Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September V           Band September V           Anhang September V

17. September


DIES DECIMA SEPTIMA SEPTEMB.

SANCTI, QUI COLUNTUR XV KAL. OCTOBR.

Sanctus Heraclides martyr in Cypro.
S. Myro Episc. martyr in Cypro.
S. Ariadne martyr, Prymnesiæ in Phrygia Salutari.
S. Justinus presbyter Martyr, Romæ.
S. Narcissus M. Romæ.
S. Crescentio M. Romæ.
S. Socrates M. in Anglia.
S. Stephanus M. in Anglia.
S. Floscellus puer M., qui colitur Belnæ in ducatu Burgundiæ.
S. Agathoclia ancilla M.
S. Valerianus M.
S. Macrinus M.
S. Gordianus M.
S. Theodora matrona, Romæ.
S. Satyrus conf., Mediolani.
S. Rodingus vel Chraudingus, fundator & abbas Bellilocensis, prope Bellum-locum in Campania Galliæ.
S. Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio.
S. Columba virgo sanctimonialis M., Cordubæ in Hispania.
B. Reginaldus eremita, cultus in ecclesia Melinæensi prope Flexiam in provincia Andegavensi.
S. Hildegardis virgo, magistra sororum Ord. S. Benedicti in Monte S. Ruperti juxta Bingium in diœcesi Moguntina.
B. Gandolphus conf., presbyter Ord. S. Francisci, Politii in Sicilia.
B. Petrus Arbuesius, Canonicus regularis Mart., Cæsaraugustæ in Hispania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Philippus, ex monacho Eremi Sanctæ Crucis fontis Avellanæ factus episcopus Nucerinus in Umbria, apud Ughellum tom. 1 Italiæ sacræ recusæ col. 1067 inter episcopos Nucerinos memoratur cum titulo Beati, diciturque obiisse anno 1285, die 21 Januarii; sed adjungit Ughellus, in antiquo Calendario Fontis Avellanæ diem ejus obitus notari 17 Septembris his verbis: XVII Septemb. obiit D. Philippus episcopus Nucerinus monachus congregationis. Vitam Philippi in variis Opusculis scripsit Ludovicus Jacobillus, & ubique cum titulo Beati; primo in Opusculo de Sanctis & Beatis Gualdensibus pag. 99, ubi obitum Philippi figit 21 Januarii; rursum eamdem Vitam cum aliqua diversitate edidit in Opere de Sanctis Umbriæ tom. 1 pag. 111, ibique eumdem obitus diem statuit, monet tamen, alios obitum Philippi figere 17 Septembris. Verum dum tertio de Philippo egit in Chronologia Episcoporum Nucerinorum, obiisse eum dixit die 17 Septembris, ut ibidem videri potest pag. 88 Demum tom. 3 de Sanctis Umbriæ pag. 350 iterum agit de Philippo episcopo, & mortuum dicit anno 1285, die 17 Novembris. Ex omnibus his quid de die mortuali concludere debeam, hactenus ignoro. Indicia cultus publici, quæ profert Jacobillus, non sunt etiam certa. Quare examen omnium lubens remitto ad supplementum Operis XXI Januarii
Charalampi cum Pantaleone & Sociis hodie breviter meminerunt Menæa & Menologium Sirletianum, verisimiliter quia simul in eadem ecclesia Constantinopoli fuerunt culti. De Charalampo & Sociis actum est ad X Febr.
S. Hoïldis virginis translationem hac die celebrari Trecis in Campania, scribit N. Des Guerrois in Opere de Sanctis, quorum reliquiæ Trecis servantur. De S. Hoïlde egerunt Majores nostri ad XXX Aprilis.
SS. Justini & Similini presbyterorum & confessorum memoria hodie a Molano celebratur in additionibus ad Usuardum, uti & a Saussayo in Supplemento Martyrologii Gallicani, a Canisio in Martyrologio Germanico, & Ferrario. Omnes laudant S. Gregorium Turonensem, qui de illis agit lib. de Gloria Confessorum cap. 49. At Similinus ibidem in editione Ruinartii vocatur Misilinus. De utroque jam apud nos actum est cum aliis Martyrologiis, de Justino nimirum die 1 Maii, de Misilino, aut Missolino die 24 ejusdem mensis. Adeat igitur studiosus lector dies I Maii.
& XXIV Maii.
Odo, presbyter Ordinis Prædicatorum, Gandavi in Flandria memoratur cum titulo Beati apud Jacobum Lafon in Anno Dominicano. At de cultu ipsius nihil novimus, & jam in Prætermissis memoratus est ad XIX Junii.
S. Pantaleonem martyrem cum Charalampo & Sociis hodie breviter annuntiari a Græcis, idque verisimiliter fieri, quia Constantinopoli simul in eadem ecclesia coluntur, supra monui. De S. Pantaleone apud nos actum est ad XXVII Julii.
SS. Pistis, Elpis & Agape cum matre Sophia, Latine Fides, Spes, Charitas, & Sapientia, memorantur hodie in Menæis Græcis, & in Menologio Sirletiano, At de iis actum est, ut jam heri dictum, die I Augusti.
Sidonii, nescio cujus, mentio sit ultimo loco in Martyrologio Labbeano, apud nos tom. 7 Junii edito. Si forte indicetur S. Sidonius Appollinaris, actum de eo est ad XXIII Augusti.
S. Nicolai Tolentinatis Octava annuntiatur apud Belinum. Actum est de Sancto X Septemb.
S. Mauritii episcopi conf. mentio fit in codice Usuardino Bruxellensi, & in additionibus Mss. ejusdem urbis ad Grevenum. Forte legendum erit Maurilius, de quo actum est ad XIII Septembris.
SS. Emiliani (alias Emilæ) & Hieremiæ martyrum Cordubensium meminit hodie Usuardus, quem alii etiam secuti sunt. Acta data sunt ad XV Septembris.
SS. Maximi & Theodoti martyrum in Græcia memoriam ad hunc diem repetit Galesinius. De illis una cum Asclepiodota, quibuscum etiam repetuntur in Menæis, egimus XV Septembris.
S. Merinus abbas hodie est apud Camerarium. Vide dicta in Prætermissis ad XV Septembris.
SS. Luciæ & Geminiani martyrum ad hunc diem memoria est in Menæis & Menologiis Græcorum. At de illis egimus cum Martyrologio Romano ad XVI Septembris.
S. Euphemiæ martyris memoria repetitur hodie in Fastis Hieronymianis apud Florentinium, ubi etiam habetur XVI Septemb.
BB. Petri & Adoleti, tamquam martyrum cum S. Lamberto in Catalogo generali meminit Ferrarius. Dantur hodie Acta S. Lamberti, ibique examinabitur, quidquid ad comites ipsius Petrum & Adoletum spectat.
Alpaïs pœnitens pluribus commemoratur apud Rayssium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii.
Lambertus monachus Valcellensis, ut venerabilis, memoratur apud laudatum Rayssium.
Broganus, ut Sanctus laudatur apud Colganum in Opere de Sanctis Hiberniæ tom. 1 pag. 515, ubi dicitur scripsisse Vitam metricam S. Brigidæ, vocaturque Broganus, cognomento Cloen. In Annotatis ad hæc pag. 518 subjungit Colganus: S. Broganus, qui in ecclesia de Rostuirck in Ossoria colitur XVII Septembris, juxta Marianum, Gormanum, Calendarium Casselense, & alios: nam illa ecclesia est vicina monti Bladhmay & ecclesiæ Cluainmorensi, ubi scholiastes hujus hymni supra in præfatione asseruit, hymnum compositum esse. Hæc sane viderentur sufficere ad cultum Brogani asserendum; si alia non obstarent, ac dubitationem ingererent. Verum Broganum non invenio in amplissimo Sanctorum Hibernorum catalogo, qui impressus anno 1621 multo etiam plures ut Sanctos continet, quam revera colantur in Ecclesia. Non occurrit, inquam, in illo Catalogo, nisi forte idem sit cum Brochano episcopo, qui ibidem recensetur ex Vita S. Patricii per Jocelinum scripta, ubi cap. 50 apud Colganum Brochanus sine titulo Sancti laudatur ut episcopus, & filius sororis S. Patricii. In Annotatis ad locum allegatum Colganus promittit, se acturum de Brocano, ut ibi scribitur nomen, ad VIII Julii & XVII Septembris. At eo usque Opus suum non produxit. Allegatis tamen verbis utcumque insinuat, eumdem sibi videri, qui VIII Julii & qui XVII Septembris memoratur. Quidquid sit, ad VIII Julii Brocanum in Prætermissis tantum memoravit Sollerius noster; sed quæ de illo protulit, diversa videntur ab iis, quæ de hodierno asseruit Colganus. Nihil igitur definio; idemne sit hodiernus, an distinctus, non inquiro. De cultu vero mihi non satis constare dico, cum forsan allegata Colgani verba nihil significent, nisi memorari a laudatis martyrologis Broganum in ecclesia, ubi defunctus aut sepultus est. Si revera colatur, libenter dubitationem deponemus post debitam instructionem.
S. Tarrasis, aut Tarasii, confessoris hodie memoriam annuntiat Grevenus, ita scribens: Tarrasis confessoris, cujus corpus juxta Constantinopolim in spelunca repertum, titulo apposito: Hic requiescit corpus S. Tarrasis confessoris, in urbem primum regiam, deinde Venetias translatum, in monasterio B. Zachariæ quiescit. Hisce fere consonant Molanus in Additionibus ad Usuardum, Maurolycus in suo Martyrologio, Canisius in Germanico, & Ferrarius in Catalogo Generali. Pluscula habet Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8 cap. 37, ubi sub titulo de S. Tharrasi confessore ita scribit: Tharrasis confessor, Græcia, ut creditur, oriundus: eo quod de vita ipsius nihil certum habetur, confessione Christi & pœnitentia clarus apud Constantinopolim eremi incola, angelicam vitam duxit, ubi in pace quievit. Corpus autem ejus in spelunca repertum est (in qua & pœnitentiam egisse putatur,) cum titulo in tabula scripto: Hic requiescit corpus sancti Tharrasis confessoris. Quod inde levatum tempore Alexii confessoris, intra urbis regiæ ambitum honorifice sepulturæ traditum est. Processu vero temporis inde translatum fuit Venetias ab ipsius patriæ civibus: atque in monasterio S. Zachariæ depositum quiescit. Cujus translatio facta est XV Cal. Octobris. Nam de eo, quo tempore floruit, quove die ad Christum migravit, aliter reperiri non valuit. Hactenus Venetus ille scriptor. Monasterium autem S. Zachariæ, in quo depositum Tarrasii corpus testantur varii, est monialium Ordinis S. Benedicti. Ex dictis incertum est, cujus Tarrasii sit istud corpus. Verum ad XXV Februarii egimus de S. Tarasio patriarcha Constantinopolitano,, cujus corpus sepultum est extra Constantinopolim in monasterio, quod ipse exstruxerat in sinistra parte Bosphori Thracii, ut habet Vita num. 16. Hunc vero sepulturæ locum si conferamus cum Historia translationis, ab Andræa Dandulo scripta in Chronico Veneto, dubitare non poterimus, quin corpus sit S. Tarasii patriarchæ, licet id Dandulus ipse ignorasse videatur. Accipe igitur relationem Danduli ex Chronico, sicut editum est tom. 12 Scriptorum Italiæ, ubi col. 236 hæc leguntur: Hoc tempore, Imperante Basilio apud Græcos, corpus Sancti Tharasii taliter Venetias translatum est XVI * Kalendas Octobris. Quidam namque mercatores Veneti ad promontorium quoddam pervenerunt, cui nomen Chilendro, & dum moram ibi contraherent, quidam sacerdos Mathemaucensis ecclesiæ cum duobus sociis Petro & Joanne ad ecclesiam, quam prope sitam audiverat, orationis causa profectus est; & cum illuc appropinquassent, monasterium cernunt, sed in eo neminem reperiunt. Cumque sacerdos ecclesiam intrare vellet, inspiratus intelligit sibi dici: Tolle hoc corpus sanctum, & defer tecum. Cum autem corpus ubi esset ignoraret, utpote qui numquam affuerat, super ecclesiæ pavimentum se stravit, & lachrymabiliter divinam precabatur Clementiam, ut si Divina fuerit commonitio, sibi plenius referetur. Surgit autem post orationem, & ei suggerebatur, ut tolleret corpus sanctum. Cœpit ergo per ecclesiam omniquaque respicere, & tandem ad altare accedens, videt superius Sancti imaginem, cujus subscriptio erat Sanctus Tharasius: videtque in pariete pannum affixum. Quo elevato, per fenestram intra speluncam quamdam aspexit. Ibi enim sanctum jacebat corpus serico panno velatum, quatuor lampadibus ardentibus ante eum. Casu autem quodam sacerdos manu læsus erat, eamque ad collum pendentem tenebat. Ut vero fenestræ eam apposuit, continuo sanitatem recepit. Lætus igitur & animosior factus, securus manum imposuit; ut probaret, si corpus movere posset. Cum igitur sinistra manu apprehendisset, tanta corpus agilitate sublevatum est, ut vivens videretur ipse consurgere, & dicere: Tolle me, quia tecum venire præsto sum. Sublatum igitur corpus ad navem, quæ tribus milliaribus aberat, celeriter portant, cujus dominus & patronus erat vir nobilis & devotus Dominicus Dandulo, qui læto animo corpus sanctum cum reverentia suscepit; a quo degradando duo duces, videlicet Henricus Dandulo, & nos Andreas qui loquimur, originem duximus. Non multo autem post corpus sequuntur monachi cum lachrymis ululantes, atque proclamantes: Reddite nobis Patrem nostrum, crudeles homines; hinc exire non poteritis, nisi reddatis eum. Una alia vice quidam exteræ nationis unum ipsius dentem furati sunt, & donec redderent, nequaquam exire potuerunt. Veneti autem se ad reditum parant, eorumque verba contemnunt; & cum aliæ naves procellarum violentia jactarentur; illa, in qua erat pretiosus thesaurus, quasi anser natare super undas maris videbatur. Cum reverentia igitur multa deducitur: & devotione incomparabili ab episcopo, clero, & populo Venetiarum suscipitur, potissime a monialibus sancti Zachariæ, ubi tunc ducentarum ancillarum Christi collegium manebat, ibique sacrum corpus depositum est. Patuit autem incunctanter tam ex loco, quam ex habitu, quod heremiticam duxerat vitam, nam post tergum cujusdam feræ pellem quasi pro pallio habere videbatur. Hæc laudatus Dandulus, qui seculo XIV Venetiarum dux fuit, & pro tempore suo admodum eruditus. Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 190 eamdem translationem recitavit ex Chronico Ms. Danduli, quod asservatur in bibliotheca regia Parisiensi. Video tamen, subinde verba aliqua esse mutata: quod mirandum non est, quia Muratorius, qui Chronicon edidit, in præfatione conqueritur de mendis codicum, in quibus illud habetur. Quod præcipue ad nos spectat, apud Cangium ad nomen Tarasii additur patriarchæ, sed putem esse vocem adjectitiam, cum Veneti ignoraverint esse corpus S. Tarasii patriarchæ, ut liquet ex ultimis vocibus: Patuit autem incunctanter tam ex loco, quam ex habitu, quod heremiticam duxerat vitam &c. Non recte quidem ratiocinabantur Veneti, quando ex iis indiciis colligebant, Tarasium eremitam fuisse. At in eum errorem non incidissent, si novissent S. Tarasium patriarcham illius monasterii fuisse fundatorem, & in eodem sepultum. Nam ex eo clarum videtur, corpus S. Tarasii patriarchæ translatum esse Venetias. Hujus vero translationis adjuncta omnia latius examinari poterunt in Supplemento Operis ad diem, quo de S. Tarasio patriarcha Constantinopolitano actum jam est, XXV Februarii.
Paulus de Trincis, sæpe vocatus Paulutius, frater Ordinis Minorum, & præcipuus promotor reformationis Observantium, non solum in Martyrologiis Franciscanis ad hunc diem memoratur cum titulo Beati apud Arturum a Monasterio, sed etiam in variis Opusculis a Ludovico Jacobillo Beatus nominatur, & ab aliis pluribus. Defunctus est hoc die 17 Septembris Fulginei, anno 1390, ut vult Jacobillus, qui Vitam Pauli separato etiam Opusculo Italice edidit anno 1627. Exhibet ibidem imaginem venerabilis Pauli radiis illustratam, sed nullibi dicit, antiquitus eo modo fuisse depictam. Unicum affert antiqui cultus signum pag. 90 asserens, capellam aliquam vetustate collapsam esse, quæ jam erecta fuerat memoriæ B. Pauli. Verum non possumus indubitatam habere fidem assertioni probationibus destitutæ, cum aliunde perspectam habeamus facilitatem Jacobilli in asserendo ex conjecturis aut incertis traditionibus. Quare, priusquam Paulum Trincium Beatis inseramus in Opere nostro, certiora requirimus legitimi cultus testimonia, libenter scripturi de Viro gestis & virtutibus illustri, ubi dubitatio de cultu exempta fuerit.
Jacobus, laïcus Ordinis Minorum, Tiferni in Umbria annuntiatur hoc die in Martyrologio Franciscano cum titulo Beati. Accedit Jacobillus in Sanctis Umbriæ tom. 2 ad hunc diem, & Angelus Conti in Opusculo Italico de Sanctis & Beatis Tifernatibus pag. 83. Hi duo asserunt, corpus, quod ante sepultum jacebat post altare majus, anno 1620 fuisse translatum ad sacellum ejusdem ecclesiæ, ibique in arca inaurata supra altare illius sacelli locatum: atque ibi quotannis visitari a populo. Agerem haud dubie de Jacobo ut Beato, si illa translatio centum annis præcessisset celebrem Urbani VIII Bullam, quia sic qualemcumque Jacobi cultum satis probatum haberemus. Verum, cum nullum aliud cultus argumentum afferatur, illaque translatio paucis tantum annis laudatam Bullam præcesserit, cultus immemorialis non satis certus nobis apparet: eaque de causa sufficiat interim hæc annotasse.
Agnes & Clara, virgines Ordinis S. Claræ, a variis scriptoribus ita celebrantur, ut plane crediderim, nos de iis acturos inter Beatas. Omnibus vero diligenter expensis, mediam viam inire statui: neque enim invenio tam certa publici & satis antiqui cultus indicia, ut nulla remaneat dubitatio. Itaque spectantia ad præclaras istas Virgines, quarum gesta minus cognita sunt, compendio hic exhibebo. Ambæ Assisio in Hispaniam & Barcinonem dicuntur missæ a S. Clara, cujus Agnes dicitur fuisse consanguinea, & Clara rursum consanguinea Agnetis. Certius est, primum Ordinis S. Claræ monasterium a dictis Virginibus Barcinone fundatum & inhabitari cœptum anno 1233, ut varii auctores affirmant. Prima illius monasterii præfecta, &, ut certe nunc vocatur, abbatissa, fuit Agnes, quæ cum fama sanctitatis obiit anno 1281, die XVII Septembris, secundum epitaphium ejus sepulcro insculptum, quod Hispanice exhibet Franciscus Diago in Historia comitum Barcinonensium lib. 3 cap. 8. At Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1281 exhibet idem Epitaphium, sed nonnihil in die & anno obitus diversum, illudque dicit, suo etiam tempore conspectum fuisse lapidi marmoreo insculptum eo loco, ubi ante translationem Agnes fuerat sepulta. Verba subjungo: Hic est sepulta sancta virgo Agnes, quæ hujus monasterii per quadraginta & septem annos & amplius prima abbatissa existens, tanto in morte & post gloriosa coruscavit miraculis, quanto, dum viveret, sanctitate vitæ & claritate famæ præfulsit. Obiit autem anno Domini MCCLXXX Kal. Octobr. feria IV. Apud Diagum vero ultima verba sic habentur: Obiit anno Domini MCCLXXXI, XV Kal. Octobr. in feria IV. Dies 17 Septembris erat anno 1281 feria quarta, ut colligitur ex littera Dominicali, quæ illo anno erat E. Verum anno 1280 tam 17 Septembris, quam 1 Octobris, quæ est dies in Latino Epitaphio expressa, erat feria tertia. Itaque præferendum videtur Epitaphium, prout Hispanice legitur apud Diagum, morsque Agnetis figenda anno 1281, die 17 Septembris. Clara vero non diu post obiisse dicitur; sed tempus propius non assignatur. De prima sepultura ad annum 1281 hæc scribit Waddingus: Utraque sepulcrum accepit sub dio in cœmeterio, quod postea hortus evasit, ubi detectæ beneficio magni splendoris, super sepulcra cælitus noctu coruscantis, translatæ sunt ad sacellum S. Joannis, & repositæ honorifice in duabus arculis ligneis, bysso & auro coopertis. Tum describit statum, in quo utraque inventa est. Verum non potui ullum reperire argumentum idoneum, quo evincam, laudatas Virgines ante sub dio sepultas fuisse, ac deinde ad sacellum S. Joannis translatas. Quin & Epitaphium insinuat, ab initio sepultas fuisse in sacello S. Joannis, ibique mansisse in primo sepulcro usque ad annum 1601, quando locus sepulcri mutatus est, ut partim esset intra chorum, partim in anteriori parte sacelli, ubi est populus. In hac translatione facta sunt, ut liquet ex Actis a notario scriptis, quorum exemplar habeo, quæ ad aliam translationem, verisimiliter numquam factam, refert Waddingus. Fuit revera in illa translatione, qua ambarum corpora die 28 Februarii ad alium ejusdem sacelli locum delata sunt, aliquid solemnitatis, præsente episcopo cum sex abbatibus. Celebratum est divinum Officium: dixit ad concionem episcopus. Attamen in Actis non invenio, corpora publicæ venerationi fuisse exposita. Præterea translatio, anno 1601 ob privatam devotionem monialium ab episcopo facta, non est satis antiqua ad probandum cultum immemorialem, nec ullum aliud invenio publici cultus indicium. Qua de causa a titulo beatitatis dando cogor abstinere hactenus, sicut caute abstinuerunt Majores nostri in Prætermissis ad 28 Februarii, ubi memoratur jam dicta translatio; & solum moneo, in cœnobio Barcinonensi, ubi corpora servantur, non exstare Vitam Ms. Agnetis & Claræ, ut aliqui crediderunt.
Sensum, laïcum Ordinis Minorum, pietate & virtutibus inclytum, hodie producit Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano cum titulo Beati. Eumdem titulum venerabili huic Viro attribuit Jacobillus in Opere Italico de Sanctis & Beatis Umbriæ tom. 2 pag. 259, ubi ipsius Vitam compendio enarrat. At illorum loquendi modus non sufficit nobis ad agendum de Senso, tamquam de Beato, cum ipsi titulo beatorum quosvis pios facile donarint, maxime primus, quem alter sine alio examine sæpe sequitur. Waddingus Sensum laudat ad annum 1370 & seqq., sed a titulo beati abstinet; alii vero nulla ecclesiastici cultus indicia proferunt. Itaque de hoc Viro venerabili videri possunt allegati auctores, Plures etiam alii sine probatione cultus apud Arturum laudati sunt, de quibus ille consuli potest. Nos tamen etiam agemus de uno ex illis, cujus cultus ostendi potest.
Casimiri, abbatis Olivensis, Ordinis Cisterciensis prope Gedanum in Prussia, ut martyris & Sancti, memoriam annuntiat Henriquez, quem & Chalemotus & Bucelinus in suis Menologiis sunt secuti. At non allegat ea cultu ecclesiastici indicia, quibus de eo nobis constare possit.
Clara Bugia, virgo Ordinis S. Claræ Venetiis, laudatur cum titulo Beatæ apud Benignum Fremaut in Opere Belgico de Vitis Servorum Dei Ordinis S. Francisci ad hunc diem, ubi compendiosam dat Vitam. Verum certa publici cultus indicia non affert: & Waddingus, qui Claræ gesta memorat ad annum 1514 num. 12 & seqq. Beatæ titulo eam non honorat. Quare eam interim prætermittimus, uti & Beatricem Venieri, quam simili titulo honorat Fremautus.
Ervagindi Conf. meminit codex Bruxellensis in Usuardo Sollerii. At illum, cum ponatur in Waslagio, eumdem credimus cum Chraudingo, aut Rodingo, cujus nomen varie admodum scriptum & luxatum reperitur, & de quo hodie agemus.
Martyres aliquot & forsan etiam confessores tanta cum confusione & luxatione nominum proferuntur hodie in Martyrologiis Hieronymianis, ut nec de numero illorum, nec de loco martyrii aut mortis, certi aliquid statuere valeam. Quare satis mihi erit apographorum verba huc transferre. Textus Florentinii post annuntiatam Chalcedone S. Euphemiam, de qua pridie egimus, sic habet: Saleosi. Suiportio depositio S. Pauli episcopi. Macrobi. Gaudiani. Ysici episcopi & martyris. Codex Corbeiensis, ibidem in Annotatis laudatus, tantum differt in ultimo, quem ita annuntiat: Isici martyris. Magis differt vetustissimus codex S. Willibrordi, seu Epternacensis, apud Florentinium Antverpiensis dictus, cum ista contineat: Saleoti, Stoporci, Paulini episcopi, Macrobi, Gaudiani, Husici. Hic omnia videntur esse Sanctorum nomina, omnesque videntur locari Chalcedone cum S. Euphemia, cum in aliis Suiportio, locum potius insinuare videatur, quam nomen Sancti. Tria Martyrologia contractiora, in multis invicem consentire solita, tres ex omnibus sine loco afferunt, eosque iisdem his verbis enuntiant: Pauli, Isici martyris, Macrobi. In aliis Martyrologiis vetustis nihil de his invenio.
Madilama, ut sancta virgo Martyr, reperitur in Fastis Alexandrino-Æthiopicis apud Jobum Ludolfum. Ejusdem fit mentio in alio Coptorum Menologio, imperite Latine reddito, ubi virgo vocatur sine mentione martyrii. Castellanus Madilamam memoravit ex laudatis Fastis. At nobis non satis nota est ad eamdem inter Sanctos locandam.
Germanus abbas notatur in additionibus Bruxellensibus ad Grevenum; sed sine adjunctis, ex quibus nosci possit.
Hodiani nomen est in Martyrologio Augustano. At legendum Gordiani, de quo cum duobus Sociis infra agetur.
Landomari, in indice Laudomari, episcopi confessoris, meminit Florarium Ms. Sanctorum. Aut nomen corruptum est, aut Episcopum illum necdum novimus.
Leandræ virginis mentio est apud Grevenum, & in Florario Ms. Sanctorum, at nihil adjungitur. Suspicor esse nomen luxatum aut S. Landradæ, aut alterius Sanctæ, vero nomine satis notæ.
Stephanus, Conversus Ordinis Cisterciensis, in Clara-valle, cum titulo Beati, memoratur in Menologiis Cisterciensibus, ac miraculis post mortem claruisse dicitur; sed nulla proferuntur publici cultus indicia.
B. Ursulinæ virginis mentio est in additionibus Mss. Bruxellensibus ad Grevenum; sed sine aliis adjunctis: neque ullibi quidquam de beata aliqua Ursulina reperimus.
Robertus Bellarminus, ex Societate Jesu S. R. E. Cardinalis, magna sanctitatis fama hoc die obiit Romæ. Verum necdum de viro virtutibus & meritis alias inclyto agere possumus: acturos tamen aliquando aut nos aut posteros nostros confidimus.
Desiderii martyris hodie meminit Martyrologium Morbacense apud Martenium tom. 3 Anecdot. Puto designari S. Desiderium episcopum, ut fertur, Rhedonensem, qui cum Reginfrido archidiacono suo occisus est in Alsatia. Desiderii simul & Reginfridi meminit Martyrologium Usuardinum Hagenoyense, hac ex parte auctum, uti & Greveni editio. Solum Desiderium ponit codex Montis Sancti cum titulo Rudunensis episcopi. Plura Martyrologia utrumque simul annuntiant XVIII Septemb.
SS. Joannis, Victoris & Stephani martyrum apud Marsos memoriam in utroque Sanctorum Catalogo hodie recolit Ferrarius. Verum ipse eosdem reducit die sequenti, quo coluntur XVIII Septemb.
SS. Sophia & Irene MM. hodie memorantur in Menologio Sirletiano. At redeunt die sequenti, quo adscriptæ sunt Martyrologio Romano & Menæis XVIII Septemb.
S. Eustorgius Mediolanensis episcopus memoratur hodie in Florario Ms. Sanctorum. At in Romano Martyrologio & in Mediolanensi XVIII Septembris.
S. Thomæ a Villa nova episcopi hodie meminit Balinghem in Kalendario Mariano. Colitur in Ecclesia die XVIII Septemb.
Constantini, alias Constantii, aut Constantiæ, cum socio Sanctino aut Sanctia, meminerunt apographa Hieronymiana; annuntianturque in Nocera aut Nuceriæ, quod in idem recidit. In contractioribus, quæ apud nos data sunt tom. VII Junii, magna similiter est varietas. Cum tamen ubique Nuceria assignetur horum Martyrum palæstra, ibique tam in Martyrologio Romano, quod pro ordine dierum sequimur, quantum fieri potest, quam in aliis pluribus, memorentur biduo serius Felix & Constantia martyres, omnes istas varietates remittimus ad XIX Septemb.
Martyrum centum hodie meminit Galesinius cum Menæis, ubi hi annuntiantur in Ægypto, & mox agitur de Peleo & Nilo, ac demum de Martyribus Palæstinis. De omnibus istis simul agitur in Menologio Basiliano, quo etiam die Romano Martyrologio inserti sunt, XIX Septemb.
Simon eremita Camaldulensis cum titulo Beati ad hunc diem memoratur apud Castellanum; sed a pluribus refertur ad diem, quo obiisse etiam legitur in Historia Ordinis Camaldulensis lib. 2 cap. 50, & quo cultus examinari poterit, XIX Septembris.
S. Hiltrudis elevatio commemoratur apud Molanum, aliosque martyrologos recentiores. De Hiltrude agetur cum Martyrologio Romano ad XXVII Septemb.
Sigebertum regem Orientalium Anglorum hodie dat Castellanus. At Martyrologio Anglicano insertus est ad XXVII Septemb.
S. Francisci stigmata hoc die celebrantur in Ecclesia, & in multis Martyrologiis. At de iis agetur, quando dabitur Sancti Vita, die IV Octobris.
Monachi conf. in Hibernia mentio fit in impresso Catalogo Sanctorum Hiberniæ, notaturque hic dies 17 Septembris, ac laudatur Martyrologium Cartusianorum, cujus auctoritas nobis non sufficit, præsertim cum in variis Sanctorum Hibernorum catalogis eumdem non reperiamus. Redit tamen Monachi memoria in Greveno, quo die ulterius de cultu inquiri poterit, ad XVII Octob.
S. Florentii Auracisensis (lege Arausicani) episcopi & conf. mentio est in Florario Ms. Sanctorum. At toto mense e loco suo motus est; nam colitur XVII Octobris.
Theodote martyr Menæis impressis hodie inserta est cum prolixo elogio. At eadem recurrit in Menæis, quo etiam die est in Menologiis, cum Socrate presbytero XXI Octobr.
S. Gebetrudis, Habendensis in Lotharingia abbatissæ, inventio hodie memoratur in Usuardo Sollerii nostri ex codice Montis-sancti. Natalis S. Gebetrudis, ut jam insinuatum est ad 20 Augusti, veniet die VII Novembris.
Tobias, quintus episcopus Hierosolymitanus, insertus est Martyrologio universali a Castellano, forte ob ea, quæ ex Theodorico Pauli dedit Papebrochius noster in Catalogo Patriarcharum Hierosolymitanorum ante tom. III Maii pag. VI. At jam observavit ibidem Papebrochius, memoriam Tobiæ, cujus gesta ignota sunt, neque in Græcorum, neque in Latinorum Fastis ullis antiquis occurrere. Addit tamen Tobiæ Hierosolymorum episcopi memoriam recurrere, (quando res ulterius examinari poterit) in Florario Ms. Sanctorum ad XVII Decemb.

[Annotata]

* apud Cangium VII

DE SS. HERACLIDE et MYRONE
EPISCOPIS MM. IN CYPRO INSULA.

Sec. I et forte II.

SYLLOGE.
Ex Martyrologiis & Vita S. Auxibii.

Heraclides martyr in Cypro (S.)
Myro Episc. martyr in Cypro (S.)

AUCTORE J. S.

Menologium Græcorum, quod Latinum fecit Sirletus, hodie tres una Martyres videtur annuntiare, [Horum Martyrum memoria in Fastis & cultus:] cum ita habeat: Eodem die natalis beatorum martyrum, Heraclidis episcopi Tamasi Cypri, & sanctarum feminarum Sophiæ & Irenæ. Verum Sophia & Irene disjunguntur ab Heraclide in Menæis, & ibi, uti & hic rursum, memorantur die sequenti, quo de illis agemus cum Martyrologio Romano. In Menæis impressis alius cum Heraclide hodie jungitur. Græce enim habent, quæ subjungo Latine: Eodem die sacrosanctorum martyrum Heraclidis & Myronis episcoporum Tamasiensium in Cypro. Potest sane eodem die utriusque memoria celebrari, etiamsi eodem die & anno non sint defuncti, si ejusdem civitatis fuerunt episcopi. Lequienus in Oriente Christiano tom. 2 col. 1059 Heraclidem primum, & Mironem secundum ponit inter episcopos Tamasienses in Cypro, laudatque Stephanum Lusinianum in Historia Insulæ Cypri, quæ mihi deest. Lusinianus igitur non modo utrumque statuit episcopum, & utrumque martyrem; sed etiam, teste Lequieno, Ejus (Mironis) natalis solemnitatem mense Septembri a Cypriis agi solitam ait ipso die, quo Heraclidis.

[2] Verum memoria lapsus est Lequienus, dum hunc diem ex Menologio Græcorum dicit esse XXVII Septembris, [episcopi ambo fuerunt in Cypro.] cum sit XVII ejusdem mensis dies. Hoc die memoria horum Sanctorum etiam reperitur apud Maximum Cytheræum: & Ferrarius S. Heraclidem inseruit Catalogo suo generali, sed sine Socio, quod ignoraret Menæa Græca. In his autem annuntiationi adduntur duo hi versiculi:
Πυρᾷ τεθέντες Ηρακλείδης καὶ Μύρων,
Θεοῦ προσηνέχθησαν ὡς ὀσμὴ μύρου.
Rogo impositi Heraclides & Myro,
Deo oblati sunt ut odor unguenti.
Hi versiculi utcumque insinuant, igne combustos fuisse Sanctos. Id tamen ex illis omnino certum non est, quia auctor fortasse metaphorice loqui voluit; rogoque uti potuit pro quacumque corporis afflictione Martyribus illata. Utrum satis quoque certum sit, Myronem fuisse successorem Heraclidis in episcopatu Tamasiensi, non definio. Imo magis credo, S. Heraclidem ab initio Salaminensem potius fuisse episcopum, quam Tamasiensem. Certe id magis conforme videtur Actis mox laudandis, ex quibus gesta ipsius utcumque innotescunt. Utraque autem urbs apud antiquos notissima est. Salamis, aut Salamine, postea nomen mutavit, & Constantia dicta fuit, ac tum certe fuit totius Cypri metropolis ecclesiastica.

[3] [S. Heraclides conversus a S. Paulo, deinde a S. Barnaba ordinatus episcopus,] Pauca porro, quæ de S. Heraclide invenimus scripta, leguntur in Actis S. Barnabæ parum certis, & in Vita S. Auxibii Solorum in Cypro episcopi, quæ etiam auctorem non habet coævum; sed aliquot seculis posteriorem. In Actis S. Barnabæ, sub ementito nomine Joannis Marci scriptis, & apud nos editis ad XI Junii, sive tom. 2 dicti Mensis, ad propositum nostrum auctor de S. Barnaba, & S. Joanne Marco, cujus personam assumit, narrat sequentia: Cumque ab urbe Lapitharum (nota in Cypro) egressi fuissemus, per montes transivimus, & venimus in castellum nomine Lampadistum… Illic invenimus Heracleonem, & apud eum diversati sumus. Hic erat ab urbe Tamasiorum, qui venerat, ut suos viseret. Quem cum Barnabas inspexisset, agnovit eum esse, cui aliquando in urbe Cithiensium occurrit una cum Paulo; cui & Spiritum sanctum dederunt, & mutato nomine Heraclidem appellarunt: eumque in insula Cypro episcopum ordinavimus, & ecclesiam in spelunca apud Tamasum, & fratres, qui erant illic, una cum ipso instructos confirmavimus, & Dei sermonem illi commendavimus. Secundum hæc S. Heraclides fuit conversus a SS. Paulo & Barnaba, quando hi fuerunt in Cypro, ut refertur in Actis Apostolorum cap. 13. Episcopus vero ordinatus est a Barnaba & Joanne Marco, qui navigarunt in Cyprum, postquam Barnabas a Paulo separatus est, ut legitur Act. 15 ℣. 39. Deinde in dictis S. Barnabæ Actis pag. 434 rursum de S. Heraclide fit mentio. Nam ubi auctor dixerat, se cum Barnaba venisse Salamina, & ad loca vicina, hæc subjungit: Ibi rursus Heraclidem invenimus, quem studiose Christi Euangelium prædicare docuimus.

[4] Hisce conformia reperiuntur in Vita S. Auxibii Solorum in Cypro episcopi, [Pauli mandato postea S. Auxibium] quæ data est apud nos ad XIX Februarii, sive tom. 2. Nam Barnabas dicitur in secunda sua peregrinatione per Cyprum cum Joanne Marco venisse Salaminem: & deinde additur: Cumque Heraclidem insulæ archiepiscopum invenissent, agnitum prædicandi Christi Euangelii rationem eum edocuere, ecclesias atque in eis ministros constituere, eumque complexi, in pace solverunt. Postea in iisdem Actis dicitur S. Paulus Apostolus misisse Epaphram & Tychicum, aliosque nonnullos in Cyprum … ad Heraclidem insulæ archiepiscopum, eidem scribens, ut Epaphram Paphi, Tychicum Neapoli episcopum constitueret. In urbibus vero aliis alios colloca: sed & in urbem, inquit, Solorum descende, in eaque virum Romanum, Auxibium nomine, perquire, eumque Solis constitue episcopum… Litteris, quas Apostoli miserant, acceptis & perlectis, extemplo B. Heraclides nihil cunctatus, id, quod jubebatur, præstitit. Cumque Solos ingressus, B. Auxibium investigaret, indicatum est ipsi, ecquo is in loco habitaret. Urbe igitur egressus in locum Dios, sive Jovis, dictum, illum ibi reperit, & post mutuam salutationem & complexum, hisce B. Heraclides verbis usus est: Fili Auxibi, ad te a Christi Apostolis missus sum.

[5] Quousque hoc in loco delitescis, nec te ipse ostendis? [episcopum Solorum constituit:] Quamdiu abscondis lucernam sub modio, ac non potius ponis super candelabrum Salvatoris, ut luceat iis, qui hac in urbe sunt? Agesis in posterum, & eos, qui in idololatriæ tenebris versantur, illumina. Agedum, esto deinceps præco veritatis. Quousque pecuniam abscondes, quam a Domino tuo accepisti? Septuplo illam lucro cumula. Contende tu quoque audire! Euge serve bone & fidelis: in modico fidelis esto: supra multa te constituam. Num sacram audiisti Scripturam dicentem, quod qui seminant in lacrymis, in exultatione metent? Semina præsenti hac hieme, ut in exultatione & cum pace metas. Ne timeas eos, qui occidunt corpus; sed eum, qui potest animam & corpus perdere in gehenna. Ipse enim dixit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et rursus: Quando tradent vos ducibus & regibus, ne sitis solliciti, quomodo aut quid loquamini: sanctus enim Spiritus docebit vos, quæ loqui oportet. His dictis, sanctus Heraclides, adjuncto sibi sancto patre Auxibio, civitatem ingressus est. Et facta oratione, ecclesiæ formam, ambitu quidem parvam, sed Christi gratia magnam, in terra delineavit. Eoque totum canonem ecclesiasticum, ut ab Apostolis ipse didicerat, edocto, Numinique commendato, post osculum ei impressum, in suam se civitatem recepit. Hactenus Vita S. Auxibii. At necessario fatendum est, tam hanc, quam Vitam S. Barnabæ mendis non carere, nec fidei esse indubitatæ.

[6] Quapropter notanda sunt nonnulla, quæ in allegatis minus certa, [verum ex relatis aliqua non omnino certa,] aut etiam non satis probabilia videntur. Primo, quod dicitur de Epaphra misso in Cyprum, ut Paphi episcopus statueretur, non facile se admissurum, jam observavit Sollerius noster ad XIX Julii in S. Epaphra, qui passim creditur Colossensis fuisse episcopus, & certe Colossensibus aliquo tempore prædicavit. Attamen certi erroris argui nequit auctor Vitæ: nam Epaphras, postquam jam Colossensibus prædicaverat, captivus Romæ fuit cum Paulo. Non mansit igitur constanter apud Colossenses, ita ut postmodum in Cyprum mitti potuerit, ibique episcopatum accipere. Lequienus in Oriente Christiano tom. 2, Col.nter episcopos Paphi primum nominat Epaphram ex allegata Vita, sed fide relicta penes auctorem. Dubium similiter est, quod additur de Tychico ad episcopatum Neapoleos in Cyprum destinato: nam Tychicus variis civitatibus tribuitur episcopus, ut videri potest ad XXIX Aprilis, ubi breviter de Tychico actum. Nolim sane contendere, Vitam S. Auxibii esse irrefragabilis auctoritatis; at monumenta, quæ pro aliis Tychici episcopatibus afferuntur, non sunt certo majoris ponderis, sed potius levioris. Laudatus Lequienus, qui Col.ychicum ponit primum Neapoleos episcopum, alium ejusdem nominis producit Neapolitanum episcopum multo posteriorem.

[7] [uti nec Acta S. Auxibii: annus emortualis ignotus.] De Actis S. Auxibii, ex quibus pleraque de S. Heraclide deprompsimus, jam observavit Bollandus noster, scripta non fuisse ante tempora Constantini Magni, sive ante seculum IV, quia in illis legitur, Salaminem urbem tunc Constantiam fuisse dictam; quo vero tempore scripta fuerint, difficulter dici posse. Ex hisce, uti etiam ex annotatis quibusdam Bollandi satis liquet, non esse irrefragabilem illius Vitæ S. Auxibii auctoritatem, cum auctor duobus aut tribus, ut minimum, seculis posterior sit sancto Auxibio. Attamen talis quoque non est Vita illa, ut inter aperte fabulosas computanda veniat. Tillemontius quidem tom. 2 Monument. Eccl. nota 5 in S. Joannem Marcum, Acta S. Auxibii, etiamsi agnoscat scripta esse cum gravitate, multo vehementius accusat, & ad tempora longe posteriora reducere conatur. Verum leves omnino sunt objectiones: neque enim vox archiepiscopus Vitæ inserta evincit, ipsam seculo IV posteriorem esse; neque id ostendit ulla alia Tillemontii objectio, ut facile probari posset, si hic locus talem disputationem exigeret. At nunc alia me vocant. Quare de ætate S. Heraclidis solum observo, verisimiliter defunctum esse seculo 1, quo etiam vitam finire potuit S. Myro, maxime si uterque martyrio coronatus est, ut habent Menæa. Quia tamen ea epocha minus certa est pro S. Myrone, dubitanter epocham posui: Seculo primo, & forsan secundo. Episcopatum S. Heraclidis non affixi certæ civitati, quia vocatur ubique in Actis Archiepiscopus Cypri. Lequienus Heraclidem primo ponit Tamassi, deinde Salamine; Myronem vero Tamassi Heraclidis successorem.

DE S. ARIADNE MARTYRE
PRYMNESIÆ IN PHRYGIA SALUTARI.
Ex Martyrologio Romano & Fastis Græcis.

Sub Adriano vel Antonino Pio.

[Præfatio]

Ariadne martyr, Prymnesiæ in Phrygia Salutari (S.)

J. S.

Ad hunc diem transtulit Baronius S. Ariadnen martyrem, quam in Martyrologio Romano memorat his verbis: In Phrygia sanctæ Ariadnæ martyris sub Hadriano imperatore. [Memoria Sanctæ in Fastis sacris: elogium,] At Græcorum Fasti omnes consentiunt in diem sequentem, ubi Menologium, ab Eminentissimo Sirleto Latine redditum, ita habet: Item sanctæ martyris Ariadnæ, quæ sub Adriano imperatore martyrii certamen confecit, propterea quod idola execraretur, & Christi fidem colens, pro illius confessione sanguinem fudit. Menologium Basilianum Sanctam longiore, & nonnihil diverso elogio celebrat. Hoc ex Latina interpretatione huc transfero: Ariadne martyr floruit Adriano & Antonino imperatoribus. Hæc Christiana, & cujusdam opulenti hominis, qui Phrygiæ principatum tenebat, serva, die quadam, cum filii heri sui natales celebrarentur, compellitur idolorum fanum una cum illis ingredi, festumque diem agere. Quod cum facere nollet, crudelissime cæditur. Deinde carceri tradita, inedia maceratur. Inde educta, ad regionis præfectum adducitur, ut torqueretur: a quo iterum impulsa idolis sacrificare, cum ad id induci nequiret, suspenditur, & in lateribus scalpitur. Mox soluta e carcere, correpta occasione, ad montem fugam intendit. Quod ubi cognovere milites, insecuti cum gladiis eam sunt. At illa, cum sibi nullum patere effugium cerneret, Deum oravit, ut ab illis liberaretur: statimque discissa divino nutu petra illam excepit: iterumque clausa & coagmentata, eidem gratias agenti ac decedenti pro sepulcro fuit.

[2] Hæc ultima multis videri poterunt fabulosa. Attamen illa novo iterum prodigio augentur in Menæis impressis, [in quo martyrium non sine fabulis refertur:] quæ alias consentiunt de qualitate Sanctæ, & de occasione martyrii. Græca huc non transfero, quia jam impressa sunt, & quia elogium non videtur tanti faciendum: sed elogium fideliter Latine redditum subjungo: Hæc Adriano & Antonio * imperantibus decertavit, ancilla cujusdam Tertilli, viri principis Prymnesiæ civitatis in Phrygia Salutari. Et quia recusabat natalem herilis filii in fano idolorum celebrare, atrociter cæsa est & dimissa. Cum autem rursus eam persequeretur præfectus; appropinquans ad aliquam petram, rogavit Deum, ut liberaretur. Discissa autem divino nutu petra, in medio illius inventa est, petris rursum coëuntibus. Viri vero, qui illam insequebantur, apparitione angelorum equis insidentium & hastas tenentium occisi sunt & perierunt. Tam discissio petræ, quam angelorum apparitio, ad fabulas amandandæ videntur. In Menæis adduntur hi versiculi:
Σώζει ῥαγεῖσα τὴν Αριάδνην πέτρα
Χριστὸς γὰρ αὐτὴν ἔσκεπε ζωῆς πέτρα.
Servat discissa Ariadnen petra:
Christus enim ipsam visitavit vitæ petra.
In Synaxarib, quod olim fuit Sirmondi, additur, Ariadnen alio nomine etiam Mariam fuisse dictam, quod alibi non invenio.

[3] [tempus & locus martyrii.] Quod spectat ad tempus & locum martyrii, de quibus non accurate consonant Fasti Græcorum, si eorum dicta de tempore conciliare vellemus, dicendum esset, S. Ariadnem passam esse anno 138, quo Adrianus Antoninum Pium adoptavit & cæsarem fecit, quoque ipse deinde mortuus est, & Antoninum habuit successorem. Nam sic aliquo modo verum esset, sub Adriano passam esse Sanctam, & passam esse sub Adriano & Antonino. Verum tanta non est auctoritas monumentorum allegatorum, ut multum nos torquere debeamus ad asserta omnia concilianda. Quapropter martyrium fixi sub Adriano vel Antonino Pio. Locus martyrii in Menæis propius assignatur, quam in Menologiis; quæ tamen loco in Menæis assignato non repugnant. Dicitur Tertillus Sanctæ herus fuisse primus τῆς Προμισέων Πόλεως, eaque ponitur in Phrygia Salutari. In enumeratione autem urbium & provinciarum Orientalis imperii, quam fecit Hierocles Grammaticus, apud Bandurum in Imperio Orientali pag. 41 inter civitates Phrygiæ Salutaris nominatur Πρύμνησος Prymnesus, quam indicatam existimo. Nam etiam apud Cellarium in Geographia antiqua tom. 2 pag. 89 inter urbes Phrygiæ Magnæ, cujus pars deinde Salutaris dicta fuit, occurrit Prymnesia aut Prymnesus; advertitque auctor in Notitia episcopatuum Phrygiæ Salutaris haberi τοῦ Προμισοῦ, ubi scribitur eodem plane modo, quo in Menæis. Fuit hæc civitas episcopalis, ut videri potest apud Lequienum in Oriente Christiano tom. 1 pag. 843, ubi aliquos recenset illius episcopos.

[Annotata]

* Antonino Pio

DE S. JUSTINO PRESB. MARTYRE
ROMÆ

Circa an. CCLIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justinus presbyter Martyr, Romæ (S.)

BHL Number: 0271

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti memoria diversis diebus in Martyrologiis, & cultus.

Sanctum Justinum presbyterum diversis diebus plurima annuntiant Martyrologia cum nonnulla diversitate: [Sanctus hoc die a variis annuntiatus ut confessor,] alia enim martyrem faciunt, alia confessorem. Primum ex omnibus, quæ Justinum memorarunt ad hunc diem XVII Septembris, est Romanum parvum, a Rosweydo editum, in quo sic habetur: Romæ, Justini presbyteri, ad quem beatus Laurentius in vico Patricii nocte venit. Ado ad eumdem diem longius contexuit elogium, ita scribens: Item Romæ via Tiburtina, ad S. Laurentium, natale B. Justini presbyteri, quem beatus Sixtus ordinavit. Ad quem beatus Laurentius in vico Patricii in crypta Nepotiana nocte venit, ut thesauros sibi a sancto Sixto commendatos pauperibus erogaret. Cui & dixit: Comple votum meum, ut laventur pedes Sanctorum & vestri per manus meas. Beatus Justinus respondit: Hoc Dominicum præceptum est: fiat voluntas Domini nostri Jesu Christi. Et posita pelve, misit aquam, & lavit omnium virorum pedes. Veniens autem ad B. Justinum, cœpit primo osculari pedes ejus & lavare. Et ubi lavit omnium pedes, commendavit se beato Justino. Hic ejusdem martyris corpus honorifice sepelivit in prædio Cyriacæ viduæ, quam idem martyr facto signo Christi, & posito super caput ejus linteo, de quo exterserat Sanctorum pedes, ab infirmitatibus capitis sanavit. Hic sanctum Hippolytum & Concordiam, Irenæum, Abundium, Cyrillam filiam Decii cæsaris, martyres, & alios plurimos sepulturis condivit. Et persecutione Decii, Galli, & Volusiani, confessionis gloria insignissimus fuit. Hactenus Ado, qui præ oculis habuit Acta S. Laurentii, ex quibus omnia sunt accepta, ut inferius ostendam: atque ea est ratio, cur de martyrio ejus taceat. Usuardus S. Justinum eodem die ut confessorem Martyrologio suo inseruit, uti & Notkerus, sed uterque multo brevius. Accedit antiquum Martyrologium, quod ex Trevirensi codice edidit Martenius tom. 6 Collect. Amp., ubi brevissime ad hunc diem legitur: Et Justini confessoris.

[2] In multis item antiquis Martyrologiis ejusdem sancti Justini memoria recolitur ad IV Augusti. [ab aliis ad IV Augusti, partim ut confessor, partim ut martyr,] Rabanus hæc habet: Sancti Justini confessoris Christi, de quo narratur in Passione Xisti atque Laurentii, quod multos ad fidem Christi converteret, nec non & sanctorum martyrum (corpora) sepeliret. Notkerus: Item Justini presbyteri, de quo narratur in Passione sancti Laurentii, quod multos ad fidem Christi converteret, & plurimorum martyrum corpora sepeliret. Hieronymiana apographa eodem die Justini obscurius meminerunt, clarius alia Martyrologia mox laudanda eumdem ut martyrem annuntiant. Hac de causa Sollerius noster in Prætermissis ad IV Augusti dubitavit, an idem sit Justinus, qui in Hieronymianis aliquando Justinus, alias Justus vocatur, observavitque, certo eumdem esse, qui illo die a Rabano & Notkero sine martyris titulo; a Wandelberto vero & aliis ut martyr laudatur. Wandelberti verba hæc sunt:

Justinus pridie proprio celebratur honore
Presbyter in numero Sanctorum, cæde peremptus
Crudeli, exquirens tumulos qui condecoravit.

Plurima Martyrologii Usuardini auctaria Wandelberto consentiunt de Martyrio S. Justini. Illud asserunt codices Mss. apud nos laudati, Antverpiensis maximus, Ultrajectensis, Leydensis, Lovaniensis, Centulensis, Bruxellensis, Aquicinctinus, unus Reginæ Sueciæ, quibus accedunt editiones Greveni, Belini & Molani: at genus martyrii ab his non explicatur.

[3] [Romæ in variis ecclesiis ut martyr colitur;] Codex Hagenoyensis genus mortis exponit, atque habet sequentia: Item Romæ via Tiburtina, natale S. Justini presbyteri & martyris, qui sub persecutione Decii & Galli atque Volusiani imperatorum, confessionis gloria insignissimus fuit, & multos sepelivit martyres, & plures Christianos in domo sua abscondens, & alimenta præbens, tandem per pontem in Tiberim præcipitatus martyrium complevit. Unde acceperit auctor, ea morte peremptum esse S. Justinum, me plane latet, cum neque in Actis, neque apud alios scriptores antiquos inveniam, eo modo Sanctum esse defunctum. De martyrio tamen recentiores plerique, partim ad IV Augusti, partim ad hunc XVII Septembris consentiunt. Ex his Baronius in Martyrologio Romano Sanctum laudat verbis sequentibus: Romæ via Tiburtina natalis sancti Justini presbyteri, qui in persecutione Valeriani & Gallieni confessionis gloria fuit insignis. Hic beati Xisti Pontificis, Laurentii, Hippolyti, aliorumque plurimorum Sanctorum corpora sepelivit, ac demum sub Claudio martyrium consummavit. Piazza in Hemerologio sacro ad XVII Septembris testatur, S. Justinum coli ut martyrem in ecclesia S. Laurentii extra muros, ubi, inquit, jacet sepultus in angulo confessionis. Addit, ibi venerationi fidelium exponi ipsius caput, & unum brachium, atque altare esse S. Justino dedicatum. Eumdem coli affirmat in ecclesia S. Praxedis, ubi alia pars corporis asservatur; & in ecclesia S. Laurentii in Lucina, ubi exponitur brachium. Aliquid etiam reliquiarum attribuit ecclesiis sanctæ Mariæ Majoris, sancti Clementis, & S. Laurentii in Panisperna. Addit, olim in atrio S. Petri ecclesiam fuisse S. Justino dicatam, & turrim ab eodem denominatam. In aliis quoque regionibus coli S. Justinum ob translatas eo reliquias, inferius videbimus.

[4] Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum de Actis S. Justini ita scribit: [& martyrium ipsius ex Actis innotescit.] Intextæ sunt ejus res gestæ in Actis S. Laurentii martyris: seorsum autem positas, & uberius conscriptas habemus in nostra bibliotheca, ubi legitur, illum non tantum Valeriani & Gallieni temporibus fuisse gloria confessionis illustrem, sed etiam supervixisse ad tempora Claudii imperatoris, tuncque martyrio coronatum fuisse. Sane quidem Wandelbertus, & antiquiora monumenta eumdem appellant martyrem. Hæc eo loco Baronius; sed in Annalibus sub Claudio II imperatore non meminit de martyrio S. Justini, licet ibidem ad annum 269 agat de multis martyribus per Justinum sepulturæ traditis. Eadem enim causa, qua alii martyrologi S. Justinum ut confessorem memorarunt, alii ut martyrem, effecit, ut Baronius, dum secundum Annalium tomum elucubrabat, ipsius martyrium videatur ignorasse; illud vero cognoverit, quando Martyrologium Annotatis illustravit. Ado nimirum, aliique ipsum secuti, non viderant nisi Acta S. Laurentii, in quibus de Martyrio S. Justini nihil legitur, eaque occasione ipsum pro confessore habuisse videntur. At Wandelbertus, aut ipsa Justini Acta vidit, prout deinde vidit Baronius, aut illius martyrium aliunde didicit. Itaque martyrologorum quorumdam de martyrio silentium non potest impedire, quominus S. Justini presbyteri martyrium pro certo & indubitato habeamus.

[5] Etenim in Actis, quæ vidit Baronius, quæque præ manibus habeo, [Acta hæc, licet minus authenica, inferius edenda.] non modo martyrium asseritur, sed late etiam describitur. Nostrum apographum notatur exscriptum ex codice Ms. Vallicellensi, additurque haberi etiam in codice Lateranensi. Dubitare nequeo, quin eadem sint Acta, quæ vidit Baronius, cum quod dicat, habemus in nostra Bibliotheca, id est, in Vallicellensi; tum quod omnia Baronii dicta nostris congruant. Acta porro illa nec auctoris coætanei sunt, nec ab homine perito sunt scripta, nec multum auctoritatis habere possunt, cum erroribus aliquot non careant. Attamen tam aperte fabulosa non sunt, aut talia, ut facta præcipua, quæ de S. Justino narrantur, pro veris haberi nequeant. Quapropter Acta illa, debitis annotationibus illustrata, inferius edenda censui. At cum de S. Justino multa etiam legantur in Actis S. Laurentii, apud Surium editis ad X Augusti, quæ Pinius noster edere noluit, quia fabulis saltem fœdata sunt; ex iis huc traducam spectantia ad Justinum: hæc enim pleraque talia sunt, ut credere possimus vera esse, sicut multa alia vera & sanctorum Patrum auctoritate confirmata in iisdem actis leguntur.

[6] Itaque primo laudata S. Laurentii Acta apud Surium de gestis inter Laurentium & Justinum hæc habent: [Gesta inter S. Laurentium & S. Justinum, qui forte sepelivit S. Sixtum.] Beatus Laurentius audivit, in vico Patricii multos Christianos in crypta Nepotiana adunatos. Eo accedens cum rebus, quæ essent Sanctis necessariæ, comperit ibi esse homines promiscui sexus ferme septuaginta tres, intransque cum lacrymis, pacem omnibus impertiit. Erat illic Justinus presbyter, a beato Sixto ordinatus, ad cujus pedes se misit beatus Laurentius, & ambo in pavimento volutabantur, atque invicem osculabantur pedes. Dixitque beatus Laurentius ad beatissimum Justinum: Comple votum meum, & laventur pedes Sanctorum & vestri per manus meas. Justinus presbyter dixit: Hoc Dominicum præceptum est: fiat voluntas Domini nostri Jesu Christi. Et accepta pelvi, misit aquam in eam, & lavit omnium virorum pedes: veniensque ad beatum Justinum, primo osculabatur pedes ejus, deinde lavit. Lotis omnium pedibus, commendavit se beato Justino. Hæc facta dicuntur, postquam S. Sixtus Papa S. Laurentio prædixerat martyrium propinquum. Relato paulo post martyrio S. Sixti, dicuntur venisse clerici, presbyteri & diaconi, & plurimi e plebe Christiana, qui S. Sixtum & socios martyres sepelierunt. At ex illis nullus nominatur, ita ut incertum sit, an inter illos fuerit S. Justinus.

[7] [prout sepelivit SS. Romanum, Laurentium, Hippolytum & socios,] At relato postea martyrio S. Romani militis, qui in certamine S. Laurentii conversus est, & ante ipsum coronatus, ut ad IX Augusti apud nos videri potest in S. Romano, mox de S. Justino nostro hoc subjungitur: Venit autem Justinus presbyter noctu, collectumque corpus ejus sepelivit in crypta in agro Verano. Rursum, relata morte S. Laurentii, dicuntur tyranni abiisse, relicto corpore ejus in craticula. Et subditur: Porro summo mane rapuit illud Hippolytus, & e suis facultatibus condivit aromatibus & linteis, significavitque Justino presbytero… Itaque B. Justinus presbyter & Hippolytus, plorantes & multum tristes, tulerunt corpus ejus, venientesque in prædium viduæ Cyriacæ via Tiburtina, … usque ad vesperam illic deposuerunt illud in crypta via Tiburtina in eodem Cyriacæ viduæ prædio, in agro Verano, quarto Idus Augusti, jejunantesque celebrarunt vigilias noctis triduo cum multa Christianorum frequentia, nec cessarunt a luctu & lacrymis. Beatus vero Justinus presbyter obtulit Sacrificium laudis, & participes ejus facti sunt omnes. De S. Cyriaca vidua & martyre, de qua hic mentio est, actum est apud nos ad XXI Augusti. Hippolyti vero, similiter memorati, martyrium cum Concordia & tota familia sua, de quibus apud nos ad XIII Augusti, in laudatis S. Laurentii Actis continuo sequitur, relataque omnium morte, hæc subjunguntur: Relictaque sunt corpora Sanctorum in campo juxta Nympham, ad latus agri Verani Idibus Aug. Nocte eadem venit Justinus presbyter, collectaque eorum corpora eodem loco sepelivit.

[8] [S. Concordiam diu quæsitam,] Cœpit vero curiose inquirere diebus multis corpus B. Concordiæ martyris, & cum non inveniret, mœrore affectus, non cessabat lacrymas fundere. Tertio decimo autem die ab Hippolyti passione Porphyrius miles venit ad cloacarium quemdam, sperans se in vestimentis B. Concordiæ aurum, argentum & gemmas reperturum, dixitque cloacario: Si possis tacitum apud te habere; indicarem tibi quiddam non parum tuæ arti quæstuosum. Cloacarius respondit: Secretum apud me erit: tu modo dicas veritatem. Ait Porphyrius: Ante hos dies jussit Valerianus præfectus coram se Concordiam quandam e familia Hippolyti Christiani plumbatis interfici, & ejus mortuæ corpus projici in cloacam. Eam ego puto in vestibus suis habere margaritas & aurum. Cum esset autem cloacarius fidelis, & occulte Christianus, dixit ad Porphyrium: Demonstra mihi locum, & ego nocte quæram eam: atque, ubi invenero, nuntiabo tibi. Dicebatur vero cloacarius ille Irenæus: venitque ad Justinum presbyterum, & narravit ei omnia, quæ fecisset, & indicasset porphyrius. B. Justinus Presbyter gratias agens Deo omnipotenti & Domino Jesu Christo flexis genibus, cum lacrymis dixit: Eamus nocte, fili, ad cloacam. Respondit Irenæus; Sine, ut prius accedam ad Porphyrium. B. Justinus presbyter dixit: Vide, fili, ut sacramentum tibi creditum conserves. Abiit Irenæus ad Porphyrium, isque indicavit ei locum, venitque cum illo nocte, & invenit sacrum corpus incontaminatum: quærentes autem in vestibus ejus, nihil repererunt. Fugit ergo Porphyrius. Irenæus vero vocavit ad se Abundium Christianum, & cum illo attulit corpus B. Concordiæ ad Justinum presbyterum. Qui illud suscipiens, gratias egit Deo, & sepelivit apud corpora sanctorum Hippolyti & ceterorum.

[9] Altera die Valerianus id audiens, Irenæum & Abundium comprehensos, [SS. Irenæum, Abundium. Multos convertit,] jussit vivos in clocam demergi: atque ita necati sunt VII Calend. Septemb. Eorum corpora beatus Justinus presbyter inde extracta sepulturæ mandavit juxta corpus beati Laurentii in crypta in agro Verano. De SS. Irenæo & Abundio actum est apud nos ad XXVI Augusti. At laudata S. Laurentii Acta necdum tacent de S. Justino. Nam relata modo improbabili Decii imperatoris morte, de Tryphonia, quam uxorem Decii statuunt, sit pergunt: Uxor autem ejus Tryphonia venit ad beatum Justinum presbyterum, & cum filia Decii Cirilla misit se cum lacrymis ad pedes ejus, orans, ut baptizarentur. Eas cum gaudio excepit B. Justinus presbyter, indixitque illis jejunium ad septem dies. Die septimo expleto, baptizavit eas: quæ res toto orbe divulgata est. Altera die Tryphonia orans reddidit spiritum; & corpus ejus beatus Justinus presbyter in ea sepelivit crypta, in qua humatus est S. Hippolytus, quintodecimo Calend. Novemb. Quid sentiendum de hisce, quæ certe parum probabilitatis habere videntur, examinari accuratius poterit ad XVIII Octobris: quo die nomen S. Tryphoniæ Martyrologio Romano adscriptum est. Interim Acta sic pergunt: Ab illa die B. Justinus accurate pervestigavit, sicubi corpora Sanctorum abscondita essent, promisitque præmium militibus. Audientes autem milites Tryphoniam Decii uxorem cum filia Cyrilla Christo nomen dedisse, ad sex & quadraginta venerunt ad beatum Justinum presbyterum cum uxoribus suis: prostratique ad pedes ejus petierunt se baptizari.

[10] Deinde B. Justinus, collecto omni clero, perquisivit, [eosque martyrio coronatos deinde sepelit.] quis in locum B. Sixti substituendus & ordinandus esset. Et ordinaverunt venerabilem virum Dionysium, eumque consecravit Maximus Ostiensis episcopus. Obtulit autem ei ad baptismum Justinus presbyter quadraginta sex milites, & ab eo baptizati sunt in nomine Trinitatis. His auditis, Claudius princeps jussit comprehendi Cyrillam, filiam Decii cæsaris, & milites… Deinde narrato Cyrillæ martyrio, sequitur: Collegit autem corpus ejus beatus Justinus presbyter, & sepelivit cum matre ejus, ubi jam ante posuerat corpus beati Laurentii, quinto Calendas Novembris. De S. Cyrilla latius agetur ad XXVIII Octobris, quo colitur. Militum vero, qui cum ipsa comprehensi dicuntur, martyrium, latius examinandum ad XXV Octobris, quo leguntur in Martyrologio Romano, similiter subjungitur, & de sepultura eorumdem additur: Corpora illorum Justinus presbyter & Johannes nocte collegerunt, & sepelierunt in crypta, multis præsentibus Christianis, in via Salaria, in clivo Cucumeris octavo Calendas Novembris. De cœmeterio ad clivum Cucumeris, quod erat veteri via Salaria, & ubi sepulti sunt hi ultimi martyres, late agit Aringhus in Roma subterranea lib. 4 cap. 35. Idem auctor lib. 4 cap. 16 fuse tractat de cœmeterio S. Cyriacæ, quod erat in agro Verano juxta viam Tiburtinam, & in quo sepulti sunt omnes martyres superius memorati. In eodem etiam cœmeterio sepultus demum est S. Justinus, tot Sanctorum sepultura clarus, ut habent Acta inferius danda.

§ II. De reliquiarum translatione Frisingam: deque reliquiis in aliis civitatibus.

[Sancti reliquiæ una cum reliquiis S. Alexandri Papæ] Quamdiu in primo sepulcro manserit corpus S. Justini, certo non invenio. Illud tamen indubitatum mihi est, aut seculo IX elevatum fuisse, aut citius. Etenim anno 834 reliquiæ S. Justini presbyteri una cum reliquiis S. Alexandri Papæ Frisingam translatæ videntur. Hoc certe legitur in Officiis propriis ecclesiæ Frisingensis ad IV Augusti, quo festivitas Sancti ritu duplici celebranda præscribitur. Verba lectionis sextæ hæc sunt: Cujus venerandas reliquias anno post Christum natum octingentesimo tricesimo quarto, Calendis Julii, Hitto episcopus Frisingensis Romæ a Gregorio IV Papa post instantissimas preces obtinuit, easque una cum S. Alexandri Frisingam adduxit. Quæ multis & magnis miraculis in itinere attactu solius feretri claruerunt. Nam tertiana & quartana febre laborantes, sanati sunt. Quidam etiam mente captus, incolumis est effectus. Cæcus etiam per manum tractus ad feretrum, lumen recepit. Hæc abunde confirmantur ex Actis ipsis translationis, quæ accepimus olim ex codice Ms. bibliothecæ universitatis Ingolstadiensis, transmittente Joanne Gamansio frequenter laudato in hoc Opere. Præmittitur Vitæ compendium, ex Actis S. Laurentii concinnatum, quo certi reddimur, agi de Justino hodierno, etiamsi Frisingæ colatur ut confessor, & die IV Augusti, quo hodiernus Justinus presbyter revera martyrio coronatus est. Non aliam autem causam esse putem, cur Frisingenses Justinum presbyterum colere cœperint ut confessorem, quam quod sola viderint S. Laurentii Acta, extractumque ex iis de S. Justino compendium.

[12] [ab Hittone episcopo obtertæ, &, factis aliquot in via miraculis,] Misso itaque inutili illo vitæ compendio, brevia translationis Acta, pro majore saltem parte, huc transfero: Anno ab Incarnatione Domini DCCCXXXIV, XII Kal. Julii *, Icto venerabilis antistes Frisingensis Romam pervenit. Quem Papa Gregorius in die Pentecostes excipiens honorabiliter, ejus petitiones invitus admisit. Venerat namque pro sanctis Alexandro atque Justino. Post igitur allocutiones instantissimasque preces cor Apostolici * Dei est emollitum, & thesaurum illum tradidit pontifici. Ferimus igitur pretiosi ponderis nobilem sareinam. Cives mirati, subito concurrunt. Fama Sancti totam concitat urbem, præcipue propter sanctum Alexandrum, qui quintus * post beatum Petrum pontificalem tenens cathedram martyrio est coronatus. Sanctum etiam Justinum presbyterum, cujus mentionem facit Passio Laurentii levitæ, sibi de Roma tolli vehementer dolebant. Sequenti vero die venit tanta multitudo, quantam vix capere posse totam credes civitatem. Eximus alacres, sed egressum nostrum subitus imber ac nimius * … inhibere non valuit. Geroldus quidam, tertiana febre diu vexatus, tacto feretro, Engelboldus vero, quartana febre laborans, sunt sanati. Quidam cocus, Giak nomine, mente fuit captus: qui ductus ad tabernaculum, meritis Sanctorum ibi incolumis est effectus. Anemunt quidam de nostris visum perdiderat: sed per manum tractus, per feretrum lumen recepit. Tunc & alia quam plurima, quæ testibus roborata, … * qui pie sapit, inficietur.

[13] Hujusmodi gratiarum rumore comperto &c. Incipit hic auctor narrare, [Frisingam translatæ.] quantus fuerit concursus populi in oppidis & vicis, quos cum sacris reliquiis transibant. At cogor aliqua omittere, cum plures voces in Ms. legi non potuerint, & sic dictio redderetur prorsus imperfecta. Itaque omissis illis, quæ exigui sunt momenti, cum Ms. prosequor: Et erat jam veluti quadam lege sancitum, … ut ab obcurrentibus catervarum turmis eo usque per octo fere aut amplius spatia milliarium Sancti deducerentur, donec quoque aliarum villarum plebes cum crucibus obviam properarent. Singuli turmarum globi sua signa ferebant. Quibus præeuntibus confuse multitudo maxima permiscetur. Nonnumquam vero aut profundæ paludes, aut asperrimæ caules aquarum, aut lapsus, aut angusti tramites, fauces præruptæ, persequentes præpediebant; … sed omnia vincit amor. Terentianus versus est: Nihil tam difficile est, quin facile fiat, quod voluntarius agas. Quis alius his hunc ardorem, nisi tu, Ihesu bone, donaveras? Tu enim solus etiam vincis, cum judicaris. Et idcirco etiam tuos semper invincibiles facis, ut ille castrorum tuorum miles & invictissimus athleta, Quis, inquit, separabit nos a charitate Christi, tribulatio an angustia? Non. Item: sed “Omnia superamus propter eum, qui dilexit nos”. Me miserum! fateor totiens ipsis etiam membris intremuisse, quotiens aut ad vehendum manus admovi, aut ad supplicandum adii. Quiddam enim supra naturam humanam adesse sentiebatur, ab his utique, qui fideliter accedebant. Hactenus auctor, qui ubique insinuat, se rebus gestis adfuisse. At nihil addit de receptione reliquiarum in civitate Frisingensi, indeque conjicio, hæc ipsum ad Frisingenses scripsisse antequam reliquiæ in urbem essent delatæ.

[14] Porro jam monui, initio pro Julii, legendum esse Junii, [Anno 834,] quia Hitto Romam venit ante Pentecosten; dies vero duodecimus Kalendas Julii, sive dies vigesimus Junii mensis numquam venit ante Pentecosten. Anno autem 834 Pascha incidebat in quintum Aprilis, & consequenter Pentecoste in XXIV Maii; cumque dies XII Kalendas Junii sit vigesimus primus Maii; censendum est, Hittonem venisse Romam tribus diebus ante Pentecosten, quod cum sequentibus apte cohæret. Donatio tamen reliquiarum fieri potuit ipsis Kalendis Julii, ut habet Officium: neque enim verisimile est, Hittonem episcopum venisse Romam, ut paucis tantum diebus ibi maneret. Carolus Meichelbeck in Historia Frisingensi lib. 2 cap. 1 § 4 pro translatione dictarum reliquiarum laudat scriptorem sæculi sive undecimi, sive ad summum duodecimi, qui ad IV Idus Decembris Martyrologio venerabilis Bedæ sequentia de Hittone episcopo adjecit: Qui & S. Alexandrum, & S. Justinum de Roma huc attulit. Deinde Meichelbeckius ipse subjungit: Translationem vero corporum sanctorum Alexandri Papæ & martyris, & S. Justini presbyteri referri videmus ad annum Christi DCCCXXXIV, quo Hittonem Romam venisse, & a Gregorio IV Papa benigne exceptum, ac sacris illis aliisque reliquiis in festo Pentecostes donatum fuisse scribunt. Verum de donatione in festo Pentecostes peracta non constat ex Actis.

[15] [deinde ibidem translatæ ad cathedralem.] Addit mox laudatus scriptor: Sacræ illæ divorum Alexandri & Justini exuviæ deinceps fuere translatæ in ecclesiam cathedralem, ipsique Sancti inter patronos hujus diœcesis præcipuos hodieque locum habent, atque annuo uterque officio etiamnum colitur. Incertum tamen est, sub quo episcopo ea posterior translatio acciderit. Weihenstephanenses nostros S. Alexandri brachium religiose olim asservasse, alicubi legimus; quidquid Bartholomæus Piazza ad diem III Maii & XVII Septembris aliter de horum Sanctorum reliquiis sentiat. Hactenus ille, primum attribuens reliquias illas cœnobio sui Ordinis Benedictini, quod Frisingæ in monte S. Stephani situm est, & Weihenstephanense vocatur. Hanc autem sententiam deinde cap. 2 § 3 confirmat instrumento donationis anni 838, in quo leguntur hæc verba: Ad Frisingas in monte S. Stephani, in ecclesia, ubi requiescunt sanctorum corpora Alexandri Papæ atque Justini confessoris. Aliud traditionis instrumentum hunc in finem allegat cap. 3 § 3, illudque part. 2 inter instrumenta edidit pag. 353. In hoc autem leguntur sequentia: Hoc factum est in publico * synodo in monte sancti Stephani, ubi ossa cum pulvere sancti Alexandri & sancti Justini honorabiliter humata cernuntur, die quo factum est, id est Octobris, anno Incarnationis Domini DCCCLX, Indictione VIII. Hisce adjungit auctor hanc annotationem: Sacras illas exuvias posteris temporibus fuisse translatas in ecclesiam cathedralem, discimus ex Chronico Weihenstephanensi, in quo post annum Christi DCCCLX hæc legimus: “Non longo abhinc temporis intervallo venerabiles illæ reliquæ SS. Alexandri Papæ & martyris, & S. Justini presbyteri, ad cathedralem Frisingensem sunt translatæ… A quo autem episcopo, quove anno preciosus ille reliquiarum thesaurus ab ecclesia S. Stephani fuerit ablatus, non satis constat.”

[16] [Ejusdem etiam reliquiæ Romæ: Moguntini etiam] Hæc omnia sat firmis niti videntur fundamentis, & facile componi possunt cum assertis Bartholomæi Piazza de reliquiis Romæ etiamnum servatis; modo utrumque scriptorem explicemus secundum consuetudinem fere ordinariam loquendi de reliquiis Sanctorum. Etenim non contendent, opinor, Frisingenses, omnia sibi tradita fuisse ossa SS. Alexandri & Justini, neque solebant Romani tota Sanctorum corpora aliis tradere, ut frequenter in Opere nostro dictum est post Baronium. Illi tamen, qui notabilem corporis partem acceperant, partem suam solebant corpus vocare, uti & partem retentam corpus vocabant Romani. Ita & factum de S. Justini corpore, dubitare vix possum. At Moguntini accedunt etiam, & similiter reliquias S. Justini presbyteri habere se credunt. Certe Serarius in Moguntiacis lib. 1 cap. 17, ubi enumerat reliquias Moguntiæ servatas, iis accenset S. Justini nostri reliquias, cum sic habeat in illo catalogo: Sanctus Justinus presbyter, qui S. Laurentium & alios martyres sepelivit, de quo Romanum Martyrologium die XVII Septembris, & ibidem Baronius. Verum dubitari potest, an Moguntini satis norint, cujus Justini sint reliquiæ, quas possident.

[17] Nam in antiquo Breviario Moguntino, quod impressum notatur anno 1495, [aliquas se habere credunt, uti & alii quidam.] ad IV Augusti præscribitur Officium Justini confessoris celebriter, sicut de confessore pontifice. Certe Justinus noster non est pontifex. Nomen Justini commune est multis Sanctis, ita ut Moguntini possent habere alterius cujuspiam reliquias. Attamen dies IV Augusti, quo jam dicto Breviario adscripta fuit festivitas S. Justini apud Moguntinos, favet sententiæ Serarii, cum illo ipso die Sanctus martyrio coronatus dicatur in Actis, cumque eodem die cultus fuerit a Frisingensibus, ita ut pars reliquiarum vel a Frisingensibus vel a Romanis fortasse ad Moguntinos pervenerit. Gabriel Bucelinus in Sacrario Benedictino ad hunc diem aliis omnino locis assignat reliquias S. Justini presbyteri, de iis hæc scribens: Ejus insignes reliquiæ habentur in Hirsfeldt: reliquum corpus asservatur in monasterio S. Mariæ Novæ Romanæ. At inter corpora & reliquias Sanctorum ecclesiæ S. Mariæ Novæ, de quibus agit Martinellus pag. 230, non invenio mentionem S. Justini. Quam vero sit certum, quod asserit Bucelinus de reliquiis in Hirsfeldt servatis, plane ignoro. Ceterum Hirsfeldt oppidum est Hassiæ, quod apud abbatiam Benedictinam accrevit. Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico ad hunc diem corpus S. Justini martyris hodierni attribuit monasterio Antiquarensi Patrum Excalceatorum sanctissimæ Trinitatis. Acceperunt revera Patres illi corpus alicujus sancti Martyris, quem Justinum nominaverunt, erutum anno 1641 ex cœmeterio S. Callisti cum aliis pluribus. At illud non est corpus S. Justini, de quo nunc agimus, sed alicujus Sancti incogniti. Videri potest Chronicon Ordinis SS. Trinitatis Excalceatorum, quod Hispanice scripsit Alexander a Matre Dei, part. 3 pag. 112, ubi narrat, quo modo corpora illa Romæ fuerint obtenta, & variis Hispaniæ monasteriis donata.

[Annotata]

* lege Junii.

* supple virtute

* imo Sextus

* ventus, turbo, aut quid simile

* desunt voces aliquot

* publica.

ACTA
Ex Ms Vallicellensi.

Justinus presbyter Martyr, Romæ (S.)

BHL Number: 4584

EX Ms.

[Persequente Christianos Claudio II,] Post mortem Decii cesaris & Valeriani prefecti a magnum sancti Dei viri ceperunt habere gaudium: unde multi ex paganis ad eos venientes baptizabantur in nomine sanctæ Trinitatis. Tunc Claudius Rex b, volens & ipse sui nomen exaltare imperii, in duritia suæ mentis persistens, & assumens sibi auctoritatem contra Christianos, milites misit, ut curiose & diligenter quærerent, ubi ipsi Christiani essent. Tunc milites studiose perscrutantes, ubi Christi fideles manerent, & quoscumque invenire poterant, nolentes diis dare libamina interficiebant. Quos occulte tollens Justinus presbiter cum lacrimis sepeliebat. Audito autem Claudius de beato Justino, quod & ipse curam habet de Sanctis, & quod confortat & confirmat Sanctos, ne tyrannorum penas pertimescant, ira commotus misit auctoritatem suam, ut quicumque illum invenire potuissent, comprehensum presentiæ suæ presentarent. Quod cum relatum fuisset Justino presbitero, cepit timere de Christi fidelibus, qui cum eo absconsi erant, pro persecutionibus impiorum, ne, si ipse, qui custos & predicator eorum fuerat, martyrio deficeret, grex & turba fidelium, qui cum eo acthenus absconditi latitabant, terrore martyrii pavefacti, viam salutis relinquerent, &, quod deterius foret, compulsi a carnificibus, simulacris manufactis libamina incenderent.

[2] [Justinus de ipsorum constantia sollicitus est:] Tum beatus Justinus, collecta Christianorum multitudine, extendens manus suas super omnes, suspiciens in celum oravit cum lacrimis, dicens: Domine Deus omnipotens, rex celi & terræ, cujus potentia angeli nutriuntur & homines, respice ad Ecclesiam tuam: da ei robur, præbe fortitudinem, gratiam, constantiam: depelle timorem, separa mollitiem, remove formidinem, tolle mobilitatem: funda istos tuos fideles Christianos in tuo amore, consolida eos in tua dilectione, liga eos in fidei tuæ fidelitate, firma cor & mentem istorum, ne callidus hostis adversarius noster diabolus, qui circuit ut leo, querens, quem devoret, possit eos subvertere, & a veritatis tramite deviare: prebe eis auxilium gratiæ tuæ, concede mortis effugium, quatenus & ut te toto corde diligant, &, quæ digne postulant, assequantur, per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit & regnat per omnia secula seculorum: cumque omnes cum lacrymis, & suspiriis respondissent, Amen, facta est illico vox de celo ad beatum Justinum, dicens: Constans esto, Justine, cum plebe fidelium, quoniam tibi & fidelibus istis corona parata est: nam multa vobis debentur certamina.

[3] [Aliqui ex ipsis capti, martyrio coronantur:] Ad hanc itaque vocem perterriti martyres, prostrati in terram propter luminis splendorem tamquam mortui jacebant. Videns itaque beatus Justinus, quod exaudisset Dominus orationem, quam pro se & pro Sanctis ad Dominum profuderat, benigne excitans eos consolabatur, exhortans & confortans eos de visitatione, eo quod dignatus est eos Dominus visitare, & dare eis spem & tollerantiam perferendi martyrium pro gloria regni sui & pro vita eterna, quam promisit diligentibus se. Tunc milites tenuerunt quosdam, quos invenerant in via Salaria, qui veniebant a Christianis: & duxerunt ad Claudium. Quibus Claudius dixit: Miseri & sine corde, quare deos immortales liberatores orbis atque conservatores reipublicæ non adoratis? Qui respondentes, dixerunt uno animo: Nos adoramus dominum Jesum Christum salvatorem nostrum, qui in celis est, qui fecit celum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt: ipsi confitemur, ipsum deprecamur, qui nos de manibus tuis potest eripere, & vitam nobis tribuere sempiternam: nam simulacris manufactis numquam humiliamur, nec statuis hominum mortuorum thurificare debemus, qui non solum nos; verum etiam seipsos ab eterno interitu liberare non possunt. Hoc audiens Claudius imperator, precepit eos cum plumbatis cedi: & cum diu cederentur, clamabant omnes, quasi ex uno ore, dicentes: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, quoniam regni tui januas ingredi meruimus, & pervenire ad gloriam tuæ visionis: & hec dicentes, Deo reddiderunt spiritum.

[4] [hos sepelien: Sanctus capitur: tormentisque,] Tunc venit nocte Justinus presbiter & auferens corpora eorum cum aliis Christianis, multum tristis & merens, sepelivit. Tunc milites Claudii invenientes eos, tenuerunt beatum Justinum solum, (alii, relicto eo, fugerunt) & ligatum adduxerunt ad Claudium. Tunc jussit Claudius parari sibi tribunal in palatio suo & præsentari sibi Justinum catenis vinctum: quem sic interrogat, dicens: Tu es Justinus sacrilegus, qui nec deos colis, nec principum instituta custodis? Beatus Justinus dixit ei: Ego sacrilegus non sum, sed sum servus Domini mei Jesu Christi, quem tu, miser, blasfemare non times. Tunc iratus Claudius jussit os ejus lapidibus cedi. Qui dum cederetur, gratias agebat Deo. Eadem hora ceciderunt vincula de collo, & de manibus ejus: quem Claudius iterum sic aggreditur, dicens: Quare, stulte, per diversa tormentorum genera perire desideras? Ecce commoneo te: sacrifica diis immortalibus. Respondit Justinus presbiter, & dixit: Miser, manufactis idolis me humiliare compellis? infelix, te potius humiliare deberes Christo Creatori omnium, & non manufactis idolis vanis: nam tu & dii tui pariter peribitis, quos injuste adoras. Eadem autem hora Claudius jussit eum in equuleo levari: qui dum distenderetur nervis, cepit gratias agere Deo. Tunc Claudius imperator jussit laminas ardentes circa latera ejus poni, & cingulis radentibus lacerari.

[5] Eadem hora jussit Claudius beatum Justinum deponi de equuleo, [& aliis modis tentatus,] & tradidit cuidam ministro officii in custodia. Post dies vero quadraginta Claudius sedens pro tribunali, precepit sibi beatum Justinum presentari. Qui dum presentatus fuisset, dicit ei Claudius: Sic & tu stultus factus es, Justine sacrilege? an putas nos sacrilegia tua ignorare, quæ cum similibus tuis profanis jam per longa tempora commisisti? nonne tu ausus es temeritate nefaria agere contra deos, & contra precepta invictissimorum imperatorum, quia sacrilegum illum Laurentium c sepelisse diceris: & Romanum militem perditissimum absconse tulisse deprehenderis: & quam plurimos hujus nefariæ sectæ vestræ tecum pariter absconsos habuisse inclamaris. Vel hoc recordare, quia non colens deos traditus es in manus nostras. Infelix, putabam te ad sensum redire, & tibimet ipsi quasi sapientem consulere: ideo tibi dulci ac leni sermone loquebar, & decus atque potentiam eminentissimi imperii tibi, qui pene nichil es, exequebar. Et tu confidis in arte magica, & non honoras deos, neque principum præcepta custodis. Eadem hora beatus Justinus dixit ad Claudium: Tormenta tua, miser, non pavesco; sed cupio: nam tormenta æterna metuo, que te torquere habent, & patrem tuum diabolum.

[6] Tunc Claudius ira commotus jussit, ut cum scorpionibus diu cederetur. [constantem se præbet,] Et cum diutissime cæderetur beatissimus Justinus, hilari vultu gratias reddebat Deo, dicens: Gloria tibi Domine Jesu Christe, quia tu es Deus omnium rerum. Eadem hora dixit Claudius ad Justinum presbiterum: Miser, considera ætatem tuam, ne & tu pereas. Respondit B. Justinus, dicens: Ego potius desidero pudice mori, quam impudice vivere. Tunc Claudius imperator dixit: Adhibete ei & fustes. Ille autem pro nichilo tormenta reputabat. Eadem hora Claudius iratus dixit ad beatum Justinum: Sacrifica diis immortalibus. Beatus Justinus dixit: Ego me obtuli sacrificium Deo & Domino Jesu Christo, quia sacrificium est Deo spiritus contribulatus. Tunc iratus Claudius jussit eum in conspectu suo expoliari, & diutissime flagellari, sub voce præconia dicens, Deos blasfemare noli. B. Justinus dixit: Ego gratias ago Domino meo Jesu Christo, qui me dignatus est connumerare inter servos suos, sed tu, miser, torqueris in insania & in furore tuo. Tunc Claudius zelo diaboli repletus, precepit eum cordis fortiter corripi, & lectos ferreos adduci. Et dixit Claudius ad B. Justinum: Resipisce, miser, a stultitia tua, & adora deos, quos nos adoramus: quod si non feceris, super hunc lectum ardentissimum mactaberis. B. Justinus dixit: Infelix, has epulas ego semper concupivi: nam ista tormenta temporalia michi sunt ad gloriam: tibi autem parant eternum interitum.

[7] [& martyrio coronatur.] Tunc Claudius dixit: Video in te artem magicam: & profecto novi, quia tormenta deludis: me tamen non deliras. Et dixit Claudius suis ministris: Extendite eum, & cum scorpionibus cedentes affligite. Eadem hora Justinus prostratus in lecto ardentissimo, subridens, gratias agens, dicebat: Benedictus es, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui donasti misericordiam tuam michi famulo tuo, quam meritus non fui. Ministri autem fortiter agitantes Martyrem cum furcis ferreis jacentem in lecto ardentissimo, ceperunt deficere. Eadem hora beatissimus martyr Christi Justinus alacri vultu contra Claudium dicebat: Disce, miser, disce, quanta sit Domini mei Jesu Christi misericordia: nam tormenta, quæ tu michi modo irrogas, michi refrigerium, tibi eternum supplicium parant. Omnes etenim, qui aderant, mirabantur de constantia sancti Martyris. Audiens hoc Claudius, jussit eum capitis subire sententiam: & levatus de lecto, in quo jacuerat, ibi coram Claudio capite truncatus est. Tunc venientes noctu, levaverunt Christiani cum lacrimis venerabile corpus ejus, jejunantes & agentes vigilias noctis, sepelierunt illud in crypta in agro Verano d pridie Nonas Augusti: ubi florent orationes ejus usque in hodiernum diem ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc verba congruunt cum Actis S. Laurentii, in quibus Decius cæsar & Valerianus præfectus frequenter vocantur: at non congruunt cumveritate historica, & clare insinuant, auctorem non fuisse peritum historiæ illorum temporum. Imperante Decio, Valerianus revera floruit, & præfecturis aliisque dignitatibus exornatus fuit. Uterque etiam Christianos acriter persecutus est; sed, mortuo Decio, imperavit primum Gallus cum Volusiano filio; deinde vero Valerianus, qui Gallienum filium sibi collegam assumpsit. Imperarunt hi simul usque ad tempus, quo Valerianus a Persis captus est. Tunc Gallienus imperare perrexit octo circiter aut novem annis, atque eo tempore cessavit acris illa persecutio, quam contra Christianos moverat Valerianus.

b Claudius II, qui hic rex vocatur, imperium adeptus est post Gallienum anno 268. Pagius ad annum 268 & 269 rotunde edicit, nullos fuisse martyres sub Claudio II; sed rationes non allegat, quibus id possit evinci. Tillemontius vero tom. 4 Monum. in S. Dionysio Papa agnoscit, aliquos probabilius sub Claudio II esse passos.

c De sepultis per S. Justinum SS. Laurentio, & Romano milite, aliisque multis, dictum est in Commentario num. 7 & sequentibus. Verumtamen Acta non sunt tam accurate aut perite scripta, ut ratiocinia iis inserta sic prolata credamus. Illa potius auctoris, qui personis convenientia meditari voluit, quam tyranni & Martyris esse existimamus.

d Id est, in cœmeterio S. Cyriacæ, ubi Justinus S. Laurentium, aliosque multos sepelierat. Ceterum Acta illa procul dubio diu post mortem Sancti scripta sunt ab auctore parum perito, nec multum auctoritatis habere possunt. Illa tamen dedi, cum quia commemorata sunt a Baronio & aliis, tum quia non habemus meliora.

DE SS. NARCISSO ET CRESCENTIONE MARTYRIBUS
ROMÆ
Ex Martyrologiis, & Actis S. Laurentii.

Forte sub Valeriano.

[Præfatio]

Narcissus M. Romæ (S.)
Crescentio M. Romæ (S.)

J. S.

Obscura admodum est memoria duorum Martyrum, quos ad hunc diem Baronius in Martyrologio Romano commemorat his verbis: [Sancti hi Martyres pluribus Fastis adscripti,] Item Romæ sanctorum martyrum Narcissi & Crescentionis. Laudat pro hisce Bedam aliosque antiquos. At per Bedam apud Baronium intelligitur Martyrologium Bedæ quidem nomine impressum; sed minus antiquum, aut, si quid Bedæ habeat, multis partibus auctum. Primus martyrologus, qui hosce Martyres simul annuntiavit, est auctor Romani parvi per Rosweydum editi, qui post annuntiatum Romæ S. Justinum presbyterum, de quo hodie agimus, ita pergit: Item Narcissi & Crescentiani. Ado hunc sequi, & aliunde augere solitus, sic habet: Romæ in crypta arenaria, sanctorum martyrum Narcissi & Crescentionis. Adonem secutus est Usuardus his verbis: Item Romæ sanctorum martyrum Narcisci & Crescentionis. Similia habet Notkerus. Recentiores martyrologi plerique antiquiorum verba adoptarunt. At Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ prolixius texuit elogium. Duas tamen addidit conjecturas minime certas. Prima est expressa his verbis: Narcissus & Crescentio eodem anno, eademque persecutione, quibus sanctus Laurentius, passi sunt. Hæc nec in Actis S. Laurentii leguntur, nec in ullo monumento antiquo, quantum existimo. Altera Ferrarii conjectura hæc est: Martyrio coronati sunt XV Kal Octobris. Hujus conjecturæ nullum aliud invenio fundamentum, quam quod illo die primum annuntiati sint ab auctore Romani parvi, deinde ab aliis. At illa conjectura frequenter fallit, cum ille auctor non raro dies pro arbitrio fixerit.

[2] Acta S. Laurentii apud Surium ad X Augusti habent sequentia: [noti sunt in Actis S. Laurentii;] Eadem nocte (S. Laurentius paulo ante martyrium suum) abiit inde: perquisivit, ubi congregati essent Christiani, sive in domibus sive in cryptis. Venit autem in vicum, qui dicitur Canarius, reperitque multos Christianos in ædibus cujusdam Narcissi Christiani collectos: ingressusque in eas cum lacrymis, pedes eorum lavit, deditque eis de thesauris, quos beatus Sixtus episcopus ei tradiderat erogandos. Invenit autem illic etiam Crescentionem cæcum, cum lacrymis ipsum rogantem, & dicentem: Pone manum tuam super oculos meos, ut videam faciem tuam. Beatus Laurentius lacrymans dixit: Dominus noster Jesus Christus, qui aperuit oculos cæci nati, te illuminet: impressoque signo Christi in oculos ejus, vidit lumen & beatum Laurentium, sicut petiit. De martyrio SS. Narcissi & Crescentionis in illis Actis nihil habetur, ita ut ex illis colligi nequeat, utrum passi sint sub Valeriano, sicut S. Laurentius, an vero deinde sub Claudio II, sicut S. Justinus presbyter, in iisdem Actis sæpe memoratus, aut etiam sub Aureliano aut serius.

[3] [& omnia ad ipsos spectantia valde sunt incerta:] Reperiuntur in Apographis Hieronymianis varii Martyres, qui nomine Crescentii, Crescentionis & Crescentiani annuntiantur. Horum aliquem esse eumdem cum Crescentione hodierno, non est inverisimile, ut jam observavit Sollerius noster ad IV Augusti, ubi Crescentianus cum aliis datur ex Hieronymianis. Crescentianus ille Romanus cum hodierno Crescentione idem esse potest: nam & hodiernus in Romano parvo nominatur Crescentianus. Potuit idem auctor, qui Justinum presbyterum a IV Augusti ad hunc diem transtulit, idem facere de Crescentiano. Dantur & duæ martyrum classes ad X Augusti, & in utroque reperitur Crescentio. Si hi duo revera sint, uterque potest esse idem cum hodierno. At satis conjecturarum incertarum. Piazza ad hunc diem corpora SS. Narcissi & Crescentionis attribuit ecclesiæ S. Praxedis, nescio, quo fundamento. Baronius in Annotatis ad Martyrologium scribit ista; Erat nomine Crescentionis dictum nobile cœmeterium Romæ via Salaria, non longe a cœmeterio Priscillæ, ut indicant tabulæ Vaticanæ, in quibus cœmeteriorum nomina perlegimus. Plura non addo, quia omnia mihi videntur valde incerta.

[4] [prout incertum est nobis, ubi modo sit corpus S. Narcissi.] In Martyrologio Hispanico Joannis Tamayi Salazar ad hunc diem celebratur translatio S. Narcissi martyris Romani, quem auctor ille hodiernum intrepide declarat. Hispali, inquit, in Bætica depositio sacrorum pignorum sancti Narcissi martyris Romæ passi, quæ in cœnobio Fratrum Sanctissimæ Trinitatis Excalceatorum, eleganti theca inclusa, cultu magnifico venerantur. Hactenus omnia vera esse existimo. At in Annotatis Tamayus nimis facile designat Narcissum, cujus modo Acta investigamus. Verum Sanctus ille, cujus anno 1641 corpus acceperunt Religiosi Patres Excalceati sanctissimæ Trinitatis, non videtur esse Narcissus hodiernus. Certe id colligere nequeo ex Chronico laudati Ordinis, scripto Hispanice per Alexandrum a Matre Dei, qui part. 3 pag. 112 narrat, quo modo varia Sanctorum corpora ex cœmetrio S. Callisti Romæ fuerint obtenta per P. Joannem ab Annuntiatione, procuratorem generalem Ordinis sui. Inter hæc corpora recensetur corpus S. Narcissi martyris, idque una cum corpore S. Callisti traditum dicitur conventui Hispalensi ejusdem Ordinis. At non additur, utrum corpus cum illo nomine sit inventum, an vero nomen postea sit impositum. Si autem nomen revera inventum fuerit, necdum erit certum, hodiernum esse, quem possident Hispalenses. Habeo ante me Epistolam P. Maximiliani Ledent, anno 1673 ad Papebrochium nostrum datam, in qua hæc leguntur: Quidam e nostris Venetiis scribit esse illic nobilem, qui e catacumbis dictis S. Calepodii accepit sacrum corpus S. Narcissi martyris, cujus festum incidit in XVII Septembris.

DE SS. SOCRATE ET STEPHANO MM.
IN ANGLIA

Forte sub Diocletiano.

SYLLOGE.

Socrates M. in Anglia (S.)
Stephanus M. in Anglia (S.)

AUCTORE C. S.

Hosce duos Magnæ Britanniæ Martyres, nomine tantum & palæstra Anglicana nostos, vetusta æque ac recentiora Martyrologia ad præsentem Septembris diemmagno consensu annuntiant. [Memoria in Martyrologiis.] Ex Hieronymianis apographis Epternacense apud Florentinium in Notis ad Martyrologium suum eos sic memorat: XV Kal. Octobris: Britanniæ Socratis Stephani. Beda in Martyrologio apud nos ante tomum 2 Martii edito, ad eumdem diem habet: In Britannis, Socratis & Stephani; in Metrico tamen altum silet. Iisdem verbis eos refert Notkerus: consonat Rabbanus & Ado, & post hunc Usuardus, uti & Ms. Florarii nostri Sanctorum compilator, In Britanniis, inquientes, sanctorum Socratis & Stephani. Hos denique secutus Baronius in Martyrologio Romano hac die ait: In Britannia sanctorum martyrum Socratis & Stephani. Cetera Martyrologia, quæ magno numero proferre possem, prætereo; quia præter Martyrum nomina, incertamque in Britannia palæstram, nihil nos docent.

[2] At prolixius de iisdem agit Joannes Wilsonius in suo Martyrologio Anglicano, [Eorumdem elogium] primum anno 1608 ac deinde cum nonnullis emendationibus anno 1640 edito. Elogium, quod ibi texuit, ex Anglico Latinum subjungo. In posteriori itaque editione sic habet: In Wallia Australi Passio SS. Stephani & Socratis martyrum, natione nobilium Britannorum, qui cum per S. Amphibalum presbyterum & martyrem ad fidem Christi conversi essent, in persecutione Diocletiani imperatoris per acerbissima tormenta in Britannia necati sunt circa annum Christi CCCIV. Eorum memoria antiquitus celebris fuit in Wallia Australi, præcipue in ducatu Monumenthensi, ubi multa etiamnum monumenta eorumdem nomini & honori dicata supersunt. Hæc ibi, mutatis nonnullis, quæ in priori editione paulo aliter posuerat. Dixerat enim Sanctos cum aliis multis ob eamdem causam (Christianam scilicet religionem) necatos fuisse; de cultu vero scripserat: Multa etiamnum in Wallia supersunt templa, antiquitus in honorem eorum consecrata; ubi etiam ipsorum memoria ad hæc usque tempora celebris est, præsertim in ducatu Monumethensi, & adjacentibus partibus Australibus.

[3] [in Martyrologio Anglicano] Hisce consona habet Michael Alfordus in Annalibus ecclesiæ Britannicæ, tom. 1, ad annum Christi 287, num. 30, laudans prædictum Martyrologium, & auctores, quorum neminem exprimit, quique mihi aliunde ignoti sunt. Non magis scio, quæ vetera manuscripta viderit Eminentissimus Baronius, de quibus in Notis ad textum Martyrologii sui supra relatum sic meminit: Agunt de iisdem hac die Beda, Usuardus, Ado & alii; quibus etiam adstipulantur vetera Manuscripta. Certe ego hujusmodi nec in Museo nostro reperi, nec ab aliis in lucem data legi, neque Baronius ipse de hisce sanctis Martyribus, quantum deprehendere potui, in Annalibus suis mentionem fecit. In hac itaque instrumentorum penuria aliud facere non possum, quam indagare, quo fundamento Wilsonii dicta niti videantur. Sanctos Britannos sive Anglos fuisse, martyrium in ea insula consummatum satis verisimile facit; quod autem ad nobilitatem stirpis eorum attinet, qua ratione id probabit Wilsonius?

[4] [satis verisimile, exponitur.] A verisimilitudine pariter non aberrat, quod eos in Diocletiani persecutione passos velit; in ea enim suos heroes etiam Anglia spectavit, de quibus Beda lib. 1 Historiæ, cap. 7 de S. Albano agens, hæc scripsit: Passi sunt ea tempestate Aaron & Julius, Legionum urbis cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures, qui diversis cruciatibus torti, & inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia perfecto agone miserunt. De SS. Aarone & Julio actum in Opere nostro est ad diem 1 Julii; de Sanctis vero Albano, ejusque in fide magistro Amphibalo, clerico ad XXII Junii, ubi in Actis secundo loco editis, circiter bis mille ejus opera ad Christum conversi, coronatique martyrii laurea fuisse dicuntur, quorum omnium martyrium ad magnam Diocletianeam persecutionem anni 303 ibidem relatum est. Inter hos ergo SS. Socrates ac. Stephanus fuisse a Wilsonio crediti sunt, ideoque S. Amphibali discipuli, & acerbissimis tormentis necati, ab eodem dicti sunt: quod etsi certum non sit, non inepta tamen conjectura est. Eadem de causa palæstram eorum in Australi Wallia collocavit, quia multi in ea provincia a S. Amphibalo Christum edocti glorioso martyrio defuncti sunt. Huic opinioni multum favet, si, ut Wilsonius ait, in Monumethensi ducatu, vulgo Monmouth-shire, sancti Martyres nostri ecclesias sibi dicatas olim habuerint, & nunc etiam eorumdem sacra monumenta supersint, de quibus tamen ego post diligens examen nihil potui apud alios reperire.

[5] [Tamayi assertum fictitium.] Porro quamquam Martyrologia omnia, quæ de hisce sanctis Martyribus meminere, palæstram eorum in Britannia statuant, Joannes Tamayus tamen in Martyrologio Hispanico ad hunc diem Septembris eosdem Britoniæ sive Brioniæ, quæ olim Hispaniæ in Gallæcia civitas fuit, nunc excisa, passos asserere non dubitavit. Britonia in Hispania, inquit, SS. Socratis & Stephani, qui in dira Ulpii Trajani persecutionis procella propter fidem capti Catholicam, variis tormentis dilaniati, tandem martyres supremo coronantur agone. Hujus asserti sui, cui martyrologos ceteros adversari agnoscit, vadem citat pseudo-Julianum, quem more suo ceteris omnibus præfert. Julianus, ait, archipresbyter Toletanus in Chronico, anno XCIV, num. XXVI, fol. XVI, licet in codice edito corrupta nomina Sanctorum Martyrum & locus palæstræ reperitur, eos agonem complevisse affirmat in Britonia Hispaniæ hac serie: “In eadem persecutione (Trajani) in Hispania, civitate Brionia vel Briania (lege Britonia) sanctorum martyrum Sociotis (repone Socratis) & Stephani. Alii sub Nerone.” Subdit etiam ibidem ejusdem Juliani Epigramma Ms. inter poëmata Hali de eisdem agens: verum tam hæc, quam prædictum Chronicon cum in Opere nostro tum ab aliis fictitium esse jam toties ostensum est, ut ulteriori refutatione nil opus sit.

DE S. FLOSCELLO, PUERO, MART.,
QUI COLITUR BELNÆ, IN DUCATU BURGUNDIÆ.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, translationibus, tempore martyrii, & Actis.

Floscellus puer M., qui colitur Belnæ in ducatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE C. S.

[Colitur Belnæ, quo corpus ejus] Belnæ, quæ oppidum Galliæ in ducatu Burgundiæ est, medio ævo Belnum, indigenis Beaune appellatum, cujusdam sancti pueri, Floscelli, vel Flocelli, aut sicut in nonnullis ipsius Actis legitur, Victoris Flocelli, corpusculum in veneratione est, quo jam ab aliquot seculis translatum fuisse, multisque miraculis inclaruisse perhibetur. Castellanus in Martyrologio universali ad hunc XVII Septembris diem in margine notat, eum Gallice passim saint Flaceau, & quibusdam in locis etiam saint Frouceau appellari. De corpore ejusdem ad prædictum oppidum translato sequentia accipe ex Martyrologio Belnensi, fol. 63, ad nos olim transmissa, & ad hanc diem seposita. Undecimo Calendas Maji. Belno castro, Exceptio SS. Floscelli & Hernei, ex quibus gloriosus Christi athleta Floscellus, sicut Passio ipsius scripta testatur a fidelibus Christianæ religionis scriptoribus, in villa Duurnunensi, quæ est in pago Constantino, digna veneratione sepultum, & a Deo magnis est virtutibus clarificatum.

[2] Sed cum invalescente gentilium furore, eo in loco debiti honoris religione sanctissima membra carerent, [ex Constantiensi agro translatum] a quibusdam prædicti castri militibus pariter cum S. Herneo Cœnomannensi abbate reverentissimo, in villam Ruffianam transportati, signis & virtutibus claruerunt. Inde divina disponente misericordia, Othonis comitis tempore in Belnensium * translati sunt, ibique usque nunc fideliter, humiliterque poscentibus pro quibus * clementi pietate succurrunt. Hæc ibi: folio vero 179 ejusdem Martyrologii de eodem sacro deposito hæc rursum legere est: Quinto Idus Novembris. Eadem die Translatio corporis B. Floscelli martyris, in hac ecclesia Belnensi quiescentis, quod corpus per venerabiles patres, dominum Simonem, titulo S. Ceciliæ presbyterum Cardinalem, Apostolicæ Sedis legatum in Francia, & Girardum Dei Gratia Eduensem episcopum, de loco ad locum magis venerabilem die prædicta est translatum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto.

[3] [dicitur in Passione ejus] Quæ hic de prima sancti Martyris nostri in Constantiensi pago, vulgo le Countantin in Normannia Inferiori, sepultura ex ejusdem Passione dicuntur, nullam certam fidem merentur; cum illa Passio, ut infra ostensuri sumus, inter fabulosas rejicienda sit, & in ipso citato loco fabulatorem suum prodat. Scriptor enim illius anonymus, cum dixisset, S. Floscellum, quando in ardentem rogum conjiciendus erat, petiisse a Deo, ut non igne, sed alio quolibet supplicio coronaretur, utque mereretur corpus suum, consummato martyrio, ad propriam patriam, atque ad pagum proprium redire, qui dicitur Constantinus; cum hæc, inquam, dixisset scriptor, narrata postmodum Sancti cæde, his verbis progressus est: Christiani autem auferentes ejus corpusculum, absconderunt eum animo devoto, loco quieto & satis bene ornato. Quiescente autem ibidem ipsius corpusculo quatuor & eo amplius mensibus, commoniti in somnis nautores * Christiani de provincia B. Floscelli, euntes, furati sunt corpusculum ejus; quod optimo * sijndone vestitum navi immittentes, & extenso velo per magnum pelagus navigantes, cum cereis insigniter ardentibus, tertia die venerunt ad provinciam pagi, qui vocatur Constantinus.

[4] [cum adjunctis fabulosis] In crastino vero congregatis omnibus provinciæ ipsius episcopis, die tertio Kalendarum mensis Martii inter psalmorum melodiam & omnium psallentium gaudia sepelierunt membra ejus, veluti ingenti odore aromatum fragrantia, in monumento locelli, vocabulo Christonno, in villa, quæ ab hominibus illius provinciæ & pagi nominatur Duurix Duuronno. Hactenus ipse: sed quis credat fabulatori illi, qui Antonini temporibus, ferventeque, ut asserit, persecutione, in qua Floscellum passum statuit, ecclesiam Dei in Constantiensi pago tot vicinis episcopis florentem, tamque pacate sacri corporis exceptione publice exultantem comminiscitur, quam sub Christianis imperatoribus umquam potuit fuisse? De Constantino quoque pago communior sententia est, illum a Constantio Chloro, vel ab ejus nepotibus Constante aut Constantio, id nomen accepisse, prout apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum videre licet. Hinc per prolepsim vocabulum istud a scriptore Passionis usurpatum fuisse dicendum est: sed eo ipso is sese a S. Floscelli ætate longius abfuisse manifestat.

[5] Villam Duurix Duuronno, vel Duurnunensem, ut in Belnensi Martyrologio legitur, [& tempore incerto.] frustra quæsivi. De Rufiana in Sequanis, ad quam sancti Martyris corpus deinde translatum fuisse, idem Martyrologium asserit, consuli potest mox laudatus Valesius. Quis vero gentilium furor in citato Martyrologio memoretur, incompertum mihi est, nisi forte aliqua barbarorum irruptio designetur. Ad S. Herneum quod attinet, is haud dubie est Erneus, cujus vitam illustratam habes apud nos tom. 2 Augusti, ad diem IX, pag. 425 & seqq., ubi eum seculo 6 inclinante vixisse ostenditur, sepultumque in vico Celciaco, in ecclesia S. Georgii martyris. In Annotatis ad lit. l nova S. Erinei translatio ex Analectis Mabillonni memoratur, facta a Francone seniore, episcopo Cenomanensi, qui ab anno 793 usque ad 816 sedisse ibi dicitur; verum & ea translatio intra vicum Celsiacum peracta fuit. Ceterum fatetur ibidem Boschius noster, nescire se, quo sacra Ernei ossa tandem evaserint. Per Ottonem comitem, cujus tempore Belnenses, ut habet eorum Martyrologium, sacra illa pignora acceperunt, verisimiliter aliquis e Burgundiæ comitibus indicatur; cujus nominis cum non unus fuerit ante annum 1265, quo ultima translatio facta est, nihil hinc quoque certi determinare possumus.

[6] Utut hæc se habeant, certiora sunt, quæ de postrema S. Floscelli translatione intra eamdem ecclesiam Belnensem numero 2 retulimus ex sæpe dicto Martyrologio. [Transfertur ibidem denuo anno 1265;] Simon enim titulo S. Cæciliæ S. R. E. Cardinalis, per quem ea facta dicitur, fuit Simon de Bria Gallus, qui legationibus pro Apostolica Sede Romana in Galliis diu functus est, annoque 1281 Nicolao III in Pontificatum successit, Martinus II, aliis IV dictus. Girardus autem Æduensis, sive Augustodunensis episcopus, in cujus diœcesi Belna est, quique & ipse translationi adfuit, tom. 4 Galliæ Christianæ, col. 402 & sequentibus cognominatus fuisse dicitur de Rupe, seu de Rocca, vel potius de Beauregard, in eaque sede, ad quam anno 1253 electus fuerat, anno 1275 adhuc sedisse. In elogio ipsius ibidem de hoc ipso argumento legitur: Sub eo corpus S. Flocelli Belnæ in honestiorem locum elevatur per Simonem Cardinalem S. Cæciliæ legatum, V Idus Nov. MCCLXV. Eadem habet Claudius Robertus in sua item Gallia Christiana in laudati Girardi periodo. Ceterum utraque translationis annuntiatio num 1 & 2 relata, a Sollerio nostro inter Auctaria Usuardi totidem verbis recensita est ex codice S. Mariæ Belnensis, cum eo tamen discrimine, quod prior translatio, sive Exceptio sacrorum corporum, ibidem non undecimo Calendas Maji, sive XXI Aprilis, ut habet Ms. meum, sed XXVI Aprilis referatur, quo die etiam in Opere nostro in indice Prætermissorum de ea facta est mentio.

[7] Gemino autem Officio ecclesiastico Sanctum nostrum apud Belnensis coli, [ubi gemino Officio colitur;] aut saltem coli solitum fuisse, docent me lectiones propriæ a patre Petro Francisco Chiffletio nobis descriptæ ex Breviario S. Mariæ Belnensis, edito MDXVII, ubi primo legitur: In Natali S. Floscelli XVII Septembris. Lectiones istæ compositæ sunt ex Actis ejusdem, quæ infra examinabimus. Pro antiphonis vero Laudum sequentes versus hexametri satis inepti leguntur.

Spiritus invictus habitacula carnea linquens,
Est visus multis comitari cœtibus almis.
Millia mox septem populorum credere Christo,
Et limphis vivis properant cum Cæsare nasci.
Ex patria Sancti nautæ venerabile quærunt
Corpus, & inventum patriæ cum laude reducunt.
Conveniunt noti, confines, atque propinqui,
Ac Margaritam condunt veneranter honestam.
Martyris ad tumulum si quis conducit egenum,
Ex ejus meritis fertur medicina salutis.

Alterum de eodem Officium In Translatione S. Floscelli IX Novembris, qua scilicet die corpus ejus intra ecclesiam Belnensem ad honorabiliorem locum translatum fuisse diximus, ibidem præscribitur. Sed, quod mireris, lectiones propriæ, ex reliqua Passionis parte concinnatæ, martyrium Sancti tantum continent, nec ullam de translatione aut elevatione sacri corporis mentionem faciunt.

[8] [uti etiam uno in Constantiensi diœcesi.] Nec Belnæ tantum, verum etiam per totam Constantiensem in Normannia Inferiori diœcesim S. Floscellum aliquo cultu gaudere, discimus ex ejusdem episcopatus Breviario, ex Nicolai de Briroy Constantiensis episcopi mandato, & Capituli consensu, anno 1610 Constantiis edito, quod habeo præ manibus. In eo enim ad diem XVII Septembris Officium ecclesiasticum novem lectionum de S. Flocello martyre, simul & de S. Lamberto recitandum præscribitur. Officium autem illud totum est de Communi, excepta oratione, quam subdo. Concede nobis, clementissime Pater cælestis, meritis & intercessionibus sancti martyris tui Flocelli nostrorum cunctorum veniam peccatorum, ac beatæ perennitatis in gloria tua cum electis tuis præmium sempiternum. Per Dominum &c. Cultus hic haud dubie ipsi ibidem defertur tamquam Sancto indigenæ; quia nempe Passio infra examinanda illum in Constantiensi pago natum esse narrat. Baronius num. 13 laudandus memoriam ejusdem etiam Augustoduni celebrem esse affirmat: verumtamen in ejusdem diœcesis Breviario, quod anno 1534 auctoritate Jacobi Huralti episcopi Æduensis excusum, in Museo nostro exstat, nullam porsus de eo Sancto mentionem factam reperio. Hinc conjectare licet, Baronium ita sensisse, quia illum Augustoduni passum credebat, aut Augustodunum pro Augustodunensis diœcesis oppido, quale Belna est, scripsisse; vel certe, si de ecclesiastico Officio ibi agat, in posteriori aliqua ejusdem Breviarii editione Officium de Sancto nostro additum fuisse; quod ego determinare non possum.

[9] [Sanctus, antiquis ignotus a recentioribus] Porro hujus sancti pueri Martyris nulla omnino in antiquis Martyrologiis, Gallis æque ac ceteris, exstat memoria, licet eum sub ethnicis imperatoribus Romanis coronatum fuisse Acta tradant. In recentioribus tamen ad hunc diem XVII satis notus est. In primis Dominicus Georgius in Annotatis ad Martyrologium Adonis observat, Floscellum vel Flocellum martyrem in uno e suis Adonianis codicibus, uti & in Sangermanensi apographo suo hodie annuntiari. De eodem ad hunc diem meminerunt varia Usuardi Auctaria apud Sollerium, quæ ob vetustiorum inopiam juverit hic recitasse. Codex Hagenoyensis sic habet: Ipso die sancti Floscelli martyris. Matricula Carthusiæ Ultrajectinæ: Flocelli pueri martyris. Codex Bigotii: Ipso die, sancti Floscelli martyris. Belnensis codex: Natale sancti Flosculi martyris. Belinus mendose: Ipso die, sancti Fleselli, martyris egregii. Ac denique etiam mendosius editio Florentina: Ipso die, sancti Steselli, martyris egregii.

[10] Prolixior hic est Grevenus, sancto Martyri elogium ex ejusdem Actis texens in hunc modum: [martyrologis hac die annuntiatus.] Passio S. Floccelli pueri, qui tempore Antonini imperatoris, cum Christianos in tormentis positos confortaret, cum leone in carcerem, ab eo devorandus missus est; sed ipso orante, leo moritur. Eductus e carcere, atque in ignem missus, igne exstincto, ipse postmodum martyrium suum implevit. Brevius, non sine mendo tamen, habet Molanus: Ipso die, sancti Frecilli, martyris egregii. Longum denuo elogium recitat auctor nostri Ms. Florarii Sanctorum, eadem, quæ Grevenus, aut similia Acta secutus. Hactenus illi, nullo addito martyrii loco. At Petrus Galesinius, Augustoduni, inquit, sancti Florelli martyris, qui decem annos natus, pietate in Christo adhærescens, egregie coronatur. Eamdem palæstram simul & mortis genus Eminentissimus Baronius in Martyrologio Romano assignavit his verbis: Augustoduni, sancti Flocelli pueri, qui sub Antonino imperatore, & Valeriano præside multa passus, demum a feris discerptus, martyrii coronam adeptus est. Consonat Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano, ubi satis prolixum elogium more suo exhibet. Verum hæc jam discutienda sunt.

[11] Puerilis sancti Martyris, ætas, qualem non nulli ex relatis martyrologis & Actorum scriptor ipsi tribuunt, [Sancti ætas unde conjici potuerit: palæstra,] ex sacri corpusculi mole haud dubie deprehensa est; aliqua tamen Actorum apographa eumdem modo puerum, modo virum appellant. Palæstram qui notant, eam non aliunde didicisse videntur, quam ex Catalogo Petri de Natalibus, qui lib. 8, cap. 92 de Sancto sic orsus est: Flocellus, puer decennis, passus est apud urbem Augustodunensem. Non aliunde, inquam; quia in nullo e Mss. nostris, infra enumerandis (si unum minoris momenti excipias,) nec in edito apud Mombritium, martyrii locus Augustodunum assignatur: sed vel omnia palæstram silent, vel Romam assignant; quamquam hæc ad cetera non satis consequenter. De martyrii quoque genere non omnino conveniunt eadem apographa: horum enim tria de eo sic ajunt: Beatæ vero memoriæ virum Floscellum ad se revocatum (Antoninus imperator) expoliavit vestibus, quibus erat indutus, & vestivit eum stola linea, tradiditque eum foras in platea, & interfecerunt eum. Simili modo legit Mombritius, sic inquiens: Tandem imperatori præsentatus Antonino, vestibus spoliatus, & stola linea indutus, foras in plateam traditus est quinto decimo Calendas Octobres.

[12] Consonant duo alia apographa ex Breviario Belnensi, [genus martyrii, dies] ubi hæc legere est: Flosculum Judaico more propriis exspoliatum vestibus, linea lugubrique stola circumdans (Antoninus) in platea eum coram cunctis, proh dolor, occidendum, præcepit. In alio denique Ms. nostro legitur: Imperatoris jussu in platea civitatis Augustodunensis capite plexus est. Contra auctor Florarii nostri Ms., Petrus de Natalibus in Catalogo, Baronius tam in Martyrologio, quam in Annalibus, & Saussayus in Martyrologio Gallicano, eumdem a feris discerptum scribunt, quia scilicet hi omnes, aut eorum aliquis in sancti Martyris Actis pro voce foras legerint feris, vel certe sic legendum esse censuerint. De martyrii die magis convenit; quippe illum die XV Calendas Octobris coronatum fuisse, communis omnium sententia est, si Petrum de Natalibus excipias, qui sive ex diverso apographo, sive ex errore, XIV Calend. Octobris signavit.

