Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September V           Band September V           Anhang September V

16. September


DIES DECIMA SEXTA SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI COLUNTUR XVI KAL. OCTOBR.

Sancta Euphemia virgo martyr Chalcedone in Bithynia.
S. Euphemia V. M. culta Auriæ in Gallæcia, forte eadem.
S. Lucia vidua martyr Romæ.
S. Geminianus martyr Romæ.
S. Abundius presbyter M. Romæ.
S. Abundantius diaconus M. Romæ.
S. Marcianus M. Romæ.
S. Joannes M. Romæ.
S. Innocentia V. M. Arimini in Æmilia.
S. Gislemerius M., legionis, ut fertur, Thebææ miles, Burgi S. Domnini in Italia.
S. Dulcissima V. M. Sutrii in Etruria Pontificia.
S. Priscianus mart. Nuceriæ in Italia.
S. Camella aut Camela Virgo, in vico S. Camelæ diœcesis Mirapicensis in Occitania.
S. Einbetta V. Argentorati in Alsatia.
S. Vorbetta V. Argentorati in Alsatia.
S. Villbetta V. Argentorati in Alsatia.
S. Ninianus episcopus, Pictorum Australium Apostolus, Candidæ Casæ in Scotia.
S. Principius episcopus Cenomanensis in Gallia.
S. Eugenia Virgo abbatissa, Hohenburgi, seu in Monte S. Odiliæ in Alsatia.
S. Sevoldus in abbatia S. Walarici, & Abbatis-Villæ in Picardia.
S. Rogellius M. Cordubæ in Hispania.
S. Servio-Deo M. Cordubæ in Hispania.
S. Ludmilla vidua martyr, Bohemiæ ducissa & patrona,Tetinæ in Bohemia.
S. Editha seu Eadgitha, virgo sanctimonialis, Wiltoniæ in Anglia.
B. Victor III Papa, Casini in Italia.
B. Ludovicus Alamandus, Cardinalis archiepiscopus Arelatensis, Salonæ juxta Campos lapideos in Provincia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Beati Godefridi Capenbergensis, Ordinis Præmonstratensis, depositio reliquiarum in cœnobio Capenbergensi hodie annuntiatur apud Joannem Chrysostomum Vander Sterre. De B. Godefrido actum est ad XIII Januarii.
S. Emerentiana virgo & martyr videtur hoc die in Fastis Hieronymianis annuntiari, obscure tamen & varie. Florentinius ex suis codicibus edidit: Et in via Numentana ad Capua in cimiterio majore natalis S. Emerentianitis. In Corbeiensi codice legitur: In via Nomentana ad Cap. in Cimiterio Martæ, natalis S. Emerentiani. In vetustissimo Antverpiensi sine distinctione loci ceteris immiscetur, Emerentiæ. In Richenoviensi inter alios primo ponitur, Emerentiani; deinde Emerentianidis. Sic in Augustano & in Gellonensi aliis immixta est Emerentianidis memoria, in Labbeano, Emerentiani. Quidquid sit de cœmeterio, de quo in Annotatis suis disputat Florentinius, Via Nomentana, in qua sepulta fuit S. Agnes, & occisa S. Emerentiana, verisimillimum facit, de ea Virgine & martyre hic agi. Cædes autem S. Emerentianæ narratur in Actis S. Agnetis cap. 3; de Emerentiana quoque breviter actum est ad XXIII Januarii.
SS. Agricolai & Ursicini episcoporum translatio hodie notatur in Mss. additionibus Bruxellensibus ad Grevenum. Designantur episcopi Trajectenses ad Mosam, qui cathedræ illi consequenter præfuerunt post S. Servatium. De Ursicino videri poterit suo loco. At de S. Agricolao jam breviter actum est ad V Februarii.
S. Sabini episcopi translatio Atripaldæ hoc die facta est, ut videri potest in Vita, data ad IX Februarii.
S. Felix Papa III hodie memoratur in Martyrologio Germanico. Apud nos de S. Felice III actum est ad XXV Februarii.
B. Rogerius archiepiscopus Bituricensis hodie annuntiatur apud Ghinium. Verum de eo actum est ad I Martii.
S. Joachim, pater B. M. Virginis, hodie annuntiatur in Martyrologio Germanico. De eo actum est ad XX Martii.
SS. Victoris, Felicis, Alexandri & Papiæ memoria sive natalis annuntiatur Romæ in Hieronymianis apud Florentinium. Iidem quatuor sunt in Epternacensi codice, & in Corbeiensi additur, Magni. In contractioribus apud nos etiam leguntur, videlicet in Richenoviensi omnes quatuor priores, in Rhinoviensi ex illis tres, in reliquis pauciores. Magnus, in Corbeiensi additus, quo spectet, ignoro. De aliis quatuor cum iisdem Fastis Hieronymianis apud nos actum est, ubi Victor episcopus dicitur XX Aprilis.
S. Agnetis Virginis de Monte Politiano hodie obitus memoratur apud Molanum, & in Romano Gallico. Acta sunt data cum Martyrologio Romano ad XX Aprilis.
S. Athanasius patriarcha Alexandrinus hodie memoratur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. De eo actum est ad III Maii.
S. Sebastiana V. M. Heracleæ in Thracia hodie memoratur in Fastis Græcis, & in Martyrologio Romano. Verum de illa jam actum est tom. 6 Junii in Appendicibus ad VII Junii.
S. Anna, mater Sanctissimæ Virginis Mariæ, memoratur in Martyrologio Germanico. De ea egimus XXVI Julii.
SS. Fidei, Spei, & Charitatis, eorumque matris Sophiæ meminit hodie Menologium Basilianum. At de iis cum Martyrologio Romano jam egimus ad I Augusti.
B. Brocardi, Generalis Ordinis B. M. V. de Monte Carmelo, ad hunc diem fit mentio in Mss. additionibus Bruxellensibus ad Grevenum. Colitur ille Sanctus, & a nobis datus est die II Septembris.
SS. Euphemia & Innocentia, ut Virgines & martyres Vicentinæ, ac sorores sanctorum Leontii & Carpophori, de quibus apud nos actum ad 20 Augusti, hodie Vicentiæ in ditione Veneta annuntiantur a Philippo Ferrario in utroque Sanctorum Catalogo. Franciscus Barbaranus in Historia ecclesiastica civitatis Vicentinæ Ferrarii asserta adoptavit, crediditque Aquileiæ passas esse Euphemiam & Innocentiam æque ac Leontium & Carpophorum. Corpora vero, quæ anno 1358 primum Vicentiæ inventa dicuntur, postea variis vicibus translata narrat Barbaranus. Res tota mihi videtur multis dubitationibus obnoxia. Certe Sanctæ illæ solum innotuisse videntur Vicentiæ ex corporum inventione, nec quidquam profertur ex antiquis monumentis, quo possit ostendi, Martyres esse Vicentinas, aut Sorores SS. Leontii & Carpophori, in quorum Actis apud Petrum de Natalibus altum de illis est silentium. Corpora quidem dicuntur inventa: at ignoramus, an multa ossa fuerint, an paucula, quæ more quibusdam usitato corpus dicuntur. Quapropter, cum Euphemia aliqua sit passa Aquileiæ cum aliis, de quibus apud nos actum est ad 3 Septembris; cumque hoc ipso die Sancta aliqua Innocentia colatur Arimini, de qua hodie agetur; vehemens oritur suspicio, quasdam harum martyrum reliquias olim fuisse Vicentiam translatas, easque deinde inventas, nec Vicentinam Euphemiam distingui ab Aquileiensi, nec Innocentiam Vicentinam ab Ariminensi. Objicit quidem Ferrarius, qui eas forte primus distinxit, corpus Euphemiæ Aquileiensis servari Ravennæ; Innocentiæ vero Ariminensis Arimini. Verum hac ipsa objectione palam facit, quam leve habeat distinctionis suæ fundamentum: neque enim probat, corpora utroque loco esse integra, ut illorum pars nequeat esse Vicentiæ. Vide itaque de Euphemia ad III Septembris.
SS. Sosthenes & Victor martyres Chalcedonenses ad hunc diem relati sunt in codice Usuardino Florentino. Spectant ad X Septemb.
SS. Cornelius & Cyprianus PP. MM. hodie iterum celebrantur in Martyrologio Romano, & Officio coluntur. Apud Rayssium in Auctario Molani singulis adduntur aliqui socii. At de omnibus illis actum est in natali ipsorum XIV Septemb.
SS. Maximi, Theodoti & Asclepiodoti (lege Asclepiodotæ) mentio hodie est in Menologio Sirletiano, & in Martyrologio Romano Gallico. De iis actum est cum aliis Fastis & Martyrologio Romano ad XV Septembris.
S. Melitina martyr hodie memoratur in Menæis aliisque Fastis Græcis. At cum aliis & cum Martyrologio Romano de ea actum est XV Septemb.
Martinus abbas Hortensis & episcopus Seguntinus in Hispania, in Menologio Cisterciensi apud Chrysostomum Henriquez hodie annuntiatur cum titulo Sancti. Eumdem subinde etiam Sanctum ab aliis vocari video, & nominatim in Martyrologio Hispanico Joannis Tamayi de Salazar. Alii titulo Beati fuerunt contenti. At plerique martyrologi Martinum prorsus omiserunt, & fortasse rectius. Ego certe multum investigavi, an idonea reperire possem argumenta ad titulum Beati eidem Martino vindicandum, & consequenter ad Vitam ipsius Operi nostro inserendam; sed vel sic ab ea abstinendum censeo. Ne quis vero existimet, me temere omittere virum, magni revera faciendum; expendam breviter omnia argumenta, quæ videntur afferri posse ad cultum probandum. Egregias quidem Martini abbatis, ac deinde episcopi, relictoque episcopatu iterum monachi, virtutes prædicari, donaque cælestia & miracula affirmari video; sed ea sola non sufficiunt ad titulum Beati, nedum Sancti, vindicandum Martino, præsertim cum nullus allegetur scriptor satis antiquus, qui prædictum titulum eidem attribuerit. Nam omnia, quæ Henriquezius & Manricus protulerunt, solum ostendunt, magnam fuisse existimationem de sanctitate morum Martini; at non evincunt, ut Sanctum fuisse habitum aut cultum. Tale est epitaphii initium, his verbis conceptum:
Martinum fortis rapuit vesania mortis,
      Pontificem Sanctum, justum, sobriumque, beatum &c.
Valent hæc ad existimationem antiquorum de sanctis
Martini moribus ostendendam; non item ad vindicandum eidem Beati aut Sancti titulum. Ad hoc nihilo aptiora sunt verba, quæ afferuntur ex libro sepulcrorum Hortensium, quibus corpus Martini vocatur corpus sanctum episcopi domini Martini &c., ut videri potest apud Manricum in Annalibus Cisterciensibus anno 1213 cap. 6 num. 4. Quæ vero ibidem sequuntur num. 10 de elevatione corporis, facta anno 1558 majorem de ecclesiastico cultu suspicionem ingererent, si vetustiora forent. Corpus, inquit Manricus, ut erat marmori inclusum, elevatum a terra, ad sinistram altaris collocatum est, superposita ejusdem Sancti imagine, respiciente altare, e regione consimilis sepulchri, duo corpora sacra continentis duorum martyrum &c. Tum Martini tumulo subscripta sequentia verba testatur Manricus: Vir pius ac venerandus Martinus primus abbas, ac translator hujus sancti cœnobii, episcopus deinde Seguntinus, cujus sanctitati simul ac magnificentiæ cana illa antiquitas accepta retulit omnia fere, quæ in hanc usque diem hæc sancta domus possidet, hoc editiori sepulchro tegitur. Nam viri beati corpus trecentis XLV annis imo loco latuerat &c. Hoc epitaphium rursus nihil habet, quo aut cultus, aut Beati titulus Martino asseri possit. At potius tollit suspicionem de cultu, quæ alias ex elevatione oriretur. Nam nec omnis elevatio corporis cultum inducit, nec hæc tam antiqua est, ut cultum possit inducere immemorabilem, cum non sit facta centum annis ante decretum Urbani VIII, anno 1634 latum. Imo ipsi Cistercienses agnoscere videntur, non coli Martinum Officio ullo, saltem sub nomine suo. Nam contendunt, eum celebrari die V Maii nomine S. Sacerdotis, & Martini caput eo nomine venerationi esse fidelium in ecclesia Seguntina. Verum alii rectius id negant. Etenim difficulter credi potest, Martinum, qui nomine suo notissimus est, alieno coli nomine. Quæ vero ad probandum rem adeo incredibilem allegantur, ipsa non sunt credibilia, & sine idoneis testibus asserta.
Papies & aliorum plurium martyrum, quos Romæ annuntiari credit Florentinius, mentio fit in Hieronymianis, confuse admodum ac diversimode, &, ut mihi quidem videtur, sine loco. Quare satis mihi erit trium diversorum codicum verba huc transferre, cum plura de istis nesciamus. In textu Florentinii sic habetur: Et sanctorum Pafies. Felicis. Victoris. Sperate. Navati. Chorenti. Secunde. Lupati. Plures habet codex Corbeiensis hoc modo: Et natalis sanctorum Papies, Felicis, Victoris, Sperati, Navini, Chorinti, Secundæ, Donati, Generosæ. Item Secundæ, Lupati. In Antverpiensi seu Epternacensi codice pauciores reperiuntur ad hunc diem, & hi cum aliis Romæ videntur attribui. Verba accipe: Romæ Papæ Felicis (forte legundum Papiæ, Felicis) Victoris, Alexandri, Emerentiæ & Euphemiæ, Sperati, Novati, Corinti, Secundæ, Donatæ, Besiæ, Generosæ: item Secundæ. Quatuor ex hisce priores in aliis quoque codicibus Romæ annuntiantur, ut supra dixi, quando monui, jam de illis apud nos actum esse ad 20 Aprilis. Hinc in illis codicibus tres priores videntur repeti, cum hic tantum semel habeantur. Verum cum hic Emerentia aut Emerentiana, imo & celeberrima Euphemia aliis immixta habeatur; satis liquet, multa in vetustis istis codicibus perturbata esse & mendosa.
Salti & Tyrsi mentio fit apud Florentinium in Martyrologio Hieronymiano. In Corbejensi codice pro Salti legitur Saluti, in Epternacensi Salvi. In aliquot etiam codicibus contractioribus Tyrsi fit mentio. De iis plura non reperio, & quoniam in aliis codicibus junguntur S. Cæciliæ; in Epternacensi vero clare annuntiantur sine loco, sufficiet mentio de iis hic data.
Gregorius patriarcha apud Ludolfum in Fastis Æthiopum hoc die ponitur. Cum non addatur, an sit Alexandrinus, an alterius sedis, non facile dixero, quis e pluribus designetur.
S. Auxilius episcopus, in Actis Sanctorum Hibernorum apud Colganum memoratur ad XIX Martii, uti & apud nos eodem die in Prætermissis. Observat porro Colganus, Auxilium ab aliquibus etiam poni hoc die XVI Septembris. At non exprimit, ubi umquam cultus fuerit: indeque dubitationem ingerit, an ullum umquam cultum habuerit, præsertim cum in variis Catalogis Sanctorum Hibernorum altum de Auxilio sit silentium.
Mombalus confessor memoratur apud Camerarium in Menologio Scotico, at sine ullo loco aut adjunctis aliis. Tam vagæ annuntiationi fidere nequaquam possumus.
Joannes sextus magister Ordinis Prædicatorum cum titulo Beati legitur in Mss. additionibus Bruxellensibus ad Grevenum. Fuit ille Joannes, a patria Vercellensis dictus, vir sane virtutibus & rebus gestis præclarus. At Beati titulum ei ne apud scriptores Dominicanos quidem vindicatum invenio. Quare Vita Joannis Vercellensis videri potest apud Touronum in Opere Gallico de Viris illustribus Ordinis S. Dominici tom. 1 pag. 418. Secundum Touronum obiit die XXX Novembris anni 1283.
B. Rogerius Ordinis Minorum, cujus gesta habentur, hisce plane verbis memoratur in Mss. additionibus Bruxellensibus ad Grevenum. Idem verisimiliter est, de quo ad præcedentem diem egimus in Prætermissis solum, quod de cultu nobis non constet.
Benincasæ Tudertini ex Ordine Minorum, cum titulo Beati, Vitam ad hunc diem dat Jacobillus in Opere Italico de Sanctis & Beatis Umbriæ, tom. 2 pag. 250. Beati titulum eidem, uti & aliis pluribus, more suo adscripsit Arturus a Monasterio, qui consuli poterit, quoniam ecclesiasticum cultum non invenio.
Mariæ a Fonte, tertiariæ Franciscanæ, cum titulo Beatæ, meminit Arturus a Monasterio in Gynæceo, & in Martyrologio Franciscano; sed sine cultu ecclesiastico.
Milo abbas Carolilocensis memoratur apud Henriquez in Menologio Cisterciensi; sed sine cultu.
S. Agathocliæ martyris meminit hoc die Menologium Basilianum: at Martyrologium Romanum cum aliis Græcis ad sequentem XVII Sept.
S. Francisci stigmata, quæ sequenti die celebrantur, in aliquot auctariis Usuardinis hodie memorantur. De iis agetur in Actis ejusdem Sancti ad IV Octobris.
S. Donati monachi Benedictini & martyris hodie meminit Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo. In Romano est V Octobris.
S. Victor episcopus Bracharensis hodie annuntiatur apud Castellanum, non item in Martyrologio Lusitanico, quod ad manus nostras pervenit. Castellano præluxit Rodoricus da Cunha, archiepiscopus Bracharensis, in Opere de Primatu Bracharensi pag. 211, ubi de Victore ita loquitur. S. Victor martyr, passus est XVI Kalend. Octobris. At scribendum fuit, XVI Kalendas Novembris, quantum conjicio. Certe idem scriptor in Opere majore de Episcopis Bracharensibus, quod Lusitanice composuit & Historiam ecclesiasticam nominavit, part. 1 cap. 101 & rursum part. 2 cap. 70 Victori socios jungit Alexandrum & Marianum, de quibus Petrus de Natalibus lib. 12 cap. 293 ita loquitur: Victor episcopus: Alexander & Marianus martyres, ipso die (XVI Calend. Novemb., ut præcedit) passi sunt. Baronius eosdem etiam illo die inseruit Martyrologio Romano, sed Victorem sine episcopi titulo, & sine loco. Quare de illis agemus ad XVII Octobris.
S. Martinus Papa & martyr, de quo etiam heri, memoratur hodie in Menologio Sirletiano, & in Menæis. Apud Latinos festivitas celebratur die XII Novembris.
S. Cæciliæ virginis passio hodie Romæ memoratur. Dubitat Florentinius, an hæc sit celeberrima illa Cæcilia, martyr Romana; creditque, plures ejusdem nominis martyres Romæ fuisse. Hoc facile credidero, cum alia apud nos cum ingenti martyrum manipulo data sit ad 2 Junii. At si revera hæc sit alia, de ea nihil scimus, nisi ipsam annuntiari in codicibus Hieronymianis & aliis id genus antiquis Martyrologiis; videlicet in codicibus Florentinii & in Corbeiensi, ubi duo videntur addi socii, sed hi alibi ponuntur in Epternacensi. Corbeiense brevius Cæciliam etiam sine sociis Romæ attribuit. Alia quædam contracta eam de more ceteris miscent. Res spectat ad XXII Novem.

DE S. EUPHEMIA VIRG. ET MART.
CHALCEDONE IN BITHYNIA.

An. CCCIII aut CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Euphemia virgo martyr Chalcedone in Bithynia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Brevia quædam Sanctæ elogia: ejus memoria in sacris Fastis, & cultus diebus variis.

Celeberrima semper fuit S. Euphemia, virgo & martyr Chalcedonensis, non modo in Ecclesia Orientali, [S. Euphemia ut virgo & martyr] ubi passa est, sed etiam in Occidentali, maxime post concilium Chalcedonense, in ecclesia Sanctæ anno 451 habitum. Breviter Euphemiam Chalcedonensem celebrat S. Paulinus Nolanus in Carmine natalitio de S. Felice pag. 638 editionis Veronensis, ubi ipsius reliquias ecclesiæ Nolanæ adscribit duobus hisce versiculis:
Et quæ Chalcidicis Euphemia martyr in oris
Signat virgineo sacratum sanguine littus.
Asserit, variorum Sanctorum reliquias esse Nolæ, iisque Euphemiam datis verbis annumerat. Attamen ex eo non colligitur, multa ibi aut grandia fuisse Sanctæ ossa, cum mox addat Paulinus:
Magna & in exiguo Sanctorum pulvere virtus.
Virginitatem & martyrium, æque ac S. Paulinus, Euphemiæ similiter attribuit S. Petrus Chrysologus, antistes Ravennas, qui de ea in Sermone 97 ita meminit: Sed Euphemia sancta plus solvit in fructu, quam promisit in flore, quæ, manente virginitatis flore, copiosum martyrii pervenit ad fructum.

[2] Fortunatus episcopus Pictaviensis lib. 8 carm. 4 de Virginitate, [ab antiquis celebrata,] post sanctissimam Dei Genitricem, inter Virgines primam celebrat Euphemiam, ita scribens:
Inde Dei Genitrix pia Virgo Maria coruscat,
      Virgineasque Agni de grege ducit oves.
Ipsa puellari medio circumdata cœtu,
      Luce pudicitiæ splendida castra trahit …
Euphemia illic, pariter quoque plaudit Agathe,
      Et Justina simul, consociante Tecla. &c.
Idem deinde locum martyrii assignat hoc versiculo.

Justinam Patavum, Euphemiam huc Chalcedon offert.
Quanti S. Euphemiam fecerit Marcianus imperator, & concilium totum Chalcedonense, quod anno 451 in basilica Sanctæ habitum est, liquet ex Actione sexta, apud Labbeum tom. 4 col. 612, ubi Marcianus concilii Patres alloquitur hoc modo: Ad honorem sanctæ martyris Euphemiæ, & vestræ pariter sanctitatis, Chalcedonensium civitatem, in qua sanctæ fidei concilium gestum est, metropolis privilegia habere sancimus, nomine tantum hanc honorantes, salva nimirum Nicomediensium civitati propria dignitate. Omnes clamaverunt: Justum judicium imperatoris &c. De illa basilica, ubi hæc acta sunt, latius agemus postmodum. Zozimus ipse, licet acerbissimus Christianorum hostis, de honore S. Euphemiæ delato propter cultum Christo præstitum lib. 5 Histor. pag. 794 breviter meminit.

[3] [& præsertim a S. Ennodio Ticinensi:] Prolixius S. Euphemiam ejusque certamina celebravit S. Ennodius Ticinensis episcopus, cujus hic de illa apud Sirmondum nostrum editus est hymnus:
Quæ lingua possit, quis valeat stylus,
Tantæ triumphos Virginis eloqui?
Nunc mente molles discite masculi:
Exempla præstat; sumite desides,
Puella fortis, cum superat viros.
Virtus teneri nescia semper est,
Nec jura sexus, fractaque mens ei,
Quæ corde Christum conciperet semel.
Solvunt caducis pectora vinculis,
Quibus repostus mentibus est Deus.
Tormenta torsit fortia corpore:
Lassante pœna, crevit amor crucis.
Si scire posses vincere Martyrem,
Vesane tortor, parcere disceres.
Flammas, flagellum, carnifices, rotas,
Cui crux sequenda est, non metuit nimis.
Hanc cum caminis igne crepantibus
Jussisse fertur præcipitem dari
Priscus, veneni fonte nocentior,
(Nam sic feralem tempore sordido
Dixere sanctæ Virginis arbitrum.)
Hujus ministri dum cuperent nimis
Fornacis escæ tradere Martyram,
Lux tunc olympi luce serenior
Opus removit sæva volentium,
Cum voce monstrant qui gladium simul:
Nos hinc precamur dirige tartaro;
Nam nostra Sanctam non violat manus.
Turgescit illi felle jecur calens:
Mox saxa, fossas, verbera, bestias;
Majus venenum, blanditias parat,
Quibus Virago fortiter obstitit.
Hactenus S. Ennodius, cujus hymnus admodum erit opportunus ad refutandam crisim quorumdam neotericorum, Acta Sanctæ nimis improbantium, cum omnia fere Actis contenta Ennodius breviter attigerit.

[4] [in Fastis memorata hoc die, alibi etiam sequente, & alias Romæ,] Porro memoria S. Euphemiæ non modo in Operibus virorum eruditione & sanctitate insignium celebrata fuit; sed etiam sacris Fastis omnium fere gentium adscripta, & pluribus quidem diebus. In Hieronymianis apud Florentinium paucis verbis de more memoratur ad hunc diem: Calcedonia natalis sanctæ Eufemiæ virginis. Correctius in codice Corbeiensi his verbis: Calcedone natalis sanctæ Euphemiæ virginis. In vetustissimo codice Epternacensi videtur Romæ annuntiari, aut certe jungitur aliis Sanctis, qui & Romæ annuntiantur, ibique fuerunt passi. Idem fit in aliis quibusdam Martyrologiis magis contractis, quæ edita sunt apud nos tom. VII Junii, & apud Martenium tom. 3 Thesauri Anecdotorum, ac tom. 6 Collectionis amplissimæ. Ratio esse videtur, quod S. Euphemia jam Romæ coleretur, quando illa Martyrologia fuerunt conscripta. Porro in præcipuis apographis Hieronymianis S. Euphemiæ memoria repetitur ad XVII Septembris, ibique commemoratur cum aliquot Sociis, poniturque Chalcedone in ipso etiam Epternacensi apographo. Suspicatur Florentinius in Annotatis, id factum esse, ne ab aliquibus in agone sociis, alio die coronatis, disjungeretur. Malim credere, illo etiam die memorari, quia in aliqua ecclesia illo fuerit culta ob impeditam ibidem alio Officio diem præcedentem. Quidquid sit, eadem certe est Euphemia, quæ utroque die annuntiatur.

[5] Cultum S. Euphemiæ valde vetustum esse Romæ hoc die XVI Septembris, [ubi antiquum habet cultum, sed non ut martyr Romana. Elogia] colligitur ex Libro Sacramentorum S. Gregorii, in quo XVI Kalendas Octob. ponitur natalis S. Euphemiæ martyris, tresque orationes in Missa recitandæ præscribuntur. Deinde similia sequuntur de SS. Lucia & Geminiano. Attamen Romæ cultam non fuisse ut Martyrem Romanam, sed ut Chalcedonensem, colligitur ex veteri aut parvo Martyrologio Romano, per Rosweydum edito, in quo ad eumdem diem Sanctæ memoria annuntiatur his verbis: Chalcedone, Euphemiæ virginis. Prolixius elogium eidem Sanctæ contexuit Beda, illudque more suo adoptavit Rabanus. Totum huc transfero: Natale S. Euphemiæ virginis, quæ martyrizavit sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Calcedonia: quæ tormenta & carceres, verbera & argumenta rotarum, ignes & pondera lapidum angularium, bestias & clavas * virgarum, serras acutas & sartagines ignitas, rursum morsum bestiæ pro Christo superavit, & ad mille passus civitatis Calcedonis sepulta est a patre suo Philosophrone * senatore. Hæc ex Actis fideliter deprompta sunt.

[6] Similiter Ado Viennensis Acta secutus est, ex iisque Sanctam celebravit hoc modo: [ex Actis deprompta,] Natale S. Euphemiæ virginis, quæ martyrizata est sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco in civitate Chalcedona. Quæ, deferente iniquissimo Apelliano, cum aliis quadraginta novem tradita est proconsuli Prisco. Cui Priscus dixit: Honora te ipsam, & generis tui dignitatem ne amittas, & immola deo Marti. Beata Euphemia ejus iniquam suasionem contemnens, pectus suum signaculo crucis muniens, imperterrita stetit. Priscus iratus, ut eam superare posset, post tormenta & carceres, etiam verbera & argumenta rotarum, ignes & pondera lapidum angularium, bestias & plagas virgarum, secures & sartagines igneas ei adhibuit: ad ultimum in theatrum duci, & leones ac bestias ei laxari jussit. Tunc beata Virgo fundens orationem ad Dominum, dixit: Tu, Domine, notus omnibus, qui te invocant fide pura & integra, suscipe animam ancillæ tuæ. Et sicut suscepisti sacrificium patris nostri Abrahæ, ita suscipere digneris sacrificium humilitatis meæ, quod tibi ob confessionem laudis tuæ immolatur. Tunc una solummodo de bestiis accurrens, morsum sancto corpori ejus infixit: & immaculatum spiritum Virgo Domino reddidit. Veniens autem mater ejus Theodora, & Pilosophron pater ejus, curatum corpus ipsius sepelierunt, quasi mille passus a civitate Chalcedona. Completum est autem martyrium ejus decimo sexto die mensis Septembris. Huc usque Ado ex Actis, quæ minime suspecta habuit.

[7] [& alia in Martyrologiis variarum gentium.] Brevius elogium dederunt Usuardus & Notkerus, Wandelbertus vero unicum versiculum. Illa itaque missa facio. Martyrologium Autissiodorense apud Martenium tom. 6 Collect. Ampl. eodem die sic habet: Civitate Calcedona, natale S. Euphemiæ virginis & martyris cum aliis XLIX. Verum Socii illi quadraginta & novem, licet cum Euphemia comprehensi sint, & aliqua passi tormenta, cum ea mortem subiisse non leguntur, sed ad Diocletianum imperatorem dicuntur missi. In antiquo Kalendario ecclesiæ Carthaginensis, quod recudit Ruinartius in Actis Martyrum sinceris ad calcem, ad eumdem diem S. Euphemia annuntiatur his verbis: XVI Kal. Oct. sanctæ Euphemiæ. Hinc colligitur, Sanctam in Africa eodem die cultam fuisse. Hispani etiam S. Euphemiam ab aliquot saltem seculis coluerunt. Laudat Baronius Breviarium Toletanum, in quo est de Sancta vetus sacer hymnus; cujus exemplar exscriptum habeo. Missam ejusdem Sanctæ invenio in Missali Toletano, ducentis jam annis impresso. Ante annos circiter centum Parisiis impressum est Officium S. Euphemiæ, in quo tam hymni quam lectiones ex Actis Sanctæ sunt composita.

[8] [uti & Romanæ Ecclesiæ, in qua colitur hodie:] Verum de hisce plura non affero, uti neque Martyrologia recentiora, in quibus memoria Euphemiæ reperitur, accumulare lubet, quia prodesse nequeunt ad gesta ipsius elucidanda aut confirmanda. Sufficiat nobis Martyrologium Romanum, in quo Sancta accurate memoratur his verbis: Chalcedone natalis S. Euphemiæ virginis & martyris, quæ sub Diocletiano imperatore & Prisco proconsule, tormenta, carceres, verbera, argumenta rotarum, ignes, pondera lapidum, bestias, plagas virgarum, serras acutas, sartagines ignitas pro Christo superavit: sed rursus in theatrum ad bestias ducta, cum orasset ad Dominum, ut jam spiritum suum susciperet, una ex iis morsum sancto corpori infigente, ceteris pedes ejus lambentibus, immaculatum spiritum Deo reddidit. In Breviario Romano præscribitur Commemoratio de S. Euphemia simul & de SS. Lucia & Geminiano, ac de iisdem nona lectio: nam Officium fit de SS. Cornelio & Cypriano. Verumtamen S. Euphemia solemni etiam Officio honoratur in particularibus ecclesiis tam Romæ quam in aliis civitatibus Italiæ, aliarumque Ecclesiæ Latinæ provinciarum.

[9] [Græci & Moschi Sanctam solemni Officio colunt XVI Septembris,] Eodem die XVI Septembris festivitatem S. Euphemiæ solemni Officio celebrari apud Græcos, liquet ex eorum Menologiis, Synaxariis ac libris ritualibus. Nam in omnibus ut celeberrima & μεγαλομάρτυς celebratur, excepto tamen Menologio Basiliano, ex quo hoc elogium forte excidit, uti excidisse videntur alia quædam. Certe in toto illo Menologio præcipua Euphemiæ festivitas nullibi memoratur: nec tamen verisimile est, omissam fuisse a collectore Menologii, cum jam ante Constantinopoli celebraretur. Clare hoc ostendit Epistola de morte S. Martini Papæ martyris, Constantinopoli verisimiliter scripta anno 655, quæ edita a Sirmondo, in recusis ipsius Operibus tom. 3 col. 331 ita habet: Obiit autem idem sanctissimus ac ter beatus Apostolicus Martinus Papa… mense Septembrio, die sextadecima, in qua felicissimæ martyris, & fidem custodientis orthodoxam, Euphemiæ pretiosissima & beatissima secundum anni circulum celebratur memoria. Idem satis patet ex Officio, quod illo die in Menæis & in libris aliis ritualibus, tam recenter quam olim editis, peragendum præscribitur. Elogia brevia occurrunt in Menæis ac Synaxariis impressis ac manuscriptis; sed illa non affero, quia ex Actis desumpta sunt, & jam datis nihil addunt. Moschi, Græcos passim sequentes, Euphemiam, eodem etiam die celebrant. In Fastis tamen Ægyptiorum & Æthiopum Euphemiam illo die non invenio, sed alio, ut dicetur inferius.

[10] Altera S. Euphemiæ apud Græcos celebratur festivitas die XI Julii, [alia apud illos Sanctæ festivitas die XI Julii.] eaque in omnibus eorum Fastis æque nota est ac præcedens. Verumtamen de ratione illius celebritatis Menologia ac Synaxaria eorum non omnino consentiunt. In Menologio Sirletiano illa quoque festivitas annuntiatur, ut natalis S. Euphemiæ. Verum in Menæis impressis pro ratione festivitatis allegatur miraculum, quod tempore concilii Chalcedonensis factum dicitur. Eadem ratio narratur in Menologio Basiliano, ubi leguntur ista: Et memoria miraculi celeberrimæ martyris Euphemiæ. Tum res ita narratur: Theodosio juniore imperante, prodiit Eutyches monachus & presbyter, hæreseos auctor… Cum autem sanctus Marcianus, imperium adeptus, synodum sexcentorum ac triginta patrum convocasset, & cum hæreticis disceptaretur, placuit universis, duos tomos, alterum orthodoxorum, alterum hæreticorum exponi, apertaque Martyris urna, tomos ejusdem pectori superimponi, & ab illa probatum teneri. Hoc facto, post sex dies urnam reserantes, repererunt hæreticorum quidem tomum sub pedibus ejus positum, orthodoxorum vero ejusdem manu retineri. Atque ita hæretici confusi sunt, orthodoxi vero summo gaudio affecti. De eodem miraculo breviter fit mentio in Anthologio Græcorum, quod anno 1738 impressum habemus, ubi & Sanctæ festivitas ad XI Julii celebranda præscribitur.

[11] Non alia igitur apud Græcos videtur fuisse agnita ratio illius festivitatis S. Euphemiæ, [quæ eodem die apud Ægyptios colitur, forte alia est;] ita ut nequeam assentiri Galesinio, ipsumque secuto Ferrario, qui inventionem corporis ad XI Julii celebrari crediderunt, cum nullas illius conjecturæ rationes allegent. In Fastis sacris ecclesiæ Alexandrinæ, quos edidit Jobus Ludolfus, Euphemia memoratur ad XVI mensis undecimi, sive ad XI Julii nostri. At non omnino certum est, illam celebrari, de qua nos agimus, præsertim cum etiam in tribus vetustis Martyrologiis Latinis Euphemia Alexandriæ annuntiari videatur cum Eutico vel Eutychio, de quo brevissime egit Sollerius noster ad XI Julii, ubi credidit, Eutychio nihil commune esse cum Euphemia, quia hæc in plerisque Hieronymianis omittitur; Euphemiam vero ibi positam esse hanc nostram celeberrimam. Probabilis apparet hæc conjectura; certa tamen non est, cum Euphemia in Epternacensi non solum codice, sed etiam in Rhinoviensi Martyrologio, & in Richenoviensi cum Euticio jungatur, ita ut forte alia fuerit Alexandriæ passa aut in Ægypto, quæ ibi memoratur.

[12] Certe Theophanes ad annum 440 pag. 82 hæc scribit: [hodierna vero ibi videtur coli 6 Maii.] Hoc anno sancta martyr Euphemia sexto Kalendas Octobris Alexandriam translata est. Hæc procul dubio alia est a nostra Chalcedonensi. Tribus revera diebus Euphemiæ nomen in Fastis Æthiopicis recurrit, videlicet VI Maii, VI Junii & XI Julii. De secunda ad VI Junii egit Papebrochius noster, ubi simul de aliis hæc notat: Alias duas Euphemias invocat idem poëta, (quem ibi laudat) unam VI Maii, bestiæ morsu necatam, quæ est celebris megalomartyr Chalcedonensis; alteram, crucifixam & igne exustam, XI Julii, de qua plura discere exoptamus. Itaque certum videtur, S. Euphemiam in ecclesia Alexandrina fuisse cultam; sed potius VI Maii, quam XI Julii. Verum hoc quoque die Euphemia aliqua, & quidem martyr, ibidem culta fuit; eaque probabilius distincta est a Chalcedonensi hodierna.

[13] [Plures Euphemiæ in Opero nostro memoratæ,] Præterea plures Euphemiæ in Opere nostro recensitæ sunt: certumque videtur, aliquas ex iis distinctas esse a celeberrima Chalcedonensi. Talis data est ad XX Martii, quæ Amisi in Ponto cum aliis passa legitur. Talis est, quæ passa est Camerini in Italia, ad XI Maii cum Sociis memorata. Talis Euphemia martyr Aquileiensis ad III Septembris data. Talis etiam Euphemia abbatissa Bavarica, de qua actum est ad XVII Junii. Non tamen certo ab hodierna distinguitur Euphemia, quæ ad XII Aprilis cum sociis aliquot memoratur in Hieronymianis sine loco, & sic apud nos commemorata est. Minus etiam distincta videtur, quæ in codicibus item Hieronymianis, & in Opere nostro, habetur XIII Aprilis, ac Chalcedoni attribuitur cum Sociis, uti etiam illa, quæ ad XVII Augusti similiter Chalcedone annuntiatur, & de qua apud nos in Prætermissis actum est eodem die. Verum longe verisimilius apparet, Euphemiam duobus posterioribus diebus memoratam, cum annuntietur Chalcedone, ab hodierna non esse aliam, imo ne illam quidem, quæ sine loco ponitur XII Aprilis, distinctam suspicor. Itaque verisimile est, tam XIII Aprilis quam XVII Augusti, fuisse festivitatem aliquam S. Euphemiæ non satis notam.

[14] [quarum aliquæ cum nostra eædem,] Duobus item diebus Euphemia aliqua Constantinopoli annuntiatur, videlicet die III Julii, ubi apud nos data est cum multis aliis martyribus, inter quos prima ponitur. Hæc si sit Chalcedonensis, Constantinopoli cum sociis multis culta fuerit Euphemia nostra ante translatum eo corpus: nam ante hanc translationem corporis verisimiliter scripta sunt laudata Martyrologii verba. At minime certum est, Chalcedonensem esse Euphemiam, quæ illo die cum sociis pluribus annuntiatur. Contra Chalcedonensis omnino videtur, quæ ad XVI Maii memorata est in Prætermissis, atque huc remissa. Verba ibi data huc transfero: “S. Euphemiæ celebritas ad Navale portus ob sanctam virtutem” seu miracula, indicatur in Ms. Synaxario ecclesiæ Constantinopolitanæ & Menæis. Erat hæc festivitas particularis, quales verisimiliter fuerunt & aliæ diebus ante memoratis. Ferrarius in Catalogo generali ad 2 Julii translationem commemorat his verbis: Constantinopoli translatio S. Euphemiæ virginis & martyris ex Lemno insula. In Annotatis vero ait, hæc dari ex Menologio Græcorum. Verum non potui in ullo Græcorum Menologio festum translationis illo die annuntiatum invenire, ita ut dubitare saltem cogar, an illud in Menologio aliquo repererit Ferrarius, non semper satis accuratus in allegandis monumentis.

[15] [Nulla est Sanctæ festivitas ad XXV Octobris.] Baronius in Annalibus ad annum 451, agens de septima aut potius sexta sessione concilii Chalcedonensis, habita XXV Octobris, ait, illo die fuisse festivitatem S. Euphemiæ. Idem ex Baronio, opinor, asserit Florentinius in Annotatis ad XIII Aprilis. Verum errori obnoxiam puto hanc opinionem, cum de illa festivitate S. Euphemiæ nihil inveniam. Ignorantia linguæ Græcæ videtur peperisse hunc errorem. Nam in textu Græco, cui & Latinus apud Labbeum tom. 4 col. 567 conformis est, die XXV Octobris, Synodus convenisse dicitur ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ ἐκκλησίᾳ τῆς ὁσίας καὶ καλλινίκου μάρτυρος Ευφημίας, in sanctissima ecclesia sanctæ & victricis martyris Euphemiæ, sine ulla mentione festivitatis. At Baronius ait, sessionem habitam in die natali … gloriosissimæ virginis & martyris Euphemiæ, atque Callinici martyris. Certe Callinicus ex voce καλλινίκου male intellecta, (cum vox referatur ad Euphemiam & Victrix seu Victricis exponi debeat) ortus est, ita ut dubitandum non videatur, quin ex simili errore prodierit dies natalis, de quo nec in Græcis fit mentio, nec in textu Latino apud Labbeum.

[Annotata]

* apud Rabanum plagas

* al. Philophrone

§ II. Tempus martyrii S. Euphemiæ: magnifica basilica eidem seculo IV structa prope Chalcedonem: mirabilia ibi patrata usque ad translationem corporis.

[Sanctæ martyrium anno 303 aut 304,] Gesta S. Euphemiæ, dum vixit & pro Christo passa est usque ad beatum obitum & sepulturam, ex Actis habemus infra edendis. Unicum, quod inquirendum de illis videtur, est tempus gloriosi certaminis ac mortis beatissimæ, ut gloria Sanctæ posthuma deinde clarius ordine chronologico elucidetur. Acta omnia aliaque monumenta consentiunt, Sanctam fuisse passam sub Diocletiano, & quidem in persecutione generali, quæ cœpta est mense Februario anni 303. Ex Actis quoque colligitur, passam esse Sanctam, priusquam Diocletianus abdicaret imperium: quod contigisse anno 305 mense Majo, statuit Tillemontius: nam Christiani, qui cum S. Euphemia capti erant & interrogati, ad Diocletianum fuerunt missi. Hi vero ad ipsum missi non fuissent post abdicatum imperium. Itaque secundum Acta figendum est martyrium S. Euphemiæ anno 303 aut 304, cum contigerit die XVI Septembris, ante quem Diocletianus anno 405 privatam vitam ducere cœperat.

[17] Tillemontius tamen, Bailletus, aliique martyrio S. Euphemiæ assignant annum 307; [non anno 307, figendum.] quia Tillemontius ait, se Acta vidisse, quorum hoc erat exordium: Quinto persecutionis anno. Respondeo, me in Museo nostro vidisse facile decem diversa Actorum exemplaria; & non nisi unum invenisse exemplar, cujus tale erat initium in Ms., ita ut nequeam dubitare, quin exemplar illud, quod vidit Tillemontius, ea ex parte saltem sit interpolatum. Non infrequenter sane reperimus, Acta antiqua maxime in principio sic nonnihil aucta aut mutata esse. At, cum Tillemontius asserat, Actis illis, quæ laudat, tot adjuncta fabulosa esse immixta, ut fidem nequeant mereri, agnoscit ipse, quam fragili nitatur fundamento. Quare etsi forsan Acta, quæ laudat, minus fabulosa sint, quam voluit, cum saltem a reliquis omnibus in hac parte dissentiant, illa epocha videtur prorsus negligenda: neque enim conciliari potest cum eo, quod in omnibus Actis constanter asseritur, nimirum Christianos illos, qui una cum S. Euphemia erant comprehensi, ad Diocletianum imperatorem esse missos.

[18] Seculo IV, sub cujus initium passa erat S. Euphemia, extra Chalcedonem condita est basilica magnifica, [Basilica seculo IV prope Chalcedonem Sanctæ exstructa,] eaque S. Euphemiæ dicata. Cujus religione ac munificentia constructum fuerit istud ædificium, nemo explicat; neque tempus inchoatæ aut finitæ illius fundationis assignatur. Stabat certe basilica illa ante annum 399, ut habemus ex colloquio Arcadii imperatoris cum Gaïna Gotho, quod contigit anno 399, ut ostendi ad XIV Septembris in S. Joanne Chrysostomo § 44. Testes rei in æde S. Euphemiæ prope Chalcedonem peractæ sunt Socrates, Sozomenus, & Zozimus. Primus lib. 6 Hist. cap. 6 ea de re sic habet: Cumque ambo, imperator scilicet & barbarus in ecclesiam venissent, in qua corpus Euphemiæ martyris reconditum est, juramentis invicem præstitis confirmarunt, neutrum alteri insidias structurum esse. Sozomenus lib. 8 cap. 4 consentit his verbis: Progressusque (Gaïnas) in colloquium cum principe (Arcadio) in ecclesia, quæ est juxta Chalcedonem, in qua Euphemiæ martyris sepulcrum est, dato acceptoque invicem jurejurando de amicitia, arma deposuit. Zozimus lib. 5 pag. 794 congressum eorumdem ita exponit: Coïtum est in quodam ante Chalcedonem loco, ubi Euphemiæ religiosæ martyris ædes exstructa stabat: quæ propter cultum Christo præstitum honore adficitur. Ex hisce habemus, basilicam S. Euphemiæ seculo IV conditam esse, fuisseque extra civitatem Chalcedonensem.

[19] [in qua habitum concilium Chalcedonense: situs,] Quantæ porro molis, quantæque religionis fuerit laudata Sanctæ basilica, colligitur, cum ex congregato in illa numerosissimo concilio Chalcedonensi, tum ex descriptione Evagrii, qui lib. 2 Historiæ ecclesiasticæ cap. 3 occasione concilii Chalcedonensis concinnavit descriptionem prolixam illius basilicæ, mirabiliumque in ea patratorum ex corpore S. Euphemiæ. Totum caput, utpote ad propositum nostrum quam maxime conducens, huc transfero: Congregantur itaque, inquit, in basilica Euphemiæ martyris Chalcedone, quæ urbs est provinciæ Bithyniæ. Distat autem hæc basilica a Bosphoro duobus circiter stadiis, sita in loco quodam amæno & molliter acclivi: adeo ut, qui in Martyris templum ascendunt, nullum ambulationis laborem sentiant, sed repente sublimes appareant, intra ipsam basilicam consistentes. Ex qua, tanquam e specula, oculos demittentes, subjectos campos cernunt in planitiem porrectos, viridi gramine vestitos, ac segetibus veluti fluctuantes, atque omni arborum genere exornatos: montes præterea silvosos, sensim sese attollentes atque incurvantes; diversa denique maria, hæc quidem serenitate renidentia, & littoribus suaviter ac placide alludentia, ubi scilicet tranquilla sunt loca, absque ventis ac tempestatibus; alia vero æstuantia & fluctibus infrementia, cochleas, algam, & ex testaceis levissimos quosque pisciculos reciproco æstu deferentia ac denuo retrahentia. Porro templum ipsum situm est e regione Constantinopoleos: adeo ut tantæ urbis aspectu templum non mediocriter venustetur.

[20] [amplitudo & forma basilicæ, in qua erat Sanctæ tumulus:] Constat autem ex tribus amplissimis ædibus. Prima est sub dio, longo atrio & columnis undique exornata. Post hanc altera, longitudine ac latitudine, & columnis propemodum similis: hoc uno discrepans, quod culmen habet impositum. In cujus boreali latere ad ortum solis, ædes est rotunda in modum testudinis, admodum artificiose elaborata, columnis & materia & magnitudine inter se paribus interius circumdata. Super his cœnaculum est sublime, sub eodem culmine. Ex quo licet iis, qui voluerint, Martyri supplicare, & sacris interesse Mysteriis. Intra testudinem vero ad orientem solem tumulus est magnificus, in quo sanctæ Martyris reliquiæ jacent in arca quadam oblonga reconditæ, quam nonnulli μακρὰν vocant ex argento pulcherrime fabricata. Ac miracula quidem, quæ subinde patrantur a sanctissima Martyre, nota sunt omnibus Christianis.

[21] Frequenter enim aut episcopis illius civitatis, aut viris pietate illustribus, [prodigiosus sanguis ex corpore collectus] qui ad ipsius basilicam advenerint, in somnis apparens, præcipit, ut in templo vindemient. Quod ubi tum imperatori, tum patriarchæ, totique civitati innotuit, statim omnes ad basilicam pergunt, tam augusti scilicet, quam pontifices, & magistratus, & reliqua populi multitudo, ut sacrorum mysteriorum participes fiant. Cunctis deinde spectantibus, episcopus urbis Constantinopolitanæ una cum suis sacerdotibus in sacrarium ingreditur, in quo sacrum illud, de quo dixi, corpus depositum est. In eadem arca foramen est exiguum in læva parte, parvis quibusdam ostiolis obfirmatum. Per quod, ferrum oblongum, cui spongia adnexa est, usque ad sacras reliquias demittunt. Et postquam spongiam hac illac versaverint, ferream virgam ad se retrahunt, cruore plenam & coagulato sanguine. Quod ubi populus viderit, confestim Deum cum laudibus adorat. Tanta autem est cruoris, qui illinc extrahitur, copia, ut non solum piissimi imperatores, & sacerdotes illic congregati, universa denique populi multitudo ibidem collecta, abunde ex eo accipiat: sed & fidelibus, quicumque cupierint, per universum terrarum orbem guttas ejus mittant. Porro coagulatus ille sanguis perpetuo durat, nec in alium colorem mutatur sacer cruor. Hoc autem miraculum fit, non certo aliquo ac definito temporis spatio, sed prout episcopi vita & morum gravitas promeruerit. Ferunt enim, quoties vir probus atque honestus, omniumque virtutum genere exornatus, ecclesiam rexerit, id miraculum fieri, & quidem frequentissime: quoties vero non ejusmodi antistes fuerit, raro hæc signa evenire.

[22] Jam vero aliud miraculum commemorabo, quod nec tempore, [& odor suavissimus ex ejusdem reliquiis manare solitus.] nec ulla ex causa interrumpitur, nec discrimen facit inter fideles atque infideles: sed omnibus ex æquo prostat. Ubi quis ad eum locum accesserit, in quo est arca illa pretiosa, quæ sacras continet reliquias, ejusmodi odoris suavitatem sentit, quæ omnes consuetos odores longe superat. Nam neque odori, qui ex pratis colligitur, neque ei, qui ex rebus fragrantissimis exhalat, similis est odor ille, nec qualis ab unguentariis conficitur: sed peregrinus quidam & excellens, per se ipsum declarans, quanta sit virtus reliquiarum, quæ ipsum emittunt. Hactenus Evagrius, qui scripsit circa finem seculi VI, quando mirabilia, quæ refert, solebant fieri. Quod vero spectat ad suavissimum illum odorem, de eo in Vita S. Melaniæ Junioris, ubi narratur iter ipsius Constantinopolim, aliqua leguntur in rem nostram. Vita edita est apud Surium ad XXXI Decembris, ibique cap. 28 sancta Melania dicitur venisse Chalcedonem, ac subduntur ista: Atque divertit quidem, ubi erat templum omni ex parte benedictæ martyris Euphemiæ. Circa mediam autem noctem Martyr non parum ex se effudit suavissimi odoris. Plura de hisce dabit Historia corporis inventi & translati. Interim verba data innuunt, odorem illum non fuisse perpetuum; cum tamen Evagrius asserat, perpetuum fuisse. Apparens hæc duorum scriptorum contradictio forte tolli poterit, si dicamus, perpetuo perceptum fuisse optimum odorem prope tumbam seu thecam Sanctæ; at odorem illum magis fuisse diffusum per totam basilicam, quando eum percepit S. Melania.

[23] [Cum de sanguine illo miraculoso] Theophylactus Simocatta, scriptor seculi VII, lib. 8 Historiarum cap. 14 de prodigio sanguinis S. Euphemiæ hæc memorat: Non decet etiam historiarum cupidos præterire, quæ illo tempore circa martyrem Euphemiam præter hominum opinionem gesta sunt. Aliquantum igitur orationem producamus. Etenim narrationes, quæ mentes divina quadam claritate illuminant, non mediocrem utilitatem audientibus ingenerare consueverunt. Chalcedon urbs est ad ostium Ponti sita, ex adverso Byzantii. In ea templum est S. Euphemiæ martyris, ubi ejusdem sacratissimum corpus in arca asservari, inde a majoribus ad nos fama pervenit. In annos porro singulos die, quo martyrium obiit, res maxime admiranda editur: &, ut breviter dicam, iis, qui non viderunt, minime credibilis, propter divini illius operis excellentiam. Nam cum ejus corpus jam annis quadringentis in monumento jaceat, die tamen, de quo dicebamus, in conspectum omnium, loci episcopus, spongiis a corpore mortuo plurimum sanguinis colligit. Videas non secus quam e recens occiso corpore vulnerum tabo commistam erumpere vim sanguinum, unguenta, nulla arte comparata redolentium, & per vascula vitrea ab eodem adventantibus distribui.

[24] [dubitaret Mauritius imperator, proprio experimento docetur:] Mauritium igitur duodecimum jam annum imperantem, subit imbellis & ignava quædam circa res divinas cogitatio, extenuatque & rejicit tam insigne miraculum, & mysterium hoc fallacium hominum commentum esse asserit. Ornamentis igitur argenteis sepulcrum nudat, & obsignat id, quod incredulitatis audacia postulabat. Ubi status dies affuit, arcanum exploratur: in mysterium inquiritur: miraculum probatur: fitque Martyr suæ virtutis hoc admirando opere testis omni exceptione major, iterumque sanguine unguentifero meatus corporis per monumentum instar fontium fluit, & scaturit emissionibus mysterium, odoreque cruoris suaviter spirantis spongiæ imbuuntur. Eum fluxum tum Martyr adauxit. Deus enim, quamvis illi non credatur, non tamen hominibus cognitionem suæ virtutis bonitatis invidet. Atque ita Martyr incredulitatem imperatoris sapere docuit: qui sanguinis emanationibus lacrymarum effusiones remisit: & fluentibus unguentis imbres oculorum suorum rependit, Mirabilis, inquiens, Deus in Sanctis suis. Huc usque Simocatta, ad cujus relationem aliqua sunt annotanda.

[25] [miracula illa ab aliis quoque sunt relata.] Primo, quod ait, annis quadringentis corpus jacuisse in sepulcro, dum scribebat, non est stricte sumendum: nam auctor non videtur severe investigasse annum, quo occubuerat Sancta; sed usus numero rotundo, quia quartum seculum currebat a morte S. Euphemiæ. Secundo asserit, sanguinem singulis annis fuisse collectum in die natali Sanctæ. Contra ait Evagrius: Hoc autem miraculum fit, non certo aliquo ac definito temporis spatio, sed prout episcopi vita & morum gravitas promeruerit. Quare dicendum videtur, consuetudinem illam colligendi singulis annis sanguinem ex corpore Sanctæ necdum viguisse tempore Evagrii, sed postea cœptam, antequam Simocata scribebat. Miracula hactenus relata tam certis nituntur testimoniis, ut nequeant in dubium vocari a viro prudente. Mitto igitur testimonia recentiorum historicorum. Multa etiam de iis dicuntur in Actis a Theodoro Besto scriptis. At ne hæc quidem recitanda censeo, quia auctor ille non satis est cognitus, nec omnino accuratus. Quæ vero de iisdem miraculis leguntur in Historia corporis inventi & translati, inferius edenda, suis locis videri poterunt.

[26] Restat hoc loco examinandum aliud factum æque mirum, [Dicitur S. Euphemia confessionem fidei in concilio Chalcedonensi,] quod auctores non habet tam vetustos. Theodorus Bestus in Actis narrat, disceptatum fuisse in concilio Chalcedonensi inter Catholicos & Eutychianos, quod singuli sententiam suam vellent esse veram, illudque demum consilium utrique parti placuisse, ut sanctam Martyrem controversiæ suæ judicem facerent. Itaque, si auctori credimus, singuli scripserunt fidei suæ confessionem, apertaque theca S. Euphemiæ, huic confessionem scriptam obtulerunt. Martyr vero extensa manu Catholicorum confessionem accepisse, eamque illis reddidisse dicitur. Ita ille rem narrat, de qua in Actis concilii ipsius nulla est mentio. Constantinus Tii episcopus in Historia inventionis num. 9 factum exponit modo paululum diverso: nam affirmat, confessionem fidei Martyris corpori fuisse impositam, postquam recta fides in concilio jam erat confirmata, ut tolleretur dubitatio adversantium.

[27] Zonaras in Annalibus lib. 13 cap. 25 historiam narrat modo multum diverso, [aut ab aliis post concilium, miraculo confirmasse:] & quasi factam post finitum concilium, auctore illius consilii Anatolio patriarcha Constantinopolitano. Nam post relatum Dioscori exsilium & mortem Eutychis hæresiarchæ, ita prosequitur: Cum autem Eutychis & Dioscori sectatores, qui in urbe versabantur, decreta concilii subsannarent, ejusque auctoritatem non veritate, sed potentia imperatoris niti dicerent, & pravitatem sententiæ suæ stabilire conarentur; Anatolius patriarcha, & suffragatoribus suis & adversariis convocatis, ad hos ita infit: “Quoniam sententiam vestram adhuc mordicus tenetis, neque vos perperam sentire creditis; sed nos incusatis, quasi Nestorii dogma approbemus, cum duas naturas in Servatore prædicemus, utraque citra confusionem proprietates suas retinente: istius controversiæ dijudicatio, si placet, Deo permittatur. Scribatur igitur vestra de fide sententia in uno libello, & nostra in altero, atque ambo in loculo gloriosæ martyris Euphemiæ collocentur, & hujus judicium esto, utri recte aut perperam sentiant.” Hæc cum hæreticis etiam placuissent, libelli scripti, remoto lapide, qui loculum claudebat, pectori Martyris imponuntur, & lapis in suum locum repositus, ab utraque parte signatur. Dehinc supplicationes fiunt, & preces ad Deum pervigiles, ut demonstret, utra sententia ei cordi sit, quæ rejicienda videatur. Post triduum conveniunt, imperatore etiam præsente, aperto loculo, o rem miram! libellus hæreticorum ad pedes Martyris invenitur, alter in manu ejus dextra, quam extendisse fertur ad imperatorem & patriarcham, ac libellum eis porrexisse. Itaque rectæ sententiæ assertores plaudere, adversarii vero demissis vultibus & præ pudore caligantibus abire, quidam etiam veram sententiam amplecti. Hæc Zonaras. Eodem plane modo rem narrat Michaël Glycas in Annalibus part. 4 pag. 263; sed multo brevius. Idem quoque prodigium narratur in Vita S. Anatolii Constantinopolitani, apud nos tom. 1 Julii pag. 663: at ibi clare non edicitur, utrum res in ipso concilio contigerit, an post concilium.

[28] [at merito negatur, in concilio tale quid contigisse;] Quod modo spectat ad relationem priorem de re in ipso concilio peracta, illam non immerito rejicit Eminentissimus Baronius ad annum 451 num. 122, recteque dicit: Sed & cum tempore synodi id factum referat (Constantinus,) ex ipsis Actis tunc exacte conscriptis mendacii (aut certe erroris) arguitur auctor; haud enim res tanta silentio sepulta prorsus relicta esset. Addi potest silentium Evagrii, aliorumque, qui seculo V, VI & VII de concilio Chalcedonensi egerunt. Non minus urget aliud Baronii argumentum, his verbis prolatum: Longe longius enim abest, ut Patres in sacris œcumenicis conciliis ex miraculis quæsierint dogmatum veritatem, quam ex divinis in primis Scripturis, & antiquis Ecclesiæ traditionibus, ac demum ex sanctorum Patrum assertionibus quærere, proponere, affirmare, atque stabilire consueverunt: ut plane insulsum & omnino commentitium esse appareat, quæsisse tunc Patres per ejusmodi miraculum veritatem… Evanescit igitur omni ex parte commentum, ut ex Patrum consensu, immo iisdem fuerit auctoribus factum ejusmodi experimentum. Verissimæ mihi apparent hæ Baronii observationes: nec dubitare possum de falsitate rei relatæ, quæ a moribus & consuetudine conciliorum omnino abhorret.

[29] [nec satis probabile est, contigisse post concilium;] Aliorum relationem, de miraculo patrato Constantinopoli post absolutum concilium, non penitus ut falsam reprehendit Baronius, sed pro dubia habere videtur, uti & Tillemontius tom. 5 Monument. in S. Euphemia, ambigue de re tota disserens. Verum tota etiam illa relatio non minus fictitia & falsa mihi apparet, quam præcedens, cum quia tribus seculis integris nullus scriptor de facto tam memorabili, si verum esset, meminit; tum quia Anatolii patriarchæ non erat, controversiam fidei in concilio universali decisam quasi novæ dubitationi subjicere, acsi definitio concilii, auctoritate summi Pontificis S. Leonis confirmata, non suffecisset ad omnimodam certitudinem. Præterea Marcianus imperator numquam permisisset, ut sententia Catholica, post definitionem concilii rursus ejusmodi examini subjiceretur: nam, licet Deus facere nequea: miraculum ad confirmandam doctrinam falsam; potest certe non audire petentes miraculum in gratiam doctrinæ veræ, quæ aliunde satis erat stabilita & confirmata. Sane non existimo, ullum proferri posse exemplum miraculi petiti in confirmationem fidei in adjunctis rerum, quæ hisce prorsus sunt similia; licet alias non ignorem pertinaces hæreticorum aut gentilium altercationes a sanctis viris fuisse miraculorum virtute exstinctas, ut advertit Baronius.

[30] [sed res tota videtur conficta ex verbis concilii Patrum male expositis.] Quare mera figmenta esse, quæ de hisce narrantur, sive in concilio, sive paulo post facta asserantur, omnino persuasum habeo. Ex ipsis tamen concilii Actis, male expositis, fabellam hanc profluxisse crediderim. Nam Patres Chalcedonenses, absoluto concilio, in Litteris ad S. Leonem Papam divinæ misericordiæ & patrocinio S. Euphemiæ attribuerunt felicem concilii exitum, atque ita locuti sunt, apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 836: Deus enim erat, qui operabatur, & quæ suo thalamo concilium coronavit (id est, in cujus ecclesia habitum est) ornata decore victoriæ Euphemia: quæ, tamquam propriam confessionem, fidei definitionem suspiciens a nobis, suo Sponso per piissimum imperatorem & amicam Christi Augustam obtulit, omnem quidem perturbationem contrariorum sedans, veritatis autem confessionem roborans ut amicam, & manu ac lingua universorum decretis pro demonstratione subscribens. Hæc verba significant, patrocinio S. Euphemiæ Patres attribuisse omnia, quæ recte ac feliciter erant gesta in concilio. Verum eadem verba videntur Græcis illis, qui post annos trecentos narrarunt mirabilia mox refutata, occasionem præbuisse id genus fabellas comminiscendi. Ipsa verba Constantini suspicionem illam augent: nam infra num. 9 ait: Et ideo, quæ inter sanctas imagines cernitur, Christi martyr Euphemia, ubique ponitur habens chartam in manu. Nimirum pictor aliquis eam primo exhibuit, tamquam offerentem Deo professionem fidei Patrum Chalcedonensium. Deinde vero ex tabella sic picta alii sua hauserunt somnia.

§ III. Corpus Sanctæ metu Persarum Constantinopolim translatum, ibique depositum in æde Sanctæ dicata: aliæ ibidem S. Euphemiæ ecclesiæ: corpus mari demersum, sed receptum & in Lemno servatum, ac deinde relatum Constantinopolim.

[Sanctæ corpus Constantinopolim translatum,] Mansit corpus S. Euphemiæ in ecclesia sua prope Chalcedonem usque ad tempora Heraclii imperatoris, quando metu Persarum, eo usque in terras Romani imperii incurrentium, Constantinopolim fuit translatum. De illis Persarum expeditionibus singulis fere annis prioribus Heraclii aliqua memorat Theophanes. Frustratum autem eorum conatum ad occupandum Chalcedonem refert ad annum 6 Heraclii; & ejusdem anno 7 ait: Hoc anno Persæ expeditionem in Chalcedonem instruentes, bello eam ceperunt. Capta igitur est urbs anno 617, ac non diu post facta corporis translatio. Annum tamen certum assignare non possumus; cum nesciamus, quamdiu Chalcedonem tenuerint Persæ. Eam videntur tenuisse annis aliquot, at non multis, quia deinde Heraclius imperator multas de Persis retulit victorias. Quare non longe aberrabimus, si translationem figamus circa annum 620. Porro Theodorus Bestus in Actis Mss., & Constantinus Tiensis in Historia Inventionis num. 3 testantur, Persas operam dedisse, ut reliquias S. Euphemiæ comburerent, sed ossa Sanctæ ab igne fuisse illæsa. Cum hisce quidem non consonant, quæ tradit auctor anonymus Antiquitatum Constantinopolitanarum, cujus Opus edidit Bandurus in Imperio Orientali tom. 1. Nam ille pag. 8 ita rem narrat, acsi sacræ reliquiæ in manus Persarum non incidissent. At exiguam aut nullam meretur fidem hac in re, tum quia laudatis scriptoribus multo junior est, tum quia adjuncta habet aperte fabulosa.

[32] Ait, diaconum quemdam Eutychianum, nomine Acatum, in Persidem profugisse. Tum subdit: Atque statim Perittio præfecto præsidiario significavit debilitatem civium Chalcedonensium, [postquam Persæ, capta Chalcedone, illud frustra conati erant comburere:] subjungens insuper, ipsum primo impetu facile eos subjugare posse. Quare supra dictus Persa sine mora se cum septuaginta millibus militum in viam dedit, tantaque celeritate invasit Chalcedonem, ut civibus vix satis relinqueretur temporis ad transferendum reliquias S. Euphemiæ Constantinopolim, a quibus imprimis impius ille proditor Acatus ullum ire festinabat hæreseos Eutychianæ scriptis illatam ignominiam, & quod infortunato Eutychi istam metropolim concedere noluerant. Hæc mihi tam fabulosa videntur, ut non fuissent recitanda, nisi Bandurus tom. 2 in Annotationibus pag. 473 eadem sic illustrasset, acsi pro veris habenda essent. Etenim causa, quæ movisset Acatum Eutychianum, videlicet quod S. Euphemia miraculo hæresim Eutychianam improbasset, jam ante refutata est, ut fabula antiquis ignota. Modus vero, quo occupata dicitur Chalcedon, plane inverisimilis est: neque enim septuaginta hominum millia tam subito e Perside Chalcedonem duci poterant, cum tota Minor Asia esset intermedia. Præterea constat ex Theophane, Chalcedonem primo anno, quo obsessa est, capi non potuisse a Persis; sed captam esse anno secundo. Quare omnino negligenda est ista relatio, admittendaque ea, quæ in Actis habentur de tentata reliquiarum combustione a Persis: nam horum impietati id factum est conforme; & auctores satis pro hisce antiqui sunt, ut fidem mereantur.

[33] [ibique depositum in ecclesia Sanctæ dicata in Hippodromo:] Porro translatæ Constantinopolim reliquiæ ibidem depositæ fuerunt in ecclesia eidem S. Euphemiæ sacra in Hippodromo. Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 145 de hac æde S. Euphemiæ varia disputat. Georgius Codinus lib de Originibus Constantinop. pag. 38 de prima ejus fundatione & vicissitudinibus hæc memorat: Item templum S. Euphemiæ in Hippodromo condidit Constantinus Magnus, & pretiosa exornavit materia: quod post quadringentos quadraginta & octo annos Constantinus Copronymus mutavit in armentarium & sterquilinium publicum, reliquiis S. Euphemiæ cum loculo in mare projectis. Post annos vero triginta septem Irene, piissima augusta Atheniensis, hoc templum reædificavit, & sanctas reliquias, apud Lemnum insulam repertas, eo iterum transtulit. Ita Codinus, cujus dicta posteriora inferius confirmabuntur. Plura de illa ecclesia, ad nos minus spectantia, videri possunt apud laudatum Cangium; at de translationibus corporis ille non satis fuit edoctus.

[34] [altera ibidem S. Euphemiæ ecclesia cum monasterio virorum,] De alia S. Euphemiæ ecclesia Constantinopoli Codinus pag. 47 sic habet: S. Euphemiam, dictam Olybrii, Deo exosa Eudoxia (Arcadii imperatoris conjux) condere incepit, & fundamentum ad altitudinem duorum cubitorum supra terram perduxit. Postquam autem illa acerba morte sublata fuit, magister quidam Olybrius, Romanus ibi habitans, structuram absolvit, multisque pretiosis marmoribus exornavit, & fundis sacrisque vasis ditavit. Eadem leguntur in Antiquitatibus apud Bandurum pag. 131. Olybrius ille postea factus est imperator in Occidente, uxoremque habuit Placidiam. De iis Chronicon Paschale, pag. 321 editionis Cangii ita habet: Olybrius Romam missus a Leone imperatore, a Romanis invitus coronatur imperator, ducta uxore Placidia illa, quæ a barbaris (Wandalis, in Africa tum regnantibus) redempta, seu captivitate liberata fuerat. Hi condiderunt ædem sacram sanctæ Euphemiæ, Olybrii nuncupatam. Cangius in Constantinopoli pag. 146 observat, hanc ædem S. Euphemiæ eamdem esse cum illa, cujus constructionem imperatrici Euphemiæ attribuit Codinus pag. 19 ita scribens: Euphemiæ, uxoris Justini Thracis, statua posita est in templo S. Euphemiæ, quod ipsa condidit. Consonant laudatæ Antiquitates pag. 127. Verum in iisdem Antiquitatibus ex tractatu Theodori Lectoris pag. 89 hæc dantur: Euphemiæ, uxoris Justini Thracis, statua posita est in Olybrii tractu prope sanctam Euphemiam, quam illa ecclesiam excitavit &c. Hæc ecclesia in Olybrii tractu, ut recte advertit Cangius, alia non videtur ab ecclesia Olybrii dicta. Hinc existimat Cangius, ecclesiam illam ab Euphemia augusta non conditam, sed reparatam. Res mihi videtur dubia, quia etiam contingere potuit, ut ex errore fundatio attribueretur Olybrio, quia condita erat in tractu Olybrii dicto. Ceterum observat Cangius, fuisse archimandritam seu hegumenum illius ecclesiæ, indeque colligitur, monachorum fuisse.

[35] Aliam rursum S. Euphemiæ ecclesiam Constantinopoli assignat Codinus pag. 47, [tertia cum monasterio feminarum:] de ea scribens ista: S. Euphemiam, cognomine Petræam, Anastasius Dicorus & uxor ejus Ariadne ædificarunt. Consonant Antiquitates apud Bandurum pag. 36. Verum in iisdem Antiquitatibus pag. 39 de illa ecclesia hæc leguntur: S. Euphemiam, cognomine Petrion, & balneum Basilius imperator condidit, ac filias suas ibidem totondit. Erat igitur ecclesia monasterio mulierum attributa, ut etiam liquet ex aliis, apud Cangium adductis. Verum Basilius Macedo, non fuit illius conditor, sed instaurator; aut forsan etiam fundator monasterii, quod ecclesiæ cum aliis quibusdam ædificiis addiderit, uti colligitur ex Codino pag. 60, ubi sic habet: Monasterium S. Euphemiæ, & sepulcra, quæ sunt in Petrio (& lavacrum, seu balneum, ut Græce additur) Basilius Macedo condidit, & filias suas ibidem attondit. Hæc igitur præcedentibus non sunt contraria. Verumtamen ecclesiam illam multo vetustiorem esse Anastasio imperatore, qui sub finem seculi V & initium seculi VI imperavit, satis ostendit Cangius. Certe Theodorus Lector in Excerptis Historicis apud Valesium pag. 568 ita habet: Ejusdem Theodosii Magni temporibus reliquiæ sanctorum martyrum Terentii & Africani, ejusdem imperatoris jussu depositæ sunt in martyrio sanctæ Euphemiæ, quod est in Petra, ante diem decimum Calendas Octobres. De martyribus Terentio, Africano, eorumque sociis apud nos actum est ad X Aprilis, ibique etiam memorata illa translatio. Quare certum videtur, illam S. Euphemiæ ecclesiam seculo IV jam stetisse.

[36] Nicephorus Constantinopolitanus ecclesiam illam citius etiam constructam affirmat. [at de hujus fundatione non est credendum] Nam in Chronographia compendiaria pag. 413, recensens antistites Byzantinos, ita loquitur de Castino, decimo nono, ut vult, episcopo Byzantino: Hic loco, cui nomen Petrium, S. Euphemiæ ejus tempore martyrium passæ, oratorium Byzantii ædificavit. Adoptavit illa Nicephorus Callistus lib. 8 cap. 6 cum aliqua tamen mutatione: nam qui hic Castinus ab illo Constantinus dicitur. De condito oratorio sic loquitur: Hic primo episcopatus sui anno intra Byzantium in parte Septemtrionali templum ædificavit, atque id Euphemiæ martyri, quæ tum sacrum peregerat certamen, consecravit. Verum totus ille catalogus episcoporum Byzantinorum, quem uterque Nicephorus contexuit, & ex quo hæc etiam de structo S. Euphemiæ oratorio profluunt, plane videtur fabulosus, ut abunde probatum est a Cupero nostro in Historia chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti § 3.

[37] [fabulosis catalogis antistitum Byzantinorum: de quarta ibidem ecclesia non constat.] Pseudo-Dorotheus, ex cujus imposturis catalogus ille adoptatus est, apud Cangium post Chronicon Paschale pag. 433 de ejus fundatione sic loquitur: Post hunc Cyrillianus per annos sedecim, ac deinde Castinus per annos septem episcopi extitere. Constantinus igitur primo ipsius anno aliam intra Byzantium erexit ecclesiam versus Aquilonem, ubi Anemodulium prostat, Euphemiæ martyris, quæ ea tempestate martyrium obiit, ecclesia appellata. Hic constructio ecclesiæ Constantino imperatori attribuitur. Hoc vero consistere non posse cum chronotaxi, uterque Nicephorus videtur perspexisse: nam tempore Castini episcopi, si valeret chronotaxis, necdum natus fuisset Constantinus. Hinc primus Castino ædificationem attribuit: alter vero Castini nomen mutat, & Constantinum vocat. At rectius uterque assertum illud de condita tunc temporis ecclesia S. Euphemiæ cum toto illo fictitiorum episcoporum catalogo ad fabulas amandasset. Ipse Pseudo-Dorotheus paulo ante de constructione illius ecclesiæ diversa scribit: nam pag. 430 hæc habentur: Ipse igitur magnus pontifex Dorotheus scripto reliquit, venerandam ædem sanctæ & invictæ martyris Euphemiæ in Petrio a quodam Tito primum fuisse conditam. Hunc Titum deinde episcopum facit post Castinum; imo & martyrem. Verum tam inepte fabulas suas exponit, ut nullam prorsus fidem mereatur; & consequenter catalogi episcoporum Byzantinorum, qui ex Opere illo fabuloso contexti sunt, fidem similiter mereri nequeant, præsertim cum constet, episcopatum Byzantinum longe serius inchoatum, quem illi catalogi ad S. Andream apostolum referunt. Quartam S. Euphemiæ ecclesiam Constantinopoli quærit Cangius pag. 146, ubi colebatur Sancta die XVI Maii, ut dictum est num. 14: sed incertum est, an illa ecclesia Sanctæ esset dicata: nam alia de causa ibidem coli poterat.

[38] [Ecclesia Sanctæ profanatur & corpus pelago injicitur] Porro corpus Sanctæ, quod circa annum 620 Constantinopoli depositum dixi in ecclesia S. Euphemiæ in Hippodromo, ibidem religiose cultum fuit usque ad imperium Leonis Isaurici aut Constantini Copronymi, quorum alteruter corpus Sanctæ pro impietate sua perdere omnino voluit, ipsiusque ecclesiam profanavit. Agit hac de re Theodorus Bestus in Vita, & Constantinus in Historia Inventionis. Theophanes vero pag. 370 omnia brevius enarrat hoc modo: Ubicumque reliquiæ, Dei quam maxime favorem conciliantes, tamquam pretiosus possidentium thesaurus, habebantur, eas quam citius, de reliquo non videndas, (Copronymus) e medio tollebat. Quidpiam hujusmodi in pretiosissimum celeberrimæ martyris Euphemiæ corpus irreligiosus imperator exercuit, ubi nimirum illud in maris profundum cum ipso loculo demersit, Martyrem sub Christianæ plebis conspectum sanctis unguentis exsudantem videre, ac ita deliria contra Sanctorum preces deblaterata coarguentem, non ferens. Deus autem, qui ex Scripturæ verbis ossa sibi placitorum custodit, illæsum illud servavit, ipsum ad Lemnum insulam enatare faciens. Ad littus quippe projectum, per nocturnam visionem tolli commonuit, & occultum teneri. Sub pientissimis vero imperatoribus Constantino & Irene, Indictione quarta, cum debito honore in proprium sibi templum denuo relatum fuit. Iste quidem communis ecclesiarum hostis, æde illa sacra profanata, armamentum * fecerat, & stercoribus excipiendis male dicaverat: locum autem expurgatum & expiatum denuo ecclesiam consecraverunt; cum arguendæ Constantini unius impietatis, tum alterius in Deum religionis demonstrandæ monimentum.

[39] Hoc porro mirandum & relatu dignum portentum, [sub Leone Isaurico aut Constantino Copronymo:] a morte nefarii istius imperatoris circa (Græce post) annos duos & viginti, una cum pientissimis imperatoribus & sanctissimo patriarcha nos ipsi conspeximus, & quamvis indigni, ea tamen gratia a Deo cumulati, illud venerati sumus. Huc usque Theophanes, breviter referens ea, quæ fusius relata leguntur in Opusculis Theodori Besti & Constantini Tiensis. Verum inter hos & Theophanem non recte videtur convenire de impio illo imperatore, qui corpus S. Euphemiæ mari injiciendum curavit. Nam Theodorus & Constantinus Leoni Isaurico factum attribuere videntur, cum Theophanes Leonis filium Constantinum tantæ impietatis auctorem faciat. Res forte clanculum peracta est, indeque accidere potuit, ut nec auctor certo innotuerit, nec tempus, quo abjectum est sacrum corpus. Suspicio etiam esse potest, scelus illud peractum esse a Constantino, vivente adhuc Leone, quocum simul multis annis imperavit; aut corpus sub Leone ex sua ecclesia eductum, & in oratorio quodam aulæ depositum, ut habet Constantinus Tiensis num. 4, sub Copronymo vero in pelagus fuisse projectum, ac tunc Sanctæ ecclesiam prorsus profanatam.

[40] Annus relati corporis satis clare exprimitur a Theophane, [at corpus refertur sub Irene anno 796, & ecclesia restituitur:] dum ait, relatum esse Indictione quarta, & annis viginti duobus post mortem Constantini Copronymi. Nam hæ notæ simul collatæ, designant annum 796. Ex hoc autem anno etiam innotescere posset annus, quo corpus in mare fuit projectum, & quo primum condita fuit Sanctæ ecclesia in Hippodromo, si satis certus esset Georgii Codini, cujus verba data sunt num. 33, de his calculus. Nam, si post annos triginta & septem relatum est corpus, ut ipse ait; projectum fuit anno 759. Templum vero ante profanationem ait stetisse annis quadringentis quadraginta & octo: conditum igitur esset anno 311. Verum ultima illa epocha certo falsa est, cum Constantinus Magnus, qui ecclesiam illam condidisse dicitur, Byzantii non imperaverit ante annum 323. Hinc alteram quoque Codini epocham non nisi pro dubia habere possumus: nam scriptor ille non est antiquus. Plura de hisce dabit Historia Inventionis.

[41] Joannes Zonaras de hisce etiam agit lib. 15 Annalium cap. 8, [confusa de hisce Zonaræ relatio.] & dubitationem movet de modo, quo sacrum corpus a Constantino Copronymo fuit tractatum. Neque vero viventes dumtaxat, inquit, Christi servos exagitavit (Copronymus,) sed & divis martyribus, & aliis Deo gratis insultare non destitit, quos nihil posse asserebat, eorumque intercessiones ficulneum præsidium appellabat. Reliquias autem partim per contumeliam terra obruit, partim demersit, partim in cineres redegit, ut & gloriosæ martyris Euphemiæ sanctum corpus, de quo duplex rumor est. Nam alii ferunt, nesarium Copronymum in animo habuisse id cremare, canibus & asinis una comburendis, sed institutum ejus successu caruisse, cum orthodoxi, eo conatu cognito, id clam e loculo surreptum, alio transtulissent, & cadaver aliud supposuissent, quod a nefario illo sit crematum. Alii non crematum, sed una cum loculo in mari demersum esse corpus Martyris affirmant: qui, divina gratia gubernante, Lemno insulæ sit appulsus, & a fidelibus illius loci agnitus, illicque asservatus sit, & sub Irene ejusque filio Constantino honorifice & magnifice in urbem imperatoriam relatus. Hæc quidem Zonaras, de re tota non bene edoctus, multaque miscens & corrumpens. Nam tentatam a Persis combustionem sacri corporis male Copronymo attribuit; & videtur ignorasse, quo modo pretiosus ille thesaurus ad insulam Lemnum pervenerit. Hoc autem minus mirandum est, cum aliquot seculis facto sit posterior.

[Annotata]

* armentorum stabulum

§ IV. De reliquiis, locis sacris, & festivitatibus S. Euphemiæ in variis urbibus ac provinciis.

[Ecclesia Sanctæ in Palæstina, duæ aliæ in agro Romano, alia Romæ,] Ex iis, quæ de reliquiis Sanctæ Constantinopolim relatis num. 16 dicit Constantinus Tiensis, abunde liquet, ossa ipsius multum fuisse divisa, indeque ad varias regiones delata. Ex illa autem reliquiarum divisione cultus Sanctæ procul dubio ad varia loca propagatus est. Verum jam ante ea tempora celeberrimæ Euphemiæ veneratio multis in locis erat recepta. In Vita S. Anastasii Persæ, tom. 2 Januarii apud nos data, pag. 428 & pag. 433 mentio fit de ecclesia S. Euphemiæ, quam adiisse ille Sanctus dicitur Cæsareæ in Palæstina. Itaque seculo VII non multum provecto, quo Sanctus ille martyrio coronatus est, cultus Sanctæ in Palæstina receptus fuisse videtur. S. Gelasius Papa ecclesiam S. Euphemiæ dedicavit, ut narrat Anastasius in Gelasio his verbis: Hic dedicavit basilicam sanctæ Euphemiæ martyris in civitate Tiburtina, miliario vigesimo ab urbe Roma. Fundatio hæc late figi potest circa annum 490, quo medius fere erat S. Gelasii pontificatus. Idem Anastasius in Dono Papa de alia S. Euphemiæ ecclesia sic habet: Itemque ecclesiam sanctæ Euphemiæ, positam via Appia, similiter dedicavit. Factum id est circa annum 677: neque enim diu ante aut post illum annum Pontifex fuit Donus. De alia rursum S. Euphemiæ ecclesia, non primum constructa, sed instaurata, meminit Anastasius in S. Sergio I, hæc scribens: Hic basilicam S. Euphemiæ, quæ per multa tempora fuerat detecta, cooperuit ac renovavit. Sedit S. Sergius sub finem seculi VII, & pervenit usque ad initium seculi VIII. Hæc forsan est ecclesia illa, quæ jam in Urbe exstabat Gregorii Magni tempore, sive sub finem seculi VI. De illa meminit S. Gregorius Turonensis in Historia lib. 10 cap. 1, ubi refert Sermonem Gregorii Magni, qui ob pestem sævientem litanias instituit, & varias nominat ecclesias, ex quibus varia hominum genera ad supplicationem exire debebant. De ecclesia autem S. Euphemiæ meminit his verbis: Omnes mulieres viduæ (egrediantur) ab ecclesia S. Eufemiæ cum presbyteris regionis quintæ. Gesta S. Sergii apud nos data sunt ad IX Septembris. Eadem verisimiliter est basilica, de qua laudatus scriptor in S. Leone III sect. 388 iterum mentionem facit his verbis: Simulque & in basilica beatæ Euphemiæ fecit vestem de stauraci. De S. Leone III apud nos actum est ad XII Junii, ubi tamen tædii vitandi causa non omnia ipsius dona sunt recensita.

[43] Florivantes Martinellus in Roma sacra pag. 357 docet, [quæ destructa est tempore Sixti V:] ecclesiam illam fuisse sitam in vico Patricii, eamdemque credit fuisse cum ecclesia Archangeli, de qua apud Anastasium sequitur: Et in basilica beati Archangeli, quæ ponitur in vico Patricii, fecit vestem de Stauraci. Verum, si verba Anastasii, quæ recitavi ex postrema editione Romana, recte data sunt; ecclesiæ illæ videntur diversæ, cum in utraque donum aliquod oblatum dicatur. Attamen in Descriptione Urbis Romæ, quam edidit Mabillonius tom. 4 Analectorum pag. 506 memoratur ecclesia S. Euphemiæ in vico Patricii, ita ut de loco saltem non sit dubitandum. Præterea Anastasius in eodem Leone sect 407 clare ecclesiam S. Euphemiæ eamdem facit cum ecclesia Archangeli, ita scribens: Pari modo facit & in monasterio sanctorum Euphemiæ & Archangeli, quod ponitur juxta titulum Pudentis, canistrum ex argento, pensan. libras quinque. Itaque hæc verisimiliter tertia est ecclesia S. Euphemiæ constructa a Romanis Pontificibus, videturque adjunctum habuisse monasterium, quod S. Euphemiam simul & S. Michaëlem archangelum patronos habere poterat. Oldoïnus in Additionibus ad Ciacconium tom. 1 col. 465 fundationem hujus ecclesiæ attribuit Adeodato Papæ, qui seculo VII senescente sedit ante Donum. Ecclesiam S. Euphemiæ, inquit, ad Exquilini montis radices exstruxit: quam vetustate jam fatiscentem Sixtus V ad Urbis ornatum solo æquavit. Unde illum ecclesiæ istius fundatorem hauserit Oldoïnus, non indicat. Verum eadem hæc est cum illa, quam in vico Patricio memoratam vidimus, cum vicus Patricius sit ad radices montis Esquilini; cumque ecclesiam vici Patricii destructam similiter agnoscat Martinellus, ubi ait: Adhuc vestigia exstant in angulo quadrivii dicti vici. Si etiam eadem sit cum commemorata a S. Gregorio, antiquior est Adeodato.

[44] Superest tamen hodieque locus pius S. Euphemiæ dicatus in urbe Roma. [altera a Clemente VIII Sanctæ dicata hodie exstat.] Fuerat ille ante S. Bernardino sacer, ut scribit Pancirolus in ecclesia 30 pag. 196, & ex eo Martinellus pag. 348. Nimirum erat monasterium feminarum Ordinis S. Francisci, cujus patronus erat S. Bernardinus. Modo ecclesia S. Euphemiæ dicata est, una cum monasterio puellarum. De iis Martinellus pag, 101 ita habet. S. Euphemiæ (ecclesia) in vico, qui dicitur Campus Caroli Leonis, & vulgo Carleo, ubi plurimæ aluntur puellæ, quas vulgus apellat Zitelle sperse: cujus monasterium est contiguum monialibus Spiritus sancti. Eamdem ecclesiam pag. 348 ponit ad columnam Trajanam, quia inde non longe distat. Quo autem modo illa plurimarum egentium puellarum congregatio illic inchoata sit opere maxime duorum Cardinalium pietate præstantium, nimirum Cæsaris Baronii & Frederici Borromæi, quibus subsidium præstitit Clemens Papa VIII, enarrat pluribus Carolus Bartholomæus Piazza in Opere Italico de Operibus piis Romæ tract. 3 cap, 3. Voluit porro Clemens VIII illam Ecclesiam S. Euphemiæ consecrare, quia altera, vetustate fatiscens, ad ornatum Urbis destructa erat a Sixto V.

[45] Festivitates & reliquias S. Euphemiæ varias Romæ assignat Piazza in Diario sacro Urbis ad XVI Septembris. [reliquiæ in Urbe, ubi festivitas variis locis celebratur.] Nam testatur festum ipsius celebrari cum indulgentiis plenariis in modo dicta ecclesia puellarum ad columnam Traianam. Asserit vero, insignes ejusdem Sanctæ reliquias exponi in ecclesia S. Bartholomæi Bergomensium: cranium haberi in ecclesia S. Mariæ de Campitello. Addit, etiam asseri, caput haberi in ecclesiæ Lateranensis oratorio, quod vocatur Sancta Sanctorum. Assignat demum aliquid reliquiarum Basilicæ S. Mariæ Majoris; sacello S. Joannis Baptistæ in Fonte; basilicæ S. Crucis in Cælio monte, vulgo S. Crucis in Hierusalem; ecclesiæ S. Eustachii, & ecclesiæ monialium S. Marthæ. Festivitatem Sanctæ etiam celebrari in ecclesia jam dicta sanctæ Crucis in Hierusalem, testatur idem Piazza in Menologio Romano. Inter reliquias plurimas ecclesiæ S. Cæciliæ, in confessione sive crypta sub altari conservatas, numerantur etiam reliquiæ S. Euphemiæ, ut ipse ibidem præsens vidi.

[46] [Ecclesia & cultus Mediolani & in aliis locis,] Mediolani quoque vetustus admodum est, & etiamnum vigens cultus S. Euphemiæ, cui S. Senator, labente seculo V episcopus Mediolanensis, ecclesiam erexisse dicitur, in qua & sepultus legitur. Acta S. Senatoris apud nos data sunt ad XXVIII Maii, ibique recitata est Lectio Officii, quod Mediolani de S. Senatore peragitur, & in quo hæc habentur: Ejus corpus honorifice custoditur in æde sanctæ martyris Euphemiæ, quam ille prope paternam domum ædificandam curaverat. In Diario sacro Mediolanensi, quod edidit Joannes Baptista Carisius, festivitas S. Euphemiæ notatur in ecclesia sua parœciali. Primus Aloysius de Tattis in Annalibus sacris civitatis Novocomensis ad annum 452 num. 79 multa disserit de cultu S. Euphemiæ per Insubriam provinciam. Etenim testatur, eam coli Mediolani, Placentiæ, Ticini, Novocomi & Derthone. Hujusce porro cultus præcipuum auctorem credit S. Abundium, episcopum Novocomensem, qui cum aliis legatus Constantinopolim anno 450 fuit missus a S. Leone. Potuit sane tunc S. Abundius intelligere gloriosa S. Euphemiæ miracula; indeque incitari ad cultum ejus propagandum. Attamen, cum hæc conjectura rem nequeat certam facere; satis erit, si dicamus, S. Euphemiam antiquo gaudere cultu in civitatibus modo memoratis; at initium & auctorem illius venerationis non innotuisse certis argumentis.

[47] [maxime Placentiæ, ubi & reliquiæ habentur;] Porro Placentini non solum festivitatem S. Euphemiæ quotannis celebrant Officio proprio & ritu duplici: sed etiam existimant, se corpus ejusdem Sanctæ possidere, uti discimus ex Historia Placentina, quam Italice edidit Petrus Maria Campi, canonicus Placentinus. Narrat ille lib. 12 ad annum 1091, corpus S. Euphemiæ fuisse inventum a Placentinis in ecclesia eidem Sanctæ diu ante dicata: atque in confirmationem ex vetusto Chronico Ms. hæc recitat verba: Eodem anno [MLXXXXI] corpus S. Euphemiæ inventum fuit in Placentia de mense Aprili die XIII. Addit, illam inventionem die XIII Aprilis quotannis celebrari. Deinde quærit, cujus e pluribus sanctæ Euphemiæ sint ossa tunc inventa. Respondet autem, cum antiquum Breviarium Placentinum, tum vetustos aliquot Annales Mss. habere, ossa esse celeberrimæ Euphemiæ Chalcedonensis. Fatetur tamen, non haberi scripturam ullam, neque memoriam certam translationis ossium memoratæ Sanctæ, uti nec temporis, quo erecta fuit ipsius ecclesia. Hanc possident Canonici Regulares S. Salvatoris. Idem scriptor ad annum 1094 refert donationem insignem a fratribus Winigiso & Ansaldo factam Canonicis claustralibus ecclesiæ S. Euphemiæ in honorem ejusdem Sanctæ. Ad annum 1108 refert dedicationem ecclesiæ Canonicorum S. Euphemiæ, & acquisitionem agrorum pro eadem ecclesia & monasterio. Charta demum donationis mox dictæ, quam recitat pag. 523, ita habet: In ecclesia S. Euphemiæ, ubi ejus sanctum corpus requiescit, constructa in civitate Placentiæ. Data est hæc charta anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo tertio, mediante mense Januarii, Indictione secunda; id est, secundum usum hodiernum, medio Januario anni 1094, ut liquet ex Indictione. Dicitur annus 1093, quia annus 1094 tunc tantum inchoandus erat XXV Martii, sive in festo Annuntiationis. Hanc demum ecclesiam S. Euphemiæ anno 1752 nos ipsi adivimus, ibique vidimus urnam marmoream sub mensa altaris. In urna illa S. Euphemiæ ossa sunt posita, ut declarat inscriptio, quam habet in parte posteriore his verbis conceptam: D. O. M. Aram hanc, in quam sacra Euphemiæ V. M. ossa, diu ob infidelitatem abdita, Aldo primum inventa anno Doñi MXCI, iterum sub Josepho de Zandemaria Placentiæ episcopis, recurrente MDCLXXII reperta, Jo. Bapt. Salvaticus abbas visitator transtulit, Marius Boeri Placentinus abbas exvisitator nobilius decoravit anno Doñi MDCCXLVII. In parte anteriore tantum habetur: S. Euphemiæ V. M. Hactenus de reliquiis S. Euphemiæ servatis Placentiæ, quæ corpus quidem de more vocantur: at laudatus Campius non videtur existimare, pleraque sacri corporis ossa illic servari: neque id habet postrema inscriptio.

[48] Exstat etiam ecclesia atque abbatia, S. Euphemiæ sacra prope Brixiam. [prope Brixiam, Bononiæ, Veronæ.] Hanc seculo IX construxisse dicitur Landulphus episcopus Brixiensis. Certe Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ col. 536 de Landulpho ita habet: Hic monasterium S. Euphemiæ pro Benedictinis monachis extra muros exstruxit. Consentit Joannes Franciscus Florentinus in Catalogo episcoporum Brixianorum in Landulpho I. Uterque pro testimonio laudat diplomata Calixti Papæ II. Plura videri possunt apud Lubinum in Abbatiis Italiæ pag. 62. Apud Bernardinum Faynum in Cælo ecclesiæ Brixianæ, præter abbatiam jam dictam, in ipsa urbe Brixiensi pag. 166 etiam recensetur capella S. Euphemiæ cum cura animarum. Porro in tabulis Geographicis prope Brixiam etiam notatur pagus S. Euphemiæ: ac revera apud nos tom. III Februarii pag. 249, in S. Paterio episcopo Brixiensi, non tantum mentio fit ecclesiæ, sed etiam pagi S. Euphemiæ. Masinus in Bononia perlustrata pag. 456 ad XVI Septembris inter reliquias Bononiæ servatas nominat S. Euphemiæ virginis & martyris brachium cum manu, cui caro & cutis adhæret, in ecclesia S. Francisci. Veronenses habent ecclesiam S. Euphemiæ dicatam cum monasterio Eremitarum Augustinianorum, creduntque apud se etiam servari aliquas prædictæ Sanctæ reliquias, ut liquet ex indice reliquiarum Veronensium, qui datur in Opusculo Augustini Valerii Veronensis episcopi de Sanctis ejusdem civitatis. Nam in illo catalogo pag. 79 hæc leguntur: In ecclesia S. Euphemiæ, seu monasterio, … asservantur etiam reliquiæ S. Euphemiæ &c.

[49] Melitenses plura proferunt de S. Euphemiæ reliquiis. Rochus Pirrus tom. 2 Siciliæ sacræ agens de ecclesia Melitensi, atque enumerans sacras reliquias Templi S. Joanni Baptistæ dicati Valetæ, quod præcipuum est Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, [Melitenses capitis & corporis habent reliquias:] pag. 620 iis accenset caput cum corpore S. Euphemiæ virginis & martyris, quod in argentea arca desuper deaurata, graphice structa, servandum anno MDLX curavit Valletta, Magnus tunc totius Ordinis magister. Jacobus Bosius in Historia Ordinis S. Joannis Hierosolymitani, vulgo dicti Melitensis, part. 3 lib. 21 pag. 221 ad annum 1660 refert constructionem novæ thecæ, jussu laudati Ordinis Magistri eleganter & artificiose ex argento inaurato constructæ, cui & historiam martyrii S. Euphemiæ insculptam docet. Fuit autem theca eo concinnata modo, ut in humeris ferri possit a duobus diaconis, inquit, quia singulis annis in festo Sanctæ circumferenda est, longo supplicantium agmine comitante. Melitenses autem & aliis reliquias Euphemiæ communicasse dicuntur. Certe Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XIII Aprilis scribit: Apud Maclovium (in Britannia Aremorica) memoria sanctæ Euphemiæ virginis & martyris, ob recepta illic aliquot ejus pignora sacrosancta: quorum & insignis portio Lutetiæ Parisiorum asservatur in celebri toto orbe Sorbonæ gymnasio, ab equitibus Melitensibus seu Rhodiensibus pretioso munere transmissa, & solemni excepta academiæ concursu die XXVIII Decembris anno salutis MDCVI. Hisce similia scribit ad XVI Septembris, & in Supplemento ad 2 Julii.

[50] [in Calabria item caput, aut pars capitis, esse dicitur.] Quod asserunt Melitenses de corpore & capite S. Euphemiæ apud se servatis, non admittent omnes, si totum caput sibi vindicare voluerint. Nam Hieronymus Marafioti in Chronico Calabriæ lib. 3 cap. 24 caput S. Euphemiæ attribuit ecclesiæ ejusdem Sanctæ, quæ est in Calabria ulteriori prope mare, ubi & sinus S. Euphemiæ in ipsis tabulis geographicis regni Neapolitani reperitur. Est ibi oppidum aut pagus ad mare, S. Euphemia dictum, & similiter in tabulis expressum, de cujus ecclesia Italice scribit, quæ Latine huc transfero. Ait, in oppido aut pago illo nihil esse observatione dignum præterquam in ecclesia amplissima, primum dedicata S. Joanni Baptistæ, deinde S. Euphemiæ, quæ olim fuit monasterium Ordinis S. Benedicti. Inter alias reliquias, inquit, servantur brachium S. Joannis Baptistæ, caput S. Euphemiæ &c. Utrum hi, an Melitenses, potiori jure caput Sanctæ sibi attribuant, rescire nequeo: at, ut plerumque in hisce contingit, ambo forte partem possident. Lubinus in Notitia abbatiarum Italiæ pag. 125 de illa S. Euphemiæ ecclesia meminit, uti & de alia eidem sacra abbatia, quam suspicatur fuisse in ducatu Beneventano. Aliam quoque memorat Erasmus Gattula in Historia Casinensi sec. VI pag. 230, ubi ait, eam fuisse constructam apud Pharam.

[51] [Festivitas Sanctæ item Antiquariæ in Hispania,] Cultus sanctæ Euphemiæ etiam penetravit in Hispaniam. De illa Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem ita habet: Antiquariæ in Betica (civitas est regni Granatensis, vulgo Antequera) celebris reperitur festivitas S. Euphemiæ virginis & martyris, ipsius urbis patronæ & tutelaris, ob insignem de Saracenis partam victoriam, qua ipsa civitas post aliquot servitutis secula, ad Catholicam reducta fidem, Mahometi respuit errores. Victoria & expugnatio urbis, cujus causa festivitas instituta est, figitur ab historicis anno 1410, referturque apud Marianam in Historia Hispaniæ lib. 19 cap. 21 & 22. Ferdinandus Castellæ princeps, ac postea Aragoniæ & Siciliæ rex, castra Catholica ad urbem obsidendam admoverat. Mauri vero cum ingenti agmine accesserunt, ut obsidionem solverent. Hos primum ingenti strage profligavit mense Maio. Deinde obsidionem civitatis munitæ ursit, eamque expugnavit die XVI Septembris, S. Euphemiæ sacra, ut pluribus narrat. Hinc instituta festivitas, inquit martyrologus, quem hac saltem in re fide dignum existimo, licet ipsi numquam fidamus, dum profert Chronica supposititia.

[52] Præterea in Catalogo impresso reliquiarum, quas habet Matritense collegium Societatis Jesu, [& reliquiæ Matriti, Ulyssipone, & aliis locis.] ad diem XVI Septembris notatum invenio S. Euphemiæ Virg. Mart. Corpus. Ita inter reliquias bene multas, quas anno 1587 accepit Domus professa Societatis Jesu Ulyssiponensis, etiam numerantur reliquiæ S. Euphemiæ Virg. Mart., ut videri potest tom. 2 Januarii pag. 612: nam ibi illarum reliquiarum datus est catalogus. Bucelinus in Sacrario Benedictino ad XVI Septembris duobus Ordinis sui locis ejusdem Sanctæ reliquias assignat, ita scribens: Asservatur brachium S. Euphemiæ virginis in cœnobio S. Claudii Legionensi. Os integrum ejusdem in Einsidlen. Est autem Einsidlen celebris abbatia in Helvetia, Latine dicta Eremus Deiparæ Matris. Inter reliquias abbatiæ Centulensis in Picardia seu comitatu Pontivo, quæ enumerantur apud nos tom. III Februarii pag. 103, etiam fit mentio de reliquiis Euphemiæ. Ita inter reliquias Pragam allatas a Carolo IV imperatore, nominatur S. Euphemiæ V. M. brachium, ut videri potest in illarum catalogo, dato tom. 1 Januarii pag. 1084. Manum S. Euphemiæ pelle etiamnum tectam nos ipsi anno 1753 vidimus Viennæ in Austria apud Patres Capucinos. Gelenius in Opere de Colonia Agrippina pag. 264 in Thesauro sacro ecclesiæ S. Gereonis aliquid reliquiarum S. Euphemiæ memorat; uti & pag. 616 in Sacello SS. Willibrordi & Bonifacii. Similiter Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 82 abbatiæ Cameracensi S. Autberti Canonicorum Regularium ossium S. Euphemiæ nonnihil attribuit. Demum Andreas Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad XIII Aprilis scribit: Tarbiæ (in Novempopulania) veneratio S. Euphemiæ virginis & martyris. Quod de veneratione ejus reliquiarum explicatur in indice. Ceterum non dubito, quin & aliis quibusdam locis aliquot Sanctæ reliquiæ honorentur.

