Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September V           Band September V           Anhang September V

18. September


DIES DECIMA OCTAVA SEPTEMB.

SANCTI, QUI COLUNTUR XIV KAL. OCTOB.

Sanctus Ferreolus mart. Viennæ in Gallia.
S. Methodius episc. mart., Chalcide in Græcia.
S. Sophia martyr
S. Irene martyr
S. Eustorgius episc. conf., Mediolani in Insubria.
S. Sinerius episc. conf., Abrincis in hodierna Normannia.
S. Ferreolus episc. conf., Lemovicis in Gallia.
S. Eumenius episcopus Gortynensis, forte defunctus in Thebaïde.
S. Desiderius episc. martyr in Alsatia.
S. Regnifridus, aut Rainfridus diacon. martyr in Alsatia.
S. Richardis, imperatrix & virgo, Andlaviæ in Alsatia.
S. Thomas a Villanova, archiepiscopus, cognomento Eleemosynarius, Ord. S. Augustini, Valentiæ in Hispania.
B. Josephus a Cupertino, Ordinis Minorum Conventualium S. Francisci presbyter, Auximi in Marchia Anconitana.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Ferreoli Ucetiensis episcopi Vita ad hunc diem datur a Bailleto occasione duorum aliorum ejusdem nominis Sanctorum. Verum non colitur hoc die, sed memoratur in Breviario Ucetiensi antiquo, quod ignorarunt Majores nostri, qui S. Ferreolum omiserunt, & dandus est in Supplemento die IV Januarii.
SS. Speusippi, Eleusippi & Meleusippi inventio commemoratur in Florario Ms. Sanctorum. De his actum est ad diem XVII Januarii.
S. Bertulphi abbatis Laubiensis, (abbatia Benedictina est Belgii in diœcesi Cameracensi) memoria est in Martyrologio S. Salvatoris Antverpiensis. At catalogus abbatum Laubiensium, quem satis prolixum contexuit Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ a col. 80, nullum exhibet Bertulphum abbatem; neque martyrologi Belgæ Bertulphum aliquem Laubiensem Sanctis annumerant. Quapropter existimo, collectorem respexisse ad S. Bertulphum, qui die 5 Februarii colitur, & revera abbas fuisse videtur. Illum fortasse ex conjecturis annumeraverit abbatibus Laubiensibus. Quidquid sit, videri potest S. Bertulphi Vita ad V Februarii.
S. Simeonis, episcopi Hierosolymitani & martyris, memoria celebratur in Fastis Græcorum. Apud Latinos colitur, & Vita data est ad XVIII Februarii.
Thecla nobilis matrona Tornacensis memoratur in Prætermissis ad 20 Februarii, & ad hunc diem, quo obiisse dicitur, ulterius examen remittitur. Verum, cum nulla cultus publici indicia inveniam, sufficiat dixisse, eam ad 20 Februarii memorari apud Rayssium in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, omniaque, quæ de Sancta illa Matrona innotuerunt, legi in Actis S. Eleutherii Tornacensis episcopi. Itaque studiosus lector dicta Acta consulere poterit, & Prætermissos ad eumdem diem XX Februarii. Vide etiam de eadem in Prætermissis ad IX Julii.
SS. Pialæ & Hiæ VV. MM. elogium hodie dat Lahier in Menologio Virginum. Passæ dicuntur in Britannia cum S. Fingare sive Guignerio, & aliis. Horum Passio data est ad XXIII Martii.
S. Isidorus Bononiensis in Martyrologio Universali apud Castellanum annuntiatur in Italia, ut episcopus alterius civitatis. Bononienses revera celebrant hac die festivitatem alicujus S. Isidori; sed illum credunt esse S. Isidorum Hispalensem, qui in Ecclesia colitur die 4 Aprilis, uti jam observarunt Majores nostri in Commentario prævio ad Acta S. Isidori Hispalensis. Hac de causa, opinor, credidit Castellanus, alium S. Isidorum episcopum Bononiæ servari, & hodie coli. Verum dubito, an ex errore scriptorum quorumdam Bononiensium, qui affirmarunt, S. Isidorum Hispalensem Bononiæ defunctum esse, mox inferre debeamus, Sanctum aliquem synonymum Bononiæ quiescere. Certe non inveni argumenta tam solida pro possessione Bononiensium corporis cujuscumque S. Isidori, ut ex errore manifesto de corpore S. Isidori Hispalensis alium statim Isidorum inferre debeam. De cultu S. Isidori Bononiæ ad hunc diem nihil habet Masinus in Bononia perlustrata; sed ad 4 Aprilis, & ad 16 Septembris de eodem agit, & festum hac die celebrari dicit. Ceterum undecumque orta fuerit opinio de S. Isidoro Hispalensi Bononiæ mortuo & sepulto, ex ea alium Isidorum episcopum aut doctorem Bononiensibus attribuendum non censeo. Itaque studiosus lector adire poterit Acta S. Isidori Hispalensis ad diem IV Aprilis.
Xistus in quibusdam Hieronymianis codicibus hodie conjungitur cum Oceano, annuntianturque simul Nicomediæ, in uno etiam Alexandriæ, ut paulo inferius dicam in Oceano. In Epternacensi tamen codice Syxtus locatur Mediolani cum Eustorgio episcopo hodie dando, additurque Medethei &c. De Xisto porro aut Sixto alia non reperio, nisi forte sit ille Sixtus, qui cum aliis multis passus est Nicomediæ, & de quo cum illis actum est tom. 1 Aprilis pag. 536, sive ad diem VI Aprilis.
Estrilli Danorum episcopi & confessoris meminit Ms. Florarium Sanctorum. Putem legendum Eskilli, aut Eschilli, ut ab aliis vocatur archiepiscopus Lundensis in Dania seculo 12: nam nomina frequenter luxata sunt in Florario. Certe Eschillus celebratur apud Chrysostomum Henriquez ad 10 Aprilis, ut miraculis celeber. At cultum Eschilli non ostendit, indeque factum, ut Eskilus archiepiscopus Lundensis in Prætermissis tantum apud nos referatur ad X Aprilis.
SS. Victor & Corona MM. hodie memorantur apud Grevenum, & apud Ferrarium in Catalogo generali annuntiantur Feltriæ in Venetia, ob translationem corporum. De iisdem agunt & alii quidam neoterici. At nostri Majores de Victore & Corona egerunt ad XIV Maii.
S. Stephania V. M. annuntiatur a Ferrario in utroque Catalogo Scalis (oppidum est in Picentibus prope Amalphim, sive in Principatu Citeriori in regno Neapolitano) ubi habet ecclesiam parochialem sibi dicatam. Consentit Castellanus. Attamen observat Ferrarius, nulla exstare Acta, ex quibus sciri possit, ubi & quando sit passa. Existimare se ait Ferrarius, S. Stephaniam eamdem esse cum S. Corona, quæ cum S. Victore colitur Feltriæ, ut modo diximus. Illa certe Græco nomine etiam Stephana vocatur, & eodem die Victoris & Coronæ translatio colitur, quo apud Scalenses S. Stephania. Nihil tamen certi affirmare ausim: sed, cum plura non reperiam, remitto ad Victorem & Coronam, de quibus ad XIV Maii.
B. Angelæ virginis (ut volunt) Carmelitanæ, meminit Arturus a Monasterio in Gynæceo ad hunc diem. At de ea apud nos actum est ad VI Julii.
Henani aut Enani eremitæ in Hispania facta est mentio in Prætermissis ad 19 Augusti, indeque huc dilatus, ut de eo ageretur, si debita esset inventa de cultu & gestis notitia. At ne nomen quidem in Catalogis Sanctorum Hibernorum invenio. Vide itaque dicta ad XIX Augusti.
S. Flaccus martyr Tuderti in Umbria colitur & annuntiatur apud Ferrarium. At ejus simul & S. Terentiani Acta jam data sunt ad I Septemb.
S. Oceanus martyr in Apographis Florentinii hodie ponitur Nicomediæ cum Xisto. Corbejensis codex duobus illis adjungit Medacum. In Epternacensi solus Oceanus memoratur Nicomediæ. Non minor est varietas in Hieronymianis contractioribus: nam in Richenoviensi scribitur Oliani & locatur Nicomediæ cum sociis Xysto & Medecio. In Corbeiensi breviore figitur Alexandriæ, scribiturque, Otiani, Xysti. In pluribus, omisso loco, aliis pluribus immiscetur. Recentiores una cum auctariis Usuardi & Bedæ omitto: cumque plura non inveniam, solum hic observo, S. Oceanum satis constanter Nicomediæ annuntiari, ut credi possit ibi passum esse, aut certe cultum, nisi forte sit Oceanus martyr, de quo cum aliis tribus Sociis actum apud nos est ad IV Septembris.
Theodoræ sine alio titulo mentio fit in Synaxario Ms. Sirmondi, sive collegii Ludovici Magni Societatis Jesu Parisiis, ibique dicitur ejus & Castoris martyris haberi synaxis prope pontem Justiniani. Suspicor designari S. Theodoram Alexandrinam, de qua actum est ad XI Septemb.
SS. Cornelius Papa M., & Cyprianus episc. M., uterque cum pluribus Sociis leguntur hoc die in Martyrologio impresso Prædicatorum. Dati sunt ad XIV Septembris.
SS. Emillæ, aut potius Emilæ, & Hieremiæ martyrum Cordubensium hodie meminit Ferrarius. Acta illorum data sunt ad XV Septembris.
S. Ninianus Candidæ Casæ in Scotia episcopus hac die ponitur apud Camerarium. De eo actum est ad XVI Septembris.
S. Ariadne martyr hodie recolitur apud Græcos, & in Martyrologio Romano Gallici sermonis, ubi Adriana vocatur. Data est cum Martyrologio Romano ad XVII Septembris.
S. Florelli aut Floscelli, pueri martyris Augustoduni, memoria hodie est apud Maurolycum. Apud alios, ubi de eo actum, ad XVII Septemb.
S. Satyrus, frater S. Ambrosii, hodie memoratur in apographis Hieronymianis, in multis auctariis Martyrologii Usuardini, & apud recentiores. Apud alios & nos die, quo colitur, XVII Septembris.
SS. Valeriani, Macrini & Gordiani hac die memoria est apud Saussayum in Martyrologio Gallicano. At de illis actum cum Romano ad XVII Septembris.
Joannis, Victoris & Stephani, tamquam sanctorum martyrum, præcedente die meminimus ex Ferrario, eosdemque ad hunc diem remisimus, quo illos Ferrarius iterum memorat in Catalogo generali, quod in Annotatis ad præcedentem diem dicat: Festus dies agitur in sequenti, ut accepimus. Credidi Ferrario cultum asserenti, donec omnia ad Sanctos illos spectantia investigare cœpi ad Acta ipsorum illustranda. Verum quanto diutius quæsivi, tanto magis de cultu dubitare incepi, & tandem, perlecto Opere illustrissimi domini Petri Antonii Corsignani, Valvensis & Sulmonensis episcopi, quod anno 1750 Latine edidit, & inscripsit: Acta Sanctorum martyrum Simplicii, Constantii & Victoriani… vindicata, dubitationem meam optime fundatam credidi. Porro scripsit illustrissimus auctor laudatum Opus, quia Pinius noster ad 26 Augusti, ubi illustravit SS. Simplicii, Constantii & Victoriani Acta, non tantam iis tribuit auctoritatem, quantam illis debitam laudatus antistes credidit. Nam Pinius post cultum apud Marsos abunde probatum, Acta dictorum Martyrum sublestæ fidei nobis esse dixit, idque suum judicium variis argumentis confirmavit. At illustrissimus Corsignanus fidem illorum Actorum magno conatu defendere nititur. Legi eruditi scriptoris vindicias; sed in iis reperire non potui, nimis severum fuisse Pinii de Actis illis judicium: idque mecum judicabunt, opinor, quotquot in historiarum crisi satis versati, & partium studio vacui, argumenta utrimque prolata contulerint, & Acta ipsa accurate expenderint. Objecit Pinius, generalem persecutionem sub Antonino Pio in Actis illis asseri, qualis sub Antonino Pio numquam fuit. Objecit præfectum Urbis Pontium, qui ignotus est sub Antonino. Objecit Monasterium S. Mariæ sub Antonino, Acta magis suspecta facere natum, cum accedat ad reliqua. Objecit Epistolam Pontii præfecti ad imperatorem, a stylo secundi seculi abhorrentem. Objecit, ipsum Actorum scriptorem personam videri prorsus larvatam. Objecit demum, plura in iis Actis referri prodigia, quam ut credibilia fiant ob exiguam illius scriptoris diligentiam. Præterea observavit in Annotatis, Pontium præfectum ab imperatore missum dici in Franciam ad persequendos Christianos; in Francia statui portum Illyris, ac populum Illyricum: martyres ipsos, quos præfectus in Francia comprehenderat, dici genus duxisse ex illustri prosapia Burgundiorum. Tam duræ digestionis sunt hi boli, ut nesciam, quo modo eos concoquere potuerit illustrissimus auctor. Respondit tamen ad singula, & mira humanitate responsum suum condire studuit. At leviter subinde conqueritur, acsi plus æquo rigori criseos indulsisset Pinius, & non raro censores nos vocat. Verum dignetur illustrissimus Corsignanus iterum expendere, an nimis rigide Acta censuremus, si credamus non fuisse generalem persecutionem sub Antonino Pio, non fuisse sub eodem præfectum Urbis Pontium, non extitisse eo tempore monasterium monialium, non scripsisse præfectum ad imperatorem Epistolam talem, qualem exhibent Acta. Veniam facilem concedat, si credere non possimus, Acta illa seculo secundo fuisse conscripta, & consequenter si meliorem requiramus auctorem ad fidem habendam multis prodigiis ibidem relatis. Non irascatur nobis, obsecro, si existimemus, non nisi ab homine parum perito scribi potuisse, quæ in Actis dicuntur de præfecto in Franciam misso, de adventu ejus ad portum Illyris, & de populo Illyrico, ac demum de martyrum genere ex illustri prosapia Burgundiorum. Etenim, si per Franciam intelligere velimus Galliam, quæ Romanis seculo secundo suberat, nec Francia illa dicebatur, nec in illa erat portus Illyris, nec populus Illyricus, nec Burgundiones. Si quis vero Franciam in Germania quærere velit, ubi habitabant Franci, illa seculo secundo Romanis non suberat, nec in eam præfectus mitti poterat ad persequendos Christianos. Meminerit igitur illustrissimus Antistes, nobis quoque propositum esse, quod in Proœmio suo pag. 10 affert ex Seneca: Nil magis homini præstat, quam ne pecorum more sequatur antecedentium gregem pergendo, non quo eundum est, sed quo itur. Si vero pergat existimare, nimis severum fuisse Pinii judicium de Actis SS. Simplicii, Constantii & Victoriani, legere etiam dignetur, quæ in iis leguntur num. 10, & candide edicere, an vera credat. Res dicitur contigisse, quando Sancti captivi ducebantur in Urbem, atque his verbis exprimitur: Ingressu vero Urbis volentes Sancti ad basilicam S. Petri pergere, antequam imperatoris conspectui præsentarentur. Cumque ministri iter Sanctorum impedirent, voluntate Dei [&] Apostolorum Petri & Pauli factum est, ut ligamenta, quibus ligati fuerant, solverentur, & nulla interveniente cognitione, ad basilicam Apostolorum pervenerunt. Ministri vero, qui Sanctos perduxerant, ita mentibus sunt alienati, quod nec eos videre neque tenere potuerunt. Dum hæc Sancti gererent, multitudo Christianorum, quæ ibi secure morabatur, eos sequi tanta quantitate cœperunt, quod, quando ad beatorum Apostolorum limina pervenerunt, fere ducenta millia Sanctos sequebantur. Unde tanta inter idololatras & Christicolas eadem die orta est dissensio, quod Christiani interfecerunt mille * paganorum legati Pontii præfecti &c. Hæc sane tam inepte conficta sunt, ut vel sola sufficiant ad fidem Actorum labefactandam. Hac de causa non nisi leviter ea attigit Lucius Phæbonius in Vita horum Sanctorum pag. 155, & Ferrarius ad 26 Augusti. Corsignanus ipse in Marsicana regione part. 2 pag. 29 pro basilica Vaticana substituit sepulcrum sanctorum Apostolorum, & pag. 13 factum totum non leviter immutat, & pugnam illam Christianorum contra paganos prætermittit. Itaque Acta illa, in quibus figmenta leguntur cum moribus Christianorum secundi seculi adeo pugnantia, non erant a nobis imprimenda sine censura. Nunc pauca etiam respondenda ad querelas illustrissimi domini, qui pag. 12 observat, se anno 1719 ad nos misisse dictorum martyrum Vitam, a Lucio Phæbonio impressam, cum nonnullis additionibus Mss. selectis; doletque iis usum non fuisse Pinium, forte quia apud nos erant deperdita. Respondeo, non esse periculum, ne perdantur notitiæ de Sanctis, postquam semel ad nos pervenerunt; sed nos minime accipere quascumque annotationes, ut iis cogamur uti, & aliquando etiam accidere, ut alicui pro nobis traditæ in locis dissitis huc non perveniant. Si tales sint notitiæ aut observationes, quæ refutandæ magis videntur, quam admittendæ, frequenter nolumus molem Operis nostri iis augere, tum ne cogamur contra adjutores nostros disserere, tum ne lectoribus tædium creemus improbabiles quorumdam observationes refutando. Hoc ipsum aliquando observamus in libris impressis: neque enim omnes nominamus, in quibus aliquot errores deprehendimus; sed credimus sufficere, modo ita illustremus Acta Sanctorum, ut errores illi facile deprehendi possint ab iis, qui scripta aliorum cum disputatis a nobis conferre voluerint. Ut id tamen facilius fieri possit, unum alterumque ex præcipuis scriptoribus assignare solemus, qui in errores a nobis refutatos fuerunt lapsi. Verum hæc sufficiant pro responso ad Opus illustrissimi Corsignani, cui quam maximas habemus gratias, cum de humanitate in scribendo, tum de gemino Opere ad nos liberaliter misso, Habuimus laudatum Opus jam fere triennio, nec umquam credidi responso opus esse ad judicium Pinii de Actis SS. Simplicii, Constantii & Victoriani defendendum; sed ad hoc qualecumque responsum præter opinionem delapsus sum, dum laudatum Opus pervolvi, ut aliquid certi invenirem de cultu Joannis, Victoris & Stephani. Etenim de horum cultu dubitare cœpi, quod de illis nihil reperirem apud Phæbonium, nec in Vitis Sanctorum, nec in Historia Marsorum. Crevit dubitatio, quia plane ignoti sunt in omnibus Martyrologiis ante Ferrarium, & quia nobis nulla fuerunt transmissa documenta de illorum cultu, sicut de cultu aliorum Sanctorum, qui coluntur apud Marsos. Accessit, quod Corsignanus in Regione Marsicana numquam aliter assignet diem cultus, quam ex Ferrario; quod idem in Opere de Actis SS. Simplicii &c. pag. 102 fateatur, modo abditum esse eorum sepulcrum. Scribit quidem illustrissimus antistes ex Ferrario & Jacobillo, corpora olim fuisse translata ad ecclesiam S. Joannis Euangelistæ; sed habeo ante me miserrimum folium Ms., olim Papebrochio communicatum, ex quo illa habuerunt Ferrarius & Jacobillus, ambo magis diligentes, ne quid omitterent, quam cauti, ne minus comperta narrarent, aut critici in discernendis documentis acceptis. Tandem in laudato Opere Corsignani pag. 246 inveni catalogum Sanctorum, qui singulari Officio coluntur apud Marsos. In illo vero non reperio Joannem, Victorem & Stephanum, sicque vehementer dubitare cogor, an umquam fuerint culti; imo an umquam vixerint.
Viginti quatuor seniores, de quibus in Apocalypsi, memorantur in duabus editionibus Usuardini Martyrologii, & in Florario Ms. Sanctorum.
Eustorgius in aliquot Auctariis Usuardinis, ut martyr, annuntiatur. Id factum ex confusione apographorum Hieronymianorum, in quibus S. Eustorgius episcopus Mediolanensis, de quo hodie agitur, subinde martyribus immixtus reperitur.
Medodi episcopi sine loco fit mentio apud Martenium tom. 6 Amplissimæ Collect. col. 682 in Calendario Verdinensi. Non dubito, quin nomen sit corruptum Methodii, de quo agitur hodie.
Thomas de S. Maria, Ordinis Prædicatorum, ut virtutibus inclytus, celebratur apud Marchesium in Diario, & apud Lafon in Anno Dominicano. Mors ipsius figitur anno 1545, & anno 1584 dicitur apertum fuisse sepulcrum, & corpus inventum integrum. Plures ex eodem Ordine virtutibus & gestis venerabiles dabit laudatus Lafon.
CCCXVIII episcopi, (concilii Nicæni) sunt in Fastis Alexandrinis mox laudandis.
Matthæus asceta annuntiatur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ per Ludolfum editis, & in Martyrologio universali apud Castellanum. At nescimus, quo tempore Matthæus ille vixerit, & an Catholicus fuerit.
Tiberius discipulus in iisdem Fastis legitur, & apud Castellanum. Annotat Ludolfus, ipsum fuisse ex Septuaginta duobus Christi Discipulis. At ea de re non satis constat, cum ignotus sit Fastis Latinis & Græcis, & ne reperiatur quidem in variis catalogis Septuaginta Christi Discipulorum, quos recenset Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 3 pag. 319 & sequentibus.
Eutropius episcopus sine aliis adjunctis memoratur in Florario Ms. Plures sunt Eutropii episcopi, ex quibus unum e loco suo avulserit auctor, ut alias sæpe facit, nisi nomen Eustorgii, de quo hodie agitur, ita sit corruptum.
Constantiæ Virginis & M. meminit Florarium Ms., & in Ægypto locat. Verisimiliter Constantiam Nucerinam, quæ cum Felice hodie in aliquot Fastis memoratur, invenerit non satis ab Ægyptiis disjunctam.
S. Castor martyr hodie celebratur in Menæis impressis sine adjunctis, ex quibus possit ab aliis distingui. Jam aliquot illius nominis martyres apud nos dati sunt, & sequentur plures. In numeroso martyrum Ægyptiorum manipulo etiam aliquis Castor reperitur postridie. In Synaxario Ms., quod fuit Sirmondi additur Theodora sine titulo martyrii, & utriusque synaxis celebrari dicitur prope pontem Justiniani, ut supra dictum est.
Catharina Queveda, virgo Clarissa, in territorio Palentino obiisse dicitur anno 1540 apud Arturum a Monasterio in Gynæceo, ubi beata, id est, sanctis moribus ornata, dicitur, & spiritu prophetico celebris.
Jacobus IV, Scotorum rex, memoratur apud Camerarium ut virtutibus inclytus; sed sine alio titulo.
Bernardi episcopi, ut Sancti, mentio est apud Ferrarium in Catalogo generali, & Papiæ ipsum annuntiat. Eumdem Sanctum vocant Ughellus in Catalogo episcoporum Ticinensium seu Papiensium, Gualla in Sanctuario Papiæ lib. 3 cap. 6, aliique scriptores Ticinenses. Inter hos Joannes Baptista de Gasparis in Breviario Sanctorum episcoporum Ticinensium ultimo loco recenset Bernardum Balbum, (nam ex familia Balborum oriundum dicunt) inter Episcopos sanctos, qui non coluntur Officio ecclesiastico. At Papebrochius noster tom. 4 Junii in S. Lanfranco episcopo Ticinensi, cujus successor fuit Bernardus, & cujus Vitam scripsit, pag. 620 observavit, nec corpus Bernardi umquam elevatum fuisse, nec alio aliquo publicæ venerationis cultu honoratum.
Sili, ut Sancti confessoris, meminit Ferrarius, Vicentiæ in Italia illum annuntians, dicensque coli solitum Officio semiduplici. Franciscus Barberanus, Ordinis Capucinorum, qui Historiam ecclesiasticam Vicentinam anno 1649 Italice edidit, lib. 1 cap. 59 pro Silo laudat verba Ferrarii, dicitque non innotuisse de ipso plura, quia scripturæ fuerunt deperditæ. Cultum vero omissum fuisse dicit propter bullam Urbani VIII.
Bonaventura Firmanus in Martyrologio Franciscano Beatus vocatur, diciturque miraculis post mortem claruisse, sicut virtutibus floruerat in Vita. Defunctus est Firmi in Piceno circa annum 1528, ut ex Annalibus Minorum Waddingi ad annum 1528 num. 10 colligitur. Corpus post novem menses integrum dicitur inventum, & translatum ad locum honestiorem juxta latus altaris. Beatum suo more vocat Arturus a Monasterio, non item Waddingus: nec ostenditur cultus publicus. Plures alii in Martyrologio Franciscano, qui eodem modo Beati vocantur, licet cultu careant, videri possunt.
SS. Centinæ, Fortunati & Bonifacii martyrum translatio hoc die, & hoc ipso anno 1754, quo hæc scribimus, magna cum solemnitate peracta est Asiliani prope oppidum Mestre in agro Tarvisino, ubi trium martyrum corpora cum insignibus ossibus aliorum septuaginta martyrum deposita sunt in ecclesia S. Antonio Patavino dicata. Solemnitatem & populi concursum fuisse insignem in dicta translatione, ex litteris postridie ad nos datis accepimus. Nam pridie solemnes præcesserunt Vesperæ, ipso die mane multa ante sacras reliquias oblata Deo Sacrificia, & demum solemne Sacrum cum musico concentu decantatum, quemadmodum & a prandio secundæ Vesperæ, post quas de gloria Martyrum ad concionem dixit. P. Josephus Maria Zauli S. J. Prædicta autem corpora extracta fuerunt ex variis cœmeteriis Romanis, nimirum corpus S. Centinæ, inventum cum nomine proprio, ex cœmeterio Priscillæ, in quo & S. Bonifacii corpus sine nomine repertum, S. Fortunati vero ex Callisti cœmeterio, similiter sine nomine. At his duobus nomina omnibus Martyribus congrua, ut fieri solet, imposita fuerunt. Singula autem reperta fuerunt cum vase sanguinis, certissimo martyrii indicio, & donata nobili viro Flaminio Cornelio, senatori Veneto, qui ea ad prædictam sui juris ecclesiam transferenda curavit, ibique cum reliquiis aliorum septuaginta Martyrum honorifice in marmoreis ejusdem ecclesiæ loculis recondenda. Ingentem quoque aliarum reliquiarum thesaurum excellentissimus dominus Cornelius pro suo in Sanctos amore conquisivit, ut ipsi anno 1753 in sacello ipsius domestico vidimus, quando id reliquis suis in nos beneficiis adjungere voluit, ut nobis ex illis non paucas, debitis testimoniis munitas, ultro donaret.
Firmi in Piceno dedicatio ecclesiæ metropolitanæ est apud Ferrarium in Catalogo generali.
Florentii martyris meminerunt Grevenus, & Martyrologium Ms. Trevirense, sine loco & aliis adjunctis. Quare cum multi sint martyres illius nominis, divinare nequeo, quis indicetur.
Henricus Calstrius, Ordinis Prædicatorum, Lovanii in Brabantia memoratur apud Miræum in Fastis Belgicis cum titulo Beati; sed sine mentione cultus.
Hugo, monachus aut abbas Curiæ-Dei, Ordinis Cisterciensis, in diœcesi Aurelianensi, multum celebratur apud Henriquez & Chalemotum, tituloque beati eorum more ornatur. At non invenio ecclesiastici cultus certa argumenta. Qua de causa tam Hugonem, quam Stephanum abbatem, qui apud utrumque subjungitur, cogor omittere. Hugonem monachum, & Stephanum abbatem habet etiam Saussayus in Martyrologio Gallicano; sed in Auctariis, & sine titulo beatorum.
Herlindis virgo, & soror Egberti Trevirensis episcopi & Arnulphi Hollandiæ comitis, memoratur apud Grevenum & Canisium cum titulo Sanctæ memoriæ. Verum neque hic titulus cultum importat, neque illum alibi invenio.
Rudolphus Corbæus, Societatis Jesu presbyter, anno 1644 in Anglia in ipso Missæ Sacrificio ab hæreticis captus, & hac die pro fide suspensus, celebratur in Menologio Ms. ejusdem Societatis.
Columbanus episcopus sine adjunctis aliis commemoratur in Florario Ms. Postridie Columbanus in Scotia episcopus ponitur apud Ferrarium. Itaque res examinabitur ad XIX Sep.
S. Sigonis presbyteri & confessoris meminerunt hodie Auctaria quædam Martyrologii Bedæ, apud nos Floro adscripta ante tom. 2 Aprilis. Verum S. Sigo, alias Sequanus presbyter, postridie annuntiatur apud plures, & in Martyrologio Romano XIX Septem.
Sidonis memoria legitur in Calendario Lyrensis monasterii apud Martenium tom. 3 Anecdotorum Col.At non dubito, quin legendum sit Sigonis, de quo jam egimus. Vide itaque S. Sequanum, dandum ad XIX Septemb.
SS. Felicis & Constantiæ meminerunt hodie Auctaria Martyrologii Bedæ, apud nos Floro adscripta. Sunt in Martyrologio Romano ad XIX Septemb.
S. Trophimus martyr in Hieronymianis Florentinii & Codice Corbeiensi annuntiatur solus hoc die Alexandriæ, sed in Epternacensi Calcedoniæ; in variis quoque auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum sine loco jungitur cum Oceano & Eustorgio, qui certo ad alium spectant locum. In Martyrologiis Rhinoviensi & Richenoviensi, datis apud nos tom. 7 Junii, & in Martyrologio Rabani Chalcedone solus ponitur Trophimus. Mitto alios martyrologos recentiores. Cum autem plura de Trophimo non reperiam; solum observo, a pluribus ipsum Chalcedoni attribui, ita ut ibi figenda esset palæstra martyrii, si satis constaret, ipsum distingui a Trophimo, de quo cras agetur cum Sabbatio & Dorymedonte ex pluribus Fastis, XIX Septemb.
Medecii memoria est in Martyrologio Rhinoviensi, ubi solus annuntiatur Nicomediæ. In Richenoviensi etiam & in Corbeiensi Nicomediæ ponitur post Oceanum & Xistum, sed in posteriori nomine Medaci. In Epternacensi Medethei scribitur, & Mediolano cum aliis tribuitur. In Augustano & Gellonensi sine loco post Oceanum & Sixtum scribitur Meditei, in Labbeano Medilei. In aliis quibusdam omnino prætermittitur, uti etiam fit in codicibus Florentinii. Ex his varietatibus nihil certi concludere possum, & utcumque suspicor, posse esse nomen corruptum Mileti episcopi Trevirensis, qui postridie occurrit in Hieronymianis, & aliis Fastis XIX Sept.
Mariani nomen est apud Martenium in antiquo Martyrologio Trevirensi, & Mariani episcopi meminit Grevenus. Idem a pluribus annuntiatur postridie, ubi examinabitur, qualis fuerit, & an distinguatur a synonymo ante dato, XIX Septemb.
SS. Constantii & Sociorum martyrum Thebæorum Dronerii apud Salutias in Pedemontio memoriam annuntiat Ferrarius in utroque Catalogo. Novimus abbatiam SS. Constantii & Victoris exstare prope Draconerium in Diœcesi Salutiensi, nec de horum cultu dubitamus. Gesta vero SS. Constantii & Sociorum, & asserta Ferrarii commodius examinabuntur, quando agetur de S. Mauritio & legione Thebæa, ad XXII Sept.
Arnulphus comes Hollandiæ, & frater Egberti episcopi Trevirensis, hodie apud Grevenum & Canisium memoratur cum titulo beatæ memoriæ, qui cultum non insinuat, neque coli Arnulphum existimo. Cum tamen recurrat apud Rayssium in Auctario Natalium Sanctorum Belgii cum titulo Beati & martyris, cultus iterum examinari poterit ad XVIII Octobris.
Vulchinus, abbas Sichemensis, Ordinis Cisterciensis, ut beatus memoratur hodie apud Chrysostomum Henriquez cum dubiis indiciis cultus. In Calendario impresso Cisterciensi, & apud Claudium Chalemot Vulchinus refertur ad diem, quo de cultu iterum inquiri poterit, XVIII Octob.
S. Winoci abbatis translatio Bergis in Flandria memoratur apud Molanum, & in plerisque Fastis Benedictinis. Natalis celebratur VI Nov.
S. Martinus Papa M. hodie annuntiatur in Auctariis Usuardi Bruxellensis. Colitur in ecclesia die XII Novembris.
Egbertus episcopus Trevirensis, jam ad 24 Aprilis in Prætermissis memoratus, hodie recurrit apud Grevenum & Canisium. An colatur ut Sanctus aut Beatus, quemadmodum aliqui Sanctum vocant, examinabitur die, quo obiit, IX Dec.

[Annotata]

* al. mille

DE S. FERREOLO MARTYRE
VIENNENSI IN GALLIA

Circa an. CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ferreolus mart. Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Sanctus ab antiquis memoratus, & vetusto cultu honoratus: ecclesiæ eidem dicatæ: reliquiæ translatæ.

Inter martyres Galliæ ab antiquis scriptoribus multum celebrantur Julianus & Ferreolus, [S. Ferreolus cum S. Juliano ab antiquis celebratus,] amicitia ante martyrium non minus, quam militia & fide Christiana conjuncti, ac in eadem ambo persecutione passi. Julianus die XXVIII Augusti Brivate in Arvernia coronam adeptus est, ut in Actis ipsius, ad dictum diem editis, videre est: Ferreoli vero, qui martyrium prope Viennam Allobrogum consummavit, aut fortasse etiam Brivate, ignoratur natalis. Utrumque simul commemorat S. Sidonius Apollinaris lib. 7 Epist. 1 ad S. Mamertum Viennensem, quem comparat cum S. Ambrosio, inventore sanctorum martyrum Gervasii & Protasii, quod Mamertus corpus integrum S. Ferreoli cum capite S. Juliani invenisset & transtulisset. Verba, laudata a S. Gregorio Turonensi, dabuntur inferius. S. Venantius Fortunatus lib. 8, carm. 4 ambos cum S. Privato etiam inter præcipuos numerat martyres hoc distycho,
Privatum Gabalus, Julianum Arvernus abundans,
      Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.
S. Gregorius Turonensis pluribus locis celebrat SS. Julianum & Ferreolum, ut amicitia conjunctissimos, & eximios martyres. At verba ipsius commodius proferemus infra, ubi de gestis ante martyrium & cultu S. Ferreoli agemus. Nunc vero videamus, quid antiquiora Martyrologia habeant de S. Ferreolo: nam de Juliano modo non agimus.

[2] In Apographis Hieronymianis non hoc, sed sequenti die XIX Septembris, [& antiquis Martyrologiis adscriptus ad XIX Septembris,] S. Ferreoli memoria annuntiatur. Florentinius ex codicibus suis ita textum expressit: In Gallia civitate Vienna natalis S. Ferioli, & dedicatio basilicæ ipsius, & translatio sanctorum multorum corporum, cum caput S. Juliani martyris de Brivate sub altario positum. Hæc paulo aliter leguntur in codice Corbeiensi. Vienna civitate, natalis sancti Ferreoli; & dedicatio basilicæ ipsius, & translatio multorum corporum cum capite sancti Juliani martyris de Brivate sub altare posito. Dedicatio forsan indicatur illius basilicæ, quam seculo V a S. Mamerto constructam videbimus. Nam tunc corpus S. Ferreoli, & caput S. Juliani ex vetusta basilica ad novam translata esse constat; & hic locus docet, eodem tempore alias quasdam Sanctorum reliquias esse translatas. At nolim, lector certo credat, translationem illam de Brivate Viennam tunc esse factam: nam voces illæ de Brivate adjungi potuerunt nomini S. Juliani martyris, ut explicaretur, ubi Julianus fuisset passus, non ad insinuandum, ex quo loco facta fuerit translatio. Codex Epternacensis, omissis dedicatione basilicæ & reliquiarum translatione, solum habet: In Galliis civitate Vienna Ferrioli martyris. Consentit Martyrologium Richenoviense his verbis: Et in Vienna, sancti Ferioli mart. Eodem die S. Ferreoli meminerunt sine loco martyrii Gellonense, Labbeanum & Augustanum Martyrologia, uti etiam primum apud Martenium tom. 6 Collect. Amp. col. 646. At ibidem col. 721 Autissiodorense ita habet: In Galliis civitate Vigenna natale S. Ferreoli martyris.

[3] [in aliis ad hunc diem XVIII, ut Brivate passus;] Ado Viennensis, qui præ ceteris videtur scire debuisse spectantia ad Sanctum Viennensem, tali S. Ferreolum elogio honorat ad hunc diem XVIII Septembris: Viennæ natale S. Ferreoli. Qui persecutionis tempore, cum esset tribunitiæ potestatis, jussu impiissimi præsidis tentus, primo crudelissime verberatus, dein gravi catenarum onustus pondere, in teterrimum carcerem trusus est. Unde, solutis Dei nutu vinculis, & januis patefactis carceris, aggerem publicum ingressus, usque ad Jarem fluvium pervenit. Ubi denuo tentus, vinctis post tergum manibus, ad territorium usque Brivatense perductus est, atque ibi martyrii palmam capitis obtruncatione percepit. Corpus ejus cum capite beati Juliani ad urbem Viennensium relatum est, & condigno cultu in basilica conditum, quam Castulus, vir præcipui nominis de primoribus urbis Viennensis, adhuc catechumenus, in honore ejusdem Martyris condiderat tanto opere, quanta & fide, in ripa ulteriore Rhodani. Non placet eruditis hodiernis locus martyrii ab Adone assignatus, ut mox videbimus. Illum prætermisit Usuardus, Sanctum hisce annuntians verbis: Viennæ, sancti Ferreoli, qui cum esset tribunitiæ potestatis, jussu impiissimi præsidis tentus, & primo crudelissime verberatus, dein gravi catenarum onustus pondere, in teterrimum carcerem trusus est, ac postea martyrii palmam capitis obtrucatione percepit. Notkerus vero eamdem cum Adone palæstram attribuit S. Ferreolo, ita eumdem commemorans: Viennæ, sancti Ferreoli, qui cum esset tribunitiæ potestatis, pro fide Christi crudelissime verberatur, catenis ligatus in carcerem truditur, unde Dei nutu solutis vinculis educitur, & postea ab insequentibus ad Brivatense territorium perductus, capite detruncatur.

[4] [recentiores eumdem hodie memorant; sed de loco martyrii dissentiunt.] Recentiores martyrologi S. Ferreolum etiam annuntiant hoc die, quo Viennæ colitur, sed de loco martyrii in diversas abierunt sententias. Nam alii Brivate occisum asserunt, alii prope Viennam a persequentibus. Ut mittam alios, Galli ipsi non consentiunt. Saussayus Ferreolum ita annuntiat, Brivate in Arvernia natalis sancti Ferreoli martyris, qui Diocletiano imperante tribunitia potestate in urbe Vienna pollens, … jussu Crispini impiissimi præsidis comprehensus &c. Post relatam evasionem e carcere prope Brivates iterum comprehensum, & occisum dicit, subjungens de corpore asserta Adonis mox data. Contra auctor Martyrologii Parisiensis habet sequentia: Viennæ, natalis sancti Ferreoli, tribuni militum, qui post verbera & carcerem, unde divinitus liberatus fuerat, ab insequentibus satellitibus percussus occubuit. Baronius in Martyrologio Romano magis videtur propendere in posteriorem sententiam, cum Sanctum prædicet his verbis: In territorio Viennensi sancti Ferreoli martyris, qui cum esset tribuniciæ potestatis, jussu Crispini impiissimi præsidis tentus, & primo crudelissime verberatus, deinde gravi catenarum pondere onustus, in teterrimum carcerem trusus est: unde solutis Dei nutu vinculis, & januis carceris patefactis, exiens, ab insequentibus iterum captus, martyrii palmam capitis obtruncatione percepit. Ex his, & magis ex Actis Sancti, locus martyrii admodum apparet dubius, ut infra ostendam. Interim, prætermissis ceteris martyrologis, solum observo, inventionem SS. Juliani & Ferreoli in aliquot Fastis memorari ad XV Februarii, ut ibidem dictum est in Prætermissis, & Ferreolum etiam in aliquo Martyrologio haberi ad VII Septembris, ut ibi similiter observavimus. Ruinartius aut memoriæ lapsu aut errore imprimentium, S. Ferreolum retulit ad XVIII Octobris, quod nonnemo imitatus est.

[5] Nunc, quoniam in Actis S. Ferreoli multa sunt prætermissa, [Erat Ferreolus militum tribunus, & amicus S. Juliani, cui fugam suadet:] ea aliunde supplebimus ordine temporis, quo sunt facta. Ferreolum militum tribunum & amicum fuisse S. Juliani martyris Brivatensis, habemus ex Vita S. Juliani, data tom. VI Augusti pag. 173, in qua hæc leguntur num. 2. Igitur in illo tempore in Viennensi urbe accidit persecutio Christianis sub Crispino quodam præside. Sanctus autem Ferreolus, & ipse a Domino martyr probatus, tunc in supradicta urbe tribunitiam regebat potentiam. Sic tamen regebat militiæ officium, ut sacræ religionis impleret propositum. Beatum autem Julianum, quia esset fidelissimus Christianus, in suo solatio detinebat. Cumque sanctus Ferreolus comperisset de Christianorum persecutione, ait ad S. Julianum: Cognovi persecutionem Christianorum ad hanc urbem esse venturam; & ideo obsecro, ut te ab isto loco amoveas, quo usque desinat persecutio Christianis. Eadem fusius narrantur in secunda Passione S. Juliani pag. 174, ubi dicitur: Beatus vero Ferreolus tempore Crispini consularis jam Christi miles, at necdum proditus, officio tribuniciæ potestatis, habitu non corde, specie non affectu, apud præfatam urbem fungebatur. Cui videlicet S. Julianus, ætate jam adultus, collega mox futurus in cælo, providentia divina solatium præbebat in seculo. Se enim invicem, in contubernio militiæ temporalis constituti, plus fidei studio, quam militari diligebant affectu, & inter labores publicos Sanctorum societatem fidelibus vinculis sacra dilectio innexuerat. Hisce subjungitur, Ferreolum consilio & precibus effecisse, ut Julianus clam discederet in Arverniam, & ad superstitum Christianorum solamen ipse superstes, vesani furoris impetum paulisper evitaret.

[6] Attamen S. Julianus Brivate in Arvernia comprehensus fuit, [caput S. Juliani martyris accepisse dicitur, quod cum ipsius corpore sepultum.] & capite minutus. In laudata vero Passione num. 5 dicitur: Corpus truncum relinquentes (carnifices,) ad S. Ferreolum illud, quod parricidales manus abluerant, deferunt caput; quatenus non dubitaret cæsum, quem ense, veritate attestante, videbat desectum: & agnosceret, hoc se excepturum sua in morte, quod per passionem ejus cernebat in corpore. Verum, si caput S. Juliani Viennæ accepit Ferreolus, ut multi credunt, probabilius est delatum primo fuisse ad Crispinum tyrannum, cum hoc clare asserat S. Sidonius Apollinaris in Epistola jam laudata ad Mamertum lib. 7 epist. 1, ubi dicit: Et quia tibi soli concessa est … martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus retulit cruenta carnificis. Hoc quidem, ut dixi, multo probabilius est. Verumtamen creditur ad S. Ferreolum pervenisse caput S. Juliani. Hoc autem fieri potuit per ipsum Crispinum, qui caput ad Ferreolum miserit, sive ut metum incuteret, sive ut animum ipsius exploraret, quod haberet suspectum de religione Christiana. Potuit etiam Ferreolus caput S. Juliani sibi comparare pecuniam dando illis, qui istud habebant, postquam a Crispino visum fuerat. Quo modo illud acceperit S. Ferreolus non edicit S. Gregorius Turonensis; sed accepisse, & cum eodem sepultum asserit lib. de Miraculis S. Juliani cap. 1 ita scribens: Caput quoque ejus Ferreolus martyr accepit, completoque certamine, tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo conlocantur.

[7] [Erecta S. Ferreolo ecclesia ad ripam Rhodani,] Locum martyrii, quia dubius est, infra examinabimus. At sepultum fuisse S. Ferreolum prope ripam Rhodani, Viennæ oppositam, omnia Acta cum Adone & Breviario Viennensi consentiunt. Adjungunt pleraque Actorum exemplaria Mss., ecclesiam eo loco exstructam fuisse a Castulio, quem Ado idem narrans, Castulum vocat. In Breviario Viennensi, quod anno 1522 impressum, novem lectiones de S. Ferreolo ad hunc diem habet, res narratur his verbis: Qui ne inhonorato diu clarus Martyr lateret sepulchro, Custulius vir præcipui nominis de primoribus Viennensis urbis, catechuminus adhuc, & necdum baptismi gratiam consecutus, basilicam in honore Martyris fecit, fundans eam tanto opere, quanta & fide, præmittens hoc munus Deo, ut ad baptismi consummationem cum patrocinio martyrii perveniret. Stetit illa ecclesia usque ad tempora S. Mamerti, qui post medium seculi V Viennensem administravit ecclesiam, & novam S. Ferreolo construxit basilicam, ut refert S. Gregorius Turonensis lib. de Miraculis S. Juliani cap. 2, ubi de sua ad sepulcrum S. Ferreoli peregrinatione hæc præmittit: Quodam autem tempore, dum ad occursum beati Nicetii antistitis usque Lugdunum processissem, libuit animo, non aliter nisi orationis causa, Viennam adire, & præcipue sepulcrum visitare Ferreoli martyris gloriosi. Insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse ejus alumnum, ut Juliani.

[8] [ea vero fatiscente, aliam condidit S. Mamertus episcopus,] Denique, oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal, conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos:
Heroas Christi geminos hæc continet aula,
      Julianum capite, corpore Ferreolum.
Cumque hæc legens, ædituum consulerem, cur hæc scripta sic fuerint; respondit: Basilica sancti martyris Ferreoli super ipsum Rhodani litus ab antiquis fuerat collocata. Denique, cum impulsante violentia amnis, porticus, quæ ab ea parte erat locata, conrueret, providus sacerdos, Mamertus nomine, qui tunc Viennensem regebat ecclesiam, ruinam futuram præveniens, aliam basilicam eleganti opere & in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti Martyris transferre cupiens corpus. Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte, accepto sarculo fodere cœperunt. Cumque in profundum descenderent, tria sepulcra reperiunt, ac confestim stupor mentes spectantium invadit: nec quisquam erat certus, quisnam esset beati Martyris tumulus. Igitur cum starent omnes in hebeditate mentis attoniti, inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus exclamat, dicens: Antiquitus referri solitum erat, & celebri per populos sermone vulgatum, caput Juliani martyris in sepulcro retineri martyris Ferreoli: si, opertorio amoto, unusquisque consideretur, potest, quæ sint membra Ferreoli martyris, protinus inveniri.

[9] Hæc audiens sacerdos, cunctos jubet in oratione prosterni. [qui ad eamdem corpus S. Ferreoli & caput S. Juliani transtulit.] Qua impleta, procedit ad tumulos, detectosque duos, singulos in iis quiescentes invenit viros. Cumque aperuisset & tertium, invenit in eo virum jacentem inlæso corpore, integro vestimento, qui, deciso capite, caput amplexus aliud brachio retinebat. Erat enim acsi nuper sepultus, neque pallore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus; sed ita integer & inlæsus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detineri. Tunc antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Juliani martyris, dubium non habetur. Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco, ubi nunc adoratur, Domino annuente, perducitur. Hæc autem, ut ad sepulcrum Martyris ab ipso ædituo cognovi, fideliter retuli. Præbet tamen huic operi testimonium Sollius noster (Sidonius) ipsi Mamerto scribens, his verbis: Tibi soli concessa est in partibus orbis Occidui martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani. Unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni. Hactenus S. Gregorius, qui sic laudat verba Sidonii, ut intermedia nonnulla rescindat. In Breviario Viennensi jam laudato ad XIII Decembris agitur festivitas S. Luciæ, sed simul notatur translatio SS. martyrum Juliani atque Ferreoli: IX lectio & commemoratio. Hæc etiam relata sunt in S. Mamerto, de quo apud nos actum est ad XI Maji. An autem illa translationis festivitas fuerit instituta ob translationem a S. Mamerto factam; an vero ob alteram, quam seculo VIII factam videbimus, in Breviario non exprimitur.

[10] Exstabat tempore S. Gregorii Turonensis in Arvernia & alia basilica S. Ferreoli prope illum fontem, [Alia seculo VI ecclesia in Arvernia S. Ferreolo dicata, alia loco minus certo:] in quo S. Juliani caput ablutum dicitur. Nam lib. de Miraculis S. Juliani cap. 25 refert Gregorius, se in illis partibus fuisse, & gravi capitis dolore laborasse, ita pergens: Cumque per duos dies ab hoc dolore consumerer, die tertia ad basilicam sancti Ferreoli, cui fons ille, de quo superius meminimus (nimirum cap. 3, ubi caput S. Juliani in eo ablutum dicit) est contiguus, advenimus. Distat autem basilica a Brivatensi vico quasi stadiis decem. Mox addit, se capitis dolore liberatum esse, ubi caput aqua memorati fontis perfuderat. De eadem S. Ferreoli basilica meminit cap. 48, ubi dicitur procul ab ipso vico sita, sed Ruinartius credit legendum, non procul. Eodem tempore nomen S. Ferreoli dæmonibus fuisse terribile, docet Gregorius cap. 30, hæc scribens: Energumeni vero cum advenerint (ad festivitatem S. Juliani) plerumque evomunt in Sanctum Dei convicia, cur Sanctos alios ad sua convocet festa, ipsosque nominatim confitentes, eorum fatentur virtutes & merita. Aiunt enim: Sufficiat tibi, Juliane, nos propria virtute torquere, ut quid reliquos provocas? quid invitas extraneos? Ecce Martinum Pannonicum, inimicum jugiter nostrum, qui tres a nostris cavernis repulit mortuos… Advenit Ferreolus collega tuus ex Viennensibus, qui nobis in te supplicium, incolis præsidium misit &c. Venantius Fortunatus, Gregorio contemporaneus, aliam memorat basilicam, S. Ferreolo partim dicatam, ita scribens lib. 3 carm. 7:
Altera Ferreoli pars est, qui vulnere ferri
      Munere martyrii gemma superba nitet.
Editor Browerus credidit, ad Felicem Namneticum scriptum esse hoc carmen. Dubitari tamen ea de re potest ob hunc versiculum, eodem carmine contentum, ut jam advertit Tillemontius:
Fulgor Apostolicus visitat Allobrogas.
Nam Allobroges longe distabant a Britannia, ita ut locus maneat incertus. Verum ecclesia erat sacra SS. Petro & Paulo, dextera pars SS. Hilario & Martino, sinistra S. Ferreolo.

[11] [Ecclesia a Mamerto condita pergebat florere seculo VII;] Porro ecclesia S. Ferreoli prope Viennam pergebat florere seculo VII, quo juvenis erat S. Clarus, abbas postea Viennensis, cujus Vita data est ad 1 Januarii. In illa enim num. 2 hæc leguntur ad propositum nostrum: Venerunt (Clarus & mater ejus) ad sanctissimum cœnobium ultra Rhodanum, ubi tunc temporis ossa beatissimi Ferreoli martyris quiescebant. Cumque ibi mulier cum Claro suo putero in compunctione posita, longiores horas protraxisset, jamque vespere ad hospitium suum reverti cuperet, Rhodanus, agitantibus ventis, in undas periculosissime assurgere cœpit. Jam mater cum Claro puero navim intraverat: desperatisque nautis, pene undis submersa navi, Clarus puer extensis manibus contra ecclesiam beati martyris Ferreoli, lacrymis fusis, exclamasse dicitur: Deus, pro cujus nomine martyr Ferreolus mortem suscepit, subveni nobis, in periculo positis. Mox Rhodanus blandior redditus, navim brevi impulsu ad littora sua exposuit. Scripta hæc sunt post corpus Viennam delatum.

[12] [sed destructa est seculo VIII, & tunc reliquiæ Viennam delatæ.] Nam seculo VIII ecclesia illa S. Ferreoli per Saracenos destructa fuit, & sacræ ipsius reliquiæ Viennam translatæ, ut docet Ado Viennensis in Chronico pag. 504 proferens sequentia: Wilcarius Austreberto venerabili episcopo Viennæ succedit. Qui ob cladem Saracenorum, cum esset domus præclarissima martyrum citra Rhodanum ab eis jam incensa, ossa beati Ferreoli cum capite Juliani martyris intra urbem transtulit, eisque accelerato opere, non magno pretio, ecclesiam construxit; ubi & eorumdem martyrum reliquias reverenter composuit. Facta videtur hæc translatio non diu ante medium seculi VIII. Nam Sammarthani initium episcopatus Wilicarii figunt circa annum 742; & Maupertuy in nupera Historia ecclesiæ Viennensis anno 740. Porro hujus translationis occasione Brivatenses dicunt se caput S. Juliani cum B. Ferreoli brachio recepisse, inquit Ruinartius in Annotatis ad Turonensem col. 851. At repugnant data Adonis verba, nisi ad Brivatenses illæ reliquiæ postea fuerint missæ. Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum observat, Aimoïnum in Historia lib. 2 cap. 20 agere de reliquiis S. Ferreoli. At illæ non sunt Ferreoli nostri Viennensis, sed Ferreoli Vesontionensis, de quo actum est ad XVI Junii. Tillemontius tom. 5 in SS. Juliano & Ferreolo affirmat, in diœcesi & agro Parisiensi ecclesiam etiam aliquam haberi S. Ferreolo Viennensi sacram.

§ II. Acta alia jam edita, alia scripta: utraque danda: martyrii locus dubius.

[Sancti Acta edita: quæ in Mss. habemus, Brivate Sanctum occisum asserunt,] Acta S. Ferreoli primum edita fuerunt a Surio ad XVIII Septembris, deinde recusa a Ruinartio inter Acta martyrum sincera pag. 509, ubi editor ait: Ferreoli passio integra habetur, quam ex variis codicibus Mss. cum Suriana editione collatis proferimus. Habemus nos etiam ejusdem Martyris Acta in pluribus manuscriptis, partim nostris, partim aliunde acceptis, quæ satis congruunt cum Suriana & Ruinartiana editione quoad historiam, si excipiamus locum martyrii. Nam in editis locus martyrii alicubi in via statuitur; in Mss. vero omnibus nostris Brivate coronatus asseritur, sicut de suis quibusdam annotavit Ruinartius hisce verbis: Hic in nonnullis Mss. Ferreolus dicitur Brivatem ductus fuisse, ibique a præside simul cum Juliano capite plexus. Hoc, inquam, in omnibus Mss. nostris legitur. Primo in egregio & admodum vetusto codice nostro Ms. notato Q Ms. 6, fugientis Ferreoli ultima comprehensio, & cædes sic narratur: Dein concito gradu ingressus aggerem publicum, usque ad Jarem fluvium percurrit: ubi a persecutoribus comprehensus & tentus, vinctis post tergum manibus ductus est, donec ad vicum, qui vocatur Brivate, perveniret: ubi eum sibi offerri una cum sancto martyre Juliano præses præcepit: quos non cognita nobis interlocutione discutiens, quia sacrificare contemnerent, plecti capite ex lege constituit. Ibi utriusque beatum sanguinem terra suscepit. His plane consonat alter codex noster, notatus Q Ms. 2; sed fluvius, ad quem Sanctus fuga pervenisse dicitur, ibi scribitur Zarem.

[14] Tertium Ms., quod ex codice Moysacensi huc anno 1643 Tolosa transmisit Petrus Possinus Societatis Jesu, [& enumerantur: in iisdem enarratur] plane etiam consentit cum præcedentibus. Æque in illum martyrii locum conspirant duo exemplaria, per Chiffletium nostrum huc missa, alterum ex codice Accincti monasterii, alterum ex Legendario S. Theuderii; sed in hoc posteriori fluvius rursum scribitur Zarem, sive ad Zarem. Eodem modo nomen fluvii exprimitur in sexto, quod Ultrajectinum est; & in septimo, quod Trevirense ex monasterio S. Maximini, quæ prædictis omnino in ceteris consonant; uti & octavum, quod ex codice cœnobii Bodecensis in diœcesi Paderbornensi transmisit Joannes Gamansius. Accedit Breviarium Viennense anni 1522, in quo eadem prorsus leguntur, nisi quod mutato nonnihil fluvii nomine, ad Jairam pervenisse dicatur, ibique captus. Adonis verba, eadem de martyrii loco asserentis, jam dedi num. 3. Omnes vero codices in locum sepulturæ consentiunt cum Actis editis; sed adjungunt, ecclesiam fuisse constructam supra sepulcrum. Ex hac autem additione, licet vera sit & certa, verisimili admodum ratione colligeretur, Acta edita esse antiquiora, cum nihil in illis de ecclesia illa legatur; si satis constaret, ea in vetustis & non lacunosis codicibus reperta esse, qualia sunt edita. Verumtamen ex fine Actorum Mss. similiter colligitur, scripta esse ante constructionem secundæ ecclesiæ, quam S. Mamertus circa annum 460 ædificavit, cum Sanctus dicatur invocari in priore ecclesia, nec mentio fiat de altera.

[15] Locum integrum de sepultura & ecclesia supra sepulcrum condita huc ex priore codice nostro transcribo: [constructio ecclesiæ supra sepulcrum Sancti,] Illo vero (nimirum S. Juliano) regioni illi per dispensationem divinam donato, beatissimum martyrem Ferreolum fideles, quique de Vienna secuti fuerunt, ad civitatis suæ præsidium fide probabili retulerunt, condentes eum in ripa ulteriore Rhodani, qui [al. quæ] civitatem spectat, haut * procul a flumine. Ubi, ne inhonoro diu clarus Martyr lateret sepulcro; Castalius [al. Castulius aut Castulus] vir præcipui nominis de primoribus Viennensis urbis, inlustris semper familiæ in patres ac posteros, vel quæ ab ipso quaqua versum deducitur linea optimæ admodum nobilitatis, catechumenus adhuc, & necdum baptismi gratiam consecutus, basilicam in honorem Martyris fecit, fundans eam tanto opere, quanta & fide, præmittens hoc munus Deo, ut ad baptismi consummationem cum patrocinio Martyris perveniret, ut [al. ubi] hodie fusis Deo orationibus plebs lætatur de Martyre, & plebis devotionem Domino beatus Ferreolus insinuat. Hæc in omnibus omnino manuscriptis leguntur sine ulla mutatione notabili. Consentiunt & Ado & Breviarium Viennense, iis solum contractis, quæ de familia Castulii in codicibus leguntur. Hæc ipsa quoque non modicam mihi dubitationem ingerunt, tam de loco martyrii, quam de Actis ipsis, per Surium & Ruinartium editis.

[16] [quæ non sunt in Actis editis, fortasse quia rescissa.] Crescit ea dubitatio, quia Ruinartius nullum nominat codicem, in quo Acta invenerit sine illis, quæ de loco martyrii & de ecclesia exstructa narrantur. Etenim ex illo silentio cogor suspicari, ultimam Actorum partem, videlicet a comprehensione fugientis Ferreoli usque ad finem, ex sola editione Surii per Ruinartium esse desumptam. Certe tota illa pars adeo exacte Surianæ editioni consonat, ut ne minimam quidem voculam invenire potuerim mutatam; cum tamen in prima Actorum parte frequens sit vocum discrepantia & satis notabilis. Quis igitur non suspicetur, totum illum Actorum locum ex solo Surio mutuatum esse Ruinartium, quod crederet, codices suos interpolatos, & editionem Surianam illis ea in parte præferendam? Quippe nullum laudat codicem, qui Surianæ editioni consentiat, licet alias tres saltem codices diversos alleget ob annotata longe minoris momenti. Cessabit tamen hæc suspicio, si vel unus bonæ notæ ostendatur codex, editioni Surianæ aut Ruinartianæ conformis. Jam vero, si ex sola editione Surii profluxerit pars illa Actorum Ruinartii, quis non merito judicet, codices antiquos Surianæ editioni præferendos, eaque omnia, quæ in codicibus antiquis leguntur, non autem in Surio, non fuisse Actis antea scriptis ab interpolatore addita, sed potius rescissa aut omissa apud Surium, sive quod lacuna fuerit in codice ipsius, sive quod crediderit vera non esse, & rectius omittenda? Quidquid sit, sola veritatis investigandæ gratia ego hæc dissero, sententiam facile & libenter mutaturus, simulac novero, codices antiquos inveniri Surianæ editioni consentientes.

[17] [Tillemontius aliique credunt, prope Viennam coronatum esse Ferreolum,] Tillemontius in SS. Juliano & Ferreolo, & Bailletus in Tabula critica ad hunc diem, Acta S. Ferreoli, qualia edita sunt a Surio, excellentia videri asserunt, non tamen omnino authentica. Addit Bailletus, nihil valere ea, in quibus Sancti martyrium figitur Brivate. At mihi magis ambiguum videtur, utra sint præferenda, & judicium Bailleti nihili faciendum existimo, cum illud videatur protulisse de Actis numquam visis. Sane omnia illa, quæ Actorum fidem commendare possunt, aut suspectam facere, æque reperiuntur in utrisque; imo eadem potius Acta censenda sunt, quam diversa; sed vel interpolata sunt in codicibus, aut mutilata & vitiata in editionibus: atque huc redit omnis difficultas. Tillemontius prudenter & probabiliter de loco martyrii disserit Nota 5, existimans, statuendum potius esse prope Rhodanum, quam Brivate, quia ea sententia magis conformis est assertis S. Gregorii Turonensis, & S. Sidonii Arvernensis episcopi; quodque existimaret, eam quoque haberi in aliquot Actis manuscriptis. Si de ultimo hoc constaret, illam Tillemontii opinionem satis certam crederem, quia verba Sidonii num. 6 data, utcumque favent Tillemontio.

[18] [& sibi faventes habent Sidonium & Turonensem.] Affirmat enim Sidonius, Juliani caput ex Arvernia delatum fuisse Viennam ad persecutorem; neque id asserit de corpore S. Ferreoli. Tillemontio similiter favet Turonensis, cum verbis num. 6 datis dicat, S. Ferreolum accepisse caput S. Juliani, ita ut uterque existimasse videatur, S. Julianum aliquo tempore ante Ferreolum esse passum. Addit Tillemontius, S. Julianum a Sidonio vocari nostrum & patronum, non item Ferreolum, creditque id fieri, quod Julianus in Arvenia sit passus, non item Ferreolus. At hæc observatio vim non habet: nam poterat S. Julianus inter Sanctos Arvernos numerari, quia ibi non solum passus, sed etiam sepultus erat; quia ibi colebatur, & dicatam sibi habebat ecclesiam. Ferreolus vero magis erat Viennensium, apud quos & martyrium inchoaverat, & apud quos erat sepultus, ac colebatur in ecclesia sibi dicata. Itaque verba Sidonii non alia de causa favent Tillemontio, quam quod dicat, S. Juliani caput Viennam delatum ad persecutorem, quodque Turonensis asserat, istud acceptum fuisse a Ferreolo. Verum quæri potest, an Sidonio & Gregorio satis certo constiterit de modo, quo caput S. Juliani Viennam pervenisset. Nam certo quidem noverant, illud ibi esse. Verum tam vicini non sunt temporibus S. Juliani, ut non potuerint conjecturas incertas sequi de modo, quo caput ipsius Viennam pervenerat.