[13] [& tempus incerta.] Nec magis certum est, quo tempore Sanctus passus sit. Longioris Passionis compilator id sub Antonino & Maximiano, post S. Georgii martyrium, quod sub Diocletiano contigit, factum esse, ridicule affirmat, ut num. 15 videbimus. In brevioribus Actis solus Antoninus memoratur; quod an de Ælio Antonino Pio, an de Marco Aurelio Vero Antonino, accipiendum sit, denuo incertum est. Hinc factum puto, ut Eminentissimus Baronius tom. 2 Annal. Eccles. ad annum Christi 154, num. 3 agens de martyribus in persecutione Antonini Pii coronatis, S. Floscellum ceteris annumeraverit, dicens: Augustoduni in Gallia Floscellus & alii: & ad annum 179, num. 37 inter martyres sub Marco Aurelio passos eumdem rursus recensuerit, Inter alios, inquiens, magna laude dignum fuit martyrium Flocelli pueri, qui post multa tormenta feris objectus, ab illis discerptus est: celebris est ejus memoria Augustoduni. Eumdem porro Floscellum utroque loco memorari manifestum est; ideoque non nisi ex memoriæ lapsu, fallente Antonini nomine, Eminentissimus Annalista eum in Annalibus geminasse dicendus est, quem in Martyrologio suo tantum unum agnovit. Verum quis ex tam dubiis Actis, qualia ea esse dicemus, certum martyrii tempus determinet? Ego quidem, donec meliora instrumenta producta fuerint, malo nihil, quam aliquid temere statuere.

[14] [Varia geminæ Passionis apographa;] Actorum sive Passionis ejus apographa in Museo nostro varia servari, jam sæpe insinuavimus. Inter hæc tria prorsus conveniunt, quorum unum a Petro Francisco Chiffletio, viro de Museo nostro optime merito, ex Ms. monasterii Accincti & S. Benigni Divionensis, alterum a Papebrochio nostro ex Ms. Cistercii, cod. 6. num. 35, tertium denique nescio unde, transumptum est. Horum omnium initium est: Passionem B. Floscelli pueri, qui tempore Antonini Cæsaris & Maximiani, publice præsentium, sub præside Valeriano, pro fide Christi certans, pati promeruit, dignum duximus memoriæ commendare. Alterum ab eodem Chiffletio e Breviario S. Mariæ Belnensis, de quo num. 7 meminimus, descriptum, sic incipit: Eo igitur tempore, quo Antoninus cæsar & Maximianus Romæ præfuerunt, diabolicæ fraudis illusione decepti, non justitiæ legibus Urbem regere & ornare, sed tyrannidis suæ crudelitatem exercere studuerunt. Huic simile est & aliud ex eodem forte Breviario desumptum.

[15] [longior Passio] Altera denique Passio, prædictis multo brevior, cujus etiam geminum exemplar Ms. habemus, a Mombritio edita, sequens exordium habet: Temporibus Antonini passus est sanctus puer Flocellus sub Valeriano præside. Ab hac non multum discrepat ea, quam Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 8, cap. 92 recensuit. Id porro universim notari potest, alteras ex alteris vel contractas, vel ampliatas fuisse; & quod in hujusmodi scriptis non raro accidit, contractiores paucioribus fabulis infartas esse. Certe ego prolixiora apographa nostra prelo indigna reputo, mecumque reputabit eruditus lector, dum aliquot eorumdem commenta perpenderit. In ipso mox limine, ut patet ex dictis, imperitus compilator S. Floscellum tempore Antonini cæsaris & Maximiani passum asserit; quasi hi duo simul imperassent, inter quorum imperium plus quam seculum intercessit, sive per Antoninum designatum voluerit Ælium Antoninum Pium, sive Marcum Aurelium Antoninum. Ne vero quis suspicetur Antoninum ex amanuensis errore pro Diocletiano in aliquem codicem irrepsisse; Antoninum habent omnia apographa, & solum quidem breviora, qualia etiam Petrus de Natalibus & Mombritius ediderunt. Sed & Antonini nomen in omnibus apographis postea recurrit, Diocletiani nusquam. Nihilominus sub Diocletiano, vel post ipsum S. Floscellum passum fuisse, idem ille scriptor imprudens significat, dum & ipse quædam de S. Georgio martyre, qui sub Diocletiano martyrium subiit, velut anteriora narrat, & judicem de iisdem loquentem inducit.

[16] Idem fabulator imperatorem triginta tres pueros, [fabulosa esse ostenditur,] qui secum idolis immolarent, elegisse comminiscitur, eoque audito, Floscellum puerum congregatis omnibus viris ecclesiasticis & plebe cum ministris, pro Christiana fide publice perorasse. Quamquam autem Puer ille divinis præceptis instructissimus ubique exhibeatur a biographo, idem tamen ille præsidem per idola, si ipsi credimus, adjuravit. Eodem teste, cum sanctus Puer in equuleo appensus esset, exceptor Officii, eum non solum illius civitatis, (quam tamen biographus nusquam indicat;) sed & provinciæ totius dominum esse primumque affirmabat: quo audito, jussit eum præfectus de eculeo submitti &c. De malefico quoque futilem quamdam fabellam texit in hunc modum: Tunc vocatus maleficus confixit in palmis & in lingua B. Floscelli clavos extra civitatem. Tunc Victor Floscellus maxime Deo gratias agere cœpit, dicens: Repletum est gaudio os meum…

[17] Cum hæc B. Floscellus decantaret, nuntiatum est Valeriano (præsidi, [preloque indigna:]) qui vocato ad se malefico dixit: Puniendo me corripis; nam non bene linguam seductoris confixisti; quia semper populum seducens, alloquitur. Cui maleficus jurans dixit: Per virtutem deorum crede mihi, quoniam plus, quam solebamus aliis Christianis, clavos in linguam ejus infixi: verum posco, ut aliquod mihi pecus adducatur, quatinus, ipsi taliter clavis impositis, videre valeas, si vivere poterit. Et continuo taurus adductus, cum confixus fuisset, mortuus in terram cecidit. Nec minus nugatorium est, quod ait, Sanctum verba sua, quæ confixa clavis lingua loquebatur, cuidam dictasse, ab illoque proprio Martyris sanguine excepta fuisse. Dictavit autem, inquit, scriptori B. Floscellus hos sermones, quos scriptor in charta de sanguine ejus scripsit. Vide etiam, quæ supra num. 3 & 4 de translatione sacri corporis ex eadem Passione retulimus: cetera mitto, quia hæc certe sufficiunt, ut hujusmodi Actis omnis fides abnegetur.

[18] Non tam fabulosa sunt contractioris Passionis apographa, [brevior incertæ fidei, unde edenda.] qualia scilicet Petrus de Natalibus & Mombritius edidere: nec tamen eam veritatis antiquitatisque speciem præserunt, ob quam bonæ notæ instrumentis fidem prudenter non possumus negare. Imo ego non possum deponere vehementem suspicionem, ne istud Floscelli nomen fictitium sit, anonymo cuidam puero martyri, cujus corpus in veneratione merito erat, attributum, Actaque ipsa ex incerta traditione compilata, aut etiam penitus conficta. Formidinem hanc movet mihi martyrium ejusdem ac memoria antiquioribus omnibus martyrologis tam Gallis, quam ceteris omnino ignota; Acta aut aperte fabulosa aut dubia, quæque præter cultum aliunde cognitum, cetera omnia incerta relinquunt; ac ipsum denique Floscelli vocabulum, ignoti nominis puero martyri haud inepte imponendum. Attamen cum hæc mea tantum suspicio sit, nolo contractiorem illam Passionem a lectore desiderari, ideoque eam ex editione Mombritiana recudam, annotatis more nostro, quæ ad eamdem illustrandam facere videbuntur.

[Annotata]

* adde oppidum

* quibusvis

* i. e. nautæ

* optima

PASSIO
Ex editione Mombritii.

Floscellus puer M., qui colitur Belnæ in ducatu Burgundiæ (S.)

[Tolerato equuleo, victo leone, puerum] Temporibus Antonini a passus est sanctus puer b Flocellus sub Valeriano præside. Nam cum Christianos in fide confortaret, dicens: Nolite timere, a præside jussus est in eculeo suspendi, & vehementer flagellari; deinde in carcerem cum leone devorandus mitti: sed, illo orante, leo cecidit, & mortuus est. Apparueruntque ibi candelabra septem lucidissima cum odore incensi, & esca Domini refectus est c. Audiens hoc quidam de civitate, qui habebat filium cæcum, surdum & mutum, intellexit esse apud eum gratiam Dei, & veniens ad hostium * carceris, rogavit eum cum lachrymis, ut pro puero oraret. Qui ait: Crede in eum, in quem Christiani credunt, & sanabitur.

[2] [sanat, & post alia, occiditur.] Tunc ille credere confessus est; & orante Flocello, puer sanatus est. Apparitores autem a præside missi ad carcerem, ut viderent, si a leone Flocellus devoratus fuisset, viderunt luminaria, & leonem mortuum, & audierunt Sanctum psallentem. Quod cum renuntiassent præsidi, is ait: O Flocelle, quam prævalent maleficia tua! Et præcepit rogum magnum extra civitatem fieri, eumque cremandum duci. Qui cum oraret, facta est vox de cælo confortans eum. Properantibus eis ad ignem, semper ab angelo dextro Sanctus Dei protegebatur. Et cum projectus in medio ignis jaceret d, illico tempestas valida, de cælo veniens, ignem extinxit, ipsumque angelus illæsum ab igne liberavit. Post hæc vocatus veneficus, in palmis & lingua ejus clavos confixit e. Tandem imperatori præsentatus Antonino, vestibus spoliatus, & stola linea indutus, foras f in plateam traditus est quinto decimo Calendas Octobris g.

ANNOTATA.

a Consule Commentarium num. 13 & duobus seqq.

b Puer decennis legitur in editione Petri de Natalibus, ubi etiam palæstra Martyris additur, Apud urbem Augustodunensem. Vide Commentarium num. XI.

c De hac refectione nihil habet Equilinus.

d Equilinus præter alia minoris momenti hic habet: Sed Puer ab angelo sibi a dextris assistente hortatus, ignem ingressus est, & continuo tempestas &c.

e De malefico nihil memorans Equilinus, tantum ait: Quem præses jussit lingua & palmis clavis configi.

f Pro foras idem Equilinus legit feris, post verba ad præcedentem litteram relata, sic inquiens: Et dum nihilominus Christum confiteretur, stola indutus linea, feris in platea exponitur, & ab eis discerptus, martyrio coronatur. Adi Comment. num. 12.

g In mox laudato Catalogo legitur XIV Cal. Octobris. Vide dicta in Commentario num. 12. In longiori Passione hic subditur translatio corporisad pagum Constantiensem, quam num. 3 & seqq. retulimus & examinavimus. Subduntur etiam nonnulla generatim de beneficiis, quæ ad ejusdem tumulum ibidem impetrata fuerint; & ex quibus liquet, scriptorem istius Passionis a primis Christianæ æræ seculis longius abfuisse, cum inter cetera ibidem loquatur de pueris voti causa sancto Martyri mancipandis.

* ostium

DE S. AGATHOCLIA ANCILLA M.
Ex Fastis Romanis & Græcis.

[Præfatio]

Agathoclia ancilla M (S.)

J. S.

[S. Agathoclia, Romano Martyrologio ex Græcis] Agathocliam martyrem ex Fastis Græcis Martyrologio Romano inseruit Baronius, sic eam annuntians: Eodem die sanctæ Agathocliæ ancillæ cujusdam mulieris infidelis, quæ longo tempore verberibus, aliisque ærumnis ab ea vexata, ut Christum negaret, oblata demum judici & sævius laniata, cum in confessione fidei persisteret, excisa lingua, in ignem projecta est. Ita Baronius ex Menologio Sirletiano pro majori parte; sed Fasti Græci in exponendis S. Agathocliæ cruciatibus invicem utcumque dissentiunt, & non omnino consentiunt cum Baronio. In Menologio Sirletiano Latine vocatur Agathochia; sed mendum putem esse typographicum, cum in reliquis Fastis constanter legatur Agathoclia, uti & in indice Martyrologii Sirletiani. In eo hæc leguntur: Sancta martyr Agathochia, serva Nicolai cujusdam Christiani hominis, & Paulinæ uxoris, cum esset Christiana, & Deum timeret, quotidie cruciabatur, ab hera infideli muliere idolorum cultrice, quæ Agathochiam octo annis asperis lapidibus verberabat in vertice, eamque nudis pedibus ambulare cogebat in hyeme & frigore ad ligna colligenda, per totos octo annos studens illi persuadere, ut adoraret idola. Quod cum omnino recusaret, laniata est, & excisa lingua: & in carcerem conjecta: fame affligebatur: postremo injecto in collum igne, præsentem vitam cum æterna commutavit.

[2] Menæa impressa elogium exhibent huic fere consonum. [inserta, elogio laudatur ut martyr:] Attamen ibidem S. Agathoclia non vocatur serva, sed potius Nicolai & Paulinæ dicitur filia. Certe verba Græca sic exponenda videntur: ἥτις ἐγένετο Νικολάου θυγάτηρ ἀπὸ Χριστιανῶν, καὶ Παυλίνης τῆς αὐτοῦ γυναικός. Hæc erat Nicolai Christiani filia, & Paulinæ ejus conjugis. De carcere, in quo fame afflicta fuerit, nihil quoque habent Menæa. Reliqua satis consonant: & duo versiculi, qui adduntur, etiam habent igne in collum injecto occisam fuisse. Menologium Basilianum in pluribus dissidet, cum ita habeat: Martyr Agathoclia, professione Christiana, serva Nicolai cujusdam, Paulinæque ejus uxoris, qui prius Christiani fuerant, deinde a Christo deficientes idola colebant: sollicitabatur & ipsa ut Christum abnegaret, & ad idolorum culturam se transferret. Verum cum ad id induci nequiret, annos octo excruciata fuit, adhibitis per singulos dies diversis tormentis. Nam aliquando asperis saxis in spondylo & facie, aliquando virgis in capite & humeris cædebatur. Sed cum in Christi fide constans permaneret, ferreo malleo comminuitur: tum præcisa lingua, in carcerem conjicitur, proposito interdicto, nequis ei cibum afferret. Verum disponente Deo, luscinia avicula arboreos fructus deferens, illam alebat. Postremo domina ejus ingressa carcerem, candente vecte ferreo eam interemit. In id omnes Græci consentiunt, non fuisse judici traditam; sed ab hera dire tortam, & igne interemptam. Hoc autem non alio modo rectius intelligitur, quam si credamus occisam ferro candente ad collum admoto. Quam vero certa sint adjuncta aliqua, defectu meliorum scriptorum definiri nequit.

[3] [non videtur Hispaniæ adscribenda.] Vides, opinor, nec locum, nec tempus martyrii ab ullo indicari. Tanto facilius eam Hispaniæ adscribere potuit Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem, ubi eam annuntiat Octogesæ in Illergetibus Hispaniæ, & passam ait sub Domitiano, anno Domini XCIV. At solum laudat Flavium Dexterum, auctorem nempe Chronici fictitii, aliosque recentiores hunc secutos. Quare dicta illa Tamayi pro non dictis haberi debent, ut norunt eruditi Hispani. Græcum est Agathocliæ nomen, & a solis Græcis olim fuit celebrata, ita ut dubitare non debeamus, quin alicubi in ecclesia Orientali sit passa.

DE SS. MARTYRIBUS VALERIANO, MACRINO, ET GORDIANO
Ex Martyrologiis.

[Præfatio]

Valerianus M (S.)
Macrinus M (S.)
Gordianus M (S.)

J. S.

[Hi Martyres, in Martyrologiis antiquis notissimi,] Tres sanctos Martyres, ex solis fere Martyrologiis notos, Baronius in Romano sic hodie memorat: Novioduni sanctorum martyrum Valeriani, Macrini & Gordiani. Præcesserunt antiqui martyrologi, mutato tamen nonnihil nomine civitatis, quæ Sanctorum palæstra statuitur. Nam Hieronymiana apud Florentinium ita habent: In Neviduno sanctorum Valeriani. Magrini. & Gurdiani. Epternacense ibidem habet: Neveduno Valeriani, Macrini, Gordiani. Corbeiense: Neveduno natalis SS. Valeriani, Magrini, Gurdiani. Ex contractioribus apud nos plane consentiunt Rhinoviense & Richenoviense. Contractiora alia minus quidem accurate sine loco, eosdem tamen Sanctos exhibent, uti & facit Gellonense apud Acherium, & Antiquissimum apud Martenium tom. 3 Anecdotorum. Ado in suo Martyrologio eosdem sic expressit: Nividuno, natalis sanctorum Valeriani, Macrini & Cordiani. Usuardus consentit his verbis: Nividuno, sanctorum martyrum, Valeriani, Macrini & Gordiani. Notkerus locum alio modo expressit, sic habens: Novioduno, Valeriani, Macrini & Gordiani. Hactenus antiquiores, qui valde ambiguum relinquunt locum, in quo passi sunt Sancti.

[2] Recentiores vero in varias abierunt sententias. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad diem sequentem eos tali exornat elogio: [non videntur alicui civitati satis certo adscribi posse,] Novioduni in Nivernis sanctorum Valeriani, Macrini & Gordiani, sub Decio necatorum ob assertionem Christianæ pietatis. Qui Martyrologium Romanum fecerunt Gallicum, nimirum Philippus Labbe, Simon Mothier, & Claudius Castellanus, locum Gallice vocarunt Nyon, quæ est civitas Helvetiæ in ditione Bernensi, a Latinis aliquando Nevidunum dicta, ut invenio in aliquot lexicis Geographicis. Auctor novissimi Martyrologii Parisiensis caute Sanctos illos annuntiavit hoc modo: Niveduni sanctorum Valeriani, Macrini & Gordiani martyrum. Ex hisce vehementer suspicor, in nulla civitate Galliarum hos Sanctos bene notos esse, aut cultu aliquo honorari. Quod ait Saussayus, sub Decio passos esse, me moveret, si assertum esset ab auctore, qui verba sua magis ponderare solitus esset, quam fecit martyrologus iste. Itaque, licet primo intuitu existimaverim, hos Martyres in aliqua Galliarum civitate passos esse, aut certe in Helvetia, ubi ipsos fixerunt plerique martyrologi Galli recentiores; cum nec apud scriptores Gallos, nec apud Henricum Murer in Helvetia Sancta quidquam certi de illis inveniam; vehementer dubito, an ullo modo ad Galliam aut Helvetiam pertineant.

[3] [& forte iidem sunt cum ante memoratis.] Certe antiqui solam nominant civitatem, non provinciam, in qua passi sunt Sancti. Fuit autem Noviodunum etiam in Pannonia, ut habet Cellarius in Geographia antiqua tom. 1 pag. 360. Aliud quoque Noviodunum assignat dictus auctor pag. 371 in Mœsia inferiore, quæ postmodum Scythia fuit dicta, & nunc Bessarabia dicitur. Hinc nonnulla mihi suspicio oritur, Sanctos hodiernos posse eosdem esse cum illis, de quibus ex Fastis Græcis & Hieronymianis egi ad XIII, sive tom. IV Septembris pag. 55. Nam inter hos reperitur aliquis Valerianus, alius Gordianus, alius Macrobius apud Græcos, cujus nomen in Hieronymianis multipliciter scriptum est. Nihil certi potest affirmari, neque enim nominum similitudo ad hoc sufficit. Solum insinuo qualemcumque suspicionem, quia video illos, quos memoravi ad XIII, non fuisse annuntiatos ab Adone, Usuardo, Notkero, qui hodiernos annuntiant. Hodiernos vero prætermissos a Rabano, qui illos memoravit. Verum hæc solum valent ad inquirendum ulterius, si quid solidioris argumenti accederet, non ad statuendum aliquid certi.

DE S. THEODORA MATRONA
ROMÆ

Post initium seculi IV.

SYLLOGE.
Sanctæ notitia unde hausta: memoria in Fastis nonnullis: corporis Ariniano Romam translatio.

Theodora matrona, Romæ (S.)

U. S.

Omnis, quæ de sancta hac Matrona in Martyrologio Romano Fastisque nonnullis habetur, notitia non aliunde hausta est quam ex Actis SS. Abundii & Abundantii, [Sanctæ memoria in nonnullis] datis ad diem præcedentem. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ brevi hoc elogio Sanctæ memoriam recolit: Theodora nobilis matrona Romana Christum colens, Diocletiano & Maximiano Christianos persequentibus, sanctis martyribus viventibus sedulo ministrabat: & post necem corpora illorum conquisita & collecta sepelienda curabat. Hæc corpora sanctorum martyrum Abundii, Abundantii, Marciani, & Joannis noctu ad martyrii locum accedens cum pueris suis, proprio vehiculo imposita, in prædium suum apud montem Soractem XXVIII ab Urbe milliario deportata, ibi apud Arinianum aromatibus condita & linteaminibus involuta sepelivit. Quæ in hujuscemodi pietatis officiis diu versata, tandem ad præmium evolavit in cælum XV Kalendas Octobris. In fine adscribit: Ex Martyrol. & Pass. SS. Abundii & Abundantii. Martyrologium Romanum Baronii haud dubie designat, in quo Sancta ad præsentem diem breviter annuntiatur his verbis: Romæ S. Theodoræ matronæ, quæ in persecutione Diocletiani sanctis martyribus sedulo ministrabat.

[2] Sanctæ quoque nostræ meminerunt Gallonius de Virginibus Romanis pag. 46, [Fastis: ab aliis, quibus idem nomen, distinguenda est.] Arturus in Gynæceo & Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem. Horum autem verba transcribere necesse non est; nihil enim peculiare continent, solamque ipsius in sanctorum martyrum servitio exhibitam caritatem laudant. Ferrarius in annotatione observat primo, correctione egere signatam in Actis oppidi Ariniani ab Urbe distantiam, cum non 28 sed 20 tantum milliarium sit. Suspicatur Cardulus, ut diximus ad diem præcedentem in Annotatis ad Passionem SS. Abundii & Abundantii litter. ee, differentiam hanc ex eo oriri, quod breviora olim essent, quam nunc sint milliaria. Observat Ferrarius secundo, distinguendam esse Theodoram nostram ab ea, quæ die 1 Aprilis in Martyrologio Romano recolitur. Rationem affert, quod illa soror fuerit S. Hermetis martyris, vixeritque & martyrio coronata sit sub Adriano, imo Trajano imperatore anno 117, ut ad diem 1 Aprilis dictum est in Opere nostro. Diversa quoque & ab aliis, quibus nomen est Theodora, quæque a vetustioribus martyrologis recensentur, ut liquet tum ex regionibus, quibus adscribuntur, tum etiam ex adjunctis aliis. Grevenus in Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum ad diem XXVIII Decembris sic habet: Theodoræ matronæ Romanæ, quæ si eadem est cum nostra, nescio, cur a Greveno ad illum diem relata fuerit.

[3] [Pauca ejus gesta nota sunt:] Gesta S. Theodoræ alia non novimus, quam quod in illius domo Christi fideles delitescerent, ut perhibet Passio SS. Abundii & Abundantii apud nos num. 2: quod viginti tres anonymos martyres, de quibus eadem Passio, cum Joanne presbytero sepulturæ mandarit in crypta ad clivum Cucumeris, situm via Salaria veteri, ut ex Aringho diximus in Annotatis ad Passionem SS. Abundii & Abundantii litter. r; quod gloriosum illorum certamen in carcere Mamertino degentibus Abundio & Abundantio nuntiaverit, illosque etiam una cum SS. Marciano & Joanne in prædio suo honorifice sepeliverit. Locum, quo situm erat S. Theodoræ prædium, in Commentario prævio de SS. Abundio & Abundantio &c. num. 34 dedi ex laudato Aringho Romæ Subterraneæ lib. 4, cap. 40, num. 2. Addit ibidem Aringhus: Ubi ipsa insuper Theodora digna martyribus meritorum consortio juncta, pari quoque honore condita est. Cetera Theodoræ gesta, uti & annus illius emortualis, incomperta sunt: unde illius obitum late fixi post initium seculi IV.

[4] [corpus Romam Ariniano deportatum.] Cardulus in Notis ad Historiam SS. Abundii & Abundantii litter. k de Theodora nostra præter alia hæc habet: Quare non immerito inferius (in Historia primæ translationis SS. Abundii & Abundantii apud nos Appendicis num. 14) Beata nuncupatur, ejusque imago apud Arinianum in pariete depicta memoratur. Ex statim laudata translationis Historia liquet, S. Theodoræ corpus initio seculi XI jussu Ottonis III imperatoris una cum corporibus SS. Abundii & Abundantii aliorumque martyrum delatum fuisse ad recenter exstructam basilicam S. Adalberti, nunc S. Bartholomæi dictam, sitamque in insula Tiberina, in qua ecclesia S. Theodoræ corpus sua ætate etiam quievisse, auctor est Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro. Miraculum, quod in ejusdem translationis historia, apud nos num. 16 Appendicis de SS. Abundio & Abundantio &c narratur, quia breve est, huc etiam transfero. Et dum juxta ecclesiam beati Eutichii martyris transirent ii, qui ea (corpora SS. Marciani & Joannis) deferebant, viderunt ex imagine beatæ Theodoræ, quæ ibi erat depicta, aquam incipientem defluere, ita ut etiam sacerdotes, qui ibidem vigilias celebrabant, ex ea faciem sibi lavare potuissent. Quod omnipotens Deus ad hoc demonstrasse putandus est, quod sanctorum martyrum absentia locus, in quo sepulti fuerant, in prædio beatæ Theodoræ captivus remansit. Quæ quidem aquæ emanatio nec antea visa fuerat, nec postea visa fuit.

DE S. SATYRO CONFESSORE
MEDIOLANI.

An. CCCXCII aut CCCXCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Satyrus conf., Mediolani (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti memoria in Martyrologiis & cultus: elogium a S. Ambrosio scriptum, & Vita ex eo composita: qualiscumque vitæ chronotaxis.

Baronius in Martyrologio Romano S. Satyrum, fratrem S. Ambrosii, hodie annuntiat his verbis: Mediolani depositio sancti Satyri confessoris, [Nomen Sancti in Martyrologiis ad hunc diem,] cujus insignia merita sanctus Ambrosius ejus frater commemorat. Præiverat Galesinius, ita scribens: Mediolani sancti Satiri confessoris, de quo S. Ambrosius frater in libro, quem de illius obitu confecit. Addit in Annotatis: Alii postridie hujus diei de eo faciunt, sed ecclesia Mediolanensis hoc ipso die. Martyrologium Mediolanense Baronii verba repetit, atque ista in Annotatis subjungit: De S. Satyro agit Martyrologium Romanum, Breviarium & Missale Ambrosianum cum Missa propria, Officium ejusdem editum Romæ sub Clemente X Pontifice Maximo ad usum sanctimonialium S. Ambrosii &c. Longius elogium dat Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad eumdem diem, ibique adjungit hæc verba: Extat Mediolani ecclesia S. Satyro dicata, in qua corpus illius asservatur.

[2] Verum quod de corpore dicitur, errori obnoxium est, [quo Mediolani colitur,] ut observatur in Martyrologio Mediolanensi, ubi de illa ecclesia hæc leguntur: Anspertus de Blasono, … archiepiscopus in umbilico fere urbis Mediolani ædificandam curavit sacram ædem SS. Sylvestro & Satyro, quemadmodum antea scripsi, in qua Ferrarius falso affirmavit asservari corpus divi Satyri. Etenim duæ aliæ sunt ecclesiæ, quæ de corpore Sancti litigant, ut infra videbimus, videlicet ecclesia S. Ambrosii, in qua sacellum est, olim S. Victoris ad cælum aureum, nunc S. Satyri dictum, quod ipsi anno 1752 curiose lustravimus; altera S. Victoris, Ordinis Olivetani, in qua multæ cernuntur inscriptiones ad corpus ejusdem sancti spectantes, quas ipsi exscripsimus. In hac autem splendidissima S. Victoris ecclesia festivitas S. Satyri celebratur ad XVII Septembris ritu duplicis primæ classis, & habentur indulgentiæ plenariæ. Habet eadem ecclesia sacellum laterale cum altari dicato S. Satyro. Solemnem quoque memoriam S. Satyri Romæ celebrari in ecclesia S. Ambrosii, quæ olim utriusque Sancti fuit domus paterna, ibique S. Satyri reliquias haberi, asserit Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro ad XVII Septembris. Verum de cultu S. Satyri die XVII Septembris plura non addo: de controversia vero, quæ inter duas jam dictas ecclesias viget de possessione corporis, inferius ea proferam, quæ sufficere videbuntur.

[3] Memoria S. Satyri etiam recolitur in Martyrologiis aliquot antiquioribus, [in antiquioribus ad XVIII Septembris.] sed ad diem XVIII Septembris. Isto die codices Hieronymiani apud Florentinium, post annuntiatum Mediolani S. Eustorgium episcopum, sic habent: Et sancti Satyri. Nudum Satyri nomen exhibet codex Corbeiensis, uti & Epternacensis. Hisce consonant Rabanus, & multa Martyrologia contractiora, videlicet Richenoviense, Augustanum & Labbeanum apud nos, Gellonense apud Acherium, ac vetustum Autissiodorense apud Martenium tom. 3 Thesauri Anecdotorum. Apud eumdem tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 721 aliud Autissiodorense Martyrologium ita habet: Mediolano natale S. Saturi fratris S. Ambrosii episcopi. Usuardus Satyrum suo Martyrologio non inseruit. Attamen ipsius memoria variis codicibus Usuardinis postea est addita, uti & editionibus quatuor apud Sollerium nostrum, ubique ad XVIII Septembris. Ex his solam Greveni annuntiationem huc transfero: Mediolani depositio beati Satyri confessoris, fratris sancti Ambrosii episcopi, qui ejus virtutes eleganti delucidans stilo, in libro, quem inscripsit de Excessu Fratris, dicit eum sacri dona baptismatis casto corpore & puro corde intemerata servasse. Mitto plura Martyrologia recentiora, quibus ad eumdem diem memoria S. Satyri est inserta: solumque observo, antiquiora omnia in hunc diem conspirare.

[4] [Sanctus Oratione funebri a fratre Ambrosio laudatus,] Acta S. Satyri primus conscripsit S. Ambrosius, aut potius eum laudavit oratione funebri, quam postmodum edidit. Oratio illa in novissima editione Operum S. Ambrosii edita est tom. 2 col. 1113, vocaturque S. Ambrosii liber de Excessu fratris sui Satyri. Habita autem est a S. Ambrosio in ipso exsequiarum tempore, præsente exanimi corpore, quod sepulcro erat inferendum, quodque interim jacebat facie cooperta. Narravit in ea sanctus doctor insignes Fratris sui virtutes, & facta aliqua historica inseruit. Attamen nec ordine historico omnia Sancti gesta exposuit; nec ullam rerum etiam præcipuarum dedit chronotaxim. Hinc non nisi ex probabilibus conjecturis haberi possunt anni, quibus natus & defunctus est S. Satyrus. Post dies septem iterum ad sepulcrum S. Satyri accessit Ambrosius, & aliam habuit Orationem ad leniendum dolorem communem; eaque, post primam edita, vocatur liber de Fide resurrectionis.

[5] [ac memoratus in secunda Oratione ab eodem dicta:] In ea rursum variis vicibus declarat ingentem amorem in Fratrem defunctum, ostenditque, quam bene de felici ipsius morte sentiret; at gesta non memorat. Hæc igitur nobis edenda non est, eaque de causa huc aliqua transfero. Exorditur hoc modo: Superiore libro aliquid indulsimus desiderio, ne tamquam ferventi plagæ austeriora adhibita medicamenta exasperarent magis quam lenirent dolorem; simul quia Fratrem sæpius allocuti sumus, & oculis tenebamus, absurdum non fuit relaxare paulisper affectum naturæ, qui lacrymis magis pascitur, fletibus delinitur, stupore defigitur… Nunc quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futuræ quietis est, a Fratre paululum ad communem humani generis cohortationem juvat derivare mentem, intentionemque transfundere, ita ut neque toti sensibus defigamur in Fratre, ne obrepat affectus; neque tantæ exsules pietatis & gratiæ, eum, quem diligimus, deseramus. Hæc attulit, opinor, Ambrosius, ut rationem redderet, cur in prima Oratione plusculum dolori indulserit, quam episcopum decere fortasse credent aliqui, indolentiæ Stoïcæ magis amantes, quam Christianæ pietatis & patientiæ. Col.. Ambrosius iterum amorem suum in Fratrem declarat, & mortem ejus qualem existimet, his verbis insinuat: Præstitisti mihi, Frater, ne mortem timerem: atque utinam moriatur anima mea in anima tua! In fine Orationis iterum ad Fratrem hoc modo se convertit: Quid enim mihi superest solatii, quam quod me citius ad te, Frater, spero venturum, nec digressus tui inter nos longa divortia fore, tuisque intercessionibus mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem tui advoces? Plura in hac Oratione ad propositum nostrum non invenio.

[6] Quapropter solam Orationem primam ex novissima editione, [edenda Oratio funebris, & Vita ex ea composita.] cum Surii editione collata, inferius recudam, & annotatis debitis illustrabo. Verum, quia illa Oratio formam Vitæ minus refert, adjiciam Vitam S. Satyri, quæ modo edita habetur apud Mombritium tom. 2 fol. 249 sine auctoris nomine. Quo tempore Vita illa fuerit conscripta, non potest ex ea colligi, sicut neque auctoris nomen mihi innotuit. At parum refert, cum scriptor ille in omnibus exacte conatus sit sequi S. Ambrosium, & solum voluerit in ordinem redigere, quæ ille in funebri Oratione sine ullo ordine narraverat. Hanc igitur Vitam solum ea de causa edendam puto, non quia plura habet, quam Ambrosius de S. Satyro. Auctor Martyrologii Mediolanensis etiam nominat inter scriptores Vitæ S. Satyri Hilarionem monachum, qui scripsit Vitas Sanctorum a Jacobo de Voragine prætermissas, & cujus Opus impressum est Mediolani anno 1494. At ea Vita minime indigemus, cum nihil addat ad Vitam a Mombritio editam, quæ vetustior est, aut certe solum usui esse poterit ad corrigenda illius editionis menda. In jam dicto Martyrologio memoratur etiam Legendarium Ms. sacrarii Franciscani, quo fortasse continebitur Vita a Mombritio edita. Si tamen sit alia, non erit magnopere necessaria, cum posteriores biographi omnia haurire debuerint ex Ambrosio.

[7] Hisce observatis, aliqua dabimus puncta qualiscumque chronotaxis: [Sanctus natus inter 330 & 340,] nam pleraque certis annis nequeunt innecti. Primo ignotus est annus natalis S. Satyri. Constat tamen, medium fuisse inter S. Marcellinam sororem & S. Ambrosium fratrem. Hoc enim ipse Ambrosius clare edicit num. 16, ubi dicit, Virum inter duos fratres, alteram virginem, alterum sacerdotem, ætate medium. Erat igitur natu major S. Ambrosio, quem constat pluribus annis juniorem fuisse sorore sua Marcellina, ut probatum est ad Vitam Marcellinæ, die XVII Julii datam. Porro Tillemontius tom. 10 Monum. Eccl. Nota 1 in Ambrosium recte ostendit, natalem S. Ambrosii esse figendum circa annum 340. Quapropter, cum nesciamus, utrum uno tantum aut pluribus annis Ambrosio senior fuerit Satyrus, hujus ætatem figo inter annum 330 & 340. Suspicor tamen propinquiorem fuisse anno 340, quam 330, quia Satyrus & Ambrosius, ut vultu erant simillimi, sic ætate verisimiliter non longe distantes.

[8] [in juventute causas egit, deinde præfectus] Post peracta studia, Satyrus, dum juvenis erat, in foro versatus est ut causidicus, sicut fecit S. Ambrosius. Hic Fratris eloquentiam num. 14 laudat his verbis: Nam quid spectatam in stipendiis forensibus ejus facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio præfecturæ sublimis emicuit? Hæc verba non modo causidicum eloquentem ostendunt; sed etiam præfectum fuisse Satyrum insinuant. Clarius tamen num. 17 Ambrosius edicit, alicui provinciæ Satyrum præfuisse, dum de ipso sic loquitur: Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus præfuit, studia docent; qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem, loquebantur; gratum piæ necessitudinis arbitrum, constantem æqui juris disceptatorem. Hæc provinciæ alicujus præsidem clare designant; sed nullibi invenio, cui præfuerit provinciæ. Tempus etiam præfecturæ Satyri non assignatur.

[9] [fuit alicujus provinciæ,] Certum tamen est, juvenem fuisse Satyrum, dum causas in foro egit, & ætatis fuisse non multum provectæ, dum præfecturæ dignitatem obtinuit. Etenim S. Ambrosius episcopus ordinatus est aut anno 374, aut certe circa illum annum, ut bene ostendit Tillemontius Nota 3 in Ambrosium. Dubitare autem non possumus, quin Satyri præfectura episcopatum Ambrosii præcesserit, cum quia Satyrus erat natu major, tum vel maxime, quia Ambrosio episcopo aut semper cohabitavit, aut certe, si præfecturam obtinebat, dum ille creatus est episcopus, non diu ab illo postea abfuit. Itaque præfectura Satyri omnino videtur figenda ante annum 374, aut certe non serius, quam illo ipso anno.

[10] [licet dignitates non cuperet:] Ambrosius, qui Liguriæ præerat, dum factus est episcopus, num. 8 declarat, ejusmodi dignitates, nec a se, nec a Satyro fuisse desideratas, simulque innuit, illas fuisse episcopatu suo priores. Quam nec ipsi nos, Frater carissime, sæculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant? Quos ideo adepti sumus, non quia fuit eorum appetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut, quia immaturo tui obitu nostræ futurus eras voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus. Honores, de quibus loquitur Ambrosius, non coëgissent Fratres diversis habitare locis, nisi eodem tempore habuissent præfecturas diversarum provinciarum. Itaque dum Liguriæ præerat Ambrosius; altero cuidam provinciæ præsidebat Satyrus. At non diu ab Ambrosio abfuisse videtur Satyrus, postquam ille ad Mediolanensem promotus est episcopatum. Quippe Ambrosius ita semper de Fratre loquitur, acsi toto episcopatus sui tempore Satyrum habuisset secum, & domui suæ præpositum.

[11] [postea cum fratre Ambrosio habitans,] Accipe, lector, aliqua, quæ simul docebunt, quanto amore Fratres illi essent conjuncti. Et ego te, Frater, non requiram? ait num. 3, aut possum umquam oblivisci tui, cum quo vitæ hujus semper aratra sustinui, labore inferior, sed amore conjunctior… Qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas, caritate ut frater, cura ut pater, solicitudine ut senior, reverentia ut junior. Rursus num. 7: Quid igitur nunc agam, cum omnes vitæ istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim mihi unus eras domi solatio, foris decori: tu, inquam, in conciliis arbiter, curæ particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor mœroris: tu meorum adsertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret. Plura ejusmodi prætermitto: nam hæc abunde ostendunt, Satyrum, post Ambrosii promotionem ad episcopatum, non diu ab ipso abfuisse, ac deinde usque ad mortem non recessisse ab ipso, nisi ad breve tempus ad negotia peragenda.

[12] Ex hisce liquet, Satyrum non solum habitasse cum Ambrosio episcopo; [domum ipsius rexit. Baptismum suscepit,] sed simul fuisse œconomum & præfectum domus episcopalis. Hoc aliis etiam locis asserit Ambrosius, & num. 12 observat, correctionem servorum plane relictam fuisse Satyro, ita scribens: Quam sine felle ipsa indignatio: quam servulis ipsis coërcitio non amara, cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu diceres vindicare. Nobis enim professio repressit studia coërcendi: immo tu Frater, ab omni nos abducebas coërcitionis affectu, vindicare pollicens, & lenire desiderans. At aliqua hic oritur dubitatio de tempore, quo baptizatus est Sanctus. Certum est, baptizatum esse occasione naufragii, ut habet Ambrosius num. 13 & 14. Nam ubi naufragium ipsius refert Ambrosius, ait ipsum unice timuisse, ne vacuus mysterii exiret e vita. Et num. 14 narrat, ipsum quidem tunc baptismi suscipiendi avidum fuisse; illum tamen noluisse accipere a schismatico, sed exspectasse, donec veniret ad ecclesiam Catholicam. Mox vero, ubi primum copia liberior ecclesiæ fuit, implere non distulit; Deique gratiam & accepit desideratam, & servavit acceptam. Clarum igitur est, baptismum fuisse susceptum a Satyro non diu post naufragium.

[13] At non æque clare liquet, quo tempore, aut in quo itinere istud naufragium contigerit. [post aliquod naufragium,] Tillemontius in Ambrosio art. 17 existimat, naufragium illud Satyri contigisse in ultimo ipsius itinere in Africam, baptizatumque in Africa, ex qua deinde reversus, non diu post defunctus est. Hæc opinio si vera est, baptizatus est Satyrus aut eodem, quo obiit, anno, aut saltem non toto unius anni curriculo ante mortem. Fateor lubens, verba S. Ambrosii occasionem præbere istud opinandi. Nam num. 8 sic loquitur: O fallax lætitia! o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum, putabamus jam nobis non posse eripi: sed graviora naufragia in terris positi sustinemus. Nam quem non potuerunt naufragia maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors cœpit nobis esse naufragio. Si quis hunc locum dumtaxat consideret, credat sane, naufragium, de quo agit S. Ambrosius, in ultimo itinere Africano contigisse, nec tempore fuisse disjuncta, quæ simul hic coacervantur. Attamen, cum oratores aliquando disjuncta tempore & loco simul conjungant, diligentius considerandum est, an ea sit mens Ambrosii: nam difficulter credere possum, S. Satyrum multis annis baptismo carere voluisse, postquam habitare cœpit cum episcopo Ambrosio, qui de se & ipso num. 7 ita scribit: Quis non usus nobis, & prope visus ipse, somnusque communis? Quæ discreta umquam voluntas? Quod non commune vestigium? fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere. Difficulter, inquam, credi potest, tantam fuisse animorum conjunctionem, & vel sic multis annis a baptismo abstinuisse Satyrum, qui ea de causa Ambrosio divina Mysteria peragenti numquam adesse potuisset.

[14] [non in ultimo itinere Africano,] Præterea Ambrosius ipse multa habet, quæ prorsus illi opinioni videntur contraria. Num. 14 dicit: Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret, quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitæ hujus maria transfretaverit, diffusasque regiones obeundo peragrarit: postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit. Non satis video, quomodo hæc recte componi possint cum opinione Tillemontii. Qua enim ratione dicitur sæpius post naufragium maria transfretasse, diffusasque regiones obivisse, si in ultimo suo itinere naufragium istud contigerit? Neque enim ad ita loquendum sufficit, si prope Sardiniam, ut credit Tillemontius, naufragium passus, ulterius in Africam perrexerit, indeque redierit in Italiam & Mediolanum. Nam hoc nihil aliud erat, quam iter inchoatum perficere. Loquitur ergo S. Ambrosius de naufragio diu præterito, & de variis itineribus postea a Satyro institutis, ut etiam colligitur ex sequentibus verbis: Postremo quod hoc ipso tempore &c. De reditu enim ex Africa hoc dicit, tamquam de facto nuperrimo, cum tamen omnia in eodem facta essent itinere secundum Tillemontium.

[15] [sed in alio itinere, & diu ante.] Secundo ubi naufragium Satyri narrat Ambrosius, loquitur tamquam de re diu præterita, & vel maxime, quando exponit cautionem ab ipso adhibitam in baptismo petendo, nec ullum adjungit verbum, quo innuat, in ultimo itinere illa contigisse. Tertio quando num. 5 narrat reditum Satyri ab ultimo itinere, non facit ullam mentionem de ipsius naufragio, sed meminit de morbo, quo laboraverat, his verbis: Quomodo consternata mens erat ægritudinis tuæ nuntio? Quarto num. 8 pericula illius itineris ita memorat Ambrosius: Revocabam te, Frater, ne ipse Africam peteres, ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viæ, fluctibus credere, & solito metus major incesserat animum. Sed & peregrinationem explicuisti, & rem ordinasti, & veteri & sentinoso, ut audio, navigio iterum te fluctibus credidisti &c. Nihil iterum hic de naufragio, quod ibi tamen vel maxime memorandum fuisset, si in illo itinere contigisset. Quapropter in loco num. 13 dato, qui mox sequitur, loquitur Ambrosius de naufragio aliquo diu præterito. Quinto demum, ubi num. 14 Ambrosius facundiam Satyri in foro & in præfectura breviter perstrinxerat, subjungit: Sed malo illa laudare, quæ, perceptis Mysteriis Dei, duxit humanis esse potiora. His verbis innuere videtur, aut in ipsa præfectura baptizatum esse, aut non diu post præfecturam. Certe pauca habuisset dicenda de gestis ipsius post baptismum, si illum in Africa suscepisset ante ultimum reditum, post quem obiit. Hæc paulo prolixius disputanda censui, ne Vir sanctus, fraterque & convictor S. Ambrosii jam episcopi, baptismum usque ad obitum fere distulisse videatur.

§ II. Refutantur variæ opiniones de anno mortis Sancti, & tempus, quo videtur obiisse, assignatur.

[Defunctus est Sanctus post reditum ex Africa,] Restat investigandum tempus, quo S. Satyrus ab hac vita ad æternam transivit. Annum non assignat S. Ambrosius, sed num. 8 & 6 clare dicit, Satyrum obiisse post reditum ex Africa. Redivisse vero videtur per Siciliam, & exiguo post reditum tempore obiisse; cum S. Ambrosius num. 6 sic habeat: Et quidem tibi, omnipotens æterne Deus, gratias ago, quod vel hæc nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi Fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti: ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. Secundo reditus ille videtur susceptus hiemali tempore. Nam Ambrosius num. 14 reditum illum laudat, & Satyri fortitudinem, quod ad periculum venerit, patiens injuriæ, negligens frigoris. Ex duabus hisce observationibus difficulter credi potest, Satyrum obiisse XVII Septembris, quo colitur. Nam sic post reditum quinque saltem mensibus superfuisset, quod aliunde etiam minus fiet verisimile.

[17] Tertio rediit & defunctus est Satyrus, quando ingens metus erat in Italia, [quando maximus erat timor Mediolani,] & Mediolani nominatim. Hinc Ambrosius num. 9 dicit: Raptus est, ne in manus incideret Barbarorum: raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, colluvionem videret. De iisdem Fratrem deinde sic affatur num. 10. Nam qua eras sanctæ mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostræ salutis consistere, lignorumque concædibus construi murum pudoris? Qua afflictione mœreres, tam tenui discrimine tuos ab hoste distineri, ab hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiæ parceret, nec saluti. Porro timor ille jam impendebat, dum in Africa aut in itinere erat S. Satyrus. Ut enim paulo post habet Ambrosius, reditum Satyro dissuadebat Symmachus, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, (inquit Fratri) quod in hostem incurreres; respondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes. Itaque terror non exiguo tempore, sed diu duravit.

[18] Quarto mortuus est Satyrus, quando soror ipsius sancta Marcellina erat Mediolani. [& dum soror ipsius Marcellina ibidem degebat.] Hoc, quod etiam valet ad tempus mortis Satyri investigandum, aliquis perperam negavit, neglexerunt alii. At clarum est, Marcellinam fuisse cum Ambrosio, dum rediit & defunctus est Satyrus. Num. 10 Ambrosius Fratrem de ea sic alloquitur: Certe felicior (es tua morte) quam sancta soror, quæ tuo solatio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus ærumnosa, neque alterum (nempe Satyrum defunctum) sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, & corporis tui sepulcrum est domus. Atque utinam vel hoc tutum diversorium! Hæc clarissime demonstrant, Marcellinam eo tempore fuisse Mediolani. Non minus clare idem ostendit num. 22 his verbis: Sanctæ vero sorori quid fiet, quæ licet divino metu pietatem temperet; rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi, & totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque mœrorem integrat? Plura addit de sororis dolore. At hæc sufficiunt, ut intelligamus Marcellinam fuisse Mediolani: ideoque necesse non est adducere plura, quibus id ipsum probari potest. Itaque annum, quo defunctus est S. Satyrus, nunc propius investigemus.

[19] [Mors Sancti non est figenda anno 378 aut 379,] Tillemontius Nota 8 in S. Ambrosium S. Satyri mortem figit anno 378 aut 379, secutus Hermantium, qui in Vita S. Ambrosii lib. 2 cap. 15 eamdem fere epocham statuit. At ea sententia mihi plane improbabilis apparet, quia S. Marcellina eo tempore non erat Mediolani, ut inferius ostendam; neque rationes Tillemontii sunt alicujus ponderis. Ait, anno 378 trepidari potuisse in Italia, quia Alemanni Rhenum trajecerant prope Basileam. At plane frivola est ea ratio, cum illi longe abessent, & Gratianus imperator jam eos vicerit mense Maio, ut narrat ipse Tillemontius tom. 5 Imperat. in Gratiano art. 6. Addit ille aliam rationem terroris, qui anno 378 aut 379 poterat esse in Italia. Etenim Gothi anno 378, die IX Augusti, ingentem de Valente Orientis imperatore retulerunt victoriam prope Adrianopolim in Thracia, occisoque Valente, varias vastarunt provincias, ut refert Ammianus lib. 31 cap. 16, tandemque venerunt ad usque radices Alpium Juliarum, si credimus Ammiano. At difficulter credi potest, Gothos eo anno tam longe progressos esse, cum post victoriam primo Adrianopolim frustra tentarint, indeque Perinthum & Constantinopolim versus duxerint exercitum. Certe Jornandes de Rebus Geticis cap. 26, relata Gothorum victoria, & morte miserabili Valentis, tantum subjungit: Quo tempore Vesegothæ Thracias, Daciamque Ripensem post tanti gloriam trophæi, tamquam solo genitali potiti, cœperunt incolere. Accedit, quod in hisce provinciis frequenter deinde victi sunt ab imperatore Theodosio, non vero prope Alpes Julias. Quare crediderim, Ammianum loqui de incursu quodam Gothorum, qui postea contigit, ægrotante Theodosio, ut habet Jornandes cap. 27. Quidquid sit, non poterat anno 378 dicere S. Ambrosius, in Alpium vallo summam Italiæ salutis consistere, cum eo tempore Gratianus imperator cum exercitu suo esset in Pannonia, ideoque Gothos facile observare posset, si in Italiam tendere voluissent.

[20] [nec probat Tillemontius defunctum esse] Alia ratio Tillemontii mortem S. Satyri figendi non multis annis post initium episcopatus Ambrosii petitur ex hisce Ambrosii verbis num. 8: Denique ea, quæ ambo nequiveramus concludere, solus implesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quæ abstulerat, non putabat: sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est quam duorum. Itaque solvit omnia &c. Ad hæc verba recte observat Tillemontius, S. Satyrum ob istud negotium verisimiliter suscepisse iter Africanum, post quod obiit. Nam verba sequentia Ambrosii istud omnino innuunt, dum Fratrem sic alloqui pergit: Peregisti omnia, & ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es præferendus, eriperis; quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciæ reportares. Itaque lubens agnosco, negotium istud finitum fuisse paulo ante mortem S. Satyri.

[21] Verum non æque bona est altera observatio, quam huic ad propositum suum adjungit Tillemontius. [prioribus annis episcopatus Ambrosii:] Existimat, controversiam illam cœptam esse ante episcopatum Ambrosii, quia Ambrosius & Satyrus simul negotium illud cœperant, & concludere nequiverant. At ego magis credo, rem esse cœptam ab episcopo Ambrosio & fratre ipsius, sed modeste, & non coram judicibus, quod Ambrosius episcopus nollet de re temporaria coram judicibus disceptare. Ideo nimirum plaudebat sibi Prosper, credebatque sacerdotii Ambrosii occasione se non cogendum ablata reddere. Id autem sibi ea occasione persuadere non poterat, nisi Ambrosius revera fuisset sacerdos. Quare ea verba nihil omnino habent, quod persuadere possit, Satyrum esse defunctum prioribus annis episcopatus Ambrosii.

[22] Baronius ad annum 383 num. 14 existimat, S. Satyrum eodem anno 383 obiisse. [neque mors ipsius figenda anno 383,] Præsenti, inquit, anno obitus Satyri fratris contigit, ut ex eo perspicue potest intelligi, cum idem Ambrosius ait, eum litteris Symmachi revocatum, ne ex Africa in Italiam veniret, flagrante ipsa Italia bello civili, nimirum cum Maximus in Italiam (ut dicemus) ducturus diceretur exercitum. Hactenus Baronius. At ea sententia non videtur probabilior, quam præcedens. Etenim ille terror, de quo loquitur S. Ambrosius, & de quo Satyrum monebat Symmachus, in Italia certo non erat ante mortem Gratiani, qui cum exercitu in Galliam transiverat adversus Maximum. Post mortem Gratiani adventus Maximi tyranni revera timeri poterat; sed Ambrosius ipse post auditam Gratiani mortem non diu Mediolani mansit. Nam statim, ubi mors Gratiani innotuerat in Italia, Ambrosius ut Valentiniani junioris legatus in Galliam profectus est ad Maximum, & cum eo pacem iniit. Itaque nec ante legationem Ambrosii mors Satyri recte figi potest, quia post terrorem ex ea morte ortum Ambrosius non diu mansit Mediolani; nec post legationem, quia Ambrosius in ista legatione pacem cum Maximo conciliavit. Dici igitur nequit, S. Satyrum obiisse anno 383 post mortem Gratiani, ut etiam aliunde liquet: nam S. Marcellina soror Satyri anno 383 Mediolani non erat.

[23] Alii scriptores mortem S. Satyri fixerunt anno 387, [neque anno 387,] quo Maximus tyrannus subito ex Gallia in Italiam irrupit, venitque Mediolanum, fugiente Valentiniano imperatore, ac totam occupavit Italiam. Dubitandum sane non est, quin ingens terror tunc fuerit in multis Italiæ urbibus. Attamen neque de ista turbatione loqui videtur Ambrosius, neque anno 387 figenda est mors S. Satyri. Quippe Maximus in Italiam irrupit, quando ea de re minime sollicitus erat Valentinianus, cujus legatum Domninum dolis in eam adduxerat opinionem, ut Maximum pacis cum Valentiniano servandæ studiosum crederet. Audiamus hac de re Zozimum lib. 4 pag. 767, ubi narrat, Domninum a Valentiniano ad Maximum fuisse legatum, subditque: Itaque cum venisset ad Maximum Domninus, capitibus legationis omnibus expositis, omni cum observantia comitateque exceptus est. Nam & dignabatur eum honore Maximus eximio, & tanta munerum mole satiabat, ut imperatorem Valentinianum nullum huic parem habiturum amicum Domninus existimaret. Ac poterat usque adeo Domninum decipere Maximus, ut etiam partem exercitus sui cum eo mitteret, quæ imperatori contra barbaros, subjectis ipsi Pannoniis imminentes, esset auxilio. Posteaquam hæc consecutus Domninus abiisset, ac sibi placeret ob copiam magnitudinemque munerum, quæ acceperat, & concessorum sibi sociorum satellitium; viam ab Alpibus domum ducentem imprudens Maximo faciliorem reddidit. Quod Maximus futurum prospiciens, eaque de causa cunctis adparatis rebus, universis cum copiis subsequutus est, tacite præmissis in itinere custodibus, qui omnem curam adhibebant, ne cursu quis prætergressus, Maximi transitum in Italiam Domnini comitibus nuntiaret &c. Hoc dolo, ut sequitur, omni cum celeritate Italiam, nemine præpediente, ingressus est, neque aliud superfuit Valentiniano, nisi ut quam celerrime fugeret. Itaque de hac irruptione non loquitur Ambrosius, sed loquitur de hoste, qui necdum Alpes transiverat. Constat etiam, Satyrum non fuisse anno 387 defunctum, quia eo anno Marcellina non erat Mediolani.

[24] [cum S. Marcellina Mediolani non habitaverit] Verum hoc caput, quo tres sententiæ jam relatæ simul refutantur, hoc loco stabiliendum est. S. Marcellina Romæ velum virginitatis accepit a Liberio Papa, ut habemus ex Ambrosio lib. 3 de Virginibus cap. 1. Perrexit illa deinde Romæ cum aliis virginibus habitare annis non paucis, quando S. Ambrosius jam erat episcopus, ut ex variis colligitur. Primo enim habemus ex Epistola 5 S. Ambrosii, sanctam Marcellinam, absentibus Satyro & Ambrosio, habitasse Romæ cum Indicia virgine, de eaque testatum esse, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Jesu partem reservari in regno Dei. Hæc innuunt, satis diu Marcellinæ convixisse Indiciam; cumque Romæ simul habitaverint, absente Ambrosio; vix dubitari potest, quin simul ibi habitaverint, quando ille erat episcopus. Figitur quidem illa Epistola ab editore circa an. 380; at sine ullo argumento, quo evinci possit, non æque scriptam esse anno 390. Secundo Marcellina videtur cum aliis virginibus Romæ vixisse, quando anno 377 S. Ambrosius ad ipsam scripsit tres libros de Virginibus. Certe nullibi innuit Ambrosius, ipsam tunc fuisse Mediolani. Contra lib. 3 cap. 14 insinuat, aliarum virginum fuisse magistram. Hortatur enim, ut de nimio jejunandi rigore nonnihil remittat, ut magistra suppari servetur ætati. Erat igitur virginum magistra Romæ, non Mediolani.

[25] [ante annum 388,] Tertio id colligitur ex Epistolis Ambrosii ad Marcellinam datis, quibus eam facit certiorem de gestis Mediolani. Inter has prima ordine inter Ambrosianas novissimæ editionis est vigesima, quam Ambrosius ita orditur: Quoniam in omnibus fere Epistolis sollicite quæris de Ecclesia, accipe, quid agatur. Tum fuse exponit, quam fortiter restiterit Valentiniano juniori pro Arianis ecclesiam postulanti, quæ figuntur anno 385 apud Tillemontium in Ambrosio art. 38, & ab editore Epistolæ. Altera est Epistola 22, qua Sanctus sorori exponit inventionem corporum SS. Gervasii & Protasii, relatam a Tillemontio art. 47 ad annum 386. Tertia est inter Ambrosianas quadragesima secunda, qua Ambrosius Marcellinæ narrat gesta cum Theodosio imperatore, post victoriam ab eo relatam de Maximo tyranno. Figitur hæc anno 388. Ex hisce igitur verisimillimum fit, S. Marcellinam constanter Romæ mansisse usque ad annum 388, & forsan etiam uno alterove anno diutius. Attamen constat, ipsam deinde habitasse cum fratribus Mediolani, quo venire potuit circa annum 390, certe inter 388 & 392: neque enim facile credidero, sacram sanctamque virginem solum venisse Mediolanum, ut fratres inviseret, indeque Romam reverteretur.

[26] Erat Mediolani S. Marcellina, quando accusata fuit Indicia virgo, [& ibidem tamen habitaret, moriente Satyro.] quacum ante Romæ habitarat, ut certo colligitur ex Epistola quinta. Factum igitur illud circa annum 390 videtur figendum. Erat Romæ Marcellina, quando graviter ægrotabat S. Ambrosius aliquot mensibus ante mortem S. Satyri, ut liquet ex hisce Ambrosii verbis num. XI ad Satyrum directis: Denique proxime cum gravi quodam atque utinam supremo urgerer occasu, hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo, ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium, morientis oculos digitis tuis clauderes. Rursum colligitur ex verbis Ambrosii num. 5, Marcellinam aliquo tempore ante obitum Satyri fuisse cum Ambrosio, cum dicat: Etsi sancta supersit soror, integritate venerabilis, æqualis moribus, non impar officiis, tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitæ hujus jucunditatem repositam putabamus &c. Porro non venisse ad fratres suos Marcellinam, ut deinde Romam reverteretur, rursum colligitur ex verbis Ambrosii num. 10, ubi de illa dicit: Neque alterum (fratrem, Satyrum nempe) sequi potest, neque alterum derelinquere. Tum de se subjicit: Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam &c. Si nec Ambrosius mortem optare poterat, nec Marcellina, ne alter alterum relinqueret, statuerant igitur deinceps simul vivere: nam exiguo invicem poterant esse solatio, si alter Mediolani, altera Romæ habitaret. Accedit Vita S. Marcellinæ, ad XVII Julii data, in qua dicitur, postquam Romæ virginitatem erat professa, ibique habitaverat, Mediolanum ad fratres venisse, & ibidem cum ipsis habitasse, ac in eadem urbe post fratres obiisse. De sepultura demum nullus dubitat. Omnes fatentur Mediolani sepultam. Aliqui tamen existimarunt, Romæ defunctam, & Mediolani voluisse sepeliri, idque colligunt ex epitaphio. Verum epitaphium ista non evincit, nec res ipsa est verisimilis. At, quocumque loco obierit, erat Mediolani, moriente Satyro; cumque ibi non videatur fuisse ante annum 388, ante hunc annum obitus S. Satyri non est figendus.

[27] Quapropter quærendum est aliud Italiæ periculum, idque satis perspicue reperiri videtur post mortem Valentiniani II, [Figenda igitur est mors S. Satyri] anno 392, mense Maio, Viennæ in Gallia occisi. Etenim cædes illa non modo gravissimum dolorem Ambrosio creare debuit, sed etiam ingentem formidinem Italiæ afferre, maxime Christianis, cum Arbogastes, cujus scelere occisus erat Valentinianus, & barbarus esset & gentilis, Eugeniumque, quem Valentiniano sufficiendum curaverat, ad omnia posset impellere. Hac de morte Ambrosius in Epistola 53 ita scribit Theodosio imperatori: Silentium meum rupit sermo clementiæ tuæ: nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam, si fieri posset, me ipsum abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere, & sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam. De iisdem temporibus in Epistola 59 ad Severum episcopum hæc scribit: Nos autem objecti barbaricis motibus, & bellorum procellis, in medio versamur omnium molestiarum freto &c. Paulinus in Vita S. Ambrosiii num. 26 exponit, quam fortiter tempore Valentiniani obstitisset Ambrosius, ne Gentilibus concederet aram victoriæ & sumptus cæremoniarum. Tum subjungit: Sed postquam augustæ memoriæ Valentinianus in Viennensi civitate (quæ est Galliarum civitas) vitam finivit; Eugenius suscepit imperium: qui ubi imperare cœpit, non multo post, petentibus Flaviano tunc præfecto & Arbogaste comite, aram victoriæ & sumptus cæremoniarum, quod Valentinianus augustæ memoriæ, adhuc in junioribus annis constitutus, petentibus denegaverat, oblitus fidei suæ concessit.

[28] [inter mortem Valentiniani II] Hoc ubi cognovit sacerdos, derelicta civitate Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad Bononiensem civitatem emigravit, atque inde Faventiam usque perrexit. Ubi cum aliquantis degeret diebus, invitatus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit, declinans magis sacrilegi viri adspectum, non formidans imperantis injuriam: nam & Epistolam ad eumdem dedit, in qua convenit conscientiam illius &c. Fuga illa S. Ambrosii figenda est anno 393: neque enim Eugenius ante annum 393 Alpes transivisse videtur, cum quod bellum haberet in Gallia contra Francos, tum quod legatos prius mitteret ad Theodosium imperatorem ad pacem cum eo sanciendam, ut narrat Zozimus lib. 4 pag. 776. Hisce observatis, quæ Tillemontius quoque admittit in Theodosio art. 77, facile inveniemus, quo circiter tempore defunctus sit S. Satyrus. Etenim omnia clare insinuant, defunctum esse inter mortem Valentiniani II & adventum Eugenii in Italiam. Huic tempori congruunt omnia, quæ in Oratione funebri dixit S. Ambrosius, ut modo ostendendum est.

[29] [& adventum Eugenii tyranni] Conqueritur Ambrosius in Oratione de motibus barbarorum, gravissima suis imminere mala asserit, dolet in Alpium vallo summam suorum salutis consistere. Hæc omnia erant verissima sub finem anni 392 & initium anni 393. Nam Eugenii exercitus magna ex parte constabat ex barbaris, barbarusque erat, qui non solum exercitui, sed ipsi etiam Eugenio imperabat. Audiamus Orosium illorum temporum scriptorem lib. 7 Historiarum cap. 35. Mortuo Valentiniano augusto, inquit, Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est, legitque hominem, cui titulum imperatoris imponeret, ipse acturus imperium, vir barbarus animo, consilio, manu, audacia; potentiaque nimius, contraxit undique innumeras invictasque copias, vel Romanorum præsidiis vel auxiliis barbarorum, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. Itaque barbarus erat, natione Francus, & gentilis, qui totum quasi regebat exercitum, & maximam barbarorum ducebat multitudinem. His igitur optime congruunt dicta Ambrosii de motibus barbaricis.

[30] [in Italiam,] Quantopere autem ab iis metuere deberet cum suis Ambrosius, docet Paulinus in Vita num. 31, ita scribens: Promiserat enim Arbogastes tunc comes, & Flavianus præfectus (etiam gentilis) Mediolano egredientes, cum victores reversi essent, stabulum se esse facturos in basilica ecclesiæ Mediolanensis, atque clericos sub armis probaturos… Causa autem commotionis hæc fuit, quia munera imperatoris, qui se sacrilegio miscuerat, ab ecclesia respuebantur, nec orandi illi cum ecclesia societas tribuebatur. Non immerito ergo ab illis metuebat Ambrosius jam ante ipsorum adventum. Demum æque verum erat tertium, nimirum in solo Alpium jugo constitisse salutem ecclesiæ Mediolanensis, quando sub finem anni 392 aut initium anni 393 perorabat Ambrosius. Nullus enim aderat, qui ab ingressu Italiæ Eugenii exercitum arcere auderet aut posset. Sola Alpium juga nivibus cooperta moram injicere poterant hiemali tempore.

[31] Eidem tempori congruit, quod ait Ambrosius, Symmachum affirmasse, [nimirum sub finem anni 392] ardere bello Italiam, ut Satyro persuaderet, ne rediret Mediolanum. Nam haud dubie multæ fuerunt dissensiones in urbibus Italiæ, electo Eugenio tyranno, dum aliæ ipsum vellent recipere imperatorem, aliæ recusarent agnoscere. Optime etiam apparet, quo modo ille terror Italiæ inchoari potuerit diu ante adventum Satyri, & post obitum ipsius adhuc durare, nimirum quia Eugenius non statim duxit versus Italiam. Eidem tempori congruit consilium morientis Satyri, quod ipsum alloquens Ambrosius, ita refert: Qui etiam ultimo spiritu … de cavenda incursione barbarorum nos sæpius admonebas, commemorans, non frustra te dixisse fugiendum. Nam revera Ambrosius istud consilium secutus est, ut jam vidimus num. 28. Demum isto tempore Marcellina videtur fuisse cum fratribus Mediolani, cum nullam habeamus Epistolam Ambrosii ad ipsam post annum 388. Quapropter omnia S. Ambrosii dicta apte congruunt tempori, quod inter mortem Valentiniani II & adventum Eugenii in Italiam intercurrit; nec ullo tempore tam probabiliter figi potest obitus S. Satyri, quam anno 392 aut 393.

[32] Si satis constaret de die, quo Sanctus obiit, alteruter ex dictis annis certo assignari posset. [aut initium anni 393: dies obitus est ignotus.] Verum diem obitus non memorat S. Ambrosius, nec biographus, qui Ambrosium secutus est. Hieronymiana quidem Martyrologia S. Satyrum habent ad XVIII Septembris; at id factum videtur occasione S. Eustorgii episcopi Mediolanensis, quocum commemoratus videtur S. Satyrus, quod dies obitus esset ignotus. Mediolanenses revera S. Satyrum colunt hoc die XVII Septembris, eaque de causa ad hunc ipsum diem Martyrologio Romano fuit insertus. Verum ex die festivitatis diem obitus tuto deducere nequimus, maxime in hisce adjunctis, cum constet, diem festivitatis pro arbitrio statui, quando non constat de die mortuali, nisi alia quædam subsit ratio aliquem diem eligendi. Itaque nihil certi pro die mortis S. Satyri ex Martyrologiis aut cultu haurire possumus, præsertim cum verba S. Ambrosii magis innuant, Sanctum hiemali tempore obiisse. Nam loquens de ejus reditu, post quem obiit, laudat Viri fortitudinem, quod redierit negligens frigoris. Quare hiems inchoata saltem fuisse videtur, dum Satyrus erat in itinere; cumque obierit non diu post reditum; obitus certo figendus illa hieme, qua finitus est annus 392 & inchoatus annus 393: neque proprius tempus assignare tuto possum.

§ III. Controversia de possessione corporis S. Satyri: Sanctus sepultus in ecclesia Portiana, apud S. Victorem, ubi corpus postea servatum.

[Controversia de corpore S. Satyri] De corpore S. Satyri diuturna est controversia inter duas ecclesias, sive inter duo præclara Ordinum Religiosorum cœnobia, quæ singula illud ecclesiæ suæ attribuunt. De utraque ecclesia (altera ex iis rectius sacellum vocatur) jam aliqua exposuit Henschenius noster ad VIII Maii in S. Victore Mauro, inclyto martyre Mediolanensi, cujus nomine utraque aliquando fuit insignita. Altera ex his ecclesiis olim dicta fuit Portiana a conditore Portio. De hac frequenter meminit S. Ambrosius in Epistola 20 ad Marcellinam sororem, ubi narrat, quantum sibi fuerit certandum, ne ecclesia illa Portiana, quæ & extramurana basilica, & vetus ab eodem postea appellatur, Arianis traderetur, eam multis modis pro Arianis suis occupare tentante Justina imperatrice. Ibidem de nova etiam basilica meminit, ita scribens: Nec jam Portiana, hoc est, extramurana basilica petebatur; sed basilica nova, hoc est, intramurana, quæ major est. Quænam sit illa basilica nova, hic non examino, quia non conducit ad propositum nostrum, id solum observo, Portianam basilicam jam fuisse veterem tempore Ambrosii.

[34] [inter monachos Olivetanos S. Victoris,] Porro basilica illa Portiana postea dici cœpit S. Victoris ad corpus; nec dubium est, quin eæ voces ad corpus fuerint additæ, ut distingueretur ab aliis S. Victoris ecclesiis, quæ sunt Mediolani. Possederunt illam S. Victoris ad corpus ecclesiam aliquot seculis monachi Benedictini, donec anno 1507 in eorum locum successerint monachi Olivetani, qui primum exstruxerunt amplissimum cœnobium, deinde & novam basilicam. Hac vero occasione, cum destructa fuit vetus basilica, Sanctorum corpora ex illa in novam anno 1576 translata sunt a S. Carolo Borromæo, qui & corpus S. Satyri una cum corpore S. Victoris invenit & transtulit. Judicium sancti hujus Cardinalis archiepiscopi videtur sufficere debuisse adversæ partis patronis ad acquiescendum, cogitandumque, esse alterius Sancti corpus, quod Satyri esse crediderant; at illi, ut in similibus frequenter contingit, non omnino deposuerunt opinionem præconceptam de S. Satyri corpore apud se servato. Itaque horum etiam ecclesiam & sacellum paucis illustremus.

[35] [& monachos Cistercienses S. Ambrosii,] Inter ecclesias Mediolani conditas a S. Ambrosio una est, quæ, ipso etiam vivente, Ambrosiana fuit vocata. De illa meminit sanctus doctor in Epistola 22 ad Marcellinam, ubi & de dedicatione ejusdem agit, & de illatis corporibus SS. Gervasii & Protasii nuperrime inventis, de quibus ita scribit: Sequenti die transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Hæc Ambrosius anno 386, quo dedicata est ampla illa basilica Ambrosiana, quæ etiamnum exstat, quamque anno 1752 curiose nos ipsi lustravimus, æque ac basilicam jam memoratam S. Victoris, & sacellum S. Satyri modo memorandum. Juxta basilicam Ambrosianam amplissimum est cœnobium Ordinis Cisterciensis, cujus usui servit una pars ecclesiæ Ambrosianæ: in altera vero parte ministeria sua obit clerus. Inter basilicam Ambrosianam & cœnobium Cisterciensium est sacellum S. Satyri, in cujus pariete exterius vidimus hanc inscriptionem satis recentem: Sacellum S. Satyri, olim S. Victoris ad Cælum aureum nuncupatum, exterius reparatum anno Dñi MDCLXXI.

[36] [qui habent sacellum S. Satyri.] Raphaël Moneta monachus Olivetanus in Opere, quo corpus S. Satyri basilicæ S. Victoris vindicat, quodque inscripsit, S. Satyri confessoris … tumulus illustratus, face 3 pag. 72 observat, istud S. Satyri sacellum non videri, nisi unam ex basilicæ Ambrosianæ capellis, licet paululum extra ordinem, & sejunctam a primaria, in qua monachi asservant augustissimum Eucharistiæ Sacramentum. Tale mihi revera visum fuit sacellum istud, nec umquam cernenti incidit cogitatio, particularem hanc esse ecclesiam. Laudatus auctor deinde hæc subjicit: Longitudo autem Satyrianæ illius ædiculæ non excedit duodecim, latitudo vero octo ulnas, quarum quatuor constituunt fere unam Romanam decempedam. Tantula capella, ipsaque adeo Ambrosianæ conjuncta, reputata fuit semper hujus membrum, quippe nullum alium nisi per eam habet accessum. Joannes Petrus Puricellus, sacræ theologiæ doctor & archipresbyter ecclesiæ Laurentianæ, in Opere, quod scripsit de Monumentis basilicæ Ambrosianæ, num. 19 multa disserit de vetustate illius sacelli, illudque Ambrosiana basilica vetustius videri insinuat. Attamen non profert argumenta, quibus cogamur tantam isti sacello vetustatem attribuere. Tentat persuadere, fuisse ecclesiam Faustæ, quæ certo est Ambrosiana vetustior, & de qua meminit Ambrosius in Epistola 22 ad Marcellinam. At ea suspicio est contraria communi opinioni Mediolanensium, & jam abunde refutata apud laudatum Monetam face 3. Illud verum est, quod & probat Puricellus, sacellum istud olim fuisse vocatum, S. Victoris ad cælum aureum.

[37] Hisce observatis de utraque æde, videlicet de basilica olim Portiana, [Satyras sepultus est ad lævam S. Victoris M.;] deinde S. Victoris ad corpus, & de sacello S. Satyri, quod olim dicebatur S. Victoris ad cælum aureum, sepulturam, inventionem & translationem corporis S. Satyri sic exponam, ut ex iis prudens lector satis sit intellecturus, in qua ecclesia modo servari videatur Sancti corpus. Dungalus, scriptor seculi IX in libro Responsionum adversus Claudium Taurinensem, edito Antverpiæ anno 1572, pag. 108 & 109 sic habet: Idcirco, ut arbitror, Ambrosius suum fratrem Satyrum, quem nimium dilexerat, juxta sanctum martyrem Victorem sepelivit… Cujus epitaphium hoc dictavit tetrastico.

Uranio Satyro supremum frater honorem
      Martyris ad lævam detulit Ambrosius.
Hæc meriti merces, ut sacri sanguinis humor
      Finitimas penetrans adluat exuvias.

Ad hoc epitaphium, quod ipsi Ambrosio attribuit Dungalus, pauca sunt observanda. Primo ex hoc epitaphio aliqui crediderunt, Sanctum nostrum fuisse vocatum Uranium Satyrum. At magis credo, vocem Græcam οὐράνιος, Latine, cælestis, magnus, excelsus, honoris causa nomini adjectam fuisse, præsertim cum voces Uranius & Uranicus etiam apud Latinos usitatæ fuerint medio ævo, ut videri potest in Glossario Cangii. Certe Satyrus nullo alio loco Uranius vocatus legitur. Secundo utraque pars litigantium consentit, Victorem Maurum esse, ad cujus lævam sepultus est S. Satyrus.

[38] Vita inferius danda num. 12 habet, sacrum corpus jussu Ambrosii prius deportatum fuisse ad basilicam Ambrosianam; [hic autem sepultus jacebat in basilica Portiana:] subditque: Quod tamen in altera longe basilica [ad] lævam gloriosi martyris propriis manibus tumulavit. Eadem plane habet Hilarion monachus. Jam vero de altera illa basilica, in qua sepultus dicitur S. Satyrus, mira est contentio inter Puricellum, pro sacello S. Satyri pugnantem, & Monetam, de basilica Portiana, seu S. Victoris ad corpus, locum recte exponentem. Etenim hæc explicatio fluit ex ipso Dungali loco. Nam, eo teste, & consentiente Puricello, S. Satyrus sepultus est apud S. Victorem Maurum. Atqui hic Sanctus jacebat sepultus in basilica Portiana, quæ ideo deinde vocata est S. Victoris ad corpus. Itaque S. Satyrus etiam fuit sepultus in basilica Portiana. Tam porro certum est, S. Victorem fuisse sepultum in basilica Portiana, tamque communi scriptorum consensu receptum, ut Puricellus ipse fol. 29 non fuerit ausus id omnino negare. Cum tamen viderit, ea ratione sepulturam Satyri ibi quoque necessario statuendam, alio modo effugere tentavit, cogitavitque corpus S. Victoris translatum fuisse ante mortem S. Satyri, delatumque ad sacellum jam dictum. Verum plane improbabilia sunt, quæ de illa translatione commentus est, & abunde per Monetam refutata. Præterea omnes passim scriptores tradiderunt, corpus S. Victoris Mauri in Portiana basilica non solum sepultum esse; sed in eadem quoque servatum deinde fuisse, quod inventio demum confirmavit.

[39] [in eadem igitur basilica sepultus est Satyrus.] Contraria etiam Puricello sunt allegata ex Vita verba, In altera longe basilica sepelivit. Quippe sacellum S. Satyri non meretur nomen basilicæ; & certe non est altera basilica ab Ambrosiana, cujus potius pars haberi debet. Ego enimvero longe magis credo, sacellum illud necdum fuisse ædificatum; sed postea fuisse basilicæ adjunctum. Quam fuisse ecclesiam Ambrosiana vetustiorem. Certe probari nequit, jam tum exstitisse: neque admodum verisimile est, S. Ambrosium prope sacellum amplam ædificare voluisse basilicam. Pugnat tamen Puricellus variis armis, ut evadat ex loco opinioni suæ incommodo, & textum suspicatur corruptum. Quare ex gemino Ms. docet, locum ita legendum: In altera non longe basilica ad lævam gloriosi martyris Victoris &c. Credamus tantisper, hanc esse veram lectionem, quia multa mendose in Mombritio edita sunt, nihil habebit Puricellus. Nam ne sic quidem cogitare possumus, corpus fuisse sepultum in sacello S. Satyri, tum quod basilica non sit, nedum altera ab Ambrosiana, tum quod ibi non jaceret sepultus S. Victor. At Portianæ ecclesiæ, quæ cathedralis olim fuit, utraque lectio recte congruit. Nam erat basilica longe altera ab Ambrosiana: erat etiam basilica non longe distans ab Ambrosiana, cum exigua sit distantia inter Ambrosianam & S. Victoris ad corpus basilicam; erat etiam ditata corpore S. Victoris, ad cujus lævam positus fuit S. Satyrus.

[40] [Objectio Puricelli, ex conjecturis] Objectionem habet Puricellus ex eo, quod corpus delatum prius dicatur ad basilicam Ambrosianam, eamque proponit his verbis: Sed ne credibile quidem cæteroqui hoc videtur, ut, si Satyrum Ambrosius sepeliri voluisset in basilica Portiana, eundem prius ad hanc deferret Ambrosianam, hic funebrem ad populum recitaret orationem, hic Missæ Sacrificium pro ipso celebraret. Quid enim vetabat, quo minus hæc ipsa commode perageret in Portiana? Quæ, sicuti metropolitana olim fuerat, quidni satis etiam populi capax, qui ad Satyri funus conveniret? Certe autem non ita se habebat hæc sancti Victoris ad cælum aureum basilica. Quamobrem longe credibilius hoc videtur, ut propter ipsius angustiam & propinquitatem maluerit Ambrosius deferri recta funus ad Ambrosianam, ibique funebria peragi solemnia, ita ut, his omnibus in hac basilica peractis, non aliud restaret, quam ut cadaver in propinqua sancti Victoris ad cælum aureum basilica tumulo daretur. Quocirca consequens etiam illud esset, ut in hac ipsa sanctus etiam Victor martyr & Maurus, ac sanctorum Naboris & Felicis socius, una simul cum eodem Satyro in eadem urna conquiesceret: quod auditu mirum videtur. Mirum profecto, sed non ita procul a vero. Ita ille satis acute, si ratiocinando res solum peragenda esset.

[41] [incertis petita, vim non habet,] Verum in eo ratiocinio aliqua pro certis habentur, quæ certa nequaquam sunt. Primo non omnino certum est, corpus S. Satyri prius delatum fuisse ad basilicam Ambrosianam, ibique peracta solemnia, quamvis id auctor anonymus Vitæ, per Mombritium editæ, tradiderit cum aliis ipsum secutis: neque enim ille scriptor tam antiquus videtur, ut rem sua auctoritate certam facere possit. Secundo minime certum, imo parum etiam verisimile est, ut superius monui, sacellum illud S. Satyri, sive S. Victoris ad cælum aureum, jam extitisse tempore S. Ambrosii. At, etsi fingere velimus utrumque esse certissimum, nihil absurdi fecerit S. Ambrosius, si in altera ecclesia Fratrem pro concione laudare voluerit, eumdemque in altera sepelire, ut pompa funebris fieret diuturnior, & forsan etiam ut Ambrosiana basilica, quæ Portianam amplitudine superabat, immensum populum, ad exsequias accurrentem, melius caperet. Sic, ubi invenerat corpora SS. Gervasii & Protasii, ut ipse narrat in Epistola 22 ad Marcellinam, transtulit ea primum vespere jam incumbente ad basilicam Faustæ. Deinde sequenti die, inquit, transtulimus ea in basilicam, quam appellant Ambrosianam. Itaque neque aliquid inverisimile dicitur fecisse Ambrosius, neque ob qualemcumque verisimilitudinis excessum in dubium vocanda sunt, quæ aliunde sunt satis certa.

[42] Talis est existentia corporis S. Victoris Mauri in basilica Portiana, quæ inde nomen traxit S. Victoris ad corpus. [cum solidissime probata sit existentia S. Victoris in sua ecclesia.] Fatetur Puricellus, mirum videri, si illud corpus sit in sacello S. Satyri, quia nullum potuit proferre scriptorem, qui id umquam affirmaverat, quia habebat sibi oppositam nubem testium, perpetuam traditionem, ipsumque nomen ecclesiæ S. Victoris ad corpus, & demum corporis inventionem authenticis tabulis consignatam. Laudat Moneta non modo scriptores, qui testantur corpus S. Victoris servari in basilica Portiana; sed in fine Operis sui etiam ex tabulario S. Victoris adducit septem antiqua diplomata, quæ idem de S. Victoris corpore continent. Septem autem illa diplomata, in quibus clare asseritur, corpus S. Victoris in sua ecclesia conservari, & quæ partim sunt seculi undecimi, partim duodecimi, testatur se in tabulario vidisse & examinasse Franciscus Coratus notarius publicus. Porro de numero testium, qui affirmarunt corpus S. Victoris in sua ecclesia quiescere, & de perpetua traditione, Moneta face 5 pag. 157 ita generatim loquitur: Omnibus seculis (veneranda antiquitas) proclamavit & coluit Mauri Victoris corpus in Portiana. Onerosum valde & superfluum foret, recensere, omnium ætatum auctores, qui hoc tradiderunt. Satis fuerit affirmare, quod nemo hactenus in dubium verterit. De divo Satyro quidem nonnullis existimatum est, extra Portianam illum quiescere, nimirum in Ambrosiana, cum nondum ex Dungalo compertum fuisset & declaratum epitaphium ante dictum, docens, illum associatum martyri Victori in sepulcro… At vero de corpore S. Victoris Mauri profecto quis unquam dubitaverit, nedum negaverit, quiescere in sua basilica, ad corpus propterea nuncupata? Hactenus Moneta, cui plura de his non addo. Attamen breviter hic insinuandum censeo, communicatam perhumaniter nobis fuisse a RR. PP. S. Ambrosii Dissertationem Ms., cujus auctor ostendere conatus est, basilicam Portianam non fuisse illam, quæ postea illud nomen habuit, & deinde S. Victoris ad corpus dicta est; sed sacellum S. Satyri. At, cum ea opinio mihi videatur fundamento carere, & componi non posse cum dictis S. Ambrosii de basilica Portiana, Dissertationem malui non allegare, quam refutare.

§ IV. Inventio & translatio corporum SS. Victoris & Satyri ad novam ecclesiam: translatio capitum in thecas argenteas.

[Cum transferenda in novam basilicam essent corpora,] Existentia corporis S. Victoris in sua ecclesia, & corporis S. Satyri apud Victorem sepulti, egregie confirmata est anno 1576, quando, exstructa nova a monachis Olivetanis ecclesia, vetus erat destruenda, ideoque reliquiæ ex vetere in novam transferendæ. Præerat eo tempore ecclesiæ Mediolanensi S. Carolus Borromæus, S. R. E. Cardinalis, vir insigni doctrina, prudentia & sanctitate conspicuus. Hic autem rogatus ab abbate & monachis S. Victoris, ut vel ipse reliquias, quas in vetere ecclesia habere se credebant, inspicere vellet, aut alios ad id delegare, cum ipse, ut habent Acta notarii, aliis impeditus negotiis, huic muneri pro tunc vacare non posset, mandavit reverendo presbytero domino Ludovico Monetæ, qui locum & arcas inviseret, in quibus illæ positæ erant. Qui ea diligenter recognovit, nulla tamen arca aperta, & ipsi illustrissimo domino antistiti retulit. Postea vero & ipse illustrissimus & reverendissimus Cardinalis eo venit, & easdem inspexit & recognovit, atque etiam marmoream arcam aperuit, quæ defossa erat post altare majus, scilicet inter ipsum altare & loculum SS. Victoris & Satyri, de quo inferius &c. Acta illa, quia valde prolixa sunt, tota non lubet exscribere.

[44] [S. Carolus Borromæus jubet prius lustrari sepulcrum SS. Victoris & Satyri:] Solum huc transferam, quæ propius spectant ad SS. Victorem & Satyrum, vel ad diligentias a S. Carolo factas, de quibus paulo post subjungitur: Cumque vero aliæ quoque reliquiæ recensendæ essent & tollendæ, & inter alias corpus S. Satyri, qui in arca lapidea cum S. Victore martyre positus erat, ut inferius describitur; de quo S. Satyro esset aliqua controversia cum reverendis monacis S. Ambrosii, ut veritas appareret, mandavit reverendo domino Josepho Mascardo ejus vicario, ut & cæteras reliquias recenseret, transferendasque pararet, & sepulcrum ipsum, in quo dicerentur esse corpora ipsorum SS. Victoris & Satyri, diligenter inspiceret & consideraret. Qui sepulcrum ipsum inspiciens, quasdam litteras in ipso agnovit, qui nomen ipsius sancti Satyri præ se ferrent, de quibus inferius, & cæteras reliquias ex arcis exemit, & paravit modo hic descripto. Sequitur enumeratio reliquiarum, die Veneris decima tertia Julii MDLXXVI per Mascardum inventarum. At ille nihil habet de loculo SS. Victoris & Satyri.

[45] [illud deinde ipse aperit: & corpora inventa,] At horum sepulcrum aperuit ipse S. Carolus, ut habent Acta apud Monetam pag. 359 hoc modo: Postea vero iterum eo venit illustrissimus & reverendissimus Cardinalis archiepiscopus, qui ipsum SS. Victoris & Satyri sepulcrum aperuit, corpora recognovit, inscriptiones consideravit, sustulit, & paravit ad translationem, ut hic describitur: Die veneris, vigesimo mensis Julii MDLXXVI. Ad præsentiam illustrissimi & reverendissimi D. D. Caroli, tituli sanctæ Praxedis presbyteri Cardinalis, sub altari majori ecclesiæ S. Victoris fuit inventa marmorea quædam capsa, sex lapidibus sibi mutuo cohærentibus, laminis plumbeis constructa, in qua reperta fuerunt corpora gloriosissimorum sanctorum Victoris martyris & Satyri confessoris, distincta inter se dilucido intervallo. Corpus enim S. Satyri erat a læva S. Victoris, ejusdemque capiti innitebatur lapis lateritius (signum maximæ antiquitatis) in quo scripta legebantur hæc verba, videlicet S. Satyr.: a dextera vero S. Satyri erat situm corpus S. Victoris, habens innixum omnino in omnibus similem lapidem lateritium supradicto, in quo legabantur hæc verba, videlicet, S. Victor, quorum litteræ V & T erant scriptæ modo retrogrado. Sequuntur nomina testium hisce præsentium, inter quos nominatur ipse etiam abbas S. Ambrosii. At hæc videri possunt ad VIII Maii in S. Victore, ubi num. 3 hæc pars instrumenti ex Puricello data est.

[46] Recitatis testium nominibus, Acta sic pergunt: Post hæc dicta corpora sanctorum Victoris & Satyri excerpta fuere ex dicta arca marmorea, [ligneis thecis imposita, transfert ad sacristiam, ubi per alios ossa a cineribus separantur.] & reposita in capsis ligneis cum cineribus, & quæ sigillatæ fuerunt & reconditæ in sacristia veteris ecclesiæ cum aliis capsis aliorum Sanctorum corporum jam prius in ea repositis, & janua seu ostium clausum cum clavi & sigillatum sigillo B. Virginis præfati illustrissimi Cardinalis, & S. Victoris dicti abbatis. Illico clavis consignata fuit penes illustrissimum & reverendissimum D. Cardinalem. Et in die sequenti ex ordine & jussu præfati illustrissimi & reverendissimi domini Cardinalis, reverendus D. Jo. Franciscus a Basilica Petri, & reverendus D. Rodulphus della Cruce primicerius ecclesiæ majoris, accesserunt ad dictam sacristiam, quam clausam & sigillatam repererunt eo ordine, quo priori die clausa & sigillata fuerat, & induti cottis, & accensis luminibus, adstantibus & adjuvantibus sacrista & aliis monacis dicti monasterii; primo corpus seu ossa S. Victoris extraxerunt e dicta capsa lignea, reponendo super mappa linea, & excerpta sunt ossa a cinere, & cinerem ipsam involverunt in panno lineo ad effectum reponendi in urna. Secundo extractum fuit corpus S. Satyri modo, quo supra, & excerptis (ossibus scilicet) a cinere, cinerem ipsam involverunt in alio panno lineo ad effectum, ut supra. Ossa autem reposita seu restituta fuerunt in suis capsis ligneis, prout antea erant. Quæ capsæ postmodum sigillatæ fuerunt duobus sigillis pro utraque earum sigillo S. Victoris.

[47] Quæ omnes capsæ corporum Sanctorum in dicta sacristia remanserunt usque ad hodiernam diem, [S. Carolus corpora solemniter defert ad novam ecclesiam:] qua solemniter, & solemni processione præcedente, ut infra, translata fuerunt ad ecclesiam novam. Hinc est, quod ita mandante præfato illustrissimo & reverendissimo D. cardinali & archiepiscopo, & eo assistente, convocato in ecclesia majori clero tam seculari quam regulari cum capitulo R. D. cardinalium ordinariorum nuncupatorum ecclesiæ, ac officialium præfatæ cathedralis ecclesiæ Mediolanensis, astantibus excellentissimo senatu, & magnificis D. vicario & duodecim provisionum indictæ urbis Mediolani, & magna caterva populi processionaliter eundo recessum fuit a dicta ecclesia majori, & processionaliter ventum fuit ad ecclesiam novam, mox ad basilicam veterem S. Victoris, in qua illustrissimus & reverendissimus Cardinalis archiepiscopus, pontificalibus vestimentis indutus, una cum cardinalibus ordinariis nuncupatis solemniter indutis pluvialibus, capsas septem reliquiarum & ossium Sanctorum super humeros sustulerunt, &, cum propter modicum intervallum ecclesiæ veteris & novæ, & longos cleri ordines longius procederetur, aliquam civitatis partem circumeundo, & perventum esset ad S. Ambrosii majoris, successerunt oneri R. P. abbates & seniores monaci dictæ congregationis cuculati. Qui cum ad dictam plateam reversi essent, ibi penes pontem præfatus illustrissimus & reverendissimus Cardinalis archiepiscopus, & cæteri nuncupati ordinarii iterato capsas ipsas sumpserunt, & detulerunt ad ædem novam S. Victoris cum maxima copia luminarium.

[48] [ibique imponit aræ, donec peragerentur officia divina.] Et depositis omnibus ipsis capsis seu arcis super altare majus dictæ ecclesiæ, decantatæ fuerunt rogationes, & per præfatum illustrissimum & reverendissimum Cardinalem recitatæ multæ orationes Sanctorum. Mox etiam celebrata fuit Missa in cantu per ordinarios ecclesiæ majoris: & facto sermone ab ipso illustrissimo & reverendissimo antistite, ab ipsa ecclesia recessit, & ejus jussu capsæ prædictæ remanserunt supra dicto altari usque ad horas Vesperarum. Qua hora reversus ipse illustrissimus & reverendissimus Cardinalis, dictas capsas, seu arcas ligneas tolli & reponi, & custodiri mandavit in scurolo subtus altare dictæ ecclesiæ. Itaque factum fuit ad præsentiam præfati illustrissimi & reverendissimi domini Cardinalis archiepiscopi, existentis in scurolo dictæ ecclesiæ nomine S. Victoris, & ipsius illustrissimi & reverendissimi domini Cardinalis mandato & jussu facta fuit recognitio capsarum lignearum & sigillorum super eis impressorum, & nullam fraudem violentiamque factam fuisse, & omnia non violata, sed salva inventa fuisse. Et statim jussit arcas ipsas ligneas aperiri, & ex eis extrahi ossa & corpora Sanctorum, & illa reponi in capsis seu arcis plumbeis, ad hunc effectum fabricatis.

[49] [Deinde corpora plumbeis capsis imposita,] Mox sequitur transpositio ossium in capsas plumbeas, quam coram S. Carolo Borromæo peregerunt tres abbates, videlicet Clemens abbas S. Victoris, Philippus de Mediolano, unus ex visitatoribus congregationis Olivetanæ, & abbas beatæ Virginis Mariæ loci Nerviani, ac Hieronymus de Armatis de Cremona, abbas monasterii beatæ Virginis loci Bedagii. Missa autem recensione aliarum reliquiarum, transeo ad capsam quintam & sextam, de quibus pag. 368 hæc leguntur: Quinta capsa lignea, sigillata duobus sigillis S. Victoris, inscripta S. V.: in qua adsunt ossa S. Victoris cum suo capite. Sexta capsa lignea, sigillata ut supra, cum inscriptione S. S., in qua adsunt ossa corporis S. Satyri cum capite suo. Hæc enim duo corpora recondita fuere in capsa plumbea intermediata eomet ordine, quo legitur in visitatione prædicta diei vigesimi, facta per illustrissimum & reverendissimum D. Cardinalem, scilicet a latere dextero, signato S. Vict., reconditum fuit corpus S. Victoris in sandali rubeo, cum capite involuto sandali rubeo propter separationem menti; & in ea parte capsæ positus fuit lapis lateritius cum inscriptione litterarum reversarum, S. Victor, qui repertus fuit in arca marmorea veteri, prout legitur in prædicta visitatione. Et ab alio latere dictæ capsæ plumbeæ, signato S. Satir, reconditum fuit corpus S. Satyri in sandali viridi, cum capite involuto sandali viridi, cum lapide cocto, S. Satyrus, invento in arca veteri, prout supra legitur.

[50] Quæ capsa plumbea fuit clausa cum coperto plumbeo, [& sub altari majori deposita, uti & cineres in urnis.] & implumbata, ut supra. Et transportata fuit supra in ecclesiam ad altare majus, & subtus ipsum altare reposita in arca marmorea cum fenestrella ferrea e latere Euangelii. Super qua arca inscripta sunt hæc verba: videlicet: Corpora SS. Vict. mart. et Satyri confessoris, sub altari majori antiquarum ædium recondita: inde Gregorio XIII Pont. Max., huc a Carolo Card. tit. S. Praxedis archiepiscopo solemniter translata sunt, Sept. Cal. Aug. MDLXXVI. Quibus corporibus sanctis in dicto altari majori reconditis, positæ etiam fuerunt cineres dictorum corporum sanctorum Victoris & Satyri in urnis duabus terræ coctæ coloris viridis, una ad dexteram, & altera ad sinistram altaris: super quibus inscripta sunt hæc verba, videlicet: Collecta ex sepulcro Sanctorum Vict. martyris, et Satyri confessoris. Quibus ita peractis, cum sero factum esset, & hora tarda, præfatus illustrissimus & reverendissimus D. Cardinalis jussit supersederi a repositione aliarum capsarum &c. Mitto aliarum reliquiarum depositionem, ut ex iisdem notarii Actis addam reliqua de SS. Victore & Satyro.

[51] Die XXVII mensis Julii, ut legitur pag. 372, [Depositio reliqui cineris in alia urna:] Clemens abbas S. Victoris, & alii duo abbates superius laudati, coram testibus omni exceptione majoribus, accesserunt ad altare majus dictæ ecclesiæ novæ, in quo externa * die reposita fuit capsa plumbea implumbata cum corporibus SS. Victoris & Satyri, & cum urnis duabus: & visitato ipso altari, compertum fuit clausum, prout heri sero clausum fuerat: & tunc, sublato lapide marmoreo seu coperto, in eo præfati DD. abbates posuerunt aliam urnam albam terræ coctæ, in qua positum erat reliquum cineris collectæ ex prædictis corporibus SS. Victoris & Satyri: & hoc e latere seu parte Epistolæ dicti altaris: & statim repositum fuit copertum, & clausum fuit circumcirca cum laminis ferreis implumbatis. Reliqua spectant ad alias reliquias. Acta hæc, quæ multa simul diversorum dierum instrumenta complectuntur, subscripta leguntur a tribus notariis, aut potius a quatuor, notaturque in fine per tertium notarium die quinto Septembris MDLXXVI, videlicet per ipsum Cardinalis archiepiscopi vicarium generalem, Cæsarem de Bland.

[52] Porro ad conservandam hujus translationis memoriam, [inscriptio ad conservandam rei memoriam posita.] Gregorius Raynoldus abbas post annos centum lapidi incidenda curavit hæc verba, quæ juxta chorum ad latus Euangelii supra portam sunt posita: Adesto civis. SS. Victoris martyris et Satyri Confess. sacra corpora sub ara majori recondita venerare, quæ in basilica Portiana olim quiescentia, et a S. Carolo Card. Borromæo Arc. Med. recognita Olivetanæ familiæ piis studiis annuente, religiosi PP. in nova ecclesia magnifice exstructa condidere anno MDLXXVI. Nec in irritum cadunt vota gemino Sanctorum innixa patrocinio, quorum alter sanguine tellurem hanc consecravit, alter virtutibus D. Ambrosium fratrem expressit. Solemnis translationis publicis tabulis consignatæ monumentum hoc extare voluit D. Gregorius Raynoldus hujus coenobii abbas anno MDCLXXVI. Hactenus de translatione ipsorum corporum.

[53] [Anno 1602 SS. Victoris & Satyri capita] Anno 1602, die XXIII Martii, capita SS. Victoris & Satyri a prædicto loco ablata, & argenteis thecis inclusa sunt, regente tunc ecclesiam Mediolanensem Federico Borromæo, S. Caroli nepote ex fratre. Hujus translationis Acta edidit jam sæpe laudatus Moneta post præcedentia. Ex iis illa solum huc transferam, quæ necessaria videbuntur pro notitia rerum gestarum, omissis aliis. Narrat primo notarius Antonius Cerrutus, ex Actis, tempore S. Caroli Borromæi factis, constare de capitibus utriusque Sancti, una cum corporibus in arca sub altari depositis; deinde sic prosequitur: Cumque præfati reverendi abbas & monachi dicti monasterii S. Victoris, ob insignitatem dictarum reliquiarum, præcipue vero capitum dictorum SS. Victoris & Satyri, & ob eorum erga dictos Sanctos reverentiam, honorem & devotionem, & ad hoc, ut pietatis devotionisque excitandæ causa pro dierum ratione piis Christi fidelibus exponi possint, & in processionibus de more ferri, duas thecas argenteas magni ponderis & valoris fieri curarint, in una quarum caput ejusdem S. Victoris, in altera vero caput S. Satyri recondantur, & ad id requisierint illustrem & reverendissimum J. U. D. dominum Antonium Senecam, decanum ecclesiæ majoris Mediolani, qui ut piæ & honestæ petitioni præfatorum reverendorum abbatis & monachorum satisfaceret, & pro præmissorum omnium & singulorum plena & omnimoda executione, hodierna die una cum me notario infrascripto se contulit ad dictam basilicam S. Victoris, ibique ipse reverendissimus D. Seneca pluviali indutus, una cum M. reverendo patre Don Michaële abbate dicti monasterii, pariter pluviali induto; & reverendo D. Philippo de Mediolano abbate Vicoboldoni, de sacristia exiit præcedentibus monachis dicti monasterii cum quatuor intortitiis.

[54] [a corporibus separata,] Et facta ante altare majus oratione, dum motectum cantaretur in organo. Et aperto ipso altari majori, & tabula marmorea superiori amota, recognita fuerunt, quæ in eo continebantur: & in stipite altaris in medio reperta fuit capsula magna plumbea, cujus operculum erat implumbatum, ita ut nullo modo aperiri posset. A dextris urna viridis coloris: a parte sinistra urnæ itidem duæ, altera viridis, altera rubei coloris. In angulo altaris prope urnam rubeam vasa quædam instar canalium, in quibus forte sunt cineres. Ipsaque capsa plumbea educta, & super mensam collocata, præfatus reverendissimus D. Seneca incensavit, factaque ejus recognitione, reperta est signata a latere dextro S. V., & ab alio latere S. Sa., & quod reliquiæ erant involutæ, illæ quidem Victoris, signatæ S. V. a parte anteriori, serico rubeo: illæ vero S. Satyri, signatæ S. Sa., serico viridi a parte posteriori. Amoto velo rubeo, repertum est inter sacra ossa permulta S. Victoris, in una parte caput ejusdem S. Victoris, serico rubeo involutum.

[55] [& argenteis thecis inclusa,] Quibus sic recognitis, præfatus reverendissimus Seneca, una cum M. R. P. abbate suprascripto partes minores capitis, mentum scilicet & aliquos dentes, a reliquo capitis separatos, serico eodem involutos, reposuit in eadem capsa loco, ubi prius erant. Pars vero capitis superior integra, mento excepto, fuit velo rubeo novo involuta, & reposita in theca argentea, honorifice confecta ad effectum, de quo supra. Et duo dentes in pixide argentea repositi fuerunt ad partem pro illustrissimis Cardinalibus Borromæo & Sfondrato… Deinde amoto velo viridi, in alia parte intermediata similiter reperta fuerunt ossa permulta, ita ut plena esset ossibus S. Satyri, & inter alia caput velo viridi involutum, cum latere perantiquo, scripto S. Satyr. His pariter sic recognitis, præfati reverendissimus Seneca & abbas suprascriptus, duobus dentibus ad partem in eadem pixide repositis pro præfatis illustrissimis dominis, tum reliquiis S. Satyri corporali mundo tectis, caput integrum velo albo novo involverunt, & in theca argentea honorifica reposuerunt ad effectum, de quo supra.

[56] Hisque peractis, præfatus reverendissimus D. Seneca, [transferuntur ad thecam majorem supra altare:] & reverendi abbates prædicti, thecis argenteis acceptis, processionem fecerunt circa ecclesiam sub baldachino, præcedentibus monachis cum luminibus: & inde iverunt ad confessionem, ubi repositis thecis super altari, Missa celebrata est a præfato reverendissimo D. Seneca. Interea vero capsula prædicta operculo suo cooperta, ac plumbo implumbata, reposita fuit in dicto altari suo loco. Deinde urnæ & capsula prædicta fuerunt panno serico, quem brocatellum vocant, coloris aurei tectæ. Tum stipes altaris tectus fuit lapide integro sericeo impolito: deinde mensa altaris superposita, prout ante erat, & opere cœmentario, ac ferreis quibusdam clavibus, ac plumbo cum stipite firmata … Celebrata vero Missa, reconditæ fuerunt thecæ prædictæ argenteæ, in quibus inclusa fuerunt sacra capita in reliquiario, quod fupra altare confessionis fabricatum est: cujus crates ferrea quatuor clavibus munita est, diverso opere fabrili confectis; præter antas nuceas exterius auro ornatas seu depictas, cum verbis sequentibus. In anta dextra: Sanctorum petenda sunt suffragia. In anta sinistra: Ut ipsi supplicent pro ecclesia. Beda. Hactenus instrumentum, quod enumeratione testium, & subscriptionibus notariorum firmatur.

[57] Hujusce quoque translationis memoriam conservare volunt Patres Olivetani per inscriptionem lapidi incisam in ecclesia sua, [inscriptio de his posita.] quæ sic habet: Sanctorum Victoris & Satyri capita, olim a S. Carolo inspecta, e suis loculis excerpta, & argenteis thecis inclusa, Em. Card. Federico Borromæo Med. Arch. annuente, fuere in bono lumine collocata anno MDCII. Pati non poterat Olivetani Ordinis pietas gemina sydera felicitatis horoscopos diutius delitescere. Habes ergo thesauros non jam humi defossos, sed pretiosæ religionis lucris expositos, quibus non tam oculi quam corda ditescant. Monumentum rei posuere MDCLVI. Habetur & altera de hac translatione inscriptio, in parte postica altaris majoris posita, quam nos ipsi ibidem anno 1752 cum reliquis exscripsimus; sed illam omitto, quia datæ sufficiunt. Ceterum novi quidem Puricellum & Religiosos Cistercienses S. Ambrosii hisce omnibus non acquiescere. At censeo, judicium S. Caroli Borromæi, cum rationibus allegatis conjunctum, prudenti lectori sufficere debere, ut de veritate corporum SS. Victoris & Satyri ulterius non dubitet. Malui igitur brevitatem sectari, quam ratiocinia quælibet fuse examinare, cum illud abunde fecisse videatur Moneta.

[Annotata]

* hesterna

ACTA SIVE ORATIO FUNEBRIS
Auctore S. Ambrosio.
Ex editione novissima Operum S. Ambrosii, cum editione Surii collata.

Satyrus conf., Mediolani (S.)

BHL Number: 7509

A. S. Ambrosio.

CAPUT I.
Ambrosius mira pietate de obitu Fratris sui loquitur; exponit insignem caritatem, qua invicem erant conjunctissimi, & varia Satyri officia recenset.

[Ambrosii pietas, in obitu Fratris,] Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem, dominum & fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed superabundavit gratia. Itaque nihil habeo, quod querar: sed habeo, in quo Deo gratias agam: quia semper optavi, ut si quæ perturbationes vel Ecclesiam, vel me manerent, in me potius ac meam reciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta barbaricis, communem mœrorem privato dolore transegi, & in me conversum est a, quicquid omnibus timebam. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit. Nihil quidem habui, fratres charissimi, in rebus humanis tanto Fratre preciosius, nihil amabilius, nihil charius. Sed præstant privatis publica. Ipsius quoque si quis sententiam sciscitaretur, mallet occidi pro aliis, quam sibi vivere. Propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut non nobis solis vivere disceremus. Accedit illud, quod ingratus divinitati esse non possum. Lætandum est enim magis, quod talem fratrem habuerim, quam dolendum, quod fratrem amiserim: illud enim munus, hoc debitum est. Itaque perfunctus * sum, quamdiu licuit, concesso mihi fœnore: qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest, utrum abjures depositum, an doleas restitutum. In utroque enim fidei ambiguum, vitæ periculum est. An si pecuniam neges, culpa est: si hostiam neges, pietas est: cum pecuniæ fœnerator illud possit; naturæ Author, & necessitudinis creditor fraudari non queat? Itaque quanto uberior fœnoris summa, tanto gratior sortis usura.

[2] [omnia divinæ voluntati permittentis: communis dolor] Unde ingrati de fratre esse non possumus, quia quod naturæ communis fuit, reddidit: quod gratiæ singularis est, meruit. Quis enim communem conditionem recuset? Quis doleat proprium sibi pignus ereptum, cum ad solatium nostri Filium suum unicum pro nobis Pater tradiderit ad mortem? Quis exceptum se putet esse debere a conditione moriendi, qui non sit exceptus a conditione nascendi? Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta: ac licet naturæ Dominus, carnis tamen, quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est mori: illi necesse non fuit? An qui de servo b dicit, Si eum volo sic manere donec venio, quid ad te? non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitæ hujus sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset. Quod igitur majus est solatium nostri, quam quod secundum carnem & Christus est mortuus? Aut cur ego vehementius fleam Fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem? Cur solum præ cæteris fleam, quem fletis omnes? Privatum dolorem communi dolore digessi: præsertim cum meæ lachrymæ nihil prosint: vestræ autem lachrymæ fidem adstruant, consolationem afferant. Fletis divites, & flendo probatis, nihil opitulari repositas divitias ad salutem; cum pecuniæ pretio mors differri non queat, & pari usu divitem inopemque dies supremus eripiat. Fletis senes, quod in hoc liberorum sortem pavetis. Et ideo quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis & juvenes, quod naturæ finis non sit maturitas senectutis. Fleverunt & pauperes, & quod multo est pretiosius, multoque uberius, lachrymis suis ejus delicta laverunt. Illæ sunt lachrymæ redemptrices, illi gemitus, qui dolorem mortis abscondunt: ille dolor, qui perpetuæ ubertate lætitiæ veteris sensum doloris obducat. Itaque licet privatum funus, tamen fletus est publicus: et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est affectibus consecratus.

[3] Nam quid te, mi Frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, [de morte Satyri, quocum conjunctissimus erat Ambrosius,] ut esses omnium? Non enim perdidi usum tui, sed commutavi. Ante corpore inseparabilis: nunc individuus affectu. Manes enim mecum, ac semper manebis. Et quidem, cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam prætulisti. Et nunc alteram præstitisti: cœpi enim hic jam non esse peregrinus, ubi melior mei portio est. Numquam enim totus in me fui, sed in altero nostri pars major amborum: uterque autem eramus in Christo, in quo & summa universitatis & portio singulorum est. Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturæ, sed gratiæ meæ fructus est. In isto corpore enim, quod nunc exanimum jacet, præstantior vitæ meæ functio: quia in hoc quoque, quod gero, corpore, uberior tui portio. Atque utinam ut memoriæ, ut gratiæ, ita etiam vitæ tuæ hoc quicquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum. Par enim erat, ut quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitæ tempus divisum. Vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. Nunc vero, Frater, quo progrediar, quove convertar? Bos bovem requirit, seque non totum putat, & frequenti mugitu pium testatur affectum *, si forte defecerit, cum quo ducere collo aratra consuevit. Et ego te, Frater, non requiram? aut possim umquam oblivisci tui, cum quo vitæ hujus semper aratra sustinui? Labore inferior, sed amore conjunctior, non tam mea virtute habilis, quam tua patientia tolerabilis: qui pio semper solicitus affectu, latus meum tuo latere sepiebas, charitate ut frater, cura ut pater, solicitudine ut senior, reverentia ut junior. Ita in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum officia impendebas, ut in te non unum, sed plures amissos requiram: in quo uno ignorata adulatio, expressa est pietas. Neque enim habebas, quod simulatione adderes, qui totum pietate comprehenderas, ut nec incrementa reciperes, nec vicem expectares.

[4] [qui lacrymas suas excusat Christi exemplo.] Sed quo immemor officii, memor gratiæ, immodico dolore progredior? Revocat Apostolus, & tamquam frenos mœrori inducit, dicens, sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut & cæteri, qui spem non habent. Date veniam, fratres charissimi. Neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estote, sicut & ego Christi c. Sed ad imitandum, si authorem quæritis, habetis, quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei: utinam omnes ad discendum habiles. At non gravem lachrymis contraximus culpam d: non omnis infidelitatis, aut infirmitatis est fletus. Alius est naturæ dolor, alia est tristitia diffidentiæ, & plurimum refert desiderare, quod habueris, & lugere, quod amiseris. Non solus dolor lachrymas habet, habet & lætitia lachrymas suas. Et pietas fletum excitat, & oratio stratum rigat, & precatio juxta propheticum dictum, lectulum lavat. Fecerunt & fletum magnum sui, cum patriarchæ sepelirentur. Lachrymæ ergo pietatis indices, non illices sunt doloris. Lachrymavi ergo, fateor, etiam ego: sed lachrymavit & Dominus. Ille alienum, ego Fratrem. Ille in uno lachrymavit omnes: ego in omnibus lachrymabo te, Frater. Ille nostro, non suo, lachrymavit affectu. Neque enim Divinitas lachrymas habet: sed lachrymavit in eo, qui e tristis fuit: lachrymavit in eo, qui crucifixus est, qui mortuus, qui sepultus. Lachrymavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit Propheta, dicens: Mater Sion, dicet homo, & homo factus est in ea, & ipse fundavit eam Altissimus. In eo lachrymavit, quod matrem Sion dixit, genitus in Judæa, susceptus ex Virgine. Matrem autem secundum Divinitatem habere non potuit, qui author est matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana: quia Homo factus est, Deus natus est. Sicut & alibi habes: Puer natus est nobis, filius datus est nobis. In puero enim nomen ætatis, in filio plenitudo Divinitatis est: factus ex Matre, natus ex Patre: idem tamen & natus & datus, non diversum, sed unum putes. Unus enim Dei Filius, & natus ex Patre, & ortus ex Virgine, distanti ordine, sed in unum concurrente nomine, sicut & præsens lectio docet, quia & homo factus est in ea, & ipse fundavit eam Altissimus: homo utique corpore, altissimus potestate. Etsi Deus & homo diversitate naturæ, idem tamen, non alter, in utroque. Aliud ergo speciale naturæ suæ, aliud commune nobiscum, sed in utroque unus, & utroque * perfectus. Non igitur mirandum est, quia & Dominum eum, & Christum fecit Deus. Fecit ergo Jesum eum, utique qui ex corpore nomen accepit. Fecit eum, de quo etiam patriarcha scribit David: Mater Sion, dicet homo, & homo factus est in ea. Homo autem factus, dissimilis utique est, non Divinitate, sed corpore: nec discretus a Patre, sed exceptus in munere: manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis.

[5] Plura loci hujus tractatus exposcit, quibus possimus ostendere authoritatem Patris, proprietatem Filii, Trinitatis totius unitatem, sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi: quamquam abducere a mœrore animum intentione tractandi, [Affectus Ambrosii in Fratrem,] consolationis usus sit. Sed temperandus mihi magis mœror, quam alienandus affectus est: ut mulceantur magis desideria, quam sopiantur. Non libet enim abire a Fratre longius, & occupatione subduci: cum velut comitandi ejus gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem, & quem oculis teneo, mente complectar. In illo enim totam oculorum aciem figere libet: cum illo totis animorum officiis immorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio, dum stupet animus: nec amissum credo, quem adhuc cerno præsentem: nec mortuum puto, cujus adhuc officia non requiro: quibus ego vitæ meæ usum, & spirandi omne munus addixeram. Quid enim referam tantæ gratiæ, tanto labori? Ego te, Frater, hæredem feceram: tu me hæredem reliquisti. Ego te superstitem optabam: tu me superstitem dimisisti. Ego pro muneribus tuis, ut compensarem beneficia, vota referebam: nunc & vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi. Quid agam mei successor hæredis? Quid agam meæ vitæ superstes? Quid agam exors hujus, quod capio, luminis? Quas grates, quæ munera referam tibi? Nihil a me, præter lachrymas, habes. Aut fortasse securus meriti tui, quas solas superstites habeo, lachrymas non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas: mœroremque magis nostrum, quam tuam mortem, tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lachrymæ, fletusque revocant. Prohibet etiam tui gratia: ne, dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur. At certe nobis etiam mœroris istius minuis acerbitatem: non habeo quod timeam, qui timebam tibi: non habeo, quod mihi jam mundus eripiat. Etsi sancta supersit soror, integritate venerabilis, æqualis moribus, non impar officiis: tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitæ hujus jucunditatem repositam putabamus. Propter te vivere delectabat, propter te non pigebat mori. Te enim ambo superstitem precabamur, tibi nos supervivere non juvabat. Quando non cohorruit animus, cum metus hujusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat ægritudinis tuæ nuncio? Væ miseræ opinioni: putabamus redditum, quem videmus dilatum. Tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium f impetratum esse nunc cognoscimus commeatum, atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitæ tempus rogasses. Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum impetrare veniendi.

[6] Et quidem tibi, omnipotens æterne Deus, gratias ago, [de cujus reditu gratias Deo agit, & cujus mortem dolet,] quod vel hæc nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi Fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti. Ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. Habeo plane pignus mecum, quod nulla mihi peregrinatio jam possit avellere. Habeo quas complectar reliquias. Habeo tumulum, quem corpore tegam. Habeo sepulchrum, super quod jaceam: & commendabiliorem Deo futurum esse me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus objicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius suffigendum dedissem. Si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus: nihil flatus in os inspirasse morienti. Putabam enim, quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia, suprema osculorum pignora! O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed jam perdideram, quem tenebam: & extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis haurirem. Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est, & majorem gratiam in ipsa morte redolebat. Atque utinam, si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem, & illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spirasset affectus! Hanc mihi hæreditatem, Frater charissime, reliquisses, quæ non lachrymabili dolore percuteret affectum, sed memorabili gratia commendaret hæredem.

[7] [multiplicia ipsius recensens officia,] Quid igitur nunc agam, cum omnes vitæ istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim mihi unus eras domi solatio, foris decori. Tu (inquam) in consiliis arbiter, curæ particeps, deprecator solicitudinis, depulsor mœroris. Tu meorum assertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica solicitudo resideret, publica cura requiesceret. Testor sanctam animam tuam, me in fabricis g ecclesiæ id sæpe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi redisti, objurgasti moram: ita domi forisque eruditor quidam & arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres. Ut vereor, ne videar arroganter dicere. Hæc enim laudis tuæ portio est, quia sine offensione ulla & gubernasti fratris domum, & commendasti sacerdotium. Sentio equidem, quod repetendis officiis tuis, recensendisque virtutibus afficiatur animus, sed tamen in ipsa mei affectione requiesco: atque hæ mihi recordationes etsi dolorem renovant, tamen afferunt voluptatem. An ego possum aut non cogitare de te, aut umquam sine lachrymis cogitare? Et potero umquam, aut tanti non meminisse Fratris, aut sine lachrymabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam jucundum, quod non esset ex te profectum? Quid umquam mihi sine te, aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis, & prope visus ipse, somnusque communis? Quæ discreta umquam voluntas? quod non commune vestigium, fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere? Quod si quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, affectum vultum cerneres, mœstum animum judicares: non assueta gratia, non vigor solitus prænitebat: suspecta omnibus solitudo metum alicujus ægritudinis afferebat. Ita novum videbatur omnibus nos dividi. Ego certe fraternæ oblitus h absentiæ, quasi præsentem, reflexa sæpius cervice, quærebam, & coram alloqui atque adspicere videbar mihi. Sed tamquam suspensum collo jugum, ubi speratis excideram, trahere me putabam: difficilis progredi, verecundus videri, & redire deproperans, quod sine te procedere non liberet. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia, quam verba, nec incessus, quam sermo crebrior, nec ambulandi cura, sed colloquendi gratia. Uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat. Non intento adspectu legere iter, sed mutuo solicitos excipere sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternæ imaginis voluptatem.

[8] Quam virtutes tuas tacitus mecum ipse mirabar? Quam plaudebam mihi, [solertiamque & ultimum iter Africanum.] quod tali me Dominus Fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocenti, tam simplici: ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem: cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem: sed utrumque mira quadam virtute jungebas. Denique ea, quæ ambo nequiveramus concludere, solus implesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii i mei occasione redditurum se quæ abstulerat, non putabat: sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est, quam duorum. Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuæ, nec illudens pudori, sed modestiæ gratus, nec insolens efficaciæ. Sed cui, Frater, illa quæsisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse præmium, quod documentum erat. Peregisti omnia, & ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es præferendus, eriperis: quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciæ reportares. Quam nec ipsi nos, Frater charissime, seculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant: quos ideo adepti sumus, non quia fuit eorum expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut quia immaturo tui obitu nostræ futurus erat voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus. Equidem præsagæ mentis agnosco formidinem, dum repeto sæpe, quæ scripserim. Revocabam te, Frater, ne ipse Africam peteres, ac potius aliquem destinares: timebam te committere viæ, fluctibus credere, & solito metus major incesserat animum. Sed & peregrinationem explicuisti, & rem ordinasti, & veteri & sentinoso (ut audio) navigio iterum te fluctibus credidisti. Namque dum celeritatem aucuparis, cautelam prætermisisti, avidus nostræ gratiæ, dissimulans periculi tui. O fallax lætitia! o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum, putabamus jam nobis non posse eripi, sed graviora naufragia in terris positi sustinemus. Nam quem non potuerunt naufragia k maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors cœpit nobis esse naufragio. Quid enim superest suavitatis, quibus tam prædulce decus, tam charum in his mundi tenebris lumen extinctum est, in quo non nostræ solum familiæ, sed totius patriæ decus occidit.