§ V. Acta antiqua; quæ vindicantur: eadem a Metaphraste paululum mutata: Acta per Asterium scripta, sunt alterius Euphemiæ: Historia Inventionis item edenda.

[Acta Græca, quæ nimis licenter Latine reddita] Acta Græca S. Euphemiæ, reliquis omnibus meo quidem judicio longe præferenda, accepimus ex codice Ms. bibliothecæ regiæ Parisiensis, ubi ea pro nobis exscribenda curavit Vir Cl. dominus Claudius Sallier, custos prædictæ bibliothecæ; & ad nos misit: sed postea, cum Parisios venissem, ipse apographum cum codice Ms. contuli. Ea Acta Latine edita habemus apud Mombritium tom. 1 fol. 255 & sequentibus; si eadem tamen sint dicenda; deformata enim sunt & interpolata, nimisque licenter Latine reddita. Eadem nos quoque Acta habemus in quinque diversis codicibus Mss. Latinis, qui signantur P. Ms. 17, P. Ms. 158, Q. Ms. 5, Q. Ms. 6 & Q. Ms. 7. Ex hisce duo posteriores codices, qui & aliis tribus multo vetustiores sunt, propius accedunt ad textum Græcum, quam editio Mombritii, atque invicem sunt conformes.

[54] [& interpolata exstant,] Verumtamen neque Mombritius neque codices nostri meram exhibent interpretationem Vitæ Græcæ, sed hanc potius interpolatam, sive ex Metaphraste sive ex alio quopiam scriptore. Certe omnibus istis, uno excepto codice, facta aliqua adjuncta sunt, quæ etiam habet Metaphrastes, quæque & absunt ab Actis Græcis, & minus sunt credibilia, præsertim si conjungantur cum factis relatis in Græcis Actis. Etenim toties mutantur modi, quibus Priscus proconsul dicitur mortem inferre voluisse S. Euphemiæ, ut fiat incredibile, tam diversa ab eo fuisse tentata. Præterea de tormentis ibidem adjunctis non meminerunt Ennodius Ticinensis, nec Beda, nec Ado, in amplis elogiis, quæ de S. Euphemia dederunt, ita ut verisimile fiat, facta illa Actis inserta esse post illorum tempora.

[55] [videntur fide digna in factis historicis.] Unus e codicibus nostris, ut modo insinuavi, facta illa, quæ fabulosa apparent, etiam non habet. Attamen non ausim illi codici tantum fidere, quantum Actis Græcis, cum quod ille non sit admodum vetustus, tum quod interpretatio non sit accurata, nec ubique cum Græcis consona. Quapropter Acta Græca fideliter Latina faciam, & solum in Annotatis ad illa ex Mombritio & nostris codicibus ea observabo, quæ videntur annotatione digna. Quod spectat ad auctoritatem Actorum, illa & vetusta videntur, & notæ satis bonæ pro factis historicis. Verumtamen nolim vindicare dicta omnia Sanctorum aut tyrannorum iis inserta. Videtur auctor secutus esse morem scribendi plerisque usitatum, ipsis etiam sanctis Patribus, ac verba personis attribuisse, qualia ipsis convenire in adjunctis rerum credidit, aut certe, si de dictis utrimque aliqua intellexit, ea liberaliter pro ingenio suo exposuisse. Itaque sermocinationes Actis insertæ non multum auctoritatis habere possunt. Verum facta in iis relata sic confirmantur auctoritate Ennodii Ticinensis, Bedæ aut Flori, & Adonis, ut sine scrupulo pro veris admittenda videantur.

[56] [Illa præcipiti judicio improbarunt aliqui,] Tillemontius, qui tom. 5 Monument. Eccl. tractat de gestis S. Euphemiæ, auctoritatem Actorum ipsius examinat Nota in Euphemiam; ibique ea usque adeo improbat, & tamquam fabulosa rejicit, ut omnia tormenta Sanctæ ac miracula, in iis Actis relata, prorsus omiserit, & ex sola relatione Asterii episcopi Amaseni historiam martyrii petendam esse contenderit. Bailletus in tabula critica ad XVI Septembris illud Tillemontii judicium tanto sequitur impetu, ut non solum de Actis apud Surium & Lipomanum vulgatis dicat, ea nihil valere, sed etiam de numquam visis addat: Mentio fit de aliis quibusdam etiamnum manuscriptis, quæ nihilo sunt meliora. At nec ipse, nec Tillemontius, viderant Acta, quæ Baronius laudat & Allatius; ut Tillemontius ipse fatetur. Neuter viderat Acta, de quibus Papebrochius noster in Annotatis ad Ephemerides Græco-Moscas pag. 41 pronuntiat: Cujus (Euphemiæ) præclara Acta & editis hactenus meliora habemus. Itaque clarum est ac manifestum, severo illo judicio Acta reprobari numquam visa ab illis, qui præpropere talem protulere crisim: nam Baronius, Allatius, Papebrochius, qui inedita Sanctæ Acta habuerunt, ea minime reprobarunt, ita ut ex illorum judicio nullum pro reprobatione Actorum, etiam Latinorum, nedum Græcorum, haberi possit fundamentum. Hæc paucis observata volui, ut quilibet intelligere possit, quam præcipiti judicio frequenter a criticis illis Acta martyrum repudientur.

[57] Verum examinemus modo rationem præcipuam, qua Tillemontius vulgata S. Euphemiæ Acta pro fabulosis habuit. [quiæ non congruunt cum relatione Asterii Amaseni.] Franciscus Combefis in Auctario sanctorum Patrum tom. 1 col. 207 edidit Acta Græco-Latina, quibus hic præfixus est titulus: B. Asterii Amasiæ episcopi Enarratio in martyrium præclarissimæ martyris Euphemiæ. Eadem Latine recudit Ruinartius in Actis Martyrum sinceris pag. 490 editionis secundæ. Lecta ea fuerunt in Synodo Nicæna II, ut videri potest apud Labbeum tom. 7 Conciliorum col. 487 & seqq. Hanc autem Enarrationem, quæ tota ex tabella picta fuit sumpta, non posse cum vulgatis S. Euphemiæ Actis conciliari, existimat Tillemontius; indeque concludit, retinendam esse relationem Asterii, Acta vero abjicienda. Præcipuam hanc & fere unicam esse rationem, qua vulgaria Acta improbavit Tillemontius, ipse insinuat his verbis: Censuissemus, dandum nobis compendium (gestorum S. Euphemiæ ex Actis vulgatis) nisi obstitisset difficultas conciliandi ea cum S. Asterio Amaseno, qui vivebat circa finem seculi IV in Ponto, quique non poterat ignorare, quid vere de ea diceretur. Mox iterum, ubi fassus erat hymnum S. Ennodii Ticinensis episcopi, ac Martyrologia Bedæ, Adonis & Usuardi, cum Actis vulgatis concordare, observat, Acta non æque conciliari posse cum relatione Asterii, subditque: Quare si volumus hunc sequi Sanctum, quem qualitas personæ suæ, tempus, quo vixit, & regio, in qua loquebatur, satis parum Chalcedone dissita, multa sane auctoritate dignum faciunt, ipsum quoque Ennodii testimonium rejiciendum est, quamvis necessitatem nobis imponat agnoscendi, facta per Metaphrastem relata jam ab initio seculi VI fuisse scriptis mandata. Hactenus Tillemontius, cujus ratiocinium eo tendit, ut velit pro fabulis haberi omnia illa, quæ totis duodecim seculis aut diutius de S. Euphemia constanter fuerant relata & scripta: & contra credamus ea de S. Euphemia Chalcedonensi, quæ præter Asterium nullus antiquorum per secula plurima asseruisse scitur.

[58] Verum rationes Tillemontii non sunt tanti momenti, [Asterius ille nimis facile Sancti titulo honoratur,] ut duram adeo conditionem accipere nos cogat. Sane videtur nimium attolere auctoritatem Asterii, qui in hisce adjunctis minime videretur omnibus aliis præferendus, si constaret, Asterium loqui de S. Euphemia Chalcedonensi, & non de alia quapiam ejusdem nominis Sancta. Primo non capio, cur Tillemontius tanta cum affectione titulum Sancti tribuat Asterio, ut eum numquam sine illo titulo nominatum inveniam, licet Beda, Ado, Ennodius, qui omnes coluntur ut Sancti, sine glorioso Sancti titulo in iisdem locis laudentur. Velim profecto scire, unde sanctitatem Asterii intellexerit Tillemontius, secutique ipsum plures alii, quibus omnibus præivit Combefisius tom. 1 Auctarii jam laudati, in quo varia Asterii scripta edidit. Certe in nullis Græcorum aut Latinorum Fastis nomen Asterii reperire potui. In concilio Nicæno II variis vicibus laudatur Asterius; sed Sancti titulum eidem datum nullibi reperio. Nam col. 487, ubi textus Græcus cum Latino jungitur, simplicitur vocatur Asterius Amasenus, terque nomen ipsius sine ullo alio titulo repetitur. Ita sine titulo alio laudatur col. 855. Verumtamen in editione Latina col. 738 &739 Beati titulus nomini ipsius præmittitur. At id potius factum videtur libertate interpretis, quam Patrum Nicænorum auctoritate. Photius in Bibliotheca Col.ubi scripta Asterii recensere incipit, illum titulo μακαρίου Αστρίου beati Asterii honoravit. Verum neque auctoritas Photii in hisce magna esse potest, neque titulus Beati, ita defuncto datus, evincere potest, cultu ecclesiastico Asterium umquam fuisse honoratum. Quapropter nimis leviter titulus Sancti apud varios scriptores Asterio datus videtur. Hanc autem observationem excuset æquus lector, si minus ad propositum videatur necessaria; quia saltem necessaria est pro instituto Operis nostri: nam, si Asterius revera coleretur ut Sanctus, captanda nobis esset occasio aliqua, ut de eo ageremus.

[59] [nec episcopus fuisse videtur, dum de Euphemia scripsit,] Secundo Asterius non videtur episcopus fuisse, quando Acta S. Euphemiæ ex visa pictura descripsit. Nam, ut recte observat Ceilierus in Opere de scriptoribus sacris tom. 8 pag. 507, Opusculum illud magis videtur compositum ad stylum exercendum, quam ad enarranda omnia Sanctæ gesta. Ex initio & fine ista colliguntur. Asterius enim sic orditur: Nuper, o viri, Demosthenem egregium illum oratorem præ manibus habebam, eamque Demosthenis orationem, qua ille Æschinem acerbis enthymematibus impetit. Diu autem prolata lectione, pæneque obruta mente, aliqua remissione ac ambulatione, quo fessus animus nonnihil labore levaretur, egebam. Egressus autem domo, postquam in foro aliquantulum cum notis ambulassem, illinc me in Dei templum otio oraturus recepi. Cum vero hoc quoque consecutus, unam quamdam ex porticibus transirem, vidi in ea picturam quamdam, cujus me species omnino cepit. Dixisses Euphranoris artificium esse, aut eorum alicujus, qui olim plurimum dignitatis picturæ conciliarunt, non aliter pingentes, quam si vivas in tabulis formas exhiberent. Adesdum vero, si voles: quippe etiam nunc per tempus enarrare licet; egoque picturam exponam. Neque enim nos musarum alumni pejores pictoribus colores habemus. Hactenus Asterius, quem eloquentiæ tunc operam dedisse varia insinuant, videlicet lectio Demosthenis tam diuturna, deambulatio in foro cum notis, & vel maxime voces illæ, Nos musarum alumni.

[60] [nec scripsisse omnia ad Sanctam pertinentia.] Porro Asterium ea potius scripsisse ad stylum exercendum, quam ad enarranda Sanctæ gesta, ex hisce colligitur. Si Gesta S. Euphemiæ accurate enarrare voluisset, non dixisset Picturam exponam, sed martyrium explicabo, aut quid simile. Rursum in fine non diceret: Hactenus cum pictor manum tenuit, tum ego sermonem ac linguam. Nam iis verbis indicat nolle se picturæ aliquid addere. Exercitationem styli demum indicant ultima verba, quibus rogat, ut aliquis perspiciat, an recte enarrare potuerit contenta in pictura. Tillemontius contra hanc observationem aliqua objicit, contenditque, omnia S. Euphemiæ gesta ab Asterio fuisse scripta. Nam clare asserit, (inquit) historiam totam fuisse expressam. Tum subdit, si tota non fuisset expressa, S. Asterius non poterat ignorare reliquum, & procul dubio illud vel verbo memorasset. Verum nihil solidi in hisce invenio. Si enim omnia exponere voluit Asterius, non intelligo, cur non dicat, in qua urbe passa sit S. Euphemia, cujus picturam exponit. Nihilo magis capio, cur nomen tyrannorum taceat, id est, cur non edicat, sub quo imperatore, & sub quo præside passa sit sancta Virgo. Si locum & tempus martyrii, si tyrannorum nomina, si diem, quo colebatur Sancta si alia multa in Actis martyrum exprimi solita omisit, quomodo Asterius nihil ignorare potuit, nihil non vel verbo saltem edicere? Vides, opinor, lector, ineptam esse objectionem, falsoque contendi, plenam martyrii enarrationem dari ab Asterio; cum illa etiam sint prætermissa, quæ omnium minime ignota esse poterant.

[61] Tertio, si Asterius agat de S. Euphemia Chalcedonensi, [Itaque Asterii relatio aliis postponenda est, si agat de Chalcedonensi:] non videtur tanti facienda ipsius relatio, ut Actis antiquis, S. Ennodio, reliquisque omnibus ipse solus sit præferendus, quemadmodum contendit Tillemontius. Ratio mihi clara apparet & manifesta, nimirum quia Asterius de S. Euphemia tantum narravit ea, quæ pictor in tabula exhibuerat. Atqui passim notum est, pictoribus majorem esse curam scite pingendi, quam vera exhibendi in pictura. Asterius vero ipse parum tunc curasse videtur, ut in gesta Euphemiæ inquireret; sed unice studuisse, ut eleganter picta æque elegantibus sermonum coloribus exprimeret. Hinc ipsius enarratio a scriptoribus omnibus antiquis plane neglecta, nec umquam adducta est ad enarranda S. Euphemiæ certamina; sed unice recitata videtur in concilio Nicæno 11, ut ex ea probaretur, pium esse & antiquis usitatum, Sanctorum gesta pingere. Refert ex pictura Asterius, dentes Sanctæ fuisse excussos. Qua ratione factum esse dicemus, ut hoc nullus de S. Euphemia sciverit, nullus certe præter Asterium narraverit, si tormentum repræsentabatur in pictura omnium oculis Chalcedone exposita, præsertim cum in ecclesia Sanctæ seculo V habitum sit concilium Chalcedonense, ita ut illud Sanctæ tormentum deberet fieri notissimum? Alterutrum omnino dicendum videtur, aut fidem picturæ non fuisse habitam, aut picturam talem Chalcedone non fuisse. Si primum est verum, ignoravit Asterius gesta S. Euphemiæ, uti revera facile ea ignorare poterat, utpote toto fere seculo posterior, natusque & educatus in provincia longe dissita Chalcedone, quantum apparet. Si vero talis pictura Chalcedone numquam fuit, ut longe mihi verius apparet, Asterius loquitur de alia Euphemia, quæ parum aut nihil cum S. Euphemia Chalcedonensi habet commune.

[62] Quarto igitur adeo verisimile est & probabile, ne dicam certum & indubitatum, [at ostenditur variis rationibus,] Asterium agere de alia quapiam Euphemia, virgine etiam & martyre, ut mihi ne probabile quidem videatur, Asterium de Chalcedonensi loqui. Rationes & argumenta ex ipso petam Asterio, cum aliis monumentis collato. Primo Asterius in picturam, de qua agit, incidit, postquam se fatigaverat diuturna lectione Demosthenis, & postquam in foro aliquantulum cum notis ambulaverat, ut remissione aliqua uteretur. Hæc insinuant, eum tunc fuisse aut in patria, aut in civitate aliqua, in qua degebat: neque enim peregrini solent diuturna lectione caput fatigare, aut in foro deambulare remissionis causa, aut statim notos invenire, quibuscum ambulent in foro. At verisimile non est, Asterium Chalcedone natum esse, aut ibidem studiis operam navasse; & consequenter verisimile est, picturam ab eo in alia civitate fuisse visam.

[63] Secundo id rursum colligitur ex iis, quæ dicit de sepulcro Sanctæ; [de alia quapiam Euphemia] nam haud procul templo sepulcrum a civibus ædificatum fuisse asserit, tabellam vero a pictore appensam juxta sepulcrum. Erat igitur sepulcrum, apud quod picturam vidit Asterius, extra templum: nam picturam invenit, quando, finita oratione, templo egressus, unam quamdam ex porticibus transibat, ita ut tam sepulcrum quam tabella videatur fuisse in porticu juxta templum. At secundum descriptionem ecclesiæ S. Euphemiæ, ex Evagrio datam num. 20, sepulcrum S. Euphemiæ erat in ipsa ecclesia; ita ut de alio sepulcro loquatur Asterius. Tillemontius ipse in S. Euphemia vidit, dicta Asterii non congruere cum descriptione Evagrii, ideoque dicit, dispositionem ecclesiæ fuisse mutatam. At illius mutationis nullus proferri potest testis, nullum indicium.

[64] [minus celebri agere Asterium,] Præterea S. Euphemiæ basilica erat extra urbem. At ea ecclesia, quam se ingressum dicit Asterius, videtur intra civitatem fuisse, aut in foro aut prope forum. Nam, relata deambulatione sua in foro, subdit: Illinc me in Dei templum otio oraturus recepi. Quæ verba innuunt, templum non longe abfuisse. Demum istud templum non videtur S. Euphemiæ fuisse dicatum. Certe Asterius meminit de sepulchro Euphemiæ suæ exstructo, de loculo ipsius ibi deposito, de pictura appensa, de festivitate instituta, de concionibus in Sanctæ honorem haberi solitis; non vero de ecclesia eidem dicata. Hanc tamen non videtur omissurus fuisse, si revera ecclesia fuisset S. Euphemiæ sacra. Itaque ex hac observatione rursum consequitur, de alia Euphemia minus celebri loqui Asterium. Ad hasce rationes accedit diversitas ipsa Actorum, quæ insinuant Euphemias diversas. Quippe Acta nostra cum vulgatis, cum SS. Ennodio, Beda, Adone & aliis, multa continent tormenta, quibus superior fuit Sancta, morsu feræ bestiæ tandem occisa. At Asterius igne exustam & mortuam refert. Pro aliis vero omnibus tormentis dentes Sanctæ excussos asserit, silentibus de eo tormento Actis, & scriptoribus deinde secutis. Quare non satis probabile apparet, talem S. Euphemiæ picturam fuisse Chalcedone, qualem describit Asterius. Quomodo enim Occidentales æque ac Orientales ignorarunt dentium excussionem, si eam pictura repræsentabat in ecclesia Chalcedonensi, ubi antistites sexcenti anno 451 fuerunt congregati? Si autem laudata pictura non fuit Chalcedone, de Chalcedonensi Sancta non loquitur Asterius: cum pictura eo esset loco, ubi erat corpus.

[65] [potuit sane agere de Euphemia Alexandrina,] Scriptores neoterici crediderunt, de celeberrima Euphemia loqui Asterium, sed, quantum videtur, ob solam nominis parilitatem. Neque enim Asterius innuit, se agere de Sancta Chalcedonensi, neque ullum vidi scriptorem, qui ostendere conatus est, de Chalcedonensi verba Asterii intelligenda esse. Et sane non desunt aliæ, de quibus loqui potuit Asterius. Euphemiam certe aliquam Alexandriæ fuisse translatam, liquet ex verbis num. 12 datis. Quibus illa tormentis afflicta fuerit, quove mortis genere vitam finierit, ignoramus. At novimus, S. Apolloniæ dentes Alexandriæ excussos, mortemque igne illatam, ita ut similia ibidem pati potuerit S. Euphemia Alexandriæ culta. Poterat etiam Alexandriæ studiorum causa degere Asterius, uti aliquo tempore fecerunt S. Gregorius Nazianzenus ejusque frater Cæsarius. Nihil igitur obstat, quominus Euphemiam Alexandrinam celebrare potuerit Asterius. Verumtamen conjecturas non habemus satis fortes, ut de illa nominatim locutum credamus.

[66] Altera Euphemia reperitur inter septem mulieres martyres, quæ Amisi passæ leguntur, quæque in igne vitam finierunt, ut videri potest apud nos tom. III Martii pag. 83, ubi de illis ex solis fere Martyrologiis actum est. Amisus, martyrii locus, [aut de Amisena aut alia quapiam. Acta Greca edenda.] urbs erat ad pontum Euxinum, episcopalis sub Amasea metropoli, cui præfuit Asterius. Itaque de hac Euphemia etiam agere potuit, si martyrium ipsius minus recte in Græcis Fastis fuerit expositum, ut sæpius contingit. Attamen neque de hac Euphemia Asterium nominatim explicare ausim; cum non videatur in Fastis celebrari ut virgo. Unum dixisse sufficiat, plura obstare, quominus de Chalcedonensi explicetur Asterius; quam obstare possint, si de Alexandrina aut Amisena dicta ipsius quis vellet exponere. Verum, si prudenter agere velimus, fatebimur, ignotum nobis esse, de qua Euphemia Asterius scripserit. Itaque neque Opusculum Asterii, neque aliud quidquam nos deterrere debet, quo minus Græca Acta S. Euphemiæ habeamus pro sinceris, Sanctæque certamina ut valde probabilia & vera admittamus, utpote confirmata a S. Ennodio Ticinensi, antistite erudito, qui floruit initio seculi VI, uti etiam a Beda & Adone. Hæc igitur Acta Græca primo loco edam, & debitis Annotatis illustrabo.

[67] Habemus & alia S. Euphemiæ Acta Græca, accepta Romæ apud RR. PP. Oratorii, [Acta Theodori Besti non edenda:] sive ex codice Vallicellano, quibus hic præfigitur titulus: τοῦ μακαρίου Θεοδώρου τοῦ Βέστου Ενκώμιον εἰς τὴν ἁγίαν καὶ πανεύφημον μεγαλομάρτυρα Ευφημίαν, Beati Theodori Besti Encomium in sanctam & celeberrimam magni nominis martyrem Euphemiam. Credidi initio, hæc Acta me editurum, cum quia nullibi edita sunt, tum quia simul continent ea omnia, quæ spectant ad corpus Sanctæ usque ad seculum circiter nonum. Verum, postquam frustra quæsiveram, ut aliquid reperirem de ætate & qualitatibus Theodori Besti, & postquam omnia S. Euphemiæ Acta invicem contuleram, mutavi sententiam, censuique non facturum me operæ pretium, si Acta illa ederem. Etenim comperi, in Opusculo Theodori Besti nihil haberi, quod non legatur aut in Actis prioribus, aut in Historia inventionis & translationis corporis etiam edenda. Præterea auctor ille magis oratorem agit quam historiographum, & frequenter satis inepte sacræ Scripturæ sententias ad propositum suum adducit. Itaque nolui dare Opusculum auctoris ignoti, & inepti declamatoris, qui saltem non scripsit ante seculum IX, præsertim cum facta nulla afferat, quæ in Actis aut in Historia inventionis non explicantur. Illud solum addo, Theodorum non consentire cum relatis ab Asterio, sed magis cum Actis edendis.

[68] [at edenda Inventio corporis, ac relatio Asterii] Hoc itaque omisso Opusculo, post Acta subjiciam Historiam Inventionis reliquiarum S. Euphemiæ, quæ jam edita est Latine apud Lipomanum tom. 6, & apud Surium ad XI Julii. Auctor est Constantinus, Tiensis in Paphlagonia episcopus, qui florebat eo tempore, quo reliquiæ Constantinopolitanis innotuerunt, & ex insula Lemno in regiam urbem relatæ sunt. Itaque in iis certe, quæ tunc contigerunt, omni fide dignus videtur. Attamen tantam ipsi auctoritatem adscribere non ausim pro aliis, quæ diu erant præterita, cum plusculum videatur indulsisse conjecturis, & aliqua admiscere certioribus monumentis contraria. Græcum Constantini Opusculum, hactenus ineditum, majores nostri accepere ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ. Edam igitur illud cum interpretatione Latina jam edita, in pauculis subinde corrigenda. Demum tamquam Appendicem dabo Opusculum Asterii episcopi Amaseni, de quo jam sat multa sunt dicta. Verum cum textus Græcus sit editus apud Combefisium; Latinam dumtaxat interpretationem ex editione Ruinartii recudam, cum paucis Annotatis.

ACTA
Ex codice Ms. bibliothecæ regiæ Parisiensis, interprete J. S.

Euphemia virgo martyr Chalcedone in Bithynia (S.)

Ex Ms.

CAPUT I.
Sæviente persecutione Diocletiani, S. Euphemia cum aliis quadraginta novem Chalcedone capitur; fidem omnes professi torquentur: deinde sola Euphemia ad rotas & ad ignem damnata, in hisce manet illæsa.

ΔΙοκλετιανοῦ βασιλεύοντος, ἀνθυπατεύοντός τε Πρίσκου τῆς Ευρώπης, ἦν ἀθροισμὸς μέγας τῶν χριστιανῶν ἐν πόλει Καλχιδόνι. Πρίσκος δὲ ἀνθύπατος εἴχεν ἀσεβέστατον φίλον ὀνόματι Απελιανὸν, σοφιστὴν τὴν ἐπιστήμεν, ὁς παρήδρευε τῷ δαίμονι Ἄρει. Ο͂ὗτος οὖν Απελιανὸς ἐγένετο κατήγορος τῶν χριστιανῶν, λέγων πρὸς τὸν ἀνθύπατον· κράτιστε τῶν ἄνδρων καὶ λόγιε ἀνθύπατε, γνωστὸν ἔστω τῇ σῇ ἐξουσίᾳ ὅτιπερ πάντες ὠφέλωμεν κατὰ τὴν τοῦ αὐτοκράτορος καὶ μεγάλου βασιλέως ἔκθεσιν θυσίαν ἀποδοῦναι τῷ μεγάλῳ θεῷ Ἄρει. ἤρευεν δὲ οὗτος λόγος τῷ ἀνθυπάτῳ ἐπὶ καταστροφῇ ψυχῶν ἀπολλυμένων. ὅθεν τίτλους γραμμάτων ἐκφοβῶν κατὰ τοὺς ἐπισήμους τόπους διέθηκεν, περιέχοντας οὗτως· Ἄνδρες Καλχιδόνιοι γνωστὸν ἔστω πᾶσιν ὑμῖν, ὅπως τὰ δόγματα τοῦ βασιλέως τηρήσαντες, καὶ ἀγνίσαντες ἑαυτοὺς ἡμέρας ὀκτὼ, θυσίαν προσαγάγωμεν τῷ μεγίστῳ θεῷ Ἄρει. εἰ δέ τις εὑρεθὴν κ᾽απειθῶν καὶ ἑτέρᾳ τινὶ θρησκείᾳ ἐπιφοιτῶν, δειναῖς κολάσεσι τιμωρήσας αὐτὸν ἀπολέσω. ἔστι δὲ τὸ σημεῖον τοῦτο τῆς κλήσεως. ᾗδ᾽ ἄν ἡμέρᾳ σάλπιγξ ἠχήσῃ, πάντες ὁμοῦ ἐπὶ τὸν ναὸν τοῦ μεγίστου Ἄρεως ἀναδραμόντες προθύμως τὴν θυσίαν ἐπιτελέσωμεν ἐξευμενίζοντες ἑαυτοῖς τὸν μέγιστον τῶν θεῶν.

[2] Ἦν δὲ Ἀπελιανὸς περιεργαζόμενος ἑκάστης ἡμέρας καὶ ὧρας, ὅπως εὕροι τίνας ἀπειθοῦντας τῇ ἐκθέσει τοῦ βασιλέως, ἵνα ὥσπερ κύων ὑλακτῆσῃ κατ᾽ αὐτῶν· καὶ δὴ τῆς προθέσεως ἐνστάσης ἐβόα σάλπιγξ τέλος τι πένθηκον, συγκαλοῦσα πάντας τοὺς τὰς κοινὰς ἐλπίδας ἐπιδιώκοντας. ἦσαν δὲ οἱ τὸν ἀληθινὸν Θέον ἔχοντες ἐν τῇ ψυχῇ, ἐν δωματίῳ τινὶ κατακεκλεισμένοι, καὶ ταῖς εὐχαῖς προσκαρτεροῦντες. ἦν δὲ σὺν αὐτοῖς καὶ ἁγία Ευφημία, πατρὸς μὲν οὖσα Φιλόφρονος συνκλητικοῦ, μητρὸς δὲ Θεοδωρισιανῆς εὐσεβοῦς, ἥτις πολλὰς ἐλεημοσύνας ἐποίει ἐν τῷ λάῳ, ἀπεκδεχομένη τὸν μισθὸν ἐκ τοῦ Θεοῦ. Ἀπελιανὸς δὲ σύσχολος τοῦ σατανᾶ τῷ ἀνθυπάτῳ λέγει· Εἰσὶν ἄνδρες τινὲς ἐν δωματίῳ κατακλήσαντες ἑαυτοὺς, οἵτινες οὐδὲ τῇ ἐκθέσει τοῦ βασιλέως, οὐδὲ τῷ προστάγματι τῆς σῆς ἀρετῆς πειθαρχῆσαι βούλοινται· καὶ ἐὰν ταύτοις συγχωρήθῃ, πολλοὶ ἀποστραφήσονται ἀπὸ τῆς θυσίας τῆς μεγάλης, καὶ προσκολληθήσονται αὐτοῖς, καὶ διασκορπίσουσιν ἐν χλεύῃ τὴν θυσίαν ἡμῶν. Ακούσας δὲ ταῦτα ἀνθύπατος, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι αὐτοὺς. ἀγομένων δὲ αὐτῶν, ἁγία Εὐφημία χαρίεν τὸ πρόσωπον ἔχουσα, σεμνὴ τῇ κοσμήσει ὑπὲρ πάντας τούς σὺν αὐτῇ, φωτίζουσα ταῖς ἀρεταῖς τὰ πρόσωπα.

[3] Ἐλθόντων δὲ αὐτῶν καὶ σταθέντων ἔμπροσθεν τοῦ βήματος, λέγει αὐτοῖς ἀνθύπατος· πειθαρχήσατε πάντες ὁμοῦ τῇ ἐκθέσει τοῦ αὐτοκράτορος, καὶ θύσατε τῷ μεγάλῳ θεῷ Ἄρει. οἱ δὲ πάντες ὁμοῦ ἅμα τῇ ὁσίᾳ Εὐφημίᾳ ὧς δι᾽ ἑνὸς στόματος εἶπον. Γγωστὸν ἔστω σοι, ἀνθύπατε, ὅτι ἡμεῖς δοῦλοί ἐσμὲν τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, τοῦ αἰωνίου βασιλέως, τοῦ καταζομένου ἐν τοῖς οὐρανοῖς, τοῦ τανύσσαντος μὲν οὐρανοὺς, γῆν δὲ ἐδράσαντος καὶ τὰ πάντα ποιήσαντος, τουτῷ ἡμεῖς λαθρεύομεν, θυσίαν εὐάρεστον ἑαυτοὺς προσκομίζοντες αὐτῷ. Πρίσκος δὲ ἀνθύπατος ἀκούσας ταῦτα, λέγει αὐτοῖς· Εκπλήττομαι ἐφ᾽ ἑνὶ ἑκάστῳ ὑμῶν, κατανοῶν τὴν ὁρμὴν τῆς προθέσεως ὑμῶν, καὶ τὸ ὑπερφυὲς τῆς γνώμης, καὶ τὸ κάλλος ἑνὸς ἑκάστου ὑμῶν· πείσθητε οὖν μοι, καὶ τῷ αὐτοκράτορι ὑποταγέντες, τῆς τῶν θεῶν απολαύσατε θυσίας, ἵνα τῆς μεγίστης τυχόντες φιλίας, καὶ γνωστοὶ γενόμενοι τῷ βασιλεῖ, ἡγεμονίας καὶ ἀρχῆς ἀξιωθῆτε μεγάλης. Ακούσαντες δὲ οἱ γενναῖοι, καὶ μεταβαλλόντες τὸ στυγνὸν τοῦ προσώπου, καὶ θεολογίας πλησθέντες, τήν τε μεγάλην καὶ ἁγίαν Εὐφημίαν κατέχοντες μέσην, καὶ ὡς ἀγγελικὸς χορὸς τυγχάνοντες, εἶπον· ἡμεῖς, ἀνθύπατε, δοῦλοι τοῦ Θεοῦ τοῦ ὑψίστου ἐσμὲν, καὶ σπεύδωμεν, ἥνπερ πίστιν παρέδωκεν ἡμῖν, ἐν ταυτῇ καὶ φανῆναι ἄμεμπτοι, ἵνα τύχωμεν τῆς ἐπαγγελίας αὐτοῦ τῆς λεγούσης· εὐ δοῦλε ἀγαθὲ καὶ πιστὲ, ἐπὶ ὀλίγα ἦς πιστὸς, ἐπὶ πολλῶν σε καταστήσω· καὶ αὐτὸς δὲ οὐκ ἀγνοεῖς, ἀνθύπατε, ὅτι ἕκαστος τῶν τὰς ἀρχὰς ἐμπεπιστευμένων σπεύδει εὐαρεστεῖν τῷ ἐγχειρίσαντι αὐτὰς, ἵνα τύχῃ μειζόνων ἀρχῶν καὶ κρειττόνων τιμῶν. εἰ οὖν οὗτοι οἱ φθαρτοὶ ὄντες καὶ φθαρτοῖς δουλεύοντες, ζητοῦσι τὰς προσκαίρους καὶ ἀνωφελεῖς τιμὰς, πόσῳ μᾶλλον ἡμεῖς σπουδάσωμεν τὰς συνθήκας τῷ ἀφθάρτῳ καὶ αἰωνίῳ Θεῷ φυλάξαντες, τὰς ἀΰλους καὶ ἀφθάρτους καὶ διαμενοῦσας ἐπαγγελίας εἰς αἰῶνας κληρονομῆσαι; ποίει οὖν θέλεις. ἡμεῖς γὰρ ἕτοιμοί ἐσμεν διὰ τήν γνῶσιν τῆς ἄνω θεορίας ἑαυτοῦς παραδοῦναι μᾶλλον εἰς θάνατον, καὶ τυχεῖν τῶν ἀποκειμένων c θησαυρῶν παρὰ τῷ παντοκράτορι Θεῷ.

[4] Πρίσκος δὲ ἀνθύπατος ἀκούσας ταῦτα, διέστρεψε τὸ πρόσωπον αὐτοῦ, καὶ ἐκέλευσεν ἕνα ἕκαστον αὐτῶν βασάνοις καὶ τιμωρίαις ὑποβληθῆναι. τιμωρούμενοι δὲ καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν ὑπέφερον τὰς βασάνους διὰ Χριστὸν μεγαλοφρονοῦντες, παρακαλοῦντές τε ἑαυτοῦς καὶ διεγείροντες πρὸς τὴν ὑπομονὴν τῆς ἀθλήσεως· τὴν μεγαλόφρονα καὶ γενναῖαν Ευφημίαν μετὰ χαρᾶς ἐπὶ τὸ βραβεῖον τοῦ χριστοῦ προτρεπόμενοι, ἔλεγον αὐτῇ· Χριστοῦ δούλη, πίστει κατακοσμουμένη καὶ φρονήματι στερεουμένη, καὶ σοφὴ ὑπάρχουσα χριστοφόρε, κτῆσαί σου τὸ βραβεῖον, μετὰ τῶν παρθένων ἅσβεστον ἔχουσα τὴν λαμπάδα σύνδραμε, συγκαταριθμήθητι μετὰ τῶν πέντε παρθένων τῶν λαμποφοροῦσων σὺν τῷ νυμφίῳ, τῷ τὸν μισθὸν τέλειον ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν ἀποδιδόντι. Πληρωθείσων δὲ ἡμερῶν ἐννέα καὶ δέκα ἐπὶ τῇ μεγάλῃ τῶν ἁγίων ἀθλήσει, ἦσαν ἐπὶ τῇ εἰρκτῇ τρεφόμενοι ἐν πνεύματι ἁγίῳ· ἐν δὲ τῇ εἰκοστῇ ἡμέρᾳ Πρίσκος ἀνθύπατος σκέψιν ποιησάμενος μετὰ τοῦ ἀσεβεστάτου Ἀπελιανοῦ, τοῦ ὁμοίου τῷ ὀνοματι, καὶ τὴν πρόκρισιν ἐπικεκτημένου, πρόσεις εἰς ἐρώτησιν τὸν ἁγίων, καθεσθεὶς πρὸ τοῦ βήματος, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι τοὺς μάρτυρας. Ἤχθησαν δὲ οἱ γενναῖοι, μέσην ἔχοντες ὥσπερ λαμπάδα τὴν ἁγίαν Εὐφημίαν· καὶ ἠρώτησεν αὐτοῦς ἀνθύπατος λέγων· εἰπᾶτέ μοι, μείρακες, οἱ τὴν πείραν δεξάμενοι τῶν ἀλγεινῶν, ἐπεστράφητε τοῦ θῦσαι τῷ θεῷ Ἄρει, οὔ;

[5] Οἱ δὲ ὡς δι᾽ ἑνὸς στόματος μιᾷ φωνῇ μετὰ τῆς ἀθλοφόρου Ευφημίας εἶπον· μέχρις πότε, ἀνθύπατε, σεαυτὸν ἀπατᾷς, καὶ οὐκ ἀποστρέφῃ ἐκ τῆς περιεχούσης σε πλάνης, καὶ γνωρίζεις τὸν ποιήσαντά σε Θεὸν; Τότε Πρίσκος λέγει τοῖς ὑπηρέταις τοῦ διαβόλου· ἐξαλαπίσατε αὐτοὺς, καὶ λέγετε αὐτοῖς· Πείσθητε τοῦ θῦσαι τῷ θεῷ Ἄρει. Εποίουν δὲ οἱ ὑπηρέται τὰ κελευόμενα διὰ τάχους. τυπτομένων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τῶν ὄψεων, ἐλαμπρύνοντο μᾶλλον τὰ πρόσωπα αὐτῶν· ἠτόνησαν δὲ οἱ ὑπηρέται καὶ ἐγένοντο ὡσεῖ νεκροῖ. Ἀπελιανὸς δὲ σύσχολος τοῦ σατανᾶ, τὸ φρόνημα κεκτημένος τῆς διαβολικῆς πλάνης, λέγει τῷ ἀνθυπάτῳ· τιμωρουμένους ἀναπέμψωμεν τῷ βασιλεῖ. καὶ ἤρεσεν λόγος οὗτος τῷ ἀνθυπάτῳ, καὶ πᾶσι τοῖς σὺν αὐτῷ, καὶ ἐκέλευσεν βληθῆναι αὐτοὺς ἐν τῷ κάστρῳ ὑπὸ τὴν εἱρκτὴν ἔως ἀναπέμψῃ αὐτοὺς τῷ βασιλεῖ. ἦσαν δὲ τὸν ἀριθμὸν ὀνόματα τεσσαράκοντα ἐννέα ὡς εἶναι αὐτοῦς τὴν ἁγίαν εὐφημίαν πεντεκοστήν.

[6] Ἀπαγομένων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τῆς εἰρκτῆς, ἦλθεν δρομέως ἀνθύπατος ὡς λύκος ἄγριος καὶ ἅρπαξ εἰς ποίμνην, καὶ ἀφήρπασεν τὴν ἁγίαν Ευφημίαν, οἰόμενος, ὡς αὐτὸς σαθρὸς ἦν, καὶ σαθρὸν ὄργανον εὐρίσκειν. δὲ φιλόχριστος περιχαρὴς γενομένη, καὶ τὸ ὄμμα εἰς τὸν οὐρανὸν ἀνατείνασα, λέγει· βοήθει μοι, Χριστὲ, γὰρ ἐλπίς μου εἰς σέ ἐστὶν, δὲ ὑπόστασίς μου μὴ ἀπολεῖται παρὰ σοῦ, Κύριε. Πρίσκος δὲ ἀκούων ταῦτα, λέγει αὐτῇ· τίμησον σεαυτὴν καὶ τὴν χρεωστουμένην σοι διὰ τὸ γένος σου τιμὴν μὴ ἀπολέσῃς· ἄλλ᾽ εἰ καὶ διεφθαρῆς λόγος *, ὡς γυνὴ, μετατράπηθι, καὶ θῦσον τῷ θεῷ Ἄρει. δὲ γενναῖα ἀθλοφόρος λέγει αὐτῷ· ἡμεῖς οὐκ ἐν τῇ φύσει τῆς τοῦ σώματος ἀσθενείας τιμᾶσθαι σπουδάζομεν, ἀλλ᾽ ἐν τῇ ὑποστάσει τοῦ πνεύματος καὶ τῷ γενναίῳ τῆς ἀθλήσεως ἀγαγεῖν ἀγωνιζόμεθα. ὥστε τῷ φρονήματι* παρέστηκα, ἐτοίμη οὖσα τυχεῖν τῆς ἐπαγγελίας τῶν πατέρων μου. Τότε Πρίσκος ἀνθύπατος θυμομαχήσας, ὅτι ὐπὸ γυναικὸς ἠττᾶται, κελεύει ὄργανον κατασκευασθῆναι διὰ τροχῶν, καὶ μέσον αὐτὴν βληθῆναι, ἵνα τεινομένη καὶ συνθλιβομένη ἐν τάχει τὸ πνεῦμα ἀποδῷ. δὲ βληθεῖσα ἐν τῷ τροχῷ, τὴν τοῦ Κυρίου σφραγίδα ἐν τῷ στήθει ποιήσασα, εἶπεν· τῆς ἀνομίας· πόσας φλέβας ἐξέχεεν Πρίσκος, τῆς ἀληθείας ἐχθρὸς· καὶ, προκάθηται ἐργάτης τοῦ σατανᾶ, μηχανευόμενος τέχνας πονηρὰς κατὰ τῶν εὐσεβῶν ὑπὸ τοῦ διαβόλου κινοῦμενος, καὶ τὰ μυστήρια τῆς κακῆς ἀπάτης τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ἐκτλῶν.

[7] Καὶ ἔτι προσθεῖσα λέγει πρὸς αὐτὸν· ἐχθρὲ καὶ κακοῦργε καὶ δολιὲ, πείσθητί μοι, ὅτι οὐχ ἅπτεταί μου τῶν μελῶν τῆς ψυχῆς τὸ ὄργανον τῆς κακοτεχνίας σου, ἔχουσα γὰρ τὸν Χρίστον τὸν βοηθοῦντά μοι, ἐλπίζω διὰ μειζόνων καὶ περισσοτέρων πόνων τὴν τῆς ἀθλήσεώς μου ὑπομονὴν πάσι συστῆναι. Λεγοὔσης δὲ αὐτῆς ταῦτα, ἔστρεφον οἱ ὑπηρέται τοῦς τροχοὺς, καὶ πάντα μὲν μέλη τοῦ σώματος αὐτῆς κατεκλῶντο, τὸ δὲ τῆς ψυχῆς φρόνημα μᾶλλον ἠγάλλετο. ἤρξατο δὲ τὸν Θεὸν εὐλογοῦσα λέγειν· πάντων χαρὰ, Κύριε, τὸ φῶς τῆς ἀληθείας, οἰκτείρων καὶ τοὺς ἐπικαλουμένους ἐν ἀληθειᾷ, ἔπιδε ἐπ᾽ ἐμὲ τὴν ταπεινὴν καὶ ἀχρείαν δούλην σου, καί ἀφάρπασόν με ἀπὸ τοῦ χάους τοῦ ἀνοσίου καὶ ἀσεβεστάτου διαβόλου καὶ τῆς ἀπειλῆς τοῦ μισοκάλου Πρίσκου. λεγοῦσης δὲ αὐτῆς ταῦτα, εὐθέως ἄγγελος ἐκ τοῦ οὐρανοῦ κατελθῶν ἔκλασε τὰ ὄργανα τῶν τροχῶν, καὶ παρέλυσε τοὺς ὑπηρέτας, ὡς γενέσθαι αὐτοὺς ἀλλοειδεῖς τῇ ὄψει, ἐξελθεῖν δὲ τὴν ἀθλοφόρον ἄσπιλον, ὥστε θεωρεῖσθαι φαιδρὰν κατέναντι πάντων.

[8] Εἶπεν δὲ ἀνθύπατος· μὰ τὴν τοῦ αὐτοκράτορος τύχην, καὶ τὴν τῶν θεῶν εὐμένειαν, ἐὰν μὴ θύσῃς τῷ θεῷ Ἄρει, πυρί σε ἀναλίσκω, ἵνα μάθῃς ὅτι οὐ βοηθεῖ σοι, ὃν σέβῃ Θεόν. δὲ ἁγία Εὐφημία ἀπεκρίθη· πῦρ μοι ἀπειλεῖς, τὸ πρὸς ὀλίγον φαινόμενον, καὶ ταχέως σβεννύμενον· ἀλλ᾽ οὐχ οὑτῶς εἰμι ἄνανδρος, ἵνα τὴν ἀπειλήν σου φοβηθῶ. μὰ τοὺς γὰρ ἱεροὺς τῶν εὐσεβῶν διὰ Χρίστὸν άγῶνας, πατήσω σου τὴν τυραννίδα. ἕκθαμβος γενόμενος ἀνθύπατος ἐκέλευσεν καῆναι κάμινον, ὥστε φαίνεσθαι ἐπταπλασίως τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς, καὶ ἀχθῆναι τὴν ἁγίαν ὑπὸ ἑτέρων τινῶν ὑπηρετῶν. ἔστη δὲ ὁσία Εὐφημία εὐθαλὴς τῷ προσώπῳ, ὑγιὴς τῷ σώματι, καὶ ἆσεν· Εὐλογητὸς εἶ, Θεὸς, ἐν ὑψηλοῖς κατοικῶν, καὶ τὰ ταπεινὰ ἐφορῶν, ὃν δοξάζουσιν ἄγγελοι καὶ πᾶσαι αἱ δυνάμεις τῶν οὐρανῶν, σὲ ἐπικαλοῦμαι ἐγὼ μικρᾶ καὶ εὐτελὴς, βοήθησόν μοι τῇ σῇ ἀγαθότητι, καὶ σφράγισόν με τῇ δυνάμει τοῦ πνεύματός σου, καὶ δεῖξον τῷ κακόφρονι καὶ μισοχρίστῳ, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς καταπέμψας τὸν ἄγγελόν σου ἐπὶ τῶν τριῶν παίδων, καὶ διασκορπίσας τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς ἐκ τῆς καμίνου, καὶ τὰ νῦν ἔπιδε ἐπ᾽ ἐμὲ τὴν ταπεινὴν, καὶ ἐξαπόστειλον τὴν βοήθειάν σου, καὶ ῥυσαί με ἐκ στόματος λέοντος καὶ ἐκ θηρὸς τοῦ θηρευτοῦ, καὶ ἐκ τῆς ἀπειλῆς τοῦ ἀνθυπάτου. σοῦ γάρ ἐστι τὸ ὄνομα φοβερὸν, καὶ ἔνδοξον εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν.

[9] Εἰπούσης δὲ ταῦτα, ἐκέλευσεν ἀνθύπατος τοῖς ὑπηρέταις ᾦσαι αὐτήν. Ζωννυμένης δὲ αὐτῆς κατεῖχον τοῦ βαλεῖν αὐτὴν ἐν τῇ καμίνῳ τοῦ πυρὸς. εἶς δέ τις τῶν ὑπηρέτων, ὀνόματι Σωσθένης, ἔχων παραζώνιον, προσῆλθεν τῷ ἀνθυπάτῳ, καὶ λέγει αὐτῷ· Κέλευσόν με, ἀνθύπατε, τῷ παραζωνίῳ τουτῷ χρῆσασθαι ἑμαυτῷ· ἀδύνατον γάρ μοι ἔστιν κατὰ τῆς ὁσίας ταῦτης χεῖρα ἐκτεῖναι· ὁρῶ γὰρ πρὸ ὀφθαλμῶν μου στρατὸν λαμπροφορούντων προσδεχομένων αὐτῇ. Βίκτωρ δὲ ὁμοίως ὑπηρέτης, γρηγορῶν καὶ αὐτὸς πρὸς τὴν γνῶσιν, λύσας τὴν ζώνην ἑαυτοῦ, λέγει αὐτῷ· δέχομαί σου ἀνθύπατε ἐλευθέρωσόν με ἀπὸ τῆς ἀνάγκης ταύτης, βαρὺ γάρ μοι ἔστιν τῆς ἁγίας ταῦτης ἅψεσθαι, ὁρῶ γὰρ πρὸ ὀφθαλμῶν μου ἐπὶ τὸ χεῖλος τῆς καμίνου ἰσταμένους ἄνδρας, οἵτινες διασκορπίζουσι τὸ πῦρ, προσδεχόμενοι τὴν ἁγίαν ἄσπιλον διατηρεῖν. δὲ ἀνθύπατος κελεύει τοῦτους φυλάττεσθαι, καὶ ἑτέρους ὑπηρέτας ἐλθεῖν.

[10] Ἦλθεν δέ τις Καίσαρ τοῦνομα, καὶ ἑτέρος τὴν ἐπωνυμίαν βάρβαρος, καὶ λαβούμενοι τῆς ἀθλοφόρου, ἔρρίψαν αὐτὴν ἐπὶ τὴν πυρὰν, καὶ ἐδέχοντο αυτὴν οἱ τοῦ τῆς θεότητος διάκονοι λαμποφόροι ἄγγελοι τῆς εἰρηνῆς, καὶ διεσκόρπισαν τὴν φλόγα τοῦ πυρὸς, ἀναλωθέντος ὑπὸ τῆς φλογὸς ἑνὸς τῶν ὑπηρέτων τοῦ καλουμένου Καίσαρος. ἱστήκει δὲ ἐν μέσῳ τῆς καμίνου ἁγία ὡς ἐν παλατίῳ τερπνῷ ὁρῶσα τὸν βασιλέα Χριστὸν, καὶ ἀπλώσασα τὰς χεῖρας, λέγει· * Εὐλογητὸς Θεὸς τῶν πατέρων ἡμῶν, ὅτι ἀμνησικάκῳ σοῦ ὑπηρέτῃ μὴ παριδὼν τὴν ὄψιν μου, τὸ ὄμμα σου τῆς εὐσπλαγχνίας ἐκτείνας, καὶ τοῦς οἴακας τῆς εὐσεβείας καταπέμψας, καὶ ἀποδιώξας τὸν λέλαπα τῆς ἀνομίας, τὴν δικαιοσύνην σου ἀνθήσας εἰς έμὲ, καὶ τῷ ἁγίῳ σου πνεύματι ἀφορίσας τὸν ἐσκοτισμένον ὄφιν ἀπ᾽ ἐμοῦ, ἀεῖ σώζων τοῦς ἐλπίζοντας ἐπὶ σὲ, δός μοι ἐνώπιόν σου ἀξίως ἀθλήσασαν καταξιωθῆναι τῆς αἰωνίου ζωῆς. καὶ εἰποῦσα ταῦτα, ἐξῆλθεν ἐκ τῆς καμίνου, παραθεμένη τοῦς ὑπηρέτας τῷ βασιλεῖ τῶν ὅλων Χριστῷ.

[Priscus Proconsul omnibus mandat sacrificium,] Imperante Diocletiano, & proconsule Prisco Europæo a, erat collectio magna Christianorum in civitate Chalcedone. Priscus vero proconsul amicum habebat impiissimum, nomine Apelianum, scientia sophistam, qui assiduus erat apud dæmonem Martem. Hic igitur Apelianus factus est accusator Christianorum, dicens ad proconsulem: Optime virorum, & diserte proconsul, notum sit potestati tuæ, nobis omnibus secundum edictum dominantis ac magni imperatoris offerendum esse sacrificium magno deo Marti. Placuit autem is sermo proconsuli in subversionem animarum pereuntium. Unde terribilia scribens edicta, constituit in locis insignibus, sic habentia: Viri Chalcedonenses, notum sit vobis omnibus mandatum, ut servantes decreta imperatoris, & purificantes nos ipsos diebus octo, sacrificium offeramus maximo deo Marti. Si quis vero inventus fuerit inobediens, & ad aliam quamdam religionem accedens, illum gravibus pœnis castigatum perdam. Hoc autem sit signum, quo vocabuntur. Quo die tuba sonuerit, omnes simul ad templum maximi Martis accurrentes, alacriter sacrificium perficiamus, quo propitium nobis reddamus deorum maximum.

[2] [ad quod non venientes Euphemia aliique multi capiuntur,] Apelianus autem curiose qualibet die & hora investigabat, cupiens invenire aliquos non obedientes mandato imperatoris, ut canis instar illos allatraret. Et sane, urgente decreto, tuba triste aliquid tandem insonabat, convocans omnes, qui communes spes sequebantur. Erant vero, qui verum Deum in anima habebant, in domo quadam reclusi, & precibus insistentes. Erat quoque cum illis sancta Euphemia, patre nata Philophrone b senatore, matre Theodorisiana, muliere pia, quæ multas populo præstabat eleemosynas, mercedem exspectans a Deo. Apelianus vero, satanæ condiscipulus, dicit proconsuli: Sunt viri quidam, qui se in domo recluserunt, quique nec edicto imperatoris, nec præcepto potestatis tuæ velint obedire. Hoc si illis fuerit permissum, complures avertentur a magno sacrificio, & iis adhærebunt, ac irrisione dispergent sacrificium nostrum. His auditis, proconsul jussit illos comprehendi. Captis ipsis, sancta Euphemia, vultum habens gratiosum, honesta ornatu super omnes comites suos, virtutibus suis personas illustrabat.

[3] [& proconsuli sistuntur. Interrogati fidem libere profitentur,] Ubi vero advenerant, & ante tribunal stabant, ipsis dicit proconsul: Obedite omnes simul edicto monarchæ, & sacrificate magno deo Marti. Illi vero omnes pariter una cum sancta Euphemia tamquam uno ore dixerunt: Scito, proconsul, nos esse servos Domini Christi, æterni regis, sedentis in cælis: qui cælos quidem extendit, terram autem firmavit, & omnia creavit. Huic nos servimus, sacrificium acceptabile illi nosmetipsos offerentes. Priscus vero proconsul, istis auditis, dicit eis: Obstupesco uniuscujusque vestrum causa, considerans impetum propositi vestri, & præstantiam indolis, & pulchritudinem uniuscujusque vestrum. Parete igitur mihi, & monarchæ obedientes, fruimini sacrificio deorum, ut maximam consecuti amicitiam, notique facti imperatori, ducatus & principatus dignitatem obtineatis. Audientes hæc Generosi illi, mutantesque vultus tristitiam, scientia de Deo pleni, magnamque & sanctam Euphemiam in medio habentes, & angelici instar chori effecti, dixerunt: Nos, proconsul, servi sumus Dei altissimi, & conamur in fide, quam nobis dedit, irreprehensibiles apparere, ut consequamur, quæ nobis promisit, ita loquens: Euge, serve bone & fidelis, super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Et tu ipse non ignoras, proconsul, quemlibet eorum, quibus imperia sunt commissa, multo conatu uti, quo placeat illi, qui ea commisit, ut impetret majora imperia, & honores insigniores. Si igitur illi, qui mortales sunt & mortalibus serviunt, honores quærunt temporales & inutiles, quanto magis nos studebimus, ut servantes fœdera immortali & æterno Deo, hereditate consequamur bona promissa, materiæ & corruptionis expertia, & permanentia in secula sempiterna? Fac igitur, quod vis. Nos enim parati sumus propter scientiam supernæ contemplationis in mortem potius nos tradere, & obtinere thesauros repositos apud Deum omnium Dominum.

[4] Ubi Priscus proconsul illa intellexerat, invertit vultum suum, [deinde diebus novemdecim in carcere cruciantur. Ad tribunal reducti,] & jussit unumquemque eorum tormentis & pœnis subjici. Cruciati vero per singulos dies, tolerabant tormenta in Christo gloriantes, hortantesque se ipsos, & excitantes ad tolerantiam in certamine. Magnanimam autem & generosam Euphemiam cum gaudio ad bravium Christi adhortantes, eidem dixerunt: O famula Christi, quæ fide exornata es & mente confortata, quæque sapiens es & Christo induta, posside bravium tuum, cum virginibus concurre inexstinctam habens lampadem, connumerare cum quinque virginibus, lampades gestantibus cum Sponso, qui perfectam tribuit mercedem in regno cælorum. Impletis autem diebus novemdecim in magno Sanctorum certamine, erant in carcere nutriti in Spiritu sancto. Die vero vigesimo Priscus proconsul, deliberatione habita cum impiissimo Apeliano, qui nominis sui erat similis d & præjudicationem e obtinuerat, cum admisisset f interrogationem Sanctorum, sedens pro tribunali, jussit adduci Martyres. Adducti autem sunt Generosi illi, mediam habentes, tamquam lampadem, sanctam Euphemiam: & interrogavit ipsos proconsul, dicens: Dicite mihi, adolescentes, qui experimentum sumpsistis dolorum, conversi estis ad sacrificandum deo Marti, necne?

[5] At illi uno quasi ore cum victrice Euphemia dixerunt: [& libere respondentes, alapis cæduntur. Redditis carceri aliis 49,] Quousque, proconsul, te ipse decipis, & non converteris ab ea, quæ te detinet, fallacia, & non cognoscis Deum, qui te fecit? Tunc Priscus dicit ministris diaboli: Alapis eos cædite, & dicite ipsis: Obedite sacrificando deo Marti. Ministri vero mandata celeriter exsecuti sunt. Dum autem percuterentur in facie, magis splendescebant vultus ipsorum, defecerunt vero ministri, & facti sunt velut mortui. Apelianus autem condiscipulus satanæ, mentem habens diabolico errore obsessam, dicit proconsuli: Castigatos ipsos mittamus ad imperatorem. Placuit hic sermo proconsuli, & omnibus illis, qui cum ipso erant; & jussit eos conjici in castrum subter carcerem, donec mitteret ipsos ad imperatorem. Erant autem numero quadraginta & novem, ita ut sancta Euphemia esset quinquagesima.

[6] Abductis illis in carcerem, venit cursu proconsul, ut lupus silvester & rapax in gregem, [sola Euphemia, blanditiis frustra tentata, imponitur instrumento] & abripuit S. Euphemiam, putans, sicut ipse imbecillus erat, debile organum etiam se inventurum. At Amatrix Christi læta admodum effecta, & aspectum in cælum attollens, dicit: Adjuva me, Christe, spes enim mea in te est: non pereat fiducia mea a te, Domine. Priscus vero hæc audiens, ei dicit: Honora te ipsam; & debitum tibi ex genere honorem ne perdas. Verum, etiamsi verbis corrupta es, ut mulier, convertere, & sacrifica deo Marti. At generosa Bellatrix eidem respondet: Nos minime solliciti sumus, ut honoremur in natura corporis infirmi, sed in subsistente spiritu & fortitudine certaminis honorem consequi nitimur. Adsum itaque mente … g, parata consequi promissiones patrum meorum. Tunc Priscus proconsul indignans, quod victus esset a muliere, parari jubet instrumentum rotis h instructum, ipsamque in medium illius injici, ut tensa & contrita celeriter spiritum redderet. Illa vero rotæ injecta, formato in pectore Domini nostri signaculo, dixit: O impietatem! Quot sanguinis rivos effudit Priscus, veritatis hostis. Et: Præsidet operarius satanæ, machinans improbis artibus in pios, a diabolo motus, & mysteria pravæ deceptionis patris sui perficiens.

[7] [rotis pernicioso conterenda: sed fractis rotis, illæsa egreditur.] Addensque etiam alia, dicit ad ipsum: Inimice, malefice, fraudulente, crede mihi: instrumentum perniciosæ artis tuæ non tangit animæ meæ membra. Nam, cum Christum habeam adjutorem, spero majoribus & abundantioribus laboribus certaminis mei tolerantiam omnibus commendandam. Ubi hæc ista dixerat, ministri rotas vertebant, & omnia quidem corporis membra confringebantur; animi vero sensus magis exultabat. Cœpit autem Deum laudans dicere: Omnium lætitia, Domine, lumen veritatis, qui misericordiam præstas invocantibus te in veritate, respice in me, humilem & inutilem famulam tuam, & eripe me a confusione profani & impiissimi diaboli, & a minis Prisci, qui bonum odit. Postquam illa dixerat, protinus angelus e cælo descendens, fregit instrumenta rotarum, ac ministros ita enervavit, ut forma vultus ipsorum prorsus esset mutata, & sancta Victrix egrederetur sine macula, ita ut alacris conspiceretur coram omnibus.

[8] [Sancta in caminum vehementer accensum,] Dixit autem proconsul: Per imperatoris fortunam & deorum benignitatem, si non sacrificaveris deo Marti, igne te absumo, ut discas, nullam tibi opem præstari ab eo, quem colis. Respondit sancta Euphemia: Ignem mihi minitaris, qui exiguo durat tempore, & cito exstinguitur: sed non sum animo tam parum virili, ut minas tuas timeam. Etenim per sacra piorum propter Christum certamina, calcabo tyrannidem tuam. Exterritus proconsul jussit sic accendi caminum, ut flamma ignis septupla videretur, & Sanctam duci per alios quosdam ministros. Stetit vero S. Euphemia florido vultu ac sano corpore, & cantavit: Benedictus es, Deus, qui habitas in excelsis, & humilia respicis, quem laudant angeli & omnes virtutes cælorum, te invoco ego humilis & pusilla, adjuva me pro bonitate tua, confirma me virtute Spiritus tui, & ostende homini malæ mentis & Christi inimico, te esse Deum, qui misisti angelum tuum ad tres pueros, & dispersisti flammam ignis ex camino. Nunc etiam respice in me humilem, & mitte auxilium tuum, & libera me ab ore leonis, & a fera venante, & a minis proconsulis: nomen enim tuum terribile est & gloriosum in secula. Amen.

[9] [recusantibus id facere primis ministris, visione territis,] Ubi hæc dixerat, mandavit ministris proconsul, ut eam tollerent. Accinctam autem ipsam tenebant, ut jacerent in caminum ignis. Unus vero ministrorum, nomine Sosthenes, habens ensem e cingulo suspensum, accessit ad proconsulem, eique dixit: Manda mihi, proconsul, ut hoc ense utar contra me; neque enim possum contra Sanctam illam manus extendere: nam video ante oculos meos exercitum splendida vestimenta gestantium, qui ipsam exspectant. Similiter Victor minister, vigilans & ipse ad agnitionem, solvens cingulum suum, dicit ipsi: Oro te, proconsul, libera me hac necessitate: grave enim mihi est Sanctam illam tangere. Nam cerno ante oculos supra labrum camini viros stantes, qui ignem dispergunt, exspectantes, ut Sanctam conservent illæsam i. Proconsul vero jussit hos custodiri, & alios venire ministros.

[10] Venit autem aliquis, Cæsar nomine, & alius cognomine Barbarus k: [per alios injecta servatur illæsa.] hi accipientes victoriis ornatam, injecerunt ipsam in rogum: eam porro exceperunt … l Divinitatis ministri splendentes, angeli pacis, & disperserunt flammam ignis, absumpto flamma uno ministrorum, qui Cæsar vocabatur. Stabat vero in medio camini Sancta, quasi in amœno palatio, videns Christum regem, & expansis manibus dicit: Benedictus Deus patrum nostrorum, quia … m non despiciens vultum meum, qui oculum misericordiæ tuæ produxisti, qui gubernacula pietatis tuæ demisisti, qui leonem impiæ deceptionis persecutus es, qui justitiam tuam in me florere fecisti, qui sancto Spiritu tuo serpentem tenebricosum a me separasti, qui semper salvos præstitisti sperantes in te; concede mihi, ut digne in conspectu tuo certans, vitam æternam obtinere merear. His dictis, egressa est ex camino, Regi omnium Christo ministros n commendans.

ANNOTATA.

a Ita textum Græcum Latine reddendum censui, quia τῆς Εὐρώπης videtur designare patriam Prisci, cum subdatur proprio ipsius nomini, tam hic quam circa finem, ubi dicitur ἐτι ἀνθυπατεύοντος Πρίσκου τῆς Εὐρώπης. In omnibus tamen antiquis versionibus legitur in Europa, acsi congregatio fuisset in Europa, aut Priscus fuisset Europæ proconsul. At congregatio nequit statui in Europa, cum ea esset Chalcedone Asiæ civitate. Nihilo magis Priscus, qui Asiæ proconsul dicitur a Metaphraste, dici potest Europæ proconsul, quo titulo nullus gavisus, cum nullus toti Europæ præesset. Fuit quidem provincia aliqua particularis in Thracia, Europa dicta, de qua apud nos actum tom. 6 Junii pag. 65, sed ea proconsulem non habebat: nec proconsul Europæ jura dedisset Chalcedone. Quapropter Europa, sive particularis illa Thraciæ provincia, sive generalis Europæ, erat Prisci patria, ut ipse verborum ordo satis insinuat.

b Nomina parentum apud antiquos interpretes varie expressa sunt. Aliis pater Philophron, aliis Philosophron. At Philophron etiam vocatur a Metaphraste, & in uno Ms.: atque ita nomen in hac Passione ubique exprimitur. Mater apud interpretes Theodora scribitur, apud Surium ex Metaphraste Theodorosia, hic vero Theodorisiana.

c Vox erat nimis deleta in codice Ms., nec legi poterat. Itaque vox ἀποκειμένων ex conjectura & similitudine priorum litterarum solum posita est.

d Forte hoc dicit, quia ἄπελος Græce ulcus significat, exulceratum fuisse in Christianos insinuans.

e Vox πρόκρισις erat multum deleta, & utcumque est dubia. Sensus est, proconsulem judicio Apeliani acquiescere solitum fuisse.

f Vox πρόσεις iterum est dubia in Ms. At dubium illud levioris est momenti.

g Aliquid rursum in codice deletum. Forte dixit: Mente ad cælum elevata.

h De tormento Sanctæ inflicto per rotas meminit S. Ennodius num. 3 in Commentario.

i

De hisce laudatus Ennodius ita habet:

Hanc cum caminis igne crepantibus
Jussisse fertur præcipitem dari
Priscus, veneni fonte nocentior,
Hujus ministri dum cuperent nimis
Fornacis escæ tradere Martyram,
Lux tunc olympi luce serenior
Opus removit sæva volentium:
Cum voce monstrant qui gladium simul:
Nos hinc precamur dirige tartaro:
Nam nostra Sanctam non violat manus.

k Apud Surium ex Metaphraste Varius vocatur.

l Hic rursum aliqua vox nimis deleta legi non potuit.

m Paucæ desunt voces, quia legi non poterat verbum iis additum.

n Sosthenem nimirum & Victorem.

* lege λόγοις

* vox deleta

* Vox deleta

CAPUT II
Reducta in carcerem Euphemia, SS. Sosthenes & Victor martyrio coronantur: Euphemia, aliis tormentis subjecta sine læsione, tandem feris exposita, martyrium complet.

ἜΘετο δὲ αὐτὴν ἐπὶ τὴς φυλακῆς ἀνθύπατος, εἴπων· ἕῳς αὔριον ἔστω ἐπὶ τῶν δεσμῶν, καὶ σκεψώμεθα πῶς ἀναλώσω αὐτὴν, καὶ ἀπῆλθεν δοξάζουσα τὸν Θεὸν. ἔχαρον δὲ οἱ γενναῖοι στρατιώται τοῦ Χρίστου ἐπὶ τῆ ἀθλήσει τῆς μακαρίας Ευφημίας, καὶ ἔλεγον· εὐλογητὸς εἶ Θεὸς εἰς τοῦς αἰῶνας, δὸς τὴν δούλην σου ἱερουργεθῆναι μετὰ τῶν πατέρων, τῶν μετὰ πόθου τὴν Θεότητά σου ὁμολογησάντων· ἔτι δὲ καθιζόμενος ἀνθύπατος ἐκέλευσεν ἀχθῆναι τὸν Σωσθένην καὶ τὸν Βίκτορα, καὶ λέγει αὐτοῖς· θῦσατε τοῖς θεοῖς. οἱ δὲ λέγουσιν αὐτῷ· ἡμεῖς, ἀνθύπατε, πλανηθέντες ὑπὸ τοῦ ἐσκοτισμένου ἐχθροῦ, οὗ σὺ λατρεύεις, καὶ καιροῖς ματαίοις δουλεύσαντες αὐτῷ, ἀπολέσωμεν * παρὰ τῷ ἀληθινῷ Θεῷ τὰς ἐλπίδας. πιστεύομεν δὲ διὰ τῆς ἀθλοφόρου Ευφημίας εἰς τὸν φωτίζοντα ἡμῶν τὰ ἐσκοτισμένα, ὅτι δυνατός ἐστιν ἐξαλεῖψαι τὸ καθ᾽ ἡμῶν χειρόγραφον, καὶ ῥύσασθαι ἡμᾶς ἐκ τοῦ ἐχθροῦ τῆς ἀληθείας, καὶ πολίτας εἰς τὴν τῶν ἁγίων βίβλον ἐγγράψασθαι. ποίει οὖν ἐν σπουδῂ τὰ ἔργα τοῦ πατρός σου τοῦ σατανᾶ, καὶ αἰκίζου ἡμᾶς μὴ πειθομένους τῇ σῇ ἀπονοίᾳ, μὴ δὲ τῇ ἐκθέσει τῶν βασιλέων σου, μὴ δὲ τῶ ἀκαθάρτῳ σου καὶ ψευδωνύμῳ θεῷ.

[12] Ἀκοῦσας δὲ ταῦτα ἀνθύπατος, ἐκέλευσεν ἀρίναν ἀχθῆναι, καὶ αὐτοὺς ἐμβληθῆναι ἐκεῖ, ὅπως θηριωμαχήσωσιν. ἐβλήθησαν δὲ οἱ δύω ὁμοῦ, καὶ εἶπον οὗτως· Κύριε παντοκράτωρ, μέγας, καὶ φοβερὸς, τῷ σῷ ὀνόματι πάντα ὑποστησάμενος, τὸ κύτος τῆς θαλάσσης, τὴν γὴν ἐδράσας τῷ λόγῳ τοῦ προστάγματός σου, τὸ φῶς ἀνατείλας, καὶ τὸ σκότος διασκεδάσας· τὸν δράκοντα ἀποκτείνας, καὶ λύσας τὰς ὀδύνας τοῦ θανάτου, σῶσον ἡμᾶς ἀπὸ τῆς τοῦ ἀνθρωποκτόνου διαρπαγῆς, καὶ δὸς ἡμῖν μετ᾽ εἰρήνης ἀσπίλους τῇ ψυχῇ καί τῷ σώματι τὸ ὄνομά σου κληρονομῆσαι τὸ ἅγιον. καὶ εὐθέως φωνὴ ἐγένετο ἐκ τοῦ οὐρανοῦ λέγουσα· εἰσήκουσα τῆς δεήσεως ὑμῶν. παραθέμενοι δὲ ἑαυτοὺς τῷ Θεῷ, παρέδωκαν τὰς ψυχὰς. καὶ ειδὼν ἀνθύπατος, ἀνέστη καὶ ἀπῆλθεν ἐν τῷ πραιτωρίῳ. Ἤρθησαν δὲ τὰ τῶν ἁγίων σώματα ὑπὸ τῶν Χριστιανῶν, καὶ κοσμίσαντες αὐτά ἀξίως κατέθεντο.

[13] Πρωΐας δὲ γενομένης, προῆλθεν ἀνθύπατος ἀκούσαι τῆς ἁγίας Εὐφημίας. δὲ ἐξίει ἐκ τῆς φυλακῆς, ὡς καλὴ δάμαλις Χρίστου, ἄδουσα τὴν ἁγίαν φωνὴν, καὶ λέγουσα· ἄσω σοι, Κύριε, ἄσμα καινὸν ἐπὶ τῆς γῆς, δοξάζω σε, Κύριε, ἐν ἰσχύἳ μου, ψαλῶ σοι ἐν ἔθνεσιν, καὶ τῷ ὀνόματί σου ὑμνήσω, καὶ κληρονομήσω τὴν βασιλείαν σου. ἄδουσα δὲ καὶ ψάλλουσα, δοξάζουσά τε καὶ ὑμνοῦσα ἦλθε, καὶ ἔστη ἐπὶ τοῦ βήματος. καὶ εἶπεν πρὸς αὐτὴν ἀνθύπατος· μέχρι πότε παραφρονεῖς, καὶ ἑαυτὴν ἀπόλλεις; γὰρ μέγιστος θέος εὐίλατος ἔσται σοὶ, ἐὰν προσκυνήσῃς αὐτῷ. πείσθητι οὖν καὶ θῦσον· καὶ ζήσασα μητὴρ ἡμῶν ἀποδειχθῆσῃ. δὲ πρὸς αὐτὸν λέγει· ἀληθῶς ἄφρων καὶ ἀσύνετος κλῆθω, ἐὰν τοῖς ἀφάνεσι, καὶ ἐσκοτισμένοις καὶ τοῖς μῆ οὖσι φύσει θεοῖς πεισθῶ, καὶ δαιμονίοις ἀλάλοις, καὶ κωφοῖς θύσω, ἀθέμιστε, καὶ ἀκατάστατε, ἀπερριμένε τῆς ἀληθείας χρίστου, προσκολλωμένε δὲ τῇ τοῦ ὅφεως ἀγάπῃ, σπεύδεις, αὐτὸς ταρτάρου καὶ ἀσβέστου πυρὸς κληρονόμος ὢν, τοὺς ἐν ἀλητείᾳ πολιτευομένους σεαυτῷ συγκατασπᾶν· οὐ μὴν δὲ, ἔχω γὰρ τὸ στερἑωμα χρίστου ἐνίσχυον με αδιαλείπτως.

[14] Τότε κελεύει μηχανικὸν ὄργανον γενέσθαι, καὶ δρομέαν αὐτὴν ἐλθεῖν ἐπὶ τὸν τόπον καὶ ρἱφῆναι ἐν αὐτῷ, ὅπως συλληφθεῖσα ὡς ὓς ἄγριος ἀποθάνῃ, μὴ γνοῦσα τὸ γενόμενον αὐτῇ. ὡς δὲ ἐγένετο παγὶς ἀσεβὴς, ἦλθεν ἁγία Ευφημία φαιδρῷ τῷ προσώπῳ, ἥτις τοσαῦσα παθοῦσα οὐδ᾽ ὅλως ὑπὸ δειλίας κατεκυριεύθη. ὡς δὲ ὑπὸ τῶν δορυφόρων γενναίως ἠλαύνετο, ἡρπάγη δι᾽ ἀγγέλων καὶ διῆλθεν τὸν τόπον, καὶ διέπεσον οἱ δορυφόροι ἐν τῇ σκευῇ τοῦ ὀργάνου, καὶ ἀπέθανον, καὶ ἐπληρώθη τὸ γεγραμμένον, ἐν τοῖς ἔργοις τῶν χειρῶν αὐτοῦ συνελείφθη ἀμαρτωλός. πάλιν δὲ ἀνοίξασα τὸ στόμα αὐτῆς λέγει· σὺ Θεὸς καρδιογνώστης, τὰ μυστήρια τῆς εὐσεβείας κατέχων, τῶν ἀσύλων θησαυρῶν χορηγὸς, τοὺς οὐράνους * τανύσας, καὶ τὴν γὴν ἐδράσας, τῷ λόγῳ τὰ πάντα ὐποστησάμενος διὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, τὸ φῶς ἀνατείλας τῷ σῷ θελήματι, καταπέμψας τὸν μονογενῆ σου υἱὸν ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, ἵνα λύσῃ τὰς ὁδύνας τοῦ θανάτου, καὶ δεσμεύσῃ τὸν τῆς ἀπολείας ἄρχοντα καὶ στρατηγόν· παρεστῶν τοῖς σοῖς στρατιώταις τοῖς διὰ τὸ ὄνομά σου καταγονιζομένοις τοῦ διαβόλου, καὶ θεμελιῶν ἐν αὐτοῖς τὸ στερέωμα τῆς πίστεως, βοηθὸς γενόμενός μοι ἀεὶ, ῥῦσαι τὴν ψυχήν μου, καὶ ταῖς εὐχαῖς τῶν ἁγίων, τῶν ἐπὶ τῆς ειρκτῆς διὰ τὴν σὴν Θεότητα τὸν ἀγαθὸν δρόμον τρεχόντων, φύλαξον τὴν δούλην σου καὶ συντήρησόν με τῇ ἐπιχωρηγίᾳ τοῦ ἁγίου σου Πνεύματος, ὅτι σὺ εἶ μόνος ἀμνησίκακος, καὶ σώζεις ἐν καιρῷ θλίψεως τοῦς ἐλπίζοντας ἐπὶ σέ.

[15] Ιδὼν δὲ ἀνθύπατος, ἐκέλευσεν ἀχθῆναι αὐτὴν πρὸ τοῦ βήματος αὐτοῦ, καὶ λέγει αὐτῇ· οἶδας, Ευφημία, ὅτι εὐγενὴς οὖσα, καὶ τῷ γένει πρώτη ἠπατήθης, καὶ ἐναπέμεινας τῇ πλάνῃ, κᾀμοὶ τῷ ἰκανὸν τῷ αὐτοκράτορι ποιοῦντι ἐτόλμησας ἀντιστῆναι· ὅμως ὣς λογία καὶ σεμνὴ γυνὴ πείσθητί μοι, καὶ συγγνοῦσα ταῖς ὕβρεσι ταῖς παρ᾽ ἐμοῦ γενομέναις εἰς σέ, θῦσον τῷ θεῶ Ἄρει, ἵνα μὴ ὄνειδος ἐπιγραφῆς τῷ γένει σου. δὲ ἕτοιμον ἔχουσα τὸ φρόνημα τοῦ Χρίστου, λέγει τῷ ἀνθυπάτῳ· τύραννε, τί τὸ πρόσωπόν σου μεστόν ἐστι πικρίας καὶ δόλου· παγὶς διὰ λόγων εἰρμοσμένη, θῆρ μετασχηματισθεὶς εἰς ἔνδυμα προβάτου, ἀγρίου δὲ καὶ ἅρπαγος λύκου θῆραν ἐπιτελῶν. λόγοι προφορικοὶ, ἀψινθίου πικρότεροι. οὐχ οὗτως ἄφρων γενήσομαι, ἵνα καταλείψω τὸν τῆς ζωῆς μου θησαυρὸν, καὶ κοινονήσω τῇ τοὺ διαβόλου γεύσει. μὴ οὖν πλανῶ, ἀνθύπατε, ὅτι πείσεις με θῦσαι ἀκαθάρτοις δαιμονίοις, οὐ γὰρ ἀναγκάσεις με θεοὺς αὐτοὺς εἰπεὶν, πῶς γὰρ ἂν εἶεν θεοὶ μηδέποτε ὄντες; πῶς δὲ ἀναισθητεῖς, καὶ τῳ ζῶντι τοὺς ἀκινήτους, καὶ μηδὲποτε ζήσαντας ὁμοίους ποιεῖς, καὶ τοῦτοις θυσίαν ἐκτελεῖς; οὐ πείθομαι οὖν τοῖς τῆς πικρίας σου λόγοις. διὸ σπεύδε καὶ ποίει θέλεις. ζητῶ γὰρ διὰ τῶν τεχνῶν σου εἰσελθεῖν εἰς τὸ στάδιον τὸ αἰώνιον, ὅπου χωρὸς τῶν ἀγγέλων, ὅπου τέλειος ἀγωνοθέτης Χριστὸς στέφει τοὺς δι᾽ αὐτὸν ἀγωνιζομένους, ὅπου τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, τὸ ἄλειμα τῆς ἀληθείας.

[16] Θυμωθεὶς δὲ ἀνθύπατος κελεύει ῥαβδίζεσθαι αὐτήν. δὲ ῥαβδιζομένη λέγει· οὐχ ἅπτονταί μοι αἱ ῥάβδοι σου παράνομε· λέλυσαι, καὶ οὐκ ἔχεις ὑπόστασιν. νενίκηταί σου τυραννὶς, καὶ ἐκαλύφθη ὑπὸ τῆς ἀνομίας. Θυμομαχῶν δὲ Απελιανὸς σὺν τῷ ἀνθυπάτῳ, ἐκέλευσεν πριστήρας ὀξεῖς τεθῆναι, καὶ τήγανα, καὶ δι᾽ ὀργάνων μεχανικῶν ἀπὸ τῶν πριστήρων διχοτομηθῆσαν αυτὴν, ἐπὶ τῶν τηγάνων ῥίπτεσθαι, ὅπως ἅπαντα τὰ μέλη αὐτῆς σποδὸς γένηται. ἐγένετο οὖν οὗτως τὰ ὄργανα, καὶ ἐλθοῦσα ἁγία Εὐφημία ἐῤῥίφη ἐπὶ τοὺς πριστήρας, καὶ εὐθέως κατεστράφησαν οἱ πριστῆρες, καὶ τὰ τήγανα ἐσβέσθησαν, καὶ οὐκ ἥψατο αὐτῆς οὐδὲν, ἧσαν γὰρ ἄγγελοι σὺν αὐτῇ. ἐωρακὼς δὲ ἀνθύπατος, καὶ Απελιανὸς ὅτι τοῦ Θεοῦ στρατιῶτις Ευφημία νικᾷ διὰ τῆς ὑπομονῆς, ποιοῦσι συμβούλιον τοῦ άπόλεσαι αὐτὴν, καὶ σκεψάμενοι ἀρίναν κατεσκεύασαν.

[17] Καὶ εἰσάγουσι τὴν τοῦ Θεοῦ δουλὴν εἰς τὸ στάδιον· δὲ σταθεῖσα ἐν τῷ μέσῳ καὶ προσευξαμένη εἶπεν· γνωστὸς εἶ Θεὸς τοῖς ἐπικαλουμένοις σε. δέξαι οὖν μου τὴν ψυχὴν, καὶ ὡς προσεδέξω τὴν θυσίαν τοῦ πατρὸς ἡμῶν Ἀβραὰμ, οὗτως καὶ τῆς ἐμῆς ταπεινώσεως πρόσδεξαι τὸ πνεῦμα· καὶ ταῦτα εἰποῦσα, ἐσφράγισεν ἑαυτὴν, ἐπικαλεσαμένη τὸ ὄνομα Κυρίου. ἀπολυθέντες δὲ λέοντες, καὶ ἐκπιδήσαντες κατεφίλησαν τὰ ἴχνη αὐτῆς, ὁμοίως δὲ καὶ τά ἕτερα θηρία, ἀπολυθέντα κατὰ ταυτῆς, οὗτως ἐποίησαν. ἵνα δὲ πληρώθῃ τὸ τῆς ἀθλήσεως αὐτῆς μαρτύριον, δραμοῦσα μία τῶν θηρῶν ἔδακεν αὐτὴν, ὑπώπιον μὴ ποιήσασα αὐτὴν· καὶ φωνὴ ἐγένετο ἐκ τῶν οὐρανῶν λέγουσα· ἀνάδραμε Εὐφημία, στήθι ἐπὶ τοῦ τόπου τοῦ ἁγίου, ἀπολάμβανέ σου τὸ βραβεῖον. τὸν δρόμον τετέλεκας, τὴν πίστιν τετήρηκας. τῆς δὲ φωνῆς γενομένης, σεισμὸς μέγας ἐγένετο, ὥστε σαλευθῆναι πάντας, τὴν δε ἁγίαν εἰπεῖν· ἀπόδος, Κυρίε, τῳ μιαρωτάτῳ ἀνθυπάτῳ κατὰ τὴν καρδίαν αὐτοῦ, καὶ σύνελθε τοῖς δουλοῖς σου Θεὸς. καὶ ταῦτα εἰποῦσα ἀπεδωκεν τὸ πνεῦμα αὐτῆς.

[18] Καὶ ἐλθοῦσα μήτηρ αὐτῆς Θεωδωρισιανὴ, καὶ πατὴρ αὐτῆς Φιλόφρων ἔλαβον τὸ σῶμα αὐτῆς, καὶ ἔθαψαν αὐτὸ ἐν τόπῳ καίνῳ, ὡς ἀπὸ μιλίου ἑνὸς Χαλκηδόνος· δὲ ἀνθύπατος παρέπεμψεν τοὺς ἐπὶ τῆς εἰρκτῆς ἁγίους τῷ βασιλεῖ, παραγγείλας τοῖς καπικλαρίοις διατηρεῖν αὐτοὺς ἐν εἰρήνῃ ἐν τῃ ὁδῷ. ἦν γὰρ πεσὼν ἐν ἀσθενείᾳ, δεινῶς βασανιζόμενος· ἐτελείωθη δὲ τὸ μαρτύριον τῆς ἁγίας Εὐφημίας εἰς δόξαν Θεοῦ Πατρὸς καὶ Χριστοῦ Ιήσου τοῦ κυρίου ἡμῶν, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος τῇ ἕξ καὶ δεκάτῃ τοῦ Σεπτεμβρίου μηνὸς, εἰς μνήμην ἔνδοξον τῶν τὴν ἁγίαν ἀνάμνησιν τῆς μακαρίας Ευφημίας ποιουμένων, ὅτι σέμνη πολιτεία αὐτῆς ὁμολογητρίαν αὐτὴν τοῦ Χριστοῦ προηγάγετο, ἔτι ἀνθυπατεύοντος Πρίσκου τῆς Εὐρώπης. Πάντες οὖν οἱ διὰ τὸ ὄνομα τοῦ Κυρίου τὸ τῆς ἁγίας ἐπιτελοῦντες μνημόσυνον δοξολογήσωμεν Θεὸν Πατέρα παντοκράτορα, καὶ προσκυνήσωμεν Ιῆσον τὸν Κύριον οὐρανοῦ, καὶ γῆς καὶ πάσης πνοῆς ἐν Πνεύματι ἁγίῳ, ἵνα ταῖς εὐχαῖς τῆς ἀθλοφόρου εὐρεθῶμεν μέρος ἔχοντες σὺν αὐτῇ ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν, ὅτι αὐτῷ πρέπει δόξα νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων ἀμήν.

[Reducta Euphemia ad carcerem, SS. Sosthenes & Victor] Proconsul porro ipsam in carcerem misit, dicens: Usque in diem crastinum sit in vinculis, ac perpendamus, quo modo ipsam perdam. Abiit autem laudans Deum. Gaudebant vero generosi Milites Christi de certamine beatæ Euphemiæ, & dicebant: Benedictus es Deus in sæcula, qui dedisti, ut Famula tua se sacrificium offerret cum patribus, qui cum desiderio Divinitatem tuam confessi sunt. At proconsul etiam tum pro tribunali sedens jussit adduci Sosthenem & Victorem a, eisque dicit: Sacrificate diis. Illi vero responderunt: Nos, proconsul, decepti ab hoste tenebricoso, cui tu servis, & ad tempus vane ipsi servientes, excideramus spe apud verum Deum. Credimus vero per victoriosam Euphemiam in eum, qui illuminavit tenebras nostras, quia potest delere chirographum, quod contra nos est, & nos liberare ab inimico veritatis, civesque nos adscribere libro Sanctorum. Fac igitur studiose opera patris tui satanæ, & crucia nos impietati tuæ non parentes, neque edicto imperatorum tuorum, neque impuro tuo & falsi nominis deo.

[12] [ad bestias damnati, martyrio coronantur.] Auditis illis, proconsul jussit arenam parari, illosque injici, ut pugnarent cum bestiis. Injecti autem sunt ambo simul, atque ita sunt locuti: Domine omnipotens, qui magnus es & timendus, qui nomine tuo omnia subsistere facis, latitudinem maris, qui terram fundasti verbo mandati tui, qui lumen oriri fecisti & dissipasti tenebras, qui draconem occidisti & solvisti dolores mortis; serva nos illæsos a rapina homicidæ, & concede, ut cum pace sine macula animæ & corporis nomen tuum sanctum hereditate possideamus. Et continuo facta est vox dicens: Exaudivi orationem vestram. Commendantes vero se ipsos Deo, animas tradiderunt. Id ubi viderat proconsul, surrexit, & abiit in prætorium. Sublata autem sunt a Christianis Sanctorum corpora, eaque ornata digne deposuerunt.

[13] Postridie mane processit proconsul, auditurus sanctam Euphemiam. [Sancta, contemptis tyranni blanditiis,] Illa vero carcere egrediebatur, velut egregia Christi Juvenca, cantans voce sancta, & dicens: Cantabo tibi, Domine, canticum novum in terra, glorificabo te, Domine, pro viribus meis, cantabo tibi in gentibus, & nomine tuo hymnos dicam, & hereditate obtinebo regnum tuum. Sic cantando, psallendo, glorificandoque & hymnos canendo venit, & stetit coram tribunali. Dixit autem ei proconsul: Quo usque contemnis, & te ipsa perdis? Nam maximus deus propitius tibi erit, si ipsum adoraveris. Itaque morem gere, & sacrifica: vivensque eris mater nostra b. Illa vero ipsi reponit: Vere amens & insipiens vocarer, si obscuris & tenebrosis, iisque, qui natura non sunt dii, paruero, & dæmonibus mutis & surdis sacrificavero, injuste, instabilis, aliene a veritate Christi, & dilectioni serpentis agglutinate, cum ipse tartari & ignis inexstinguibilis sis heres, vitam secundum veritatem instituentes tecum trahere festinas. At non sic fiet: habeo enim firmamentum Christum, perpetuo me confortans.

[14] Tunc jussit componi instrumentum artificio doloso timendum, [per occultam machinam transit illæsa.] ipsamque cursu venire ad locum, ac in illud jaci, ut comprehensa, velut ferus aper, moreretur, nesciens c, quid sibi accideret. Postquam paratus erat impius laqueus, venit sancta Euphemia alacri vultu, tam multa jam passa, in quam ne timor quidem dominari potuerat. Cum vero a satellitibus fortiter impelleretur, rapta est per angelos, & locum transivit: inciderunt vero satellites in laqueum instrumenti, & perierunt, impletumque est, quod est scriptum: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Sancta vero, rursum aperiens os suum, dixit: Tu Deus, qui nosti corda, qui mysteria pietatis custodis, qui das thesauros rapinæ non obnoxios, qui cælos firmasti, & terram fundasti, qui verbo constituisti omnia per Dominum nostrum Jesum Christum, qui voluntate tua lumen oriri fecisti, qui Filium tuum unigenitum de cælo misisti, ut solveret dolores mortis, & vinciret principem ac ducem impietatis, qui assistis militibus tuis, propter nomen tuum certantibus cum diabolo, & stabilis in ipsis fundamentum fidei, qui perpetuus factus es mihi adjutor, libera animam meam, & precibus Sanctorum virorum, qui in carcere propter Divinitatem tuam bene currunt, tuere Famulam tuam, & conserva me suppeditatione Spiritus sancti tui, quia tu solus peccatorum oblivisci dignaris, & servas in tempore tribulationis sperantes in te.

[15] Postquam ea viderat proconsul, jussit ipsam duci ad tribunal suum, [Aliis blandimentis nequidquam tentata,] eique dicit: Nosti, Euphemia, te nobili & primario genere ortam, deceptam esse, & in errore permansisse, & mihi, qui facio officium pro imperatore, ausam esse resistere. Verumtamen, ut mulier rationabilis & honesta, morem mihi gere, condonansque injurias per me tibi illatas, sacrifica deo Marti, ne dicaris generis tui probrum. Illa vero, Christi sapientia instructa, dicit proconsuli: Tyranne, cur facies tua plena est amaritudine & dolo? O laqueum verbis concinnatum! O feram ovis vestimentis indutam, at silvestris ac rapacis lupi aucupium aggressam! O verba eloquentia, absinthio amariora! Non ita fiam amens, ut deseram vitæ meæ thesaurum, & gustui diaboli communicem. Noli ergo decipi, proconsul, acsi persuaderes mihi, ut sacrificarem immundis dæmoniis: neque enim coges me eos dicere deos. Quomodo enim sint dii, qui numquam fuerunt? Quo vero modo ita sine sensu es, ac viventi similes facis illos, qui numquam motu gavisi sunt aut vita, & hisce sacrificium offers? Itaque morem non gero verbis amaritudinis tuæ. Quare festina, & fac, quod vis. Desidero enim per machinas tuas ingredi in stadium æternum, ubi chorus est angelorum, ubi perfectus agonotheta Christus coronat certantes pro se, ubi Spiritus sanctus, veritatis unctio.

[16] Iratus proconsul jussit eam virgis d cædi. Illa vero cæsa dicit: [virgis cæditur, ac serris secari & sartaginibus imponi jubetur; sed frustra:] Non tangunt me virgæ tuæ, improbe: dissolutus es, & non habes subsistentiam: victa est tyrannis tua, & abscondita est ab impietate. Verum Apelianus, pugnam meditans cum proconsule, jussit poni serras acutas & sartagines, ipsamque instrumentis mechanicis dissectam a serrantibus, projici in sartagines, ut omnia ipsius membra abirent in cineres. Ita ergo composita sunt instrumenta, veniensque sancta Euphemia in serras projecta est: & protinus inversæ sunt serræ, & sartagines e exstinctæ; neque ex illis quidpiam ipsam tetigit: angeli enim cum ipsa erant. Cum autem vidissent proconsul & Apelianus, Dei militem Euphemiam patientia vincere, consilium ineunt ad eam perdendam; habitoque consilio arenam præpararunt.

[17] Et inducunt Dei Ancillam in stadium. Hæc vero stans in medio, [tandem feris tradita, reliquis ei parcentibus, unius morsu moritur,] & orans dicebat: Notus es, Deus, invocantibus te. Accipe igitur animam meam, &, quemadmodum accepisti sacrificium patris nostri Abraham, ita & humilitatis meæ spiritum suscipe. His dictis, signavit se ipsam, invocans nomen Domini. Dimissi vero leones, & exsilientes, osculati sunt vestigia ejus: similiter & aliæ feræ, contra ipsam solutæ, ita fecerunt. Ut vero Certantis martyrium compleretur, accurrens una e feris momordit ipsam, nec tamen lividam fecit: factaque est vox de cælis, dicens: Ascende, Euphemia, sta in loco sancto, accipe bravium tuum: cursum consummasti, fidem servasti. Cum autem vox illa audiebatur, terræ motus factus est magnus, ita ut omnes agitarentur, Sancta vero diceret: Redde f, Domine, scelestissimo proconsuli secundum cor suum, & assiste servis tuis, Deus: hisque dictis, spiritum suum Christo tradidit.

[18] Veniens porro mater ipsius Theodorisiana, & pater ipsius Philophron, [& a parentibus suis sepelitur.] acceperunt corpus ipsius, & sepelierunt illud in loco novo, uno quasi milliari dissito Chalcedone g. Proconsul vero Sanctos in carcere servatos misit ad imperatorem, mandans eorum custodibus, ut ipsos per viam pacifice custodirent: nam in morbum inciderat, & graviter cruciabatur. Perfectum autem est martyrium sanctæ Euphemiæ ad gloriam Dei Patris, & Jesu Christi Domini nostri, & sancti Spiritus die decima sexta mensis Septembris, in memoriam gloriosam eorum, qui sancte recordantur beatæ Euphemiæ, quia honestum ejus vitæ institutum Christi Martyrem fecit, tenente etiam tum proconsulatum Prisco Europæo. Omnes igitur, qui propter nomen Domini Sanctæ memoriam celebramus, glorificemus Deum Patrem omnipotentem, & adoremus Jesum, cæli, terræ, omnisque animæ viventis Dominum, cum Spiritu sancto, ut precibus Victricis coronatæ cum ipsa partem habeamus in regno cælorum, quoniam ipsum decet gloria nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De SS. Sosthene & Victore breviter actum est ad 10 Septembris, sive tom. 3 illius mensis pag. 488.

b De blanditiis, quibus tentata est Virginis constantia, consentit Ennodius. Nolim tamen contendere, omnia dicta utrimque prolata esse, prout hic scripta sunt.

c Qualis fuerit illa machina, non satis exprimitur in codice Græco. Attamen ex dictis colligitur, fuisse fossas compositas & obtectas, easque lapidibus aut aliis instrumentis necem inferentibus instructas, ut in fossas incidens Virgo statim periret. Ennodius inter tormenta Euphemiæ illata memorat fossas & saxa. Hisce autem insinuari suspicor hanc machinam. Certe apud Mombritium duo illa concurrunt, & res prolixius exponitur hoc modo: Tunc Priscus jussit lapides acutos cum gladiis in pavimento figi obscuro, & modica terra cooperiri; ut illa ex improviso veniens ad lacum, projecta in illis moreretur, sicut aper inscius in foveam cadit. Illa igitur insciente factum est hoc argumentum. &c. Additur, Sanctam angelorum ope transiisse illæsam, uti hic. Consentiunt quatuor e codicibus nostris Mss. Metaphrastes apud Surium de hisce habet sequentia: Illi ergo rursus exsculpserunt lapides, & effecerunt acutos ferreosque obeliscos, & serras sunt fabricati: deinde jusserunt etiam fodi fossam, quæ acutos hos lapides, & obeliscos, & serras latentes infixas esset habitura, pauca terra ei desuper infusa, ut procedens Martyr, in eam imprudens incideret, & sic interiret &c. Existimo, machinam ex solis conjecturis hic descriptam, ac forsan ipsis Christianis non satis fuisse cognitam, ita ut maxime standum videatur Actis nostris, licet ut probabilis haberi possit descriptio ex Mombritio data, quia congruit dictis Ennodii. Porro apud Mombritium & in codicibus nostris jam dictis ante machinam memoratam duo alia tentasse proconsul dicitur. At de his nihil est in codice Græco. Quare ea huc breviter transfero ex Mombritio: Jussit ergo iterum proconsul quatuor lapides afferri, & in angularibus eorum machinas & argumenta constitui, ut mitterentur lapides ab argumentis, & contererentur carnes ejus. Perfectum est autem opus, & jussit apponi eam lapidibus ligatam… At orante Sancta, ut dicitur, comminuti sunt lapides, & Sancta mansit illæsa. Alterum est. Iterum jussit effodi foveam, & circumdari aqua multa, & bestias carnifices [Note: ] [forte carnivoras] immitti in eam, sanctamque Euphemiam immitti in medio ejus, ut obviantes bestiæ eam comedant… At Sancta, si cui hæc videntur admittenda, post orationem projecit seipsam in aquam, & occurrentes bestiæ universæ, portabant eam super aquam &c. Utrumque etiam habet Mataphrastes apud Surium. At de his nihil in codice Græco, nihil apud Ennodium, nihil apud Bedam aut Adonem. Videntur itaque hæc Actis postmodum infarta, forte ex Metaphraste; & fidem non merentur.

d De hac pœna meminit Ennodius, uti & Beda & Ado, qui & de præcedentibus mentionem fecerunt.

e De serris & sartaginibus nihil quidem invenio apud Ennodium: at de utrisque meminerunt Beda & Ado, in Commentario num. 5 & 6 laudati, & multo antiquiores Metaphraste.

f Hoc dictum auctoris potius credo, quam S. Euphemiæ, ponendumque est inter ea, quæ imitanda non sunt. Sane magis credo, tacite orasse Sanctam, quam verba ipsius, inter feras bestias constitutæ, auditas fuisse a circumstantibus. Aliunde etiam satis clarum videtur, dicta, quæ refert auctor, ex parte saltem ipsius meditationi attribuenda esse, ut monui in Commentario num. 55.

g Eo scilicet loco, ubi postmodum structa est celebris Sanctæ basilica. De hac cum non meminerit auctor, videtur scripsisse ante exstructam illam basilicam.

* forte ἀπολέσαμεν

* in Ms. ἀνθρώπους mendose.

HISTORIA CORPORIS SÆPIUS TRANSLATI
Auctore Constantino Tii Episcopo.
Ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ, una cum interpretatione Latina per Surium edita, nonnihil correcta.

Euphemia virgo martyr Chalcedone in Bithynia (S.)

A. Constant. Ep.

CAPUT I.
Leo Isauricus in hæresim lapsus, corpus S. Euphemiæ, miraculis clarum, in mare projicit: illud vero a duobus piis nautis e mari levatur, agnoscitur, & in Lemno insula deponitur.

ἭΚω τὸ ἐπίταγμα φέρων, παναγιώτατε πάτερ, καὶ πάσης ἀγαθῆς ἐφέσεως ἐραστὰ, καὶ τῆς ἐμῆς ἰδιωτείας καθηγητὰ, ταῖς ὑμετέραις ἀποθαῤῥήσας ὁσίαις εὐχαῖς· οὐ γὰρ ἱκανὸς ὑπάρχω πρὸς τουτὶ τὸ ἐγχείρημα, πέλων ἀμαθὴς καὶ ἀγροικίας ἀνάμεστος· ἀλλὰ δεδιὼς ὡς ἐπικίνδυνον ἀεὶ τῆς παρακοῆς τὸ ἐπιτίμιον, καὶ ἐπιζήμιον τῆς πατρικῆς ἐντολῆς μὴ ποιεῖν τὸ ἐπίταγμα, ταῖς σαῖς θαῤῥήσας πανέσθλοις εὐχαῖς, ἅπερ ἐξ άνδρῶν εὐλαβῶν ἀκήκοα, καὶ ὅσαπερ ὀφθαλμοῖς ἰδίοις τεθέαμαι, ταῦτα γράφων, ἴημι ἐπὶ τὴν τοῦ λειψάνου τῆς πανευφήμου μάρτυρος Ευφημίας ὑπερορίαν, καὶ ἔκπτωσιν, εὕρεσίν τε καὶ ἀνακομιδὴν, τὴν διήγησιν, ὅπως ἂν γνῷ γενεὰ ἐτέρα τὰ μεγαλεῖα τοῦ Θεοῦ, ἅπερ πρυτανεύων ἄνωθεν * καὶ μέχρι τοῦ νῦν καὶ ἐπέκεινα οὐ διαλιμπάνει Θεὸς πανάγαθος, εἰς δόξαν καὶ αἶνον τῶν φοβουμένων αὐτὸν, καὶ ἧτταν καὶ αἰσχύνην τῶν τολμώντων καθυλακτεῖν κατὰ τῆς δόξης τῶν ἁγίων αὐτοῦ.

