 641.] ) quando Drogo mortuus fuit verno tempore. Chronicon autem hisce conforme ibidem [Ibid., p. 644.] hæc habet: DCCVIII quando Drogo mortuus fuit in vernale tempore. Patet hinc Adonis verba de ineuntis anni 708 hiemali tempore esse accipienda, ad cujus anni mensem Octobris Sanctum nostrum non pervenisse, cum nec ipse Drogo pervenerit, efficitur consectarium. Plus justo ergo Castellanus in suo Martyrologio Universali Sancti nostri obitum, cum eumdem circa annum 710 collocet, convincitur distulisse. Licet ergo nec ipse, quo determinato anno Sanctus hic Præsul e vivis excesserit, ac cœlestia tabernacula sancta illius anima bonis operibus præfulgens, omnigenisque virtutibus ornata subintrarit, definire valeam, eumdem tamen antistitem non ultra annum 707 inter mortales fuisse, sat vero, ut ex dictis patet, videtur conforme.

DE S. THECLA VIRGINE ET ABBATISSA KITZINGÆ AD MOENUM IN FRANCONIA.

Circa finem sæc. VIII.

SYLLOGE.
De Cultu et Gestis.

Thecla V. et abbatissa Kitzingæ ad Mœnum in Franconia (S.)

AUCTORE C. G.

[Sancta in recentioribus Fastis] Ad varios dies S. Theclam, quæ sæculo VIII a S. Bonifacio Germanorum Apostolo cum aliis quibusdam religiosis fœminis ex Anglia in Germaniam evocata, Kitsingensi et Ochsenfurtensi in Franconia monasteriis abbatissa præfuit, et ibidem Sancto fine quievit, certatim Martyrologi, sed non valde antiqui, celebrant; in primis Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum ad XXVII Septembris ita breviter habet: In Germania S. Teclæ virginis et abbatissæ. Ad diem proxime sequentem, seu XXVIII ejusdem mensis memoratur Sancta; sed non recte, ut in Prætermissis ibidem jam dictum est, Britanniæ adscribitur, ab auctore Florarii nostri MS., a Greveno in Usuardi apud Sollerium Auctariis et a Canisio in Martyrologio Germanico, in quo postremo ita legitur: Item in Anglia S. Teclæ abbatissæ, quæ memoratæ S. Liobæ fuit consanguinea: at vero ad hunc XV Octobris diem eadem Sancta Ordinis Benedictini abbatissa inscripta est tam Fastis Benedictinis a Wione, Menardo et Bucelino concinnatis, quam Anglicano Martyrologio, in quo a Wilsono exornatur elogio in hunc sensum concepto: Eodem die Ochnofurti (Ochsenfurti) in Superiori Germania depositio S. Teclæ virginis et abbatissæ, quæ nativitate Angla, et ex monasterio Winburnensi in Dorcestriæ comitatu invitata in Germaniam a S. Bonifacio episcopo Moguntino simul cum S. Lioba et S. Agatha (Agatham hanc non Anglam sed Germanam potius fuisse ostendit Perierus tom. VII Septembris [Ad diem XXVIII Sept., p. 755, n. 35.] ) illic instituta fuit abbatissa Ochnofurtensis religiosarum virginum asceterii, quod dictus S. Bonifacius nuperrime exstruxerat, ubi in magna Sanctimonia et vitæ sanctitate felices suos dies terminavit circa annum Christi 750. An hic Martyrologus bene tempus, quo Sancta obierit, determinarit, judicabit lector ex dicendis.

[2] [memorata, hodie ecclesiastico cultu,] Quæ Ferrarium aliosque laudatos Martyrologos, ut ad dictum XXVII aut XXVIII Septembris diem Sanctæ memoriam consignarent, impulerit ratio, compertum non habeo: dilata vero fuit a Majoribus nostris in hunc diem, quo et Martyrologio Romano a Baronio inserta est his verbis: In Germania S. Theclæ abbatissæ, et etiamnum a Benedictini instituti alumnis per Germaniam officio ecclesiastico colitur, ut disco ex Ignatio Gropp ejusdem instituti religioso et bibliothecæ in monasterio S. Stephani Herbipoli præfecto, cui Tom. IV Collectionis Novissimæ scriptorum et rerum Wirceburgensium, anno 1750 editæ [p. 194.] , signari ait ejusdem Sanctæ Festum in Breviario Benedictino XV Octobr.; quali autem ritu ibidem S. Theclæ colatur, defectu Breviarii a Groppio citati, dicendo non sum. [in Breviario quidem monastico Benedictino, typis monasterii B. V. Mariæ Einsidlensis anno 1756 excuso, præter festum principale S. Teresiæ habetur ritu simplici memoria SS. Brunonis Episc. et Mart. ac Theclæ Virg.; atque ibidem legitur oratio utrique communis.] Habeo etiam præ oculis Breviarium anno 1607 pro religiosis Benedictinis, in Portugallia constitutis, Conimbricæ impressum, in quo ad eumdem XV Octobris diem in primis vesperis habetur Commemoratio de S. nostra Thecla per orationem exaudi nos Deus de Communi Virginum, et in Matutino post primam lectionem, quæ est de S. Brunone episc. et Mart. leguntur de eadem reliquæ duæ lectiones, depromptæ ex Vita S. Bonifacii, ab Othlono monacho Fuldensi sæculo XII exarata, a Baronio etiam hodie in Annotatis laudata, in qua apud Mabillonium part. II sec. III Benedict. diversæ utriusque sexus personæ, quæ S. Bonifacio in subdendis fidei jugo Germaniæ populis collaborarunt, referuntur hoc modo: Prædicans ergo et baptisans S. præsul Bonifacius in Turingorum et Hessorum regionibus perspexit messem quidem esse multam, sed operarios paucos ad multitudinem credentium instruendam; unde in provinciam patriamque suam mittens, exinde tam fœminas quam viros religiosos scientiaque varia imbutos venire fecit, suique laboris onus inter eos divisit, inter quos erant præcipui viri Burchardus et Lullus, Willibalt et Wunibalt frater ejus, Witta et Gregorius: fœminæ vero religiosæ matertera scilicet S. Lulli nomine Chunihilt, et filia ejus Berathgit, Chunidrut et Tecla, Lioba et Walburgis soror Willibaldi et Wunnibaldi; sed Chunihilt et filia ejus Berathgit valde eruditæ in liberali scientia in Turingorum regione constituebantur magistræ… * Tecla vero juxta fluvium Moin in locis Kihhingen et Ochsnofruti nuncupatis (seu in Kitzingensi et Ochsenfurtensi in Franconia ad Mœnum monasteriis) collocavit, Liobam quoque ad Biscofeshein, ut illic multitudini virginum præesset constituit.

[3] [mox ab ejus obitu, ut hic adductæ] Solos S. Bonifacii discipulos enumerat S. Liudgerus seu Ludgerus S. Gregoriidiscipulus et biographus apud nos tom. V Augusti [Ad diem XXV Aug., p. 258, num. 13.] ; eosque, relato breviter, quem S. Bonifacius retulit, laborum fructu, generatim prosequitur insignibus his laudibus: Adhæc autem universa non modice adjutus est ab electis discipulis suis post magistrum clarissimis prædicatoribus, et columnis ecclesiæ Dei: quorum unusquisque civitatem et regionem suam sicut lucifer mane oriens illuminavit exemplis et doctrina sua. Quemlibet deinde idem Sanctus biographus particulatim laudans, demum de SS. Burchardo et Wigberto ita loquitur: Duo autem ex illis Wigbertus et Burghardus ante magistrum (S. Bonifacium) migrarunt a sæculo. Sed non sunt illi absque palma electionis suæ, dum ad regna cœlestia magistrum præcedere meruerunt, et in regionibus suis pro Sanctis Dei habentur et coluntur ab omnibus, qui vitam illorum et virtutem cum Deo nosse potuerunt. Etsi vero laudatus S. Ludgerus solos S. Bonifacii discipulos expressim laudat, et de ejusdem discipulabus et adjutricibus diserte mentionem non faciat, quin tamen etiam hæ insigni vitæ sanctitate floruerint, et nominatim S. nostra Tecla Franconiam præclaris virtutum exemplis illustrarit, atque mox ab obitu non secus, ac laudati a S. Ludgero S. Bonifacii discipuli, pro Sancta habita, et in ipsis saltem, quibus præposita fuit, monasteriis religioso cultu honorata fuerit, adeoque, quin etiam ad hanc eædem, quibus S. Bonifacii discipuli a S. Ludgero exornantur, laudes spectent, non est ambigendum.

[4] [rationes suadent, verosimiliter inchoato, honorata,] Sane sicuti data a S. Ludgero S. Bonifacii discipulis encomia SS. Liobæ et Walburgi, ab Othlono inter S. Bonifacii discipulas pariter recensitis, apprime competere certum est ex iis, quæ de priori Perierus tom. VII Septembris [Ad diem XXVIII Sept., p. 748.] , et de posteriori Henschenius tom. III Februarii [Ad diem XXV Febr., Vit. S. Walburgis, p. 511.] disseruere, ita quoque ex iisdem encomiis excludi non posse arbitror S. Theclam, quam inter præcipuas S. Bonifacii discipulas habitam fuisse, cujusque sanctitatis magnam famam sæculo XI viguisse colligo ex Supplemento ad S. Bonifacii Vitam, tom. I Junii edito [Ad diem V Jun., p. 474. num. 4.] , cujus auctor anonymus, presbyter Moguntinus, eodem sæculo florens, illam tantummodo et S. Liobam, cæteris S. Bonifacii discipulabus, et ipsa etiam S. Walburge omissis, commemorat, Contigit (inquiens) ut necessitate compulsus (S. Bonifacius) de sua provincia evocaret fœminas religiosas, quatenus sui clerici et nobilium filii ab iisdem nutrirentur, et cœlestis prædicationis ministri imbuerentur Teclam namque juxta fluviam Moin collocavit, ut in illis locis quasi lucerna in caliginoso luceret loco, id est in Chizzingim…nec non et Liobam virginem ad Biscofolheim constructo monasterio constituit, quæ multitudini virginum in eodem loco rectæ vitæ normulam docendo et vivendo præfuit. Utcumque se res habeat, legitimum, quem hodieque, ut supra vidimus, apud religiosos Benedictinos in Germania obtinet, et ob quem ei inter alios hujus diei Sanctos in Opere nostro locum damus, Sanctæ nostræ cultum esse valde antiquum vel hinc statui potest, quod propter hunc solummodo (paucissima enim ejusdem gesta nota sunt) a laudatis supra Martyrologis, ex quibus auctor Florarii nostri MS. circa finem sæculi XV, et Grevemus circa initium XVI floruere, Fastis sacris verosimiliter fuerit inscripta, et ab aliis unanimiter auctoribus, nominatim quidem a Dempstero in Historia ecclesiastica gentis Scoticæ, Alfordo in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ, Mabillonio in Actis SS. Ordinis Benedictini et Castellano, in similibus tamen parcissimo, tam in Martyrologio Universali, ubi Martyrologii Romani textum exhibet, quam in Indice Sanctorum sine ulla hæsitatione Sanctæ titulo fuerit insignita.

[5] [priusquam ex Anglia in Germaniam] Luculentiora procul dubio de antiquo Sanctæ Theclæ cultu testimonia proferre possemus, si hujus, quemadmodum SS. Liobæ et Walburgis, quarum mox ab obitu inchoatam venerationem earum biographi præcipue testatam fecere, Vita ex professo fuisset exarata, quod quia factum non est, pauca etiam tantum de ejus gestis magis disputanda, quam enarranda supersunt: facem in hisce nobis præfert Rudolfus, monachus Fuldensis, S. Liobæ biographus, ex cujus, utpote SS. Liobæ et Theclæ ætate supparis, magnaque proinde hic auctoritate pollentis, insigni lucubratione a Periero tom. VIII Septembris [p. 761.] edita exponemus et ad ordinem chronologicum utcumque revocare conabimur ea, quæ supra num. 2 in rem nostram protulimus ex Othlono. Ut vero ab ipsa Sanctæ in Germaniam adventus epocha exordium ducamus; post data num. citato Othloni verba, prosequens hic auctor S. Bonifacii gesta, refert hunc Sanctum præsulem tam sua quam sociorum, ex Anglia evocatorum, opera plurimos in Germania ad religionem Christianam convertisse; horum conversionem Gregorio III, recenter ad sedem Pontificalem, quod anno 731 contigit, evecto, legatis missis significasse; adeoque, si Othlonum sequamur, dicendum erit, SS. Theclam, et Liobam aliasque ab ipso memoratas jam ante dictum annum 731, imo jam anno 725, ad quem earum transmigrationem retulit in Annalibus Baronius, in Germaniam venisse.

[6] [ad S. Bonifacium anno, ut hic] Præter Baronium Othlonum quidem etiam secuti sunt Joannes Trithemius in Sanctæ nostræ elogio, quod exhibet lib. III de Viris Illustribus Ordinis S. Benedicti et novissime Eckhardus Commentarii de rebus Franciæ Orientalis. tom. I, atque inde factum esse puto, ut prior in compendio Annalium S. nostram Theclam cum S. Hadeloga, prima Kitzingensis cœnobii fundatrice et abbatissa perperam, ut ostendit Operis nostri parens Bollandus tom. I Februarii [Ad diem II Feb., p. 304, § II.] , confuderit, et posterior, infra conveniendus, S. Hadelogam Kitzingensi monasterio umquam præfuisse negarit: at vero quominus ego Othlono assentiar, et Sanctæ nostræ in Germaniam adventum dicto anno 725 innectendam censeam, movet permagna auctoritas Rudolfi, S. Liobæ biographi, ex quo Othlonum historicum ordinem invertisse, et tam Sanctæ nostræ quam S. Liobæ in Germaniam adventum multo serius figendum esse colligimus. Satis enim certum est S. Bonifacium non alium ob finem SS. Liobam et Theclam in Germaniam evocasse, quam ut per virgines, in religiosa vita apprime exercitatas, perfectam regulæ S. Benedicti observantiam, quæ in Angliæ monasteriis vigebat, in noviter erecta Germaniæ monasteria induceret, adeoque SS. Liobam et Theclam in Germaniam non venisse, nisi exstructis jam quibusdam virginum monasteriis; jam vero ex Rudolfo constat sanctum Germanicæ gentis Apostolum, anno 723 a Gregorio II episcopum ordinatum et in Germaniam missum, priusquam monasteria construere inciperet, evocasse primo ex Anglia legatis et epistolis missis varii ordinis clericos, deinde, iisdem clericis adjutoribus, tales retulisse fructus, ut Magnam Germaniæ partem doctrina salutari, virtutumque miraculis Christo acquisiverit, et pagani fide instructi certatim ad gratiam baptismatis convolarent; cum autem huic magnæ Germaniæ partis ad fidem conversioni non 7 aut 10, sed verosimilius 20, aut etiam pluribus annis S. Bonifacio insudandum fuerit, sanctum hunc præsulem non nisi jam vergente ad medium sæculo VIII virginum monasteria ædificare cæpisse, et proinde eo etiam circiter tempore S. nostræ Theclæ in Germaniam adventum collocandum esse existimo.

[7] [probatur, 748 cum S. Lioba] Quin imo tempus, quo Sancta nostra in Germaniam venerit, propius adhuc determinavit Henschenius tom. III Februarii in Commentario prævio ad Vitam S. Walburgis [Ad diem XXV Feb., p. 514 num. 18.] ita scribens: S. Liobæ consanguinea etiam fuisse videtur S. Walburgis … altera S. Liobæ consanguinea Rudolpho est S. Thecla. Quamobrem haud improbabili conjectura asseri posse opinamur, cum S. Lioba SS. Theclam et Walburgem venisse in Germaniam. Henschenium secuti sunt Pagius in Critica Baronii ad annum 725, et Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 749, omnes ab Othlono memoratas fœminas simul in Germaniam appulisse arbitrantes: etsi vero id de quibusdam forte non peræque ostendi possit, tamen Sanctam nostram S. Liobæ, ex Anglia in Germaniam transmigrantis, fuisse sociam sufficienter colligimus non solum ex hujus cum S. Lioba consanguinitate, verum etiam ex eo, quod hæc in Bischoffshemiensi parthenone, ut Henschenius citato loco etiam dicit, et nos infra probabimus, post suum in Germaniam adventum religiosam aliquamdiu vitam sub regimine S. Liobæ egerit: deinde autem S. Liobam anno 748 in Germaniam venisse probat laudatus Henschenius et etiam tom. VII Septembris [Ad diem XXVIII Septemb., p. 752] Perierus, adeoque eidem etiam anno Sanctæ nostræ in Germaniam adventus debet innecti.

[8] [veniret,] Opponi quidem huic sententiæ potest, Rudolfum de sola S. Lioba ex Anglia in Germaniam transeunte sermonem instituere, et proinde Sanctam hanc in hoc suo itinere alias virgines comites probabiliter, silente de his Rudolfo, non habuisse: verum, præterquam quod hic biographus, ut jam observavit Cointius, solius S. Liobæ meminisse, Quia in ejus vita describenda totus versatur, dici queat, Rudolfi silentium opinionem nostram, qua simul cum S. Lioba alias etiam virgines et nominatim S. nostram Theclam in Germaniam venisse arbitramur, minime evertere vel hinc patet, quod idem S. Liobæ biographus S. Sturmium in montem Cassinum a S. Bonifacio, Ut in monasterio, quod beatus pater Benedictus instituit disciplinam regularem et vitam moresque monasticos agnosceret, pastorque futurus discipulus fieret, nulla etiam facta sociorum mentione, missum fuisse scribat, quem tamen in ejusdem Vita Præparatis itineri necessariis, ADSUMPTIS SECUM DUOBUS FRATRIBUS Romam Cassinumque profectum esse refert Eigil ejus discipulus et Fuldensis abbas. Præterea, cum Rudolfus S. Theclam S. Liobæ consanguineam, ac etiam discipulam appellet (verba, quibus id facit, infra dabimus) hanc non ante S. Liobam, sed potius cum ipsa ex sua patria Anglia fuisse egressam sufficienter insinuat. Cæterum Sanctæ nostræ in Germaniam adventus epocham ante omnia inquirere volui, quod ex hac plurimum subsidii accedat elucidandis paucis ejusdem gestis, quod jam aggredior.

[9] [in Winbrunnensi monasterio,] S. Liobam nobilibus in Anglia parentibus natam esse tradit hujus biographus his verbis: Igitur parentes ejus, natione Angli, genere quidem nobiles erant, et studiosi ambo in religione, et observantia mandatorum Dei. Quamobrem generis quoque nobilitatem ejus consanguineæ S. Theclæ adscribimus, licet interim qua stirpe, quibusve parentibus sit progenita, sit ignotum: incertum quoque est an hæc S. Bonifacio, cui S. Lioba ex parte matris consanguinea fuit, ut refert idem biographus, atque etiam ipsamet virgo in epistola, ad S. Bonifacium data, scribit hoc modo: Nec non et matris meæ memoriam commendo tibi … quæ tibi, ut melius nosti, consanguinitatis nexibus copulatur, sanguine propinqua fuerit, eo quod Rudolfus an sanguinis nexus, qui SS. Theclam et Liobam conjungebat, ex parte hujus posterioris matris, an ex parte patris originem duceret, non exponat. Quia vero, ut laudatus Rudolfus iterum ait, S. Bonifacius In patriam cum epistolis legatos direxit ad Tettam abbatissam (Winbrunnensis monasterii) deprecans, ut ad solatium suæ peregrinationis atque ad auxilium legationis sibi injunctæ, transmitteret ei Liobam virginem, Sanctam nostram, priusquam in Germaniam proficisceretur, in eodem Winbrunnensi monasterio, a S. Cuthburga, adjuvantibus verosimiliter hujus sorore Coenburga et fratre Ina, occidentalium Saxonum rege, in ea regione, quam hodie Dorcestriæ in Anglia comitatum dicimus, exstructo, cum S. Lioba religiosam aliquamdiu vitam egisse, atque egregie in regulari observantia jam exercitatam, exinde quoque a S. Bonifacio evocatam, aut forte sponte consanguineam suam secutam fuisse, perquam est credibile.

[10] [non vero ut aliqui volunt,] Suspicatus est Bollandus Sanctam Virginem antea etiam in Berkingensi cænobio una cum S. Cuthburga religiosæ vitæ fundamenta jecisse, et deinde ad Winbrunnense monasterium cum eadem S. Cuthburga transiisse, ita in Commentario prævio ad Vitam S. Hadelogæ tom. I februarii [Ad diem II Febr., p. 305, num. 7.] scribens: At fuit fortassis illa S. Bonifacii adjutrix Thecla una ex iis virginibus, quæ cum S. Cutburga, ut XXXI Augusti ad ejus Vitam dicemus, e Berkingensi cænobio Winbrunnum migrarunt, fuit enim S. Cutburga Berkingi (quod cænobium infra Londinum ad Tamesim sorori suæ S. Ethelburgæ S. Erkenwaldus Londinensis episcopus ædificarat) sub ejusdem Ethelburgæ magistra Hildelitha disciplinis monasticis informata: deinde cum cœnobium illi Ina rex in Dorcestria ad Stourum amnem ædificasset, loco qui olim Vindogladia dictus putatur, vulgo nunc Winburri et Winburnminster, eo cum aliis virginibus commigravit. Harum e numero Theclam extitisse conjiciat quispiam, quod et Berkingi fuerit præcipui nominis sanctimonialis Thecla, et paulo post e Winburnensi cœnobio in Germaniam Thecla aliqua sit missa, sanctitate et religiosæ institutionis scientia conspicua. Theclam aliquam in Berkingensi cœnobio una cum S. Cuthburga sanctimonialem extitisse probat mox Operis nostri parens ex libro de Laudibus virginitatis, quem S. Aldhelmum Berkingensibus monialibus dedicasse, et diserte testatur Willelmus Malmesburiensis, et satis patet ex nomine abbatissæ Hildelichæ seu Hildelithæ, S. Ethelburgæ in regimine Berkingensis cœnobii, ut scribit Beda lib. IV de Gestis Anglorum cap. X, suffectæ, cujusque libri exordium ita sonat: Reverendis Christi virginibus, omnique devotæ germanitatis affectu venerandis, et non solum corporalis pudicitiæ præconio, quod plurimorum est; verum etiam spiritualis castimoniæ gratia glorificandis, quod paucorum est, Hildelichæ regularis disciplinæ et monasticæ conversationis magistræ, simulque Justinæ et Cuthburgæ, nec non Osburni mihi contribulibus, necessitudinum nexibus conglutinatæ Altgidæ ac Scholasticæ, Hidburgæ et Berngidæ, Eulaliæ ac Teclæ rumore sanctitatis concorditer ecclesiam ornantibus, Aldhelmus segnis Christicola crucis et supplex ecclesiæ vernaculus optabilem perpetuæ prosperitatis salutem.

[11] [in Berkingensi, monialis extitit] Ast Theclam hanc Sanctimonialem Berkingensem a Sancta nostra Bonifacii adjutrice verosimillime distinguendam esse, facile perspiciet, qui tempus, quo hæc in Germaniam venerit, a laudato Bollando tum nondum inquisitum, simul cum tempore scripti a S. Aldhelmo de Laudibus virginitatis libri expenderit; de tempore scripti hujus libri Mabillonius in Actis SS. Ordinis Benedictini sæc. III Part. I [p. 300.] ita loquitur: scripsit porro Aldhelmus hunc librum post synodum, cujus jussu edidit opusculum contra errores Britonum, at vero ante annum DCCV, quo ex abbate Malmesburiensi factus est Scireburnensis episcopus, et quidem, opinor, recte, tum quia S. Aldhelmus in ejusdem libri exordio se Segnem tantum Christicolam crucis et supplicem ecclesiæ vernaculum appellat, quibus titulis usurus fuisse non videtur, si hunc librum scribens, episcopali dignitate ornatus fuisset, tum quia S. Cuthburgam inter Berkingenses sanctimoniales commemorat, quam jam anno 705 Winbrunnensi monasterio præsedisse, ostendit ejusdem S. Aldhelmi epistola, ab Alfordo in Annalibus ecclesiæ Anglo-Saxonicæ exhibita, quæ dicto anno data notatur. Itaque si Berkingensis illa Thecla, quæ scribente laudatum de Laudibus virginitatis librum S. Aldhelmo, jam aliquibus saltem annis in Berkingensi cænobio sub regulari disciplina vixisse, et proinde jam tum ut minimum 25 aut etiam 30 annorum ætatem attigisse videtur, eadem foret, quæ Sancta nostra S. Bonifacii adjutrix, cujus in Germaniam adventum anno 748 innexuimus, jam hæc propemodum septuagenaria, aut etiam septuagenaria major, ad S. Bonifacium in Germaniam appulisset, quod etsi absolute fieri potuerit, a veritatis tamen specie prorsus apparet alienum.

[12] [ac deinde, postquam in Bichoffshemiensi cœnobio] Grandævior adhuc in dicta Hypothesi ad S. Bonifacium in Germaniam accessisset S. Lioba, utpote quæ S. Thecla senior fuisse videtur, cuique in Bischoffshemiensi parthenone abbatissæ constitutæ talem præterea S. Bonifacius circa alia Virginum monasteria imposuit curam, ut hæc cum particularibus suis abbatissis eidem tamquam generali Magistræ essent subjecta: et quidem S. Liobam post suum in Germaniam adventum illico Bischoffshemiensi cœnobio præfectam fuisse satis certum apparet; verum aliter omnino sentiendum est de S. Thecla, quam priusquam Kitzingensi aut Ochsenfurtensi monasterio præponeretur, quibusdam adhuc annis Bischoffshemii demoratam fuisse eruimus ex laudato sæpius S. Liobæ biographo Rudolpho, qui referens S. Liobam tremebundo ob sævissimam exortam tempestatem, et ad ecclesiam confugienti populo occurrisse, patientiam indixisse, securitatem pollicitam, eumque, ut secum orationi imcumberet, adhortatam esse, prosequitur in hunc modum: Tum populus omnis tanti terroris immanitatem non ferens ad altare cucurrit, et beatam virginem (S. Liobam) ab oratione excitat periculis opponendam, primaque eam Thecla consanguinea ejus his verbis adorsa est: O Dilecta Dilecta in te spes populi hujus, in te votorum summa consistit. Surge ergo et pro nobis Dominam tuam Sanctam Dei Genitricem invoca, ut ejus intercessione ab hujus tempestatis discrimine liberemur.

[13] [aliquamdiu] Pergit Rudolfus narrare sævam illam tempestatem precibus S. Liobæ mirabiliter fuisse sedatam, quod huc non spectat, nisi quatenus Sancta nostra S. Liobæ videtur fuisse cooperata; solummodo observo ex Rudolphi narratione patere propositum sedatæ tempestatis miraculum contigisse in Bischoffshemiensi parthenone (eo enim populus metu tempestatis perculsus, et in precibus S. Liobæ, eidem cœnobio tum præfectæ, spem habens, confugisse videtur) atque adeo hinc etiam consequi S. nostram Theclam ejusdem cœnobii tum fuisse inquilinam. Etenim si jam tum Kitzingensi aut Ochsenfurtensi monasteriis, quod utrumque 8 circiter milliaribus Germanicis Bischoffshemio distabat, fuisset præprosita, nequaquam Bischoffshemium ad S. Liobam ob itineris longitudinem, prohibente id etiam tam sæva tempestate, excurrere potuisset: adde etiam quominus monasterio suo egrederetur, obstituram verosimillime fuisse claustralem observantiam, quam SS. Lioba et Thecla, uti in Winbrunnensi monasterio olim edoctæ erant, in Germaniæ quoque monasteria haud dubie invexerunt, quæque, testante Rudolpho, in Winbrunnensi monasterio talis erat, ut Fœminarum quæcumque sæculo renuntians, earum collegio sociari voluerat, numquam exitura intraret, nisi causa rationabilis vel magnæ cujuslibet utilitatis existens, eam cum consilio emitteret, utque ipsa congregationis mater, quando aliquid exteriorum pro utilitate monasterii ordinare vel mandare necesse erat, per fenestram loqueretur, et inde cerneret, quæcumque ordinanda vel mandanda utilitatis ratio exigebat. Utut sit, certe Rudolphus nullatenus innuit S. nostram Theclam tum aliunde fortuito Bischoffshemium advenisse, sed ex ejusdem narratione potius colligitur, hanc sedanti mirabiliter tempestatem S. Liobæ non alia occasione adfuisse, quam quod sub ejus regimine in Bischoffshemiensi parthenone monasticam tum vitam ageret.

[14] [demorata fuisset,] Id quod hactenus ex S. Liobæ Vita probavimus, Sanctam videlicet nostram post suum in Germaniam adventum Bischoffshemiense cœnobium, in diœcesi Moguntina ad Tuberam fluviolum olim situm, tempore non exiguo incoluisse, abunde etiam confirmat S. Bonifacii epistola, XXV inter Bonifacianas apud Serarium, [apud Würdtwein XXII] ex quo eam in Commentarium prævium ad vitam S. Liobæ transtulit Perierus, simulque observavit sanctum Germanorum apostolum maximam fiduciam habuisse in SS. Liobæ, Theclæ aliarumque Bischoffshemiensium sanctimonialium precibus, quas efflagitat in eadem epistola, in hunc modum inscripta: Venerandis et amandis charissimis sororibus Leobguthæ et Teclæ, nec non et Cynehildæ, et omnibus in Christo diligendis sororibus, vobis cohabitantibus, æternæ charitatis salutem. Itaque cum Sancta nostra Thecla plurium consanguineæ suæ S. Liobæ gestorum extiterit spectatrix, eique, ut ex allatis num. 11 Rudolphi verbis colligo, fuerit admodum ob vitæ haud dubie morumque similitudinem familiaris, facile in animum induco, hanc magnam partem habuisse in vindicandis ab oblivione ejusdem S. Liobæ præclaris facinoribus, quorum Quædam (inquit Rudolfus) a viris venerabilibus ad meam notitiam pervenerunt, qui quatuor discipularum ejus Agathæ videlicet et Theclæ, Nanæ et Eolibæ fideli narratione comperta, singuli pro captu ingenii sui, sicut sibi tradita sunt, litteris mandare, et ad exemplum posteris relinquere studuerunt.

[15] [abbatissa facta est Kitzingensis] Ex allatis mox Rudolfi verbis difficultatem quamdam in Commentario prævio ad S. Hadelogæ Vitam movit Operis nostri parens Bollandus num. 13, An non duæ (inquiens) fuerint Theclæ una senior, quæ cum Lioba evocata ex Anglia memoratur, eique par, si non superior fuisse videtur … altera junior S. Liobæ discipula merito dubitari potest; ast quandoquidem dubitandum non sit, quin Tecla, S. Liobæ ex Anglia in Germaniam transmigrantis socia, eadem prorsus sit, quæ apud Rudolfum ejusdem etiam consanguinea audit, hæcque in Bischoffshemiensi cœnobio sub S. Liobæ, sicut magisterio, ita etiam ætate verosimillime superioris, regimine religiosam aliquamdiu vitam egerit, adeoque vere extiterit et a Rudolfo dici potuerit S. Liobæ discipula, duas hic Theclas non distinguendas esse, sed de una tantum eademque S. nostra Thecla, quæ S. Liobæ in Germaniam advenientis comes, consanguinea et discipula extiterit, ac in colligendis postmodum Sanctæ suæ consanguineæ gestis operam navarit, a Rudolfo sermonem institui existimo. Porro id etiam tuto de Sancta nostra affirmare particulatim possumus, quod generatim laudatus S. Liobæ biographus de hujus Sanctæ abbatissæ discipulabus scribit in hunc modum: Statuit ei (S. Liobæ S. Bonifacius) monasterium in loco, qui vocatur Biscoffsheim, ubi non parvus ancillarum Dei numerus collectus est: quæ ad exemplum beatæ magistræ cœlestis disciplinæ studiis instituebantur, et in tantum doctrina ejus proficiebant, ut plures ex illis postmodum magistræ fierent aliarum, ita ut nulla aut etiam rara in illis regionibus essent monasteria fœminarum, quæ non discipularum ejus magisteria desiderarent. Tuto, inquam, affirmare possumus, talem fecisse Sanctam nostram sub S. Liobæ magisterio in vitæ sanctitate et regulari observantia progressum, ut postmodum a monialibus Ochsenfurtensibus, et post obitum S. Hadelogæ a Kitzingesibus, cui utrique cœnobio eam præfuisse Othlonus scribit, lubentibus votis in abbatissam expetita fuerit.

[16] [post obitum S. Hadelogæ, adeoque] Quemadmodum incertum est quo circiter anno collocanda sint Kitzingensis monasterii primordia, ita quoque ignotum est, quo anno ejusdem prima abbatissa et fundatrix S. Hadeloga obierit, huicque in regimine dicti monasterii Sancta nostra successerit: ait quidem Mabillonius tom. II Annalium Benedict. hanc jam anno 750, quando S. Sturmius ex Italia redux, Morbo correptus, ut scribit in hujus Vita Eigil Fuldensis abbas, apud Chitzinga monasterium hebdomadas quatuor ægrotavit, eidem monasterio præfuisse, idque etiam legi in laudata S. Sturmii Vita asserit Ignatius Gropp, Collectionis novissimæ scriptorum et rerum Wirceburgensium tom. IV [p. 165.] ; verum neque ego in S. Sturmii Vita, a Mabillonio sec. III parte II edita, abbatissæ, Kitzingensi monasterio tum præsidentis, ullam fieri mentionem reperi, nec Sancta nostra verosimiliter, quæ, ut jam vidimus, anno tantum 748 una cum S. Lioba in Germaniam ad S. Bonifacium venit, ac deinde, antequam abbatissa fieret, non modico tempore monasterium Bischoffshemiense sub S. Liobæ regimine, ut ex hujus Sanctæ Bischoffshemiensis abbatissæ Vita et S. Bonifacii epistola pariter probavimus, incoluit, dicto anno, transacto tantum post suum in Germaniam adventum biennio, monasterio Kitzingensi præesse potuit: quamobrem eidem cœnobio S. Hadelogam tum adhuc præsedisse, pluribusque etiam post S. Sturmii ex Italia reditum annis in vivis superstitem fuisse multo mihi verosimilius est.

[17] [non ante annum 766.] Etenim etsi ex duplici hujus Sanctæ Kitzingensis monasterii fundatricis Vita, altera breviori apud nos tom. I Februarii [Ad diem II Febr., p. 306.] edita, altera prolixiori, seu fuso quodam ejusdem Sanctæ encomio in Appendicem post eumdem tomum illato, certo assequi nequeamus, an hæc S. Hadeloga, seu ut in dicto encomio appellatur, Hadelauga, post medium sæculum octavum in vivis adhuc egerit, id tamen sufficienter ostendit Charta donationis a Pistorio lib. II antiquitatum Fuldensium exhibita, in qua Charta Hahbertus et conjux ejus Hruada tradere dicuntur In manum Styrmes abbatis et in manum Hruadlauge abbatissæ bonorum suorum in Geltresheim et Hengistorpfe medietatem ad casam S. Bonifacii Martyris, sive monasterium Fuldense, et alteram medietatem Ad casam S. Mariæ; hoc est, inquit Eckhardus commentarii de rebus Franciæ Orientalis et episcopatus Wirceburgensis tom. I [p. 587.] , monasterium virginum Kitzingense, Casa S. Mariæ in laudata Charta hac de causa, opinor, dictum, quod S. Hadeloga seu Hadelauga, teste ejus encomiaste, Beatæ et gloriosæ virginis * Mariæ cœnobium suum dedicari voluerit. Signatur autem ea Charta in calce hoc modo: Actum est in Geltresheim in villa publica anno XII regnante domino nostro Pippino rege Francorum. Annus Pippini regis XII ab ejus per Stephanum Papam coronatione, a qua in donationibus Fuldensibus privatorum annos ejus regni desumi probat laudatus Eckhardus, numeratus incidit in annum Christi 766, quo proinde anno Hruadlauga, sive Hadelauga, nam unam eamdemque esse arbitror, Kitzingensi monasterio adhuc abbatissa præerat.

[18] [Eckhardi, aliter sentientis, rationes] Moratur hic nos non nihil laudatus Eckhardus, qui S. Hadelogam ex Serie Kitzingensium abbatissarum expungendam, neque ab Addula, seu Adela, Dagoberti II Francorum regis filia, et Palatiolensis monasterii, prope Trevirensem urbem olim siti, fundatrice et abbatissa distinguendam esse contendens, hanc iniit abbatissarum Kitzingensium seriem, ut a Bonifacio prima constituta fuerit abbatissa S. nostra Thecla, huic successerit Heilga, atque hanc deinde exceperit Hruadlauga, sive ut ipse eam vocat, Rothlauga, in laudata apud Pistorium Charta memorata: verum ita opinari debuit Eckhardus, quod Sanctam nostram una cum S. Lioba anno 725 in Germaniam a S. Bonifacio evocatam fuisse crederet, in errorem inductus ab Othlono, quem in recensendis S. Bonifacii gestis historicum ordinem invertisse, et ea, quœ sanctus hic præsul fecit annum 725, cum eis, quæ postea circa annum 748 peregit, confudisse, jam ante monuimus, et fuse ostendit Perierus ex Vita S. Liobæ, cujus auctor Rudolfus temporibus S. Bonifacii vixit multo vicinior, adeoque Othlono longe etiam est præferendus. Adhæc cum anno 750, ægrotante in Kitzingensi monasterio S. Sturmio, S. Theclam in Bischoffshemiensi parthenone adhuc demoratam fuisse laudatus S. Liobæ biographus sat manifestum faciat, alia quædam, quæ S. Theclam præcesserit, et memorato anno 750 monasterio Kitzingensi præsederit, abbatissa admittenda est; hanc vero non aliam fuisse, quam S. Hadelaugam, Caroli Martelli verosimilius filiam, idcirco persuasum habeo, quod hæc, uti tam Catalogus abbatissarum Kitzingensium, a Bruschio editus, quam utraque ejusdem S. Hadelogæ Vita demonstrant, a Kitzingensibus monialibus pro prima sua fundatrice et abbatissa constanter habita fuerit, ejusdemque, veluti sanctæ suæ et primæ spiritualis matris, sacræ exuviæ sæculo verosimiliter X ex priori sepulchro elatæ, atque honorifico in Choro tumulo conditæ, in magna semper veneratione apud easdem sanctimoniales extiterint.

[19] [refelluntur.] Verum quidem est, uti Eckhardus etiam dicit, utramque S. Hadelogæ Vitam ante sæculum XII forte non fuisse exaratam, erroribusque etiam, seu nævis quibusdam non carere; ast hæc ratio non sufficit, ut propterea hæc sancta ex numero Kitzingensium abbatissarum continuo evellatur: nam Sanctorum biographi non raro in quibusdam adjunctis a veritate aberrant, præsertim si ab ætate Sancti, cujus gesta scribunt, vixerint tribus quatuorve sæculis remoti, nec tamen idcirco ab his Sanctos, quos celebrant, fictos fuisse, nec ipsis in aliis, quæ referunt, factis, si hæc veritati repugnare aliunde ostendi nequeat, omnem fidem mox abrogandam esse, quisquam censet: cum vero nulla ratio sat solida aliunde proferri possit, quæ biographos, S. Hadelogam, ab Addula seu Adela, Dagoberti II filia, et Palatiolensis cænobii abbatissa, quæ Kitzingensi monasterio numquam præfuit; cujusque exuviæ in posteriori hoc parthenone numquam sepulturæ mandatæ, aut honoratæ fuere, omnino distinguendam, sæpe dicti Kitzingensis cœnobii primam extitisse fundatricem et abbatissam asserentes, erroris suspectos reddat, iisdem biographis hac in re etiam fidem adhibendam esse prorsus censeo. Porro cum S. Hadeloga æque ac Francorum rex Pippinus ejus verosimiliter frater, anno 766 in vivis superesse adhuc potuerit, et differentia, quæ inter nomina Hruadlauga et Hadelauga intercedit, sit tam modica, ut hæc lapsu temporis facile nasci potuerit, Rothlaugam illam a solo Eckhardo adinventam, prorsus fictitiam esse, et in laudata apud Pistorium Charta primam Kitzingensis monasterii fundatricem et abbatissam S. Hadelaugam seu Hadelogam vere designari existimo, præsertim, quia præter hanc nulla abbatissa, cujus nomen Hruadlaugæ, in dicta Charta epressæ, aliquatenus simile sit, in Catalogo abbatissarum Kitzingensium, a Bruschio edito, comparet; atque adeo ante dictum annum 766 S. nostra Thecla regimen Kitzingensis cœnobii haud adiit.

[20] [Forte tamen citius abbatissa extitit Ochsenfurtensis cœnobii,] Dubium tamen est, an Sancta nostra Virgo usque ad eumdem annum 766 in Bischoffshemiensi parthenone demorata fuerit: satis enim credibile est, eam, priusquam Kitzingensi cœnobio præficeretur, jam aliquot annis et forte jam ante S. Bonifacii, anno 755 Martyrii laurea decorati, obitum Ochsenfurtensis monasterii abbatissam extitisse, atque S. Hadelogæ in regimine vicini Kitzingensis monasterii non raro consilio et auxilio adfuisse, donec tandem ipsi hujus etiam monasterii regimen, defuncta S. Hadeloga, plene fuerit commissum. Hoc modo Operis nostri parens Bollandus exponere conatus est Othlonum, num. 2 laudatum, qui a S. Bonifacio Sanctam nostram In locis Kihhingen et Ochsnofruti nuncupatis, seu in Kitzingensi et Ochsenfurtensi monasteriis collocatam fuisse scribit; quamquam non minus etiam credi possit, in tempore, quo Ochsenfurtensi cœnobio præfecta fuerit S. Thecla, hallucinatum fuisse Othlonum, atque hanc post S. Bonifacii martyrium aliquot etiam annos, ut ea, quæ ex Rudolpho, S. Liobæ biographo, jam ante protulimus, satis verosimile efficiunt, Bischoffshemii degisse, ac postmodum tam Ochsenfurtensis, quam Kitzingensis monasterii regimen consecutam fuisse. In catalogo quidem Kitzingensium abbatissarum apud Bruschium Sancta nostra Thecla non reperitur, ibidemque secunda abatissa Heilga appellatur; verum facile fieri potuit, ut id etiam nomen S. Thecla habuerit, binominisque, quemadmodum S. Lioba, Leobgytha et Truthgeba etiam dicta, extiterit, aut illud nomen Illi a Sanctitate (inquit laudatus Bollandus) inditum fuerit, Heylig enim Teutonice Sanctum significat; si autem neutrum admiseris, ob auctoritatem Othloni, ac anonymi presbyteri Moguntini, num. 4 laudati, dicendum erit, editum a Bruschio Catalogum hic esse vitiosum.

[21] [quod non amplius extat; Kitzingense vero sub alio instituto hodieque floret.] Kitzingense monasterium ample descriptum est in laudato aliquoties per decursum ad S. Hadelogæ Vitam Commentario prævio, ubi tamen dictis addendum est, hoc monasterium ex potestate marchionum Brandeburgicorum, qui illud anno 1544 occuparant et profanis usibus addixerant, anno 1629 a Philippo Adolpho episcopo Herbipolensi recuperatum, ac dein a Joanne Godefrido a Guttenberga restauratum, Magno, ut scribit Groppius, cum juventutis fœmineæ commodo sub Ursulinarum instituto hodie vigere. Ochsenfurtensis vero parthenonis nullam post Sanctam nostram usquam memorari abbatissam reperi; verosimile itaque est hunc non diu substitisse, ac, non secus ac Bischoffschemiense monasterium, cui Sancta Lioba præfuit, post S. Theclæ obitum sensim decrevisse, ac tandem interiisse. Etsi vero, quæ in regimine utriusque monasterii S. Thecla peregit, præclara gesta nos prorsus lateant, dubitare tamen non possumus, quin continue de virtute in virtutem profecerit, ac demum, cum S. Lioba, cujus obitum Perierus circa annum 779 collocavit, junior verosimiliter fuerit, anno circiter 790, aut non nihil etiam serius sancto fine vitæ suæ cursum absolverit.

[Annotata]

* Teclam

* Virgini

DE S. SABINO EPISCOPO ET CONFESSORE CATANÆ IN SICILIA.

Sæculo VIII ultra medium fere per decennium provecto.

SYLLOGE.

Sabinus Episc. Conf. Catanæ in Sicilia (S.)

AUCTORE M. S.

Catana, cujus præsul S. Sabinus extitit, urbs clarissima, inquit de Grossis in sua Catana Sacra [p. 1.] , ad eam Trinacriæ plagam, quæ Jonio mari abluitur, [S. Sabinus Catanensis Episcopus latinis] inter Meridiem et Orientem prospectans, ad radices montis Ætnæ, cui subest, extenditur. Pluraque ibidem, quæ ad hujus civitatis splendorem faciunt, ut apud ipsum videre est, adducit. Aliquot jam illius sanctos præsules in Opus nostrum Majores nostri intulerunt, ac imprimis Leonem S. Sabini successorem, cujus ad diem XX Februarii Acta Bollandus Commentario prævio [p. 22.] ; uti et Sancti nostri forte decessorem Jacobum, cujus Papebrochius res gestas ad diem XXI Martii [p. 357.] illustraverunt: medius hos inter S. Sabinus secundum omnes, quotquot inspexi, Catalogos diœcesim Catanensem antistes rexit, græcis æque ac latinis Fastis sacris insertus; illius quidem res gestas, aut potius præcipuas earum partes, una cum Octavio Cajetano, ut infra videbimus, nos latere, dolemus, ast cultum ecclesiasticum, ut modo ostensum eo, is habet certissimum; ac primo meminit illius crebro Cajetanus de Sanctis Siculis scriptor percelebris, inque Ideæ Operis Indice chronico [p. 75.] Sanctum hunc anno 760 sub Constantino Copronymo asserit floruisse, cui concordat in Martyrologio Siculo, hæc habens: XV Oct. Catanæ S Sabini episcopi et Confessoris imp. Constantino Copronymo. Similia habet Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, his verbis: Catanæ in Sicilia S. Sabini episcopi ejusdem civitatis.

[2] [æque ac græcis] Ast pluribus eum Fasti græci celebrant: Cardinalis enim Sirletus Sanctum hunc in Menologio suo annuntiat his verbis: Eodem die nempe XV Octobris, commemoratio Sancti patris nostri Sabini episcopi, qui virtutem appetens, vigiliis, jejuniis et reliquis laboribus ita profecit, ut miracula etiam faceret, multosque ad virtutis studium et mundi hujus contemptum excitaret, cumque ita vixisset, in pace quiescens spiritum Domino et Salvatori nostro commendavit. Similia habent majora Græcorum Menæa, uti et Maximus Margunius Cytherorum episcopus; verum discrepat ab his, prolixiusque eum celebrat Menologium Græcorum jussu Basilii imperatoris editum, quod proin Græce ac Latine hic sistimus, infra ejusdem ab aliis discrepantias expensuri, ita ergo habet:

Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ Μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Σαβίνου τοῦ Ἐπισκόπου.

Μακάριος Σαβὶνος, διὰ τὴν ὑπερβάλλουσαν ἀυτοῦ ἀρέτὴν, καὶ κατάστασιν ἐγενετο πρότερον Ἐπίσκοπος. Εἶτα τοὺς θορύβους τοῦ κόσμου καταλιπὼν, διὰ τὸ τῆς ἡσυχίας καλόν, έμάκρυνε φυγαδεύων ἐν ταῖς ἐρήμοις· καὶ τοσοῦτον ἠγωνίσατο πρὸς ἀρετὴν, νηστείαις, καὶ ἀγρυπνίαις, καὶ ἀσκήσεσιν ἑαυτὸν ἐπιδοὺς, ὡς καὶ θαυμάτων ἀξιωθῆναι πολλῶν· νόσους ἀπελάυνειν, λεπροὺς καθαρίζειν, δαίμονας διώκειν, καὶ προλέγειν τὰ μέλλοντα. Πολλοὺς δὲ ὠφελήσας, καὶ πρὸς ἀρετὴν ἐπιδοῦναι ποιήσας, διὰ τῆς διδασκαλίας ἀυτοῦ· καὶ γὰρ πολλοὶ προσήρχοντο ἀυτῷ χάριν ὠφελείας· καὶ πείσας ἀφείναι καὶ γονεῖς, καὶ ἀδελφοὺς, καὶ οἰκίας, καὶ τῷ μοναχικῷ βίῳ προσελθεῖν, καὶ Χριστῷ δουλεύειν, καὶ θεραπεύειν ἀυτὸν διὰ καθάρσεως, καὶ τῆς τῶν ἐντολῶν ἑργασίας, ἐν εἰρηνῂ ἐτελειώθη. Τὸ μὲν ἱερὸν πνεῦμα ἀυτοῦ παραδοὺς τῷ Κυρίῳ, τὸ δὲ τίμιον ἀυτοῦ λείψανον τῇ συγγενεῖ γῇ, ἔτι καὶ νῦν βρύον ἰάματα.

[3] [Fastis sacris insertus, Catanæ ac hujus in diœcesi cultu ecclesiastico gaudet:] Quæ Latine versa, ibidem exhibentur in hunc modum: Eodem die commemoratio Sancti patris nostri Sabini episcopi. Beatus Sabinus propter eximias virtutes et honestissimos mores primum quidem episcopus ordinatus fuit. Sed postea cum sæculares tumultus, quietis studio, fastidiret, in eremum procul ab omni hominum consuetudine profectus, ea contentione comparandis virtutibus incubuit, seipsum jejuniis, vigiliis, et exercitationibus dando, ut meruerit multa miracula edere, morbos depellere, leprosos mundare, dæmones fugare, et futura prænunciare. Cum autem multis profuisset, et ad se accedentes doctrina sua ad virtutes eo provexisset, ut relictis parentibus, fratribus, et domo, vitam monasticam professi, Christo servirent, eique in puritate et mandatorum custodia famularentur, in pace decessit. Sacrum quidem spiritum Domino, pretiosas autem Reliquias suas cognatæ terræ commendans: quæ usque in præsentem diem curationes emittunt. Ita citatum Menologium, quod et S. Sabini iconem, venerandum nempe senem episcopalibus ornatum indumentis, ac sinistra tenentem librum, exhibet. Ast quod maxime cultum ecclesiasticum Sancto huic rite exhiberi, idque per universam Catanensem diœcesim, ut Innocentius Maximus ejusdem civitatis episcopus in decreto Ordini divini officii recitandi, Missasque celebrandi, præfixo, districte anno 1627 injunxit, sequentis anni evincit rubrica, quam idem Ordo XV Octobris, festa S. Sabini luce ritu Duplicis celebranda, præscribit: en a primis vesperis ea, quæ ad Sanctum nostrum spectant integre: Vesp. de S. Sabino episcopo Catan. Conf. dupl. Oratio. Da quæsumus. Die XV S. Sabini episcopi Conf. dupl. Lectiones, quæ habentur primo loco in Comm. conf. pont. Missa. Statuit. Vesp. de S. Sabino episcopo Conf.

[4] Stabilito Sancti præsulis hujus cultu ecclesiastico, ea modo, [pauca tamen præclari hujus] quæ solers Octavii Cajetani indagatio e tenebris eruit, videamus: sequentia is in Opere de Sanctis Siculis tom. II [p. 3.] tradit: De Sancto Sabino episcopo Catanensi et Confess. Ad marginem notat annum emortualem 690, ac ab sui Operis Idea, uti et Martyrologio Siculo, in quibus 760 annotarat, de quo infra, dissentit. Sabinus Catanæ urbis fuit episcopus; ejus Sanctissimi viri gestæ res interiere, sed interire nomen minime patiar; testimoniis de sanctitate ejus allatis, quæ tempora reliquere: a scriptore Vitæ B. Leonis hoc exornatur elogio: “Sabinus vir meritis conspicuus, fide, vita, moribus Deo dignus antistes, quem non universi modo, qui ex ejus diœcesi erant, verum etiam Siculi omnes præ sanctitate venerabantur, expleto cursu migravit e vita, possessurus in cœlo vitam cum Christo æternam.” Vitam hanc, unde periodus ea desumpta est, typis et ipse Cajetanus vulgavit, extatque apud ipsum tom. cit. [p. 9.] . Judicium porro, quod de biographo hoc ejusque lucubratione laudatus Cajetanus fert, hujusmodi est: Sane hæc vita, inquit in Animadversionibus in vitam et gesta S. Leonis l. c., ab antiquo scriptore, bono illo quidem, quamquam verboso floridoque, ut ferebant tempora, ex græco desumpta est. Sed auctiorem reddidit, ut ipsemet testatur prologo ad vitam, ex quo latinum hunc scriptorem sive interpretem, monachum extitisse satis constat. Ætatem vero ejusdem ibidem designat his verbis: Ex eo (nempe ex diversis, quas enumerat, linguis) scriptoris hujus tempora cognoscas, quem post ejectos e Sicilia Saracenos a principibus Normannis vixisse crediderim. Quod anno 1075 contigisse de Grossis [Catan. Decachord. X, col. 289. Edit. Burmam, t. X, vol. X.] , uti et Pirrus [Sicil. Sacr., lib. III, col. 457. Edit. Burman, t. X, vol. II.] scripto mandarunt.

[5] [præsulis gesta nostram] Pergit porro in eo, quod de S. Sabino concinnavit, elogio in hunc modum Cajetanus: Hæc habet is scriptor de S. Sabino: Claruisse spiritu prophetico testis est jambographus græcus in Leone, de quo moriens Sabinus oracula, quæ jambis item transferimus, hæc edidit.

Id cum videret Catanæ Antistes integer
Sabinus, hæc haud mendax vates edidit:
Simul ac, inquit, naturæ nos cesserimus,
Nostras subibit optimus pastor vices
Leo, sancteque suos sibi pascet greges.
Salubre ingens ad pabulum felix pecus.
Fulgebit idem signis et miraculis,
Ut efferatur superum Regi gloria.
Ponetque templum Luciæ invictissimæ.
Hæc cum dixisset, post paulo emoritur senex:
Cunctipotenti Deo commendans spiritum,
Beatas ad piorum sedes evolat.

Porro anonymi hujus poetæ et quidem certe Catanensis lucubrationem dilaudans in cit. Animad. Cajetanus, hæc habet [p. 11.] : Scriptor stylo et antiquitate probatur. Vixit enim ante annum Christi DCCC. Carmen Græcum P. Augustinus Floritus e nostra (nempe Jesu) societate latinum fecit.

[6] [ad notitiam] Concludit deinde Cajetanus: Ad hæc, inquit, Breviarium Gallicanum in sancto Leone: “Sabinus, ait, vir Sanctus Catanæ episcopus ad Dominum migravit.” Cætera ignoramus. Causas repetere acerbissimum est. Verum quale illud Breviarium sit, haud assequor modo, causa autem, cur præclara illa antiquitatis Siculorum monumenta perierint, dirissima illa fuit Siciliæ (Saracenis inibi dominantibus, ac obvia quæque ferro flammaque vastantibus) a plerisque historiograp his celebrata servitus, quos, qui eam cognoscere desiderat, si lubet, adeat; nos interea ea, quæ ad Sanctum nostrum spectant, prosequemur; ast paucis, cum fontem, unde sua plerique hauriant, viderimus, eadem proponemus: meminit illius primo Siciliæ Sacræ [Catan. Eccl. notit., col. 455.] Rochus Pirrus, eumque magna sanctitatis sama præsulatu perfunctum, imperatore Constantino Copronymo asserit: verum prolixius multo de eo Catanæ Sacræ § XII [p. 25.] de Grossis agit, eumque S. Jacobo martyri anno 760 aut sequente successisse annotat; queis vero S. Sabinus virtutibus inclaruerit ibidem edicit, ita in hanc rem habens: Episcopales ut capessivit infulas, prædecessoris sui terens vestigia, Christi Domini fidem, sacrarum denique imaginum, quæ tunc maxime impugnabantur, venerationem, Christiana dicendi libertate, sed vita in primis inculpabili, summopere studuit propagare. His subnectit eam, quam modo vidimus, prophetiam, pergitque: Hæc præfatus animam Domino reddidit XV Octobris anno 778. Hisce consona habet Carreræ Pantheon Siculum, quod, si placet, consule.

[7] [devenerunt:] Ea fere sunt, quæ de illustri hoc Episcopo auctores scripto mandarunt; refert quidem e Vita S. Marciani ad diem XV Octobris in Annotationibus et illustrationibus MSS. Raderus, a quodam Sabino dæmonem e filia quadam expulsum; verum ipsemet, quis Sabinus ille fuerit, ignorat; relata enim severa Sabini hujus vivendi ratione, dæmonisque expulsione (adi loc. cit., et Theodoretum in Historia Sanctorum patrum, Parisiis apud Guilielmum Chaudiere anno 1570 typis vulgata [p. 287.] , hæc subjungit: Hic, quia nulla sit mentio episcopi, fortasse fuerit alius, aut a Theodoreto non fuerit cognitus pro episcopo, incertum. Imo Sabinum hunc, alium plane a Catanensi præsule Sabino extitisse, plura innuunt: Theodoretus enim ipse, cui annus 458, teste in Diction. Histor. Fellero, in terris extremus fuit, Sabini nostri res gestas, utpote per sæcula junioris, recensere haud valuit, nec Catanensis præsul S. Marcianum in Syria commorantem, ac sæculo quarto viventem, adire, et quidem crebro, ut innuitur, potuit: en enim narratæ rei exordium, hisce conceptum verbis: Fuit quidam, qui ad eum (nempe Marcianum) ventitabat, eum autem appellabant Sabinum, qui corpus consumpsit laboribus innumerabilibus, etc.

[8] [nec extra controversiam est, quo tempore] Reliquum modo est, ut quandonam diœcesim Catanensem S. Sabinus moderari sit exorsus, dispiciamus: id vero tam facili confici haud poterit negotio, cum celebres inter auctores Siculos ea de re non conveniat; Cajetanus enim eumdem sæculo VII, alii vero et communius sæculo VIII floruisse tradunt: notat namque in hanc rem, ac elogio, de S. Sabino a se concinnato, annum 690 apponit, ac pro emortuali habet Cajetanus, dum econtrario Sancti nostri in episcopatu primordia anno demum 760 Rochus Pirrus et de Grossis collocarunt, quibus et ipsemet Cajetanus in Idea Operis haud multum primitus abluserat, nec quid, sententiam ut mutaret, eumdem impulerit, perspicio; cum unde id utcumque erui possit, ne verbum quidem expresserit, imo vero trium sibi invicem in omnibus Catanensium præsulum Catalogis succedentium episcoporum inepte perquam chronologiam citatus Cajetanus in Opere disponit; en hanc ex ipso compendiose desumptam: S. Jacobum martyrem ordine, uti Pirrus numerat, decimum Catanensem episcopum inter mortales tom. II (i) esse desiisse anno 772, ad marginem annotat; hunc excepit S. Sabinus, cui tom. cit. [p. 3.] annum 690 extremum facit, Sancti vero nostri successorem S. Leonem in vivis agere desiisse, eodem tomo [p. 5.] anno 725 ad marginem habet.

[9] [episcopus creatus sit:] Unius porro S. Leonis, cur ita ætatem disposuerit, ast nudis, ut ipsemet fatetur, conjecturis innixus, Cajetanus rationem dedit: adiit enim S. Leo, ut apud Cajetanum in ejusdem Elogio ac utraque Vita videre est, imperatores Leonem et Constantinum, quod animadvertens, pluribus, quinam ii Leo et Constantinus sint, in Animad. ad Vitam primam num. 12 idem Cajetanus disceptat, eosque Leonem Isaurum ac filium Constantinum Copronymum, ob quasdam præsertim ethnicœ superstitionis reliquias (quas tamen imperantibus Leone IV et Constantino Porphyrogenneta perdurare potuisse admittit) fuisse arbitratur; verum refragatur ei in Commentario ad Vitam S. Leonis prævio die XX Februarii Bollandus, S. Leonem imperatores proxime antedictos, ut latius infra visuri sumus, adiisse contendens: cumque S. Jacobi, si hujus nominis eo tempore Catanensis, ut Papebrochius ad diem XXI Martii Jacobo juniori episcopo sacram loquitur, umquam extiterit, procul dubio perperam tempora Cajetanus disponat, idemque, ut modo dicemus, S. Sabini annum emortualem infeliciter signet, ac alibi conjecturis indulgeat, num tutioribus monumentis utcumque horum præsulum ætatem stabilire valeamus, paucis modo inquirendum.

[10] [licet attentis decessorum successorumque] Quod ut conficiam, facem mihi præferunt duorum Catanensium præsulum indubitatæ epochæ; prioris quidem Juliani, ordine, secundum Rocchi Pirri Catalogum, IX Catanensis episcopi: is enim epistolæ æcumenicæ Synodi sextæ Constantinopolitanæ, seu, si mavis, Romanæ eodem anno sub Agathone Pontifice Maximo celebratæ, ac Actis Concilii Constantinopolitani insertæ, ejusdem Agathonis, ac Romanæ synodi centum vigintiquinque episcoporum (verba sunt tituli apud Labbeum [t. VI. Conc., col. 677.] ) quæ fuit velut instructio legatorum, qui missi sunt ad Synodum sextam celebrandam, subscribit in hunc modum: Julianus exiguus episcopus sanctæ ecclesiæ Catanensis provinciæ Siciliæ, in hanc suggestionem, quam pro apostolica nostra side unanimiter construximus, similiter subscripsi. Igitur diœcesim Catanensem anno 680, quo Synodus Constantinopolitana, ut extra controversiam est, habita fuit, moderabatur præsul Julianus; hunc porro apud laudatum Pirrum excepit Jacobus, cui Sanctus noster successit, quem deinde S. Leo, Leonemque Theodorus secutus est præsul, ordine decimus tertius, de cujus denuo ætate, cum Concilio Nicæno II interfuerit, similiter constat. Celebratum vero fuit Nicænum secundum ac Generale Concilium VII, uti inter chronographos convenit, anno 787, cui aliquoties Theodorus Catanensis episcopus, ut apud Labbeum [T. VII. Conc., col. 327 et 662.] , est videre, subscriptus legitur.

[11] [præsertim] Liquet hinc S. Leonis (quem S. Cyrilli Rhegiensis episcopi archidiaconum fuisse ejusdem Leonis Vitæ tradunt) chronologiam perperam a Cajetano esse dispositam: si enim S. Leo anno 725, uti contendit, imperatores Leonem et Constantinum (vide ejusdem Animadv. num. 5, uti et num. 12) adierit, obieritque, cum ipsum inter et Theodorum medius haud sederit Catanæ episcopus, nec sedes vacarit, Theodorus jam tum, cum Synodo Nicænæ adesset, sexaginta duobus annis, ut numerum ineunti patebit, episcopus extitisse debuit, imo dato S. Leonem præsulem ad Leonis Isauri annum postremum, qui secundum Pagium, ac Benedictinos in Arte temporum notas examinandi nuper vulgata, 741 fuit, pervenisse, certe Theodori præsulatus diuturnitas protrahi nimis videtur, cum testibus Pirro ac de Grossis sæculo nono inchoante, etiamnum inter mortales ageret Theodorus antistes. Ast quod ulterius S. Leonem (imperii clavum Leone Isauro ac Constantino Copronymo tenentibus) Constantinopolim haud adiisse iisve imperantibus obiisse, probat, venerationis benevolentiæque signa sunt, Sancto huic ipsis ab imperatoribus exhibita: en enim huc facientia ad diem XX Februarii, Menæorum, prout ea tom. cit. [p. 6.] Cajetanus exhibet, verba: Quod sane Miraculum (de Theodoro mago, quocum, sacra stola ad collum ejus ligata, S. Leo fornacem fuerat ingressus, ac, combusto mago, illæsus plane egressus) cum ad ultimos usque fines pervenisset, inaudissentque imperatores Leo et Constantinus, accersiri virum Sanctum ad se jubent, pedesque ipsius prehendentes, obtestati sunt, pro ipsis ut precaretur. Eumque, ut subditur, perhonorifice a se dimiserunt.

[12] [S. Leonis] Quis porro benevolentiam talem a perfrictæ frontis hæreticis, ac præclarissimos quosvis Christi gregis pastores implacabili odio persequentibus expectet? Ast reponit ad interrogata hæc his verbis in cit. Animadv. Cajetanus: Certe quidem, inquit, non ignoro, Leonem Isauricum hæreticum iconoclasten multos pro cultu Sanctarum imaginum martyrio coronasse, sed D. Leonem ingentium miraculorum effectorem revereri, timore perterritus potuit, quemadmodum suppliciis vexare abstinuit Joannem episcopum Polyboti. Ast, utcumque de Joanne episcopo (quod ad diem IV vel V Decembris, quibus sacris Fastis inscriptus legitur, examinari poterit, quemque ad priorem diem Isauri impietatem redarguisse, apud Raderum Menæa asserunt) se res habeat, latum discrimen est inter nudam a suppliciis cessationem, et ea, quæ hic imperatores Leo et Constantinus exhibuisse leguntur S. Leoni antistiti reverentiæ signa. Hinc datæ responsioni minus fidens Cajetanus, hanc, cui me facile, ni alia, ac præ reliquis Theodori præsulatus diuturnitas, obstarent, consentientem haberet, superaddit, nempe Leonem Isauricum septimo (imo teste Pagio ad annum 726, § X) post initum imperium anno, in hæresim lapsum. Et exinde ea, quæ de S. Leone Menæa habent, antequam Isaurus palam hæresim profiteretur, orthodoxosque vexaret, contingere potuisse, animadvertit Cajetanus.

[13] [Thaumaturgi,] Quod vero ad S. Cyrillum Rhegiensem præsulem, quem Ughellus Italiæ Sac. Tom. IX [col. 323.] anno 586 obiisse scribit, modo spectat, hujus archidiaconus si S. Leo, ut ejusdem Vitæ habent, fuerit, serius procul dubio is, etiamsi Cajetani arrideret tempus numerandi ratio, ut et ipse advertit, vixisse debuit, cum fere per sesquisæculum, dato quod ad annum 725 dumtaxat pervenerit, S. Leo S. Cyrillo equidem vixisset posterius, quod, quam a veritate sit alienum, quivis facile perspicit. Quo ergo anno S. Leo ad cælos evolavit? Apte satis hunc signavit ad diem XX Februarii Bollandus, cum eumdem circa annum 780 Tom. III Febr. [p. 222, ad marg.] , ac sub Leone Constantini Copronymi filio, ac Constantino Porphyrogenneta Commentarii prævii num. 4 e vita migrasse contendit: quod vero annum hunc pro certo emortuali haud habuerit Bollandus, ex adjuncta particula circa satis liquet, cumque per quadriennium Leo hæresim suam occuluerit, et ex inde benevolentiæ ac reverentiæ signa S. Leoni exhibere interea valuerit, commode S. Leo uno e proxime antecedentibus annis imperatores Leonem et Constantinum adiisse potuit, dummodo id nec ante annum 775 Constantino filio primum, nec post 780 Leoni patri extremum, statuatur contigisse; favit enim orthodoxis annis prioribus Leo imperator, nec nisi anno 780, sibique extremo sacris imaginibus, earumve cultoribus bellum indixit: audiamus Baronii ad annum 780 verba: Media vero, inquit § III, hebdomada jejuniorum tentus est Jacobus prothospatarius, et Papias et Strategus, et Theophanes cubicularius una cum aliis religiosis viris, eo quod imagines adorarent. Tunc demum occultam malitiam suam Leo persecutoris filius patesecit, etc. Proin hinc, Theodorum, de quo num. 10, cum Synodo Nicænæ is adesset, non 62 annis, sed cum ultra 775 S. Leo superstes fuerit annum, haud multum infra suprave decennium episcopum fuisse, consequens sit, oportet.

[14] [ac S. Jacobi] Modo ad S. Jacobum, quem sub Leone Isauro Rochus Pirrus, uti et de Grossis apte satis, si quis eo nomine Julianum inter et S. Sabinum episcopus fuerit, sedisse contendunt, gressum faciamus. Colitur S. Jacobus junior XXI Martii, quo die Commentario historico illius gesta, ut Bollandus XX Februarii in Commentario ad Acta S. Leonis prævio præmonuerat, illustravit Papebrochius; verum enim vero Jacobum hunc Catanensem præsulem extitisse, ingenue § II num. 11 Papebrochius sibi fatetur esse suspectum, nec abs re; cum nihil, unde eumdem Catanenses infulas tenuisse probent, Siculos scriptores adferre judicet: ipsum Papebrochium num. cit. disserentem audiamus: Quibus sic deductis, inquit, ingenue fatemur, suspectam nobis esse Octavii Cajetani fidem (aut quisquis alius ei persuasit, ut hunc, Jacobum nempe, quem hoc die colunt Græci, Catanensem in Sicilia episcopum fuisse diceret) quando Anthologium Græcum citat, quasi in eo legatur: “Sancti patris nostri et confessoris Jacobi episcopi Catanæ” suspectum quoque habemus Rochum Pirrum Græcorum citantem Breviarium latinitate donatum, atque ex eo hæc verba: “Jacobus martyr et episcopus a pueritia monasticæ vitæ institutis, et sacris litteris eruditus Catanensi ecclesiæ præfuit, cum barbarorum in sacras imagines impietas desæviret; pro quarum cultu exilium innumerosque labores ac cruciatus constantissime subire, non dubitavit, quibus confectus animam Deo reddidit.”

[15] [fortassis] Citat enim in margine cardinalis Sirleti Menologium: illud utique, cujus apographum nactus Henricus Canisius Antiquarum Lectionum tom. II vulgavit [T. III. part. I. p. 409. Edit. Basnag.] : in quo, ut vidimus, nullum de Catana verbum, de exilio et morte nullum: non magis quam in Anthologio, quod habemus juxta Hierosolymitanorum, Studitarum et Montis-Sancti monachorum typica ab Arcudio renovatum, et impressum Romæ anno 1598. Pergit Papebrochius binis subsequentibus numeris (ad quos, ne actum in Opere agam, lectorem remitto) rationes Siculorum minus sufficientes esse, demonstrare: ast unum est, quod me, ne candide Papebrochii sententiæ subscribam, prohibet, en illud: Joannes Baptista de Grossis, dum Jacobi hujus, qui apud ipsum est ordine præsul undecimus (Iwinum enim, Junium aut Juninum, de quo Pirro non constat, octavum Catanensem episcopum admittit floruisse) gesta recenset, eumdem ab anno 730 ad usque 740 diœcesim Catanensem rexisse astruit, eamque Catanensibus, nempe eo ordine Catanæ Jacobum episcopum extitisse, alte sedere opinionem, probat, dum in hunc modum in Catana Sacra [p. 23.] ratiocinatur: Eum (S. Jacobum) Catanensis senatus anno 1632 die XII Augusti, ut vel sic dignam tanto præsule concives opinionem conciperent, ad eumque venerandum vehementius excitarentur, quem in terris degentem antistitem habuit, eumdem iu cœlis conregnantem in patronum adscivit.

[16] [Sancti nostri] Pergit porro de Grossis, ac ea, quæ Papebrochio, S. Jacobi ut episcopatum eo ordine admitteret, minus fundata apparuere, adfert, periodumque suam, velut S. Jacobum e Catanensium præsulum numero excludendum prætimens, hisce claudit verbis: Atqui ex MS. cujus superius exscribebam verba, de hoc apprime constat. Meminit et ejusdem MS. de Juliano Jacobi decessore disserens laudatus de Grossis [p. 24.] , ita in hanc rem habens: Nostræ assertionis assumptum ex MS. Catalogo Catanensium episcoporum e Vaticanis Regestis per laudatum episcopum Cultellium eruto, cui tamquam sacræ anchoræ innitimur, fidem sibi vendicat et auctoramentum. Cum enim Vincentius de Cultellis LXXI, ut de Grossis numerat, Catanensis antistes ob quasdam ipsum inter et Catanenses discordias anno 1583 Romam adiisset, ibidemque per biennium a Pontifice detentus fuisset, Ne otio torpesceret aut desidia (verba sunt de Grossis [p. 270.] ) Vaticanam bibliothecam evolutandam suscepit, ut vel sic nuperos antiquioresque Catanensium præsules in album redigeret, quod et diligentissime persecit. Detectus proin est thesaurus ille, quem Rochus Pirrus maximo a se studio perquisitum nullibi reperiri potuisse, suo tempore dolebat: ast vehementer admiror, quod eumdem Catalogum nec publici juris fecerit, nec ea, quæ de S. Jacobo ex ipso de Grossis mutuatus est, diserte expresserit; cumque Papebrochius ad patria monumenta num. 13 provocet, num quis forte ejusdem dubia solverit, animo reputare cœpi.

[17] [decessoris epochis,] Contuli ergo me ad litterariam Operis nostri supplemento concinnando, religiose conservatam supellectilem, evolutisque quam plurimis, quæ mensis Martius offert, monumentis, et spe mea me frustratum dolui, et e Catanensibus neminem præclari hujus præsulis martyris ac patroni sui, cui tantopere anno 1632 affectus erat senatus, causam defendendam suscepisse, Majoresque nostros dubios debitis monumentis, ut expetebant, certos reddidisse, perspexi: cumque, quænam MS. iste, de quo modo agebam, Catalogus de S. Jacobo contineat, nesciam, aliaque, quæ vidimus, talia non sint, ut omne prorsus dubium eliminent, anceps etiamnum hæreo, nec pro S. Jacobi episcopatu quidquam certi definire valeo: auctor interea sum, ut Catanenses dubios nos instruant, nec ex Operis nostri Supplemento præclarum sibi præsulem ac patronum (alius si sit a Jacobo juniore, in Opus nostrum ad XXI Martii diem jam illato) excludi patiantur.

[18] [verosimilius episcopatum sæculo VIII nondum medio adiisse,] Consectarium igitur ex supradictis fit, accurate definiri haud posse, quo tempore S. Sabinus diœcesim Catanensem gubernare sit exorsus; id tamen Constantino Copronymo imperante Rochus Pirrus uti et de Grossis haud infeliciter statuunt; cum enim anno 680 Julianus sextæ Synodo interfuerit, illiusque annus emortualis Siculos scriptores lateat, commode is ad sæculi octavi exordia pervenisse potuit, imo de Grossis, innixus forte MS. Cultellii Catalogo, Jacobum, quem, ut vidimus, Juliani successorem facit, anno demum 730 Catanenses infulas adiisse, ac decennio, seu usque ad annum 740 tenuisse contendit: quo elapso, cum per vicennium præsule Catanenses caruissent, tandem S. Sabinum S. Jacobo fausta totius cleri populique acclamatione anno 760 aut sequente subrogatum censet, cui et Rochus Pirrus in eorumdem præsulum Catalogo (quamvis annum S. Jacobo emortualem, sedemque vacasse, sileat) consentanea jam ante exararat; cumque paucissima scriptoribus his explorata certaque videantur, ac seclusis binis iis, de quibus num. 10, epochis, pleraque ambigua, nihil obesse videtur, si S. Sabini præsulatus exordium sæculo VIII nondum ad mediam sui partem provecto collocemus, tutius definituri, si quis nos modo inscios, quantæ sit auctoritatis præsulum Catanensium MS. Cultellii Catalogus, quidque inde deduci possit, docuerit, aliave, si quæ sint, antiqua monumenta subministrarit.