ANNOTATA.

a Baronius ad annum 383 num. 14 ex hoc loco credidit, periculum commune privato S. Ambrosii dolore fuisse redemptum, remque contigisse existimat anno 383, quando occiso Gratiano imperatore, timebatur, ne Maximus tyrannus exitium afferret Italiæ. Verum ostendi in Commentario §. 2, omnia hæc figenda anno 392 vel 393, cum, perempto Valentiniano II, Eugenius tyrannus timebatur. Quod vero spectat ad commune periculum, hoc necdum erat ablatum, dum ista perorabat Ambrosius. Nam Eugenius revera cum agmine suo in Italiam venit; sed minora, quam timeri poterat, intulit damna, & cito ab imperatore Theodosio victus fuit.

b De S. Joanne apostolo Joan. 21.

c Verba sunt S. Pauli apostoli, quibus uti se non posse ait humilis Ambrosius, quod luctum suum nollet aliis ad imitandum proponere.

d Non agnoscit hic in naturali illo dolore culpamlevem, ut nonnemo credidit, sed solummodo negat gravem.

e Hoc loco expressi editionem Surii & aliorum. Novissima habet: Sed lacrymavit eo, quo tristis fuit: lacrymavit eo, quo crucifixus est, quo mortuus, quo sepultus est. Et mox: Eo lacrymavit, quo matrem Sion dixit. Sensus est, non Divinitas, sed homo, sive humana natura lacrymavit.

f Votum hoc S. Marcellinæ attribuit Baronius ad annum 383 num. 15. At clarum est, vota Satyri referri ab Ambrosio. Interim ex toto hoc loco liquet, Marcellinam utriusque sororem fuisse Mediolani ante reditum Satyri, qui ante iter vota illa nuncupare S. Laurentio potuit.

g Editiones priores habent publicis. At novissimus editor Benedictinus observat, in omnibus Mss. legi fabricis ecclesiæ. De Ambrosiana ecclesia per S. Ambrosium structa egimus in Commentario num. 35. Verum & alias ille ædificavit, de quibus agi poterit ad 7 Decembris in Ambrosio.

h In novissima editione, impatiens & non oblitus absentiæ. At illud non certo redundat, ideoque hic Surium secutus sum.

i Perperam hinc intulit Tillemontius, rem essecœptam ante sacerdotium Ambrosii. Nam si Prosper occasione sacerdotii se non redditurum putabat, jam sacerdos sive episcopus erat Ambrosius, quando ille restitutionem primo negavit. Forte erat hereditas aliqua fratribus debita, quam Prosper ad se traxerat, quamque ambo simul fratres amice primum repetierant. Quis ille sit Prosper, non liquet. At habitabat in Africa, ubi eum convenit S. Satyrus, ut liquet ex sequentibus.

k Licet naufragium aliquando passus sit S. Satyrus, & hic locus utcumque videatur insinuare, illud contigisse in ultimo illo itinere Africano; alia tamen sunt argumenta, quibus ostenditur, diu ante illud contigisse naufragium. Vide dicta in Commentario num. 13 & seqq.

* forte perfruitus

* al. amorem

* al. in utroque

CAPUT II.
Omnium dolor de morte S. Satyri, quem Ambrosius morte sua periculis subtractum docet: Sanctus naufragio ereptus, baptismum non vult suscipere a schismatico, sed illum deinde in ecclesia Catholica suscipit.

[Ambrosius laudans omnium dolorem, Satyrum tamen felicem dicit,] Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium dolorem meum, quam vestrum putatis, quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, ætatum omnium, ordinum omnium vota nova quadam pietate defertis. Non enim misericordiæ privatæ dolor, sed quoddam publicæ officium & munus est gratiæ. Aut si qua vos mei tangit misericordia, quod talem Fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus affectus. Mallem Fratrem vivere: sed tamen publicum officium in secundis rebus jucundius est, in adversis gratius. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii. Neque otiose vel in Actibus Apostolorum Thabitam a mortuam flentes viduæ describuntur: vel in Euangelio mota lachrymis viduæ prosequens turba funus adolescentis inducitur, cui resurrectio debebatur: illam tamen Thabitam viduæ, hunc tota civitas flevit. Non ergo dubium est, vestris lachrymis Apostolorum patrocinium comparari, non (inquam) dubium est, Christum misericordia motum. Cum vos flentes videret, etsi nunc non tetigit loculum, suscepit tamen commendatum spiritum: etsi non appellavit corporis voce defunctum, divinæ tamen potestatis authoritate a cruciatibus mortis, & nequitiæ spiritalis incursionibus ejus animam liberavit. Etsi non resedit in loculo, qui erat mortuus, tamen requievit in Christo. Etsi non locutus est nobis, tamen ea, quæ supra nos sunt, cernit, & quæ potiora sunt nobis, jam se videre lætatur. Per ea enim, quæ in Euangelio legimus, quæ futura sunt, intelligimus: & præsentium species, indicium est futurorum. Non opus fuit ei resurrectione temporali, cui æterna debetur. Quid enim in hanc miseram & ærumnosam recideret labem, atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis esse ex tam imminentibus malis, urgentibusque periculis gaudere debemus? Nam si pacato seculo, bellisque cessantibus, raptum Enoch nemo deflevit, sed magis Propheta laudavit, sicut de illo Scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: quanto magis nunc jure dicendum est, cum ad seculi lubricum vitæ accedat ambiguum: Raptus est, ne in manus incideret barbarorum? Raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, colluvionem videret?

[10] Ego vero te, Frater, tum vitæ tuæ flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. [quod morte sua impendentibus periculis sit ereptus,] Non enim nobis ereptus es, sed periculis: non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti. Nam qua eras sanctæ mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres, in Alpium vallo summam nostræ salutis consistere, lignorumque concædibus construi murum pudoris? Qua afflictione mœreres tam tenui discrimine tuos distineri ab hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiæ parceret, nec saluti? Quonam, inquam, hæc modo ferres, quæ nos perpeti, & fortasse, quod gravius est, spectare cogemur: rapi virgines, & avulsos a complexu parentum parvos liberos supra tela jactari, incestari sacrata Deo corpora, & senilem viduæ maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum? Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu, tui jam fortassis oblitus, & adhuc nostri non immemor, de cavenda incursione barbarorum nos sæpius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum: fortasse ideo, quod nos destitui tua morte cernebas: quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas: etsi infirmus pro nobis, tamen firmus tibi. Qui cum a viro nobili revocareris Symmacho tuo parente b, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres: respondisti, hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes. Felix igitur tam opportuno obitu, quia non es in hunc servatus dolorem. Certe felicior, quam sancta soror, quæ tuo solatio destituta, de suo pudore solicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus ærumnosa, neque alterum sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, & corporis tui sepulchrum est domus. Atque utinam vel hoc tutum diversorium! Cibus in fletibus, potus in lachrymis. Cibum etenim dedisti nobis panem lachrymarum, & potum dedisti nobis in lachrymis in mensura, aut fortasse ultra mensuram. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam: neque vivere libet, ne a te revellar? Quid enim mihi sine te potest esse jucundum, in quo omnis semper fuit nostra jucunditas? Aut quid diutius in hac vita degere juvat, atque in terris morari, in quibus tamdiu jucunde viximus, quamdiu simul viximus? Etsi esset, quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset. Etsi quando voluissemus impense vitam producere, jam tamen sine te esse nollemus. Hæc intolerabilia. Quid enim tolerabile sine te tanto vitæ comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte? Cujus ego casum, quo esset tolerabilior, nec præmeditari potui: ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare, non quo conditionem ignorarem: sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat, ut de illo, nisi secunda omnia, cogitare nescirem.

[11] [declaratque maluisse se ante fratrem sibi simillimum vita defungi,] Denique proxime cum gravi quodam, atque utinam supremo, urgerer occasu, hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo, ac votivum mihi cum sancta sorore c partitus officium, morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram? Quid rependo? Quæ vota deficiunt? Quæ ministeria succedunt? Aliud præparabam: aliud exhibere compellor, non jam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quæ potuistis fratrem videre morientem! O immites & asperæ manus, quæ clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quæ tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! Hæc tu, Frater, mihi justius exhiberes. Hæc ego a te expectabam. Hæc ego officia desiderabam. Nunc vero ipse meæ vitæ superstes, quod sine te solatium capiam, qui solus mœrentem solari solebas, excitare lætitiam, mœstitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, Frater, adspicio, jam nulla mihi verba referentem, jam nulla offerentem oscula? Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur affectu, quam forensi blanditia divulgaretur. Neque enim aliorum quærebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus. Ita virilis se utrique nostrum germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti, fucum blanditiarum non requirere videremur, quos & ipsa in amorem mutuum imago formaret. Nescio enim qua expressione mentis, qua corporis similitudine, alter in altero videbamur. Quis te adspexit, qui non me visum putaret? Quoties aliquos salutavi, qui quoniam te prius consalutaverant, se a me jam dicerent salutatos? Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent? Quæ mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta lætitia, quod eos errare in nobis cernerem? Quam gratus error, quam jucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia? Neque enim de tuis erat aliquid aut factis, aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua lætabar asscribi. Tamen si vehementius contenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens & gaudens: Videte, ne Fratri dixeritis. Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus: solum tamen commune non erat secretum amicorum: non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem. Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, non semper commune secretum. Nam etsi amici ita alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterutrum pervenirent: tamen scio plerumque ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur. Erat enim fidele indicium, & extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quemdam, fateor, mentis elatus: superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem. Et ideo excepi plagam, quam ferre non possum. Tolerabiliora enim tanti doloris præmeditata, quam inexplorata, vulnera.

[12] Quis jam mœstum solabitur? Quis afflictum levabit? [ipsius laudans caritatem & prudentiam.] Cum quo participabo curas? Quis me ab istius mundi vindicabit usura? Tu enim actor * negociorum, censor servulorum, arbiter fratrum; non litis, sed pietatis arbiter. Nam si quando aliquid cum sancta sorore mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te judicem sumebamus: qui nullius læderes os, atque utrique satisfacere gestiens, & amandi affectum tenebas, & censendi modum: ut & utrumque gratum dimitteres, & utriusque tibi gratiam vindicares. Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua? quam sine felle ipsa indignatio? quam servulis ipsis coërcitio non amara? cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu diceres * vindicare. Nobis enim professio repressit studia coërcendi. Imo tu, Frater, ab omni nos abducebas coërcitionis affectu, vindicare pollicens, & lenire desiderans. Non mediocris igitur prudentiæ testimonium, quæ ita a sapientibus definitur: Bonorum primum esse, Deum scire, & verum illud atque divinum pia mente venerari: illam amabilem & concupiscendam æternæ pulchritudinem veritatis tota mentis charitate diligere. Secundum autem, in proximos a divino illo fonte atque cælesti naturæ derivare pietatem. Quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus. Neque enim derivare ista in hominum disciplinas, nisi de cælesti illo divinæ legis fonte potuissent.

[13] Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum prædicem? [Satyrus, naufragium passus, & divino præsidio servatus,] qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea, qua veheretur, navis scopuloso illisa vado, & urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita, quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium Sacramentum d poposcit: non ut curiosos oculos inferret arcanis, sed ut fidei suæ consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit in orario, & orarium e involvit collo, atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resolutam tabulam, cui supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma quæsierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia non desideravit. Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui fatiscente remigio, non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis, ex seipso adminiculum suæ virtutis assumpserit. Nec deseruit spes, nec fefellit opinio. Denique primus servatus ex undis, & in portum terrenæ stationis evectus, præsulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque ubi etiam cæteros servulos suos, vel ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit, ut ageret gratias liberatus, & mysteria æterna cognosceret, pronuncians nullum referendæ gratiæ majus esse officium. Quod si homini non referre, simili homicidio judicatum est: quantum crimen est, non referre Deo? Est ergo prudentis, agnoscere seipsum, & quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere. Quid enim est tam secundum naturam, quam referre Authori gratiam? Adspice cælum hoc, nonne Authori refert gratiam, cum videtur? Cæli enim enarrant gloriam Dei, & opera manuum ejus annunciat firmamentum. Mare ipsum, cum sedatum atque tranquillum est, divinæ serenitatis testatur indicium; cum movetur, indignatio superna terrori est. Nonne omnes Dei gratiam jure miramur, cum advertimus, quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coërceat, & fines suos unda cognoscat? Nam de terris quid loquar, quæ divino obedientes præcepto, omnibus sponte animantibus pabulum subministrant: atque id, quod acceperint agri, velut crescentibus usuris, multiplicatum, cumulatumque restituunt? Ergo ille, qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium Servatori suo gratiam esse referendam. Sed quia referre non poterat, habere poterat. Est enim hujuscemodi gratiæ vis, ut & cum refertur, habeatur: & habendo referatur.

[14] [baptismum accipit in ecclesia Catholica.] Referebat igitur gratiam, deferebat fidem. Nam qui tantum Mysterii cælestis involuti in orario præsidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur, si ore sumeret, & toto pectoris hauriret arcano? Quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset? Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus. Scimus enim plerosque aviditate studii prætermittere cautionem. Advocavit ad se episcopum, nec ullam veram putavit, nisi veræ fidei gratiam: percontatusque ex eo est, utrumnam cum episcopis Catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia f conveniret. Et forte & ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer g enim se a nostra tunc temporis communione diviserat: & quamquam pro fide exulasset, & fidei suæ reliquisset hæredes, non putavit tamen * fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenerent: cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, & membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, & Christi corpus Ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur. Itaque quamvis gratiæ fœnus teneret, & metueret tanti nominis debitor navigare: tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exolvere. Judicabat enim divinæ solutionem gratiæ in affectu ac fide esse: quam quidem statim, ubi primum copia liberior Ecclesiæ h fuit, implere non distulit, Deique gratiam & accepit desideratam, & servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quæ divina & humana secernit. Nam quid spectatam stipendiis forensibus ejus facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio præfecturæ sublimis emicuit? Sed malo illa laudare, quæ perceptis Mysteriis Dei, duxit humanis esse potiora. Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitæ hujus maria transfretaverit, diffusasque regiones obeundo peragrarit. Postremo, quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit, patiens injuriæ, negligens frigoris, atque utinam solicitus cautionis: sed hoc ipso beatus, quod dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exequenda, quæ vellet, functus juventutis officio, vitam vixit, debilitatem ignoravit.

ANNOTATA.

a Historia Tabithæ (ita scribitur nomen) Act. 8 ℣ 36 refertur. Illam defunctam omnes flebant propter insignia opera misericordiæ. Petrus vero defunctam resuscitavit. Historia illa, uti & sequens de resuscitato unico viduæ filio Luc. 7 ℣ 12, tantum afferuntur ab Ambrosio, ut ostendat, non esse novum aut malum, sed bonum & laudabilem luctum illum, quem de Satyri morte omnes exhibebant.

b Hic Symmachus honoris tantum causa parens dici videtur, quod senior esset & Satyrum amaret. Dubitandum non videtur, quin agatur de Quinto Aurelio Symmacho, celebri oratore, qui omnibus fere dignitatibus fuit ornatus, licet essetgentilis. De illo latius agit Tillemontius in Historia Imperatorum tom. 5 in Theodosio art. 91.

c Ex hoc loco colligitur, Marcellinam jam ante ultimum iter Satyri cum fratribus suis Mediolani habitasse.

d Ex his liquet, etiam tempore S. Ambrosii fidelibus, qui baptizati erant, permissum fuisse, Sacramentum Corporis Christi secum domum deferre, & in itinere circumferre, ut Baronius ad annum 57, aliique scriptores ostendunt. At catechumenis, quibus nec sumere nec videre licebat Corpus Christi, quique ante consecrationem ex cœtu fidelium dimittebantur, idem non erat permissum, quod baptizatis. Hac de causa Satyrus non vidit sacram Hostiam, sed eam sudario involutam collo apposuit. Factum Satyri, Eucharistiam sic deferentis ad collum, fideliumque eam sic ipsi tradentium, non improbat S. Ambrosius; sed Fratris fidem laudat. Nihil itaque videntur fecisse, quod repugnaret consuetudini illius temporis. Verum consuetudo Eucharistiam laïcis in manus tradendi, & omnino domi aut in itinere permittendi, postmodum recte abrogata est ob abusus inde ortos, & ad majorem reverentiam sanctissimo Sacramentoconciliandam.

e Orarium tempore S. Ambrosii sumebatur pro sudario, eaque significatione ille etiam utitur ea voce aliis locis.

f Hic sane locus aperte declarat, necessariam esse communionem cum Romana Ecclesia, ut quis censeatur Catholicus. Non solius Satyri aut Ambrosii hæc erat sententia: totum concilium Aquilejense, anno 381 habitum, in quo plurimi fuerunt episcopi doctrina & sanctitate illustres, in eamdem fere sententiam scribit ad Gratianum, Valentinianum & Theodosium imperatores in Epistola inter Ambrosianas XI, ubi hæc leguntur: Totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra: inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant. At hæc breviter observata sufficiant, quia modo de his non agimus.

g Agitur de Lucifero episcopo Calaritano, quem alii repudiarunt ut schismaticum, alii ut Catholicum & Sanctum laudarunt. Eidem certo contraria sunt verba S. Ambrosii; sed alii quidam loquuntur mitius de facto Luciferi. At necesse nonest, ut hic examinemus controversiam intricatissimam. Papebrochius noster ad 20 Maii dedit Acta Luciferi Calaritani, multaque ad eum purgandum attulit. Tillemontius tom. 7 Monum. Eccles. contrariam opinionem defendit. Sanctissimus Dominus Noster Benedictus XIV in Opere de Canonizatione Servorum Dei lib. 1 cap. 40 multa accumulat pro utraque opinione, & rem indecisam relinquit.

h In Africa baptizatum credunt, qui existimant in ultimo itinere Africano baptismum a S. Satyro susceptum. At ego in Commentario num. 12 & seqq. multo citius baptizatum ostendere conatus sum, & secundum opinionem meam locus baptismi est incertus.

* in ultima editione auctor

* ibid. disceres mendose

* Satyrus

CAPUT III.
Sancti verecundia, castitas, temperantia, justitia, aliæque virtutes: Ambrosius suum & sororis Marcellinæ dolorem variis modis lenire conatur.

[Sancti verecundia, castitas,] Qua vero prosecutione simplicitatem ejus edisseram? Ea est enim quædam morum temperantia, mentisque sobrietas. Date, quæso, veniam, & permittite dolori meo, ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo jam non conceditur colloqui. Certe & vobis proficit, ut advertatis, non fragilitate quadam vos hoc officium, sed judicio detulisse: nec misericordia mortis impulsos, sed virtutum honorificentia provocatos. Anima enim benedicta omnis simplex. Tantæ autem simplicitatis erat, ut conversus in puerum, simplicitate illius ætatis innoxiæ, perfectæ virtutis effigie, & quodam innocentium morum speculo reluceret. Intravit igitur in regnum cælorum, quoniam credidit Dei verbo: quoniam sicut puer artem repulit adulandi, injuriæ dolorem clementer absorbuit, quam clementius vindicavit, querelæ, quam dolo, promptior: satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori: ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam prædicares, quam necessariam quæreres. Sed nunquam superflua fundamenta virtutis. Pudor enim non revocat, sed commendat officium. Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, velut depressus & quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis cœtu virorum, rarus attollere os, elevare oculos, referre sermonem: quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri baptismatis dona servarit, mundus corpore, purior corde, non minus adulterini sermonis opprobrium, quam corporis abhorrescens: non minorem ratus pudicitiæ reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret: licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo & conjugium dissimulabat, & jactantiam declinabat: tantaque erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus differe magis consortium, quam refugere videretur. Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet, non aliqua cunctationis hæsitantia, sed virtutis verecundia.

[16] Quis igitur non miretur Virum inter fratres duos, [temperantia in variis,] alteram virginem, alterum sacerdotem, ætate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera præstitisse, ut alterius minoris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes: quamquam pietas quoque, ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est cæterarum. Nam de parsimonia quid loquar, & quadam habendi castitate? Is enim non quærit aliena, qui sua servat: nec inflatur immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud, nisi proprium recuperare voluit, magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur. Nam eos, qui aliena quærunt, recte accipitres pecuniæ nominabat. Quod si radix malorum omnium avaritia est, utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit. Non umquam accuratioribus epulis, aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos ad epulas rogaret: quantum naturæ satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu a. De istius beatitudine nequaquam utique dubitare debemus: qui neque ut opulens exultavit in divitiis, neque ut pauper exiguum, quod habuit, judicavit.

[17] Superest ut ad conclusionem cardinalium virtutum, [justitia seu potius caritas in omne hominum genus.] etiam justitiæ partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatæ sint inter se, concretæque virtutes, tamen singularum quædam forma & expressio desideratur, maximeque justitiæ. Ea enim, sibi parcior, foris tota est: & quicquid habet, quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. Sed hujus multiplex est species. Alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga Dei cultum, vel adjumentum inopum. Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus præfuit, studia docent: qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem loquebantur, gratum piæ necessitudinis arbitrum, constantem æqui juris disceptatorem. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benevolentia complecteretur, indivisum patrimonium docet, nec distributa, aut delibata, sed reservata hæreditas. Etenim pietatem sibi causam esse negavit testandi. Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum, quos dilexerat, commendaret, sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendæ, ne a fratribus divelleretur, nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium læderetur. Denique & oratus, & obsecratus a nobis, nihil tamen condendum putavit, non oblitus pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis justum videretur. Quo uno satis & divini timoris expressit indicium, & humanæ edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit, Deo detulit. Quoniam qui largitur pauperi, Deo fœnerat: & postulando, quod justum est, non exiguum, sed totum, reliquit. Hæc enim est summa justitiæ, vendere quæ habeas, & conferre pauperibus. Qui enim dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in æternum. Ergo dispensatores nos, non hæredes reliquit: nam hæreditas successori quæritur, dispensatio pauperibus obligatur. Unde non immerito, quantus fuerit, hodie quoque per vocem lectoris parvuli Spiritus sanctus expressit: Innocens manibus, & mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec fecit proximo suo dolum. Hæc est generatio requirentium Deum. Hic ergo & in montem Domini ascendet, & in tabernaculo habitabit Dei: & ingressus sine macula, operatus est justitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum: nec pecuniam fœneratus est suam, qui semper voluit recuperare hæreditariam. Agnosco oraculum: quod enim nulla ordinavit dispositio, Spiritus revelavit.

[18] [Tantis ornæti virtutibus mortem non esse lugendam,] Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam justitiam pietate progressus, cum quædam incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putaret esse tribuenda, largitatis me jactabant authorem, portionis suæ lucrum ad commune consortium, conferebat? Hæc & alia, quæ mihi tunc erant voluptati maximæ, nunc recordatione doloris exasperant. Manent tamen, eruntque semper, nec tamquam umbra prætereunt, neque virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturæ meritorumque finis; licet ipsius naturæ usus non in æternum occidat, sed temporali quadam vocatione requiescat. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis, desiderio magis quam amissione flebo. Suadet enim ipsa opportunitas mortis, ut prosequendum magis gratia, quam dolendum putemus. Scriptum est enim, in communi dolore proprium vacare debere. Neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quæ figuratur, sed singulis dicitur, cum Ecclesiæ dictum videtur. Dicit ergo & ad me, & dicit Scriptura cœlestis: Hoccine doces, sic instituis Dei plebem? An nescis, quia exemplum tuum, periculum cæterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris? Primum istud arrogantis est impudentiæ, mereri solum velle, quod multis etiam Sanctis negatum noveris, cum scias, quia non est personarum acceptor Deus. Nam etsi misericors Deus, tamen, si semper exaudiret omnes, non jam ex voluntate libera, sed ex quadam velut necessitate facere videretur. Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo moreretur. Pro quantis quotidie rogas? Numquid constitutio Dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non impetratum aliquando doles, quod non semper impetrabile esse cognoscis? Stulte *, inquit, super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum, & quæ nobis contigerunt? Quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur, & humilitate humiliata est. Lugete validissime & nunc, quoniam omnes lugemus: & tristes sitis *, quoniam omnes contristati sumus. Tu enim contristaris in Fratre. Interroga terram, & dicet tibi, quoniam hæc est, quæ debeat lugere tantorum superstes germinum: Et ex ipsa, inquit, initio omnes nati: & alii venient, & ecce pene omnes in perditionem ambulant: & in exterminium fit multitudo eorum. Et quis ergo debet lugere magis, nisi quæ tam magnam multitudinem perdidit, quam tu, qui pro uno doles? Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor, & acerbitatem proprii mœroris excludat. Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos. Neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis reminiscimur absolutas. Namque velut divino judicio tam graves viduas ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus: ne veterana emeritis stipendiis pudicitia in dubium diu servati pudoris incideret. Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat recordatio? Etsi mœroribus non vacabant, tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum, communis quædam naturæ me conditio solabatur: defixusque in uno dolor, acerbitatem publici funeris domesticæ specie pietatis obduxerat.

[19] Repeto ergo, sacra Scriptura, solatia tua. Juvat enim tuis præceptis, [rationibus & Scripturæ locis probat] tuis sententiis immorari. Quia facilius est cœlum & terram præterire, quam de Lege unum apicem cadere. Sed jam audiamus, quæ scripta sunt: Nunc, inquit, retine apud temetipsam dolorem tuum, & fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus. Si enim justificaveris terminum Dei, & filium tuum recipies in tempore, & in mulieribus collaudaberis. Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem? Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum amissione talia posse memorari: quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem. Nam sicut in obitu liberorum effusi labores, suscepti frustra dolores, mœrorem videntur augere: ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii acerbitatem doloris accendunt. Sed ecce dicentem Scripturam audio: Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi. Qui enim fles casus Sion, & consolare propter dolorem Hierusalem. Vides enim, quia facta nostra contaminata sunt, & nomen, quod nominatum est super nos, pene prophanatum est: & juvenes nostri contumeliam passi sunt, & sacerdotes nostri succensi sunt, & levitæ nostri in captivitate fuerunt, & mulieres nostræ contaminatæ sunt, & virgines nostræ vim passæ, & justi nostri rapti, & parvuli nostri proditi sunt, & juvenes nostri servierunt, & fortes nostri invalidi facti sunt. Et quod omnium majus, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua, nunc & tradita est manibus eorum, qui nos oderunt. Tu ergo excute multam tuam tristitiam, & depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi propitietur foris, & requiem faciat tibi Altissimus requietione dolorum.

[20] Cessabunt igitur lachrymæ. Parendum est enim remediis salutaribus, [Ambrosius, qui tamen Fratris frequenter erat memor,] quia debet aliquid inter fidos & perfidos interesse. Fleant ergo, qui spem resurrectionis habere non possunt: quam non sententia Dei eripit, sed fidei inclementia. Intersit inter Christi servulos, idolorumque cultores: ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interisse. Illi nullas habeant lachrymarum ferias, nullam tristitiæ requiem consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum. Nobis vero, quibus mors non naturæ, sed vitæ istius finis est, quoniam in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergat. Certe si illi sibi aliqua solatia repererunt, qui finem sensus defectumque naturæ, mortem arbitrati sunt; quanto magis nos, quibus meliora post mortem præmia bonorum factorum conscientia pollicetur? Habent gentiles solatia sua, quia requiem malorum omnium, mortem existimant. Et ut vitæ fructu carent, ita etiam caruisse se putant omni sensu & dolore pœnarum, quas in hac vita graves & assiduas sustinemus. Nos vero, ut erectiores præmio, ita etiam patientiores solatio esse debemus. Non enim amitti, sed præmitti videntur, quos non absumpta mors, sed æternitas receptura est. Cessabunt ergo lachrymæ, aut si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, Frater: & sub dolore publico domesticos gemitus tegam. Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lachrymæ surrepant, vel cum usus ipse recordationem excitat, vel cum affectus imaginem repræsentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis repræsentaris? Ades, inquam, & semper offunderis: & toto te animo ac mente complector, adspicio, alloquor, osculor, comprehendo, vel in ipsa quiete nocturna, vel in luce clara b, cum revisere & solari dignaris mœrentem. Denique ipsæ jam noctes, quæ quasi molestiores, vivente te, videbantur, quod mutui conspectus copiam denegarent: ipse jam somnus, colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse jam cœpit, quia te mihi reddidit.

[21] [nec meminisse ejus poterat sine lacrymis:] Non igitur miseri, sed beati, quorum nec præsentia deficit, nec cura minuitur, & augetur gratia. Etenim somni similis imago mortis. Quod si in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhærentes, & quasi inter carceraria religatæ claustra membrorum, possunt tamen animæ altiora & discreta, perspicere: quanto magis spectant hæc, cum jam puro æthereoque sensu nulla corporeæ labis impedimenta patiuntur? Meritoque mihi conquerenti, vergente quodam jam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus, affuisti, ita ut illo perfusus sopore membrorum, cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: Quid est mors, Frater? Nam certe nullis a me separabare momentis. Ita enim ubique præsto eras, ut quam in istius vitæ usu habere copiam nequibamus, nunc nobis semper & ubique præsto sit. Nam tunc utique omnia præsto esse non poterant: nec enim complexiones nostræ, conspectusque & osculorum corporalium suavitates, locis omnibus & omnibus temporibus suppetebant. Animorum imagines semper nobiscum erant, etiam quando non eramus una: quæ ne nunc quidem occiderunt, assidueque advolant, quo majore desiderio, eo majore copia. Teneo igitur te, Frater, nec mihi te aut mors, aut tempus avellet. Ipsæ dulces lachrymæ sunt: ipsi fletus jucundi, quibus restinguitur ardor animi, & quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse umquam, aut meminisse sine lachrymis. O amari dies, qui interruptam copulam proditis! O flebiles noctes, quæ tam bonum consortium quietis, & individuum mihi comitem perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago præsentis, nisi visiones animi repræsentarent, quem species corporis denegaret? Jamjam, Frater animo meo charissime, quamquam immaturo decesseris obitu, beatus tamen, qui ista non sustines, nec amissum fratrem mœrere compelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas! Quod si tunc solitudinis meæ tædia repellere, mœstitiam fraternæ mentis ablevare properabas: quanto nunc crebrius afflictum animum debes revisere, & ex te conceptum, per te lenire mœrorem? At mihi tamen dat aliquas officii usus inducias, & obsequii sacerdotalis intentio abducit animum.

[22] [dolor S. Marcellinæ sororis de morte Satyri:] Sanctæ vero sorori quid fiet? Quæ licet divino metu pietatem temperet, rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi & totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque mœrorem integrat. Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat. Et quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus præcurrat, flendi tamen desiderium precandi assiduitate compensat, lachrymarum ubertatem tunc præcipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans. Ita quod miserearis, habes: quod reprehendas, non habes. Flere enim in oratione, virtutis est. Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior sexus, tenerior affectus, contuitu communis fragilitatis, in lachrymas etiam sine domestici sensu doloris exuberat; tamen cum major causa mœrendi est, finis mœroribus excluditur. Deest igitur consolandi via, quia suppetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas, præsertim cum religionis adstruat lachrymas, non doloris; & communis seriem deplorationis, metu pudoris obtexat c. Consolare ergo, qui potes adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse præsentem, sentiat non esse defunctum, ut cujus secura de merito, ejus functa solatio, discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non esse dolendum.

[23] Sed quid ego te morer, Frater? quid expectem, ut nostra tecum commoriatur & quasi consepeliatur oratio? [peroratio Ambrosii ad Fratrem mox sepeliendum.] Licet ipsa species & exanimis corporis forma soletur, oculosque manens gratia & permanens figura d demulceat: nihil, inquam, moror. Procedamus ad tumulum. Sed prius ultimum coram populo vale dico, pacem prædico, osculum solvo. Præcede ad illam communem omnibus & debitam, sed jam mihi præ cæteris desiderabilem, domum. Para hospiti consortium: & quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque jus dividuum nesciamus. Ne, quæso, cupientem tui diu differas: properantem expecta, festinantem adjuva: & si diutius morari tibi videbor, accerse. Neque enim umquam prolixius abfuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire jam non potes, nos ad te ibimus. Æquum est, ut officium rependamus, subeamus vicem. Numquam nobis fuit vitæ conditio discretior: semper aut sanitas, aut ægritudo communis, ut cum alter ægresceret, alter in morbum incurreret: cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo jus nostrum amisimus? Et nunc consortium ægritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit? Tibi nunc, omnipotens Deus, innoxiam commendo animam: Tibi hostiam meam offero. Cape propitius & serenus fraternum munus, sacrificium sacerdotis. Hæc mei jam libamina præmitto. In hoc ad te pignore venio: non pecuniæ, sed vitæ pignore: ne me diutius residere facias tanti fœnoris debitorem. Non mediocris est fraterni amoris usura, nec vilis naturæ sors, quam cumulavit incrementum virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere.

ANNOTATA.

a Hic in multis Mss. & editionibus additur: Quoniam ipsorum est regnum cælorum. At illæ voces dictionem reddunt minus perfectam, nisi forte aliæ quædam exciderint, quæ sensum implebant.

b Ad hunc locum apud Surium in margine hæc notantur: Etiam clara luce sæpe S. Satyrus apparet fratri suo. Verum existimo, omnia S. Ambrosii dicta satis intelligi posse de imaginatione sola, qua sibi Fratris repræsentabat speciem.

c Tam multa de lacrymis Marcellinæ sororis Mediolani dicere non potuisset Ambrosius, si ipsa, ut nonnemo voluit, tunc habitasset Romæ. Nam neque illa scivisset mortem Fratris, neque scivisset Ambrosius, quid ipsa post mortem illius egisset.

d Ex his verbis liquet, S. Satyri corpus fuissepræsens & facie non cooperta, quando peroravit Ambrosius.

* al. Stulta

* al. estote

VITA
Auctore anonymo
Ex editione Mombritii frequenter correcta.

Satyrus conf., Mediolani (S.)

BHL Number: 7510

A. anonymo.

[Satyrus, frater S. Ambrosii, nobili stirpe natus,] Probabile satis & laude dignum videtur, si clarorum gesta virorum non silentio tegamus, sed modis quibuscunque ad incitamentum multorum pandamus. Laus siquidem Dei est non minima, cum ea referuntur; evidens exemplum posteris relinquitur, Christianæ fidei profectus adquiritur; non parva sanctis angelis læticia tribuitur: dæmonicis spiritibus ingens confusio & mœror quotidie generatur: descripto denique summæ sanctitatis titulo merito invident, qui se contemni ac destrui per Christi gratiam vident. Beatissimum igitur Satyrum antistitis eximii doctorisque præcipui institutoris ac nutritoris nostri reverendæ memoriæ sanctissimi Ambrosii fuisse germanum, plurimorum scientia constat notissimum: quorum Deo digna prosapia quam excelsa atque præclara Romanorum principum apicibus extiterit, usque adeo toto pene Occidenti est cognita *, ut præsenti putetur relatu superflua. Ambrosius a denique ipsorum illustris genitor sublimi in Romano senatu potitus honore, reipublicæ defensor & idoneus propugnator effectus, & præfecturæ administrationi condignus inventus, Galliarum provinciæ senatusconsulto pro sui industria prælatus est: cujus probitas morum & studiorum perspicacia in procreato ex eo germine conjici facile poterit. Utrique etenim incredibili admiratione in adjutorio præfecturæ sublimes emicuerunt. Verum sanctissimi pontificis Ambrosii quæ fuerit a cunabulis vita, qualiter primo cum adolevisset ad consilium tribuendum præelectus fuerit; qualiterque in proximo Lyguriæ Hæmyliæque provincias ad regendum susceperit: qualiter etiam de consulatu b ad episcopatus fastigium nutu divino accitus sit, in libro Vitæ ipsius, qui nosse cupit, sufficienter invenire valet.

[2] [S. Ambrosio episcopo convivit,] Nunc de beatissimo fratre ipsius Satyro, de quo sermonem adorsi sumus, quantum in fratris ipsius scriptis cognovimus, breviter deflorare, Christo opitulante, conabimur. Vir igitur Domini Satyrus, videns suum cælesti oraculo germanum subito ex præsidatu ad pontificale officium sublimatum, adeo ejus lateri adhæsit, ut domo propria ac genitali patria, rerumque omnium multiplici copia derelicta, unici fratris amorem ipsa vita duceret cariorem: eratque illi, ut ipse Sanctus refert, in consiliis arbiter, curæ particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor mœroris, bonorum assertor actuum, cogitationumque defensor. Postremo unus erat, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret. Itaque sine offensione ulla gubernabat sacerdotium. Ita denique virilis se utrisque ipsorum germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probarent amorem, sed conscientia mentis & pietatis interno amore contenti fucum blanditiarum non requirerent, duos una in amorem mutuum imago formaret.

[3] Quæ in tantum fuit assimilis, ut alter in altero videretur; [eidem vultu simillimus & conjunctissimus,] adeo ut, cum unum aspiceres, alterum te vidisse putares: unde persæpe contingebat, ut ab isto consalutati ab illo se dicerent resalutatos. Ita gratus erat in utriusque aspectibus error, jocunda prolapsio, religiosa fallacia, suavis calumnia. Quanta autem sancto pontifici hinc gaudia, quanta frequenter oborta læticia: qui errare alios in se & Fratre suo cerneret. Nam cum in se vehementius intenderent, & sibi aliquid intimasse, quod Fratri solummodo condixerant, memorarent; respondebat ridens & gaudens: Videte *, fratri dixeritis. Cum enim omnia essent communia, individuus spiritus, individuus affectus, solum tamen commune non erat secretum amicorum: non quo conferendi periculum vererentur; sed ut tenendi servarent fidem. Reverendus quidem præsul in divinis præstabat officiis: at strenuissimus Christi c confessor Satyrus adjutor & auctor erat negotiorum, censor servulorum, & arbiter fratrum.

[4] Media d inter eos religiosa soror Marcellina, carissimis germanis inconvulse adhærens, [placidis moribus excellit: e naufragio] integritate venerabilis, æqualis moribus, non impar officiis existebat. Cum quasi, quando aliquid conferendum fuit, cujus melior videretur sententia, beatum Satyrum judicem sumebant; qui nullum læderet, utrisque satisfaceret, ut & utrimque sibi gratiam vindicaret. At si ipse aliquod disceptandum deferret, quam grata contentio ejus etiam, quam sine felle ipsa indignatio, quam etiam in servulos ipsos non amara reprehensio; cum se quasi fratribus magis honorem deferre, quam ex affectu in eos probaretur vindicare. Quid igitur observantiam ejusdem Viri erga Dei cultum prædicem? Qui, priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea, qua veheretur, navis scopuloso illisa vado & turgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur; non mortem metuens, sed ne vacuus mysteriis exiret e vita, quos initiatos esse cognoverat, ab his ipsis divinum illud fidelium Sacramentum poposcit; non ut curiosos oculos insereret archanis; sed ut fidei suæ consequeretur auxilium. Etenim ligari illud fecit in orario: orariumque involvit in collo: atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resoluta tabulam, cui supernatans juvaretur; quoniam fidei solius arma quæsierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia non desideravit.

[5] Simul quoque fortitudinem ejus spectare licet: qui fatiscente remigio, [servatus, baptismum desiderat:] non quasi naufragus tabulam sumpserit; sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suæ virtutis adsumpserit. Nec deseruit eum spes, nec fefellit opinio. Denique primus servatus ex undis, & in portum terrenæ stationis evectus, præsulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque, ubi etiam cæteros servulos suos vel ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit, ut ageret gratiam liberatus: & mysteria æterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia majus esse officium. Quod si homini non referre, simile homicidio judicatum est; quantum crimen est non referre Deo? Referebat igitur gratiam, deferebat fidem. Nam qui tantum Mysterii cælestis involuti in orario præsidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur, si ore sumeret, & toto pectoris hauriret arcano; quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset? Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus. Scimus enim plerosque aviditate studii prætermittere cautionem. Advocavit ad se episcopum, nec ullam veram putavit nisi veræ fidei gratiam: percunctatusque ex eo est, utrum cum episcopis Catholicis, hoc est cum Ecclesia conveniret.

[6] [sed recusat eum a schismatico accipere, accipit a Catholico.] Et forte ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer enim se Catholica tunc temporis communione diviserat. Et quamquam pro fide exulasset, & fidei suæ reliquisset hæredes: non putavit tamen fidem esse in schismate: nam etsi fidem erga Deum tenerent: tamen erga Dei Ecclesiam non tenerent, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, & membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, & Christi corpus Ecclesia sit; non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur. Itaque quamvis gratiæ fœnus teneret, & metueret tanti nominis debitor navigare; tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exolvere. Judicavit enim divinæ solutionem gratiæ in affectu ac fide esse. Quam quidem statim, ubi primum copia liberior ecclesiæ fuit, implere non distulit; Deique gratiam & accepit desideratam, & servavit acceptam.

[7] [Sancti mira verecundia, insignis castilas,] Qua vero persecutione simplicitatem ejus edisseram? Quæ tanta fuit, ut conversus in puerum simplicitate illius ætatis innoxiæ perfectæ virtutis effigie, & quodam innocentium morum speculo reluceret. Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet; si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, velut deprehensus, quasi diversus in terram aspiciebat. Licet in ipso nequaquam dissimilis cœtu virorum, rarus os suum attollere, elevare oculos, referre sermonem: quod pudico quodam mentis pudore fiebat. Cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundo corpore, purior corde, non minus adulterini sermonis obprobrium, quam corporis perhorrescens; non minorem ratus pudiciciæ reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate. Denique adeo castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret, licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo & conjugium dissimulabat, & jactantiam declinabat. Hoc unum itaque fuit, quod ipsum nec fratribus crederet, nec aliqua cunctationis hæsitantia, sed virtutis verecundia.

[8] [parsimonia, justitia, caritas in fratres,] Quis igitur non miretur Virum, inter fratres duos, alteram virginem, alterum sacerdotem, ætate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera præstitisse, ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Nam de parsimonia ejus quid loquar, & quadam habendi castitate? Is enim non quærit aliena, qui sua servat: non inflatur immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit, magis ne frauderetur, quam ut ditaretur. Nam eos, qui aliena quærerent, recte accipitres pecuniæ nominabat. Superest, ut ad conclusionem cardinalium virtutum, etiam justitiæ partes in eo debeamus advertere: quæ qualis ei in universos fuerit, provincialium, quibus præfuit, studia docent: qui parentem illum magis fuisse proprium quam judicem loquebantur, gratum piæ necessitudinis arbitrum, constantem æqui juris disceptatorem. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benivolentia complecteretur, indivisum patrimonium docet, nec distributa, nec delibata, sed reservata hæreditas. Etenim pietatem sibi causam negavit esse testandi. Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum quos dilexerat, commendaret, sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendæ, ne a fratribus divelleretur; nec testamenti faciendi voluntatem, ne ipsorum in aliquo arbitrium læderetur.

[9] Denique & oratus & obsecratus ab illis, nihil tamen condendum putavit, [liberalitas in pauperes. In Africam proficiscitur, peractoque negotio] non oblitus pauperum; sed tantum obsecrans esse tribuendum; quantum ipsis justum videretur: quo uno satis & divini timoris expressit indicium, & humanæ edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit, Deo detulit: quoniam qui largitur pauperi, fœneratur Deo: & postulando, quod justum est; non exiguum, sed totum reliquit. Hæc enim summa justiciæ e, vendere, quæ habeas, & conferre pauperibus. Talibus igitur perfunctus virtutibus, ereptusque periculis f, fortissimus athleta Christi Satyrus, iterum ad Africanas partes repedare opus habuit, recepturus videlicet quosdam paternæ hæreditatis honores: quos tamen ideo repetere voluit, non quia fuerit horum appetenda perceptio: sed ne vilis dissimulatio videretur. Plaudebat enim sibi Prosper, & sacerdotii occasione redditurum se, quæ abstulerat, non putabat. Quod quidem iter ægre tulit sanctus episcopus, non ferens animo diuturnam amantissimi Fratris absentiam: cum nec ad modicum tanti Viri conturbernio separari vellet. Missis ergo post ipsum litteris revocare Fratrem conatus est, ne ipse Aphricam pergeret: sed potius aliquem destinaret. At ille fretus animi fortitudine, cœptum iter prosequi non omisit: pervenitque, Deo volente, Siciliam g. Peregit omnia; peregrinationem explicuit; communem rem ordinavit: & ille, qui eam male invaserat, solvens omnia, vehementiorem unius efficaciam expertus est, quam duorum.

[10] Post hæc Vir Domini perfunctus omnibus, reversionem acceleravit: [revertitur, non obstante periculo, quod Italiæ imminebat:] qui dum a Symacho nobili viro suo parente revocaretur, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderet: quod in hostem incurreret; respondit: Hæc ipsa mihi causa est veniendi, ne communi periculo desim, ut consortem me fraterni discriminis exhibeam. Eo denique tempore hostiles per Galliarum Alpes barbarorum impetus Italiam irrumpere gestiebant, tam impuri atque crudeles, qui nec pudiciciæ parcerent, nec saluti. Videres h rapi virgines, & avulsos a complexu parentum parvulos supra tela jactari, incœstari sacrata Deo corpora, & senilem viduæ maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum. His & hujuscemodi gravibus nequaquam Vir sanctus terretur nunciis: sed veteri & sentinoso navigio iterum se fluctibus credens, reversus est, Deo comite, Mediolanum. In quo facto fortitudinem ejus si quis plenius spectare volet: consideret, quotiens post naufragium invicto quodam contemptu vitæ hujus maria transfretaverit, diffusasque regiones obeundo peragrarit, postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit; sed ad periculum venerit.

[11] Nec multum post incommoditate tactus corporea, lectulo graviter fessus decubuit. Tum vero mœror & luctus omnium, præcipue tamen sororis irremediabilis dolor. Illum ex Aphrica redditum, [paulo post reditum, lugentibus omnibus, moritur,] ex mari restitutum, ex naufragio reservatum, tam insperato sibi eripi lachrymabiliter flebant cum eis universi sexus, ætates, & ordines: & auferri sibi proprium Patrem nova quadam pietate dolebant. Quid immorer? Ille quidem præsenti vitæ decedens, ad Christum, quem semper videre desideraverat, in æternum victurus, transiit, sed immensum Italicis luctum reliquit. De cujus laudabilis vitæ excursu & fœlici excessu sacratissimi præsulis Ambrosii, sæpe nominandi fratris ipsius, quamvis immensi doloris & lachrymarum plena scripta habentur insignia: de quibus aliqua subnectere non incongruum duximus.

[12] [& ab Ambrosio fratre sepulturæ traditur,] Translato denique ad cæleste regnum sanctissimo Satyro, magnificus pontifex sacrosanctum corpus ipsius ad basilicam Ambrosianam i honorifice deportari fecit, prosequentibus illud innumeris exequiarum turmis. Quod tamen ipse lachrymarum rivulis irroratum in altera longe basilica k [ad] levam gloriosi martyris propriis manibus tumulavit: & ultimum vale dicens, lachrymabili voce quasi viventem affatus est Fratrem: Nunc frater quo progrediar: quove convertar? Bos bovem requirit, seque non totum vivere putat, & frequenti mugitu pium testatur affectum: si forte defecerit, cum quo ducere aratra consuevit. Ego te, Frater, non requiram, aut possum unquam oblivisci tui, cum quo vitæ hujus semper aratra sustinui, labore inferior, sed amore conjunctior, non tam mea virtute habilis, quam tua patientia tolerabilis: qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas, caritate ut frater, cura ut pater, sollicitudine ut senior?

[13] [oratione prius lugubri & lacrymis laudatus.] His & aliis quamplurimis verbis fraterno dolori satisfaciens, lachrymis suffusus, in cælum attollens oculos, ait: Tibi, omnipotens æterne Deus, gratias ago: quod vel hæc nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi Fratris ex Siculis regionibus exoptatum nobis reditum contulisti. Ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio possit avellere. Habeo, quas complectar reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam: habeo sepulchrum, quo jaceam. Et commendabiliorem Deo futurum me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Tibi nunc, omnipotens Christe, innoxiam commendo animam: tibi hostiam offero. Cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium sacerdotis; qui te immaculatum Deo Patri pro nobis omnibus sacrificium obtulisti. Tibi laus æterna & infinita gratiarum actio: quia tu es immortalis & benedictus Deus: qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ambrosius pater S. Satyri erat præfectus Galliarum, quando natus est S. Ambrosius, ut habet S. Paulinus in Vita S. Ambrosii. At, cum S. Satyrus ætate Ambrosium præcederet, non æque liquet, utrum jam Galliarum præfectus esset Ambrosius pater, quando natus est Sanctus noster. Stirpe certe natus est Romana & nobili, in qua dudum fuerant consulatus & præfecturæ, ut probatum est ad 10 Februarii in S. Sotere virgine & martyre, quæ sub Diocletiano passa est, & Ambrosii ac Satyri erat consanguinea.

b De S. Ambrosio agetur ad 7 Decembris. Hic solum observo, consulem non fuisse, ut hic dici videtur, sed consularem, sive præfectum Liguriæ Æmiliæque potestate consulari. Nam hi seculo IV consulares vocabantur, licet antea, quamdiu stetit Romana respublica, illi solum fuerint consulares dicti, qui consulatum aliquando gesserant.

c Mendose in editione Mombritii legitur Christo. Mendum correxi ex Hilarione monacho, qui in omnibus fere consentit huic Vitæ, ex qua suam fecit, omissis tantum aliquibus. Cum autem aperta ejusmodi menda sint frequentia apud Mombritium, & facile aut ex Hilarione aut ex Ambrosio possint corrigi, corrigam ea deinde, hocque hic præmonuisse sufficiat.

d Si auctor velit dicere, mediam ætate inter fratres fuisse Marcellinam, aberrat: nam erat natu maxima. Quod vero dicitur mox inconvulse iisdem adhæsisse, tantum verum est de tempore posteriore. Nam Marcellina non habitavit Mediolanicum fratribus usque ad annum 388, ut ostendi in Commentario num. 24 & seqq.; sed postea ipsis constanter cohabitavit.

e Verba hæc, ut omnia fere præcedentia, sunt S. Ambrosii, qui divitias mundi non desiderabat, & Christi consilium allegat, sibi & sorori Marcellinæ sequendum.

f Loquitur auctor de naufragio ante relato.

g Et procul dubio etiam in Africam.

h Hæc ex S. Ambrosio non recte collegit auctor. Nam Ambrosius metuebat quidem, ne talia contingerent: at non asserit facta esse. Agitur autem de tempore, quo Eugenius tyrannus cum exercitu ex Gallia in Italiam venit, ut ostendi in Commentario num. 27 & seqq.

i Basilica Ambrosiana, a conditore Ambrosio nomen sortita, etiamnum exstat. Ampla est & vetusta, partimque est cleri secularis, partim monachorum Ordinis Cisterciensis, quorum amplissimum cœnobium est prope basilicam. Plura de hac basilica in Commentario § 3.

k Hæc ecclesia creditur fuisse Portiana, a fundatore Portio sic dicta, sed postea vocata S. Victoris ad corpus, ob corpus S. Victoris martyris ibi sepultum. Destructa illa fuit anno 1576 ob nimiam vetustatem, novaque a monachis Olivetanis ædificata, egregieque ornata, de qua inCommentario num 33 & 34.

* cognitum

* Amb. Videte, ne

DE S. RODINGO VEL CHRAUDINGO FUNDATORE ET ABBATE BELLILOCENSI
PROPE BELLUM-LOCUM IN CAMPANIA GALLIÆ,

CIRCA FINEM SECULI VII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rodingus vel Chraudingus, fundator & abbas Bellilocensis, prope Bellum-locum in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Notitia monasterii, quod condidit: memoria Sancti in Martyrologiis: cultus recentior & antiquus: ex Vitis quæ edenda? mentio illius apud varios.

Bellus-locus, vulgo Beau-lieu, olim Waslogium dictus, vetus monasterium est diœcesis Virdunensis in Argona, [Belli-loci notitia.] Galliæ in Campania tractu, duobus milliaribus Gallicis Claromontio dissitum in Meridiem, teste Baudrando in Geographia, cui fere consentiunt Mappæ geographicæ, in quibus inter fluvios Arolam & Axonam collocatur. Sammarthani fratres tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 154 illud modo congregationis Cluniacensis esse notant, ibidemque alia ejusdem nominis cœnobia recensent, ab hoc nostro distinguenda. At Mabillonius in Appendice 2 ad Sec. 4 Benedictinum in observationibus præviis ad S. Rodingi Vitam, & Bailletus in Vita, abbatiam illam non Cluniacensis, sed S. Vitoni Congregationis esse docent. Porro hujus loci fundator primusque abbas fuit S. Rodingus, vel, ut in Actis infra memorandis scribitur, Chraudingus, Gallice S. Rouin, natione Scotus, qui e patria sua in Gallias appulsus, in Theologiensi seu Tabuleiensi cœnobio in Vosago monachis primum adscriptus est, & forte etiam abbas præfuit. Deinde vero majoris solitudinis amore ductus, in Argone silva prædicto monasterio initium dedit, quod & post varios casus ab Austresio viro potenti, aliisque adjutus perfecit, atque sanctissimis institutis, sacrisque ossibus suis, ex eremo, ut jusserat, eo delatis, illustravit.

[2] [Sancti hac die memoria & cultus,] Emortualem ejus diem fuisse XVII Septembris, Vitæ ejusdem testantur, illoque die in Benedictinis Menologiis, paucisque aliis ipsius memoria celebratur. Menardus de eo ad hunc diem sic habet: In Argonia silva, Depositio S. Rodingi, episcopi & confessoris. Iisdem verbis illum annuntiat Bucelinus in Menologio Benedictino, ubi ipsum Rodincum appellatum fuisse ait, ac deinde elogium satis prolixum contexit. Episcopum illum sanctique Pauli in Virdunensi cathedra successorem etiam facit Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani; sed perperam, ut videbimus. Rectius Castellanus in Martyrologio Universali ad eumdem diem Gallice habet: In Campaniæ & Lotharingiæ confinibus, S. Chraudingus, monachus Tabulegiensis, & primus abbas Bellilocensis in Argona. Recte item Martyrologium Parisiense: In Campania Gallica natalis S. Rodingi, monasterii Belli-loci conditoris & primi abbatis. Hac item die illum per totam diœcesim Virdunensem coli solitum commemoratione de communi confessoris abbatis tam in Missa, quam in Horis Canonicis, habemus ex Missali ac Breviario Virdunensi, quorum hoc anno 1560 jussu Nicolai Psalmei episcopi & comitis Virdunensis editum, annoque 1625 Parisiis recusum, illud vero ejusdem episcopi auctoritate anno 1554 Parisiensibus pariter typis vulgatum, exstat in Museo nostro. Prima Oratio in Missali de ipso ibidem præscripta est hujusmodi: Deus, qui hodiernam diem sacratam nobis in beati Rodingi, confessoris tui & abbatis solennitate tribuisti, adesto propitius Ecclesiæ tuæ precibus, ut cujus gloriamur meritis, muniamur suffragiis. Per Dominum &c.

[3] Antiquissimum vero ejus apud Bellilocenses suos, [quem antiquitus jam celebrem] imo & in Virdunensi diœcesi cultum manifeste probant, quæ habet Flodoardus lib. 4 Historiæ Remensis, cap. 41, unde sequentia excerpo. Cum autem domnus Dado, Virdunensis episcopus, hanc (Montis-falconis) a rege impetrasset abbatiam, & hæc mira (miracula S. Balderici abbatis) cœpisset audire, constituit, ut omnibus annis trium monasteriorum sacra pignera simul in quemdam medium deferrentur locum, nomine Gaudiacum. De sede scilicet urbis Virdunensis S. Vitonus & S. Agericus, sanctus vero Baldericus de monasterio suo, & sanctus Rodvicus de Waslojo. In quo conventu innumera postmodum sunt patrata miracula, ut vix præterierit hujusmodi coitio, in qua non aliquis infirmorum fuerit sospitate redintegratus; maxime tamen illi, qui patrocinia B. Balderici sunt experti. Rodvicus hic æque in editione Parisiensi anno 1611 per Jacobum Sirmondum, quam in Duacena anno 1617 per Georgium Colvenerium curata, legitur; posterior tamen in Scholiis monet, in exemplari Ms., quo pro versione Gallica usus fuerat Nicolaus Chesneau, Rodincus de Vaslojo haberi. Utut sit, certum est, hæc non de alio, quam de sancto Abbate nostro accipi posse.

[4] Hæc seculo nono ad finem vergente, vel decimo inchoato contigisse, [fuisse probatur; corpus ejus Belli-loci.] liquet tum ex tempore episcopatus Dadonis, tum ex regno Arnulphi, qui Carolo Crasso sub finem anni 887 exauctorato ac paulo post mortuo successit, quique is ipse rex est, a quo Dado abbatiam Montis-Falconis acceperat, prout Dado ipse testatur apud Richardum de Wassebourg in Antiquitatibus Galliæ Belgicæ lib. 3, fol. CLXXIIII. Celebrem autem vel tunc fuisse S. Rodingi venerationem, nemo inficiabitur, qui Flodoardi dicta mox relata legerit. Alterum antiqui ejusdem cultus testimonium præbet Vita B. Richardi abbatis S. Vitoni Virdunensis, qui circa medium seculi XI obiit. De eo enim biographus ejus, monachus S. Vitoni, apud Mabillonium Seculo 6 Benedictino, parte 1, pag. 525 sic scribit: Ut autem venerabilium senium * fideli narratione didicimus, viginti & unius abbatiæ rector & institutor hic beatus pater exstitit, … in quibus adhuc quam plurimis servari vidimus ejus institutionum insignia, inter quas Bellogiensis ecclesia, meritis gloriosi martyris Mauritii insignis, & sancti Rodingi confessoris, cujus ipse Vitam honorifico sermone composuit, & feretrum auro & argento decoravit, exstat ejus sacris studiis nobilitata, cujus fastigium augmentavit, claustro & necessariis officinis adornavit &c. Ceterum sacrum ipsius corpus in Belli-locensi monasterio adhuc religiose asservari Mabillonius in observationibus præviis, aliique affirmant.

[5] Hisce addo, quæ in Vita ejusdem, ab Hugone Menardo lib. 2 Observationum edita, anonymus scriptor de tuguriolo, in quo ultimam vitæ ætatem solitarius exegit, [Quid de ejusdem cella censendum?] refert his verbis: S. Rodingi tuguriolum adhuc superest, ad quod ægroti confluunt, & maxime ex febre laborantes, qui hausta aqua de fonte, tugurio adjacente, sanitatem consequuntur. Hæc ille: quæ tamen an vera sint, aut saltem an vere ejusdem Sancti sit tugurium, merito dubitare nos jubet Vita altera, ab eodem Menardo in calce Opusculi sui, & a Mabillonio in Actis Sanctorum sui Ordinis vulgata, quæ & melioris, quam ista, notæ est, & B. Richardum mox laudatum probabiliter auctorem habet. Cum enim B. Richardus ejusdem etiam loci abbas fuerit, & nihilominus locus, in quo S. Rodingus solitarie vixit, in ea Vita ignotus esse dicatur, non possumus dictis alterius biographi, qui etiam alias fabulatur, sine justa formidine assentiri; aut si tugurium aliquod ibi vere in veneratione sit, dubitare certe licet, an illud a S. Rodingo reipsa fuerit inhabitatum. Verba autem laudati biographi hæc sunt: Verum longius a monasterio non recessit; sed inter opaca silvarum latitans, (incertum quippe est, ubinam habitaverit) miliario solum dimidio disparatus mansit ab illo. Erat ergo, dum hæc scriberentur, ignotum Sancti tugurium, locique, ubi habitavit, sola distantia cognita. Quidquid sit, in tabula diœcesis Virdunensis &c, apud Calmetum tom. 1 Historiæ Lotharingiæ præfixa, locum aliquem S. Ruin, paulo minus, quam uno milliario Gallico, a Belloloco dissitum reperi; an ibi præfatum tugurium forte sit, divinare nequeo. Atque hæc sunt, quæ de S. Rodingi cultu reperi, quem mox ab obitu cœpisse, verisimile est; ideoque negare non possumus, quod in eadem Vita apud Menardum primo loco de triduano populi ad sacrum cadaver concursu dicitur: Corpus sacrum delatum est in Belli-loci monasterium, ubi vix triduo post ob turbam ægrotorum, qui undique veniebant, sepeliri potuit.

[6] [Exstat gemina Sancti Vita;] Jam dixi, duas S. Rodingi Vitas ab Hugone Menardo in Martyrologio Sanctorum Ordinis Benedictini vulgatas esse. De harum prima, quam scilicet libro 2 Observationum inseruit, in ejusdem calce notavit: Hæc Vita decerpta est ex veteri Ms. codice, qui in abbatia Belli-loci servatur. Initium hujus est: S. Rodingus, vel Rodincus fuit natione Scotus, nobili loco natus anno quingentesimo nonagesimo quarto. Circa alteram vero, quam sub finem Opusculi adjecit, monuit sequentia: Hanc Vitam sumpsi ex veteri Ms. codice cœnobii S. Petri Catalaunensis, quam hic, ne uno quidem apice mutato, posui, quamvis alteram lib. 2 Observationum inseruerim; cum inter illas aliquod discrimen intersit. Nam quædam aliter narrantur, & nonnulla sunt in una, quæ non sunt in altera. Ex hoc autem vario modo loquendi, quo priorem Vitam ex veteri codice excerptam, alteram ne uno quidem apice mutato positam ait, videtur in priori illa quoad stylum saltem aliqua mutasse. Certe uno ut minimum in loco ea ab ipso interpolata est.

[7] [una recentior fabulis conspersa;] Utramque ab anonymo scriptam Mabillonius viderat, dum Seculum secundum Benedictinum adornaret; sed quia neutra satis aut sibi invicem cohærere, aut accurata esse ipsi videbatur, maluit S. Rodingi Acta ad aliud tempus differre, dum meliora obtinuisset. Verum ex Bellilocensi monasterio nihil, ex cœnobio autem S. Petri Catalaunensis non aliam Vitam, quam quæ a Menardo postremo loco recensita est, impetravit, quamque propterea in Appendice 2 ad Seculum IV Benedictinum, parte 2 e suo Ms. excudit. De priori Vita Mabillonius ibidem in Observationibus præviis hoc tulit judicium: Quæ apud Menardum alia legitur Vita, auctoris est certe recentioris, qui ex Richardi (quem Vitæ a se editæ auctorem facit) libello, & ex vulgi qualicumque traditione eam consarcinavit, ut cuivis legenti facile erit judicare. Mabillonio hac in parte lubens assentior; id certum est, populares in ea fabellas contineri, quas suis locis exhibebimus.

[8] Non sic argui potest Vita altera, ab eodem Menardo, [altera, probabiliter auctore Richardo,] ut diximus, secundo loco, & a Mabillonio edita. Richardi abbatis S. Vitoni illam opus esse, licet nullum auctorem præferat, posterior non immerito judicavit ex dictis biographi ejusdem beati abbatis num. 4 relatis, secundum quæ S. Rodingi confessoris … ipse Vitam honorifico sermone composuit. Hujus venerabilis, vel, ut alii volunt, beati Richardi, abbatis S. Vitoni Virdunensis, Acta in Opere nostro ad diem XIV Junii illustrata habes, ubi anno Christi 1046 obiisse dicitur, consentiente Mabillonio Sec. 6 Benedict., part. 1, pag. 518. Ex illius vero ætate, dictisque biographi ejusdem mox laudatis, Mabillonius sic statuit: Nec dubito, quin illa ipsa fit (Vita S. Rodingi a Richardo composita,) quam referimus ex Ms. codice Catalaunensi, quem annorum fere sexcentorum esse dicunt. Codicem illum mihi videre non licuit; sed si re vera id ætatis sit, omnino verisimilis est Mabillonii opinio; nam & sic laudatus codex ad Richardi fere tempora referendus erit, & ipse Richardus cœnobii S. Petri Catalaunensis curam gessit, monachosque cum libris & ornamentis e suo monasterio illuc deduxit, prout apud eumdem Mabillonium tom. 4 Annal. ad annum Christi 1028, num. 43 videre est.

[9] Jam quod ad ipsam Vitæ historiam spectat, ea nihil habet, [melior, quam recudemus.] propter quod auctorem ejus magnopere culpemus, ipsiusque fidem requiramus; nec tamen hujusmodi est, ut singula ejusdem dicta admittenda sint. Etenim quamvis de venerabilis viri bona fide dubitare non liceat, trium tamen, & ultra, seculorum spatio, quod S. Rodingi inter ac Richardi tempora intercessit, nonnulla illius gesta, gestorumque adjuncta ex hominum memoria partim excidere, partim incertis traditionibus, ut fieri assolet, adulterari potuerunt, quæ ab invicem discernere haud ita facile fuerit Richardo, tanto post tempore scribenti. Incompertum etiam est, utrum ipsi antiquiora aliquot instrumenta, an sola traditio præluxerit. Hanc igitur, quia antiquior non suppetit, ex Mabillonio recudemus, collatam cum edita Menardi, & solitis Annotatis castigabimus illustrabimusque, postquam præcipua rerum capita sequenti paragrapho discusserimus.

[10] Præter duas istas Vitas typis editas, habemus & aliam Ms., [Tertia Ms. rejicitur: Sancti apud varios mentio.] a Theoberto abbate Theologiensi anno 1735, die 1 Februarii ad Museum nostrum transmissam, sepositamque ad hanc diem Septembris. Hæc florido, facetoque stylo conscripta est, sed ætate sua utrique supra memoratæ longe postponenda; a recentiori scilicet quopiam concinnata, qui Vitam a Menardo primo loco editam, aut aliquod ejusdem exemplar Ms., elegantiori phrasi voluit exornare. Ceterum de S. Rodingo nostro agunt etiam Richardus Wasseburgius in Antiquitatibus Galliæ Belgicæ, Coïntius in Annalibus Francorum, Jacobus Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ, Bailletus in Vitis Sanctorum, Calmetus in Historia Lotharingiæ, Simon Martinus in Sacris reliquiis eremi, aliique, quibus fere omnibus utraque ista Vita aut alterutra præluxit.

[Annotata]

* senum

§ II. Sancti patria: episcopatus non satis probabilis: chronotaxis incerta: Vita monastica Tabuleii: Waslogium ab eo conditum: annus emortualis.

[Sanctus non fuit Gallus natione,] Sanctum Rodingum vel Chraudingum ex Scotia, quo nomine hodierna Hibernia olim veniebat, ortum esse, tam Vita utraque, quam scriptores alii, quos quidem viderim, consentiunt, excepto Wasseburgio, qui lib. 2 Antiq. Galliæ Belgicæ, in Episcopo XVII Virdunensi, seu in Agreberto, eumdem illustri genere in Gallia natum scribit. Laudatus Agrebertus, (ait Gallice,) in adolescentia sua educatus fuit cum quodam principe Gallo, propinquo suo (Gallice son parent) nomine Grodingo, qui seculum deseruit, vitamque religiosam duxit valde austeram; ita ut post obitum suum inter Sanctos reputatus fuerit; & ex patrimonio suo monasterium, Waslogium nuncupatum, fundavit, quod ex amore erga prædictum episcopum Agrebertum, hujus, ejusdemque successorum episcoporum Virdunensium administrationi perpetuo subjecit, prout scribit Bertarius in sua Historia. Porro cum idem Wasseburgius Agrebertum illum Pippini Heristalli propinquum pariter faciat, consequenter S. Rodingum ad illustris istius Majoris-domus familiam utcumque reducit.

[12] [Sed Scotus, seu Hibernus.] Verum hanc Gallicam Sancti patriam, & illustrem stirpem, ceteris omnibus ignotam, nescio, unde didicerit Wasseburgius: nam Bertarius quidem, seu Bercarius, Virdunensis seculo nono & decimo presbyter, quem laudat, de iis nullo verbo meminit, sed in Agreberto tantum ait: Hujus tempore S. Grodingus Waslogium monasterium construxit, & sub ditione nostræ ecclesiæ posuit. Divinare itaque nequeo, unde in eam opinionem venerit Wasseburgius; alium enim auctorem nullum laudat. Sed neque verisimile apparet, tam illustres sancti Fundatoris in Gallia natales, etiam quarto post ipsius obitum seculo, apud Bellilocenses suos usque adeo ignotos fuisse, ut vel hi, vel eorum abbas Richardus, illum gente exterum, & ex Scotia advenam, credituri fuissent, si vera essent asserta Wasseburgii. Æque ignota ceteris fuit Waslogiensis monasterii ex Sancti patrimonio erectio, ut ex dicendis constabit. Quapropter malo ego illum cum utraque Vita, reliquisque scriptoribus, Scotum seu Hibernum dicere, qui, ut multi alii fecere, ex insula sua religionis ergo egressus, in Gallias adventaverit.

[13] [Non videtur fuisse episcopus] Haud ita facile crediderim, eumdem episcopatu in Scotia initiatum fuisse, antequam in Gallias appelleret, ut ambæ Vitæ pariter asserunt, in quarum altera ex Catalaunensi codice a Mabillonio edita, cui ibidem titulus erat; Vita sanctissimi ac beatissimi Chraudingi episcopi & abbatis, tantum dicitur officio pontificali insignitus; in altera apud Menardum, annum agens trigesimum septimum ad episcopatum promotus, eoque quatuor annos rite & sapienter functus fuisse narratur. Sane hanc episcopalem dignitatem suspectam merito habuit Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam; quia eo, ut inquit, titulo plerique donantur, qui ex Anglia vel Hibernia in has regiones commigrarunt, quosque nihilominus episcopos non fuisse existimat. Exemplo esse potest S. Furseus, cujus Acta apud nos illustrata habes tom. 2 Januarii, qui ibidem pag. 50 in Annotatis lit. b episcopus fuisse a nonnullis perperam creditus est. Mabillonio favet codex quidam Virdunensis, in quo, ipso teste tom. 1 Annal. Benedict., ad annum Christi 680, num. XI, exstat eadem Vita per Richardum scripta, in qua, licet eadem, quæ supra, præfixa sit inscriptio, nulla tamen mentio est de episcopali ejus dignitate.

[14] Favet item Virdunense Breviarium ac Missale, quæ, [in Scotia; certe non Virduni.] ut num. 2 dictum est, S. Rodingum annua commemoratione ad diem XVII Septembris honorandum præscribunt, sed tantum ex communi confessoris abbatis, non episcopi. Hinc ego sacras illas infulas, quibus biographus, gemino seculo & medio ipso junior, illum exornat, ut merito dubias, inter titulos ejusdem tacere malui, quam attribuere. Quod autem Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad hunc diem dicit, eum S. Paulo in episcopatum Virdunensem successisse, manifestus error est, ex eo forsitan natus, quod ipsum eidem Sancto, ad dictum episcopatum evecto, in abbatia Theologiensi, cui is præerat, suffectum fuisse, in Vita, quam Menardus edidit, legisset, & abbatiale munus cum episcopali incautus confuderit. Rodingus enim inter Virdunenses episcopos minime occurrit; imo Bercarius mox laudatus S. Pauli successores Gisloaldum, Gerebertum, Armonium & Agrebertum recenset, & sub hoc ultimo S. Rodingum nostrum Waslogium seu Bellilocense monasterium condidisse affirmat.

[15] Quod ad Sancti ætatem, rerumque ab eo gestarum tempora attinet, [Ipsius chronotaxis, ex Vita deteriore] Vita prima apud Menardum multa habet, ex quibus vitæ ejus chronotaxis maximam partem ordinari posset, si ejusdem auctor ad faciendam fidem tam idoneus esset, quam confidenter affirmat. Secundum illum S. Rodingus … nobili loco natus anno DXCIV, … annum agens trigesimum, ad episcopatum promotus est; quem cum quatuor annos rite & sapienter administrasset, a Deo jussus, … in Galliam transfretavit, & ad Theologiense, diœcesis Trevirensis, monasterium devenit. Ibi cucullam induit … sub magisterio S. Pauli abbatis; … cui ad pontificium ecclesiæ Virdunensis honorem evecto successit in abbatiam invitus. Hoc munere laudabiliter functus, monachis divinam de suo decessu voluntatem aperuit, alioque abbate electo, Virdunum venit, ubi cum S. Paulo antistite biennio mansit. Post hæc aliquod initium monasterio Bellilocensi dedit, quod & postmodum e Romano itinere redux perfecit, ex eoque duodecim annis supra centum natus, in solitudinem secessit, in qua decimum septimum supra centesimum annum agens, pia morte ad cælos evolavit die XVII Septembris.

[16] Hisce presse inhærens Simon Martinus in sacris reliquiis eremi ad hunc diem, [a nonnullis contexta,] nativitatem ipsius anno 594, mortem anno cirtiter 711 vel 712 affixit; unde liquet, ex memoriæ lapsu aut typothetarum errore factum esse, quod suprema ejusdem ætas tantum septuaginta septem annos excessisse ibidem dicatur; cum hoc pacto mors ad annum circiter 671 referenda fuisset. Ex iisdem biographi dictis Calmetus in Historia Lotharingiæ tom. 1, col. 404 in Annotatis, partem chronotaxeos S. Rodingi sic statuit: Natus est anno DXCIV. Factus est episcopus anno DCXXIV. Secessit e Scotia post quadriennium episcopatus anno DCXXVIII. Tam grandævam tamen ætatem, quam Vita illa ipsi tribuit, maluit tacite præterire, & mortem illius non anno 711, quo biographi calculi deducunt, sed tantum anno circiter 680 illigare, adeoque vitam ejusdem annis dumtaxat 86 concludere.

[17] [& a quodam frustra correcta,] Coïntius tom. 4 Annalium Francorum ad annum Christi 686, num. 25 suspicatus, mendum in numeros codicis Bellilocensis irrepsisse, (ita scilicet, ut in anno ætatis CXVII littera C nonnihil loco mota sit, legendumque XCVII) retento natali anno 594, beatum ejusdem obitum ad annum Christi 691 adscripsit. Id autem eo magis credidit Coïntius, quia Armonium episcopum Virdunensem, qui Sancto morienti adfuisse in Vita dicitur, ante annum 711 diu defunctum, annoque 691 Virduni sedisse statuebat. Et quod ad Armonium quidem attinet, non satis exploratum est, quo anno is Virdunensem episcopatum adierit, quoque eumdem cum vita deposuerit. Wasseburgius, & post eum Coïntius annos Christi 689 & 701 assignant, Calmetus vero 691 & 703; at nullus eorum sua asserta probat. Bercarius jam supra laudatus illum inter Gerebertum & Agrebertum recenset, sed nihil de annis meminit. Id unum certum habemus, eumdem anno septimo Childeberti regis, qui fuit Christi 701 prædictæ ecclesiæ præsedisse; ut patet ex charta Pippini Heristallensis ejusque conjugis Plectrudis, quam exhibet Calmetus tom. 1 laudati Operis, col. 262 & seq. inter Instrumenta.

[18] [non satis probabilis est.] Verum etsi hac ratione Sancti obitus ad episcopatum Armonii reduceretur, neutiquam tamen verisimile est, mendum in annos ætatis illius irrepsisse, & pro anno CXVII substituendum esse XCVII. Etenim cum in eadem illa Vita S. Rodingus dum duodecim annis supra centum natus esset, designato abbate Stephano, in eremum secessisse dicatur, manifestum est, illam numerorum correctionem locum hic habere non posse. Hinc ego, quo magis Vitam illam considero, dictaque biographi cum ejusdem chronotaxi confero, eo magis persuasum habeo, eam nihili faciendam esse, neque inhærendum esse calculis incerti minimeque antiqui scriptoris, qui tum alibi fabellas venditat, tum hic extraordinariam longævitatem non satis idoneus auctor affirmat. Missis itaque factis, quæ biographus ille de anno ejus natali ceteraque chronotaxi refert, alia quædam inquiramus, ex quibus deinde tempus, quo vixerit, utcumque statui possit.

[19] [Non venit cum S. Columbano. Tabuleium secedit,] Vita edenda num. 1 Sanctum nostrum una cum SS. Columbano & Gallo in Galliam adventasse, dubie affirmat; Comites autem, inquiens, itineris ejus fuisse traduntur BB. Columbanus & Gallus. Sed hæc traditio admitti non potest, neque cum ceteris ejusdem biographi dictis consentit. Etenim cum S. Columbanus aliquot ante seculi sexti finem annis in Galliis jam versatus fuerit, & Tabuleiense seu Theologiense cœnobium circa annum 623 primum conditum sit, qui potuit S. Rodingus ad monasterium, mox aut saltem non diu post suum in Gallias adventum secedere, ut idem biographus significat, si eo cum Columbano appulerit? Hunc porro Rodingi in laudatum cœnobium secessum, susceptumque ibidem monachatum, etiam Vita altera tradit, consentientibus, quotquot de Sancto scripsere. Est autem Theologiense monasterium nunc Ordinis S. Benedicti, vulgo Tholey dictum, in diœcesis Trevirensis ac Lotharingiæ finibus in Vosego, non procul ab oppido S. Wandelini ad fluvium Saravum conditum.

[20] In eo vixerat, vel fortasse etiam tum florebat S. Wandelinus seu Wendelinus, ejusdem loci abbas, [ubi probabiliter sub S. Wandelino,] natione, ut fertur, Scotus ac regia stirpe progenitus. Celebris quoque ibidem fuerat, aut adhuc erat S. Paulus, ad Virdunensem episcopatum postea promotus, in cujus Vita, ad diem VIII Februarii illustrata, pag. 176, num. 6 inter cetera hæc legere est: Cœperunt ad eum ex longinquis terræ partibus, audita de eo famæ opinione, multi confluere (ad Tabuleiense cœnobium,) & se ejus magisterio non solum mediocrium filii, sed & præpotentum ac nobilium generositate progeniti, unanimes convolare. Horum igitur, aut alterutrius desiderio, famave per hos isti cœnobio jam comparata illectus, potuit S. Rodingus eo se etiam contulisse, monasticis disciplinis in tam sancta schola imbuendum.

[21] Vita primo loco a Menardo data diserte asserit, [& sub magisterio S. Pauli] id sub S. Paulo factum esse. Ibi, inquit, cucullam induit, & sub magisterio S. Pauli abbatis prima rei monasticæ rudimenta didicit. At vero Coïntius tom. 3 Annal. Franc., ad annum Christi 640, num. 61, negans S. Paulum Tabuleiensem abbatem umquam fuisse, sed ex magistro scholarum ejusdem loci, episcopum creatum esse, S. Rodingum nostrum sub illo quidem magistro, sed abbate Wandelino, primis monasticæ vitæ præceptis institutum esse opinatur. Et sane Paulum tironibus quidem præfectum, sed numquam abbatem ibidem fuisse, ex ejusdem Vita pag. 176, num. 5 longe probabilius apparet, cum de abbatiali ejus munere nulla in ea fiat mentio, & de eodem expresse dicatur: Amabatur ab omnibus, venerabantur universi, placebat cunctis, nimioque affectu pro suæ sanctitatis reverentia, excepto nomine Pastoris, colebatur vice magistri.

[22] Idem confirmari potest ex Vita Sancti nostri edenda, [monasticam vitam duxit;] in qua biographus rationem reddens, cur hic a S. Paulo jam episcopo benignissime fuerit acceptus, de abbatiali Pauli dignitate nihil memorans, tantum ait: Qui ideo beatum Virum ea, qua docebat, venerabatur honorificentia, quia in supra dicto monasterio Tabuleio, ubi ille abbas, exstiterat, hic (Paulus) ante præsulatus officium plurimos annos sub habitu monasticæ religionis exegerat. De anno, quo laudatus S. Paulus ex Tabuleiensi monasterio Virdunensibus infulis admotus est, neque ex antiquis monumentis constat, neque satis consentiunt recentiores. Consuli de hisce potest Commentarius prævius ad ejusdem Vitam § 3, ubi Bollandus noster id non nisi anno Christi 630 aut sequenti factum esse, admodum probabiliter conjectat, quem & Cointius & alii secuti fuere. Hinc de tempore, quo S. Rodingus in eodem monasterio habitaverit, utcumque conjicere pariter licet.

[23] Porro post probatam Tabuleiensibus suis virtutem S. Rodingus eidem monasterio abbas præfectus est, [& forte abbas præfuit.] ut utraque Vita ejus testatur. Decessorem ejus non prodit Vita edenda, in qua num. 2 sic legitur: His virtutum indiciis cum sancti Viri fama jam jamque plurimis notificaretur, defuncto abbate, fratrum electione, & Trevirensis metropolitani auctoritate, dominici gregis pastor instituitur. In altera vero apud Menardum S. Paulo ad pontificium ecclesiæ Virdunensis honorem evecto … in abbatiam invitus successisse quidem dicitur; sed ex supra dictis parum probabiliter. Non video tamen, cur illum ejus loci abbatem fuisse, tam confidenter negemus, quam negat Coïntius citatus, licet nullum solidum argumentum in medium adducat. Nam quod ipsum Grimoni abbati subfuisse ait, Grimonem vero Wandelino successisse, ut habet tum loco citato, tum ad annum 631, num. 13, non probat. Nec morari nos debent Theologiensium abbatum editi Catalogi, quod Rodingo nomen in iis non occurrat, cum hos ad biographi nostri ætatem ascendere non probetur, imo ab ea quam longissime absint.

[24] [Waslogiense monasterium ante medium seculi VII,] Ex laudato monasterio Sanctus noster, sive tum abbas, seu tantum monachus fuerit, secretioris solitudinis ergo cum suorum venia secedens, S. Paulum episcopum Virduni convenisse dicitur; ab eoque digressus, Waslogiensi monasterio in Argona silva aliquod initium dedisse. Et primo quidem satis infeliciter: prohibente quippe Austresio loci domino, cœpta interrumpere coactus est, quæ deinde post Romanum iter eodem sibi conciliato, prosperrime perfecit. Ista loci primordia Claudius Robertus, ac Sammarthani fratres, in sua quique Gallia Christiana, Coïntius in Annalibus, Calmetus in Historia Lotharingiæ, aliique anno Christi 642 innectunt; ad quem ea revocari posse etiam Mabillonius in Annalibus ibidem num. 15 admittit. At vero licet nihil occurrat, ex quo ea sententia erroris certo arguatur, nihil tamen etiam profertur, quod eam epocham anno 642 potius, quam uni ex proxime præcedentibus, aut subsecutis, qui scilicet inter annum Christi 630 vel 631, annumque 649 aut unum alterumve priorem effluxere, quibus secundum communiorem sententiam S. Pauli episcopatus continetur, illigandam esse suadeat.

[25] [non seculo VIII, condit;] Unica hisce opponi potest Bercarii, Virdunensis, ut diximus, presbyteri auctoritas, secundum quem primordia ista ad seculum VIII, paucis saltem annis inchoatum rejicienda sunt. Ita enim post S. Pauli elogium ibidem prosequitur Bercarius: Post hunc extitit Gisloaldus episcopus, Gerebertus, Armonius, Agrebertus, episcopi. Hujus tempore S. Grodingus Waslogium monasterium construxit, & sub ditione nostræ ecclesiæ posuit. Præfuit autem ecclesiæ Virdunensi Armonius, Agreberti decessor, seculo octavo ineunte, ut supra num. 17 probatum est. Verum non tanti facienda est Bercarii hac in parte auctoritas, ut propter eam a biographis, ceterisque licet recentioribus recedendum esse existimemus. Ex ipso etenim textu, quem dedimus, liquet, illum de quatuor istis episcopis præter nomina & successionis ordinem nihil scivisse; atque adeo de rebus Virdunensibus istius temporis parum instructum fuisse: quod quidem eo minus mirandum est, quod suo tempore, ut in Prologo ipse præfatur, principalis Virdunensis ecclesia igne succensa, librique ejusdem ex magna parte exusti fuissent. Adde, quod ejusdem fides etiam alibi vacillet: nam S. Paulum S. Germani, Parisiensis episcopi, fratrem germanum fecit, quod admitti non posse, Bollandus noster in Commentario prævio, superius laudato ostendit § 2, num. 7.

[26] [pro quo præceptum regium impetrasse dicitur.] Ex iisdem Bercarii verbis altera præterea difficultas oritur, quam non facile est dirimere. Ille siquidem Waslogiense monasterium sub ditione ecclesiæ Virdunensis a sancto Fundatore suo positum fuisse asserit; cum in Vita edenda num. XI idem Sanctus dicatur a Childerico rege præceptum impetrasse, quo hic ipsam abbatiam sua regia defensione munitam, ab omni prorsus externo servitio liberam & immunem esse constituit, reservato Virdunensium pontifici, cujus diœcesi continetur, respectu sacrorum Ordinum & Benedictionis. Quod autem Bercarius aliam, quam cujus biographus meminit, subjectionem indicaverit, colligitur ex eodem in elogio Amalberti chorepiscopi, ubi ait: Tunc (Amalberto vacantem sedem administrante) perdidit ista ecclesia Waslogium, & Tilliacum & Stagnum, & Merlam, & Caseam Petriam, & alia quamplurima: fuit enim hoc sub tempore Caroli Magni. Eo porro majoris ponderis est hic Bercarii testimonium, quo res suæ ætati propiores enarrat. Quapropter ut isthæc concilientur, nihil mihi aliud verisimilius occurrit, quam quod laudatum monasterium immunitate, quam a Childerico obtinuerat, non diu post Sancti mortem, sub Agreberto privatum fuerit, eamdemque sub Amalberto recuperaverit. Certe hac ratione biographo sua stabit auctoritas, simulque intelligetur, unde Bercarius in eum venerit errorem, ut Waslogium sub Agreberto conditum & Virdunensi ecclesiæ subjectum fuisse existimaret.

[27] Quam Regulam sanctus Abbas observaverit, suisque præscripserit, [Agaunensem Regulam] non prodit Vita edenda. Benedictinam fuisse Menardus in Vita primo loco edita scribit; In hoc, inquiens, monasterio Regulam sancti patris nostri Benedicti, quam in cœnobio Theologiensi didicerat, servari voluit. Ita vetus Vitæ illius codex Ms., qui in monasterio Belliloci servatur. Menardo consentiunt alii Benedictini, qui S. Rodingum suis Menologiis, ac Mabillonius, qui eumdem Annalibus, Sanctorumque Ordinis sui Actis, inseruerunt. Vellem equidem tam illustri Ordini tam sanctum Virum adscribere; sed, ut id faciam, non sufficit Vita illa ex codice Belli-locensi, quam veluti cujusdam recentioris opus Mabillonius ipse rejecit, quæque, ut supra diximus, non uno in loco fabulas olet. Non dubito tamen, quin eamdem Regulam, quam in Theologiensi cœnobio didicerat, in Waslogiensi voluerit observari; verum hanc Benedictinam fuisse non constat, neque Mabillonius certo ausus est affirmamare in annotatis ad Vitam S. Pauli, Sec. 2 Benedict., pag. 270, ubi de eadem Theologiensi abbatia sic ait. A primo conditu Regulæ S. P. Benedicti addicta fuisse videtur.

[28] Coïntius in Annalibus ad annum Christi 642, [ibidem servandam probabiliter tradidit.] num. 65 non improbabiliter existimat, in utroque cœnobio non aliam tum servatam fuisse, quam quæ in Agaunensi S. Mauritii abbatia vigebat. Verba ejus huc refero: Cum Regula, inquit, quam Rodingus in cœnobio Bellilocensi custodiendam præcepit, non alia censenda sit ab ea, quam prius in monasterio Theologiensi didicerat, ut monachis Theologiensibus, sic & Bellilocensibus normam Agaunensium præscriptam existimamus. Huic opinioni non parum favet primarium templum, ut apud Agaunum, sic etiam apud Tabuleium, & apud Bellum-locum, Deo in honorem S. Mauritii, sociorumque martyrum dedicatum. Ita ipse, qui Belli-locensis codicis, utpote recentioris, auctoritate stare pariter recusat. Quamvis autem ea Coïntii sententia certa non sit, mihi tamen satis verisimilis apparet.

[29] Porro quia Bellum-locum primo Waslogium appellatum fuisse diximus, [Monasterii nomen mutatum seculo XI:] juverit de tempore atque occasione mutati nominis hic aliquid addidisse. Factum id seculo XI esse docet Vita S. Popponis abbatis, in Opere nostro ad diem XXV Januarii edita & illustrata, ex cujus capite 7, num. 26 de hoc argumento sequentia excerpsi. Abbatiam insuper S. Mauritii, Wasloi dictam, cum omnibus ejusdem loci appendiciis ei (Popponi abbas) delegavit; utque eo in agendis, quæ oportuerant, desudaret, eum admonere curavit. Qua suscepta, quia eam, quam situs loci jucunditate sui commendabilem dedit, in officinis, monasteriique brevissimis claustris vilescere invenit, funditus monasterium cum adjacentibus illi receptaculis eversum, majori, quam fuerat, elegantia reædificavit, atque pristino nomine mutato, ex honestate sui Beloacum denominari dictavit. Atque eo quidem vocabulo jam ad præsens circumquaque est promulgatum; nec illo, evolutis ad nos usque diebus, constat esse privatum. Ceterum sive hic in voce Beloacum aliquod mendum cubet, sive S. Poppo locum re vera ita appellarit, ex vetusto nomine Wasloi manifestum est, hodiernum Bellum-locum designari; atque hoc posteriori modo etiam in Vita edenda vocitatur.

[30] [annus Sancto emortualis incertus.] De anno, quo Sanctus mortem in eremo, non procul a suo monasterio dissita, sanctissime obiit, neotericos variare monui supra num. 16 & 17; quorum tamen sententiæ eo redeunt, ut, qui Vitæ a Menardo primo loco datæ presse adhærent, id anno 711 vel 712, qui vero tam longævam septemdecim supra centum annorum ætatem ipsius rejiciunt, anno circiter 680, ut Mabillonius ac Calmetus, vel 691, ut Coïntius, contigisse opinentur. Res plane dubia est, nec ullo certo fulta argumento, nisi quod in Vitis ipsius nonnullis viris illustribus convixisse dicatur, quorum ætas eum ad seculum septimum jam decrepitum, vel certe senescens pervenisse persuadet. Inter hos S. Paulus Virdunensis episcopus circa ejusdem seculi medium obiit; Childericus II Austrasiæ primum rex ac deinde monarcha, a quo privilegium accepisse S. Rodingus dicitur, dudum post medium ejusdem factus est rex, eodemque senescente occisus; Armonius denique, qui secundum primam Vitam Menardi, Sancto morienti adstitit, seculo octavo inchoato Virdunensi ecclesiæ adhuc præsidebat. Hinc ego mortem S. Rodingi nostri latiori phrasi circa finem seculi septimi censui collocandam.

VITA
Auctore forte B. Richardo abbate S. Vitoni seculo XI
Ex editione Mabillonii Sec. 4 Benedict. part. 2.

Rodingus vel Chraudingus, fundator & abbas Bellilocensis, prope Bellum-locum in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 7281

A. B. Richardo.

CAPUT I
Sancti in Galliam adventus: monachatus in Tabuleio: secessus in eremum, atque inde expulsio: peregrinatio Romana, & reditus: monasterii erectio.

[E Scotia jam episcopus appulsus, Tabuleium secedit,] Beatus Chraudingus Scotorum prosapia exortus a, cum jam esset Catholicæ fidei institutionibus edoctus, & officio pontificali insignitus b, patriam, parentesque relinquens, transmissis prospera navigatione tribus, ut ajunt, maribus, Christo præduce, fines ingreditur Belgicæ regionis. Comites autem itineris ejus fuisse traduntur beati Columbanus & Gallus c, quorum alter Italiam, alter Galliam meritis tuetur & precibus. Vir autem Domini Chraudingus, cum solitariæ vitæ flagraret desiderio, pervenit ad monasterium S. Mauricii, situm in saltu Vosago, quod Tabuleium antiquitus vocabatur, eo quod sectis in modum tabularum lapidibus fuerit ædificatum; nunc appellatur Theologium d, quod theoricæ vitæ sit aptum, vel quod de Deo inibi frequens habeatur colloquium: ubi cum a patre loci & fratribus benigne fuisset susceptus, magnis in brevi cœpit publicari virtutibus.

[2] Erat enim obedientia præclarus, scientia præditus, [ubi abbas fit: substituto deinde sibi Chroduino,] orationi deditus, caritate diffusus, Deo devotus, patientia mirabilis, morum benignitate perdulcis, agilis in opere, sedulus in taciturnitate, justitia insignis, humilitate incomparabilis. His virtutum indiciis cum sancti Viri fama jam jamque plurimis notificaretur, defuncto abbate, fratrum electione & Trevirensis metropolitani auctoritate Dominici gregis pastor instituitur e, cujus nimirum industria idem cœnobium temporalium quoque rerum locupletatum est opulentia, & suavi odore virtutum circummanentium respersit corda. Unde a multis Vir Dei cœpit frequentari, qui se orationibus ejus commendare desiderantes, & monitis salutaribus instrui cupientes, ad eum, quasi ad fontem vitæ cursitabant sitientes: quorum frequentiam moleste ferens, & remotioris vitæ desiderio fervens, subrogato sibi in regimine suo nepote Chroduino f, quem de natali solo secum adduxerat, ammonuit, ut gregem sibi commissum benigne regeret, bonis exemplis informaret, paternam super eos sollicitudinem gereret, & remigio piæ gubernationis ad portum salutis perducere satageret.

[3] Tunc, data & accepta benedictione, vale dicens, [inde abiens, salutato B. Paulo episcopo Virdunensi,] fratribus quibusdam secum assumtis, de monasterio egreditur, ab illis non sine gravi mœrore separatur. Dispositum iter arripiens, proficiscitur, Virdunensem pagum ingreditur, a B. Paulo, ejusdem civitatis episcopo g, cum digno honore suscipitur; qui ideo beatum Virum ea, qua decebat, venerabatur honorificentia, quia in supra dicto monasterio Tabuleio, ubi ille abbas exstiterat, hic ante præsulatus officium plurimos annos sub habitu monasticæ religionis exegerat. Venerabilis ergo pater Chraudingus obtentu familiaritatis paucis cum eo diebus exactis h, rogatus ab eo, ne longius discederet, sed voti compos in proxima eremi vastitate locum ad habitandum eligeret, comitantibus secum duobus tantum, ut fertur, discipulis, saltum ingreditur Argoennæ i solitudinis.

[4] Desideransque invenire locum suis votis commodum & circuiens montes & colles & concava vallium, [Argonam ingressus, Waslogii monasterium inchoat.] devenit ad locum, cui antiquitas vocabulum indidit Waslogium, præ nimia, ut reor, vastitate, quasi Vastus locus vocatum, quem moderni, mutato nomine, Bellum-locum k ob pulcherrimum loci situm vocari maluerunt: cujus amœnitate Christi Famulus admodum delectatus, junctis sibi in labore fidissimis sodalibus, succisis undique virgultis, & radicibus arborum erutis, diu quæsitum construere cœpit habitationis locum. Interea, ubi erant lustra ferarum, fit domus orationum: inter fructeta salvificæ Crucis eminere conspiceres vexilla: ibi chorus psallentium hymnidicas Deo laudes personat, ubi lupus ululare, vulpes gannire, philomela dulciter garrire, omniumque genus bestiarum seu volucrum diversis vocibus perstrepere consueverat: locus ille solitudinis in cultum vertitur divinæ laudationis. Nec mora, divulgatur horum gestorum opinio per multos in populo, nuntiatur circumquaque, ignotos advenisse peregrinos, qui non inter homines, sed inter bestias agrestes sibi construere habitationes, fama vulgante, referuntur.

[5] [Hinc ab Austresio contumeliose expulsus,] Hæc ad notitiam cujusdam divitis, nomine Austresii, qui in prædio suo, quod ex nomine illius vocatur Austresii-curtis l, per id tempus morabatur. Is denique cum audisset, homines barbaricæ gentis silvam, quæ jure hereditario a se possidebatur, introisse, sibique in ea mansiunculas, præcisis arboribus, construere, mandavit eis, dicens, non esse æquum aliena invadere; esseque superbæ temeritatis & audaciæ in non suo velle habitare. Recederent potius velociter, ne ibi periculum incurrerent exitiale, ubi se putaverant habitationem tutissimam reperisse. Quæ cum Viro Dei nuntiata fuissent, parvi pendens minas hominum, opus noluit deserere inchoatum m. Cujus constantiam nuntiis domino suo referentibus, Austresius vesanæ mentis furiis exagitatus, missis satellitibus, jussit eos flagellis cædi, & cum magno dedecore de sæpe dicta silva expelli.

[6] [Romam, Austresio interim pœnas luente, contendit.] Quod cum ministri diaboli perpetrassent, & pauperes Christi contumeliosis affectos injuriis extra limites silvæ illius expulissent, cernens Vir Domini, se suosque sodales omni humano solatio destitui, reperto salubri consilio, peregrinationis laborem denuo aggressus, ad Limina Apostolorum pervenire cupiens, Romam pergit, ibi eorum obtentu imploraturus per divinæ voluntatis judicium, quonam in loco suæ peregrinationis aliquando posset figere gradum. Post cujus discessum impius Austresius cœlesti plaga percutitur, liberis orbatus, animalibus cunctis ac pecudibus innumeris, servorumque & ancillarum numerositate privatur; super hæc quoque gravi corporis languore invaditur, cujus continuis doloribus noctes diesque insomnes ducere cogitur n. Interea almus Dei sacerdos Chraudingus Romam perveniens, ibi ante sacratissimam Apostolorum præsentiam o fusis precibus, Spiritu sancto revelante p, responsum accepit, ad Gallias iterum sibi proficiscendum fore, & ad locum dilectæ solitudinis, de qua expulsus fuerat, reverti debere.

[7] [Roma rediens, editis miraculis prædium comparat:] Qua revelatione animatus, ad Gallias iterum reflexit, tandemque ad viculum, qui Riessonis q vocatur, distans a monasterio sexdecim millibus, pervenit. Eo tempore ariditas magnæ siccitatis fines occupaverat illius regionis: cumque Vir sanctus super fontis cujusdam marginem resedisset, & panis edulio, haustuque aquæ corpusculi lassitudinem refocillare desideraret, nulla aquarum copia inibi potuit reperiri, unde aviditas potandi in sitiente valeret exstingui. Tunc conversus ad Dominum, de fonte misericordiæ suæ aquas sibi perfundere oravit, & virgam, quam manu gestabat, solo fixit. Mira res! mox fons ab imo terræ ebulliens prosilivit, & aquas copiosissimas in amnem derivavit. Ad cujus facti spectaculum dum occurrerent universi, matrona, cujus ditioni reditus famulabatur ipsius fundi, inter ceteros affuit; cum qua Vir sanctus conventione facta, cum sibi nihil esset pretii, divinæ largitatis munificentia in prædicto fonte tantum reperit pondus auri, quanti animadversum est per illud posse appretiari: & mox ab ea in conspectu omnium ædificandæ ecclesiæ primordiale incrementum suscepit possessionem ipsius fundi.

[8] Talibus propalatus ostentis, dum ubique vulgaretur, [mulierem, Austresium,] quædam vidua apud prædiolum suum, quod Argisivilla dicitur, gravi ægritudine detenta, suppliciter mandavit, ut se visitare dignaretur. Ad quam mox ut Vir Dei ingressus, orationem pro ea fudit, a lecto ægritudinis incolumen erexit: quæ collati non ingrata beneficii, confestim Medico suo tradidit in hereditatem possessionem ipsius fundi r. Hæc & similia eo agente, non defuerunt, qui Austresio principi, diutino languore attrito, ea studuerunt narrare. Ille mente consternatus, quod ipsum esse didicerat, quem a saltu flagellatum præceperat expelli; inter spem tamen & metum positus, ut se invisere dignaretur, humiliter mandavit. Vir autem patientissimus, immemor injuriarum, ad eum properare non renuit, & confitenti crimen, quod in se commiserat, benigne indulsit; nec mora, a Domino, ut sanaretur, obtinuit s.

[9] Ille ne Curatori suo ingratus exsisteret & immunis, silvam, [& hujus sororem sanat: cœptum monasterium perficit.] de qua eum indecenter expulerat, perpetuo possidendam contradidit. Non longe autem germana ejusdem Austresii, nomine Bava, in prædio suo, quod Bonna t dicitur, dissolutione membrorum debilis tenebatur; ad quam rogatus, mox ut Vir sanctus intravit, pristinæ eam restituit sanitati, & ipsum nihilo minus prædium ab ea perpetuo habendum suscepit. His peractis, ad dilectæ solitudinis locum cum gaudio repedat, & cum sociis, undique in adjutorium concurrentibus plurimis, cœptum opus consummare accelerat. Construitur in honorem S. Salvatoris, sanctique Mauricii martyris & sociorum ejus monasterium u, quod in brevi collatione fidelium non parum est locupletatum. Et quia monasticæ religionis nomen novum & quasi ignotum adhuc in illis regionibus habebatur, multi, non solum mediocres & pauperes, sed & nobiles & divites, lucra spernentes sæculi labentis, nudi evadentes naufragium mundanæ cupidinis, appulerunt portum ministerii & quietis x.

ANNOTATA.

a Vita altera, apud Menardum lib. 2 Observationum edita, S. Rodingi, quem etiam Rodincum appellat, nativitatem anno 594 illigat; sed quam parum isti Vitæ fidendum sit, diximusin Commentario prævio, num. 6, 7, 15 & seqq.

b Annum agens trigesimum, inquit Vita mox laudata, addens ipsum eo quatuor annos laudabiliter functum fuisse, ante suum in Gallias adventum. Vide tamen dicta in Commentario, num. 13 & 14.

c De S. Columbano agendum erit die 21 Novembris, quo colitur; de S. Gallo autem die 16 Octobris. Horum socium itineris fuisse Sanctum nostrum non credimus. Adi num. 19 Commentarii.

d De hoc monasterio consule Commentarium num. 19 & sequentibus, ubi etiam reperies, sub quo abbate, quove magistro monasticæ vitæ rudimenta ibidem didicisse potuerit.

e In Vita altera apud Menardum non mortuo abbati, sed S. Paulo, ad pontificium ecclesiæ Virdunensis evecto, in abbatiam successisse dicitur. Vide, si lubet, Commentarium num. 23.

f Chroduinus hic aliunde ignotus mihi est.

g S. Pauli, Tabuleiensis seu Theologiensis primum monachi, deinde episcopi Virdunensis Acta apud nos illustrata habes ad 8 Februarii, ubinon nisi anno Christi 630 vel 631 episcopus factus, ac circa annum 649 vita functus esse dicitur.

h Biennio illum apud S. Paulum mansisse Vita altera asserit, quam secuti Coïtius ac Bailletus, quia Belli-locensis cœnobii primordia ad annum Christi 642 retulere, hunc ad S. Paulum accessum anno 640 illigarunt. Verum consule Commentarium num. 24 & seq.

i Argona, Gallis l'Argone, Galliæ tractus est in Campania.

k De hujus cœnobii situ adi Commentarium num. 1; de tempore fundationis ejusdem num. 24 & seqq., ac de mutato denique ipsius nomine, num. 29.

l Nescio, an locus is eo nomine adhuc notus sit. Huic tamen valde affine est Autrecour, quod Guilielmus de L'Isle in tabula Campaniæ, & adjacentium regionum, vix duobus milliaribus Orientem versus a Bello-loco collocat.

m Hæc Sancti agendi ratio satis mira videri potest, meritoque dubitari, an cum iisdem adjunctis, cum quibus hic narratur, res tota contigerit.

n Vita altera hanc Austresii punitionem non sine adjuncta fabula refert. Interea Austresii domus gravibus morbis, iisque insanabilibus a Deo percutitur: ejus uxor, liberique brevi intervallo moriuntur; solus ipse cum filia, nomine Bana, superstes mansit. Ut autem tantorum malorum origo ipsi Austresio non esset occulta, digitis puellæ nomen S. Rodingi scriptum apparuit, quod nulla arte potuit oblitterari.

o Id est, corpora.

p Angelus apparens id ipsi præcepisse in Vita mox citata dicitur. Præterea si eidem credimus, dum Sanctus Romæ degeret, non tantum quidam pauper triennio jam quartana febre devexatus, ad solum vestimentorum illius contactum sanitati restitutus est, verum etiam ingens ægrotorum turba ad eum venit, quos omnes signo Crucis sanavit, atque etiam manuum impositione, & qua transibat, semper aliquod sanctitatis suæ vestigium relinquebat; quæ quidem omnia ab alio, quam a biographo illo asserta desideramus.

q Videtur esse hodiernum Rezonville, quod apud Calmetum in Tabula Geographica diœcesisVirdunensis, tomo 1 Historiæ Lotharingiæ præfixa, pari fere distantia, quam biographus mox assignat, a Bello-loco notatur in diœcesi Metensi.

r Prædium hoc in Vita edita a Menardo Argisimilla, in altera apud eumdem Argevilla appellatur; ubi omisso, quod priori numero retulimus, fontis eliciti prodigio, aurum hic a Sancto mirabiliter inventum dicitur, & pro eodem prædio Argevilla datum mulieri, quæ sanata fuerat, quæque illud dono dederat. Sed quia, inquit, ipsi mulieri nihil residui ad vitam sustentandam superabat, extremum baculi in fonte, (ad quem consederat,) immergens, inde magnam vim auri eduxit, quam mulieri in pretium prati dedit.

s Vita altera cœptam de Sancti nomine digitis puellæ prodigiose inscripto fabulam, (de qua vide supra ad litteram n) hoc loco sic absolvit: Vir Dei ad eum (Austresium) venit, eumque cum filia Bana solo attactu sanavit; quæ in volam manus intuens, nomen S. Rodingi oblitteratum animadvertit. Porro in Vita, quam edimus, mox Bava occurret, quæ tamen non filia, sed soror Austresii fuisse dicitur.

t In altera Vita, in qua, ut monui de Bava Austresii filia, non de Bana ejusdem sorore agitur, de prædio Bonna nulla fit mentio.

u In Vita mox citata de ecclesia a Sancto tum condita, (nescio, an vere) dicitur: Ecclesia erat ingentis substructionis: in ea erant altaria quatuor & viginti.

x Calmetus tom. 1 Historiæ Lotharingiæ, col. 404 scribit, magnum illum discipulorum numerum omnes Scotos fuisse; quod ubi didicerit, ignoro. In Vita altera, inter eos etiam ecclesiæ Virdunensis canonici non pauci fuisse dicuntur. Ego plerosque eorum Gallos fuisse existimo. Benedictinam Regulam a Sancto ibi præscriptam fuisse eadem Vita mox citata asserit: verum adi Commentarium num. 27 & seq.

CAPUT II.
Privilegia, reliquiæ & bona monasterio per ipsum impetrata: secessus in eremum: sancta mors & sepultura.

[Roma privilegium a Pontifice, Agauno os S. Mauritii refert:] Cernens ergo Vir Deo plenus, idem cœnobium necessariis rebus non mediocriter cumulatum, dignum duxit, illud Sanctorum pignoribus insigniri, & privilegio Romani Pontificis roborari. Quapropter longissimum, sed felicissimum iter aggrediens, Romam pervenit, causam, propter quam ierat, Papæ innotuit, sumtoque pro libitu ejus auctoritatis scripto, ad Gallias velocius gressum reflectit a. Transcensis igitur Alpibus, pervenit ad locum, cui antiquitas nomen indidit Agaunum b, ardensque desiderio adipiscendi reliquias Martyrum c, accersiri fecit loci præpositum, cui omne animi sui secretum aperit, &, ut suis votis faveat, suasibilibus verbis allicit, atque in recompensatione pondus pecuniarum excedens numerum repromittit. Conventione igitur utrimque firmiter habita d, nocte sequenti ad prius notatum multa curiositate gloriosissimi martyris Mauricii accedit uterque sepulcrum, sumensque de pera, quod inæstimabilis thesauri venditor poposcerat pretium, os brachii a cubito, quicquid usquam est gemmarum vel auri, pretiosius recepit; moxque imperat suis fugam accelerare, & in eundo nullam moram facere. Cumque lætitiæ magnitudine infatigabiles acceleratione viæ jam monasterio propinquarent, undique confluentibus populorum catervis, cum magno gaudio excipiuntur, & sub oculis omnium Vir beatus pretiosissimas reliquias egregii martyris Mauricii in loco eodem collocat, patrocinioque ejus & nomini & prius adquisita, & post acquirenda perpetuo tradidit * & commendat.

[11] Itaque procerum larga liberalitate, vel pecuniarum in coëmtione possessionum profusione usque ad septingentos septuaginta mansos e excreverat fundatæ noviter incœptio abbatiæ; [aliud privilegium & villam a Childerico obtinet.] quas nimirum res ne postmodum a ministris diriperentur iniquitatis, consilio habito, regalis præcepti auctoritate confirmari constituit. Adito ergo glorioso Childerico f, qui tunc temporis Francorum obtinebat regnum, ipsius clementia voluntati suæ implorat tribui effectum. Jungunt precibus ejus preces diversæ palatinorum potestates, quorum sanctitatis ejus fama occupaverat aures. Favore ergo omnium usus, non modo, quod petebat, obtinuit, verum etiam largitione principis villam quamdam, Ermeriacam g nuncupatam, accepit, quam ei rex præcepto delegavit; & ipsam abbatiam sua regia defensione munitam, ab omni prorsus externo servitio liberam & immunem esse constituit, reservato Virdunensium pontifici, cujus diœcesi continetur, respectu sacrorum Ordinum & benedictionis. Compos igitur voti, ad monasterium Vir Dei venerabilis rediit, & de boni gregis augmento exsultans, curam agebat filiorum, sub tanti Patris vigilantia, partim ex circumjacentis regionis finibus, partim ex transmarinis confluentium, præsentiam ipsius desiderantium, patriæ ac generis ejusdem Scotorum.

[12] [Subrogato sibi Stephano, in eremum] Compositis igitur, quæ fratrum necessaria videbantur utilitati, cernens sibi quiddam subtrahi perfectionis, dum animo circa multa occupato, & terrenis implicato negotiis, minus theoricæ vitæ intenderet dulcedini, convocatis fratribus suis voti deliberationem aperuit; quod scilicet vel in ultima senecta in solitudinem vellet secedere, ut ab humano consortio remotus, liberius posset in divina contemplatione oculum mentis figere. Erat autem ejusdem Congregationis monachus quidam, Stephanus nomine, plus ceteris religiosæ deditus vitæ, ac regularis disciplinæ insignitus vigore. Hunc itaque cum consensu fratrum eis patrem præfecit; & uno comite contentus, egressus a monasterio, secessit in locum horroris & vastæ solitudinis, & deinceps habitavit secum h.

[13] [secedit, unde suos sæpe visitat,] Verum longius a monasterio non recessit; sed inter opaca silvarum latitans (incertum quippe est, ubi habitaverit) miliario solum dimidio disparatus mansit ab illo i. Diebus etiam festis ad monasterium recurrere consueverat, ibique Missarum sollemnia peragens, ac fratribus spiritualis alloquii pabulo refectis, ad squalorem solitudinis remeabat. Noctibus insuper locum revisere solebat, ut, si quid actitari negligentius inveniret, corrigeret. Cumque circa pullorum cantum, vel ad intuitum Arcturi, seu ortum Bosphori k, seu ceterorum siderum diem nuntiantium, (erat enim, ut sunt plurimi nationis Scotorum, astrologiæ peritus) auroram propinquare sentiret, a nemine visus, in solitudinem redibat, in psalmis, hymnis, canticis spiritualibus perpetuans, terris invitus, desiderio cæli civibus jam admixtus.

[14] [Graviter decumbens, convocatis suis] Igitur cum jam Dominus Famulum suum a tam laborioso certamine vellet quiescere, & ad bravium supernæ vocationis admittere, viribus corporis cœpit destitui, & immanitate febrium graviter vexari. Qui accersito discipulo jussit, ut dilecto filio suo abbati Stephano id nuntiaret, & ipse cum fratribus ad exitum suum Domino commendandum properaret; quibus concurrentibus, & in præsentia Patris, super humum cilicio tantum substrato jacentis, adstantibus indicat, se jam resolvi, & a convalle peregrinationis ad patriæ cælestis gaudia a Domino invitari. Quibus auditis, filii mœstitia intolerabili flere cœperunt super discessum amantissimi Patris. Ille vero, quantum poterat, ne pro se fletus emitterent, inhibebat, quin potius sibi ad patriam revertenti ut congratularentur, admonebat; simul etiam docebat, mortem istam corporis Sanctis non esse timendam, sed magis appetendam, per quam Christo inhæsuri, transitum faciunt de morte ad vitam. Dissolvi enim & esse cum Christo, multo, inquit, melius, quam prolongati incolatus mei quotidie affici angoribus.

[15] Cumque eum inter amarissimas lacrymas fratres rogarent, [postrema monita dat,] ut, dum adhuc viveret, ad monasterium se sineret referri, quo necessaria ejus funeri liberalius possent provideri; Domini, inquit, est terra, & plenitudo ejus: nec enim locus justificat, quem conscientia peccati condemnat. Hic ergo mihi erit terminus vitæ præsentis, hic ingressus, Domino reserante, vitæ subsequentis. Vos autem obsecro, ut diligenti studio corpus meum condatis in tumulo, ut & vos præceptorum Domini memores excipiat Sanctis in cælo promissa requies. Inter hujuscemodi verba deficiente virium valetudine, intelligens se mox recessurum de corpore, Viaticum petiit; atque Dominici Corporis & Sanguinis participans communione, fixis in terram genibus, tensis ad cælum manibus, prior pro sui exitus exspectatione Responsorium cœpit canere, psalmorum concentus modulanter & inconfuse ceteros, quia voce non poterat, signo manus admonere.

[16] Hujus ultimi laboris intentionem perpetuans, decidentibus ab altitudine cæli manibus, [moritur, & in suo monasterio sepelitur.] cunctis artubus ad occasum vergentibus, inter manus sustentantium, inter lacrymosa suspiria filiorum, decimo quinto Kalendas Octobris animam vinclis carnei carceris exemtam, mercibus plenam felicibus, reddit Christo, bonis inhæsuram perennibus l. Celebratis, quas ordo ecclesiasticus docet, funeralibus exsequiis, arreptum cadaver exanime, humerisque superpositum, cum psalmis, hymnis & canticis spiritualibus ad monasterium usque deportant, & ante aram S. Johannis Euangelistæ, ut ipse adhuc vivens mandando petierat, & petendo præceperat, cum debita veneratione in defossum sepulcri deponunt locum, ubi præsentibus & futuris, indubitata fide quærentibus, ejus patrocinii beneficia præstantur, largiente & cooperante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula, & nunc & semper Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In Vita altera de secundo hoc Romano itinere privilegioque a summo Pontifice impetrato, nihil legitur; sed Sanctus ipsemet alio modo, si isti biographo credimus, immunitati monasterii prospexit. Verba accipe: Monasterii opere feliciter absoluto, mala ipsi ventura providens ob quorumdam nequitiam, qui aliquando monachos essent vexaturi, eorumque facultates direpturi, frequenti populi concessu (imo consessu) pontificia veste indutus, ejusmodi homines a fidelium communione separavit, clara & distincta voce psalmum centesimum octavum proferens: “Deus laudem meam ne tacueris” &c. Vix extrema psalmi compleverat, cum vox de cælo ab omnibus audita est in hæc verba: Petitio tua exaudita est, & hanc domum in tutelam accipiam. Hactenus ibi, sed quam parum verisimiliter, judicet æquus lector.

b De vetusto celeberrimoque Agaunensi ad inferioris Vallesiæ limitem, SS. Mauritii sociorumque ejus monasterio consuli potest Commentarius prævius ad Vitam S. Severini abbatis Agaunensis, § 1.

c Ex sacris scilicet reliquiis S. Mauritii, aliorumve Thebææ legionis, de quibus ad diem 22 hujus mensis Septembris agendum erit.

d Hujusmodi sacrarum reliquiarum emptiones, ab antiquis frequenter factæ, bona eorumdem fide excusandæ sunt.

e De voce hac consule Cangium in Glossario, ubi varie usurpari ostenditur, & modo pro villa cum servis, modo pro certa agri mensura accipi.

f Designat Childericum ejus nominis II, Clodovei II filium, Austrasiæ primum regem, deinde monarcham. Coïntius in Annalibus hunc Sancti accessum ad Childericum anno 665, dum is Austrasiæ rex tantummodo esset, nescio, quo fultus argumento, illigavit. Attamen Childericus hic non Austrasiæ, sed Francorum regnum obtinuisse dicitur.

g Menardus edidit, Domeriacam.

h Vita priori loco a Menardo data illum duodecim supra centum annos numerasse ait, dum in hanc eremum secessit. Adi Commentarium num. 15 & seqq.

i Vide, quæ de loco, in quo supremam ætatem exegit sanctus Eremicola, in Commentario num. 5 observavimus.

k Imo, Phosphori, ut recte habet editio Menardi.

l Secundum Vitam alteram, quam rejecimus, numerabat Sanctus tum decimum septimum supra centesimum annum; ipsique morienti, aut saltem funeri ejusdem, affuit episcopus Virdunensis Armonius, (de quo adi Commentarium num. 17,) affuit & quidam monachus Theologensis, ab angelo admonitus. Sed quam parum isti biographo fidendum sit, § 1 Commentarii diximus. De anno quoque obitus Sancti actum est in eodem Commentario, num. 30.

* al. tradit

DE S. LAMBERTO SEU LANDEBERTO EPISCOPO TRAJECTENSI ET MARTYRE, ET EA OCCASIONE DE BB. PETRO, ANDOLETO ETC.
LEODII IN BELGIO,

Probabilius an. DCCIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio (S.)

BHL Number: 4682, 4689, 4691, 4692, 4693, 4694

AUCTORE C. S.

§ I. Notitia septem biographorum Sancti, quibus Reinerus non est accensendus: Vitæ quatuor edendæ.

Sancti Lamberti, Landeberti vel Lantberti, Trajectensis episcopi, Vitam septem veteres præcipue scripserunt, [Ex septem præcipuis Sancti biographis] videlicet Godeschalcus, Stephanus, poëta anonymus, Anselmus, Sigebertus, Nicolaus & Ægidius, quorum primus diaconus, secundus episcopus, quartus & sextus canonici, omnes ecclesiæ Leodiensis, quintus & septimus monachi, prior Gemblacensis in Brabantia, alter Aureæ-vallis in ducatu Luxenburgensi fuerunt; secundus denique, poëta scilicet, incertæ professionis, sed patria Leodiensis verisimiliter. Hisce alii addunt Reinerum monachum ad S. Laurentium apud Leodium; sed perperam, ut probabimus. Godeschalcum memoratus Anselmus apud Joannem Chapeavillum in Opere de Gestis pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensium, tom. 1, cap. 32 in Agilfrido sic indicat: Hic (Agilfridus episcopus Leodiensis) primus Vitam S. Lamberti per quendam clericum suum, Godeschalcum nomine, scribi fecit. Anselmo consonat Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Lamberti, ubi ait: Vitam S. Lantberti primitus jussu Agilfridi episcopi scripsit Godeschalcus, diaconus ipsius congregationis, qui fuit tempore Pipini tertii & Caroli Magni.

[2] Hisce adde Nicolaum, qui in Epistola dedicatoria, Vitæ prævia, [primus est Godeschalcus,] agens de iis, qui prius Vitam & martyrium B. Lamberti conscripserunt, & quibus, ut ipse ait, etiam apud nos maximam authoritatem non levis, sed venerabilis sanxit antiquitas, mox subdit: Horum primus (ut a majoribus nostris accepimus) fuit Godeschalcus quidam ecclesiæ nostræ diaconus, tempore Caroli Magni imperatoris augusti, & Agilfridi nostri episcopi. Porro Vitam, quæ Godeschalci nomine circumfertur, ejusdem vere esse agnoscunt etiam neoterici, ut nihil opus sit plura testimonia pro eadem adducere. Verum duo sunt, de quibus non ita convenit: primum tempus, quo eam Godeschalcus conscripserit; secundum, an is ipse non habuerit præ oculis alterum biographum priorem se, cujus Opusculum tantummodo limaverit. Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 4, seculo 8, in Godeschalco non dubitant, quin Vita illa contra ac Nicolaus & is, quem Renerum appellant, & post hosce neoterici crediderunt, ante episcopatum Agilfridi, sed a laudato tamen Godeschalco composita fuerit. Rationes, quibus id evinci aiunt, juverit hic expendisse.

[3] [qui non post medium seculi octavi,] Certum est, Godeschalcum gesta S. Lamberti magna ex parte didicisse ex Theodoëno, ejusdem sancti episcopi discipulo vel famulo, de quo ipse Godeschalcus in Vita edenda num. 6 hæc ait: Landebertus pontifex perrexit ad monasterium, quod vocatur Stabulaus; nec amplius in obsequium ejus remanserunt quam duo pueri: qui unus ex ipsis nomine Theodoënus, qui multum nobis de vita & opere ejus solitus est narrare. Jam vero, inquiunt, Agilfridus Leodiensi ecclesiæ præfuit anno 773, inter quem annumque 674, quo sanctum Exsulem ad laudatum monasterium se contulisse statuunt, nimium temporis elapsum est, quam ut Vita tum primum scribi potuerit cum iis adjunctis, quæ retulimus. Argumentum alterum depromunt ex Vita S. Huberti, ab ejusdem discipulo vel familiari conscripta. Jam exstabat, aiunt, Vita S. Lamberti, quando Vitam S. Huberti, successoris illius, anonymus iste exarabat, cum hic illam laudaverit. Sane in fragmento infra num. 191 recitando Hubertinus biographus post narratam S. Lamberti translationem diserte ait: Quantis autem, qualibusve miraculis suum velle Dominus in tali facto per omne iter reversionis eorum commendarit, schedula gestorum ejusdem sancti Pontificis annotata continet.