[2] Ἐγενέτο ἐν τοῖς παρῳχηκόσι χρόνοις κατὰ παραχώρησιν Θεοῦ βασιλεῦσαι Λέοντα τὸν ἐναγῆ καὶ βέβηλον ἐκ τῆς φυλῆς τῶν δυσωνύμων Ισαύρων, ὅστις οὐχ ὁσίως οὐδὲ εὐσεβῶς τῆς βασιλείας δραξάμενος, ἤρξατο κατὰ τῆς ἐκκλησίας τοῦ Θεοῦ καθυλακτεῖν, καὶ ἐν προσχήματι εύσεβείας δι᾽ εἰδωλικῆς παρωνυμίας τε καὶ παρομοιώσεως τὰς πανσέπτους εἰκόνας κατεασσειν, φάσκων τοῖς ὁμοίοις αὐτοῦ ἀμυήτοις, καὶ παραδιδάσκων, ὅτι ταῦτα εἰσὶ, περὶ ὧν προφήτης λέγει· στόμα ἔχουσι καὶ οὐ λαλήσουσι. διὸ καὶ τὸν πανόσιον καὶ ἐν ἁγίοις πατέρα ἡμῶν Γερμανὸν τὸν ἁγιώτατον πατριάρχην, βίῳ καὶ λόγῳ ἐξαστράπτοντα, ἀναιδείᾳ καὶ μάστιξι χρησάμενος, ἀπεῖρξε τοῦ θρόνου· καὶ οὐ μόνον ἐν ταῖς σεπταῖς εἰκόσι τὴν ἑαυτοῦ βλασφημίαν κατέπαυσεν, ἀλλὰ καὶ τὰ λείψανα τῶν διὰ Χριστὸν μαρτυρησάντων ἁγίων ἐξουδένωσεν, ὀστεολάτρας ἀποκαλῶν τοὺς σχολάζοντας ἐν παννυχίσι καὶ ἀγρυπνίαις· τῆς τόλμης, τῆς παροινίας· τίς οὐ θαυμάσει; τίς οὐκ ἐκπλαγείη τὴν τότε τοῦ Θεοῦ μακροθυμίαν.

[3] ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸ προκείμενον λόγος ἐπανίτω, καὶ τὰ περὶ τῆς ἀοιδίμου καὶ πανευφήμου μάρτυρος τοῦ Χριστοῦ Ευφημίας λεγέτω. Ἦν οὖν ἐν τῷ ταύτης ναῷ τῷ πλησίον τοῦ λεγομένου ἱπποδρομίου ὄντι, τὸ πανόσιον αὐτῆς λείψανον, ἀκέραιον, ἀσινὲς, καὶ ἀπήματον: ἀπὸ γὰρ Χαλκηδόνος μετετέθη σὺν τῇ λάρνακι, διὰ τὴν τηνικαῦτα τῶν Περσῶν ἐπιδρομὴν ἐν Κωνσταντινουπόλει. ἐν τῂ λάρνακι δὲ τὸ θεῖον ἱδρύσθη θυσιαστήριον, ὑποκάτωθεν ἔχον τὸ πανόσιον λείψανον, ὕπερθεν δὲ αὐτοῦ ἐτελεῖτο τοῦ ἀχράντου σώματος καὶ αἵματος τοῦ Δεσπότου Χριστοῦ τοῦ Θεοὐ ἡμῶν ἀναίμακτος μυσταγωγία. Ἐν δὲ τῇ αὐτῇ λάρνακι μικρὰ ὑπῆρχεν ὀπὴ, ἥτις καὶ μέχρι τοῦ νῦν ἐστὶ, φέρειν δυναμένη ἔνδον ὡσεὶ μέγεθος χειρὸς ἀνθρώπου, ἐν ᾗ κἀγὼ ἀνάξιός ποτε τὴν χεῖρα τετολμηκὼς εἰσήγαγον, καὶ τοῦ γλωσσοκόμου ἁψάμενος, ἡσθόμην τῆς εὐωδίας, καὶ τῆς χάριτος ἀντελαβόμην· φήσω δὲ καί τὴν πρόφασιν τῆς κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ γενομένης ὀπῆς. Ὅτε τὸ τίμιον αὐτῆς καὶ θαυματουργὸν λείψανον ἐν Χαλκηδόνι ὑπῆρχε, τῶν ἀθέων Περσῶν τὸν ἐκεῖσε χῶρον καταλαβόντων, ἐν ταῖς ἡμέραις τοῦ Ἡρακλείου τοῦ βασιλέως, φθόνῳ τοῦ παρ᾽ αὐτῶν θεραπευομένου διαβόλου κινηθέντες πλῆθος φρυγάνων καὶ ξύλων περὶ τὴν λάρνακα συνάξαντες, καῦσαι ταύτην σὺν τῷ ἐν αὐτῇ σεβασμίῳ λειψάνῳ ᾠήθησαν. Ἀλλ᾽ οὐδὲν ἴσχυσεν βάρβαρος αὐτῶν καὶ δαιμονιώδης ἐπίνοια, τοῦ Θεοῦ κατὰ τὸ γεγραμμένον φυλάσσοντος πάντα τὰ ὀστᾶ τῶν δι᾽ αὐτὸν ἀθλησάντων· οὐχ ἥψατο οὖν τῶν ὀστῶν αὐτῆς τὸ καθόλου τὸ πῦρ, μόνον ἐκ τῆς λάρνακος ὡς σφαίρας εἶδος ἀποπήδησεν, οἴκονομίαν μᾶλλον εἰργάσατο καὶ εἴσοδον τὴν πρὸς τὸ λείψανον τοῖς ἐθέλουσιν ἐξ αύτοῦ ἀῤῥύσασθαι ἰαμάτων χάριν, τὴν προλεχθεῖσαν ὀπήν.

[4] Ἦν οὖν πολλὴ πίστις τῶν ἐν Κωνσταντινουπόλει κατοικούντων, ὡς ἀνωτέρω ἔφημεν, ἐν τῷ ναῷ καὶ τῷ λειψάνῳ τῆς πανευφήμου μάρτυρος Ευφημίας, καὶ πάντες συνέῤῥεον ποταμηδὸν τὰς ἰάσεις ἀρυόμενοι· αἷμα γὰρ ἐκ τοῦ τιμίου αὐτῆς λειψάνου, εὐωδίας πεπληρωμένον, ἐξήρχετο, ὅπερ ὡς μύρον θεοχορήγητον τοῖς νοσοῦσιν ἐδίδοτο. καὶ ἦν τοῖς μὲν πιστοῖς θαὐμα φοβερὸν καὶ σεβάσμιον, τοῖς δὲ ἀπίστοις καὶ ἑτερόφροσιν ἧττα καὶ αἰσχύνη καὶ ὄνειδος. τότε δὴ πανώλης ἐκεῖνος καὶ ἐναγὴς βασιλεὺς, τόλμῃ θρασείᾳ χρησάμενος, νυκτὸς βαθείας μετά τινων τῶν τῆς ἀσεβοῦς αὐτοῦ θρησκείας, ὥρμησε κατὰ τῶν λειψάνων τῆς πανευφήμου μάρτυρος Εὐφημίας, καὶ τὴν λάρνακα ἀναπετάσας, ἀφείλετο τὸ λείψανον τῆς πανευφήμου μάρτυρος σύν τῷ συνέχοντι αὐτὸ γλωσσοκόμῳ· ἕτερα δὲ ἔχων προπαρεσκευασμένα νεκροῦ ἐξηραμμένα ὀστᾶ, ἔνδον τῆς λάρνακος ἔῤῥιψεν· καὶ πάλιν σκεπάσας τὴν λάρνακα, ὑπεχώρησε. τὸ δὲ σεβάσμοιν τῆς πανευφήμου λείψανον σὺν τῷ ξυλίνῳ γλωσσοκόμῳ ἀπέθετο ἔν τινι τῶν εύκτηρίων οἴκων τῶν ἐκεῖσε ὄντων ἐν τοῖς βασιλείοις. ὅθεν αἱ τούτου ἀδελφαὶ καὶ θυγατέρες ἀρώμασι καὶ μύροις καὶ φώτων προσαγωγαῖς ἐσέβοντο τοῦτο λαθραίως διὰ τὸ ὑπερβάλλον τῆς χάριτος, καὶ τῶν θαυμάτων τὸ μέγεθος.

[5] Ταῦτα μυηθεὶς * ἀλιτήριος ἐπὶ τὸν Βουκολέοντα καὶ τὴν Σιδηρᾶν διαβιβάσας, ἔῤῥιψεν ἐν τῷ τῆς θαλάσσης ῥεύματι. καὶ ἐπὶ τὴν αὔριον σελέντιον ἀσεβές ποιησάμενος, ἤρξατο τήν μιαρὰν αὐτοῦ καὶ ἐναγῆ γλῶσσαν κινεῖν κατὰ τῆς πανευφήμου, στηλιτεύων, καὶ λέγων· Ἀπέλθετε, καὶ θεάσασθε τὴν πλάνην, ἣν ἐπλανῶντο οἱ λέγοντες σῶον καὶ ἀκέραιον ὑπάρχειν τὸ τῆς πανευφήμου Εὐφημίας λείψανον, καὶ μῦρα διαχέον φάσκοντες· οἱ δὴ ἀπελθόντες καὶ εὑρόντες οὐκ ἔνσαρκον τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον, ἀλλὰ τὰ παρ᾽ αὐτοῦ ξηρὰ ῥιφέντα ὀστᾶ, διέπτυσαν καὶ ἐταλάνισαν. ἀπάτην δὲ καὶ χλεύην τὰς ἰάσεις ληρωδήσαντες, κατέστρεψαν τὴν λάρνακα, καὶ σὺν αὐτῇ τὸ ἅγιον θυσιαστήριον, τόν τε ναὸν παρέστειλαν. ἐξήνεγκαν δὲ τὴν λάρνακα ἔξω τοὐ βήματος, καὶ γέγονε κατακητήριον ἀβαπτίστων, καὶ ἀπαιδεύτων ἀνδρῶν· τοὺς γὰρ ἀπὸ ἐθνῶν δορυαλώτους καὶ σκῦλα τῇ βασιλίδι διδομένους ἐκεῖσε ἀπεφόρτιζον. ἕτεροι δὲ ζαβαροὶ, καὶ οἱ τῶν βονεύσων τεχνῶν ἐν αὐτῷ τὰς καμίνους πήξαντες, οἶκον κοσμικὸν, τόν ποτε ναὸν κατεσκεύασαν· ἐν τῶ ἁγίῳ βήματι ὼς ἀποκρύφῳ τόπῳ τὴν ἀσθενῆ τοῦ σώματος χρείαν ποιούμενοι, τὰ περιττὰ τῆς γαστρὸς ἀπεφόρτιζον. Χριστέ μου τῆς τότε σου ἀνοχῆς.

[6] Ταῦτα κἀγὼ ὡς ἐθεασάμην, ὅλος δακρύων πληρωθεὶς καὶ στεναγμῶν, ἐξῆλθον, ἐκπληττόμενος ἐπὶ τῇ τοῦ παντοκράτορος Θεοῦ μακροθυμίᾳ, ἀνοχῇ τε καὶ παραχωρήσει· καὶ ταῦτα μέν ἐπράχθη ἐπὶ τοῦ προλεχθέντος ἀσεβοῦς βασιλέως. Ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τῶν δυνάμεων Κύριος, ἀήττητον ἔχων τήν δύναμιν, καὶ ἀμυκτήριστον τὴν ἰσχὺν, (Θεὸς γὰρ ὄντως οὐ μυκτηρίζεται) ἀκούσωμεν τὶ Χριστὸς Θεὸς ἡμῶν ἐπὶ τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον ᾠκονόμησεν. ἐν γὰρ τῷ ῥιφῆναι αὐτὸ ἐν τῷ ῥεύματι, κατ᾽ οἰκονομίαν τοῦ πανοικτήρμονος Θεοῦ, σκάφος τινῶν δύοιν ἀδελφῶν ἀνδρῶν εὐσεβῶν ἔξεισι τοῦ λιμένος τῶν λεγομένων σοφιῶν, καὶ ἐν τῷ διαπλέειν αὐτοὺς ὀλίγον τι ἐκ τοῦ λιμένος, ἰδοὺ τὸ γλωσσόκομον κατερχόμενον σὺν τῷ ῥεύματι, πλησίον ἐγένετο τῆς νηὸς· ἀνειλκύσθη γοῦν παρὰ τῶν εὐλαβῶν ἐκείνων ἀνδρῶν, καὶ ἀπετέθη ἐν τῷ πλοίῳ, δοκούντων αὐτῶν θησαυρὸν κοσμικὸν ἐπιφέρειν. Ἄραντες δὲ τὰ ἱστία, κατέπλεον ἐξελθεῖν τὸ τῆς Αβύδου στόμιον. ἀνακαλύψαντες δὲ μικρὸν τὸ γλωσσόκομον, ὁρῶσι τὸ λείψανον, καὶ εὐωδίας πληρωθέντες, ἐξέστησαν, καὶ τὶ διαπράξασθαι οὐκ εἶχον, μόνον ἐπεκαλοῦντο τὸν Κύριον ἀποκαλυφθῆναι αὐτοῖς εἰ ἅγιόν ἐστιν, κοινὸν. Καὶ δὴ τῇ νυκτὶ ἐκείνῃ ὁρῶσι δόξαν μεγίστην, φῶτά τε καὶ κηρούς, καὶ ἄνδρας λευχειμονοῦντας, καὶ τὸν Χριστὸν υμνοῦντας· εὐωδίας τε πάλιν πληρωθέντες οἱ τοῦ πλοίου, ἐπέγνωσαν ὅτι ἁγίου ἐστὶ λείψανον. ἐχάρησαν οὖν χαρὰν μεγάλην, καὶ γεγηθότες, ἐπορεύοντο λαθαίως διὰ τὸν τοῦ τυράννου φόβον, ἀπενέγκαι τῂ ἐαυτῶν πατρίδι θησαύρισμα.

[7] Ὡς οὖν ἔφθασαν ἐπὶ τὴν νήσον τὴν καλουμένην Λῆμνον, συνέβη αὐτοῖς κλύδων μέγας, καὶ περιπεσόντες ἐπὶ τὸ ἄκρον τῆς νήσου, ἐν ᾧ τραχὺς ὑπῆρχε καὶ ναυαγώδης τόπος, ἀπεῖπον τῆς σωτηρίας· τοῦ δὲ Θεοῦ διὰ τῶν τῆς πανευφήμου πρεσβειῶν σὺν τοῖς κύμασι τὴν ναῦν συναρπάσαντος, ὑπεράνω τοὐ κινδύνου γενόμενοι ἔνδον τῆς γαλήνης εὑρέθησαν. καὶ δόξαν τῷ Θεῷ ἀναπέμψαντες, τῷ λειψάνῳ τὴν πρέπουσαν τιμὴν ἀπένειμον. ἤσχαλλον οὖν καὶ διηπόρουν τίνος ἂν εἴη, καὶ ποίου ἁγίου τὸ λείψανον. Καὶ δὴ τῇ νυκτὶ ἐκείνῃ τὴν τοῦ λειψάνου ἀποκάλυψιν ἐδέξαντο διὰ τῆς τοῦ ὀνόματος αὐτῆς ἀποφάσεως. ἐν γὰρ τῇ νήσῳ ἐκείνῃ τὸ τῆς ἀγίας Γλυκερίας κατέκειτο λείψανον. καὶ τῇ ῥηθείσῃ νυκτὶ ἐφάνη αὐτοῖς ἐξελθεῖν ἐκ τῆς νήσου τὴν μάρτυρα τοῦ Χριστοῦ Γλυκερίαν, ταύτην τε ἐκ τοῦ πλοίου ἐκπορευθεῖσαν, καὶ ἀλλήλας περιπτυξαμένας· εἰπούσης τε τῆς ἐκ τῆς νήσου πρὸς τὴν ἐκ τοῦ πλοίου· χαίροις μάρτυς Χριστοῦ Ἐὐφημία πανεύφημε, καὶ ἀσπασάμεναι ἀλλῆλαις, πάλιν καθ᾽ ἑαυτὰς ἀνεχώρουν· τότε διυπνισθέντες, δάκρυσι καὶ οἰμωγαῖς τὸ τίμιον κατελάμβανον λείψανον, καὶ κατησπάζοντο τὸ γλωσσόκομον, Σέργιος καὶ Σεργωνᾶς οἱ ἀοίδιμοι ναύκληροι· ταυτὶ γὰρ ἦν αὐτῶν τὰ ὀνόματα· Ἡμέρας δὲ γενομένης, ἀπέπλευσαν, ἐπὶ τὴν ἰδίαν βουλόμενοι πορεύεσθαι πατρίδα. καὶ γενόμενοι μέχρι μιλίων εἴκοσι, μικρὸν πλέον ἔλασσον, πνεύσαντος ἐναντίου ἀνέμου, καὶ μὴ θέλοντες πάλιν ὑπέστρεφον, ὅθεν ἀπάραντες ἦσαν.

[8] Πάλιν τε μετ᾽ ὀλίγας ἡμέρας δοκιμὴν ποιησάμενοι, καὶ τῷ δοκεῖν εὐπλοεῖν βουλόμενοι, αὖθις παλίνορσοι γεγόνασι. τοῦτο ἅπαξ δίς τε καὶ τρὶς δοκιμάσαντες, καὶ μηδαμῶς πορείαν ποιεῖν ἐξισχύοντες, ἐπὶ τὴν ἰδίαν πατρίδα ὑποστρέψαντες, καὶ ἐν τῷ λιμένι ὁρμίσαντες, ὥφθη αὐτοῖς ἐν ἐκείνῃ τῇ νυκτὶ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Εὐφημία, λέγουσα· τί με ᾧδε κἀκεῖσε περιάγειν ἐπείγεσθε; οὐκ ἐστί μοι θέλησις πρόσω πορεύεσθαι, οὔτε ἐντεῦθεν ἀπαίρειν, ὄπου ὑμεῖς συναπαίρειν με βούλεσθε. Ταῦτα λέξασα, πάλιν ἔφη πρὸς αὐτοὺς· οὐκ ἤρκει μοι τὸ ἐκ Χαλκηδόνος ἐν Βυζαντίῳ μετατεθῆναι, καὶ τὸ ἐν τῇ θαλάσσῃ ρἱφήναι, καὶ ἐνταῦθα στῆναι; ἵνα τὶ δὲ περιάγειν με καὶ ἐν τοῖς κατωτέρω βούλεσθε μέρεσιν; οὐκ ἐστί μοι τοῦτο δυνατὸν, μὴ θελήσητε τοῦτο ποιεῖν, ἀλλ᾽ ἐνταῦθά μου ποιήσασθε τήν ἀνάπαυσιν· ταῦτα ἀκούσαντες, βουλὴν ἀγαθὴν βουλευσάμενοι, καὶ τῆς μάρτυρος ποιεῖν τὰ προστεταγμένα ἀόκνως σκεψάμενοι, ᾠκοδόμησαν οἶκον εὐκτήριον, καὶ πάντα τὸν φόρτον τοῦ πλοίου καταναλώσαντες, καὶ τὴν ἑαυτῶν οὐσίαν τῷ Θεῷ καὶ τῇ μαρτυρι προσκομίσαντες, ἑαυτοὺς ἀπέθριξαν, εἰπόντες, οὐκ ἐάσομέν σου, πανεύφημε μάρτυς, τὸ σεβάσμιον λείψανον. ἀλλ᾽ ὧδε μέχρι τερμάτων βίου τῷ σῷ τιμίῳ λειψάνῳ θειότατα παρεδρεύσομεν. Τούτων οὕτως πραχθέντων, τῆς Λήμνου ὁσιώτατος ἐπίσκοπος ἦν οἰκοδομήσας ἐν τοῖς χρόνοις ἑκείνοις σεβάσμιον τέμενος· ἔδοξεν οὖν ἐκεῖσε ἀποκομίζειν τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον ἐν τῷ ἐγκαινισμῷ τοῦ παρ᾽ αὐτοῦ ἱδρυθέντος ναοῦ· καὶ δέησιν ποιησάμενος μετὰ λιτῆς, ἀπελθὼν ἐν τῷ τῆς πανευφήμου λειψάνῳ, κἀκεῖσε παννυχικῶς διανυκτερεύσας, ὤφθη αὐτῷ κατ᾽ ὄναρ τοῦ Χριστοῦ μάρτυς λέγουσα· Μὴ ἐγχειρήσεις ποιεῖν, βεβούλευσαι, οὐ γὰρ ὑπακούσω ἐν τούτῳ τῇ σῇ ὁσιότητι, ἀλλ᾽ ἄπελθε πρὸς τὴν ἀδελφήν μου καί συμμάρτυρα Γλυκερίαν, κἀκείνην παρακαλέσω κἀγὼ, καὶ ἐπιδώσει σοι ἑαυτὴν εἰς τὴν τοῦ ποθουμένου ἐκπλήρωσιν· καὶ διϋπνισθεὶς ὁσιώτατος ἐπίσκοπος, ἐποίησεν, ὡς προσέταξεν αὐτῷ τοὐ Χριστοῦ πανεύφημος ἀθληφόρος· καὶ ταῦτα μὲν ἐπράχθη ἐν τοῖς χρόνοις ἐκείνοις.

[9] Δίκαιον δὲ μὴ παραδραμεῖν τὸν τοῦ διαβόλου φθόνον, καὶ τίνος ἕνεκεν τὸν κλύδωνα τοῦτον ἐξήγειρε τῇ πανευφήμῳ· ὅτε γὰρ χάριτι Χριστοῦ ἐν Χαλκηδόνι τετάρτη σύνοδος ἐπὶ τοῦ ἐν μακαρίᾳ τῇ μνήμῃ Μαρκιανοῦ, τοῦ εὐσεβῶς καὶ θεαρέστως βασιλεύσαντος συνηθροίσθη, ἥτις ἁγία σύνοδος κατὰ Διοσκόρου τοῦ πάπα Ἀλεξανδρείας, συνελθοῦσα, καὶ τοῦτον ἀναθεματίσασα καὶ τὸ τῆς ὀρθοδοξίας σύμβολον ἐπικυρώσασα, καὶ ὅρον ἐκθαμένη στήλην ὀρθοδοξίας, ἀμφιβαλλόντων τῶν ἐκ τοὐ ἐναντίου μέρους, βουλὴν ἀγαθὴν βουλευσάμενοι, εῖπον· Δεῦτε καὶ τὴν τῆς πανευφήμου ἁγίας μάρτυρος Ευφημίας λάρνακα διανοίξαντες, ἐν τῷ ἐνσάρκῳ αὐτῆς καὶ θαυματουργῷ λειψάνῳ τὸν τόμον ἐπιθήσωμεν, ὅπως ἂν δι᾽ αὐτῆς τῶν δυνάμεων Κύριος καὶ νῦν θαυματουργήσῃ, καὶ ἀποκαλύψῃ ἡμῖν διὰ τῶν εὐχῶν αὐτῆς, εἰ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ νῦν ἐξεφωνήθη ὅρος· ταῦτα οὖν ποιήσαντες, ἅμα τῷ πλησιάσαι τὸν χάρτην ἐν τῷ τιμίῳ αὐτῆς λειψάνῳ παράδοξόν τι καὶ μέγα τῶν θαυμάτων δημιουργὸς εἰργάσατο Κύριος· τὴν γὰρ τῆς μάρτυρος τεθνηκυῖαν καὶ ἄψυχον ψυχώσας χεῖρα, ἐξέτεινε, καὶ τὸν χάρτην λαβοῦσα πανεύφημος μάρτυς τοῦ Χριστοῦ ἐν τῇ χειρὶ, καὶ τοῦτον ἀσπασαμένη, ἀπέδωκε πάλιν εὐσεβῶς τὸν τῆς πίστεως ὅρον τοῖς τῆς ὀρθοδόξου πίστεως λειτουργοῖς. Τοῦτο πάντες θαυμάσαντες, καὶ ἐκπλήξεως ἀνάμεστοι γεγονότες, τὸν παντοκράτορα Θεὸν ἀνύμνησαν, καὶ οὕτω τὸ τέλειον τῆς ὀρθοδόξου πίστεως βεβαιωθέντες, ἐκύρωσαν, τὴν ἁγίαν καὶ οἰκουμενικὴν θετάρτην σύνοδον διὰ τῆς γενομένης ὑπὸ τῆς πανευφήμου ἀποκαλύψεως· διὰ τοῦτο καὶ ἐν ταῖς ἁγίαις σεπταῖς εἰκόσιν ἀνιστορουμένη τοῦ Χριστοῦ μάρτυς χάρτην ἐν τῇ χειρὶ κατέχουσα πανταχοῦ ἀναστηλοῦται. Διά τοι ταῦτα καὶ τὰ τούτων παραπλήσια τῆς πανευφήμου θεράστια, ἀρχέκακος καὶ φθονερὸς κινηθεὶς διάβολος ἔκτοτε ἐμελέτησε κενὰ κατὰ τῆς τοῦ Χριστοῦ μάρτυρος, καὶ ταύτην τῷ βυθῷ παραπεμφθῆναι ἐτεχνεύσατο, καθὼς προείρηται, ὅτε ἐκ τοῦ βυθοῦ τοῦ ῥεύματος οἱ ὁσιῶτατοι ναύκληροι ἀνελάβοντο τὸ λείψανον αὐτῆς.

[10] Μετὰ δὲ ταῦτα, ἐτελεύτησαν οἱ ὑπηρέται Σέργιος καὶ Σαργωνᾶς, καὶ παρὰ μικρὸν γενεὰ ἐχείνη, τε τύραννος βασιλεὺς, ἀποῤῥήξας τὸν βίον, κατέλιπε Κωνσταντῖνον τοῦ ἑαυτοῦ υἱὸν πονηρότατον καὶ δεινότατον, καὶ πάσης ἀσελγείας ἀνάμεστον, καὶ τῆς πατρικῆς αὐτοῦ ἐρεσχελίας ἀνάπλεων· ὅστις οὐ μόνον ταῖς ἁγίαις εἰκόσι τὴν ἑαυτοῦ κακίαν ἐξέτεινεν, ἀλλὰ καὶ ἕτερα πολλὰ κατὰ τοῦ Θεοῦ καὶ τῶν ἐκκλησιῶν, τῶν τε εὐλαβῶν μοναχῶν, καὶ πάντων τῶν ὁσίως πολιτευομένων ἐξηύρατο, ἅμα τε ἐμπιπρῶν καὶ κοινῶν ἱεροὺς οἴκους, τὰ τε λείψανα τῶν ἁγίων πυρὶ κατακαίων καὶ διασκορπίζων, καὶ τὰς εἰς δόξαν τοῦ Θεοῦ καὶ τῶν ἁγίων γινομένας παννυχίδας ἐκκόπτων, καὶ τὰ κατὰ πρόνοιαν τοῦ Θεοῦ βλύζοντα ἁγιασματα τοῖς ἀνθρώποις ἐξουθενῶν· καὶ εἰδωλολάτρας τοὺς χρωμένους ἀποκαλῶν, τάς τε τῶν ἁγίων πρεσβείας ἀκηρύκτους ποιῶν, τήν τε τῆς παναγίας Θεοτόκου καὶ ἀεὶ παρθένου Μαρίας βοήθειαν, καὶ πρεσβείαν ἀποκηρύττων, σταυρούς τε ἐν ἀμφόδοις κατὰ πίστιν πηγνυμένους παραστέλλων, τὴν τριαδικὴν προσκύνησιν, ἥν ἐκ τῶν πατέρων παρειλήφαμεν ἐν εὐχῆ, ἐντεῦθεν καὶ ἐντεῦθεν τῇ τριάδι ἀμείβειν παραρτύων· τοῦς δὲ ὡραιότητι διαφέροντας ἐν κλήρῳ εὐνούχους ἀποκληρῶν, καὶ τῆ ἰδίῳ δουλείῳ κατατάττων, τοὺς μοναχοὺς τοὺς μὲν μάστιξι τοὺς δὲ θωπεύμασιν ἐξαπατῶν, καὶ ἀρνεῖσθαι τὸ ἐπάγγελμα παρασκευάζων, κοσμικὰς ἐδίδου ἀξίας· ἐνδυτάς τε, καὶ τὰ θεῖα σκεύη, ἐγκεχαραγμένας θείας εἰκόνας ἔχοντας, κατακλῶν καὶ κατακαίων, ἓτερά τε καθ᾽ ἑαυτὸν ἐπιτελὼν ἀσελγείας μιάσματα καὶ μυστήρια· ἀνεῖλε δὲ καὶ τοῦτον τῶν δυνάμεων Κύριος οἰκτίστῳ τέλει. Μετὰ δὲ τὴν τούτου θεοστυγῆ τελευτὴν ἐβασίλευσε Λέων υἱὸς αὐτοὐ· οὗτος τῆς μὲν τοῦ πατρὸς αἱρέσεως ἦν μέτοχος, τῆς δὲ πράξεως ἀμέτοχος· οὐ γὰρ ἦν δεινὸς, ὡς οἱ πατέρες αὐτοῦ· οὐδεὶς μέντοι ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ δοξάζειν ἠξιοῦτο παῤῥησίᾳ τὸν Κύριον, ἀλλὰ φόβος καὶ ἔκστασις ἐπὶ πάντας τοὺς ὀρθοδόξους ἦν, ἐπικειμένης αὐτοῖς τῆς ἀσεβοῦς τῶν πρώην σχολαρίων ὁμηγύρεως, ἦν μιαρὸς ἐκεῖνος Κωνσταντῖνος φυτεύσας, φυτείαν πονηρὰν φέρουσαν βότρυν πικρίας, πονηρῶς ἐξεπαίδευσε, καὶ ἐμμανῶς κατὰ τῶν εὐλαβούντων ἐκθρέψας ἐξώπλισεν, οἵτινες πολλοῖς τῶν μοναχῶν οἰκτίστους ἐπήγαγον αἰκισμοὺς καὶ θανάτους. Ἀλλ᾽ οὐκ εἰς τέλος ὠργίσθη Κύριος, οὐδὲ τὸ πρόσωπον τελείως ἀπέστρεψεν, ἀλλ᾽ ἰκτειρήσας, ἐλέησε τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος.

[Præfatio de proposito auctoris.] Venio afferens, quod jussisti, o sanctissime pater & amator omnis boni desiderii, & rudis mei ingenii eruditor, fretus vestris sanctis precibus. Non enim sum idoneus ad hoc aggrediendum, ut qui sim rudis & ignarus, plenusque rusticitate. Sed semper timens periculosam pœnam inobedientiæ, & damnosum ducens paternis non obedire præceptis, optimis vestris fretus precibus, quæ ex viris piis audivi, & quæ sum propriis contemplatus oculis, ea scribens, aggredior ad narrandum, quomodo in exteros fines exportatæ fuerint reliquiæ inprimis benedictæ martyris Euphemiæ, exciderintque, & rursus fuerint inventæ & reportatæ: ut cognoscat generatio altera Dei magnalia, quæ non cessat ipse, ab alto petita origine, in hodiernum usque diem dispensare ad laudem & gloriam eorum, qui ipsum timent, dedecusque & ignominiam eorum, qui audent latrare contra gloriam suorum Sanctorum.

[2] Accidit annis præteritis, ut Dei permissione regnaret impurus & profanus Leo a ex gente infaustorum Isaurorum b. [Leo Isauricus frangit sacras imagines:] Qui cum non sancte nec pie regnum arripuisset, cœpit latrare adversus Dei Ecclesiam, & prætextu pietatis dum idola vocat & eis assimilat, venerabiles frangere imagines, dicens sui similibus & execrandis hominibus, & eos docens ea esse, de quibus dicit Propheta: Os habent & non loquentur. Quamobrem sanctissimum quoque patrem nostrum Germanum c patriarcham, vita & sermone resplendentem, impudentia & flagris usus, e sede ejecit: & non solum in venerandis imaginibus suam non compescuit blasphemiam, sed etiam eorum, qui propter Christum subiere martyrium, reliquias est aspernatus, ossilatras eos appellans, qui nocturnis vacarent vigiliis. O audaciam, o impietatem, o contumeliam! Quis non admirabitur, quis non stupebit eam, quæ tunc fuit, Dei patientiam?

[3] Sed ad propositum redeat oratio, & dicat de clara & benedicta Christi martyre Euphemia. [corpusque Sanctæ, quod Constantinopolim translatum,] In ejus ergo templo, quod est prope Hippodromum d, erant ejus sanctissimæ reliquiæ integræ, intactæ & illæsæ. E Chalcedone enim cum arca translatæ fuerant Constantinopolim propter eam, quæ tunc fuerat, Persarum incursionem. Supra arcam autem divina fuerat ara collocata, quæ subter sanctissimas habebat reliquias. Super eam autem peragebatur intemerati Corporis & Sanguinis Domini, Christi Dei nostri incruentum mysterium. In eadem vero arca erat parvum foramen, quod etiam stat nuncusque in hodiernum diem, quod intus ferre potest quasi manus hominis magnitudinem. In qua cum ego quoque indignus aliquando ausus essem manum inferre & loculum tetigissem, sensi bonum odorem, & gratiam apprehendi. Dicam autem causam quoque foraminis e, quod divino consilio & providentia factum est. Quando ejus venerabiles & miraculorum effectrices reliquiæ erant Chalcedone, cum impii Persæ eum locum occupassent, in diebus Heraclii imperatoris, moti invidia diaboli, quem colebant, cum paleæ & lignorum magnum acervum circa arcam congessissent, eam statuerunt comburere cum venerabilibus, quæ erant in ipsa, reliquiis. Sed nihil valuit eorum barbaricum & dæmoniacum inceptum, cum Deus, prout scriptum est, servet omnia ossa eorum, qui propter ipsum decertarunt. Ossa ergo ejus ignis omnino non tetigit, nisi solum, quod cum ex arca forma globi resiliisset, providit, ut facilior daretur ingressus ad reliquias iis, qui ex ipso volunt haurire gratiam curationum, nempe prius dictum foramen.

[4] Erat ergo magna fides eorum, qui habitabant Constantinopoli, [ibi pergebat sanguinem odoriferum fundere, clam aufert,] ut superius diximus, in templo & reliquiis omni ex parte benedictæ martyris Euphemiæ, & confluebant omnes instar fluvii haurientes curationes. Ex preciosis enim ejus reliquiis exibat sanguis f plenus bono odore, qui quidem tanquam unguentum a Deo suppeditatum dabatur ægrotantibus. Et erat quidem fidelibus miraculum terribile & venerandum: infidelibus autem & iis, qui aliter sentiebant, dedecus & ignominia. Tunc autem ille execrandus & perniciosus imperator, temeraria usus audacia, noctu ingressus cum quibusdam, qui erant suæ sectæ, impetum fecit in reliquias omni ex parte benedictæ martyris Euphemiæ: & cum arcam aperuisset, abstulit reliquias benedictæ Martyris cum loculo, qui eas continebat. Cum parata autem haberet alia ossa mortui exsiccata, ea jecit intra arcam: & cum eam rursus texisset, recessit. Venerandas autem benedictæ Euphemiæ reliquias cum ligneo loculo, deposuit in quadam domo oratoria ex iis, quæ illic erant in regia. Quamobrem ejus sorores & filiæ aromatibus, unguentis, & luminibus id adorabant clanculum, propter insignem gratiam & miraculorum magnitudinem.

[5] [ac in mare projicit: ecclesiam vero ipsius profanat.] Hæc cum rescivisset sceleratus, trajecit in Bucoleontem g & ferreum carcerem h, & projecit in fluentum maris: & die sequenti impio concilio i congregato, cœpit adversus benedictam Euphemiam movere suam sceleratam & execrandam linguam, eam insectans, & dicens: Abite & videte, quantum errabant, qui dicebant esse salvas & integras benedictæ Euphemiæ reliquias, & eas asserebant effundere unguenta. Illi autem cum abiissent & vidissent, non esse in carne preciosas Euphemiæ reliquias, sed arida, quæ ab ipso projecta fuerant, ossa, ea conspuerunt, & maledictis sunt insectati. Cum fraudem autem & ludibrium & meras nugas dixissent esse curationes, arcam everterunt, & cum ea aram sanctam templumque deserunt. Eduxerunt vero arcam extra suggestum, quod erat habitaculum virorum, qui non erant baptizati, & erant ineruditi. Eos enim, qui erant bello capti ex gentibus, & regiæ dabantur spolia, illic exonerabant. Alii autem armorum opifices, & sordidarum ac illiberalium artium artifices cum fixissent in eo fornaces, fecerunt domum secularem, quæ aliquando fuerat templum. In sancto autem suggesto, utpote loco occulto, requisita corpori facientes, excrementa corporis deponebant. O mi Christe, tuam tunc patientiam!

[6] [Duo fratres loculum e Propontide levant in navim,] Hæc ego quoque postquam vidi, totus plenus lachrymis & ejulatibus, egressus sum, admirans omnipotentis Dei tolerantiam atque permissionem k. Et hæc quidem facta sunt tempore prædicti impii imperatoris. Sed quoniam Dominus est virtutum, qui invictam habet potentiam, & vires, quæ subsannari nequeunt, (Deus enim revera non irridetur) audiamus quid Christus Deus noster providit in reliquiis benedictæ Euphemiæ. Nam dum eæ jactæ sunt in mare, providentia Dei summe misericordis, cymba quorumdam duorum fratrum virorum piorum, egreditur e portu Sophiarum l, quæ dicuntur: & dum ipsi parum quid e portu navigant, ecce loculus, qui cum fluento descendebat, fuit prope navem. Extractus itaque fuit a viris illis piis, & repositus in navigio, ipsis existimantibus se mundanum aliquem ferre thesaurum. Sublatis autem velis navigarunt, ut exirent per ostium Abydi m. Cum autem parum aperuissent loculum, vident reliquias, & suavi odore repleti, sunt admirati, neque sciebant, quid agerent, nisi quod solummodo invocabant Dominum, ut eis revelaretur, sanctumne esset, an commune. Illa autem nocte vident gloriam maximam, & lumina, & cereos, & viros candidis vestibus indutos, & Christum laudantes. Rursusque bono odore repleti nautæ, agnoverunt eas esse sanctas reliquias. Magno ergo gaudio affecti, clam profecti sunt propter metum tyranni, ut thesaurum ferrent in suam patriam.

[7] [discuntque per revelationem, eo contineri reliquias S. Euphemiæ,] Postquam autem venissent ad insulam, quæ dicitur Lemnos n, accidit eis magna tempestas. Et cum incidissent in promontorium insulæ, in quo fuit asper locus, & plane aptus ad naufragium, de salute desperabant. Cum Deus autem per intercessionem benedictæ Euphemiæ corripuisset navem una cum fluctibus, superato periculo, inventi sunt in loco tranquillo: & cum Deo gloriam emisissent, convenientem honorem tribuere reliquiis. Angebantur autem & dubitabant, cujusnam essent Sancti reliquiæ. Illa vero nocte acceperunt revelationem reliquiarum, per ejus nominis enunciationem. In illa enim insula sanctæ Glyceriæ o jacebant reliquiæ. Dicta autem nocte visa est egredi ex insula martyr Christi Glyceria, & hæc e nave exiisse, & se invicem esse complexæ. Et cum dixisset quæ ex insula erat egressa, ei, quæ e nave exierat: Salve martyr Christi Euphemia benedicta, & se invicem salutassent, rursus per se recedebant. Tunc e somno excitati, cum lachrymis & gemitibus preciosas acceperunt reliquias, & loculum sunt complexi præclari naucleri, Sergius & Sergonas: hæc enim erant eorum nomina. Cum fuisset autem dies, enavigarunt, volentes ire in suam patriam. Et cum processissent usque ad viginti circiter milliaria, vento spirante contrario, vel inviti reversi sunt in locum, unde solverant.

[8] Rursus vero cum paucis post diebus experiri voluissent, [quæ ipsis quoque deinde apparet, & postea episcopo: Sanctæ structum oratorium.] cuperentque, ut videbatur, uti secunda navigatione, iterum reversi sunt. Hoc cum semel bis & ter probassent, nec ullo modo possent in suam ire patriam, reversis & in portum appulsis illa nocte visa est illis Christi martyr Euphemia, dicens: Cur contenditis me huc & illuc circumagere? Nolo ulterius progredi, neque hinc eo proficisci, quo me vultis ducere. Hæc cum dixisset, rursus dixit eis: Non satis fuit, quod Chalcedone translata sim Byzantium, & in mare projecta fuerim, & hic steterim? Cur etiam me vultis circumagere in partes inferiores? Hoc a me quidem ferri non potest. Nolite hoc facere: sed facite, ut hic quiescam. Hæc cum audiissent, bonum capientes consilium, & quæ jubebat Martyr, impigre exequi statuentes, ædificaverunt domum oratoriam: & cum omne onus navigii consumpsissent, & suas facultates Deo & Martyri obtulissent, seipsos totonderunt, dicentes: Non dimittemus, o benedicta Martyr, tuas venerandas reliquias: sed hic usque ad vitæ terminum pretiosis tuis reliquiis divinissime assidebimus. His sic gestis, sanctissimus Lemni episcopus p venerabile templum ædificabat in illis temporibus. Visum est ergo, ut illuc portarentur sacræ benedictæ Euphemiæ reliquiæ ad dedicationem templi, quod ab eo constructum fuerat. Et cum supplex fudisset preces, & venisset ad reliquias benedictæ Euphemiæ, & illic totam noctem transegisset, ab eo visa est in somnis Martyr Christi, dicens: Ne aggrediaris facere, quod statuisti: non obediam enim hac in re tuæ sanctitati: sed abi ad sororem meam & in martyrio sociam Glyceriam, & ego illam rogabo. Ipsa autem se tibi tradet ad hoc, ut impleas, quod desideras, Experrectus autem sanctissimus episcopus, fecit, ut ei jusserat benedicta Christi Martyr. Et hæc quidem facta sunt illis temporibus.

[9] Æquum est autem, non præterire diaboli invidiam, & quanam de causa hanc in benedictam Euphemiam excitavit tempestatem. [Assertum Sanctæ miraculum in concilio Chalcedonensi.] Quando Christi gratia quarta, quæ fuit Chalcedone, synodus tempore beatæ memoriæ Marciani, qui pie & sancte imperavit, fuit congregata, cum adversus Dioscorum papam Alexandrinum convenisset, & eum anathematizasset, rectæque & ortodoxæ fidei symbolum confirmasset, & decrotum exposuisset columnam rectæ fidei, dubitantibus iis, qui erant ex parte contraria, bono capto consilio, dixerunt: Age benedictæ Euphemiæ martyris arcam aperientes, in ejus, quæ sunt in carne, & sunt mirabilium operum effectrices, reliquiis librum imponamus, ut per eam nunc quoque virtutum Dominus faciat miraculum, & per ejus preces nobis aperiat, an ex ejus voluntate editum sit hoc decretum. Cum hæc ergo fecissent, simul atque appropinquavit charta preciosis ejus reliquiis, aliquid admirabile & magnum fecit Dominus opifex miraculorum. Nam cum Martyris mortuam & inanimam manum animasset, eam extendit. Cum autem chartam manu accepisset benedicta Christi Martyr, & eam esset amplexa, pie rursus reddidit fidei decretum ministris rectæ fidei. Hoc cum omnes essent admirati, & stupore essent repleti, laudarunt Deum omnipotentem: & sic in perfectione orthodoxæ fidei stabiliti, confirmarunt sanctam & œcumenicam quartam synodum, per revelationem, quæ facta est a benedicta Euphemia. Et ideo quæ inter sanctas imagines cernitur, Christi martyr Euphemia, ubique ponitur habens chartam in manu q. Propter hæc & similia benedictæ Euphemiæ miracula, malorum author & invidus commotus diabolus, meditatus tunc fuit inania adversus Christi Martyrem, & machinatus est, ut ea mitteretur in profundum, ut prius dictum est. Sed Dei providentia, ex profundo fluenti sanctissimi naucleri ejus acceperunt reliquias.

[10] [Mors Isaurici & Copronymi, cujus impietas memoratur, & Leonis ipsius filii,] Post hæc autem e vivis excesserunt ministri Sergius & Sergonas, & propemodum illa generatio, quando tyrannus imperator, vita abrupta, reliquit Constantinum filium suum, virum sceleratissimum & omni petulantia ac nequitia refertum, paternaque plenum contentione. Qui non solum in sanctas imagines suam extendit improbitatem, sed etiam multa alia adinvenit in Deum & Dei ecclesias, piosque monachos, & omnes, qui pie & sancte vitam instituebant: simul incendens & prophanans sacras ædes, & sanctorum reliquias exurens & dissipans, & quæ ad Dei & Sanctorum gloriam fiunt, vigilias exscindens: & quæ Dei providentia scaturiunt hominibus, aspernans & nihil faciens sanctificationes: & idololatras vocans eos, qui illis utuntur, & Sanctorum abdicans intercessiones, sanctissimæque Deiparæ & semper Virginis Mariæ auxilium & intercessionem publice amandans & expellens, crucesque, quæ in triviis fidei convenienter figebantur, dejiciens, Trinitatis adorationem, quam a patribus accepimus in precatione, hinc & hinc mutare parans: eos autem, qui in clero erant forma præstanti, eunuchos eligens, & ad suum ordinans servitium: monachos alios quidem flagris, alios vero blanditiis decipiens, & ut votum abnegarent, efficiens, seculares dignitates tribuendo: vestes autem & vasa divina, quæ divinas insculptas habebant imagines, confringens & comburens r, & alia per se peragens piacula & mysteria petulantiæ. De medio autem hunc quoque sustulit Dominus virtutum fine miserabili. Post hujus vero mortem imperavit Leo hujus filius. Is hæresis quidem paternæ erat particeps, sed expers actionis s. Non erat enim crudelis, ut ejus parentes. Nullus tamen in diebus ejus dignatus est libere Dominum glorificare: sed metus & stupor omnes invaserat orthodoxos, eis imminente impio cœtu eorum, qui nuper fuere ex schola patris. Quam cum ille exsecrandus plantasset Constantinus plantationem ferentem botrum amaritiei, improbe educavit, & eductam insane in pios armavit: qui quidem multos monachos miserabilibus suppliciis & morte affecere. Sed non in finem iratus est Dominus, neque faciem omnino avertit, sed miserans miseratus est humani generis.

ANNOTATA.

a Leo Isauricus imperium adeptus est anno 716, VIII Kalendas Aprilis, quando currebat Indictio 14, ut recte observat Baronius ad illum annum, ac probat ex Litteris Gregorii Papæ II, quas recitat ad annum 726. Nam ibi Gregorius clare asserit, imperasse Leonem Indictione 14, quæ finem habebat Kalendis Septembris anni 716. Pagius quidem ad annum 716 num. 3 sententiam Baronii vult corrigere ex Theophane. Verum Theophanes non raro aberrat anno uno alteroque, & ratio Baronii tam clara est, ut verbis obscurari nequeat, modo quis oculos habeat chronologiæ assuetos, & verum videre velit. Epistolam suam Pontifex ita exorditur: Litteras vestræ a Deo custoditæ majestatis … accepimus, imperante te Indictione quartadecima, ipsius etiam 14 & 15 & 1 & 2 & 3 & 4 & 5 & 6 & 7 & 8 & 9 Indictionum acceptas epistolas tuas, in sancta Ecclesia repositas in limine confessionis sancti & gloriosi ac principis Apostolorum Petri diligenter servamus &c. Hæc scribit Gregorius, ut Leonem, qui post decem imperii sui annos in hæresim Iconoclastarum lapsus est, memorem reddat eorum, quæ recte scripserat, recteque Pontifici promiserat. Hinc paulo post dicit: Decem annos Dei benignitate recte ambulasti, neque sacrarum imaginum mentionem fecisti: nunc autem eas dicis idolorum locum implere. Nunc lector studiose, Baronii argumentum accipe. Finita est Indictio 14 Kalendis Septembris anni 716, fatente Pagio. Atqui jam imperavit, & primas ad Gregorium litteras scripsit Leo Indictione 14. Ergo imperavit Leo ante Kalendas Septembris anni 716. Consequenter initium imperii ipsius figendum est anno 716 cum Baronio, non 717 cum Pagio. Hæc observare volui, ne auctoritas Pagii aliquem in errorem ducat.

b Isaurorum gens, ex qua erat Leo cognomento Isauricus, sedes habebat in Minori Asia, ac latrociniis & rapinis semper apud antiquos fuit infamis.

c De S. Germano patriarcha Constantinopolitano apud nos actum est ad 12 Maji, & rursum in Historia Chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum ante tom. 1 Augusti pag. 91 & seqq. Ejectus fuit e cathedra sua anno 730, aut potius dignitatem ipse deposuit.

d Hippodromus erat locus amplus Constantinopoli, a cursu equorum dictus, in quo, vel, ut alii loquuntur, juxta quem condita erat S. Euphemiæ ecclesia, ut dictum est in Commentario num. 33. Textus Latinus nonnihil hic fuit corrigendus.

e De irrito conatu Persarum ad comburendum sacrum S. Euphemiæ corpus secutaque translatione ad urbem Constantinopolitanam, actum est in Commentario num. 31 & 32. Quod vero ait auctor de causa foraminis, quæ erat in arca Sanctæ, acsi venisset ex combustione a Persis tentata, videtur falsum, ut observat Baronius ad annum 766, ita scribens: Sed quod ad foramen spectat, puto, lector, fuisse hanc opinationem auctoris potius, quam veram ipsius causam. Siquidem longe ante incursionem Persarum oportuit exstitisse in arca illa veneranda foramen ad hauriendum, quod ex sacris illis reliquiis fluebat sanguine mixtum unguentum… Cum alioqui, absque etiam ejusmodi scaturigine unguentorum, soleret in sacris martyrum loculis foramen relinqui, per quod dimitterent sudariolum, quod S. Gregorius appellat brandeum, quo tactu sacrarum reliquiarum gratiam curationum haurirent, ipsum vero loco reliquiarum haberi soleret. Res certa est, quia Evagrius jam meminit de illo foramine: nam ille scripsit ante tentatam a Persis combustionem.

f Hæc facta esse, dum corpus erat Chalcedone, certissimis testimoniis ostendi in Commentario § 2. Hic vero auctor idoneus testis est de continuatione ejusdem miraculi Constantinopoli.

g Bucoleon erat unum e palatiis imperatoris, de quo agit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 2 pag. 119, dicens, nomen ei fuisse impositum a bovis & leonis invicem luctantium simulacris. Addit, portum ipsum, qui aderat, dictum fuisse Bucoleonta. Itaque ad mare erat situm.

h Quod interpres ferreum carcerem exposuit, in apographo Græco invenio tantum σιδηρᾶν ferream dici. Designatur haud dubie locus, unde corpus in mare fuit projectum. Utrum Leo Isauricus, utvult hic auctor; an vero Constantinus Copronymus id scelus commiserit, ut alii scribunt, incertum videri, monui in Commentario num. 39.

i Græco-barbara vox σελέντιον de consessu aut concilio exponenda est, ut ostenditur apud Cangium in Glossario Græco-barbaro. Phrasis illa omissa est apud Surium.

k Potuit auctor profanationem ecclesiæ, si facta est circa finem imperii Leonis Isaurici, puta circa annum 740, juvenis aut adolescens videre, si senex scripserit, simulac anno 796 relatæ sunt reliquiæ.

l Portus Sophiarum aut Sophiæ Constantinopoli erat ad Propontidem, nomenque accepit a Sophia, conjuge Justini Junioris imperatoris, ut pluribus exponit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 1 pag. 58.

m Abydus civitas erat Troadis ad Hellespontum, qui ad Abydum angustissimus est. Itaque auctor ait, nautas voluisse per Hellespontum e Propontide in mare Ægæum trajicere.

n Lemnus aut Lemnos insula est maris Ægæi, non longe ab ostio Hellesponti sita.

o De S. Glyceria virgine & martyre apud nos actum est ad 13 Maii, ibique probatum, ex ipsius etiam corpore prodigiosum ac pretiosum unguentum fluxisse.

p Quamvis certum sit & ante & post illud tempus episcopos fuisse in Lemno insula; hujus tamen episcopi nomen non innotuit.

q Totam hanc historiam videri fabulosam, & ex male expositis concilii verbis confictam, ostendi in Commentario num. 26 & seqq. Sane ex sequentibus etiam, & ex asserta superius causa foraminis, quæ erat in arca S. Euphemiæ, satis liquet, scriptorem hunc plusculum, quam oportebat, indulsisse conjecturis non satis fundatis.

r Hæc omnia de Constantino Copronymo, qui patrem impium impietate superavit, vere asseruntur. Copronymum seculis ultimis imitati sunt Calvinus ejusque sectatores, quibus omnia modo relata optime congruunt.

s Copronymum fuisse vita & moribus turpissimum, testantur omnes antiqui scriptores. Si qui Calviniani Æthiopem illum dealbare voluerunt, nihil egerunt, quam toti mundo manifestare, quam parum erubescant apertæ veritati repugnare: at Leonem ipsius filium, & imperii hæredem, moribus minus corruptum fuisse, testatur hic auctor.

* vox hæc erat ambigue scripta

* forte μνησθεὶς

CAPUT II
Irene imperatrix Sanctæ ecclesiam profanatam restituit: reliquias vero ipsius Constantinopolim e Lemno referendas curat.

Θανατώσας δὲ καὶ τούτου τὸν κλάδον, Λέοντά φημι, τὸν Σκυθογενῆ, ἀνέστησε τὴν τούτου γυναῖκα Εἰρήνην, καὶ τὸν ταύτης υἱὸν Κωνσταντῖνον φερωνύμως τῷ κόσμῳ εἰρήνην βραβεύοντας, καὶ τὰ παρὰ τοῦ μιαροῦ αὐτῆς κηδεστοῦ τε καὶ ἀνδρὸς κατεαγέντα, καὶ βεβηλωθέντα, ἀνιστῶσα, καὶ κατακοσμοῦσα ἦν. Τοὺς τοίνυν διωχθέντας καὶ παρ᾽ αὐτῶν ἐξωρισθέντας ἀνακαλουμένη τε καὶ ἐκθάλπουσα, καὶ τοὺς παλαμναίους ἐκείνους λεηλάτας, τῶν ἀθέων σχολαρίους, ἐξορίστους θείᾳ προμηθείᾳ ποιήσασα, καὶ ἑτέρους ἀντ᾽ αὐτῶν εὐσεβεῖς στρατολογήσασα, καὶ τοὺς τόπους αὐτῶν ἐν τοῖς τάγμασιν ἀναπληρώσασα, καὶ τὰ θεῖα φρονεῖν ἐκδιδάξασα, καὶ πάντας τοὺς ὀρθοδόξους ἀνακεκαλυμμένῳ προσώπῳ πεπαῤῥησιασμένως τὴν δόξαν Κυρίου, καὶ τὴν ὀρθόδοξον ἐκδιηγεῖσθαι πίστιν παρασκευάσασα, εἰρήνην βαθεῖαν ταῖς ἐκηλησίαις δι᾽ αὐτῆς Θεὸς ἐδωρήσατο. ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸν τῆς πανευφήμου σκοπὸν λόγος πάλιν δρομείτω. Ὡς οὖν ἤρξατο πάντα εὐσεβὴς βασίλισσα ἀν οἰκοδομεῖν θείῳ ζήλῳ κινηθεῖσα, τὸν κατεαγότα ναὸν τῆς πανευφήμου πρό γε τῶν ἄλλων ἁπάντων ἔσπευσεν ἀνοικοδομῆσαί τε καὶ διακοσμῆσαι, καὶ πεποίηκε, καὶ πάσῃ εὐσεβείᾳ τοῦτον διακοσμήσασα, ὡς ἔκπαλαι, τὴν ἐν αὐτῷ ἀναίμακτον τῷ Θεῷ θυσίαν πεποίηκεν ἀναφέρεσθαι, καὶ τῇ Χαλκηδόνι ἐπίσκοπον ἐνίδρυσεν, ἦν γὰρ ἕως τότε χηρεύουσα, διὰ τὴν ἐπενεχθεῖσαν ὑπὸ τῶν ἀσεβῶς βεβασιλευκότων ἐπήρειαν, καὶ τῆς πανευφήμου τὴν μνήμην, καὶ τὴν πόλιν ἀφανίζειν βουλευσαμένων. Καὶ δὴ θείῳ ζήλῳ κινουμένη εὑσεβὴς βασίλισσα, περὶ τοῦ λειψάνου τῆς πανευφήμου ἐδυσφόρει, καὶ ἤσχαλλε, καὶ πάντας εἰς ἀναζήτησιν τοῦ τοιούτου σεβάσματος προτρεπομένη, τῶν φοβουμένων αὐτὸν ποιῶν τὰ θελήματα, καὶ τῶν ἐπικαλουμένων αὐτὸν ἐκπληρῶν τὰ βουλεύματα, εὐδόκησε τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον ἀποκαλυφθῆναι τρόπῳ τοιῷδε.

[12] Καθὼς ἀνωτέρω δεδήλωται, ὅτι κατέθεντο οἱ εὐσεβεῖς ἄνδρες ἐκεῖνοι τὸ τῆς ἁγίας μάρτυρος λείψανον ἐν Λήμνῳ τῇ νήσῳ. Ἦν οὖν ἐν αὐτῷ τῷ τοπῳ τοὺς παρεληλυθότας χρόνους ὡς ἐν ἐπικρύψει καὶ σιωπῇ, πάντων τῶν τῆς νήσου πίστιν ἐχόντων περὶ αὐτὴν μεγίστην, καὶ ἐν μυστηρίῳ τοῦτο περιεφύλαττον, τὸ μὲν διὰ τὴν τῶν τυράννων ἐπήρειαν, τὸ δὲ διὰ τὸ μὴ ἐπιγνωσθήναι καὶ ἀρθῆναι ἐξ αὐτῶν τὸ πολύαθλον τῆς ἀθληφόρου λείψανον· τούτων οὕτως τελουμένων, καὶ τῶν θαυμάτων τῆς καλλινίκου καὶ πανευφήμου μάρτυρος Εὐφημίας πανταχοῦ διαθέοντων, ἐξαπίνης πέμπεταί τις τῶν μεγιστάνων, τῶν τὰς ἀποκρίσεις ποιουμένων, παρὰ τοῦ τυράννου ἐπὶ τὰ ἑσπέρια, καὶ προσπελάζει τῆ Λήμνῳ, καὶ θεωρὸς γίνεται τῆς τε πληθύος τοῦ λαοῦ, καὶ τῶν τελουμένων θαυμάτων. Τοίνυν καὶ οἷά τις πολέμιος βασκανιᾳ περιπεσὼν, τοῦ ἀλιτηρίου τὸν λόγον ποιούμενος, τίς σύναξις, ἐπύθετο, τοῦ λαοῦ, καὶ τίνα τά τελούμενα; καὶ μαθὼν ἀκριβῶς, ἤρξατο κατακτυπεῖν, καὶ ἐκφοβεῖν τοὺς ἐκεῖσε συνερχομένους λαοὺς, λέγων οὕτως· πάλιν τὰ ὀστᾶ τετίμηνται; οὕτως οἱ βασιλεῖς διδάσκουσι; καὶ ἀπειλησάμενος πάμπολλα, τὸ δωμάτιον κατέλυσεν, ἔνθα σωρὸς τῆς πανευφήμου κατέκειτο. καὶ ταῦτα ποιήσας, βρενθυόμενος ἄπεισιν· ἐκεῖθεν οὖν λώβησις τῆς μάρτυρος γέγονε, καὶ τὸ σῶμα διέφθαρτο. Ἀλλ᾽ ἐπειδὴ, ὅπου Θεὸς βούλεται, νικᾶται φύσεως τάξις, καὶ διαδιδράσκει πᾶσα ἀνθρωπίνη ἐπίνοια, τοῦτο συμβέβηκε.

[13] Κατὰ γὰρ διοδοχὴν συνέβη εἴς τινα ἄνδρα καταντῆσαι τὸ τῆς πανευφήμου περιαύλιον καὶ εὐκτήριον, ἐν ᾧ εὐκτηρίῳ ἀπέκειτο τὸ ταύτης σεβάσμιον λείψανον· μάρμαρον δὲ ἦν ἐπικείμενον, οἱ θεοσεβεῖς ἐκεῖνοι ναύκληροι τέθεικεν *, ἐπιγεγραμμένον παρ᾽ αὐτῶν ἐπιγράμματι τοιούτῳ. Ἡμεῖς, φησὶ, Σέργιος καὶ Σεργωνᾶς, πλέοντες κατὰ τὸν Ἐλλήσποντον, καὶ ἐκ τοῦ βυθοῦ ἀναλαβόντες τὸ τῆς πανευφήμου καὶ ἁγίας μάρτυρος τοῦ Χριστοῦ Εὐφημίας λείψανον, κατὰ κέλευσιν αὐτῆς ἐνθάδε τοῦτο κατεθήκαμεν. οὖν κατὰ διαδοχὴν κληρονόμος τοῦ τόπου Ἀναστάσιος ἐνδοξότατος κόμης, συνέβη ἐκ ζηλοτυπίας τινῶν, ψευδέσι λοιδορίαις περιπεσεῖν, καὶ διωχθῆναι τῆς ἀξίας· ὅστις μηδὲν μελήσας, ἀνῆλθεν ἐν Κονσταντινουπόλει, κατορθωθῆναι θέλων εἰς τὸ κομητάτον· ὡς εἴθισται οὖν ἑκάστῳ διερευνᾶν πρὸς τὸ εὑρεῖν τινα εἰς προστασίαν τοῦ μεσιτευθῆναι εἰς τὴν βασίλισσαν, ἡρμηνεύθη αὐτῷ παρὰ τινῶν λεγόντων, ὡς μητροπολίτης Χαλκηδόνος ἱκανὸς ὑπάρχει, καὶ παῤῥησίαν κέκτηται, καὶ μείζοσι προΐσταται πράγμασι. διερωτήσας οὖν, εὗρεν αὐτὸν ἐν τῷ παλατίῳ, καὶ προσπεσὼν, δι᾽ ἣν αἰτίαν πάρεστιν, ἀνήγγειλε, λιπαρῶν μεσιτεῦσαι καὶ κατορθῶσαι αὐτὸν· δὲ μητροπολίτης ἀντέλεγε μὴ δυνατῶς ἔχειν τοῦτο ποιεῖν. Ὡς οὖν ἀπεπέμψατο αὐτὸν, εἰς τὸ τοῦ ἐπισκοπείου αὐτοῦ μετόχιον εἰσῆλθεν, ἐν ᾧ καὶ ναός ἐστι τῆς πανευφήμου· ἐπηκολούθησε δὲ ἐκ τῶν ὄπισθεν ἀνἡρ, θείᾳ κινούμενος προμηθείᾳ.

[14] Εἰσελθὼν δὲ κόμης ἐν τῷ ναῷ, καὶ τὴν προσκύνησιν τῷ Θεῷ ἀναπέμψας, ἐκάθισεν ἔν τινι τόπῳ. Προσελθὼν δὲ αὐτῷ εἷς τῶν τοῦ ναοῦ κληρικῶν, τὴν τότε πεπιστευμένος ἐφημερίαν, ἠρώτησε πόθεν, καὶ τίς εἶ· ἐκεῖνος δὲ τάχιστα ἀνήγγειλε πόθεντέ ἐστι, καὶ τὰ συμβάντα αὐτῷ λυπηρὰ. Ηρώτησε δὲ κόμης τὸν κληρικὸν, τίνος ναὸς οὗτος· δέ φησι, τῆς πανευφήμου· ἀποκριθεὶς δὲ ἐκεῖνος, καὶ γιησιώτατα τῇ χειρὶ τὸ στῆθος προσερείσας, ἔφη· Τῆς πανευφήμου τῆς ἐμῆς; δὲ κληρικὸς πάλιν πρὸς αὐτὸν· πόθεν ἔφης, σὴν εἶναι τὴν πανεύφημον; δὲ ἀποκριθεὶς λέγει· Ἐν τῷ οἴκῳ μου, καὶ ἐν τῷ εὐκτηρίῳ μου τὸ ταύτης κατέχω σεβάσμιον λείψανον. δὲ πάλιν, πῶς ἔσται δυνατὸν; βλέπε, ἄνθρωπε, μήπως καθ᾽ ἑαυτοῦ ἀποφθέγγῃ, καὶ οὐ δυνήσῃ τοῦτο δεῖξαι· διότι πολλὴ ζήτησις περὶ τούτου παρὰ τῆς αὐγούστης καὶ τοῦ βασιλέως γίνεται· ὅθεν καὶ τῷ μητροπολίτῃ λιτὰς καὶ δεήσεις προσέταξε ποιεῖν ὑπὲρ τοῦ τοιούτου κεφαλαίου· δὲ πάλιν ἐν βεβαίῳ ἐχέτω σὴ τιμιώτης, ὅτι τὸ λείψανον τῆς ἐν Χαλκηδόνι πανευφήμου παρ᾽ ἐμοί ἐστι. Ταῦτα βεβαιωθεὶς προῤῥηθεὶς κληρικὸς, ἀνῆλθε γεγηθὼς, καὶ ἀλλόμενος πρὸς Ἀνδρέαν τὸν ὁσιώτατον μητροπολίτην, συγχαίρων καὶ ἀνακηρύττων τὸ τοῦ Θεοῦ μεγαλεῖον· ὅσττις παραχρῆμα ἀνενέγκας τὸν ἀπὸ κομητῶν, καὶ πληροφορηθεὶς παρ᾽ αὐτοῦ, ἔδωκε δόξαν τῷ παντοκράτορι Θεῷ· διαναστὰς δὲ, ἐπορεύθη πρὸς Ταράσιον τὸν τὰ πάντα πανοσιώτατον, καὶ παναγιώτατον πατριάρχην, καὶ διηγήσατο αὐτῷ πᾶσαν τὴν τοῦ πράγματος ἀκολουθίαν. Τότε πορευθεὶς ἁγιώτατος πατριάρχης πρὸς τὴν βασίλισσαν, καὶ τὸν ταύτης υἱὸν Κωνσταντῖνον, ὀρθόδοξον καὶ φιλομάρτυρα ὑπάρχοντα, ἀνέθετο πάντα τὰ γενόμενα. Θαυμάσαντες δὲ ἐπὶ τῷ παραδόξῳ τοῦ πράγματος, καὶ ὕμνους τῷ Θεῷ ἀναπέμψαντες, ἐχάρησαν χαρὰν μεγάλην, καὶ πέμψαντες σκάφος διὰ τάχους ἀπέστειλαν, τόν τε κόμητα κατορθώσαντες ἐν τῇ ἀξίᾳ αὐτοῦ, καὶ χαρίσματα δόντες, καὶ ἐπισήμους τινὰς τῶν κληρικῶν ἐκ τοῦ ναοῦ τῆς πανευφήμου.

[15] Κατελθόντων αὐτῶν ἐν τῇ Λήμνῳ, συνήχθη πᾶσα ἐκεῖσε περίχωρος ἐν θυμῷ καὶ ὁρμῇ, μὴ βουλόμενοι ἀπολύειν τοῖς βασιλικοῖς ἀνδράσι τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον. Ὅθεν καὶ ταραχῆς οὐ τῆς τυχούσης γεγονυῖας, θεωρήσας τῆς δηλωθείσης λήμνου ὁσιώτατος ἐπίσκοπος εἰς κακόν τὴν τοῦ Λαοῦ προβαίνουσάν κίνησιν, διανέστη, καὶ εἰσῆλθεν ἐν τῷ μέσῳ αὐτῶν κράζων καὶ λέγων· Ὑποχωρήσατε, ἄνθρωποι, οὐ γὰρ ἄθεον τῶν γινομένων τι γίνεται· πάντως Θεὸς οὕτως εὐδόκησεν· ἐκφύγωμεν οὖν τὴν βασιλικὴν ἀγανάκτησιν· θυμὸς γὰρ βασιλέως ὡς θυμὸς λέοντος. Ταῦτα εἰπὼν καὶ ἕτερα πλείονα, μόλις κατέπαυσε τοὺς ὄχλους τοῦ μὴ πρᾶξαί τι κακὸν εἰς τοὺς ἐλθόντας, καὶ εἰς τὸν μνημονευθέντα κόμητα· ἐπὶ τούτῳ γὰρ ἦν καὶ θυμὸς τοῦ λαοῦ, κραζόντων ὅτι δι᾽ αὐτοῦ ἡμῖν προδοσία τοῦ θησαυροῦ ἡμῶν γέγονε· τότε οὖν κατέπαυσαν, καὶ εἰς εἰρήνην μετῆλθον· ἔδωκάν τε καὶ αὐτοὶ δόξαν τῷ Θεῷ, καὶ αἶνον τῇ μάρτυρι, παραχωρήσαντες τοῖς βουλομένοις ἆραι τὸ τῆς πανευφήμου σεβάσμιον λείψανον. Καὶ παραλαβόντες αὐτὸ οἱ ἐπὶ τούτῳ σταλέντες, ἤγαγον ἐν Κωνσταντινουπόλει, πάσης τῆς πόλεως, καὶ τῆς βασιλίσσης καὶ τοῦ ὁσιωτάτου πατριάρχου Ταρασίου εἰς ὑπάντησιν ἐξεληλυθότων· ὑπαντήσαντες οὖν καὶ περιπτυξάμενοι μετὰ τῆς πρεπούσης δοξολογίας, ἀπέθεντο ἐν τῷ ταύτης ναῷ, καὶ ἐν ᾗ ὑπῆρχε τὸ πρότερον λάρνακι, ὅθεν ἐναγὴς καὶ βέβηλος βασιλεὺς ταύτην ἀφελόμενος, τῷ βυθῷ παρέπεμψεν.

[16] Αὐτοὶ οὖν, οἱ εἰσκεκομικότες αὐτὸ ἐν τῇ τοῦ Βύζαντος πόλει, διαρπαγὴν ἐποιήσαντο τῶν λειψάνων, οἵτε μεγιστάνες, καὶ οἱ τὰ πρῶτα φέροντες, ἀπό τε Ἀρταβαστίνης, καὶ τῶν τοῦ βασιλέως θυγατέρων καὶ ἑτέρων πλείστων, ὡς καὶ τὴν χεῖρα τὴν ἁγίαν, δι᾽ ἧς τὸν τόμον ἐδέξατο, ὑπὸ Νικήτα πατρικίου, τὀ ἐπίκλην Μονομάχου, ἐν τῇ Σικελῶν νήσῳ τῇ μάρτυρι ναὸν δειμαμένου, ἀναθέσθαι ταύτην ἐκεῖσε φασὶ· μικρὰ οὖν τινα καταλειφθέντα τῆς κάρας ἐναποθέσθαι τῇ πάλαι λάρνακι προσεγένετο μετὰ καὶ ἑτέρων λειψάνων, καὶ φυλάττεσθαι, ἐν λαρνακίσκῳ μέχρι τοῦ νῦν ἴσμεν, σὺν τοῖς συμμάρτυσιν ἔνδον τηρούμενα· οἶμαι δὲ καὶ ἐν τῇ δηλωθείσῃ νήσῳ τῆς Λήμνου τινὰ μέρη καταλειφθῆναι τοῦ σώματος. τῆς ἀνεξιχνιάστου προμηθείας· τῆς ἀκαταλήπτου δυναστείας τε καὶ προνοίας τοῦ πάντα ποιοῦντος Θεοῦ τοῦ ὑψίστου· πάντα γὰρ ποιεῖ, ὅσα βούλεται· ἀκούσατε οὖν βασιλεῖς καὶ σύνετε, ἐνωτίσασθε ἄρχοντες καὶ παιδεύθητε· μάθετε οἱ κρατοῦντες γῆς καὶ ἐκπλάγητε, ἴδετε τὰ μεγαλεῖα τοῦ Θεοῦ, καὶ ὑμνήσατε τὴν ἀκατάληπτον αὐτοῦ δυναστείαν· τίς ἤλπιζεν, ἀπεκαραδόκει εὑρεθῆναί ποτε τὸ τῆς πανευφήμου λείψανον; μὴ δὲ κἂν συντυχίας ψιλῆς ποτε γεγονυῖας ἐν τοῖς τοσούτοις χρόνοις, ἕως οὗ τῶν δυνάμεων Κύριος εὐδόκησεν ἐξαίφνης καὶ ἀπροσδοκήτως ποιῆσαι τῆς ἀκαταλήπτου αὐτοῦ δυνάμεως τὸ τεράστιον. Ἡμεῖς δὲ τῇ μάρτυρι μικρὰ τοῖς ἀναξίοις χείλεσι χαιρετίσαντες, τέλος τοῦ λόγου ποιήσομεν.

[17] Χαίροις Εὐφημία πανεύφημε, χριστιανῶν καταφύγιον· χαίροις Εὐφημία πανεύφημε, ἱερέων ἱερὸν ἐγκαλλώπισμα· χαίροις Εὐφημία πανένδοξε, ἀσθενῶν καταφύγιον· χαίροις Εὐφημία πανεύφημε, θλιβομένων προσφύγιον· χαίροις Εὐφημία πανόλβιε, βασιλέων περιτείχισμα· χαίροις Εὐφημία πανόλβιε, συνοδικῶν δογμάτων ἀσφάλεια· χαίροις Εὐφημία πανεύφημε, ἰαμάτων μῦρα τῷ κόσμῳ προχέουσα· χαίροις Εὐφημία σεπτὴ, αἱρετικῶν στομάτων χαλινὸς ὀχυρώτατος· χαίροις Εὐφημία παγγέραστε, βαρβάρων ἀντίπαλε· χαίροις πάντων ἡμῶν καταφυγὴ καὶ προπύργιον, καὶ πρὸς Θεὸν μεσίτης, καὶ πρεσβεία ἀκοίμητος. Μέμνησο οὖν, τοῦ Θεοῦ μάρτυς, κἀμοῦ τοῦ ταπεινοῦ καὶ δυστήνου· καὶ δέχου τοῦ τόγε τὸ εὐτελές καὶ ἄσημον τῆς προπετείας ἐπιτύμβιον σύγγραμμα, ἐξαιτουμένη πᾶσι τοῖς πόθῳ ἀεὶ τὴν σὴν ἐπιτελοῦσι σεβάσμιον καὶ θαυματουργὸν μνήμην, ἄναξί τε καὶ ἀρχιποίμεσιν, ἱερεῦσί τε καὶ μονάζουσιν, ἄρχουσι καὶ ἀρχομένοις, τὸ τῆς ἐκ δεξιῶν τοῦ Θεοῦ τυχεῖν παραστάσεως, καὶ τῆς τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν ἀπολαύσεως, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα, καὶ τὸ κράτος σὺν τῷ ἀνάρχῳ Πατρὶ, καὶ τῷ παναγίῳ καὶ ὁμοουσίῳ καὶ ζωοποιῷ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς ἀπεράντους αἰῶνας τῶν αἰώνων. ἀμὴν.

[Irene imperatrix ecclesiam S. Euphemiæ restituit:] Cum autem hujus quoque ramum morte affecisset, Leonem a, inquam, qui genus ducebat e Schytia: excitavit ejus uxorem Irenen, & ejus filium Constantinum, qui convenienter nomini, mundo pacem procurabant. Quæ enim ab execrando ejus socero & viro fracta erant & prophanata, restituebat & ornabat Irene: quos illi expulerant & in exilium miserant, revocans, & materne omnes amplectens & fovens: & cum illos immanes prædones impiorum scholarios b divina exterminasset providentia, & alios pro eis viros pios in numerum retulisset, & in ordinibus eorum loca implesset, & de divinis recte sentire docuisset, & ut omnes orthodoxi aperta facie libere gloriam Domini & rectam fidem enarrarent, effecisset, profundam pacem per ipsam Deus donavit ecclesiis. Sed ad benedictæ Euphemiæ scopum redeat oratio. Ubi ergo pia imperatrix divino zelo incitata, cœpit omnia reædificare, fractum templum benedictæ Euphemiæ ante alia omnia contendit rursus ædificare & ornare. Quod etiam fecit, & cum id omni pietate exornasset, effecit, ut in id referretur, quod in eo olim Deo solebat fieri, incruentum Sacrificium: & Chalcedone statuit episcopum. Erat enim ad hoc usque tempus vidua, propter injuriam ei illatam ab impiis imperatoribus, qui beatæ Euphemiæ memoriam & civitatem delere statuerant. Atque divino quidem zelo mota pia illa imperatrix, de reliquiis beatæ Euphemiæ satagebat & erat solicita: & cum omnes ad querendam hanc rem sanctam adhortaretur, ei, qui facit voluntatem eorum, qui ipsum timent, & implet consilia eorum, qui ipsum invocant, placuit, benedictæ Euphemiæ aperiri reliquias tali modo.

[12] [hujus corpus in Lemno religiose cultum, a quodam contumelia afficitur:] Sicut superius ostensum est, pii illi viri sanctæ Martyris corpus deposuerant in Lemno insula. Annis igitur præteritis fuerant in eo loco quasi occultæ & tectæ silentio, omnibus insulæ incolis maximam in eis fidem habentibus, & hoc arcanum conservantibus, partim quidem propter tyrannorum insolentiam, partim autem ne agnoscerentur, & ab eis auferrentur hujus, quæ multa & præclara subiit certamina, reliquiæ. Cum autem hæc ita fierent, & insignis & benedictæ martyris Euphemiæ miracula in omnem partem pervaderent, repente quidam ex proceribus, nempe ex apocrisiariis, iis, inquam, qui dant responsa, mittitur ab imperatore ad Occidentem: venitque Lemnum, & contemplatur populi multitudinem, & ea quæ fiebant miracula. Itaque velut hostis aliquis invidiæ succumbens, exitialis illius * exsequens mentem, rogavit, quænam hæc esset populi congregatio, & quænam ea, quæ fiebant. Cum autem recte didicisset, cœpit vociferari, & terrere eos, qui illic conveniebant, populos, sic dicens: Ossa rursus habentur in honore? Sic docent Imperatores? Et multum minatus, diruit domunculam, in qua jacebat loculus benedictæ Euphemiæ. Cumque hæc fecisset, fremens recedit. Illinc factum est, ut damnum Martyr acciperet, & ejus corpus corrumperetur. Sed quoniam, ubi vult Deus, vincitur ordo naturæ, & perit omnis humana ratio & inventio, hoc accidit.

[13] [deinde pie servatur, ac miro casu per comitem,] Contigit enim, ut per successionem ad quemdam virum bonum perveniret benedictæ Euphemiæ habitaculum & oratorium: in quo oratorio repositæ erant venerandæ hujus Martyris reliquiæ. Erat autem eis marmor impositum, quod illi pii naucleri imposuerant, ab eis inscriptum tali inscriptione: “Nos Sergius & Sergonas, navigantes per Hellespontum, cum ex profundo sustulissemus reliquias benedictæ & sanctæ martyris Christi Euphemiæ, ejus jussu eas hic deposuimus”. Cum ergo per successionem hujus loci hæres fuisset Anastasius comes clarissimus, accidit ut quorumdam æmulatione falsis appeteretur maledictis, & a sua dignitate excideret. Is vero nihil cunctatus, venit Constantinopolim, volens in suum restitui comitatum. Cum autem (ut solet unusquisque) quæreret aliquem invenire, qui eum sua intercessione defenderet apud imperatricem, quidam ei dixerunt, Chalcedonensem metropolitanum ad id fore idoneum, ut qui possit libere & fidenter loqui, & majora sustineat & defendat negocia. Cum ergo de eo interrogasset, invenit illum in palatio: & cum ad ejus pedes procidisset, renunciavit ei, propter quam causam adsit, rogans ut sit ejus intercessor & adjutor. Contra autem dicebat metropolitanus, se id non posse facere. Postquam ergo eum dimisit, ingressus est in partem ædis episcopatus, in qua est etiam templum benedictæ Euphemiæ. Pone autem eum est secutus vir divina motus providentia.

[14] [in cujus oratorio erat, innotescit Constantinopoli.] Templum vero comes ingressus, cum Deo divinam emisisset adorationem, sedit in quodam loco. Ad eum autem accedens unus ex clericis templi, & cui sua vice creditum erat officium, rogavit, cujas, & quisnam esset. Ille autem ei illico exposuit, cujasnam esset, & quæ ei molesta acciderant. Rogavit autem comes clericum, cujusnam esset hoc templum. Is vero dicit, Benedictæ Euphemiæ. Ille autem respondens, & syncerissime manum pectori admovens, inquit: Meæne omni ex parte benedictæ Euphemiæ? Ei vero rursus dicit clericus: Unde dixisti, tuam esse benedictam Euphemiam? Ille autem respondens, dicit: Domi meæ, & in oratorio meo ejus venerandas teneo reliquias. Et is rursus: Quomodo, inquit, fieri poterit? Vide, o homo, ne forte loquaris contra teipsum, nec eas possis ostendere. Nam & augusta & imperator eas curant diligenter quærendas. Quare metropolitano quoque ea de causa jussere facere supplicationes. Ille autem rursus: Pro certo habeat tua reverentia, quod reliquiæ benedictæ Euphemiæ, quæ celebratur Chalcedone, sunt apud me. Sic confirmatus prædictus clericus, hæc lætus & exultans renunciat Andreæ c sanctissimo metropolitano, gratulans & Dei prædicans magnalia. Qui cum statim accersisset comitem, & ab eo fuisset factus certior, dedit gloriam Deo omnipotenti. Surgens autem, profectus est ad Tarasium d sanctissimum patriarcham, & ei narravit omnem rei seriem. Tunc profectus sanctissimus patriarcha ad imperatricem, & ejus filium Constantinum, qui erat orthodoxus & amicus martyrum, exposuit omnia, quæ facta fuerant. Qui rem admirati, quæ erat præter opinionem, laudibus hymnisque Deo emissis, magno sunt affecti gaudio: & scapha quamprimum expedita, miserunt comitem suæ dignitati restitutum, donatumque muneribus: & insignes quosdam clericos ex templo benedictæ Euphemiæ.

[15] Cum ipsi autem in Lemnum descendissent, congregati sunt, [Missi ab Augustis clerici, corpus referunt Constantinopolim,] qui illic circumcirca habitabant, in ira & indignatione, nolentes dimittere iis, qui missi erant ab imperatore, reliquias benedictæ Euphemiæ. Qua de re cum non levis exorta esset perturbatio, videns Lemni sanctissimus episcopus populi motum ad malum progredi, surrexit & ingressus est in medium eorum, vociferans & dicens: Cedite, o homines: eorum enim, quæ fiunt, nihil fit sine Dei nutu. Sic omnino Deo visum est. Vitemus itaque regis indignationem: ira enim regis, est tanquam ira leonis. Hæc cum dixisset, & plura alia, vix sedavit multitudinem, ne iis, qui venerant, aliquid mali facerent, & dicto comiti. In eum enim concitatus erat populi animus clamantis: Per ipsum proditus fuit noster thesaurus. Tunc ergo cessarunt, & traducti sunt ad pacem, & Deo dederunt gloriam, & laudem Martyri, concedentes volentibus benedictæ Euphemiæ venerandas reliquias. Quas cum accepissent, qui ad eas missi fuerant, tulerunt Constantinopolim, tota civitate, & imperatrice, & sanctissimo patriarcha Tarasio egressis obviam. Cum eis ergo obviam processissent, & complexi essent cum ea, cum qua par est, glorificatione, deposuerunt in ejus templo, & in ea arca, in qua prius Martyr fuerat, & unde execrandus & prophanus imperator eam ablatam immisit in profundum.

[16] Ii autem, qui eas intulerunt Byzantium, & proceres, [cujus ossa a variis obtinentur:] & qui primas obtinebant apud Artabastinem & filias imperatoris, & alios plurimos diripuere reliquias. Quomodo etiam manum sanctam, quæ librum accepit, a Niceta e patritio, cognomine Monomacho, qui in Sicilia insula Martyri templum extruxit, dicunt illic fuisse repositam. Hinc itaque factum est, ut pauca quædam ossa capitis, quæ remanserant, in ea, quæ olim fuerat arca, clauderentur cum aliis reliquiis, quas etiam in hodiernum usque diem scimus servari in arcula. f Arbitror autem, in dicta quoque insula Lemno relictas esse quasdam partes corporis. O providentiam minime investigabilem. O, quæ comprehendi non potest, potentiam altissimi Dei, qui facit omnia. Facit enim omnia, quæ vult. Audite ergo reges, & intelligite. Auribus percipite principes, & intelligite. Discite qui possidetis terram, & obstupescite. Videte Dei magnalia, & laudate ejus, quæ comprehendi non potest, potentiam. Quis unquam sperasset, aut expectasset inveniri posse reliquias benedictæ Euphemiæ, de qua ne sola quidem fuerat tot annis collocutio, donec visum est Domino virtutum, repente & inopinato suæ, quæ comprehendi non potest, potentiæ facere miraculum? Nos autem cum indignis labris Martyri parum gratulati fuerimus, faciemus finem orationis.

[17] Gaude omni ex parte benedicta Euphemia, refugium Christianorum. [apostrophe auctoris ad Sanctam.] Gaude benedicta Euphemia, sacrum sacerdotum ornamentum. Gaude omni ex parte clara & insignis Euphemia, refugium infirmorum. Gaude benedicta Euphemia, refugium oppressorum. Gaude beatissima Euphemia, regum propugnaculum. Gaude beatissima Euphemia, decretorum tutela synodalium. Gaude benedicta Euphemia, mundo profundens unguenta curationum. Gaude veneranda Euphemia, oris hæreticorum frenum validissimum. Gaude digna omni honore Euphemia, barbarorum adversaria. Gaude omnium nostrum refugium & munitio, quæ es apud Deum nostri perpetua intercessio. Memento autem, o Dei Martyr, mei quoque humilis & infelicis, & suscipe hoc vile & nullius notæ scriptum funebre meæ temeritatis, petens pro omnibus, qui cum desiderio tuam venerabilem & miraculorum effectricem semper peragunt memoriam, regibus & pastoribus, sacerdotibus & monachis, principibus & subjectis, ut assequantur, ut sedeant a dextris Dei, & bonis fruantur æternis, gratia & clementia Domini nostri Jesu Christi, cui gloria & potentia cum Patre principii experte, & sanctissimo & consubstantiali & vivifico Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Obiit Constantinus Copronymus anno 775, mense Septembri: Leo IV ipsius filius & successor defunctus est anno 780. Tum Irene Leonis vidua, quæ orat Catholica, cum filio Constantino imperare cœpit.

b Scholarii erant custodes palatii, ut explicat Cangius in Glossario Græco-barbaro.

c Deest hic Andreas catalogo episcoporum Chalcedonensium, quem tom. 1 Orientis Christiani contexuit Lequien: nec mihi aliunde quidpiam de eo occurrit.

d S. Tarasius, cujus Vita data est ad 25 Februarii, præfuit ecclesiæ Constantinopolitanæ ab anno 784 fere finito usque ad annum 806, quo obiit, ut probatum est in Historia patriarcharum Constantinopolitanorum tom. 1 Augusti pag. 102 & 103.

e Nicetas hic patricius Græcorum Fastis adscriptus est die 6 Octobris, ubi in Menologio Basiliano dicitur fuisse consanguineus Irenes augustæ, ab eaque legatus ad concilium Nicænum II, deinde Siciliæ præfectus, ibi præclare rem administrasse. Tandem a Leone Armeno in exsilium missus dicitur, in eoque obiisse. Hæc aliaque de eo ad dictum diem examinari poterunt, si de legitimo cultu satis constiterit.

f Ex hisce satis colligitur, ossa Sanctæ ad loca varia deinde translata esse, prout ea in locis plurimis modo honorari diximus in Commentario § 4. In quadam relatione Ms. de reliquiis variorum Sanctorum in Gallia, ad Majores nostros præcedente seculo missa, dicitur corpus S. Euphemiæ esse Molinis in Gallia apud Religiosos S. Francisci de Paula; sed non additur, cujus sit Euphemiæ. Itaque cum scriptor ille dicat: Colitur (in loco jam dicto) integrum sanctæ Euphemiæ corpus, illuc a Patre du Boisson ejus Ordinis Religioso Roma allatum, & in sacello Domini du Boisson de Beauregard collocatum; non facile credidero, corpus illud esse S. Euphemiæ Chalcedonensis, etsi quis etiam dixerit, non esse ossa omnia illuc translata.

* id est imperatoris hagiomachii

* τεθείκασι

EXPOSITIO TABULÆ
pictæ de martyrio Sanctæ cujusdam Euphemiæ
auctore Asterio episcopo Amaseno.
Ex editione Ruinartii.

Euphemia virgo martyr Chalcedone in Bithynia (S.)

A. Asterio Ep.

[Auctor visa tabella eleganter picta,] Nuper, o viri, Demosthenem egregium illum oratorem præ manibus habebam, eamque Demosthenis orationem, qua ille Æschinem a acerbis enthymematibus impetit. Diu autem prolata lectione, pæneque obruta mente, aliqua remissione ac ambulatione, quo fessus animus nonnihil labore levaretur, egebam. Egressus autem domo, postquam in foro aliquantulum cum notis ambulassem, illinc me in Dei templum b otio oraturus recepi. Cum vero hoc quoque consecutus, unam quamdam ex porticibus transirem, vidi in ea picturam quamdam, cujus me species omnino cepit. Dixisses Euphranoris c artificium esse, aut eorum alicujus, qui olim plurimum dignitatis picturæ conciliarunt, non aliter pingentes, quam si vivas in tabulis formas exhiberent. Adesdum vero, si voles: quippe etiam nunc per tempus enarrare licet: egoque picturam exponam. Neque enim nos musarum alumni d pejores pictoribus colores habemus.

[2] [in qua martyrium cujusdam Euphemiæ exprimebatur,] Sacra quædam femina, intemerata virgo, suam Deo castitatem dicavit. Euphemiam appellant. Cum autem quandoque tyrannus pios homines ac Christianos persequeretur, illa admodum alacris, vitæ aleam sponte adiit. Cives autem, ejusque socii religionis, pro qua ea mortem obiit, ceu fortitudinis ac sanctitatis gloria insignem, admirationi habentes, haud procul templo sepulcrum ædificantes, ac posito loculo, honores ei publicos adhibent, annuum ejus certaminis diem e, communem, ac totius populi conventu lætam, facientes celebritatem. Sacri quidem sacramentorum Dei interpretes jugi sermone memoriam honorant, populosque convenientes, ut illa patientia certamen consummaverit, omni studio informant: sed & pictor pietati & ipse studens, artis opera historiam totam in sindone, quam licuit, viva expressione designans, ibidem juxta sepulcrum sacram ad spectaculum appendit tabellam. Sic autem habet artis hoc præclarum opus.

[3] Sedet judex throno sublimis, acerbo ac truci vultu contuens Virginem. [picturam explicat] Ars quippe in inanimi quoque materia irascitur, cum lubet. Porro adsunt magistratus, satellites, ac milites non pauci, ac quidem commentarienses tabulas ferunt ac stylos: quorum alter manum e cera educens, intense adspicit in adstantem judicio Virginem, totam deflectens faciem, tamquam jubeat loqui clarius, ut ne difficile audiens mendosa scribat, ac digna reprehensione. Adstat autem Virgo pulla veste, ac pallio philosophiam professa, ut quidem putavit pictor, ipso quoque vultu lepida, ut autem ipse existimo, egregie ornato virtutibus animo. Ducunt autem ad præsidem duo milites, alter quidem ante trahens, alter vero a tergo urgens. Porro Virginis habitus pudore ac constantia mixtus enitet. Inclinat quidem, ac cernua oculos demittit, tamquam virorum erubescens obtutus; stat vero imperterrita, nihil in certamine timidum patiens. Quamobrem cum alios hactenus pictores, Colchicæ f illius mulieris fabulam contuitus, laudarem; ut gladium filiis adactura, misericordia ac ira divideret faciem; ac alter quidam oculus iram ostenderet, alter matrem parcentem ac facinus horrentem designaret; nunc plane ab ea cogitatione ad hanc picturam admirationem converti: mirumque in modum opificem admiror, ut accuratius mores quam colores miscens, pudorem simul ac fortitudinem, affectiones utique per naturam contrarias, præclare temperarit.

[4] Ulterius autem procedente imitatione, carnifices quidam in levibus nudi tunicis, [& sic aliqua tormenta Sanctæ illata refert.] operi jam insistebant: ac alter quidem apprehendens caput, ac retro inflectens, alteri os Virginis præbebat expeditum ad pœnam: alter autem adstans dentes g excutiebat. Porro supplicii organa, malleus videntur & terebra. Ceterum resolvor deinceps in lacrymas, mihique affectio intercidit sermonem. Sic enim perspicue guttas sanguinis adpinxit penicillus, ut vere dicas a labiis fluere, ac lamentans discedas. Iterum carcer; iterum casta Virgo in pullis vestibus sedens sola, manus ambas extendit in cælum, Deumque in malis adjutorem invocat. Porro oranti illi apparet super caput ejus signum illud, quod Christiani adorare ac appingere solemne habent: putoque appetentis passionis symbolum. Mox ergo ac post modicum ignem validum loco alio accendit pictor, hinc inde rutilanti rubrica condensans flammam. Statuit vero Virginem mediam, expansis quidem manibus in cælum, nullam tamen vultu præferentem tristitiam, sed magis gaudentem, uti ad incorpoream ac beatam commigrantem h vitam. Hactenus cum pictor manum tenuit; tum ego sermonem ac linguam. Ceterum tempus tibi est, ut & ipsam, si velis, picturam absolvas; quo plene perspicias, num longe impares enarrandæ fuerimus.

ANNOTATA.

a Demosthenes & Æschines oratores fuerunt æmuli.

b Ecclesiæ S. Euphemiæ Chalcedonensis non erat foro tam propinqua, ut de ea loqui videatur auctor.

c Pictor est famosus, qui floruit ante Christi tempora.

d Hæ voces insinuant, juvenem fuisse Asterium, quando hæc scripsit.

e Noverat itaque Asterius, quo die coronata esset Sancta. At nec diem martyrii, nec nomen imperatoris aut judicis, sub quibus passa est Euphemia, exprimere curavit, quia tabellam pictam solum explicabat.

f Medeam designat apud poëtas famosam, quæ filios suos occidisse dicitur, ut Iasoni marito dolorem crearet.

g Pœnam hanc S. Euphemiæ Chalcedonensi illatam, nullus antiquus umquam asseruit: neque istud in ullis Actis legitur. Itaque verisimile non est, tabellam, quam exponit Asterius, visam fuisse Chalcedone: neque enim omnes scriptores tam singulare supplicium ignorassent, si S. Euphemiæ Chalcedonensi revera fuisset illatum, & in tabella prope sepulcrum posita expressum. Quare ex hoc loco Tillemontius aliique discere debuissent, de nostra Euphemia non agere Asterium. Vide Commentarium § 5.

h Hoc ipsum non congruit S. Euphemiæ Chalcedonensi, quæ flammis quidem fuit tradita; at in iis minime exstincta.

APPENDIX
DE S. EUPHEMIA V. M. CULTA
AURIÆ IN GALLÆCIA.

Cultus Euphemiæ, quæ forsan est eadem cum Chalcedonensi.

Euphemia V. M. culta Auriæ in Gallæcia, forte eadem (S.)

AUCTORE J. S.

[De S. Euphemiæ Auriæ cultæ corporis inventione] Joannes de Marieta in Opere Hispanico de Sanctis Hispaniæ lib. 4 cap. 13 agit de S. Euphemia virgine & martyre, quam hoc die XVI Septembris testatur coli Auriæ * in Gallæcia, quamque distinctam credit ab Euphemia Chalcedonensi. De eadem scribit Ambrosius Morales in Chronico Hispaniæ lib. 10 cap. 27, Franciscus de Padilla, aliique plures, qui ejusdem sunt sententiæ, cui etiam assentitur Nicolaus Antonius in Opere posthumo Ms., Majoribus nostris olim in Hispania communicato. Scribunt illi, reliquias esse inventas per revelationem puellæ pastoritiæ factam, quod illa videret manum e terra erumpentem, & in ejus digito anulum, quem detraxit; aut potius patri puellæ, cui illa dedisse dicitur anulum. Nam, cum pater ad locum a filia sua designatum accessisset, dicitur audivisse voces Hispanicas hisce Latinis conformes: Hic jacet corpus S. Euphemiæ: transfer illud quantocius cum veneratione ad ecclesiam S. Marinæ. Hoc autem ipse exsecutioni mandasse asseritur. Locus porro, ubi corpus inventum fertur, erat prope confinia Lusitaniæ decem fere milliaribus a civitate Auriensi, ibique vicina erat ecclesia S. Marinæ, de qua apud nos actum est breviter ad XVIII Julii. Ex loco autem reperti corporis locum martyrii colligunt auctores mox allegati, ajuntque Petrum Seguinum, illius temporis episcopum Auriensem, inventionis historiam scriptis mandasse.

[2] Addunt laudati scriptores, corpus anno 1153 a jam dicto Petro Seguino translatum esse ad ecclesiam cathedralem Auriensem, [& translatione asserta] & illius translationis historiam fuisse conscriptam ab Alphonso episcopo Seguini successore. Vellem sane laudata Petri Seguini & Alphonsi ejus successoris Opuscula vidissem, ut securius de re tota agerem. Etenim cogor dubitare, an ejusmodi Opuscula a laudatis episcopis umquam fuerint exarata, & consequenter an sancta Euphemia Auriensis omnino sit distincta a Chalcedonensi. De Petro Seguino agit in Bibliotheca Hispanica Nicolaus Antonius lib. 7 cap. 5, dictumque Opusculum de inventione S. Euphemiæ eidem attribuit. At innuit, numquam illud se vidisse, nisi ex editione Joannis Tamaji Salazarii, quem frequentissime arguit ut fictitiorum Opusculorum editorem. Certe, si illa, quæ edidit Joannes Tamayus ad VII Augusti, sint Petri Seguini, jam non modo historia Inventionis innotescet, sed simul etiam historia martyrii: nam utramque Hispanice edidit sub nomine Petri Seguini, utramque etiam Latine tamquam ex antiquo Breviario Auriensi. Attamen ipsi scriptores laudati agnoscunt, nihil innotuisse de tempore aut modo martyrii. Quapropter non video, tuto me credere posse, Seguinum esse scriptorem illorum, quæ de inventione dicuntur, ac translationem ab Alphonso episcopo fuisse conscriptam.

[3] [dubitandum videtur: nam corpus illius serius translatum scribitur.] Præterea dubium mihi videtur, an reliquiæ S. Euphemiæ revera anno 1153 ad cathedralem Auriensem fuerint translatæ, ut affirmant Morales aliique scriptores allegati. Quippe cum illa translatione parum concordant asserta Alvari Gomecii in Vita Cardinalis Francisci Ximenii lib. 3 pag. 987 editionis Francofurtensis. Narrat ibi, Ximenium proficisci voluisse ad Philippum I regem Compostellæ degentem; sed intellexisse in via, eum jam inde discessisse. Hac de causa, ut subjungit, cogitur Ximenius Orense (id est Auriam) divertere; ut primo quoque tempore Philippum conveniret… Iter per montes illos facienti vicus quidam occurrit, in cujus pervetusto & male sarto templo divæ Euphemiæ corpus asservabatur: cujus præsens patrocinium innumeris per eam regionem editis miraculis, cum alii finitimi populi, tum præsertim accolæ Giguri, in quorum tractu Orense oppidum & vicus ille est, frequenter senserunt. Ad eam visendam continuo antistes venit: quam quoniam ob vici inopiam parum pro dignitate contineri comperit, ære suo ædiculam Divæ exædificari jussit, ubi ornatiori apparatu coleretur. Quæ postea (ut audio) Orense translata est. Sedecim millia passuum vicus ille ab Orense aberat. Secundum hanc relationem reliquiæ, quæ corpus vocantur, seculo XVI translatæ sunt ad cathedram Auriensem.

[4] [Forte & Euphemia illa est ipsa Chalcedonensis,] Deinde eo modo de S. Euphemia loquitur scriptor ille fere contemporaneus & plane egregius, ut non aliam designare videatur, quam celeberrimam nostram Chalcedonensem. Si enim loqueretur de aliqua Euphemia minus nota, illud verisimiliter indicasset. Accedunt & alia, quæ augent suspicionem, distinctam a Chalcedonensi non esse Euphemiam, quæ colitur Auriæ. Primo præcipua festivitas habetur eodem die XVI Septembris, quo Chalcedonensis colitur. Secundo habemus Officia propria diœcesis Compostellanæ, quæ metropolis est cathedræ Auriensis, impressa anno 1596, in quibus ad XVI Septembris S. Euphemia colenda præscribitur officio ritus duplicis, idque ex antiqua consuetudine. Hanc autem esse Chalcedonensem Euphemiam, colligitur ex commemoratione addita. Nam, cum in Breviario Romano fiat commemoratio SS. Euphemiæ, Luciæ & Geminiani; in Compostellano autem Luciæ & Geminiani tantum; liquet, Officium fieri de Euphemia eadem, de qua in Romano fit commemoratio. Jam vero quis credat, in ecclesia metropolitana Gallæciæ omissam fuisse Sanctam ejusdem provinciæ miraculis insignem; celebratam vero fuisse Sanctam Chalcedonensem sine justa ratione? Non alia porro invenietur ratio, quam quod Compostellani Euphemiam in sua provincia miraculis coruscantem non aliam quam Chalcedonensem crederent.