[19] Quapropter oportet etiam expendere rationes, quæ militant pro opinione contraria, [At iisdem repugnant Acta Mss., quæ non excellentia quidem, sed probabilia sunt:] sive pro figenda morte S. Ferreoli Brivate in Arvernia. Huic opinioni favent primo Acta omnia Mss. nostra, & aliqua certe Ruinartiana, imo, ut suspicor, omnia, cum nullum codicem allegaverit in contrarium. Acta autem illa omnino videntur vetustiora ecclesia per S. Mamertum structa, tum quod de illa non meminerint, tum quod clare asserant, Sanctum in priore ecclesia tum fuisse cultum. Acta igitur illa conscripta sunt seculo IV, aut seculo V ante translationem, post medium ejusdem seculi factam. Non esse autem composita statim post Sancti martyrium, ex ipso initio abunde colligitur. Quæ vero dicuntur de ecclesia Sancto constructa per Castulium, illud ipsum non minus certo insinuant. Nihil tamen in iisdem Actis reperimus, quo cogamur seculo IV posteriora dicere: sed nihil quoque in illis occurrit, quod magis persuadeat, conscripta esse circa aut post medium seculi IV, quam seculo V inchoato, aut fere medio, ut mirum mihi appareat, tam excellentia videri Tillemontio, præsertim cum nonnulla contineant, quæ Tillemontio in Actis martyrum passim displicere solent, qualia sunt miracula, longiores & liberiores sermocinationes, carcer præter modum atrox, in quem Tribunus militum conjectus dicitur. Similia, inquam, alias Tillemontio & Bailleto displicere solent; at in his Actis non displicent. Mihi Acta, in quibus talia reperio, nec excellentia videntur, nisi talia ab ætate auctorum probari possint, nec statim repudianda existimo, sed inter probabilia habenda censeo, & ut talia dabo primum edita a Ruinartio, deinde qualia habentur in Mss., ut lector studiosus eligere possit.

[20] [& auctoritas ecclesiæ Viennensis, aliaque nonnulla,] Altera ratio, quæ suadet S. Ferreolum Brivate occisum, petitur ab auctoritate Viennensis ecclesiæ. Quis Adoni Viennensi antistiti persuasit, Brivate occisum esse S. Ferreolum, si illud non invenit in Actis Viennæ servatis suo tempore? Quis Breviario Viennensi illam opinionem inseruit, si illa non fuerit Viennensium? Auctoritas Adonis & Viennensium, omnibus Actis Mss. conformis, me præcipue movet, quominus acquiescam receptæ modo a neotericis sententiæ de Sancto prope Viennam occiso, tamquam satis certæ. Etenim si semel persuasum fuisset Viennensibus, in vicinia sua occisum fuisse S. Ferreolum, ab ea sententia non facile recessissent, nec Acta interpolassent, ut locum martyrii ipsius procul a se relegarent. Itaque Acta non videntur hac ex parte interpolata; sed ab initio sic conscripta. Accedit ratio tertia ab ecclesia, quæ S. Ferreolo exstructa fuit in Arvernia, teste Turonensi num. 10, & quidem prope fontem, in quo ablutum creditur caput S. Juliani. Non video rationem magis idoneam construendi ibidem S. Ferreolo ecclesiam, quam si dicamus, Arvernos credidisse, ipsum ibidem martyrio coronatum. Sic facile intelligemus, quod in Actis secundis S. Juliani num. 5 dicitur: Corpus truncum (S. Juliani) relinquentes, ad S. Ferreolum illud, quod parricidales manus abluerant, deferunt caput. Cum enim id insultando fecisse dicantur, probabilius creditur factum, quando in Arvernia captus, & morti destinatus erat Ferreolus, quam dum Viennæ liber degebat.

[21] [quæ sufficere videntur ad locum martyrii pro dubio habendum.] Sic rursum verisimili magis ratione exponitur, quo modo caput S. Juliani sepultum sit cum corpore S. Ferreoli. Etenim Christiani utrumque simul Viennam versus tulerint, & simul sepelierint. At, si caput S. Juliani jam ante erat Viennæ, non satis capio, qua occasione sepultum fuerit cum corpore S. Ferreoli. Certe Ferreolus illud secum non tulerit ad carcerem, & consequenter secum non habuit in fuga ex carcere. Quare non invenio, qua de causa Viennenses illud caput ultra Rhodanum tulissent, præsertim cum sepultura S. Ferreoli metu persecutoris clanculum peragenda esset. Verum non hæreamus diutius in rebus obscuris admodum & dubiis. Nam nihil certi statuere propono; sed data argumenta mihi sufficere videntur ad locum martyrii S. Ferreoli pro dubio saltem habendum. Quod vero spectat ad tempus, Sanctus creditur passus in generali persecutione Diocletiani & Maximiani, sive circa annum 304. Rationes allegavi ad XXVIII Augusti in Commentario Actis S. Juliani prævio.

[Annotata]

* haud

ACTA
Ex editione Ruinartii, cum Surii editione collata.

Ferreolus mart. Viennæ in Gallia (S.)

BHL Number: 2911

Ex editis.

Cum per universas provincias genus Christianorum, Deo carum, invisum diabolo, deservire a sacrilegis ritibus cogeretur, Crispinus quidam, temporis illius præses, in Viennensi civitate juxta imperatorum præceptum cœpit ad sacrificandum cogere * Christianos. [Sanctus, captus & interrogatus] Sedens ergo pro tribunali, cum detestabili consilio honorare b obtemperantes, contradicentes autem punire decrevit. Quique dum acerbissime in cunctos Dei servos per ministrum furoris sui grassaretur officium, contigit, ut inter alios etiam beatissimum martyrem Ferreolum, habitu solo, non officio militantem, quod esset proditus Christianus, sacrificare compelleret, dicens: Parere te ante omnes necesse est, Ferreole, invictissimorum principum legibus, quibus & pro militiæ stipendiis fidem debes, & pro majestate reverentiam, & pro honoris augmento parendi irreprehensibilem devotionem. Quamobrem oportet * te obtemperare consilio, ne dissimulationem * pœna castiget. Sacrificare ergo diis jussus es c, quid moraris? Sanctus Ferreolus dixit *: Christianus sum, sacrificare diis non debeo. Imperatoribus, quamdiu salva religione licuit, militavi. Opera mea, cum tibi parui, justis legibus debui: sacrilegis numquam servivi, adversus noxios, non adversus Christianos militare proposui. Stipendia, quæ commemoras, non requiro. Pascat sacrilegum militem sacrilegus imperator. Temporalis vitæ lucra non requiro: mihi sufficit, si salva religione liceat vivere Christianum. Quod si id non liceat, paratus sum mori.

[2] Præses dixit: Unde tibi, Ferreole, isthæc tanta moriendi fiducia? [constanter respondet:] Fortassis post injuriam legum, post contumeliam principum, venit ex desperatione vivendi d. Sed patitur hoc plane abolitum fieri humanitas nostra, quod vel in deos, vel in principes contumaciter protulisti; modo dictorum tuorum te pœniteat, & legibus satisfacias repudiando sectam Christianorum, & numinibus sacrificando. Ferreolus respondit: Humanitatem tuam, & indulgentiam, quam promittis, tibi vel imperatoribus tuis deinceps militaturus exspectet: quorum legibus injuriam non facit, qui legem Dei eis anteponit. Ille potius reus est, qui Divinitati detrahit, qui insensibilia & caduca veneratur. Ego Creatorem, non creaturam adoro. Deum non in manufactis quærendum ipse loquitur, qui cuncta formavit, cujus testes sunt cælum, terra, & quæcumque vel deorsum jacent, vel desuper fulgent. Omnia ista illi serviunt, quæ propter nos creans, in omnibus Deus profutura nobis, non dominatura constituit e. Vos potius recte ordinata perturbatis, præponendo temporalia æternis, mortua viventibus, scientibus bruta, mendacium veritati: & propterea in superbiam lapsi, atque in perpetuum damnati estis cum spiritibus malignis. Deus vero, qui universorum Dominus est, & æternus Imperator, dedit servis suis per Jesum Christum Filium suum fiduciam moriendi. Per quem etiam donat nobis resurgendi spem, ut ad amplioris vitæ incrementa, præsentis vitæ detrimenta nobis profutura credamus.

[3] Præses ait: Ut video, jacturam vitæ jam fecisti. At dignum est tamen, [acriter verberatus, in atrocem carcerem conjicitur:] ut etiam tormenta contemnat, qui consilii humanitate non flectitur. Quæ nisi sacrificando præveneris *, quam sint acerba, cognosces. Sed cum minis cerneret haudquaquam permoveri beatissimum Ferreolum, sisti eum præcepit, & acrius verberari. Cumque nec sic, succedentibus sibi ex more tortoribus, eum flecti posse videret, jussit eum oneratum ferro includi in carcere, dicens: Rebellem hunc squalidus & omnem pœnam excedens carcer includat. Reum se sentiat majestatis: careat luce contemtor deorum. Compendito stare non liceat, sedentem quoque ferri deprimant pondera: jacentem etiam ipsa, quæ adstringit, vastior catenarum colligatio consumat, donec ad validiorem præparatus quæstionem f, omnia, quæ in criminosos constituta sunt, tormenta percurrat. Quibus dictis, statim ministri præsidis beatissimum Ferreolum, oneratum ferro, in carcerem conjecerunt, adhibitisque custodibus, eum servare cœperunt denuo præsentandum.

[4] [divinitus carcere liberatus fugit; sed rursum captus occiditur.] Illic vero biduo exacto, tertia die mane, ut fit, artiori somno oppressis custodibus, sponte solutis vinculis, liberum se Dei Servus agnovit *, & lento gradu accedens ad ostium, illud patere sibi cernit. Itaque secundum Euangelium persecutionem fugiens, ad extraneam properabat regionem. Egressus foras portam g Lugdunensem, ancipiti defixus consilio constitit, quærens secum, cui potissimum viæ insisteret, & ut nulla posset relinquere indicia ipsum insecuturis. Præmissa itaque oratione, difficili natatu Rhodanum transmittere instituit. Sed quænam servis Dei elementa non serviant? aut quando Martyris precibus non quælibet adversa mitescant? Armatus igitur fide, & de Domini promissione securus, amnem fidus ingreditur. Quem sibi incumbentem, deductis blande vorticibus, leni tergo solidior unda suspendit: atque eum ita beatus Martyr natandi conatu paucis trajicit impulsibus, & in ulteriorem ripam securus exit h. Dehinc concito gradu ingressus aggerem publicum, usque ad Jarem i fluvium percucurrit; ubi cum a persecutoribus comprehenderetur, & revinctis post tergum manibus duceretur in eum locum, in quo sepulcrum sancti corporis ejus veneramur, subito instinctu crudelitatis percussus k, occubuit. Quem fidelis religiosorum civium devotio ad præsidium civitatis non longe a Rhodano cum summa veneratione tumulavit. Cujus beneficia per civitates, sicut expetuntur votis, ita beneficiis frequentibus approbantur l, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est virtus in sæcula sæculorum, amen.

ANNOTATA.

a Apud Surium: A ministris satanæ sacrilegis ritibus servire cogeretur.

b Ibidem: Cum detestabili consilio honoraret obtemperantes, contradicentes autem puniret. Et sic tota dictio in sequentibus nonnihil immutata est, licet in re non sit differentia.

c Ibidem: Sacrifica ergo diis &c. Similia quædam in responso Ferreoli leviter immutata sunt.

d Ibidem Vitæ desperatio te invasit.

e Ibidem: Quæ etiam omnia propter nos creavit, nobis utique profutura, non dominatura nobis.

f Surius habet: Donec severiori quæstioni præparatus &c.

g Idem: Egressus autem extra portam &c.

h Ab hoc loco usque ad finem nulla omnino est diversitas inter editiones Surii & Ruinartii, cum tamen antea sint frequentes, ex quibus præcipuas solum observavi, ut non immerito suspicer, illam partem ex sola Surii editione a Ruinartio desumptam, cum omnia nostra Mss. dissentiant.

i De hoc flumine Ruinartius in Annotatis ait: Videtur esse Geria, vulgo la Gere, qui in Rhodanum labitur. Vellem certius edicere possem, quis sit designatus fluvius. Nam ex eo forte aliquid de loco martyrii colligeretur.

k An satis verisimile appareat, occisum esse Sanctum ab iis, qui fugientem comprehenderant, considerandum relinquo illis, quibus ea Acta excellentia videntur. Mihi certe id parum probabile fit, præsertim cum constet, Sanctum fuisse decollatum. Nihil in Actis Mss. reperitur de morte Sancto illata subito instinctu crudelitatis; sed post acceptam mortis sententiam capite plexus dicitur. Aliud quoque hic vix credibile apparet, nam dicitur Sanctus primo miraculo ex carcere evasisse, altero fluvium natando trajecisse, & paulo post iterum captus & occisus. Quis facile credat, Deum gemino miraculo Sanctum adjuvisse, ut eodem die potius occideretur satellitum petulantia, quam postea judicis sententia?

l Talis Actorum conclusio de beneficiis per civitates petitis & obtentis non est in ullo codice nostro. Eam igitur Surii potius esse credo, quam antiqui auctoris.

* Sur. compellere

* Sur. oportet igitur

* ibid. dissimulantem

* ibid. respondit

* Sur. nisi sacrificaveris

* Sur. sentit

ACTA ALTERA
Aut eadem potius ex Mss.

Ferreolus mart. Viennæ in Gallia (S.)

BHL Number: 2912

Ex Mss.

[Ferreolus interrogatur:] Dum per universas provincias Christianorum genus carum Deo, invisum diabolo, deservire sacrilegis ritibus cogeretur, sicut est proditum, Crispinus quidam, temporis illius præses, in Viennensi Civitate, juxta imperatorum præceptum, cœpit ad sacrificandum cogere Christianos. Et sedens pro tribunali detestabili consilio cœpit a honorare obtemperantes, contradicentes autem punire, quique dum acerbissime in cunctos Dei servos per ministrum furoris sui grassaretur officium; contigit, ut beatissimum martyrem Ferreolum, habitu sibi *, non corde, specie tenus, non officio militantem, quia esset proditus Christianus, sacrificare compelleret, dicens; Parere te primitus necesse est b invictissimorum principum legibus, quibus & pro militiæ stipendiis fidem debes, & pro majestate reverentiam, pro honoris augmento parendi inreprehensibilem devotionem. Quamobrem oportet te obtemperare consilio, ne dissimulationem pœna castiget. Sacrificare ergo diis jussus es; quid moraris? Ferreolus dixit: Christianus sum; sacrificare non debeo: imperatoribus, quamdiu salva religione licuit, militavi. Operam meam, cum tibi parui, justis legibus debui, sacrilegis nunquam promisi c. Adversus noxios, non adversus Christianos militare proposui. Stipendia, quæ commemoras, non requiro. Pascat sacrilegum militem sacrilegus imperator. Temporalis vitæ lucra non requiro. Mihi sufficit, si salva religione liceat vivere Christianum. Certe, si id non licet, sufficit mori d.

[2] Præses dixit; Quæ in te tanta est, Ferreole, moriendi fiducia? [& præsidi constanter respondet.] An forsitan post injuriam regum, & contumeliam principum venit ex desperatione vivendi? Patitur hoc abolitum fieri humanitas nostra, quod vel in deos, vel in principes contumaciter protulisti, si dictorum tuorum gerens pœnitentiam satisfeceris e, repudiando sectam Christianorum, legibus nostris * consenseris, vel sacrificaveris numinibus. Ferreolus dixit: Humanitatem tuam, vel indulgentiam, quam promittis, tibi vel imperatoribus tuis deinceps militaturus exspectet. Quorum legibus injuriam non facit, qui Dei legem præponit. Ille potius reus est Divinitati, qui insensibilia, & caduca veneratur. Ego Creatorem, non creaturam adorare proposui: mihi Deum non manufactum quærendum, ipse loquitur, qui cuncta formavit; cujus testes sunt cœlum, & terra, & quæcunque vel deorsum jacent, vel desuper fulgent. Omnia ista illi deserviunt, quæ propter nos creans, in omnibus Deus profutura nobis, non dominatura constituit. Vos potius recte ordinata turbatis, præponendo temporalia æternis, mortua viventibus, sentientibus f bruta, mendacium veritati, & propter g superbiam lapsos, atque in perpetuum damnatos spiritus Deo, qui universorum Dominus est, & imperator æternus, quique dedit servis suis per Jesum Christum Filium suum fiduciam moriendi, per quem certa spe resurgendi in ampliorem vitæ modum, vitæ præsentis damna nos provehunt.

[3] [verberibus affectus, carceri includitur:] Præses dixit: Jacturam vitæ, ut video, jam fecisti. Dignum est tamen, ut etiam tormenta contemnat, qui consilii humanitate non flectitur. Quæ, nisi sacrificando præveneris, quam sint acerba, cognosces. Et cum his minis non permoveri cerneret beatissimum Ferreolum, sisti eum præcepit, & acrius verberari. Quem cum succedentibus sibi ex more tortoribus flecti non posse sentiret; jussit eum oneratum ferro recludi in carcerem, dicens: Rebellem hunc squalidus, & omnem pœnam excedens carcer includat, reum se sentiat majestatis, careat luce contemptor deorum. Compedito stare non liceat, sedentem quoque ferri deprimant pondera, jacentem etiam ipsa, quæ astringit, vastior catenarum junctura sustineat h, donec ad validiorem præparatus quæstionem, omnia, quæ in criminosos constituta sunt, tormenta percurrat. Quibus dictis, statim ministri præsidis beatissimum Ferreolum oneratum ferro in carcerem concludentes, præordinatis custodibus servare cœperunt denuo præsentandum.

[4] [carcere divinitus liberatus, Rhodanum tranat & fugit.] Ubi transacto biduo, die tertia diluculo, altius, ut fit, depressis sopore custodibus, resolutis sponte vinculis, liberatum se Dei servus agnovit. Et lento accedens gressu ad ostium carceris, patere sibi liberum sentit egressum. Secundum Euangelium fugere persecutionem ad extraneam præparat regionem. Egressus foras portam Lugdunensem, ancipiti defixus consilio constitit, quærens secum, cui potissimum viæ insisteret, vel quemadmodum non posset præbere indicia secuturis. Præmissa itaque oratione, transire Rhodanum difficili parat natatu; qui muros Viennensis urbis alluens, ipso eam, quo percurrit, tramite ornat, ac munit, utilem præbens civibus commeatum, præcipiti autem profundo hostem repellens. Sed quæ Dei servis elementa non serviant? aut quando martyris precibus non quælibet turbida & adversa mitescant? Armatus ergo fide, & de Domini promissione securus, amnem fidus ingreditur: quem superjectum sibi deductis blande vorticibus leni tergo solidior unda suspendit: atque eum beatus Martyr nisu natantis paucis transmisit impulsibus, & in ulteriorem ripam securus egreditur.

[5] [Rursum capitur, & Brivate occisus, prope Rhodanum sepelitur,] Dehinc concito gressu ingressus aggerem publicum usque ad Jarem i fluvium percucurrit; ubi a persecutoribus comprehensus, & tentus, vinctis post tergum manibus ductus est, donec ad vicum, qui vocatur Brivate k, pervenisset, ubi eum sibi offerri una cum sancto martyre Juliano præses l præcepit. Quos non cognita nobis interlocutione discutiens, plecti capite ex lege constituit. Ibi utriusque beatum sanguinem terra suscepit, & claro basilicæ extante monumento, hodieque m a circumjectis regionibus frequentatur. Quæ in honorem sancti Juliani martyris constructa est, quia inibi esset cæsus & conditus n: ubi evidentibus hodieque virtutibus meritum martyris, & diaboli persequentis confusio perdocetur. Illo vero regioni illi per dispensationem divinam donato, beatissimum martyrem Ferreolum fideles, quique de Vienna sequuti fuerant, ad civitatis suæ præsidium fide probabili retulerunt; condentes eum in ripa ulteriore Rhodani, quæ civitatem spectat, haud procul a flumine.

[6] Ubi ne inhonoro diu clarus Martyr lateret sepulchro, [ubi ecclesia eidem deinde condita.] Castalius vir præcipui nominis de primoribus Viennensis urbis, illustris semper familiæ in patres ac posteros, vel quæ ab ipso quaquaversum deducitur linea optimæ admodum nobilitatis, cathecuminus adhuc, & necdum baptismi gratiam consecutus, basilicam in honorem Martyris fecit, fundans eam tanto opere, quanta & fide; præmittens hoc munus Deo, ut ad baptismi consummationem cum patrocinio Martyris perveniret. Ubi o hodie fusis Domino orationibus plebs lætatur de Martyre, & plebis devotionem domino beatus Ferreolus insinuat p.

ANNOTATA.

a Hic dissentiunt Mss. in vocibus. Nam vox cœpit sine alia mutatione in duobus omissa est, in alio, est præcepit; in alio legitur honorabat & puniebat. At omnia eodem redeunt.

b In aliquot Mss. additur, Ferreole; in pluribus omittitur.

c In omnibus Mss. promisi, videlicet operam meam. Attamen Ruinartius & Surius habent servivi.

d Alias moriar, in alio, cupio mori.

e Hic multum in vocibus dissonant codices; sed idem in omnibus significatur: ut etiam fit in mox sequentibus.

f Sentientibus in omnibus Mss. Ruinartius tamen habet scientibus, quod ex Surio, qui stylum mutavit, acceptum opinor, ut & alia nonnulla.

g Hæc usque ad finem numeri in omnibus fere codicibus nonnihil erant mendosa, in aliis magis, in aliis minus. Ex ea corruptione factum existimo, ut Surius, qui pauciora verisimiliter habuit exemplaria, verba detorserit in alium sensum hoc modo: Et propterea in superbiam lapsi, atque in perpetuum damnati estis &c. Surii verba adoptavit Ruinartius: nam ea sic in codicibus inventa, nonfacile credidero.

h In Mss. omnibus, Junctura sustineat, non colligatio consumat, ut habent Surius & Ruinartius.

i Pro ad Jarem in quibusdam Mss. legitur ad Zarem, ut dixi in Commentario num. 14. Quis sit fluvius, ignorare me fateor.

k Brivas, hic Brivate dictum, oppidum est in Arvernia ad Elaverem fluvium. Martyrio ibi coronatus est S. Julianus, ibique etiam coronatum S. Ferreolum, olim credidit ecclesia Viennensis: neque id improbabile esse, ostendi in Commentario num. 19 & seqq. Magis improbabilem puto eorum sententiam, qui hæc Actis ab interpolatore addita credunt, cum vix dubitare possim, quin rescissa sint a Surio.

l Præses hic intelligendus non videtur Crispinus, qui præerat Viennæ; sed alius quispiam eidem subditus, qui Brivate mandata dabat. Quod vero auctor ait, oblatos simul præsidi fuisse Julianum & Ferreolum, ipsius assertione adeo non fit certum, ut magis credam, occisum prius fuisse Julianum, sicut prius Vienna discesserat, & captus erat. Etenim auctor ipse, tum verbis illis, non cognita nobis interlocutione discutiens, tum silentio suo de die martyrii, satis insinuat, sibi non omnino comperta fuisse, quæ Brivate erant peracta tempore martyrii S. Ferreoli. In Actis, sicut a Surio & Ruinartio impressa sunt, auctor asseverantius de morte Sancti loquitur, an autem verius, multum dubito.

m Sex codices in hunc sensum conspirant, licet aliqui sint mendosi, & pro exstante habeant ex tanto. Unus habet: Basilicæ extante hodie monumento, quæ a circumjectis &c.

n Ex hoc loco colligitur, quando scribebat hic auctor, necdum conditam fuisse ecclesiam S. Ferreoli, quæ præter memoratam S. Juliani exstabat in territorio Brivatensi tempore S. Gregorii Turonensis.

o Pro ubi in aliis legitur &, in aliis ut.

p in uno Ms. additur, Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est virtus & honor in sæcula sæculorum. Amen. Et similis conclusio reperitur in tribus aliis. At ea abest a codicibus nostris, & a Trevirensi. Habes, lector studiose, Acta gemina, aut, ut magis credo, eadem diverso modo edita. Posteriora hæc nihil habent ex sola Surii editione; sed veniunt ex septem Mss., invicem ubique consentientibus, exceptis solum mendis, aut leviusculis vocum mutationibus, quæ transcribentium ignorantia aut negligentia in codices irrepere solent. Priora vero liberius suo more edidit Surius, stylum subinde mutando: quod ipsum præcipue fecisse credo, ubi dictionem in codicibus mendose expressaminveniebat. Ruinartium porro ex Surio multa sumpsisse non dubito, quia in collatione deprehendi, ipsius editionem cum Suriana verbis consonare, ubi differt a codicibus nostris; cum nostris vero saltem aliquibus consonare, quando a Surio dissidet.

* al. solo

* imperatorum

DE S. METHODIO EPISC. MART.
CHALCIDE IN GRÆCIA.

Forte sub Diocletiano.

SYLLOGE.

Methodius episc. mart., Chalcide in Græcia (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Locus episcopatus & martyrii variis dubitationibus obnoxius, uti alia fere omnia ad Sanctum spectantia.

De S. Methodio episcopo, licet scriptis celebri & martyrio, plura habemus dubitationibus obnoxia, quam certo enarranda. S. Methodium elogio inter Scriptores ecclesiasticos celebravit S. Hieronymus. [Memoria Sancti in Martyrologiis Latinis hoc die] Ex hoc vero eumdem Fastis inseruisse videntur martyrologi Latini, quorum vetustissimus est, quantum novimus, auctor Parvi Martyrologii Romani a Rosweydo editi. Nam hic ad XVIII Septembris sic habet: Methodii, Olympi Lyciæ, & postea Tyri episcopi, qui sub Diocletiano martyrio coronatus est. Hæc repetiit Ado, locum martyrii solum adjungens his verbis: In Chalcide Græciæ martyrio coronatus est. Adonis verba dat Usuardus, observans tantum ulterius, unde fuerint accepta, dum addit: Ut scribit S. Hieronymus. Plura ex Hieronymo sumpsit Baronius, Methodium in Martyrologio Romano ita memorans: Natalis sancti Methodii, Olympii Lyciæ & postea Tyri episcopi, sermonis nitore ac doctrina clarissimi, qui ad extremum novissimæ persecutionis (ut scribit sanctus Hieronymus) in Chalcide Græciæ martyrio coronatus est. Notkerus ab his non dissentit; sed apud ipsum mendose pro Chalcide legitur Ebacide. Wandelbertus tale dat elogium:

Ore, fide Antistes, signisque & sanguine martyr
Methodius, quartum denum celebrandus honorat.

Quartumdecimum intellige Kalendas Octobris, id est, diem XVIII Septembris. Mitto Martyrologia hisce recentiora. In Martyrologiis vero Hieronymi, Bedæ, Flori, & Rabani memoria Methodii non reperitur.

[2] Sanctus Hieronymus in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum cap. 83 Methodium laudat hoc modo: [ex S. Hieronymo, qui eumdem elogio celebrat, ut episcopum Olympi & Tyri:] Methodius Olympi Lyciæ, & postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis, adversus Porphyrium confecit libros; & Symposium decem virginum; de Resurrectione Opus egregium contra Origenem, & adversus eumdem de Pythonissa; & de αὐτεξουσίου (id est, de Libero arbitrio;) in Genesim quoque, & in Cantica canticorum Commentarios, & multa alia, quæ vulgo lectitantur. Et ad extremum novissimæ persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio & Valeriano, in Chalcide Græciæ martyrio coronatus est. Hactenus S. Hieronymus. Socrates, qui eodem seculo V, quo S. Hieronymus defunctus est, floruit, eique suppar fuit, meminit de Methodio, tamquam primo oppugnatore Origenis, ita ipsum perstringens lib. 6 cap. 13: Laboravit hoc morbo (scribendi contra Origenem) primum Methodius, Olympi Lyciæ civitatis episcopus. Hæc Socrates, plurium hæreticorum defensor, ita ut nihili faciendum sit, quod ille carpat S. Methodium ob oppugnatum Origenem. Illud interim observo, a Socrate dici Olympi episcopum, non item Tyri. Accedit S. Maximus, qui S. Methodium similiter vocat Olympi urbis Lyciæ episcopum, nulla facta mentione de Tyri episcopatu. Verba data sunt in S. Methodio Patarensi ad XX Junii.

[3] [alii inter scriptores laudant Methodium Patarorum episcopum.] Verum aliæ oriuntur dubitationes de sede episcopali S. Methodii. Nam Leontius Byzantius, qui sub finem seculi VI aut initium VII floruit, & Historiam de Sectis conscripsit, in hoc Opusculo Act. 3 pag. 431 enumerat doctores, qui floruerunt post tempora Apostolorum usque ad imperium Constantini Magni, interque eos Methodius laudatur his verbis: Methodius Patarensis episcopus, Græce Πατάρων Patarorum. Erat sane hujus nominis urbs in Lycia, sed longe Olympo dissita. Nam utraque quidem vicina erat mari, sed Olympus versus Pamphyliam, Patara vero versus Cariam erat posita, ac utrique intermedia erat civitas Myrensis, ecclesiastica Lyciæ metropolis, & S. Nicolai episcopatu celebris. Itaque dici nequit, eamdem esse civitatem Patara & Olympum. Frustra allegantur verba Suidæ, in Methodio dicentis, Μεθόδιος Ολύμπου Λυκίας ἥτοι Πατάρων, καὶ μετὰ ταῦτα Τύρου ἐπίσκοπος. Methodius Olympi Lyciæ aut Patarorum, & deinde Tyri episcopus. Etenim verba hæc non significant, Olympum & Patara eamdem esse urbem, ut nimis festinanter dixit Combefisius; sed insinuant dubitationem Suidæ de primo Methodii episcopatu, fuissetne Olympensis aut Patarensis. Ratio dubitandi erat, quod S. Hieronymus aliique Olympi episcopum dicerent; Leontius vero & post ipsum alii Patarensem vocarent episcopum. Nam etiam a S. Joanne Damasceno lib. 3 de Imaginibus in fine laudatur Opus S. Methodii episcopi Patarensis, de Resurrectione. Demum Menologia & Menæa Græcorum Methodium Patarensem celebrant ad XX Junii, & ex his Fastis de S. Methodio Patarensi egit Henschenius noster ad XX Junii.

[4] [Itaque dubium est, an idem sit, & Olympensis simul ac Patarensis,] Alia modo exsurgit ex hisce dubitatio. Nam ambigitur, utrum idem sit Methodius, qui ab aliis Olympensis, ab aliis Patarensis vocatur episcopus. Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XIV Junii distinctos credidit. In eamdem sententiam propendit Henschenius noster, quando ad XX Junii disputavit de S. Methodio Patarensi; sic tamen, ut dubitaverit, distinguendine essent, an confundendi, & hujusce rei examen remiserit ad hunc diem. Leo Allatius in Diatriba de Methodiorum scriptis utrumque eumdem credit, dicens fuisse episcopum utriusque civitatis. Hanc opinionem secuti sunt alii plerique, inter quos nuperrime Lequienus in Oriente Christiano. At nullum invenio argumentum, quo alterutra opinio satis fiat certa. Pro non distinguendis duobus Methodiis, qui scripserunt ante imperium Constantini Magni, aut potius ante finitas imperatorum gentilium persecutiones, afferri potest, quod unum solum Methodium agnoscat S. Hieronymus, unum dumtaxat recenseant Leo Byzantius, aliique scriptores, qui auctores ecclesiasticos enumerarunt. At reponi potest, alios quoque ab illis omitti, ut mirandum non foret, si ex duobus Methodiis unum omisissent, præsertim si quis contenderet, Patarensem pauca solum scripsisse, aut omnino non scripsisse, sed alterius scripta illi ex errore attributa. Certe non facile pro certo admisero, Olympensem simul & Patarensem episcopum fuisse Methodium, ut contendunt Allatius & Lequienus. Cum enim civitas Myrensis secundum Lequienum tom. 1 col. 965 episcopum habuerit a primo Christi seculo, & intermedia sit Olympo & Pataris, nullo modo fit verisimile, ecclesias Olympensem & Patarensem seculo III aut IV ab eodem episcopo administratas.

[5] Mihi sane verisimilius apparet, posteriores Græcos, [aut alterutrius solum loci episcopus; an vero duo diversi.] qui episcopatum Patarensem S. Methodio doctori attribuerunt, a vero aberrasse. Nam primus, qui scitur Patarensem dixisse episcopum, est Leontius Byzantius, tribus fere seculis Methodio posterior. Verum, si causam erroris conjectura investigare voluerimus, nulla erit verisimilior, quam si conjiciamus, Pataris etiam claruisse aliquem episcopum Methodium, eumque ante Olympensem seculo III floruisse. Etenim sic intelligemus, quo modo contingere potuerit, ut jam tempore S. Hieronymi duplex esset sententia de tempore martyrii S. Methodii, ac alii vellent, ipsum fuisse coronatum ad extremum novissimæ persecutionis; alii medio seculo citius, sub Decio & Valeriano. Miror sane, S. Hieronymum, qui illa scribebat ante finem seculi IV, certo scire non potuisse, utrum vir tam celeber, qualis fuit Methodius, coronatus esset eodem seculo, an vero circa medium seculi III. At ea dubitatio facile oriri potuit, si quis Methodius episcopus sub Decio aut Valeriano passus sit, alius vero circa finem persecutionis Diocletiani. Præterea S. Hieronymus Methodium suum Tyri deinde facit episcopum, quod nullus dixit de Patarensi. Demum S. Hieronymus Chalcide passum dicit Methodium. At Græci numquam asseruerunt, Patarensem extra ecclesiam suam esse passum. Quapropter non desunt rationes, quæ suadent, Methodium Olympi ac deinde Tyri episcopum non esse eumdem cum Methodio Patarensi. At ea non invenio argumenta, quibus rem certam facere valeam, ideoque dubiam relinquo.

[6] Tillemontius, qui de S. Methodio disseruit tom. 5 Monum. Eccl., [Certe locus episcopatus est admodum dubius.] non minus ambigue loquitur de ipsius episcopali sede, & alias insuper movet difficultates nota 1. Primo dubitat, an Methodius revera fuerit Tyri episcopus, quia translatio ab episcopatu Olympensi ad Tyrium non est admodum verisimilis ob diversitatem provinciarum, longe invicem dissitarum, nam Olympus est in Lycia, Tyrus in Phœnicia. Augetur difficultas, quia circa tempus, quo Methodius martyr obiit, episcopatus Tyrius videtur possessus fuisse ab aliis. Certe Henschenius noster tom. III Februarii pag. 172 martyrium S. Tyrannionis, episcopi Tyri, ex Eusebio figit anno 310, ut ipsi vix succedere potuerit S. Methodius, & deinde in eadem persecutione coronari, maxime si in Græcia passus est, ut scribit S. Hieronymus. Præterea difficultas non levis oritur ex Epistola Joannis Antiocheni patriarchæ ad S. Proclum Constantinopolitanum, scripta anno 431, editaque in Nova collectione Conciliorum apud Baluzium col. 893, ubi enumerantur præcipui Ecclesiæ doctores, qui floruerunt usque ad inchoatum seculum IV, in variis provinciis, & de Methodio dicitur; In Hellade vero & Illyrico Methodius & alii patres, qui pietate claruerunt. Non capio, cur Antiochenus patriarcha Methodium Helladi adscribat aut Illyrico, si Tyrius fuerit episcopus, aut etiam Olympensis in Lycia. Suspicari quidem possemus, de alio Methodio loqui Joannem Antiochenum; sed ille alius non innotuit; & Hieronymus etiam martyrium S. Methodii doctoris figit in Græcia, quod mirum est, si Olympensis & Tyrius fuerit episcopus. Tot paradoxa suspicionem ingerunt, plures fuisse Methodios, quorum confusione enatæ sunt istæ difficultates.

[7] [Dubius quoque martyrii locus,] Rursum ambiguus est locus martyrii. Chalcidem in Græcia nominat Hieronymus. Hoc Tillemontius & Henschenius exponunt de Chalcide, quæ est in Eubœa insula Græciæ, licet alia etiam Chalcis sit in Ætolia, Græciæ item provincia. Sophronius, qui Catalogum S. Hieronymi Græcum fecit, coronatum S. Methodium scribit ἐν Χαλκίδι τῆς Ανατολῆς, in Chalcide Orientis, designans nimirum Chalcidem Syriæ, quæ nomen dat provinciæ Chalcidenæ, cujus est caput. Hic martyrii locus magis cohæret cum episcopatu Tyrio, & ideo verisimilior esset, nisi obstaret auctoritas S. Hieronymi. Allatius agnoscit, Sophronium habere in Chalcide Orientis, sed nodum velociter scindens, ait corrupte id legi in Sophronio, cum integre sic legi debeat, ut Hieronymianis concordent. Facile admisero, locum non aliter Græce redditum a Sophronio, quam Latine fuerat expressus ab Hieronymo. At non video, quare exscribentium vitio minus in Hieronymi textum Latinum, quam in Græcum Sophronii, mendum aliquod irrepere potuerit. Suidas certe habet, ut Sophronius, non ut Hieronymus. Itaque nequeo dicere cum Allatio, locum Hieronymi integrum esse, textum vero Sophronii corruptum, nisi dubia pro certis venditare voluero. Quin potius magis propenderem in locum Sophronii, ut confirmatum a Suida, & in Chalcidem Syriæ, ut Tyro propinquiorem, nisi obstarent rursus verba Joannis Antiocheni mox allegata, quibus Methodius annumeratur doctoribus Græciæ aut Illyrici, non Syriæ aut Asiæ. Verum hæc verba non modo repugnant martyrio in Syria obito; sed æque contraria videntur episcopatui in Lycia asserto & deinde in Phœnicia.

[8] [imo & tempus,] Tempus martyrii, quod a Baronio, Allatio, Tillemontio, & aliis statuitur circa finem persecutionis Diocletiani, & nominatim a Tillemontio Nota 2 circa annum 311 aut 312, vix certius apparet, quam cetera jam excussa. S. Hieronymus, ut jam vidimus, passum dicit, vel ad extremum ultimæ persecutionis, vel sub Decio & Valeriano. Dubitatio hæc de Methodii ætate ostendit, S. Hieronymum non fuisse optime instructum de spectantibus ad Methodium, cujus quidem scripta viderat, sed gesta non æque noverat. Sophronius locum Hieronymi cum eadem dubitatione Græcum fecit. Suidas idem forsan dicere voluit, sed nonnihil diversa expressit. Nam verba ipsius, exacte reddita Latine, ita sonant: Qui circa extrema persecutionis temporibus Decii & Valeriani &c. Leontius Byzantius Act. 3 numerat Methodium Patarensem inter illos doctores, qui floruerunt post tempora Apostolorum & ante Constantinum Magnum, Methodium nominans ante S. Gregorium Thaumaturgum. Hæc omnia valde ambigua sunt; cum enim S. Hieronymus dubitationem extendat a Decio usque ad finem fere ultimæ persecutionis; quis modo credat, satis constitisse Hieronymo, Methodium non esse passum tempore aliquo intermedio, nimirum sub Aureliano, aut initio persecutionis Diocletiani, aut sub alio imperatore? Præterea quis certo definiat, quo anno finem novissimæ persecutionis statuere voluerit S. Hieronymus, annone 312, in quo agentibus Constantino & Licinio, finem persequendi Christianos fecit Maximinus; an vero anno 323, quo Licinius resuscitatam iterum persecutionem clade sua & morte finire coactus est?

[9] Tillemontius Nota 2 in Methodium allegat rationes aliquot, [quod ratiocinia Tillemontii] ut ostendat, S. Methodii martyrium contigisse anno 311 aut 312. Primo observat, Sanctum non esse passum sub Valeriano, ideoque minus sub Decio, quia scripsit contra Porphyrium, qui anno 263, id est, tribus annis post finitam Valeriani persecutionem, tantum annos numerabat triginta. Solida est hæc ratiocinatio: nam satis constat, Porphyrium non tam cito cœpisse scribere contra Christianos, & eidem consequenter non respondisse Methodium, nisi diu post finitam Valeriani persecutionem. Secundo allegat Tillemontius ex S. Hieronymo lib. 1 contra Rufinum hæc verba Eusebii, scribentis Apologiam Origenis: Quomodo ausus est Methodius nunc contra Origenem scribere, qui hæc & hæc de Origenis locutus est dogmatibus? Tum sic argumentatur: Hæc innuunt, necdum mortuum fuisse Methodium, quando ita de ipso loquebatur Eusebius. Hic autem Apologiam istam certo non scripsit ante annum 309. Itaque eo anno vivebat Methodius. Ex his ulterius infert, martyrium ipsius figendum sub finem persecutionis Diocletiani anno 311 aut 312. Non negaverim, istud ratiocinium subtile videri & probabile. Certum tamen non videtur, vixisse Methodium, quando ista scribebat Eusebius: & consequenter ex data observatione nequit certa erui conclusio.

[10] Quin imo alii forsan ex allegato Hieronymi loco probare contendent, [non faciunt omnino certum,] mortuum jam & Martyrem fuisse Methodium, quando ei prædicta objiciebat Eusebius. Nam dicit S. Hieronymus, idem, quod sibi objiciebatur a Rufino, objectum ab Eusebio fuisse Methodio episcopo & martyri. Et mox ait, idem ab Ariano homine objici clarissimo & eloquentissimo Martyri. Dicere enim poterunt, Eusebium ista non objecisse Martyri, si vivebat Methodius, & postea solum martyrio coronatus est. At hæc consecutio æque erit incerta: nec superest Opus Eusebii, ex quo clarius appareret, utrum de vivente locutus sit Methodio, an de mortuo. Præterea; etiamsi certo constaret, vixisse anno 309 S. Methodium, ex eo certo colligi non posset, coronatum fuisse anno 311 aut 312; cum etiam pati potuerit sub persecutione Licinii circa annum 320. Ex disputatis hactenus abunde liquet, pleraque spectantia ad personam S. Methodii incerta esse, nimirum an fuerit idem cum Methodio Patarensi, an fuerit primum Olympi, postea vero Tyri episcopus, utrum scripserit in Asia aut Syria, an in Græcia, martyrne occubuerit seculo III an IV, utrum in persecutione Diocletiani, an citius, aut etiam serius; & demum utrum coronam martyrii consecutus sit in Græcia, an in Syria. Etenim dubitatio S. Hieronymi de tempore martyrii, cum ad annos facile sexaginta extendatur, omnino insinuat, non satis comperta fuisse Hieronymo spectantia ad S. Methodium; atque ea de causa nos minus firmiter inhærere posse iis, quæ de gemino ipsius episcopatu & loco martyrii affirmat.

[11] Ad tot dubia adjungi potest aliud, videlicet an S. Methodius alio nomine dictus fuerit Eubulius, ut Allatius aliique asserunt ex S. Epiphanio. Nam hic hæresi 64 num. 63, [Methodius non videtur habuisse nomen Eubulii.] ubi amplissimum S. Methodii locum allegaverat contra Origenianos, subdit, ista esse τῶν ὑπὸ τοῦ μακαρίτου Μεθοδίου, τοῦ καὶ Ευβουλίου, ex disputatis a B. Methodio, qui & Eubulius. Ex hoc loco colligunt, Eubulii etiam nomen fuisse S. Methodio, ut etiam observavit Petavius in Annotatis ad locum allegatum. Verum hæc non videtur fuisse mens S. Epiphanii. Noluit dicere, opinor, S. Methodio aliud nomen fuisse Eubulium, sed eo nomine disputasse contra Origenem. Etenim Opus S. Methodii contra Origenem de Resurrectione, ex quo plurima adduxit S. Epiphanius, erat Dialogus cum interlocutoribus saltem quatuor, nempe Proclo & Aglaophonte, disserentibus utcumque pro Origene, ac Eubulio & Auxentio, qui contra Origenem disputabant, ejusque errores refellebant. Ex his præcipuus disputator erat Eubulius, ut liquet ex Epiphanio num. 43 in fine. Quapropter nihil videtur dicere in allegato loco S. Epiphanius, nisi se dedisse, quæ Eubulii nomine disputaverat Methodius. Itaque Eubulius non fuit nomen Methodii, sed nomen, quod in illo Dialogo dederat præcipuo disputatori, cujus ratiocinia allegaverat Epiphanius. Sic S. Methodius in Symposio suo aut Convivio Virginum personam præcipuam similiter Eubulium nominavit. Evanescit igitur fictitium Sancti nomen, ex Epiphanio male intellecto natum, & aliis omnibus ignotum.

§ II. Scripta S. Methodii, quorum pars magna perdita, enumerantur.

[S. Methodius scriptor magni nominis,] Quamvis certo non constet de loco & tempore, quibus floruit, episcopatum gessit, scripsitque, ac pro Christo sanguinem fudit S. Methodius, ut jam vidimus; certum tamen est, episcopum fuisse & martyrem, multaque edidisse scripta, vergente ad finem seculo III, aut seculo IV, antequam solus imperaret Constantinus Magnus. Æque certum est, scriptorem fuisse magni nominis, & multorum elogiis celebratum. S. Hieronymus, jam laudatus num. 2, dicit, fuisse scriptorem nitidi compositique sermonis. Idem rursum num. 10 vocat clarissimum & eloquentissimum Martyrem. Idem Methodius a S. Epiphanio hær. 64 num. 63 dicitur Vir apprime doctus, acerrimusque veritatis Patronus. Joannes Antiochenus in Epistola ad S. Proclum anno 431 data, recenset S. Methodium inter episcopos doctoresque illustrissimos, quorum fides fuit probata, illumque solum nominat ex illis, qui floruerunt in Hellade, sive Græcia, & in Illyrico, ut jam dixi num. 6. Leontius Byzantius de Sectis Actione 3 numerans præstantissimos doctores, qui floruerunt post tempora Apostolorum usque ad Constantinum, novem tantum recenset, iisque annumerat Methodium Patarensem, qui vel Methodius noster est, aut illis annumeratur, quia cum nostro confunditur. Præterea auctoritas S. Methodii laudatur a multis Patribus antiquis cum elogio, ut videre est apud Allatium in Diatriba de Methodiorum scriptis, ex qua huc nonnulla breviter transfero. Per Joannem Thessalonicensem episcopum ibidem num. 16 vocatur, Magnus Methodius; a S. Anastasio Sinaita, Sapientia percelebris; ab Andrea Cæsariensi rursum, Magnus, a S. Maximo, aliisque pluribus Sanctus martyr. Verum, omissis aliis, Sancti scriptorum catalogum texam, exordium ducens ab operibus per S. Hieronymum laudatis.

[13] Primo, teste Hieronymo, Adversum Porphyrium confecit libros. [primus refutat Porphyrium contra Christianos scribentem;] Erat Porphyrius philosophus gentilis, Christianis infestus admodum, qui sacras legebat Scripturas, ut Christianos acrius & subtilius oppugnaret. Scripsit autem contra ipsos grande Opus in quindecim libros divisum, de quo latius consuli potest Tillemontius tom. 4 Imperatorum in Diocletiano art. 31, ubi observat, eum in Siciliam venisse anno 267, ibique diu mansisse, & contra Christianos scripsisse. Itaque potuit S. Methodius ad scripta Porphyrii respondere non diu post annum 270; & multo etiam serius, si vixerit usque ad annum 311 aut 312. Certe primus fuit, qui Porphyrium cœpit refutare, teste variis locis S. Hieronymo. In Epistola ad Magnum Oratorem ita habet: Scripserunt contra nos (Christianos) Celsus atque Porphyrius. Priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius & Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit versuum &c. Eosdem Porphyrii oppugnatores recenset in Apologia pro libris contra Jovinianum. In Præfatione vero Commentariorum in Danielem innuit, Opus Methodii contra Porphyrium non fuisse absolutum. Nam, ubi dixerat Eusebium & Apollinarem Porphyrio solertissime respondisse; subjungit: Et ante hos ex parte Methodius. Quapropter non est incredibile, S. Methodium huic Operi esse immortuum, & forte pro mercede martyrii coronam consecutum. Ceterum hoc Sancti Opus excidit, præter Excerpta paucissima, quæ ex Damasceno & aliis dedit Combefisius in Operibus S. Methodii pag. 442 & seqq.

[14] Sequitur apud Hieronymum: Symposium decem virginum. [scribit Symposium virginum, quod ab Arianis] Dialogus est de Virginitate, qui primum editus est a Leone Allatio Romæ anno 1656, deinde recusus a Petro Possino, & demum a Combefisio (qui ante Excerpta solum illius Operis cum reliquis Methodii fragmentis ediderat) idem Symposium recusum est in Auctario novissimo pag. 64 & seqq. Porro Photius hujus Operis dat Excerpta cod. 237, & col. 963 de eo observat sequentia: Observandum, Dialogum hunc, qui Symposium inscribitur, sive de castitate, magnam partem adulteratum esse. Offendes enim in illo adjectas & Arianas vanasque opinationes, aliasque male sentientium fabulas. Combefisius post Dialogum hanc Photii censuram subjungit pag. 142; sed mox pag. 143 de ea re sententiam suam exponit his verbis: Inter reliqua Methodii, hanc maxime lucubrationem ab hæreticis depravatam, & Arianicas voces habere, Photii censura est. Putem ego Methodium pro ævi simplicitate, nonnulla a se inspersisse non satis elimata exque regula ecclesiastica; velut fere superiores Patres non prorsus accurati fuere. Nec video, ut nulla hic quidam deprehendant vere laborantia: nam sunt aliqua, quæ vix sensum Catholicum faciant, quantumvis quis emolliat, ac nisi prorsus vim verbis faciat.

[15] Allatius in Diatriba sua num. 12 negat, opinationes Arianicas reperiri in Methodii Symposio, [corruptum aliqui credunt, alii purum existimant,] quale nunc exstat. Nam postquam observaverat, aliqua Patrum scripta ab hæreticis corrupta esse; & nonnulla etiam in pluribus Patribus vetustis reperiri, quæ nec accurata sunt, nec a posteris admissa; sic prosequitur: Quidquid tamen sit, in hoc plane, quod præ manibus est, Symposii exemplar, similes hæreticorum fabulæ, potissimum Arianæ, nullæ inspersæ sunt: nec est, quod non possit Catholice Catholicis auribus exponi. Addit, Patres subinde in fervore disputationis aliqua protulisse minus probanda, & utcumque faventia hæresibus postea enatis. Quæ licet vera sint, inquit, in Symposio tamen Methodii, quod nunc publicamus, locum non habent, quod in eo nihil sit, quod Arianam hæresin stabiliat. Imo si recte singula examinentur, sunt nec pauca, quæ illam refellunt, & penitus destruunt. Vides, opinor, studiose lector, quam diversæ sint duorum editorum sententiæ. Nolim ego judicium meum interponere de omnibus, quæ leguntur in Symposio, cum otium mihi per alia negotia non suppetat expendendi singula tam accurate. Ausim tamen candide edicere, crisin Combefisii iniquiorem S. Methodio videri. Si enim aliqua vix sensum Catholicum faciant, ut ipse pronuntiat, eaque ab ipso Methodio sunt conscripta, quo modo factum dicemus, ut Ariani S. Methodii verba in patrocinium hæreseos suæ non allegaverint? Etenim tempore Arianorum notissima erant Methodii Opuscula, & Sancti nomen tam celebre, ut Græci ante Arianam hæresim vix ullum videantur habuisse doctorem magis celebrem, magisque probatum. Præterea legit Photius quatuor diversa Methodii Opera; & de hujus tantum corruptione conqueritur. At, si Methodius usus fuisset quibusdam loquendi modis, qui Arianis favere videbantur, tales verisimiliter in aliis quoque ipsius Operibus fuissent inventi, & sic Photius non fuisset conquestus de corruptione solius Symposii. Dicendum igitur videtur, aut veram esse sententiam Allatii, & omnia Methodii verba sensu Catholico facile exponi posse, aut recte dixisse Photium, Opus ab Arianis fuisse corruptum. Forte etiam Photius codicem habuit corruptum, Allatius purum.

[16] [dialogus est in laudem virginitatis.] Personæ, quæ loquuntur in Symposio, sunt decem virgines, indeque vocatur, Convivium decem virginum. Cum virginibus vero non raro colloquitur Arete, sive Virtus. Accedit Gregorium mulier, quæ omnia in convivio peracta narrat Eubulio. De Eubulio autem, virne sit Eubulius, an etiam mulier Eubulium dicta, lis est inter Possinum & Combefisium. Nam Possinus credit, virum designari, quia ubique adjuncta habet masculina. Hac de causa ab eo passim vocatur Eubulius, aliquando tamen etiam Eubulium, ut codices habere fatetur. Combefisius vero in Annotatis existimat, Eubulium etiam esse feminam, fassus nihilominus, masculino generi personam ipsius jungi. Sic initio statim de Eubulio dicitur βουλόμενος volens, quod de femina dicendum erat βουλομένη; & sic constanter, ubicumque adjuncta virum aut mulierem designare possunt, virum indicant. At res levioris est momenti, cum persona sit fictitia.

[17] [Componit Opus de Resurrectione contra Origenem,] Post laudatum de Virginitate dialogum sequuntur apud S. Hieronymum duæ lucubrationes contra Origenem, quarum prima nominatur: De Resurrectione, quod Opus egregium contra Origenem, vocat Hieronymus. Allatius num. 13 multos adducit Patres, qui Opus de Resurrectione laudaverunt. Inter illos plurima ex eodem Opere adducit S. Epiphanius hær. 64 contra Origenistas; nimirum in editione Petavii a pag. 534 usque ad 590 producitur disputatio Methodii contra Origenem, licet variæ personæ inducantur loquentes, maxime Proclus & Eubulius, quibus breviter subinde respondent Aglaophon & Auxentius. Nam hoc etiam S. Methodii Opus per formam dialogi compositum fuit, ut clarissime patet ex Epiphanio. Hic autem pag. 534, antequam adducit dissertationem Methodii, ita scribit: Ego vero iis ipsis, qui ante me in eum laborem incubuerunt (refutandi Originis errores) & oratoriis lenociniis fucatam hominis nequitiam justissimis rationibus diluerunt, præstantior videri nequaquam affectans, … contentum me iis esse oportere putavi, quæ beatus Methodius in Oratione, quam de Resurrectione scripsit, adversus eumdem Origenem disseruit. Quæ quidem hic ad verbum omnia transcribam. Sic igitur Methodius, ut infra scriptum est, loquitur. Tum omnia Methodii sunt, quæ Procli & aliorum nomine disseruntur, usque ad paginam 590: ibique subjungit Epiphanius: Atque hæc sunt e beati Methodii, qui & Eubulius (in hoc Dialogo) dictus est, scriptis ordine decerpta, quæ de Origene, depravataque Origenis fide, sophisticis cavillationibus implicata, in eodem de Resurrectione libro disseruit. Quæ hoc loco proposita sufficere contra illius nugas putavimus impiamque doctrinam… Et quamquam alia pleraque ad idem argumentum Methodius, ille vir apprime doctus, accerrimusque veritatis patronus, in eodem libro disputarit totidem fere, quot a nobis excerpti sunt, versibus; nihilominus … satis esse duximus, huc usque ex illius Opere transtulisse. Hactenus Epiphanius. Nescio sane, quid causæ fuerit, cur illum locum integrum non dederit Combefisius in Excerptis Methodii. Edidit tamen Excerpta aliqua ex libro de Resurrectione, nimirum ex Epiphanio, ex Damasceno, & plura ex Photio, quæ videri apud ipsum possunt inter Methodiana primo loco.

[18] Alterum Opus Methodii contra Origenem S. Hieronymus exprimit hoc modo: [& de Pythonissa: improbabile est, ipsum retractasse scripta] Et contra eumdem de Pythonissa. De hoc Opusculo nihil superesse videtur, aut certe etiamnum latet in bibliothecis. Porro causa horum contra Origenem Opusculorum Socrates, Novatianorum non tantum, sed etiam Origenis patronus, S. Methodium carpit verbis num. 2 datis, tamquam maledicum, & post alia quædam de eodem Methodio subjungit: Methodius quidem, cum in libris suis Origenem diu multumque insectatus fuisset, postea tamen, quasi palinodiam canens, in Dialogo, quem Xenonem inscripsit, summa eum admiratione prosequitur. Baronius ad annum 402 num. 18 merito arguit Socratem ob hæc dicta, observatque, contrarium prorsus factum a S. Methodio, uti habet Eusebius, qui, teste Hieronymo, carpebat Methodium, quod scriberet contra Origenem, quem antea laudaverat. Tillemontius ejusdem est sententiæ, meritoque uterque asserit, fide indignum esse Socratem in iis, quæ dicit de palinodia ob scripta contra Origenem. Res mihi tam bene firmata videtur a Baronio ex silentio defensorum Origenis, ut mirer Pagium potuisse hisce se opponere in Critica ad annum 402 num. 3. Habuit quidem Pagius Huetium pro sua opinione contra Baronium, & ex illo ait: Potuit Methodius primum Origenem laudare, & deprehensis postmodum erroribus, vituperare, & iisdem demum excusatis ad priorem sententiam redire. Verum nec Huetio credere possum, nec Pagio, tantæ levitatis fuisse Methodium, ut de Origene sententiam bis mutarit, nec tacuissent Eusebius & Rufinus, si errores Origenis semel oppugnatos demum excusasset Methodius.

[19] [contra Origenem, quem etiam oppugnat in Opere de Creatis,] Dubitat Allatius num. 17, an Dialogum aliquem, Xenonem dictum, scripserit S. Methodius; creditque se vestigia manifesta Xenonis dialogi invenire in Opere Methodii de Creatis, seu Genitis, ex quo Excerpta Photius subministravit in Bibliotheca col. 931. At certius est, illud etiam Opus Methodii de Creatis contra Origenem, quem in eo centaurum vocat, quod sacra prophanis misceret, fuisse scriptum. Videri possunt Extracta apud Photium, eademque recusa apud Combefisium pag. 336. Verumtamen non est improbabile, S. Methodium scripsisse aliquem Dialogum, inscriptum Xenonem, in eoque Dialogo Origenem ab ipso laudatum: nam eatenus Socrati fidem habendam existimo. Contra omnino improbabile apparet, in eo Dialogo palinodiam cecinisse Methodium, & sententiam priorem de erroribus Origenis mutasse, quod ne Socrates quidem aperte dicit. Id enim si fecisset, tam acerbo animo in Methodium non scripsisset Socrates, nec Eusebius ipsum ob mutatam de Origene sententiam carpere voluisset.

[20] [potuit tamen Origenem laudare in Opere contra Gentiles aut alibi.] Forte Dialogus Xenon erit illud ipsum Opus, quod contra Porphyrium scripsit Sanctus: nam in Opere contra Porphyrium aut gentiles poterat justa ratione laudare Origenem, ut defensorem Christianorum contra Celsum; imo etiam in tali Opere laudare Origenem potuisset ab ingenio & eloquentia, etiamsi antea contra ipsum scripsisset. Quapropter dubitare merito possumus, an ille Dialogus fuerit scriptus ante Opera contra Origenem, an vero postea. Si enim scriptus fuerit contra gentiles, sine ulla mutatione opinionis pristinæ de Origenis erroribus, potuit argumenta ipsius contra Gentiles merito laudare; & sic non erraverit Socrates, nisi in modo enarrandi facta, nimirum quod quasi palinodiæ attribueret, quæ Methodius justa ratione fecerat. Ita Socrates obtrectandi studio male attribuit, quod Methodius errores Origenis impugnare cœperit.

[21] [Opus de Libero arbitrio contra Valentinianos, & alia duo.] Sequitur apud S. Hieronymum: Et de αὐτεξουσίου, de Libero arbitrio. Extracta satis ampla hujus Operis dat Photius cod. 136 col. 939. Plura dedit Combefisius, credens totum pene Opusculum se edere ex tribus partibus. Prima pars ante edita erat a Meursio, secunda item in Bibliotheca Photii, tertiam habuit ex Ms. Sirmondi, ac in fine modicum addidit fragmentum ex Damasceno. Dialogus est contra Valentinianos hæreticos scriptus, qui interlocutores habet Orthodoxum & Valentinianum, ut latius videri potest apud Combefisium a pag. 347. Alia duo Opuscula Methodii Hieronymus subjungit hoc modo: In Genesim quoque, & in Cantica Canticorum Commentarios; & multa alia &c. Observat Allatius num. 19, Commentarios in Genesim olim laudatos fuisse nomine Quæstionum in Genesim; sed nulla affert fragmenta alicujus momenti, uti nulla afferuntur ex Commentariis in Cantica.

[22] [Oratio de Symeone & Anna non est S. Methodii martyris,] Præter jam dicta Combefisius edidit duas S. Methodii Orationes; priorem jam ante editam pag. 396 hoc titulo: Methodii episcopi Patarensis & martyris de Symeone & Anna, quo die Domino in templo occurrerunt, ac de Sancta Deipara (Græce εἰς τὴν ἁγίαν Θεοτόκον.) Alterius pag. 430 titulus est: Sancti patris nostri Methodii episcopi & martyris oratio in Ramos palmarum. Priorem S. Methodio episcopo martyri etiam tribuit Fabricius in Bibliotheca Græca tom. 5 pag. 257, de altera dubitat. Tillemontius vero Nota 6 in Methodium vehementer de utraque dubitat, & in eam inclinat sententiam, ut utramque recentiorem faciat. Henschenius noster, qui re minus examinata, priorem laudaverat tom. 1 Februarii pag. 268 in Hypapante Domini, tamquam hujus Methodii, in Vita S. Methodii Constantinopolitani tom. 2 Junii pag. 973 eam Methodio nostro prorsus abjudicat cum Oudino. Ego dubitare non possum, quin utraque sit composita aliquot seculis post Methodium, quandoquidem auctor iis utitur modis loquendi, qui invaluerunt post concilium Nicænum, & post Ephesinum, ut facile perspiciet, quisquis antiquitatis bene peritus, eas attente legere voluerit. Certe vox ὁμοούσιος, qua aliquoties utitur Methodius ille, usitata non fuit ante concilium Nicænum; vox Θεοτόκος, quam similiter non solum in titulo, sed in ipsa quoque oratione repetitis vicibus habet, solum usui esse cœpit tempore concilii Ephesini. Verum, ut brevis sim, dicere sufficiat, multas voces in illa Oratione reperiri, quas apud antiquiores Græcos non facile reperias, totamque dictionem longe distare a nitore & puritate Methodii nostri; tantumque accedere ad stylum Græcorum recentiorum, ut plane non videam, quomodo Allatius ullam styli similitudinem invenire potuerit inter orationem de Symeone & Anna & Symposium Methodii de Castitate.

[23] Habent tamen argumentum, quod ineluctabile credunt, [sed multo posterius composita:] qui illam Orationem S. Methodio martyri attribuere volunt, Combefisius & Allatius, quorum etiam opinioni subscripsit Joannes Albertus Fabricius in Bibliotheca Græca tom. 5 pag. 256. Initium Orationis tale est, prout Latine exprimitur apud Combefisium pag. 396: Cum olim, quantum quidem breviter licuit, quæ de virginitate dicenda erant, in Symposiacis de Castitate (Græce ἐν τοῖς περὶ ἁγνείας συμποσίοις in Symposiis sive conviviis de castitate) ceu jactis fundamentis abunde explicuerimus &c. Credunt Combefisius & Allatius, clare hic laudari Symposium olim a Methodio scriptum, ut nullus sit dubitandi locus, inquit Combefisius pag. 469. Verum istud argumentum non tanti faciendum est, quanti illud æstimarunt laudati scriptores. Etenim materia de castitate & virginitate talis est, ut plurimi Patres de ea sæpius egerint; neque unus Methodius martyr castitatem & virginitatem multis laudibus celebrarit. Vox vero συμπόσιον convivium talis quoque est, ut pro sermone ad populum per metaphoram minime ineptam adhiberi possit: nam Chrysostomus in Homiliis suis frequenter dicit, se convivium exstruere aut mensam apponere. Quapropter auctor illius Orationis ait, se jam in variis orationibus ad populum de virginitate breviter locutum esse. Hoc autem modo explicanda ipsius verba, liquet primo ex numero plurali, quo utitur ἐν τοῖς συμποσίοις in conviviis, cum enim unum tantum Symposium scripserit S. Methodius martyr, si illud indicare vellet auctor, diceret ἐν συμποσίῳ, in Symposio, non in Symposiis. Secundo auctor Orationis dicit, se breviter egisse de virginitate: at Methodius in Symposio prolixe admodum de virginitate disputavit. Itaque ineptum est illud argumentum ad Orationem illam Methodio martyri adscribendam; cum ipsa ab initio usque ad finem stylo, verbisque recentioribus, & accurato contra Arianos, Nestorianos, Eutychianosque loquendi modo, aperte clamet, se longe juniorem esse.