[19] [ac re ad obitum usque præclare] Statutis ita præsulatus Sancti nostri primordiis, quænam episcopus gesserit, ordo, ni lectorem, summa nos documentorum laborare penuria, jam modo præmonuissem, exponendum exigeret; verum seclusis paucis iis, quæ e Cajetano ac de Grossis jam ante (nempe eum Virum fuisse meritis conspicuum, fide, vita, moribus Deo dignum Antistitem, sacrarum imaginum cultum christiana dicendi libertate propagantem, ac ob sanctimoniam Siculis venerabilem universis) in decursu vidimus, de cætero memorandum nil habeo. Verum anne se episcopatu S. Sabinus abdicavit? Id certo innuit Basilii imperatoris jussu editum supraque citatum, Menologium, eumque in solitudinem secessisse, majora Græcorum Menæa habent, hominumque tumultus declinasse: ast quamvis identidem præsulem hunc, fervoris conservandi, renovandive gratia, solitudinem petiisse, mundanosque tumultus declinasse, facile mihi persuasum habeam, eumdem tamen, vale episcopatui dicto, constanter eremum incoluisse, cur non assentiar, me triplex S. Leonis, qui ei successit, Vita permovet: in harum namque singulis, ad extremum usque spiritum, ut episcopali muneri vacans, S. Sabinus memoratur: en verba Vitæ ab auctore coævo conscriptæ, ac apud nos Tom. III Februarii [Ad diem XX Febr., p. 223.] datæ: Defuncto autem, inquit num. 2 laudatus biographus, Sabino episcopo, cum in successore, qui sacerdotii munere dignus esset, investigando, hujus urbis incolæ tumultuarentur, etc. Similia habet Vita prolixior apud Cajetanum, uti et jambographus num. 5 citatus, his omnino verbis:

Simul ac, inquit, naturæ nos cesserimus
Nostras subibit optimus pastor vices
Leo.

[20] [gesta, eodem sæculo ultra] Hinc igitur, quamvis præsulem nostrum solitudinis amore detentum fuisse, haud abnuam, eumdem tamen, ut credi jubet illius sanctitas, ovium sibi commissarum saluti nec minus vigili cura, ac per se ipsum incubuisse, sit consequens, donec senio gravis ad extrema deductus, ac spiritu prophetico, quo successorem sibi Leonem, ejusque virtutes prænuntiavit, clarus, animam Deo reddidit. Verum quo anno? Litigant de eo, ut jam supra visum, qui de Catanensibus egerunt præsulibus; annum enim 690 ad marginem notat Cajetanus, a quo haud parum discrepans de Grossis, diserte anno 778 S. Sabinum inter mortales esse desiisse, his verbis asserit: Hæc præfatus, animam Deo reddidit XV Octobris ann. 778. Pirrus vero, quamvis annum emortualem haud signet, S. Leoni tamen eumdem 778 primum fuisse [Sicil. Sacr., col. 455.] ad marginem habet. Ast ad eum annum pervenisse S. Sabinum, vetant ea, quæ jam supra de S. Leonis ad imperatores Leonem et Constantinum accessu disseruimus; licet enim accessum hunc anno 725, quo nec Leo Isaurus sacrarum imaginum cultum, anno sequente id exorsus, proscripserat, haud collocandum docuerimus, ac eumdem post annum 775 ad Leonis IV et Constantini Porphyrogennetæ imperium differendum censuerimus, tamen eum ann. 780 haud contigisse posterius, e Leonis eo anno interitu fit perspicuum. Cum enim S. Leo, cujus S. Sabinus decessor extitit, ultra annum 780 vitam certo haud protelarit, imo fortassis uno alterove anno citius obierit, qui ad annum 778 S. Sabinus pervenisse potuit?

[21] [medium fere per decennium provecto, vivere] Cum vero nec S. Leonis in episcopatu initialem annum Bollandus, illius Vitam Commentario prævio XX Februarii illustrans, assequi potuerit, nec ejusdem præsulatus ob eximiam nominis celebritatem, insignibus miraculis illustratam, paucis annis circumscribi valeat, eumdem si circiter per vicennium diœcesim Catanensem præclare moderatum fuisse statuerimus, haud multum conjiciendo a vero nos aberraturos arbitramur; cum enim monumenta, quæ utcumque Sancti nostri annum in terris extremum, ac S. Leonis in episcopatu primum demonstrent, plane deficiant, conjecturis vero ut inhæreamus similioribus, necessum est, quapropter Sanctum nostrum cœlestes subiisse mansiones sæculo octavo ultra medium fere per decennium provecto arbitramur: hinc in hypothesi S. Jacobum vere S. Sabini decessorem extitisse, consequitur plus annis decem Sanctum nostrum Antistitem Catanensibus infulis fuisse redimitum, si vero eo tempore Jacobus nullus Catanæ sederit episcopus, S. Sabinum ab anno 730 episcopum fuisse, nihil vetat, cum sedem per vicennium vacasse, nec rite de Grossis probet, nec vero, ut ex dictis liquet, videatur conforme.

[22] [desiisse videatur.] Num autem continuis ab obitu et quidem usque in præsentem diem miraculis S. Sabinus inclaruerit, numque præclari præsulis hujus exuviæ venerationi publicæ fuerint expositæ, unde definite pronuntiem, non habeo: asserit quidem id sup. cit. Basilii imperatoris Menologium his verbis: B. Sabinus … in pace decessit. Sacrum quidem spiritum Domino, pretiosas autem Reliquias suas cognatæ terræ commendans: quæ usque in præsentem diem curationes emittunt. Verumtamen cum hic sileant, quotquot de S. Sabino consului Græca æque ac Latina documenta, nec simile Siculis e scriptoribus quisquam innuat, Menologii asserta, ad præsulis nostri Reliquias quod spectat, unde utcumque stabiliam, nihil inveni; adstipulatur quidem non nihil num. 2 citatum Sirleti Menologium, miracula si spectes, quibus Sanctum nostrum inclaruisse, inficias certo ire, non est animus, ast nullum in specie Octavius Cajetanus indagator horum indefessus detegere valuit; imo res illius gestas temporum bellorumve injuria interiisse, candide idem asserit, nec nisi pauca illa, quæ jam supra memoravimus, suam ad notitiam pervenisse, asseverat.

DE S. ROGERIO EPISCOPO CANNENSI CONFESSORE BAROLI IN APULIA.

Ante medium sæc. XII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti elogium a Ferrario adornatum: Acta qualia: tempus episcopatus: translatio corporis: cultus.

Rogerius Episc. Conf. Baroli in Apulia (S.)

BHL Number: 7286, 7287

AUCTORE S. D.

Ughellus Italiæ Sacræ auctæ tom. VII [col 887.] in Tranensi archiepiscopatu Barolum seu Barulum graphice describit his verbis: [S. Rogerius a solo fere Ferrario] Barolum, vulgo “Barletta” septimo a Metropoli Tranensi milliario, maritimum est oppidum regiæ ditionis inter primaria, non modo Apuliæ et regni (Siciliæ) sed vel Italiæ oppida numerandum, quippe habitatum animabus decem et octo millibus, nec modo ædificiis, nobilitate, amœnitate, sed opibus etiam et mercatura præclarum… Hic etiam cœnobia virorum octo, Sanctimonialium quinque; quorum præcipuum S. Stephani Ord. S. Benedicti, ubi jacet S. Rogerius Cannarum episcopus miraculis gloriosus. Hujus Sancti memoriam, quam alibi frustra fere quæsieris, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ ad hunc diem celebrat, illius Acta, quæ sunt admodum brevia, e monumentis ecclesiæ Barolitanæ strictim referens in hunc modum: Rogerius qui et Rugerius apud Cannas in pago vicino natus, circa annum sal. quingentesimum factus clericus ecclesiæ cathedralis Cannensis, sic vitæ probitate suavitateque morum anno ætatis 18 præditus fuit, ut apud cives summam laudem consecutus unice ab omnibus diligeretur. Erat enim a mundi hujus cupiditatibus alienus, miræ continentiæ, sedulam ecclesiæ servitutem præstans. Quare mortuo episcopo Cannensi maximo totius populi et cleri consensu in demortui locum eligitur. Qui cum nondum ob teneram ætatem sacerdos esset, et quod se tanti muneris indignum judicaret, non solum electioni non assensit: sed etiam, ne assentire cogeretur, aufugit. Verum ex fuga retractus totius urbis desiderio satisfacere cogitur.

[2] [celebratus] Factus itaque episcopus, ac velut in alium virum mutatus, videbatur sublimis et humilis, dives et pauper, in vestitu vilitatem, in vita asperiratem, in cibo et potu sobrietatem amplexus. Afflictos solabatur: infirmos frequens visebat; pauperes suis facultatibus sustentabat; viduas et pupillos fovebat patrocinio, ac ut uno verbo dicatur, omnibus erat pius pater et pastor. Is adhuc vivens miraculis claruit. Nam Paschali cuidam diutina oculorum et aurium infirmitate laboranti, oratione integram et utramque sanitatem restituit; et nemo cum siducia accedens, ab eo beneficio vacuus recedebat. Denique vir S. virtutibus et meritis clarus ex hac vita in alteram migrans quievit in pace. Idibus Octobris et aliis diebus illius memoria a Baroliensibus, qui corpus eo ex Cannis urbe translatum habent, maxime celebratur. Ita quidem Ferrarius ex Actis, quorum apographum, ab Ughello tom. VII [col. 789] excusum, ab archiepiscopo Nazareno Majores nostri accepere. Concordat autem per omnia cum altero apographo vetustissimi Breviarii MS. monasterii S. Stephani, ubi Sancti corpus Baroli requiescit; sed præter duodecim, in quas ibidem dividitur, Lectiones alia ad historiam spectantia habes in Antiphonis, Hymnis et Responsoriis, quæ antiquitus in dicto monasterio legi solita nos huic Commentario una cum Lectionibus subjiciemus. Hæc omnia sibi prælucentia habuit Joannes Paulus Grimaldi Neapolitanus S. J. theologus, ex iisque corrasam Sancti Vitam idiomate Italico edidit, ast usitato Italis more multum dilatatam.

[3] [non anno Domini 500,] Verum cum dictæ Lectiones seu Officium proprium non nisi post annum 1276, quo Sancti corpus Barolum fuit translatum, conscriptum digestumque fuerit, hujus auctor a Sancti epocha (hanc enim figit circa annum Domini 500) 800 fere annorum intervallo est remotus: vix proinde dubitandum, quin parum aut nihil amplius (nam multas interea calamitates rerumque vicissitudines perpessa fuit Apulia) de Sancti gestis innotuerit. Quin imo imperitus adeo in historia is auctor fuit, ut plane ignorasse videatur, quo vel circiter tempore S. Rogerius Cannensem cathedram occuparit: quod enim floruisse eum scribat anno Domini quingentesimo, nulla alia basi innititur, quam actis S. Richardi episcopi Andriensis, quorum epitomen Papebrochius die IX Junii, dum festum ejus recolitur, e Ferrario transcribens num. 9 hæc interserit: Hactenus proprio quasi cortice natans auctor (Vitæ S. Richardi) porro subsidium petit a Vitis Sanctorum duorum episcoporum, in nostro Februario illustratis, S. Laurentii scilicet Sipontini episcopi, sub quo contigit revelatio S. Michaëlis in monte Gargano, uti refertur VII Februarii; et S. Sabini Canusini episcopi, a quo, die IX ejusdem mensis, num. 5 Vitæ leguntur ad Barolitanæ ecclesiæ dedicationem, simul cum S. Gelasio Papa, invitati “Laurentius Sipontinæ ecclesiæ pontifex, Palladius Salpitanæ, Eutychius Tranensis, Joannes Rubisinæ, Austerius Venusinæ.” His duabus quasi facibus prælucentibus pergit Vita, et ex hac strictim compendiata Ferrarius: “Cum S. Michaël Archangelus in monte Gargano apparuisset, eo jussu Pontificis profectus, una cum Laurentio episcopo Sipontino, Sabino episcopo Canusino, et Rogerio Cannensi, aras templi recens conditi consecravit.”

[4] [ut perperam in Actis,] Ast Vita prædicti S. Laurentii (cujus caput III pene totum verbotenus describit auctor, et suo aptat textui) nihil de altaribus consecratis, nihil de episcopis ad eam rem sociis. Rogerium autem Cannensem nec illa Vita nec Vita S. Sabini, nec alia ulla antiqua scriptura novit; imo nec episcopos Cannenses ullos ante sæculum IX vel X, sic ut verosimile sit, ecclesiam hanc recentioris multo, quam credatur, institutionis esse; similiterque primum ejus episcopum ac Patronum Rogerium. Ex solis itaque S. Richardi Actis, quæ edere noluit Papebrochius, prodiisse videtur, quod Sanctus noster interfuerit consecrationi altarium ecclesiæ S. Michaëlis Archangeli in monte Gargano, adeoque vixerit circa annum 500; nec aliud id asserendi argumentum Ughello Ferrarioque fuisse, hic quidem infra in Annotationibus, ille vero post relata Sancti Acta profitentur. Ast præterquam quod nulla sint antiqua monumenta, quæ episcoporum Cannensium ante sæculum IX vel X meminere, addi hic non immerito potest, videri admodum mirum, si jam tum sæculo VI Cannensis episcopatus fuisset erectus, nec S. Rogerium, nec alium quemquam istius sedis episcopum subscriptum legi uni e sex Romanis Conciliis, quæ sub finem sæculi V et initium VI habita, extant apud Labbeum cum prolixis subscriptorum tum Apuliæ quam aliarum Italiæ regionum episcoporum catalogis.

[5] [e corrupto fonte haustis asseritur.] Recte igitur Papebrochius post textum statim recitatum eodem num. 9 sic pergit: Hunc sane (Rogerium) vel solum nomen suum probat differri posse ac debere ad Longobardorum (imo probabilius Normannorum, ut Assemanus de scriptoribus Hist. Ital. Tom. I [p. 410.] , et ex eo Tortora [Status Eccl. Canus., p. 43] observant) iis in partibus dominatum; sicut ex eadem causa nec Richardus, de quo agimus, credi potest ad sæculum V spectare, quando necdum Anglo-Saxones converti cœperant. Sed de hoc plura ad XV Octobris, quando Rogerius iste colitur, anno MCCLXXVI translatus Barolum: post quod tempus compositæ de ejus Vita Lectiones, similiter suffartæ, ut hæ Andrienses: quarum seu potius Vitæ auctor, noluit Rogerium præterire in deducendo ad Garganum Richardo, tum quia vicinissimæ urbes sunt Cannæ et Andria, tum quia Rogerio adscriptum miraculum, de æstu ac siti, per fontem et aquilam euntibus levata, volebat commune Richardo facere, quod Ferrarius neglexit. Dein num. seq. transcriptis reliquis Ferrarii verbis, hæc subjungit: Hæc sumpta sibi fatetur Ferrarius “ex Officiis ecclesiæ Andriensis, ubi Vita in tres Lectiones distributa” quæ si aliquando reformentur, ut sane conveniret; earum argumentum aptius sumetur ex historia Inventionis et Miraculorum, tamquam sola certa et fide digna, ideoque solam illam huic operi inserimus. Idem suaserim illis, qui similes de S. Rogerio Lectiones usurpant; non nisi in meris conjecturis, et his imperite consarcinatis fundatas; quamvis ei, quo conditæ sunt, sæculo ignoscendas.

[6] [sed, ut ex Ughelliano] Non quidem Lectiones propriæ seu legenda nostra apud Ughellum excusa S. Rogerium præfatæ dedicationi in monte Gargano adfuisse referunt, verum cum harum Lectionum auctor universum Sancti Officium, quod supra num. 2 e vetustissimo Breviario Barolitano desumptum vidimus, verosimilius eodem tempore ordinaverit, vix dubium remanet, quin ex præsentia Sancti, quam e spuriis S. Richardi Actis didicerat, in prædicta dedicatione concluserit, alteram historiam suam, quam e vaga forte traditione (antiqua enim Cannensis ecclesiæ monumenta cum hujus destructione periisse in Præfatione sua testatur Grimaldi) acceptam, in digerendis Lectionibus adhibiturus erat, necessario ad illud circiter tempus, quo dedicatio isthæc contigerat, rejiciendam esse. Deceptus hisce, ut diximus, Ughellus non tantum Cannensis episcopatus exordia a Gelasii I Papæ temporibus, seu fine sæculi V, sed, ut perperam alibi factum sæpe in Opere nostro compertum fuit, ab ipsis Apostolorum temporibus repetit: en prima Catalogi ipsius verba [T. VII, col. 789.] : N… Primus Cannarum episcopus sedit, Apostolorum Principe Romam contendente, his populis Evangelio edoctis an. sal. 44 ex Tabulario ecclesiæ Sipontinæ. Nil mirum, nomen hic reticeri, cum res ipsa id temporis haud extiterit. Pergit Ughellus et secundum locum tribuit S. Liberali, qui pastorale munus, inquit, laurea martyrii decoravit circa an. 112: at quamvis idipsum lib. II cap. XX scribat Petrus de Natalibus, seu S. Liberalem episcopum faciat Cannensem, eum tam Ferrarius ad diem XXX Decembris, et citatus supra Tortora [p. 15.] episcopis Canusinis, tum ex accurata rei inquisitione, tum ex constanti minimeque interrupta ecclesiæ Canusinæ traditione, adnumerant.

[7] [epp. Cannensium Catalogo,] Error inde verosimilius profluxerit, quod plurimi scriptores (sic ibi loquitur Tortora) in hoc hallucinati turpiter sint, ut Canusium et Cannas confunderent adeo, ut unam eamdemque civitatem reputarent; quod quam alienum a vero sit, abunde demonstravit Damadenus. Falsa hac itaque persuasione adductus in memoratum confutatumque errorem forsan prolapsus est Petrus de Natalibus, nisi potius errorem hunc amanuensium oscitantiæ et imperitiæ velimus adscribere, cum menda, quæ eorum causa in operibus obrepunt, nec rara sint nec levia. Hactenus Tortora; quibus non obstantibus prosequens Ughellus tertio loco recenset S. Rogerium, sed spuriis, uti diximus, S. Richardi Actis circumventus: quarto vero loco Felicem his verbis: Felix Sypontinus episcopus, et hujus ecclesiæ (Cannensis) commendatarius ex institutione M. Gregorii, ut in Epist. 51 L. I: ast vero hic denuo falli Ughellum, liquet e Gregorii verbis, quæ Epist. 51 ad Felicem talia sunt: Pervenit ad nos, quod Canosina ecclesia ita sit Sacerdotii officio destituta, ut nec pœnitentia ibidem decedentibus, nec baptisma præstari possit infantibus. Hujus igitur tam piæ rei tamque necessariæ mole permoti, jubemus dilectioni tuæ, ut præceptionis authoritate commonitus, memoratæ ecclesiæ visitator accedas, et vel duos parochiales presbyteros debeas ordinare, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitæ, et morum gravitate prævideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicæ disciplinæ, ut sanctæ cum digna cautela provideatur ecclesiæ. Confundit itaque Ughellus ecclesiam Canusinam cum Cannensi, qui error plurimis scriptoribus, ut supra notat Tortora, est communis.

[8] [ad sæculum usque X] Felicem in Catalogo Ughelliano sequitur Petrus; verum ut infra in Notis num. 2 inquit Nicolaus Coletus, Hic tamen vel nullus in hac serie est, vel alter ab eo, quem Cannensem opinatur idem Ughellus in descriptione status ecclesiæ Gravinensis, quem dum repellit e Gravinensium catalogo, in hunc Cannensem rejicit, ex varia librariorum lectione deceptus. Eum Petrum nos adnumerabimus inter Gabienses Latii Tom. X hujus operis, quem Gavensem, id est Gabensem, usurpata lit. V pro b, legimus inter conterminos episcopos connumeratum in Rom. Concilio an. 869. Jam Ughellus ultra medium sæculi IX progressus, nullum Catalogo suo inseruit Cannensem præsulem, qui inibi locum vel ulla plausibili ratione sibi valeat vindicare. Hinc jure merito supra num. 4 dixit Papebrochius, Rogerium Cannensem nec illam Vitam (S. Laurentii) nec Vitam S. Sabini, nec aliam ullam antiquam scripturam nosse; imo nec episcopos Cannenses ullos ante sæculum IX vel X, sic ut verosimile sit, ecclesiam hanc recentioris multo, quam credatur, institutionis esse, similiterque primum ejus episcopum ac Patronum Rogerium. Sed plus aliquid hic innuit Papebrochius, nimirum extitisse S. Rogerium primum Cannensis urbis episcopum: id ipsum jactare ecclesiam Cannensem, testis est Tortora [p. 205] ; ast id verosimile non esse, e mox dicendis colligi dabitur.

[9] [errone,] Post sæculum IX firmius incedit Ughellus sexto loco sic scribens: Lucidus Cannensis episcopus, cujus meminit Baronius ad annum 963; etenim hoc anno Lucidus Cannensis una cum aliis Apuliæ antistitibus interfuisse legitur celebri conventui Romanorum, Ottoni imperatori sub juramento promittentium liberam summi Pontificis electionem. Post Lucidum collocat Joannem, qui præsens fuit (verba sunt Ughelli) consecrationi ecclesiæ Casinensis anno 1071 ab Alexandro II Papa celebratæ apud anonymum Casinensem. Huic adstipulatur Leo Ostiensis in Chronico Casinensi lib. III cap. XXVIII, ubi inter quadraginta tres, qui dictæ consecrationi adfuere, episcopos recenset etiam Cannensem, sed nec hujus nec aliorum nomina exprimit. Pergit demum Ughellus in hunc modum: N. … cujus nomen ignoratur, anno 1105 a Goffredo Cannarum comite et imperiali senatore amplum pro sua ecclesia obtinuit privilegium. Admodum ergo probabile est, memoratum episcopum, cujus nomen Ughellum latuit, unum eumdemque esse cum illo, qui anno 1102 Cannensi ecclesiæ præsidebat; huic autem nomen fuisse Rogerium, invicte probat Diploma (verbis utar laudati Tortoræ [p. 170.] ) continens consecrationem eccleisiæ Canusinæ in honorem S. Sabini illius episcopi, cujus autographum in Tabulario capituli Canusini adservatur, exemplarque exscriptum legitur in pervetustissimo marmore publice omnibus patente in eadem ecclesia, cujus tenor est, qui sequitur:

“D. O. M.

[10] [et recitata hic inscriptione liquet,] Anno Dominicæ Incarnationis MCII mensis Septembris indictione decima hæc ecclesia Canusina ad honorem divi Sabini confessoris Christi dedicata est ab universali Papa Paschale secundo septimo Idus Septembris et ad hujus S. E. negotium perpetrandum invitati sunt Portuensis episcopus, Beneventanus archiepiscopus, Capuanus archiepiscopus, Salernitanus archiepiscopus, Neapolitanus archiepiscopus, Acheruntinus archiepiscopus, Sypontinus archiepiscopus, Bixantius Tranensis archiepiscopus Maraldus Tarentinus archiepiscopus, Malcerius Compsanus archiepiscopus, Rogerius Cannensis episcopus, Guilielmus Salpitanus episcopus, Mandus Minervinensis episcopus, Gaudinus Murensis episcopus et Cupersanensis episcopus; verum et plures alii archiepiscopi, episcopi, abbates et multorum aliorum clericorum congregatio copiosa. Quapropter quicumque ad ejus dedicationem in illius festivitate annuatim venerint, sciant se de omnibus peccatis, quibus canonice confessi fuerint, quadraginta sex annos et quadraginta sex quadragesimas sibi relaxari.” Anne igitur, qui hic nominatur, Rogerius non erit Sanctus noster, cujus epocham episcopatus neque Ughellus neque alius aliquis, nisi e fabulosis Richardi Actis assignare hucusque potuit? Ne nimium hic in respondendo præceps aut novitatis amans videar, prius audi, quid Tortora, num scilicet S. Rogerius SS. Sabini et Laurentii Sipontini extiterit socius, respondeat [p. 205] : Nam si quod res est, inquit, fateri volumus, hoc maxime controvertitur ab emunctæ naris criticis et historicis, qui proinde contendunt, S. hunc Rogerium Cannarum præsulem floruisse sub Normannis, illumque esse, qui descriptus reperitur in inscriptione consecrationis basilicæ Canusinæ a Paschali II peractæ.

[11] [sæculo demum XII floruisse videtur.] Dum enim Sancti corpore jam ditati erant Barolitani, perquiri Acta verosimilius cœpere; cumque forsan traditio ferret, interfuisse Sanctum cujusdam ecclesiæ dedicationi, simulque præ manibus essent Acta S. Richardi, pronum fuit biographo, cæteroquin historiæ etiam ignaro, chronologiæ seriem invertere, opinando, traditionem istam de dedicatione ecclesiæ S. Michaëlis, ut eam in Actis S. Richardi legebat, esse interpretandam. Cum inquam, id facile fuerit biographo, non alium esse Rogerium istum Cannensem præsulem ab eo, de quo agimus, existimamus, donec vel ante vel post hunc alium (nam ejusmodi nomen in Apulia Siciliaque ante sæculum XI haud reperi) Rogerium, ejusdem ecclesiæ episcopum extitisse, solidioribus argumentis convicti fuerimus. Hinc porro consequitur, haud adeo, quam sibi quidem imaginatus fuit, Vitæ auctorem a Sancti ætate abfuisse, proindeque in iis, quæ aliunde quam ex S. Richardi Actis conquisivit, majorem fidem promereri.

[12] [Anno 1276] Antiquus Sancti cultus eruitur ex Officio proprio monasterii S. Stephani Baroli jam sæpius memorato, quod quia Sancti Vitam in duodecim lectiones divisam complectitur, integrum cum Annotatis prelo dabimus: cum vero cultus non nisi post factam corporis Barolum translationem celeber evaserit, præmittendum prius, quomodo dicta translatio fuerit peracta. Hanc supra num. 3 contigisse diximus anno 1276, quo tempore Theobaldo Cannensem ecclesiam moderante, rem gestam sequens Monumentum, nobis ex autographo ecclesiæ Nazarenæ communicatum, et ab Ughello [Ital. Sacr., t. VII, col. 795.] excusum, his verbis explicat: Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, regnante domino nostro Carolo, Dei gratia magnifico rege Siciliæ, ducatus Apuliæ et principatus Capuæ, almæ Urbis senatore, Andegaviæ provinciæ et Fulchalquerii comite, ac Romani Imperii in Tuscia per Sanctam Romanam Ecclesiam vicario generali, regni vero ejus anno undecimo, mense Junii octavo decimo die ejusdem, quarta ind. apud Barolum. Nos Robertus de Argintera regalis Baroli judex, Nicolaus de Raynerio publicus ejusdem terræ notarius, et subscripti testes litterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati et rogati præsenti publico scripto fatemur, venerabilem virum D. Bivianum Minerbinensem episcopum, in nostra præsentia constitutum, intus in majori ecclesia Baroli ostendisse nobis mandatum unum patens sanctissimi Patris D. Papæ, cujus mandati tenor per omnia talis est.

[13] [accusati apud Pontificem de furto corporis S. Rogerii] “Innocentius episcopus servus servorum Dei, etc. Venerabili fratri episcopo Minerbinensi, etc. Exposuit nobis venerabilis frater noster episcopus Cannensis, quod clerici castri de Barolo, adjunctis sibi quibusdam laïcis, eorum in hac parte sequacibus Tranensis diœcesis, ad ecclesiam Cannensem armata manu nequiter accedentes majus altare ipsius ecclesiæ ausu sacrilego violare, ac quasdam reliquias Sanctorum, quæ in eodem altari, et corpus beati Rogerii, quod in quodam sepulchro juxta ipsum altare recondita fuerunt, nec non et lapidem superpositum eidem altari violenter auferre, illaque cum pluribus aliis rebus ejusdem ecclesiæ ibidem inventis ad prædictum castrum secum exinde asportare non sine multæ temeritatis audacia præsumpserunt: iidem quoque clerici et laici tam corpus, Reliquias et res prædictas, quam nonnullas possessiones, ad eosdem episcopum et ecclesiam pertinentes contra justitiam detinent, et ipsi ecclesiæ restituere indebite contradicunt; quo circa fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si de hujusmodi sacrilegio tibi constiterit, prædictos clericos et laïcos tamdiu appellatione remota excommunicatos publice nunties, et facias ab omnibus arctius evitari, donec super hujusmodi violatione dicti altaris, ac ablatione et asportatione corporis, Reliquiarum et lapidis prædictorum satisfecerint competenter, et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem venerint Apostolicam absolvendi, ipsisque nihilominus corpus, Reliquias, lapidem et possessiones prædictas memorato episcopo et ecclesiæ restituant, ut tenentur, monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescas. Datum Laterani quinto decimo Kalendas Maji, Pontificatus nostri anno primo.”

[14] [clerici Barolitani, modum explicant,] Volens igitur idem D. episcopus Minerbini ad ipsius executionem mandati reverenter procedere cum ea, qua expedit, diligentia et cautela in testimonio nostro juxta ipsius mandati tenorem cum omni diligentia inquisivit perplures et diversos homines Baroli, sufficientes et probos, et omni exceptione majores, si de hujusmodi sacrilegio ad eorum aliquid notitiam pervenisset; qui corporaliter juramento astricti seriatim dixerunt, et confessi sunt in præsentia nostra, nihil ad eorum pervenisse notitiam de prædictis. Cujus quidem inquisitionis fama cum subito pervenisset ad notitiam venerabilis viri archipresbyteri Baroli, et aliorum clericorum sociorum ejus, ipsi unanimiter et voluntarie et tamquam obedientiæ filii ad præsentiam prædicti episcopi Minerbini, nobis ibidem præsentibus, se personaliter cum omni reverentia contulerunt exponentes, quod quidam clericus socius eorum, Andreas nomine, archipresbyter et canonicus ejusdem Cannensis ecclesiæ, et Angelus specialis civis Baroli, ipsius Cannensis ecclesiæ procurator venerunt ad eumdem archipresbyterum et ejus socios supra dictos, requirentes ipsos, ut ob Dei reverentiam et honoris intuitum ejusdem Cannensis episcopi et eorum deberent una cum eis ad eamdem Cannensem ecclesiam se conferre ad deferendas et salvandas ad opus ejusdem Cannensis ecclesiæ quasdam res de omnibus supradictis, ne res ipsæ fuissent furtive noctis tempore ab inde asportatæ, prout plura et diversa de rebus ipsius ecclesiæ per malos homines ab eadem ecclesia furtive asportata fuerant et substracta.

[15] [quo res quasdam a Cannensi ecclesia Barolum transtulissent;] Verum quia idem archipresbyter, et ejus socii supradicti petitionem et requisitionem prædicti Andreæ archipresbyteri et Angeli procuratoris præsati cum omni devotione ac solicitudine efficaciter admittentes, quia opus Dei et ipsius Cannensis ecclesiæ satis utile et necessarium videbatur fore, si prædictæ res per eos ad opus ipsius Cannensis ecclesiæ salvarentur, idem archipresbyter et ejus socii supradicti unanimiter et concorditer miserunt quosdam clericos de sociis eorum simul cum prædicto Andrea et Angelo procuratore ad eamdem Cannensem ecclesiam, credentes ad hoc benefacere, et sub expensis eorum, quia prænominati archipresbyter Cannensis et procurator promiserunt eidem archipresbytero Baroli et ejus sociis expensas ipsas restituere, feceruntque infra scriptas res de rebus ipsius Cannensis ecclesiæ apud Barolum deferre, ibidem conservari, et deponi sub custodia prædicti Cannensis archipresbyteri et Angeli procuratoris prædicti, videlicet mappas duas de altari de lapidibus marmoreis, campanam unam, et alias plancas de lapidibus marmoreis; quas quidem res omnes delatas per eos, prout supra distinguitur, incontinenti et sine aliqua diminutione ad mandatum prædicti D. Minerbinensis episcopi eidem Andreæ archipresbytero et præd. Angelo procuratori in præsentia præfati D. episcopi, ac in nostro testimonio tam voluntarie quam libenter assignaverunt, et fecerunt integre resignari, quamquam fuissent sub custodia dieti Cannensis archipresbyteri et procuratoris ipsius ea omnia deputata.

[16] [unde et a furto excusantur.] Nos vero qui supra Bivianus Minerbinensis episcopus per præsens publicum scriptum fatemur, prædicta omnia qualiter præleguntur, fuisse in nostra præsentia plenarie exequuta pariter et completa; et per hoc non oportuit nos ad excommunicationem nuntiandam procedere, quia minime nobis constare potuit de sacrilegio supradicto. Et nos qui supra Andreas archipresbyter, et Angelus specialis procurator in præsentia prædictorum judicis, notarii et testium subscriptorum prædicta omnia, quæ supra distinguuntur, vera esse fatemur, et res prædictas nobis, ut prædicitur, resignatas præsentis scripti serie asserimus recepisse. Unde ad futuram memoriam, et ipsius archipresbyteri Baroli et sociorum ejus cautelam, præsens publicum testimoniale scriptum, sicut exinde factum est, per manus mei prædicti Nicolai, publici Baroli notarii, signo meo solito, subscriptione præfati judicis, et subscriptorum testium subscriptionibus roboratum, etc. Extat signum, etc.

Robertus F. F. Baroli judex.
Pasqualis Uturberlongus testatur.
Nicolaus de Caroangelo testis, etc.
Ambrosius de Amicis testis, etc.

Anno sequenti 1277 Theobaldum pium furtum a Barolitanis, præter corpus S. Rogerii, recepisse, docet aliud, quod e majori ecclesia Barolitana habemus, et a Grimaldi [Vita Ital. S. Rogerii, p. 30.] Italice editum est, monumentum tenoris hujusmodi:

Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, regnante Domino nostro Carolo, Dei gratia magnifico rege Siciliæ, ducatus Apuliæ et principatus Capuæ, almæ Urbis senatore, Andegaviæ et Fulchalquerii comite, ac Romani imperii in Tuscia per S. Romanam Ecclesiam vicario generali, regni [Col. 074A] vero anno duodecimo, mense Julii vigesimo secundo die ejusdem, quinta ind. apud Barolum.

[17] [Res ablatas] Nos Theobaldus humilis Cannensis episcopus, et Achilles archidiaconus, Andreas archipresbyter, Nicolaus primicerius, Lambertus subdiaconus, Petrus subdiaconus ipsius ecclesiæ canonici in præsentia Salomonis regalis Baroli judicis, Nicolai de Raynerio publici ejusdem terræ notarii, et subscriptorum testium litteratorum de eadem terra, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, præsentis scripti publici serie notum facimus et testamur, quod dum permittente ultione divina, non sine nostra et civium magna contagione peccati, Cannensis civitas esset populo derelicta, ita quod quomodo sola sederet et sedeat, melius ipsa verissimo oculorum potest certificatione perpendi, quam alicujus locutione depingi: quid plura? Dum seges esset resecanda falce, et sylvæ effigiem præsentaret locus, ubi Cannensis civitas erat sita, et per consequens cathedralis nostra Cannensis ecclesia, intus in prædicta civitate fundata, propter loci deserti sterilitatem legitimorum ministrorum suffragio, et custodientium securitate careret, et idcirco nonnulli, qui in vanum Christi nomen sumere non formidant, Dei timore postposito et ecclesiæ immunitate contempta, porta prædictæ Cannensis ecclesiæ manu armata et temeraria confringentes corpus Beati Roggerii, campanam et quamplures sacratas res alias asportassent: itaque dum ipsa ecclesia esset posita in medio nationis perversæ, custodientium securitate contempta, a diversis et variis malefactoribus pateretur insultus, sicque residuæ res, scilicet infrascripti marmores, mensæ altarium, et Sanctorum Reliquiæ, nec non et campana essent exposita naufragio et ruinæ, atque essent quodammodo prædæ prædonum effecta, Andreas Gattus archipresbyter prædictæ Cannensis ecclesiæ, et noster qui supra Cannensis episcopi tunc in spiritualibus procurator Angelus specialis de Barolo in temporalibus ministrator deputatus a nobis, et nos Achilles archidiaconus et canonici superius nominati, videntes præfatum evidens periculum imminere, et destructionem prædictæ ecclesiæ manifestam, voluimus eo modo quo poteramus malis obviare præsatis.

[18] [Cannenses recipiunt, excepto S. Rogerii corpore,] Unde interveniente auxilio D. Pauli Barolitani archipresbyteri et clericorum seu canonicorum majoris Barolitanæ ecclesiæ, a nobis postulato et clementer obtento, infrascriptas res a civitate et ecclesia Cannensi Barolum asportavimus, prædictisque Barolitano archipresbytero et clericis recommendare curavimus, qui ad utilitatem prædictæ Cannensis ecclesiæ custodirent, et assignarent, cum esset voluntas episcopi, qui esset pro tempore et canonicorum ecclesiæ supradictæ. Qui, ut dictum est, ipsas res ad utilitatem prædictæ Cannensis ecclesiæ conservantes ad requisitionem nostram primo die mensis Julii præsentis quintæ indictionis, prædicti archipresbyteri et clerici infrascriptas res nobis integraliter et sine diminutione quadam, et assignarunt, et paupertatem prædictæ Cannensis ecclesiæ intuentes, eas expensis propriis benigne ad prædictam Cannensem ecclesiam portare fecerunt. De quibus omnibus nos consitemur, et recognoscimus, quod sumus eisdem ad antidata (remunerationem) obligati de ipsis rebus nos et successores nostri obligati a nobis, quietantes eosdem et defendentes ab omni persona, contra eos de iis controversiam seu quæstionem movente; cum nobis essent per eos, ut dictum est, ipsæ res integre assignatæ; quæ res sunt hæc scilicet: mensæ duæ marmoreæ altarium, omnes marmores sedis, ubi sedere, dum missarum solemnia celebrarentur, episcopus consuevit, campana una et quamplures sanctorum reliquiæ. Unde ad futuram memoriam, et prædictorum archipresbyteri et clericorum seu canonicorum cautelam, et ut de commissis fides indubitabilis habeatur, præsens publicum instrumentum eis exinde fieri fecimus per manus prædicti Nicolai publici Baroli notarii, signato suo solito sigillo, et subscriptione nostra, qui supra, Cannensis episcopi, et subscriptionibus nostrorum, qui supra, canonicorum ipsius Cannensis ecclesiæ, subscriptione prædicti judicis, aliorumque subscriptionibus infrascriptorum testium roboratum: quod scripsi ego prædictus Nicolaus de Raynerio publicus Baroli notarius, qui interfui, et signo meo consueto signavi.

[19] [quod Baroli apud moniales S. Stephani conditum fuit.] Sic itaque delatum Sancti corpus Barolum apud moniales Benedictinas depositum fuisse, conditumque in earum ecclesia S. Stephano sacra, testis est Grimaldi [p. 34.] , id constare inquiens ex litteris indulgentiarum, quas eidem ecclesiæ duo Cardinales legati a latere (horum unus erat Ludovicus presbyter tituli S. Laurentii in Damaso, alter Latinus Orsino tituli SS. Joannis et Pauli) anno 1459 largientes, corporis S. Rogerii, ut inibi quiescentis, expressis verbis meminere. Scribit porro Grimaldi, ejus mausoleum, pretioso e marmore eboreque confectum, stetisse olim apud aram majorem S. Stephani ad cornu Epistolæ, et ex adverso majoris ecclesiæ januæ; anno vero 1512 in novum sacellum, Orientali ecclesiæ parti accommodatum, una cum ipso principe altari translatum, sub eoque reconditum fuisse; excipe tamen caput, quod foris reservatum, inclusumque argento palam ostenditur: item partem alterius ossis, quam possidet ecclesia Andriensis, argenteo vasi similiter inclusam. Occasione hujus translationis, ut idem prosequitur, monstratam voluit Deus sanctitatem sui Famuli tum per ossium ejus suaveolentiam, tum per miracula; etenim sumpto ex tumba Sancti pulvere sanati fuere quinque infirmi, præter alios non paucos, qui sanitatis recuperandæ ergo ad illius tumulum confugiebant. Hinc igitur Dei famulum meritissimo jure Barolitani in Patronum suum, urbisque protectorem, quemadmodum ex Officio proprio mox dando liquet, postmodum assumpsere. Quin etiam, si credimus Grimaldi [p. 42.] , erecta fuit Baroli anno 1361, et in S. Rogerii honorem dicta ecclesia in eo civitatis loco, qui la Piazzetta dicitur: istiusmet Sancti devotione pariter accensus fuit Carolus VIII Galliarum rex; anno enim 1495, dum regnum Neapolitanum sex mensium spatio tenuit, monasterio S. Stephani privilegium concessit cujusdam donationis, quod in Pergameno conscriptum in dicto monasterio asservari, idem Grimaldi [p. 42.] asserit. Festum Baroli annuatim bis recolitur, trigesima nempe Decembris, quam Sancti emortualem credunt, et Dominica II post Pascha, qua corpus ejus Cannis Barolum, aut ex antiquo in novum sepulchrum translatum fuerit. Hæc quoque Grimaldus [p. 43.] ; verum de majori ecclesia Barolitana seu S. Mariæ id accipiendum censeo; etiam apud moniales S. Stephani ejus festum celebratur hodie seu XV Octobris, quæ an XXX Decembris, aliave Sancto fuerit suprema, uti et quo anno obierit, dicendo non sumus.

OFFICIUM PROPRIUM IN FESTO S. ROGERII,
Descriptum e vetustissimo breviario monasterii S. Stephani Barolitani.
AD VESPERAS.

Rogerius Episc. Conf. Baroli in Apulia (S.)

BHL Number: 7285

EX ANTIQUO BREVIARIO.

[Adest consecrationi ecclesiæ S. Michaëlis:] Antiphona: Vita vixit mirabili in ecclesia Domini Rogerius diaconus et factus est episcopus: Psalm: Dixit Dominus: Ant: In Cannensi a ecclesia Rogerius Cœlicola refulsit in virtutibus in prælatis omnibus: Psalm: Confitebor: Antiph: Hospes nobilissimus Rogerius eximius recipiebat pauperes, insirmos atque debiles: Psalm: Beatus vir: Ant: Pauper pastor efficitur Rogerius, dum quæritur a Cannarum populo, serviens Christo Domino: Psalm: Laudate pueri: Capitulum: Benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum suum confirmavit super caput ejus: Responsorium: Aquila desuper volans, dum pedester ambulabat, umbram semper faciebat, nec ardorem solis, dum claresceret, sentiebat: Vers: Obediens ad ecclesiam pergebat consecrandam Sancti Angeli b: Hymnus: Gaudeamns et lætemur in festo Rogerii, sanctitatem ejus pandamus, Deoque summo præsuli desertum per aufugiens servans humilitatem pastoris, et gradum nolens electus ad dignitatem, ciliciis se macerans, disciplinis se domabat, carnem suam conculcans, refrænando jejunabat, ad consecrandum pergit viæ longitudinem: itaque consurgit, nolens multitudinem, pariterque mittitur Riccardus Andriensis, simul cum ipso jungitur Pelagius Salpensis, pedester ambulabat Rogerius Sanctissimus, totum se humiliabat Michaëli devotissimus: Gloria tibi Domine, qui natus es de Virgine, cum Patre et Sancto Spiritu in sempiterna sæcula. Amen. Vers: Ora pro nobis Beate Rogeri, Resp: ut digni efficiamur promissionibus Christi. Ant: ad Magnificat: O pastor æterne, Rogeri, clemens accipe, et vota precantum tu benigne suscipe, et pro nobis Christo preces nostras porrige, ac civitatem istam a malis cunctis eripe, ut mereamur cum Sanctis omnibus omnes perduci ad cœlestia. Alleluia. Cant. magn. oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui Beatum Rogerium confessorem tuum atque pontificem de Cannarum civitate Barolum venire fecisti, tribue nobis quæsumus, ut qui ejus sacrum festum recolimus, suis sanctis meritis et virtutibus ab omnibus periculis eruamur.

[2] [ut novum ecclesiæ sidus] Invitatorium: Adoremus Dominum, qui glorificavit Beatum Rogerium, et glorificat: Psalm: Venite: Ant: Divinam lucem produxit Deus super terram, dum dedit Baroli patronum c super pestem et guerram*: Psalm: Beatus vir, qui: Ant: Lilium puritatis Angelicæ fuit Rogerius, atque rosa rubens caritatis Seraphicæ: Psalm: Quare fremuerunt: Ant: Innocentem Rogerium exaudit Dominus, dum orat pro populo suis devotis precibus: Psalm: Cum invocarem: Ant: Lætentur omnes, qui sperant in Beato Rogerio, quoniam exaudiet illum Dominus de excelso suo Sancto: Psalm: Verba mea: Ant: Amicus Dei perfectissimus, quem coronavit Dominus, in Cannensi ecclesia, Rogerius sanctissimus: Psalm: Domine Dominus noster: Ant: Servator justitiæ et æquitatis fuit in populo suo, dum præsidebat humiliter in solio suo: Psalm: In Domino confido: Vers: elegit eum Dominus: Resp: ad sacrificandum: Lectio prima: Summus polorum rector produxit jubar lucidum, candidum et decorum, Beatum videlicet Rogerium, sanctæ matris Ecclesiæ sidus pulcherrimum et splendidissimum ornamentum, fideique Christianæ monile decorum, sed Barolitanæ præsertim civitatis nunc auxilium, et intercessorem sufficientissimum, et devotum, qui velut rogus ingens totus ferbuit caritate, micuit honestate, et claruit sanctitate. Tu autem. Resp: Dum staret cum pastoribus vir Dei Sanctissimus, vacabat orationibus Deo devotissimus, ne eligeretur ad pastoralem gradum, cujus non erat dignus: Vers: Fugitque præfata perpetua sua humilitate cum mente deliberata: Ne eligeretur.

[3] [fulget apud Cannas, cujus urbis episcopatum,] Lectio secunda: Hic oriundus de civitate olim Cannarum, vel de vico, qui dicitur Petra d, floruit anno Domini quingentesimo; et factus a parentibus clericus in ecclesia cathedrali Cannarum, cœpit indolis puer laudabilis sectari monita et documenta proborum. Tu autem. Resp: Infirmorum domos et afflictorum visitabat, pupillorum casas benefica pietate quærebat, quia sic pater pauperum in populo suo habitabat: Vers: Multi ad ipsum recurrebant, et languentes suis pedibus se prosternebant: quia. Lectio tertia: Et tandem percurrens decimum octavum annum, omnium morum spiritualium fragrantia redolere cœpit, ita ut carus esset omnibus et acceptus; nec abiit in consilio impiorum, nec secutus est vanitates et insanias falsas tabidæ carnis nostræ. Tu autem. Resp: Tanta fiducia in Deum ferebatur, ut in Domino de omnibus confideret accipere cum orabat, et Deus in cunctis misericorditer audiebat, considerans suam sanctitatem, quæ in suo corpore nitebat: Vers: In omnibus Deus exaudivit eum, quia in justitia petiit et amavit eum: considerans. Lectio quarta: Sed inter spinas et mores perversos hominum floruit ut candens lilium puritatis Angelicæ, et ut rosa rubens caritatis Seraphicæ. Accidit autem, ut ecclesia Cannensis careret præsule e, et cum sciscitarentur de idoneo præsule, omnes unanimiter, tam sacerdotes quam laïci, eum in præsulem elegerunt: unde patenter apparet, quanta erat virtutum suarum exuberantia, quantaque gratia Domini super eum. Tu autem. Resp: Cingulum castitatis præcinxit suis lumbis, cunctisque pauperibus manum largitatis aperuit, quia videlicet diligebat omnes corde et voluntate, amore Crucifixi, dum erat in dignitate: Vers: Erant omnes ad ipsum recurrentes pauperes, debilesque, pupillos et flentes diligebat: quia.

[4] [varie reluctatus demum acceptat:] In secundo nocturno ant: Dominus Deus meus, ex Rogerii ossibus odor exit eximius, et multos per ipsum Dominus sanavit a languoribus: Psalm: Domine quis habitabit: Ant: Quidam Paschalis nomine auditum aurium amiserat, sed Rogerii precibus sanavit eum Dominus: Psalm: Domine in virtute: Ant: Multi languentes veniunt ad Rogerii tumulum, et dum, quod postulant, accipiunt, laudantes Deum redeunt: Psalm: Domini est terra: Ant: Omnes pauperes clamabant et humiles, et Beatus Rogerius exaudiebat eos: Psalm: Benedicam Dominum: Ant: Beatus Rogerius, quem elegisti, Domine, habitat in atriis tuis, et in excelso solio gloriæ tuæ: Psalm: Te decet: Ant: O Rogeri Sanctissime, ora pro nobis Deum, ut conducat nos altissime ad contemplandum eum: Psalm: Bonum est: Vers: Amavit eum Dominus: Resp: Stolam gloriæ induit. Lectio quinta: Sed ipse verus humilis cum nondum fuisset sacerdos, nec ætatis perfectæ pluries renuntiavit electioni, et molestatus persæpe fugit a civitate Cannarum, et domum suam relinquens cum aliquibus pastoribus processit ad alium locum. Tu autem. Resp: Per Beatum Rogerium fiunt hæc divina mysteria, per orationes ejus leprosi mundantur, cæci illuminantur, et in natali ejus dæmonia effugantur, et infirmi sanantur: Vers: in suis exemplis congaudet turba clericorum, nam tumbæ pulvere sumpto sanantur quinque fideles: et in natali. Lectio sexta. Sed quoniam non est consilium contra Dominum, ideo tam electio sacerdotum quam acclamatio populorum utriusque ætatis et sexus stetit firma super Sanctum Rogerium, adeo ut cives accurrerent omnes ad locum, ubi morabatur Sanctus Rogerius cum illis pastoribus, et videns ipse præsentiam tam sacerdotum quam reliqui populi, et Domini præcipue voluntatem acceptavit. Tu autem. Resp: Aquila desuper volans, dum pedester ambulabat, umbram semper faciebat, nec ardorem solis, dum claresceret, sentiebat: Vers: Obediens ad ecclesiam pergebat consecrandam Sancti Angeli: nec ardorem.

[5] [dehinc virtulibus,] Lectio septima: Et factus simul sacerdos et episcopus statim mutatus est in alium virum, utpote sublimem humilitate et divitem paupertate; omnes enim de ecclesia majores et minores modesto venerabatur affectu, ut ipse videretur minimus de ecclesia, et quilibet minimus major ipso. Tu autem. Resp: Dum Apulia patria semel opprimeretur maxima siccitate, et arva cuncta et vineæ destruerentur, atque spes colligendis fructibus laberetur, orat pro populo Rogerius sanctissimus, ut a siccitate liberetur: Vers: Exaudivit illum Dominus propter suam sanctitatem, et dedit pluviam terræ super siccitatem: orat pro populo. Lectio octava: In vestibus vilitatem, in ciliciis asperitatem, in cibo et potu durissimam sobrietatem, in lecto observabat paupertatem, omniumque penurias pio considerabat affectu, et ipsorum præsentiam magno venerabatur applausu, et cui non impendere poterat beneficium, consolabatur caritatis ardore. Tu autem. Resp: In diebus suis placuit Deo Beatissimus Rogerius, dum stetit semper coram eo humillimus, obediens et pius, quia non desiderabat nisi placita Deo, et amabat: Vers: Placens Deo dilectus ejus et vivens inter peccatores translatus est: quia. Ad cantica: Dum orat Rogerius, Deus exaudit, quia fulget in virtutibus, qui meruit, ut per totam Apuliam Deus daret pluviam alleluia: Psalm: Beatus vir qui: Vers: Tu es sacerdos in æternum: Resp: Secundum ordinem Melschisedech.

[6] [et miraculis clarior,] Lectio nona: Infirmorum domos visitabat, afflictos consolabatur, pupillorum causas, et viduarum necessitates pietate paterna suscipiebat, et statim ut pervenit ad apicem tam perfectæ virtutis, cœpit coruscare miraculis, et prodigiis clarescere sanctitatis. Tu autem. Resp: Claruit miraculis in morte et in vita suis profundis meritis, sibi a Deo potentia attributa, et quia perseveravit usque ad finem, ideo meruit gloriam sublimem: Vers: Multis disciplinis se domabat, suisque exemplis populo prædicabat: ideo. Lectio decima: Nam quidam inter alios Paschalis nomine oculorum et aurium longa infirmitate gravatus ad Sanctum Rogerium supplex venit, ut dignaretur Deo pro eo misericorditer supplicare; cui petitioni assentiens Rogerius vere pius, facta oratione devota, mox sanitatem oculorum, et beneficium audiendi, quod perdiderat diu homo ille, recuperavit ad plenum. Tu autem. Resp: Propter humilitatem renunciavit electionem, considerans statum suum et conditionem, quia nec sacerdos erat nec ætatem habebat, quapropter hinc inde semper fugiebat: Vers: O pater Sancte, multum Deo grate, summæ coram Deo fuisti humilitatis: quapropter. Lectio undecima: Domus insuper episcopalis erat publicum pauperum hospitale, nulli umquam vocatus verbo vel animo durus erat, nisi forte cuipiam scelerato ob detestationem facinorum et correptionem fraternam. Tu autem. Resp: Mortuorum suscitator magnificus, surdorum et cæcorum liberator fuit mirificus, mutos et claudos Rogerius Sanctissimus liberavit et sanavit suis sanctis precibus: Vers: Multos a languoribus ad ipsum accurrentes, variisque infirmitatibus dum erant flentes: liberavit et sanavit.

[7] [obdormit in Domino.] Lectio duodecima: Cunctis beneficiis et exemplis studebat in Christo placere, tanta animi sinceritate ac rectitudine mentis erat, ut putares in eo fuisse naturam sinceram, voluntatem immaculatam, et originalem justitiam reservatam, quod favente Deo non exiguo * extitit declaratum, f et sic virtutibus et miraculis clarus vitam finivit in Domino. Tu autem. Resp: Beatum Rogerium omnes rogemus pariter, ut piis suis meritis juvemur, atque salutem utriusque vitæ nobis ipse acquirat: Vers: Et ejus sanctis precibus ab omnibus malis eripiamur: atque salutem utriusque. Hymnus: Te Deum laudamus. Secundum Marcum: In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: videte et vigilate et orate, nescitis enim quando tempus sit: homo quidam peregre profectus reliquit domum suam, et dedit suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit, ut vigilet. Vigilate igitur; nescitis enim, quando Dominus veniet sero an media nocte, an galli cantu an mane: cum venerit repente, inveniet nos dormientes: quod autem vobis, omnibus dico, vigilate. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui Beatum Rogerium confessorem tuum atque pontificem de Cannarum civitate Barolum venire fecisti, tribue nobis quæsumus, ut qui ejus sacrum festum percolimus, suis sanctis meritis et virtutibus ab omnibus periculis eruamur, per Dominum … Ad laudes et omnes horas: O Baroli corona, rector et gubernator, pro nobis Deum ora: Crucifixus et Salvator per tuam Sanctitatem salvet et gubernet nostram civitatem: Psalm: Dominus regnavit: Ant: Ante diem surgebat Rugerius Beatus, carnem suam domabat multoties flagellatus: Psalm: Jubilate: Ant: Dum pedester ambulabat obediens et humilis, aquila refrigerabat ipsum propter calorem solis: Psalm: Deus Deus meus.

ANNOTATA.

a Locus hic celebris evasit post ingentem illam stragem, qua ab Hannibale Carthaginensi Romanos ibidem profligatos, Polibius lib. III in fine, Livius lib. XXII, aliique veteres memorant: adjacet Aufido amni Canusium inter et Barolum; ast hodie solo fere nomine notum vulgo appellatur Canna distrutta.

b De hac fabula, qua Officium hoc crebro aspergitur, sat superque disseruimus in Comment. præv.

c Vide dicta num. 19 Comm. præv.

d Hujus vici nulla amplius vestigia præter ejusmodi nomen in littore maris extare, scribit [p. 48.] Grimaldus.

e Hinc colligere est, non fuisse S. Rogerium primumistius civitatis episcopum, ut num. 8 Comment. præc. præmonuimus.

f Hic finitur Lectio: quæ sequuntur, ex apographo Nazareno et Ughello addidi.

* bellum

* adde miraculo vel experimento.

DE B. GALTERO SEU GALTERIO ABBATE ET MARTYRE ORDINIS CISTERCIENSIS QUINCIACI IN GALLIA.

Anno MCCXLIV.

SYLLOGE.

Galterus seu Galterius Abbas et M. Ord. Cisterciensis Quinciaci in Gallia (B.)

AUCTORE M. S.

Quinciacum, inquiunt Galliæ Christianæ scriptores [T. IV, col. 830.] , [Quinciaci, cujus brevis notitia datur, quodque Ordinis Cisterciensis monasterium est, floriut] B. Mariæ prope Tanlayum in Decanatu S. Willemerii, duabus leucis ab urbe Tornodoro, Ordinis Cisterciensis monasterium e linea Pontiniaci, fundatur XI kal. Maji anno 1133 vel 1132. Celebris eo in monasterio est memoria ejusdem cœnobii abbatis horum in serie XII, ac nomine II, B. Galteri, Galterii aut Gualterii, quem sæculo decimo tertio nondum medio floruisse, inter auctores convenit; quamvis de rebus ejus gestis paucissima, ut in decursu perspicuum fiet, iidem scripto mandarint, ac singula fere (seclude abbatialem dignitatem, annum emortualem et cultum ecclesiasticum) quæ ad Beatum hunc pertinent, sint obscura; de ejusdem enim in terris ortu, parentibus, generis qualitate, ac rebus regiminis sui tempore plæclare gestis, monumenta omnia, quæ consului, silent, eumque solummodo justitiam adversus Ecclesiæ hostes strenue defendisse, ac exin ab iisdem martyrio (licet, quibus in specie suppliciis extinctus fuerit, ignorent) fuisse affectum scribunt. Quædam quidem huc pertinentia in celebri æque ac prolixo de B. Galtero elogio, abbatialem tamen ejusdem dignitatem silens, exhibet Henriquesius; ast quanti ea, quæ adfert, momenti sint, cum fontem, unde sua Henriquesius hauserit, reticeat, definire non valeo; illud tamen, qualecumque sit, hic visum fuit exhibere.

[2] [sanctitate vitæ B. Galterus abbas ordine XII, ac nomine II, Fastisque] Ita id in Fasciculo Sanctorum Ordinis Cisterciensis [part. II, p. 426.] habet: De B. Gualtero episcopo Antissiodorensi et martyre. Beatus Gualterus, ab ipsa juventute sua ingenti solitariæ vitæ desiderio captus, terrenas contemnens voluptates, in Quiriaco Ordinis Cisterciensis cœnobio, cum admiranda quadam sanctitatis opinione monachus habitavit. Talisque ac tantus evasit, et tam stupenda signorum ac miraculorum extitit claritate illustris, ut multi ex variis regionibus ad eum confluerent diversis infirmitatibus afflicti, opem et remedium implorantes. Nec frustra; illustraverat enim Servum suum Altissimus cœlesti quadam virtute, qua ægrotos quocumque morbo oppressos sublevabat, et sanitati desideratæ restituebat. Quæ omnia humani generis hostis inique ferens, variis eum tentationibus aggressus est, sed non prævaluit: fortissimus enim Christi athleta humilitatis clipeo et orationis gladio omnia inimici machinamenta superabat. Denique tam excellens virtutis specimen in omnibus ostendit, ut post egregia trophea, variasque de principe tenebrarum reportatas victorias, cum fama pietatis ejus longius cum admiratione vagaretur, ad episcopalis muneris functionem communi populi Altissiodorensis suffragio fuerit electus.

[3] [sacris] Quam dignitatem tam eximia mansuetudine et vitæ integritate administravit, ut nec æmuli minimam in eo labem deprehendere possent. Cumque omnes doctrinam hominis mirarentur, obstupescerent miracula, et virtutes suspicerent, excitavit ille, qui homicida est ab initio, animas iniquorum contra Virum Sanctum, a quibus tandem occisus martyrii palmam promeruit. Quo autem mortis genere, quave occasione fuerit extinctus, ignoro. Interjectis porro Barnabæ de Montalvo, quibus eumdem Autissiodorensem præsulem, Quinciacensis cœnobii abbatem, ac Martyrem habet, verbis, ita pergit: Miror, quod hic Sanctus inter cæteros Antissiodorensis ecclesiæ antistites (de quo nos modo) non recenseatur a Joanne Chenu Biturico in sua Historia chronologica archiepiscoporum et episcoporum Galliæ. Brevius eumdem in suo Martyrologio Gallicano hodie celebrat Saussayus: Autissiodori, inquit et quidem primo loco, passio Sancti Galteri episcopi, qui cum esset Quinciaci abbas in territorio Lingonensi, moribus sanctissimis, etiamque miraculis pollens, excedente ab humano tramite Bernardo de Soliaco Autissiodorensi pontifice, eam ad sedem assumptus: cum Vir in sancta religione strenuus justitiæ tenorem adversus Ecclesiæ hostes zelo sacerdotali assereret; ab iis odio gratis habitus, et dire impetitus coronam martyrii, pastor pro grege occisus, gloriosam recepit.

[4] [insertus est. Verum perperam a quibusdam Autissiodori episcopus,] Saussayum describunt, eive consonant Bucelinus in Menologio Cisterciensi, Antonius de Heredia, Barnabas de Montalvo, aliique, quorum proin verba non repeto: ast omnibus his concinnius Castellanus hodie et quidem Quinciaci, ubi certo cultum habet ecclesiasticum, Beatum nostrum in suo Martyrologio Universali Gallice annuntiat his verbis: Quinciaci in Campania inter Melundam et Molismum Beatus Valterus (communius Galterus aut Galterius) eo in loco sepultus, colitur et ut Autissiodorensis episcopus, ac ut pro defensione jurium ecclesiasticorum occisus. Seu, si mavis, ut Martyr. Modo ad cultum ecclesiasticum, Beato huic Quinciaci, ut Castellanus asserit, exhiberi solitum, me converto indagandum: verum mirabitur fortasse Lector, ac qua ratione demum B. Galterum, quem plerique scriptores Autissiodorensem episcopum fuisse habent, ego in Titulo hacce dignitate orbatum exhibeam, inquiret? Ast mirari procul dubio desinet, si sinceram præcipue D. Lebeuf sententiam, uti et Galliæ Christianæ Auctæ scriptorum, aliorumque inaudierit, qua Beatum hunc Autissiodorensem umquam extitisse præsulem, vero minus, nec abs re, arbitrantur conforme.

[5] [cum ab eo alii toto XIII sæculo,] Leves enim sane non sunt, quæ eos, ut ita sentiant, impellunt, rationes: audiamus D. Lebeuf Historiæ Eccles. Autissiod. gallica, quæ latina facio, verba: ita hæc habent [Hist. de l'Egl. d'Auxerre, t. I, p. 375.] : Præliminare historiæ Renaldi de Saligny. Recentiores inter Ordinis Cisterciensis auctores opinio est, quæ, abbatem quemdam Quinciacensem prope Tornodorum Galterum (Gallice Gautier) dictum, Autissiodorensem episcopum fuisse, habet: verum cum sedes integro decimotertio sæculo ab episcopis a Galtero aliis fuerit occupata, unicus, qui ei hacce in Historia tribui posset, locus, intervallum illud est, quod Bernardi de Sully offert dimissio: verumtamen præsulum nostrorum coævus biographus, nullam se facti hujus habere notitiam, dilucide satis annotat, ac successorem Bernardo, nemine medio, Renaldum designat. Certe perhonorificum sibi duceret Autissiodorensis ecclesia, sanctorum suorum præsulum crescentem intueri numerum, dummodo fundamenti satis esset, hunc ut Galterum admitteret. Constat nobis plene, quod cultu in sin ecclesia Quinciacensi honoretur publico, quodque ad sinistrum chori decussati latus ibidem in sepulchro tribus aut circa pedibus elevato requiescat, imo quod et ut martyr ibidem habeatur, ac exuviæ illius in sepulchro per D. Bordes Tornodorensem decanum, ad id a Lingonensi episcopo delegatum, anno 1691 fuerint visitatæ. Nova Gallia Christiana quidem hanc Reliquiarum ejusdem fuisse elevationem asseverat. Interjectis dein quibusdam, unde opinio ea ortum habere potuerit, conjecturis, B. Galterum Autissiodorensem episcopum neutiquam extitisse, D. Lebeuf concludit.

[6] [quo Beatus hic in vivis egit, episcopatum illum tenuerint,] Consonant his Benedictini Galliæ Christianæ continuatores, ac recentis cujusdam schedulæ, quæ unicum forte eorum, qui Beatum nostrum episcopum extitisse contendunt, fundamentum est, verba exhibent: en integram de B. Galtero, quem ipsi Galterium dicunt, periodum [T. IV, col. 831.] : XII (Quinciacensis abbas) S. Galterius II de quo hæc habet schedula recens apud Quinciacum “Anno Incarnationis Dominicæ 1244 XVI kal. Octob. migravit a sæculo bonæ memoriæ venerabilis vir Galterius, divina quondam gratia Autissiodor. episcopus, hujus insignis abbatiæ abbas, multa Sanctitate splendidus. Obiit autem in hoc monasterio, jacetque ante magnum altare hujus insignis ecclesiæ, et multos curat a febribus.” Modo de episcopatu ejusdem disserunt: Nullus tamen eo nomine in vulgatis Catalogis extat episcopus Autissiodor. fortasse fuit tantum electus, quem certe in alia scheda abbatem et martyrem legimus tantum 1244, non episcopum. Cæterum ipsius Reliquiæ anno 1691 in sepulchrum quod in ecclesia cernitur elevatum auctoritate Lingonensis episcopi (nempe Ludovici IV de Simiane, qui ab anno 1671, ut iidem scriptores tom. cit. [col. 641.] habent, usque 1695 Lingonensi præfuit ecclesiæ) translatæ fuerunt. Similia scriptores hi tom. XII [col. 305.] in serie episcoporum Autissiodorensium annotarunt.

[7] [sedisse perhibetur: cultu B. Gualterus Quinciaci] Consectarium igitur hinc fit, haud satis esse fundamenti, quo B. Galteri episcopatus vero haberi queat similior, imo nec ipsi recentiores Ordinis Cisterciensis scriptores, quos quidem viderim, quo tempore Beatus noster Autissiodori episcopus sederit, quæ specialia gesserit, quandonam præsulatum, utpote Quinciaci mortuus, dimiserit, aliave expresserunt; imo nec ipsa D. Lebeuf, cui Saussayus præivit, conjectura (quam tamen et ipse haud firmam habet) subsistit; non enim potuit B. Galterius dimisso a Bernardo I episcopatu, præsul extitisse, quandoquidem ipsemet Bernardus Trinitariorum capellæ, ut laudati Galliæ Christianæ scriptores tom. XII [col. 304.] nos docent, stipendium auxerit anno 1244 mense Octobri, quo anno, teste ipsa schedula, XIV Septembris, seu XVI kal. Octobris, in vivis agere Beatus noster abbas modo desierat. Cum ergo nihil unde B. Galterum Autissiodorensem extitisse præsulem probare queam, occurrat, jure arbitror, me eumdem hac dignitate (quamvis forte, quod Galliæ Christianæ scriptores haud abnuunt, ut talis, sed ante Bernardi in episcopum, quæ anno 1234 contigit, assumptionem, fuerit electus) seclusa in Titulo exhibuisse. Ast certior, Quinciaci ei deferri solitus, ecclesiasticus cultus est: hunc enim evincunt ea, quæ jam ex Historia D. Lebeuf num. 5, uti et num. 6 e Galliæ Christianæ continuatoribus vidimus, qui et eumdem a febricitantibus invocari, horumque multos curare, e recenti illa, de qua supra, schedula habent; imo Beati hujus Reliquiis conservandis magnificum extructum fuisse mausoleum, seu elevatum in templo sepulchrum asseverant.

[8] [ecclesiastico gaudet,] His accedit in Sylloge Historica Archiepiscoporum, etc. Galliæ [Rec. des Evêch. et Abbayes de Fr. T. II. p. 461.] Beaunierius, hæc gallice, quæ latine transfero, tradens: Monstratur in templo, nempe Quinciacensi, sepulchrum S. Galteri (vernacule Gaultier) monasterii abbatis, quem et episcopum Autissiodorensem et martyrem faciunt; verum hujus nominis Autissiodorensem præsulem haud reperio, ac eo tempore, quo Sanctus hic vixisse traditur, alii cathedram hanc fuere moderati præsules. Ita et ipse Ordinis S. Benedicti religiosus Beaunierius. Verum gaudetne B. Galterus Quinciaci aut in suo Cisterciensi Ordine Officio ecclesiastico? Id unde stabiliam non habeo: quatuor enim, quæ coram habeo, Breviaria, uti et bina Ordinis Cisterciensis Directoria B. Galteri haud meminerunt, nec specialia abbatiæ Quinciacensis, si quæ sint, monumenta assequi potui; ita ut, quo speciatim Quinciaci honoretur cultu, edicere haud valeam, licet interea illius sepulchrum a febricitantibus, ut schedula num. 6 citata habet, cum frequenti contra morbum hunc remedio fuisse visitatum, facile mihi persuasum habeam. Haud meminit itidem illius Lingonense Breviarium, anno 1604 Cathalauni excusum, cui illustrissimus Descars epistolam præfigit, quam ita exorditur: Carolus Descars episcopus, dux Lingonensis … omnibus ecclesiasticis diœcesis nostræ viris, etc. Non meminit, inquam, Beati nostri Breviarium istud, ac proin Officium ecclesiasticum ea in diœcesi neutiquam videtur obtinuisse.

[9] [eumdemque habet, aut verosimilius habuit] Modo, num B. Galterus, ut martyrologi innuunt, honore aliquo Sanctis proprio Autissiodori afficiatur est inquirendum; nec id definire, ita sane in promptu est: extitisse quidem B. Galterum hujus civitatis præsulem, una cum Galliæ Christianæ scriptoribus, D. Lebeuf, ac Beaunierio vero minus conforme asseruimus, verum, utrum hacce in diœcesi cultu ecclesiastico afficiatur, historiographi isti non indagant, cumque B. Galterum Saussayus, et quidem primo loco, aliique Autissiodori annuntient, dubium saltem mihi injecerunt, num forte ibidem ecclesiasticus quidam cultus eidem exhibeatur; nec leviter dubium hoc auxit, imo pene illud sustulit, duplex in MS. nostro Codice, S. 19 signato, ea de re Instrumentum: prius quidem (quod humanissime Majoribus nostris D. Noël senior Autissiodorensis ecclesiæ canonicus anno 1662, VII Augusti transmisit) hunc præfert Titulum: Kalendarium ecclesiæ et diœcesis Autissiodorensis, illudque de Beato nostro ad XV Octobris hæc habet: XV Octob. B. Galterus eps. conf. Aliud autem Gallicum (cujus verba Latine reddo, cujusque is est titulus: Honor et felicitas piæ civitatis Autissiodorensis ad normam martyrologii) meminit Beati nostri hodie his verbis: XV B. Galterus episcopus Autissiodorensis sepultus Quinciaci in Diœcesi Lingonensi. [De S. Galtero silet tamen Martyrologium Autissiodorense jussu Caroli de Caylus anno 1751 editum.]

[10] Liquet hinc B. Galterum cultu aliquo Autissiodori forte gaudere,[Autissiodori, ac vivere Quinciaci martyrio coronatus desiit, inque abbatiali templo sepultus fuit.] aut verosimilius (silet enim id, de cultu, quem Quinciaci Beatus habet, disserens, D. Lebeuf hujus sæculi historiographus) gavisum fuisse, ast quali, haud facile dixero: præ manibus namque habeo triplex Autissiodorense Breviarium, duo quidem antiquiora anni, cum prioribus paginis sint mutila, mihi ignoti, recentius autem tertium Parisiis anno 1736 est impressum, quæ omnia ne verbo quidem (die XV Octobris ubique S. Leonardo sacra) de B. Galtero mentionem faciunt, uti nec anni 1520 Directorium; ita ut, quo qualive cultu honoratus Beatus noster Autissiodori fuerit, similiter assequi haud potuerim. Nec certior est ejusdem martyrii species, cum nemo singulatim, quibus suppliciis is extinctus fuerit, me inscium doceat; cum tamen plerosque inter auctores (quibus quidem Kalendarium num. præc. citatum refragatur) eumdem anno 1244 martyrium sibiisse, conveniat, his certo, quamvis determinatam mortis speciem nesciam, non est animus contraire; verum Beatum nostrum aut hodie, aut, si recentiori schedulæ num. 6 citatæ fides habenda sit, XVI Kalendas Octobris, seu XVI Septembris martyrio, cum iisdem arbitror, vitam finivisse, inque Quinciacensi templo fuisse sepultum, cujus demum sacræ Reliquiæ anno 1691, ut modo vidimus, auctoritate Lingonensis episcopi fuere elevatæ, ac ante altare majus, si schedulæ sæpe dictæ fides, aut ad sinistrum decussati chori latus, si D. Lebeuf credimus, honorifice fuere collocatæ.

DE BEATA PHILIPPA VIRGINE DE CAMPO-MILANO DICTA, VIENNÆ ALLOBROGUM IN GALLIA.

Anno MCCCCLI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Philippa de Campo-Limano V. Viennæ Allobrogum (B.)

AUCTORE M. S.

§ I. Paucis Virgo hæc nota est Martyrologis: binæ illius Vitæ: una ex his edenda.

Quamquam Virgo Philippa omnibus fere, qui de rebus Viennensibus historiam texuerunt, [Paucis Virgo hæc, Castellani nempe Universali, Saussayi, et Arturi ac binis] illiusque tempora subsecuti sunt, notissima sit scriptoribus, non ita tamen se res habet apud Martyrologos: tribus enim impressis Saussayi nempe, Universali Castellani et Arturi tantum extat inscripta Martyrologiis: Saussayus quidem sequens illius hodie in supplemento exhibet elogium: Viennæ transitus Beatæ Philippæ de Campteliman, quæ post vitæ sanctissimæ decursum ad Sanctum Mauritium in claustro ad altare Sanctæ Mariæ tumulata, intra annos decem sexdecim mortuos suscitavit. Ita, ast Ordini Piorum tantum Virginem hanc inserens, Saussayus: Castellanus vero Beatis eamdem annumerans, gallice, quæ latine reddo, habet sequentia: Viennæ insuper (præmiserat S. Deodatum, de quo supra actum est) Beatæ Philippæ de Campo-Telimano Virginis. Arturus autem in Gynæcæo Sacro his verbis eam celebrat: Viennæ Allobrogum depositio Beatæ Philippæ vita et miraculis gloriosæ. In Notis vero, expressis perperam quibusdam nominibus, Rinaldo infra citando consentanea scribit. His accedunt bina penes nos MSS. Martyrologia; prius quidem, cujus titulus est Martyrologium Sanctæ Viennensis ecclesiæ, etc., his verbis Beatam nostram annuntiat: Viennæ in Gallia beata virgo Philippa de Campo-Milano vocata, Burgundina, quæ piis operibus, ac pauperum solicitudinibus addicta, clara miraculis migravit ad Sponsum anno 1451 ætatis vero 50, sedente Viennæ Joanne de Nory archiepiscopo LXXXVI, quæ tumulata ante fores capellæ B. Mariæ diu miraculis corruscavit.

[2] [MSS., extat inscripta martyrologiis, uti et] Aliud vero, cujus hic Titulus est: Ordo et series Sanctorum sanctæ et antiquæ Viennensis ecclesiæ, etc., sequens, ac prolixius habet encomium: Idibus Octobris obiit Viennæ B. Virgo Philippa de Campo-Milano nuncupata Burgundina anno 1451, ætatis suæ 50 annorum, Nicolao quinto Papa sedente. Quæ claris e parentibus progenita, Viennæ longo tempore deguit in obsequio nobilis dominæ Annæ de Nory sororis reverendissimi P. Joannis de Nory tunc Viennensis archiepiscopi octuagesimi sexti. Hæc cum domina sua quotidie cultui divino mancipata, et operibus pietatis addicta ad tantam devenit sanctitatem, ut omnibus forma esset recte ac pie vivendi. Et cum Romæ sacro jubilegio interfuisset, cum domina sua pedibus suis anno 1450 sub præfato Pontifice maximo, ipsa rediens domum, plena pietatis operibus ac miraculis ante et post obitum, feliciter migravit ad Dominum, tumulata in æde sacra Majori Viennensi, ante fores capellæ Majoris B. Mariæ Virginis, cujus miracula post mortem innumera a clericis excerpta in archivis ipsius ecclesiæ clausa et custodita remanserunt. Martyrologis annumerandus Jacobus Rinaldus, qui in suis Liliis seu Floribus Galliæ Sanctæ Divione anno 1643 typis editis, compendiosam B. Philippæ Historiam parte altera cap. 1 [p. 337.] tradit hujusmodi.