[4] Hanc porro S. Huberti Vitam ante medium seculi octavi scriptam fuisse censent, [sed diu ante ejusdem medium,] quia pro certo habent, primam ejusdem sancti confessoris translationem, quam anno 743 illigant, anonymo occasionem dedisse scribendi, ut habent ibidem pag. 75. Nec parum illis favet, quod idem anonymus Opusculum suum concluserit cum prædicta translatione, muneribusque a Carolomanno ea occasione oblatis, neque de miraculis ad tumulum deinde factis ullam præterea mentionem fecerit. Addunt denique & tertium argumentum, ex quo concludi posse arbitrantur, Vitam S. Lamberti circa annum 729 vel 730 exaratam esse. Manifestum enim esse observant, Godeschalcum eam non edidisse, nisi post sancti Martyris translationem, quam ad annum 720 referunt; nec ante S. Huberti obitum, quem anno 727 affigunt. Hoc autem utrumque, velut brevi ante contigisset, Godeschalcus sic memorare ipsis videtur, ut significet, sese paucis annis post Christi 727, ideoque circa annum 729 vel sequentem scripsisse.

[5] [Vitam illam scripsisse videtur,] Verba, quibus id indicari putant, haud dubie ista sunt ex editione Mabillonii: Suffragante Domino, narrare volumus, quod nuper post aliquot annos S. Landebertus per visionem cuidam viro venerabili apparuit, ut sine aliquo cunctamine corpus suum ad Leodicum deferretur… Sanctus autem Hucbertus … illo tempore in hac regione pontifex erat &c. Ego eruditorum istorum sententiam eatenus amplector, quod laudatam S. Lamberti Vitam diu ante episcopatum Agilfridi (cujus initium tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ, col. 831 anno 768 vel 769 innectitur) nec multis annis post ejusdem sancti Martyris translationem anno 721 vel 722 factam, scriptam esse existimem; sed annum ipsum nolim cum ipsis determinare. Primum suadent rationes ab iis allegatæ, non item secundum. Sed neque solum temporis spatium, quod inter Sancti ad Stabulenses secessum & Agilfridi episcopatum fluxit, evincit, Vitam illam sub Agilfrido exaratam non fuisse a Godeschalco; cum istud tantum non sit, quin Godeschalcus jam senex tum potuerit scribere, quæ olim junior a Theodoëno sene audierat; si hic quoque juvenis fuerit, quando cum sancto Episcopo suo exsulavit, & ad senectutem pariter pertigerit.

[6] Alterum dubium movet Coïntius in Annalibus Francorum ad annum Christi 636, [neque anonymum tantum expolivisse,] num. 10, ubi affirmare non dubitat, biographum illum, qui multa ex Theodoëno se didicisse ait, anonymum esse, omnium, qui de S. Lamberti gestis scripserunt, antiquissimum. Deinde huic ætate proximum statuit Godeschalcum diaconum sub laudato Agilfrido, qui priorem authorem, ut ex utriusque, inquit, collatione constat, legit expolivitque. Primi autem scriptoris anonymi Opusculum per fragmenta publicatum esse asserit a Chesneo tom. 1 Scriptorum Historiæ Franciæ; Godeschalcum vero ab Henrico Canisio, tom. 2 Lectionum antiquarum, & Joanne Chapeavillo tom. 1 de Gestis pontif. Tungrens. &c. Canisius, inquit, tomo 2. Antiquæ lectionis Godeschalcum publicavit, ratus illum ipsum esse, quem Godeschalcus præ manibus habuit; errorem ostendit Godeschalcus, editus a Chapeavillo. Coïntio favent, quæ de tempore scriptæ Vitæ & Agilfridi episcopatu supra diximus, nec satis conciliari posse observavimus.

[7] Verumtamen malo ego memoratam Vitam cum Anselmo ceterisque omnibus Godeschalco tamquam primo auctori adscribere; [ut perperam censuit Cointius.] licet idem Anselmus in assignando, quo ille scripserit tempore, hallucinatus sit. Quod autem fragmenta a Chesneo edita variis in locis phrasi discrepent ab aliis per Canisium, & Chapeavillum vulgatis, nihil plane evincit: id enim etiam in aliis Sanctorum Vitis frequenter accidit, ex describentium scilicet vel incuria vel licentia, qua solœcismos & male tortas periodos, ne lectori tædio sint, corrigendas arbitrantur. Id autem in Vita per Godeschalcum scripta locum præcipue habere potuit. Etenim non tam emendate eam exaratam fuisse, quam Canisius & Chapeavillus edidit, liquet ex Sigeberto Gemblacensi, qui in Vita danda num. 63 de ejusdem autographo ita loquitur: Vitam S. Lantberti … licet pro simplicitate sensus multis barbarismi & stylocismi vitiis (Godeschalcus) expresserit, eam tamen totam ad honorem sancti Martyris ipse aurigraphus aureis litteris scripsit.

[8] Ex hactenus dictis collige, Godeschalcum tam tempore, [Godeschalci auctoritas & fides.] quam loco satis vicinum fuisse S. Lamberto, nec alia ipsi defuisse adjumenta, ut ipsius Vitam recte veraciterque conscriberet. Sed licet gesta ejusdem perspecta habere potuerit, pauca tamen ex multis exponere curavit, generalibus encomiis Sancto suo exornando magis, quam factis sigillatim explicandis intentus. Quæ tamen ex iis recensuit, ea velut a veraci, idoneoque scriptore tradita, in pretio semper habita fuerunt, habenturque hodiedum, si causam martyrii, quam ipse tradit, excipias; quæ quia nonnullis minus illustris, quam vellent, videbatur, post duo secula displicere cœpit, deinde in dubium revocari, tandemque velut ex timore ficta rejici: an recte, suo loco videbimus. Sane Stephano, qui initio seculi X Leodiensis episcopus creatus est, in ea Vita nihil præter stylum displicuit, ut mox constabit. Utriusque auctoris etiam seculo XII adolescente maximam apud Leodienses auctoritatem fuisse, asserit Nicolaus, num. 2 relatus. Godeschalcum a veracitate (excepta tamen causa martyrii) pariter laudat Sigebertus Gemblacensis in Vita danda num. 63. Nunc ad ceteros biographos progredior.

[9] [Secundus biographus Stephanus, cur] Secundum Vitæ S. Lamberti scriptorem diximus Stephanum episcopum Leodiensem, cujus elogium exstat tom. 6 Historiæ litterariæ Franciæ, a pag. 168, ubi ex antiquorum testimoniis etiam ab eruditione & eloquentia laudatur. Ipse se in Epistola dedicatoria Vitæ prævia sic indicat: Domino patri Herimanno archipræsuli Stephanus humilis Tungrorum episcopus. Præfuit autem Tungrorum, id est, Leodiensi ecclesiæ ab anno 903 usque ad 920, prout cum laudati Historiæ litterariæ, tum Galliæ Christianæ scriptores tom. 3, col. 836 & sequenti affirmant. Eodem tempore Coloniensi archiepiscopatu functus est Herimannus, ut in Opere postremo col. 643 & sequenti videre licet. Scribendi causam Stephanus ipse his verbis exponit: A quibusdam nobiscum agentibus festum S. Lantberti, qui litteraria videbantur sibimet scientia præditi, non minimum sumus despectuosis risuum injuriis lacessiti; quandoquidem priscorum haudquaquam cato eloquio edita legebatur apud nos præfati Patris Vita & Passio, atque nulla propria Officiorum cantabatur modulatio.

[10] [& quomodo scripserit] Displicuit itaque nonnullis seculo decimo ineunte Godeschalci rudis stylus, quorum uti & aliorum precibus ut faceret satis Stephanus episcopus, profitetur se vetustam S. Lamberti Vitam stylo præpollentioris ingenii compsisse, subnexuisseque musicæ artis ratione authentica … cum antiphonis responsoria nova, in quibus ordini lectionum respondet series tonorum. Verum utut ipsius eruditio vel eloquentia ab antiquis laudata fuerit, rudi sane sermone propositum suum exsecutus [Col. 00519F] est, nec aliam fere laudem hac in parte meritus, quam religionis & sinceritatis, qua & S. Lamberti gloriam in terris augere studuit, & primum biographum fideliter interpretatus est. Exstat totum Opus hoc in membranaceo codice, cujus characteres a Stephani seculo non abhorrent, quique fuit olim Cornelii Duyn, nunc Musei nostri, notaturque P. Ms. 16. Ac primo quidem habetur proœmium, deinde Vita in novem lectiones partita. Sequuntur Antiphonæ & Responsoria pro Vesperis, Matutino & Laudibus, vetustis notis musicis inscripta. Subduntur antiqua Miracula, Euangelium & homiliæ. Porro Miraculorum scriptor manifestat, se sub Francone & Stephano episcopis, id est, seculo IX & X vixisse.

[11] [Huic synchronus anonymus poëta fuit.] In eodem codice pone sequitur Vita ejusdem Sancti metrica, versu heroico scripta, auctore quidem anonymo, sed quem Stephani tempore jussuque scripsisse constat ex postremis Operis versibus, qui sunt hujusmodi:

Pontifici Stephano sit laus & gloria sacro,
Cujus præcepto dicta hæc sunt fulgida metro,
Nominis & claram carpat de voce coronam.

Porro unum dumtaxat Stephanum, eum scilicet, de quo mox egimus, in Leodiensium episcoporum catalogo reperio. Videtur autem poëta iste eodem tempore scripsisse, quo scripsit Stephanus: cum enim hic varios versus vitæ prosaicæ ex proprio ingenio suo intexuerit, in fine vero ejusdem Vitæ decem omnino versus, omnesque antiphonas, una tantum excepta, ad Nocturnos & Laudes ex laudato poëta mutuatus sit, verisimile est, Vitam illam metricam perfectam & Stephano traditam esse, dum hic prosaïcam pene absolverat, nec adhuc Officium ordinaverat. Divisum id Opus est in quadraginta capita, quorum tituli præmittuntur in fronte. Initium tale est:

Pagani ritus coluerunt templa deorum.

Et statueram equidem poëma hoc, quantum scio, adhuc ineditum, vulgare; sed quia mutilum reperi, parte scilicet posteriori capitis 40, capitibus 41, 42, 43, & priori parte capitis 44, ejusdem lacinias Commentario dumtaxat inseram, ne totum pereat.

[12] De Anselmo, quem quarto loco nominavimus, quique paulo post medium seculi XI scripsit, [Post hos Anselmus, auctus ab Ægidio. Sigebertus] consuli potest Commentarius prævius ad Acta S. Theodardi § 1, num. 5 & 6, tom. 2 Septembris, pag. 581. Hujus Opus multis additionibus seculo XIII auxit Ægidius de Leodio, Aureæ-Vallis monachus, quas una cum Anselmo editas habes apud Chapeavillum jam alias laudatum. Aliud ejusdem exemplar sine Ægidii additionibus vulgaverunt Martenius & Durandus ex vetusto codice monasterii Andaginensis, tom. 4 Collect. ampliss., a col. 843. Post Anselmum ætate sequitur Sigebertus monachus Gemblacensis in Brabantia, qui in fine seculi XI & initio XII floruit. Hic in libro de Illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. ultimo sua etiam Opera recensens, ad propositum nostrum hæc ait: Vitam quoque S. Lamberti cum in primis urbane meliorassem, postea rogatu Henrici, archidiaconi & decani ecclesiæ S. Lamberti, defloravi comparationibus antiquorum juxta consequentiam rerum. Quamvis priorem, utpote simplicem, quidam magis amplectantur, & curiosius transcribant: est enim sensu apertior & verbis clarior.

[13] Vitæ secundo loco ab eo scriptæ, hactenus ineditæ, [duas Vitas scripsit, quarum una Reinero] exemplar habeo ex collegio nostro Lovaniensi, cujus prima pars descripta notatur ex secunda parte Hagiologii Brabantinorum, collati cum Ms. Rubeæ Vallis, ex quo etiam secunda pars alio charactere est addita. Titulus ei præfixus hic est: Vita & passio sancti Lantberti episcopi secundum Sigebertum Gemblacensem. Ex allegatis autem Sigeberti verbis dubitare amplius nequeo, quin Vita nomine Reineri vel Reneri, monachi ad S. Laurentium prope Leodium edita a Chapeavillo, Reineri non sit, sed ejusdem Sigeberti, primo scilicet loco ab ipso conscripta & laudata. Ratio manifesta est, quod præter insertas variis locis comparationes ex veteri Testamento potissimum depromptas, unumque S. Lamberti in pueritia miraculum, cetera omnia in utraque Vita tam similia sint, ut non nisi paucis vocibus hinc & inde discrepent. Hæc vero discrepantia ipsi Sigeberto tribui potest, qui dum dictas comparationes priori Vitæ intexeret, unicum istud miraculum postea cognitum, ceteris adjungere, & aliquot phrases, ut fieri assolet, immutare facile potuit.

[14] Possem id adductis ex utraque Vita textibus hic demonstrare; sed ne longior sim, malo lectorem ad Vitam edendam cum edita a Chapeavillo conferendam remittere. Addo tamen alterum argumentum, [perperam tribuitur. Nicolaus seculo XII scripsit:] ipsius scilicet Reineri silentium, qui cum lib. 2 de Scriptoribus monasterii sui Opuscula sua, & inter hæc aliquot etiam sanctorum Vitas, sanctique Lamberti Triumphale Bulonicum recenseat, de ejusdem Vita ne verbo quidem meminit. Exstat autem Opusculum illud de memoratis Scriptoribus apud Bernardum Pez tom. 4 Thesauri anecdotorum, parte 3, col. 19 & sequentibus. Eodem, quo Reinerus, seculo XII floruit Nicolaus, inter Sancti biographos a me ultimo loco recensitus, qui in Epistola dedicatoria Vitæ seipsum his verbis manifestat: Dilecto in Christo & vere diligendo domino suo Wederico, Letiensis ecclesiæ venerabili abbati, Nicolaus ecclesiæ S. Mariæ sanctique Lamberti, quæ est in Leodio, canonicorum & diaconorum ultimus, salutem. Wedericum hunc Lætiensi in Hannonia abbatiæ, vulgo Liessies dictæ, præfuisse ab anno 1124 usque ad 1147, scribunt Galliæ Christianæ auctores tom. 3, col. 124; unde licet tempus scriptæ Vitæ colligere.

[15] [exponitur, cur scripserit,] Quid porro illum ad scribendum impulerit, ipse similiter ibidem sic exponit: Quidam ex dominis & prioribus nostris parvitatem meam sæpius sunt exhortati, quatenus digniorem passionis causam beati Viri, & gesta ejus vetustate jam obruta, diligenter pervestigarem, & conscribendo tanquam in lucem retraherem… Assumpsi hoc opus plenum laboris & sollicitudinis; quia nihil penitus ex hoc inveniri poterat in libris eorum, qui prius Vitam & martyrium B. Lamberti conscripserunt, quibus etiam apud nos maximam authoritatem non levis, sed venerabilis sanxit antiquitas. Deinde primos biographos Godeschalcum & Stephanum nominat, de iisque sic prosequitur: Qui cum de vita & sanctissima conversatione ejus quædam magnifice satis disseruerint, mirandum valde est, cur gloriosam & tanto Sacerdote dignam martyrii ejus causam silentio præterierint, scribentes ea, quæ & gloriam videntur obscurare Martyris, & subsannandi occasionem præbere calumniatoribus & incredulis.

[16] [& quibus usus sit monumentis.] Habes hic, lector, Vitam cudendi causam, Sancti videlicet martyrium, a primis biographis, quorum primus æqualis aut suppar fuit, non recte, ut nonnulli quidem putabant, aut certe minus, quam vellent, honorifice expositum. Quos autem ipse Nicolaus post quatuor & ultra a S. Lamberti martyrio elapsa secula pro nova Vita cudenda auctores adhibuerit, deinde enumerans, ait: Hæc equidem partim ex gestis regum Francorum, partim ex Chronicis Reginonis Pruniacensis abbatis, & Sigeberti venerabilis monachi de cœnobio Gemblacensi, partim ex epistolis diversorum episcoporum, partim ex Vita B. Landoaldi presbyteri, seu S. Landradæ virginis, partim ex relatione majorum & scriptis virorum fidelium excerpere curavi, & in libelli formam seriemque redegi. Hactenus Nicolaus, cujus verba prolixius hic danda censui propter memoratam de martyrii causa controversiam § 9 & sequentibus discutiendam.

[17] [Vitæ quatuor unde] Ex hactenus memoratis Vitis edemus quatuor. Primam auctore Godeschalco, cujus exemplar habemus in antiquo codice Ms. Musei nostri, quo ad editionem certe uterer, nisi multitudo mendorum, quæ lectionem non modo ingratam, verum etiam frequenter vix intelligibilem faciunt, & amanuensi maxima ex parte adscribenda sunt, me deterruisset. Hinc cogor Mabillonii editionem sequi, quam ipse Seculo 3 Benedictino, parte 1, a pag. 69 ex editis a Chapeavillo, Henrico Canisio & Mss. curavit. Neque tamen codicem nostrum negligam, sed ex eo Mabillonianam editionem aliquoties corrigam, monito lectore, ubi operæ pretium fuerit. Librum autem miraculorum & translationis, quem ipse a Vita separavit, sub uno eodemque titulo annectam; quamvis enim etiam in codice nostro hæc ab illo separetur per solitam clausulam: Eplic̄. Vita vel obitus sc̄i Landeberti episcopi, qui passus est XV Kl. Octob., sine novo tamen titulo mox subditur de miraculis ac translatione: Post hæc in præfata villa &c.

[18] Et consentit Mabillonius, hæc ejusdem, cujus Vita est, [& quare edendæ.] auctoris esse: quia & stylus convenit, & Vitæ auctor promiserat, se sancti Episcopi martyris Vitam & virtutes scripturum, & in fine de miraculis & translatione rursum ait, se pauca … de Vita & de virtutibus, id est, miraculis, ejus narrasse. In codice nostro in calce Opusculi additur excusatio scriptoris, de humili stylo suo veniam petentis; sed ea ipsa excusatio tam barbari sermonis est, ut, licet alias ineditam, referre pigeat. Post Godeschalcum edam Stephanum ex codice num. 10 laudato, & ubi alicujus momenti discrimen ab editione Chapeavilleana occurret, lectorem in Annotatis monebo. Antiqua tamen Miracula, quæ in eodem codice nostro recensentur, quia admodum prolixas & tetricas observationes, quæ ad historiam minime spectant, fere continent, hisce præcisis, Commentario inseram. Tertio loco subjiciam Sigebertum, hactenus ineditum, ex Ms., quod num. 13 indicavi. Addam denique & Nicolaum ex recensione Joannis Chapeavilli tom. 1 de Gestis pontificum Tungrensium &c., a pag. 317. Visum autem est omnes hasce quatuor Vitas excudere, tum quod aliæ plura aliis contineant, tum ut varie sentientes de causa martyrii S. Lamberti, quibus auctoribus nitantur, perspiciant. De Anselmo & Ægidio nonnumquam in Commentario etiam agemus.

§ II. Sancti patria & illustres parentes, nomen & baptismus: fabulæ de ejusdem nutrice.

[Sanctus nascitur Trajecti ad Mosam] Trajectum, quod nunc insignis Belgii civitas est, in ripa Mosæ fluvii sita, S. Lamberto nostro patriam obtigisse, Godeschalcus, & qui post ipsum scripsere, biographi omnes tradiderunt. Illustres quoque tam generis nobilitate & opibus, quam religione Christiana ejusdem parentes fuisse, iidem consentiunt. Gloriosus igitur vir Landebertus pontifex, inquit Godeschalcus, oppido Trejectinse oriundus fuit & alitus ex parentibus locupletibus secundum sæculi dignitatem inter præsides venerandis & longa prosapia Christianis. Consonat Stephanus his verbis: Landbertus … insigni ex prosapia Trejectensi vico extitit oriundus. Sed & parentes ejus Christianissimos appellat. Similiter poëta anonymus cecinit:

Juxta cor proprium Pastorem quærere justum
Disposuit Dominus, plebis miserando labores,
Urbe Trijectensi faciens hunc corpore nasci
Germine, sublimi quod nobilitate vigebat.

Consentit pariter Anselmus apud Chapeavillum, a quo ex nobilissima tunc temporis Trajectensium stirpe natus dicitur. Sed licet hi omnes S. Lamberti parentes a nobilitate celebrent, nullus tamen eorum nomina prodit.

[20] [ex parentibus illustribus & piis,] At vero Sigebertus, aliique posteriores, patrem ejus Aprum, matrem Herisplindem dictos esse affirmant. Sigebertum, qui de iisdem præclare loquitur in Vita, audiamus. Lantbertus … insigni ex prosapia Trajectensis oppidi vico extitit oriundus, & bonis ac religiosis parentibus natus… Hanc generis claritatem, ad se de longinquo derivatam, pater & mater ipsius illustrabant de proximo. Matrem ejus, inter Francorum nobiles prænobilem, accepit a patribus posteritas, vocatam fuisse Herisplindem. Pater vero Aper nominatus, cum esset de primo ordine senatorum, qui vocantur viri illustres, & qui in curia regis anteponuntur secundo & tertio ordini senatorum, qui vocantur viri respectabiles & viri clarissimi, inter ipsos primos excellebat. Hisce consona habet Nicolaus canonicus, Lambertus, inquiens, … insigni ex prosapia in Trajecto extitit oriundus, qui est supra Mosam fluvium grandis vicus, non longe a dirutis urbis Tungrorum mœnibus.

[21] Pater ejus Aper, vir illustris, hæreditariam a majoribus suis sibi relictam comitatus illic strenue gubernabat dignitatem. [Apro & Herisplinde.] Mater vero, Herisplendis nomine, claritatem nobilitatis moribus exornabat pudicitiæ & honestatis. Prætereo Ægidium, qui simillima habet in Additionibus ad Anselmum, patremque Sancti Aprum, matrem Hysplindem & Herysplendem vocat. Hæc porro generis nobilitas & parentum religiosa pietas optime congruunt cum iis, quæ de sancti Pueri educatione, ceterisque ad ipsum spectantibus, iidem scriptores deinde enarrant. Paternam ædem, in qua natus est Sanctus, nescio, quæ obscura traditio partem facit collegii nostri Trajectensis ad Mosam, quæ etiam hodiedum domus S. Lamberti vocatur, & in quodam cubiculo habet ejusdem Sancti statuam seu hermam cum inscriptione, quæ ipsum ibidem olim natum, ejusdemque ædis ex herede patronum affirmat.

[22] [Probabilius natus est] Annum, quo primam lucem Sanctus aspexit, certum determinare non possumus, nec tamen etiam ab eo multum aberrare, si veræ sint notæ chronologicæ, quas Sigebertus & Nicolaus in Vita apposuerunt. Horum prior de tempore ejus natali in Vita edenda num. 2 sic habet: Regnum autem Francorum tunc temporis regebat post Lotharium medianum filius ejus Dagobertus, qui regnans in Neustria, regnum Austrasiorum filio suo Sigiberto commiserat, & qui adhuc puero tutores dederat Cunibertum Coloniensem episcopum, & Majorem-domus Pipinum I, patrem sanctarum Gertrudis & Beggæ. Nicolaus quoque in Vita num. 5 ita ait: Eo tempore Eraclius post Focam Romani fastigium adeptus erat imperii; eam vero partem regni Francorum, quæ Austria dicitur, Dagoberti regis filius Sigebertus, admodum juvenis prudenter sub patre gubernabat per Cunibertum Coloniensem episcopum, & Majorem-domus Pipinum primum. Observat autem Coïntius ad annum Christi 633, num. 2, Pippinum ab eis perperam nominari, totamque regni Austrasiæ administrationem fuisse penes Cunibertum & Adelgisum, vel Adalgiselum ducem, qui vices Pippini Majoris-domus expleret. Adelgisum ducem cum Cuniberto juniori regi tutorem etiam attribuit idem Sigebertus in Vita ejusdem S. Sigeberti tom. 1 Februarii pag. 228, cap. 3; verum hæc quæstio ad propositum nostrum non facit.

[23] Secundum hæc S. Lamberti nativitas inter annos Christi 633 & 638 reponenda est. Anno quippe 633 ex sententia jam recepta S. Sigebertus cum prædictis tutoribus regno Austrasiæ a patre donatus est; [inter annos 633 & 638.] anno vero 638 idem Dagobertus obiit: constatque, annos, qui inter utramque epocham effluxerunt, cum Mauricii imperio concurrisse. Hinc Coïntius S. Lamberti ortum ad annum Christi 636 referendum censuit, Hisce, inquiens, temporibus natus est S. Lambertus. Porro ut manifestum est, ex productis Sigeberti & Nicolai verbis certum annum excudi non posse, ita unum ex iis, qui inter Sigeberti apud Austrasios regni initium, Dagobertique mortem intercesserunt, Sancto nostro natalem fuisse, facile credidero; quia in hac sententia Sanctus idoneæ ad episcopatum ætatis fuerit, dum ad eum anno 669 vel sequenti promotus est, ut § 4 dicemus; neque æliunde quid obstat, quod suadeat contrarium.

[24] Nomen Sancti varie scribi supra jam insinuavi. Antiquiores eum Landebertum, Landibertum & Lantbertum dixerunt; [Nomen ejus varie scriptum: non fuit baptizatus] nunc Lambertus solet appellari, atque ita jam ab aliquot seculis appellatus est. Anonymus poëta Landbertum scripsit, & de hujus nominis etymo ita cecinit:

Quem tunc felices Puerum voluere parentes
Landbertum dici; præsaga voce futuri
Dicimus hoc factum, patriæ defensor ut esset,
Linguæ barbaricæ sat præsignante figura.

Allusit scilicet ad voces Belgicas Land & Berd, quarum prima regionem, altera asserem significat; quasi sanctus Puer sic dictus fuisset, quod patriæ suæ velut contra hostes repagulum futurus esset. Nunc ad incerta fictitiaque progredior. Sigebertus Gemblacensis in Vita num. 1 scribit, S. Lambertum a S. Remaclo baptizatum, aut certe e sacro fonte susceptum fuisse. Bonis, inquit, ac religiosis parentibus natus, etiam per bonos & religiosos viros in Christo est renatus. Fuit siquidem Remacli, postea episcopi Trajectensis, spiritualis in baptismate filius.

[25] De baptismate hæc etiam intellexit Ægidius Aureæ-Vallis in Additionibus ad Anselmum cap. 5, [a S. Remaclo. Insulsa Ægidii] ubi ait: Qui (pater ejus)…Puerum ex ingenua uxore Hysplinde habuit, illumque ad baptizandum Viro Dei Remaclo tradidit, ejusque in baptismate spiritualis existens pater, nomen Lambertus ei imposuit. Hæc ipsi; sed ne probabiliter quidem. Sanctus enim Remaclus eo annorum spatio, intra quod Lambertum secundum ipsius Sigeberti dicta probabilius natum esse diximus, in Neustria adhuc agebat, nec nisi post in Austrasiam evocatus est, ut patet ex Commentario prævio ad ejusdem Vitam tom. 1 Septembris, pag. 673, § 3. Multo minus persuaderi mihi patiar insulsam fabulam, quam idem Ægidius ibidem refert in hunc modum: Dicitur etiam, quod eadem (Sancti) nutrix vocabatur Lina nomine, & quod nata fuisset cæca, filia cujusdam viduæ nobilis Francorum genere.

[26] Quæ monita fuit visione angelica, ut ad domum comitis Apri in Trajecto accederet, [de ejus nutrice fabula] quia de sua uxore Herysplende filium eodem tempore esset habiturus, quem cum suscepisset, & suas mammillas virgineas suxisset, ex ipso lacte virgineo defluenti suos oculos perungeret, & lumen suorum oculorum, sicut Montanus monachus in ortu B. Remigii de lacte Ciliniæ anus decrepitæ, reciperet. Quo cum virgo Lina pervenisset, & ut edocta erat, implesset, statim lumen suorum oculorum recepit, & deinceps infantem Lambertum suo lacte virgineo nutrire meruit. Quis sine stomacho ferat hujusmodi fabulatoris ineptias, quibus nutricem virginem sancto Puero non erubuit comparare, scilicet ut hunc pro castitate cæsum esse melius persuaderet. De S. Remigio Remensi episcopo agendum erit ad diem 1 Octobris: consuli interim potest tomus 1 Maji, pag. 25 & 26, ubi de sancto illo Montano actum est. Verum ex isto Montani facto figmentum suum persuadere frustra nititur Ægidius, cum Montanus oblitis oculis lacte Ciliniæ, vetulæ quidem, sed tamen matris S. Remigii, quem ipsa lactabat, visum recepisse dicatur; Ægidius autem longe alia fingat.

[27] [rejicitur. Altera ejusdem narratio] Fiseno tamen placuit tam in Historia, quam in Floribus ecclesiæ Leodiensis fabulam istam sine censura referre. Magis etiam miror, illam S. Lamberti nutricem a quodam anonymo seculi XV apud Chapeavillum tom. 3, pag. 225 sanctam virginem Madalbertam dici, dum ibidem in Historia solemnis ostensionis reliquiarum Leodiensium ait: Pro quarta vice (ostensum fuit) feretrum S. Magdalbertæ virginis, nutricis & gubernatricis S. Lamberti in pueritia sua &c. Hujus castissimæ virginis Acta illustrata habes in Opere nostro ad diem VII Septembris; sed tam procul abest, ut in hisce simile quid occurrat, ut potius ex iisdem contrarium evincatur. Ex hisce collige, quantum fidei mereatur aliud prodigium, quod idem Ægidius de S. Lamberto, dum ejusdem nutricis curæ infantulus commissus esset, contigisse ibidem memorat verbis, quæ subdo. Deus autem omnipotens, ait Ægidius, qui linguas infantium facit disertas, cui nihil est impossibile, ipse Lamberti infantiam pio & miro insignivit miraculo; qualis quoque vel quantus erga matres debeat esse filiorum affectus, per eum patenter exprimit.

[28] [de sancto Infante prodigiose loquente] Cum diebus jejuniorum mater pueri Lamberti ex more vellet loca Sanctorum circuire, quam humilius potuit, nutricem Infantis, sibi & suis familiarem, in secreto monuit; & ut panem subcinericium diei congruentem in reditu suo pararet, indixit; superaddens, ut erga Infantem adhuc in cunis vagientem lege nutricis pervigilaret. Ad manifestandum igitur imposterum B. Lamberti sanctitatem & nutrix præceptum dominæ obliviscendo neglexit, & domina, orationibus expletis, reditum maturavit. In ipso ergo reditus articulo Infans, cui ætas usum loquendi penitus negabat, ad nutricem in hæc verba dixit: Mater mea, o pia nutrix, jam fere pulsat ad ostium; vide, si ex ejus jussu paratum habes panem subcinericium. Nutrix igitur, quia præter se & Infantem cuncti aberant, quis esset, qui ita loqueretur, mirari & circumspicere cœpit; cum ecce Infans eadem ingeminando verba, ad nutricem aperte loqui cœpit.

[29] [antiquioribus biographis ignota.] Mox ergo domina adveniente, nutrix stupefacta ex miraculo, se ream ex suo neglectu apud dominam reddidit, & quomodo Infans apertis verbis eam de præparando pane admonuisset, veraciter aperuit. Divina potentia, quæ ob notam incredulitatis erga cælestem nuncium os Zachariæ ad tempus clausit, ipsa simili ordine os infantis Lamberti mirifice aperuit ante tempus, qui exemplo filii ejus Joannis, principis adulterium suo loco erat reprehensurus, & inde palmam martyrii adepturus. Hactenus Ægidius, ad cujus dicta sic præfatur Fisenus lib. 3 Hist., num. 14: Dabit, quam voluerit, fidem lector. Facti una testis est puella. Ego vero etsi divinæ Omnipotentiæ nihil omnino impossibile esse agnoscam, prodigium istud reipsa contigisse non facile credam, non quod facti una testis puella sit, sed quod omnibus antiquioribus biographis de eodem silentibus, solus Ægidius, qui nutricem illam virginem insulse commentus est, minime idoneus sit ad illud persuadendum.

§ III. Sancti Pueri educatio: an sub S. Landoaldo? Ejusdem institutio sub S. Theodardo: hujus corpus ab illo Legiam allatum.

[Sanctus Puer instituitur; an a S. Landoaldo,] Religiosos Sancti parentes sedulo curasse, ut magnæ spei Puer humanis æque ac divinis litteris & præceptis pro sui generis claritudine excoleretur, Godeschalcus & Stephanus diserte docent in Vita. Horum primus num. 2 sic habet: Cum vidisset pater ejus tantam industriam Filii, & a cunctis dilectum, exsultabat & gratias agebat Deo, lætabatur in gaudio pro eo, quod decoratam videbat Prolem. A prima fere ætate tradidit eum ad viros sapientes & historicos sacris litteris edocendum. Ille vero cum magno studio officio usus assiduo adhæsit, & velociter ipsum consummavit. Similia habet, ut dixi, Stephanus, quo etiam teste, adhuc puer instructus… divinis dogmatibus, & ubertim vigoratus monasticis sanctionibus fuit; sed neuter eorum præceptores illos nominat. Unum tamen ex illis fuisse S. Landoaldum archipresbyterum, primus, quem quidem viderim, tradidit Nodgerus, seculi X & XI episcopus Leodiensis; vel qui ejus jussu scripsit ejusdem S. Landoaldi Vitam, apud nos ad diem XIX Martii editam. In hac enim non modo de pia S. Lamberti per Landoaldum institutione fit mentio, verum etiam duo insignia miracula referuntur, quæ sanctum Discipulum non parum commendant.

[31] Refertur, inquit ibidem biographus cap. 1, [cum quo fontem elicuisse] idem B. Landoaldus specialem patronum nostrum, sanctum scilicet Lambertum, prima pueritia nutrivisse, propter quod & illustris vir Aper, ejusdem Pueri pater, prædium vocabulo Wintershovum, super Archa fluvium positum, eidem ad inhabitandum, & ecclesiam construendam, perpetuo jure concessit, & eumdem Puerum divinis dogmatibus imbuendum cum eo manere constituit. Ubi dum artifices operi insistunt, & aquam, utpote de paludibus turbidam, fastidiunt; B. Landoaldus cum puero Lamberto, invocato Christi nomine, cum crucis protensione fontem limpidissimum baculi impressione omnium usibus fecit ebullire, qui fidem dictis præbet usque hodie. Alio item tempore cum usui necessario ignis deesse videretur, accitus a sancto viro Puer, ignem inferre jubetur. Cœpit idem imperio reniti, & cur statim jubenti non satisfecerit, palam fateri. Vas, inquit, domine, quo ignis opportune importetur, deesse vides; & quo hunc modo inferri jubes? Promptus quidem tibi obtemperare mihi est animus; sed ut votis tuis contraire videar, ipse vasis cogit defectus.

[32] At pius pater, ubi hæsitantis Pueri animum persensit; [& prunas ardentes in veste illæsa] Placetne, inquit, fili, paternæ jussioni moram fieri, cum ea, qua tegeris, veste ignis satis commode queat inferri? Qua Puer motus increpatione, cum præterea obedientiæ exemplo cogeretur, imperio patris sane obtemperat, paulloque progressus, ignem requirere properat. Quo tandem invento, nihil adesse videns, quocum opportunius ferret, gremium prunis ardentibus laxat, easque nihil cunctatus, infra collocat, & ita veste illæsa ad patrem usque deportat. Tunc vir sanctus novitatem miraculi secum altius considerare, felicisque Pueri meritum perfectorum etiam non dubitat virtutibus comparare; quo quidem ardens elementum naturam suam vel ostendere timuit, vel omnino coactum est occultare. At ubi ad populares aures recens adhuc miraculum accessit, tum omnium ore Puer extollitur, tum etiam res divinitus gesta cum obedientis merito jubentis imperio adscribitur. Itaque ex utriusque sanctitate virtus eadem acta creditur. Operabatur & alia multa per eorum meritum illic Christus miracula, quorum rumore Childericus rex, tunc sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione, sumptus necessarios mittebat ei quotidie. Hactenus ille S. Landoaldi biographus.

[33] [ex obedientia ipsi attulisse dicitur:] Eumdem deinde secuti fuere Sigebertus Gemblacensis in Vita S. Lamberti, Nicolaus canonicus, & Ægidius. Inquirendum itaque est, quantum isthæc fidei mereantur. Nodgerus, vel ejus nomine biographus Harigerus, in eadem Vita S. Landoaldi loco citato, cap. 2, unde sua hauserit, his verbis indicavit: Huic repositioni (corporum SS. Landoaldi & sociorum, a S. Floreberto Leodiensi episcopo factæ) interfuit quidam Frangerus, homo nostra ætate senissimus, qui & ante infestationem paganorum novem annis villæ ejusdem (Wentershovi) extiterat procurator & villicus: Hildebrandus quoque presbyter, quem propria manu ante paucos annos tumulavit Sarabertus æque presbyter, hujus notitiæ relator fidelissimus, qui & hæc, quæ præmisimus, ab eodem Frangero commemorabat, multis attestantibus, se audisse, & libellum de vita eorum pariter vidisse, (quem quia antiquaria manu commemorat scriptum, & a stillicidio ceræ pene infusum, lectorem ejus non ignoramus fuisse perrarum;) at vero, quæ hactenus paucis perstrinximus verbis, illinc se delibasse, nuperrime vero incursione Hungrorum (post medium seculi X) propter incuriam custodum cum aliis rebus eumdem libellum deflagrasse.

[34] [quod utrumque non satis certum esse,] Ex hisce habemus, exstitisse quondam alteram SS. Landoaldi, sociorumque ejus Vitam, Nodgero Harigeroque multo antiquiorem, quippe quæ sub medium seculi X antiquaria manu scripta legebatur, ex qua Sarabertus presbyter suas memorias concinnavit, quas Nodgerus vel Harigerus in Vita conscribenda secutus est. Restat igitur, ut videamus, an ista S. Lamberti a Landoaldo institutio ceteræ chronologiæ non repugnet. S. Landoaldum anno Christi 651, a S. Martino I Papa S. Amando socium adjutoremque datum, in Belgium venisse probavit Henschenius noster in Commentario prævio ad Vitam ejusdem S. Amandi die VI Februarii, § 12. Juxta dicta supra num. 22 & seq. S. Lambertus tum annum ætatis 15 circiter agebat, aut etiam jam excesserat adeoque in prima pueritia, ut in S. Landoaldi Vita dicitur, ab eo institui non potuit. Idem hoc ex tempore suscepti ab eo episcopatus confirmatur: nam cum S. Theodardo anno 669 occiso successerit, debuit anno 651 primam pueritiam dudum excessisse, nisi eumdem admodum juvenem illa sacra infula donatum fuisse, sine solido fundamento dicere velimus.

[35] [ex Sancti ætate ab antiquioribus asserta,] Si pueritiam latius accipere velimus pro adolescentia, evanescet quidem proposita difficultas, sed id parum conforme videbitur dictis Godeschalci, qui in Vita num. 2 & 3 asserit, S. Lambertum adhus puerum a magistris suis ad domum paternam rediisse, ibidemque pueritiæ annos excessisse, ac tandem jam adolescentem S. Theodardi disciplinæ traditum esse. Cum autem imbutus fuisset, inquit ibidem, a prudentissimis viris, reversus est ad domum patris sui. Pueritiæ vero annos excedens, ævum adolescentiæ cum industria senectutis gerebat… Eodem tempore oppido Trejectense cathedræ pontificali præsidebat summus pontifex Theodoardus divinæ dispensatione providentiæ. Protinus pater ejus commendavit eum jam supradicto antistiti, divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia erudiendum. Erat enim adolescens sapiens &c. Simillima habet Stephanus, a quo diserte vocatur Puer bonæ indolis, dum ad patrem rediit, & memorabilis adulescens, quando S. Theodardo est commissus.

[36] Verum & hos quoque mitius interpretari oportet, [& tempore aditi episcopatus ostenditur.] tum quod parum verisimile videatur, Sanctum ante exactos pueritiæ annos e magistrorum disciplina domum revocatum fuisse; tum ne idem ille circa annum 670 in episcopatum S. Theodardo successisse dicatur, cui a sex vel septem circiter ante annis vix ephebus, instituendus traditus fuerat. Procedimus hic in communiori eruditorum sententia, ex qua S. Remaclus, S. Theodardi proximus decessor, non ante annum 660 episcopatum abdicavit. Si vero id ante Sigeberti regis mortem, quæ non serius, quam Kalendis Februarii anni 656 contigisse nunc passim creditur, reipsa præstiterit, (ut Limpenus ad diem X Septembris in S. Theodardo, § 3 dubitavit) minor erit in Godeschalci Stephanique dictis difficultas: quia sic aliquot annos citius in S. Theodardi disciplinam potuit transire. Ex hisce omnibus statue, quæ de Sancti institutione sub Landoaldo recensuimus, ut minimum maxime dubiæ fidei esse, nec posse Nodgeri Harigerique auctoritatem nos certos reddere, præsertim cum in eadem Vita etiam alii errores historici occurrant, velut dum Trajectensis episcopatus post abdicationem S. Remacli novem annis vacasse dicitur; cum tamen constet, Remaclo abdicanti Theodardum mox successisse, ut alibi in Opere nostro ostensum est.

[37] Diximus supra, S. Lambertum, postquam optimis magistris usus, [Traditur S. Theodardo episcopo] humanis divinisque præceptis egregie imbutus esset, ad domum paternam rediisse, in eaque commoratum esse, donec S. Theodardo, circa annum 661 ad episcopatum Trajectensem evecto, a pio patre traditus est, divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia erudiendus, ut ait Godeschalcus. Dubitari merito potest, qua ratione S. Lambertus monasticis disciplinis in aula regia erudiendus hic dicatur. Hinc ad ea verba Mabillonius Sec. 3 Benedictino, part. 1, pag. 70 sequentia annotavit: Hic aulæ regiæ nomine ædem episcopalem interpretor. Neque enim verisimile est, Theodoardum, virum sanctum, assidue in aula regis versatum fuisse. Nisi forte quis dicat, Landebertum quidem commendatum Theodoardo, qui eum divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia per abbatem monachosque palatinos erudiri curaverit. At mihi utraque interpretatio displicet: prima quidem, tum quia insolita ea vocis aulæ regiæ pro episcopali domo est usurpatio, tum quia Godeschalcus ipse verbis mox recitandis utrasque ædes satis distinguere videtur. Secunda vero interpretatio Godeschalco etiam minus conformis est, qui Sancto Theodardum ipsum, non alios, magistrum assignat, ut legenti manifestum erit.

[38] Malo itaque Godeschalcum una adjecta vocula & sic exponere, [erudiendus in studiis monasticis] ut velit S. Lambertum Theodardo traditum fuisse, ut ille ab hoc tam monasticis disciplinis (monachus enim in fuerat) in domo episcopali, quam etiam rebus in aula regis tractandis instrueretur. Ut ita sentiam suadet ipse contextus, in quo mox sequitur: Erat enim adolescens sapiens, aspectu amabilis, colloquio affabilis; recta conversatione tam cum pontifice, quam & in domo regia militare cœpit, ita ut omnibus hominibus esset conformis. Quamquam autem Childericus II, de cujus aula hic agitur, & ceteri Austrasiæ reges, sedem suam Metis potissimum haberent, is tamen Trajecti frequenter commoratus fuit, prout Henschenius tam ex diplomatibus ibidem ab eo datis, quam ex Vita S. Landoaldi observavit in Annotatis ad eamdem cap. 2, lit. b; consentitque Coïntius tom. 3 Annal. ad annum Christi 667 num. 33. Nec video Theodardi sanctimoniæ obesse, si is pro ecclesiæ suæ regnique negotiis, & officii causa in regis sui adhuc pene pueri aula Trajectensi frequenter versatus sit, quod & ab aliis sanctis episcopis justis de causis factitatum esse constat.

[39] [& cum eo regiam frequentat.] Eodem, quo nos, modo Godeschalcum intellexit Sigebertus Gemblacensis in Vita num. 7 dicens: Commendatur etiam huic (Theodardo) Lantbertus a suo patre, ut ad ejus exemplar erudiatur, qui in ecclesia & in curia multum videbatur suscipiendus. Constat porro S. Theodardum sub S. Remacli disciplina monachum egisse, antequam episcopatu initiatus est, ideoque potuit sanctum discipulum suum Lambertum monasticis præceptis imbuere & exercere, quantum episcopale munus vivendique ratio permittebat. Stephanus tamen de monasticis disciplinis nil memorans, tantum ait: Huic (S. Theodardo) memorabilis adulescens Lantbertus, nobilitate cluentissimus, forma corporis elegantissimus, commendatur in aula regia educandus; ut velut pretiosus lapis multiplicibus poliretur argumentis, & competens fieret cælestibus ornamentis. Credimus igitur, S. Lambertum tum monachum nequaquam fuisse, licet eorumdem vitam una cum sancto magistro suo Theodardo, quantum per ecclesiastica negotia licebat, imitaretur. Quos autem sub tanto viro progressus fecerit, ejusdem sanctitas & episcopales æque ac monasticæ virtutes postmodum probaverunt.

[40] [Ejusdem S. Theodardi apud Nemetes occisi corpus] Occiso ab impiis apud Nemetes circa annum Christi 668 vel 669 S. Theodardo, ut ad diem X hujus mensis Septembris probatum est, ibidemque honorifice sepulto, S. Lambertus, quod de dilectissimo magistro suo in terris supererat, sacro corpore se suosque privari iniquum ratus, eo advolavit, & post primos irritos conatus tandem impetratum in villa Legia deposuit. Silent quidem de hoc argumento Godeschalcus, Stephanus & poëta anonymus; sed præter ceteros, qui post illos de Sancto nostro scripsere, tractant illud etiam S. Theodardi biographi, quorum lucubrationes editas habes ad mox dictum diem Septembris. Inter hos primo loco editus anonymus pervetustus cap. 2, num. 16 & seqq. sic habet. His itaque gestis, rumor stare loco nesciens, viresque eundo acquirens, ad B. Lamberti, ut liquet, postmodum in episcopio subrogati, notitiam pervenit; occisum scilicet apud Nemetes in Germania Theodardum, ibidemque sepultum miraculis fulsisse. Qui almus Vir scelus horrendum per suspiria longa revolvens, gemitus ex alto ciebat, pulchras genas jam primo flore vernantes oculorum flumine calido perrorabat: & quis a lacrymis temperaretur, qui vultum angelicum tanto mœrore obnubilatum conspiceret?

[41] Ergo quamprimum se ex more eripiens, diu desiderati magistri præsentiam felix feliciter requisivit, [gemino itinererepetit,] quæsitum invenit. Populo refragante, quem toto corde desideravit, minime adipiscens, spem conceptam sibi considerans ademptam, continuo est reversus. Nec mora datur, nec requies. Secundo etiam, parato multo ære, felicioribus auspiciis se appulit ad eumdem locum. Mox venerabilis Viri repentina reditio illius terræ colonos oppido sollicitos reddidit; & quasi avium agmina densatis cuneis ejus præsentiam proceres repetebant; quorum pectora saluberrimis cibans mandatis, placido sic ore profatur: Fratres carissimi & commilitones constantissimi, semper pati, quam facere, præstat injuriam. Corpus patris nostri Theodardi præsulis, jam altera repedatione petitum, nolite negare, quem a nobis sospite vita digressum in confinio vestro rebus humanis constat exemptum. Nolite, quæso, filios proprio privare genitore; cum potius ex præceptis divinis proficuum orbatis solatium impendere debeatis. Sufficiat vobis, quod vestras sanguine terras sacravit. Jam nunc exanime reddite corpus.

[42] His dictis omnium rigor astantium flecti cœpit ad misericordiam; [& translatum sepelit] neque enim ante angelici Viri mellifluam supplicationem quisquam inflexibilis quiverat permanere: & collata sententia, humillime deprecantem statuunt exaudire. Hos igitur Vir Deo devotus, ut eos sibi arctius devinciret, & suo proposito faceret conniventes, loculis opulentissimis, quos secum tulerat, patefactis, non modo argenti xenia cuique virorum ac mulierum parvulorumque, secundum cujusque modulum non distulit erogare; & ut de plurimis sileamus, numquam abstitit, donec virorum quemque, senem & adolescentem, singulorum nummorum, prægnantes vero gemino munere solaretur. Denique omnipotentem Deum, qui sibi felices tribuerat successus, gratificans, omnibus valefaciens, secum corpus beatissimi martyris cum hymnis & laudibus feliciter avexit.

[43] Tum demum sui potitus efficientia, in villa, (hodie Leodio) quam uno ex latere fluminis (Mosæ) unda alluit, [in villa Legia: sed incertum, an id ante,] ubi idem postea successit Episcopus, cineresque proprii corporis, ex hac luce migrando, consecravit, sancto Dei præsuli Theodardo summo cultu libitinam elegit. Hactenus auctor ille anonymus, cui consonant Sigebertus tam in Vita edenda, quam Reneri nomine edita, Nicolaus, Anselmus & Ægidius, quorum tamen duo primi factum referunt quidem, antequam de S. Lamberti episcopatu loquuntur, sed tamen ante eumdem ab illo initum contigisse, expresse non asserunt; alii vero posteriores duo idem illud ipsi jam episcopo, nisi forte prolepsi usi sint, adscribunt. Inter neotericos quoque hac de re non satis convenit: nam Coïntius ad annum Christi 668, num. 13, Bartholomæus Fisen in Historia ecclesiæ Leodiensis lib. 4, num. 2, & Joannes Roberti in Vita S. Lamberti, Gallice versa, & in compendium contracta per Alardum le Roy, cap. 5, utrumque Sancti iter ad Nemetes & translationem corporis ad initia episcopatus ejus referunt; Foullon vero lib. 2, Historiæ Leodiensis cap. 12 episcopatui præmittendum censuit, & pro hac sententia stat major antiquorum auctoritas.

[44] [an post initum episcopatum contigerit.] Si divinare liceat, a vero forsitan non aberrabimus, si S. Lambertum, quod in primo itinere nondum episcopus frustra tentaverat, sacris infulis auctum impetrasse dicamus. Hac ratione facilius apparet, cur sancti magistri sui corpus in villa Legia, quæ modo amplissima civitas Leodium est, potius quam Trajecti, ubi episcoporum sedes erat, tumulaverit; quia scilicet in ea villa prædium quoddam ædesque erant juris proprii episcoporum Trajectensium; aderat & sacellum seu parva ecclesia SS. Cosmæ & Damiani, seculo VI a S. Monulpho erecta. Locum hunc, quia orationi sacræque solitudini aptissimus erat, S. Lamberto præ ceteris dilectum fuisse ait Nicolaus in Vita; ideoque satis verisimile est, ipsum sacras Theodardi exuvias ibi deponere voluisse, ut ad eas, quoties libuisset, securius & quietius precibus vacaret.

§ IV. Electio ejus ad episcopatum Trajectensem, actaque in eo usque ad exsilium.

[Circa annum 670 fit episcopus Trajectensis,] Sancto Theodardo per martyrium, ut diximus, e vivis sublato, sanctus discipulus ejus Lambertus cum summo cleri, plebisque atque optimatum studio, annuente Childerico II Austrasiæ rege, in episcopatum successit: quod cum non diu post ejusdem Theodardi necem contigisse dicatur, ad annum 668 ad finem vergentem referri solet, cujus mense Septembri die X Theodardus interfectus passim creditur. Verumtamen ex iis, quæ apud nos in Commentario prævio ad S. Theodardi Acta, § 3, num. 24 observata sunt, facile potuit anno primum 669 contigisse; quod ob dicenda, § 8 & 10 nobis præplacet. Agebat tum secundum dicta de natali ejus tempore num. 22 & seq. annum ætatis suæ circiter 32; neque enim Ægidio Aureæ-Vallis assentiri possumus sine ullo teste asserenti, ipsum anno ætatis suæ vigesimo primo episcopatum iniisse. Hæc tamen Ægidii opinio etiam placuit Fiseno lib. 4 Historiæ ecclesiæ Leodiensis, num. 1, eamque Bucherius in Chronico episcoporum Trajectensium ad annum Christi 635 & 656 dubie admisit. At Henschenius tom. 1 Februarii in S. Amando pag. 834 num. 91, & Coïntius ad annum Christi 636, num. 9, quibus Foullonus lib. 3 Hist. Leod., cap. 1 proxime accedit, eamdem rectius rejecerunt.

[46] [& ob virtutes Childerico II charus est:] Forsitan Ægidius in hanc opinionem ivit, quia S. Lambertum circa annum 638 natum esse ex Nicolao deduxerat, a quo anno usque ad 659, cui secundum Chronica, ut ait, S. Theodardi martyrium affixit, anni viginti & unus numerantur. Quid sanctus Episcopus primis præsulatus usque ad exsilium suum annis egerit, non explicant Godeschalcus & Stephanus, nisi quod eum munere suo egregie functum dicant, & apud regem Childericum auctoritate & consilio multum valuisse; qua de re anonymus poëta sic etiam cecinit:

Sed cum jam dicta præsul Tedardus ab urbe
Decessit, stimulis terebratus mortis iniquæ,
Orabant proceres constanter & ordo minorum,
Ut sibi Landbertum meruissent sumere sanctum
Pastorem, dignos Domini qui pasceret agnos.
Pontificalis eum quia susceptura nitebat
Cathedra, divino cœpit splendere coturno.
Annuit his votis sublimis jussio regis:
Landbertum sanctum repetitum terque quaterque
Gloria pontificis simul & cathedra recepit.
Quem rex præ reliquis, ut honoris munere dignum,
Tempore, quo vixit, care ac veneranter amavit.

[47] Nicolaus canonicus in Vita num. 16 & 17 ait, [sed non Clodoveo II, cujus diploma] eumdem etiam apud Clodoveum II, Childerici patrem, summa in veneratione pretioque fuisse, laudatque hunc in finem quoddam diploma in ipsius gratiam ab eo datum, in quo ipsum honorificis titulis exornaverit. Verba ejus subjungo: Non immerito familiariter eo utebatur, ejusque se orationibus commendabat, & consilio submittebat Clodoveus rex Francorum; nec quicquam in dispositione regni sui videbatur ei satis validum, quod non erat tanti Viri prudentia & authoritate corroboratum. Quantæ autem existimationis & auctoritatis B. Lambertus apud regem fuerit, manifeste patet; cum eum idem pacificus rex non solum episcopum, sed & patrem & apostolicum virum appellet in eo privilegio, quod promulgavit, ipso sancto Præsule petente, pro immunitate & possessionibus ecclesiæ S. Mariæ perpetuæ Virginis, in cujus nomine & honore eo tempore. Trajecti vigebat post Tungris quædam dignitas pontificalis cathedræ: quod privilegium usque hodie apud nos conservari dubium non est.

[48] Nicolaum secutus est Fisenus lib. 4, num. 6, [perperam laudavit Nicolaus. An Theodorico III,] qui tamen fatetur, memoratum diploma diu frustra a se quæsitum esse; Id vero, inquiens, lectori dedissemus, si magno conquisitum studio usquam potuissemns invenire. Nicolao pariter credidit Foullonus; at de privilegio illo a se reperto non meminit. Nec magis invenit illud Chapeavillus, qui ista Nicolai dicta sine ulla annotatione præteriit. Sed & frustra sane quæsivit Fisenus, cum Clodoveus II juxta receptam chronologiam anno 655 vel 656 mortuus, S. Lamberto, anno 669 vel 670 ad episcopatum primum evecto, istud dare non potuerit. Quam ob rem, si Nicolao credere velimus, aliquod hujusmodi diploma in S. Lamberti gratiam a Clodoveo datum exstitisse, istud non Clodovei II, sed ejusdem nominis III fuisse oportet, qui patri suo Theodorico III seculo VII decrepito in regnum successit.

[49] Admitti pariter non potest, quod Sigebertus Gemblacensis ait in Vita edenda num. 14, [ut ait Sigebertus?] sanctum videlicet Episcopum non minus Theodorico in Neustria, quam Childerico in Austrasia, eodem tempore regnantibus, acceptum fuisse, sic ut horum neuter sine consilio ipsius quidquam in regnis suis decerneret. Id, inquam, admitti non potest; Theodoricus enim nimis exiguo tempore cum majore-domus Ebroïno regnavit in Neustria; neque etiam verisimile est, ipsum Austrasiæ Episcopi consiliis pro regno suo administrando usurum fuisse, etiamsi mox e regno suo deturbatus non fuisset. Quam ob rem, si sanctus Episcopus hujusmodi gratia apud eumdem umquam floruit, id factum oportet, dum is postea monarchia potitus est.

[50] Ex Sancti jam episcopi discipulis una fuisse traditur sancta virgo Landrada, [S. Landradam velasse, & ecclesiam Belisiensem] quæ ab ipso velata, Belisiense puellare monasterium duobus milliaribus a civitate Trajecto, totidemque Tungris in ingressu Taxandriæ sive in Hasbania condidisse, & ejusdem ecclesiam ab eodem dedicari curasse dicitur. Nobilissimæ hujus virginis Vitam illustratam habes apud nos ad diem VIII Julii, scriptam a Theodorico abbate Trudonopolitano, qui seculo XII paucis annis inchoato obiit. Is porro num. 7 Vitæ, postquam narravit structam ab ea in loco divinitus præsignato sanctissimæ Dei Genitrici ecclesiam, ad propositum nostrum sic progreditur: Tunc vero Lambertum episcopum, postea Christi martyrem futurum, evocat (S. Landrada) & pia commonitum familiaritate, qua se ab initio sanctæ animæ obligaverant, novæ suæ & ecclesiæ consecrationem, & reliquiarum impositionem ex voto impetrat. Deinde ait, multas virgines sese ipsius disciplinæ subjecisse, subditque; Hac tali virginum militia, his gymnasiiis in brevi locus adolevit, & in omnis humanitatis crescens annositatem, non, ut prius, a beluis Belua, sed Belisia, hoc est Bene Elysia, vocari cœpit.

[51] [dedicasse videtur circa initia] De hisce nihil meminerunt Godeschalcus & Stephanus: at Sigebertus & Nicolaus Theodoricum secuti sunt, eamque S. Lamberti consiliis ad ista omnia usam esse affirmarunt. Tempus ædificati monasterii, dedicatæque ecclesiæ non indicavit Theodoricus; sed, si Sigeberto in Vita num. 33 credimus, ea Francis Pippino (Heristallo) principante, contigerunt; qui cum primum anno 681 Major-domus Austrasiæ factus, S. Lambertum Stabuleto, ubi inter monachos exsulabat, ad sedem suam reduxerit, eadem non ante præcitatum annum ex Sigeberti sententia possunt reponi. Verumtamen cum ex ipsius S. Landradæ Vita, quæ Sigeberto præluxit, ibidem in Commentario prævio num. 3 ostensum sit, illam circa annum 620 nasci debuisse, maluimus ista ad primos S. Lamberti episcopatus annos referre, ne virginem, ab adolescentia asceticis exercitationibus assuetam, tanto serius monasterium suum inchoasse dicamus. Neque magna hic est Sigeberti auctoritas; qui cum loco citato S. Landradæ obitum, curatamque a S. Lamberto sepulturam, quæ sub Pippino contigerunt, etiam exponat, facile potuit tempora confudisse.

[52] [episcopatus sui. S. Hubertum] Porro memoratam ecclesiæ dedicationem Coïntius ad annum christi 669, num. 6 primis Sancti episcopatus annis pariter innectendam censuit, & scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 3, col. 995 Belisiensis parthenonis primordia ad annum. 669 retulerunt. Ceterum de eodem monasterio, vulgo Munster-Bilsen nuncupato, plura in Commentario prævio de S. Landrada § 1 reperies. Exstat hodieque, sed in illustrium canonicarum capitulum commutatum est. Idem Nicolaus in Vita duos alios S. Lamberti discipulos memorat, sanctum scilicet Hubertum, postea episcopum, sanctamque Odam viduam, Huberti amitam, quos ob Ebroïni tyrannidem, ex Neustria in Austrasiam concessisse, ait, ibidemque S. Lamberti monitis adeo inflammatos esse, ut eorum alter sancto Magistro suo in episcopatum successerit, altera apud Amanium in sancta viduitate reliquum vitæ exegerit. Quod ad S. Hubertum attinet, Joannes Roberti libellum de Conversione ejusdem edidit anno 1621, ab anonymo conscriptum, in quo idem ille e Neustria in Austrasiam adventus, & institutio sub S. Lamberto adstruitur; sed cum fabulosa illa S. Huberti per Sergium I Papam consecratio ibidem cap. 3 narretur, non potest is magnæ esse auctoritatis.

[53] [ac forte etiam S. Odam instituit.] Verumtamen eumdem S. Lamberti discipulum fuisse, dubitare nos non sinit, alter Huberti biographus synchronus ac familiaris, a Surio editus ad diem III Novembris, qui de eodem ad episcopatum jam evecto hæc ait: Juvabatur namque præfatus Domini famulus non modo Christi exemplis, sed & Prædecessoris sui nuperrimis institutis. Id ipsum adhuc clarius disertisque verbis docet Godeschalcus in Vita S. Lamberti num. 29 dicens: Sanctus autem Hucbertus, qui quondam Landeberti discipulus fuit &c. S. Odam Huberto Neustriam deserenti comitem fuisse prædictus Conversionis auctor cap. 1 scribit his verbis: Adhærebatque illi, quasi comes individua, amita sua Oda, quæ extitit Boggis Aquitanorum ducis recens defuncti vidua. In diœcesi Leodiensi colitur die XXIV Octobris Officio semiduplici, in cujus lectionibus ad secundum Nocturnum similiter dicitur, defuncto viro suo Boggo Aquitanorum duce, in Austrasiæ partes venisse, & una cum Huberto S. Lamberti monitis incitata, sanctioris vitæ genus arripuisse. Multum quoque ibidem laudatur a xenodochiis & ecclesiis erectis, piaque in pauperes & ecclesiæ ministros munificentia, præsertim Amanii prope Hoyum in diœcesi Leodiensi, ubi, ut diximus, vitam sanctissime finivit & colitur: quæ omnia, uti & tempus rerum gestarum, ad diem XXIV Octobris examinanda relinquo.

[54] Sigebertus in Chronico, vel potius interpolator ejus, per Miræum edito, [Non interfuit translationi S. Vedasti,] ad annum Christi 658 scribit, S. Lambertum nostrum inter ceteros episcopos translationi corporis S. Vedasti per S. Autbertum factæ interfuisse, quando S. Audomarus, qui pariter aderat, oculorum lumen, quo orbatus erat, recepit, eoque denuo privari impetravit. Hinc S. Lamberti in præfata translatione præsentiam Massæus in Chronico lib. 13, Miræus in Originibus Benedictinis, cap. 5, Locrius in Chronico Belgico ad annum 687, Malbrancus lib. 4, cap. 1 de Morinis, Fisenus & Foullonus jam alias laudati, velut indubiam tradiderunt. Translationem hanc Henschenius ad diem VI Februarii in S. Vedasto pag. 787, num. 22 anno Christi 667 illigavit, a quo non multum dissensit Coïntius, qui eamdem ad annum 666 retulit, circa quem eam contigisse etiam censuit Mabillonius. Henschenii sententia tamquam vero proxima ad diem IX Septembris in Audomaro pag. 390 denuo admissa est; sic tamen, ut uno alterove anno serius aut citius dicta translatio fieri potuerit.

[55] Jam vero ex supra dictis S. Lambertus non nisi anno 669, [ut asseruit interpolator Sigeberti.] vel 670, episcopatu initiatus est, adeoque secundum Henschenii, Coïntii ac Mabillonii sententiam non potuit S. Vedasti translationi interesse. Sed & ipsum eidem omnino non interfuisse, suadet trium præcipuorum de eadem translatione scriptorum silentium; anonymi scilicet monachi Vedastini, Alcuini & Fulberti, quorum lucubrationes Henschenius ad citatum diem Februarii recensuit, quique, ut recte observavit Coïntius, omnes de S. Audomaro, nullus de S. Lamberto, in iis meminerunt. Nihil quoque de hoc argumento apud S. Lamberti antiquos biographos legere est, ne apud Sigebertum quidem: unde utcumque confirmari potest Miræi sententia, Sigeberti scilicet interpolatori tribuenda esse, quæ de eadem translatione in laudato Chronico leguntur. Henschenii suspicionem, unde in hunc errorem interpolator ille inductus esse videri possit, mox memorabimus.

[56] Is in Vedasto num. 27 Commentarii prævii opinatus est, S. Lambertum episcopum alteri geminæ dedicationi, Hunicurtensis primum ecclesiæ, ac deinde Vedastinæ Atrebati, sub S. Vindiciano, qui Autberto in episcopatum Atrebatensem proximus successit, [Potuit tamen dedicationi ecclesiarum] adesse potuisse. Pro prima laudat Baldericum in Chronico Cameracensi & Atrebatensi, ubi lib. 1, cap. 26 habentur sequentia: Præterea idem præfatus pontifex Vindicianus in vico, qui a sede Cameracense fere VII milibus distans, vocabulum Hunolcurth ab antiquis accepit, monasterium, accersitis secum non paucis coëpiscopis, unaque etiam B. Lantberto Leodecense martyre preciosissimo, ad laudem Dei & venerationem S. Petri consecravit, ibique clericos & sanctimoniales constituit. Monasterium hoc idem est cum Hunicurtensi, quod anno 684 Amalfridus S. Bertino Sithiensi abbati donavit, & de quo in hujus Sancti gestis consuli potest Commentarius prævius tom. 2 Septembris, pag. 575, num. 117 & sequenti.

[57] [Hunicurtensis] Sancti Vindiciani Vitam a Francisco Doresmieux abbate Montis-Eligiani conscriptam edidit Henschenius ad diem XI Martii, in cujus capite 2, num. XI simillima de ejusdem templi dedicatione narrantur. Ipse Henschenius in Commentario prævio initium episcopatus ejusdem Vindiciani anno 676 innexuit ob suam de annis regni Theodorici sententiam, quam deinde in Exegesi præliminari ante tomum III Aprilis num. 18 correxit, monuitque idem illud initium ab anno Christi 670 repetendum esse. Coïntius vero annum 669 assignat, quod exiguum discrimen ad præsentem controversiam nil facit; cum in utriusque sententia S. Lambertus memoratæ dedicationi interesse potuerit, antequam circa annum 674 e sua sede pelleretur. Quo autem anno ea dedicatio facta fuerit, ignoratur. Verum dum Amalfridus monasterium illud anno 684 S. Bertino donavit, jam præerat ibi sanctimonialibus Auriana ejusdem Amalfridi filia, & verisimiliter aliquot annis jam præfuerat, adeoque & templum ibidem fuerat conditum. Hinc facile fieri potest, ut laudata dedicatio ante S. Lamberti exsilium contigerit.

[58] [& Atrebatensis S. Vedasti adfuisse.] Porro ex relatis Balderici verbis suspicatus est Henschenius, S. Lambertum nostrum, ut ad Hunicurtensem, ita & ad Atrebatensem S. Vedasti ecclesiam, quam S. Vindicianus absolverat, dedicandam ab hoc eodem evocatum fuisse. Cumque in hac posteriori dedicatione corpus S. Vedasti denuo elevatum fuerit, hinc ipse factum censuit, ut S. Lambertum priori translationi sub S. Autberto, Vindiciani proximo decessore adstitisse ab aliis creditus sit: quam quidem suspicionem ibidem confirmat, observans, priorem translationem, quæ in Aquicinctino & Orteliano Ms. Chronico Sigeberti S. Autberto recte tribuitur, in Gemblacensi ac Lipsiano tribui Vindiciano. Verum hæc Henschenii suspicio vel conjectura tantum est, ex qua nihil certi statui potest, eoque minus potest, quod annus etiam postremæ dedicationis aliunde non innotuerit.

§ V. Sancti Episcopi e sede sua expulsio, intruso Faramundo: secessus Stabuletum, & illustre obedientiæ & tolerantiæ exemplum.

[Cæso Childerico, Sanctus e sede sua pellitur,] Interea dum sanctus Episcopus gregi suo sedulo invigilaret, cæso Childerico rege, immutata est regni facies, ipseque e sede sua pulsus, inter monachos Stabuleti septennio exsulavit, ut omnes ejusdem biographi testantur. Inter hos Godeschalcus num. 5 & seq. sic ait: Igitur cum interfectus fuisset ab impiis gloriosus rex Childericus, tunc invidus omnium bonorum diabolus festinus insurrexit contra beatum Virum, cum adversariis sævissimis iniqua & falsa consilia machinantibus, ut eum de sede pontificali dejicerent. Ita autem prævaluit iniquitas eorum, ut deponerent eum de sede sua sine causa; & privatus est honore suo absque culpa. Post hæc Faramundum in cathedram illius constituerunt. Electus autem Dei Landebertus pontifex perrexit ad monasterium, quod vocatur Stabalaus &c. Similiter Stephanus Godeschalco inhærens: Commovit (diabolus) odia, excitavit jurgia, turbavit ecclesiæ pacem, posuit firmamentum regni formidinem. Rabie crudelitatis adeo corda hominum accendit, ut non viderent cælum, neque recordarentur Dei judiciorum. Hoc itaque veneno per membra diaboli graviter disperso, princeps regni interficitur, videlicet Childericus rex gloriosus.

[60] Mox etenim invidiæ pondus & odium adversus Dei famulum commovit Lantbertum. [eique Faramundus] Hinc hostili rabie magis ac magis grassante, & invidia diaboli nequiter exardescente, Lantbertus sacerdos Christi inclitus debiti honoris privatur dignitatibus, ac de pontificali cathedra vir cælebs * ejicitur sine causa. Pro nefas! Regalis interiit sublimitas, pravorum prævaluit iniquitas, sacerdotalis confusa est sanctitas, justitiæ profanata est æquitas! Heu! cogor scriptis depromere rem veritatis. Tunc suggestum Trejectensis ecclesiæ latro Faramundus invasit inepte! &c. Hisce addo & anonymum poëtam, Stephano synchronum, qui de eodem argumento cap. 7 ita cecinit:

Sed postquam tetigit mundanæ debita carni
Rex, tunc primorum rabies exire coëgit
Pontificem sanctum, propria de sede repulsum.
Qui quanto populis præsens in tempore mansit,
Lumina doctrinæ quia furva per avia fudit,
Præcinctus lumbos, manibus gestare lucernas
Ardentes studuit, cælestia semina misit;
Dans exempla bonis, feriens & prava macheris.

[61]

Ille domum propriam præclaræ luminis instar* [inique substituitur.]
Lumine lustrabat: sed non conventio lucis
Esse potest tenebris; ideo mundana volentes
Ejecere Sacrum, ne possit pellere pravum.
Hoc qui patrarunt, Faramundum nomine quemdam
Arripiunt, & eum jam dicti in sede reponunt
Præsulis almifici, quo, Sancte, beatior esses:
Nam Dominus Christus magis hos ait esse beatos,
Propter justitiam quos dat dejectio passos.
Præsul enim tunc cœnobium, quod nomine dicunt
Stabolaum, subiens, monachorum dogmata duxit
Annos per septem.

Hactenus illi, nullum certum turbati regni, sanctique Præsulis exsilii auctorem indicantes, quem Ebroïnum fuisse Sigebertus ac Nicolaus recte affirmant. Ebroïnus majoratu domus regiæ, quem sub Clothario III in Neustria Burgundiaque gesserat, succedente in regnum fratris sui Theodorico, etiam fungebatur: verum Francos Burgundionesque, quibus exosus erat, mox ita offendit, ut hi post paucos regni Theodorici menses evocatum ex Austrasia, ubi regnabat, Childericum sibi regem præficerent, tonsis Theodorico & Ebroïno, & horum primo in S. Dionysii prope Parisios, altero in Luxoviense monasterium detrusis.

[62] Childerico deinde ante expletum in Neustriæ regno quadriennium occiso, [Factum hoc est sub Ebroino] Theodoricus e monasterio dimissus, pristino regno suo restitutus est. Ebroïnus vero & ipse quoque Luxovio egressus, multos ex Austrasiis sibi conciliavit, ac primo quidem Clodoveum quemdam, quem Clotharii III filium mentiebatur, in partem regni Austrasiæ evexit; deinde autem desertis ejusdem partibus, initaque cum Theodorico pace, majoratum domus apud eumdem obtinuit; prout apud Coïntium, Pagium, aliosque rerum Francicarum scriptores pluribus videre est. Porro Ebroïnus inter cetera, de quibus accusatur, scelera, nihil prius habuit, quam ad firmandam potentiam suam viros magnos sanctosque, a quibus se olim læsum opinabatur, quosque tyrannidi suæ minime assensuros noverat, loco suo dejicere & in exsilium ablegare. Ex hisce S. Leodegarium, Augustodunensem episcopum, fidem, quam Theodorico dederat, fallere & ad pseudo-Chlodovei partes transire recusantem, evulsis oculis, Augustoduno abduci, fame perimendum curavit; ac deinde tamquam Childerici cædis reum post diros cruciatus capite truncari; de quibus omnibus consuli potest ejusdem S. Leodegarii Vita apud Mabillonium Seculo 2 edita, & ab auctore æquali conscripta.

[63] Inter ceteros vero viros sanctitate illustres, quorum sacerdotalem constantiam Ebroïnus verebatur, [circa annum 674; non tamen in pseudo-synodo,] non postremo loco erat S. Lambertus noster, quem summa quoque, qua apud Childericum regem olim valuerat, auctoritas ipsi etiam reddebat magis exosum. Et hunc igitur e sede sua expulsum, exsulare coëgit, substituto in ejusdem locum Faramundo, Ebroïni moribus simillimo. Factum hoc Coïntius Pagiusque ad annum 674 referunt, circa quem reipsa referendum esse liquet ex ejusdem post septennium ab exsilio reditu, quem circa annum 682 contigisse, infra num. 83 videbimus. Sigebertus in Vita num. 18 hanc sancti Episcopi e sede sua expulsionem in synodo, a rege Theodorico Ebroïni consilio convocata, factam esse scribit his verbis: Concilio Ebroïni a rege Theodorico convocata ad synodum episcoporum turba, qui quasi canes muti non valebant latrare contra falsitatis testimonium, alios episcopos exordinant, alios geminata injustitia ordinant.

[64] [quæ aliquo: annis serius] Et ne quis in regno vel ecclesia restaret, qui pro veritatis defensione clipeum fidei auderet erigere exemplo vel instinctu Lantberti, qui præ cæteris liberius injustitiæ adversari audebat, omnes diaboli complices insurgunt in Lantbertum, veritatis amicum, & concinnatis injustitiæ causis, eum ab episcopatu deponunt. Similiter in Chronico ad annum Christi 685 ait: Theodoricus rex Ebroïnum in gratiam recipit, ejusque consilio synodum episcoporum cogit, & in hac multos eorum ex sententia Ebroïni episcopatu privat, aliquos etiam eorum irrevocabili exilio damnat. Sub tam procelloso domesticæ persecutionis tumultu Sanctus etiam Lambertus a Trajectensi amotus episcopatu, in cœnobio Stabulaus monachicæ quietis expetit portum, ibique per septem annos habitavit secum.

[65] Sigebertum secutus Eminentissimus Baronius in Annalibus ad citatum annum 685, [est coacta.] ipsius verba adoptavit: sed præterquam quod eo anno S. Lambertum sedi suæ jam restitutum infra visuri simus, nullus alius biographorum, ne Nicolaus quidem, de ea synodo meminit. Quapropter quod de Baronio Pagius ad annum 674, num. 7 existimavit, Sigeberto accidisse credo, ut in pseudo-synodo, quam anonymus scriptor Vitæ S. Leodegarii apud Mabillonium Seculo 2 jussu Theodorici ac Ebroïni habitam ait, & in qua tam ejusdem Leodegarii inimici episcopi justo Dei judicio plexi fuere, quam S. Leodegarius injuste damnatus, sanctum Lambertum episcopatu suo privatum fuisse crederet; quod Godeschalci Stephanique dictis minime consonum est. Ambo enim Sancti nostri exsilium post Childerici cædem sic referunt, ut illud non diu post hanc contigisse significent. Utriusque verba num. 59 & 60 recitavimus. At vero prædictam synodum aliquot annos serius convocatam fuisse, ex eadem S. Leodegarii Vita constat, eamque Coïntius & Pagius anno 678 alligarunt, dum S. Lambertus jam aliquot annis apud Stabulenses morabatur.

[66] Intrusum in Trajectensem sedem, Faramundum Godeschalcus, [Aliquorum de hoc Faramundo,] & post eum omnes appellant; Stephanus eumdem multis sceleribus onerat; sed neuter illorum, uti nec poëta anonymus, qualis fuerit ante invasum episcopatum, edicit. Primus omnium Sigebertus num. 18 Vitæ ipsum Coloniensem clericum fuisse asseruit: Fertur, inquiens, Coloniensis episcopus conspirasse huic pravorum factioni; qui etiam clericum ecclesiæ suæ Faramundum ad episcopatum Trajectensem contra jus & fas passus est promoveri. Id ipsum iisdem verbis habet in Vita breviori, Reneri nomine edita, in qua eumdem episcopum de nefario pecuniæ in eam rem usu accusat. Verba ejus accipe: Fertur Coloniensis episcopus conspirasse huic pravorum factioni, zelo invidiæ ductus, & primores populi data pecunia ad odium Lamberti concitasse, qui etiam clericum ecclesiæ suæ Pharamundum ad episcopatum Trajectensem contra jus & fas passus est promoveri. Sigebertum viderat Nicolaus canonicus, neque tamen Faramundum ecclesiæ Coloniensis clericum certo ausus est affirmare in Vita num. 19, ubi ait: Pharamundum quemdam, ut dicunt, Coloniensem clericum, calcata omni sacrorum canonum reverentia illuc obtrudendo, (Ebroïnus) violenter intronizavit.

[67] Hinc Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine pag. 41 laudans Nicolaum, [aliisque adjunctis opiniones expenduntur.] aliosque Leodienses scriptores, de Faramundo, quem inter Colonienses episcopos vigesimo primo loco recenset, sic ait: Putatur idem, qui ex clero Coloniensi intrusus in cathedram exulantis S. Lamberti fuerat. Multo tamen rectius Galliæ Christianæ scriptores tom. 3 col. 629 eam infamiam a Coloniensi sede amovent; cum nec ratio temporis, nec quidquam aliud præter nomen isti opinioni faveat; nec aliunde verisimile sit, tam nefarium hominem, e sede, quam invaserat, expulsum, ad tam illustrem episcopatum ascendisse. Idem Gelenius ibidem pag. 277 Annonem I illum episcopum esse existimavit, de quo loquitur Sigebertus, suspicatusque est, eumdem in Pippini Heristalli cum Alpaïde adulterium consensisse, & in S. Lambertum, pellicatum istum redarguentem, convocata synodo, depositionis sententiam pronuntiasse: quod certe a vero alienum esse, merito observant laudati Galliæ Christianæ scriptores, col. 628 & sequenti. Perperam quoque Fisenus tam in Floribus, quam in Historia ecclesiæ Leodiensis, Aldewino crimen istud affingit, cujus episcopatus initium, in loco Galliæ Christianæ mox citato Coïntius ad annum 680, Sammarthani autem ad 690, id est utrique aliquot annos post Sancti expulsionem, reponunt. Ego vero ob istud Sigeberti assertum, quod ipsemet sibi dubium fuisse addita voce fertur, indicavit, malo nullum Coloniensium episcoporum tanti criminis suspectum habere, quam certum aliquem immerito insimulare.

[68] [Sanctus stabuletum se recipit,] Ejectum e sede sua sanctum Episcopum ad Stabulense diœcesis suæ in Arduenna cœnobium una cum duobus seu discipulis seu famulis sese recepisse, omnes uno ore narrant ejus biographi. De hoc monasterio, quod hodiedum celebre est, vulgo Stavelo nuncupatum, ejusque conditore S. Remaclo Trajectensi pariter episcopo, pluribus actum est in Opere nostro ad diem III Septembris, quo hic colitur. Eumdem S. Remaclum Stabulensibus etiam tum præfuisse credidit Nicolaus, cum in Vita edenda num. 32 scripserit, eum ibidem in vivis superfuisse, dum Sanctus noster post septennium in episcopatum suum restitutus est. Harigerus quoque apud Chapeavillum in S. Remaclo cap. 51 Lambertum inter illius discipulos recenset; Notgerus vero tom. 1 Septembris, pag. 683 Lamberti in Stabulensi monasterio commorationem sic recenset, ut ea sub eodem contigisse possit videri. Hinc Fisenus lib. 4 Hist. eccles. Leod, num. 14, uti & in Floribus ejusdem ecclesiæ eam sententiam velut indubiam amplexus est.

[69] [non sub S. Remaclo, sed forte sub Sigolino;] Quidquid sit de Sancti discipulatu sub Remaclo, ex dictis certum est, hunc, qui inter annos Christi 667 & 671 ad cælos abiit, Stabuleto non præfuisse, dum sanctus Exsul noster eo advenit. Rectius Mabillonius tom. 1 Annal. Benedict. ad annum Christi 674, num. 40, Coïntius ad eumdem annum, num. 12, & Galliæ Christianæ auctæ scriptores tom. 3, col. 940 Sigolino abbate id factum esse opinantur. E duobus exsilii sociis unus fuit Theodoënus, ex quo Godeschalcus multa de S. Lamberto se accepisse testatur. Vitam tamen, quam Sanctus ibidem sanctissime duxit, præter unum illustre obedientiæ ac tolerantiæ exemplum, tam ipse, quam ceteri biographi, non nisi generali virtutum commemoratione perstrinxerunt, ut suo loco videre est. Attamen non ingratum fore lectori existimo, si, quæ de heroico isto facinore cecinit poëta anonymus, hic recensuero. Itaque sic habet.

[70]

[ubi ob sonam calceo editum, jussus] Præsul enim tunc cœnobium, quod nomine dicunt
Stabolaum, subiens, monachorum dogmata duxit
Annos per septem; sed eosdem qualiter egit
Scripturis aliis, lector, fat scire valebis.
Nam modo parva loquor, metri ratione retentus,
Pandens, simplicitas vel quæ pacientia mansit
Huic inter reliquos fraterni nominis actus.
Accidit ergo, vigil hyemali tempore noctis,
Cum solitas Domino vellet dependere laudes,
Ut surgens caperet celeri conamine soccos,
Unus & elapsus fugeret, terramque feriret,
Cujus de sonitu vexatio fratribus hæsit,
Qua depulsa quies quosdam turbamine pressit,
Atque loci patrem talem commovit in iram,
Ut præcepta daret, dicens: Quicumque peregit
Hoc opus, ille foras pergat, stans atque laborans
Jam crucis ad stabulum, nivis ac brumalia tangat
Frigora, patratæ quæ sunt purgamina culpæ.
Hæc pater ignorans, sonitum quis fecerit, inquit.
Hoc Sacer aure trahens, per magna silentia gressum
Fixit, & egrediens, nudis incedere plantis
Cœpit, apudque crucem gaudenti pectore mansit,
Stansque, canensque Deo super hæc cruciamina carnis,
Cor, ait, attritum, quod mitis factio cingit,
Non Deus hoc spernit, sed secum lumine comit.
Scilicet ut supplex Domini vestigia Christi
His imitans pœnis, exemplum in corpore ferret
Ejus, quod patitur tales in carne procellas.

[71]

Interea Sanctus cruciatibus inditus altis
Stabat, & ad laudes cordis laxabat habenas. [sub dio ad crucem nudipes]
Hinc angor quatit, inde rigor; nix influit altis
Sedibus adveniens, hyemis quam cana sodalis,
Aspera mollicies invisa caloribus, atque
Crudelis candor, nudis ac mitibus algor,
Cujus vestitus nullum portare calorem
Novit, & ut vestit, citius frigescit amictus.
Insuper & boreas undis dabat aspera duris
Flamina, saxosum qui jam nutriverat imbrem
Sic turbatus erat, sic densus inhorruit aër,
Quod Sanctum Domini patientem tanta videret.
Hæc quoque Landbertus, cum jam sanctissimus esset,
Dicta super paciens, psallebat famine dulci,
Ut posset Christi sollers imitator haberi.
Intendebat enim doctæ sub acumine mentis,
Quod caro non possit digno sociamine jungi
Spiritui, ni trita prius vapulamine duro,
Deserat illecebras pollutæ vestis iniquas.
Unde canit Paulus, nobis sat fidus amicus,
Sanguineæ carnis non est conscendere sursum,
Incorruptelam nec jam corruptio carpet;
Hæc satis exponens, prius hoc, quod dixerat, inquit.

[72]

Taliter instructus Landberti præsulis actus,
In bello fortis, ne princeps aëris hujus [hiemali tempore in precibus pernoctat;]
Prævaleat, propriam domitabat verbere carnem,
Pro certo noscens, quod ni sit passio carni,
Agminibus cæli nulla compage ligari
Hæc valet, ut carpat paradisi gaudia veri.
Ut fratres igitur sacri solemnia ritus
Explevere quidem, cupientes pellere frigus,
Tunc adeunt cellam, qua mansio grata caloris
Esse solet, quæruntque simul, quis frater abesset,
Et quo detentus sacris non esset in ymnis *.
Tunc ait abbati quidam de fratribus astans:
Te, pater, audivi nocte hac disponere quendam,
Ut crucis ad stabulum pergat dimittere culpam.
Tunc alius dixit: Dominus Landbertus habetur
Ante crucem constans, ymnis modulatur & orat,
Nudatus plantas, & opertus tegmine duro;
Quem crudelis hyems adimet de nomine nostro,
Ni cito subventum fuerit de more paterno.
Hæc pater advertens, cœpit cum supplice voto
Mente pavoratus, quosdam disponere fratres,
Ut subeant, ipsumque rogent ad ovile reverti.

[73]

[stupentibus abbate & monachis.] Confestim pergunt, & ovantem pectore cernunt,
Erectis oculis, manibusque ad sydera tensis;
Te Dominum, dicunt, abbas fratresque precantur,
Hinc ut eas clemens, & eorum visibus astes:
Qui rumpendo moras, ad eorum limina venit.
Tunc pius allacrymans, illi prosternitur abbas,
Atque simul fratres veniam de pectore poscunt:
Sancte Pater, nobis noxam de corde remitte,
Ignorando quidem, quæ gessimus, acta fatemur.
Hæc dixere illi: sanctus Landbertus & illis,
Hæc vobis Dominus clemens indulgeat, inquit:
Nam Paulus dicit: Nudis & frigore tactis
Servitium Domini digno de corpore constat.
Continuo calidas ad aquarum ducitur undas,
Vestibus atque aliis indutum semper honorant,
Perque manus jam, perque pedes tunc oscula donant,
Huncque Dei ceu discipulum gaudenter adorant,
Ac sic illorum pulsabant sydera voces:
Heu! nunc mi frater, quam heu, fratercule nobis!
Nocte sub hac Dominus cur nos cælavit, ut essent
Cara Deo nimium nobis hæc abdita facta;
Nec sentire quidem fuimus, nec cernere digni.
Ejus ut ex meritis accrescat gloria major,
Et nos denigret diro stillamine torpor,
Mansimus expertes hujus vexamine Sancti!

[74] [De illo pœnitendi modo] Hæc eadem etiam habent ceteri biographi, qui addunt, Sanctum, excepto aspero, quo indutus erat, cilicio, cetera nudum fuisse: ex quo sane facto de reliquis ejusdem heroicis virtutibus, quas per septennium inter monachos ibidem exercuit, facile licet judicare. De cruce, ad quam sanctus Episcopus illustre istud exemplum dedit, juverit aliqua observasse. Hæc sub divo posita, teste Nicolao in Vita, num. 26, ex more monasterii hujusmodi corrigendis erat disciplina. Ejusdem situm & usum etiam indicat Sigebertus num. 22 Vitæ dicens: Hæc crux lapidea inter oratorium & dormitorium erat statuta. Filii Israël in deserto ob tædium longi itineris ac laboris murmurantes & pro hac noxa percussione ignitorum serpentium pereuntes, sanabantur ab aspectu ænei serpentis, in figura crucifigendi Filii hominis, a Moyse pro signo exaltati. Ad hunc modum credibile est, hanc quoque crucem pro signo positam fuisse, ut ad aspectum illius hi, qui erant Christi, carnem suam crucifigerent cum vitiis & concupiscentiis, & si qui pertæsi longi laboris in via Dei lassescerent, ad aspectum crucis ex morte Christi longanimitatem spei resumerent, & sic ignita antiqui serpentis venena effugerent. Et infra rursum ait: Ad quam addicti regulariter pœnitebant, si qui graviusculis culpis delinquebant.

[75] Hujusmodi autem pœnitendi modum etiam in aliis monasteriis usitatum fuisse, [nonnulla observantur.] discimus ex Vita S. Austrebertæ, abbatissæ Pauliacensis, S. Lamberto synchronæ, in qua apud nos tom. 2 Februarii, pag. 422, num. 15 simile exemplum legitur. Cum enim sancta abbatissa per dormitorium molli passu incedens, inquireret, an omnes moniales recte quiescerent, præposita nesciens, esse Dei famulam, valde eam increpavit, dicens: Cur ita agis, soror? Quare inquietas quiescentes? Vade, inquit, ad crucem. Illa autem gavisa cucurrit quantocyus, stetitque immobilis psallens, donec hora competenti, signo tacto, consurgerent omnes. Præposita vero cum cognovisset, quod fecerat, cadens ad pedes ejus, veniam precabatur. Sed Stabuletum redeamus; Eodem loco exstat in hunc usque diem signum Crucis in facti memoriam, ait Mabillonius in Annotatis ad Vitam S. Lamberti. Fisenus quoque sæpe laudatus, Ferrea (crux) hodie est, inquit, situ, ut aiunt, eodem; sed humilis, & monumentum exempli tam nobilis parum honestum.

[76] Joannes Bertholet in Historia Gallica ducatus Luxemburgici a paucis annis edita, [Hujus facti monumentum Stabuleti,] tom. 2, pag. 133 de eodem loco quidquam singulare annotat, quod apud alios non legi. Verba ejus ex Gallicis Latina subjungo. Ostenditur hodiedum Stabuleti locus, in quo eam pœnitentiam subiit, & venerationis ergo super eo exstructum est tectum ejus latitudinis, cujus terra erat, quam nix non operuit. Ita ipse, nescio quod servati immunis a nivibus terræ spatii prodigium insinuans, biographis penitus ignotum. Certe Godeschalcus in Vita num. 7 scribit, Sanctum ibi in medio nivium stetisse, nivibusque coopertum fuisse. Interim, inquit, tantum jugiter nivis fundebatur, quæ desuper talos ipsius Pontificis usque pervenit. Et infra num. 9: Erat autem caput ejus & humerus coopertus nive per totum. Godeschalco consonat Nicolaus num. 27 Vitæ, ubi tectus … nive magis quam veste dicitur: & rursum: Eruitur ab illa nivium densitate. Ait quidem Sigebertus num. 27, Nix cum larga deflueret, non tamen ultra talos Præsulis ascendebat; sed & id ipsum insinuato prodigio contrarium est. Quapropter non video, super quod terræ spatium, nivibus ea occasione intactum, religionis ergo tectum construi potuerit, nisi forte super istud exiguum, quod ibidem stans pedibus suis pressit.

[77] Tradit præterea Nicolaus num. 28 Vitæ, ab illo heroico sancti Præsulis facinore ortum apud Leodienses morem esse, [& Leodii, ut fertur, positum.] ut intra principis ecclesiæ septa crux sub dio erigeretur in perpetuam rei gestæ memoriam. Specialiter itaque, inquit, ob hujus triumphi memoriam in principali ecclesia Leodii, ubi idem preciosus Martyr corpore requiescit, mos iste primum inolevit, ut intra claustralia septa sub divo vexillum Crucis Dominicæ perpetuo stabiliretur; licet nonnullæ hoc ecclesiæ usurpare sibi videntur alio quidem religionis genere. Uti postremum hoc Nicolaus recte addidit, ita nudum ejusdem assertum sine ullo antiquorum testimonio dubium mihi minime eximit, an sicut ceteræ ecclesiæ, ita & Lambertiana Leodii, non alio religionis genere, quam in memorati facti memoriam, crucem illam olim crexerit. Denique commentis annumeranda est ea opinio, de qua Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis pag. 17 sic ait: Neque desunt, qui S. Hubertum respexisse huc opinentur, quando urbi Leodio pro insigni dedit peronem aureum, aurea infixa cruce. Quasi vero S. Huberti ætate hujusmodi insignium civitatibus usus jam fuisset.

[78] [Verisimillimum est, Sanctum inter Stabulenses] Quæri hic potest, an S. Lambertus, dum Stabuleti exsulavit, monasticum habitum monachus gesserit. Ad quæstionem ita respondit Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam num. 8. Eum in cœnobio Stabulensi septem annos exsulem vixisse constat. Atqui tum temporis mos erat, ut etiam relegati, seu retrusi in monasteria, Religiosas vestes susciperent. Testes sunt S. Leodegarius, Ebroïnus Luxovii, Childericus Francorum rex Sithiu, ejusque filius Theodoricus Fontanellæ in monachos attonsi. Quanto magis id adfirmare licet de Landeberto, qui, licet de sede sua pulsus sit, volens Stabulaum secessit? Hinc Stephanus episcopus in ipsius Vita: “Inter quos” (inquit, monachos scilicet Stabulenses) “venit novissimus ordine, sed primus exstitit sanctitate; postremus numero, sed præcipuus devotionis studio.” Denique in Chronico Sigeberti nonnulli codices Mss. sic habent ad annum DCLXII: “S. Lambertus monachus efficitur.” Hactenus Mabillonius, cujus sententia mihi quoque admodum verisimilis apparet.

[79] [monachatum professum esse.] Verumtamen id ex adductis exemplis non conficitur: isti enim, vel inviti jussi sunt tonderi, ne quid in regno moverent: sanctus autem Lambertus, cum sponte sua ad Stabulenses se receperit, potuit inter eos non monachus commorari, donec, mutata rerum facie, sedi suæ restitueretur. Atque huic opinioni favet Godeschalcus, qui num. 6 Vitæ duos pueros seu famulos Sancto Stabuleti commoranti in obsequio mansisse affirmat; Nec amplius, inquiens, in obsequium ejus remanserunt, quam duo pueri. An ergo ejus temporis monachi aliquot sibi famulos aliquando servabant? Nihil pariter evincunt Stephani dicta, quæ vera essent, licet Sanctus monachum non induisset. Sigeberti quoque auctoritas, qui monachatum ipsius etiam in Vita num. 20 adstruit, non sufficit, ut quod quatuor fere seculis ante ipsum contigit, certum faciat. Attamen cum ex Godeschalco constet, S. Lambertum Stabuleti inter monachos etiam communi eorum dormitorio usum fuisse, verisimillimum omnino arbitror, eumdem ibidem monachum professum esse.

[Annotata]

* forte celebris

* l. lucis ad instar

* hymnis

§ VI. Sancti Episcopi in sedem suam restitutio per Pippinum Heristallum: cura diœcesis & episcopales virtutes.

[In sedem suam restituitur,] Septem annis expletis S. Lambertum Stabuleti inter monachos commoratum fuisse, quando, expulso tandem invasore Faramundo, Trajectensi cathedræ suæ restitutus est, testatur Godeschalcus num. 10 Vitæ, & post eum ceteri biographi omnes. Tam felicis eventus tempus & auctorem laudatus Godeschalcus his verbis significat: In illo tempore erat princeps Pippinus super plurimas regiones & civitates sitas in Europa. Auditis operibus beati Viri, sub unius diei articulo jussit eum cum magno honore ad propriam sedem revocare. Stephanus vero de eodem argumento in Vita num 23 hæc scribit: Illo tempore Pippinus monarchiam regni & principatum gerebat populi, vir armis strenuus & divinæ religionis cultor præcipuus. Sigebertus autem num. 25 Vitæ sic ait: Pippinus secundus Ansigisi & Beggæ filius, ubi cunctos, qui inter se concertando Franciam discindebant, viriliter vicit, solus sub Theodorico rege principatum totius Franciæ obtinuit, & perturbatum regni & ecclesiæ statum disposuit meliorare &c.

[81] Nec minus clare loquitur Nicolaus in Vita num. 29, [a Pippino Heristallo,] ubi ait: Interea evoluto septennio, ira Dei in misericordiam versa, post horridam tempestatem facta est in ecclesia Dei tranquillitas: nam Ebroïnus, qui Franciam fraude, crudelitate, avaritia, diu vexaverat, justo Dei judicio misere interficitur. At dux Austriæ Pipinus secundus, Ansigisi filius, Pipini primi ex Begga filia nepos, cujus ut erat hæres nominis & honoris, ita justitiæ & religionis, vir acer consilio & manu strenuus, totam potentiam suam & studium ad honorem sanctæ Dei Ecclesiæ & liberationem patriæ convertit, regemque Theodoricum, ut tyrannicam crudelitatem in principalem clementiam commutaret, non minus bellico apparatu, quam justitia sua coëgit. Igitur tranquillatis rebus sub Pipino, cum jam nulla tempestas bellorum intercluderet exequutionem legum &c. Hisce illi omnes Pippinum Heristallum designant, sed non eosdem annos; qui propterea paucis hic distinguendi sunt.

[82] Ebroïno, a quo sanctum Episcopum nostrum e sede sua pulsum fuisse, [non anno 687,] § 5 diximus, occiso anno 681, in majoratum-domus Theodorici regis suffectus Warado vel Waratto, pacem & concordiam iniit cum Pippino Heristallo, qui velut militiæ dux Austrasiis Theodorico infensis præerat, ut ostendunt Coïntius & Pagius ad hunc annum. Iidem merito censent, conditionem pacis eam præcipue positam fuisse, ut Pippinus Theodoricum agnoscens, majoratu-domus in Austrasia fungeretur. Post hæc anno 687 Pippinus Austrasios adversus Theodoricum ejusque majorem-domus Bertharium denuo eduxit, profligavitque eos in campo Textriciano. Nec multo post, interfecto eodem Berthario, universæ monarchiæ Franciæ major-domus palatii factus est. Consule, si lubet laudatos annalistas & Henschenium in Exegesi ad Diatribam Dagobertinam, tomo III Aprilis præfixam. Nunc unde digressi sumus, eo redeamus. Nicolaus cum Sigeberto, ut ex dictis liquet, S. Lamberti reditum ex monasterio ad episcopatum suum refert ad annum Christi 687. Neque aliud præferunt etiam Stephani verba; nisi forte hic contra communem usum per monarchiam regni solius Austrasiæ moderamen intellexerit; quam Pippinus tamquam militiæ dux tutabatur adversus Theodoricum, cui Austrasii parere aliquot annis detrectarunt.

[83] Contra vero nihil obstat, quo minus Godeschalci, proximi rebus gestis biographi, [sed anno 681 vel 682,] dicta accipiantur de majoratu-domus solius Austrasiæ, quo Pippinum per initam anno 681 pacem potitum esse diximus. Nam cum eum non monarchiam administrasse, sed tantum super plurimas regiones & civitates sitas in Europa principem fuisse dicat, ejus dicta de solo majoratu-domus Austrasiæ commode accipi possunt: atque ita omnino accipienda esse existimo. Etenim si S. Lamberti exsilii finem, quod septennio toleravit, usque ad annum 687 differamus, initium quoque ejusdem anno circiter 680 illigare oportebit. Tum vero qua ratione tam Godeschalcus, quam Stephanus secummet ipsis conciliari poterunt? Ex eorum enim sententia, cum interfectus fuisset ab impiis gloriosus rex Childericus (anno scilicet 673, ut putat Pagius cum Coïntio, vel 675, ut Henschenius,) tunc invidus omnium bonorum diabolus festinus insurrexit contra beatum Virum, … ut eum de sede pontificali ejicerent; & mox, ut secundus loquitur, … invidiæ pondus & odium adversus Dei famulum commovit Lantbertum, ejecitque e cathedra episcopali. Verba utriusque dedimus num. 59 & 60.

[84] [quo Pippinus major-domus Austrasiæ] Similis difficultas in Nicolai ac Sigeberti dictis occurrit: nam & hi ambo sancti Præsulis exsilium inter prima Ebroïni scelera post Childerici necem recensent, licet tempora confundentes, ea, quæ post acciderunt, eidem exsilio sine temporum ratione præmittant. Deinde sic non potuit, contra ac duo posteriores biographi asserunt, admittuntque neoterici critici, Sanctus noster ab Ebroïno expelli; sed vel a Dagoberto II rege, anno 678, aut certe non serius, quam anno 680 mortuo, vel post ejus necem, dum Martinus cum Pippino, vel hic solus Austrasianæ militiæ ducatum gerebat, quod neutiquam admittendum est. Dixi, a Dagoberto: nam huic ut ceteras passim Austrasiæ civitates, post Childerici necem, & pseudo-Chlodovei repulsam, Trajectum paruisse, solide probat Henschenius in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 2, cap. 8, & in Exegesi in eamdem Diatribam, cap. 3 ante tomum III Aprilis, consentiente Pagio in Critica ad annum Christi 674, num. 14 & sequenti.

[85] [factus, Sanctum post septennium exsilii] Credimus itaque hujus exsilii finem in annum Christi 681 vel sequentem incidisse, ad quem ab anno 674 vel 675 septem anni numerantur, quos S. Lambertus inter Stabulenses monachos exegit. Tum enim Pippinus, ut diximus, per initam cum Theodorico & Waradone pacem majoratu domus regiæ apud Austrasios pacate fungens, ad reparanda ecclesiæ damna animum adjecisse, sanctumque Episcopum in sedem suam restituisse videtur. Eamdem sententiam tuentur Coïntius & Pagius, quorum primus ad citatum annum 681, num. 64, alter ibidem num. 31, præterea censent, occasionem Lambertum restituendi Pippino tunc obtigisse, quod inter ceteras civitates Austrasianas, quæ vi coactæ Ebroïnianis partibus eo usque adhæserant, Trajectum cum universa fere diœcesi per dictam pacem ad Pippini sortem accesserit. Et in hac quidem opinione facilius intelligitur, cur Sanctus toto septennio exsulaverit; verum cum ex supra dictis Trajectum jam aliquot ante annis Dagoberto paruerit, nec aliunde sciamus, eamdem civitatem post hujus cædem ab Ebroïnianis occupatam fuisse, ista assertio non satis verisimilis est. Ad hæc non advertit Pagius, qui ad annum 674, num. 12 & seqq. contra Coïntium cum Henschenio asseruerat, Trajectum Dagoberto adhæsisse.

[86] [ad episcopatum suum revocavit;] Videtur igitur S. Lambertus non diu post Childerici regis cædem e cathedra sua ab Ebroïno, qui magnam partem Austrasiæ suis partibus adjunxerat, ejectus esse, & in exsilio commoratus, quamdiu Trajectum Ebroïno primum ac deinde etiam Dagoberto paruit. Causa autem, cur Dagobertus tam sanctum Præsulem non revocaverit, incomperta mihi est; nisi forte quod Dagobertus abhinc aliquot annis ex Hibernia, ubi ipse quoque exsulaverat, regressus, in regno suo haud ita pridem obtento nihil innovandum censuerit, aut quod Sanctus ipse inter Austrasiæ optimates, ut sæpe accidit, adversarios habuerit, qui ejusdem restitutionem impedierint. Quod ad Faramundum attinet, scribit Nicolaus canonicus in Vita num. 30, illum pacatis per Pippinum regni rebus, de episcopatu pessime occupato, nec melius gesto sibi conscium, cum episcoporum judicium formidaret, sponte sua fugisse, & nemine cogente, sedem vacuam reliquisse.

[87] Sed hic, ut sæpe alias, a vero deviat Nicolaus: Godeschalcus enim, [& Faramundum expulit.] Stephanus & Sigebertus diserte docent, Faramundum e sede, quam invaserat, dejectum, totaque provincia expulsum esse. Post septem annis expletis, inquit Godeschalcus, depositus est Faramundus de sede pontificali, & ejectus est de provincia Trejectinse. De eodem Stephanus num. 23 ait: Interea infelix pervasor ecclesiæ Trejectensis, Faramundus… suis exigentibus culpis, plurimorum criminatus conviciis, expulsus est a pontificali cathedra, & ab eadem ejectus provincia. Septem quippe annis præfuit ibi solum nomine, nulla tamen die actionis profuit opere. Sigebertus denique sic habet: Cui (Pippino Heristallo) inter alia hæc laudis materies occurrit: Trajectensis mercenarius Faramundus tandem justa cleri & populi abdicatus sententia, non tantum ab ecclesia Trajectensi, sed etiam ex tota provincia expellitur.

[88] Quanta cum exsultatione a grege suo exceptus fuerit sanctus Præsul, [Ejecto Faramundo, sanctus] quidque suis redditus mox præstiterit, videri potest apud biographos, neque commentatione eget. Quapropter anonymi poëtæ de hisce versus hic tantum subjungo.

Expletis igitur septem feliciter annis,
Ex quo cœnobium jam dictum Sanctus adivit,
Rumor habens alas Faramundum narrat abisse,
Abjectumque foras, patriæ ac de limine pulsum.
Tunc plebs & clerus sustollit ad æthera voces,
Et clamore preces volitare per alta videres
Nubila, lector, ibi tandem si forte fuisses.
Deposcunt ovium balatus undique mites,
Ut reddatur eis Landberti gratia sancti,
Pastoris prisci sub eorum vocibus apti.
Ista per alta meat, per rura, per infima cursat
Vox penetrans omnes secreti flaminis aures.
Tunc Pippinus erat princeps regionibus illis,
Ad quem fama Viri celeri delapsa volatu
Intrat & exponit tanti miracula Sancti.

[89]

Confestim princeps divino tactus amore
Jussit, ut eductum de cellæ sedibus, aptis [summo cum gaudio suscipitur:]
Pontificem sacrum plebis poscentibus odis
Restituant, sedisque suæ perdebita reddant.
Ad caulas etenim Sanctus dum ducitur urbis,
Grex illi proprius claris exultat in ymnis,
Collaudans Dominum, qui perdita reddidit illis
Late diffusis patriæ per plana catervis.
Inde per externas vicini regminis urbes
Maxima prægrandes dabat exultatio laudes,
Sancta quod almifici Pastoris cura revixit,
Et florens iterum verborum semina mittit.
Hinc igitur propria Landbertus sede receptus,
Moribus eximiis, & vitæ clarus in actis,
Vestiri studuit divinæ tegmine vestis!
Hinc indeficiens Domini sub lege manebat,
Cujus nulla means suberat contagio carni,
Hanc quia divino jungebant frena timori.

[90]

Omnibus atque horis illi custodia plebis [plebi invigilat, diœcesim lustrat,]
Stabat, & ad morsus mittebat tela lupinos.
Cor oculosque sui divina luce repleri
Poscebat cunctis humili sub pectore votis,
Ut Domini plebem recto sub calle regendam
Ejus sub manibus ducat sapientia mundam.
Non apud hunc viguit pravi persona potentis,
Unde eliminium fuerat per tempora passus;
Sed quemcumque bona cernebat degere vita,
Huic solamen erat ducens ex mente paterna.
Ille quidem vivens sancto sub flamine pauper,
Pauperibus Christi tribuebat dona decenter.
Cumque monasteriis cœpisset visere fratres,
Dans elemosinam, cælestia prædicat illis;
Quidquid eis tribuit, Christo est tribuisse gavisus,
Mente quidem tractans, quod dixerit esse beatos
Christus eos, qui sunt misero de corde vocati,
Clementes pariter, quos sic clementia cinget,
Ut veniam carpant omnis pro labe reatus.
Ille volebat enim vili sub veste videri;
Sed mens tecta fuit pretiosi stamine fili;
Non pompare suum care decorando sedile
Quæsivit, fulgens ornatu mentis honestæ.

[91]

Cumque daretur ei fulgenti veste venustas [virtutibus fulget.]
Maxima, quod secli præcellens quærit honestas,
Sæpe retruncatam splendenti murice vestem
Induit, & clarum mansuescere fecit honorem.
Hic subjectus erat ferventi pectore Christo,
Ejus & ad laudem terreno munere prædo
Dignus honore sacro, doctrina, lumine, verbo,
Corrector scelerum, rectorum dulcis amator,
Fortis in adversis, humilis per prospera pacis,
Justitiæ cupidus, recto non devius ulli,
Nec terrore teri potuit, nec munere frangi.
Carnem quippe Deo casto servavit honore,
Atque gregem proprium condigno pavit amore.
Sollicitus plebis patrias lustravit & urbes,
Confirmando fidem Trino de nomine natam,
Ut Patris ac Nati sancto cum Flamine numen
Esse Deum credat, jam quisquis amaverit unum;
Hic ubi manabat miseris gentilibus error,
Obvius assistens, firmabat pectora Pastor.

§ VII. Apostolatus ejus apud Taxandros: incerta quædam de ejusdem gestis cum S. Willibrordo, & apud Mechlinienses.

[Taxandris idololatris] Neque intra gregem suum apostolicum Virum caritas sua continuit, sed ad ethnicos quoque Euangelico lumine illustrandos emisit. Amplissimum ad hoc opus campum offerebant ipsi vicini Taxandri, quos avita barbaries idolorum cultui adstrictos etiam tum tenebat. Taxandrorum regionis, quam alii Toxandriam, Texandriam & Thessandriam scribunt, situm & limites Nicolaus canonicus in Vita exponit. Ac primo quidem num. 35 ejusdem limites Trajectum versus sic assignat: Regio, cui Taxandria nomen est, … a Trajectensi oppido versus Septemtrionem vix tribus milliaribus disparatur. Et num. 42 de Belisia monasterio, vulgo Bilsen, agens, Locus iste, inquit, in ingressu Taxandriæ positus, duobus a Trajecto, duobus a dirutis urbis Tungrorum muris distat milibus. Fines vero ejusdem, qua ad Septemtriones extenditur, ibidem num. 39 indicat, dum ait: Fluvius Mosa Rheni fluminis quis infectus & tumidus, jamque seipso major, fontique suo per omnia dissimilis, non longe a mari Anglico Taxandros & cæteros ejusdem regionis incolas a Frisonibus dividit.

[93] Hinc Henschenius noster in Exegesi de Episcopatu Tungrensi & Trajectensi, [Christum prædicat, non sine vitæ periculo,] ante tom. VII Maji, cap. 12 contra Philippum Cluverium docet, Taxandros ad dexteram Demeræ fluvii partem longissime versus Septemtrionem, ad usque Caninefates & Batavorum confinia habitasse. Hadrianus quoque Valesius in Notitia Galliæ Taxandriam a tertio a civitate Trajecto lapide usque ad Mosæ Vahalisque, qui Rheni pars est, confluentes expressius extendit. Ut vero lector minus miretur, cur tam vicinus Tungris ac Trajectensibus populus ad id usque tempus, id est, usque ad seculum VII jam decrepitum, in idololatria perseveraverit, Nicolaum juverit audisse. Hæc siquidem regio, ait num. 35, vastis & fere continuis paludibus obsita, & ob id ne finitimis quidem aliquo commercii jure tunc satis nota & pervia, multitudinem agrestis populi in se continebat, cujus mores barbaros ipsa etiam solitudo & superstitio efferaverat. His itaque barbaris S. Lambertus non sine præsenti vitæ suæ periculo, ut tradunt biographi, & res ipsa verisimile facit, Christum annuntiavit tam felici successu, ut Taxandrorum apostolus merito appelletur.

[94] Etenim teste Godeschalco in Vita num. 13 & seq., [sed felicissimo eventu,] plurima templa & simulacra (ibidem) destruxit, tantumque apostolica sua prædicatione effecit, ut barbari illi, qui primum velut ferocissimæ bestiæ eum discerpere cupiebant, postmodum adtendentes sancti Viri bonitatem, tanta mansuetudine conversi (sint) & fide Christi confirmati …, ut ipsum imitari optarent. Hæc eadem etiam clarius habet Stephanus num. 36 Vitæ dicens: Tunc, post strenuam prædicationem, egregius Doctor & facundissimus Prædicator idola dejecit, populum baptismate sanxit, ecclesias construxit, sacerdotes ordinavit, totamque regionem illam Christo Domino consecravit, & in servitutem Dei in perpetuum delegavit. Juverit anonymum quoque poëtam hic retulisse sic canentem:

Post ubi paganis inerat vesania major
In tellure quidem, quæ fert Texandria nomen,
Illuc intrepidus fidei fervore perunctus
Ivit, & inspiciens falsorum phana deorum,
Prædicat, æternis frangi debere ruinis,
Ut nova divinis fiant habitacula sanctis.
Hinc quoque sublato populis errore vetusto,
Jam simulacra, malis olim constructa sub annis,
Præcipitata ruunt passim per rura per urbes.

[95]

Tunc populi fremitus gentili voce redundans
Auditur multus; sed non perterritus astas, [multis eorum conversis: in ipsius labores]
Sancte Dei Landberte, potens per verba, per actus.
Nam quicumque prius succensi mente furoris
Advenere simul Sanctum discerpere vivum,
Auditis fidei verbis de munere Trinæ,
Abscessere, satis Christo de corde fideles.
Usus barbaricus sic est abjectus ab illis.

Per hanc porro S. Lamberti prædicationem magna ad diœcesim Trajectensem facta est accessio, de qua Nicolaus seculo XII in Vita num. 41 hæc scripsit: Tota itaque regio illa, quæ diversa ab incolis suis sortitur vocabula, & quæ cursu Mosæ dextro latere usque in Septentrionalem oceanum porrigitur, apostolatui martyris Christi Lamberti debet, quod errorem suum cognoscere, & quod Christianæ fidei gratiam obtinere meruerit; & ideo Leodiensi parochiæ, sicut hodie cernimus, subdita est. Haud scio tamen, an soli S. Lamberto debeatur, & non aliquam partem S. Hubertus, ejusdem in episcopatu & apostolicis laboribus successor, sibi merito vendicet. Etenim in ipsius Vita ab ejusdem discipulo conscripta, editaque a Surio ad diem III Novembris, inter populos ab eo conversos ad fidem Taxandri recensentur. Verba biographi subjungo.

[96] [successit postea S. Hubertus.] Omnem namque Arduennam, hisce (idolorum) cultibus hactenus mancipatam, in brevi sacrilega servitute liberam, famulitio Domini subjugavit. Si qui autem facessenti generali idolorum cultu superessent, qui more sacrilego aut pulveris eorum reverentiam haberent, vel cætera hujusmodi observari debere, usu nefando putarent, hos ad se deductos triennii pœnitentia plectebat; sicque præliator Domini in fines eorum strenue adversarias insequendo ac proterendo virtutes, imperium Domini in fines eorum longe lateque ampliavit, ita ut Taxandria & Brachbante, eorum detegendo insidias, eos penitus annullaret, effigiesque eorum populi, Christi gratia illuminati confringerent, & penitus abdicarent &c. Utut est, constat, S. Lambertum Taxandriæ apostolum merito audire, eidemque velut auctori magnum illud, cujus Nicolaus meminit, diœcesis Trajectensis, nunc Leodiensis augmentum deberi, quæ lapsu temporis ac præsertim seculo XVI per novam episcopatuum in Belgio erectionem multum mutilata est.

[97] [Non satis certa sunt, quæ Nicolaus tradit] Nicolaus in Vita num. 39 & sequentibus auctor est, S. Lambertum Euangelii lumen etiam ulterius Septemtrionem versus, ad finitimos Taxandriæ Frisiæque populos transtulisse. Post narratam enim Taxandrorum conversionem ita progreditur: Descendit Euangelicæ prædicationis gratia ad populos ipsi Taxandriæ finitimos, quo fluvius Mosa, Rheni fluminis aquis infectus & tumidus … non longe a mari Anglico Taxandros & cæteros ejusdem regionis incolas a Frisonibus dividit. Sic ipse veterem Caninefatium sedem Batavosque designat. Deinde subjungit, S. Willibrordum, qui a S. Sergio I. Papa episcopus ordinatus, eodem tempore in castello, quod Ulterius Trajectum dicitur, Christi fidem etiam Frisonibus prædicabat, ab eo conventum fuisse, hosque duos viros, collatis invicem consiliis, apostolico muneri strenue vacasse. Sed & locum, in quem S. Lambertus neophytis prædicandi gratia cum eodem Sancto convenire solebat, ex veterum traditione in pago Testebranto situm fuisse affirmat.

[98] [de conjuncta SS. Lamberti & Willibrordi opera] Verba ejus accipe. Si antiquorum relationi creditur, locus est in pago, quem Testebrantum dicunt, haud longe a Mosa, aliquanta arborum amœnitate inumbratus, ad quem B. Lambertus, adscito in opus Euangelii viro Dei Willibrordo, solitus erat sæpius descendere, & confluentibus ad se noviter baptizatorum turbis opera Christianæ religionis exponere, annuncians eis, quia, ut ait Apostolus, “Fides sine operibus mortua est.” Eumdem denique locum, dum ista scriberet, ecclesia S. Lamberto ibidem olim exstructa, annuoque populi confluxu celebrem fuisse, tradit his verbis: In eodem loco ecclesia in honorem B. Lamberti dedicata tantæ hodie venerationis est apud incolas regionis illius, ut singulis annis illuc ad impetranda Martyris beneficia concurrentes, etiam ipsas arbores, quæ atrium opacant, ferro attrectare sacrilegium reputent. Henschenius in Exegesi ante tomum VII Maji, cap. 12 notat, in divisione regni Lotharii anno 870 facta, comitatum Testrebant nominari, quem ipse Caninefatibus adscribit. De eodem pago Hadrianus Valesius in Notitia Galliæ ex Godefrido Wendelino, canonico Tornacensi, observat, Testrebantum vel Teisterbant dici, quasi Taxandriæ limitem.

[99] Vix dubitare possum, quin S. Willibrordus ante susceptum episcopatus ordinem S. Lamberto notus jam fuerit. [in prædicatione Euangelii,] Ita mihi suadet Alcuinus in ejus Vita apud Surium ad diem VII Novembris, ubi dicitur Pippinus Heristallus S. Willibrordum benigne exceptum, ad prædicandum in Austrasia verbum Dei aliquo tempore detinuisse, antequam eumdem pro obtinenda episcopali consecratione Romam ad Sergium Papam destinavit. Alcuini verba subjungo. Qui (Pippinus scilicet) eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto doctore se vel suam privare gentem, loca ei opportuna intra terminos regni sui prævidit, quo potuisset idololatriæ spinas extirpare, & purissima verbi Dei semina per munda novalia abundantius spargere. Morabatur autem Pippinus ordinarie in diœcesi Trajectensi, nec procul a Trajecto; Heristalli scilicet, ubi palatium habuit. Hinc verisimile non est, ista sine consilio S. Lamberti ejus regionis episcopi, cujus sanctitas & apostolicus zelus Pippino utique perspecta erant, facta esse; nisi forte sanctus Episcopus eo ipso tempore procul a sede sua Taxandris prædicaverit.

[100] Idem S. Willibrordus, Pippino petente, a Sergio I Papa anno 696 in festo S. Cæciliæ episcopus Frisonum Romæ consecratus est, [de qua nihil habent ceteri biographi.] & ad prædicandum iisdem Euangelium remissus, uti in hujus sancti Pontificis gestis ad diem IX Septembris, § 6 Commentarii prævii ex Beda probatum est. An eodem tempore, quo ipse in castello Ulterioris Trajecti & apud Frisones apostolatu fungebatur, Lambertus ad postremos Taxandros transgressus fuerit, mihi incompertum est; verumtamen nihil occurrit, unde Nicolai asserta de communicatis collatisque ab utroque sancto apostolo consiliis, actisque in Testebranto, erroris convincam, aut confirmem. Favet tamen ipsi traditio ab eo laudata, ecclesiaque & annuus ad eam concursus populi, sua ætate frequentata. Sed cum neque S. Lamberti, neque Willibrordi antiquiores biographi ea de re quidquam annotatum reliquerint, non possum soli Nicolao, ab utriusque ætate longius remoto, indubitatam fidem habere.

[101] Taxandriæ contigua est Brabantia nostra, in qua Mechliniensis est ager, [Creditur Sanctus etiam prædicasse] ubi S. Lambertus pariter prædicasse putatur. Certe Cornelius van Gestel tom. 1 Historiæ sacræ & profanæ archiepiscopatus Mechliniensis, pag. 23 scribit, eum a Mechliniensibus velut suum ante adventum S. Rumoldi apostolum honorari. Certum (est inquit) S. Lambertum, Tungrorum episcopum, Christianæ fidei lucem hic (Mechliniæ) & in vicinis locis ingenti virtutum exemplo, prædicatione & miraculis invexisse; eaque ratione Taxandri & Malinates S. Lambertum omnes ut apostolum suum venerantur… Imo fertur Mechliniæ Deiparæ ædes, nunc parochia & collegiata ecclesia, dignitate & civium numero secunda, ab eo in Mechlinia veteri consecrata. Jactant denique Musena, Battela & Zempsa (pagi sunt in Vicinia Mechliniæ) suas quoque olim a S. Lamberto dicatas ecclesias. Porro post ejus mortem ad reliquias superstitionis, quas vix penitus dimiserant, rediere.

[102] [Mechliniensibus, apud quos, ut loci apostolus] Huc pariter spectant, quæ Sollerius noster in Corollario ad Acta S. Rumoldi separatim edita, cap. 1 refert in hunc modum: Ceterum eo loci (in vico Malinas) missionem suam, seu, ut loquitur Baldericus, eremiticam vitam adorsus est sanctus Mechliniensium patriarcha Rumoldus, alter istius regionis apostolus post S. Lambertum. Hunc Chronica Mss., aliaque in Commentario prævio adducta testantur, etiam Mechliniæ, vel saltem ubi Mechlinia subinde condita est, vicinisque locis fidem annuntiasse; adeo ut colli apud Hof-stade nomen superesse dicatur S. Lambrechs-berg (Latine Mons S. Lamberti est) quod ex eo colle gentilibus prædicaverit. Certe in summa olim veneratione apud Mechlinienses fuisse S. Lambertum, sive quod primus eorum apostolus fuerit, sive quod Leodiensem ecclesiam ut dominam agnoscerent, clarissime datur intelligi non solum ex sacello ei dedicato, sed ex formula civici juramenti, ex urbis Regestis mihi a nobilissimo Cuypero communicati, quod ad finem usque seculi XVI usitatum fuisse, certissimum est. Hoc se civitate donandus obstringebat Do. S. Lamberto, Dæ. S. Mariæ, regi et urbi fidelem fore.