[24] [alia etiam S. Methodio martyri perperam attributa.] De altera Oratione in Ramos Palmarum, quæ etiam Chrysostomo adscripta fuit, dixisse breviter sufficiat, non videri illam Methodii martyris. Edidit præterea Combefisius nonnulla Excerpta Methodii, uti & Allatius aliud quodpiam fragmentum. At ea levioris sunt momenti; nec plura afferuntur, quæ Methodio martyri merito adscribi possunt. Nam legitur quidem Apocalypsis aliqua sub nomine Methodii; sed certo recentioris est. In bibliotheca regia Parisiensi habetur Homilia in Præsentationem adscripta Methodio Patarensi, ut habet Catalogus manuscriptorum in codice 1194. Similis tituli in Præsentationem homilia in codice 1171, qui dicitur esse seculi decimi, attribuitur cuidam Methodio Myrorum episcopo. Hanc minime vidimus, & forte eadem erit, quæ in altero codice tribuitur Patarensi, in altero vero Myrensi Methodio, de quo nihil præterea inveni. Ceterum, si inscriptiones, quibus Opuscula in codicibus attribuuntur certis auctoribus, minus frequenter aberrarent a vero, quam revera aberrant maxime in codicibus, qui variorum simul scriptorum Opuscula exhibent, suspicarer post medium seculi V aut seculo VI floruisse aliquem Methodium Patarensem. Nam hic posset auctor esse Orationum, quæ Methodio martyri male attribuuntur; & illius etiam occasione fieri potuisset, ut Methodius martyr a Græcis recentioribus Patarensis episcopus crederetur. Verum toties fallunt tituli Opusculis præfixi in codicibus, ut ex illis solidum argumentum haberi nequeat. Ceterum quæ de S. Methodio Patarensi dixerunt Græci in Fastis suis, videri possunt data ad XX Junii. An vero alter fuerit Methodius Olympensis & Tyrius, de quo nunc agitur; alter Patarensis, de quo ibi actum; mihi magis ambiguum videtur, quam ut judicium meum interponere velim, aut pro distinctione contendere. Judicet ea de re studiosus lector, uti placuerit. Nam ego solum de Methodio martyre egi, quia omnia non erant exposita ad XX Junii. Orationes vero, quæ Martyris non sunt, probabiliter attribuuntur Methodio patriarchæ Constantinopolitano, qui floruit seculo IX, & de quo apud nos actum ad XIV Junii.

DE SS. SOPHIA ET IRENE MM.
EX FASTIS GRÆCIS ET ROMANIS.

[Commentarius]

Sophia martyr (S.)
Irene martyr (S.)

AUCTORE J. S.

[Hæ Martyres videntur distinctæ a synonymis.] Duas Martyres sine titulo virginitatis Baronius in Martyrologio Romano hodie sic annuntiat: Item sanctarum martyrum Sophiæ & Irenes. Hasce acceptas a Græcis, indicat in Annotatis. Græci autem in Menologio Sirletiano inta habent; Et commemoratio sanctarum mulierum Sophiæ & Irenæ. Ne martyrii quidem titulus ibi exprimitur. At in Menæis impressis & martyrium asseritur, & genus mortis. Nam annuntiantur verbis Græcis, quæ consonant his Latinis: Eodem die, memoria sanctarum martyrum mulierum Sophiæ & Irenes. Deinde subjunguntur hi versiculi:

Ερηνη καὶ Σοφία τμηθεῖσαι κάρας,
Σὲ τὴν ὑπὲρ νοῦν εἶδον εἰρήνην, Λόγε.

Irene & Sophia, abscissis capitibus,
Te, qui pax es intellectum superans, intuebantur, Verbum.

Nihil præterea de hisce Martyribus adjunctum invenio: neque illarum memoria est ad hunc diem in Menologio Basiliano & similiter abest a variis Græcorum Fastis apud nos Mss. Contra in Ms. bibliothecæ Ambrosianæ habentur ad præcedentem diem, & illo die etiam memorantur in Menologio Sirletiano. Ceterum nonnulla oriri potest suspicio, easdem aliis etiam diebus a Græcis commemorari, quandoquidem sine omni elogio hic exhibentur, & in paucis solum Fastis. Verumtamen probabilius apparet, hasce Sanctas esse distinctas ab aliis synonymis, quæ variis anni diebus annuntiantur: quamvis enim singularum nomina sæpius per annum recurrant, non simul tamen, tamquam sociæ in martyrio, Sophia & Irene aliis diebus commemorantur, ut simul annuntiantur hodiernæ. Plura non habeo addenda.

DE S. EUSTORGIO I, EPISC. CONF.
MEDIOLANI IN INSUBRIA,

Ante medium seculi IV

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Eustorgius episc. conf., Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti memoria in variis Martyrologiis varie relata: ejus cultus, Missa & Officium: Vitæ, quarum nulla a nobis excudenda.

Duos hujus nominis sanctos confessores inter episcopos suos celebrat ecclesia Mediolanensis, quorum junior seculo VI adolescente obiit, [Annuntiatur hoc præsertim die a multis,] coliturque die VI Junii, ad quam Henschenius & Papebrochius de eo paucis egerunt tom. 1 ejusdem mensis, pag. 643 & sequenti. Alter, a S. Athanasio in Epistola ad episcopos Ægypti & Lybiæ, sanctoque Ambrosio in Sermone contra Auxentium laudatus, duobus seculis prior est, & hac die XVIII Septembris, qua obiisse creditur, annua memoria celebratur. De eo, ad hunc præsertim diem, agunt multa Martyrologia vetusta & recentiora, luxato tamen sæpe nomine, additisque ipsi non raro perperam sociis & palma martyrii, aut eodem etiam nonnumquam in duos distracto. Hieronymianum vetustius, a Francisco Florentinio editum, illum hoc die sic annuntiat: In Mediolano depositio S. Eustorgi episcopi. Rhinoviense inter Hieronymiana contracta, edita a Sollerio tom. VII Junii corruptius habet: Mediolanio, Eutropi episcopi. Richenoviense ibidem: Mediolanio, Eutropii episcopi. Augustanum S. Udalrici rectius ait: Eustorgii; Labbeanum: Eustorgi.

[2] In genuino Beda de eo nihil legitur; sed inter ejusdem auctaria in Opere nostro ante tom. 2 Martii vulgata, [quorum aliqui ipsum ut martyrem perperam memorant,] Barberinianum apographum eodem die habet: In Mediolano depositio S. Eustorgii episcopi. Attrebatense & Tornacense ibidem ipsum ad diem præcedentem perperam retulerunt, ubi aiunt: In Mediolano depositio S. Eustorgii. Diem rectius cum ceteris assignat aliud Martyrologium, quod Bedæ nomen pariter præferens exstat apud Martenium tom. 6 Ampliss. Collect., ubi col. 646, nomine nonnihil mutato, legitur: S. Eostorgii episcopi. De die consentit etiam Rabbanus, ad eumdem sic inquiens: Mediolano depositio Eustorgii episcopi. Adone & Usuardo de ipso silentibus, multa hujus auctaria apud Sollerium meminerunt, e quibus tamen non pauci codices & editio Maxima Lubecana Usuardino textui in fine male adjecerunt: Item sanctorum Trophimi, Oceani & Eustorgii; quasi hi omnes martyrium simul passi fuissent. Codex Hagenoyenses, qui ipsis etiam alios anonymos adjungit, martyrii lauream diserte adscribit; Ipso die, inquiens, Passio sanctorum martyrum Trophini, Oceani & Eustorgii, & aliorum. Codex Vaticanus addit Palæstram Nicomediæ, & Eustorgium appellat episcopum.

[3] [alii male geminant, cum hoc die] Verum hi omnes codices a vero aberrarunt: certum enim est, S. Eustorgium, qui hoc die colitur, Mediolanensem episcopum esse, neque hunc martyrem, sed confessorem, teste S. Ambrosio, fuisse. Sed neque ad eamdem classem alios memoratos martyres spectare, videri potest apud Florentinium num. 1 laudatum. Editio Lubeco-Coleniensis propterea geminum Eustorgium distinxit, unum episcopum, alterum martyrem, de utroque hac die sic memorans: Item Mediolani, natale S. Eustorgii episcopi & confessoris. Hic corpora sanctorum trium Magorum a Constantinopoli Mediolanum transvexit, & multis miraculis clarens, in pace quievit. Eodem die, SS. Trophimi, Oceani & Eustorgii martyrum. Eadem fere habet Grevenus. In alium errorem impegit Petrus de Natalibus, qui Catalogo Sanctorum etiam duos Eustorgios inseruit, ambos episcopos, quorum unum lib. XI, cap. ultimo martyrem faciens, cum duobus sociis supra dictis breviter sic annuntiavit: Trophimus & Oceanus atque Eustorgius episcopus passi sunt martyrium XIV Cal. Octob. Alterum episcopum Mediolanensem lib. 4, cap. 45 confessorem recte nominavit, sed de ejusdem obitus die cum ceteris martyrologis minime consentiens, in fine Vitæ seu elogii ait: Sanctus autem Eustorgius in pontificem (Mediolanensem, ut præmiserat) consecratus, post laudabilia sanctitatis opera in Domino quievit Mediolani sepultus III Idus Aprilis.

[4] [solus episcopus Mediolanensis confessor colatur.] Huic errori occasionem dare potuit Eustorgius presbyter, quem prætermisit, qui eo Aprilis die passus dicitur in Martyrologiis Usuardinis, ut ad eumdem diem videri potest apud nos tom. 2 Aprilis, pag. 13. Maurolycus tamen & Felicius tam hunc, quam illum ad diem XI Aprilis retulerunt: sed Episcopum Mediolanensem ad XVIII Septembris spectare, Majores nostri ibidem inter Prætermissos jam observarunt, & ex vetustioribus Martyrologiis constat, S. Eustorgium, qui hodie annuntiatur, episcopum Mediolanensem fuisse, nec martyrem, sed confessorem; licet aliqui ipsum vel ad alios dies retulerint, vel etiam geminarint. Quod pertinet ad sanctorum trium Magorum corpora ab ipso translata Mediolanum, infra refutabimus. Multo rectius Belinus, omisso Eustorgio martyre, hoc die ait: Eodem die, sancti Eustorgii episcopi & confessoris. Recte quoque in Martyrologio Ottoboniano a Dominico Georgio ad calcem Adoniani edito legitur: Mediolano, depositio sancti Eustorgii episcopi. Consonat Kalendarium Mediolanense 1, ab eodem ibidem vulgatum, quod singulari charactere, quo majora tantum festa notantur, habet: S. Eustorgii ep. Mediol. Prætereo multa alia Martyrologia, duo dumtaxat additurus; unum Mediolanense a Petro Paulo Bosca editum, alterum Romanum Cardinalis Baronii. Horum primum hoc similiter die habet: Mediolani S. Eustorgii I, episcopi, testimonio B. Ambrosii celebris, qui corpora sanctorum Regum magorum Mediolanum admirabiliter transtulit; alterum, ut brevius, ita rectius: Mediolani, S. Eustorgii primi, episcopi, testimonio B. Ambrosii celebris.

[5] Dubitare non possumus, quin S. Eustorgii cultus apud Mediolanenses suos antiquissimus sit, [Mediolani colitur] cum ipse S. Ambrosius supra laudatus, negans se ullam ecclesiam Arianis concessurum, ipsum inter sanctos sedis suæ episcopos recensuerit & glorioso confessoris titulo condecoraverit, dicens: Absit, ut tradam hereditatem patrum, hoc est, hereditatem Dionysii, qui in exilio fidei causa defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Miroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum. Quo tamen tempore coli cœperit, incompertum mihi est: nam quod de ecclesia non admodum diu post mortem ipsi exstructa & a S. Ambrosio eidem dicata, & ejus nomine ab eodem insignita passim aiunt Mediolanenses scriptores, solidis argumentis caret; quamquam fateri oporteat, eam ecclesiam, quæ adhuc superest & ejus corpus servare dicitur, admodum antiquam esse. Certiora sunt, quæ de ipsius ecclesiastico cultu, cujus initium nescimus, aliunde habemus. Exstant in Museo nostro Missale insigne ac duo Breviaria Ambrosiani ritus, in quibus ipsius festivitas Missa & Officio peragenda hoc ipso die Septembris præscribitur. Missale illud, anno 1522 Mediolanensibus typis editum, Missam ejus exhibet, quam, quia pauca de eo habemus; censui hic recensendum.

[6] Est itaque hujusmodi. In sancti Eustorgii archiepiscopi Mediolani. [Missa annua] Super Populum. Beati sacerdotis & confessoris tui Eustorgii nos, quæsumus, Domine, foveat pretiosa confessio, & pia jugiter intercessio tueatur. Per. Super syndonem. Vota populi tui, Domine, propitius intende, & cujus nos tribuis annua solemnia celebrare, fac gaudere suffragiis. Per. Super oblatam. Pro sancti confessoris tui Eustorgii commemoratione munera tibi, Domine, quæ debemus, exolvimus; presta, quæsumus, ut remedium nobis perpetue salutis operentur. Per. Sequitur Præfatio, cujus prima pars ex communi desumitur, deinde prosequitur: Eterne Deus. Quando enim tibi sufficienter, Domine, referre gratias valeamus; qui ideo nos solemnitatibus martyrum atque confessorum frequenter exerces, ut & devotione continua fideles tuos incites ad profectum, & fragilitatem nostram piis intercessoribus benignus attollas. Et quæ propriis non meremur operibus, tibi placitis suffragatoribus impetremus. Inter quos debite pietatis obsequium sancto sacerdoti & confessori tuo Eustorgio exhibentes, potentiam tuam, Domine, cujus gratia talis extitit, predicamus; atque per eum nobis indulgentiam credimus non negandam. Per. Post communio. Quesumus, omnipotens Deus, ut hodierne munus solemnitatis acceptum, & corporibus nostris salutem prestet & mentibus. Per. Hactenus Missa.

[7] [& Officio ritu Ambrosiano & Romano.] E duobus Breviariis, pariter Ambrosianis, vetustius anno 1539 Venetiis excusum, ad eumdem diem Officium de S. Eustorgio habet, sed totum ex communi confessoris pontificis præter duas orationes, quæ fere eædem sunt cum duabus primis Missæ, quam dedimus. Aliud Breviarium a S. Carolo Borromæo editum, & a Federico Cardinale Borromæo & archiepiscopo Mediolanensi recognitum auctumque, impressum est Mediolani anno 1635. In eo hodie festum ejus solemne præscibitur cum Officio de communi præter duas orationes jam recensitas, & lectionem tertiam, quæ propria est. Notatur autem Breviarium hoc collatum fuisse cum edito a S. Carolo anno 1582, & in Calendario prævio calamo adscriptæ sunt mutationes a laudato Cardinale Federico factæ: unde discimus, utrobique idem S. Eustorgii Officium esse. Lectionem illam, quam postea examinabo, interim hic recenseo. Eustorgius e nobili familia in Græcia natus, præclaræ etiam pietatis nomine illustris, in Materni locum, qui eo tempore in Domino sancte obierat, episcopus summa omnium voluntate creatur. Is præter alia multa religionis monimenta, quibus ecclesiam sibi commissam ornavit, illud etiam est sempiterna memoria dignum, quod sacra Magorum corpora, jam inde usque ab urbe Constantinopoli, quo jam pridem e Parthia delata erant, Mediolanum admirabiliter transtulit, eorumque nomine basilicam extruxit, quæ postea Eustorgiana appellata est. Hæc atque alia cum sancte egisset, demum clara virtute episcopus, & testimonio S. Ambrosii laudatus, ac sanctitatis in primis, quam miraculorum magnitudine Deus sæpe testatam fecit, laude clarus quievit in Domino decimoquarto Cal. Octobr. Hactenus de Officiis Ambrosianis. Pro iis vero, qui Romanum ritum sequuntur, Eminentissimus Cæsar Cardinalis Montius, archiepiscopus Mediolanensis inter Officia propria suæ diœcesis, quæ anno 1642 edita habeo, ad eumdem diem Officium S. Eustorgii reposuit cum ritu duplici in sua propria basilica. Sumuntur autem omnia de Communi unius confessoris pontificis, præter lectionem jam datam. Oratio: Deus, qui nos beati: lectiones vero quinta & sexta ex Sermone S. Ambrosii de S. Eusebio: Depositionem: Missa Statuit: Euangelium: Nemo accendit, & Homilia S. Gregorii Papæ, 28 Moral., cap. 6 circa finem: Quid per oculum exprimitur, pro lectionibus tertii Nocturni.

[8] [Vita a Mombritio edita] Vitam S. Eustorgii nostri sine nomine auctoris edidit Boninus Mombritius inter Acta Sanctorum tom. 1, cujus etiam exemplar aliquod mutilum habeo, nescio unde acceptum. Auctor, qui se nusquam indicat, in fine sic loquitur, acsi eam in ipsius Sancti festivitate pro concione dixisset. Nos ergo, inquit, fratres carissimi, tanto Patri digna reddentes obsequia, exultemus omnes in Domino, & spirituali jucunditate lætemur, & beatissimi pontificis & patroni nostri Eustorgii sancta solemnia corde & animo celebrantes, tota nos ei fide ac devotione jugiter commendemus &c. At quisquis is fuerit, ipsemet fatetur; sese a Sancti ætate longius abfuisse, nec monumenta litteraria consecutum esse, ex quibus ejusdem Vitam concinnaret. Sic enim loquitur: Nec dubium, quin omnipotens Deus Electum suum, quem ante promotionem suam (ad episcopatum Mediolanensem) tam mirifice honorare dignatus est, celebrius postea mirificaverit; licet pauca de gestis ejus reperire possimus propter negligentiam præcedentium, qui cognita scribere, vel scripta aliquando perdita instaurare, cum potuerint, neglexerunt.

[9] Illum seculo XII antiquiorem non esse, suadent nomina Gasparis, [recentioris auctoris est,] Balthasaris & Melchioris, quibus tres sanctos Magos, qui Christum natum in Bethleëmiticis cunis adoraverunt, appellavit, & quibus ante tempora Frederici Ænobarbi a nullo Græco aut Latino scriptore nuncupatos legi affirmat Papebrochius in Ephimeridibus Græco-Moscis ante tom. 1 Maji pag. VIII. Id ipsum confirmatur ex eo, quod idem biographus de laudatis Magorum corporibus, quæ a S. Eustorgio Constantinopoli Mediolanum adducta asserit, quæque idem Fredericus post medium dicti seculi Coloniam Agrippinam jussit transferri, sic loquatur, quasi hæc suo tempore Mediolani non amplius quiescerent. Ipsum audiamus. Illic vero sancta illa arca compositi, sancti Reges simul, major, medius & minor, quorum nomina Gaspar, Balthasar & Melchior, Mediolani die noctuque venerari & glorificari & digne laudari solebant. Scribunt quidem aliqui Mediolanenses scriptores, corpora illa ante Frederici tempora diu latitasse, ideoque de cessatione cultus eorum, ea de causa intermissi, locutus videri potuit biographus; sed primum multum est verisimilius.

[10] Porro, ut supra fassus est, pauca ex Sancti gestis didicit, [neque edenda, uti nec aliæ,] eaque ipsa, quæ habet, cum sana chronologia pugnant, nec admitti possunt, prout jam ostendit Papebrochius in Exegesi de Episcopis Mediolanensibus ante tom. VII Maji, & nos infra probaturi sumus. Eamdem Vitam tamquam recentiorem & variis vitiis inquinatam etiam Tillemontius rejecit tom. 6 Monument., Nota 8 in Donatistas. Non lubet itaque recudere, præsertim cum apud Mombritium legi possit, ideoque tantum refutandi causa gesta Sancti, quæ continet, in hoc Commentario recensebo. Ad manum mihi est altera Vita Ms., Roma olim ad Majores meos transmissa a patre Matthæo Gerardelli, sed prætermissis nomine auctoris, bibliotheca & codice, unde desumpta sit. Initium ejus est: S. Eustorgius natione Græcus, archiepiscopus decimus Mediolanensis. Quamquam autem hæc multo brevior sit Mombritiana, multo tamen etiam fabulosior est; nec ferme nisi ex fabellis contexta, quas vel refellere piget. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 4, cap. 45 brevem pariter Vitam exhibet, quam, quia ex mox memorata, vel huic simili composita est, eadem de causa præteribo.

[11] Inter multas alias ejusdem Sancti Vitas, quas varii recentiores præcipue Mediolanenses scripserunt, [quæ paucis memorantur.] Petrus Paulus Bosca in Annotatis ad Martyrologium Mediolanense laudat unam Ms. auctore Bonaventura Castillionæo, quam nondum editam intellexi. Clarissimi hujus viri, qui præpositus insignis ecclesiæ collegiatæ Ambrosianæ Mediolani obiit anno 1555, elogium habes apud Philippum Argelati tom. 1 Bibliothecæ Mediolanensis, parte altera, col. 348 & sequenti, ubi inter reliqua ejusdem Opera recensentur verbis Italicis Vitæ undecim archiepiscoporum Mediolanensium (inter quos S. Eustorgius unus est) prædecessorum S. Ambrosii. Tum subdit Bibliothecæ auctor: Ms. in 4 autograph. cod. sign. L. num. 32. in bibliotheca metropolitana, & in archivo monach. S. Ambrosii cod. sign. A. num 44. Hujus Vitæ nullum exemplar, quod sciam, habemus; neque existimavi pro ea obtinenda laborandum mihi esse; cum ejus scriptor recentior sit, & ipsa ab aliis, qui res sacras Mediolanenses tractarunt, haud dubie visa. Prætereo multos alios scriptores, pariter recentiores, qui S. Eustorgii nostri Vitas seu elogia editis libris vulgarunt, quique cum edita a Mombritio quoad substantiam consentiunt.

§ II. Tempus & ordo quo Sanctus episcopatum Mediolanensem tenuit.

[Sanctus sedit Mediolani seculo IV.] Priusquam pauca, quæ de S. Eustorgio I perhibentur, discutiamus, opus est, ut ætatem, qua floruit, ordinemque, quo in episcopatu Mediolanensi successit, indagemus; inde enim de reliquis facilius erit judicium. In primis ex testimonio S. Ambrosii, num. 5 recitato, indubitatum est, Eustorgium nostrum unum ex hujus decessoribus fuisse; cum alter Eustorgius II ex dictis floruerit primum seculo VI. Id ipsum etiam manifestum est ex S. Athanasii Epistola ad episcopos Ægypti & Lybiæ, quam alii anno 361, alii 356 scriptam putant, & in qua Sanctus ille Eustorgium inter Catholicos episcopos & apostolicos viros, seu vivos seu defunctos, quos magno numero recensuit, his verbis laudavit: Itaque si quæ scribunt (Ariani,) ea scriberent orthodoxi, ut magnus & confessor Hosius, & Maximinus Galliæ, aut ejus successor, Philogonius & Eustathius Orientis, vel Julius & Liberius Romæ episcopi, … Eustorgius Italiæ, … aliique, qui idem ac illi sentiunt; si, inquam, illi his essent similes, nullus profecto in illorum scriptis esset suspicionis locus: simplex enim ac candidum est virorum apostolicorum ingenium.

[13] [Tempus sedis SS. Materni,] Eumdem seculo IV Mediolani sedisse, consentiunt omnes tam catalogi episcoporum ejusdem ecclesiæ, quam scriptores, sed de ordine; quo sederit, non ita conveniunt. Papebrochius in Exegesi ante tom. VII Maji ejusmodi vetustum catalogum exhibet, descriptum ab Henschenio ex Ms. bibliothecæ Ambrosianæ, in quo S. Eustorgius I post Myroclem & Maternum, inter Protasium & Dionysium hoc modo recensetur.
Myrocles, sedit annos XXII, depositus pridie Kalendas Decembris, ad S. Victorem.
Maternus, sedit annos XII, depositus XV Kalendas Augusti, ad S. Naborem.
Protasius, sedit annos XXII, depositus VIII Kalendas Decembris, ad S. Victorem.
Eustorgius, sedit annos XVII, depositus XIV Kalendas Octobris.
Dionysius, sedit annos XIV, depositus VIII Kalendas Junii.

Consentit Catalogus similis, a Joanne Mabillonio editus tom. 1 Musei Italici, pag. 109 & sequentibus, præterquam quod Protasio annos XXV sedis adscribat. Mabillonii editioni consonant duo alii catalogi, quos Muratorius tom. 2 Rerum Italicarum, a pag. 228, & tom. 4, a pag. 141 vulgavit. At vero Papebrochius ibidem clare demonstravit, non modo Maternum Myrocli, sed etiam Eustorgium Protasio præponendum esse. Id autem hisce rationibus evincit. Ex Actis S. Materni constat, hunc usque in gravissimam persecutionem, a Diocletiano ac Maximiano motam, Mediolani sedisse.

[14] [Myroclit] Acta illa Cuperus noster ad diem XVIII Julii illustravit, in quibus cum etiam legatur: Depositus est idem Christi confessor sub Maximiano; cumque hic anno 305 imperio se abdicaverit, consequenter mortem S. Materni initio seculi IV affixit. S. Myroclem, Constantino Magno imperante, Mediolanensem episcopum fuisse, probat idem Papebrochius ex Optati Milevitani lib. 1 ad Parmenianum, ubi dicitur concilio Romano, a Melchiade Papa in causa Donatistarum anno 313 habito, interfuisse. Verba Optati accipe. Convenerunt in domum Faustæ in Laterano, Constantino III & Licinio III coss., VI Nonas Octobris, die sexta feria. Cum consedissent Miltiades Episcopus urbis Romæ, & Rheticius & Maternus & Marinus episcopi Gallicani, & Merocles a Mediolano &c. Idem etiam concilio Arelatensi I anno sequenti celebrato, apud Labbeum tom. 1 Conciliorum, Col.ubscriptus legitur: Merocles episcopus, Severus diaconus, de civitate Mediolanensi, provincia Italia. Certum itaque est contra ac catalogi faciunt, Maternum Myrocli præponendum esse.

[15] Nec magis dubia est ætas S. Protasii, quem anno 345 adfuisse colloquio, [Protasii & Materni] quod S. Athanasius cum imperatore Constante Mediolani habuit, Papebrochius ibidem num. 13 docet, laudans ejusdem S. Athanasii gesta, ad diem 2 Maji illustrata, num. 166, ubi id ex ipsius Apologia adductis verbis probaverat. Eumdem denique Protasium anno 347 epistolæ synodi Sardicensis ad Julium I Papam subscriptum legi observat apud Hilarium in fragmentis, quamvis corrupto nomine: Partasius ab Italia de Mediolano. Apud Labbeum tom. 2 Concil., col. 659 rectius legitur: Protasius ab Italia, de Mediolano. Et ibidem col. 678 inter eos, qui ejusdem synodi epistolæ ad omnes episcopos subscripserunt, iterum legitur Protasius. Sanctum denique Dionysium anno 355 e sede sua Mediolanensi in exsilium pulsum esse, docet Papebrochius tam in laudata Exegesi, quam ad diem XXV Maji, ubi ejusdem gesta illustravit.

[16] Superest itaque, quo loco S. Eustorgius noster in episcoporum Mediolanensium seriem inserendus sit. [S. Eustorgius non successit proxime Materno,] In primis videtur is non longe a Diocletiani ac Maximiani temporibus amovendus: nam cum S. Ambrosius verbis num. 5 datis ipsum glorioso confessoris titulo diserte honoret, oportet eum aliqua pro Christi fide tolerasse; neque enim is titulus S. Ambrosii ætate aliis tribuebatur, quam qui ea de causa aliquid passi fuissent. Hinc non incommode inter SS. Maternum ac Myroclem statui posset, nisi S. Ambrosius ipsum iisdem verbis, quæ juverit repetiisse, Myrocli postposuisset; Absit, inquiens, ut tradam hereditatem patrum, hoc est, hereditatem Dionysii, qui in exilio fidei causa defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum. Præterea minuendus tunc esset annorum numerus, quibus S. Eustorgius sedisse dicitur in omnibus catalogis: nam septemdecim anni episcopatus illius additi ad annum 303, circa quem S. Maternum obiisse diximus, deducunt nos ad annum 320, quo S. Myroclem jam aliquot annos sedisse constat; quippe qui anno 313 concilio Romano, annoque 314 Arelatensi interfuit. Dicemus quidem, errorem aliquem in annos Materni, Myroclis, Eustorgii aut Protasii irrepsisse, sed ut id in Sancti nostri annis factum esse propterea credamus, nihil nos urget, dissuadentque S. Ambrosii verba mox recitata.

[17] Non magis verisimile est, quod habent laudati catalogi, [sed Myroclem inter & Protasium locandus est.] S. Eustorgium Protasio proxime successisse ante Dionysium. Protasius enim ex dictis anno 347 adhuc in vivis erat, neque scitur, quamdiu supervixerit: Dionysius vero anno 355 in exsilium pulsus abiit. Hoc autem exiguum inter annos 347 & 355 medium spatium, a quo reliquum episcopatus Protasii, & initium sedis Dionysii præterea demendum est, non modo cum septemdecim annis episcopatus S. Eustorgii componi non potest, sed nec satis notabile tempus concedit, quo hic potuerit sedisse. Restat igitur, ut Eustorgium medium collocemus inter decessorem Myroclem & Protasium proximum successorem; dicamusque cum Papebrochio, eumdem honorificum confessoris titulum meruisse sub Maximiano, quando adhuc in minoribus Ordinibus ecclesiæ serviebat. Jam quod ad annos in catalogis assignatos attinet, certum est, in iis aliquem errorem cubare, si, ut faciendum probavimus, Maternus Myrocli præponatur; uti probat Papebrochius. Etenim si annos 22 Myrocli & totidem, vel etiam 25, ut habent alii Catalogi, Protasio tribuamus, & Eustorgio 17, habebimus annos 61 vel 65, quot scilicet inter annum 303, circa quem Maternus obiit, annumque 355, quo e sede sua pulsus est Dionysius, intercedere non potuerunt.

[18] [Suspicio Papebrochii de annis sedis illorum.] Hinc Papebrochius suspicatus est, cum inversione nominum episcoporum etiam annorum numerum inversum fuisse, atque adeo viginti duos annos Myroclis tribuendos esse Materno, & hujus duodecim Myrocli hoc modo:
S. Maternus, sedit annos XXII, scilicet ab anno CCLXXXII ad CCCIII.
S. Myrocles, sedit annos XII, usque ad CCCXV.
S. Eustorgius, sedit annos XVII, usque ad CCCXXXI.
S. Protasius, sedit annos XXII, usque ad CCCLII.
S. Dionysius, sedit annos IV, usque ad CCCLV.

Nolo equidem totam hanc chronologiam adoptare, quæ suas patitur difficultates. Licet enim in catalogis certe aliquot anni abundent, ænigmatis tamen instar est edicere, an ii Myroclis, an Eustorgii, an Protasii episcopatui subtrahendi sint. Id unum observo: si decennium Myrocli adimatur, non amplius laborabit chronotaxis, & S. Eustorgius tanto propius ad Maximiani tempora admovebitur. Quia tamen res, ut dixi, incerta est, malui mortem ejus cum annorum latitudine ante medium seculi IV annotare.

[19] [Refellitur aliquorum sententia] De ordine succedendi consentit etiam Tillemontius tom, 6 Monumentorum, in Historia Donatistarum art. 13 & Nota 8 ad eamdem. Sunt tamen non pauci, qui ab hoc ordine recedunt, inter quos Carolus episcopus Novariensis in Historia ecclesiæ Mediolanensis S. Eustorgium Materni proximum successorem facit, secutus, ut ipse ait, Tristanum, omnesque scriptores Mediolanenses. Præcipuum hujus argumentum est, quod titulo confessoris a S. Ambrosio exornetur, ideoque non videatur dubium, quin in persecutione a Diocletiano ac Maximiano cœpta ac deinde continuata passus fuerit. Verum id nihil evincit, cum S. Ambrosius non dicat, ipsum jam episcopum fuisse, dum confessor fieri meritus est. Josephus Ripamontius lib. 2 Historiæ Mediolanensis, & Ferdinandus Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ, col. 39 & sequentibus, Maternum Myrocli pariter præponunt, sed hunc inter & Eustorgium interserunt quemdam Prosium vel Orosium, quem circa annum 314 Myrocli suffectum volunt, laudantque concilium Arelatense eo anno habitum, ex cujus solius subscriptionibus eum notum esse fatentur.

[20] [aliter opinantium.] Fefellit illos vitiosum ejusdem concilii exemplar, quale editum observat Papebrochius in collectione Conciliorum Coloniensi anni 1551 sub titulo Concilii Arelatensis secundi (quod tamen idem cum primo est) in quo legitur: Ex provincia Italiæ civitate Mediolanensi Orosius episcopus, Nazaræus lector. Sed errorem hunc correctum habes in accuratioribus ejusdem concilii editionibus per Labbeum & Harduinum, in quibus Myrocles seu Merocles verbis num. 14 recensitis tamquam episcopus Mediolanensis subscriptus legitur, ac deinde sequitur: Oresius episcopus, Nazarius lector de civitate Massiliensi, provincia Viennensi. Hinc merito monet Papebrochius, Orosium illum tabulæ episcoporum ex decreto concilii IV Mediolanensis sub S. Carolo Borromæo editæ perperam insertum, ex eaque eradendum esse. Non magis notus, nec Mediolanensibus episcopis accensendus est Julius, quem duo laudati scriptores S. Eustorgii proximum successorem faciunt ante Protasium, nixi concilio Romano, quod anno 337 sub Julio Papa celebratum perhibetur, & in quo varii episcopi cum Julio Mediolanensi episcopo fuisse dicuntur. Sed illa synodus ab eruditis criticis in multis vitiosa aut penitus supposititia reputatur. Vide Tillemontium supra citatum, & Pagium in Critica Baronii ad annum Christi 337, num. 10.

§ III. Examinantur, quæ de Sancti patria, professione in seculo, modo episcopatus aditi, & translatis per ipsum sanctorum Magorum corporibus, perperam perhibentur: jacet in ecclesia sui nominis.

[Quæ de ipsius patria, professione in seculo,] Vita a Mombritio edita S. Eustorgium natione Græcum, patria Constantinopolitanus, facit his verbis: Fuit apud Constantinopolim urbem ante tempus B. Ambrosii, Mediolanensis archiepiscopi, vir Christianissimus, nomine Eustorgius, natione Græcus, patria Constantinopolitaus, nobilis genere, sed nobilior moribus, scientia quoque inter omnes eruditissimus. Natione Græcum fuisse, etiam ceteri, qui de eo scripserunt, consentiunt, quibus favet ipsum nomen Eustorgius. Verum Constantinopoli natum fuisse, credi non sinit ejusdem urbis a Constantino Magno conditæ, annoque 330 primum dedicatæ epocha, collata cum iis, quæ de Sancti episcopatus tempore supra disseruimus. Posset quidem scriptor per prolepsim explicari, sic ut ipsum natum voluerit Byzantii, ubi Constantinopolis postmodum condita est; sed recentior, minusque accuratus est, quam ut de ejusdem assertis exponendis laboremus. Idem biographus S. Eustorgium plurimum commendat tum ab aliis virtutibus, tum a singulari in suggerendis consiliis prudentia, ob quas ipsum imperatori, quem non nominat, in primis carum fuisse affirmat. Deinde occasionem, modumque, quo ad episcopatum Mediolanensem ipse adhuc laïcus evectus est, exponit verbis, quæ huc transfero.

[22] Factum est autem, Domino disponente, ut Virum hunc imperator in Italiam ad partes Lyguriæ, [legatione, & modo aditi episcopatus] quæ nunc Lombardia dicitur, legatum transmitteret. Qui Mediolanum, ipsius provinciæ metropolim, directe veniens, a populo Mediolanensi honorifice, sicuti dignum fuit, susceptus est. Ibi vero dum commissæ sibi legationis officium clementer exequeretur, post aliquamdiu moratus, in tantam devenit gratiam & favorem cleri ac populi, quod mortuo tunc sancto Dei viro Prothasio, octavo illius civitatis episcopo, non alium nisi ipsum eligerent, consyderantes Viri probitatem eximiam, & Dei gratiam, quæ mira refulgebat in eo; necnon Christianissimi domini sui imperatoris debitam reverentiam &c. Post hæc S. Eustorgium multis reluctantem inducit, ac tandem precibus victum, Constantinopolim cum legatis Mediolanensium redeuntem, ut imperatoris consensum expeteret, quem facile impetravit. Mediolanenses scriptores de hisce consentiunt, & eorum aliqui tradunt, illum militiam professum esse: Puccinellus in Zodiaco ecclesiæ Mediolanensis parte 2 addit, eumdem in quodam bello ducis partibus strenue functum fuisse. Verum illi omnes eadem similive Vita nituntur, cujus sublestam fidem esse monuimus, & ex hoc etiam loco satis liquet.

[23] [a variis referuntur,] Imperatorem, cujus biographus sine nomine meminit, Constantinum Magnum fuisse, ceteri laudati scriptores affirmant; nec sane alius potuit verisimilius assignari; cum præter hunc nullus Constantinopoli simul & Mediolano imperaverit ante Constantium versus finem anni 352, ut observat Tillemontius Nota 8 in Donatistas. Sub Constantio ea fieri non potuisse, ex supra dictis indubitatum est. Sedebat enim tum Mediolani S. Dionysius, Eustorgii post Protasium successor. Sed neque ad Constantini imperium eadem possunt referri in sententia biographi, qui S. Eustorgium successorem facit Protasii, quem anno 345, ideoque diu post Constantini mortem, anno 337 defuncti, sedisse probavimus num. 15. Adde, quod secundum saniorem episcoporum Mediolanensium chronologiam Constantinopolis nondum condita esset, dum S. Eustorgius episcopatu initiatus est. Hinc non possunt non admodum suspecta mihi esse, nec non fabulosa videri, quæcumque biographus ille, & post eum ceteri recentiores de S. Eustorgii legatione ejusdemque ad sedem Mediolanensem electione tam affirmate tradiderunt; quæque eorum prior fortasse cum de gestis ipsius nihil certi haberet, nec sciret, quo modo Græcus ad illum episcopatum pervenisset, ex simili electione S. Ambrosii confinxit.

[24] [fabulosa sum aut incerta.] Ex eadem S. Ambrosii Vita mutuatum existimo, quod habet Puccinellus in Zodiaco, ubi ait; dum S. Eustorgius in sui electionem consentire recusaret, angelum exclamasse: Solus Eustorgius inter vos dignus muneris pastoralis. Legerat is scilicet, puerum simile quid clamavisse, dum S. Ambrosius oblatum a populo episcopatum suscipere nolebat. Joannes Franciscus Besozzo in Historia pontificali Mediolanensi, vel qui eam ampliavit, Melchior Riva, § XI aliam aditi episcopatus causam allegat. Ait siquidem, S. Eustorgium a Constantino imperatore una cum Nicænis patribus ad Silvestrum Pontificem Romam missum, ut concilium Nicænum confirmaret, eidem Pontifici familiarem evasisse, eaque ratione & communi omnium consensu ad Mediolanensem infulam admotum esse. Ita quidem ipsi, sed nullum auctorem, nullum monumentum laudantes. Rectius Breviarii Ambrosiani auctor, legatione ceterisque prætermissis, in lectione 3 tantum posuit: Eustorgius e nobili familia in Græcia natus, præclaræ etiam pietatis nomine illustris, in Materni (imo Myroclis) locum, qui eo tempore in Domino sancte obierat, episcopus summa omnium voluntate creatur.

[25] [Corpora sanctorum trium Magorum] Non magis admitti possunt, quæ de sacris corporibus trium Magorum, qui Christum natum in Bethlehem adorarunt, ab eodem sancto Episcopo Constantinopoli Mediolanum translatis idem biographus, & ceteri omnes Mediolanenses scriptores magno consensu narrarunt. Juverit ipsa biographi verba hic retulisse. Postquam is dixit, imperatorem in electionem S. Eustorgii consensisse, hunc deinde loquentem inducens, ita progreditur: Sed audi, quæso, Christianissime domine semper Auguste, jube de Dei & tuis sacris, quæ voluero, mecum deferri, & ad devotam urbem Mediolanensem & ejus sanctam ecclesiam sacris reliquiis honorandam transportari, populumque tibi subjectum digna mercede remuneres. Ad quem imperator, Quæ velis, inquit, sume, accipe, ferto. Esto, sicut es: & si fieri potest, melior efficiaris. Populum meum saluta, & abhinc eum ab omni tributo absolve. Confortatus itaque & discedens Eustorgius, præelegit arcam marmoream sanctam & sacratissimam, sanctorum trium Magorum & regum corpora continentem accipere, qui tria munera aurum, thus & myrrham nato in terris Dei Filio Christo Domino obtulerunt. Quæ siquidem de diversis terrarum partibus olim a beata regina Helena, genitrice Constantini imperatoris, in unum studiose collecta sunt, & in eadem arca cum devotione recondita.

[26] Hanc autem superelevatam, divino auxilio comitiva adjutus, [Constantinopoli Mediolanum] tanto proficiscens itinere, terra marique, multisque laborans vigiliis & orationibus, fide plenus ad memoratam urbem usque deduxit. Itaque in celebri loco, ubi in diebus suis in honore Dei & ipsorum honorabilis est fabricata ecclesia, eandem arcam cum sanctorum Regum corporibus honestissime collocavit; ubi videlicet est fons celeber & sanctissimus, in quo baptizabantur sancti ad Christi fidem venientes, cujus aqua salubris pro meritis in ea baptizatorum & magna fide credentium, tantam fertur olim divinitus accepisse virtutem, ut nonnulli febricitantes, cum ex ea biberent, a suis cito liberarentur febribus, & pristinam reciperent sanitatem. Illic vero sancta illa arca composita, sancti reges simul, major, medius & minor, quorum nomina Gaspar, Balthasar & Melchior, Mediolani die noctuque venerari & glorificari & digne laudari solebant. Hactenus biographus, cui Breviarium nostrum Ambrosianum consonat his verbis: Præter alia multa religionis monimenta, quibus ecclesiam sibi commissam ornavit, illud etiam est sempiterna memoria dignum, quod sacra Magorum corpora, jam inde usque ab urbe Constantinopoli, quo jam pridem a Parthia delata erant, Mediolanum admirabiliter transtulit, eorumque nomine basilicam extruxit, quæ postea Eustorgiana appellata est.

[27] Mediolanenses scriptores eamdem translationem, ut dixi, [transtulisse dicitur quam translationem] unanimiter tradunt, eamque novo quodam prodigio, quod tamen alii aliter referunt, exornare conantur. Paulus Morigia lib. 2 Historiæ Mediolanensis, cap. 10, & Placidus Puccinellus in Zodiaco parte 2 in S. Eustorgio volunt, lupum, qui unum e bobus, qui sacram arcam vehebant, non procul Mediolano occiderat, a S. Eustorgio jussum in jugum succedere, mirabiliter paruisse. Subdunt, eamdem arcam, cum ad fontem S. Barnabæ ventum esset, tanto pondere pressam substitisse, ut inde amoveri nequierit, ideoque ibidem depositam veluti in loco divinitus designato, & ædificata ecclesia honoratam esse. Contra Ripamontius lib. 2 Hist. Mediol. de eodem prætenso miraculo scripsit sequentia. In quibusdam Annalibus invenio, cum ea tria Magorum corpora Mediolanum adveherentur, haud procul ab urbe quemdam admirabilem casum incidisse, de quo referam, prout accepi. Cum unus e bobus, qui trahebant arcam, labori forte succubuisset, nec reliquæ deinde belluæ sufficerent oneri, subito pererrans arva lupus, obtulit sese, eumque ministri cicurem & quasi volentem adjunxere jugo; atque ita peregrinum illud animal effusæ ad videndum civitati novi obsequii spectaculum præbuit.

[28] [alii aliis adjunctis exornant;] Incredibilis dictu res, vel fortasse etiam ejusmodi, quam severi homines haud satis historia dignam putent! Sed ego non referrem, nisi accessissem ad columnam, quæ in ipsius Eustorgii basilica totius eventi sculptam effigiem ostendit, & nisi vicus, quem inde Vaccam appellavere, miraculi monumentum esset. Ita Ripamontius, qui de arca mirabili pondere pressa ad fontem S. Barnabæ, ibidemque deposita etiam consentit. At mihi nec columna illa, cujus ætatem non edicit Ripamontius, nec vicus Vacca dictus, istud lupi prodigium aut trium Magorum translationem a S. Eustorgio nostro factam persuadebit. Nolim equidem negare, sacra illorum corpora Mediolani olim quievisse, unde ea post medium seculi XII sub Frederico I imperatore Coloniam Agrippinam translata fuisse, inter alios scribit Guilielmus Neubrigensis, ejus temporis suppar historicus lib. 2 de Rebus Anglicis, cap. 8. Neque inquiro, utrum hic ibidem recte scripserit: Nec notum est, a quibus personis sacræ illorum (Magorum) reliquiæ illuc (Mediolanum) delatæ, ibique repositæ fuerint. Sed quidquid de hisce omnibus, sit, eadem a S. Eustorgio Mediolanum translata non esse, persuadere debet altum de iisdem silentium S. Ambrosii, uti Papebrochius in sæpe laudata Exegesi num. 16 observavit.

[19] [sed nec hanc] Etenim cum S. Ambrosius lib. 2 Expositionis Euangelii secundum Lucam Magorum ad Christi incunabula adventum exposuerit; quæque Lucas prætermiserat, ex Matthæo studiose adjecerit, ne vel verbo tamen de illorum corporibus in urbe sua quiescentibus meminit. Quam vero hujus silentii causam esse putemus, nisi quod ejus tempore ibidem minime quiescerent, aut saltem a S. Eustorgio eodem delata non fuissent: neque enim id ignorare potuisset Ambrosius, qui S. Eustorgio eodem seculo, tribus tantum intermediis, scilicet SS. Protasio ac Dionysio, & Auxentio Ariano, in Mediolanensem cathedram successerat. Nec usquam alibi in operibus S. Ambrosii eorumdem corporum fit mentio; quamquam de ipsis sanctis Magis, seu historia eorum, non semel loquatur. Contra vero eadem translatio, per S. Eustorgium facta, fabulosa Vita nititur, cui recentior scriptoris ætas, nihil auctoritatis ipsi addere potest, & inepta narratio non potest non suspectam facere.

[30] [ab ipso factam esse ostenditur.] Adde quod idem ille biographus, qui de recta chronotaxi parum fuit sollicitus, satis insinuet, episcopum, qui sacra illa pignora Mediolanum transtulit, ab ætate Constantini & Helenæ longius abfuisse, quam abfuerit Eustorgius, qui ipsis convixit. Ait enim: Quæ siquidem (corpora) de diversis terrarum patribus olim a beata regina Helena, genitrice Constantini imperatoris in unum studiose collecta sunt, & in eadem arca cum devotione recondita. Vides hic, studiose lector, biographum asserere, corpora illa a S. Helena olim collecta atque in ea arca deposita fuisse; & non obscure distinguere inter Constantinum, eumque imperatorem, a quo memorata corpora Eustorgio data esse persuadere conatur. Atqui tamen ex ætate Eustorgii certum est, ipsum eadem cum iis adjunctis a nullo alio imperatore, quam a Constantino accipere potuisse. Mitto alia, quæ adversus prætensam translationem pariter militant. Ceterum Papebrochii conjecturæ de eodem argumento videri possunt tum in laudata Exegesi, num. 22 & 23, tum in Sylloge de S. Eustorgio II ad diem VI Junii.

[31] Ex dictis collige, quid censendum sit de ecclesia, [Incertum etiam est, quo tempore structa sit ecclesia,] quam ea occasione tribus sanctis Magis a S. Eustorgio nostro ædificatam, ac deinde Eustorgianam dictam esse volunt. Biographus circa finem Vitæ de ea sic loquitur: Sepultus est autem B. Eustorgius in venerabili sanctorum Regum ecclesia, in ipsius honore & nomine postmodum constituta. His verbis satis agnoscit, eam ecclesiam, ab alio, quam ab ipso sancto Episcopo conditam fuisse; nisi voce constituta pro dedicata usus fuerit. Ripamontius lib. 2 asserit, Eustorgium cellam sacris istis lipsanis asservandis exstruxisse, quæ deinde in ecclesiam ampliata fuerit, sanctique Ambrosii tempore Eustorgiana appellari primum cœperit. Eustorgius, inquit, eo in loco cellam ædificavit, ibique corpora trium Magorum condidit. Hæc est illa cella, quam postea ipsimet Eustorgio dicatam religio & opulentia consecuti temporis mirificam in amplitudinem & laxitatem extulere. Usque in divi Ambrosii tempora basilica Regum dicta est; ipse novo nomine superindito veterem appellationem antiquavit, & instituit ibi canonicorum ordinem, quos multo post Henricus Septalius in Laurentiani templi ministeria cultumque descripsit, cum basilicam ipsam Dominicanis fratribus attribuisset.

[32] Similia habent passim alii Mediolanenses scriptores; [in qua ejus corpus quiescit. Dies obitus ejus &c.] sed nullus eorum vetus aliquod instrumentum producit, ex quo constet, Eustorgianam ecclesiam tempore S. Ambrosii jam exstitisse: imo vero cum ex dictis certum videatur, sacra Magorum corpora ejusdem tempore Mediolani non fuisse, liquet, quam incertis monumentis nitantur, dum eorumdem Sanctorum ecclesiam, antiquato Regum nomine, Eustorgianam appellari per S. Ambrosium cœpisse affirmant. Porro quocumque tempore ea condita fuerit, jam ab aliquot seculis a patribus Dominicanis, adjecto insigni monasterio possidetur, in eaque S. Eustorgii corpus honoratur, prout inter alios multos scribit Franciscus Orlendius tom. 1 Orbis sacri & profani, part. 2, lib. 2, cap. 5, num. 6, ubi ait: In vetustissimo ac nitidissimo S. Eustorgii templo, quod FF. Ordinis Prædicatorum nunc possident, nobilissimo illic cœnobio constructo, quiescit, ejusdem sancti Archiepiscopi corpus. Porro præter jam discussa nihil de eo habet biographus, præter elogium, quo episcopales ipsius virtutes generaliter laudat, & quibus eumdem emicuisse non dubitamus. Diem ejus emortualem sic indicat: Denique cursu suo feliciter consummato, in pace obdormiens requievit quartodecimo Calendas Octobres. Successorem ejusdem nominat S. Dionysium; sed perperam, ut supra probatum est.

DE S. SINERIO EPISC. CONF.
ABRINCIS IN HODIERNA NORMANNIA.

Circa DLXX aut DLXXX.

SYLLOGE.
De cultu, gestis, distinctione a S. Severo, & reliquiis.

Sinerius episc. conf., Abrincis in hodierna Normannia (S.)

BHL Number: 7575

AUCTORE J. S.

Posteriorum seculorum martyrologi ad hunc diem commemorant S. Sinerium, aut Senerium, vulgo S. Sinier, [Sanctus in Fastis recentioribus memoratus,] quem etiam Senatorem dictum aliqui asserunt, Abrincensem in Normannia Inferiori episcopum, de quo dubitari potest, an idem non sit cum S. Severo, ejusdem civitatis præsule, cujus Vita apud nos data ad 1 Februarii. Grevenus S. Sinerium annuntiat sine loco expresso: Synerii episcopi & confessoris. Clarius Molanus his verbis: Apud Abrincas, depositio sancti Sinerii, ejusdem civitatis episcopi & confessoris. Codex Hagenoyensis, scriptus anno 1412, eumdem ita exprimit: In pago Castina, sancti Severii confessoris, viri sanctitate mirabilis & præclari. Pro Castina scribendum fuit Constantino aut Constantiensi. Nam civitas Abrincensis est in pago Constantiensi, vulgo le Coutantin, & in eodem verisimiliter erat Sesiacum monasterium, ubi sepultus fuit, ut videbimus. Galesinius, Ferrarius, & Canisius Abrincis cum Molano S. Sinerium annuntiant. Saussayus de more longius texuit elogium, quod sic orditur: Abrincis sub Rotomagensi metropoli, S. Severii, ejusdem civitatis episcopi & confessoris, qui a pueritia sua signis futuræ sanctitatis enitens, suavi Christi jugo sese pio affectu mancipavit. Cetera mitto, ex Breviariis uberius danda. Demum Castellanus in Martyrologio Universali Abrincis eumdem annuntiat Sanctum vulgari nomine Gallico Sinier, notatque in margine Latine vocari Senatorem. Quæ addit de reliquiis, dabuntur inferius.

[2] [cultusque hoc die in ecclesia Abrincensi] In Officiis propriis ecclesiæ Abrincensis, anno 1635 impressis, Officium de S. Sinerio ad hunc diem præscribitur celebrandum, ut duplex secundæ classis. Omnia vero dicuntur de communi confessoris pontificis præter lectionem quartam, quæ talis est: Sanctorum patrum memorias religiosis conventibus honorantes, fratres charissimi, & propria eorum merita, & munera in eis divina miremur. Quæ quanta in beato Senerio utraque fuerint, non est tacendum. Qui a pueritia famulatui divino mancipatus, & in continentia, & castissimis institutionibus enutritus, ad summa merita pervenit; & propter eminentes virtutes dignus sancti Paterni Abrincensis episcopi successor extitit. Et tanta miraculorum gratia præditus fuit, ut non solum febrium ardores sedare, sed surdis auditum, mutis sermonem, cæcis visum restituisse, & plurimas infirmitates curasse constanti memoria feratur. Sicque meritis clarus & miraculis, evectus est in cælum.

[3] [& Rotomagensi,] Officium S. Sinerii eodem die celebratur in ecclesia Rotomagensi, habeturque in Breviariis seculi XVI, XVII & demum in Breviario hujus seculi, quod anno 1736 impressum est. In Breviario anni 1627 hæc ponitur Legenda: Sinerius, qui & Senator, post Paternum virum sanctissimum, Abrincensem rexit ecclesiam. Is a pueritia piissimis moribus institutus, ita in episcopatu se gessit, ut cujus munus exceperat, famam quoque meritis adæquaret. Miraculorum laude illustris, cuidam ex diuturno febris æstu surdo & muto effecto, olei sacri infusione aurium & linguæ facultatem restituit. Ejus præterea oratione cæco nato lumen divinitus redditum est, ac nefarii spiritus ex oppressis corporibus effugati sunt. His atque aliis mirabiliter editis, apud Sisiacum monasterium migravit e vita. In cujus morte cælestem angelorum concentum monachi audierunt. Sepultus est ibidem juxta sanctorum Paterni & Scubilionis corpora decimoquarto Kalendas Octobris. Illius reliquiæ Rothomagum aliquando delatæ, in ecclesia majori honesto loco asservantur. Eadem leguntur in Breviario anni 1736, exceptis miraculis, quæ ibidem singillatim non enarrantur, sed verbo generatim perstringuntur.

[4] In Breviario Rotomagensi, impresso anno 1578, novem ponuntur lectiones perbreves, [laudatur elogio, in quo gesta ejus] quas continua oratione huc transfero: Fuit in Constantini pago vir quidam, Synerius nomine. Hic a pueritia sua in servitio Domini cum omni continentia & castissimis institutionibus emicans, ad summa merita pervenit. Ita denique mystica apparuit conversatione præcipuus, ut sancto Paterno prædecessori suo honore succederet, meritis coæquaretur. Ubi dum ipsum gregem custodivit solertia pastorali, contigit, ut quidam homo, Abricensis diocesis indigena, nimio febrium fervore teneretur, ita ut surdus permaneret & mutus. Igitur diaconus ex illa civitate Romam directus est, ut beatorum Apostolorum pignora, vel reliquorum Sanctorum, qui illam urbem muniunt, adiret. Hoc dum ad parentes illius infirmi devenisset, rogant, ut eum comitem sui itineris suscipere dignaretur, confisi quod, si beatorum Apostolorum adiret sepulcra, protinus posset assequi medicinam. Euntes autem illi, venerunt ad locum, ubi beatus Synerius habitabat. Quo salutato ac deosculato, causas itineris pandunt. Cumque ibi adhuc morarentur, sensit beatus Synerius per Spiritum Domini adesse virtutem. Et ait diacono: Infirmum, qui comes est itineris tui, rogo, ut meis conspectibus repræsentes. At ille nihil moratus, velociter ad ægrum vadit, invenitque infirmum plenum febre: apprehensumque eum duxit ad Sanctum Dei. Ille autem, apprehensa manu infirmi, contraxit eum ad se, assumptumque oleum benedictione sua sanctificatum, linguæ ejus verticique capitis ejus infundit, dicens: In nomine Domini nostri Jesu Christi aperiantur aures tuæ; reseretque os tuum virtus illa, quæ quondam ab homine surdo & muto noxium ejecit dæmonium. Et hæc dicens, interrogabat nomen ejus. Ille vero clara voce nomen suum protulit, & statim factus est æger sanus.

[5] Post hæc cuidam nato cæco, qui in monasterio jam tribus mensibus degerat, [& miracula referuntur.] ait beatus Synerius: Vis recipere visum? Cui cæcus: Volo incognita cognoscere: nam quid est lux, ignoro. Unum tamen scio, quod ab hominibus collaudatur. Tunc beatus Synerius benedicto oleo crucem super oculos ejus faciens, ait: In nomine Redemptoris nostri aperiantur oculi tui: & statim aperti sunt oculi ejus. Postea quædam mulier, tria habens in se dæmonia, ad eum deducta est. Quam cum sacro tactu tetigisset, atque oleo sacro signum Christi in fronte ejus imposuisset, ejectis dæmonibus, purgata discessit. Sed & aliam puellam, a spiritu immundo vexatam, benedictione ei donata sanavit. Alio quoque tempore quandam puellam, cujus obscæna corporis ita ex omni parte putruerant, ut, consumptis carnibus, interiora quæque & secreta naturæ nudarentur, perungens oleo benedicto, ita sanam reddidit, ut mulieribus in ea naturæ nulla deformitas, nullaque species infirmitatis appareret. Perfectis itaque omnibus virtutibus, quas per eum Dominus fecit: constructisque ac munitis juxta exemplum suæ conversationis ab eo Catholicæ ecclesiis, perfecta jam vita & ætate, sua fœlix anima cum hymnis atque angelicis choris quartodecimo Kalendas Octobris feliciter perrexit ad Christum. Hactenus Breviarium anni 1578, in quo nihil de loco sepulturæ, nihil de corporis translatione, nihil de altero nomine, quo etiam Senatorem dictum neoterici quidam asserunt.

[6] [Nonnemo dubitavit, an S. Sinerius distinctus sit a S. Severo Arbrincensi,] Porro cum plura non inveniam de gestis S. Sinerii, considerare lubet, an satis certo distinguatur a S. Severo, episcopo item Abrincensi, de quo actum est ad 1 Februarii. Illos distinguunt Abrincenses & Rotomagenses: nam ambos colunt diebus diversis, & ut Sanctos distinctos, Sinerium utrique hoc die, Severum Abrincenses die VII Julii, Rotomagenses die 1 Februarii. Illos similiter distinxerunt, qui scripserunt de episcopis Abrincensibus, videlicet Demochares, Chenu, Claudius Robertus, Sammarthani fratres, faciuntque Severum Senerii aut Sinerii successorem. Cointius utrumque etiam admittit, sed post Majores nostros Severum credit Sinerio antiquiorem. De distinctione tamen dubitat Claudius Castellanus in Martyrologio Universali, ubi pag. 893 inter Aëmeros de S. Severo ambigue disserit, suspicaturque non esse alium a S. Sinerio, quod nomen utriusque idem fere sit, ac facile ex Senerio in Severum mutari potuerit. Magis tamen credit, Severum non fuisse episcopum Abrincensem, quia Cointius, inquit, secundum antiquiores catalogos successorum S. Sinerii sin alio intermedio facit venerabilem Leobaldum. Verum hæc ultima conjectura mihi improbabilis apparet, cum S. Severus in Vita sua num. 15 clarissimis verbis dicatur electus episcopus ecclesiæ Abrincensis. Itaque dubitandum non videtur, quin episcopus ibi fuerit, sed qualiscumque dubitatio oriri potest, an Sinerius & Severus sint episcopi diversi: nam præter similitudinem nominis alia quoque nonnulla suspicionem contrariam ingerunt. Nam & patria utrique attribuitur pagus Constantiensis, & nihil fere de uno refertur, quod non possit consistere cum iis, quæ referuntur de altero. At levia hæc sunt, & nullius fere momenti. Certe hæc non evincunt, Severum & Sinerium esse eumdem.

[7] [sed omnino dicendum est, revera distinctos esse.] Etenim longe verisimilius apparet, distinctos revera fuisse S. Severum & S. Sinerium. Nam primo ambo videntur reperti in antiquis catalogis episcoporum Abrincensium. Secundo Severus verisimiliter floruit multis annis ante S. Sinerium, videlicet quando idololatria multis adhuc illarum partium locis vigebat, & ante S. Paternum, cujus successor ponitur S. Sinerius. Certe in Vita ipsius de idololatris crebra est mentio. Præterea inter discipulos Severi numeratur in Vita num. 14 Ægidius, qui videtur esse Ægidius postea Abrincensis ante S. Paternum episcopus. Tertio, si quid valent monumenta Abrincensia, omnino dicendum est, S. Severum in alia ecclesia sepultum fuisse, in alia S. Sinerium. Nam Severus in Vita num. 21 dicitur sepultus in ecclesia beatæ Genitricis Mariæ, quam ipse construxerat. At S. Sinerius, secundum elogium num. 3 datum, defunctus est aqud Sisiacum monasterium, sepultusque ibidem juxta SS. Paternum & Scubilionem, qui in Sesciaco … orationis locum, quem ædificaverunt, pariter eadem die occupaverunt in sepultura, ut dicitur in horum Vita ad XVI Aprilis data, num. 14. Itaque in alia ecclesia sepultus fuit S. Severus, in alia S. Sinerius, & consequenter distinguendi sunt. Quæ enim afferuntur rationes ad utrumque confundendum, leves omnino sunt conjecturæ, & solum natæ sunt aliquam ingerere suspicionem. At illa suspicio cedere debet argumentis, quæ distinctionem sufficienter evincunt, præsertim cum ipsa S. Severi Vita plane diversa contineat gesta, quam sint pauca illa, quæ enarrantur de S. Sinerio; &, quamvis illa pauca simul cum aliis consistere possent, mirandum tamen esset quam maxime, tam pauca de Sinerio relata esse in Officio, si Vita ipsius esset, quam habemus de S. Severo.

[8] Quapropter, relicto S. Severo, qui antiquior videtur, [Floruit Sanctus post medium seculi VI, defunctus circa 570 aut 580.] examinemus tempus, quo fere episcopatum gessit, & defunctus est S. Sinerius. Hic ab omnibus passim dicitur in episcopatum successisse S. Paterno, de quo actum apud nos est ad XVI Aprilis. Mors autem S. Paterni apud Cointium in Annalibus Francorum ad annum 563 num. 2 illo ipso anno 563 indubitanter figitur. At cum rationes non alleget Cointius, quibus epocham illam stabiliat, eam non adoptavit Henschenius, maluitque obitum S. Paterni figere circa annum 565. Hæc mihi opinio probabilior apparet, quia magis cohæret cum tempore, quo S. Paternus ægrotare cœpit, quoque defunctus est, ut ibidem videri potest. Verum cum neutra sit certa, neutra etiam ad annos multos aberrare possit, dixisse sufficiat, S. Sinerium episcopum factum inter annum 560 & 570. Deinde post S. Sinerium episcopus Abrincensis fuit Leodovaldus, de quo meminit S. Gregorius Turonensis lib. 2 de Miraculis S. Martini cap. 36, ut de episcopo Abrincensi illius temporis. Verum ex eo deducere non possumus, quo anno defunctus sit S. Sinerius. Tantum inferre licet, defunctum esse diu ante S. Gregorium Turonensem, cum hic quatuor libros scripserit de Miraculis S. Martini, & illos videatur scripsisse per intervalla. Castellanus pro epocha mortis S. Sinerii solum assignat seculum VI. Attamen cum S. Gregorius Turonensis circa annum 595 sit defunctus, & diu ante Leodovaldum Abrincensem memoret, existimo, non longe me aberraturum, si obitum Sancti fixero circa annum 570 aut 580.