[5] Tertio in Breviario Toletano non alia celebratur Euphemia quam Chalcedonensis. [dudum culta in Gallæcia, notaque in Breviario Toletano,] Nam ibi & socios habuisse dicitur septem numero septies, sive quadraginta & novem, dicitur in flammis mansisse illæsa, dicitur ad arenam deducta, ubi defuncta est, & Populis Chalcedonensibus adjungitur. Hæc autem omnia Chalcedonensi congruunt, nec additur quidpiam, quod eidem non conveniat. Tamayus vero, qui alteram civitatem Chalcedonensem quæsivit in Hispania, risu magis dignus est quam refutatione. Æque fictitium est, quod Euphemiam S. Attilii Severi Gallæciæ reguli & Calsiæ ejus uxoris filiam cum octo sororibus facit. Meras has esse nugas agnoscit Nicolaus Antonius in Opere posthumo Ms., & facile agnovissent Morales aliique, quorum opinionem examino, si vidissent Tamayi Martyrologium. At ego etiam dubitare cogor, an multo sint meliora, quæ illi de inventione & translatione corporis S. Euphemiæ tradiderunt, quæque forsan ex mera traditione populari primum litteris sunt consignata.

[6] Attamen Morales lib. 10 cap. 27 testatur, vidisse se authenticam scripturam confirmationis cujusdam privilegii, [nam quæ afferuntur pro distinctione,] quod anno 1165 Ferdinandus rex Legionensis ecclesiæ confirmavit. Hac scriptura civitatem Auriensem ecclesiæ ab Alphonso patre datam, eidem confirmasse dicitur, ut augeretur & ex parva major fieret civitas, ubi sepultum est corpus gloriosissimæ virginis Euphemiæ. Affert istud instrumentum Morales, ut probet, corpus S. Euphemiæ anno 1165 jam fuisse Auriam translatum. Quod ex allegatis verbis bene colligitur, modo verba instrumenti recte sint exposita. At nequeo ista verba facile componere cum verbis Gomecii num 3 datis. Nam secundum illa jam anno 1165 corpus S. Euphemiæ erat Auriæ; secundum Gomecium eo tantum fuit translatum seculo XVI. Viderint eruditi Hispani, qui loco viciniores sunt, utrius asserta sint veriora. Verum, etsi pro certis haberemus verba ex privilegio mox allegata, ex iis inferre non possemus, aliam a Chalcedonensi fuisse Euphemiam, cujus corpus Auriæ esse asseritur. Itaque ea de re dubitare semper cogar, nisi solidiora proferantur instrumenta, quam hactenus fuerunt allata, ad S. Euphemiam a Chalcedonensi diversam Gallæciæ asserendam.

[7] [ad eam certo asserendam non sufficiunt.] Illud sane non satis certo colligitur ex corpore ibidem, ut fertur, servato: neque enim novimus, quot aut qualia sint ossa, quæ corpus nominantur: neque improbabile est, aliqua Sanctæ Chalcedonensis ossa olim in Hispaniam fuisse transportata. Tamayus festivitatem præcipuam S. Euphemiæ annuntiat ad XXVI Julii Obobrigæ in Gallæcia, & eodem die Ferrarius in Catalogo Generali Auriæ in Hispania. Hæc apud nos in Prætermissis ad XXVI Julii notavit Sollerius noster, observavitque, Euphemiam illam verisimiliter a Chalcedonensi non esse aliam. Tamayus ejusdem translationem commemoravit ad VII Augusti: quo die translationis festum Auriæ celebrari testantur Morales aliique scriptores Hispani. Itaque cultus certissimus est Auriæ: neque negavero ibidem servari anulum, magnoque haberi in pretio, qui in digito Sanctæ fuerit repertus, ut asserit Morales: nam reliquiæ Sanctorum frequentur ejusmodi ornamentis decorantur. Quin & lubens de S. Euphemia Auriensi, ut certo distincta, prolixius scribam, si certa distinctionis argumenta mihi suggesserint eruditi Hispani.

[Annotata]

* Orenge

DE SS. LUCIA ET GEMINIANO MARTYRIBUS
ROMÆ,

Sub Diocletiano

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Lucia vidua martyr Romæ (S.)
Geminianus martyr Romæ (S.)

AUCTORE U. S.

§ I. Cultus Sanctorum antiquissimus: Acta fabulosa: horum ex Adone compendium.

Insignium martyrum Luciæ & Geminiani constantissima celeberrimaque in monumentis ecclesiasticis memoria certam illorum atque indubitatam in tota Ecclesia Catholica consecratam venerationem dilucide ostendit, [Cultus Sanctorum nostrorum] adeo ut inutile esse videatur, pro stabiliendo ipsorum antiquissimo cultu argumenta alia in medium proferre. Tametsi enim vetustioribus Fastis Hieronymianis a Florentinio vulgatis inserti non sint, aliis fere omnibus Martyrologiis & Kalendariis SS. Luciæ & Geminiani nomina inscripta sunt. Hieronymiana contracta Rhinoviense, Richenoviense & Labbeanum Romæ Luciam & Geminianum recolunt, Gellonense & Augustanum, Fuldense, Ottobonianum, Wandelberti, Bedæ, ac Rabani Martyrologia, & Kalendarium Vaticanum 3806 diserte utrumque annuntiant, sed palæstram fuso eorum sanguine nobilitatam non assignant. Romanum parvum Rosweydi cura editum, & ab ipso Romanum vetus appellatum, etiam locum, quo passi sunt, hoc modo adnotavit; Romæ, Luciæ & Geminiani martyrum: & in Kalendario Romano, Frontonis opera illustrato, ad præsentem diem legitur: Natalis SS. Luciæ & Eufemiæ; laudatus autem Fronto hæc ibidem observat: Non sic in Sacramentario Pamelii & Menardi: sed primum S. Euphemiæ. Deinde eodem die SS. Luciæ & Geminiani. Tres ecclesias Romæ nomine Euphemiæ dicatas ait Baronius, licet Alexandriæ (imo Chalcedone) passa sit. At Lucia Romæ passa est.

[2] Quod ad Kalendarium suum observavit Fronto, [ex Martyrologiis,] in præcitata Martyrologia non pauca irrepsit, cum eodem modo annuntient, Luciæ, Euphemiæ & Geminiani: & Rhinoviense scribit Eugeniæ; Vaticanum vero sensum videtur habere continuatum & Luciam Chalcedoni quoque adscribere: sed istud verbulo indicasse sufficit. Sancti Martyres nostri reperiuntur etiam in Adonis & Usuardi Martyrologiis, quod ultimum brevi hoc elogio eos exornat: Romæ sanctorum martyrum Luciæ nobilis matronæ & Geminiani, quos Diocletianus pœnis gravissime afflictos, diuque tortos, tandem post laudabilem martyrii victoriam gladio animadverti præcepit. Observat Sollerius in Usuardo suo in hac annuntiatione nihil contineri, quod magnopere in dubium vocari possit, si modo Diocletiani persecutio in ipsius persecutoris locum substituatur. Ab Usuardino textu vix differt Romanum Baronii Martyrologium, cujus propterea, uti & aliorum verba censui hic non esse exprimenda. Sanctorum Luciæ & Geminiani memoria etiam celebratur in Sacramentario Gregorii ad præsentem diem. Attento igitur hoc martyrologorum numero, non possum non cum Florentinio in Annotatis ad XVI Septembris mirari, quomodo neque in Florentinii codice, neque in Corbeiensi & Antverpiensi SS. Luciæ & Geminiani memoria agatur, cum tamen alii Romani martyres in plures ordines divisi indicentur ab illis præteriti.

[3] Sanctos quoque nostros sequenti die signant Menæa Græcorum, [Menæis, & Menologiis Græcorum,] additis quatuor versiculis, quos Latine non reddo, eo quod peculiare nihil, quod ampliorem illorum notitiam possit ingerere, complectantur. Menologium Græcorum Eminentissimi Sirleti fusius de illis agit hoc modo: Eodem die (XVII Septembris) natalis sanctæ martyris Luciæ viduæ & sancti Gemiani filii & martyris. Hæc sub Maximiano & Diocletiano imperatoribus in urbe Roma opibus & genere illustris, annos nata septuaginta quinque, triginta sex vidua transegit: accusata apud Diocletianum, quod Christianam fidem coleret, graviter verberata est, postea in æreum lebetem pice ferventi plenum (ponuntur tum puncta aliquot, quia deest verbum unum alterumve, forte missa & inde) exiit incolumis, cumque Urbem circumduceretur, occurrit illi Gemianus, qui eam sequens, paulo post baptizatus ejus filius appellatus est. Postremo Lucia post multos cruciatus martyrio coronata est, Gemianus vero postea capite obtruncatus, in cælum est assumptus. Idem Græcorum Menologium Græce olim jussu Basilii imperatoris, nunc Græce & Latine editum studio & opera Eminentissimi Annibalis Albani, quod Geminianum scribit, addit insuper aliqua, quæ infra, ubi de Actis & palæstra martyrii agemus, commodius discutientur.

[4] Hæc omnia plane sufficiunt, ut antiquum admodum esse ac legitimum horum Sanctorum cultum negare nemo possit. [aliisque ostenditur.] Confirmatur ex eo, quod in Annotatis ad Martyrologium Adonis scribit Dominicus Georgius: In ordine Romano XII Cencii Camerarii num. XL pag. CXCII fit mentio ecclesiæ S. Geminiani in Urbe: nec minus stabilitur ex Baronio, in Annotatis ad Martyrologium suum dicente: Est præterea juxta Tiberim vetus memoria eorumdem Martyrum, ubi & eorum sacra corpora condita esse dicuntur; licet Lucenses eadem ad se translata testentur: sed accidisse putandum, sicut frequenter in ceteris, ut pars ipsorum & non integra fuerint translata corpora. Observat Tillemontius in persecutione Diocletiani, art. 15, Florentinium, licet Lucensem, translationis istius non meminisse. Laudatus Baronius hæc ibidem addit: Confundunt aliqui hanc Luciam cum illa Syracusana, sicque & ecclesia ab Honorio Papa erecta in Esquilino, dicta Diaconia S. Luciæ ad septem folia, apud basilicam S. Sylvestri posita illi tribuitur. Verum alteram ab altera distinguendam esse, probat cultus, utrique ab Ecclesia exhibiti, disparitas. Sed hæc aptius examinabuntur ad diem XIII Decembris, ubi etiam expendendum erit, cujus Luciæ nomen sacrosanctæ Missæ Canoni insertum sit. Vide interim, si lubet, Sollerii observationem in Martyrologium Usuardi ad diem XIII Decembris.

[5] [Gesta eorum] Quam certus & minime dubitabilis est SS. Luciæ & Geminiani cultus, tam incerta & omnino dubia ipsorum gesta sunt, ita ut vix quidquam tuto & sine erroris periculo possim asserere. Baronius memorato supra loco, Recitat, inquit, horum acta Mombritius tom. 2. Habemus ea in veteri codice manuscripto, quorum est exordium: Consulibus Diocletiano octies & Maximiano septies &c. Habent tamen aliqua, quæ corrigantur. Et hæc quidem Eminentissimi viri sat mitis censura. Octavius Cajetanus in suis ad Vitas Sanctorum Siculorum Animadversionibus, animadversione prima in Certamen sanctorum martyrum Luciæ & Geminiani, postquam præmiserat, ex quibus codicibus manuscriptis tum Siculis tum Romanis certaminis hujus historiam concinnasset, enumeratis insuper auctoribus aliquot, qui consentientia manuscriptis Acta typis vulgarunt, ita fatur.

[6] [non nisi ex Actis fabulosis] Ceterum præmoneo, conficiendis his Actis nonnulla recidisse me ex Mss. libris, quæ nemo probarit, præque me doctissimus Baronius advertit, habere ea Acta, quæ corrigantur; quamvis, quæ castiganda essent, ille non explicaverit. Nos perpauca commemoramus. Nominantur in iis Actis Gebal assessor imperatoris Diocletiani, & Pyropogon Romæ vicarius, quæ nomina barbara ac suspecta falsi. Traditur, Lucia in carcerem detrusa, ex ejus fundamentis fluvio exundante, mediam urbem interiisse: domum vero Diocletiani a fundamentis evulsam. Qui Luciam fuste cædebat, lapideum effectum, extra unam manum, quæ carnea remansit: Diocletianum autem, qui cædi jusserat, exaruisse; sed Luciæ precibus sanatum: Geminiano domi fuisse ultra tria millia & ducenta simulacra: Romæ hiatu terræ templum Jovis absorptum; Diocletianum post excruciatos Luciam & Geminianum Roma digressum, ad pontem Galatium in flumine Thein cum mille trecentis quadraginta sex viris submersum. Quæ omnia nugæ. Alia prætereo, ne videar otiosus. Hæc vero recensui, ut Acta in nonnullis corrupta cognoscerentur, ac nemo miretur, quædam resecta a me, alia jure emendata.

[7] Ita ille, & recte: an autem de cetero Acta etiam quoad ea, [tum manuscriptis,] quæ minime suspecta falsi habet laudatus Cajetanus, imo & tueri conatur, admitti possint, infra videbitur. Acta Mombritianis simillima habemus in gemino codice membranaceo descripta, quorum prior signatus littera P. Ms. 19, alter Q. Ms. 6. Habemus etiam duplicia Acta manuscripta, quorum alterum ex antiquo P. Sirmondi manuscripto extractum, collatumque cum manuscripto S. Audomari ad nos missum est anno 1630; alterum ex manuscripto Fuldensi, quod cum manuscripto S. Maximini Treviris collatum fuit. Acta hæc manuscripta a Mombritio in verbis non raro dissentiunt, sed eadem facta continent, prodigia eadem, easdemque, ut Cajetanus appellat, nugas. Lectorem tamen hic monitum volo, a Mombritio historiam submersionis Diocletiani ne verbo quidem attingi; an autem ipsemet eam resciderit, utpote quam fabulosam ac mere commentitiam esse facile potuerit deprehendere, an Acta ipsa, quæ descripsit, fabella ista caruerint, non facile divinem.

[8] SS. Luciæ & Geminiani Acta prælo donarunt insuper varii, [tum impressis] quorum hic aliquos recensere arbitror non futurum inutile. Edidit ea Bellovacensis lib. 12, cap. 39 & sequentibus. In nonnullis contractior est ejus historia, quam sint manuscripta supra memorata: interdum omittit aliqua, quæ, enumerare supervacaneum est: submersionis Diocletiani fabellam sic apud ipsum mitigatam reperio: Cumque Diocletianus eis (Sanctis nostris) dimissis, a Roma discessisset, & in quodam fluvio navigaret, cum mille trecentis quadraginta sex in flumen cecidit, qui tamen solus evasit. Initio habet, Ex gestis: in margine autem adscribit: Vitam hujus (sanctæ martyris Luciæ) describit Ado, quam habet Surius XVI Septembris, sed latius Petrus lib. VIII, cap. LXXXV. Petrum de Natalibus designat, qui SS. Luciæ & Geminiani Acta manuscriptis nostris conformia summatim exhibet, sed memoratam de Diocletiano fabulam paulo aliter expositam ibidem lego his verbis: Dum pervenisset (Diocletianus) ad pontem Gallatium, judicio Dei pons cecidit, &, multis in fluvio necatis, ipse vix cum paucis evasit. Sanctus quoque Antoninus 1 part., tit. 8, cap. 1, § 37 brevem de Sanctis hisce historiam ex Bellovacensi adornatam refert, in qua dicitur Diocletianus Roma profectus Pyrropogonem suum reliquisse vicarium. Variant & Acta in numero simulacrorum, quæ in ædibus Geminiani habebantur, sed discrimen illud enucleare operæ pretium non est.

[9] Ex iis, quæ num. 6 ex Cajetano adduxi, facile prudens lector statuet, [diseimus. Adonis] qualis sit Actorum illorum auctoritas: mihi certe videntur tot fabellis referta, ut pro certo habeam, de reliquis etiam omnibus, utpote ex fonte tam putido haustis, merito dubitandum esse. Quare Acta hæc fabulosa hic non excudam: non abs re tamen fuerit satis longum, quod ex iis concinnavit Ado, compendium annectere, ut aliquod Actorum specimen habeatur: sic autem scribit ad diem XVI Septembris: Romæ, natalis sanctorum Luciæ & Geminiani, imperatore Diocletiano, judicibus Apofrasio & Megasio. Manserat beata Lucia in viduitate annos triginta sex, totius autem vitæ ejus fuerunt anni septuaginta quinque. Quæ accusata a filio Euprepio, quod Christiana esset, jussit eam Diocletianus sibi adduci, & dixit ei: Audio, quia reum illum Crucifixum confiteris, & deos nostros derides. Nunc ergo si parata es vivere, parati sunt dii omnipotentes, ut eis offeras thura, ut possint tibi esse propitii & vivas. Sancta Lucia respondit: Nec sibi sunt propitii, nec cultoribus suis. Nam mihi propitiabitur Dominus meus Jesus Christus, pro cujus amore parata sum ignem, vincula, & quas volueris pœnas sufferre.

[10] [Actorum compendium, quod] Audiens Diocletianus constantiam fidei ejus, jussit eam trahi ad carcerem, ubi consolationem divinam promeruit. Reducta autem iterum ante Diocletianum sedentem pro tribunali, extensa est gloriosa Femina, & fustibus diutissime verberata. Et ecce terræ motus subito factus est, & templum Jovis ita subrutum, ut nec lapis super lapidem ædificii remanserit. Diocletianus autem ollam æream adduci fecit, eamque pice & plumbo jussit impleri, & in circuitu ligna aggregari & succendi, sanctamque Luciam infra (Acta scribunt in) ollam demergi, ubi Sancta Dei psallens triduo vixit. Mittens vero Diocletianus, qui renunciaret ei, si tota jam in cineres esset resoluta, is, qui missus fuerat, intimavit rediens imperatori, quod absque ulla læsione sana viveret. Tunc impius tanto miraculo nullo modo ad credendum Christo incitatus, jussit, ut onerata ferro & plumbo per civitatis plateas duceretur. Pervenit autem ante domum hominis præpotentis, nomine Geminiani, in cujus domum dæmonum innumera simulacra erant.

[11] [in nonnullis discrepat] Dumque sancta Lucia domum ipsam pertransisset, subito columba alba velut nix descendit de cælo, & super caput Geminiani tertio figurans crucem resedit. Geminianus respiciens vidit sibi patere cælum, & statim arripiens cursum pervenit ad locum, ubi jam Sancta Dei torquebatur. Et prosternens se pedibus ejus, cœpit narrare, quod viderat, & Baptismi lavacrum expetere. Erat vero quidam sacerdos Protasius nomine, cui nocte apparens angelus Domini monuit, ut iret ad carcerem, & Geminianum, qui fontem salutis requirebat, baptizaret. Qui cum evigilasset, festinatus abiit, & beatum Virum aqua salutari lavit. Post diem tertium exhibita est sancta Lucia Diocletiano, & cum ipsa Geminianus, de quo jam imperator audierat. Quos ille pœnis gravissime afflictos diuque tortos, tradidit cuidam perversissimo judici, ut quod deerat pœnarum, ipse suppleret. Qui primo jussit cervices eorum fustibus contundi, & mox terræ motu facto, camera domus judiciariæ cecidit, & judicem impium oppressit. Deinde sancti Martyres exhibiti sunt Apofrasio, sub quo & septuaginta quinque martyrium implevere, qui, visis miraculis, quæ circa Sanctos suos Dominus operabatur, crediderant. Hic judex impiissimus, post sanctorum horum martyrum necem, a diabolo equum ejus incitante, de ponte lapideo præcipitatus in flumen est. Corpus ejus postea nullo loco repertum. Deinde beata Lucia & sanctus Geminianus a Megasio viro consulari arctati, post laudabilem victoriam, martyrii gladio animadversi sunt sub die sexto decimo Kalendas Octobris. Quorum corpora rapuit quædam mulier Christiana nomine Maxima, &, ut decuit, Martyres sepelivit.

[12] De hisce omnibus, quæ ex Adone jam descripsi, in persecutione Diocletiani art. 15 breviter pronuntiat Tillemontius: [ab Actis jam recensitis.] Quod Ado de iis (Martyribus nostris) dicit, prorsus nihil valet: censuræ tamen suæ causam nullam adducit. Quæ potuerint illi displicere, suspicor esse insolita illa & stupenda prodigia, commemoratum terræ motum, ex quo Jovis templum omnino subversum sit, quod Cajetanus ipse ad aniles fabulas ablegat, hisque similia, quibus immorari non lubet, præsertim cum ex dictis & dicendis facile colligi possint. Observo tamen, Adonianam synopsim in non paucis dissentire ab Actis tum manuscriptis, tum typo editis: hæc enim plane omnia Luciam ac Geminianum angelorum ope in Siciliam Roma delatos scribunt, Ado vero de transvectione ea ne verbum quidem: Acta hæc referunt Luciam post cruciatus multos placide emisisse spiritum; Geminianum autem gladio fuisse obtruncatum; Ado diserte utrumque ferro necatum scribit &c. Cum autem existimandum non sit, Acta ab Adone aut mala fide, aut vitiose descripta fuisse, consequens est, ut suspicari liceat, SS. Luciæ & Geminiani Acta Adonis tempore non adeo, ac nunc sunt, fuisse interpolata.

§ II. Tempus & palæstra martyrii.

[Tempus martyrii incertum.] Eminentissimus Baronius aliique SS. Luciam & Geminianum inter eos recensent, quorum certus, quo coronati martyrio sunt, annus minime habetur expressus. Et certe agonis illorum tempus determinare difficile est, cum tot fabellis Actorum auctoritas plane convulsa sit: lubet tamen hic expendere, an solido fundamento statui possit gloriosum Sanctorum nostrorum certamen ante annum Christi 303. Convenit nunc omnino inter eruditos, immanissimam Diocletiani persecutionem non ante annum imperii ejus 19 cœptam esse, agente consulatum octavum Diocletiano, Maximiano autem Herculio septimum, & per consequens crudelissimæ carnificinæ initia certo referenda sunt ad annum Christi 303, in quem incidit memoratus senis utriusque consulatus. Cum ergo SS. Lucia & Geminianus in sacris Fastis signentur sub Diocletiano, aut saltem sæviente ejus persecutione cæsi, hæc autem in Christianos non exarserit ante annum 303, verisimilius est, ante illum has pro Christo victimas non occubuisse.

[14] Octavius Cajetanus supra laudatus animadversione 2 in Certamen SS. Luciæ & Geminiani, [Opinio Cajetani,] juxta codicum quorumdam scriptionem putat illorum martyrium contigisse anno 13 imperii Diocletiani, censetque consulatum Diocletiani octavum & septimum Herculii, utpote minime conjungendum cum 13 imperii anno, perperam a scriptoribus additos fuisse Martyrum illorum Actis, aitque mirum non esse, falsos in his Actis signari consules, cum nonnulla alia in iisdem sint depravata. Ut annum hunc Sanctorum martyrio tribuat, induci etiam se asserit ex eo, quod Lucia vidua & Geminianus exstincti sint sub Megasio Siciliæ consulari; anno autem 20 imperii Diocletiani non Megasius, sed Paschasius, qui Luciam Syracusanam affecit martyrio, Siciliæ consularis erat: Verosimilius igitur est, inquit, SS. Luciam & Geminianum anno 13 imperii Diocletiani & Maximiani, certamen Romæ cœpisse, quod dein duos aut tres circiter post annos in Sicilia explevere: verum de his infra latius.

[15] [Sanctos nostros anno Diocletiani 13] Objectionem autem, quæ contra hanc suam sententiam fieri posset, ita prævenire ibidem studet laudatus scriptor: Nec te moveat, quod Acta meminere edicti a Diocletiano editi anno imperii XIX, mox enim dicam, quodnam edictum istud fuerit: & animadversione 5 sic loquitur: Ne accipias immanissimum illud edictum, quod Diocletianus & Maximianus, … promulgarunt extremo imperio: sed edictum primum intelligas, quod a Diocletiano anno tertio imperii Romæ editum est adversus Christianos, qui Romæ agerent: nam hoc ipsum edictum Acta significant, cum tradant, ad sævitiam persecutionis ostendendam, nullam urbem, nullum vicum fuisse, in quibus simulacra non statuerentur, quo videntur allusisse ad Diocletiani jussa initiis imperii data, ut nemini vendere nec emere liceret, nec quidpiam commercii exercere, nisi prius simulacro thus incendisset, ut constat ex Areta episcopo & Beda. Sic difficultatem omnem amoliri conatus est, decreto illo sub initia imperii Diocletiani fixo, quod etiam faciunt Acta S. Sebastiani, quæ habes in Opere nostro ad diem XX Januarii.

[16] [passos existimantis] At longe mihi videtur verisimilius, edictum illud, quo ubique palam expositis dæmonum simulacris incensum adolere omnes jubebantur, referri debere ad annum, quo persecutionem cœptam diximus: ante hanc enim alia, ex ipsius Diocletiani edictis profecta, admittenda non est. Ut ita censeam, facit auctoritas Eusebii, qui lib. 8 Histor ecclesiast., cap. 4 felicem Ecclesiæ statum primis octodecim regnantis Diocletiani annis describens, dæmonem tum alto quasi oppressum sopore, & fideles Christi summa in veneratione omnibus fuisse testatur. Civiles quoque tumultus & bella pene continua ab exteris nationibus Diocletiano & Maximiano illata ipsorum curas omnes & studia tum exegerunt adeo, ut minime videantur cogitasse de Christianæ religionis tam acerba vexatione, quam demum turbis bellicis soluti, & victoriarum suarum multitudine inflati, dirum in modum concitarunt. Huic sententiæ meæ adstipulatur quoque Lactantii pulcherrima oppositio, inter imperium Diocletiani pacem cum Christianis servantis, & ejusdem eos persequentis: sic autem habet lib. de Mort. persecut, cap. 9: Diocles … tamdiu … summa felicitate regnavit, quamdiu manus suas Christianorum sanguine non inquinaret: & cap. 17: Hoc igitur scelere (persecutionis) perpetrato, Diocletianus, cum jam felicitas ab eo recessisset &c.

[17] [impugnatur,] Juverit huc etiam transferre verba Eusebii lib. 8 Histor. ecclesiast., cap. 13. Igitur antequam bellum nobis indictum est; quamdiu imperatores placido ac benevolo erga nos animo fuerunt, quanta copia omnium bonorum, quantaque felicitate abundaverit imperium Romanum, quis explicare sufficiet? Et paucis interjectis: Ita cum eorum principatus absque ullo augeretur obstaculo, novisque indies incrementis floreret; repente mutato consilio, pacem, quam nobiscum servabant, solventes, bellum nobis inexpiabile intulerunt. Necdum alter annus hujus bellici motus effluxerat, cum ecce novus & inopinatus casus rem Romanam pæne subvertit. Irrefragabilis ista utriusque scriptoris hujus auctoritas, & instituta comparatio inter felicitatem imperatorum Christianis faventium, & infelicitatem eorumdem Christianos persequentium, non videtur sane conciliari satis posse cum tam atroce Diocletiani edicto, quod anno tertio imperii latum ad decimum tertium & ultra viguisse contendit Cajetanus.

[18] Sed & Cajetani assertum minus fit probabile ex eo, [solutisque argumentis,] quod Acta, in hoc puncto minime ab ipso correcta, SS. Luciæ & Geminiani certamini Diocletianum Romæ præsentem statuant; ubi tamen nullo satis solido fundamento niti videtur Diocletiani anno 13 imperii in Urbe præsentia; imo efficaciter ostendi potest, eum Roma tunc abfuisse. Multa sane sunt, quæ persuadent, dicto anno in Oriente versatum fuisse Diocletianum, & Alexandriam subegisse mense octavo a cœpta obsidione, cædibusque ac proscriptionibus totam replevisse Ægyptum, interfecto seditionis auctore Achilleo, quo duce sex ante annis a Romana potestate defecerat Alexandria cum omni Ægypto. Hæc fusius deducta probataque curiosus lector reperiet in Critica Pagii ad annum Christi 296. Consuli etiam potest Tillemontius in Histor. imperat. tom. 4, art. 14, 15 & 16, ubi multa leguntur, quæ Diocletianum annis 12, 13 & 14 imperii sui Roma abfuisse, testatum faciunt. Unde apparet, Acta ex hac etiam parte nullius esse auctoritatis, & erroris convinci codices illos, qui Sanctorum nostrorum martyrium illigant anno 13 imperii Diocletiani, simulque, sed omnino contra historiæ veritatem, notant consulatum ejus octavum.

[19] Edicti, quod initio imperii Diocletiani latum vult Cajetanus, [quæ pro Cajetani sententia afferri possunt,] meminerunt quidem Acta S. Sebastiani, quæ a Baronio Hesselioque laudata lucubrationibus suis inseruit Bollandus; verum ea ut plane authentica non adoptavit; &, ne ut talia admittantur, facit præter alia id, quod subdo. Tom. 2 Januarii, pag. 275 num. 64 ita in Actis legitur: Imperantibus Carino, Diocletiano & Maximiano. Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus. Quis credat, Diocletianum Romæ fuisse, quamdiu Carinus in Occidente rerum summa potiretur? Indubitatum quippe nunc est, Diocletianum Chalcedone, & non ante XVII Septembris anni 284 fuisse ad purpuram assumptum post Numeriani cædem. Carinus, Juliano, qui in Occidente imperatoris nomen ceperat, perempto, in Illyricum movit adversus Diocletianum, & post varia prælia victor suorum ictibus occubuit anno 285, ut ex Idatii Fastis monumentisque aliis erudite demonstrat Pagius ad dictos annos. Superstite igitur Carino, Romæ non fuit Diocletianus, quod cum adstruant Acta S. Sebastiani, vacillat illorum auctoritas, videturque cum Tillemontio in Persecutione Diocletiani, art. 3 dici posse, ab Auctorum illorum collectore Diocletianei imperii initiis tributum fuisse, quod ad ejus finem referendum erat.

[20] At, inquies, dubitari non potest, quin ante annum 19 imperii Diocletiani tum Romæ, [ut improbabilis rejicitur.] tum alibi martyres aliquot Christi fidem suo sanguine consignarint. Hoc negandum non puto; sed non videtur propterea admittenda immanis illa Christianorum vexatio, quam ab anno tertio Diocletiani ad decimum tertium Cajetanus statuit. Si enim primis ab adito imperio annis, jubente Diocletiano, sagittis confossus S. Sebastianus, si aliquot alii occisi, potuit ille vel captandæ Romanorum benevolentiæ ergo, vel particularibus aliis de causis in Christianos quosdam animadvertisse: dicendum tamen est, eum postea, perspecta Christianorum fidelitate & erga se meritis, odium in amorem commutasse, præsertim cum constet, nonnullos Christianos ab eo, minime cogente idolis sacrificare, provinciis præfectos fuisse. Si alios ante cœptam anno 303 persecutionem oportet agnoscere, eos sublatos dicam privata superstitione ac crudelitate præfectorum, antiqua imperatorum edicta, licet a Diocletiano non innovata, in Christianorum perniciem suscitantium: sique eo pacto quis contenderit, ante annum 303 martyrio coronari potuisse SS. Luciam & Geminianum, non refragabor. Verum de his plus quam satis.

[21] [Potuerunt pati 16 Septembris anno 303.] Ut de anno, ita & de die, quo passi sint sancti hi Martyres, certi nil statui potest; quod autem dies hic, ut eorum natali sacer, a plerisque martyrologis signetur, vel ex eorum arbitrio, vel ex Actis ortum habet, quorum, ut supra dixi, fides nulla. Tillemontius in Persecutione Diocletiani, art. 15 ait: Certum est, Diocletianum, cui S. Lucia fertur præsentata, non fuisse Romæ mense Septembri; at nullam addit voculam, qua stabiliat hanc suam certitudinem, nec indicat eam unde hauserit. Quoniam ergo mentem critici hujus hic non nisi conjectando assequi possum, existimo, certam ei visam fuisse Diocletiani dicto mense ab Urbe absentiam, quia diem XVII Septembris imperii Diocletiani natalem indubitanter agnoscit, eoque ipso die, si Romæ fuisset, imperii vicennalia fuissent celebrata: verum quantum hæc opinio de die natali imperii Diocletiani ab evidenti certitudine absit, videre lector poterit, si Stephani Balusii notas in cap. 17 libri de Mort. persecutorum voluerit expendere, ubi argumenta Pagii, pro die XVII Septembris digladiantis, soluta sunt. Obiter hic observo, Balusii ratiociniis Tillemontii opinionem efficacius convelli ex eo, quod ad figendum imperii Diocletiani natalem diem XVII Septembris innitatur maxime legum quarumdam subscriptione, & auctoritate Chronici Alexandrini: verum non semel agnoscit ipse Tillemontius, ex legum subscriptionibus non admodum validum deduci argumentum, & non numquam errorem in iis deprehendit: Chronici quoque Alexandrini, aliorumque depositæ a Diocletiano purpuræ assignantium annum Christi 304, auctoritatem deserit, ut meliori, sic ipse eam vocat, Lactantii adhæreat. Vide, si lubet, tom. 4 Histor. imperat., Notis super Diocletiano 9, 17, 18 & 19.

[22] [Sanctos nostros in Sicilia obiisse,] Atque hæc de tempore martyrii, nunc de palæstra, quam gloriosi Pugiles nostri suo sanguine purpurarunt, hic agendum. Sed ad hanc controversiam priusquam accedo, ex Actis aliqua, in quibus lis tota sita est, æqui lectoris examini subjicio. Post narratam Geminiani jam simul cum Lucia ad Diocletiani tribunal constantem fidei professionem, toleratumque ab iis fustuarium, subditur domus, in qua impium exercebatur judicium, subversio; ipso judice, multisque gentilium oppressis, exanimes Lucia ac Geminianus dimissi divina virtute in Siciliam deportati dicuntur: de uno dein in alium locum transeuntes, impervias fluminis undas hibernis auctas imbribus, Dei implorata ope, pedibus calcant, non secus ac stratos lapides. Ad oppidum Mendense progressi, dæmonia regionem infestantia expellunt, solitisque perpetratis prodigiis, plures Christo lucrifaciunt. Ab Apophrasio judice deos suos ulturo, dum victimæ septuaginta quinque pro Christi nomine impio ferro cervices præbuere, plenam odoramentorum phialam super occisorum corpora effundunt angeli: at, divina nemesi judicem subsequente, ab equo a dæmonio arrepto excussi corpus inventum nusquam est. Megasii judicis alterius rabiem formidantes SS. Lucia & Geminianus repentino montis hiatu occuluntur, & in siti sua fonte e saxo mirabiliter profluente reficiuntur, ac demum, cum illa placide, hic ferro vitam finiissent, piæ mulieri, tumulandis sanctis corporibus operam danti, adjumento fuerunt angeli struendis illorum sepulchris marmora deferentes.

[23] Quæ commemoravi, extracta sunt ex editis a Cajetano Actis inter Vitas Sanctorum Siculorum tom. 1. [multis argumentis] Vidimus num. 6 aliqua, quæ Cajetanus merito expunxit ex Actis, velut fabulam redolentia. Ego, ut de iis, quæ num. præcedente retuli, præcipitanter nihil statuam, imprimis cum Ruinartio in Annotatione ad Acta martyrum sincera editionis Parisinæ anno 1689, pag. 344 lubens profiteor, Rejicienda non esse martyrum Acta eo nomine, quod quandoque in eis … insolita miracula a fidelibus interserta sint; quin imo contendo, summa cum veneratione suscipienda esse ingentia prodigia, & tamquam divinæ omnipotentiæ testimonia habenda, si vel ab iis narrentur, quorum non sit suspectum suffragium, vel aliunde non dubie comprobentur; at si ea non nisi ab exigui nominis auctoribus referantur, vel dubitari jure possit, an non sint ab ingeniis poëticis adornata, ea prudenti cuilibet ad exactæ trutinæ leges expendenda judico. Fontes ergo, ex quibus hausta sunt, rerumque momenta, quibus nituntur hic controversa, perscrutemur.

[24] Cajetanus contendens, SS. Luciam & Geminianum certamen, [contendit Cajetanus,] quod Romæ cœperant, in Sicilia consummasse, ait Galesinium, scribentem, Romanam humum illorum morte nobilitatam, deceptum fuisse, minime perspectis manuscriptis codicibus, librisque editis, contra Galesinium decernentibus: illos enim, ait animadversione 24, ex urbe Roma in insulam Siciliam divina ope delatos, … docent membranæ manuscriptæ … Præterea scriptores indigenæ rerum nostrarum periti & in iis fide digni; ad hoc externi, Petrus episcopus Equilinus, Vincentius Beluacensis, D. Antoninus. Præmiserat autem animadversione 13: Plures sanctos Martyres angelorum ministerio in alias terras deportatos fuisse. Exempla in eorum Actis lege. Ego nec limites positos volo omnipotentiæ divinæ, nec fieri id potuisse inficior; at factam fuisse prodigiosam hanc translationem, eamque subsecuta fuisse insolita miracula, Cajetano solidis minimeque falsi suspectis monumentis erat ostendendum. Singula ejus argumenta inspiciamus.

[25] Translationem hanc, inquit, adstruunt codices tum Romani, [aliique scriptores; sed] tum Siculi. Esto; at quoniam, ut vidimus, Cajetanus vitiata fabellis plurimis Sanctorum nostrorum Acta agnovit, eaque vel idcirco castiganda judicavit, illius intererat, certioribus testimoniis evincere, in reliquis, quæ non correxit, genuinam esse Actorum sinceritatem, scriptoremque, qui quoad bene multa imposuit, in aliis fidelem, minimeque fabulatorem fuisse: ego enim existimo non esse a fabulæ suspicione immune id omne, quod ex historia nugis commentisque farta accipitur, & aliunde non probatur. Scriptores indigenas pro hac translatione stare asserit: nullum cum nominet, momenta rationum, quibus sententiam suam stabilire conantur, expendere non potui: si non nisi Acta edidere, fas mihi arbitror asserere, non esse eos majoris, quam sint Acta ipsa auctoritatis: quid quod forte in scriptores Siculos cadat, quod de externis a Cajetano memoratis Natalis Alexander tom. 3 Histor. ecclesiast., Parisiis recusæ anno 1714, ad seculum 1 dissert. 17 pag. 185 dixit: Addo Vincentii Bellovacensis & S. Antonini in rebus historicis auctoritatem levioris esse ponderis. Qua de re viri eruditissimi Melchioris Cani Canariensis episcopi censuram subjicere placet; lib. 2 de Locis theologicis, ubi agit de humanæ historiæ auctoritate, cap. VI regula 2: “De Vincentio Bellovacensi, inquit, & D. Antonino, liberius judico; quorum uterque non tam dedit operam, ut res veras certasque describeret, quam ne nihil omnino præteriret, quod scriptum in schedulis quibuslibet reperiretur. Ita ad historiam unamquamque existimandam, momentoque suo ponderandam, non artificum statera, sed ne populari quidem trutina usi sunt. Quam ob rem boni licet ac minime fallaces viri, qui tamen nec auctores eos, a quibus suos exscripsere libros, diligenter examinarunt, nec res justis libratas ponderibus memoriæ prodiderunt, apud criticos graves atque severos auctoritate carent”.

[26] [expensis eorum momentis rationum,] Hæc Melchioris Cani censura etiam Petrum de Natalibus merito ferit, eoque magis pro mea opinione facit, quod tam hic, quam laudati duo scriptores editis a se SS. Luciæ ac Geminiani Actis inseruerint non pauca, quæ Cajetanus resecuit, ut a nemine probanda, nugasque appellitavit: quibus hic recensendis cum necesse non fit immorari, illorum scripta curiosus lector adeat. Ad id, quod Cajetanus addidit de pluribus Sanctis in regiones alias angelorum ministerio translatis, respondeo, si major non sit Actorum fides, nec securiora pro illorum historiæ veritate fundamenta, translationes hasce non minus falsi suspectas habendas esse, quam eam, qua de agimus. Reliqua Cajetani argumenta petuntur ex veteri ecclesiarum Siciliæ traditione, cultuque SS. Luciæ & Geminiani apud Netinos; insuper ex monumentis, quæ illorum in ea loca adventum saxis insculptum referunt; ex fonte, qui ad restinguendam illorum sitim mirabiliter fluxit, miraculis inclyto, populique ad speluncam eorum latebræ divinitus patefactam concursu: ac denique ex eo, quod Luciam nostram majores vocarint Montanam, ut eam a cognomine Lucia Syracusana distinguerent.

[27] [palæstra martyrii] Argumenta hæc, aliaque, quæ pro vindicandis Siciliæ SS. Lucia & Geminiano fieri possunt, suum haberent robur, iisque lubens victas manus darem, si probaretur traditionis hujus per Siciliam receptissimæ origo solida: at cum perspectissimum sit orbi erudito, sæpe factum aliquod memorabile in patriæ suæ commendationem ab otioso ingenio confictum, ac dein a pie credulis avide id, quo gaudent, amplectentibus pro vero adoptatum diuque retentum fuisse; cum insuper Cajetanus ipse fateri cogatur, contra historicam fidem ac dignitatem variis Sanctorum Siculorum Actis, ac nominatim iis, de quibus hic, errores non paucos intrusos fuisse a viris piis (absit enim durius quid suspicari) simplicibusque, qui religionis, Sanctorumque cultum, & fidelium in Cælites venerationem vel sic augere fas sibi putabant, non possum traditioni huic assentiri hactenus. Quid enim, nonne ad aniles fabulas relegat Cajetanus prodigium, quod Acta referunt, de carnifice in lapidem converso, una tantum manu carnea remanente? Scribit tamen in Hemerologio suo sacro hic Piazza, locum Romæ nunc appellatum Macellum corvorum, olim dictum fuisse, ad S. Marcum ad manum carneam, citatque antiquum Cæremoniale; Piazzæ consonat Floravantes Martinellus in Roma sua sacra pag. 43: prior tamen originem appellationis hujus repetit ab eo, quod lictor Luciam obtruncaturus, alter quod eam fuste cæsurus, in lapidem conversus fuerit. Nihil igitur ex traditionibus popularibus præsidii haberi potest.

[28] Sed nec exstantia, ad quæ Cajetanus provocat, monumenta, [cum martyrologis probabilius] non specus, non fons etiam nunc superstes aliquid evincunt: quidquid enim desuper haberi potest, non nisi ex eadem vitiata scaturigine profluere videtur: potuit certe pia populorum simplicitas Actis depravatis nixa inscriptiones has fabricare, potuit fontem, ut miraculose ortum revereri, & tutelares apud Deum eligere Sanctos nostros, ob quorum merita fidelibus beneficia a Cajetano commemorata elargitus est hactenus, ac porro perget elargiri Deus, qui fidelium, quocumque loco existentium, opem Sanctorum, quocumque loco passorum, implorantium fiduciam remunerari solet. Utinam simplicia sinceraque sanctorum horum Martyrum Acta eruderet aliquis, ut falsa a veris distinguendo, odiosæ controversiæ finis imponatur. Quod dum dolemus usque nunc factum non esse, sua maneat antiquis Martyrologiis, Luciam ac Geminianum Romæ signantibus, auctoritas, non facile, etiam quo ad locum & mortis obitæ annum aliaque similia, deserenda, dum certis rationum momentis non constat, in sacros hosce Fastos errorem circa hæc irrepsisse.

[29] Huic Martyrologiorum auctoritati opponunt, tum Cajetanus loco sæpe laudato, [Romæ] tum Thomas de Angelo in Annalibus historico-criticis ecclesiæ Siculæ pag. 89, illos Romæ annuntiari, non quod ibidem decesserint, sed, inquit Cajetanus, quia ibidem cœperunt pati; verum ad id abunde responsum jam est. Thomas autem de Angelo sic loquitur: Galesinius Romæ passos consignat, eo ductus, quod in Martyrologio Notkeri solemnis in Urbe ipsorum dies habeatur. Oporteret sane, si argumentum hujusmodi efficax esset, quod Martha & Magdalena Hierosolymis obierint, earum enim memoria ex Fastis ecclesiasticis & Martyrologiis ibi solemni ritu celebrata constituitur, ut erudite expendit Natalis Alexander. (Seculo 1 scilicet, dissert. 17 editionis supra citatæ, pag. 186) Quos terræ protulit, non quos cælo, Urbs solemniter colit. Ita ille: sed antequam argumenti ejus vim expendo, Galesinium male relatum restituo: sic autem habet Notatione ad XVI Septembris: Sunt, qui in Sicilia eos martyrium obiisse scribant, sed perspicue falluntur, cum Romæ id pertulisse, dilucide ostendant Ecclesiæ Romanæ monumenta, & Aquileienses tabulæ, & S. Antoninus, & Mombritius, & antiqui Martyrologii scriptores. Hoccine est solius Notkeri auctoritate duci? An autem recte pro se alleget Galesinius S. Antoninum, nihil hic attinet disputare. [adjudicatur, sanctis LXXV martyribus, de quibus Acta,]

[30] Nunc ad argumentum Thomæ de Angelo, Natalis Alexandri auctoritate firmatum, respondeo, verum omnino esse, ex eo, quod Sanctus aliquis in urbe quadam colatur, minime sequi, ut ea in urbe obierit: at recte concludi autumo in hunc modum; quotiescumque Sanctus aliquis a martyrologis loco cuidam determinato adscribitur, nec aliunde constat de scriptionis errore, locus hic ab eruditis habetur Sancti illius mortualis: sed a Martyrologio Romano aliisque consignatur Romæ martyrium SS. Luciæ & Geminiani, nec aliunde authentico instrumento ullo ostendi potest, in Martyrologia errorem irrepsisse; restat ergo, ut Romanum solum, & non aliam orbis plagam illorum sanguine purpuratam fuisse credamus. Præluxit huic responsioni meæ laudatus Natalis in eadem dissert. 17, pag. 180, ubi objectum sibi de Magdalenæ in Provinciam appulsu veterum martyrologorum silentium diluens, ejusque causas reddens, sic demum concludit: Verum Ecclesia Romana hunc scrupulum excutiens, addit veteribus Martyrologiis, (loci) in quo, ex hac vita migraverunt designationem his verbis: “Apud Massiliam, natalis S. Mariæ Magdalenæ &c. Tharasii in Gallia Narbonnensi S. Marthæ &c. Massiliæ in Gallia Lazari &c”. [hic merito prætermissis.]

[31] Vidimus num. 22 paulo post medium, in editis a Cajetano Actis recitari LXXV cum viros tum mulieres a SS. Lucia & Geminiano ad Christum adductos, &, Apophrasio sæviente, obtruncatos. De his in Prætermissis ad diem XIII Septembris in Opere nostro sic legitur: Martyres LXXV apud Octavium Cajetanum & Ferrarium annuntiantur Mendis in Sicilia. At cum hi innotescant ex Actis parum accuratis SS. Luciæ & Geminiani, simul de omnibus agendum est die, quo Lucia & Geminianus sunt in Martyrologio Romano, XVI Septembris. De hisce in compendio Actorum apud Adonem leguntur sequentia: Sub quo (Apofrasio) & septuaginta quinque martyrium implevere, qui, visis miraculis, quæ circa Sanctos suos Dominus operabatur, crediderant. Verumtamen laudatus Ado illos nec cum SS. Lucia & Geminiano, nec alio loco illos annuntiat ut Martyres alicubi cultos. Quapropter, considerata exigua horum Actorum fide, expensoque omnium vetustorum martyrologorum de martyribus illis septuaginta & quinque silentio, quo saltem dubitare cogimur, an alicubi cultum obtineant, de iis in titulo silendum censuimus. Cum enim LXXV istorum martyrum notitia tantum profluxerit ex Actis SS. Luciæ & Geminiani multiplici nævo infectis, cum nullus antiquior martyrologus illorum meminerit, non ausim iis hic locum dare, donec vel de Ecclesiæ sensu, vel de legitimo ipsorum cultu ex monumentis minime suspectis constiterit.

DE SS. ABUNDIO PRESBYTERO, ABUNDANTIO DIACONO, MARCIANO ET JOANNE
MARTYRIBUS ROMÆ.

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Abundius presbyter M. Romæ (S.)
Abundantius diaconus M. Romæ (S.)
Marcianus M. Romæ (S.)
Joannes M. Romæ (S.)

AUCTORE U. S.

§ I. Sanctorum in Martyrologiis memoria: Acta a variis edita & edenda.

Sæviente in Christianos Diocletiano, glorioso martyrio coronati Romæ perhibentur SS. Abundius presbyter, [Memoria Sanctorum] Abundantius diaconus, Marcianus ejusque filius Joannes. Baronius in Annalibus Martianum scribit; in antiquis codicibus & monumentis sæpe legitur Habundius & Habundantius, talisque reperta est inscriptio, dum sacræ eorum exuviæ cum loculis suis inventæ sunt anno 1582 in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani: ego secutus sum exemplar Martyrologii Romani, quod Sanctos nostros ad præsentem diem his verbis annuntiat: Romæ via Flaminia sanctorum martyrum Abundii presbyteri & Abundantii diaconi, quos Diocletianus imperator una cum Marciano viro illustri & Joanne ejus filio, quem illi a mortuis suscitaverant, decimo ab Urbe lapide gladio feriri jussit.

[2] Licet Abundios plures, plures Abundantios ac Marcianos martyrologi recenseant, [in Martyrologiis] ut in Notis ad Historiam suam, infra laudandam, observat Fulvius Cardulus litteris c & v; sanctos tamen quatuor hosce Martyres in nullo alio legi Martyrologio, quam Romano. Grevenus in Auctariis Usuardi apud Sollerium ad diem XXVIII Augusti ita habet: Abundii & Abundantii martyrum: omnino autem existimo memoratos a Greveno non esse distinguendos ab Abundio & Abundantio nostris; nam in Bodecensi codice, de quo infra, sic legitur: Incipit Passio SS. Abundii presbyteri & Abundantii diaconi, quæ est quinto Calendas Septemb., quo fortasse codice aut alio simili usus est Grevenus: quod autem solos memoret Abundium & Abundantium, ex eo oriri potuit, quod hi soli in titulo signentur, prætermissis Marciano ac Joanne.

[3] De Sanctis nostris tom. 1 Annal. Ecclesiast. ad annum Christi 303 sic loquitur Eminentissimus Baronius: [& apud Baronium in Annalibus,] His igitur imperatoribus (Diocletiano & Maximiano) coronati martyrio habentur via Flaminia Abundius presbyter & Abundantius diaconus, quos Diocletianus (ut habent tabulæ ecclesiasticæ) una cum Martiano viro illustri & Joanne ejus filio, quem illi a mortuis suscitaverant, decimo ab urbe lapide feriri jussit. Extant ipsorum Acta ex antiquis memoriis restituta atque etiam notis egregie illustrata a collegio Societatis Jesu, eademque aucta eorumdem translatione: veneranda enim corpora SS. Abundii & Abundantii translata sunt in basilicam Farnesianam ejusdem Societatis Jesu Romæ primariam. Habetur quoque in iisdem Actis mentio aliorum viginti trium martyrum, qui duci jussi extra Urbem via Salaria veteri, ibi truncati capite sunt: quorum corpora collecta a Joanne presbytero, … & a pia & nobili femina Theodora, … sepulta sunt in cœmeterio eadem via posito ad clivum Cucumeris.

[4] [aliosque scriptores Pau ca] Horum elogium ex memoratis a Baronio Actis texuit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, pag. 594. Sanctorum nostrorum etiam meminerunt Ughellus Italiæ sacræ tom. 1, in civitatis Castellanæ episcopis, Bartholomæus Piazza parte 2 Hemerologii sacri, aliique, de quibus infra redibit sermo: paucula interim hic obiter observanda sunt. Sanctorum viginti trium anonymorum martyrum memoriam ad diem V Augusti Operi nostro inseruit Sollerius ex laudatis a Baronio Actis, quæ suo tempore discutienda ibidem pollicitus est. Hos viginti tres martyres milites nominat Aringhus Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 25, num. 5; sed hoc ipsorum vitæ institutum nec in Romano Martyrologio, nec in Actis Carduli, quæ duo tantum allegat Aringhus, agens de Sanctis illis, nec in Actis ullis aut manuscriptis aut impressis, quæ ad nos pervenerunt, reperi.

[5] [hic observanda.] Joannes ille, qui dictos viginti tres martyres eosque, de quibus nunc agimus, honorificæ sepulturæ mandavit, idem forsitan est cum eo, de quo ad diem XVIII Augusti in Martyrologio Romano legitur: Romæ beatorum Joannis & Crispi presbyterorum, qui in persecutione Diocletiani multa Sanctorum corpora officiosissime sepelierunt, quorum meritis & ipsi postmodum sociati gaudia vitæ æternæ meruerunt. Certe, licet cognomines alii pari in sanctos Martyres religione claruerint, nullus tamen in Martyrologio Romano eo titulo & sub eodem tyranno insignitur: de isto autem Joanne simul cum Crispo actum est ad prælaudatum diem XVIII Augusti. De Theodora vero matrona, quam in eadem persecutione legimus sedulo martyribus ministrasse, quid sit statuendum, videbitur ad diem sequentem, quo Romano Martyrologio inscripta est. Nunc Sanctorum nostrorum Acta consideremus.

[6] Prelo data antiquiora non vidi quam ea, [Acta ex vetustis codicibus manuscriptis] quæ nomine collegii Societatis Jesu Romani Fulvius Cardulus ejusdem Societatis sacerdos Romæ edidit typis Francisci Zanetti anno 1584: additæ sunt imagines Sanctorum confessionem, cruciatus, mortem ac postremam translationem ad basilicam Farnesianam repræsentantes. De Actis his ad Sanctissimum Dominum Gregorium XIII Pontificem Maximum ita proloquitur laudatus editor: Quapropter ex tribus vetustissimis codicibus manuscriptis, quorum unus in oppido Ariniano (ubi Martyrum corpora a beata Theodora sepulta, per annos circiter DCC jacuerunt) penes nobilissimum virum Lucium Sabellum, ejus oppidi dominum, asservatur, alter Romæ in tabulario venerandæ basilicæ S. Mariæ Majoris exstat, tertius, qui cum Arianensi exemplari pœne ad verbum consentit, in monialium perantiquo retinetur cœnobio & ecclesia, quam in Etruria prope urbem Senas Pipinus Caroli Magni imperatoris filius, Italiæ rex a Leone III Pontifice Maximo appellatus atque inunctus, his sanctis Martyribus ædificavit.

[7] Ex iis, inquam, veteribus scriptis (quæ, [edita a Fulvio Cardulo,] cum priscam illam simplicitatem pietatemque redoleant, a notariis S. R. E. manasse creduntur) brevem totius martyrii narrationem collegimus, una cum prima translatione, ab Ottone III augusto facta anno Domini circiter MI, cum ex Ariniano Romam sacra corpora sunt importata & in templo S. Adelberti episcopi & martyris, ab eodem imperatore inter duos pontes exstructo, quod postea S. Bartholomæi nomine appellatum est, collocata. De altera translatione, qua in ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani fuerunt illata, quamvis omnia investigaverimus perscrutatique simus, tamen ut nihil compertum habemus, ita suspicari aliquid seu conjectare possumus, quod in nostris ad Historiam Notis explicabimus. Hanc tertiam, Tuo jussu factam, adjecimus, ut maximi beneficii perpetua exstet memoria. Hactenus Fulvius Cardulus, cujus judicium de simplicitate & sinceritate codicum manuscriptorum, quibus usus est, mox expendemus.

[8] Præter Acta a Cardulo vulgata, habemus sanctorum martyrum Abundii & Abundantii Vitam Italico sermone conscriptam editamque Senis apud Silvestrum Marchetti anno 1616, [& a Juditta Lati, cum præmissa] quam ex antiquissimis pariter manuscriptis collegit, & serenissimæ Franciæ ac Navarræ reginæ Mariæ Mediceæ inscripsit venerabilis soror Juditta Luti, cœnobii, Santabunda dicti, extra urbem Senensem monialis. Vita hæc quoad totam martyrii rerumque eo tempore gestarum relationem cum Carduli Actis pene ad verbum consentit: unde, quod de illis jam jam dicemus, idem de hac Judittæ Vita hic statuendum. Auctior tamen est, præmissa brevi historia conversionis SS. Abundii & Abundantii ad fidem, quam innectit anno Christi 286, & in qua tradit, Sanctos hosce cives Romanos fuisse, nobilissimis ortos natalibus & fratres secundum carnem, eosque ex idolorum cultoribus Christi milites factos, ac dein a Ciriaco Papa sacris undis ablutos, & Abundium quidem presbyterum, Abundantium vero diaconum ab eodem Ciriaco creatos fuisse scribit.

[9] [in his ultimis conversionis historia,] Historiam hanc haud dubie Juditta hausit ex Senensi exemplari, in quo, ut in suis ad Historiam Notis littera c docet Cardulus, horum Sanctorum non modo martyrium, sed horariæ etiam preces atque adeo propria Missa continetur; illam tamen ipse, quam ob causam nescio, suis Actis non inseruit, licet, si fide dignam haberet, videri ipsi debuisset accuratiorem ipsorum notitiam posteris relictura. Ego ut secure affirmare nequeo, ita nec omnino negare intendo, SS. Abundium & Abundantium germanos fratres, Romana, eaque illustri, ortos prosapia, & a profana superstitione ad Christi sacra adductos fuisse: attamen quo minus relationi huic toti assentiar, faciunt pauca, quæ subdo. Quis Ciriacus ille, quem sanctum Pastorem & Papam Juditta nominat? Si Pontificem Romanum intelligat, nullus eo tempore Romanam divi Petri Cathedram Ciriacus tenuit, ut consulenti Romanorum Pontificum catalogos manifestum fiet.

[10] [quæ minime accurata est,] Deinde dicit Juditta, post acceptum Baptismum & Ordines sacros illos alquanto tempo, aliquo, seu, ut a nonnullis vertitur, brevi tempore occultos in abscondito vixisse, multisque sibi aggregatis sociis, fidei incrementum fecisse. Sed qui fit, ut spatium, quod ab anno 286 ad 303 fluxit, tempus aliquod seu breve dicatur? Non potest autem, si Actis, quæ Juditta sequitur, inhærendum sit, eorum martyrium statui ante annum 303. Quomodo qui conversionem illorum collectosque ab illis commilitones memorarunt, non etiam saltem aliqua, quæ ab illis intermedio tot annorum spatio gesta sunt, litteris consignarunt? Hoc quoque in Judittæ Vita singulare occurrit, quod martyrium Sanctorum nostrorum illigetur anno Christi 284: verum id non possum non adscribere typothetarum incuriæ; utcumque enim credatur Juditta ædificationi potius, quam historicæ veritati in scribendo studuisse, quis tamen sibi persuadeat, eam usque adeo animo distractam fuisse, ut serio statueret annum mortis 284, ubi illorum conversioni attribuerat annum 286: sed de anno mortis infra pluribus.

[11] [examinantur, & dubiæ fidei] Tillemontius tom. 5 Monument. in persecutione Diocletiani, art. 48 affirmat, Acta sanctorum horum Martyrum a se non fuisse visa: sed attento, quod ex iis concinnavit Ferrarius, compendio, Licet, inquit, judicare, nihil in iis probe authenticum aut magni ponderis esse. Et sane quamvis Cardulus codices, ex quibus suam collegit Historiam, vetustissimos nominet, quamvis asserat illos priscam simplicitatem pietatemque redolere, non pauca tamen sunt, quæ dubium ingerunt de eorum sinceritate, codicesque, quibus tum Juditta tum Cardulus usi sunt, interpolationis suspectos omnino reddunt: aliqua hic subnecto. Longiores inprimis SS. Abundii & Abundantii cum Diocletiano sermones, prolixiores eorum aliorumque viginti trium martyrum ad Deum precationes, sæpe multiplici sacrarum Scripturarum phrasi ingeniosissime refertæ, utpote ad exornandam historiam aptissimæ, videntur Actis insertæ fuisse a scriptoribus, industriam suam in eo locantibus, ut Sanctis ea verba tribuerent, quibus eos ad exemplum aliorum Sanctorum pro rerum temporumque adjunctis uti potuisse crediderunt. Scio quidem, non omnem propterea Actis fidem detrahendam esse: at cum longiores hi sermones precationesque in Actis manuscriptis, quæ habemus, non legantur, luculenter apparet, dubitari saltem posse, sintne revera Sancti sic locuti, ut illos Acta impressa locutos tradunt.

[12] Aliud, quod subdo, majorem etiam interpolationis suspicionem mihi ingerit, [ac interpolationis suspecta esse ostenditur.] & nemo facile Sanctis adjudicabit. Post commemorata Dei beneficia, post agonem suum illi commendatum, ita Sancti inducuntur loquentes: Redde vero maligno Diocletiano, sicut operatus est in innocentes servos tuos: afflige vero ejus incredulum cor & obduratum & lapideum ejus spiritum ad correctionem eorum, qui contemnunt tuam magnitudinem. Hæc, inquam, Viris sanctis minus congruunt: enim nemo facile credat eos, jam jam Christo conjungendos, erga tyrannum ita male animo affectos fuisse, ut divinam illi ultionem imprecarentur. Si ejusmodi facta reperirentur in Actis alias omnino probatis & authenticis; diceremus ea magis miranda videri quam imitanda, qualia in Vitis Sanctorum subinde reperiuntur. At hæc Acta non sunt auctoritatis tantæ, ut necesse sit talia pro veris admittere: non enim solent Sancti inimicis suis male velle, etiam ad aliorum correctionem aut divinæ omnipotentiæ manifestationem.

[13] Quare, omissis Carduli ac Judittæ Actis, [Acta Ms. ex codice Bodecensi reliquis simpliciora,] alia Sanctorum nostrorum Acta manuscripta infra dabo, quæ P. Gamansius Societatis nostræ sacerdos ex Bodecensis cœnobii Ord. Regular. S. Aug. diœces. Paderborn. Passionali pergameno Ms. insigni mensis Augusti fol. 262 extracta ad Museum nostrum transmisit anno 1641. Ea cum Actis impressis quoad totius rei gestæ seriem omnino congruunt, ab iis tantum discrepant in levioribus quibusdam, prout in Annotatis observabo. Acta hæc cum non habeant longiores hasce locutiones, de quibus num. XI, nec imprecationem illam de qua num. 12, aliis simpliciora, ac vel ideo præferenda mihi videntur: ea tamen lectori non ut indubia & plane authentica offero; nam si ea, de quibus jam memini, excipiamus, iisdem hæc, quibus illa, difficultatibus laborant, quarum unam alteramve paucis hic attingere, non abs re fuerit.

[14] Inprimis tam in hisce manuscriptis, quam in Actis typo vulgatis Diocletianus semper in persona propria Sanctos interrogat, [non tamen indubitata] redarguit, cruciatis in equuleo Abundio & Abundantio coram assistit, capitalemque in eos ipsemet fert sententiam, cum tamen per delegatos ab ipsis tyrannis judices ac præfectos Christiani ut plurimum interrogati, torti, condemnatique fuerint: unde quod in Observationibus ad Usuardum suum sæpe faciendum dixit Sollerius, hic quoque fieri debere autumo, ut nempe Diocletiani persecutio in ipsius persecutoris locum substituatur. Alteram de Actorum sinceritate dubitationem ingerit incognita geographis antiquioribus civitas Lubra vel Lubræ, de qua Cardulus in Notis suis littera t ita scribit: Cujus urbis apud scriptores mentio nulla invenitur; ex quo verisimile fit novum ea tempestate & exiguum fuisse oppidum; nonnulli ad lævam viæ Flamineæ ab Roma proficiscentibus XII fere milliario circa ea loca fuisse suspicantur, ubi nunc quingentis a via passibus parva quædam ædificiorum vestigia & ruinæ cernuntur.

[15] Hæc Carduli suspicio & conjectura minime facit, ut ausim asserere, [ac plane genuina & authentica,] Lubram aliquando reipsa exstitisse: sed nec id evincit recentiorum quorumdam geographorum auctoritas; cum enim Acta Carduli in testem suum adferant, majoris non est momenti, quam sint Acta ipsa. Ego, si fas est plusculum hic conjecturis indulgere, magis suspicor, antiquitus scriptum fuisse juxta delubra: nam cum apud probatos auctores legamus, tempore persecutionis Diocletiani juxta fontes, in compitis & foris, plateisque promiscue omnibus idolorum imagines fuisse expositas, additis, qui sacrificare omnes cogerent, ministris; quidni liceat præsumere etiam via Flaminea collocatas fuisse similes icones, pro iisque delubra quædam fuisse exstructa. Fieri autem potuit, ut ex voce delubra sciolus aliquis aut incurii amanuenses lapsu temporis civitatem Lubram efformaverint: verum, ut monui, mera hæc est conjectura.

[16] [infra excudenda.] Sua quoque difficultate non caret Marciani historia: nam Lubram constituit Cardulus XII fere ab Urbe milliario quingentis a via passibus distantem: juxta Lubram autem Marcianus filium mortuum lugens occurrit SS. Abundio & Abundantio, a quibus, si in Christum crederet, redivivum videndi filium spe recreatus, cadaver quæsiturus discedit, ministris interim nolentibus subsistere. At quoniam nullum Actorum exemplar martyrii palæstram longius quam XIV ab Urbe milliario removet, quomodo Marcianus, utcumque rapido cursu, totum suum iter, cui ex computu Carduli impendendi erant passus mille, satis tempestive potuit absolvere, præsertim cum in reditu & filii sui cadavere & urceo cum aqua onustus incederet? Senserunt haud dubie difficultatem hanc Bartholomæus Piazza Hemerologii sacri parte 2, & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, atque ideo verisimiliter itum illum reditumque satis molestum declinaturi, Marciani historiam sic retulerunt, acsi primo statim occursu mortuum filium ante SS. Abundii & Abundantii pedes collocasset. Præter hæc nihil in Actis reperio, quod a quoquem magnopere in dubium vocari possit.

§ II. Sanctorum natales & conditio: tempus martyrii incertum.

[Sanguinis nobilitas Sanctis] Licet perspectissimum habeam, & genus & proavos & quæ non fecimus ipsi, nostra minus vocanda esse, parumque ex sanguinis claritudine accedere Sanctorum gloriæ, quia tamen tam nefas est veram negare, quam ridiculum adstruere fictitiam nobilitatem, lubet Sanctorum nostrorum natales breviter investigare. Et ad SS. Marcianum ac Joannem quod attinet, cum Acta plane omnia clarissimi viri titulo Marcianum compellent, nihilque in his occurrat huic prærogativæ contrarium, eos præclaro loco natos fuisse, nemo prudenter inficiari potest: addit Cardulus in Notis littera v, Marcianus,… Romanus, ut creditur, & qui fortassis prædia ad Lubram haberet. Juditta Luti, ut num. 8 observavi, SS. Abundium & Abundantium illustri stirpe prognatos scribit, quam nobilitatis prærogativam ipsis vindicare conatur Cardulus in Notis littera c: argumentorum ejus examen non ingratum fore lectori existimo.

[18] [a Cardulo aliisque] Sic habet laudatus editor: Hoc idem præterea ex ipsa historia facile intelligi potest. Nam XXV simul Christianos ad tribunal productos Diocletianus interrogans, ut videt in fidei confessione constantes, jubet XXIII quidem confestim via Salaria ad secundum lapidem obtruncari: hos vero duos, quos tamquam illorum magistros, duces & impostores accusaverat, primo in vincula conjicit, tum XXII aut XXV post diebus eductos e carcere rursus interrogatione pertentans ad cultum idolorum hortatur: deinde cum frustra suaderet, equuleo torquet, demum eorum patientia iratior factus, via Flaminia ad X lapidem securi eos percuti mandat. Cur hos duos a reliquo cœtu sejungit? Cur non cum illis statim occidit? Cur tot diebus ad mutationem consilii servat? Cur denique tam longe ab Urbis mœnibus ad necem amandat? Atque hæc Christianæ alioqui religionis hostis acerrimus? Alia profecto causa nulla, quam ipsorum insignis quædam nobilitas & auctoritas, & Romani nominis respectus ac dignitas proferri potest.

[19] Cardulum secutus est Bartholomæus Piazza loco supra citato asserens, [attribuitur: eorum] eos, quia nobiles erant Romani, ne populi moveretur seditio, a tyranno obtruncari jussos fuisse duodecimo ab Urbe milliari. Sanctorum nostrorum claros natales, ut num. 9 dixi, impugnare animus mihi non est: verum cum nec in Actis a Cardulo editis, nec in manuscriptis, infra excudendis, vox ulla occurrat, quæ nobilitatem certo indicet, eam ut dubiam relinquo, & penes fidem manuscripti Senensis, aliorumque ex quibus hausta est: nobilitatem autem illam non probant Carduli argumenta. Si enim insignis Sanctorum nobilitas tyrannum impulerit ad concedendum eis dies aliquot ad mutationem consilii, cur non id saltem verbulo significatur, ut in aliorum Sanctorum Actis sæpe factum legimus? Si metus concitandæ a populo seditionis effecerit, ut tam longe ab Urbe jussi sint obtruncari, mirum, non eos clanculum ad mortem ductos fuisse, quod tamen certo factum non est, cum legantur occisi, ingenti populo spectante, ut in ipsis Actis suis habet Cardulus: Tunc, inquit, multitudo populorum, quæ ad spectaculum convenerant mortis &c.

[20] Sola itaque mortis dilatio & palæstræ ab Urbe distantia non videtur argumentum satis efficax ad probandam SS. Abundii & Abundantii nobilitatem; [rationes expenduntur.] multæ enim rationes tyrannum movere potuerunt, ut in anonymos statim, in hosce vero serius sæviret, illos non procul ab Urbe, hos longius occidi vellet; sed hisce immorari non vacat. Nihil quoque in Actis occurrit, quod civilium turbarum metui ob nobilitatem Abundii & Abundantii a Piazza asserto faveat, contra non pauca, quæ obsunt: nam illorum nece videtur tyrannus intendisse, populum a Christiana religione deterrere: cum enim iterum ad Diocletianum producti in Christi fide constantissime perseverarent, Acta Carduli, quibus consonant & alia, sic habent: Legisconsultor dixit, præsente Diocletiano: si isti exstincti non fuerint, non erit clarus timor: & omnis civitas Romana ad horum sectam curret. Quid quod Acta ipsa seditionem commemorent motam a pontificibus & presbyteris paganorum, decreta contra Christianos postulantibus, & in eos tamquam sacrilegos animadverti cupientibus. Vide etiam infra dicenda num. 29 & 30.

[21] Ad Sanctorum autem vitæ institutum quod spectat, [Ordines sacri non in Martyrologio Romano,] Abundium sacerdotali dignitate fulsisse, Abundantium vero diaconatus gradum obtinuisse, Acta manifeste tradunt: in primo cum tyranno congressu sacerdotem se nuncupat Abundius dicens: Primo nomine ex speciali Christianus sum & presbyter dicor. Confirmant hoc ipsum repertæ anno 1582 super ipsorum loculis inscriptiones, quas in tertiæ translationis historia sic refert Cardulus: Atque in uno quidem sub cornu Euangelii erat tabella marmorea signo crucis & hoc epitaphio notata: Hic requiescit sanctus Habundius pbr. et monachus et mart. In altero autem sub cornu Epistolæ altera item tabella eodem signo atque hoc titulo inscripta: Hic requiescit sanctus Habundantius diac. et mart. Gregorius quoque XIII, apud Cardulum pag. 38, in litteris suis Apostolicis, quibus translationem supra dictam fieri mandavit, Abundium presbyterum & Abundantium diaconum appellat: non recte igitur dicit Tillemontius a Martyrologio Romano, Abundium presbyterum & Abundantium diaconum signante, inversos fuisse eorum titulos.

[22] [sed in Catalogo Ferrarii,] Ferrarius huic Tillemontii opinioni videtur occasionem dedisse: nam post compendio relatam Sanctorum nostrorum historiam, licet ipse Abundium presbyterum & Abundantium diaconum antea vocasset, in annotatione tamen sic scribit: In altari lateritio reperti sunt duo alteri loculi sacrorum ossium pleni: in quorum uno hujuscemodi erat inscriptio: requiescit S. Abundantius presbyter, monachus et mart. In altero vero, Hic requiescit S. Abundius diaconus et mart. Qua autem fultus auctoritate ita scribat, adnotatum non invenio: certe fatetur Ferrarius totam Martyrum historiam una cum sacrorum corporum translationibus ex nullis aliis instrumentis a se haustam fuisse, quam ex monumentis ecclesiæ Castellanæ, & eorumdem Martyrum passione nuper a Societate Jesu typis excusa: nam sola hæc duo ad finem narrationis suæ allegat.

[23] [perperam inversi fuerunt.] Quæ sint ista Castellanæ Ecclesiæ monumenta a Ferrario adducta, non inquiro: certe Ughellus in civitatis Castellanæ episcopis sæpe memoratæ Carduli Historiæ acceptum refert, quod Crescentiani seruata fuerit memoria, ita scribens: Quæ (Martyrum nostrorum Historia) si tacuisset, nulla Crescentiani mentio fortasse dimanasset ad posteros. In Arinianensi vero codice, ex quo legitur translatio SS. Marciani & Joannis ad Castellanam ecclesiam, Sanctorum vero Abundii & Abundantii ad basilicam S. Adalberti, habetur nude, titulo omni prætermisso, Abundii & Abundantii martyrum: allata autem num. 21 ex Cardulo verba satis superque ostendunt presbyteri titulum ad Abundium pertinere. Oportet ergo ut vel ipse Ferrarius autographum suum vitiose descripserit, vel, quod magis suspicor, incurius quidam typotheta Ferrarii scriptionem non satis accurate observarit. De Carduli autem fide hac in parte ambigi non potest, tum propter laudatas litteras Apostolicas, tum etiam ex eo quod Historiam suam ediderit anno translationem proxime subsecuto, cum certe adhuc plurimi essent superstites, qui inscriptiones coram viderant: non videtur itaque dubium, quin S. Abundius presbyter fuerit.

[24] [An S. Abundius fuerit monachus?] Verum non ita constat, fueritne revera monachum professus: hoc ei vitæ institutum attribuit inscriptio, de qua supra; sed cum Acta de eo sileant, nec ulla talis inscriptio legatur ante inventa sacra corpora in æde SS. Cosmæ & Damiani, non ausim asserere eum monachum fuisse. Forte post primam sub Ottone III inventionem titulus hic tumulo impositus fuerit ab aliquo, qui ob suam in monachos venerationem putaverit, talem haberi posse S. Abundium ex eo, quod in Actis legeret, SS. Abundium & Abundantium absconditos vixisse cum aliis viginti tribus sociis, quibus ministrabant, quosque divinis Christi mysteriis imbuebant. Non inficior quoque fieri potuisse, ut ante cœptam Diocletiani persecutionem solitariam vitam egerit, quam, tyranno Christianos vexante, deseruerit ad confirmandum labantes in fide, sicque saltem minus stricti nominis monachus appellari potuerit: nam, an primis Ecclesiæ seculis exstiterint monachi, quales nunc gremio suo læta complectitur, nihil hic attinet disputare. Sed de his jam satis.

[25] Dixi num. 10 certamen Sanctorum, de quibus hic nobis sermo est, [Actis inhærendo passi sunt] figi non posse ante annum Christi 303, si nempe Acta in sensu proprio interpretemur: cum enim Romæ sub Diocletiano, illo ipso capitalem in eos ferente sententiam, gladio percussi dicantur, non potuerunt ante cœptam ab eo persecutionem pati: sed ea non cœpit ante annum 303: nam lib. de Mort. persecut., Parisiis recuso anno 1748, cap. 9 scribit Lactantius, cujus unius hac in parte testimonium plurimorum instar est: Diocles (sic enim ante imperium vocabatur) cum rempublicam talibus consiliis & talibus sociis everteret, … tamdiu tamen summa felicitate regnavit, quamdiu manus suas justorum sanguine non inquinaret. Tum, interjecta Christianos persequendi causa, cap. 12 sic loquitur: Inquiritur peragendæ rei dies aptus & felix, ac potissimum terminalia deliguntur, quæ sunt ad septimum Kalendas Martias… Qui dies cum illuxisset, agentibus consulatum senibus ambobus octavum & septimum &c; quæ verba evidenter designant annum Christi 303, ut contra Onuphrium, Baronium, Petavium aliosque, contendentes persecutionem illam cœpisse anno 302, in suis Notis ad hunc locum Lactantii invicte probat Balusius, quem, si lubet, consule.

[26] Sed nec, si, ut Acta perhibent, sub Diocletiano in persona propria passi sunt, [anno 303 & non alio.] ultra annum 303 extendi potest Sanctorum illustre martyrium: nam, eodem teste Lactantio, cap. 17, Diocletianus hoc (persecutionis Christianorum) scelere perpetrato, … cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebraret, qui erat futurus ad XII Kalendas Decembres. Celebratis autem vicennalibus, populi Romani libertatem dicacitatemque non ferens, etiam ante Kalendas Januarias anni insequentis æger animi ex Urbe prorupit, quam usque ad Kalendas Maii anni 305, quando & imperium & purpuram exuit Diocletianus, numquam amplius ingressus est, ut laudati operis capita 17, 18 & 19 luculentissime demonstrant: si ergo Sanctorum nostrorum Actis presse insistendum sit, omnino necesse est illorum martyrium concludere terminis anni 303: nec videtur aliquid adferri posse, quo ostendatur, veritati historicæ repugnare opinionem illam, quæ anno 303 adscribit gloriosum sanctorum horum Martyrum triumphum.

[27] Quamvis enim Eusebius lib. 9 Histor. Ecclesiast., cap. 2 & 3 scribat, [Respondetur ad auctoritatem Eusebii,] anno persecutionis primo immanitatem persequentium in solos ecclesiarum præsides desævisse, atque altero demum anno missas fuisse imperatoris litteras, Quibus, inquit, generali præcepto jubebatur, ut omnes ubique locorum ac gentium publice idolis sacrificia ac libamina offerrent; verisimilius tamen est, non dudum ab inchoata vexatione adversus Christianos passim omnes suppliciis actum esse: nam Lactantius, (cui plus hic deferendum est, quam Eusebio,) cap. 13 sic habet: Postridie (post dirutam ipso terminalium festo Nicomediensem ecclesiam) propositum est edictum, quo cavebatur, ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex quocumque ordine aut gradu venirent: quæ voces, ex quocumque ordine aut gradu, plus aliquid significant, quam ut recte accipi possint pro iis tantum, quibus ecclesiarum commissa erant gubernacula.

[28] [argumentis ex Lactantio deductis,] Sententiæ huic etiam clarius adstipulatur Lactantius cap. 15 inquiens: Omnis sexus & ætatis homines ad exustionem rapti; … domestici alligatis ad collum molaribus mari mergebantur. Nec minus in cæterum populum persecutio violenter incubuit… Pleni carceres erant. Tormentorum genera inaudita excogitabantur. Et cap. 16: Vexabatur ergo universa terra, & præter Gallias, ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant.

Non mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas,

Omnia pœnarum percurrere nomina possim, quas judices per provincias justis atque innocentibus intulerunt. Ac tum demum cap. 17 narrat Diocletiani Romam iter, quod certe contigit anno Christi 303. Illo igitur anno & cruciatibus & pœna mortis in fideles quoslibet actum est; nam Lactantium prolepsi usum hic fuisse, non videtur ulla ratione ostendi posse.

[29] [aliisque rationibus ostenditur,] Facit etiam, ut Sanctorum martyrium anno 303 verisimiliter omnino illigari possit, quæ in eorum Actis fit mentio seditionis a pontificibus adversus Christianos concitatæ: nam in Passione S. Sabini, apud Balusium lib. 2 Miscellaneorum, ita legitur: Maximiano augusto quinto decimo Kalendas Maii in circo maximo misso Sexto Venetos vincente, pars major populi clamabant dicentes: Christiani tollantur, & voluptas constat. Dictum est duodecies. Per caput augusti Christiani non sint &c. Licet hic populus, in Actis vero Martyrum nostrorum pontifices excidium Christianorum postulasse dicantur, suspicor tamen eamdem utrobique seditionem memorari, adeo ut Acta nostra primos turbarum incentores recenseant, Passio vero S. Sabini plebem commemoret, quæ ab idolorum sacerdotibus in Christianos commota, furoris incendium latius dispersit. Tillemontius seditionis istius historiam amplecti non audet, quod Acta S. Sabini non videantur ipsi satis authentica. Hujus loci non est ea expendere; interea tamen locum hic habeat opinio Sollerii ad diem XXX Decembris in Observatione ad Martyrologium Usuardi: Certe, inquit, tot simplicis sinceritatis radii inter obscuriores nubeculas in oculos incurrunt, ut laudata Acta a Tillemontii censura per nos vel successores nostros aliquando vindicatum iri non diffidam.

[30] [martyrium anno Christi 303] Quod ad rem præsentem amplius facit, Tillemontius Nota 14 in persecutionem Diocletiani fatetur, non posse aptius, quam anno 303 illigari decretum, cujus meminerunt Acta S. Sabini, si illud revera adversus Christianos omnes tulerit Herculius: Sed, inquit, aliunde edictum Christianos omnes morti addicens, juxta Eusebium non nisi secundo persecutionis anno latum est, & secundum Lactantium, auctore Diocletiano, qui de eo ad Maximianum scribebat. Verum cum totus Lactantii contextus, ut num. 27 & 28 breviter ostensum est, manifeste innuat, etiam primo immanissimæ persecutionis anno universos Christi fideles neci adjudicatos fuisse, scrupulum mihi nullum injicit, quod ibidem addit Tillemontius: Nulla saltem ratione apparet, Herculium rem tanti momenti, illo (Diocletiano) inconsulto, aggressum esse: & tamen inter diem XVII Maii, quo hoc edictum populus rogavit juxta Acta S. Sabini, & XXII, quo Maximianus in senatu concessit, verisimiliter non consuluerat Diocletianum, qui tunc Nicomediæ erat. Nam edictum illud flagitavit populus die XVII non Maii, sed Aprilis, ut habent Acta: Quinto decimo Kalendas Maii, unde non parum elevatur robur argumenti Tillemontiani. Sed nec Diocletianum consulere necesse erat, cum cap. 15 scribat Lactantius: Etiam litteræ ad Maximianum atque Constantium commeaverant, ut eadem facerent … & quidem senex Maximianus libens paruit per Italiam, homo non adeo clemens. Præmiserat autem verba, quæ num. 28 & 29 dedi, horrendam Christianorum omnium stragem describens, quam post relatas Diocletiani ad Herculium litteras, cap. 16 lamentabilem in modum pergit depingere.

[31] Quæ hactenus de anno mortis disseruimus, id efficiunt, [illigari posse: tempus tamen] ut omnino quidem probabiliter liceat contendere, annum Christi 303 Sanctorum nostrorum martyrio illustrari potuisse; minime tamen evincunt, anno illi indubitanter adscribendum esse. Post inchoatam enim persecutionem duos adhuc annos & menses, ac dies aliquot imperitavit Diocletianus, multumque eo tempore tum Romæ tum alibi Christiani sanguinis fusum esse, in comperto est. Post abdicatum quoque a Diocletiano & Maximiano imperium, annos octo tenuit vexatio, Galerio tunc augusto, qui primus socero suo fuerat malorum adversus Christianos incentor, aliisque Diocletianeæ impietatis æmulis, suæ in Christi fideles rabidæ ferocitati, quantum poterant, indulgentibus. Si ergo juxta dicta num. 14 Sanctorum Acta mitius exponamus, dicam illud omne, quod vel a Galerio, vel ab imperatorum ac cæsarum præfectis actum fuit, illi potuisse adscribi, cujus auctoritate crudelibusque sanctionibus toto vix non orbe Christianus populus cœperat affligi.

[32] Sed nihil etiam obstat, quo minus Sanctorum martyrium referri possit ad tempora anno Christi 303 anteriora: [determinari certo nequit.] quod enim asserit Eusebius, Christianos magna religionis suæ libertate fruitos esse primis initi a Diocletiano imperii annis, ad Orientem potius, quam ad Occidentem pertinere videtur. Nec sane ambigendum est, quin plures ante edita a Diocletiano edicta martyrii lauream consecuti sint, quos vel Herculii, hominis ferocissimi & sedem imperii Italiam tenentis immanitas, vel particulares urbium aut provinciarum præfecti pro privata superstitione aliisve de causis, antiqua imperatorum edicta in favorem suum allegantes, sustulerint, ut ad diem XXIII Augusti de SS. Claudio, Asterio &c Commentarii prævii num. 18 & 19 probatum reperies. Cædes autem illæ Diocletiano, utpote primum in imperio locum obtinenti, attribui potuerunt ab iis, qui Sanctorum, de quibus hic agimus, aliorumque martyrum Acta tabulis consignarunt, quos secuti biographi Diocletiani nomen & personam assumpserint. Sanctos igitur nostros cum Baronio aliisque inter eos referendos censeo, quorum annus certus, quo passi sint, minime habetur expressus, ideoque initio hujus Commentarii illorum martyrium late fixi sub Diocletiano.

§ III. Cultus Sanctorum antiquissimus: ecclesiæ illis erectæ; loca aliquot reliquiis ipsorum nobilitata: dubia quædam discussa.

[Cultus Sanctorum nostrorum antiquissimus,] Restat modo ut ea, quæ de legitimo Sanctorum nostrorum cultu ejusque antiquitate apud scriptores reperiuntur, hic annectamus. Vetustissimum illum esse, non videtur negari posse; at determinatum inchoati illius tempus expressum in nullis reperi monumentis, adeoque certo assignari nequit. Codex Arinianensis, ex quo Cardulus descripsit Historiam primæ inventionis translationisque, ineunte seculo XI factæ, meminit ecclesiæ SS. Abundii & Abundantii martyrum, ex qua sacræ tum eorum, tum Marciani & Joannis aliorumque exuviæ in alias asportatæ fuerunt: nec dubito, quin ecclesiæ illius ædificatio seculo X multo anterior sit. Cardulus existimans non diu post gloriosum Sanctorum nostrorum agonem publicæ venerationis obsequia a fidelibus exhibita illis fuisse, de ista ecclesia ad translationis Historiam Nota 18 ita censet: Quæ (ecclesia) adhuc exstat multis abhinc seculis exstructa, ut creditur, sedatis nimirum persecutionum procellis: in Notis vero ad Historiam martyrii littera y ita scribit: Ceterum in hoc B. Theodoræ prædio, (locus hic fuit, ut Acta perhibent, quo pia matrona Martyres sepelivit,) quod ad viam Flaminiam erat, tempore procedente, beatissimorum martyrum Abundii & Abundantii nomine ædem exstructam constat, quæ etiam nunc cernitur, & oppidum Arinianum, quod ibidem est, B. Gregorii Magni Romani Pontificis ætate ædificatum legisse se Blondus affirmat.

[34] [& forte non diu post mortem inchoatus est.] Aringhus Romæ Subterraneæ lib. 4, cap. 40, num. 2 sic habet: Prædium (B. Theodoræ) via Flaminia juxta montem Soractem eo potissimum loco exstabat, ubi nunc Regnani oppidum situm est; in eorumdem quippe honorem ecclesia erecta cernitur; ubi ipsa insuper Theodora digna Martyribus meritorum consortio juncta pari quoque honore condita est: atque ex hisce quidem locum novimus ecclesiæ illis erectæ, at epocham eruere nequimus. Si subsistat, quod pie credit Cardulus, forte ab ipsa Theodora erectum super Martyrum sepulcro oratorium fuerit, quod vel ipsa deinde, si persecutioni supervixerit, vel alii, ejus in Martyres pietatem æmulantes, pia liberalitate auxerint. Forte templum illud erexerit Gregorius Magnus, cujus ætate oppidum Arinianum situm eo loco, quo olim fuerat prædium Theodoræ, conditum Blondus scribit. Potuerunt certe fideles vel ex traditione, vel aliunde tempore Gregorii Magni locum nosse Sanctorum sepulturæ, eoque religionis ergo frequentes confluere, potuitque ea devotione fidelium induci sanctissimus Pontifex tum ad oppidum, ut Blondus scribit, tum ad templum etiam exstruendum, ut incolarum frequentia Sanctorum veneratio redderetur celebrior: verum hæc per conjecturam dicta sunto; neque enim defectu monumentorum penitius investigari possunt.

[35] Alterum templum seculo IX ineunte SS. Abundii & Abundantii nomini erectum, additumque illi sacrarum virginum gynæceum, [Ecclesia SS. Abundio & Abundantio] in supradicta ad Historiam martyrii annotatione commemorat Cardulus, cujus verba visum est hic transcribere. Non est silentio prætereundum, quod in Senensi codice manuscripto legitur de altero templo his sanctis Martyribus jam olim constructo: est enim res memoratu cognituque dignissima. Sic autem se habet. Pipinus Caroli Magni filius (qui a Leone III Pontifice Maximo anno Christi DCCCI rex Italiæ inunctus & consecratus est, regnavitque usque ad annum DCCCX) cum Romam proficiscens, ad urbem Senas pervenisset, horum sanctorum Martyrum fama commotus, cogitationem de basilica illis ædificanda suscepit. Conquisitis accersitisque fabris opus grandi pecunia locat. Illi, ut imperatum erat, prope urbem via publica, in plano loco ad radices montis, qui Plasanus tunc vocabatur, hodie S. Abundii nuncupatur, templi fundamenta primo die jacere incipiunt; postridie ad locum reversi, vestigium inchoati operis nullum inveniunt.

[36] Quærendo forte ad verticem montis cum ascendissent, [divinitus erecta dicitur:] incœptam ibi ædem aspiciunt: demoliti materiam ad plana deportant, & in pristino loco iterant fundamenta; sed insequenti luce idem, quod pridie acciderat, offenderunt. Rei novitate miraculoque attoniti ac stupefacti, ædificationem templi, in cacumine montis divino nutu atque angelico ministerio cœptam, alacriter prosequuntur, omnipotenti Deo gratias agentes, qui, ubi templum sibi, sanctisque Martyribus suis ædificari vellet, ostendisset. Igitur regia munificentia & pietate absoluta est ædes, quam ab Roma revertens Pipinus VII Kal. Septemb. sanctis martyribus Abundio & Abundantio dedicandam consecrandamque curavit: amplissimosque ei annuos census attribuit, & cœnobium amplum sacrarum virginum Ordinis S. Benedicti adjunxit: quod etiam hodie singulari religionis ac sanctimoniæ laude, famaque celebratur, & B. Joannis Columbini, civis Senensis & Jesuatorum auctoris (qui in eodem cœnobio filiam virginem Christo dicarat, & tertiam bonorum suorum partem benigne pieque donarat) sacro corpore nobilitatur. Ex quo non obscure perspicitur, quot ante seculis hi beatissimi Martyres in honore fuerint apud fideles & orthodoxos.

[37] Cælestem templi hujus ædificationem non assero quidem prorsus commentitiam esse, [sed asserti illius fides, scriptoribus] haud ausim tamen eam ut bene firmam ac solide adstructam lectori obtrudere sine melioribus, quæ fidem faciant, documentis. Illius in Annalibus Ordinis sui non meminit Mabillonius, ut ante me observavit Cuperus in Vita B. Columbini: Henschenius in Actis B. Petri Petroni tom. VII Maii, pag. 211, cum retulisset B. Columbini filiam antiquissimo illi ac nobili sacrarum virginum gynæceo ab ipso parente traditam fuisse, in Annotatis ita habet: Coluntur autem SS. Abundius & Abundantius XVI Septembris, in quem diem optamus nobis suggeri, quidquid de illius monasterii fundatione & Sanctorum ibi reliquiis, quæ nominis occasionem dederint, haberi poterit; votum suum eadem super re tom. VII Julii in Commentario prævio ad Acta B. Joannis Columbini, num. 43 iisdem verbis expressit Cuperus: hactenus autem instrumenta satis authentica nulla aut accepimus aut comparare potuimus.

[38] Ad codicem Senensem a Cardulo laudatum, quique etiam haud dubie Judittæ præluxit, quod attinet, ignoro, cujus notæ ac temporis fideique sit, & an ejuscemodi, ut lectorem prudentem facile pertrahat ad assensum prodigio tam memorabili præstandum, [circa ædificationis tempus & auctorem] maxime cum admirabilem hanc ædificationem dubiam insuper faciat Pipinorum, quibus a variis adscribitur, diversitas & annorum ferme 50 discrimen. Etenim Intronatorum academiæ Fasti Senenses sic aiunt: Anno DCCLVIII sub Pipino rege, in parthenonem a SS. Abundio & Abundantio dictum eximie benefico, cælites in construendum illius parietem operam impendisse feruntur: atque ita manifeste Pipinum Caroli Magni patrem innuunt; vox autem ipsa feruntur, ut per se patet, admodum debilis est. Cardulus contra Pipinum Caroli Magni filium cœnobii illius auctorem statuit: Qui, inquit, a Leone III Pontifice Maximo anno Christi DCCCI rex Italiæ inunctus & consecratus est, regnavitque usque ad annum DCCCX. Pipino quoque Caroli Magni filio laudem hanc attribuit Juditta.

[39] [dissentientibus, vacillat.] Atque ista scriptorum circa annos & reges dissensio sufficere mihi videtur, ut merito liceat de re tota ambigere. Itaque quod supra citato loco Cuperus edixit, hic quoque obtineat: Nos hanc angelicam monasterii Benedictini constructionem, … penes fidem relatorum Senensium relinquimus; penes codices, inquam, quibus nituntur Cardulus & Juditta, aliique, si qui sint, prodigii istius assertores: nos interim beneficii loco habituri semper sumus, si quis, hanc dicto cœnobio gloriam vindicandi cupidus, idonea ad nos monumenta submittere dignatus fuerit. Non satis etiam liquido constat, quid causæ fuerit monasterium istud appellandi a SS. Abundio & Abundantio, an propter peculiarem fundatoris erga Sanctos hos venerationem, an propter sacras illorum reliquias: primum tamen mihi verisimilius videtur: nam ut ostendit Cardulus occasione alterius cujusdam controversiæ, infra paucis memorandæ, prima nostrorum Martyrum inventio ac translatio contigisse tantum legitur ineunte seculo XI, & in postrema seculo XVI ad finem vergente facta, nihil fere præter S. Abundii caput desiderabatur, quod in templo beatæ Mariæ Aræ-Cæli visitur: certe anno 1584 constat sanctimoniales Senenses impetrasse a Gregorio XIII partem aliquam reliquiarum; neque ullum reperi instrumentum, quo probari possit, ante hunc annum in laudato gynæceo ullas requievisse nostrorum SS. Abundii & Abundantii sacras exuvias.

[40] [Indulgentiæ a Pio II & Gregorio XIII concessæ.] Auxit SS. Abundii & Abundantii cultum Pius II Pontifex Maximus, dum anno 1464 in sanctimonialium Senensium cœnobio veneratus sacra pignora B. Joannis Columbini, Omnibus & singulis hanc ecclesiam, … sanctorum Abundii & Abundantii festo visitantibus septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo elargitus est indulgentiam, ut patet ex inscriptione marmoreæ tabulæ incisa, de qua vide Josephum Bonafede lib. 2, cap. 22 in Vita B. Joannis Columbini. Nec minus ad amplificandam SS. Abundii & Abundantii venerationem contulit Gregorii XIII piissima voluntas, quam in Litteris suis Apostolicis die X Septembris anno MDLXXXIII datis in hunc modum expressit: Ecclesiam domus professorum Societatis Jesu de Urbe, … corporibus SS. Abundii presbyteri & Abundantii diaconi, sanguinis pro nomine Christi effusione insignium martyrum … ornare decrevimus, ut ibi collocata, majori devotione & populi frequentia venerentur. Circa finem autem sic habet: Et ut Christi fideles ad eorumdem corporum sanctorum translationem frequentiores, majoreque devotionis studio conveniant, omnibus Christi fidelibus ipsis utriusque sexus vere pœnitentibus & confessis ac sacra Eucharistia refectis, qui translationi prædictæ interfuerint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam ac remissionem misericorditer in Domino elargimur. Quæ omnia SS. Abundii & Abundantii cultum immemorabilem ac legitimum abunde commonstrant.

[41] De antiquitate quoque cultus exhibiti a fidelibus SS. Marciano & Joanni dubitare nequaquam potest: [Vetustissimus SS. Marciani & Joannis cultus:] ea enim, quæ pro asserenda veneratione publica SS. Abundio & Abundantio antiquitus impensa disseruimus num. 33 & 34, etiam militant pro vetustissimo SS. Marciani ac Joannis cultu: certum quippe est, eos tumulo eodem, quo SS. Abundius & Abundantius, a Theodora reconditos fuisse: certum quoque est super sepulcro erectum fuisse postmodum ecclesiam, quæ quidem solummodo dicta est SS. Abundii & Abundantii; cum tamen verisimile non sit horum memoriam fuisse conservatam, sanctorum vero Marciani & Joannis penitus obliteratam tunc cum ecclesia conderetur, & hos ibidem cultos invocatosque fuisse mihi persuadeo, donec, translatis ad S. Adalberti ecclesiam SS. Abundio & Abundantio, Crescentianus ecclesiæ Castellanæ præsul religiosissimus, Ottonis III pietatem æmulatus, ossa SS. Marciani & Joannis in beatissimæ Dei Genitricis basilicam maxima celebritate deferenda curavit: quam translationem, ut in Appendice videbitur, ad Sanctorum suorum apud se gloriam meritaque manifestanda, divina benignitas prodigio non uno dignata est illustrare.

[42] Ceterum, ut scribit Aringhus Romæ Subterraneæ lib. 4, [horum reliquiæ in civitate Castellana.] cap. 40, num. 3, in eadem Castellana ecclesia hactenus religiose asservantur corpora SS. Marciani & Joannis: Aringho consentit Ughellus Italiæ Sacræ tom. 1, in civitatis Castellanæ episcopis, ita loquens de Marciani & Joannis corporibus translatis ad ecclesiam Castellanam: Ibique hactenus honorificentissime asservantur octava ipsa die Dominicæ apparitionis. Per verba ista ultima verosimiliter innuit Ughellus, festivitatem illorum ibidem celebrari XIII Januarii die, qui Octavæ Epiphaniæ consecratus est; eo certe die Arinianensis codex SS. Marciani & Joannis reliquias a Crescentiano episcopo in ecclesia beatissimæ semper Virginis Mariæ reconditas elevatasque fuisse notat, adeoque tamquam translationi sacer haberi potest; an autem præterea diem Sanctorum illorum emortualem, qui communiter censetur XVI Septembris, celebret ecclesia Castellana, adnotatum nusquam reperi: similiter edicere nequeo, an integra SS. Marciani & Joannis corpora in dicta ecclesia quiescant, an aliæ insuper pretiosi istius thesauri participes factæ fuerint.

[43] Plures autem ecclesias SS. Abundii & Abundantii sacris pignoribus nobilitatas fuisse, [Dubium de S. Abundii capite discutitur.] tum ex antedictis colligi potest, tum ex dicendis infra amplius patebit; quapropter supersedeo singulas hic recensere. Dubium cuiquam suboriri posset, an Augustæ Vindelicorum aliquæ S. Abundii nostri reliquiæ asserventur: cum legatur in Vita S. Udalrici episcopi Augustani, apud nos tom. 2 Julii, cujusdam S. Abundii caput a laudato sancto episcopo Augustam Roma delatum fuisse. Dubitationem hanc movit Cardulus in Notis littera c ad finem, resolvitque ex tempore, quo gemina S. Udalrici peregrinatio Romana contigit: verum cum difficulter conciliari possint epochæ prioris itineris a Cardulo allatæ, ut observavit Pinius in Commentario prævio ad Acta S. Udalrici num. 10, facilius, insistendo tamen vestigiis Carduli, dubitationem tolli posse autumo in hunc modum. Certum est S. Udalricum obiisse anno 973; non videtur autem aliquo instrumento ostendi posse, ullas S. Abundii nostri reliquias Romam delatas fuisse ante annum 1000, quo primum corpora sanctorum illorum Martyrum in ecclesia Arinianensi reperta fuisse noscuntur, & SS. Abundii & Abundantii corpora Romam ad S. Adalberti basilicam, sanctorum vero Marciani & Joannis in civitatem Castellanam delata sunt, ut latius in Appendice videbitur: quod ergo Augustam detulit S. Udalricus, S. Abundii nostri caput esse nequit. Nunc Acta Sanctorum nostrorum, sub ea cautela, quam insinuavi num. 13 & seqq., lectori exhibeo.

PASSIO
Auctore anonymo,
Ex manuscripto Bodecensi, collato cum Actis editis a Cardulo & Juditta Luti.

Abundius presbyter M. Romæ (S.)
Abundantius diaconus M. Romæ (S.)
Marcianus M. Romæ (S.)
Joannes M. Romæ (S.)

BHL Number: 0017
a

A. anonymo.

[Accusati apud imperatorem,] Temporibus Diocletiani & Maximiani imperatorum orta est seditio b in urbe Roma pontificum templorum dicentium: Contra salutem nostram c quidam de * Sepianis populum seducentes, persuadent relinquere templa deorum; per nefandam sectam eorum increduli diis nostris insultant. Jubeat ergo clementia vestra, ut deficiant d, aut thura & libamina ponant diis nostris: qui vero sacrificare noluerint, pietas vestra velut in sacrilegos authoritatem exerceri præcipiant edicto e proposito in urbe Roma. Factum est autem post biduum, stetit quidam legis consultor ante imperatorem & dixit: Pietati vestræ suggero, ut jubeat requirere in urbe absconditos, qui hujus sectæ sunt authores & populum seducunt a templis deorum, & faciat eos teneri atque per diversa tormenta vitam finire, aut diis omnipotentibus thura ponant & sacrificent.

[2] [& ad eum adducti Christum] Eadem hora ambulaverunt milites in vicum, qui dicitur Canarius f, & invenerunt in cujusdam domo Theodoræ matronæ christianissimæ Sanctos Dei absconditos numero viginti quinque. Inter quos tenuerunt Abundium g presbyterum & Abundantium diaconum & perduxerunt eos ante imperatorem vinctos. Dicit eis Diocletianus h: Unde estis, aut cujus religionis estis? Respondens Abundius presbyter dixit: Homines, quos conspicis, Christiani sunt, & nomina eorum i scripta sunt in cælo. Diocletianus dixit: Ut video, tu eos seducis, ut non sacrificent diis omnipotentibus. Tunc omnes quasi ex uno ore dixerunt: Numquam sit bene dæmonibus tuis, quos colis k, ut nos eis inclinemus aut sacrificemus, sed nosmet-ipsos offerimus sacrificium piæ devotionis Deo nostro Jesu Christo in odorem suavitatis.