[103] [antiquum cultum obtinet,] Pingi solitus erat in habitu pugnantis equitis, tamquam ejus ductu & patrocinio Normanni devicti & fugati fuerint. Eumdem sanctum Musenis idolum evertisse volunt, ejectisque idololatris, clericos seu canonicos substituisse, qui deinde S. Rumoldo sese aggregaverint; quo nomine intelligendæ veniant Deo militantium copiæ illic adunatæ, de quibus tam diserte meminit Theodoricus, S. Rumoldi biographus. Hactenus Sollerius. Consequenter ad hanc de prædicato apud suos per S. Lambertum Euangelio, archidiœcesis Mechliniensis hodieque celebrat diem ejus natalem Officio ritus duplicis, in cujus lectione V de eodem leguntur sequentia: Martyrii cupidus, ad Taxandros, Brabantos, aliosque finitimos populos digressus, eos jugi prædicatione & admirabili patientia ad Christum convertit. Idem Officium, sed ritu tantum semiduplici in proxima diœcesi Antverpiensi legitur. In Leodiensi quoque Breviario, anno 1636 excuso, ad diem XXVII Octobris exstat Officium de S. Rumoldo, in cujus lectione IV iste Lamberti apud Mechlinienses apostolatus pariter asseritur, verbis, quæ subdo. Inde pervenit (S. Rumoldus) ubi Scaldis fluvius ad Mechliniam se in mare exonerat; ibique Christi fidem, per S. Lambertum episcopum plantatam, sic rigavit, ut post ipsum apostolus Mechliniensium habeatur. Obiter tamen observa, perperam hic dici, Scaldim fluvium, qui Mechliniam non alluit, ibidem in mare exonerari.

[104] [& quædam patrasse narratur,] Addo denique Latine, quod ex quodam Ms. Chronico Mechliniensi, Flandrice exarato, Tungris apud canonicos Regulares descripsit & ad hunc diem seposuit Papebrochius noster. Cum S. Lambertus audiret, Danos in Mechliniensem agrum irruisse, Musenas profectus est, ubi idoli templum stabat, ut dicitur; ibique multa miracula patravit. Templum hoc etiam supererat anno MD, jamque est S. Lamberti ecclesia. Collegit populi turmam, & infidelibus obviavit, qui ad fluvii ripam castra metati erant in monte, nunc dicto Battel a commissa ibi pugna (pugnam vulgus Battallie dicit) fugavitque eos. In cujus rei memoriam S. Lamberti ecclesia ibidem visitur. Præterea legitur prope sacellum extra portam dictam Audogems puerum sanasse, qui lapsus fuerat in cultrum, quem extraxit. Post multa pia opera, Mechliniæ exhibita, clericos & presbyteros ibi reliquit; ac propterea etiam ecclesiam ibidem fuisse necesse est. Cumque Mechlinia tunc ad unam fluvii (Diliæ) ripam in agro Grimbergensi sita esset, oportet eam fuisse ecclesiam S. Mariæ. Etenim si alia quædam tunc exstitisset, ejusdem aliqua memoria superesset. Prima, quam S. Lambertus dedicavit, ecclesia fuit Musenis, ex qua canonici S. Rumoldi originem ducunt.

[105] Nullus ante ipsum alius episcopus ibidem prædicasse legitur; [partim fabulosa,] quia vero is regionem adversus infideles tutatus est, Mechlinienses eum pro tutelari habent, & effigiem ipsius instar equitis gladio manus armati exhibent… Anno MCCCIV S. Lamberti nomen formulæ juramenti, quod civitas præstat aut admittit, insertum est, & vetusta S. Lamberti memoria renovata, additaque S. Mariæ Magdalenæ, veteri patronæ, antequam S. Lamberti nomen celebre evasisset. In hisce multa falsa incertaque veris immixta sunt: cujusmodi in primis est ista contra Danos vel Normannos pugna, qui S. Lamberti ætate in hasce partes nondum venerant. Quam ob rem isti fabulæ fingendæ occasionem forte dedit longissimo post Sancti obitum tempore ejusdem auxilium adversus eosdem barbaros a Mechliniensibus feliciter imploratum, unde equestris ejus effigies etiam potuit oriri. Quod de Musenensi templo ait, infirmare non possum, nec certo admittere; cum vetustatis amor multa hujusmodi soleat fingere, & Chronicon istud, quod ad annum usque 1530 pertingere annotavit Papebrochius, ad id persuadendum minime sit idoneum.

[106] In ea quoque Diliæ ripa S. Mariæ ecclesiam jam tum fuisse, [partim incerta.] parum est verisimile ex iis, quæ Sollerius variis in locis tam Commentarii prævii, quam Corollarii ad Acta S. Rumoldi, de illius temporis Mechliniæ situ statuque disseruit. Verumtamen ex Trajectensis civitatis vicinia satis verisimile est, S. Lambertum, ut Taxandriæ incolis, ita etiam Mechliniensibus aliisque Brabantis Christum annuntiasse, ideoque eumdem tamquam suum, ante S. Rumoldum, apostolum non immerito ab illis honorari. Quot porro annos sanctus Episcopus Taxandris & ceteris convertendis impenderit, nusquam reperi. Ceterum Sigebertus & Nicolaus deinde agunt de pio S. Landradæ in Belisiensi suo parthenone obitu, apparitione & sepultura per S. Lambertum mirabiliter curata, de quibus cum hic nihil præterea annotandum habeamus, laudati biographi consuli possunt: nos ad ejusdem Sancti martyrium progredimur.

§ VIII. Sancti martyrium, de cujus tempore variant sententiæ, anno 709 probabilius illigandum: fabulæ de SS. Sergio & Huberto: responsio ad argumenta objecta.

[Martyrium ejus, quod seculo VIII contigit,] De S. Lamberti martyrio duo controversa sunt, causa & tempus, quorum ultimum præsenti § examinabimus. Scriptor Vitæ S. Huberti, ejusdemque discipulus vel familiaris, in Vita a Surio edita ad diem III Novembris diserte asserit, S. Lambertum proximum ejus decessorem Pontificalem apicem apud urbem Tungrensem quadraginta annis strenue tenuisse. Totidem annos in episcopatu ipsi tribuunt Nicolaus in Vita num. 73 & Sigebertus pariter in Vita tam edenda num. 63, quam in edita nomine Reneri cap. ultimo, aliique. Quadraginta hosce annos incompletos interpretatus est laudatus Sigebertus, qui eum anno episcopatus sui XL martyrium subiisse scripsit; idque S. Huberti biographo conformius est, quia alioquin tam pauci menses ad complendum annum quadragesimum primum defuissent, ut annos quadraginta & uno potius, quam quadraginta tantum exegisse ab illo dici debuisset. Hinc pro varia de episcopatus illius initio opinione eruditi annum ejusdem emortualem fixerunt. Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis Sec. 3, part. 1, pagg. 66 & 77 cædem ejus circa annum 708 reposuit, quem tom. 2 Annalium ad eumdem annum num. 1, uti & Coïntius, determinarunt, repetito ab anno 668 istorum 40 annorum initio; quod & alii fecerunt, quos nil interest nominasse.

[108] [anno Christi 709] At Pagius in Critica ad annum Christi 698 num. 1 non alteri, quam anno 707 martyrium istud illigandum contendit, tum quod S. Theodardum anno 667 occisum esse, eodemque Lambertum ipsi successisse, tum quod hujus Sancti corpus Trajecto Leodium anno 720 translatum esse crederet; quod utrumque ad diem X Septembris in S. Theodardo § 3 refutatum jam est, & nos, quantum ad ultimam partem attinet, infra § 13 refutabimus. Sed nec annum 708 pro emortuali certo assignare audemus. Cum enim ex dictis num. 45 non satis constet, an S. Theodardus mense Septembri anni 668, an 669 martyrio coronatus sit, incertum pariter est, utro e duobus annis S. Lambertus in episcopatum ejusdem successerit, adeoque utrum ad annum usque 708, an 709 supervixerit. Quam ob rem dum aliunde non suppetunt certa pro alterutro anno determinando argumenta, is pro Sancti emortuali habendus est probabilius, quocum cetera antiquissimorum biographorum dicta facilius possunt componi, quique minus difficultatis creat. Hunc vero esse annum 709 infra § 10 num. 147 & seq. probabimus, ideoque hunc veluti probabilius Sancti supremum in margine annotavimus: sancti enim Huberti biographo, a cujus auctoritate nihil nos recedere cogit, omnino standum existimamus.

[109] [probabilius innectendum est.] Non eadem tamen, ut dixi, scriptoribus omnibus hac super re est sententia. Henschenius noster, licet tam diuturnus 40 annorum episcopatus ipsi displiceret, in Diatriba tamen de Episcopatu Trajectensi lib. 2, cap. 6 martyrium ejusdem statuendum censuit anno DCCVII, aut etiam serius, uti dicetur, inquit, XVII Septembris. Rursum in S. Amando tom. 1 Februarii pag. 837, num. 104 idem illud ante annum 707 figi non posse pronuntiavit. Verumtamen in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi, tomo VII Maji præfixa, cap. XI in eadem sententia vacillans, ait: De anno cædis non satis constat. Præ reliquis placet, quod in codice Ms. Aureæ-Vallis scribitur passus anno secundo Childeberti regis, qui foret annus Christi DCXCIX: neque hinc multum abest Sigebertus in Chronico, asserens passum anno DCXCVIII. Sed ea accuratius erunt discutienda XVII Septembris, die ejus natali. Ad ejusdem seculi VII finem etiam multi alii scriptores, præsertim rerum Leodiensium, mortem illius referunt, sed ex alio prorsus, quam Henschenius, capite, aliaque nixi historia, quam ipse non uno loco inter commentitia rejecit.

[110] Narrat scilicet Nicolaus in Vita num. 55, [Quæ de cæde ipsius S. Sergio Papæ revelata] S. Hubertum, suadente Lamberto, ad Apostolorum limina Romam adiisse, quo tempore S. Sergius I Cathedram S. Petri ibidem tenebat. Deinde num. 73 & sequentibus scribit, S. Lamberti martyrium eodem tempore, quo contigit, laudato Sergio per angelum nuntiatum esse, ipsique ab eodem imperatum, ut virum, Hubertum nomine, quem eodem die in basilicam sanctorum Apostolorum principum introëuntem ex certis signis agnosceret, sancti Martyris in episcopali sede successorem ordinaret. Addit præterea, pastoralem ejusdem S. Lamberti virgam, seu pedum, ne qua dubitandi ratio superesset, Pontifici ab eodem angelo traditum, & consequenter Hubertum a Sergio agnitum & episcopum consecratum esse. Unde vero hæc hauserit Nicolaus, sic indicat: Qualiter autem a Papa Sergio eodem die cognitus (S. Hubertus,) & de nece dilecti magistri sui Lamberti per signum baculi ejus certior sit factus, si quis plenius scire desiderat, libellum illum relegat, quem a viris fidelibus editum de vita & conversatione ipsius Huberti ante episcopatum, a plerisque apud nos & haberi & legi non est dubium.

[111] Libellum hunc edidit Joannes Roberti Societatis Jesu presbyter in Historia S. Huberti, [consecratoque per eumdem S. Huberto narrantur,] in cujus capite 3 non modo ea, quæ ex Nicolao mox attigimus, referuntur, verum etiam alia non minus mirabilia narrantur. Nam teste anonymo illius scriptore, dum S. Hubertus episcopale munus deprecaretur, ecce omnibus divinitus pontificalibus B. Lamberti induitur, quæ subito a loco martyrii ab angelis translata sunt ei. Cumque istis induto sola stola defuisset, statim stola serica alba auroque contexta Huberto per angelum a beata Virgine Maria, ecclesiæ Tungrensis patrona, est transmissa. Nicolaum descripsit Ægidius Aureæ-Vallis monachus in Additionibus ad Anselmum, cap. 21 in S. Huberto, eumdemque vel citatum anonymum Fisenus tam in Historia, quam in Floribus ecclesiæ Leodiensis sequendum existimavit. Porro cum laudatus S. Sergius initio seculi VIII, anno scilicet 701 vel 702 obierit, ut in hujus Commentario ad diem IX Septembris probatum est, varii S. Lamberti martyrium ad seculi VII finem retulerunt, sed ad diversum tamen annum pro sua item varia de episcopatus illius initio sententia.

[112] Sigebertus in Chronico, ubi initium illud anno 658 affixerat, Sancti cædem, additis 40 episcopatus annis, [fabulæ sunt ab eruditis explosæ,] ad annum 698 reposuit; quod & Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, & utrumque secutus Baronius in Annalibus fecerunt. Bucherius vero in Chronico episcoporum Trajectensium & Leodiensium, & Miræus in Fastis Belgicis episcopatum anno 656, necem 696 innexuerunt. Verum tota illa de SS. Sergio Hubertoque narratio jam dudum velut fabulosa exploditur ab eruditis, inter quos sunt Henschenius in Diatriba de episcopatu Trajectensi lib. 3, cap. 9, Mabillonius Sec. 3 Benedict., part. 1 in Annotatis ad vitam S. Lamberti, Coïntius ad annum Christi 708, num. 43, Pagius, & quotquot denique Sancti nostri martyrium ad seculum VIII aliquot annis jam inchoatum referre non dubitant. Consuli etiam potest in opere nostro ad diem IX Septembris Commentarius prævius de eodem S. Sergio § 6, ubi ista ut antiquioribus ignota, meritoque suspecta habita sunt. Ego vero eadem certæ falsitatis arguere non dubito, cum ex supra dictis certum sit, S. Sergium aliquot annis ante S. Lamberti martyrium obiisse. Deinde quis tanta prodigia credat incerti temporis fideique scriptori anonymo, dum de iisdem altum silet ejusdem S. Huberti biographus, ipsius discipulus aut familiaris, quique propterea hæc nec ignorare potuisset, nec debuisset præterire.

[113] [& antiquis biographis ignota.] Lubet verba illius de S. Huberto ad episcopatum evecto ex editione Surii hic referre. Post gloriosum beatissimi ac præcellentissimi antistitis Lamberti a rebus humanis excessum, qui pontificalem apicem apud urbem Tungrensem quadraginta annis strenue ferens, vitæ quidem exempla posteris dereliquit, mortis autem acerbæ viriliter ferendo discrimina, & summi Pastoris vestigiis inhæsit, & quantum amoris circa Dominicas oves haberet, aperuit; utpote quibus & vivens vitæ contulit pascua, & pro quibus non metuit mortis subire dispendia, Hubertus venerandus præsul ejus sedi subrogatur episcopus, cui non erat virtute secundus. Ita ipse Vitam S. Huberti ab ejusdem episcopatu exorsus, laudes ejus gestaque prosequitur, nulla mentione facta de tam prodigiosa ordinatione, qua ad commendandam sancti episcopi sui sanctimoniam nihil illustrius potuisset adferre. Quid causæ etiam fuisse dicemus, quod memoratam de S. Lamberti martyrio revelationem, per angelum S. Sergio factam, ignoraverint aut prætermiserint Godeschalcus, Stephanus, poëta anonymus, Anselmus & Sigebertus: quid, inquam, causæ afferemus quam quod nihil tale acciderit?

[114] [Respondetur ad argumenta pro fine seculi VII] Non opus esset de hac controversia pluribus agere, nisi exstaret quidam libellus inscriptus de tempore & causa martyrii B. Lamberti, Tungrensis episcopi, Diatriba chronologica & historica, excusus Leodii anno 1679, in quo non asseruntur quidem memorata prodigia, sed S. Lamberti martyrium sub S. Sergio Pontifice contigisse, variis argumentis defenditur. Auctorem hujus Diatribæ, qui nomen suum ipsi non præfixit, fuisse Renatum Franciscum de Sluse, canonicum Leodiensem & abbatem Amaniensem, atque Eminentissimi Cardinalis Slusii germanum fratrem, aliunde didici. Scriptioni occasionem dedit illustrissimus Antonius Godeau episcopus Venciensis, qui cum in Historia sua ecclesiastica, Gallice edita, tam causam, quam annum martyrii S. Lamberti, quales a Leodiensibus passim creduntur, cum eruditis neotericis negasset, laudatum Slusium ad scribendas vindicias seu dictam Diatribam excitavit. Non est meum singularia Godeau asserta, quæ ad substantiam rei non faciunt, uti &, quæ ipsis opposuit Slusius responsa, refellere aut probare; verum ea tantummodo referam, confutaboque, quibus hic Sancti martyrium circa seculi VII finem, sedente in Apostolica Cathedra Sergio, collocandum esse propugnat.

[115] Itaque cap. 3 adversus Henschenium nostrum hæc ait: [a Slusio producta; ac primo ostenditur,] Scriptores nonnulli referunt, cognitum fuisse, Deo admonente, beati Viri obitum a Sergio PP., & ab eodem B. Hubertum Martyris nostri successorem divino jussu ordinatum. Hanc narrationem fabulis accenset Henschenius; quam recte, viderint alii. Antiquam tamen esse, diffiteri non potest, cum a Nicolao, qui duodecimo sæculo scripsit, tamquam a Majoribus tradita referatur. Vixerit igitur fabulæ hujus auctor (ut hoc Henschenio concedam) ea saltem ætate, qua recentior erat B. Huberti ordinationis memoria. Itaque si narrationi suæ fidem conciliare volebat, nisi prorsus amens fuerit, iis saltem annis eam consignasse credendus est, quibus accidere potuerit, ne primo aspectu falsitatis redargueretur. Unde fabulosa sit, necne hæc narratio, parum nostra interest, dum ex ea constet, relatam jam tum fuisse beati Martyris nostri passionem ad annos Sergii, & non Constantini, quem inter & Sergium cadunt Joannes VII *, Joannes VIII * & Sisinnius.

[116] Respondeo, nusquam a Nicolao asseri, eam narrationem a majoribus traditam, [opinionem illam non esse tam antiquam, quam velit:] aut ut talem ab eo referri; cum tantum dicat, eamdem legi in libello, quem A VIRIS FIDELIBUS editum de vita & conversatione ipsius Huberti ante episcopatum a plerisque (Leodiensibus) & haberi & legi non est dubium. Non soli Majores viri fideles sunt: sed cujus temporis hi fuerint, non indicat Nicolaus. Quinimo cum ipse nullam narrationi suæ auctoritatem ab antiquitate vindicet, cumque nec synchronus S. Huberti biographus, nec Godeschalcus, nec Stephanus, nec poëta anonymus, nec Anselmus, nec Sigebertus denique eam umquam vidisse vel audisse videantur, verisimilius est, eamdem seculo XII antiquiorem non esse. Quid igitur mirum, si is in assignando Pontifice, quo sedente S. Lambertus cæsus sit, erraverit, eumque Sergium crediderit, qui tantum septem vel octo annis ante istius martyrium e vivis excesserat? Porro errasse ipsum liquet ex tempore emortuali S. Theodardi, annisque quadraginta, quibus Lambertum episcopatum gessisse, asserit non modo S. Huberti primus biographus, verum etiam ipse Nicolaus, aliique supra nominati. Adde, quod scriptor, qui tanta prodigia, antiquioribus omnibus ignota, commentus est, etiam pro ceteris nullam fidem mereatur, dum alia obstant. Ad alterum argumentum progredior.

[117] Sed ne solis conjecturis (verba Slusii sunt) niti videamur, [secundo, basilicam S. Lamberti,] certum & ἀναμφισβητον temporis illius characterem exhibere licet ex morte Grimoaldi, Pipini & Plectrudis filii, qui, ut præcedenti capite vidimus, anno Christi DCCXIV, mense Aprili cæsus fuit a Rangario in basilica S. Lamberti, Leodici. Scriptor Vitæ S. Huberti, ejusdem familiaris ac discipulus, narrat hanc basilicam constructam fuisse a beato viro (S. Huberto) circa ordinationis suæ annum XIII. Eo quippe anno B. Lamberti reliquias in illam transtulit IV Kal. Maii, cujus translationis annua festivitas solenni ritu hodieque celebratur. Renerus monachus cæsum refert Grimoaldum paucis annis a translatione. Statue, anno saltem uno; neque enim minus potes, cum translatio Aprili exeunte facta sit, & in Aprilem etiam Grimoaldi cædes inciderit. Nisi fingas, in ipsa reliquiarum translatione cæsum fuisse Grimoaldum, quod nullo teste probabis umquam. Igitur anno Christi DCCXIV labebatur saltem decimusquartus ordinationis B. Huberti, & illius annus primus saltem a XVII Septembris anni Christi DCC numerandus erit, quo Sergius adhuc Sedem Apostolicam obtinebat. Hactenus ille.

[118] [in qua Grimoaldus anno 714 occisus est,] Admittimus Grimoaldum, Pippini Heristalli ex Plectrude uxore filium, in basilica S. Lamberti Leodii occisum esse: id enim Gesta regum Francorum, Historia jussu Childebrandi conscripta, auctor libelli de Majoribus domus regiæ, & Annalista Metensis, quos Coïntius ad annum 714 num. 1 exhibet, unanimi consensu testantur. Annum etiam cædis & mensem ibidem sic exprimit Chronicon San-Dionysianum: DCCXIV. Depost. Grimoaldo in mense Aprili, & depost. Pippino in mense Decembrio. Ad eumdem annum cædem illam refert Ado in Chronico, a Slusio laudatus, ubi etiam addit, Theudoaldum in locum defuncti patris sui Grimoaldi a Pippino substitutum esse anno Incarnationis domini DCCXIV in mense Aprili. Admittimus etiam auctoritatem biographi S. Huberti, secundum quem ille S. Lamberti corpus tertiodecimo anno sui præsulatus Trajecto Leodium transtulit, & in loco, ubi passus est, collocavit. Sed negamus, ante conditam aut dilatatam a S. Huberto ecclesiam, nullam aliam Legiæ fuisse, quæ S. Lamberti nuncupata fuerit; quod & biographus Hubertinus non asserit, & cui oppositum diserte docet Godeschalcus.

[119] [Leodii exstitisse] Hic in Vita num. 23 & sequentibus de cultu ipsius in villa Legia non diu post obitum Sancti inchoato multa habet, quæ in compendium contracta subjicio. Post hæc, inquit, in præfata villa Leodio infra cubiculum, ubi Sanctus Dei felicem fudit cruorem, luminaria ex divina accensa potentia resplendebant. Subdit, virum quemdam ob furtum uxoris suæ ab eodem Sancto bis monitum castigatumque; duos item alios cæcos, divinitus jussos eamdem cellam venerari, visum recepisse. Quo audito, prosequitur Godeschalcus, cœperunt homines Sanctum Dei debita ammiratione de die in diem jugiter expetere & cum magna diligentia locum illum venerari; & jam cum basilicam populus ibidem cœpisset ædificare, auditis miraculis per universam regionem illam, quæ Dominus pro Servo suo dignatus est ostendere, omnis populus laudes dabat Deo. Addit & virginem, Odam nomine, cæcam pariter, cum spe ducta ad eumdem locum accederet, jamque appropinquaret, invocato Sancto, visum impetrasse. Tum pergit: Item ex hoc amplius concurrebat mistus vulgo populus utriusque sexus, senes & parvuli, ad basilicam in honore ipsius Sancti ædificandam, sicque auxiliante Deo velociter consummata est. Similiter, ubi virgo lumen ex fide recepit, credentibus in testimonium basilica in ejus nomine est constructa, & assidue venerata.

[120] [diu antequam S. Hubertus] Etiam fideles & devoti Deum timentes, composuerunt lectum, & fabrili arte ordinaverunt illum, & sic posuerunt illum in locum, ubi jaculatus fuerat Pontifex. Ibi Dominus magnas & absque numero virtutes atque mirabilia operatus est cotidie. Post hæc Godeschalcus Sancti apparitionem, anni circulo post mortem expleto, divinamque in Dodonem ceterosque parricidas vindictam, ac alteram denique ejusdem apparitionem, corpus suum Leodium transferri mandantis, exponit. Ac tum denique de translatione acturus; Sanctus autem Hucbertus, inquit, qui quondam Landeberti discipulus fuit, quique illo tempore in hac regione pontifex erat, auditis his miraculis, … ordinem rei diligenter inquisivit &c. In Ms., quod edidit Chapeavillus, cap. 12 eadem narrantur, & post relatam geminam Sancti de furto conquerentis apparitionem, post duos cæcos illuminatos, populique ad locum martyrii confluxum, disertis verbis dicitur, basilicam ibidem constructam jam fuisse, priusquam corpus eo transferretur. Verba accipe.

[121] Postmodum ibidem populus cœpit ejus honori & nomini ædificare (ex virtutum illius magnificentia & admiratione animatus) honesti cultus ecclesiam, [S. Lamberti corpus eo transtulit.] quæ ad augmentum dilatandæ gloriæ ejus multum profecit, ut quamvis ille locus ejus careret corpore, tamen & ex ædificio ecclesiæ pateret, & ex meritis & miraculis ipsius, quod ibi semper præsens esset, beneficia scilicet ibidem opem suam implorantibus a Deo impetrando. Consonat Sigebertus in utraque Vita, in ea scilicet etiam, quam Reneri nomine laudat Slusius, in cujus cap. 25 post eadem miracula legitur: His augebatur recens veneratio novi Patroni, & accensa populi devotio basilicam Sancto ædificabat tanto citius, quanto devotius. Deinde caput 26 sic orditur: Hæc Legiensium devotio adeo Domino placuit, ut jam crebro multis Dei fidelibus cœlitus visio appareret, ut sanctus Martyr relatus Trajecto, martyrii loco restitueretur &c. In hac igitur, qualiscumque ea demum fuerit, basilica S. Lamberti Leodici Grimoaldus Pippini filius, pro patris sui ægrotantis salute deprecans, occisus est Christi anno 714, post mortem autem Sancti quinto vel sexto, quando ea, quiescente etiam tum sacro corpore Trajecti, variis miraculis a Deo illustrata, jam celebris evaserat; ideoque auctor Diatribæ emortualem S. Lamberti annum ad Pontificatum Sergii revocandum esse frustra probare conatur ex anno cædis Grimoaldi, Sanctique translationis, quam anno 721 vel 722, & mense Decembri, non Aprili contigisse § 13 probabimus. Neque morari nos debet Reneri seu Sigeberti auctoritas, dum Grimoaldi cædem translationi postponit, cum ea minime tanta sit, ut rationum momentis, quæ produximus, ullo modo possit opponi.

[122] Postremum argumentum pro confirmanda sententia sua Diatribæ auctor repetit a numero annorum, [Tertium Slusii argumentum] quos S. Hubertus in episcopatu exegit. Ex eadem, inquit, S. Huberti historia confirmatur, quod asserimus. Illum enim annis ut minimum triginta cathedram episcopalem tenuisse narrant scriptores; & res ab eo gestæ non minus temporis spatium requirunt. Post translatas enim beati Martyris reliquias Leodium ex vico ignobili, ut vocat Godescalcus, in civitatem erexit, translata in illam episcopali sede, muris cinxit, legibus ornavit, basilicam D. Petro apostolo construxit; & ut compendio absolvam, ea gessit, quæ non XVII aut XX annorum, quot a translatis beati Martyris reliquiis ad ejus obitum fluxisse narrantur, sed longe majus temporis intervallum exigere videntur. At hujus beati confessoris reliquiæ translatæ sunt anno XVI post ejus obitum (ut testatur scriptor, qui translationi interfuit, nempe ejusdem S. Huberti biographus) tertio Carlomanni regis (id est Majoris-domus,) qui cum anno Christi DCCXLIII vel DCCXLIV concurrit. Numera nunc retro annos XXX & XVI, sive XLVI, & in finem seculi septimi ac Sergii Pontificatum incurres; sub quo scilicet & Lamberti mors & Huberti ordinatio consequenter contigisse debuerunt.

[123] [nihil pariter probat.] De translationis tempore libens assentior, sed triginta istos episcopatus annos ex scriptorum, quorum nullum nominat, fide non possum credere. Res quoque, a S. Huberto post translatum Legiam S. Lamberti corpus gestas, non probat Slusius tantæ molis fuisse, ut eæ intra annum 722, quo translationem factam esse dicemus, annumque 727, quo Hubertus obiit, fieri non potuerint. Certe nihil ejusmodi in ipsius biographo synchrono & familiari legitur, multaque de hoc argumento fabulosa a recentioribus tradi non dubitavit Foullonus lib. 3, cap. 4, ubi Hubertina Leodii mœnia ceteris commentitiis annumeravit. Ceterum non est hujus loci ea fusius tractare, quæ examinari refutarique latius poterunt ad diem III Novembris, quo sanctus ille episcopus confessor colitur.

[Annotata]

* imo VI

* imo VII

§ IX. Causa martyrii alia a duobus primis biographis, alia a ceteris assignata.

[Pro causa martyrii Godeschalcus & Stephanus] Altera, quæ majoris momenti est, a scriptoribus ventilata controversia, est de causa, ob quam S. Lambertus martyrio coronatus sit; dum alii primorum biographorum scriptis inhærere malunt, alii speciosiorem lauream cum minus antiquis sancto Martyri adserere. Godeschalcus omnium primus Sancti biographus, qui ipsi aliquo tempore forte convixit, ut dictum est, quique multa se de eo ex Theodoëno ejusdem ministro, & exsilii socio, didicisse testatur, non aliam cædis ipsius causam allegat, quam Galli ac Rioldi necem; qui cum in ecclesiæ Trajectensis bona hominesque impie & crudeliter debaccharentur, ab ejusdem sancti Episcopi amicis, illo penitus inscio, commissis manibus interfecti fuere. Horum enim cædem Dodo quidam, eorumdem consanguineus, vir in Pippini Heristalli aula imprimis potens, tam impotenter tulisse dicitur, ut cum collecta satellitum manu ad S. Lamberti ædes Legiam advolaverit, nec Galli tantum ac Rioldi percussores, sed & obvios quosque famulos, & ipsum sanctum Episcopum in oratione prostratum interemerit. Verum cum hæc controversia in S. Lamberti gestis præcipua sit, operæ pretium erit Godeschalci verba hic retulisse.

[125] [cædem Galli & Rioldi assignant.] Hic in Vita num. 15 & sequenti sic ait: Et jam cum Dominus vocasset S. Landebertum, ut propter tanta merita dignam redderet ei mercedem, insurrexerunt duo pessimi homines, Gallus & germanus suus Rioldus, in adversitatem ejus, sævientes ecclesiæ suæ in tanta opera perversa, ut nullus eos ferre posset; nec evadendi erat locus ante illos. Repleti autem amici Pontificis ira & tristitia, ac calamitate magna compulsi, & humilitate compressi, interfecerunt eos ex merito eorum. In diebus illis erat Dodo domesticus jam supradicti principis Pippini, proprius consanguineus eorum, qui interfecti fuerant; & erant ei possessiones multæ, & in obsequio ejus pueri multi. Cum audisset autem necem proximorum, collegit magnam copiam virorum fortissimorum ad bellandum, moxque irruit ad interficiendum beatum virum Landebertum pontificem in villa, cui vocabulum est Leodio, sita super fluvium, qui vocatur Mosa. Ita Godeschalcus, qui deinde indignam sanctissimi Viri cædem pergit exponere, nulla alia martyrii causa assignata. Nec aliam innuit Stephanus, Leodiensis episcopus seculo X, secundus, ut diximus, S. Lamberti biographus, qui eadem, licet aliis verbis enarrat.

[126] At poëta anonymus, Stephano synchronus, præter allegatam causam, [Poëta anonymus isti addit aliam] alteram ex fama memorat, Dodonis scilicet in Sanctam odium, ob improbatum Alpaïdis sororis suæ cum rege, id est, cum Pippino Heristallo Majore domus regiæ pellicatum. Verba poëtæ, quia alibi dare non possum, hic subdam, exorsus, ubi supra desierat.

Sanctus enim quam sæpe ferens jejunia sancta,
Intulit in noctes tetris instantibus auris;
Sæpe suis cum visceribus conduceret escam,
Clarens rorifluam præbebat luna lucernam:
Ultima namque dies astabat semper ocellis
Illius, unde bonum fecit certamine cursum.
Eheu! musa canens, causas canitura doloris!
Quis tibi flatus habet claras inducere voces
Inditus, extensis efflans hinc inde labellis?
Stridula quæ dulces effringet tibia cantus,
Garrulitate cavas mulcens hinnitibus aures?
Saltando coram quis & arridendo jocosus
Histrio gannitus extollet voce decoros?
Unde prius calamis efflabas guttura plenis
Spumanti facie, mento vibrata subacto,
Inde redundantes adduces flaccida fletus,
Emittens tremulam lugenti pectore vocem,
Attrectare necem cantu cum cœperis almam
Landberti sacri diro jugulamine cæsi.

[127]

Ergo propinquanti supremæ fine diei,
Cum Sanctus Domini deberet rite vocari, [nempe Pippini pellicatum cum Alpaïde]
Sacris pro meritis decorandus luce perenni;
Ecce duo fratres, nam Gallus & inde Rioldus
Nomine sunt dicti, torta de fœce liquati,
Insurgunt pariter, per villas atque per agros
Ecclesiæ famulos predis * & verbere pressos
Addicunt morti; qui non tolerare queuntes,
Dedecus id notum per amicos, perque nepotes,
Efficiunt late Landberti præsulis almi.
Qui nimis audaces, tulit hoc cum fama, viritim
Accensi stimulis, & cordis vulnere læsi,
Atque irritati, ceu crebra pericula passi,
Non potuere pati tales impune reverti.
Sperantes justo tunc indignamine duci,
Consurgunt citius, confisi mente vel armis,
Atque adversantes mortis misere tenebris:
His etenim dictis sic deliquere coacti.
Interea domui Pippini principis auctor
Hujus erat sceleris, dictus de nomine Dodo,
In quo fidentes, patriam vexasse putantur
Jam dicti fratres, ejus de carne propinqui.

[128]

Fertur enim trito multis sermone, quod esset [a Sancto reprehensum: atramque etiam]
Præsul Landbertus diris invisus amicis
Pravi Dodonis, pallens ob stupra sororis
Illius ad regem, quam rex cum conjuge viva
Ducebat pelicem, proculcans jura pudoris.
Hinc & Dodo suum plus exaltabat honorem.
Qui noscendo neces dictorum corpore fratrum,
Sat memor in dictis, quæ sunt de carne sororis,
Præsulis exitium cœpit disquirere sacrum,
Explorando vias, quibus hunc occidere posset
Atque illos pariter, noxæ quos fama dedisset.

Ex hisce habemus, seculo X aliquot annis inchoato seu adolescente, a multis existimatum fuisse, Dodonem ad inferendam S. Lamberto necem non sola Galli & Rioldi cæde, sed & ejus Sancti euangelica libertate in improbando Alpaïdis Pippinique adulterio, incitatum fuisse; quod poëta anonymus amplectendum, Stephanus vero episcopus, velut Godeschalco scriptori synchrono aut coœvo incognitum, rejiciendum aut saltem prætermittendum judicavit. Utramque istam causam etiam affert, magisque exponit Anselmus canonicus Leodiensis, qui paulo post medium seculi XI scripsit, apud Chapeavillum in Gestis pontificum tom. 1, cap. XI in S. Lamberto, unde sequentia excerpsi: Talibus virtutum exercitiis ad gloriosum venitur martyrium, cujus causa duplex extitit.

[129] [assignat Anselmus canonicus,] Et prima quidem fuit, quod pervasores rerum ecclesiasticarum duos quosdam fratres aliqui ex beati Martyris propinquis, ipso nesciente, interfecerant; quod eorum proximus Dodo quidam in sanctum Pontificem causam sui retorsit odii. Altera fuit causa, quod Pipinus Major domus regiæ, face libidinis adulterinæ succensus, memorati Dodonis sororem Alpaïdem legitimæ conjugi Plectrudi superinduxerat. De qua re Sanctus Dei Lambertus, tantum in principem perhorrescens facinus, adulterini criminis eum arguere non reformidabat; & nunc terrores divini judicii minitando, nunc honestatem legalis thalami commendando, & adulterii obscœnitatem detestando, hoc apud ferocem animum Vir apostolicus effecerat, ut jam in fornicaria minus insaniret. Quod ubi illa primum sentire potuit, furiis agitata libidinis, fratrem gemebunda per internuntios convenit, contumeliam sibi a Sacerdote illatam memorat, ejus instinctu aversum a se conqueritur principis animum, commodius sibi fore, Lambertum vita privari, quam a tanto viro divortio separari: insidiatoris interitu hoc sibi posse præstari, quod nullius ab invicem dissidii deinceps infortunium posset interveniri. Bibit ille transfusum a viperea sororis lingua venenum; armat statim ex domesticis regiæ domus in necem Episcopi milites auxiliares, & miser, dum in Sacerdotis necem crudeliter grassatur, nescit, quia sibi æternam mortem, illi finem laborum & perpetuam pariat vitam &c.

[130] [qui in altera editione Reginonem] Ab hac editione Chapeavilli differt ea, quam Martenius & Durandus tom. 4 Ampliss. collect. veterum scriptorum a col. 843 curaverunt ex Ms. codice Andaginensi, quem ante annos sexcentos, vivente Anselmo, exaratum fuisse, ac genuinum ejusdem fœtum esse, cujus editum a Chapeavillo exemplar dumtaxat compendium sit, ibidem pronuntiant. Hic igitur col. 848 & sequenti toto cap. 6 nullo verbo de Alpaïde facto, unica martyrii causa rejicitur in Dodonem, Galli scilicet ac Rioldi nece stimulatum. Deinde Sancti cædes, sepultura, translatio Leodium & aliquot miracula memorantur usque ad finem capitis. Tum sequitur caput 7 cum hoc titulo: Item alia de eodem opinio. Huic beatissimo Viro testimonium perhibet Regino abbas Prumiensis, ita scribens inter cetera in Chronicis suis, quæ a primo Incarnationis Dominicæ anno usque in nongentesimum octavum ejusdem Domini annum extendit. “Tempore, inquit, Vigilii Papæ habita est synodus Aquileiæ contra hæreticos, qui beatam Mariam solum hominem, non Deum hominem genuisse affirmabant; in qua synodo Catholice institutum est, ut Maria semper Virgo Theothocos diceretur; quia non solum hominem, sed verum Deum & Hominem genuit.

[131] Ea tempestate claruit Lambertus Tungrensis ecclesiæ episcopus; [& nescio quod scriptum] qui dum regiam domum zelo religionis accensus increpasset: (sic habet alterius adhuc scripturæ relatio nobis a prioribus relicta,) rex Pippinus tunc temporis monarchiam regni tenens, sororem memorati Dodonis legitimæ conjugi pellicem induxerat, & suadente diabolo, licitos amores illicitis postposuerat: pro qua re hic solus auctoritate sacerdotali principem publice adulterii arguere non reformidabat; & nunc minitando terrores divini judicii, nunc honestatem legalis thalami commendando, & contra turpitudinem adulterii detestando, hoc apud ferocem ejus animum Vir apostolicus effecerat, ut jamjamque minus in fornicaria insaniret. Quod ubi illa primum persentiscere potuit, furore simul & libidine æstuans, qualis Jezabel in Heliam, vel Herodias in Johannem, fratrem gemebunda adiit, fratri contumeliam a Sacerdote sibi illatam memorat; instinctu ipsius aversum a se regis animum; mori satius esse, quam tam honestis ignibus privari cum dedecore; faxit, ut Sacerdos intereat, nullum posthac regalis thalami fore dissidium.

[132] Bibit ille transfusum a viperea sororis lingua alto pectore venenum: [laudans, Reginonis dicta] armat statim ex domesticis regiæ domus ad necem Episcopi milites auxiliarios; & miser, dum in Sacerdotis necem crudeliter grassatur, nescit, quia sibi æternam mortem, illi finem laborum & perpetuam pariat vitam.” Hanc passionis ejus causam scriptorem Vitæ ipsius ideo tacuisse arbitror, ne, ut fit, eorum incurreret offensam, quorum majores tali notati essent infamia. Non vacat, nec operæ pretium est hic inquirere, an istud Andaginense exemplar genuinum Anselmi Opus sit, ut laudati editores censuerunt; sed quod ad argumentum nostrum magis spectat, observo, non omnia ex laudata editione hic virgulis notata Reginonis esse, sed pauca dumtaxat, eaque contra historicam veritatem turpiter truncata & avulsa a ceteris. Regino enim editionis Argentoratensis anni 1609, pag. 390 post annum 622 sic habet: Hoc tempore synodus Aquileiæ facta, ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit. Quæ synodus facta fuerat temporibus Vigilii Papæ contra hæreticos, qui beatam Mariam solum hominem genuisse affirmabant, in qua synodo Catholice institutum est, ut Maria semper Virgo Θεοτόκος diceretur; quia non solum hominem, sed vere Deum & hominem genuit. Ea ætate (nempe qua synodus Aquileiæ S. Sergio Pontifice habita est,) claruit Lambertus Tungrensis ecclesiæ episcopus, qui dum regiam domum zelo religionis accensus increpasset, ab iniquissimo Dodone & aliis viris de palatio missis improvise conclusus, intra domum ecclesiæ in Leodio vico occiditur. Hæc Regino, nec quidquam ea de re amplius.

[133] Hinc autem liquet primo, quam imperite Anselmus, vel quisquis istius capitis septimi auctor est, Reginonis textum truncando, eum ipsi errorem affingat, [fœde confudit.] quasi is synodum seu conciliabulum Aquileiense, circa annum Christi 698, S. Sergio I Pontifice habitum, cum concilio œcumenico V, anno Christi 553 sub Vigilio Papa Constantinopoli celebrato confudisset; cum tamen idem Regino utramque synodum diserte distinxerit. Liquet secundo, quam inepte synodos sic confundendo, S. Lamberti ætatem cum Pontificatu Vigilii ejusdem capitis auctor composuerit. Liquet denique tertio, totam illam de Pippini cum Dodonis sorore pellicatu, & inde secuta sancti Episcopi cæde historiam, quæ virgulis affecta subjungitur, a Reginone traditam non esse, sed ab alio incerti nobis temporis & fidei scriptore, qui propterea exiguum ponderis habere debet ad præsentem, quam tractamus, controversiam dirimendam. Progrediamur modo ad alios, qui eamdem historiam, sic cœptam perfecerunt, novisque adjunctis exornarunt.

[134] [Sigebertus eamdem Alpaidis historiam,] Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum Christi 698 Reginonis dicta, num. 32 relata sic interpretatus est: S. Lambertus Pipinum principem increpare ausus, quod pellicem Alpaïdem suæ legitimæ uxori Plictrudi superduxerit, a Dodone fratre ipsius Alpaïdis Leodii martyrizatur. In Vita cap. 4 prolixiorem historiam texens, primos Sancti biographos cum ceteris, ab utrisque aliquid mutuatus, conciliare conatur, multaque reliquis eatenus incognita sic exponit, quasi ipse spectator adfuisset; quæ omnia in compendium contracta subjungo. S. Lambertus Pippinum de pellicatu cum Alpaïde libere crebroque compellans, eum acriter arguit, & tantum non ad officium reducit. Hoc audito, Alpaïs de illata sibi ab Episcopo injuria apud fratrem Dodonem conqueritur, opem & vindictam precatur. Spondet ille, & adhibitis secum potentioribus amicis, sanctum Præsulem ab arguendo sororis suæ adulterio compescere laborat. At ubi nil verbis profici advertit, Gallum & Rioldum consanguineos suos in episcopatus familiam & bona cum armata manu immittit; quos duos, cum Sanctus paternis monitis ab incepto cohibere frustra studuisset, Petrus & Andolecus vel Andoletus, ipso plane inscio, commissa pugna peremerunt.

[135] [plurimum exornavit,] Horum morte intellecta, Dodo S. Lamberti necem decernit, data opportunitate inferendam. Interea Pippinus in villam suam Jopiliam venit, cui proximus erat Legia vicus, in quo Sanctus prædium aliquod cum ædibus habebat, ubi, ut sæpe alias, solitudine loci delectatus, tum morabatur. Inde consilii causa a Pippino accersitus, Jopiliam properat. Inter convivandum Pippinus craterem suum a sacra-Episcopi manu sibi porrigi religionis ergo flagitat, obtinetque; nec mora, ceteri omnes convivæ, ejus exemplum sequuntur. Visa est hæc pellici opportuna occasio, qualemcumque cum sancto Episcopo suo communionem extorquendi; dumque alii frequentes accurrunt, ipsa se clanculum turbæ ingerit, & ceterorum manibus suas miscens, craterem aliquem ipsi præripere conatur. Verum Lambertus odoratus, quod res erat, adulteram repellit, de muliebri audacia cum Pippino expostulat, & ex aula egreditur. Hac spe falsa pellex, Pippino suggerit, ne se insalutata Episcopum e palatio abire permittat. Mandat ille; ipse vero Deum testatus, se numquam cum adultera communicaturum, inde discedit. Furit spreta mulier, fratremque suum Dodonem ad tollendum e vivis sine ulteriori mora Antistitem impellit: idque ille postero diluculo exsequitur.

[136] Habes hic, lector, tragœdiæ istius ex Sigeberti relatione compendium, [quem Nicolaus & Ægidius fere secuti sunt.] secundum quam multo illustrior, & ad commendandum S. Lambertum aptior est causa martyrii, quam quæ a Godeschalco & Stephano allegatur. Quia vero noverat Sigebertus, nihil hujusmodi apud laudatos biographos legi, in fine totius Vitæ de Godeschalco notat sequentia: Gesta quidem ejus veraciter prosecutus, de causa martyrii parum libero ore locutus est. Quod hac de causa fecisse creditur, ne sui temporis regibus culpam majorum suorum videretur exprobrare. Ex illicito quippe Pippini & Alpaïdis conjugio natus est Carolus Martellus, ex Carolo Pippinus tertius, qui ex principe in regem Francorum promotus est, de Pippino Carolus Magnus. Porro utut gloriosior sit ea causa martyrii, sub medium tamen seculi XII, id est, inter annum 1143 & 1147, quo Nicolaum scripsisse § 1 diximus, non alia ejusdem Vita, quam quæ a Godeschalco vel Stephano scripta est, in ecclesia Leodiensi legebatur. Tunc enim nonnulli, quibus ista primorum biographorum narratio displicebat, quod tanto Martyre minus digna videretur, Nicolao auctores fuere, ut Vitam conscriberet, in qua alia cædis causa traderetur; uti manifestum est ex ipsius Nicolai dictis, quæ quia num. 15 jam recitavi, hic non recenseo. Quos vero scriptores ipse hac in parte secutus fuerit, satis declarat, dum inter monumenta, quibus pro Vita concinnanda usus est, Reginonem Prumiensem & Sigebertum Gemblacensem nominat; quem posteriorem sic secutus est, ut quæ ille de Gallo ac Rioldo ecclesiam inique vexantibus, & deinde cæsis, ex Godeschalco relationi suæ immiscuerat, tacitus præterierit; credo, ut purior illustriorque martyrii causa appareret. Nicolai vestigiis inhæsit Ægidius Aureæ-Vallis monachus in Additionibus ad Anselmum, cap. XI in S. Lamberto, apud Chapeavillum.

[Annotata]

* prædis

§ X. Causa martyrii a Godeschalco & Stephano tradita asseritur, & ad argumenta aliter sentientium respondetur.

[Godeschalci auctoritas nunc passim admissa est,] Variantibus eo, quo diximus, modo de causa, ob quam S. Lambertus martyrio coronatus sit, vetustis scriptoribus, qui post illos scripsere, eam partem diu amplexi sunt, quæ sancto Martyri gloriosior videbatur; idque haud dubie eo confidentius, quod ratio silentii Godeschalci & Stephani, quam Sigebertus allegat, omnino verisimilis appareret. Hinc idem Stephanus apud Baronium tom. 3 Annal. ad annum Christi 698, num. 1 vehementer vapulat, quasi principibus adulandi studio, reprehensum a S. Lamberto Pippinum adulterum subticuisset. Proficiente deinde inter eruditos crisi, ea sententia non modo in dubium vocata, sed etiam velut commentitia a multis deserta est, ita ut opposita nunc sit communior, si Leodienses scriptores excipias. Primus, quem quidem noverim, Henschenius noster in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4, cap. 7 & alibi, deinde Bollandus in S. Suiberto tom. 1 Martii, pag. 79, num. 45 eam historiam, ut suspectam ut minimum habuerunt. Eamdem tamquam fabulosam rejecerunt Hadrianus Valesius tom. 3 Rerum Francicarum, lib. 23, Mabillonius Sec. 3 Benedict., parte 1 in S. Lamberto, Coïntius ad annum Christi 708, num. 9 & seqq., Pagius in Critica Baronii ad annum 698, num. 2 & seqq., Longuevallius tom. 4 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ, aliique.

[138] [quem de Alpaïde studiose siluisse,] Contrariæ sententiæ sui etiam non desunt sectatores, inter quos sunt Joannes Roberti, Fisenus, Foullonus & Slusius in Diatriba jam sæpe laudata § 8. Juverit itaque rationes, quæ in utramque partem produci possunt, diligenter expendisse. Non tam inepta est ratio, ob quam Godeschalcum de reprehenso Pippini pellicatu siluisse, adstruunt memorati scriptores, quin ea induci potuisset, si prædicta reprehensio causam martyrio reipsa dedisset. Etenim sive Godeschalcum sub Carolo Magno, sive sub Pippino Brevi, sive sub Carolo Martello scripsisse statuas, odiosum certe erat ea litteris consignare, quibus & Pippini Heristalli, cetera optimi principis, turpis libido, tam sancti Episcopi fuso sanguine notata, & Martelli probrosi natales, sui ævi lectoribus revocarentur in memoriam, & ad posteros transmitterentur: quod certe & ipsi Martello, & hujus filio Pippino, & Carolo nepoti non poterat non desplicere. Similis ratio etiam Stephanum initio seculi X ad silentium movere potuisset, eo magis, quod Vitam a Godeschalco scriptam politiori tantum stilo edere promississet, quodque Caroli Simplicis consanguinitatis affinis esset, ut in hujus diplomate dicitur tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ col. 837.

[139] [non probant aliorum veterum] Ait quidem Mabillonius in Observationibus ad S. Lamberti martyrium, longe atrociorem esse fabulam de Caroli Martelli damnatione, quam tamen Hincmarus, Adrevaldus, aliique in vulgus spargere non dubitarunt, imperante Carolo Calvo, illius abnepote: verum etiamsi æqualis infamia ad Carolum Calvum inde redundasset, tantum consequeretur, alios aliis audaciores in scribendo fuisse. Ad id unum tamen dumtaxat valet allegata silendi ratio, ut, si ea Pippini adulteri reprehensio, illataque propterea S. Lamberto mors per alia satis idonea testimonia tradatur, solum istud Godeschalci, Stephanique silentium multum sui ponderis amittat. Videamus itaque, quibus & quam vetustis monumentis nixa ea sententia prodierit. Scriptor Vitæ S. Huberti, synchronus & familiaris, de S. Lamberti martyrio sic loquitur: Mortis autem acerbæ viriliter ferendo discrimina, & summi Pastoris vestigiis inhæsit, & quantum amoris circa Dominicas oves haberet, aperuit: utpote quibus & vivens vitæ contulit pascua, & pro quibus non metuit mortis subire dispendia. Venerabilis Beda in Martyrologio de S. Lamberto martyre more suo tantum meminit; de causa modoque nihil docet.

[140] [de Sancti martyrio dicta,] Nihil quoque de iisdem memorans Florus in Auctario Bedæ ante tom. 2 Martii sic habet: In Gallia, in villa Leudegus, natalis S. Lamberti episcopi & martyris, qui sectando justitiam, adeptus est martyrii palmam. Nec quidquam certius ex Wandelberto habemus, qui in Martyrologio suo metrico ait:

Lambertus quintum denum virtute coronat,
Factio quem cæsum semper tremebunda pavescit.

Solius Dodonis meminit Rabanus Maurus in suo item Martyrologio, ubi cum S. Lambertum ab exsilio, consentiente Pippino tunc principe revocatum, & episcopatui suo redditum dixisset, subdit: Ibique per plures annos in Ecclesia Dei nobiliter vixit. Hunc vero Dodo, domesticus jam supradicti principis Pipini, machinatione pessima occidi fecit. Ipse vero per innocentem mortem ad Dominum migravit. Plus aliquid dicit Ado, pariter in Martyrologio, his verbis: Tungrensi diœcesi, in Leodio, villa publica, natalis sancti Lamberti episcopi. Qui dum regiam domum zelo religionis accensus increpasset, cum rediens orationi incumberet, ab iniquissimis viris de palatio missis, improvise conclusus, intra domum ecclesiæ occiditur.

[141] Adonem secutus Notkerus, Tungrensi diœcesi, inquit, [quæ novæ sententiæ] natalis sancti Landeberti episcopi: qui, dum regiam domum zelo religionis accensus increpasset, intra domum ecclesiæ occiditur. Eadem quoque, quæ Ado, habet Regino Prumiensis in Chronico, præterquam quod inter Sancti interfectores Dodonem primo loco nominet: verba ejus dedimus num. 132. At Usuardus simplicius ait: Apud Leodium, beati Lamberti episcopi Tungrensis, qui a nocentibus innocenter occisus, aulam cælestis regni perpetuo intravit victurus. Habes hic vetustissimos, qui præter Godeschalcum de S. Lamberti martyrio meminerunt. Manifestum autem est, nihil ex quinque primis & ultimo eorum haberi posse pro stabilienda sententia, quæ Sancti cædem Alpaïdi adscribit. Ceteri tres videntur mihi huic historiæ cudendæ primam occasionem dedisse. Cum enim sanctus Episcopus ob increpitam domum regiam occisus apud istos legeretur, & aliunde constaret, Pippinum illicitis Alpaïdis amoribus, ex qua Carolum Martellum & Childebrandum genuit, implicitum fuisse; pronum fuit, ut istorum verba avide arriperent, & de reprehenso Pippini pellicatu interpretarentur omnes, quibus martyrii causa, a Godeschalco Stephanoque tradita, displicebat velut tanto Sacerdote minus digna, uti pluribus sua ætate displicuisse, Nicolaus in Epistola dedicatoria testatur.

[142] Hinc igitur primus omnium anonymus poëta, cujus verba num. 128 recensuimus, [occasionem dederunt, sed cum Godeschalco] ex trito multis sermone, Dodonem & Alpaïdis fratrem, & ob improbatum ejusdem cum Pippino adulterium S. Lamberto infensum dixit, licet cetera Godeschalci narrationi inhæreret. Deinde Anselmus geminam cædis causam retulit, ut num. 129 & seqq. dictum est. Post hunc Sigebertus Gemblacensis utramque componere studuit, & famoso illo convivio præterea exornavit. Nicolaus denique priori causa penitus prætermissa, secundam unice retinendam censuit, & reliqua Sigeberti dicta adoptavit. Sic ego historiam illam paulatim concinnatam credo, cui multa adjuncta immiscentur, quæ illius auctores non nisi pro suo ingenio fingere potuerunt. Verum ista martyrologorum & Reginonis dicta superius relata non hujusmodi sunt, quin cum primis Sancti biographis facile conciliari possint, adeoque & debeant; neque enim manifesta antiquiorum dicta ex ambiguis recentiorum, ubi nihil id cogit, fas est interpretari.

[143] Jam vero minime verisimile est, ut Mabillonius & alii ante me observarunt, [facile conciliantur.] S. Lambertum, dum ecclesiastica bona, gregemque tam inique & crudeliter a Gallo Rioldoque invadi vidit, de eorumdem prædonum injustitia apud Pippinum, si aderat, aut apud alios, qui ejus vices gerebant, conquestum non esse; dumque nihil proficeret, etiam increpuisse, ac divina judicia minatum esse, nisi ab ecclesiæ gregisque sui oppressione abstineretur. Interea cum Sanctus hæc constanter ageret, potuerunt Gallus & Rioldus ab illius consanguineis occidi, & horum nece vehementius incitatus Dodo, ad importunum, invisumque familiæ suæ Monitorem, ea data ulciscendi opportunitate, perimendum impelli. Hæc expositio nec laudatorum martyrologorum & Reginonis, nec Godeschalci Stephanique dictis adversatur; imo postremorum narratio eam exigit, cum verisimile non sit, S. Lambertum suam pro grege auctoritatem apud optimates aulæ, cujus Dodo unus erat, non interposuisse. Eadem interpretatio plane conformis est S. Huberti biographo, qui verbis num. 139 recitatis, Lambertum pro Dominicis ovibus mori non metuisse testatur.

[144] [Nusquam insinuat Godeschalcus,] Hactenus ergo nihil habemus, unde Godeschalcum & Stephanum ex adulandi principibus studio, vel displicendi metu, veram martyrii causam cum veritatis, sanctique Martyris gloriæ dispendio subticuisse arguamus; quippe quam aliam fuisse, quam quæ ab eis tradita est, nullus asseruit ex adductis scriptoribus, quorum alii eodem, quo Martyr occubuit, alii altero post seculo floruerunt. At Slusius in laudata Diatriba cap. 4 credi vult, Godeschalcum, quod de Pippini reprehensione palam dicere non audebat, lectori non oscitanti satis indicasse. Narrat enim, inquit, beatum Antistitem a Gallo & Rioldo “appetitum convitiis & contumeliis, & in rei familiaris direptione gravibus dispendiis oppressum.” Causam tot injuriarum non exprimit, sed ita insinuat, ut Alpaïdis emissarios agnoscas. “Consanguineus, inquit, horum erat Dodo;” qui ex Galli & Rioldi cæde occasionem, quam quærebat, se tandem invenisse lætatus est sæviendi in Antistitem. Pergit Godeschalcus, & post beati Viri cædem, plebis & procerum narrat lachrymas, sed omnium “cum silentio, ne accusarentur Dodonis scelus per indicium fletus damnavisse.” De Pipino alterum silentium. Qui autem fieri potuit, ut tantus princeps, qui a pietate & justitia non mediocriter commendatur, cædem Antistitis sui, ante oculos suos crudeliter patratam, ultum non iret, non aliquo saltem doloris sensu prosequeretur, si nihil suberat, quod eum ab officio revocaret? Proclivius sane est credere, humana imbecillitate lapsum esse Pippinum, & (quod de Salomone ac primo parente nostro ait B. Augustinus) “noluisse contristare delicias suas.”

[145] [Sanctum cæsum esse] Sed rursus Godeschalcum audiamus. “Corpus, inquit, exanime vili operimento contectum” secundo Mosa Trajectum relatum est, ut sepeliretur. Ubi clerici “non audentes in decorando honesto cultu sepulchri ejus immorari, in tumba patris ejus Apri, ibidem quiescentis, non tam condiderunt, quam absconderunt, & superjecto grandi lapide, non tam cooperuerunt, quam compresserunt.” Unde hic metus, nisi a Pipino, nisi ab Alpaïde, quæ muliebribus illecebris Pipinum dementaverat? Hæc Slusius, quæ ne in compendium redacta aliquid sui roboris amitterent, visum est totidem ipsius verbis referre. Nunc responsum accipe. Causam injuriarum, quibus sanctum Præsulem Gallus & Rioldus affecerunt, revera non prodidit Godeschalcus; sed nec Dodonem fratrem Alpaïdis dixit. Non magis eumdem lætatum esse asseruit, ex Galli & Rioldi cæde occasionem, quam quærebat, se tandem invenisse … sæviendi in Antistitem. Verba ejus in editione Chapeavilli, quam Slusius secutus est, hæc sunt: Horum (Galli & Rioldi) consanguineus quidam, Dodo vocatus, de primatibus palatinis unus, utpote Pipini ducis familiaris, abundans possessionibus multorum servorum, & militum constipatus obsequio & comitatu, cum audisset affinium neces, ad vindictam expetendam animatur, & sanguine sanguinem judicavit ulciscendum. Quis hinc Slusii assertum eruat, nec potius dicat, solam consanguineorum suorum cædem Dodonem ad vindictam impulisse?

[146] Porro quot sunt perversorum hominum pravæ libidines, [ob reprehensum adulterium Pippini,] totidem potuerunt Gallum & Rioldum in S. Lambertum concitare, ut necesse non sit Pippini reprehensionem, cujus Godeschalcus nusquam meminit, aut aliam certam causam determinare. Quod ad populi ceterorumque metum attinet, nihil pariter opus est hunc a Pippino aut Alpaïde repetere, cum ea Dodonis potentia & apud Pippinum gratia, qualem Godeschalcus mox descripsit, satis superque esse debuerit ad incutiendum ipsis timorem, ne accusarentur Dodonis scelus per indicium fletus (adde etiam per ornatum tumuli) damnavisse. Et erat quidem metus ille tanto justior, quanto certius ex recenti sancti Episcopi, ejusque domesticorum cæde constabat, Dodonis ad scelera audaciam non inferiorem ejus potentia esse. Denique ut tam ad hoc, quam ad cetera hactenus objecta argumenta respondeam, dico verisimillimum esse, memoratas ecclesiæ Trajectensis per Gallum & Rioldum vexationes, atque ipsam S. Lamberti cædem, absente & Suevico bello in Alemannia detento Majore-domus Pippino contigisse. Rationem hujus asserti mei accipe.

[147] Diximus supra § 8, probabile esse, S. Theodardum ad annum Christi 669 vivendo pervenisse, [qui probabilius tunc in Suevia bellans,] ejusque mense Septembri occisum; ideoque & S. Lamberti cædem, qui ipsi proxime succedens, eam cathedram quadraginta annis tenuit, in annum Christi 709 probabiliter incidisse. Hoc autem anno Pippinum in Alemanniam seu Sueviam exercitum duxisse, quatuor antiqui annalistæ apud Chesneum in Historia Franciæ scriptorum testantur. Annales Nazariani ibidem tom. 2, pag. 3 sic habent: DCCIX Pippinus perrexit in Alamaniam: Petaviani pag. 6: DCCIX quando domnus Pipinus perrexit in Suavis contra Wilarium; Tiliani pag. XI: DCCIX Pippinus pugnavit in Suavis: Metenses denique tom. 3, pag. 267: Anno ab Incarnatione Domini DCCIX Pippinus contra Alamannos exercitum ducens, magnifice de illis, omnique illa regione triumphavit. Jam vero si Pippinus tum temporis Trajecto tam procul abfuit, ruit tota ista Sigeberti ac Nicolai narratio, neque Godeschalci Stephanique fides culpanda est, nec Pippinus tam atrocis facinoris, quale est sancti Episcopi sui parricidium, reus agendus. Sane in hac sententia omnia recte se habent, quæque objici possent, difficultates evanescunt.

[148] In primis sic inconcussa manet primorum biographorum auctoritas, [Trajecto longe aberat,] eorumdemque narratio multo verisimilior evadit. Nam mihi quidem ista ecclesiæ Trajectensis tam dira oppressio, quæque subsecuta est S. Lamberti & domesticorum ejus barbara cædes, præsente, & quasi coram inspectante Pippino patrata, difficilis creditu semper visa est, nisi huic aliqua cum illo simultas intercessisset. Dum autem ista anno 709 illigamus, facile intelligimus, Gallum ac Rioldum ex Pippini absentia audaciores factos, memoratam vim adhibere, & consanguinei sui Dodonis potenti patrocinio fultos, S. Lamberto frustra reclamante, aliquo tempore impune continuare potuisse, ac denique a Petro & Andoleto, cum nihil subsidii ab aula ferretur, vim vi repellentibus occidi. Eadem Majoris-domus absentia Dodoni quoque, ob utriusque cædem impotentius excandescenti, animos addere potuit, ut non modo interfectores, sed & ipsum Episcopum, qui adversus prædones illos apud palatinos haud dubie fortiter peroraverat, e medio tolleret, ne is apud Pippinum sibi suisque postmodum molestiam crearet. Ut vero hæc nihil habent a verisimilitudine alienum, ita conformia sunt Godeschalci & Stephani dictis, qui totam S. Lamberti martyrii causam in Dodonem, consanguineorum suorum nece furentem rejiciunt, de Pippino autem & Alpaïde altum silent.

[149] [quando Lambertus occisus est.] At enim, inquies, si Pippinus nullam in eo facinore partem habuerit, cur inultum reliquit? Sed præterquam quod potentiorum crimina sæpe impunita maneant, eadem ipsa Pippini absentia favebat Dodoni, tum ut causas fingeret, quibus apud absentem scelus suum extenuaret, tum ut amicis deprecatoribus uteretur. Favebat ipsi consanguineorum cædes, cujus reum Sanctum fingere potuit: favebat potentia sua, pristinaque cum Pippino familiaritas. Favebat præterea belli Suevici continuandi apparatus, quod Pippinum tribus sequentibus annis partim per se, partim per duces suos prosecutum esse, supra laudati annalistæ affirmant. Hujusmodi autem turbulenta tempora animos principum ad bellicas curas magis, quam ad privatorum injurias vindicandas intentos reddere soluerunt. Utut est, in hac mea sententia multo minus, quam in opposita, patitur Pippini existimatio, qui, teste Slusio, a pietate & justitia non mediocriter commendatur.

[150] [Respondetur ad argumenta] Supersunt duo Slusii argumenta, leviori negotio dissolvenda. Primum desumit ab auctoritate Marci Velseri, quasi hic S. Lambertum, instigante Alpaïde, cæsum legisset in seculi octavi scriptoribus. Locus, quem Slusius laudat, habetur lib. 4 Rerum Boïcarum, ubi Velserus agens de S. Corbiniano, primo episcopo Frisingensi, ex Aribone narrat, illum a Grimoaldo Boiorum duce invitatum, recusasse ad eum accedere, quamdiu Pilitrudem, Theobaldi fratris sui viduam, pro uxore haberet. Deinde subdit: Prope fuit, ut procax fœmina (Pilitrudis) veterem Herodiadis tragœdiam repeteret; & recentia Alpeïdis in Lambertum, Geilæ in Chilianum exempla erant ante oculos: nam constitit, agitata esse id genus consilia, non ignaro periculi Corbiniano. Velseri dicta sic excipit Slusius: Hæc Marcus Velserus ex auctoribus, ut profitetur, ferme Godeschalco nostro συνχρόνοις. Ecce igitur, notum erat & publicum apud Boios, quod silebatur in Austrasia, Lambertum & Chilianum, ut pœna, sic etiam causa pares; utrumque scilicet mulieris impudicæ, hunc Geilæ, illum Alpaïdis furore cæsum fuisse.

[151] [ex Marco Velsero,] Respondeo, ista Velseri dicta & sensa esse, non auctoris Godeschalco ferme synchroni, Aribonis scilicet in Vita S. Corbiniani, quam ipse sæpe laudat, nosque ad diem VIII hujus mensis Septembris dedimus, in qua nullum de S. Lamberto vel Alpaïde verbum legitur. Id unum ergo ex adducto loco sibi habet Slusius, Velserum ejusdem secum de Sancti nostri martyrii causa opinionis fuisse, qui propterea existimavit eamdem cognitam fuisse Pilitrudi, quam constat ex Aribone S. Corbiniani vitæ per Ninum quemdam insidiatam esse. Ceterum Marci Velseri auctoritas nos morari non debet. Ultimum denique argumentum Slusius format a titulo Martyris, quem mox ab obitu ejus communi omnium consensu ipsi adscriptum fuisse observat; atque inde deducit; eum non ob privatam familiæ suæ rixam, sed ob causam, quæ ad religionem pertineret, sanguinem fudisse. Martyrem enim, prosequitur, ut sæpe inculcat B. Augustinus, non facit pœna, sed causa. Ideoque in Romano Martyrologio ejus memoria hoc elogio celebratur, quod “cum regiam domum zelo religionis increpasset, a nocentibus innocens occisus, aulam regni cælestis perpetuo victurus intraverit.”

[152] Ego vero hæc omnia libens admitto, sanctumque Lambertum ut Martyrem veneror. [& a titulo Martyris] At nego vel inde consequens esse, eumdem ob reprehensam Pippini incontinentiam, vel in mea sententia ob privatam familiæ suæ rixam occisum esse. Ad diem X Septembris Martyrologiis inscriptus ut Martyr legitur S. Theodardus, Lamberti proximus in episcopatu decessor, qui, ut habet Romanum, animam suam posuit pro ovibus suis. Eumdem ut Martyrem annuo Officio colunt Leodienses; nec aliam tamen causam proferunt martyrii, quam quod pro ecclesiæ suæ possessionibus, quas ab iniquis invasoribus frustra repetierat, Childericum II regem Austrasiæ interpellaturus profectus, in via ab hujusmodi adversariis trucidatus sit. Ob similem bonorum ecclesiæ, gregisque sui defensionem S. Lambertum occisum existimo. Gallus enim ac Rioldus hunc & illa deprædabantur; neque dubitare nos sinit apostolica Viri virtus, quin apud palatinos, quorum Dodo unus erat, justis querelis & monitis, cumque nihil his proficeret, etiam comminationibus adversus prædones illos egerit. Verisimile deinde est, Dodonem hinc adeo in Sanctum exarsisse, ut audita consanguineorum nece, velut data ulciscendi opportunitate, ad ejusdem cædem advolaverit, quam ipse, teste Godeschalco, placidissime excepit.

[153] Planum autem est, hac ratione sanctum Episcopum ob privatam familiæ suæ rixam cæsum dici non posse, [petita & in contrarium adducta.] licet Dodo hac, tamquam opportuna occasione, usus fuerit. Confirmari hæc solide possunt ex biographo S. Huberti jam sæpe laudato. Hic primam S. Lamberti Vitam certe viderat, cum ad eam lectorem remittat his verbis: Quantis autem, qualibusve miraculis suum velle Dominus in tali facto (in translatione corporis Sancti nostri) per omne iter reversionis eorum commendarit, schedula gestorum ejusdem sancti Pontificis annotata continet. Viderat ergo, inquam, quæ de Sancti martyrio in eo legebantur; neque illud etiam tamdiu ante contigerat, quin ejusdem satis recens memoria tum superesset, unde veram cædis illius causam perspectam haberet. Nihilominus congruenter ad Godeschalci dicta ait, illum pro ovibus suis mortem subiisse. Mortis, inquiens, acerbæ viriliter ferendo discrimina, & summi pastoris vestigiis inhæsit, & quantum amoris circa Dominicas oves haberet, aperuit; utpote quibus & vivens vitæ contulit pascua, & pro quibus non metuit mortis subire dispendia.

[154] Porro martyrii palmam non recentiores modo, [Pia S. Huberti de eodem sensa.] sed & antiqui omnes S. Lamberto debitam agnoverunt, prout abunde constat tam ex Godeschalco ceterisque scriptoribus, quam ex martyrologis jam allegatis & deinceps allegandis. Libet tamen pia S. Huberti, viri omni exceptione majoris, de ea sensa ex ejusdem Vita hic apponere. Reminiscens, ait idem biographus, perfectionis Decessoris sui, ardebat cupiditate martyrii, minus se deputans habere perfectionis, qui nondum pro Domino tradidisset morti etiam officia corporis. Doloris namque illius interni, amaritudinisque animi, quo flagrabat amore martyrii, testes erant lachrymæ, quæ solent prodere intima conscientiæ, quas in recordationem B. Lamberti solitus erat dolor elicere, genarumque orbes assidua humectatione alluere. Unde inter pias exuberationes fletuum, alta suspiria pulmonum, crebro talia conquestus est: O me infelicem, terque miserandum, cujus se peccata in tantam sustulere congeriem, ut non idoneus dignusque possim reperiri consortio tanti Viri, martyrii triumphum subeuntis, palmamque victoriæ invadentis!

[155] [Sanctus Pippinum ad frugem reducere] Denique, antequam huic controversiæ tractandæ finem imponam, quæri potest, utrum igitur S. Lambertus in causa pellicatus Alpaïdis cum Pippino nihil egisse dicendus sit. Etenim cum de illo pellicatu, ex quo Carolus, cognomento Martellus seu Tudites, natus est, ex probatissimis scriptoribus apud omnes constet, mirum sane videri debet, si sanctus Episcopus noster tantum probrum in diœcesi sua, & quasi coram tacitus tulerit. Respondeo, etsi de argumento hoc proximi ejus ætati scriptores nihil tradiderint, prudenter tamen dubitari non posse, quin sanctus Antistes, quem inter ceteras ipsius illustres virtutes, ab heroïco animarum zelo merito commendat primus ejus biographus, quique eodem teste num. XI Vitæ, clementer docebat, ordinabiliter instruebat, a consuetudine peccandi omni virtute retrahere nitebatur; & ut num. 12 loquitur, qui non respiciebat ad personam potentium; dubitari, inquam, non potest, quin talis tantusque Vir omni modo allaboraverit, ut principem, cetera religiosum & optimum, tam pudendis vinculis expediret, & gregis sui offendiculum tolleret.

[156] [haud dubie conatus est. Non satis certa sunt,] Quando vero sanctis ejus conatibus Pippinus cesserit, non constat omnino; quamquam hos non inanes fuisse colligere liceat ex Commentario historico de S. Suiberto episcopo § 6, tom. 1 Martii, pag. 78 & sequentibus, ubi multa extremis tum S. Lamberti tum Pippini annis ab hoc & Plectrude, legitima ejus conjuge, pie gesta narrantur, quæ abjectam tum Alpaïdem fuisse suadent. Bartholomæus Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis inter personas virtute illustres eamdem Alpaïdem in Orpiensi parthenone pœnitentem, sancteque mortuam, ad diem XVII Septembris recenset, laudans Ms. Leodiense, Wasseburgium & Raissium. Fiseno credidit Coïntius ad annum 692, num. 4; at Pagius in Critica ad annum 698, num. 5 antiquiorum testimonia merito requirit. Porro Orpium duplex est in Brabantia, Majus & Minus; Majus, de quo hic agitur, pagus est, nunc diœcesis Namurcensis, ubi sacrarum virginum cœnobium antiquitus floruit, in quo vixit S. Adilia, de qua ad diem XXX Junii in Opere nostro breviter actum est. Seculo præcedenti nulla ejusdem supererant vestigia, teste Jacobo barone Le Roy in Topographia historica Gallo-Brabantiæ pag. 249.

[157] [quæ de Alpaïdis in monasterio pœnitentia] De Alpaïde Orpii sepulta hæc addit ibidem: Tumulum ejus & inscriptionem Alpaïdis comitissæ, conthoralis Pipini ducis ante has turbas fuisse accepi, in ecclesia majori, sed nunc ne vestigium quidem est. De eadem etiam agit Autbertus Miræus in Fastis Belgicis ad diem XXV Junii in S. Odvino, ubi sic ait: Secundo lapide ab Hugardia & a Thenis oppido visitur Orpium majus, pagus Brabantiæ celebris, in diœcesi Namurcensi, ubi eadem Alpaïs ad meliorem frugem conversa, monasterium virginum fundarat, quod a Normannis aut aliis barbaris eversum putatur. Alpaïdis autem tumulus in Orpiensi templo parochiali retro aram Deiparæ anno MDCXVIII est inventus. Perperam tamen Alpaïdem illam ibidem dixerat Caroli Martelli, cujus mater fuit, pellicem fuisse. Incertum quoque est, an ista Orpiense monasterium fundaverit, cum alii alios fundatores assignent.

[158] Nec magis scio, utrum Hugardiense canonicorum collegium eidem Alpaïdi initia dotemque suam debeat, [ceterisque huc spectantibus narrantur.] ut laudatus Miræus loco citato præmisit. Nam Fisenus in Historia ecclesiæ Leodiensis lib. 7, ad annum 980, num. 7 quamdam comitissam Alpaïdem Hugardiæ memorat, cujus pia munificentia capitulum S. Pauli Leodii reddituum incrementum ceperit. Atque hinc mihi altera suspicio oritur, eam ipsam fortem esse Alpaïdem, cujus tumulus Orpii olim inventus, synonymæ Pippini pellicis fuisse falso forsitan creditus est. Utut hæc se habeant, ego, ut dixi, dubitare vix possum, quin Pippinus S. Lamberti, aliorumque sanctorum virorum, quibus illum impense favisse constat, saluberrimis monitis obsecutus, Alpaïdi nuntium remiserit. Si aliunde constaret, Dodonem Alpaïdis fratres fuisse, minus ægre admitti posset, eumdem ob rejectam a Pippino sororem suam, ad vexandum perimendumque sanctum Episcopum privato aliquo odio accensum fuisse; verum id ex iis tantum habemus, qui contra primorum biographorum auctoritatem ac fidem, novam martyrii causam finxerunt.

§ XI. Martyrii locus & adjuncta: BB. Petri & Andoleti martyrium expenditur: eorumdem corpora antiquitus honorata: poëtæ anonymi narratio.

[Sanctus occisus est Leodii] Discussis, ad S. Lamberti martyrii tempus causamque pertinent, restant pauca quædam de ejusdem martyrii adjunctis, deque illis, qui cum ipso simul cæsi fuere, dicenda. De loco, in quo Sanctus passus est, convenit inter omnes biographos; fuisse scilicet Legiam seu Leodium, tunc villam exiguam, nunc unam ex amplissimis totius Belgii civitatibus, Leodiensis ditionis caput, ejusdemque episcopi ac principis sedem. Vetustum loci hujus situm & faciem Nicolaus in Vita edenda a num. 57 exponit, merito observans, eam, in quam hic excrevit, amplitudinem sancto martyri Lamberto deberi; quippe cujus sanguine primum purpuratus, deinde sacro ejusdem corpore per S. Hubertum ditatus, episcopali cathedra, ac subinde etiam principatus sede meruit illustrari. Habebat autem Sanctus ibidem quoddam prædium ædesque ecclesiæ suæ: aderat & sacellum, SS. Cosmæ & Damiano a S. Monulpho Trajectensi olim episcopo dedicatum, si hujus biographis in utraque Vita, tom. IV Julii a pag. 157 data, uti & Nicolao in Vita S. Lamberti, & Ægidio Aureæ-Vallis in S. Monulpho cap. 33 fidem habemus. In hoc igitur prædio suo sanctus Episcopus morabatur, quando ab impio Dodone ejusque satellitibus improviso circumdatus atque occisus est.

[160] Ut autem Legiam sive Leodium pro Sancti palœstra omnes agnoscunt, [in cubiculo suo,] ita de determinato cædis loco nonnihil dissentiunt. Godeschalcus tam in nostro antiquo Ms. codice, quam apud Mabillonium, & Sigebertus in utraque Vita illum in cubiculo suo cæsum esse diserte affirmant. Cubiculi etiam tantum meminit Stephanus, poëta anonymus cellæ; Anselmus vero nullum locum præter ejusdem Sancti domum designat. Contra in alio Godeschalsi exemplari per Chapeavillum edito, cap. 8 narratur Sanctus Vir oratorium ingressus, ibidemque occisus esse: idem locus nominis sanctæ Trinitatis invocatione consecratus ibidem dicitur. Nicolaus quoque cap. 6 Vitæ, num. 72 Lambertum ante altare sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani telo tranfixum scribit, videlicet in eo oratorio seu sacello, de quo mox meminimus, & in quo ipsum passum esse perhibens iidem biographi S. Monulphi. Posteriores sequuntur Fisenus & Foullonus, quorum primus in Notationibus ad Hist. lib. 4, num. 36 rationem suæ opinionis exponit, & quoddam pictorum figmentum refellit.

[161] [non in oratorio SS. Cosmæ & Damiani,] Sic autem habet: Godeschalcus (qualem scilicet Chapeavillus edidit) martyrii locum appellat oratorium, & locum sanctissimæ Trinitatis invocatione consecratum. Nicolaus eodem modo loquitur, & sanctum Præsulem ante altare sanctorum Cosmæ & Damiani cæsum affirmat: quos eidem secutus sum, quamquam alius vel domi tantum cæsum vel in cubiculo dicat. At prius magis consentaneum est famæ per Majores in hanc ætatem transmissæ. Hodieque in veteri choro, qui martyrii locus est, altare visitur, ante quod sacra victima Lambertus procubuit. Ac denique quotannis ipsa Leodiensis ecclesia festo sancti Martyris die canit in, æde sanctorum martyrum palmam obtinuisse Lambertum. Pictoribus tamen nequaquam assentior, qui sacris operantem interfici pingunt. Veterum nemo unus id prodidit. Et vero quis credat, Episcopum, jamjam a somno excitatum, in eo temporis articulo, quam mortem videbat oculis, ad Sacrum faciendum se convertisse? Hactenus Fisenus; & recte quidem, quia Godeschalci exemplar Chapeavillanum vel huic simile tantum viderat, aut genuinum judicabat.

[162] [ut apud nonnullos legitur.] Verum mihi præplacet exemplari nostro ac Mabilloniano inhærere, quippe cui Stephanus, anonymus poëta & Sigebertus consentiunt, nec dissentit Anselums, ut merito suspicari liceat exemplar, quod Chapeavillus secutus est, interpolatum fuisse. Quod spectat ad traditionem, & quæ ex Officio Leodiensi laudavit Fisenus, ea exigui ponderis sunt, cum Nicolai tempore Vita per Stephanum scripta, in qua id non legitur, in ecclesia Leodiensi adhuc legeretur, ut supra observavimus, & traditio illa quam antiqua sit, Fisenus non edicat. Mabillonius in Annotatis verba Nicolai, quibus Sanctum ante altare sanctorum martyrum Cosmæ & Damiani trucidatum ait, sic excepit: Hoc est in loco, ubi tempore Nicolia altare SS. Cosmæ & Damiani cernebatur. Non enim in oratorio, sed in cubiculo necatus est S. Landebertus. Verum licet Nicolaus utcumque sic explicari possit, id certe fieri nequit in Godeschalci exemplari per Chapeavillum edito, in quo non modo Sanctus moriturus oratorium ingressus, sed & interfector ejus eumdem locum nominis sanctæ Trinitatis invocatione consecratam non reveritus esse dicitur. Sed ut dixi, exemplari nostro standum puto.

[163] [Primus Sancti impetus,] De modo animique motibus, quibus S. Lambertus hostium adventum primo excepit, etiam non nihil variant biographi. Godeschalcus, in Ms. nostro hac de hæc habet: Cumque vidisset hæc hostes effractis januuis irrumpentes) memoratus puer Baldoveus Sancti famulus) subito currens nuntiavit Pontifici; qui Pontifex necdum in soporem conversus, adhuc exspectabat felice somno dormire, nesciens, quod ad agonem properaturus esset; sed hoc audito nuntio, velocissime surgens. Tunc sacerdos ilico Landibertus, discalceatis pedibus, fortissimus præliator, continuo adprehenso gladio in manibus suis, ut contra hostes suos pugnaturus accessit; & Christus, quem semper in auxilium sibi postulaverat, non longe ab illo erat. Sed apud Altissimum consilium inivit, sempiternum mansurum, tacita mente confisus in Domino. Nec mora, commutans gladium de manibus projecit ad terram, dicens: Si fugero, gladium devitare possum: si autem perstitero, aut cadendum mihi est, aut vincendum. Sed nec aliquando perdam victoriam meam; quia melius est mihi mori in Domino, quam super iniquos manus bellaturus inicere. Hisce quo ad substantiam consonat editio Mabillonii, a nobis recudenda.

[164] [quo vim vi repellere voluit,] Consonat etiam Stephanus, in eo tamen discrepans, quod S. Lambertum non a famulo monitum, sed armorum tumultu e somno excitatum esse asseveret. Continuo Lambertus, ait, Dei agonitheta fortissimus, armorum congressione expergefactus, a lecto surrexit, ensem manu corripuit, & contra hostes dimicare deliberavit. Nec mora extitit, sententiam prioris animi mutavit, gladium in terram projiciens, & hæc corde dicens: Eripe me de inimicis meis, Deus meus &c. Hæc eadem paulo aliter leguntur apud Godeschalcum in exemplari, quo usus est Chapeavillus, in quo cap. 8 narratur Sanctus velut pugnando gladium vibrasse; cumque hostem in cubiculo nondum adesse adverteret, mutato consilio, abjecisse. Verba ejus accipe. Lambertus clamore illorum, fragore ac collisione armorum percellitur, lecto excutitur, & oblitus cælestis armaturæ, qua spirituales nequitiæ expugnantur, immemor etiam Apostolici præcepti, Et galeam salutis assumite, & gladium spiritus, quod est verbum Dei; arripuit gladium, & vibrato eo, non invento hoste, quem feriret, manum continuit; & ad se reversus, nam mente paululum excesserat: gladium projecit, & hoc orationis gladio se defendit: Eripe me de inimicis meis, Deus meus &c.

[165] [omni culpa caret,] Sigebertus cum in Vita edenda, tum in edita a Chapeavillo Reneri nomine, de arrepto gladio pariter meminit, ac mox subdit: Sed ad se reversus, se temeritatis damnavit; & quia illicite saltem attentaverat arma, se ante Deum congruenti addixit pœnitentiæ. Præiverat ipsi poëta anonymus, qui ex rumore, utique incerto, dixerat, Lambertum propterea septennio pœnitere decrevisse, si superviveret. Verba infra num. 174 referemus. Contra Anselmus in Vita cap. XI negat, ipsum quidquam hujusmodi tentasse; At Vir Dei, inquiens, intrinsecus somno, cui post vigilias defessa membra reclinaverat, improviso tumultuantium fragore expergiscitur, statimque nihil vel contra moliri quærens, cum & posset, (sciebat enim, quia bellatores Christi exemplo Magistri moriendo potius, quam repugnando, norunt vincere) totum corpus in oratione prosternens, pretiosam constantissime mortem operitur. Anselmi dicta adoptavit Ægidius Aureæ-Vallis; Nicolaus quoque de apprehenso gladio primoque illo sese defendendi desiderio altum siluit.

[166] Ego vero propter primorum biographorum auctoritatem dubitare non possum, [nec obfuit martyrio.] quin sanctus Antistes somno gravis, ac nihil tale suspicatus, inopino hostium accessu mox perculsus, primo non consulti animi impetu pro defensione sui arma sumpserit, eaque, succedente statim rationis imperio, abjecerit. Sic humani quidem aliquid passus est, sed nullius tamen peccati argui potest, præsertim cum vitam suam defendere etiam episcopis liceat. Ut autem abjiciendo gladio ipsum sui impetus pœnituisse manifestum est, ita fabellam olet ista indicta sibi septennii pœnitentia, qua idem poëta ad aliam cudendam fabulam postea utitur, ut suo loco videbimus. Porro quia ad martyrium requiritur, ut martyr illatam sibi mortem acceptaverit, juvat hic obiter observare, S. Lambertum post subito compressum illum sui defendendi impetum, non modo non repugnasse, sed & duobus nepotibus seu cognatis suis, ceterisque domesticis, qui hostibus fortiter resistebant, persuasisse, ut abjectis armis, mortem placide exciperent; ac eumdem denique, ne tentata quidem fuga, in oratione humi prostratum, occisum esse, ut inter omnes ipsius biographos convenit.

[167] [Petrus & Andoletus jam antiquitus] Non eadem est ratio de laudatis S. Lamberti nepotibus, Petro & Andoleto, quibus martyrii laureolam aliqui etiam adscribunt, quos Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum secutus, ad hunc diem XVI Septembris sic ait: Apud Ledium (id est Leodium) sanctorum martyrum Petri & Adoleti. Deinde in Annotatis laudat Passionem S. Lamberti episcopi, cum quo martyrio coronati sunt. Eosdem velut sanctos martyres Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis ad præcitatum diem una cum S. Lamberto recenset, ubi post brevissimum hujus elogium subdit: Sancti ejus nepotes, Petrus & Andoletus, ut certaminis, sic & gloriæ socii sunt; ideoque & suus hic locus illis dari debuit. Gloriosum tamen illorum certamen, quia in S. Lamberti Vita describendum fuit, illud ibi lector inveniet. Videamus itaque, quid pro horum martyrio antiqui biographi asseruerint. Godeschalcus in exemplari Chapeavilli cap. 8 de eorumdem cæde sic loquitur: Interea, reseratis ostiis, & admisso hoste, Petrus & Andoletus primum & matutinum sacrificium Deo immolantur: deinde cætera familiæ constipatio obruitur, mactatur, nulla facta discretione pueri & senis, maturæ ætatis & immaturæ.

[168] [ut sancti martyres habiti sunt.] Hisce consonat Stephanus in Vita num. 32, ubi ait: Cumque intrepidi (inermes tamen & ad excipiendam necem parati) ostio erupissent cubiculi, extemplo cædentibus adversariis, martyrio digni, divinis conspectibus sunt immolati Anselmus quoque cap. 10 neminem nominans, omnes ea occasione cæsos, martyribus annumerat his verbis: Adversariis ex omni parte irrumpentibus, multi ante Pastorem trucidantium ferro ad cælum præmittuntur, procul dubio martyres effecti. Eadem transcripsit Ægidius, sed primo loco Petrum & Andoletum nominavit. Sigebertus eos omnes ad occumbendum pro justitia & innocentia animatos a S. Lamberto fuisse, Nicolaus Petrum atque Andoletum amore ferventes martyrii cervices suas furentibus & ferientibus adversariis constanter objectasse affirmant. At vero in nostro Godeschalci exemplari, cui conforme hac etiam in parte est editum a Mabillonio, dicuntur quidem duo isti sancti Antistitis Nepotes salutaribus ipsius monitis inducti, ut ab hostium vi repellenda desisterent, & pro eluenda, quam commiserant, Galli ac Rioldi cæde mortem placide exciperent; verum de martyrii laurea sic obtenta nulla mentio habetur. Juverit ipsa verba ex editione Mabillonii retulisse.

[169] [Biographorum de ipsis] Tunc duo nepotes ejus, Petrus & Audolecus, surgentes, arreptisque fustibus, cœperunt fortiter percutere, qui ingressi fuerant domum, & mox expulerunt eos a facie domus. Tunc ait vir Dei Landebertus ad nepotes suos, & ad juniores suos, qui ibidem in domo erant: Si me vere amatis, Christum, sicut ego, diligite & Domino Jesu Christo peccata vestra confitemini: me oportet dissolvi, & cum Domino vivere… Et ait ad nepotes suos: Recordate, quod rei & noxii vos in crimine isto (in cæde scilicet Galli ac Rioldi) fuistis. Nescitis, quod Deus non judicabit bis peccatores, nec peccata dimittit injudicata? Sed quod tunc egistis injuste, modo recipite juste. Quid ad me vos venitis? Ambulate ante conspectum illorum, & ibi, quod dedistis, recipite. Melius est carnes vestras ad lacerandum tradere, & manus vestras servare innoxias, ut spiritus vester salvus fiat in æternum. Tunc respondit unus ex nepotibus suis: Lege modo in voluminibus Domini tui, & perfice opus tuum, quod cœpisti feliciter; & ut Dominus vult, ita erit de nobis. Tunc sanctus vir Landebertus, arrepto Psalterio, istum versum primum reperit: “Quoniam requiret Dominus sanguinem servorum”.

[170] Sicut Zacharias, quem interfecerunt inter templum & altare, [varia narratio expenditur.] dum moreretur ait: Videat Dominus & requirat; ita & iste invictus & firmus permansit. His dictis, omnibus extra cubiculum ejectis, prostravit se in terram, extensis brachiis in cruce, orationem fundens cum lachrymis: & subito pervenerunt carnifices, & ingressi domum, interfecerunt in ore gladii omnes, quos ibidem invenerunt. Certe tota hæc narratio eorum martyrii palmam obscuriorem facit. Porro etiam Godeschalcus apud Chapeavillum, Stephanus & Sigebertus agnoscunt, eos ad prædictam Galli ac Rioldi cædem suo sanguine expiandam a S. Lamberto inductos fuisse. De eadem cæde pariter meminit Anselmus cap. XI; ita ut soli Nicolaus & Ægidius eam tacite præterierint, haud dubie ut martyrii causam a damnato Alpaïdis pellicatu unice repeterent: qua fide, æquus lector judicet. Fatendum tamen est, laudatos SS. Petrum & Andoletum vitam suam, quam ex sancti Episcopi contubernio plurimis virtutibus verisimillime ornaverant, Christiana heroïca morte, ex virtutis amore libere acceptata, terminasse; unde & minus stricte dicti martyres veterum more audire potuerunt. Et vero quis non suspiciat, viros, quibus stirpis nobilitas, ætas florida & armorum usus ad licitam sui defensionem ingentes animos addebant, ad Sancti monita a feliciter cœptis mox abstinuisse, seque inermes hostium gladiis mactandos ultro objecisse, ut ecclesiæ prædonum cædem luerent, quam pro ecclesiasticarum rerum & hominum adversus eosdem defensione ex bona fide & cum moderamine inculpatæ tutelæ, ut loquuntur Theologi, forsitan commiserant.

[171] Utut autem hæc se habeant, constat eos jam antiquitus ut sanctos martyres a Leodiensibus habitos, [Eorumdem corpora] eorumdemque corpora inter Sanctorum reliquias Leodii asservata & in sacra veneratione habita fuisse. Hinc merito miratur Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis cap. 15, nihil de eorum prima translatione vel elevatione apud S. Lamberti biographos reperiri. Quid Petri, inquit, & Andoleti, ceterorumque, qui ceciderunt, corporibus factum fuerit, nemo prodidit. In æde SS. Cosmæ & Damiani condita fuisse, mihi persuadeo, quandoquidem nulla deinceps eorum fiat ab illis mentio, qui Legiam advectum denuo S. Lamberti corpus scripserunt. At jam inde ab olim SS. Petri & Andoleti corpora Leodii constat asservari colique. Quo magis miror, ceteros, quorum par in morte causa fuit, obscuros in tenebris & silentio delitescere. Sed apud Deum remuneratorem justissimum nullæ tenebræ, qui nullum umquam recte factum relinquet inglorium. Placet mihi hæc Fiseni observatio: nam quod ad sepulturam pertinet, eam verisimilem facit loci opportuna vicinitas, ad quem sine Dodonis invidia metuque facile potuerunt eorum corpora deportari.

[172] [Leodii in sacra veneratione servata.] Quod vero habet de cultu utrique Leodii jam antiquitus exhibito, manifestum id est ex Anselmo, Ægidio, aliisque vetustis instrumentis, quæ infra producemus. Anselmus scriptor seculi XI apud Chapeavillum tom. 1, cap, 30 in S. Floreberto sic habet: Hujus (S. Floreberti Leodiensis episcopi) corpus cum Petro & Andoleto, qui occisi sunt cum B. Lamberto, uno compositum est sepulchro. Ægidius ibidem de S. Floreberto, In magna, ait, sanctitate requievit in Christo, … sepultusque est in ecclesia S. Lamberti, ubi multis signis & miraculis choruscans, post aliquod tempus levatum est corpus ejus, & in feretro decenter locatum… Post multos vero annos levata sunt etiam corpora SS. Petri & Andoleti, qui cum B. Lamberto martyrizati sunt, & cum corpore B. Floreberti in uno collocata sunt feretro; quod feretrum in ciborio juxta corpus B. Lamberti usque in hodiernum diem collocatum est cum aliis Sanctorum pignoribus. Tempus elevationis eorum non potui assequi; sed revera elevata fuisse, probant instrumenta laudata & suis locis referenda. Ceterum eorumdem memoriam nullo Officio ecclesiastico in Leodiensium Breviariis celebrari comperi. Nihil quoque de reliquis, qui cum ipsis interempti fuerunt, usquam deprehendi. Nunc de more subjicio, quæ de S. Lamberti martyrio cecinit poëta anonymus.

[173]

[S. Lamberti & ceterorum cædes] Contigit ergo Virum cælesti munere dignum
Urbi vicinas extra secedere partes.
Venit & ad villam, quæ Legia nomine fertur,
Ignorando diem, quæ vult adducere finem
Ultima supremum, cælos quando esset iturus,
Corporis & claras quod sit clausura fenestras
Ejus, & excelsis illum junctura catervis.
Quod cum præscirent pravi Dodonis amici,
Se sub agenda parant insanæ mentis, & inde
Ipse suique simul laxantes corda furori,
Insurgunt animis peramara mente subactis,
Complicibus junctis pergunt ad funera Patris:
Carnificem sævo se sic habet agmine Dodo.
Ecce propinquantes præcingunt tecta domorum;
Et tunc Landberti quo sunt habitacula sancti,
Supra conspiciunt Crucis admirabile signum,
Auri ceu puri radiis fulgentibus instans.
Ex his pœnituit quosdam post tempora, quorum
Notificata manent dictis hæc signa decoris.
Post igitur rupere moras, tunc Dodo suique,
Quod cœpere doli, pejus peperere dolori.
Instantes obiter valvas muniminis intrant,
Disruptis claustris, sat jam per aperta meantes.

[174]

[per anonymum poëtam]Tunc socii, famulique domus, dictique nepotes
Arreptis gladiis, forti virtute resistunt,
Et sic exsuperant, ut eos extra atria cogant.
Tunc Domini Sanctus robusto pectore sumptis
Armis militiæ, ceu pugnaturus adesse
Cœpit; & hinc secum Christi mandata revolvens,
Non decuisse virum sacris altaribus aptum,
His ferramentis ut se præcingat & armis;
Nec jam terreri sub eis, qui corpora cædunt,
Qui nullis animum possunt occidere telis;


Arma solo tribuit, se pœnituisse notavit,
Hæc quia suscepit, Christi cum miles adesset.
Hinc est fama volans, tensis sublimiter alis,
Quod dixisset enim Sanctus sub famine mentis,
Annis se septem voluisse reducere pœnis,
Si vitalis ei ferretur corpore flatus.
Inde suis tribuit mandata nepotibus ista:
Vos nolite manus [vestras *] inducere telis,
Sed potius factam per vos agnoscite culpam;
Sponte quidem dignam nunc vobis carpite pœnam.
Est etenim justum carnem conjungere flagris,
Ex qua probra ruunt laxis in corpore venis,
Spiritus ut possit salvari luce perenni,
Qui de cælorum descendit sede nitenti.
Quod Deus hic punit, jam bis non judicat ipsum;
Et peccata quidem nulli sine verbere donat.

[175]

Hæc ait, & cellam cunctos exire coëgit,
Et sua membra solo crucis in velamine pressit, [metrice exposita.]
Orans, ut Christus, cui se devovit habendum,
Se cito perducat paradisi ad gaudia lætum.
Carnifices, rursus stabilito robore, juxtim
Currentes obiter cuneata per agmina mixtim,
Fortius erumpunt, postesque ac limina frangunt,
Et quos inveniunt, confestim nubibus addunt.
Expavit nimium telis volitantibus aura,
Ac de conspicuis visa est nudata teristris,
Sic & tristis erat pallens nebulatenus aër,
Ut male siccatis non flumina promeret arvis;
Hoc est, Omnipotens fidei documenta malignis
Nulla dabat, quia salvandos non esse videbat.
Cellam tunc adeunt, orans qua Sanctus habebat
Indita membra solo, manibus sub sydera tensis,
Dissolvi cupiens, claro sociamine Christo
Conjungi melius pensabat pectore puro,
Sicut, Paule, tuis promuntur verba loquelis.
Unus & ex illis scandens super ardua cellæ,
Hunc telo figens, auxit sibi vulnera culpæ.
Sic animam claris cælorum reddidit astris,
Quam sacer angelicus deduxit ad æthera cœtus.

Hæc anonymus, in quibus pro licentia poëtica pauca sunt cum grano salis accipienda. Quod vero num. 174 de indicta a Sancto sibimetipsi per septennium pœnitentia ait, præter ipsum nemo memorat, & inter fabulas ablegandum est.

[Annotata]

* vestras deerat

§ XII. Translatio sacri corporis Leodio Trajectum; sepultura ibidem miraculis clara: cultus ejus & ecclesiæ Leodii: parricidarum pœna divinitus prædicta.

[Corpus Trajectum vehitur: fabulæ de indicio angeli] Cæsis eo modo, quo diximus, S. Lamberto & domesticis ejus, pauci, qui communem stragem evaserant, post discessum hostium reversi, sacrum corpus Episcopi (de ceteris enim apud nullum e biographis mentio est) cimbæ impositum e villa Legia Trajectum, quinque circiter milliaribus dissitum, secundo flumine Mosa avexerunt, ut, ubi episcopalem sedem habuerat, sepeliretur. Appulsum tota civitas velut optimi Patris sui funus magno cum luctu ac lamentis excepit, ut testantur biographi, & ipsa Viri merita exigebant. Diem XVII Septembris, id est, eumdem, quo cæsus est, Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis cap. 15 huic funebri pompæ omnino verisimiliter assignat. Sed vulgarem fabulam sapit, quod de accepto adventus ejusdem nuntio per angelum ibidem addit his verbis: Trajectensibus annuntiatum ferunt ab angelo, qui supra Dei Parentis ædem omnibus conspicuus, digito ad Mosam intento, gloriosas invicti Martyris exuvias commonstrarit: ejus hodie superesse monumentum, angeli signum in ejusdem templi culmine, manu ad fluvium protenta. Ego istam angeli statuam memorato prodigio, cujus nullus biographorum meminit, confingendo occasionem dedisse potius existimo, quam ejusdem monumentum esse.

[177] [& pellicum repulsa.] Non majoris facio alterum prætensum miraculum, quod veteribus pariter ignotum Sigebertus Gemblacensis primum ac deinde Ægidius in hac eadem translatione contigisse tradiderunt. Sigebertum num. 53 audiamus. Delectabile ac pium erat videre omnes Pastori suo impendere pignus amoris; sed miserabile ac mirum erat circa erraticas oves iram pii Pastoris advertere. Traditur enim a majoribus, quia cum omnibus Sanctum exosculandi liber aditus pateret, si qua pelex se ingerebat ad corpus Martyris osculandum, quasi quodam turbine rotata retrocedebat. Per pelicum ergo repulsam clarebat nimis, Deo & sancto Martyri pelicem illam odiosam fuisse, quæ duplici crimine Franciam infamaverat, & sanctam conturbaverat ecclesiam. Per hanc pellicem designat Alpaïdem, cujus jussu, contra ac Godeschalcus & Stephanus tradunt, S. Lambertum occisum fuisse supra retulerat. At ego vehememter suspicor, prodigiosum illum pellicum a sacro corpore repulsum pro prædicta Alpaïdis fabula utcumque confirmanda, vel ex ea natum esse; quod minus mirabitur lector, si, quod § 2 retulimus, meminerit non dubitasse Ægidium pro via ad eamdem sternenda S. Lamberto infanti nutricem virginem dare.

[178] [Corpus in ecclesia S. Petri deponitur,] Sancti Martyris corpus e navi in feretro mox depositum, ad S. Petri ecclesiam, ubi ejusdem pater sepultus jacebat, delatum est, ut habent Godeschalcus, poeta, Stephanus & Sigebertus, quorum duo primi etiam addunt, clerum populumque totam noctem sacras apud illud excubias egisse. Situm hujus ecclesiæ, quæ hodieque parœcialis est extra civitatis mœnia, Nicolaus in Vita num. 76 his verbis exposuit: Erat autem solitaria, sita fere in ipsa Mosæ ripa ad Orientalem clivum montis, quem incolæ Castra vocant, habens inter se & Trajectum quasi quemdam limitem Jecoram fluviolum. Ejusdem ecclesiæ etiam meminit, eamque hereditatem S. Lamberti appellat Hugo II Leodiensis episcopus apud Henschenium in Exegesi de episcopatu Tungrensi & Trajectensi ante tomum VII Maji, cap. XI, num. 60, ubi laudati episcopi diplomatis pars recitatur, in quo anno 1296 duci Brabantiæ Joanni concedit, ut totum oppidum Trajecti & Wyck cum suis suburbiis sint in dominio ducis, exceptis duabus parochiis, videlicet S. Maria, ubi, inquit, olim nostra sedes fuit posita, necnon & S. Petrus existens in suburbio Trajectensi, qui quondam fuit hereditas S. Lamberti.

[179] [& in paterno sepulcro tumulatum, claret miraculis.] Postero die Trajectenses perculsi timore, quem non a Pippino, sed a Dodone ortum diximus, non fuerunt ausi sepulcrum tanto Episcopo dignum apparare; ideoque aperta ipsius patris tumba, venerabile Martyris corpus cum paternis ossibus compositum saxo cooperuerunt, ut inter omnes biographos convenit. In eo tamen discrepat Nicolaus, quod sacrum funus non eodem, quo appulerat die, sed postridie mane in prædictam S. Petri ecclesiam illatum fuisse dicat, eo consilio, ne, si in celebriori S. Mariæ aut Servatii ecclesia tumularetur, Pippini indignatio ingravesceret. Sed priorum auctoritas præferenda est: & a Pippino nihil propterea timendum fuisse, supra satis multis ostendisse nos arbitramur. Nec defuere divina prodigia, quibus Deus Martyris sui merita palam fecit. Omnes enim biographi tradunt, ad sepulcrum ejus cælestem angelorum melodiam, & huic mixtam notissimam ipsius S. Lamberti vocem, die noctuque auditam esse. De suavissimo præterea odore, dum tumulabatur, divinitus effuso, Stephanus, & post ipsum alii meminerunt.

[180] Hasce Sancti exsequias, quæque in iis contigere, poëta anonymus subjectis versibus celebravit: [Poëtæ de hisce narratio.]

Cujus enim sacrum post tanta pericula corpus
Navicula positum, paucis redeuntibus, inde
Ducitur evectum proprios ad sedis honores;
Qui * cum rite sinum cœpisset pandere portus,
Maximus auditur per rura, per oppida luctus,
Ivit quod sic Vir pretiosus ad æthera martyr.
Complosis manibus dum fertur clamor ad alta,
Cauta timoris erat sonitum constringere causa.
Hinc feretro ponunt, & id ad sublimia ducunt
Sedis, ubi Petrus suscepit Apostolus illud.
Tunc clerus, populusque sacris sic questibus orant,
Ut noctem vigiles divinis laudibus addant.
Non id sunt ausi proprio decorare sepulcro,
Callentes patrio statuerunt ponere tapho *,
Tunc plus ossa patris sacrantur ab ossibus istis.
Exin præclaris anglorum * vocibus almum
Ecclesiæ templum reboabat dulce canorum.
Ut subtilis erat dicti vox Præsulis alma!
Illuc vicini, multo admiramine ducti,
Sæpius accedunt, & quid sit, noscere quærunt;
Qui sint, quidve canant, vel quæ sint munera vocis.
Sed tunc interius proprios extendere visus
Dum cupiunt, ea vox tenui subducitur aura,
Ut solet audiri, cum vas contingitur æris,
Et sonus assurgens paulatim ducitur astris.
Sed docte dum se retrahunt, ut longius essent,
Dulcibus auditu resonabat vocibus aër.
Solibus in primis mansit celebratio talis,
Alme, tuo, Landberte, loco cælestibus ymnis.

[181] Illustrato in eum modum Trajectensi sancti Præsulis sepulcro, [Cubiculo ejus Leodii miraculis illustrato,] cœpit etiam Legiense ejus cubiculum, in quo sacrum sanguinem fuderat, miraculis adeo inclarescere, ut brevi in ecclesiam excreverit. Religionem loco conciliarunt primo lumina divinitus in eo crebro accensa, quorum fulgore tota domus resplendebat. Accessit gemina Sancti apparitio, Theodoënum quemdam in somnis placide monentis, ut pectinem suum, quem illius uxor furto inde abstulerat, reddendum curaret; eoque non reddito, acriter reprehensum diro vulnere castigantis. Ad hæc cæci duo, Baldegisilus & Raginfredus nomine, in somnis similiter admoniti fuere, primus quidem, ut in venerando illo Martyris cubili excubaret, alter ut illud emundaret; & mox expergefactus Baldegisilus, recepto oculorum lumine, fecit imperata: Raginfredus vero, dum demandato operi sese accingeret, visu pariter donatus est, seque eidem loco deinceps mancipavit. Miracula hæc antiqui æque ac recentiores biographi narrant, adduntque, inde factum esse ut frequenti populo undique illuc confluente, basilica ibi exstrui cœpta sit.

[182] [duæ ecclesiæ ibi eriguntur. Oda illuminata] Ad inc hoatum autem opus citius perficiendum multum contulit cujusdam cæcæ virginis Odæ sanatio, quæ ex auditis S. Lamberti miraculis concepta spe visus, se quoque eo duci curavit; cumque jam non procul inde se abesse intelligeret, invocato ejusdem Sancti nomine, sui voti compos mox facta est, & ad desideratum locum gratias actura pervenit. Item ex hoc, ait Godeschalcus, amplius concurrebat mistus vulgo populus utriusque sexus, senes & parvuli, ad basilicam Sancti ædificandam; sicque velociter consummata est. Addit in hujus miraculi monumentum etiam alteram ecclesiam erectam fuisse. Similiter, inquit, ubi virgo lumen ex fide recepit, credentibus in testimonium basilica in ejus nomine est constructa, & assidue venerata. Credidero tamen, hanc posteriorem, aut etiam utramque, sacellum potius fuisse quam basilicam, si hæc vox pro majori aliqua ecclesia, ut solet, usurpetur.

[183] [an eadem cum synonyma Rhodæ culta?] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ad diem XXVII Novembris recenset S. Odam virginem, Rhodæ in diœcesi Silvæducensi patronam, eamque eamdem facit cum illa, de qua nunc loquimur. Eamdem etiam annuntiat Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis; sed an ea ipsa fuerit, de qua Godeschalcus, non edicit. Molanum secutus est Fisenus tam in Historia, quam in Floribus, ubi etiam ait, ecclesiam in loco, ubi visum acceperat, ab ea conditam, S. Walburgis nomini consecratam, totique monti ad suum usque tempus nomen inde relictum fuisse. Utrum S. Oda, quæ Rhodæ colitur, eadem sit cum nostra, ad præcitatum diem Novembris examinari poterit: sed quod Fisenus ait, ecclesiam illam S. Walburgi tum dicatam fuisse, neque cum Godeschalco, neque cum ipsius Fiseni dictis conciliari potest. Godeschalcus enim diserte ait, ipsam in ejus (S. Lamberti utique, ut res ipsa exigebat) nomine constructam esse. Deinde cum ipse Fisenus S. Odæ mortem sub annum 713 cum Molano & Miræo collocet, qui potuit hæc ecclesiam S. Walburgi dicare, quæ circa annum 748 ex Anglia in Germaniam primum venit, & circa annum 780 defuncta est, ut in hujus gestis videri potest tom. III Februarii ad diem XXV, quo colitur. Sed Leodium redeamus.

[184] [Sancti cultus Leodii; in ejus ecclesia] De cultu, quem in eodem loco, quo occisus fuerat, S. Lamberto Leodienses impendere perseverarunt, Godeschalcus ibidem sic prosequitur. Etiam fideles & devoti composuerunt lectum, & fabrili arte ornaverunt illum; & sic posuerunt illum in locum, ubi jaculatus fuerat Pontifex. Ibi Dominus magnas & absque numero virtutes atque mirabilia operatur cotidie. Per lectum in Vitis Sanctorum sæpe feretrum vel lipsanotheca designatur; ac propterea hic pro simili re accipienda est, quam scilicet super pavimento, quod suo sacro sanguine asperserat, religionis & monumenti causa imposuerunt. Atque hæc est illa basilica S. Lamberti, in qua Grimoaldum, Pippini Heristalli atque Plectrudis filium & Majorem-domus Neustriæ, dum pro ægrotantis patris salute precaretur, anno 714 occisum esse, varii vetenes tradiderunt. Consuli illi possunt apud Coïntium anno citato num. 1 & 2: suffecerit hic unum & alterum produxisse. In Historia jussu Childebrandi conscripta de eo sic legitur: Ægrotante Pippino Jobii-villa super Mosam fluvium, cum ad eum visitandum idem Grimoaldus venisset, cum ad orationem in basilica S. Landberti martyris processisset, a crudelissimo viro, impio Rantgario nomine, interfectus est.

[185] Consonat annalista Metensis, qui ait: Anno ab Incarnatione Domini DCCXIV, [occiditur Grimoaldus.] ægrotante Pippino in Jopila villa publica, quæ sita est super fluvium Mosam, cum ad visitandum eum Grimoaldus filius ejus properaret, & ad orationem in basilica S. Lamberti martyris processisset, & diutius in oratione pronus persisteret, a nequissimo viro, nomine Rangario, gladio percussus occubuit. Ceterum eam Grimoaldi cædem prædicto anno & antequam S. Lamberti corpus eo delatum esset, contigisse observavimus § 8 contra Reinerum seu Sigebertum, qui eamdem post paucos annos translationis ejus perperam collocavit. Talia S. Lamberti cultus primordia in villa Legia fuerunt, cum quo hæc in amplissimam civitatem, translato subinde illuc ejusdem sancti Martyris corpore & episcopali cathedra, postea excrevit. Sequitur apud Godeschalcum aliosque divina in impium Dodonem & quos sacrilegæ cædis socios habuerat, vindicta, quam S. Lambertus Amalgisilo thesaurario apparens, veridico ore vaticinatus est.

[186] Laudatam apparitionem, quæque mox secuta fuerunt, [Apparens, pœnas Dodonis] Godeschalcus anni circulo (nempe post Sancti martyrium) expleto contigisse affirmat; cui proxime accedens Anselmus cap. XI pœnam Dodoni divinitus inflictam ipsi martyrii illius anno illigavit. At magis discrepat poëta anonymus, qui integrum septennium inter utrumque intercessisse commentus est, quo toto tempore S. Lambertum nihil de se revelare voluisse fabulatur, ut septennium pœnitentiæ, quod propter apprehensa arma sibi proposuerat, penitus expleret. Attamen vel sic fabulantem audiamus.

Hunc igitur Sanctum Dominus clarescere multis
Decrevit signis, virtutibus inde notatis,
Postquam dicta super stilus ascribenda peregit,
Ostendens mitem sacro de Præsule finem,
Quas non nostra suis audet contingere plectris
Calliope ludens, quia sunt miracula summi
Patris, ab excelso qui conspicit omnia gyro:
Est & ei vilis stulti sapientia mundi.
Sed quod fama bonis ingesserat auribus olim,
Illud enim pangam, pressis sub pectore fibris.
Illa piam ducens per celsa, per infima vocem,
Non reticere valet: Pretiosus corpore Martyr!

[187]

Illius ergo sacer coram cum finis adesset,
Et sumptis armis, voluisset miles haberi, [& sociorum ejus prædicit:]
Hinc & pensasset cordis libramine recti,
Abjectis armis, ut se prosterneret arvis,
Quod se dixisset septem gestare per annos
Pœnituisse bonum, carni si vita maneret;
Cum se ferre Deo sacris deberet in ymnis,
Et non militiæ nimium crudelibus armis.
Unde per hos septem tacito sub tempore jussa
Nulla revelando de se facienda jubebat.
Sed post expletos jam dicti temporis annos
Advenisse viro clarus narratur eidem,
Qui tunc clavigeras astabat reddere curas
Ecclesiæ sacræ: sic tunc cœpere loquentes:
Unde venit Dominus, multis non visus ab annis?
Ille quidem, Fuimus Romam jam visere, dixit;
Sed nunc tempus adest, & nos idcirco venimus,
Dignæ mercedis, frater, quod Dodo, suique
Præmia suscipiant, dominis & debita reddant,
Se quibus addiderant studiis servire malignis.
Nunc tu vade celer, Dodoni & talia defer:
Audito, princeps, exhinc sermone vocantis,
Ibis, & ante Deum rationis famina pones,
Per te cur tetigit Landbertus limina mortis.
Nuncius advenit Dodoni & talia promsit.

[188] [quod vaticinium mox impletur.] Hactenus poëta, cujus Opusculum, dilacerato ex codice nostro membranaceo uno aut altero folio, deinde mutilum est, ut num. XI monuimus. Verum istud septennium, ceteris scriptoribus plane ignotum, quodque alia fabella, num. 175 rejecta nititur, fabulosum plane est, sanctoque Martyri, cujus gloriam Deus tam Trajecti, quam Legiæ jam manifestaverat, parum honorificum, ne dicam, injuriosum. Ceterum Godeschalcus, Sigebertus & alii tradunt, Dodonem putrefactis intestinis, & per os fœde projectis, horrenda morte sui sceleris pœnas luisse. Sigebertus ex fama, seu traditione, nescio quam certa, addit, ejusdem cadaver ob intolerabilem fœtorem in Mosam dejectum fuisse. Alios tanti facinoris reos variis modis periisse, iidem testantur, sic ut intra unius anni spatium post Sancti apparentis vaticinium ex tanto parricidarum numero pauci superfuerint, quos tamen ipsos morte horribiliorem vitam duxisse idem Sigebertus asseverat. Huc spectat, quod Wandelbertus in Martyrologio suo ad præsentem diem cecinit:

Lambertus quintum denum virtute coronat,
Factio quem cæsum semper tremebunda pavescit.

[Annotata]

* l. cui

* i.e. sepulcro

* i.e. angelorum

§ XIII. Corporis translatio per S. Hubertum facta Trajecto Leodium: ejusdem tempus & adjuncta quædam.

[S. Hubertus, divinitus monitus,] Tam feliciter cœpto auctoque S. Lamberti in villa Legia cultui novum magnumque incrementum addidit ejusdem sacri corporis translatio, facta a S. Huberto, ipsius, ut alias diximus, in episcopali cathedra proximo successore. Translationis causam modumque posteritati commendarunt duo primi SS. Lamberti & Huberti biographi; quorum prior rem gestam paulo latius prosecutus, tempus non nisi confuse assignavit, dicendo eam nuper post aliquot annos contigisse: alter vero tempus & aliquot alia adjuncta diserte expressit; sed pro miraculis in ea factis lectorem ad primum remisit. Hinc utriusque narratio magno nobis usui erit. Itaque S. Huberti biographus apud Mabillonium Sec. 3, part. 1, pag. 81 de hoc argumento scribit sequentia. Anno autem ordinationis ejus (S. Huberti) duodecimo crebras sibi prodidit oblatas sub noctis quiete visiones, quibus se commonitum fatebatur, uti a Trajectensi oppido ossa levaret S. Landeberti, & in locum, quo celebratam ejus passionem nosset, iterum humanda reduceret. Quarum admonitio ejus animum inæstimabili recreavit gaudio.

[190] [corpus Sancti Trajecto Leodium refert] Attamen in quodam meditullio positus, cum neque visioni certam fidem tribueret, neque omnimodis ei diffideret; quod sic erat occultum, judicavit a Domino quærendum. Nam cunctis, tam monasterialibus indicto quam & civitatis clericis, necnon & laicis jejunio, quæ sibi divina voluntas de his agere præciperet, magnopere requirere studuit. Tandemque edoctus, ancipiti submota sententia, tertiodecimo anno præsulatus sui, cœtu sibi clericorum adjuncto, nec non populari agmine coacto, accitis etiam venerabilibus episcopis & sacerdotibus, tumulum Viri Dei adiit, ibidemque spirituales observantes excubias, Divinitatemque pulsantes precibus, honorantes laudibus, rogabant, ut, quæ antistiti suo facienda, mandaverat, quo perficerentur, annueret, secundosque proventus attribuendo, suam voluntatem, ut taliter fierent, cunctis palam ostenderet. Quorum piis votis omnipotentiæ Divinitatis annuere libuit. Nam cum maxima veneratione urnam, qua sanctissimus cinis conditus servabatur, adeuntes, absque aliqua difficultate busta beati Viri ex loculo protulere, & cum magno gaudio, qua venerant, referentes, in loco, in quo passus est, terræ mandavere.

[191] Quantis autem, qualibusve miraculis Dominus suum velle in tali facto per omne iter reversionis eorum commendarit, [non die 28 Aprilis,] scedula gestorum ejusdem sancti Pontificis adnotata continet. Fabrica ejusdem basilicæ, qua beati Viri conditæ sunt reliquiæ, qualiter ab eodem sancto viro Huberto ordinata sit, quia oculis videntium se offert, de ea aliquid dicere supersedi. Hactenus ipse de laudata translatione, quæ quo Christi anno contigerit, inprimis indagandum est. In variis Martyrologiis memoria ejusdem translationis adscripta legitur ad diem XXVIII Aprilis, quo etiam de ea exstat Officium in Breviariis Leodiensibus. Verumtamen eam hoc die factam non esse, discimus ex Reinero, monacho S. Laurentii apud Leodium, in Triumphali Bulonico, apud Bernandum Pezium tom. 4 Thesauri anecdot., part. 3, col. 152, ubi lib. 5, cap. 3 hæc habet: Sancitum insuper (anno 1143 occasione castri Bullionici per S. Lamberti patrocinium recepti) episcopali est auctoritate, id ipsum ecclesia Leodiensi probante, ut IIII Kalendarum Majarum ejusdem triumphi, necnon & translationis (quia idem Martyr de Trajecto in Leodium est translatus) solemnis in posterum agatur memoria, quoniam VIIII Kal. Januarii ipsa primitus translatio facta, eo die propter Dominici Natalis vigiliam debita non posset celebrari honorificentia.