[3] [Rinaldi Liliis] Beata Philippa de Chamteliman pedissequa nobilis. Facit in hoc libello post mortem Philippa, quod fecit in vita, sequitur nobiles nobilis ipsa, sed ancilla et pedissequa nobilissimæ fœminæ, archiepiscopi Viennensis sororis. Si tamen ancilla dicenda sit an domina, quæ morti sic imperavit, ut solo decennio sexdecim mortuos mortua suscitavit, heu quid non potuit viva quæ tantum potuit mortua, ut illi dominaretur, quæ omnibus etiam potentissimis dominatur regibus! et quisquam stupeat, si cæcis duobus oculos reddidit, foresque carceris tribus aperuit captivis? Nullo negotio fores aperit et fenestras qui ædificia ipsa restaurat. Si octo periclitantibus in partu mulieribus adfuit, et earum servavit fructus; facile in limine vitæ constitutos introducit, qui terminum transgressos ad vitam reducit. At quod rabie efferos quatuor pristinæ restituit sanitati, mulierem cum marito, capitali dissidentem odio, conciliavit; hominem a dæmonum liberavit præstigiis; et id genus alia edidit miracula; se morientem ascendisse loco et potestate, et ex ancilla late dominam factam esse probavit, nec injuria: debuit enim potentia, et miraculis præire, quæ corporeis licet heram secuta sit passibus, virtutibus longe præcessit. De quibus, si abdidit, qui Philippæ Vitam scripsit author, e tot tantisque miraculis satis conjicere possumus.

[4] [seu Floribus] Si enim summa non fuisset animi demissione, ad tantam non eveheretur gloriam ab eo, qui summus ima respicit, despicit summa: mortuos haud quaquam suscitasset, nisi vividam sub pectore aluisset fidem: nec cæcis lumen redderet, nisi viva tenebras amasset suas: demum tantis a cœlo non donaretur præmiis, aut laborum mercede, nisi ancilla optima divino numini bene servisset. Hisce porro quadruplicem notam idem Rinaldus subnectit, prior quidem Beatam nostram, utrique biographo aliisque conformis, e loco Changy oriundam continet, altera vero eamdem famularem operam præstitisse dominæ de Norry, tertia sexdecim mortuos B. Philippæ patrocinio suscitatos ex monumentis ecclesiæ Viennensis Sancti Mauritii, in cujus claustro ea sepulta fuit, asserit probari: verum in quarta Rinaldus, Compendio Vitæ gallico quamquam fere consonus, longiuscule tamen ab aliis recedit; licet enim, ut et scriptores reliqui Beatam nostram diem obiisse extremum anno 1451, XV Octobris annotet, id tamen a cœteris omnibus discrepans, una cum Compendio Vitæ gallico, cujus tamen error, ut infra dicemus, verosimilius amanuensi tribuendus, anno ætatis B. Philippæ 39 contigisse, perperam, ut postea videbimus, annotavit.

[5] [Galliæ Sanctæ:] Quidquid porro jam ex Rinaldo attulimus, ipse, se ex Jacobo Gauterio hausisse innuit: sequentia enim notis prædictis Rinaldus subjungit: Ex Jacobo Gauterio in Tabulis Chronolog. 15 sæculo, p. 754 in postremis editionibus. Verum præ manibus habeo Tabulam Chronographicam status Ecclesiæ Catholicæ a Christo nato ad annum 1614 authore Jacobo Gaulterio Lugduni sumptibus Horatii Cardon anno 1616 typis vulgatam, uti et alteram Coloniæ sumptibus Petri Henningii eodem anno impressam, in quarum tamen sæculo decimo quinto ne verbum quidem de B. Philippa Viennensi Virgine datur reperire; hinc in posterioribus editionibus, quas inspicere modo non licet, auctiores apparuisse Gualterii lucubrationes, non est, cur ambigamus: de industria enim Rinaldus voces has in postremis editionibus propterea videtur adjecisse. Utcumque se res habeat, si ætatis annum 39, qua B. Philippam obiisse scribit, secluseris, utrique biographo, Miraculorum Prologo, aliisque, sat consona Rinaldus asseruit; miracula vero, quæ is generatim astruit, infra Actis subnectemus. Ad Beatæ nostræ biographos, Vitasque, ut, quæ huc spectant, indagem, modo me converto.

[6] [ejusdem Virginis Vita penes nos duplex est, gallica una, ab altera] Insinuavimus jam supra duplicem penes nos esse B. Philippæ Vitam: harum una idiomate gallico, altera vero latino, quam et Commentario huic subjungemus, est conscripta; submisit posteriorem nobis, ut in margine notatur, de Museo nostro bene meritus R. P. Chiffletius S. J. sacerdos, estque ea e vetusto Codice descripta: sequentia enim, cum de Miraculis agere Chiffletii MS. exorditur, in hanc rem habet: Idem ille vetustus Codex manuscriptus, unde Vita depromta est, quam plurima fusissime percenset miracula: anonyma quidem Vita hæc est; verum ab æquali, qui ab anno ætatis illius vigesimo B. Philippam probe cognitam habuit, quemque illa benevolentia ac familiari colloquio dignata fuit, ea est litteris exarata, quod num. 5 luculenter his verbis biographus testatur: Hactenus, inquit, quamvis ex audito, certis tamen auctoribus comperta locuti sumus, quæ fuerit Philippæ usque ad vigesimum ætatis annum educatio atque virtus. Reliquorum triginta, quibus sancta civitas Vienna tantarum virtutum ingenti quasi theatro sitarum spectatrix fuit, historiam eo scribam lubentius, quod ea dicturus sim, quæ et egomet oculis hausi, et quamplurimis aliis sunt notissima, quos illa juxta atque me benevolentia sua, familiari colloquio et frequenti apud Deum patrocinio dignata est.

[7] [latina anonyma, ast ab æquali conscripta,] Fidem ergo procul dubio biographus meretur integram; ast dolendum summopere, quod generatim plerumque ea, quæ ad Beatam nostram spectant, breviterque nimis perstringat: quis vero qualisve latinus biographus fuerit, nullibi innuit: verumtamen sese B. Philippæ, cum Viennæ demoraretur, familiarem asserit, ut modo vidimus, extitisse, ex quo Viennensem illum, et forte presbyterum fuisse, fas est colligere; forte, inquam, presbyterum: miraculorum enim prologo, qui Vitæ latinæ velut compendium est, nec nisi in paucis ab eadem discrepat, sequens præfigitur exordium: Præludium Miraculorum Virginis Philippæ a quodam presbytero Viennensis ecclesiæ antiquitus editum. Ex MS. D. Joannis le Lievre. Hinc forte ab eodem biographo et miracula (cum omnia, seclusis sex posterioribus, a morte Beatæ hujus nondum elapso decennio contigerint) fuisse collecta, haud imprudenter conjici posse videtur; nam, ut num. præc. diximus, vitam, et miracula idem vetustus codex continebat. Utcumque se res habeat, synchronus est biographus, et ipsimet B. Philippæ familiaris, rerumque ab ipsa præclare gestarum per triginta posteriores annos testis extitit ocularis, quæ omnia ad fidem conciliandam summopere faciunt.

[8] [in paucis discrepans, imo] Quod modo ad Gallici Vitæ Compendii auctorem attinet, is magis etiam mihi ignotus est, ne minimum enim, unde utcumque dignosci possit, sui indicium præbet: subjicitur quidem apographo nostro hæc gallice nota, quam (quod, quoties de ipso sermonem habeo, Lectorem præmonitum volo) latine reddo: J. L. vir nobilis ejusdem ac Virgo loci, cujus nomen latet, asseruit, sese octodecim annorum tempore familiariter cum Virgine hac fuisse conversatum, bibisse ac comedisse; is ipse veteri lingua gallica tempori isti propria, vitam, mores ac conversationem ejusdem scripto mandavit. Verum Compendium id, quod præ manibus habeo, nec antiqua lingua gallica, saltem quæ decimum quintum sæculum redoleat, nec ab eo, qui Beatam Virginem de facie novit, est conscriptum: ne verbum enim hac de re, secus ac latinus biographus, Compendii auctor facit. Porro, de Vita hac antiquo idiomate gallico exarata ulterius mihi nihil innotuit, nisi quod eadem, ut modo dicam, Patrum citationibus aucta extiterit, aut me inscio forte etiamnum existat: discrimen vero Compendium Gallicum inter et biographum, attentis iis, quæ infra de ætatis anno, cum morti Beata nostra succubuit, dicemus, est exiguum, ac utriusque exordium fere sibi simile; in reliquis ordo perperam quandoque invertitur, ac hinc et inde quædam occurrunt discrepantiæ; has, si ad rem facere videbuntur, hocce in Commentario, servato ordine chronologico proponemus, unde ut Vitam hanc, latine quamvis modo a me redditam, typis divulgem, necessum nequaquam reor.

[9] [et tertiam quamdam Vitam, Patrum citationibus auctam,] Jam vero quædam de Vita illa, quæ Patrum citationibus aucta, ut statim vidimus, prodiit, disseramus: extitisse eam, aut forte etiamnum existere, luculenter satis Vitæ Gallicæ, quam coram habeo, subnotatur; cum enim virum nobilem, de quo supra, Vitam moresque B. Philippæ scripto mandasse apographi auctor, aut is forte, qui nobis idem benevole submisit, indicasset, subnectit sequentia: Hac, nempe Vita antiquo idiomate gallico conscripta, usus J. L. (Joannes Lievræus?) Vitam aliquanto prolixiorem texuit, et Sanctorum Patrum citationibus auxit, sed quoad substantiam aliud nihil continet, quam quæ hic recitantur. Unde revera, nos ea carere, jactura plane est exigua, cum ornamenta ea, ac phrasilogiæ plerumque ad rem parum aut nihil conducant. Insuper fortassis ea ipsa, quam habemus, Vita Gallica hujus prolixioris est compendium, e latino in gallicum translatum, quod ut opiner, sequentia me movent: auctor is, qui Vitam hanc Gallicam edidit prolixiorem sibi latinam præluxisse, aperte satis innuit, eamque ab illa, quæ penes nos est eo idiomate conscripta, ut modo dicemus, diversam. Prolixiorem enim præluxisse titulus Vitæ nostræ, qui ita habet, evincit: Compendium Vitæ beatæ Virginis Philippæ de Campomilano defunctæ Viennæ anno 1451 decimaquinta Octobris anno ætatis suæ 39. Extractum e manuscripto. Si ergo Compendium, quod præ manibus habeo, e MS., quo careo, sit extractum, procul dubio MS. prolixius fuisse, consequens sit, oportet.

[10] [quæ Gallicæ nostræ auctori forte præluxit,] Vitam porro eam, quam Compendii auctor contraxit, latine fuisse exaratam ejusdem Compendii epilogus probare videtur, quem latine Vitæ Gallicæ scriptor in hunc modum eidem subnectit: Et pro coronide virtutum illius is vitæ sinis est. Pergitque, ast idiomate latino: Pretiosa vultu, blanda aspectu, ore placida, patientia fortis, amica pacis a cunabulis noscitur totis visceribus Deum dilexisse, avide audiens ejus verbum super aurum et topasium, in hoc miro modo anima ejus reficiebatur, et ut ad amorem sui aliquando pertingeret Sponsi in jejuniis, vigiliis, ac orationibus suam exercuit vitam, omnibus horis canonicis, dempta aliquando nona propter refectionem, intererat; inter agenda mens a contemplatione, lingua ab oratione, manus a bono opere numquam cessabat. Loquendi modestia, agendi cautela, silentii taciturnitate vigebat, et licet omnia bona in ea florerent, tamquam inutilis, infima omnium, et indigna omni bono vivebat, et ut concludam, data est in exemplum non solum adolescentulis, sed etiam viris et mulieribus in vita activa constitutis. Sequitur hinc, Compendium id gallicum e prolixiori latino, eo idiomate in epilogo servato, gallice a Lievræo fuisse verosimilius translatum; id enim quoad miracula, quorum maximam partem non nisi gallice habemus, is, qui hæc nobis submisit, aut annotavit, aut ab alio notatum, his miraculis subjunctis transcripsit verbis: Conclusio Joannis le Lievre, ut videtur, qui et forte hæc, id est miracula, gallice reddidit.

[11] [ex eodem evincitur, a nostra latina diversam extitisse.] Diversam vero a nostra Vitam hanc latinam fuisse, luculenter conficit is, quem numero superiore vidimus, epilogus: præterquam enim, quod ne verbum quidem illius in apographo nostro reperiatur, egregia est, ni amanuensis inscitia contigerit, in ætate, cum morti Beata nostra succumberet, assignanda discrepantia: rem ita Compendium Vitæ gallicum, latine tamen conficit: Demum anno Dominicæ Incarnationis MCCCCLI in mense Octobris morbo epidemiæ detenta ætate XL vel circa, ita ut propria * alimenta Spiritualibus * tota junior appareret, quo felicius in Domino diem extremum ageret, ante fores cœnaculi B. Mariæ de cappella intra claustrum S. Mauritii per dominos dictæ ecclesiæ deportata, honorifice extitit tumulata. Contra vero Vita edenda B. Philippam non anno ætatis suæ circiter quadragesimo, ast quinquagesimo his verbis obiisse tradit: Avolavit ad Sponsi beatos amplexus an. 1451 idibus Octobris quinquaginta circiter annos nata, quamvis ex vivida lineamentorum temperatura quivis longe natu minorem pronuntiasset. Aliam ergo quamquam Vitam, et forte eam, quam supra Patrum citationibus auctam dicebamus, quas is resecavit, Compendii Gallici auctori præluxisse, hinc consequatur, oportet. Præmissis modo hisce, quæ biographos B. Philippæ proprie contingunt, ad rem ipsam properemus, Actorumque seriem discutere aggrediamur.

[Annotata]

* propter

* spiritualia

§ II. Locus Beatæ natalis: illustres parentes: pia pueritia: cum matre castri Changyacensis curam gerit.

[Nata est Virgo hæc in loco Changy dicto prope Crozetum] Nata est B. Virgo Philippa in pago Forensi seu Foresiensi, qui in Superiorem Inferioremque dividitur; ast num Superiore, num Inferiore orta sit, eorum, qui de illa agunt, diserte nullus expressit; eamdem equidem Inferiore (quod Foresium absolute vulgo le Forez dicitur) ortam esse, haud levia suadent argumenta: præterquam enim, quod nemo Superioris meminerit, juxta Crozetum Foresiensis tractus oppidum in arce Changy B. Philippam biographus, compendium Vitæ Gallicum, Miraculorum Prologus, aliique natam esse, unanimiter affirmant; locus porro is, Crozetum nempe, Geographiæ Blaevianæ voluminis septimi Inferioris Foresii metropoli Rodumna quinque fere milliariis communibus Septentrionem versus abest, totidemque fere eadem via Palicia, seu Palissa, uti biographus habet, Borbonensis tractus oppido: ast arcem Changyacam prope Crozetum ibidem haud reperio, pag. tamen 209 ubi Lugdunensis, Forensisque exhibetur tabula, eidem Crozeto duplex vicus, Changy dictus, pari fere distantia Septentrionem versus unus, Orientem versus alter adjacet, quorum uno procul dubio Philippa nostra extitit oriunda: Crozeto enim, ut fortassis ab homonymis distinguatur, Changy vicinum esse, laudati scriptores indicarunt; ast quidem utri e duobus divinandum reliquerunt. Reperi similiter arcem vicumve Changy (vernacule bourg) in Dictionario Vosgien in generalitate Lugdunensi, quæ Foresium utrumque complectitur, illiusque Electio quarta (adi Dictionarium Martinière voc. Changy) Rodumnam, ut dixi, Inferioris ejusdem Foresii metropolim. [Changyacum, patria B. Philippæ videtur esse ille vicus qui medius jacet inter Rodumnam (Roanne) et Crosetum; dicitur quidem Lugdunensi Provinciæ accenseri apud Expilly Dict. Geogr. de la Fr., sed totus Floresiensis tractus Lugdunensibus adscribebatur. Hodie iste locus ad diœcesim Lugdunensem, sub parochiali ecclesia La Pacaudiere pertinet, intra præfecturam Ligeris (Dépt. de la Loire): Changyacum in Borbonensi tractu nimium distat, scilicet leucis gallicis triginta, a Foresiensi provincia, quam ut eidem attribui possit; cfr. mappam Cassinianam. Notare juverit indicatum supra Changyaci vicum ad Claromontanam ecclesiam spectare, ut dicit Maupertuys n. 18 citatus, Changyacum Burbonesii in episcopatu Bituricensi censeri.]

[13] [Foresiensis tractus, qui pars est ducatus] Nata est, igitur B. Philippa in pago Forensi ac arce Changyaca; ast litem quamdam movere videntur biographus, Miraculorum Prologus ac sup. cit. MSS. Martyrologia: trifariam enim dividuntur; Martyrologia namque illam Burgundinam appellant; verum id non ideo, quod stricte e Burgundiæ ducatu extiterit oriunda; sed quod Foresium quondam (adi Martinière ad verbum Forez) Burgundis principibus paruerit, id martyrologos scripsisse, non ambigo: contra vero miraculorum Prologus eam e ducatu Borbonio ortam, et biographus eam in Boiis natam habent: ast qua ratione miraculorum Prologus eam e Borbonio ortam dicat, e Baudrando accipe, qui sequentia ad verba Borbonensis provincia in hanc rem tradit: Borbonensis provincia … ducatus titulo, inquit, insignita, ubi alias Boii populi: ejus termini a Septentrione Nivernensis provincia, ab Oriente Burgundia, ab Occidente Bituricensis provincia cum Marchia et a Meridie Alvernia, queis Foresium interjacet; luculentius etiam in hunc modum id in suo Dict. Univ. Corneillius conficit, en verba illius: Rodumna urbs Franciæ sita in diœcesi Claromontana ad Ligerim fluvium, ac in Forensi, qui pars est ducatus Borbonensis, comitatu. Ita ad verbum Roanne gallice Cornellius; jure igitur Beatam nostram Prologi auctor e Borbonio ortam affirmavit; manifestumque fere fit, cur in Boiis B. Philippam biographus asserat fuisse natam; quod enim per ducatum Borbonium Prologi auctor, id brevius per Boios biographus expressum voluit.

[14] [Borbonensis, oppidum,] Suadent enim hoc ea, quæ modo e Baudrando vidimus, confirmatque Hadrianus Valesius, pluribus de Boiis gente Celtica disceptans, ac eosdem Notitiæ Galliarum ad verbum Boji, cum Plinio in Gallia Lugdunensi vel Celtica inter Carnutes et Senones ponit, nec difficulter, ut ait, accedit Coquillio, asserenti Hist. Nivernensis [Hist. du Nivernois, p. 302.] : Partem pagi Burbonensis, sed eam tantum, quam Liger et Elaver claudunt… Boios veterum esse. Addit Coquillius Burbonensis pagi primum fuisse Burbonem modo, Muratam atque Cantiliam: postea eum pagum sensim crevisse, et de Biturigibus, de Avernis, de Forensibus (nota) seu Seguisianis, et de Nivernensibus multa sibi loca adjunxisse. His accedit D'Abbevilleus in Opusculo, quod Animadversiones in Galliæ antiquæ tabulas inscripsit, ac sequentia num. 44 habet: Boii, Borbonensis provincia, et forte quædam e vicinis loca. Adstipulantur et novissime Majores nostri Tom. III Octob. in Notis ad Acta S. Leopardini [Ad diem VII Octobris, p. 917, nota oo.] , ubi hæc verba sunt: Galliæ provincia et urbs (nempe Nivernensis pagus) Bituriges ad occasum, Borbonios seu Boios ad meridiem habet. Plura qui de Foresio desiderat, adeat ejusdem Historiam universalem de la Mure, Lugduni anno 1674 typis vulgatam, in cujus tamen Stella Sancta, seu Historia ecclesiastica de B. Philippa, cum non nisi de personis ecclesiasticis, aut religiosis agat, mentio nulla habetur.

[15] [per To z, ut a synonymo distinguatur, exarandum.] Ast nondum plane biographum inter et alios convenit; Crozetum enim per To S in medio biographus, cæteri vero per To S expresserunt; discrimen quidem leve, ac error facile committi solitus; verum cum et in ipso Foresio Inferiore (vide Geog. Blaev. volum. 7 tabulam Lugdunensem et Foresiensem) vicus Crosetz dictus Rodumna Meridiem versus, uno et dimidio fere milliari ad Ligeris dextram dissitus, reperiatur, Lectori id indicandum duxi, licet pro Crozeto (cum Changy juxta Crosetz irrito labore quæsierim) judicem concludendum, ac errorem prædictum apographo nostro tribuendum. Insuper biographus, cui alii concordant, Crosetum oppidi nomine appellat; nec tamen, quovis modo expresseris, unum aut aliud charactere, signove oppidis proprio in tabula modo citata insignitum reperitur; quamvis signum hoc oppidulis proprium Geog. Blaev. volum. VII Crozeto, quod modo dicta stabilit, adjectum videatur. Alterutro ergo e Crozeto vicinis locis, de quibus num. 13, B. Philippam, salva aliter sentientium opinione, arbitror oriundam; quamquam forte illud Martinière per To S (vide eumdem ad verbum Roanne) duxerit exprimendum. Hæc de loco natali B. Philippæ sufficiant, ad præclaros illius parentes gressum faciamus.

[16] [Parentes] Illustribus Virginem hanc e progenitoribus fuisse natam, communis est opinio, a biographo in exordio asserta; ipsum audiamus: Nata est Philippa in Boiis in arce cui Changyaco nomen juxta Crosetum Forisiensis tractus oppidum, qua Palissam itur. Claro ex utriusque parentibus satu; nam pater Joannes de Campotemilano, mater Joanna de Verniaco natalium splendorem christiana virtute nobilitarant. His similia numm. 2 et 3, eamdem a nobilitate ac stirpis claritudine laudans, biographus habet, cui Compendium Vitæ Gallicum, miraculorum Prologus, aliique, Maupertuyo dempto, adstipulantur: ast pauca de patre Joanne innotuerunt; Ille enim, uti biographus pergit, secundum siliæ ortum paucis diebus extinguitur. Eumdem tamen, quem devotum et plane religiosum Compendii auctor appellat, famularem archiepiscopo Viennensi, utique in primariis officiis, præstitisse operam, idem Compendii auctor, uti et biographus asseruerunt: en biographi num. 4 verba: Boiorum sinibus egressa, nata viginti annos Viennam Allobrogum accersita est, ut illustri loco matronæ dominæ Castellanæ in nobilium puellarum comitatu famularem operam præstaret: quod jam in eodem ministerio fratris ejus uxor Margareta nomine versaretur, quodque alias Philippæ parens Joannes de Champslemilan in fratris dominæ du Chatel, Joannis de Norry, qui tum ad Viennensis ecclesiæ gubernacula sedebat, domestica familia liberales operas locatas habuisset.

[17] [illius sæculari nobilitate, licet] Ad matrem vero Joannam de Verniaco (vernacule de Vernay) quod attinet, quam religiosam matronam merito biographus dicit, quæ qualisve illa fuerit, et in ipso pariter exordio idem biographus explicat: narrata enim mariti illius morte, in hunc modum pergit: Hæc, mater nempe, tollendam eam, atque domestica disciplina educandam cum suscepisset, facile teneros mores veræ pietatis rudimento imbuit: inter cæteras religiosæ matronæ dotes eluxisse fertur præcipuus adversus Deiparam cultus, quam variis corporis afflictationibus, precibus, et ad ejus Aniciense signum frequenti peregrinatione, et cujusquemodi venerationis genere studebat demereri. Nec obstabat ei imposita totius Changyacensis basilicæ administrandæ provincia, quam incorrupta side obiit, quominus caram sobolem magnis heroïcæ virtutis incrementis ad perfectam sanctimoniæ laudem informaret. Tam præclaris parentibns degener nequaquam extitit Philippa filia; ast priusquam de his enucleatius disseram, investigandum paucis est, num vere Virgo hæc illiusque progenitores fuerint sæculari nobilitate illustres; quamquam enim hanc ut indubitatam eis biographus, Compendium Vitæ Gallicum, miraculorum prologus, Rinaldus, ac promiscue alii tribuant, refragatur tamen Maupertuyus hujus sæculi scriptor in ea, quam de Viennensi ecclesia scripsit, Historia, eamque honestæ quidem, sed neutiquam nobilis extitisse familiæ affirmat.

[18] [id inficias Maupertuyus eat,] Gallica Maupertuyi in hanc rem [Hist. de l'Egl. de Vienne, p. 267.] verba, quæ latina facio, accipe: Celebrabimus hic, inquit, una cum Viennensi ecclesia memoriam Sanctæ cujusdam Virginis, quæ conditionis quamvis mediocris (vulgo peu relevee) virtutibus sublimis extitit: dicebatur hæc Philippa de Chante-Milan. (Cante-Liman, aut Champ de Milan, ut ad marginem notat) nata hæc est decimo quinto ineunte sæculo, in loco Changy dicto, inque Foresio ac Claromontana diœcesi. Patri Joannes de Chante-Milan, matri Joanna de Vernay nomen erat, honestæ quidem uterque familiæ, ast fortunæ bonis modice dotatæ, quapropter mater illius, pauco a morte conjugis sui, ac siliæ nativitate elapso tempore, famulitio archiepiscopi nostri sororis, vicique, quem incolebat, dominæ, ac nobilis Foresienis de I'Espinace dicti viduæ, sese addicere fuit coacta. Ita Maupertuyus: verum præterquam quod is hujus suæ singularis opinionis testimonium nullum adferat, aliique omnes, quos inspexi, B. Philippam a nobilitate ac plerique a divitiis commendent, nihil plane obesse videtur, quo minus nobiles quantumvis divites, nobilioribus in primariis deserviant officiis: in primariis porro Beatœ matrem famulatam fuisse officiis, diserte biographus scriptor æqualis testatur: Totius enim Changyacensis basilicæ administrandæ provinciam habebat: nihil igitur hic famulatus, cui quidem præcipue Maupertuyus innititur, contra Virginis, parentumve illius generis claritudinem evincit, nec id exemplis, cum obvia sint, arbitror confirmandum.

[19] [illustres extitere, ac Philippam filiam ineunte] Rem totam ipse conficit biographus, ac qualem tam B. Philippa, quam fratria, ac pater præstiterint operam, explicat verbis supra num. 16 adductis, Beatamque hanc uti et fratriam in nobilium puellarum comitatu famularem operam præstitisse, patremque in Viennensis episcopi domestica familia liberales operas locatas habuisse asseverat: liquet ergo hasce operas ingenuam nobilemque puellam neutiquam dedecuisse, cumque eamdem cæteri omnes a nobilitate commendent, his utique præ Maupertuyo hujus ævi historiographo adhærendum existimo. Parentum, ipsiusque B. Philippæ generis stabilita claritudine, illius in terris natalis annus modo est inquirendus: dependet is partim ab eo, quo mortem obierit, anno, partim ab eo, quo in vivis egerit tempore; quamquam porro inter auctores de priore, quem 1451 statuunt, satis conveniat, disparia tamen de altero, ut videbimus, iidem sentiunt; Rinaldus enim (adi supra num. 4) in suis Galliæ Sanctæ Liliis B. Philippam ætatis suæ 39, Christi vero 1451 e viventium numero esse desiisse asserit, et consequenter illius in terris ortum anno 1412 innectendum contendit; verum, ut mox dicam, Beatæ hujus nativitatis annum plus justo Rinaldus distulit, uti et in novissimis editionibus Gaulterius, Rinaldo id, qui eumdem fortasse descripsit, attestante: utriusque præluxisse potuit illud, quod præmanibus habeo, Gallicum Vitæ Compendium, ab eorum opinione parum remotum.

[20] [sæculo XV] En ejusdem epilogi verba latina: Demum anno Dominicæ Incarnationis MCCCCLI in mense Octobris die XV morbo epidemiæ detenta ætate XL annorum vel circa in Domino obdormivit. Titulus vero eidem Compendio præfixus Beatam nostram Viennæ anno 1451 die XV Octobris 39 annis natam obiisse tradit; verum, præterquam, ut ad hujus Commentarii calcem dicam, quod verba hæc Compendii corrupta amanuensis vitio suspicer, prævalet multum sane his biographi æqualis auctoritas, qui B. Philippam mundo exortam ineunte sæculo decimo quinto, ac circa annum 1401 (licet hunc diserte non exprimat) luculenter satis asseruit et probavit; asseruit hisce sub finem verbis: Avolavit ad Sponsi beatos amplexus anno 1451 Idibus Octobris quinquaginta circiter annos nata. Probavit vero, cum profitetur, sese B. Philippam vigesimum ætatis suæ annum agentem, per alios triginta annos probe cognitam habuisse; ipsummet biographum num. 3 loquentem audiamus: Hactenus, inquit, quamvis ex audito, certis tamen auctoribus comperta locuti sumus, quæ fuerit Philippæ usque ad vicesimum ætatis annum educatio atque virtus: reliquorum triginta, quibus sancta civitas Vienna tantarum virtutum ingenti quasi theatro sitarum spectatrix fuit, historiam eo scribam lubentius, quod ea dicturus sim, quæ et egomet (utique per triginta annos) oculis hausi. Consequens igitur hinc fit, anno 1401 Beatæ hujus ortum esse innectendum; eamdem porro ætatis suæ vigesimo anno civitatem accessisse Viennensem, et ipsum confirmat Gallicum Vitæ Compendium.

[21] [genuerunt:] Ita enim illud in hanc rem num. 3 habet: Vigesimum cum ageret ætatis annum, in manibus celebris theologi Prioris Rochetensis virginitatis votum emisit, quod donec viveret, inviolatum conservavit. Eodem tempore loco de Changy exiens ad sanctam Viennensem civitatem accessit. Hisce proinde viginti annis triginta, quibus familiari Virgo nostra colloquio biographum dignata fuit, adjectis, quinquagenariam eam, cum morti succumberet, fuisse, et hinc anno 1401 natam, liquido satis apparet. Biographo consonant Lievræus ac Maupertuyus; ille enim [Hist. de l'Antiquité et Saint. de Vienne, p. 405.] B. Philippam mortuam affirmat anno 1451 XV Octobris ætatis suæ 50 anno. Maupertuyus vero eamdem mundo natam ineunte sæculo decimo quinto [p. 263.] , ac denatam XV Octobris 1451 annotavit; quibus et bina Martyrologia MSS. numm. 1 et 2 citata concordant: perperam igitur Gallicum Vitæ Compendium, Rinaldus, Arturus ac forte Gaulterius vitæ tempus Beatæ hujus Virginis contraxerunt, ac illius in terris ortum distulerunt; cum tamen nec biographus nec quisquam eorum, qui biographo consonant, expressis verbis nativitatem B. Philippæ anno 1401 illiget, non ita præfracte anno huic inhærendum puto, ut is ita solus statuatur, ut altero id haud contigisse potuerit, cum biographus, cujus præcipue fidem sequor, non absolute quinquagenariam, sed quinquaginta circiter annos natam scribat obiisse, hinc cum nativitatis dies omnino nos lateat, si anno 1402 inter mortales esse cœperit, vere quinquaginta circiter fuisse annorum, cum inter eosdem esse desineret, a biographo potuit annotari.

[22] [vix nata Virgo hæc patre orbatur, ac matri educanda relinquitur, quacum] Vitam vix auspicata fuerat Philippa Virgo, quum patre Joanne orbata, ac matris unius curæ fuerit relicta, quæ tamen, Cum eam domestica disciplina educandam suscepisset, inquit num. 1 biographus, facile teneros mores veræ pietatis rudimento imbuit. De prioribus porro vitæ illius annis specialia nec biographus, nec Gallicum Vitæ Compendium indicarunt, eamdem tantum ad perfectæ sanctimoniæ laudem a matre informatam fuisse asserit biographus; nec fructu optato sedula hæc matris cura caruit: pergit enim in hunc modum eodem num. 1 biographus: Respondit culturæ seges: Philippam recti honestique amor sic incendit, ut cum annis pariter probitas adolesceret, et indies confirmaretur: vix emenso pueritiæ flexu (quæ fuit supra ætatem indolis maturitas) in maternæ procurationis ac muneris partem cooptata, omnibus sese probavit, materna cura ac præceptis nusquam destituta. Hisce sat congruit Gallicum Vitæ Compendium; eamdem enim a matre modum, quo Deo, Beatæque Virgini deserviret, in tantum asserit fuisse edoctam, ut quantum corpore et ætate cresceret, tantum fide, pietate, omnisque generis virtutum ita proficeret exercitio, ut grandiuscula jam effecta (matre eam oculo vigili, si a recto quandoque deflecteret, subsequente) domus curam gereret.

[23] [pueritiæ annis egressa, et pietati mire addicta Changyacensis castri curam gerit,] Porro pueritiæ annis egressa, talem sese præstitit B. Philippa, ut nihil piæ matris votis reliqui fuisse fatearis, necesse sit; sedula enim erat in obeundis iis, quæ ad munus suum spectabant, quibus expletis, non otio, quod pulvinar diaboli esse, probe ei perspectum erat; sed rerum divinarum contemplationi vacabat; audiamus biographum, cui Compendium Gallicum apprime consonat: Jam tum, inquit num. 2, cum nempe in maternæ procurationis partem cooptata esset, singularis in ea rerum divinarum sensus. Familiaribus muniis perfuncta se in sacellum abdebat, quo posset a turba secretior cœlestium mysteriorum commentationi inservire. Hisce similia Maupertuyus, qui ipse Beatæ hujus compendium Vitæ edidit, (c) habet; is enim, licet contra ac biographus et Gallicum Vitæ Compendium matri, non totius Changyacensis castri procurationem, sed prolium educandarum, instruendarumque tantum demandatam fuisse asserat provinciam, illius in hunc modum primordia celebrat: Et parvula Philippa inquit gallice, quod latine reddo, familiæ huic nempe Changyacensis toparchæ annumerata fuit, cujus primordia admirabilia fuerunt, ac talia qualia Sanctorum extiterunt. Orbata ea matre fuit nonnisi quindecim annis nata. Verum, in quo illius primordia miranda extiterint, Maupertuyus non indicavit.

[24] [ac sibi similes cantu quandoque recreans, mox ad opera pia revolat, uti biographo] Ad biographum ergo regredior, qui cum Beatam hanc a pietate ac solitudinis amore commendare incœpisset, qualis in communi convictu, ac inter sibi similes extiterit, adjungit; cum enim, ut fit, aliarum nobilium puellarum hortatu (velut vi addit Compendium) adigeretur, ut caneret, morem quidem gerebat; ast quantocyus ad pietatis opera regrediebatur; id enim Compendium æque ac biographus asserunt, eamque a cantus suavitate dilaudant: Angelica namque (verba sunt Compendii) voce modulabatur; biographus vero sequentibus verbis eodem num. 2 rem ita conficit: Unde si quandoque æqualium nobilium puellarum invitatu prodiret, ut eas suavitate vocis, quam perscite moderabatur, oblectaret, tantisper obsecuta, confestim occupationum gravitatem et multitudinem causata, ad labores domesticos, aut divini colloquii quietem, boni otii parcissima sese recipiebat. Liquet hinc quantum Virgo hæc etiam in tenera illa ætate rerum divinarum contemplationi, ac solitudini fuerit addicta: nec ita tamen solitudinem deperibat, ut humanis interesse colloquiis, ut modo dixi, penitus respueret; quinimo iis quandoque interesse, nihil jucundius ipsi erat: ast iis tantum, uti biographus num. cit. habet, Quibus de Deo, et hominum sempiterna salute agebatur. Hinc fiebat, ut de christiana re concionem, quantum licebat, nullam inauditam abire sineret, divina re obeunda, Christoque in Eucharistiæ latebris adorando, numquam explebatur.

[25] [conforme habet Compendium Vitæ Gallicum, quod tamen] Hisce narratis Compendium Vitæ Gallicum, quod biographo hactenus sat fuerat consorme, ab eodem discrepare exorditur; non quidem quod alia referat Compendium, ac alia biographus (ea enim, ut num. 8 præmonui, Commentario huic, habita quantum licuerit temporis ratione, innectam) sed quod, omni despecto ordine ac chronologia, velut finem anhelans in ipso fere exordio, uno quasi obtutu præcipua ipsius gesta, quæque Viennæ contigerunt, in conspectu Compendium ponat: pro specimine sit, prout ipse more nostro divisi, numeri 2 pars posterior, quæ hæc fere gallice continet: Cætera porro inter celebriora desideria, ac diversas affectiones principem locum tenebat, de Deo colloquentes inaudire, aut de aliorum salute, neque ipsius Missam audiendi desiderium, eique assistendi, umquam fuit expletum; cumque inaudisset, vanum ornatum Christianam dedecere personam, omnem illum (antea enim apprime compta incedebat) respuit, seseque plus solito orationi dedidit. Statuit et matitunali semper interesse officio; ac Deum, cum alii somno indulgerent, exorare: modum namque sine strepitu egrediendi, regrediendique excogitarat; vestibus plerumque induta capiebat somnum, ac secretum in primario templo occupabat locum, ut principali Sacro, omnibusque horis genibus provoluta, et quandoque prostrata interesset.

[26] [ab eodem, neglecto ordine chronologico, his narratis discrepare exorditur.] Preces vero fundebat hasce: beatæ Virginis Officium, defunctorum cum novem lectionibus vigilias, sanctæ Crucis, ac Spiritus Sancti Officium, item illud de Passione Domini, prout a S. Bonaventura est dispositum, septemque Davidis pœnitentis psalmos cum litaniis, precesque alias innumerabiles. Consolationis, pergit num. 3, cum oraret, expers erat, gravemque molestiam sentiebat, prout his, qui sibi consilio esse poterant, affirmabat, quod si quandoque Deus ei orationis dulcedine frui concederet, humeri sui graviori onere videbantur liberati. Horum vero majorem partem post matris obitum, ac Viennæ contigisse, licet urbem hanc postea B. Philippam adiisse Compendii auctor referat, non ambigo: id enim inter alia evincunt primarium, quod accessisse, ut horis omnibus interesset, dicitur templum, quod Changyaci, cum vicus castellumve (vernacule Bourg) fuerit, frustra verosimilius quæsieris, ac sedula vigilantissimæ matris cura, quæ clandestinum illum, nocturnumve egressum, licet optimo fine institutum, juniori suæ filiæ procul dubio interdictum voluisset; biographi ergo, qui et a vigesimo Virginis hujus anno eidem familiaris, ac ea, quæ antea peregit, certis auctoribus comperta habuit, ordinem sequemur, illaque, quæ porro B. Philippa gessit, illo duce enucleabimus.

§ III. Mortua matre, castitatem vovet: varias ab indignis procis illatas injurias æquo animo tolerat.

[Defuncta, cui usque pia extiterat, matre,] Sagaci matris curæ subditam etiamnum B. Philippam reliquimus; verum ad nubilem cum ea pervenisset ætatem, cura hac destituta ac matre orbata fuit; quamquam enim hic sileant biographus et Gallicum Vitæ Compendium, opportune tamen casum hunc Virgini nostræ summopere lugubrem his verbis Maupertuyus indicavit: Matre, inquit, orbata est quindecim nondum annis nata: quam porro sensibilis ac dolorosa mors ea B. Philippæ extiterit, cætera inter evincunt pietas ac in charam genitricem reverentia; specimen unum, quod biographus æque ac Compendii auctor ad calcem suarum lucubrationum exhibent, ut hic proponatur, cum una et matris vigilantiam, ac filiæ observantiam luculenter manifestet, ordo postulat chronologicus: ita id habet: Ejus in parentes pietatis, verba sunt biographi num. 9, illud extat exemplum. Cum adolescentula in Changyacensi castello penuariæ cellæ curatrix esset, rogata a quodam e famulis, ut ei ex arundinibus, quarum in quodam cubiculo, cujus clavim asservabat, magna vis erat, unam donaret, morem gessit: conclave reserantem opprimit mater, cunctatur studiose, quid rerum gerat; summa in genitricem observantia puellam ita consternavit, ut responso aspergeret vanitatem: sed deprehensa in mendacio, colaphis ab irata parente acerbe objurgata, numquam exinde dolorem posuit, ex dissimulatæ veritatis, et exacerbatæ matris noxa contractum.

[28] [Virginitatem suam Deo] Modo biographi ordinem resumamus; postquam igitur is ab assiduitate rerum divinarum, earumque contemplatione B. Philippam laudavit, alio convertit orationem, ac assultus, quos a dæmone, procorumque turba Virgo jam nubilis sustinuerit, ac quomodo de his ipsis triumpharit, explanare exorditur; invidebat namque callidissimus humani generis hostis eximium illum in omni virtutum genere progressum, eumque omni molimine impedire institit; verum antequam ea in medium proferam, indagandam prius, quo ætatis suæ anno virginitatem suam Beata hæc Deo consecrarit; inde enim inter alia luctarum cum dæmone, ac castimoniæ hostibus originem biographus deducit: ipsum num. 2 loquentem audiamus: His artibus, inquit, munitam pudicitiam impurissimus virginum hostis non dubitavit attentare. Ingenua Philippæ comitas, morum suavitas, virginea modestia, magnum insitæ venustatis ornamentum, stirpis denique claritudo procorum turbam concivit. Ne consanguineis quidem et affinibus magnopere nuptiæ improbabantur, unam virginem, utpote quæ jam in æterni Sponsi manus convenisset, mortalis thalami pœnitebat.

[29] [intra id, quod a decimoquinto illius usque ad vigesimum annum] Ast quo ætatis suæ anno Virgo hæc in æterni Sponsi manus convenit? Reticet annum hunc biographus; expressit tamen Compendium Vitæ Gallicum, uti et Maupertuyus: verum haud exigua hos inter est discrepantia: en Compendii verba: Vigesimum cum ageret ætatis annum in manibus celebris theologi Prioris Rochetensis (vernacule Prieur de la Rochette) virginitatis votum emisit. Maupertuyus vero, qui, cum nonnisi decimum quintum B. Philippa complesset annum, illius matrem vivere desiisse scribit, e vestigio subdit: Tum illa in manibus Prioris Rochetensis votum virginitatis vovit: ac id ipsum a morte matris haud notabili elapso tempore contigisse luculenter satis innuit, attentisque iis, quæ interserit priusquam illius e Changyaco Viennam commemoret egressum, votum aliquot certe annis vigesimum ætatis illius proæcessisse debuit; quod et vero arbitror similius, biographoque conformius; is enim, cum B. Philippam tam eximiis corporis animique dotibus instructam, virginitatis servandæ sibi legem imposuisse dixisset, varia itidem resert, quæ ab indignis amatoribus, absque iis, qui nuptias illius anhelabant, sufferenda habuerit, qualiterque Beata hæc ab iisdem, amore in odium verso, opprobriis, ac contumeliis vexata fuerit, enuntiat; quæ procul dubio annorum quorumdam exigunt intercapedinem, ac tum demum illius e Changyaco egressum (qui omnium assensu, si Miraculorum Prologum forte secluseris, vigesimo ipsius ætatis anno est innectendus) biographus indicare exorditur.

[30] [desluxit tempus, in manibus Prioris Rochetensis, mihi ignoti consecravit.] Vovit ergo B. Philippa castitatem intra id, quod a decimoquinto ad usque vigesimum ætatis annum defluxit, tempus, verum quo speciatim id præstiterit anno, dicendo non sum, licet id a decimoquinto ob modo dicta haud multo judicem removendum. Ast quis celeber ille theologus ac Prior Rochetensis, qui Virginis nostræ vota excepit? Eumdem equidem cujusdam monasterii Changyaco haud procul dissiti Priorem extitisse regularem, vix ambigo, cujus tamen determinate monasterii hactenus non inveni: exhibet quidem Jongelinus [Notit. Abbatiar. Ord. Cist., p. 49.] Ordinis Cisterciensis in diæcesi Autisiodorensi abbatiam de Rupibus (vulgo de Roches) nuncupatam, ac anno 1136 fundatam, aliamque [p. 72.] nomine affinem, inque ipsa Claromontana diœcesi Bouchetum, (du Bouchet) dictam, a Roberto Arveniæ sive Clarimontis comite anno 1197 erectam: verumtamen celebrem hunc theologum unam e prædictis abbatiis incoluisse, monumentorum defectu non affirmo. Alium insuper in suo Dictionario Geographico hoc nomine insignitum Baudrandus ad verbum Ictodurum assignat locum hoc modo: Ictodurum, inquit, locus Galliæ Narbonensis, nunc est la Rochette castrum Delphinatus in Vapincensi tractu, inter Chorges oppidum et Vapincum: co autem in loco monasterium extitisse, aut existere etiamnum, irrito labore indagavi; Lectorem ergo, quis theologus iste, Priorque fuerit, cum edocere non valeam, ad ea, quæ ad Beatam nostram spectant, prosequenda regredior.

[31] [Varie a dæmone ac] Ad labefactandum constantem Virginis animum, quo illibatam servare castitatem decreverat, omnem lapidem movisse dæmonis astutiam, jam supra insinuavimus; modo vero, quibus id artibus ad effectum deducere tentarit, ordo exigit, ut exponamus; excitarant igitur eæ, quibus Virgo adulta jam et nubilis præcellebat, corporis animæque facultates, procorum turbam, illiusque nuptias quam plurimi totis votis anhelabant, nec defuisse hos inter nobilitate illustres, ac congruis divitiis instructos ambigendum, quamquam enim hujus nec biographus, nec Compendium Vitæ Gallicum meminerint, Maupertuyus tamen, licet forte minus sibi cohærens (vide quæ num. 18 diximus) luculenter satis id innuit hisce verbis: Illustriores personas, inquit, (vernacule plusieurs partis considerables) quas venustas, virtusque illius, ut nuptias ejus ambirent, incenderat, queisque, eam æterno Sponso devotam esse, perspectum haud erat, multoties recusavit. Procorum insuper votis consanguinei affinesque patrocinabantur, nec deerant hos inter, qui, ut præpotentis cujusdam admitteret connubium, Virginem incitabant; id enim e biographi nostri verbis non obscure posse videtur erui; sequentia enim in hanc rem num. 2 habet: Ne consanguineis quidem, inquit, et affinibus magnopere nuptiæ improbabantur.

[32] [castimoniæ hostibus, ut votum hoc infringat, sed] Specimen unum num. 8 biographus exhibet, quod tamen num Changyaci, num Viennæ, num consanguineorum, num externorum opera contigerit, ex ejusdem verbis colligi nequit; ita id habet: Jam adulta et nubilis Deo virginitatem voto consecravit. Utroque parente orbata luculentum dynastam, eam ad nuptias cum aliquo ineundas hortantem, et sponte magnum pecuniæ numerum de suo dicentem doti, constantissime aspernata est. His aliisque assultibus generose restitit Philippa Virgo, omnesque æterno Sponso fidelis sprevit; Unam enim Virginem, inquit biographus, mortalis thalami pœnitebat. Conspicatus ergo vaserrimus castitatis, omniumque virtutum hostis Virginis constantiam hisce machinis nequicquam concuti, minusve expugnari, alio convertit animum, ac licitis aliunde, honestisque relictis mediis, ab illicitis præsidium quærit. Enim vero adolescentes ejus nuptias ambientes repulsa acrius inflammabat. Ut asserit biographus; Maupertuyus autem loco proxime citato rem ita conficit: Verum haud semper innocuos venustas illa stimulabat ignes, imo vero plus vice simplice Virgini huic impuris amoribus, quibus vario impetebatur artificio, resistendum fuit, ast gratia Dei victrix evasit. Artificia porro technasque, quibus impura libidinis mancipia Beatam Virginem impetebant, eodem num. 2 biographus in hunc modum enarrare pergit: Ausi etiam nonnulli intemerato pudori moliri insidias, precibus oblatisque ingentibus donis, et quando blanditiis nihil moveretur, gravibus minis Virgunculam terrere conari; illa interim cœlesti ope imploranda sperandaque cacodæmonum fraudes elusit.

[33] [irrito labore, tentatur,] Nec stetit hic dæmonis vaframentum, sed ariete vere fortissimo Virginis eximiam constantiam suscepit concutiendam, ac unde sperandum Virgini præsidium, inde eidem præparare decrevit exitium, tanto formidabilius, quanto minus prævisum; rem ipsam videamus: vehementissima, verba sunt biographi num. 3, impressio ea fuit, cum mulier specie probitatis impuram mentem obtegens, et cum ea non levi necessitudinis, et amicitiæ fœdere conjuncta cum virginei floris hostibus ad expugnandam Virginem flagitiosi consilii societatem iniit. Ast e gravissimis hisce periculis Dominus, qui novit, qui sunt ejus, B. Philippam liberavit, deque immundis hisce dæmonis impressionibus trophæum reportare concessit; non enim inermem eam, verum contra omnes suas nequitias armatam dæmon invenit: id denuo biographum explicantem audiamus; sequentia enim, verbis ex ipso modo adductis, subjungit: Quibus eam laqueis Christus expedivit, voluntariis doloribus corpus assidue vexantem, et sacrorum mysteriorum cogitationi perpetuo intentam. Multum quoque profuit illa, cujus erat egregium specimen, vultus, oculorumque modestia, et diligens in loquendo, si opus esset, cautio, cæteris temporibus altissimum silentium, et inertiæ, turpisque otii, quo plerumque generosæ puellæ marcent, odium accerrimum.

[34] [ac ab his irrogatas injurias patienter tolerat:] Inde aliam arripit biographus laudandæ Virginis materiem; præclaram nempe in sufferendis opprobriis et contumeliis patientiam; cum enim sese omnes, quotquot connubium ejus expetierant, votis frustrari cernerent, omni molimine publicam illius apud homines existimationem vesana pervicacia proscindere contendunt; rem biographi verbis proponamus: Tum vero, inquit eodem num. 3, cum se votis exclusa cernerent fœda libidinis mancipia, amore in furorem verso, maledictis et obtrectationibus ejus existimationem omni contentione adorta, etiam præsenti audientique virulenta probra ingerebant. Nec abs re virulenta hæc, licet speciatim ea non expresserit, biographus probra dixit; en enim Maupertuyi in hanc rem gallica, quæ latina facio, verba: Honoris periculum, inquit, incurrit; indignis ipsius procis omni vi eam calumniis suis denigrare conatis, eaque prostituti pudoris publice accusata, ut de castimonia, qua adversus illos semper fuerat, vindictam sumerent. Compendium vero Vitæ Gallicum narratis eximiis corporis illius dotibus, iisque, quas sprevit, ad subeundum matrimonii jugum sollicitationibus, eam sæpe sæpius ludibria, calumnias et verbera perpessam asserit; ast immemor usque malorum Philippa Virgo, et Bene sibi conscia, ait biographus, contumelias sprevit, et de se pessime meritos inimicos, ne minimo iracundiæ argumento læsit.

[35] [talis ante Vicennium Virgo hæc exititit,] Eæ sunt fere, quæ B. Philippam, antequam vigesimum ætatis annum illa attigisset ac, priusquam Changyaco Viennam accederet, illustrem reddidere virtutes, quæque, licet eas de visu non habuerit perspectas biographus, eidem tamen, ut ait, certis compertæ fuere auctoribus; Beatam enim hanc anno ætatis suæ vigesimo, ut aliquoties dixi, Viennam adiisse inter auctores sat convenit, quamquam Miraculorum Prologus, obscurus fere per omnia, cæteris dissonus videatur; en hujus in exordio verba: Illa igitur sub ducatu de Borbonio, imo de Changy prope Crozetum, quod est in comitatu Forensi, a domo nobili de Champ de Milan ortum trahens, ætatis quadraginta vel circa annorum nobili Annæ de Nory dominæ de Castro sideliter serviendo, habitus fatuæ mundanizationis portans, in hanc Viennensem applicuit civitatem patre reverendissimo Joanne de Nory ejusdem Annæ fratre in hac Viennæ sede sanctissima præsulante. Igitur anno Christi 1441, si Prologo credimus, Viennam B. Philippa accessit, quo anno procul dubio in vivis non erat, utpote anno 1437 aut sequente (vide Maupertuyum, ac Sammarthanos [Gall. Christ. Antiq., t. I, p. 808.] ) defunctus, Joannes præsul; cumque et diserte biographus scriptor æqualis, Compendium Vitæ Gallicum, Maupertuyus, aliique, id anno illius vigesimo contigisse habeant, his utique præ Miraculorum Prologo, et alibi, ut infra videre est, corrupto, adhærendum existimo.

[36] [quo elapso Viennam, ut] Modo ergo ea, quæ B. Philippa a vigesimo anno Viennæ præclare gessit, quorumque biographus testis ocularis extitit, hocce in Commentario illustranda veniunt; prævie tamen de iis, quibus famularem præstitit operam, matronis, quædam, cum hos inter, qui de illis agunt, non conveniat, duxi præmittenda; Compendium enim Vitæ Gallicum eam elapso ætatis anno vigesimo dominæ Annæ de L'Espinace fuisse famulatam his verbis contendit: Eodem tempore (nempe viginti annis nata) Changyaco exiens, Sanctam Viennensem civitatem adiit, ut dominæ Annæ de L'Espinace, Joannis de Norry archiepiscopi Viennensis sorori famularetur. Contra vero num. 4 biographus sequentem loquitur in modum: Boiorum finibus egressa, nata viginti annos Viennam Allobrogum accersita est, ut illustri loco matronæ Castellanæ (vernacule, ut notat, du Chatel) in nobilium puellarum comitatu famularem operam præstaret. Verumtamen in margine eamdem, quam dominam Castellanam dixit, alias vocari Annam de L'Espinace adjecit. Ast biographo, ut et Compendio clarius Maupertuyus; is enim binas eidem archipræsuli Joanni de Norry fuisse sorores, ac utriusque familiæ Beatam nostram quondam fuisse annumeratam observavit. Sequentia enim [p. 263.] in hanc rem habet: Quapropter (ob fortunæ tenuitatem, ut ipse autumat) mater illius pauco a morte conjugis sui, ac filiæ nativitate elapso tempore, famulitio archiepiscopi nostri sororis, vicique, quem incolebat, dominæ, ac nobilis Foresiensis de L'Espinace dicti viduæ, sese addicere fuit coacta.

[37] [dominæ Castellanæ samulares] Eidem porro familiæ B. Philippam, grandiuscula cum esset, fuisse adscriptam, subnectit Maupertuyus, nosque supra modo vidimus, eam una cum matre Changyacensis castri, cujus penes viduam de L'Espinace dominium erat, curam gessisse. Hæc quoad priorem Beatæ nostræ heram; cujus mors, cum B. Philippam sui juris, ut pagina sequente Maupertuyus asserit, reddidisset, vitam solito magis solitariam, austerioremque agere exorsa est. De secunda vero idem historiographus sequentia [p. 264.] prolixe satis observat: Familiæ de Norry (inquit gallice, quæ latine reddo) ubi tam christiane sancteque fuerat educata, memoriam amittere haud valens, denuo annumerari petiit famulitio Annæ de Norry archiepiscopi æ que ac prioris heræ dominæ de L'Espinace sororis; admissa porro fuit cum gaudio: ac tum allaboravit strenue, ut pleno gressu perfectionis decurreret viam. Domina Castellana, vernacule du Chatel (id enim novæ heræ nomen erat) pietate excellebat; quamquam aliqui eam ut mulierem vafram, spiritusque inquieti habuerint, quæque plus pecuniam, quam Christiano fas est, adamaret, in tantum, ut fama fuerit, eammet discordias Viennenses inter et archipræsulem disseminasse, statimque, ut subditos (quibus plus justo hasce vendebat operas) domino reconciliaret, sese obtulisse; hac arte, et quod apud fratrem valebat, et quam de sua intercessione Viennenses conceperant fiduciam, in lucrum convertens.

[38] [operas exhiberet, accessit.] Verum, subdit Maupertuyus, credendum est, hanc non nisi malignam esse traditionem, cui neutiquam est adhærendum; certum namque est, eam eximia, varias sacras fundationes instituentem, pietatis dedisse signa. Tribuit saltem Philippæ de Campo-Milano omnem desiderabilem pietatis exercendæ facultatem, eidem sacris interesse, ut liberet, indulgens. Hæc Maupertuyus; cumque nec ego quidquam, quod matronæ hujus memoriam labefactet, repererim, eamdem ab hac calumnia Maupertuyum (quem et pag. 262 vide) jure arbitror exemisse. Modo ad Beatam nostram, quam tantisper reliqueramus, revertamur, quamque antequam Viennam accederet Maupertuyus a peregrinationibus sanctis, eo tempore institui solitis, hisce [Ibid.] verbis commendat: Vigesimo ætatis suæ anno, inquit, Changyaco exiit, ac loca sancta, secundum istius temporis pietatem, quæ fere in sacris consistebat peregrinationibus, invisit. Ita nudis pedibus Changyaco ultra viginti leucas distans Podium, seu Annicium in Velaunis, ut celebrem inibi divæ Virginis iconem veneraretur, adivit. Tandem Viennam pervenit, ubi lacrymarum imbre tantorum martyrum, quo urbs hæc diversis ecclesiæ persecutionibus conspersa fuit, sanguinem venerata est. Ita, sed in antecessum, ut videtur, de his disserit Maupertuyus; biographus enim, uti et Compendium Vitæ Gallicum de peregrinationibus his, priusquam Viennam adiret, ne verbum quidem expressere.

§ IV. Viennæ varias virtutes exercet: miseris subvenit: illius in precibus assiduitas.

[Viennæ existens corporis cultum, quem in concione castigari inaudierat, prompte obediens,] Vigesimum ætatis suæ annum cum jam B. Philippa complesset, civitatem Viennensem ingressa, ac dominæ Castellanæ annumerata familiæ, exercendarum virtutum campum reperit spatiosissimum, omnique Deo serviendi a domina donata est facultate, qua haud segniter, uti in decursu perspicuum fiet, B. Philippa est usa: exorditur hæc num. 4 enarrare biographus, eamque impense commendare incipit a promptissima, quam usque exhibuit, obedientia; argumentumque inde arripit, quod ornatiore ad id usque tempus corporis cultu incedere consueverat, quem cum ecclesiastes culpasset, quidquid plus justo forte mundum mundanamve vanitatem redolere sibi videbatur, protinus B. Philippa abjecit; ast rem integram biographi num. cit. verbis proponamus: ita habent: Commodum civitatem sanctam inviserat, cum in sacra concione exquisitiorem corporis cultum exagitari audivit tamquam superbiæ fomitem, et ingratam Deo alieni amoris illecebram: adhuc comitum suarum more nitorem et elegantiam studuerat in vestitu; ut sensit a divini verbi præcone culpari, continuo, quidquid erat lepidioris ornatus, abjecit, tenui modestoque vestitu contenta. His consonat, iterato rem eamdem numm. 2 et 3 habens, Gallicum Vitæ Compendium, cujus hæc num. 3 verba sunt: Philippa tum, ut nobilium istius temporis vanitas suadebat, etiamnum vestita erat, non quod hisce cor apponeret, sed ut dominæ, cui famulabatur, honorem exhiberet; verum eo ipso, quo e cathedra inaudierat, omnia hæc superflua esse, iisque Deum offendi, omnem hanc deseruit vanitatem.

[40] [uti solebat,] Talem porro qualem hocce in specimine B. Philippa præstitit obedientiæ promptitudinem, et in aliis eam exhibere consuevisse biographus his verbis asseverat: Non erit abs re, inquit eodem num. 4, hoc loco illud commemorare, id eam in cæteris omnibus factitare solitam, ut virorum probitate doctrinaque præstantium, præsertim quibus animum purgandum regendumque crediderat, præceptis esset obsequentissima. Quam insignis porro hæc fuerit in clericos probitate conspicuos veneratio, et quod caput est, obedientia, idem biographus enarrare pergit, eamque, si a recto quid fortasse dissonum admitteret, ut admoneretur, asserit efflagitasse; en verba: Unum aliquem de clero, inquit, præclare novi sanctæ Virgini perfamiliarem, quem illa sæpe numero rogavit, ut, si quid in se justæ reprehensioni obnoxium notasset, significare ne gravaretur. Ita biographus Viennæ vitæ ejus spectator: cui similia fere Compendium in hunc modum gallice expressit: Notandum hic, eam illa, quæ confessarius, aut quivis vir prudens, malum peccatumve esse publice asserebat, extemplo deseruisse, eximiam in his obedientiæ promptitudinem exhibens; imo vero deprecabatur crebro eos, quibus familiaris erat, ut si quid rectum minus adverterent, id indicare, ne gravarentur, gratoque animo admonitiones illorum excipiebat. Liquet hinc perfectissimæ obedientiæ eam non raro dedisse egregia specimina.

[41] [licet is peccato saltem gravi certo non fuerit obnoxius, deseruit,] Num vero corporis ille cultus, de quo supra, revera fuerit peccato obnoxius, nec biographus, nec Compendium Vitæ Gallicum, nec Miraculorum Prologus diserte expresserunt; quamquam eum lepidiorem venustioremque biographus appellet, ac Compendium eam, ut nobilium istius temporis vanitas suadebat, asserat incessisse; imo plusculum Miraculorum Prologus, cultum hunc fatuæ mundanizationis indigitans nomine, adjiciat; licet enim in hac vestium pompa, ut tristi plane experientia docemur, Deum sæpius offendi, inficias non eam, id tamen in B. Philippa, quam recti honestique amor ab ipsis incunabulis incendit, quæque sedula matris cura ab ineunte ætate ad omnem virtutem fuerat efformata, locum habuisse, vero mihi minus videtur simile. Utcumque se res habeat, si defectus in his fuerit, levem equidem eum fuisse arbitror eo confidentius, quod Compendium Beatam hanc, hisce cor apposuisse, diserte abnuat, eamque ut dominæ suæ, quam a pietate plerique commendant, quæque hinc notabilem tolli jussisset excessum, honorem exhiberet, sibi similium morem imitatam fuisse asseveret; licet ergo jure divini verbi præco lubricum fortasse, inordinatumque vestium usum culparit, illudque rigida sibi B. Philippa applicarit, levioris equidem culpæ labeculam, quam sacra exomologesi statim expiavit, eam ad summum quandoque contraxisse, automo.

[42] [quo aspernato, et cæteras sibi aulicæ vitæ delicias, pietati plerumque intenta, interdixit:] Pergit porro biographus cæteras illius virtutes, ac qualem sese Viennæ B. Philippa in aula, ac inter domesticos præstiterit, enarrare, ipsum num. 5 loquentem audi: Simul, inquit, venustiorem comptum aspernata est, cæteras itidem oblectationes et nugatorias aulicæ vitæ sibi delicias interdixit: dumque, ut sit, sub cœnam expectatur, ut inferantur dapes, et id spatium a basilicanis inepta confabulatione, mutuæ irrisionis ludicro, et interdum protervis salibus, fallendæ famis gratia, consumitur, dum a cibo solutioribus jocis indulgetur, in episcopalem ædiculam, item ut olim in Changyacensem concedere instituit, exercitandæ in summi boni contemplatione menti, usque adeo ignaviam exosa, ut ad mensam accumbenti, nihil videretur longius, quam ut ad opus aliquod elaborandum, aut divina animo volvenda revolaret. Paulo vero aliter ac brevius ea Compendium effert in hunc modum: Decurrente refectionis hora, tempus vanis sermonibus impendi solitum, quove alter alterum ludibrio habere consuevit, ipsa orationi in episcopali sacello insistebat, ab ineunte ætate et choreis indulgere, et tempus inutiliter transigere summopere exhorrescens. Interjectis porro iis, quæ ex ipso num. 40 vidimus, pergit his verbis: Quod si quandoque serio minus rei alicui vacaret, ex otii timore, pedes sui in ignem velut immissi videbantur; ita enim tempus perdere extimescebat, imo mensæ cum accumberet, tempus protrahi nimium, sibi videbatur, ac finem tantum ut manuali spiritualive operi insisteret, anhelabat. Liquet hinc, dominam Castellanam B. Philippæ heram ipsas inhabitasse ædes episcopales; id enim et biographus, qui Beatam nostram in episcopalem ædiculam concedere consuevisse habet, ac Compendium, quod eamdem in episcopali sacello orationi institisse asserit, luculenter satis expresserunt.

[43] [misericordiæ operibus, et cujusvis generis] Postquam igitur biographus B. Philippam ab obedientiæ promptitudine, ac otii fuga impense commendavit, non minus eam a misericordiæ operibus, quibus inopes, infirmos et cujusvis generis miseros sublevavit, laudare aggreditur: rem totidem ejusdem verbis proponamus: Ad laxandas, ait eodem num. 5, miserorum angustias mirifice propensam fuisse, ex eo quivis intelligat, quod inopes omnes, imprimis ære alieno implicitos, aut qui morbo, senectute, corporis vitio victum sibi parare prohibebantur, singulari miserationis sensu excipiebat ad se confugientes, solabatur allocutione, cibo et potione recreatos ad heram deducebat, ut ejus ope archipræsuli fratri commendarentur. Publicas custodias invisebat, ut eis aliquid opis impertiret. Ægrotos item et puerperas, genium sæpe defraudans, et de demenso suo comparcens aliquid, quod egenis erogaret, quos ultro ubique vestigabat; in ptochotrophiis et nosocomiis frequentissima, eorum potissimum miseratione movebatur, quos omni ope aliena videbat esse destitutos. Pergit biographus, ac specimen unum, quamquam id circa vitæ illius finem contigerit, num. 6 subjungit, quod ita habet: Romam solemni jubileo proficiscens, assidui mœroris materiam invenit, stratis ad viam et spiritum passim efflantibus religiosorum peregrinatorum quamplurimis; quid ei tunc animi fuit in reditu, cum una muliere comitata (reliquis ad curanda corpora dilabentibus) ad ædiculam orationis causa se contulit, ut quamvis ex imbre madida et algore horrens, quotidianum precum pensum exsolveret.

[44] [miseris sublevandis assidue addicta fuit,] Ibi tum forte jacentem mendicum, et animam agentem nacta, omissa reficiendarum cibo virium memoria, solari, et omni subsidio levare institit, usque dum, urgente comitatu, ab opere pio ægre avelleretur. Hisce sat congruit, si substantiam, vimque verborum utrimque consideres, Gallicum Vitæ Compendium, ac misericordiæ specimen, quod modo e biographo attulimus, in oppido Sancti Laurentii dicto, adjicit contigisse; verum num Italiæ Galliæve oppidum id sit, reticuit, cumque hic et illic nominis hujus loca reperiantur, in quo horum id evenerit, non est mihi animus divinare. Progreditur biographus, ac qualem ulterius præstiterit miseris opem, qualiterque, ut iis subveniret, vilibus mulierculis, in hunc finem conductis, magna animi demissione, ac contempta generis claritudine sese promiscue junxerit, pergit enarrare. Decumbentibus, inquit eodem num. 6, ex morbo in xenone dapes propriis manibus parare et apponere, cum vilibus mulierculis, quas eadem inopum cura ptochiorum ministerio addixerat, palam versari, colloqui, obire templa, ergastula, pauperum tuguriola non satis habens, etiam absentium egestate sollicita Franciscanis monialibus parthenonis Aniciensis corrogatam a Delphinatibus matronis stipem missitabat.

[45] [magisque prodesse concupivit Virgo aliis blanda, sibi] Nec stetit hic B. Philippæ virtus; sed et graviora durioraque et agere, et perpeti, in votis habebat: His omnibus, inquit num. 7 biographus, haud quaquam defessa, sexcenties tanto gravius laborum onus Sponsi causa tolerandum optabat offerri. Porro cum se actioni dedisset satis, de moderatorum sententia (en aliud insignis in moderatores venerationis, ac eximiæ humilitatis specimen) ad fruendam divinæ contemplationis quietem, paululum se negotiorum turbæ subduxit. Talis erga alios B. Philippa extitit; modo qualis sibi fuerit, e biographo etiam videamus, ac quam aliis beneficam et blandam, sibimet severam et rigidam intueamur: E lectulo, inquit num. cit. biographus, quem subjecto assere duraverat, et in quo vestibus semper obvolutum corpusculum ad breve spatium sternebat, placide erepens, in templum se ante lucem præsentabat (adi supra num. 25, ubi eadem fere, ast ordine neglecto, in Compendio asserta reperies), ut canentium clericorum variis variarum horarum psalmis, deinde compluribus sacrificiis ad multum diei interesset. Ast speciales quosdam modos insuper, quibus, ut carnem spiritui subjugaret, Beata hæc usa est, Maupertuyum explicantem audi: is nempe, cum calumnia, de qua jam supra, B. Philippæ heram merito exemisset, sic fatur: Tribuit saltem Philippæ de Campo-Milano omnem desiderabilem pietatis exercendæ facultatem, eidem sacris interesse, ut liberet, indulgens, qua indulgentia parce nequaquam Virgo sancta utebatur: per octo enim sæpius horas continuas quotidie fere matutinali, cæterisque principis templi Officiis præsens assistebat.

[46] [vero austera, in precibus fundendis] Haud mediocriter austeritates suas adauxit, non nisi tabulæ asserive in cubiculo indormiens, cilicio suo minores chordulas, quibus sibi brachia pedesque ligabat, superaddidit; nequidquam vero his, quibus corpus in servitutem redigebat, obstantibus rigoribus, quæ sui erant muneris magna perficiebat agilitate, ita ut hera sociæque eam plus uno, quam aliæ pluribus diebus, ultro asseruerint, operis effectum dedisse, quod et iis, quibus, quam frequens in templo versaretur, perspectum erat, quibusque nil operis de die dare videbatur, magnam admirationem movit. Hæc Maupertuyus, cui in ipsis pene verbis, ad operis diligentiam quod spectat, biographus Compendiumque concordant: ad biographum ergo regredior, qui asserta B. Philippæ in templo assiduitate, preces, quas omni die fundebat, indicare exorditur; sunt autem hæ satis numerosæ: Utroque interim, ait eodem num. 7, genu nixa Virgini Deiparæ, Spiritui Sancto, Crucis et cruciatuum Christi honori dicatos Psalmos et preces, septuplicem Davidis pœnitentis hymnum, piis item manibus sublevandis descriptum, et viginti lectionibus intertextum psalterium, aliaque non pauca decurrebat fere citra ullum internæ suavitatis (quod ipsa apud viros pios non semel questa est) gustum atque solatium: ac si quo die in eo munere quæpiam a Deo concederetur animi jucunditas, tum sibi velut ingens molestiarum pondus abjecisse videbatur.

[47] [quas diversimode biographus, et] Ast hic discrepantia quædam biographum inter et Compendium exoritur; is enim B. Philippam piis manibus sublevandis descriptum, et viginti lectionibus intertextum persolvisse psalterium asserit; contra vero Compendium diserte id ipsum novem tantummodo fuisse lectionum expressit; ipsa Compendii verba, præsertim cum et ea alibi biographo dissona sint, videamus; ita, quamvis, ut jam ante præmonui, inverso chronologico ordine, num. 2 habet: Secretum in primario templo occupabat locum, ut principali Sacro, omnibusque horis genibus provoluta, et quandoque prostrata interesset: preces vero fundebat hasce: beatæ Virginis Officium, defunctorum cum novem lectionibus Vigilias, sanctæ Crucis, ac Spiritus Sancti Officium; item illud de Passione Domini, prout a S. Bonaventura est dispositum, septemque Davidis pœnitentis psalmos cum litaniis, precesque alias innumerabiles. Cum porro viginti lectionibus intertextum defunctorum Officium, quale hic biographus asserit, haud repererim hactenus, potius Compendii, donec quale id Officium extiterit, edocear (ni forte illud pro sua privata pietate, ut innui videtur, habuerit descriptum) verbis videtur inhærendum. Ast quodnam id, quod vice versa a Compendio allegatur, de Passione Domini, a S. Bonaventura dispositum Officium? Cætera inter hujus sanctissimi Cardinalis opera habetur: Vita Christi a beato Bonaventura contemplative composita. Verum B. Philippam Vitam hanc contemplative compositam singula die perlegisse, mihi vero plane videtur dissimile. [Inter Opuscula S. Bonaventuræ extat Officium de Passione Domini per horas canonicas divisum, quarum singulæ singulos psalmos, hymnum et orationem habent [T. VI. Opp., p. 436. Edit. Rom., an 1596.] . Aliud officium similis formæ recensetur inter opuscula S. Francisci Assisiatis [p. 380.] Pergit porro Stalsius.]

[48] [Compendium enumerant, perquam assidua, ac] Prolixa enim ea est, et, prout opera et expensis magistri Bertoldi Rembolt anno 1517, ut Soliloquio fol. LXXVI subjicitur, typis data est, continet capitula 96, ac integra, charactere satis compresso, 49 folia in minori, ut vocant, quarto, quæ a quopiam singulis diebus, præcipue tot aliis adjectis, devote legi posse, nulli cordato persuasum iri autumo; hinc compendiosius Officium id fuisse, ac tale forte, quale promiscue exhibent libelli ascetici, suspicor. Utcumque se res habeat, liquet hinc B. Philippam in precibus fundendis perquam fuisse assiduam; ast spiritualis dulcedinis plerumque expertem; id enim et ipsa suis moderatoribus, ac iis, Qui in his sibi, ut Compendium habet, consilio esse poterant, fatebatur. Quod vero ad reliquas Beatæ hujus virtutes spectat, eas solita brevitate num. 8 biographus commemorat: en illius in hanc rem verba: Acerbitatum et laborum eximie patiens, honoris unius erat intolerantissima, in bonis malisque rebus æquabili semper vultus dignitate et comitate, oculis humi assidue dejectis, quos inter sacram meditationem, uno eodemque loco defixos, nusquam dimovebat. Quantis vero ei paupertas in deliciis fuerit, quodque eam tenuioris fortunæ, ut § II docuimus, nequaquam extitisse, aperte satis conficit compendiose biographus, e Beatæ fratribus, si plures habuerit, unicum suppresso nomine laudans, enuntiat: Fortunas omnes, inquit, fratri concessit, nec ullo ejus rogatu potuit umquam adduci, ut iis denuo potiretur, tenuissime victitabat, domandæ carnis studiosissima.

[49] [paupertati mire fuit addicta, suæ aliorumque salutis curam gessit, peregrinationesque] Hisce sat consonat Compendium, fratrisque conjugem, quam num. 16 Margaritam dictam, ac dominæ Castellanæ itidem famulitio adscriptam vidimus, commemorat; illius enim num. 5 hæc verba sunt: Bona sua, quorum fratri dominium transcripserat, recipere, (fratria aliisque ad id eam inducere frustra conantibus) detrectabat. Hinc itaque ac ex prædictis quantam suæ salutis Beata hæc gesserit curam, fit conspicuum; qualem vero salutis aliorum habuerit, quamque implacabili odio peccata, cæteroqui blanda Virgo ac mitis, fuerit prosecuta num. 6 idem habet Compendium, ubi hæc leguntur: Tanto ipsi horrori erant sermones obsceni aut blasphemi, ut, si quandoque jurantes inaudiret, quamquam illustriores essent inter nobiles, hos libere æque ac candide redargueret. Biographus vero ita rem hanc conficit: Neminem umquam ait num. 8, dicto, facto, exemplo læsit, nec tamen ita blanda, ut non perhumane adolescentum quorumdam petulantiam, et ore in Deum sacrilegos, aut jurejurando temere abutentes, tametsi potentiores homines, verbis castigaret. Subjicit porro his biographus, quas supra num. 38 e Maupertuyo vidimus sacras peregrinationes, easque strictim suo more celebrat his verbis: Materno exemplo ad loca religione inclyta, Aniciensis Virginis celeberrimam effigiem, S. Claudii incorruptas exuvias (addit Miraculorum Prologus et S. Antonii cœnobium) aliquoties venerabunda peregrinationem suscepit.