[3] Dixit autem Diocletianus imperator ad Abundium presbyterum: [libere prædicant.] Quis vocaris? Respondens Abundius presbyter dixit: Primo nomine ex speciali l Christianus sum & presbyter dicor; secundo vero & corporaliter Abundius nuncupor servus Domini mei Jesu Christi; nam m isti, qui semel scripti sunt, numquam obediunt diis tuis. Respondens Abundantius ad Diocletianum imperatorem dixit: Putas, quod nos adoremus idola muta & surda, sine sensu & sine anima ad injuriam summi Dei, qui fecit cælum & terram: cervices quoque nostras inclinamus ei, qui debet adorari, qui fecit hoc, quod factum est. Respondens Diocletianus dixit: Et quid fecit, quod factum est? Respondens Abundantius diaconus dixit: Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi fecit cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt: nam idola vestra, quorum ædificia cedrina & marmorea sunt, in perpetuo incendio peribunt simul cum his, qui colunt ea.

[4] Dixit autem Diocletianus imperator: Quid variatis per multa? [Anonymi ad necem, alii ad carcerem rapiuntur,] Sacrificate Deo Herculi n & abscedite illæsi. Responderunt sancti Homines & dixerunt: Nos numquam sacrificamus dæmoniis vestris. Diocletianus vero jussit sanctum Abundium presbyterum & sanctum Abundantium diaconum in custodia Mamertini o deduci & recludi: ceteros vero tredecim p in Christo fideles jussit duci foras muros civitatis & ibi capitibus truncari; qui decollati sunt a spiculatoribus octava Iduum q Augusti; quorum corpora collegit Joannes presbyter & Theodora matrona & sepelierunt eos in crypta ad clivum Cucumeris r. Tunc Theodora matrona ambulavit ad carcerem s ad beatum Abundium presbyterum & Abundantium diaconum & narravit eis, quomodo cum gloria suscepissent sanctos martyres, & quomodo beatus Joannes presbyter collegit corpora Sanctorum & cum aromatibus linteaminibusque sepelivit eos. In eadem via in crypta illic mysteria Christi in pace sumuntur.

[5] Post dies vero triginta t jussit sibi Diocletianus imperator produci sanctos Dei de custodia Abundium presbyterum & Abundantium diaconum & præsentari in tellude u in foro x ante templum: [ac dein post equulei tormenta] qui præsentati sunt vincti catenis. Tunc Diocletianus his eos verbis affatus est: Quid tractatis pro salute vestra? Deponite pertinaciam & in artibus magicis nolite confidere, ne pereatis, sicut & illi, cum quibus tenti estis. Responderunt Sancti & dixerunt: Illi non perierunt, sed modo gloriantur cum Christo. Respondit quidam legis consultor, præsente Diocletiano, & dixit: Si isti extincti non fuerint, non erit clarus y timor. Eadem hora Diocletianus imperator jussit eos elevari in equuleo & diu torqueri. Qui, cum diu torquerentur, dicebant: Gloria tibi Domine Jesu Christe.

[6] Dicit eis Diocletianus: Iterum Christum nominatis? Modo extinguam pertinaciam vestram per virtutem magni Herculis, [capite damnantur. Obvii in via Marciani] & jussit eos statim duci in viam Flaminiam z milliario ab urbe Roma quarto decimo aa, ut ibi capite truncarentur. Qui, cum ducerentur vincti catenis, venerunt juxta civitatem Lubras bb, & obvius est vir clarissimus Marcianus nomine, qui lugens & flens dicebat: Heu me, quia amisi filium meum. Dicit ei beatus Abundius: Et quis tulit tibi filium tuum? Respondit Marcianus: Mortuus est. Statim dicunt sancti Martyres: Citius perduc eum ad nos, & videbis opera Domini nostri Jesu Christi. Qui dum abisset, ut filium suum adduceret, ministri diaboli noluerunt sustinere, usque dum venisset de civitate Lubras.

[7] [filium a morte suscitant, & cum utroque,] Postquam autem ad prædictum locum pervenerunt, ecce Marcianus cursu rapidissimo venit, & mortuum filium in ulnis suis deferens pedibus Sanctorum devolutus est, dicens: Per ipsum vos adjuro, pro quo hæc patimini, ut me simul vobiscum faciatis venire ad coronam post resurrectionem filii mei. Tunc populus, qui ad spectaculum venerat, mirabatur, si potuisset ab eis mortuus suscitari. Eadem hora prostrati in terra cum lacrymis oraverunt ad Dominum dicentes: Domine Jesu Christe, qui Lazarum quatriduanum fetentem in monumento suscitare dignatus es, tu dignare mittere angelum sanctum tuum, ut revocet spiritum in hoc corpus extinctum, & cognoscant omnes, quod tu es Christus Filius Dei vivi, veniens mundum fractum solidare, qui cum Deo Patre omnipotente & Spiritu sancto vivis & regnas in sæcula sæculorum. Amen.

[8] [sacris undis abluto, securi feriuntur.] Exurgens vero de oratione sanctus Abundius ad defunctum dixit: Tibi dico, terra arida, surge in nomine Domini Jesu Christi, qui vivit & non morietur, in cujus nomine mortui resurgent & vivent in æternum cum illo. Et statim aperti sunt oculi defuncti & resurrexit. Tunc Marcianus obtulit urceum cum aqua, quem accipiens beatus Abundius presbyter baptizavit eum in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, cum filio suo, qui fuerat resuscitatus. Eadem hora ipsi spiculatores surgentes comprehenderunt cc Marcianum & filium ejus. Tunc posuerunt genua in terra, &, dum gratias egissent, decollati sunt quinta Calendarum dd Septembris. Eadem vero nocte venit Theodora matrona cum pueris suis, & posuit eos in cubiculo ee suo & asportavit eos in prædiolum suum milliario ab urbe Roma vigesimo octavo ff, & ibi cum aromatibus & linteaminibus honorifice sepelivit in pace, largiente gratia Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In codice Bodecensi, unde hæc excudimus, ut observavi num. 2 Commentarii prævii, soli in titulo exprimuntur Abundius & Abundantius: in titulo Vitæ a Juditta editæ nulla fit mentio Marciani & Joannis; sed in Carduli Actis uterque adscriptus legitur.

b Vide dicta in Commentario num. 29 & 30.

c Cardulus & Juditta scribunt, vestram: sunt & aliæ similes minutiæ, in quibus inter se Acta discrepant; verum has imposterum passim inobservatas præteribo.

d Id est, vitam & mores mutent, qua significatione Cicero lib. 2, epist. 16 utitur verbo deficio; vel, relinquant sectam suam & ad nos transeant, quo sensu vocari solent defectores, qui ad aliena castra adeunt.

e Vide quæ disseruimus Commentarii num. 30.

f Nec Carduli nec Judittæ scripta locum promunt, quo comprehensi fuere: in manuscripto, quod sequor, vitiose illum notari arbitror; vicum enim nullum, qui Canarius dicitur, reperi apud scriptores antiquitatum Romanarum: forte pro Canarius legendum Lanarius; hic autem vicus, juxta Onuphrium Panvinium lib. 1 Commentariorum reipublicæ Romanæ, & Sextum Rufum de Regionibus Urbis, situs erat tertia Urbis regione, cui ab Iside & Moneta nomen.

g Manuscriptum, quod excudo, aliquando habet Abundus, aliquando Abundius: posteriorem scriptionem semper servavi ad conformitatem; sed & lectorem de eo monendum censui.

h Vide dicta in Commentario num. 14 sub initium.

i Liberrima hæc est Christianæ fidei professio conjuncta cum indubitata fiducia. Editio Carduli habet: Et nomina dederunt in cælo; Judittæ: Et nomina eorum sunt in cælo. Quæ varietas tum hic tum alibi sæpe occurrens satis ostendit, sanctorum horum Martyrum Acta non esse accurate exscripta & verisimiliter a descriptoribus variis nonnihil immutata.

k In editione Carduli & Judittæ sensus videtur perfectior, adjecta vocula Absit.

l Cardulus & Juditta legunt spirituali.

m Nisi hæc particula causalis ad antedicta referatur, sensus apparet mutilus: atque hinc forte est, quod in Actis impressis legatur hoc modo: Nunc autem certissime scias, quod neque me, neque aliquem ex istis, quos vides, a Christi fide deviare poteris, qui semel conscripti sunt &c.

n Solius Herculis expressio, præter ea quæ dixi num. 14, facit ut suspicer, non Diocletianum in persona propria, sed vel Maximianum augustum, vel ejus præfectum huic præsedisse tragœdiæ: cur enim Diocletianus gloriæ & æstimationis suæ alioqui cupidissimus, qui Jovii, tamquam si Jovis heres esset, nomen sibi usurparat, non jussisset Jovi sacrificari? In Actis impressis ita quidem hoc loco legitur: Sacrificate deo Herculi & Jovi; sed infra Diocletianus alloquens SS. Abundium & Abundantium, equuleo tortos, solum Herculem exprimit: Per virtutem magnam dei Herculis.

o Non satis liquet, cur a scriptoribus ecclesiasticis ita vocetur carcer ille, qui ab ea parte, quam Servius Tullius ædificarat, Tulliani nomen habebat: situs autem erat media Urbe in regione octava Fori Romani ad radices capitolii.

p Amanuensium hic error est: ex præmissis enim, & addita voce Ceteros patet legendum esse non tredecim sed viginti tres.

q Apud Cardulum legitur Nonis Augusti, quo die Martyrologio Romano inscripti sunt.

r De hoc cœmeterio ita scribit Aringhus Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 35, num. 1: Veteri via Salaria secundo circiter ab Urbe lapide extructum fuit. Hoc autem titulo idcirco (ut ejus originem altius repetamus) inscriptum appellatumque est, vel quod sub clivo quodam situm erat, qui cucumeris formam intuentibus præ se ferret; vel certe, quia id genus poma ab agricolis, ibidem seri consueverant; vel demum, ut nil prorsus lectorem lateat, ob pomi ejusdem formam alicui lapidi vel ædificio insculptam, ex quo subinde locus nomen traxerit, quod plerisque aliis in Urbe locis contigit &c.

s Satis amplam fuisse Christianos captivos invisendi libertatem, probant varia Sanctorum Acta. Consule, si lubet tom. III Septembris, Commentarium prævium ad Acta S. Adriani, num. 22.

t Dies viginti duos tantum scribunt Acta impressa: at neutrum spatium videtur satis amplum, si iis diebus, quibus coluntur, passi sint tum 23 anonymi martyres, tum SS. Abundius & Abundantius: nam inter diem V Augusti & XVI Septembris, mediant dies quadraginta & unus: utcumqueautem diu dicantur cruciati equuleo, non est tamen credibile, eos supplicio isto affectos fuisse totos decem aut amplius continuos dies: nec tamen in Actis ulla fit mentio aut aliorum cruciatuum, aut alterius in carcere detentionis.

u In exemplari Senensi, inquit Cardulus in Notis, Scriptum est in tellure: atque hinc opinatur, Telludem dictam, quasi telluris ædem. Templum autem illud juxta Publium Victorem de Regionibus urbis Romæ, situm erat in quarta regione, dicta Templum pacis.

x Baluzius in Notis ad Acta S. Sabini sic habet: Consuevisse judices judicare Christianos in foro, spectante populo, probant præter alia testimonia, Acta sanctorum Saturnini, Dativi & sociorum cap. III, & Acta sancti Pontii martyris cap. XVI. Posteriora, a Valerio teste oculato conscripta habes in Opere nostro ad diem XIV Maii; priora vero ad diem XI Februarii.

y Sensus hic videtur; nisi isti de medio tollantur, non satis a Christi cultu deterrebitur populus, sed, ut in Actis Carduli sequitur: Omnis civitas Romana ad horum sectam curret.

z Via .. hæc a porta initium sortitur, quæ Flumentana olim, … Flaminia vero deinde, .. nuncupata est… Verum hac nostra ætate … Populi porta denominatur, quippe quæ frequentiori præ cæteris adeuntium pede atteritur, ac passim confluentium ore celebratur, per quam videlicet catervatim populus, ut ita dicam, in urbem quotidie influit: Ita Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ, cap. 38, num. 2. Alii credunt eam appellatam portam Populi a populo arbore ibidem frequenti. Viam autem hanc a Flaminio viro consulari denominatam fuisse tradunt auctores apud laudatum Aringhum; sed alii Flaminio seniori, juniori adjudicant alii.

aa Decimo ab Urbe milliario legunt tum Martyrologium Romanum, tum Acta Carduli, qui in Notis suis littera s sic scribit: In Senensi exemplari legitur uno milliario (habet tamen Vita Judittæ Luti decimo) sed perperam sine dubio & mendose, cum id sequenti narrationi repugnet. Marciani ad civitatem Lubram occursum certe designat laudatus editor, sic prosequens: Romanum habet XIV, quod quidem reprehendi non potest: sed utro modo scribatur X an XIV, parum aut nihil penitus refert: neutrum enim ab historiæ veritate dissentit. At si scribatur decimo milliari, non videtur satis apta conjectura Carduli de civitate Lubra: nam juxta hanc Lubra distabat Roma duodecimo fere milliari, & in Actis Sancti dicuntur etiam longius progressi ad destinatum agoni suo locum.

bb Legitur etiam, inquit Cardulus, Lubram numero singulari. Vide quæ de Lubra diximus in Commentario num. 15.

cc Aut facultatem hanc trucidandi obvium quemque Christianum, idolis sacrificare renuentem, milites a tyranno acceperant, aut quidam forte præfectus vel judex aderat, qui hoc ad fidem Christi accessu actus in rabiem statim Marcianum cum filio Joanne capite plecti jusserit.

dd Acta Carduli habent XVI Kalendis Octobris, quem diem tamquam illorum natali sacrum, servat Martyrologium Romanum.

ee Describentium oscitantiæ hoc adscribendum videtur, legendumque cum Cardulo, vehiculo.

ff Consule dicta de prædio Theodoræ in Commentario num. 33 & 34. Cardulus in Notis dicit viginti tantum milliaria jam numerari, quia breviora erant olim, quam hodie sint milliaria, idque exemplis probat, quem, si lubet, consule.

* l. Christianis

APPENDIX
De variis translationibus sacrorum corporum, locisque quibus reliquiæ eorumdem concessæ sunt.

Abundius presbyter M. Romæ (S.)
Abundantius diaconus M. Romæ (S.)
Marcianus M. Romæ (S.)
Joannes M. Romæ (S.)

BHL Number: 0018

AUCTORE U. S.

CAPUT I.
De prima translatione ex ecclesia Arinianensi:

PARS. I.
Dubia quædam de translationis auctore & tempore discutiuntur.

[Translationum Historiæ unde edendæ.] Ex præmissa martyrii Sanctorum nostrorum Historia constat, illorum corpora religiose collecta & asportata fuisse in prædium B. Theodoræ, de cujus situ, erectaque ibidem lapsu temporis ecclesia, aliqua disseruimus in Commentario num. 33 & 34. Eo loco per annos circiter septingentos jacuisse Martyrum exuvias scribit Cardulus (verba dedi num. 6) & recte: neque enim translationem ullam, etiam partis alicujus reliquiarum, a quoquam memoratam reperio; antequam ex Arinianensi ecclesia corpora SS. Abundii & Abundantii ab Ottone III in S. Adalberti, sanctorum vero Marciani ac Joannis in Beatissimæ Virginis basilicam Castellanam a Crescentiano translata sunt. De hac translatione aliisque pauca delibavimus § 3 Commentarii prævii, ubi etiam aliqua attigimus de locis ipsorum veneratione erectis, aliisque in quibus sacræ ipsorum exuviæ quiescunt & cultu ecclesiastico honorantur: sed quæ ibidem de translationibus ac locis, quæ Martyrum istorum reliquiis nobilitata sunt, breviter diximus, operæ pretium visum est hic enucleatius prosequi. Utar autem Carduli ac Judittæ relationibus prelo vulgatis: quæ tamen superflua videbuntur, brevitatis ergo aut omittam, aut pauculis verbis referam, ac per decursum, cum necesse fuerit, non nulla observabo.

[2] Arinianensis codex, ex quo primæ translationis historiam Cardulus descripsit, [Otto III basilicam S. Adalberto] multa præmittit de Vita S. Adalberti, episcopi Pragensis ejusque martyrio: ea in Opere nostro fuse deducta curiosus lector inveniet ad diem XXIII Aprilis, quæque cum ad rem præsentem non pertineant, resecanda censui, sed & antequam translationem ipsam refero, non nulla disputanda sunt. Atque in primis perperam ab aliquibus Ottoni II imperatori adscribitur erectio ædis sacræ, ad quam SS. Abundii & Abundantii reliquiæ delatæ sunt ex Arinianensi ecclesia: nam Otto II e vivis excessit anno 983; sanctus vero Adalbertus non nisi anno 997 martyr occubuit: & tamen basilica quæ nunc S. Bartholomæi dicitur, numquam anterioribus temporibus legitur insignita fuisse alio titulo quam S. Adalberti. Vide, si lubet, tom. V Augusti, Gloriæ posthumæ S. Bartholomæi cap. 3, § 4, num. 227. Hujus igitur ecclesiæ auctor habendus Otto III, quem codex Arinianensis laudatæ basilicæ institutorem signat his verbis: Qui (Otto III) manus (brachium scribit Dlugossus aliique) ejus (S. Adalberti) auferens, auro & gemmis mire exornavit, & ecclesiam nomini ejus inter duos pontes fabricavit & magnæ dignitati tradidit. Eam nempe dicit Cardulus multis ab Ottone prædiis, muneribus ac privilegiis donatam fuisse, ut constat ex litteris Friderici I Ænobarbi imperatoris.

[3] [erexit in insula Tiberina.] Ipsius quoque ecclesiæ situm non inutile fuerit latius exponere. Insula, quæ olim a Tiberi Tiberina, & Lycaonia a Jovis Lycaonii templo appellata fuit, passim nunc S. Bartholomæi dicitur: tria quondam in hac insula exstiterunt idolorum templa, Jovis nempe Lycaonii, Æsculapii & Fauni: ad Æsculapii fanum erectam fuisse ab Ottone III S. Adalberti basilicam, scribit Cardulus in Notis, aitque eam vocari inter duos pontes ea ratione, qua alia quædam Urbis loca nuncupantur inter imagines, inter duas lauros, inter duos hortos. De pontibus hisce ita scribit laudatus Cardulus: Alter pons, qui insulam Urbi conjungit, ab auctore Fabricius dictus est… Hodie Quatuor capitum vulgo vocatur ab Jani, sive Termini quatrifrontis marmoreis simulacris, in pontis aditu humi defixis. Alter item, qui Transtiberinam regionem attingit, ab auctore olim Cestius, modo S. Bartholomæi a proxima B. Apostoli basilica nuncupatur &c. Nec sane dubium est, quin tam ecclesia, quam pons & insula ipsa S. Bartholomæi nomen induerint ob traditionem de asservato ibidem sancti hujus Apostoli corpore.

[4] [Translatio prima videtur omnino] Restat, ut translationis, de qua hic agimus, epocham figamus, ex qua sponte fluet tempus erectæ S. Adalberto ecclesiæ: nam, ut testatur codex Arinianensis, basilica hæc ab Ottone III erecta fuit ad honorifice recondendum S. Adalberti reliquias, & ad eamdem exornandum quæsita sunt & translata aliorum Sanctorum corpora. Translationis annum non exprimit laudatus codex, sed diem signat his verbis: Et eorum (Martyrum nostrorum) sanctæ reliquiæ inventæ ac delatæ sunt, sive translatæ XII Kalend. Decembris. Non potest igitur translatio contigisse ante annum Christi 1000, multis jam mensibus provectum: nam, prout constat ex Chronico Hildesheimensi, annum ordiente a Natali Domini, Otto III non nisi anno 1000 Quadragesimæ tempore ad S. Adalberti tumulum orationis causa accessit, eodemque Romam reversus Christi Nativitatem ibidem celebravit: de donatis autem a Boleslao Polonorum duce Ottoni III S. Adalberti reliquiis, liquet ex Dluglosso, quamvis hic perperam profectionem illam Ottonis referat anno 1001.

[5] [innectenda anno 1000:] Cardulus, ut diximus in Commentario num. 7, translationem illigat anno circiter 1001, & in Notis ædificationem ecclesiæ S. Adalberti & ipsam consequenter translationem refert ad eumdem annum: ego vero omnino censeo translationem innectendam esse anno 1000. Epochæ nostræ favent multa, atque in primis auctoritas Leonis Ostiensis, qui lib. 2 Chronici Casinensis, cap. 24 asserit, Ottonem III anno redempti orbis 1000 a Beneventanis postulasse S. Bartholomæi apostoli corpus, & apud insulam honorifice condidisse acceptum ab illis corpus S. Paulini: cum enim eo anno de transferendis sancti Apostoli exuviis cogitarit Otto, non videtur aptiori tempore collocari posse Sanctorum nostrorum translatio, pro quorum corporibus obtinendis non adeo ipsi videtur laborandum fuisse. Favet item memoratus codex Arinianensis, factæ Sanctorum Abundii & Abundantii translationi assignans diem XX Novembris, qui minime, ut mox videbimus, conciliari potest cum anno 1001. Denique non obest ratio temporis, quo minus dici possit, factum illud accidisse die XX Novembris anni 1000, ut ostendam, ordinando gesta Ottonis III posterioribus vitæ annis præcipua, de quibus lis aliqua posset moveri. Disputatio autem tota eo vergit, ut Arinianensis codicis scriptio in sensu proprio illæsa conservetur, quæ monumentis antiquis debetur veneratio, quando nihil afferri potest, quo fides illorum elevetur: nil autem legi uspiam, quo ostendatur errorem cubare in die signato ab auctore codicis Arinianensis.

[6] Audiamus modo, quid in confirmationem epochæ suæ adferat Cardulus, [discutitur opinio Carduli] ita in Notis loquens num. 15: Id ab ipso (Ottone III) factum oportuit anno Christi MI, quo anno is in Italiam magna celeritate se retulit; … tunc bellica cura & labore perfunctus, ut piaculares functiones sibi jam pridem a beato Romualdo, quod Crescentem, sive Crescentium consulem Romanum contra interpositam fidem occidisset, injunctas obiret (cum jam antea eo nomine apud Ravennam in S. Apollinaris Classensi cœnobio, … totam Quadragesimam cum paucis familiaribus, … transegisset) Casinum adiit duasque coronas argenteas S. Benedicto donavit, inde nudis pedibus ad Garganum montem contendit &c. Hanc maximam partem hausit Cardulus ex Sigonio lib. 7 de regno Italiæ, circa finem. Verum, ut recte observarunt viri eruditi, qui Sigonii Historiam annotatis illustrarunt, multo ante in Italiam reversus fuerat Otto, quod ex dicendis manifestum fiet. De anno exactæ ab Ottone III in Classensi cœnobio Quadragesimæ quamvis nihil hic attineat dicere, malim tamen sentire cum Mabillonio, infra laudando, & pœnitentiam illam innectere anno 1001, ad quem omnino videtur illa pertinere, ut facile lector poterit observare.

[7] Anno autem 999, vel 998 illigandum est iter Ottonis III Casinum & oblatio duarum coronarum, [illam illigantis anno 1001.] quod utrumque Cardulus innectit anno 1001. Pro anno 998 facit, quod scribit Leo Ostiensis lib. 2 Chronici Casinensis, cap. 22: Hic (Joannes, abbas Casinensis hujus nominis tertius) primo anno ordinationis suæ recepit præceptum confirmationis totius abbatiæ ab Ottone tertio imperatore… Quo etiam tempore idem imperator, hic per dies aliquot remotus, duas coronas argenteas beato Benedicto obtulit. Nam annus primus Joannis abbatis III coincidit cum anno Christi 998, ut ostendit Peregrinus in Serie abbatum Casinensium pag. 43: Nuceus quoque in Notis ad laudatum Ostiensis locum sic adnotat: Datum (præceptum Ottonis) VIII Kal. Junii anno Christi DCCCCLXXXXVIII. Regest. num. CXXV. Diploma illud Ottonis III integrum refert Erasmus Gattula in Accessionibus ad Historiam Casinensem pag. 91 & sequente, datumque legitur Romæ laudato die & anno: si igitur voces, Quo etiam tempore, ita accipiamus, ut annum primum Joannis abbatis currentem designent, donatio Ottonis, ab Ostiensi memorata, figenda est anno 998: verum cum eædem voces non incongrue ita sumi possint, ut aliquot mensium extensionem patiantur, maxime cum ad eum locum observet Nuceus, Deficit, quo etiam tempore, nil vetat Ottonis ad ecclesiam Casinensem profectionem innectere anno 999: ceterum de anno illo statuat lector, quod voluerit, neque enim proprie controversiam præsentem spectat. Reliqua discutiamus.

[8] [Vindicatur fides Leonis Ostiensis,] Pro stabilienda epocha mea num. 5 adduxi Leonem Ostiensem, adeoque illius hic mihi fides vindicanda est. Eruditi observatores, de quibus supra, ad finem libri 7 Sigonii sic aiunt: Peregrinationem autem Ottonis ad montem Garganum post oblatas in monte Casino argenteas coronas anno millesimo affigit (Leo Ostiensis,) sed citra verum, cum annum illum fere totum in Germania egerit Otto imperator. Peregrinatio Ottonis ad montem Garganum vere ab Ostiensi illigatur anno 1000. De tempore, quo votiva dona in monte Casino obtulit, ex jam dictis statue: sic autem annum 1000 in Germania non exegit Otto, ut falsum sit, quod de ejus ad archangeli Michaëlis templum profectione anno eodem instituta Ostiensis scribit. Chronologiam præcipuorum gestorum Ottonis annis 999 & 1000, in quantum ea illustrandæ ac confirmandæ epochæ a me supra assertæ inservit, subnecto, simulque ex ejus ordinatione ostendere intendo, Leonis Ostiensis dicta falsitatis immerito argui, cum iter Ottonis in Poloniam minime obstiterit, quo minus eodem anno 1000 ad Garganum montem piaculares functiones obiturus accedere potuerit, & S. Bartholomæi ossa a Beneventanis expetere ac Romam deferre, seu sancti Apostoli (quod hic non inquirimus) seu alterius cujuscumque Beati corpus.

[9] [& ex serie gestorum Ottonis,] Joannis pseudopapæ ejusque fautoris Crescentii nece turbas Romæ compositas fuisse anno 998 nemo jam merito negaverit. Eventum hunc ex auctore Vitæ S. Nili Hegumeni Pagius in Critica innectit mensi Martio. Tam schismatis hujus finem quam & alia quædam Ottonis gesta hunc secuta perperam refert Sigonius ad annum 997, qui similiter Gregorii V obitum anno uno anticipat, adeoque quæ is narrat ab Ottone facta anno decessus Gregorii retrahenda sunt ad annum 999. Diploma Ottonis III, memoratum apud Gattulam Historiæ Casinensis seculo VI pag. 312, testatur, illum hoc anno Capuæ moratum fuisse, sed dubium est, ut agnoscit Gattula, legendumne sit mense Martio, an Majo: posterior mihi lectio præplacet, quia, defuncto XII Kalendas Martii Gregorio V, Silvester II tantum quarto Nonas Aprilis successit, nec verisimile est, ante Silvestri ordinationem Roma procul abfuisse imperatorem, de rebus Ecclesiæ recte disponendis maxime solicitum, cujusque favor ad sublimandum Silvestrum summopere juvit, ut tradunt scriptores.

[10] [variisque diplomatibus] Ejusdem anni 999 mense Junio, aut Julio Beneventi fuit Otto: Inde (verba sunt Sigonii loco laudato) Augusto mense Otho in agro Lucensi fuit, per Decembrem autem Ravennæ, ac paulo post: Eo anno (1000) Otho profectus in Germaniam V Idus Maii Aquis transegit, unde etiam diplomata dedit: quale Cremonensi ecclesiæ dicto die & anno concessum refert Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ. Redierat jam tum ex Polonia, ut constat ex chronographo Hildesheimensi & cum S. Adalberti reliquiis Italiam repetebat: tempus autem abunde suppetit absolvendis ante Kalendas Novembris itineribus a Leone Ostiensi assertis; ante Kalendas Novembris, inquam, quia eum Romæ fuisse Kalendis Novembris anni 1000 constat ex diplomate in favorem ecclesiæ Vercellensis dato, quod apud Ferrerium de Episcopis Vercellensibus curiosus lector inveniet. Itinera ista sic ordinat Mabillonius tom. 4 Annalium Benedictinorum, pag. 141: Inde (Aquisgrano) Alpes iterum emensus Otto Italiam repetit… Papiam ubi advenit, bona & possessiones suburbani sancti Salvatoris monasterii… pridie Nonas Julii confirmavit. Inde Romam versus progressus, Romualdo hortante,… Garganum montem … nudis pedibus adit, lustrato obiter Casinate monasterio, ubi duas coronas argenteas … donavit.

[11] Tota ista Mabillonii dispositio certe talis est, ut fidem mereatur, [ac monumentis aliis ostenditur,] nec quidpiam video, quod eam possit evertere: sed cum Leonis Ostiensis verba non exigant imperatoris ad Casinenses iter pro anno 1000, imo Ottonis dona illiget Leo anno 998 vel 999, ut diximus hic num. 7, itineri ad Casinenses substituatur Beneventanum, nisi quis velit, quod necesse tamen non est ad propositum nostrum, utrumque iter ad Casinenses & ad Beneventanos eo anno contigisse, & facile quivis perspiciet spatium quatuor fere mensium, quod fluxit a die VI Julii, quo Papiæ substitit, usque ad diem Octobris ultimum, quo Romam denuo regressum fuisse Ottonem oportet dicere, satis longum esse, ut, reconditis in insula Tiberina S. Adalberti reliquiis, montem S. Michaëlis adire, Beneventanos pro obtinendis sacris pignoribus convenire (adde, si lubet, & Casinenses) atque in Urbem regredi potuerit. Tempus etiam minime deest inter diem I & XX Novembris conquirendis & Ariniano Romam deferendis sanctorum Martyrum corporibus, ut manifestum est: nihil igitur obest, quo minus adhæreatur epochæ translationis Martyrum nostrorum a me affixæ anno 1000, serveturque, ut ante monui, scriptio codicis Arinianensis.

[12] At in Carduli sententia, assignantis translationi annum 1001, [factum istud serius quam anno 1000] dies celebritati isti attributus ab auctore manuscripti Arinianensis plane deserendus est. Otto enim, de quo laudatum manuscriptum loquitur ut Romæ præsente, cum inventa & translata fuerunt SS. Abundii & Abundantii corpora, non videtur Romæ fuisse die XX Novembris anni 1001, sed Ravennæ. Id colligo ex diplomate ejus, quo archiepiscopo Ravennati varia conceduntur privilegia. Videri potest apud Ughellum in archiepiscopis Ravennatibus col. 359, ubi in margine adnotatum est, illud a Fontanino haberi ut supposititium, sed a Muratorio vindicari. Quidquid autem sit de hoc diplomate, X Kal. Decemb. Ravennæ dato, aliunde manifeste consequitur, postremis anni 1001 mensibus longe aliam Ottoni III fuisse curam, quam de exornanda Romæ S. Adalberti basilica: nam Romani novas tunc turbas ciebant vel contra Silvestrum Papam, ut scribit Sigonius, vel contra Ottonem ipsum, ut B. Petrus Damianus, mox laudandus, asserit, quibus componendis Otto totus tunc incubuit. Constat hoc tum ex Vita S. Heriberti archiepiscopi Coloniensis, apud nos tom. 2 Martii, pag. 470, num. XI, tum ex Vita S. Romualdi, apud nos tom. 2 Februarii: aliqua ex posteriore hic transcribo.

[13] Videns ergo Romualdus, quod secundum suæ voluntatis ardorem ibi (in Pereo sive Pereta insula 12 milliaribus Ravenna distante) laborare non posset, [collocari non posse.] regem (Ottonem III Imperatorem) protinus adiit & acceptæ promissionis exactor, ut rex monachus fieret, insistere vehementius cœpit. At ille facturum se quidem, quod exigebatur, asseruit, si tamen prius Romam, quæ sibi rebellabat, impeteret, &, ea devicta, Ravennam cum victoria remearet. Cui Romualdus, Si Romam, inquit, ieris, Ravennam ulterius non videbis… Rex itaque secundum beati viri prophetiam vix a Roma reverti incipiens, mox languore correptus, apud Paternum defunctus est. Obitus Ottonis anno 1002 a nemine serius collocatur, quam die XXVIII Januarii, & diebus aliquot citius contigit secundum Hildesheimensem chronographum, Hermannum Contractum ac Ditmarum. Ex hactenus autem disputatis epocha mea, si non omnino certa, longe saltem verisimilior evadit: fusius autem hic disserui, quam necesse videri cuiquam posset, ob rationem allatam num. 5 circa finem. Nunc laudatæ translationis Historiam subnecto.

PARS II.
Prima inventio atque Translatio ex codice Arinianensi descripta, & a Fulvio Cardulo S. J. edita.

[Qua occasione & quo translata sint] Tunc a incœpit inquirere corpora sanctorum martyrum, & præcepit, ut ubicumque inventa fuissent, ad ecclesiam B. Adelberti deportarentur: & nunciatum est illi, quod in ecclesia b beati Abundii & Abundantii martyrum, quæ est juxta montem Soractis c, erant plura sanctorum martyrum corpora, qui misit suos nuncios, episcopos, & clericos, & monachos, ut cum omni honore & diligentia & hymnis Dei ad ecclesiam beati Adelberti d ea deferrent. Qui protinus abierunt & cœperunt inquirere, ubi essent tumuli eorum. Et invenerunt in uno tumulo corpora beatorum Abundii & Abundantii posita & in alio corpus beatæ Theodoræ e, quæ in prædio suo eos sepelierat. Invenerunt etiam inter eos sanctos martyres f, qui habebant inauratas vestes & mire exornatas & super altare eorum mensam sculptam & nimis decoratam. Et deportata sunt omnia secundum jussum imperatoris ad ecclesiam beati Adelberti martyris.

[15] [Sanctorum nostrorum corpora.] Tunc episcopus, qui præerat sanctæ Castellanæ ecclesiæ, Crescentianus g nomine, post sanctorum prædictorum Martyrum corpora deportata cœpit tristis esse, etiam & plorare; & accedens ad locum eumdem, cœpit quærere diligenter, & amplius inferius fodi fecit, si ibidem remansissent aliqua corpora Sanctorum, quæ sibi consolationem præbuissent: quod Dei nutu factum est; & invenit ibi corpora beatorum martyrum Marciani & Joannis filii ejus, quos beatus Abundius presbyter & martyr baptizaverat; & cum magno honore & reverentia collectis clericis, ad civitatem Castellanam h ipsa corpora cum lætitia deportavit.

[16] [SS. Marciani ac Joannis translatio] Et dum juxta ecclesiam beati Eutichii i martyris transirent, ii, qui ea deferebant, viderunt ex imagine beatæ Theodoræ, quæ ibi erat depicta, aquam incipientem defluere, ita ut etiam sacerdotes, qui ibidem vigilias celebrabant, ex ea faciem sibi lavare potuissent. Quod Omnipotens ad hoc demonstrasse putandus est, quod sanctorum Martyrum absentia locus, in quo sepulti fuerunt, in prædio beatæ Theodoræ captivus k remansit. Quæ quidem aquæ emanatio nec antea visa fuerat, nec postea visa fuit; & deportata sunt in ecclesiam beati Hippolyti martyris, quæ est in crypta supra portam civitatis ejusdem ædificata. Et dum in ipsam ecclesiam delata fuissent, novum ibi miraculum est exortum. Lilia namque, quæ in præfata ecclesia ex multo tempore jam aruerant, licet tunc frigida hiems esset, mox in ipsorum introitu emiserunt florem & odorem, sicut & verno tempore, cum Dei omnipotentis nutu & lilia florent, & omnis herba virescit & pollet. Quod episcopus & comes & omnes cives testati sunt se vidisse.

[17] Qui quidem episcopus Crescentianus statim misit suos nuncios ad Lambertum episcopum sanctæ Polismartis l ecclesiæ, [ad civitatem Castellanam, miraculis] & episcopum sanctæ ecclesiæ Gallesanæ m, ut cum honore, hymnis & Dei laudibus ad ecclesiam gloriosæ Dei Genitricis & semper Virginis Mariæ n deferrentur. Et convenientes episcopi & clerici tota nocte in vigiliis, orationibus & hymnis Deo vacarunt: quæ insurgente austro a sero usque mane crebris pluviis inundavit. Mane autem facto, cunctis ipsius civitatis collectis habitatoribus, una cum comite & conjuge sua, efferentes corpora Sanctorum prælibata, introduxerunt ea in ecclesiam beatæ Virginis supradictæ; sed mox ut eadem corpora Sanctorum de ecclesia beati Hippolyti supradicta educta fuissent, inundatio pluviæ stetit, & cæli serenitas pariter secuta. Et sic cum gaudio unusquisque ad propria remeavit, Missis primo solemniter celebratis.

[18] Sed miro modo aliud enarro miraculum. Quædam puella, [& beneficiis illustratur. Ex tabulis] quæ erat in ipsa civitate, maxima infirmitate detenta diu noctuque vigilias ducebat, & omnino dormire non poterat; quam parentes ejus ad obtinendam salutem ad reliquias eorumdem sanctorum Martyrum perduxerunt: & ita ipsorum Sanctorum meritis incolumis est reducta, acsi nulla fuisset infirmitate detenta. Aliud etiam miraculum narro. Inventæ fuerant in tumulis sanctorum Martyrum marmoreæ tabulæ niveo candore decoratæ, tanti ponderis & magnitudinis, ut nec a quatuor paribus boum trahi potuissent, quæ ad honorem Dei & Martyrum prædictorum uni vili pari boum junctæ tanta celeritate deportatæ sunt, acsi nullum in se pondus habuissent; qui dum ante præfatam ecclesiam Dei Genitricis venissent, convenerunt multi, ut eas in ipsam ecclesiam introducerent.

[19] Una autem ex his marmoreis tabulis, quæ præ nimia latitudine ad altare intromitti non poterat, [in sepulcro inventis] tam ingens erat, ut vix a quindecim viris deferri posset. Columna marmorea & trabs, quæ erat ante altare, super collum episcopi & qui cum eo aderant, cum hac tabula cecidit, sed Domini gratia nec fracta nec læsa fuit, nec aliquis aliquam persensit læsionem. Tunc Crescentianus episcopus, collecto clero, altare B. Genitricis a novo ex eadem tabula marmorea & aliis supra scriptis construi fecit: & illam, quam super corpus beati Abundii & Abundantii o invenit, in superiori parte altaris posuit; & aliam, quam supra corpus beatæ Theodoræ adinvenit, ex ea parte, qua consistit presbyter celebrans, constituit.

[20] Alias autem aliis partibus ipsius altaris annexuit; & ita per quatuor angulos altare a fundamento ædificavit. [altare novum ædificatur.] Inventæ fuerunt etiam in tumulis eorum structuræ ferri, quæ continebant eorum sepulcra, ex quarum ferro idem D. episcopus quamdam capsulam ligneam noviter fabricatam circumdari & astringi fecit: & ibidem sanctas reliquias condidit, ipsamque in idem altare intromisit. Passi sunt autem sancti Martyres XVI Kalend. Octobris sub Diocletiano & Maximiano, crudelissimis imperatoribus: & eorum sanctæ reliquiæ inventæ ac delatæ sunt sive translatæ XII Kalend. Decembris sub D. Othone III magno imperatore: reconditæ vero sunt a Crescentiano episcopo in ecclesiam beatæ ac semper Virginis Dei Genitricis Mariæ Idibus Januarii in Octavis Theophaniæ p ad honorem Dei & Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria & potestas & imperium in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Post reconditas nempe reliquias S. Adalberti, de quo non nulla præmittit auctor: de temporeautem satis dictum est § 1 hujus Appendicis.

b Vide dicta de hac ecclesia tum in Commentario num. 33, tum in Appendice num. 1.

c Mons est, ut notat Cardulus, in Etruria prope Tiberim in finibus Vejentum & Phaliscorum, olim Apollini sacer; … postea exploso idolorum cultu, … sancti Silvestri primum secessu ac latebra, deinde templo etiam celebris, mutato nomine, ut oppidum ad ejus radices Tiberi imminens, sic mons ipse, ut Blondus & Volaterranus scribunt, sancti Silvestri a Christianis est dictus.

d Hallucinatus videtur Ughellus, dum Italiæ sacræ tom. 1 in civitatis Castellanæ episcopis B. Adalbertum invenisse corpora Sanctorum nostrorum, scripsit in hunc modum: Cumque aliquando accidisset, B. Adelbertum corpora SS. martyrum Abundii & Abundantii sub Soracte monte (potius juxta, vel, non procul ab eo) Crescentianæ diœcesis reperire &c. Hallucinatur, inquam, dum inventionem sacrorum corporum B. Adalberto attribuit: nam editus a Cardulo codex Arinianensis nullum Adalbertum hujus inventionis auctorem facit: non aliis tamen documentis ullisniti videtur Ughellus, quam vulgata a Cardulo Historia; Quæ, inquit, si tacuisset, nulla Crescentiani mentio fortasse dimanasset ad posteros. Non potest autem Adalberto illi, cujus meminit laudatum ab Ughello instrumentum, inventio hæc attribui: is enim jam anno 997 gloriosus martyr occubuerat, & ejus sacræ ædis exornandæ gratia sanctorum martyrum corpora inquirebantur ab Ottonis III ministris. An autem circa hæc tempora floruerit alter quidam B. Adalbertus, qui unus esse potuerit ex ministris Ottonis, disputare non vacat, cum verisimile sit, ab Ughello, apographum suum non satis accurate inspiciente, eum inventionis auctorem factum esse, cujus venerationi apud fideles augendæ studens Otto sanctorum Martyrum corpora quæri jussit. Sed nec felicius annum 998 translationi assignavit laudatus Ughellus, ut ex disputatis § præcedente evidens est.

e Ex sequentibus constat, B. Theodoræ corpus etiam delatum fuisse ad ecclesiam S. Adalberti: quod an etiam nunc ibi requiescat, an vero alio asportatum sit, inquiri poterit ad diem sequentem.

f Qui fuerint illi, non exprimitur: verisimile mihi est, istos censeri posse ex eorum numero, qui sub Diocletiano passi a B. Theodora fuerant sepultura donati.

g Vide dicta ad litter. d.

h Sitam, inquit Cardulus, via Flaminia, ultra Arinianum, VII mill. Hanc Blondus & Volaterranus Fesœnniam a Plinio, Fescennium a Catone & Strabone vocatam confirmant: Solinus ab Argivis ædificatam testatur. Plura qui desiderat, adeat Ughellum, Orlendium, Cluverium, aliosque.

i Juditta hic scribit Eustachii: ecclesia hæc verisimiliter sita fuerit in transitu Ariniano ad Castellanam civitatem; ceterum incompertus est mihi situs ejus, uti etiam, scribendumne sit Eutichii an Eustachii, nec operæ pretium visum est operiosius indagare.

k Locus hic captivus vocatur, ait Cardulus, non ut Latini loquuntur, vinctus & in alterius potestatem redactus, sed per abusionem viduus & privatus.

l Blondus & Sigonius Polimartium nominant: hodie vulgo Bomartium vocatur. Oppidulum est in Etruria, nunc Balneoregiensis diœcesis, XIV milliario a civitate Castellana. Videtur ergo corrigendus hic locus, scribendumque Polimartii ecclesiæ. Ita Cardulus hic.

m Galliensium oppidum lib. 1 Italiæ illustratæ de Etruria scribens Blondus appellat: Sigonius in Historia de Regno Italiæ, ceterique fere scriptores Gallesium sive Castellum Gallesii. Id situm est in Etruria Castellanam civitatem inter, Ortamque, sive, ut Plinio placet, Hortanum, distatque a Tiberi amne paulo amplius mille passibus: a Castellana civitate VII mill., ab Orta totidem. Multis jam ætatibus hæ tres ecclesiæ Castellana, Ortana & Gallesana ab uno episcopo gubernantur. Ita sæpe laudatus scriptor.

n Primariam & episcopalem Castellanæ diœcesis, ut tradit Ughellus, aliique.

o Cum, teste Ughello, Arinianum ad Castellanam diœcesim pertineret, forte Crescentianus episcopus adfuit, cum ministri Ottonis III effoderent SS. Abundii & Abundantii ac B. Theodoræ exuvias; forte intellexit ex aliis, qui interfuerant, aut certe ex indiciis quibusdam cognovit, tabulas, de quibus & hic & paulo post, sacrishisce corporibus impositas fuisse.

p Vox hæc Theophania, quæ olim usurpabatur tam pro Nativitatis quam pro Apparitionis Dominicæ festivitate, ut docet Cangius in Glossario, hic per adjunctas Idus satis determinatur, ut intelligamus, elevationem sacrarum reliquiarum factam esse in die Octava Apparitionis; est autem vox a Græco Θεὸς Deus & Φαίνω appareo.

CAPUT II.
De translationibus aliis, reliquiisque ad varias ecclesias missis.

[Conjectura Carduli de tempore,] Constat ex dictis, corpora SS. Abundii & Abundantii in ecclesiam, nunc S. Bartholomæi dictam, illata fuisse anno Christi 1000, ibidemque honorifice recondita: at quanto temporis spatio in ista basilica requieverint, incompertum est, uti & quo seculo & anno inde asportata fuerint in sacram SS. Cosmæ & Damiano ædem, e cujus altari lateritio die XVIII Augusti anno 1582 effossi fuerunt horum Martyrum loculi. Cardulus, ut vidimus in Commentario num. 7, circa translationis hujus auctorem & tempus omnia investigavit; nec tamen quidquam deprehendere potuit, quod fidem minime dubiam mereretur: attamen laudatus scriptor suspicatur, translationem hanc incidisse in pontificatum Innocentii II, qui Honorio itidem II successit die XIV vel XV Februarii anni 1130, & adversarium vel eodem vel postero die nactus est Petrum Leonis, Anacletum II a schismaticis fautoribus suis appellatum, qui, ut seculo potens erat & consanguineorum opibus fultus, legitimum Pontificem Roma excedere compulit, Sedemque Apostolicam vi sacrilega ad mortem usque usurpavit.

[22] [quo facta est translatio altera] Conjecturæ suæ affert Cardulus rationes sequentes, quas in pauciora verba contractas lectori exhibere sufficiet. Anacletus fertur dedicasse altare in templo B. Mariæ Aræ-cæli situm ante sacrarium: non potest autem factum hoc adscribi S. Anacleto Papæ, cujus tempore eo loco adhuc exstabat Jovis Feretrii fanum, in cujus ruinis dicitur S. Gregorius Magnus ecclesiam Christiano ritu exstruxisse: oportet igitur, ut memorati altaris dedicatio attribuatur Anacleto pseudo-pontifici. In dicta ecclesia caput S. Abundii argento tectum servatur, illudque Abundii nostri esse contendit Cardulus ex eo, quod fere solum illud desideraretur ex sacris ossibus, cum reperta fuerunt anno 1582 sacra pignora SS. Abundii & Abundantii; ac demum concludit: Fieri ergo potuit, ut hic pseudopapa, cum vellet simul SS. Cosmæ & Damiani, quam ipse obtinuerat, diaconiam insigni aliquo munere cohonestare, simul aram illam, quam solemni ritu sacrare constituisset, horum etiam Martyrum reliquiis & præcipue S. Abundii capite, quod postea in medium prolatum est, exornare: fieri, inquam, potuit, ut sacra corpora ex insula Tiberina in templum SS. Cosmæ & Damiani ad forum Romanum per id tempus deportaverit.

[23] [ad Ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani,] Quoniam defectu instrumentorum certi nihil hic statui potest, Carduli conjecturæ adhærendum puto, eamque ut verisimilem omnino amplector. Favet huic opinioni Baronius tom. 12 Annal. Ecclesiast., pag. 202 de Anacleto pseudopontifice ita scribens ad annum Christi 1130. Dedicata namque legimus Romæ nonnulla ab eo & consecrata fuisse altaria, & ædituorum incuria servatas adhuc inscriptiones, quas delendas curavimus Tum idem Eminentissimus ex titulo consecrationis tabulæ marmoreæ inscripto refert, ab Anacleto illo dedicatam fuisse anno 1130 die XXV Maii ecclesiam S. Laurentii, & in altari ejus majori recondita fuisse aliquot sanctorum martyrum corpora. Potuit itaque similiter pseudo-pontifex iste & altare in ecclesia B. Mariæ Aræ-cæli consecrare, & ad basilicam SS. Cosmæ & Damiani sanctorum Abundii & Abundantii corpora transferre.

[24] Hæc autem conjectura ex eo etiam fit verisimilior, quod Martyrum illorum ossa ignota jacuerint in templo SS. Cosmæ & Damiani usque ad annum 1582, [amplius elucidatur.] quemadmodum asserit Cardulus in tertiæ translationis descriptione. Si enim legitimi cujusdam Pontificis auctoritate facta fuisset translatio, mirum sane videri deberet, illius apud fideles adeo obliteratam fuisse memoriam, ut nullo uspiam monumento consignata reperiatur: quod de gestis pseudo-pontificis, ob scelera sua omnibus invisi, minus mirandum est, etsi aliquorum ejus gestorum memoria perseverasse dicenda sit. Non potest autem translatio illa, ut opinamur, a pseudo-pontifice Anacleto facta, aptius illigari quam anno 1130, quia, ut narrat Baronius, cum cerneret apud fideles aboleri non posse recordationem sacrilegæ ecclesiarum deprædationis ab ipso perpetratæ, per largitiones ab eo sacris quibusdam ædibus factas anno 1130, alia via populorum favorem sibi conciliare conatus est. Atque hæc de secunda translatione, pro qua meliora non suppetunt documenta.

[25] Tertia translatio SS. Abundii & Abundantii annum Christi 1583 in Societatis nostræ Fastis insignem reddidit, [Inventa Sanctorum nostrorum] quando Gregorii XIII beneficentia sacris hisce pignoribus dignata est exornare ecclesiam domus professorum, Farnesianam dictam ab auctore suo Alexandro Farnesio S. R. E. Cardinali, cujus in Societatem nostram egregia merita prædicant Fasti nostri. Translationem hanc fuse describit Cardulus. Satis mihi erit præcipua delibasse. Cum Pontificis jussu in templo SS. Cosmæ & Damiani sacellum instauraturi fabri demolirentur vetustum altare, quod posteriorem templi partem ingredientibus sinistrum est, post aliorum Sanctorum reperta ibidem corpora, die XVIII Augusti anno 1582 effossi sunt Martyrum nostrorum loculi, Atque in uno quidem (verba sunt Carduli) sub cornu Euangelii erat tabella marmorea signo Crucis & hoc epitaphio notata: Hic requiescit sanctus Habundius pbr. et monachus et mart. In altero autem sub cornu Epistolæ altera item tabella eodem signo atque hoc titulo inscripta: Hic requiescit sanctus Habundantius diac. et mart. Horum reliquiæ transmissæ in loculos plumbeos, sigillo Cardinalis Sabelli, Pontificis in Urbe vicarii, obsignatos, ut transferrentur in Farnesianam basilicam, præcepit Gregorius XIII litteris suis Apostolicis, quas ex editione Carduli hic recenseo.

[26] Gregorius Papa XIII universis Christi fidelibus, præsentes litteras inspecturis, [corpora Gregorius XIII] salutem & Apostolicam benedictionem. Ecclesiam domus professorum Societatis Jesu de Urbe, structura insigni & sumptuosa nuper absolutam, corporibus sanctorum Abundii presbyteri & Abundantii diaconi, sanguinis pro nomine Christi effussione insignium martyrum, quæ in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani requiescunt, ornare decrevimus, ut ibi collocata majori devotione & populi frequentia venerentur. Idcirco per præsentes mandamus, ut prædicta corpora ex ipsa ecclesia SS. Cosmæ & Damiani, ubi aliæ Sanctorum reliquiæ & etiam corpora visitanda remanent, cum plumbeis thecis, in quibus eorum nomina sunt inscripta, educantur, & ad novam professorum prædictorum ecclesiam, sanctissimo nomini Jesu dicatam, majore qua poterit pompa, a vicario nostro in spiritualibus de Urbe die Dominico vel etiam non festo, pro libito suo præscribenda & ordinanda, devote transferantur & recondantur honorifice apud illam.

[27] [deferri jubet ad basilicam] Præcipimusque ac interdicimus superioribus, fratribus, ministris & personis domus prædictæ ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani, ac quibuscumque aliis, ne eductionem & translationem prædictas per se vel per alium seu alios impedire audeant quoquo modo: qui secus fecerint, excommunicationem incurrant eo ipso. Et, ut Christi fideles ad eorumdem corporum sanctorum translationem frequentiores majoreque devotionis studio conveniant, omnibus Christi fidelibus ipsis utriusque sexus vere pœnitentibus & confessis, ac sacra Eucharistia refectis, qui translationi prædictæ interfuerint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam ac remissionem misericorditer in Domino elargimur. Datum Romæ apud sanctum Marcum sub annulo piscatoris die decima Septembris MDLXXXIII, Pontificatus nostri anno duodecimo. Cæ. Glorierius. Neque hic stetit piissimi Pontificis munificentia; sed & pecuniam insuper ad augendam translationis celebritatem liberaliter adjecit, ut testatum facit Historiæ Societatis nostræ pars. 5, lib 3 sub initium.

[28] [nominis Jesu. Indulgentiæ concessæ:] In memoratis statim litteris Pontificiis tantum legitur indulgentia concessa iis, qui translationi interfuerint: verum haud dubie, ut omnes de sacro hoc thesauro facilius participarent, eam Sanctissimus Dominus ampliavit in eum modum, quo dicitur in programmate fidelibus publice exposito. Illud ex laudata editione subnecto: Indulgentia a Sanctissimo D. N. Gregorio XIII Pont. Max. iis omnibus amplissima conceditur, qui sacra confessione expiati & suavissimo Christi Corpore pasti, piis a Deo precibus fidei Catholicæ felicitatem, hæreticorum conversionem, principum Christianorum concordiam efflagitaverint, & aut sanctorum martyrum Abundii presbyteri & Abundantii diaconi corporum translationi, quæ a templo SS. Cosmæ & Damiani ad basilicam nominis Jesu die Jovis XVII Kalendis Octobris hora XIX fiet, religiose interfuerint, aut reliquo ejus diei vel insequenti luce, quæ ipsorum Martyrum cruento natali sacra est, alterutram adierint ædem (nominis Jesu, vel SS. Cosmæ & Damiani) aut Sabbato sive Dominico die ecclesiam nominis Jesu visitarint. Cui hæc facere non licebit, ei confessarius, quod mulctæ visum fuerit, commutandi potestatem habeto. Ceteri vero, qui decrerint stato tempore piacularem confessionem atque communionem obire, septem annorum indulgentiam consequuntor.

[29] [tempus translationis, pars reliquiarum] Priusquam cetera spectantia ad hanc celebritatem enarro, pauca sunt observanda. Romani horas numerare incipiunt ab occasu solis & ad vigesimam quartam semper ascendunt; cum itaque sol ea anni tempestate, qua contigit translatio, circiter hora sexta occumbat, hora decima nona apud Romanos respondere circiter debet tempori inter horam primam vel secundam nostram pomeridianam. Liquet autem ex jam dictis translationem ad ecclesiam domus professorum factam esse die XV Septembris, uti in Notis ad Martyrologium Romanum etiam signavit Baronius his verbis: Eadem (Martyrum nostrorum Acta) modo edidit Romæ collegium patrum Societatis Jesu, in quorum basilicam Farnesianam … translata sunt XVII Kalend. Octob., anno Domini MDLXXXIII. Vidit certe notam hanc Tillemontius, & tamen tom. 5 Monument., in persecutione Diocletiani art. 48 ita scribit: Eorum (Martyrum nostrorum) corpora translata sunt XVI Octobris MDLXXXIII ad collegium Jesuitarum. Diem & mensem ex levi inadvertentia & sinistra Kalendarum interpretatione male signavit Tillemontius, locum quoque, ad quem sacra corpora translata sunt, putavit collegium Societatis, forte quia in annotatis Baronii legerat, Acta sanctorum horum Martyrum Romæ edita fuisse a collegio Societatis Jesu. Resumo tantisper intermissam narrationis seriem.

[30] Priusquam e basilica SS. Cosmæ & Damiani efferrentur sacræ reliquiæ, [concessa templo SS. Cosmæ & Damiani. Celebritas] concessit Gregorius XIII, ut S. Abundii integra tibia & quatuor ossicula, ac S. Abundantii totum brachium in memorata ecclesia servarentur, quæ sacrarum exuviarum partes loculis extractæ sunt die XIII Septembris; ac tandem die XV ejusdem mensis elata e sacrario & in ara principe exposita sacra corpora solemni apparatu ac celebritate maxima ad basilicam Farnesianam delata sunt. Longiorem tum ornatus tum viarum, per quas agmen religiosum processit, descriptionem prætermitto, quam curiosus lector apud Cardulum reperiet. Interfuerunt festæ huic celebritati viginti tres virorum Religiosorum familiæ, alumni collegiorum seminariorumque, quæ in Urbe Societatis Jesu curæ commissa sunt, minorum undecim ecclesiarum canonici & custodes, sodalitates clericorum S. Mariæ Transtiberinæ & S. Laurentii in Damaso, basilicarum S. Mariæ Majoris, Vaticanæ & Lateranensis collegia, illustrissimus Vincentius Porticus archiepiscopus Ragusinus, Cardinalis Sabelli vices gerens, archiepiscopi & episcopi plures, atque inter hos episcopus Assaphensis Anglus Cardinalis vicarii suffraganeus, almæ quoque Urbis senator, consules, magistratus ac primariæ nobilitatis viri, qui, denis e Societate presbyteris sacrum feretrum per vices deferentibus, umbellam gestare & pio oneri identidem succedere honori sibi ducebant.

[31] Vias omnes innumera opplevit multitudo, ad quam submovendam simul & ad sacrorum corporum dignitatem quinquaginta e prætorianis suis Helvetiis Pontifex concesserat. [translationis, & animarum ex ea fructus.] Sacra officia & divina Mysteria tum ipso translationis die tum tribus aliis consequentibus peracta sunt ab episcopo Assaphensi, quæ omnia fuse apud Cardulum exposita legere est, qui demum ingentia animarum lucra hinc obtenta his verbis describit: Quapropter per occasionem tam amplæ indulgentiæ adipiscendæ, horum quoque beatissimorum Martyrum suffragatione adjuvante, permulti peccata rite confessi ad salutarem Eucharistiæ mensam accessere, suam insuper erga illos religionem ac pietatem modo rosariorum seu coronarum ad sacrum feretrum admotione, modo, quod rarius est, lacrymarum profusione testati. Atque hic omnis generis hominum concursus diutius sine dubio tenuisset, nisi jam elapso quatriduo, sanctæ reliquiæ post primam noctis horam e templo sublatæ superque altare sacrarii fuissent depositæ, ibi tantisper mansuræ, dum & ipsa basilica … consecretur ac dedicetur, ubi demum, quo decet honore ac dignitate, parato sacrophago, e Punico rubenti marmore inclusæ condantur.

[32] Paucis interjectis, ita pergit Cardulus: Interea dum in sacrario sacra ossa servantur, ex iis nonnihil desumptum est & in Japonem, [Pars altera reliquiarum in Japonem, altera] novi orbis regionem, ad neophytorum alendam confirmandamque in Christiana pietate constantiam, transmissum: & postea Senensium sanctimonialium, quæ templum cœnobiumque horum sanctorum Martyrum incolunt, rogatu ac precibus, summique Pontificis concessu, ex iisdem loculis, reclusa arca præsente notario, Nonis Maii anno Domini MDLXXXIV desumpta sunt alia ossicula duo, hoc est, particula brachii S. Abundii, & fragmentum maxillæ S. Abundantii, traditaque ibi reverendissimo domino Francisco Bandino Piccolomineo archiepiscopo Senensi, qui ea Senas simul ad ipsorum sanctorum Martyrum ecclesiæ ornamentum, simul ad earum monialium aliorumque fidelium augendam erga Sanctos pietatem ac religionem transportanda curaret. Quanta porro veneratione quantoque apparatu a Senensibus excepta fuerint sacra pignora, docet Judittæ Luti narratio, ex qua non nisi præcipua delibanda censui.

[33] [ad moniales Senenses defertur] Reliquias sanctimonialibus Senensibus concessas retulit Cardulus particulam brachii S. Abundii & fragmentum maxillæ S. Abundantii, quibus adjicit Juditta Sancti utriusque digitum unum, dentemque itidem unum; infra autem easdem reliquias capsulæ, auro obductæ, inclusas enumerans, cœnobio suo attribuit os brachii S. Abundii, juncturam digiti & dentem; sancti vero Abundantii maxillam, juncturam quoque digiti & dentem. Utut sit, die III Junii anni 1584 Senas delatæ sunt sacræ reliquiæ & ad breve tempus summa totius cleri religione depositæ in ecclesia metropolitana, monitis jussu illustrissimi Piccolominei sanctimonialibus, ut in diem XIII ejusdem mensis omnia decentissime pararent honorificæ sacrarum reliquiarum exceptioni: laudatus insuper archiepiscopus, ut asserit Juditta, IX Junii die Dominico in metropolitana aliisque multis ecclesiis populum universum ad comitandum sacras reliquias & lucrandum indulgentias a Summo Pontifice concessas invitari jussit. Brevis Apostolici tenor apud Judittam hic est, ut omnes fideles utriusque sexus vere pœnitentes, & Senis confessi ac sacra communione refecti, vel usque ad cœnobium S. Abundii reliquias comitati, omnium peccatorum suorum remissionem consequantur: quam indulgentiam sanctimonialibus in perpetuum, laicis vero ad annos decem in die festo solemnitatis Pontifex concessit.

[34] [apparatu maximo, nec minore fructu.] Interfuerunt translationi plures Religiosorum familiæ, clerus universus, bini vicarii, Camillus Burghesius cleri, Antonius Martellinus Religiosorum, & illustrissimus episcopus Grossetanus Claudius Burghesius. Reliquias deferebant quatuor sacerdotes, umbellam gestantibus viris itidem quatuor e primaria Senensi nobilitate. Confluxit ad celebritatem ingens populi multitudo, ut facile septena hominum millia in sacrarum reliquiarum comitatu recenserentur: in ecclesiam delatæ, expositæ sunt fidelium venerationi in altari ad hunc finem præparato, & quoniam angustius templum erat, nec tanto confluentium numero sufficiens, in erecto foris ante ecclesiam altari collocatæ fuerunt ad satisfaciendum piis omnium desideriis. Ingens quoque fuit animarum fructus, adeo ut ad memoratum statim altare quingentos homines sacrosancto Christi Corpore refectos fuisse scribat Juditta. Plura hic non addo de templi viarumque, per quas sacris reliquiis transitus fuit, ornatu: minutiora quoque nonnulla huc spectantia prætermitto, quæ curiosus lector inveniet apud sæpe laudatam Judittam.

[35] Pro coronide paucula subdo de speciali cultu, quo hodiedum in aliquot ecclesiis Romæ honorantur SS. Abundius & Abundantius. [Cultus SS. Abundii & Abundantii in basilica Farnesiana, & S. Mariæ] In Farnesiana Societatis Jesu basilica sub ara principe recondita sunt eorum corpora, legiturque ibidem de iis Officium ritu duplici & cantatur Missa ad diem XVI Septembris. Ad eumdem diem patres Ordinis S. Francisci in Ara-cæli Officium duplex de iisdem Sanctis quotannis recitant de communi plurimorum Martyrum primo loco. Ex eorumdem Directorio, quod præ manibus habeo, accipe sequentia: XVI (Septembris) SS. Abundii & Abundantii MM. dupl. min … (adsunt corpora)… In Martyr. I loc. solemnis commemoratio. Verum illa verba Adsunt corpora non posse intelligi de integris SS. Abundii & Abundantii corporibus ex supra memoratis perspicuum est. Accipienda sunt igitur pro parte aliqua corporum, quemadmodum etiam tradit liber, qui Italice inscribitur: Memoriæ historicæ ecclesiæ & conventus S. Mariæ in Ara-cæli, auctore Casimiro Romano fratre Minore; qui liber editus est Romæ anno 1736. Capite autem 8 de reliquiis ecclesiæ sequentia Latine leguntur: In ecclesia S. Mariæ de Ara-cæli sunt infra scriptæ Sanctorum reliquiæ… Item capita SS. Abundii & Abundantii martyrum in duobus vasis. Ceterum elenchus iste reliquiarum factus dicitur sub pontificatu Martini V.

[36] [de Ara-cæli, ubi capita servari dicuntur,] S. Abundii caput, quod in ecclesia, Aracæli dicta, visitur, Abundii nostri esse, cum Cardulo, num. 22 hic laudato, plane existimo. Verum de Abundantii capite non ita ausim asserere: nam Cardulus, qui annis centum quinquaginta & amplius post Martini V pontificatum scripsit, ita loquitur in secundæ translationis Historia: In quo quidem altari (in ecclesia B. Mariæ de Ara-cæli) cum aliorum Sanctorum ossa, tum nonnihil etiam ex Abundii & Abundantii martyrum reliquiis conditum existimatur. In eadem certe basilica caput S. Abundii … argento tectum religiose asservatur & visitur: quod unum ceteris amborum Martyrum ossibus deest. Quæ ultima verba manifeste denotant etiam anno 1583, quo facta est postrema translatio, caput S. Abundantii reliquis sacris ossibus fuisse conjunctum, si enim caput integrum S. Abundantii tum defuisset, nulla ratione videtur scripturus fuisse, solum S. Abundii caput fuisse desideratum, maxime cum Historiam suam ediderit anno translationem proxime insecuto, quando haud dubie multi adhuc erant superstites, qui sacras exuvias coram inspexerant. Igitur S. Abundantii caput, quod servari dicitur in ecclesia B. Mariæ Ara-cæli dicta, vel alterius cujusdam Abundantii est, vel accipi debet pro particula aliqua capitis.

DE S. INNOCENTIA VIRG. MART.
ARIMINI IN ÆMILIA.

Sub Diocletiano.

SYLLOGE.
Cultus Sanctæ legitimus: tempus martyrii & alia pleraque, quæ de Sancta memorantur, incerta: sitne diversa ab ea, quam colunt Vicentini?

Innocentia V. M. Arimini in Æmilia (S.)

AUCTORE U. S.

Ariminum civitas Italiæ in provincia Æmilia, quam Romandiolam hodiedum vocant, inter alios tutelares Sanctos suos adlegit S. Innocentiam virginem & martyrem, [Memoria Sanctæ apud recentiores martyrologos,] quæ antiquioribus quidem Martyrologiis adscripta non invenitur; sed variis tamen documentis legitimum ejus cultum minime dubitabilem esse, ostendi potest. Recentioribus Fastis sacris annua ipsius memoria ad præsentem diem intexitur. Constantius Felicius ita habet: Innocentia virgo & martyr nobili stirpe nata, annorum septemdecim, cum nollet idolis sacrificare, jubente Diocletiano, post multos cruciatus gladio transfixa fuit Arimini, ubi corpus ejus requiescit, ac festum celebre & tutelare. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ eam annuntiat cum hoc elogio: Innocentia virgo ex nobili genere nata Arimini, in Diocletiani immani persecutione, Christianæ fidei, in qua enutrita fuerat, accusata comprehendi jubetur, ac modis omnibus, ut Christo renunciaret, & deos coleret tentata, cum nullo pacto diis, quos inanes & falsos asserebat, vellet immolare, carceri mancipatur; cumque educta varieque excruciata in fidei professione immobilis persisteret, jussu imperatoris ad extremum gladio transverberata, ad palmam duplicem virginitatis & martyrii feliciter pervenit XVI Kalendis Octobris. Cujus corpus a Christianis honorifice conditum est. In Notis autem ad Catalogum Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, asserit, festum S. Innocentiæ Arimini cum Octava celebrari, qui ritus si exstiterit, oportet illum postmodum esse immutatum; nam Calendarium Sanctorum Ariminensis ecclesiæ pro anno 1644 Octavæ non meminit, & ad XVI Septembris Innocentiam signat sub ritu duplici majore.

[2] [Gestorum compendium, & varia] Prolixius de sancta Martyre nostra agit Cæsar Clementinus in Collectione historica Arimini lib. 2, pag. 128 & seq., unde quæ peculiaria sunt, & a Ferrario non adnotata, huc transfero, ut qualemcumque Sanctæ nostræ notitiam lector habeat; Acta enim nulla, licet ab Henschenio & Papebrochio in itinere Romano studiose quæsita fuerint, nacti sumus. Asserit tamen Ferrarius, Romæ se vidisse Monumenta ecclesiæ Ariminensis, in quibus Innocentiæ Acta pluribus enarrantur, iisque haud dubie usus fuerit laudatus martyrologus ad elogium suum concinnandum. Primo dicit Clementinus, accusatam fuisse Martyrem nostram apud Diocletianum in transitu per Hungariam, & ejus jussu accersitam e villa montis, cui a Tauro nomen, inventamque fuisse ante Crucifixi imaginem cum pedissequa sua orantem: post constantem fidei professionem, spretis cum minis, tum promissis, eam asserit, a carnifice transfixis ense lateribus, semivivam relictam fuisse, & horæ unius spatio intrepide precibus institisse, ac salutari Crucis signo munitam spiritum Deo reddidisse. Tertio scribit, corpus ejus a fidelibus marmoreo loculo exceptum reconditumque, factamque illius fuisse memoriam, erecta dedicataque lapsu temporis ecclesia paræciali, cum episcoporum sede, hac opinione, quod eo civitatis loco steterint ædes propriæ dictæ Sanctæ. Tradit deinde eam Ariminensium patronam electam fuisse, & singulis annis solemni supplicatione a senatu populoque Ariminensi ecclesiam illam visitari ad diem XVI Septembris, glorioso Innocentiæ martyrio consecratum, cujus interveniente patrocinio, innumera ait impetrata fuisse beneficia & cælestes favores.

[3] Affirmat insuper Clementinus, toto anno satis frequentem esse populi concursum ad ædes Sanctæ nostræ sacras, [legitimi cultus testimonia.] quia summorum Pontificum indulto gaudent participatione indulgentiarum almæ Urbis. In supra dicta quoque villa ad montem a Tauro dictum erectam dicit montis Tauri parœciam, totius diœceseos antiquissimam, quæ etiamnum sub ejus sancto nomine visitur, & fama refert, eo loci natam fuisse Virginem nostram. Præclarum est venerationis Sanctæ nostræ testimonium, quod subdit, consuevisse scilicet multo tempore Ariminenses episcopos non alio uti sigillo, quam S. Innocentiæ imagine. Tot certe hic legitimæ longoque plurium seculorum usu consecratæ venerationis documenta habemus, ut nullus supersit de cultu S. Innocentiæ ambigendi locus. Raphaël Adimarus de Situ Arimini lib. 1, pag. 132 & 133 inter Ariminenses parœcias tertio loco recenset ecclesiam S. Innocentiæ, Quæ, inquit, civitatis tutelaris est, unitaque palatio episcopali, quam præterea tradit, ipsius episcopi pastorali curæ assignatam esse.

[4] Quam indubius ex jam dictis S. Innocentiæ cultus est, [Tempus & adjuncta martyrii,] tam incerta sunt tempus & adjunctæ martyrii varie a variis enarrata, circa quæ paucula observo. Asserit Ferrarius, martyrio coronatam fuisse in Diocletiani immani persecutione, adeoque non ante annum Christi 303, quo eam cœptam esse, in confesso est: at Clementinus scribit, passam esse sub Diocletiano in transitu ad Hungariam, præmiseratque fideles aliquot, tum exteros, tum Ariminenses in decima persecutione (quæ utique Diocletianea est) claruisse fuso pro Christo sanguine. Verum decima illa persecutio non recte connectitur cum Diocletiani itinere ex Italia in Pannoniam. Nam a XXV Februarii anni 303, quo cœpta persecutio est, usque ad 1 Maji anni 305, quo purpuram exuit Diocletianus, ex Italia in Pannoniam profectus non est. Verum Acta illa, quæ recentioribus scriptoribus præluxerunt, tam antiqua non puto, nec tam fidelia, ut ex iis certum tempus martyrii erui possit. Ex dictis igitur patet, incertum esse tempus martyrii, quod propterea late fixi sub Diocletiano.

[5] Tradit Clementinus, Innocentiam apud Diocletianum accusatam, ejus imperio accersitam fuisse ex arce, [ac Sanctæ conditio incerta.] sita in monte a Tauro dicto, quem Adimarus octavo ab urbe Ariminensi milliario collocat, inventamque fuisse orantem cum pedissequa, de qua altum silet Ferrarius, & Henschenius in litteris Arimino ad Bollandum datis, De pedissequa, inquit, nihil scitur. Quapropter nec de pedissequa illa, nec de loco aut modo, quo capta est sancta Virgo, certi reddimur, cum nesciamus, unde illa omnia fuerint deprompta. Nil quoque certo statui potest de Sanctæ nostræ natalibus & conditione, Ferrario hoc solum asserente, quod nobili genere prognata fuerit, Clementino eam insuper dominam appellante villæ sitæ ad montem sæpe dictum, & Adimaro post alios dicente, fuisse eam comitem dominamque dicti loci, nobilitate divitiisque affluentem. Verum hæc leviter nimis asseruntur, nec congrua sunt temporibus, quibus Sancta floruisse, & martyrio coronata creditur.

[6] [Locus sacro ejus corpore nobilitatus.] Civitatem Ariminensem sacris S. Innocentiæ exuviis ditatam esse, negari minime potest. Ferrarius in Annotatione ad S. Innocentiam Ariminensem in Catalogo Sanctorum Italiæ sic habet: Corpus in ecclesia cathedrali decentissime asservatur. Verum non ita locum determinat in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ubi ita lego: Urbis Ariminensis est patrona… Corpus ibidem. Papebrochio in suo manuscripto Itinere Romano, quod in museo nostro asservatur, signaturqueMs. 146, fuse enarratis Sanctorum reliquiis, quas in ecclesia cathedrali, S. Columbæ sacra, veneratus est, de Innocentiæ ibidem reliquiis ne meminit quidem: at dum enumerat sacra pignora asservata in templo S. Gaudentii, ita loquitur: Ex adverso autem illius (arcæ,in qua creditur conditum fuisse S. Gaudentii corpus) alia stabat lapidea arca, in qua SS. Nerii, Achillei & Innocentiæ esse reliquias, indicabat descriptus characteribus non admodum vetustis paries: & infra: Deinde in S. Innocentiæ ædicula venerati sumus illius corpus, quod ibidem post altare in arca lapidea, ligneo operculo tecta, asservatur. Atque hæc, quæ Papebrochius scripsit, conformia sunt iis, quæ tradunt Clementinus & Adimarus, asserentes, S. Innocentiæ ossa in ecclesia ejus nomini erecta asservari; quam ecclesiam vetustate collapsam anno Christi 1477 a fundamentis reædificavit Bartholomæus Cochapanus de Carpo Ariminensis episcopus, ut testatur manuscriptus Ariminensium episcoporum Catalogus, qui in Museo nostro servatur signatusMs. 139, ex inscriptione in pariete antiqui episcopatus lapidi incisa. De hoc puncto nihil habet Ughellianus catalogus, qui etiam Bartholomæum statuit LIV, noster vero manuscriptus LXI Ariminensium episcopum.

[7] [Inquiritur, an præter Arminensem] Præter Ariminensem hanc Innocentiam, ad hunc diem XVI Septembris Vicentinam alteram recenset Ferrarius cum sorore Euphemia, citatque in Notis ad novum suum Catalogum Sanctorum Italiæ allegat Monumenta ecclesiastica & Annales urbis Vicentinæ. In hisce tabulis, inquit Ferrarius, dicuntur Euphemia & Innocentia fuisse sorores SS. Leontii & Carpophori martyrum, sub Diocletiano & Maximiano Aquileiæ passorum. De his actum est in Opere nostro ad diem XX Augusti. Eodem tempore virgines has martyrio affectas scribit, quo fratres: hoc tamen asserit non esse plane certum. Illud, inquit, indubitatum, corpora ipsarum circa annum salutis MCCCL (in generali catalogo annum signat 1358) inventa, in ecclesiam Vincentiæ cathedralem translata fuisse; cumque miraculis ad ipsarum tumulos refulgere cœpissent, & ipsas a Vincentina ecclesia coli cœptas esse. In annotatione autem ait, dubitari posse, an Euphemia non sit eadem cum cognomine martyre, quæ Aquileiæ passa est cum Dorothea, Thecla & Erasma; item an Innocentia diversa sit ab ea, quæ Arimini colitur. Quod ad Euphemiam spectat, vide, lector, in Prætermissis ad præsentem diem: quid de Innocentia statuendum sit, paucis examinare aggredior.

[8] Ferrarius respondet, dubitationi locum non esse, [admittenda sit alia Innocentia Vicentina,] cum ex tabulis Ariminensibus habeamus, Innocentiæ Ariminensis corpus Arimini quiescere; Innocentiæ autem Vicentinæ corpus asservetur Vicentiæ; at timidius subdit: Nisi corpora earumdem sanctarum Virginum per partes in diversis ecclesiis quiescere dicantur, qua in re inspectione opus esset. Franciscus Barbaranus de Mironi in Historia ecclesiastica Vicentina lib. 1, cap. 16 dicit, corpora SS. Euphemiæ & Innocentiæ Vicentinarum occulta latuisse usque ad annum 1359; infra autem contendit, distinguendam omnino esse Innocentiam Vicentinam ab Ariminensi, quia Vicentina Aquileiæ, Ariminensis autem Arimini passa est, & corpora sanctarum Vicentinarum Vicentiæ asservantur, cognominis autem Innocentiæ ossa Arimini, allegatque in testem utrumque Ferrarii Catalogum. Ex tempore quoque, cui Barbaranus illigat martyrium tum SS. Carpophori & Leontii, tum SS. Euphemiæ & Innocentiæ, argumentum formari posset pro distinguenda utraque Innocentia: sed cum argumentum illud ruinoso niti debeat fundamento, pluribus non attingo: videri a curioso poterunt ea, quæ Pinius noster disseruit in SS. Leontio & Carpophoro ad diem XX Augusti, Commentarii prævii num. 2 & 3.

[9] Ego, ut candide mentem meam aperiam, in omnibus, [expensisque Vicentinorum documentis,] quæ adducunt Ferrarius & Barbaranus pro adstruendis duabus Innocentiis, nihil invenio, quo tuto prudenterque inniti possim: sequentia interim eruditis Vicentinis consideranda propono. Pinius in SS. Leontio & Carpophoro tom. IV Augusti pag. 33 inquirens, an SS. Euphemia & Innocentia fuerint germanæ sorores SS. Leontii & Carpophori, ait nescire se, cujus notæ ac temporis sint tabulæ Vicentinæ, incertumque esse, qua fide in dictis tabulis ferantur Sanctæ germanæ fuisse SS. Leontii & Carpophori, subditque: Verum cum annuncientur a Ferrario ad diem XVI Septembris, quo apud Vicentinos coluntur, poterit forte pluribus tunc agi de illo puncto, si comparuerint satis apta documenta, quæ ad ulteriorem indagationem sternore possint viam. Voto nostro usque nunc factum satis non est, neque ulla nacti sumus instrumenta, quibus controversia hæc dirimi posset: non enim qualescumque tabulæ Vicentinæ a Ferrario & Barbarano adductæ, non illorum ipsorum auctoritas, ejusdem censenda ponderis, cujus sunt allegatæ tabulæ, satis indubii vades sunt, ut Vicentinorum traditioni acquiescendum sit, præsertim cum nulla sanctarum Sororum Vicentinarum in Actis SS. Leontii & Carpophori ab episcopo Equilino vulgatis mentio fiat.

[10] [sententia negativa verisimilior apparet.] Antiqua igitur desideramus monumenta, quæ utinam eruderent & nobiscum communicent Vicentini, ostendantque ab auctoribus fide dignis conscripta, & seculo XIV anteriora: hactenus enim verisimile omnino mihi est, per sacra Innocentiæ pignora, quæ Vicentiæ asservantur, & seculo tantum XIV innotuerunt, ac venerationi, teste Ferrario, esse cœperunt, minime comprobari duarum Innocentiarum distinctionem, crediderimque potius varias ecclesias unius Innocentiæ corpore in partes diviso gaudere. Barbaranus contendit SS. Euphemiæ & Innocentiæ apud Vicentinos venerationem longe esse antiquiorem, Ferrariumque dicentem, Corpora ipsarum anno MCCCLVIII inventa… venerationi esse cœperunt, ita explicat, ut non intelligantur prima ipsarum cultus exordia; sed majoris dumtaxat celebriorisque venerationis initia ad dictum annum referenda sint. Sed quis non videat, plana Ferrarii verba ad miserum sensum ea expositione detorqueri, Barbarano ipso fatente, dictarum Sanctarum reliquias tanto tempore occultas fuisse, ut omnis quasi perierit ipsarum memoria. Utinam saltem probasset, minimeque dubiis documentis ostendisset, revera Innocentiam aliquam ante annum 1358 aut 1359 Vicentiæ cultam fuisse, ut proposita jam difficultas enodari, & Innocentiæ Vicentinæ ab Ariminensi distinctio solido fundamento affirmari posset a viris partium studio non addictis. Paulus Masini in Bononia sua perlustrata ad XVI Septembris annuntiat S. Innocentiam virginem & martyrem cultam in ecclesia S. Gabriëlis, asseritque ibidem reliquias ejus asservari: quæ hæc sit Innocentia, & an ab aliis distincta, incompertum mihi est.

DE S. GISLEMERIO MARTYRE,
LEGIONIS, UT FERTUR, THEBÆÆ MILITE, BURGI S. DOMNINI IN ITALIA.

Sub Diocletiano et Maximiano.

SYLLOGE.
Loci Notitia: Sancti memoria & cultus apud Burgenses ex Ferrario: adjuncta incerta.

Gislemerius M., legionis, ut fertur, Thebææ miles, Burgi S. Domnini in Italia (S.)

U. S.

Fidentia, quæ & Julia, conjunctoque ab aliquibus utroque vocabulo, Julia Fidentia nominatur, hodiedum vero recenti appellatione Burgus S. Domnini dicitur, [Loci notitia, & cultus Sancti.] urbs episcopalis in Longobardia Cispadana, Parmensem inter Placentinamque civitates sita est. Loco nomen dedit S. Domninus, Martyrologio Romano inscriptus ad diem IX Octobris, primarius dicti Burgi patronus, post quem ut alterum tutelarem veneratur S. Gislemerium martyrem, qui, fatente Ranuccio Pico in Theatro Sanctorum Parmensium, scriptoribus plane omnibus ignotus est: nullum quoque, qui Sancti nostri meminerit, reperi martyrologum antiquiorem Ferrario. Hic vero in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, his verbis eum annuntiat: Juliæ in Æmilia S. Gislemerii martyris, urbis ejusdem patroni. Prolixius ipsum recenset in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi ita habet: Gislemerius unus ex Thebæis militibus, cum ex Gallia ex finibus Sedunorum una cum aliis in Italiam refugisset, ne Maximiano imperatori, qui Christianos idolis immolare cogebat, immanibus eos suppliciis afficiens, militaret, ab hostibus fidei comprehensus, martyrio affectus apud Juliam: ibique conditus putatur. Nam & later Martyris sanguine conspersus in templo ejus urbis majore cernitur adhuc, & epitaphium hujuscemodi legitur: Hic requiescit S. Gislemerius Thebæus martyr. Illum Burgenses, uti præcipuum post S. Domninum patronum hac die venerantur.

[2] [Pleraque, quæ de eo traduntur, incerta sunt.] Ferrarius, ut ipsemet testatur, hausit hæc ex tabulis & monumentis ecclesiæ Burgensis, quæ in Notis ad laudatum primo loco Catalogum antiqua appellat. Ea nacti non sumus, unde cujus notæ ac temporis fideique sint, & an talia, ut prudenter illis inniti quis possit, ignoro. Hoc certum, ex toto Ferrarii elogio non nisi dubiam haberi notitiam Sancti, nec tuto edici posse, an revera Burgus S. Domnini sacris S. Gislemerii exuviis nobilitatus sit; verbum enim putatur a Ferrario adhibitum admodum debile est. Nihilo certius, fueritne gloriosæ legionis Thebææ miles: ita quidem asserit allata a Ferrario inscriptio; sed cujus ea momenti sit, non adnotat: adstipulatur quoque, ut in S. Gislemerio tradit Ranuccius Picus, vetus traditio; sed cum, illo ipso teste, traditio hæc non aliunde promanasse videatur, quam ex eadem inscriptione, non est traditionis major, quam ipsius inscriptionis auctoritas, hactenus mihi incomperta. Donec igitur meliora comparuerint documenta, quæ ulteriori indagationi viam sternere possint, Gesta S. Gislemerii intacta relinquimus, contenti cultum ejus apud Burgenses ex Ferrario & Ranuccio Pico assignasse.

DE S. DULCISSIMA VIRG. MART.
SUTRII IN ETRURIA PONTIFICIA.
Ex Ferrario.

[Commentarius Praevius]

Dulcissima V. M. Sutrii in Etruria Pontificia (S.)

J. S.

Sutrium civitas est olim illustris & episcopalis, sed a pristina celebritate non parum decidit ac episcopatus ipsius conjunctus est cum Nepesino, ita ut modo idem sit episcopus Nepesinus & Sutrinas. Utraque civitas est in ea Tusciæ parte, quæ paret Romano Pontifici. Colunt autem Sutrini hoc die S. Dulcissimam, de qua Ferrarius in Catalogo Generali ita habet: Sutrii in Hetruria sanctæ Dulcissimæ virginis & martyris. Addit in Annotatis: Ex tabulis ecclesiæ Sutrinæ, quæ corpus, uti accepimus, habet; illiusque natalem hac die celebrat: Acta, a nobis perquisita, intercidisse responsum est. Ferrarium exscripsit Arturus a Monasterio in Gynæceo, Dulcissimam similiter hodie memorans. Neque nos plura invenimus.

DE S. PRISCIANO MARTYRE,
NUCERIÆ IN ITALIA.
Ex apographis Hieronymianis.

[Commentarius Praevius]

Priscianus mart. Nuceriæ in Italia (S.)

J. S.

Priscianum martyrem Nucerinum hodie annuntiant omnes codices Hieronymiani pleniores, sed brevissime. Florentinius ex suis edidit: In Nocerea Prisciani. Et pag. 1068 ex Blumiano: In Noceria Prisciani. Codex Corbejensis addit Maximum, alio verisimiliter spectantem, ita habens: In Nuceria Prisciani, Maximi. In Antverpiensi nomen nonnihil luxatum videtur, cum urbis tum Martyris; cum in eo legatur: In Nucerina Prifizani. Gemina est Nuceria in Italia, utraque episcopalis, altera est in Umbria sub Romano Pontifice, altera est in regno Neapolitano & sub metropoli Salernitana. Utra vero habuerit Priscianum martyrem, defectu ulterioris de eo notitiæ rescire nequeo.

DE S. CAMELLA AUT CAMELA VIRG.
IN VICO S. CAMELÆ DIOECESIS MIRAPICENSIS IN OCCITANIA.

[Commentarius Praevius]

Camella aut Camela Virgo, in vico S. Camelæ diœcesis Mirapicensis in Occitania (S.)

J. S.

[Cultus Sanctæ in vico cognomine, & Tolosæ:] Hanc Sanctam hodie annuntiat Castellanus in Martyrologio universali his verbis: Prope Mirapicum, S. Camellæ virginis, Ordinis Cisterciensis, martyrio coronatæ ab Albigensibus. Nullam apud alios martyrologos hujus Sanctæ mentionem invenire potui. Attamen S. Camelam in Catalogo Sanctorum commemorat Simon Peyronet, qui Tolosæ scripsit, & sic omnia ad hanc Sanctam spectantia facilius rescire potuit. Primo eam habet breviter pag. 380. Deinde pag. 467 in Annotatis de Camela scribit hoc modo: Quæ speciali cultu honoratur in diœcesi Mirapicensi in vico, cui ab ea inditum nomen, ubi erecta jam pridem in ejus honorem ecclesia, frequenti populi concursatione votisque admodum celebris, ob insignia, quæ illic præstat, mulieribus maxime prægnantibus, a quibus potissimum invocatur, opitulationis suæ beneficia. Quo autem vixerit tempore sancta virgo Camela, qua dimicaverit arena, quo armorum genere, adversus quem tyrannum, nobis plane incompertum. Hoc habemus: fortiter dimicavit, partaque duplici laurea, æternum in cælo gloriose triumphat. Nonnullasque ejus pretiosi corporis exuvias Tolosæ servari, & venerationi esse in sanctæ Catharinæ ecclesia, quæ in sancti Michaëlis suburbio erat, discimus ex ejusdem ecclesiæ reliquiarum elencho.

[2] Ab hæreticis Albigensibus martyrii coronam meruisse, indigenæ perhibent, ac vetus traditio [gesta & ætas ignota.] idem: nec amplius quidquam de S. Camela licet asserere. Hactenus Peyronetus, ex cujus verbis liquet, gesta Sanctæ prorsus esse incognita. Hac de causa non satis capio, quo fundamento Camelam Ordini Cisterciensi attribuerit Castellanus. Certe apud ipsos Ordinis Cisterciensis scriptores, quos consulere potui, nullam de S. Camela inveni mentionem, ne in Catalogo quidem Sanctorum & Beatorum Ordinis Cisterciensis, impresso post Martyrologium Castellani, sive anno 1712. Accedit aliud argumentum, quo evinci videtur, S. Camelam longe antiquiorem esse Ordine Cisterciensi & hæresi Albigensium, ita ut similiter fundamento carere videatur popularis illa traditio, qua creditur ab Albigensibus interfecta. Nam in novissima Historia Occitaniæ, ab eruditis Benedictinis Congregationis S. Mauri conscripta, tom. 2 inter Instrumenta col. 104 & seqq. recitatur Testamentum Hugonis episcopi Tolosani, conditum circa annum 960, in quo legatur Alodes de sancta Camella cum ipsa ecclesia. Itaque S. Camela saltem obiit ante medium seculi X, quo nec Albigensium hæresis nata erat, nec Ordo Cisterciensis. Quapropter malim ætatem S. Camelæ relinquere incertam, quam eam cum Castellano figere seculo XIII, cum saltem aliquot seculis sit antiquior. Si martyr sit, nec tamen passa sub imperatoribus gentilibus, potuit pati sub Gothis Arianis, aut sub Saracenis, sive Mauris; vel etiam alio quocumque modo. Plura non addo, quia omnia videntur incerta præter cultum Sanctæ.

DE SS. EINBETTA, VORBETTA ET VILLBETTA VIRG.
ARGENTORATI IN ALSATIA.

Forte sub finem seculi IV.

SYLLOGE.
De Scriptoribus, unde hausta est Sanctarum notitia; de reliquiis & cultu.

Einbetta V. Argentorati in Alsatia (S.)
Vorbetta V. Argentorati in Alsatia (S.)
Villbetta V. Argentorati in Alsatia (S.)

AUCTORE J. P.

Tres Virgines istæ ignotæ fuerunt omnibus omnino martyrologis antiquioribus, & duæ posteriores etiam recentioribus. Sola Einbetta, [Einbetta cujus hodie in recentiorum Fastis] mutata aliquantulum nominis scriptione, occurrit hodie apud varios. In Auctariis Molani ad Usuardum & in Martyrologio Germanico, quod Canisii passim nuncupatur, sequens annuntiatio est: In territorio Argentinensi sanctæ Einbeth virginis præclaræ sanctitatis. Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, citans Molanum & Canisium, sic habet: In territorio Argentoratensi sanctæ Eimbethæ virginis. Lahierus in Menologio virginum pag. 230: In Alsatia sanctæ Eimbertæ virginis. Castellanus in Martyrologio universali: Argentorati S. Eimbethæ virginis. Saussayus & Arturus more suo elogium addunt paulo prolixius: sic scribit ille in Martyrologio Gallicano: In Alsatia depositio sanctæ Eimberthæ virginis, quæ Argentorati puros Christo famulatus exolvit, functaque perfectæ sanctitatis officiis, animam, ornatam meritorum monilibus, transmisit ad nuptiarum Agni fruitionem. Hic autem sic in Gynæceo: In Alsatia in territorio Argentinensi depositio sanctæ Aimberthæ, virginis ejusdem Ordinis, quæ non minus sanctis moribus, quam mentis ac corporis puritate, Christo sponso complacere jugiter studiit.

[2] Equidem dum instrumenta ac monumenta Argentinensia mox proferenda considero, [memoria est, verisimiliter socia fuit] miror, cur jam recitati martyrologi, præsertim auctor Martyrologii Germanici & Molanus, quos secuti sunt alii, S. Einbettam memorarint, Vorbettam & Villbettam præterierint; cum eadem pro singulis absque ullo discrimine esset ratio: ut proinde summopere dubitem, an auctores illi ullam de memoratis monumentis ac trium Virginum reliquiis, Argentinæ servatis, habuerint notitiam; imo suspicor, Einbettam ipsis innotuisse ex ejus reliquiis, quæ modo Molshemii servantur apud patres Carthusianos, ut ostendam infra num. 14, quæque verosimiliter cultum habuerunt ante apud eosdem Carthusianos in cœnobio, quod olim exstitit prope Argentinam. Suspicionem auget ipsemet martyrologorum annuntiandi modus, S. Einbettam commemorantium in territorio Argentinensi, non in ipsa civitate. Idem ipsum de SS. Vorbetta ac Villbetta generale in Fastis silentium, haud dubie occasio fuit, ut Hermannus Crombachius absolute asserere ausus non fuerit, Einbettam, hodie memoratam, eamdem esse cum Einbetta socia Vorbettæ ac Villbettæ. Is enim in Opere, quod Ursulam vindicatam inscripsit, tom. 2 lib. XI cap. XI agens de tribus Virginibus nostris, ita habet: Fit autem apud martyrologos multos passim ad diem XVI Septembris primæ harum vel alterius ejusdem nominis mentio; de qua Canisius, Ferrarius & in primis Molanus in additionibus ad Usuardum &c., verba dedi num. præced.

[3] [SS. Vorbettæ & Villbettæ, juxta traditionem] At vero, cum nullibi alterius sanctæ Virginis Argentinensis eo nomine occurrat mentio, nec præter unam ipsi Argentinenses, quos super hodie memorata consulendos curavimus, ullam Einbettam agnoscere videantur, equidem eamdem plane esse credidero, donec majora dubitandi argumenta proferantur; imo donec ista proferantur, corrigendum credidero Arturum, qui absque ullo teste. Einbettam virginibus Ordinis S. Benedicti ad. scripsisse videtur, dum in Gynæceo post commemoratam S. Editham, dicti Ordinis virginem, mox annuntians S. Einbettam, ejusdem Ordinis virginem dixit. Absque ullo, inquam, teste, nam Molanus, Saussayus, Ferrarius & Canisius, quos solos citat in Notis suis, de Ordine S. Benedicti altum silent, nec in ullis, quos vidi hactenus, Sanctorum hujus Ordinis catalogis comparet Einbetta vel, uti ipse scribit, Aimbertha. Certe in hoc puncto adversatur etiam Arturo traditio Argentinensium, qui unanimi consensu tum Einbettam tum Vorbettam ac Villbettam, socias S. Ursulæ, non tamen martyres fuisse, existimant.

[4] [Argentinæ celebrem, de sodalitate S. Ursulæ virginum.] Hæc Argentinensium traditio suspensum me aliquamdiu tenuit dubiumque, an hodie de sanctis Virginibus agerem, an vero, prout huc usque passim fecerunt Majores nostri, eas remitterem ad diem XXI Octobris, quando Acta S. Ursulæ ac Sociarum ex professo examinanda venient. Agendum de illis hodie consultius tandem esse judicavi, tum quod utcumque necesse esset indicare, quænam sit probabilius Einbetta apud martyrologos memorata, tum quod gesta earumdem, utpote non Martyrum, minus connexa sint cum Historia Ursulana. Crombachius in Opere superius laudato agit locis variis de sanctis Virginibus nostris, earumque nomina pro diversitate verisimiliter monumentorum, quæ allegat, diversimode exprimit. Tom. 2 lib. 7 cap. 31 ex Mss. Germanicis, Argentina acceptis, & a sese Latine redditis, producit qualecumque gestorum compendium, quod hic subnecto.

[5] Ad majus solatium & auxilium S. Aureliæ (quæ in reditu ex urbe Romana Coloniam versus, dum navigando febriret) S. Ursula tres ei e sodalitate Virgines reliquit, [Gestorum qualecumque compendium] Einbettam, Worbettam & Wilbettam: hæ, pie jam mortua, & sepulta S. Aurelia, in loco, ubi decesserat, virginalem pudicitiam suam casta, integra & innocente vita, Deo noctes diesque serviendo, consecrarunt. Erant extorres patria, carebant solatio parentum, & amicorum, &, quod summo dolori & molestiæ erat, destituebantur consortio & contubernio earum, quas in vita carissimas habuerant, sodalium Ursulanarum: privabantur palma martyrii, qua socias virgines jam decoratas non ignorabant. Interim solæ supererant in hoc calamitosissimo mundi exilio & vitæ mortalis peregrinatione, ac præstolabantur magna patientia, extrema paupertate, & solitudine finem exitus e vita, quem iis Deus præfixisset: interim constanter omnium virtutum usu & exercitatione continua, usque ad præstitutum & decretum ipsis a Deo diem perseverant, quo pie e vita hac decesserunt, & in templo Argentoratensi, quod Seniorem S. Petrum appellant, sunt tumulatæ.

[6] Multis deinde decursis temporibus, cum omnis earum ex humanis mentibus erasa videretur memoria, [& corporum inventionis tempus,] divina providentia factum est, ut casu sepulcrum illarum aperiretur: ecce tibi apparent omnes tres juxta se collocatæ Virgines, totæ, integræ & incorruptæ, virginali amictæ habitu, & ipso penitus incorrupto: juxta titulus erat collocatus, in quo sanctarum Virginum nomina continebantur, & quomodo de sodalitate parthenica S. Ursulæ Argentinam cum S. Aurelia febriente venissent. Ita rursum conjunctæ, sed decentiori loculo compositæ sunt, & reconditæ prope altare quoddam ejusdem ecclesiæ, ubi & hodie in pace requiescunt. Hactenus ille ex laudatis Mss., nihil addens, unde antiquitatem reperti in sepulcro tituli vel conjectando eruamus, imo ne indicans quidem, quo tempore corporum inventio contigerit. Suspicor tamen contigisse seculo XV, eodem nimirum, quo inventum est corpus S. Aureliæ, semel & iterum memoratæ. Nam idem Crombachius cap. 30 ejusdem lib. 7 instrumentum recitat istius inventionis historiam complectens, quod verisimiliter non alium auctorem habuit, quodque sequens habet initium: Paucis ante annis nostra memoria accidit, circa annum Domini MCCCCLX &c.

[7] Porro cum recitati gestorum compendii auctor non alleget alia monumenta quam titulum sepulcralem, [examinatur.] imo cum utcumque insinuet, se aliis non fuisse instructum, ex eo enim innotuisse indicat, quæ Virginibus, quarum ex humanis mentibus erasa videbatur memoria, fuerint nomina, & quomodo a S. Ursula apud ægram Aureliam relictæ sint Argentorati, merito dubitari potest, an reliqua rerum gestarum series eodem seculo XV anterior sit, nec ab ipsomet auctore adjecta ac pie excogitata secundum habitam ante Ursulanæ Historiæ notitiam. Sane licet nihil incredibile, nihil usque adeo mirabile contineat, equidem plus ei auctoritatis attribuere non ausim, quam relationi non sufficientibus testimoniis firmatæ.

[8] Crombachius, qui idem instrumentum pluris fecit, [Levis difficultas super loco sepulturæ] unam difficultatem in eo se invenisse existimavit & mox diluisse. Dubium, inquit, moveri posset, quod illud S. Petri senioris templum anno Christi CCXXXVII & sequentibus, cum eæ Virgines ibi sepultæ sunt; cum primus loci episcopus S. Amandus nominetur, qui a Dagoberto Francorum rege institutus anno DCXL, ut testatur Franciscus Guillimannus lib. episcoporum Argentinensium. Tum dubium dissoluturus ad eumdem Guillimannum recurrit & ad Browerum in Annalibus Trevirensibus, juxta quos aliosque templum S. Petri Senioris multo antiquius est episcopatu S. Amandi, exstructum scilicet a S. Materno, S. Petri discipulo; ac ita concludit: Potuere ergo Virgines illæ tres a superstitibus quibusdam Christianis in D. Petri templo tumulari.

[9] [a Crombachio formatæ discussio.] Sed demus tantisper, quod in titulo sepulcrali expressis verbis notatum fuerit, sepultas fuisse Sanctas primum in ecclesia S. Petri senioris; demus etiam, quod titulus ille tumulo appositus fuerit mox, ubi primum sepultæ fuerunt sanctæ Virgines, quæ duo valde incerta sunt, & quæ tamen tamquam certa admitti debuerunt a Crombachio, ut aliquale formaret dubium super exstructi templi S. Petri senioris epocha: ne sic quidem nobis probatur dubii solutio. Nam sicut tom. IV Septembris ad diem mensis XIV, declaravimus, longe probabilior nobis est eorum sententia, qui S. Maternum in Gallias Germaniasque missum fuisse asserunt post medium seculi III, ac proin juxta nos non exstitit templum S. Petri Senioris anno CCXXXVII, cui illigat Crombachius martyrium societatis Ursulanæ: si igitur mox ab obitu Virgines nostræ in templo illo sepultæ fuerint, dicendum est, quod diu post martyrium superstites fuerint sodalibus suis, imo S. Materno convixerint & templi ejusdem primordia conspexerint; vel potius, quod serius, ac velit Crombachius, contigerit memoratum martyrium Ursulanum, circa annum nempe 384, quæ multorum hodie opinio est, quamque ego, donec res ista plenius examinata fuerit mense Octobri, secutus sum notando supra in margine: Forte sub finem seculi IV. Pergo ad cultum, multo probatiorem, quam pleraque hactenus discussa.