[192] Vixit autem Reinerus iste seculo XII Leodii, eoque ipso tempore, [sed 24 Decembris,] quo memoratum decretum conditum est; ac propterea non possumus testimonium ejus suspectum habere. Reineri verba seculo XIII adoptavit Ægidius, cap. 38 in Alberone II episcopo Leodiensi, apud Chapeavillum tom. 2, pag. 92, ubi tamen seu ipsius, seu amanuensis aut editoris vitio, pro nono legitur octavo Calendas Januarii, manifesto utique errore; cum hic dies iisdem verbis, quibus Reinerus usus est, propter Dominici Natalis vigiliam impeditus fuisse ab eodem dicatur. In recentiori tamen Leodiensi Breviario, quod præ manibus habeo, dicti triumphi festivitas ad præcitatum diem XXVIII Aprilis instituta quidem tum dicitur, sed additur: Pariterque per eam prior illa antedicta translatio, (per S. Hubertum facta,) cujus memoria die hac ab olim recurrebat, celebrior fuit reddita. At licet hæc annuam dictæ translationis memoriam jam ante annum 1143 die XXVIII Aprilis Leodii recoli solitam asseverent, eo tamen factam fuisse non affirmant, vel si affirment, malo ego Reinero, quam Breviarii compilatori credere.

[193] De eodem decreto ex Ægidio meminit Fisenus in Historia lib. 5, [ut ostenditur,] num. 2, & lib. 10, num. XI, neque id refutat. At vero Foullono lib. 3, cap. 3 incredibile apparet, tam solemnem Natalis Dominici diem, mensemque hibernum Decembrem a S. Huberto translationi faciendæ electum esse. Neque inepta est hæc Foulloni observatio, qui cum adverteret diem XXV Decembris ab Ægidio assignatum non cum Vigilia, sed cum ipso festo natalitio concurrere, consequenter credidit, translationem in hoc non in illa factam esse, ab eodem affirmari. Ad hanc porro difficultatem responsum habes ex Reinero, qui diem XXIV cum Vigilia recte composuit, & translationi assignavit. Quod ab hibernum mensem attinet, non est, quod propterea. Reinerum erroris arguamus. Nam quid in eo tam incredibile apparet, si S. Hubertus cælestibus indiciis jam sæpius monitus, & ab aliis, ut mox videbimus, quibus S. Lambertus apparens eadem mandata dederat, interpellatus, celebratoque insuper ab universo clero populoque jejunio, de divina voluntate jam plane edoctus, translationem divinitus imperatam ad proximum Ver minime differendam censuerit?

[194] [idque anno 721 vel 722;] Certe ex Godeschalco mox dicemus, sanctum Martyrem mandasse, ut sine aliquo cunctamine corpus suum Leodicum deferretur. Adde, quod Trajectum circiter quinque dumtaxat milliaribus Belgicis distet Leodio, ut hiberno die sacra illa pompa facile peragi potuerit. Præterea in sententia eorum, qui episcopalem sedem una cum sancti Martyris corpore Trajecto Leodium a S. Huberto translatam esse existimant, videri potest hic eum diem præ ceteris elegisse, ut postridie sacris ibidem solemniter operaretur, atque ita dies, qui Christo Domino Natalis erat, idem esset & ecclesiæ Leodiensi. Ex dictis sequitur, memoratam translationem anno Christi 721 vel 722 illigandam esse, ut paucis ostendo. Diximus § 8, S. Lambertum probabilius anno 709, die XVII Septembris martyrii palmam consecutum esse. Huic successit S. Hubertus, qui tertio decimo anno præsulatus sui, ut ex ejusdem biographo mox probavimus, translationem curavit, idque die XXIV Decembris, teste Reinero. Itaque si S. Hubertus ante XXV Decembris episcopatu initiatus sit, eodem die anni 721 currebat annus præsulatus ejus tertius decimus; si vero serius quam citato die, ejusdem annus duodecimus adhuc currebat XXIV Decembris anni 721; atque adeo translatio, de qua agimus, ad alterutrum ex assignatis annis reponenda est.

[195] [quod probatur contra Pagium,] Nobis proxime consensit Coïntius in Annalibus, qui cum S. Lambertum anno 708, id est, uno anno citius quam nos, cæsum esse statuisset, & non viso Reinero vel Ægidio, sequeretur Martyrologia, in quibus translationis memoria quarto Kalendas Maii recolitur, ejusdem Sancti corpus anno 721 translatum fuisse non dubitavit. Similiter Mabillonius in Annotatis annum 720 vel insequentem assignavit; quia martyrium circa annum DCCVIII fixerat. Verum cum ex dictis sanctus Martyr probabilius anno 709 occisus sit, cumque de mense, quo S. Hubertus eidem suffectus fuerit, non constet, & translatio secundum Reinerum die XXIV Decembris facta sit, non ausim annum 721 potius, quam 722 certo assignare. At certe nullo modo assentiri possum Pagio, qui in Critica ad annum 698, num. 1 ut eamdem non alio anno, quam 720 contigisse persuadeat, ita ratiocinatur. In primis ex ante dictis a se statuit, S. Lambertum jam ab anno 667 episcopum fuisse; deinde additis quadraginta episcopatus annis, ejusdem martyrium anno 707 illigat; ac tandem anno tertio decimo post translationem refert ad præcitatum annum 720.

[196] De episcopatus illius exordio egerat ad annum 658, [qui Sancti martyrium ad annum 667] num. 5, ubi velut futile rejecit argumentum Coïntii, quo hic S. Theodardum non citius quam anno 668 interemptum fuisse probaverat ex die ipsius emortuali, qui X Septembris in Martyrologiis legitur, & præcepto Childerici regis in favorem ejus dato Trajecti anno 667 die VI ejusdem mensis. Cum enim S. Theodardus, dum Childericum II regem pro ecclesiæ suæ causis accederet, apud Nemetes occisus sit, idque ad diem X Septembris referant Martyrologia, Coïntius ex utriusque loci distantia recte statuerat, S. Theodardi cædem non contigisse anno 667, cujus mense Septembri die VI tam Childericus quam Theodardus adhuc fuerat Trajecti. At vero argumentum istud Pagio futile visum fuit, quia Sancti, ut ait, plerumque aliis diebus, quam quibus coluntur, ad Deum migrarunt, & quia in S. Lamberti morte monstraturum se promittebat, Theodardum anno 667 vita functum esse. Videamus igitur, qua ratione promissa exsequatur.

[197] Post ea, quæ numero præcedenti protulimus, ita fere prosequitur, [& translationem ad annum 720] Translatio S. Lamberti celebratur XXVIII Aprilis, ad quam in plurimis Martyrologiis Mss. & excusis indicatur: cum vero hujusmodi solemnitates diebus Dominicis de more peragerentur, annoque 720, qui decimus tertius est ab anno 707, dies vigesimus octavus Aprilis in Dominicam inciderit, eo anno illa translatio facta videtur, ideoque & Hubertus Lamberto successisse. Deinde agnoscit quidem, diem illum nec in S. Huberti nec in S. Lamberti Vita memorari, & sanctorum translationes aliis, quam quibus contigerunt, diebus in Martyrologiis dedescriptas esse: sed cum Hubertus, inquit, Trajecto Leodium non tantum reliquias S. Lamberti, sed & cathedram pontificalem transtulerit, Legia seu Leodium, recuperato S. Lamberti corpore, in magnam urbem evaserit, & a populis etiam remotis orationis gratia frequentari cœperit, pronum est existimare, eum diem semper huic translationi sacrum fuisse, ideoque & Lambertum anno DCCVII martyrii gloriam consecutum. Ita ipse, quod promiserat, monstrasse sibi visus est.

[198] Tota igitur ratiocinii ipsius vis innititur Martyrologiis, [perperam reposuit.] in quibus S. Lamberti translatio ad diem XXVIII Aprilis signata est. Hæc autem fallere, probavimus ex Reinero, donec quis Martyrologium hujusmodi anno 1143 antiquius protulerit, quod non præstitit Pagius, qui Reinerum non viderat, nec forte etiam consuluerat Ægidium. Frustra igitur Pagius propterea negavit, S. Theodardum die X Septembris, quo Martyrologiis adscriptus est, martyrium subiisse, frustra ejusdem cædem anno 667, sancti vero Lamberti necem anno 707, & translationem denique anno 720 illigavit. An S. Hubertus eodem die una cum sacro Decessoris sui corpore episcopalem cathedram Trajecto Leodium transtulerit, hic non inquiro: si tamen id præstiterit, ut vult Pagius, ostendimus diem XXIV Decembris, quo translationem corporis factam esse Reinerus affirmat, perquam idoneum fuisse, ut postridie in ipso Domini natali festo, episcopatum Leodii auspicaretur. De reliquis, qui a nobis hac in parte dissentiunt, dixisse sufficiat, eos pro varia sua opinione de SS. Theodardi atque Lamberti emortuali anno, varium translationis annum consignare. Hactenus de tempore translationis: nunc de nonnullis aliis ejusdem adjunctis agamus.

[199] [Revelationes translationi præviæ] Vidimus supra ex Vita S. Huberti, hunc anno duodecimo ordinationis suæ crebra visione monitum, ut S. Lamberti corpus Leodium transferret. De hisce visionibus non meminit Godeschalcus, sed ipsum S. Lambertum cuidam venerabili viro apparuisse, idque mandasse asseverat. Addit, etiam alios eadem de re divinitus monitos fuisse. Verba ejus audiamus. Nuper post aliquot annos S. Landebertus per visionem cuidam viro venerabili apparuit, ut sine aliquo cunctamine corpus suum ad Leodicum deferretur; & hoc idem sacerdotibus & fidelibus viris, Deum timentibus, multis revelatum est modis. Ne vero venerabilem illum virum fuisse ipsum S. Hubertum credamus, ibidem mox ita prosequitur: Sanctus autem Hucbertus, qui quondam Landeberti discipulus fuit, quique illo tempore in hac regione pontifex erat, auditis his miraculis, cum timore Dei festinans, ordinem rei diligenter inquisivit &c. Videtur ergo hic apparitiones S. Huberto factas ignorasse; forsitan quia ille has diu celavit, ita ut, quæ aliis obtigerant, translationi causam dedisse perhiberentur. Alter autem biographus, S. Huberti discipulus, atque adeo de rebus ejusdem melius instructus, verisimiliter maluit referre, quæ ad sanctum magistrum suum proprie attinebant.

[200] [Quid de episcopis, qui interfuisse] De episcopis, quos biographus ultimo laudatus ad eam solemnitatem a S. Huberto accitos fuisse ait, nihil plane memorat Godeschalcus, a quo tantum dicitur sanctus ille episcopus cum multis sacerdotibus & levitis & ceteris clericis psallentibus, & cum magna præterea Christianorum multitudine eam translationem peregisse. Et nulla quidem apparet ratio, ob quam hic episcoporum præsentiam ignorasse vel ex industria prætermisisse dicatur; sed cum aliunde sciamus, moris fuisse, ut ad hujusmodi solemnitates vicini episcopi invitarentur, non est, cur id hic quoque factum esse non credamus, nisi forte Nativitatis Domini festivitas eos domi cohibuerit. Joannes Roberti in Annotatis ad S. Huberti Vitam recenset episcopos, quos dictæ translationi reipsa interfuisse acceperat. Clarissimus, inquit, vir D. Claudius Despretz in suis ad me missis Analectis, ex antiquis Ms. scribit, huic translationi affuisse Annonem archiepiscopum Coloniensem, Rigobertum archiepiscopum Remensem, Vindicianum episcopum Atrebatensem, Garulphum Tornacensem, Berkembodum * Morinensem, Dominicum Ambianensem & Willibrordum Ultrajectensem.

[201] [a nonnullis dicuntur?] Roberti Annotata secuti sunt Sammarthani fratres tom. 2 Galliæ Christianæ in catalogo episcoporum Ambianensium in Dominico, & Adrianus dela Morliere lib. 2 Antiquitatum Ambianensium cap. 15; ubi tamen, omisso Rigoberto, Annonem, qui Coloniensis fuit, Remensem archiepiscopum perperam dixit. Eosdem etiam cum Roberto numerat Fisenus lib. 5 Historiæ cap. 2, qui & Agrebertum Virodunensem episcopum a Wasseburgio (lib. 2 Antiquitatum Galliæ Belgicæ fol. CXIIII) ceteris accenseri observat. Quia vero nescimus, quam vetusta, quantæve fidei fuerint ista a Claudio Despretz visa Mss., nec alia nobis suppetunt ejus rei monumenta, non tam inquirendum esset, utrum laudati episcopi huic translationi interfuerint, quam an interesse potuerint; quod operæ pretium non futurum judicavi. Id unum tuto asserere possum, aliquorum ex his episcopatus tempus, quale a scriptoribus traditur, cum translationis tempore non concurrisse, aliorum vero admodum dubium esse, ac ceterorum denique præsentiam plane incertam.

[202] Alterum in utroque biographo observandum est, [Corpus incorruptum repertum est.] quod in Vita S. Huberti, busta beati Viri e sepulcro levata dicantur. Id autem non sic accipiendum esse, quasi non nisi ossa & cineres sacri corporis illius superfuerint, liquet ex Godeschalco, qui illud integrum & incorruptum repertum esse non obscure significat verbis, quæ subdo. Venerabilia membra Christi Martyris, odore suavissimo fragrantia, Hucbertus pontifex solida & inlibata reperit, & cum timore & honore maximo de sepulcro elevans, in pretiosis vestimentis illa involvit; ea quoque, quibus dudum fuerat indutus, sub sigillis cum magna cura reposuit. Similiter in exemplari a Chapeavillo edito cap. 14 dicuntur ejusdem venerabilia membra … odore suavissimo fragrantia … salva & intemerata inventa; eademque de mutatis asservatisque vestibus ibidem legere est. Anselmus quoque, licet in S. Huberto cap. 21 scribat, ossa sancti Martyris ab illo translata esse, capite tamen XI in S. Lamberto diserte dixerat: Ex revelatione divina, beato successore ejus Huberto agente, corpus sanctissimi Martyris in locum passionis, Leodium videlicet, cum incorruptum fuisset inventum, est translatum. Hæc lectorem monendum censui, ne ex alterius biographi verbis inducat in animum, S. Lamberti corpus jam tum in cineres abiisse.

[203] Cetera ad eamdem translationem spectantia, quæ aliqua elucidatione indigent, [Versus poëtæ anonymi] in Annotatis illustrabimus. Interim anonymi de eadem versus subjicio, qui in mutilo nostro codice translationem sic prosequitur:

Hinc etenim corpus solida cum carne repertum
Suscipiunt, sacris alte volitantibus ymnis.
Tunc urbs mœstitiam conectit laudibus atram;
Quod se conspiciat visu Custodis abactam:
Grex ovium luctus altis balatibus addit,
Quod se desertum Pastoris cura relinquit.
Cœptum ducit iter plebis veneratio mitis,
Et comitantur idem crebris miracula signis.
Sic adiere locum Sancto dormire paratum,
Carnis & illius roseo de rore perunctum.
Illius inde loci plebs assurrexit ovanter,
Et sua largifluis ornare cubilia donis
Maturat, satagitque, sacros ut spargat odores.

[204]

Tunc alios audire fuit per compita cantus, [de eadem translatione.]
Dum tuba mugitus per devia quærere claros
Bombica temptaret, ringentibus undique musis:
Stridula carpsit iter resecare per alta canoras
Tibia rite vias: tali Landbertus honore
Martyr & eximius deductus ad intima Præsul,
Carne quiescit ibi, vitam quo reddidit astris.
Qui * terræ populus gemmis auroque nitentem
Egregiam struxisse domum signatur & aptam,
Munera muneribus jungens & prædia donis,
Mausolium comens, & dans laquearia fulcris,
Quam Domini Christi sic lux virtutis honorat,
Ut sibi Landbertum dilectum munere promat.

Hactenus anonymus, qui Opusculo suo coronidem imponens, indicat se jubente Stephano episcopo Leodiensi, quem seculo X ineunte sedisse, num. 9 diximus, scripsisse, dum ita subdit:

Pontifici Stephano sit laus & gloria sacro,
Cujus præcepto dicta hæc sunt splendida metro,
Nominis & claram carpat de voce coronam.

[Annotata]

* Erkembodonem

* Cui

§ XIV. Miracula quædam in Leodiensi ecclesia antiquitus facta: Ægidii narratio de Normannis divinitus territis &c discussa: nova ecclesia exstructa.

[Ecclesia Leodii miraculis magis illustratur:] Translato Leodium sancti Martyris corpore, ecclesia ipsius miraculis magis magisque inclarescere cœpit, de quibus Godeschalcus sic loquitur: Pauca vero, quæ de vita & de virtutibus ejus narravimus, omnibus auditoribus fidem certam præstare debent, dum hodie juxta tumbam ejus in argumentum rerum probandarum cippi fracti ostenduntur, & plurimæ catenæ & compedes rumpuntur, claudi gressibus solidatis, & diversis infirmitatibus vexati, omni languore de corporibus & anima sublato, incolumes ad propria revertuntur. Dum autem in parvis præcedentibus temporibus multa quidem miracula sunt gesta; quis modo digna æstimatione comprehendet, quanta & qualia per prolixa temporum spatia gerenda erunt, dum numquam juxta beati Præsulis atque gloriosi Martyris tumbam usque in hodiernum signa & mirabilia fieri cessent. Hæc ipse seculo octavo; sed quæ ista fuerint miracula, ulterius non exponit.

[206] [septem contracti & cæci simul sanati;] Auctor Antiquorum miraculorum, quem num. 10 diximus sub Francone & Stephano, sive seculo X ineunte vixisse, tria miraculorum genera recenset, quæ in eadem ecclesia contigerunt. Horum primum, quod ad Sancti lipsanothecam spectat, num. 215 recensebimus. Duo alia, auctoris tempore facta, quia alibi commode dari nequeunt, hic accipe. Alio denique post multorum temporum in excursu memorandum universis seculorum succursibus tale communi visu spectantes crevimus. Nocte etenim Natalis ejus, dum Vigiliarum cantisonus actitabatur cultus, jamque octavi Responsorii alte personabat melos ymnidicus, uno in puncto, unoque momento, contractorum necnon pariter cæcorum officia virtute membrorum cælitus per dudum suetos poros refusa, septeno lætantia numero spirant reparata. Quo in facto aliquid laudium addere, magis est profecto decerpere. Animadversiones, quas pro suo ingenio ibidem prolixe subdit, quia satis frivolæ ineptæque sunt, nec ad historiam pertinent, sciens prætereo, & ad aliud, quod post has sequitur, progredior.

[207] [cæca nata ecclesiam adire divinitus monita,] Tenente de cetero statim (post Franconem) successum episcopii viro sanctitatis atque generositatis illustri, Stephano pontifice insigni, solius Filii Dei prodigium in prælibati Patris celsitate perspeximus gestum, quod numquam de altero nec visu, nec relatu percepimus notum. Quædam cæca nata, & quotenus plures prolium genuit, sic multata (id est, & plures liberos jam enixa, cæca permanens) in hunc modum per somnium audire meruit a voce Dominica, ter in singulis noctibus ita ad se exorsa: Quid diu in nativa durans manes cæcitate? Surge pernix, limina Lantberti martyris adi: inibi tibi dabitur potio gustus salutigeri, qua hausta, percipies visum tui, quo sola illius gloria in te demonstranda actenus cassata caruisti. Dumque id tertio aurium officio excepit, finitimisque juxtim positis crebro rimate (Ῥῆμα Latine sermo est) expositum edidit, omnium hortamine coacta, habitaculum liquit, & in Leodicum usque itiner tendens venit. Tum eadem valvarum foribus gressu propinquans, extemplo acsi thanata (id est moribunda a Θάνατος mors,) solo cecidit, palpitans. Quam multis, qui assistebant, sustinenter præstolantibus, & quidnam fors eventuum fini daret, nosse cupientibus, felici auspicio illa post multum sensim respirans, & sessu paululum se erigere nitens, biberem (id est cyathum seu potum) se * porrigendum clamoribus increpuit, horrendum sonans.

[208] Quem cum procul haudquaquam remoratum funditus epotavit, [ibidem mirabiliter donatur visu.] ipsis suis manibus tamquam squamas ab oculis vellere cœpit; ac nisi si ab aliis strictim tenta contrairetur, ultra opus ab ipsa fricati, radicitus stirparentur. Sic videscens, nec maritum nec filios erat cognoscens; sed velut quos nondum habuerat, qui essent, eis importunantibus, nescia interrogabat. Creaturarum substantias, quas ante nisi solis agnoscebat vocabulis, admodum stupida mirans, tota sequenti ebdomada earum discere hebetando quærebat distantias; ita ut palam cunctis facultas daretur advertendi, quod numquam usa fuisset lumine sui. A pluribus tamen eam scientibus omni juramine testabatur, sic ortam exstitisse parentibus. Potus, de quo ibi loquitur auctor, verisimiliter fuit liquor quidam aliquibus S. Lamberti reliquiis, vel ad ipsius invocationem benedictus, aut in vasculo, quo ipse olim usus fuerat, propinatus. Ceterum hæc de miraculis in Leodiensi basilica impetratis habet scriptor ille, qui præfatus erat, sese ex plurimis tria tantum ad sanctissimæ Trinitatis gloriam relaturum, quia, ut ibidem ait, si omnia paginis ingesta singillatim scriptui mandarentur, nimiæ longiturnitatis spatio vacantia, fastidium irrogare haberentur.

[209] Memorabile quoque est, quod Anselmus canonicus Leodiensis, [Alter contractus,] qui paulo post medium seculi XI scripsit, sua ætate ibidem contigisse annotavit in Gestis episcoporum Leodiensium apud Martenium & Durandum tom. 4 Collect. ampliss. veterum scriptorum, col. 852 & seq., ubi cap. 12, cui titulus est, De contracto manifeste erecto, sequentia leguntur: Liceat adhuc ad laudem & gloriam Domini, Martyris ejus pretiosi unum enarrare, cujus nostra memoria gesti in præsenti ecclesia, ubi venerandum ejus requiescit corpus, tot esse possunt testes, quot, qui hoc idem videre, sunt superstites. Adolescentulus quidam a primis pueritiæ annis ecclesiam, & quocumque procederemus, cum scabellis perreptare, & continuis septem annis erga signa pulsanda, ostia seranda & reseranda sedulus esse solebat: quotidie ex fraternarum stipe eleëmosynarum alebatur; nec aliunde vivere noverat. Unde contigit, cum inter fratres sermo incideret de gyrovagis quibusdam, signa in se facta mentientibus, ut, si iste erectus foret, sine dubio hoc credi debere asseveraretur; quippe qui præ nimia simplicitate nedum aliquid fingeret, longe prius falli quam fallere posset.

[210] Taliter apud nos septem paulo plus minusve conversatus annis, quadam vice, sicut erat hilaris & ad exhibenda talia agilis, sed cetera omnino claudus & debilis, ad mensam fratribus occurrere festinans, [in obsequio sancti Martyris] cryptam, in qua sancti Martyris est mausolæum, pergit claudere. Venitur ad sinistri lateris ostium, cui dum summis innixus articulis pessulum obdere tenderet, sensit paulatim laxari tibias, a coxis disjungi; adeo ut non jam articulorum amminiculo subrigi, sed sic se ita posse crederet, ut totus in directum ad hoc valeret assurgere. Miratur ac stupet simplicitas adolescentuli novam in se recte incedendi potentiam; nec unde hoc sibi contigerit, intelligere valens, nescio, timore an pudore, rem nulli publicat. It itaque incassum scabellis aliquamdiu, multo nunc, quam ante vere debilis, impotentior; ac tandem ex matriculariis quemdam ad se secreto advocans, eidem, quid donante Deo posset, ostendit. Ille primum præ pavore rei inusitatæ fugiens, sed subinde resumptis viribus rediens, tempus & ordinem curationis inquisivit.

[211] [subito erectus. Sancto devotus, in ecclesiam] Illo simpliciter narrante, cognovit, nobis narravit, & ex illo, scabellis in virtutis testimonium ante Martyris tumulum derelictis, novellos baculo sustentante didicit regere gressus. Contractum prius & post erectum vidimus; aliquantis eum post vixisse annis vidimus; scabella in testimonium virtutis retinemus. Hæc ideo non dicimus, ut quotidiana Dei in nos ob sancti Martyris meritum beneficia extenuare velimus, quæ tot ac tanta sunt, ut humanus ea vix comprehendere valeat animus; sed ut his, qui nova & inusitata mirari consuevere, satisfaceremus, & ut nova memorando, ad disquirenda quotidiana studiosorum sollicitudo excitaretur. Hactenus Anselmus. Hisce duo addidit Ægidius in editione Chapeavilli tom. 1, in S. Lamberto Primum cap. 18 est de quodam laïco Leodiensi erga Sanctum pie affecto, qui cum ter noctu æra campana ad matutinum Officium pulsari audisse sibi visus esset, ac toties ecclesiam, quam clausam inveniebat, frustra accessisset, dum ante sacellum S. Agathæ aliquantulum in orando moram faceret, visum est ei, quod personam quamdam honestam & reverendam cano capite & rasam coronam habentem, amictam pallio, egredi videret de capella illa, quæ illum manu apprehendit, & ut sequeretur, innuit.

[212] [mire introductus; blasphemus punitus, sanatur pœnitens.] Et cum ad ostium ecclesiæ pervenissent, aperta est ilico in eorum adventu janua miraculose, & sic vir ille in ecclesiam introducitur usque ad medium. Qui cum vellet chorum intrare, persona illa clausit ostium chori, & extra chorum dimisit eumdem. Tunc audivit interius fragorem & circa feretrum B. Lamberti sonitum, & quædam signa, per quæ intellexit, quod ipse esset B. Lambertus, qui eum in ecclesiam introduxerat; & ita Deum & Sanctum ejus glorificans, horam matutinalem expectavit. Alterum recenset cap. 19, estque hujusmodi: Erat quidam miles de pago Hasbanico, qui solitus erat deridere facta B. Lamberti, & deridendo blasphemare. Transivit aliquantulum temporis sine vindicta; sed cum parvi penderet correctionem suam, quadam die, justo Judice judicante, os blasphemum distortum est ita, quod videbatur os habere ad aures. Dedit ista vexatio intellectum auditui. Qui ilico venit Leodium ad misericordiam gloriosi Martyris, culpam suam coram omnibus recognoscens. Sub feretro circiter tribus diebus in precibus jacuit; & sic demum veniam obtinuit, & per beatum Martyrem pristinam recepit sospitatem: & ab illo tempore devotus & humilis circa venerationem B. Lamberti permansit. Hæc Ægidius, qui propter fabulas, quas alibi venditat, in hujusmodi rebus exiguæ apud me est auctoritatis.

[213] Idem scriptor cap. 12 narrat, eamdem S. Lamberti basilicam, [Ægidii narratio de Normannis a lipsanotheca] Francone episcopo, a Normannis succensam fuisse, sed pretiosam Sancti lipsanothecam ab eorumdem primum avaritia, ac deinde etiam ab aëris injuriis divinitus servatam esse. Sic autem habet: Processu temporis, Francone præsulatus Leodiensis functo dignitate Normanni, gens scilicet Beluina feritate spirans, Leodium violenter irruperunt, & municipiis effractis atque combustis, civibus etiam immoderata cæde fusis, & substantiis eorum sublatis, ad ultimum ecclesiam S. Lamberti igne consumpserunt, eam solo coæquantes, sola ruinæ & combustionis vestigia reliquerunt. Deinde ad locum, in quo sanctum corpus venerabatur, barbarica præsumptione volentes accedere, & optima, quæ invenirent, diripere, divinitus incussa formidine, resilientes aufugerunt. Qui fugientes hoc modo, fugam suam consolabantur, dicentes, sibi dispendium venisse, quod solam & non adeo pretiosam circa Martyris corpus micantem fabricaturam non abstulissent.

[214] Detecto itaque sanctuario, & sancti sepulchro, flatibus ventorum, [divinitus repulsis, & de prodigio nivium,] nivibus & pluviis exposito, mirabilis virtus Omnipotentis apparebat in laude sui Martyris, quod toties compluta undique imbribus terra & circumquaque nivibus operta, super sepulchrum ejus nec pluviæ gutta defluebat, nec crispata nivium conspersio insidebat. Mirum erat & insolitum, quod locus corporis sacri nudo aëri patens, siccum aërem suscipiebat, humidum vero respuebat. Fisenus lib. 5 Historiæ, num. 45 vix credere potest, Lambertianam basilicam a Normannis tunc succensam fuisse, quia Ægidium hujus rei primum auctorem credebat, neque ullus alius de nova ecclesia eo tempore ædificata meminit, ac ipse denique Ægidius scribit, structam a S. Huberto, & vetustate collabascentem, a Notgero postmodum restauratam esse. Hinc mavult Fisenus existimare, Normannos tam a S. Lamberti ecclesia, quam ab ejus lipsanotheca violanda divinitus absterritos fuisse. At fallitur: nam primo quidem Annales Francorum Bertiniani a Chesnio vulgati tom. 3 Script., pag. 261 ad annum Christi 882 monasterium S. Landberti in Leudico ab iisdem incensum fuisse diserte affirmant.

[215] Secundo scriptor antiquorum miraculorum, de quo num. 206 meminimus, [corrigitur ex scriptore] rei gestæ synchronus aut proximus, id ipsum tradit; sed stilo tam barbaro, tamque implexo, ut vix intelligi possit, quid sibi velit. Sic igitur scribit: Ergo dum truci peste Nortmannica quaquaversum quodcumque populando bachata, in cremata prorsus, qua somate * quiescit (sanctus Martyr) suæ sedis aula, necdumque saltem mediestinæ reparationis acceleratu demum structa, de locis, ad quæ fugerat, relatum, sui custodes pernoctarent vigili cura, nivium enormis exuberantia, prout totum erat patulum fenestris, affluens, nihil penetralium, nisi tantum ejus sandalia, dimisit inoperiens. Atqui neque per quippiam sursum, neque, quantum medietas palmæ capit, laterorsum, his venerabilitatem servans, extitit accedere audens. Quod e vestigio mane palam plebeja multitudine scitum, mactæ mirabilitatis extollentia ubique sonuit inaltatum. Cujusque tunc temporibus visores, adhuc nobiscum degentes, morantur narratores. Post hæc auctor ad pia monita conversus, observat, recte accidisse, ut nives sacro corpori parcerent illius, quem obedientiæ causa in Stabulensi monasterio sub dio in psalmis pernoctantem olim cruciaverant.

[216] [Miraculorum antiquorum,] Obscuram porro barbaramque narrationem sic interpretor: Post Normannicam vastationem, cum S. Lamberti corporis custodes apud illud, ex loco, quo Normannorum metu deportatum fuerat, jam relatum, in ejusdem exusta & ne rudi quidem opere restaurata ecclesia pernoctarent; ingens nivium vis per propatulum fornicis proruens, quidquid in ecclesia erat, cooperuit præter sandalia, id est velum, quo Sancti lipsanotheca contecta erat. Nihil nivium in illud desuper, nihil quoque circumcirca ad dimidiæ palmæ spatium, velut ex reverentia sacri pignoris, in pavimentum decidit: quod ubi plebs mane intellexit, summis laudibus celebravit. Jam ad Ægidium redeamus. Videtur huic anonymus ille præluxisse; neque negare possumus, Lambertianam basilicam a Normannis succensam fuisse, cum id laudatus miraculorum scriptor tam diserte asseveret. Neque hujus auctoritati obesse potest objectum a Fiseno aliorum de restaurata ecclesia silentium, quippe ex quo non nisi negativum argumentum desumi potest. Multo minus obstat, quod Notgerus ecclesiam a S. Huberto conditam, vetustate collabascentem postmodum restauraverit: potuit enim post Normannicum incendium pro ea temporum calamitate utcumque reparari, ac deinde seculo X decrepito, cum muri, qui incendio superfuerant, ruinam minarentur, a Notgero nova a fundamentis, uti factum est, suscitari.

[217] [rei gestæ proximo:] Verum ex ejusdem anonymi relatione convincitur Ægidius additæ fabulæ de tentata a Normannis sacræ lipsanothecæ direptione, eorumdemque ob incussam divinitus formidinem præcipiti fuga, quæ ipse, forsitan non intellecto anonymo, cum apud aliorum Sanctorum corpora aliquoties facta legisset, hic quoque contigisse opinatus est. At cum anonymus, rebus gestis proximus, de eo miraculo non tantum non meminerit, sed lipsanothecam securitatis gratia alio translatam fuisse affirmet, liquet Ægidium fabulatum esse. Adde, quod etiam aliunde verisimilius sit, S. Lamberti corpus, ne in barbarorum manus incideret, tempestive absconditum vel in tutiorem locum translatum fuisse, uti Foullonus lib. 3 Hist. Leod., cap. 10, etsi anonymum non vidisset, adversus Ægidium jam observavit, adductis aliorum sacrorum corporum translationibus, eadem de causa prudenter institutis. Præterea istud nivium miraculum, quod semel factum ab anonymo traditur, Ægidius liberaliter multiplicavit; Toties, inquiens, compluta undique imbribus terra, & circumquaque nivibus operta, super sepulchrum ejus nec pluviæ gutta defluebat, nec crispata nivium conspersio insidebat.

[218] [Nova ecclesia a Notgero condita.] De ecclesia a Notgero, qui anno 972 Leodiensis episcopus consecratus est, ædificata Anselmus cap. 50 apud Chapeavillum hæc habet: Ecclesiam sanctæ Mariæ, & sancti Lamberti (quæ una eademque est) ædificiis latioribus ampliavit, ornamentis ditioribus decoravit, claustra ad domorum ædificia renovavit. In editione Marteniana legitur: Domum sanctæ Mariæ & sancti Lamberti, sicut in præsentiarum est, cum ornamentis, claustro & ædificiis episcopii renovavit. Hæc eadem Ægidius paulo latius prosecutus est in hunc modum: Monasterium B. Lamberti patroni nostri, cujus vita venerabilis, mors pretiosa, qui causa & pœna martyr in sanguine suo locum civitatis nostræ cultui divino consecravit, longe in melius, quam fuerat, immutavit. Ecclesia enim, quam B. Hubertus ædificaverat, infirmitate minoris operis & vetustate incumbentis temporis ad lapsum declinaverat. Hac diruta, templum sexaginta canonicorum, juxta magnificentiam dilatati cordis sui, secundum amplitudinem & sublimitatem operis, quæ cernitur, in caput & protectionem civitatis & patriæ protegendæ exaltavit, ornamentis ditioribus decoravit &c. Incertum tamen est, an Notgerus eam omnino perfecerit; quia eamdem a Baldrico, ipsius successore, primum dedicatam fuisse, tradit idem Anselmus cap. 59 dicens: Ipse, præsente Coloniensi archiepiscopo, videlicet Heriberto, sanctæ Mariæ sanctique Lamberti ecclesiam dedicavit. Ceterum hæc ea ecclesia est, in qua floret illustre illud canonicorum collegium, penes quod nunc est tota principis ac episcopi eligendi potestas, summaque inter principatus ordines auctoritas.

[Annotata]

* sibi

* i. e. corpore

§ XV. Sacri feretri cum parte corporis translatio ad castra Leodiensium ante Bullionium: miracula ea occasione patrata.

[Duo synchroni, quorum unus Reinerus,] Sub medium seculi XII, anno scilicet Christi 1141, contigit celebris translatio S. Lamberti ad castra Leodicusium, qui cum episcopo suo Alberone II Bullionium obsidebant, cujus memoriam ob felicissimum eventum annua solemnitate Leodii ad diem XXVIII Aprilis recoli, supra jam diximus. Rei gestæ seriem prolixe scripserunt duo synchroni, unus anonymus, alter Reinerus vel Renerus, monachus ad S. Laurentium Leodii, cujus etiam alia Opuscula exstant. Anonymi librum, qui Triumphus S. Lamberti martyris de castro Bullonio inscriptus est, in 22 capita partitum edidit Chapeavillus tom. 2 de Gestis Pontif. Leod., existimavitque auctorem illius Nicolaum canonicum esse, a quo etiam Vitam S. Lamberti scriptam habemus: quod etsi satis verisimile, tamen certum non est; ideoque illum anonymi nomine laudabimus. Reineri Opusculum, in quinque libellos divisum, ex Laurentiani monasterii Ms. codice vulgavit Bernardus Pez tom. 4 Thesauri Anecdot. parte 3 cum hoc titulo: Triumphalis Bulonici libelli V.

[220] Hosce Reinerus ipse suos esse agnoscit lib. 2 de Claris scriptoribus sui monasterii, [a Sancto miraculose sanatus,] cap. 9, apud laudatum Pezium col. 42, ubi lucubrationes suas recensens, inter cetera ait: Præterea quinque exaravi libellorum Opusculo, qualiter diebus nostris ecclesia Leodiensis Bulloniense castrum, pervasoribus triumphatis, divina receperit virtute, tituloque præsignavi: Triumphale Bulonicum. Scribendi causam allegat grati animi officium erga eumdem Sanctum, cujus patrocinio a gravi morbo liberatus fuerat. Ita enim loquitur in Prologo: Verum, quod iners ego ac imperitus tantum aggredi negotium præsumpsi, amor dumtaxat in Sanctum & devotio me induxerunt. Quippe gratiarum debitor ille eram, quas ex historia tam solemni dependere non otiosum habui. Etenim cum per annum fere duabus angerer quartanis, & aut urerer ardoribus, aut frigoribus contraherer, ita ut præsentium pertæso, miseriæ mihi & oneri jam esset, quod viverem; postquam nuper a loco quietis, sicuti infra liquebit, reverendum Sancti corpus elatum est, inter languentium alios greges suffragium imploraturus accessi; quod indignum inexhausta fuerit clementia exaudire dignatus, habui experimento beneficium sospitatis.

[221] [de triumpho Bullionico scripserunt.] Quod ad tempus scriptionis attinet, cap. ultimo alteram victoriam anno 1153 relatam memorat, & ejusdem Sancti patrocinio adscribit. Quam ob rem non ante illum annum Triumphale suum scripsisse dicendus est, nisi forte pauca illa ceteris postea adjecerit. De fide, qua libellos istos exaravit, in Prologo sic ait: Multi quidem multa loquuntur, atque, ut in ejusmodi solet negotiis, diversæ diversorum sententiæ sunt. Verumtamen prout investigare ab eis diligentius potui, qui interfuere, posui veritatem… In quo (Opusculo) & si præter verum quidquam positum sit, relatoribus an scriptoribus æquius hoc imputetur, benivoli sententiæ lectoris defero. Sed amica religiosis veritas est; unde a quibus hæc accepi, nequaquam suspicer eos aliquid finxisse, dum modestia hoc excuset personarum. Porro uterque scriptor fide dignus est, & quoad rerum substantiam consentit, licet adjuncta quædam aliter ab altero referantur. Quia vero ambo multi sunt in rebus bellicis enarrandis, quod nostri instituti non est, consultius duxi ea tantum recensere, quæ ad S. Lambertum proprie spectant, cetera autem, quantum ad translationis ac triumphi notitiam necesse est, breviter exponere.

[222] [Bullionum, quod Obertus emerat,] Godefridus Bullionius, postmodum Hierosolymorum rex, cum sacram Terræ sanctæ expeditionem versus finem seculi XI meditaretur, castrum suum Bullionium, vulgo Bouillon, intra Arduennam silvam, in confinio ditionis Leodiensis situm, Oberto Leodiensi episcopo oppignoraverat, ea adjecta conditione, ut nisi a certis personis redimeretur, ad ipsius diœcesim perpetuo pertineret. Oblatam conditionem avide arripuit Obertus, quia castrum illud natura & arte admodum munitum erat, & ab ejusdem incolarum prædationibus Leodienses multa fuerant passi. Episcopus itaque, ait anonymus, miseriis pauperum compatiens, pie violentus, memoriam beati Martyris, loculum scilicet, in quo jacebant sacratissimæ ejus reliquiæ, auro coopertum excrustavit, & in majori ecclesia & omnibus totius episcopii ecclesiis aurum, gemmas & cætera, quæ decoro ambitu altaria, pulpita & textus ecclesiarum venustabat, detraxit, & mille trecentis argenti purissimi marcis (Reinerus tres auri marcas addit) undecumque corrasis, hac summa pecuniæ duci tradita, prædictum castrum emit, direptiones, captivitates, mendicitates, pericula mortesque redemit.

[223] [occupatum a Barrensi comne, Albero II obsidens,] Post hæc cum nemo eorum, quorum ex pacto intererat, memoratum castrum redemisset, & Eustachius comes Bononiensis, Godefridi frater, teste Reinero, etiam juri suo solemniter cessisset, in jus ditionemque Leodiensis episcopatus transiit, mansitque usque ad Alexandri episcopatum. Tum vero Rainaldus Barrensis comes, titulo repetendæ hereditatis avitæ, corruptis, ut ajunt, custodibus, illud occupavit. Alexandro successit Albero II, qui postquam pro eo recuperando cum imperatorem, tum Romanum Pontificem frustra interpellasset, idem illud obsidione cinxit, repetiturus vi & armis, quod aliter obtinere non potuerat. Expeditionis initium Reinerus anno episcopatus ipsius quinto, XVI Kalendas Septembris illigat; anonymus anno Christi 1141. Obsessis præerant duo Rainaldi ducis filii Hugo & Rainaldus, quos in agris prædantes Leodiensis exercitus in castrum compulerat, quique a patre suo suppetias exspectabant. Interea dum Leodienses obsidionem urgere molirentur, obsessi fortiter se defenderent, uti apud utrumque scriptorem pluribus videre est, injecta prioribus mens est de sancti Patroni sui auxilio apud deductum in castra loculum implorando.

[224] Ea dum geruntur, ait Reinerus, nutu Dei, omnia suaviter disponentis, [postulante exercitu, corpus S. Lamberti] episcopo, (qui in castris aderat) & majoribus ecclesiæ visum est, ut venerabile B. Lamberti corpus, de loco motum suæ pausationis, ad castra deportaretur, quatinus præsentia vel munimine tanti Patroni amplior accresceret animus exercitui, atque ubi virtus cessisset humana, divina per suum operari Martyrem dignaretur Omnipotentia. Nam principes quoque exercitusque omnis, populus denique civitatis, qui edicto erat episcopali processurus, id summopere efflagitabant. Quocirca licet multa hæsitatione, multo deliberaminum tractu, postremo tamen complacitum est necessitati tantæ satisfieri. Anonymus hæc eadem latius exponens, cum episcopum suos ad fortiter pugnandum exhortantem induxisset, cap. 10 sic progreditur: Postquam præsul finem dicendi fecit, erecti omnes, quasi divino moverentur oraculo, responderunt: Enitemur pro viribus modis omnibus, dabimusque operam, ut res nostra prospere administretur, si venerit in castra noster, ille Martyr, cui militamus, qui constantiam infundat animis nostris, & corporibus provideat sanitatem, animabus æternam impetret salutem.

[225] Ille denique, si huc afferatur, afflictos consolabitur, [Leodio ad castra] tœdiosos roborabit, vulnera nostra curabit, omnemque languorem auferet, opus cœptum maturabit, & paci nostræ consulet, & Deum pro nobis orabit, & placatum faciet. Respondit præsul, hæc difficilia esse, ut Thesaurus tamdiu absconditus revelaretur absque sui præsentia; cum per se quoque vix auderet illud sacratissimum corpus movere, nedum transportare absque archiepiscopi & suffraganeorum suorum, comitum quoque & principum, cæterorumque regni primorum solemniter advocata præsentia. Mandaret quidem populo de civitate, villisque & urbibus, ut sibi cum armis & victualibus affatim subveniret, beatus vero Martyr, utpote qui devotione præsens erat, pro eis intercedere non cessaret. Quibus cum hæc verba non satisfacerent, sed magis magisque instarent, dicentes, se loco negotioque desistere, si non impleretur, quod ipsi divinitus inspirati acclamabant, victus tandem episcopus, videlicet quem pro tempore urgebat necessitas, communicato consilio cum archidiaconis, quos secum habebat, consensit, ut beati Martyris reliquiæ illo afferrentur.

[226] Præmiserat quidem nuntium cum litteris, quibus mandabat congregari exercitum; [accersi jubet; clero Leodiensi] sed ne forte minus ei crederetur, venerabilem Henricum archidiaconum præpositum, imitandæ humilitatis virum, cujus studium & fides valde erat necessaria, hac fungi legatione monuit, ut per eum res, quæ erat ad persuadendum difficillima, pro utilitate & pace communi a filiis ecclesiæ perficeretur. Spargebantur hinc inde, ut in tali re fieri solet, rumores varii; & licet ficta plerumque dicerentur, pro qualitate verborum infundebant pluribus metum & spem partim timoris, partim gaudii. At ubi venit archidiaconus, congregatis in scholis B. Lamberti coarchidiaconis & religiosis viris, quibusdam præterea de clero & populo, quos sanioris consilii esse sciebat, brevi mandata peregit. Excubabant *, inquit, episcopus & comes (Namurcensis Henricus) cum suis baronibus, necessariis egentes, parvisque copiis multitudinem hostium semper suspectam habentes, die noctuque in armis vix laborem sustinentes; sed spe & patientia adhuc adversa omnia superantes; mandantque per amicitiam & fidem, ut eis celerem succursum faciatis, si salutem, si pacem communem, si eorum denique vitam diligitis.

[227] [ægre consentiente.] Cum armis & victualibus venite; & quia sic urget necessitas, per summam & veram vobis præsul indicit obedientiam, ut beati Patroni nostri sacratissimum feretrum illo vobiscum deportetis. Nec diu consulendum, nec tarde vobis est succurrendum: omnis enim dilatio ruinosa est; sed quicumque fideliter beatum Martyrem diligunt, id maturius adimpleant. Commune periculum est, si negligitur; solemne tripudium, si mandatis præsulis & precibus vestrorum defensorum obsecundatur. Hæc fide, qua poterat, cum lachrymis quoque archidiacono prosequente, omnium accensi sunt spiritus auxilium ferre, plebemque civitatis & omnes viros bellatores illic cum necessariis copiis mittere. De corpore vero beati Martyris movendo diversi diversa sensere. Fuerunt, qui dicerent, unum de sociis passionis ejus (puta B. Petrum vel Andoletum) tollendum, ut satisfacerent hoc velamento petitionibus principum. Sed ubi plebi mandatum est, uti omnes omni occasione postposita egrederentur, & non exeuntium bona publicarentur, responderunt, se non ituros, nec opem aliquam, nisi præcederet eos beatus Martyr, ullius incommodi seu damni intentatione laturos. Unde licet multis displiceret, persuadente domino Joanne de Louverval archidiacono, necessitas coëgit assensum.

[228] [Mira quædam ad Sancti feretrum facta;] Itaque consultum est, ut post matutinos hymnos loci convenientia notaretur, & mane ante conspectum populi humili devotione corpus sacratissimum moveretur. Quid autem ea nocte æditui ecclesiæ viderint, quid audierint, quantis mirabilibus obstupuerint, supersedeo scribere; præsertim cum & ipsi, qui hæc viderunt, non hæc auribus infuderunt multorum, & cælandum satius æstimaverint, quam prodendum. Hactenus anonymus. De iisdem prodigiis Reinerus meminit, post verba num. 224 relata sic prosecutus: Quod (consilium de Sancti corpore in castra deferendo) etiam approbasse Martyrem, cum successu rerum, tum & revelationibus & indiciis est quibusdam satis compertum, asseverantibus loci custodibus, quod tantis plerumque motibus circa dies illos feretrum, quo felicia claudebantur pignora, concussum sit, tantus terror incesserit divinus, uti non auderent illo, præsertim noctibus accedere aut ingredi: nam obstupescunt carnalia, dum emicant spiritualia. Ad cumulum profecto tuæ glorificationis hoc agebatur, o Martyr, o decus & gloriæ corona Leodiensis, quod a loco transferebaris pristinæ quietis, quatinus tua per te reciperes, qui jam cohæres Christo factus in regno, nullius, nisi propter tuos, egens factus esses.

[229] [ad quod in medio ecclesiæ posium surda] Pergo ex eodem Reinero cap. 2, quæ deinde facta sunt, enarrare. Igitur VI Kalendarum Septembrium convenientibus tam monachis, quam clericis atque numerosa diversi sexus & ætatis frequentia, abbates virique religiosi subeuntes in secretarium cryptæ, quod tantum asservabat thesaurum, debita sacrum feretrum reverentia extulere, mellitisque laudum conventibus in voce exultationis & confessionis personantibus, in medio est ecclesiæ locatum. Multa ibi vota, multæ præces ac lacrimæ fusæ: Sancti quoque virtus præfulsit mirifice. Quædam mulier, quæ capitis obsurduerat dolore, cum occurrisset ad feretrum, opemque fideli affectione pio lacrimatu implorasset, subito in verticem grave quoddam pondus superne sensit decidisse, & quasi duos ferri duculos utrique auri penetrabiliter infixos. Ex quo terræ consternata, dum ita cælesti medicamine sensum audiendi plene recuperasset, Deo & Martyri gratias reddidit.

[230] Denique puella quædam passionis trino genere miserabiliter angebatur. [aliique infirmi sospitantur.] Modo etenim febre, modo paralysi, interdum epilepsiaco quassabatur incommodo. Super qua nimium parentes affecti, votum Martyri vovere, illiusque ad martyrium (id est, lipsantohecam vel sacellum) cujuslibet speciei oblationem, infirmæ æquilibratam, deferre statuerunt. Piæ supplicum devotioni pia sanctæ Trinitatis operatio affuit, quæ actutum puellam eisdem ad integrum passionibus liberavit. Puer quoque erronei sensus ac turbidæ mentis in sobrium rationis statum compositus est. Alia etiam provenisse sanitatum ferebantur remedia. Sed miracula pro augenda fiunt devotione: fit ergo ad devotionem provectior, qui est ad credulitatem inclinatior. De hisce miraculis nihil habet anonymus, licet S. Lamberti corpus cum sua lipsanotheca de secreto illo, in quo diu jacuerat, ad publicum a viris religiosis productum, & in medio ecclesiæ collocatum, magno cum circumfusi populi gaudio, precibus ac lacrymis frequentatum fuisse, similiter asseveret. Sed videtur is de nonnullis rerum adjunctis minus recte instructus fuisse, quam Reinerus, ut liquet ex eo, quod mox subdit idem anonymus.

[231] Etenim ibidem sic prosequitur: Postera die tempestivis horis dictis Regularibus impositæ sunt reliquiæ, [Pars corporis loculo inclusa] quæ delatæ sunt in illo færetro, quod auro olim exuerat Obertus episcopus, dum Bullonium venderet ecclesiæ B. Lamberti dux Godefridus. Certe hic ita loquitur anonymus, quasi totum S. Lamberti corpus ad castra translatum fuisset; quod diserte negat Reinerus, cujus narrationem resumo. Tunc primi, (ait citato cap. 2) atque saniores provido solliciti metu, ne quid forte tristius super Martyris corpore accideret, si delatum in castra foret, (nam bellorum incertos eventus esse, atque nunc isthinc, nunc illinc adversa misceri & prospera) decreverunt, ut resignato eodem feretro, inde levaretur, tutiorique interim loco reconderetur. Quod videlicet sunt executi abbates religiosi, & ad hoc electi probabiles viri, qui beata ossa penes altare sanctæ Crucis, situm in oratorio eidem basilicæ adjuncto, ingenti, sicut par erat, metu ac devotione ad nocturnum transposuere silentium. Aliquas tamen in ipsum feretrum reliquias reponentes, denuo signaverunt, & hoc ad castra exhibuere perferendum.

[232] Non fuit igitur totum sancti Episcopi martyris corpus, [eum particula sanctæ Crucis fertur] sed aliqua tantummodo ipsius ossa in loculo ad obsessores translata: idque anonymus facile potuit ignorasse, cum res in nocturno silentio & clanculum gesta fuerit; vel si sciverit, silendum cenfuisse, ne clero invidiam apud populum crearet. Reineri dicta adoptavit Ægidius Aureæ-Vallis cap. 31 in Alberone II, quem Foullonus, qui Reinerum haud dubie non legerat, propterea perperam rejecit, nixus anonymo. Redeo ad Reinerum caput 4 ordientem. Nec quievit pietas populi vovere vota, oblationes offerre, donec inde sublatum cum tabula operose fabrefacta, cui Dominicæ Crucis portiuncula inesset, castris deportaretur, choris monachorum atque clericorum tanto Patri debito affectu & veneratione prosequentibus, atque canticorum officio usque Mosam fluvium per Publicum montem deducentibus, per Sanctorum cœnobia, inibi constituta, honorifice prius decantatis laudibus. Neque popularium defuit ingens turba; suas ipsi laudes, sua personuere cantica.

[233] [ad navim: per viam miraculis clarens,] Verum loculo venerabili exceptum navi devotus grex pium Pastorem multa obsecratione & lacrimis commendans, uti prospere abiret, prosperius rediret, quia gressu non ulterius valebat, diu tamen voto sequens & oculis, in sua tandem rediit. Concurrebat autem undique obviam feretro sancto de vicis ac villulis utriusque sexus multitudo, fiebantque sanitates plurimæ tam medicabilis Ligni virtute, quam beati Martyris merito & oratione. Ad Nandriensem quippe villam ubi ventum est, homo languidus, quem acerba membrorum contractio dissolverat, ipsi feretro applicitus, exorataque Sancti clementia, celeri est sospitate instauratus. Deinde in villa Phriere (ab anonymo Freitura dicitur) cæcus lumen recepit oculorum. Unde cum esset digressum, quidam miles, qui quartano diu typo (id est, febri) laboraverat, & capitis valitudinario utebatur assidue, ubi salubrem attigisset loculum, suppositisque humeris aliquanto tulisset spatio, incommodis fuerat liberatus. Qui etiam armis protinus resumptis, officiosas retribuens gratias, secutus in expeditionem est. De contracto in Nandriensi villa sanato nihil habet anonymus; cetera consentiunt.

[234] [honorifice deducitur.] Secuta dehinc nocte (verba iterum sunt Reineri) apud villam Uphei (anonymo Ufey) mansione disposita, ubi præstolabatur Leodiensis exercitus, devota fidelium sedulitas cum incolis loci celebre exegit pervigilium. Inde matutino dum movissent, advenit, qui diceret, sequenti die, III videlicet Kalendas Septembris, Rainaldum comitem (Barrensem) cum quingentis equitibus, & quindecim peditum milibus bello conflicturum. Quapropter accelerato itinere, prono jam in occasum sole, Thelim villulam venere… Nocte ergo media directo exercitus ad episcopum veredario, qui super bello disceret, cum in lucem jam aurora erumperet, exinde progressi, Vilantiam properato villam contendere. Illuc rediens legatus, bellum eo procul dubio futurum die nuntiat. Sed formidolosos sinister facile rumor enervat. Unde complures inepta formidine fracti, soloque auditu vulnerati sunt. Diffidentia ergo diffugere muliebri. Ac cæteri cum vitalis Ligni, tum sancti Martyris confidentia potius, quam ferro armati, per angustos semitarum tractus in auxilium sociis maturaverunt pectore virili. Ab utroque autem exercitu missi exploratores, qui, quomodo sese partes haberent, vestigare ac referre deberent, dum sibi occurrissent, taciti ac dissimulantes ad socia se castra retulere: atque hostes quidem ex suis cognito, quanta obsidentium, quanta eorum, qui tunc confluxerint, esset copia, satius probaverunt conatu temerario absistere, quam periculum in se ultro arcessere. Hic libelli 2 finis est.

[Annotata]

* Excubant

§ XVI. Lipsanothecæ solemnis adventus in castra: Hugonis morbus divinitus inflictus, pœnitentia & pia mors: castri deditio.

[Sacræ reliquiæ in castris exceptæ] Reinerus lib. 3, cap. 1 sacrorum lipsanorum in castra adventum, quæque hunc subsecuta fuere, ita pergit exponere: Posteaquam fuerat auditum in castris, Dominicæ Crucis insigne cum tanto adesse patrocinio, ab episcopo exercituque, pro expectatione belli instructo, armis occursum est. Castrorum locum, in quo Sancti lipsanotheca deposita fuit, anonymus cap. 17 his verbis exponit: Episcopus beati Martyris loculum jussit ferri in eam partem castelli contra Malum pertusium, in pratum, quod dicitur S. Lamberti, quod Symois alluit, ubi & castris locus & exercitui commeatus suppetebat. Illic in parvo arctoque satis posuerunt feretrum tentoriolo, deputatis in circuitu suis in tuguriis cum domino Joanne archidiacono clericis, qui vespere & mane & meridie narrarent & annuntiarent laudes Domini, ut in tempore oportuno exaudiret voces eorum. Illic quoque cives & populus Legiæ sua fixere tentoria, quibus præesse jussus est Eustachius advocatus de Asbania.

[236] Redeo ad Reinerum, qui eumdem in castris locum, [Leodienses gaudio, hostes metu implent.] sacris lipsanis paucis assignat, ac de ingenti alacritate, qua Leodienses, metuque, quo obsessos adventus eorumdem affecit, sic pergit narrare: Ea igitur incessit lætitia, eæ choros ducentium voces insonuere, uti existimasses, arcam fœderis Domini exercituum tunc excepisse Israhel. Et sacrum quidem feretrum intra paratum sibi tentorium, in loco, qui Pratum sancti Lamberti dicitur, receptum, deputatisque custodibus, & qui congruis temporibus divinas dicerent laudes, clericis, quidnam in se contineret, quantam detulisset opem, mira cœpit continuo declarare potentia, ut liquido patuerit omnibus, venisse Deum in castra. Enim vero ad præsentiam ejus, qui erant in castro sive præsidiis, & invicto se loci situ inexpugnabiles arbitrabantur, subita hebetudine ac metu, quasi fulmine tacti, per hoc, si mens non læva fuisset, sibi animadvertissent prædici, quod tali forent machina expugnandi.

[237] Quin etiam Ugo (Rainaldi Barrensis comitis filius,[Ad harum conspectum Hugo concidens,]) qui hereditario jure ipsum post patrem possidere castrum acceperat, dum viso eminus feretro, juvenili arrogantia insultaret, toto statim dissolutus corpore cœpit tremere, sensuque perdito, retrorsum ruit, excors & insolens, qui non intellexisset, cujus indigne fieri cohæres attentaret. Sed ubi paulatim sese resumpsit, Rainaldum fratrem cum primis e familiaribus seorsum evocat; quantum terroris patiatur, aperit; intentionem in eo suam esse, quatinus sancto Martyri satisfaciat, suumque castrum illi restituat. Super quo etiam voluntatem esse patris quærendam, ac sibi, quo urgeatur periculo, insinuandum. Se omnimodis obsecrare, ut pereunti paterna pietate prospiciat. Quod petebat, sese executuros, illi promittunt. Induciæ ponuntur in hebdomadam, intra quam hoc ipsius (patri) referri potuisset. Hactenus narratis consentit scriptor anonymus, præterquam in dictis de Hugone, quæ non nihil aliter refert.

[238] [castrum dedere desiderat:] Nam primo quidem non ait, ipsum viso Sancti feretro arroganter insultasse, ut auctor est Reinerus. Verba ejus cap. 13 accipe: Stabat in vestibulo basilicæ, respiciens per fenestras Hugo Rainaldi filius, miles egregius, caput & princeps obsessorum, qui viribus subito destitutus, repentinaque formidine correptus, exanimis corruit ad aspectum sanctarum reliquiarum. Secundo scribit, ipsum, postquam ex deliquio sui compos factus est, arcem sub honestis conditionibus sine ulla mora Leodiensi episcopo dedere voluisse, illumque inter cetera ad suos hæc loquentem inducit: Honesto itaque conveniente placito, cedamus Divinitati, humiliemus animas nostras Omnipotentiæ ejus, interim dum adhuc saluti nostræ & vitæ parcitur; quia Miles emeritus, qui nunc in castra venit, velimus, nolimus, sua domo non fraudabitur. Quapropter si vestra patiatur benignitas, descendam, domumque hanc una mecum perpetuæ Virgini, pioque Martyri dedam, ne veniat super nos indignatio, & corripiat nos Deus, non jam in misericordia, sed in judicio.

[239] [abnuentibus ceteris ac deditionem differentibus] Tum subdit anonymus, Rainaldum ceterosque negasse, sese inconsulto patre castrum hostibus tradere posse: sed missuros ad ipsum, qui intra octiduum ejusdem mandata referrent; & horum dictis Hugonem, licet ægre, acquievisse. Hisce observatis, ad Reinerum redeo. Is narrata cujusdam molendini, in quo hostile præsidium erat, incensione, cap. 2 sic prosequitur: Evolutis induciarum diebus, cum præscriptus juvenis (Hugo) suos requireret, quid egissent, quid super salute sua tractassent, vel patris quæ esset sententia, ubi nil actum (neminem scilicet ad patrem missum esse, ut habet anonymus) intellexerat, gravi stomachatus indignatione, Volentibus, inquit, sive nolentibus, quod suum est, Sanctus recipiet. Sed en ego divina plector animadversione, & vestra faciente obstinacia crudeli, en morior! Verum o milites, o amici! si misero parcitis, inite jam demum mihi ac vobis salubre consilium. Dum instaret vehementius, illi ultra non ferentes, eum tam dire anxiari, nocte secuta per abditos silvarum calles misere castri procuratorem & militiæ antesignanum, qui ad patrem illius rem perferret, ac referret sententiam: qui juramento etiam firmavit, quod sequenti haud dubie Dominica reverteretur, nisi forte aut hostili captione, aut morte præventus.

[240] [graviter torquetur.] Sed ab eo fide neglecta, posthabita est sponsio: nec enim peregit legationem, nec rediit ad socios; sed cuidam militi adjunctus, de his, quæ in castra convehebantur, prædationes agebat. Juvene, qui morarum fastidiebat tarditatem, condicta denuo die a suis exquirente, quænam voluntas seu deliberatio patris esset, ac respondentibus, se nuntium misisse quidem, minime vero esse reversum; tum acerrimo luctu ille æstuans, & mente captus, horrendo cœpit modo agitari, seipsum discindere, manus brachiaque dentibus appetere, ad Sancti velle feretrum prorumpere. Verum ligatus a ministris penes remotiora continebatur, divulgato, quoniam ægrotaret. Sed nullam eo admittente quietem, immo quæ sola sibi libera remansissent, labia linguamque morsibus lacerante, idque inter inconditas crebrius voces perstrepente; Quærite consilium, quærite consilium; sui mœrore & anxietate circumfusi, statuere Rainaldum fratrem ejus tam tristis nuntium rei apud patrem fieri, fortasse præsentis aspectu, absentis alterius filii traheretur affectu, parvi penderetque alienam hæreditatem, ob quam tam gratum amitteret hæredem.

[241] At cum adolescenti processuro electissimum vellent equum exhibere, [Rainaldus patrem adire frustra tentat;] itatenus bestia neque ictibus urgeri, neque hortantium potuit vocibus moveri, ut fixo gradu in simulachrum putaretur obriguisse. Qua scilicet difficultate facta, accessit experimento etiam artis industria: nam ipsius equi velavere oculos, agebantque, quatinus vel sic procederet. Quia vero non est consilium, non est conatus contra Dominum, hærente illo, astus sollertiaque exinanita est hominum. Ita ergo adolescentis iter impeditum. Possessor autem equi molestissime habens, tanti se usu vehiculi destitutum, ne deficiens quoque in mortem conspexisset, sequenti die armigero jussit, si quo posset pacto aquatum illum producere & alicui saltem adversariorum attribuere. Quod ultroneum statim minantis sequens arbitrium, a montis est supercilio ad aquam deductum; unusque militum mox ascendit transductum & bello habile & cursu probavit præstantissimum. Eadem de memorato equo narrat biographus, qui addit, ceteros, qui in castro erant, equos vires defecisse; illum vero a Theodorico de Turre commodatum fuisse hac conditione, ut si perderetur, nec ei restitueretur, sexaginta libras susciperet pro equi commutatione. Denique addit, eumdem Henrico comiti Namurcensi, qui in Leodiensi exercitu militabat, tunc missum, illumque eo usum fuisse.

[242] Igitur conjicere castrenses poterant, (prosequitur Reinerus cap. 3) sese divinitus impediri, [captivus mirabiliter elabitur.] atque superiori bestiæ repugnantia suam rebellionem pertinaciamque coargui. Nec minus porro in eis, quam in juvenibus illis, notam fecit Sanctus virtutem suam, qui post furoris quidem contentionumque jurgia, plerumque tanta adversum semetipsos armabantur insania, ut alterutros gladiis appeterent. Horroris quoque ac terribilis cujusdam pavoris tetra super eos caligo incubuerat. Sicut enim postmodum fatebantur ipsi, singularem tunc in eis animadvertisse miseriam fuit, cum exteriori non solum obsidionis vallarentur angustia; verum, gravius quo nihil esset, intestino discordiæ malo sua lacerarent mutuo viscera. Quo contra dum captivus quidam, qui plurimum jam tempus illic fecerat in compedibus, virtutem Martyris invocasset, ex edito se turris loco deorsum mittens, quamlibet devolutus per asperrima sit præcipitia, non solum læsionis tantum nil pertulit, quin immo vincula, quibus stringebatur, superno soluta beneficio, ab eodem sunt ante feretrum deportata, & in argumentum tantæ virtutis appensa. Etenim fides ac devotio merentur gratiam; perfidia & præsumptio incurrunt offensam.

[243] Capite 4 Reinerus agit de machinis bellicis, quæ cum ad prohibendos obsessos, [Multis e castris Leodiensium jam dilapsis,] ne aquam haurirent, tum ad expugnandum ipsum castrum magno molimine parabantur. Verum cum longioris moræ Leodiensis exercitus milites tæderet, & ad annonæ inopiam atque continuos imbres accederet etiam timor a Barrensi comite Rainaldo, qui cum plurimis copiis quamprimum adfuturus dicebatur, eorum pars magna e castris dilapsa est: adeo ut, teste anonymo cap. 17, vix in duabus noctibus diebusque tribus in omni circa eam partem, in qua tentoriolum B. Lamberti splendebat, planitie remanerent trecenti, partim tædio, partim inopia necessariorum, partim metu hostium, qui superventuri sperabantur, pluribus recedentibus. Ea res episcopum & Leodiensium primores impulit, ut intermissa machinarum fabrica castrum invaderent. Ad quintum decimum itaque Kalendadarum Octobrium, (ait Reinerus lib. 4, cap. 1) qui dies glorioso splendescit natalitio B. Lamberti, ut se in expeditione quisque pararet, edictum est in castris: nam eo magis die virtus Sancti sperabatur affutura præliatoribus suis. Actum est viriliter ab omni exercitu; sed non eo, quem speraverant, successu.

[244] [comes Salmensis inducias facit: Hugo & Rainaldus] Verumtamen, subdit Reinerus, ibi quoque tunc operata est manus Martyris: quamquam enim inconsultius plurimi pugnarent, ac nudo corpore & obviis pectoribus fuerint hostibus expositi, nullus tamen fuit, qui se illo quereretur fuisse assultu gravatum. Illud quoque animadversum est, obsessorum multos, velut suæ defensionis salutisque immemores, etiam tum mutuo odio se invicem petiisse. Ceterum jam hespero diem claudente, descendit exercitus de monte, militibus dumtaxat loricatis studio acriori urgentibus inclusos. Sed propior erat castri deditio, quam obsessores existimabant; quippe quæ paucis diebus post, & quidem sine ullo sanguine ac periculo facta est, uti ibidem cap. 2 & 3 narrat Reinerus, cujus verba huc denuo transfero. Venit tunc in castra Heinricus comes Salmiensis, ex sorore ortus Rainaldi comitis. Hic ab episcopo & principibus petitis atque impetratis induciis, collocuturus nepoti suo Ugoni, quem esse inæqualem audierat, & tam illos, quam cæteros ad deditionem hortaturus, in castrum successit…

[245] [infirmi ad lipsanothecam adducti: Hugo moritur.] Comes denique (Salmensis,) viso juvenis (Hugonis) tam exitiali malo, divinam esse ultionem animadvertit, compunctusque in lacrimas, ut simile caverent, reliquos ammonuit. Unius etenim plagam pluribus debere fieri cautelam. Accepta proinde ab universis sponsione, quod, nisi intra dies septem a domino suo illis subveniretur, se & castrum dederent; quatinus idem Ugo ad feretrum Martyris efferretur, & ab episcopo solveretur excommunicatione, & eorum, quæ in Sanctum deliquisset, veniam mereretur, obtinuit. Verumtamen talis interjecta pactio est, ut, quousque fieret deditio, ipse juvenis (Hugo) apud episcopum obses detineretur. Quin & frater illius Rainaldus, qui, ne fieret deditio, pertinaciter restiterat, gravi confectus dolore membrorum, ad feretrum perducitur, Sancto satisfacit, voto se obligat, quod res ejus nulla ulterius temeraret pervasione, dummodo imminens evadere periculum meruisset. Nonnulli etiam adversariorum, alii alio ultionis modo multati sunt, ne quis leve æstimaret manus mittere in Sanctum Domini. Interea Ugo cruciatuum longo angore consumptus, multumque Martyris nomen inclamitans, diem clausit extremum, sane per hoc insinuans, quo indignante compulsus sit ad exitum. Hæc Reinerus, a quibus hinc inde dissentit anonymus, ut infra ostendemus, postquam cetera ex eodem Reinero recensuerimus.

[246] [Lipsanotheca in castrum deditum infertur.] Is igitur narrationem sic texere pergit: Ad cujus scilicet partem comes præfatus (Salmensis) maturato proficiscitur, supernæ indignationis iram, primogeniti mortem, alterius incommoditatem, suorum miserias exponit attonito, suadetque sibi tandem ac suis consulat. Cum res enim tam in arto sint, cedendum esse, & debere dimitti, quod nequeat teneri. Itaque perpendens… ille, quia velle Divinitati repugnare, conatus esset humanos excedere, malorum vehementia extorsus, in deditionem consensit anno a pervasione duodecimo. O diem triumphalem! Tunc plane sicut sol in ortu suo rutilat, ita Martyris nomen effulsit magnificentia, qui de cœlo contra hostes dimicans, quod penitus non potuissent humanæ vires, divinæ virtutis hoc peregit potentia. Ejectis igitur e castro adversariis, XI Kal. Octobris intromissum est splendido cum triumpho feretrum venerabile, & in medio ecclesiæ locatum, quæ camerato transvoluta opere, decentis structuræ reddit aspectum. Hæc S. Baptistæ Johannis sacrata est ad titulum, quem Lambertus splendide imitatus, æque occubuerat propter justitiæ & castitatis testimonium. Dicebantur itaque laudes Deo secundum multitudinem magnitudinis ejus, præconia Martyri, quoniam humiliasset, sicut vulneratum, superbum, & in virtute brachii sui dispersisset inimicos suos.

[247] Supra mox monui, anonymum Triumphi scriptorem in nonnullis a Reinero dissidere. [Hugonis seria pœnitentia,] Discrimen est in tempore obitus Hugonis, pactisque propterea conditionibus de reddendo castro: quod antequam exponam, libet ipsum de translato ad castra Hugone pœnitente audire. His, inquit, firmatis (utrimque per Henricum comitem Salmensem) conditionibus, deportatur infirmus (Hugo) in lecto ante episcopum, cujus tantummodo cognitionem tenuit, dominum eum appellans, & petiit, ut ab excommunicatione eum absolveret, & indulgentiam eorum, quæ in Sanctum deliquerat sua pervadendo, hac extrema necessitudine largiretur. Flebat autem episcopus, & charitatis affectu compatiebatur misero; & ne quid super dolorem vulnerum adderet, absolutionem & indulgentiam, prout petebat, ei non negavit. Deinde ad patrem illius comes Salmensis revertitur, eique, ut ibidem subdit, periculum vitæ, in quo filius ejus natu-major Hugo versabatur, exponit; utque castrum dedi permittat, persuadet, sub ea tamen conditione, si Hugo adhuc viveret.

[248] Expendens, inquit, vir efferus, quia in se vadit, [& pia mors, ab anonymo narrata,] cum vadit in Deum, annuit fieri, quod petebat; si tamen vivens adhuc inveniretur filius, qui ægrotabat: at si Vita excessisset, junior filius in obsidiatum transiret episcopi, deditio vero in suum differretur adventum. Repedant legati, juvenem viventem reperiunt, castrique deditionem continuo faciunt. O triumphalem & faustum diem! Deinde de pia Hugonis morte & tempore, quo obiit, cap. 21 hæc habet: Itaque ea nocte legitimis possessoribus in castro exultantibus, adversarii quondam nostri, qui viderant oculis suis Dei mirabilia, dolore torquentur geminato, mortuo Hugone juvene clarissimo, egregio satis milite & industrio. De quo quidem multi nostrorum bonam spem habent, quod veniam & misericordiam possit adipisci, si permittat altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, cujus viæ investigabiles & judicia incomprehensibilia. Tertia enim, antequam excederet, die humili affectu Viaticum susceperat, & postquam beatus Martyr, gloriosus Victor, in castellum delatus est, in ejus tentoriolo se deferri fecit; in loco, in quo jacuerat, sanæ menti restitutus est, gratias de triumpho Martyris, de arce reddita egit, gratias eis quoque, qui sibi infirmo in castris obsequium præstiterant, retulit. Et licet mortem temporalem non evaserit, potens est Deus ab æterna morte liberare eum, qui non judicat bis in id ipsum. Et quis scit, an ideo raptus sit, ne iterum malitia mutaret intellectum illius?

[249] [uti & pœnitentia Rainaldi junioris.] Ex his manifestum est, alterutrum, Reinerum scilicet vel anonymum, in assignando Hugonis emortuali tempore errasse; cum hic illum post, ille vero ante deditam arcem obiisse affirmet: sed uterlibet verum dixerit, nil facit ad propositum nostrum. Rainaldi quoque ad Sancti reliquias accessum, quem Reinerus præmisit, anonymus post deditionem refert, de eoque sic scribit: Post hæc frater Hugonis junior Rainaldus adductus ante feretrum Martyris, toto fere inutilis corpore, absolutionem postulat & meretur, promittitque, quod nihil in æternum de B. Lamberti possessionibus usurpabit, si ei præsens judicium evadere donetur. Hac ratione Bullioniense castrum, quod armis inexpugnabile videbatur, S. Lamberti patrocinio feliciter recuperatum est.

§ XVII. Lipsanotheca non sine miraculis Leodium relata, & pretiose exornata: festum annuum decretum: duæ aliæ victoriæ: Officia instituta.

[Lipsanotheca, patratis per viam miraculis,] Re tam prospere gesta, S. Lamberti lipsanotheca Dionanto & Namurco Leodium solemniter, nec sine miraculis relata est: qua de re anonymus, oculatus testis, cap 22 scribit sequentia: Mane post Missarum solemnia cum exultatione & lætitia inclitus Triumphator e castro elatus est, cujus sacrum feretrum super carrum impositum, usque Dionantum oppidum, (vulgo Dinant ad Mosam fluvium) evectum est. Quid referam solemnem gloriam, triumphum magnificum ingenio tenui, lingua vix balbutiente, cum si adesset mihi Maronis vel Homeri facunda loquacitas, non sufficeret explicare? Devotioni tamen tuæ, beate Martyr, prout vires dederis, famulabor, dicamque, quod vidi; quam gloriose Namurci cæcum illuminaveris a nativitate puerum septennem: Andanæ (indigenis Andenne, municipium ad Mosam est in comitatu Namurcensi) jam de ipsis mortis faucibus revocasti * clericum juvenem: Hoji (quod oppidum est vulgo Huy in ditione Leodiensi) contracto gressum dederis, quem numquam parentes viderant euntem. Jam perlatus Leodium, qua devotione susceptus sis, quanto honore civitatem tuam coronaveris, dicant tui filii, quos dulciter enutris &c. Ita ipse Leodiensibus cetera enarranda relinquens.

[251] [Leodium refertur,] At Reinerus lib. 5 iter quidem Bullionio Leodium usque similiter perstringit; sed quid Leodii præterea contigerit, paucis tamen memorat, ideoque juverit ipsius narrationem hic de more exhibuisse. Triumphatis, ait, hostibus, postquam noster Fortis armatus sua recepisset, omniaque illius jam in pace disponerentur, suam * repetere Leodium placuit. Unde celebratis post biduum mature Missarum sollemniis, feretrum plaustro superpositum ad oppidum Deonantum est subvectum: inde Namurcum petitur. Illic puero septenni cæco a nativitate videndi per Martyrem usus provenit. Apud Andetennam quoque (supra Andana vocatur) clericus acerba corporis valetudine exhaustus, ab ipso pene mortis hiatu ad vitam retractus est & salutem. Nec Hojense oppidum tam medicabilis gratia præteriit. Ibi contracto, quem numquam ambulasse testarentur parentes, novi gressus officia indulsit.

[252] Jam porro ubi feretrum navigio Leodium peraccessit, [ubi recepto reliquo sacri corporis, miraculis] triumphali coronata gaudio, tota se in occursum civitas effudit, plausibilibusque canticis ac festis ordinibus Duci emerito pompæ morem prætulit. Exceptumque in portu S. Jacobi a monachis & clericis ecclesiastico cultu atque per insulæ monasteria deportatum, redditisque canora modulatione hymnis, ad majorem denuo est ecclesiam relatum. Corpus deinde beati Martyris ab altari sanctæ Crucis, penes quod repositum fuerat, levatum est, decentique illatum feretro, in medio ecclesiæ debitis asservabatur obsequiis. Nec supernæ destitit pietatis munificentia, quæ ad probanda illius merita iterare sit dignata salutis opera. Nempe dum quidam languidus, quem totum possideret ægritudo, ad ejus martyrium deferretur vehiculo, gratia sanitatis illius fidei occurrente, in itineris medio, antiquo decem est leprosorum salvatus exemplo, qui dum irent ostendere se sacerdotibus, jubente Domino, priusquam pervenissent, mundati sunt ab lepræ incommodo. Exilivit ergo, stetit, & ambulabat ille homo; & omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

[253] Quemdam quoque captivum, quem in vincula, [denuo fulget;] artamque custodiam barbaries conjecerat hostium, se invocantem exaudivit, ut eriperet pii Martyris meritum. Nam subito dissiluere, quibus vinciebatur, boiæ, sicque indepta fugiendi opportunitate, ut suum honorificaret Liberatorem, easdem pro virtutis indicio ad ecclesiam detulit cum gratiarum actione. Sed Sanctorum vera beatitudo signorum non eget testimonio: quocirca vanum æstimo his superaddere plura, cum prorsus pateat indubitate, infinitaque adstipulentur documenta, sancto Martyri apud Deum nihil esse impossibile. Verum acta hæc Dominicæ Incarnationis anno MCXLI, Indictione IIII, regnante Romanis Cunrado II *, anno regni ejus quarto, episcopatus autem domni Alberonis II quinto. Laudes meritorum ipsius, & mirabilium, quæ fecit, præconia posteris mittent seculis, ut omnis cognoscat generatio. Prætereo, quæ idem Reinerus, a Dei beneficiis ad justam ejusdem de peccatoribus vindictam transiens, de arcanis in humanis vestibus ignibus, incendioque civitatis, quod ob S. Lamberti circumlationem, ab indignis factam, contigisse opinatus est, ibidem exponit; & ad propositum nostrum redeo.

[254] Capite 3 & ultimo sic progreditur: Elapsis post hæc duobus fere annis, [pretiose exornata deponitur: memoria annua decernitur.] venerabile Martyris corpus in crypta sub altari sanctæ Trinitatis ingenti cum gloria & honore XIV Kal. Januarias est relocatum, per hoc scilicet temporis spatium tam feretro, quam secretario eodem, auro ac gemmis, tum & lapideis extrorsum tabulatis, superiorum triumphum operosa repræsentantibus sculptura, præclare adornatis. Sancitum insuper episcopali est auctoritate, idipsum ecclesia Leodiensi probante, ut IIII Kalendarum Majarum ejusdem triumphi, necnon & translationis (quia idem Martyr de Trajecto in Leodium est translatus) solemnis in posterum agatur memoria, quoniam VIIII Kal. Januarii ipsa primitus translatio facta, eo die propter Dominici Natalis Vigiliam debita non posset celebrari honorificentia. Quæ nimirum qualiter a sancto sit Huberto divina olim ammonitione peracta, quot & quantis virtutum signis tunc mirificaverit Dominus Sanctum suum, quia reperitur a multis multimode conscriptum, visum meæ est parvitati inde habere silentium.

[255] [Fiseni narratio de eadem lipsanotheca] Fisenus lib. 10 Historiæ, num. 37 scribit, pretiosum illud feretrum, incensa anno 1185 die XXVIII Aprilis, translationi S. Lamberti sacra, ob peccata populi Lambertiana basilica, vi ignium metallo sive aureis suis laminis nudatum fuisse, solumque loculum ligneum, in quo S. Lamberti corpus jacebat, ingenti miraculo illæsam permansisse. Sic autem ait: Sancti vero Lamberti conditorium, quod auxilii (adversus incendium) implorandi gratia in medium templum protulerant, quasi sceleribus infensus opem ferre detrectaret sanctus Martyr, ignium vim non sustinuit. Metallum omne, quo fuerat ornatum, flammæ violentia defluxit. Subjectam e ligno aram, ipsumque marmor, quo solum substernebatur, flammarum ardor confecit, ac redegit in cineres. Quove nemo ambigeret, potuisse S. Lambertum, non voluisse, ultrices impietatis flammas restinguere, interius ligneumque sacri corporis conditorium, non flamma, non ipse fumus violavit. Deinde post multa denuo ait: Augusto illo templo miserum in modum sic everso, corpus S. Lamberti cum ceteris Sanctorum reliquiis sacris ad S. Bartholomæi delatum est, dum novum opus surgeret. Ita quidem Fisenus, sed quo auctore hæc scribat, non indicans.

[256] [parum verisimilis.] Neque id facile credere possumus soli Fiseno asserenti. De incendio illo meminit Ægidius Aureæ-Vallis cap. 53 apud Chapeavillum in Radulpho episcopo; verum de prædicto miraculo nullum verbum facit. Nihil etiam de eodem habet Chapeavillus in Annotatis, ubi varia Chronica laudat, in quorum aliquibus memoratum incendium ad dictum annum 1183, in aliis ad 1185 refertur. Addit præterea eadem, quæ Ægidius habet, legi in Vita S. Odiliæ, per scriptorem, ut ait, synchronum conscripta, unde Ægidius, aliique ista prompsisse dicendi sunt. Fabulosum pariter aut leviter assertum haud dubie visum fuit Foullono, qui in Historia ad annum Christi 1185 idem incendium enarrat, de miraculo autem illo altum silens, tantummodo ait: Divi Lamberti ferculum, auro gemmisque insigne, exportatum est quidem, amissis tamen gemmarum præstantioribus. Sed & hunc hallucinatum arbitror, dum lectricium, quod apud Ægidium legitur, ipse, ut in margine annotavit, pro S. Lamberti ferculo accepit. Ægidius enim jacturam sacræ supellectilis ea occasione factam recensens, inter cetera ita ait: Lectricium, auro, & gemmis pretiosis insigniter fabre factum, exportatum est quidem, sed de ipsis gemmis perditæ sunt præstantiores. Per lectricium autem cum Cangio pulpitum malo intelligere. Ceterum recte observat Foullonus, sæpe dictum incendium anno 1185 accidisse, si recte se habeant versiculi ab Ægidio ibidem relati, qui sunt hujusmodi:

Annis transactis a Christo mille ducentis,
Subtractis ter quinque, ruit locus iste per ignem,
Festo Vitalis Domini fuit ultio talis.

[257] [Duæ aliæ victoriæ] Idem Reinerus ibidem victoriam alteram ab Henrico, ejus nominis II episcopo Leodiensi, de Henrico comite Namurcensi anno 1153 relatam memorat, sanctique Lamberti patrocinio adscribit. De eadem victoria agit Ægidius Aureæ-Vallis cap. 43 ipsis Reineri verbis usus, sed addit S. Lamberti corpus dici tum quoque ad castra translatum fuisse, sic inquiens: Corpus etiam B. Lamberti portatum illuc dicitur, & in prato quodam sub tentorio collocatum, ubi a canonicis, qui cum feretro venerant, nocte dieque Horæ canonicæ & Missæ devote decantabantur. Ex quorum testimonio, quove rumore ista scripserit Ægidius, nescimus; at cum nihil hujusmodi apud Reinerum, nihil quoque apud alios legatur, non possumus ea ex auctoritate Ægidii admittere, qui tum alibi in venditandis ex incerto rumore fabulis nimium facilis est, tum hic etiam satis indicat, sese asserti sui certum vadem non habere.

[258] Est & altera victoria Leodii celebris, annuoque Officio ad diem XIII Octobris olim & hodiedum celebrata, [Sancti patrocinio adscriptæ:] sub nomine Triumphi S. Lamberti, de Brabantinorum duce Henrico, anno Christi 1213 relata. Historiam hujus satis prolixam habes apud Chapeavillum tom. 2, a pag. 604, inscriptam, Triumphus S. Lamberti martyris in Steppes. Auctor anonymus se canonicum Leodiensem & synchronum fuisse indicat. De eodem triumpho multis agit Ægidius Aureæ-Vallis, ibidem in episcopo Hugone de Petraponte. Verum cum utriusque lucubratio bella, quæque ad historiam Leodiensem proprie, non ad S. Lambertum pertinent, ferme contineat, locum ei hic minime dandum esse censeo. Id sufficiat hic meminisse, in ea varias S. Lamberti seu apparitiones seu revelationes referri, factas præsertim Joanni Abbatulo, ejusque matri Odiliæ, quos Leodienses scriptores Beatorum titulo honorant, quibus revelationibus tum Leodiensibus instantes calamitates, tum insignem illam victoriam prænuntiari creditum est. Civis quoque quidam, teste anonymo scriptore Triumphi in acie ipsum euntem Martyrem confessus est veraciter se vidisse.

[259] Ut itaque tam insignis victoriæ memoria annuo Officio celebraretur, [de ultima fit Officium annuum;] a Leodiensibus sancitum est. Anno autem MCCXIX, inquit idem anonymus cap. 19, rogatus a duce (Brabantiæ) pontifex, id est, episcopus Leodiensis, ipsa Triumphi vigilia intravit ecclesiam, festum ipsum prohibens ultra fieri, quod jam per septennium fuerat celebratum; convocatisque majoribus, & assensum præbentibus voto suo, sic recessit. At vero ægre id cives tulere & Joannes Abbatulus, qui non secus acsi festum celebrandum esset, luminaria præparavit. Et in Vigilia quidem de Triumpho nil factum est: Sequenti autem nocte (verba sunt ejusdem anonymi) surgit vir Dei (Joannes) ocyus, deprecans Dominum, revelationes, quas super hoc festo viderat, adimpleri. Pulsatisque ad vigilias signis solemnibus, paratisque luminaribus, festivæ satis Dei nutu vigiliæ decantantur… Facto igitur mane, clerus unanimiter convenit episcopum, prohibitioni factæ nequaquam ultra consentiens; & sic reversus ad ecclesiam, solemnitatis residuum, hoc est, Missam & Vesperas, celebrius, quam potuit executus est. Ex eo autem tempore Triumphi hujus annua facta est memoria. Eadem hodiedum, ut dixit, ibidem perseverat, celebraturque quotannis ad diem XIII Octobris Officio duplici, cujus Lectiones secundi Nocturni historiam Triumphi exhibent.

[260] Neque annua tantum festivitate Leodienses gratum suum erga S. Lambertum animum posteritati testari voluere: [hebdomadale Officium præscribitur.] dum enim exercitus eorum ab hostium cæde reversus est, decretum est, ait idem anonymus cap. 19, ex communi consensu capituli, ut in omni hebdomada apud majorem ecclesiam beati Martyris agatur memoria, sicut & Sabbathis de beata statutum est Virgine… Cumque per majorum incuriam in hebdomada, quæ post Albas sequitur, hoc intermisisset oblivio, & ipse homo Dei (Joannes,) sicut in visu præviderat, de prædictis clerum argueret, statutum est, ut deinceps, transactis mox festis Paschalibus, numquam in hebdomada omni intermittatur hujus sancti Patroni memoria. Exstat hodiedum in Breviario seu in Proprio Leodiensi Officium illud hebdomadale de S. Lamberto, omnibus feriis quintis extra Adventum, Quadragesimam, Quatuor tempora, vigilias, diesque novem Lectionum Officio impeditos, recitandum. Ad alia progredior.

[Annotata]

* revocaveris

* suum

* III

§ XVIII. Inspectio corporum S. Lamberti, Petri & Andoleti: S. Lamberti capitis solemnis circumlatio: eorumdem sacrorum corporum publica exhibitio.

[Anno 1489 corpus Sancti] Seculo XV ad finem vergente, facta est inspectio sacrorum corporum, quæ in Lambertiana basilica Leodii asservantur; cujus rei exstat instrumentum quoddam ab anonymo synchrono, ut apparet, conscriptum, & a Chapeavillo in Suffridi Petri Opusculo editum tom. 3 De gest. Pont. Leod., pag. 213 & sequentibus, hunc tiulum præferens: Historia visitationis feretri B. Lamberti martyris & pontificis, & aliarum reliquiarum ecclesiæ Leodiensis. Ego, quæ ad S. Lambertum nostrum, ejusque in morte socios pertinent, ceteris prætermissis, ipsis anonymi verbis hic recensebo. Anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono, mensis Aprilis quartadecima, hora sexta de sero, venerabiles & generosi viri, domini & magistri, Godemillus de Eldris scholasticus, Henricus ex Palude cantor, Joannes Biliton, presbyteri, Wilhelmus de Liberme & Jacobus de Corswaremia, subdiaconi canonici Leodienses, una cum dominis Crispino Roefs parvæ mensæ canonico & notario, necnon Brunone de Tills S. Materni, Joanne Jorlet etiam parvæ mensæ, Joanne de Dyck, alias de Wert, & Christiano de Goe, capellanis ecclesiæ Leodiensis, testibus, de mandato & voluntate venerabilium & generosorum virorum, dominorum decani & capituli Leodiensis, confessi & contriti, sacris vestibus solemniter induti, cum luminaribus & omni decentia feretrum & locum gloriosi martyris beatissimi Lamberti accesserunt.

[262] [suavissime fragrans, cum inscriptis laminis,] Quo aperto, evaporavit cœlestis & super omnem humanam dulcedinem dulcissimus odor, continue durans. Et in ipso feretro repererunt sarcofagum pulcherrimum, nobili opere constructum, rubicundum, in cujus superscriptione habentur hæc verba: Loculus sancti Lamberti martyris et Pontificis, de antiqua littera conscripta. Quo aperto & interius mundissima syndone subducto *, sæpefati domini repererunt primum pannum, sive baldetrinum aureum, integrum, mundissimum; secundum autem baldetrinum, in quo beatissimus Lambertus ab initio fuerat tumulatus, & deinde translatus, aliquatenus consumptum propter nimium temporis lapsum. Et inter illa duo baldetrina repererunt unum epitaphium plumbeum, in quo de antiqua littera habentur hæc verba: Sanctus Lambertus martyr et pontifex; una cum quodam alio epitaphio cupreo deaurato, in quo habentur hæc verba: Christi martyr et Tungrorum vicesimus nonus et penultimus episcopus Lambertus hic requiescit, cujus sacratissimum corpus hic repositum est a Leodiensi episcopo Alberone secundo XIV Kalendas Januarii, anno ab Incarnatione Domini MCXLIII, post triumphatum autem et receptum Bullionem, anno III.

[263] Nec non quodam alio protocollo hujusmodi tenoris: [& instrumento quodam] “Ad rogatum illustris D. domini Guidonis de Hembercourt, qui devotissime a nobis aliquas reliquias petiit; Nos generaliter domini canonici præsentis ecclesiæ B. Lamberti annuendo ejus precibus contulimus sibi pretiosum munus, captum circum bases & venerandos pedes B. Lamberti martyris, præsentibus dominis, decano videlicet D. Joanne de Seranio & suo confratre etiam canonico M. Theodorico Godeschaldi &c. Cum præsentibus capellanis ejusdem ecclesiæ. Datum & visitatum anno Domini MCDXLIX, mensis Januarii die Joannis Chrysostomi pro die Veneris, præsente me notario infrascripto, in testimonium cum prædictis vocato, præcise hora quinta post vesperas. Ita signavi, Joannes Junenis”.

[264] Deinde apertis omnibus panniculis, venerunt ad venerandum corpus beatissimi Lamberti, [inspectatur, et iterum includitur:] quod illic una cum venerandissima testa, (id est, calvaria) capitis ipsius gloriosi Martyris conservatum & collocatum repererunt, miro odore fragrantissimo. Quas quidem beatissimas reliquias inter corporalia sacratissimo (videtur deesse Martyris, addit hic editor) Christi sanguine aspersa, una cum testa dignissime reposuerunt, reliquerunt & dimiserunt, una cum certa parte capillorum beatissimi Lamberti, necnon quadam corda nodosa, qua uti consuevit idem Martyr gloriosus. Et iterum primo sarcophagum, & deinde feretrum suis clavibus clauserunt, & bene firmarunt, & deinde Te Deum laudamus submissa voce dicto, se exuerunt, & lotis manibus, & ablutione manuum ad sacrarium missa, abierunt ad propria.

[265] Quarta post die BB. Petri & Andoleti reliquiæ similiter inspectæ fuerunt, [inspiciuntur etiam BB. Petri & Andoleti corpora,] de quibus ibidem sic subditur: Decima octava ejusdem mensis fuit per dictum cantorem ex eadem commissione coram prædictis notario & testibus visitatum feretrum beatorum martyrum sociorum beatissimi Lamberti, scilicet Petri & Andoleti, quorum corpora integra reperta sunt, uno capite dempto, scilicet S. Petri, qui minor inter eos erat statura; ejusdem tamen capitis mentum sive mandibulum cum dentibus illic habetur. In quo feretro duæ scedulæ repertæ sunt & repositæ, quarum scedularum una sine sigillo continebat hæc verba: Hæc sunt reliquiæ Petri & Andoleti cognatorum B. Lamberti episcopi et martyris, qui cum eo passi sunt. Alia vero cum sigillo magno rotundo, virgineæ ceræ, ut apparuit, impresso, quod imaginem beatissimi Lamberti habebat, continebat hæc verba: Hic jacent corpora sanctorum Petri et Andoleti cognatorum B. Lamberti. Scriptura autem de antiqua litera, quæ habebatur in circumferentia dicti sigilli talis erat: Sanctus Lambertus episcopus Leodiensis et patronus.

[266] [& aliorum reliquiæ, & suis locis reponuntur.] Quibus omnibus debite visitatis, & omnibus reliquiis debite recollectis, idem D. cantor easdem in & ad eorum feretrum in pannis sericis & munda syndone involvit, & cum dictis scedulis ac alio prothocollo præsentis visitationis, manu dicti D. Crispini notarii scripto & subscripto, decentissime collocavit, ipsumque feretrum ilico firmissime claudi jussit, ac ad locum suum pristinum decenter reponi fecit & mandavit. Postridie reliquiæ SS. Materni episcopi & Magdalbertæ virginis, aliorumque Sanctorum similiter inspectæ fuerunt de quibus tom. III Septembris, pag. 109 in S. Madelberta, & tom. IV ejusdem mensis pag. 397 in S. Materno videre licet. Post ista laudatum instrumentum concluditur his verbis: Tandem omnibus his sacrosanctis reliquiis dignissime in suis collocatis, claves feretri tam exteriores quam interiores fuerunt per dominos meos decanum & capitulum portatæ & collocatæ in archiviis ecclesiæ in capsa superiori, quæ intitulatur Mechlinia.

[267] [Eodem anno 1489 ob calamitosatempora] Sequitur in ejusdem Suffridi Petri Opusculo apud Chapeavillum Historia solemnissimæ festivitatis venerandi capitis S. Lamberti, Leodii habitæ eodem anno Domini MCDLXXXIX, ejusdem auctoris anonymi. Cum vero scriptor ille festivum apparatum, supplicationis ordinem pompamque, & cetera ejusmodi, quæ in similibus solemnitatibus solent adhiberi, admodum prolixe exponat, ne æquo longior sim, hæc tantum perstringam aut præteribo, cetera ejusdem verbis recensebo. Post Prologum sic orditur: Anno igitur a Nativitate Domini MCDLXXXIX, Pontificatus vero sanctissimi in Christo patris & domini nostri, D. Innocentii divina providentia Papæ octavi anno quinto, episcopatus denique reverendi in Christo patris domini, domini Joannis de Horn, similiter quinto, cum pax patriæ Leodiensis, & regionum quies circumjacentium, propter temporum intemperiem & guerrarum * insultus, quæ tunc undique durius desæviebant, & villas devastabant, & oppida, absente pastore, teperent; placandi cælestis Numinis gratia meritis & intercessione Patroni, per venerabiles & generosos viros ac dominos decanum & capitulum ecclesiæ Leodiensis, gratia sancti Spiritus, ut pie credendum est, divinitus inspiratos, quia salutem non humana ope, sed Sanctorum tantum interventu proventuram sperabant, solemnissima hæc, de qua loqui intendo, est ordinata festivitas.

[268] [caput S. Lamberti] In qua præcipuo cum honore illud metuendum sanctissimi pontificis & martyris Lamberti, nostri patroni caput, quod per trecentorum quadraginta & sex & eo amplius annorum spatium pene occultum & intactum cum corpore supra chori ingressum sine præcipuo & singulari aliquo sibi honore exhibito in tumba jacuerat, est per fori & claustri circuitum deportatum. Pergit anonymus & festivum ecclesiæ apparatum, Sanctique in primis lipsanothecæ e pretiosis pannis ornatum, reliquarum ecclesiarum, cleri, Religiosorum, populique ad Lambertianam basilicam confluxum, ceteraque hujusmodi commemorat. Deinde sic prosequitur: Postquam igitur SS. Laurentii, Jacobi, Ægidii, & Vallis S. Lamberti abbates, necnon ecclesiæ majoris ac secundariarum prælati atque suppositi, habitu cum eleganti & ornatissimo in templi medio, & religiosi sacerdotalibus vestiti, per sedium ordinem in choro, parochiarumque investiti cæterique reliquiarum gestores, in scamnis sanctuarii circa gradum suis in locis singuli substitissent, reverendus in Christo pater & dominus, D. Jaspar abbas Stabulensis, vir jam grandævus, mitra caput ornatus & baculo sustentus pastorali, venerabilibus insignibusque viris ac dominis Petro de Hoelnoes diaconatus, & Jacobo de Corswarem, subdiaconatus fungentibus officiis, comitatus, Missarum celebraturus solemnia, ad altare processit.

[269] Eo dehinc modesto gradu cum luminaribus & thuribulis locum, [ex lipsanotheca elatum] in quo Martyr gloriosissimus quiescit, cum eisdem ministris ascendente, Tractum illum devotissimum, Adjuva nos Deus &c gloriosa modulatione in templi medio dominus cantor cum duobus canonicis genibus flexis exorsi sunt. Hunc clerus prosequitur, humi sternuntur universi, oritur silentium, cessat strepitus, tussis reprimitur, attentissimis quisque animo & sensibus ea, quæ a nominatæ facundiæ viro, domino Petro de Hollengnoel, hujus festivissimi causam diei & occasionem tam celebris nostro excogitatæ Patrono reverentiæ, atavis nostris & omnibus retro sæculis invisæ, præclare, imo quam elegantissime declarante, verbis disserebantur Gallicis, accuratius auscultabat. Fit deinde generalis peccatorum confessio: abbas absolutionem confert clero & populo genua flectentibus; & vice versa, clerus eidem. Et continuo per abbatem, diaconum & subdiaconum antedictos illud semper honorandum & populo tantopere expetitum caput de tumba assumitur, omnibusque continuo demonstratur.

[270] Quo viso, cunctorum commota sunt viscera, corda tremuerunt, [magna cum solemnitate] & nemo tam ferrei pectoris, qui non fuerit commotus ad lachrymas; illamque extemplo antiphonam, Lætare et lauda & universus clerus genibus provolutus, cantore inchoante, devotissime jucundo modulamine cecinerunt. Quo facto, abbas & versus Occidentem & versus Orientem venerando populum capite signavit; ad altare defert, Missæ officium devotus exequitur &c. Post Missam facta est solemnissima supplicatio, quam anonymus prolixe describit, & inter cetera de sacris corporibus in ea translatis hæc habet: Hinc sancti feretrum Theodardi a quatuor parvæ mensæ canonicis, & pari modo post eos a totidem S. Materni aliud pretiosius S. Lamberti, omni cum solemnitate cappas indutis rubeas, portabantur, circa quæ ministeriorum torticiones * cum diversi generis luminaribus, quorum tanta fuit copia, ut numerum in scripta redigere difficillimum foret, dignissime sunt delatæ.

[271] Circumlatum in eodem supplicantium agmine sejunctum a sacro corpore est S. Lamberti caput, [Leodii circumfertur, & populo exhibetur;] supra quod etiam pretiosum a quatuor junioribus capellanis, quam pulcherrimas rubei coloris dalmaticas vestitis, tapetum ferebatur. Supplicatione finita, idem caput in Lambertianam basilicam relatum est, quod cum venerabili Sacramento, omnibus humi prostratis, supra mensam exquisito decore sub corona, altaris ad instar pie dispositam, collocarunt, circa quam tres abbates mitrati, eidem prius reliquiis & feretris super impositis, in cathedris dignissime pausaverunt. Post hymnum Te Deum, aliaque in laudem S. Lamberti cantata, venerabile Sacramentum, & caput venerandum cum reliquiis ad altare relatum est. Statim ostia chori lateralia sunt aperta; duo dominorum & beneficiatorum totidem ad dignissimi capitis custodiam deputantur, qui accurrenti ipsum exhiberent populo intuendum, cujus tanta fuit illo die copia, & confluxus, ut exiguo viribus præ nimia pressura vix ad illud pateret accessus; unde & æreas per columnas restibus circumligatis, turbæ ab altaris propinquo nimium aditu arcebantur.

[272] [deinde reponitur. Pretiosa theca postea includitur.] A meridie post solemnes Vesperas, vergente ad Occasum sole, omnibus una dominis cum luminaribus congregatis, insignes viri Godenolus de Eldris, Petrus de Holgnoel & Henricus ex Palude, pretiosissime sacerdotalibus decorati, illum metuendissimum Sancti verticem, tympanis & choris suave sonantibus, maxima coram populi frequentia ac dulci cantorum & fistularum jubilo, ad locum suæ requietionis pristinum cum eximia gloria portaverunt; per eosdemque accepta benedictione, clericuli sua carmina jubilantes, & populi de sui magnificentia Patroni supremi Rectorem olympi laudibus prosequentes, ad propria sunt reversi. Contigit hæc solemnitas die XXVIII Aprilis, quo primæ S. Lamberti translationis, factæ Trajecto Leodium, & Bullioniensis triumphi memoria celebrabatur. Foullonus ad dictum annum ex eventu observat, eamdem Deo placuisse; cum Hornei episcopi partes exinde nullam gravem cladem acceperint. Sacrum illud caput Erardus a Marka Leodiensis episcopus seculo XVI pretiosa theca exornavit, teste Chapeavillo tom. 3, in Erardo cap. 3, ubi ista leguntur ad annum 1508: Zelo honoris Dei ac B. Lamberti martyris accensus, argenteam thecam inauratam, qua venerandi Martyris calvaria majori religione asservaretur colereturque, vocatis undecumque sumptu maximo aurificibus, affabre fieri curavit.

[273] [Eodem anno 1489 S. Lamberti Petri & Andoleti] Eodem anno 1489 mense Julio in eumdem finem sacræ reliquiæ Lambertianæ ecclesiæ populo denuo solemniter exhibitæ fuerunt, cujus rei Historia proxime sequitur apud Chapeavillum, cujus auctor idem anonymus creditur. Operæ pretium non est Opusculum illud, utut exiguum, hic attexere, ideoque ea tantum referam, quæ de SS. Lamberti, Petri atque Andoleti reliquiis in eodem dicuntur. Cœpit ea reliquiarum publica exhibitio prædicti anni 1489 mense Julio, die X, variisque diebus, nonnumquam tamen interruptis, ad accendendam Leodiensium pietatem & fiduciam continuata est. Prima itaque vice, publicæ venerationi expositus fuit amictus S. Lamberti martyris & pontificis. Sexta vice feretrum sanctorum martyrum Petri & Andoleti, sociorum consanguineorum B. Lamberti, qui cum eo passi sunt. In quo feretro omnia ossa eorum continentur, uno capite dempto, cujus tamen mandibula est ibidem; de quorum venerando martyrio in eorum ossibus magna signa apparent. Octava vice, corda nodosa B. Lamberti martyris & pontificis. Nona vice, amictus plenus sanguine, in quo Lambertus martyr gloriosus martyrium subiit. Decima vice, caput gloriosi martyris Lamberti, una cum capillis capitis sui.

[274] [reliquiæ denuo publice ostenduntur.] Denique ultima vice fuit ostensum feretrum beatissimi Lamberti, in quo veneranda ossa sui gloriosi corporis decentissime continentur. Item Item baculus pastoralis, quem eadem hora, qua martyrium sustulit B. Lambertus, angelus Domini miraculose præsentavit Papæ Sergio, mane in aurora obdormienti, & annuntiavit ei martyrium B. Lamberti, quodque S. Hubertum Romæ peregre in ecclesia S. Petri existentem præficeret in episcopum Tungrensem. Quod & Papa fecit Sergius, & Huberto, Romæ in ecclesia S. Petri in oratione reperto, baculum assignavit, quem idem Hubertus Leodium reportavit. Item stola, maniptilum *, cirotecæ, sandalia, calcei ejusdem beatissimi Lamberti. Hactenus ipse, ad quæ aliud observandum non habemus, nisi quod ista pastoralis sancti Martyris pedi Romam per angelum translati historia, ceteraque, quæ de SS. Sergio Hubertoque ibidem dicuntur, refutata jam sint a nobis supra § 8.

[Annotata]

* subducta

* i. e. bellorum

* i. e. faces

* forte manipulus

§ XIX. Partes Sancti capitis Romæ, ac forte etiam Friburgi in Brisgoia: alterius Sancti corpus est, quod Pisauri in Italia, uti & illud, quod in diœcesi Gerundensi in Catalonia asservari dicitur.

[Reliquiæ S. Lamberti Romæ] Eminentissimus Baronius ad annum Christi 828, num. 23 scribit, aliquas S. Lamberti nostri reliquias Romæ & olim & suo tempore cultas esse. Postquam enim dixit, SS. Marcellini & Petri martyrum reliquias ab Einhardo sive Eginhardo, Carolo Magno prius a secretis, tum abbate Selingenstadiensi, Trajectensi ecclesiæ S. Servatii donatas, ibidem miraculis claruisse, subdit: At rependit Trajectensis ecclesia Romanæ Ecclesiæ pro sacris pignoribus Sanctorum duorum martyrum acceptis ab Einhardo, ad eamdem mittendo S. Servatii mentum & alias S. Lamberti, ejusdem ecclesiæ episcopi & martyris, sacras reliquias, quæ hactenus in basilica S. Petri Romæ servantur, atque digno honore coluntur. Incertum est, an Baronius hisce indicare voluerit, memoratas S. Lamberti reliquias eodem circiter tempore, quo Trajectenses SS. Marcellini & Petri portionem acceperunt, an tantum diu postea, Romam allatas fuisse; sed posterius ex dicendis verisimilus est. Incertum pariter est, an per ecclesiam Trajectensem, quæ eas Romanis donavit, designarit Servatianam, an Leodiensem, ad quam prius Tungrensis, deinde Trajectensis episcopatus, translatus fuit. Dubitandi ratio est, quod S. Lamberti corpus integrum seculo octavo Leodium translatum fuisse ex supra dictis confiet.

[276] De iisdem sacris Reliquiis diserte meminit Proprium Vaticanum, [in Vaticana basilica,] sive Lectiones propriæ Sanctorum, quorum corpora vel insignes reliquiæ in sacrosancta Vaticana ecclesia coluntur; ubi ad diem XVII Septembris Officium de S. Lamberto ritus duplicis præscribitur, & in lectione sexta sic legitur: Corpus Trajecti primo sepultum, Leodium inde magna pompa traductum, cujus pars Romam translata, & in basilica S. Petri collocata est. Consonat Carolus Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem de loco cultus S. Lamberti inquiens: In S. Petri, ubi est pars ejus corporis, quæ colitur in suo altari in sacrario. Franciscus Torrigius in Diario Vaticano ad eumdem diem Sancti caput ibidem esse affirmat. Ejusdem item caput auctor Romæ antiquæ & novæ inter reliquias, quæ in Vaticanæ ecclesiæ sacrario asservantur, tom. 1, pag. 61 recenset. Verumtamen non integrum sancti Martyris caput, sed illius tantummodo insignem partem Romæ asservari, monent Leodienses scriptores, eaque de re consentiunt Romani canonici Vaticani, teste Chapeavillo, qui Gerardi Vossii Tungrensis præpositi litteras, anno 1604 Roma datas, pro ea sententia laudat & recitat. Juverit Chapeavilli dicta hic retulisse.

[277] [non sunt totum ipsius caput,] In sæpe laudato Opere tom. 3, pag. 638 hæc ait: Gerardus Vossius præpositus Tungrensis, antiquitatum indagator, literis ab Urbe missis rogarat reverendum dominum Joannem Dullardum, decanum Leodiensem, certumne esset, caput seu calvariam S. Lamberti martyris, Leodiensium patroni, in ecclesia Leodiensi asservari, ex quo ea cum mento S. Servatii Romæ in archivis basilicæ S. Petri a quadringentis annis esse diceretur. Dominus Dullardus quæstionem propius examinari fecit per historiæ Leodiensis peritos, & inter alios dominum Danielem Raymundi ad S. Materni in ecclesia Leodiensi canonicum; qui ex veteribus ecclesiæ nostræ scriptoribus & continua traditione liquido testatum fecit, veram Martyris calvariam a passione illius anno decimo tertio, Domini vero DCCXI (imo serius) e Trajecto Leodium per divum Hubertum translatam, illam ipsam esse, quæ hodie Leodii videtur & colitur. Qua re cognita, dictus Vossius negotio cum iis, ad quos res pertinebat, in Urbe examinato, obtinuit, ut Romani non amplius calvariam, sed aliquam saltem illius partem se habere profiterentur: sic enim ille ad decanum Dullardum ex Urbe quarta Septembris rescripsit.

[278] [sed ejusdem pars insignis,] Sequitur epistola Vossii, quam hic subjungo. Impetravi tandem, ut nuper Billeo nostro meis ad eum datis literis insinuavi, apud canonicos basilicæ S. Petri de Urbe, ut non amplius dicerent se habere caput S. Lamberti (quod inde magnum nimis præjudicium ecclesiæ Leodiensi generaretur) sed reliquias de capite S. Lamberti; quo modo etiam jam epigraphen in suo reliquiario mutarunt, ac etiam in solemni ostensione reliquiarum altera Paschæ (die, seu Feria 2 Paschæ) recitarunt, non amplius dicendo: “In hac theca est caput S. Lamberti episcopi & martyris &c”; sed: “In hac theca sunt reliquiæ capitis S. Lamberti &c.” Easque jam ostendunt in pulchra theca argentea deaurata. Acceditque ad majorem sanctorum Lamberti & Servatii honorem, quod illorum imagines ad capellam præcipuam in sacristia majore ejusdem basilicæ spectabili pictura sunt depictæ cum nominibus eorum ibi appositis: quod ut fieret, ego multo tempore adlaboravi, ut Sancti illi patriæ nostræ illo in loco honorarentur &c. Hactenus epistola Vossii, in qua, quæ virgulis notata sunt, ex Italicis feci Latina. Ceterum de Gerardo Vossio, ejusque Operibus consuli potest Bibliotheca Belgica Valerii Andreæ, in qua anno 1609 obiisse dicitur.

[279] [forte seculo XIII eo allata,] Fisenus lib. 12 Hist. eccl. Leod. num. 22 ex tempore quadringentorum circiter annorum, ex quo canonici Vaticani, teste Vossio, eam sacri capitis portionem Romæ servatam esse affirmabant, colligit, eamdem ab Hugone Petrapontino episcopo Leodiensi Romam allatam fuisse, dum is eo profectus est, ut concilio Lateranensi IV, sub Innocentio III Papa anno Christi 1215 celebrato, interesset, & ab eodem Pontifice insignes reliquias etiam obtinuit. Fiseno consentit Foullonus in Historia ad eumdem annum; & satis probabiliter, cum hæc sententia dictis canonicorum S. Petri conformis sit, & simul occasionem assignet, qua sacræ illæ reliquiæ Romanis donatæ sint. Istud certum est, SS. Servatium ac Lambertum Romæ antiquitus singulariter cultos fuisse. Id autem liquet ex sacello cum altari utriusque nomini in veteri ecclesia S. Mariæ de Febribus, quæ Vaticanæ basilicæ, cui adhæret, sacristia nunc est, jam olim dicato, & hodiedum superstite.

[280] Paulus de Angelis a Janningo nostro tom. VII Junii, [& antiquo altari & sacello] pag. 157 in Basilica S. Petri Vaticana laudatus, inter cetera sacella dictæ ecclesiæ S. Mariæ de Febribus istud sic recenset: Sacellum sanctorum Lamberti & Servatii, a Georgio de Cæsarinis canonico, ad quod fuit translatum corpus S. Joannis Chrysostomi, & est sepulchrum omnium canonicorum basilicæ. Idem ait Joannes Giampinus de Sacris ædificiis Constantini Magni cap. 14, sect. 13, unde discimus, sacellum illud a memorato Georgio de Cæsarinis, (quod obscure asserit de Angelis) amplissima dote locupletatum fuisse. De eodem sacello apud Raphaëlem Sindonem in Descriptione altarium sacrosanctæ basilicæ Vaticanæ, anno 1744 Romæ edita, cap. 18 hæc legere est: Ad Austrum (in ecclesia S. Mariæ de Febribus) alterum sequitur sacellum antiquissimum, sanctis Lamberto & Servatio episcopis dicatum, & a Georgio de Cæsarinis, basilicæ canonico, redditibus auctum, in cujus altare, (ut infra dicetur) corpus S. Joannis Chrysostomi, antequam in sacellum, quod chorum appellamus, jussu Urbani VIII transferretur, summo cum honore delatum, & in nobili marmoreo labro Ægyptiaco conditum fuit.

[281] Occasione eo translati S. Joannis Chrysostomi corporis altare illud anno 1567 denuo consecratum, [in ecclesia S. Mariæ de Febribus honorata.] iisdemque SS. Joanni, Lamberto atque Servatio dicatum fuit, ut constat ex instrumento, quod ibidem exhibetur. Tandem subditur: In hoc denique sacello omnes fere, quæ ad basilicam pertinent, Sanctorum reliquiæ magno cum decore servantur, & feria secunda post Pascha populo ostenduntur. Sunt etiam in ejus pavimento sepulchra canonicorum, & olim Sacellum canonicorum appellabatur, nunc vulgo La capella delle sacre reliquie; id est, sacellum sacrarum reliquiarum. Hæc de S. Lamberti reliquiis cultuque Romæ ipsis exhibito dicta sufficiant, quibus, ut dixi, facile consentiunt Leodienses, quia, ut mox videbimus, hi non possunt diffiteri, ejusdem Sancti caput integrum apud se non asservari. Haud ita facilis fuit concordia cum Trajectensibus, qui ejusdem pariter caput inter sacra sua cimelia sese habere rebantur, exhibebantque, donec id facere prohibiti fuerunt; neque enim, quod ostendebant, aliqua dumtaxat capitis illius, quod Leodii est, pars dici potest.

[282] De controversia hac jam dudum decisa Fisenus supra laudatus scribit sequentia: [Caput alterius Trajecti.] Ejusdem enim Lamberti sacrum caput ostentant Trajectenses… At certe narravimus ex antiquis scriptoribus, incorruptum & ab omni putredinis illæsum vitio fuisse beati Martyris corpus, cum Trajecto Leodium adveheretur. Quis ergo credat, cervices admoto ferro rescissas esse, ut Trajecti caput relinqueretur? Nulla certe a quoquam relicta est istius memoria. Postea vero aliquando missum Leodio fuisse, nemo unus ait. Sapienter ergo sancitum, ne populo deinceps Trajectenses exhiberent publice venerandum, quod habent, caput, aut S. Lamberti esse affirmarent. In eodem tamen sacrario, sicut ab olim, servant, quod viri alicujus sancti esse negari non possit; fortassis unius ex illis, qui ejusdem cum Lamberto palmæ socii fuerunt. Ita ipse post litem, ut dixi, jam finitam: nec habeo, quod addam præterea; nisi quod idem illud caput in reliquiarum sacrario ibidem conspexerim, alicujus ignoti sancti titulo exhiberi.

[283] [Friburgenses in Brisgoia credunt,] Aliam de ejusdem Sancti capite difficultatem pariunt Friburgenses in Brisgoia, de quibus Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem XVII hujus mensis Septembris sic ait: Est… celeberrima Martyris memoria apud Friburgenses in Brisgoia, qui se sancti Martyris caput habere gloriantur ex donatione Rudolphi episcopi, qui frater erat Bertholdi quarti Zeringiæ ducis. Eadem asserit Philippus Engelbrechtus Egentinus in Vita metrica S. Lamberti, quam petente ejusdem civitatis senatu, composuit vulgavitque anno Christi 1519, & in cujus calce Friburgenses ad S. Lamberti cultum invitans, ita cecinit:

Cujus habet caput auspiciis urbs nata Zeringi
Libera Brisgoum Rudolfo autore Friburgum.
Hunc colite, o læti cives, Heroa quotannis,
Phœbus in obscuras cum torquet lumina chelas,
Scorpion obliquo visurus tramite nigrum.
Festa coronatæ suspendite serta puellæ,
Votaque concipiant omnes matresque nurusque:
Hunc unum servate senes, lævisque juventus:
Hic arcere potest, quicquid perferre molestum.
Hic pestem prohibet, sævas & Apollinis iras.
Nunc canite ad numeros lætum pœana canoros!
Magne pater Lamberte, tuos defende clientes,
Qui tibi suppliciter præsentes vovimus aras;
Huc oculos deflecte tuos, vitæque ruenti
In servile nefas clavos oppone trabales,
Ut nos syncero Christum qui corde fatemur
Te duce, in æthereas post ultima tempora sedeis
Lumina suscipiant nullis obnoxia fatis.

[284] [penes se etiam esse S. Lamberti caput] Quid porro per S. Lamberti caput designet, & unde acceptum sit, in Epistola dedicatoria ad senatum Friburgensem his verbis declarat: Hic vero vestrum studium maximopere commendatur, quod indefesso labore, multis impensis, Divum hunc nostrum tutelarem exornare non cessatis, cujus pene totum caput, auro & argento circumvestitum, magnis ceremoniis veneramur. Quod munus Rudolfus Zeringiæ dux, fratri suo Berchtoldo quarto gratificaturus, cum esset Trajectensis ad Mosam episcopus, huc a Leodio transvexit. Rudolphus ille, quem alii Radulphum appellant, tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ, col. 875 & seq. Leodiensem episcopatum ab anno Christi 1158 usque ad 1191 tenuisse dicitur: quo propterea tempore donationem illam factam esse oportet. Verumtamen non eodem seculo sacræ illæ reliquiæ publicam venerationem Friburgi habuisse videntur, sed in Friburgensium comitum sacrariis diu delituisse, donec tandem inde in lucem eductæ fuerunt.

[285] Ita docet idem poëta mox laudatus, qui in eadem Epistola dedicatoria sic denuo ait: [quod de ejusdem portione explicat Fisenus.] Præclare igitur facitis, qui tam inenarrabile donum, ante aliquot annos in sacrario comitum Friburgensium inventum, tam pie effertis. Cum itaque auctor ille anno 1519 Opusculum illud ediderit, & prædictum caput ante aliquot annos primum inventum fuisse asserat, non nisi seculo decimo sexto publica ejusdem veneratio Friburgi cœpta esse videtur. Modus, quo isthæc cum Leodiensibus Sancti reliquiis componantur, is est, quem suggerit Fisenus lib. 5, num. 8, ubi postquam de Romanis ac Trajectensibus egit, Reliquum jam erit, inquit, cum Friburgensibus certamen, quod quidem facili negotio dirimetur, si cum Romanis insignem sacri illius capitis portionem habere se fateantur. Nec abnuere Leodienses possunt, quando id, quod colunt ostentantque caput, nequaquam integrum sit. Et recte quidem, si Engetinus poëta auxesi usus sit, dum Friburgenses reliquias pene totum caput appellavit, qua de re ego, qui nec hasce nec illas umquam vidi, nihil possum statuere.

[286] Papebrochius noster in libello de Itinere suo Romano observat, [Alterius Sancti corpus est,] Pisauri, quæ ducatus Urbinatis civitas est, in parœciali ecclesia S. Cassiani servari magnam partem corporis alicujus sancti martyris, quem Pisaurenses cum S. Lamberto nostro confuderunt. Ita enim ait in ejusdem ecclesiæ descriptione: In sacristia vero capsa lignea (est) continens caput, præcipua ossa, & pyxidem cineribus plenam de corpore cujusdam S. Lamberti martyris, ex Basque seu Vasconia inferiori huc delati, quem ex inepta cujusdam scioli conjectura cum magno Lamberto confundentes, die XVII Septembris colunt ut episcopum martyrem. Versus in lateribus capsæ descriptos incuria tempusque pene delevit, ex quibus nunc fere tantum hæc supersunt. Sequuntur versus mutili, quos integros hic subjicio ex Ms. a Nicolao Nicolino, priore ac rectore ejusdem ecclesiæ anno 1660 ad nos transmisso.