[50] [sacras instituit,] Porro haud immerito Aniciensis Virginis Mariæ celeberrima a biographo dicitur effigies, ad quam sacræ undique instituuntur (aut verius eheu instituebantur olim) peregrinationes. [Derelictum sanctuarium Aniciense deplorabat auctor anno 1794, quando omnia in Galliis susdeque versa erant. Verum postquam anno 1801 suus rediit Religioni honor, jure postliminii aris reddita fuit imago B. Mariæ et populi in Matrem optimam referbuit pietas. Cujus rei non ita pridem novum accepimus testimonium. Antiquum scilicet erat Ecclesiæ Aniciensis privilegium, ut quoties Festum Annuntiationis B. Mariæ incideret in feriam VI Parasceves, esset indulgentia plenaria in forma jubilei omnibus fidelibus vere pœnitentibus et confessis ac sacra communione refectis, et Cathedralem Ecclesiam Aniciensem visitantibus. Cum vero nuper, anno 1842, hæc concurrentia incidisset, Gregorius Papa XVI feliciter regnans dictum privilegium litteris in forma Brevis datis die VI Augusti 1841 confirmavit [Ami de la Relig., t. CXII, p. 25, num. 3537.] . Concessum privilegium solemniter promulgavit Dominica infra octavam Epiphaniæ, IX Januarii anni sequentis hodiernus Aniciensium Episcopus, Petrus Maria Josephus Darcimoles, qui pontificali ritu indutus prælegit primum ordinationem, qua omnes adhortabatur ut sancte se ad indulgentiam pararent, dein in signum reverentiæ Apostolicæ Sedi ac Romano Pontifici debitæ, deposita mitra, assurgente populo universo prælegit Breve apostolicum confirmationis [Ibid., p. 118, num. 3543.] . Cum tandem illuxissent dies salutis, non solum ex Aniciensi diœcesi, sed e vicinis etiam provinciis ingens populi multitudo cœpit affluere: alii supplicantium more agminatim, alii sparsim accurrebant. Centum quadraginta millia hominum numerata sunt, qui intra duodecim dies Aniciense sanctuarium venerationis ergo frequentarunt. Civitas, quæ ad duodecim millia hominum censebatur, per continuos duodecim dies duplicatum videbat incolarum suorum numerum, conversis e Christiana caritate privatorum ædibus in publica diversoria [Ibid., t. CXIII, p. 135, num. 3585.] ] Audiamus de hoc sanctuario breviter loquentem in suo Dictionario Universali Corneillium; is enim ad verbum le Puy, cætera inter fastuosa cathedralis templi decora memorat circa medium articuli sequentia: Princeps, inquit gallice, hujus templi ara, quæ quinquaginta plus aditur gradibus, a choro clathris altis, ut thesauro prospiciatur, disjungitur; præter enim lampades candelabraque argentea, quæ Divæ Virginis in ara parvulum Jesum tenentis iconem cingunt, uti et coronas auro gemmisque fulgentes, ac vestes unionibus obductas, plures sunt cruces aureæ argenteæque, vasa eximia, Sanctorum Sanctarumque icones, aliaque immodici pretii dona, oblata ab his, qui omni ex parte sacrum hunc invisunt locum. De S. Claudio vero, utique episcopo Vesontionensi, cujus incorruptas exuvias aliquoties venerabunda invisit, consule Opus nostrum ad VI Junii diem: uti et de S. Antonio Magno abbate in Thebaide, cujus Miraculorum Prologus meminit, tom. II Januarii die XVII; ast præ reliquis de tertia ejusdem sancti reliquiarum translatione [p. 150.] . Subnectit his biographus pietatis in matrem (adi supra num. 27) exemplum, ac lucubrationi suæ, annotatis B. Philippæ supremo morbo, mortisque tempore, coronidem imponit; verum antequam id hic fiat, quædam e Compendio ac Maupertuyo, quæ biographus aut strictim nimis, aut intacta præteriit, sunt adjungenda.

[51] [ac Sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum frequens in templis] Ac imprimis eam ardentissimo erga Sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum fuisse affectam amore, ac impransam plerumque cœnam expectasse num. 8 Compendium testatur: en hujus ea de re integrum, cum et conscientiæ teneritudinem Beatæ hujus explicet, textum latine versum. Cultui Sanctissimi Sacramenti summopere erat addicta, Deumque præ omnibus in Missæ sacrificio adorare concupiebat; imo martyrium velut subibat, cum rei divinæ eo, quo hera e lecto surgebat, tempore interesset; primum enim circa horam septimam inchoabatur sacrum, et exinde reliqua, queis singulis assistere in votis erat. Verum cum sacrificio adesset, seipsam ut muneris sui erga heram arguebat negligentem; ast animo, brevi Missa isthæc finietur, sibi itidem replicabat: itaque pluribus invicem succedentibus intererat sacrificiis, adeo ut hera, famulante nemine, e lectulo surgeret, templumque accederet; nec hinc equidem (en aliud piæ matronæ encomium) Beatæ Philippæ succensebat, quam filiæ nomine compellabat; domum porro regressa, cubiculo sese includebat, tumque sibi videbantur dicere omnes: commode filia hæc suos dies ducit; ast illa labori tum strenue insistens, modico tempore (asseruit id hera) plus operis, quam protractiori aliæ, effectum dabat. Cumque hora prandii appropinquaret, fratriæ eam, ut cibum caperet, admonenti, actis gratiis, sese ad cœnam usque, ut plerumque faciebat, expectaturam respondebat.

[52] [specialiter venerata est.] Ab ultima confessione, pergit num. 9 Compendium, singulis annis generalem instituebat. Verum quoties per anni decursum confiteri consueverit, nec biographus, nec Compendium Vitæ Gallicum expresserunt, quamquam, teneræ eam conscientiæ extitisse, ut num. præced. vidimus, luculenter satis Compendium insinuet, eamque e divinis præceptis accuratissime vitam exegisse, inter omnes conveniat. Qualem porro sese, cum cœlesti ac Eucharistico refici desideraret epulo, B. Philippa præbuerit, Compendium haud reticuit, cujus, ut ipse distinxi, num. 6 hæc charactere minore ac postea forte adjecta, verba sunt: Dum vero Eucharistico frui intenderet epulo, accurata sese die antecedente confessione, jejuniis, pœnitentiæ operibus ac meditatione præparabat, reliquam autem diei partem (universa rerum temporalium despecta massa) in agendis gratiis, ac intra et extra urbem visitandis ecclesiis, transigebat. Hæc sunt fere præclara gesta, quæ de B. Philippa, priusquam Romanam accederet urbem, auctores retulerunt, quibusque ea Viennæ ab anno ætatis suæ vigesimo inclaruit; modo illa, quæ alibi terrarum, postremisque vitæ annis præstitit, ac ea, quæ ad illius gloriam posthumam spectant, § sequente sunt percensenda.

§V. Occasione Jubilei Romam adiens, ac inde rediens miseris mire compatitur: Viennæ moritur, ac sepelitur: variis ab obitu claret miraculis, ac cultu ecclesiastico gaudet.

[Romam, ut Jubileo anni 1450, maximo] Tot tamque eximiis B. Philippa exornata virtutibus, Viennam annis jam plurimis, uti vidimus, illustrarat, dum divinæ providentiæ placuit, ut et alio suavissimus ille virtutum odor diffunderetur: rem sequentibus verbis Maupertuyus tradit: Vienna, inquit, sat jam temporis Philippæ virtutum testis extiterat, oportebatque, ut ad Dei gloriam, ac in fidelium ædificationem altius illa celebriusque theatrum conscenderet. Ut igitur Romanam adiret urbem, Jubilei anno 1450 lucrandi gratia, divinitus inspiratur; nec id zelo illius difficile; sanctum illud protractumque iter pedibus exorditur, totumque honorum operum odore complet, ac integro anno sancto Romæ commoratur, ibique, ut secura Christi Jesu adstaret judicio, usque allaboravit. Præsagium secretum, aut vera forte instantis mortis revelatio, eam temporis etiamnum residui reddidit observantissimam. Tandem Virgo sancta, aliquibus postquam Viennam redux esset mensibus, peste inibi grassante, et ipsa infecta fuit, ac anni 1451 die XV Octobris obiit. Hæc de extremis Beatæ nostræ laboribus Maupertuyus, quœ nec biographus nec Compendium, uti numm. 43 et 44 vidimus, intacta præterierunt. Porro Jubileum istud anno 1450 fuisse celebratum, atque infinito mortalium numero frequentatum, apud historiographos in confesso est; audiamus eminentissimi cardinalis Baronii continuatoris Odorici Raynaldi ad annum prædictum num. 1 verba; ita hæc habent.

[54] [populorum numero illustri, interesset,] Anno hujus sæculi quinquagesimo, Indictione tertia decima, maximi populorum concursus ex toto christiano orbe mira frequentia, pietatis ac religionis studio in Urbem facti sunt, cum nullæ itinerum difficultates, nullave pericula eas retardare potuerint, quam fidelium confluentium celebritatem miratus S. Antoninus subjecta verba historiæ mandavit p. III, tit. 22 c. 12 § 3: In anno MCCCCL, verba sunt S. Antonini, celebratus fuit Jubileus sub Nicolao Pontifice Urbis, prius prænuntiatus et publicatus solemniter cum indulgentia plenaria visitantibus ecclesias Urbis quatuor, scilicet S. Joannis Lateranensis, S. Petri, et S. Pauli et S. Mariæ Majoris certis diebus determinatis, pœnitentibus et confessis certo modo et forma, ad quam consequendam convenerunt ex omni natione quæ sub cœlo est, fidelium plurimi mares et fœminæ. Confirmat hæc, pergit Baynaldus, Jannozius Manettus lib. II in Vita Nicolai V. Ad hanc, inquit Mannettus, celeberrimam sanctissimamque solemnitatem … tota populorum omnium Christianorum multitudo concurrisse et confluxisse perhibetur, ut cæteris Jubileis hactenus celebratis numero et copia hominum utriusque sexus non immerito præferri posse existimetur; tantæ enim Pannonum, Germanorum, Cimbrorum, Britannorum, Gallorum, Hispanorum, Celtiberorum, Portugalensium, Græcorum, Dalmatarum, Italorum, cæterorumque Christianorum populorum, ut omnes uno verbo summatim comprehendamus, catervæ quotidie confluebant, ut concurrentium congregatio cujuslibet mensis dimidio, per arbitrium designato, in stuporem admirationemque procederet, tantæ namque et tam magnæ adventantium catervæ quotidie concurrebant, ut quasi sturnorum apumve et formicarum agmina, mirabile et incredibile dictu! viderentur.

[55] [profecta, miseris itidem subvenit] Hos inter et Virgo Philippa sacram peregrinationem, et forte, uti Lievræus habet, nudis pedibus, unaque cum hera, ut Lievræo consonans asserit num. 2 cit. Martyrologium, suscepit, ac anno integro, imo ultra annum, ut infra dicemus, Romæ est commorata; rem gestam in hunc modum biographus commemorat: Romam, inquit num. 6, solemni Jubileo proficiscens, assidui mœroris materiam invenit, stratis ad viam et spiritum passim efflantibus religiosorum peregrinatorum quamplurimis. Quæ vero qualisve Romæ (ea, quæ Maupertuyus in hanc rem habet, vide num. 53,) B. Philippa extiterit, nec biographus, nec Compendium litteris mandarunt: hic enim æque ac illud, relato illius ad urbem Romanam accessu, ejusdem e vestigio inde regressum, ne verbo interjecto, commemorant. En biographi, quæ modo citatis subnectit, quæque, qualem sese B. Philippa in reditu prœstiterit, indicant num. 6 verba: Quid ei tunc animi, inquit, fuit in reditu, cum una muliere comitata (reliquis ad curanda corpora in diversoria dilabentibus) ad ædiculam orationis causa se contulit, quod et alias in itinere solemne habuit, ut quamvis ex imbre madida et algore horrens, quotidianum precum pensum exsolveret. Ibi tum forte jacentem mendicum, et animam agentem nacta, omissa reficiendarum cibo virium memoria, solari et omni subsidio levare institit, usque dum urgente comitatu ab opere pio ægre avelleretur.

[56] [Viennamque regressa pretiosa in conspectu Domini morte] Cœtera autem, quœhisce in itineribus gessit, tacentibus ea scriptoribus prorsus incerta sunt, ac quo circiter tempore Roma regressa sit, modo breviter est indagandum; vidimus namque Beatam hanc ratione Jubilei anno 1449 promulgati Urbem, procul dubio eodem anno exeunte, adiisse, ac anno integro, teste Maupertuyo, cui, tacentibus aliis, adhœrendum, fuisse commoratam: consequens igitur hinc fit, eam anno 1451 ineunte, aut uno alterove ipsius mense elapso Roma Viennam regredi cœpisse, ac medio circiter eo anno reducem fuisse; id enim dilucide satis Maupertuyus insinuat, cum eam aliquibus a regressu mensibus anno 1451 die XV Octobris, cui emortuali diei, nemo, quod sciam, refragatur, morti affirmet succubuisse. Verum enim vero habuitne instantis sibi mortis B. Philippa revelationem? Non ita sane e facili, licet favor is Sanctis haud sit insuetus, sine altero vade Maupertuyus mihi id persuasum faciet, prœcipue cum biographus, qui Beatœ huic ad ultimum usque spiritum familiaris extitit, ne minimum quidem, unde id vero arbitrer simile, verbum insinuet, non omissurus certo, si sibi de tali revelatione constitisset; utcumque se res habeat, pretiosa in conspectu Domini morte defuncta est Virgo Philippa Idibus Octobris anni 1451, ac e mortalium numero eo die peste sublata: audiamus biographi, cui omnes adstipulantur, ad calcem in hanc rem verba.

[57] [peste infecta obdormivit,] Avolavit, inquit, ad Sponsi beatos amplexus anno 1451 Idibus Octobris quinquaginta circiter annos nata, quamvis ex vivida lineamentorum temperatura, quivis longe natu minorem pronuntiasset. Grassata in plebe lues (ad marginem notatur epidemia, seu morbus popularis) mortalium numero S. Virginem eripuit, ut adderet immortalibus. Biographo, ad supremum morbum quod spectat, Compendium, miraculorum Prologus, Maupertuyus, aliique concordant, indicatque ea, quœ miraculis, illius patrocinio patratis, subnectitur Antiphona, in qua uti et Oratione contra tremendum hunc morbum, ut patrona regni Galliæ, ut infra visuri sumus, invocatur. Num vero progressus solitos humani generis flagellum isthoc habuerit in Gallia, reticent Galli quos inspexi, historiographi. Ast Romæ anno 1450 morbum hunc fuisse grassatum ad eumdem annum § XVIII Raynaldus monstrat e litteris Nicolai V datis III Non. Septembris anni 1450, in quibus dicit se ab Urbe circa festivitatem SS. Petri et Pauli, peste compellente, abfuisse. Similia et ad annum sequentem de Pragensi urbe § XI ex Ænea Sylvio Raynaldus habet, uti et de Mediolano ad annum 1452 § II; ast Galliam peste fuisse infectam nullibi insinuat; cum tamen ad unum omnes B. Philippam peste obiisse, qui de ea agunt, affirment, ab his (non obstante historiographorum silentio) neutiquam videtur recedendum.

[58] [ac in S. Mauritii principe templo sepulta fuit:] Corpus exanime, pergit biographus, illustris S. Mauritii clerus infra templi sui claustrum terræ infodit. Paulo aliter miraculorum Prologus, cui et in verbis fere (anno ætatis, cum morti Virgo Philippa succumberet, ut supra diximus, secluso) Compendium consonat; en Prologi verba: Demum de anno Dominicæ Incarn. MCCCCLI in mense Octobri die XV morbo epidemiæ detenta ætatis quinquaginta annorum vel circa, quamvis alimentis roborata spiritualibus tota junior appareret, suos selices in Domino dies clausit, extremas ante fores cœnaculi B. Mariæ de Capellis infra claustrum B. Mauritii (ubi toties dum viveret, adjicit Maupertuyus, ferventissimas preces fuderat) per dominos dictæ ecclesiæ deportata, honorifice extitit tumulata. Confer modo Compendii verba, ac num ea amanuensis inscitia non sint depravata, ut num. 20 diximus, perspice; ita hæc habent: Demum anno Dominicæ incarnat. MCCCCLI in mense Octobris die XV morbo epidemiæ detenta ætate XL annorum vel circa, ita ut propria alimenta spiritualibus tota junior appareret, quo felicius in Domino diem extremum ageret, ante fores cœnaculi B. Mariæ de Capella intra claustrum S. Mauritii per dominos dictæ ecclesiæ deportata, honorifice extitit tumulata. Lievræus vero, qui in Antiquitatibus Viennensibus breviter B. Philippæ virtutes celebrat, ita in hanc rem scribit [Antiq. et Saint. de Vienne, p. 403.] : Viennam Roma nempe regressa, ac peste infecta sancte moritur, cum plura in vita (quorum ne unum quidem ad nostram devenit notitiam) præclara celebriaque ferventis fidei virtute perpetrasset miracula: a morte vero ad ipsius sepulchrum in claustro Viennensis ecclesiæ innumera facta sunt miracula, quæ litteris mandata, a testibus ac notariis fuere confirmata.

[59] [illius sepulchrum ac cineres sacri] Quanta porro in veneratione Virginis hujus sepulchrum fuerit, idem Lievræus subjungit: Plures, ait, e confratribus senioribus viderunt supra sepulchrum clathros ferreos, ne præ honore et reverentia ob continua miracula illud incedendo pedibus quisquam contingeret; nec nisi prælatis nostris vitio dandum, eam solemniter Sanctorum albo haud fuisse adscriptam. Obiit ea anno 1451 die XV Octobris, 50 annis nata. Licet vero eo tempore in Sanctorum numerum B. Philippa haud fuerit solemniter relata, nec id postea contigisse repererim hactenus, locum tamen in Opere nostro suum jure obtinet, cum constet de legitimo ipsius cultu, centum et amplius annis Urbani VIII Decretum, anno 1625 de Sanctorum veneratione emissum, prægresso: cultum enim hunc stabiliunt, in exordio citata Martyrologia, aliaque, ut modo visuri sumus: ac imprimis apud laudatum supra Lievræum sequentia in hanc rem gallice, quæ latine transfero, narrantur: In hujus, Philippæ scilicet, virtutum meritorumque memoriam expensis suis Matthæus Tardyt ac Franciscus Boucher ecclesiæ nostræ presbyteri singulis annis commemorationem (vernacule remembrance) cum antiphona, Salve Regina, fieri instituerunt, fit autem id, post majoris campanæ pulsum in sacello divæ Virginis Octobris decima quarta die.

[60] [pie visitata fuerunt, ipsaque pluribus] Hisce haud multum dissona est, quæ gallice itidem miraculis subnectitur annotatio, sequentibus concepta verbis: Anno 1458 XV Octobris, obitus ejusdem Virginis anniversaria die, statutum fuit, ut singulis annis, canentibus musicis ac sonantibus organis, in honorem Dei Genitricis, inque illius sacello solemnis celebraretur missa, ac sepulchrum Virginis Philippæ (expensas omnes benevole solventibus dominis Tarditi et Bouchety hujus ecclesiæ presbyteris) floribus ornaretur, quod et observatur, et usque hodie in memoriam ejusdem Virginis continuatur. Ast quæ huc haud parum facit, illiusque legitimum cultum satis evincit, ipsa est miraculorum conclusio ita Gallice habens: Partem dumtaxat miraculorum meritis Virginis Philippæ patratorum hæc descriptio continet, quorum regestum habuere majores nostri; ast credere lubet, ea tanto præter hominum notitiam fuisse numero, ut colligi omnia non potuerint. Insuper anno 1567 templum Viennense primarium (vide de his plura apud Lievræum Antiq. Vienn. [p. 479.] ) ab hæreticis fuit occupatum, et monumenta illius direpta, ac in loco publico fuere combusta. Hac occasione majores nostri prope illius sepulchrum in ejusdem Virginis honorem altare erexerunt, ac lampadem perpetuo ardentem collocarunt; nec interruptum id fuit, nisi templo ab hæreticis occupato. Ast quod maxime, præter nomini ipsius consecratum altare, inque ipsius honorem (adi miraculum sextum, et quinquagesimum secundum, etc.) celebrata sacra, cultum eidem ecclesiasticum fuisse delatum, comprobat, ipsa sunt miracula beneficiaque cujusvis generis patrocinio B. Philippæ perpetrata, de quibus paucis modo disserendum.

[61] [miraculis, quorum aliqua,] Cujusvis generis illam inclaruisse miraculis, modo e Lievræo vidimus: horum ad Musæum nostrum, nostramque notitiam devenere numero quinquaginta septem, eaque omnia (excipe 6, et 49) publici notarii, ac pleraque testium subscriptione sunt roborata; collecta hæc, quamvis numero pauciora, fuere anno 1456 in gratiam reginæ Galliæ, quod diserte apographo nostro subjecta annotatio gallica edocet: Anno 1456 die IV Januarii miraculorum Virginis Philippæ ex archetypo conditus fuit Catalogus, ac reginæ Franciæ, uti ipsa petierat, a canonicis hujus ecclesiæ missus fuit; Mariæ nempe Ludovici II Andegavensis, Siciliæ regis filiæ, ac Caroli VII, (adi Artem temporum notas examinandi [L'Art de vérif. les dates. t. I, p. 619.] ) Galliæ regis conjugi. Cum porro potior miraculorum pars, uti infra est videre, anno 1456 contigerit elapso, iterato Catalogum miraculorum numero 57, cujus nos copiam habemus, confectum fuisse, consequens sit oportet: vidit porro totidem numero miracula in archivo Viennensi, uti ad marginem notat, Maupertuyus, ita in hanc rem [Hist. de Vienne, p. 266.] gallice scribens: Sepulchrum illius, id est Virginis Philippæ, modico tempore ob præclara miracula fit celebre. Numerantur 57. Hæc inter cæci illuminati, obsessi liberati, mortui resuscitati: Verum præ reliquis formidabilis erat dæmonibus, pluresque obsessi, ac horribilibus visionibus exagitati, illius auxilium implorantes, fuere liberati, abque his tetris apparitionibus redditi immunes.

[62] [cum ab infra] Verum unde Maupertuyo constiterit, Beatam nostram præcipue dæmonibus extitisse formidabilem, non video, nec ipse indicavit; asserit quidem, obsessos, ut supra vidimus, liberatos, ast quot ii numero fuerint, reticuit; cumque e miraculis infra dandis simile quid erui nequeat, unumque solummodo a dæmone obsessum ac tetris apparitionibus exagitatum (adi miraculum 52) patrocinio suo liberasse legatur, Maupertuyo hic assentiendum, ni aliunde ea de re ipsi constiterit, nequaquam arbitror; verius procul dubio periculose molesteque parientium, ac fœtuum in partu extinctorum patrona singularis haberetur, cum in plerisque miraculis, ut infra perspicuum fiet, et matribus et prolibus subvenisse legatur; porro miracula omnia idiomate gallico, styloque simplice sunt conscripta, quo servato, eadem latine versa, Vitæ subnectam, una cum eo, quod miraculis præfigitur, Prologo seu Præludio latine exarato: quædam quidem Compendium Vitæ Gallicum, uti et Vita edenda latine exhibent miracula; ast pauciora ea sunt, ac, chronologica serie servata, reliquis infra dandis adjunguntur: ne inferas quidem, pauca hæc solummodo biographo, ac Compendii auctori fuisse perspecta; plura namque B. Philippæ meritis fuisse peracta, ambo dilucide expresserunt: en enim huc facientia, ac, binis miraculis infra ordine primo ac tertio dandis, subjuncta Compendii verba: Summa omnium miraculorum. Infantes mortui ad vitam revocati sexdecim. Carceri inclusi liberati octo. Mulieres in puerperio laborantes octo. Cæci, qui visum receperunt, duo. Ex agonia liberati duo. Dementes et in rabiem versi quatuor. Ignis sedatus semel. Herniosus semel. Chiragra laborans mulier semel. Uxor et maritus conciliati, qui per duodecim annos non se viderant. Mulier lac perditum recuperavit. Ægri variis infirmitatibus undecim. Homo per triginta annos rubea infirmitate (detentus) diebus novem sanatus est.

[63] [dandis haud] Ad calcem vero, interjectis insuper, quamvis non sine levibus quibusdam discrepantiis, quinque miraculis, nempe, ut infra exhibentur, 4, 20, 11, 26, et 47, fontem, unde sua deprompserit Compendii auctor, his verbis assignat: Ex MS., inquit, satis antiquo clariss. viri D. Chorier in parlamento Gratianopolitano causidici. Biographus autem, cum Vitæ coronidem imposuisset, ad miracula quod spectat, sequentia habet: Cœlo recepta Philippa, quantum gratia apud Sponsum valeret, brevi varia prodigia testatum fecere. Idem ille vetustus Codex manuscriptus, unde Vita deprompta est, quamplurima fusissime percenset, confirmata multis testibus, quorum nomina singulorum appellat, habetque adscriptum publici libellionis (quod et iis, quæ infra dabimus, apprime convenit) archetypus chirographum. Satis lectori meo factum iri reor, si omnibus, in aliquot variorum generum summas sublatis, pauca plenius edisseram, ex quibus cætera non absimilia intelligantur. Mortuis infantibus, ut lustralibus aquis Christiano ritu inaugurarentur, vitam reddidit quatuordecim (Compendium verosimilius ex codicum discrepantia, quod et pro reliquis, si quæ differant, adverte, habet sexdecim, ac infra, ut numerum ineunti patebit, ad vitam revocantur septemdecim) in iis quosdam concepto a parentibus voto intra domesticos parietes, alios sepulchro suo impositos excitavit. Duo exempla referam apertius. Recitatoque miraculo infra primo loco dando, aliud subjicit, quod ordine est quadragesimum nonum; cumque id in quibusdam a gallico discrepet, ac eo sit prolixius clariusque, idipsum hic exhibere visum fuit. Cui et bina ex iis, quæ Compendii Gallici auctor, latine tamen, exhibet, cum haud modice ab infra ordine 26 et 47 dandis discrepent, itidem hic proponam.

[64] [modice discrepent,] Ita id a biographo exaratum habet: Claudia Joannis Fournery Conjux in pago S. Martini trans Rodanum anno 1454 (gallicum habet 1459) mense Majo mortuam filiam peperit. Cum eam vita carere constaret, mœsta obstetrix cæteræque mulieres silentio defodiendam censebant. Obstitere, qui forte aderant, Petrus Catoni et Petrus Bulues, ne profana terra tegeretur; sumtam in manus ad Philippæ cineres sacros deferunt, tumuloque superponunt. Mirum dictu! quo temporis puncto divinis altaribus adstans sacerdos Ludovicus Galtheryus sacro carmine victimam immortalem Deo mactabat, puella multis spectantibus (qui hoc deinde tabulis evangelicis imposita manu jurati affirmarunt) labia et caput movit, alterum oculum aperuit, ore pituitam, naribus cruorem fudit, ad quem illisa anima non sine claro strepitu erumpebat. Eam illico S. Ferreoli parochus sacro rore tinxit ad curiale lustralis aquæ labrum, servato per otium ecclesiasticarum ceremoniarum ritu. Post quinque horas puella ad concessi muneris fructum percipiendum vita cessit. Ast et tertium biographus subjungit miraculum, illud nempe quod infra decimo exhibetur loco, hoc solo discrimine, quod, quem biographus in vico, Sapando (vernacule forte Sapey prope Gratianopolim) captum asserit, eumdem miraculorum collector Ruperfortii in Sabaudia apprehensum fuisse, affirmet; verum oscitantia describentis, quædam fuisse prætermissa, manifeste apparet, solet enim biographus, ubique verbo, quo miracula in variorum generum summas conferre antea spoponderat, exacte stare; hic autem, ex abrupto velut, is, qui nobis Vitam descripsit, miraculum de incarcerato isthoc interserit; quænam autem omissa sint, aut quot incarceratos (Compendium numerat octo) asseruerit biographus liberatos, prorsus ignoro.

[65] [hic exhibere] Quod ad ea spectat, quæ Compendii auctor exhibet, ita primum, quod infra ordine est vigesimum sextum, se habet: Anno Domini MCCCCLVI Banetus asseruit, esse duodecim circiter annos, quibus non viderat Claudium filium suum, qui discesserat absque licentia, et dimiserat uxorem suam, seque vovisse libram ceræ beatæ Virgini Philippæ. Rediitque, antequam annus elapsus esset in Quadragesima cum uxore, cum antea nollent se videre, aut possent compati. Confer modo miraculum idem loc. cit. infra descriptum, ac eidem alterum, de Claudii filia mortua B. Philippæ meritis ad vitam revocata, additum videbis. Aliud vero miraculum, quod infra est ordine quadragesimum septimum in hunc modum Compendii auctor enarrat: Anno MCCCCLVIII die XXVII Maji mulier pluribus liberis onerata, cum doleret multum, quod non haberet, unde eos educaret, in tantam progressu temporis venit insaniam, ut in desperationem incideret ac tamquam vesana per campos vellet discurrere, seque per fenestram dejicere, quod fecisset, ni mater eam detinuisset. Mater cum multa miracula B. Philippæ audisset, vovit eam, quod, si sanaretur, veniret ad tumulum, et novem libras ceræ offerret, nec nisi panem comederet, et aquam biberet, donec adimplevisset votum: quo facto statim amens rediit ad pristinam et sanam mentem. Nihil ergo de matris convictu difficillimæ morositate, quam contra secus ac miraculorum collector dilaudat, ac votum ipsum emisisse Compendium astruit.

[66] [visum,] Pergit porro Biographus his verbis: Mentis impotes insania liberati sex. Ex his illud potissimum scitu dignum duxi, nempe quod modo e Compendio vidimus, quodque infra num. 47 dando conforme est. Conclamati et animam agentes ex morbo recreati nonnulli statim post invocatam Virginis opem, seni circiter. prægnantes ad pariendum adjutæ totidem. Unius miraculum, quæ est ejus admirabilitas, tacere religio est, narratoque miraculo quod ordine undecimum est, subjungit: Quid alia sexcenta commemorem? Conjuges duodecimum jam annum dissidentes, mutuoque conspectu fugitando longissime divulsi, a mariti patre concepto voto, repente conciliantur. Lac in mammis, jam per aliquot dies extinctum, nutrix, eadem ope accersita, recuperat. Variis morbis afflicti ternideni præsentissimas Divæ suppetias experti sunt. Adductoque miraculo infra postremo loco exhibito, quod anno 1462 Biographus, miraculorum vero collector anno 1472 contigisse asserit, lucubrationi suæ coronidem imponit in hunc modum: prodigiorum agmen claudet cœlitus cohibitum incendium. Verumtamen, cum haud modica Biographum inter et miraculorum Collectorem, uterque enim miraculum hoc exhibet, occurrat discrepantia, et illud hic proponere visum fuit, præmonito tamen Lectore, annum, quo miraculum hoc contigit, perperam verosimilius (antea enim habebatur 1456) in apographo nostro fuisse mutatum, ita ergo illud, quod apud miraculorum Collectorem ordine est trigesimum, Biographus proponit.

[67] [illustrata fuit:] Anno 1454 Augusto mense, paulo ante mediam noctem in S. Genesii vico magnam ædium partem flamma, incertum unde oborta, populari cœpit: crepantis cymbali tinnitu excitati omnes incolæ, prosiliunt lectulis; attoniti spectaculo, et imminentis in sua etiam tecta pestis contagia reformidantes, consilii nihil explicabant: vehemens noctua omni remedio potentius malum longe lateque spargebat. Jam obvia quæque depastus vapor Goffredi Girini religiosi sacerdotis domui celerrimum exitium intentabat; aderat quidem alius sacerdos nomine Stephanus, ambo stupefacti malis, cladis suæ spectatores adstabant: donec admoniti Viennensem illam tot miraculis claram Virginem sibi patronam adsciscere, vovere ambo, Goffredus, se pia peregrinatione Beatæ Reliquias aditurum, Stephanus, missurum se in donarium perexiguum (ut erat illorum temporum locorumque in assiduis bellorum direptionibus tenuitas) pecuniæ summam, scilicet tres solidos cum triente, seu denarios quadraginta, duos grossos vocat manuscriptus Codex. placuit philippæ promissum. Continuo posuere Austri, et excitatus Boreas flammarum globos ad pagi partes ædificiis vacuas retorsit, et incendii vis tamquam affusa aqua resedit; si quid aura distulit, innoxio casu lapsum est, ut torres, in villæ cujusdam axiculis opertæ tectum impulsi, nullo potuerint esse nocumento. Hæc ille idem Goffredus Viennam profectus, ut se peregrinatione confecta, socium munusculo exsoluto, voto liberaret, dato jurejurando coram Viennensibus aliquot civibus asseveravit.

[68] [extant et in illius honorem Antiphona et Oratio,] Conjiciet hinc fortasse non nemo, plura quam quæ infra numero quinquaginta septem exhibentur, Biographo præluxisse miracula, nec multum ipse reluctor; id enim Biographi verba modo relata luculenter satis innuunt, idque ea, quæ num. 60 vidimus, conficere nata sunt; utut hæc porro se habeant, frequentibus B. philippam coruscasse miraculis, hinc plus quam satis fit manifestum, ac dignissimam eam fuisse, cui ab ipso fere obitus tempore honores ecclesiastici rite exhiberentur. Modo paucis etiam de Antiphona, cujus num. 57 meminimus, agendum; ita hæc in MS. nostro habet:

Ad Virginem Philippam.

Ave gemma castitatis,
Flos et decus puellarum;
Ave splendor nobilium.
philippa Viennensium,
Urbis almæ fortitudo,
Sors et propugnaculum,
Tu quæ comes es Virginum,
Regis summi sponsa Christi,
Sume preces servulorum,
Tela frange adversantium,
pestis tolle virus,
Et da salutis solatium.

Ora pro nobis Beata Virgo philippa,
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.

Deus, qui filios Israël cruce signatos ab exterminio Angelico quondam liberasti, exaudi nos quæsumus in angustiis et miseriis positos, et interveniente Beata philippa Virgine tua civitatem atque diœcesim istam Viennensem, regnique totius Galliæ ambitum et a morbo epidemiæ et a mortifera peste corporis et animæ eruere dignare. per Christum.

[69] [num autem in ecclesia publice cantentur, unde eruam, non habeo.] Num vero Antiphona hæc hymnusve talis sit, ut publice in Officio ecclesiastico, quo Beatam hanc Viennæ aut alibi gaudere non reperi hactenus, cantetur, num vero quis pro privato suo in B. philippam affectu hymnum hunc antiphonamve adornarit, dicendo non sum; cum nemo, uti nec ipsemet miraculorum collector ea de re verbum faciat, meve inscium instruat. Nec minus in obscuro est, quo qualive cultus genere Virgo hæc hisce posterioribus temporibus gaudeat, aut gavisa fuerit: clathros istos ferreos, quibus sepulchrum B. philippæ fuerat cinctum, suo tempore Lievrœus (adi num. 59) scripsit non amplius extitisse, eosdem quidem a senioribus confratribus, seu divi Mauritii cathedralisque Viennensis templi canonicis idem asserit fuisse visos, cumque Lievrœana lucubratio, ut publica luce digna, anno 1623 fuerit approbata, clathri ii, sæculo decimo sexto jam adulto vel senescente, casu mihi ignoto haud improbabiliter conjici possunt fuisse ablati; honores tamen de quibus num. 60 egimus, etiamnum continuari suo tempore, is, qui nobis miracula descripsit, annotavit aut in autographo notatum, ut num. proxime citato est videre, adjecit. His plura de B. philippa non inveni, et proin huic Commentario finem impono.

VITA AUCTORE ANONYMO ÆQUALI.
Ex Ms. a p. Chiffletio Societatis Jesu presbytero submisso.

Philippa de Campo-Limano V. Viennæ Allobrogum (B.)
a

AUCTORE ANONYM.

[B. philippa in Boiis nascitur, defuncto patre matris unius curæ relinquitur, seduloque educatur, ac vix] Nata est philippa in Boiis b, in arce cui Changyaco c nomen juxta Crosetum d Forisiensis tractus oppidum, qua palissam e itur: claro ex utrisque parentibus satu; nam pater Joannes de Campotemilano f, mater Joanna de Verniaco g natalium splendorem h Christiana virtute nobilitaverant. Ille secundum filiæ ortum paucis diebus extinguitur; hæc tollendam eam, atque domestica disciplina educandam cum suscepisset, facile teneros mores veræ pietatis rudimento imbuit. Inter cæteras religiosæ matronæ dotes eluxisse fertur præcipuus adversus Deiparam cultus, quam variis corporis afflictationibus, precibus et ad ejus Aniciense signum i frequenti peregrinatione et cujusquemodi venerationis genere studebat demereri. Neque obstabat ei imposita totius Changyacensis basilicæ administrandæ provincia, quam incorrupta fide obiit, quo minus caram sobolem magnis heroicæ virtutis incrementis ad perfectæ sanctimoniæ laudem informaret. Respondit culturæ seges: philippam recti honestique amor sic incendit, ut cum annis pariter probitas adolesceret, et indies confirmaretur. Vix emenso pueritiæ flexu (quæ fuit supra ætatem indolis maturitas) in maternæ procurationis ac muneris partem cooptata omnibus sese probavit, materna cura ac præceptis nusquam destituta.

[2] [pueritiæ annis egressa cum matre Changyacensis castri, pietati mire addicta curam gerit, adultior effecta cum virginitatem servare decrevisset, varie] Jam tum in ea singularis rerum divinarum sensus. Familiaribus muniis perfuncta se in sacellum abdebat, quo posset a turba secretior cœlestium mysteriorum commentationi tranquillius inservire. Unde si quando æqualium puellarum nobilium invitatu prodiret, ut eas suavitate vocis, quam perscite moderabatur, oblectaret, tantisper obsecuta, confestim occupationum gravitatem et multitudinem causata, ad labores domesticos aut divini colloquii quietem boni otii parcissima, se recipiebat. Nihil ei jucundius quam de Deo et hominum sempiterna salute sermonibus interesse; hinc fiebat, ut de Christiana re concionem, quantum licebat, nullam inauditam abire sineret: divina re obeunda, Christoque in Eucharistiæ latebris adorando numquam explebatur. His artibus munitam pudicitiam impurissimus Virginum hostis non dubitavit attentare. Ingenua philippæ comitas, morum suavitas, virginea modestia, magnum insitæ venustatis ornamentum, stirpis denique claritudo, procorum turbam concivit. Ne consanguineis quidem et affinibus magnopere nuptiæ improbabantur. Unam Virginem, utpote quæ jam in æterni Sponsi manus convenisset k mortalis thalami pœnitebat. Enimvero adolescentes ejus nuptias ambientes repulsa acrius inflammabat. Ausi etiam nonnulli intemerato pudori moliri insidias, precibus oblatisque ingentibus donis eum oppugnare, et quando blanditiis nihil moveretur, gravibus minis Virgunculam terrere conari: illa interim cœlesti ope imploranda sperandaque cacodæmonum fraudes elusit.

[3] [a dœmone ac castimoniæ hostibus tentatur, ast illæsa præservatur.] Vehementissima impressio ea fuit, cum mulier l specie probatatis impuram mentem obtegens, et cum ea non levi necessitudinis et amicitiæ fœdere conjuncta, cum virginei floris hostibus, ad expugnandam Virginem, flagitiosi consilii societatem iniit: quibus eam laqueis Christus expedivit, voluntariis doloribus corpus assidue vexantem, et sacrorum mysteriorum cogitationi perpetuo intentam. Multum quoque profuit illa, cujus erat egregium specimen vultus oculorumque modestia, et diligens in loquendo, si opus esset, cautio: cæteris temporibus altissimum silentium, et inertiæ turpisque otii, quo plerumque generosæ puellæ marcent, odium acerrimum. Tum vero, cum se votis exclusa cernerent fœda libidinis mancipia, amore in furorem verso, maledictis et obtrectationibus ejus existimationem omni contentione adorta, etiam præsenti audientique virulenta probra m ingerebant: illa bene sibi conscia, et contumelias sprevit, et de se pessime meritos inimicos ne minimo quidem iracundiæ argumento læsit. Hactenus quamvis ex audito certis tamen auctoribus comperta locuti sumus, quæ fuerit Philipæ usque ad vicesimum ætatis annum educatio atque virtus. Reliquorum triginta, quibus sancta civitas Vienna n tantarum virtutum ingenti quasi theatro sitarum spectatrix fuit, historiam eo scribam lubentius, quod ea dicturus sim, quæ et egomet oculis hausi o, et quamplurimis aliis sunt notissima, quos illa juxta atque me benevolentia sua, familiari colloquio et frequenti apud Deum patrocinio dignata est.

[4] [Viginti annis nata Viennam, ut dominoœ Castellanæ famuletur, adit, vestium pompam deserit,] Boiorum p finibus egressa, nata viginti annos, Viennam Allobrogum accersita est, ut illustri loco matronæ dominæ Castellanæ q in nobilium puellarum comitatu famularem operam præstaret: quod jam in eodem ministerio fratris r ejus uxor Margareta s nomine versaretur, quodque alias Philippæ parens Joannes de Champs le Milan t in fratris dominæ du Chastel Joannis de Norry u, qui tum ad Viennensis ecclesiæ gubernacula sedebat, domestica familia liberales operas locatas habuisset. Commodum civitatem sanctam inviserat, cum in sacra concione exquisitiorem corporis cultum exagitari audivit tamquam superbiæ fomitem, et ingratam Deo alieni amoris illecebram: adhuc comitum suarum more nitorem atque elegantiam studuerat in vestitu; ut sensit a divini verbi præcone culpari, continuo, quidquid erat lepidioris ornatus, abjecit, tenui modestoque cultu contenta. Non erit abs re hoc loco illud commemorare, id eam in cæteris omnibus factitare solitam, ut virorum probitate doctrinaque præstantium, præsertim quibus animum purgandum regendumque crediderat, præceptis esset obsequentissima. Unum aliquem x de clero præclare novi Sanctæ Virgini perfamiliarem, quem illa sæpenumero rogavit, ut, si quid in se justæ reprehensioni obnoxium notasset, significare ne gravaretur.

[5] [ac cæteras aulicæ vitæ delicias spernit: miseris varie subvenit,] Simul venustiorem comptum aspernata est, cæteras itidem oblectationes et nugatorias aulicæ vitæ sibi delicias interdixit: dumque, ut fit, sub cœnam expectatur, ut inferantur dapes, et id spatium a basilicanis inepta confabulatione, mutuæ irrisionis ludicro, et interdum protervis salibus, fallendæ famis gratia, consumitur; dum a cibo solutioribus jocis indulgetur, in episcopalem ædiculam y, item ut olim in Changyacensem, concedere instituit, exercitandæ in summi boni contemplatione menti, usque adeo ignaviam exosa, ut ad mensam accumbenti, nihil videretur longius, quam ut ad opus aliquod elaborandum, aut divina animo volvenda revolaret. Ad laxandas miserorum angustias mirifice propensam fuisse, ex eo quivis intelligat, quod inopes omnes, imprimis ære alieno implicitos, aut qui morbo, senectute, corporis vitio, victum sibi parare prohibebantur, singulari miserationis sensu excipiebat ad se confugientes, solabatur allocutione, cibo et potione recreatos ad heram deducebat, ut ejus ope archipræsuli fratri commendarentur. publicas custodias invisebat, ut eis aliquid opis impertiret, ægrotos item et puerperas, genium sæpe defraudans, et de demenso suo comparcens aliquid, quod egenis erogaret: quos ultro ubique vestigabat, in ptochotrophiis z et nosocomiis aa frequentissima, earum potissimum miseratione movebatur, quos omni ope aliena videbat esse destitutos.

[6] [ac Romam solemni Jubileo proficiscens, indeque regrediens iisdem compatitur, et Viennæ succurrit,] Romam solemni Jubileo proficiscens, assidui mœroris materiam invenit, stratis ad viam et spiritum passim efflantibus religiosorum peregrinatorum quamplurimis. Quid ei tunc animi fuit in reditu, cum una muliere comitata (reliquis ad curanda corpora in diversoria dilabentibus) ad ædiculam orationis causa se contulit, quod et alias in itinere solemne habuit, ut quamvis ex imbre madida et algore horrens, quotidianum precum pensum exsolveret. Ibi tum forte jacentem mendicum et animam agentem nacta omissa reficiendarum cibo virium memoria, solari et omni subsidio levare institit, usque dum urgente comitatu ab opere pio ægre avelleretur. Decumbentibus ex morbo in xenone bb dapes propriis manibus parare, et apponere, cum vilibus mulierculis, quas eadem inopum cura ptochiorum cc ministerio addixerat, palam versari, colloqui, obire templa, ergastula, pauperum tuguriola non satis habens, etiam absentium egestate sollicita Franciscanis monialibus dd parthenonis Aniciensis corrogatam a Delphinatibus matronis stipem missitabat.

[7] [divinæ contemplationi vacat, ac numerosas in templo preces fundit,] His omnibus haudquaquam defessa, sexcenties tanto gravius laborum onus Sponsi causa tolerandum optabat offerri; porro cum se actioni dedisset satis, de moderatorum sententia ad fruendam divinæ contemplationis quietem paululum se negotiorum turbæ subduxit. E lectulo, quem subjecto assere duraverat, et in quo vestibus semper obvolutum corpusculum ad breve spatium sternebat, placide erepens, in templum se ante lucem præsentabat, ut canentium clericorum variis variarum horarum psalmis, deinde compluribus sacrificiis ad multum diei interesset: utroque interim genu nixa Virgini Deiparæ, Spiritui Sancto, Crucis et cruciatuum Christi honori dicatos psalmos et preces, septuplicem Davidis pœnitentis hymnum, piis item manibus sublevandis descriptum, et viginti Lectionibus intertextum psalterium ee aliaque non pauca decurrebat fere citra ullum internæ suavitatis (quod ipsa apud viros pios non semel questa est) gustum atque solatium: ac si quo die in eo munere quæpiam a Deo concederetur animi jucunditas, tum sibi velut ingens molestiarum pondus abjecisse videbatur.

[8] [in opere diligens, variisque virtutibus] post bene longos cum superis congressus domum reversa, paucis horis de operæ diurnæ penso plus multo effectum dabat, quam aliæ puellæ multis, quod ejus illustris hera fœminis quibusdam solita erat affirmare. Acerbitatum et laborum eximie patiens, honoris unius erat intolerantissima: in bonis malisque rebus æquabili semper vultus dignitate et comitate: oculis humi assidue dejectis, quos inter sacram meditationem uno eodemque loco defixos nusquam dimovebat. Fortunas omnes fratri concessit, neque ullo ejus rogatu potuit umquam adduci, ut iis denuo potiretur: tenuissime victitabat, domandæ carnis studiosissima: jam adulta et nubilis Deo virginitatem ff voto consecravit. Utroque parente orbata luculentum dynastam gg, eam ad nuptias cum aliquo ineundas hortantem, et sponte magnum pecuniæ numerum de suo dicentem doti, constantissime aspernata est. Neminem unquam dicto, facto, exemplo læsit; nec tamen ita blanda, ut non perhumane adolescentum quorumdam petulantiam, et ore in Deum sacrilegos, aut jurejurando temere abutentes, tametsi potentiores homines verbis castigaret. Materno exemplo ad loca religione inclyta Aniciensis Virginis celeberrimam effigiem hh, S. Claudii ii incorruptas exuvias aliquoties venerabunda peregrinationem suscepit.

[9] [effulgens, Viennæ peste infecta, in Domino obdormivit.] Ejus in parentes pietatis illud extat exemplum. Cum adolescentula in Changyacensi castello penuariæ cellæ curatrix esset, rogata a quodam e famulis, ut ei ex arundinibus, quarum in quodam cubiculo, cujus clavim asservabat, magna vis erat, unam donaret, morem gessit: conclave reserantem opprimit mater, cunctatur studiose, quid rerum gerat; summa in genitricem observantia puellam ita consternavit, ut responso aspergeret vanitatem: sed deprehensa in mendacio, colaphis ab irata parente acerbe objurgata, numquam exinde dolorem posuit, ex dissimulatæ veritatis et exacerbatæ matris noxa contractum. Avolavit ad Sponsi beatos amplexus anno 1451 Idibus Octobris, quinquaginta circiter annos nata, quamvis ex vivida lineamentorum temperatura quivis longe natu minorem pronuntiasset. Grassata in plebe lues kk mortalium numero S. Virginem eripuit, ut adderet immortalibus. Corpus exanime illustris S. Mauritii clerus infra sui templi claustrum terræ infodit.

ANNOTATA.

a De Vitæ scriptore plura observavi in Commentario prœvio § I.

b De his actum est in Commentario prævio § II.

c In margine Vernacule Changy. Adi prœdicti Comment. num. 12.

d Vulgo Croset, ut ad marginem additur; ast hic mendum esse, et loco τὸ s scribendum τὸ z, vero opinati sumus similius Commentarii num. 15.

e Oppidulum non incelebre in Borbonensi tractu quinque leucis Varenna, novem vero Molinis dissitum, quod fluvius Besbria perluit. Vide Dictionaria Corneillii et Baudrandi.

f De philippæ patre vide num. 16. In apographo nostro ad marginem additur: de Champtemilan al. de Champdemilan, cumque promiscue auctores de Campo Milano scribant, eo pariter vocabulo et nos usi sumus.

g Vernacule de Vernay. plura, quœ ad eam spectant, videsis num. 17.

h De nobili ipsius genere consule Commentarium Prævium numm. 18 et 19.

i Adi § IV num. 50, et plura vide apud Jacobum Branche (a).

k Hœc latius explicata habes § III num. 29 et sequentibus, diximusque ibidem, eam servandœ castitatis sibi legem imposuisse intra id, quod a decimoquinto ad usque vigesimum ætatis annum defluxit, tempus; et quamvis ipsummet annum haud valeamus assignare, hunc quidem a decimoquinto haud multo,arbitrati sumus, removendum.

l Quœ qualisve ea mulier fuerit, tacente biographo, frustra divinavero; ea tamen B. philippæ cohabitasse innuitur, ac eidem amicitiæ vinculo fuisse conjuncta asseritur.

m Horum specimen unum, num. 34.

n Notior ea urbs est, quam ut illius pluribus meminisse debeam.

o Synchronus ergo est biographus, et Beatæ Virgini familiaris extitit. Redi ad annotata lit. a.

p Adi supra lit. b.

q Quœ ad hanc illiusque sororem dominam de l'Espinace spectant, discussa habes § III.

r De fratre, quem nonnisi suppresso nomine biographus commemorat, infra iterato agit, eidemque philippam bonorum suorum transcripsisse notat dominium, quod ut ipsa reassumeret, induci a nemine potuit.

s Hæc eidem familiæ Castellanæ adscripta de cætero mihi fere ignota est, nec de ea specialia referuntur; allaboravit tamen et ipsa, ut B. philippa fortunas suas reciperet, eamque instante prandio, ut cibum caperet, crebro (adi num. 51) admonuit, uti Compendium Vitæ Gallicum habet.

t Redi ad Annotata lit. f.

u Præfuit præsul hic ecclesiæ Viennensi testibus Sammarthanis fratribus [Gall. Christ. Antiq., t. I, p. 808.] usque ad annum 1438, quo Bisuntinensis archiepiscopus creatus, ante solemnem ingressum Giaci obiit: interfuit et is, ut iidem asserunt, Conciliis Pisano anno 1409 ac Constantiensi ab anno 1415 celebratis. Ast rectius Maupertuyus, qui non archipræsulem Joannem de Nante utrique Concilio, in quibus præter hæc verba, Joannes Viennensis [Labbe, t. XI, Conc. col. 2217.] ac Joannes episcopus Viennensis, [T. XII, col. 1480.] nihil habetur, interfuisse annotat, quod et Sammarthanorum testimonio roboratur; ii enim dum Parisiensium præsulum Catalogum exhibent, [Gall. Christ. Antiq., t. I, p. 457.] sequentia scribunt: Joannes de Nant, IV (vide ibidem illius cænotaphium) ex illustri Gente de Nanto in Burgundiæ comitatu oriundus, renuntiatur antistes die festo S. Dionysii IX Oct. 1423, quod constat ex veteri Diario manuscripto historiæ Francor. in quo vocatur Viennensis. Liquet igitur præsulem hunc utrique synodo ante annum 1423 celebratæ, non vero hujus successorem interfuisse. Obiter hic adverte MartyrologiiMS. num. 1 cit. errorem; præsulem enim hunc anno 1451, cum ultra annum 1438 in vivis haud fuerit, etiamnum superstitem facit.

x Quis ille fuerit, divinare non lubet.

y Beatam nostram ædes inhabitasse archiepiscopales et sup. num. 42 observavimus; verum cum archipræsulis mors B. Philippæ obitum diu præcesserit, ubinam illa et hera defuncto præsule domicilium habuerunt? Intactum id biographus, Compendium, aliique prætereunt, nec aliunde id eruitur; attamen heram dominam Castellanam alias Viennæ a morte fratris incoluisse ædes, suspicor, eique Beatam ad extremum usque diem, quem certo Viennæ obiit, adfuisse autumo.

z Pauperum, mendicorumve receptaculis.

aa Id est, valetudinariis.

bb Id est, peregrinorum diversorio.

cc Idem quod ptochotropium. Vide Annotata ad lit. z.

dd Verosimilius Ordinis S. Claræ, quas primo loco alias inter monialium congregationes Corneillius enumerat.

ee De hocce viginti Lectionibus intertexto psalterio vide Comment. præc. § IV num. 47.

ff Vide Annotata lit. k.

gg Quis ille fuerit mihi incompertum.

hh Redi ad Annotata lit. i.

ii Vide dicta num. 50.

kk Ad marginem additur: Epidemia seu morbus popularis. Ea, quæ latius huc spectant, habes § V. numm. 56 et 57.

PRÆLUDIUM MIRACULORUM VIRGINIS PHILLIPPÆ
a quodam presbytero Viennensis ecclesiæ antiquitus editum. Ex. MS. D. Joannis Le Lievre.

Philippa de Campo-Limano V. Viennæ Allobrogum (B.)

BHL Number: 6812
a

AUCTORE ANONYM.

Illa S. Spiritus gratia irrorante, quæ simul convocatis in die Pentecostes Apostolis claritatem infudit, atque in illis mirabiliter refulsit, in hoc quæ gesta sunt hemispherio, ut Christi sequutoribus liqueant, firmiterque fomite meliori virtus illa, sine qua hominem salvari fides nostra non patitur, stylo sub breviori concesso hujus laudandæ, ut facta sinunt, Virginis Philippæ Vitam, partim demonstrando miracula, ut pie creditur, per eam demonstrata, non tacebo. Illa igitur sub ducatu de Borbonio b imo de Changy prope Crozetum c, quod est in comitatu Forensi d a domo nobili de Champ de Milan ortum trahens, ætatis quadraginta e vel circiter annorum nobili Annæ de Nory f dominæ de Castro fideliter serviendo, habitus fatuæ mundanizationis portans, in hanc Viennensem applicuit civitatem, patre reverendissimo Joanne de Nory g ejusdem Annæ fratre in hac Viennæ sede sanctissima præsulante. Quæ Virgo voluntarie ad supernam citata dotem dictos habitus dereliquit, nondum ipsius magistræ servitium renuendo, quinimo, quæ non inventa est otiosa, obsequiis divinæ propaginis non defuit, eodem in statu certo temporis spatio exinde sequuto eidem ipsi magistræ fuit percunctata. Quæ post solitariam (quamvis inter populares viveret) vitam ducere conaretur, divinum ecclesiæ servitium sub honorandissimo contectu sæpissime reiterando, et semel in anno generaliter a tempore ejusdem notitiæ (ut a suis confessoribus elicitur) pura et integra confessione fatebatur: viaticum recordans humiliter assumendum reiterationibus properatis visitavit.

O quantis vicibus incorruptæ Christi Matris amore saucia Anicium h, cœnobia SS. Antonii i, et Claudii k visitare non desinens, Romam quam pie ac devote hilari vultu, pede concusso in anno Jubileitatis perrexit. Numquam se devotioni l corpore ipsius cordulis alligato, illa seu cuncta peragens concordiam discordantibus, tractans infirmos hospitalium cum servitio visitando, consolando desolatos, de bonis sibi collatis pauperibus distribuendo, cuncta misericordiæ opera assidue adimplebat. Et quæcumque celebrarentur in Sancta Viennensi ecclesia ab hora matutinali usque ad Completorium inclusive, ac prædicantium verba aptissime insequens, non solum ibi vel locis circumvicinis, sed etiam Lugduni ad audiendum eos diligenter cum affectu currebat. Vexavit m in jejuniis et diversarum generibus abstinentiarum, interiori vita frui conabatur. Mores suos vultu gratabili ad quæque divina aptavit. Demum de anno Dominicæ Incarnationis MCCCCLI in mense Octobri die XV morbo epidemiæ detenta ætatis quinquaginta annorum vel circa, quamvis alimentis roborata spiritualibus tota junior appareret, suos felices in Domino dies clausit, extremas ante fores cœnaculi B. Mariæ de Capellis infra claustrum B. Mauritii per dominos dictæ ecclesiæ deportata, honorifice extitit tumulata, quæ cum devote expostularetur, quæ sequuntur, miracula edidit.

ANNOTATA.

a Quis presbyter ille fuerit, scire haud potui; vide quædam hic spectantia Commentarii prævii § 1 num. 7, et observa, insigniter obscurum integrum hoc esse Præludium.

b Adi Comm. præv. num. 13.

c Vide Comm. præv. § II.

d Consule § proxime citatum.

e Alii rectius id anno ætatis illius vigesimo contigisse asserunt.

f Redi ad Comm. præv. num. 36 et seq.

g Vide Annotata ad Vitam lit. u.

h Adi § IV num. 50.

i Ibidem.

k Vide eumdem numerum.

l Amanuensis oscitantia quædam omissa sunt.

m Nec hæc sibi recte cohærent.

MIRACULA PER INTERCESSIONEM VIRGINIS PHILIPPÆ PERPETRATA
Auctore anonymo e MS. gallico.

Philippa de Campo-Limano V. Viennæ Allobrogum (B.)

AUCTORE ANONYM.

PARS PRIMA.
Varia Viennæ ad Beatæ Philippæ invocationem miracula eduntur.

[Meritis B. Philippæ mulier periculose infirma ac partui proxima sanatur; hujus filius, quem mortuum enixa fuerat, vitæ restituitur.] Anno 1452 die X Februarii. F. Guilielmus Gerry Ordinis Carmelitarum Viennæ asseruit, ac coram notario et testibus affirmavit, se pridie adiisse mulierem nomine Claudiam, uxorem Petri Venut, parochiæ S. Blasii a, quæ gravi ex infirmitate morti erat proxima, ac insuper premebatur partus angustiis et doloribus: Deum ergo prædictus F. Guilielmus deprecatur, pluraque pro eadem muliere suffragia et preces recitat, quæ tandem matutino tempore enixa est filium mortuum; mortuus porro hic infans delatus fuit ad sepulchrum Virginis Philippæ, voto ac promissis factis a parentibus Deo, gloriosæ Virgini Mariæ ac Virgini Philippæ, quod, si vita donaretur, baptizareturque puer, offerrent candelam Virgini Philippæ æqualis ac puer ponderis. Extemplo ac in momento temporis infantis palpitare incipit dexter oculus, quem quater quiniesve aperit, quod advertens F. Guilielmus Carmelita baptizavit infantem, imposito eidem Joannis nomine: perstitit porro in vivis, percepto baptismate, una et dimidia hora, quod et abunde confirmatum fuit ab infantis patre Petro Venut baptismati præsente. Actus signatus erat. Vital.

[2] [Infans mortuus resuscitatur.] Anno prædicto XI Februarii. Idem F. Guilielmus Gerry Carmelita, uti et domicella Antonia Vidua Joannis Blein parochiæ S. Andreæ Monialium b testati sunt dictam Antoniam, qua obstetricem, recepisse præsente patre Carmelita infantem mortuum, qui unius ac mediæ horæ tempore sine ullo permansit vitæ signo: verum simul ac Virgini Philippæ devotus fuit, ac super ejus sepulchrum reclinatus, oculum aperuit, corpus movit, aliquoties nutricis lacte refectus est: baptizatus ergo fuit, ac post horam cum dimidia exspiravit. Contigerunt hæc præsentibus testibus, fuitque oblatus in gratiarum actionem Philippæ Virgini cereus. Erat signatum. Perret et Vital.

[3] [Puella morti proxima sanitati redditur,] Anno 1453 die VIII Aprilis aliud miraculum in Sacello Sanctæ Dei Genitricis per merita et intercessionem B. Virginis Mariæ ac Virginis Philippæ contigit. Octo solummodo mensium puella Henrica dicta, filia Jacobi de Eyrieu notarii, et Aloysiæ ejus conjugis loci de Maleval c diœcesis Viennensis incolarum, ob gravem morbum ante bimestre contractum morti proxima erat; verum cum domi a parentibus utroque poplite flexo devoveretur Philippæ Virgini, ac pater insuper, si sanaretur filia, promitteret, se oblaturum eidem Virgini unius libræ cereum, iturumque a ponte Rodani ad indusium usque nudum ad Virginis sepulchrum: voto facto, sine adminiculo aliquo se levat filia, ac spiritus miraculose corpori redditur, ac si nullum filia incommodum passa fuisset; votum Virgini Philippæ factum, coram testibus fuit impletum. Erat signatum. Vitalis.

[4] [Carcere detentus libertati restituitur.] XII Augusti 1453 aliud miraculum contigit Germano l'Hardys Cabilonensi d in Burgundia e: hic testatus est, sese incarceratum fuisse in castro de Corbien f in turri quadam duabus fere leucis Vapinco g dissita, ob equum, quem ipse ac complex unus a quindecim diebus furto abstulerant Segusterone h in Provincia i. Hic porro cum inaudisset sabbato sequente se uti et complicem a domino de Corbien Segusteronem deducendos, ac justitiæ ministris tradendos, vitæ periculum exiliumve metuens, Virgini Philippæ, eo tempore ob sanctitatem ac miracula perquam celebratæ, sese commendat, vovetque, se nudum k, si vitæ periculum evadat, a dicto loco incessurum, Virginis ejusdem sepulchrum visitaturum, ac unius libræ cereum uti et duarum librarum e cera factam imaginem oblaturum; quo facto, statim percipit claustra relaxari in tantum, ut digitum posset interponere; hinc bacillo eadem reserat, evaditque per fenestram turris, ferreo ante rejecto longurio, ac altitudine duarum lancearum, fune ex detrito inibique reperto sacco confecto, sese demisit, catenasque, quibus pedes constricti erant, elevatas, ne murmur excitarent, spatio, quod balistæ globus quater explosus conficit, portavit; cumque et iis se expediisset, Viennam, voti solvendi causa, nudus accessit, cereumque in gratiarum actionem pro impetrata libertate coram testibus obtulit. Erat signatum. Perreti.

[5] [Infirmus ac oculorum fere usu privatus plena sanitate donatur.] Aliud miraculum die XXIII Augusti 1453 contigit. Joannes textor dictus Paf parochiæ de Argoir l diœcesis Lugdunensis periculose decumbens ac morti proximus ex inflammatione carbunculi, a sorore sua Joanna devotus fuit Philippæ Virgini; sperabat enim illa, eum meritis et virtutibus Virginis hujus pristinam sanitatem recuperaturum, ac oculorum usum, quem fere perdiderat, recepturum; vovit ergo infirmum, si sanaretur, Viennam nudum m ac discalceatum accessurum, et imaginem ceream duarum librarum oblaturum. Voto Deo facto, insirmus Viennam versus progredi incipit, modo ante promisso. Liber ergo a malis, ac membris confortatis, gratus dictam Virginem accessit, votumque præsentibus testibus explevit. Signatum. Chatar.

[6] [Domicella nobilis partui proxima, ast partum edere haud valens, liberatur.] Aliud miraculum anno 1453, VIII Septembris. Nobilis quædam domina dicta Vicona, uxor nobilis Odonis Taillebois districtus Chandiensis (vulgo Mandement de Chandien n) diœcesis Lugdunensis, a quatuor tantummodo ac dimidio mensibus prægnans, gravissimis concuti cœpit partus doloribus a die Jovis ad usque subsequentem Lunæ diem. Deo igitur Virginique Philippæ sese devovens promisit, si infans prodiret sanus, baptismumque reciperet, se oblaturam eidem Virgini amictum ac candelam longitudini infantis æqualem, curaturamque celebrandum unum sacrum in honorem Dei ac dictæ Virginis, ac insuper oblaturam unum quadrantem o singulis annis, donec viveret, adjiciens etiam primum infantem, quem eniteretur, Philippæ nomine donandum. Nec frustra; paucis enim elapsis diebus domina hæc filium enixa est, mox a parochiæ rectore baptizatum, ac Philippæ nomine donatum. Mater porro sanitati plene restituta, votum adimpletura Viennam accessit, secumque infantem deportavit, ac annuatim sepulchrum hujus Virginis invisere et promissa offerre ad mortem usque grata perseveravit.

[7] [Lac uberibus restituitur.] Anni prædicti XXIX Novembris die. Joanna uxor Joannis Dueil loci de Moisseu p jurisdictionis Belligardiæ q, diœcesis Viennensis, lacte uberum suorum in tantum frustrata fuit, ut infanti suo a die Jovis usque ad Martis subsequentem diem nutrimentum subministrare haud valuerit; tum vero Virgini Philippæ se devovens, promisit, in usum lampadis Virginis ejusdem quatronem r olei, ac a vino, donec adimpletum fuerit votum, abstinere. Quo facto, et lac recepit, et cum gratiarum actione domum regressa est. Signatum. Vitalis.

[8] [Infirmus sanatur.] Anno 1454 ultima Junii fuerunt in sacello Divæ Virginis Antonius Vidalon et Margarita conjux illius parochiæ de Aneisien s prope Annoniacum t diœcesis Viennensis, uti et Bartholomæus Pugnet ac Aloysia uxor ejus Annoniacenses, qui vera esse testati sunt sequentia: nempe prædictus Vidalon die Paschatis proxime elapso in Aneisiensi parochiali templo matutinali tempore concussus fuit gravi dolore lateris, uti et capitis ac crurium, in tantum ut post sacram Communionem domum relatus, ac in lectulum reclinatus extremæ Unctionis Sacramento fuerit munitus, ac insequente Veneris die in agoniam delapsus, sensibusque visus et auditus ac membrorum omnium usu ita destitutus fuerit, ut a circumstantibus mortuus judicaretur; quod videns illius uxor, utroque poplite aliquoties flexo, Dei ac Philippæ Virginis opem implorat, maritumque in torali Viennam super ejusdem Virginis sacros cineres portari jubet, toto itineris tempore silentium servans. Quibus completis, duabusque a voto reddito elapsis horis prædictus Antonius sanitati restitutus fuit, viresque suas paulatim recepit. Signatum. Vitalis.

[9] [Infans mortuus vitæ restituitur.] Anno 1454 die IX Augusti aliud miraculum contigit, prout attestatur Stephanus Berecht parochiæ de Bregnies u diœcesis Lugdunensis. Asseruit enim is, Joannam Claudiam Berecht die præcedente peperisse infantem mortuum, quem Deo Virginique Philippæ devovit, promittens, si infans vitam recuperaret, baptismumque reciperet, se infantem ad sepulchrum ejusdem Virginis delaturam, eidemque cereum oblaturam. Deportatus ergo fuit infans ad sepulchrum, ac perstitit illic a die Jovis usque ad sequentem Dominicam, vitæ æque ac Baptismatis gratiam expectans; tandem hodie infantis lingua, quæ in ore restricta fuerat, ad labra usque prodiit; movit et infans brachium dextrum ab umbilico ad pectus, velut lac desiderans. Immutabatur faciei color, ac ore sanguinem emittebat, sufficientiaque præbebat vitæ signa: hinc baptizatus fuit, ac postea præsentibus testibus obiit. Signatum. Perreti.

[10] [Aliquot incarcerati liberantur.] Anno 1454 die XIV Septembris. Jaquemundus Quarat parochiæ de Eclose x diœcesis Viennensis testatus est, se una cum sociis hoc anno, cum bellum Delphinum inter et ducem Sabaudiæ esset y, Ruperfortii z in ducatu Sabaudiæ aa captum fuisse, deductumque ad majorem turrim castri Aigue-Bellette bb una cum Guilielmo Gay de Vauleserre cc Antonio Chapuys de Flachetes dd aliisque: hi omnes sese Deo Virginique Philippæ devovent, promittentes, si evaderent, carcereque sani exirent et incolumes, se Viennam adituros, ac unius libræ cereum oblaturos, imo se recta via Viennam, antequam ad propria remeassent, accessuros. Quo facto prædictus Jaquemundus ferreum extrahit e fenestra turris longurium, ac carcere nona hujus exit; tum vero sine ulla læsione aut incommodo ejusdem turris portam adit, eamque facillime aperit; itaque prædicti captivi evadunt omnes, ac a turre ad majorem (quam eadem facilitate reserant) arcis portam perveniunt, et nullo ab excubitoribus vigilibusve accepto incommodo aut obstaculo, abierunt, statimque Viennam ac Virginis sepulchrum petunt, cui expletis votis. Deoque gratiis actis, ad propria præsentibus testibus remearunt. Signatum. Boudet.

[11] [Mater infirma ac partui proxima sanatur, et feliciter parit.] Aliud miraculum XXVIII Novembris 1454 retulit nobilis et potens dominus Leonardus a S. Projecto, baro S. Aunemundi in Jaresio ee diœcesis Lugdunensis, asserens: præterito mense Augusto nobilem dominam Annam conjugem suam prægnantem gravi fuisse morbo correptam, ita ut motus nullus in venarum pulsu aut aliis corporis partibus sentiretur. Pluribus ea fuit Sanctis devota: ast nullo accepto remedio, imo duabus horis velut mortua extitit, ita ut obstetrix cultellum, uteri resecandi infantique vitam conservandi gratia, modo teneret: verum soror ejus domina de Alpinato, cum cor illius etiamnum palpitare sensisset, vetuit, ne obstetrix uterum resecaret; dein dicta soror Deo ac Virgini Philippæ in gratiam ejusdem domicellæ ad extrema illa deductæ votum vovit: quo facto, integram subito sanitatem recepit, pauco elapso tempore infantem peperit, qui ob firmam fiduciam de meritis et intercessione Philippæ Virginis Baptismo donatus fuit, ad quam prænominatus dominus, uxor illius cunctique domestici votum reddituri accesserunt, maximas Deo, Divæ Virgini Mariæ ac Virgini Philippæ gratias referentes. Signatum. Jo. Cahnety.

[12] [Infans resuscitatur ac baptismate donatur] Anno 1454 die III Januarii ff Joannes du Pra parochiæ de Gusney gg in Foresio hh diœcesis Lugdunensis aliique præsentes testati sunt, Laurentiam uxorem Benedicti Martin de Pomiers ii prope Lugdunum peperisse infantem, quem vicini mortuum arbitrati sunt: infantem porro hunc mox Philippæ Virgini eadem Laurentia devovit, qui a prædicto Pra aliisque Viennam delatus, ac super sepulchrum Virginis hujus reclinatus, bis in testimonium vitæ labia movit, ac a præsente presbytero cum gratiarum actione fuit baptizatus. Signatum. Cahnety.

[13] [Infans mortuus vitæ restituitur, ac baptizatur.] Anno 1454 die XVII Novembris uxor Antonii Belly dicta Grangel de Maclas kk diœcesis Viennensis infantem enixa est mortuum, qui ad sacros Philippæ Virginis cineres delatus, mox vitæ signa edidit, ter linguam movens, dextrum oculum aperiens ac halitum ducens; baptizatus itaque fuit a domino Clemente de Commelle parocho de Revertim ll in sacello Sanctæ Dei Genitricis pluribus cum aliis præsente: parentes porro infantis obtulerunt sudarium, uti et unam ceræ libram, curaruntque celebrari in eodem sacello duas Missas, ac in signum lætitiæ de peracto miraculo ecclesiæ campanæ fuerunt pulsatæ. Infans pauco a recepto baptismate tempore vivere desiit, ac prope Virginem fuit tumulatus. Signatum. Bourdeti.

[14] [Mortua filia resuscitata ac Baptismate donata est.] Anno 1455 die XXVII Aprilis aliud miraculum contigit in claustro ecclesiæ S. Mauritii. Georgio Galemet loci de Bregnes mm diœcesis Lugdunensis abortu nata est filia mortua: hæc ad sepulchrum Virginis delata vitam recepit, baptizata et Philippa vocata fuit; sale in os immisso sudaverat, brachia extenderat, linguam moverat ac cor illius palpitaverat. Signatum. Bourdeti.

[15] [Infans moribundus vires recipit.] Aliud miraculum factum XXV Junii 1455: Joanna uxor Martini Bonis de Chavanay nn diœcesis Viennensis infantem moribundum peperit, qui devotus Philippæ Virgini, et a matre ad tumulum ejusdem Virginis delatus vires suas recepit, ac a domino Joanne Fournier presbytero coram testibus fuit baptizatus. Signatum. Bourdeti.

[16] [Alter mortuus resuscitatur et baptizatur.] Die VIII Julii anni prædicti Claudia conjux Claudii Grosian parochiæ S. Mauritii de Reymions oo diœcesis Lugdunensis peperit filium mortuum, qui devotus, ac ad Virginis Philippæ sepulchrum deportatus, remansit ibidem a die Veneris ad usque diei Dominicæ matutinum tempus; tum domicellæ præsentes senserunt, infantis stomachum moveri, exinde infans vomit ac sanguinem ejicit, admotus deinceps ad ignem suspiravit; baptizatus ergo, ac Joannes vocatus fuit; quo facto vivere præsentibus testibus desiit. Signatum. Bourdeti.

[17] [Filia mortua ad vitam revocatur.] Anno 1455 die XX Julii parvula filia quindecim mensium Stephani Planchy et Catharinæ uxoris ejus pagi de Seisseul pp prope Viennam postquam multum plorasset, ac omni humano solatio destituta luctasset, in cunis inventa est mortua: vicini enim ploratum audientes domi hærebant; postea vero pater ac mater ex agro a fructibus pertica decutiendis regressi, ac filiolam mortuam invenientes, in genua sese provolvunt, adjutorium a Domino ac Virgine Philippa efflagitantes; statuunt deinde infantem deferre ad ejusdem Virginis sepulchrum, et statim respirare incipit puella, ad ignem admotæ immutatur color, sanitatemque pristinam recuperat. De quibus gratias Deo, eidemque Virgini coram testibus reddiderunt. Signatum. Vitello.

[18] [A sensibus abalienata filia sanatur.] Anno 1455 penultima Novembris Antonius des Chevaulx et Antonia uxor Guilielmi des Chevaulx de Biel qq districtus Castri Villanensis rr diœcesis Viennensis testati sunt, Claudiam filiam mente et sensibus fuisse destitutam, ac membrorum usu privatam ab ineunte Quadragesima usque ad festum S. Juliani ss exeunte mense Augusto: verum cum devota esset, ac deducta ad sacros Philippæ Virginis cineres, cumque huic Virgini oblatum esset sudarium cum cerea imagine, integram recepit filia hæc sanitatem, ac mentis plane effecta est compos. Signatum. Bourdeti.

[19] [Bini pueri periculose infirmi sanitate donantur.] Anno 1454 die I Februarii tt, Petrus Vallier et Margarita conjux illius, loci de Chamond uu prope S. Theudericum xx diœcesis Viennensis duos habuere infantes gravi pedum morbo, qui Callus dicitur, ita detentos, ut pedibus sese haud possent sustentare, tandem vocis usu ac spe vitæ fere sunt destituti: horum unus dicebatur Quinidius, alter vero Alexius, ad extrema porro hæc deducti pueri a parentibus Deo ac Virgini Philippæ fuere devoti cum promissione eidem Virgini offerendi dimidiæ libræ cereum ac partem quamdam telæ, si placeret Deo infantes vita ac sanitate donare, quod miraculose, illis votum implentibus, gratiasque coram testibus agentibus, effectum est. Signatum. Chatard.