[10] [Instrumentum anni 1496, unde cultus probatur.] Crombachius, qui, ut supra monui, locis variis de sanctis Virginibus nostris sermonem instituit, testimonium scriptum producit assignato tom. 2 Operis sui lib. XI cap, XI, quo ad probandum cultum antiquius nullum penes nos est; librum nempe Sodalitatis Ursulanæ nomine vulgatum circa annum 1496, in quo, ipsiusmet verba sunt, cum instauraretur navicularis undecim millium virginum congregatio, novo collecto piorum operum thesauro, sub initium libelli, typis ibidem (Argentinæ) publicati, mentio fit trium S. Aureliæ Sodalium, ut præcipuarum Argentinensis civitatis & congregationis Ursulanæ Patronarum. His subdit ex libello sequentia: Laus, honor & gratiarum actio tibi concinatur o æterne, immense, omnipotens & benignissime Deus, principium & origo bonorum & omnis creaturæ, a quo ceu vivo perennique fonte bona omnia in Humanitatem Christi & sanctissimam Dei Genitricem Virginem Mariam, postea tot bona in S. Ursulam & universam ejus sodalitatem dimanarunt: præterea in S. Aureliam & ejus socias virgines Einbettam, Warbettam & Villbettam nominatas, quarum omnium corpora quiescunt Argentinæ, partim in S. Aureliæ, partim in S. Petri Senioris ecclesia. Quibus nostris Patronis omnipotens & æternus Deus singularia maximaque beneficia contulit, eas vehementer exaltando erectione sodalitatis hujus præclarissimæ & utilissimæ, quam doctissimi prudentissimique viri religiosi & ecclesiastici e remotissimis locis pene innumeri suis inscriptis nominibus honorarunt. &c.

[11] Præter jam recitata, nihil supererat, quod de Virginibus nostris lectorem doceremus. Scripsimus in Alsatiam ad reverendum admodum patrem Dionysium Albrecht, [In ecclesia S. Petri Senioris Argentinæ,] priorem monasterii in Monte S. Odiliæ, ut si quid de S. Einbetta ipsi compertum esset, id communicare nobiscum haud gravaretur. Votis respondit vir humanissimus & quam ante nobis sponte addixerat, operam contulit. Transmisit die 2 mensis Octobris anno 1752 instrumentum ab admodum reverendo domino Ludovico Geiger, decano ecclesiæ collegiatæ SS. Michaëlis & Petri Senioris, descriptum ac sigillo munitum, unde & alia cultus antiqui indicia, & ipsa corpora ibidem etiam usque nunc honorifice conservata esse didicimus. Instrumento sequens præmittitur titulus: Extractus ex libro statutorum ecclesiæ collegiatæ sanctorum Michaëlis & Petri vulgo Senioris intra Argentinam, in quo sic scriptum reperitur manu propria reverendissimi domini Gabriëlis Haug, sacræ theologiæ doctoris, episcopi Tripolitani, suffraganei Argentinensis & decani SS. Michaëlis & Senioris divi Petri Argentinæ.

[12] Incipit autem laudatus episcopus enumerando dictæ ecclesiæ sanctos patronos, [ubi earum sacræ exuviæ servantur,] atque hos inter collocat SS. Einbettam, Vorbettam & Villbettam virgines; tum sic prosequitur: Horum corpora requiescunt in ecclesia nostra Senioris divi Petri Argentinæ, a me infra scripto in præsentia dominorum Floriani Rieden, sacræ Theologiæ doctoris domini officialis, & Francisci Schlitzweck canonicorum, nec non domini Christophori Han, parochi in Holtzheim, & Joannis Willii, curiæ episcopalis Argentinensis notarii, anno MDCXLVI inventa & translata. Signatum Gabriël Haug, sacræ Theologiæ doctor, episcopus Tripolitanus, suffraganeus Argentinensis, & decanus SS. Michaëlis & sen. divi Petri Argentinæ. Suum mox testimonium subjicit admodum reverendus decanus hodiernus, ut sequitur. Hic extractus a me infra scripto de verbo ad verbum ex libro statutorum fideliter descriptus est. Datum Argentinæ die IX Augusti MDCCLII.

(L. S.) L. Geiger, decanus ecclesiæ collegiatæ sanctorum Michaëlis & Petri senioris Argentinæ.

[13] Monet autem præterea laudatus dominus Geiger, [olim sacellum exstitit illis consecratum.] eadem reperiri de verbo ad verbum in libro Annalium ejusdem collegiatæ ecclesiæ; in alio autem libro perantiquo invenisse se addit, ecclesiam istam cum suis altaribus ac sacellis designatam, quæ singula recenset ipsiusmet libri verbis, unde ad propositum nostrum voces sequentes dumtaxat huc transfero: Capella sanctarum Einbettæ, Vorbettæ & Vilbettæ extra chorum. Sed inquit, Nota bene. Altaria & capellæ, extra chorum & in navi ecclesiæ sita, non amplius subsistunt, quia chorus adhuc actu muro ab ecclesia separatus est, qua Lutherani soli utuntur, & officium nostrum non nisi in choro exerceri potest. Denique ut sciamus, quem locum hodiedum occupent sacræ exuviæ, ita instrumentum suum claudit: Corpora autem & reliquiæ supra dictorum & supra dictarum in cista quercea inclusa, triplici sera clausa, in medio summi altaris prope sepulchrum altaris requiescunt: quæ omnia oculis meis vidi & manibus meis tenui, dum in corpus altaris nostri reposita fuerunt, præsentibus ecclesiæ nostræ canonicis. Quæ omnia, ut supra scripta sunt, veritati consentanea esse hisce attestor. Argentinæ datum IX Augusti MDCCLII.

(L. S.) Ludovicus Geiger decanus.

[14] [Reliquiæ earumdem in binis aliis ecclesiis.] Ceterum, dum supra num. 12 episcopus Tripolitanus testatur, sacra corpora a se anno MDCXLVI inventa ac translata fuisse, id non de prima inventione, sed de secunda aliqua seu potius de inspectione ac translatione accipiendum esse, colligi potest ex dictis num. 6 & seq. Dum autem dicitur, ea corpora servari in ecclesia S. Petri Senioris, id de integris omnino corporibus intelligi non debere, manifestum fit ex instrumento citato num. 10, ubi dicuntur corpora SS. Einbettæ, Vorbettæ & Villbettæ quiescere Argentinæ, partim in S. Aureliæ, partim in S. Petri Senioris ecclesia. Accedit, quod etiam Molshemii (oppidum est haud procul Argentina situm) serventur reliquiæ S. Einbettæ de Societate S. Ursulæ apud RR. PP. Carthusianos, prout sibi indicatum asserit R. P. Albrecht ab uno memoratorum patrum, sed qua occasione istuc pervenerint, quove ibidem afficiantur cultu, non exprimit. Verisimile tamen est, perlatas illuc fuisse sub finem seculi decimi septimi, cum a Lutheranis Argentoratense Carthusianorum cœnobium eversum est, & monachi in vicino tractu Molshemiensi sedem collocarunt, ut tradunt Miræus in Originibus Carthusianorum monasteriorum cap. 13, & Theodorus Petræus in Elucidatione ad cap. 25 Chronici Carthusiensis, a Petro Dorlando conscripti. Denique conjecturam meam super his reliquiis & memoria solius Einbettæ in Martyrologiis indicavi num. 2.

DE S. NINIANO EPISCOPO, PICTORUM AUSTRALIUM APOSTOLO,
CANDIDÆ CASÆ IN SCOTIA,

Seculo V.

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Ninianus episcopus, Pictorum Australium Apostolus, Candidæ Casæ in Scotia (S.)

BHL Number: 6241

AUCTORE U. S.

§ I. Pictorum, & sedis episcopalis Sancti nostri notitia: tempus emortuale, & suscepti apostolatus exordia.

Acturus de Apostolo Pictorum (quem Beda Niniam, [Picti qui & unde dicti;] Malmesburiensis Ninam, alii Ninum, & Scoti vernaculo sermone Ringen nominant, nos cum Martyrologio Romano Ninianum appellabimus) quædam prælibanda censui, quæ in gentis Pictorum sedisque episcopalis Sancti nostri notitiam deducant. Pictorum nomen a corporum pictura ortum, si Camdeno & Alfordo credimus, non ante Diocletiani & Maximiani tempora apud scriptores occurrit. Existimat Alfordus in Annalibus ecclesiast. Britanniæ ad annum Christi 210, num. 3, Pictos non alios esse ab iis, quos Dio, Severi expeditionem Britannicam describens, lib. 17 in Caledonios & Mæatas distinxit ita loquens: Ceterum Brittanorum duo sunt præsertim genera (nimirum in quos pugnandum erat) Caledonii & Mæatæ…Incolunt Mæatæ juxta eum murum, qui insulam in duas partes dividit, Caledonii post illos sunt. Probat Alfordus ex eo, quod Herodianus, lib. 3 domitas a Severo in Britannia gentes depingens, de iis inter alia sic scribat: Quin ipsa notant corpora pictura varia.

[2] Pictos in Dicalidones (mavult Camdenus legere Deucalidones) & Vecturiones divisit Ammianus Marcellinus lib. 27, [eorum regio hodierna Scotia.] cap. 8. Dicalidones, inquit Alfordus ad annum Christi 365, num. 2, illi fuerunt, qui inter Pictos Occidentem insulæ tenebant, quasi manum dexteram, quæ Di vel Deu syllaba notatur: ut lævam habebant Vecturiones. Beda Histor. ecclesiast. gentis Anglorum lib. 3, cap. 4 Pictos in Australes & Septentrionales distinxit: Septentrionales Pictorum provincias eas vocat, quæ arduis atque horrentibus montium jugis ab Australibus eorum sunt regionibus sequestratæ; Australes Pictos eos dicit, qui intra eosdem montes habent sedes. Bellicosissimæ gentis sola nunc superest memoria, abolito quoque Pictorum nomine: eorum sedes obtinent, quos hodie Scotos dicimus. Fuerintne autem Picti non alii quam Britones, an natio aliunde advecta, aliaque his similia, discutiat qui voluerit: mihi sufficit, aliquam Pictorum notitiam hic dedisse.

[3] Qui Sancti nostri meminere auctores plane omnes, [Candidæ Casæ etymon,] eum Candidæ Casæ episcopum scribunt. Candidam autem Casam, Britonibus Withern seu Wit-Herne dictam, Camdenus in Scotia, locorum situ sic postulante, existimat non esse aliam a Ptolemæi Leucopibia, quam ipse more suo a Græco Λευκ᾽ οἰκίδια, id est, domicilia candida, appellaverit, cujus loco unius alteriusque litteræ mutatione Leucopibiam obtruserint typothetæ. Alfordus ad annum Christi 394 num. 3, Est hic locus, inquit, in Novantibus, quem hodie Gallovidiam vocant: est autem Baudrando in Geographia Gallovidia seu Galdia provincia ampla Australis Scotiæ, in ora occidua, ubi incipit meridionalis, e regione Hiberniæ & Monedæ insulæ, a quibus tantum XV milliaribus Scoticis distat. Malmesburiensis lib. 3 de Gestis pontificum Anglorum, in Candidæ Casæ episcopis sic loquitur: Candida Casa vocatur locus in extremis Angliæ juxta Scotiam finibus… Nomen loco ex opere inditum, quod ecclesiam ibi ex lapide Britonibus miraculum fecerit, Sanctus scilicet Ninianus. Usserius de Britannicarum ecclesiarum Primordiis editionis Dubliniensis pag. 665 putat, ex albo haud dubie lapide ædificatam fuisse ecclesiam illam, Ex candido quoque colore, inquit, appellatione retenta.

[4] [ejus situs & appellatio varia.] Beda lib. 3 Histor. ecclesiast. gentis Anglorum, cap. 4. & nominis Candidæ Casæ etymon, & ejus situm his verbis perstrinxit: Qui locus ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide insolito Britonibus more fecerit. Atque hæc Bedæ, Malmesburiensis, Usserii, aliorumque, quos adducere supervacaneum arbitror, auctoritas appellationis hujus originem mihi adeo verisimilem facit, ut prudenter dubitari non posse credam. Causam aliam assignat Sancti nostri Vita aliqua manuscripta, de qua infra. Aliis etiam nominibus signata interdum reperitur Candida Casa; sic eam Niniapolim a primi antistitis sui S. Niniani nomine dictam fuisse, testis est Baudrandus: aliqui eam S. Martini vocitarunt a templo in S. Martini Turonensis honorem ibidem erecto. Cujus juris, an Anglo-Saxonum, an Scotorum fuerit Candida Casa, acriter disceptatur inter gentis utriusque scriptores: litis hujus arbiter ego sedere nolim, & instituto Majorum meorum ab hac odiosa controversia abstinendum mihi duxi. Audiantur tamen Beda laudato loco: Cujus (Sancti nostri) sedem episcopatus, sancti Martini episcopi nomine & ecclesia insignem … jam nunc Anglorum gens obtinet. Quæ Scoti contendunt Bedam dixisse pro tempore futuro; alii, ut verba videntur præ se ferre, pro ipsius Bedæ tempore accipiunt. Sed de his satis: nunc de tempore apostolatus Sancti nostri & conversionis Pictorum dicendum est aliquid.

[5] Verum vel ab ipso disquisitionis ingressu lectorem monendum puto, [Quæ de Scotiæ conversione] multa in utroque puncto hoc indagando occurrere perplexa adeo, ut verum tempus non facile determinandum sit: accipe interim lector, quod de conversionis suæ tempore tradunt scriptores Scotici. Hector Boëtius Scotorum Historiæ lib. 6, fol. 86 verso ita loquitur: Severo imperante Romanis, apud Victorem Pontificem Maximum … per legatos obtinuit (Donaldus Scotorum rex,) ut viri doctrina & religione insignes in Scotiam ab eo missi, se cum liberis & conjuge Christi nomen profitentes baptismate insignirent. Regis exemplum Scotica nobilitas sequuta, aversata impietatem, Christique religionem complexa, sacro fonte est abluta. Fuit annus ille, quo Scoti ad lumen veræ pietatis, Dei Optimi Maximi benignitate vocati sunt & recepti, ab eo, qui primus fuit humanæ salutis, tertius supra ducentesimum… Acciderat nostris diversum quiddam atque Britonibus, tametsi illi ad veram religionem priores accesserint. Siquidem Britones recte in fide primum instituti, postea persecutionum sævitia & ethnicorum suasionibus eamdem aliquoties sunt aversati. Nostri, qua fide & pietate instituti semel fuerunt, hactenus, erroribus aspernatis, perseverant.

[6] Lesleæus de Rebus gestis Scotorum lib. 3, in Donaldo I secutus est Boëtium, [tradunt scriptores Scotici;] a quo tantum in verbis discrepat. Georgius Thomsonus de Antiquitate Christianæ religionis apud Scotos pag. 2 sic fatur: Ex Scotorum quippe Annalibus ac perpetua quadam majorum traditione constat sub Victore Pontifice ad annum Christi 203, Donaldum Scotiæ regem cum universo suo regno Christiana sacra suscepisse, cujus etiam rei non obscurus testis est Tertullianus, qui in libro suo contra Judæos “Britannorum, inquit, inaccessa Romanis loca Christo vero subdita sunt.” Et pag. 4 eamdem tradit Scotorum in fide constantiam, quam laudati supra Boëtius & Leslæus. Tillemontius tom. 16 Monum. in S. Patricio, art. 10 de universi Scotorum regni cum Donaldo ad Christum conversione ad dictum annum a Scoticis scriptoribus asserta ita breviter pronuntiat: Sed horum omnium in probatis auctoribus vestigium nullum reperitur. Nolim quidem ego contra Scotos scriptores omni modo Tillemontii censuræ subscribere. Ignoscent tamen mihi Scoti, si eos in patriæ suæ commendationem paulo liberaliores fuisse dixero, ob rationes, quas mox subdam.

[7] Qui in Donaldo I universi Scotiæ regni factam Christo acquisitionem invictamque in fide constantiam prædicavit Leslæus, [dubia omnino sunt & perplexa.] ad annum Christi 290 in Crathlinto ita habet: Floruere circa hæc tempora apud Scotos Amphibalus, Modocus, Priscus, Ferranus, Ambianus, Carnocus, multique alii viri doctrina & religione insignes, Dei cultores (Culdei nostra vulgari lingua dicti) ob Diocletiani & Constantii tyrannidem ex Britannia profugi, quos rex Crathlintus comiter & benigne accepit: illisque Monam insulam, expulsis Druidibus antiquis incolis, incolendam tradidit, & Amphibalum eorum episcopum creari fecit. Sic omnes gentilium profani ritus, qui ad illa usque tempora ibi extingui prorsus non valebant, hujus regis pietate abrogati sunt. An, quæ hic scribit Leslæus, nullatenus pugnent cum iis, quæ dixit in Donaldo, non examino: illud in narratione hac imprimis displicuit Usserio, quod Constantium Christianæ religionis hostem faciat, mihique certe omnino improbatur, cum plane constet, Christianis impense favisse Constantium. Vide multiplex auctorum testimonium apud Usserium pag. 170 & sequenti. Unum addo omni exceptione majorem Lactantium lib. de Mort. persecut., cap. 15: Constantius (qui Britanniam cum Galliis tenebat) ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, dirui passus est: verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit. Ex quo habes Constantium quidem permisisse ut aliquæ everterentur ecclesiæ, nullo tamen id præcepisse edicto: præmiserat Lactantius Romani orbis universi stragem, exceptis Galliis Constantio subjectis.

[8] [Ex ipsis Scotorum testimoniis] Nunc quæ contra assertam anno Christi 203 apud Scotos fidei Christianæ originem faciunt, paucis exsequor. Scoti ipsi religionis Christianæ apud se primordia post Saxonum in Britanniam adventum referunt: ita scribunt in Apologia ad Bonifacium VIII directa, apud Usserium pag. 646: Quin immo per venerandas reliquias B. Andreæ Apostoli divina revelatione navigio de Græcia delatas in Scotiam, Hungo rege tunc regnante ibidem (de Saxonibus ipsis impugnantibus tunc Scotiam hostiliter, maxima Scotis a Deo concessa victoria ad ostium Tini fluminis ut habet Historia) Scoti ipsi primo susceperunt fidem Christi &c: & Bonifacius VIII in Bulla ad Eduardum I, Nosse potest, inquit, regia celsitudo, qualiter regnum ipsum (Scotiæ) per B. Andreæ apostoli venerandas reliquias, non sine superni Numinis grandi dono acquisitum & conversum fuerit ad fidei Catholicæ unitatem. His plane subruuntur ea, quæ de suscepta fide anno Christi 203 allata sunt num. 5 & 6. Nam Boëtius adventum reliquiarum S. Andreæ in Scotiam illigat anno Christi 369; Boëtio consentit Leslæus; Dempsterus in Apparatu ad historiam Scoticam lib. 2, cap. 22 § 4 factam scribit anno 362.

[9] [ostenditur non posse probabiliter] Sed & quominus fidei apud Scotos initia illigari possint anno Christi 203, facit, quod ajunt de victoria ab Hungo Pictorum rege de Saxonibus reportata: non enim diu ante annum 449 in Britanniam appellere potuerunt Angli sive Saxones, imo ex Beda videtur ostendi posse, eo circiter anno illorum adventum consignandum esse: nam, licet impressa Bedæ exemplaria, tam in Historia, quam in Epitome annum exprimant 409, Legi debet, inquit Alfordus ad dictum annum 449, annus CCCCXLIX, ut in correctissimo Ms., quod penes me est, expresse habetur. Recte sensisse Alfordum ex hoc etiam liquet, quod Beda lib. 1 Histor. ecclesiast., cap. 13 refert: Ad hunc (Aëtium) pauperculæ Britonum reliquiæ mittunt epistolam, cujus principium hoc est: “Aëtio ter consuli gemitus Britannorum”: tertius siquidem Aëtii consulatus incidit in annum a Christo nato 446, ut docet Bucherii Chronicon & Critica Pagii. Beda autem ibidem subjungit: Neque hæc tamen agentes quicquam ab illo auxilii impetrare quiverunt. Et post varias Britonum calamitates demum cap. 15 narrat, quomodo Anglorum sive Saxonum gens a rege Vurtigerno invitata in Britanniam advecta sit.

[10] [conversionem illam innecti] Ex his colligere est, non esse tantam fidei Christianæ apud Scotos antiquitatem, quantam venditant eorum historici; nec solido fundamento innecti posse seculo III vixdum inchoato Christianismi apud illos exordia. Sed nec opinioni meæ refragatur adductus supra a Thomsono locus Tertulliani, quem seculo III floruisse scio, & in Romanorum historiis versatissimum fuisse non inficior: per me quoque licet, ut, quod vult Thomso sonus, per inaccessa Britannorum loca, ea Britanniæ pars intelligi debeat, quæ nunc Scotia dicitur, in quam Romanorum arma nondum ea ætate penetrarant: sed non propterea tam universalem, tam constantem, tam incontaminatam totius Scotiæ regni ad Christum conversionem, qualem ipsi jactitant, admittere necesse est. Dico igitur Tertullianum in libro contra Judæos operam omnem in eo posuisse, ut perfidæ genti demonstraret felicissima Christianæ religionis incrementa, ostendendo Christi imperium humilitate ac mansuetudine sua jura latius faciliusque extendisse, eoque penetrasse, quo Romanæ aquilæ tanto cum armorum strepitu pervadere nequiverant, vectesque quasi ferreos, & insuperabilia Romanæ majestati obstacula, victricibus Seruatoris nostri signis sponte cessisse.

[11] [anno Christi 203.] His Tertulliani mentem sufficienter exprimi, nec latius extendendam puto, quam ut fidei rudimenta quædam & tenuem Christianorum manipulum Tertulliani tempore, imo, si lubet, ante illud in Scotia agnoscamus. Nonne enim mihi liceat dicere: Diu ante Tertulliani tempora remotissimæ Indorum nationes Christo vero subditæ fuerunt, cum certissimis constet monumentis Christianæ religionis semina apud Indos a S. Thoma apostolo jacta fuisse, & dubitari minime possit, quin laboribus ejus fructus saltem aliquis accesserit, non tamen tantus, ut universa plane India Christo acquisita fuerit, & ab eo numquam recesserit? Sic pariter Scoticis scriptoribus consentio, regionem hanc, quæ nunc Scotia dicitur, fidei sanctæ radiis illustratam fuisse; non nego Donaldum quemdam, sive is Scotorum rex, sive vir inter suos princeps fuerit, Christianis sacris initiatum fuisse, & exemplo suo nonnullos Christo lucrifecisse. Hoc unum nego, utpote nullo nixum fundamento, Scotorum nempe sive Pictorum gentem universam ab anno Christi 203 veritatis Euangelicæ lumen recepisse ita, ut ab ea numquam defecerit. Scotorum certe Pictorumque a fide defectionem ostendunt clarissime duriora S. Patricii verba, quæ hic subnecto. In Epistola ad Christianos Corotici tyranni subditos, quæ exstat tom. 2 Martii, pag. 538 & sequentibus, ita lego: Socii Scotorum atque Pictorum apostatarunt: & infra: Præsertim indignissimorum, pessimorumque atque apostatarum Pictorum.

[12] Quæ disputavi hactenus, sufficiunt, ut dispiciat unusquisque Scoticis scriptoribus circa fidei in sua regione exordia non omnino credendum esse, [Referuntur variæ] præsertim cum non desint ejusdem gentis antiquiores auctores, qui conversionem illam Donaldi regiam silentio præterierunt, & diversa sit Scotorum de conversionis modo sententia, ut videre est apud Alfordum ad annum Christi 203. Rejectis igitur iis, quæ nemo facile probaverit, ad ea, quæ cum majori aliqua verisimilitudine dici possunt, pergamus. In scedula quadam, Papebrochii manu scripta, de tempore conversionis Pictorum, postquam dictum est, multiplicem a Scotis conversioni suæ annexam fuisse fabulam, ita pergitur: Hoc certius, S. Ninianum circa finem seculi IV, paulo antequam S. Martinus moreretur, apud Pictos cœpisse fidem disseminare: ibidemque magistri sui morte divinitus cognita, primam ejus nomine consecrasse ecclesiam: post quem quia nullus fuit, qui bene cœpta prosequeretur: & Picti Romanos omnes, Romanisque adhærentes Britannos (a quibus potuissent hac in parte juvari) odio prosequebantur capitali; fieri vix aliter potuit, quin fidei adhuc teneræ novella exarescerent germina, & errorum zizania repullularent: quibus avellendis sanctus demum Columba, ex Hibernia in Albaniam transiens, navare operam utilissimam cœpit anno, ut auctor est Beda lib. III, cap. IV, Incarnationis Dominicæ quingentesimo sexagesimo quinto. Vide Annotata Papebrochii ad supra laudatam S. Patricii epistolam.

[13] [auctorum opiniones] Papebrochio præluxerat Fordunus lib. 3 Historiæ Scotorum, cap. 9 ita scribens: Imperatoris istius Theodosii junioris temporibus sanctum obiisse ferunt Ninianum pontificem: ipsum namque secundum Historiarum scripta sub imperio sui patris Arcadii & Honorii patrui scimus veraciter floruisse: nam eorum anno quinto B. Martinus Turonensis episcopus obiit, cujus adhuc in carne viventis alloquio sanctus meruit Ninianus saluberrimo recreari. Pitseus de Scriptoribus Britanniæ, in S. Niniano annum mortis signavit hoc modo: Ad Candidam Casam sanctissime diem suum obiit, & ibidem in templo ei dedicato sepulturam accepit decimo sexto Calendas Octobris anno reparatæ salutis CCCCXXXII. Pitseum secutus est Alfordus ad annum Christi 432, num. 12 hæc ex Magdeburgensibus, Cent. 5, fol. 1429 subnectens: Apud quos (Pictos) tandem Gallovidiæ in Candida Casa pontifex primus obiit anno salutis CCCCXXXII. Catalogus manuscriptus Sanctorum Scotiæ, qui inter scripta ad res Hiberniæ Scotiæque spectantia in Museo nostro servatur, hoc elogio Sanctum nostrum exornat ad diem XVI Septembris: S. Ninianus, S. Martini ex sorore nepos, episcopus Candidæ Casæ in Gallovidia Scotiæ regione, Pictorum & Britonum insignis doctor, ad quem celeberrima peregrinatio institui solebat. Floruit anno CCCCXXXVII. Sed qui Catalogum hunc Majoribus meis Lovanio submisit Brunus, non aliunde mihi notus, quam ex ista subscriptione, in epistola sua ita scribit: Est etiam in his ipsis non satis certa alicubi conjectura de tempore, quo vixerint Sancti, sed error nec magnus, nec in multis est.

[14] [de S. Niniani] Patricius Ninianus Wemyss Societatis Jesu, in manuscripto de indubitatis Scotiæ Sanctis ad Sollerium misso 2 Julii anno 1720. emortuale Sancti nostri tempus signat annum 437. Martyrologium Anglicanum Joannis Wilsoni, anno Christi 1608 vulgatum, ita habet: Obiit postmodum (Sanctus noster) in Scotia circa annum Christi DXII: annum alium signant alii. Scriptoribus de tempore emortuali sancti Antistitis nostri tam diversimode sentientibus, malui initio hujus Commentarii tempus illud late figere seculo V, quam ipsum divinando assequi. Wilsono tamen S. Niniani obitum ad seculum VI removenti assentiendum non putavi propter ea, quæ tum ex Actis (licet suspectis admodum) tum ex auctoribus pene omnibus dicemus de Sancti nostri cum S. Martino Turonensi conversatione: cum enim nemo sit, saltem quem viderim, qui obitum S. Martini posteriorem statuit anno Christi 402, imo verisimillimum sit, annis etiam aliquot citius eum obiisse, quis S. Ninianum ad annum 512 superfuisse sibi persuadeat? Maxime si verum est, quod tradit auctor Vitæ S. Niniani, cum scilicet, jam consecratum episcopum, ad S. Martinum divertisse.

[15] [tempore emortuali & anno] Sed nec annus, quo prædicationis Euangelicæ munus apud Pictos susceperit S. Ninianus, certo videtur figi posse. Alfordus apostolatus ejus exordia innectit anno Christi 394, ita loquens ad dictum annum num. 1: Quo etiam tempore Ninianus noster … a Siricio Papa consecratus episcopus jubetur in insulam redire & Pictos Romanæ Ecclesiæ fideique subjugare. Pergit num. 3: Ubi (Candidæ Casæ) teste Camdeno Theodosii junioris tempore episcopalem sedem Ninianus erexit. Unde ad hæc potius tempora, non ad priora, ut quidam faciunt, referimus & Pictorum Australium conversionem, & novæ sedis institutionem: licet autem hic Theodosius non junior, sed respectu alterius augusti senior censeatur, Beda tamen lib. 1, cap. X (mendum hic est, legendumque cap. XI) Theodosium hunc juniorem vocat, & ita intelligi debet Camdenus. Malim ego Camdeni aliorumque verba accipere, ut sonant, cumque Theodosii junioris temporibus facta hæc illigant, Theodosium ab iis signari puto, non Magnum, Arcadii & Honorii patrem, sed Theodosium Arcadii filium. Ad Bedam autem quod attinet, recte sensisse puto Chiffletium nostrum, dum in correctiore editione Parisiensi anni 1684 locum Bedæ sic restituit: Tenente imperium Honorio augusto filio Theodosii minore. In Notis autem sic observat laudatus Chiffletius: Vulgata habent: Theodosii junioris, Trevirensis codex: Theodosii minoris. Repono ex vero & ex Bedæ ipsius mente: Filio Theodosii minore: major enim illi filius fuit Arcadius. Et sane verisimilius est, in describendo Beda errasse incurium amanuensem, & pro minore scripsisse minoris, pro quo alii substituerint junioris, quam ipsum Bedam hallucinatum ita fuisse, ut Theodosium Magnum, ante quem nullus ejus nominis imperator invenitur, juniorem appellarit.

[16] Laudatus Alfordus ad annum Christi 395 prædicatam a Niniano apud Pictos fidem Sequenti, [suscepti apud Pictos apostolatus.] inquit, anno, id est Christi trecentesimo nonagesimo quinto, Theodosio tertium & Abundantio Coss., S. Regulus confirmavit; qui ex Achaïa in Britanniam veniens, sacras Andreæ apostoli reliquias secum asportavit in ecclesiis nuper erectis deponendas… Quod ad tempus spectat, accidisse adventum S. Reguli uno alterove anno post Valentiniani mortem affirmat Holinshedus: quod cum Pictorum conversione optime congruit. Quid censendum sit de hisce S. Andreæ reliquiis in Scotiam delatis, discuti poterit vel ad XV Octobris, ubi de S. Regulo, vel ad XXX Novembris, ubi de S. Andrea agendum erit. Ad reliqua ab Alfordo asserta pauca observo. Primo certum est falsos ab ipso consules signari: anno enim Christi 395 consulatum tenuere Sextus Anicius Olybrius, & Sextus Anicius Probinus. Secundo non facile admisero tantos tam brevi tempore fidei in populo barbaro progressus, quantos adstruere videtur Alfordus, utpote qui S. Ninianum non nisi anno 394 consecratum Romæ episcopum, & inde per Gallias in Pictorum terras devectum statuit, & tamen anno proxime subsequente varias ecclesias erectas scribit. Tertio ex Holinshedo non probatur, allatas fuisse in Scotiam S. Andreæ reliquias anno 395: verum quidem est, anno 392 obiisse Valentinianum II, sed cum Holinshedus scribat simpliciter post Valentiniani mortem, ut apud Alfordum lego, & Valentinianus I anno Christi 375 decesserit, dubium manet, an Valentinianum I, an II designarit. Pictorum igitur Australium conversionem late figo vel sub finem seculi IV, vel sub initium V, cum hoc solum ex Beda certum sit, eos diu ante annum 565 ad fidem adductos fuisse.

§ II. Variæ Sancti nostri Vitæ, quarum una fabulosa, aliæ minime authenticæ: gestorum ejus usque ad episcopatum ex iis compendium.

[Variæ S. Niniani Vitæ:] Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis pag. 669 de S. Niniani Actis ita loquitur: Vitam S. Niniani … ab Ælredo Rhievallensi abbate conscriptam, in bibliothecis Angliæ vidimus. Pitseus pag. 230 inter Opera Ælredæ Rievallensis recenset Vitam S. Niniani episcopi, librum unum, adscribitque, Multorum bonorum virorum, per quæ verba Vitæ istius initium designatur: hæc ad nos non pervenit. Patricius Wemyss in laudato supra scripto hæc habet: A fide dignis accepi illius (Sancti nostri) Vitam variis in formis conscriptam haberi in bibliothecis Angliæ, quam numquam mihi licuit videre. Usserius pag. 1059 de altera S. Niniani Vita sic scribit: Extat & apud Hibernos nostros ejusdem Niniani Vita: in qua ob importunam tum a matre tum a consanguineis frequentatam visitationem, deserta Candida Casa, ut sibi & suæ quieti cum discipulis vacaret, Hiberniam petiisse, atque ibi impetrato a rege loco apto & amœno, Cluayn Coner dicto, cœnobium magnum constituisse, ibidemque post multos in Hibernia transactos annos obiisse traditur. Usserium & secundo loco laudatam ab eo Vitam secutus est Ludovicus Augustinus Alemandus in Historia monastica regni Hiberniæ, titulo: Præcipui sancti fundatores, qui ferme omnes Hiberni sunt, & ibidem domos Regularium condiderunt, ubi hæc addit: S. Ninianus V seculo fundator exstitit domus dictæ Cluain Coner. Initio autem catalogi istius præmiserat, intelligi debere domum spectantem ad Canonicorum Regularium institutum, quotiescumque Ordinem alium non exprimit. Vox autem Cluain, ut observat idem Alemandus pag. 24, ad distinctionem addita, aliud nil Hibernice significat, quam quod domus hæ, quibus vox ista Cluain præfigitur, in amœnis pratis sitæ essent.

[18] [merito rejiciendam esse illam,] Alfordus post recitata verba, quæ ex Usserio secundo loco dedi, ad annum 432 sic pronuntiat: Sed nota est Hibernorum ambitiosa pietas, Britanniæ Sanctos, si jure non possunt, injuria ad se trahentium. Major testis est Malmesburiensis, qui de Niniani sepulchro hæc habet lib. III de Gestis pontificum: “Candida Casa, inquit, vocatur locus in extremis Angliæ juxta Scotiam finibus: ubi beatus confessor Ninia requiescit”. Potuisset quoque Alfordus pro se adducere locum Bedæ lib. 3 Historiæ, cap. 4: Ubi (in ecclesia S. Martini ad Candidam Casam) etiam ipse (Sanctus noster) corpore una cum pluribus Sanctis requiescit. Repudiatam ab Alfordo Vitam, aut saltem huic similem admodum, transumptam habemus ex manuscripto P. Fitzsimon, quod eo procurante ex Hibernia acceperunt Majores mei. Quo minus ei acquiescamus, credamusque S. Ninianum, derelicta Candida Casa, in Hiberniam commigrasse, prohibet fabella multiplex, ex qua tota pene consuta est.

[19] Accedit & alia ratio non levis. Etenim S. Ninianus Pictos fide Christiana imbuendos susceperat, & sedem episcopalem Candidæ Casæ erexerat. Quis igitur facile credat inepto fabulatori, nascentem ecclesiam, [quæ eum in Hibernia obiisse scribit,] & gregem in fide tenellum ab eo desertum, præsertim cum rei adeo insolitæ non afferatur idonea ratio; cumque aliæ Vitæ minus fabulosæ de itinere illo Hibernico prorsus sileant, Sanctumque in episcopatu suo obiisse tradant?

[20] Verum ut amplius lectori fiat perspectum, quam ineptiat in multis, [probatur ex veteri Ecclesiæ disciplina,] & sæpe sibi minime constet auctor, paucula ejus verba, quæ id demonstrant, huc fideliter transfero. Fuit, inquit, pater ejus (Sancti nostri) rex Britanniæ, qui sibi in uxorem legitimam filiam regis Hispanorum matrimonio copulavit, vita & moribus venustam. Ex his duobus fidelibus fideliter in Dei servitio perseverantibus &c. Et paulo infra: Traditur denique a patre suo clericali disciplinæ. Pergit deinde exponere raras ejus animi dotes, orationis sanctarumque vigiliarum studium, jejunia, corporisque macerationes, ac subdit: Missa mane celebrata, Horisque jam dictis, divinæ lectioni sedule incumbens &c. Et post alia his similia subjungit: Nititur interea rex pater ejus ipsum ad curiam suam revocare… Fuit enim Vir sanctus statura procerus, corpore strenuus, facie præclarus & inter omnes concives totius patriæ altior capite superefferebatur. Pro hac re voluit eum pater gladio accingi militari.

[21] Utcumque mutabilia sint hominum sensa, quis tamen in animum inducat, [ac sabella multiplici,] S. Niniani parentem, quem fidelem & quidem fideliter in Dei servitio perseverantem dixit Vitæ hujus auctor, derepente factum fuisse impie sacrilegum? Quid quod ipsum etiam sanctum Ninianum sui & arrepti vitæ instituti oblitum quodammodo statuit: inter alias enim ejus virtutes castimoniæ studium celebrarat his verbis: Non solum mulierum colloquium, sed & aspectum, ne attenderetur, aufugit: & ecce vix in Hiberniam pedem immiserat Sanctus noster, cum scenæ narratur præsens hujusmodi, quam oculi etiam leviter tantum casti plane refugerent, diciturque auctor miraculi cujusdam, quod silentio prætereundum mihi omnino duxi, ne pudicus aures lædat impudens narratio. Post hæc quis credat fabulatori, etiamsi vera esse possint, quæ narrat? Unde dubia saltem habenda sunt, quæ scribit de campana, ad Sancti preces de cælo delapsa, ut ejus beneficio subditos ad studium sacramque lectionem convocaret. Nihilo quoque certius est, quod tradit de ecclesia lignea, divina potius virtute quam artificum opera ædificata: cui exstruendæ materiam necessariam de nemore ad locum templo destinatum devexerunt cervi ferocissimi, artifex autem ipse citharista fuit, nec ante nec postea in architectonica versatus.

[22] Sancti nostri utramque fugam, in Gallovidiam alteram, [qua Vita hæc referta est.] & inde alteram in Hiberniam describens, clandestinam vocat, in utraque tamen numeroso cleri discipulorumque cœtu stipatum asserit. Fabulam alteram prolixe in hac, qua de agimus, Vita relatam in pauca contraho. S. Ninianus patris vexationem fugiens conscenso navigio in Gallovidiam devehitur: amplo in campo residet, & ad fabrum circumjacentium agrorum dominum nuntios ablegat oraturos, ut sibi suisque noctis unius hospitium vitæque necessaria subministrentur. Sed, nuntiis superbe contumelioseque rejectis, cum indignatione coactus est Sanctus recedere, qui fabri ædes pertransiens baculum suum ad altitudinem trium digitorum tanta vi in incudem defixit, ut humana manu revelli non posset. Hoc prodigio stupefactus faber cum filio adSancti pedes provolvitur, veniamque orat & exorat. Fabri domum Sanctus post ingreditur, nulloque negotio scipionem suum extrahit, sed, inquit Vitæ auctor, semper patuit foramen in incude & in æternum patebit. Postero die faber villam cum adjacentibus agris Viro Dei in perpetuum possidendam offert, hac solum pactione adjecta, ut ex nomine fabri Terna, & filii ejus Wyt locus appellaretur, Compositumque est, inquit ineptus nugator, nomen loci illius de Wyt & Terna Wytterna, seu Candida Casa. Pluribus supersedeo; jam dicta enim sufficiunt, ut S. Niniani in Hiberniam commigrationem habeamus commentitiam, & quivis judicet, Vitam hanc plane indignam, quæ in Opere nostro locum accipiat.

[23] [Gemina item Vita manuscripta] Geminam insuper sancti Apostoli nostri Vitam manuscriptam habemus, quarum altera transumpta est ex Manuscripto Rubeæ Vallis, alteram ex Manuscripto Carthusiæ Coloniensis accepit, & Majoribus meis submisit P. Hugo Vardæus, qui in præfatione, quam illi præfixit, fatetur primo accuratiorem & locupletiorem esse Vitam S. Niniani a Capgravio editam, de qua statim. Secundo menda & errores irrepsisse in Manuscriptum Carthusiense, ut sunt XVI Idus Octobris, pro XVI Calendas, & episcopi Scotici pro Britannici. Tertio Finianus, pro Ninianus scribitur, & hoc dicit ortum habere ex similitudine litterarum N & V in veteribus manuscriptis, & ex simili sono litterarum F & V apud Germanos. Quarto, Possunt, inquit, aliqua suppleri, quæ apud Capgravium historicum desiderantur, ut illud de baculo Niniani crescente in arborem, & prope eum emanante fonte, quæ in Hibernia contigerunt. Verum utramque hanc historiam in Capgravii editione Londinensi anni 1516 diserte expressam lego. Quod autem in Hibernia facta sint ambo illa miracula, mihi non probatur ex eo, quod subdit Vardæus: Ex qua (Hibernia) oriundus videtur ille Niniani discipulus: nam discoli scholas fugientes extraneas, domum reverti ad parentes solent. Poterat certe, si vera est tota narratio, e Gallovidiæ ad parentes aufugere, etsi non præcise in Hiberniam, quod pluribus refellere nil facit ad rem præsentem. Ceterum Vita hæc in rebus præcipuis cum Capgravio ita convenit, ut non nisi interdum sit contractior, interdum verbis auctior.

[24] [& edita a Capgravio Acta] Sola itaque examinanda est Vita, quæ a Capgravio luci data est, ut de aliis prudens lector statuat. Ut ordinate procedam, ab ipso auctore ordior. Capgravius, teste Pitseo, vir pietatis & eruditionis laudibus insignis, edidit, Catalogum Sanctorum Angliæ. Henricus Wharton in Appendice ad Historiam ecclesiasticam Guilielmi Cave, ait Capgravium Historiam istam explicasse ex volumine quodam, quod in bibliotheca Cottoniana manuscriptum asservatur. Whartono consentit Oudinus in Commentariis de scriptoribus ecclesiasticis, tom. 3, Col.sserens, Capgravium excerpsisse Legendam suam ex manuscripto volumine Joannis Tinmouthensis; de qua explicatione etiam Janningum nostrum monuit D. Smith ecclesiæ Anglicanæ presbyter. Quidquid sit, sive primus Catalogum hunc Sanctorum Angliæ adornaverit Capgravius, sive a Tinmouthensi prius adornatum verbatim descripserit, uterque certe a Niniani ætate nimis remotus est, ut relatis in hac Vita gestis assensum præbeamus indubium: etenim Joannes Tinmouthensis floruit anno Christi 1366, Capgraviu: autem, si Balæo & Wharthono credimus, obiit anno Christi 1464; si Pitseo, Vossio & Miræo, anno 1484: at S. Ninianus scriptorum pene omnium suffragio dicitur mortuus Theodosio Juniore regnante, cujus annus imperii & vitæ ultimus incidit in annum Christi 450. Insuper quo minus Vitam hanc ut probe authenticam & omnino sinceram habeamus, facit affinitas miraculorum cum iis, quæ a Sanctis aliis in eodem Catalogo patrata referuntur, ut per decursum interdum observabo; hoc unum lectorem monitum volo, me ea minime negare prodigia, sed quoniam ea ab antiquioribus scripto prodita non sunt, obtinet hic, quod auctor Catalogi Sanctorum Angliæ scribit in S. Neoto abbate fol. 240 post insoliti miraculi narrationem: Hoc, inquit, nec asserere contendo, nec de Dei potentia (addo ego, aut Niniani meritis) diffidens abnegare præsumo.

[25] Juverit lectori ab oculos ponere singula, & ita rerum a S. Niniano gestarum qualecumque compendium exhibere. [unde hausta sint, & quanta censenda] Orditur in hunc modum: S. Niniani confessoris sacra conversationis primordia, & sanctitatis insignia, dignitatem officii & fructum ministerii, finem optimum & laboris præmium Venerabilis Beda in Anglorum Historia (lib. 3 cap. 4) paucissimis commendans verbis, ita de eo scribit. Quæ S. Ninianum proprie spectant transcribo, omissis aliis, ex ipso Beda, quem non satis accurate descripsit auctor laudati Catalogi: Australes Picti, … relicto errore idololatriæ, fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbum Ninia episcopo reverentissimo & sanctissimo viro, de natione Britonum, qui erat Romæ regulariter fidem & mysteria veritatis edoctus; cujus sedem episcopalem sancti Martini episcopi nomine & ecclesia insignem (ubi etiam ipse corpore una cum pluribus Sanctis requiescit) jam Anglorum gens obtinet. Qui locus &c. Tum subdit Vitæ auctor: Verum quod Beda brevius scripsit, latius Deo auctore prosequi placet. Suspicari licet, usum fuisse libro de miraculis S. Niniani conscripto, qui ad nos non pervenit, solumque innotuit ex Breviario manuscripto ecclesiæ Aberdonensis, ubi in Officio S. Niniani, lectione VII dicitur laudatus liber Barbarice scriptus; quam conjecturam meam firmat conformitas pene omnimoda eorum, quæ in dicto Officio recitantur, & in edita S. Niniani Vita memorantur.

[26] Pitseus in Joanne Tinmouthensi de Volumine Sanctorum Vitas complexo agens, [illoram auctoritas. Natales] Ex infinitis pene, inquit, auctoribus res varias ita compaginavit, ut quæ deessent in aliis, ex aliis adjiceret; quæ redundarent, tam discrete resecaret, ut nihil in illa tota Historia redundans aut mutilum. Tantum abest, ut Pitsei judicio favorabili subscribam, ut potius pro certo habeam fore, ut quicumque vel oscitanter Vitas Sanctorum Angliæ pervolverit, prima fronte offendat non pauca, quæ ad accuratiorem trutinam (ne quid dicam durius) revocare oporteat. Intermissam tantisper epitomen resumo, non aliis imposterum, nisi cum contrarium expressero, quam Capgravianæ editionis verbis usurus: In Britannia majori regali ex prosapia B. Ninianus extitit oriundus, in ea, ut putatur regione, quæ in occiduis ipsius insulæ partibus, ubi oceanus quasi brachium porrigens, & ex utraque parte quasi duos angulos faciens Scotorum nunc & Anglorum dividit (regna, additur in manuscripto Rubeæ Vallis) constituta, usque ad novissima Anglorum tempora proprium habuisse regem, non solum Historiarum fide, sed & quorumdam quoque memoria comprobatur. His verbis manifeste insinuat auctor Vitæ, natum esse Sanctum nostrum in antiquo Cumbrorum regno, quod propriis regibus paruisse usque ad annum 946, constat ex Anglorum Annalibus citatis ab Usserio pag. 664, & Camdeno pag. 648, in Cumbria. Situs autem provinciæ Cambrensis optime congruit cum descriptione loci natalis S. Niniani, ut ex mappis geographicis ad oculum patet. At Balæus, aliique eum Venedotam faciunt: est autem Venedotia, teste Baudrando in Geographia, pars Walliæ borealis in Anglia, regio a Cumbrensi regno omnino diversa. Utri de loco natali S. Niniani rectius statuerint, non inquiro, cum solum hoc ex Beda certum sit, eum fuisse de natione Britonum.

[27] [& adolescentia S. Niniani:] Quod autem spectat ad regios S. Niniani natales ab auctore Vitæ assertos, eos nec impugno, sed nec ut certos admitto. Audiatur Alfordus de his ita loquens ad annum Christi 370, num. 6: Cum audis Niniamum regis filium, puta legendariorum dialectum esse, qui in eo titulo pluribus attribuendo admodum liberales sunt. Verum ea voce intelligunt viros in provincia principes ac regulos: quos sine ullo dubio Britannia omni seculo frequentes habuit. Post hæc auctor totus est in describendis S. Niniani intemeratis moribus egregiisque virtutibus. In manuscripto Carthusiensi & Lectione IX laudati supra ecclesiæ Aberdonensis Officii ita legitur: Hic in ipsa infantia sacrosancti baptismatis unda renatus, vestem nuptialem, quam candidatus suscepit, immaculatam conservans, victor vitiorum, Christi eam conspectibus præsentavit, ac Spiritum sanctum, quem primum habuit mundatorem, sanctissimis moribus sui sacri pectoris meruit illustratorem. Tum Vitæ auctor Sancti nostri in Urbem peregrinationem paucis verbis exsequitur. Huic peregrinationi David Camerarius in Sanctis Scotiæ ad diem XVIII Septembris præmittit cohabitationem Sancti nostri cum Culdeis patribus: Horum (Culdeorum) inquit, institutum amplexus Ninianus, mirum est, quanto desiderio teneretur conversionis animarum: verum quia mos tunc erat inter Culdæos patres, ut non prius subiret aliquis onus Euangelicum & apostolicum, quin prius limina Apostolorum visitasset, Romam proficiscitur &c. Quid statuendum sit de Culdeis (alii scribunt Culdæos, alii Keldeos, Colideos alii,) quos Scoti affirmant etiam seculo III in patria sua floruisse, colligi potest ex dictis num. 7.

[28] [iter Sancti Romam ab Alfordo] Peregrinationem hanc a S. Niniano susceptam putat Alfordus anno Christi 370, in Annalibus ad dictum annum num. 1 sic scribens: Quod ad tempus spectat, tunc incidisse profectionem oportet, cum Damasus Papa in Urbe Pontifex sederet. Quia post aliquot annorum spatia redire debet Ninianus in patriam, & S. Martinum Turonensem … de via salutare. Lex etiam Valentiniani imperatoris hoc anno (370) lata … plures invitavit… Et quia Treviris data est,… Britanniæ nostræ statim innotuit. Idem Alfordus ad annum Christi 394, S. Ninianum eo tempore a Siricio Papa consecratum episcopum & ad Pictos fide vera imbuendos remissum tradit, sicque ejus in Urbe commorationem 24 circiter annorum statuit. Cum nulla alleget Alfordus monumenta, quibus suam stabiliat chronotaxim, solis videtur niti conjecturis, quæ meo judicio rem minime conficiunt; videnturque mihi omnia, quæ de Niniani Romana peregrinatione, ejusque in Urbe mora traduntur, sufficienter salvari, etiamsi statuatur annis aliquot serius Romanum iter accidisse; nec omnino necesse est tot annos adstruere, ut, quod Beda scribit, Romæ regulariter fidem & veritatis mysteria edoctus sit Sanctus.

[29] Dicitur in Vita adolescens Romam profectus, & pluribus annis in Urbe conversatus: [illigatur anno 370, & mora ibidem] sed etiam a veteribus vocati fuerunt adolescentes, qui 29 ætatis annum superaverant, ut videre est ex auctoribus allatis in Roberti Stephani Thesauro linguæ Latinæ, verbo Adolescens; & multorum annorum mora dici potest ea, quæ 24 annorum spatio longe inferior est. At, inquit Alfordus, Tunc incidisse profectionem oportet, cum Damasus Papa in Urbe Pontifex sederet. Hoc quoque gratis admisso, annum 370 tamen non extundes; quia sedit Damasus usque ad annum 384. Gratis, inquam, admisso, quia nec ab auctore Vitæ, nec ab alio quoquam nominatum reperio Pontificem, tum a quo Romam veniens benigne comiterque exceptus, tum a quo deinde episcopus ordinatus fuerit S. Ninianus; nec aliquid obest, quo minus utrumque sub Damasi successore Siricio potuerit contigisse. Cum enim Siricius S. Petri Cathedram occuparit ab anno 385 ineunte, si ei anno innectamus Romanam S. Niniani profectionem, usque ad annum 397, ante quem certe non obiit S. Martinus Turonensis, tempus abunde suppetet, quo & divinarum Scripturarum mira eruditione imbui, & fidei mysteria edoceri potuerit Sanctus noster, & simul ad S. Martinum divertere, eamque annorum supputationem eo lubentius amplector, quod induci non possim, ut credam, ferventissimum animarum zelum & fidei propagandæ ardorem, quo flagravit S. Ninianus, & cujus explendi ergo, teste Alfordo, Romam petiit, per 24 circiter annos coarctatum fuisse, in tanta præsertim Pictorum necessitate, & Niniano, & Romanæ Sedis Antistiti haud dubie notissima.

[30] Lex autem Valentiniani de studiorum recta institutione & alumnorum delectu, [statuitur annorum circiter 24; Alfordi] quam in subsidium advocat Alfordus, nil evincit. Vere quidem spectat ad annum 370, cum signata sit Valentiniani & Valentis augustorum consulatu tertio, incidente in annum Christi 370, &, quia Treviris lata est, non diffiteor, eam facile potuisse Britanniæ innotescere; inde tamen non sequitur, ut statim a lata ista lege ad Romanas scholas se contulerit Ninianus. Cum ergo desint solida monumenta, quibus chronotaxim suam stabiliat Alfordus, ab ea recedere satius puto, quam diuturnam adeo Sancti nostri in Urbe moram admittere, maxime cum certum mihi videatur, non posse statui ejus ad Pictos missionem diu ante annum 394, cui eam illigat Alfordus. Nam Candidæ Casæ ecclesia a S. Niniano dicata fuit S. Martino Turonensi; hoc autem apud populum recens fide imbutum prudenter fieri potuisse non videtur, antequam sancti episcopi Turonensis per Occidentem veneratio, & sanctitatis miraculorumque fama percrebuisset. Hæc paulo fusius disputavi, ne quis nimium fidenter Alfordianam chronotaxim amplectatur: ex quibus etiam liquet, quod paragrapho primo sæpius innui, non posse tuto determinari tum fidei apud Pictos exordia, tum annum suscepti a Niniano muneris apostolici.

[31] Sed & memorata jamjam ecclesiæ Candidæ Casæ a S. Martino appellatio facit, [argumenta discutiuntur: refellitur Spotswoodus asserens,] ut non difficulter credam, saltem ex parte, Joanni Spotswood, in Historia ecclesiæ Scotiæ pag. 6 asserenti, ante Romanum iter cum S. Martino versatum fuisse Sanctum nostrum. Si enim sub extrema vitæ S. Martini tempora statuamus, saluberrimo ejus alloquio recreatum fuisse Apostolum nostrum, & aliquot deinde annos Romæ versatum, spatium habebimus, quo S. Martini memoria clarescere potuerit, & sine ulla noviter conversorum offensione ecclesiam ipsius nomini erigere Niniano licuerit. Et quamvis S. Niniani Acta congressum ejus cum S. Martino consignent post Romanum iter, statimque, postquam narrarunt novæ ecclesiæ ædificationem, subdant: Cum jam sanctum Martinum, quem miro semper venerabatur affectu, a terris ad cælos migrasse didicerat, ipsam ecclesiam in ejus honore dedicavit; cum tamen, ut liquet ex dictis, & ex dicendis amplius patebit, exiguæ admodum Acta illa sint auctoritatis, non video, cur nefas sit suspicari, ab auctore Vitæ, a S. Niniani ætate multum remoto, ejusdem congressus, si umquam acciderit, ordinem inversum fuisse; nec dubito ullatenus asserere, id, quod ab auctore Vitæ statim a S. Martini excessu consignatur, annis aliquot a morte ejus factum esse.

[32] [S. Ninianum educatum fuisse a S. Martino.] Atque hoc pacto evitatur difficultas non una, quæ Alfordianæ chronotaxeos dispositioni opponi potest. Verum, ut præmonui, Spotswoodo non nisi ex parte crediderim: nam quod cum Boëtio aliisque Ninianum S. Martini ex sorore nepotem, & sub ejus disciplina educatum fuisse asserit, plane incertum mihi est; non enim Vitæ auctor, in aliis corradendis, ut videbimus, admodum liberalis, de utroque hoc tam altum siluisset; non Bedam fugisset ista consanguinitas & educatio sancta, quem non latuit Niniani, ad hauriendam ex primo purissimoque veritatis fonte Christianam disciplinam, Romana profectio. Auctoritatem autem Bedæ, de Niniano dicentis lib. 3 Historiæ, cap. 4, Qui erat Romæ regulariter fidem & mysteria veritatis edoctus, nescio, an satis prudenter voluerit extenuare Spotswoodus, nullo allato teste idoneo, addens, judicatu facile esse Ninianum, sub Martini viri tanti disciplina enutritum, non novitium Romam profectum fuisse. Videtur sane mihi Spotswoodus hic plusculum indulsisse genio hominum sui furfuris, conantium invidiose declinare, quidquid quoquo modo in Romanæ Ecclesiæ commendationem facere potest, licet proferatur a testibus omni exceptione majoribus. Interruptum tantisper Actorum examen, & vitæ Sancti nostri ex iis compendium prosequamur.

§ III. Reliqua S. Niniani gesta: miracula in vita patrata: varia scriptorum elogia.

[Sanctus verisimiliter Romæ ordinatus est episcopus:] Priusquam apostolicos S. Niniani in suo Candidæ Casæ episcopatu labores, eorumque fructum exhibeo, & asserta ab auctore Vitæ prodigia expendo, observare lubet pauca in laudatum (num. 27) Davidis Camerarii locum, ubi inter alia sic loquitur de Sancti nostri ab Urbe reditu: In Scotiam per Galliam & Belgium, in quibus mirabiles animarum conversiones fecisse legitur, rediens ad convertendas Deo creatori suo animas se totum intendit. Quod cum strenue diu præstitisset, & simillimam angelorum vitam inter mortales egisset, Candidæ Casæ primus episcopus nominatus & nominatim acceptare cogitur. Utinam attulisset Camerarius auctorum testimonia aut monumenta alia, in quibus legerit ingentia illa animarum lucra, quæ prædicat! Verisimile quidem omnino est, Virum spiritu apostolico plenum etiam in itinere suo Dei gloriæ & animarum saluti operam navasse; sed cum & auctor Vitæ & scriptores alii de Niniani per Galliam Belgiumque prædicatione admirandisque illius effectibus taceant, assertorum a Camerario fides penes ipsum esto. Quod autem Ninianum in Scotia (Pictos Australes haud dubie intelligit) multos annos laborasse asserit, ac demum episcopum ordinatum, repugnat certe auctori Vitæ, scriptoribusque aliis, qui eum, priusquam Roma digrederetur, ad episcopatus gradum sublimatum fuisse tradunt, quibus hac in parte plus, quam Camerario, deferendum puto. Cum enim dubitare non possimus, quin Romæ formatus fuerit ad apostolicum munus, cum insuper certum sit, eum episcopum fuisse, verisimilius est, Romæ consecratum fuisse, ut ab ipso prædicationis exordio populo, ad quem destinabatur, amplius prodesse posset.

[34] Jam auctorem Vitæ audiamus: Ninianus cum ad locum suæ legationis venisset, [apostolici ejus apud Pictos labores.] magnus populorum fit concursus, ingens cunctis lætitia, mira devotio, laus quoque ubique resonat Christi: quoniam sicut prophetam eum habebant. Cæpit mox male plantata evellere, male collecta dispergere, male ædificata destruere. Purgatis ab omni errore fidelium mentibus, omnia quæ fidelibus agenda verbo docuit, operibus & exemplis monstravit, & multis miraculis confirmavit. Elegit autem sibi sedem in loco, qui nunc Witerna dicitur in littore maris, ipso pelago clauditur, a parte tamen Aquilonari via ingredi volentibus aperitur. Ibi de lapide ecclesiam construxit, ante quam nullam in Britannia de lapide dicunt esse constructam. Et quoniam jam S. Martinum, quem miro semper venerabatur affectu, a terris ad cælos migrasse didicerat, ipsam ecclesiam in ejus honore dedicavit. Infra autem, postquam miracula duo, de quibus statim, narravit, sic pergit: Interea S. Ninianus Australes Pictos, quibus adhuc error gentilitatis inhærens idola venerari ac colere compellebat, aggrediens, Euangelii veritatem sequentibus signis prædicabat. Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mutui resurgunt, oppressi a dæmonibus liberantur: sicque fides suscipitur, error abdicatur, destructis templis ecclesiæ eriguntur; currunt ad salutis lavachrum divites & pauperes; gratias Deo agunt, in insulisque procul sunt habitantes. Ordinavit presbyteros, episcopos consecravit, & totam terram per certas parochias divisit. Confirmatis in fide omnibus, cum ad ecclesiam suam esset regressus &c. Hæc auctor de Apostolicis Sancti laboribus. Nunc miracula in Vita S. Niniani memorata inspiciamus.

[35] Primum his verbis narratur: Fuit in eadem regione (Pictorum) rex quidam… [Cæcum illuminat; calumniam ab innocente depellit;] Tudwaldus nomine dives & elatus, monita Viri Dei contemnens… Quodam autem die cum plus solito molestus esset Viro Dei, non ultra passus Judex cælestis Servi sui injuriam inultam, intolerabili morbo superbum percussit in capite & elatos illos oculos cæcitas repentina invasit… Saniori tandem ductus consilio, ad Virum Dei misit obsecrans, … ut retribueret ei bona pro malis… Vir autem Dei primo increpando regem corripit: deinde ipsum tangens, oculis signum Crucis impressit; nec mora, fugit dolor, cæcitas fugatur &c. Huic omnino affine est in Vita S. Kentigerni, item in Vita S. Malachiæ, ad quas lectorem remitto. Alterum quia longius, in pauca contraho. Puella quædam impudentis proci succubuerat libidini, crimenque sacerdoti cuidam de Niniani clero affinxerat, jamque mater facta, omni pudore exuto, in ipsa ecclesia sacerdotem sui corruptorem clamitans, puerum in faciem ejus projecit: tum ad puerum non nisi paucis diebus natum Ninianus, Heus, inquit, o puer, in nomine Jesu Christi, si presbyter iste te genuit, coram plobe edicito: nec mora ex infantili corpore vox clara insonuit, mendacem convicit, & innocentem sacerdotem absolvit: & extendens dexteram propriumque patrem in populo designans: Hic est, inquit, pater meus, ipse me genuit &c. Simile legitur in Vita S. Adelmi cum hoc solo discrimine, quod ibi sola accusati innocentia detegatur, hic vero insuper impudicæ calumniatricis (quod quidem ad sacerdotem absolvendum necesse non erat) socius reveletur.

[36] [olera uno die nata; servata pecora; Sanctus ab imbre intactus;] Tertium prodigium divinæ erga Sanctum nostrum providentiæ manifestum est testimonium: cum enim quidquid olerum superfuerat, mane terræ mandatum esset, nihilque restaret esui aptum, Episcopi jusso hortum ingressus frater, cui illius cura fuerat demandata, porros herbasque eodem die terræ insitas, non crevisse tantum, sed & semen produxisse cernens, quantum sufficeret, decerpsit. Quartum sic narrat Vitæ auctor: Cum fures animalia ejus (Sancti nostri) abducere niterentur, taurus quidam quasi in furorem versus illos invasit, & principem illorum prostravit, & ventrem cornibus perforans, animam cum visceribus excussit. Deinde terram ungulis fodiens mirabili impetu saxum, quod invenerat, pede percussit, & in tanti miraculi testimonium, quasi in molli cera, in lapide pes mergitur, relinquens in petra vestigium, & ob vestigium usque hodie loco nomen. Tum dicitur S. Ninianus prædonem mortuum suis precibus ad vitam revocasse. Miracula reliqua divinosque favores in Vita commemoratos paucis expedio. Cum sub dio recumbens etiam inter densissimas pluvias aut meditaretur, aut legeret, ipse cum libello suo ab omni semper humore immunis perstitit: simile refert Vita S. Kentigerni.

[37] [tempestatem sedat Niniani baculus, fit arbor & ad ejus radicem fons erumpit:] Verum, pergit auctor Vitæ, inter psallendum B. Ninianus oculos a libello detorsit, tactus modicum cogitatione illicita, cumque in distractionis pœnam codicem ejus imber invasisset, In se, inquit, reversus Episcopus erubuit, … eodemque momento temporis & cogitationem deposuit & imbrem suspendit. Nec minus singulare est, quod sequitur. Inter plures, qui sub S. Niniani disciplina instituebantur, juvenes unus deliquerat, qui, quam meruerat, pœnam veritus aufugit, baculum, quo niti Sanctus solebat, auferens, naviculam conscendit, jamque fluctibus hauriendus, Niniani baculum in uno foraminum defixit, & ad littus sospes appulit: verum eo minime contentus prodigio, in littore maris Sancti baculum fixit, orans, ut in tanti miraculi testimonium ramos frondesque produceret, cui prodigio aliud statim adjectum fuit; Nam, inquit auctor Vitæ, ad radicem arboris fons limpidus erumpens rivulum ductu longiori emisit, infirmis ob Sancti merita utilem & salubrem. Facile admisero Deum, ad propalandam servi sui Niniani sanctitatem, plurima eaque præclarissima operatum fuisse prodigia; verum ut ad discoli cujusdam preces bina ultima miracula vere patrata fuisse credam, certiora firmioraque requiri testimonia, mecum, opinor, agnoscet quilibet partium studio non nimium addictus.

[38] Compendium hoc Vitæ S. Niniani, gestorumque ejus ex Catalogo Sanctorum Angliæ concludo his verbis, [ab ipsis heterodoxis dicitur miraculis celeber.] quæ num. 24 in fine dedi: Nec asserere contendo, nec de Dei potentia diffidens abnegare præsumo prodigia supra commemorata; verum ea ut dubia habeo, quamdiu non alia proferentur monumenta: infirma enim omnino mihi est auctoritas Catalogi Sanctorum Angliæ, cujus scriptor non videtur satis accurate examinasse ea, quæ posteritati transmisit, unde etiam non raro fabellas Operi suo inseruisse eum deprehendet, qui voluerit concinnatas ab eo Sanctorum Vitas pervolvere. Certius est, quod tradit Fordunus in Scotorum Historia lib. 3, cap. 9: Erat autem (Sanctus noster) mirandæ virtutis vir & sanctitatis coram Deo & hominibus, ac innumerorum vivens miraculorum, etiam post transitum & hactenus operator mirificus. Constans scilicet adeo fuit miraculorum Niniani fama, ut ipsi heterodoxi ea negare ansi non fuerint, utcumque miracula Sanctorumque cultum impie aversentur. Magdeburgicorum verba cent. 5, fol. 1429 dat Alfordus ad annum Christi 432, num. 12, ea qui videre voluerit, Alfordum adeat. Hoc elogium, quamvis nequeat adulationis suspectum haberi, referre supersedeo, quia ad stabiliendam Sancti venerationem necesse non est, & pio lectori gratiora futura sunt, ac majoris ponderis testimonia, quæ subdo.

[39] Romanum Martyrologium ad XVI Septembris Sanctum nostrum ita annuntiat: [Memoria Niniani in variis Martyrologiis.] In Scotia sancti Niniani episcopi & confessoris. Iisdem plane verbis eum recolunt Grevenus & Molanus in auctariis ad Usuardum: in ipso autem Usuardo Ninianum non invenio, apud quem tamen memorari eum asserit Camerarius, inquiens, De Niniano sancto agunt Usuardus in Martyrologio, Molanus &c. Castellanus in Martyrologio universali sic habet: In Scotia S. Niniani episcopi & confessoris, adscribitque, circa annum CCCCXXVIII; in margine vero adnotat, Sine cultu: in Supplemento tamen ita scribit: Ad notam in S. Niniano adde, nisi is sit, qui colitur Cortraci die XVII Novembris a monialibus S. Catharinæ a Sion. Cum ob istam observationem censuissem, inquirendum mihi esse, an eo forte loco aliquæ Sancti reliquiæ asservarentur, quæ cultui occasionem dedissent, religiosissima laudati cœnobii priorissa domina Maria Anna Tyberghein asseruit, nullas in cœnobio suo S. Niniani reliquias, nullum cultus alicujus indicium aut documentum exstare, statimque exhibuit ac Museo nostro lubens donavit exemplar Proprii Sanctorum, quo utitur laudatum cœnobium, quodque est Canonicorum regularium congregationis Windesemensis, in quo de S. Niniano verbum nullum. Dum tamen scribit Castellanus sine cultu, fallitur manifestissime, quia non viderat ea, quæ mox adducam. Anglicanum Wilsoni Martyrologium editum anno 1608, & recusum anno 1640 prolixius eum celebrat. Ea tantum hic transcribo, quæ magis peculiaria sunt: Sacrum ejus corpus in eadem S. Martini ecclesia sepultum, ibidem magna veneratione servatum fuit usque ad tempora Henrici regis VIII (editio altera habet Jacobi regis VI, quæ lectio omnino præferenda est.) Multa etiam præclara templa atque altaria in ejus honorem pristinis Catholicorum temporibus erecta ac dedicata fuerunt in regno Scotiæ.

[40] Boëtius in Scotorum Historia lib. 8, pag. 115 de eodem Sancto sic loquitur: Scotorum videlicet, Pictorum Britonumque doctor & pædonomus non vulgaris, [Erecta illi templa, institutæ peregrinationes.] & eo nomine omnibus, qui Albionem incolunt, vel hac nostra ætate in multa veneratione habitus. Leslæus in Scotiæ descriptione pag. 9, Candida Casa, inquit, episcopali sede, nec non & celeberrimo ante exortas hæreses monasterio ornata fuit. Ibi D. Ninianus… magna totius insulæ frequentia, multas virtutes Deo per illum monastrante, religiosissime colebatur. Et lib. 4 de Rebus gestis Scotorum, pag. 133 & seq. hæc addit: Cujus (Sancti nostri) præstantissimæ virtutis etsi id fuerat luculentissimum testimonium, tamen hoc illius pietatem perinsignem arguit præcipue, quod, cum bella, (quæ inter Scotos, Pictos ac Britannos æstuabant maxime) omnem vel his ad illos, vel illis ad hos viam intercluserant: illi tamen ad singulos, cum luberet, tutissimus pateret aditus. Arbitrabantur enim vere in Ninianum, virum solidæ virtutis gloria præstantem, fucum, dolum, malitiam nullo modo cadere potuisse. Ad utriusque auctoris Boëtii & Leslæi verba, quibus adstruunt, Ninianum Scotis, Pictis & Britonibus apostolum fuisse, observo cum Joanne Majore utique Scoto, de Gestis Scotorum lib. 2, cap. 2, Scotos perperam intrudi. Sic habet: Hic intelligas, quod meridionalibus Pictis & Britonibus B. Ninianus verbum Dei euangelizabat, & hoc ex ejus collecta colligitur, in qua sic dicitur: “Deus, qui populos Pictorum & Britonum per doctrinam S. Niniani episcopi & confessoris docuisti.” In qua de Scotis mentio fit nulla: sed jam a multis annis, post Pictorum regnum eversum, locum & sanctum corpus Scoti habent.

[41] [Elogia alia, postulatæ ad tumulum ejus preces.] Patricius Ninianus Wemyss in Manuscripto de indubitatis Scotiæ Sanctis, suas de S. Niniano observationes ita claudit: Solemne sancti Præsulis jejunium in ore omnium versatur: solebat enim Vir sanctissimus quotannis a Feria quinta Majoris Hebdomadæ ab omni cibo potuque abstinere, dum sacrosancta die Paschatis Dominicæ Resurrectionis mysteria perageret, miraculorum gloria cum S. Dutacho in regno Scotiæ longe celeberrimus. Hisce elogiis omnibus accedat testimonium viri integerrimi Alcuini diaconi, qui seculo VIII floruit, summamque suam de Niniani meritis æstimationem testatus est in epistola ad fratres Candidæ Casæ, quam refert Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis pag. 669. Illam juverit hic transcribere: Venerandæ dilectionis fratribus in loco Deo servientibus, qui dicitur Candida Casa, Alcuinus diaconus salutem. Deprecor vestræ pietatis unanimitatem, ut nostri nominis habeatis memoriam, & intercedere pro mea parvitate dignemini in ecclesia sanctissimi patris vestri Ninia episcopi, qui multis claruit virtutibus: sicut mihi nuper delatum est per carmina metricæ artis, quæ nobis per fideles nostros discipulos Eboracensis ecclesiæ scholasticos directa sunt, in quibus & facientis agnovi eruditionem, & ejus perficientis miracula sanctitatem, per ea, quæ ibi legebam. Utinam ad nos pervenissent carmina illa! Cum enim auctor eorum ad S. Niniani ætatem accedat propius, certiora haberemus monumenta ad illustranda ejusdem gesta; quæ enim nunc supersunt, non nisi dubiam notitiam Actorum sancti Episcopi subministrant.

§ IV. Cultus ejus antiquus & legitimus: gloria posthuma: scripta a nonnullis illi attributa.

[Cultus ejus in Scotia antiquissimus ostenditur.] Etsi, quæ paragrapho præcedente adduxi, vix ullum cuiquam de legitimo S. Niniani cultu dubium relinquere possint, ne quid tamen hic desideretur, utque luculentissime constet de publica, multorumque seculorum usu consecrata Sancti nostri veneratione, ad alias etiam extra Scotiam regiones extensa, pauca, quæ reperi, addo. Ex antedictis siquidem planum fit & templa & altaria ejus nomini erecta fuisse, & jam Alcuini ævo miraculis celebrem exstitisse Ninianum, cujus se patrocinio commendatum voluit laudatus diaconus, aliorum preces ad Sancti tumulum pro se postulans. Hunc etiam facit ecclesiæ Aberdonensis Breviarium, de quo num. 25, ex quo Breviario liquet, S. Niniani memoriam recoli soluisse in dicta ecclesia: est autem Officium novem lectionum, quæ omnes ex Beda & S. Niniani Vita desumptæ sunt, Antiphonæ etiam, hymni ac pleraque alia propria sunt, Collectam hic adscribo: Deus, qui hodiernam diem B. Niniani confessoris tui atque pontificis festivitate honorabilem nobis dedicasti; concede propitius, ut cujus eruditione veritatis tuæ luce perfundimur, ejus intercessione cælestis vitæ gaudia consequamur.

[43] Sed non in sola Scotia stetit S. Niniani veneratio, [S. Niniani brachium Duaci religiose asservatur.] ad Belgium quoque nostrum pervasit, allatis Dei benignitate ad Duacense Scotorum seminarium sacrosanctis ejus reliquiis, de quarum authentia instrumentum publicum illustrissimi Atrebatensis prælo vulgavit Rayssius in Hierogazophylacio Belgico, pag. 489, quod, quantum spectat ad S. Ninianum, huc transfero: Paulus Boudot Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Atrebatensis, universis præsentes inspecturis salutem in Domino. Cum juxta sanctos canones & concilii Tridentini decreta, Sanctorum, quorum corpora viva habitaculum fuere Spiritus sancti, & quorum intercessione multa bona hominibus præstantur, debito honore sunt venerandæ ac nullæ & * novæ reliquiæ, nisi recognoscente & aprrobante episcopo, recipiendæ. Hinc est, quod fide dignis constitutis testimoniis reliquias nobis exhibitas per R. P. Lambertum Lobetium superiorem seminarii Scotorum Duaci; videlicet brachium S. Niniani episcopi & confessoris recuperatum per R. P. Alexandrum Marquarri presbyterum Societatis Jesu a quibusdam Catholicis Anglis & consignatum comitissæ de Linlithquo, quod postea præsente reverendissimo episcopo Antverpiensi probus & honestus vir Alexander Selonius R. P. Joanni Robæo etiam presbytero Societatis Jesu ad seminarium deferendum tradiderat… Nos ad humilem supplicationem prædicti R. P. seminarii Duacensis superioris, visis prius attestationibus reverendissimi domini Antverpiensis, dominæ comitissæ de Linlithquo… easdem reliquias pro veris.. recognoscentes & approbantes, ab omnibus & singulis Christi fidelibus venerandas & honorandas exponi publice posse decrevimus & decernimus, harum testimonio litterarum, sigilli nostri subimpressione munitarum. Atque ut erga eas reliquias cultus & veneratio incitetur; omnibus qui eas devote coluerint, quadraginta dierum indulgentiam impertimur. Datum in palatio nostro episcopali Atrebatensi die quarta Septembris anno millesimo sexcentesimo vigesimo septimo. De mandato reverendissimi domini. Sigillum pendebat in rubra cera. Joannes Monnier secretarius.

[44] [Miracula post mortem,] Fidelium venerationem consecuta sunt miracula ad Sancti tumulum perpetrata, quæ apud auctores varios dispersa, hic colligo. Ordior ab auctore Vitæ, cujus prolixiorem narrationem summatim exhibeo. Plebeia quædam fœtum ediderat miserabilem, membris omnibus in contrarium versis: parentes tædio ac mœrore victi ad S. Niniani sepulchrum detulere informem puerum, qui noctis tempore vidit Virum cælesti luce coruscum & pontificalibus vestibus præfulgentem, qui infirmi caput tangens sanum surgere jussit, membris omnibus ad loca naturalia facili motu retortis. Hic, inquit auctor, temporis processu attonsus in clericatum & ad sacerdotium promotus, in S. Niniani obsequiis vitam finivit. Subditque: Duo leprosi ad fontem S. Niniani accedentes, aqua illius se abluunt, & caro eorum mundata, sicut caro parvuli restituta est. Forte hic designat fontem illum, qui ad discoli pueri preces mirabiliter profluxit. Vide, quæ de eo dixi num. 37.

[45] [& beneficia ad Sancti invocationem] Beneficum erga se S. Ninianum expertus est David Scotiæ rex anno 1348, ut auctor est Hector Boëtius Scotorum Historiæ lib. 15, pag. 324 his verbis: Telum autem unum regis tibiæ infixum extrahi statim non potuit, nec priusquam S. Ninianum inviseret: visa enim tum est tibia manifesto aperiri ac telum prosilire. Pietatis in S. Ninianum suæ remunerationem etiam consecutus est Jacobus IV Scotorum rex, qui ad sacrum corpus S. Niniani frequenter veneraturus accedebat, ut narrat Camerarius in Sanctis Scotiæ ad diem XVIII Septembris in hunc modum: Inter alia contigit semel, ut Margareta regina ejus uxor (fuit hæc Henrici VII Anglorum regis filia) gravissimis morbi doloribus post partum tentaretur, nec ulla consolatione humana permulceri posset. Quod videns rex, omni spe de uxoris valetudine in Deum collocata, ad ædem D. Niniani in Gallovidia summa animi demissione pedes proficiscitur. Regis devotionem Deo gratissimam fuisse, ex eo liquet, quod regina paulo post, omni vehementia morbi abstersa, convaluerit… Integris vero viribus affecta, cum rege ad eamdem Niniani ædem sequenti Julio mense anni MDVII profecta est Deo, (&) famulo ejus D. Niniano gratias actura.

[46] [a multis impetrata.] Aliud ibidem subjicitur miraculum, ceteris, ut inquit Camerarius, prætermissis, quodque dicitur contigisse sub annum Christi 1608. Ipsa Camerarii verba do: Erat sacellum D. Niniano sacrum non longe a Spea fluvio, ubi in oceanum influit. Quidam anno uno aut altero ægrotus decubuerat: destitutus jam viribus, curavit uxor, ut transferretur in dictum sacellum, quamvis tecto privatum, ut Deo creatori suo ibi pietatis causa spiritum redderet. Tota nocte remansit sub dio æger mortem expectans; sed ecce tibi circa galli cantum obdormiscit: in somno adstat senex venerabilis admodum, qui crura ipsius stringens, surgere jubet & domum repetere. Fecit, quod imperabatur, occurrit uxor, turbatur, spectrum se videre existimat. Loquitur æger uxori se esse, non spectrum: clamat, rem narrat, tandem simul Deo & Niniano sancto gratias agunt. Quæ omnia utinam nos firmior tutiorque docuisset auctoritas quam Camerarii, Boëtii & Capgravii.

[47] Narrationem miraculorum ab excessu Sancti nostri patratorum concludo iis; [Apparitio ad S. Niniani tumulum.] quæ Alfordus scribit ad annum Christi 432, num. 15 in fine post verba Malmesburiensis, Sanctum hunc Niniam præclarum virtutibus experta est antiquitas, subdens: Intelligit, opinor, hic author Alcuini sæculum, quando miraculis cœpit inclarescere. Tunc enim Niniani, vel Niniæ, vel Nini nomen celebre, & tunc Paschasius Radbertus miraculum scripsit, quod sacerdoti ad ejus corpus celebranti contigit. “Quidam presbyter fuit religiosus”, inquit ille (Radbertus scilicet lib. de Corpore & Sanguine Domini cap. 14, num. 5) “Plecnils nomine, frequenter Missarum solemnia celebrans ad corpus sancti Nini episcopi & confessoris: qui, cum digno moderamine sanctam duceret vitam, cœpit omnipotentem Deum piis pulsare precibus, ut sibi monstraret naturam corporis Christi atque Sanguinis; non ex infidelitate, ut assolet, sed ex pietate mentis ista petivit”. Tum pluribus narrat, Christum in forma pueri sacerdoti apparuisse: qui forte non alius fuit a Niniani fratre, quem passim auctores Plebeiam vocant, Capgravius & Tinmuthensis Sanctum. Miraculum hoc ad Sancti nostri tumulum contigisse, verisimile fit ex eo, quod Radbertus asserat, se narrationem hanc hausisse ex Gestis Anglorum. Notat autem Martenius, qui librum hunc Radberti novis typis edidit anno 1733, legi in editis codicibus Nini, in Manuscripto autem Turonensis Majoris monasterii Nili.

[48] Ad scripta S. Niniani quod attinet, Usserius de Britannicarum ecclesiarum primordiis subdubie ita loquitur pag. 669: [An aliqua posteris scripta reliquerit S. Ninianus,] Ipse quoque Ninianus, ne videretur omnino posterorum immemor, inaffectato sed utili exarabat stylo Psalterii meditationes lib. 1, & ex sententiis Sanctorum lib. 1, si Joanni Balæo credimus. Balæo consentit Dempsterus lib. 13 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum, & Pitseus De illustribus Britanniæ scriptoribus, ubi sic habet in S. Niniano: Quæ autem junior docuerat, jam senex factus scriptis mandavit & posteritati tradidit, quorum tamen postea maxima pars periit. Ex iis, quæ post se reliquit, aliqua saltem nomine tenus tenemus, teste Sixto Senensi, Meditationum in Psalmos Davidis librum unum, de Sanctorum sententiis librum unum. Et alia. Sixtum Senensem Bibliothecæ sanctæ lib. 4, in S. Niniano accurate legi, sed quæ huc spectant, verba alia non inveni, quam sequentia: Scripsit aliqua in sacras Litteras magnæ pietatis & eruditionis commentaria: de quibus maxime celebrantur meditationes in Davidicos hymnos. Videri potest etiam Possevinus in Apparatu sacro, ubi in S. Niniano conformiter scribit ad verba Sixti Senensis. Cum non pervenerint ad nos scripta illa S. Niniani, & Usserius, qui haud dubie bibliothecas Angliæ lustravit, de iis ambigue loquatur, statuat de iis lector, quod voluerit, ego ea nec plane affirmo, nec plane nego, sed auctorum, qui ea allegant, fidei relinquo.

[49] [& quid de eo senserit Joannes Foxus?] Dempsterus loco supra laudato ait: Injurius ei (Sancto nostro) hæreticus Joannes Foxus. Verba ejus non adscripsit Dempsterus, qui si vere arguat Foxum, oportet is sibi minime constiterit. Alfordus enim hæc Foxi in Actis & Monumentis verba adducit ad annum Christi 432, num. 15: Hoc seculo secuti sunt in Britannia Fastidius, Ninianus, Patricius & plures alii, qui multo tempore ecclesiam Britannorum gubernarunt Christiana & salutari doctrina: & hoc omni tempore, spatio scilicet quadringentorum annorum, & a Lucio rege religio fuit incorrupta, & Verbum Christi vere annuntiatum est usque ad Augustini & Sociorum adventum. In iis certe nihil Niniano injurium, sed ampla potius commendatio fidei ejus incorruptæ. Sed, pergit ibidem Alfordus, mox accusat (Foxus) Augustinum, vocatque fidei corruptorem: quia Romani Pontificis auctoritate munitus Sanctorum cultum in Britannia propagavit: dein pluribus Foxi argumenta convellit Alfordus. Si ergo vera sunt (neque enim illud operosius inquirere, aut utile aut necesse) quæ de Foxo dicit Dempsterus, voluerit verisimiliter S. Ninianum hæresi suæ faventem exhibere Foxus, qui de S. Augustino conqueritur, quod cultum Sanctorum in Anglia propagaverit. Quidquid autem sit, Foxi & id generis hominum auctoritas morari nos minime debet.

[Annotata]

* & abundat

DE S. PRINCIPIO EPISCOPO,
CENOMANIS IN GALLIA,

Verosimiliter intra annum DXI et DXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus: Acta: tempus episcopatus.

Principius episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

AUCTORE U. S.

Sancti Principii, septimi Cenomanensium episcopi, res præclare gestas illustraturus, ea præmitto, quæ legitimum ejus cultum cuivis testatum faciant. Gesta episcoporum Cenomanensium seculo IX conscripta, [Sancti nomen in Fastis diversis,] eum omni virtutum splendore conspicuum exhibent, miraculisque ante & post obitum patratis illustrem, Beati nomine appellant; quod sufficiens cultus ejus argumentum est, cum titulum hunc non tribuant aliis quam cultum habentibus. Gemina Usuardi auctaria apud Sollerium sanctum Antistitem nostrum recolunt ad hunc diem XVI Septembris, quo a reliquis infra memorandis Martyrologiis etiam refertur. Daveronensis codex his verbis: Cenomannis civitatis depositio sancti Principii episcopi & confessoris. Grevenus Sanctum iisdem verbis annuntiat, omissa tantum voce civitatis. Utrique consonat Martyrologium Germanicum Canisii dictum. Claudius Castellanus in Martyrologio universali locum sepulturæ adjecit, ita scribens: Cenomanis S. Principii episcopi, sepulti cum aliis antiquis civitatis hujus episcopis in majore ecclesia monialium Pratensium. Martyrologium Parisiense editum anno 1727 etiam tempus, quo Sanctus noster floruit, adnotat hoc modo: Cenomanis S. Principii episcopi, qui concilio primo Aurelianensi sub Clodovæo magno subscripsit.

[2] Martyrologium Gallicanum Saussayi prolixius habet ejusdem Sancti elogium, [ejusque cultus ostenditur.] quod hic visum est transcribere. Cenomanis sancti Principii episcopi & confessoris, qui sedem hanc non tam dono quam merito adeptus, post sancti Victurii decessum, admodum laudabiliter susceptæ ecclesiæ gubernacula gessit, sanctarumque actionum gloria clarus, postquam concilio primo Aurelianensi cum uno & triginta episcopis interfuisset (ubi sanctissimæ constitutiones de sacris theoriis ecclesiasticaque disciplina editæ sunt) exactis in felici gloriosoque præsulatu annis viginti novem, diutini laboris sui mercedem dignam accepit a Domino. His consonant auctores plurimi, qui, concilii Aurelianensis primi sanctionibus, & episcoporum, qui subscripserunt, nominibus editis, S. Principium recensent inter eos præsules, qui sanctitatis fama inclyti consecuti sunt virtutum suarum præmium, publicam fidelium venerationem. Videri etiam possunt Corvaiserius & Bondonettus in Chronologia episcoporum Cenomanensium. Atque hæc sufficiunt, ut Sancti nostri cultum antiquum esse ac legitimum agnoscamus.

[3] Præter S. Principii Acta a Mabillonio luci data tom. 3 Analectorum, [Acta illius varia] geminum habemus Vitæ ejus exemplar manuscriptum. Horum alterum acceperunt Majores nostri a P. Joanne Dardes, qui illud descripserat ex veteri & insigni manuscripto procurate per D. Autbert monachum Anisolanum; & hunc præfert titulum: Vita beatissimi domini Principii episcopi. De cetero cum præfatis in laudata collectione Actis pene ad verbum consentit, manuscriptum hoc, sed vacuum interdum, pro tribus quatuorve vocibus spatium relinquit, quas, erasis haud dubie præ vetustate litteris, scriptor legere non potuerat: verum ex contextu patet, easdem esse, quas in editione Mabillonii, non ita detritum apographum forsan nacti, invenimus. Unum est inter prælaudata Acta discrimen notatu dignum: Mabilloniana quippe sancto Præsuli nostro tribuunt annos episcopatus XXIX, mensem 1, dies XXI; manuscriptum autem nostrum annos dumtaxat XXV, menses IV, & dies similiter XXI.

[4] [cum impressa, tum Mss.] Alterum exemplar descriptum est ex libello, cui titulus: Nomenclatura seu Legenda aurea pontificum Cenomanorum, per Joannem Movellum Lavallensem Parisiensis academiæ doctorem theologum & Cenomanensem canonicum, ex vetustissimis cathedralis ecclesiæ Cenomanensis codicibus & pollegiticis in archivis prædictæ ecclesiæ diu reconditis in compendium fideliter congesta anno Domini MDLXXII. Exemplar hoc acceptum debemus benevolentiæ Juliani Musseroti presbyteri, ecclesiæ cathedralis Cenomanensis canonici semi-præbendati, qui ex memorato libello Sancti nostri Acta, cum plurium aliorum antistitum Cenomanensium Vitis manu propria descripsit, ea fidelitate, quam in litteris ad Papebrochium datis XX Februarii 1669 testatur his verbis: Integrum volumen gestorum B. Aldrici episcopi nostri (a cujus Vita scriptionem suam orditur) sicut in archivo nostro sancte asservatur, reverentia vestra perleget exaratum, & quidem tam scrupulosa conformatione, ut barbara Latinitas passim exire potius permissa sit e calamis, quam ad unum apicem immutari. Vitam hanc collatam cum editis a Mabillonio Actis infra excudam.

[5] [quantæ sint auctoritatis?] Quantæ sint auctoritatis episcoporum Cenomanensium Acta, indicavit Stiltingus ad diem XXV Augusti Commentarii prævii de S. Victore, num. 22: Hæc, inquit, probabiliter dici possunt, si quis Actis illis Cenomanensibus inhærere velit: sed fateor illa minoris esse ponderis, quam ut ex iis res omnino fiat certa. Et paulo infra: Malim unius episcopi ætatem longævam admittere, quam ecclesiæ Cenomanensis Fastos episcopales omnino perturbare. Nam, ut fatetur Tillemontius tom. 4 Monument. pag. 731, “Molestum est, ordinem episcoporum alicujus ecclesiæ invertere… Quin imo ille ordo magis servandus est in ecclesia Cenomanensi, quam in aliis, quia saltem nititur monumentis IX seculi, quod in paucis aliis invenitur”. Quod ibidem de Actis præsulum Cenomanensium universim dictum est, etiam obtinet pro Actis S. Principii. Prudenter de iis censuit Jacobus Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 2, lib. 5, ubi sic habet: S. Principius colitur XVI Septembris… Auctores Vitæ ejus eum confuderunt cum S. Principio, fratre S. Remigii & episcopo Suessionensi; atque hæc hallucinatio reliqua, quæ de eo referuntur, suspecta facere potest. Erroneam verisimilius censendam esse hanc narrationem, quæ S. Principium nostrum S. Remigii fratrem germanum asserit, ex mox dicendis apparebit. Longuevallius, igitur ob errorem hunc sancti Præsulis nostri Acta suspecta pronuntians, id tantum vult, ex iis nihil tamquam omnino indubitatum statui posse. Verumtamen si quis propterea detractam Actis cupit fidem omnem, etiam eam, quam narrationibus verisimilibus adhibemus, censuræ ejus nolim subscribere, tum propter dicta de Gestis Cenomanensium, tum quia non videntur fabulosa.

[6] Corvaiserius in laudata episcoporum Cenomanensium Historia, [Probatur, Sanctum nostrum] in S. Principio subdubie primum ita loquitur: Vel scriptores nostros omnes hallucinari necesse est, vel fatendum S. Remigio Remensium archiepiscopo binos fuisse fratres, qui ambo essent episcopi, alter Suessionensis … alter Cenomanensis, qui post S. Victurii decessum electus fuerit. Verum infra plane consentit, Sanctum nostrum fuisse fratrem germanum S. Remigii. Meliorem viam elegit Bondonnetus in Vitis episcoporum Cenomanensium pag. 156 & sequentibus, in observationibus suis in S. Principium. Agnoscit primo in manuscriptis codicibus, auctoribusque omnibus continuatum & usque ad tempora sua a nemine castigatum errorem esse, quo S. Principius noster frater statuitur S. Remigii archiepiscopi Remensis; dein contendit, facili negotio detegi errorem hunc posse, ac denique concludit, minime culpandum se, quod eum e Vita S. Principii expunxerit. Argumenta Bondoneti summatim juverit protulisse.

[7] Ex Vita S. Remigii, ab Hincmaro Remorum archiepiscopo conscripta, [verisimilius non fuisse] constat, Æmilium & Celiniam S. Remigii progenitores fuisse, qui florentibus annis duos procrearint liberos, primogenitum nomine Principium, & alterum, quem non nominat, nec designat aliter, quam quod frater fuerit S. Principii Suessionensis, & filium genuerit, qui Lupus dictus patruo suo in episcopatu successerit. His ambobus mundo datis, generandi finem habuerunt, usque dum speciali Dei providentia in ætate decrepita senio fracti præter naturæ ordinem genuerunt S. Remigium, post quem verosimillime filius illis alius natus non est. Non est igitur, inquit, locus Principio nostro Cenomanensi, nisi quis velit adstruere eum prius Suessionensi ac dein Cenomanensi præfuisse ecclesiæ, quod dici nequit, cum Principius Suessionensis in sede sua decesserit, sepultusque fuerit in ecclesia S. Theclæ. Contendit insuper Bondonnetus, dici non posse S. Principium nostrum fuisse fratrem S. Remigii ab Hincmaro innominatum, cum nullum exstet in historia monumentum, ex quo colligatur, eum ante episcopatum uxoratum fuisse, quod tamen necesse est, ut S. Lupi parens fuerit. Nec, inquit, verisimile est, fratres duos, ita propinque nativitatis ordine se contingentes, eodem nomine appellatos fuisse: non enim eo tempore curæ cuiquam erat binos ejusdem nominis habere liberos, ut per fraudem familiis beneficia assererentur.

[8] Alio insuper, ut ostendat S. Principium nostrum non fuisse S. Remigii fratrem, utitur argumento, quod hic paucis contraho. [fratrem S. Remigii.] Si S. Remigii frater fuerit, eadem, qua ille matre natus est, numquam viro alteri, quam Æmilio nupta; cum ergo ad longævam senectutem vixerint, dici non potest, a S. Principio nostro redditum fuisse visum matri suæ, quem mariti sui jacturam nimium lugens amiserat. Verum argumentum illud mihi plane videtur ruinosum: etenim nullum Bondonnetus allegat monumentum, quo constet, a S. Principio nostro matri suæ collatum fuisse istud beneficium: nec in Actis Sancti nostri tam editis, quam ineditis ullam reperio voculam, quæ de eo fidem faciat. In his quidem lego, Hic (Sanctus noster) cæcum illuminavit, & matri jugiter flenti videntem reddidit. Sed quis vel modicum Latine peritus hæc verba ita accipiat, ut matri S. Principii ab ipso filio suo restitutum fuisse visum credat asseri? Priori igitur Bondonneti argumento inhæreo, censeoque per illud longe verisimilius confici, ut non eo, quo passim traditur, sanguinis vinculo conjunctus fuerit S. Remigio sanctus Episcopus noster.

[9] [Tempus aditi episcopatus,] Restat, ut de tempore episcopatus Sancti nostri pauca dicamus. Acta a Mabillonio edita, & Vita infra edenda asserunt, eum tenuisse cathedram episcopalem annis XXIX, mense 1, diebus XXI, quam scriptionem non facile deserendam arbitror, præferendamque manuscripto, de quo num. 3, cum facile fieri potuerit, ut in cyfras error irreperet, præsertim quia apographum, ut ibidem annotavi, vetustate detritum locis aliquot legi non potuerat. Initi a Sancto nostro episcopatus & mortis obitæ tempus determinare sane perquam difficile est, auctoribus in varias abeuntibus sententias. Castellanus annuntiationi Sancti nostri in margine adscribit: circa annum 530: Martyrologium Parisiense annum notat 513. Huic epochæ adstipulatur Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum, ad annum Christi 513 ita scribens: Hoc anno migravit e vita Principius episcopus Cenomanensis, postquam sedisset annos viginti novem, mensem unum, dies viginti & unum. Non desunt, qui contendant sedem episcopalem post ejus mortem aliquamdiu vacasse, sed hi scriptores perperam volunt illum obiisse vel anno priori, vel ante biennium, postquam ex Aurelianensi concilio reversus esset … Falluntur sane, qui Principio Innocentium, Innocentio Domnolum subrogant… Innocentius quidem medius inter Principium & Domnolum sedit, sed & præterea Victor inter Principium & Innocentium &c.

[10] [& mortis obitæ annus,] Ego, ne hic actum agam, lectorem remitto ad ea, quæ ad diem XXV Augusti in S. Victore operose disputata sunt a Stiltingo, ex quibus videbit, medium hunc Victorem non esse necessario admittendum. Auctores alii alium morti S. Principii annum assignant: Corvaiserius annum 511, quem hac in parte sequitur Bondonnetus, & aditum a Sancto nostro episcopatum scribit anno 482. Quod si verum est, plane salvantur Acta S. Principii, annos episcopatus viginti novem illi tribuentia. Verum hæc omnia perplexiora sunt, quam ut pedem alicubi certo figere possim. Quod contra Bondonneti epocham facit, ex ipsis scriptoris illius principiis subnecto. Juxta probabiliorem communioremque sententiam anno 511 celebratum asserens concilium Aurelianense primum, sic loquitur: Sed Fasti consulares multo sunt his omnibus certiores: quare in hac chronologia statui sequi P. Sirmondum: & infra de Corvaiserio loquens ait, placuisse illi opinionem hanc ab eoque adoptatam, at non longo tempore fuisse. Certe mihi videtur telum istud, quo Corvaiserium petit, in Bondonnetum recidere; non enim magis constanter sequitur Fastos consulares, quos tamen habet securos chronologiæ adornandæ duces. Ignorare minime potuit Bondonnetus, in Actis S. Victurii legi; Obiit ergo prædictus vir beatus Victurius Kalendis Septembris, plenus dierum, Fausto juniore & Longino bis Conss.: quorum consulatus incidit in annum 490. Qui ergo fieri potuit, ut, Victurio usque ad annum 490 superstite, in ejus sedem anno 482 successerit S. Principius?

[11] Malim ego candide fateri, nihil admodum certi ac determinati hic statui posse. [nequit certo determinari.] Hoc unum videtur sine errore dicendum, Sanctum nostrum non obiisse ante annum 511, quo celebratum est concilium Aurelianense primum, cui reperitur subscripsisse: quanto autem tempore illi supervixerit, non facile divinem. Si subsistat epocha mortis S. Victurii, & tempus episcopatus S. Principii in Actis pontificum Cenomanensium notatum, si Bondonneti de interpontificio duorum annorum post mortem S. Victurii opinio vera est, non poterit S. Principii decessus aptius referri, quam ad annum 520 aut 521. Verum hoc ne fiat, obstat iterum titulus Gestorum S. Innocentii, habens eum floruisse temporibus Clodovæi primi Francorum regis Christiani & Childeberti filii ejus: cum enim jam apud eruditos passim receptum sit, obiisse Clodovæum anno 511, XXVII Novembris, debuisset Innocentius cathedram ædiisse non diu post celebratum concilium Aurelianense primum, ut mense saltem uno alterove regnantis Clodovæi dici possit ecclesiam Cenomanensem rexisse. Quia ergo hæc incerta & perturbata sunt adeo, initio hujus Commentarii tempus mortis S. Principii fixi subdubie hoc modo: Verosimiliter intra annum DXI & DXX. Nunc Acta ipsa notationibus illustrata subjicio.

VITA
Auctore anonymo,
Ex Ms. Cenomanensi, collato cum editis a Mabillonio Actis.

Principius episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

BHL Number: 6925

A. anonymo.

[S. Principii natales & miracula aliqua:] Beatus Principius septimus urbis Cenomannicæ episcopus ex nobili Francorum genere ortus, divi Remigii Remensis archiepiscopi frater germanus a exstitit, quicum ab ipsa infantia conversatus, ejus exemplis & doctrinis plene instructus, Domino & ecclesiæ Cenomanensi sibi commissæ amabiliter meruit famulari. Ambo enim prævisi sunt & angelica revelatione b prædicti, hic futurus episcopus, alter gentis suæ liberator c a malorum incursibus: nec eos fefellit cœleste præsagium; nam miris in vita sua claruerunt miraculis. Hic siquidem beatus Principius suæ sanctitatis dans specimen, cæcum illuminavit & matri suæ jugiter flenti videntem reddidit. Cujus meritis & precibus alii multi, Domino largiente, a diversis languoribus sunt sanati & pristinæ sanitati restituti.

[2] [ejus erga res sacras studium,] Præter hæc ipse summus amator religionis & hospitalitatis, & de rebus ecclesiasticis mirifice sollicitus, complures ecclesias in sua parochia & diœcesi, ruinam præ nimia vetustate minantes, reædificavit, & reliquas de novo fundavit. Sacravit autem ecclesias amplius quam triginta: ex quibus d census & luminaria ad matrem ecclesiam, tam in cera, quam in oleo, sive trientes e censuit persolvi. Xenodochiam * quoque seu valetudinariorum curam gessit maximam. Non tamen tanta fecit, quanta facere disposuit, propter ortam seditionem & persecutionem f tam famulorum suorum, quam aliorum in locis vicinis in sua diœcesi degentium: quia tanta sævit suo tempore persecutio, quantum * vix sustinere quivit. Attamen quantumcumque ei licuit tempore persecutionum, in divinis cultibus elaboravit, & a prædictis seditionibus, Domino auxiliante, multos ex sua diœcesi de persequentium jugo & sævientium captione liberavit, sanctæque matri suæ sedis ecclesiæ tradidit: nihil enim in se tepidum habuit, adeo ut inter confabulantes experientiam causarum omnium habere perhiberetur.