Christus olympiades sancta sub lege ducentas
      Et nonas decies egerat atque duas;
Antistes Romana Pius tum jura secundus
      Sacra dabat fidei, quique Senensis erat;
Præsul erat delubra regens in pace Joannes,
      Quique sacerdotum firma columna fuit:
Sub duce Alexandro florebant celsa Pisauri
      Mœnia, bellipotens Sfortia quem genuit;
Gallorum de gente trahens Antistitis hic dux
      Hæc Basque eduxit membra sacrata sui.
Martyris hæc igitur, putri tellure relicta,
      Lamberti corpus lignea capsa tenet.

[287] Notandum porro est, olympiades hic usurpari pro lustris seu quinquenniis, [quod Pisauri in Italia asservatur;] atque ita designari annum Christi 1460, quo Pius II Romanam S. Petri Cathedram tenebat, & Pisauri dominabatur Alexander Sfortia, de quo in versibus pariter fit mentio; sed quis Joannes tum temporis ibidem episcopus fuerit, exploratum non habeo: nam apud Ughellum tom. 2 Italiæ sacræ recusæ, col. 864 legitur Joannes de Benedictis ab anno 1419 usque ad annum 1455 Pisauri sedisse, & huic tum mortuo Barnabas Merlonius anno 1471 suffectus esse; nisi forte in alterutro anno mendum sit, ut suspicari facit tot annorum sedis vacatio, vel nisi aliquis episcopus intermedius exciderit. Utut autem hæc se habeant, ex ipso loco, ex quo sacrum illud corpus acceptum esse laudati versus affirmant, satis liquet, istud S. Lamberti Trajectensis episcopi non esse, cum de hujus in Vasconiam translatione nulla usquam exstet memoria, imo oppositum extra omnem controversiam sit.

[288] [uti & illud, quod in Catalonia esse dicitur.] Non magis probabiliter S. Lamberti nostri corpus penes se esse aliqui Hispani crediderunt, ex quorum fide Joannes Tamayus in Martyrologio suo Hispanico ad hunc diem Septembris sic loquitur: Gerundæ in Hispania Depositio sacrati corporis B. Lamberti episcopi Trajectensis martyris, quod in ecclesia B. Mariæ oppidi de Lledo honorifico tumulo inclusum, apud accolas pia religione percolitur. Nec tamen hic Tamayus Chronicon Dextri, aut Juliani adversaria, vel similia commentitia scripta, ut sæpe alias, secutus est; sed Antonium Domeneccum, aliosque, quibus tamen ipsemet in Annotatis non audet assentiri. Gotholani (id est, Catalani) nostri, inquit, contendunt ejus sancti Martyris corpus in ecclesia collegiata S. Mariæ urbis Lledensis, diœcesis Gerundensis, translatum fuisse, ibidemque honorifice conditum. Antonium Vincentium Domenec de Sanctis Gotholanis lib. 1, die XVII Septembris, fol. 88 ausculta; qui postquam vitam mortem & sepulturam beati Martyris descripsisset, prosequitur: “Postea decursis pluribus seculis, corpus hujus gloriosi Sancti ad ecclesiam collegiatam S. Mariæ de Lledo in episcopatu Gerundensi translatum est, ubi cum magna veneratione custoditur”. Hæc nostri Gotholani; sed procul dubio pro Leodiensibus stat possessio, scriptorum frequentia, & præsumptionis apex. Crederem aliquot sacra pignora apud Lledenses asservari, quibus sæpe collegiata suffulta, totum habere præsumit. Hactenus Tamayus: cujus censuram probo; quamquam & id mihi valde dubium est, an aliqua S. Lamberti Trajectensis portio ibidem servetur.

§ XX. Insignes Sancti reliquiæ in abbatia Lætiensi: aliæ etiam alibi & loca aliquot ipsi dicata.

[Lætiensis abbatia in Hannonia] Nihil hujusmodi difficultatis habent S. Lamberti reliquiæ, quæ in Lætiensi abbatia jam a multis seculis religiose coluntur. Illustre hoc Ordinis Benedictini monasterium, Latine Lætiæ, indigenis, Liessies dictum, conditum est in Hannonia ad Helpram fluvium, primosque fundatores agnoscit Wibertum comitem & ejus conjugem Adam post medium seculi octavi, estque S. Lamberto nostro dicatum. Magnus in eo sacrarum reliquiarum thesaurus servatur, de quibus Cimeliarchium conscripsit ediditque Montibus Hannoniæ anno 1645 Philippus Brasseur presbyter Montensis. Hic in parte 2 reliquias quatuor patronorum loci, quorum S. Lambertum primum esse ait, recensens, sic loquitur: Temporis antiquitate præcellunt S. Lambertus & D. Hiltrudis (virgo velata;) cujus rei fidem facit præaltum phylacterium deauratum, notabilem utriusque Sancti particulam continens, a cujus tergo in summitate ita legitur: “S. Lambertus, & S. Hiltrudis benedictionem a Deo monasterio suo Lætiensi patroni impetrant”.

[290] Jam quod ad alias S. Lamberti reliquias pertinet, [insignes habet S. Lamberti] earum quædam dicto Wiberto fundatori per Walcandum episcopum Leodiensem donatæ fuerunt; quædam etiam Wederico tertio abbati Lætiensi per Alberonem, episcopum itidem Leodiensem, anno MCXLIII. De qua Alberonis donatione plenioris notitiæ gratia venerandæ antiquitatis testimonium produco, videlicet litterarum copiam, quæ sic habet: “Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo tertio, quarto decimo Kalendas Januarii facta est Leodii repositio reliquiarum B. Lamberti martyris de vasculo, in quo post passionem a S. Huberto locatus fuerat, in vas aliud, quod in honore ipsius Martyris decenter fabricatum fulgebat, sub præsentia Leodiensis episcopi, videlicet Alberonis secundi, adstante frequentia procerum & cleri. Huic repositioni interfuit domnus Wedericus, hujus ecclesiæ Læciensis abbas tertius, atque exinde maxima & pretiosa dona revertens detulit, videlicet os de corpore ipsius Martyris, & de cinere tam carnis ipsius quam vestimentorum & lectuli, in quo primum sepultus fuit.

[291] Quæ decimo Kalendas Januarii cum gaudio Lesciis excepta, [reliquias, in pretiosa theca] ad decus & tutelam ecclesiæ in vasculo argenteo in honore ipsius præparato jacent recondita. Hujus exceptionis lætitiam solemni festivitate hac ipsa die quotannis placuit renovare, ut & ecclesia de Patrono suo frequentius gaudeat, & rei gestæ veritatem posteritas agnoscat”. His litteris appensum erat sigillum rubeum, sed præ vetustate albescens, in quo erat videre S. Lambertum sedentem in solio, sinistra pedum gestantem, & dexteram habentem elevatam, in cujus circuitu hæc legitur superscriptio: Signum sancti Lamberti martyris de Læciis. Idem instrumentum recitat Fisenus in Notationibus ad lib. 10 Historiæ, num. 4 acceptum anno 1636 a reverendissimo domino Antonio de Winghe abbate ejusdem monasterii, qui testabatur, sese illud descripsisse & contulisse cum originali scripto in membrana & sigillo munito. In utroque autem una & altera litterarum discrepantia levis momenti occurrit; præcipua est in inscriptione, quam Fisenus sic edidit: signum S. Lamberti de Læciis. Redeo ad Philippum Brasseur, qui ibidem Cimeliarchium suum prosequitur.

[292] Cæterum dicti S. Lamberti reliquiæ tam Wiberto, [argentea inclusas,] quam Wederico datæ, communi lipsanotheca cum aliis sanctis reliquiis simul inclusæ fuerunt ad (id est usque ad) annum MDCXXIII; & tunc seorsim ab aliis separatas magnificæ turri triangulari, tres partes * altæ, ex puro putoque argento fabricatæ, includi curavit D. Antonius de Winghe, ut constat ex tribus subjectis inscriptionibus. Prima inscriptio: “Calix, qui cum S. Lamberto sepultus fuit”. Calicem hunc eburneum esse albique coloris, notat auctor ad marginem. Deinde pergit eamdem primam inscriptionem referre. “De vestimentis sacerdotalibus S. Lamberti. De linteo sancti Martyris sanguine tincto. Pie spectator, hic venerare reliquias S. Lamberti martyris, Tungrorum episcopi, Taxandriæ apostoli, Leodiensium & Lætiensium patroni: quas Walcandus & Albero II, Leodienses episcopi, Wiberto Lætiensis monasterii fundatori, & Wedrico abbati III donarunt.”

[293] [quas partim Wibertus loci fundator,] Secunda inscriptio: “Hic reconditi sunt cineres carnis & vestimentorum S. Lamberti, ac lectuli, in quo primo sepultus fuit; quos Wedricus tertius abbas Lætiensis cum aliis reliquiis ex prima corporis translatione secum Lætias retulit X Kalend. Januarii anno MCXLIII”. Tertia inscriptio: “Has reliquias S. Lamberti episcopi & martyris ab ejus successoribus Lætiensi ecclesiæ donatas, & communi lipsanothecæ cum aliis SS. reliquiis inclusas, Antonius de Winghe abbas XXXVII, & monachi Lætienses ob singularem tanti Patroni venerationem huc seorsim transferri curarunt anno MDCXXIII”. Hæc Brasseurius de S. Lamberti reliquiis in abbatia Lætiensi, de quibus aliqua observanda veniunt. Anonymus scriptor Vitæ S. Hiltrudis virginis & reclusæ Lætiensis, quam Mabillonius Sec. 3 Benedict., part. 2 seculo XI scriptam esse existimat, de ejusdem S. Lamberti reliquiis per Wibertum impetratis, & in Lætiensi cœnobio, quod cum conjuge sua Ada condebat, depositis, diserte meminit loco citato pag. 421 & sequenti, unde transcripsi, quæ subdo.

[294] [a Leodiensibus accepisse dicitur,] Oratorio tandem expleto, & ecclesiæ parietibus erectis & culmine adposito, claustroque bene officinato, circummanentes episcopos vel abbates, præcipue Tungrensem pontificem adeunt, Sanctorum reliquias & * consecrationem petunt & impetrant. Pontifex pretiosas plurimorum Sanctorum donavit reliquias, præcipueque S. Lamberti: unde ut ejus meritis novum suum oratorium dedicarent, familiaritate, amicitia, suasione exegit. Denuntiant rem Cameracensi antistiti, ad cujus diœcesim oratorium respicit; qui cum debito honore & reverentia S. Lamberti nomini illud dedicavit die III Nonarum Novembris. Est quidem anonymus hic tribus seculis secundum Mabillonii sententiam ea fundatione posterior, sed forte antiquiora monumenta habuit, aut si non habuerit, ex eo tamen liquet illam de Lætiensibus S. Lamberti reliquiis traditionem minime recentem esse. Observat tamen Brasseurius supra laudatus, in locum Walcandi episcopi, a quo Wibertus eas accepisse dicitur in lipsanothecæ inscriptione, forsitan melius substituendum esse S. Florebertum, cum hunc, non illum, Wiberti tempore Leodii sedisse existimet.

[295] [partim Wedericus abbas] Walcandus certe longius abest a tempore, ad quod loci primordia referri solent, quam ut illa donatio ipsi adscribi facile possit. An tum adhuc vixerit S. Florebertus similiter dubitari potest. Controversia pendet a tempore primæ fundationis ejusdem monasterii, de qua agi poterit ad diem XXVII Septembris, qua Martyrologiis inscripta est S. Hiltrudis virgo reclusa Lætiensis, & fundatorum filia. Dicendum præterea est, easdem reliquias Nortmannorum manibus, qui ut alia Belgii loca, monasterium istud vastarunt, in tempore humana opera, aut casu vel divinitus subductas fuisse, ut, quæ Wederico donatæ dicuntur, ibidem hodieque supersint. Quæri etiam posset, quo pacto Wedericus, qui circa medium seculi XII Lætiensibus præfuit, tertius ejus loci abbas dicatur: verum ad hoc jam respondit Fisenus in Notationibus ad lib. 10, num. 4 ex litteris R. D. Antonii de Winghe abbatis docens, abbates a restauratione monasterii dudum post Nortmannicam vastationem denuo numerari cœpisse, nulla habita ratione eorum, qui eam præcesserant.

[296] Wedericum abbatem depositioni corporis S. Lamberti anno 1143 Leodii adfuisse, [Leodio Lætias attulit:] prout in instrumento num. 287 recitato asseritur, negari non potest. Idem ille est, cui Nicolaum, canonicum Leodiensem, Vitam S. Lamberti edendam, ejusdem depositionis occasione, ut multis placet, conscriptam dedicasse § 1 diximus. In illius Epistola dedicatoria de Lætiensibus sancti Episcopi martyris nostri reliquiis sic meminit: Et quoniam vestra Lætiensis ecclesia specialiter B. Lamberti patrocinio gloriatur, ejusque reliquias pro amore indubitato complectitur, hoc parvitatis meæ Opusculum sanctitati vestræ transmitto. Sunt, qui hæc de reliquiis per Wedericum a prædicta solemnitate reduce Lætias allatis interpretantur; quod etsi satis verisimile sit, certum tamen non est, cum Nicolaus Vitam illam citius scribere potuerit, & de prioribus reliquiis meminisse. Vide dicta § 1. Id certe ex laudati Nicolai testimonio indubitatum est, S. Lamberti, velut monasterii patroni, reliquias Lætiis in pretio sacraque veneratione jam tum habitas & asservatas fuisse.

[297] Reverendissimi domini Antonii de Winghe, qui pretiosam hierothecam, [Ibidem triplex Sancti memoria recolitur.] de qua num. 292 & seq., confici curavit, cara nobis posterisque nostris memoria semper erit, exstatque ejus viri, de Museo nostro optime meriti, insigne elogium in Præfatione Bollandi ad R. D. Thomam Luytens, abbatem Lætiensem, ante tom. 1 Januarii cap. 4, § 1. Eamdem lipsanothecam, quam viderat, multum laudat Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 284, ubi eam altam sane maximique ponderis turrim quamdam, ex puro putoque argento, summa artificis manu & artificio prope admirabile fabrefactam esse ait, easdemque, quas retulimus, inscriptiones recenset. Porro trina S. Lamberti apud Lætienses memoria est in ejusdem monasterii Martyrologio Ms. Bedæ aucti, quod in Opere nostro habes ante tom. 2 Martii inter Bedæ & Flori auctaria. Prima est ad diem XXVIII Aprilis, ubi legitur: Et commemoratio translationis reliquiarum S. Lamberti episcopi & martyris; illius scilicet, quæ Trajecto Leodium facta est, licet non eo die aut mense, ut supra jam docuimus. Altera ponitur die XVII Septembris, quæ Sancti in cælo natalis est. Tertia denique ad diem XXIII Decembris ea ipsa est, quam a Wederico institutam diximus, quæque ibidem annuntiatur his verbis: Eodem die adventus reliquiarum S. Lamberti martyris atque pontificis, quas venerandæ memoriæ Unedricus *, hujus loci abbas tertius, ab episcopo Leodiensi Alberone II devotissime impetratas, ecclesiæ Lætiensi X Kal. Januarii solenniter invexit, solenniterque ipsius diei memoriam quotannis celebrandam instituit.

[298] Fisenus in Notationibus ad lib. 5, num. 2 insignes item & miraculis celebres S. Lamberti reliquias in Flandriæ pago prope Insulas civitatem servari asserit verbis, [Aliæ ejusdem reliquiæ in Flandria] quæ subjicio. Pagus est primo ab Insulis lapide Watignia (incolis Watignies) dictus, via regia, quæ ducit Atrebatum. Hic in turri argentea, argenteoque brachio, S. Lamberti martyris reliquiæ servantur, colunturque insigni religione populi, magna frequentia concurrentis; sed maxime natali die sancti Martyris, aliisque sequentibus septenis. Mortalium pietati miracula Deus rependit sæpissime. Ipsum translationis festum eodem, quo Leodii, die celebrari solitum est cum abstinentia ab opere servili: sed abhinc paucis annis sublatum est ab episcopo Tornacensi, rogatu pastoris ob incommoda rusticorum; & solum festum XVII Septembris reservatum. Quod meo sane judicio evincit antiquitatem cultus S. Lamberti, superant hominum memoriam initia. Constat ex istius ecclesiæ rationibus, jam tum ab anno supra millesimum quadringentesimo nonagesimo quarto celebres fuisse multitudinis concursus & donaria. Hæc ex pastore Watigniæ Joannes Matho noster accepit & ad me misit.

[299] [& Artesia,] De duobus aliis locis in Artesia mox subdit ibidem: Bina sunt in Artesia miraculis & multitudinis concursu nobilitata S. Lamberti templa. Alterum Ariæ proximum, in pago pæne suburbano, quem Lambertum appellant, asservat sacrarum ejus reliquiarum portiones non ignobiles. Alterum est in agro Audomarensi. Ego hæc ipsius fide retuli, quia de nullo e tribus istis locis alibi quippiam inveni. Ceterum dubitare nequeo, quin ejusdem Sancti reliquiæ aliquot etiam alibi in veneratione habeantur: nam & Pessina pag. 518 Phosphori Pragensis in Diario sacrarum reliquiarum, quæ Pragæ in metropolitana S. Viti ecclesia asservantur, ad hunc diem XVII Septembris S. Lamberti episcopi & martyris duo insignia frusta, allata per Carolum (IV scilicet) MCCCLVII memorat, & aliquas illustri domino Guidoni de Hembercourt anno 1449 a Lambertianis canonicis donatas fuisse, ex authentico instrumento num. 263 narravimus.

[300] [& in Brabantia prope Lovanium] Est & in Brabantia nostra pagus nomine Lovaniolum, vulgo Lovenioul, unum ferme milliare Belgicum a civitate Lovanio versus Thenas dissitus, cujus ecclesia parœcialis S. Lambertum nostrum tutelarem jam a multis seculis veneratur. Certe jam stabat ibi vetusta ecclesia aliqua ipsius nomini dicata, & patrocinio celebris, tempore Anselmi canonici Leodiensis, qui paulo post medium seculi XI Gesta episcoporum Leodiensium continuavit. In his enim apud Martenium & Durandum tom. 4 Collect. ampliss. veterum scriptorum col. 851 ipse de ea diserte ita meminit cap. 8, ubi titulus est, Quod apud Loviniol in memoria ejus contigerit. Nec inter hæc prætereunda esse arbitror quædam de miraculis ejusdem sancti Martyris, quæ me ante biennium a presbytero quodam, nomine Waritio, contigit audisse. Possessiuncula est quædam hujus ecclesiæ (Leodiensis) nimis contigua oppido, quod Lovanium nomine, diminutivum ex suo nomine eidem villulæ indicit vocabulum; cognominatur enim Loviniol.

[301] [vetus ecclesia, cultu olim celebris.] Continetur in eadem possessione ecclesia, quæ ut lignea antiqua patrum religione diu est servata, parietes nunc minores meliorare student cœmenti & lapidum structura. Referebat memoratus presbyter, se multa audisse & vidisse in eodem loco Christi Domini miracula; quæ cum majori ex parte memoria exciderint, pauca, quæ in mente veniunt, strictim statui memorare. Deinde tria, ut ipse ea appellat, miracula recitat. Primum cap. 9, De equo in rabiem verso: secundum cap. 10, De quodam, qui pedem foribus ecclesiæ illisit, & putrefactum amisit: tertium cap. XI, De eo, qui vomitu furtum prodidit. Nescio, an meliora his ex Waritio didicerit Anselmus; at nemo, ut reor, merito conqueretur, tria ista a me prætermissa esse. Subdit denique Anselmus: Pro hujusmodi miraculis Domini non parva eidem loco servatur reverentia, nihilque indecens, quod inultum sit, circa eamdem ecclesiam sive atrium ejus credunt posse contingere.

[302] Idem Anselmus præmiserat ibidem cap. 8 duo alia loca in Germania, [Loca alia in Germania] antiquo S. Lamberti cultu similiter celebrata. Capiti præfixus is titulus est: Quod in Bauvari * & pago Wirzeburgensi ad memoriam ejus frequenter fiunt miracula. Tum sequitur: In diversis profecto terrarum partibus, ubi in honore & memoria venerandi Martyris oratoria habentur constructa, pro ejus meritis frequenter fiunt miracula; ut liquido constet fidelibus, nihilominus ejus preces vigere, ubi cineres ejus cernuntur abesse, quam nobiscum, ubi præsens est corpore. Est in Bavaria lacus, qui quamdam infra se insulam blando stagnantis aquæ allambit circuitu. In hac in honore B. Lamberri situm est monasterium, quod ab antecessoribus domni Piligrini, Coloniensis archiepiscopi ibidem cum claustro & officinis monasterio necessariis constructum, & opulentissimis prædiorum reditibus ab eisdem est ditatum: ubi quod sæpissime ad memoriam sancti Martyris & episcopi nostri miracula Christi fiunt, frequenter audivimus. Verum hæc Anselmi fide dicta sunto; nam ego quidem de monasterio isto apud alios nihil reperi. Piligrinus, quem laudat, Coloniensi ecclesiæ præfuit ante medium seculi XI.

[303] Haud longe ab urbe Wirzeburg (prosequitur ibidem Anselmus) vicus cognomento Duckelinhusen ecclesiam habet in honore ejusdem sancti Martyris, [S. Lamberto] ad quam in anniversario passionis ejus undique confluere consuetudinem habent provincialium frequentia; atque huc copiosa frumenti, vini & pecorum convehere sancto Martyri xenia: dumque devote student offerre carnalia, præter invisibilia animarum amminicula, sæpissime læsorum quacumque parte corporum etiam sese gaudent inde se * referre medicamenta. Testis est domnus Thicuvinus episcopus, & quotquot ex illis partibus ad nos venire solent clerici sive laici. Thicuvinus, seu Theoduinus ille synchronus fuit Anselmo, quocum etiam Romam profectus dicitur tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ col. 859. Recte etiam observat Martenius ex Alberici Chronico, ipsum natione Noricum & de Bavaria fuisse, ideoque idoneum ejus rei testem esse.

[304] Denique ut hisce finem imponam, celebris est ejusdem S. Lamberti insignita nomine abbatia olim in Carinthia, [dicata.] nunc in Styria, de qua videri potest Bucelinus in Topographia. Ad manum mihi est libellus de Styriæ collegiis & monasteriis præcipuis, Græcii anno 1740 editus, in quo de eodem monasterio agitur, & de vetustissima ibidem ante monasterium condita ecclesia sequentia legere est. Ecclesiæ vetustatem scriptus item codex alius commendat, in quo illa a Carastro Carnorum principe fuisse exstructa legitur eo, uti conjecturam capere licet, consilio, ut, cum ab iis sanguinem duceret, qui oblatæ divo Lamberto necis fuere authores, sacra hac in æde majorum scelus perpetuis religionibus expiaretur. Hæc ibi: quam vere, ignoro. Nunc antequam finem huic Commentario imponam, pauca aliqua de ejusdem S. Lamberti in sacris Fastis memoria, festisque & Officiis, quibus variis in locis colitur, subjungo.

[Annotata]

* an pedes?

* forte ad

* l. Wedericus

* Bavaria

* abundat se

§ XXI. Sancti memoria in Martyrologiis, festa & Officia de eodem in variis diœcesibus.

[Sancti memoria Martyrologiis] Celeberrima sane est apud martyrologos classicos S. Lamberti nostri memoria ad diem hunc XVII Septembris, qui ex sæpe dictis ipsius martyrio, quod tum subiit, consecratus est; quorum etsi aliquos alibi jam retulerimus, tamen pro more nostro eos hic recensebimus. Beda, ipsi Sancto synchronus, in Martyrologio suo ante tom. 2 Martii edito, illum ut solet, breviter sic annuntiat: Natalis S. Lamberti episcopi & martyris. Hinc mirari licet, cur in Martyrologio metrico, ejusdem nomine edito apud Acherium tom. 10 Spicilegii, S. Lamberti memoria non ad diem hunc, sed ad Nonas Junii celebretur hoc modo:

Junius in mundo Nonis miratur adeptum
Et summi Lantberti animam trans sydera verti.

Rectius Wandelbertus, in suo item metrico Martyrologio eum cum Bedæ prosaico ceterisque martyrologis ad hunc XVII Septembris diem retulit his verbis:

Lambertus quintum denum * virtute coronat,
Factio quem cæsum semper tremebunda pavescit.

Quid istis indicare voluerit, docuimus num. 188. Eodem seculo nono Rabanus prolixius elogium, gesta ejus complectens, ad præcitatum diem ipsi texuit his verbis: In Gallia prope civitatem Trajectum in villa Liudovico * passio Landeberti episcopi, qui ab infantia Dei servitio mancipatus fuit. Hic septem annos vitam sanctam agens, inter monachos habitavit. Postquam autem Faramundus de sede pontificali depositus est, & ejectus de provincia Trajectense, tunc agmina clericorum & vulgus populorum una pariter voce ingenti postulabant Dominum, ut pastorem eorum dominum Landebertum recepturi essent, quem, consentiente Pipino tunc principe, ad propria recipere meruerunt, ibique per plures annos in ecclesia Dei nobiliter vixit. Hunc vero Dodo, domesticus jam supradicti principis Pipini, machinatione pessima occidi fecit. Ipse vero per innocentem mortem ad Dominum migravit.

[306] [ad diem 17 Septembris] Similiter etiam alii ejusdem seculi martyrologi eodem die ipsum celebrarunt. Ado sic habet: Tungrensi diœcesi in Leodio *, villa publica, natalis S. Lamberti episcopi; qui dum regiam domum zelo religionis accensus increpasset, cum rediens orationi incumberet, ab iniquissimis viris, de palatio missis, improvise conclusus intra domum ecclesiæ, occiditur. Cujus sepulcrum creberrimis miraculis illustratur, ac mors ejus nihilominus pretiosa in conspectu Domini commendatur. Adonem pene descripsit Notkerus; Usuardus vero propriis suis verbis uti maluit, sic inquiens: Apud Leodium beati Lamberti, episcopi Tungrensis, qui a nocentibus innocenter occisus, aulam cælestis regni perpetuo intravit victurus. Prætereo multa alia Martyrologia, quibus eodem die inscriptus est, & unum addo Romanum Baronii, in quo legitur: Apud Leodium B. Lamberti episcopi Trajectensis, qui, cum regiam domum zelo religionis increpasset, a nocentibus innocens occisus, aulam regni cælestis perpetuo victurus intravit. Hactenus de die natali.

[307] Inter auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum ad diem XXVIII Aprilis translationem ejusdem annuntiant Codex Bruxellensis, [& ad alios menses] Matricula Carthusiæ Ultrajectinæ, Editio Lubeco-Coloniensis & Grevenus, quorum duo ultimi sic aiunt: Apud Leodium translatio sancti Lamberti episcopi ejusdem loci (imo Trajectensis) & martyris. In laudata Matricula confessor perperam dicitur. Rectius Molanus ibidem: In Leodio translatio S. Lamberti martyris. De hac translatione egimus § 13, ibidemque observavimus, festum hoc apud Leodienses celebre esse, eoque geminam translationem recoli, primam a S. Huberto, alio tamen die ac mense factam Trajecto Leodium; alteram factam ad castrum Bullionium, quæ & Triumphus Bullionicus dicitur. Geminæ præterea translationis meminit Molanus, ibidem ad diem XXIV Maji dicens: Translatio sancti Lamberti; & ad XXIII Decembris: Eodem die translatio beati Lamberti ab ecclesia sanctæ Mariæ in cryptam, & ejusdem cryptæ dedicatio in honore omnium Sanctorum. Ita quidem ipse, sed non assequor, quas translationes hic indicet, quia nullam istis diebus factam reperi; nisi unam Lætias, de qua vide num. 297. Credibile tamen est, ei aliquod Kalendarium præluxisse.

[308] Ex hujusmodi certe vel simili libello hausisse dicendus est, [& dies adscripta est.] quæ ad diem XXVIII Octobris denuo habet: Eodem die, dicens, dedicatio basilicæ sancti Lamberti martyris. Facta est autem hæc dedicatio sexto anno episcopatus Baldrici nostri episcopi a sanctissimo viro Dei Hereberto Coloniensi archiepiscopo. Dedicationem hanc basilicæ, a Notgero episcopo erectæ, Fisenus ad eumdem diem anni 1014 refert lib. 7 Hist. num. 26. Aliam denique festivitatem Grevenus & Molanus die XIII Octobris annuntiant. Ipso die, inquit Grevenus, Triumphus S. Lamberti episcopi Leodiensis & martyris. Cum vero duplicem sancti Patroni sui Triumphum celebrent Leodienses, Molanus expressius ait: Eodem die Triumphus sancti Lamberti in Steps. Steppensis victoriæ annuam memoriam, assignato die perpetuo celebrandam, a Leodiensibus sancitum fuisse seculo XIII, narravimus supra § 17 num. 258 & seq., quo lectorem remittimus.

[309] Sancti Episcopi Martyris nostri cultum probare, [Festa, quæ de ipso quotannis] actum agere esset, tum quod is ex hactenus allatis luce clarior est, tum quod ex fama est notior, quam ut nostra illustratione indigeat. Attamen cum in Romano Breviario locum nondum habeat, pro instituto nostro diœceses aliquot recensebo, in quibus colitur. Illius sacram venerationem tam Trajecti ad Mosam, ubi episcopali munere functus, & in paterno sepulcro tumulatus fuit, quam in villa Legia, in qua ab impiis martyrium passus est, antiquam esse, ex supra dictis satis superque constat. Quantum vero in posteriori loco is cultus creverit, postquam a S. Huberto illuc delatum corpus ejus est, me tacente, clamat Leodium, ex villa jam dudum una ex amplissimis Belgii civitatibus, episcopi principis sede & illustrissimo Lambertiano canonicorum capitulo illustrata.

[310] Leodii dies tres sibi sacros quotannis habet. Primus est dies XXVIII Aprilis, [celebrantur in ecclesia] quo, ut mox diximus, prima S. Lamberti translatio simul & triumphus Bullionicus recolitur. Hunc diem laudatæ festivitati ab Alberone II episcopo Leodiensi jam a seculo XII assignatum, Erardus a Marka ejusdem civitatis episcopus & S. R. E. Cardinalis anno 1526 multo solemniorem reddidit, consentiente canonicorum capitulo, ut in posterum festus esset in populo, annuaque supplicatione, in quam ipse perpetuos redditus constituit, nundinisque celebraretur, quæ hodieque perseverant. Ita discimus ex Chapeavillo tom. 3 in Erardo, cap. 15, Foullono in Historia, & ex Breviario Leodiensi, in cujus lectione 6 legitur: Quas (translationes) postmodum Erardus a Marka, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis & legatus, solemniore moderno ritu collustravit. Ceterum Officium ritu duplici præscribitur ex Communi unius martyris cum Lectionibus secundi Nocturni & Oratione propriis.

[311] [Leodiensi; Officium de eodem] Rursus ad diem XIII Octobris memoria triumphi in Steppes, sed sine festo in populo, Officio duplici cum Lectionibus propriis recolitur; de quo triumpho consule § 17 a num. 158. Solemnius est festum Sancti natale die XVII Septembris, quod cum vigilia prævia & per Octavam celebratur, habetque omnia propria ex Vitis ejus concinnata. Denique habent Leodienses Officium ejusdem hebdomadale, occasione victoriæ in campis Steps relatæ perpetuo præscriptum, uti loco mox citato diximus. Neque intra Leodiensis diœcesis terminos S. Lamberti cultus se continuit: nam & supra diximus, Romanos Vaticanæ basilicæ S. Petri canonicos annuum de eo Officium ritu duplici ad diem XVII Septembris legere, & alia loca memoravimus, in quibus ejus veneratio viget. Multæ quoque aliæ diœceses ad prædictum Septembris diem Officium de eodem recitant, aut certe olim recitarunt, ut liquet ex multis Breviariis, sive Propriis variarum diœcesium, partim nova, partim antiqua, quæ in Museo nostro asservantur.

[312] [in variis diœcesibus, & apud Cistercienses.] Hujusmodi sunt in Belgio diœceses Mechliniensis, Antverpiensis, Ruræmundensis, Ultrajectensis, Tornacensis, Namurcensis, & Audomaropolitana: in Germania Coloniensis, Moguntina, Osnabrugensis, Hildeshemiensis, Augustana & Passaviensis; in Galliis Parisiensis, aliæque, quas nimis longum foret recensere. De cultu ejus apud Lætienses in Hannonia satis diximus § præcedenti. De Cisterciensibus scribit Ægidius Aureæ-Vallis apud Chapeavillum tom. 2, pag. 266, eos seculo XIII in comitiis suis generalibus, suadente Roberto Langonensi, episcopo Leodiensi, decrevisse, ut per universum Ordinem singulis annis prædicti Martyris festum solemniter celebraretur, de quo antea simplex tantummodo fiebat commemoratio. Ad manum mihi est Cisterciense Breviarium, anno 1643 Parisiis editum, in quo ad hunc diem Septembris Officium duodecim lectionum de Communi unius martyris reipsa præscribitur. Verum cum de celebri ejusdem cultu nemo dubitare possit, hisce pluribus non immoror & Vitas cum Annotatis subjungo.

[Annotata]

* Kalend.

* i. e. Leodio

* al. Leogio

VITA PRIMA
Auctore Godeschalco, diacono Leodiensi Seculo VIII, ex editione Mabillonii, collata cum Ms.

Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio (S.)

BHL Number: 4678

A. Godeschalco diacono.

PROLOGUS.

Si pagani a figmenta sæva & nefanda prolixa studeant pompa plurima mendacia codicibus suis commendare, ut eorum vana gloria discurrat, cur nos Christiani salutiferi taceamus miracula Christi, cum possimus vel tenui sermone ædificationes de historia Sanctorum pandere hominibus? Ergo quamvis tantæ rei narratione sancti viri Landeberti pontificis opera indigni videamur loqui, auctorem tamen Christi caritas poposcit frequenter, etiam si Dei juverit favor, mihi quæ ab adolescentia comperta est b, & per viros prudentes cognovi adfirmantes; non leporem animo inquirens sermone, sed devotione plenissima, ipsius animatus precibus, enarrare tentabo, ejusque cursum vitæ, vel gloriosum peractum martyrium, in quantum ad nostrum pervenit auditum, licet inculto sermone, ferre conabor in publico, ut cujus vita est cum Christo, memoria gloriæ relatu celebretur in mundo; præsertim cum traditione Ecclesiastica, & Apostolica admonemur auctoritate, Sanctorum vitas seu virtutes nonnullas commemorare, ut scriptum est: “Memoria Sanctorum cum laudibus”: & “Laudemus viros gloriosos” qui contemserunt regna mundi. Ergo dignum esse credimus, ut quotiescumque Sanctorum sollemnia curriculo anniversario celebramus, ex eorum gestis aliquid ad ædificationem convenientibus Christianis in Domini laudibus debeamus recitare: quoniam revera Christi muneris est, quidquid in Sanctis ejus laudabile invenitur. Igitur sancti ac beatissimi antistitis Landeberti, adjuvante superna gratia, quamquam imperito sermone & impolita loquela Vitam & Virtutes exordiri procuro.

ANNOTATA.

a In codice nostro num. 1 Commentarii prævii laudato legitur paganorum, & præmittitur is titulus minio pictus: Incipit prologus de passione sancti Landeberti episcopi. Deinde semper Landibertus vocatur. Nos Mabillonii editionem, cui alii codices passim consentiunt, sumus secuti. Vide tamen de varia nominis ejus scribendi ratione Comment. num. 24.

b Ita locum hunc restitui ex codice nostro, cum apud Mabillonium mendosius legeretur: Auctorem tamen Christi caritas poposcit, frequenter etiam favor mihi quæ ab adolescentia comperta est.

CAPUT I.
Sancti natales & institutio: episcopatus Trajectensis, & ex eodem expulsio: gesta Stabuleti.

[Nobiliter natus & litteris imbutus,] Gloriosus a igitur vir Landebertus pontifex oppido Trejectense b oriundus fuit & alitus, ex parentibus locupletibus, secundum sæculi dignitatem inter præsides venerandis, & longa prosapia Christianis. Ipse vero erat in pueritia formosus & nobilis, electus in gente & progenie sua, crescebat benignus inter famulos & cognatos suos vultu fulgenti, & omni affectione pollebat eminentis ætatis c. Cum vidisset autem pater ejus tantam industriam Filii, & a cunctis dilectum, exsultabat & gratias agebat Deo, lætabatur in gaudio pro eo, quod decoratam videbat Prolem. A prima fere ætate d tradidit eum ad viros sapientes & historicos e sacris litteris edocendum. Ille vero cum magno studio, officio usus assiduo adhæsit, & velociter ipsum consummavit. Cum autem imbutus fuisset a prudentissimis viris, reversus est ad domum patris sui. Pueritiæ vero annos excedens, ævum adolescentiæ cum industria senectutis gerebat. Spiritus sapientiæ, & humilitatis gratia resplendebat in eum, augebaturque cotidie in bonis operibus.

[3] [instituitur a S. Theodardo] Eodem tempore oppido Trejectinse cathedræ pontificali præsidebat summus pontifex Theodoardus f divinæ dispensatione providentiæ. Protinus pater ejus commendavit eum jam supradicto antistiti, divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia erudiendum g. Erat enim adolescens sapiens, aspectu amabilis, colloquio affabilis, recta conversatione tam cum pontifice, quam & in domo regia militare cœpit, ita ut omnibus esset conformis. Etiam cum esset forma præcipuus, fortis & velox, agilis & multum firmus in bello h, animo clarus, specie ornatus, caritate, castitate & humilitate fundatus, etiam & ad opus i lectioni vacabat. Tantam denique gratiam in conspectu pontificis invenire meruit, ut quasi filium heredem & successorem sibi eum adoptaret eligere, si licitum ei fuisset propter institutionem canonicam.

[4] [cui in episcopatum Trajectensem succedit;] Interfecto itaque præfato antistite Theodoardo k, copiosa multitudo virorum, in regione illa habitantium, cognoscentes Landeberti prudentiam & opera atque conversationem nobilissimam, clam locutione in invicem eligere eum disponebant ad pontificalem sedem. Ergo optimates Viri & illustrissimi, qui eo tempore rectores palatii videbantur, glorioso domno Childerico regni l famam beati Viri innotuerunt & actus ejus non silentes, testimonium perhibentes, quod dignus erat sacerdotio fungi, & onus pontificale accipere. Habuit itaque effectum eorum petitio, libenterque obtinuerunt, quod devoti postulaverunt. Tunc * plebs, inspirante Spiritu sancto, uno accepto consilio, simul cum regis imperio, favente Domino, a quo jam dudum electus fuerat, subrogatus est, ut pater esset ecclesiæ Trejectinsis.

[5] Ipse vero timore Domini repletus, officio sumto, [quo dum optime fungitur, inique expulsus] in opus bonum multiplicabatur m cotidie. Porro rex, cum almitatem & prudentiam ejus agnovisset, diligebat illum super omnes pontifices & optimates suos. Erat autem Landebertus pontifex statura procerus, facie decorus, cæsarie formosa, inclytus oculis, manibus honestis, digitis longis, carne candida: a planta pedis usque ad verticem capitis fuit irreprehensibilis. Erat autem in consilio perspicax, & omnem sapientiam cum cura & moderatione gerebat: apud regem summum tenebat locum. Igitur cum interfectus fuisset ab impiis gloriosus rex Childericus, tunc invidus omnium bonorum diabolus festinus insurrexit contra beatum Virum cum adversariis sævissimis iniqua & falsa consilia machinantibus, ut eum de sede pontificali dejicerent. Ita autem prævaluit iniquitas eorum, ut deponerent eum de sede sua sine causa; & privatus est honore suo absque culpa. Post hæc Faramundum in cathedram illius constituerunt n.

[6] Electus autem Dei Landebertus pontifex perrexit ad monasterium, [secedit Stabuletum, ubi insigne] quod vocatur Stabulaus o, nec amplius in obsequium ejus remanserunt, quam duo pueri. Qui unus ex ipsis nomine Theodoënus, qui multum nobis de vita & opere ejus solitus est narrare, qualiter per annos septem ibidem vitam sanctam & angelicam conversationem duxit devotione intentissima, in laboribus, in jejuniis, in vigiliis, in orationibus, in caritate, in longanimitate, & in omni custodia, Sanctorum exemplum imitabatur. Pater vero monasterii diligebat eum valde, & omnis congregatio cum magna pietate atque benignitate venerabatur illum. Constantiæ virtus magis scilicet ac magis fulgebat in eo. Et dum esset Vir venerabilis Landebertus episcopus in præfato monasterio, contigit, eum mediante nocte pro consueto ordine expergefieri, ut ad solitariam orationem pergeret devotus; porrectaque manu, arreptisque sandalibus, de quibus unus elapsus, corruens de manu ejus cecidit in pavimentum, sonusque ejus quiescentium aures inquietavit.

[7] Hæc audiens pater monasterii, nesciens, quis hoc egisset, [obedientiæ & tolerantiæ] ait: Qui istum sonum fecit, statim ambulet ad crucem p. Tunc Sacerdos religiosus ilico obedientiam sine mora sequens, relictis omnibus, quæ habebat in manibus, nihil secum portans, nisi tantum unum asperum, quo indutus erat, cilicium, nudisque plantis discalciatis pedibus, clam de lectulo exsiliens, muto * vestigio festinus cucurrit usque ad locum, ubi fuerat ei imperatum. Erant autem media hieme nimia frigora, vehementissimusque algor brumali circulo ingruerat q, ita ut glacies congelaret & nix raro flueret. At ubi Dei Famulus immobilis persistens, protensis manibus, inflexibilibus brachiis diutius immorabatur, psalmorum cantus efficaciter persolvens; & * interim tantum jugiter nivis fundebatur, quæ desuper talos ipsius Pontificis usque pervenit.

[8] Nec dominus immemor, qui cuncta die noctuque prævidet, [specimen præbet,] & omnia scit, antequam fiant, laborantem Servum suum diutissime prospexit, ubi in quadragesimo primo psalmo canebat: “Quando veniam & apparebo ante faciem Dei mei!” Cui Dominus paratus ad ignoscendum, audivit illum orantem; & a Domino factum est, ut solebat; in nocturno tempore citius gallorum cantus adfuit: nec mora transacta, fratres monasterii, pulsato signo, ingrediuntur ad vigilias. Officio peracto, exierunt de sanctuario festinanter, præ nimio frigore introgressi utique domum sibi ad calefaciendum. Interim sanctus Domini fortius certando semper stabat invictus * ad crucem. Tunc pater monasterii requirens, ait: Et si habemus omnes fratres nostros? E quibus unus dixit: Ego te audivi hac nocte indicare crucem; sed nescio: quis fuisset. Adhuc illo loquente, alius de fratribus intravit, dicens: Vere domnus Landebertus hac nocte diutius ad crucem discalciatus perseverat. At ipse abbas pavefactus & in timore conversus, dixit ad fratres: Ite velociter, & postulate eum humiliter, ut veniat ad nos.

[9] [mirante abbate cum monachis.] At illi procurrentes, invenerunt eum stantem ad crucem. Erat autem caput ejus & humerus coopertus nive per totum. Ipse vero Domnus apostolicus tunc ore promebat: “Cor contritum & humilitatum Deus non spernit”, & reliqua. Illi vero, qui missi fuerant, postulantes dixerunt: Domine, pater noster precatur, & fratres suggerunt, ut ambules jam in hospitium ad illos. At ille abiit cum eis: & ubi intus venit, statim pater monasterii una simul cum monachorum agmine ad pedes Pontificis provolutus genibus, veniam postulans, ait: Ignosce mihi, Pater, ignosce, quia nesciens peccavi, quod sic insipienter egi: da indulgentiam tuis devotis famulis. At ille: Data sit vobis a Deo indulgentia, quia tu non insipienter egisti, sed prudenter fecisti, ut Paulus dixit: In frigore & nuditate subjicio corpus meum. Et continuo fratres balneum paraverunt ei, & mutaverunt illi * vestimentis aliis, & osculantes manus & pedes, ad invicem mutuo dicebant: Noluit Dominus nobis in hac nocte notum facere, sed pro augenda ejus gloria & lucri promerenda pœnitentia r absconditum fuit a nobis.

ANNOTATA.

a In codice nostro litteris minio ductis præfigitur titulus: Incipit Passio sancti Landeberti episcopi.

b Id est, Trajectensi: est autem Trajectum, indigenis Maestricht, civitas Belgii ad fluvium Mosam, ubi Jecoram recipit; unde & Trajectum ad Mosam appellatur. Vocatur etiam Trajectum Superius, ut distinguatur ab alio Trajecto, vulgo Utrecht, quod ad Rhenum conditum, Inserius dicitur. Adi etiam Commentarium prævium num. 20 & sequentibus, ubi de S. Lamberti patria & parentibus, quos Sigebertus & Nicolaus Aprum & Herisplindem vocant, ceterisque eo spectantibus actum est.

c Apud Mabillonium legitur: Et omni affectione pollebat eminenti ætate: sed partim restitui ex codice nostro, qui ita habet: In omni affectione pollebat eminentis ætatis.

d In codice nostro voces istæ a prima fere ætate ad præcedentem periodum referuntur; sed ex consequentibus ad utramque referri possunt.

e Mabillonii editio habet storicos, quæ vox barbara ejusdem significationis est. Sigebertus Gemblacensis & Nicolaus canonicus in Vitis tertio & quarto loco dandis primum sancti Pueri magistrum S. Landoaldum fuisse scribunt.

f Ejus Acta illustrata habes ad diem 10 hujus mensis Septembris. De episcopatu Trajectensi nihil opus est hic disputare; cum hunc Henschenius solidissimis argumentis hactenus non convulsis, dudum stabilierit, ac deinde Petrus Dolmannus adversus Baronem de Crassier æque solide propugnaverit. Impugnavit quidem eumdem a paucis annis Joannes Bertholet Societatis Jesu presbyter Dissertatione 3, quam in calce tomi 6 Historiæ Luxemburgensis vulgavit; sed nihil novi produxit, ad quod responso opus sit. Respondit tamen jam nunc, confutavitque ipsius qualiacumque argumenta Joannes Baptista de Marne, ejusdem Societatis presbyter, Dissertatione 2 sub calcem Historiæ comitatus Namurcensis, anno 1754 editæ.

g Quomodo hæc verba Mabillonius, & nos contra ipsum interpretati simus, vide in Commentario num. 37 & duobus sequentibus.

h Bellum hic spirituale intellige, ut supra militare; neque enim profanæ militiæ nomen umquam dedit.

i Alibi rectius legitur: Cum opus erat, vel: Cum opus esset.

k S. Theodardi martyrium apud Nemetes in Germania anno Christi 669 probabilius contigisse diximus § 4, num. 45, & § 8, num. 108, ideoque initium episcopatus S. Lamberti eodem § 4 circa finem anni 669 vel initium 670 reposuimus.

l Fuit is Childericus Austrasiæ rex, deinde monarcha ejus nominis secundus.

m Mabillonii editio, omissa voce in, habet, opus bonum augebatur cotidie.

n Hanc sanctissimi Episcopi e sede sua expulsionem circa annum 674 referendam esse ostendimus § 5, ubi & de Childerici cæde, Ebroïni tyrannide & Faramundo pseudo-episcopo pluribus actum est.

o Stabuletum, vulgo Stavelo, hodieque celebre est Ordinis S. Benedicti monasterium in Arduenna, a S. Remaclo conditum, quem tum etiam in vivis superfuisse ejus loci abbatem, perperam credidit Nicolaus in Vita, ut num. 68 & sequenti observavimus.

p Erat ea crux sub dio posita, ad quam monachi ex superiorum mandato delicta sua luebant. Vide, quæ de hoc pœnitendi modo, & cruce Stabulensi diximus in Commentario prævio num. 70 & sequentibus.

q Apud Mabillonium legitur: Erat autem media hieme, nimio frigore, vehementissimusque algor: brumalis circulus ingruerat. In sequenti etiam periodo pauca ex codice nostro restitui.

r Codex noster habet: Pro ipsius augenda gloria & lucri promerenda præmia. Mabillonii lectio paulo melior est. Utrobique autem indicatur, divino nutu id ita accidisse, ut sanctus Episcopus sua merita accumularet.

* a plebo

* al. moto

* Et abundat.

* Mab. junctus

* illum

CAPUT II.
Sancti in sedem suam restitutio & cura pastoralis: Taxandrorum conversio; ejusdem martyrium.

[Sedi suæ restitutus omnium cum applausu,] Igitur post septem annis expletis, depositus est Faramundus de sede pontificali, & ejectus est de provincia Trejectinse. Tunc agmina clericorum & vulgus populorum una pariter voce ingenti postulabant Dominum, ut pastorem eorum domnum Landebertum reciperent. In illo tempore erat princeps Pippinus super plurimas regiones & civitates sitas in Europa a. Auditis operibus beati Viri, sub unius diei articulo jussit eum cum magno honore ad propriam * sedem revocare. Longum est enarrare, quanta exsultatio in universo populo fuerit, quantæ laudes & hymni in adventu ejus. Tripudiantes psallebant sacerdotes cum levitis, monachorum agmina & universi clerici laudes Christi vociferantes, advenæ & peregrini, inopes & pauperes, viduæ cum pupillis per urbes lætantes. Ita omnis terra lætabatur, quasi unum ex Apostolis Christi suscepissent.

[11] [multis virtutibus fulget,] Regressus autem Domnus apostolicus b ad urbem propriam, institutionis suæ normam cotidie augmentabat in melius: sed qualem se demum quantumque se præstiterit, quis digne valeat explicare, vel quis tanta copia verborum instruere existimat, aut quæ oratio tantæ affluentiæ ubertatem exundans, quæ cuncta ejus bona, ut decet, queat prosequi? Erat enim in lege Domini sine lassitudine persistens; nulla conversatione noxia se inquinabat. Actus vitæ suæ omni hora custodiebat, oculum mentis suæ ad Dominum semper defixum habebat, consilium & opus suum semper ad Dominum convertebat; pedes ejus directi erant ad orationem & ad euangelizandum pacem. Etiam sicut fidelis servus & prudens a Domino constitutus, ut ejus familiæ tribuat cibum in tempore opportuno, sic ille populum sibi commissum omnimodis festinabat spiritali reficere cibo. Clementer docebat, ordinabiliter instruebat, a consuetudine peccandi omni virtute retrahere nitebatur.

[12] [& munus suum strenue obit] Erat enim spiritu fervens & sollicitudine impiger c; operibus ornatus & valde clarus, inter divites & pauperes medius, non respiciebat ad personas potentium, sed potius ad morum elegantiam. Quantum vivere unumquemque sanctius videbat, tanto eminentius illum honorabat. Ipse quoque pauperibus fenerabatur cibum, & oculis adspiciebat cælum, ulnas * tendebat ad dandum, mercedem procul dubio exspectabat ex alto. Quando vero monasteria visitabat, elymosina prædicationem secuta est d: quidquid in illa conferebatur, contulisse in Deum lætabatur, semper revolvens illud, quod Dominus dixit: “Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur”. Erat & in vestimento vilis, sedile proprium in privato numquam ornabat e; & cum ei vestimenta pretiosa ex more pontificali præpararentur, aliquoties retruncata & deformia ipsa induebat, quia unde alii videbantur extolli, ille studebat se ex hoc semper humiliare. Sub specie honesta animus benignus militabat.

[13] [suos erudiens; & Taxandros idololatras] Erat itaque Christo subjectus semper, & devotione armatus, pontificio dignus & doctrina munitus, honorem sæculi recusando humilis, subjectus in suscipiendo, in corrigendo vehemens, & fortis in periculo, patiens in adversis, gloriosus in misericordia, strenuus in disciplinis, justitiæ severitate terribilis, ad gratiam promtus, ad ignoscendum paratus, in castitate corporis perseverans, nutritor gregis, pastor ecclesiæ perfectus, plebi monita Christi præcepta præbens. Cura pastorali sollicitus, lustravit urbes & municipia circumquaque sibi commissa, Euangeliorum coruscabat lumine. Augebat fidem Christianorum, & crebro miserabilem errorem gentilium nidoribus fœtidis ejiciebat; cognitoque errore, illuc intrepidus, & cum calore fidei inflammatus pergebat. Introivit itaque aliquando in Taxandriam f, ubi plurima templa & simulacra destruxit. Fremitum ergo gentilium, quasi signifer bellator, corporis timore abjecto, inermis, fidei fervore roboratus ingerebat, Christi caritate securus, prædicatione sancta sufficienter corda errantium replebat, & ad viam veritatis adducebat.

[14] Illi autem, qui primum velut ferocissimæ bestiæ eum discerpere cupiebant, [ad Christum convertens,] postmodum adtendentes sancti Viri bonitatem, tanta mansuetudine conversi & in fide Christi confirmati erant, ut ipsum imitari optarent. Sicque demum quasi cælitus lumen ostendebat, & illustrabat ut radius solis partes illas, barbarorum usu abjecto. Itaque fœtores idololatriæ odore suavissimo quasi ex aromatibus adspergebat g. Cum omni auctoritate gentibus prædicabat, & semper suavissimam habebat de his, quæ Dei sunt, adlocutionem. Apostolicam normam habebat in doctrina humana; ostendebat contra vulnera regulam honestam, & recte arguebat clementer, quod credens docebat, & quod docebat, imitabatur. Ipse vero roborabat se in vigiliis, in orationibus, in jejuniis, in eleemosynis: fidem servabat, cursum consummationis & coronam justitiæ exspectabat: ante oculos ejus semper dies ultima versabatur. Hujusmodi Landebertus pontifex exercitatus virtutibus, divina gratia comitatus, uberius multa & magna operatus est, perficiens bona, quæ non sufficit evolvere lingua.

[15] Et jam cum Dominus vocasset S. Landebertum, ut propter tanta merita dignam redderet ei mercedem, [Iniqua patitur ab impiis:] insurrexerunt duo pessimi homines, Gallus & germanus suus Rioldus in adversitatem ejus, sævientes ecclesiæ suæ in tanta opera perversa, ut nullus eos ferre posset; nec evadendi erat locus ante illos. Repleti autem amici Pontificis ira & tristitia, & calamitate magna compulsi & humilitate compressi h, interfecerunt eos ex merito eorum. In diebus illis erat Dodo domesticus jam supradicti principis Pippini, proprius consanguineus eorum, qui interfecti fuerant; & erant ei possessiones multæ, & in obsequio ejus pueri multi. Cum audisset autem necem proximorum, collegit magnam copiam virorum fortissimorum ad bellandum, moxque irruit ad interficiendum beatum virum Landebertum pontificem in villa, cui vocabulum est Leodio i, sita super fluvium, qui vocatur Mosa. Appropinquavit autem Pontificis gloria, & domestici k pœna.

[16] Tunc adveniens vir Dei Landebertus pontifex in villam jam supradictam, [dum Legiæ pie moratur,] quæ vocatur Leodio, circa mediam noctem, sicut solebat, exsurgens solitarius, relictis discipulis, solus ibat in nocturno ad orationem devotus, totam spem suam Deo committens, psalmorumque canticis ac vigiliarum studio prope ad lucis ortum orando usque perduxit. Postea vero veniens, & cum baculo, quem in manu tenebat, pulsans ostium cameræ, vocans discipulos, ait: Expergiscimini & levate, jam adpropinquat & hora est, ut psallamus Domino in matutinum lætitiæ. Conlevatisque fratribus, tunc una cum illis Domino Matutinorum reddidit obsequia, Officioque peracto & cursu expleto, reversus est domum: & pro tantis laboribus in multis bonis operibus, quæ semper ab exordio suæ infantiæ felicius peregit, & in ipsa nocte, sicut erat consuetus, in vigiliis diutius immoratus est & multas Domino querulus fudit preces. Præ nimia autem lassitudine (erat quippe valde gravatus) ad lectum vadens, cupiebat quiescere paululum. At ille in stratu suo recubans, adhuc felici somno exspectabat dormire.

[17] [domus ejus a Dodone] Mane vero facto, cum fulgens aurora diei daret initium, unus quidam puer ex famulis ejus, nomine Baldoveus, cujus ad vigilandum in ipsa nocte ante Domnum apostolicum fuerat jussum, exivit foras in accubitu domus ipsius, & vidit turbam multam hostilis exercitus venientis per turmas & cuneos, quam nebula sequens tegebat. Et nonnulli, qui sequebantur de ipso exercitu, viderunt super domum, ubi ipse Domnus apostolicus erat, sursum in altitudine inter cælum & terram crucis Dominicæ signum, clarius auri metallo fulgens. Et erat multitudo copiosa virorum pugnatorum ad bellandum, & erant induti loricis & cassidibus, clipeis & lanceis, gladiisque præcincti, & sagittis cum pharetris armati præcedebant filium perditionis, impiissimum Dodonem; ferratis dentibus, sicut lupi rapacissimi ad deglutiendum, & super Ovem Domini erant intenti ad immolandum, quem Christus promisit l in medio luporum ponere. Cum vero Dodo & plurima multitudo sodalium ejus cum eo appropinquasset, & intrare cœpisset, januis fractis, ostiis & sepibus disruptis, desuper adscendere * cœperunt.

[18] [viris armatis cingitur;] Cumque hoc vidisset memoratus puer, subito currens nuntiavit Pontifici: qui Pontifex nec m in soporem conversus, adhuc exspectabat felici somno dormire, nesciens, quod ad agonem properaturus esset; sed hoc audito nuntio, velocissime surgens. Tunc sacerdos Dei Landebertus ilico discalciatis pedibus, ut fortissimus præliator, adprehendens gladium in manibus suis, ut contra hostes suos pugnaturus accederet. Sed Christus, quem semper in auxilium sibi postulaverat, non longe ab illo erat. Sed apud Altissimum consilium inivit sempiternum mansurum, tacita mente confisus in Domino n. Nec mora, commutans gladium de manibus suis projecit in terram, dicens: Si fugero, gladium devitare possum; si autem perstitero, aut cadendum mihi est, aut vincendum. Sed nec aliquando perdam victoriam meam, quia melius est mihi mori in Domino, quam super iniquos manus bellaturus injicere. Hæc eo dicente, ecce subito venerunt impii ad ostium domus ejus, & lanceas suas in parietes defixerunt & nonnulli ingressi fuerunt o.

[19] [ipse suos ad mortem sancte excipiendam] Tunc duo nepotes ejus Petrus & Audolecus p surgentes, arreptisque fustibus cœperunt eos fortiter percutere, qui ingressi fuerant domum, & mox expulerunt eos a facie domus. Tunc ait vir Dei Landebertus ad nepotes suos & ad juniores suos, qui ibidem in domo erant: Si me vicario amastis, Christum, sicut ego, diligite, & Domino Jesu Christo peccata vestra confitemini: me oportet dissolvi & cum Domino vivere. E quibus unus ex nepotibus suis, nomine Audolecus q, ait ad illum: Et non audis, Domine mi, quod foris inimici Dei clamant: Ignem mittite, ut succendatur domus, & ardeant vivi? Tunc vir Dei Landebertus ait: Non timeamus persecutorum sævitiam *; quia ignis erit illis in vindictam, qui manducabit carnes eorum usque in medullis suis, donec deficiant: nos vero in Deo faciemus virtutem, & ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Et ait ad nepotes suos: Recordamini, quod rei & noxii vos in crimine isto fuistis r: nescitis, quod Deus non judicat bis peccatores, nec peccata dimittit injudicata? Sed quod tunc egistis injuste, modo recipite juste.

[20] Quid ad me vos venistis? Ambulate ante conspectum illorum, [hortatus, post reliquos occiditur.] & ibi, quod dedistis, in judicio Dei recipite. Melius est carnes vestras ad lacerandum tradere, & manus vestras servare innoxias, ut spiritus vester salvus fiat in æternum. Tunc respondit unus ex nepotibus suis Audolecus s: Lege modo in voluminibus Domini tui, & perfice opus tuum, quod cœpisti feliciter, & ut Dominus vult, ita erit de nobis. Tunc sanctus vir Landebertus, arrepto Psalterio, istum versum primum reperit: “Quoniam requiret Dominus sanguinem servorum suorum”. Sicut Zacharias, quem interfecerunt inter templum & altare, dum moreretur, ait: Videat Deus, & requirat; ita & iste invictus & firmus permansit. His dictis, & omnibus extra cubiculum ejectis, prostravit se in terram extensis brachiis in cruce, orationem fundens cum lacrymis; & subito pervenerunt carnifices, & ingressi domum interfecerunt in ore gladii omnes, quos ibidem invenerunt t. Unus autem ex ipsis adscendens super tectum cubiculi, ubi sanctus Landebertus orabat, in ictu teli jaculavit eum, qui, cursu beato consummato, reddidit spiritum u, cujus famulatui angeli præstant obsequium, & cum magna claritate efferunt animam ejus.

ANNOTATA.

a Pippinus II, Heristallus dictus, de quo, uti & de tempore, quo hæc contigisse credimus, consule Commentarium § 6.

b Hæc vox, quæ pro Romano Pontifice proprie adhiberi solet, a Godescalco hic & rursum inferius pro episcopo, sancto scilicet Lamberto usurpata est.

c Ista ab initio numeri huc usque desiderantur in editione Mabillonii.

d Mabillonius legit: Eleemosynam prædicatio secuta est.

e Apud eumdem Mabillonium legitur: Sed & in privato se numquam ornabat. Lectionem codicis nostri retinendam puto, & Godeschalcum allusisse ad sedile episcopale, quod dum munere suo Sanctus publice fungeretur, de more episcoporum exornatum habebat, privatim domi suæ vulgari utens.Eodem modo Godeschalcum interpretatus est Stephanus in Vita num. 27.

f Taxandria, quam alii Thessandriam, Toxandriam & Texandriam scribunt, Belgii tractus est, cujus situm & limites in Commentario prævio dedimus num. 92 & sequenti.

g Hinc Taxandrorum apostoli nomen promeruit. Sed & Mechlinienses, Taxandris proximi, eumdem velut suum ante S. Rumoldum apostolum venerantur. Adi Commentarium prævium § 7.

h Mabillonius pro & humilitate compressi, mendose habet; & humanitate nimia.

i Villa hæc post translatum eo S. Lamberti corpus & episcopalem cathedram in amplissimam civitatem, quæ principatus Leodiensis caput est, excrevit. Habebat autem ibi sanctus Episcopus ædes cum sacello SS. Cosmæ & Damiani, a S. Monulpho episcopo Trajectensi, ut creditur, erecto.

k Id est, impii Dodonis.

l Mabillonius habet permisit; sed perperam, ut liquet ex verbo ponere, quod sequitur, pro quo poni fuisset dicendum. Nostri codicis lectio bona est; nam sic alluditur ad verba Christi apud S.Matt. cap. 10: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

m Nec deest in editione Mabillonii. Desunt & ista, quæ paulo post sequuntur: sed hoc audito nuntio, velocissime surgens; id est, surrexit.

n Mabillonius sic habet: Sed apud Altissimum, in quo consilium vivit sempiternum mansurum, tacita mente confisus, nec mora &c. Non peccasse autem S. Lambertum primo illo ad se defendendum impetu, nec hunc ejusdem martyrio obfuisse, in Commentario prævio num. 166 observavimus.

o Et nonnulli ingressi fuerunt desideratur etiam apud Mabillonium.

p Audolecus habet tam codex noster, quam Mss., quibus usus est Mabillonius; ab aliis tamen Andoletus vocatur, & hoc nomine apud Leodienses notior est.

q Apud Mabillonium hic est Audoënus: sed Audolecum cum codice nostro retinendum censui, quia sic etiam habet Stephanus in Vita num. 35.

r Loquitur de cæde Galli & Rioldi; quam tamen culpa carere potuisse, observavimus suprain Commentario num. 170.

s Audolecus desideratur apud Mabillonium.

t Non constat, qui hi martyrii socii fuerint, præter Petrum & Andoletum, quos duos ut sanctos martyres, corporibus eorum inter sacra lipsana religiose asservatis, a Leodiensibus, sine Officio tamen ecclesiastico, honorari liquet ex dictis in Commentario prævio § XI, num. 167 & sequentibus, & § 18, num. 265 & 273.

u Annum ejus martyrii probabilius fuisse Christi 709 diximus in Commentario § 8. Præfuit autem episcopatui Trajectensi, teste biographo S. Huberti, annis quadraginta, quibus septennium exsilii includitur. De die conveniunt biographi & martyrologi, qui eum die 17 Septembris coronatum dicunt, excepto Beda in Metrico apud Acherium tom. 2 Spicilegii, ubi de eodem agitur Nonis Junii.

* Mab. primam

* Mab. vulnus

* al. supermontare

* Mab. insidias

CAPUT III.
Sacri corporis Trajectum translatio & sepultura: Leodiense cubiculum miraculis illustratum, binæ ecclesiæ erectæ: pœna parricidarum ejus: idem corpus Leodium relatum & depositum.

[Corpus Trajectum translatum] Corpus itaque beatissimi viri Landeberti pauci, qui a foribus fuerunt a & evaserunt, ex famulis ejus posuerunt illud in navicula sub vili tegmine opertum, & navigantes venerunt usque ad sedem pontificalem suam b Trajectensem. Audito hoc nuntio per oppida, quod domnus Landebertus consummatus esset martyrio, contremuit universa regio, & in pavorem conversa est; & loquebantur ad invicem mutuo: Si diutius in mundo habitasset, aucta potius opera incrementasset. Ideo utinam cum ipso interemti fuissemus, quia absentiam ejus ferre non possumus. Et jam ista sermocinantes nullo modo quibant temperare a fletu. Tunc subito currente nuntio, omnes plateas implevit rumor, civitas tota simul lamentabatur, repleti omnes tristitia & metu proceres cum silentio flebant amarissime. Ergo cum corpusculum ad portum pervenisset, petierunt eum ex more deponi de nave in feretro; quem inditum in basilicam S. Petri deferunt c clerici cum hymnis, populus cum lamentis, ibique excubias vicissim agentes, noctem pervigilem ducunt.

[22] Crastina autem die non fuerunt ausi decoratum parare sepulcrum, [& in paterno sepulcro tumulatum, miraculis] sed cum magno metu in tumba patris una cum ipsius cadavere mancipatus est Sanctus, & multum festinanter saxo coopertus, ibi sub magno servatur honore, vallatus tumba, resurrecturus in gloria d. Ruit in obsequium funeris pœne omnis civitas. Tali pompa Pastor fudit cruorem in fine, & sic constipatus, repositus est in sepulcro: cujus angeli Dei custodientes monumentum, diebus ac noctibus psallentes in ipsa basilica, & adinstar vocis ipsius sancti ac beatissimi Landeberti cum aliis ejus simili modulatione dulcissima resonantes. Quem multi ex loci illius civibus audientes & mirantes, cupientesque introire basilicam, nullo modo erant ausi intrare.

[23] Etiam cum nonnulli appropinquarent ad sanctum locum, [illustratur; uti & cella ejus Legiæ,] ut certius audita intelligerent, mox paullatim silebant voces psallentium; cum regrederentur longius, resonabant cantus psallentium, sicque permanebat famulatus angelicus e. O ineffabilis potentia Creatoris generis humani! Quis potest investigare potentiam & misericordiam, qui tanta dignatus es ostendere servis tuis, ut non solum animas eorum, sed & cadavera permittas custodiri ab angelis tuis? Quis dubitare potest de promissis tuis, Redemtor sæculi, qui humanum non sinis genus perire f? Post hæc in præfata villa Leodio infra cubiculum, ubi sanctus Dei felicem fudit cruorem, luminaria ex divina accensa potentia resplendebant crebrius, ita ut domus illa tota refulgeret, quasi radius solis.

[24] Itaque remanserat ibidem pecten Pontificis optimus valde: [ubi furtum a a Sancto vindicatur.] mulier autem quædam videns eum, cupiditatis stimulo exagitata, rapuit eum, atque in propriam contulit mansionem. Quadam autem nocte apparuit per visum beatissimus Landebertus cuidam viro, marito hujus feminæ, nomine Theodoëno *, & ait illi, blando eum compellans sermone: Reddat uxor tua pectinem nostrum, quem retinet injuste. Ille autem cum a somno evigilasset, ordinem visionis conjugi suæ narravit. Illa autem visionem hanc pro nihilo habens, absque tædio utebatur ipso. Post modicum secundo apparuit præfato Theodoëno, & cum magna comminatione, quod prius mandaverat, ingeminando subnexuit, & quasi e navi exiens, baculum manu tenens, subito ictu per visum percussit illum in pectus; cui mox apparuit vulnus insanabile in ipso loco, & manat ex eo * tabes cum sanguine mixta. Tunc cum metu reddidit, quod blande non intellexit.

[25] Igitur in supradicta villa Leodio cæcus quidam erat, [Duobus cæcis ibi illuminatis, inchoatur ecclesia, cui] nomine Baldegisilus: ille admonitus fuit per visum surgere & excubare ad locum, ubi Vir Dei pro Christi nomine per martyrium sanguinem suum fudit. Expergefactus a somno statim lumina propria recepit, quasi numquam orbatus fuisset, & injunctam obedientiam perfecit, magnificans Dominum & S. Landebertum, pro cujus merito lumina vitæ præsentis recepit. Item alius in eodem loco, nomine Raginfredus, duobus capitis luminaribus amissis, admonitus in somnis emundare locum pro sancti Pontificis martyrio reverendum, ubi se ad hoc opus incipiendum accingit, lumen recepit: sanus demum ab ipso loco non discessit, sed ad ipsum locum servire disposuit. Quo audito, cœperunt homines Sanctum Dei debita veneratione de die in diem jugiter expetere & cum magna diligentia locum illum venerari. Et jam cum basilicam populus ibidem cœpisset ædificare, auditis miraculis per universam regionem illam, quæ Dominus pro Servo suo dignatus est ostendere, omnis populus laudes dabat Deo.

[26] [illustrata etiam Oda, alia additur.] In illis diebus erat quædam virgo cæca, nomine Oda g, quæ cum intellexisset signa & virtutes Dei manifestas, cum magna fide cœpit iter carpere ad sanctum locum. Cum autem appropinquasset, & qui cum ea erant, locum illum cernerent, indicaverunt, quod jam prope esset de eo. Illa cum gaudio ex intimo corde nomen sancti Viri invocare cœpit. Continuo misericors Deus atque propitius omnibus, qui invocant eum, reddidit ei, quod antea numquam habuit, lumina scilicet præclara in oculis suis. At illa gratias agens Deo, pervenit ad locum prædestinatum. Item ex hoc amplius concurrebat mistus vulgo populus utriusque sexus, senes & parvuli, ad basilicam in honore ipsius Sancti ædificandam, sicque auxiliante Domino, velociter consummata est h. Similiter ubi virgo lumen ex fide recepit, credentibus in testimonium basilica in ejus nomine est constructa & assidue venerata i. Etiam fideles & devoti Deum timentes composuerunt lectum k, & fabrili arte ornaverunt illum, & sic posuerunt illum in locum, ubi jaculatus fuerat Pontifex. Ibi Dominus magnas & absque numero virtutes atque mirabilia operatus est cotidie.

[27] [Sanctus interfectorum suorum pœnam prædicit,] Post anni circulo expleto, in visione nocturna S. Landebertus thesauratio Amalgisilo, qui olim judex l ejus fuerat, apparuit, & leniter cum eo loqui cœpit. At ille causam adventus ejus diligenter interrogando inquirebat. Sanctus autem Landebertus respondens, dixit illi: Fuimus visitare Romam, & inde reversi solliciti sumus de amico nostro Dodone & sociis ejus. Est enim tempus, ut debitum exsolvant, & digna recipiant eorum, quæ olim in nos impie fecerunt. Visione ablata, confestim verba hujuscemodi opera sunt secuta. Et jam Dodo, qui primus & princeps in necem Antistitis cucurrit, ultione divina percussus, omnibus infra arcana repositis, per os suum putrefactis & fœtide projectis, infelicem & pessimam vitam finivit præsentem m, post tantam pompam sæculi in profundum inferni retrusus, sine fine cruciatur.

[28] [eventu secuto.] Alii vero, quorum numerus non est computandus, proximi consanguinei, qui ibidem fuerunt, invicem gladiis sunt interemti. Ille autem, qui propriis manibus pupugit eum, a germano suo crudeliter interfectus, in inferno funditus manet vallatus. Alii autem ex eis a dæmonibus vexati, & diversis generibus vocum ululantes, quæ humana natura contremiscebat, audire Landeberti nomen & auscultare formidabant: & paucis ex eis expleto anno remanentibus, ceteri omnes pessima & turpissima morte præventi, miserrimam & amarissimam vitam amiserunt, & in igne perpetuo, qui diabolo & angelis ejus præparatus est, pœnis & tormentis ineffabiliter cruciantur. Sanctus autem Landebertus insignis martyr palma victoriæ coronatus, cum angelis & archangelis & cum omnibus semper exsultat in sæcula justis n.

[29] Suffragante Domino, narrare volumus, quod nuper post aliquot annos S. Landebertus per visionem cuidam viro venerabili apparuit, ut sine aliquo cunctamine corpus suum ad Leodicum deferretur; [S. Hubertus, apparitionibus præviis, corpus ejus] & hoc idem sacerdotibus & fidelibus, viris Deum timentibus, multis revelatum est modis o. Sanctus autem Hucbertus, qui quondam Landeberti discipulus fuit, quique illo tempore in hac regione pontifex erat, auditis his miraculis, cum timore Dei festinans, ordinem rei diligenter inquisivit. Et cum omnia sciscitatus esset, cum senioribus loci illius consilium iniens, & sciens, quod nutu Dei omnia revelata sunt, jussit, ut corpus beati Pontificis absque ulla dilatione ad locum prædestinatum cum magno honore deferrent. Præparavit etiam vestimenta ornata, quæ necessaria essent de sacratissimi corporis cura, & accessit cum multis sacerdotibus & levitis & ceteris clericis psallentibus, & cum magna præterea Christianorum multitudine, quæ circa beati Martyris corpus psalmos & hymnos & cantica secundum divinæ religionis ritum pia devotione decantabat.

[30] At venerabilia membra Christi Martyris odore suavissimo fragrantia Hucbertus pontifex solida & inlibata reperit, [integrum repertum transfert Leodium.] & cum timore & honore maximo de sepulcro elevans, in pretiosis vestimentis illa involvit; ea quoque, quibus dudum fuerat indutus, sub sigillis cum magna cura reposuit. Hinc inde fratrum fideliter psallentium chori cum cymbalis canoris, organisque suavissima modulatione sonantibus concinebant. Et hinc angelorum agmina in excelsis psallentium, & omnipotentem Dominum de triumpho martyris Landeberti laudantium, ab idoneis testibus visa & audita sunt. Porro omnis plebs vario concentu & intermisto gemitu, antiphonarum quoque sonitu concinens, & præ magnitudine tristitiæ vix hæc verba sequentia explicare potuit: O Pastor bone, cui hanc plebem servandam committis? O dulcedo pauperum, o illuminator gentium, noli deserere nos, quos divinis verbis, exhortationibus spiritualibus, sicut pater unicum filium admonebas & consolabaris.

[31] His autem dictis, turba multa rectum iter carpens, [Per viam cæcus & contractus sanantur.] S. Landebertum prosequebatur. Refocillata autem plebe in loco, qui dicitur Nivialla p, contigit, ut alius pauper cæcus cupiens feretrum attingeret, & lumen recepit, & cum magno gaudio laudes Dei vociferans, & gratias ei & Landeberto referens, pergebat. Egressæ inde turbæ corpus sanctum in villam, cujus vocabulum Herimala q vexerunt. Dumque ibi commorati essent paullulum, ad augendam populi fidem, & ad famam Sancti accumulandam instigante Domino, alius contractus in conspectu populi allatus est, qui cum adspexisset feretrum, subito omnes compagines membrorum ejus solidatæ & confirmatæ sunt, atque illo Landebertum prosequente, omnis populus glorificabat Dominum. In præfatis autem locis, in quibus Dominus has virtutes operari dignatus est, a fidelibus & devotis Christianis basilicæ venerabiles in honore S. Landeberti ædificatæ sunt.

[32] Post hæc turba universa cum Sancto ad optatum locum pervenit; [Leodii magnifice deponitur, multisque miraculis] at omnes habitatores loci illius gaudentes ac exsultantes in occursum desiderati corporis exierunt, & cum honore magno susceperunt, & dignam ei præparaverunt mansiunculam, quæ opere artificum mirabili & copiosa mole auri, argenti & gemmarum & lapidum pretiosorum, ac diversis structuræ speciebus, in eumdem locum a potentibus collatis, ita fabricata est, ut vix sermo narrantis sufficiat exponere r. Ibique, ut decebat, urbana & venerabilis mirifica memoria s hac prægrandi ecclesia composita est, ampliusque cotidie devoti Christiani eum venerantur. Ibi cæci lumine recepto, leprosi plurimi scabie mundati, paralytici læsione corporis mundati, a dæmonibus vexati resipiscentes, divina largitate & gratia sani efficiuntur. Sed si quis singillatim omnia mirabilia, quæ ibidem Deus per merita S. Landeberti assidue operatur, ut gesta sunt, nunc enotescere voluerit, fastidium legentibus irrogabit.

[33] [assidue illustratur] Pauca vero, quæ de vita & de virtutibus ejus narravimus, omnibus auditoribus fidem certam præstare debent, dum hodie juxta tumbam ejus in argumentum rerum probandarum cippi fracti ostenduntur, & plurimæ catenæ & compedes rumpuntur, claudi gressibus solidatis, & diversis infirmitatibus vexati, omni languore de corporibus & anima eorum ablato, incolumes ad propria loca revertuntur. Dum autem in parvis præcedentibus temporibus multa quidem miracula sunt gesta, quis modo digna æstimatione comprehendet, quanta & qualia per prolixa temporum spatia gerenda erunt, dum numquam juxta beati Præsulis atque gloriosi martyris tumbam usque in hodiernum signa & mirabilia fieri cessent t per auxilium Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre vivit & regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia sæcula sæculorum. Amen u.

ANNOTATA.

a Mabillonius legit: Qui fideles erant.

b Idem Mabillonius habet: Usque ad sedem Pontificatus sui.

c Ista in Ms. nostro codice sic leguntur: Ergo cum corpusculum ad portum pervenisset, susceperunt ex more expositum de navi in feretro: deinde ad basilicam S. Petri eum deferunt &c. Sed cum hoc loco aliquot detritæ voces manu recentiori restitutæ sint, malui editionem Mabillonii sequi, præterquam in voce portum, quæ antiqua manu in codice nostro legitur, & pro qua Mabillonius legit portam. De ecclesia S. Petri vide Commentarium num. 178.

d Apud Mabillonium est: Resurrecturus jacet cum gloria. Utrobique autem verba ista suspicionem movere possunt, hanc Vitam scriptam esse, antequam de sacro corpore Leodium transferendo ageretur. Huic suspicioni præterea favet, quod in codice nostro Vita ab Historia miraculorum & Translationis sejuncta sit per consuetam clausulam Explicit Vita &c.; & apud Mabillonium quoque utraque velut diversum Opusculum separatim sit edita. Verum ex dictis § 1 Vita & memorata historia ejusdem auctoris est, & utramque eodem tempore exaratam esse, suadet tum historiæ initium, quæ sine ullo titulo sic incipit: Post hæc in præfata villa Leodio, tum ipsa miracula, quæ mox post depositum Trajecti corpus, Leodii contigisse narrantur. Itaque aut Godeschalcus hic locutus est oratorum more, quibus non insolitum est in hujusmodi rebus præsenti tempore pro præterito uti, aut dum Sanctum resurrecturum dixit in gloria, non communem carnis resurrectionem, sed gloriosam ejusdem translationem designavit, per quam Leodium, unde venerat, reversus est.

e

Stephanus infra in Vita secunda num. 38 cælestem illum concentum primorum dierum tempore durasse ait. Succinit poëta anonymus, dicens:

Solibus in primis mansit celebratio talis,
Alme, tuo, Landberte, loco cælestibus ymnis.

Quot tamen diebus perseveraverit, non reperi.

f Hic subditur in codice nostro: Explicit Vita vel obitus sancti Landiberti episcopi, qui passus est XV Kl. Octb. Deinde alio titulo sequuntur, quæ subjicio. Mabillonius iisdem hunc titulum præfixit: Liber de miraculis & translatione.

g Vide, quæ de hac Oda virgine annotavimus in Commentario num. 183.

h Hæc est ea basilica S. Lamberti Leodici, in qua Grimoaldum, Pippini Heristalli filium anno 714, dum pro patris sui incolumitate oraret, occisum esse varii veteres scriptores, num. 118 Commentarii laudati, testantur.

i Adi Commentarium num. 182 & sequenti.

k Lectus in Vitis Sanctorum pro feretro vel lipsanotheca solet usurpari: quare videntur Leodienses, etsi sancti Martyris corpus penes se non esset, simile quid in loco, ubi sanguinem fuderat, in rei gestæ memoriam posuisse.

l Id est, opinor, qui in episcopali ejus curia officio judicis fuerat functus.

m Sigebertus in Vita ex fama addit, corpus ejus, scatens vermibus, ob intolerabilem fœtorem in Mosam projectum fuisse.

n In codice nostro de Dodonis sociorum pœna paulo latius agitur; & post istas voces, funditus manet vallatus, stilo barbaro ita legitur: Alii a dæmonibus vexati, ululantes & diversa genera vocum hejulantes, Sancti Domini nomen formidantes & clamantes, perversa opera & deformissima facientes, quem [Note: ] [quæ] humana natura contremiscit audire, quanta & qualia pessima & turpissima atque crudelissima sunt operata [Note: ] [operati] demones in corporibus eorum usque in finem vitæ ipsorum, & sic producti funestis [Note: ] [funesti] pro meritis solvuntur ab inferis. Quid etiam amplius de his miserrimis, & de infelice & amarissima eorum morte narrare queamus, quia si per singula, quæ gesta sunt, eorum detrimenta enotare voluerimus, dies ante quam sermo cessabit. Nam in modicum tempus post visione relata [Note: ] [visionem relatam] de multitudine ostium qui cum Dodone domestico ad necem S. Landiberti fuerunt, pauci ex eis infra annum remanserunt. Nam & ipsi pro nihilo reputati, manentes sine sensu & absque memoria, propter exemplum amarissimæ vitæ [Note: ] [amarissima vita] fuit eis concessa ad tempus. Martyr Christi sanctus in perpetuum coronatus, triumphat cum Christo, post palmam victoriæ in sinu Abrahæ receptus, exultas cum cunctis a [Note: ] [per] secula Sanctis.

o In Commentario num. 189 & sequentibus recitavimus historiam hujus translationis ex biographo & familiari S. Huberti, ubi dicitur, huic anno … ordinationis ejus duodecimo per crebras revelationes id ipsum imperatum fuisse. Vide dicta ibidem.

p In Vita S. Huberti apud Surium legitur hic Sanctus in quodam prædio suo Nuvella vel Nivella capturæ piscium operam dedisse: hunc locum, qui longe alius est a Nivella Brabantiæ oppido, illum ipsum esse arbitror, qui in tabula Episcopatus Leodiensis per Nicolaum Visscher ad sinistram Mosæ ripam non toto milliari Germanico a Trajectensi civitate versus Leodium situs, notatur Nay alias Nyvels.

q In laudata tabula notatur pagus Hermael in eadem Mosæ ripa, eademque fere distantia a Nyvels, qua hic locus Trajecto abest. In citata S. Huberti Vita dicitur hic hospitatus esse in villa Hannale vel Harmalia, qui locus forte idem est cum Hermael.

r De hac ecclesia biographus S. Huberti num. 191 Commentarii relatus sic ait: Fabrica ejusdem basilicæ, qua beati Viri conditæ sunt reliquiæ, qualiter ab eodem sancto viro Huberto ordinata sit, quia oculis videntium se offert, de ea aliquid dicere supersedi.

s Memoria aut ipsam sancti Martyris ecclesiam aut tumbam vel lipsanothecam significat. Quod ad translationis tempus attinet, in Commentario prævio § 13 probavimus, eam die 24 Decembris anni 721 vel 722 factam esse.

t Miracula aliquot ibidem antiquitus impetrata retulimus in Commentario § 14.

u In codice nostro sequitur auctoris epilogus, in quo suam in scribendo imperitiam excusat, sed stilo tam barbaro, tamque vitioso, ex amanuensium forte inscitia, ut epilogum illum omittendum judicaverim.

* al. Theodoino

* Mab. manet in eo

VITA SECUNDA
Auctore Stephano episcopo Leodiensi,
Ex vetusto codice nostro P. Ms. 16, collato cum editione Chapeavilli.

Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio (S.)

BHL Number: 4683

A. Stephano episcopo.

PROLOGUS.

[Herimanno archiepiscopo Coloniensi] Domino a patri Herimanno archipræsuli b Stephanus humilis Tungrorum episcopus c. Cum cotidie aliorum explorari concertetur actio, ac, si quid reprehensibile infuerit, maculare non differt probrosa intentio, detergenda penitus diffinitur merito culpata contagio, per quam & blasphemantium jam cesset cachinnalis derisio. Nam a quibusdam nobiscum agentibus festum sancti Lamberti, qui literaria videbantur sibimet scientia præditi, non minimum sumus despectuosis risuum injuriis lacessiti, quandoquidem priscorum haud quaquam cato eloquio edita legebatur apud nos præfati Patris Vita & Passio, atque nulla propria Officiorum cantabatur modulatio. Abhinc sane frequenti fratrum nostrorum precamine rogatus, sæpissimis vicibus extiti coactus, ea omnia suscipere innovanda proprii impensione sensus, notamque hujusmodi infamiæ a nobis propellendam omnibus. Illis vero super hoc multimode argumentantibus, & agendum quam plurimorum similitudine stipulantibus, animum revocans, restiti mente affixus, idque, quod monerent, an bonum foret, procera hæsitatione intra memet sum questus.

[2] [causam, modumque] Ecce tandem anguis sylogismicus per flexos globos late sinuatus, linguisque trisulcis squamea colla tumidus, lumina mei cordis infundendo mersus, hujusmodi dialecticæ nuntius michi astitit, fatus: Omne, inquit, bonum utile, & omne utile bonum: utile bonum nullum malum; nullum malum utile bonum: Nullum bonum omne malum; omne malum nullum bonum. Ergo Creatori in suis Sanctis laude celebratum, celebranti creaturæ in suis studiis utile bonum. Quodque meliorando optimum, nullum probatur existendo malum: econtra, quod absit, nam fors omnia versat, negligendo relictum, amborum esse nullum continet bonum. Tum equidem ei veracius credens, quæ vera a falsis jugi more solet esse secernens, aliquid monitæ utilitatis consequi ex eo malui gestiens, quam muti tenacitate silentii, laboris fructu carere negligens.

[3] Hoc itaque deliberativi generis consilium magis eligendo pertractans, [scriptionis suæ exponit,]

Invoco non Driades nymphas, nec clamito Naides,
Carmina quæ prodant, versus & comata dedant,
Nec peto Mercurium, lingua, sermone superbum,
Qui pennata ferat citius discutere * verba,
Sed verum Dominum cunctorum supplico Regem,
Omnia qui tribuit, numquam dispendia sentit,
Famine cuncta juvat, nil prorsus jussa retardant,
Arce poli residet, terram, pontumque gubernat,
Quæque d sic penetrat, ceu pugno cuncta recludat.
Is Pater & Proles, nec non & Spiritus almus,
Subsistens Trinus, sed substans creditur unus.
Personas numerat nam subsistentia ternas,
Esse tamen proprium numerat substantia nullum.
Det pedibus lucere meis, det lumina cordis,
Auxilium misero dignetur dedere verno *.

[4] Enimvero neque fastu superbiæ tumens, neque quemquam patrum contemptu habens, [& Vitam censuræ ipsius subjicit.] quinimmo prælibatæ utilitati parere libens, stilo præpollentioris ingenii eandem acceleravi comens. Exinde musicæ artis ratione autentica subnectuntur cum antiphonis responsoria nova, in quibus ordini Lectionum series respondet tonorum, quotenus sibi æquando extendi quitur numerus horum. Adhuc etiam animi visu extat delectabile in tanti Patroni immorari laude.

Cantica quapropter museo compta lepore e
Succinctim replicant, ac ejus gesta renarrant.

Quæ omnia, pater, tuo sensui corrigenda committo,

Notitia f veri, quo numquam fallere nosti,
Falsa sed ex veris prosternere cuncta moliris,
Quæ majora fide debent, quam sensus haberi.

Quocirca in soliditate tui pectoris jam requiescat meæ vacillatio mentis viritim defensa, siquidem meretur, pedo tuæ pastoralitatis; sin autem, secretim castigata * leni virga tuæ paternitatis.

ANNOTATA.

a In insigni codice nostro Ms., de quo vide Commentarium prævium num. 10 sequens titulus minio notatus præfixus est: Incipit proëmium in Vita vel Passione atque responsoriis beati Lantberti martyr.

b Herimannus hic (apud Chapeavillum Hermannus legitur) fuit archiepiscopus Coloniensis, de quo consule num. 9 Commentarii.

c Stephanus fuit episcopus Leodiensis; sed quia episcopalis cathedra Tungris primo collocata fuit, atque inde Trajectum, & Trajecto denique Leodium translata, Trajectenses ac Leodienses episcopi a primo sedis loco longo tempore etiam Tungrenses dicti fuerunt. Porro de Stephano consule Commentarium num. 9 & 10.

d Chapeavillus habet omnia; verum hujusmodi minutias, ne annotata accumulem imposterum præteribo.

e Apud Chapeavillum est: Musæ decompta lepore.

f Sic restitui ex laudata editione; nam in codice nostro perperam legitur Notitiam. Melius tamen codex noster in versu mox habet: Falsa sed ex veris; pro quibus ibidem est: Falsa sed exuris.

* discurrere

* al. vernæ

* al. castiga

CAPUT I.
Nobiles Sancti natales: præclara institutio: episcopatus Trajectensis, & ex eo depulsio.

[Nobiliter natus probe eruditur:] Igitur gloriosus martyr Landebertus, & æterno Regi sacerdos dilectissimus, insigni ex prosapia Trejectensi vico extitit oriundus. Hic denique puerulus apud parentes Christianissimos degens, & bonæ indolis esse incipiens, primevam statim suam ætatulam, unda sacri Baptismatis purificatam, Christo Domino consecravit, seque totum adhuc, prout novit & valuit, divinis voluntatibus mancipavit. Qua de re cælesti gratia præeunte, ejus affines unanimiter decrevere, ut, quem a pueritiæ annis vita illustrabat sanctitatis, auctoritas erudiret litteralis, juvaretque perducens ad fastigium summæ perfectionis. Hujus itaque consilii dispensatione reperta, immo eam Dei disponente clementia, Puer forma conspicuus, sensu docibilissimus, peritissimis viris traditur erudiendus. Ecclesiastica religione admodum insignitur, & cælestium mysteriorum igneo amore penitraliter inflammatur; tantoque celerius liberalium fluenta artium epotavit, quanto ardentius in amore Dei totum se olim transfudit. Nec celantur ei quæcumque obscura geruntur, quoniam nulla ad discendum mora est, ubi Spiritus sanctus doctor adest.

[6] [domum regressus, virtutibus micat.] Instructus tandem divinis dogmatibus, & ubertim vigoratus monasticis sanctionibus a, destinavit corde Puer bonæ indolis regredi ad domum genitoris. Quod sagaci animo concepit, ad effectum actionis usque perduxit. Tunc benignus pater, carissimum pignus excipiens amabiliter, intellexit, spirituali mente non mediocriter eum transcendere annos pueritiæ.

Gaudebant ambo, Lantbertus honore paterno,
Et pater insignis Lantberti ex actibus almis.

Equidem Puer strenuus, nitens totis viribus vir fieri perfectus, juxta Psalmographi vocem ibat cotidie de virtute in virtutem, præparans se ad illa peragenda, quæ incommutabilis Dei providentia per ipsum ante tempora sæcularia fieri prædestinavit opera. Quamvis juvenis esset ætate, morum tamen grandevus probitate, jactantiam vitabat, pompam sæculi viriliter conculcabat: quidquid habere poterat, pauperibus erogabat b, condens cælo thesauros, ubi possideret eos, cum solutus feliciter transitoriis, vivere felicius inciperet mansuris.

[7] Eodem tempore agius pontifex Teodardus, & clarissimus Christi martyr futurus, vir sacerdotali reverentia plenus, [S. Theodardo magistro] & coram divinis conspectibus sacerdos beatificandus, in memorato superius vico episcopalem administrabat dignitatem. Huic memorabilis adulescens Lantbertus nobilitate cluentissimus, forma corporis eligantissimus commendatur, in aula regia educandus; ut velut pretiosus lapis, multiplicibus poliretur argumentis, & competens fieret cælestibus ornamentis. Tum sane columba Christi sine felle amaritudinis, Lantbertus videlicet alumnus laudabilis, sollerter adhærens magisterio præfati antistitis, cœpit illum venerari sicut dominum, diligere quemadmodum patrem carissimum, & in cunctis actibus obsequi juxta edictum Apostoli, ceu decebat Servum Domini. Enimvero ex tanti patris consortio replebatur propensius gratia, ditabatur locupletius sapientia, augebatur cotidie meritorum affluentia. Quod isdem antistes tacito * contemplans, & subtili indagatione perscrutans, quantus qualisque foret, intellexit, ideoque totum se in ejus amorem transvexit; utpote in dilectum heredem & gratissimum successorem c.

[8] Adeptus siquidem magni sacerdotis amorem, & edoctus admodum tenere monita Scripturarum, [mirabiliter proficit; cui interfecto] implebat duplex caritatis præceptum, diligens tota mente Deum, amplectensque proximum integro amore, sicut semetipsum. Parvi pendebat præsentia, veluti devoverat in pueritia d, æstimans pro nichil omnia, præter quod erat æternæ salutis gratia. Cælestibus animo inhiabat, sese in holocaustum illi mactabat, qui ei singulare desiderium factus erat. Postquam vero ab impiis interfectus, palmam beatitudinis sanctus percepit Teodardus e, fidelis Trejectensium caterva, pio pastore viduata, cœpit vehementer perquirere alium similem sanctitate, quem in ejus loco posset subrogare. Diu quæsitis, scrutatisque diligenter omnibus, sanctior nemo inventus Lantberto. Hunc itaque ditatum honoribus sanctimoniæ, illustratum commerciis parsimoniæ, Spiritus sancti præeunte clementia, plebs Trejectensium pariter congregata episcopum fieri elegit, & in loco magistri succedere acclamavit.

[9] Regalis quoque celsitudo ac palatinorum procerum multitudo, [communi consensu in episcopatu Trajectensi,] ejus opinione cognita, illum in solio pontificali sine mora constituerunt sublimari. At Vir mansuetus, omni bonitate refertus, & in humilitatis gradibus a Christo fundatus, indignum se mysteriis sacerdotalibus, multis denegavit prosecutionibus. Grandis, inquit, fratres mei, honor est pontificalis; sed grave pondus istius est honoris. Indignum me fore pronuntio; suscipere, quod vultis, nequeo; vires michi non subpetunt; sanctitatis opera non præsto assunt; vitæ innocentis regulam me tenere nequaquam cognosco: ideo gubernaculum ecclesiasticæ rectitudinis accipere diffido. Contra istiusmodi excusationis molimina Trejectensium caterva hujus responsionis intulit verba:

Prosapia polles, meritorum lumine fulges,
Moribus ornaris, pietate coruscus haberis,
Omnibus excellis; ideo nos undique pasces.

[10] Hinc vulgari more frementes, strepituque populari super eum irruentes, [diu reluctatus, sufficitur.] dixerunt simul omnes: Lantbertus civis noster, operum plenitudine celeber, oportet, ut fiat episcopus noster: sic voluntas est Dei, sic principes statuunt regni. Illum omnis elegit clerus, universus acclamat populus. Sed Vir humillimus cum pleniter adhuc his non adquiesceret petitionibus, altius commoti, & divina inspiratione accensi, a maximo usque ad minimum cuncti dixerunt ad illum: Non nos, Lantberte, diutius protrahas, sed pro certo scias, quia, velis, nolis, noster episcopus eris, & Trejectensium pastor vocaberis. Ita omni clero exclamante, & sic utroque sexu vociferante, clamor ad cælum tollitur, & mens Lantberti tantis vocibus moderatur. Adquievit eorum petitionibus, suscipiens curam præsulatus, ne obœdientiam desereret, quæ ceterarum virtutum comes esse assolet. Ita Dei dextera exaltatus, & episcoporum benedictione consecratus, in Trejectensis ecclesiæ fascibus venerabilis Lantbertus pontifex est institutus.

[11] [Episcopalibus virtutibus fulgens,] Sortitus denique culmen religionis, perpetue studuit pietatis augere opera, qui pontificali auctus erat infula. Mactabat omni die holocaustum Domino, non ex alieno pecore, sed ex proprio corpore. Nec vacabat a Missarum sollempniis, celebrans memoriam salutiferæ passionis, offerensque Deo libamen, pro quibus redditurum se sciebat rationem. Erat plane lætissimus facie, serenissimus mente, alloquio dulcissimus, conversatione mansuetissimus, mortuus terrenis voluptatibus, vivens divitiis spiritualibus. In domo quippe illius veritas erat ei gloria, in operibus ejus æquitas splendebat & justitia. Instabat prædicationibus assiduis, arguens delinquentes sermonibus veritatis. Increpabat desides correptionibus temperantissimis, obsecrans recte gradientes exhortationibus paternis. Exuberabat elemosinis, coruscabat miraculis, quosque monebat doctrinis, informabat exemplis.

Nec stilo scribi, nec fas est promere verbis,
Quæ bona Vir strenuus, divino munere fretus,
Edocuit verbis, ostendit denique factis.

[12] [a Childerico rege honoratur;] Sed quia minime poterat lucerna, candelabro cælitus imposita, latitare sub modii umbra, cœpit inter suos præcipuus haberi, quem talibus inditiis Christus Dominus mundo disposuit manifestari. Interea longe lateque ejus sanctitatis diffusa opinione, pervenit ad notitiam regis Childerici, qui eo tempore inter Francigenas sceptrum obtinebat regni f, quod Lantbertus pastor ecclesiæ Trejectensis in famulatu summi Creatoris supereminens haberetur mortalibus cunctis. Unde factum est, ut cum summo honore veneraretur a rege, primumque gradum vendicaret ejus amicitiæ, extans princeps amabilis in regni palatio, & pontifex affabilis in regali consilio. Illius providentia optimatum dirigebantur gesta, ipsius prudentia reipublicæ tractabantur utilia. Magnificabilis rex & exercitus, qui tanti Sacerdotis parebant jussionibus!

Quamvis multa Deo servirent, crimine victo,
Attamen hortator scelerum per corda malorum
Effudit virus, gaudens in pejus abire
Omne genus hominum, cælos ne possit adire.

[13] [quo occiso, pellitur ex episcopatu suo,] Quapropter commovit odia, excitavit jurgia, turbavit Ecclesiæ pacem, posuit firmamentum regni formidinem. Rabie crudelitatis adeo corda hominum accendit, ut non viderent cælum, neque recordarentur Dei judiciorum. Hoc itaque veneno per membra diaboli graviter disperso, princeps regni interficitur, videlicet Childericus rex gloriosus. Mox etenim invidiæ pondus & odium adversus Dei famulum commovit Lantbertum. Hinc hostili rabie magis ac magis grassante & invidia diaboli nequiter exardescente, Lantbertus sacerdos Christi inclitus debiti honoris privatur dignitatibus, ac de pontificali cathedra vir cælebs ejicitur sine causa. Pro nefas! Regalis interiit sublimitas, pravorum prævaluit iniquitas, sacerdotalis confusa est sanctitas, justitiæ profanata est æquitas g.

[14] Heu! cogor scriptis depromere rem veritatis. Tunc suggestum Trejectensis ecclesiæ latro Faramundus h invasit inepte. [& intruditur Faramundus.] Præsulatus nempe curam ad seculi miserrimus rapuit pompam, non ad perennis vitæ palmam. Etenim usurpavit episcopium, invasit dominium, animarum extitit latro, ecclesiæ publicus prædo. Temeravit Sacramenta Dominici Corporis, commaculavit apicem canonicæ rectitudinis, violavit sanctuarium, profanavit sacerdotium, confudit religionem, immutavit ordinem, perdidit innocentiam, captivavit naturam. Æquitatem debellavit, justitiam exhorruit, benedictionem habere contempsit, maledictionem adquirere non timuit, nullum facinus execravit, nullum scelus intactum reliquit. Monstravit verbo & opere, qua mentis intentione ad regimen introductus fuisset ecclesiæ. Plura referre pudet, quid doli magister egisset.

ANNOTATA.

a De sanctionibus seu disciplinis monasticis nihil habet Godeschalcus; verum Sigebertus & Nicolaus in Vitis dandis ipsum sub disciplina S. Landoaldi vitam monasticæ similem duxisse affirmant.

b Neque de hac in pauperes liberali misericordia meminit Godeschalcus.

c S. Lambertum sub Theodardi disciplina plurimum profecisse, etiam tradit Godeschalcus in Vita, quam consule num. 3.

d Nescio, an hic stricti nominis votum, an propositum sancti Pueri indicare voluerit.

e Probabilius anno 669, die 10 Septembris. Adi Vitam primam & Annotata ad eam cap. 1.

f Childericus II ejus nominis, tum Austrasiæ regnum obtinebat.

g De Childerici cæde, quæque eam secuta sunt, regni perturbatione, Ebroïni Majoris-domus arrepta tyrannide, sanctique Lamberti expulsione consule Commentarium prævium § 5.

h De hoc etiam egimus in eodem mox laudato §.

* tacite

CAPUT II.
Secessus in monasterium, & vita ibi septennio acta: ejectio Faramundi, Sanctique in sedem suam restitutio.

[Sanctus inter gregis sui planctus] At Lantbertus Christi athleta, clementer ferens cuncta, præsulatus liquit sceptrum, commendans curam ovium ei, qui lavit baptismate, ac redemit Sanguine. Cumque discederet Vir mitissimus, conviciorum injuriis addictus, & numquam ad iracundiam labefactus, omnis eum populus lamentabatur, omnis clerus lugebat, & eum prosequendo gementes, dicebant: Cui nos committis, Pastor vigilantissime, cui nos deseris, Sacerdos sanctissime? Quam ob rem relinquis gregem devotum, & quare supplicem clerum? Quis nos ab insidiis tuebitur hostis? Quis orabit Deum pro nobis? Quis pestilentias depellet? Invadent nos lupi rapaces, dilaniabunt nos ferocissimi hostes. Nemo erit, qui abigat, nemo erit, qui renuat. Tu stabilitas fortium, reparatio debilium, defensor in adversis, decus in prosperis, pauperum consolator, orfanorum adjutor, viduarum receptor. Te cuncti sequemur, tecum omnes moriemur. Si superbi te despiciunt, & filii Belial persequuntur, nos oves tuæ diligimus & veneramur.

[16]

[discedens, Stabuletum contendit,] It cælo clamor fratrum, lacrimæque gementum
Tunc Pater evictus, lacrimis ita fatur obortis:
Pro re pauca loquar:
Non pastor deerit vobis, non cura salutis.
Unum est, quod mando repetens, iterumque monebo.

O filii karissimi, & oves Pastoris summi, servite Domino in timore, & exultate ei cum tremore. Declinate a malo, & facite bonum; aderit vobis fortissimus adjutor, qui est verus promissor, neque sinet perire, quos redemit sua passione Jesus Christus Dominus, qui est in secula benedictus. Post hæc sacras manus attollens, & oculos ad cælum dirigens, benedixit clero & populo, consignans eos Christi signaculo. Quibus etiam dulciter omnibus exosculatis, ipse Domnus cum paucis comitibus a quoddam monasterium petiit, quod Stabulaus b olim vocabulum accepit. Ibi præsertim Vir memorabilis, sequestratus a custodia Dominici gregis, cum senatoribus cœli infra curiam terreni conversatus est paradisi.

[17] [ubi inter monachos vivens,] Sub regulari disciplina illic monachorum vivebat caterva, quorum conversationem esse inter cœlestia, plurimarum virtutum prodebant testimonia. Inter quos venit novissimus ordine, sed primus extitit sanctitate, postremus numero, præcipuus devotionis studio. Hunc patres monasterii ut carissimum patrem recolebant; illi fratres universi assurgebant, ceu domino & patri. Quem Deus gratia perfuderat, omnibus bonis amabilis erat. Interea in præfato commorans cœnobio, famulabatur totis nisibus Deo, sitiens illi placere, cui se templum spoponderat esse. Incumbebat creberrimis orationibus, tanto siquidem liberius, quanto a pastorali cura quantisper fuerat alienatus. Quantam humilitatem erga prælatos exhibuit, quantam benignitatem apud omnes tenuit! Nullus verbo explicare, nullus calamo potest comprehendere. Frugalitatem namque in eo laudari non est necesse, quam sic mirabiliter exercuit, ut ipsa macies corporis illum Domino comprobaret cunctis in odorem acceptum fore suavitatis.

[18] [jussus ab abbate, hiemali tempore] Verum quid ad cumulum suæ perfectionis pietas voluit ostendere Omnipotentis, licet breviter commemorandum, præsenti tamen sermone non est transeundum. Cujusdam ergo noctis silentio, dum simul cum fratribus quiesceret in dormitorio, clam de lectulo voluit surgere, ut prolixis orationibus posset insistere attentius. Cumque suis alterum ex coturnis acciperet, alterum eorum a manu lapsum est, feriensque soli pavimentum, quieti fratrum incussit sonitum. At pater cœnobii expergefactus, & hujus archani ignarus, dixit: Cujus reprehensibili audacia hæc modo contigit negligentia, nostrum morem expleat, crucem protinus adeat, & quod deliquit negligenter, diluat obœdienter. Tunc Lantbertus sacerdos patientissimus, spe firmissimus, & animo lætissimus, jussionem prælati libentissime complevit, & ad crucem, sicut ovis ad victimam, properavit. Nil detulit secum ad immane frigus repellendum, nisi tantummodo unum, quo indutus erat, cilicium.

[19] Et quidem nox illa vehementissimi algoris gelu fuit asperrima, [fere nudus sub dio pernoctat;] ac nivali glacie frigidissima. Ardebat plane interius flamma Paracliti Spiritus; iccirco exterius frigoris contempsit cruciatus. Stante vero illic sanctæ Trinitatis Hostia, & infatigabiliter sui Salvatoris exorante suffragia, cælum, ut veraciter credimus, ejus mundissimis patuit precibus, & ad supernos usque pervenit auditus. Ergo cum illud Davidicum mente caneret, & ore proferret: “Quando veniam, & apparebo ante faciem tuam, Domine”, actum est cælitus, ut gallorum cantus audiretur solito citius. Surrexerunt itaque fratres devoti, ut vigilias celebrarent more sollempni. Denique Officio competenter peracto, exierunt omnes de sanctuario, gestientes domi ignem accendere, quo exuerentur validissimo frigore; quem nimia aviditate ambientes, &, ut opportunum erat, undique circumdantes, abbas, dum astantes inspexit, Lantbertum deesse cognovit. Percunctatus alios, ubinam esset venerabilis Sacerdos, responsum est a fratribus illi, quod ipse foret, qui crucem adire judicatus fuisset.

[20] Ad hæc abbas benignus in stuporem conversus, suspirans, [abbas, errore suo agnito,] imoque trahens a pectore vocem, inquit:

Heu! nimis infelix, quæ te dementia cœpit?

Innocentem damnare nefas, Sacerdotem glacialibus pruinis destinare facinus est execrabile.

Sic mœrens dixit; post hæc astantibus infit: Ite fratres, ite, rogo, celeriter, poscite Patrem nostrum humiliter, ut ad nos veniat festinanter. At illi cursim properantes, & quod jussum erat, perferentes, repererunt mansuetissimum Sacerdotem in frigore & nuditate mirabiliter Domino psallentem: Cor contritum & humiliatum, Deus, non spernas, sed benigne sacrificium nostræ servitutis accipias, ut ædificentur muri Hierusalem ad tui nominis gloriam & honorem, quod est benedictum in secula. Præterea cum constantissimus Confessor Domini, & acceptabile sacrarium Spiritus sancti, ad sequentia Psalterii intentionem cordis dirigeret sui, astiterunt missi fratres, pro reliquis veniam implorantes, & hoc ex præcepto abbatis nuntiantes.

[21] Abbas, dulcissime Pater, obsecrat, quo ad fratres quantotius abeas. [eum revocat, veniam petit,] Quorum verba non renuit, sed cum eis ad domum properavit, ubi monachorum turba inedicibili caumate c erat coacta. Ipso domus intrante limina, & inenarrabiliter reflagrante ejus facie beatissima, abbas cum omni Christicolarum turma ad S. Lantberti prostratus est vestigia. Quem actutum talibus allocuti sunt sermonibus: Ignosce nobis, Pater venerabilis, ignosce fratribus tuis, & ne reputes, suppliciter flagitamus, quod contra te sic insipienter egimus. Miserere precantibus, dans indulgentiam petentibus.

Ad quæ hoc responsum paucis ita reddidit Heros:

Ne, deprecor, karissimi, ne, deprecor, dicatis Domini, surgite, obtestor, velocius, meis immo indulgete excessibus: nil adversum me deliquistis, quod valeam donare vobis. Quibus elevatis, & oppido anxiatis, lætus & hilaris Pater dixit amabilis: Quæso, patres, ne turbemini diutius; haud me terruit frigoris impetus. Affuit mihi Protector vitæ meæ, custodiens me in necessitatis tribulatione, & exaudiens sua larga miseratione. Propter quod illi gratias rependite, & ejus nomen benedicite.

[22] [& ipsum balneo & veste reficit.] Hinc pias manus cælo intulit fratrumque benedicens collegio, dixit:

O Deus omnipotens, cælestia lumine complens,
Qui cælum, terras, pontum dicione gubernas,
Ut sint cuncta tuis in tempore subdita votis,
Hos, exposco, tuos benedic per secula servos.
Protege ab insidiis, serva virtutibus almis,
Donec te videant, & cæli regna prehendant,
Te tribuente, Deus, qui nunc & semper in ævum
In triplici virtute tui benedictus haberis.

Igitur omnibus respondentibus, Amen, sic faciat Deus; cognoverunt senes cum junioribus, quod inmodicis præmiorum muneribus sanctum sublimasset Lantbertum Dominus. Deinde officia caritatis illi cupientes impertire, & post certamen intolerabile amantissimum Patrem volentes reficere, balneum illi parare studuerunt, & vestibus nitidis eum circumdederunt. Sic fortissimus Christicola & patientissimus Dei Athleta post obœdientiam honoratur, post tropheum sublimatur, non, ut promeruit tolerantiæ sinceritas, sed, ut potuit mortalium possibilitas. Inter hujuscemodi miraculorum insignia degebat Lantbertus Christi victima, exstans cotidie sacerdos & hostia in odorem suavitatis accepta; crucifixus huic mundo, vivens Redemptori suo; dejectus a pestiferis hominibus, allectus a supernis civibus, pulsus ab episcopio, ascitus in æternitatis collegio; fugatus a cura ovium, invitatus ad cæli palatium.

[23] [Ejecto Faramundo, Sanctus a Pippino] Interea infelix pervasor ecclesiæ Trejectensis, Faramundus videlicet filius iniquitatis, falso nuncupatus pastor ovium, appellandus merito angelus tenebrarum, suis exigentibus culpis, plurimorum criminatus conviciis d, expulsus est a pontificali cathedra, & ab eadem ejectus provincia. Septem quippe annis præfuit ibi solum nomine, nulla tamen die actionis profuit opere. Digne a fidelibus in terra est persecutus, qui manifeste Deo erat contrarius. Dilaniatus autem graviter populus, & clementer Dei miseratione liberatus, cœperunt totis viribus quærere, & multiplicibus argumentis statuere, qualiter pontificem egregium ac patrem modestum mererentur recipere Lantbertum. Illo tempore Pipinus monarchiam regni, & principatum gerebat populi e, vir armis strenuus, & divinæ religionis cultor præcipuus. Hic B. Lantberti percunctata mansuetudine, & admodum cognita sanctitate, misit legatos ad monasterium superius prælibatum f, qui sanctum deposcerent Lantbertum, quatinus dignaretur venire ad regem, suique præsulatus recipere dignitatem.

[24] [suæ sedi restituitur] Venientes illi, qui a rege fuerant missi, Lantbertum sacerdotem hujuscemodi sunt allocuti: Te, Pater, rex obsecrat, omnisque populus flagitat, ut a monasterio exeas, gregem, quem dudum non sponte deliquisti *, recipias, & opus Domini, ut incepisti, perficias.

Tum Senior g pro re lacrimis ita fatur obortis: Fateor, rexi, non ut decuit; vixi, non ut debui: pascere ulterius non sum idoneus, præesse amplius non concupisco, qui prodesse nulli valeo.

Subjunxere viri, dicentes hæc Seniori: Te, virorum nobilissime, te, sacerdotum sanctissime, per caritatem Dei deprecamur, per amorem proximi obtestamur, ut nobiscum venias, regimenque tuarum ovium dignanter recipias.

Altius, ecce, gemens responsum hoc reddidit Heros:

Refutare, fratres, quod dicitis, non audeo; regis edictum contempnere non debeo; proximorum necessitatibus subvenire cupio. Vobiscum ire non differam; quod jubetis, incipiam: potens est Deus perficere, & ad finem certum usque perducere.

[25] [cum summo omnium gaudio.] Hinc ergo beatissimus confessor Lantbertus, felix commercium aggressus, multimoda examinatione probatus, ad propriam sedem est reversus. Sic Exul sacratissimus, ac inenarrabili patientia plenissimus, gregem suum recepit, magnifice protexit, & indefesse custodivit. Quanta, illo regrediente, exultatio in universo efferbuerit populo, quis peritissimorum potest comprehendere scripto? Exultabant cælorum cives, individuæ Trinitati referentes immensas præconiorum laudes. Gaudebat omnis terra, jubilans Domino in lætitia. Plaudebant universi in excelsis, & dicebant non tantum voce excelsa, quantum mente devota: Agamus gratiarum actiones Domino; visitavit enim nos, oriens ex alto; quoniam retribuit nobis Dominus Pastorem nostrum, Patrem & Custodem nostri vigilantissimum.

Sic rex & populi, pariter dites & egeni,
Psallebant alacres, resonabant undique laudes.

Ita Miles emeritus, Vir permaxima tribulatione purgatus, digne ovium suarum vocibus attollitur, & in cathedra Trejectensium decenter relocatur h.

ANNOTATA.

a Duos tantum ejus seu discipulos seu famulos ipsum ad monasterium Stabulense comitatos fuisse, testatur Godeschalcus supra in Vita num. 6. Præterea quæ Stephanus hic de Trajectensium in sancti Præsulis sui discessu, & hujus ad illos sermone refert, etsi a vero non abhorreant, ab ipso tamen Stephano aut excogitata aut amplificata, & pro suo ingenio exposita videntur.

b Vide dicta ad caput 1 Vitæ 1, ad lit. 0.

c Vox Græca καῦμα Latine æstus est; ideoque Stephanus, qui propter intensum frigus monachosad hypocaustum congregatos indicare voluit, ea male usus fuisse dicendus est; nisi locum illum vehementi igne æstuasse voluerit dicere. Chapeavillus habet medicabili caumate, atque ita sensus est integer.

d Id est, accusationibus.

e Pippinus cognomento Heristallus, qui hic designatur, numquam rex aut monarcha Francorum fuit, sed Major-domus, primum Austrasiæ, deinde totius monarchiæ; sic tamen, ut præter titulum nihil ipsi regiæ potestatis deesset; unde & rex a nonnullis appellatus est. Hic autem per prolepsin monarchiam regni tenuisse seu ut Major-domus administrasse dicitur; cum Austrasiæ tantummodo Majoratu palatii fungeretur, quando S. Lambertum in suam sedem restituit. Adi Commentarium § 6.

f Stabuletum scilicet, ubi inter monachos monasticam vitam degebat.

g Senior apud medii ævi scriptores honoris titulus est, & dominum significat. Hic de S. Lamberto dicitur.

h Hæc circa annum 681 vel 682 contigisse ostendimus in Commentario § 6,

* i. e. dereliquisti

CAPUT III.
Sancti episcopales virtutes: diœcesis ab eo lustrata: Taxandri ad Christum adducti: martyrium: corporis translatio & & sepultura prodigiis clara.

[Episcopalibus virtutibus fulget,] Sublimatus namque iterum ad episcopale solium, tantis cœpit sanctitatibus choruscare, quantis Dei Pontificem constat decuisse. In corde illius sinceritas & legis plenitudo; in ore ipsius veritas, & lenitatis pulchritudo; in consilio ejus vigor & sapientia; in actibus suis æquitas & habundantia; in conversatione ipsius innocentia & castitas; in habitu ejus gloria & honestas. Erat nimirum fide constantissimus, spe firmissimus, caritate integerrimus, insignitus prudentia, præditus temperantia, fortitudine roboratus, justitia locupletatus, bonorum operum exhibitione singularis, doctrina & virtutibus admirabilis. Exornaverat illum pietas æterni Patris, sicut vitæ meritis, ita & prodigiorum miraculis a. Personas potentium non respiciebat, sed potius ad morum elegantiam intendebat. Quem religiosius vivere sciebat, illum eminentius honorabat. Omnibus omnia factus erat, ut omnes lucrifaceret.

[27] [diœcesim lustrat, Taxandris prædicat,] Intra domus septa numquam ejus ornabantur sedilia b, sed volvebat in memoria humili, quæ possessurus erat in vita perenni. Vestimentorum tegumenta non adeo induebat preciosa: primus ei amictus saccus erat cilicinus. Studebat corpus humiliare in terris, quatinus anima exaltari mereretur in cælis. Lustrabat villas ac oppida, sibi a Christo commissa, sciens repperire homines, quos faceret æternæ hæreditatis consortes. His equidem sollicitudinibus serviens, & hanc justitiæ esuriem indeficienter habens, ingressus est Texandriam c, paganorum erroribus deditam, & idolorum spurcitiis profanatam. Ergo cum inibi facundissimo sermone fidem Catholicam cœpisset disserere, pagenses * ejusdem provintiæ in unum convenere, volentes Prædicatorem veritatis unanimiter discerpere, & post contumeliarum ludibria ad ignominiosæ mortis destinare tormenta. Quos ira & sævitia frendentes, & diabolico spiritu bachantes, confessor Domini Lantbertus intrepidus & fortis istiusmodi allocutus est verbis.

[28] [& expositis illis] O viri fratres, quoniam estis sensus & rationis capaces, audite, quæso, pacienter, & ea, quæ dixero vobis, animis rationabiliter infigite vestris d. Omnipotens Deus, Pater ingenitus, cujus ego sum servus, quique solus habet immortalitatem, & lucem habitat inacessibilem, ipse unum de se genuit sine tempore Verbum, per quod fecit omnia ex nichilo, quæ sunt in hoc mundo. Quam sine initio nativitatem, & absque fine generationem admirari spirituali intellectu possumus, sed intueri visu corporali nequaquam valemus. Nec Pater anterior, nec Natus posterior est. Nam ex his duabus personis, sed una individua & incomprehensibili essentia, procedit Spiritus sanctus, Patri & Filio similis majestate, & consubstantialis indiscreta Deitate. Hæc in personis Trinitas & in essentia una & coæqualis Divinitas, postquam ex nichilo creavit universum orbem, compegit ex limo terræ primum hominem; cui dormienti costam abstulit, & de ea mulierem formavit, ut ex eorum immaculata sobole apostatarum sarcirentur angelorum ruinæ.

[29] Quos in paradiso deliciarum posuit, & ex omni ligno comedere jussit, [Christianis mysteriis, ab idolis] tantumque a ligno scientiæ boni & mali abstinere mandavit, ut per obœdientiam sine carnis morte ad cælestem angelorum patriam quandoque potuissent transire, si se astringerent caritatis vinculo per obœdientiam Creatori suo. Sed pro dolor! invidia serpentis, homo cupiditatum illectus est illecebris, sicque per hoc morti obnoxius, a paradiso est ejectus.

Nec solus meritam præsumptor senserat iram; sed secum omnem generis sui traxit propaginem, & in mortiferi facinoris invexit acerbitatem. Hinc mundi princeps homines sibi subdidit omnes, donec is, qui egit e, carnem de Virgine sumpsit, qua hominem redimeret a reatu prævaricationis, quem pro infirmitate carnis malitia callidi seduxerat hostis. Quem vero ex Patre natum dixi sine tempore, ex intemerata Genitrice, Maria videlicet semper Virgine, natus est in tempore, & ad electri similitudinem unus in utraque & ex utraque natura, & Deus permansit cum Patre, & ad redemptionem nostram homo mortalis factus est ex Virgine Matre. Qui verus Deus & homo prodiens ex Virginis utero, mortalium more est circumcisus, & ab Johanne in Jordane baptizatus. Deinde discipulos elegit; plurima virtutum signa peregit, & quod veraciter erat, mundo palam declaravit.