[9] Restat, ut nonnulla dicamus de S. Sinerii reliquiis, quarum partem aliquam varii se habere credunt. [Reliquiæ Sancti in metropoli Rotomagensi, a qua] Corpus, sive præcipuam corporis partem sibi adscribit ecclesia metropolitica Rotomagensis, quæ anno 1639 particulas aliquas donavit regi Christianissimo Ludovico XIII, una cum aliquot reliquiis S. Severi. Hujusce donationis litteræ, per canonicos Rotomagenses & archiepiscopum subscriptæ, datæ sunt apud nos in S. Severo tom. 1 Februarii pag. 195. Qua de causa ex iis solum ea huc transferam, quæ spectant ad S. Sinerium ejusque reliquias. In illis, relata petitione reliquiarum, subjungunt canonici: Cujus rei gratia … in duo potissimum corpora beatorum Christi confessorum & pontificum, Severi & Sinerii oculos conjecimus, unde sacra pignora in hunc finem excerperemus. Tum exponunt, quales S. Severi reliquias ex theca ipsius extraxerint, & de S. Sinerio subdunt: Deinde S. Sinerii corpus ex alio veteri tabernaculo, ex ære fusili elaborato, (quod ob multiplicem reliquiarum ibidem inclusarum copiam Omnium Sanctorum feretrum nuncupatur) ubi separatim in sericis & versicoloribus perantiquæ texturæ pannis cum variis inscriptionibus compositum, diem retributionis exspectat; pari cum reverentia eductum, detectum, perspectum fuit, excerptoque inde quodam osse, calcanei figuram exhibente, in eodem Omnium Sanctorum tabernaculo reconditum. Quæ quidem veneranda duo pignora seorsim purpureo serico involuta, schedulisque signata, in hac arcula, sera claveque munita, collocavimus, augustissimæ majestati tuæ sedulo transmittenda.

[10] [particulam accepit Ludovicus XIII, haberi creduntur.] Mox transeunt ad aliqua de utroque declaranda, Et syncere testamur in Domino, inquiunt, … beati quidem Sinerii depositionem in diptycha nostra ad XIV Kal. Octobris a multis seculis esse relatam … Præterea fidem facimus, utriusque gesta in quibusdam ecclesiarum extare codicibus, & in compendium redacta diœcesano Breviario contineri. Et paulo post: Ambo Constantiensem hujus provinciæ agrum cunabulis, monasticam vitam exemplis, Abrincensem ecclesiam infulis illustrarunt… Sinerius, S. Paterni, qui, Childeberto primo rege, Abrincensi sedi præfuit, honore meritisque successor, cum multis & ipse virtutibus claruisset, post felicem exitum ad ejusdem Paterni & B. Scubilionis ejus socii corpora sepultus est in monasterio, quod Sisiacum appellabant. Utriusque vero corporis certam indubiamque possessionem nobis tum diuturna traditio, tum domestica documenta confirmant. Ea tamen documenta solum allegant pro corpore S. Severi, ita ut hujus translatio & possessio certior sit, quam corporis S. Sinerii.

[11] [Aliæ reliquiæ habentur Parisiis in ecclesia S. Maglorii] Partem corporis S. Sinerii Castellanus in Martyrologio universali adscribit ecclesiæ S. Maglorii, quæ est Patrum Oratorii in suburbio Parisiensi. Verum reliquiæ illæ ad laudatam ecclesiam olim translatæ dicuntur, tamquam S. Senatoris episcopi; sed scriptores neoterici crediderunt, Senatorem illum non esse alium a S. Sinerio, atque ex eo, opinor, invaluit sententia multorum, dicentium S. Sinerium alio nomine Senatorem fuisse dictum. Translatio fuse refertur in Historia ecclesiæ Parisiensis apud Gerardum Dubois lib. 9 cap. 3 num. 4, figiturque circa annum 964. Fragmentum illud Historiæ Francicæ, quo tamquam fundamento omnia nituntur, jam datum apud nos est tom. 1 Martii pag. 248, & tom. VI Julii pag. 592 in S. Samsone episcopo, qui primus nominatur inter Sanctos, quorum corpora tunc Parisios translata dicuntur. Adversus illam translationem nonnullæ prolatæ sunt difficultates. Verum poterit illa translatio magis examinari ad XXIV Octobris in S. Maglorio, ad quem præcipue spectat. Hic solum observo, inter corpora translata quarto loco recenseri Senatoris episcopi, nimirum post corpora SS. Samsonis, Maglorii & Machuti, qui omnes episcopi fuerunt in Britannia Aremorica, & reliquorum longe plurium reliquias. Cointius ad annum 563 num. 3 de Sinerio Abrincensi cum Senatore, cujus corpus tunc translatum est, confundendo ita loquitur: Non alius est (nimirum Sinerius Abrincensis) a Senatore episcopo, cujus reliquiæ (neque enim integrum corpus Rothomagenses possident) cum sacris pignoribus coævorum præsulum, Samsonis, Maglorii & Machutis, ex Armorica Parisios ob metum Nortmannorum translatæ sunt, & in suburbio sancti Jacobi hodie custodiuntur a presbyteris nostræ congregationis in basilica beati Maglorii.

[12] Attamen fatetur Cointius, S. Senatorem celebrari in ecclesia S. Maglorii ad XXVI Septembris; non hoc die XVIII. [S. Senatoris nomine, quem eumdem cum S. Sinerio hodie credunt.] Ex eo saltem liquet, monachos illos S. Maglorii, qui acceperunt dictas reliquias, nescivisse habere se corpus S. Sinerii Abrincensis. Quapropter nescio, an illa conjectura sit satis certa, licet tradita sit a pluribus. Castellanus in Vocabulario Hagiologico ad vocem Senator observat, in Pictavia inferiore haberi ecclesiam S. Senatori dicatam, notatque ipsum coli die XXVI Septembris, & vulgo ibi vocari S. Senaitre. Idem rursus ad vocem Sinerius, vulgo S. Sendre, & Abrincis S. Sinier, observat Senatorem coli in Pictavia inferiore, & forte eumdem esse cum S. Sinerio Abrincensi. At ego lubens fateor, me in omnibus istis conjecturis tam acutum non cernere, ut aliquid certi affirmare possim. Redibit sermo de S. Senatore ad XXVI Septembris, ubi in Martyrologio Parisiensi Senator sive Sinerius annuntiatur, forte quia auctor Martyrologii eumdem credidit cum Senatore, ad illum diem annuntiato apud Usuardum. Ceterum Castellanus in Martyrologio adjungit, S. Sinerii reliquias Parisiis etiam haberi in ecclesia S. Victoris, & in ecclesia Sanctissimæ Virginis in Nazaret. Sammarthani tandem observant de S. Sinerio sequentia: Extant quoque in hac diœcesi Abrincensi plurimæ basilicæ sub ejus nomine Deo consecratæ.

DE S. FERREOLO EPISC. CONF.
LEMOVICIS IN GALLIA.

Post an. DXCI.

[Præfatio]

Ferreolus episc. conf., Lemovicis in Gallia (S.)

AUCTORE J. S.

Primus fortasse ex martyrologis memoriam S. Ferreoli Lemovicensis episcopi annuntiavit in Generali Catalogo Sanctorum, [Sanctus in aliquot Martyrologiis memoratur, & colitur] qui non sunt in Martyrologio Romano, Philippus Ferrarius hisce paucis verbis: Lemovicis S. Ferreoli episcopi, laudans tabulas, Calendarium & monumenta Lemovicensia. Andreas Saussayus longiori S. Ferreolum laudat elogio, quo omnia fere, quæ de ipsius gestis innotuerunt, complexus est. Eumdem Ferreolum titulo Sancti honorant in Gallia Christiana Sammarthani fratres, & deinde Dionysius Sammarthanus, utrique in catalogo episcoporum Lemovicensium: aliique plures sanctitatem Ferreoli ut indubitatam celebrarunt. Bailletus quoque Vitam ipsius, ut Sancti, ad hunc diem conscripsit. Attamen Castellanus in Martyrologio Universali pag. 930 venerabilem tantum vocat, creditque ex errore factum, ut Sanctus vocetur a Bailleto. Verum, etsi Bailletus perperam intellexerit de Ferreolo, quod de alio Sancto apud Gregorium Turonensem dicitur, non ideo sanctitas Ferreoli & cultus ejus in ecclesia Lemovicensi desinit esse certus. Omne enim dubium toliit Breviarium Lemovicense, in quo Officium de S. Ferreolo præscribitur, & quidem in eo, quod habemus impressum anno 1625, ritu duplici celebrandum, hoc die XVIII Septembris. Omnia autem leguntur de communi Confessoris Pontificis præter tres lectiones mox dandas.

[2] Antiquum autem esse cultum S. Ferreoli, colligitur ex translationibus reliquiarum ejus, [a pluribus saltem seculis: corpus sæpius translatum.] infra in Actis memorandis. Accedit Bernardus Guidonis, qui floruit sub initium seculi XIV, in Miscellaneis de Sanctis Lemovicensibus apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1 pag. 632, ubi sic habet: S. Ferreolus episcopus Lemovicensis confessor apud Anexonium in capsa veneratur. Cujus festum recolitur ibidem in festo S. Ferreoli martyris Viennensis, id est, XVIII Septembris. De illius reliquiis Anexonii honoratis idem rursum meminit apud Labbeum tom. 2 pag. 267 in Gestis Episcoporum Lemovicensium. Gaufredus Prior Vosiensis, (qui pag. 290 ait, scripsisse se anno 1183) ibidem pag. 286 de cultu, sive de translationibus S. Ferreoli ita loquitur: Sancti Ferreoli confessoris & episcopi Lemovicensis corpus translatum fuit apud Turres per antiquam nobilitatem principum de Turribus, de monasterio S. Augustini (nam dictum monasterium S. Augustini, cum sit extra muros villæ & civitatis Lemovicensis, fuit destructum propter guerras tyrannorum, Gothorum, Wandalorum, & plurium aliorum) & deinde fuit portatum apud Annexonium per dictum principem de Turribus, & positum super altare ecclesiæ in capsa aurea Calendas Septembris, regnante Theodeberto, tempore Hilarii Papæ. Hæc quidem non carent anachronismis manifestis, dum Hilarius aut Hilarus Papa componitur cum Theodeberto rege, quo fuit multo antiquior, & cum translatione S. Ferreoli Lemovicensis, qui necdum natus erat, dum S. Hilarus Ecclesiæ Romanæ præsidebat. Gothorum & Wandalorum incursionibus etiam non recte attribuitur destructio ecclesiæ S. Augustini. Vel sic tamen data verba sufficiunt, ut credamus, S. Ferreolum cultum fuisse, non modo seculo XII, quo scripta sunt; sed etiam aliquot seculis citius, & verisimiliter primis post beatum obitum seculis. Vitia vero chronotaxis auctori condonabimus, sed minime sequemur.

[3] [Acta ipsius jam edita, & recudenda; vitiis laborent:] Vitam S. Ferreoli Lemovicensis edidit Labbeus in laudato Opere tom. 2 pag. 527, descriptamque ait ex Breviariis Lemovicensibus antiquis. Eamdem habemus manuscriptam ex collectione Andreæ du Chesne, Operibus editis notissimi. Contuli utramque & exacte consentientem in vocibus etiam deprehendi. Verum Acta illa multum auctoritatis habere nequeunt, cum quia non admodum vetusta videntur, tum quia turpi anachronismo S. Ferreolum connectunt cum S. Leone Papa, qui toto seculo antiquior est, & episcopum a S. Leone ordinatum affirmant, tum quia & alia quædam continent mirabilia magis quam credibilia, ut in Annotatis observabo. Dabo tamen Vitam laudatam, quod non habeamus meliorem. Verisimile etiam est, ex vetustioribus Actis desumpta esse, quæ in ea narrantur de virtutibus & gestis quibusdam S. Ferreoli. Ut vero intelligat studiosus lector, quænam de gestis S. Ferreoli præterito seculo probabiliora crediderint Lemovicenses, ex jam laudato ipsorum Breviario tres lectiones, partim ex dicta Vita, partim ex S. Gregorio Turonensi compositas, continua oratione hic subnecto.

[4] Ferreolus Lemovicis natus, liberalibus disciplinis imbutus, [compendium gesturom ex Breviario.] admirabili vitæ sanctitate floruit. Abjecta enim sæculi pompa, usu cilicii ex pilis camelorum confecti, jejuniis quotidianis (exceptis diebus Dominicis) & frequentibus genuflectionibus corpore domito, animum assiduis precibus intentum Deo exhibebat. Pietatis ardore exæstuans, sanctorum Apostolorum martyrumque reliquias venerandi causa Romanam profectionem suscepit. Qua in peregrinatione multis sanitatem contulit, multis viam salutis ostendit. Regressus in patrium solum, cleri & populi votis expetitus, Lemovicensis episcopatus onus subiit. Eo in munere ita se gessit, ut nullum seduli pastoris officium prætermitteret. Quo tempore cum Lemovicensis provincia gravibus morbis, iisque arte humana insanabilibus afflictaretur, sanctus Pontifex paternam suorum curam gerens, triduum jejunus, cinere conspersus, cum fletu & gemitu Sacrificio oblato, in basilica beati Martialis sanitatem exoravit. Tanta vero authoritate valuit apud populum, ut, Gregorio Turonensi teste, Marcum referendarium Childerici * regis, tributa gravia exigentis, ab imminenti mortis discrimine liberaret. Sacris ædibus ædificandis lubens suas opes impendebat. Scribit enim idem. Gregorius Turonensis, basilicam sancti Martini in urbe Brivensi, impetu hostili crematam, marmoreis etiam columnis igne solutis, a Ferreolo fuisse omnino instauratam. Mortis denique cognito tempore, clericos ad omnes officii partes explendas adhortatus, mœrentes etiam consolatus, decimo quarto Calendas Octobris animam beatam Deo reddidit. Cujus corpus in æde sancti Pauli primum conditum, inde propter ruinam in monasterium S. Augustini, eoque hostium incursu diruto, in castrum de Turribus, postremo Annexonium translatum est. Hactenus Breviarium, in quo chronotaxis fere neglecta est. Unica in ea est nota chronologica ex mentione Chilperici regis: nam ita legendum, non Childerici, ut perperam fuit impressum.

[5] Qualemcumque igitur chronotaxim investigemus, & simul nonnulla examinemus facta, [Sanctus ad episcopatum promotus inter 565 & 579:] antequam Vitam recudamus. In catalogis antistitum Lemovicensium S. Ferreolus locatur post Exotium, cujus Epitaphium scripsit Fortunatus lib. 4 carm. 6. Hic ibidem dicit, Exotium fuisse defunctum, quando tria lustra, id est, annos quindecim, in episcopatu exegerat. Cum autem decessor Exotii Ruricius adhuc superesset anno 549, quo ad concilium Aurelianense V legatum misit Bantaredum archidiaconum, ut observat Dionysius Sammarnus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 503, non fuit defunctus Exotius, nisi circa annum 565, aut serius. Deinde ex facto mox referendo innotescit, S. Ferreolum jam episcopum fuisse anno 579. Quare episcopus factus videtur inter 565 & 579, nec multis annis a vero aberrare potest, si quis dixerit episcopum ordinatum circa annum 570. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXXI Augusti annuntiat ordinationem S. Ferreoli, quando, inquit, a S. Firmino Lemovicensi episcopo, cujus successor fuit, presbyter consecratus, & chorepiscopus constitutus est. Verum confudit Saussayus S. Ferreolum Lemovicensem cum S. Ferreolo Ucetiensi, qui eodem seculo floruit, & S. Firminum in cathedra Ucetiensi decessorem habuit; sed nihil horum verum est de Ferreolo nostro Lemovicensi.

[6] S. Gregorius Turonensis lib. 5 Historiæ cap. 29 hæc scribit: [anno 579 morte liberat Marcum Chilperici regis referendarium:] Chilpericus vero rex descriptiones novas & graves in omni regno suo fieri jussit. Qua de causa multi relinquentes civitates illas, vel possessiones proprias, alia regna petierunt; satius ducentes alibi peregrinari, quam tali periculo subjacere … Lemovicinus quoque populus, cum se cerneret tali fasce gravari, congregatus in Calendis Martiis, Marcum referendarium, qui hæc agere jussus fuerat, interficere voluit: & fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab imminenti discrimine liberasset. Ex hoc facto recte observat Longuevallius in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 3 pag. 208, magnam fuisse apud Lemovicenses auctoritatem S. Ferreoli, quod furentem populum cohibere potuerit. Et ulterius ex illa auctoritate conjicere possumus, jam aliquot annis fuisse episcopum, dum hæc fierent. Facta autem sunt anno decimooctavo Guntramni & Chilperici regum, qui concurrit cum anno 579.

[7] [instaurat combustam anno 584 ecclesiam: interest anno 585 concilio II Matisconensi.] Rursum de S. Ferreolo meminit Turonensis lib. 7 cap. 10, hæc scribens: Magno ea tempestate incendio basilica ante dicti Martini beati apud Brivam vicum ab imminenti hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnæ, quæ de diversis marmorum generibus aptatæ erant, ab igne dissolverentur. Sed ita hæc ædes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc Sanctum incolæ, eo quod plerumque virtutes ejus experiantur. Hæc ultima Turonensis verba tam clare dicuntur de miraculis S. Martini Brivensis, de quo breviter apud nos actum est tom. 2 Augusti pag. 412, ut mirer potuisse Bailletum ea intelligere de S. Ferreolo, quem ante S. Gregorium Turonensem vult defunctum, quia credebat Gregorium loqui de miraculis Ferreoli defuncti. At Turonensis de Ferreolo tamquam vivente loquitur: & allegat rationem, cur combusta S. Martini Brivensis ecclesia tam bene reparata fuerit, nimirum quod Sanctus ille apud populum in magna esset veneratione ob miracula. Res apud Cointium refertur ad annum 584 quo combustio facta est, num. 30, ubi etiam de S. Ferreoli miraculis locutum credidit Gregorium; sed postea mentem auctoris melius intellexit. Anno 585 habitum est concilium Matisconense II, in quo actum est contra aliquot episcopos, quod suscepissent partes Gondebaldi cujusdam, qui se dicebat filium Clotarii I, & sic ab aliquibus rex fuerat proclamatus. De concilio illo agit Turonensis lib. 8 cap. 20: agunt de eodem historici Galli, qui possunt consuli. Acta dat Labbeus tom. 5 Conciliorum, ubi col. 988 post alios tredecim, partim metropolitanos, partim episcopos, subscriptus legitur Ferreolus episcopus ecclesiæ Lemovicinæ, quem multo plures sequuntur.

[8] [Amicitia junctus fuit cum S. Aredio abbate,] Acta danda num. 2 habent, S. Ferreolum consanguineum fuisse S. Aredii abbatis Atanensis, quem defunctum sepulturæ tradidit. Plura de hisce & de eorum amicitia proferunt ipsa Acta S. Aredii, apud nos data ad XXV Augusti; sed de eorum consanguinitate tacent. In Vita 2 pag. 186 num 29 hæc leguntur: Eodem vero tempore, quo miles Christi (S. Aredius) degebat in terris, Ferreolus pastor, ad gubernandam plebem sibi commissam Lemovicum civitate præsul venerandus aderat. Sed quotiens ipse Pontifex febribus urgebatur, aut aliqua ægritudine in gravi dolore atterebatur, ad virum Dei Aridium dirigebat nuntios, ut pro eo plenius ad Dominum intercederet. Qui, celebratis pro eo vigiliis, obtinebat pro Pastore, venerabilis abba pro Antistite, & abjectus & humilis pro sublime. Hæc sufficiunt ad ostendendum, mutua amicitia junctos fuisse SS. Ferreolum & Aredium; non item ad probandam eorum consanguinitatem, de qua certo non constat, quia Acta edenda sufficientem non habent auctoritatem.

[9] De sepultura S. Aredii, de qua video dubitasse Cointium & Bailletum, utraque Vita S. Aredii consentit. [quem anno 591 defunctum sepelit:] Prior, relata morte S. Aredii, num. 18 ita pergit. Mane autem facto (post noctem, qua obierat) ingens convenit populi multitudo: sed & Lemovicensis pontifex urbis, in superioribus memoratus, nomine Ferreolus, nuntio de transitu ejus accepto, cum omni festinatione iter eo properavit accelerare. Quo tandem perveniens, & super carissimi sibi Sancti corpus cum multis lacrymis ac lamentationibus procumbens, eo quam maximum sibi fatebatur incumbere dolorem, quod eum in postremis positum nequivisset invenire superstitem. Dein cum sacratissimum corpus ad ecclesiam beati martyris Juliani, quam a fundamentis exstruxerat idem vir beatus, deferendum decrevisset, & ibidem tumulandum, feretrum, quo jacebat, movere non potuerunt. Cum igitur ob impossibilitatem movendi corporis Ferreolus pontifex stupidus pariter factus esset & tristis, tam sibi ipsi clericisque suis, quam universæ, quæ convenerat, multitudini jejunium triduanum indixit, atque a Domino petendum admonuit, ut, quænam esset sua, Sanctique ipsius super sui tumulatione voluntas, omni remoto designaret ambiguo. Tertio itaque peracto jejunio, rursus ad levandum ac deportandum sacrum corpus accedunt. Tum vero a duobus tantum summa cum levitate sublatum est, atque delatum ad sepulturam, vocibus immensis gaudiisque magnificis Dei mirabilia & Sancti virtutem magnificantibus universis. Eadem leguntur in Vita secunda num. 51 & 52, ubi solum in fine additur: Igitur corpore ex more tradito sepulturæ, præfatus Episcopus reversus est ad propria.

[10] Porro defunctus est S. Aredius abbas anno 591. [defunctus deinde Ferreolus anno incerto.] Itaque supererat eo anno S. Ferreolus, & verisimile est, eumdem superfuisse diutius, cum S. Gregorius Turonensis, qui mortem S. Aredii memoravit, nusquam de S. Ferreoli obitu loquatur, licet viventem bis laudaverit. Laudatus Sammarthanus in Catalogo episcoporum Lemovicensium ait: Ferreolum ex hac vita ad immortalem migrasse legimus anno DXCV. At col. 552, agens de monasterio S. Pauli, per Sanctum dotato, de ipso dicit: Qui quidem anno DXCVII ex meliori chronologia mortuus est, inquit noster D. Claudius Estiennot, ac in eadem S. Pauli abbatia sepultus est. Nihil invenio, quo minus alterutra opinio possit esse vera. At pro neutra fundamentum sufficiens habeo. Quapropter nihil ulterius statuere placet, nisi S. Ferreolum obiisse post annum 591. Nullis enim factis post illum annum innotescit. At neque successoris ipsius Asclepii ullam toto seculo VI mentionem reperio. Quare nihil obstare video, quo minus cito post annum 591 defunctus fuerit S. Ferreolus, aut pluribus etiam annis superfuerit.

[Annotata]

* imo Chilperici

VITA
auctore anonymo,
Ex editione Labbei cum Ms. collata.

Ferreolus episc. conf., Lemovicis in Gallia (S.)

BHL Number: 2900

A. anonymo.

[Sanctus, nobili stirpe natus, virtutibus fulget:] Beatus Ferreolus, vir illustris ex diœcesi Lemovicensi, sicut posteritati reliquit priorum authoritas, extitit oriundus. Erat autem opere sanctus, corpore castus, & charitate diffusus; liberalium artium disciplinis eruditus, conversatione cælicus, vestium splendorem despiciens, ciliciis de pilis camelorum factis ad carnem utebatur. Diebus cunctis, exceptis Dominicis, jejunabat; vinum non bibebat, nisi lymphatum in tantum, quod videbatur vini speciem non habere. Noctibus singulis hora matutinali exurgens, postea legebat Psalterium cum letania & collectis: pluribus ac crebris genuflexionibus ac teritionibus carnem suam edomabat. Et cum sanctorum Petri & Pauli limina peragraret a, nomen Domini in via prædicabat, verbum Dei signis & prodigiis roborabat, infirmantibus universis salutis remedium conferebat. Cumque fama ejus sanctitatis ad summi Pontificis Leonis b notitiam pervenisset, obviam ei abiit, & in domo sua charitative suscipiens, ejusque colloquiis dulcissimis delectatus, maximo cordis & oris jubilo jocundabatur. Et cum ad propriam regionem, visitatis Sanctorum liminibus, redire disponeret, sanctus Leo Papa, in visu edoctus, pronuntiavit ipsum beatum Ferreolum electum in episcopum Lemovicensem. Moxque idem Pontifex Leo beatum Ferreolum, Deo disponente, episcopum consecravit, & gradu pontificali insignitum, dato sibi osculo pacis, ad prædictam civitatem Lemovicensem, ad quam illum Deus elegerat, in pastorem animarum authoritate concessa direxit. Evolutis autem paucis diebus, cum ex divina revelatione in eadem urbe ejus præstolaretur adventus, sacerdotes universi, cognito ipsius proximo occursu, cum clero & populo obviam exeuntes, magno illum cum gaudio susceperunt.

[2] [episcopus factus, degrege suo curam habet; sepelit S. Aredium:] Adepta itaque pontificali dignitate, beatus Ferreolus, ne lucerna lumine accensa sub modio latitaret, Catholicæ fidei doctrinam, & euangelicæ prædicationis arcana, ut bonus pastor ovibus sibi a Deo commissis viva voce pandere cœpit, jejunando, orando, prædicando, eleemosynas multas faciendo, virtutum flores in populis seminavit. Cumque tempore illo facta plaga in civitate Lemovicensi & Lemovicino ex diversis morborum incursibus, videlicet dysenteria, febribus, & aliis incommodis, populus cruciaretur, B. Ferreolus cum viris religiosis intrans ecclesiam beati apostoli Martialis c, conspersus cinere, cum fletu & gemitu per triduum jejunus perstitit; & ut Dominus populum de tanta clade liberaret, Deo sacrificium obtulit. Eo autem in oratione perseverante, angelus apparuit, dicens: Ferreole, exaudita est deprecatio tua; statimque plaga populum dereliquit. Beatus namque Ferreolus & Aredius d abbas sanctus, de eadem parentela, ut fertur, exorti, fuerunt contemporanei. Et cum S. Aredius de hoc sæculo emigrasset, B. Ferreolus Lemovicensis episcopus, per nuntios evocatus, ad obitum ejus celeriter venit: tarde tamen accedens, super corpus B. Aredii amarissime flevit, quia eum vivum non invenisset, & eundem S. Aredium cum debitis obsequiis, & Missarum solemnitatibus B. Ferreolus pontifex reverenter tradidit ecclesiasticæ sepulturæ.

[3] [pie moritur: corpus iteratis vicibus translatum.] Cumque ultimum diem sibi proximum adesse sentiret, congregatis fratribus & clero dixit: Christi monita servate, & mandata ejus adimplete, & judicia Dei tremenda formidate, & memoria mea vobiscum sit. Et omnibus de transitu ejus mœrentibus, dolorem compescuit, & fletum verbis consolatoriis propulsavit. Deinde divinis refectus Sacramentis, manus & oculos ad cælum attollens, feliciter anima e corpore emigravit XIV Kal. Oct. Sepultus in ecclesia S. Pauli e: deinde propter ruinam ecclesiæ translatus ad abbatiam S. Augustini f. In transitu ejus splendor maximus super domum ejus de cælo descendit, iterumque ad cælum revolavit. Concurrentibus populis, ipsum in quadam capsa lignea posuerunt, ut manus ejus per quasdam capsæ fenestrulas deosculandæ advenientibus remanerent; unde fuit tantus concursus, ut usque in alterum diem non potuerit sepeliri. Et cum ecclesia S. Augustini per incursus Gothorum & Wandalorum g deserta apparuisset, corpus ejus per antiquam nobilitatem dominorum de Turribus fuit in eorum castello delatum. Deinde in ecclesia parochiali apud Annexonium h, supra altare in capsa deaurata repositum: cujus meritis plurima præstantur a Domino infirmantibus remedia sanitatum.

ANNOTATA.

a Vult auctor dicere, opinor: Cum Romam ad limina Apostolorum proficisceretur. At prædicatio in itinere, qualis asseritur, parum est verisimilis.

b Leo I spectat ad medium seculi V, quando Ferreolus necdum erat natus. Leo II toto fere seculo est posterior Ferreolo, & pontificatum administravit senescente seculo VII. Itaque hic anachronismus est manifestissimus: nec probabilia sunt, quæ asseruntur gesta summi Pontificis cum Ferreolo. Imo ipsum hujus iter Romanum, cum aliunde non confirmetur, pro incerto haberi debet.

c De S. Martiale, primo Lemovicensium episcopo, qui hic apostolus vocatur, & de ecclesia ipsius, prolixe actum est apud nos ad 30 Junii. Factum hic relatum apud antiquiores non inveni, & merito dubitari potest, an verum sit cum omnibussuis adjunctis. Credibile tamen est, aliquid veri subesse.

d De spectantibus ad S. Aredium, ejusque sepulturam, consule dicta in Commentario num. 8 & 9.

e De hac ecclesia Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ col. 552 scribit sequentia: Sancti Pauli in urbe (Lemovicensi) monasterium construitur a Jocondo & Pelagia, B. Aredii parentibus; atque a S. Ferreolo præsule dotatur… Modo tantum est ecclesia parochialis. De dotato monasterio S. Pauli consentit Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 102.

f De abbatia S. Augustini, ad Vigennam fluvium sita, late agit laudatus Sammarthanus col. 575 & seqq. Quo porro tempore ex primo sepulturæ loco ad S. Augustini abbatiam facta sit translatio, non dicitur. Verumtamen si facta est ob ruinam prioris ecclesiæ, quæ seculo 6 constructa dicitur, translatio fortasse non contigerit ante seculum 8.

g Magis verisimile est, a Nortmannis sive Danis, qui seculo nono & decimo Galliam sæpius vastarunt,destructum fuisse monasterium S. Augustini. Nam incursiones Gothorum & Wandalorum multo vetustiores sunt. Monasterium illud instauravit Turpio episcopus Lemovicinus, qui cathedram illam accepit sub initium seculi 10, ut videre est apud Sammarthanum col. 508. Ibidem destructio monasteriorum Lemovicensium attribui videtur Pipino, filio Pipini regis Aquitaniæ. Certe ille Pipinus post medium seculi noni iteratis vicibus se junxit Nortmannis, & cum illis multa destruxit in Aquitaniæ provinciis.

h Ibi jam erat seculo 12, ut colligitur ex datis verbis in Commentario num. 2.

DE S. EUMENIO EPISCOPO,
GORTYNENSI FORTE DEFUNCTO IN THEBAIDE.
Ex Martyrologiis Græcis & Latinis.

Forte sec. VII.

[Commentarius]

Eumenius episcopus Gortynensis, forte defunctus in Thebaïde (S.)

AUCTORE J. S.

Eumenium Gortynæ in Creta episcopum breviter memorat Menologium Sirletianum his verbis: [S. Eumenius episcopus, in Græcis & Latinis Fastis notus,] Eodem die natalis beati patris nostri Eumenii episcopi Gortynæ. Consentit Calendarium metricum Græcorum, quod editum est ante tomum 1 Maii, & reliqui ipsorum Fasti, in quibus S. Eumenius ut confessor annuntiatur, in variis etiam ut thaumaturgus. Calendarium dictum habet hunc versiculum:

Ογδοάτῃ δεκάτῃ θάνε Ευμένιος μεγαλήτωρ.

Occidit Eumenius decima octava generosus.

Quapropter ex errore factum videtur, quod in Ephemeridibus Moschorum figuratis vocetur Eumenius episcopus martyr. Latini certe cum Græcis confessorem credunt Eumenium; & Molanus in Additionibus ad Usuardum de ipso sic loquitur: Die decima octava, sancti patris Eumenii, episcopi Gortynæ, thaumaturgi. Baronius in Martyrologio Romano de eodem hæc habet: Gorthynæ in Creta, sancti Eumeni episcopi & confessoris. Galesinius, laudans in Annotatis Horologium & Menologium Græcorum, ex his tale elogium Martyrologio suo inseruit: In Græcia, sancti Eumenii episcopi, qui usque ab infantia religionis Christianæ cultor egregius, cum patrimonium omne pauperibus in eleemosynam contulisset, per omnem ætatem jejuniis & orationi lacrymisque deditus, sancte factorum laude clarus, ecclesiæ Gortynensis in Greta episcopus factus, ita se gessit, ut cæleste Christi regnum & vitæ euangelicæ exemplis, & miraculis divine editis propagarit.

[2] [virtutibus & miraculis clarus,] In Menologio, Basilii imperatoris jussu composito, post annuntiatam memoriam S. Eumenii episcopi Gortynæ, thaumaturgi tale datur elogium; Eumenius thaumaturgus, ab adolescentia sua Christianus, summa Deum pietate ac timore colebat. Cum autem dives esset, facultates suas omnes in pauperes erogavit: ipse vero cunctos vitæ suæ dies in jejuniis & orationibus transigebat: adhortationemque illam magni Pauli apostoli diligenter implens, gaudebat cum gaudentibus & flebat cum flentibus, oculosque lacrymis semper conspersos circumferebat. Illud præterea agebat, ut obtrectationibus adversus neminem aures accommodaret, neque ullum ipse condemnaret. Imo, si cujus forte peccatum audisset, putabat se illum ipsum esse, qui peccasset. Ob hæc igitur recte facta a clero populoque delectus, Gortynæ urbis Cretæ insulæ episcopus ordinatus est. Quo in pontificatu cum multos annos vixisset, multosque populos, quæ ad regnum cælorum pertinent, docuisset, donumque multorum miraculorum accepisset, obdormivit, miraculis etiam post mortem insignis usque in præsentem diem. In Typico Sabæ nomen Eumenii impressum est Eugenius errore forsan typothetæ.

[3] Quæ de S. Eumenio referuntur in Menæis impressis, [in Thebaïdem dicitur profectus ibique mortuus.] multum sunt diversa, licet non sint dictis contraria, Elogium Græce ita exprimitur: Οὗτος Ευμένιος, ἐκ νεότητος πολλαῖς σκληραγωγίαις ἀσκήσεως ἑαυτὸν καθυποβαλὼν, τὴν ἄκραν ταπείνωσιν ἐκτήσατο. Διὸ καὶ τοὺς οἴακας τοὺς κατὰ Γορτύνην ἐκκλησίας πιστεύεται. Οὗτος δεινότατον δράκοντα κατ᾽ αὐτοῦ ὀρμήσαντα λαμπάσι κατέφλεξεν. Ἐκεῖθεν δὲ τὴν Ῥώμην καταλαβὼν, οἷά τις πυρσὸς ταῖς θείαις διδαχαῖς κατεφώτισε, σημείοις καὶ τέρασι πολλοὺς καταπλήξας· κἀκεῖθεν τὴν Θηβαΐδα καταλαβὼν, καὶ μὴ βουλόμενος, παῤαύτικα τοῦ αὐχμοῦ τὴν κατήφειαν καταστέλλει. Ἐν βαθυτάτῳ δὲ γήρα πρὸς Κύριον ἐκδημήσαντα *. Οἱ δὲ παῖδες τῶν Θηβαίων τῇ παθρίδι καὶ πύμνῃ τὸ τούτου σκῆνος παραπέμπουσι. Ῥάξος ὄνομα τῷ τόπῳ, ἥτις καὶ Κυρίλλου τὸ σεπτὸν κατέχει σῶμα. Hic Eumenius, cum a prima ætate asperis se subjecisset virtutum exercitiis, eximiam obtinuit humilitatem. Quapropter gubernacula ecclesiæ Gortynensis ei concredita sunt. Hinc immanissimum draconem, sibi imminentem, tædis ardentibus exussit. Exinde Romam profectus, eam ut facula quædam divinis doctrinis illuminavit, signis & prodigiis multos percellens. Inde vero in Thebaïdem se contulit, quamvis invitus, ibique confestim siccitatis molestiam temperavit. In summa autem senectute decessit ad Dominum. Thebani vero ipsius corpus patriæ & gregi ejus remiserunt. Raxus nomen est loci, qui & venerandum Cyrilli corpus continet.

[4] Præter hoc elogium laudata Menæa S. Eumenium pluribus verbis celebrant in Officio, [Quod de dracone per Sanctum interfecto dicitur, videtur fabulosum.] quod de ipso peragitur. Nolim laudes generales & frequenter repetitas longo sermone huc transferri: pauca tamen compendio afferre lubet. Laudatur primo ab affectionibus animi domitis, diciturque factus domus Spiritus sancti, conversationem habuisse cum angelis, hæresque effectus gloriæ Domini, & patronus ipsum celebrantium. Deinde virtutibus fulsisse dicitur ac miraculis, vocaturque sanctæ civitatis civis & concivis angelorum. Tertio celebratur ut antistes Gortynæ, ut maximus & gloriosus in prodigiis, ut illuminans corda sedentium in tenebris. Quarto laudatur, quia a pueritia amavit humilitatem, quia humiliavit serpentem, id est, diabolum superavit, quia gratia sanationum manifeste ditatus fuit. Ad hæc breviter observo, ex eo, quod hic dicitur serpentem vicisse, forte a Græco recentiore, qui fecit elogium supra datum, haustam esse draconis interfectionem. Certe Græci recentiores non raro ex dicto quodam allegorico antiquiorum similes commenti sunt fabulas.

[5] Quinto dicitur converso ad Sanctum sermone: Romam illuminas, faciens prodigia, ut in dato elogio. [In Thebaïdem forte fuit exsilio relegatus: at corpus] Sexto laudatur, quia in Filio Dei incarnato agnovit duas voluntates & duas operationes, ipsumque prædicavit, ut hominem simul & Deum. Hic locus utcumque innuit, S. Eumenium vixisse post exortos non tantum Eutychianos, sed etiam Monothelitas, cum laudetur tamquam hæresi ipsorum contrarius. Septimo dicitur mortuus in summo senio. Octavo dicitur Roma missus in Thebaïdem, ibique siccitatem depulisse. Hoc autem ita exprimitur, acsi invitus esset missus: nam verba Græca sic habent: Roma, tuis perfruita bonis, donum desideratum Thebaïdi nolentem mittit, pater Eumeni. Forte per Romam intelligenda est Constantinopolis, quam Romam novam primum, & aliquando Romam Græci vocabant. Quare videtur Sanctus exsilio relegatus in Thebaïdem ab aliquo imperatore Monothelita; neque enim ulla allegatur ratio, cur episcopatum suum reliquerit. Nono demum, ut mittam alia generatim in laudem dicta, dicitur a Thebanis in patriam remissus, sepultusque in loco Raxus dicto, qui jam ante continebat corpus venerandum, & multis certaminibus perfunctum Cyrilli. Hactenus Menæa, ex quibus liquet, maximo in honore apud Græcos fuisse S. Eumenium.

[6] [defuncti Gortynam remissum, & apud S Cyrillum sepultum:] Porro Acta S. Cyrilli, apud quem Sanctus dicitur sepultus, data sunt ad IX Julii, in iisque locus, ubi S. Cyrillus martyrio coronatus est & sepultus, similiter pag. 686 vocatur Raxus. Erat autem extra civitatem, festumque S. Cyrilli ibi quoque celebratum a populo dicitur, ut dubitandum non videatur, quin in Raxo ecclesia deinde sit constructa, in eaque sepultus S. Eumenius. Lequienus in Oriente Christiano tom. 2 col. 256 & sequentibus texuit catalogum episcoporum Gortynæ, quæ erat Cretæ metropolis, & post S. Cyrillum sub Decio, aut potius in persecutione Diocletiani passum, statim subjungit S. Eumenium, quia sepultura S. Eumenii apud S. Cyrillum insinuat, Eumenium paulo post tempora Cyrilli claruisse, ut existimat. At poterat etiam tribus aut quatuor seculis post S. Cyrillum sepeliri in ecclesia, ubi ille colebatur.

[7] [floruit verisimiliter seculo 7.] Quapropter magis credo, S. Eumenium floruisse seculo VII, quia doctrina ipsius laudatur ut opposita Eutychianis & Monothelitis, ut mox observavi: Monothelitæ enim exorti sunt seculo VII. Fateor tamen, & hanc conjecturam non esse certam. De loco, ubi defunctus est S. Eumenius, mihi etiam non placet observatio Lequieni, qui per Thebaïdem intelligit Thebas Bœotiæ civitatem. Clara quidem Græciæ urbs fuerunt Thebæ Bœticæ, sed non invenio, iis adjunctam fuisse regionem Thebaïdem dictam: Quare malim credere designari Thebaïdem Ægypti, ad quam venerit S. Eumenius, & ubi defunctus fuerit. Verumtamen, cum in Menologio Basiliano nihil legatur de peregrinationibus S. Eumenii; utcumque dubitandum videtur de illo in Thebaïdem itinere, & de morte ibidem obita, pro quibus nihil invenio præter Menæa, & Marcum Cythæreum episcopum Menæis consentientem. Hac de causa locum mortualem non nisi dubitanter expressi.

[Annotata]

* lege ἐξεδημήσατο

DE SS. DESIDERIO EPISCOPO ET REGNIFRIDO, REGINFRIDO AUT RAINFRIDO ARCHID. MM.
IN ALSATIA.

Sec. VII aut VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus, ubi Sancti coluntur: eorum in Martyrologiis memoria & cultus: Acta scripta & edenda.

Desiderius episc. martyr in Alsatia (S.)
Regnifridus, aut Rainfridus diacon. martyr in Alsatia (S.)

AUCTORE J. S.

In extrema parte Alsatiæ Superioris versus comitatum Burgundiæ, sive in Suntgovia, [Sancti in Martyrologiis aliquot memorati ad XVII,] vicus est sancti Desiderii dictus, vulgo saint Disier, qui a S. Desiderio, in ejus vicinia passo cum socio Regnifrido, nomen traxit, quod uterque Sanctus ibidem sepultus fuerit, & a multis seculis in magna veneratione habitus. Multum dubitavi, utrum ad hunc potius, quam ad præcedentem diem spectent laudati Sancti, quod utroque die a martyrologis aliquot annuntiatos inveniam, quodque ipsa etiam apographa, Acta illorum Sanctorum continentia, in duos illos dies divisa sint. Tandem pro hoc die eligendo secutus sum martyrologos illos, qui aliis magis attenti fuisse videntur ad Sanctos referendos diebus sibi propriis. Qui Sanctos referunt ad XVII Septembris, ibidem in Prætermissis ita fuerunt assignati: Desiderii martyris hodie (id est XVII) meminit Martyrologium Morbacense apud Martenium tom. 3 Anecdot. Desiderii simul & Reginfridi meminit Martyrologium Usuardinum Hagenoyense, hac ex parte auctum, uti & Greveni editio. Solum Desiderium ponit codex Montis Sancti cum titulo Rudunensis episcopi. Minime dubitandum est, quin in omnibus istis Fastis designetur S. Desiderius, qui Redonensis in Aremorica episcopus fuisse creditur, & ab aliis hoc die memoratur. Duo enim priora Martyrologia in Alsatia fuerunt conscripta vel aucta, ultimum in Lotharingia; indeque factum, ut annuntient Sanctum, ab aliis ejusdem temporis Fastis exsulantem.

[2] Sanctos ad hunc diem accuratius annuntiat Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, [in aliis ad XVIII Septembris.] & quidem duobus locis. Primo pag. 39, ubi recensentur Sancti diœcesis Bisontinæ, qui omnes coluntur Officio ecclesiastico, ex Martyrologio ecclesiæ metropolitanæ Bisontinæ, de hodiernis sic habet: XIV Kal. Octob. in territorio Bisonticensi, passio sanctorum martyrum Desiderii Redonensis ecclesiæ episcopi, & Rainfridi archidiaconi, quorum gesta habentur. Corpus hujus S. Desiderii servatur in vico S. Disier, Alsatiæ Superioris, diœcesis Bisontinæ. Idem pag. 545 ad XVIII Septembris: S. Desiderius Redonensis episcopus … martyrio coronatus est in territorio Vesontino, & quiescit in sui nominis vico apud Alsatios. Martyrii socium habuit S. Rainfridum archidiaconum. Secutus est ad eumdem diem Ferrarius in Catalogo generali ita scribens: In finibus Alsatiæ sanctorum martyrum Desiderii episcopi Rhedonensis, & Rainfridi diaconi. Eodem etiam die Desiderium episcopum, & Rainfridum archidiaconum celebrat Saussayus in Martyrologio Gallicano, & rursum in Supplemento. Accedit Castellanus in Martyrologio universali pag. 980, ubi in addendis ad XVIII Septembris ita Sanctos nostros commemorat: In Alsatia, S. Desiderius episcopus Rhedonensis, & S. Rachnefridus archidiaconus ejus, mactati per impios.

[3] [Acta eorum conscripta uno fere post mortem seculo a scriptore conjecturis indulgente.] Acta SS. Desiderii & Rainfridi, quæ non modo inedita, sed etiam plerisque eruditis neotericis incognita fuisse videntur, accepimus ex gemino codice Ms. Alterum exemplar ad Majores nostros transmisit Chiffletius noster, non notato codice, ex quo illud exscripsit. Alterum anno 1641 ad Bollandum misit Joannes Gamansius, frequenter, æque ac Chiffletius, in hoc Opere laudatus, qui codicem & locum, unde accepit, assignavit his verbis: Ex Bodecensis cœnobii, Ordinis Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, Passionali pergamento Ms. insigni mensis Septembris, fol. CVI pag. 3. Hæc duo exemplaria quoad rem satis consonant; in vocibus tamen non raro dissonant. Utrum sit præferendum, non definio: aliqua enim correctiora videntur in uno, alia in altero. Edam præcipue exemplar Chiffletianum; sed ex altero corrigam menda clara & aperta. Ubicumque vero lectio dubia videtur, lectorem in Annotatis monebo, maxime quando occurrent nomina propria, aut res alicujus momenti. Nam leviusculas vocum transpositiones aut mutationes, quæ nullius pro re sunt ponderis, tædii vitandi causa inobservatas passim relinquam. Auctor Actorum ignotus est, & non omnino Sanctis contemporaneus. Suppar tamen utcumque dici potest, cum non videatur integro seculo post cædem Sanctorum scripsisse, ut in Annotatis observabo ad litteram p. Attamen indubitatam fidem de omnibus adjunctis non meretur, cum videatur plusculum conjecturis indulsisse, & plura scripsisse, quam ipse satis noverat.

[4] [S. Desiderius fortasse fuit in concilio Rotomagensi circa 688:] Tempus, quo S. Desiderius fuit episcopus, quoque cum Socio ad meliorem vitam transivit, ex Actis certo non eruitur. Dicitur quidem circa finem Actorum cædes Sanctorum contigisse tempore Childerici regis. At non explicat auctor, an designatum voluerit Childericum II, an Childericum III. Prior regnum administravit, senescente seculo VII; alter regium titulum habuit circa medium seculi VIII. Præterea nescimus, an biographus satis fuerit in chronotaxi exactus, quod rarum erat ipsius ævo. In concilio Rotomagensi, quod celebravit S. Ansbertus, ut refertur in Vita ipsius, apud nos data ad IX Februarii, fuit aliquis Desiderius episcopus, cujus sedes non exprimitur. At Henschenius in Annotatis ad Vitam pag. 353, & post ipsum Cointius aliique suspicantur, non alium esse Desiderium istum ab hodierno, Redonensi passim credito. Pagius ad annum 682 num. 8 sine ullo dubio S. Desiderium Redonensem episcopis Rotomagensis synodi annumerat, synodumque vult celebratam anno 688 aut 689. At de epocha synodi illius vix duos scriptores consentientes reperio, nec Pagii sententiam omnino certam puto, licet nequeat multis annis a vero abesse. Id certum est, S. Desiderium, si interfuit synodo Rotomagensi, mortuum esse diu post Childericum II, nec vixisse usque ad regnum Childerici III, sed utrique fuisse intermedium.

[5] Verum non video, satis certum esse, nostrum esse Desiderium, [hoc tamen certum non est, ut plura alia sunt dubia.] qui sedit in illo concilio: nam solum nomen & nomen quidem tam commune, rem nequit facere certam. Quapropter de tempore martyrii SS. Desiderii & Rainfridi solum annotavi, id figendum esse seculo VII aut VIII. Nam hoc verum erit, sive fuerit in concilio Rotomagensi, ut verisimile est, non certum; sive in eo non fuerit, & jam ante sub Childerico II sit defunctus; sive etiam superfuerit usque ad Childericum III. Cointius ad annum 684 num. 13 scribit, S. Desiderium eo anno factum episcopum, sed sine ullo fundamento idoneo. Sane dum omnia ad S. Desiderium spectantia diligenter expendo, de ipso etiam loco episcopatus ipsius tam certo constare non credo, ut nullum moveri possit dubium. Non aliunde orta est opinio, Episcopum fuisse Redonensem, quam ex Actis modo edendis; quod eruditi aliqui hæc viderint, crediderintque non alium in iis designari posse episcopatum, quam Redonensem: nam Redonenses ipsi abhinc duobus seculis Desiderium plane ignorabant, quantum conjicere possum ex libris eorum ritualibus, ex episcoporum catalogis, & ex Vitis Sanctorum Armoricæ. Jam vero, si attente consideremus, civitatem episcopalem S. Desiderii, numquam scribi in Actis Redonensem, ut scribitur civitas Redonensis in Armorica, sed semper cum differentia primæ syllabæ Rhodonensem dici; in Martyrologio vero Hagenoyensi in Alsatia, Rudunensem episcopum dici S. Desiderium, facile videbimus, conjecturam quoque fieri posse de Rutensi episcopatu. Certe prima syllaba & in Actis, & in dicto Martyrologio magis favet Rutenensi vel Ruthenensi civitati, Gallice Rhodes aut Rhodez dictæ: nam, prout in Actis nomen scribitur, prima syllaba convenit nomini Gallico, prout in Martyrologio, nomini Latino; at neutro loco prima syllaba congruit vel Latino vel Gallico nomini urbis Redonensis aut Rhedonensis in Armorica. Fateor tamen, reliquas vocis syllabas magis favere Redonensibus, nec alia intentione hæc observo, quam ne quis certiorem velit S. Desiderii episcopatum, quam revera sit,

ACTA
Auctore anonymo
Ex duobus Mss. invicem collatis.

Desiderius episc. martyr in Alsatia (S.)
Regnifridus, aut Rainfridus diacon. martyr in Alsatia (S.)

BHL Number: 2147

A. anonymo.

[S. Desiderii patria, stadia, Episcopatus, virtutes:] Beatissimus Desiderius, Rhodonis a civitatis indigena, non exiguis parentibus oriundus, imo digni germinis dignissima proles emergens, decus, quod sumpsit ex genere, fœlicis vitæ meritis ampliavit: dum in illo, & quod glorificaret, Christus elegit, & quod universus veneraretur mundus, effulsit. Qui inter ipsa novellæ juventutis exordia tanto fidei ardore flagravit, ut parentes ad quorum desiderium solet infantia festinanter decurrere, pro charitate Christi magis iste voluntarie reliquisset: & velut hostes animæ carnales affectus effugit; credens sibi sufficere posse, si omnem delectationem in solo Patre cœlesti plantaret b. Mox itaque convolavit ad Rhodonensem * civitatem, ibique sacris literis imubutus & eruditis, omnis disciplinæ artes ad summam perduxit perfectionem. Quidquid in sacris voluminibus legebat, satagebat in opera converti; unde & famosissimus Didascalus nominatus est in regionibus * illis. Cumque jam Dominus suo voto & bono proposito satisfaceret, decisa cæsarie, & succedentibus gradibus, ecclesiasticisque dignitatibus, electione populi, clericorumque convenientia * episcopatus dignitatem ascendit. In quo divinum ministerium, & curam pauperum, orphanorum, viduarum & captivorum, atque omnium indigentium c insistebat. Quis enim valet enumerare, quam fuerit in jejuniorum parcitate præcipuus, in vigiliarum dilatatione propensus, in orationum assiduitate laudabilis, in miserationis opere singularis, ut & hostem, qui sibi repugnabat, extingueret, & unde se solum affligeret, inde spes cunctis * maxima subveniret. Erat enim verus Dei cultor, & necesse erat, quem Deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.

[2] [Romam profiscitur cum Regnifrido & aliis:] Cum vero hæc omnia diu secum diligentissime exerceret, & curam maximam erga oviculas Christi strenue ac vigilanter custodiret, & eas Dominus bonis omnibus eruditos atque locupletes prospiceret; voluit etiam Doctorem finibus extraneis eum constituere, qui semper pervigil in suis existebat. Unde sumpsit ille consilium bonum, scilicet ut Apostolorum limina visitaret, & reliqua oracula d Sanctorum, ubicumque pergeret, Euangelium Christi die nocteque prædicaret, nec unquam vacaret a colloquiis divinis, & orationibus, sicut illis temporibus magna necessitas Christianis populis imminebat, pullulantibus hæreticis & schismaticis. Tunc collectis suis comitibus, qui eum voluntario ac promptissimo animo sequi decreverant, ducens etiam secum socium suum Regnifridum diaconum suum & filium in baptismo, factaque turba non modica; pergere cœpit, ubi pauper Christi potuit: deinde succedente tempore, & spatio dierum, multa templa beatorum martyrum, ac confessorum perlustrans, coacervavit sibi reliquias, & exempla illorum, ob auxilium divinum & cœlestem thesaurum. Tandem pervenit ad locum multo jam tempore desideratum, Romam scilicet, ubi caput ecclesiarum e est, & super quam ædificata sunt fundamenta Apostolorum; ibique se in oratione cum suis diutissime prosternens, petiit sibi dari a Domino immarcessibilem regni coronam, cum reliquis Sanctis, ad quorum omnium fidem Catholicam cucurrit; credens sibi relaxari pondera peccatorum priorum f. Cumque cuncta oracula circuiret, omnium Sanctorum patrociniis * secum assumptis, ac bonis exemplis illic repertis, rediit via, qua venerat, ac in semetipso tractavit, & revolvit omnia, quæ audierat & viderat; magnasque laudes suo retulit Creatori; eo quod mirabilis factus est in Sanctis, & gloriosus in omnibus operibus suis.

[3] Factum est autem, postquam hæc omnia Vir Dei adimplesset, [revertens multos morte perdit comites: in Alemannia opponit se episcopo male docenti:] & videret solem ardentius urere, quam dudum illuc ipso tendente fecisset, timens etiam, quod accidit, non propter se, sed propter eos, qui secuti fuerant illum, decrevit cum suis, ut citius fines illos transiret, & ad sedem propriam deveniret, ac desertas oves visitaret. Sed mens refugit humana, quod Domini nutu institutum est. Accidit namque, ut omnes infirmarentur præter ipsum solum, & duos fratres, qua etiam infirmitate multi mortui sunt. Ille autem corpora illorum sepelivit, & largas eleemosynas præbens, simul cum precibus luxit eos diebus multis. Completo vero luctu & consolatione recepta, iter anxium peregit propter eos. Venit in fines Alamannorum, ad locum, cujus vocabulum est Morvaugia g, ubi dux præerat nomine Williarius h. Audivit autem quemdam episcopum i non secundum Catholicam fidem docentem, quem coram omnibus arguens, dicebat illi: O bone pastor, quis te docuit aliunde ingredi in ovile Christi, quam per ostium? Legisti Euangelium, ubi hæc scripta didicisti? Quare perdidisti, quod cum magno labore acquisivisti, & in reprobum sensum conversus es? ibi enim dicitur: Qui aliunde intrat, quam per ostium, ille fur est & latro. Ille autem torvo vultu & pectore irato intuens in eum, dixit se nihil, nisi rectissimam Catholicamque fidem, aliquando prædicasse. Inde igitur gravissima contentio orta est in populo una cum duce eorum; ita ut ipse dux adduci præcepisset utrosque in medio eorum, quibus ait: Vos quippe debuistis lites & contentiones sedare in populo, & Christianam defendere fidem, quia sacerdotio fungimini. Cur ergo plebem hanc concitastis & turbastis a credulitate illorum? Cui Sanctus Desiderius respondit: Tacere non possumus, & non loqui, ubicumque contra Deum audimus aliquid repugnare, & documenta fallacia prædicari. Alius affirmabat, dicens: Non ego turbavi populum hunc, qui veritatem loquor; sed iste, qui extraneus atque alienus a fide esse cognoscitur.

[4] In hunc ergo modum contendebant coram rege k & reliquo conventu. [cumque miraculo superat, & populum rectius instruit.] Tunc repletus sanctus Desiderius igne fidei, ac maximo zelo, quem semper in pectore gerebat, cum fiducia ad judicem dixit: Ignem copiosum jube accendi, ubi totus hic cœtus concurrere possit, & projiciamus baculos nostros in medio ejus; & tunc probabitur eventus rei. Ad hanc vocem dux consentit simul cum episcopo, & cetera plebe; accensusque est ignis vehemens, cujus flamma altius percrebuit. Et projectis baculis suis in medio ejus, sancti Desiderii baculus ita illæsus l evasit, sicut in ignem projecit; alterius vero ita consummatus est in momento coram ipsis, & in cinerem redactus, ut ab eo, qui tum intromisit, non posset amplius reperiri. Tunc omnis multitudo populi una cum duce eorum crediderunt iis, quæ a sancto Desiderio dicebantur, videntes signum, quod factum fuerat; & glorificaverunt Deum & Servum ejus, quem miserat liberare illos ab errore vitæ suæ. Mansit autem illic, compellente judice, aliquot diebus, & instruxit eos de omnibus, quibus prius erraverant; & bene instructos, atque unanimes, & in lege divina proficientes commendavit eos Domino, cui serviebat in Spiritu sancto. At illi valefacientes, simul cum duce, ditatum etiam muneribus sacris, dimiserunt illum ire in pace.

[5] [In vico S. Desiderii Missam celebrat,] Ille autem abiit per viam, quæ ducit ad desertum Vosagi m, in regionem Burgundionum, ad montem, cujus nunc vocabulum est Sancti Desiderii; ibique reperit oraculum non pergrande, in honore sancti Martini constructum. Ubi cum ingressus orationis causa fuisset, facta est concursio populi ad eum, qui viciniores erant, talem Virum audire & videre cupientes, quicunque videlicet præordinati erant ad vitam. Reliquos vero adduxit curiositas pecuniæ, quæ suffocat vitæ verbum, ut non referat fructum. Qui autem docti erant, affuerunt ejus doctrinæ, & magnificas laudes Deo dederunt. Erat autem in eodem loco sanctimonialis fœmina, quæ excubabat in atrio illius oraculi, sedulum ministerium præbens cunctis venientibus, & in illud introeuntibus. Denique post exhortationem populi, & solemnitatem Missarum secundum solitum morem expletam, Vir Dei dixit ad eam: Peto a te, castissima virgo, ut des nobis post perceptionem communionis sanctæ, aliquid refectionis, & benedictionis donum, unde sustentare possimus sitim corporis hujus; locus enim ille in penuria aquæ situs est valde. At illa dixit: Pauxillum potus conservatum habemus in vasculo parvo, propter necessitatem loci istius; sed tamen non audeo tam sancto Viro & Dei servo celari *; studioseque secretarium ingrediens, aquæ inde plenum vasculum reportans, poculum Famulo Dei porrigebat.

[6] [& aqua ibi divinitus multiplicata, discedit.] Tunc Vir Dei crucis signaculum super ipsum vas fundens, ardorem sitis abstersit, ceteroque populo juxta voluntatem cujusque sufficienter tribuit: ac sic peractum est mirabile, magnumque signum, ut vas, in quo prius steterat potus, de liquore non fuerit imminutum, verum usque ad summum ita inundans, ut in pavimento domunculæ huc & illuc per vasculi circuitum exundaret. Quod nempe per meritum beati Viri, & propter nimiam mulieris castitatem, seu charitatem accidisse, indubie credendum est. Populus autem stabat stupefactus, cujus cor Deus tetigerat, & intenta mente glorificabant Deum in omnibus quæ audierant & viderant, in eumque magis ac magis credebant. Vir autem Domini nihil suis meritis de miraculo, quod factum fuerat, attribuebat; sed omnium auctori Deo bonorum gloriam referebat; qui magnificat sperantes in se, & qui non patitur justum derelictum, nec semen ejus indigens pane. His autem gestis, jussit sanctissimus Præsul suo socio, scilicet Regnifrido, vestimenta, in quibus Missam prius celebraverat, in loco pristino recondere, deinde cœptum iter carpere cœpit.

[7] [Scelesti quidam, Sanctos insecuti,] Audientes autem hæc quidam, qui illuc convenerant, & pulchritudinem vestimentorum ejus considerantes, ac speciem vasorum, calicis scilicet & patenæ, ac phialæ argenteæ, quæ illi nuper felicissimus obtulit judex, exarserunt in concupiscentiam illorum n; & adhærentes vestigiis beati Viri, cogitare cœperunt, ac mutuo pertractare, quemadmodum eum interficerent, & spolia ejus diriperent. Ille autem sciens o, quæ ventura erant super eum, annuente sibi maxime Christo, valefaciens ancillulæ Christi, cæterisque fidelibus, illic congregatis, proficisci cœpit intrepidus, ad locum passionis, qui nunc vocatur ad Crucem. Attamen ante prædixerat, audientibus multis: O dilectissimi Fratres, si alicubi audieritis peregrinos occisos, hic in oratorio beati Martini, sepelire curate. Cum pervenisset autem ad locum supradictum, virgulam suis manibus contorquens gracilem huc illucque in modum crucis, ibi se in oratione prostravit, ac suis sequacibus similiter agere præcepit. Quæ virgula, post passionem ejus crevit in arborem magnam in eandem similitudinem crucis. Et nos, & multi vidimus illic stantem, ac diu durantem, quasi annis octoginta p, vel eo amplius; unde & locus ille vocabulum sumpsit. Et completa oratione surrexit, & confortans suos, dixit; Nunc estote viri, ac viriliter agite, & confortetur cor vestrum; quia appropinquat hora vocationis nostræ q.

[8] Adhuc eo loquente, ecce viri iniqui ferro armati accedentes, [eos in via occidunt, illecti spoliorum libidine:] ut eos punirent r. Et sic interfecerunt primo sanctum Regnifridum, ac demum servum Militis Christi insanabili plaga, capite scilicet in duas partes pugione diviso, semivivum reliquerunt. Tandem venientes ad invictissimum athletam Christi Desiderium, in oratione prostratum invenerunt, eumque gladio percusserunt, eo quod ad spolia festinabant: adhuc tamen vivum dimiserunt. Tunc demum spolia securi diripientes, neminemque formidantes, via, qua venerant, redierunt. Fertur autem a multis, eos in via rixari cœpisse propter divisionem pecuniæ, & accidisse, ut cum se ad invicem pacificare non possent, omnes fuissent ab invicem trucidati. Sanctus vero Desiderius, antequam spiritum exhalaret, cum adhuc minime a laude divina cessaret, videns etiam servum vivere posse, ait illi: Surge (frater) in nomine Domini, & vepre s, quæ circunstat tibi, caput tuum cinge, & renuncia famulæ Dei, unde hodie recessimus, ut huc veniat cum presbytero, & corpora nostra sepeliant in oratorio beati Martini. Ille autem abiit, & jussionem Domini sui complevit, atque multis diebus ibidem vixit, signumque vepris pro testimonio semper in capite portavit. Vir autem Dei, sentiens non posse diutius vivere, quia jam desecerat virtus exterioris hominis, oravit & dixit; Domine Deus omnipotens t cunctarum creaturarum Creator, jube animas nostras recipi, ubi omnes receptæ sunt, quæ tibi placuerunt: & da indulgentiam iis, qui nos tribulant. Cumque hæc & iis similia diceret, expiravit.