[3] [virtutes variæ,] Erat etiam patiens frigoris & æstus: crebro jejunans, præsertim quarta & sexta feriis; quotidie Missam celebrans, nisi gravi infirmitate præpediretur: nam secundum relationem eorum g, qui cum eo conversabantur familiariter, numquam a tempore ordinationis suæ unum diem præteriit, quin Missam aut publicam, aut secretam celebraret, antequam infirmitas (qua ipse obiit) eum pervasisset: sæpe enim ita infirmus Sacris operabatur, seu Missam celebrabat, ut a duobus suis ministris coram altari sustentaretur, quia citra alterius auxilium subsistere nequibat. Non ergo episcopalis dignitatis fastigio ipse elevabatur, sed potius divino amore succendebatur.

[4] [& cura infirmorum, quibus ipse ministrat.] Tantam etiam habuit curam infirmorum & debilium, ut non nullis diebus (quando per otium ei licebat) non ministris erga eos uteretur, sed per se ipsum, quæ eis erant necessaria, præberet. Discurrebat etiam per xenodochia seu hospitalia infirmis ministrans, ollas eorum tergens, jus gestans, olera præparans, coclearia offerens, panem frangens, & eulogias seu munuscula singulis tribuens, cibosque ministrans, calicem diluens, & alia cuncta faciens, quæ servis & ministris mos est singulis diebus operati. Quibus bonis semetipsum ædificans, aliisque exemplum præbens, Auctori suo se placabilem reddere obnixe studuit. Fecit autem Ordinationes in sua diœcesi triginta duas, presbyteros ordinavit ducentos quinque, & levitas atque alios ministros ecclesiasticos, quantum necesse esse prævidit.

[5] [Tempus episcopatus, dies emortualis.] Floruit autem temporibus h Zenonis & Anastasii imperatorum, & Clodovæi, primi regum Francorum Christiani. Sedit autem episcopus in prædicta Cenomanensi urbe annis viginti novem, mense uno & diebus viginti uno, & cessavit episcopium post ejus obitum aliquo tempore propter prædictam perturbationem, & ingentem, quæ grassabatur, seditionem. Interea sedit chorepiscopus quidam i, nomine Petrus. Obiit autem beatus Principius, emenso hujus vitæ curriculo, decimo sexto Calendas Octobris, & sepultus est ab aliis episcopis, & a suis discipulis & ceteris sacerdotibus decenter & honorifice, hymnis angelicis concinentibus atque excelse reboantibus, in ecclesia Apostolorum ultra fluvium Sartæ k, juxta sepulchra sanctorum pontificum Thuribii, Pavatii, Victuri ac Victurii: cujus obitum præcesserunt multa virtutum miracula & etiam subsecuta sunt l. Nunc autem vivit cum Christo, cum quo nos, Domino tribuente, cælestibus in sedibus una cum ceteris Sanctis Dei vivere perpetuo mereamur. Amen.

ANNOTATA.

a Vide dicta Commentarii prævii num. 5 & sequentibus.

b Hæc, uti & in antecedentibus ac subsequentibus, in Mabilloniana editione, verbis paulo aliter dispositis, paucioribus aliquando, aliquando pluribus referuntur; prædicto quoque, de qua hic, in editis a Mabillonio Actis solum spectat S. Principium: verum cum tanti facienda non sint Acta hæc, ut quamcumque verborum mutationem necesse sit indicare, minutias similes imposterum inobservatas præteribo.

c S. Remigius scilicet natus est singulari, ut Hincmarus in ejus Vita tradit, providentia Dei volentis luctuosis Galliæ cælamitatibus modum ponere.

d Mabillonius in Annotationibus ad Acta episcoporum Cenomanensium, putans illorum auctorem cæcutiisse, cum notas consulares adjecit, subdit in hunc locum: Nec scio, an rectius census olei ecclesiæ a primis illis episcopis assignatos, aut monasteriorum conditiones ab eisdem factas dixerit. Statuat lector, ut voluerit; mihi ob dicta ad litteram b necesse non videtur operosius id indagare.

e Triens, inquit Cangius in Glossario, tertia pars solidi, in Lege Salica tit. 40, § 13 editionis Baluzii. Valorem trientis in Pacto Legis Salicæ edito a Gottefrido Wendelino sic lego tit. 41, § 15: Trientem; quod est tertia pars solidi, id est, tredecim denarii & tertia pars unius denarii.

f Per seditionem persecutionemque suspicor intelligi hic debere invidorum & paganorum molimina adversus Christiana sacra & sanctissimi Præsulisstudium augendæ religionis: in præmissis tamen dicitur Sanctus noster consecrasse ecclesias plus quam 30, non paucas restituisse, multas de novo ædificasse; hoc certe satis amplum Christianæ fidei incrementum est, præsertim cum non paucis sedentis Principii annis Francorum rex Clodovæus idola sequeretur.

g In Laudatis supra Annotationibus recte sic observat Mabillonius: Qui gesta Principii episcopi scripsit … ait, eum quotidie Missam celebrasse, “sicut ab ipsis dedicimus, inquit, qui cum eo conversari solebant.”… Atqui trecentis annis Aldrico superior fuit Principius, ut proinde auctor unus & idem Aldrico superstes fuisse, & Principii discipulos vidisse non potuerit. Et paucis interjectis: Verum, inquit, reponi potest, auctorem illum, qui Aldrici facta recensuit, quædam præ oculis habuisse monumenta de Principio, ab ejus discipulis tradita… Consimiles enim loquendi formulæ hoc sensu apud alios occurrunt auctores. Sed hoc lectoris arbitrio permittere satius fuerit.

h Accuratam esse hanc epocham putat Bondonnetus, aitque Sanctum nostrum pene æquasseregnantis Clodovæi annos; floruisse autem annis novem Zenonis, & viginti imperantis Anastasii. Sed hæc plane incerta. Consule Commentarium prævium num. 10 & 11.

i Nihil habent Acta apud Mabillonium de chorepiscopo Petro: catalogus tamen episcoporum Cenomanensium apud eumdem num. 7 ita habet: Beatus Principius episcopus sedit annis XXVIII (Acta scribunt XXIX, ut vidimus) mense I, diebus XXI. Petrus chorepiscopus.

k Sarta Galliæ fluvius Alenconium alluit & Cenomanum, ubi Huisnam recipit.

l Hæc ad nos non pervenerunt. Laudatus supra Julianus Musserotus in responsionibus ad postulata Majorum nostrorum scribit: Schedulas, in quibus miracula ceteraque gesta pontificum nostrorum continentur, surripuerunt hæretici superiori sæculo & cum pluribus aliis instrumentis tradiderunt igni cremandas.

* l. xenodochiorum

* l. quantam

DE S. EUGENIA VIRGINE ABBAT.
HOHENBURGI SEU IN MONTE S. ODILIÆ IN ALSATIA.

Seculo VIII.

SYLLOGE.
De illustri Sanctæ stemmate, cultu & reliquiis.

Eugenia Virgo abbatissa, Hohenburgi, seu in Monte S. Odiliæ in Alsatia (S.)

AUCTORE J. P.

Assignatum monasterium quarto milliario ub urbe Argentina situm est in præalto monte, [Situs & primordia] ubi olim castrum exstiterat, atque hinc ei Hohenburg vulgo nomen fuit, Latine vero Altitona & Hohenburgum, nunc passim vocatur Mons S. Odiliæ a prima ejusdem abbatissa. Primordia sua accepit seculo VII a pietate dictæ Odiliæ seu Otthiliæ virginis, atque a liberalitate hujus parentis, opulentissimi ducis, cujus nomen varie exprimunt auctores; Adalricum nuncupant nonnulli, Atticum alii, Ethiconem plurimi, ut videre est apud Hieronymum Vignerium, Georgium Eccardum, Marcardum Hergott, & Dionysium Albrecht infra laudandum, qui de vera Serenissimæ Augustissimæque domus Habsburgo-Austriacæ origine scripserunt, quique hanc originem unanimi consensu omnes a dicto Ethicone deducunt, quantumvis de altiori ejusdem Ethiconis stemmate diversimode sentiant.

[2] [parthenonis,] Eumdem Ethiconem avum habuit Eugenia, secunda memorati monasterii abbatissa, prognata scilicet ex Adalberto Ethiconis filio & in ducatu Alemanniæ successore, atque Gerlinde prima Adalberti conjuge. Hæc adeo certa sunt apud laudatos auctores, ut in neminem hactenus inciderim, qui ea in dubium vocaret, si unum excipias Mabillonium, qui loco mox citando videtur existimasse, quod aliud Eugeniæ parenti, quamvis Ethiconis filio, nomen fuerit. Non ita comperta sunt vitæ ejus, sanctissime procul dubio peractæ, gesta; duo dumtaxat ad nos transmisit antiquitas, primum quod cum binis sororibus in Hohenburgensi parthenone se subjecerit regimini amitæ suæ S. Odiliæ; alterum quod subrogata fuerit abbatissa eidem Odiliæ; an defunctæ, ut arbitrantur plures, an etiam tunc superstiti & sponte regimen abdicanti, quæstio est proprie pertinens ad Acta S. Odiliæ, illustranda ad diem XIII Decembris, quo annuntiatur in Fastis sacris. Nam cum nonnulli Odiliæ obitum differant ultra medium seculi VIII, hac stante opinione, dici deberet, Eugeniam fuisse abbatissam, vivente amita, quoniam ut talis comparet anno circiter 722, ut videbitur num. 7.

[3] Primum autem discimus ex Vita S. Odiliæ, per anonymum exarata seculo XI, [in quo Sancta,] ut Mabillonio visum est. Verba hæc sunt: Habebat etiam (Odilia) & fratrem nomine Adalbertum, qui habebat tres filias, quarum una Eugenia, alia Attala, tertia Gundelinda dicebatur, quæ audientes opinionem sanctæ Virginis, cogitaverunt & ipsæ, Dei amore succensæ, mundum relinquere & disciplinatui suæ amitæ se mancipare, quatenus ejus exemplis instructæ, perfecte discerent omnes voluptates in se carnales edomare & Domino Jesu dignam persolvere servitutem, ut simul cum illa immarcessibile æternæ vitæ præmium mererentur accipere. Illa autem, ut audivit illarum desiderium, eas libenter suscepit, & diligenter edoctas Domini servitio mancipavit. Ita in apographo nostro Ms., quod desumptum notatur ex membranis Mss. monasterii Windbergensis in Bavaria, collatumque partim cum Mss. Corsendoncano canonicorum Regularium, partim cum Dilingano.

[4] Edidit eamdem Vitam Mabillonius part. 2 Seculi 3 Benedictini ex Ms. codice Chesniano, [cujus illustre] in qua eadem leguntur, vocibus tamen hinc inde non nihil immutatis, quod fere a describentibus proficiscitur. Sic, quod utcumque ad rem præsentem pertinet, sorores Eugeniæ illic Atalia & Gunlindis scribuntur, pater vero Adalardus, quæ postrema immutatio tantum valuit apud laudatum Mabillonium, ut hanc ei annotationem subjecerit: Et tamen Lazius loco citato (lib. 8 de Transmigratione gentium) non numerat Adalardum inter Adalrici filios quatuor, scilicet Adalbertum, Hettonem ex Augiensi abbate episcopum Strateburgensem, Hugonem & Bataconem. Quid autem per annotationem suam intenderit, non omnino intelligo: attamen existimo, recte a Lazio Adalardum annumeratum non fuisse filiis Adalrici seu Ethiconis.

[5] Certe in nullo instrumento, quamvis plurima ad Ethiconis progeniem pertinentia exhibeant Vignierius & Eccardus, [genus] comparet Adalardus aliquis Ethiconis filius, nec in ullis tabulis genealogicis, quarum consului permultas, illi, ut ejus filio, locus conceditur; at in his contra collocatur semper Adalbertus, in illis frequens ejus est mentio. Quidquid sit, dubium mihi non est, quin Eugeniæ patri Adalberto nomen fuerit. Sic scribitur in tribus Mss. Vitæ S. Odiliæ apographis, quæ præ oculis habeo; sic in altero ejusdem Vitæ apographo ex codice Ms. collegii Claromontani Societatis Jesu Parisiis apud Vignierium; sic in Genealogia S. Odiliæ & Attalæ virginum apud Eccardum. Verba accipe: Hic Athicus genuit filiam, nomine Odiliam, genuitque filium nomine Adelbertum. Hic Adelbertus duxit uxorem, nomine Gerlindam, nobilem satis, de qua genuit filiam Atalam cum reliquis duabus sororibus, scilicet Eugenia & Gundelinde. Sic denique, ut recentioribus supersedeam, scribitur apud eumdem Eccardum in Fragmento codicis Ms. pergameni, puplicato per Joannem Schilterum, quod Vitam S. Attalæ complectitur & ita habet: Pater ejus (Attalæ) dux Adelbertus & Gerlindis mater exstiterunt… Genitores autem ejus, cum essent nobiles & justi, filiam suam Attalam cum duabus sororibus ejus Eugenia & Gundelinde sub disciplina Dei erudierunt. Quæ audientes devotionem beatæ virginis Odiliæ, quæ tunc conventum ancillarum Dei, concessione paterna, Hohenburg religiose regebat, ad ipsam, oblitæ domum patris, confugerunt, ut ejus exemplis insisterent.

[6] [exponitur,] Imo ipse Mabillonius eidem sententiæ subscripsit tom. 2 Annalium Benedictinorum pag. 58 verbis sequentibus: Hoc ipso tempore (sub annum 720) Argentoratense S. Stephani monasterium regebat Attala, filia ducis Adalberti, Odiliæ fratris, qui hoc cœnobium inter rudera veteris Argentorati exstruxerat. Is sagittæ ictu interiisse dicitur, tresque filios reliquisse, Liutwinum *, paterni ducatus successorem; Masonem, cognominis auctorem monasterii, & Eberhardum, conditorem cœnobii Murbacensis; ad hæc filias quinque Eugeniam, Attalam seu Ataliam, Gutlindem, Savinam & Liutgardem, ex quibus Attala, ut mox dicebamus, prima fuit abbatissa parthenonis S. Stephani apud Argentoratum; Eugenia vero & Gutlindis sub Odiliæ amitæ suæ disciplina religiosam vitam duxerunt in monasterio Hoëmburgensi, ubi ipsa pariter Attala educata fuerat. Itaque quando apud Mabillonium in Vita S. Odiliæ pater Eugeniæ Adalardus legitur, mendum est librario attribuendum: & sic S. Eugeniæ illustre stemma, ac religiosum vitæ institutum sufficienter demonstrata sunt.

[7] [secunda fuit abbatissa.] Virginem nostram Hohenburgensi parthenoni præfuisse abbatissam, unanimi quoque consensu affirmant, præter jam nominatos, scriptores plurimi; Humbertus Belhomeus in Commentario prævio ad Acta S. Hidulfi apud nos tom. III Julii pag. 112 & 113; Galliæ Christianæ continuatores tom. 5 col. 839; Hugo Peltre in Vita S. Odiliæ, anno 1699 Gallice edita Argentorati; Bucelinus part. 2 Germaniæ sacræ pag. 68; Yepes in Chronico S. Benedicti pag. 400; Ruyrus in Antiquitatibus Vosagi part, 2 lib. 4 cap. XI & 12; Crusius dodecade 1 Annalium Suevicorum, vulgata anno 1595 pag. 276; Bruschius Centuria prima monasteriorum Germaniæ, anno 1551 impressa, pag. 154, & Hieronymus Gebwiler in libello de illustri S. Odiliæ stemmate, ex antiquis ac veris, ut ait, historiis collecto, ac primum Latine, dein Germanice edito Argentinæ anno 1521. Porro cur tot hic citaverim auctores, colligi poterit ex num. 9. Horum autem aliorumque dicta confirmantur per instrumentum donationis, factæ Honaugiensi monasterio a Liutfrido ac Eberhardo Eugeniæ fratribus anno tertio Theodorici regis, Christi circiter 722, cui post fratres ita subscripsit Virgo nostra: S. Ego Eugenia, acsi indigna abbatissa, quæ consensi. Totum instrumentum habes apud Mabillonium tom. 2 Annalium pag. 696, & apud Eccardum col. 100 & 101. Erat Honaugiense virorum monasterium, fundatum ab Adalberto Eugeniæ patre in insula Rheni paulo infra civitatem Argentinensem & consecratum S. Michaëli archangelo.

[8] Præter jam allata duo nihil de gestis S. Eugeniæ nobis compertum est, [Gesta ejus incomperta,] ut monueram supra. Memoratus num. 1 admodum reverendus pater Dionysius Albrecht, canonicus Regularis celeberrimi Ordinis Præmonstratensis ac monasterii Hohenburgensis hodiedum prior; nam, postquam illud conflagrasset anno 1546, dispersæ sunt sacræ Virgines, & canonici Præmonstratenses restitutum dein cum ecclesia incoluerunt; is, inquam, R. P. Albrecht Germanico idiomate, corrasis undecumque monumentis, Historiam Hohenburgensem seu Montis S. Odiliæ a primordiis usque ad nostra tempora concinnavit ac typis Selestadiensibus commissam vulgavit anno 1751. Hujus exemplar huc dono transmisit vir officiosissimus, in quo totum cap. 4 partis 3 S. Eugeniæ attribuit, fateturque similiter, nihil de Vita ejus scriptum reperiri; inventam quidem fuisse addit in ejus tumulo, cum sub annum 1622 is destructus fuit, membranam Vitæ ejus compendium continentem; at quo illa dein evaserit, hactenus nesciri: in ea notatum fuisse addit, diem Sanctæ emortualem, XVI scilicet mensis Septembris, eumdemque notari similiter in charta, quæ hodiedum cum reliquiis servatur in Ehenhemiensi oppido, de quo infra redibit sermo.

[9] Equidem examinavi Fastos sacros & catalogos Sanctorum multos, [nec nomen sacris Fastis insertum; cultus tamen] tum antiquiores tum recentiores, at neque ad dictum diem, neque ad alium S. Eugeniæ memoriam deprehendi, quod mirabar, cum apud tot scriptores, quos vel idcirco nominatim & assignatis locis recensere visum est num. 1 & 7, frequens ejus fiat mentio, atque a nonnullis ei Sanctæ titulus attribuatur. Bucelinus loco cit. S. Otthilia, inquit, primam Hohemburgensis parthenonis egit abbatissam, eique pari sanctitate S. Eugenia successit. Bruschius: S. Eugenia, secunda hujus monasterii domina & abbatissa in eodem sacello (in quo S. Odilia) cubat honorifice tumulata. Gebwiller, quem secutus est Ruyrus, non modo Sanctam appellat hisce verbis: S. Eugenia fuit ducis Adelberti filia & altera Hohemburgensis abbatissa, sed ut talem etiam honoratam fuisse affirmat sequentibus: Postquam S. Odilia virgo defuncta ac sepulta esset, dominæ Hohenburgensis parthenonis superioris & inferioris (erat hic alter ab ipsa S. Odilia fundatus ad pedem montis Hohenburg, & Nider-münster appellatus) de eligenda abbatissa consilium inierunt. Elegerunt autem utrique monasterio (cui prius una præfuerat Odilia) abbatissam suam: Eugeniam scilicet, filiam fratris S. Odiliæ in Hohenburg, & Gundelindam illius sororem in inferiori monasterio. Binæ hæ sorores abbatissæ vitam duxerunt austeram & plane sanctam; eapropter post mortem etiam ut Virgines sanctæ honoratæ sunt. Eugenia etenim tumulata est in sacello S. Joannis ex adverso sepulcri S. Odiliæ &c. Ita ille in libello Germanico, quem solum habemus.

[10] Gebwileri dicta confirmat Peltrus lib. cit. cap. 13: [ex aliis scriptoribus ostenditur.] S. Eugenia, inquit, amitam suam secuta est ad cælestem gloriam, paucis annis post electionem suam: nam Hohemburgum moderata est tantum annis quindecim. Corpus ejus tumulatum fuit in sacello S. Joannis Baptistæ ex parte Epistolæ, ubi honoratum fuit usque ad bellum Mansfeldianorum (ad annum 1622) qui tumulum ejus destruxerunt, ut post dicetur. Alia affert cultus testimonia R. P. Albrecht in memorata Historia Montis S. Odiliæ lib. 3 cap. 4: ac primo quidem servari hodiedum affirmat litanias omnium Sanctorum Argentinensis diœcesis olim decantari solitas, atque his inserta esse nomina SS. Odiliæ, Eugeniæ, Attalæ & Gundelindæ. Secundo in oratione, qua illic utuntur ex usu antiquo & consuetudine in consecratione aquæ pro peregrinantibus, invocari sanctissimam Dei Matrem Mariam, S. Josephum & SS. Odiliam ac Eugeniam. Tertio imaginem ejus a longo tempore altari impositam fuisse. Quarto recoli quotannis festum ejus die XVI Septembris, & sacras reliquias publice exponi in Oberhehenheim (alii simpliciter Ehenheim scribunt) civitate Alsatiæ, distante juxta Baudrandum tribus milliaribus Germanicis Selestadio & totidem Argentorato. De cultu hoc pauca addam, postquam retulero, quid de sacro corpore actum fuerit, & quo pacto eas reliquias obtinuerint Ehenhemienses.

[11] [Sepulcrum ejus ab hæreticis destruitur;] Laudatus Peltrus, uti se facturum promiserat cap. 13, exponit cap. 19, quomodo tumulus Sanctæ usque ad annum 1622 intactus, sacrilego Mansfeldianorum militum furore destructus fuerit. Præmittit primum, sub dictum annum irrupisse illos in Alsatiam, omnia replevisse metu ac terrore, penetrasse tandem in Montem S. Odiliæ, atque illic injecto igne omnia ædificia in cineres redegisse. Cum autem exercitus in Lotharingiam perrexisset, Franciscus Bornius (verba sunt laudati auctoris e Gallicis Latina) sacræ Theologiæ doctor, consiliarius Archiducis (Leopoldi Austriaci id temporis episcopi Argentinensis) & parochus Ehenhemiensis, vicarium suum in montem misit, ut, quæ damna intulerant inimici religionis nostræ, exploraret. Comitati illum sunt plures deputati e civitatis magistratu, qui rei ejusdem desiderabat fidelem & ex juris norma compositam relationem. Citat hic auctor in margine relationem Pistorii consulis & civium Ehenhemiensium, factam anno 1650.

[12] [servata non sine prodigio sacra ossa] Deputati (ita fere pergit Peltrus) nihil primum repererunt præter rudera, cineres, lapides ac saxa etiam tunc ardentia; spectaculum sane, quod illos ingenti commiserationis sensu percellere cœperat, quando lætitia inventi absque læsione tumuli S. Odiliæ conceptum dolorem compressit. Verum quidem est, impactos ei fuisse per milites ictus aliquot, quorum vestigia deprehendebantur, sed, prohibente divina providentia, ulterius progressi non fuerant. Non eodem modo actum fuerat cum sepulcro S. Eugeniæ; confregerant illud Mansfeldiani milites; verumtamen sive quod aperuissent dumtaxat, ut auferrent, quæ in eo pretiosa reperturos se frustra speraverant, sive quod suavis odor, quem exhalabat tumulus, venerationem illis inspirasset & horrorem a mox perpetrando crimine, certum est, relicta illic fuisse sacra Sanctæ ossa simul cum membrana, cui paucis verbis inscripta erant tempus & sanctitas vitæ ejus ac mortis.

[13] [magno honore afficiuntur.] Eæ reliquiæ a vicario ceterisque deputatis, quanta fieri potuit reverentia, Ehenhemium deportatæ, & apud civitatis parochum depositæ sunt, ubi cælestem odorem emittere non destiterunt, prout Pistorius consul atque alii plures, qui eas conspexere, testati sunt sæpe. Postmodum (anno 1624) sacras reliquias, thecæ ligneæ deauratæ impositas, illustrissimus Adamus Peetz, (Argentoratensis antistitis suffraganeus) convocato adjacentium locorum clero, rituque supplicantium composito agmine, comitante abbate Stivagiensi ac innumera populi multitudine solemniter in montem retulit. Hæc laudatus Peltrus, seculo præcedente in Monte S. Odiliæ canonicorum Præmonstratensium superior, postquam eodem in Monte triginta annis moratus fuisset, inque singula diligenter inquisivisset, ut intelligo ex litteris ejus cum libello memorato ad Majores nostros olim destinatis. Eadem pene tradit R. P. Albrecht prior loci hodiernus in Historia Germanice edita: uterque autem in narratæ rei confirmationem producit litteras illustrissimi domini comitis ab Aldringen episcopi Tripolitani, suffraganei & vicarii generalis Argentinensis, Rubeaci anno 1632 die XXIV Februarii Latino sermone scriptas ad supra laudatum Archiducem Leopoldum, & ut loquitur Peltrus, ex vero suo originali desumptas MDCLXVI, quas, licet paulo longiores sint, huc pro majori saltem parte transferendas censui, quia ratione reliquiarum S. Eugeniæ conscriptæ sunt, & quanto illæ tum temporis essent in pretio, luculenter ostendunt.

[14] Serenissime ac potentissime Archidux, Princeps ac Domine. [Actum deinde de restituendo damno] Vestra Serenitas clementissima recordari dignabitur, qualiter ante annos circiter decem sacrilegi illi Mansfeldii, inter alia sacra loca, omnia ædificia in monte Hohemburg, & inter cetera etiam quatuor illa sacella, S. Otthiliæ virgini sacra, una cum majore templo igne absumpserint; quæ tamen vestra Serenitas, felicissimo suæ administrationis tempore, magnis impensis cum immortali nominis sui gloria ex antiquis ruderibus erecta illustrarat: uti postea successu temporis propter quotidiana miracula in tantum excrevit hujus loci celebritas, ut in toto episcopatu Argentinensi nullum habeamus similem.

[15] Cum autem viderem, quod, propter prædicta incendia, [ecclesiæ & S. Eugeniæ sepulturæ] antiqua fidelium devotio paulatim deficeret, putavi mei muneris esse, quatenus antiqua illarum ecclesiarum ædificia, quantum fieri posset, restaurarentur: & quia in colligendis expurgandisque ruderibus hinc inde inventa sunt Serenitatis vestræ dejecta ac partim combusta, partim etiam confracta insignia, curavi, ut eadem pro merito Serenitatis vestræ, meaque in eamdem devotione, quantum fieri potuit, cum pristino decore suis locis restituerentur. Unde posteritas colligere possit, quantum Serenitas vestra olim in hoc episcopatu ad majorem Dei gloriam, & honorem sanctarum virginum Otthiliæ & Eugeniæ, in hoc loco quiescentium, pro sua pietate & archiducali munificentia præstiterit.

[16] Et licet quidem prædicti Mansfeldii sacrilegi sepulchra prædictarum sanctarum Virginum malleis aliisque instrumentis confringere, [per hæreticos illato;] & sacras earum reliquias sacrilege inde auferre, & memoriam earum delere molirentur: & tamen ecce, quam mirabilis sit Deus in Sanctis suis, qui singulari quodam miraculo comprobare dignatus est, se jam ab æterno ordinasse, ut corpora harum sanctarum Virginum hic in pace quiescerent, & simul sepulta manerent. Nam & siquidem isti incendiarii sepulchrum S. Otthiliæ totis viribus perfringere, & reliquias S. Eugeniæ sacrilege furari vellent, illis tamen locus iste adeo terribilis factus est, ut ad perpetuam rei memoriam & confusionem omnium hæreticorum, sepulchrum S. Otthiliæ intactum relinquere, abreptasque S. Eugeniæ reliquias restituere cogerentur. Quæ omnia ad serenissimam Infantem, paulo fusius perscripsi, humillime rogando, quatenus eadem sepulchrum S. Eugeniæ, quod adhuc restaurandum restat, pro sua in Patronam istam pietate restaurare & exornare dignaretur. Cujus quidem sicut & serenissimæ domus Austriacæ licet naturalis sim subditus, quia tamen nec ipsi serenissimæ Infanti, neque etiam aulæ suæ Bruxellensi hactenus innotui, ideo Serenitatem vestram humillime rogo, quatenus non tantum hasce meas, ad ipsam directas, adjacentes litteras cum pia mea intentione, sed etiam meam personam ipsi serenissimæ Infanti pro sua apud eamdem auctoritate clementissime commendare dignetur &c.

[17] [sed sub idem tempus deperdita sunt sacra ossa:] Litteras utrasque in aula Bruxellensi benignissime exceptas fuisse indicat Peltrus, sed speratum effectum non fuisse subsecutum; quia piissima Belgii princeps, ad quam preces directæ fuerant, Isabella Clara Eugenia Bruxellis, haud ita dudum post, puta exeunte anno 1633, e vivis abiit. Causam non subsecuti effectus verisimiliorem allegat Albrechtus, irruptionem nempe Suecorum in Alsatiam sub eumdem annum 1632, qua occasione deperditas esse ait reliquias S. Eugeniæ, una cum theca deaurata, cui inclusæ fuerant anno 1624, antequam ex Ehenhemiensi civitate in Montem S. Odiliæ referrentur. Deperditas esse ab illo tempore agnoscit similiter Peltrus, suspicatur tamen, eas dicti belli causa reconditas fuisse ab aliquo, qui, non indicato loco, deinde mortuus sit.

[18] [supersunt tamen alibi, & honorantur aliquot reliquiæ.] Quidquid sit, supersunt alibi hodiedum aliquæ saltem sanctæ Virginis exuviæ, ut iidem testantur Albrechtus & Peltrus: priusquam enim corpus in Montem transferretur, dono relictum est os notabile in ecclesia Ehenhemiensi, quod, civitatis sumptibus statuæ magnifice ex argento conflatæ inclusum, publicæ venerationi exponitur. Addit Albrechtus, sese in libro dictæ ecclesiæ vidisse annotatum, quotannis in eadem ecclesia, expositis reliquiis S. Eugeniæ, in ejus honorem decantari Missam votivam de Sanctissima Trinitate die XVI Septembris. Sed & alibi ejusdem Sanctæ reliquias servari, auctor est idem Albrechtus; nam, ut refert citato cap. 4 lib. 3, cum Adamus Petz, idem quem supra Peetz nominabat Peltrus, in Willgottsheim, seu Wiltheim in Alsatia ecclesiam consecraret, ejusdem altari imposuit reliquias ex ossibus S. Eugeniæ, idque in aliis etiam hujus diœceseos ecclesiis factitavit: imo eodem teste, anno 1735 illustrissimus Joannes de Paros, Argentinensis episcopatus suffraganeus & vicarius generalis, in eodem Willgottssheim novum altare consecraturus, reperit in veteri reliquias S. Eugeniæ ab Adamo Petz istic collocatas, easdemque summopere veneratus, ad ulteriorem cultum seposuit. Unde dictas reliquias adeptus fuerit laudatus Petz, pronum est colligere; is enim anno 1624 Ehenhemiensibus sacrum os concedens, sibi haud dubie aliquot etiam corporis particulas reservaverit. Atque hæc dicta sufficiant de S. Eugenia. De S. Attala ejusdem sorore agetur ad diem tertium mensis Decembris, & eadem occasione forte etiam de Gundelinda sorore altera; nam Albrechtus, licet de hujus sanctitate & cultu satis constare autumet, fatetur tamen, nescire se, an aliquo determinato die festiva ejus habeatur commemoratio. De S. Odilia, earumdem amita, plura dicenda venient ad diem XIII dicti mensis Decembris, quando Peltri & Albrechti solidis argumentis ostendi poterit, servari etiam nunc in Hohenburgensi ecclesia S. Odiliæ corpus, contra Lubinum & Saussayum.

[Annotata]

* l. Liutfridum

DE S. SEVOLDO,
IN ABBATIA S. WALARICI ET ABBATIS-VILLÆ IN PICARDIA.

Forte Sec. VIII.

[Commentarius Praevius]

Sevoldus in abbatia S. Walarici, & Abbatis-Villæ in Picardia (S.)

AUCTORE J. S.

Ex iisden documentis, quæ die præcedente brevem suggesserunt notitiam de S. Rithberto confessore, [De cultu Sancti] nunc pauca dabimus de S. Sevoldo, qui similiter colitur in abbatia Leuconaënsi, nunc passim S. Walarici dicta. Castellanus in Martyrologio universali de S. Sevoldo egit ad diem 2 Novembris, ubi ipsum Gallice annuntiat verbis iis, quæ Latina reddo: In Pontivo, S. Sevoldi confessoris, cujus reliquiæ conservantur Abbatis-Villæ * in ecclesia S. Vulfranni. Et pag. 988 addi vult hæc verba: Ubi festivitas ipsius celebratur XVII Septembris. Peyronet in Catalogo Sanctorum pag. 210 pauca de S. Sevoldo memorat, cujus, inquit, sacræ reliquiæ asservantur in monasterio S. Walarici supra mare, colunturque 2 Nov., pro hisce laudans Henschenium in Opere nostro ad 1 Aprilis, ubi agitur de S. Walarico. Henschenius revera in S. Walarico, saltem prout verba ejus impressa sunt, diem 2 Novembris assignavit festivitati S. Sevoldi, ac die XVI Septembris S. Vulganium ibidem coli insinuavit. Verum, sive id scribentis, sive typothetæ errore contigerit, diem festivitatis alterius alteri assignatum invenio. Nam, ut liquet ex Epistola ad Cangium ex abbatia S. Walarici data, & Henschenio communicata, colitur ibidem S. Sevoldus hoc die XVI Septembris, & S. Vulganius die 2 Novembris. Officium vero fit de communi: neque de gestis S. Sevoldi in eo quidquam legitur: nulla quoque de iis documenta haberi in abbatia S. Walarici testatur laudata Epistola.

[2] [& de reliquiis.] Quod spectat ad reliquias S. Sevoldi, quas Castellanus attribuit ecclesiæ S. Vulfranni Abbatis-Villæ; Peyronetus vero abbatiæ S. Walarici; crediderim, utroque loco notabilem illarum servari partem. In recognitione enim, facta in abbatia S. Walarici anno 1651, de S. Sevoldi reliquiis hæc dicuntur: In capsa S. Sevoldi reperta sunt ossa viginti notabilia cum fragmentis multis. Itaque major pars corporis S. Sevoldi potest esse Abbatis-Villæ, ut asserit Castellanus. De gestis Sancti nihil invenio. Imo non ausim certo edicere, fueritne confessor, an martyr. Confessorem vocat Castellanus. At ut martyrem annuntiari in Martyrologio S. Walarici, testatur Epistola jam iterato laudata, additque, credi Anglum fuisse natione. Seculum VIII pro epocha mortis Sancti assignat in margine Castellanus. Verum ignoro, quo fundamento, aut qua conjectura nitatur. Hinc plura non addo.

[Annotata]

* Abbeville

DE SS. ROGELLIO ET SERVIO-DEO MARTYRIBUS
CORDUBÆ IN HISPANIA,

ANNO DCCCLII.

SYLLOGE HISTORICA.
De eorum cultu, & martyrio per S. Eulogium scripto.

Rogellius M. Cordubæ in Hispania (S.)
Servio-Deo M. Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE C. S.

Sanctos Emilam & Hieremiam, Cordubenses martyres, in persecutione Arabica passos, [Sancti Martyrologio Romano &c. adscripti,] præcedenti die dedimus. Hosce postridie prosecutum ad cœlos est alterum par Pugilum, de quibus Romanum Martyrologium Baronii ad hunc diem sic meminit: Cordubæ sanctorum martyrum Rogelli & Servidei, qui manibus pedibusque abscissis, ad ultimum decollati sunt. Eosdem Martyrologio jam inseruerat Petrus Galesinius, sed mutato secundi nomine in Servium, eodem die hæc referens: Cordubæ in Hispania, beatorum martyrum, Rogelli & Servii, qui & in foro & in carcere Christi fidem prædicando, Mahumetis impiam superstitionem omni verborum gravitate detestando, coronam martyrii, datis pro Christiana religione cervicibus, tulerunt. Ad hunc pariter diem in Martyrologio Hispano Tamayi annuntiantur, uti & in aliis recentioribus, quibus recensendis supersedeo. Præterea S. Rogellium tamquam sui Ordinis monachum Benedictinis Fastis hoc etiam die inscripserunt Wionius, Menardus, Dorgainus & Bucelinus; quo jure, infra videbimus.

[2] In antiquioribus, puta Adonis, ac Usuardi Martyrologiis, nulla eorum exstat mentio, ne quidem in hujus Auctariis apud Sollerium: [Adoni & Usuardo ignoti, apud Cordubenses;] quod in Usuardo quidem mirari quis posset, cum is anno 858 Cordubæ fuerit, ibique SS. Emilæ ac Hieremiæ, aliorumque in eadem illa persecutione martyrum certamina didicerit, & Martyrologio suo inseruerit, prout præcedenti die in Sylloge historica de martyribus mox nominatis num. 3 observavimus. Ambrosius quoque Morales in Scholiis ad lib. 2, cap. 13 Memorialis Sanctorum, a S. Eulogio conscripti, notat, eosdem in nullo Breviario commemorari; scripsit autem Morales post medium seculi XVI, quando laudatum Eulogii Opus recenter repertum fuerat. Sed quæcumque fuerit Usuardi ac Cordubensium Breviariorum silentii causa, ex iis, quæ in eadem Sylloge num. 7 & 8 protulimus, merito dubitari nequit, eos Cordubensi Breviario deinceps inscriptos fuisse.

[3] Diserte enim ibidem testatur Martinus de Roa, [annuum cultum 20 Septemb. habent.] sacro illo honore omnes eos martyres, quos vel ex S. Eulogii libris vel ex probatis aliis Historiis Cordubæ passos fuisse constabat, jussu illustrissimi Antonii de Paçecos, ejusdem civitatis episcopi, illustratos fuisse cum Officio ex Communi, cumque hoc Kalendarium paucis post annis, incertum qua de causa, suppressum fuisset, illustrissimum Franciscum de Regnoso, Antonii successorem, ut justis piorum querelis, eam abrogationem graviter ferentium, satisfaceret, in ipsis episcopatus sui initiis operam dedisse, ut eorum Officia, numero & gestis martyrum locupletata, a Sancta Sede Apostolica probarentur; probata edi, … edita recipi ac celebrari præcepisse. Porro inter hosce locum etiam suum Martyres nostros habuisse, tum verba ibidem relata demonstrant, tum etiam colligere licet ex Kalendario, quod laudatus Martinus de Roa libro suo de Festis & Sanctis Cordubensibus Hispanice edito præfixit, & cui hunc titulum fecit: Kalendarium festorum & Sanctorum, de quibus in hoc libro scribitur, ad dies, quibus eos celebrat ecclesia Cordubensis. Nam in hoc eorumdem festum die XX Septembris reponitur, monito tamen lectore, martyrium in XVI ejusdem mensis incidisse; quorsum autem hæc festi dilatio facta sit, non comperi, neque ad propositum facit; cum de publico cultu vel sic æque constet.

[4] Sanctorum nomina, prout ea apud S. Eulogium exstant, [Illorum nomina, & diversa patria:] retinenda censui, scribendumque Rogellium & Servio-Deo, non Rogellum & Servumdei, ut Baronius in Martyrologio, vel Servium, ut Galesinius, habent. Et Baronius quidem ita scripsisse videtur, ut secundi nomen Latinæ terminationi adaptaret: nam in Annalibus ad annum Christi 852, num. 12, eumdem etiam Servio-Deo appellat. Qua vero ratione Galesinius illum Servium dixerit, exploratum non habeo. Quod ad Martyrum patriam spectat, S. Eulogius horum primum Rogellium Eliberi natum tradit. Fuit autem Eliberis vel Illeberis antiqua Hispaniæ civitas episcopalis, concilio ibidem olim habito celebris; nunc adeo excisa, ut ne de loco quidem, ubi fuerit, certo constet, aliis Granatam, cognominis regni caput, ejus ruinis inædificatam, aliis eam non procul ab hac urbe in colle, qui Elvire nomen etiamnum retinet, sitam fuisse opinantibus. Franciscus Bermuder in Antiquitatibus Granatensibus lib. 1, cap. 2, & Martinus de Roa in Festis ac Sanctis Cordubensibus, ad hanc diem, S. Rogellium prope Eliberim in vico Parapanda dicto genitum putant, nixi eodem, quo nos, S. Eulogii testimonio, ex quo id erui non posse, arbitramur. Verba Sancti subjungo. Unus, inquit, Eliberi progenitus, ex vico, qui dicitur Parapanda, monachus & eunuchus jam senex, provectæque ætatis, nomine Rogellius advenit. Hæc ipse, quibus verbis mihi dicere videtur, illum quidem ex vico Parapanda Cordubam venisse, sed Eliberi genitum esse. De alterius patria nihil habet Eulogius, nisi quod Orientalem fuisse satis indicet, dum eum ante paucos annos ab Orientis partibus ultra maria peregrinum Cordubam advenisse ait; unde Syrum fuisse aliqui suspicati sunt.

[5] [unus fuit monachus] Rogellium professione monachum fuisse, ex verbis proxime datis indubitatum est; videturque in laudato vico Parapanda habitasse, ex quo Cordubam venit zelo divino in impios Mahumetanos & martyrii ardore succensus. Vicum hunc Ambrosius Morales in Scholiis supra laudatis suo tempore ignotum fuisse observavit: at Franciscus Bermuder loco pariter citato de eodem veluti notissimo loquitur, illumque in una ex illis montium catenis, quæ Granatam ambiunt, vulgoque la Sierra vocantur, positum fuisse statuit; addens eam montium partem ab eodem nomen traxisse, dicique la Sierra de Parapanda. Quam porro Regulam Sanctus professus fuerit, plane inexploratum est; nam quod Benedictini martyrologi, num. 1 relati, consentiente Joanne de Marieta lib. 3, cap. 13 Hist. Eccles. Sanctorum Hispaniæ, eum suis adscribant, non aliud fundamentum habet, quam quod a S. Eulogio monachus fuisse dicatur: id autem nihil probat, cum S. Fructuosi Regula id temporis in Hispania etiam observari potuerit; prout in simili causa ad diem XX Augusti in SS. Leovigildo & Christophoro observatum jam est. In ea tamen opinione Mabillonius etiam fuisse videtur, dum eum Sec. 4 Benedictino, parte 2, pag. 584 recensuit.

[6] [ac forte etiam alter; sed cujus Regulæ, incertum.] Utrum alter Martyrum Servio-Deo monachus etiam fuerit, non edicit S. Eulogius, qui de illo sic loquitur: Alter Servio-Deo vocatus, spado adhuc juvenis, ante paucos annos ab Orientis partibus ultra maria in prædictam urbem habitaturus peregrinus accessit. Verumtamen hunc quoque monachum fuisse, ipsa verba verisimillimum faciunt: vox enim spado (ut supra de Rogellio eunuchus) in morali sensu accipienda videtur, eo scilicet, quo Christus Dominus in Euangelio Matt. 19, ℣ 12 ait: Sunt Eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere, capiat. Nec aliter ea verba intellexit Eminentissimus Baronius tom. 10 Annalium, ad annum Christi 852, num. 12, ubi eum ipsum Eulogii locum laudans, ait: Die vero sequenti Rogellus Eliberitanus monachus, itemque Servio-Deo ex Syria monachus, dire excarnificati &c. Huic sententiæ etiam favet arcta illa hujus cum S. Rogellio monacho consensio, cui similis professio occasionem facile potuit dedisse. Benedictini vero instituti etiam hunc fuisse, ut Marieta citatus ait, omni probabilitate caret, neque id ipsi Benedictini contendunt.

[7] [Eorum factum, quo neci suæ occasionem dedere,] Circa occasionem martyrii nonnulla etiam annotanda sunt. Duo Athletæ nostri, teste S. Eulogio, inito fœdere spoponderant, sese ab invicem non recessuros, nec remissuros certamen, donec sanguine suo martyrum coronam retulissent. Sic animati Mahometanorum delubrum, ubi hi tum congregati erant, intrepide ingrediuntur, turbæque immixti, Christum in ipsa veluti gentilium arce prædicant, pseudo-prophetæ impia dogmata exsecrantur atque convellunt. Hæc martyrio occasionem dedere, præsertim cum barbari illi lege lata vetuissent, ne quis Christianorum, quorum vel attactum piaculi instar horrebant, delubra sua ingrederentur. Rem pluribus narrat Eulogius; verum, quod huc pertinet, quæri hic posset, an sic liceat irritare tyrannos, ut quis martyrii lauream consequatur, & an sic occisus tamquam martyr honorandus sit. De quæstione hac consuli meretur Eminentissimi Prosperi de Lambertinis, nunc Benedicti XIV summi Pontificis feliciter regnantis, præclarum Opus de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione, lib. 3, cap. 17, ubi de similibus tyrannorum provocationibus fuse & erudite disseritur, multaque hujusmodi Sanctorum exempla proferuntur, quos nihilominus ut vere martyres Ecclesia veneratur.

[8] Ac primo quidem cum S. Thoma 2. 2. quæst. 124, [ex sancti Spiritus impulsu] art. 1, ad tertium, ibidem generalis regulæ instar statuitur, eas provocationes per se martyri licitas non esse; atque hinc a variis auctoribus, ibi pariter citatis, similia Sanctorum facta, qui Martyrum catalogo adscripti sunt, ad specialem Spiritus sancti impulsum referuntur. Inter hujus autem impulsus indicia & notas alii miracula subsequentia, alii perseverantiam in confessione & mortem secutam numerant. Quamquam vero de SS. Rogellii ac Servio-Deo miraculis nihil legerim, prophetiam tamen eorum de tyranni morte, dum in ergastulo detinebantur, insignemque in confessione ad mortem usque constantiam, S. Eulogius diserte celebravit. Ibi etiam (in carcere, inquit) adhuc prædicant, prophetizant, instare mortem tyranno annuntiant, laudant religionem, vanitatem refellunt. Et cum penitus vigor membris deesset, qui ferret supplicium, non tamen destitit lingua usque ad mortem a præconando (id est, prædicando) veritatis oraculo.

[9] Hanc porro singularem ac heroicam constantiam ipsis etiam gentilibus prodigii instar fuisse, [ortum videtur.] deinde observat, tragicamque tyranni Habdarraghmani mortem, quam Sancti prædixerant, divinitus inflictam esse commemorat cap. 16: quæ omnia Spiritus sancti impulsum satis insinuare videntur. Pluribus supersedeo, præsertim, cum ex hujusmodi provocationibus, ut idem Sanctissimus num. 1 monet, locus aperiatur quæstioni, non quoad eos, qui jam inter martyres recensiti sunt, sed quoad eos, de quibus quæritur, an beatorum martyrum catalogo sint adscribendi; utrum scilicet provocatio a Spiritu sancto, an ab animi levitate, aut deliberationis præcipitantia provenerit. De hoc argumento plura qui volet, adeat laudatissimum Opus loco supra citato. Legi etiam meretur sæpe laudati S. Eulogii Memorialis Sanctorum liber primus, ejusdemque Apologeticus Martyrum, in ea persecutione passorum, quos ipse adversus eorumdem obtrectatores pro vindicanda iis martyrii laurea conscripsit. Sed & Cardinalis Baronius tom. 10 Annalium, ad annum Christi 852, num. XI Sanctos nostros velut organa a Spiritu sancto impleta laudare non dubitavit. Nunc eorumdem passionem ex S. Eulogii Memorialis libro 2, cap. 13 subjungo.

[10] Cum adhuc præfatos martyres (SS. Emilam & Hieremiam, [Sanctorum elogium,] de quibus ad hesternum diem egimus) ergastula haberent, ecce alii duo supervenerunt, eamdem, quam ceteri professionem tenentes, eodemque voto hostem fidei expugnantes: quorum unus Eliberi progenitus, ex vico, qui dicitur Parapanda, monachus & eunuchus, jam senex provectæque ætatis, nomine Rogellius, advenit. De Eliberi, Sancti patria, vicoque Parapanda vide dicta num. 4 & sequenti. Alter, (prosequitur S. Eulogius) Servio-Deo vocatus, spado adhuc juvenis, ante paucos annos ab Orientis partibus ultra maria in prædictam urbem (Cordubam) habitaturus, peregrinus accessit. Hi vero pari se fœdere colligantes, unum propter justitiam Dei usque ad mortem certandi votum gesserunt; nullo casu ab invicem recessuri, quousque cælestia sanguine mercarentur. Ideoque fanum illud sacrilegum petentes, in quo exceptum vulgus abominabiles ritus sæpius reddere convenit, transcendunt limina, turmis se ingerunt, prædicant Euangelium, sectam impietatis subsannant, arguunt cœtum. Appropinquasse regnum cælorum fidelibus, infidelibus autem gehennæ proponunt interitum, quem procul dubio ipsi incurrerent, nisi ad vitam recurrerent.

[11] [comprehensio] Antequam progrediamur, juverit hic retulisse, quæ de memorato fano Morales annotavit. Templum hoc, inquit, Cordubense intelligit, Arabicæ structuræ, quod hodie perdurat, majorisque ecclesiæ dignitatem obtinet, & sua magnitudine, columnarum multitudine, marmorum præstantia, operis subtilitate, & multis aliis sui partibus admirationem, atque adeo stuporem spectantibus præbet. Jam enim fuerat ædificatum ab rege Habdarrahgman secundo, & Issen ejus filio. Authores sunt Rasis, & Rudericus Toletanus antistes in Arabum Historia. Hactenus Morales; nunc S. Eulogii textum resumamus. His & hujuscemodi verbis populum exhortantes, necdum ab ore eorum sermo recesserat, & ecce, quasi crepitans in sentibus rogus, cohors malignantium adversus Dei Famulos exardescens, cædit, lacerat, percutit, obruit, nititurque perimere Sanctos, qui delubrum suum intrare præsumpserant (quod apud illos quoque grande facinus reputant) & nisi judex adesset, qui quodam privilegio potestatis insanientis populi murmur compescuit, tunc jam vitæ spiraminibus privarentur.

[12] [& gloriosum martyrium,] Quos ereptos cædentium manibus, carceri deputans, astringi ferro gravius jubet, furibusque admiscet. Ibi etiam adhuc prædicant, prophetizant, instare mortem tyranno annuntiant, laudant religionem, vanitatem refellunt. Et cum penitus vigor membris deesset, qui ferret supplicium, non tamen destitit lingua usque ad mortem a præconando veritatis oraculo. At vero pro eo, quod templum suum Euangelizando intrassent, decernunt eos tyranni & consules *, prius manibus pedibusque abscissis, decollari postremo. Gaudent tali decreto Famuli Christi, exhilarantur oppido hujusce mortis sententiam excepturi. Instat ferocissimus carnifex, clamat, frendet, minatur, festinare ad pœnam jubet Electos, quos utique cernebat majorem migrandi habere affectum, quam idem inferendi interitum gerebat. Quis illius horæ, fratres charissimi, crudelitatem exponat? Quis referat clades? Quis cruces adnuntiet? Quis denique admirabilem Sanctorum enarret constantiam? Cum & ipsa gentilitas tali spectaculo stupefacta, nescio quid de Christianismo indulgentius sentiebat.

[13] [ex S. Eulogio.] Igitur statuti in loco decollationis Martyres sancti, antequam lictor admoneret, palmas extendunt, lacertos parant, injectumque jugulum * ulnis excipientes, in diversa manus dissiliunt. Deinde cruribus amputatis, nulla compuncti tristitia, abscissis denuo collis, corruerunt: quorum cadavera, ut erant truncata, patibulis affigentes, ultra fluvium crucibus ceterorum adsciscunt, XVI Kal. Octob., Era, qua supra. Huc usque S. Eulogius de SS. Rogellii ac Servio-Deo certamine. Ceteri, circa quorum corpora crucesque truncata Sanctorum nostrorum cadavera patibulis affixa ait, fuerant SS. Emila & Hieremias, quos post amputata similiter capita ultra fluvium Bœtim, qui Cordubam præterlabitur, suspensos fuisse ostendimus ipso die, quo passi sunt, XV Septembris, ubi de iisdem Syllogem dedimus. Eadem quoque Æra Hispanica est, quam in illorum Passione S. Eulogius signavit, nempe DCCCXC, quæ cum Christi anno vulgari 852 concurrit.

[14] Quid porro sacris hisce corporibus deinceps factum fuerit, [Combustorum corporum cineres collecti, tyranni mors] idem S. Eulogius cap. 16 ibidem docet, necemque tyranno Habdarrahgmano, quam Sancti vaticinati fuerant, divinitus inflictam his verbis exponit: Cœpit rex alta ædium petere, scanditque sublime solarium, oppida lustraturus; confestimque e regione pendentia stipitibus Sanctorum corpora intuetur. Continuo suppositis ignibus cremari ea præcepit; quorum cineres, Deo fautore, per loca sancta repositi sunt. Et o admiranda potentia Salvatoris, & stupenda virtus Domini nostri Jesu Christi, qui semper quæsitus in tribulatione adsistit, pulsatus aperit, invocatus exaudit? Nam os illud, quod Sanctos Dei comburi præcepit, repente eadem hora divinitus obstruitur; lingua vero, angelo percutiente, repressa, suo hærens palato, ultra fari non potuit: sicque portantium manibus in stratum reductus, quadam noctis ipsius hora spiritum reddens, priusquam rogus sanctorum cadaverum extingueretur, idem vita exemptus, æterno clibano deputatus est, relinquens successorem imperii Mahomad primogenitum, hostem Ecclesiæ Dei, & Christianorum malivolum prosequutorem.

[15] [hoc anno 852 statuenda videtur.] Eminentissimus Baronius in Annalibus tragicam hanc mortem ad annum Christi 852 merito retulit contra S. Eulogii Scholiastem, qui eam, ut ait, initio subsequentis affixerat. Ratio est, quod corpora, de quorum combustione Eulogius ibidem meminit, non aliorum, quam SS. Emilæ, Hieremiæ, Rogellii ac Servio-Deo esse potuerint, ut agnoscit Morales; neque verisimile sit, ea usque in sequentem annum in patibulis permansura fuisse, cum Christiani vel minutos Martyrum cineres tam sedulo colligerent. Baronio consentit Pagius in Critica, observans, etiam ab Annalista Bertiniano Habdarrahgmani mortem eidem anno affigi. Ceterum Mohomad, quem alii Mahometem appellant, is est, sub quo S. Eulogius, ad Toletanum episcopatum jam electus, anno Christi 859 martyrium consummavit.

[Annotata]

* i. e. magistratus

* i. e. gladium vel securim

DE S. LUDMILLA, VIDUA MART. BOHEMIÆ DUCISSA ET PATRONA,
TETINÆ IN BOHEMIA.

Seculo X aliquot annis inchoato.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ludmilla vidua martyr, Bohemiæ ducissa & patrona,Tetinæ in Bohemia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Dies, quibus Martyrologiis inscripta est: locus martyrii: Officia ejus ecclesiastica, & gemina festivitas: Vita auctore Christanno danda: Vitæ aliæ Mss.

De sanctis Slavorum apostolis Cyrillo atque Methodio vel Methudio, qui fidei lumen in Moraviam, atque inde in proximam Bohemiam seculo nono invexerunt, [Memoratur in aliquot Martyrologiis die 16] actum est in Opere nostro ad diem IX Martii. Hodie eorumdem, aut certe Methodii, vel transmissi per illum presbyteri discipula, susceptæque religionis, una cum viro suo Borzivojo, per Bohemiam strenuæ propagatrix, S. Ludmilla memoranda venit, Bohemiæ ducissa & martyr, sanctique Wenceslai, ducis pariter ac martyris avia, & in Christiana fide magistra. Nihil de ea in Romano Martyrologio legitur; ceteri vero Fasti, qui ejusdem meminerunt, non eodem illam die signant. Florarium Ms. Sanctorum in Museo nostro de ipsa ad hanc diem XVI Septembris, corrupto in Ludivillam vocabulo, sic habet: In Bohemia passio S. Ludivillæ, viduæ & martyris. Ad eumdem diem eam celebrat Ferrarius in Catalogo generali, ubi & cædis locum simul indicat, dicens: Tetinæ in Bohemia S. Ludmillæ, ducissæ & martyris. His duobus consonat Castellanus in Martyrologio suo universali, in quo ipsam brevi aliquo elogio exornat.

[2] [& 15 Septembris, & 10 Novembris.] At vero Grevenus in Auctariis Usuardinis apud Sollerium nostrum eamdem ad diem XV hujus mensis maluit transferre; Ludmillæ, inquiens, viduæ & martyris, aviæ S. Wenceslai, ducis Bohemiæ & martyris. Idem fecit in Martyrologio Germanico Canisius, vel quisquis ejusdem auctor est. Et priores quidem haud dubie nituntur Proprio archidiœcesis Pragensis, aut similibus tabulis, in quibus sanctæ Ducissæ ac Martyris Officium ecclesiasticum ad diem XVI recitandum præscribitur; alii diem emortualem signarunt, de quo in Vita inferius recudenda hæc legere est: Suscepit autem martyrium fœlix, Deoque devota famula Christi Ludmilla septima Sabbathi die & XVII Cal. Octobr., prima vigilia noctis. Utrique igitur sententiæ sua justa ratio est, nos priorem more nostro secuti, hujus sanctæ Ducissæ gesta ad hunc diem, quo colitur, illustranda censuimus. Porro altera ejusdem festivitas ad diem X Novembris in Auctariis Usuardinis Sollerii annotatur; inter quæ codex Hagenoyensis sic habet: In Boëmia sanctæ Leodemilæ aviæ S. Wentzelai. Quæ vero hæc festivitas sit, Grevenus ibidem ita indicat; Ludmillæ ducissæ Bohemiæ & martyris translatio: de quæ translatione nos suo loco agemus.

[3] De cædis loco, Tetina scilicet, pluribus disserit Bohuslaus Balbinus in Historia Montis sacri, [Notitia Tetinæ, ubi passa est.] Auctario 1, cap. 8, unde pauca hic refero. Ait is, Tetkam, Croci secundi Bohemiæ principis filiam, Libussæ post Crocum patrem regnantis sororem, anno 712 arcem super fluvium Misam in alta abruptaque petra condidisse, & a suo nomine Tetin appellasse, ac post celebratas cum Slawossio nuptias, cognominem civitatem adjecisse. Hæc de loci primordiis, aliaque præsertim ad Christianam religionem spectantia præfatus Balbinus, tandem subdit: Hoc antiquitatis & religionis Christianæ monimentum, Tetinam arcem oppidumque, quia Catholicorum partes sequebatur, Hussitæ, gens ad excidium sacrorum nata, a Carlsteina anno MCDXXII turpiter cum Polonis repulsi, ut dolorem ulciscerentur suum, flammis & ferro deduxere ad terram. Hodie Tetina ægre suis se ruderibus ab oblivione vendicat. Ceterum idem Balbinus in Miscellaneis historicis regni Bohemiæ lib. 3, cap. 8, § 2 Tetin, quod castrum sanctitate magis, quam alia dote illustre ait, in Podbrdensi tractu quinque ab urbe Praga milliaribus dissitum testatur.

[4] Ad Sanctæ cultum quod attinet, infra videbimus, vetustum illum, [Officia ejus ecclesiastica.] nec diu post ejusdem cædem inchoatum esse, sacro ejus corpore divinitus primum illustrato, ac deinde per sanctum nepotem ejus Wenceslaum ducem Pragam delato, ubi in S. Georgii illustri virginum Ordinis Benedictini abbatia hodiedum quiescit. Interea accipe, quæ de Ecclesiastico ejus cultu habemus. Inter Breviaria variarum nationum sunt in Museo nostro officia propria archidiœcesis Pragensis, anno 1653, & diœcesis Olomucensis anno 1630 edita. In horum prioribus S. Ludmillæ festum, quo beatus ipsius in cælo natalis recolitur, die XVI Septembris ritu duplici secundæ classis assignatur, die vero X Novembris ejusdem corporis Tetina Pragam translati memoria ritu duplicis majoris. Utraque festivitas in Olomucensibus Propriis, quæ consensu & authoritate S. D. N. Urbani VIII omnibus omnium ordinum sacerdotibus recitanda præscripta sunt, ad eosdem dies reponitur; cum eo tamen discrimine, quod festum natale ritu tantummodo duplici, Translatio vero non nisi semiduplici peragatur. Eadem illa Propria annis 1679 & 1732 Pragæ recusa, prioribus consona sunt, nisi quod in Pragensi ad diem XVI Septembris Sancta velut Patrona regni & ritu duplici primæ classis honoranda proponatur; ad diem autem X Novembris ejusdem Translatio ritu tantummodo duplici. Castellanus in Martyrologio universali notat, prius festum etiam a populo, sive cessatione a servili opere celebrari, quod titulus Patronæ regni omnino facit verisimile.

[5] De scriptoribus Vitæ ejus sequentia monet laudatus Balbinus in Miscellaneis historicis Bohemiæ lib. 4, [E Sanctæ biographis, quos habemus,] parte 1, § 7: Scripsere S. Ludmillæ Vitam permulti; primus idemque antiquissimus, Christannus, Divæ pronepos. Legendæ veteres, ut vocant, plenæ sunt ejus virtutibus & miraculis. Nicolaus Salius, domo Pragensis, e Societate Jesu, Vitam Latine edidit, quam retulit Joannes Bonifacius Societatis Jesu Hispanus in Historia Virginali, & Surius descripsit. Consulantur Hagek, Chanowsky, Pontanus &c. Omnium accurratissime S. Ludmillæ vitam nostra memoria descripsit Georgius Ferus Societatis Jesu. Quæ nos hic attulimus, pleraque ex lectionibus vetustis Breviarii Pragensis excerpta sunt. Hactenus Balbinus, qui laudatam a Christanno conscriptam Vitam lib. 1 Epitomes Rerum Bohemicarum, cap. 10 edidit, & observationibus illustravit, quæ magno nobis usui erunt. Unde porro eam Vitam acceperit Balbinus, ibidem in Notis historicis sic indicat: Hanc Vitam ex pervetusto membraneo codice celebris cænobii canonicorum Regularium S. Augustini, Trebonæ in Bohemia anno MDCXLV descripsi.

[6] [vetustissimus est Christannus,] Opusculum ipsum hoc modo inscriptum est: Vita S. Ludmillæ incipit fæliciter. Domino & ter beato, sanctæ ecclesiæ Dei Pragensis secundo Pontifici Adalberto, humillimus & omnium monachorum, nec dicendus, infimus frater Sanctus nomine Christianus, in Christo Jesu prosperis successibus ad vota pollere. In Præfatione autem biographus laudatum Adalbertum alloquens, ait: Qui ex eodem tramite (SS. Ludmillæ & Wenceslai) lineam propaginis trahitis. Et rursum post aliqua: Pontifex inclyte, & nepos charissime, illum compellat. Ad hæc nonnulla annotanda sunt. In primis monet Balbinus, pro Christianus legendum videri Christannus; id enim liquere tum ex litteris originalibus fundationis cœnobii Brevnoviensis apud Pragam, anno 993 datis, in quibus Christannus frater illustrissimi ducis Boleslai scriptus legitur; tum ex Weleslavino, a quo dicitur Christannus de Skala, tertio loco genitus Boleslai Sævi filius, cuidam privilegio ejusdem cœnobii subscripsisse. Primum instrumentum Magnoaldus Ziegelbauer Benedictinus Epitomæ historicæ monasterii Brevnoviensis inseruit, quod reipsa notatur datum per manum domini Christani, fratris illustris ducis Bolezlai, anno Gratiæ DCCCCXCIII, in ipsa die dedicationis monasterii supra scripti. Itaque & nos cum Balbino eum Christannum appellabimus.

[7] [ipsius Sanctæ pronepos] Idem scriptor Christannum hunc S. Ludmillæ pronepotem fuisse probat, adjectoque schemate ostendit, eum ex patre Boleslao I, avo Wratislao I, & Borzivoio sanctaque Ludmilla proavis natum esse; quod cum instrumentis mox allatis apprime convenit. Deinde etiam docet, cur Adalbertus, sanctus scilicet Pragensis episcopus & martyr, a Christanno nepos charissimus, & ex eodem tramite (SS. Ludmillæ & Wenceslai) lineam propaginis traxisse dicatur. Id enim per Strzezyslavam, Christanni ex Boleslao I sororem, Slaunici comitis Libicensis uxorem, sanctique Adalberti per hunc matrem, factum probat. Hisce plane favent, quæ monachus S. Adalberto coævus in hujus Vita ad diem XXIII Aprilis secundo loco apud nos edita, pag. 187, num. 1 de ejusdem Adalberti parentibus tradidit. Pater, inquit, suus nomine Slawnitz, magnus & præpotens erat… Mater ejus nomine Strziezislawa, ex genere Bohemorum, nobilissima caro, digna jugalis juncta digno marito; marito videlicet, qui regum tangit lineam sanguinis; quem longe lateque jura dantem hodie tremunt, Henrico regi (sancto scilicet ejus nominis imperatori) accessit proximus nepos.

[8] [& monachus Brevnoviensis,] Fuit porro Christannus monachus Benedictinus in celebri monasterio Brevnoviensi prope Pragam, quod seculo 15 ab impiis Hussitis direptum, incensumque fuit, abbate cum nonnullis e suis in tempore Braunam elapso, ubi Brevnoviensis abbatia deinde instaurata est, & hodiedum perseverat, teste Ziegelbauero in Epitome supra laudata. Is ergo Christannus pro sua pietate Passionem S. Wenceslai, sanctæque Ludmillæ proaviæ suæ, S. Adalberto, sororis suæ filio, & secundo episcopo Pragensi, a se conscriptam dedicavit. Non omnium tamen primus eam curam suscepit; sed aliorum lucubrationes, ubi visum fuit, emendavit, auxitque ex testimoniis eorum, qui vel visu vel auditu certiora referrent. Ita ipse in Præfatione testatus est, Passionem, inquiens, B. Wenceslai simul cum avera (id est avia) sua beatæ memoriæ Ludmilla, qui velut nova sidera lumine virtutum suarum patriam suam Bohemiam cum omni simul gente irradiant, diversis compositionibus, & non pleniter disertam reperiens, dignum duxi, ut ad vestram sanctitatem, qui ex eodem tramite lineam propaginis trahitis, adirem; quo ex jussione vestra simul & licentia aliquo modo eam corrigerem; vel, si qua deessent, hos, qui adhuc superstites essent, senes seu religiosos quosque, qui eorum gesta vel acie oculorum hausissent, seu auditu aliorumque narratione comperissent, percunctarer, atque hic adderem.

[9] Neque admodum difficile fuit biogropho senes aliquot reperire, [qui eodem seculo XO scripsit,] qui sanctæ Proaviæ suæ convixerant; cum Vitam illam anno circiter post mortem ejus sexagesimo, aut paulo etiam citius ediderit. Sanctus enim Adalbertus, cui ea inscripta est, anno Christi 983 Pragensis episcopus consecratus, relicta Praga, Romam anno 989 profectus est; neque Pragæ deinde nisi brevi tempore commoratus est, ut videri potest apud Henschenium nostrum in Commentario prævio de eodem ad diem XXIII Aprilis, § 1. Inter annos igitur 983 & 989 Vita illa scripta videtur, cum ad Adalbertum velut in diœcesi sua præsentem dirigatur. Ludmillæ vero cædem eodem seculo decimo aliquot annos inchoato (alii annum 920, alii 927 statuunt) figendam esse suo loco videbimus. Ex dictis etiam observa, Balbini sententiam, ex qua supra num. 5 asserit, Christannum primum & antiquissimum omnium esse, qui sanctæ Ducissæ martyris gesta scripserunt, a vero aberrare, nisi id unum voluerit, Christanni lucubrationem vetustissimam omnium esse, quæ ad nos pervenere.

[10] Quod ad scriptionem pertinet, ea obscuris, parumque aptis periodis sæpe constat, [cujus Opusculum dabitur. Aliæ Vitæ] resque Moravicas & Bohemicas altius, quam necesse erat, repetit; utque ad susceptæ Christianæ fidei initia perveniat, longius præfatur. Quæ vero de S. Ludmilla enarrat, hujusmodi sunt, ut non minus pium, quam coævum, nec ineptum scriptorem redoleant. Dabimus ergo Vitam hanc ex laudata Balbini Epitome, & de more nostro in capita partitam Annotatis illustrabimus. Ejusdem Vitæ laciniam reperi, descripsique in bibliotheca S. Crucis, Ordinis Cisterciensis in Austria, dum hoc anno 1753 bibliothecam illam cum singulari ejusdem loci reverendissimi abbatis ac religiosissimorum monachorum benevolentia & hospitalitate lustraremus. Lacinia hæc in insigni Passionali membranaceo in folio descripta, a S. Ludmillæ martyrio orditur, terminaturque cum miraculis Tetinæ ad Sanctæ tumulum factis, verbis tantummodo hinc & inde discrepans a Christanno. Prolixius est aliud exemplar olim transmissum ad nos a Joanne Gamansio, Societatis nostræ presbytero, ex Bodecensis cœnobii Ordinis Regularium S. Augustini Passionali membranaceo mensis Septembris. Hujus compilator nonnulla de SS. Cyrillo & Methodio præmittit, ac deinde Christanni Opusculum, mutatis tamen nonnumquam phrasibus, subtexit. Hinc nobis aliquando usui erit ad vitiosas periodos emendandas. Porro partem hujus Vitæ Bollandus noster ad diem IX Martii inter Vitas SS. Cyrilli & Methodii postremo loco excudit. Præter Christanni Opusculum alia Vitarum apographa habemus. Horum unum descriptum est ex Ms. Pragensi, annoque 1642 ad Majores meos transmissum. Illius initium est: Fuit in provincia Bohemorum princeps quidam nomine Borzivoy &c.; estque plane simile, si nonnullas voces excipias, Sanctæ Officio proprio, quod in sex Lectiones historicas divisum, & vetustioribus typis excusum, ex Breviario, nescio quo, sed probabiliter Pragensi, ad hunc quoque diem sepositum reperi. Nihil tamen continet, quod non habeat Christannus, ex quo contractum fuisse putamus.

[11] [Mss. recensentur.] Alterum eodem anno acceptum, ex L. vitæ S. Procopii transumptum notatur, & tale habet exordium: Diffundente Sole justitiæ radios sanctæ fidei Christianæ orbis per climata universa &c. Hujus auctor multa pariter ex Christanno mutuatus, S. Ludmillæ virtutes stylo oratorio celebravit, & sacris textibus atque historiis exornavit. Fuisse autem Christanno juniorem, vel ex eo manifestum est, quod S. Adalbertum, cui inter vivos degenti Christannus Opusculum suum dedicavit, inter sanctos martyres recenseat. Tertium Ms., similiter Pragense, prioris tantummodo pars est, & a Sanctæ viduitate orditur his verbis: Factum est, ut post mortem venerabilis viri sui assecla Christi B. Ludmilla usque in finem vitæ suæ in castitate utriusque hominis perseverans, corpus suum vigiliis, jejuniis, diversisque afflictionibus castigaret &c. Sub finem corporis translationem, a S. Wenceslao procuratam auctor prætermisit: Christanno tamen juniorem eo, quo supra diximus, modo se prodit. Ad manus mihi insuper est sermo quidam ab ignoto mihi codice avulsus: verum nec hic habet aliquid, quod lector merito desideret, cum ejus auctor sanctæ Martyris laudes sacri oratoris more celebret, non vitam conscribat. Exstat denique apud Joannem Burchardum Menkenium tom. 3 Scriptorum Rerum Germanicarum, Col.amp; seq. quædam S. Ludmillæ Vita, & item altera ibidem col. 1808, sed supra enumeratis fere consonæ aut simillimæ. Ceteros, qui de ejusdem Sanctæ gestis scripserunt, suis locis, ubi visum fuerit, laudabimus,

§ II. Sanctæ patria, parentes, ethnica educatio, & conjux Borzivojus; hujus ad fidem conversio & baptismus.

[Ludmilla e parentibus ethnicis Melnicii nascitur.] Ludmillam proaviam suam illustri in Bohemia genere e paganis parentibus natam, & prioribus vitæ suæ annis idolorum superstitioni in primis deditam fuisse, Christannus in Vita num. 10 his verbis testatur. Habuit (Borzivojus) etiam uxorem nomine Ludmillam, filiam Slaviboris comitis ex provincia Slavorum, quæ Bssow antiquitus nuncupabatur, nunc a modernis ex civitate noviter constructa, Mielnik vocitatur; quæ, sicut ei par fuerat, in errore gentilitatis immolando simulacris, ita & in religione Christiana, imitando, imo præcellendo, virtutes sui viri, facta est vere famula Christi. De eadem Cosmas Pragensis decatus, seculi duodecimi scriptor, in Chronicis Bohemiæ ad annum Christi 894 sic scribit: Fuit filia Zlauboris comitis de Castello Psov, nomine Ludmila. Nicolaus Salius in Vita ejusdem Sanctæ, a Surio ad hunc diem edita, nescio quo auctore, tradit eam, quia ob egregias animi corporisque dotes populo amabilis futura certo credebatur, a parentibus Lidmilam nuncupatam fuisse, quod nomen Latinus scriptor in Ludmillam mutaverit. Matrem ipsius laudatus Salius, uti & Balbinus in Miscellaneis historicis Bohemiæ lib 4, part. 1, § 7, aliique Lidoslavam appellant. Est autem Melnicium seu Mielnik regia civitas cum arce vetusta, ubi Albis & Muldava confluunt, inquit idem Balbinus lib. 3, cap. 7 in Indice civitatum Bohemiæ, ubi eam in Boleslaviensi circulo, quatuor milliaribus a Praga metropoli dissitam docet. Addit, eamdem reginarum Bohemiæ olim propriam fuisse, & postquam in regum ditionem accessit, dotalem tamen reginis permansisse. Porro Borzivojus S. Ludmillæ conjux, primus e Bohemiæ ducibus Christiana sacra amplexus est, & una cum Uxore sua strenue propagavit, initio quidem non sine periculo amittendi ducatus, quem a gentilibus subditis suis alteri propterea collatum, alterique denuo conferendum, post incerti temporis exsilium, feliciter recuperavit, tenuitque.

[13] Ut vero de hisce consentiunt rerum Bohemicarum scriptores, [de anno baptizati Borzivoji variatur.] ita de anno susceptæ ab illo fidei multum variant. Cosmas Pragensis decanus in Chronicis Bohemiæ felicem illum eventum anno Christi 894 affixit. Huic consonat Hagecius pariter in Chronicis Bohemicis, & Pontanus a Braitenberg, lib. 1 Bohemiæ Piæ, qui diem insuper suscepti a Borzivojo Baptismi assignant Vigiliam S. Joannis Baptistæ, sive XXIII Junii. De anno similiter consentit Pagius in Critica, Cosmæ auctoritate nixus. Ad eosdem prope accedit Æneas Sylvius cap. 12 Historiæ Bohemiæ, ubi annus 995 assignatur, ex palpabili typothetarum errore, aut memoriæ lapsu, pro anno 895; cum id imperante Arnulpho cæsare contigisse, diserte ibidem addatur. Nescio, an simili errori adscribendum sit, quod apud Volaterranum lib. 7 Geographiæ idem eventus ad annum 998 relatus sit. Pessina de Czechorod lib. 2 Martis Moravici, cap. 5 diem XXIII Junii etiam servat, sed annum 864 præfert: Balbinus lib. 1 Epitomes, retento similiter baptismi die, hunc ante annum 856 collocandum arbitratus est.

[14] Bollandus noster tom. 2 Martii, ad diem IX in Commentario prævio de SS. Cyrillo & Methodio, [Ex iis, quæ Christannus de baptismo ejus] § 4, num. 35 sententiam Cosmæ Pragensis, quique eum secuti fuere, veluti longe verisimiliorem amplexus est, quatenus hi Borzivojum non a Cyrillo, sed a Methodio baptizatum esse statuunt; nec tamen de anno 894 iisdem adstipulari, nec mentem suam edicere voluit. Tanta porro scriptorum de hac epocha diversitas satis indicat, rem obscuram esse, nec ullum productum monumentum, ex quo certa ipsius anni nota haberetur. At licet annus determinari nequeat, quid tamen probabiliter cum aliqua latitudine de eo statui possit, inquiramus: quod ut melius fiat, Borzivoji ad fidem accessus ex Christanno præmittendus est. Is num. 5 & sequentibus in Vita sic ait: Hic (Borzivojus) cum excellentissimæ formæ & egregiæ juventutis flore nitescit, quodam tempore negotii sui populique sibi commissi caussa ducem suum vel regem Swatopluk Moraviæ adiit, a quo benigne suscipitur, ad convivium pariter cum reliquis assistitur. Verum sessionis ei locus inter Christicolas minime conceditur; sed ritu paganorum ante mensam pavimento jubetur insistere. Cujus præsul Metudius injuriæ condolens, fertur dixisse ad eum: Væ, inquit, quod tu talis tantusque haud erubescis a principalibus repelli sedibus, cum & ipse in fascibus ducatum obtineas; sed magis cupias ad nefandam idolorum culturam cum subulcis humo tenus incubare!

[15] [in Vita tradidit,] At ille, Quid, inquit, ob hujuscemodi rem pericli patior, vel quid boni mihi confert Christianitatis ritus? Si, inquit, præsul Metudius, abrenunciaveris idolis, & inhabitantibus in eis dæmonibus, dominus dominorum tuorum efficieris, cunctique hostes tui subjicientur ditioni tuæ, & progenies tua augmentabitur, velut fluvius maximus, in quo diversorum confluunt fluenta rivulorum. Et si, inquit Borzivoy, res ita se habet, quæ mora est baptizandi? Nulla, inquit, pontifex; tantum paratus esto ex integro corde credere in Deum Patrem omnipotentem ejusque Unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, & in Spiritum paraclitum, illuminatorem omnium fidelium, non tantum mundialis causa substantiæ, verum etiam capessendæ salutis tuæ, & animæ acquirenda perennitate gloriosæ palmæ, atque percipienda societate Sanctorum, ineffabili lætitia. His & hujusmodi mellifluis exorationibus accensa mens juvenis, æstuabat gratiam baptismi percipere, & ut ne ulla mora fieret, cum suis omnibus, qui eum comitabantur, terratenus pedibus pontificis advoluti, obnixius postulavere. Quid plura? Mane facto, ipsum ducem cum suis triginta, qui advenerant, catechizans, peractis jejuniorum ex more solenniis, sacrosancto baptismatis fonte innovavit &c.

[16] [& ex gestis SS. Methodii acCyrilli,] Ex hac relatione tria pro indagando baptismi tempore observanda habemus. Primo, Borzivojum a S. Metudio seu Methodio, jam tum episcopo baptizatum fuisse. Secundo Swatoplukum in Moravia tum regnasse. Tertio denique eumdem Swatoplukum velut ducem suum vel regem eo tempore a Borzivojo agnitum fuisse. Id quoque præterea observasse juverit; nullam hic de S, Cyrillo fieri mentionem; sed soli Methodio, quasi Cyrillus minime adfuisset, Borzivoji conversionem adscribi. Porro de SS. Cyrillo ac Methodio ex supra laudato Bollandi Commentario sequentia, quæ huc faciunt, accipe. Hi duo Slavorum apostoli a Nicolao I PP. e Moravia, ubi regem gentemque Christo adjunxerant, Romam evocati, Nicolao Idibus Novembris anno 867 defuncto, & Hadriano II eidem suffecto, illuc advenerunt, & ab hoc Pontifice episcopi Moravorum ordinati tunc fuere. Dubitavit tamen Bollandus, an Cyrillus ad Moravos umquam reversus sit, ob rationes, quæ ibidem § 4, num 32 legi possunt. Sed Methodium rediisse, indubitatum est. Versabatur hic etiam in Moravia anno Christi 879, quando apud Joannem VIII PP. de doctrina falso accusatus, Romam denuo evocatus est, prout constat ex ejusdem Pontificis epistola 194 ad Tuventarum data, editaque a Labbeo tom. 9 Conciliorum, col. 126 & sequenti.

[17] In ea Joannes sic scribit: Quia vero audivimus, quia Methodius vester archiepiscopus, [aliisque instrumentis] ab antecessore nostro, Hadriano scilicet Papa, ordinatus, vobisque directus, aliter doceat, quam coram Sede Apostolica se credere verbis & literis professus est, valde miramur; tamen propter hoc direximus illi, ut absque omni occasione ad nos venire procuret, quatenus ex ejus ore audiamus, utrum sic teneat & credat, sicut promisit, aut non. Epistola hæc notatur data XVIII Kalendas Julias, Indictione XII, id est anno Christi 879, Joannis autem anno 7. Pontificio mandato obsecutus S. Methodius, Romam adiit, cumque de objectis sese purgasset, ab eodem Pontifice ad Moravos cum laude remissus est. Ita denuo liquet ex laudati Pontificis epistola 247, data mense Junio, Indictione XIII, id est, anno 880, ad Sfentopulcrum comitem, sive Swatoplukum regem Moraviæ, quæ exstat in citata collectione col. 175 & sequentibus. Sed & in vivis illum apud Moravos fuisse anno 881 docet ejusdem Joannis Papæ epistola 268, ibidem col. 193 & sequenti edita, & ad ipsum Methodium archiepiscopum scripta decimo Kalendas Aprilis, Indictione decima quarta, seu anno assignato. Quamdiu vero supervixerit idem sanctus episcopus, ignoratur, cum de ejusdem obitu nihil plane aliunde habeamus.

[18] De Swatopluko Christannus in Vita edenda tradit, [& variis Annalibus,] eum avunculo suo rege expulso, oculisque privato, regnum obtinuisse. Factum hoc Annales Fuldenses apud Chesnium tom. 2 Scriptorum Historiæ Franciæ, Bertiniani & San-gallenses ibidem tom, 3, Weyngartenses apud Mabillonium in Analectis, & Hermannus Contractus apud Henricum Canisium tom. 1 Antiquarum lectionum, pari consensu ad annum 870 retulerunt, prout locis citatis videri potest. Id unum ex prædictis Annalibus observo, regem illum Moraviæ, quem Rastizen & Restitium, alii Ratislaum appellarunt, non ab ipso Swatopluko, qui Zuentibaldus ibidem vocatur, excæcatum esse, sed ab eodem post irritas insidias sibi structas cum armata manu sese aggredientem, victum captumque, & Carolomanno traditum, & ab hoc in Bajoariam missum, ubi damnatum Ludovicus Germaniæ rex oculis orbari, & monasterio includi jussit. Ab hoc igitur anno 870 Moravicum Swatopluki regnum inchoandum est.

[19] De ejusdem vero Swatopluki obitu Annales Metenses tom. 3 apud laudatum Chesnium, [is serius, quam anno 856 & 864] ad annum 894 hæc habent: Circa hæc etiam tempora Zuentibolch (id est Swatoplukus) rex Marahensium Sclavorum, vir inter suos prudentissimus, & ingenio callidissimus, diem clausit extremum. Cosmas Pragensis decanus in Chronicis Bohemiæ ei determinate anno Swatopluki aut obitum aut regnandi finem diserte affixit, ibidem inquiens: Eodem anno Zuatoplick rex Moraviæ (sicut vulgo dicitur) in medio exercitu suorum delituit, & numquam comparuit. Tum subdit, eum pœnitentia ductum, quod adversus Arnulphum Germaniæ regem rebellasset, media nocte a suis fuga elapsum, inter eremicolas aliquo tempore vixisse, mortique proximum hæc filiis suis per eosdem eremitas indicari curasse. Sed sive hæc vera historia sit, seu fabula popularis, in eo tamen Cosmas Metensi Annalistæ consentit, quod Swatoplukus hoc anno 894 regnandi finem fecerit.

[20] [figi debet:] Ex hactenus dictis sequitur primo, admitti non posse Pessinæ & Balbini sententias, quorum primus Borzivoji baptismum ad annum Christi 864, alter etiam ante annum 856 collocandum censuerunt; quo scilicet tempore nec Swatoplukus Moraviæ regno potitus, nec S. Methodius episcopatu initiatus erat; cum tamen Christannus & hunc episcopum, & illum ducem … vel regem… Moraviæ fuisse, dum Borzivojus baptizaretur, diserte affirmet. Scio equidem, non defuisse, qui Rastizen seu Ratislaum etiam Swatoplukum dictum esse arbitrati sunt. Verum hoc etiam gratis concesso, manet difficultas de episcopatu Methodii, quem, ut supra vidimus, non ante annum 868, vel certe non diu ante præcedentis finem suscepit. Collige secundo, memoratum baptismum inter annum 870, quo Swatoplukus regnum avunculi sui obtinuit, annumque 894, quo idem ipse aut obiit aut disparuit, Borzivojo collatum fuisse. Ut autem id posterioribus potius annis Swatopluki factum suspicer, suadet hujus in illum dominatus, supra num. 14 a Christanno assertus.

[21] [& probabilius circa annum 890] Etenim Annalista Metensis superius citatus ad propositum nostrum sequentia habet: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCXC. Arnulfus rex (Germaniæ) concessit Zuentibolh, Marahensium Sclavorum regi, ducatum Behemensium, qui hactenus principem suæ cognationis ac gentis super se habuerant, Francorumque regibus fidelitatem promissam inviolato fœdere conservaverant. Eadem habet Regino Prumiensis in Chronico. Ad hunc igitur aut unum e sequentibus annis recte referri possunt, quæ Christannus de occasione suscepti a Borzivojo baptismi supra memoravit, dicens: Quodam tempore (Borzivojus) negotii sui, populique sibi commissi caussa ducem suum vel regem Swatopluk Moraviæ adiit &c. Pergebat scilicet Borzivojus Bohemiam velut dux gubernare; sic tamen, ut Swatoplukum tamquam ducem suum vel regem agnosceret, ab eoque dependeret; neque enim crediderim ducatum Borzivojo ereptum fuisse, sed potius vectigalem factum Swatopluko, qui Borzivojum etiam veluti subditum tractabat, jubens eum ante mensam in pavimento prandere. Utrum vero ante concessum Swatopluko Bohemiæ ducatum Bohemi aliquem hujusmodi in Moraviæ regibus dominatum agnoverint, inexploratum mihi est, ideoque Borzivoji baptismum tantum probabilius circa citatum annum 890 collocandum puto, etsi contestari nolim, aliquot annis citius contingere non potuisse.

[22] [baptizatus fuisse videtur.] Ne tamen eumdem usque ad annum 894 cum Cosma Pragensi differendum censeam, obstat denuo Christannus, præsertim si, ut passim volunt, Borzivojus in Vigilia S. Joannis Baptistæ, sive die XXIII Junii, baptizatus fuerit. Christannus enim in Vita num. 13 & seqq. scribit, Borzivojum sacro fonte jam ablutum cum presbytero, nomine Caïch, in Bohemiam reversum, ecclesiam exstruxisse, populumque, id est, magnam saltem populi partem, ad Christum adduxisse; & concitato propterea paganorum in se odio, cedere coactum, ad Swatoplukum & Methodium confugisse; ubi benigne rursum exceptus, Christiana mysteria & præcepta plenius edoctus est. Interea vero dum in Moravia ille moraretur, Bohemi rebelles, eodem teste, quemdam principem, nomine Stroymir, gente quidem Bohemum, sed qui a multo tempore apud Theutonicos profugus exulabat, missis legatis reduxerunt, eique ducatum suum detulere. Tum subdit & hunc quoque propter idiomatis patrii ignorantiam pluribus displicuisse, tandemque post varia consilia, nec sine pugna, illo ejecto, Borzivojum in Bohemiam revocatum, & in pristinum locum restitutum fuisse. Quis autem credat, hæc omnia semestri spatio, sive extrema anni 894 parte contigisse, præsertim cum eodem anno Swatoplukus contra Arnulphum infeliciter pugnans, regnandi finem fecerit. Longe ergo probabilius felicem illam epocham ab uno e tribus præcedentibus annis inchoamus, licet nullum certo possimus determinare.

[23] Ad hæc reponi potest ipsa Christanni auctoritas, qui in eadem S. Ludmillæ Vita de Swatopluko sic loquitur, [Respondetur] quasi hic ab ipso regni sui exordio arrepta tyrannide, S. Methodium, & quam prædicabat, religionem contempserit, eoque cum suis devenerit impietatis, ut Sanctus episcopus regnum ejus anathemate perstrinxerit, nulla cum eodem rege facta deinceps reconciliatione; quod sane cum supra dictis non cohæret. Verum (præterquam quod eadem difficultas Cosmæ solvenda sit) cum hoc pacto Christannus sibi manifeste contradiceret, dicendus est de eo dissidio minus accurate scripsisse, nec rationem temporis hic observasse, vel certe Swatopluki pœnitentiam & reconciliationem cum Methodio prætermisisse. Sane ea Christanni narratio si rigorose & ad litteram accipiatur, nec cum ipso Christanno, nec cum Joannis VIII PP. epistolis supra citatis potest conciliari, præsertim cum epistola 247, anno 880 ad Swatoplukum data, in qua hujus regis, populique ejus, devotionis sinceritas & erga Apostolicam Sedem observantia multum laudantur. Lucem hisce afferet auctor Vitæ SS. Cyrilli & Methodii, apud nos secundo loco editæ ex Ms. Blauburano, qui illam Swatopluki impietatem, dictumque a Methodio anathema, ceteraque huc pertinentia initio illius regni illigat; sed mox etiam ejusdem regis pœnitentiam, missamque ad S. Methodium legationem, & sancti in Moraviam reditum atque festivam exceptionem exponit. Juverit ipsa verba hic retulisse.

[24] Post relatam Swatopluki ab initio regni tyrannidem, [ad argumenta] num. 13 biographus ille sic prosequitur: Post hoc Swadopluk pœnitentia ductus super his, quæ viro sancto (Methodio) injuste intulerat, misit per nuntios ad virum sanctum, per quos petiit, ut reverteretur ad ecclesiam suam, promittens errata emendare. Tunc vir Dei gregem suum revisere properat, quem reliquerat corpore, non affectu. Ad cujus adventum occurrentes nobiles cum civibus patriæ, & in mirum exultationis gaudium versi, grates Deo dixerunt: Visitasti, Domine, terram tuam, lætificasti eam, remittens nobis nostrum pastorem animarum. Deinde vero de Borzivoji baptismo mox subdit numero sequenti: Accidit autem, ut rex Swadopluk in quodam convivio ducem Bohemiæ, nomine Worsiwoi, sub mensa sua in detestationem perfidiæ suæ locaret, incongruum asserens, debere cum Christicolis gentilem hominem edere &c. Ita ille.

[25] Id ipsum in lacinia Vitæ ex Ms. Bodecensi inter Vitas SS. Cyrilli & Methodii quarto loco apud nos editæ, [huic opinioni opposita.] num. 1 diserte asseritur his verbis: Princeps igitur iste Boriwoi, cum excellentissimæ & egregiæ juventutis flore nitesceret, quodam tempore negotii sui, populique sibi commissi caussa ducem sibi vel regem Zuentepulck, qui ab incepta pertinacia mitigatus, viam veritatis constanter apprehenderat, adiit tunc tempore Moraviæ una cum Methodio pontifice commorantem. Manifestum autem est, hac ratione omnem difficultatem evanescere, nihilque obstare, quo minus postremis Swatopluki annis Borzivojus eo modo, quo asserit Christannus, a S. Methodio instrui baptizarique potuerit. Ceterum argumentum a juvenili ætate, in qua baptizatus est, contra nos peti non potest, cum annus, quo regnare cœpit, omnino incertus sit, & ab aliis alius pro varia de baptismi tempore opinione assignari soleat. Deinde etsi tum etiam quadraginta annos numerasset, juvenili ætate nituisse non inepte dici potuit, cum is modus loquendi aliquam hujusmodi latitudinem facile patiatur. Hæc autem paulo latius tractanda censui, quia a tempore baptizati Borzivoji pendet tempus baptizatæ ejusdem conjugis Ludmillæ.

§ III. Ludmillæ, idolis multum addictæ, instructio & baptismus: Borzivoji religionis ergo exsilium: illius in Bohemiam reditus, & pia utriusque munificentia.

[Ludmilla, idolis] Assignato utcumque tempore, quo Bohemiæ dux Borzivojus fidem suscepit, ad sanctam ejus uxorem Ludmillam redeamus. E paganis eam parentibus Slavibore & Lidoslava natam esse, initio præcedentis paragraphi diximus; sed & idolis admodum devotam fuisse, dum nupta est, ex verbis ibidem relatis pariter liquet. Balbinus in Epitome Historiæ Bohemiæ lib. 1, cap. 4 aliquod idololatriæ ipsius monumentum, vineam scilicet, meliori usui postea deputatam memorat; quod haud scio, an certiori, quam popularis traditionis, testimonio nitatur. Monstratur hodieque, inquit, vinea, quam S. Wenceslai vocitant, vno a Boleslavia nostra milliari, divæ Ludmillæ, Mielnicensi quondam dominæ, dotalis, in qua Wenceslaus jam princeps exercere vires suas, fodere, colere, putare, & denique quod opus esset, agere non erubuerit, ut vinum Sacris sufficeret, nondum vini usu passim vulgato, quod Swatoplucus Moraviæ rex Bohemos primum docuit, misso pridem cado vini plenissimo ad Borzivojum; quo munere excitata Ludmilla nondum Christiana, deæ suæ Crosinæ honorandæ vites ex Moravia adferri, vineamque in natali suo Mielnicensi effodi jussit. Hactenus Balbinus.

[27] [diu addicta, nupta Borzivojo duci,] Nicolaus Salius in Vita apud Surium de Ludmillæ propenso in idolorum venerationem animo, Crosinæque statua sequentia pariter narrat: Cum eam (Borzivojus conjux) inflammato studio honorandorum delubrorum agi observasset, ad solatium ejus idolum aureum feminei vultus fabrefecit, quod altitudinem cujusvis hominis excederet; idque in penetralibus ædium suarum habitaculis erexit. Quod Ludmilla, errore vano implicata, nunc prece, nunc donis, nunc sacrificiis, onerabat, & æternos illi ignes sacrabat. Ex vino quoque a Swatopluko misso eam Crosinæ libasse ait; additque, tum forte factum, ut, cum agri trimestri spatio defectu pluviæ aruissent, fecundis imbribus mox recrearentur; quod populus quidem Ludmillæ in deos pietati, ipsa vero Crosinæ suæ acceptum referri volebat. Hæc ipse, quæ unde didicerit, non docet; nec alia forsan, quam vulgi traditionibus, sæpe nimium incertis, auctoritate fulciuntur. Id unum ex Christanno certum est, Ludmillam, antequam Christianæ fidei lumine illustraretur, gentilitiæ superstitioni non parum addictam fuisse.

[28] Quis Ludmillam Christianis præceptis & baptismo initiarit, [a Caïcho presbytero, per S. Methodium misso,] non edicit Christannus; at Balbinus in Miscellaneis historicis lib. 4 parte 1, § 7 & alibi, aliique passim, id S. Methodio, qui virum ejus Borzivojum baptizaverat, pariter adscribunt. Et Balbinus quidem hæc ait: Ludmilla Slavibori comitis de Mielnik, tum adhuc pagani, & Lidoslavæ filia, Mielnicii nata est, Borzivojo Bohemorum principi nupta, S. Methodium magistrum fidei Christianæ accepit, qui eam Mielnicii cum patre & fratribus sacris aquis abluit. Ita ipse; verum ex Christanni relatione mihi multo probabilius apparet, id ipsum attribuendum esse cuidam presbytero, nomine Caïch, quem S. Methodius Borzivojo jam baptizato, & in Bohemiam redeunti, comitem dederat, quemque nonnulli eumdem esse suspicantur cum Paulo, qui Ludmillæ ad mortem usque a sacris fuit. Sic enim Christannus in Vita num. 7 loquitur: Mane facto, ipsum ducem (Borzivojum S. Methodius) cum suis triginta, qui advenerant, catechizans, peractis jejuniorum ex more solenniis, sacrosancto baptismatis fonte innovavit, pleniterque eum de fide Christi instruens, multis locupletatum donis ad propria redire concessit, tribuens eis venerabilis vitæ sacerdotem, nomine Caïch: qui reversi in sua, in castello, cui vocabulum inerat Hradecz, supradictum sacerdotem statuunt, fundantes ecclesiam in honorem B. Clementis Papæ & martyris, multa detrimenta sathanæ ingerentes, populum Christo Domino acquirentes.

[29] Secundum hæc primo non videtur Ludmilla in viri sui comitatu fuisse, [Christum edocta, ab eoque] dum hic adito Swatopluko a S. Methodio sacro fonte ablutus est; aloquin enim non minus de ipsa, cujus Vitam scribebat, quam de triginta Borzivoji comitibus baptizatis, Christannus meminisset. Secundo discimus, S. Methodium cum duce ceterisque neophytis in Bohemiam profectum non esse; sed sui loco dedisse presbyterum Caïchum, qui tum ipsos in suscepta religione confirmaret, aleretque, tum alios ad eamdem adduceret; quod & ab eo strenue præstitum Christannus affirmat. Id ipsum etiam clarius legitur in Vita SS. Cyrilli ac Methodii ex Ms. Blauburano apud nos edita, cujus auctor num. 14 hæc ait: Quo (Borzivojo per S. Methodium) baptizato, sacerdotibus secum receptis, Bohemiam revertitur, & uxorem suam Ludmillam cum multitudine gentis Bohemiæ curavit baptizari. Vix itaque dubium est, quin inter Caïchi discipulos, ab eoque salutari lavacro expiatos, Ludmilla quoque numeranda sit. Si tamen a S. Methodio revera Baptizata sit, id potius contigisse videtur, quando Borzivojus post aliquantulum temporis insidias suorum, quos susceptæ propagatæque religionis odium in ipsum concitaverat, prudenter declinans, ad Swatoplukum ac Methodium in Moraviam confugit: attamen prior sententia mihi verior apparet.

[30] Balbinus lib. 1 Epitomes, cap. 3 S. Ludmillæ baptismum usque ad secundum Borzivoji in Bohemiam reditum, ex qua triennio eum exsulasse statuit, differendum putavit, asserens Methodium ea occasione ad Bohemos venisse, [baptizata esse probabilius videtur.] & tam ipsi Ludmillæ, quam ejusdem liberis Spitigneo, Wratislao ac Boleslao, nec non & parentibus ipsius, fratrique baptismum contulisse. Sed, quidquid sit de hoc Methodii adventu, & baptismo ceterorum, de quibus apud Christannum nil legitur, non placet mihi tam diuturna baptismi in Ludmilla dilatio, cum presbyterum Caïchum jam habuisset, a quo instrui & baptizari potuerat, nec quidquam obster, quo minus ipsa ceteris annumeretur, quos Borzivojus & Caïchus Christo adjunxisse supra num. 28 dicuntur. Tam diuturnam quoque Borzivoji in Moravia moram parum verisimilem esse, mox dicemus. Quam ob rem quæ de tempore conversi ad Christianam fidem, expiatique sacris undis Borzivoji, paragrapho præcedenti protulimus, Ludmillæ baptismi tempori applicanda sunt, cum aliqua tamen latitudine, quia ipsius maritus secundum dicta aliquamdiu saltem ante illam baptizatus fuit.

[31] [Borzivojus religionis ergo exsulat] Tam feliciter cœpta gentilium subditorum rebellio perturbavit, & neophytorum ducum fidem exercuit. Non poterat scilicet gens dedita idolis, quæque horum cultum consequuntur, vitiis assueta, tam sanctæ religionis quotidiana incrementa pacato animo ferre. Hinc in religiosum ducem concitata odio, eum non modo e ducatu suo deturbare, verum etiam e medio tollere decrevit. Quo agnito (verba Christanni sunt) princeps sese ab eis removit, rursusque regem Swatopluk, seu pontificem Metudium, Moraviæ repetiit, a quibus charissime, &, ut decebat, suscipitur; aliquantulum apud eos degens, perfectius doctrinam Christi nanciscitur. Pergit deinde rebellium molimina, & amicorum Borzivoji conatus enarrare. Principem nempe, nomine Stroymir, qui apud Theutonicos dudum exsulabat, missis e gente sua legatis, rebelles reduxerunt, expulsique principis loco ducem salutarunt. Verum cum ob patrii sermonis inscitiam brevi displicuisset, Borzivoji partibus addicti sedulo egerunt, ut ejecto tyranno, optimus princeps restitueretur; quod detectis adversariorum insidiis, initaque de improviso feliciter pugna, & profligatis hostibus, obtinuerunt.

[32] [apud Moravos, verisimiliter comite Ludmilla;] An fugientem in Moraviam conjugem S. Ludmilla comitata fuerit, non tradidit biographus; sed quamquam alii aliter sentiant, comitatam esse, mihi verisimilius apparet. Neque enim satis ipsi tutum fuisset apud Bohemos morari, qui virum ejus religionis causa, quam ipsa etiam jam profitebatur, ducatu vitaque privatum volebant, ejusque loco tyrannum substituerant. Incertum quoque est, quanto tempore Borzivojus, & cum eo Ludmilla apud Moravos exsulaverit: nam quod Balbinus ait, triennio exsulasse, id nec rerum gestarum series postulat, nec suadent verba Christanni; quippe qui eum aliquantulum dumtaxat ibidem commoratum esse affirmat. Hinc non improbabilis mihi est Dubravii episcopi Olomucensis lib. 4 Historiæ Bohemiæ sententia, ubi ista omnia decem mensium spatio acta esse putavit. Utut est, mirari licet Borzivoji in fide constantiam, qui cum amplioris regni, a S. Methodio promissi, spe animum ad Christiana sacra primum adjecisset, seque ob eadem ducatu suo jam exutum, exsulemque videret, non modo non ad idola relapsus est, verum etiam voto sese obstrinxit fore, ut sanctissimæ Dei Matri Mariæ ecclesiam exstrueret, si in ducatum suum umquam restitueretur. Promissis suis stetit Borzivojus, simul atque probata jam viri constantia, divino nutu a suis revocatus est.