ANNOTATA.

a Haud invenitur (ni forte fuerit in ipsa urbe Viennensi particularis parochia) hic locus in Mappis Geographicis; sed et alia deinceps loca occurrent, quæ vel in Mappis Geographicis non signantur, vel nomina mutarunt, vel admodum vitiose expressa sunt; de quorum situ, ex adjectis passim diœcesibus, in quibus sita sunt, judicium utcumque ferri poterit. [Est vicus dictus St-Blaise-du-Buis, Vienna non multum distans.]

b Huic synonyma in Delphinatu varia sunt loca; ast omnia sine addito Monialium, les Moniales vernacule, nec diœcesis, in qua is locus situs est, exprimitur.

c Oppidulum in Foresio sex fere leucis Orientem versus a Fano S. Stephani dissitum prope Rodanum fluvium. Vosgien ad verbum Maleval.

d Cabillonum civitas est episcopalis ad Ararimfluvium. [Châlons-sur-Saône hodie cathedræ Augustodunensi subjacet, Dépt. de Saône-et-Loire.]

e Provincia Galliæ satis nota.

f Forte est locus is, qui in Mappis Blaevianis Curbam dicitur, quatuor tamen fere leucis communibus Vapinco distans.

g Civitate in Delphinatu episcopali, ac ejusdem nominis pagi metropoli. [Gap. Dépt. des Hautes-Alpes.]

h Urbs Galliæ in Provincia, episcopalis sub archiepiscopo Aquensi, dicta fuit etiam a quibusdam Segusteronum caput, estque etiamnum ampla et probe culta ad Druentiam fluvium, ubi recipit Beuch fluviolum in limine Delphinatus, 7 leucis a Vapinco distans in Meridiem. Baudrandus ad verbum Segustero. [Sisteron, hodie in diœcesi Diniensi, Digne Dépt. des Basses-Alpes.]

i Notissima item Galliæ regione.

k Id est, fere nudum.

l Vicus est Lugduno tribus fere leucis dissitus.

m Vide Annotata ad lit. k.

n Vicus hic in recentiori Delphinatus Tabula a Tillemontio disposita, ac a Joanne Homanno Norimbergæ excusa, Lugduno sex fere leucis distat. [Forsitan Chandieu, vicus tribus et media lencis Vienna distans.]

o Gallice Un liard d'oblation. Quænam hæc fuit monetæ species? Eum fuisse e nostratibus quadrantibus seu liardis unum, personæ dignitas suspicari prohibet: pluribus de re monetaria agit du Cange; is porro monetas aureas ad verbum Moneta describens, statutum Caroli VIII XVI Feb. an. 1485 de monetarum pretio emissum exhibet, quod ita habet: Liars et Hardis pour 3 den. piece. De monetis vero argenteis agens, parvos liardos Delphinatus exhibet; ast sub Ludovico XI cusos: si igitur hujus nominis moneta extiterit aurea vel argentea, ex his annuatim nummum unum nobilem hanc dominam obtulisse, verius suspicor.

p Sex leucis in citata proxime Tabula Belligardia Vienna distat, eique vicus Moissieu dictus adjacet.

q Vide Annotata lit. præcedente.

r Mensuræ species est. Adi Glossarium du Cange ad verba Quarteronus, Quartronus et Quatronus.

s Locus is prope Annoniacum non occurrit in consultis a me Tabulis. Ni forte is sit qui in tabula Guil. de Isle præfixa Historiæ Delphinatus Latine Audantia dicitur.

t Oppidum Galliæ quibusdam etiam Annonæum dictum in provincia Vivariensi superiori ad radices montium et prope Deume amnem, qui duabus leucis infra in Rodanum se exonerat, septem leucis distat Vienna in meridiem. Baudrandus ad verbum Annoniacum.

u Locum hunc non reperio: eidem occurrunt tamen nomine affinia in Mappis Blaevianis loca, ut Bergna duabus fere leucis Lugduno meridiem versus, la Bresle inde fere tribus in occidentem distantia. [Occurrit etiam Brignais, succursalis ecclesia sub parochiali St Genis-Laval, in districtu Lugdunensi.]

x Verosimilius vicus est, qui in Tabula ad lit. n. cit. Eclauze dicitur, ac Vienna ad orientem novem leucis distat. [Imo Eclose hodiedum scribitur.]

y De bello isthoc vide Raynaldum eminentissimi cardinalis Baronii continuatorem ad annum 1454 § VI, uti et præcipue P. Daniel in Hist. Franciæ ad annum 1455.

z Rupefortium is, puto, locus est, qui in confiniis Bressiæ et Sabaudiæ prope Rodanum situs est, ac Camberiaco Sabaudiæ metropoli octo fere leucis versus occidentem distat. Camberiaco vicinus est locus Aiguebelette dictus, ac prout in tabulis Blaevianis signatur, locus hic in monte situs apparet, in cujus castrum hi captivi conjecti fuisse videntur.

aa Ducatus is apprime notus est.

bb Vide Annotata ad lit. z.

cc Locus est mihi incognitus. [Ecclesia succursalis sub parochia Pont-de-Beauvoisin, districtus la Tour-du-Pin.]

dd Ignotus mihi locus iste. [Numquid Flachères, sub parochia Lemps, in eodem districtu Turrensi?]

ee Jaresius ager Le Jarez, tractus Galliæ in Lugdunensi provincia inter Pilam montem ad ortum et Ligerim fluvium ad occasum in limine Forensis provinciæ superioris infra Fanum S. Stephani, sed ejus veri periere limites. Baudrandus ad verba Jaresius ager. Ab eodem porro S. Stephani Fano oppidulum S. Chaumont seu S. Aunemundus dictum meridiem inter et orientem vix ultra leucam recedit.

ff Ordinem chronologicum hic miraculorum collector neglexit; debuisset enim, si annus diesque recte notati sint, miraculum hoc exhiberi septimo loco; advertit et id forte is, qui nobis miracula descripsit, cum dies et annus in apographo nostro sublineati sint. Similia et alibi lector observabit.

gg Parochia isthæc Lugduno meridiem versus ad Rodanum fluvium duabus fere leucis distat.

hh Adi Commentarium prævium § I.

ii In tabula Blaeviana exaratur Fornière, acdimidia Lugduno leuca distat.

kk Haud reperi in Tabulis geographicis locum istum. [Est in hodierna diœcesi Lugdunensi ecclesia succursalis Maclas sub parochia Pelussin, in districtu Saint-Étienne.]

ll Neque hunc inveni. [Num forte Reventin, hodie succursalis ecclesia sub parochia S. Mauritii, Viennensi olim Cathedrali?]

mm Forte vicus est, qui Brena dicitur in Tabulis, situs in Bressia ad Rodanum, ab oppido Quirievo tribus fere leucis distans, aut forte locus unus est ex supra ad lit. n visis.

nn Oppidulum est duabus fere leucis Vienna et una Condriaco dissitum. In tabula ad lit. s cit. Cavaneyum dicitur.

oo Varia hoc nomine insignita in Delphinatu sunt loca, sed adjuncto de Reymions carent.

pp Forte locus is in Tabula ad lit. n citata Sossuet dicitur, ac Vienna duabus fere leucis abest. [Est succursalis ecclesia sub nomine N.-D.-de-Seysseul sub parochia Saint André-le-Bas, in districtu Viennensi.]

qq Locus hic haud exprimitur in tabulis, sed Castrum Villanense vernacule Château-Villain expressum invenio in tabula Tillemontiana jam aliquoties citata, Vienna decem fere leucis distans. Meminit et ejusdem Vosgien ac septem solummodo leucis Vienna distare asserit. [Est fortassis Biol, succursalis ecclesia haud procul a Castro Villanensi, in districtu la Tour-du-Pin.]

rr Vide Notam præcedentem.

ss Nempe die XXVIII Augusti S. Juliano Martyri Brivate in Arvernia sacra: vide Opus nostrum ad dictam diem.

tt Vide notata ad litt. ff.

uu In tabulis ad lit. n cit. septentrionem versus hic et sequens locus hocce in miraculo expressi, pari fere distantia octo nempe leucis Vienna dissiti sunt; posteriorque vulgo S. Chef, vel St. Theudère appellatur.

xx Vide Notam antecedentem.

PARS SECUNDA.
Prodigia alia ope Beatæ Philippæ Virginis patrata.

[Infirmus intercessione B. Philippæ sanatur.] Anno ac die, quibus supra. a Bartholomæus Christin supra dictæ parochiæ b filium habebat unius anni Jacobum nomine; hic omne alimentum corporale respuebat, ita ut visum modo quadam ex infirmitate perdidisset, verum ut primum ab eodem Christin patre commendatus Deo ac Virgini Philippæ cum promissione visitandi ejusdem sepulchrum fuit devotus, plenam recuperavit infans sanitatem: dein pater filium Viennam detulit, ac eidem Virgini dimidiam libram ceræ, parvamque telam præsentibus testibus cum gratiarum actione obtulit. Signatum. Chatardi.

[21] [Mortua proles vitæ restituitur, ac baptizatur.] Anno 1455 die XXVI Novembris. Quidam dictus Peronon parochiæ de Edoche c diœcesis Viennensis retulit, elapso proxime Sancto Joanni Baptistæ sacro die filiam suam Peronettam de nocte peperisse infantem mortuum, anticipato per mensem partu, quod intuens idem Peronon, vovit Deo, gloriosæ Virgini Mariæ ac Virgini Philippæ, se, si infans reviviscat ac baptismo donetur, visitaturum ejusdem virginis sepulchrum, eique oblaturum unius libræ cereum, ac medium argenti grossum d: extemplo infans signa vitæ edit ac plorat; baptizatus ergo decimaquinta die animam Deo reddit. Voto deinde coram testibus prædictus Peronon satisfecit. Signatum. Chatardi.

[22] [Infans mortuus ad vitam revocatur ac baptizatur.] Anno 1456 die XXVIII Maji. Joanna Ougamart uxor Antonii Michel parochiæ de Rines e diœcesis Gratianopolitanæ narravit, sese a duobus fere annis enixam fuisse infantem mortuum; verum domicella Florena de Bessesel ejusdem loci devovit infantem hunc Virgini Philippæ, cum promissione offerendi Viennæ candelam paris cum infante ponderis. Quo facto, parochus infantem, quem respirantem spiritumque trahentem intuebatur, baptizavit. Votum dein fuit redditum ac adimpletum. Signatum. Perretti.

[23] [Mulier in partu laborans liberatur.] Anno 1456 XXIX Maji. Claudius Jognan et Catharina conjux illius parochiæ castri de Bressien f diœcesis Viennensis testati sunt, eamdem Catharinam ineunte Quadragesima gravioribus partus doloribus die integro laborasse; verum, cum uterque ad Deum ac Virginem Philippam confugisset, promisissetque offerre ceræ libram, si infans vitam baptismumque reciperet, statim infans in lucem editus, ac festo Hilarii die fuit baptizatus. Votum dein ad sepulchrum Virginis fuit adimpletum. Signatum. Bourdeti.

[24] Anno 1456 penultima Maji. Joannes Seguiet de Tupen g prope Viennam testatus est, Andream uxorem suam tribus mensibus * partus dolores pertulisse, [Periclitans in partu subsidium experitur.] verumtamen parere haud potuisse; quod plures domicellæ videntes, eamdem S. Philippæ Viennensi devoverunt promittentes, si divino beneplacito infans salvus pareretur, ac baptizaretur, ceram infantis gravitati æqualem. Tum prædicta mulier infantem enixa est sanum, qui baptizatus in loco Moncelles h dicto, ac Antonius vocatus, sanus agere perseveravit. Votum exinde fuit adimpletum. Signatum. Bourdeti.

[25] [E partu periculose laborans liberatur.] Anno 1456 die prædicto, Antonius Savojar de Movelles i testatus est, uxorem suam dictam Jaquemetam duobus diebus ac tribus noctibus parturientis doloribus abhinc annis duobus et dimidio fuisse detentam. Prædicta porro mulier se Virgini Philippæ devovit, ac una hora post filium peperit, qui in parochiali templo baptizatus, ac Joannes dictus, duobus mensibus in vivis egit. Parentes illius votum dictæ Virgini reddiderunt, offerentes ceræ libram ac infantis sudarium. Signatum. Bourdeti.

[26] [Maritus, qui uxorem deseruerat, eidem redditur, horum filius mortuus ad vitam revocatur.] Anno 1456 die IV Aprilis. Gouvetus Recamier dictus Papon asseruit, filium suum Claudium matrimonio junctum jam a duodecim annis suam deseruisse uxorem, ac regionem pervagatum esse; verum vovit is Deo ac Virgini Philippæ unius libræ cereum, si favente Deo filius in bona sanitate ac prospere revertatur; hinc filius Claudius intra annum regressus, ac bona in pace uxori est redditus. Deinde eadem uxor filium peperit mortuum, qui ex devotione supra Virginis Philippæ sepulchrum repositus, ter respiravit ac baptismum recepit. Quapropter parentes Viennam, ut eidem Virgini gratias agerent, unum sacrum celebrari curarent, ac supra promissum cereum offerrent, adierunt. Signatum. Bourdeti.

[27] [Mutus loquela donatur.] Anno 1456 die XVII Junii. Joannes Girond parochiæ Monasterii Bessesel k diœcesis Viennensis asseruit, sexennem suum filium Claudium dictum ex gravi infirmitate loquela fuisse destitutum; hinc Virgini Philippæ devotus fuit, ac sanitatem recuperavit; pater porro una cum filio, ut offerret Virgini Philippæ e tela factum sudarium, curaretque in gratiarum actionem præsentibus testibus unum celebrari sacrum, Viennam accessit. Signatum. Chatardi.

[28] [Infirmus sanatur.] Anno 1456 die XVIII Junii. Benedictus Chave de Chatenay l diœcesis Viennensis testatus est, sese a quinque circiter septimanis gravi fuisse pollicis dextri dolore detentum, qui dolor ei, cum domum quamdam destrueret, obvenerat: interea malum indies augebatur, in tantum ut humerum dextrum ac exinde latus affecerit, ita ut homo miser sibi victum parare, aut manu brachiove sibi prodesse haud valeret: verum, cum se Deo Virginique Philippæ devovisset commendassetque, subsequente Martis die commode Virginis ejusdem imaginem ceream unius libræ, ac fusum filorum a sorore sua virgine contextorum oblaturus, accedit sepulchrum, curatque integra sanitate donatus celebrari unum sacrum. Signatum. Perreti.

[29] [Proles mortua vitæ restituitur.] Die Sabbati XVII Julii anni prædicti Joannes de Baulme loci S. Theuderici m diœcesis Viennensis asseruit, Joannam conjugem suam die Martis præcedente peperisse filiam mortuam, quam prædictus Baulme extemplo Deo Virginique Philippæ devovit, cum promissione Viennam accedendi, offerendique unius ac dimidiæ libræ cereum, si placeret Deo vitam baptismumque infanti suæ indulgere; una igitur hora post infans vigorem recepit ac vires, motum edens a brachiis ad crura usque, os oculosque aperiens ac plorans: baptizata igitur fuit a Petro du Bois ibidem præsente; tum pater pedibus ac corpore nudus n oblationem suam eidem Virgini cum gratiarum actione redditurus, Viennam accessit. Signatum. Bourdeti.

[30] [Ignis extinguitur.] Secunda Augusti anni superioris frater Gaufredus Giriu prior religiosus S. Georgii d'Oste o sub religionis votis testatus est, civitate hac a Delphini militibus capta p ignem domuum partem absumpsisse: verum circa mediam noctem campanarum strepitu oppidanis, ut succurrerent, excitatis, ejusdem loci parochus, uti et prædictus prior Virgini Philippæ Viennensi voverunt, se ipsius invisuros sepulchrum, et duos oblaturos argenti grossos q. Extemplo ventus, qui ignem stimulabat, cessavit, nec ultra flamma progressa est, ac nobilis viri dicti Jacobi de Fontaine vicinum horreum reliquit intactum. Prænominati ergo (non obstantibus iis, quæ a militibus imminebant, periculis) Viennam sese conferunt, votum eidem Virgini cum gratiarum actione persoluturi. Signatum. Bourdeti.

[31] [Infirmus sanatur.] Anno 1456 penultima Octobris venerabilis religiosus F. Arnoldus du Puis eques, magnus Alverniæ r Ordinis S. Joannis Hierosolymitani prior sub religionis votis testatus est, se spatio 32 annorum totius corporis infirmitate, dicta de Diertes s fuisse detentum; e maculis porro rubris, quibus maxime afflictabatur, infirmitas ea prodibat: remediis ergo corporalibus in vanum applicatis devovit se Virgini Mariæ ac Virgini Philippæ, promittens, si a morbo suo liberaretur, Viennam se accessurum, eidemque Virgini cereum 25 librarum se oblaturum. Heri ergo flexo in vesperam die una cum cereo, ac eodem modo se habens prænominatus prior ante portam ecclesiæ S. Mauritii ad palatii archiepiscopalis latus pervenit; at portam occlusam cernens, manuque candelam tenens, utrumque flectit poplitem, ac a Deo, Virgine Maria Sanctaque Philippa efflagitat adjutorium. Extemplo se cernit a malo liberum, nec in facie aut alia corporis parte ullum signum vestigiumve ruboris apparebat; reclusa igitur porta Divæ Virginis sacellum ingressus, ac ad sepulchrum Virginis Philippæ prostratus, pro recuperata sanitate reddidit gratias. Signatum. Bourdeti.

[32] [Phreneticus sanitati restituitur.] Anno prædicto XXVII Decembris Petrus Regis pistrinarius loci S. Eustachii t diœcesis Viennensis asseruit, filium suum Vitalem Regis die Lunæ Natalitium Domini præcedente bina jumenta frumento onusta deduxisse in Moras u Vallis aureæ x oppidum: ast toto itineris tempore ita exagitatus, ac gravioribus pluviis obrutus fuit, ut redux morbo ac febre phrenetica fuerit oppressus; hinc vehementes edebat clamores et ululatus, ac contra uxorem dicebat convicia: quæ Petrus pater uti et mater cernentes, simul eumdem Deo commendaverunt, ac Virgini Philippæ devoverunt; et mox phrenesis cessavit, fuitque prædictus Vitalis plane liber ac a malo sanatus: hinc Viennam ii accesserunt, ac vota sua eidem Virgini persolverunt, facem ceream et tres grossos argenteos y Deo eidemque Virgini cum gratiarum actione afferentes. Signatum. Bourdeti.

[33] [Febre detenta sanitate donatur.] Anno 1457 die XI Januarii aliud miraculum contigit Stephanæ uxori Francisci Bourgrand parochiæ de Renel z diœcesis Viennensis: hæc a sex mensibus febre detenta, et lecto ita affixa fuit, ut nec levare se, nec pedibus sustentare valeret; se ipsam hinc Virgini Philippæ devovit, promittens, si sanaretur, ter trium annorum spatio sese sepulchrum ejusdem Virginis invisuram, ac imaginem ceream tribus grossis aa valentem oblaturam, qua Deo eidemque Virgini promissione facta, extemplo a morbo liberata fuit, ac votum gratiasque eidem Virgini redditura accessit. Signatum. Bourdeti.

[34] [Infirmus sanatur.] Aliud miraculum I Februarii anno 1457 contigit Antonio Topin parochiæ Quirievensis bb diœcesis Lugdunensis: hic a tribus mensibus gravi morbo detentus, ac in lectulo suo gemens, nec loqui nec surgere valebat: hinc conjux illius eumdem Virgini Philippæ devovet, ac promittit, si sanetur, eum ipsum visitaturum ejusdem Virginis sepulchrum, ac eidem oblaturum unum toral, uti et sudarium. Derepente ergo sese sanatum sentiens de lecto surgit, vota ac gratiarum actiones redditurus ac ea, quæ supra, oblaturus venit, una cum duobus grossis monetæ Papalis cc. Signatum. Bourdeti.

[35] [Infirmus sanitati restituitur.] Aliud miraculum II Februarii anni prædicti accidit Claudio Francisci Albi filio loci S. Laurentii Champ-Mosset dd diœcesis Lugdunensis: hic anno ætatis suæ quinto in partibus nobilibus hernia, descendentibus ilibus ad media usque femora, afflictatus fuit, partes porro prædictæ apparebant quandoque rubræ, quandoque vero nigræ, erantque gravium dolorum clamorumque causa, in tantum ut nec bibere, nec comedere, nec quiescere posset: tandem eum pater Virgini Philippæ devovit, ac, si sanaretur, promisit, sese filium suum pietatis ergo Viennam deducturum. Extemplo infans ab infirmitate et ilium relaxatione fuit sanatus, ac una cum patre modico post tempore Deo ac Virgini Philippæ gratias acturus ac offerenda oblaturus accessit. Signatum. Cahneti.

[36] [Infans mortuus vita ac Baptismate donatur.] Aliud miraculum anno 1457 XIX Aprilis. Catharina uxor Antonii Charle loci de Renage ee districtus de Branc-Rossant ff, diœcesis Gratianopolitanæ mortuum infantem abortu edidit; hic, cum a parentibus Virgini Philippæ esset devotus, cum promissione offerendi, si vitam sacrumque Baptisma reciperet, ceram paris cum infante gravitatis, derepente oculos aperit, movet manus, ac facies rubicundo colore donatur; baptizatus ergo, et Claudius vocatus est, ac demum exspiravit. Pater vero Viennam gratias acturus Deo ac Virgini Philippæ accessit, eidemque Virgini novem librarum cereum obtulit. Signatum. Bourdeti.

[37] [E partu difficili in vitæ discrimen adducta liberatur.] Aliud miraculum anno 1457 die XXIV Aprilis relatum a domicella Maria nobilis viri Philippi Jobert alias de Vernac conjuge: hæc cum in puerperio esset, infans primo pedibus prodiit, reliquum autem corporis ita utero inclusum hæsit, ut prodire neutiquam posset. Tum eadem domicella preces suas Deo Virginique Philippæ obtulit, ita ut, si salva partum ederet, baptizareturque proles, ipsamet veniret, aut mitteret, qui Viennæ caput cereum eidem offerret Virgini. Continuo infans integre prodit, ac sanguinem ob dolores oculis emittit, fuitque baptizatus. Exinde eadem domicella suum secum infantem deferens, aliisque stipata domicellis Viennam accessit, ut devotioni sana valensque satisfaceret. Signatum. Bourdeti.

[38] [Morti proximus sanitatem recuperat.] Anno ac die prædictis Joannes Chanonier dictus Bachas Annoniacensis gg diœcesis Viennensis asseruit, filium suum Joannem oppressum fuisse quodam morbo, ita ut ore ejiceret vermes longitudine fuso æquales, patremque, ut præ ægritudine ad lectum deferretur, rogaret; quo facto, moribundi instar singultus emittere cœpit: tum commiserescens genitor, filium suum Deo ac Virgini Philippæ devovit, promisitque Viennam se aditurum ac unius libræ cereum oblaturum. Duabus porro elapsis horis infans sanitatem recuperavit, vermes ejicere desiit, ac comedere cum appetentia cœpit: quæ vero fuere promissa, ab eisdem et fuere persoluta. Signatum. Bourdeti.

ANNOTATA.

a Haud distinguuntur per partes miracula in apographo nostro, sed ordine sibi invicem omnia succedunt; ipse vero more nostro in partes eadem divisi. Contigit miraculum hoc anno 1454 I Februarii die.

b Redi ad Annotata parte præcedente ad litt. rr.

c Vicus decem fere leucis Vienna dissitus.

d Varios Grossorum species in suo tractatu de Re monetaria exhibet le Blanc, uti et du Cange ad verbum Moneta; cujus vero speciei is, de quo hic agitur, ac ii, de quibus infra agetur, fuerint, non habeo, unde definite pronunciem.

e Vicum Rivel sex fere leucis in orientem Gratianopoli distantem verosimilius miraculorum collector hic indicare voluit.

f Media fere via Viennam inter et Gratianopolim locus is situs est, ac in Tabula ad lit. s parte præced. cit. Bressiacum dicitur.

g Ita exaratum locum hunc non inveni.

h Locus is, ita expressus, non occurrit, sed alter ei affinis nomine Modieu dictus, ac tribus leucis Vienna dissitus.

i Ita expressum nomen id non inveni.

k Eo modo exaratum non invenio.

l Septem leucis Vienna meridiem versus distat.

m Adi Annotata parte præced ad litt. rr.

n Id est fere nudus.

o In apographo nostro exaratum est S. Goris d'Osta; ast attentis iis, quæ de Delphini militibus miraculorum collector asserit, scribendum arbitror d'Aste, quæ urbs est in ducatu Montisferrati latine Asta dicta; ad eam enim usque, teste P. Daniel ad annum 1455, Delphini milites pervenerant. Cæterum haud modice in hujus miraculi descriptione inter se biographus ac miraculorum Collector discrepant, ut Comment. præv. num 67 est videre.

p Adi P. Daniel loco ad lit. o modo citato.

q Vide Annotata hac parte ad lit. d. Tres solidos cum triente seu denarios quadraginta habet biographus.

r Provincia Franciæ ampla et nota. [Magnus tamen prioratus Alverniæ latius patebat, utpote qui in utramque Burgundiam, Sabaudiam, Pictavienses, etc. excurreret.]

s Dartres vernacule, latine Impetigo dicitur: quadruplex morbi hujus apud medicos species est, de secunda autem (cæteras apud ipsum vide) sequentia le Mascrier in Tabula infirmitatum gallice habet: In secunda, nempe impetiginis specie, quæ pejor priore est, pellis rudis ac rubra magis est, ac pustulis elevatioribus operta est. Hæc impetiginis species, quam Dartres dicimus, græcis Lichen vocatur. Hocce in morbo corrosio vehementior est, et cutis scabra abit in squamas, malum proserpit, partesque vicinas occupat, disparet, et iterato certis temporibus communiter prodit.

t Locum hunc non reperi.

u Oppidulum Vienna septem circiter leucis dissitum.

x Vallis in Delphinatu. Latinis Vallis aurea ob eximiam illius fertilitatem, extendit se ab oriente in occidentem ad Rodani latus, quatuor infra Viennam leucis. Corneille ad verbum Valoire.

y Redi ad Annotata supra lit. d.

z Verosimilius locus is, qui in tabula Tillemontiana Revel dicitur, ac quatuor leucis Vienna distat.

aa Vide Annotata supra lit. d.

bb Oppidum est in Delphinatu, Lugduno septem leucis dissitum.

cc Cujus illi valoris sint, assequi haud potui.

dd Locus hic in Tabulis Blaevianis S. Laurent de Chamolet dicitur, ac Lugduno Orientem versus quinque fere leucis distat. [Rectius miraculorum Collector: est enim S. Laurent de Chamousset parochia in districtu Lugdunensi.]

ee Nomina verosimilius utriusque loci hocce in miraculo expressi immutata sunt; neutrum enim ita expressum reperire valui: videntur quidem in Tabula Tillemontiana prior Uriage, posterior Bourg d'Oisans dici: in Tabulis vero Blaevianis dicuntur Uriage et Bourg d'Oysan.

ff Vide Notam præcedentem.

gg Redi ad Annotata parte præcedente lit. t.

* an diebus?

PARS TERTIA.
Beneficia alia B. Philippæ precibus præstita.

[Carceri inclusus ope B. Philippæ libertati redditur.] Anno ac die quibus supra quidam dictus Joannes Benedictus Annoniacensis a obscuro carceri ibidem fuit inclusus ob suspicionem, quam ministri justitiæ conceperant, eumdem flumen loci illius veneno infecisse; quod falsum esse, Joannes Benedictus asserebat: quo non obstante, ut factum fateretur, bis pœnis tortus fuit; verum perseverabat factum negare, seque innocentem dicere: contigit interea, ut eumdem conjux Benedicta Virgini Philippæ devoveret, promitteretque Viennam se accessuram ac unius quatroni b cereum oblaturam, si e loco evadere, pœnasque salvus declinare posset; quod et factum est: innocens enim declaratus, ac a ministris, quadam interveniente pecuniæ summa, dimissus est; exinde ipse ut uxor illius votum eidem Virgini reddiderunt. Signatum. Bourdeti.

[40] [Mulier, mortuos infantes parere assueta, vivum enititur.] Anni prædicti die penultima Aprilis domicella Margarita uxor nobilis domini Antonii de Fogieres c loci ejusdem, ac Castri Dei d toparchæ, diœcesis Lugdunensis asseruit, se jam quinies partum edidisse mortuum; sed cum videret iterato se gravidam, fœtum hunc Deo, gloriosæ Virgini Mariæ ac Virgini Philippæ devovit, ea lege ut, si salvus pareretur, vivereque in eorum solamen perseveraret, deferret ipsa infantem Viennam ad ejusdem Virginis sepulchrum, offerretque in gratiarum actionem cereum: pauco porro post tempore domicella hæc filium enixa est; qui et Baptismate donatus fuit; cumque post sex septimanas mater eidem Virgini in gratiarum actionem cereum obtulisset, peracto Sacrosancto Missæ sacrificio, læta ac sana ad propria est regressa. Signatum. Bourdeti.

[41] [Variis morbis detenta sanitati restituitur.] Anno 1457 die V Maji domicella Antonia de la Foniere conjux nobilis domini Francisci de Vangence domini de Souvignan e in Sabaudia prope Burgum in Bressia f testata est, sese a duobus annis circa festum S. Michaelis gravi pedum dolore, qui ad femora usque pertingebat, fuisse detentam, ita ut se sustentare non valeret, insuper chiragra adeo laborabat, ut digitos incurvatos haberet, neque eos extendere posset, imo tanto capitis totiusque corporis dolore premebatur, ut nec quiescere, nec adversus mala hæc ullum potuerit humanum invenire remedium: statuit ergo tandem subsidium petere a S. Joanne Baptista g, S. Romano h ac Virgine Philippa, promisitque, si sanaretur, se visitaturam singulorum templa; sanatur igitur, visitatque in patria S. Joannis Baptistæ ac S. Romani loca, ast Virginem Philippam accedere negligit: quapropter priorem relabitur in infirmitatem, ac perseverante ea summopere dolebat; iter igitur Viennam versus, quantumvis infirma, aggreditur; ast in via meritis et intercessione Virginis Philippæ sanatur: Viennam porro adveniens, ejusdem Virginis sepulchrum visitavit, ac tres florenos in gratiarum actionem obtulit. Signatum. Bourdeti.

[42] [Mortuæ matris fœtus præservatur.] Anni prædicti XXI Maji Godo Piney, et Guilielmus Masson oppidi S. Aunemundi i diœcesis Lugdunensis asseruerunt, Godonis conjugem præterito Paschate partui proximam gravi fuisse morbo oppressam, adeo ut per biduum sensibus plane destitueretur, ac postea partu haud emisso moreretur; quod intuentes prædicti, infantem Deo ac Virgini Philippæ, ut vitam Baptismumque reciperet, devoverunt: statim ergo iidem uterum defunctæ matris reserant, infantemque vivum reperiunt, qui sacro Baptismate percepto post horas duas animam Deo reddidit: quo facto Viennam Deo ac Virgini Philippæ acturi gratias advenerunt, offerentes unius ac dimidiæ libræ imaginem ceream, aliasque minores candelas. Signatum. Bourdeti.

[43] [Infirmus sanitati redditur.] Anno ut supra die S. Joanni Baptistæ sacro Petrus Boudilon et Joanna uxor ejus, Joannes Faiard Monasteriolensis k et Gabriela conjux illius diœcesis Podiensis asseruerunt prædictum Joannem Faiard mense Majo tali fuisse sex septemve diebus faucium dolore detentum, ut nec bibere nec comedere, imo nec loqui valeret: nescius ergo quæ porro remedia adhiberet, interne sese Deo, Sanctis omnibus, præsertim tamen Viennensi Virgini Philippæ commendavit, animo vovens, si sanaretur, iter Viennam versus se ingressurum, ut Deo eidemque Virgini, venerabundus illius Reliquias visitans, gratias redderet. Hisce ergo interne deliberatis ac promissis, extemplo e lecto surgit infirmus, ac loqui incipit his verbis: “Virgo me tibi dono.” In festo porro S. Crucis Majo mense ab infirmitate sua sanus, ac a malo extitit liber, hodieque Viennam, gratias acturus Deo Sanctæque Virgini, cum prædictis accessit. Signatum. Chomardi.

[44] [Filiola mortua vita ac Baptismo donatur.] Anno 1558 (lege 1458) die XX Martii Gerardus Villery de Charpen l et Claudius Tansas de Alexian m diœcesis Valentiensis retulerent, conjugem Claudii a tribus diebus filiam peperisse mortuam. Quapropter parentes afflicti eamdem Deo ac Virgini Philippæ devoverunt, sique vitam reciperet, ac sacro regeneraretur Baptismate, vota sua eidem Virgini redderent, infantemque supra sepulchrum deferrent, offerentes in gratiarum actionem quatuor ceræ libras. Iter ergo ingrediuntur, et vota complent, ac filia super sepulchrum ejusdem Virginis reclinata, oculum aperit ac caput movet, statimque baptizatur. Gratiarum igitur actione ac promissorum oblatione factis, prædicti gaudentes ad propria sunt regressi. Signatum. Bourdeti.

[45] [Infirma sanatur.] Anno supradicto 1458 die XIV Aprilis Bertrandus Dansou domicellæ Susannæ de Cardarousse famulus testatus est ejusdem domicellæ sexdecim octodecimve annorum * filiam ex pluribus in ore ulceribus ita fuisse ægrotam, ut jam a triduo nec lac nec quodvis aliud nutrimentum sumere valuerit: parentes ergo una cum loci pastore filiam hanc Virgini Philippæ devovent, promittuntque, si sanetur, binas ceræ libras Viennam mittendas et offerendas; extemplo filia hæc lac sugit, vires ac plenam perfectamque sanitatem recipit. Votum ab homine ad id speciatim delegato debite fuit persolutum, ac gratiæ eidem Virgini fuere redditæ. Signatum. Bourdeti.

[46] [Infirma sanitatem recuperat:] Anno 1458 die XIX Aprilis dominus Petrus Plaisant regius medicus ac Joanna conjux, filia domini Stephani Brinet de Villefranche n, modo loci S. Boniti o incolæ, asseruerunt eamdem Joannam, languore ac gravi morbo ex prægnationis formidine contracto, fuisse detentam, ac septem hebdomadibus omni nutrimento (modico jusculo ac aqua seclusis) vixisse rejecto; graviter igitur exinde debilitata, sese Deo ac Virgini Philippæ, ut sanaretur, ac infantem, qui sacro Baptismatis fonte tingeretur, posset eniti, devovit, quod et divina favente gratia, contigit: mater enim sanitati fuit restituta, ac infans Baptismate donatus diu superstes fuit: voto hinc hodie mater satisfecit, obtulitque binas ceræ libras, ac unum celebrari curavit sacrum. Signatum. Averti.

[47] [Mulier amens fit sui compos] Anno 1458 XXVII Maji Claudius Baulme de Mommet p diœcesis Valentiensis testatus est, conjugem suam Margaritam proxime præterito Pentecostes die magna fuisse mœstitia obrutam ob liberorum multitudinem (quibus alendis res familiaris erat angustior) ac matris vetulæ convictu difficillimæ morositatem: augebatur porro in tantum mœstitia hæc, ut a rationis usu abalienata per fenestras sese misella præcipitare tentaret, ac nuda per plateas discurrere. Devovetur a marito Philippæ virgini, et extemplo mulier sensibus restituitur et sanitati: maritus hinc Viennam accessit et novem ceræ libras in gratiarum actionem obtulit. Signatum. Bourdeti.

[48] [Morti proxima sanitate donatur.] Anno prædicto IX Augusti Petrus Arnould, dictus Charay parochiæ de Columbiere q districtus de Anthon r diœcesis Lugdunensis asseruit, filiam suam, arbore casu in caput ejus decidente, morti fuisse proximam, ita ut tribus quatuorve diebus mortuæ quam vivæ fuerit similior, ac ea, quæ ad sepulturam spectant, cœpta modo essent præparari: verum pater, aliique, qui de cognatis aderant, eam Philippæ virgini devovent, promittuntque, si sanitati restituatur filia, Deo eidemque Virgini ex devotione trium librarum cereum, ejusdem filiæ sudarium, ac insuper omnibus diebus Veneris ac Mercurii, donec votum plene fuerit persolutum, jejunium; quo facto, filia sanatur, et votum solemniter redditur. Signatum. Bourdeti.

[49] [Defuncta proles resuscitatur, ac baptizatur/] Anno 1459 die IX Maji Joanni Fournier dicto Jaquemet loci S. Martini de Plaigne s diœcesis Lugdunensis abortu nata est filia mortua, quæ Virgini Philippæ devota, ejusque sepulchro superposita vitam recepit, et a parocho S. Ferreoli baptizata, post quinque horas vivere desiit.

[50] [Filiolus mortuus reviviscit et baptizatur.] Anno 1458 die XIX Aprilis Joanna filia Jacobi Alouëtte parochiæ de Soleise t Lugdunensis diœcesis abortivum enixa est filium, qui Philippæ Virgini devotus, ac sepulchro ejusdem superpositus, meritis et intercessione illius finito Sacro vita ac Baptismate donatus fuit. In gratiarum actionem paris ac puer ponderis fuit oblatus cereus. Signatum. Bourdeti cum bono testium testimonio.

[51] [Infans mortuus vitam recipit et Baptismum.] Anno prædicto XII Maji nobilis Joannes du Puis patria Borbonius, loci de Naucosset u asseruit, Margaritam conjugem suam peperisse infantem mortuum, quem devoverunt Philippæ Virgini, ac ad parochialis templi altare detulerunt, cumque plura vitæ signa dedisset, a deserviente illic presbytero baptizatus ac a parocho Sacro Oleo x inunctus fuit, quo peracto obiit. Parentes deinde vota sua Philippæ Virgini reddiderunt. Signatum. Bourdeti.

[52] [A dœmone obsessus, ac misere vexatus liberatur.] Anno 1465 die XXVII Aprilis Matthæus Baret loci S. Petri de Beufs y diœcesis Viennensis ratione litis, a tribus in festo S. Antonii annis ab alio contra se motæ, gravi tristitia tenebatur; cumque nocte quadam graviter hinc affligeretur, vocem sibi dicentem audivit: “Patientiam habe, et adversarios tuos vinces.” Somno ergo emersus, lumen clarissimum in cubiculo intuetur, quod extemplo evanuit. Visionem porro hanc meditans, ac media, quibus adversarios vinceret, indagans, iterato indormit, ac post pusillum malignus apparet spiritus, qui et miserum invadit; e lecto ergo sese proripiens, ac furiis agitatus, sese terræ allisit, clamores ululatusque tales emittens, ut domestici æque ac vicini ad miseri hominis spectaculum accurrerent, eumdemque de terra elevantes, in lectulum reclinarent: verum inibi eumdem detinere (furiose namque a dæmone exagitabatur) haud valentes, eumdem integri mensis tempore vinculis ligare, necessum habuere: tandem conjux misellique filia eumdem Deo, Sanctæ Philippæ ac Sanctæ Cruci in loci templo cultæ devovent, promittuntque, eumdem sanitati restitutum illuc se deducturas, ac dimidiæ libræ cereum, similemque in honorem Sanctæ Crucis oblaturas, si favente Deo his malis eximeretur. Extemplo miser hic suaviter indormit, sanitati restituitur, a maligno spiritu liberatur, ac promissa adimplentur. Signatum. Molleti.

[53] [Infans mortuus, cum ad Virginis sepulchrum defertur, Lugduni vitam ac Baptismum recipit, obit, ac sepelitur.] Aliud miraculum anno 1465 die XXVII Julii ab Hugone Billiot parochiæ de Cuyzet prope insulam Carbo z Lugdunensis diœcesis relatum fuit: asserebat namque is conjugem suam Antoniam abortu infantem peperisse masculum, cui eadem Antonia condolens, illum devovet Viennensi Virgini Philippæ, promittitque, si vitam Baptismumque recipiat, se oblaturam cereum paris cum puero (octo autem libras puer æquabat) ponderis. Iter ergo Viennam versus, bono stipati sodalitio, ac infantem secum deferentes, exordiuntur, ac Lugdunum omnes perveniunt, dumque in templo Fratrum Minorum moras trahunt, infans spiritu vitæ donatur, ac a Fratre Priore de Tuyssia ejusdem Ordinis religioso baptizatur; duabus porro horis præteritis vivere infans desiit, ac eodem in templo, trecentis et ultra personis miraculo præsentibus, sepelitur, cognati dein iter suum Viennam usque prosequuntur, gratias Deo Virginique Philippæ referunt, cereum offerunt, ac in pace ad propria regrediuntur. Signatum. Molletti.

[54] [Morti proximus sanatur.] Aliud miraculum anno 1465 die XXVII Septembris a Benedicto Domenge domini Guilielmi Camyon Valentiæ aa membranarum politoris famulo assertum: aiebat namque is heræ suæ filium ubera sugere haud valentem, mortique proximum Virgini Philippæ fuisse devotum; quo facto reviviscere, et nutricis ubera sugere incipit; parentes igitur in honorem Virginis Sacrum Viennæ celebrari curant, ac cereum sex argenti grossis valentem offerunt. Signatum. Molletti.

[55] [Infirmus et laterum dolore oppressus sanitati redditur.] Anno 1480 die XXIII Junii Antonius Bonpar Podiensis bb laterum dolore ita triennio detentus fuit, ut ab hominibus subsidium ultra haud speraret, quod conjux illius Coleta animadvertens, maritum suum Virgini Philippæ devovet, ac, si sanatur, promittit, se uti et maritum Viennam accessuros, ut vota sua reddant, Sacrum unum celebrari curent, ac quinquaginta ceræ libras eidem Virgini offerant: protinus a malis infirmus liberatur, ac sanitati plene restituitur. Viennam ergo cum conjuge sua, ac vicinis quibusdam properat, ut vota reddat, ac Deo eidemque Virgini gratias agat. Signatum. Bourdeti.

[56] [Eodem morbo laborans sanatur.] Anno ac die prædictis Joannes Michelat Podiensis cc, qui comitem sese modo dicto Antonio Viennam versus præbuerat, eodem plane laterum dolore oppressus fuit; ast Viennam regressus, ac ad Virginis Philippæ sepulchrum prostratus, devotionis ac fidei virtute sanatus, et dolore exemptus fuit, obtulitque in gratiarum actionem ea, quæ rei familiaris angustia indulgebat. Signatum. Bourdeti.

[57] Anno 1472 die XIV Aprilis Guilielmus Sollessart Montis-Ferrandensis dd in Alvernia quinquaginta annis natus, [Cæcus Virginis sepulchrum visitans illuminatur.] a pluribus jam annis oculorum lumine ita fuit destitutus, ut nec colores, nec litteras videre, nec ullum de facie posset cognoscere: audita porro Viennensis Virginis Philippæ virtutum miraculorumque celebritate, divina fretus misericordia, Viennam versus iter haud sine comite instituit: precibus igitur, ad ejusdem Virginis sepulchrum procumbens, intentus visum integre recuperat, ac de percepto beneficio Deo, gloriosæ Virgini Philippæ gratias reddit, et cum gaudio ad propria regreditur. Signatum. Bourdeti.

ANNOTATA.

a Vide notata parte prima ad lit. t.

b Redi ad Annotata part. 1 lit. r.

c Locum hunc ita expressum non inveni, ni is sit forte, qui in Tabulis Blaevianis Fonge dicitur, ac Condriaco fere adjacet.

d Ignotus mihi locus iste; haud multum discrepat, nec a præcedente ita remotus est vicus Chau vieux dictus. [Champdieu succursalis ecclesia sub parochia Montis Brisonis, in diœcesi Lugdunensi.]

e Aliquot hujus fere nominis loca in Sabaudia existunt: ut Savona, Savery, Sarbies, Salauce: ast velut in apographo nostro exprimitur, locum hunc non inveni.

f Metropolim Bressiæ sex fere leucis Matiscone orientem versus dissitam.

g De S. Joanne Baptista per universum orbem catholicum culto, consule Opus nostrum ad diem XXIV Junii; ast præ reliquis cap. IV § IV, uti et ibidem caput VI.

h De S. Romano, utique abbate Jurensis monasterii in Burgundia, videsis apud nos XXVIII Februarii.

i Quinque fere leucis Lugduno meridiem versus distat.

k Monistrol vernacule: oppidulum est in Velaunis prope Ligerim fluvium.

l Quatuor leucis Valentia distat, ac in Tabula Tillemontiana Charpey dicitur.

m Tribus fere leucis Valentia distat, ac in Tabula modo citata Alissan vocatur.

n Forte indicatur hic Francopolis [Villefranche], venustum oppidum septem circiter leucis Lugduno dissitum.

o Burgus est in Foresio media fere via S. Aunemunduminter et Montem Brisonis situm. Duplex est vicus S. Bonniti, uterque in districtu Francopolitano: St-Bonnet-le-Troncy et St-Bonnet-des-Bruyères.]

p Forte locus is in Tabula Tillemontiana Monvendre dicitur, ac Valentiæ adjacet.

q Burgus est ad fluvium Pin septem leucis Lugduno distans; a Collumbiere vero Anthon duabus fere leucis abest ac Rodano adjacet.

r Vide notam præcedentem.

s Lugduno meridiem versus quatuor fere leucis distat, ac vicus S. Aunemundo proximus est S. Martinus dictus.

t Ignotus hic mihi locus. [Solaise ecclesia succursalis sub parochia St-Symphorien-d'Ozon, in hodierna diæcesi Gratianopolitana, Dépt de l'Isère.]

u Similia huic in Borbonio, ut Cousaget, Cressaget, Ecousaio, occurrunt nomina; hinc fortasse perperam locus hic in apographo nostro exprimitur.

x Confirmationis, ut videtur, id enim Sacramentum a presbytero (adi theologos Scholasticos de hujus Sacramenti ministro) præeunte Pontificis licentia valide et licite conferri potest: quamquam forte et de alia quadam unctione id intelligi possit, uti de simili recte Menardus in Notis et Observationibus in Librum Sacramentorum S. Gregorii Papæ [T. III, part. I, Opp. col. 386. Edit. Paris. an. 1705.] observat in hunc modum: Sed ii, inquit, non mediocriter hallucinantur, qui scribunt ejusdem esse virtutis chrismari seu ungi in vertice a presbytero, ac chrismari in fronte ab episcopo. Hæc enim chrismatio verticis non est Sacramentum, nec gratiam ex opere operato conferre, nec Spiritum Sanctum donare valet: sed datur, ut intelligat baptizatus, se ab eo die Christo capiti tamquam membrum conjunctum esse, atque ejus corpori insitum, et ex ea re Christianum a Christo, Christum vero a chrismate appellari, etc.

y Vienna trans Rodanum quinque leucis distat vicus hic, ac in Tabula I parte ad lit. s citata S. Petrus de Bove dicitur.

z Insula hæc Lugduno adjacet; ast parochia hæc in tabulis Blaevianis, ni illa sit, quæ la Ciere dicitur, non reperitur.

aa Civitas episcopalis est in Delphinatu ad Rodanum fluvium.

bb Urbs Galliæ ampla et perculta in colle in Occitania, Velauniæ provinciæ caput prope Ligerim fluvium, episcopalis sub archiepiscopo Bituricensi, sed ab ejusdem jurisdictione immunis … dicitur aliter hæc urbs Anicium. Baudrandus ad verbum Podium. Vide plura apud eumdem ad verbum Anicium, et quædam in Commentario prævio § III num. 50.

cc Vide Annotata lit. præced.

dd Urbs Galliæ in Alvernia provincia vix uno milliari a Claromonte urbe distans in ortum, unde etiam sub ipsa sæpius comprehenditur, et aliquando dicta fuit Clermont-Ferrand, sed revera separatur. Baudrandus ad verbum Mons-Ferrandus.

* mensium

DE B. THEODORICO ALEMANNO PRESBYTERO CONFESSORE EX ORDINE CARMELITARUM VENETIIS IN ITALIA.

Circa annum MCCCLXXVII

SYLLOGE.

Theodoricus Alemannus Presb. Conf. ex Ord. Carmelitarum Venetiis (B.)

AUCTORE C. G.

Quod aliquoties doluerunt Majores nostri, nempe suas ad manus plurimorum virorum illustrium, Sanctisque aut Beatis adscriptorum, qui sacrum Ordinem B. Mariæ Virginis de Monte Carmelo præclaris virtutum suarum exemplis illustrarunt, [Ob defectum Actorum, forte] Acta non devenisse, id nobis pariter non immerito dolendum esset de B. Theodorici Vita, si hæc uti Segerum Pauli testari ait Lezana in Annalibus Carmelitarum ad annum 1377, reipsa conscripta foret a Joanne Grossi Tolosano In Opusculo de Sanctis Ordinis Carmelitani: cum enim hic scriptor, utpote qui ab anno 1389 usque ad annum 1430 generale Ordinis Carmelitani magisterium gessit, et proinde B. Theodorico, circa annum 1377, ut ajunt, defuncto, suppar extitit, pleraque hujus gesta optime perspecta habere potuerit, quemadmodum elucubrata ab eodem Beati nostri Vita non posset non summe æstimari, et ut auctoris maxima auctoritate præditi fœtus nostro de Actis Sanctorum Operi inseri, ita quoque ejusdem jactura non posset non ægre ferri. Verum num illud reipsa præstiterit, seu sat prolixam, ut apte Vita dici potuerit, gestorum B. Theodorici historiam exararit laudatus Joannes Grossi, dubium facit, quod idem Segerus Pauli conscriptam Beati nostri Vitam citans, pauca admodum in medium proferat, quæ in gestorum ejusdem Compendio, ab eodem magistro generali part. II Viridarii Ordinis Carmelitani concinnato, non legantur.

[2] [numquam scriptorum, exhibetur tantum] Etenim, testante Lezana, Segerus Pauli in suis ad Mechliniense Kalendarium, varios ex Ordine Carmelitano sanctos sanctitatisve fama illustres viros complexum, Observationibus ex citata a se Vita nihil aliud collegit, quam B. Theodoricum ex fratre Converso factum esse clericum et presbyterum et sex patrasse miracula; jam vero hæc miracula, unico excepto, leguntur pariter in dicto jam exhibitoque [T. I, part. II. p. 140, num. 603, p. 265, num. 1099 et t. II, p. 736, num. 2550.] Speculo Carmelitano a R. P. Daniele a Virgine Maria gestorum Beati Compendio seu Elogio; qua de causa modo suspicor Segerum Pauli, dum B. Theodorici Vitam a laudato magistro generali conscriptam fuisse ait, nihil aliud, quam ipsummet gestorum Compendium seu Elogium, ab eodem Joanne Grossi concinnatum, designasse. Fateor quidem ex hoc Elogio nullatenus erui B. Theodoricum, priusquam clericus sacerdosque fieret, extitisse, ut Segerus Pauli ex citata a se Vita collegit, fratrem laicum seu conversum, atque hinc etiam aliquatenus innui, dictum gestorum Compendium a citata a Segero Pauli Vita esse diversum; at vetusta Viridarii Joannis Grossi, in quo Compendium illud exstat, MSS. exemplaria, ejusdemque, quæ anno 1507 procurata est, editionem Venetam inter se non convenire monet in Notatione prævia ejusdem Viridarii editor R. P. Daniel a Virgine Maria: quid itaque si alia exemplaria aliis extiterint auctiora, unoque tali auctiori exemplari Segerus Pauli usus fuerit, et in eo, quod in aliis exemplaribus non habebatur, B. Theodoricum in religiosæ suæ vitæ initio extitisse fratrem laicum seu conversum legerit? Utut sit, cum citata ab hoc auctore Beati Vita, si hæc a concinnato per Joannem Grossi Actorum Compendio distincta ponatur, a RR. PP. Daniele a Virgine Maria, et Lezana, qui ambo scriptores antiqua Ordinis sui monumenta diligentissime inquisierunt, in lucem protrahi nequiverit, cæterisque etiam omnibus, quos consului, ejusdem Ordinis scriptoribus ignota fuerit, eamdem quoque a nobis minime repertum iri existimamus, ejusque loco ex Joannis Grossi Viridario, part. II Tom. I speculi Carmelitani edito, gestorum Beati Compendium, seu ejusdem Elogium hic exhibemus.

[3] [breve Beati Elogium.] S. Theodoricus natione Alemannus. Hic domans carnem suam quotidie, supra nudum ferream portavit loricam. Unde

Carnetenus ferrum portans diu, vanaque sprevit

Cordetenus, Sanctum tandem lux cœlica plevit.

Iste Sanctus, petita et obtenta licentia superiorum propriam provinciam deserendi, peregrinationis causa Romam pervenit, ubi multa fecit miracula. Quandam enim generosam puellam, graviter a dæmonio vexatam, præsente urbis Romanæ senatore cum comitibus diversis, misericorditer liberavit. Demum gloriam mundi fugiens venit ad civitatem Senarum, ubi primo in præsentia multorum cuidam surdo auditum restituit; secundo vero, dum populo prædicabat verbum vitæ, quædam mulier ejus interfuit prædicationi, et Sancti Viri aliquod desiderans videre miraculum, in elevatione Corporis Christi vidit Trinitatem in confirmationem sui desiderii. Postea veniens Florentiam, quamdam puellam claudam, nullum habentem rectum membrum, in toto sanavit. In conventu vero Venetiarum, ubi ejus Corpus gloriose quiescit multis clarens miraculis, XIX die mensis Octobris ab hac luce migravit. Quædam autem mulier cæca cum cappa Viri Sancti oculos suos tangendo atque tergendo visum recepit. Multa crebra miracula meritis istius Sancti Confessoris fiunt ad laudem et gloriam Conditoris omnium in ipsa ecclesia, in qua ejus gloriosum Corpus quiescit, quæ ibidem multum pulchre depicta sunt.

[4] [Alia quædam, quæ de eodem narrantur,] Simile Elogium, sed paulo magis contractum, habet Joannes Palæonydorus Hollandus initio sæc. XVI defunctus, in Fasciculo tripartito parte itidem II Speculi Carmelitani [p. 220, num. 932.] edito, Palæonydorumque secuti sunt Didacus Coria in Chronico Carmelitarum, Biscarretus in Palmitibus Vineæ Carmeli, aliique passim ex ordine Carmelitano scriptores; at singularia quædam tradit Philippus Metius apud Lezanam tom. IV Annalium [p. 693.] his verbis: Beatus Theodoricus, Germaniæ quondam provincialis, cum reverendiss. priorem generalem in Terra Sancta residentem visitasset, rediens terra et mari tanta (intercedente divina gratia) edidit miracula, ut omnium ore apostolus Terræ Sanctæ diceretur. Mirabilis fuit suæ carnis domitor; super nudum etenim corpus ferream quotidie portabat loricam. Charitate in fratres et pietate in Deum fuit insigni. Qui cum magistratu suo fuisset bene perfunctus, tandem in conventu Venetiarum diem clausit extremum anno 1310 miraculis et vivus et mortuus excellens. Ejus intercessionibus Veneti his etiam temporibus nostris gaudent.

[5] [sunt fabulosa.] Quam hæc sunt magnifica, ita vellem antiquiorem aliquem auctorem produci, qui eadem confirmaret; verum id neque præstare potuit laudatus Lezana, qui in Annalibus ad annum 1377 ita loquitur: Quis fuerit hic Generalis, quem in Terra Sancta (B. Theodoricus) visitavit, et quomodo dicatur obiisse anno 1310, cum Palæonydorus, Coria, Munos et Biscarretus, imo Philippus a S. Jacobo in Catal. Vir. illust. Ord. circa hoc tempus (annum videlicet 1377) obiisse dicat, pro nunc prætermittimus, donec clariora innotescant, neque a quoquam præstitum iri puto: anno enim MCCXXXVIII, uti Papebrochius tom III Maji [Ad diem XVI Maji, p. 654, num. 4.] docet, decreta cæptaque fuit Ordinis Carmelitani ex Oriente in Occidentem transmigratio, et septem annis post, seu anno 1245 generalis prior Alanus ex Syria et Terra Sancta, pro majori parte a Turcis occupata, in Europam transiens exceptus fuit in Alysfordiensi Angliæ conventu, ibique abdicanti Alano a patribus in Capitulo congregatis suffectus fuit B. Simon Stok, qui deinceps, uti in dicto Capitulo decretum fuit, semper in Occidente remansit, neque ullus postea prior generalis in Oriente demoratus fuit, quem proinde B. Theodoricus, si Metio, anno 1310, si vero aliis scriptoribus credimus, circa annum 1377 defunctus, in Terram Sanctam visitatum ire nequiit. Dubitari etiam potest, an reipsa Beatus noster Carmelitarum per Germaniam provincialis extiterit, quandoquidem inter eosdem neque a laudato Palæonydoro, lib. III cap. XIII quosdam Germaniæ provinciales recensente, neque a Lezana, qui ex Capitulis Generalibus, ab anno 1348 usque ad annum 1373 habitis, tom. IV Annalium [p. 691.] plures enumerat, referatur; sane sola Metii auctoritas illud nobis indubitatum reddere nequit, tacentibus cæteris ex eodem Carmelitano Ordine scriptoribus, quibus etiam quoad tempus Beati emortuale potius adhæremus, quam soli Metio aliis omnibus refraganti.

[6] [Pluribus claruit Beatus miraculis,] Etsi vero ex dictis Philippi Metii narratio fabulosa quædam adjuncta habere videatur, ex laudatis tamen supra Joanne Grossi et Palæonydoro certum est, Beatum nostrum a jactis religiosæ vitæ fundamentis (fecit id, ut in Notis MMSS. ad Aciem bene ordinatam Philippi Visitantini lego, et a Carmelitis Coloniensibus, teste Gelenio lib. III Syntagmate 43 de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine, creditur, in conventu Coloniensi) austeram admodum vitæ rationem tenuisse, cujus indicium est ferrea lorica, a monachis Camaldulensibus, ut in Vita B. Dominici Loricati ad diem præcedentem edita legere est, frequenter etiam usurpata, quam super nudam carnem suam gerebat, talemque etiam evasisse ad vitæ sanctitatem, quam Deus in vita æque ac post obitum mundo testatam facere dignatus fuerit crebris miraculorum signis, in dato supra num. 3 Elogio ex parte recensitis; ex parte, inquam, recensitis, quia plura alia post ejus obitum mox asseruntur fuisse subsecuta, a Marco Antonio Alegre de Casanate in Paradiso Carmelitici Decoris generatim etiam perstricta hisce verbis: Venetiis tandem (B. Theodoricus) spiritum immaculatum reddidit Christo. Ibi incorrupto Corporis exuvio manens, magna veneratione recultus, a morte miraculis clarus, cæci ab eo visum, surdi auditum recipiunt, et debilis quisque sospes a sepulchro regreditur ejus, et vel levissimo pallii ejus attactu multa mira operantur a Deo. Similia habet Philippus a Sanctissima Trinitate Historiæ Carmelitanæ cap. V et Petrus Wemmers in Chronico ejusdem Ordinis [p. 616.] , qui et addit eumdem ob crebra, quæ ad ejus sepulchrum facta fuerunt, miracula semper pro Sancto fuisse habitum, quod quam verum sit vel ex eo liquet, quod uti a laudatis Joanne Grossi et Palæonydoro, in Speculo quoque antiquo Carmelitano, anno 1507 Venetiis typis edito, Sanctus nuncupetur, et a cæteris omnibus, quos consului, ex Ordine Carmelitano scriptoribus Sancti aut Beati titulo insigniatur.

[7] [publicoque cultu gavisus fuit,] Scriptoribus Carmelitanis accedunt Miræus in opusculo de Origine et Incrementis Ord. Carmelit., Gelenius in Sacris et Piis Fastis Agrippinensibus, et Molanus, qui in Usuardi apud Sollerium Auctariis ad hanc diem ita habet: Ipso die Sancti Theodorici Confessoris Ordinis Carmeli. Nec dubitandum est, quin mox ab obitu crebrescentibus ad Beati Viri tumulum miraculis, cæpta etiam mox fuerit in Carmelitarum saltem Venetiis ecclesia publica ejusdem veneratio, et deinceps tantopere fuerit aucta, ut hanc demum ad totum Ordinem Carmelitanum extendere visum fuerit Capitulo Generali, Romæ in cænobio S. Martini anno 1564 congregato, cujus jussu Kalendario Breviarii, eodem anno editi, ad XV Octobris diem hæc inserta sunt: Theodorici confessoris ordinis nostri, Duplex. Sane Beati nostri cultum ex hoc capituli generalis decreto non sumpsisse initium, sed eumdem jam dudum ante habitum dictum capitulum generale viguisse, suadet Kalendarium antiquum MS. Conventus Mechliniensis, ante annum 1500, imo verosimiliter, ut observat, qui ejus ecgraphum ad Majores nostros transmisit, circa medium sæc. XV exaratum, in quo ad XIX Octobris ita legitur: Theodorici confessoris non episcopi ordinis nostri: suadet id pariter codex MS. sat antiquus ex bibliotheca ducis Altemps de origine Ordinis Montis Carmeli, a Lezana laudatus, qui Theodoricum nostrum inter Sanctos seu Beatos Ordinis cappis albis depingendos reponit: neque etiam congregati in capitulo generali anno 1564 præcipui ex sacro Carmelitarum Ordine Patres tam solemnem B. Theodorico per universum Ordinem cultum decreturi fuisse videntur, nisi ad id cæpta jam dudum Venetiis, continuataque ejusdem publica veneratio eos incitasset.

[8] [qui hodie, ut edocemur, non amplius viget.] Porro desierunt jam pridem idipsum decretum, quo Patres Romæ in Capitulo congregati Festum Beati nostri ritu duplici celebrandum sanxerunt, Carmelitæ observare, officiumque de eo ecclesiasticum recitare: postquam nimirum pontificio Gregorii XIII præcepto obstricti fuerunt ad recitandum Breviarium ad normam Breviarii Romani, a Concilio Tridentino emendati, correctum, in quo nullum de B. Theodorico officium exstat; verum dicti Breviarii correctio hac solummodo de causa facta fuit, ut illud remotis inde incertis et apocryphis scripturis (verba sunt laudati Pontificis in decreto approbationis Breviarii correcti) minusque probatis Patrum sermonibus expunctis, Antiphonis quoque et Responsoriis juxta Scripturæ ordinem collocatis, cum Breviario Romano conveniret; et proinde idem Pontifex correctum hoc modo Breviarium Carmelitis præscribens, omnem cultum Beato impendi solitum nullatenus voluit abrogare. Itaque quemadmodum præfatum Pontificis præceptum non obstat, quominus sacræ B. Theodorici Exuviæ deinceps etiam in veneratione haberi potuerint, ita quoque nos impedire non debuit, quominus eidem, cum Beati tamen potius, quam Sancti titulo, quod ejus cultus extra sacrum Carmelitanum Ordinem non videatur fuisse propagatus, in Opere nostro locum daremus. Vellem nunc particularia quædam de publica veneratione, hodieque verosimiliter Beato Viro exhibita proferre, ideoque ad R. P. Priorem Carmelitarum Venetorum litteras dedi, rogans ab illo desuper edoceri; at hactenus responsum non accepimus, quapropter hic cogimur finem facere, plura prolaturi in hujus tomi Appendice, si hæc opportune fuerimus edocti. Hactenus scripseram, cum litteras Venetiis recipio omni humanitate plenas, quibus R. admodum Pater J. Augustinus Barcella exprovincialis et prior conventus Veneti dignatus est nos præter expectationem docere, nulla ibidem superesse vestigia venerationis publicæ, olim certe, ut ex præcedentibus liquet, B. Theodorico delatæ.

DE S. TERESIA VIRGINE, CARMELITARUM STRICTIORIS OBSERVANTIÆ PARENTE, ABULÆ IN HISPANIA.

ANNO MDLXXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Teresia V. Carmelitarum strictioris observantiæ Parens Abulæ in Hispania (S.)

AUCTORE V. D. M.

§ I. Sanctæ biographi, aliique scribendæ ejus vitæ fontes.

In S. Virgine Teresia, Ordinis B. M. V. de Monte Carmelo reformati Conditrice, [S. Teresia nacta est præclaros biographos;] eximium prorsusque admirandum cum animi dotum rerumque gestarum et scriptarum, tum virtutum et omnigenæ sanctimoniæ præberi complexum, orbi universo notissimum est; ut adeo hanc omnium pene linguis celebratam fuisse mirum videri nemini debeat. Longum sane foret singulos recensere qui ejus facta virtutesque persecuti sunt; siquidem hactenus vix ullus in album Sanctorum existat relatus qui tot ac tam præclaros nactus fuerit vitæ suæ scriptores. Satis habuero ex illis præcipuos commemorare, rerum abs S. Virgine gestarum notitia, antiquitate et auctoritate commendatissimos. Hi enim sunt ad instar fontium e quibus posteriores ceu rivuli quidam dimanaverunt, et e quibus potissimum, præscripta ab initio bollandiani operis norma, pleniore haustu ego quoque saturabor, aditurus tum dumtaxat juniores S. Virginis biographos, cum fuerit disceptandum explicandave gloria Sanctæ posthuma.

[2] [inter quos, præter Sanctam quæ plura de se ipsa scripsit,] Atque imprimis quidem ipsamet S. Teresia, quæ jussu moderatorum conscientiæ suæ vitam suam hispanice scripsit, agmen ducere posset, si liber cui posteri Vitam inscripserunt, Vita recte diceretur. Sed annum illic 1562 non excedens, et proin 20 postremos vitæ suæ annos non attingens, Sancta non tantum nullum fere ordinem chronologicum servat, nulliusque, si demas S. Franciscum Borgiam et S. Petrum de Alcantara, ex iis viris citat nomen qui sibi consultores, hortatores et adjutores fuerunt in exstruendo utroque fastigioso ædificio et propriæ sanctitatis et reformati Ordinis Carmelitici. Adhæc S. Virgo inibi magis dona sibi divinitus communicata quam virtutes suas rerumque a se gestarum seriem enarrat. Neque aliud ei erat in mandatis, ut ipsa dicit c. XXVII, n. 6 Vitæ suæ: Jussa sum scribere modum et viam qua duxit me Dominus. Vitam igitur suam internam et supernaturalem magis pandit quam narrat actiones suas mere humanas. Equidem, cum spiritualis vita eminenter vita dici possit, quia actiones spectat hominis a Deo moti et ducti, hanc quoque vitam referam, sed compendio, eo quod supernaturalis vivendi ratio superet captum et gustum majoris partis lectorum.

[3] [præferimus Riberam] Verum quidem est quod, præter Abulensis primi sui monasterii annexam Vitæ suæ fundationem, 17 aliorum, 2 scilicet virorum, et monialium 15, fundationes describens, pretiosam ex qua vita sua componatur, materiam suppeditet, sed incohærentem struem magis quam structum ordinem. Quapropter ex his Fundationibus ea desumam quæ ad pangendam historiam faciunt, una cum excerpendis e reliquis B. Virginis operibus, ac præ cæteris ex 329 ejus editis epistolis, epistolarumque 87 fragmentis; quæ omnia Commentario prævio verbotenus, quantum fieri poterit, toties interseram quoties ea non retulerit P. Franciscus Ribera S. J. in vita hispanica quam de S. Teresia Salmanticæ anno 1590 edidit. Hujus enim teretem non minus quam fidelem plerumque versionem latinam, quam Matthias Martinez Coloniæ anno 1620 vulgavit, præ cæteris dandam selegi, posteaquam eam iterum accurate contulero cum prototypa hispanica editione, quam e bibliotheca Universitatis Lovaniensis humanissime mutuo præbitam præ oculis prius habui, et dein Madrito dono accepi. Eamdem quoque a prædecessore meo, P. Jacobo Bueo, selectam fuisse novi ex unico, et nequidem integro, superstite de S. Teresia folio. Longa itaque hæc de S. Teresia texenda proprio marte elucubratio prima sunt stipendia quæ recens redivivæ hagiographiæ adscripto mihi sunt merenda, opitulante, ut confido et deprecor, gratia Salvatoris nostri Jesu Christi, qui est benedictus Deus in sæcula, et cui Regi sæculorum immortali et invisibili, soli Deo, sit honor et gloria.

[4] [ob eminentes viri dotes, doctrinam scilicet,] Neque sine causa a Bueo prælatus est Yepesio, P. Joanni a Jesu Maria cæterisque S. Teresiæ biographis P. Franciscus Ribera S. J., sacræ Theologiæ Doctor. Scripsit enim ante alios, et vir fuit ingenio excellenti, judicio acri, tenaci memoria, SS. Patrum lectione atque observatione instructus, qui exquisitæ suæ eruditionis specimina edidit quinque libris de templo et iis quæ ad templum pertinent, ac Commentariis in S. Euangelium secundum Joannem, in Epistolam ad Hebræos, in Apocalypsin S. Joannis, ac præcipue in duodecim Prophetas minores. Postremi hi commentarii pluries recusi fuerunt Romæ, Coloniæ et Duaci. Ob præstantem suam eruditionem dignus fuit Ribera qui a Societate Jesu, anno 1586 Romæ adunata, deputaretur cum undecim aliis ad formulam Rationis studiorum S. J. conficiendam (Instit. S. J. Congr. IV, Decr. 31), et ut a Benedicto XIV (de Synod. l. XIII, c. XI, n. 7) appellaretur gravissimus S. J. theologus. Atque in ipsa quoque Hispania, optimorum cum theologorum tum S. Scripturæ interpretum sæculis XVI et XVII tam ferace, habitus fuit præcellens et interpres et theologus (vide Memorialia Trivoltiana, anno 1719, pag. 19 bis, et an. 1721, p. 880).

[5] [sanctitatem vel ad miracula usque,] Tantæ insuper erat Ribera pietatis in Deum et cœlestibus donis adeo cumulatus, ut vivus et mortuus miraculis inclaruisse perhibeatur. Narrat scilicet inter alia Ven. Ludovicus de Ponte in vita P. Balthasaris Alvarez, c. XXXI, Riberam aliquando in concione visum fuisse radiante vultu et a Christo sibi adstante inspiratum: quod etiam P. Phil. Alegambe in Biblioth. Script. Soc. Jesu, art. Francisco Ribera, repetit. Nec tamen, ut recte monet P. Fredericus a S. Antonio (Introduct. ad Vitam S. Teresiæ, p. XLI, edit. Rom. 1837), adstipulandum videtur P. Josepho Tournemine (Præf. ad Comm. Menochii) et P. Nathanaeli Sotwel (Contin. Bibl. Script. S. J.) asserentibus ab ipsa S. Teresia hæc Riberæ prodigia visa et audita esse, ut nec P. Matthiæ Tanner, qui in libro Societas Jesu Apostolorum imitatrix (p. 350) tabula æri incisa idem exhibet. Ratio dubitandi est quod P. de Ponte, reliquis allatis scriptoribus anterior et fons cæterorum, cælestem hanc Riberæ illustrationem referens, nomen taceat matronæ cui communicata ea visio fuit; quod sane non celasset, si potuisset prodigium id ex Teresiæ nomine et auctoritate nobilitare et confirmare, eo magis quod hoc libro sæpe memoret S. Teresiam. Verum præterea ratio, non jam dubitandi, sed et pernegandi est quod P. de Ponte dicat Riberam ab illa ipsa matrona, quæ hanc visionem habuit, tertia a morte sua die visum fuisse gloria cælesti perfruentem. Atqui hoc S. Teresiæ minime quadrat, quæ nono ante Riberam anno vita cessit.

[6] [industriam,]Porro diligens non minus quam pius et doctus scriptor Ribera fuit: oratione studium adjuvabat consecrabatque, lumen identidem a Deo exposcens accurata prece, et, si quid difficilioris nodi incurreret, addens interdum jejunium et asperam corporis vexationem. Valebat itaque, qui iis dotibus eaque solertia instructus erat, recta ac critica historiam scribendi ratione, quidquid contradicant D. Boucher (præf. p. V) ac DD. Collombet et Gregoire (præf. p. XVII), eum arguentes non sat exquisitæ scriptionis et minoris critices. Neutrum enim nequimus admittere, nisi forte, quod criticen attinet, respiciatur ad caput 1 libri I, ubi Ribera, revelationes Sanctorum ex antiquis pluribus scriptoribus prolixe sanciens, nonnulla allegat quæ respuit exercita magis hodie crisis. Cæterum, hoc dempto capite, in tota S. Teresiæ vita, ut Lyrici effato utar, lecta potenter ei est res, nec facundia deserit hunc nec lucidus ordo.

[7] [ac sinceritatem:] Demum ad litterarum culturam, ad judicii perspicacitatem rerumque spiritualium experientiam binas eas adjunctas habebat dotes quibus instructo historiographo plena conciliari debet fides: nempe perspectam rerum quas narrat notitiam ut possit dicere verum, atque ingenuam sinceritatem et candorem ut velit. Ipsum enim in narratis non fuisse falsum constat ex eo, quod, familiariter cum S. Matre conversatus, rerum illius plurimarum conscius fuit, cæterasque diligenter et diu ante inquisivit quam eas, quinto dumtaxat ab ejus morte anno, in litteras misit; quin imo quod ejus confessionibus aliquando præfuit, uti videre est tum in Bibliotheca scriptorum Societatis Jesu, tum in Bibliotheca Hispana nova Nicolai Antonii. Quantopere vero a fallendis aliis abfuerit, testatur ipse in Prologo ita scribens: Cum quilibet qui Deum glorificare mirabilium, quæ Sanctorum suorum opera edere dignatus est, commemoratione desiderat, idipsum mentiendo fingendove haudquaquam facere possit; deinde cum natura ipse detester omne id quod commentitium esse novi, atque a viro sapiente alienissimum eoque indignissimum censeam dubia pro veris obtrudere; quidquid non certissimum erit, omittam; quæque dicturus sum, cum veritate ipsa usquequaque constabunt. Atque hanc ob causam personarum singillatim nomina adscribo, et ad minutias sæpe descendo; liquido ut constet qua in veritatem reique certitudinem diligentia, in iis etiam quæ exigui ponderis alioquin videbantur, inquisierim. Hinc fixos semper in narrationis veritatem oculos habebo, quæ ab ipsis etiam ethnicis scriptoribus prima et potissima esse historiæ pars semper fuit judicata.

[8] [ita ut a multis summam laudem meruerit.] Editum illud Riberæ opus inclyti idoneique testes magnis encomiis dilaudarunt. De quo imprimis Didacum Yepes in Proæmio ad alteram S. Teresiæ vitam, quam et ipse, nova miracula amplioraque argumenta consecutus, conscripsit, loquentem audi: Præ cæteris S. Matris Teresiæ a Jesu sanctimoniam divulgat et celebrat doctissimus Pater et Doctor Franciscus Ribera, qui cum magno omnium plausu in duodecim Prophetas minores, S. Pauli ad Hebræos Epistolam et Apocalypsin S. Joannis Commentarium edidit; cumque aliis magni momenti rebus occuparetur, tanto tamen devotionis affectu et æstimatione erga admirabilem S. Matris sanctimoniam et virtutes motus est, ut, nullo alio certe sibi scopo præfixo quam unica Dei gloria, utque tanta sanctitas illius in Ecclesia innotesceret, et ut ob particulares quasdam gratias, quas ejus intercessione a Domino ipse receperat, gratum illi se exhiberet (quod ipsemet fatetur), ut, inquam, jam senior et annis gravis de illius vita et miraculis integrum librum conscripserit: in quo, licet tam alta et heroica de sancta hac Virgine referat, semper tamen pauciora quam rei dignitas exigit atque infra ejus dignitatem se loqui existimat. Ut vero major scripto illius accedat auctoritas, tametsi ipsa scribentis auctoritas per se sufficeret, quod magnæ vir sit religionis et virtutum plurimarum; ipse in testimonio quod dat in informatione quæ de ejus canonizatione facta est, sub jurisjurandi sacramento confirmat quidquid a se libro illo descriptum est, verissimum esse. Quin imo quæcumque scripsit, serio et accurate inquisivit, omniaque quam potuit fidelissime scripto commisit; ut unicum hoc ejus testimonium ad tam singulari et admirabili virtuti fidem adjungendam sufficiat. Non minus luculento, licet compendiosiore, suffragio hoc Riberæ opus approbavit Cardinalis Baronius, italicæ ejus versioni subscribens has quæ sequuntur voces: Cæsar Card. Baronius. Existimo opus impressione dignissimum et christianæ Religioni proficuum. Neque solum italice pluries illud prodiit, sed et latine, gallice, belgice, etc.; atque in optatis mihi est ut denuo copia ejus vulgo fiat, hodiernis id jam politioribus linguis recudendo; siquidem ex judicio Baronii aliorumque plurimorum, opus id christianæ Religioni maxime est proficuum. Pro exemplo sit versio belgica quam anno 1620, latina vixdum in Belgium Colonia advecta, Archiducissa Isabella Clara Eugenia, Belgii gubernatrix, Trognesio civi Antverpiensi conficiendam simul et typis edendam commendavit.