[9] Dux autem regionis illius nomine Rabiacus u, cum audisset famulos Dei tanta ac talia perpessos, [sepeliuntur in Monte S. Desiderii, & miraculis clarescunt:] voluit in locum alium transferre, sed viri manibus accedentes secundum jussionem judicis, non valuerunt eos movere de loco, in quo jacuerunt sanctissimi Viri. Veniente vero presbytero oratorii superius prælibati, una cum famula Domini, nomine, ut refertur, Pomponia, servoque martyris Christi Williberto, accesserunt & levaverunt eos absque ulla mora in vehiculum, quod secum adduxerant: & adportantes ad locum pristinum, sic detulerunt, veluti nullum pondus sensissent, ibique cum magno honore eos sepelierunt: nam fiunt illic multa miracula x per orationes illorum. Cæci visum recipiunt, claudi gressum, languidi sanitatem, dæmones effugantur, & omnis curatur infirmitas, cæteræque innumerabiles per eorum merita inibi gratia Dei peraguntur virtutes. De quibus omnibus est longum stylum trahere per singula, ne fastidium generet; multa enim erant valde.

[10] [multa ibidem conservantur, quæ usui fuere S. Desiderio.] Denique, ne forte quis tacita dicat conscientia, hæc non y vera, & falsa adinvenisse, satis certis testimoniis approbemus. Est namque ibi baculus ipsius Sancti, qui de incendio liberatus est; & scintorium z, in quo Sanctissimus sedit. Sunt & vestimenta sancta, quibus functus est, dum perficeret opus Dei aa, ita adhuc integra, quasi nuperrime facta, & ab omni permanent læsione. Vidimus & tabulas ipsius Martyris, & corneum graphium in eodem loco. Ac, si quis dolorem dentium patiebatur, cum tangeret eo dentem, nec fere bb, aut statim, si dignus erat, ab omni fatigatione doloris meruit liberari; & in quibus continebatur calculus Sancti, & ubi pontifex fuerit, & per quanta lustra annorum circuibat corpora Sanctorum, & cætera, quæ præ multitudine ac spatio dierum deleta esse videntur. Dux vero supranominatus videns virtutes Martyrum, loculum fabricari fecit, ac tabulam argenteam, miro opere sculptam, in qua nomen suum litteris impressit, & super tumulum posuit. Passi sunt autem sancti martyres Desiderius & Regnifridus, quintodecimo cc Kalendarum Octobris, tempore Childerici regis, regnante Domino Jesu Christo, in sæcula sæculorum. Amen.

[11] [Hymnus de Sanctis cum oratione.] 11 Hymnus.

Diem dd colimus laudibus
Binis dicatum testibus,
Præsuli Desiderio,
Levitæque Regnifrido.
      E quibus Desiderius
      Claris ortus natalibus,
      Nobilitatem generis
      Moribus ornavit bonis.
Hic Rhodonensis Pontifex
Regnifridum enutriens.
Baptismate filiolum
Fecit archidiaconum.
      Nec defuere varia
      Dicendi mirabilia,
      Baculum ab incendio
      Sanum recepit maximo.
Parvum signavit poculum,
Multum potavit populum,
Os plenum reddit calicis,
Pro charitate virginis.
      Pati pro tuo nomine
      Semper paratus, Domine,
      Mortis tempus præsciverat,
      Venturumque prædixerat.
Post hæc retorsit virgulam
Vir Sanctus in cruciculam,
Quæ creverat, hoc modulo
Dicta crucis vocabulo.
      Orantes illic Martyre s
      Diri plectunt carnifices.
      Mox Levitam cum servulo
      Tunc Vatem necant gladio.
Sit Trinitati gloria,
Virtus, honor, victoria:
Quæ dat coronam testibus
Quorum pollemus ossibus.
            Amen.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis sanctorum martyrum tuorum Desiderii & Regnifridi ita digne merita venerari; quatenus & ab instantibus periculis liberemur, & digni efficiamur gaudiis sempiternis. Per Dominum &c.

ANNOTATA.

a Rhodonis clare legitur in apographo, pro Redonis, aut potius Redonensis, vel Rhedonensis, si recte omnes modo credunt, Redonensem in Armorica episcopum fuisse S. Desiderium, licet hic non reperiatur in antiquis Redonensium episcoporum catalogis, nec in Breviariis Redonensibus, ita ut Redonibus plane videatur fuisse ignotus. In apographo Bodecensi legitur Hyrodonis civitatis, magis corrupte. Vide dicta in Commentario num. 5.

b Omnis illa dictio modo nonnihil diverso legitur in Ms. Bodecensi ut sequitur: Ut parentes, ad quorum desiderium solet infantia festinanter occurrere, pro charitate Christi voluntarie relinqueret, & velut hostes animæ carnales affectus effugiens, omnem dilectionem in solo Patre cælesti plantaret.

c Lege, agere insistebat, in Bodecensi, studebat agere. Sed aliæ etiam quædam voces ibi mutatæ.

d Voce oraculum hic scriptor variis locis oratorium significat.

e In Ms. Bodecensi: Ubi caput Ecclesiæ Christus Deus est. At illud Christus Deus videtur additum: nam reliqua, super quam &c. consonant.

f In Bodecensi: Petiit sibi a Domino simul & beato Petro relaxari pondera delictorum.

g Morvaugia legit in Ms. Chiffletius, vel, ut in margine notavit, Norvaugia. In Bodecensi legitur Mortenaugia, & rectius, quantum apparet. Etenim designatur pagus ille Sueviæ, qui hodie vulgo vocatur die Ortenau, sive Ortnavia, quique juxta Rhenum extenditur inter Brisegaviam & ditionem marchionis Badensis. De eo tractu agitur in Chronico Gotwicensi part. 2 lib. 4 pag. 690, ibique recensentur antiqua nomina Mortinhauga, Mordinavia, Mordenowa, Mortingia, & alia vicina.

h In Bodecensi Williharius. Notus est in variis Chronicis Williarius Alemanniæ aut Sueviæ dux sub initium seculi VIII. Nam Franci quatuor annis consequentibus, ab anno 709 usque ad 712, contra ipsum in Suevia bellum gessisse dicuntur. Videri potest Collectio scriptorum rerum Francicarumapud Bouquet tom. 2 pag. 641, ubi in Annalibus Petavianis contra Wilarium Franci quatuor annis exercitum habuisse dicuntur in Suavis. In alio Chronico pag. 642 scribitur, contra Willeharium. In alio pag. 644 contra Vilario. Et pag. 670 ex Adone, contra Wiliarium. Similia leguntur etiam tom. 3 in variis Chronicis, ita ut minime dubitandum sit, quin Williarius sub initium seculi VIII fuerit dux in Suevia, ab anno saltem 709 usque ad 712.

i Quis fuerit ille episcopus, non liquet. At non deerant illis temporibus episcopi parum religiosi & docti, aut etiam non recte sentientes de fide.

k In Bodecensi, coram duce. At Williarius rex vocari potuit, sicut Pippinus Heristallus non raro rex vocatus legitur eodem tempore, etsi rex proprie non fuerit.

l Etiamsi res non sit prorsus incredibilis, tamen hoc prodigium aliaque nonnulla ab eodem relata,minus certa videri debent, tum quia scriptor non est contemporaneus, tum quia plura id genus congessit.

m Vosagus, alias Vogesus, nomen est catenæ montium, qui extenduntur inter Alsatiam & Lotharingiam, atque inter hanc & partem comitatus Burgundiæ, Vocatur etiam saltus Vosagus, & desertum, quia amplus ille tractus in hodierno ducatu Lotharingiæ parum erat inhabitatus,

n In Ms. Bodecensi additur: Putantes eos amplius aliquid thesauri vel pecuniæ habere.

o Ibidem, providens in Spiritu &c. Credidit auctor, Sanctum cædis futuræ conscium fuisse ex iis, quæ dixit, ut mox sequitur. At ego nec dicta illa pro certis habeo, nec video ex iis, aliquid certo deduci posse præter timorem utcumque præsagum.

p Ex annis octoginta, quibus arborem illam stetisse scribit auctor, cum dicat eam a se & aliis multis visam, recte colligitur, ipsum annis fere octoginta Sanctis fuisse posteriorem, ac verisimiliter scripsisse non integro post mortem ipsorum seculo.

q In Bodecensi: Vocationis ac passionis nostræ.

r Forte legendum, perimerent, in Bodecensi est, morti traderent.

s In Bodecensi: cum una veprium. Dubitarem sane, an vox non esset corrupta, si omnia asserta auctoris pro indubiis haberem.

t Hanc saltem orationem S. Desiderii non potuit auctor scire, quia nullus oranti adfuit. Ex hoc igitur loco patet, ipsum ex conjecturis amplificasse ea, quæ de Sanctis potuerant innotescere.

u In textu Rabiacus, in margine autem notatur Rabiarus. In Ms. Bodecensi locus est interpolatus hoc modo: Dux Burgundiæ, nomine Raurachus &c. Quis ille fuerit, ignoro. At fuerit præfectus loci aut oppidi vel civitatis vicinæ, si vera sunt, quæ sequuntur de tentata per ipsum translatione corporum.

x Miracula ad sepulcrum Sanctorum patrata fuisse, non dubito: nam cultus ipsorum ob illa procul dubio cœptus est.

y Forte addendum nos legendumque, & falsa nos adinvenisse. Illam autem objectionem non satis solvit auctor enumerando omnia illa, quæ S. Desiderio in usu fuerant, & ibi servabantur. Nam ex illorum conservatione solum colligitur, Sanctum statim in veneratione habitum fuisse; minime veroconsequitur, vera esse omnia, quæ narravit auctor.

z Scintorium quid sit, non invenio. At rectius forte in Bodecensi codice legitur stratorium, quod sumi potest pro stragulo sellæ jumenti, in quo sederat Sanctus, aut pro alio etiam stragulo, in quo ad quiescendum consederat.

aa In Ms. Bodecensi, in celebratione Missæ.

bb Nec fere in Ms. mendose legitur. In Ms. Bodecensi: Quo si quis dolorem dentium habens, ipsos dentes attigerit, ab omni fatigatione liberari merebitur. At ibi omittuntur omnia, quæ in graphio inventa dicuntur.

cc In Codice Bodecensi, decimo quarto Calendas Octobris.

dd Post Acta in apographo Chiffletii subjungitur Hymnus de Sanctis cum oratione; prout hic subjunguntur. Videbit studiosus lector, in Hymno repeti aliqua mirabilia, jam ante in Actis relata.

* in Bod. Hyrodomensem

* ib. partibus

* ib. conniventia

* ib. multis

* al. reliquiis

* al. denegare

DE S. RICHARDE IMP. VIRG.
ANDLAVIÆ IN ALSATIA

Sub initium seculi X.

SYLLOGE HISTORICA.
Sanctæ in Fastis memoria & cultus: gesta examinata: elogium ex Breviario Argentinensi: miracula.

Richardis, imperatrix & virgo, Andlaviæ in Alsatia (S.)

BHL Number: 7201, 7202

AUCTORE J. S.

Quamquam cultus S. Richardis imperatricis virginis vetustus est & indubitatus, memoria tamen hujus Sanctæ a præcipuis martyrologis celebrari non potuit, [Sancta ad hunc diem in Fastis recentioribus memorata,] quia hi partim ipsa antiquiores sunt, partim eodem fere cum ipsa tempore floruerunt. Hac de causa solum a recentioribus commemorata est, & a Baronio etiam prætermissa in Martyrologio Romano. Joannes Molanus in additionibus ad Usuardum hoc die S. Richardem ita annuntiat: In Germania, monasterio Andelaha, depositio sanctæ Richardis imperatricis, conjugis Caroli Crassi & virginis. Secutus est Ferrarius in Catalogo Generali, ubi sic habet: In monasterio Andelaha sanctæ Richardæ augustæ & abbatissæ. Eamdem memorat in Germania generatim Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani. Castellanus in Martyrologio Universali monasterium Andelaham & locum obitus S. Richardis in Holsatiam transfert, nescio qua hallucinatione, nisi ipse aut corrector mendorum Holsatiam cum Alsatia confuderit. Nam in Alsatia obiisse Sanctam indubium est, ut recte habet Martyrologium Parisiense, Richardem his verbis annuntians: Andelahæ in Alsatia, sanctæ Richardis uxoris Caroli tertii, cognomento Crassi, regis Francorum & imperatoris. Locus optime hic exprimitur; sed titulus virginis perperam omittitur, cum ille abunde probatus sit, & S. Richardi passim datus. Martyrologi Benedictini, Wion, Menardus, Dorganius & Bucelinus ad eumdem hunc diem S. Richardem Fastis suis inseruerunt. Hisce consentiens Arturus a Monasterio in Gynæceo S. Richardem tali ornat elogio: In Alsatia, monasterio Andelahæ, sanctæ Richardis, augustæ virginis, abbatissæ Benedictinæ, olim conjugis Caroli Crassi imperatoris, ac Francorum regis Christianissimi: quæ temporali regno cæleste ac æternum longe anteponens, vitam selegit monasticam, & incensa studio pietatis ac puritatis, virtutum præcipuarum culmen est adepta, quibus exornata in cælum conscendit. Per decursum videbimus, Sanctam minus certo monacham dici.

[2] Aliis quoque diebus memoria S. Richardis a quibusdam celebratur. [uti & aliis aliquot diebus: sed hoc XVIII Septembris honorata] Grevenus Richardis virginis meminit ad XIX Augusti, nec existimo aliam esse, quam hodiernam: nam secutus videtur Trithemium mox laudandum. Alius Richardem virginem commemorat ad XX Augusti, ut ibidem fuit observatum in prætermissis. David Camerarius in Menologio Scotico ad XX Septembris S. Richardis memoriam agit his verbis: Sancta Richarda vel Richardis imperatrix, & Gregorii Scotorum regis filia, ac Caroli Crassi imperatoris uxor &c. An ex Scotia, aut aliunde oriunda sit Sancta, necdum examinamus. Hic solum observo, S. Richardem verisimiliter non coli illis diebus; sed XVIII Septembris, quo a pluribus annuntiatam vidimus. Trithemius lib. 3 de Viris illustribus cap. 314 cultum Sanctæ testatur, ita scribens: Richardus (lege Richardis) imperatrix, uxor Caroli Grossi, post obitum mariti, contempto regno terreno, ac mundi regibus spretis, cælestis Regis thalamum concupiscens, monasterium ingreditur: in quo abbatissa constituta, magnis cœpit clarere virtutibus. Ejus festum colitur XIV Calendas Septembris. Claruit anno Domini CM. Hæc magis examinabuntur inferius. Interim afferuntur pro cultu Sanctæ. At vix dubito, quin pro XIV Calendas Septembris, legendum sit, XIV Calendas Octobris. Certe ad hunc diem in Breviario Argentinensi, quod habemus impressum anno 1484, de Richarde virgine præscribitur Officium novem lectionum, inchoandum a Vesperis. Aubertinus vero Prior Stivagiensis in vita Gallica cap. 9 scribit, in ecclesia Stivagiensi magnificum S. Richardi erectum esse altare, camque coli hoc die. Quidam Ordinis Præmonstratensis sacerdos olim ad Papebrochium nostrum de cultu S. Richardis hæc scripsit: Dum etiam in Alsatia olim agerem, legi in Ms. codice quandam Legendam non ita prolixam sanctæ Richardis inperatricis, olim uxoris Caroli Crassi, cujus festum cum Octava celeberrimum est in abbatiis antiquissimis, Andelacensi Argentinensis episcopatus, & Stivagiensi Tullensis, olim Canonicorum Regularium, ab eadem sancta Richarde fundatis.

[3] [cultu publico & antiquo ut virgo.] Porro cultum S. Richardis antiquum esse, & a seculo saltem XI cœptum, colligitur ex solemni corporis translatione, circa medium seculi XI facta per S. Leonem Papam IX. De hac Annalista Saxo ad annum 1048 scribit sequentia: Idem Papa (S. Leo IX) in cœnobio virginum, quod nominatur Andela in Alsatia, corpus S. Richardis imperatricis de tumulo honorifice elevavit, & in ecclesia recondidit. Testis accedit ipse S. Leo in litteris num. 7 laudandis. Talis elevatio, ab ipso facta summo Pontifice, beatificationi æquivalet, ita ut legitimus cultus vel tunc fuerit inchoatus, vel auctoritate Leonis IX confirmatus, si jam ante initium habuerit. Sanctam autem coli ut virginem, liquet ex Breviario Argentinensi supra laudato, in quo omnes antiphonæ sunt propriæ, uti & oratio, quæ talis est: Deus, qui sine professione virginitatis B. Richardem virginem conservasti, da, ut transgressoribus nobis obtineat apud te veniam, quæ a te sub nomine conjugali promeruit coronam virginitatis. Per &c. Ad Vesperas hæc sola antiphona psalmis præmittitur: Adest dies celeberrima, in qua pro incremento Sanctorum gaudet decus angelorum, quia virgo sacratissima Richardis. Dei electa, eorum in cælis consors est effecta, cujus prece continua nobis Deus peccatorum pondera releva. Ad Magnificat hæc ponitur: O Christe, castitatis auctor & amator, qui B. Richardem dilectam tibi sponsam elegisti; dum illi sub nomine conjugali integritatis dignitatem conservasti, concede, nos apud te illius adjuvari meritis, cujus castitatis irradiamur exemplis. Ita & propriæ sunt antiphonæ ad Laudes, & responsoria ad Lectiones Matutini. Verum quæ de stirpe, gestis aut virtutibus Sanctæ in iis dicuntur, commodius producam singula suis locis. Hæc itaque de cultu sufficiant. De miraculis & reliquiis aliqua dicentur post gesta examinata.

[4] Vita S. Richardis numquam sic fuit conscripta ab antiquis, [Oratio de Sancta Ms., ex qua danda nonnulla: elogium ex Breviario edendum.] ut Vita vocari mereatur, quantum certe existimo. Attamen transmissum nobis fuit scriptum aliquod, num. 2 insinuatum, acsi Vita esset. Verum Vita non est, sed potius oratio aut homilia perbrevis, dicta in festivitate B. Richadis, cujus auctor ostendit, pauca sibi nota fuisse de gestis Sanctæ, cum semper fere disserat de ipsius virginitate in conjugio, illudque argumentum sic verset in omnem partem, ut non nisi paucissima alia historica adjungat. Qua de causa istud scriptum edendum non censeo; pauca tamen illa, quæ habet ad propositum nostrum, lectori communicabo per decursum. Alterum illius scripti exemplar transmisit Joannes Gamansius ex codice cœnobii Bodecensis sine adjuncto exordio; alterum accepimus ex antiquo Legendario abbatiæ Stivagiensis in Lotharingia Ordinis Præmonstratensis. In hoc adjunctum est exordium, quod ita inchoatur: Tota mentis devotione beatæ Richardis virginis, cujus hodie festa celebrantur, agimus memoriam, in qua miram Dei gratiam videre possumus & potentiam &c. Pro hac oratione, quæ pauca habet historica, dabo lectiones Breviarii Argentinensis, quæ continent fere omnia ad S. Richardem spectantia. Vitam Gallicam S. Richardis anno 1665 edidit Antoninus Aubertin Prior abbatiæ Stivagiensis, Ordinis Præmonstratensis in Lotharingia. De eadem Sancta breviter meminerunt scriptores quamplures, alii antiquiores, alii recentiores. At horum catalogum hic non texam; sed nominabo singulos, dum eorum verba ad propositum nostrum conducere credam.

[5] De patria S. Richardis nihil certi habemus ex antiquioribus. [Patria Sanctæ incerta:] Scriptores quidam recentiores in Scotia natam, & regis Scotorum filiam fuisse, sed forte sine fundamento, scripserunt. Horum opinionem rejicit & refellit Raderus in Bavaria sacra tom. 3 pag. 73, ubi pleraque de S. Richarde collegit. Non alio argumento rectius refutatur, quam quod nullus antiquorum S. Richardem dixerit Scotam, aut Scotiæ regis filiam. Alia est conjectura Francisci Guillemanni in Episcopis Argentinensibus pag. 125, cui assentitur laudatus Raderus, uti & Laguille in Historia Alsatiæ pag. 138. Nam hi conjiciunt, natam fuisse in Alsatia, quia ibidem in proprietate sua, ut inferius videbimus, construxit monasterium Andlaviense. Alia etiam in fundo suo in Alsatia exstruxit pro abbatia Novientensi, ut num. 8 dicetur. Quare, inquiunt, si possedit terras aliquas in Alsatia ex hæreditate, sive acceptas a parentibus, verisimile fit, aut in eadem provincia natam esse, aut in aliqua vicina Germaniæ aut Galliæ. In Oratione Ms. patria Sanctæ non exprimitur, & de natalibus ejus solum dicitur: Erat beatissima Richardis nobilissima genere, pulchra facie, pulchrior fide. In Breviario Argentinensi dicitur beata Richardis nobili exorta progenie, & rursum: Singulari regiæ stirpis refulsit dignitate. Itaque regia stirps Sanctæ ibidem attribuitur; sed regis filia fuisse non dicitur. Ceterum natam fuisse non diu post medium seculi IX, ex tempore matrimonii utcumque colligi potest; sed patria Sanctæ hactenus mansit incerta.

[6] [nupta fuit Carolo Crasso, cum ipsa deinde coronato imperatori.] Nupsit S. Richardis Carolo cognomento Crasso, filio natu minimo Ludovici Germaniæ regis. De anno nuptiarum non omnino constat: nam ex calculo Reginonis nupta fuit anno 877, secundum Hermannum Contractum anno 875. Hac de causa etiam incertum est, an Carolus tempore nuptiarum regium titulum cum parte regni paterni haberet, an vero post nuptias eam dignitatem obtinuerit. Defunctus est enim Ludovicus pater ipsius anno 876, & pro more temporis regnum suum divisit tribus filiis, Carolomanno, Ludovico, & Carolo Crasso. Huic eo tempore obtigit Alemannia, sive Suevia cum vicinis aliquot provinciis, quas enumerare non est instituti hic nostri. Verum Carolus Crassus paulatim adeptus est non modo totum regnum paternum per mortem fratrum suorum; sed & Galliæ regnum eidem deinde obvenit, quod reges cognati, qui in Gallia dominabantur, etiam sine alio hærede magis idoneo morerentur. Tot regnis coronam imperii adjecit anno 880, quando una cum Richarde conjuge in Natali Domini coronatus est per Joannem Papam VIII. Quare decem illis aut duodecim annis, quibus cum S. Richarde vixit, obtinuit totum fere imperium Caroli Magni proavi sui: sed omnia paucis hebdomadis amisit, postquam sanctam Conjugem male tractavit & abjecit. Verum hæc de Carolo sufficiant. De S. Richarde vero inquiramus, quid egerit tempore matrimonii.

[7] [Fundat in Alsatia cœnobium Andelacense sive Andlaviense;] Constructum fuisse a S. Richarde cœnobium Andlaviense, ad quod oppidum excrevit, modo Andlaw vulgo dictum, docent varii scriptores infra laudandi, quando narrant, Sanctam in illud monasterium se recepisse. Leo IX, qui ibidem elevavit corpus S. Richardis, ut dictum est num. 3, de illa fundatione testis accedit in bulla ad Mathildem abbatissam data, quo dicti monasterii privilegia confirmat. Bulla illa edita est a Martenio tom. 1 Anecdotorum col. 170. Monasterium dicitur sancti Fabiani sanctæque Felicitatis, quod appellatur Helionis, situm in pago Helisatiæ. Testatur in eadem Pontifex, se transtulisse ad ecclesiam a se consecratam corpus beatæ Richardæ, primæ constructricis ejusdem venerabilis loci. Bruchius in Monasteriis Germaniæ fol. 7 de illa fundatione ita scribit: Andlaw, antiquitus Andlaha ab ejusdem nominis fluvio, vel Helionis cœnobium in pago Helisatia, S. Fabiano & S. Felicitati sacrum, canonissarum celebri loco natarum opulentum collegium, ad montana Vosagi situm, fundatum, ac pro duodecim canonissis totidemque canonicis liberalissime dotatum est anno Christi DCCCLXXX, aut, ut alii volunt, DCCCLXXXVIII, a S. Richarde Scotorum regis filia, Caroli Crassi Romanorum imperatoris conjuge, quæ per divortium a marito segregata, ibi vixit, mortua, & honorifico tumulo post summam aram in sublime collocato sepulta est. Hactenus Bruschius, qui inter abbatissas tertiam & quartam facit neptes S. Richardis. Quod spectat ad annum fundationis, hunc nullibi certo documento probatum invenio. Aubertinus in Vita Gallica cap. 8 fundationem credidit factam post divortium Sanctæ. At certo facta est ante divortium, & aliquot annis ante 888, cum Sancta anno 887 in monasterium ante fundatum se receperit. Exstat etiamnum nobile illud canonicarum collegium, de quo agit Gallia Christiana tom. 5 col. 880, ubi dicitur Ordinis quondam Benedictini fuisse, quod tamen nec in laudata Leonis IX bulla, nec apud antiquos scriptores reperio, eaque de causa non satis mihi videtur probabile.

[8] In Alsatia etiam, & in eadem diœcesi Argentoratensi est Novientum, [benefacit abbatiæ Novientensi,] seu Apri-monasterium, non longe distans Andlavio oppido. Novientum venisse aliquando S. Richardem, & beneficam se præbuisse, habet Historia Novientensis monasterii, edita apud Martenium tom. 3 Anecdotorum, in qua Col.eguntur sequentia: His itaque temporibus venerabilis Richardis imperatrix Novientum venit, & triginta jugera ruris ac vinearum, & curtim unam cum omni decima ipsius allodii S. Mauricio (ecclesiæ monasterii) ad Sacrificia divina contradidit: maxime pœnitentiam agens, quia ecclesiam S. Mauricii in Sigoltesheim per potentiam decimis suis privaverat. Nam in eadem villa in fundo suo ecclesiam in honore S. Petri construxit, ac primo decimas suas, deinde succedenti tempore omnes decimas totius villæ ad ipsam coëgit, excepto prædio S. Mauricii ac familiæ ipsius, & allodio sanctæ Dei Genitricis & familiæ ipsius. Hac igitur de causa præfatum allodium, ut prædiximus, contradidit, ac in multis deinceps se profuturam promisit. Mabillonius breviter hæc narrat tom. 3 Annalium pag. 226 ad annum 880, circa quem res contingere potuit; sed annus est incertus.

[9] Monasterio Stivagiensi in Lotharingia, quo donata erat a Carolo Crasso conjuge suo, [& Stivagiensi in Lotharingia multa donat] similiter beneficam se præbuit S. Richardis, ut docent litteræ donationis, editæ in Annalibus Ordinis Præmonstratensis tom. 2 inter probationes col. DXXXVIII. Illæ hoc habent initium: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Recardis Dei favente clementia imperatrix augusta. Noverit omnium fidelium, præsentium scilicet & futurorum industria, quia nos, ut debitores nos esse cognoscimus, & secundum Deum & homines nobis convenire dinoscitur quoddam monasterium, a Karolo conjuge meo Romanorum imperatore nobis traditum, in honore beati Petri primi Apostolorum, cum omnibus juste & legitime ad hoc idem pertinentibus, videlicet ecclesiam beatæ Mariæ in eodem loco sitam &c. Sequitur prolixa enumeratio ecclesiarum, capellarum, terrarum, aliorumque bonorum ad monasterium Stivagiense pertinentium. Tum subditur: Hæc omnia ego Recardis ortatu * & consilio Karoli mei conjugis & Romanorum imperatoris beato Petro Principi Apostolorum, & ecclesiæ Stivagiensi, & ibi Domino & Principi Apostolorum servientibus, firmissima largitate tradimus atque donamus: ita videlicet ut perhenniter, secure & juste possideant & obtineant sub defensione beatæ Dei Genitricis Mariæ, & beati Petri Principis Apostolorum, nullique hominum aliquod de jure servitium faciant &c. Sequitur conclusio, & deinde epocha, quæ nonnihil vitiata videtur transcribentium negligentia.

[10] Nam notæ chronologicæ non satis invicem consonant, [per diploma anno 884 datum.] atque ita habent: Data Calendas Maii, anno ab Incarnatione Domini DCCCLXXX, anno II imperii Domini mei Caroli, in Italia IIII, in Francia III, Indictione II. Eædem notæ habentur in exemplari scripto, quod ex laudata abbatia ad Papebrochium præterito seculo missum est. Itaque non capio, unde Mabillonius acceperit epocham paucioribus notis constantem, quam tradit tom. 3 Annalium pag. 260 hoc modo: Datum Kalendis Maii, anno Domini mei Caroli in Italia IIII, in Francia III, Indictione II. Notat, hæc convenire anno ejus seculi octogesimo quarto: quod verum est: Carolus enim anno 880 per mortem fratris sui Carolomanni regnum obtinuerat in Italia, & per mortem Ludovici alterius fratris anno 881 partem similiter acceperat in Gallia. Itaque Calendis Maiis anni 884, quo & currebat Indictio 2, datum videtur laudatum diploma, in quo annus Incarnationis, uti & imperii, qui erat quartus, fuerunt corrupti. Ceterum Hugo, Annalium Præmonstratensium editor, tom. 2 col. 889 & sequentibus de Stivagio scribens, affirmat, partem bonorum Stivagii maximam a S. Richarde illatam esse fundationi Andelacensis monasterii. At Richardis in laudato diplomate videtur asserere, se reddere Stivagiensibus monasterium liberum, & quidem cum omnibus juste & legitime ad hoc idem pertinentibus. Quare, cum illustrissimus scriptor nulla afferat documenta, quibus probari possit, Sanctam bonis monasterii Stivagiensis usam fuisse pro fundatione Andelacensi, non possum non dubitare, an iis revera eum in finem usa sit, cum ipsa videatur repugnare.

[11] [Scribit ad Sanctam Joannes Papa VIII.] Inter Epistolas Joannis Papæ VIII, una reperitur ad Riccardam augustam data, videlicet ducentesima nonagesima octava, simul tamen inscripta Liutwardo Vercellensi episcopo. Rogat Pontifex Imperatricem primo, ut apud Carolum imperatorem intercedat, ut subsidium ferat contræ Saracenos Romam infestantes. Secundo legatum suum eidem commendat. Tertium sic exprimit: Postremo Christi Cultrix, & Deo amabilis filia, moleste accipimus, cur multoties deprecantes spiritali filiæ nostræ Angelbergæ, nullam per vos potuimus conferre medelam, ut, dissoluto exilio, ad sanctum Petrum Apostolum eam reducere faceremus. Unde etiam nunc summopere deprecamur, ut pro amore Dei & nostro sancta Sedes Apostolica de hoc honoretur: & sicut jam dictus Augustus vobiscum pariter repromisit, a captivitate, qua frustra tenetur, salva & incolumis reducatur. Hoc ultimum saltem obtinuit Pontifex: nam Angilberga imperatrix, vidua Ludovici II imperatoris, quæ a Carolo Crasso ob molitiones pro Bosone Provinciæ rege capta fuerat & in Germaniam ducta, ab eodem ad Pontificem remissa est. Exauditæ similiter sunt preces pro subsidio contra Saracenos: imperator enim anno 882 ea de causa in Italiam profectus est; sed Pontificem interim obiisse intellexit, & parum prodesse potuit, quia aliis undique curis erat detentus. Ex illa Pontificis Epistola, quæ anno 881, aut 882, ut magis credo, data est, satis colligitur, bene convenisse inter Carolum Crassum & ejus conjugem Richardem: neque ullibi invenio, dissensiones inter ipsos fuisse ante annum 887, ad quem progredimur.

[12] [S. Richardis adulterii accusata virginem se asserit,] Verum anno 887 Carolus imperator, sive quod nimia credulitate male loquentibus aures præbuerat, sive quod infirmo jam tum erat cerebro, ut certe paulo post fuisse dicitur, dissensionem excitavit gravissimam. Annales Metenses apud Chesnium tom. 3 pag. 322, relata Caroli Crassi expeditione infelici contra Normannos Lutetiam obsidentes, ad eumdem annum 887, de eodem subjungunt: Ad extremum … recessit, & recto itinere in Alamanniam perrexit. Et primo quidem Ludwardum episcopum Vercellensem, virum sibi percharum, & in administrandis publicis utilitatibus unicum consiliarium, objecto adulterii crimine, eo quod Reginæ secretis familiarius, quam oportebat, immisceretur, a suo latere cum dedecore repulit. Deinde, paucis interpositis diebus, conjugem Richardem (sic enim Augusta vocabatur) pro eadem re in concionem vocat. Et (mirum dictu) publice protestatur, numquam se carnali coitu cum ea miscuisse, cum plus quam decennio legitimi matrimonii fœdere ejus consortio esset sociata. Illa econtra, non solum ab ejus, sed etiam ab omni virili commixtione se immunem esse profitetur, & de virginitatis integritate gloriatur: idque se approbare Dei omnipotentis judicio, si marito placeret, aut singulari certamine, aut ignitorum vomerum examine, fiducialiter adfirmat: erat enim religiosa Femina. Facto autem dissidio, in monasterio, quod in proprietate sua construxerat, Deo famulatura recessit. Eadem plane habet Regino in Chronico ad eumdem annum. Hermannus Contractus, in Chronico, prout editum est apud Henricum Canisium tom. 1 pag. 555, rem ita narrat: Richarda imperatrix, adulterii cum Liutwardo Vercellensi episcopo, qui apud eam & imperatorem familiariter in palatio vigebat, ab imperatore & aliis incusata, divino judicio ab omni se virorum commixtione integram, & eatenus virginem se comprobavit; quamvis jam duodecim annis in conjugio imperatoris apparuerit. Moxque ab eo separata, in Andelahense cœnobium virginum a se constructum secessit, ibique sedula in divino servitio virgo Regina permansit. Mitto alios Chronicorum scriptores hisce consentientes.

[13] Etenim abunde ex his constat, accusatam fuisse S. Richardem, [& divino judicio probat,] & ea occasione virginitatem ipsius innotuisse, ipsamque a marito discessisse in monasterium ante fundatum. At dubium apparet, an virginitatem suam modo aliquo singulari probaverit, sicut revera se ad talem probationem obtulit. De probatione peracta tacent Annales Metenses & Regino, acsi Sanctæ, virginem se affirmanti, fidem habuisset imperator. Contractus divino judicio virginitatem Sanctæ probatam asserens, utcumque innuit, ipsam revera subivisse examen aliquod, in quo divina potentia illæsam servaverit; sed divinandum relinquit, quale illud fuerit. Scriptores posteriorum seculorum in diversas quam maxime opiniones pro suo singuli arbitrio abierunt. Multi crediderunt, sine ullo ulteriore examine divortium esse secutum, quod Carolus Crassus tam severum examen recipere noluerit. Aliqui existimarunt, candentis ferri innoxio contactu crimen a Sancta dilutum. Alii scribunt, aquino judicio integritatem Imperatricis comprobatam, quod ita olim legeretur apud Hermannum Contractum pro divino judicio. Verum omnes illæ opiniones, cum veterum auctoritate destituantur, idoneo carent fundamento. Attamen omnino verisimile est, judicium aliquod non vulgare fuisse adhibitum ad culpam aut innocentiam accusatæ Imperatricis deprehendendam, cum quia id insinuat Hermannus, tum quia modo tam solemni instituta erat accusatio, ut neganti simpliciter fides haberi non posset, nec famæ imperatricis satis prospectum fuisset sine judicio.

[14] Oratio Ms., quam in festo Sanctæ habitam dixi, [nimirum igni exposita,] severum admodum examen fuisse adhibitum, variis locis affirmat, eique omnino consentit Breviarium Argentinense, ita ut dubitandum non sit, quin ea fuerit traditio in monasterio Andlaviensi & Stivagiensi. Auctor Orationis jam in exordio insinuat, in igne illæsam fuisse Sanctam. Nam rarissimum est, inquit, imo impossibile, nisi per auxilium divinæ potentiæ, aliquem in medio ignis non ardere, conjugatam virginem esse &c. Deinde in media Oratione docet, accusatam de adulterio fuisse Richardem, & ea occasione virginitatem ipsius, quæ semper occulta fuerat, innotuisse, dum per ignem examinatur. Mox factum subjungitur his verbis: Nota enim causa legentibus Chronicam, qualiter cum quodam Vercellensi episcopo peccasse accusabatur. Quo innocente de curia expulso, paucis diebus interpositis, a Carolo imperatore ejus marito dicto, numquam facto, ad judicium vocabatur. At illa, quæ pro occultanda virginitatis pudicitia, uxor numquam facta, uxor putari est passa, accusatione adulterii coacta tandem erupit in vocem, & publice protestata est, se velle in judicio probare, nec uxorem nec adulteram umquam alicujus fuisse. Mirabile dictu! Cum jam, ut supra dictum est, plusquam decennio sibi copulata esset in matrimonio: quod tamen pro nulla fecit jactantia; sed hac de causa, ut, peracto judicio, & suspicione adulterii ablata, ad thorum dicti, numquam facti mariti, sicut uxor non redire cogeretur, timens, ne postmodum diu occultata virginitate privaretur. Uno namque eodemque judicio probatum est, illam nec adulteram nec uxorem alicujus fuisse; sed omnino virginem esse apparuit ejus examinatione.

[15] [in eoque ad probationem virginitatis] Nam lineis pannis cera intinctis, perfusis & inebrietatis, & ex quatuor angulis igne accensis, involuta toto corpore, pannis circa se ardentibus, psallens Domino, consumptis pannis & tandem in favillam redactis, apparuit splendida Virgo, sicut integra mente, ita & incorrupta corpore, & in medio ignis non æstuata, nec incendio cute obfuscata, nec pilo minuta. Ita orator ille, a quo adjuncta forte nonnulla exaggerata sunt. Nam pannos omnes igne consumptos fuisse, non habet Officium Argentinense, licet alias quoad modum probationis consentiat. Antiphona ad Benedictus in laudato Officio hæc est: Deus justus & verax, cujus promissionis præconium in beata Richarde veritas facta est: quam per ignem transeuntem flamma non nocuit; quæ juste odorem ignis non sensit in corpore, quia incentiva spiritualia prius fixerat in corde, da, quæsumus, per ejus interventum noxias flammas nos aqua viva restinguere. In responsorio 1 nocturni tertii hæc leguntur: Ista tuæ, Christe, charitatis ardore succensa, edaces incendii flammas contempsit. Et quia interius ardebat igne paracliti Spiritus, idcirco exterius corporis non sensit. In fine lectionis 2 de Carolo Crasso dicitur: Convocatis viris religiosis & imperii fidelibus, per judicium ignis ipsam examinare decrevit. Et mox in tertia: Ceratam camisiam ei ad cutem induerunt & in quatuor partibus ipsam incenderunt. Ipsa vero quasi ovis mansuetissima immobilis stetit: & ignis divinitus est exstinctus, & in nullo eam penitus lædere potuit. Consentit Aubertinus in Vita Gallica cap. 5, docens varias haberi picturas, in quibus S. Richardis medias inter flammas illæsa exhibetur; asserensque, indusium cera tinctum, quo tunc erat cooperta, etiamnum servari in abbatia Stivagiensi, in theca ænea argenteis laminis exornata. Laudatus ante Hugo tom. 2 col. 920 inter reliquias abbatiæ Stivagiensis recenset indusium S. Richardis argentea theca acclusum. Tum adjungit: Illo induta erat, quando ad probationem continentiæ, credulo & suspicioso imperatori Carolo Crasso æquivocæ, medios inter ignes illæsa pertransiit.

[n16] [manens illesa.] Ex dictis liquet, traditionem illorum, apud quos Sancta colitur, talem esse, ut credant, ipsam igni fuisse expositam eo modo, ut comburi debuisset, nisi divina potentia fuisset conservata. Non est quidem ea probatio ex illis, quæ frequentius adhibitæ fuerunt medio ævo, & postea merito abrogatæ, quales sunt probationes per duellum, per aquam frigidam, per aquam calidam, per ferrum candens, sive illud manu tractando, sive nudis pedibus per vomeres ignitos ambulando, de quibus aliisque nonnullis consuli potest Longuevallius noster in Dissertatione præliminari ante tomum 4 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ. Verumtamen, similem fere probationem subivit, & minori quidem necessitate, S. Petrus, cognomento Igneus, qui per ardentem rogum illæsus transivit. De hujus facto apud nos actum est in Actis S. Joannis Gualberti ad XII Julii. Non video igitur, quid obstare possit, quo minus credamus, S. Richardem sic igne examinatam fuisse, quemadmodum in Breviario legitur. Nam intentio præcipientium examen tam severum fuisse videtur, ut, si noxia esset, eidem simul ad pœnam serviret, quod ad examen erat injunctum, ne alio deinde punienda foret supplicio.

[17] Relato autem felici exitu tam inusitati examinis, subjungit auctor Orationis Ms.: [Peracto judicio, secedit in monasterium Andlaviense: at abbatissa] Soluta autem non a lege viri, sed ab opinione viri,… nupsit, cui nubere voluit, imo cui diu nupserat, tunc tandem se nupsisse gaudebat, quia quem concupivit occulte, Virginis Filio Virgo nupsit aperte, postmodum virginem se exhibens actu & professione. Nam, peracto judicio, mansit postea cum virginibus Virgo in suo, quod de proprio construxerat, monasterio, quod de munda dote sua ditaverat & Sanctorum reliquiis adornaverat. Consentit Breviarium, Sanctam statim se contulisse ad monasterium Andelacense, modo Andlaviense dictum; consentiunt & scriptores omnes antiquiores, qui de Sancta egerunt. Quare nihil facienda sunt, quæ interponuntur a Browero in Annalibus Trevirensibus ad annum 888 hæc scribente: Et profecta primum in Italiam, postque Ticini in S. Marini parthenone rudimenta severioris disciplinæ posuit, Turegi & Secanici in Germania eamdem vitæ normam sequuta. Tum demum subdit constructionem cœnobii Andlaviensis diu ante fundati. Browerum decepit Bruschius, qui fol. 7 agens de cœnobio Andlaviensi, docet se inspexisse monumenta vetera cœnobii Andlaviensis, in iisque reperisse, S. Richardem ante fundationem cœnobii Andlaviensis habitasse in S. Marini Papiensis urbis præpotenti monialium cœnobio, cujus ipsa fuit suprema gubernatrix, sicut & Secanici ad Rhenum, & Thuregensis ad Limagum siti, ex mariti sui Caroli Crassi donatione, anno Domini DCCCLXXXI facta. Hæc Bruschius, non satis attendens ad tempora. Si enim donatio facta est anno 881, sex annis præcessit divortium S. Richardis. Itaque illas quidem abbatias pro more illius temporis conjugi suæ donavit Carolus Crassus, & ipsa easdem tamquam abbatissa habuit; sed in nulla earum vitæ monasticæ rudimenta posuit, aut monacha habitavit. Aubertinus cap. 6 existimat, Sanctam post divortium prius habitasse in monasterio Montis S. Odiliæ; sed conjectura est omni fundamento destituta.

[18] Dubito, an meliori nitantur fundamento, quæ asserit Bucelinus in Menologio Benedictino ad hunc diem, [Religiosa nec ibi, nec alibi fuisse videtur, imo nec monacha.] dum, relato secessu Sanctæ in cœnobium Andlaviense, ita pergit: Ubi egregia sanctitate virginibus exemplar facta, abbatissa postmodum eligi meruit. Inde quoque ad regimen SS. Felicis & Regulæ monasterii Tigurini evocata, cum pulcherrimo vitæ exemplo, & rara sanctitatis fama orbem implesset, Ordinemque universum exornasset, plena meritorum ad coronam æternitatis vocata. Verum inter abbatissas cœnobii Andlaviensis apud Bruschium, qui catalogum illarum dat pro tempore, quo Sancta superesse potuit, satis plenum, Richardis nusquam reperitur. Nihilo magis illa catalogo abbatissarum Andlaviensium inseritur in Gallia Christiana tom. 5 col. 880. Veteres quoque scriptores nihil habent, quo confirmari possit ea opinio. Quin potius dubium videtur, an ita in monasterium se receperit, ut simul institutum monasticum fuerit amplexa: non enim invenio id clare assertum ab ullo antiquo scriptore. Quod spectat ad præfecturam Tigurini cœnobii, in Gallia Christiana tom. 5 col. 937 inter abbatissas hujus & duorum aliorum numeratur his verbis: Richardis imperatrix, Caroli hujus (Crassi) separata & relicta conjux, quæ & Landoviensi & Seckingensi monasteriis præfuit. At magis credidero, commendatariam fuisse abbatissam, quando vivebat cum conjuge imperatore, quam Religiosam, dum ab eo erat separata. Quidquid sit, subjicio lectiones Breviarii, oratione continua recitandas.

[19] [Sanctæ elogium] Sancta Richardis nobili orta stemmate, sed nobilior fide & castitate, quæ cum elegantis esset formæ, & in omni discliplina educata, & ad nubilem pervenisset ætatem, parentes ejus tradiderunt eam Karolo regi copulatione legitima. Qui Karolus una cum Regina veniens Romam, imperialem unctionem atque coronationem ab Apostolico Joanne acceperunt. Et cum magna gloria ad propria revertens, duodecim annos in omni bona conversatione & integritate carnis beata Richardis apud imperatorem permansit. Invidus autem diabolus, videns constantiam Virginis, molitus est seminare discordiam & denigrare tantam laudem castitatis. Tempore illo Luitvardus Vercellensis episcopus, inter cæteros regni fideles præcellens, frequentare solebat imperialem aulam, dans consilia salubria ad augmentum imperii. Sane cum negotia regia sedula fidelitate tractaret, a quibusdam malevolis Regina est pulsata, quod crimen adulterii cum episcopo esset operata. Quod cum ad aures imperatoris pervolasset, quasi leo frendens, & in se ipso perturbatus, convocatis viris religiosis & imperii fidelibus, per judicium ignis ipsam examinare decrevit. Qui, communicato procerum consilio, cereatam camisiam ei ad cutem induerunt, & in quatuor partibus ipsam incenderunt. Ipsa vero, quasi ovis mansuetissima, immobilis stetit, & ignis divinitus est extinctus: & in nullo eam penitus lædere potuit: nec immerito; qui sigillum veræ dignitatis Domino Jesu Christo soli conscio in nullo penitus violavit. Sicque purgata divino judicio, se ab omni virorum commixtione integram & illibatam virginem comprobavit.

[20] [ex Breviario Argentinensi:] Moxque ab imperatore separata, ad Andelacense cœnobium, quod ipsa a fundamentis construxerat, secessit; ibique serviens Regina virgo permansit. Imperator vero in ultionem ab omnibus principibus deseritur, & alius rex pro ipso eligitur: & omnes, qui aderant, hæc videntes, glorificaverunt Deum, qui salvos facit in se sperantes. Itaque Karolus imperator, regno jam privatus, Deo devote serviens, ut quidam dicunt, a suis strangulatus, obiit, & in Augiensi cœnobio apud Constantiam est sepultus. Gloriosa autem Richardis, postea virtutibus pollens, carnem vigiliis, jejuniis & orationibus macerans, limina Apostolorum aliorumque Sanctorum ubique visitans, & sepulcrum Domini, virosque religiosos studuit frequentare, & reliquias plurimorum Sanctorum ad locum suum congregare. Inter quæ pretiosa pignora beatum Lazarum, apud Ciprum quondam episcopum, quem Dominus suscitavit a mortuis. Ipsius corpus obtinuit, & ad locum suum transvexit. Cumque cœnobium proprium plurimis prædiis ditasset, & ornamentis & exenniis innumeris decorasset, sicuti adhuc cernitur, ac in diutina sancta conversatione perdurasset, tandem a Domino vocatur, & in cælesti Hierusalem corona immarcessibili & immortalitatis laureatur. Ad tumbam ejus sæpe ægroti & debiles curantur, & Dominus multotiens per ipsam glorificatur. Hujus Virginis assiduis postulationibus imploremus auxilium, ut ipsa pro peccatis nostris semper intercedat ad Dominum. Hactenus Breviarium, cui consentiunt passim historici de iis, quæ evenisse dicuntur Carolo Crasso post divortium. Quod autem in eo asseritur de Sanctæ peregrinationibus ad limina Apostolorum, & ad sepulcrum Domini, apud alios non reperio, ideoque incertum videtur. An vero corpus S. Lazari, quem Dominus suscitavit, credendum sit, quod pro tali habetur in abbatia Andlaviensi, commodius examinabitur ad XVII Decembris, quo S. Lazarus colitur. Annum, quo S. Richardis obiit, nullus antiquorum assignat. Quare conjicere solum possumus, ipsam facile pervenisse usque ad seculum X: neque enim provectæ multum ætatis erat, dum a marito decessit, utpote decem tantum aut duodecim annis nupta, & postea dicitur permansisse in diutina sancta conversatione.

[21] De miraculis Sanctæ post mortem Breviario consentit Oratio Ms., [miracula aliunde confirmata:] quæ sic habet: Cujus merita quanta sunt apud Deum, sæpe probatum est virtute signorum, vel in illuminatione cæcorum, vel erectione claudorum, vel liberatione a dæmonio possessorum, & ubique eam invocantibus præbet Deus adjutorium in necessitate fidelium, tam alias, quam in illo loco, ubi sepultus pretiosus corporis thesaurus, in quo tanta, ut audivimus, fecit Dominus. In Breviario rursum antiphona ad Magnificat in secundis Vesperis miracula Sanctæ prædicat hoc modo: Domine virtutum, tuam in sancta Richarde virtutem considerantes, tibi super meritis ejus gloriam damus, tuam magnificentiam in ejus magnificis operibus collaudamus: ejus interventu cæcis, claudis, a dæmone obsessis, qualibet denique peste affectis, a te beneficia præstantur &c. Beneficam quoque esse S. Richardem clientibus suis in abbatia Stivagiensi testatur laudatus Hugo tom. 2 col. 921, sic ordiens de capite Sanctæ ibidem servato: In eodem feretro (cum indusio S. Richardis num. 15 memorato) continetur Sanctæ ejusdem caput, partes in duas divisum. Anno MDCXXXVIII miles Gallus lamellas argenti thecam ambientes, duce inscio, avellere dum molitur, profluvium sanguinis derepente experitur in naso, illudque insanabile, donec sacrilegus fur in lacrymas effusus, Religiosorum preces ad S. Richardem interposuisset. Frequentes ægrorum curationes, referente chronographo Stivagiensi, contigisse ad invocationem S. Richardis, & reliquiarum ejus attactu, constat, & hodiedum testatur peregrinorum concursus frequens, eandem virtutem expertorum, me præsente.

[22] [corporis elevatio & tumba Sanctæ.] Ceterum quod asseritur de reliquiis Sanctæ Stivagii servatis, non videtur consonum iis, quæ scripsit Ruinartius in Itinere litterario in Alsatiam & Lotharingiam inter Opera posthuma Mabillonii & Ruinartii tom. 3 pag. 455. Etenim, postquam narraverat, se Argentorati invenisse Mabillonium, qui pridie Andelagense canonicarum sæcularium collegium visitaverat, illiusque fundatricem fuisse S. Richardem, & modo patronam esse, subjungit: Cujus sacrum corpus in ecclesia antiqua, nondum e tumulo elevatum, religiose asservatur sub altari majore. Si corpus numquam e tumulo elevatum, & asservatum sit sub altari; non possunt partem capitis habere Stivagienses. At miror, hæc scribi potuisse a Ruinartio, tamquam pridie visa per Mabillonium. Nam constat, elevatum fuisse corpus a S. Leone IX, & positum, ubi modo servatur, ut dictum est num. 3 & 7. Præterea Aubertinus in Vita Gallica cap. XI describit sepulcrum Sanctæ, non sub altari, sed post majus altare, neque sub terra, ut Ruinartii verba videntur insinuare, sed super terram elevatum ad altitudinem staturæ humanæ. Addit, tumbam illam miro artificio elaboratam esse, picturisque & ornamentis inauratis decoratam, ac quatuor etiam figuris, quæ gesta quædam Sanctæ repræsentant, distinctam. De elevato supra terram tumulo post summam aram consentit Bruschius, cujus verba dedi num. 7. Itaque non videtur Mabillonius tumbam vidisse, aut, si eam vidit, oblitus ipse fuerit tumbæ visæ. Undecumque orta sit erroris occasio, certe erravit Ruinartius, & tota ipsius relatio de corpore non elevato tamquam ex errore profecta haberi debet; ideoque obesse nequit credulitati Stivagiensium de servatis apud se quibusdam Sanctæ reliquiis.

[Annotata]

* hortatu

DE S. THOMA A VILLANOVA, ARCHIEPISCOPO COGNOMENTO ELEEMOSYNARIO EX ORDINE S. AUGUSTINI,
VALENTIÆ IN HISPANIA.

MDLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Thomas a Villanova, archiepiscopus, cognomento Eleemosynarius, Ord. S. Augustini, Valentiæ in Hispania (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Acta Sancti, a quibus conscripta, & quæ edenda.

Sanctus hic Antistes, ingens Valentinæ ecclesiæ gloria, [Vitam Latine conscripsit] & eximium celeberrimi Ordinis Eremitarum S. Augustini decus, tot nactus est exiguo a morte temporis intervallo sanctitatis & horoïcarum virtutum præcones, eosque & natione & idiomate diversos, ut visum sit, ab hisce exordiri Commentarium, & aliqualem eorum notitiam reliquis præmittere, quo lector intelligat, qui quibus anteponendi, & unde hausta & qua fide digna sint, quæ litteris commendarunt. Primus ætate & Sancto familiaritate proximus occurrit Joannes Mugnatonius, qui teste Thoma de Herrera in Historia Conventus S. Augustini Salmanticæ, Hispanice conscripta pag. 200, institutum Eremitarum S. Augustini amplexus Toleti, solemnem professionem nuncupavit anno 1523, & postquam varia munia honorifice obierat, ad Segobricenses infulas promotus est sub annum 1556, tenuitque usque ad annum 1571, quo vivere desiit, uti expresse notat D. Franciscus de Villagrasa in Opere Hispanico, cui titulus: Antiquitas ecclesiæ cathedralis Segobricensis & ejus episcoporum Catalogus, cap. 43, ubi impense eum laudat a doctrina & pietate.

[2] Is Mugnatonius Sanctum novit & concionantem frequens audivit necdum vitæ religiosæ mancipatus, [paulo post Sancti obitum Joannes Mugnatonius;] dein cum ipso familiariter versatus est, ac tandem ejus haud ita dudum defuncti Opera, ut postea paulo fusius exponam, ad publicam utilitatem typis vulgavit. Occasione hujusce editionis gesta Sancti in compendium contraxit, inseruitque præfationi suæ ubi, postquam temporum istorum calamitates & perversos hominum mores, ex bellorum grassantium & hæreseos Lutheranæ orbem Christianum pervagantis sævitia exortos, deplorasset, in memoriam revocat viros, qui ante eruditione & virtute claruerunt, & quibuscum illi per ætatem versari contigerat, atque hos inter unum præcipue commemorare se velle inquiens, ita prosequitur: Ille autem est magister frater Thomas a Villanova, dignissimus olim archiepiscopus Valentinus, cujus quoniam nonnullæ conciones, spectataque doctrina in hoc volumine magna ex parte continetur *, judicavi non abs re facturum me, si vestibulum ante ipsum Operis lectori aliquid de eo Viro, deque illius immortalitate dignissima vita commemorarem. Ita ille in editione Complutensi anni 1581. Habemus igitur auctorem ætate & auctoritate talem, qualem solemus exoptare, dum gesta alicujus Sancti inquirimus; imo talem, ut, nisi brevitati nimium studuisset, ad alios non fuisset recurrendum.

[3] [& Josephus Pamphilus elogium,] Mugnatonio proximus est, saltem tempore, Josephus Pamphilus ex eodem Ordine episcopus Signinus, qui Chronica Augustiniana conscripsit, produxitque usque ad annum 1579; sed is breve tantum elogium S. Thomæ reliquit, quod idcirco huc transfero ex editione Romana anni 1581 pag. 119: Thomas a Villanova, archiepiscopus Valentinus in Hispania citeriore, vir doctus & maximus disciplinæ regularis amator & custos, divinique verbi concionator ardentissimus. Hic cum dignitatem pastoralis curæ suscepisset, nihil prioris sanctæ institutionis omisit, sed orationibus, lectionibus Scripturarum,meditationibusque sanctis & internorum contemplationi, nisi aliorum commodis utilitatique serviret, operam jugiter dabat. Ad pauperes & indigentes multum erat misericors, quos ut potuisset pro Dei amore aliquantulum efurientes reficere, jejunus sæpius remanens, sibi competentia cibaria impertivit egenis: ubicumque enim offendisset pauperem, mox sine dilatione, quantum potuit, illius inopiæ tam in amictu quam in victu subveniebat.

[4] [quod recitatur;] In omnibus erat pacificus, mitis, quietus, gravis incessu, dulcis eloquio, & jucunda morum majestate ornatus. Adeo vero coram Deo se humiliare didicerat, ut etiam in exteriori conversatione nitor quidam gratiæ spiritalis relucens, internam cordis humilitatem palam cunctis ostenderet. In habitu suo nihil differebat ab aliis sui Ordinis fratribus. Cum denique multis annis pie sancteque vixisset, Deo vocante, infirmari cœpit, sanctoque fine quievit anno a Nativitate Domini MDLV. Sepelitur Valentiæ in templo nostro S. Mariæ de Succursu: in cujus funere plusquam octo millia & quingenti collacrymantes pauperes intervenere. Reliquit multos variosque sermones gravissimis verbis sententiisque refertos, qui summa inquiruntur diligentia ab iis, qui in suggestum ascendere profitentur. Collegia duo instituit atque fundavit, unum Compluti pro fratribus Ordinis, alterum Valentiæ pro clericis. Hactenus ille, scriptor quidem Italus, sed Sancto coætaneus & in rebus narratis adeo accuratus, ut dubium nullum mihi sit, quin eas didicerit a testibus oculatis.

[5] [dein Michaël Salon Hispanice,] Ætate aliquantum remotior est a Sancto Michaël Salon, qui tamen cum præcipuus sit ejus biographus, paulo plenius lectori est denotandus. Audiamus igitur Herreram in Alphabeto part. 2 pag. 99: Magister Michaël Salon, provinciæ Aragoniæ non minima gloria, in sacro-sanctæ Inquisitionis senatu qualificator, scriptis editis toti orbi notissimus, academiæ Valentinæ publicus sacræ Theologiæ professor, vir doctrina & sanctimonia celebris & superiori loco dignus, erat anno MDLXIII sacræ Theologiæ baccalaureus & provinciæ Sardiniæ nobile membrum, postea regni Valentini monasterii * provinciæ Aragoniæ unitis, in ea provincia remansit. Anno MDLXXV ad capitulum generale venit generalis suæ provinciæ diffinitor, & anno MDLXXVI erat Prior Oriolensis, & anno MDXCIX, in provincialem Aragoniæ confirmatur. Tandem anno MDCXXI & ætatis suæ LXXXII in collegio Valentino B. Mariæ de Succursu hujus mortalitatis sarcinam deposuit perpetua non minus virtutum quam litterarum relicta memoria. Vir iste sub annum 1584 violenta febri correptus & ad extremum vitæ deductus, votum nuncupavit Sancto nostro, fore ut, si sanitatem recuperaret, gesta ejus compilaret ac publicæ luci traderet, factusque voti reus, mandavit exsecutioni Hispanice typis Valentinis anno 1588.

[6] Adjumenta, quibus ad hoc Opus concinnandum usus est, [primum plarium testium adjumento,] in præfatione ad alteram Vitæ editionem, de qua mox, Hispanice recenset hoc ordine & his pene verbis: Solicite studui indagare apud ejus (Sancti) visitatores aliosque, qui ei servierunt & familiares exstiterunt; qui etiam tum vivebant & probe admodum noverant, quomodo egerit toto tempore, quo fuit archiepiscopus usque dum mortuus est; similiter apud plures Religiosos in Castella ætate provectos, qui noverant insignem ejus pietatem & (vitæ) exemplum, cum degeret in Ordine. Relata ab illis colligens ac jungens cum eo, quod scribit don F. Joannes Mugnatonius episcopus Segobricensis in narratione, quam de P. F. Thomæ ab ipsa pueritia sanctitate composuit in exordio libri de Sermonibus ejusdem Sancti, uti & cum eo, quod didiceram ex ejus confessario, qui fuit Religiosus hujus conventus beatæ Mariæ de Succursu, qui ipsi adfuit toto archiepiscopatus tempore, & quocum ego multum versatus sum, composui libellum inscriptum: “De insignibus & singularissimis exemplis, quæ in omni sanctimoniæ & virtutis genere, præsertim pietatis & misericordiæ erga pauperes, reliquit P. don Thomas de Villanova archiepiscopus Valentinus”.

[7] Idem auctor sequenti seculo aliud ac prolixius Opus edidit etiam Hispanice de gestis S. Thomæ: [& iterum ex Processibus ad beatificationem:] hoc autem in jam dicta præfatione totum vel fere totum desumpsisse se profitetur ex Processibus auctoritate Apostolica Valentiæ, & aliis in Castella institutis ad Sancti beatificationem & canonizationem; sub finem vero orat lectorem, ut securus sit de veritate ac fidelitate narratorum, quandoquidem ea, quæ ex memoratis Processibus non deprompsit, quæque pauca admodum sunt, acceperit ex certa relatione personarum omni fide dignarum; eas haud dubie indigitans, quas ad primum Opus conflandum consuluerat. Porro in dictis Processibus ipsemet Salonius a Priore Generali totius Ordinis procurator constitutus fuit anno 1610 die XX Julii, uti expresse dicitur in Relatione facta ad Paulum V PP. num. 10 memoranda, & hanc secundam Vitam, licet anno tantum 1620 vulgatam, jam scribere inceperat ac verisimiliter multum produxerat anno 1617, uti colligo ex epistola toti Operi præfixa, qua Prior provincialis Aragoniæ ipsum, tum Priorem conventus Valentini, & in universitate professorem theologiæ, hortatur & in virtute obedientiæ constringit, ut Vitam illam absolvat & servatis servandis in lucem emittat, quam potest citissime. In id autem præ ceteris incubuit Salonius, ut Sancti virtutes, & egregias animi dotes illustraret, & exemplis testimoniisque roboraret, hunc in finem appellans aliquando ad dictos processus, aliquando nominatim, sæpius generatim ad testes, ex quibus narrata percepit; at non adeo solicitus videtur fuisse, ut rerum gestarum ordinem servaret, vel accurate denotaret adjuncta, præsertim temporis, in quibus nonnumquam ex aliis scriptoribus vel instrumentis corrigendus est: sed de ejus scribendi modo & stylo infra redibit sermo.

[8] [postea alii] Eodem, quo Salonius Vitam proxime laudatam vulgavit, anno 1620 Epitomen Vitæ ejusdem Sancti Hispanice etiam typis Matritensibus in lucem edidit don Franciscus de Quevedo Villegas, eques S. Jacobi, cujus exemplar, anno 1661 Bruxellis recusum, præ manibus habeo; non significat, unde eam Epitomen contraxerit, suspicor tamen, usum illum fuisse primo Opere Salonii; nam licet ab eodem Salonio in nonnullis discrepet, in plerisque tamen optime ei congruit; imo fortasse omne, quod inter utrumque auctorem discrimen est, ex eo ortum est, quod Salonius, sicut plura secundo Operi addidit ex Processibus, ita aliqua immutarit; quod certius affirmare nequeo, cum primum Opus non teneam. Alteram Vitæ synopsim Hispanice edidit Bruxellis anno 1621 P. Gabriël Metermannus; & Latine Antverpiæ anno 1622 P. Nicasius Baxius, uterque ex Ordine Sancti Augustini, & uterque secundo Salonii Opere usus. Hos secuti sunt in eodem Belgio duo alii auctores Augustiniani Cornelius Curtius & Joannes Nævius, quorum ille S. Thomæ elogium dat in Opere Antverpiæ Latine impresso anno 1636 de Viris illustribus Eremitarum S. Augustini, hic Vitæ compendium in Eremo Augustiniana, Lovanii edita anno 1638. Sed & hi pro pleniore notitia lectorem remittunt ad Salonium; hunc laudat similiter Alphonsus del Castillo in Sacrario Valentino, cui Vitam S. Thomæ inseruit sub annum 1635.