[30] Ad ultimum suæ voluntatis potestate animam suam posuit in cruce, [ad Christum transfert.] ut nos redimeret suo sanguine, quos diabolus a prima mundi origine astrictos tenebat captivitati suæ. Celebrato tandem passionis mysterio, destructoque mortis imperio, vivens die surrexit tertio, reddens nobis privilegium naturæ, quod in primo perdidimus parente. Sicque quadraginta diebus suis discipulis manifestatus, eisdem ad ultimum recumbentibus apparuit, & in universum orbem ire mandavit, ut remissionem peccatorum prædicarent, & quod didicerant, cunctis gentibus annuntiarent. Ac demum, illis cernentibus, cælos rediit, & victor mortis ad dexteram assedit Patris. Qui Spiritus sancti carismate referti in cunctis finibus orbis sunt dispersi, & hanc fidem annuntiarunt omnibus, quam nos indubitanter credimus, & vobis in ejus nomine & pro ejus amore constanter prædicamus. Hæc & his similia beatissimo Lantberto prosequente, & mirabiliter euangelizante, conversi sunt ad fidem Catholicam, quotquot erant præordinati ad vitam æternam. Tunc egregius Doctor & facundissimus Prædicator idola dejecit, populum baptismate sanxit, ecclesias construxit, sacerdotes ordinavit, totamque regionem illam Christo Domino consecravit, & in servitutem Dei in perpetuum delegavit.

[31] Interea talibus instaret curis dum Pastor herilis, dimicans bella victoriosissimi Regis, [Gallus & Rioldus in episcopatum bacchantes] ut prœliator invictus & fortis, triumphalem palmam martyrii merito compos in hoc modo contulit illi f. Duo siquidem fratres nequissimi, Gallus videlicet ac Rioldus vocati, adversus beati famulos insurrexerunt Lantberti, affligentes illos dira calamitate & multiplici. Quos cum Antistes patientissimus humillimis, ut resipiscerent, exoraret precibus, & sæpissimis argueret increpationibus, tanto pertinatius gregem ecclesiæ dilaniabant, quanto patientius, ut oves Domini, eorum sævitiam perferebant. Quocirca Pontificis clientes & cognati, qui erant prosapia nobilissimi, & rebus ditissimi, zelo doloris accenduntur, afflictione subjectorum instigantur, & ut maleficos persequi debeant, eo ignorante, communi consilio deliberant. Nam supradictorum fratrum protervia crescente, & in malitia perdurante, viros genere famosissimos, armis conspicuos, ab inchoato opere nequaquam * piguit animum revocare.

[32] [occiduntur: hinc Dodo cum viris armatis.] Quid plura? Illos bello obpetierunt, utrosque mortis piaculo indiderunt. Quibus ita interemptis, & in inferni baratrum demersis, Dodo infelix, eorum, qui multati fuerant, proximus affinis, hereditatem infandi suscepit criminis. Persecutionis quippe successionem ad satiandam sui furoris immanitatem, non tamen ad suæ utilitatis recepit incolumitatem. Hic namque superbia tumidus, consiliis habitis & armis rigidus g lœtum beati antistitis Lantberti ob consanguineorum necem corde cœpit meditari, & ipsi opere insidiari. Unde sibi socios copulans audacter iniquos & ad prœliandum fortissimos, Leodium adierat, quo Cœlebs h his diebus forte manebat. Eadem nocte Pontifex dignissimus, corona martyrii sublimandus, relictis in domo soporatis sodalibus, ad orationem perrexit solitarius, quam diutissime producens, & infatigabiliter persolvens, ad lucis crepusculum usque protelavit, totamque spem suam Domino commisit.

Igneus astrigeras jam sol migrabat ad arces,
Crinibus & roseis tenebras aurora fugabat,

Cum Pater memorabilis domum repetiit, discipulos a sumno excitavit, & ut matutinales hymnos secum canerent, eisdem imperavit.

[33] [Leodium properat, qui domum Sancti,] Quibus strenue, & velut decebat, religiose completis, ipse Domnus jejuniis & orationibus nimium erat fatigatus: qua de re famulis suggerentibus, ad lectum regredi est compulsus, quatinus lassitudinem vexati corporis quantisper quiete alleviaret soporis. Sed frustra ibi quærebat levamen, ubi nullam volebat habere mollitiem. Corpus etenim suum, quod per diem sine remissione macerabat, per noctem sine intermissione affligebat. Mundatus nempe dudum sacro baptismate, sublimatus demum sacerdotali consecratione, paraclyti Spiritus purgabatur illustratione, candidandus ad ultimum proprio cruore. Nondum vero obdormierat, sed felicius quiescere expectabat, cum unus i e famulis domo foras exiit, & hostilem cuneum eminus venire conspexit. At ipse concitus intro rediit, &, quid viderit, suis comitibus nuntiare nec distulit. Tunc omnes illi in stuporem formidinis subito versi, Domnum pontificem non fuerunt excitare ausi. Præstolati sunt diu silentes, donec appropinquarent adversarii venientes.

[34] [supra quam crux apparet, effringunt:] Sed neque transiliendum puto, quod quibusdam exercitum sequentibus a tergo omnipotentis Dei ostendit celsitudo.

Edicam scriptis, clamabo vocibus altis,
Totus ab integro sæclorum noscat ut ordo.

Viderunt plane signum mirabile instar Crucis Dominicæ supra domum Pontificis rutilare, quod præ splendore claritatis nec visu erat facile, nec dictu affabile * ulli. Hoc utique Christus Dominus ideo voluit ostentare mortalibus, ut per id liquido daretur intelligi, illum veraciter redemptum Sanguine Christi, atque crucifixum desideriis mundi. Cum autem Dodo ferocissimus, armis nequitiæ accinctus, junctis sibi nefandis complicibus, ad villam pervenisset superius nominatam, cœpit minister maliciæ arma concrepare, socios provocare, & sanctum Dei Sacerdotem hac illacque bachando perquirere. Hinc satellites, vesani lictoris jussis obsecundantes, effractis foribus, disruptisque sepibus, sicut inter oves lupi, cortem atrociter sunt ingressi.

[35] Continuo Lantbertus, Dei agonitheta fortissimus, armorum congressione expergefactus k, [Sanctus, abjecto gladio, suos ad patiendum] a lecto surrexit, ensem manu corripuit, & contra hostes dimicare deliberavit. Nec mora extitit, sententiam prioris animi mutavit, gladium in terram projiciens, & hæc corde dicens: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, & ab insurgentibus in me libera me: quoniam neque iniquitas mea, neque peccatum est, propter quod insurrexerunt adversum me fortes & iniqui. Ecce sinagogæ potentium quærunt animam meam, quam deprecor ut suscipias in pace, qui es miserator & misericors, Domine. Hæc itaque cum lacrimis B. Lantberto implorante, impii apparitores procaciter fremebant, lanceasque parietibus infigebant, & domum penitrare temptabant. Ast duo nepotes ipsius, Petrus videlicet atque Audolecus, fortiter eis resistebant, qui domum intrare volebant. Quibus ita frementibus, & viriliter agentibus, Vir inquit serenissimus: Si me, filii, hactenus veraciter dilexistis, nunc consilii mei obœdite præceptis. Vestra Jesu peccata confitemini, & orate pro invicem, ut salvemini. Sic Pastor sanctus dixit; contra sic Audolecus respondit. Ignem, Pater karissime, ignem minantur mittere, quo domus hæc incendatur, & nos pariter exuramur.

[36] Ad hæc Vir venerabilis dixit: Nolite timere, filii, [hortatur: his occisis,] flammas incendii: certe potens est dextera Dei eripere nos a periculo imminenti. Illos, ut timeo, sempiterna induet confusio: super nos, ut credo, Dei efflorebit sanctificatio. Attamen vos, qui rei fuistis in crimine l, sententiam ultionis modo recipite, ne vos infernalis cruciet gehenna, sed expiatos perennis excipiat vita. Ita omnes informans, & sacerdotali potestate corroborans, a penitralibus jussit nepotes egredi, quo mererentur fieri holochaustum Regis æterni. Cum intrepidi hostio erupissent cubiculi, extemplo cædentibus adversariis, martyrio digni divinis conspectibus sunt immolati m. Inde Pater egregius, & Pontifex constantissimus, pavimento soli in modum crucis posternitur, & misericordem Deum humillimis precibus deprecatur: verum quid ejus felix anima tunc Deo fuerit locuta, quæ mortalis valet prodere lingua? Sed sine dubio talia petiit, qualia statim impetrare promeruit. Ingressi autem intrinsecus adversarii furentes, interfecerunt omnes in ore gladii, quoscumque repererunt ibi.

[37] Denique unus ex crudelissimo agmine, inflammatus immanissimi furoris rabie, [ipse quoque interficitur. Corpus Trajectum delatum] tectum desuper subiit, & beatum Pontificem terræ prostratum inspexit; moxque diabolico spiritu exagitatus,

Percussit telo victurum in secula Christo.

Sic pretiosus Domini sacerdos Lantbertus, testis gloriosus, felici martyrio est consecratus, taliterque regnum cælorum, quod diu desideravit, vivens & coronatus feliciter intravit. Jacuit quippe beati Viri corpus exanime, perfusum sanguinis sui imbre; sed anima ab angelis in cælum est evecta, & inter consortia supernorum civium collocata, ubi fruitur gaudens & exultans societate Apostolorum, glorificatione prophetarum, consessione * martyrum, cohereditate confessorum, integritate virginum, obtinetque palmam perennis gloriæ, & stolam jocunditatis æternæ. Corpus tandem sacrosanctum pauci, qui evasere internecionis periculum, navi velociter imposuerunt, & ad Trejectum usque delatum, in ecclesia Apostolorum Principis honorifice sepelierunt n.

Exanimes artus nec liquit cælica virtus,
Monstravit populis, quantæ fuerit bonitatis
Hic, feritate furens quem Dodo peremerat amens.

[38] [& sepultum; divinitus illustratur. Tempus martyrii.] Nam dum conderetur tumulo, immensus odor affuit e cælo, vincens omnia aromata suavitatis fragrantia. Nec defuit angelorum sublimitas ejus sarcophago, primorum dierum illum custodiens tempore, ostendensque sui carminis prosodia, quæ munerum præmia in cælesti aula ejus possideret anima.

Ut subtilis erat dicti vox Præsulis alma!
Illuc vicini multo admiramine ducti,
Sepius accedunt, & quid sit, noscere quærunt,
Qui sint, quidque canant, vel quæ sint munera vocis.
Sed tunc interius proprios extendere visus
Dum cupiunt, ea vox tenui subducitur aura,
Ut solet audiri, cum vas contingitur æris,
Et sonus assurgens paulatim ducitur astris.
At docte dum se retrahunt, ut longius essent,
Dulcibus auditu resonabat vocibus aër o.

Convenit etiam omnis pene provintia, de absentia ejus lugentes ineffabili mestitia & ad cælos alta usque emittentes suspiria. Complevit autem sacratissimus pontifex Lantbertus & martyr Christi gloriosissimus cursum sui agonis XV Kl. Octobr., regnante Deo vivo & vero in Trinitatis plenitudine, & Unitatis majestate, cui extat laus & Sanctorum jubilatio, nec non & perpes gratiarum actio, nunc & semper per immortalia sæculorum sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Quæ miracula S. Lambertus episcopus patraverit, nullus veterum, quem quidem vidi, tradidit.

b Vide dicta ad caput 2 Vitæ primæ, lit. e

c Consule Annotata ad cap. 2 Vitæ primæ, litt. f & g.

d Subdit hic prolixum sancti Episcopi sermonem, quo Stephanus ipsum pro suo sensu doctrinam Christianam explicantem inducit.

e Id est, qui fecit seu creavit homines.

f Vitiosa hæc periodus est, quæ tamen scriptoris mentem satis exponit. Apud Chapeavillum legitur: Palmam martyrii Christus Dominus hoc modo contulit.

g Ita restitui ex Chapeavillo, cum in codice nostro mendose legeretur: consiliis habitus & armis frigidus.

h Ita etiam habet Chapeavillus. Idem Stephanus supra num. 13 eadem voce, de S. Lamberto agens, denuo utitur, sic inquiens: Cathedra Vir cælebs ejicitur. Forte insignem Sancti castitatem voluit denotare, vel alludere ad vocis etymon, de quo Festus apud Robertum Stephanum in Thesauro ait: Cælibem dictum existimant, quod dignam cælo vitam agat.

i Baldoveus is erat, teste Godeschalco supra.

k Hic discrepat Stephanus a Godeschalco, qui num. 18 Vitæ S. Lambertum, non armorum strepitu, sed a Baldoveo famulo suo excitatum dicit; sed Godeschalci potior est auctoritas.

l Quid per crimen hic significet, vide supra num. 32, & consule Commentarium num. 170.

m De BB. Petri & Audoleci seu Andoleti martyrio & cultu adi Commentarium § XI, num. 167 & sequentibus, & § 18, num. 265 & 273.

n De sacro ejus corpore ex villa Legia Trajectum ad Mosam avecto, ceterisque eodem spectantibus vide Vitam primam cap. 3 & Annotata ibidem.

o Hisce indicat, ad S. Lamberti tumulum, ejusdem vocem inter cæleste melos auditam fuisse: qua de re adi caput 3 Vitæ primæ. Ceterum versus illos, ut sæpe alios, hausit ex poëta anonymo, ex quo eos num. 180 Commentarii dedimus.

* i. e. ethnici

* abundat nequaquam

* effabile

* al. confessione

VITA TERTIA
Auctore Sigeberto Gemblacensi,
Ex Ms. Rubeæ-vallis & Hagiologio Brabantinorum.

Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio (S.)

BHL Number: 4687

A. Sigeberto Gemblacensi.

CAPUT I.
Illustres Sancti parentes: institutio apud SS. Landoaldum & Theodardum: corporis & animi dotes: corpus S. Theodardi translatum Leodium.

[Nobilissimis parentibus natus,] Gloriosus vir Lantbertus, æterno regi martyr acceptus, & vero Sacerdoti sacerdos dilectus, insigni ex prosapia Trajectensis oppidi vico extitit oriundus, & bonis ac religiosis parentibus natus, etiam per bonos & religiosos viros in Christo est renatus. Fuit siquidem Remacli, postea episcopi Trajectensis, spiritualis in Baptismate filius a. Hujus Pueri, majorumque ejus in Ecclesia Dei multa refulsit gratia, multa in regno Francorum præminuit gloria: nam inconcussa Christianitatis fides eis inter orthodoxos augebat reverentiam, & carnis nobilitas per opulentiam rerum pariebat dignitatem seculi, & inter proceres regni multam potestatem. Hanc generis claritatem, ad se de longinquo derivatam, pater & mater ipsius illustrabant de proximo. Matrem ejus, inter Francorum nobiles prænobilem, accepit a patribus posteritas vocatam fuisse Herisplindem. Pater vero, Aper nominatus, cum esset de primo ordine senatorum, qui vocantur viri illustres, & qui in curia regis anteponuntur secundo & terno ordini senatorum, qui vocantur viri respectabiles & viri clarissimi, inter ipsos primos excellebat.

[2] Regnum autem Francorum tunc temporis regebat post Lotharium medianum filius ejus Dagobertus b, [& naturæ dotibus in structus, a pio patre] qui regnans in Neustria, regnum Austrasiorum filio suo Sigeberto c commiserat, & qui adhuc puero tutores dederat Cunibertum Coloniensem episcopum d, & Majorem-domus Pipinum primum, patrem sanctarum Gerdrudis & Beggæ e. Qualis hic Puer in mundo foret, ab incunabulis Dei dispensatio præmonstrabat: quæque enim bonæ indolis rudimenta, quæque lineamenta pulchritudinis in bonæ spei puero solet præformare natura, vel, quod verius est, ipsius Auctor naturæ, hæc omnia jam in ejus infantia apparebant; quia jam & membris formosus, & pro ætate inter cognatos & famulos vultu & affectu benignus esse videbatur, ac per hoc omnium dilectione dignus. Unde pater ejus non ingratus Deo, qui tantum sibi de Filio promittebat, divinæ voluntati suam contemperat voluntatem & Filium divino mancipat servitio, ad quod eum jam quodammodo videbat aspirare. Et quia doctrina vim promovet insitam, rectique cultus pectora roborant, sanctum sancto Filio magistrum elegit, ne simplicem oculum Discipuli tenebraret aliqua culpa magistri.

[3] [erudiendus traditur S. Landoaldo,] Initiandum ergo studio litterali submisit eum Landoaldo f, viro satis spectato sapientia & scientia, sanctitate & industria. Hic Landoaldus sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbiter fuit, & a Martino Papa g Romanorum Amando episcopo Trajectensium ad auxilium exercendæ prædicationis deputatus, ad Gallias venit, & ordinatus Trajectensis ecclesiæ archipresbiter, ibidem Deo militabat. Et quia idem episcopus pro studio prædicandi se expedierat episcopali sarcina, ipse vices episcopi diligenter & opportune supplebat, & per noven annos rexit ecclesiam, episcopo vacantem, donec Remaclus cathedram Trajectensis ecclesiæ suscepit h. Landoaldus ergo teneros annos sancti Pueri paterno sinu suscipiens, ad normam sanctæ vitæ informabat primævæ ætatis mores. Requievit olim spiritus Heliæ super Heliseum: nec hoc suffecit Heliseo; sed rem difficilem, tamen Deo possibilem petiit, ut spiritus Heliæ duplex fieret in se: sic & nunc spiritus Landoaldi requievit super Lantbertum, & credo, quia spiritus magistri duplex factus est in Lantberto, cujus gratia super gratiam magistri excrevit in mundo.

[4] [quorum orans,] Vir illustris Aper, ut filium suum Lantbertum faceret tenaciorem propositi, fundum suæ proprietatis, vocabulo Wentreshovum i, jure perpetuo delegavit illi illiusque tutori Landoaldo, ut ecclesia ibi constructa, tanto instantius vacarent, ille docendi, ille discendi desiderio, quanto remotius degerent a seculi vanitate. Ubi dum insisteretur in ædificanda ecclesia, artifices super penuria potabilis aquæ conquerebantur; quia aqua ibi ex palustri colluvie collecta eos bibentes magis torquebat amaritudine, quam aliqua suavitate refocillabat. Sanctus magister, sanctiorque magistro Discipulus, fidem habentes in eum, qui amaris aquis de Mara dulcedinem indidit, communicato voto, pariter exorant pietatem Omnipotentis.

[5] [fontem elicit:] Invocato ergo sanctæ Trinitatis nomine, baculo designatur locus in modum sanctæ Crucis: res mira, sed fidei non inusitata! fons ibi statim emanavit limpidissimus, qui & aperuit, quantum Sancti apud Deum possent, & incolis ex tunc & modo omni usu habilis fuit. Cujus beneficii memoriam, dum patres, generatim narrando, transmittunt ad filios, merita Sanctorum accumulant, quia per eos nomen Domini benedici faciunt. Ita Lantberto & Landoaldo diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, qui ut essent Sancti, secundum propositum Dei vocati sunt. Renovatur hic antiquitatis historia: Moyses & Aaron penuriam sitientium Hebreorum relevare a Deo jussi, bis virga silicem percutientes, aquas largas cieverunt. Sed illi ab Inspectore cordium redarguti incredulitatis, Terram repromissionis intrare non meruerunt: isti vero in fide roborati, Deum coram omnibus sanctificaverunt.

[6] Jussus aliquando sanctus Puer a magistro ad usus suos ignem afferre, [ignem in veste defert: ad patrem redit.] cum non esset, in quo illum deferret, & non parere magistro nefas duceret, in veste positum ignem miranti magistro attulit. Et ille, qui tres pueros, in fornace Chaldeorum cum vestimentis suis detrusos, ita servavit, ut nec vestimenta eorum immutata essent, hujus etiam vestem illæsam servavit, ut claresceret, quia igne sancti Spiritus, quo interius ardebat, ignem materialem superaverit. Et Puer quidem strenuus jam tunc nitens totis viribus fieri vir perfectus, quantum sub ferula sancti magistri profecerit, quam puro pectore adbiberit pietatis ac scientiæ verba, otiosum est hic inculcare verbis, cum fructum tam proficui laboris adhuc hodie passim exuberare videamus. Sub Landoaldo felix Adolescens non leniter exercitatus, ad genitorem regressus est; nec es facile dictu, quo uterque affectus sit gaudio, dum & Filius pro paterno affectu, & pater pro Filii profectu gratulabatur.

[7] Sancto Theodardo Trajectensium episcopo k substituto, [Instituitur a S. Theodardo:] commendatur etiam huic Lantbertus a suo patre, ut ad ejus exemplar erudiatur, qui in ecclesia & in curia multum videbatur suspiciendus. Ex cujus viri latere adeo profecit, ut in cunctis negotiis non tantum exemplo, sed etiam miraculo esset omnibus. Erat enim vere dignus, aspectu amabilis, colloquio affabilis in recta conversatione, & omnibus conformis, vix ullis imitabilis. Parvi pendebat præsentia, veluti devoverat in pueritia, æstimans pro nihilo omnia, præter quod erat æternæ salutis gratia, cælestibus animo inhærens, sese in holocaustum Domino mactabat. Hic videor mihi videre Josue ministrum Moysi, qui, Moyse in monte Syna cum Deo remorante, excubans ad radices montis, conviviis & lusibus peccatorum non intererat, & Moyse in castra revertente, non recedebat de tabernaculo Fœderis; & ideo, imponente Moyse manus suas super eum, meruit Moysi successor fieri.

[8] Sed quid opus est hinc inde quæsitis laudationum fucis illum colorare, [corporis animique dotibus] quem sapientia ipsis coloravit virtutibus? Superfluum est extra quærere materiam laudis, cum eum Creator ad tantam formaverit gratiam, ut in toto corpore ejus vix subrepserit aliqua naturæ menda, in animo vero ejus vix aliqua nociva macula apparuerit. Quia tamen oportet eum laudare, ut ex vero eum laudemus, decet. Is, qui habitudinem corporis ejus aut novit, aut ab his, qui eum noverunt, didicit l, scripsit eum fuisse fortem, velocem, multum agilem, firmum in bello, forma præcipuum, statura procerum, facie decora, cæsarie formosa, inclitis oculis, manibus honestis, digitis longis, carne candida; ut a planta pedis usque ad verticem capitis esset irreprehensibilis. Et ut veniamus ad bona animi, erat charitate plenus, castitate præcinctus, fundatus in humilitate, opportune orationi, opportune lectioni, opportune negotio seculari, vel rei familiari intentus. Ecce, vides Hominem adeo donis gratiæ, adeo bonis naturæ ditatum, ut dicas, eum in virum perfectum formatum a Deo. Ecce, inquam, habes hominem cuivis personæ habilem conformari, in quo si attendas ea, quæ sunt laïci, quid de laïco ei defuisse dicas? Si quæras, quæ sunt clerici, totum clericum invenias.

[9] [plurimum excellens,] Quis jam miretur pulchritudinem & bonam indolem legislatoris Moysi, quem præ elegantia ejus Thermuth filia Pharaonis aluit, & in filium adoptavit, in quo tam excellens gratia decoris fuisse legitur, ut quoties per plateas bajulabatur, vel gradiebatur, omnes visa ejus pulchritudine hærentes, ea, in quibus studium habebant, desererent, & Moysi specie potius delectarentur. Moyses in manibus Pharaonis a filia positus, & a rege sibi blandiente dedignatus capiti suo regni diadema imponi, diadema in terram projecit, & pedibus conculcavit m: Lantbertus æque principem mundi male sibi blandientem aspernatus, diadema superbiæ ejus humilitate sua dejecit & conculcavit. Moysem contra Ethiopes fortiter & sapienter bellantem Tarbis filia regis Ethiopum admirata adamavit, ejusque amorem saluti patris & patriæ præferens, amplexibus ejus adhæsit n: Lantbertum sancta Ecclesia, qui Ethiopes mundi viriliter debellabat, sponsum sibi elegit.

[10] [omnibus in veneratione est. S. Theodardi occisi corpus] His causis facile comparatum erat, ut Lantbertus omni honore omnique amore dignus judicaretur. Propter hoc itaque Theodardo episcopo erat cordi, ut præoptaret eum sibi eligere successorem, nisi sciret Apostolica auctoritate decretum, ne sacerdotes audeant alios designatis nominibus sibi subrogare, ne episcopatus non divinum munus, sed hereditarium putetur esse compendium; & ne quisquam, quod Dei est, putet homini deberi. Porro in aula regis non levis erat æstimatio de Lantberti nomine, quem & regalis celsitudo & procerum multitudo reverebatur. Theodardo præsule per innocentiæ viam ad gloriam martyrum perducto o, Vangiones p, in quorum territorio mortem oppetierat, non credebant hoc fortuitu accidisse, sed Dei suaviter omnia disponentis nutu præsens novi martyris tutamen sibi procuratum esse sperabant; ideoque non patiebantur corpus ejus asportari a sua parochia, cujus præsentia optabant æternaliter gloriari.

[11] [a Vangionibus Leodium transfert.] Hæc acerbitas rei nimium perculerat Trajectenses, & Lantberti mentem, plus credo omnibus, consternaverat. Sed ipse temperans dolori (quippe in quo post Deum tota urbs inclinata recumbebat) ad repetendum præsulis corpus se accinxit. Et primo frustratus non destitit, sed toto animo & sensu suo ad explendum operam usus, rem effecit ex sententia. Relatum itaque Sancti corpus in villa publica Leggia tumulavit q, præsciens, quod eam Divinitas suo etiam sanguine & nomine specialiter consecrandam prævidebat, & ad ampliandam martyrum gloriam parabat in urbem ampliare r. Talis apparuit pietas Joseph erga Jacob patrem suum in Ægypto defunctum: talis quoque fuit diligentia Moysi erga requirenda Joseph patriarchæ ossa, in Ægypto sepulti, ut uterque eorum referretur ad sepulturam patrum suorum.

ANNOTATA.

a De S. Remaclo episcopo Trajectensi ac deinde abbate Stabulensi egimus ad diem 3 hujus mensis Septembris. Sed S. Lambertum ab eo baptizatum vel e baptismate susceptum fuisse, parum probabile esse diximus in Commentario prævio num. 25.

b Fuit in Dagobertus I, Chlotarii II filius.

c Indicat S. Sigebertum Austrasiæ regem, cujus gesta elucidata sunt in Opere nostro ad diem 1 Februarii.

d De S. Cuniberto Coloniensi episcopo agendum erit ad 12 Novembris, quo colitur.

e B. Pippini de Landis Acta illustrata sunt ad diem 21 Februarii, S. Gertrudis abbatissæ Nivellensis in Brabantia ad 17 Martii, S. Beggæ denique danda venient ad 17 Decembris. Porro quæ de tempore S. Lamberti natali ex hisce statuimus, vide in Commentario num. 22 & sequenti.

f Vita S. Landoaldi archipresbyteri, ex qua ista hausit Sigebertus, data apud nos est ad diem 19 Martii.

g Is fuit S. Martinus Papa, ejus nominis I.

h Falsa esse, quæ de Trajectensi sede novem annos vacante & per S. Landoaldum administrata narrat, probatum jam est in S. Amando tom. 1 Februarii pag. 833, & in S. Remaclo tom. 1 Septembris, pag. 674. Quid vero de hac sancti Pueri sub Landoaldi institutione, cujus Godeschalcus & Stephanus non meminerunt, sentiendum sit, consule Commentarium nostrum prævium num. 30 & sequentibus.

i Winterhoven pagus est Belgii inter civitates Hasletum & Tungros. De eodem meminit Gottefridus Wendelinus in Natali solo legum Salicarum, pag. 104, ubi locum hunc non alium statuit, quam Windogasti, unius ex quatuor legum conditoribus, domicilium, Windoheim sive Windehove apellatum.

k Quæ de S. Lamberti per S. Theodardum institutione hic narrat, ea ex Godeschalco & Stephano deprompsit.

l Godeschalcum indicat, cujus verbis mox utitur.

m Ista omnia hausit Sigebertus ex Flavio Josepho, qui quantam fidem hic mereatur, videri potest ad diem 4 Septembris in Commentario ad Vitam S. Moysis prophetæ § 5, num. 40 & 41.

n Sunt & hæc ex ejusdem Josephi fabulis, de quibus consule laudatum Commentarium § 6, num. 53 & sequentibus.

o Occisus est S. Theodardus probabilius anno 669, die 10 Septembris, apud Nemetes in Germania, ut alibi diximus.

p Germaniæ populus, cujus caput est civitas, nunc Wormatia appellata.

q De repetito, translatoque S. Theodardi per S. Lambertum corpore nihil prorsus legitur apud Godeschalcum & Stephanum. At Sigebertus ea discere potuit ex Vitæ S. Theodardi auctore anonymo pervetusto, data apud nos ad diem 10 Septembris, pag. 588 & sequentibus, in qua capite 2 eadem fusius narrantur, quæ in Commentario prævio num. 40 & sequentibus inde recensuimus. Eamdem translationem idem Sigebertus narrat in Vita S. Theodardi, ad præcitatum diem Septembris tertio loco excusa.

r Ista ex Sigeberti conjectura dicta accipio: neque enim Godeschalcus aut Stephanus tradiderunt, S. Lambertum de martyrio suo jam tum edoctum fuisse.

CAPUT II.
Sancti episcopatus Trajectensis, Ecclesiæ & regno utilis: episcopi & abbates ipsi synchroni: expulsio e sede sua: vita monastica Stabuleti.

[Omnium consensu episcopus Trajectensis creatus,] Quis Trajectensium ecclesiæ substitui deberet episcopus, multum deliberabatur in ecclesia, multum super hoc in aula regis Hildrici a tractabatur, qui mortuo patruo suo Sigeberto b, regnum Austrasiæ a patre suo Clodoveo acceperat c. Jamque paulatim sermo de palatio ad ecclesiam, ab ecclesia ad populi frequentiam discurrebat, nullum Lantberto meliorem esse, ac per hoc nullum episcopatu Trajectensium esse digniorem: ei competere ex canonica auctoritate, ut in ecclesia sua fructum militiæ suæ perciperet. Cum palatio concordat ecclesia, consentit clerus cum populo, unum optant omnium corda, millia populi uno ore acclamant. Se ille oneri negat esse parem, ac per hoc magis cogi meretur. Quam unanimis olim fervor Israël & Judam inspiravit ad eligendum sibi in regem David, quem Dominus invenerat secundum cor suum, tam favorabilis erat consensus cleri & populi in eligendo Lantbertum, quem & ipsum invenerat Dominus secundum cor suum, qui faceret omnes voluntates Dei. Et cum unum esset cor omnium, præ cæteris tamen credas dixisse Trajectenses ad Lantbertum, quod viri Juda ad David contribulem suum dicebant: Os tuum sumus & caro tua; heri quoque & nudiustertius tu eras, qui educebas & reducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël; & Tu eris princeps super nos.

[13] [ob virtutum splendorem regibus Hilderico] Tandem Vir ditatus honoribus sanctimoniæ, illustratus commerciis parsimoniæ, annuit unus omnibus morigerari, ut omnes de se uno in Christo gloriari possent. Adeptus culmen religionis perpetua studuit pietatis augere opera, qui pontificali auctus erat infula. Mactabat omni die holocaustum Domino, non ex pecore alieno, sed ex corpore proprio. Consilium & opus suum semper ad Deum convertebat, cor & pedes dirigebat ad euangelizandam pacem. Septem quippe dona Spiritus sancti, quæ Christo substantialiter insunt, huic quoque pro captu humano accidentaliter aderant. Spiritus consilii in eo vigebat egregie, & quidquid agebat, spiritu sapientiæ moderabatur. Rex vero Hildricus, videns eum cunctis præstare, pluris eum habebat cunctis regni primoribus, ejusque episcopis, eique apud animum suum, apud aures & os suum dabat primum locum, & cujus cor credebat Spiritus sancti oraculum esse, cujusque linguam habebat pro veritatis organo, ei ultro dederat amicitiæ suæ summam, eumque sibi a secretis fecerat, qui, ut fertur, erat ejus etiam a commentariis. Unde a corde & ab ore illius omnis Austrasia pendebat, eumque tota regalis curia reverebatur.

[14] [& Theodorico charus & a consiliis est. Sancti episcopi] Frater quoque Hildrici regis Theodoricus, qui in parte Franciæ, quæ Neustria dicitur, regnabat, præsentiam appetebat Lantberti, & inter proceres & amicos suos ei servabat gratiæ copiam. Et si quid in regno suo auctorizandum erat, non putabat satis ratum fore, nisi etiam Lantberti approbatum esset consilio d. Ipsi sane Francorum reges Theodoricus & Hildricus, quamvis pro simplicitate minus per se saperent, in hoc tamen sapiebant, quia audiebant sapientes. Primus enim sapientiæ gradus est sapere, secundus audire sapientem. Unde quia Lantberti tam sancti & tam prudentis viri, aliorumque sanctorum episcoporum consilio disponebantur regni negotia, erat in utroque regno rerum facies pulchra, & prosperabatur fides Ecclesiæ. Erant quippe tunc temporis sancti episcopi, qui scientia præditi & sapientia, sancte & juste secundas partes regni adjuvabant. In his præminebant Audoënus Rothomagensis e, Austrigisilus Biturigensis f, Eligius Noviomensis g, Vindicianus Cameracensis h, Audomarus Tarwanensis i, Leodegarius Augustodunensis k, Faro Meldensis l.

[15] Inter hos eminebat Lantbertus, aureum sidus Ecclesiæ, [& abbates Sancto synchroni,] velut inter ignes luna minores emicat. Hos Lantbertus suspiciebat ut patres & natu-majores, eosque imitando, a singulis eorum aliquid gratiæ hauriebat. Porro illi Lantbertum præcordialiter amabant ut filium, jam de flore ætatis fructus emittentem, eique post se quasi ex hereditaria successione regimen ecclesiæ competere gaudebant, quem justum ante Deum & homines videbant sine querela in omnibus incedere, & ire indies de virtute in virtutem. Erant præterea etiam abbates, & tunc & nunc nominabiles sanctitate, Bertinus m, Philibertus n, Wandregisilus o; Ursmarus Lobiensis p in tyronem Christi adolescebat. Hi erant Lantberti contemporales, tales erant ejus contubernales. Hi, ut Cherubim, virtutum suarum alas concutiebant alter ad alterum, & in laudem Dei orbem terræ commovebant.

[16] Hi aliique, qui in ea ætate, ut stellæ in firmamento cæli lucebant, [quorum meritis ecclesia & regna diu tranquilla fuerunt.] quasi triginta sex fortes regis David per æqualitatem quadrati numeri firmitatem fidei præsignantes, cum nostro David, Lantberto scilicet, manu forti Christi mundum sapientia & fortitudine illustrabant, & in manibus eorum bella adversum hostes Dei prosperabantur. Inter quos Lantbertus, ut alter David, a Deo datus ad ecclesiæ regimen, ut filius saltus excrescens ad perfectionis culmen, ut tenerrimus ligni vermiculus humilitatis virtute dura & fortia demoliens, ut polimitarius q variis virtutibus & ipse ornatus, & alios ornans, ad tres primos virtutum gradus perpaucis ascensu faciles pervenit, sapientia thronum ecclesiæ gubernans, humilitate vestigia sequendi Christum præsignans, fortitudine adversitates Deo debellans. Horum meritis diu tranquillata est ecclesia Dei, diuque status regni prosperatus est. Postmodum propter populi torporem dormiente Jesu in navi sanctæ Ecclesiæ, ecce motus magnus factus est in mari hujus mundi. Facile est causam tanti motus ediscere.

[17] Theodericus & Hildricus fratres bipartitum Franciæ regnum regebant; [Ebroïnus, restituto in regnum Theodorico,] sed quia Theodericus hebetioris ingenii erat, Ebroïnus Major-domus simplicitate ejus abusus, commovit in regem odia totius populi. Franci enim alienam invidiam in Theodericum retorquentes, dejiciunt eum regno, & fratrem ejus Hildricum ex Austria invitantes, eum sibi regem præficiunt: quos quamdiu habuit Hildricus moderate r, potenter utrique regno præfuit. Ubi & ipse modum excessit, insolentius agens, diu contra torrentem brachia tendere non potuit. Nam quia severior justo quemdam nobilem Francorum, nomine Bodilonem, contra legem cædi fecit ad stipitem ligatum, ab eodem Bodilone in venando exceptus periit. Theodericus totum regnum recipit; recrudescit malitia Ebroïni, quoscumque comperiunt favisse pertinacius partibus Hildrici, hos pessumdant, trucidant, privant honoribus, mulctant proscriptione, relegant exiliis.

[18] [Sanctum episcopatu pellit,] Quia Hildrico nullus fidelior vel amicior fuit, quam Lantbertus, totum pondus tribulationis super eum incubuit. Videbatur enim nihil actum fuisse morte Hildrici, si intimus Hildrici Lantbertus impunitus abiret, de quo certum tenebant, quia numquam factioni iniquitatis suæ assentiretur s. Ideo consilio Ebroïni a rege Theoderico convocata ad synodum episcoporum turba, qui quasi canes muti non valebant t latrare contra falsitatis testimonium, alios episcopos exordinant, alios geminata injustitia ordinant. Et ne quis in regno vel ecclesia restaret, qui pro veritatis defensione clipeum fidei auderet erigere exemplo vel instinctu Lantberti, qui præ cæteris & pro cæteris liberius injustitiæ adversari audebat, omnes diaboli complices insurgunt in Lantbertum, veritatis amicum, & concinnatis injustitiæ causis, eum ab episcopatu deponunt u. Fertur Coloniensis episcopus conspirasse huic pravorum factioni; qui etiam clericum ecclesiæ suæ Faramundum ad episcopatum Trajectensem contra jus & fas passus est promoveri x.

[19] [qui Faramundo intruso, recipit se] Miser ergo Faramundus, quia abiit in concilio ipsorum, in cathedra pestilentiæ sedit, de quo quid aliud poterat dici, quam quod Veritas dicit: “Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro: qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Fur non venit, nisi ut furetur & mactet, & perdat”. Lantbertus pastor bonus, exemplo Pastoris essentialiter boni, paratus dare animam suam pro ovibus suis, non ut mercenarius fugit, sed declinavit procellosum domesticæ persecutionis naufragium, & clementer ferens cuncta, præsulatus liquit sceptrum, commendans curam ovium ei, qui lavit baptismate, ac redemit Sanguine. Habebat sane Vir patiens exilii sui ducem David regem, qui instinctu filii sui Absalon suis contra se conspirantibus, assumpsit scutum patientiæ; & ne esset causa ruinæ in Israël, flens operto capite & nudis pedibus fugit, Deo causam justitiæ suæ committens.

[20] [Stabuletum, ubi sub disciplina monastica] Expetens ergo Stabulaus y monasterium a Sigeberto rege fundatum ante aliquot annos, & fervore sanctæ religionis ubique nominatum, monasticæ quietis portum elegit, ibique per septem annos angelicam ducens vitam, habitavit secum. At ex omni ecclesiasticæ familiæ numero duo tantum pueri ejus obsequio adhæserunt, quorum Theodoënus nomine illi, qui primus scripsit Vitam sancti Viri, relator verax & testis idoneus operum ejus fuit z. Ecce, habemus Virum ad exemplar virtutum omnibus propositum, qui sciens, quid solum summus Magister a se discere mandarat, in humilitate mitis cordis, & in patientia sua quærebat requiem animæ suæ. In obedientia vero se coheredi suo Christo conformabat, qui obedivit Patri usque ad mortem. Quale rogo, erat videre Virum nobilem natu, nominabilem sanctitate, præsulem officio, rebus olim potentem, in tantillo temporis agentem jam probatum monachum, quod vix quilibet alter posset assequi multa annorum quantitate?

[21] Re vera non eum plus nimio res delectavere secundæ, [mirum in modum fulget.] quem mutatæ non quassaverunt: numquam enim amittitur sine dolore, quod cum amore possidetur. Qui cupit, ille etiam metuit: qui metuit, numquam liber vel securus vivit aa. Lantbertus noster nihil mundi doluit perdere, quia nihil concupivit; ac per hoc semper securus sui fuit, & liber in Christo. Amotus ab episcopatu per injustitiam, quando expostulavit de irrogata sibi injuria? Quam appellavit personam? Ad cujus se audientiam addixit? Cui jurisperito suam commisit causam? Nullum regno vel ecclesiæ scandalum concitavit, suæ ruinæ nullius voluit miscere ruinam. Soli Deo causam suam revelans, dicebat, quod Filius Dei ad Patrem dicebat per Prophetam: “Exurge, Domine, & intende judicio meo, Deus meus & Dominus meus, in causam meam.” Jam nunc videamus in uno testimonio obedientiæ, quanti æstimata sit Lantberti cœnobialis conversatio. Tendens semper ad perfectionem, augebat aliquid ad suæ servitutis sensum, sciens, quidquid supererogaret, a vero Samaritano sibi reddendum esse. Unde noctibus Canonicas vigilias præveniens, solvebat Deo privatas excubias.

[22] Ad hoc una noctium dormitorio volens egredi, [Ob excitatum sandalio sonitum, pene nudus] inquietavit fratres dormientes, altero sandalio a manu sibi elapso: qui sciens, quod ex censura Regulæ deberet adire crucem, qui fratrum quietem turbasset, statim ad nutum indignantis abbatis bb lecto exilivit, & sandalia, & quæ habebat in manibus, relinquens, uno tantum aspero cilicio indutus, nudis pedibus discalciatus, & pene nudus crucem adivit. Hæc crux lapidea inter oratorium & dormitorium erat statuta. Filii Israël in deserto ob tædium longi itineris ac laboris murmurantes, & pro hac noxa percussione ignitorum serpentium pereuntes, sanabantur ab aspectu ænei serpentis, in figura crucifigendi Filii hominis a Moyse pro signo exaltati. Ad hunc modum credibile est, hanc quoque crucem pro signo positam fuisse, ut ad aspectum illius hi, qui erant Christi, carnem suam crucifigerent cum vitiis & concupiscentiis; & si qui pertæsi longi laboris in via Dei lassescerent, ad aspectum crucis ex morte Christi longanimitatem spei resumerent, & sic ignita antiqui serpentis venena effugerent.

[23] Lantbertus ergo eadem patientia, eadem obedientia, qua Christus obedivit Patri usque ad mortem crucis cc, [sub dio ad crucem pernoctat:] crucem adiit, ad quam addicti regulariter pœnitebant, si qui graviusculis culpis delinquebant; ibique psalmis & hymnis intentus pernoctabat immobilis. Frigus noctis illius gelu exasperabatur, & nix cum larga deflueret, non tamen ultra talos Præsulis ascendebat dd. Tota prorsus hiemalis facies nimis horrebat: sed ille mitissimus, quia ardebat plane interius flamma Paraclyti Spiritus, iccirco exterius frigoris non sensit cruciatus. Cælum ejus patuit precibus, & oratio ad supernos pervenit auditus. Ipso interim canente versum psalmi: “Quando veniam & apparebo ante faciem Dei?” solito citius cantum dabant galli. Fratres surgunt ad præscripta vigiliarum munia, & post hæc domum introgressi, accendunt ignem copiosum. Inter calefaciendum abbas inquirit, ubinam sit Lantbertus, qui fratrum conventui desit. Unus fratrum dixit, Lantbertum esse, qui Regulari judicio per intempestam noctem ad crucem sit addictus.

[24] Abbas expavescit, & ire fratres ad eum revocandum urget. Eunt, eumque canentem offendunt ee: “Cor contritum & humiliatum Deus non spernit.” Eo revocato, advolvitur ejus genibus abbas & omnis congregatio. Abbas se incusat, & culpam excusans, veniam de ignorantia vel intemperantia postulat. Lantbertus accusator sui imputat sibi culpam, [revocatus, balneo & veste fovetur.] nihil esse dicens, quod eis ignoscat. Fratres benevolentiæ ejus recompensant gratiam, & balneum illi parantes, vestimenta ejus mutant. Inde manus ejus pedesque exosculantes, gratantur ei unanimes dicentes, hoc factum esse pro ejus augenda gloria. Egregius vero Præsul, expansis in cælum manibus, fratres sic benedixit:

O Deus omnipotens, cælestia lumine complens,
Qui cælum, terras, pontum ditione gubernas,
Ut sint cuncta tuis in tempore subdita votis,
Hos, exposco, tuos benedic per secula servos,
Protege ab insidiis, serva virtutibus almis,
Donec te videant, & cæli regna prehendant,
Te tribuente, Deus, qui nunc & semper in ævum
In triplici virtute tui benedictus haberis ff.

ANNOTATA.

a Id est, Childerici II, tum regis Austrasiæ, ut supra diximus.

b S. Sigeberto Austrasiorum rege, fratre Chlodovei II ex Dagoberto I, sed ex alia matre. Gesta ejus illustrata sunt ad diem 1 Februarii.

c Errat Sigebertus, dum Childericum Austrasiis regem præfectum esse scribit a patre suo Chlodoveo, quem constat paucis annis ante obiisse. Adi Commentarium num. 47 & sequenti.

d Quam parum verisimilia sint hæc omnia, quæ de Theodorico III, tum Neustriæ rege, postea monarcha, hic scribit Sigebertus, ostendimus in Commentario prævio num. 49.

e Hujus Acta illustrata sunt ad diem 24 Augusti.

f S. Austregisili Bituricensis Vita data est ad diem 20 Maii; verum is multis annis obierat, antequam S. Lambertus episcopus crearetur, imo antequam nasceretur.

g De S. Eligio agendum erit die 1 Decembris; sed nec hic usque ad S. Lamberti episcopatum supervixit.

h Hujus Vitam habes in Opere nostro die XI Martii. Vide Commentarium nostrum præviumnum. 57.

i De S. Audomaro actum est ad diem 9 Septembris.

k Hujus Sancti gesta elucidanda venient die 2 Octobris.

l S. Faro colitur 28 Octobris.

m De S. Bertino abbate Sithivensi actum est die 5 Septembris.

n Indicat S. Filibertum vel Philibertum, abbatem in Herio Galliæ insula, de quo vide Opus nostrum ad diem 20 Augusti.

o Fuit is abbas Fontanellensis, cujus gesta in Opere nostro exposita sunt die 22 Julii: sed ante S. Lamberti episcopatum vivere desiit.

p De eo vide ad diem 18 Aprilis.

q Videtur patriarcham Joseph designare, de quo in Genesi cap. 37, ℣ 3 legitur: Fecitque (pater) ei tunicam polymitam.

r Hanc vocem sic restitui, cum in Ms. nostro tantum legeretur: modera, omisso deinde duabus aut tribus litteris spatio vacuo.

s De hisce omnibus consule Commentarium prævium § 5.

t Pro valebant in contextu deleto, in margine alia manu adscriptum est; volentes.

u Istam pseudo-synodum, in qua S. Leodegarius Augustodunensis episcopus iniquissime condemnatus fuit, aliquot annis serius, dum Sanctus noster Stabuleti jam exsularet, habitam esse, diximus in Commentario num. 63 & sequentibus.

x Faramundum in sancti Episcopi sedem inique intrusum fuisse, docent etiam Godeschalcus & Stephanus; sed neuter eorum aliquem Coloniensem archiepiscopum ejus sceleris reum facit. Adi Commentarium num. 66 & sequenti.

y Consule Commentarium num. 68 & sequenti.

z Ita ipse ex Vita prima num. 6.

aa In margine Ms. nostri pro vivit, alia manu notatur; erit.

bb Godeschalcus, qui id ex Theodoëno audire potuit, diserte ait, abbatem, qui ignorabat, a quo strepitus ille editus esset, hoc ita imperasse.

cc Id est, Christi exemplum, quantum potuit, imitatus. Ceterum de eo pœnitendi modo aliquid observavimus in Commentario num. 74 & sequenti.

dd Nescio, quod nivis prodigium, de quo nec Godeschalcus, nec Stephanus meminit, hic indicare voluerit Sigebertus.

ee In margine Ms. pro offendunt, alia denuo manu notatur: attendunt.

ff Hos versus mutuatus est ex Vita secunda num. 22.

CAPUT III.
Sancti in sedem suam restitutio, & cura pastoralis: Taxandri ab idolis ad Christum adducti: S. Landradæ sepultura per ipsum miraculo clara.

Evoluto septennio, tandem Altissimo placebat, ut post horridam & diutinam tempestatem cæli faciem serenaret. [Ejecto Faramundo, suæ sedi restituitur;] Pippinus secundus, Angisisii & Beggæ a filius, ubi cunctos, qui inter se concertando Franciam discindebant, viriliter vicit, solus sub Theodorico rege principatum totius Franciæ obtinuit, & perturbatum regni & Ecclesiæ statum disposuit meliorare. Cui inter alia hæc laudis materies occurrit: Trajectensis mercenarius Faramundus tandem justa cleri & populi abdicatus sententia, non tantum ab ecclesia Trajectensi, sed etiam ex tota provincia expellitur b. Ilico omnium ad cælum tollitur oratio, omnium ad principem Pippinum legatio dirigitur, ne amplius Trajectenses pii patris Lantberti careant solatio. Punito divinitus Absalon invasore paterni regni, quanta super hoc fuit exultatio in Israël populo Dei; tanta tunc erat lætitia populo Dei pro repulsa invasoris Faramundi; & tantum isti gestiebant pro revocando Lantberto ad episcopatum, quantum illi laboraverant pro reducendo David in regnum. Placet justa petitio principi, & edicit Pastorem ovibus suis restitui.

[26] Ita miles emeritus permaxima tribulatione purgatus, [damna ecclesiæ restaurat, diœcesim lustrat:] ovium suarum vocibus attollitur, & in cathedra Trajectensium decenter relocatur. Et merito, quia in corde illius erat sinceritas & legis plenitudo, in ore illius veritas erat & pulchritudo. Quanta super ejus reditu fuit exultatio omni ordini, ætati & sexui! qualiter omnes, in sua unusquisque causa, jocundati sunt, ille novit, qui solus omnium affectus discernit. Regressus igitur Vir apostolicus ad propriam urbem, depravatam a pseudo-Christianis ecclesiasticæ institutionis reparavit normam. Et ut David dicebat, Non ignoro me hodie regem factum super Israël, & ipse credens, se nunc primum episcopum factum, ea, quæ retro sunt, oblitus, in anteriora se extendebat. Malens ergo esse, quam dici episcopus, superintendebat instantius sibi & universo gregi, non subterfugiens, quo minus omne consilium Dei annunciaret omnibus; timensque servi mali & pigri notam, qui reposuit in sudario pecuniam domini sui, nihil remissi faciebat cordi & corpori suo; sed urbes & municipia lustrabat, & per corda, ligonibus verbi exculta, semen vitæ in tempore jaciebat.

[27] [Taxandris, non sine periculo vitæ] Aliquando etiam limites suæ diœcesis excedebat, ne a Domino diceretur servus inutilis, quod id solum fecerit, quod facere debuerat. Erat in proximo provincia Tessandrorum c, ubi adhuc vigebat idololatria; & dolens fortis Christi Athleta, hostes Christiani nominis de tam contiguo adversari regno Regis sui, armis fidei accingitur, & calore virtutis inflammatus, crebris eos assultibus lacessebat, & oblata eis pace Dominica, tentabat omnimodis, si quo modo super filios pacis pax sua requiesceret. Illi cum fremerent ut barbari, & eum discerpere cuperent, ipse ultro se ingerens bello, templa & simulacra eorum destruebat, aliquando vero eos verbi dulcedine demulcens, sermocinabatur eis. Ut vos, inquit, fratres, de vera salute moneam, me & mea & vestra utilitas monet; ut & vos salvemini, & ego de vobis fructum laboris habeam. Nihil est homini utilius, quam salutem quærere: sed quis salutem quærat, nisi sciat, quid sit salus? Quomodo quærat, si nesciat, unde expetenda sit? Qui aliunde, quam a Deo, qui ipsa salus est, quærit, nihil agit. Si homo, neglecta anima, corpori tantum consulat, nihil distat a pecude, quæ secundum corporis sui habitum terram inspiciens, soli corpori intendit. Quia ille est homo, qui seipsum agnoscit; agnosce homo, quis sis, qualis creatus sis, quis futurus sis.

[28] [idololatriam redarguens,] Homo es, quia de limo d plasmatus es, animal rationale & mortale es, medius inter pecora & angelos. Per rationem es pecore melior, per mortalitatem angelo inferior. Qualis vero creatus sis, ostendit corporis tui habitus. Cur solus homo creatus est ore sublimi, erecto pectore, & rectis manibus? Nimirum ut corpore & corde & actu semper cælo intendat. Vis scire, qualis futurus sis? Terra es, & in terram reverteris. Si tamen e salutem animæ quæsieris, immortalitatem consequeris. Ad hoc consequendum necesse est, ut sciat homo, quis vel quid sit Deus. Si nescit, quis vel quid sit Deus, sciat saltem, quis vel quid non sit Deus. Vis scire, quid sit Deus? Deus est, qui omnia ex nihilo creavit, qui omnia regit, qui semper vivit sine initio, sine fine, sine circumscriptione loci & temporis, sine mutabilitate substantiæ. Audite etiam, quid sit Deus. Deus est æternus & ipsa æternitas, sapiens & sapientia; & quidquid virtutis alicui adest per accidens, hoc soli Deo inest substantialiter. Quis autem Deus non sit, quis hominum nescit? Homo, lapis, lignum, vel aliquid tale, non est Deus: postremo nulla creatura Deus est. Non f est Deus aliquid eorum, quæ per privationem aut contrarietatem boni dicuntur; ut sit injustus, malus, vel aliquid tale. Qui homo est, hæc solius naturæ magisterio discet, & inspecta creatura, Creatorem intelliget.

[29] Deus creavit cælum & terram, & ultimum omnium creaturarum plasmavit hominem, [Christum prædicat,] dans ei arbitrii libertatem, ut per voluntarium boni appetitum g mereretur etiam boni præmium; talem eum condens, ut, si non peccaret, immortalis esset, si peccaret, mortalis fieret. Qui diabolo magis, quam Deo, credens, in mortem cum omni genere suo corruit, quod in tantam malitiam erupit, ut pœniteret Deum fecisse hominem, & per diluvium deleret de sub cælo omnem carnem, solas octo animas per annum integrum in arca reservans. Horum posteri, contra Deum volentes habere refugium, dum turrim usque in cælum erigerent, Deus superbiam filiorum Adam ponens super cor suum, lingua humana, quæ una omnibus erat, divisa in septuaginta duabus linguis, eos a se divisit. Omni malo gravior excrevit idololatria, quam quia solus pœne Abraham abhorruit, benedictionem a Deo meruit & promissionem, quod in semine ejus, qui est Christus, benedicerentur omnes gentes. Hic de Virgine natus, verus Deus & verus homo in una sua persona faciens opera divinæ & humanæ naturæ, quidquid est hominis absque peccato, in homine egit & pertulit; & clarens verbis & signis, quod Dei est, non abscondit.

[30] Sed ut uno calore solis cera mollescit, & limus durescit, [eosque tandem] sic ad calorem verbi divini boni ad fidem emolliti sunt, mali contra fidem obduruerunt. Ut ergo Deus operaretur opus suum, ut hominem scilicet salvaret, opus peregrinum & alienum adeo operatus est, ut ipse, qui est vita omnium, in homine pro homine gustaret mortem, & mortem crucis. Qui, spoliato inferno, a mortuis tertia die resurgens, & ad cælos ascendens, & Spiritum sanctum mittens discipulis cum scientia omnium linguarum, misit eos in mundum prædicare, & baptizare in nomine sanctæ Trinitatis. Hinc in omnem terram exivit sonus Apostolorum & apostolicorum virorum. Hic sonus tandem ad vos usque pervenit. Unde pro vobis, fratres, doleo usque ad animam, quia repellentes verbum Dei, judicatis vos indignos esse æterna vita. Fugite, charissimi, ab idololatria. Sapientibus loquor; vos ipsi judicate, quod dico. Quid prodest coli simulachra, quibus non est anima, neque vita? Fugite, inquam, ab idololatria, quia nulla major hac est injuria in Deum, qui dicit per prophetam: “Gloriam meam alteri non dabo.” Fugite a tenebris, qui lucem naturalis rationis habetis.

[31] Jam pœne totus mundus credidit. Ut sol tres mundi cardines, [ad Christiana sacra] Orientem, Meridiem, Occidentem, sua præsentia attingit: Septentrionalem vero cardinem jactis radiis a longe illustrat; sic Sol mundi Christus Orientem nascendo sacravit, Meridiem in Ægyptum fugiens invisit, nec reliquit Occidentem, ubi Apostolos misit, per quos jam caput mundi Roma inflexit cervicem. Quartus hic cardo, quem incolitis, quamvis propter solis absentiam tardius lucem admittat, tamen a longe illuminatos videt, & si præsentia solis caret, solaris tamen lucis usu non minus eget. Hoc modo, charissimi, si ipsum Christum, si Christi Apostolos non vidistis, beati estis, si creditis in cum, quem non vidistis. Si in ipsum Solem non potestis aciem infigere, intendite oculos ad montes a Sole illustratos. Per hos montes, per apostolicos scilicet viros, longe lateque fidei luce transmissa, jam credidit Hispania, tripartita Gallia, Germania, & remotæ sub alio orbe Britannia & Scotia. Francia de proximo vos arguit obstinatæ incredulitatis. Cum misericordia Domini plena sit terra, quare super vos, tamquam super filios incredulitatis manet ira Dei? Currite ad lucem, credite in Deum Patrem, & in Jesum Christum filium ejus, & in Spiritum sanctum. Credite futuram carnis resurrectionem, timete ultimum judicii diem, in quo habebimus omnes judicari; mali, ut eant in supplicium æternum; boni, ut habeant vitam æternam cum angelis, non in angelicam mutati naturam, sed pro meritorum varietate in variis angelorum ordinibus ad angelicam provecti gloriam.

[32] [feliciter adducit.] His & talibus Prædicator Christi paulatim abolens ab eorum cordibus barbariem gentilitatis, inescabat eos ad Christianitatis mansuetudinem, & idololatriæ fœtorem h removens, spargebat ubique Christi bonum odorem. Illi tamen humanitatis respectu adducti, attendebant virtutem & pietatem sancti Viri, qui, quod ore prædicabat, opere explebat; & eum imitari volentes, patiebantur se ab eo in fide Christi confirmari. Nec ante destitit Signifer Christi, quam omnem illam gentem, de regno diaboli abactam, ad regnum i Regis regum transduxit. Hæc est, Christe, tua gratia: hæc est boni Militis tui constantia, qui opus Apostolicum aggressus, ad castra tua insignem adduxit triumphum. Ecce Thessandriæ Apostolum, merito Apostolis & apostolicis viris conferendum. Cum enim ad judicandum venerit Princeps pastorum, & quisque pastorum ei repræsentaverit, quotam partem mundi sua prædicatione adduxerit ad fidem, hic Pastor noster inter pastores non inanis apparebit; sed etiam ipse multos suo labore ab idololatria vel malitia retractos post se trahet, & accipiet multiplicem gloriæ coronam.

[33] [S. Landrada Lamberto apparens, jubet] Quam gloriosus sit Deus in seipso, nullo modo deprehenderetur ab hominibus, nisi aliqua mirabiliter in Sanctis suis operaretur, per quæ a nobis intelligatur vere esse mirabilis. Francis Pippino principante, construxit cœnobium in villa Belisia S. Landrada virgo k, per omnia S. Lantberti consilio animata & usa auxilio; quæ imminente die sui exitus, ut parata ad nuptias Sponsi sui intraret cum accensa bonorum operum lampade, accersivit familiariter eumdem S. Lantbertum, ut ab eo Vitæ viaticum acciperet. Accelerante viam sancto Viro, illa interim soluta est carnis ergastulo; sed Deus, cui nihil gratius fraterna charitate, nec illum, nec illam passus est privari fructu mutuæ amicitiæ. Nam in eundo jocunda Præsuli apparuit visio. Ante oculos jacentis, & quasi per extasim semivigilantis stabat clara videri ipsa virgo Christi Landrada, eumque amicabili vultus & oris gratia compellans, Unde, inquit, tibi o mi amice, hæc insolita mei incuria, ut te ad me visitandam tanta tenuerit mora?

[34] [corpus suum Wentreshovii sepeliri,] Lantbertus, prætendens affectum familiaritatis, reddebat hæc verba excusationis: Me nec incuriæ nec moræ incusare habes, quem ad te venire maturantem prævenit ocior mortis tuæ necessitas. Ecce, quia adsum, & tu jam intrasti in gaudium Domini tui, justa tibi solvam ex debito; tu, quæso, mihi indica, quo in loco corpusculum ex tuo placito sepeliam. Et illa: Suspice, inquit, cælum, & diligenter illum in terris locum notato, in quo videris modo per micantem lucem cælitus apparere sanctæ Crucis signum. Lantbertus eam monstrantem sequens oculis & mente, ecce videt locum in terris cælesti luce designari in modum sanctæ Crucis, & ab ore colloquentis sibi virginis hæc ultima verba accipit: Hunc locum, Lantberte, tibi insinuatum cælitus, scias olim delegatum a Deo meæ sepulturæ. Hac vice sermonum sancta virgine cælo recepta, Vir sanctus somno solutus, applaudebat sibi de cælestis visionis oraculo. Locus autem, qui cœlestis lucis signo irradiabatur, Wentreshovum l erat, quem ipse S. Lantbertus, a S. Landoaldo inibi nutritus, prima sui tyrocinii indole insigniverat.

[35] Lantbertus tanto quidem properantius maturabat viam, [quod, eo invito, Belisiæ tumulatum,] quanto sciebat hoc Deo & sponsæ ejus fore gratius; & veniens Belisiam tardius voto, quam pedibus, (animo enim cupienti nihil satis festinatur) visionem omnibus pandit, eosque ad illam exequendam nititur flectere, quam potest blandius ac facundius. Omnes contra unum reclamant, omnes uno ore tumultuando conclamant: Absit, Lantberte, absit, o Præsul beate. Hic ipsa sancta virgo a te Deo consecrata fuit: hæc ecclesia ejus opera & impensis constructa, a te per eam est dedicata: hic omnia ejus per te ab ea Deo delegata sunt: hic Deo famulantium turba per eam & per te adulta est; & ubi dignius ossa ejus quiescent, quam hic, ubi præsentialiter tot bonorum ejus operum apparent testimonia? Et hæc quidem omnia etiam tuæ sanctitatis merita, Lantberte, accumulant, dum per tuæ pastoralitatis studium hic & merito & numero aucto fidelium populo, fidei & virtutis exuberant dona. Lantbertus offensus pervicacia omnium, Gratum est, inquit, præesse civibus; sed grave est omnibus placere. Ecce, quia sermo Dei & meus non capit in vobis, vos omnes invitus sequar: certus sum tamen, quia cælestis oraculi non deerit effectus.

[36] Lantbertus igitur, sepulta sancta virgine magis ex populi, [triduo post Wentreshovii invenitur.] quam ex suo placito, animo fluctuabat, hinc de cælesti oraculo certus, illinc incertus de sepulto virginis corpusculo. Ob hoc omni orandi modo se addicens, quærebat rem ab eo, cui nihil impossibile esse sciebat. Sic exacto triduo, convocato populo ait, virginem Christi pridem defunctam, vestro etiam judicio magni dico fuisse meriti; & ideo non leve esse duco, quod ab ore ejus jam cum Christo regnantis mihi teneo indicatum. Ideo ne gravemini, quod precor, ut aperta virginis tumba, rem ipsam oculis experiamur. Obeditur ei ab omnibus; tumba aperitur; sed nihil reperitur de sancto ibi sepulto corpore, cum ipso sarcofago alias transposito. Expallet vultus omnium; solus Lantbertus gaudet, & attonitos paterne demulcens, Quia, inquit, diffidentiam vestram experti estis, jam nunc Dei mirificentiam experiamur, & in loco mihi designato sancti corporis glebam quæramus. Eo duce Wentreshovum curritur, qui mente & oculis relegens cælestis signi ostensa sibi vestigia, ostendit locum beneplacitum sanctæ virgini. O rem novam! Ibi sancti corporis glebam, cum ipso sarcophago transportatam inveniunt, tam composite tamque decenter relocatam, ut nulli esset dubium, angelico ministerio sanctam virginem illuc translatam fuisse.

[37] Et quid mirum, si ille, qui martyri suo Clementi habitaculum in modum templi marmorei præparavit in mari angelicis manibus m, [Auctoris observatio, & Sancti laus.] hujus quoque virginis corpus per angelos, mysteriorum Dei administros, tam competenter transtulit n? Huic miraculo tamquam inusitato si quis discredit, moveat eum saltem argumentum a contrario. Quippe cum sciat, multorum corpora in sanctis locis indigne sepulta, per angelos malos longe projecta esse, non diffidat, sanctos angelos ad nutum Dei sanctæ virgini suam impendisse operam, & voto verbisque S. Lantberti fidem fecisse. Attollunt ergo cuncti Dei virtutem, super omnia prædicant fidem & meritum gloriosi Lantberti, cujus conversatio jam in cælis erat, quamvis corpore adhuc teneretur in terris, in quo videbant impleri illam Domini vocem: “Omnia possibilia sunt credenti.” O Virum dignum Deo, cui nihil deest ad perfectionis cumulum, paratum etiam ascendere ad illam charitatem, qua majorem nemo habet, ut animam suam poneret pro amicis suis! Quam enim majorem daret Rex suo emerito Militi, quam ut coronatum martyrio donaret rude æternæ quietis. Nos ut extremam manum operi imponamus, jam nunc passionis ejus vexillum erigamus.

ANNOTATA.

a S. Begga, Pippini Landensis filia, Ansigisi, Ansegisi vel Ansigili uxor, & Pippini Heristallimater, colitur die 17 Decembris.

b Faramundi expulsionem sanctique Lamberti in sedem suam restitutionem, ad annum 681 vel 682, quo tempore Pippinus solius Austrasiæ majoratum-domus gerebat, referendam esse ostendimus in Commentario § 6, quem consule.

c De Taxandria vide Commentarium num. 92.

d In margine legitur, humo.

e In margine notatur, sed cum.

f In margine: Non quid.

g In Ms. nostro hæc vox luxata, sic habetur oppe-.

h In margine est, fervorem.

i In margine pro regnum habetur æterni: unde consequenter mox pro regum legendum esset regnum. Ceterum totus ille sermo Sigeberti, non Sancti est.

k S. Landradæ virginis & primæ abbatissæ Belisiensis Vita data est ad diem 8 Julii, auctore Theodorico abbate Trudonopolitano, ut diximus in Commentario prævio num. 50, ubi etiam num. 51 de tempore conditi ejusdem monasterii breviter egimus.

l Vide Annotata ad cap. 1, lit. i.

m S. Clemens Papa & martyr, quem hic indicat, colitur 23 Novembris, quo die hæc examinari poterunt.

n Eadem leguntur in Vita S. Landradæ, unde ea discere potuit Sigebertus.

CAPUT IV
Pippinus ob ductam Alpaïdem pellicem correptus: pellicis odium & insidiæ: Sancti, illa instigante, martyrium.

[Pippinum ob ductam, vivos conjuge,] Pippinus, ut prædiximus, principabatur egregie super omnes principes Francorum, cujus gloriam augebant crebri victoriarum tytuli, quem ad virtutem incitare poterant saltem deducta ab utroque parente nobilitatis & sanctitatis monumenta. Ut enim sileam de sanctitate Gerdrudis materteræ a ejus, vel Clodulei b Mettensis episcopi, qui fuit patrinus ipsius; quis S. Beggæ matris ejus vitam non miretur? Quis nesciat sanctimoniam paterni avi ejus Arnulphi c, qui primo major-domus regis, post Mettensis episcopus, & in vita & in morte mirabilis mundo fuit? Jam vero etiam filiorum ejus potentia vigebat in regno, e quibus Drogo d dux erat Campanensium, at Grimoaldus e hereditarium patris principatum expectabat. Hos illi genuerat legitima sua conjux Plictrudis. Et cum Pippino nihil gloriæ, nihil potentiæ, nihil felicitatis deesset, numquam ei super industriam fortuna fuit.

[39] O nihil umquam tutum apud diabolum! Vir tam victoriosus, [Alpaïdem, arguens,] de seipso non potuit triumphare, & ferreum pectus suum passus perforari molli telo libidinis, puellam nobilem & elegantem, nomine Alpaïdem, superduxit legitimæ conjugi suæ Plictrudi, ex qua etiam suscepit filium Karolum, cui postea propter indomitam bellandi fortitudinem Tudetes, sive Martellus, agnomen fuit. Hæc soror erat Dodonis f, qui domesticus Pippini principis erat, vir plenus opibus, genere clarus, per amicos & cognatos, & multos sibi obsequentes pueros, multam potentiam assecutus in regno. Cum autem nullus esset episcoporum, qui staret ex adverso, & opponeret se murum pro domo Israël, ut staret in bello in die Domini, Lantbertus oportune, importune arguebat principem, & alterum se Heliam vel Joannem exhibebat, & quorum imitabatur zelum, ad eorum quoque tendebat meritum, ut, quibus par erat in certando constantia, par foret in vincendo gloria. Helias Aab g … regem Israël hostem pertulit & vicit, & eum ad hoc arguendo attraxit, ut intentatam Dei iram a se differret, quam forte ex toto effugisset, nisi eum Jezabel uxor sua, contra Deum concitans, sub peccato vendidisset.

[40] Joannem Herodes se arguentem metuebat, & pro eo multa faciebat; [incurrit in odium pellicis;] sed eum quoque Herodias uxor per lasciviam saltantis filiæ ad jusjurandum, & per hoc ad necem Sancti perpulit. Tertius Helias, vel alter Joannes noster, scilicet Lantbertus, in spiritu & virtute Heliæ & Joannis, etiam ipse directus parare viam Domino, arguebat libere Pippinum principem, nec secundæ Herodiadis timebat rabiem. Nam quod animi habebat Herodias, cum Herodes Joanni, eum pro adulterio arguenti, libenter accommodabat aurem; hoc animi habebat etiam Alpaïs h, cum Pippinus Lantberto, eum pro pelicatu suo arguenti, obediebat. Equidem vir alias laudabilis & religiosus, hoc excepto, multum Lantberti jocundabatur consiliis, & monitis flectebatur; qui si amantem pelicem fallere potuisset, nimirum lucrose audisset se merito increpantem Præsulem. Helias in cælum raptus, expectat adhuc per Antichristi gladium victoriæ palmam, Joannes pro veritate caput suum martyrio devovit; tertius duorum Lantbertus se quoque dignum exhibuit ad bibendum calicem Domini.

[41] Pelex rem ad fratrem suum Dodonem refert, eique omne consilium suum deferens, [cujus frater Dodo familiam Sancti infestat,] precabatur, ut ejus ope aboleatur opprobrium generis sui, quod nimis invalesceret, si per Lantberti censuram contingeret suum a principe divortium. Ille causam suam & sororis cum valentioribus sui generis communicans, per se & per eos Episcopum compescere ab increpatione principis laborat; quem quia invenit inflexibilem, nec faciem alicujus contra justitiam revereri sensit, proximis & amicis suis promittit de causa sororis ultionem. Hinc duo fratres, Gallus & Rioldus, consanguinei Dodonis i, neptis suæ Alpaïdis miserantes vicem, lacessendi Episcopum oportunitatem quærunt, & insurgentes cum omnibus suis in ecclesiæ Trajectensis familiam omnem, qualicumque arte contra eos calumniam concinnant, nullam, quam eis inserre possunt, molestiam prætermittunt; si quo modo possent per hoc sententiam Præsulis inflectere, ut saltem causa suorum a redargutione principis desisteret. Sed res aliter, ac rati erant, cessit. Justus nempe, ut leo confidens, clipeo patientiæ contra omnes se protexit incursus, & gladio spiritus, quod est verbum Dei, contra minas terrenæ potestatis se accinxit, & galeam salutis indutus, agebat indubitanter rem veritatis. Et primo quidem blande compellebat eos, & quibus modis pietas Patris, & censura Præsulis poterat, eos ab injusta deterrebat violentia.

[42] [& duobus suorum cæsis, ejusdem necem decernit.] Sed quia in ventum fundebat verba, se quam familiariter in Deum rejiciens, dicebat: Exurge, Domine, & judica causam meam; memor esto opprobrii servorum tuorum. At filii Belial acrius Dei fideles impetebant, & omni genere nocendi tribulabant innocentes. Illi, quibus res erat pro anima, & quibus tota spes in sola innocentia pendebat, inconsulto Episcopo, armis obviam ire parant, ut aut ulciscantur suas injurias, aut ne moriantur inulti. Concursum est, pugnatum est. Pugnant illi pro temeritate, repugnant isti pro salute: Gallum & Rioldum, consanguineos Dodonis, locat superbia in prima fronte belli, Petrum & Audolecum, consanguineos Præsulis, ex adverso in prima acie opponit justitia. Galli & Rioldi degeneres animos timor arguit; Petri & Audoleci dexteras ad virtutem erigit innocentia. Virtus innocentiæ favit, victoria cessit parti ecclesiasticæ: Gallus ac Rioldus, factionis iniquæ principes, cæsi oppetunt; Petrus atque Audolecus, ecclesiæ vindices, referunt vexillum victoriæ k. Confusi sunt impii, nec erubuerunt; victi sunt, sed defatigati non cesserunt: Dodo enim, qui fuerat incentor omnium malorum, jam & ipse efficitur belli auctor, & vilipendens, quod de sacerdotibus dicitur ex ore Dei: “Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei;” grassatur in ipsum caput sancti Episcopi, devovet eum morti, in eum solum retorquet nepotum suorum ultionem.

[43] [Sanctus in convivio Pippini] Pippinus princeps illis diebus Jopiliam l venerat, ad villam Leggiæ contiguam, ubi Vir sanctus, quasi pro regni negotio ad ejus curiam invitatus, suam præsentiam non negavit. Princeps & principis pelex vultum serenant contra eum; alii iram dissimulant, simulant alii lætitiam, multi pro suo quisque arbitrio habitum cordis variant. Tractabat autem pelex oportune aliquem parare sibi precatorem, per cujus interventum posset sibi conciliare animum Episcopi, vel saltem ab importuna reprehensione principis in præsentiarum mitigare. Convivium apparatur; invitatur Episcopus; jocundatur prorsus omnis curialis frequentia. Princeps oblatum sibi a pincerna poculum innuit afferendum esse Episcopo, ducens benedictionis vice, si de consecrata sancti Episcopi manu poculum acciperet, quod olim a Martino, Turonensi episcopo, sciebat quæsisse Maximum imperatorem m. Sed Pippinus majorem benedictionem a Lantberto percepisset, quam Maximus imperator a Martino percepit, si talem gratiam apud Lantbertum uxor Pippini meruisset, qualem apud Martinum uxor Maximi promeruit n.

[44] Martinus melioris Maximo imperatore æstimavit presbyterum suum, cui poculum porrexit ante regem; Lantbertus nullum Pippino prætulit. Exemplum principis secuti minores proceres, [poculum Alpaïdis benedicere renuit,] omnes a sancta manu sancti Episcopi poculum sibi porrigi efflagitant. Dum ad hoc omnes mixtim irruunt, & se confuse ingerunt, ut alter alterum præveniat; ecce pelex sua manu clanculum manibus aliorum intermixta, satagebat vel sic de manu Episcopi præripere poculum. Ille ante & retro oculatus, præcavit femineas insidias callenti animo, & ad principem conversus, de nimietate femineæ præsumptionis conqueritur, quæ callida arte quæsisset inurere sibi notam non placitæ Deo communionis. Inde se aula proripuit, & omnem illam principalis convivii imminuit jocunditatem o. Nec sic quievit versutia feminæ, nihil volentis relinquere inexpertum. Vesperi parante redire Episcopo, ei per suggestionem pelicis a principe jubetur, ne abeat insalutata sua conjuge.

[45] Episcopus, loquente in se Spiritu veritatis, Testor, [& eam salutare: hinc ipsa instigante, Dodo] ait, o maxime princeps, testor vere Jesum, spem vitæ nostræ, me numquam fornicariæ communicaturum; quia mandavit nobis Paulus: “Ne commisceamini fornicariis”. Testor, inquam, Deum, me numquam eam salutaturum; quia scio dixisse amicum Dei Joannem: “Si quis non permanet in doctrina Christi, non eum recipiatis, nec Ave ei dixeritis: qui enim dicit illi Ave, communicat operibus illius malignis.” Te ei communicare nimis doleo, te nolle resipiscere ægre fero; propter hoc Dei iram tibi timeo. Pelex igitur videns, causæ suæ nihil esse reliqui, jamjamque, si diu advivat Lantbertus, timens sibi imminere divortium, rem totam seriatim fratri furioso mandat, & oleum camino addens, obtestatur, ut quantotius agat de occidendo Episcopo. Dolorem, quem Dodo habebat de nece nepotum suorum, exaggerabat geminatus de repulsa sororis suæ dolor; jamque in hoc totus erat, ut sibi & sorori suæ satisfaceret.

[46] Præco veritatis Lantbertus, jam tendens ad bravium supernæ vocationis, [cum armatorum manu ad Sancti ædes] venerat Leodium; Dodo vero ad vicum Auridum secesserat, satis Leodio contiguum: parat arma, socios aggregat, a domo etiam regia, suo vel sororis suæ nomine comparatos evocat auxiliarios. Dilationis moras odit, iras colligit differendo, irascendo stimulos furoris ad cotem durissimi cordis acuit. Lantbertus interim præscius instare suum agonem, noctem illam insompnem duxit; non quia terrerent eum aliqua insompnia mortis; sed quia spe præoccupabat futura quietis gaudia. In ipso namque conticinio noctis surgens ad confitendum Domino, angelico se in terris obsequio exercebat. Hora celebrandæ nocturnæ synaxis p excitatis discipulis ait: Surgite otius, promisit Deus coronam vigilantibus. Officio expleto, ceteri se lecto reddunt; ipse prestat * boni operis cursum consummando. Circa crepusculum corpore corruptivo aggravante animam, cœpit exemplo Domini euntis ad passionem tædere, & oculis gravatis sompno, captabat dormiens modicum quietis.

[47] Tunc ecce, circa auroram rarescentibus tenebris, [primo diluculo properat. Crux lucida] hostilem exercitum cuneatim incedere videt & nunciat excubitor episcopalis domus, nomine Baldoveus; & quamvis nebula mane ascendens liberum intuitum retunderet, facile erat rem deprehendere vel ex visa multitudine virorum, vel ex audita collisione armorum. Micabant loricæ, proëminebant cassides in capite, levæ tegebantur clipeis, dexteræ armabantur spatis & lanceis; præibant fundibularii cum sagittariis. Audite rem mirabilem, divinæ pietatis indicem! Ut enim clareret, Lantbertum in nullo gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem ei mundus crucifixus erat, & ipse mundo, eique jam a terra in cælum per virtutem Crucis ascensum in cælis parari, quidam sequentes exercitum vident signum admirabile stupentes supra domum, in qua erat Pontifex, instar Dominicæ Crucis, clarius omni metallo, a terra usque ad cælum rutilare. Constat quibusdam, qui spe pactæ mercedis, non aviditate fundendi sanguinis, & tantum ad augendum numerum militum, non ad patrandum scelus Dodonem sequebantur, sanctam crucem fuisse conspicuam; illis econtra occultabatur objectu nebulæ, qui cupiditate rapinæ & expectatione præmii spirabant in perniciem sancti Pontificis q.

[48] [supra easdem ædes apparet.] Primo Constantino imperatori ad bellum æmuli signum crucis igneo fulgore rutilum in cælo apparuit, quo inscriptum videbatur Τούτῳ νίκα, quod est, In hoc signo vinces r. Lantberto quoque in procinctu belli stante, signum crucis apparuit super domum ejus, plane portendens illi, qui stigmata crucis Christi in corde & corpore suo pertulerat, jam a Deo victoriam & coronam parari. Dilecto quoque Domini Benedicto via palliis strata & lampadibus a terra usque ad cælum parata esse, per quam ad cælum ascenderet, quibusdam apparuit s: Lantberto vero quam Benedicto gloriosior via parata est, qui per ipsam crucem, a terra usque ad cælum rutilantem, cælos ascendit. Lantbertus quoque felicior fuit ipso Helia: Helias enim igneo curru in cælum raptus, morte dilata, longam spem vitæ æternæ adhuc tenet: Lantbertus, morte obita, in cælum ductus per crucem igneæ lucis, in æterna vita gaudet cum Christo.

[49] [Irrumpentibus in ædes hostibus, Sanctus] Acies hostium jam quasi ad præcinctum appropinquabat: excubitor domus inclamat dormientes, quibus ipse jam circumstans exercitus esse poterat nuncius horroris. Testis Christi Lantbertus attonitus gravedine sompni & rei acerbitate, discalciatis pedibus surgit, & arripit gladium, quasi se suosque defensurus: sed ad se reversus, se temeritatis damnavit, & quia illicite saltem attentaverat arma, se ante Deum congruenti addixit pœnitentiæ t. Te, inquit, bone Jesu, qui dixisti: “Mihi vindictam, & ego retribuam”, te precor, ne perdam victoriam meam, quia satius est mihi mori in te, quam super inimicos meos bellando mittere manus. Tu bellator fortis, apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium mihi. Jam irruptis portis, jam effractis foribus, ipsos domus parietes impingebant lanceis; aliqui etiam introgressi, ignem intentabant. Petrus & Audolecus introgressos eliminabant, & tam multis tam paucorum viribus frustra conabantur resistere; quos Sanctus pro tempore consolans, Si, inquit, me, fratres, vicarie amastis, Christum, sicut ego diligo, diligite: vestra Jesu peccata confitemini, & orate pro invicem, ut salvemini. Me oportet jam dissolvi, & cum Christo vivere.

[50] [suos ad pie moriendum hortatus,] Scitis vos, o nepotes mei, reos & noxios fuisse in crimine isto u, de quomodo ultio expetitur; quod tunc injuste egistis, modo, precor, juste ac patienter luite. Non judicabit Deus bis in id ipsum, nec consurget duplex tribulatio. Ne, quæso, peccatum vestrum ante Deum inundet, nec per manus vestras sanguis sanguinem tangat. Non timeamus sævitiam persecutorum, quia illis erit in vindictum gladius & ignis, qui manducabit carnes illorum usque ad medullam. Vos tantum manus vestras servate innoxias, ut & spiritus vester in æternum sit salvus: vestras etiam carnes date illis ad dilacerandum. His ultimis monitis Patris sui, jam in agonia constituti, animati sunt omnes ad occumbendum pro justitia & innocentia. Ipse arrepto Psalterio, & primum psalmi versum, qui occurrit, pro præsagio accipiens: “Quoniam requiret Dominus sanguinem servorum suorum”; hoc subjunxit ultimum: Videat Dominus, & requirat. Et egressis omnibus extra cubiculum, & quasi agnis in medio furientium * expositis, ipse extensis manibus, terræ in modum crucis prosternitur, & orans cum lacrymis, in manus Domini animam suam commendavit, ut nemo umquam affectuosius se Deo commendaverit.

[51] Carnifices interea Petrum & Audolecum peremerunt, [humi recubans, telo transfigitur.] & quotquot ecclesiasticæ clientelæ ibidem invenerunt. Unus cæteris truculentior, ascenso tecti culmine, eumque videns hærentem solo pavimenti, cor ejus jacto telo transfixit x; animam vero ejus cum ipso orationis murmurio angeli intulere cælo. Pretiosus ergo sacerdos Domini Lantbertus, qui hic fuerat particeps omnium custodientium mandata Dei, fruitur illic gaudens & exultans, omnium Sanctorum contubernio. Cum continentibus & virginibus redimitus serto castitatis, confessor cum confessoribus, ante Deum bibit secundum calicem confessionis; monachus cum monachis accipit centuplum æternæ recompensationis; apostolus cum Apostolis in sede judiciariæ potestatis sedet; propheta cum prophetis spe gaudet, patriarcha cum patriarchis fide fulget; postremo martyr cum martyribus calicem salutaris accipiens, nomen Domini invocat, quia majus non habuit, quod Domino retribueret pro omnibus, quæ retribuit sibi. Inter novem etiam locum ordines angelorum habet, in quo singulis pro merito officii sui participet. Itaque factus omnium particeps, electus est in æterna curia municeps, ubi obtinet palmam perhennis gloriæ, & stolam jocunditatis æternæ.

ANNOTATA.

a Indicat S. Gertrudem virginem, abbatissam Nivellensem in Brabantia, cujus gesta elucidata sunt ad diem 17 Martii. Erat hæc Pippini I, cognomento Landensis, filia, & soror S. Beggæ, ex qua & Ansegiso Pippinus II natus est.

b S. Clodulphum seu Chlodulphum Metensem episcopum indicare voluit, cujus gesta exposita sunt ad diem 8 Junii, quo colitur.

c S. Arnulphus ante aditum episcopatum in seculo uxoratus, S. Chlodulphum, cujus mox meminimus, & Ansegisum procreavit, ex quo & S. Begga Pippinus, ut diximus, genitus est. S. Arnulphi res gestas vide ad diem 18 Julii.

d Drogo Campaniæ dux, Pippini ex legitima uxore sua Plectrude filius, in variis Annalibus apud Coïntium obiisse notatur anno 708.

e Fuit hic alter legitimus Pippini filius, qui dum anno 714 in ecclesia S. Lamberti Legiæ pro ægrotantis patris sui incolumitate oraret, interfectus est.

f Dodonem Pippini domesticum ac potentem virum fuisse, testantur etiam Godeschalcus & Stephanus; sed eumdem Alpaïdis fratrem fuisse, primus,quem novi, scripsit anonymus, cujus verba recitavimus in Commentario num. 128.

g Lege Achab. Hic in Ms. nostro deinde vox una aut altera excidit, ut locus vacuus indicat.

h In Ms. nostro mendose hic legitur Alpaïdis. Porro hic incipit Sigebertus contra Godeschalci ac Stephani fidem novam martyrii S. Lamberti causam comminisci. Consule Commentarium nostrum § § 9 & 10.

i Gallum & Rioldum Dodonis consanguineos fuisse. & Trajectensem ecclesiam rapinis suis graviter afflixisse; didicit ex Godeschalco & Stephano: verum hi nullam affligendi causam assignant, nec Alpaïdis umquam meminerunt.

k Totum bellum hoc Sigebertus pro suo ingenio exornavit, cum Godeschalcus & Stephanus tantum dicant, Gallum ac Rioldum a Petro & Audoleco, qui ecclesiasticarum rerum prædationes ultra ferre non poterant, occisos fuisse.

l Jopilia, Jopila, Jopilum, Jupila, Jobii-villa, vulgo Jupille, vicus est in ripa Mosæ prope Leodium, ubi Pippinus villam habuit, in qua etiam obiisse creditur.

m Historiam hanc refert Severus Sulpicius cap. 23 Vitæ S. Martini, qui colitur die XI Novembris.

n Adi Dialogos ejusdem Severi Sulpicii lib. 2, cap. 7.

o Et hoc quoque totum convivium antiquioribus omnibus ignotum primus confinxit Sigebertus, atque ita retulit, quasi ipse eidem interfuisset.

p Id est, Officii nocturni.

q Quibus ea crux visa fuerit, quibus occultata, Sigebertus ex sola conjectura dixisse videtur, nam antiquiores biographi tantum dicunt, eam nonnullis de ipso exercitu, vel exercitum sequentibus ita apparuisse.

r S. Constantini imperatoris gesta illustrata sunt ad diem 21 Maji, ibique de prodigiosa cruce, quam adversus Maxentium moturus vidit, actum est cap. 3. Voces Græcas restitui, cum in Ms. nostro legeretur vitiose Duthoyca.

s Vita S. Benedicti, Ordinis sui fundatoris, auctore S. Gregorio Magno, data est die 21 Martii, ubi cap. 6 ista visio refertur.

t Sanctum, abjecto mox gladio, quem somno gravis primo mentis impetu ad sui defensionem arripuerat, mutasse sententiam, aiunt etiam Godeschalcus & Stephanus; sed de indicta sibi proptereapœnitentia neuter meminit. Poëta anonymus, num. 174 relatus, ex rumore fabulatus est, eum septennio pœnitere, si viveret, statuisse. Vide Commentarium num. 166 & 188.

u In cæde scilicet Galli & Rioldi, de qua consule Commentarium num. 167 & sequentibus.

x Primus Sigebertus scripsit, S. Lamberti cor transfixum fuisse. Godeschalcus ait: In ictu teli jaculavit eum: Stephanus: Percussit telo victurum in secula Christo: Poëta anonymus: Hunc telo figens, auxit sibi vulnera culpæ.

* forte perstat

* l. furentium

CAPUT V.
Corporis sepultura Trajecti: Dodonis & sociorum pœna: miracula Leodii facta, & ecclesia ibi ædificata: Corpus eo translatum: Grimoaldi cædes divinitus punita: Nortmanni a sacro corpore repulsi: auctoris observatio: tempus martyrii.

[Corpus Trajectum delatum, ad ecclesiam S. Petri,] Pauci ex satellitio sancti Martyris, qui evaserunt mortis periculum, tegentes vili tegmine corpus roseo cruore perfusum, quantotius navigio Trajectum transvexerunt. Volat fama per populos, pavore & horrore universos concutiens: pavent omnes pro offensa principis a, horrent omnes pro indebita nece Præsulis, deflent Trajectenses, se amisisse pii Patris benevolentiam, nec tamen satis audent debitam tanto Patri reverentiam exhibere. Vix caros lugere, vix reos vacat odisse. Exposito ad portum sancto corpore, cucurrit populus sine nomine & numero, & quanti apud omnes S. Lantbertus æstimatus sit, ex confusis omnium planctibus æstimari poterat. Impositus feretro defertur sanctus Martyr ad basilicam S. Petri cum honore debito; clerus cum psalmis & canticis prosequitur, populus complodit manus cum lamentis: populus pernoctat solemniter, clerus rite frequentat excubias.

[53] Juvat omnes allambere vestigia pii Patris; magna se putat suffragia meruisse, [pellices repellens, in paterna tumba sepelitur:] cui contingebat sanctis membris infigere oscula. Delectabile ac pium erat videre omnes Pastori suo impendere pignus amoris; sed miserabile ac mirum erat circa erraticas oves iram pii Pastoris advertere. Traditur enim a majoribus, quia, cum omnibus Sanctum exosculandi liber aditus pateret, si qua pelex se ingerebat ad corpus Martyris osculandum, quasi quodam turbine rotata, retrocedebat b. Per pelicum ergo repulsam clarebat nimis, Deo & sancto Martyri pelicem c illam odiosam fuisse, quæ duplici crimine Franciam infamaverat, & sanctam conturbaverat Ecclesiam. Tantus autem timor Trajectenses pro hujus rei acerbitate incesserat, ut nec mausoleum dignum tanti nominis Viro auderent præparare: idcirco aperta tumba Apri patris ipsius S. Lantberti, mane facto cum ossibus patris sui corpus sanctissimi Filii ejus usque ad tempus tumulandum decreverunt.

[54]

Exanimes artus non liquit cælica virtus,
Monstravit populis, quantæ fuerint bonitatis. [cælestis melodia ibidem audita.]

Ne enim terrerentur populi humano terrore, quo minus sanctum Domini Lantbertum digno honore venerarentur, cœpit ad tumulum ejus noctu & interdum in die audiri angelicum conticinium psallentium, quoties ibi humanum silentium esse videbatur. Nec defuerunt, qui rei ipsius veritatem scrutabantur, & cum apponerent omnem mentis & aurium diligentiam, videbatur eis [ex qualitate vocis S. Lantberti bene sibi nota d,] quod ipse Sanctus cum aliis, qui secum occubuerant, divinæ Majestati dulcem melodiam caneret e. Si quis ea hora vellet adire basilicam, præ horrore non poterat introire, & quanto quis se propius ingereret, tanto minus angelicas voces admittebat retusis auribus: cum autem elongabatur, angelica melodia amplius iterabatur. O ineffabilis potentia tua, Christe! Quis compenset tua magnalia? Ecce, palam facis, quod ore tuo dixisti: “Non est Deus mortuorum, sed vivorum.” Omnes enim tibi vivunt, qui vivis & regnas in sæcula sæculorum.

[55] [Sanctus apparens, Dodonis & sociorum ejus] Miles Christi gloriosus Lantbertus, quantus apud Regem regum in cælis esset, cœpit statim in terris patefacere, per hoc multo beatior, quod per eum etiam post mortem nomen Domini benedicebatur in populis. Apparens enim nocte thesaurario, nomine Amalgiso f; judici quondam suo, eum blando compellabat alloquio: qui de causa adventus sui ab eodem viro diligenter inquisitus; Romam, inquit, ivimus; Roma, ecce, redimus, visitaturi Dodonem & complices ejus; sanguis enim innocentium, qui mecum pro Christo super terram effusus est, jam jamque expetit ab eo vindictam, nec suam Deus ab eis gratiam elongabit. His dictis, disparuit. Sed quia visio non fuit fantastica, rerum exitus docuit. Dodo nempe sancti Antistitis interfector statim incurrit iram divinæ ultionis: nam omnia vitalia putrefacta & fœtida per os suum projiciens, ostendit omnibus infelicitatem suam per miserabilem vitæ exitum; & qui hic pompa seculi abusus est, deputatus est in inferno jam * inexstinguibili, & vermi non morienti.

[56] [mortem prædicit, verus vates.] Fertur etiam, quod propter intollerantiam nimii fœtoris corpus ejus in fluvium Mosam projectum sit, vermibus & tabe corruptum g; nec aliam sepulturam meruit, qui miserabilem tanti criminis sibi memoriam acquisivit. Dodoni in crimine æquandus ille, qui Sanctum Domini suis manibus peremit, fratri suo miser bello congreditur, & fratrem perimens, mutuo a fratre perimitur. Ut ajunt, paucis omnia concludam: infra anni ipsius spatium vix aliquis evasit, qui in nece sancti Martyris reus fuit: & si quis superfuit, in tantum se aut sensu h perdoluit annullari, ut illos fælices duxerit esse, qui citata, quamvis miserabili, morte consumpti sunt. At Christi Martyr coronatus triumphat, & victoriæ palmam i tenens, in sinu Abrahæ exultat. Sic, Christe, in Sanctis tuis de inimicis triumphas, & diligentes te diligens, honorificas honorantes te.

[57] [Sancti cubiculo divinitus illustrato, cæcis] Legia, quæ illustrari meruit Patroni sui martyrio, quamvis corpore ipsius se ad tempus doluerit viduatam esse, tamen miraculorum ejus immunis non fuit. In cubiculo namque martyrii illius conscio luminaria, divinitus accensa, sæpius resplendebant; ut tota domus, quasi solis radius, refulgeret, [ut lucem illam vix humanus ferret k] oculus. Hæc famæ primordia verificabat sequens gratia miraculorum, quorum hic summa capitulanda est. Theodimum l quemdam Vir sanctus semel per visum monuit, ut pectinem suum optimum redderet, ab ejus uxore sibi præreptum: tertio m non parentis sibi pectus affecit insanabili ictu, sicque suum ab invito recepit. Baldigisilus jussus per visum excubare ad locum martyrii ejus, & alter quidam Raginfridus eumdem locum emundare monitus, ambo lumen oculorum, quo carebant, receperunt, in suo quisque tempore.

[58] Veniebat cum fide ad hunc locum virgo Oda, & ipsa cæca; & loco proxima ut nomen invocavit sancti Martyris, quod volebat, accepit n. His augebatur recens veneratio novi Patroni, & accensa populi devotio Sancto basilicam ædificat, tanto citius, quanto devotius. Lectus etiam Sancti a fidelibus fabricatus, in illo loco positus est, ubi Sanctus telo iniqui transfixus fuit. Hæc Legiensium devotio adeo Domino placuit, ut jam crebro multis fidelibus cælitus visio appareret, ut sanctus Martyr relatus a Trajecto, martyrii sui loco restitueretur. Sanctus Hubertus, sanctissimi Lantberti discipulus & successor, non contraibat Dei & Martyris voluntati. Anno igitur episcopatus sui XIII o tumulum Sancti aperiens, corpus ejus solidum & illibatum ac miro odore respersum invenit: mutavit vestimenta, & priora pro dandis pignoribus p servanda sigillavit.

[59] Claruit vel transferendo, hoc beneplacitum fuisse Domino: [eo transfertur non sine miraculis:] in villa quippe Nuella q requiescente populo, pauper & cæcus, ditatus est reddito sibi officio oculorum. Nec multo post in villa Hermala r cunctis requie relevantibus laborem, paraliticus s ibidem adductus, in aspectu sancti feretri solidata compage membrorum, sibi redditus est. In singulis his locis statim basilicæ in honorem sancti Martyris fundabantur. Cum tali tripudio appropinquabatur tuo, o Legia, municipio t! Quanta & qualis fuerit processio cleri & populi, quanta & qualis exultatio undique concurrentium, quanta omnium liberalitas in dandis Sancto muneribus, quanta fuerit fidelium orandi & vota solvendi puritas; hæc & hujusmodi facilius a sapiente æstimari poterunt, quam alicujus ore vel stilo narrari.

[60] Habes, Legia, tuum gaudium; ecce, tenes tuum speciale patrocinium. [quantum hinc boni Leodio accesserit.] Hinc cœpit tui profectus * initium, per hunc in urbem exaltata, proveheris de filia in matrem u: per hunc in episcopalem sedem promota, in omnem profecisti honestatem. Aliis urbibus in senium quodammodo vergentibus, tu per hunc effloruisti in pulchræ juventutis statum. Protegat te in ævum suis sanctis Martyr suffragiis, qui te ad hoc provexit, ut in terra merito & nomine magnificeris. Ex tunc in reliquum tempus non est modus vel numerus miraculorum; cum omnibus per Lantberti nomen ibi Deum invocantibus in veritate semper patuerit ostium divinæ misericordiæ. Erat illic videre compeditorum vincula, debilium sustentacula, in argumentum virtutis Dei appensa. Quicumque veniebat fidei tenax, numquam redibat inefficax.

[61] Hic quoque sanctus Martyr, sicut piis & fidelibus pius & oportunus adjutor erat, [Grimoaldi in Sancti ecclesia cædes divinitus punita:] ita erat contra impios aut severus correptor aut justus ultor. Post paucos enim annos translationis ejus x, ægrotante sæpe nominato Pippino Majore-domus, ibat ad eum visitandum filius ejus Grimoaldus, qui devotus S. Lantberto, ideo forte amplius, quia occubuerat pro defenso matris ejus Plictrudis matrimonio y, divertit Legiam, & ad tumulum Sancti oraturus accessit. Inter orandum exceptus ibidem ante altare S. Lantberti perimitur a quodam satellite Rabbodonis ducis Frisonis, cujus filiæ a patre suo Pippino sibi desponsatæ connubium expectabat z. Sed Rabbodo id impune non tulit, cujus instinctu innocens occubuit Grimoaldus: nam non multo post idem Rabbodo mirabiliter a dæmone ludificatus, subita periit & æternali morte aa.

[62] Post decessum S. Lantberti gens Normannica beluina feritate spirans, Leodium, id est Legiam, violenter irrupit, & municipiis effractis atque combustis, civibus etiam immoderata cæde fusis, & substantiis direptis, ad ultimum ecclesiam S. Lantberti igne consumpserunt, & eam solo coæquantes, [Nortmanni a Sancti corpore repulsi.] sola ruinæ & combustionis vestigia reliquerant. Deinde ad locum, in quo sanctum corpus venerabatur, barbarica præsumptione volentes accedere, & optima, quæque invenirent, diripere, divinitus incussa formidine resilientes aufugerunt; qui fugientes hoc modo, fugam suam consolabantur, dicentes, sibi dispendium evenisse, quod solam & nunc adeo pretiosam circa Martyris corpus ita micantem fabricam non abstulissent bb. Quia longum est & tædiosum singula S. Lantberti miracula particulariter enarrare, Dei per eum operantis potentiam laudemus universaliter.

[63] [Auctoris animadversio de primo biographo: tempus martyrii.] Vitam S. Lantberti primitus jussu Agilfridi episcopi scripsit Godescalcus, diaconus ipsius congregationis, qui fuit tempore Pippini tertii & Caroli Magni cc; quam licet pro simplicitate sensus multis barbarismi & stylocismi vitiis expresserit dd, eam tamen totam ad honorem sancti Martyris ipse aurigraphus aureis litteris scripsit, & gesta quidem ejus veraciter prosecutus, de causa martyrii ee parum libero ore est locutus. Quod hac de causa fecisse creditur, ne sui temporis regibus culpam majorum suorum videretur exprobrare. Ex illicito quippe Pippini ff & Alpaïdis conjugio natus est Carolus Martellus, ex Carolo Pippinus tertius, qui ex principe in regem Francorum promotus est; de Pippino Carolus Magnus gg, quo nemo ante ipsum vel post ipsum fuit major; de quo dubitari potest, fortior, an felicior esset, potentior in republica, an religiosior in Ecclesiastica disciplina. Passus est autem S. Lantbertus XV Calendas Octobris hh, anno episcopatus sui XL, sub rege Francorum Hildeberto, Theodorici regis filio, a quo Theodorico reges Francorum solo nomine regnabant, penes majores-domus potentia regni constituta, usque ad Pippinum tertium in regem promotum.

ANNOTATA.

a Imo Dodonis, ut alibi sæpe dictum est.

b Hanc mirabilem pellicum repulsam Sigebertus primus e biographis tradidit.

c Alpaïdem designat, quam S. Lamberti necis ream fuisse non credimus:

d Quæ uncis inclusa sunt, restituimus ex Vita breviori ab eodem Sigeberto, ut § 1 probavimus, conscripta, & Reinero perperam attributa. In Ms. enim nostro hic luxato ita legitur: Videbatur eis vocis sibi notæ unde S. Lamberti, quod ipse Sanctus &c.

e Consule Godeschalcum in Vita prima, num. 22, & Stephanum in Vita secunda, num. 38.

f A Godeschalco Amalgisilus vocatur; atque ita etiam legitur in Vita breviori mox citata.

g De corpore in Mosam projecto nihil legitur apud Godeschalcum.

h In Ms. nostro censu legitur; sed cum in Vita breviori ad. lit. d laudata, habeatur sensu, hæc lectio præplacet. Forte tamen legendum, sensum.

i Ms. nostrum habet: Victoriam palmæ; quod ex eadem Vita breviori correxi.

k Uncis inclusa ex laudata Vita breviori denuo restitui, cum in Ms. nostro post verbum refulgeret, omissis ceteris, tantum sequeretur, oculus.

l Theoduïnum habet Vita brevior, Godeschalcus, Theodoënum.

m Godeschalcus tantum bis Sanctum ipsi apparuisse testatur; tertiam vicem adjunxit Sigebertus.

n De hisce tribus lumine donatis agit Godeschalcus cap. 3, ex quo, uti & quæ de ecclesia Leodii erecta subdit, ea didicit Sigebertus.

o Hunc annum, quem in Christi 721 vel 722 incidisse ostendimus, deprompsit ex biographo S. Huberti apud Surium.

p Id est pro sacris reliquiis distribuenda.

q In Vita breviori legitur Nivella. Vide Annotata ad Vitam primam cap. 3 lit. p.

r In eadem Vita breviori est Harmala. Consule præcitatum cap. 3 Vitæ primæ, ad lit. q.

s A Godeschalco contractus dicitur.

t Legia sive Leodium, vivente S. Lamberto, villa tantum fuerat; sed verisimile tamen est, eam ob locum martyrii illius, miraculis & ecclesia illustratum, jam tum incrementa cepisse.

u Matrem restitui ex Vita breviori; nam in Ms. nostro perperam legitur, martyrem.

x Quæ hic narrat, anno Christi 714 contigisse probavimus in Commentario prævio num. 118 & sequentibus; ideoque erravit Sigebertus, dum eadem aliquot annis post delatum eo Sancti corpuscontigisse asseruit.

y Consule Commentarium § 9 & 10, ubi id refutavimus.

z Errat Sigebertus; Coïntius enim ad annum Christi 711, num. 7 ex Annalibus Metensibus & Gestis regum Francorum probat, Teutsindam vel Theodosindam, Radbodi Frisonum ducis filiam, Grimoaldo reipsa nuptam fuisse, anno scilicet 711 secundum citatos Annales.

aa Fabulatur hic denuo Sigebertus, dum Radbodum non multo post Grimoaldi cædem, in cujus suspicionem ipse revera venit, ludificatum a dæmone obiisse ait. Constat enim ex Annalibus a Coïntio ad annum Christi 719, num. 14 citatis, ipsum primum prædicto anno 719 vita functum esse, cum jam ante Carolum Martellum cum exercitu suo cecidisset, ut apud eumdem Coïntium ad annum Christi 716 num. 1 videre est. Quod de ludificatione dæmonis ait, consule Acta S. Wlfranni episcopi Senonensis tom. 3 Martii, a pag. 146 in Appendice.

bb De hac irruptione Normannica consule Commentarium prævium § 14, ubi ex vetustiori anonymo ostendi, minime verisimilia esse, quæ de eometu ad S. Lamberti corpus Normannis incusso narrat Ægidius Aureæ-Vallis; sed ibidem non observaveram, Ægidio hac in parte Sigebertum præluxisse. Anonymo tamen standum putamus.

cc De Godeschalco & tempore, quo scripsit, egimus in Commentario § 1.

dd In Ms. nostro perperam legitur: represserit.

ee Ita correxi ex Vita edita nomine Reineri; nam Ms. nostrum vitiose habet: & cum martyrii.

ff Vox Pippini ex Ms. nostro exciderat; quam ex mox laudata Vita restitui.

gg De hac prætensi silentii causa consule Commentarium prævium § 10.

hh De die martyrii convenit inter omnes: de anno egimus in Commentario § 8 & 10.

* igni

* al. provectus

VITA QUARTA
Auctore Nicolao, canonico Leodiensi seculo XII,
Ex editione Joannis Chapeavilli.

Lambertus seu Landebertus, episcopus Trajectensis & martyr, & ea occasione BB. Petrus, Andoletus &c., Leodii in Belgio (S.)

BHL Number: 4688

A. Nicolao canonico.

PROLOGUS.

[Excusans imperitiam suam,] Dilecto in Christo, & vere diligendo Domino suo Wederico, Letiensis ecclesiæ venerabili abbati a, Nicolaus ecclesiæ sanctæ Mariæ, sanctique Lamberti, quæ est in Leodio, canonicorum & diaconorum ultimus, salutem. Sicut nihil est, quod amicis & fratribus, honesta petentibus, negare debeamus, ita & eorum est a nobis non exigere, quod nimis arduum tarditate aut tenuitate ingenii assequi non valeamus. Temerarium enim valde est, quod quidam præclaras illustrium virorum res & memoria dignas aggrediuntur scribere, quibus nec ingenium natura, nec eruditionem doctrina, nec orationis splendorem indulget eloquentia. Sicque fit, ut cum magnitudinem rerum, quas exornare debuerant, verbis nequeant explicare, ariditatem ingenii sui, & imperitiam coguntur * manifestare. Grandes enim materias, ut ait Hieronymus ad Heliodorum episcopum, ingenia parva non sufferunt, & in ipso suo conatu, ultra vires ausa, succumbunt. Quod & mihi evenisse fateri non erubesco, qui nec oratoria eloquentia clarus, nec subtilis ingenii mihi conscius, vitam & passionem beati Lamberti martyris, quam scribere institueram, dignis verbis pronunciare non sufficio.

[2] [ait se scribere rogatum, ut aliam] Quod equidem opus non cujuslibet levitatis motu, seu jactantiæ fastu in me sumpsisse, sciat vestra paternitas; sed quidam ex dominis & prioribus nostris parvitatem meam sæpius sunt exhortati, quatenus digniorem passionis causam beati Viri, & gesta ejus vetustate jam obruta, diligenter pervestigarem, & conscribendo tanquam in lucem retraherem. Diu multumque super hoc hæsitavi, quia & tantam rem aggredi valde invidiosum, & majorum meorum authoritati contradicere erat insolens, & vere irreligiosum. Sed, ut arbitror, nullam meretur, vel vereri debet cujusquam obtrectatoris invidiam, qui ad scribendum non incitatur amore propriæ laudis, sed præcepto cogitur præsidentis. Parui itaque injunctis, & inter multiplices occupationes meas assumpsi hoc opus, plenum laboris & sollicitudinis; quia nihil penitus ex hoc inveniri poterat in libris eorum, qui prius vitam & martyrium B. Lamberti conscripserunt, quibus etiam apud nos maximam authoritatem non levis, sed venerabilis sanxit antiquitas b.

[3] [martyrii causam prodat: argumentum Operis] Horum primus, (ut a majoribus nostris accepimus,) fuit Godeschalcus quidam, ecclesiæ nostræ diaconus, tempore Caroli Magni, ex Francorum regibus imperatoris augusti, & Agilfridi nostri episcopi c. Secundus vero fœlicis memoriæ Stephanus, decimus post B. Lambertum Leodiensis episcopus d: qui cum de vita & sanctissima conversatione ejus quædam magnifice satis disseruerint, mirandum valde est, cur gloriosam & tanto Sacerdote dignam martyrii ejus causam silentio præterierint, conscribentes ea, quæ & gloriam videntur obscurare Martyris, & subsannandi occasionem præbere calumniatoribus & incredulis e. Nec tamen eorum scriptis derogo, aut Opusculum hoc meum memorabilibus virorum venerabilium dictis comparo; in quo non ostentationem eloquentiæ, sed verbis simplicibus veritatem polliceor historiæ, omnino declarare cupiens, quorum principum tempore, vel a quibus parentibus B. Lambertus nativitatis exordium sumpserit; quo doctore sacras Literas didicerit, quibusve in pueritia miraculis floruerit, quam ordinabiliter ad episcopatum promotus, quam irrationabiliter ab ecclesia Tungrensi ejectus, quamque gloriose iterum intronizatus, semper tamen patientiam & humilitatem tenuerit; qua ætate claruerit, & quomodo post conversionem Taxandrorum, post multa sanctitatis ejus opera, vitam martyrio finierit, qualiterque horam & gloriam passionis ejus Romanus Pontifex per angelum manifeste cognoverit f.

[4] Hæc equidem partim ex gestis regum Francorum, partim ex Chronicis Reginonis Pruniacensis abbatis, [& auctores recenset.] & Sigeberti venerabilis monachi de cœnobio Gemblacensi, partim ex epistolis diversorum episcoporum, partim ex Vita B. Landoaldi præsbyteri, seu S. Landradæ virginis g, partim ex relatione majorum & scriptis virorum fidelium, excerpere curavi, & in libelli formam seriemque redegi; imitatus quodammodo apis solertiam, quæ ex diversis floribus succos convehens, & in favos disponens, varium saporem in unam commutat mellis dulcedinem. Et quoniam vestra Letiensis ecclesia specialiter B. Lamberti patrocinio gloriatur, ejusque reliquias pro amore indubitato complectitur h, hoc parvitatis meæ Opusculum sanctitati vestræ transmitto, pater venerabilis, summopere vos deprecans, ut non in eo scribentis imperitiam, sed eorum, quæ inscribuntur, & Martyris attendatis magnificentiam. Valete, & orate pro me.

ANNOTATA.

a De Wederico vel Widerico abbate Lætiensi in Hannonia adi Commentarium prævium num. 289& sequentibus.

b Ecce hic candide fatetur Nicolaus, seculi XII scriptor, sese causam martyrii S. Lamberti, qualem ipse exponet, apud nullum veterem biographum reperisse.

c Vitam auctore Godeschalco, de quo consule Commentarium § 1, dedimus primo loco.

d Hujus quoque Opusculum secundo loco recensuimus.

e De causa martyrii prolixe disputatum est in Commentario § 9 & sequenti.

f Hanc apparitionem ut fabulosam rejecimus § 8.

g De utroque Sancto sermo infra recurret.

h Consule Commentarium § 20.

* cogantur

CAPUT I.
Sancti illustres & pii parentes, & institutio sub SS. Landoaldo & Theodardo: hujus corporis translatio Trajectum ab eo facta: in episcopatum successio.

[Illustribus parentibus, Apro & Herisplende natus,] Gloriosus vir Lambertus, & æterno Regi sacerdos & martyr electus, insigni ex prosapia in Trajecto extitit oriundus, qui est super Mosam fluvium grandis vicus, non longe a dirutis urbis Tungrorum mœnibus. Pater ejus Aper, vir illustris, hæreditariam a majoribus suis sibi relictam comitatus illic strenue gubernabat dignitatem. Mater vero, Herisplendis nomine, claritatem nobilitatis moribus exornabat pudicitiæ & honestatis. Eo tempore Eraclius post Focam Romani fastigium adeptus erat imperii: eam vero partem regni Francorum, quæ Austria dicitur, Dagoberti regis filius Sigebertus admodum juvenis, prudenter sub patre gubernabat per Cunibertum Coloniensem episcopum & majorem-domus Pipinum primum, viros fide, justitia, consiliis, conspicuos a. Sub his itaque principibus, ab illustribus, ut præmissum est, Lambertus natus est parentibus. Qui, quoniam Christianissimi erant, in conjugali copula Deo placere studentes, cum hunc talem Deo promeruissent divitiarum suarum Hæredem, sacris eum literis imbuendum, & Ecclesiasticis ministeriis mancipandum, nec sine divina Providentia, disposuerunt; quod etiam ipsius Pueri beata spirare videbatur infantia.

[6] [S. Landoaldo magistro, multum proficit,] Et quia pater ejus vir prudens erat, sanctum sancto magistrum elegit Filio, ne puerilis innocentia, columbina simplicitas, cujuslibet pravitate doctoris inficeretur. Initiandum ergo studio literarum submisit eum viro venerabili Landoaldo, cujus vitæ integritas, & scientiæ sermonisque ubertas, in hac regione tunc celebris habebatur. Hic siquidem Landoaldus sub S. Amando episcopo archipresbiter ecclesiæ Tungrensis ordinatus, Deo ibidem militaverat, eandemque ecclesiam per novem annos episcopo vacantem, usque ad sacerdotium B. Remacli, diligenter rexerat. Landoaldus itaque teneros annos sancti Pueri paterno sinu complectens, ad normam sanctæ vitæ informabat primævæ ætatis mores. Divina siquidem gratia, quæ se ejus cordi abundanter infuderat, pueritiæ ejus teneritudinem manifeste provehebat in virilis sensus maturitatem. Qui quantum sub eodem beato viro profecerit, quam puro pectore pietatis ac sobrietatis doctrinam hauserit, superfluum arbitramur inculcare verbis, cum fructum tam fœlicis arboris adhuc hodie passim exuberare videamus.

[7] [cum eoque ecclesiam ædificans, fontem elicit;] At vir illustris Aper de profectu Filii sui non mediocriter exultans, & Deo verbis & factis gratias referens, fundum proprietatis suæ, quod Wentershovium dicitur, jure perpetuo delegavit illi, illiusque tutori Landoaldo, ut ecclesia ibi constructa, tanto instantius vacarent, ille docendi studio, iste discendi, quanto remotius viverent a vanitate sæculi. Ubi dum insisteretur in ædificanda ecclesia, artifices super penuria potabilis aquæ conquerebantur, quia ibi aqua ex palustri colluvie collecta bibentes magis torquebat amaritudine, quam aliqua refocillaret suavitate. Sanctus magister, sanctiorque magistro Discipulus fidem habentes in eum, qui amaris aquis de Marath dulcedinem indidit, qui aquas de petra produxit, communi voto pariter exorant pietatem Omnipotentis. Invocato ergo nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, baculo designant locum in modum crucis. Mira res, sed fidei non inusitata! Fons ibi statim emanavit limpidissimus, qui usibus hominum amabilis, dum quotidiano incolas reficit beneficio, tanti miraculi non sinit interire memoriam.

[8] Similiter die quadam, cum jam hyemalis algor inhorruisset, [prunas afferre ab eodem jussus,] forte ignis in habitaculo venerabilis sacerdotis Landoaldi penitus defecerat: qui advocato prædicto Puero, Curre, inquit, Fili, & a vicina domo ardentes prunas defer, usibus nostris necessarias. Cumque vas ad convehendum ignem puer Lambertus in promptu non haberet, & doctoris urgeret imperium, cucurrit tamen velocius, ne modica saltem mora ingratum faceret suum magistro ministerium. Homines autem regionis illius per sylvas & paludes, quibus abundant, dispersi, longe a se invicem distant & habitant. Itaque ad vicinum tugurium, in quo copiosum ignem ardere a longe notaverat, festinus accessit, sibique carbones dari a circumsedentibus expetiit. Quærentibus autem illis cum irrisione, (cum vas non haberet,) velletne eos in vestibus suis excipere; ille, ut erat columbinæ simplicitatis, palliolum suum ambabus manibus & brachiolis extensum diligenter aptavit, exceptamque in eo sufficientem ardentium prunarum copiam, ne qua tamen possent effluere, firmiter astrinxit, lætusque cum festinatione rediit.

[9] Cumque coram magistro eas humiliter deposuisset, vestemque excusisset, [eas in veste sua innocue portat.] nullum penitus in ea apparuit corruptionis signum, nullum vel modicæ adustionis vestigium. Mirari cœpit intra se venerabilis sacerdos, & omnipotenti Deo gratias agere; quia sicut videbat vestem illæsam ab incendio, sic mentem Pueri sinceram & mundam notaverat ab omni elationis vitio b. Interea fœlix adolescens Lambertus sub Landoaldo in divinarum & mundanarum literarum scientia non mediocriter exercitatus, & viam Domini juxta teneræ modum ætatis sufficienter est edoctus, mundus & integer mente & corpore ab iis vitiis, adversum quæ parum cauta est lubrica ætas adolescentium, maxime eorum, quos & nobilitas carnis & rerum opulentia impellit ad petulantiam.

[10] Cum itaque jam juventutis attingeret florem, commendatur a patre, [A S. Theodardo ulterius institutus,] quem post Deum miro venerabatur affectu, sanctissimo viro Theodardo, qui B. Remacli successor, Tungrensi c tunc præsidebat ecclesiæ. Quem venerabilis pontifex Theodardus, quasi dilectissimum pignus & unicum filium, spirituali suscipiens & complectens desiderio, ejusque mores & actus tacita & subtili consideratione perscrutans, cœpit venerari & admirari; quia deprehenderat in Juvene multiplices divinæ gratiæ donationes; multo fœliciorem se reputans talis Alumni famulatu & contubernio, quam Moysen Josue, seu Heli Samuëlis ministerio. Erat enim vere dignus B. Lambertus, aspectu amabilis, colloquio affabilis, rectam conversationem habens cum omnibus hominibus. Parvi pendebat præfentia, veluti devoverat in pueritia, æstimans pro nihilo omnia, præter quod erat æternæ salutis gratia.

[11] [gratiæ & naturæ donis eminet.] Cælestibus animo inhærens, sese in holocaustum Domino mactabat. Et sicut hi conscripserunt, qui quantitatem seu qualitatem formæ ejus memoriæ prodiderunt, ita eum summus Artifex & naturæ ratio composuit, ut in toto ejus corpore vix aliquid reperiri posset, quod excedere videretur modum venustatis & elegantiæ. Denique tanta erat circa episcopum in obsequendo ejus humilitas, in sacra lectione assiduitas, in oratione devotio, in jejuniis moderatio, in eleëmosynis largitas, in hospitalitate hilaritas, ut in oppido populoso, & inter magnorum principum assiduos conventus, quibus eum interesse Tungrensis ecclesiæ negotia sæpius cogebant, solus vitæ suæ qualitate promeruerit, quatenus eum & boni possent veraciter prædicare, & mali formidarent detrahere.

[12] [Corpus S. Theodardi repetit, & Leodii sepelit.] Contigit interea beatum præsulem Theodardum per innocentiæ viam in territorio Spirensium d ad martyrii coronam pervenire. Cujus rei acerbitate, & tam lugubri Lambertus consternatus est nuntio: quamvis enim eum sanctorum martyrum gloria sublimatum non dubitaret, tamen non temperavit a lachrymis, quas eliciebat non incredulitatis diffidentia, sed desiderium charitatis. Angebatur maxime, quod dulcissimi patris saltem supremo non interfuisset funeri. Ut ergo eum, quem dilexerat vivum, honoraret mortuum, ad solatium universi doloris sui accinxit se constanter ad repetendum corpus exanime sacerdotis & martyris: & licet id frustra jam primo tentaverit, secunda tamen profectione, quod desiderabat, obtinuit. Relatum itaque tam sacratissimum pignus non sine magna exequiarum pompa sepelivit, ejusque tumulo honoravit villam Legiam e, tunc quidem ignobilem vicum, nunc vero ordinatione divina & ipsius B. Lamberti patrocinantibus meritis, totius hujus regionis caput, principatus domicilium.

[13] [Auctoris de sede Tungrensi observatio.] Eo siquidem tempore Tungrorum civitas ab Hunnis jam pridem funditus eversa, evolutis ab excidio suo plus quam ducentis annis, vix a paucis inhabitabatur, cunctaque suæ antiquæ nobilitatis & claritatis insignia, vastitatis & solitudinis ipsius magnitudo obliteraverat; solam vero pontificalis cathedræ dignitatem, quam a B. Materno f, primo ipsius civitatis episcopo, acceperat, adhuc in ecclesia S. Mariæ perpetuæ Virginis, inter ipsas murorum suorum ruinas inconcusse retinebat. Et quoniam Trajectenses, qui erant ei versus Orientem satis finitimi, rebus, multaque populi frequentia tunc in ea regione potentiores habebantur; eorum ordinatione & dispositione Tungrensis sedes, tamquam decrepita & præmortua mater, a validiore & prudentiore filia gubernabatur; adeo ut usque ad sacerdotium B. Huberti, non minus Trajectensis, quam Tungrensis episcopatus diceretur g.

[14] [S. Theodardo in episcopatum,] Igitur qui Tungrensi ecclesiæ substitueretur episcopus, multum desiderabatur in ecclesia Dei, multum super hoc tractabatur in