[9] [Alteram Sanctæ vitam scripsit Yepes præclare admodum,] Latius explicuimus laudes Riberæ, tum ne inepti delectus in reproducendo non exiguo ejus fœtu habeamur rei, tum ut maculam abstergamus quam nuperi quidam perperam ejus famæ insperserunt. Reliquos jam indigitemus fontes ex quibus hausimus. Alter vitæ S. Teresiæ scriptor fuit Didacus sive Jacobus Yepes e S. Hieronymi familia religiosus, Philippo II a sacris confessionibus et Episcopus Turiasonensis in Aragonia (non vero Tarraconensis in Catalaunia, ut plures itali et galli scripserunt, similitudine patrii nominis decepti). Magis quam Ribera in commentationes pias excurrit Yepes, et quarta fere parte, si non res, sed verba spectes, ipso ambitiosior: quare perperam dicitur T. II pt. 677 Speculi Carmelitani, Yepesium scripsisse Vitam compendiosiorem. Iisdem ac Ribera dicitur a D. Boucher ac a DD. Collombet et Gregoire laborare defectibus; sed et hic dissentimus ab eis. Nam sibi nota vir veridicus et cordatus conscripsit, diligens insuper et sanctitate vitæ conspicuus. Neque enim cum multis hodiernis præterito ævo illico vertere vitio possumus quod multa et magna miracula proavi nostri admiserint, si ea justis sibi argumentis constabant; at in nostro ævo id potius carpendum ducimus quod in sanctis Dei amicis operationes divini amoris divinæque omnipotentiæ non ob aliam causam plures negant quam quia multæ sunt aut valde prodigiosæ, neglectis interea testimoniis hominum perspicacium et veracium, qui eas ex visu aut certo auditu asseverant. Ergo, ut Yepesium non minus rerum quas memorat conscium quam sincerum judices, ipsum in Epistola dedicatoria ad Paulum V P. M. loquentem audi: Quod vidimus, inquit, quod perspeximus, quod, ut cum Apostolo Joanne loquar, manus nostræ de vita et sanctitate Teresiæ contrectaverunt, id in hoc opere annuntiamus; … reliqua quæ propriis non intuiti sumus oculis propriisve ex ea non audivimus auribus, desumpsimus ex authenticis fideque dignis instrumentis … Plus quam 14 annis ei a confessionibus fui, mihique animam suam dirigendam tum intra tum extra sacramentale tribunal concredidit. Spirituales thesauros, quos Deus in anima sua deposuerat, reserabat mihi, sperans id et mihi profectui fore. Ac revera, dum vixit in terris, maximos mihi favores conciliavit; et ex quo in cœlis regnat, adhuc multo majores. In sua quoque depositione sub juramento facta, non minus docte quam pie et fideliter, ut dicitur in Actis Beatificationis, Teresiam ejusque spiritum divinum laudavit et approbavit. Antequam hanc vitam scriberet Yepes, panegyrin Teresiæ 1565, id est tertio a morte ejus anno, ad S. Hermenegildi, in novo conventu O. C. Excalceatorum munificentia Philippi II Madriti recens erecto, dixerat coram aula; ac prolixa etiam epistola anno 1587 ad Ludovicum Legionensem (quomodo Nicolaus Antonius aliique eum nominant, licet hispanum ei nomen esset Luis de Leon, non a patria Legione, Granatensis enim erat, sed avito cognomento) data laudes Teresiæ prælibaverat. Monasterium quoque monialium Excalceatarum in civitate sua episcopali postea fundavit, et voluit in hujus monasterii ecclesia tumulari: quod pro votis suis sibi contigit, defuncto VII Maji 1613 et præmonito a S. Teresia de instanti sua morte, ut narrat P. Fredericus a S. Antonio in vita S. Teresiæ italica (l. III, c. XVIII)ex Chronico tom. III, libr. XI, c. III. Edita pluries est hæc S. Teresiæ vita, ac in plures linguas versa. Prodiit v. g. in Hispania annis 1606, 1614, 1615, 1776; Ulyssipone anno 1616; italice, opera Julii Cæs. Braccini, annis 1623, 1628, etc., ac de novo, opera P. Josephi de Castro S. J., sub anagrammate abbatis Josephi de Trosca, annis 1730 et 1733; gallice ex versione P. Cypriani a Nativitate anno 1643; etc., etc.

[10] [ut et tertiam P. Joannes a Jesu Maria, cujus duplex Teresianæ vitæ compendium habetur.] Tertio venit loco Ven. P. Joannes a Jesu Maria, Generalis O. C. Exc. Congregationis italicæ, qui egregium vitæ S. Teresiæ compendium composuit, adjutrices manus præbente P. Joanne a S. Hieronymo, Procuratore generali Congregationis hispanicæ; et id obtulit Paulo V, anno 1609, eo fine ut eum permoveret ad S. Teresiam inter Beatos referendam. Opportune autem plures advertunt, minime esse verosimile, ut ille Matris suæ historiam obtulerit Pontifici quæ potuisset falsitatis argui. Porro non est quod hæc vita opella habeatur, quia brevis; sed optime et presse elaborata est, ac summa fulget latini sermonis gratia. Perlegere totum id scriptum dignatus est Pontifex, et sine dubio magni ponderis fuit tanti scriptoris testimonium ad beatificationem S. Teresiæ accelerandam; nam rerum quas scribebat, optime habebatur conscius, atque adeo doctus erat ut Card. Bellarminus in ejus operibus lectitandis sibi complaceret, et ut ab ill. Bossuet (in nova quæst. tract. I. c. 15) nominetur summus theologus et summus mysticus; laudatus etiam a S. Francisco Salesio in præfatione ad tractatum de Amore Dei. Germanice versa fuit hæc vita, et pluries latine recusa. Jam anno 1610 revulgata vulgo dicitur Bruxellis typis Rogerii Velpii, quam editionem licet quærenti mihi non contigit habere obviam. Ast prorsus aliud Teresianæ vitæ arctius adhuc compendium penes me habeo, a binis iisdem auctoribus, PP. Joanne a Jesu Maria et Joanne a S. Hieronymo compositum, et cura P. Hieronymi Gratiani apud Rogerium Velpium eo quoque anno primis vicibus editum. Hoc opusculum, quod non aliter quam 105 paragraphis dividitur, forte confuderunt cum altero priore romano, quod, quinque libris diremptum, constat capitibus 71. Neutra interim ejus meminit, sive Bibliotheca Carmelitana, 2 vol. in-fol. anni 1752, sive Bibliotheca Ord. Carm. Exc. in-40 anni 1730, ut nec alii libri de S. Teresia agentes quos ego volvi. Arbitror manuscriptum hujus libri, priusquam P. Joannes a Jesu Maria eum refunderet, ad manus Gratiani venisse; atque id edendum curasse Gratianum (Januario 1610) cum nondum noscebat amplius opusculum romanum. Quamvis autem romanum duplo fere sit latius, plura non habet quæ in illo sunt: quare usui mihi subinde veniet hic libellus, cui titulus est: Vita et mores, spiritus, zelus et doctrina servæ Dei Theresæ de Jesu; eo magis quod Gratianus, quem diu S. Teresia præ omnibus aliis animæ sequestrum et actionum suarum rectorem habuit, veracem omnino librum testetur esse, in Epistola sua dedicatoria ad Cardinalem Bentivoglium ita loquens: Ex conscriptis purissima veritate et fide (editis et ineditis) tractatibus FF. Joannes a Jesu Maria et Joannes a S. Joseph (per mendam credo, nam titulus habet Joannes a S. Hieronymo) Excalceati Theresam nostram in summam quamdam centum et quinque articulis distinctam, ac velut in epitomen eorum quæ fuse per varios libros sparsa sunt, redegerunt. Omnes hos fere libros legi, perque decem annos ipsius Theresæ confessiones audivi, arcana sui pectoris et secreta spiritus mihi non abscondit; quid egerit et quomodo vixerit, hisce ego oculis vidi, hisce auribus hausi. Compendium ergo istud, cum perquam mihi arriserit, typis idem subjicere et communi luce sub tua protectione donare visum fuit.

[11] [Alii præterea fontes sunt, quos adibo;] Demum præclaris his biographis accenseri possent plura alia de S. Teresia scripta monumenta; sed potissimum unum dumtaxat alterumve nominare juvat. Nempe B. Virginis Teresiæ vitæ, virtutum ac morum relationes SS. Domino Nostro Paulo P. V per S. Rotæ auditores deputatos factæ ad solemnem canonizationem, Barcinonæ 1621; item aucto post Canonizationem libello, Parisiis 1625, et Viennæ in Austria 1628, sub titulo Acta Canonizationis, ac, mutato aliquantum ordine, Antverpiæ 1680, T. II. Speculi Carmelitani. Cuivis Catholico luculenter constat quanti sit ponderis judicium sacri illius Tribunalis, ac jure dicit Gravina Cath. præscript. T. IV, p. 333: Quicunque ergo testes istos graves, multos, districte examinatos in Actis Canonizationis repellit et infirmare nititur eorum testimonium, cum ipsa natura etiam pugnat, omnia tribunalia evertit, hierarchicum ordinem pessumdat, humanumque commercium tollit. Sed præterea cum auctore præfationis illorum Actorum affirmare non dubitamus: Ajunt rerum Curiæ peritiores et Apostolici asseclæ, quod, una tantummodo relatione excepta, quæ est seraphici Bonaventuræ, nulla alia excellentior adhuc visa sit hac quæ de seraphica nostra Teresia agit. Multa dein singularia hauriri possunt e primo tomo Annalium O. C. Exc., quos P. Franciscus a S. Maria, S. Teresiæ ex avia pronepos, ac quarto tantum anno a Sanctæ morte sui Ordinis habitu Salmanticæ indutus, conscripsit. Res gestas graviter et accurate ille evolvit; eratque in quœrendo vero tam diligens, ut jusjurandum exigeret ab iis qui, conscii sive actionum sive gratiarum S. Matris, aliquid sibi referebant, bis etiam attente perscrutatus autographa Teresiana quæ in Bibliotheca Escuriali asservantur. Hispanice lucem aspexerunt illi Annales sub titulo: Reforma de los Descalzos de nuestra Señora del Carmen, ac translati fuerunt in idiomata italicum et gallicum, sed, quoad gallicum saltem, multo liberius, neque satis accurate. Quinque alii tomi produxerunt historiam O. C. Exc. usque ad annum 1657. Supersedeo enumerandis recentioribus scriptoribus qui ad manum mihi sunt. Unus pro multis potuit mihi esse P. Fredericus a S. Antonio, scriptor exactus et eloquens, prudensque rerum indagator, qui Venetiis primum anno 1754 prodiit 2 vol. in-40, dedicatus Benedicto XIV, et quem Romæ anno 1837 recusum, defectu prioris editionis usurpo, licet suspicer ex alterius editionis citationibus, quas passim in aliis libris invenio, nonnusquam tacite immutatum. Ivi tamen præter P. Fredericum, crebro consultum alio: v. g. ad D. Boucher, Vie de S. Therese, Paris 1810 – 1828, 2 vol. in-80, et ad R. P. Fr. M. de T., i. e. Manuelem seu Emmanuelem de Traggia, La muger grande, vida meditada de S. Teresa de Jesus, Madrid 1807, 3 vol. in-40; quamquam hunc in paucis secutus sum, utpote solertem magis in promovenda pietate quam in disquirenda veritate.

[12] [qui hic eo quo designantur in hisce commentariis modo referuntur.] Ergo ad seriem historicam contexendam, supplendaque ea quœ in Ribera desiderantur, multa e posterioribus Ribera Sanctæ biographis, præsertim ex Yepesio et e P. Joanne a Jesu Maria, desumpsi prævio huic Commentario intercalanda. Nec tamen necesse duco, unde ea quœ extra controversiam sunt, hauserim, continuis auctorum et locorum citationibus indicare. At quotiescumque disceptandum fuerit, invocandaque auctoritas scriptorum quos adhibeo, eorum nomina et loca allego sollicite et accurate. Interim, ut brevitati consulatur, nec longiore titulo indicandi sexcenties sint libri quos cito, hic pono quomodo eos qui frequentius hocce in Commentario occurrunt, designem. Scilicet: Opera S. Teresiæ suis quæque nominibus passim appello, puta Vitam, Fundationes, Viam perfectionis, Castellum animæ, etc., ex editione facta Madriti anno 1793, duobus tomis in-40, quæ non differt ab anteriori editione anni 1778.

Latina, quam sæpius adduco, eorum operum versio edita fuit Coloniæ Agrippinæ anno 1626, 2 tom. in-40; belgica, Gandavi, 1711, 2 tom. in-40; germanica, Augustæ Vindelicorum, 1756, 2 tom. in-40; gallica, Antverpiæ, 1683, 3 tom. in-120; anglica, loco incerto, 1675, 2 tom. in-40.

Epistolæ S. Teresiæ allegantur e quatuor tomis in-40, qui Madriti cum annotationibus Palafoxii et P. Antonii a S. Josepho hispanice excusi fuerunt eodem tempore ac duo Operum tomi de quibus supra.

Acta canonizationis citantur ex editione Vindobonensi anni 1628.

Ribera ubi adducitur, intellige Vitam S. Teresiæ ab ipso conscriptam sub titulo: La vida de la Madre Teresa de Jesus, editam Salmanticæ anno 1590, in-40; cujus latinam versionem, excusam Coloniæ Agrippinæ anno 1620 in-40, hic non sine emendationibus recudemus, mutata nonnihil capitum divisione: unde, quoties in hoc Commentario ad quoddam Riberæ caput remittimus, quærendum id erit in nostra editione. Alias S. Teresiæ vitas pari ratione per auctorum nomina designabo, nempe:

Yepes, Hispanice: Vida, virtudes y milagros de la B. Virgen Teresa de Jesus, Madriti, 1776, 2 tom. in-40

Joannes a Jesu Maria, latine: Compendium vitæ B. V. Teresiæ a Jesu, quod reperire est tomo III operum ejus Florentiæ editorum annis 1771, 1772 et 1774, 3 tom. in-folio.

P. Fredericus a S. Antonio, italice: Vita di Santa Teresa di Gesu, Romæ, 1837, 4 tom. in-80.

P. Joannes a S. Ludovico, hispanice: Historia de la vida y muerte… de S. Teresa de Jesus, Valentiæ, 1813 et 1814, 2 tom. in-40.

Villefore, gallice: La vie de S. Therese, Parisiis, 1756, 2 tom. in-120.

Boucher, gallice: Vie de S. Therese, Parisiis, 1810 et 1828, 2 tom. in-120.

Emery, gallice: L'Esprit de S. Therese, Lugduni, 1779, in-80.

Chronicum brevitatis causa voco Historiam generalem seu Annales Ord. Carm. Exc., quibus hispanice titulus est: Reforma de los Descalzos de N. S. del Carm. Primus hujus operis tomus prodiit Madriti anno 1644, in-fol.; ac partim, uti jam diximus, in linguam gallicam translatum fuit sub titulo: Histoire generale des Carmes deschaussez, Parisiis, 1655 et 1666, 2 tom. in-fol.

Annus Teresianus, hispanice: Ano Teresiano, opus est a P. Antonio a S. Joachim compositum, duodecim constans tomis in-40, Madriti excusis ab anno 1733 ad 1766.

Bibliotheca Carmelitana, quæ Aurelianis anno 1752 in lucem data fuit, 2 tom. in-fol., scriptores enumerat utriusque Ordinis Carmelitici, tam Calceatos quam Excalceatos; adeoque ab hac probe distinguenda est sequens.

Bibliotheca Ord. Carm. Exc. seu Bibliotheca scriptorum utriusque congregationis et sexus Carm. Exc. per P. Martialem a S. Joanne Baptista, Burdigalæ, 1730, in-40.

Montoya, presbyter olim Societatis Jesu, post suppressionem ejusdem Societatis italice sub pseudonymo Giacinto Hoyoman (quo anagrammatice continetur verum ejus nomen Gioachin Montoya) edidit commentarium: L'amore scambievole e non mai interrotto tra S. Teresa e la Compagnia de Gesu, Lucæ, 1794, 3 tom. in-40.

[Dabuntur quoque historica librorum Teresianorum fragmenta.] Nunc itaque in procinctu sto ut Sanctæ nostræ Vitam aggrediar, prævio hoc Commentario passim exhibiturus relatu digna quæ in Ribera desunt. Illis interserendum duxi quidquid autographa S. Virginis Vita et liber Fundationum ejus historicum habent. Lubuisset sane imitari prædecessores meos qui ad XXVIII diem Augusti novem priores libros Confessionum S. Augustini Commentariis non inseruerunt, sed apposuerunt: ast in libris Teresianis occurrunt prolixa de modo orandi et contemplandi spiritualia plura documenta, quæ, quantumvis egregia et lectu dignissima, instituti mei non sunt, nec e more Majorum ad rationem hujus operis pertinent. Hæc proin cum resecta fuerint, scripta Teresiæ in fragmenta abeunt, quæ ex ejusdem Martinezii versione qui Riberam latinum fecit, malui suo quæque loco intercalare quam multa ista sine nexu frustra huic Commentario affigere. Sanctam autem quoties citavero, verbotenus excerpta ejus adferam, etiam cum brevia fuerint. Enimvero temerarius ego sim, si in S. Teresiæ scriptis aliquid mutare, nedum emendare, præsumam; cum omnia ad amussim exacta ibi sint, nec quidquam profana antiquitas suppetat scitum et nativa simplicitate eloquens magis. Id ausi fuerant quidam, cum libri Sanctæ adhuc manuscripti primum circumferebantur. Sed Ludovicus Legionensis, ea anno 1587 edere jussus, in epistola sua dedicatoria ita invehitur in illos: Nimis quam magna fuit audacia mutare quæ S. Virgo scripsit, in cujus pectore Deus habitabat, et quam ipsa Divina Majestas (ut quidem verisimile est) hæc ut scriberet movebat. Quin et stupor intolerabilis est vel sola ejus verba corrigere velle, etc. Unum doleo, quod primigenia lingua qua scripsit, non detur in hoc opere Teresiam citare. Quippe Sancta nostra ita terse scribit, ut nacta sit verum linguæ suæ atticismum. Ast de stylo et mascula Sanctæ hujus mulieris eloquentia, ut et de adjutorio ei ad scribendum cœlitus collato, postea ex professo latius. Exhibeamus modo ea quæ conferre possint ad Sanctam illustrandam.

§ II. S. Teresiæ genus, proavi, parentes, fratres ac sorores.

[De nobili S. Teresiæ genere ex professo tractarunt] Esse S. Teresiam e nobili genere ortam inter omnes ejus biographos convenit, atque idem e scuto gentilitio ostenditur quod supra ostium domus ejus paternæ lapidi insculptum visebatur, et etiamnum visitur tum in superliminaribus sacelli constructi in loco ubi Sancta lucem primum aspexit, tum in fronte ecclesiæ eidem sacello cohœrentis; ea scilicet forma qua illud hic ligno incisum lectori proponimus. At vero in demonstranda ejus nobilitatis origine et insignibus explicandis non una est scriptorum sententia: idem de quibusdam majorum nominibus, præsertim maternorum, dicendum est. Præ cæteris consului pro hac tractatione primum tomum Chronici Carmeli Reformati, conscriptum a P. Francisco a S. Maria, Sanctæ Matris cognato atque coævo; itemque lectionem præviam libri la Muger grande, auctore R. P. Fr. M. de T. (id est, ut aliunde accepimus, Emmanuele a S. Thoma Aquinate, e nobili in Aragonia et S. Teresiæ, uti ex ipso opere videtur, affini familia Traggia orto). Continet ea lectio prævia satis amplam de stemmate S. Teresiæ tractationem, cui conjungitur elucidatio quarteriorum novi cujusdam scuti gentilitii, quod auctor, schemate a veteriori norma nonnihil diverso, ordinandum curaverat a D. Emmanuele Medina, armorum regulo Madritensi.

[15] [nostro quidem tempore P. Emmanuel a S. Thoma Aquinate,] Adhibuit autem P. Emmanuel ad hunc laborem non solum Historiam P. Francisci, sed etiam illam tempore priorem P. Hieronymi a S. Josepho, quæ, quoniam non placebat domesticis, nunquam scilicet typis dari permissa est (Biblioth. Hisp. nova). Præterea testatur se vidisse, in Madritensi Excalceatarum monasterio a S. Anna nuncupato, arborem Sanctæ genealogicam quam anno 1618 Matri Beatrici a Jesu, ejusdem monasterii priorissæ, quæ S. Teresiam materteram habuit, descripsit P. Laurentius a Matre Dei, rogatu P. Hieronymi Gratiani: sed hanc arborem patenter mendosam esse affirmat, tum quod nonnulla nomina vitiose recitet, tum etiam quod assignandis S. Teresiæ fratribus ac sororibus, quorum numerum supra verum auget, nullam habeat diversi tori rationem. Inspexit etiam Cordubæ idem P. Emmanuel arborem genealogicam D. Didaci Antonii de Leon, Atalayuelarum marchionis, cujus uxor D. Maria Teresia de Navarrete y Valdivia inter majores suos numerat Ferdinandum de Ahumada, S. Teresiæ fratrem germanum. Astygis quoque vidit arborem genealogicam ill. comitis de Valhermoso, cujus item uxor D. Petronilla de Mendoza Lope de Avila per Ahumadios præsertim cum Sancta genus habet commune. Atque in Cordubensi quidem arbore, præter agnomina Sanchez, Cepeda, Davila et Ahumada, quœ omnia S. Teresiæ genitiva fuere, cernuntur, teste P. Emmanuele, nomina Soria, Ximenez, Claros, Coronado, Guerrero de Castro y Almagro, Escudero, Orta, Espinosa de los Monteros, Ruiz de Valdivia, Guzman, Gabaldon y Vera, Traggia, Merlo, etc., quibus, inquit ille, tum per paternam tum per maternam lineam, stirpi S. Teresiæ consanguinitate atque affinitate varia copulantur ii quos dixi (nimirum D. Didacus Ant. de Leon et D. Maria Teresia ejus conjux) ac nurus eorum D. Maria de los Dolores, marchionissa Guardiæ Regalis. In Astygensi autem arbore reperiuntur nomina Pareja, Peralta, Arellano, Tabares, Carabajal, Torres, Zuniga, Ponce de Leon, Castillo y Padilla, Villalon, Narvaes, et marchio Amarillarum, cujus primarium est cognomentum Ahumada y Giron.

[olim vero, et accuratius, P. Franciscus a S. Maria.] Hæc equidem postremo loco adducta minime improbavero, ut quœ domesticis nobilium harum familiarum fulciantur monumentis; quibus sane uti magnæ Matris Teresiæ consanguinitas aut affinitas summo decori est, ita quoque sanctitatis ejus memoria ingens ad omnes virtutes incitamentum debet esse. Quæ vero a pio ac modestissimo scriptore in decursu operis sui adducuntur vel ex antiquioribus instrumentis vel ex probabilibus ei conjecturis, fateor non omnia æque mihi visa accipienda: nec plane, si licet hac in re a sententia reguli armorum sive præfecti rei heraldicæ decedere, ulla ratione vetustioris scuti quarteria, ut factum est, e suis quæque locis distracta voluissem. Aperio autem hic meam sententiam eo liberius quod ipse auctor ingenue asseruerit se nequaquam sibi blandiri de inventa ubique veritate; atque, ut eam assequeretur, etiam a ductu PP. Hieronymi ac Francisci supra nominatorum aliquoties recessisse. Porro P. Franciscus de genere S. Teresiæ affert satis accurata, ut videtur; prœcipue de Cepediis, quorum e stirpe ipsa P. Francisci mater fuit: tum etiam ita concinne atque eleganter, ut gratum fore lectori existimem nonnulla ex ejus enarratione a me ad verbum latine reddi. Quid vero ex aliis auctoribus atque ex voluminibus Epistolarum S. Teresiæ interdum amplioris elucidationis causa hauserim, in ipso commentationis quam nunc aggredior, contextu apparebit.

[17] [Pater S. Teresiæ Alphonsus Sanchez de Cepeda] S. Teresia, ait de la Rue in ejus Panegyri, in patre alterum habebat Jacob, duodecim filiorum parentem, quos exemplo præibat et monitis dirigebat; in matre mulierem fortem, similem Racheli in pulchritudine, Liœ in fœcunditate, utrisque in pietate et modestia. Scilicet patrem habuit Alphonsum Sanchez de Cepeda, filium Joannis Sanchez de Toledo et Agnetis de Cepeda. Joanni parentes fuere Alphonsus Sanchez de Toledo et Teresia Sanchez; Agneti autem pater (nam matris nomen ignotum est) Ludovicus de Cepeda, Tordesillanus, eques S. Jacobi. Hæc desumpta ex P. Emmanuele; quibus nihil, quod sciam, apud cæteros scriptores contrarium est. Tribuit autem Joanni Sanchez de Toledo et Agneti de Cepeda, præter patrem S. Teresiæ, quinque alios liberos, e quibus duo nominantur a biographis: Franciscus videlicet Alvarez de Cepeda et Petrus Sanchez de Cepeda. Equidem tertium quoque ab ipsa Sancta assignari patruum putem, nomine Rodericum, cum in quadam ad sororem suam Joannam epistola dicat: nuestro tio Ruiz Sanchez (tom. IV, epist.42, not. 15).

[18] [duodecim suscepit liberos e duabus uxoribus:] Porro Alphonsus Sanchez de Cepeda binas nuptias iniit. Prior ei fuit uxor Catharina del Peso y Enao, e qua suscepit filiam Mariam de Cepeda et duos filios, quorum natu major a quibusdam Joannes, ab aliis Hieronymus dicitur, et fors recte diceretur Joannes Hieronymus, ut P. Emmanuel censet; natu vero minorem idem hic scriptor ex P. Hieronymo Petrum appellat, licet alios dicat de ejus nomine ambigere et P. Franciscus (lib. 1, c. III, n. 3) absolute scribat ignotum esse. Altera Alphonsi conjux fuit Beatrix Davila y Ahumada, felix S. Teresiæ et octo aliarum prolium mater, quarum hæc nomina: Ferdinandus, Rodericus, Laurentius, Antonius, Petrus, Hieronymus, Augustinus ac Joanna. Ac Ferdinandum quidem et Rodericum constat ante Sanctam germanam editos fuisse; Joannam vero esse omnium natu postremam.

[19] [Catharina del Peso y Enao et Beatrice de Ahumada.] De genere ac majoribus Catharinæ del Peso y Enao vix quidquam reperi. Dicit P. Joseph a S. Teresia (Chron. Carm. Exc. tom. III, lib. IX, c. XIV, n. 1), nescio quo fundamento, Henaos (sic olim scribebatur) ab Hannonia appellari, unde in Hispaniam migraverint in gratiam Henrici II regis, antea comitis Transtamarani (de quo consule historias Hispaniæ), circiter medium sæculi decimi quarti. Quod ad Beatricis Davila y Ahumada proavos pertinet, de quorum nobilitate postea sermo erit, eorum seriem ita texit P. Emmanuel: Sancius Esteban Domingo filiam Mariam Gonzalez nuptui collocavit Velæ Nunez: his parentibus natus Ferdinandus Blasquez Nunez, cui filius Joannes Blasquez Davila de Cordovilla. Joannes autem uxorem duxit Beatricem de Ahumada, ex qua natus Matthæus (quibusdam Joannes, et forsan recte Joannes Matthæus) Blasquez de Ahumada. Huic Matthæo ac Teresiæ de las Cuevas filia fuit Beatrix, S. Teresiæ mater.

[20] Pro hac serie penes P. Emmanuelem fides esto: mihi enim fere nemo alius est auctor qui aliquid in hanc rem suppeditet. [Dissentiunt auctores de S. Teresiæ avia materna] Solum notabo aviam S. Teresiæ maternam a P. Ribera (lib. 1, c. III), P. Frederico (in nota ad lib. 1, c. XXIX) aliisque, non Teresiam de las Cuevas, sed Joannam de Tapia vocari. Alicubi etiam P. Emmanuel de las Casas pro de las Cuevas scriptum vidit, in arbore autem genealogica Madritensi et Chronico P. Francisci (non designat quo loco) Teresiam de las Cuevas vel de Tapia. Ut vero ostendat pro nomine Teresia de las Cuevas unice standum esse, in hunc modum loquitur: Joannes Blasquez Davila de Cordovilla præter avum S. Teresiæ filiam procreavit Mariam de Ahumada. Nupsit hæc Didaco de Tapia, viro nobilissimo, qui regi a rationibus fuit. Hinc æquivocatio P. Francisci a S. Maria et arboris genealogici Excalceatarum Madritensium, quasi S. Teresiæ proavus fuerit Didacus de Tapia et avia Teresia de Tapia, Didaci filia. Majus autem fundamentum habet id quod asserit P. Hieronymus, aviam dicens Teresiam de las Cuevas e vicinia Ulmeti: quippe qui de Sanctæ majoribus curiosius inquisivit, ac difficultates omnes enodavit; allegans etiam instrumentum nobilitatis Alphonsi Cepedii cum codice successionum qui Philippi IV tempore exstabat penes armorum regulos, atque addens se scripta ac testimonia authentica pro hac genealogia vidisse. Sed contra est quod P. Ribera, postquam aviam S. Teresiæ nominavit Joannam de Tapia, non minus asseveranter dicit: Quæ de Teresiæ nostræ avis et proavis huc attulimus e priscis de illorum nobilitate fastis ac tabulis deprompta sunt; quæ adeo quidem evidens erat ac manifesta ut, licet Alphonsus Sanchez de Toledo Abulensis non fuerit, sed advena, suas tamen proles nobilissimis ac primariis urbis illius matrimonio elocarit (lib. 1, c. III). Suggerit quoque P. Emmanuel rationem qua dictam arborem monialium Madritensium et Historiam P. Francisci errore, quem iis tribuit, liberari posse autumat: at fuerit videlicet (ejus verba sunt) Didaco de Tapia secundaria appellatio Cuevas; quo casu credibile foret Teresiam de las Cuevas conjugi suo, S. Teresiæ avo, cognatam fuisse ex parte Didaci, quem matrimonio, ait, junctum diximus Mariæ Ahumadiæ, uni de filiabus Joannis Blasquez Davila.

[21] [et quibusdam aliis cognatis.] Hanc igitur controversiam ego rei gnaris dirimendam relinquo. Ne vero de iis quæ inquirenti mihi occurrerunt quidquam diligentem lectorem lateat, addam illis quæ jam allegata sunt aliam etiam perplexitatis meæ causam. Scilicet Agnes et Anna de Tapia, quæ postmodum S. Matris Institutum professæ atque Agnes a Jesu et Anna ab Incarnatione appellatæ fuerunt, dicuntur a scriptoribus pene omnibus fuisse S. Teresiæ, ut hispanice ajunt, primas hermanas, latine autem seu patrueles seu consobrinæ seu amitinæ. Matthias quidem Martinez in sua Riberæ versione patrueles scripsit: sed hoc nihil probat; quia aliunde patet vocis hujus significationem ab interprete illo latius extendi quam genuina ferat latinitas (v. g. ex lib. II, c. II, ubi patrueles S. Teresiæ scribit Mariam Ocampiam ac Mariam de Avila, quas sobrinas suo idiomate Ribera vocat). P. Antonius a S. Josepho implicat rem etiam magis. Nam tomo II Epistolarum S. Teresiæ, nota 12 ad epist. 53, Agnetem de Tapia asserit filiam esse Francisci Alvarez de Cepeda, patrui S. Teresiæ; et in eodem tomo, nota 1 ad epist. 78, eamdem Agnetem et Annam, ejus sororem germanam, filias dicit Didaci de Tapia et Mariæ de Ahumada; ac rursum tomo III, nota 20 ad epist. 25, Petrum Alvarez Cimbron dicit filium Francisci Alvarez de Cepeda et Mariæ de Ahumada. Interim apud Riberam occurrit (lib. 11, c. III) Vincentius cognomento de Ahumada, frater Agnetis et Annæ de Tapia supra dictarum, et curio oppidi Villanovæ de Azerale; atque apud ill. Palafoxium (nota 1 ad epist. 35 tomi I) Hieronyma cognomento de Tapia, filia Francisci Alvarez de Cepeda. Num forte Maria de Ahumada, de qua P. Antonius loquitur, S. Teresiæ matertera est, soror videlicet matris ejus Beatricis; ac proin distinguenda ab illa Maria de Ahumada quam paulo ante (num. 20) a P. Emmanuele memorari vidimus? An junior illa Maria de Ahumada bis nupsit, ita ut alter ei maritus Didacus de Tapia (item distinguendus a seniore Didaco), alter Franciscus Alvarez de Cepeda fuerit? An ipsi Mariæ præter agnomen de Ahumada etiam alterum de Tapia tribuitur, quemadmodum Beatrici quoque duo agnomina sunt Davila et de Ahumada? An vero vel P. Antonius vel P. Emmanuel vel uterque erravit? aut typothetæ oscitantia aliquo in libro mendum quodpiam admissum est? Hæ totidem sunt quæstiones quibus non habeo quid respondeam.

[22] [S. Teresiæ quatuor præcipua agnomina: 1. Sanchez.] Iis igitur in medio relictis, quid de quatuor S. Teresiæ agnominibus, nimirum Sanchez, Cepeda, Davila et Ahumada, ab historicis traditum sit, quam clarissime potero, nunc exponam, citato præcipue P. Francisco, qui res, licet fors non undequaque probatas, stylo certe non invenusto depinxit. Primum igitur Sanctæ cognomen Sanchez patronymicum apud Hispanos est, a Sancho formatum; uti Alvarez ab Alvaro, Hernandez ab Hernando, Martinez a Martin, Perez a Pedro, Rodriguez a Rodrigo, etc. Vellem de hoc agnomine S. Teresiæ allata fuisse a P. Francisco paulo plura quam attulit. Tantum enim de eo hæc habet: De agnomine Sanchez non ago, quia multis commune est domibus, quæ per id illustrantur genere, ut fertur, unius e Sanciis Castellæ vel Legionis regibus (lib. 1, c. IV, n. 4). Pater vero Emmanuel: Cognomentum Sanchez, inquit, nobile est in Aragonia ac Navarra, et magis etiam Abulæ; in qua civitate Sancius aliquis aut Sanchezius illis equitibus annumeratur qui circa annum 1083 ejus restaurationem atque incrementum potissimum procuraverunt, uti constat ex Abulensium historia: nominatur enim illic Sancius Sanchez Zurraquines, origine Cantaber, et patruelis Petri Sanchez Zurraquines, episcopi Abulensis. Alter Sanchez, ejusdem forte prosapiæ, celeberrimus fuit in insignibus illis Abulæ quadrillis: hic nominatur etiam Blascus Ximenus vel Ximenus Blascus, atque originem repetita Nunnio Rasura, Castellæ olim judice (Ariza, Hist. Abul. part. IV), e quo domus marchionis de Velada, Hispaniæ magnatis (grande de España). Quædam ex his, si cui placuerit, valere possint de Teresia Sanchez, proavia paterna S. Teresiæ, fortassis Abulensi; sed non idem putem de ejus marito Alphonso Sanchez de Toledo, siquidem hic, Ribera teste, Abulensis non fuerit, sed advena, imo Toletanum fuisse ipse P. Emmanuel affirmat. Omitto hic quæ idem Pater verbis modo relatis subnectit; quippe posthac, cum de cognomine Davila dicemus, aptius discutienda.

[23] [2. Cepeda, nomen loci exiqui; ex quo loco quidam Cepedii antiquitus in montana Burgorum,] De Cepediis hæc edisserit P. Franciscus (L. I. c. IV, n. 2, 3, 4): In regno Legionensi, prope Asturicam civitatem, parvus, at antiquus, est locus cui nomen Cepeda. Hinc ortos esse constat primos hujus cognomenti equites, sive a loco ipsi sive ab ipsis locus appellationem acceperit. Inde porro derivatæ plurimæ familiæ, eo nomine eaque origine inter se devinctæ; quanquam nunc aliæ ab aliis longe diversæ sunt temporum vicissitudinibus. Ex iis duæ præ cæteris notæ. Prior illa est quam ferunt antiquissimis temporibus inhabitasse locum Castellæ Veteris, vocatum Herrera de Rio Pisuerga, prope Aguilariam (Aguilar de Campos); ac post Hispaniæ vastationem in montana Burgorum cessisse, ubi sedem fixerint circa Vallem Obregoniam et Castañedam, in loco qui dicitur Santivañez. Ex hac familia prodiere insignes equites; qui, quod essent multo tempore de regibus Castellæ ac Legionis egregie meriti, pro rebus gestis consecuti sunt trophæa atque insignia quibus a cæteris distinguuntur: nempe scutum rubrum, cujus in medio turris argentea est, in capite stellæ aureæ tres. Post etiam appictus sub turre fluvius et supra turrim ramale cum panno cæruleo tribus decorato liliis. Tesserarum illarum causas obruerunt oblivione sæcula; id quod aliis innumeris illustrium stirpium insignibus temporis inclementia obtigit. Solum hoc generatim dici potest, a capto Toleto ejusmodi tesserarum distinctiones adhiberi cœpisse; cum antea reges et equites non aliter quam crucibus forma atque colore diversis alii ab aliis dignoscerentur.

[24] [alii vero, iique magis noti,] Altera ejusdem cognomenti familia, quæ quidem videtur esse præcipua ac de qua scripturæ librique lucidiora quædam perhibent, illorum est Cepediorum qui Cepedæ, in Legionensis regni montibus, sedem cum loci dominio retinuerunt: id dominium hodie penes Asturicæ marchiones est, ex eo, ut creditur, quod Cepedio de sanguine sint. Porro Cepedii de quibus hic sermo est, ob collatam dynastis suis operam in restauratione regni Legionensis itemque Castellani, leone pro tessera gentilitia donati sunt, insigni scilicet regio; absque castello tamen, ut esset a regum tessera discrimen. Leoni circumpositæ postmodum in limbo octo cruces decussatæ seu Andreanæ, ob gesta ad Biatiam seu Baezam, die festo S. Andreæ Apostoli (anno 1227) Mauris ereptam. Tunc enim temporis nonnullis præclaris armatorum ducibus cruces ejusmodi vario numero atque colore a regibus attributæ sunt, in perennem cœlestis auxilii tali die obtenti memoriam (Vide e. g. insignia familiarum de Avellaneda, Ayala, Azevedo, Bazan, la Cueva, Hinestrosa, Miraval, Saavedra, Vera, etc.)

[25] [sæculo XIV Tordesillas transmigrarunt:] Prædictæ domus et vici Cepedæ dominus cum esset (sæculo XIV) Vascus Vasquez de Cepeda, dissidia ei intercessere cum Henrico Transtamarano comite, postea rege Castellæ ac Legionis: quamobrem universæ domus ac negotiorum suorum sedem Tordesillas, in insigne Castellæ Veteris oppidum, transtulit. Genus ob eo equite ducunt præstantes viri plurimi, inter quos nominare juvat Joannem Vasquez de Cepeda, Segoviæ episcopum, qua in civitate a loco natalium Joannes de Tordesillas dictus fuit (De eo vide J. de Ferreras Hist. Hisp. ad an. 1400 et 1423). Sic etiam cognominatus est de Tordesillas Joannis frater Rodericus Vasquez de Cepeda, administer mensæ (maestresala) regis Henrici IV; atque exinde prosapia ejus claruit Segoviæ sub hoc cognomento, non omisso tamen nomine Cepediorum, per quod S. Teresiæ cognatione decoratur. Joanni ac Roderico fratres fuere Martinus Vasquez de Cepeda, miræ fortitudinis eques, et alius cujus excidit nomen, qui postquam magistro Alvaro de Luna a secretis majorque domus fuerat, ad episcopalem etiam ipse dignitatem evectus fuit. Hos habuit quatuor nepotes is quem dixi Vascus Vasquez. Ab hac igitur nobili familia, Cepedæ primitus orta, ac deinceps translata Tordesillas, descendunt progenitores S. M. N. Teresiæ a Jesu. Namque ejus proavus paternus Joannes Sanchez de Cepeda illi se trunco connexuit, inito matrimonio cum Agnete de Cepeda Tordesillana. Argumento sunt insignia gentilitia Alphonsi Sanchez de Cepeda, patris S. Teresiæ. Ex eo enim quod in uno quarteriorum leo cernitur octo crucibus Andreanis cinctus, sequitur Alphonsum a Cepediis antiquis descendere, non per Agnetem matrem solum, verum etiam per patrem Joannem, cui nimirum id quarterium competebat. Ideo, ne priscum Vasci Vasquezii cognomen interiret, primogenitum suum Alphonsus appellavit Joannem Vasquez de Cepeda. Adde, eamdem probabiliter ob causam in scuto gentilitio domus paternæ S. Teresiæ duos Cepediorum leones cerni, alterum crucibus cinctum, alterum absque crucibus.

[26] [indidem orti multi nobiles Hispani;] Agnomen de Tordesillas hodiedum, secundum P. Emmanuelem, servant comites de Alcolea et marchiones de Sanfelices: item e stirpe Cepedia dicit processisse comites de Mora et Villamena, marchiones de la Torre de las Sirgadas, Villecastel, Salar aliosque; iisdem denique ex atavis ortum duxisse nobilissimam domum de Toledo, comites de Oropesa, duces de Alva ac marchiones de Villafranca. Ac Pulgares quidem, domini de Salar, quomodo Cepediis connexi fuerint docet P. Franciscus, e Pulgarium ipse familia, jussus id quod modestiæ causa diu celaverat, vulgo tandem aliquando propalare. Itaque, ex mandato sui Generalis (quem ad id imperandum Francisci fratres cœterique cognati sollicitaverant), dicit patrem suum Ferdinandum del Pulgar matrimonium iniisse cum Hieronyma de Cepeda, filia Catharinæ de Cepeda, nepte Mariæ Gonzalvæ de la Torre y Cepeda, abnepte Catharinæ de Cepeda. Hæc vero quam ultimo loco nominavi Catharina promatertera fuit S. Teresiæ, utpote soror Agnetis de Cepeda, quam Sanctæ aviam fuisse supra docui.

[27] [ac, secundum quosdam, Cepedii Galli.] Insuper P. Ludovicus a S. Teresia in Annalibus Carm. Exc. Gall. (Præfat. c. IV, num. 4) ex Nostradami Historia Provinciæ (part. VII, ad annum 1613) asserit nobiles illos qui in Gallia de Cepedes aut de la Cepede agnominantur, et quorum frequenter inde a sæculo XIV in historiis Provinciæ ac præcipuarum ejus civitatum fit mentio, ab antiquis illis Cepediis Hispanis originem traxisse. Hinc secundum D. Boucher stirpi S. Teresiæ agnatus fuit ill. C. F. Daviau Dubois-de-Sanzay, nuper Burdigalensis archiepiscopus, anno 1826 defunctus, cujus acta virtutesque prolixe dilaudatas invenies in Ephemeride L'Ami de la Religion (tom. LVIII, pag. 209, 241, 273, 384; tom. LX, pag. 213, 214) et cujus soror anno 1792 præerat conventui Carmelitanarum Excalceatarum Pictaviensi. Atque hæc quidem de agnominibus S. Teresiæ paternis in medium ferenda duximus.

[28] [3. Davila, cognomentum nobilissimarum familiarum,] Materna vero S. Teresiæ nobilitas, inquit P. Franciscus (loc. cit. n. 6 et 7) non minus clara est quam paterna. Agnomen Davila viget apud nonnullos Castellæ magnates (grandes) qui hodie Sanctæ cognationem summo honori sibi ducunt; ut adeo necesse sit paucis contrahere quæ in variis de nobilitate tractatibus reperire est. Continentur nempe eo agnomine Blasquezii, Nuñezii, Velasii aliique Abula oriundi, item una ex ditissimis Solariegarum domibus, quæ sunt apud Castellanos spectatissimæ. Atque hodie quidem illustrissimis domibus de Velada, de San Roman, de las Navas, de Navalmorquende et de Villafranca id cognomentum Davila proprium est; quæ a celebribus illis familiis Abulensibus, de Blasco Ximeno videlicet, sive Ximeno Blasquez, et de Esteban Domingo, derivantur. Horum enim posteri, ut a sibi homonymis distinguerentur,reliquis titulis suis illud de Avila adjecerunt, ab Abula videlicet civitate, ubi præcipua gerebant munera (de donde eran Caudillos, Adalides y Governadores): deinceps autem ex de Avila, abjecta una littera, Davila factum est… Ex una de iis domibus Davila fuit Joannes Blasquez Davila de Cordovilla, S. Teresiæ proavus, per duo illa priora cognomenta (Blasquez et Davila) descendens ab origine Navalmorquendia, cujus progenies masculina hodie summo splendore lucet in domo de Velada et San Roman. Unde ill. D. Sancius Davila Carthagenæ, Giennii, Palentiæ ac Seguntiæ episcopus, domus Veladiæ filius, sæpe Patribus nostris Excalceatis colloquens de sua S. Teresiæ cognatione gloriabatur. Tertium cognomentum de Cordovilla sibi assumpsit Joannes Blasquez a loco natalium, ut ab aliis dignosceretur Davilis et Blasqueziis. Comprobantur autem ea quæ dixi, per sex illa liba quæ cernebantur in tessera materna S. Teresiæ, ac propria sunt domui de Velada.

[29] [cui quæ competat tessera gentilitia] Hic igitur aperte sibi apponuntur P. Franciscus et P. Emmanuel: dum alter quidem, ut modo lector animadverterit, materno S. Teresiæ generi Davila scutum illud aureum sex libis cœruleis instructum claris verbis adjudicat, alter vero id ipsum scutum suo e loco ab armorum regulo dimoveri fecit, et in primo omnium quarterio tamquam Sancheziorum insigne collocari, propter rationes quas hic disserendas esse supra annuntiavi. Nempe post verba quæ num. 22 ex eo adduxi, ita pergit: Ejus (scilicet domus Veladiæ) filius natu maximus Gomezius Davila, secundus Veladæ marchio, frater erat Sancii Davila episcopi, cui ut cognato scripsit S. Teresia epistolas (6 et 7 tomi I); et vero pro insignibus gentilitiis habuit sex liba cærulea in aureo scuto, prout a Martino de Ximena ponuntur in Annalibus Giennensibus. Cum igitur Sanctæ pater, avus et proavus insigniantur cognomento Sanchez ac simul altero de Toledo, uti supra expositum; consequens est cognationem intercedere inter ejus domum ac domus Veladiorum, Toletorum Sancheziorumque, quæ omnes in unam stirpem redeunt: quamvis non voluerimus abolitum hoc proprium Sanchez, quod nempe in serie majorum paternorum S. Teresiæ conspicitur; cum potius id agnomen primitivum Veladiorum ac Toletorum esse reputemus, prout indicant sex illa scuti liba: quæ tamen auxerunt deinceps eæ familiæ usque ad tredecim vel amplius. Sex quæ dixi liba prostant quoque in scuto lapidi insculpto supra ostium domus paternæ S. Teresiæ: hoc nihilominus discrimine quod ibi nescio quam ob causam inferius a sinistris quarterium occupant, in novo autem scuto D. Emmanuel Medina ea in dextro superiori collocavit; quo loco scilicet paterna insignia, maxime quod tam illustria sint, reponi æquum videbatur.

[30] [quibusdam argumentis disceptatur.] Sit ita sane, ut paterna insignia maternis proponantur; verum contendo nihil obstare quominus hanc regulam in vetusto lapide observatam esse pronuntietur. Quidquid enim sit de connexione inter Veladios, Toletos ac Sanchezios; certe hæc non dilucide ostendit, id de quo agitur quarterium Sancheziorum dicendum esse potius quam Davilarum. Quod vero Sancius Davila episcopus, frater Gomezii Davila marchiones Veladæ, tale scutum pro tessera gentilitia gesserit, haud scio an inde eruatur sententiæ potius P. Francisci quam P. Emmanuelis adhærendum esse. Etenim primo, manifestum est agnomen Davila fuisse Veladiis maxime proprium; licet negari nequeat quosdam ex eorum majoribus insuper gessisse agnomen Sanchez, sicut alii quoque ex iis agnominati sunt Blasquez, Ximenez, Gomez vel alio quodam nomine patronymico. Secundo, opus hispanicum Monarquia Española, blason de su nobleza, auctore J. F. F. de Rivarola y Pineda (Madrid 1736) tomi II capite XXXIX (in quo de Navalmorquendiis agitur, et in cujus num. 12 Blascus Ximenus, tertius dominus de Navalmorquende, dicitur stirpis Davila caput et summus parens) pro inscriptione sic habet: Insignia et arma de Davila et titulus marchionis de Navalmorquende (nempe antea, non marchiones, sed domini de Navalmorquende extiterant), quem Rex Philippus IV concessit D. Didaco Davila Coello: in scuto campus aureus, tredecim liba cærulea, etc.; ac quoties eo in opere sex aut tredecim liba hujusmodi cærulea occurrunt, toties cognomento Davila adscribuntur (Vide t. I, p. 125, Astorga; p. 128, Velada; p. 276, Santi-Esteban; p. 336, Uzeda; p. 341, las Navas, Risco, Villafranca). Tertio, videtur ipse P. Emmanuel in nostram plane transire sententiam, initio sui § VII hæc scribens: Docuimus appellatione Davila plurimas familias contineri, quæ illam adhibuerunt, ut ab aliis ad Abulensem quadrillam non pertinentibus discernerentur; ex iisque genus ducere sæpe dictum Joannem Blasquez Davila, proavum maternum S. Teresiæ: inde assumpta liba Veladiorum aliorumque. Verum est mox hisce ab eo subjungi: Similiter eidem competunt ac genitivæ sunt tres fasciæ (cæruleæ in scuto argenteo) quæ in lapide domus S. Teresiæ quarterium inferius ad dexteram constituunt. Sunt qui has fascias Toletis, id est paterno Sanctæ generi, censent tribuendas. Muñoziis quoque eæ congruunt, Gothis equitibus, e quibus progeniti marchiones de las Navas, quadrillæ Abulensis caput per Esteban Domingo, Blasci Muñozii parentem. Denique etiam S. Teresiæ conveniunt per Davila et Ahumada, descendenti a Blasco Muñoz, etc. Sed hæc quid innuant quidve probent, non omnino perspicio. Id solum inde mihi assumo, esse mecum alios qui has fascias paterno Sanctæ generi censeant tribuendas. Itaque erunt antiquioris scuti duo superiora quarteria Cepediis adscribenda; de inferiori dextro non ausim plane decernere Toletis an Sancheziis an alii cuidam agnomini debeatur; inferius sinistrum vix dubito quin sit unice proprium cognomento Davila. Restat de Ahumadiis dicendum, quibus congruit arx seu turris in veteri lapide supra scutum collocata.

[31] [4. Ahumada, item nobilissimum, sed originis incertæ.] Genus Ahumadiorum, ait P. Ribera, et nobilitate et antiquitate inter Abulenses familias facile principem locum tenet. P. vero Franciscus, principio alludens ad vocem Ahumada (quippe deductam ab ahumar, i. e. fumare): Tempus, inquit, in fumum vertit originem cognomenti de Ahumada. Id quod de ejus mysteriis per ora hominum versatum fuit, Historiæ gravitas non admittit. Sic se habet quod traditione magis quam scripto reliquum est. Nempe dicitur quidam eques, nomine Ferdinandus, una cum tribus filiis suis, certam turrim aut arcem adversus Mauros defendisse; ea vero a Mauris incensa, e flammis per fumi obscuritatem se eripuisse: hinc assumptum cognomen de Ahumada, et pro honoris tessera a regibus donatam Ferdinando turrim, cujus e portis ac fenestris flammæ erumperent: turri varia dehinc apposita esse insignia per familias ea stirpe oriundas. Harum familiarum una consedit in valle ac ditione Antezanæ, in montibus Burgorum; alia iisdem in montibus, in vico Ahumada, ditionis Villæ Didaci (Villa-Diego), infra Rupem Aregiam (Peña Damaya). A quanam illarum descendant equites Ahumadii Abulenses, adeoque Beatrix S. Teresiæ mater, ignotum est. Quin fieri potest ut prodierint e vico quodam Fumada nomine, qui tempore Luitprandi juxta Abulam situs noscebatur, nunc vero nulla habet reliqua vestigia. Hunc Luitprandus tribuit Martyrii locum S. Secundo, Abulensium Apostolo ac Patrono: quod si inde Ahumadiorum appellatio sit, turre Ahumadia antiquior dicenda est.

§ III. Particularia quædam de Sanctæ fratribus, sororibus aliisque cognatis.

[S. Teresiæ, in sæculo dictæ de Ahumada, undecim numerantur fratres ac sorores; nempe:] Gessit S. Teresia usitato apud Hispanos more hoc matris cognomentum de Ahumada, donec, fundato Reformationis suæ primo monasterio, pro sæculari illa appellatione sacratissimum Jesu nomen substituit. Idem cognomentum de Ahumada gesserunt, non solum ejus soror Joanna, sed etiam quatuor fratres Ferdinandus, Antonius, Petrus et Augustinus; cæteri fratres (nisi forte excipiendus sit secundus ex Catherina del Peso natus, de quo nihil constat), itemque soror Maria, de Cepeda dicti sunt, et quidem omnium natu maximus Vasquez de Cepeda, ut supra ex P. Francisco fuit expositum. Agam, credo, rem non inutilem nec omnino a nostro instituto alienam, si præcipua congessero quæ de S. Teresiæ fratribus ac sororibus eorumque progenie, cum in illius epistolis cæterisque quibusdam operibus, tum etiam apud scriptores primo paragrapho laudatos reperi. Id eo nimirum potissimum faciendum judicavi quod ea quæ de illorum vita ac moribus afferenda sunt, sæpe ad ipsius S. Teresiæ honorem conferunt, et interdum quoque ad elucidandam ejus historiam facem præferunt non inutilem. De parentum egregia pietate, qua eos æternam salutem adeptos esse divina revelatione S. Teresia certior facta fuit, consulto, ne scilicet bis idem efferatur, hic dicere prætermitto. Præclarum enim eorum encomium, ipso Sanctæ filiæ calamo exaratum, sequenti paragrapho aptius proponetur.

[33] [primus Joannes Vasquez de Cepeda; secundus incerti nominis; tertia Maria de Cepeda, mulier egregia,] Filius igitur natu maximus Alphonsi Cepedii fuit, ut diximus, Joannes sive Joannes Hieronymus Vasquez de Cepeda. Id unum de eo scitur, ex Chronico (lib. I, cap. III, n. 2), fuisse ducem peditum in hispanico exercitu. De ejus fratre germano natu minore adeo nihil constat ut vel ipsum ejus nomen incertum, ne dicam plane ignotum sit. Horum soror Maria de Cepeda, cui S. Teresia percara fuit quamque a singulari honestate ac probitate commendat, nupsit Martino de Guzman y Barrientos, viro virtute opibusque spectabili, et cum eo habitavit in viculo Castellanis de la Cañada. Illic apud Mariam ter, quod scitur, S. Teresia versata est: primo quando ante sumptam Carmeli vestem ab ægritudine convalescebat; iterum quando e monasterio Incarnationis Abulensi, jam emissa professione, Bezadas adiit a novis infirmitatibus curanda; tertio demum quinque annos ante mortem Mariæ, ob rationem mox allegandam. Apparet autem ex quadam Sanctæ epistola ad fratrem suum Laurentium (Tom. I, epist. 29) rem familiarem Martini ac Mariæ, initio satis copiosam, labente tempore nonnihil fuisse afflictam; ac demum, Martino inopina morte sublato, optimam Mariam penuria laborasse, ita ut Laurentii, tum in America degentis, ope indiguerit. Divinitus præscivit S. Teresia Mariam similiter subito morituram. Quare de consilio confessarii ad eam invisendam profecta est; ac, celata licet cœlica visione, suaviter ei inculcavit ut de rebus animæ suæ quam maxima posset cura disponeret. Et vero Maria quinque residuos vitæ annos tam sancte transegit ut post obitum octo non amplius dies in purgatorio permanserit, prout S. Teresiæ a mensa eucharistica recedenti innotuisse notuisse P. Ribera et P. Franciscus a S. Maria perhibent.

[34] [mater F. Joannis a Jesu Ord. Min. ac Didaci de Guzman;] Nominantur duo Mariæ Cepediæ filii, Joannes et Didacus; fortassis quoque ejus filia est Magdalena ea de qua S. Teresia loquitur in epistola 38 tomi III. Joannes assumpsit habitum S. Francisci Assisiensis in conventu Arenensi, ac Sanctæ materteræ exemplum imitatus F. Joannes a Jesu dici voluit. Ita P. Antonius a S. Josepho, commentans epistolam, in qua Sancta de dicto F. Joanne agit cum P. Antonio de Segura, Franciscano Excalceato (tom. II, epist. 15). In notis ad hanc epistolam præterea legitur, Joannem in vitæ præsertim interioris exercitio multa inter pericula plurimum profecisse et suum perfectionis religiosæ curriculum beata morte conclusisse, in qua materteram, jam cælo fruentem, sibi assistere conspexerit. Frater Joannis, Didacus de Guzman, uxorem duxit Hieronymam de Tapia, quam patruelem S. Teresiæ dicit illustrissimus Palafox (Tom. I, epist. 35, not. 1), utpote filiam patrui ejus Francisci Alvarez de Cepeda: idem confirmat P. Antonius a S. Josepho (Tom. III, epist. 38, not. 1), qui addit dispensationem secundi ac tertii gradus pro hoc matrimonio datam fuisse Abulæ anno 1564, nominans etiam provisorem et notarium. Habemus duas S. Teresiæ ad Didacum epistolas (modo citatas), scriptas circiter annum 1676 aut 1677: utraque consolatoria est, de morte uxoris ac filiolæ. Quædam Didaci filia conjugem accepit Abulæ Joannem del Aguila, eique peperit Constantiam del Aguila, matrem Nunnii Ordonez del Aguila, equitis S. Jacobi, qui tempore Palafoxii vixit. Fuisse Constantiæ ejusque viro Josepho Ordonez Orejon alias insuper proles, ac nominatim filias duas, Euphemiam et Teresiam, ex Mss. refert P. Antonius.

[35] [quartus Ferdinandus de Ahumada; quintus Rodericus de Cepeda;] Progredimur nunc ad S. Teresiæ fratres germanos, quorum primus est Ferdinandus de Ahumada. Fuit hic inter Pizarrorum comites in expeditione Peruviana: fertur excelluisse virtute bellica, atque obtinuisse portionem terrarum bello Hispanis in America comparatarum. Indicat, secundum testimonium P. Emmanuelis a S. Thoma Aquinate, arbor genealogica marchionis Atalayuelarum (id quod nuspiam alibi a me reperitur), Ferdinando Ahumadio conjugem fuisse Eleonoram de Xeres Abulensem, et ex ea filiam Eleonoram de Ahumada; cujus progenies ad nostrum usque tempus perdurarit, deducta scilicet ad D. Mariam Teresiam de Navarrete y Valdivia, prædicti marchionis uxorem. Ferdinandum consequitur Rodericus de Cepeda, a Teresia puella præ cæteris fratribus dilectus; qui quid in tenera ætate una cum Teresia egerit, hanc initio vitæ suæ narrantem sequenti paragrapho audiemus. Fratris vestigia secutus Rodericus ipse quoque in Novum Orbem navigavit, hærede paternorum bonorum, si moreretur improles, Teresia instituta; atque in fluvio Argentino, ad quem cohortem ducebat, mersus interiit, letho quidem specie miserabili, at ipsa re felicissimo, quod nempe S. Teresia non dubitavit martyrio comparare: id quo sensu Sancta facere potuerit, exponetur in annotationibus ad Riberam.

[36] [sextus Laurentius de Cepeda,] Hi quos modo laudavi fratres S. Teresiam ordine natalium præcesserunt: proximus post eam, quatuor fere annorum intervallo, natus est Laurentius de Cepeda; de quo et ad quem cum ipsa Sancta soror plurima scripserit, amplior et certior nobis suppeditat de eo notitia. In Americam profectus est circa annum 1540, ibique ultra 34 annos permansit, uti constat ex libro Fundationum S. Teresiæ (cap. XXXV, num. 3). Teste P. Francisco a S. Maria, Laurentius in Indiis militum cohorti ac dein ærario Quitoanæ provinciæ præfuit. Duxit in iis terris uxorem spectabili loco natam, Joannam de Fuentes y Guzman; ac genuisse videtur septem liberos, e quibus quatuor infantiam non excesserint: de cæteris tribus, Francisco, Laurentio ac Teresia, sermo mihi postea habendus quam de eorum parentis Laurentii vita dixero. Maria, uxor Laurentii, ad finem anni 1567 Quitoæ vivere desiit, uti memorat quædam scheda a Laurentio hispanice conscripta; ex qua juvat in commendationem utriusque conjugis sequentia latina facere: Tam sancte defuncta est ut optem Deus mihi tribuat eadem, si sibi placuerit, morte quiescere. Amen. Præclarum exemplum, quo toto vitæ suæ tempore mihi præluxit, in obitu quoque dedit. Ac me bis quidem admonuit eamdem viam et mihi post se fore ingrediendam: quod si illic cuperem cum ea conjungi, hortabatur ut bonus essem et vitam obsequio Dei impenderem. Sepulta est in monasterio B. Mariæ de Mercede, hujus Ordinis induta habitu; quod ideo voluerat fortunata mulier ut concessas ei loco indulgentias consequeretur (Confer tom. IV epist.42, not. 6, 7 et 8).

[37] [vir dives, et cum ante] Fuit Laurentius splendide rebus fortunæ instructus; qua in parte cæteros plerosque ac fortasse omnes propinquos sibi consanguineos longe superavit. At, nequaquam prospera sorte elatus, post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris; sed præcepto Sapientis obtemperans honoravit Dominum de substantia sua. Namque munifica caritate, quam S. Teresia plurima laude ac gratiarum actione prosecuta est, e regionibus illis longinquis copiosa identidem subsidia in patriam transmisit, tum fundandis recens reformati Carmeli conventibus, tum sublevandæ cognatorum nonnullorum inopiæ impendenda. Jam tunc Laurentium in partem suæ sollicitudinis Teresia vocabat; labores quos ad Dei gloriam obibat, per litteras ei communicans, ac singulari Dei providentiæ acceptum referens quod tantum tali tempore (moliebatur enim primam fundationem Abulensem) nacta esset fratris auxilium (tom. I, epist. 29). Cœperat interea hic, mortua uxore, in Europam cogitare, ubi se totum pietati traderet et prolium provideret educationi. Probavit vehementer id consilium S. Teresia, scriptis anno 1570 litteris: quo autem magis fratrem alliceret, universam civitatem patriam a pietate, collegium societatis Jesu Abulense a proba puerorum institutione, scholam PP. Prædicatorum ab altioribus studiis egregie dilaudavit; nec non sub finem suæ scriptionis dulcissima hæc adjecit verba: Magnæ credo levationi mihi futurum si tua fruar præsentia. Tam parum solaminis a rebus terrenis accipio ut existimem hanc mihi a Deo repositam esse voluptatem, tecum scilicet ut conjungar, quo honori et gloriæ Creatoris atque aliquantum etiam animarum saluti procurandæ una allaboremus. Hoc enim est quod omnium maxime me angit, tantum animarum numerum perire: nec sane exiguum istæ Indiæ tuæ mihi negotium facessunt; quas, opto, Deus illuminet: etenim hic et istic magna miseria est (tom. I, epist. 30).

[38] [tum maxime post reditum ex America in patriam piissimus,] Appulit Laurentius in San-Lucar, notum Hispaniæ portum, cum prolibus ac Petro fratre, ad medium annum 1575 (tom. IV, epist. 42); ac mense Augusto S. Teresiam Hispali convenit. Inde mense Octobri se contulit Madritum in aulam regiam, aliquid negotiorum acturus; quo interim tempore Hispalim cum liberis suis accesserunt Joanna de Ahumada hujusque conjux Joannes de Ovalle, quos ad visendum fratrem S. Teresia advocarat (tom. IV, epist. 47), quibusque exin cum Laurentio intercessit pulcherrima conjunctio animorum (t. III, epist. 61). Madrito hic post aliquot dies redux, S. Fundatricem, Hispali a se adjutam, comitatus est Toletum usque cum magna utriusque voluptate ac solatio; uti ipsa Sancta P. Gratiano testata fuit (tom. IV, epist. 20). Toleto Abulam, ubi habitare constituerat, cum duobus pueris adiit, manente apud Sanctam amitam Teresia filiola. Brevi post litteras ad fratrem suum dedit S. Teresia, urgens ut pueros, ne pravorum consortio corruptelam paterentur, illico ad collegium Societatis Jesu mitteret, quamvis pedissequum, quem iis conquisierat, nondum domi haberet, ac simul monens abstineret Laurentius a nimio fastu, quin tamen omitteret honori atque æstimationi suæ ex æquo consulere (tom. II, epist. 49) et domum decenter, ut in sequenti aliqua jubet epistola, pro dignitate ordinare: modo, inquit, curaveris istiusmodi reculas parvi facere iisque non adhærescere (tom I, epist. 33). Quantum pro se Laurentius a mundi negotiis abhorreret, inde patet, quod, testante S. Teresia, aliquandiu de religiosa vita amplectenda deliberaverit (tom. III, epist. 61): quin imo, cum dein villam aliquam, la Serna dictam, non longe ab Abula distantem, emisset pretio 14,000 aureorum, quo fortunæ suæ ac familiæ in posterum dignitati prospiceret (tom. II, epist. 82; tom. III, epist. 66); hæc res, quasi de nimis operosa ac pietati nociva famæ ac lucri cura, ita eum anxium habuit, ut necesse fuerit Sanctæ sorori ejus super his scrupulos validis rationibus explodere (tom. I, epist. 31). Idem quoque accidit de argentea supellectile ac tapetibus, quæ vir timoratus non est ausus usurpare, nisi accepto Teresiæ responso isthæc, modo ne animum a Deo abstraherent, ad rem nihil contingere, adeoque patienter, ut ait, fratri puerorum gratia esse ferenda (tom. I, epist. 33).

[39] [orationi ac pœnitentiæ deditus,] Prorsus autem mirabile est ad quantam vitæ perfectionem Laurentius sub S. Teresiæ ductu brevi temporis spatio ascenderit. Totum se ei, tanquam matri ac magistræ, dirigendum in via Domini commiserat, paratus ei quibuscunque in rebus obedire: quod tamen consilium illa non admodum approbavit, nec nisi ægre pro rato habuit, expressa conditione cavens ne cuiquam speciatim voluntatem suam voto obstringeret. Cœpit igitur S. Mater spiritualium rerum commercium cum Laurentio instituere (tom. I, epist. 31, 32, 33; tom. II, epist. 40; tom. IV, epist. 39 et 40). Docuit quo modo orationi insistendum; quid præstandum ubi impetus divini amoris, id quod non raro contingebat, vir piissimus persentisceret; quid rursum, dum aresceret aut ab inferno hoste turbaretur animus, procurandum esset. Mensuram quoque pœnitentiæ præstituit: quoties flagrum adhibendum carni; quo tempore et quamdiu induendum cilicium, quod ipsa ad fratrem miserat, hujusmodi dono, ut facete loquitur, munuscula ac medicamina, quæ ab eo ægrotans acceperat, remetiens. Habebat autem in iis quæ ad carnem afflictandam pertinent, non stimulo Laurentius, sed frœno opus. Frequenter item narravit ei Teresia de divinis operationibus quas ipsa patiebatur; contemplationis suæ gradus et quæ huc spectabant ei tanquam rerum ejusmodi intelligenti exposuit; scripturas suas spirituales ei communicavit; tanti denique ejus in scientia Dei æstimavit peritiam, ut eum cum tribus aliis viris eximia spiritualium rerum cognitione præditis, S. Joanne a Cruce, Juliano de Avila sacerdote ac Francisco Salcedio equite, ad quoddam quasi certamen provocarit ad interpretanda verba hæc mystica quæ ex ore divini Sponsi audierat: Quære te in me: quo refertur bellissima illa epistola ad Alvarum de Mendoza, Abulensem episcopum (tom. I, epist. 5). Est adeo præclaro documento homo ille militaris atque opulentus quo evehi Sancti Spiritus gratia possit, non tantum monachus aut monialis vel si quis est alius ad Dei cultum specialiter ordinatus, sed quivis christianus etiam qui Deo se penitus manciparit et quæ ei placita sunt studiose exquisierit.

[40] [caritate et zelo conspicuus,] Neque adeo fieri poterat ut tam ardens in Deum pietas intra meros affectus internosque animi motus consisteret. Imo quam efficaciter in opus prodierit, plurimæ paginæ epistolarum S. Teresiæ testantur. Cognatis indigentioribus non paucis facultatum suarum partem generose Laurentius subministrabat: quales erant præ cæteris Joanna Ahumadia soror, cujus familiæ sæpe missis muneribus succurrit; Petrus item Ahumadius frater, qui, ex quo in patriam rediit, fere unius Laurentii sumptibus vixit; duæ aliorum fratrum Hieronymi atque Augustini filiæ, quibus, attributa congrua dote, honestas procuravit nuptias (tom. II, epist. 52). Ad hæc variis S. Teresiæ monasteriis, dum penuria laborabant, præsens erat ad Laurentium refugium. Pro Hispalensi præcipue monasterio quantum non solum pecuniæ expenderit, sed etiam quam gravia passus sit, legere est apud Riberam, libro III, cap. III, et apud Teresiam ipsam, libro Fundationum, cap. XXV. En quid admirabunda super Laurentii in iis rerum adjunctis magnanimitate S. Mater ad filiam suam Mariam a S. Baptista scripserit: Ni hic affuisset frater meus, numquam temporum aliquid effectum foret. Tanta ille passus est ac tam magno animo opes expendit et labores sustinuit ut sit unde Deum laudemus. Æquum certo est ut eum ament sorores illæ nostræ; quia nec aliunde juvamen aderat, et ingens nobis erat præ manibus molestia. In præsentia hinc recessit; neque enim metus abfuit ne in carcerem, qui hic est inferno similis, raperetur. Nihili fit hoc loco justitia: quæ non debemus repetuntur a nobis et a fratre meo, utpote sponsore. Finiri ista non possunt nisi supremam curiam appellemus: res isthæc non habet modum. Ille autem bonus libenti animo Dei causa vexationes sustinuit. Modo cum Patre nostro apud Carmelitas versatur: et quæ in illum incidit pluvia ærumnarum grandinis instar est. Quidni ergo etiam ego animum sustollam; cum interea vir hic nostro dolore magis afficiatur quam suo? (Tom. I, epist. 47). Testamentum Laurentii et ipsum insignis pietatis ejus monumentum est: præter enim ea quæ ad dividendam inter tres liberos hæreditatem pertinebant, quorum tunc duo, nempe Franciscus et Teresia, Ordinem Carmelitarum Excalceatorum ingredi velle videbantur, designabantur illic a Laurentio pecuniarum summæ non spernendæ quas cupiebat tum monasteriis S. Teresiæ tribui, tum ad pias fundationes adhiberi. Exstrui curarat Laurentius sacellum in honorem S. Annæ, cui erat singulariter devotus (tom. I, epist. 34). Item ædificari testamento suo jussit sacellum S. Laurentii, patroni sui, ubi post mortem conderetur, in conventu S. Josephi Abulensi. Fornix majoris oratorii eidem conventui annexi fabricanda erat e relictis a Laurentio opibus: quod si contingeret filium suum Laurentium sine prole mori, id quod de fornice statutum erat, ad integrum oratorii ædificium extendebatur.

[41] [post felicem mortem] Ita stabilitis bonis suis in Domino, Laurentius Cepedius, plane dignus cujus eleemosynas enarret omnis Ecclesia Sanctorum, inopinato e vita discessit XXVI Junii 1580. Legi meretur quod super fratris obitu S. Teresia scripsit ad Matrem Mariam a S. Josepho, priorissam Hispalensem: Spiritus Sanctus tecum sit, Mater carissima. Videtur velle Deus ut nullum fere sit tempus quo non aliquid habeam patiendum. Noveris ei placuisse ut ad se tolleret devotum sibi servum Laurentium de Cepeda. Afflixit eum sanguinis ejectione tam præcipiti ut intra sex horas, intercluso spiritu, extinctus fuerit. Accesserat ad sacras epulas ante biduum, ac moriens præsenti usque ad extremum animo sese Domino commendabat. Equidem divinæ misericordiæ confido Laurentium ad fruendum Deo abiisse: ea enim vixit mente ut alias res quam quæ divini erant obsequii jam ferre non posset. Quare etiam sua villa extra Abulam sita multum delectabatur; quod scilicet diceret illic ab urbanis salutationibus requiem sibi concedi. Assidua erat ejus oratio, quoniam semper in Dei præsentia gradiebatur; ac tantis a suprema Majestate donabatur gratiis ut aliquando stuporem mihi injecerint. Pœnitentiæ erat addictissimus, atque adeo ea in re plura præstabat quam ego voluissem. Namque mihi omnia communicare solitus fuit, ac pro eo quem mihi addixerat amore, plurimi faciebat quæcunque ei dicerem. Pro hoc amore jam ego ei redhibeo gaudium meum, quod nempe vitam hanc miserabilem cum æterna permutarit securitate. Non hæc dicendi formula est; sed vere quoties ea cogitatio menti meæ obversatur, toties recreari me sentio. De filiis equidem angor; sed propter patrem, credo, miserebitur eorum Deus. Tam multa scripsi tui consolandæ causa; isthac enim morte prævideo quantum dolitura sis; et sane æquum est ut doleatis tu et istæ sorores meæ, quarum molestiis quantum ille afficeretur, quantumque eas diligeret, incredibile est. Nunc adest tempus ut debitum caritatis persolvatis, commendando illum Domino; hac conditione ut, si (quod ego crediderim quodque per fidem cogitare licet) nostra jam ope anima illius non indigeat, id quod pie factum fuerit cedat in levamen animarum earum quæ nostris suffragiis maxime habent opus. Paucis ante mortem suam diebus Segoviam, ubi etiamnum consisto, litteras ad me dederat; in quibus ita scribebat ut videretur quam parum sibi vivendum superesset præsagire: id quod me nonnihil attonitam habuit (tom. I, epist. 64).