[9] [vario idiomate.] Prolixam etiam gestorum S. Thomæ enarrationem inseruit Vitis Sanctorum Ordinis sui Gallice editis anno 1641, P. Simplicianus Saint-Martin Eremita Augustinianus; is præter Salonium, Baxium & Quevedo, laudat Franciscum Soto, decanum capellæ Pontificiæ, qui Salonii primum Opus Italice versum edidit anno 1619; uti & P. Basilium de Leon; P. Henricum Yves ac P. Hieronymum Canton, quorum primus multa de Sancto dixerit in Sermone habito Toleti anno 1620; alter Vitam Gallice anno 1622, tertius metro Hispanico ediderit, anno, ut aliunde disco, 1620, & quorum posterior tamquam Prior conventus Valentini die XX Martii mox dicto anno approbavit Salonii secundum Opus. Desunt mihi quatuor hæ lucubrationes & aliæ nonnullæ, quæ memorantur apud Ludovicum Torellum in Vitis Virorum illustrium Ordinis S. Augustini pag. 503, apud Antonium Ludovicum Gandolfum in Dissertatione Historica de scriptoribus Augustinianis pag. 340 & apud Antonium de Quintanadueñas in Sanctis Toletanis pag. 472. In has autem operosius inquirere supervacaneum mihi visum est, quod non dubitarem, quin earum auctores vel Mugnatonium vel Salonium vel forte etiam minus antiquum sibi ducem habuerint, ut proinde ad illustranda Sancti Acta parum opis conferre possent.

[10] [Joannis Baptistæ Coccini Relatio,] Majoris utilitatis nobis sunt tria impressa instrumenta, quæ postremum commemoranda veniunt. Primum Tractatui de Canonizatione Sanctorum, typis Lugdunensibus edito anno 1634, subnexuit a pag. 449 usque ad 736 Felix Contelorius in Romana curia advocatus sub hoc titulo: De Sanctitate & miraculis, quibus in vita & post obitum claruit venerabilis vir frater Thomas a Villanova, cognomento Eleemosynarius, archiepiscopus Valentinus, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, ad S. D. N. Paulum V. P. O. M. Relatio illustr. & reverendiss. Joannis Baptistæ Coccini S. Rotæ decani. Hanc autem Relationem confecit Coccinus mandante eodem Pontifice, sicut ipse indicat pag. 453 sic scribens: Cujus tanti Viri actiones, cum S. V. placuerit nobis injungere, ut diligenter examinaremus, Processusque super sanctitate vitæ ejusdem, ex mandato sacræ Congregationis Rituum confectos, exacte perpenderemus, ut S. V. deliberare posset, an debeat annuere supplicationibus Catholicæ Majestatis, & aliorum, qui pro illius canonizatione devotissime instant, ut visum est nobis, negotio, ut par est, mature discusso, S. V. posse supplicationibus prædictis annuere.

[11] Dicti Processus, quantum intelligo ex instrumento proxime assignando, [ad Paulum V. PP. Processibus;] ex Hispanica lingua in Italicam translati, laudato Coccino & binis aliis sacræ Rotæ auditoribus Sacrato & Manzanedo consignati sunt mense Octobri anni 1614, & discussis, verba sunt instrumenti, in Rota relevantia ac validitate dd. Processuum a judicibus commissariis, iidem Sanctissimo, dimissa simul copia Relationis, oretenus retulerunt die XXIII Januarii anni MDCXVIII, Processus valide fuisse confectos, testes rite examinatos, nec non plenissime constare de fidei puritate, sanctitate vitæ, virtutibus & miraculis in specie &c. Servat autem Coccinus sequentem ordinem. Primo agit de virtutibus Sancti theologicis; secundo de cardinalibus; tertio de donis Spiritus sancti; quarto de miraculis, fama sanctitatis & veneratione reliquiarum; postremo de validitate processuum; ac singula, puta quatuor priora, confirmat auctoritate processuum, adjectis etiam testium nominibus. Relationi subnectitur decretum beatificationis a Paulo V PP. editum anno 1618, & alterum a Gregorio XV PP. super extensione Officii & Missæ anno 1621.

[12] Alterius instrumenti, Romæ in typographia reverendæ cameræ Apostolicæ impressi anno 1658 sub hoc titulo: [Acta Canonizationis, in quibus varia Vitæ compendia.] Series actorum omnium in canonizatione S. Thomæ a Villanova, &c, auctor est illustrissimus ac reverendissimus dominus Franciscus Maria Phœbei, sacrorum Rituum congregationi a secretis, sicut indicat in epistola ei præmissa R. P. Andreas Aznar, assistens generalis Hispaniæ Ordinis Eremitarum S. Augustini & procurator causæ canonizationis. Is auctor præter alia multa ad S. Thomæ gloriam posthumam pertinentia sex Vitæ compendia comprehendit. Primum pag. 2, quod sub annum 1657 ab eo exhibitum fuit Alexandro VII PP.; alterum pag. 8, quod mense Junio anni 1658 communicavit cum Eminentissimis Cardinalibus & consultoribus sacræ congregationis; tertium pag. 16, quod sub diem XII ejusdem mensis tradidit Eminentissimo Cardinali Pallotto causæ relatori, quodque hic die eodem coram Pontifice, Cardinalibus, consultoribus & officialibus sacrorum Rituum congregationis legit in Quirinali palatio; quartum pag. 43, quod, ab ipso etiam Phœbeo congestum, die 2 Septembris anni ejusdem in consistorio secreto Pontifici & Cardinalibus prælegit Eminentissimus Sacchettus, sacræ congregationis præfectus; quintum pag. 55, quod die XII dicti mensis Septembris in consistorio publico coram sanctissimo Domino & Cardinalibus recitavit Marcus Antonius Buratto advocatus consistorialis; sextum denique pag. 121, quod idem Phœbeus congessit tradiditque abbreviatori de curia, qui juxta hoc & quarto loco nominatum, jam pridem impressum, Bullam conficeret, a Pontifice & Purpuratorum senatu subscribendam, post peractam solemnem canonizationem die 1 Novembris 1658.

[13] [Bulla canonizationis; quæ ex enumeratis edenda.] Hæc Bulla canonizationis tertium instrumentum est, quod innuebam sub initium num. 10, quodque, licet in Gloria posthuma recudam integrum, hic tamen memorandum censui, quia, cum brevem Vitæ & virtutum S. Thomæ historiam complectatur, aliquoties usu venit in Commentario & Annotatis ad Acta: eadem de causa recensitis jam instrumentis subnecto notitiam alterius instrumenti Ms., quod sub initium anni 1753 unus e collegis nostris Romæ descripsit ex Ms. bibliothecæ Angelicæ Ordinis S. Augustini, quodque hunc præfert titulum: Heroicarum virtutum, actionum & miraculorum, a fratre Thoma de Villanueva, Heremitarum Ordinis S. Augustini, & archiepiscopi Valentini patratorum compendiolum. Nam cum & hoc e processibus extractum innuatur, eo dumtaxat utar, ubi ad illustranda alia idoneum videbitur. Ex memoratis autem hactenus lucubrationibus recudam primo loco Vitam a Mugnatonio conscriptam; secundo eam, quæ in Serie Actorum tertia est; tertio denique Salonii Hispanicam Latine expositam, de modo autem, quem in eo servabo, & quo reliqua, præsertim Coccini Relationem, adhibebo in Annotatis, plenius monebo lectorem ad finem Commentarii, postquam nonnulla discussero, quæ a Salonio & aliis vel minus clare vel perperam asserta videntur.

[Annotata]

* al. continentur

* l. monasteriis

§ II. Locus & annus natalis, parentes ac genus Sancti.

[Sanctus natus non est Villanovæ,] Viro huic celeberrimo locus natalis obtigit oppidum seu castrum diœceseos Toletanæ in Castella Nova, quod aliis Fontisplanum appellatur, aliis Fuenllana, dimidio circiter milliario dissitum Villanova Infantium, vulgo de los Infantes, oppido altero, quod ipse Sanctus cognomento suo celebre effecit usque adeo, ut non defuerint, qui existimarent, in hoc ipso natum illum esse, imo ut eadem opinio locum invenerit in decreto Pauli V PP., concedentis facultatem celebrandæ Missæ ac legendi Officii de Sancto, non tantum in regno Valentino a Religiosis Ordinis S. Augustini, & in Valentina diœcesi ab aliis etiam Regularibus & clericis, sed & per universam Hispaniam ab iisdem Ordinis S. Augustini Religiosis, nec non in oppido de Villanova de los Infantes prædicto, (verba sunt decreti,) ubi dictus Thomas natus & educatus asseritur, ab omnibus etiam utriusque sexus regularibus ac etiam presbyteris & clericis secularibus &c. Opinioni isti virisimiliter ansam præbuit ipsemet Joannes Mugnatonius episcopus Segobricensis &, ut præcedente § dictum est, primus S. Thomæ biographus, qui sic gesta enarrare exorsus est: Thomas igitur a Villanova in Villanova ortus est, unde & cognomentum accepit.

[15] [sed Fontisplani] Idem tradiderat Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano ita scribens: Natus fuit Thomas, ut ferunt, anno MCCCCLXXXVIII in Marchia Aragoniæ in oppido Villanova Infantum; idemque Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano, Natus fuit, inquiens, anno MCCCCLXXXVIII … in oppido dicto Villanova Infantum. Sed deinde sententiam mutavit Herrera in Historia conventus S. Augustini Salmanticæ, ubi Vitam Sancti, a Mugnatonio Latine exaratam, Hispanice exposuit, & ad calcem hæc verba subjecit: Natus est sanctus frater Thomas Fontisplani, (ut constat ex processu canonizationis,) loco distante Villanova Infantium dimidio milliario. Recte sane: nam licet nec in processibus beatificationis & canonizationis, nec in ipsa Bulla Alexandri VII PP., nec apud Salonium ceterosque scriptores, quos vidi, passim omnes, diserte exprimeretur Fontisplanum seu Fuenllana, unius hoc loco ad Mugnatonium corrigendum seu exponendum, multum valeret testimonium Francisci de Quevedo, qui, si Villanovæ natus non sit, prout dici ait Nicolaus Antonius in Bibliotheca Hispana, mortuus tamen illic est, ac fortasse Vitam S. Thomæ conscripsit, in qua profitetur, natum hunc esse Fontisplani, id meo judicio non facturus; si probabilis ratio extitisset pro oppido Villanovano.

[16] Igitur Mugnatonius Sanctum Villanovæ ortum credidit, [anno 1488.] vel quia ab isto oppido ipsi cognomentum erat, nec penitius rem examinavit, vel quia sensu minus stricto originem illic habuisse dici potuit, cum parentes casu dumtaxat, & forte non nisi post initum matrimonium, Villanova discesserint Fontisplanum, ubi natus ipsis est Thomas filius primogenitus. Audiamus Salonium: Solemni sanctæ Matris Ecclesiæ ritu matrimonium inierunt, & per aliquot temporis intervallum, statim ab inito matrimonio, occasione cujusdam pestilentiæ Fontisplani degentes in ædibus soceri sui, cui nomen Garciæ Castellanos, hunc istic filium procrearunt … qui dictæ familiæ primogenitus fuit. Quamvis autem lucem acceperit Fontisplani, educatus fuit Villanovæ; atque hinc juxta morem & consuetudinem Religiosorum in Castella, appellatus est pater frater Thomas a Villanova. Non eumdem etiam annum Sancto natalem attribuunt scriptores omnes. Quevedo, & del Castillo cum paucis recentioribus notant Christi 1487; Salonius vero atque alii plerique 1488, quibus & nos adhærebimus, tum quia is annus exprimitur in Bulla canonizationis, tum quia del Castillo fatetur, se Vitæ compendium desumpsisse ex Salonio; & Quevedo non videtur sic recte determinasse annos ætatis, dicens, mortuum esse anno 1555, ætatis 67; melius enim dixisset, ætatis 68 & multum quidem provecto, etiamsi natum credidisset post octavum diem mensis Septembris anni 1487: fortasse mendum in ejus numeros irrepsit.

[17] De nominibus parentum S. Thomæ nulla difficultas est: [Parentes ejus stirpe] pater ei fuit Alphonsus Thomas Garcia, mater Lucia Martinez Castellanos, pietate, religione ac genere illustres, ut plurimorum constat testimonio; plurimorum, inquam, quia licet de religione ac pietate nullus dubitet, sunt tamen, qui generis nobilitatem silentio supprimunt, imo qui expresse negant; quo fundamento mox videbimus. Audiamus præcipuorum scriptorum verba. Salonius, qui verisimiliter, negantibus ansam præbuit, sic loquitur cap. 1 lib. 1: Patres ejus majoresque fuere omnes de gente præcipua… Plures etenim ex ejus propinquis ex parte tum genitoris tum genitricis religiosi fuere Ordinum militarium S. Jacobi, Calatravæ & S. Joannis; atque hos inter aliqui magnæ Crucis Priores. Quevedo cap. 1 sic item scribit: Fuit Filius legitimus Alphonsi Thomæ Garciæ ex nobilibus principalioribus Villanovæ Infantium, atque affinis & consanguinei nobiliorum familiarum istius regionis. Hæc scriptores isti Hispani, quorum verba, qua potui fidelitate, Latina feci.

[18] [nobiles fuisse contra aliquos,] Præter hos auctor compendii Vitæ Latinæ, de quo sermo fuit num. 13, tradit sequentia: Natus itaque fuit in oppido de Fuenllana Toletanæ diœcesis ex parentibus Alphonso Thomas, & Lucia de Castellanos, principalioribus oppidorum de Villanova de los infantes & Fuenllana nobilibus. Auctor item alterius Compendii Latini, quod oblatum fuit Alexandro VII PP., quodque impressum habes in Serie Actorum omnium in Canonizatione, pag. 2 sic orditur: Natus est Thomas de Villanova … ex Alphonso Thoma Garzia & Lucia Martinez nobilioribus oppidorum Villanovæ de los infantes & Fuellanæ gentibus. Mitto scriptores alios tum Hispanos, tum exteros, del Castillo, Baxium, Nævium, aliosque id ipsum affirmantes, & paucos, quos novi, adversarios in medium profero. Primus occurrit Ludovicus Torellus in Centuria quarta virorum ac mulierum illustrium Ordinis S. Augustini sic Italice pronuntians pag. 500. Si ad originem ejus attendamus, quamquam illam acceperit a personis conditionis humilis, quoad mundum, fuerunt tamen hæ nobiles coram Deo. Idem affirmat tom. 8 Seculi Augustiniani pag. 373: Parentes ejus revera non fuerunt stirpe nobiles, attamen bonis fortunæ a Deo sufficienter donati. Accedit Quintanadueñas: Parentes ejus, inquit, agricolæ honesti, si nec divites admodum, nec antiqua prosapia nobiles, quæ vanitas est mundo tantopere comprobata, tamen e sanguine intaminato. Assentitur utcumque Bailletus ad diem XVIII Septembris ita scribens: Parentibus ejus, mediocris sed honestæ familiæ, bona suppetebant, unde commode viverent, imo & eleemosynas elargirentur.

[19] [quibus dubitandi vel negandi] Hi, & alii si fortasse sint, quos consulere non potui, opinionem illam verisimilius elicuerunt ex ipsomet Salonio, qui revera hinc inde ad eum modum scribit, ipsumque Sanctum loquentem inducit, ut, qui nec ad Salonii contextum attenderit, nec contrariæ opinionis auctoritatem ponderaverit, dubitare possit de stirpis nobilitate. Demus specimen unum & alterum. Cap. 8 lib. 2 exponens, quam parcus esset sanctus Præsul erga propinquos & consanguineos etiam egentes, ne hisce impertiret, quod ecclesiæ suæ pauperibus debitum existimabat, sequenti exemplo dicta confirmat. Advenerat aliquando fratris vel sororis filius (Hispanice sobrino,) qui eum inviseret, atque certiorem faceret de conjugio filiæ suæ, quam in infantia multum amaverat Sanctus, cum viro litterato, fortasse advocato seu jurisconsulto, Hispanice letrado: quapropter magnopere succensuit; displicebant ei quippe matrimonia inita inter personas conditionis inæqualis, atque ipsum objurgans, sæpius ista verba repetiit: Filia agricolæ cum litterato! Imprudenter egistis. Explicatu difficilius occurrit exemplum aliud.

[20] [occasionem] Fratris ipsius natu minimi filias binas ad nuptias expetebant duo nobiles Villanovani, quod sobrinæ essent Archiepiscopi; ea tamen conditione, ut a Patruo dotem acciperent, statui maritorum congruentem. Per litteras ei significatum est negotium, expositumque, quam honorificum id futurum esset conjugium cognatis omnibus, si dotem annueret dignam filiabus fratris sui, quæ jungendæ erant cum viris nobilibus. Respondit Sanctus, sese puellis pauperibus aut orphanis Valentinis suppeditare communiter singulis triginta libras & aliquando sexaginta, nobilibus autem juxta conditionem; ac proin sobrinas suas, quæ nobiles non erant, sed filiæ agricolæ, a se donandas esse singulas libris sexaginta; nec amplius postularent, quoniam id sibi multum videbatur & quidem subtrahendum pauperibus Valentinis: nequaquam autem opus esse, ut sobrinæ suæ nuptui tradantur viris nobilibus, sed sui æqualibus.

[21] Clara sunt hæc & valida contra Sancti nobilitatem asserta, [præbuit] sed non assumenda seorsum ab aliis ejusdem auctoris dictis, qui alioqui sibi manifeste contradiceret. Nam cap. 1 lib. 1 non obscure eamdem nobilitatem asseruit verbis supra citatis. Eamdem expressius declaravit lib. 2 cap. 8, quo & sequenti narraturus, quam Virum humilem minime puderet agnoscere & hospitio excipere pauperes consanguineos, & quam tamen parcus esset erga ipsos ob rationes mox allegatas, sic loquitur: Licet parentes ejus ac majores omnes essent nobiles, homines præcipui & inter populares suos divites, sicut cap. 1 libri præcedentis vidimus, nihilominus inter cognatos ejus & propinquos, (sicut in multis familiis accidit) erant aliqui agricolæ & pauperes. Hoc modo quasi cautelam præmittit, ne lector strictiore sensu assumat, quæ ipse deinde dicturus est, vel tamquam a Sancto dicta relaturus.

[22] Itaque verba num. 20 recitata, habito respectu ad alia ejusdem auctoris dicta, [Salonius,] sic accommode exponi posse existimo, ut Sanctus, (si tamen hujus ipsa verba sint, & non potius auctoris,) cum diceret, sobrinas suas, quæ nobiles non erant, nuptui tradendas non esse viris nobilibus, sed sui æqualibus, negare absolute noluerit, eas genere nobili esse oriundas, sed declarare dumtaxat, eas earumque parentes, deficientibus fortunæ bonis, redactos esse ad agricolarum statum, & horum vivendi modo jam assuevisse; qui proinde non conveniret cum statu virorum nobilium, aliorumque, splendidius juxta conditionem ac facultates suas viventium. Præterea, teste Joanne Alvarez de Colmenar tom. 6 Deliciarum seu descriptionis Hispaniæ & Lusitaniæ, apud Hispanos ferebat usus, ut quisquis agriculturæ se applicaret, censeretur derogare stirpis nobilitati; atque is usus obtinuit usque ad tempora Philippi tertii Hispaniarum regis, qui ob defectum agricolarum contra declaravit, fore ut nobilitate & scuto gentilitio insigniret omnes, qui serio se dederent agriculturæ; quo sensu Sanctus, vigente etiam tum priore illo usu, de fratris sui filiabus, aliisque cognatis, qui per agriculturam ad non nobilium ordinem utcumque descenderant, dixisse potuit, non esse nobiles, quamvis ex nobili prosapia prognati essent.

[23] Quidquid sit, ut aliorum auctoritati supersedeam, plurimum hic denuo pro Sancti nobilitate valet testimonium Francisci Quevedo supra citatum; [asseritur.] nam is eques erat S. Jacobi, teste Nicolao Antonio, dominus uti vulgo audiebat, loci Turris Joannis abbatis in tractu illo Castellæ novæ, quem nos Mancha dicimus. In hoc autem eodem tractu sita sunt Villanova & Fontisplanum, ut proinde vir ille, (quem idem Nicolaus Antonius summopere commendat ab ingenio, prudentia & eruditione) sicut non multum remotus a Sancti temporibus, ita nec procul dissitus a loco natali, probe novisse potuerit ac debuerit genus S. Thomæ, ut ejus patrem Alphonsum Thomam Garciam adeo confidenter scriberet, affinem fuisse & consanguineum nobiliorum familiarum istius regionis.

[24] Quamquam nemo ceteros Sancti consanguineos recensuerit, [Sancti fratres & consanguinei.] ex Salonio tamen lib. 2 cap. 9 binos ejus fratres novimus, quibus ad archiepiscopatum promotus annuam pecuniæ summam ad honeste familias sustentandas subministrabat, & sororis maritum, suppressis tamen nominibus. Tertium fratrem eumque religiosum Ordinis S. Augustini reperio apud Herreram in Historia conventus ejusdem Ordinis Salmanticæ cap. 37 pag. 262 his verbis ex Hispanico in Latinum conversis: Frater Joannes Thomas filius erat Alphonsi Thomæ & hujus conjugis Luciæ Martinez de Castellanos, civium Villanovæ Infantium. Germanus erat ex utroque parente sancti fratris Thomæ a Villanova. Habitum suscepit in conventu S. Augustini Salmanticæ anno MDXXVII, professionem emisit XV Decembris MDXXVIII, cum Prior esset venerabilis pater F. Martinus de Eztarrona. Vitæ ipsius non est amplior notitia. Videtur morte abreptus fuisse in juventute; quoniam ulterior ejus memoria relicta non est sive in relationibus Ordinis, sive in commentariis provinciæ. Præter hos avum maternum nobis indicat Salonius cap. 1 lib. 1, & avunculum lib. 2 cap. 8; amita Agnes Garzia nominatur in compendio Vitæ quarto, quod Seriei Actorum pro canonizatione num. 12 laudatæ insertum est.

§ III. Studia Sancti chronologice deducta usque ad solemnem professionem in Ordine Eremitarum S. Augustini, ac sacerdotium.

[Sententia Salonii de initiis studiorum S. Thomæ,] Fusiore quidem stylo gesta Sancti enarravit Salonius, sed cum eo præ ceteris collimasse videatur, ut heroïcas ejus virtutes & illustria in qualibet vitæ ætate facinora graphice describeret & firmaret exemplis, non raro accidit, ut ordinem temporis neglexerit; quapropter non abs re fuerit ad lectoris majus commodum chronologicam vitæ seriem, saltem usque ad ejus archiepiscopatum, ex ipsomet Salonio & aliis scriptoribus collectam præmittere & eadem opera observare ac discutere, si qua in re iidem discrepent vel in medium proferant aliquid, quod a biographis fuit prætermissum. Natus itaque sanctus Puer anno 1488, postquam pueritiam piissime transegisset, & in solo patrio optimis fuisset instructus linguæ Latinæ rudimentis, missus est a parentibus ad Complutensem academiam, juxta Salonium anno ætatis 15 vel 16; igitur sub annum Christi 1503. Illic dum triennio circiter, annos nimirum natus octodecim juxta eumdem Salonium, miros in liberalibus artibus ac theologia progressus fecerat, mortuo patre, studia aliquamdiu interrumpere & domum redire compulsus fuit; itaque sub annum 1506.

[26] [& ejus parentis obitu] Hoc temporis intervallo idem Salonius, Quevedo & alii, eos secuti, collocant primordia xenodochii, a sancto Adolescente instituti ex domo, quam pater ipsi testamento reliquerat, & ex reliqua hereditate redditibus muniti, quod etiam nunc exstare inquiunt, & xenodochium Archiepiscopi Valentini appellari. Non exprimit Salonius, quamdiu a morte patris, huic negotio intentus, moratus sit apud matrem, seu quo anno Complutum reversus sit, ita in genere dixisse contentus: Dum Complutum rediit ad prosequenda studia jam a Cardinale F. Francisco Ximenio archiepiscopo Toletano erectum erat collegium, ejus academiæ maximum; addit dein Sanctum fuisse inter primarios illius collegii alumnos, finitoque studiorum cursu, gradum fecisse ad artium ac theologiæ magisterium, atque artium cathedra donatum esse anno 1514, ætatis suæ circiter 26. Ea dispositio rerum duplicem, sed unam altera majorem, difficultætem offendit in instrumentis aliis.

[27] Nam in compendio Vitæ secundo in Serie Actorum ad canonizationem ita legitur: [partim cum aliis instrumentis componitur,] Anno ætatis XXII ad universitatem Complutensem perrexit & in collegio sancti Ildephonsi quinquennio ad omnium liberalium artium ac præsertim sacræ Theologiæ studia incumbens, nunquam ab orationibus, jejuniis & flagellis abstinuit: subinde, defuncto patre, quæcumque haberet, in pauperes erogare decrevit, & integro patrimonio virginibus pauperibus fœminis alendis addicto, annum agens XXVII, salutis MDXVI in conventu Salmantino Ordinis S. Augustini nomen dedit &c. Prima difficultas est in anno, quo Sanctus Complutum perrexit: Salonius notat ætatis 15 vel 16, Christi igitur circiter 1503; compendium Vitæ jam citatum, cui etiam ibidem consonat compendium primum, anno ætatis 22, igitur Christi circiter 1511; nam post quinquennium anno 1516 mense Novembri vitam religiosam amplexus est. Sed hæc difficultas, verisimili ratione dissolvitur; cum enim in compendiis multa rescindantur, ita factum intelligi potest, ut Thomas annum habens 15 vel 14 Complutum missus sit anno circiter 1503, ac post data ingenii & optimæ indolis specimina sub annum 1511 ætatis suæ 22 ad universitatem propius accesserit, dum scilicet adscriptus fuit alumnis præcipui collegii. Huic conjecturæ favet compendium tertium, ubi, nulla facta mentione de præviis studiis, simpliciter dicitur, virtutibus & ætate proficiens & sortitus animam bonam, in vigesimo secundo constitutus anno Thomas in collegium S. Ildephonsi universitatis Complutensis admissus. Præterea nihil impedit, quominus credamus, Thomam annos natum 15 primo Complutum abiisse, post triennium rediisse Villanovam, & hic aliquamdiu substitisse, sed ob alias rationes, quam a Salonio, Quevedo aliisque, allegatas, ac demum reversum esse ad resumenda studia Compluti.

[28] Dixi ob alias rationes, nam quod aiunt hi, Sancto demortuum esse patrem, [partim ex his corrigitur;] dum annum ætatis ageret 18, Christi circiter 1506, prorsus adversatur Vitæ compendiis in Serie Actorum & Bullæ canonizationis; unde transcribo sequentia: Compluti in collegio S. Ildephonsi in disciplinis & facultatibus omnique virtutum genere doctores ipsos facile superavit. Logicas subinde & theologicas quæstiones explanavit. Jam vero satis in Christiana palæstra edoctus, ac Euangelici memor effati; Qui non renunciat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus, audito parentis obitu, se cathedræ ornamento, & commodis abdicavit, ac integrum patrimonium virginibus alendis addixit: quo illis erectum fuit xenodochium in oppido Villanovæ, adhuc Hospitale Archiepiscopi nuncupatum. Unde manifeste intelligimus, mortem patris & xenodochii fundationem multo serius collocandam esse, puta haud ita dudum ante annum Christi 1516, Sancti 28; idque, seposita etiam auctoritate, verisimilius multo est. Neque enim facile continget, ut mater, quantumcumque pia, & reliqui consanguinei permittant adolescenti annorum octodecim, & studiorum, quæ tamen prosequi decrevit, nondum absoluto cursu, ut se bonis omnibus ad eum modum destituat.

[29] At vero occurrit casu instrumentum apud Herreram in Historia conventus Salmanticensis, quod nisi commodo sensu accipiatur vel probetur supposititium esse, [sensus instrumenti unius, ceteris] pugnare videbitur non tantum cum Salonio & reliquis omnibus, qui de morte parentis S. Thomæ ac fundatione xenodochii aliquid memoriæ prodiderunt, verum etiam cum recitatis hactenus ex Bulla & Vitæ compendiis. Litteræ sunt, quas ipse Sanctus inscripsit utrique parenti anno 1529, quasque eapropter, & quia alibi dandi locus idoneus se non offert, huc integras transferre visum est. Ita habet: Frater Thomas de Villanova, Provincialis provinciæ Bethicæ Ordinis patris nostri S. Augustini dilectis in Domino parentibus suis Alphonso Thomæ & Luciæ Martinez ejus uxori, & filiis eorum, fratribus suis, & uxoribus eorum salutem ac sinceram in Domino charitatem. Quamvis ex pietate debitæ charitatis cunctis Christi fidelibus subsidium & auxilium ex Dominico præcepto impartiri teneamur; illis tamen multo amplius, quorum & probata dilectio & assidua beneficia, & eleemosynarum frequens elargitio, vehementius nos obligant: eis enim spiritualium subsidiorum amplius debitores sumus, quorum temporalibus eleemosynis sustentamur.

[30] [omnibus in speciem oppositus,] Quapropter, cum ex fratrum nostrorum certa relatione devotionem, sinceritatem, ac charitatis affectum, quem ad Ordinem nostrum geritis, agnoverimus; cupientes in hoc vestræ devotioni ac charitati mutuam vicem reddere, de omnipotentis Dei misericordia confisus, vobis omnium Missarum, orationum, divinorum officiorum, vigiliarum, meditationum, pœnitentiarum, laborum, disciplinarum, jejuniorum, cæterorumque omnium bonorum operum, quæ per fratres & sorores hujus nostræ provinciæ operari divina clementia dignabitur, communionem ac specialem participationem, harum tenore concedo, & ad universa præfatæ provinciæ suffragia, & nostri Ordinis fraternitatem gratis vos recipio. Tam in vita quam in morte, ut multiplici sanctarum orationum, atque piorum suffragiorum adjuti præsidio & auxilio hic gratiæ augmentum, continuumque profectum, & in futuro vitæ æternæ præmium ac cæleste regnum facilius consequamini. Datum in nostro conventu Cordubensi anno Domini millesimo quingentesimo vicesimo nono, die vero vigesima quarta mensis Augusti. Fr. Thomas de Villanova Prior Provincialis. Hactenus ex laudato Herrera pag. 146, ubi ait, epistolæ authographum, dum scriberet, servatum fuisse apud P. F. Emmanuelem de Navascues, olim rectorem collegii S. Augustini Agredæ.

[31] [accommode explicatur;] Supposititias esse has litteras, non video, ex quo capite probari queat; nam, sicut infra probabo, dictæ provinciæ præfuit Sanctus notato anno, nec ejus successorem reperio ante diem quartum Octobris; hinc verisimiliter privilegium istud concesserit parentibus & ceteris, seu viventibus etiam tunc, seu defunctis, exspirante provinciæ regimine. Nam cum hujuscemodi instrumentum censeri potius debeat diploma quam familiaris epistola, utpote Latino idiomate etiam mulieribus inscriptum, nec quidquam continens præter privilegium & causas ad illud concedendum impellentes, mirum etiam videri non debet, quod Sanctus matris & fratrum viventium nominibus præmiserit nomen defuncti patris, cum expresse dicat, se eos recipere, tam in vita quam in morte, ut hic gratiæ augmentum … & in futuro vitæ æternæ præmium … facilius consequantur. Itaque absolvamus, quæ notanda restant usque ad Sancti ingressum in religionem.

[32] Si recte notaverit Salonius annum, quo Sanctus artium cathedra donatus est, [varia scriptorum asserta de Sancti studiis proponuntur.] puta 1514, vix tempus sufficiens reperiemus, ut fecisse potuerit, quæ tum ab ipso Salonio, tum in Bulla canonizationis de eo scribuntur, usque ad mensem Novembrem 1516, quo religiosum habitum induit. Nam juxta Salonium philosophiæ cursum docendo explevit, juxta Bullam etiam Theologicas quæstiones explanavit, imo juxta eumdem Salonium liber dein ab omni studiorum genere de eligendo vitæ statu deliberavit, & uno anno circiter eo se occupavit, priusquam Compluto discederet. Quapropter existimem ego, τὸ circiter tam late hic sumendum, ut aliquot saltem menses anni 1516 explanandis quæstionibus theologicis impenderit, reliquos usque ad Novembrem electioni status. Mugnatonius in Vita ait Sanctum, priusquam vitæ monasticæ se dederet, invitatum fuisse a Salmanticensi academia, ut cathedram, quam vocant philosophiæ naturalis, moderari vellet, haudquaquam levi proposito salario; sed repudiavit, inquit, libenter oblatum honorem, … & quem neque honorum, neque aliarum commoditatum irritamenta Salmanticam perduxerant, Christi Redemptoris imitatio perfectæque virtutis studium eo pertulerunt. Mugnatonio in re consentiunt Salonius & alii plures; paululum dissentit Quevedo scribens, Thomam vocatum illuc fuisse, ut moralem prælegeret, & ut sese gratum exhiberet benevolentiæ universitatis, trinas ibidem prælectiones habuisse, in posteriori exposuisse psalmum In exitu Israël de Ægypto, ac dein altero die induisse habitum Ordinis S. Augustini: unde hæc acceperit, incompertum mihi est: multo minus assequor, unde hauserit Bailletus, quæ refert tom. 3 de Vitis Sanctorum ad diem XVIII Septembris his verbis: Docuit philosophiam moralem Salmanticæ biennio altero; & paulo post: Recepit se anno MDXVIII in domum, quam habent Salmanticæ Eremitæ S. Augustini. Hæc enim manifeste adversantur scriptoribus & instrumentis omnibus, quæ consului, ac proin perperam asseruntur. Sunt qui aliter disponunt annos Sancti usque ad ingressum in Ordinem S. Augustini, quibus examinandis supersedeo, sufficere existimans in medium protulisse auctores præcipuos.

[33] Ordini Eremitarum S. Augustini in Salmantino conventu nomen dedit (S. Thomas) die XXIV Novembris MDXVI. [Habitum S. Augustini suscepit anno 1516, super quo] Ita in Bulla canonizationis, cui quoad diem, mensem & annum consonat compendium Vitæ tertium; quoad annum vero & mensem neminem dissentientem reperi præter jam laudatum Bailletum & mox laudandum Crusenium. In die differunt Salonius, Quevedo, Baxius & alii recentiores, qui expresse signant festum præsentatæ in templo beatissimæ Mariæ Virginis, igitur XXI, nisi fortasse eo tempore ex causa, nescio qua, ibidem celebratum fuerit die XXIV; certe in eo consentiunt priores duo aliis num. 35 citandis, ut statuant solemnem professionem anno 1517 die XXV Novembris, sacra beatæ Catharinæ virgini & martyri. Notabile est, quod memorat Nicolaus Crusenius in Monastico Augustiniano super accessu S. Thomæ ad Ordinem suum: Eodem hoc anno MDXVII, inquit pag. 190, … a vera fide catholica defecit Martinus Lutherus; & quibusdam interpositis, sic prosequitur pag. 191: Eodem hoc anno, immo eadem die divino miraculo Salmanticæ suscepit habitum Ordinis Eremitarum S. Augustini beatus Thomas de Villanova, per quem Deus voluit restaurare in Ordine id, quod tunc per Lutherum adimebatur, cujus etiam meritis pro demeritis scelesti istius apostatæ videbatur ita Deus delectari, ut religioni parceret, in illaque eodem tempore plures viros eruditione ac pietate præstantes excitaret, qui Spiritu Dei acti ad pugnandum pro sancta matre Ecclesia egrederentur, armati doctrina ac moribus sortissime. Optima sane animadversio; sed malim tam stricte non determinasset annum ac diem, posuissetque potius, S. Thomam in Salmanticensi tyrocinio vitæ, postea tantum splendorem sanctissimo Ordini, tantamque fidei Catholicæ utilitatem allaturæ, posuisse fundamenta eodem tempore, quo Luther tanto Ordinis dolore & Ecclesiæ detrimento cœpit in Germania spargere hæreseos suæ semina. Neque enim quoad annum assumpti habitus assentiri illi possum, ubi tot tamque solida stant testimonia pro anno 1516. Forte per assumptum habitum designare voluit solemnem professionem, prout rectius exprimit Torellus tom. 8 Annalium pag. 375, ita scribens: Admissus est ad solemnem professionem die sacra … S. Catharinæ … anno Domini MDXVII, quo anno per adeptionem hujus magni Sancti placuit divinæ bonitati reparare damnum, quod religioni in Germania intulerat infernus draco Eislebensis.

[34] [& Sancti ætate aliqua observantur.] Variant auctores, ubi notant, quo ætatis anno Sanctus habitum susceperit; Mugnatonius, a quo vix differt Salonius, habitum, inquit, suscepit anno ætatis circiter trigesimo. Bulla canonizationis cum prioribus Vitæ compendiis: Cum annum septimum & vigesimum ageret. Causam discriminis hinc ortam existimo, quod, cum non reperiatur dies ac mensis natalis S. Thomæ, alii numerare cœperint ab initio anni 1588, alii ab exitu, & præterea alii completos annos signarint, alii incompletos. Sic si natum supponamus post Novembrem 1488, mense eodem 1516 necdum compleverat annum ætatis vigesimum octavum, & ita intelligimus, cur Bulla ei tantum attribuat annos ætatis septem & viginti, puta completos. Contra vero si nativitatem statuamus mense Januario vel Februario anni 1488, recurrentibus iisdem mensibus anno 1516, annum ætatis vigesimum octavum habuit completum; mense Novembri vigesimum nonum valde productum, ac proin non procul erat ab inchoando trigesimo; hunc fortasse computum iniit Mugnatonius, dum dixit, suscepisse habitum anno circiter trigesimo, eumdemque Salonius & alii.

[35] [professus est anno 1517,] Herrera in Historia conventus Salmanticensis, Salonius, Quevedo, auctor compendii Vitæ Ms. & alii plerique, Sanctum solemni professione se Deo consecrasse tradunt anno 1517, die XXV Novembris, S. Catharinæ sacra, proxima scilicet a completo anno novitiatus, quo sensu accipienda etiam sunt verba Bullæ canonizationis, quæ sic habet: Recurrente mox eadem die XXIV Novembris ibidem solemnem professionem emisit: Puta, mox sequenti die, ut moris est. Post elapium a votorum nuncupatione annum sacerdos inauguratus est, habens annos ætatis triginta duos completos. Ita Salonius, mox subdens, primum Sacrificium a Sancto celebratum fuisse festo Nativitatis Domini; itaque anno 1518 die XXV Decembris. At minus accuratus hic est auctoris iterum computus; nam ne ab initio quidem anni 1488, Sancto natalis, usque ad festum Nativitatis anno 1518 stricte reperiri possunt anni triginta & unus completi, nedum triginta duo. Quevedo Sanctum sacerdotio initiatum fuisse ait, natum annos triginta duos, sed quo anno id factum sit, non designat.

[36] Hinc, credo, Augustinus Maria Arpe in Pantheo Augustiniano, S. Thomæ sacerdotium distulit usque ad Decembrem anni 1520, cui assentiri nequeo; [sacerdotio initiatus 1518.] nam anno 1519 electus est Prior conventus Salmanticensis, ut patet ex Bulla canonizationis, ex Vitæ compendiis in Serie Actorum, & ex præcipuis auctoribus, idque constat, teste Salonio, ex libris ejusdem conventus. Herrera, qui sequenti seculo Prior Salmanticæ, ex ibidem inventis scriptis, ac monumentis atque Ordinis Chronicis Historiam suam concinnavit, id ipsum asserit pag. 251, moxque subdit, ipsum S. Thomam excepisse solemnem professionem fratris Hieronymi Ximenez die XXIII Augusti anni 1519; quæ satis indicant, ipsum tunc temporis fuisse presbyterum; quapropter retinendus annus 1518 a Salonio designatus; sed annus unus alterve detrahendus ab ætate, quam ipsi tunc attribuit.

§ IV. Munia, quæ obiit Sanctus in provincia sua usque ad annum 1534, chronologice disponuntur.

Quemadmodum § præcedente strictim percurrimus, [Vix expleto biennio a professione] ac paucis discussimus seriem annorum S. Thomæ a nativitate usque ad susceptum in conventu S. Augustini Salmanticæ sacerdotium, ita pergemus hic, servata temporum serie, perstringere officia ac prælaturas, quibus functus est tum in eodem conventu tum per provinciam universam, pro reliquis, puta, quæ spectant ad virtutes, pietatem & egregie facta, lectorem similiter remittentes ad biographos. Hic autem multum commodi & adjumenti nobis afferet Herrera in laudata conventus Salmanticensis Historia, ut evolvamus ea, quæ Salonius ac alii confuse dumtaxat tradiderunt ac generatim. Emissa igitur solemni professione anno 1517 die XXV Novembris, atque suscepto sacerdotio 1518 mense Decembri, Sanctus constitutus est ejusdem conventus Salmanticensis Prior biennio circiter post emissam professionem anno scilicet 1519; quæ res fuit, inquit Salonius plane, extraordinaria nec visa umquam in nostro Ordine. Innuitque dein, moris fuisse in ea provincia, ut nemo Prior constitueretur ante completum a professione septennium.

[38] Eumdem annum 1519 notat Herrera, ut præcedente § dictum est; [Prior sit Salmanticæ anno 1519; dein Burgis Prior] itemque auctor compendii Vitæ Ms. Quevedo autem anno & medio post professionem; Bulla canonizationis, & iisdem pene verbis compendia Vitæ impressa: Vix elapso biennio. Ac proinde audiendi non sunt, si qui serius id factum existiment, sicut Bailletus, supra citatus, qui Sancti ingressum in religionem differt ad annum 1518, & post duos annos & medium a professione Priorem Salmanticensis conventus constitutum fuisse scribit, sic perveniens ad annum usque 1522. Expleto Salmanticensis præfecturæ cursu, verba sunt Salonii, electus est Prior Burgensi monasterio, factum id fuerit ad annum millesimum quingentesimum vigesimum secundum. Dein anno millesimo quingentesimo vigesimo quinto, jussu reverendissimi patris generalis, magistri F. Gabrielis Veneti, visitavit Andalusiam & Castellam, quæ unicam id temporis conficiebant provinciam, ut constat ex antiquis codicibus Salmanticensibus. Sed occurrit hic aliqualis difficultas: etenim secundum Herreram celebrabantur comitia provincialia singulis bienniis, atque in singulis comitiis eligebatur novus provinciæ præfectus, imo & novus Prior Salmanticensis, eaque consuetudo duravit usque ad annum 1531, quo ex voluntate Prioris generalis totius Ordinis haberi cœperunt comitia provincialia, & immutari officia singulis trienniis dumtaxat.

[39] [electus dicitur; sed Salmanticæ substitisse videtur] Prioratum ergo Salmanticensem complevit Sanctus anno 1521; & revera juxta eumdem Herreram in Historia conventus pag. 252 dicto anno comitia habita sunt mense Aprili, ac Prior suffectus est domui Salmanticensi P. Ferdinandus de Toledo, de quo scribit in hunc modum idem auctor in Alphabeto Augustiniano: In veteri professionum codice hæc de illo: “Ipse est magnus homo in sanctitate & in prælatia.” Anno MDXXI, domum Salamanticensem sanctissime gubernabat. Sed, fatente iterum Herrera in Historia pag. 253, P. Antonius de Solis, qui conventui Salmanticensi Prior constitutus fuit anno 1554, notat in Commentario bonorum ejusdem conventus, quod domina Isabella Nieto testamentum suum legitime coram tabellione Christophoro Fernandez incipiens die XIX Septembris 1522, nec perficere valens, ejus perficiendi potestatem fecerit P. F. Thomæ a Villanova Priori Salmanticensi & F. Augustino de Zayas, qui id perfecerunt Salmanticæ die IV Octobris ejusdem anni 1522. Hæc, quæ ulterius non discutit Herrera, si vera sint, duos fuisse oportet eidem Salmanticensi domui Priores currente eodem biennio, nec satis intelligitur, quomodo S. Thomas eodem anno Prior fuerit Burgis, ut tradit Salonius.

[40] [propter turbas & comitia] Nodus haud difficulter dissolvitur dicendo, vel in numeros P. Antonii de Solis irrepsisse mendum, maxime cum anno 1523 denuo Salmanticæ Prior fuerit S. Thomas, ut mox sequetur, vel instrumento anni 1522 perperam adjectas fuisse particulas Priori Salmanticensi. Sed aliam rei explicandæ viam aperit Herrera in laudata Historia pag. 252 & iterum pag. 267, ubi turbas enarrat eodem tempore occasione comitiorum in Castellana provincia obortas. Rem paucis accipe: Anno 1519 in comitiis designatus fuerat habendis comitiis proximis anno 1521 conventus Toletanus. Sed adveniente dicto anno P. Franciscus de la Parra provinciæ præfectus, contra ac statutum fuerat, locum alium comitiis delegit, & sic provincia in duas partes divisa est, aliis ipsum sequentibus, aliis contendentibus ad locum designatum, & utrobique electus est Prior provincialis; & ab illis quidem secundo electus fuisse videtur P. de la Parra, ab his vero, quibus verisimiliter præsedit Sanctus noster, suffectus est P. Didacus de la Torre.

[41] [provinciæ, quibus a Priore generali præses constitutus est,] Præsedisse autem Sanctum Toletanis comitiis colligo ex iis, quæ narrantur in Vita memorati P. Francisci de la Parra apud Herreram in Historia pag. 267. Verba ipsa, quia manifeste probant, quanti jam fieret Sancti prudentia & in rebus agendis dexteritas, huc transfero partim Latina, partim ex Hispanico Latine reddita; In Actis Ordinis die XXXI Octobris MDXX. Pater generalis proximorum comitiorum præsidem denominat primo loco fratrem Thomam, Priorem Salmanticæ; secundo magistrum fratrem Antonium de Villasandino, ac tertio fratrem Petrum de Carrion, & demandat diffinitorio, “ut audiant querelas, (hæc Latine exprimuntur,) contra fratrem Franciscum de la Parra provincialem præsentem.” Die autem XXVI Januarii MDXXI pater generalis vices suas committit, (alias commissarios suos constituit,) in comitiis tamen provincialibus, magistro Thomæ, Priori Salmanticensi, & magistro Antonio de Villasandino “in causa (hæc iterum Latine,) querelarum contra fratrem Franciscum de la Parra.” … Primo die Martii ejusdem anni MDXXI vicarios generales instituit, ut visitent provinciam Castellæ, M. Thomam Priorem Salmanticensem, … & M. Antonium de Villasandino; quia provincialis non potest “frater Franciscus de la Parra, & morbo laborans, & populi tumultuantis jam in tota illa provincia insidias pertimescens, aliisque legitimis rationibus.”

[42] Ex hisce, inquam, colligo, præsedisse Sanctum Toletanis comitiis: [& verisimilius præsedit;] nam sat verisimile est, P. Franciscum de la Parra ideo potissimum alio loco habuisse cum suis comitia, quia moleste ferebat, S. Thomam duosque socios constitutos fuisse comitiorum præsides & in causa ipsius judices. Adde, quod, lite dein ad judicem delata, & arbitris commissa, hi damnarint patris de la Parra agendi modum, & electionem novi provinciæ præfecti P. Didaci de la Torre comprobarint; procul dubio, quia facta fuerat juxta Ordinis instituta, debito loco, & coram præsidibus a Priore generali delegatis. Pluribus turbæ istæ describuntur apud Herreram in Vita dicti P. de La Parra, qui ibidem deinde multum laudatur a vitæ ac morum honestate & pietate. Porro ut ad prioratum Salmanticensem revertar, suspicor S. Thomam Burgensis conventus, cui juxta Salonium Prior fuerat electus, regimen reliquisse alteri, ac substitisse Salmanticæ; donec lis super comitiis & electione Provincialis decisa esset. Quo fortasse temporis intervallo P. Ferdinandus de Toledo prioratui Salmanticensi renuntiavit, vel vivere desiit, (ejus certe post mensem Augustum 1521 nullibi mentionem reperio,) atque ea occasione præsens S. Thomas regimen ejusdem domus resumere compulsus fuit. Hoc pacto intelligimus, vere eum scribi potuisse Priorem Salmanticensem mense Septembri anno 1522.

[43] Accedit, quod in catalogo Priorum Burgensis monasterii apud Herreram pag. 168, [secundo Prior fit Salmanticæ 1523;] ad annos 1522 & 1523 tamquam Prior occurrat P. Martinus de Eztarrona. Anno 1523, ut notat Herrera pag. 254, die XXV Aprilis comitia celebrata sunt Toleti, & secundo denominatus est Prior Salmanticæ S. Thomas, ut supra insinuavi. Salonius secundum Sancti Salmanticæ prioratum differt in annum 1530, sed perperam, ut equidem existimo, atque ut ita existimem confidentius, præbet ipse fundamentum. Nam cap. 14 lib. 1 citatis libris professionum & processibus ad beatificationem & canonizationem in Castella institutis, recenset viros præclarissimos, quibus habitum Ordinis concessit Sanctus, vel quorum professionem excepit, & hos inter nominat Alphonsum de Orozco. Sed is aqud Herreram, qui libros professionum Salmanticenses similiter citat sæpius, pag. 254 dicitur professionem emisisse Salmanticæ die IX Junii anni 1523, idemque repetitur pag. 394, ubi ejusdem Alphonsi Vita recitatur, collecta ex compendio impresso informationum de ejus Sanctitate, vita ac miraculis, & ex variis auctoribus & instrumentis aliis, atque expresse adduntur hæc verba: Cum Prior esset illius domus sanctus F. Thomas a Villanova. Annum eumdem notant auctores alii in Elogiis dicti Alphonsi.

[44] Anno 1525 die XIII Maii juxta Herreram habita sunt comitia provincialia Vallisoleti, [1525 provinciæ visitator & reformator fuit.] quo tempore Sanctus fungebatur munere visitatoris provinciæ, ut superius innuebat Salonius, & constat ex clausula, qua Acta in comitiis confirmavit, quamque Latine sic exprimit laudatus Herrera pag. 256: Nos igitur frater Thomas & frater Joannes Gallego, authoritate reverendissimi P. M. F. Gabriëlis Veneti, generalis Ordinis nostri, hujus provinciæ visitatores & reformatores, de consilio & assensu R. P. provincialis & diffinitorum, omnibus suprascriptis nostram, imo potius generalis nostri reverendissimi, interponimus authoritatem, volentes sic, ut scriptum est, ab omnibus inviolabiliter observari. Anno Domini MDXXV, die vero XXI mensis Maii. F. Thomas, Commissarius. F. Joannes Gallego, commissarius. Totum hunc annum videtur Sanctus cum dicto patre Gallego impendisse visitando provinciam, disponendo, &, sicut ait Salonius, per litteras significando reverendissimo generali, quo pacto facilius fieri posset ejusdem provinciæ in duas divisio, quam non tantum Hispani patres, sed Cæsar ipse per legatum suum flagitaverant; ut patet ex epistola dicti generalis, divisionem approbantis ac decernentis. Exstat illa Hispanice apud Herreram pag. 257, & scripta notatur Tarvisii in nostris comitiis generalibus die XXII Maii MDXXVI.

[45] [1527 Bæticæ provinciæ a Castellana divisæ præficitur.] Memorata divisio provinciæ, in Castellanam scilicet & Bæticam seu Andalusiæ, dein authoritate summi Pontificis confirmata est, & exsecutioni mandata anno 1527 in conventu Duennensi seu Dominarum oppidi, vulgo Dueñas; ubi dis XX mensis Maii rite inchoata sunt comitia provinciæ, ut ante unitæ, &, priusquam ad provincialium Priorum electionem procederetur, decreto totius cœtus sex denominati sunt e præcipuis patribus, qui una cum patribus visitatoribus seu delegatis Prioris generalis, nimirum F. Joanne Gallego & F. Thoma a Villanova, statuerent ac definirent, quod ad communem utriusque provinciæ utilitatem videretur esse congruum. Verba hæc dat Hispanice Herrera ex Actis comitiorum pag. 259. Ab hisce præter alia definitum est, ut pro hac vice dumtaxat primo patres Bæticæ provinciæ sibi provincialem eligerent: Electus est autem, (hæc recitat Latine Salonius ex codicibus provinciæ,) primo canonice in favorem Bethicæ provinciæ, pro hac vice dumtaxat, reverendus pater F. Thomas a Villanova &c. Pro Castellana provincia electus est pater Joannes Gallego, ambo nempe visitatores, quod munus etiam cum hisce comitiis cessasse scribit Herrera. Eo sese liberari, allatis variis rationibus, petierat ante Sanctus; tandemque rescripsit Prior generalis dicto anno 1527 in hæc verba: Ne multiplicentur capita, ambos visitatores præfatos absolvimus in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen.

[46] [1530 non videtur fuisse Prior Salmanticæ,] Quid egerit Sanctus vel ubi degerit, finita provinciæ Bæticæ præfectura, usque ad annum 1531 certis testimoniis memoriæ proditum non reperio; certe mihi nullatenus probatur, quod scribit Salonius cap. 12 lib. 1 his verbis: Anno dein millesimo quingentisimo trigesimo, quo complevit Andaluziæ provinciæ præfecturam, electus est Prior Salmanticensis monasterii, & hæ fuerunt secundæ vices, quibus ante dixi, eum præfuisse Salmanticæ. Nam, ut nos supra ostendimus, S. Thomas secundo fuit Prior Salmanticæ anno 1523; reliqua vero Salonii verba repugnant partim consuetudini istius temporis, partim instrumentis, quibus usus est Herrera. Etenim primo, quod & supra indicavi, nec observatum fuisse opinor a Salonio, usque ad annum 1531 consuetudo tulit in Hispania, ut officia Ordinis immutarentur singulis bienniis; igitur provinciæ Bæticæ præfecturam complevit Sanctus anno 1529, quo ipsi subrogatus est P. Joannes de las Casas, & quo tamquam provincialis ac vicarius generalis idem Joannes de las Casas die IV Octobris in Assidoniensi Andaluziæ parthenone professionem excepit sororis Joannæ a S. Michaële, testante Herrera ac citante dictæ provincie archiva pag. 97. Secundo similiter in Castellana provincia celebrata sunt comitia die XVII Aprilis 1529, electusque est prior Salmanticensis conventus P. Joannes Gallego, qui præfuerat toti provinciæ, quique die XXII Julii ejusdem anni, ut Prior Salmanticensis professionem excepit F. Joannis a S. Vincentio, ut tradit Herrera pag. 263, & iterum pag. 339, ubi pauca verba recitat ex libris professionum; denique anno 1531 die XXIX Aprilis habita sunt Castellanæ provinciæ comitia in conventu Sanctorum prope Vallisoletum; quando officia cœperunt continuari ad triennium, & constitutus est Prior Salmanticensis P. Augustinus de la Torre. Adeo ut intelligi haud facile queat, quo pacto S. Thomas anno 1530 eidem Salmanticensi conventui Prior electus sit juxta Salonium. Attamen cum nulla nobis per memoratos annos Sancti occurrat mentio, demus conjecturæ locum. Non est omnino alienum a verisimilitudine, quod, finita provinciæ Bæticæ præfectura anno 1529, Salmanticam reversus sit Sanctus, utpote istius domus filius; fieri autem potuit, ut per illud biennium, quo ipse nullo, nisi verisimilius concionantis, officio distinebatur, vel ægrotaverit vel abfuerit Prior Joannes Gallego, & illi cura regiminis fuerit demandata; atque hinc forte contigit, ut Salonius reperiens, actum esse aliquid a Sancto nostro, quod a Priore domus præstari assolet, neque rem ulterius discutiens, putaverit revera fuisse ejusdem biennii Priorem.

[47] Sed denuo obscurus est eodem loco Salonius; etenim post verba, [1531 usque ad 1534 præfuit Burgis,] quibus ait, Sanctum electum fuisse Priorem Salmanticensem anno 1530, mox subnectit sequentia: In comitiis proximis Castellæ, anno millesimo quingentesimo trigesimo quarto præpositus est provinciæ Castellanæ. Sed comitia proxima habita sunt anno 1531, ut præcedente num. diximus, & in iis provinciæ Castellanæ præses constitutus est P. Franciscus de Nieva; Prior vero Salmanticensis domus P. Augustinus de la Torre, ut scribit Herrera pag. 263, addens in Alphabeto, de Augustino de la Torre sic haberi in antiquo libro professionum: Magnus prædicator, Prior Salmantinus. Restat igitur, ut indagemus, quid egerit vel ubi commoratus fuerit Sanctus ab anno 1531 usque ad 1534. Lucem affert Herrera pag. 165, ubi ex suis monumentis recensens filios illustres conventus Burgensis, ita loquitur Hispanice: Frater Nicolaus de Eztarrona professionem emisit vigesima septima Julii millesimo quingentesimo trigesimo tertio, cum Prior esset sanctus frater Thomas a Villanova. Pag. 168 in catalogo Priorum ejusdem domus meminit S. Thomæ ad annum 1532, &, paucis interpositis, expresse dicit: Erat Prior XXIII Martii MDXXXIV. Idem insinuat pag. 272 in Vita P. Joannis Gallego, qui eidem domui Prior S. Thomæ suffectus est. Atque hinc sufficienter apparet, Sanctum præfuisse Burgensi conventui ab anno 1531 usque ad 1534.

[48] Ad hoc tempus fortasse referri debet, quod, silente Salonio, [& forte ex parte sacræ inquisitionis librorum censor.] scribit Herrera in Alphabeto his verbis: Fuit D. Thomas ex commissione Alphonsi Manriquii, supremi in Hispaniis fidei censoris, examinator omnium librorum, quorum censura ad sacrum Inquisitionis senatum spectat. Sic enim Alphonsus Veracruzius, vir doctissimus, in suis in Libros de anima Commentariis, in epistola dedicatoria ad Thomam ait: Merito ab archipræsule Hispalensi, causarum fidei supremo censore Manrico, cum esses Burgis Prior in nostro conventu, examinandorum omnium librorum cura tibi commissa fuit. Dixi, fortasse ad hoc tempus referri debere; nam, ut mox videbimus, Burgis secundo Prior fuit anno 1537, & memoratus archiepiscopus, S. R. E. Cardinalis tituli sanctorum duodecim Apostolorum in vivis superstes fuit usque ad diem XXVIII Septembris 1538, ut tradit cum aliis Ægidius Davila in Theatro ecclesiastico utriusque Castellæ; ac proin in secundo hoc prioratu munus istud Sancto committi potuit.

§ V. Reliqua officiorum chronotaxis producitur usque ad annum 1544.

[1534 toti provinciæ, & 1537 Burgensi] Comitia Castellana habita sunt Burgis die XXV Aprilis anni 1534, in iisque, ut supra significabat Salonius, &, nemine, quem vidi, scriptorum dissentiente, affirmat Herrera, creatus est provinciæ præses S. Thomas, cujus in hoc munere constituti gesta quædam ab auctoribus relata, discussione indigent; sed hanc differimus, donec reliquam annorum seriem usque ad archiepiscopatum Valentinum paucis absolverimus. Anno 1537 die XXVIII Aprilis celebrata sunt ejusdem provinciæ comitia in conventu Arenarum S. Mariæ de Pilari, & in his, teste Herrera pag. 283, Sanctus noster declaratus est provinciæ diffinitor, & secunda vice Prior Burgensis, eodem teste Herrera pag. 169 in Catalogo Priorum, ubi P. Alphonsus de Avila ipsi Prior substituitur ad annum 1540, quo in Duennensi seu Dominarum conventu provinciæ comitia die XXIV Aprilis instituta fuisse reperio pag. 284, sed nulla hic fit mentio S. Thomæ.

[50] [conventui praest; & hic moratur usque ad 1541] Salonius dicit, Sanctum Burgis commoratum esse usque ad annum millesimum quingentesimum quadragesimum primum. Causam hujus moræ præcipuam discimus ex Herrera in Alphabeto tum ad lit. M., ubi agit de Maria Aragonia, Ferdinandi regis Catholici filia, tum ad lit. T., ubi agit de Sancto nostro. Fuit autem ista: Ordinem S. Augustini in conventu regio S. Mariæ Matricalensi (Madrigal) professa erat laudata Maria Aragonia, ac dein constituta priorissa, & inde, (verba sunt Herreræ,) translata ad regale monasterium Burgense Ordinis Cisterciensis, nuncupatum de las Huelgas, ut abbatissæ munere fungens, omnia reformaret & regeret… Habuit ibi in patrem spiritualem & consiliarium B. Thomam a Villanova, quem a conventu Burgensi non amoveri a generali Seripando postulavit. Lustrabat memoratus Seripandus Hispaniæ ac Lusitaniæ provincias, eratque id temporis in Lusitania, sicut intelligimus ex ipsiusmet verbis, quæ recitat Herrera ex ejus registro seu commentario ad diem XII Augusti anni 1541 in hunc modum: Rogavit nos illustrissima domina Maria Aragonia, Ordinis nostri monialis, ut F. Thomam a Villanova (legitur, errore typothetæ, ut credo, Fr. Thoma Villanova,) cujus consiliis & opera in rebus animæ maxime utebatur, a conventu nostro Burgensi non amoveremus; idque etiam petiit serenissima Lusitaniæ regina, ac illustrissimus Hispaniæ princeps (Philippus) per ejus legatum apud Lusitanorum regem.

[51] Porro ipse Seripandus verisimillime memoratæ religiosæ principi ejusce petitionis faciendæ occasionem dederat. [quo invitatus a Priore generali,] Etenim, priusquam in Lusitaniam proficisceretur, ardens cupiditate quadam incredibili & admirabili, uti ipsemet loquitur, agnoscendi, complectendi & audiendi Virum, quem quærebat anima, Hispali Burgos ad Sanctum litteras, amoris significatione plenissimas, direxit die XXVI Junii dicti anni 1541; atque eum, ut ad se quamprimum veniret, invitans, præter alia scripserat in hunc modum: Quare, charissime Frater, nisi velis, quod turpissimum est, amore & benevolentia provocatus non respondere, huic nostræ diuturnæ siti satisfacere cogita: id autem facies, si redeuntibus nobis ex Lusitania, quod futurum, Deo volente, speramus, per Septembris initia mensis, obviam Toletum usque venias. Atque etiam, si absque magno tuo incommodo fieri possit, cupimus, etiam antequam Toletum nos perveniamus, videre te: (est enim omnis moræ Christianus amor impatiens,) ut nostris molestiis, laboribus & solicitudinibus levamentum aliquod afferas. Ita ille apud Salonium, qui litteras integras Latine recitat. Hisce, inquam, verisimillime occasionem præbuit Seripandus, ut excitata religiosa princeps & anxia, ne Sanctus, utpote nullo officio Burgis retentus, alio vocaretur, atque sic ipsa destitueretur ejus consilio & auxilio, per se & alios institerit, ut hoc ne fieret.

[52] Prudentior erat Seripandus, quam ut abnuisset serenissimarum principum postulationibus; [Toletum proficiscitur;] putem tamen, ipsum etiam per litteras, allegatis justis rationibus, institisse præsertim apud Mariam Aragoniam atque impetrasse, ut hæc a precibus suis desisteret, & non invita abire pateretur S. Thomam, quem ipse animo destinaverat præficere toti provinciæ Hispaniæ: quamvis, disponente divina Providentia, res aliter ceciderit, ut post videbimus. Ceterum mense Septembri, prout desideraverat Prior generalis, Sanctus abiit Toletum, quo idem generalis Prior vocaverat quoque præter provincialem Priores aliquot præcipuorum Castellæ conventuum, & ubi die XXX mensis habita est consultatio, ac decreta denuo conjunctio provinciæ Bæticæ cum Castellana. Acta dictæ consultationis eruta ex monumentis provinciæ Bæticæ exhibet, pro parte saltem, Herrera in Historia Salmanticensis conventus pag. 98, eadem nos hic subjicimus.