[33] De hoc voto, singularique Borzivoji, ad suos jam reversi, [ad suos redux templum Deiparæ ex voto condit.] studio in propaganda religione, Christannus in Vita num. 9 sic scribit: Quomodo vero idem princeps, Moraviæ degens, omnipotenti Deo votum voverat, videlicet quo, si eum Dominus ad propria cum honore reduceret, basilicam in honore beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ ædificaret, reversus sine mora votum implere studuit in ipsa civitate Pragensi. Hic primus fundator locorum sanctorum, congregatorque clericorum, & tantillæ, quæ tunc fuit, religionis institutor exstat. Hæc ipse, ad quæ Balbinus sequentia annotavit: Basilica illa, a Borzivojo fundata, est basilica Teinensis, stans in medio foro veteris urbis Pragensis, in qua Pragensis universitas juramenta sua, aliosque honores Deo ab academicis debitos consuevit peragere. Balbino consentit Pessina in Phosphoro, Radio 3, ubi ait: Templum honori & nomini divæ Deiparæ Virginis a Borzivojo ex voto nuncupatum, in majori urbe Pragensi prope vetus Krzezomysli ducis palatium, Læta curia postea dictum, vulgo in Teyn, & aliud SS. Petri & Pauli in vicino colle Zderaz, aliaque eriguntur. De loco etiam consentit Georgius Crugerius in Sacris pulveribus Bohemiæ, ad diem XXIII Martii; ubi tamen monet, superesse quidem sacellum, in quo Spitigneus, Borzivoji filius, sepultus fuit, sed ecclesiam Teinensem, qualis suo tempore exstabat, circa annum 1400 a mercatoribus exstructam fuisse.

[34] Dubitandum porro non est, quin eorum omnium pars aliqua, [Pia Sanctæ munificentia,] fors non exigua, S. Ludmillæ debeatur, idque satis insinuat biographus ejus, dum verbis mox relatis subdit: Habuit etiam uxorem, nomine Ludmillam, … quæ … in religione Christiana imitando, imo præcellendo, virtutes sui viri, facta est vere Christi famula. Certe quæ de pia ejusdem munificentia post mortem viri ipsius narrat biographus, omnino suadent, eam hac quoque in parte, quantum facultates permitterent, ipsi minime cessisse. Etenim dum sanctæ Viduæ virtutes recenset, inter cetera ait: Cunctis etiam his silentibus, testantur casæ Christi, quas diversis ditavit opibus auri, argenti; non, ut quibusdam moris est, ex rapinis vel substantia egentum, sed de sibi collata a Deo substantia. Pontanus lib. 4 Bohemiæ Piæ ecclesias omnino septem ab ea ædificatas asserit. Nicolaus Salius in Vita apud Surium aliquas quoque recenset, Ludmillæ seu propriis, seu communibus cum viro suo expensis erectas. Tetinensem S. Catharinæ ædem ejus solius opus esse, Bohemiæ scriptores passim affirmant, sed quo fundamento, ignoro.

[35] Nec magis exploratum habeo, unde didicerit Balbinus, [de qua quædam etiam incerta traduntur.] quæ in Miscellaneis historicis lib. 4, part. 1, § 7 scripsit in hunc modum: Confractis dæmonum simulacris, (quæ variis metallis constabant) quidpiam æri Corinthio simile cum confluxisset, varia inde templis (præcipue Mielnicensi & Boleslaviensi) donaria misit; ex quibus esse imaginem divæ Virginis Boleslaviensis, non vane suspicantur peritissimi antiquitatis viri. Eamdem de prædicta sanctissimæ Dei Genitricis imagine, miraculis celeberrima, sententiam pluribus tuetur lib. 7, cap. 2 Epitomes Rerum Bohemicarum, ubi eamdem gravissimorum virorum esse ait, ex quibus laudat Bertholdum Pontanum, ecclesiæ cathedralis Pragensis præpositum, & Casparum Arsenium, metropolitanæ ecclesiæ decanum & Officialem, & alios plerosque, ut ait, senes, qui & a majoribus suis audisse, & in ecclesia Boleslaviensi veluti rem certam & contestatam ab omni memoria fuisse scribunt, imaginem Dei Matris, de qua nobis est sermo, ex idolo aureo Krosyna, quod diva Ludmilla, cum Christo nomen dedisset, & a S. Methodio Christiano ritu Mielnici in arce sua abluta fuisset, confregerat, fusam & procusam &c. Atque ita quidem Balbinus, qui idem simul observat, sacram illam imaginem ex ignoto metallo constare, ideoque ex varii metalli idolis conflatam videri. Præmiserat tamen etiam aliorum opinionem, qui eamdem a SS. Cyrillo & Methodio ex ecclesia Græca allatam esse arbitrantur. Res plane incerta est: facile tamen credidero, idola, aliaque ad profanas hujusmodi superstitiones ex metallis conflata, ad sacros deinde usus a sancta Ducissa redacta fuisse.

§ IV. S. Ludmillæ liberi: Borzivojus ducatum probabilius numquam abdicavit: hujus annus emortualis & ætas incerta: utriusque gesta cum S. Ivano: antiquus Borzivoji cultus, si umquam fuerit, cessavit.

[Ludmilla sex liberorum mater.] Christannus in Vita num. 10 S. Ludmillam sex liberos Borzivojo genuisse testatur; Suscepit autem, inquiens, ex ea sæpe memoratus princeps tres filios, totidemque filias. Filiarum nomina & res gestas non reperi: mentionem tamen de iis aliquam in quodam Breviario Pragensi exstitisse, indicat Balbinus, dum in Notis ad Vitam ait: De quibus vetus Breviarium ecclesiæ Pragensis. Ex filiis Christannus duos nominat, Spitigneum scilicet primogenitum, & Wratislaum, qui post patrem suo ordine regnaverunt. Tertium Dubravius lib. 2 Historiæ Bohemiæ, & Balbinus loco mox laudato, tum ibidem lib. 1, cap. 3 Boleslaum appellant, quem & paulo post susceptum baptismum, in infantia obiisse posterior affirmat. Hinc factum opinor, ut tam Cosmas Pragensis, quam Æneas Sylvius, aliique, Spitignei & Wratislai tantummodo meminerint. Porro Spitigneus improlis obiit; Wratislaus autem, ejus in ducatum successor, Dragomiram ethnicam mulierem, uxorem duxit, ex qua suscepit piissimum principem S. Wenceslaum, paterni ducatus heredem & martyrem, itemque impium Boleslaum, cognomento Sævum, qui per fraternum parricidium ducatu potitus fuit.

[37] [Quæ de abdicatione ducatus, secessuque] Idem Balbinus in Miscellaneis lib. 4, § 3, & lib. 1 Epitomes, cap. 4 scribit, Borzivojum divino amore succensum, circa annum Christi 905 filio suo Spitigneo ducatum cessisse, unaque cum conjuge sua S. Ludmilla Tetinam se recepisse, unde post vitam multis annis sanctissime exactam ad cælum evolaverit. De secessu, translatoque in Spitigneum filium ducatu, consentiunt Dubravius lib. 4, Pontanus in Bohemia Pia libro 2, Salius in Vita, aliique; sed horum prior aliam prorsus abdicandi ducatus secedendique causam allegat; metum scilicet novæ rebellionis, quam subditorum pars, idolis etiam addicta, ex Christianæ religionis odio palam minabatur, non laturam sese ultra principem jactitans, qui inter sacella arasque & sacerdotes delitescens, cetera nihil pensi haberet. Subdit, Spitigneum initio aditi principatus, dumque monitoribus, quos pater ei adjunxerat, sedulo pareret, pie ac laudabiliter regnasse; sed deinde spretis cum eorum, tum etiam parentum consiliis, a pristina integritate descivisse, nec diu post correptum morbo, sine liberis e vivis sublatum esse. Tum vero, si ipsi credimus, ducatus Borzivojo denuo oblatus est, quem ille rursum respuens, filio suo Wratislao a Bohemis impetravit ea lege, ut ipse juvenem præceptis suis informaret, regeretque consiliis, donec is firmata ætate, tanto oneri ferendo par evasisset.

[38] Addit præterea, defuncto interim Boleslao, Borzivoji ac Ludmillæ, [Barzivoji & Ludmillæ narrantur,] ut supra diximus, filio, parentibus metum injectum fuisse, ne sua posteritas deficeret; ideoque ab iis sedulo agitatum de danda uxore Wratislao, qui e masculino sexu solus ipsis supererat. Quamquam autem Christianam virginem parentes filio suo maxime cuperent, junctam ei tamen fuisse Dragomiram paganam, quæ suis de suscipiendo baptismate promissis minime stetit, impiaque deinde ac nefaria in sanctam Socrum suam, filiumque Wenceslaum, & religionem ausa est, ut suo loco videbimus. Nescio enimvero, unde isthæc omnia (exceptis tamen, quæ de Dragomira dicuntur) didicerint laudati scriptores, Christanno, Cosmæque Pragensi non modo incognita, sed etiam contraria. Christannum audiamus. Suscepit autem (inquit num. 10 Vitæ) ex ea sæpe memoratus princeps (Borzivojus) tres filios, totidemque filias; & ut ei B. Metudius prophetico ore prædixerat, quotidianis incrementis cum omni gente sua, regnoque augmentabatur; peractoque temporis cursu, plenusque dierum bonitateque, diem clausit ultimum, triginta quinque (latet hic haud dubie error) vitæ suæ complens annos.

[39] Suscepitque pro eo regnum ejus primogenitus filius ipsius Spitigneu, [probabilius commentitia sunt.] cunctis virtutibus bonitatis, famaque sanctitatis admodum fulgens. Imitator siquidem factus patris, fundator exstitit ecclesiarum Dei, congregator sacerdotum, clericorumque; perfectus in fide Christi, peractis vitæ suæ annis quadraginta, luce ex hac migravit, astra petens. Cujus post transitum frater ejus Wratislaus regni suscepisse dignoscitur gubernacula, ducens uxorem, nomine Dragomir &c. Quis non videat, secundum hæc Borzivojo, ex Moravico exsilio reduci, omnia ex sententia ad mortem usque fluxisse; nec nisi defuncto patri Spitigneum, & huic denique, post pium justumque regimen similiter mortuo, Wratislaum suffectum esse? Ista itaque Borzivoji ob imminentem rebellionem ducatus abdicatio & secessus, ceteraque a laudatis scriptoribus asserta, Christanno contraria asserenti ignota fuere. Nec minus eadem Cosmam Pragensem latuerunt, dum in Chronico ait: Borivoy autem genuit duos filios, Zpitigneum & Wratizlavum, ex ea, quæ fuit filia Zlauboris, comitis de castello Psov, nomine Ludmilla. Quo feliciter universæ carnis viam ingresso, successit paternum in principatum Zpitigneu; post cujus obitum obtinuit Wratislav ducatum, qui accepit uxorem, nomine Dragomir.

[40] Credimus itaque, Borzivojum cum sancta conjuge sua Ludmilla ducatum Bohemiæ ad mortem usque tenuisse. Sed in quem annum hæc inciderit, ænigmatis instar est; neque enim in scriptoribus ejus ætati proximis de mortis tempore quidquam legitur; [Emortuale tempus Borzivoji incertum,] recentiores vero sine solido argumento variant, in eo tamen convenientes, quod ipsum ad seculum 10, aliquot annos inchoatum, pervenisse velint. Inter hosce etiam est Papebrochius noster ad diem XXIV Junii, in Commentario prævio de S. Ivano eremita Bohemo, cujus Acta, auctore Balbino, ibidem recitat. In hisce autem multa ad Borzivojum Ludmillamque, qui ipsi convixisse dicuntur, spectantia occurrunt, quæ præcisis ceteris, mox recitabo. Interea observo, emortualem Borzivoji annum, ne circiter quidem, ex iis Actis erui posse. Recentiora enim ea sunt; nam, ut ait ibidem Papebrochius num. 3, antiqua de sancto (Ivano) monumenta nulla exstant, præter brevissimam quamdam, nec forte vetustissimam Legendam, ex qua & ex constanti traditione sumpta fuisse oportet, quæcumque de illo scripsere auctores hujus vel superioris seculi.

[41] [uti & ejusdem suprema ætas.] Christannus in Vita num. 10 Borzivojo morienti triginta quinque annos dumtaxat tribuit; ad quem accedit Hagecius annos ipsi triginta & sex assignans. Contra Balbinus, aliique, qui Borzivoji regnandi initium, baptismumque multo citius collocant, mendum hic cubare arbitrantur; & Balbinus quidem annos 75, Weleslavinus, eodem teste, vel totidem, vel 77 ipse dandos putant. Sed quidquid sit, facile potuit in Christanni exemplar, a Balbino visum, aliquis error circa numeros irrepsisse, cum Borzivojus eodem loco plenus dierum obiisse dicatur: sic enim ibidem legitur: Peractoque temporis cursu, plenusque dierum bonitateque, diem clausit ultimum, triginta quinque vitæ suæ complens annos. Hic loquendi modus, Plenus dierum, majorem utique quam triginta quinque annorum ætatem insinuat. Adde, quod Spitigneus, qui patri Borzivojo successit, & brevi tempore regnavit, annis quadraginta vixisse ibidem dicatur. Necesse tamen non est tot ipsi annos adscribere, quot Balbinus & Weleslavinus & quisquis cum ipsis sentit, voluerunt.

[42] [S. Ivanus eremita, a Borzivojo] Accipe nunc, quæ de Borzivojo, ejusque sancta conjuge Ludmilla, in supra laudatis S. Ivani Actis leguntur. Anno a Christo nato DCCCCIX Borzivojus, qui primus e ducibus Bohemiæ Christo nomen dederat, ex arce vicina sua Tetin, venationem quæsiturus, exierat. Processerat in silvis longius; excitatur subito primæ magnitudinis cerva, quæ ipsius Borzivoji (ut felices principum manus sunt) jaculo vulneratur. Sequuntur fugientem latratus & suspiria canum, ac promptiores vertagi vulneratam & vulnera lavantem ad rivum, qui e saxo quodam vivus profunditur, consequuntur. Ausa est etiam in aquis vitam a canibus defendere, dum equo advectus princeps, in flumen pedes ardore prædæ desiliret, atque ense conficeret; ex quo vulnere ingens lactis copia, quasi tum primum hinnulos effudisset, emanavit. Dum feram princeps, & qui paulatim accesserant, aulici mirantur; ecce tibi silvestri, torvoque vultu, quem, ut ita dicam, horrificaverant descendentes per faciem pili, longa toga, nudis pedibus, baculo innixus senex, ex antro procedit. Is oratione vultui suo conveniente increpare principem exorsus, quærit, quid in ea loca venisset, quietem sollicitaturus suam; unicumque famis suæ præsidium cervam interemisset?

[43] Certatim aulici pro se quisque principem admonent, caveret belluam, dæmonem silvarum esse; alii timidiores fugam etiam spectabant. At animi plenus Borzivojus, [inter venandum inventus,] Quidquid es, exclamat, in Dei, qui condidit omnia, & Filii ejus Christi Jesu nomine, stare te jam isthinc, & respondere jubeo. Senex, protinus adorato Dei nomine, Servus, inquit, Christi sum, intemeratæ Virginis Mariæ, & Joannis Baptistæ cliens; (nomen etiam edidit) Iwan appellor. Respiravit Borzivojus, & familiari principibus curiositate, & interrogationum humanitate senem detinuit. Deinde postquam Balbinus Ivanum rationem vitæ suæ exponentem induxit, denuo prosequitur: Admirabatur Borzivojus singula; & cum annonæ nihil videret, de cibo quærere instituit. Misericordia Dei, reposuit Iwan, servum suum lacte hujus, quæ interempta est, cervæ nutrivit. Hic princeps in terram sese abjicere, & culpam deprecari parabat; Iwan vetuit, bonoque animo esse jussit; non venantis impetu, sed Dei voluntate occisam cervam, ut quæ jam sibi mortem propediem exspectanti necessaria non foret. Tum Borzivojus, Da, inquit, hoc Iwane mihi, da conjugi meæ Ludmillæ, da meis; meumque hunc equum conscende, & ad nos proficiscere.

[44] Vir sanctus multa causatus, Si, inquit, Dei voluntas fuerit, [Ludmillam accitus invisit; quæ de ipsius] brevi vos videbo… Tum vale principi dicere, ac bene precari cœpit tam liquidis affectibus, ut novissima verba Borzivojo lacrymas exprimerent. At Ludmilla, cum totam rei gestæ seriem ex ordine a marito accepisset, noctem eam insomnem gaudio traduxit; neque exspectato die, primo crepusculo Paulum sacerdotem charissimum cum famulis sex omnino dimittit; irent propere, virumque sanctum ad se Tetinum adducerent… Paulo veniente, nihil moratus Iwan, asello imponitur. Prodiere obviam venienti ad multum itineris principes, & multo, ut par erat, exceptum honore, in arcem accipiunt. Ne multa: convivium apponitur; nihil attingit Iwan, cum suas silvas, suaque nemora identidem respiceret ac cogitaret; nisi quod sanctissimis sermonibus utrumque principem ad cæli amorem mirifice inflammarit. Remissus eo die, solus nullo comitante, ut optabat, revertit. Tum subdit, ab agresti quodam homine in via caput ipsi misso lapide sauciatum, atque ita in speluncam suam ægre reversum esse. Post hæc de S. Ludmilla rursus habet sequentia.

[45] Pauci intercesserant dies, cum per quietem Ludmillæ duci cælestis apparet genius, [instanti obitu monita, presbyterum ipsi mittit:] monetque sacerdotem Paulum mitteret, qui (ut abiens vir sanctus oraverat) coram eo Missæ sacrificium Deo offerret; senem brevi post tempore discessurum e vita. Paruit cælestibus monitis Ludmilla, confestimque Paulus mittitur, qui divinissimis Pœnitentiæ & Eucharistiæ Sacramentis Iwanum ad mortem comparavit, simulque coram eo Divina peregit. Inter cetera autem, quæ S. Iwanus Paulo presbytero ea occasione narravit, id unum erat, quod sibi a S. Joanne prædictum fuisset, templum in eo loco (in quo solitariam vitam ducebat,) honori sanctissimæ Crucis, Virginique Mariæ Borzivojum quemdam Bohemiæ principem positurum. Narrata deinde S. Ivani morte, Balbinus § 2 ita progreditur: Iwanum, cujus viventis virtutem honorabant principes, mortuum ejusque memoriam majore etiam cultu sunt prosecuti; tamque illustrem in locum (gloriam ejus cælestem approbante miraculis Divinitate) viri fama pervenit, ut pro Sancto communiter habitus, hodieque inter indigetes ac minores Bohemiæ patronos numeretur.

[46] [mortuo sacellum erigit.] Sacellum primum angustum oppido, quantum scilicet rupes durissimæ, atque aliud, quod incoluerat, antrum patiebantur, super viri sancti tumulum Borzivojus & Ludmilla statuerunt. Id beatissimæ Dei Matris & S. Joannis Baptistæ titulum, aut etiam, ut alii auctores sunt, una cum his sanctæ Crucis diu gessit; posteri S. Iwanum nominavere. Ne vero muta ad divinas laudes solitudo foret, sacerdotibus advocatis tutela loci committitur: addita necessaria ad tuendam vitam subsidia &c. Hactenus Balbinus, cujus narratio simul cum adjectis a Papebrochio observationibus loco citato latius legi potest. Ego hæc præsenti Commentario inserenda putavi, quia Borzivoji ejusque sanctæ conjugis Ludmillæ religionem, pietatemque commendant. Porro quia de Borzivojo in sequentibus nulla amplius facienda est mentio, priusquam de S. Ludmillæ viduitate agam, præmittenda censui, quæ de ejusdem Borzivoji vetusto cultu Balbinus in Miscellaneis historicis lib. 4, § 4 commemorat.

[47] [Borzivoji cultus, a Balbino assertus,] Virtutes, inquit tanti principis & vita Christianis institutis sanctissime acta meruere, ut eum Beati titulo antiquitas honoraret: conditus est in S. Georgii ecclesia in arce S. Wenceslai Pragæ; quodque memorabile & firmius ad fidem sanctitatis faciendam, corpus Borzivoji in ara ipsa intra altare, quod est in ecclesiæ medio, condidere religiosi Majores nostri; qui fuit ritus veterum quempiam beatorum & Sanctorum numero aggregandi, (canonizationem hodie vocant) ut ex Cardinale Baronio pridem ostendi: nempe lib. 2 Epitomes rerum Bohemicarum, cap. 13. Dubravius in Historia Bohemiæ Borzivojum in basilica sua Teinensi conditum significat; sed subscriptorem non habet: nam ceteri rerum Bohemicarum scriptores, Borzivojum in nova abs se honori sancti archangeli Michaëlis constructa ecclesia Tetini sub arce, ibidem Tetini mortuum & humatum esse affirmant; unde successu temporum sacra ejus ossa levata, & quod decebat maxime, in eandem ecclesiam, ubi S. Ludmilla conjux sepulcrum invenerat, sunt illata. Ita Paprocius, Crugerius, Pessina ac ceteri.

[48] [hodiedum nullus esse videtur.] Hæc Balbinus; qui tamen nullum præterea cultus indicium, aut diem (quæ nec ego alibi reperio) assignavit. Hoc certe seculo nullum in illustri illo S. Georgii Pragensi parthenone cultum habere videtur, nullaque de asservati ibidem corporis loco, nec nisi incerta de translato illuc quondam memoria exstare. Ad manum enim mihi est ejusdem monasterii Historia, anno 1715 Vetero-Pragæ edita, a Joanne Floriano Hammerschmidt conscripta, & celsissimæ principi ac abbatissæ ejusdem loci, Franciscæ Helenæ Pyeronianæ de Galliano dicata, in qua § 29 de Borzivojo, nullo addito Beati titulo, hæc tantummodo invenio: In Novo templo S. Michaëlis archangeli, inter arcem & oppidum Tetinum a se ædificato, tumulatur. Cujus ossa successu temporis inde levata, & in ecclesia S. Georgii in castro Pragensi intra altare, quod est in medio, sacrarum instar reliquiarum recondita esse perhibent. Ita P. Crugerius in Ms. syllabo Sanctorum & Beatorum Bohemiæ. Hæc utique nullum Borzivoji apud sacras istas virgines cultum, nec nisi incertum de translato ad eas olim ejusdem corpore memoriam manifestant.

§ V. Sanctæ martyrium: Tetinense sepulcrum mox miraculis clarum: cœmeterium omnis alterius cadaveris impatiens: corpus Pragam translatum.

[Ludmilla, abdicata nepotum educatione,] De gestis S. Ludmillæ, optimo viro viduatæ, ac deinde utroque filio suo, qui in paternum ducatum invicem successerant, Spitigneo primum & post hunc etiam Wratislao orbatæ, plura non habemus, quam quæ lector in Vita reperiet. Superest tamen, ut de causa martyrii ejus, modoque ac tempore aliqua dicamus. Et cædis quidem causam fuisse Christianam religionem, quam profitebatur & propagabat, quamque impia ejusdem nurus Dragomira, gentilis mulier & altera Jezabel, immani odio prosequebatur, ex biographo satis manifestum est, nec a quoquam in dubium revocatur. Wratislaus Borzivoji sanctæque Ludmillæ pius filius, & post Spitigneum fratrem, qui illiberis obierat, Bohemiæ dux, duos liberos mares, sanctum scilicet Wenceslaum, & impium Boleslaum, quos ex Dragomira susceperat, moriens reliquit. Horum prior jure natalitio in ducatum patri successit; sed cum pueritiæ vel adolescentiæ annos nondum excessisset, communi optimatum consilio sanctæ Aviæ suæ una cum juniori fratre suo Boleslao educandus commissus est. Quamdiu vero tam pia institutione sanctus princeps uti potuerit, non explicat biographus, sed eum multum profecisse, ejusdem sanctitas martyrio coronata declaravit.

[50] Exarsit ad hæc imperiosa mulier Dragomira, quæ non minus idolis suis dedita, [Tetinam secedit,] quam avida imperii, ringebatur, una cum filiis suis præcisam sibi spem esse tum pro arbitrio imperandi, tum nefariam idolorum culturam in Bohemia restaurandi. Nec intra pectus conceptum hinc odium, invidiamque continuit; sed ut erat ad omne facinus comparata, inito cum suis asseclis consilio, sanctam Socrum suam e medio tollere decrevit, ejusque vitæ cœpit insidiari. Attamen non tam occulte molitiones suas habuit, quin ad Ludmillæ aures pervenirent, quæ gnara in bono vincere malum, nihilque minus quam ducatum appetens, cedendum censuit, & nurui suæ ista jussit placide renuntiari: Non aliqua regni tui portio male blandientis cupiditatis animum invasit, neque tui dominationem cupio ullam habere. Recipe filios tuos, &, ut animo lubet, regna cum illis: mihi vero libertatem concede serviendi omnipotenti Christo, quocumque locorum placet. Hasce optimæ Socrus suæ preces cum impia nurus ne audire quidem voluisset, Ludmilla sponte sua Pragam deserens, Tetinam, cujus notitiam supra dedimus, cum presbytero suo Paulo secessit, & ad martyrium, quod instare minime dubitabat, quotidianis virtutum exercitiis, precibusque se comparavit, quod etiam in eodem loco, incertum, quanto post tempore, missis a Dragomira impietatis suæ ministris, feliciter consummavit.

[51] Quod ad cædis modum attinet, Christannus in Vita num. 17 & seq. testatur, Cumiam vel Tumiam & Gomonem cum valida manu vesperi, sive inchoata jam nocte, [ubi a Dragomiræ ministris strangulatur.] ad Sanctæ ædes adventasse, relictisque ante fores custodibus, effractis valvis in domum ac cubile Principis irruisse, atque e lecto dejectam, &, si sua mors omnino decreta esset, caput sibi potius amputari postulantem, ut Christo sanguinem funderet, fune gutturi ejus immisso strangulasse. Ita ipse pluribus loco citato. Contra Hagecius ad annum 920, Balbinus lib. 4 Miscellaneorum § 7, aliique rem aliter narrant, nescio, quo nixi instrumento. Ajunt siquidem, duos prædictos parricidas, quos Tumam & Kumam appellant, a Dragomira missos, conceptum facinus simulata amicitia celantes, Tetinam venisse; cumque a S. Ludmilla, non ignara, quid ageretur, hospitio convivioque benigne excepti fuissent, nocte intempesta Sanctæ cubiculum ingressos, precibusque intentam proprio velo suo strangulasse. Addunt, sanctæ Martyris caput dum ipsa a parricidis injecto faucibus velo raptaretur, in obvium saxum, in quo flexis genibus Deum adorare solebat, tanto impetu illisum fuisse, ut sacro sanguine conspersum suo adhuc tempore appareret.

[52] [Nonnulla martyrii adjuncta,] De parricidis convivio exceptis, veloque ad strangulandum adhibito, consentit etiam Officium proprium Pragense. De saxo autem qui id credere noluerit, inquit Hagecius, huic suis oculis spectare Tetinæ licebit. Similiter Balbinus in Auctario 1 Historiæ Sancti Montis, cap. 8 scribit: Monstratur hodie in templo S. Catharinæ ad Tetinam durissimus quidam lapis, quem sibi Ludmilla ante stratum poni jusserit, in quo genibus affusis precari & meditari æterna solebat. Ad eum lapidem parricidæ, quos nominavi, Tuman & Cuman, Matronæ sanctissimæ caput allisere sæpius, & resperserunt sanguine: at lapis divinitus innocentem sanguinem attraxit, & post tot secula vivacissime retinet, neque ulla arte elui aut aboleri potest, quem pridem vel soli peregrini osculis potuissent atterere. Idem saxum ad S. Georgii in Pragensi arce monialium Benedictinarum ecclesiam postea translatum fuisse, discimus ex laudato Proprio Pragensi, ubi ad diem X Novembris, quo sacri corporis translatio recolitur, nona Lectio sic habet: Depositus est thesaurus tantus (S. Ludmillæ corpus) in ecclesia sanctimonialium S. Georgii in arce Pragensi, ubi & lapis, ejusdem sanctæ Martyris sanguine purpuratus, & alia sacra monimenta cum veneratione asservantur.

[53] [ab aliis asserta, examinantur.] Vidi ego illud hoc anno 1753 in prædicta ecclesia in altari ejusdem Sanctæ retro vitrum inclusum, & rubras in eo maculas observavi, quæ tamen utrum ex affuso sanguine factæ, an saxo innatæ essent, non satis potui discernere. Ceterum, si ea Pragensium traditio vera sit, miror Christannum de hisce martyrii adjunctis nihil meminisse, cum tamen res ipsa id postularet. Nam cum Ludmilla ab eo diserte dicatur exemplo martyrum sanguinem fundendo, testimonium Christo perhibere gestiens, rogasse parricidas, ut caput sibi potius amputarent, quid est, cur illam ea saltem sanguinis effusione voti compotem factam esse non asserat, sed ad aliud recurrat, mox subdens: Quam etiam (martyrii palmam) non dubitamus eam promeruisse, sacra Scriptura testante: “Justus quacumque morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit”. Nulla certe alia hujus silentii ratio probabilior occurrit, quam quod adjuncta illa ignoraverit biographus, quæ tamen, si vera sint, difficulter eum latere potuerunt.

[54] Martyrii tempus Christannus in Vita num. 19 in hunc modum designavit: [Martyrii tempus incertum,] Suscepit autem martyrium felix, Deoque devota famula Christi Ludmilla, septima Sabbati die & XVII Cal. Octobr., prima vigilia noctis. Eodem plane modo in exemplari abbatiæ S. Crucis prope Viennam Austriæ legitur. Ita ipse de mense, die ac nocturno tempore, annum tacite præteriens, incertum martyrii tempus, ejusque divinandi locum reliquit. Balbinus in Miscellaneis lib. 4, § 7 annum Christi 927, & diem quidem Sabbati, sed XVI Kalendas Octobris assignat, simul monens, annum 920 a Weleslavino aliisque, inter quos etiam est Hugecius, probabilius statui. Rationem autem, ob quam diem XVI Kalendas, non XVII Kalendas Octobris, ut habet biographus, assignaverit, nullam reddidit, nec aliam esse arbitror, quam quod Sanctæ martyrium die XVI, non XV Septembris in archidiœcesi Pragensi & Martyrologiis passim celebretur, quo eam passam esse Nicolaus Salius in Vita apud Surium etiam scribit. Porro si Christanni Opusculum recte ediderit Balbinus, & hoc loco reipsa legendum sit XVII Cal. Octobr., præferenda erit opinio priori loco relata, secundum quam scilicet Ludmillæ cædes in annum 927 inciderit. Etenim hoc anno Sabbatum cum die XVII Kalendas Octobris, sive die XV Septembris concurrit, qui dies anno 920 feria sexta erat, non Sabbatum.

[55] Contra vero dies XVI Septembris anno 920 Sabbatum erat, [sed inter annos 920 & 929 verisimilius statuendum.] atque adeo, si ita legendum sit, præponenda erit Hagecii atque Weleslavini sententia, qui hunc annum ipsi supremum fuisse opinantur. Utro autem loco Balbinus emortualem diem ex suo codice rectius annotaverit, exploratum non habeo, cum Ms. exemplar istud mihi non licuerit inspicere; nec si licuisset, spondere possem de non admisso ab amanuensi errore, præsertim cum etiam infra, ubi de translatione corporis agitur, hujusmodi error aliquis irrepsisse videatur. Diem tamen XV Ms. S. Crucis, ut diximus, etiam exhibet. Adde, quod, etiamsi de die emortuali constaret, ne sic quidem annus cædis ipsius certo posset determinari, cum inter annos 920 & 927 dies XV Septembris anno 921, & dies XVI ejusdem mensis anno 926 in Sabbatum inciderit. Id unum igitur Bohemis scriptoribus hac in parte credere possumus, sanctam ducissam suam Ludmillam ad supra dictum tempus potuisse supervivere, quamvis nullum determinate annum possimus assignare; ideoque mortem ejus latiori termino in margine annotavimus; quam tamen inter annos 920 & 929 contigisse putamus.

[56] Post peractam sanctissimæ Viduæ cædem, impii parricidæ tam diro nuntio Dragomiram exhilararunt, [Sanctæ sepulchrum miraculis illustratur Tetinæ,] quæ rapta sibi suæ Socrus supellectile, occupatoque ducatu impotentius cœpit regnare; nec quidquam prætermisit, ut pia Ludmillæ præcepta institutionemque e filiorum suorum animis penitus evelleret. Et licet in S. Wenceslao frustra laboraverit, Boleslaum tamen filiorum alterum, sui simillimum habuit; quippe qui per Wenceslai fratris ducisque sui parricidium Bohemiam postmodum sibi vindicavit. Sed ut ad Ludmillam redeamus; clerus & domestici ejus, quos tam immane in Dominam suam facinus, mortisque timor in latebras compulerat, resumptis post impiorum discessum animis convenientes, sacrum Martyris corpus in cœmeterio ecclesiæ S. Catharinæ, quam ipsa exstruxisse fertur, magno cum luctu sepelierunt. Nec diu tamen inglorium jacuit: quippe erumpente e tumulo mira odoris fragrantia, & cælesti lumine nocturnis temporibus desuper rutilante, Martyris gloria publice agnita & a populo celebrata est.

[57] [nequicquam obnitente Dragomira.] Ut vero hæc divina prodigia piorum animos multum recrearunt, ita novos odii invidiæque stimulos impiæ nurui addiderunt. Sed sive populi tumultum metueret, sive etiam in Demortuæ corpus sævire puderet, ausa non est tumulum profanare; verum novo usa consilio, domum in modum ecclesiæ, seu sacelli, ut opinor, super eo S. Michaëli archangelo exstrui curavit, & Sanctorum reliquias in ea deponi, ut, si qua inposterum miracula ibi fierent, ea Christiani non Ludmillæ, sed vel S. Michaëli, vel Sanctis, quorum lipsana ibidem servarentur, accepta referrent. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum: cœpit dehinc etiam pluribus prodigiis Ludmillæ tumulus celebrari, donec ipsa a sancto nepote suo Wenceslao inde Pragam solemni pompa translata est, prout ex Christanno dicemus, ex quo etiam cetera mox relata desumpsimus.

[58] [Cœmeterium in quo ejus corpus jacuit,] Priusquam de memorata translatione agamus, præmittendum est, quod de eodem, in quo sacrum Ludmillæ corpus jacuit, cœmeterio aliqui Bohemi scriptores tradiderunt. Inter hos Hagecius ad annum 922 de eo sic scribit: Tetinæ vero, ubi ejus corpus in cœmeterio humatum fuit, nemo in hodiernum usque diem sepeliri potuit. Nam dum quispiam ibidem tumulatur, sive ipse junior, senex aut puer fuerit, is mane extra sepulcrum reperitur. Atque hoc verissime ita est: ego enim W. Hagek eamdem Tetinensem ecclesiam probe novi, cum in ea quinque cum dimidio annis presbyter vixerim; ibidemque a personis fide dignis certa testimonia obtinui, sed & id etiam recenter aliquoties contigit. Hagecio consonat Balbinus loco supra laudato, ubi addit: Idque cum Hagecio omnis retro sensit antiquitas. Idem ex pervetusto Pragensis ecclesiæ Breviario confirmatur, Lectione VI in Translatione S. Ludmillæ: “Cœmeterium B. Ludmillæ, jam in ecclesiam conversum, nullius exinde hominis sepulturam admittit, quin altera mox die cadaver e terra ejectum reperiatur”.

[59] [nullum cadaver pati perhibetur.] Hæc eadem in recentiori anni 1679, itemque in altero anni 1732 Breviario ejusdem archidiœcesis, quod utrumque ad manum habeo, totidem verbis leguntur. Unum præterea addo Joannis Floriani Hammerschmidt testimonium, qui in Historia monasteriorum S. Georgii in Castro Pragensi, sanctique Spiritus in antiqua urbe Pragensi, quam anno 1715 Pragæ typis excudit, cum § 29 de isto cœmeterio eadem, quæ supra, retulisset, subjunxit: Imo ego a fide dignissimis audivi, quod ante paucos annos cujusdam domini infans in cœmeterio S. Catharinæ, in quo olim sepultum fuit corpus S. Ludmillæ martyris, sepultus, altera die corpus illius extra sepulchrum sit inventum, & deinde ad ecclesiam S. Michaëlis sepultum. Hisce, quorum biographus non meminit, annotatis, ad translationem progredior, quam cum ipse in Vita pluribus describat, suffecerit ea hic tantummodo tractasse, quæ elucidatione indigent.

[60] [S. Wenceslaus, regnare auspicatus,] Sub impiæ matris Dragomiræ imperio jam dudum gemuerat sanctus juvenis Wenceslaus, eo præcipue ex capite, quod ipsa non modo in Christianos iniquam sese exhiberet, verum etiam clericos ac religiosos viros, quorum colloquiis ille multum delectabatur, omni nisu ab eo arceret, gravissimas ipsis minas intentans, si ad illum accedere attentarent; & occultis machinationibus, eorumdem vitæ insidiata, ita ut pius princeps, divini verbi in primis avidus, non nisi clam & nocturno tempore ab eorum aliquo instrui jam posset. Hanc itaque tyrannidem exosus, & ulterius ferre impatiens, accitam ad se matrem, & quotquot ex optimatibus ipsa impietatis suæ socios habebat, acri oratione perstrinxit, negansque se maternis imperiis imposterum pariturum, ipse regnare auspicatus est, faventibus ipsi atque auxiliantibus primariis ducatus proceribus, qui ejus lateri soluerant adhærere. Nec multo post matrem suam omnis mali machinatricem interim relegavit, donec ipse perturbatum ab ea Bohemiæ ducatum composuisset, damnaque religionis reparasset.

[61] Inter ceteras quoque curas, sanctissimæ aviæ suæ Ludmillæ in mentem venit, [sacrum corpus Pragam transferri jubet.] quam & in Christianis mysteriis magistram habuerat, & ob vitæ sanctimoniam a Dragomira impie crudeliterque strangulatam esse, jamque cælestibus prodigiis in Tetinensi humili tumulo inclaruisse, probe sciebat. Paulum igitur presbyterum, qui Ludmillæ a sacris olim fuerat, & cum eo alios presbyteros ac religiosos viros Tetinam mittit, qui charissimæ Aviæ vel ossa, seu pulverem consumptæ carnis digna translatione ad se usque perducerent. Itum ergo Tetinam est, ibidemque egesta humo, loculo præ putredine partim jam consumpto, sanctæ Martyris corpus mira integritate conspicuum, integrisque vestimentis indutum, a Paulo repertum, Pragamque delatum est. De tempore, quo hæc contigerunt, admodum obscure loquitur biographus, sic inquiens: Repertum est autem corpus fælicis & Deo devotæ famulæ Ludmillæ quartodecimo Kalendas Novembris, hora XII, feria quarta. Intulerunt autem eam Pragam die tertio, feria VI, XII hora ejusdem mensis. Præmiserat autem, eadem nocte, qua inventa fuerat, metropolin usque, ad urbem Pragam scilicet portatam fuisse.

[62] Hinc liquet, mendum aliquod in hisce notis chronicis cubare, [De translationis anno,] quod non facile divinare est. Si enim pro die tertio, quo sacrum pignus in Pragam illatum dicitur, diem decimumtertium Kalendas Novembris interpretemur, convenient quidem corporis inventi Tetinæ, & excepti Pragæ, dies per Kalendas notati; sed tum vel priori loco pro feria quarta legendum erit feria quinta vel posteriori pro feria sexta, substituendum feria quinta. Verum cum de Sanctæ anno emortuali ex supra dictis non constet, & nihil certius de spatio temporis, quo corpus ejus Tetinæ jacuit, habeamus, frustra quis ex allatis biographi verbis translationis annum eruere laboret. Ex tempore tamen, quo Tuto, qui a S. Wenceslao Pragam advocatus sacrum corpus tumulavit, Ratisponensi sedi præfuisse legitur, certi limites statui possunt, intra quos memoratam translationem contigisse oportet. Chronicon breve episcoporum Ratisponensium a Joanne Georgio Eccardo tom. 2 Corporis historici medii ævi, a Col.ditum, Tutonem anno DCCCLXXXV Asperto suffectum, annis XXXV sedisse, annoque 921 Isengrinum eidem successisse tradit. In alio Chronico ibidem a Col.excuso, idem Tuto episcopatum anno 890 iniisse, eumque annis 36 alias 35 tenuisse dicitur; qui calculus illum ad annum Christi 925 vel 926 perducit.

[63] Huic fere consonat altera Episcoporum Ratisponensium series Ms. in Museo nostro asservata, [nec quidquam certi,] ubi Tutonis episcopatus initium anno 891 affigitur, & post 36 annorum præsulatum anno 926 successor ipsi assignatur. At vero Arnolfus Vochburgensis in suo pariter Chronico de eodem ait: A septimo anno imperii (Conradi regis) usque ad duodecimum regni Heinrici Saxonis in vita permansit; atque adeo episcopatum ejusdem usque ad annum 931 extendit; nisi forte Tuto eum ante mortem abdicaverit, quod aliunde mihi incompertum est. Id unum itaque ex hisce habemus, translationem S. Ludmillæ ultra citatos annos differri non posse. Non desunt tamen, qui determinatum aliquem annum, & tempus, quo Tetinæ corpus jacuit, assignent. Hagecius in Chronico Bohemiæ, secundum quem cædes sanctæ Ducissæ anno 920 contigerat, translationem mensi Novembri anni 922 illigavit, atque ita corpus ejus duobus circiter supra biennium mensibus Tetinæ jacuisse arbitratus est. Dubravius lib. 5 Historiæ Bohemiæ, plus quam biennium; Pontanus a Braitenberg lib. 2 Bohemiæ Piæ integrum triennium Tetinensi sepulturæ adscribunt.

[64] [nisi late statui potest.] Biennium pariter, annumque 922 statuit Balbinus in Auctario 1 Historiæ Sancti Montis, cap. 8, ubi hæc habet: Est Tetinæ S. Catharinæ virginis pervetus templum, a S. Ludmilla anno DCCCCX conditum, in cujus templi ambitu (cœmeterium vocamus) biennio Ludmillæ corpus cæsum jacuit, nihil omnino a morte mutatum, magno miraculo nullam e cælo aut terra injuriam passum, recens semper & plenum vitæ apparuit, quod anno DCCCCXXII, X Novembris Wenceslaus sanctissimus nepos Pragam ad D. Georgium, ubi hodieque servatur, transtulit. Contra Thomas Pessina in Phosphoro, Radio 3, quia S. Ludmillam anno 927 martyrio coronatam censuerat, translatam anno 929 consequenter credidit. Huic consonant Officia propria archidiœcesis Pragensis, & diœcesis Olomucensis, in quibus ad diem X Novembris, quo Translatio recolitur, hujus tempus assignatur decima Novembris anni salutis DCCCCXXIX. Res, ut patet, dubia est, & pro variorum sensu varie determinata. Ego vero nihil de ea certum habeo, quam quod posterioribus Tutonis episcopi annis contigerit, de quibus consule supra num. 62 & 63.

[65] [corpus post frustra tentatam sepulturam] Non eodem, quo Pragam corpus allatum est, die ac mense, in S. Georgii ecclesia, teste biographo, tumulatum est. Nam primo quidem postquam omnium oculis publice spectandum expositum fuisset, cum terræ jamjam mandandum esset, e sepulcro, quod paraverant, aqua subito erumpens, ducem Wenceslaum cum adstantibus ab incepto deterruit. Hinc repleta denuo scrobe, sacrum pignus in suo loculo supra eamdem depositum interim fuit, dum Deus aliter revelare dignaretur. Spatio dehinc temporis elapso modico, S. Wenceslaus Tutonem Ratisponensem episcopum, cui Bohemi in sacris tum suberant, per legatos ea de re consuluit; qui illud nihilominus tumulandum esse respondit. Episcopi placitis acquievit Wenceslaus; at cum ecclesia illa, a patre suo Wratislao condita, nondum ab episcopo consecrata esset, ab eodem petiit, ut Pragam veniret, tum ut eam dedicaret, tum ut sacrum corpus ipsemet sepeliret.

[66] [ab episcopo Tutone,] Hisce pii principis postulatis vicissim assensus est Tuto, adveniensque, ut ait Christannus, in primis templum Domino consecravit. Posthinc sex elapsis dierum circulis, supra fatum corpusculum tumulavit eodem in loco, quo aqua inundaverat. Ex hac observatione dicta Christanni, in quantum is translationem circa medium Octobrem factam scribit, conciliari possunt cum supra laudatis Bohemiæ historicis, & Officiorum concinnatoribus, secundum quos eadem die X Novembris peracta est. Videntur nempe hi translationem corporis Tetina Pragam factam cum ejusdem solemni in S. Georgii ecclesia inhumatione, & consequenter varium utriusque tempus confudisse; quæ si cum Christanno distinxerimus, facile intelligemus, sacrum istud Ducissæ martyris pignus circa medium Octobrem Tetina Pragam transferri, ibidemque in dicta ecclesia die X Novembris denuo tumulari potuisse: neque enim Ratispona tam procul Praga distat, quin ad ea, quæ Christannus memorat, peragenda satis superque temporis inter utrumque fluxerit.

[67] A Trebonensi exemplari, quod nos ex Balbino recudimus, [vel ab alio per ipsum misso, tumulatur.] hic discrepat Bodecense apographum, in quo memorata ecclesiæ S. Georgii consecratio, sanctæque Ludmillæ sepultura, Tutonis quidem jussu, sed non ab ipso, verum ab qui non nominatur, coëpiscopo ipsius facta dicuntur. Juverit ipsa verba hic retulisse. Modico post hæc temporis elapso spatio, supradictus princeps B. Wenceslaus, Ratisponam missis legatis (quia Boëmi tunc temporis episcopatus illius parochiæ erant subditi) pontificem ejusdem civitatis, nomine Tutonem, consuluit, quidnam sibi foret agendum de prædicto corpore Martyris Christi. At ille secundum datam sibi a Deo scientiam, ut vir magnæ discretionis & industriæ, alta consideratione rem ipsam perpendens, postquam audivit basilicam illam adhuc benedictione pontificali carere; (nam & hoc ipsum diligentissime ab his, qui transmissi fuerant, inquirere curavit) coëpiscopum suum cum aliquantis clericorum choris allegavit, quo ecclesiam istam dedicaret, & postea corpus beatæ Martyris in loco ipso, quo aqua inundare cœperat, tumularet. Quod ubi completum est eo ordine, quo dixerat episcopus, nullum prorsus aquæ vestigium apparuit in loco, quo tumulanda erant sacratissimæ Martyris ossa. Consecratione itaque basilicæ rite peracta, & beata Martyre tumulata, episcopus ille remuneratus a principe, ut dignum fuerat, propria petivit. Hæc ibi, quibus aperte refragatur Christannus in Balbini editione, qui tamen in tantum pariter favet, quod antistitem illum coëpiscopum bis nominet. Verum parum refert, uter e duobus ea peregerit, cum utrumque exemplar consentiat, sub Tutone Ratisponensi præsule eadem facta esse. Malo tamen Balbiniano exemplari, quam Bodecensi hinc inde nonnihil mutato, credere.

§ VI. Sanctæ corpus post incendium templi repertum: ejusdem tumba gypsea, & argentea capitis theca exhibentur: traditio de quadam Crucifixi imagine: pars pepli miraculo clara: reliquiæ aliæ Pragæ & Ulyssipone.

[Corpus Sanctæ in ecclesia abbatiæ S. Georgii] Sancti Georgii in castro Pragensi ecclesia, a Wratislao I, S. Ludmillæ filio condita, ad quam hujus Sanctæ corpus a sancto nepote suo Wenceslao Tetina translatum fuisse, § præcedenti diximus, eodem seculo X nobili parthenone Ordinis S. Benedicti auctum est. Loci fundatrix fuit Mlada sive Milada, Boleslai Sævi filia, & ipsius Sanctæ proneptis, quæ religionis ergo Romam profecta, episcopalem sedem Bohemis, & monasterii ad S. Georgium erectionem a Joanne XIII Papa impetravit, ipsaque suscepto velamine, prima ibidem abbatissa præfecta, vitam sanctissime exegit, post mortem Beatæ titulo etiam decorata, prout in Opere nostro ad diem XXVIII Martii inter Prætermissos, & fusius apud Balbinum in Miscellaneis lib. 4, § 13 videre licet. Corpus ejus e terra sublatum, pretiosæque lipsanothecæ inclusum apud laudatas moniales in quodam sacello, extra altare tamen, venerationis causa asservatur, ubi illud hoc anno 1753 per crystalla ipse spectavi. Utriusque fundationis litteras, a laudato Pontifice ad Boleslaum II Bohemiæ ducem datas, exhibet Joannes Hammerschmidt in Historia ejusdem monasterii jam alias citata. Eorumdem quoque exemplar ex vetusto quodam Chronico Bohemo Ms. transumptum habeo, sed neutrubi annus adjectus est: Bohemi scriptores Christi 971 assignant. Floret etiam nunc illustre illud monasterium, cujus abbatissa principissæ titulo gaudet, & in solemnitatibus ducali pileo utitur.

[69] [ab incendio illæsum repertum,] Hagecius ad annum Christi 1142, & post eum alii narrant, prædictum monasterium seu templum hostili igne non modo conflagrasse, verum etiam penitus corruisse: nocturnis vero temporibus post exstinctum ignem, visas nonnullis esse e templi ruderibus flammas, & inter hasce cælestes spiritus ad cælum usque ascendere. Sanctimoniales autem, quæ ad S. Joannis ecclesiam in Vultaviæ ripa se receperant, ea re intellecta, S. Ludmillæ corpus inter ruinas quæri mandasse, illudque a cœmentario quodam, nomine Werwerio, illæsum repertum esse. Quod ad visionem illam pertinet, ea non nisi traditione, ab hominibus forte nimium credulis orta, niti videtur. Corpus tamen Sanctæ e ruinis editum, libenter credidero; verum id eo minus mirabile videri debet, quod sub terra lateret; quo scilicet flamma non poterat penetrare. Restauratum deinde idem templum est, Sanctæque corpus in eo rursus collocatum.

[70] [jacet ibidem in tumba retro ejusdem altare.] Jacet ibidem hodiedum retro altare suum, tumbæ gypseæ seu ex albo lapide inclusum, quam hoc eodem anno 1753 præsens vidi, & secundum iconem mihi datam, a chalcographo nostro incisam curioso lectori exhibeo. Quo tempore ea tumba facta sit, ignoro; sed antiquam esse, opus ipsum & celatura manifestat. Ante tumbam, ut dixi, altare visitur eidem sanctæ Martyri dicatum, in cujus medio ipsa ducali pileo redimita, veloque collum ligata, quia scilicet velo strangulata fuisse creditur, & palmam martyrii manu gestans exhibetur: ad cornu vero Epistolæ S. Wenceslai, ad cornu Euangelii S. Viti, patronorum regni statuæ spectantur. In eodem altari saxum religiose asservatur, de quo consule supra num. 51 & duobus sequentibus. Ceterum ara hæc recentioris est operis, quam ut æri incidi, & hic exhiberi mereatur.

[71] Servatur ibi præterea, & fidelium venerationi exponitur altera lipsanotheca argentea, [Pars capitis lipsanothecæ inclusa.] sive herma, S. Ludmillam referens, in cujus capite aliqua ejusdem capitis portio continetur, quam & ego ibidem anno supra notato veneratus fui. Eam æri pariter incisam huic Commentario inserere visum est. Iconi autem ejusdem Praga ad nos transmissæ una ex monialibus, quantum apparet, sequentia verbis Gallicis subscripserat: Hæc est statua argentea S. Ludmillæ, aviæ S. Wenceslai, omnis generis anathematis exornata. In medio capitis aliquæ reliquiæ capitis ejusdem Sanctæ inclusæ sunt, super quas vitrum superpositum est, ut fidelium osculis possint exhiberi. Fertur insuper Pragæ quædam traditio de lignea crucifixi Domini imagine, quam super S. Ludmillæ tumulo olim stetisse aiunt, quamque alii sæpe memoratis S. Georgii monialibus, alii ecclesiæ metropolitanæ adscribunt.

[72] Celsissima Francisca Helena Pieronin de Galliano, [Traditio de quadam Crucifixi imagine.] prædicti parthenonis abbatissa & princeps, in Vita S. Ludmillæ Germanica, quam ipsa augustissimæ imperatrici Eleonoræ Magdalenæ Theresiæ dicavit, & cujus exemplar anno 1694 excusum habeo, de sacra illa imagine scripsit, eam, cum anno 1142 S. Georgii ecclesia hostili incendio, cujus supra meminimus, penitus consumpta fuisset, supra Sanctæ tumulum omnino illæsam ab igne repertam esse, eamdemque anno 1283 supra ejusdem item tumulum e sinistro pede sanguinem stillasse, sterilitatis, famis, quæque hasce consequi solent, calamitatum prænuntium. Sub finem addit: Hic autem prodigiosus Crucifixus hodiedum in choro virginum, in monasterio S. Georgii, debita cum devotione colitur, magnique sacri thesauri instar habetur. Ejusdem Crucifixi effigiem cum adjecta illius brevi historia, Germanice edita, præ manibus habeo, in qua eadem dicuntur, laudaturque Vita S. Ludmillæ & Traditio. De loco, ubi nunc sacra illa Crux asservetur, Joannes Pessina in Sacris Pulveribus Bohemiæ ad diem XV Januarii, & ex eo Joannes Hammerschmidt, jam ante laudatus, sic aiunt: Crucifixus porro, tot malorum prodigioso illo sudore denuntiator, hodieque vel in odeo monialium venerationi earumdem expositus est, vel in metropolitana prostat in sacello, per quod choralistæ suum chorum conscendunt: utrique enim loco fama suffragatur.

[73] Magis contestatum est, quod de ejusdem S. Ludmillæ peplo Cosmas Pragensis decanus, [Pars pepli Sanctæ] oculatus prodigii testis, lib. 3 Chronici Bohemiæ tradidit; Eodem, inquiens, anno (1100, ut præmiserat) admirabile, & sæclis commemorabile, quod divina gratia per merita sanctissima matris Luidmillæ dignata est revelare miraculum, uti ipsi vidimus, vestræ caritati pandimus. Nam domina abbatissa Windelmuth, famula Deo devota, ecclesiam S. Petri Apostoli, sitam in territorio ejusdem monasterii, cui præerat, ex vetustate a fundamento dirutam usque ad perfectionem deducens, reædificavit. Quam ut consecraret præsul, cum impetrasset abbatissa, dum ex more reliquias collocat in pyxide, inter alia obtulit domina præsuli pannum unius palmæ latum, quem acceperat de peplo S. Luidmillæ, rogans, ut similiter inter reliquias sanctas ponat eum in pyxide. Tunc præsul quasi indignans, ait: Tace, domina, de ejus sanctitate; dimitte avum Aviam quiescere in pace.

[74] [ignem illæsa perfert:] Ad hæc abbatissa, Noli, inquit, domine, noli talia dicere; multa enim Deus per ejus merita quotidie operatur magnalia. Mox jussu præsulis sartago adfertur magna, prunis ardentibus plena, ubi, invocato sanctæ Trinitatis nomine, præsul injecit pannum super flammivomos carbones. Mira res! Fumiculus & flammicula circa pannum emicuit, sed minime nocuit. Et hoc etiam magni fuit in argumentum miraculi, quod propter nimium ardorem diu non potuit pannus de flammis eripi, & tandem ereptus, sic visus est integer & firmus, acsi eadem die foret textus. Quo tam evidenti præsul & omnes nos perculsi miraculo, lacrymas fundimus * præ gaudio, & gratias retulimus Christo. Dedicata est autem ecclesia in honorem S. Petri Apostoli VI Non. Octobris. Huc usque Cosmas, miraculi spectator. Ubi autem Windelmuth, (quod non abbatissæ, sed monasterii nomen fuisse, Hagecius aliique omnes aiunt) situm fuerit, non potui assequi, nisi quod in Vita Germanica, de qua supra meminimus, in Romano imperio fuisse dicatur.

[75] [ejusdem brachium in metropolitana Pragensi,] De aliis sanctæ Ducissæ nostræ reliquiis præterea reperi, earum partem aliquam in Pragensi metropolitana S. Viti ecclesia asservari. Ita asserit Joannes Pessina, Radio 4 Phosphori, in Diario sive indice sanctarum reliquiarum, quas eadem ecclesia religiose complectitur; ubi ad diem XVI Septembris sic habet: S. Ludmillæ M. aviæ S. Wenceslai, brachium & duæ minores partes. Solius brachii meminit apographum Ms. Kalendarii sanctæ Pragensis ecclesiæ anno 1647 ad Museum nostrum transmissum, in quo ad diem X Novembris hæc lego: Translatio S. Ludmillæ viduæ & M., aviæ S. Wenceslai, de castello Thetin ad ecclesiam S. Georgii in castro Pragensi, jubente & procurante S. Wenceslao: cujus brachium auro & argento ornatum habet ecclesia Pragensis. Neque dubium videtur, quin etiam aliis in locis sanctissimæ hujus Matronæ aliquot sacræ reliquiæ honorentur, quamvis nullam certam de iis notitiam acceperim.

[76] [aliæ reliquiæ Ulyssipone] Ulyssipone tamen in Lusitania aliquam earumdem portionem in domo professorum Societatis Jesu in veneratione esse comperi, quam una cum multis aliorum Sanctorum reliquiis Joannes Borgias, S. Francisci Borgiæ filius, ejusque conjux Francisca Aragonia, a Rudolpho II Romanorum imperatore, & augustissima hujus matre Maria, impetrarunt, annoque 1587 mense Octobri Ulyssiponem allatam, prædictæ domui Societatis nostræ donarunt. Hæ omnes postquam ab archiepiscopo Michaele de Castro legitime approbatæ fuissent, anno sequenti, qui erat Christi 1588, die XXV Januarii ingenti cum pompa solemniter translatæ fuerunt, & in laudatæ domus ecclesia depositæ. Solemnitatem pompæ Albertus Austriacus, tum temporis Lusitaniæ prorex, qui dictas reliquias pie veneratus fuerat, mandari litteris voluit; exstatque de ea libellus ab Emmanuele de Campos Lusitanice conscriptus, quem Alvarus de Veancos deinde Hispanice reddidit. Hujus translationis Majores mei in Prætermissis ad diem XXV Januarii meminerunt, ubi & Catalogum omnium earum reliquiarum lector inveniet.

[77] Utrumque libellum in Museo nostro habemus; sed quia ea celebritas plurimis sane communis est, [in domo Professorum Societatis Jesu honoratæ.] & aliorum Sanctorum insigniores, quam quæ S. Ludmillæ sunt, reliquiæ in ea translatæ fuisse videntur, visum non fuit eum hic excudere. Observo dumtaxat, magnum illum reliquiarum thesaurum variis pretiosis thecis inclusum, & duodecim feretris impositum, festive circumlatum fuisse. In sexto autem feretro erat etiam theca argentea duos palmos longa, unumque cum dimidio lata, ex una parte inaurata, variisque vitris seu crystalis, eleganti opere dispositis, perspicua, quæ inter ceteras reliquias aliquam etiam S. Ludmillæ portionem continebat, ut laudati scriptores testantur. Addunt etiam omnes hasce in ea theca inclusas, ab Horatio Malaspina, nuncio Apostolico apud Rudolphum II, ante approbatas fuisse, atque ita constare ex litteris patentibus, die XXIV Martii anno 1579 datis, propriaque manu ac sigillo firmatis. Plura de hac sancta Ducissa ac Martyre non reperi: Vitam itaque subjungo.

[Annotata]

* fudimus

VITA
Auctore Christanno de Scala, monacho, Sanctæ pronepote
Ex editione Bohuslai Balbini, lib. 1, cap. 10 Epitomes Rerum Bohemicarum.

Ludmilla vidua martyr, Bohemiæ ducissa & patrona,Tetinæ in Bohemia (S.)

BHL Number: 5028

A. Christanno. de Scala.

PRÆFATIO.

[S. Adalberto causam scribendi exponit] Domino a & ter beato sanctæ ecclesiæ Dei Pragensis secundo pontifici Adalberto b humillimus, & omnium monachorum, nec dicendus, infimus frater, Sanctus nomine Christianus c, in Christo Jesu prosperis successibus ad vota pollere. Passionem B. Wenceslai d, simul cum avera e sua beatæ memoriæ Ludmilla, qui velut nova sidera lumine virtutum suarum patriam suam Bohemiam cum omni simul gente irradiant, diversis compositionibus, & non pleniter dissertam reperiens, dignum duxi, ut vestram sanctitatem, qui ex eodem tramite lineam propaginis trahitis f, adirem, quo ex jussione vestra, simul & licentia, aliquo modo eam corrigerem, vel si qua deessent, hos, qui adhuc superstites essent, senes, seu religiosos quosque, qui eorum gesta vel acie oculorum hausissent, seu auditu, aliorumque narratione comperissent, percunctarer, atque hic adderem. Quod etiam solicitus fui agere, non jactantiæ cujusdam caussa, quippe cum omnibus modis imperitus sim sermone, & ab omni lepore verborum extraneus (quamvis si hæc cuncta in promptu forent, moles tamen peccaminum ad merita tantorum propalanda devitaret;) sed quia ineptiæ nostræ simul & pigritiæ maximæ sunt, studiaque nostra studiis scholasticorum comparata, studia esse desistunt, non desperans de venia ob enormitatem criminum, prout vires sufficerent ex adjuvamine ipsorum Sanctorum confidens, ut se res habeat, aggrediar exarare stylo.

[2] [& se suumque Opus ipsi commendat.] Sed in primis hoc dicendum: quomodo, si talium, tanquam præcipuorum Sanctorum, atque idoneorum testium Christi, gleba in partibus Lutheringorum seu Carlingorum g, cæterarum vel Christianarum gentium contineretur, in signum miraculorum virtutibus vernans, olim gesta hæc aureis, ut ita dixerim, apicibus depinxissent, responsoriorum, cantilenarum cum antiphonis adjectis, sermonum exhortationibus decorassent, cum plurimorum mœnibus cœnobiorum, quamvis ipsi horum similium martyrum, sanctorum confessorum, virginum, reliquorumque Sanctorum exultent possidere venerabilia pignora; at nos horum carentes cunctorum, hos, ut ita fatear, post Dominum solos habentes, quasi indigne tractamus, eorumque de die in diem virtutes videntes, veluti increduli manemus, eis servire dissimulamus. Hactenus de nostra desidia dixisse sufficiat; nunc vos deprecor, pontifex inclyte, & nepos h charissime, ut qui me immeritum hoc opus subire fecistis, precibus apud communem Patruum i juvetis, ut qui vos meritis suis ad pontificale decus conscendere statuit, dum vobis in futuro apud Christum Dominum coronam gloriæ, reportato lucro de creditis ovibus, acquisierit, nobis saltem veniam criminum impetrare dignetur. Vestra etiam illustri sapientia, quod nostra fatuitas insipienter ebullivit, obnixe petimus obliterari, atque doctrina vestra decorari. Auctoritate etiam vestra hæc eadem firmare dignemini, quo saltem per parochiam k vestram scribatur, legaturque. His itaque breviter prælibatis, ad gesta eadem propalanda accingamur, tam meritis beati martyris, quam precibus vestris effulti, auxiliante Domino nostro, & Salvatore Jesu Christo.

ANNOTATA.

a Unde hanc Vitam Balbinus acceperit, diximusin Commentario prævio num. 5. Apud laudatum Balbinum præmittitur: Vita S. Ludmillæ incipit feliciter.

b Hujus sancti episcopi & martyris Vitam illustratam habes in Opere nostro ad diem 23 Aprilis. Ibidem in Commentario prævio § 1 dicitur episcopus Pragensis consecratus anno 983, annoque 989 episcopatu relicto Romam adiisse, atque inde circa annum 994 Pragam remissus; quam non diu post, commota adversum se persecutione, denuo reliquit, neque umquam eo regressus, anno 997 in Prussia martyrio coronatus est.

c De Christanno (sic enim eum probabilius appellatum fuisse diximus) consule Commentarium prævium num. 5 & seqq.

d De S. Wenceslao, Bohemiæ duce ac martyre, agendum erit ad diem 28 hujus mensis Septembris, quo colitur. De eodem frequens mentio in hac Vita recurret.

e Id est avia: fuit enim S. Ludmilla, prout ex sequentibus patebit, mater Wratislai I Bohemiæ ducis, ex quo & impia Dragomira, ethnica muliere, S. Wenceslaus natus est.

f S. Adalbertum per Strzezyslavam matrem fuisse abnepotem S. Ludmillæ ostendimus in Commentario prævio, num. 7, quem consule.

g Per partes Lutheringorum seu Carlingorum designat Lotharingiam & Franciam, ubi Caroli Magni posteri regnarunt. Obscura autem periodo Christannus populares Bohemos suos redarguit, & ad religiosiorem SS. Ludmillæ & Wenceslai cultum excitat exemplo Francorum, apud quos ait laudatos Sanctos insigniori cultu honorandos fuisse, si eorum corpora habuissent, licet iidem plurimas aliorum Sanctorum reliquias possideant, apud Bohemos autem præter ista vix ulla reperiantur. Porro gleba in eadem periodo pro corporibus seu reliquiis usurpatur.

h Erat enim S. Adalberti avunculus Christannus, matris scilicet ipsius Strzezyslavæ frater, sanctæque Ludmillæ pronepos. Adi Commentarium prævium num. 7

i Designare videtur S. Wenceslaum, Boleslai Sævi, qui Christanni pater, sanctique Adalberti avus fuit, germanum fratrem ex Wratislao I & impia Dragomira.

k id est per Diœcesim Pragensem.

CAPUT I.
Bulgarorum & Moravorum ad Christi fidem conversio: Borzivoji Bohemiæ ducis baptismus, exsilium, reditus in ducatum, & religio.

[S. Cyrillus Bulgaris & Moravis prædicat:] Moravia regio Slavorum antiquis temporibus, fama memorante, creditur & noscitur Christi fidem percepisse, Augustini magnifici doctoris, ut aiunt, temporibus a; Bulgri vel Bulgarii attamen longe ante eadem potiti fore referuntur gratia. Siquidem Quirillus quidam, natione Græcus, tam Latinis, quam ipsis Græcorum apicibus instructus, postquam Bulgri crediderant, aggressus est in nomine SS. Trinitatis ac individuæ Unitatis etiam supradictæ genti Moraviæ degenti, fidem D. N. Jesu Christi prædicare b, & cooperante gratia divina, postquam illos Christo lucratus erat, etiam apices & characteres novos comperit, & Vetus Novumque Testamentum, pluraque alia de Græco seu Latino sermone, Slavonicam in linguam transtulit c; Missas præterea, ceterasque Canonicas Horas in ecclesia publica voce resonare statuit; quod & usque hodie in partibus Slavorum a pluribus agitur, maxime in Bulgariis, multæque ex hoc animæ Christo Domino acquiruntur. Cumque quodam tempore memoratus Quirillus Romam caussa orationis adisset, a summo Pontifice, vel a reliquis sapientibus, & rectoribus Ecclesiæ redarguitur, ut quod contra statuta canonum ausus fuerit Missarum solemnia instituere, canere Slavonica lingua.

[2] Illo humiliter satisfaciento illis, nec omnino eos mitigare valente, [Romæ se purgat, & moritur.] arrepto Psalterio, versum Psalmographi in medium recitavit, quo dicitur, Omnis spiritus laudet Dominum, & ipse versui alludens: Si, inquit, omnis spiritus laudet Dominum, cur me patres electi, prohibetis Missarum solemnitatem modulari Slavonice, seu alia quæque de Latino vel Græco verbo, eorum vertere in sermonem? Si enim quivissem ullo modo subvenire populo illi, ut cæteris nationibus lingua Latina vel Græca, omnimodo id non præsumpsissem, sed cernens populum duræ cervicis fore, & omnino idiotas, & ignaros viarum Dei, solum hoc ingenium Omnipotente cordi inspirante comperi, per quod etiam multos illi acquisivi. Quapropter ignoscite mihi patres & domini, siquidem & beatus apostolus Paulus, doctor gentium, in Epistola ad Corinthios jussit: Loqui linguis nolite prohibere. At illi hæc audientes, & admirantes tanti viri fidem, authoritate sua statuunt, & firmant supradicto sermone partibus in illis Missarum solennia, ceterasve canonicorum horas, hymnizari. Ipse autem B. Quirillus inibi persistens, monachicumque habitum suscipiens, diem clausit extremum d, relinquens supramemoratis in partibus fratrem suum nomine Metudium, virum strenuum, omnique decoratum sanctitate.

[3] [Moraviæ rex conversus, expellitur,] Qui & postquam multos Christi Domini manipulos in horreo congregavit, ab ipso principe, qui partibus in illis tunc dominabatur, & imperabat universæ terræ, ceu magnificus imperator e, statuitur summus pontifex, habens sub se septem ejusdem sanctitatis pontifices. f Sed quia ab ipso mundi exordio, vetiti postquam sumsit amaritudinem Protoplastus pomi, seminarium discordiæ inter humilitatem & superbiam, inter dilectionem & odium, & reliqua virtutum odoramenta, vitiorumque fœtorum humani generis inimicus usque ad præsens fundere non desistit, ac dolens populum, suis servitiis mancipatum, sibi subtrahi, veroque regi Christo Domino acquiri, totis nequitiarum armis indutus, novos satellites, & ignaros ad tantam perfidiam bellandi adit, discordiarum venenata semina inter ipsos primarios rectoresque jactitat, superbiæ ac avaritiæ ignita tela parat, in tantum, ut Swatopluk, qui erat nepos principis, vel regis religiosi, quique institutor & rector totius Christianitatis seu religionis benignius extiterat, ipsum avunculum suum insidiis appetitum regno pelleret, visu privaret, vitamque ejus veneno conaretur auferre. Sed hausto ille pestifero potu, protegente se divina gratia, nil adversi patitur g.

[4] [cui succedit discolus Swatoplukus.] Dehinc Swatopluk tyrannide suscepta, fastu arrogantiæ inflammatus, cum sibi militantibus sodalibus, pontificis Metudii prædicationem mellifluam quasi respuit, monitaque sacratissima non pleniter recipit; verum membra sua, scilicet plebem populumque, partim Christo, partim diabolo servire exhibuit. Quapropter a pontifice beatæ memoriæ supranotato, pugnus h ejus cum habitantibus incolis anathemate percussa, cum sulcis suis & fructibus diversis cladibus attrita, usque in hodiernum diem defletur; data est enim in direptionem, & captivitatem, & prædam, & derisum, & desolationem, & in sibilum universæ carni gradienti per eam i, quomodo non est societas luci ad tenebras, nec conjunctio Christi cum Belial. Quorum exempla nos quoque videntur respicere, qui eisdem passibus conamur incedere; quoniam qui domum vicini sui conspicit concremari, suspectus debet esse de sua.

[5] At vero Slavi Bohemiæ k, ipso sub Arcturo positi, cultibus idololatriæ dediti, velut equus infrenis sine lege, sine ullo principe vel rectore, vel urbe, uti bruta animalia sparsim vagantes, terram solam incolebant. Tandem pestilentiæ cladibus attriti, quandam pythonissam l, ut fama fertur, adeunt, postulantes specie consilii, responsumque divinationis. Quo accepto, civitatem statuunt, nomenque imponunt Pragam. Posthinc invento quodam sagacissimo atque prudentissimo viro, cui tantum agriculturæ officium erat, responsione pythonissæ principem seu gubernatorem sibi statuunt, vocitatum cognomine Przemysl, juncta ei in matrimonio supra memorata pythonissa virgine, sicque a clade & multiplici peste tandem eruti, dehinc a supra memorato principe ex sobole ejus rectores seu duces imposuere sibi, servientes dæmoniorum simulacris, & profanis sacrificiorum ritibus bacchantes, donec ad extremum dominatus ejusdem regni m pervenit ad unum, ex iisdem principibus ortum, vocitatum Borziwoy. Hic cum excellentissimæ formæ, & egregiæ juventutis flore nitescit, quodam tempore negotii sui populique sibi commissi caussa, ducem suum vel regem Swatopluk n, Moraviæ adiit, a quo benigne suscipitur, ad convivium pariter cum reliquis assistitur. Verum sessionis ei locus inter Christicolas minime conceditur, sed ritu paganorum ante mensam pavimento jubetur insidere.

[6] Cujus præsul Metudius injuriæ condolens, fertur dixisse ad eum: [in Moravia a S. Methodio instructus,] Væ, inquit, quod tu talis tantusque, haud erubescis a principalibus repelli sedibus, cum & ipse in fascibus ducatum obtineas; sed magis cupias ad nefandam idolorum culturam cum subulcis humo tenus incubare! At ille: Quid, inquit, ob hujuscemodi rem pericli patior, vel quid boni mihi confert Christianitatis ritus? Si, inquit præsul Metudius, abrenunciaveris idolis, & inhabitantibus in eis dæmonibus, dominus dominorum tuorum efficieris, cunctique hostes tui subjicientur ditioni tuæ, & progenies tua augmentabitur velut fluvius maximus, in quo diversorum confluunt fluenta rivulorum. Et si, inquit Borzivoy, res ita se habet, quæ mora est baptizandi? Nulla, inquit pontifex; tantum paratus esto ex integro corde credere in Deum Patrem omnipotentem, ejusque Unigenitum, Dominum N. Jesum Christum, & in Spiritum Paraclitum illuminatorem omnium fidelium; non tantum mundialis causa substantiæ, verum etiam capessendæ salutis tuæ & animæ, & acquirenda perennitate gloriosæ palmæ, atque percipienda societate o Sanctorum ineffabili lætitia.

[7] His & hujusmodi mellifluis exorationibus accensa mens juvenis, [& baptizatus, rebellantibus propterea suis,] æstuabat gratiam baptismi percipere, & ut ne ulla mora fieret, cum suis omnibus, qui eum comitabantur, terratenus pedibus pontificis advoluti, obnixius postulavere. Quid plura? mane facto, ipsum ducem cum suis triginta, qui advenerant, catechizans, peractis jejuniorum ex more solenniis, sacrosancto baptismatis fonte innovavit, pleniterque eum de fide Christi instruens, multis locupletatum donis, ad propria redire concessit, tribuens ei venerabilis vitæ sacerdotem nomine Caïch; qui reversi in sua, in castello, cui vocabulum inerat Hradecz p, supradictum sacerdotem statuunt, fundantes ecclesiam in honorem beati Clementis Papæ & martyris q, multa detrimenta sathanæ ingerentes, populum Christo Domino acquirentes. Quæ cernens perfidus chelydrus, propriis armis sumptis r antiqua bella repetit, populum cunctum Bohemorum in furorem principis accendit, eo quod paternos mores relinqueret, & novam atque inauditam sanctitatis legem Christianorum arriperet. Surgunt adversus eum uno animo, eademque sententia, suisque eum a finibus proturbare conantur, seu etiam vitam auferre moliuntur.

[8] [fugit in Moraviam:] Quo agnito, princeps se se ab eis removit, rursusque regem Swatopluk seu pontificem Metudium Moraviæ repetivit, a quibus charissime, & ut decebat, suscipitur, aliquantulum apud eos degens, perfectius doctrinam Christi nanciscitur. At vero plebs perfecta * in nequitia sua permanens, quendam ducem, Stroymir nomine, cujus in Latinum sermonem vertitur, REGE PACEM s; qui apud Theutonicos profugus exulabat, gente ex sua missis legatis, ad propria eum reducunt, sibi principem statuunt. Verum quia Veritas minime fallit, quæ ait in Euangelio: “Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur”, ipsa cooperante, dissipatum est consilium pravorum fœliciter. Nam idem eorum electus dux, licet ex eisdem genitus foret, diuturna tamen exulatio eum proprii privaverat eloquio labii. Quapropter a suis electoribus rejicitur, se ipsos primum accusantibus, videlicet quod talem sibi elegissent, cujus neque vocem neque sermonem nossent haurire, quoque clamores aures ejus ignaras linguæ suæ penetrare non valerent t. Et quoniam Dei providentia disponente, supra memoratus princeps Borzivoy, plurimos amicorum inibi secedens reliquerat, agitur eorum consilio, ut animus furentium plebium erga benignum rectorem mitigaretur, atque adversus invasorem perfidum toto annisu instigaretur ad necem. Verum, quoniam pars quam maxima perfidorum tyranno favebat, ineunt consilium partibus ex utrisque, quo civitatem metropolim, Pragam scilicet, egredientes in campo, quod sibi gerendum foret, perquirerent u.

[9] [inde revocatus, ecclesiam ædificat, &c.] Sed perfida pars perfidorum propere agens, arma secum, loricasque occulte in eumdem campum deferens, piorum adversus partem signum occultum necis inter se condixit, scilicet, ut si ibi, qui ex parte principis Borzivoy erant, eis assentire nollent, quilibet eorum excelsa voce occultum in medio proclamaret signum, inquiens: Variemus, variemus nos! sicque jam loricis & galeis, quas abscondite tulerant, induti, universos sibi contradictores frameis necarent. Quod consilium eorum pessimum minime partem Borzivoji latuit; itaque & ipsi loricis sub tunicis induti, procedunt in campum pro definiendo statuto x principis. Cumque parti Stroymir non placuisset consultus partis Borzivoji, unus eorum vocem in altum elevans, proclamat: Eja nostri, variemus nos! Qua voce hausta & cognita, pars Borzivoji, quæ & loricata sub tunicis advenerat, Bene, inquit, bene dixisti! Ecce nunc diversis coloribus apparebis variatus. Sic ferro obtruncato y, cunctos ejus socios fugam inire coëgerunt, eorumque falsum principem ex patria pepulerunt. Moraviæ z dehinc properantes, pristinum ducem reducentes, loco proprio restituunt. Quomodo * vero idem princeps Moraviæ degens, Omnipotenti Deo votum voverat, videlicet quo si eum Dominus ad propria cum honore reduceret, basilicam in honore beatæ Dei Genitricis, & perpetuæ Virginis Mariæ ædificaret, reversus, sine mora votum suum implere studuit in ipsa civitate Pragensi. Hic primus fundator locorum sanctorum, congregatorque clericorum, & tantillæ, quæ tunc fuit, religionis institutor exstat.

ANNOTATA.

a Non satis liquet, quam conversionem hic indicet Christannus. S. Paulinus in Vita S. Ambrosii episcopi Mediolanensis ad S. Augustinum, scribit Fritigildem Marcomanorum reginam, missis ad laudatum Ambrosium muneribus, de religione Christiana instrui petiisse, eamdemque, accepta ab illo sancto doctore epistola, in catechismi modum conscripta, una cum viro suo regnoque Romanis in clientelam se dedisse. Huc forte respexit Christannus, sive quod Moravia aut aliqua Moraviæ pars Fritigildi olim paruerit, sive quod ea occasione lumen aliquod fidei eo etiam penetraverit. Marcomanos autem ante Sclavos Moraviam tenuisse, plurimi scriptores tradiderunt.

b Acta SS. Cyrilli & Methodii, Sclavicæ gentisapostolorum, illustrata habes ad diem 9 Martii; ubi etiam de Bulgaris, Moravis, Bohemis, aliisque gentibus per eos ad Christi fidem adductis tractatum est. Verum non satis accurate hic loquitur Christannus, dum Bulgaros fidem suscepisse ait longe ante Moraviæ incolas, cum tamen hosce S. Augustini … temporibus conversos fuisse supra dixerit; istos vero, Bulgaros scilicet, a SS. Cyrillo & Methodio, id est, circa aut post medium seculi noni, hic asserat. Dicendus itaque est biographus hic solum affirmare voluisse, Bulgaros a laudatis Cyrillo atque Methodio Christianis sacris, quæ dudum deseruerant, initiatos fuisse multis annis, antequam Bohemi eadem admiserunt.

c De novis hisce Sclavicis characteribus, & sacris libris Sclavonice versis studiosus lector consulere potest Bollandum nostrum in laudato Commentario prævio ad Acta SS. Cyrilli & Methodii, § 3, & Balbinum in Notis ad hanc Vitam S. Ludmillæ.

d Adi Commentarium prævium ad Vitas SS. Cyrilli ac Methodii, loco mox citato, ubi tam hæc, quam alia ad Sanctos istos spectantia expositafuerunt. Observo tantum, ex Christanni narratione conversionem Bohemorum S. Cyrillo adscribi non posse, licet nonnullis aliter visum sit.

e Fuit hic Rastizes Moraviæ rex, ab aliis Restitius appellatus, neque desunt, qui eumdem etiam Swatoplukum dictum fuisse opinantur.

f Septem hos episcopatus a se dudum quæsitos fatetur Bollandus noster in Annotatis ad Lectiones ecclesiasticas de SS. Cyrillo & Methodio tom. 2 Martii, pag. * 24 datas, neque repertum sibi esse præter Nitrensem, cui sub Methodio archiepiscopo præfuit Wichinus, ut ex litteris Joannis VIII PP., ibidem pag. * 18, num. 32 relatis, habemus.

g Vide, quæ in Commentario prævio num. 18 & 23 de Rastize & Swatopluko nepote ejus ex variis Annalibus breviter annotavimus: de propinato tamen eidem Rastizi per Swatoplukum veneno nihil apud alios reperi. Porro Rastizis captivitatem iidem Annales anno Christi 870 illigant.

h Ita in Ms. suo Treboniensi legit Balbinus, qui in margine annotavit: Al. humus. Certe quæcumque vox a Christanno hic adhibita fuit, ea humum seu terram sive regnum significabat.

i Huc spectant, quæ in Annalibus Metensibus apud Chesnium tom. 3 Scriptorum Franciæ, ad annum Christi 894 leguntur. Circa hæc etiam tempora Zuentibolch (sic Swatoplukus ibi appellatur) rex Marahensium Sclavorum, vir inter suos prudentissimus & ingenio callidissimus, diem clausit extremum. Cujus regnum filii ejus pauco tempore infeliciter tenuerunt, Ungaris omnia usque ad solum depopulantibus. Hisce consonat Cosmas Pragensis decanus lib. 1 Chronici, ubi post relatam Swatopluki mortem subdit: Cujus regnum filii ejus parvo tempore, sed minus feliciter tenuerunt, partim Ungaris illud diripientibus, partim Teutonicis Orientalibus, partim Poloniensibus solotenus hostiliter depopulantibus. Plura qui volet, consulat obvios Moravorum scriptores. Porro observandum hic est, Christannum, ut res Moravicas compendio perstringeret, earumdem tempora non distinxisse; qua de re consule Commentarium prævium num. 23 & duobus sequentibus.

k Hic incipit de Bohemis agere, qui Sclavi origine eam regionem jam olim occupaverant;ad quorum conversionem ut deveniat, res patrias altius repetit.

l Bohemi scriptores pythonissam hanc Libussam, vel Lubossam, Croci II Bohemiæ ducis filiam fuisse tradunt, de qua & marito ejus Prismilao multa memorantur fabulosa, quæ apud Cosmam Pragensem lib. 1 Chronici, & apud Æneam Silvium cap. 5 & 6 Historiæ Bohemiæ legi possunt.

m Borziwojum seu Borzivojum, aliis Borivojum & Borivorium dictum, Hostiviti Bohemorum ducis filium & successorem fuisse, Bohemiæ scriptores affirmant.

n Nonnulli, inter quos Bollandus noster est, opinantur, hunc Swatoplukum seniorem fuisse, distinctumque ab illo Swatopluko, de quo Christannus supra num. 4 nominatim meminit; quod nobis quidem minus probabile apparere, diximus in Commentario prævio § 2.

o Vitiosa hæc periodus in Ms. Bodecensi inter Vitas SS. Cyrilli & Methodii edito a Bollando, sic restituta legitur: Tantum paratus esto ex integro corde credere in Deum Patrem omnipotentem, … non tantum mundialis causa substantiæ, verum capessendæ salutis animæ tuæ, & acquirendæ perennitatis gloriæ, simul etiam percipiendæ societatis Sanctorum, & ineffabilis lætitiæ eorum.

p De hoc castello Balbinus lib. 3 Miscellaneorum, cap. 8, § 3 sic ait: Hradecz Kralowe (Græcium, Reginohradecium, Konigingrats) urbs libera, reginæ dotalis cum arce pervetusta & caduca. Notat etiam ibidem, eam 13 milliaribus a metropoli Praga distare. In Bodecensi exemplari Gradicz vocatur.

q Ad hæc laudatus Balbinus lib. 1 Epitomes, cap. 10 annotavit sequentia: Primum in Bohemia templum, & communi totius Bohemiæ traditione, & Hagecii & omnium Bohemiæ scriptorum testimonio, Reginohradecii conditum est. Ad illam sacram ædem post multa secula RR. PP. Ordinis S. Dominici habuere cœnobium, quod qua ratione abolitum, & in curiam conversum sit, nullibi invenio. Sed constant hodieque sibi omnia; Hradecz castellum, nunc civitas, templum S. Clementis, vetus & per manus tradita majorum memoria. Deinde ad refutandam cujusdam opinionem, qui primam totius Bohemiæ ecclesiam Litomisslio vendicare tum nuper inceperat, se convertit. Quod autem Borzivojus Reginohradiciense templum S. Clementi Pontifici martyri erexerit, factum suspicor, suadente S. Methodio, qui una cum Cyrillo ejusdem martyris corpus pridem invenerat, Romamque portarat, prout in sæpe laudatis horum Sanctorum Actis legere est. Ceterum de tempore, quo Borzivojus baptizatus sit, consule Commentarium nostrum prævium § 2.

r Apud Balbinum legitur propis actibus sumptus, sed is ipse in margine fatetur, tres illas voculas in exemplari suo a se legi non potuisse. Ego lectionem restitui ex Ms. Bodecensi. Forte legendum est protinus: magis tamen ad Balbini exemplar accedemus, si propriis armis sumptis legamus.

s In Bodecensi exemplari legitur: Quemdam ducem Zremir, cujus nomen in Latinum vertitur sermonem Judica pacem.

t Bodecense rectius sic habet: Quapropter a suis electoribus rejicitur, primum seipsos accusantibus, videlicet quod talem sibi elegissent, cujus neque vocem neque sermonem possent haurire, & quorum clamores aures ignaras linguæ suæ penetrare non valerent.

u In laudato exemplari ita habes: Ineunt consilium, quo civitatem metropolim Pragam adeant, & ibi simul egredientes in campum, quid sibi gerendum foret, juxta beneplacitum utriusque partis diligenter exquirant.

x Ibidem melius legitur, statu.

y Ibidem additur, illo.

z Id est, in Moraviam. Bodecense habet: Morawe dehinc properantes, pristinum principem Boriwoi illinc reducunt, & loco proprio restituunt. De tempore, quo hæc acta sint, aliisque huc spectantibus, consuli potest Commentarius noster § 3.

* al. præfata

* al. Quoniam

CAPUT II.
Borzivoji conjux S. Ludmilla ad fidem conversa: utriusque proles: sanctæ Viduæ virtutes, secessus in arcem Tetinensem, martyrium & sepultura.

[Borzivoji ex S. Ludmilla proles; illi succedit Spitigneus,] Habuit etiam uxorem, nomine Ludmillam, filiam Slaviboris comitis ex provincia Slavorum, quæ Bssow antiquitus nuncupabatur, nunc a modernis ex civitate noviter constructa Mielnik vocitatur a; quæ, sicut ei par fuerat, in errore gentilitatis, immolando simulacris, ita & in religione Christiana imitando, imo præcellendo virtutes sui viri, facta est vere Christi famula. Suscepit autem ex ea sæpe memoratus princeps tres filios, totidemque filias b, & ut ei B. Metudius prophetico ore prædixerat, quotidianis incrementis cum omni gente sua regnoque augmentabatur c, peractoque temporis cursu, plenusque dierum bonitateque, diem clausit ultimum, triginta quinque vitæ suæ complens annos d. Suscepitque pro eo regnum ejus primogenitus filius ipsius Spitigneu, cunctis virtutibus bonitatis, famaque sanctitatis admodum fulgens. Imitator siquidem factus patris, fundator extitit ecclesiarum Dei, congregator sacerdotum, clericorumque; perfectus in fide Christi, peractis vitæ suæ annis quadraginta, luce ex hac migravit, astra petens e.

[11] [huic Wratislaus. Sanctæ Viduæ virtutes,] Cujus post transitum, frater ejus Wratislaus regni suscepisse dignoscitur gubernacula, ducens uxorem nomine Dragomir, ex provincia Slavorum paganorum, quæ Ztodor f dicitur, Jesabeli illi assimilandam, quæ prophetas malitia sua trucidavit, seu Evæ protoplasti uxori, quæ Caïn & Abelem enixa est. Siquidem Dragomir peperit ex ipso principe natos binos, unum vocitatum Wenceslaum, alterum vero Boleslaum. Sed hæc locum suum præstolantur. Igitur religiosa matrona Ludmilla, viduata viro, orbata jam filio uno majore, in domo propria consistens, memorans pristinæ ignorantiæ, errorisque, quotidie cum lachrymis præterita deflebat crimina, & sicut ante exhibuerat membra sua servire immunditiæ, & iniquitati ad iniquitatem, ita demum exhibebat eadem servire justitiæ in sanctificationem, dicens illud Apostoli: “Quem fructum habui tunc in illis, in quibus nunc erubesco”? Testantur hoc inopiæ pauperum frequenter sublevatæ ab ea, quorum indigentiis ut mater obsequebatur, esurientes alens, sitientes refocillans, peregrinos & egenos vestimentis tegens. Testantur etiam clerici, quos devota, ceu natos proprios procurabat.

[12] [religio & misericordia.] Cunctis etiam his silentibus testantur casæ Christi, quas diversis dotavit opibus auri, argenti, non, ut quibusdam moris est, ex rapinis vel substantia egentum; sed de sibi collata a Deo substantia, pia atque mansueta in cunctis, omnibusque benevolentiæ fructibus repleta; in eleemosynis larga, in vigiliis pernox, in oratione devota, in caritate perfecta, in humilitate profusa, in obsequiis servorum Dei succincta, tantum, ut, quibus diurnæ lucis solatium minime adimplere g valeret, noctis in latibulo domesticorum per manus solatia allegare desudaret, Euangelicum implens illud, quo jubetur agapem agere, ignorante sinistra nostra, quid faciat dextra. Verum cuncta virtutum ejus insignia stylo si conemur depingere, lux diurna nobis ante deficiet, quam pagina. Et quidem janua domus ejus nocte dieque transeunti patuit; ita ut cum beato Job proclamare valeret: “Ostium meum viatori patuit, oculus fui cæco, & pes claudo”, mater orphanorum, consolatrix viduarum, vinctorum seu carceratorum indefessa visitatrix, & in cunctis operibus perfecta bonis.

[13] [Susceptam nepotum curam,] Igitur ut prælibavimus, cum præfatus dux Wratislaus in regno fratris sui defuncti succederet, firmato regno, basilicam in honore B. Georgii martyris h statuit, sed morte præventus, ejus consecrationem diu desideratam minime perspexit; filium vero suum ætatis præeuntis Wenceslaum i æstuantis animi in lege divina literis imbuendum tradiderat in civitatem, quæ Budecz k vocabatur, ubi ab antecedente fratre suo Spitihnæo in honore principis Apostolorum B. Petri consecrata inerat, & inest ecclesia. Cumque sagax ingenio, cuncta, quæ a pædagogo sibi tradita forent, Spiritu se inspirante, alte memoriæ traderet, genitore interim ex hac vita migrante annorum fere triginta trium l, revocatur metropolitanam in urbem Pragam, sedemque in paternam ab omni plebe sublimatur. Sed quoniam pueritiæ vel adolescentiæ necdum perfecte florem mundaverat, inito cuncti satrapæ prudenti consilio, beatæ memoriæ Ludmillæ Christi famulæ ducem ipsum rudem cum fratre suo Boleslao educandos commiserunt, donec illis robur ætatis, favente Deo, accresceret.

[14] Quo viso, mater supradictorum puerorum, quæ viduata viro, [nuru sua ideo furente, deponit,] solio ejusdem utebatur, diabolo instigante, totum venenosi pectoris animum in famulam Dei Ludmillam accendit, malisque suspicionibus arctatur, æstimans ob educationem juvenum, quos Socrui suæ cunctus commiserat populus educandos, se regno rebusque privari, illamque sibi dominatum nanciscituram universum: initoque perversissimo cum viris Belial consilio, toto annisu eam extinguere molitur. Venerabilis autem & devota Christi famula Ludmilla, hoc agnito, humilitatis atque patientiæ arripiens arma contra arrogantiæ stimulum, per internuncios mandare studuit nurui, inquiens: Non aliqua regni tui portio male blandientis cupiditatis ardore m animum invasit meum, neque tui dominationem cupio ullam habere: recipe filios tuos, &, ut animo libet, regna cum illis; mihi vero libertatem concede serviendi omnipotenti Christo, quocunque locorum placet. Verum, ut assolet fieri semper, ut in quantum se humilitas pro Deo incurvaverit, in tantum se arrogantiæ fastus, diabolo impingente, erigat, mitissimam atque benignissimam precem S. Ludmillæ ductrix, nurus videlicet sua, non solum suscipere, verum insuper audire contempsit.

[15] Quod cernens Christi Famula, memorans illud Apostolicum: [& Tetinam secedit: ejus martyrium] “Nolite resistere malo, sed date locum iræ;” & illud Evangelicum: “Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam,” a civitate metropolitana se cum suis auferens, castellum quoddam haud longe, cui vocabulum inest Tetin n, adiit, tanto magis virtutum gemmis se exornans, quanto certior erat, mox persecutore o sequente, martyrii palmam promereri; orationi devotissime insistens, vigiliis & jejuniis insudans, eleemosynis largam cunctis manum præbens. B. Wenceslaus vero, teneræ licet adhuc ætatis esset, cum matre degens, etiam spiritu prophetiæ in illis tunc diebus claruit, cunctaque, quæ ventura erant, Christo Domino sibi revelante, cognovit aperta visione. Noctis conticinio, forte cujusdam presbyteri Pauli p, qui sæpe memoratæ B. Ludmillæ lateri devote inhæerens, devotissime obsecundabatur, atrium, quod amœnis & vastis ædium muniebatur ambitibus, sub sancti Deoque pleni Wenceslai carissimo obtutu omnium mœnium cultu defectum *, & humanæ possessionis habitatione omnino comparuit alienum; quod videlicet ipse, pulsa somnii carnalis gravitate, cordis speculatione pervigili excitatus, quibusdam, quæ visa sunt, prudenti sermone innotescens, subindeque, quod verius futurum, edita ante pronunciasset ostensio, prophetanti ore edisserens, convocatos hujusmodi dictis alloquitur: Sero me accubante, dulces amici, vosque o familiares clericuli q, noctis silentio gravis & alta sustulit visio: quomodo Pauli presbyteri porticum tota ædificiorum sublimitate ac hominum cultu videbam penitus desolatam.

[16] Quo viso mœstus dejicior, ac interna pro fidelibus solicitudinis molestia consternor; [S. Wenceslaus divinitus præsagit:] sed tamen ut immensa omnium Cognitoris pietate in spe, qua credenti cuncta posse permissum est, transferor, hujus somnii veritatem, imminente jam casu pernoscendam, claræ solutionis interpretamenta ad certam rei extensionem explanare aggredior. Domorum namque visa destructio, fœlicem aviæ meæ Ludmillæ, sanctæ ac venerabilis matronæ portendit obitum, quæ videlicet matris meæ tam genere, quam operum etiam inquinatione gentilis, furiali cum aliquot ministris, ad scelus æque paratis, facta conspiratione, non multum hinc processuro tempore dandum r, irruentibus perversorum armis, pro Christiani nominis ac fidei professione corporis crudelem subibit passionem. Porticus autem, ut visio testatur, Pauli deserta, amplitudo cleri, nostro inclusi tutamine, miserabilem præfingit a regno expulsionem, totiusque constantiæ non debitam amissionem. Enimvero execrabilis memoriæ genitrix mea, sectæ vitali, quam pro toto posse confiteri, colere cordetenus, sequi & amare insto, & posthac aliorsum irrevocabilis instabo, mordaciter invidens, eosdem diversorum clericos ordinum, quia mecum sentire non negant, ope terrena privatos, regno severius ejicere molietur.

[17] [ad quod, & ipsa præsaga, se parat] Hac denique sagacis conjectura prædivinationis mens veri conscia minime frustratur, sed ut interpretationis congrua sonuerunt indicia, erga jam scriptæ peremptionem Matronæ, clerique, longo adjacentium ambitu religionum in ejus subjectionem, imo in ditissimam largitatem se prompte concedentis, ferocem expulsionem, ordine incorrupto non longe post cuncta jam fuisse impleta constat s. Siquidem, ut præfati sumus, subtrahente se famula Christi Ludmilla, ab obtutibus perfidorum in eodem castello, quo confugerat, ab inimicis insequitur. Ductrix etenim præfata, quosdam proceres suos, filios iniquitatis, Cumiam & Gomonem t, valida cum manu ad perdendum Socrum suam Tetinis direxit. Præscia vero Christi memorata Famula futurorum, ante fatum presbyterum suum Paulum accersens, monuit eum sacra Missarum solennia modulari, confessionemque suam ante conspectum Scrutatoris cordium effundens benignissime, conscia jam de percipiendis beneficiis Altissimi, armis se ipsam fidei totam muniens, orationi procumbens, Deo preces effudit, quo ejus spiritum, quem ipse creaverat, in pace dignaretur suscipere. Celebritate dehinc Missarum peracta, Dominici se Corporis & Sanguinis participatione muniens, psalmodiam indefessa mente concinere studuit.

[18] [& a Dragomiræ ministris] Vespere vero facto, supra notati tyranni domum illius aggressi, valvas dirumpentes, reliquos sociorum forinsecus armatos frameis clypeisque statuunt; ipsi autem capitanei homicidæ Tumia Gomoque, paucis secum assumtis, cubiculum, quo Dei Famula incumbebat, ostium dirumpentes, ingrediuntur bacchantes. Quibus B. Ludmilla humili sub voce: Quænam, inquit, repentina vos vesania agitat? & non erubescitis, neque mente pertractatis, quemadmodum egomet vos ceu filios proprios educavi, auro argentoque, vestibus insignibus dotavi? Verum siqua in vobis mea iniquitas inest, intimate quæso. At illi furentes, saxis rigidiores aures ad hæc obturantes, non veriti sunt manus in eam proprias injicere, lectoque extractam terrætenus projecerunt. Quibus illa: Paulisper, inquit, orationi incumbere me sinite. Quibus hoc concedentibus, expansis oravit manibus. Post hoc, inquit: Mei interitus causa si adventastis, obsecro, ut mucrone auferatis caput; exemplo Martyrum sanguinem fundendo, testimonium Christo perhibere gestiens, ac palmam martyrii cum ipsis sine fine percipere optans, quam etiam non dubitamus eam promeruisse, sacra Scriptura testante: Justus quacunque morte præoccupatus fuerit, anima ejus in refrigerio erit.

[19] Funesti ergo carnifices preces ejus verbaque spernentes, [strangulatur, & sepelitur a suis.] fune gutturi ejus immisso, suffocatione vitam illi abstulerunt præsentem, victuram * in ævum cum eo, quem semper dilexerat, Jesu Christo Domino. Suscepit autem martyrium fœlix, Deoque devota famula Christi Ludmilla, septima Sabbathi die & XVII Cal. Octobr., prima vigilia noctis u. Clerus vero ejus cunctus, universique vernaculi utriusque sexus, Pastore x peremto, in diversa sparsi, diversis in latibulis latitantes, vitam præsentem sibimet studuerunt conservare. Post hoc recedentibus crudelissimis carnificibus, ad funeris ejus officium magno cum metu & ululatu convenientes, honestissime cuncta, quæ ad sepulturam fore cernebantur, peragentes, terræ glebam ejus sanctissimam commendavere. Cruentissimi vero carnifices spoliis direptis, dominam ad propriam regressi, gaudium illi permaximum intulerunt Innocentis de nece, æstimantes se in æternum locupletari, atque in ævum victuros, quibus atrocia & inextinguibilia gehennæ ignis supplicia parata mox inerant.

ANNOTATA.

a In Bodecensi exemplari Sancta scribitur Liutmila, diciturque fuisse filia Zlauboris comitis in provincia Slavorum, quæ Speu antiquitus nuncupabatur &c. A Cosma Pragensi ipsa Ludmila, pater Zlaubor, provincia Psov vocitatur. De Melnicio Sanctæque parentibus egimus in Commentario num. 12.

b Ex hisce tribus filiis duo fuere Borzivoji patris in ducatum successores, Spitigneus & Wratislaus. Tertius Boleslaus quidam fuisse dicitur, non diu post baptismum infans mortuus. De filiabus nihil compertum est. Vide dicta in Commentario num. 36.

c Hic desinit lacinia Vitæ ex Bodecensi Ms. a Bollando editæ, quæ hic diversa a nostra est, atque ita habet: Suscepit igitur ex ea sæpe memoratus princeps tres filios, totidemque filias, ut ei Methodius pontifex prophetico ore prædixerat, & quotidianis incrementis cum omni gente sua regnoque coagmentabatur. Secundum hæc ista tergemina proles a Methodio prædicta fuisset Borzivojo, dum hic ad Christianam religionem adduceretur, adeoque post baptismum nata fuisset, quod cum ratione temporum, quam in Commentario secuti sumus, dictisque biographi non cohæret. Sed tota hæc difficultas evanescit ex Ms. Balbini, quod edimus, ubi S. Methodius non numerosam prolem, sed regni amplitudinem Borzivojo promisisse dicitur.

d Errorem in numeris hic esse monui in Commentario num. 41.

e Vide, quæ circa hæc observavimus in Commentario prævio num. 36 & quatuor sequentibus.

f Provinciam Ztodor Balbinus in Notis Lucensem seu Zatecensem vocat, quam lib. 3 Miscellaneorum, cap. 4, § 2 scribit a Pragensi principatu separatam propriis suis ducibus paruisse: nunc una est ex regni Bohemiæ provinciis. Porro Dragomiram, ab aliis Drahomiram dici, ait idem Balbinus in Notis; ubi etiam addit, eam ab aliis Wlastislai Lucensis principis filiam, ab aliis neptem ex Przoslao fuisse credi, refragantibusaliis, qui Wlastislai Lucensis stirpem in Zbislao filio exstinctam ante fuisse scripserunt.

g Adimplere substitui pro adimpletur, manifesto utique e