[42] [brevi in cœlum admissus,] Hactenus S. Mater; quæ non diu post eodem fere modo scripsit ad Laurentium defuncti filium, tunc in America degentem: adjicit vero in posteriore hac epistola esse quædam particularia, quorum ipsa quidem esset conscia, sed quæ chartæ committere non posset. Sunt hæc fortassis ea quæ S. Teresia alteri Laurentii filio Francisco narravit, ut constare dicit P. Antonius a S. Josepho ex testimonio quod Orofrisia, prædicti Francisci uxor, postea reddidit in informationibus pro Teresiæ beatificatione (tom. II, epist. 55, not. 10): scilicet ea hora qua Laurentius vivere desiit S. Matrem Segoviæ cum suis monialibus opus aliquod manuale peragentem, divino accepto monitu, omnes filias suas statim ad orandum pro fratre defuncto in chorum evocasse; paulo post certiorem factam fuisse de Laurentii post brevem in purgatorio moram in cœlum ingressu; ac demum, cum quadam die ad sacram Synaxin se præpararet, S. Josephum ac Laurentium ab ea esse visos mediam habentes Sanctissimam Eucharistiam quæ a sacerdote deferebatur. Hanc visionem etiam allegat P. Franciscus a. S. Maria (lib. 1, cap. III, n. 6); sed errat hic auctor in eo quod mortem Laurentii Cepedii dicit contigisse anno 1579, deceptus proculdubio lectione epistolæ 64 tomi I, quam supra citavi, et cui aliena manu annus 1579 appositus est. Id aliena manu factum fuisse colligitur ex examine juridico quod a veteris scripturæ peritis institui jussit ad medium sæculi XVII Ill. Isidorus Joseph Bustamantius, Vallisoletanus episcopus; imo jam antea affirmarat P. Petrus ab Annuntiatione, testis oculatus, anni notam primitus in epistola de qua agitur non adfuisse. Præterea constat S. Teresiæ epistolam, de qua dixi, ad Laurentium juniorem scriptam esse Vallisoleti mense Decembri; quod fieri non potuit anno 1579, quando eum mensem S. Mater Malagone transegit, uti ex aliis ejus epistolis perspicuum est. Adde demum inscriptionem lapidis sepulchralis Laurentii, quam hoc tenore fuisse refert D. Antonius Ponz (Viage de España, tom. XII, carta 10): Fallescio Lorencio de Cepeda a 28 de Junio del ano de 1580. Es fundador de esta capilla, y hermano de la Santa fundadora de esta casa y de todas las Descalzas Carmelitas. Id est: Obiit Laurentius de Cepeda 28 Junii anni 1580. Fundator est hujus sacelli, et frater Sanctæ fundatricis hujus domus et omnium Carmelitanarum Excalceatarum. Nota tamen Ponzium hic per mendum pro 26 Junii scripsisse 28 Junii; quandoquidem S. Teresia expresse affirmat Laurentium decessisse post biduum a festo S. Joannis: dos dias despues de San Juan. Præterea mendum esse novi e missa nuper Abula illa inscriptione, quæ addita erat scuto Laurentii gentilitio. Scutum hoc circulare est, et tertio quarterio differt a scuto num. 14 exhibito, nec turrim sibi habet impositam: præterea notandum est in primo quarterio leonem sinistrorsum versum esse, dum in S. Teresiæ aliorumque scuto dextrorsum est versus. Suspicor, incisorem scuti Laurentiani, legum heraldicarum ignarum, id vitii sibi permisisse ob formam scuti circularem. Quarterium id leone octoque crucibus decussatis orantum gestant illustres antiquæque omnes familiæ civitatis Abulensis, quæ jure cognomento gaudet Avila de los Caballeros.

[43] [relictis tribus liberis: Francisco de Cepeda,] Franciscus, Laurentii filius natu prior, a teneris annis pietati deditus, et post suum adventum in Europam Sanctæ amitæ plurimum dilectus, eo anno quo mortuus est ejus pater, ardenter ad religiosum statum aspirabat, ut adeo jam nullum de ejus consilio dubium superfuisse ex quadam S. Teresiæ epistola appareat. Id consilium reapse demum executurus, sine ejusdem anni jam appropinquante, cum P. Hieronymo Gratiano Pastranam adiit, novæ vitæ quam cogitabat periculum faciendi gratia: at exitum qui sperabatur res ea non habuit; et Franciscus, vix ullo experimento facto, post paucos dies e conventu Pastranensi domum reversus est. Neque obscurum est quid super ea re senserit S. Teresia: Historia Francisci, sic scribit ad Gratianum, nos omnes perculit. Apparet nihil aliud istos egisse, nisi ut mentem ejus in varias partes distraherent. Quod pertinet ad ejus cognatos, non me movet; sed hoc movet, Deum ita reliquisse creaturam sibi servire cupientem. Alta sunt judicia ejus (t. III, epist. 26). Paulo post invenitur Francisco sponsa nobilissimo loco nata, nomine Orofrisia de Mendoza y Castilla, filia Francisci de Mendoza et Beatricis de Castilla, amitina matris ducis Albuquercii, ducem quoque del Infantado aliosque primariis titulis nobiles arcta consanguinitate contingens; quos inter Abulæ numerabantur marchiones de las Navas et de Velada, nec non hujus conjux, et maxime Mosis Rubin filius Ludovicus, claræ apud Gallos originis. Erat Orofrisiæ ætas quindecim annorum, gratia et discretio insignis, dos quater mille aureorum, mater eximia prudentia et rei domesticæ regendæ idonea, frater unicus majoratu gaudens, cui fratri si proles deesset, Orofrisiæ tota cederet hæreditas, soror item una eaque monialis (tom. II, epist. 55). Celebrata sponsalia fuere festa die Virginis sine labe conceptæ, anno eodem quem supra scripsi 1580; Francisco autem optime cum uxore ac socru conveniebat. At, quæ est ordinaria sors non obtemperantium Deo ad religiosum statum vocanti, rerum tam bene, ut videbatur, fluentium brevi commutatio facta est. Anno enim sequenti 1581 dolebat S. Teresia rem familiarem Francisci in pejus ruere; adeo ut verum illa dixerit esse juvenem Deo natum, non curandis rebus terrenis. Fuit etiam anno 1582 negotium S. Teresiæ cum Beatrice socru Francisci; quæ, ut penuriæ generi sui mederetur, testamento Laurentii Cepedii suum contendebat valorem adimere, eratque in eo ut S. Matrem in jus advocaret, nisi hæc, non minus fortiter quam suaviter, ad eam rescripsisset (tom. IV, epist. 16). Demum Franciscus, rebus pene desperatis, pietate tamen ac S. Teresiæ amicitia nunquam amissa, in Americam navigavit; et Quitoæ, nulla relicta progenie, anno 1617 decessit.

[44] [Laurentio de Cepeda] Felicius egit Francisci frater Laurentius, cui inscriptæ sunt epistolæ duæ S. Teresiæ (tom. II, epist. 55, et tom. IV, epist. 43). Profectus est hic in Americam ante Laurentii patris mortem, munus gesturus quod ei pater reliquerat hac lege ut suo juri legitimæ portionis cederet in gratiam fratris sui, cui majoratus obtinendus eo pacto sperabatur. Contraxit Laurentius matrimonium cum Maria de Hinojosa, nata in insula Hispaniola (vulgo S. Domingo vel Haïti) ex Petro de Hinojosa et Anna de Esteves y Santistevan; atque adeo prospere rem gessit, ut jam anno 1581 copioso reditu frueretur. Fuerat socer ejus antea auditor, ut vocant, in audientia prædictæ insulæ et tunc audientiæ Quitoanæ præerat, atque mortuo prorege, Peruvianam provinciam vicarius administrabat. Laurentio deinceps munus honorificum commissum a rege est, cum amplissimo proventu. Exemplum secutus optimi patris, quem ei S. Teresia imitandum identidem proponebat, Laurentius suarum divitiarum partem succurrendo pauperioribus consanguineis aliaque bona opera procurando impendit. Peperit ei Maria de Hinojosa filios quatuor et duas filias; unde propagatum nobile Cepediorum genus in America. Anno 1666, uti narrat P. Antonius a S. Josepho (tom. II, epist. 49, not. 15), unus ex Laurentii nepotibus in Hispaniam venit ad petendam præbendam Ecclesiæ Quitoanæ; eamdemque, quia erat e S. Teresiæ fratre oriundus, suffragio Consilii Indici præ multis se antiquioribus obtinuit: postea etiam canonicatu donatus, munifica in S. Teresiam religione reginæ Hispaniarum.

[45] [et Teresia a Jesu juniore;] Francisco ac Laurentio felicior eorum soror Teresia fuit. Natalem annum habuit Quitoæ 1568. Eam, Toleti apud se relictam, anno 1576 S. Teresia, suavissimis ejus moribus et indole eximia et aliis ad Deo ancillandum dotibus, ut Ribera loquitur, plurimum delectata, in spiritualem filiam adoptavit ac monialibus suis Abulensibus educandam atque ad sanctitatem efformandam commisit. Ibi puella tantum fecit in omni virtutum genere, et potissimum in humilitate, progressum, ut perfectissimæ illæ a quibus educabatur virgines, conspecta ejus agendi ratione, rubore suffundi se testarentur. Sic præparata Domino Jesu sponsa habitum Carmelitanarum Excalceatarum induit anno 1581 eodem in conventu Abulensi; ac dicta deinceps fuit Teresia a Jesu. In novitiatu versantem Deus multis argumentis probavit atque inferno hosti tentandam permisit; quam interea scriptis admirandis consiliis et hortationibus S. Teresia sustentabat. Optabat Sancta Fundatrix dilectissimæ fratris filiæ solemnem professionem ipsa excipere; sed ante mortua est quam voti sui compos fieri potuerit. Hanc igitur professionem post felicissimum materteræ suæ exitum Teresia junior emisit die V Novembris 1582; atque deinceps totum vitæ suæ tempus Abulæ transegit, prout jussisse S. Matrem in quadam post mortem suam apparitione narrat P. Josephus a S. Teresia (Chron. tom. III, lib. XIII, cap. XIII, num. 7). Functa fuit aliquando Teresia officio magistræ novitiarum; in quo officio sicut in cæteris vitæ suæ actionibus præclara sanctitate enituit (Ibid. n. 8). Eadem hora qua mortua est, die X Septembris 1610, narratur a citato scriptore (Ibid. n. 9) conspiciendam se obtulisse amicissimæ sibi Venerabili Dei Servæ Annæ a S. Bartholomæo, degenti in Gallia.

[46] [septimus Antonius de Ahumada, religiosus;] Satis prolixe egimus de Laurentio Cepedio ejusque liberis. De Antonio Ahumadio, cui quartus locus inter S. Teresiæ fratres germanos assignatur, non tam multa dicenda sunt. Antonium Teresia eo adduxit, ut quo die hæc in ordinem Carmelitarum ingrederetur, ille quoque in religiosam domum, nempe PP. Prædicatorum Abulensium, sese reciperet. Variæ autem sunt in hanc rem auctorum sententiæ, quas sic exponit (in nota ad cap. IV, lib. 1 vitæ italicæ S. Teresiæ) P. Fredericus a S. Antonio: Scribit, inquit, P. Ribera, lib. 1, cap. VI, Antonium Ahumadium ab Incarnationis cœnobio, quo sororem deduxerat, recta ad S. Thomæ Ordinis D. Dominici contendisse, ut admissionem postularet: sed ea admissione dilata ab ejus domus Patribus, qui antea vellent parentis, quem familiariter noverant, mentem explorare, Antonium in Ordinem D. Hieronymi se recepisse; at, cum per tirocinii tempus in morbum incidisset, cœptum vitæ institutum tenere non potuisse. Alii sunt scriptores qui nihil omnino de Antonio memoriæ prodidere. Denique P. Franciscus a S. Maria, lib. 1, cap. VII, et Philippus Lopez, cap. 11, adducti fuerunt ut crederent Antonium reipsa habitu S. Dominici indutum fuisse; ac prior quidem, allegata licet sententia eorum qui apud monachos S. Hieronymi illum degisse opinantur, scribit tamen juvenem, vita in Instituto PP. Prædicatorum egregie acta, necdum facta professione, diem supremum obiisse.

[47] [octavus Petrus de Ahumada, qui ex America redux pauper obiit;] Antonium de Ahumada ordine natalium consequitur Petrus, item de Ahumada dictus, ac bellica virtute in expeditionibus transmarinis non minus quam tres qui illum præcesserant fratres spectabilis. Reversum esse Petrum ex America cum fratre suo Laurentio, antea docui. Meritorum suorum mercedem, quam reposcere in Hispaniam rediens intenderat, non videtur pro spe fuisse consecutus; qua repulsa effectum ut per totam reliquam vitam animi ægritudine et sibi et cognatis suis non parum molesta laborarit. Ejus necessitati Laurentius frater generosissime subvenit, omnia ei tribuens quibus ad victum, vestitum ac res domesticas indigebat, ac propriam domum cum fratre, quamdiu hic voluit, communicans. Eadem hospitalitate, modo vellet, gaudere potuit Petrus sive apud Joannam Ahumadiam sororem sive apud sororis Mariæ filium Didacum. Sanctæ autem Teresiæ ut multum curarum suscitavit sua in Petrum misericors caritas, sic etiam eidem inspiravit eloquentissimam epistolam; qua dubito an in hoc genere scriptionis aliquid pulchrius atque ad persuadendum movendumque aptius inveniri possit (tom. III, epist. 35). Mortuo Laurentio fratre, habitavit Petrus apud Franciscum Laurentii filium; ejusque rem domesticam, tum ante tum post initum ab eo matrimonium, pro parte cum ejus socru Beatrice Mendozia administravit: cui administrationi paulo postea Petrum Abulæ immortuum conjicio.

[48] [nonus Hieronymus de Cepeda, et decimus Augustinus de Ahumada, uterque in America sancte mortuus;] Ferdinandum, Rodericum, Laurentium ac Petrum æmulati sunt alii duo de quibus nunc dicendum est S. Teresiæ fratres, Hieronymus de Cepeda et Augustinus de Ahumada. Colligitur ex epistolis S. Matris Hieronymum in Americanas expeditiones profectum fuisse anno 1562 (tom. I, epist 29), ac post duodecim prope annos in iisdem exactos, sub id tempus nimirum quo ejus fratres Laurentius ac Petrus reditum in patriam parabant, mortuum esse in nomine Domini tanquam sanctum (Tom. IV, epist. 42): Augustinum vero anno 1572 apud proregem Peruviæ fuisse versatum (tom. II, epist. 52). Hieronymo filia fuit Joanna nomine, Augustino item filia Eleonora; quas ambas a patruo suo Laurentio nuptui collocatas esse supra retuli (num. 40): earum quæ matres fuerint, item an et quot alios liberos parentes earum genuerint, nusquam a me compertum est. Porro de Augustino Ahumadio sequentia prodit P. Franciscus a S. Maria (lib. 1, cap. III, num. 8): Fuit Augustinus militum præfectus fortissimus in Chile et septemdecim e præliis victor evasit. Cum autem esset regendo alicui Peruviæ loco præpositus, litteras a Sancta sorore accepit quibus jubebatur præfecturæ et loco cedere, ni vitam animamque perditam vellet. Obedivit vir timoratus, neglecto ditissimo muneris sui proventu; nec vero diu post accessit illuc hostis, et gubernatorem Augustino suffectum cum omnibus loci incolis trucidavit. Ambiit deinde alterum munus in ea terra Augustinus; at denuo ad illum S. Teresia litteras misit, in quibus præter alia hæc scribebat: “Ne assumas, mi frater, in Indiis ullum munus; accepi enim a Domino te, si eo assumpto mortuus fueris, damnatum iri.” Tum ille, veritus periculum, abjecto muneris ambiendi consilio, in Hispaniam venit, afferens scripta rerum egregie a se gestarum testimonia, et meritorum suorum expetiturus præmium. Quod cum videret alibi quam in Indiis consequi se non posse, aures voci conscientiæ occlusit, mortua jam sorore; atque præfecturam in provincia Tucumana gerendam admisit. Jam mare iterum remensus erat, et in Civitatem Regum (alias Limam) pervenerat, cum ecce morbo ad extremum discrimen deductus, agnito misericordiæ divinæ flagello, omnem ambitionem ex animo expulit, seque ad mortem paravit. In vitæ exitu assistentem sibi habuit Sanctam sororem et ab ea in conspectum Dei adductus est; uti in informationibus pro Teresiæ canonizatione testatum fecit P. Ludovicus de Valdivia, Societatis Jesu sacerdos, qui Augustinum peccata confitentem audierat. Eadem hæc constant e manuscripto de prophetiæ dono S. Teresiæ Summario; in quo P. Ludovicus designatur ut 38 testis examinatus Madriti.

[49] [undecima tandem Joanna de Ahumada, bona boni viri uxor,] Restat ultimo loco nata inter Alphonsi Cepedii liberos Joanna de Ahumada, soror S. Teresiæ carissima; quam hæc, multo se juniorem, mortua matre, adoptarat in filiam atque in monasterio Incarnationis summa cum cura educarat. Iniit Joanna honestissimum matrimonium anno 1553 cum Joanne de Ovalle Godinez, nobili viro Salmanticensi, qui per plures annos sub Caroli Quinti vexillis cum laude meruerat. Feruntur progeniti ex hoc matrimonio duo filii ac filiæ tres: nempe Gonzalvus, quem Sancta matertera a morte suscitavisse narratur apud Riberam lib. 1, cap. VIII; Josephus, quem eadem, suis in brachiis mortuum, vidit comitantibus Angelis in cœlum ascendere, uti ibidem Ribera memorat; Beatrix, quam S. Teresia non sine labore sensim ad sui Instituti lanam induendam allexit; Constantia demum et Eleonora, quarum nihil aliud quam nomina, eaque apud unum P. Emmanuelem a S. Hieronymo, continuatorem Chronici, notata invenio (tom. V, lib. XXI, cap. XXXI, num. 4). Erat conjugii sui initio res Joannis Ovallii satis copiosa. Habitabat per alteram anni partem in civitate Alba, per alteram in villa sibi hæreditaria prope Albam, nomine Galandustre. Multa elargiebatur pauperibus: gaudebatque summa æstimatione apud Duces Albanos; quorum in aula filius ejus Gonzalvus prius inter pueros honorarios, dein inter nobiles ministros, versatus fuit. Sed sua non semper stetit Joanni fortuna; prout ex eo patet quod illius familiæ duo Laurentii Cepedii, pater et filius, de suis opibus succurrerunt. Multa eaque præclara de Joanne Ovallio ejusque conjuge lector apud Riberam offendet; quæ proin superfluum erat a me hoc loco describi. Referam ergo de prolibus eorum Gonzalvo ac Beatrice ea quæ Ribera vel omnino non habet vel paucis tantum verbis perstringit.

[50] [mater Gonzalvi de Ovalle] Ac de Gonzalvo quidem exstat relatio memoratu digna Matris Mariæ a S. Francisco, Carmelitissæ Excalceatæ cœnobii Albani. Ex hac relatione huc traducam quæ ex ea desumpsit P. Antonius a S. Josepho in suis notis ad epist. 51 et 108 tomi secundi epistolarum S. Teresiæ. Scilicet cum quadam die Sancta Fundatrix Albæ consisteret, illam Gonzalvus puer sic compellavit: Mater ac matertera mea carissima, commenda me Deo et ora, amabo te, ut eum nunquam offendam ac salvus fiam: tibi enim omnium maxime incumbit hoc facere, quæ prohibuisti ne in tenera ætate cœlo fruerer. O mater, exclamabat, quot modo annos in conspectu Dei stetissem, nisi tu me inde disturbasses! Vide igitur quid mihi eripueris; vide quanto debito mihi obstringaris: quod mihi ut per tuas preces solvatur postulo atque spero. Obtinuit Gonzalvus, nec dubium quin S. Teresia intercedente, id quod tam sollicite tamque tenero affectu postulabat: nempe anno 1587, ætatis suæ circiter 28, beatissimum vitæ finem accepit. Cum esset in eo ut in extremum veniret discrimen, peracta generali confessione, morientium Sacramentis cum magno pietatis affectu munitus est; nec deinceps, donec vitæ usura superfuit, Deum suaviter alloqui desiit aut invisentes se equites de mundanarum rerum vanitate admonere. Queri aliquando apud medicum audiebatur nimis tarde advenientem mortis horam: quam non præ tœdio suorum dolorum advocari a se dicebat, sed pro ea qua pellebatur videndi Deum cupidine. Misit etiam qui peterent a Beatrice sorore, tunc sanctimoniali, habitum Carmelitanum. Quo indutus, postquam sacras Litanias pro se recitari jussisset, ad quas ipse Ora pro me respondebat; placide exspiravit, sparso suavi per cubiculum odore, qualem S. Teresiæ exuviæ olim diffuderant.

[51] [et Beatricis a Jesu, Carm, Exc.] Beatrix de Ovalle, postea Beatrix a Jesu, primam lucem aspexit Albæ; et quinquennis puellula curæ monialium Benedictinarum ejusdem civitatis, quas inter habebat duas amitas, commissa a parentibus fuit. Narratur harum monialium uni eam nomine Hispanis diminutivo Ahumadita appellanti reposuisse: Domina Beatrix de Ahumada ego vocor; et gloriolæ amorem, quem postea exemplari humilitate reparavit, per pueriles illos annos plurimum in se fovisse. Musicæ quoque, profanis narratiunculis, foliis lusoriis cæterisque hujusmodi quisquiliis erat immoderatius dedita: qua re non parum exercitavit pii patris ac Sanctæ materteræ zelum, talibus eam extricare miseriis satagentium. Cessit his sensim pro voto labor: adolescentem filiam vidit Joannes, ut gratia ac prudentia, sic etiam virtutibus indies crescere; Teresia autem jam tunc monasticæ vitæ aliquando addictum iri Beatricem prædixit: ad quam tamen vitam hæc, proba licet et modesta, ne minimum quidem eo tempore afficiebatur. Anno ætatis suæ decimo quinto zelotypæ mulieris calumniis in discrimen famæ adducta, ex eoque a Deo innocentiæ vindice erepta, cœpit Beatrix se dare ferventius pietati, et eam quam soli vestium elegantiæ ad id tempus impenderat, ingenii ac manuum dexteritatem sacris imaginibus altaribusque ornandis nec non linteis sacrificalibus affabre conficiendis adhibere; recusatis interea qui eam procabantur, non solum Albæ, sed Abulæ quoque ac Salmanticæ, nobilibus equitibus: neque hoc tamen quod jam teneretur amore vitæ monasticæ, a quo scilicet adhuc longe aberat; sed potius quia metuebat

SCHEMA GENEALOGICUM S. TERESIÆ A JESU.


Alii propinqui S. Teresiæ cognati,
quibus certum in hoc schemate locum assignare nequivimus.

Vincentius de Ahumada, presbyter.
Agnes a Jesu, Carm. Exc.,
Anna ab Incarnatione, Carm. Exc., ejusdem Vincentii sorores.
Maria a S. Hieronymo, Carm. Exc., cui parentes fuere Alphonsus Alvarez Davila et Mencia de Salazar. ne Dei de se consilium importune præverteret. Anno 1581 persuasit S. Teresia sorori suæ ac sororis marito ut Beatricem per aliquod temporis spatium Abulæ habitare sinerent apud Petrum Alvarez Cimbron, quem Joannis Ovallii fratrem dicit P. Emmanuel a S. Hieronymo; et pro se videtur habere fragmentum epistolæ alicujus S. Teresiæ ad Beatricem, in quo legitur Peralvarez su tio, Petrus Alvarez tuus patruus: vult tamen P. Antonius a S. Josepho historiographum erravisse, et Petrum Alvarez patruelem facit S. Teresiæ (vide tom. 3, epist. 30, not. 19). Verum hoc per transennam dictum esto. Ad Beatricem ut redeam, versata hæc est Abulæ usque post mortem Sanctæ materteræ. Tum Albam reversa, cum ad Sanctæ sepulchrum, per novemdiales preces ibi a Maria de Toledo ducissa Albana institutas, sæpius oravisset, tandem aliquando deliberare de religiosa vita amplectenda cœpit; atque in eo proposito a S. Teresia per somnium sibi apparente roborata, post aliquam adhuc moram demum feliciter in portum Religionis Carmelitanæ devecta est: narrat hoc Ribera libr. V, cap. II. Quam bene exinde S. Teresiæ vestigiis institerit, qua laude functa sit variis Instituti sui muniis, quibus a Deo favoribus et ante et post pretiosam in ejus conspectu mortem illustrata, prolixe conscriptum est in Chronico, tom. V, l. XXI, cap. XXXII et XXXIII.

[52] [Multæ consanguineæ S. Teresiæ moniales fuerunt.] Probe distinguenda est hæc Beatrix a Jesu, filia Joannæ Ahumadiæ, ab altera S. Teresiæ cognata quæ prorsus idem nomen in religione gessit. Suspicatur P. Antonius a S. Josepho hanc alteram Beatricem sororem esse Isabellæ a S. Paulo, ejus quæ prima omnium in primo reformationis Teresianæ monasterio professionem fecit; utriusque autem patrem fuisse Franciscum de Cepeda, filium Francisci Alvarez de Cepeda, patrui S. Teresiæ. Alter ejusdem patrui filius Didacus similiter duas filias monachas habuit; nempe Mariam de Ocampo sive a S. Joanne Baptista, Carmelitanam Excalceatam, et Eleonoram de Cepeda, cujus pulchram in monasterio Incarnationis mortem Ribera narrat lib. IV, cap. III. Fuerunt et aliæ inter Carmelitanas Excalceatas S. Teresiæ consanguineæ, uti Agnes a Jesu, Anna ab Incarnatione, Maria a S. Hieronymo; de quibus per vitam S. Teresiæ mentio non infrequens occurrit. Ut autem ea quæ hactenus de Sanctæ nostræ genere et consanguinitate disserui, uno quasi obtutu videas, illius schema genealogicum tibi præsto est.

§ IV. S. Teresiæ nativitas, et vitæ exordia.

[Sancta nata est Abulæ anno 1515,] Orta est S. Teresia Abulæ, in Castellæ Veteris civitate, cujus episcopalem sedem medio sæculo XV insignivit orbi notissimus et, ut eum Emin. Card. Bellarminus appellat, mundi miraculum, Alphonsus Tostatus. Eminet præterea hæc civitas antiquitate et incolarum suorum pietate et bellica fortitudine, Abula Santos y cantos proverbio dicta, quasi nihil illic nisi Sancti sint et petræ, fertili licet in solo. Non degenerem a proavis et civibus suis edidit Abula Teresiam, matrem innumerabilis spiritualis familiæ, et reformatricem non solum monialium, sed et Ordinis religiosorum virorum. Lucem primo aspexit anno 1515, quo, ut notant historici, Lutherus in pectore virus coquebat quod postea erat evomiturus. Etenim, ut recte ait Caramuel in Vita Ven. P. Dominici a Jesu Maria (l. III, c. III, n. 240): Biennio post non occepit Martinus Lutherus esse hæreticus, sed esse insolens: tunc enim, quod prius privatim, publice concionatur et disputat. Atque, ut dicit auctor anonymus Annalium Torgaviensium (apud Menckenium t. II Rer. Germanicarum, p. 583): Hoc anno (1516) Lutherus fratres suos a Tezelii mercibus (sic Lutheri sectator Indulgentias nominat) dehortari cœpit: et porro sequenti anno positiones suas contra eum publice effinxit. Ea ratione, Luthero destruente et Teresia ædificante, factum est quod Isaïas c. LV, v. 13, dicit: Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Non est tamen quod sola Teresia illo ævo damnum quod Ecclesia subibat, eximia sanctitate et miraculis aut parto etiam religioso Ordine compensarit: nam pluribus vel in sola Hispania illustrissimis viris canoni Sanctorum jam adscriptis coœva, imo non paucis amica et familiaris Sancta nostra extitit; quos inter nominasse satis sit SS. Joannem a Cruce, Franciscum Borgiam, Petrum de Alcantara, Ludovicum Bertrandum, Thomam a Villanova, etc., de quibus post frequens sermo recurret. Teresiæe primordia jam pertractemus.

[54] [die XXVIII Martii; ac Teresia nominata.] Dies quæ eam protulit, fuit XXVIII Martii, S. Bertholdi, primi inter Latinos Generalis O. C., non, ut Yepesio excidit, festum, sed profestum, ac neutitiquam XII Martii, sicut prœfracte Helyot et Nicolaus Antonius ac dubitanter Baillet affirmant, neque XXII Martii, ut hœrens scribit Richard in Dictionario Scientiarum Eccl., art. S. Therese. Constat de die illo natali e Ribera aliisque; quin P. Emmanuel a S. Thoma, quod alibi non reperi, asserit Pastranæ in monasterio O. C. suo tempore (1807) etiam tunc extitisse memorialem notam patris S. Teresiæ, quæ propria illius manu exarata sic sonat: Die Mercurii, XXVIII Martii 1515 nascebatur filia mea Teresia circiter media hora 5 matutina, id est illucescente die. Susceptor ejus in baptismo fuit Vela Nuñez, et susceptrix D. Maria del Aguila, filia Francisci Pajares. Illo ipso die sacris undis ab originali peccato expiata fuit in parochia S. Joannis, ubi, ut perhibent, antiqui fontes baptismales perdurant. P. Emmanuel a S. Thoma ait eam IV Aprilis baptizatam. Ast hic et alibi passim, ubi sine vade rem ille asseverat aut antiquis contradicit, tacitus imposterum eum præteribo: v. g. cum erronee una eademque pagina dicit, unius Teresiæ natalem diem a patre annotatam; baptizatam Teresiam in ecclesia S. Bartholomœi; solo paternœ domus ejus inœdificatam ecclesiam monialium Ordinis sui; Riberam derivasse nomen Teresia a Thyrsus, etc. Quam etymologiam novi quidem esse indicatam a Francisco Villegas et Alphonso Bivario, sed non a Ribera, qui dumtaxat dicit Teresa (sive, ut nunc passim scribitur, Teresia, et subin, prœsertim a Gallis, Theresia) hispanicum nomen potius esse quam grœcum aut latinum. Utrum autem Sancta nostra patronam habuerit S. Teresiam, Alphonsi V Legionensis regis sororem (quam latini auctores Tarasiam scripsere), utrum Teresiam Lusitanicam, vulgo Sanctam Reginam nuncupatam, Alphonsi IX Legionensis item regis primam uxorem, utrum denique aliam forte Sanctam synonymam, me prœterit. Nomen id, in vetustis Hispanorum Annalibus aliquoties obvium , post S. Teresiæ canonizationem quam plurimis commune evasit, ac familiare etiam imperatricibus et reginis, quœ a parentibus et patrinis sub potentis patronœ illius tutela in baptismo pie positœ fuerant.

[55] [Monumentum in natali ejus loco erectum.] Neque solum S. Teresiæ nomen celebre factum est, sed et in loco ubi ipsa in lucem edita est, sacrum et perenne monumentum fuit exactum. Nihil de hoc accuratius neque recentius hic litteris consignare possum, quam quod R. P. Ignatius Lerdo e certis documentis, aut potius ex iis quœ ipse conspexerat, XXIV Martii 1840 perscribere dignatus est. Madriti, cum scripsit, adhuc degebat officiosissimus ille vir; sed paulo post accitus Romam est, ut assistentis munere apud A. R. P. Præpositum Generalem S. J. fungeretur. Sic autem ille scribit: De loco, ubi ea primam lucem vidit, optime scitur, illum ipsum esse, ubi postea ædificata fuit ecclesia conventus, ab ejus nomine nuncupati, Patrum Carmelitarum Excalceatorum; domum tamen Teresiæ natalem non idem spatium ac ecclesiam occupasse, sed illud tantum quod sinistro crucis exstructæ brachio et parvula sacristia adjacente oppletur. In eo crucis latere inferiori sacella duo sunt, unum B. Virgini de Monte Carmelo, alterum ipsi B. Teresiæ dicatum. A tergo igitur primi illius, quod B. Mariæ sacrum et præcipuum est, in exteriori muri facie, occasum respiciente, cernitur octo decemve ulnis hispanicis supra terram lapis albus, non marmoreus, politus tamen, ac in quadro sectus, qui in ipsa ædificii structione ibi collocatus videtur; in eoque characteribus omnibus majusculis inscriptio, quæ infra hic exprimitur, legenda patet. Animadvertit D. Valentinus Carderera, a quo delineatas plures laminas habes in vita hac Teresiana, quique et ipse participes nos fecit hujus a se exaratæ inscriptionis, hanc vix legibilem esse: ac notat, eam, si altitudinem spectes, introrsum respondere altari.

IN HOC DEIPARAEDICATO SACELLOEXTIERE QUODAM FOELICIA SATIN CUNABULA IN QUIBUS TER PRAECLARAVIRGO S TERESIA ABIESU IPSIUS CARISSIMA SPONSA AUSPICATO NATA PIEQUE EDUCATA FUITREPARATICARMELI MATER AUGUSTA ERECTRIX DOCTRIX

Non longe ab ea muri parte ubi est prædictus lapis, in angulo brachium hoc inter et caput crucis ædificii interjacente, spatium non amplum est, muro quodam altitudinis ulnarum quatuor omnino clausum absque ullo prorsus introitu, nisi e superiori parte, quæ nullo tecto cooperta est: nulli locus hic usui inservit; dicitur tamen idem ipse esse, in quo hortulus consitus erat, ubi infantula Teresia simul cum fratre cellulis eremiticis construendis, quasi vocationi futuræ proludens, oblectabatur. Hactenus R. P. Lerdo. Nimirum anno 1629 obtinuerat Ill. Franciscus Marquez Gazetta, episcopus Abulensis, ut, quod adeo Riberœ in votis erat, natalis S. Teresiæ locus in sanctuarium verteretur, et ut D. Gaspar de Guzman, comes de Olivares et dux de San-Lucar, inclytus Philippi IV minister, exstrueret ibi pulchram ex architecturœ regulis ecclesiam, dicatam S. Teresiæ, cujus affabre celata statua, prœclarum Gregorii Hernandez opus, stat in proprio Sanctœ sacello. Anno 1640 ossa felicium Teresiæ parentum in sacras eas natæ suæ ædes ex ædibus S. Francisci translata fuerunt. Duplicem grandis hujus in perennem S. Teresiæ honorem excitati monumenti conspectum exhibebo in paragraphis ubi de gloria Sanctæ posthuma, ad quam spectat ratione temporis quo fuit constructum. At redeamus ad Teresiæ infantiam et adolescentiam, quas ex ore ejus incomparabili candore et humilitate narratas hic accipe.

[56] [Sancta exponit qui jussa sit describere orationis modum receptasquæ gratias.] Proœmium. Vellem equidem, ut, quemadmodum superiores mihi præceperunt, et plenam potestatem fecerunt, ut et orationis modum et quas a Domino recepi gratias scripto committerem; sic eamdem fecissent, ad enormia mea peccata et vitam sceleratam sigillatim et clarissime aperiendam. Permagnæ hoc mihi, fateor, fuisset consolationi; sed hanc ipsi mihi dare facultatem noluerunt, quinimo valde me hac in re restrictam esse jusserunt. Hanc ob causam per Dei amorem rogo, ut, quicumque hunc vitæ meæ discursum leget, sibi ob oculos ponat, hanc ita improbam fuisse, ut ex omnibus, qui ad Deum se converterunt, Sanctis, nullum omnino invenerim, qui suo mihi exemplo esse solatio possit. Video enim eos, ex quo a Domino vocati sunt, exinde ad eum peccatis offendendum non rediisse: ego vero non solum facta sum pejor, verum etiam gratiis, quas a divina ejus Majestate accipiebam, studio et data opera visa sum resistere; quod me ad magis ei serviendum cernerem obligari, et reipsa intelligerem non posse et debere me minus quam debebam, persolvere. Sit in æternum ipse benedictus, quod tanto me tempore exspectarit: quem ex toto corde meo obsecro, mihi ut gratiam concedat, ad hanc vitæ meæ narrationem (quam et mei mihi confessarii injunxerunt, et ipsemet Dominus jam pridem, ut quidem scio, conscribi voluit, sed quam ego hactenus aggredi ausa non sum) ea qua par est claritate et fide faciendam; deinde ut hæc in gloriam et laudem ejus cedat, tum ut confessarii, posthac melius me perspectam habentes, imbecillitatem ac debilitatem meam adjuvent, quo eorum, quæ Domino debeo plurima, aliquid præstare possim, quem omnia creata jugiter laudent ac benedicant. Amen.

[57] [Parentes ejus pii fuerunt:] Cap. 1. Nisi ego tam mala et improba fuissem, accedente etiam divino erga me favore, satis mihi ad virtutis iter capessendum fuisset, pios et timoratos a Deo parentes accepisse. Pater bonorum librorum lectioni mire deditus erat, hinc et tales lingua vernacula conscriptos domi non paucos habebat, quo illorum lectioni et filii assuescerent. Hoc, accedente etiam cura matris, qua curabat ut omnes Deum quotidie oraremus et pio erga Deiparam Matrem et Sanctorum nonnullos affectu raperemur, me jam sexennem vel septennem (ut mihi quidem videtur) cœpit excitare. Non parum mihi hic adjumenti erat, quod viderem parentes nullum cuiquam favorem impertiri, nisi quem sibi virtute promeruisset, cum illius et ipsi eximii cultores essent. Pater namque erga pauperes quoslibet mirifice afficiebatur, in ægrotos, quin etiam famulos suos tanta erat pietate, numquam ut emptitios servos habere voluerit, quod illis valde compateretur. Unde cum quodam tempore quoddam muliebre patrui mei mancipium domi nostræ versaretur, non minus id pater benigne lauteque habuit quam proprios filios, et pro ea qua erat pietate aiebat se pati non posse, quod libertati non restitueretur. Veritatis adhæc in verbis erat imprimis amans, hinc numquam eum audivi jurantem, aut alicui detrahentem; quin et honestus supra modum. Mater quoque permultis prædita fuit virtutibus, et gravibus quoad vixit est cum morbis conflictata. Adhæc summa fuit honestate, et quamvis forma esset utcumque venusta, numquam tamen ob eam se visa vel audita est efferre ac magni facere: nam licet, dum moreretur, non nisi triginta trium esset annorum, vestitus tamen ejus ita modestus erat, ut vetulam deceret. Placida ac lenis apprime fuit, et ingenio valde sagaci. Magnos, dum vixit, labores et ærumnas pertulit, et hanc ipsam vitam tandem Christiana morte conclusit.

[58] [probi quoque fratres et sorores, prœcipue Rodericus, cum Sancta consociatus.] Tres numero eramus sorores, et fratres novem; et omnes (quæ Dei bonitas) virtutum studio et exercitio parentes referebant, una me excepta, tametsi alioquin præ aliis prolibus patri essem chara: et sane antequam Deum inciperem offendere, aliquam ad me amandam habere videbatur rationem. Nam non parum jam doleo, dum illas ad bonum propensiones, quas a Domino tum acceperam, ad mentem revoco, quamquam male iis uti potuerim. Adhæc nullum omnino mihi fratres, quo minus Deo servirem, impedimentum adferebant. Unus eorum ejusdem prope mecum ætatis erat, qui etiam mihi præ aliis charus (quamquam et cæteros summopere diligebam, et illi me). Ipse et ego sæpe simul Sanctorum vitas percurrebamus: cumque martyria et cruciatus, quos ex Dei amore sancti homines passi erant, legerem, vilissimo etiam pretio cœlum eos ac Dei fruitionem mercatos esse censebam, indeque et mihi ardens quoddam similiter moriendi desiderium innascebatur; non quidem ex ingenti amore, quo me in Deum ferri putarem, sed ut tam brevium cruciatuum pretio summorum illorum bonorum, quæ in Cœlo reservari legebam, particeps redderer. Cum hocce meo fraterculo sæpe conveniebam, ut simul conferremus, quanam potissimum via et ratione hoc assequi possemus. Convenit inter nos ut simul ad Maurorum regna concederemus, stipem Dei nomine petentes, ut, cum illuc pervenissemus, ipsi nobis caput præciderent. Et (ut quidem mihi jam apparet) satis nobis animorum in tam tenera ætate ad hoc ipsum perficiendum Dominus suggerebat, si modo aliquam illuc proficiscendi commoditatem vidissemus: at maximum nobis impedimentum esse videbatur, quod domi parentes haberemus. Nihil vero in iis, quæ legebamus, magis movebat, quam quod pœna infernalis et gloria cœlestis sempiterna esse diceretur. Hinc sæpe hac ipsa de re satis diu simul agebamus, et volupe nobis erat identidem repetere: “In æternum, æternum, æternum”; quod autem hoc sæpius mecum repeterem, placuit Domino, ut mihi jam tum, in puerili illa ætate, veritatis via impressa maneret. Ut vero vidi impossibile mihi esse ad ea me loca conferre, in quibus pro Dei nomine mortem mihi inferrent, statuimus eremiticam vitam ducere, et in horto quodam domestico cellulas quasdam eremiticas, omni quo per pueriles annos potuimus modo, construere cœpimus, parvos quosdam lapides invicem superstruendo, qui illico concidebant, adeo ut nulla nobis desiderio nostro adimplendo ratio suppeteret.

[59] [Innata et Teresiæ ad bonum propensio:] Unde etiamnum ad devotionem excitor, cum mecum reputo, quam tempestive et cito Deus tum mihi daret id quod postea culpa et demerito meo deperdidi. Eleemosynas egenis erogabam, prout poteram; poteram autem minimum. Solitudinem captabam, ut solitas meas precatiunculas, quas habebam plurimas, decurrerem, atque imprimis Rosarium Deiparæ Virginis, cujus recitationi mater mea maximopere addicta erat, et ut nos addicti essemus procurabat. Si quando cum æqualibus puellis colludebam, voluptati mihi erat monasteriola construere, perinde ac si moniales essemus; quin et ego mihi videbar monialis esse velle, quamquam hoc non tam ardenter volebam, atque alia illa quæ jam commemoravi. Dum mater mea ex hac vita decederet, duodecimum, aut circiter, ætatis annum (quantum recordor) expleram: utque cœpi intelligere, quantam illius obitu jacturam fecissem, afflicta et mœrens coram quadam Beatissimæ Matris Mariæ imagine me abjeci, multisque eam cum lacrymis rogavi, mea ut Mater et curatrix deinceps esse dignaretur. Quod quamvis tum ex simplicitate quadam puerili feci, mihi tamen postea non parum videtur profuisse; manifestam enim et apertam Virginis hujus clementissimæ opem experta sum, quoties et in quantum ejus me tutelæ concredidi. Unde et tandem me ad se pertraxit. Quamobrem mire me cruciat, dum considero et cogito, ecquid in causa fuerit, quod in bonis desideriis et propositis, quæ tunc concepi et incepi, non perseverarim. Cum, o Domine Deus, statuisse videaris, ut ad salutem pervenirem, placeat, obsecro, Majestati tuæ, ut id fiat, et tot mihi gratias concedere, quot mihi olim concessisti. Vellem equidem, ut non permisisses, non quidem in rem et utilitatem meam, sed ob tui reverentiam et respectum, ut habitaculum, in quo ita continenter habitaturus eras, ita fœde inquinaretur. Crux mihi est, Domine, ipsum etiam dicendo referre: scio quippe meæ unius id culpæ adscribendum esse; etenim a tua parte nihil, quod præterea faceres, superfuisse videtur, quo minus jam tum ab illa ætate tota tua esse potuerim. De parentibus meis si velim conqueri, etiam non possum: non enim in illis videbam, nisi omne bonum, et insignem de meo in bono profectu curam. Itaque cum hanc ætatem excessissem, et naturæ, quæ a Domino acceperam, quæque (ut aiebant) erant plurima, dona agnoscere inciperem; adeo non pro iisdem (ut quidem tenebar) gratias datori agebam, ut etiam singulis ad eum offendendum, ut jam commemorabo, uti inceperim.

[60] [sed in bono languet lectione futilium librorum,] Caput II. Quod modo referam, non mediocre meo judicio mihi damnum adferre cœpit: unde subinde mecum ipsa considero, quam male parentes agant, qui non procurant, ut liberi sui semper et ubique videant ea quæ virtutem omnimodis redoleant: nam esto mater mea, uti retuli, virtutum studio adeo addicta foret, ego tamen, ubi ad rationis usum perveni, non tantum illius e bonitate hausi, quantum quidem oporteret, imo vix aliquid; malum contra, quod illa habebat, summopere mihi nocuit. Generosa quippe priscorum equitum facinora ipsa avide et cum voluptate identidem legebat; sed isthoc recreationis genus non tantum ei nocuit, quantum mihi, quod ipsa, quæ ei necessario agenda erant, propterea non negligeret, sed nobis hæcce legendi et tempus et facultatem daret. Ideo forsitan huic ipsa lectioni incumbebat, ut magnas quas habebat molestias et afflictiones hoc pacto oblivisceretur, et liberos suos occuparet, ne, si aliis rebus se dederent, depravarentur. Ita quidem grave hoc patri meo accidit, ut furtim et clam illo nos hæc legere oportuerit. Unde ipsa quamdam librorum illorum legendorum consuetudinem indui, et tenuis ille, quem in matre vidi, defectus bonis piisque meis desideriis velut frigidam cœpit injicere, atque in causa fuit, ut etiam in rebus cæteris cœperim deficere; neque etiam male me putarem agere, tametsi multas tam diei quam noctis horas tam vano exercitio, quamvis inscio patre, impenderem. Adeo vero hæc me lectio delectabat ac detinebat, ut, nisi novum aliquem haberem librum, nullatenus mihi satisfactum videretur. Exinde elegantias et ornatum sectari cœpi, et pulchritudine mea aliis placere, et talis videri velle sollicite curans, et manus habere nitidas, et capillitium scite structum, et odoramenta oblectantia, et reliquas quas hoc in genere habere poteram vanitates; quæ sane non erant paucæ, quod hujusmodi nugarum essem curiosissima: nulla tamen sinistra ad hæc me impellebat intentio; neque enim voluissem, ut aliquis mei causa et occasione Deum offendisset. Unde nimia quædam nitoris et elegantiæ, et rerum quæ nullum mihi peccatum involvere videbantur, sollicitudo multos mihi annos adhæsit: sed modo video, quanto ea cum peccato conjuncta essent.

[61] [et sodalitate mundanorum consanguineorum:] Consobrini quidam patrueles sæpe domum paternam frequentabant: nam aliis personis ad illam aditus non patebat, quia pater meus in admissione illa circumspectus erat. Utinam vero etiam in his excludendis circumspectus fuisset! Nunc enim video, quanto conjunctum sit cum periculo, ea ætate, qua virtutum semina jacienda sunt, cum iis hominibus habere commercium qui nondum perspectum habent quam in se mundus sit vanus, sed aliis contra incitamento sunt, ut eumdem sectentur. Ejusdem hi prope mecum ætatis erant, aut saltem non multo me provectioris: hinc semper simul agebamus et conversabamur. Mirifice hi erga me afficiebantur, et vicissim quæcumque ego ipsis grata esse noveram, de illis apud eos agebam, simulque affectionum ipsorum et puerilium ineptiarum parum bonarum successus ex ipsis audiebam; et quod deterius fuit, anima ultro se applicabat iis, quæ omnis ei mali fuerunt occasio. Si meum esset consulere, equidem parentibus consulerem, ut in hac ætate serio reflecterent super eos qui cum filiis suis agunt; nam multum in eo mali situm est, eo quod natura nostra in malum potius quam in bonum propendeat ac feratur. Ita plane mihi contigit: cum enim sororem haberem ætate me majorem, illius honestatem et probitatem, quæ in ea singularis erat, nihildum sum imitata; cognatæ vero cujusdam meæ, quæ in domo paterna frequens erat, levitatem et malum omne mox imbibi. Tam hæc erat in conversatione et moribus levis, ut mater eam domo nostra excludere maxime allaborarit; ut jam tum præsagire videretur malum, quod ejus mihi conversatio esset allatura: sed tantam illa domus nostræ frequentandæ causam habebat et occasionem, ut commode ipsam ab ea excludere non potuerit. Cum hac ipsa ergo omnis mihi voluptas erat agere; omne meum cum ipsa erat colloquium, et unicum commercium, eo quod omnibus in rebus vanis et recreativis mihi et auxilio esset et incitamento, ac velut pro magistra, suorumque me colloquiorum ac vanitatum etiam participem faceret. Usquedum, decimo quarto scilicet ætatis meæ anno, et aliquantum, ut credo, ultra, cum ipsa habere commercium cœpi, magis ut amicitiam mecum coleret et rerum suarum me faceret participem, quam alia ex causa; Deum (ut mihi quidem videtur) per culpam mortalem non deserueram, nec ejusdem timorem ullatenus amiseram, quamquam magis timerem ne aliquam honoris mei jacturam facerem. Timor hic honoris perdendi in causa fuit, ut eum penitus non perdiderim; et ita tum quidem comparata fuisse mihi videor, ut nulla prorsus mundi res me quoad hoc inflectere potuisset, nec ita ullum in mundo hominem amabam, ut ab hoc proposito propter illum me passa essem divelli. Utinam vero tale mihi robur et constantia fuisset ad Dei honorem non violandum, qualem mihi natura mea et indoles dabant ad nihil amittendum eorum in quibus mihi honor mundanus videbatur consistere: interim tamen non videbam, plurimis aliis modis ejus me jacturam facere. De eo non amittendo apprime sollicita eram, et (quæ mea vanitas) nimium quantum effusa et extrema; quæ tamen ad eum servandum requirebantur, media nulla adhibebam, in hoc unum dumtaxat maxime intenta, ne me plane perditum irem.

[62] [cui malo pater ejus medetur.] Pater meus et soror (D. Boucher male hic habet mater) hoc meum cum cognata commercium ægre ferebant, atque identidem de eo me reprehendebant: at, quoniam illam domo arcere et ejus adeundæ occasionem illi præcidere commode non valebant, ideo omnis, quam adhibebant, diligentia incassum recidebat. Eram quippe ad quidquid malum est, sagacissima. Subinde mecum ipsa non sine stupore perpendo, et, nisi id ipsa essem experta, vixdum crederem, quantum depravati alicujus commercium damni parere queat, ac præsertim in adolescentia; tunc quippe, quod inde provenit damnum, majus sit oportet. Utinam infortunio et exemplo meo parentes omnes edocti, rei huic maxime advigilare discerent! Sane ita me isthoc cognatæ commercium et necessitudo immutavit, ut vix ullum mihi bonæ naturæ et animæ sanctioris vestigium signumve relinqueret, et tum cognata suas conditiones et mores, tum alia quædam easdem vanitates et recreationes consectans, suas mihi penitus impressisse viderentur. Atque hinc facile intelligo, quantum boni afferat cum pio aliquo familiaritas; et si illa in ætate cum hominibus sanctis et piis commercium habuissem, in virtute haud dubie solidata et integra mansissem. Si enim id ætatis habuissem, qui me Dei timorem docuisset, tale anima mea paulatim robur collegisset, ut a lapsu ipsam præservasset. Sed cum postea hic Dei timor penitus e me evanuisset, solus mihi honoris amittendi timor mansit, qui me, in omni eo quod agebam, mire cruciabat et lancinabat. Hinc quod cogitarem ea ad hominum notitiam non perventura, multa, quæ et cum hoc honore et cum Deo pugnabant, committere non verebar. Principio quidem earum quas jam dixi, quantum mihi videtur, personarum commercia nocuerunt; esto hoc non tam ipsis fortasse quam mihi adscribendum esset: ad malum quippe nequitia mea postea satis magna et sufficiens fuit; ut taceam habuisse me præterea ancillas, quas ad omne malum perpetrandum paratissimas comperi: si illarum aliqua bene mihi consuluisset, forsitan id mihi profuisset; sed tam ipsas quæstus et commodum proprium, quam meus me affectus excæcabat. Et esto natura ad graviora mala numquam propenderim (eo quod quidquid inhonestatem redoleret naturaliter abhorrerem, ac dumtaxat confabulationes et amica cum aliquibus ad tempus fallendum colloquia captarem), tamen quod hanc occasionem non evitarem, sed in eam ultro me ingererem, in præsentissimo lapsus versabar periculo, eique et patrem simul et fratres exponebam: sed ab eo me Deus Opt. Max. immunem præstitit, adeo ut ad oculum pateat, eum, etiam me invita, et contra voluntatem meam, procurasse ne prorsus me perderem.

[63] [constituens eam in monasterio educandam;] Omnia tamen ita secreto fieri non potuerunt, ut non honor meus magnam inde infamiæ notam contraxerit, et non pater meus sinistri aliquid de me suspicaretur: nam, quantum equidem recordor, vix trimestri integro his me vanitatibus et nugis dederam, cum me in quodam urbis hujus monasterio, in quo meæ conditionis et ætatis puellæ, etsi non ejusdem in moribus depravationis, educabantur, constituerunt: ita porro id tecte ac dissimulanter factum est, ut nemo ejus rei, præter me et quemdam de consanguineis meis, fuerit conscius; nam, ne quem rei hujus novitas offenderet, commodam ejus faciendi opportunitatem exspectarunt. Eam dedere sororis meæ nuptiæ: hac quippe jam nupta, indecens fuisset solam me, sine matre, domi manere. Tam extremo me pater amore prosequebatur, et tanta mea erat dissimulatio, ut tantum ipse de me malum credere non posset; itaque factum, ut ejus gratia numquam exciderim. Quod vero parvo tempore hujusmodi vanitatibus vacavi, hinc, etsi aliquid de me spargeretur, incerto tamen omnia rumore ferebantur; quod enim de honore nimiopere sollicita essem, quo poteram modo procurabam ut omnia secretissime peragerentur, non cogitans interim, nihil clam illo fieri posse qui intuetur omnia. Quantum, o Deus meus, in mundo hinc damnum sequitur, quod isthoc parvi fiat, sibique persuadeant homines aliquid absconditum manere posse, quod in te committitur! Sane ita mihi persuadeo sore ut multa mala non committeremus, si intelligeremus ipsum rei cardinem non tam in eo versari, ne ab hominibus videamur, quam in non agendo quod Majestatem tuam offendat.

[64] [ubi ad frugem bonam se recipit.] Primo octiduo mihi monasterium grave fuit ac molestum, sed magis quod subdubitarem meam jam vanitatem aliis innotuisse, quam quod eo loci reclusa essem: jam enim me tædere vanitatis inceperat; ac, licet Deum peccando offenderem, nihilominus magno ejus timore concutiebar, et quam citissime ad confessionem accedebam. Initio inquieta fui, sed ante octo dies, atque etiam citius (ut quidem credo), majorem quietem quam in ædibus paternis experta sum. Omnes quoque moniales consortio meo valde reficiebantur: nam singularem illam a Domino acceperam gratiam, ut placerem et grata essem omnibus, apud quos commorabar; unde fiebat ut omnibus monialibus accepta essem. Et quamvis tum quidem a statu monastico valde abhorrerem, volupe tamen mihi erat, inter tam bonas, honestas, religiosas et regulæ servantes moniales, quales hæ ipsæ erant, commorari. Diabolus nihilominus a me tentando non cessabat, et simul externos excitabat, qui continuis suis compellationibus ac nuntiis quietem meam interpellarent: sed quod nulla ad hæc esset commoditas, remora hæc diuturna non fuit; unde mox anima bona primæ ætatis meæ exercitia, hactenus intermissa, postliminio repetere cœpit: ac tum demum vidi, quantum Deus boni præstet ei quem inter bonos commorari et cum bonis conversari facit. Omnem jam tum viam et modum ejus Majestas excogitare et exquirere videbatur, quo me ad se pertraheret. Benedictus sis, Domine, qui ita me patienter sustinuisti. Amen. Unum erat quod me aliquo modo excusare posse videbatur, nisi tot alios defectus et culpas habuissem, scilicet conversationem hanc et commercium cum eo fuisse cum quo per viam matrimonii honestari et bonum habere exitum posset: cumque et confessarium et alios super hoc consuluissem, in multis id genus rebus me Deum dicebant non offendere. Quædam vero de monialibus inter nos puellas sæculares dormiebat, cujus opera et adminiculo aliquod mihi Deus lumen (ut videtur) dare, uti mox dicam, incipere voluit.

[65] [Argumenta pietatis plura præbuit S. puellula,] Hactenus sine interruptione sivimus S. Matrem juventutem suam enarrare. Pios ergo non minus quam nobiles nacta erat parentes; et ipsa, ut quæ exemplo suo plurimos ad virtutem pietatemque esset aliquando attractura, naturæ dotibus ad id idoneis divinæ Providentiæ munere cumulate erat ornata, ac facile a teneris unguiculis pietati virtutique se dedit, jam tum non puerilibus nugis atque quisquiliis dedita, sed ardua seriaque animo volvens. Sexennis aut septennis, parentum cura et exemplo orare quotidie ac pio in Deiparam Matrem Sanctosque nonnullos ferri animo cœpit, eorumque vitas percurrere, meditari æterna, solitudinem quærere, precibus vacare, potissimum vero Rosarium Deiparæ Virginis volvere, construere monasteriola, in pauperes, prout facultas suppeteret, esse munifica, martyrium, excitata lectione vitarum Sanctorum, desiderare. Atque hic plus præstitit quam narrat, aiunt Ribera (l. I, c. III) et Yepes (l. I, c. II): neque enim gesta sua narrare jussa erat, sed motiones gratiæ. Scilicet reipsa Teresia et fraterculus, ad iter accincti et qualicunque viatico muniti, porta civitatis erant egressi, Maurorum terras et martyrium petentes, cum cohibiti sunt et reducti a patruo. Illud hymnus Sanctæ proprius in Romano Breviario canit:

      Regis superni nuntia,
Domum paternam deseris,
Terris Teresa barbaris
Christum datura aut sanguinem.
      Sed te manet suavior
Mors, pœna poscit dulcior,
Divini amoris cuspide
In vulnus icta concides.

[66] [potissimum cum ad virinos Mauros itura fuit.] Quidam loci in processu Canonizationis, ipsa Canonizationis Bulla, lectiones Romani Breviarii, P. Antonius a S. Josepho (tom. II, epist. 80, not. 7; tom. III, epist. 36, not. 4) ac P. Fredericus (l. I, c. I) dicunt eos in Africam fuisse trajecturos; Ribera vero, Yepes, P. Joannes a Jesu Maria, Villefore, Boucher, Butler, etc. solummodo ponunt eos ad Maurorum terras ire voluisse: ad quas ut accederent, ait Boucher, Hispania non videtur fuisse excedendum. Nam Mauri tum in pluribus Hispaniæ tractibus adhuc degebant, expugnata licet a 30 annis, id est a 1492, Granata, præcipua eorum sede. Atque ex Mauris videtur fuisse muliebre id mancipium in paterna Sanctæ domo, de quo supra. Adi P. Guilielmi Bledæ O. P. opus cui titulus: Coronica de los Moros, versus finem. Ast, fateor, nulli constat quid in animo pusillorum latuerit. Interea, tot inter S. Matris præclara facinora, non erat quod magis miraretur Gregorius PP. XV. Sic enim in publico Consistorio ad postulatum de B. Teresia canonizanda secretarius ejus, Joannes Ciampolo, responsum suum exorsus est: Spectaculum Deo gratissimum atque hominibus admirandum præbuit Hispanæ Virginis fortitudo, in ipso vitæ semper militantis tirocinio omnium imperatorum laudes supergressa. Atque in id mentis oculos libentissime convertit S. D. N. Qua ætate vel ipsas materni cubiculi tenebras plerique formidamus, puella septennis, jam micans splendoribus Sanctorum, a parentum complexu divellitur, monstrorum feracem Africam petitura, deducente pietate ac periculis invitantibus, ubi ferox amore martyrii tyrannorum sævitiam provocaret, clamitans plaudente Cœlo: “Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an periculum, an gladius?” Compendiarium illa quidem iter institerat, ut violenta raperet regnum Dei; verum opportunis id sepsit impedimentis misericordiarum Pater, quo tanta virtus orbi profutura per longiores divinorum mandatorum ac consiliorum semitas ad æternitatis palmam properaret. Puella, ait P. Martialis a S. Joanne Baptista in Bibl. Carm. Exc., ut gigas exultabat, ad currendam perfectionis viam; et ibi inchoabat, ubi meta et complementum christianæ et heroicæ fortitudinis terminatur.

[67] [Corrigitur D. Boucher.] Hic obiter adverto, D. Boucher erravisse, hispanica capitis primi vocabula libros de Romance vertentem per hæc gallica: des livres qui avaient des romances, sorte de poesie en petits vers, contenant quelques anciennes histoires; ac si S. Teresiæ parens hujusmodi libros habuisset, filiisque suis legendos præbuisset: dum Sancta nil aliud dicit quam eum habuisse bonos libros lingua vernacula conscriptos. Nam Hispani vulgare suum idioma appellant Romance, quod, ut et gallicum ac italicum, a romano seu latino sumit suam originem. Nempe Romanorum, ut ait S. Augustinus (de Civ. Dei l. XIX, c. VII), imperiosa civitas non solum jugum, verum etiam linguam suam, domitis gentibus per pacem societatis imponebat. At cessante eorum potestate et ditione, degenerabat et lingua, retinens solum Romanum nomen. Sic ait Jacobus I Aragoniæ rex in Constitutionibus Catalauniæ MSS. (anno 1247): Statuimus ne aliquis libros Veteris vel Novi Testamenti in Romancio habeat; et si aliquis habeat, … tradat eos loci episcopo comburendos: quod nisi fecerit, sive clericus fuerit sive laicus, tamquam suspectus de hæresi habeatur (Vid. Glossarium Ducange, art. Romancium). Quamvis sensu qui expositus est id verbum hic intelligendum sit, fatendum tamen est illud præcipue numero plurali idem aliquando sonare ac gallice romans, id est fictitias, ac, ut plurimum, frivolas et lubricas historias. Alias etiam sonat speciem quamdam versuum hispanorum.

[68] [Sancta, tardior dein in virtute, jucatur in monasterio Augustiniano,] Ex quo vero pia puella frustratam se vidit voto adeundi martyrii, eum tenuit vitæ quem paulo ante descripsi modum, usque ad annum ætatis suæ duodecimum, Christi 1527, quo matre sua fuit orbata. Gravi inde mærore percussa, Deiparam Virginem non sine lacrymis obsecravit, ut, quoniam in terris matrem amiserat, ipsa sibi matris loco esse non gravaretur e cœlis. Quam orationem non inutilem fuisse, reliqua Teresianæ vitæ series declaravit. Hæc igitur fuere principia, unde exorsa ad summum perfectionis christianæ apicem fastigiumque deinde evasit. Ast tam felicia in tenella virgine principia, a qua multa in alios bona aliquando derivanda metuebat, dæmonis invidia ferre non potuit. Ergo ut illam a recto vivendi abducat tramite, quem ingressa Teresia vixdum erat, primam machinam adhibet descripta fictitiorum heroum facinora amoresque, quorum lectio plerumque tanto bonis et puris moribus perniciosior est, quanto majore cum voluptate istius farinæ libelli a juventute devorantur. Cœpit itaque puella hujusmodi nugas manu et oculis terere, sed clam patre, ut ipsa capite 1 vitæ suæ fatetur. Porro non solum versando istiusmodi quisquilias Teresia immorabatur; ast, ut facili felicique erat ingenio, cœpit etiam odas in fictitiorum heroum laudes ipsa componere. Et quo hæc omnia fructu? Ipsa fatetur minus sibi profuisse bonorum librorum tractationem quam nocuisse malorum. Videns itaque dæmon non omni effectu caruisse structam hanc adversus Teresiam machinam, machinam machinæ adjunxit, consortia prava. Consobrini patrueles, et præcipue cognata quædam, vas fuerunt quo dæmon ei venenum propinavit, a quo incauta puella non satis abstinuit. Quare brevi in deterius prolapsa est, non tamen, sicut postea cum Ribera demonstrabo, in grave crimen, a quo, præter naturæ honestatem, altero veluti fræno retenta fuit, honoris cura, cujus servandi cupidissima erat. Conversationibus istis irretita fuit S. Teresia, cum annum explerat decimum quartum, sed trimestri tantum spatio; quo elapso, divinæ Providentiæ, eam ad majora destinanti, injectos illi a dæmone laqueos dissolvere placuit. Prudens enim et consultus pater ejus, subodoratus quid vitii ex hoc germine pullulare posset, filiam suam sex fere menses ultra quindecim annos natam collocavit in Abulensi conventu, ubi liberale erat contubernium in quo ingenuæ adolescentulæ a monialibus probe educabantur.

[69] [de qua domo hic plura.] Monasterium illud, antiquum Mahumetis templum, Ordinis erat S. Augustini, a S. Maria de Gratia nuncupatum, inhabitatumque a quadraginta monialibus, et fundatum anno 1508 secundum Torellum in Sæculis Augustinianis, sed 1509 secundum Arizium in Historia civitatis Abulensis (part. 1, p. 51). Dicit auctor Chronici (l. I, c. VII, num. 2) S. Thomam a Villanova in quodam suo super S. Eucharistia sermone illius domus cum laude meminisse; ac ulterius addit (quod et refertur a Torello in opere paulo ante allegato, ad annum 1508 num. 41 et 42, repetiturque a posterioribus S. Teresiæ biographis) eam domum habuisse aliquando S. Thomam in confessarium et rectorem. Verum ex hujus Sancti vita, quam Majores nostri ad diem XVIII Septembris accurate compegerunt, deduci potest ei non vacasse ut id munus obiret; quandoquidem anno 1517 sacerdotio initiatus Salmanticæ Theologiam prælegit, donec ab anno 1519 ad 1534 usque continuo aut priorem jam Salmanticæ jam Burgis egit, aut præfuit Castellanæ provinciæ, et exinde archiepiscopus factus. Nihil tamen implicat quominus Sanctus hic in eo conventu interdum e pulpito dixerit, aut etiam aliquamdiu sit commoratus. Monasterii illius ædificium labente tempore quamvis fuit immutatum, confessionale tamen variaque supellex qua adolescentula Teresia usa est adhuc hodie, ut inde mihi anno 1840 fuit scriptum, ibi asservatur. Ea igitur fuit domus, ubi S. Virgo ad pristinum fervorem est revocata, ope præsertim Mariæ Briceno zelosissimæ monialis, quæ sæcularibus puellis invigilando præerat. Quod sequenti § Sanctam nostram fusius narrantem audies.

§ V. Renascitur in Sancta Virgine inclinatio ad statum religiosum, atque hunc ingreditur.

[Bonorum conversatione sancta illic ei redeunt desideria,] Postquam Sancta narravit juventutis suæ delicta, primumque suum in laudato monasterio animi habitum, sic deinde cap. III pergit: Ut ergo bonam et sanctam monialis hujus conversationem et familiaritatem gustare cœpi, voluptati mihi fuit illam bene et ardenter de rebus divinis loquentem audire; erat enim apprime discreta et sancta. Unde nunquam (ut quidem mihi videtur) grave fuit, sed semper suave illam loquentem audire. Initio narrare mihi cœpit, quomodo sola lectione illorum verborum Euangelii: “Multi sunt vocati, pauci vero electi”, conversa, monasticam vitam assumpsisset: addebat et de prœmio, quod præparavit Deus iis qui propter ipsum omnia relinquunt. Bona hæc familiaritas, quos mala mihi instillarat mores, paulatim cœpit eliminare, et rerum æternarum desideria denuo menti imprimere, magnamque illam meam a vita monastica alienationem, quæ sane in me summa fuit, nonnihil imminuere. Si quam vero religiosam inter orandum videbam lacrymantem, aut alias quaspiam virtutes habere, non parum has ei invidebam: hac enim in re tanta cordis mei erat durities, ut, etsi universum Passionis Dominicæ textum perlegissem, ne vel lacrymulam emisissem. Quod profecto mire me cruciabat. Sesquianni spatio isthoc in monasterio vixi, non sine magna pravarum consuetudinum mearum emendatione. Incepi deinde multas orationes vocales decurrere, et nullam non domesticam rogare ut Deo per preces me commendaret, ut ad eum me statum vocare dignaretur in quo illi inservire possem: attamen monasticum nolebam, adeo ut vellem Deo placeret cum mihi non inspirare; esto alia ex parte etiam metuerem matrimonio me applicare. Ad finem autem temporis quo ibidem versata sum, magis jam ad monasticum statum assumendum propendebam, tametsi non in hoc monasterio; quod sancta quædam exercitia, quæ postea intellexi illic a monialibus usurpari, mihi nimis gravia videbantur: et erant nonnullæ de junioribus, quæ in hac me opinione etiam confirmabant; nam si ejusdem omnes sententiæ fuissent, non sane mediocriter id mihi profuisset. Huc accedebat, quod alio quodam in monasterio sodalem charissimam habebam, et hoc in causa erat, quod si demum religiosa fieri vellem, non alio fierem in loco, quam in quo isthæc sodalis mea commorabatur. Magis scilicet sensualitatis meæ consolationem et vanitatis, quam animæ bonum spectabam. Bonæ illæ cogitationes monasterium ingrediendi subinde quidem mihi occurrebant, sed statim abibant; nec a me ipsa impetrare poteram, plane ut animum ad hoc inducerem. Hoc ipso tempore, etsi ego a parte mea non negligerem illa quæ mihi bona et salutaria erant, magis tamen Dominus ipse contendit ad eum me statum disponere, qui mihi esset maxime salutaris.

[71] [quæ dein crescunt in domo patrui lectione piorum librorum,] In gravem tunc temporis incidi infirmitatem, ut me ad paternas ædes reduci oportuerit: confirmata vero valetudine, ad sororem, quæ in pago quodam habitabat, conducta sum, quo eam inviserem, quod mire me ipsa diligeret: et, si quidem ei auscultassem moremque gessissem, numquam inde rediissem. Conjugi quoque ejus acceptissima eram; exterius saltem magna mihi benevolentiæ signa exhibebat. Quo etiam nomine peramplas Deo meo gratias debeo, quod, quocumque loco fui, semper benevolos sum homines experta; ipsa tamen, pro ea ac sum, male id ei rependi. In via, qua nos transire oportebat, commorabatur patruus noster, vir prudens et virtutum perstudiosus, ac viduus, quem etiam Dominus sibi paulatim disponebat: nam jam ætate grandis et maturus, relictis omnibus quæ possidebat, religiosum statum suscepit; in quo ita laudabiliter vitam terminavit, ut divina eum visione jam perfrui credam. Hic me ad dies aliquot apud se commorari voluit: tempus, quo a negotiis vacabat, librorum piorum patria lingua conscriptorum lectioni dabat: omnis autem ejus sermo ut plurimum de Deo mundique hujus vanitate erat: ut vero et mihi rerum divinarum amorem instillaret, eos me libros, se præsente, legere jussit; et licet non multum erga eos afficerer, simulabam tamen, quo ei satisfacerem: nam aliis complacere, et alienæ voluntati morem gerere studui semper quam maxime, etiamsi propterea mihi ipsi molestiam creassem ac tœdium; adeo quidem ut, quod in aliis virtutis nomen meruisset, in me reprehensionem meruerit et ingens vitium fuerit, quod in hoc sæpe discretionis limites excederem. Quot, o Deus bone, modis et viis tua me Majestas ad eum paulatim disponebat statum, in quo mea uti opera voluit, ut, etiamsi nollem, me mihimetipsi vim facere cogeret! Sit ipse in æternum benedictus. Amen.

[72] [ita ut statuat monasterium ingredi:] Esto vero ibidem nonnisi paucis egerim diebus, per eam tamen quam verba Dei tam lecta quam audita in corde meo exseruere vim, simul et per bonum commercium, eam intelligere cœpi veritatem, quam olim in prima pueritia intellexeram, nimirum quidquid in mundo est, nihil esse, et non nisi meram vanitatem, atque ipsum in momento præterire; simulque timere, ne, si vita exire me contingeret, ad infernum detruderer. Ac licet ne tum quidem a me impetrare ipsa possem, ut statui monastico me applicarem; videns tamen statum illum et meliorem esse et securiorem, paulatim apud memetipsam constitui quamdam mihi vim ad eum capessendum inferre. Trimestri et amplius hoc in conflictu hæsi, hac me ratione incitans et cohortans, nimirum vitæ monasticæ labores et mala pœnis purgatorii majora esse non posse, ac, cum delictis ipsa meis infernales pœnas promerita essem, non multum esse, si quod restabat vitæ velut in purgatorio transigerem; postea me recta cœlos petituram, nam hoc unum spectabam ac desiderabam: atque in hac status deligendi anxietate, timore servili magis quam amore moveri videbar. Hoc volventi mihi dæmon proponebat fore, ut, quod deliciis et vitæ molli assuevissem, Religionis onera et labores ferre non possem: cui contra opponebam labores et dolores quos Redemptor noster Jesus vivens passus est, et proinde non multum esse, me aliquos ipsius nomine et amore subire; atque ipsum mihi in iis ferendis auxilio futurum: cogitare quidem hoc debebam, sed an hoc postremum cogitarim, non recte recordor. His ipsis diebus plurimas passa sum tentationes, et gravissimis vexata febribus, ad quas longa animi accedebant deliquia: nam numquam firma valetudine sum usa. Maxime vero me tum juvit, quod erga bonorum librorum lectionem mire affecta manserim.

[73] [quod patri suo manifestat.] Unde lectis S. Hieronymi epistolis ita commota sum, ut tandem patri meo id significare decreverim; quod prope idem erat ac sacrum habitum suscipere: nam ita generosa eram, ut, cum semel meam quoad hoc voluntatem aperuissem, ob nullam prorsus rem, eam immutatura fuisse videar. Tanto porro me pater amore prosequebatur, ut nullo id ab eo pacto impetrare potuerim; uti nec aliorum, quos pro me intercessores ad illum misi, preces et compellatio: summum quod tum quidem ab eo obtineri potuit, fuit ut, cum ipse jam vita functus esset, facerem quidquid cuperem. Verum hic mihimetipsi meæque imbecillitati timere cœpi, ne scilicet retro respicerem; unde mihi videbatur hoc mihi parum expedire, ideoque id alia ab eo via obtinere sum conata, ut jam referam. Cap. IV. Iis ipsis diebus, quibus ipsa mecum de isthoc proposito deliberabam, uni de fratribus meis, ut vitæ se religiosæ daret, mundi hujus vanitate ei ob oculos posita, persuaseram. Unde simul statuimus quadam die summo mane ad illud monasterium accedere in quo illa amica, quam ego singulari quodam prosequebar affectu, commorabatur. Nam ex hac ultima determinatione mea ita affecta eram, ut, ubicumque magis me Deo putassem posse servire, et quodcumque pater me voluisset ingredi, illud ingressa monasterium fuissem; quod jam magis ad animæ meæ bonum et salutem, quam ad satisfactionem internam attenderem: unde hanc jam nihili faciebam.