[53] Pateat omnibus, ad quos has litteras pervenire necesse fuerit, quod F. Hieronymus Neapolitanus Ordin. [Provincia Bætica unitur Castellanæ eodem anno] Erem. S. Augustini Prior generalis, congregatis omnibus subscriptis patribus, provinciali & Prioribus primarum domorum provinciæ Castellæ ejusdem Ordinis in domo S. Augustini civitatis Toletanæ, singulariter & seorsum vota omnium & sententias rogavit pro remedio adhibendo opportuno reformationi provinciæ Bethicæ &c. Dein, quantum intelligo, sequitur propositum fuisse, ut ambæ provinciæ denuo unirentur, ac sic pergitur: Cui sententiæ post magnam deliberationem & communia omnium vota precesque tam in Sacrificiis, quam privatis precibus, omnes assensere, atque ut ea unio fieret sub conditionibus, quæ aliis litteris explicabuntur, probaverunt. In cujus rei fidem & publicum testimonium præsentes litteras per F. Marcum Tarvisinum Ordinis scriptorem scribi jussit, & omnium subscriptione muniri, additis totius Ordinis & provinciæ sigillis. Fr. Antonius de Villasandino, provincialis. Fr. Franciscus a Nieua, Prior Salmanticensis. Fr. Augustinus Cruzat, Prior Toletanus. Fr. Rodericus de Cantos, Prior Donnensis. Fr. Alfonsus Orozco, Prior Metimnensis. Fr. Alfonsus Dabila Prior Burgensis. Fr. Thomas de Villanova. Fr. Augustinus de la Torre, vicarius monialium Madrigalis. [in comitiis, quibus præsidet idem Prior generalis,]

[54] Finita consultatione, indixit Prior generalis comitia, in Duennensi conventu habenda ad diem XI Novembris anni ejusdem 1541, ad quæ vocati sunt tum provinciæ Castellanæ tum Bæticæ patres: die autem XII dicti mensis Novembris in comitiis præfecturam abdicarunt religiosissimi patres magister frater Antonius de Villasandino, qui provinciæ Castellanæ, & pater frater Andreas de Abila, qui Bæticæ provinciæ præerat, electusque toti Hispanicæ provinciæ præses P. Franciscus de Nieua. Ita fere loco citato Herrera, qui eadem pene repetens pag. 285 de institutis mense Novembri comitiis, etiam provinciæ diffinitores nominat, sed utrobique ita silet de S. Thoma, ut ex nullo ejus verbo elicere possim, an comitiis interfuerit nec ne. Salonius ita rem exponit cap. 9 lib. 1, ut vocatus quidem fuerit, attamen non advenerit, nisi post electionem Prioris provinciæ ac diffinitorum seu assessorum. Verba ejus, in quantum huc pertinent, transcribo. Cum anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo in Castella instituenda essent provinciæ Ordinis nostri comitia, quibus adstitit & præsedit reverendissimus pater generalis, magister Fr. Hieronymus Seripandus; ipsemet dictus pater generalis peculiari epistola, (quam post videbimus) vocavit ipsum & invitavit; quoniam multum desiderabat videre ipsum & alloqui, propter ea, quæ de singulari pietate ejus ac doctrina inaudierat, & quidem cum intentione ipsum constituendi Priorem provincialem Castellæ, suumque per Hispaniam universam vicarium generalem.

[55] [& ad quæ S. Thomas,] Suspicatus P. F. Thomas, quid animo intenderet Prior generalis, de industria & evitandi oneris causa, tergiversatus est in itinere, & studuit non adventare ante meridiem Sabbathi, quo habita est congregatio, nec ante horam, qua omnino certum erat, & juxta leges constitutionesque sacri Ordinis nostri necessarium, ut jam provinciæ præses & assessores essent constituti… Quamquam autem doleret reverendissimus Pater, non adfuisse citius P. F. Thomam, excepit tamen advenientem magno cum gaudio & voluptate, corripuitque illum quidem ista de causa aliquantulum, sed magna caritate & consideratione & quasi in pœnam cunctationis injunxit, ut postero die in comitiis sermonem haberet. Ita Salonius, dein, quibusdam interpositis, sic pergens: Cum adesset dicendi hora, & in diem Dominicum, quo fiebat congregatio, incideret festivitas S. Michaëlis, pro themate assumpsit verba hæc Psalmi CVII: Quis deducet me &c. Rem ipsam, quam narrat auctor ille, factam esse non ibo inficias, verumtamen in adjunctis aliquot hallucinatum esse existimo.

[56] [teste Salonio qui tamen tempora confudit,] Nam primo Prior generalis per litteras, a Salonio recitatas, non invitavit Sanctum ad comitia provincialia, quorum nullam in iis facit mentionem, sed potius ad consultationem cum præcipuis patribus Castellæ Toleti instituendam super conjunctione duarum provinciarum, cui, ut supra vidimus, interfuit Sanctus, cujus actis subscripsit, & post quam indicta sunt comitia in proximum mensem Novembrem. Secundo cum habita sint comitia, in iisque facta electio Prioris provincialis die Sabbati XII mensis Novembris; quomodo dicitur Sanctus serius adveniens, quasi in pœnam cunctationis jussus fuisse die sequenti, qui erat Dominicus, & in quem incidebat festivitas S. Michaëlis, coram congregatis patribus sermonem instituere? Neque enim festum S. Michaëlis colitur mense Novembri, sed Septembri, neque illo anno festum hoc incidebat in Dominicam, sed in Feriam quintam.

[57] Equidem rem ita contigisse opinor: Prior generalis Sanctum cum præcipuis Castellanæ provinciæ patribus supra nominatis, [serius advenit; ne utrique provinciæ præficeretur;] in mensem Septembrem convocavit Toletum; quo cum advenissent, rogatus est S. Thomas, ut pridie consultationis præcipuæ & verisimiliter ultimæ ac decretoriæ, quæ habita est die trigesima dicti mensis, ad concionem diceret. En tibi festum S. Michaëlis: & revera inter conciones S. Thomæ typis vulgatas exstat una de sancto illo archangelo super eodem textu & materia, allegatis per Salonium, qui ejus meminit propter extasim, quam in eadem passus est Sanctus coram Priore generali & patribus. Igitur res vere contigit, sed alio tempore, quam quo insinuat Salonius; confundens nimirum comitia provincialia mense Novembri in Duennensi conventu celebrata cum consultatione instituta Toleti mense Septembri. Sic quoque utcumque verisimiliora fiunt, quæ narrat idem Salonius; studio quippe serius ad comitia illum venisse præ timore, ne toti provinciæ Hispaniæ præficeretur; utpote qui cum Priore generali jam ante coram egerat, & ex cujus seu loquendi seu agendi modo simile quid suspicari potuerat. Sed filum nostrum prosequamur.

[58] Iisdem in comitiis anni millesimi quingentesimi quadragesimi primi designatus est Prior cœnobio Vallisoletano, [Prior Vallisoleti statuitur.] unde dein ad annum millesimum quingentesimum quadragesimum quartum translatus est ad archiepiscopatum hujus ecclesiæ Valentinæ. Ita Salonius, cui consentit Herrera in Alphabeto littera M. pag. 94, ubi agens de supra memorata Maria Aragonia, dicit, Seripandum Priorem generalem ad ipsam Burgos venisse die XIX Novembris anni 1541, atque ipsi concessisse die XXI ejusdem mensis, ut eligere posset confessorem tam pro se, quam pro illis monialibus, quas tunc apud se habebat, & præterea patrem aliquem ex Ordine, quem ad Cæsarem mitteret pro petenda facultate redeundi ad cœnobium suum Madrigalense: Cum autem præfata domina vellet ad cæsarem mittere vel M. Antonium Villasandinum Priorem Burgensem, vel M. Thomam Villanovanum Priorem Vallisoletanum, Generalis prædictis patribus præcepit, ut, quem sua excellentia nominasset, ejus mandato diligenter & magna fide obtemperaret. An aliquis eorum ad Carolum missus fuerit, ignotum. Idem ibidem ad litteram T pag. 440, Anno, inquit, MDXLII die XX Julii Seripandus scripsit Thomæ Villanovano Priori Vallisoletano gratum sibi fuisse fructum, subsecutum ex sua cum Bethicis consensione.

[59] Anno MDXLIII, verba sunt Josephi Pamphili in Chronico pag. 116, [Anno 1543 in comitiis generalibus] comitia (generalia Ordinis) habita sunt Romæ tertio Idus Maji, in quibus eidem Hieronymo Seripando in aliud quadriennium magistratus prorogatus est. In hoc conventu actum fuit de revisendis & examinandis antiquis constitutionibus, quæ non videbantur his nostris temporibus in omnibus convenire: & ad hoc munus obeundum quinque viri graves & prudentes deputati fuere, nempe Fabianus Januensis, Franciscus Gambasiensis, Sylvester Vincentinus in Italia; Petrus Guerente in Galliis theologi, & Thomas Villanovanus in Hispaniis; ut, cum eas vidissent, & in compendium reduxissent, ferrent ad comitia proxime habenda, ut dijudicaretur, quid agendum. Idem memorant Cruzenius in Monastico Augustiniano pag 199, Torellus in Annalibus ad citatum annum & Herrera mox laudatus; Salonius item in Vita lib. 1 cap. 17, ubi addit, quatuor deputatos alios interfuisse comitiis, non item S. Thomam; electum tamen fuisse absentem propter testimonium, quod de illius vita, doctrina ac prudentia coram congregatis patribus dederat Seripandus.

[60] [Romæ institutis, licet absens,] Utrumque confirmatur apud Herreram per litteras, quibus ad operam illam Ordini præstandam hortatus est Sanctum idem Seripandus die XVIII Maji his verbis: Cum plurimæ sint constitutiones inter illas antiquas, quæ his nostris temporibus deserviunt, decrevere patres diffinitores, ut relegantur, & reformentur, commiseruntque negotium hujusmodi quinque patribus variarum nationum, quos prudentissimos & sapientissimos esse sibi ipsi persuaserunt. Inter quos Tu unus es, cui sicuti Viro probatissimo, (talem enim omnes te esse existimant,) tuæ nationis sors obtigit. Suscipe itaque onus, quod absenti tibi ob magnam, quam de te habent, opinionem a patribus tuis datum est, & utere prudentia tua & sano consilio, quo te Virum esse cognovimus: neque nos fallas, qui de te nobis hæc, & multo majora pollicemur; sed amori nostro, quem magnum erga te habemus, ut nosti, respondeas & satisfacias. Scimus, apud te maximum pondus habiturum amorem nostrum; sed majores partes virtutibus tuis tribuimus, quæ te adducant, ut hunc laborem pro Religione nostra, quæ te denuo Christo genuit, suscipias.

[61] [eligitur ad revisendas Ordinis constitutiones.] Habes quadriennii tempus, cujus vel succisiva tempora poteris huic operi adscribere, Munus tuum erit librum Constitutionum & Additionum diligenter examinare, & removere vel addere, quæ ad hoc tempus aptiora & accomodatiora tibi videantur. Erant quidem & leges illæ suis temporibus aptissimæ; quæ, sic exigente temporum mutabilitate, ad nos nihil fere pertinere in plerisque videntur. Eas itaque lege & mature considera. Cumque opus perfeceris, ad sequens generale capitulum perferes, aut per alios perferendum curabis, ut cum reliquis aliorum patrum in diffinitorio conferantur, ex quibus unum volumen conficiatur. Poteris in hoc opere etiam aliorum provinciæ istius patrum, qui tibi ad id videbuntur idonei, consilio uti & sententia. Vale, & nos Deo in tuis orationibus commenda. Commissum sibi negotium perficere non potuit Sanctus, vocatus anno proxime sequenti ad infulas Valentinas. Litteras, quibus id significat laudato Seripando, ac demisse rogat, ut sibi, aliis deinceps rebus occupando, subrogetur alter, integras habes apud Salonium cap. 17 lib. 1. Subrogatus autem illi fuit P. Antonius Villasandinus, teste Herrera tum in Alphabeto, tum in Historia.

§ VI. Fuit Carolo V imperatori a concionibus, & consiliis; misit discipulos in Indias.

[Ob insignem dicendi facultatem] Quamvis a primordiis vitæ monasticæ usque ad archiepiscopatum suum fere semper, uti jam ostendimus ex Herrera, aut monasteriis aut toti provinciæ præfuerit, atque etiam aliis Ordinis sui curis & magni momenti negotiis fuerit implicatus S. Thomas; non tamen idcirco destitisse videtur umquam ab habendis concionibus ad populum. Salonius id clare insinuat cap. 8 lib. 1, ubi ita generatim pronuntiat: Quoniam sicut unanimi voce referunt ac testantur omnes, in quibuslibet locis vixit & commoratus est, non solum publice dicendo e pulpitis tantum fructum retulit … verum etiam &c. Idem auctor cap. 6 lib. 1 dicit, Sanctum Salmanticæ concionari cœpisse anno tertio a solemni professione, ac proin dum isti conventui Prior erat, & juxta computum nostrum anno Christi circiter 1520. Burgis sæpius concionatum fuisse, variis locis indicat idem Salonius, & ubique fuse declarat, quanto id præstiterit concursu, applausu & fructu audientium. Id ipsum declarat Mugnatonius num. 5, disserens de Sancti concionibus Salmanticæ habitis. Paucis multa de hac materia complexus est Alexander VII Papa in Bulla canonizationis: Dum, inquit, in istis versatur, Spiritus Domini super eum pauperibus euangelizare misit eum; nam e cathedra ad suggestum ex obedientia translatus, visus est populis tuba vitæ & vox cælorum; ac proinde vas electionis, ut portaret nomen Jesu coram regibus & principibus. Propterea Carolus V imperator eum sibi a concionibus singulariter elegit; cujus apostolicus spiritus, omnibus omnia factus, sapientibus & insipientibus verbi divini pabulum erogavit, ita ut una omnium voce Spiritus sancti organum proclamaretur.

[63] Quod de Carolo V hic asseritur, tradiderunt similiter Mugnatonius, [cæsari eligitur a concionibus,] Salonius, Quevedo & passim omnes; sed tempus non determinant. Audiamus priores duos, ut ex adjunctis id qualicumque modo eruamus. Sic scribit Mugnatonius: Quapropter subito Hispaniam universam Thomæ a Villanova percelebre nomen implevit, … curiamque ipsam regiam, regalemque principis aulam clarissimo præconio penetravit. Quo factum est, ut Carolus quintus imperator Christianissimus, idemque Hispaniarum rex Catholicus ac dominus noster, nec non augusta ipsius spectatissima conjux, non parum multis quadragesimis, compluribusque aliis diebus festis concionantem audire gestientes, ad se evocarent, ex illiusque oratione insigni animi consolatione sese perfundi, haud obscura significatione Christianissimi principes declararent. Sic autem Salonius: Pervolavit paucos intra annos fama ejus Castellæ regnum adeo, ut cum ad aures pervenisset Caroli Quinti imperatoris gloriosæ memoriæ, & clarissimæ ac religiosissimæ conjugis ejus imperatricis, eum aliquando audire voluerint. In prima autem … concione tanta suavitate perfusi fuerunt ipsorum animi, … ut mox ad ejus præpositum provincialem litteras destinari jusserint, quibus [significabant,] se illum velle ac denominare concionatorem, cupereque, ut … plerumque degeret Vallisoleti. Dicentem exceperunt pene semper tum per aliquot quadraginta dierum jejunia, … tum diebus Dominicis & festis per annum præcipuis &c.

[64] [& ob prudentiam a consiliis.] Ex hisce adjunctis sequitur, collocandum id esse intra annos 1526 & 1539; priore enim primum in Castellam advenit & Carolo Quinto nupta est imperatrix Isabella, soror Joannis tertii, regis Lusitaniæ; posteriore vero defuncta est Toleti. Porro cum juxta ipsum Salonium & juxta monumenta Herreræ, Sanctus etiam intra dictos annos fere semper vel toti provinciæ, vel Salmanticensi aut Burgensi conventui præfuerit, quemadmodum supra ostendimus, reliqua sic interpretanda existimo, ut non hæserit constanter Vallisoleti, seu potius ea in civitate, in qua cæsar cum imperatrice & aula sua morabatur; verum statis temporibus, maxime cum per quadragesimam dicendum erat, illuc sese contulerit. Non minus facile cum antedictis conciliantur, quæ tradit idem Salonius cap. 12 lib. 1; nempe Sanctum non tantum cæsari fuisse a concionibus, verum etiam a præcipuis consiliis, & ita quidem, ut in causis gravioribus secundum illius judicium conscientiam suam formaret piissimus princeps; neque enim ad hoc opus erat, ut semper cæsari adesset, cum id fieri posset per litteras, quales plures repertas fuisse in ejus scrinio pridie quam moreretur, subdit ibidem biographus: Pridie quam moreretur, inquit, clavem scrinii sui porrexit uni ex visitatoribus suis ac familiaribus, cui nomen erat magister Caro, ut plures litteras illic asservatas depromeret, & flammis committeret: major autem earum pars erat ex iis, quibus ipsum in gravioris momenti negotiis consulebat Carolus Quintus imperator, & unde patebat, quantam in ejus arbitrio & consilio fiduciam collocabat. Sed non constat, an hæ litteræ conscriptæ fuerint ante acceptum archiepiscopatum, an vero post.

[65] [Primordia missorum in Mexicum] Missos fuisse a Sancto nostro in Indias, præsertim in regnum Mexicanum, Ordinis S. Augustini Religiosos, quos ipse, dum conventibus præerat, vel Ordinis habitu induerat, vel ad solemnem professionem admiserat, vel discipulos habuerat, suoque exemplo ac sancta institutione ad virtutem formaverat, communis ac certa est plurium auctorum sententia: at vero mire variant iidem, dum seu tempus, quo missi sunt, designant, seu nomina & numerum eorum, qui missi sunt, commemorant. Primum ita generatim stabilitur in Bulla canonizationis: Eoque doctore, tantus fuit discipulorum profectus, ut, cum sanctum bellum principibus & potestatibus tenebrarum indicere decrevisset, eos dignos invenerit, quos ad expugnandas Mexicanas infidelitatis arces, dum ipse postea provincialis officio fungeretur, ad apostolicam formam plane conformatos, ut angelos veloces ad gentem Christianæ religionis penitus ignaram transmitteret; eos accendens proposito gaudio, aut futuræ illarum a Deo aversarum mentium conversionis, aut proprii pro Christo effusi sanguinis laureæ consequendæ; quorum primum non sine magno Christianæ reipublicæ emolumento clementissimus Dominus felicissimo eventu per illos comprobare dignatus est.

[66] [ex Augustiniana familia patrum,] Salonius cap. 14 lib. 1, ubi gesta quædam P. Hieronymi Ximenez, discipuli S. Thomæ, perstringit, & illius litteras, ex Mexicano regno ad Magistrum suum datas, recitat, hoc modo loquitur: Una etiam cernitur (ex litteris scilicet) cura & solicitudo, qua afficiebatur, P. F. Thomas, ut promoveretur ibidem Euangelii prædicatio, & gentium istarum conversio, inchoata per suos filios ac discipulos, missos a se non tantum prima vice, cum præerat provinciæ Andalusiæ, sed omnino semper, tum quando præfuit, tum quando non præfuit Castellanæ. Andalusiæ seu Bæticæ provinciæ præpositus est Sanctus anno 1527; igitur juxta biographum discipulos in Mexicum transmisit intra hunc & annum 1529. Salonio consentit Augustinus Arpe in Pantheo Augustiniano pag. 288 his verbis: Religiosos mittit in Indias MDXXIX. Ad eamdem sententiam referenda sunt etiam Ludovici Torelli verba in Vitis hominum sanctitate illustrium pag. 501, quæ ex Italicis Latine reddita hunc sensum habent. Bis gubernavit provinciam, semel Bæticam & iterum Castellanam, quo tempore, cum repertum esset amplum regnum Mexicanum, primus fuit, qui illuc ex Ordine direxit præcones Euangelicos. Etenim, priusquam Castellæ provinciam regeret, missi jam fuerant aliqui in dictum regnum, ut post sequetur.

[67] Franciscus Quevedo, tacite saltem excludit primum Sancti provincialatum: [quamquam de numero & tempore] Bis, inquit, provinciam moderatus est, & postrema vice transmisit in Indias ad prædicandam in Mexico strenuos illos Christi athletas, qui vita, doctrina & miraculis suis tantam in conversione illarum provinciarum partem retulere, fratrem Christophorum a S. Martino, fratrem Petrum de Pamplona, fratrem Joannem Cruzate; & superiorem (ipsis designavit) sanctum fratrem Hieronymum Ximenez. Ita ille, non tamen omnino accurate. Audiamus prius reliquos. Josephus Pamphilus, auctor a rei gestæ temporibus vix aut ne vix quidem remotus, de missis ad Indos patribus sui Ordinis non facit mentionem in Chronico ante annum 1533. In hunc autem modum scribit pag. 112: Anno Dom. MDXXXIII fratres nonnulli Hispani ex regno Castellæ, viri admodum religiosi & eruditi ad novas Indias, in quibus Dei benignitate mysteria sanctissimæ religionis prædicari & lumen fidei fulgere cœperant, facta sibi a majoribus potestate, conscendentes profecti sunt, ubi & vitæ exemplis & doctrina uberrimos fructus & maximos Christo Deo attulerunt, nostrumque Ordinem augentes, monasteria multa construxerunt. Qui vero applicaverunt, fuere: Franciscus a Cruce, cognomento Venerabilis; Augustinus de Caronio, electus deinde episcopus de Popaian; Hieronymus Ximenez, alias de Sanctis; Joannes de sancto Romano; Joannes de Oseguera; Alphonsus de Borgia; Georgius de Avila. Crusenius in Monastico Augustiniano missionem hanc factam esse ait, Ex mandato Sedis Apostolicæ ad instantiam regis Hispaniæ; in reliquis, quoad tempus scilicet & nomina missorum sequitur Pamphilum.

[68] Herrera in Alphabeto locis diversis hujus missionis meminit, [varient auctores,] & in Historia conventus Salmanticensis ex instituto de eadem tractat pag. 263 & seq., ubi annum eumdem assignat, eodemque ordine missionarios septem enumerat. Imo pag. 275 & seqq. dat compendiosam apostolicæ expeditionis historiam, a patre Antonio Osorio de sancto Romano primum conscriptam, ac dein insertam Centuriis Ordinis a P. Hieronymo Romano, atque Historiæ Mexicanæ a P. Joanne Grixalva. In hac autem relatione dicitur statutum fuisse anno 1531 in conventu Sanctorum, ut patres Augustiniani migrarent in novum mundum seu Indias Occidentales ad prædicandum Euangelium &c; dein dicuntur patres, ad missionem designati, convenisse Toletum, ibidemque coram P. Francisco de Nieva Priore provinciæ ac patribus præcipuis sibi legitime elegisse missionis Mexicanæ provincialem P. Franciscum de la Cruce, itineri se dedisse mense Martio, ac Mexicum appulisse die VII Junii 1533. Nihil autem seu apud Herreram, seu apud alios, quos consulere licuit, reperire potui, quo certo ostendam, missos fuisse in dictam regionem Ordinis S. Augustini Religiosos ante annum proxime assignatum, nedum tempore primi provincialatus S. Thomæ, id est, intra annos 1527 & 1529, ut ait Salonius.

[69] [Sancto nostro adscribuntur,] Neque tamen vel sic hujus assertum prorsus rejiciendum arbitror: nam licet Pamphilus & reliqui primum meminerint de missione facta anno 1533, moderante provinciam Castellanam P. Francisco de Nieva, nullus tamen ad eum modum loquitur, ut absolute credendum sit, neminem ex patribus Augustinianis antea migrasse in Mexicum. Cecte Alexander VII Papa ita loquitur in Bulla canonizationis, ut non obscure indicet, se agnoscere S. Thomam, tamquam primum auctorem missionis Augustinianæ ad Mexicanos. Cum, inquit, sanctum bellum principibus & potestatibus tenebrarum indicere decrevisset, eos (discipulos suos) dignos invenit, quos ad expugnandas Mexicanas infidelitatis arces, dum ipse provincialis officio fungeretur, … transmitteret. Proinde nihil prohibet, quo minus suspicer, quod Sanctus primum meditatus sit Mexicanam missionem, ad eam discipulos suos paulatim formarit atque animarit, post, cum prima vice provinciam regeret, aliquos dederit nautis seu navium præfectis, in Mexicum vela facturis, sacellanos vel conscientiæ moderatores, qui eadem occasione tum regionem tum incolarum indolem explorarent,& quis inde fructus esset exspectandus, renuntiarent, atque ex eorum relatione factum sit, ut, curante eodem Sancto, decretum fuerit a patribus provinciæ Hispanicæ, statam illic missionem instituere, & conventus erigere: quod exsecutioni mandatum fuit anno 1533, & tamquam totius rei exordium, neglectis ceteris, per scriptores annotatum. Similem de missis aliquot ante annum 1533 in Mexicum cum annua classe patribus Augustinianis conjecturam facit Torellus in Annalibus tom. VIII pag. 183.

[70] [&quanto studio] Hujus loci non est explicare, quam felices successus obtinuerit dicta missio, quotque brevissimo tempore conventus, summo incolarum emolumento, ibidem erexerint primi fundatores; sed suffecerit pauca retulisse, unde pateat, quantam isto in negotio partem sibi vindicaverit S. Thomas cura sua ac studio ejus promovendi. Itaque, teste Herrera, seu potius Antonio de S. Romano, Hieronymo Romano & Joanne Grixalva, quos citat in Historia pag. 275 & seqq., anno 1535, dum secundo provinciam gubernabat Sanctus, sex novos colonos in Mexicum destinavit, ductore P. Nicolao de Agreda; anno 1536 duodecim alios, quos commisit P. Francisco a Cruce, qui in eum finem ex Mexicano regno in Hispaniam reversus fuerat. Neque hanc curam deposuit Sanctus, quando jam provinciæ præfectura defunctus erat: testis est P. Hieronymus Ximenez in epistola, quam anno 1539 die IX Octobris ex Mexicano regno Burgos direxit ad S. Thomam, cujusque initium huc transfero: Reverendo admodum patri fratri Thomæ a Villanova Priori in monasterio sancti patris nostri Augustini. Burgis. Reverende admodum Pater. Pax Dei custodiat cor tuum. Fratres nostri omnes, laus Deo, ad civitatem Mexicanam appulerunt die sexta mensis Septembris, atque ex iis intellexi, ingentem coronam tuæ Paternitati parari a Domino, qui tibi dat spiritum, ut faveas operi ipsi tam proprio, tantopere commendato, & ejusdem amicis usque adeo dilecto. Gratiæ, quas nos universi tuæ Paternitatis filii agimus de favore, uti hic experimur, in isto nobis exhibito, litteris aureis, vel, si fas foret, proprio nostro sanguine exarandæ essent, ut quadamtenus dignosceretur, quam eas ex corde agimus: attamen describendæ eæ sunt a Domino hujus vineæ stilo inenarrabili in libro vitæ.

[71] Ex ea epistola, quam recitat Hispanice Salonius, quamque, [hoc opus promoverit,] Latine redditam, integram dabo in Vita, non modo patet, uti mox dicebam, Sanctum, etiam deposita provinciæ præfectura, strenue laborasse ad promovendam missionem; sed præterea, dum attente totum contextum & scriptionis modum considero, valde suspicor, ipsi uni, vel certe præ ceteris omnibus curam ejus incubuisse tamquam vicario seu procuratori generali. Quippe Ximenez, qui mense Augusto anni 1538 secunda vice constitutus fuerat vicarius provincialis, se suosque socios S. Thomæ filios nuncupat, imo se ejus subditum subscribit hac formula: Filius ac subditus Paternitatis tuæ assiduus F. Hieronymus Ximenez. Potuit tamen alio ex capite se ac socios suos nuncupare S. Thomæ filios; nempe quia plerique ac præcipui missionarii vel ab illo habitum Ordinis susceperant, vel, ipso excipiente, solemnem professionem emiserant, vel ejus doctrina ad virtutem & zelum animarum instructi fuerant.

[72] Tales erant certe, uti videri potest apud Herreram in utroque Opere, [ostenditur.] Ximenez ipse, Augustinus de Coruña, alias de Gormaz, & Alphonsus de Borgia, qui anno 1533 in Mexicum abierunt; item, qui eos secuti sunt anno 1536, Joannes Baptista de Moia, & Franciscus de Nieva, id temporis S. Thomæ provinciali a secretis; & Joannes Estatius, anno 1539, qui deinde in Peruviam transiit, ubi jam P. Andreas de Salazar alter Sancti discipulus, cum undecim sociis Augustinianæ item missionis fundamenta posuerat. Plures a Sancto illuc destinatos nominatim exprimit laudatus Herrera, præsertim in Historia pag. 278; at inter illos minime recenset Christophorum a S. Martino, & Petrum de Pamplona, quos allegavit Quevedo num. 67. Eorum nullibi memoriam reperi; nisi forte primus ex iis unus sit, quos Herrera Didacum & Joannem de S. Martino compellat, alter, quem idem Petrum Pareja scribit. Præterea, si verba rigidiore sensu assumenda sint, erravit etiam in aliis Quevedo. Nam Joannem Crusate in Mexicum abiisse non lego ante annum 1541; Hieronymum vero Ximenez istuc transmigrasse anno 1533, mox dixi, & supra probavi ex Pamphilo. Neutrum ergo in secundo provincialatu, puta intra annos 1534 & 1537, transmisit Sanctus.

[73] At quomodo instructos misit discipulos? Ad Apostolicam formam plane conformatos, [Patres isti ad Indos missi] inquit Alexander VII Papa in Bulla canonizationis. Habitu reformationis vestitos strictiori & viliori, atque expresse discalceatos, scilicet solis sandaliis, ut nostræ consuetudinis est, pedes suffulcientes. Ita pater Macarius a S. Quirino mox laudandus, qui ad stabiliendam sententiam hanc plurium affert scriptorum testimonia Latina, Hispanica, Italica, quorum aliquot juxta ipsius fidem, nam non omnes auctorum istorum ad manum sunt lucubrationes, hic Latine subjicimus. Primum citat P. Andream a S. Nicolao, seculo præcedente congregationis reformatorum Augustinianorum chronographum, qui in introductione proœmiali ad tom. 1 Historiæ congregationis Hispaniæ & Indiarum cap. 7 in hunc modum scribit de primis ex S. Augustini familia in Mexicum profectis Euangelii præconibus: Illinc discedentes Hispali navem conscenderunt septem, vestiti omnes panno tam aspero ac tam rudi &c, manicis, cucullo, pallio atque sandaliis ad eamdem formam, qua nos excalceati utimur hodiedum in Hispania, sic ille Hispanice.

[74] [scribuntur] Laudatus Macarius hinc pergit ad duos auctores Hispanos antiquiores, Hieronymum Romanum, & Joannem Grixalvam Augustinianos, quorum ille in centuria 12 & lib. 2 Historiæ cap. 10 ita loquatur: Sub initia non gestabant calceos, sed (erant) excalceati sive cum sandaliis. Hic vero sic lib. 1 cap. 2 Hist. Ordin. in nova Hispania: Deposuerunt omnes (novi missionarii) calceos, & induerunt sandalia, quibus usa est ista provincia usque ad annum LXXIV: id est, usque ad annum 1574, circa quem, teste Philippo Bonanni in Catalogo Ordinum religiosorum num. 62, ubi citat Andream a S. Nicolao, in Hispania, favente Philippo rege Catholico, multas domos implevit Augustinianorum excalceatorum familia. Allata hactenus pro vestitu proficiscentium ad Indos solide confirmantur apud Joachimum Brulium in Historia Peruana Ordinis Eremitarum S. Augustini lib. 5 cap. 1; ubi narrat auctor, Limæ indicta fuisse prima Peruanæ provinciæ comitia anno 1551, in iisque Priorem provincialem renunciatum P. Joannem Estatium, S. Thomæ discipulum, ut supra diximus, & varia a patribus facta esse decreta, ex quibus recitat secundum, ita habens: Quapropter statuimus & ordinamus, ut Religiosi hujus provinciæ eandem in vestibus asperitatem paupertatemque, quam ex Hispania attulerunt, servare pergant, semperque nigrum habitum sint induti… Calceos portent ex cordis confectos. Idem Brulius cap. sequenti inter instructiones ituris ad infideles convertendos hanc unam fuisse affirmat: Pedibus iter instituerent, quos non aliter contra temporis injurias quam semi-calceis defenderent. Antonius de la Calancha, alter Augustinianus & auctor Chronici Peruani Hispanice exarati, Brulio antiquior, cap. 23 lib. 1 eodem pene modo depingit habitum Peruanorum patrum, quo Mexicanorum auctores supra allegati.

[75] [eo habitu,] Sed & de Mexicanis id ipsum insinuatur loco non uno apud Herreram in Historia conventus Salmanticensis: sic pag. 278 lego, P. Franciscum a Cruce, anno 1535 e Mexico in Hispaniam reversum ad colligendos novos in vinea Domini operarios, numquam mutasse vestitum asperum, sanctamve consuetudinem incedendi peditem, vel aliam asperitatem, qua utebatur in Mexico, & hinc omnes exemplo pietatis permotos fuisse, atque ad imitationem excitatos. Pag. 289 datur Vita P. Alphonsi de Borgia relata per Grixalvam, & similia de ipsius vestitu memorantur; pag item 306 in Vita P. Joannis Estatii; sed ne pluribus recensendis immorer, pag. 346 P. Hieronymus Ximenez, in Vita collecta ex Operibus Grixalvæ & Romani, dicitur semper gestasse eum habitum, quo fundata est provincia Mexicana, isque eodem, quo supra, fere modo describitur.

[76] [quo modo utuntur Augustiniani discalceati,] Hinc Bonannus loco citato agens de Eremitis S. Augustini discalceatis, non absque fundamento primordia dictæ reformationis conjunxit cum initiis Mexicanæ missionis, ita inquiens: Quatuor congregationes numerat hic Ordo Religiosorum, quarum singulæ a proprio vicario generali gubernantur: omnibus tamen præest præpositus generalis totius Ordinis Eremitarum S. Augustini. Prima fuit Hispanica, quæ anno MDXXXIII exordium sumpsit; cum ad regnum Mexicanum octo (imo septem, nam, qui designatus erat octavus, P. Joannes Baptista de Moia in Hispania moratus est usque ad annum 1536,) ex Augustiniana familia viri, sanctitate & doctrina æque conspicui, profecti sunt, ut ibi vitæ exemplis uberrimos fructus colligerent; idcirco excalceati cum sandaliis asperam vestem & adeo angustam induerunt, ut cilicinis potius indumentis tecti viderentur. Crevit in Mexicana provincia hæc Religiosorum familia, atque inde in Hispania, favente Philippo rege Catholico, multas domos implevit circa annum MDLXXIV.

[77] Sed alii non desunt, qui ulterius procedant, atque hæc ratio fuit, [& inde hi suæ reformationis] cur isti materiæ inhæserim diutius, & in scriptorum asserta inquisiverim operosius. Quippe sicut merito S. Thomas agnoscitur & celebratur tamquam auctor primarius sæpe memoratæ missionis Mexicanæ; quia, licet ipse illuc minime profectus sit, eam tamen primus meditatus fuit, suos discipulos ad illam formatos & animatos, vel eo dirigendos curavit, vel direxit ipse, plurimumque pro ea laboravit, ut abunde demonstratum existimo; ita illi ad eumdem Sanctum referunt originalia reformationis excalceatorum Eremitarum S. Augustini fundamenta; quia licet ipse excalceatus numquam fuerit, nec ipsius tempore eadem reformatio, saltem in Europa, facta sit, tamen discipuli ejus vel ab ipsomet vel ipso curante, missi transfretarunt, induti eumdem habitum, quem gestant hodiedum excalceati, & quia ab illis, seu exemplo præeuntibus, seu, quando ex Mexico ad comparandos novos socios vel aliis de causis in Hispaniam recurrebant, hortantibus, Hispani aliquot patres eumdem habitum assumpserunt; unde lapsu temporis dicta reformatio introducta sit, ac demum annuentibus summis Pontificibus stabilita, tam in Hispania quam aliis Europæ partibus.

[78] Inter eos, qui Sanctum nostrum, sensu jam exposito, [S. Thomam agnoscunt primum fontem.] originalem memoratæ reformationis causam etiam scriptis agnoverunt, nominatim producit P. Andream a S. Nicolao supra memoratum reverendus admodum P. Macarius a S. Quirino, Ordinis Eremitarum excalceatorum S. Augustini, congregationis Italiæ & Germaniæ vicarius generalis, qui super hac materia prolixas ad nos litteras Romæ conscripsit anno 1752, & pro eadem sententia vel recitavit vel saltem assignavit omnia auctorum testimonia, hactenus a me prolata, præter ea, quæ ex Herrera illis addenda censui. Testimoniis annexuit hinc inde rationes, quibus ostendat, quo jure patres excalceati, dum in primariam reformationis suæ originem inquirunt, ascendant ad S. Thomam a Villanova, eumdemque, ut loquitur, optimi dulcissimique Parentis loco post S. P. Augustinum suspiciant ac venerentur. Huic eorum sententiæ neminem usque nunc adversarium reperi; nec video, quid tantopere ipsi eo sensu expositæ opponi queat: præsertim dum patres isti minime refragantur iis, a quibus diversi pro diversitate regionum designantur dictæ reformationis auctores; sed tantum asserunt, quod hi ipsi peculiares auctores id præstiterint juxta exemplar acceptum a discipulis S. Thomæ in Mexicum transmissis, atque idcirco illum tamquam omnis reformationis fontem peculiari veneratione prosequuntur.

§ VII. Invitus archiepiscopus Valentinus eligitur; litteræ ipsius ad Ordinis sui Priorem generalem Hieronymum Seripandum & hujus ad ipsum.

[Recusato Archiepiscopatu Granatensi,] Priusquam Sanctus ad Valentinam cathedram promotus fuit, oblatæ ei fuerant Granantensis archiepiscopatus infulæ, quas recusaverat, eo quod elegisset abjectus esse in domo Dei sui, uti inquit in Bulla canonizationis Alexander VII Papa. Pluribus id enarrant Salonius & Quevedo in Vita; uterque id contigisse asserit, dum secunda vice Sanctus provinciam gubernabat; igitur intra diem XXV Aprilis anni 1534 & XXVIII Aprilis 1537, quamdiu duravit provincialatus, ut ex ante dictis constat. Demum post annos non multos, cum Vallisoletanum conventum Prior gubernaret, Valentini archiepiscopatus curam invitus acceptavit. Paucis hæc denuo Alexander VII Papa in Bulla: Idem Carolus V, & Philippus II Hispaniarum rex Catholicus labefactatam Valentinæ ecclesiæ ex diuturna viduitate disciplinam, Thoma tantum præsule ad eam proposito, restitui posse pie crediderunt. Verum, ne, ut antea Granatensis ecclesiæ infulas recusaverat, eo quod elegisset abjectus esse in domo Dei sui, etiam Valentinæ curam suscipere abnueret, ubi imperatoris ac regis voluntatem non satis urgere compertum fuit, iisdem petentibus a suo superiore adactus, cellam cum lachrymis deserens Valentiam sese contulit.

[80] [Valentinum] Sane non minore conatu laboravit Sanctus ad devitandas Valentinas quam Granatenses infulas, & procul dubio frustra cecidissent tum preces amicorum, tum ipsiusmet Eminentissimi Taveræ S. R. E. Cardinalis, archiepiscopi Toletani ac præcipuorum aulæ principum rationes, hortatus & monita ad permovendum refragantis animum adducta; nisi tandem, quod fieri non potuerat tam commode, dum agebatur de archiepiscopatu Granatensi, quoniam tum temporis ipse Sanctus provinciam regebat, interposita fuisset R. P. Francisci de Nieva Castellanæ provinciæ præsidis auctoritas, id ipsi per litteras & præceptum obedientiæ injungentis, cui Sanctus, utpote non minus obedientiæ quam humilitatis studiosus, obluctari amplius ausus non fuit; unde patet, cur potius Valentinum quam Granatensem archiepiscopatum admiserit.

[81] [obedientia impulsus] Memoratas litteras recitat Salonius cap. 17 lib. 1, &, tum modum, quo cæsar ad denominandum ad has insulas permotus fuit, quique aliquid prodigii in sese continuisse visus est, tum alia, quæ jam leviter attigi, more suo fusissime describit; ut opus non sit recurrere hic ad Franciscum Quevedo aliosve nominatos per decursum scriptores, quorum aliqui multis quidem eadem pertractant, nihil tamen in medium producunt, quod apud illum plenius explicatum non reperias. Porro electionem illam factam esse ante mensem Augustum anni 1544, constat ex eodem Salonio, cui neminem adversantem comperi: congruunt etiam scriptores rerum Valentinensium ac Leodiensium, ubi agunt de Georgio Austriaco, Caroli V imperatoris patruo, qui anno 1538 Valentinum archiepiscopatum adiit, sub annum 1542 vocatus a cæsare in Belgium remigravit, ubi primum Cornelio a Bergis in episcopatu Leodiensi coadjutor designatus fuit, & dein anno 1544 eidem defuncto suffectus est episcopus; postquam renuntiasset archiepiscopatui Valentino; uti discimus partim ex Gaspare Escolano part. 2 decadis 1 Historiæ Valentinæ Col.amp; seqq., partim ex Joanne Chapeavillo tom. 3 de Gestis pontificum Leodiensium a pag. 341.

[82] Addit Chapeavillus pag. 350, Georgium pridie Kal. Augusti per litteras, [admisit anno 1544.] collegio canonicorum & ordinibus Leodiensibus scriptas, inaugurationi suæ constituisse diem memorati mensis XVII; Escolanus vero Col., S. Thomam Valentinam civitatem ingressum esse die ultimo anni ejusdem 1544. Sed & Col.lare exponit, quod supra verbo innuebat in Bulla Alexander VII Papa de labefactata Valentinæ ecclesiæ disciplina ex diuturna viduitate, asserens, quod dicta ecclesia pastoris sui præsentia destituta fuisset ultra annos centum & viginti; cum istuc advenit Georgius Austriaous, qui & ipse post quadriennium circiter eam deseruit, maxime sicut non obscure insinuat idem auctor col. seq., quia advertebat bonus antistes, quod, licet adhibita esset ferventium concionatorum opera, frangi non poterat Maurorum, magno numero in eodem regno degentium, & fidei nostræ adversantium, pertinacia; imo, eodem teste Escolano, ista Maurorum perversitas tanto timore perculit S. Thomam, ut vel propter hanc unam archiepiscopatum refugeret. Sed & hæc recurrent apud Salonium.

[83] Mox acceptato præsulatu Sanctus litteras Romam direxit die XII Augusti ad reverendissimum Seripandum, [Ejus ad Seripandum & Seripandi] Ordinis sui Priorem generalem, quibus electionem suam & modum, quo ad acceptandam compulsus fuerat, exposuit, atque ejus consensum expetivit. Eas a se visas in archivo Romano dat Herrera in Alphabeto; recitandis illis hic supersedeo, quia etiam Salonius integras inseruit cap. 17 lib. 1 Vitæ. Responsorias misit Seripandus die XIX Septembris. Harum non meminit Salonius; quamvis illustre de Sancti doctrina ac virtutibus elogium complectantur. Dignas equidem judico, quæ hic locum occupent; sic eas exhibet Herrera in Alphabeto: F. Thomæ Villanovano, archiepiscopo Valentino electo. Deo, qui cælum & terram summa ac ineffabili providentia moderatur, a nobis omnibus & a me ipso præsertim, qui Augustinianis nunc præsum, gratiæ sunt agendæ immensæ, quod per Carolum cæsarem, pietatis propugnatorem unicum, ut ex tuis litteris lætus audio, in ordinem episcoporum te, Virum summæ integritatis & doctrinæ, collocaverit. Gratulor igitur tibi primum, Valentinæ deinde ecclesiæ, nostri denique Ordinis hominibus universis. Tu enim virtutis tuæ testimonium consecutus es amplissimum, in quo nulla ambitionis aut cupiditatis nota existat. Dei unius, qui, quos vult, eligit, consilium veneramur, & cæsaris fidelissimum pectus laudamus. Valentina vero ecclesia Pastorem eum adepta est, quem summopere optare debebat, qualem describit Apostolus, Potentem exhortari in doctrina sana, & eos, qui contradicunt, reprimere.

[84] Nostri vero Ordinis nemo erit, qui non lætetur, [ad ipsum litteræ] ac quasi triumphet, quod in te excitetur prisca Patrum virtus & gloria reviviscat. Post enim magnum illum Alphonsum Toletanum, Hispalensem præsulem, nemo ad tantum munus in Hispania a Deo vocatus recolitur. Hunc tu nobis honorem egregia virtute restituis. Ego vero judicio quoque meo gratulari possum, quod hæc de te divinare videbar, cum mores & integritatem tuam, magnamque maximarum doctrinarum peritiam in Hispania contemplabar. Non vereor, quin sanctissimus D. N. Pontifex hanc cæsaream nuncupationem gratissimo animo sit accepturus, apud quem gravissimum virtutis tuæ testimonium extabit reverendissimi domini Burgensis, qui, ut sæpe ad te scripsi, amat te impense. Ego quoque officio meo non deero, cum Romam rediero, quod ad Cal. Novembris futurum existimo, Deo juvante. Dominus igitur, qui te vocavit, virtute ex alto induat, ut omnes legitimi pastoris numeros explere ad suam gloriam, & tuarum ovium salutem possis. Quibus verbis tibi benedicimus, & bona precamur, quod primum ad nos attinet; deinde, ut debemus, manus tibi tanquam episcopo summo honore exosculamur digno; demum res tui Ordinis in ea civitate, quæ certe magno egent auxilio, commendatas tibi esse pro tua pietate optamus. Qua de re, cum sedere te in sede tua compertum habebimus, latius agemus. Interea vale, dignissime Præsul, & me, quem ut patrem venerabare, nunc ut deditissimum servum complectere.

[85] [super variis]Hanc epistolam subsecuta est Bulla Pauli tertii electionem confirmantis sexto Idus Octobris, ut habet Escolanus in memorata Historia Valentina Col.in qua summus Pontifex non minus honorifice, quam Seripandus, de Sancti doctrina ac pietate disserebat, sicut discimus ex Salonio; sed neque hic, neque alius, quem vidi, ejus nobis fecit copiam. Litteras S. Thomæ, quibus post acceptam Bullam Paulo Pontifici gratias agit ac se suaque humiliter submittit, habes integras apud memoratum Salonium cap. 17 lib. 1. Ad primas Seripandi litteras non rescripserat, verisimiliter differens, donec Valentiam pervenisset, ac sedis suæ adiisset possessionem. Interim alteras ab eodem accepit, hisce verbis conceptas: Reverendissimo Valentiæ Archiepiscopo. Ea semper fuit mea in te fides & benevolentia, quæ summam nunc peperit observantiam & venerationem, ut nihil verear ad te confugere, tuumque auxilium omnibus in rebus postulare, in quibus te mihi prodesse posse cognoscam. Venit enim mihi in mentem, quanta animi promptitudine, dum inter nos ageres, mihi obtemperares; ut asseverare audeam, & jurejurando affirmare, in tam magno meorum fratrum numero neminem invenisse, qui vel erga me fuerit officiosior. vel meis mandatis obsequentior. Cur nunc, etsi ad amplissimam istam dignitatem tua te virtus evexerit, dubitem, quin & optima sis erga me voluntate, & nihil mihi denegaturus, quod abs te, tua servata dignitate, fieri possit? Nunquam desperabo, me ab eo posse impetrare rogando, a quo nihil non obtinebam præcipiendo. Est in sacrosancto Cardinalium senatu Rainaldus Polus, Angliæ Cardinalis, vir spectatæ virtutis, pietatis vere Christianæ, doctrinæ singularis; de cujus humanitate & sanctissimis moribus tanta est apud bonos omnes opinio, ut, qui hunc non colit & observat, in bonorum numero haberi non possit.

[86] [negotiis.] Hic Herrera, ex quo transcripsi, epistolæ partem rescidit, atque hujus loco substituit sequentia: Hæc de Polo Seripandus, ut Thomam oraret, ut fructus præbendæ, Capiscoliæ nuncupatæ, qua in ecclesia Valentina Cardinalis fruebatur, solvi curaret & faceret. Deinde pergit dare ipsa Seripandi verba: Est in meo collegio Augustinensium Valentiæ Joannes Baptista Burgos, qui nunc reliquis præest, is, ni fallor, integer vitæ est, & doctrinæ non vulgaris. Hunc hominem, & quia tuæ professionis est, & quia moribus est suavissimis, ac aliorum honestatem totis viribus optat, & procurat, commendatum suscipe. Qua in re mihi quoque rem gratissimam feceris. Quoniam vero Christianorum principum, quos Deus unanimes in domo habitare facit, voluntas de concilio eadem est cum Pauli III Pontificis Maximi voluntate, Tridenti te videre spero, de cujus præstanti virtute multa patribus pollicitus sum. Interea rogo, ne dedigneris his meis litteris respondere. Tuas enim mihi reddendas omni fide curabit Joannes Baptista Burgos, is, quem tibi commendavi. Hæc Seripandus die XXVIII Novembris anni 1544, integro circiter mense, antequam Sanctus Valentiam advenit.

[87] Nam, quantum colligo ex Salonio, ad monasterium Ordinis S. Augustini, [Sub initium anni 1545 in sede sua constitutus,] titulo beatissimæ Virginis Mariæ de Succursu conditum prope muros Valentinæ civitatis, pervenit triduo vel quatriduo ante diem Christi Redemptoris natalem, ibidemque ob continuas pluvias commoratus est usque ad diem primum anni 1545, quo, uti expresse addit laudatus auctor, civitatem ingressus est sub horam secundam postmeridianam, ætatis suæ anno 56. Escolanus aliquoties laudatus Sancti in civitatem ingressum notat die ultimo anni 1544: uter rectius, ignoro. Quanto gaudio, applausu & apparatu ibidem receptus fuerit, videri debet apud Salonium cap. 2 lib. 2, pergo in iis, quæ vel ipse non habet, vel aliunde elucidari possunt. Itaque Sanctus, jam in sede sua constitutus, mense Januario ad Seripandum litteras destinavit, quas in archivo Romano conspexisse se affirmat Herrera, quasque ex hujus Alphabeto hic subjicio.

[88] Reverendissimo P. M. Hieronymo Neapolitano, Ordinis Eremitarum S. Augustini Generali dignissimo. [alias ad eumdem litteras destinat,] Romæ Reverendissimi Pater. Litteras, quas ad me V. rever. P. destinavit, summa cum alacritate accepi: ex quibus perfacile cognosci poterat, non tam mihi hujus dignitatis immerito, quam V. P. gratulationem reddendam esse. Mira namque in ejus * totius jucunditatis, alacritatis, exultationis species apparebat. Unde etsi hucusque Monachum privatum seu aliquorum curam habentem me summopere amabas, nunc, excrescente authoritate, visus est amor ipse crevisse. At gratulatio hæc, etsi mihi probatissima, quod ab optimo procedit animo, tamen mihi multo hoc jocundior, quod, quamvis me dignitate adauctum cuperes, non tantam pectoris lætitiam demonstrasses, nisi, divina ope confisus sperares, me non omnino injuncti ministerii officium dedecoraturum. Sed, ut verum fatear, monachalem vitam tranquillam, quietam, meoque ingenio commodam considerans, hujus, quam ago, pontificalis afficerer tædio; nisi & majorem fructum Christi Reipublicæ allaturam confiderem, & non minus multis negotiis occupatum, proximorum saluti studentem, quam intra cellam inclusum, Deo placere posse legissem; in hac præsertim ecclesia, quæ, diu pastoris orbata regimine, multorum vitiorum pullulatione sylvescit. Unde exorandus a nobis est piissimus Christus, ut, quoniam hanc conferre dignatus est nobis ecclesiam, dignetur etiam ad illam regendam suam conferre gratiam, ne mihi largissimæ pietatis suæ donum in judicium nostra desidia convertatur. Porro si negotiorum quicquam religiosissime Pater, ad V. P. spectans, apud nos peragendum fuerit, diligentissime curabitur. Valeat P. V. rever. Ex Valentia die XXIV Januarii anno MDXLV. Post hæc propria manu, uti innuit Herrera, Sanctus scripsit sequentia: Ad mandata P. V. R. F. Thomas Archiepiscopus Valent.

[89] [aliasque ab eodem recepit.] Haud ita dudum post, puta die III Martii anni 1545, tertiam ad S. Thomam epistolam direxit laudatus Seripandus; sed super quo præcise negotio incompertum mihi est; quandoquidem ejus tantum fragmentum seu potius initium videatur exhibere Herrera citatus, quod vix aliud continet præter iteratam congratulationem. Verba accipe: Rever. Archiepiscopo Valentino. Gratulatus sum ex intimo corde dignitati, ad quam vocatum te a Deo audieram, iis litteris, ad quas ipse XXIV Januarii respondisti. Gratulor nunc sedi tuæ, quæ incolumem te excepit, in qua facile divino præsidio poteris mederi omnibus, quæ ægra erant, & medicam manum tuam desiderabant. Id erit Deo gratum, ovibus tuis salutare, tibi honorificum, mihi jucundum &c. Frequens fuisse inter Sanctum nostrum & Seripandum litterarum commercium, aperte significat Seripandus ipse in epistola num. 84 recitata, his verbis: Ut sæpe ad te scripsi: nec ratio est dubitandi, quin idem illud commercium continuatum fuerit, quamdiu S. Thomas in vivis superstes fuit. Sed nullæ eorum epistolæ præter jam memoratas ad nos pervenere. Ceterum quis quantusque vir fuerit laudatus Hieronymus Seripandus, postea episcopus Salernitanus, S. R. E. presbyter Cardinalis, ac summi Pontificis in Tridentina synodo legatus, declarant elogia, quibus auctores passim omnes, ubi de ipso scribendi adest occasio, memoriam ejus celebrant.

[Annotata]

* eis

§ VIII. Sanctus ad concilium Tridentinum vocatus non ivit; synodos diœcesanas instituit.

[Ad concilium Tridentinum] Currente anno primo archiepiscopatus S. Thomæ nempe die XIII Decembris 1545, celebrata fuit prima Sessio sacrosancti Tridentini concilii, cui tamquam generalis Ordinis sui tum interfuit laudatus sæpe Hieronymus Seripandus, & cui interfore etiam Archiepiscopum nostrum idem ille speraverat, sicut die XXVIII Novembris anni 1544 in litteris ad Sanctum datis indicabat: Quoniam vero Christianorum principum … voluntas de concilio eadem est cum Pauli III Pontificis Maximi voluntate, Tridenti te videre spero, de cujus præstanti virtute multa patribus pollicitus sum. Spes quidem sua fefellit Seripandum, quandoquidem minime illuc se contulerit S. Thomas. Verumtamen hinc confirmatur utcumque, quod scribit Salonius lib. 1 cap. 10; nimirum dum Sanctus die quadam cum amicis sermonem instituisset de corruptis ecclesiasticorum moribus, ac spiritu prophetico promisisset fore, ut brevi succederet emendatio, mox die postero adfuisse cursorem cum litteris a summo Pontifice Paulo III ac cæsare Carolo V, quibus vocabatur ad idem concilium.

[91] [vocatus fuit;] Similia scribunt Nævius in Vita cap. 10; Curtius in Elogio & alii multi. Herrera in Alphabeto aliud testimonium citat, unde constet, Sanctum super eo negotio accepisse litteras ab imperatore: Illuc (inquit,) cæsar Carolus Thomam nostrum, & duodecim alios episcopos ex Hispania anno MDXLVI destinabat; jamque Thomas erat in procinctu, ut iter arriperet, si nova cæsaris jussio superveniret; ea tamen deficiente, cogitatum iter omisit. Legimus in archivo Romano epistolam F. Alphonsi de Madrid Castellæ provincialis, ad generalem Seripandum datam Hispali XX Augusti ann. MDXLVI, in qua scribit, M. Franciscum de Nieva propter senectutem & valetudinem ad concilium Tridentinum & ad generale capitulum ire non posse, Thomamque archiepiscopum Valentinum cum aliis XII episcopis esse ab imperatore accitum ad synodum Tridentinam, &, secunda jussione veniente, statim iturum. Torellus tom. 8 Annalium ad annum 1546 num. 5 citans eamdem Alphonsi de Madrid epistolam, addit, cæsaris jussionem factam fuisse sub ea clausula, ut S. Thomas & antistites reliqui non se moverent loco, donec subsequeretur altera; & hæc cum subsecuta non sit, non excessisse etiam præsules diœcesi sua.

[92] Hoc postremum de non subsecuta jussione altera, putem, [non tamen interfuit;] Torellum non didicisse ex citata epistola, sed addidisse, quia aliunde sciebat, Sanctum concilio non interfuisse. Salonius lib. 2 cap. 6 Sanctum, quominus Tridentum pergeret, ægritudine impeditum fuisse significat. Curtius ire non potuisse ait, quod valetudine parum firma esset, cui præterea gravis admodum incumbebat senectus, nimiis laboribus maturata. Eamdem causam allegant Nævius, Elssius & alii passim. Equidem rem ita contigisse existimo, ut Sanctus primis litteris vocatus, rescripserit, & male affectam valetudinem causatus sit, quominus ad tam molestum iter se idoneum reputaret; ita tamen constitutus fuerit animo, ut, si secunda supervenisset jussio, statim esset iturus. Allaboravit interim absens, quantum potuit, eidem concilio; nam, quod latius describit Salonius mox citato loco, episcopos sibi notos, ac Tridentum profecturos, per litteras invitavit, ut Valentia transirent, & adventantibus atque hospitio perbenigne exceptis, scripto communicavit plura, quæ sibi in concilio pertractanda videbantur. Nec pauca ex iis a patribus Tridentinis comprobata atque decreta fuerunt, uti ad ipsum retulerunt cum gratiarum actione episcopi, postea in Hispaniam reversi.

[93] Simplicianus de S. Martino in Vita Gallice edita cap. 35 dicit, [dicitur episcopis, Tridentum navigantibus,] quod Sanctus procuratorem suum pro eodem concilio constituerit episcopum de Nuesqua; Antonius de Quintanadueñas item in Vita Hispanice conscripta, melius scribit de Huesca, id est, Oscensem; & vere apud Philippum Labbe tom. 14 Conciliorum inter episcopos, qui sessioni quintæ & sequentibus interfuere, recensetur Reverendus D. Petrus de Augustinis, episcopus Oscensis, Hispanus. Sed unde didicerint allegati duo auctores, interfuisse etiam tamquam S. Thomæ procuratorem, incompertum mihi est. Iidem sicut & Metermannus, Curtius, Nævius, Baxius rem subdunt plane mirabilem: Hispaniarum episcopi, inquit postremo loco nominatus, qui proficiscebantur ad hoc concilium generale, ac per Valentiam iter faciebant, honoris causa B. Thomam antistitem adivere, & vale dicto naves conscendere vela facientes. Verum ecce, tempestas horribilis navigantes excepit. Ipsi turbatis animis præsentem mortem expectabant, jamjam fluctibus hauriendi: cum in tantis rerum angustiis, sidus salutare viderunt, sanctum, inquam, Archiepiscopum baculo pastoritio, per undas maris oberrantem, & pacando sedandoque tumores fluctuum, navem dirigere, qua vehebantur, ut prospero cursu portum tenerent. Ita cum aliis Baxius cap. 9, silente Salonio, cujus tamen narrationis ordinem alibi passim sequitur.

[94] [in naufragio apparuisse ac succurisse;] Constare id ait idem auctor ex sermone, quem habuit in hujus apostolici Viri [S. Thomæ] laudem magister Ludovicus Ponce de Leon. Sed putem, erratum esse in nomine, & Ludovico substituendum Basilium: id autem colligo tum ex ipsomet Baxio, qui cap. XVII Synopsios suæ rem aliam de Sancto relatam confirmat his verbis: Ut testatur P. M. Basilius Ponce de Leon concione, quam habuit de S. Thoma: tum ex Simpliciano de S. Martino, qui cap. 36, postquam tempestatem illam, ac totius rei factæ seriem fusiore calamo descripsisset, hoc tandem modo concludit: Id episcopi attestati sunt Tridenti, atque in reditu Valentiæ, & R. P. Basilius de Leon, professor Theologiæ in universitate Salmanticensi, publice dixit e suggestu in sermone, quem habuit in solemnitate beatificationis gloriosi nostri S. Thomæ in conventu monialium Ordinis S. Ursulæ. Hæc observanda duxi, ne lector Ludovicum de Leon seu Legionensem, qui eodem anno in cœnobio Salmanticensi Ordinis S. Augustini professionem solemnem emisit, quo S. Thomas ad archiepiscopatum evectus est, a Baxio designatum putet, uti mihi contigit, priusquam Baxium alio loco, & Simplicianum de S. Martino consulueram.

[95] [de quo silent] Basilii Pontii de Leon, quem in Alphabeto magistrum suum compellat, Vitam dat Herrera in Historia conventus Salmanticensis pag. 420, ex qua discimus, illum, postquam in dicto conventu per annos circiter 20 habitasset ac secundo præfuisset, vivere desiisse anno 1629, ætatis suæ 59. Equidem non ausim absolute judicare, historiam, quam ab ipso relatam aiunt alii, temere fuisse confictam; verumtamen tam parum probata mihi est, ut omnem dubitationem de ejus veritate evellere nequeam ex animo. Res enim est secundum sese & secundum adjuncta sua tam prodigiosa ac memorabilis, ut vix aliquid in tota Sancti Vita reperias mirabilius, utque meo judicio, si vere ita contigerit, debuerit esse celeberrima per universum orbem Christianum, ac celebrari non Hispanorum dumtaxat, sed externorum quoque illius temporis scriptorum calamis. Quippe juxta Simplicianum de S. Martino per ipsos episcopos naufragio liberatos asserta fuit Tridenti, ubi ex diversis Christiani orbis partibus tot convenerunt patres, editis deinde libris illustres. Relata quoque fuit Valentiæ ab iisdem episcopis.

[96] [auctores præcipui.] Interim silet Mugnatonius, Hispanus episcopus, qui dein Tridentino concilio interfuit, & Vitam S. Thomæ conscripsit; silet Quevedo biographus Hispanus alter; imo ne ipse quidem Salonius, qui in Valentina civitate Vitam composuit, ac de Hispanorum episcoporum Tridentum profectione ac reditu sermonem instituit, tempestatem illam a Sancto sedatam verbo, attingit; ubi tamen passim res minutissimas, summo studio collectas, fusiore stylo exhibet. Præterea neque in prolixa relatione de sanctitate & miraculis, extracta ex processibus, factaque ad Paulum V Papam per Joannem Baptistam Coccini, sacræ rotæ decanum, pro beatificatione S. Thomæ, ulla dictæ tempestatis est mentio, nec ulla in tota Serie actorum pro canonizatione. Denique auctorem nullum reperi antiquiorem nominatis supra num. 93, qui eam scriptis mandaverit, ut proinde unius nitatur viri, non parum tempore remoti, testimonio, oretenus dato: quod mihi sufficiens non est ad deponendum dubium.

[97] Sub idem tempus, quo Tridenti fiebat præparatio ad concilium generale, [Ipse interim anno 1545 diœcesanam] Sanctus noster Valentiæ synodum diœcesanam coëgit ad reformandos subditorum præsertim ecclesiasticorum perversos mores; nempe circa mensem Novembrem 1545, si recte notavit Salonius, qui difficultates adversus sanctissimas constitutiones ortas, ac Thomæ in in iis superandis ac tuenda immunitate ecclesiastica constantiam & robur inflexibile fuse describit toto cap. 5 lib. 2. Describuntur etiam eadem in Vita Salonio præmittenda ex Serie actorum pro canonizatione; sed hic, uti & apud Baxium, synodus provincialis appellatur. Diœcesanam fuisse colligo ex Collectione maxima conciliorum Hispaniæ: nam Eminentissimus auctor Cardinalis Josephus de Aguirre tom. 4 pag. 122 editurus synodum diœcesanam Valentiæ celebratam anno 1566 ita proloquitur: Quamvis curæ nobis fuerit in hac Collectione dumtaxat edere concilia nationalia aut provincialia, veluti majoris momenti; visum adhuc iis nonnulla diœcesana adjungere &c. Non dat autem ante loco suo constitutiones seu ordinationes factas in synodo anni 1545; quia verisimilius diœcesana tantum fuit.