[74] [Sanctæ narratio suppletur ac dilucidatur,] Brevi hac narratione S. Mater perstringit quatuor adolescentiæ suæ annos (1529 – 1533), ab anno fere ætatis suæ decimoquarto cum dimidio, quo primum monialibus O. A. cohabitavit, usque ad annum decimum octavum cum dimidio, quo religiosum statum eam fuisse amplexam ad finem hujus § stabilietur. Experta eo tempore est Teresia hominem præsertim in juventute sociatum bonis fieri bonum, sociatum vero malis fieri malum. Illa enim antea, optimi licet sub parentis disciplina, in eo fuerat ut perverteretur e sola quorumdam extraneorum familiaritate. Sed vidit, ut ipsa ait, quantum Deus boni præstet ei quem inter bonos commorari et cum bonis conversari facit. Nam inter sanctas jam versans moniales, modicam eam vanitatem, quam e sæculo hauserat, execrata est, et Religionis amore, quem exuerat, iterum affecta fuit. Non tamen Augustiniana fieri voluit, ut male asserit Hippolytus Helyot in sua Historia religiosorum Ordinum. Nec etiam adeo tunc desideravit religiosum statum quantum affirmat parum fidus interpres qui Chronicum gallice vertit, æquo liberius sæpe recedens a prototypo hispanico, quod generatim non minus accuratum est quam eleganti stylo conscriptum. At redeamus ad Sanctam nostram. Internis hæc se spiritualis vitæ exercitiis, quamvis et cogitationibus importunis et donis extrinsecus missis tentaretur, magis ac magis se devovebat, quousque, gravi morbo intercepta, domum paternam repetivit. Postquam autem e morbo convaluit, cum in oppidulum, ubi morabatur ejus soror Maria de Cepeda, deduceretur, obiter patruum suum Petrum Sanchez de Cepeda in oppido cui nomen Hortigosa, quod duodecim milliaribus sive quatuor leucis Abula dissitum est, invisit; et librorum piorum lectionem, non tam sibi quam patruo audienti, qui eo studio magnopere delectabatur, gratificatura frequentavit. Argumento iterum hic est Teresia, hominem evadere similem libro seu auctori quem legit, ac facile, qualis sit persona, dignosci posse sive e sua bibliotheca sive e lectionis suæ diario; siquidem libri genus quoddam sodalium sunt, quibuscum convivimus et conversamur. Libri qui eam, adhuc impuberem, meliorem reddiderunt, fuere Vitæ Sanctorum et Martyrum; qui deteriorem, fictitia heroum gesta narrantes, romans gallice dicti; qui iterum meliorem fecerunt, ut brevi videbimus, Epistolæ S. Hieronymi; liber de modo orandi, inscriptus Tertium Abecedarium; libri morales S. Gregorii M.; Confessiones S. Augustini; Vitæ Sanctorum, similesque: quibus in suis passim scriptis fatetur se fuisse tota sua vita magnopere delectatam et adjutam. Namque ut semel dedocta fuit vanissimam librorum equestrium lectionem, optimo consilio (utinam in quaque scientiarum specie id magno bono suo omnes imitentur!) sprevit inferioris notæ libros, et lectitavit quidquid in suo genere optimum est, volvens congruos sibi tractatus e tantis doctoribus quales sunt SS. Hieronymus, Gregorius Magnus, Augustinus, etc. Ex quo cernimus, et quo eam sanum ferret judicium, et quo sub ductu Spiritus Sancti gressum ipsa faceret, sublimem locum inter theologiæ mysticæ scriptores olim occupatura.

[75] [speciatim quoad ingressum ejus in cœnobium Incarnationis Ord. Carm.;] Incertum temporis spatium est quo apud sororem mansit; sed et tunc atque etiam cum reversa fuit in domum paternam, saluberrimo piæ lectionis exercitio veritatem illam in pueritia conceptam, sed aliquamdiu intermissam, penitus intellexit, omnia videlicet mundi bona evanescere, æterna permanere: et per tres menses luctata secum, statum religiosum, non jam sensualitatis suæ consolationem, sicut ante cum apud moniales S. Augustini habitabat, sed animæ suæ bonum spectans, tandem sibi persuasit et arripere decrevit. Causas quæ eam moverunt, a se in rationis trutina prudentissime ponderatas, supra exponit. Scilicet expendit cœlum, infernum, purgatorium, Christi labores et dolores, in religiosæ vitæ oneribus affuturam sibi Dei gratiam, brevitatem residuæ suæ vitæ, etc.: donec, post trimestre spatium, ei stetit animus, quod in S. Hieronymo (Epist. ad Heliod.) legerat, vel per calcatum pergere patrem, et ad vexillum Crucis evolare. Cœpit ergo parentem suum pro explendo desiderio urgere. Sed, cum inter liberos omnes ab eo tenerrime amaretur, nil impetrare potuit. Tunc rem aggredi, ut quæ magnanimitate ad res arduas obeundas prædita erat, patre relicto cogitavit; ac tandem decrevit, die quadam summo mane, nemine conscio præter Antonium germanum suum in fuga comitem, domo erumpere et constanter se abdere in Monasterium Incarnationis, B. Virgini de Monte Carmelo sacrum. Ad hujus cœnobii delectum faciendum multum alliciebatur necessitudine qua afficiebatur erga quamdam monialem, nomine Joannam Suarez, admirabili Dei Providentia disponente ut adolescens nostra monasterium Ordinis Carmelitici, quem aliquando reformaret, præponeret monasterio Ordinis S. Augustini, quamquam hoc super majori perfectione fundatum erat. Cum S. Mater 32 annos eam domum inhabitarit, 29 qua monialis (1533 – 1562), et 3 qua priorissa (1571 – 1574), congruit ut quædam de hoc ejus domicilio referantur.

[76] [de qua domo hic plura,] Anno 1513, ut ait Lezana tomo IV Annalium Carmelitarum, est specialissima actum Dei Providentia, ut cœnobium monialium Abulense, de Incarnatione nuncupatum, nostro Ordini adderetur. Fuit etenim domus ista instar paradisi viridarium, in quo pulcherrimi flores, virgines nempe plurimæ, Deo et Ecclesiæ odorem suavissimum efflantes, orbi effulserunt. Ipsarum parens et primiceria jure censetur nostra seraphica Virgo S. Teresia, Hispaniæ et Religionis splendidissimum jubar. Auspicia habuit ex pietate D. Elviræ de Medina, domus fundatricis, in fundo majoratus S. Michaelis de Arroyo dicti, extra civitatem septentrionem versus non valde dissito. Crevit temporis cursu in valde nobilem fabricam, templum excellens, claustrum ingens singulariter, hortum et viridarium spatiosum, officinas et cameras tot ac tales, ut circa annum 1550 posset 190 moniales capere. Ac revera tot cepisse asseverat Chronicum; et ipsa Sancta (t. II, ep. 48, n. 2) ait se 25 annis vixisse in domo ubi erant moniales 180. Verum, ut mihi inde scriptum est anno 1840, numerus non excedit jam duodenarium et Ordinario sunt pro more subjectæ. Licet domus esset erecta anno 1513, tamen biennio tantum post, et quidem illa ipsa die qua Teresia baptizata fuit, celebratum est in ejus ædibus primum Sacrum. Quod autem Yepes (l. I, c. IV) dicit id ex spectabilioribus ob antiquitatem suam Abulæ cœnobiis esse, id intelligendum videtur de nota antiquitate fundi aut de vetustate partis ædificiorum suo tempore exstantium. Chronicum plures enumerat conventus illius moniales eminentis sanctitatis, quæ eo præsertim enituit illic tempore quo S. Joannes a Cruce illas in spirituali vita excolebat. Laudem illius monasterii texit S. Mater c. VII Vitæ suæ, et in suis ad hanc Additionibus ait divinam Majestatem dixisse ejus moniales a se pro sororibus haberi, et jussisse ut ibi priorissæ munus assumeret. Toto vitæ suæ tempore Teresia eam domum ut matrem adamavit; et aliquando eo divertebat, quando, erecto jam S. Josephi conventu, ob fundandas novas domos itinerandum sibi erat. Morata tunc ibi semel undecim dies est, et cum moniales mirabantur tam grate se a S. Matre visitatas, respondit: Sicut matrem colo et amo hoc monasterium, et ad vos, quæ sorores meæ estis, diverto. Hæc de monasterio Incarnationis referens, malui adhærere Lezanæ, Artizio et Chronico, quam P. Frederico, qui, secutus, ut fatetur, illius monasterii memorialia, in nonnullis recedit ab aliis scriptoribus.

[77] [duplici exhibita tabula, quarum una] Pia memoria locorum quæ Sancta occupavit, illic etiamnum perennat, et leguntur adhuc hodie tam supra craticulam Communionis quam ad crates locutoriorum aliisque in locis inscriptiones plures, quæ testantur raptus, ecstases, similiaque ibi ab ea accepta dona. Rem lectori gratam me facturum ratus, id monasterium sub oculos ejus pono duplici incisa æri tabula, quam nuperrime D. Valentinus Carderera, socius regiæ Academiæ historiæ et S. Ferdinandi, accurate delineavit, obtenta ab Ill. Abulensi episcopo ingrediendi in claustrum facultate. Prior tabula prospectam refert domum Abulam versus, sive exarata est ab insidente mœniis civitatis et contemplante plante septemtrionalem ædificii partem. Ecclesia, quæ reædificata est et recentioris est structuræ quam ipsa domus, architectonem non prodit insignem. At contra grande et sumptuosum, picturisque decoratum non spernendis, sacellum habetur ad extremam transversam ecclesiæ alam e latere euangelii. In ultimo fere horto, antequam binas arbores pertingas, spectare est ædiculam octogonam, quæ in loco fertur esse in quo olim S. Joannes a Cruce, quando monialium rectorem agebat, diu habitavit: diciturque exstructa e ligno quo illa ejus domus compacta erat; qua de causa in nativo suo sine pictura colore id lignum conservatur. Supra ecclesiæ portam lapidi insculpta est Annuntiatio, probe satis, et manu, ut judicat D. Carderera, sæculum decimum sextum referente: atque in templi foribus duplex exstat marmoreum gentilitium scutum, quod fundatricis est D. Elviræ de Medina; idemque reperitur in claustro et exteriore porticu.

[78] [et altera explicatur.] Altera tabula faciem cœnobii exteriorem exhibet. Ea domus pars quæ signata est littera A, murus est exterior sacelli quod occupat spatium destructæ S. Virginis cellæ. Nux autem prope fontem, quæ vegetos hodieque late ramos pandit, ipsius, ut fert prisca traditio, Sanctæ manibus quondam terræ inserta fuit; fructusque illius arboris devote distribuuntur, et tribus abhinc annis vel in Belgium, ad Carmelitanas Tornacenas, carptæ ex ea nuces fuere perlatæ. In orientali domus ala ostenditur exigua camera in qua Sanctæ cor ab Angelo transfossum fuisse perhibent, aliaque vitæ Teresianæ monumenta indicantur, excisis nonnumquam inde ligni lapidumque particulis pro pietate fidelium, v. g. a porta quæ domo in supra memoratum oratorium ducit, e qua multa recisa fuere segmina, ita ut tota janua non modice læsa appareat. De duplice in eadem area constructo oratorio, inferiore et superiore, plura dicemus postmodum.

[79] [Terribilis lucta naturæ ante ejus in monasterium introitum:] Ergo rem grandem adorsa est S. Virgo; et proterens honorem, opulentiam voluptatemque, quibus certe bonis in sæculo large frui poterat, firmo pede ad claustrum recta perrexit. Nihilominus in ipsomet egressu incredibilem animi dolorem ac talem sensus pugnam persensit, ut singula corporis ossa eluxari ac membra dissolvi viderentur. Ob hoc certamen forte, suique victoriam, P. Pinamonti S. J. in opusculo suo cui titulus: Vocatio victoriosa (c. IX) Sanctam nostram proponit ut patronam ad obtinendam perseverantiam in vocatione, et, de hac strenuæ nostræ adolescentulæ luctatione loquens, ait: Quis novit an insignis hæc de humano amore reportata victoria forsan primus non fuerit lapis excelsi illius ædificii quod per Sanctam nostram divinus amor in Ecclesia excitavit? Illud autem terribile certamen partamque ex sui ipsius victoria pacem audi qui ipsa S. Teresia graphice enarret c. IV Vitæ suæ: Quantum quidem mihi videtur (et vere ita est), memini sane me tum, cum domo paterna jam exirem, ita affectam fuisse, ut non putem majorem me doloris sensum experturam, quando moriar, quam tunc in me sensi: singula quippe corporis ossa a sua mihi divelli sede ac compagine videbantur. Nam quia non is Dei amor in me erat qui me amorem erga patrem et consanguineos faceret oblivisci, hinc talem in me adversus memetipsam repugnantiam sensi, ut, nisi me Dominus adjuvisset, omnes meæ considerationes et rationes satis potentes non fuissent ad hoc a me impetrandum. Sed ipse mihi talem animum contra memetipsam dedit, ut, quod proposueram, opere tandem exequerer.

[80] [sed alta eam luctam subsequitur pax et gaudium.] Ut autem habitum sacrum assumpsi, statim, Deo me illuminante, intellexi, quomodo ipse adsit et opem ferat iis qui, quo ipsi serviant, sibimet vim inferunt. At hanc vim nemo in me notavit, sed omnes propensissimam quamdam ad hoc voluntatem. In ipso habitus assumpti momento, summum mihi ex assumpto hoc statu gaudium exortum est, quod exinde usque in præsens numquam a me recessit, et ariditatem, qua anima mea laborabat, in summam affectus teneritudinem commutavit, adeo ut quidquid ad Religionem spectaret, jucundum mihi esset ac delectabile. Interdum, fateor, iis ipsis horis, quas olim corporis recreationi et ornatui solebam impendere, domum everrebam; quibus dum animum revocarem, esse me jam ab illis liberam, novum quoddam in mente mihi gaudium suboriebatur, ut et ipsa mirarer, et undenam id oriretur prorsus haud intelligerem. Quod dum menti meæ recurrit, nihil est, tametsi gravissimum et durissisimum, quod, si mihi proponatur, non dubitem aggredi. Multorum namque usu et experientia jam novi, si initio me ipsa, in firmiter statuendo aliquid exequi, juvem (nam ubi aliquid ex puro Dei intuitu fit, vult animam hoc metu initio perterreri, donec ipsum aggrediatur, ut sic majus nostrum sit meritum; et quo hic metus major est, eo etiam, si nihilominus rem aggrediatur, majori præmio donatur, et postea majorem inde suavitatem ac voluptatem sentit), Majestatem ejus etiam in hac vita id mihi certis quibusdam modis remunerari, quos ille solus intelligit qui id reipsa jam experitur. Hoc, uti dixi, plurimis in rebus magni momenti experientia cognovi; unde si essem quæ aliis dare consilium deberem, numquam consulerem ut, cum bona aliqua inspiratio sæpius alicui occurrit, eam ob metum initio incidentem executioni mandare negligeret: nam si pure simpliciterque solo Dei nomine suscipiatur, non est quod timeat ne non feliciter sibi succedat, quia Deus ad omnia potens est. Sit ipse in æternum benedictus. Amen.

[81] [Plura chronologica de primis Sanctæ annis,] Amaris postea verbis quæ § sequenti citabo, exaggerat Sancta suum gratiarum in religiosa vita neglectum, cujus se ream facit pro eo præcipue tempore quo, ut postea videbimus, orationi se non satis vacasse deplorat, id est usque ad annum ætatis suæ trigesimum octavum, Christi vero 1553. Demptis enim viginti de quibus hic loquitur annis, habemus annum 1533, quo B. Virginem religiosam vitam amplexam fuisse probabilibus argumentis ostendam, postquam alia quædam chronologica de anteriori Sanctæ vita præmissa fuerint, ut omnia quæ ad juventutis ejus tempora spectant, unto tractu hic supputentur. Natam fuisse Sanctam nostram XXVIII Martii anni 1515; præcocem puellam sexennem vel septennem jam vitas Sanctorum volvisse, quo inducta fuit ad terras Maurorum petendum tempore vix posteriori; eam a septimo ad duodecimum ætatis annum (1522 – 1527) legendis et agendis rebus piis fuisse delectatam; deinde, cum infantiæ annis vix erat egressa, malum matris exemplum fuisse imitatam; delibasse primum futiles fictorum heroum libros, ac postmodum vorasse: hæc omnia ex allatis supra locis extra controversiam sunt. Pariter constat malesuadam quamdam suam cognatam, jam ante mortem matris S. Teresiæ, hujus domum frequentasse, sed absque magno his initiis Teresiæ nocumento, donec post biennium a morte matris, quando quatuordecim annos numerabat, arctiorem cum ista familiaritatem contraxit, quam continuavit altero biennio (1529 – 1531), usquedum tres ante suum in conventum O. A. secessum menses, vanitati, quam ab ea sodali didicerat, in veste et capillamento indulgens, in propiore perversionis periculo fuerit versata, decimosexto anno fere expleto, sive initio anni 1531. Ratio cur tam serus ponatur Sanctæ in illud monasterium O. A. recessus, est quod P. Franciscus a S. Maria (Chronico lib. 1, c. VII, n. 4) asserat extitisse pactum coram notario conventum quo XI Januarii 1531 Sanctæ pater, Alphonsus de Cepeda, sese obligabat ad præbendam nupturienti filiæ suæ natu maximæ dotem 600,000 maravediorum. Ex quo consequitur Teresiam, quam non nisi nupta sorore constat domo abiisse, intrasse puellarum contubernium, cum decimumsextum prope attigerat annum, seu initio 1531. Illic autem mansit sesquianno, id est usque ad decimumseptimum ætatis suæ annum, sive donec annus 1532 inclinabatur jam in autumnum. Inde ob ægritudinem egressa quamdiu sive apud patrem sive apud Mariam sororem manserit, incertum est. Has tamen in utroque eo loco moras non multum durasse ultra annum, conficitur ex eo quod II Novembris anni 1533 in monasterium Incarnationis se receperit: quod brevi disceptatione modo ostendam non quidem esse certum, sed probabile magis, ac proin a me deinceps tenendum. Præmitto varias præcipuorum biographorum assertiones.

[82] [ac præ cæteris de anno quo amplexa est statum religiosum.] Ribera lib. 1, c. III, simpliciter dicit Sanctam monasterium ingressam esse II Nov. 1535; Yepes vero lib. 1, c. IV, eam habitum sumpsisse II Nov. anni 1533, quando viginti, ait, nondum completos habebat annos. Sed, cum tam ipse Yepes (lib. 1, c. II) quam alii passim dicant natam XXVIII Martii anni 1515, melius sibi constitisset, aut saltem clarius locutus fuisset Yepes, si scripsisset eam claustrum subiisse anno 1533, decimo nono ætatis suæ. Quidquid sit, potissimum ex manco utcunque et male interpretato hoc Yepesii dicto inducta suspicor Acta et Bullam canonizationis, lectionesque Breviarii Romani, et plures etiam recentiores, ad affigendum anno ætatis ejus vigesimo illius in monasterium Incarnationis introitum. Sed ipse Yepes clare sese explicat in fine capitis sexti, ubi de oratione et ægritudine ejus loquens scribit: Tum viginti tres annos ætatis habebat, et quinque Religionis. Ex quo sequitur eam, e mente Yepesii, ætatis decimo nono anno religiosam factam: quod et aperte dicit P. Petrus Ibanez in loco ab ipso Yepesio ad finem capitis octavi citato. Chronicum (lib. 1, c. VII, n. 5) tenet Sanctam nostram XXXI Octobris 1536 monasterium subiisse et biduo post, II Novembris, sacram vestem assumpsisse, fundatque hanc suam opinionem super duplici manuscripta conventione quæ Albæ suo tempore, ut ait, existebat in archivo notarii publici. Utramque confectam esse dicit XXXI Oct. 1536, et altera Teresiam cedere omni jure suo, altera vero patrem astringere se ad annuatim in dotem 25 mensuras, dimidiatim frumenti et hordei, monasterio suppeditandas, aut, in harum defectu, 200 annuatim ducatos aureos. Pro eodem die et anno stat P. Fredericus, binis quoque nitens pactis scriptis, quæ Madriti existere certiorem se inde factum asserit, quorum unum a priore supra memorato e Chronico non abludit. Ast alterum posteriori supra allato potius contrarium est quam conforme, siquidem juxta hoc non nisi XXIII Oct. anni 1537 monasterium inter et Sanctæ patrem de dote convenit. Quare alterutra hæc prætensa conventio, aut illa Chronici, aut illa P. Frederici, falsa esse cernitur. Sed et utraque, imo omnes tres illæ præfatæ conventiones videntur ut spuriæ rejiciendæ, addicendusque anno 1533 Sanctæ in monasterium ingressus, non tantum ex sententia Yepesii, sed et ob certum et clarum Teresianæ Vitæ locum, in quo ipsa (capite IV, num. 3) asseverat se post professionem, cum rus petivisset curationis gratia, vigesimum annum nondum explesse. Atque hanc etiam sententiam secuti sunt Villefore, Emery, Butler, Boucher, Collombet, etc., quantumvis graves sint auctores contra, v. g. Ribera, Acta canonizationis, Rom. Breciarium, Chronicum, P. Fredericus, P. Antonius a S. Josepho (not. 21 ad ep. t. III), atque ipsa quodammodo Teresia, si initium epistolæ suæ secundæ ad P. Rod. Alvarez S. J. (tom. II, epist. 19) ad litteram sumatur. Videlicet ibi 40 annos se dicit monialem, et paulo post ait tredecim tum elapsos esse annos a fundatione Abulensi S. Josephi: ita ut (cum constet XXIV Augusti anni 1562 hoc monasterium fundatum esse) illa epistola sit scripta ferme ad finem anni 1575, ac proin, si induta fuerit sacro habitu 40 annos ante, religionem sit ingressa anno 1535. Ast cum Teresia Teresiæ opponatur, ille utique inflecti locus debet qui minus decretorius est. Atqui annorum numerum rotundasse in posteriore hoc loco magis videtur, ubi se dicit 40 annos monialem, quam errasse in altero, ubi diserte asserit se necdum annos natam viginti, postquam Incarnationis monasterium jam fere duos vel tres annos intrarat. Neque est cur quis miretur me recedere a Breviario Romano Actisque canonizationis, uti et recessi, ubi de puellulæ Teresiæ itu ad Mauros agebatur: Ecclesia enim minime improbat quominus hæc et similia ad moderatam critices trutinam revocentur, siquidem vel de S. Scripturæ chronologicis quibusdam locis licite disputetur. Atque id eo magis hic licuit, quod auctores auctoribus opponantur, quorum dumtaxat præcipuos supra memoravi, mittens v. g. Lud. Arizium, qui in Historia civitatis Abulensis (part. 1, pag. 49) habet annum 1532; parvum Chronicum Monasterii Incarnationis, a P. Frederico citatum, quod 1535; duas Bibliothecas Carmelitanas, quæ 1535 et 1536: ita ut quod Breviarium et Acta canonizationis habent, verum fortassis sit, licet minus probabile mihi videatur.

§ VI. Sanctæ novitiatus et professio. Ægra rus abducitur et sacerdotem convertit: magis ægra ad monasterium reportatur, ac demum ope S. Josephi sanatur.

[Tametsi Sancta exaggeret defectus suos,] Sanctam nostram, sacra veste suscepta, vidimus affectam penitissima lætitia (quæ Dei, hausto labore, solantis consuetudo est) ob statum religiosum selectum, mundumque spretum. Excipe jam ex ore ejus quomodo novitiatum transegerit, solemniaque vota emiserit. Sed memor esto illam præ humilitate defectus suos pro more suo multum exaggerare. In ipso novitiatus anno, inquit c. V Vitæ suæ, magnas passa sum inquietudines et molestias, et quidem in rebus quæ ex se parvi momenti erant, sed in quibus sæpe, tametsi innocens, reprehendebar: ferebam id quidem, etsi (quæ mea imperfectio erat) permoleste; tamen magna illa, quod religiosa jam essem, consolatio omnia me æquanimiter tolerare faciebat: quod enim sodales meæ solitudinem me sectari et præteritas culpas subinde deplorare viderent, statu me meo non esse contentam existimabant, quod etiam palam dicere non verebantur. Omnia quæ Religionis erant mirifice mihi placebant, ea tamen, quæ contemptum mei videbantur includere, minime ferre poteram. Gaudebam quippe ab omnibus magni fieri; et in omni eo quod faciebam, curiosa et exacta eram. Hoc ipsum porro mihi quædam esse videbatur virtus, quamquam hoc me a culpa non eximet, quod, quæ ad recreationem et commoditatem meam spectabant, optime sectari scirem. Ac proinde ipsa me ignorantia hic a culpa non excusat. Aliqualem quidem excusationem meretur, quod hoc monasterium non esset super magnam perfectionem fundatum: at ipsa (quæ mea improbitas) sequebar quod videbam bonum non esse, et quod bonum erat non sequebar.

[84] [ferventer tamen egit novitiatum;] Hæc sunt humilis Sanctæ de se testimonia. Sed certum est eam Deo faventi non ita male respondisse. Generose secum statuebat observare, quanto fervore poterat, religiosæ vitæ exercitia, ac res magnas pro Deo moliri. In orationem, cujus olim magistra futura erat, plurimum incumbebat: quem in finem multifariam dispertita erat tempus ac multas horas impendebat; atque, ut posset magis recollectionem promovere, recipiebat se in locum a strepitu domestico remotum. Rosarium sæpe precando discurrebat, interrupta interdum recitatione, ut mysteria meditando pensitaret. Movebatur præsertim ad conjunctionem et amorem considerando pericula sæculi et illam qua inde eruta fuerat Dei in se misericordiam. His profundis meditationibus ita in ejus corde divinus amor accendebatur, ut consequeretur exinde a Deo donum lacrymarum. Cum experta esset quanta sit in legendis libris spiritualibus utilitas, majori semper fervore in eam lectionem incumbebat, et præsertim in historias vitarum Sanctorum. In regulari disciplina observanda erat plurimum diligens, et speciatim in cæremoniis chori. Quod si quandoque in his errabat, demittebat sese atque aliquam sibi pœnam exposcebat. Pœnitentiæ quoque se dabat quantum licebat per obedientiam ac valetudinem, quæ jam eo tempore debilis esse videbatur. Eminebat vero supra cæteras Sanctæ novitiæ virtutes sollicita ac prompta in proximum caritas. Omnibus quæ se offerebant caritatis et humilitatis officiis moniales adjuvabat. Horis, ut sic dicam, furtivis se conferebat in chorum, relictas ibi a monialibus cappas ordinatura ac nitide plicatura. Iis autem temporibus quæ somno et quieti moniales concedebant, domum verrebat Teresia vel alio hujusmodi abjecto alterius officio fungebatur; quem usum postea feliciter in suam Reformationem transtulit. Noctu quoque volebat ex sancta ambitione monialibus præbere lumen, iis se sociam adjungere ad loca obscura adeunda, ac demum etiam eas in suas cellulas reducere.

[85] [neque tantus quantum dicit, fuit ejus neglectus gratiarum,] Ea ratione, licet varie exercita, fervida pietate Virgo novitiatus spatium complevit, gratissima semper erga Deum de sua ad statum monasticum vocatione, sed simul anxia de neglectis forte in spirituali eo stadio a se gratiis. O summum Bonum, et unica requies mea! exclamat c. IV, abrepta, ut crebro, in Dei alloquium, sufficere debuissent gratiæ eatenus mihi tum collatæ, quod me scilicet, singulari tua pietate et magnitudine, e tot deviis anfractibus ad statum ita securum, et ad locum in quo plurimæ tuæ famulæ commorabantur, perduxeris, a quibus virtutum exempla mutuari possem, quibus excitata, in dies in tuo famulatu magis et magis proficerem: illa, inquam, sufficere debuissent. Verum quomodo hinc ulterius progrediar nescio, dum nimirum professionis meæ formulam, et quanta resolutione et consolatione eam fecerim, nec non sponsalia quæ tecum tunc inivi, in mentem revoco. Quæ omnia sine lacrymis exponere nequeo, quæ et sanguineæ esse deberent, et ipsum mihi cor præ dolore disrumpi; qui quidem doloris sensus etiam nimis quam exiguus esset, si intuear quoties et quam graviter exinde divinam tuam Majestatem peccando offenderim. Et sane (ut quidem nunc mihi videtur) non sine magna ratione tantam mihi habere dignitatem nolebam, quod illa essem abusura; sed tu, Domine, viginti circiter annis, quibus hac tua gratia male usa sum, injuriam pati voluisti, ut hoc ego pacto ad emendationem pervenirem. Ita plane, Domine, me hic gessi (ut quidem apparet) ac si promisissem nihil eorum, quæ tibi vovendo promiseram, servare; quamvis tunc quidem talis mea intentio non fuerit: sed video opera mea postea hujusmodi fuisse, prorsus ut nesciam qualem tum intentionem habuerim; ut scilicet magis pateat quis tu, sponse mi, sis, et qualis ego. Et sane magnorum vitiorum meorum sensum ea sæpenumero consolatio in me minuit ac temperat, quæ mihi provenit ex eo quod misericordiarum tuarum multitudo hoc pacto innotescat.

[86] [quod vel e sola ejus in ægras charitate patet.] Inter alia pia exercitia quæ Sancta in Religionis tirocinio ultro subierat, cura fuerat infirmarum quas maximo amore et sollicita charitate prosequebatur: quin ipsa Deo se devoverat ad omne morborum genus, æternæ felicitatis studio et desiderio, sicut exponit c. V, ita inquiens: Quædam tunc temporis monialis gravi ex morbo decumbebat, eratque servientibus permolesta: plura namque in ventre habebat foramina, quæ nimia oppilatio alvi formarat, per quæ quidquid manducabat, egerebat. Unde etiam non multo post decessit. Videbam quidem omnes quæ domi erant istud morbi genus exhorrescere: ego vero, illius invidens patientiæ, Dominum rogabam ut cum eadem patientia eos mihi daret morbos quos placeret. Nullum (ut mihi videtur) tunc morbi genus metuebam: eo namque bonorum æternorum acquirendorum tenebar desiderio, ut quocumque demum pretio et medio ea comparare mecum statuerem. Quod ipsum nunc summopere miror, quod nondum eo Dei amore tacta essem quo postea, cum jam orationem frequentare cœpi, mihi videbar tacta fuisse: etenim aliud non habebam quam lucem quamdam et cognitionem, qua, quidquid transit et sinem habet, parvi faciendum videbam; et contra bona, quæ per hoc comparari possunt, permagni ducenda, cum æterna sint. Divina Majestas hocce meum votum audivit: nam, antequam duo effluxissent anni, ita morbida effecta sum, ut, licet malum quod triennio ipso pertuli, uti jam referam, tale non fuerit quale illius monialis, non minus tamen molestum mihi ac grave fuisse credam.

[87] [Ipsa dein ægra rus petens, proficit in oratione] Jam ipso novitiatus tempore, ait c. IV, mutatio vitæ et ciborum valetudini meæ directe contraria fuerat: nam esto summa consolatione perfunderer et contenta essem, inde tamen melius non me habui. Deliquia quippe et animi defectus quotidie magis et magis increscebant, tantusque accedebat cordis languor, ut quotquot me viderent obstupescerent: mox et alii morbi sequebantur. Ita primum tirocinii annum parum firma valetudine peregi: verum toto illo tempore Deum non multum mihi videor offendisse. Quoniam autem malum adeo grave erat ut me semper fere sensu privaret, imo subinde eum etiam omnem mihi penitus eriperet, hinc parens meus omnimodis allaborabat ut valetudini possem restitui; et quia ab hujus loci medicis nullam opem sentiebam, ad alium me locum, in quo multos variis morbis affectos persanari constans fama erat, me conduci jussit, quod et me illic sanitati restituendam omnes censerent. Amica illa mea, quam in hac domo me habuisse ante dixi, et quæ de veteranarum erat numero, mecum profecta est: nam isthoc in monasterio claustri voto moniales se non obligabant… Æstate ineunte primum in medicorum manus tradenda eram; attamen incipiente hyeme eo me contuli; toto autem tempore intermedio in sororis meæ, quam in pago commorari dixi, domo hæsi, mensem Aprilem expectans, qui et instabat, et ne toties ultro citroque commearem. Mihi jam e monasterio digressæ patruus (quem ante dixi in via habitasse) librum dedit, cui Abecedarium Tertium nomen est, quique orationis recollectivæ et mentalis methodum tradit. Et licet primo illo tirocinii mei anno varios pios sanctosque libros legissem (neque enim alios quam pios legere volebam, utpote damnorum quæ ab aliis illis passa eram probe gnara), quia tamen nondum sciebam quomodo me in oratione gerere ac mentem recol ligere deberem, hic liber gratissimus tum mihi fuit, ipsiusque viam ac methodum omni animi conten tione sequi statui. Lacrymarum donum jam tum a Domino acceperam, atque ipsa lectione multum recreabar: hinc solitudinem subinde ad tempus colere, frequentius Confessionem instituere et hanc ipsam viam ingredi incipiebam, hocce libro loco magistri et directoris utens.

[88] [ope bonorum librorum et solitudinis.] Ergo Sancta, sicut hic fatetur, jam gaudebat dono lacrymarum, utebaturque duplici ad perfectionem adminiculo, solitudinis scilicet et orationis; infirmior autem erat quam ut multas adhiberet corporis pænitentias. Incedebat in oratione illa via quam indicabat præfatus liber conscriptus a P. Francisco de Osuna Ord. Min., et Jesum Christum animæ suæ intime præsentem sibi proponebat in aliquo passionis suæ momento constitutum. Intrans cum eo in cubile cordis sui, cæterarum rerum oblita, amanter ac tenere alloquebatur eum conspiciebatque: quod quidem orationis genus a mysticis theologis oratio recollectionis dicitur. Fuit Teresiæ solitum orationis principium inspicere in vitam ac virtutes Christi et considerare amorem quo nos prosecutus est: neque enim intellectu discurrere atque operari adeo ex usu ei erat. Hanc ob rem passim bonis libris utebatur; quod sane ad orandum atque in oratione perseverandum magnum adjumentum est, adeoque unum e prœcipuis quœ Sancti scriptis suis commendarunt. Adhibuit ergo Deus illum Osunæ librum pro instrumento suæ misericordiæ; ac Teresia per ejus doctrinam aliaque quæ a Deo accipiebat adminicula, sic profecit, ut exinde summa Majestas cœperit talibus eam ditare donis, ut post novem menses in hac solitudine transactos ad orationem quietis pervenerit. Quin imo aliquoties ascendit ad altissimum et perfectissimum contemplationis gradum, unionem, inquam, et animæ transformationem in Deum suum, non tamen ea qua postea plenitudine ac perfectione. His gratiis adducebatur ad mundum pedibus calcandum ac tanti quanti valet æstimandum. Miserebatur eorum quos terrena sectari videbat, quamvis in rebus licitis. Nec vero magna res erat mundi vilitatem atque exiguitatem despici ab ea quæ jam inceperat Dei magnitudinem in oratione contemplari. In ea nempe spiritum renovabat ac se ardenti fervidoque amore Sponso suo uniebat. Quanquam autem tantus esset cœli favor, tanta Dei misericordia, tam altum orationis genus quo sponsam suam Dominus sublevabat; adeo tamen continua hæc non erant, ut Deus non privaret illam interdum hujusmodi voluptate, et sua derelictione atque absentia multoties exercitaret. Cum autem illa intellectu discurrere jam non posset, neque interim Dei præsentia esset tam ordinaria quam deinceps fuit, accidebat ut arida ac distracta valde esset. Tum usu veniebant libri: quos ubi legebat, excitabatur illico animus, ac se colligebat in oratione; ubi autem demittebat, illico divagabatur per imaginationem et per varias quæ ei bellum movebant cogitationes.

[89] [Commercio periclitatur sacerdotis perditi;] Audiamus iterum Sanctam, quæ vitæ suum cursum c. V ita prosequitur: Cum jam tempus, quod apud sororem meam in loco quo dixi expectabam, venisset, ut medico traderer; magna me et pater et soror et amica illa monialis quæ mecum venerat, quæque magno me amore prosequebatur, sollicitudine, uti bene in via haberer et nihil mihi deesset, conduxerunt. Hic animæ meæ quietem interturbare diabolus cœpit, etsi multum inde boni Deus elicuerit. Erat in loco, quem curandi gratia adieram, sacerdos quidam non contemnendis natalibus et ingenio, doctus quoque, sed nonnisi mediocriter. Hunc ergo mihi in confessarium delegi, quia virorum litteratorum semper amans fui, esto multum animæ meæ damni attulerint confessores qui tantum semidocti erant: non enim poteram tam doctos semper reperire ac quidem voluissem. Jam usu ipso didici satius esse, eos, modo boni beneque morati sint, nullas habere litteras, quam non nisi modicas: nam indocti, cum sibi non fidant, necesse habent alios doctiores consulere; neque etiam ego iis fiderem. Vir bene doctus numquam me decepit; neque etiam indocti illi me volebant decipere, sed plura non sciebant… Ut ergo huic, quem dico, confiteri cœpi, is mirifice erga me affici incepit; etenim tunc non tam multum habebam quod confiterer atque habui postea, uti nec habueram ab eo tempore quo religiosa fueram. Hujus affectus non erat malus, sed quia nimius erat, hinc in non bonum degeneravit. Is de me persuasum sibi habebat, me nullo omnino pretio quid agere velle quo Deum graviter offenderem; idem quoque de se ipse affirmabat; hinc magnum inter nos esse cœpit commercium: sed ego ita quidem tunc constituta eram in mea conversatione, ut, accedente illa Dei quam habebam familiaritate, nihil mihi esset jucundius quam de rebus divinis loqui. Hinc ille, cum ita juvenem me esse cerneret, non mediocriter confundebatur; adeo ut e nimio illo suo erga me affectu et propensione suam mihi indicare perditionem cœperit, quæ sane parva non erat: nam septem pene annis in periculosissimo statu, ob infame et inhonestum cum quadam loci hujus muliere commercium, hæserat; et in eo statu cum esset, interea tamen celebrare non verebatur.

[90] [sed vincit eum,] Res erat ita passim nota et celebris, ut et honorem et famam omnem amisisset: nemo tamen eum hujus rei commonere audebat. Me vero magna ejus cepit miseratio, quia eum maxime diligebam. Hoc quippe ego non parvam levitatem et cæcitatem redolens habebam, quod virtutem quamdam esse censerem gratum esse, et necessario amare me debere eum qui me amore prosequebatur. At maledicta sit illa obligatio, quæ usque ad repugnantiam ejus quod Deo debemus, sese extendit. Est hoc dementia quædam, cujus in mundo usus est, quæ etiam me dementat. Deo quippe debemus omne bonum quod nobis ab hominibus fit; et tamen virtutem esse putamus hanc humanæ amicitiæ legem non violare, tametsi directe Deo adversetur. O intolerabilem mundi cæcitatem! Utinam, Domine, toti mundo ingratissima essem, tibi vero ne vel minumum! Sed propter peccata mea plane contrarium factum est. Exactius ergo e domesticis illius de facti veritate cœpi inquirere; e quibus illius perditionem intellexi, et non tam ipsum in culpa esse ac putabatur: nam scelesta hæc muliercula imagunculæ cuidam æreæ, quam illum rogaverat ut de collo in sui gratiam gestaret, veneficium incluserat; nemo autem hanc ei tollere hactenus potuerat. Equidem quod de ejusmodi incantationibus dicitur, non statim mihi verum esse persuadeo; dicam tamen quæ vidi, ut sibi viri ab illarum fœminarum, quæ id genus commercia habere volunt, usu caveant. Sibi persuadeant velim, quod, cum fœminæ (quæ magis semper ad honestatem servandam obligantur quam viri) omnem Dei pudorem amiserint, nequaquam et nulla in re illis possint fidere: nam, ut suam cupiditatem et libidinem, quam cacodæmon illis suggerit, ad effectum cogant et expleant, nihil pensi habent. Esto vero ego scelesta fuerim et improba, numquam tamen simili in genere deliqui, nec umquam ad male faciendum aliquem induxi; nec, siquidem potuissem, voluntatem alicujus violenter, ut me amore prosequeretur, cogere voluissem: nam sua me gratia Deus ab hac re præservavit; sed si me deseruisset, non minus in hoc prolapsa fuissem quam in reliquis deliqui: nam non est quod de me quis fidat.

[91] [atque plane convertit.] Ut ergo hoc de ipso intellexi, majorem ei amorem cœpi ostendere. Intentio quidem mea bona erat, sed non res ipsa: ut enim bonum aliquod, quantumvis maximum, facerem, ne vel minimum facere malum me oportebat. Ut plurimum cum illo de Deo loquebar, et hoc quidem aliquo modo eum juvare debebat; tametsi nihil eum magis juvisse credam, quam quod erga me afficeretur: nam ut mihi gratificaretur, icunculam illam mihi tradidit, quam acceptam statim in profluentem abjici jussi. Hac ablata, quasi qui e profundo somno excitatur, cœpit exacte singulorum quæ annis illis continue commiserat recordari; unde se ipse obstupescens, suamque perniciem dolenter deplorans, mulierculam illam paulatim repudiare cœpit. Deiparam Virginem hac in re illi subsidio fuisse, satis liquet: nam illius Conceptioni singulari quadam ratione afficiebatur, et, cum festum illius quotannis recurreret, insigni id solemnitate recolebat. Tandem mulierem illam ne videre quidem sustinuit, et aspectu ejus sibi interdixit, Deoque, quod mentem illuminare dignatus esset, gratiis agendis satiari non poterat. Qui deinde evoluto anno, præcise eo ipso die quo eum primum vidi, ex hac vita decessit. Deo jam multum et sedulo servierat: nam insignis ille affectus quo erga me ferebatur, numquam mihi visus est fuisse malus, esto is aliquanto esse purior potuerit. Huc accedit quod etiam peccandi occasiones habuerimus, quæ, nisi Deum maxime præ oculis habuissemus, ad graviter contra eum peccandum nos perduxissent; sed ita quidem tunc animata eram, ut numquam aliquid (uti jam dixi) fecissem quod peccatum mortale esse scissem. Et crediderim illum, quod hanc in me cautelam observaret, magis inde ad me amandam permotum fuisse: existimo namque viros omnes magis affectu in eas fœminas ferri quas in virtutem propendere vident; et etiam ad obtinendum id quod in hoc mundo prætendunt, plus illas apud hos per virtutum viam quam vitiorum proficere, uti postea ostendam. Itaque certissime mihi persuadeo illum in via salutis esse. Valde christiane mortuus est, et ab illa peccandi occasione penitus liberatus; et ut hac ratione ad salutem perveniret, Dominus videtur voluisse.

[92] [Hic retunditur versio Villeforii, qua venificia videtur negare.] Sanctam non interrupimus, tanta humilitate et eloquentia præbentem nobis in his zeli sui primitiis nobilissimum specimen magnarum earum rerum quas olim patratura erat: ut jure dixeris, ex ungue leonem. Quæ vixdum septennis persuaserat fraterculo Roderico martyrium, abductura eum secum ad communis supplicii locum, et quæ dein alteri fratri animum indiderat ut sæculo renunciaret; jam grandior facta, 21 annorum virgo, audet tentare majora: lascivum nempe sacerdotem Deo lucratur, qui totum jam septennium non sine vulgi scandalo immersus fuerat cœno sacrilegæ impuritatis, maleficioque diabolico mulieri alligatus; atque efficit ut Dei gratia ad mortem usque perseveret in castitate et pietate. At medias has inter res, quæ S. Virgini tanto decori sunt, carpere oportet in Villeforio iniquam versionem hispanicorum aliquot verborum, quæ, gallice vitæ ejus Teresianæ licet obiter inserta, nata sunt labem inspergere famæ illius. Quippe Sanctam tali in re vindicare pluris interest quam emendare chronologiam aut claudam aliquam restituere narrationem facti, in quo læsa forte est historia, sed illæsa Sancta. En eorum verborum contextum: Vi que el pobre no tenia tanta culpa, porque la desventurada de la muger le tenia puestos hechizos en un idolillo de cobre, que le habia rogado le traxesse por amor della al cuello; y este nadie habia sido poderoso de podersele quitar. Yo no creo es verdad esto de hechizos determinadamente, mas dire esto que yo vi. Lector præcipue attendat velim ad yo no creo es verdad esto de hechizos determinadamente; quod latine sonat: Non leviter, non indistincte, non sine disquisitione et discretione credo ego quæ de sortilegiis sive incantationibus passim narrantur. Atque eo fere sensu vertunt plurimi quos vidi latine, belgice, anglice, gallice, etc. Sed Villeforius ore rotundo pronunciat: Therese n'ajoutait pas foi a ces sortes de choses: quæ gallica phrasis, hispanica verba male reddens, innuit Teresiam pro more hodiernorum incredulorum omnem magiam pernegasse; ubi e contrario prudens Sancta, conformans se menti theologorum ac ipsius Catholicæ Ecclesiæ, solum dicit diffidenter se excipere singula hujusmodi quæ vulgantur maleficia, minime vero affirmat se, non secus ac magia non extaret, judicare omnem semper eis fidem denegandam esse. Atque hic non tam corrigendus fuit Teresianæ Vitæ male traductus locus, quam vindicandus recte sentiendi ejus modus in re in qua minime recedendum est a spiritu Catholicæ Ecclesiæ. Quippe cum hæc Exorcistarum Ordinem habeat, sinatque exorcismos, ubi de magia episcopis constiterit, adhibere; aperte magiæ maleficia agnoscit. Neque profecto id in quod ipse Deus (Deuteron. c. XVIII, v. 10 et 11) vitam interminatur; quod Judæi æque ac Ethnici adstruunt; quod SS. Patres innumeris locis abominati sunt, Conciliaque anathemate confixerunt; quod docti æque ac justi innumeri judices etiam capitali sententia millies puniverunt, prohibueruntque tot leges divinæ et humanæ, ecclesiasticæ et civiles, tribunalia sacra ac profana; non id, inquam, inficiabitur cordatus ullus, nedum S. Teresia, quæ c. XXXIII Vitæ suæ dicit malle se oppetere millies mortem quam vel minimam Ecclesiæ cæremoniam violare.

[93] [Interim Sanctam magis ac magis ægram] At redeamus ad Sanctam nostram, quæ c. V ita pergit: Trimestri in pago illo (Becedas) gravissimos sustinui cruciatus: nam acriora et duriora mihi medicamenta adhibebantur, quam mea ferret complexio. Secundo mense medicamentorum acrimonia ac vi pene ad extremum vitæ redacta eram; et cordis deliquium, ad quod tollendum illuc missa fueram, factum erat intensius, adeo ut cor mihi subinde dentibus acutissimis commorderi videretur, ac potissimum vererentur omnes ne morbus in furorem degeneraret. Ob ingentem virium defectum et debilitatem (nihil quippe in stomachum præter liquida et sorbilia demittere poteram, quod omnia sumpta evomerem; nec non febris continua ac quotidianæ purgationes, quia mense prope integro singulis diebus posim me sumere medici jusserant, corpus plane exhauserant) ita introrsum arefacta eram, ut jam mihi nervi contrahi inciperent, tanto quidem cum dolore et cruciatu, ut nullam, tam de die quam de nocte, quietem invenire possem: ad quod etiam profundissima quædam animi accedebat tristitia. Pater ita me constitutam reduxit in locum unde veneram; ubi, cum medici me denuo inviserent, de mea valetudine desperabant; quinimo me, præter eos quos habebam morbos, etiam hectico malo laborare asserebant. Parum aut nihil istud illorum judicium curabam: sed ipsi me dolores vexabant; nam a capite ad pedes usque, ubique æque graves et intensi erant. Et sane, ut ipsimet medici affirmabant, dolores nervorum sunt intolerabiles, idque eo magis quod omnes omnino contraherentur: quod certe, nisi culpis id ipsa meis promerita essem, gravissimum tormentum erat. Non amplius trimestri me in extremo hoc cruciatu fuisse puto: impossibile autem videbatur, tot mala et tormenta junctim me posse ferre.

[94] [ingens paroxysmus occupat:] Nunc miror, et velut singulare Dei beneficium agnosco, patientiam illam quam illius Majestas mihi elargita est: nam liquide patebat illam non nisi ab illo dari. Ad eam habendam non parum me juvit, vitam et historiam Job in S. Gregorii Moralibus descriptam legisse, ut tum per hanc lectionem, tum per orationis studium, cui jam dare me cœperam, prævenisse me Dominus videatur, ad tanta cum voluntatis conformitate cruciatus hosce ferendos. Omnia colloquia mea erant cum illo, et pene semper hæc verba Job: “Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus?” aut mente revolvebam, aut in ore habebam: hoc enim mihi et animos videbatur addere et robur. Inter hæc occurrit festum Assumptionis B. Virginis (nam catenus jam inde a mense Aprili cruciatus ille durarat, quamquam tribus ultimis mensibus intensior fuit), quo festinavi peccatorum meorum Confessionem instituere; siquidem semper frequentioris Confessionis amantissima fui. Putabant id me præ mortis metu facere; atque ideo parens, ne quam mihi hæc cogitatio aut apprehensio molestiam crearet, Confessionem me instituere non permisit. O superfluum ac nimium carnis et sanguinis amorem! nam tametsi is patris tam catholici, virique adeo prudentis, qualis ipse erat, esset, ita ut ex ignorantia id fecisse dici nequeat, permultum tamen ipse mihi nocere potuisset. Hac ipsa nocte, talis me paroxysmus occupavit, ut pene quatriduo me sensus omnis expertem reddiderit: quo durante, Sacramento extremæ Unctionis sum communita, et ad singulas horas aut momenta me spiritum credebant emissuram: hinc fidei Christianæ articuli identidem mihi prælegebantur, perinde ac si quid intellexissem; quin etiam interdum ita me emortuam esse credebant, ut deinde etiam residuæ ceræ guttas in oculis repererim. Torquebat patrem non parum, quod me tunc non permisisset confiteri: hinc plurimas ad Deum pro me preces et pios clamores effundebat. Ille proinde sit benedictus, qui eos exaudire est dignatus. Nam cum jam die ei medio sepulchrum in monasterio meo apertum fuisset, meum in horas cadaver monialibus expectantibus, quin imo in alio Ordinis nostri monasterio, quod extra hunc locum est, exequiæ a Fratribus pro me tamquam demortua celebratæ essent, placuit Domino me mihimetipsi ac sensibus restituere.

[95] [ex quo evigilans plura præsagit.] Præter hæc quæ Sancta hic refert, memorant Ribera, Yepes aliique visionem ab ea tum habitam et prophetias prolatas. Ut evigilavit, aiunt, querens quod fuisset excitata, protulit se in cœlis fuisse, tartarum quoque vidisse; aliaque plura vaticinata est quæ infra in Ribera (libro 1, c. IV) legi possunt, ubi et suum sanus ille auctor de iis exserit judicium. Rei veritatem confirmat etiam Yepes (l. 1, c. VI), dicens ea omnia sibi constare: eventusque, ait, demonstravit illa non fuisse somnia vana aut phantasiæ lusum, sed a Deo venisse. Atque Chronicum (l. 1, c. XII, n. 4) dicit Sanctam in decursu vitæ suæ hæc eadem aperuisse pluribus e filiabus suis, quæ id in beatificationis processu testatæ sunt. Ribera ægre eam maxime visionem admittit qua Sanctæ præmonstrata fuerunt fundanda a se monasteria; quia postea, erecto jam Abulæ primo monasterio, ignorantia videtur laborasse reliquorum a se erigendorum. Res tamen tota bene explicatur, concilianturque inter se Ribera, Yepes ac cæteri, si dicatur repræsentationem fuisse cœlitus sane ei immissam, quam Sancta norat certo se habuisse, nescia tamen unde illa sibi provenisset; ita ut non mentiretur sive rem referens sive imputans eam morbi delirio, cum humilitas ejus refugeret credere tanta quæ repræsentata sibi fuerant, cœlitus esse revelata, et ad tanta se esse a Deo destinatam. Et ea ratione de eo quatriduo loquens humilis semper Virgo ita ait: Non usque adeo, si tunc me mori contigisset (ut quidem ipsa arbitror), de salute mea secura certaque fuissem, tum quod confessarii mei parum litterati essent, tum quod ipsa adeo improba forem. Et sane cum hoc ipsa mecum perpendo, et quomodo me Dominus (ut quidem mihi videtur) velut a morte excitarit, tantus me stupor occupat, ut toto corpore contremiscam. Par et æquum, meo judicio, fuisset te, o anima mea, cogitare quanto e periculo te Dominus eripuisset; et esto ex amore eum non desivisses offendere, ex timore saltem id omisisses, eo quod aliis mille vicibus, cum pejore in statu eras, occidere te potuisset, neque multum me credo de meo adjungere, si bis mille vices dixero, etsi, qui me in peccatis meis referendis moderationem adhibere jussit, me objurgaret: et sane satis illa insignita et illustrata sunt. Quem ex Dei amore rogo, nihil ut de peccatis meis demat; quod hac ratione ipsa Dei magnificentia magis elucescat, et quantum ipse animam aliquam supportet: sit ipse in æternum benedictus; ejusque Majestati ut placeat enixe rogo, ante ut annihiler, quam umquam eum plus amare desinam.

[96] [Paroxysmi superioris effectus:] Cap. VI. Ex illo quatriduano paroxysmo ita male affecta mansi, ut incomparabiles dolores, quos in me tunc sensi, solus Deus nosse possit. Lingua præ continuo morsu hinc inde læsa erat: fauces, tum quod tanto tempore nihil ciborum transmisissent, tum e continua debilitate, perinde erant ac si suffocarer, ut ne aquam quidem transmittere possem. Omnes quoque ossium compages loco motæ videbantur, ut taceam caput ita turbatum fuisse ut emotæ mentis viderer. Adhæc toto corpore instar glomeris aut pilæ contracta eram, quia in hoc dierum illorum dolor desivit, ut non magis brachium aut pedem aut manum aut caput per me movere possem quam si revera mortua essem, nisi aliis moventibus: unum dumtaxat dextræ manus digitum mihi videbar movere posse: ut etiam quis me contingeret, vix ulla apparebat ratio; ita quippe toto corpore affecta eram, nullius ut contactum ferre possem. Hinc me in quodam linteo, uno unum, altero aliud latus tenente, de loco in locum moveri oportebat. Duravit hoc usque ad Dominicam Palmarum. Hoc porro unum solatii habebam, quod, si me nemo tangeret, dolores sæpe mitigarentur; utque vel modicum quietis mihi darent, subinde me bene habere singebam, quod vererer ne me patientia desiceret. Hinc summopere gaudebam, cum dolores meos nec tam intensos nec tam continuos esse cernerem, quamquam vehementi duplicis quartanæ febris, quam maximam et diuturnam habui, frigore accedente, eos etiam paterer intolerabiles, uti et magnam stomachi nauseam: statim ergo ita festinavi ad monasterium meum redire, ut me, ita licet affectam, eo etiam deferri fecerim. Quam igitur mortuam exspectarant, anima tenus dumtaxat moniales receperunt: corpus quippe habebam mortuo deterius, ut horrorem et dolorem videntibus moveret. Cujus summa et extrema debilitas nullis exprimi verbis potest, ut solis constare viderer ossibus.

[97] [quos patienter fert,] Hoc in statu, plus octo (uti jam dixi) hæsi mensibus; triennio vero prope toto, omni membrorum usu carui, etsi is quotidie magis et magis mihi restitueretur. Ut primum ligneis fulcris niti cœpi, Deo gratias egi. Omnes porro has infirmitates magna cum Dei voluntate conformitate sustinui, quin et, exceptis illis primis, summa animi lætitia. Omnia quippe nonnisi ludus mihi esse videbantur, cum illis collata doloribus quos initio tuleram. In omnibus divinæ me voluntati per omnia conformabam, tametsi me etiam perpetuo hoc in cruciatu agere passus fuisset. Nulla alia de causa, ut mihi videtur, desiderabam sanitati restitui, quam ut in solitudine orationi, sicut instructa eram, me darem: nam in valetudinario nulla ad hoc commoditas erat. Frequenter Confessionem instituebam; sæpe item de Deo sermonem miscebam, ita ut omnes domesticas ædificarem, quæ et vicissim patientiam, quam mihi Dominus dabat, obstupescebant: nisi enim eam ipse dedisset, impossibile illis videbatur tantos cruciatus tanta animi hilaritate pati posse. Gratia quoque bene orandi, quam mihi dederat, permagni ad hoc momenti fuit: hæc namque intelligere me faciebat quid esset eum diligere. Etenim intra exiguum illud tempus vidi virtutes illas in me velut innovatas, esto nondum satis validas: quia me in justitiæ statu firmam tenere non potuerunt.

[98] [crescente etiam in ea desiderio perfectionis;] De nullo male, ne minimum quidem, loquebar, sed ut plurimum omne detractionum et murmurationum genus impediebam: nam valde mihi impresseram, non debere me velle aut dicere de alio quopiam, quod de me alios dicere nollem. Hoc ergo malum imprimis cavebam, quod sæpius detrahendi aliis occasiones occurrerent; tametsi non tam plene ac perfecte, quin subinde, dum mihi se prægnans offerebat occasio, aliqua in re impingerem: sed ordinarie non impingebam; hinc et iis quæ mihi serviebant, ac mecum tractabant, idipsum ita persuasi, ut quamdam jam non detrahendi consuetudinem induerint, et eam servarint. Unde factum est ut vulgo scirent omnes, ubicumque præsens ego essem, tutos se a detractoria lingua esse, et ut idem quoque sentirent de iis quæ ad me spectabant, vel ratione amicitiæ vel sanguinis, vel a me docebantur. Quamquam alia multa habeam ob quæ me Deo reddere rationem oportebit, quod in his malo illis exemplo fuerim. Illius Majestas ut mihi ignoscat supplex rogo: multorum namque malorum ego causa fui, etsi non tam prava mea intentio fuerit, ac fuit opus et effectus qui exinde sequebantur. Ingens solitudinis captandæ desiderium mihi mansit; et tam gratum mihi fuit de Deo loqui et tractare, ut, si quem invenirem quocum id facere possem, longe id mihi majorem voluptatem et recreationem afferret, quam omnis conversationis mundanæ civilitas, aut (ut melius dicam) stupiditas. Adhæc gaudebam sæpius solito confiteri et Sacram Communionem recipere, quin etiam id summopere desiderabam: lectio quoque bonorum librorum permultum me delectabat: denique, cum peccando Deum offendissem, mox tanta me ejus capiebat pœnitentia ac dolor, ut meminerim sæpe me non ausam orationem instituere, quod maximam illam pœnam, quam ex eo offenso sensuram me noram, perinde ac gravem delicti castigationem metuerem. Hicque cruciatus deinde ita mihi increvit et enormis fuit, ut, cui eum comparem, prorsus nesciam…

[99] [adhibetque patronum S. Josephum.] Ubi ergo me, et quidem ita juvenem, plane membrorum usu destitutam vidi, simulque recogitare cœpi quam male me medici terrestres habuissent, ad cœlestes statui, quo sanitatem mihi redhiberent, confugere: nam magno sanitatis quocunque modo recuperandæ desiderio tenebar, esto alioquin cruciatus hos magno animi gaudio tolerarem, et subinde apud me cogitarem, si sanitati jam restituta, damnationi æternæ addici deberem, melius longe fore hoc in statu permanere; nihilominus tamen putabam me in sanitate Deo melius et ferventius servire posse. Male ergo facimus, et fallimur, quod in omnibus quæ de nobis Deus statuere vult, nos non resignemus, cum ipse melius novit quam nos quid utilius nobis sit et convenientius. Incepi ergo devotiones aliquas exercere circa Missarum sacrificia, et alias quasdam maxime approbatas circa orationes: numquam enim aliæ mihi devotiones placuere, quas nonnulli, ac præsertim mulierculæ, certis quibusdam adhibitis cæremoniis, usurpant, quas ferre plane non poteram: quibus tametsi ipsæ ad devotionem excitabantur, tamen postea patuit eas ineptas et parum proprias esse; quia superstitiosæ. In patronum vero et dominum selegi gloriosum virum S. Josephum, ejusque me patrocinio unice commendabam. Liquido deinde perspexi, sanctum hunc Patrem et Dominum meum tam ab hac me necessitate quam aliis majoribus, in quibus de animæ meæ et honore et perditione agebatur, liberasse; idque majori meo bono quam eum rogare potuissem. Non memini me aliquid ab eo hactenus petiisse, cujus me compotem non reddiderit.

[100] [Enodantur quædam tricæ chronologicæ;] Antequam finem huic paragrapho imponam, congruit exhibere chronologicum schema quadriennii quod præsens paragraphus comprehendit: nam et hic in quibusdam dissentiunt auctores. En qui, attente collatis et perpensis tum Teresiæ tum Yepesii textibus, ordinanda spatia censeam Sanctæ tunc temporis sive itinerum sive morborum. Elapso recens anno ab ejus in monasterium ingressu, solemnia vota professa est anno 1534, III Novembris (non III Decembris, ut mendose scribit Helyot). Anno 1535, incipiente, ut Sancta dicit c. IV, hyeme, v. g. Novembri, ægra se secundo ad sororem contulit in Castellanos de la Cañada. Boucher (p. 38 et 42) tenet eam abiisse anno 1534, votis vixdum emissis. Sed cum nil obstet sive in vita autographa sive in Ribera vel Yepes, quominus Chronicum sequar reliquosque fere omnes hodiernos, judico rusticationem eam in annum sequentem, id est 1535, quando biennium in monasterio traduxerat, rejiciendam esse: atque id quidem eo magis quod Sancta c. VIII Vitæ suæ numeret 28 annos ab incepta oratione. Atque his demptis ab anno 1563 quo eam vitæ partem videtur secundo scripsisse, habemus annum 1535, quo apud patruum orare didicit. In domo sororis suæ moras traxit usque ad vernum anni 1536. Dein ivit Becedas seu Bezadas, in quo curationis loco, quem melius supplicii theatrum dixeris, trimestrem carnificinam subiit. Mense Julio, ut videtur, reportata fuit ad domum paternam, ubi spasmo quodam immani et in quatriduum protracto correpta est, effosso jam in monasterio sepulcro, et expectato in Incarnationis claustro cadavere, imo, ut P. Joannes a Jesu Maria et Chronicum inquiunt, aliquot e monialibus jamjam domum emortuæ, ut putabant, sodalis suæ gressis ad cadaver extrahendum aut saltem feretrum comitandum. Verum experrecta Teresia est, atque, dolores acerrimos exantlans, in paternis ædibus permansit usque ad anni 1537 Dominicam Palmarum. Nec solum Teresia innuit; sed et Ribera ac P. Joannes a Jesu Maria apertis verbis dicunt, eam tamdiu apud patrem moratam; quare linquendos hic censeo auctorem Chronici, P. Fredericum a S. Ant. aliosque, qui eam in monasterium revertisse scribunt paulo post paroxysmum.

[101] [et magis exponitur enormitas morbi ejus.] Porro, cum Sancta scribat illum extremæ debilitatis tormentorumque statum durasse octo menses, videtur, ut paschali tempore 1537 rediit in monasterium, paulatim convaluisse. Attamen paralysis, sicut ipsa dicit, tres ferme annos duravit, id est, ut autumo, a medio anno 1536 ad medium annum 1539, quando ope S. Josephi sanatam se fatetur, annum cum jam superabat ætatis vigesimumquartum, et Religionis agebat sextum. Neque hic contrarius mihi est Yepes, ad finem capitis sexti dicens eam attigisse annos 23 ætatis et 5 Religionis; nam distincte non scribit Sanctam, quando eos attigerat annos, attigisse et finem ægritudinis, sed vage tantum dicit eam id ætatis fuisse, cum ad magnam jam patientiam sensumque gratitudinis pervenerat. Abstinebo tamen variis allegandis argumentis ad tuendam hanc quam profero sententiam et ad ostendendum Yepesium (in fine c. VI) mihi non contradicere; nam non vacat ut minoribus his tricis chronologicis longa disputatione immorer. Similiter post longum hunc de junioris Teresiæ morbis sermonem, quem totum fere ex ipsa ejus vita hausi, supervacaneum judico, non dico refutare, sed vel referre id quod P. Fredericus a S. Ant. in Præfatione pag. XLIV citat ex Discursu trigesimotertio J. B. Campadelli, sacerdotis Patavini, qui ex sua, ut videtur, depromit penu commentitios S. Teresiæ morbos et adhibita toto octennio remedia. Satius judico hic adferre quædam e P. Elia a S. Teresia in Præfatione operis sui quod nuncupavit: Legatio Ecclesiæ triumphantis ad militantem pro liberandis purgatorio animabus, ubi inter alia dicit: S. M. Teresia (Vitæ suæ capite VI) refert miraculose sanatam se a vehementissimis ac periculosissimis morbis quibus annis tribus cum dimidio divexata atque a medicis desperata jacuerat. Erant hi non tantum gravissimi, sed et plurimi, utpote quorum novem aut decem per se singuli sufficerent ut ei mortem adferrent. Occasione recuperatæ valetudinis Sancta inclytum effundit encomium S. Josephi c. VI Vitæ suæ.

§ VII. Quid Sanctæ evenerit a recuperata miraculose sanitate usque ad pleniorem ejus ad Deum conversionem, sive ab anno 1539 ad annum 1555. Plurium rerum, pro illo temporis spatio, figitur chronologia.

[Subsequentium 18 annorum vitæ ejus compendium exhibetur:] Post annorum igitur trium excursum, ope S. Josephi a membrorum contractione soluta, cœpit Teresia incedere, anno ut supputavimus 1539, quando aliquot supra 24 annos ætas ejus attigerat menses. Uno conspectu nunc 16 annorum examinabo spatium, id est ad initium usque anni 1555, et proin ad ætatis ejus quadragesimum. Hæc eo tempore inter alia occurrunt: intepescens ex conversatione cum profanis hominibus Teresiæ fervor, et omissio orationis mentalis: pater, suæ filiæ discipulus, ad usum sublimioris orationis magnamque sanctitatem evectus, atque adjutus ab illa in lethali suo morbo, piaque ejus mors: reversa quidem Sancta, consilio P. Vincentii Varonii, cujus ductui moriente patre se crediderat, ad exercitium orationis mentalis; sed distracta adhuc anima ejus et quodammodo in contrarias partes divulsa, sive quando ad vestibuli cancellos, cum sæcularibus tempus terens, neglecti Dei queribundam intra se vocem inaudiebat, sive quando in oratorio cum Deo agentis mens et cor ad profanas confabulationes et affectiones aberrabant; unde ariditas luctaque interior: nec correcta Teresia monitis probæ consodalis, nec victa visu Christi severa facie negatam sibi cordis integritatem exprobrantis, repræsentantisque immensos suos dolores ac discerptas in flagellatione carnes, nec revulsa ab iis congressibus visu monstrificæ bestiæ hos interturbantis: ita claudicans in duas partes septemdecim et amplius annis, donec imaginem, quam in oratorio suo habebat, Christi patientis vulneribusque confossi aspiciendo emota (quod piarum imaginum vim ostendit), ferventissime Deum deprecata fuerit, ut totam se uni illi devinctam admitteret: Deo jam devota ex integro, solidataque in proposito lectis S. Augustini Confessionibus, ex quo supernis deliciis perfundi cœpit, recta spiritualium virorum ductu: ac tunc, ut ipsa loquitur c. XXIII, nova prorsusque alia cœpit vita: quam enim, ait, eatenus vixeram, mea erat vita; quam vero vixi exinde, vita fuit, ut mihi quidem videbatur, quam in me Deus vivebat. Quæ felix commutatio materia erit sequentium paragraphorum.

[103] [quod ipsa amplius enarrat. Intermittit orationem.] Sinam iterum S. Virginem incomparabili humilitate et eloquentia ea evolvere, addens quasdam tantum commentationes, tum majoris dilucidationis gratia, tum ad vindicandam Teresiam ab exaggeratis male a quibusdam scriptoribus defectibus, tum denique ut, meliore quo potuerit modo, figatur chronologia, in qua Sanctæ biographi, præfatam factorum seriem plus minusve intervertentes, inter se, et aliquando a se ipsis, dissentiunt. Ergo Sancta, tempus miraculosam suam sanationem secutum percurrens, ita capite VII fatur: Incepi itaque, ex una recreatione in aliam, ex una vanitate in aliam, ex una occasione in aliam prolabens, ita me in præsentissimas peccandi occasiones intricare, et anima mea multarum vanitatum illecebris ita se implicare, ut jam me puderet per adeo singulare amicitiæ genus (uti est, per orationem cum eo loqui) ad Deum reverti et revolare. Nihil vero ad hoc magis me juvit, quam quod, sicuti peccata mea increscebant, ita me gustus spiritualis, et ea quam e rebus piis ac virtuosis capere solebam, voluptas deficere inciperet. Videbam clarissime, Domine mi, ideo hanc mihi deficere, quod ego meis erga te partibus deessem. Hæc omnium quibus me diabolus circumvenire poterat fraudum fuit nocentissima, idque sub specie quadam humilitatis; quod scilicet, cum me ita desperatam ac perditam viderem, inceperim timere orationi me dare: multoque mihi videbatur satius communem multorum in mundo vivendi rationem imitari, eique me conformare (eo quod inter malos essem pessima) ac legere illa ad quæ ex Ordinis præscripto obligabar, et quidem vocaliter, quam mentalem orationem instituere tantumque Dei commercium frequentare; quippe quæ cum dæmoniis conversationem habere digna eram, atque adeo hominibus qui me noverant imponebam, eo quod exterius tantum probitatis et pietatis speciem præferrem.

[104] [Perosa licet hypocrisim, bona usque æstimatur.] Nec tamen locus et domus in qua agebam culpanda sunt: curabam namque (quæ mea et industria et calliditas) ut omnes bonam de me opinionem haberent; quamquam id non expresse et data opera, pietatem scilicet ex professo mentiendo. Nam, quantum ad hypocrisim et vanam gloriam, numquam me, quod quidem sciam, in Deum (illi laus sit) memini offendisse: quippe ad primum vanæ gloriæ motum et suggestionem tantam in me sentiebam molestiam et aversionem, ut et dæmon non sine jactura discederet, ego vero inde lucrum aliquod facerem; proinde non nisi rarissime hoc in genere me tentavit. Si illi Deus permisisset ut hac in re tam graviter me tentaret ac in aliis rebus tentavit, fors non minus in eo cecidissem; sed ipsius me Majestas hactenus quoad hoc tutata est et indemnem præstitit: unde sit in æternum benedictus. Imo vero non parum me cruciabat quod vulgo bonam de me opinionem haberent, ut quæ cordis mei intima pernossem. Quod autem non ita improba vulgo haberer, inde fiebat quod me ita juvenem, et in tot peccandi occasionibus constitutam, viderent sæpe reliquarum commercia declinare, quo intra solitudinem me abdens orarem, multa legere, ac de Deo frequenter agere; quod item viderent me curare ut multis in locis illius imago depingeretur, oratorium secretum habere, inque illo ea habere satagere quæ devotionem provocarent; quod denique famæ nullius detrahentem me audirent; et alia id genus, quæ virtutis quamdam haberent speciem: interim tamen (quæ mea vanitas) iis in rebus meipsam noveram magni facere, quæ in mundo magni sieri solent.

[105] [Dolet quod in monasterio clauso non vixerit.] Hinc siebat ut tanta, quin et major mihi concederetur libertas quam aliis maxime veteranis, multumque mihi confiderent. Ut autem talem libertatem sponte et ultro mihi assumerem, aut aliquid sine licentia facerem, nimirum per clancularia quædam foramina vel parietes, vel etiam de nocte cum aliquo loquerer, numquam adduci potuissem (uti mihi videtur) ut illud in monasterio facerem, neque etiam sic umquam locuta sum: nam sua manu me Dominus a lapsu hoc præservavit. Quod autem prudenter ac mature multa mecum expenderem, pessime sane mihi factum videbatur, mea unius improbitate tot sanctarum monialium honorem in aliquod discrimen vocari; quasi reliqua, quæ faciebam, bona fuissent: ut verum fatear, malum quod faciebam, esto magnum id esset, non tanta tamen siebat cum advertentia, nec tanta erat malitia quanta fuisset hoc. Hac de causa permultum mihi censeo nocuisse quod in clauso monasterio non essem: quia libertas, qua, quæ bonæ erant, bene ac jure uti poterant (quia ad amplius obligatæ non erant, eo quod claustrum Deo non promisissent), me, quæ improba sum, haud dubie ad infernum pertraxisset, nisi tot remediis ac rationibus Dominus e singularissima gratia sua hoc me periculo eripuisset. Inter quæ longe maximum mihi videtur esse monasterium mulierum gaudens libertate, adeo ut, quod hujusmodi est, iis quæ malæ esse volent, via potius esse videatur ad inferos recta deducens, quam aliquod infirmitatibus quas habent curandis remedium. Nolim autem hoc de meo monasterio dictum intelligi: quia tot in eo sunt sorores quæ sincerissime summaque cum perfectione Domino deserviunt, ut non possit Majestas ejus, pro sua bonitate et misericordia, sua ipsis gratia non adesse; ut ipsum non sit inter cœnobia quæ maxime libera sunt numerandum, utpote in quo omnis religiosa disciplina exactissime servatur: sed de aliis loquor cœnobiis, quæ et novi et vidi. Quorum incolas non inscite cum miserandis hæreticis comparare posse videor, in quantum hi seipsos excæcare volunt, et aliis persuadere bonum id esse quod ipsi sectantur, et ipsum etiam credunt, ut tamen non credant: quia intra semetipsos habent aliquem, qui identidem suggerat, et aggerat, hoc ipsum malum esse.

[106] [Deus conatur eam absterrere a vana familiaritate, immisso uno] Ut ergo familiaritates has mundanas frequentare cœpi, non existimabam tale inde animam meam (quod viderem eas vulgo ab aliis usurpari) detrimentum et distractionem passuram, quale postea ab iisdem provenire solere intellexi. Putabam rem adeo obviam et communem (qualis est frequens illa amicorum visitatio, quæ in multis monasteriis locum habet) mihi non plus allaturam damni quam aliis, quas videbam esse bonas; et non advertebam eas multo me meliores esse, et quod mihi periculosum fuit et damno, id aliis posse ita damnosum non esse: quia non dubito quin saltem aliquod in eo malum situm sit, esto aliud id non foret quam quod tempus hoc modo inutiliter ac male impendatur. Cum mihi cujusdam personæ commercium placeret, voluit Dominus mihi, jam inde a principio quo eam nosse et tractare cœpi, significare ac velut præmonere, id genus amicitias mihi non expedire, tantaque in caligine aliquod mihi lumen dare. Unde Christus Dominus se tunc mihi visendum multo cum rigore et severitate objecit, significans mihi quidnam hac in re sibi displiceret. Animæ oculis clarius eum et intimius vidi quam corporeis videre potuissem; itaque mihi illius figura impressa mansit, ut, esto jam viginti sex anni ab hac visione præterierint, eum tamen etiam nunc præsentem habere me credam. Valde autem ex hac visione perculsa et conturbata mansi, atque personam illam, cum qua familiarius egeram, exinde amplius videre nolui.

[107] [et altero visu;] Multum vero hic mihi nocuit, quod nescirem sieri posse ut quid aliter quam oculis corporeis videatur; diabolo impellente me scilicet, ut id ita se habere crederem, mihique persuaderem prorsus id fieri non posse, meque in visione illa deceptam fuisse, neve a Deo illam venisse, et fortasse cacodæmonem ipsum mihi apparuisse, et alia ejusmodi. Semper quidem visum mihi fuit, et impressum mansit, id a Deo, non vero imaginarium aliquod spectrum fuisse; sed quia illa reprehensio mihi displicebat, hinc memetipsam mendacii arguebam: et, quoniam hanc visionem nulli aperire audebam, ac denuo magna cum importunitate a nonnullis ad idem commercium invitabar, asserentibus nullum in eo esse malum, quod cum tali persona agerem, adeoque me nullam isthoc commercio honoris jacturam facere, ut eum etiam illustriorem facerem; ad eamdem cum ipsa familiaritatem, et postea in alias cum aliis devoluta sum, quia permultos annos pestilentem hanc conversationum delectationem sum secuta, quam, quia adeo profunde in ea hærebam, non tam mihi damnosam esse credebam ac revera erat, tametsi interdum manifeste viderem eam minime bonam esse. Ac nullius mihi notitia tot distractionum causa fuit, sicut illius personæ quam dixi, quod eam peculiari affectu prosequerer. Cum alio quodam tempore cum hac ipsa loquerer, vidimus (uti et aliæ personæ, quæ præsentes aderant, viderunt) aliquid ingentis bufonis formam habens, versus nos contendere, idque majore quadam celeritate quam bufones proserpere solent. Non possum intelligere quomodo talis bestia in illo loco, e quo procurrebat, reperiri posset, idque in meridie, cum numquam tale quid illic visum fuerit; et pro ea quam in me fecit operatione, mysterio id minime videtur caruisse, unde nec ejus umquam me cepit oblivio. Quanta me, o immensa Dei magnitudo, sollicitudine et pietate diversimode commonebas! Quam vero parum ipsa inde profeci!

[108] [sed incassum.] Habebam illic inter moniales quamdam consanguineam meam, senio quidem gravem, sed ferventem Dei ancillam, magnæque religionis. Hæc etiam non raro me admonebat; ego vero non tantum ei non credebam, sed etiam succensebam indignans, putabamque illam sine ulla causa scandalizari. Idcirc