[98] Servari tamen Valentiæ ac magni fieri dictas constitutiones rursus colligo ex eadem Collectione maxima tom. 4 pag. 201, [synodum habuit,] ubi in conclusione Epitomes constitutionum ecclesiæ Valentiæ ab anno 1200 usque ad 1580 vicarius generalis capitularis & canonici metropolitanæ Valentinæ ita loquuntur: Ac insuper inhærentes constitutioni olim editæ per bonæ memoriæ Thomam de Villanova archiepiscopum Valentinum, & tunc existentes canonicos & capitulum, sub die nona Novembris MDXLV, quæ in calce libri constitutionum impressarum habetur &c. Actum in dicto capitulo die II mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDLXXXII &c. Laudantur quoque S. Thomæ constitutiones ibidem pag. 133 ad calcem constitutionum synodi diœcesanæ supra laudatæ, habitæ scilicet anno 1566 sub archiepiscopo Valentino Martino Ayala, ubi lego sequentia: Confirmatio constitutionum synodalium reverendiss. Fr. Thomæ de Villanova archiepiscopi Valentini. Cum constitutiones synodales reverendissimi fratris Thomæ de Villanova prædecessoris nostri sint ab eo sanctissime institutæ, & a nobis maxime probentur; statuimus, ut in iis omnibus, quæ in nostro provinciali concilio nuper habito, aut in præsenti diœcesana synodo non fuerint aliter statuta, aut limitatione aliqua restricta, in nostra diœcesi sedulo observentur.

[99] Ista autem non indigitant expresse synodum a Sancto habitam anno 1545, [& alteram 1548.] sed æque ac verisimilius alteram, quam habuit triennio post, cujusque constitutiones ibidem recitantur pag. 134 hoc titulo: Ordinationes pro choro ecclesiarum diœcesis Valentinæ, editæ a reverendissimo Fr. Thoma de Villa-nova archiepiscopo Valentino in diœcesana synodo Valentina anno Domini MDXLVIII, die XIV Junii. Ordinationes ipsas loco citato videat curiosus lector: quid per eas intenderit solicitus Antistes, sufficienter insinuat in præfatione, quam solam transcribo: Cum sacerdotes & alii clerici, divino cultui mancipati, non solum animæ & conscientiæ puritate, verum etiam corporali & exteriori gravitate ac morum decentia pollere debeant, ac in divinorum celebratione seipsos bene compositos circumspicientibus exhibere, ut per exteriorem honestatem intrinsecam cordis compositionem ostendant, iccirco nos don frater Thomas de Villa-nova, Dei & Apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Valentinus, volentes in his, quæ ad divinum officium & sacerdotalem ordinem pertinent providere, sequentes ordinationes pro choro ecclesiarum nostræ diœcesis, sancta synodo approbante, fecimus, quas inviolabiliter servari mandamus.

§ IX. De anno ac die Sancti emortuali.

[Obiit anno 1555] De reliquis Sancti gestis usque ad annum vitæ ultimum nihil est, quod adjiciam; hæc quippe abunde edocebitur lector tum ex Vitis edendis, tum, si quid dubii occurrat, ex Annotatis de more annectendis. Itaque ad annum emortualem propero, in quo dissentiunt utcumque scriptores. Mugnatonius in duplici, quod habemus, Vitæ exemplari, sicut & in eo, quod ex Latino Hispanicum fecit Herrera in Historia conventus Salmanticensis pagina 315, scribit in hunc modum: Diem suum obiit anno salutis millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto. Escolanus lib. 10 Historiæ Valentinæ cap. 36; Anno, inquit, millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, die octava Septembris obiit sanctus archiepiscopus don Thomas de Villanova. At Pamphilus, qui sub eadem tempora Chronica Ordinis S. Augustini, usque ad annum dumtaxat 1579 producta, exaravit, ita habet pag. 120: Deo vocante infirmari cœpit, sanctoque fine quievit anno a Nativitate Domini MDLV: atque hæc ejus sententia omnium aliorum, quos vidi, calculis comprobatur.

[101] [die 8 Septembris.] Idem annus signatur in Sancti epitaphio, quod dat Salonius in Vita, sicut & San-Martinus, Curtius, & alii; idem in Serie actorum & in Bulla canonizationis; ut proinde hic morari nos non debeat auctoritas alias gravissima Mugnatonii, in cujus verisimiliter numeros error irrepsit. Idipsum de Escolano credendum est; quandoquidem eodem citato lib. cap. 35, cum dixisset, Bullas pro Sancto ad archiepiscopatum Valentinum datas fuisse a Paulo III Papa sexto Idus Octobris anno 1544, paulo inferius scribit, eum tenuisse archiepiscopatum annis decem & mensibus undecim, qui, si diem unum & alterum addideris, complentur anno 1555 die VIII Septembris. Quoad diem neminem hactenus dissentientem offendi, sed, quod raro accidit, dum horam seu diei partem determinant ii ipsi, qui processibus se usos profitentur, in adjunctis ita discrepant, vel certe tam obscure ea declarant, ut, quocumque me vertam, emergere ex dubiis non valeam. Quapropter præcipuorum vel ipsa verba, vel saltem in compendium contracta, lectori proponenda judicavi.

[102] [Salonio tempus matutinum designanti] Salonius lib. 2 Vitæ cap. 22 quod propter rationes, in Annotatis allegandas, apud nos est 25, rem more suo describit fusissime hoc ordine: die VII Septembris sub horam nonam vespertinam Sanctus Sacramento extremæ unctionis muniri voluit; die VIII ad horam quartam matutinam denuo confessus est, & tum prælegi sibi jussit historiam Christi patientis secundum Joannem. Ad horam septimam ipsius jussu in eodem cubiculo celebratum est sanctum Missæ sacrificium; simul ac post consecrationem sacerdos elevavit Calicem, Sanctus pronuntiare cœpit Psalmum: In te, Domine, speravi, protulit versum In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, dum sacerdos sanctissimum Sacramentum suscepit, &, eo susceptionem finiente, simul egregius Dei Servus vitam finivit. Capite dein apud nos 26 pergit hoc ordine: per sonitum æris campani mox indicata est mors sancti Antistitis, corpus rite exornatum, delatum in aulam palatii majorem, hic erectum altare, & a nonnullis sacerdotibus celebratum Missæ sacrificium, ac tandem sub meridiem palatii valvæ, quæ eo usque clausæ fuerant, apertæ sunt accurrenti innumero populo: sub horam secundam delatum est sacrum corpus ad ecclesiam metropolitanam, & hinc, postquam decantatæ essent Vesperæ defunctorum, ad ecclesiam monasterii beatæ Mariæ de Succursu, Ordinis S. Augustini, extra mœnia civitatis, ubi reliqua diei parte ac tota nocte expositum fuit, patentibus civitatis portis in gratiam populi, illuc continuo ingenti copia accurrentis: mane sub horam octavam factæ sunt solemnes exsequiæ & corpus eodem die in sepulcro depositum.

[103] Ex hac rerum gestarum serie manifeste indicat Salonius, [alii utcumque adversantur,] defunctum esse Sanctum die VIII Septembris intra horam septimam & octavam matutimam, & sepulturæ traditum die IX. Audiamus nunc ipsa verba Bullæ canonizationis: Demum semel adhuc sub speciebus sacramentalibus venerari cupiens Deum Salvatorem, quem mox facie ad faciem sese intuiturum sperabat; in suo cubiculo sanctum Sacrificium confici, & interim sibi Dominicæ Passionis Euangelium secundum Joannem legi voluit; eoque cum alta contemplatione audito, ac mira pietate & humilitate augustissimo Sacramento, erga quod semper devotissimus extitit, ad elevationem adorato, præ gaudio vim lachrymarum profundens, inchoavit Canticum: “Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace”; eoque absoluto subdidit: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum”: quæ cum diceret, expiravit die VIII Septembris vesperi Nativitatis beatissimæ Virginis, cujus dum viveret amore languebat, anno salutis MDLV, ætatis suæ LXVIII. Bullæ consonant saltem quoad rem, de qua hic dubium est, in Serie actorum omnium pro canonizatione tria Vitæ compendia, & in eorum uno, postquam narratum est, quod Sanctus ad elevationem sanctissimi Sacramenti recitaverït psalmum Nunc dimittis &c., expresse additur: Expiravit die octava Septembris salutis anno MDLV VESPERI inter septimam & octavam horam: in altero: Expiravit & beatissimam animam Creatori restituit die VIII Septembris MDLV inter septimam & octavam horam VESPERI Nativitatis beatissimæ Mariæ Virginis: in tertio: Et hæc dicenti die octava Septembris VESPERI Nativitatis beatissimæ Virginis inter septimam & octavam horam anno salutis millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, ætatis suæ sexagesimo octavo, dedit Dominus Servo suo somnum &c.

[104] Dices, tolli difficultatem, si credamus, vocem vesperi, [alii suffragantur;] sive ex librarii inadvertentia, sive ex verbo aliquo Hispanico, male intellecto in processibus, irrepsisse in unum Vitæ compendium atque hinc in alia & in Bullam: non inficior; imo sunt nonnulla, quæ id sat verisimile esse persuadeant. Primum est, quia alioqui tota Salonii, quamquam in adjunctis temporis non omnino accurati & non raro corrigendi, rei gestæ series evertitur. Secundum, quia non tantum Quevedo, San-Martinus, Baxius, Torellus & alii consensu unanimi insinuant, obiisse Sanctum, dum sacerdos sacrum Domini Corpus suscipiebat, sed & Vitæ compendium, quod descripsit collega noster Romæ ex Ms. bibliothecæ Angelicæ Ordinis sancti Augustini his verbis: Celebrante sacerdote in ejus cubiculo Missam, ab elevatione Hostiæ incepit recitare magnis cum lachrymis psalmum: “In te, Domine, speravi” usque ad sumptionem sacerdotis; & tunc bonus Prælatus dixit: “In manus tuas Domine &c.” & reddidit suo Creatori animam. Tertium, quia in Vitæ compendio, quod in Serie actorum pro canonizatione quinto loco datur, mors ejus eodem quidem modo, quo in aliis, narratur contigisse inter septimam & octavam horam, sed omissa voce vesperi. Quartum denique, quia tum in Bulla, tum in Vitæ compendiis res ita exponitur, ut, dempta unica illa voce vesperi, nemo non suspicetur, mortuum esse Sanctum in ipso Missæ sacrificio.

[105] [Coccinus prima fronte] At vero posteriori huic certe quoad speciem adversatur Coccinus in Relatione ad Paulum V Papam, pag. 478 & seq. ita scribens: Quod vero semper in Deo collocarit comprobatur ex testimonio Francisci Iter J. U. D. (testis) XLVII in processu Valentino fol. CCXXXIV examinati authoritate ordinaria, deponendis *, eum in fine vitæ constitutum dixisse circumstantibus: Prius volo videre Creatorem meum, quam ab hac vita discedam, & confestim Missam celebrari visisse *, quæ est memoriale vitæ & passionis Christi Redemptoris nostri, eique maxime * cum devotione interfuisse & in elevatione sanctissimi Sacramenti incipiendo psalmum: “In te, Domine, speravi”, & illum paulatim prosequendo, donec sacrosanctam Eucharistiam sacerdos sumeret, dixisse: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum”. Jussit postmodum ubi * recitari Passionem Domini nostri Jesu Christi secundum Euangelium Joannis, in quo cum legi sanctissimum Joannem audivisset, silentium signis indixit, ut tantisper meditationi vacaret; mox lectori, ut sequeretur Euangelium, innuit, & cum hæc sæpius inter legendum peregisset, in illis verbis: “Postea autem rogaverunt Pilatum &c” Creatori suo reddidit animam. Ita in processu Valentino super XVIII deponit Joannes Pellejero major sacrista ecclesiæ Valentinæ, ætatis LXXII annorum, VII testis fol. CLVII, qui supradictis interfuit, additque, quod venerabilis Archiepiscopus vivens manu sibi manum apprehendit, quam moriens deinde dimisit; & cum hoc concordat Petrus Moncada eques, XIV testis, qui tantum hæc de auditu deponit super XVIII fol. CLXXVII, qui duo ultimi testes authoritate ordinaria fuerunt examinati.

[106] [in adjunctis utrique sententiæ] Hæc, prout jacent, indistincte legenti clarum apparere poterit, obiisse Sanctum diu post finitam Missam, imo probabilius juxta Bullam & Vitæ compendia memorata vesperi: quandoquidem, si Sanctus tantum post sumptam a sacerdote sacrosanctam Eucharistiam prælegi sibi voluerit Passionem Domini secundum Joannem, exspiraveritque in illis verbis: Postea autem rogaverunt Pilatum, nihil obsit, quominus ea lectio protrahi potuerit usque ad septimam vespertinam, præsertim cum sæpius lector morari jussus sit, ut Sanctus meditationi indulgeret. Sed qui eam viam inierit, Salonio & aliis non modo contrarius erit, verum etiam Coccinum cum Bulla & Vitæ compendiis difficulter conciliabit. Nam in his non obscure insinuatur, lectionem Passionis præmissam fuisse consecrationi ac sumptioni sacrosanctæ Eucharistiæ & sumptione peracta, recitasse Sanctum psalmum Nunc dimittis &c, atque huic addidisse In manus & iisdem verbis immortuum esse. Apud Coccinum vero dicitur ad elevationem inchoasse Sanctus psalmum In te, Domine, speravi, eumque protraxisse usque ad sumptionem, tum dixisse In manus &c, ac postmodum recitatam fuisse Passionem Domini, cui tandem immortuus sit ad hæc verba: Postea autem rogaverunt Pilatum; quæ cum ita non reperiantur in vulgata, putem ex inadvertentia describentis vel typothetæ, nam impressio valde imperfecta est, supposita fuisse pro iis, quæ versui 30 cap. 19 Et inclinato capite tradidit spiritum mox subduntur: Judæi ergo … rogaverunt Pilatum. Ita ut inter versum In manus &c ac Sancti obitum tota intercessisset Christi patientis historiæ prælectio juxta Coccinum..

[107] Itaque Coccini verba sumenda non sunt, prout prima fronte apparet, [contrarius,] conjunctim, sed divisim & conformiter ad ipsius scribendi modum ac intentum; atque ita fiet, ut neutri sententiæ refragentur. Considerandum quippe, quod auctor ille in Relatione non respexerit ordinem temporis, sed virtutum, incipiens a fide ejusque præceptis, ita ut sub diversis titulis examinet diversas virtutes, quibus S. Thomas per totum vitæ cursum claruit, easque probet adductis exemplis ac testimoniis, neque in his ad eum ordinem se restringat, ut, quæ priora sunt tempore, præponat posterioribus. Exempli gratia, pag. 592 agit de Sacrificio Missæ, & primum ostendit ex testimoniis, quomodo se Sanctus in eo gesserit, dum erat archiepiscopus, mox autem post quomodo religiosus. His consideratis, nodum paulatim nec admodum difficulter evolvemus. Laudatus auctor a pag. 471 disserit de Magnitudine fidei S. Thomæ, eamque confirmat testimoniis & exemplis, unde pateat primo, quam alta senserit de sanctissima Trinitate, dein quam singulari devotione afficeretur erga sanctissimam Eucharistiam & Beatam Virginem, ac tandem subnectit verba num. 105 recitata; unde duo colligamus, affectum scilicet, quo in fine vitæ ferebatur in conspectum Domini latentis sub speciebus Eucharisticis, & sensum, quo perfundebatur ejus animus ex auditione historiæ Passionis Dominicæ, quæ duo quidem in narratione quoad speciem conjunguntur; sed reipsa meo judicio ab invicem non pendent.

[108] Nam & ex diversis locis desumpta sunt & diversis etiam nituntur testimoniis, [exponitur,] ita quidem ut ea pars, in qua agitur de celebrato Missæ sacrificio in cubiculo Sancti, deprompta fuerit ex fol. 234 processus Valentini, & solum habeat testem Franciscum Iter; altera vero de lectione Passionis Dominicæ incipiendo ab his vocibus: Jussit postmodum sibi recitari &c ex fol. 157 ejusdem processus, ac roboretur testimoniis Joannis Pellejero ac Petri Moncada. Utrumque eruitur etiam ex eodem Coccino pag. 480 in in hunc modum scribente: Et quamvis prædictus Franciscus Iter in hac sua depositione non habeat contestem, ea tamen comprobatur tum ex dicto fratris Joannis Alphonsi, XI testis super XVIII in eodem processu fol. CLXVII, & ex dicto Gregorii Juañes primi testis pariter super XVIII in eodem processu fol. CXLI, examinatorum authoritate ordinaria, tum ex aliis testibus, qui de sanctissimo devotissimoque hujus Præsulis fine deponunt, ex quibus simul junctis facile potest colligi plena probatio. Franciscus Iter non habet contestem, ergo verba, quibus tamquam testis subjicitur Joannes Pellejero, non afficiunt præcedentia, quibus testatus est Franciscus Iter spectantia ad sacrificium Missæ in Sancti cubiculo celebratum, ac proinde, accedente auctoritate compendiorum Vitæ in Bulla & Serie actorum, verisimillimum est, τὸ jussit postmodum respicere non ea, quæ apud Coccinum proxime præcedunt, sed alia, quæ ante narrata fuerant in processu pag. 157, forte eadem, quæ a Salonio referuntur de instituta per Sanctum sacramentali Confessione ante lectionem Passionis Dominicæ.

[109] [& via conciliandi omnes proponitur.] Hinc colligo ulterius, quod Franciscus Iter deposuerit, Sanctum ad ea verba In manus tuas Domine exspirasse, prout habent Vitæ compendia: imo, quamvis neutrum exprimatur apud Coccinum, in ipso Sacrificio, sicut Salonius, Quevedo, aliique num. 104 laudati, tradiderunt. Quod autem testentur Joannes Pellejero & Petrus Moncada, defunctum esse Sanctum in illis verbis: Postea autem rogaverunt Pilatum, nihil obest, si statuamus cum Salonio, primo quod lectio inchoata fuerit post institutam Confessionem sacramentalem hora quarta matutina, cui contraria non sunt Vitæ. compendia; secundo quod continuata fuerit etiam tempore Sacrificii, id enim innuunt verba compendii Vitæ in Bulla: In cubiculo sanctum Sacrificium confici & interim sibi Dominicæ Passionis Euangelium secundum Joannem legi voluit, tertio quod, sacerdote elevante sacrosanctam Eucharistiam, cœperit Sanctus recitare psalmum seu canticum Nunc dimittis, ut habent Vitæ compendia, huic subdiderit psalmum In te Domine speravi, cujus unius meminerunt cum aliis Salonius & Franciscus Iter apud Coccinum, & cum lector absolveret postrema verba versus 30 cap. 29 Joannis Euangelistæ; sacerdos vero susciperet sanctissimum Samentum, dixerit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, atque hæc dicens, expirarit. Sic conciliabuntur omnes, si modo admittere volueris, quod de adjecta per inadvertentiam voce vesperi insinuavi supra; sin' minus ego aliis rem explicandam permitto. Porro sunt, qui Sancti ætatem annis 67, sunt qui 68 determinant, sed cum natus sit anno 1488, ita conciliandi, ut alii completos, alii incompletos numerarint.

[Annotata]

* l. deponentis

* verisim. jussisle

* maxima

* l. sibi

§ X. De Scriptis Sancti ac variis eorum editionibus.

[Sanctus Mss. sua ante obitum dedit Mugnatonio,] Varias lucubrationes præsertim conciones sacras e vivis abiens scripto posteritati reliquit eximius Verbi Dei Præco, quas, ab ipsomet obtentas, non multis annis post magna saltem ex parte in lucem edi curavit laudatus sæpe Joannes Mugnatonius episcopus Segobricensis, cujus verba ex præfatione editioni Complutensi anni 1581 affixa huc transfero: Cum vero in excellentis hujus Præsulis sacrarum concionum possessionem magna ex parte ego venerim (nam intercidisse aliquas non sine magna rei pretiosæ jactura certo scio,) intelligamque, quantum eximiæ utilitatis fructum Ecclesiæ Christianæ illarum editio sit allatura, hisce potissimum temporibus, de quarum sinistra sorte supra incipiebam commemorare, non committam, ut tantus thesaurus in tenebris delitescat; sed ut in lucem potius & in oculos manusque hominum veniat, sedulo curabo. His accedit, quod, cum olim ego cum Authore ipso de maturanda editione agerem, illumque obnixe rogarem, ne pateretur tam fructuosis vigiliis defraudari homines, qua ille erat modestia insigniter præditus, respondit, non se tam suarum rerum admiratorem esse, ut in tanta scribentium felicitate, prodeuntibus quotidie præstantissimorum authorum egregiis lucubrationibus, auderet tenuitatem angustæ suæ doctrinæ in publicum emittere. Cæterum, cum juxta consuetum modum cursumque naturæ ego, qui minus quam ille provectæ essem ætatis, videbar illi futurus superstes, facerem, postquam ille vita esset functus, id, quod magis e re publica fore judicarem, totum id, quicquid esset negotii, se mihi dare, pro meo arbitratu aut premerem aut publicarem.

[111] Quare haud quaquam integrum jam mihi esse censeo non edere; [qui, juvante Petro Uzeda, edere decrevit] cum tam utilem, imo necessariam rei publicæ editionem hanc esse censeam. Misi itaque ea exemplaria, quæ apud me erant, patri provinciali, patribusque Castellæ provinciæ nostri Ordinis, ut virum doctum deligerent, cui curam delegarent recognoscendi, purgandi, emendandi etiam, si quid in his scriptis librariorum, amanuensiumve incuria (qui rudes sæpe & imperiti nobis contingunt) castigatione dignum videretur, daretque operam, ut in voluminis formam conciones redactæ excudi possent, quando mihi per crebras meas occupationes, quibus necessario distrahor, id perficere non licebat. Opere præstiterunt mox, quod a me rogabantur patres, curamque eam delegarunt magistro fratri Petro Uzedæ, collegii nostri Ordinis in Complutensi academia rectori, cujus viginti annorum theologicis prælectionibus explorata eruditio, & inde confirmatum in sacra doctrina judicium, vota desideriaque mea plene & cumulate explebit; summasque divinæ Bonitati gratias ago, quod perfectum jam & absolutum Opus video: ex quo tametsi omne studiosorum hominum genus commoditates & emolumenta magna haurire posse persuasum habeo, illis tamen, quibus populum Christianum concionando doctrina & bonis moribus imbuere cura est, multo amplissima laturos dubitare nemo potest.

[112] Hinc rationem inveniendi artificiosam colligent, hinc disponendorum argumentorum artem addiscent,[concionatoribus perutilia.] hinc denique totius orationis ductum haurire poterunt, supellectilemque variam & multiplicem sibi comparabunt, unde suas conciones affatim condiant, feliciterque locupletent. Ecce illis proponimus exemplar, ad quod sese effingant, quod sane si fuerint imitati, non dubito, quin serio seduloque ac magno spiritus ardore incumbant adversus hominum peccata, flagitiorumque sylvam, quæ tam alte in humanis pectoribus radices egit, penitus amoliantur & vastent. Faxit Deus optimus, ut is ardor sanctusque ille zelus, quo harum concionum Author deflagrabat, populumque Christianum suo tempore in virtutis studium accendebant *, excitetur modo, moveaturque in his hominibus, qui hunc librum in manus sument, hinc vitia evellant & destruant, illinc virtutes ædificent & plantent, quemadmodum & ipse Operis Author sancte præstitit. Ita, correctis hinc inde typi erroribus, laudatus Mugnatonius, deinde pergens commendare concionatoribus, ut ad exemplar Sancti nostri in dicendo sectentur brevitatem & facilitatem sermonis.

[113] Sermones autem suos, quamquam Hispanico idiomate ad populum diceret, [Pars eorum in debitam formam] Latino tamen exaravit Sanctus, uti manifeste testatur memoratus Petrus Uzeda Guerrero in litteris eidem editioni præfixis, directisque ad Mugnatonium episcopum, ubi ita loquitur: Equidem, quod ad me attinet, pro virili mea portione curavi, ut quam emendatissimum in manus hominum prodiret Opus. A verborum autem & sententiarum mutatione ita abstinere constitui, ut tamen interim illiberales quasdam voces & quasi plebei ordinis aut sustulerim, aut cum aliis commutarim, & orationes præterea nonnullas integrasque peryodos, quas ille, ne quid impetum * moraretur, vernacula lingua Latinæ concioni libere admiscuerat, ita verterim, ut simili filo & contextura sermo procederet, neque Sicyonios calceos, ut dicitur, Socrati inepte induerem. Cæterum illud summopere cavi, nequa loquendi formula, nequa metaphora, nequa exaggerandi ratio cavillis aut sycophantiis ansam ullam calumniosis hisce temporibus præbere posset. Quid vero nostra hæc opera emolumenti attulerit, ille exactius judicabit, qui editionem hanc sane tuam, pater amplissime, cum illis manuscriptis exemplis contulerit, quæ depravata & ab imperitis scribis exscripta vulgo circumferuntur; qua re non solum Authori nominis jacturam, sed & doctrinæ, alioqui sanctissimæ, periculum certum creari, non est, qui non videat. Verba sunt hactenus Uzedæ, aliquot manifestis typi mendis expurgata.

[114] [redacta, missa altera in tempus aliud,] Opus illud divisit Uzeda in tomos duos unico volumine contentos; tomo primo dantur conciones in Dominicas & festa Domini, uti & in ferias aliquot præsertim Quadragesimæ, nec non Commentarii in Cantica Canticorum; in altero conciones in festa B. Mariæ Virginis & Sanctorum aliquot selectiores, omissis multis in utroque tomo, quæ operosiore correctione indigerent, quemadmodum insinuat editor ad calcem secundi his verbis: Selectiores conciones hactenus tantum dedimus; neque enim omnes Authoris Commentationes, uno quasi partu edere nobis licuit, in quidvis aliud quam in hoc conscriptas; quas nimirum Author in adversariis tumultuarie & in litura reliquerat, & quarum plurimæ, indignis truncatæ modis, vix in unum orationis corpus coalescere posse videntur. Dabimus operam (Deo suo operi aspirante) ut cura & diligentia nostra eam formam propediem accipiant, ut suum Authorem & decere & referre quisque judicet. Sit hic tomus cæterorum antecursor, viamque aliis muniat ac pandat iter durum ingeniorum voluntatumque humanarum, & assuefacere incipiat pietati ac divinis ardoribus desueta hominum corda; mox conciones reliquæ, quæ modo desiderantur, ire viam incipient.

[115] [lucem aspexit anno 1581,] Non est, quod dubitem, quin laudatus Uzeda post perfectum primum illud Opus studia sua ac labores ad alias conciones converterit; has tamen, uti statuerat, non videtur prodidisse in lucem. Certe primi Operis impressionem variis vicibus repetitam fuisse comperi; at nusquam deprehendi, novi quid ex Sancti lucubrationibus typis vulgatum esse ante annum 1685, de qua postrema editione mox loquar; cum nempe nonnihil observavero circa tempus editionis primæ. Hanc, duce Herrera in Historia conventus S. Augustini Salmanticæ, innectunt auctores, quos vidi hactenus, omnes anno 1581. Anno MDLXXXI, inquit laudatus Herrera pag. 383 agens de gestis Petri Uzedæ, erat rector collegii Complutensis & in ordinem redegit sermones sancti fratris Thomæ a Villanova … vulgavitque modo, quo supra dictum est in litteris ad Mugnatonium. Favet huic sententiæ ipse titulus editionis Complutensis dicti anni, qui sic habet: Conciones sacræ illustrissimi & reverendissimi DD. Thomæ a Villanova &c, nunc primum in lucem editæ.

[116] Verum non desunt rationes, quæ suadent, vel editioni huic præcessisse alteram, vel certe Opus prelo paratum fuisse ultra decennium, [& forte citius;] antequam vulgaretur. Nam Mugnatonius, Vita functus anno 1571, in præfatione ita loquitur, acsi jam tum nihil quidquam editionem moraretur; Summasque, inquit, divinæ Bonitati gratias ago, quod perfectum jam & absolutum Opus video. Idipsum haud obscure significat Uzeda in litteris e collegio Complutensi directis ad eumdem Mugnatonium, utique in vivis superstitem, quas concludit hac formula: Servet amplitudinem tuam Deus Opt. Max. nobis quam diutissime incolumem. Vale. Alia ejus verba habes num. 113. Denique non minus evidenter id patet ex litteris Philippi secundi regis Hispaniarum, præfixis dictæ editioni Complutensi anni 1581. Ex iis quippe discimus, factam fuisse licentiam imprimendi sermones Sancti nostri ab anno 1569. En tibi, quantum huc spectant, verba ipsa ex Hispanico Latine reddita: Prorogatio. Philippus Dei gratia &c. Quoniam exhibitum nobis fuit … quod dicto Ordini (S. Augustini) licentiam concesserimus, ut ad tempus decem annorum imprimi possent sermones fratris Thomæ a Villanova … ac spatium illud annorum decem finitum sit sub exitum anni elapsi millesimi quingentesimi septuagesimi noni… Eapropter spatium dictæ nostræ licentiæ prorogamus ac dilatamus … ad annos sex alios &c. Datum Matriti die decima octava Februarii anno millesimo quingentesimo octogesimo. Itaque, si sæpe memoratæ editioni altera non præcesserit, dubium non est, quin potuerit præcessisse, & quin tentata fuerit decennio ante. Forte ei moram attulit obitus Mugnatonii, cujus cura & sumptibus procedebat; atque hinc factum, ut aliarum concionum edendarum ænimum deposuerit Uzeda.

[117] Idem Opus dein tum ante tum post canonizationem Sancti sæpius prelum subiit. [dein sæpe recusa fuit & approbata Romæ.] Pater Dominicus Antonius Gandolphus in Dissertatione historica de Scriptoribus Augustinianis tres editiones recenset ante canonizationem factas, primam Brixiæ anno 1603, alteram Coloniæ 1614, tertiam item Coloniæ 1618; habeo præterea exemplar ibidem impressum anno 1619; duas quoque post canonizationem assignat, primam Romæ anno 1659, curante Joanne Baptista Penna, Vigiliarum episcopo, secundam rursus Coloniæ 1661. Ceterum de his verisimillime concionibus impressis intelligenda sunt, quæ leguntur in Serie actorum omnium in canonizatione pag. 4 & 5 verbis sequentibus: Die XVI Novembris (anni 1649) demandatum est examen Operum, ab eodem Beato editorum, Card. Cornelio, adhibitis patribus Hilarione & Alciato. In congregatione habita die VII Martii MDCL pronunciatum fuit, nihil in prædictis Operibus contra fidem & bonos mores, nec aliquam doctrinam novam & a communi Ecclesiæ sensu alienam contineri. De his, inquam, concionibus intelligenda sunt: neque enim aliud vel ab ipso Sancto vel ab altero ex ejus Operibus editum uspiam occurrit usque ad annum 1685: quando primum ejusdem Opera, multis concionibus & Elucidatione in Apocalypsim aucta, in lucem edi cœpta sunt Bruxellis, curante admodum reverendo P. Antonino de Witte, Ordinis Eremitarum S. Augustini Belga Bruxellensi.

[118] Is, quantum ex priore tomo eruere potui, in Hispaniam profectus, [Editio multo locupletior facta est anno 1685] inde tum reliquias S. Thomæ Valentiæ obtentas, ut dicam in Gloria posthuma, tum ejusdem Sancti lucubrationes Mss. attulit in patriam, atque in quinque partes dispositas, totidem tomis prelo paravit, qui nempe & ante editas & eatenus non editas complecterentur. Primus lucem aspexit anno mox memorato, habetque varias conciones in Dominicas a prima Adventus usque ad Dominica Resurrectionis, nec non in ferias aliquot Quadragesimæ: alter anno 1690, & præter conciones a Dominica Resurrectionis usque ad primam Adventus continet Elucidationem in Apocalypsim, omisso Commentario in Cantica Canticorum, quem dedit Uzeda, quemque hic se daturum promiserat laudatus de Witte. Ita enim scribit ante tomum suum primum: Scripsit S. Thomas a Villanova conciones diversas, per me, dante Deo, præter primum hunc, quatuor insuper aliis tomis evulgandas. Item in Cantica Canticorum incomplete, quemadmodum & in Apocalypsin, quæ utraque lector benevolus ad calcem reperiet tomi secundi præpropere prœlo dandi.

[119] [& seqq. a P. Antonino de Witte] Tertius editus est anno 1695, & præter conciones in festa Domini nostri Jesu Christi, perhibet multas in festa præcipua beatissimæ Mariæ Virginis, in quam tenerrimo affectu ferebatur Concionator eximius, uti patebit per decursum: quartus 1703, comprehendens sermones, de Sanctis aliquot, incipiendo a primo die mensis Novembris, omnibus Sanctis festivo, usque ad XVI Junii, sacrum SS. Quiriaco & Julittæ martyribus. Quintus procul dubio destinatus fuit Sanctis, quorum memoria recolitur reliqua anni parte, & de quibus nonnullæ conciones leguntur in Uzedæ aliorumque editionibus; fortasse in hunc quoque reservatus fuit Commentarius in Cantica Canticorum supra memoratus; at dubito, utrum is editus sit; maxime quia super eo consultus R. Adm. P. Dominicus Laurys Prior RR. PP. Eremitarum S. Augustini Antverpiæ, nullum ejus in conventu suo exemplar esse mihi responderit, quamvis tria sint exemplaria quatuor priorum tomorum, quorum unum cum aliis libris mihi benignissime & humanissime concessit. Porro observet lector, in hac postrema editione non unicam tantum in singulas Dominicas ac festivitates dari concionem, sed non raro tres vel quatuor, imo etiam aliquando septem vel octo.

[120] [ex Mss. in Hispania acceptis, & Salmanticæ] Non indicat expresse laudatus de Witte, qua in civitate Hispaniæ vel a quo dicta S. Thomæ Mss. nactus fuerit; nactum tamen fuisse Salmanticæ verisimillimum mihi fit ex verbis approbationis censorum, primo tomo præfixæ, quæ transcribo: Viso mandato &c. omnino approbandum censemus, juxta commissionem nobis ab eximio P. Magistro provinciali datam, ut ad majorem Dei gloriam in lucem prodeat tomus primus sacrarum concionum … divi Thomæ a Villanova &c. Nunc demum partim ex ejusdem Sancti quinies impressis concionibus, partim ex duobus tomis manuscriptis (ex quibus illæ, quæ hactenus impressæ fuerant, erant desumptæ, omissis concionibus aliquot, quæ nunc fideliter exscriptæ & a notario Salmanticæ authenticatæ jam primum prodeunt) partim ex alio ejusdem Sancti autographo posthumo, propria ejusdem Sancti manu subscripto, collatione fideliter facta, in lucem mittitur studio & labore adm. R. P. Antonini de Witte, ejusdem voti Fremitæ Augustiniani, conventus nostri Bruxellensis nuper Prioris & capituli generalis exdiffinitoris. Quarum quidem concionum, numquam antea impressarum, qui stylum & doctrinam collationemque cum manuscriptis considerare voluerit, judicabit nobiscum, ejusdem omnium esse authorem D. Thomam, eodem Spiritu veritatis directum.

[121] Hinc conjicio ulterius, designatos hic tomos Mss. eos esse, [post corretionem verisimiliter retictis] quos Petrus Uzeda, postquam contentas in iis conciones correxerat & in debitam formam redegerat, reliquit Salmanticæ in conventu Ordinis sui, ubi, dum primæ editionis Opus prelo paratum erat, vel forte jam tum commissum fuerat, puta sub annum 1576 habitavit, teste Herrera, & sacrorum Librorum interpres fuit. Neque enim verisimile mihi est, P. de Witte correctiora Mss. autographa adeptum fuisse, quam quæ ipsemet Sanctus commisit Mugnatonio, & hic corrigenda atque in formam redigenda contradidit Uzedæ. Sed quas primum edidit Uzeda lucubrationes, non exiguo studio & labore emendaverat, quas autem non edidit, eæ majore emendatione indigebant, quas nimirum Author in adversariis tumultuaric & in litura reliquerat, & quarum plurimæ, indignis truncatæ modis, vix in unum orationis corpus coalescere posse videbantur, sicut ipse loquitur supra num. 114. Atque inde mihi consequens est, conciones, saltem plurimas, ex obtentis in Hispania Mss, collatione fideliter facta, anno 1685 & seqq. primum in lucem missas a laudato P. Antonio de Witte, antea restauratorem habuisse, nec alium quam Uzedam; maxime cum ad hoc curam & diligentiam suam adpromiserit in litteris ad Mugnatonium, primæ editioni præmissis, nec alius uspiam occurrat, qui id negotium dicatur suscepisse.

[122] Ceterum dum aiunt censores, unum ex memoratis Mss. tomum ipsius manu S. Thomæ subscriptum esse, [ab Uzeda cum protestatione Auctoris.] fortasse innuunt protestationem ejus, quam P. de Witte sæpe nominato tomo primo præmisit, hisce verbis conceptam: Protestatio. Ego Frater Thomas de Villa-nova protestor, quod in omnibus, quæ hic & alibi scripsi & scripsero, intendo sequi sensum sanctæ Matris Ecclesiæ, cujus examini & correctioni omnia mea sive dicta sive scripta subjicio: in cujus fidem nomen meum subscribo. Fr. Thomas de Villa-nova. His subditur: S. Thomas de Vill-nova libro suo manuscripto folio septimo. Quoniam autem Sanctus Opera sua non scripsit eo animo, ut typis vulgaret, quemadmodum ex Mugnatonii atque Uzedæ verbis supra recitatis sufficienter eruitur; crediderim, hanc protestationem ab ipso fuisse adjectam, vel quando Mugnatonii arbitrio illa commisit, vel ante, quando suspicari cœpit, fore ut ab aliquo post obitum suum vulgarentur.

[Annotata]

* al. accendebat

* al. imperfectum

§ XI. Acta Sancti quo ordine ac modo edenda & quibus instrumentis illustranda.

[Post Vitam a Mugnatonio scriptam, & alteram ex actis in canonizatione,] Superest, ut, quod § 1 hujus Commentarii num. 13 paucis indicavi, exponam ordinem & modum, quem in Vita præsertim tertio loco edenda servaturus sum. De Mugnatonio ejusque lucubratione, duabus aliis præmittenda, nihil est, quod addam dictis ibidem num. 2; nihil quoque de altera Mugnatonio proxime subjungenda, extracta scilicet ex Serie actorum, aliquoties memorata, præter hoc unum, quod eam præ ceteris quinque Vitis seu Vitæ compendiis, eadem in Serie contentis, ac num. 12 designatis, elegerim; quia iis prolixior plenius Sancti gesta exhibet, ac facilius admittet in Annotatis ea, quæ ex reliquis addenda vel observanda venient. Omnes quippe, non adeo in rebus narratis diversas, recudere consultum non judicavi, maxime quia Salonii Acta longiora, ob rationes statim allegandas prætermittenda non videbantur.

[124] [tertia a Salonio Hispanice exarata] Salonius, cujus notitiam dedi num. 5, bis S. Thomæ Acta vulgavit; primum anno 1588, trigesimo tertio ab illius obitu, collecta ex iis, quæ legerat apud Mugnatonium, quæque didicerat ex familiaribus & notis atque ipsomet Sancti confessario. Dein anno 1620, concinnata procul dubio ex prius editis, & ex processibus ad beatificationem confectis, prout ostendi ibidem num. 7. Prius edita nec habeo, nec, ut haberem, operose laborandum censui; quia, cum in conscribendis aliis præter adjumenta priora duces habuerit ipsos processus, supponere debebam, hæc fore accuratiora & majorem a lectoribus consecutura auctoritatem. Porro hunc auctorem laudant & commendant multi, passimque, ubi de Sancti gestis sermonem instituunt, ad illum pro pleniori notitia lectorem remittunt; at vero nullus, quem sciam, hactenus inventus est, qui in ejusdem lectoris gratiam, Salonii Opus Hispanicum Latine interpretaretur. Credo, quia absterruit tum prolixitas, tum auctoris stylus subinde æquo diffusior; qui certe & mihi perdifficilis visus est ad aptam simul & fidelem interpretationem. Verumtamen quominus & ego ab hac abstinerem, vitaremque valde diuturna tædia, impulit instituti nostri ratio.

[125] [& Latine reddita] Nam cum conemur, ubi per instrumenta licet, Acta Sanctorum, de quibus agimus, ita exhibere, ut ulterius nihil merito desideretur, in eumque finem nonnumquam, post monita in Commentariis prævia, recudamus Acta nobis suspecta, interpolata, imo & fabulis conspersa, exspectationi lectorum minime responsurum me perspiciebam, si Salonium præterirem. Quandoquidem, etiamsi Mugnatonio non tantum junxissem sex illa ex Serie actorum in canonizatione Vitæ compendia, verum etiam Baxii, Nævii aliorumque auctorum de Sancto elogia, ne vel sic ad mediam, quæ habet Hispanus iste, gestorum partem videbar perventurus; ac proinde necesse fuisset, recurrere ad ipsum, tamquam præcipuum & fide dignum biographum, & partem etiam Operis ipsius maximam interpretari, Commentario inserendam. Tamquam ad præcipuum, inquam, & fide dignum biographum; ipse enim ante omnes plenam Sancti Historiam exaravit; eidem Sancto ætate propinquus fuit, cum annos sedecim vel septemdecim natus esset, quando ille vivere desiit; ipsam Valentinam civitatem patriam nactus est, & procul dubio Episcopum suum novit; in eadem civitate Vitam collegit & edidit; doctrina & morum integritate eximius fuit; habuit testes oculatos, ususque est instrumentis authenticis. Aberrat quidem subinde, ut observavi hactenus, a recto ordine chronologico, maxime ubi enarrat officia a Sancto administrata ante aditum archiepiscopatum; sed quid vetat arbitrari, plerosque eos errores profectos esse ab iis, qui ex provincia Castellana vel aliunde adjumenta suppeditarunt, vel oretenus retulerunt, a quibus seu memoria lapsis, seu hujuscemodi adjuncta, dummodo rem ipsam fideliter indicarent, non adeo curantibus, in eosdem ipse conjectus est?

[126] [modo hic exposito,] Opus suum divisit Salonius in tres libros, quorum priores duo Vitam comprehendunt, posterior miracula & alia quædam mortem S. Thomæ subsecuta: posteriore utar in Gloria posthuma: priores vero interpretatus sum hoc modo. Ordinem auctoris in sectione capitum sum secutus plerumque, non semper; nonnulla quippe, quod longiora essent, divisi, alia, quod meram auctoris doctrinam vel historias cum Sancti gestis minus connexas complecterentur, aut omnino suppressi, aut saltem iis partibus frequenter mutilavi, in quibus excurrit auctor ad historias & exempla sacrarum Litterarum & documenta Patrum, quæque, etiamsi lectu utiles, tamen necessariæ non sunt ad gestorum intelligentiam; hoc enim ad nostrum institutum pertinet, non illud, præsertim quando similia documenta non a Sancto, de quo agimus, sed ab ipso biographo, aliove citato auctore profecta, recurrunt sæpius. Idem servavi nonnumquam, dum auctor res ante sufficienter narratas repetebat. In Annotatis tamen passim lectorem monui tum de re omissa tum de ejusdem materia. In ceteris quamquam fidelitatem sectatus sim potius, quam sermonis nitorem, cum, ut insinuavi supra, Salonii stylus Hispanus perdifficilis mihi esset, majoris commodi gratia, phrases subinde immutavi, frequentius leviores particulas, quæ uni linguæ gratiam conciliant, non item alteri, vel adjeci vel subtraxi; cavi tamen ubique, ne ab auctoris sensu recederem: ubi vero claritatis causa notabilius quid inserui, hoc hujuscemodi [] uncis inclusi.

[127] In Annotatis autem plurimum usus sum laudata § 1 num. 10 & seq. Relatione de sanctitate & virtutibus S. Thomæ, [ex processibus illustrabitur.] facta ad Paulum V Papam, in qua auctor illustrissimus Joannes Baptista Coccinus sacræ Rotæ decanus, virtutes ad excellentem sanctitatem requisitas ratiociniis & Patrum ac doctorum sententiis & auctoritatibus elucidat, atque eas in Sancto nostro eluxisse contendit, probatque producendo ex processibus exempla testium nominibus communita. Hæc quippe exempla ac testimonia, ex ejus Opere excerpta, ubi ad majorem fidem, elucidationem vel auctoritatem Actis conciliandam erant idonea, dictis Annotatis inserui, adjectis testium nominibus. At quoniam nomina eadem nonnumquam redeunt, atque uno loco additur ætas vel conditio personæ attestantis, non item altero, præmittere visum est ordine alphabetico duplicem elenchum personarum; primum earum, quæ ex processu Castellano, alterum earum, quæ ex Valentino citantur, & ad singula nomina apponere ætatem & conditionem, prout eam vel ex Coccino vel aliunde didici; sic enim in Annotatis, ubi redeunt eadem nomina, nihil addendum erit; cum lector facile huc recurrere queat, siquando id operæ pretium judicabit.

[128]

Testes ex Processu Castellano.

Agnes Gonzales ætatis 80 annorum. [Elenchus testium]
Alphonsus Garzias æt. 90.
Alvarus de Villegas (doctor) canonicus magistralis ecclesiæ Toletanæ.
Andreas Baptista de Guemes, Burgis examinatus.
Andreas de Busto ætatis 64.
Anna Bretona æt. 90.
Antonius Martinez ætatis 80.
Antonius de Molina æt. 80.
Barnabas Gonzales æt. 88.
Bartholomæus Jossa (doctor).
Bartholomæus de Sosa (doctor) Theologus.
Basilius (pater) vice-rector Societatis Jesu Vallisoletanus.
Basilius Vich.
Beatrix Lopez ætatis 70.
Catharina Garzia æt. 80.
Catharina Gonzales æt. 80.
Christo * de Gusman.
Christophorus Thomas æt. 70.
Didacus de Guevara (P. F.) Ordinis S. Augustini Salmanticæ examinatus.
Eleonora de Salazar (donna) monialis Vallisoleti examinata.
Ferdinandus Busto.
Franciscus Sobrino (doctor) canonicus doctoralis Vallisoletan.
Franciscus Zumel (mag. Fr.) Salmanticæ examinatus.
Garzias Lopez.
Gaspar de Borgia (don) S. R. E. Cardinalis.
Gregorius Ruiz (doctor) canonicus magistralis Salman.
Gundizalvus Camero ætatis 88.
Gundizalvus de Polo æt. 80.
Helena Lopez æt. 83.

[129]
Joannes de Astudillo (Fr.) Ordinis S. Benedicti. [ex processu Castellæ,]
Joannes de Castro (P. F.)
Joannes Fernandez ætatis 60.
Joannes Gallego æt. 95, incola Villanovæ.
Joannes de Osorno (P. F.) Ordinis S. Augustini, administrator collegii S. Gabriëlis Vallisoleti.
Joannes de Ramo, alibi Joannes Ramos & de Ramos æt. 83 incola Villanovæ.
Joannes Sanchez æt. 70.
Lucia Martines æt. 70.
Lucia Perez æt. 90.
Ludovica Lopez æt. 80.
Ludovicus Feo æt. 90, incola Villanovæ.
Ludovicus de Sena (doctor) canonicus magistralis ecclesiæ Toletanæ.
Maria Lopez æt. 50.
Maria Sanchez æt. 80; occurrit alibi Mariana Sanchez, forte eadem.
Matthæus de Ollala.
Mentia de la Torre monialis.
Petrus Agado.
Petrus Garzia æt. 78, parochus Castellanus, qui sancto Archiepiscopo servivit, &, uti ex Actis colligo, œconomus fuit. Alibi dicitur ætatis 86, forte quia bis examinatus fuit; primum auctoritate ordinaria, dein Apostolica.
Petrus de Vandillo.

[130]

Testes ex Processu Valentino.

Antonius Joannes Andreu. [& alter]
Antonius Ruiz æt. 82.
Balthazar Apparitius.
Baptista Navarro æt. 74.
Bartholomæus Escola æt. 80
Bartholomæus Perez æt. 101.
Blanca de Cardona.
Carolus Joannes de Torres (don) æt. 73.
Christophorus Perez (pater) Societatis Jesu.
Eleonora de Gusman (donna.)
Federicus Borgia (don) canonicus & archidiaconus major ecclesiæ Valentinæ.
Felicianus de Figueroa (don) Apud Eminentissimum Aguirre tom. 4 Conciliorum Hispaniæ pag. 291 ita subscribit: Licentiatus Felicianus de Figueroa.
Franciscus Blasco.
Franciscus Dymas Pellicer.
Franciscus Joannes Fores.
Franciscus Iter J. U. D.
Franciscus Ludovicus Balaquel, canonicus Valentinus.
Franciscus de Molina (Pat. Mag.)
Franciscus Ramon.
Franciscus Rocca Full J. U. D. cappellanus oratorii suæ majestatis, præcentor & canonicus ecclesiæ Valentinæ.
Gaspar Genoves sacerdos S. T. D.
Gregorius Yvanes.
Hector Ruiz de Corella (don.)

[131]
Jacobus Capena (don.)
Jacobus Ferrando. [ex processu]
Jacobus Ferrer. (don.)
Jacobus Sanchez (Fr.)
Joachimus Baiarri J. U. D., forte idem, qui alibi legitur Josephus Joachimus Bayarri.
Joachimus Real, J. U. D. de consilio suæ majestatis ac regens cancellariæ.
Joannes Alfonsus (Fr.)
Joannes Baptista Alatar, chirurgus, quo sæpe usus S. Thomas, ut tradit Salonius.
Joannes Baptista Calbet æt. 76.
Joannes Baptista Scriba æt. 70.
Joannes Boyl (don.)
Joannes Feris.
Joannes Panagos, alibi Panegos æt. 74.
Joannes Pellejero æt. 72, sacrista ecclesiæ Valentinæ, adfuit Sancto morienti.
Joseph Montanes (Fr.) Ordinis S. Francisci.
Ludovicus Nadal.
Marcus Antonius Cisternus.
Marcus Antonius Vernich.
Mariana Cabanillas æt. 70, Sancto famulata est, ut conjicio ex locis variis.
Mariana de Sottomajor æt. 80, habitavit in palatio archiepiscopali usque ad Sancti obitum.
Matthæus Joannes Lopez, uno loco dicitur ætatis 75, altero 72.
Matthias Pallas (don.) canonicus ecclesiæ Valentinæ.
Michaël Hieronymus Vich (don.) Apud Eminentissimum Aguirre tom. 4 Conciliorum Hispaniæ pag. 712 Michaël Vich anno 1594 dicitur sacrista & canonicus ecclesiæ Valentinæ.
Michaël Hieronymus Vinaron.
Michaël Joannes Joseph Cafanova.
Michaël Soler.
Michaël Vincente, notarius.
Michaël Vincentius Molla, canonicus Valentinus.

[132]
Petrus Guttieres æt. 91.
Petrus Joannes Assenno, alibi Assentio. Apud Eminentissimum Aguirre loco mox citato scribitur: [Valentino] Doctor Petrus Assensius, rector Sancti Bartholomæi.
Petrus Mañes æt. 70.
Petrus de Moncada (don) eques.
Petrus Pallares.
Petrus Portillo.
Petrus de Sancta Eulalia æt. 70.
Petrus Valentinus.
Philipphus Adell æt. 71, presbyter.
Raymundus Sanez (don.)
Vincentius Ferrer.
Vincentius Grau.
Vincentius Roca. Apud laudatum Aguirre pag. 200, inter canonicos metropolitanæ Valentinæ recensetur hoc titulo & nomine: Vincentius Roca de la Serna Archidiaconus Setabis.
Vincentius Sanchez.

Præter hosce testes alii nonnulli ex iisdem processibus adducentur in Gloria posthuma, qui deposuerunt de miraculis post Sancti obitum divinitus patratis, quorumque nomina datis elenchis inserere necessarium non duxi, quod uno tantum loco passim allegentur.

[Annotata]

* forte Christophorus

VITA PRIMA
Auctore Joanne Mugnatonio, episcopo Segobricensi, Sancti amico familiari.

Thomas a Villanova, archiepiscopus, cognomento Eleemosynarius, Ord. S. Augustini, Valentiæ in Hispania (S.)

A. J. Mugnat. ep.

[Sancti patriæ & parentes.] Thomas igitur a Villanova in Villanova ortus est a, unde & cognomentum accepit, quod oppidum in ea est parte citerioris Hispaniæ situm, quam Hispanorum vulgus la Mancha de Aragon vocitat, olim Agrum Laminitanum b cosmographis dictum, ad fontes nimirum Anæ c fluminis, doctorum hominum est existimatio. Est vero editus parentibus honestis atque honoratis d, natalibus etiam non Christianis solum, sed & ab omni impuritate labeque alienis e; matrem præsertim sortitus est insigniter piam, egregiæque in Deum & proximos caritatis fœminam, adeoque flagrantis spiritus, ut suavitates illas, spiritualesque delicias a Deo hisce hominibus tribui solitas, quorum familiaris conversatio in cælis est, quorumque animæ amore languent divino, ipsa etiam fuerit experta f; quæ ita Filius de matre narrabat, ut Augustinum de matre Monicha historiam texere diceres.

[2] [Juventutis studia] Studio liberalium artium Juvenis operam dedit in Complutensi g academia, celeberrimo in hisce artibus Hispaniæ gymnasio, ubi haud longo post tempore eam disciplinarum liberalium eruditionem est nactus, eamque opinionem ac famam philosophicæ doctrinæ assequutus, ut publico in auditorio, & publico academiæ stipendio, prælegeret ac doceret liberales artes; tale in Juvene adhuc eminebat ingenii acumen, vividaque & prompta intelligendi ac penetrandi abstrusissima quæque vis animi. Prodiere tunc ex illius institutione ab eo eruditi innumeri discipuli, inter quos in Historia de rebus gestis a Francisco Ximenio Cardinali, Complutensis academiæ cura & Alvari Gomecii Toletani opera edita h, ob insignioris famæ celebritatem duo Thomæ a Villanova discipuli memorantur, Ferdinandus Enzinas, qui acuminibus quibusdam argutissime excogitatis, dialecticam artem aliis admirationi, aliis vero ingeniis terrori esse fecit, & Dominicus Sotus, qui, cum initio eamdem ire viam, quam Enzinas, cœpisset, tantum postea non in liberalium artium disciplinis solum, sed & in Theologicis sacratiorumque Literarum studiis promovit, ut & Dominicanum Ordinem, ejus instituti monachus, & Salmanticensem academiam primarius theologicæ cathedræ præfectus, & sui nominis memoria, & utilium librorum editione auxerit i.

[3] [ac virtutes,] Tum ergo ob hæc ingenii & literarum merita, cum ob senilem in juvenili ætate morum vitæque sanctissimæ probitatem, in præclarum divi Ildephonsi ejusdem academiæ collegium fuit collega cooptatus. Aderat in eodem tunc collegio magnus ille Joannes Vergara k doctor theologus, sapientia, doctrinarumque omnium immortali fama percelebris, qui Thomæ a Villanova vitæ integritatem, & in mediis literariæ palæstræ concertationibus, atque in ipsis studia æmulantium juvenum quasi fluctibus, sanctitatem, pietatemque in omni negotio eximiam erga pauperes inopesque homines, frequenti prædicatione admirans solitus erat referre.

[4] Hinc demum a Salmanticensi academia accersitus, ut cathedram, [ingressus in religionem & vitæ sanctissimæ rudimenta.] quam vocant philosophiæ naturalis, moderari vellet, haud quaquam levi proposito salario, est rogatus. Cæterum poscentibus in Salmanticensibus minime acquiescendum putavit. Repudiavit libenter oblatum honorem, tactus jam tunc profecto de cælo, divinitusque ad perfectionis Christianæ viam affectandam impulsus. Et quem neque honorum, neque aliarum commoditatum irritamenta Salmanticam perduxerant, Christi Redemptoris imitatio, perfectæque virtutis studium facile eo pertulerunt. Quamobrem Salmanticæ in monasterio religiosissimo divi patris nostri Augustini religionis habitum suscepit, anno suæ ætatis circiter trigesimo l; ubi toto illo tyrocinii ac probationis, ut dicunt, tempore, ac proximo etiam ab edita professione, ita vigiliis & præcationibus mirifice erat deditus, ea etiam vitæ modestia ac parsimonia corpus temperabat, ut omnes pene Ordinis nostri viros in magnam spem erexerit, raræ suæ excellentisque virtutis, futurumque virum clarissimum haud vano præsagio divinarent.

[5] Scholasticam Theologiam ibidem profiteri jussus, librum sententiarum monachis prælegendum suscepit. [Mira concionantis] Sacrarum mox concionum munus ea dexteritate obivit, ut vel in ipsis initiis specimen clarissimum daret ardentissimi in Deum spiritus, studiique admirabilis in cultum honoremque divinum, spiritalemque proximorum salutem. Quo factum est, ut tota urbe Salmantica Thomæ Villanovani fama nomenque brevissimo tempore increbresceret. Accepi equidem gravissimorum hominum prædicatione ac testimonio indubitabili, clarissimum illum patrem Joannem Furtatum * instituti divi Dominici monachum (virum sane tota Hispania notissimum ob egregias prædicandi verbi Dei, necnon literarum ac sanctitatis dotes) famæ illius celebritate adductum, ut concionantem pergeret audire, explorabundum accessisse, num res ita se haberet, ut publico præconio jactabatur, perorataque concione exclamasse, summas se divinæ Bonitati gratias agere, quod Ecclesiæ suæ tam strenuum cultorem, egregiumque operarium impendisset.

[6] Brevi post tempore, eo videlicet anno, quo Hispanici tumultus adversus regiam majestatem fuerunt excitati, [dexteritas & fructus] clerus, Salmanticensisque ecclesiæ capitulum eidem habendas per Quadragesimam in summa æde conciones demandavit m. Enarravit ille tunc psalmum percelebrem: In exitu Israël de Ægypto; aderam ego inter auditorum cœtum nondum monachus, sed laïcus adhuc juvenis n. Ibatur ad illum plenis viis, accurrebant admirabundi, & prope attoniti homines, mirari novum dicendi genus, mirari orationis impetum, auditorum animos quoquo vellet rapientem, mirari ardentissimos affectus, viscera ipsa hominum exurentes. Usque adeo descendit præalte ea doctrina in omnium popularium pectora, ut non populum ex laïcis civibus constantem per id tempus Salmantinam urbem diceres, sed monasterium recte institutum esse putares, religiosorumque fratrum conventum.

[7] Affecit præsertim scholasticos homines, literisque vacantes in amplissima academia, [insignis.] quæ in ea urbe jam diu floret; vitæque præsentis fastidire illæcebras, futurique seculi æsentis inhiare bonis divinisque rebus ita sese dedere, docuit, ut non tantum ejus urbis monasteria novitiis monachis redundarent, sed & finitimorum oppidorum cœnobia, & omnium prope urbium conventus, vix religionis sacris initiari petentibus sufficerent. Miris incrementis sese in dies singularis ejus doctrinæ fama atque authoritas diffundebat. Illud vero summo studio curabat, ut doctrinam & eruditionem, additis virtutis ac severioris vitæ firmamentis, communiret: quo nimirum verbo & opere Ecclesiam Dei adjuvaret, exemploque ad bene beateque vivendum hominibus præluceret.

[8] [In aulam vocatus, coram cæsare verba facit,] Quapropter subito Hispaniam universam Thomæ a Villanova percelebre nomen implevit, sanctitatisque & eximiæ religionis sonitu tantum non obstupecit * totam hanc Hispanici orbis oram, curiamque ipsam regiam, regalemque principis aulam clarissimo præconio penetravit. Quo factum est, ut Carolus quintus imperator Christianissimus, idemque Hispaniarum rex Catholicus ac dominus noster, nec non augusta ipsius spectatissima conjux, non parum multis Quadragesimis, compluribusque aliis diebus festis, concionantem audire gestientes ad se evocarent, ex illiusque oratione insigni animi consolatione sese perfundi, haud obscura significatione Christianissimi principes declararent. Illud etiam miraculi loco mihi esse videtur, quod in universum ex omni hominum ordine, ex omni statu ac conditione spiritu quodam, quasi œstro, perciti homines ad illius conciones certatim contenderent.

[9] [auditorumque omnis ordinis corda ad se rapit.] Mitto nunc promiscuæ multitudinis innumerabile vulgus, quod velut sui ignarum pietate inflammabatur: proceres quoque & summates mitto, quosvis etiam magistratus, & ex equestri ordine spectatos viros, qui omnes incredibili ardore correpti incitabantur; sed (& quod magis demirari soleo) literatos homines, egregiosque concionatores, atque omnium prope Religionum monachos, nullos non denique viros literis & eruditione cumulatos, anxios, audiendi avidos, sui oblitos, undequaque excitatos ad se rapiebat. Res sane summa admiratione dignissima, tam diversis hominum ingeniis una eademque oratione tam plene satisfieri posse. Sunt hæ liquidæ veritatis, synceræque virtutis divinæ vires. Horum ego testis sum oculatus, qui diligenter curabam, ne qua ratione unquam ab ejus Viri concione abessem.

[10] [Prudens ac paterna subditos moderandi ratio.] Neque vero talentum unicum prædicandi verbi Dei Thomas hic clarissimus, de quo agimus, duntaxat est divinitus assequutus, sed & alia complura, prudentiam potissimum administrandæ reip. singularem; commissaque proinde illi sæpenumero cura est regendi præcipua nostri Ordinis monasteria, quæ ille sanctissime moderabatur; illud in primis, quod pater Augustinus observandum prælatis in Regula proponit, patiens sit ad omnes, temperareque modestiam cum infractæ authoritatis severitate admonet, reipsa insigniter præstabat. Liberalitate insuper conspicuus omnium necessitatibus diligenter prospiciebat, mox exhibitis alacriter his, quæ oportebat conferri. Caritate præsertim totus videbatur ardere, maxime erga monachos ægrotos, quique in valetudinario hospitio languebant.

[11] [Bis toti provinciæ suæ præest:] His rebus adducti patres Religionis, expertique illius in omne opus eximias dotes, bis Priorem Provincialem designarunt; quibus tandem, cum diu restitisset, morem gessit; ægre enim a secretioris cubiculi, cellæque secessu divellebatur. Hauriebat siquidem ex spiritali precatione ac meditatione nihil minus quam ex libris ipsis & literarum studio, unde conciones suas instrueret & concinnaret: quamobrem ejusmodi functiones, & gubernandi curam vitabat, trahebatur tamen invitus & reluctans, Religione vehementer urgente ob publicam commoditatem. Tanta illi inerat sapientia, & in gerenda republica spectatissima prudentia & gravitas. Illustriores multo quam antea sui splendores cœpit solida hujus Viri virtus jam emittere: augebatur, ut veræ ac minime fucatæ virtutis est ingenium, procedente tempore sanctitas, & simul sanctitatis fama se fundebat latius. Porro accidit, Deo ita rebus humanis consulente, ut eo tempore archiepiscopatus Valentinus, antistite vacuus, pastore destitueretur, & Valentina urbs suo præsule careret, vita feliciter defuncto o.

[12] Cæterum imperatoris Caroli quinti majestas in eo præcipuas suas cogitationes potissimum ponebat, [sit archiepiscopus Valentinus, & omnes] ut ecclesiis ii Prælati præficerentur, qui numeris omnibus absoluti rem ecclesiasticam pro dignitate administrarent. Procul autem ab Hispania per id tempus cæsar apud interiorem Germaniam agebat, Germanicis rebus valde perturbatis imperatoria majestate prospiciens; inter illos igitur magnorum bellorum æstus heroïca Thomæ a Villanova virtus cæsaris animo sese objicit: illa sola est, quæ sanctissimi Viri negotia gerit; illa, quæ absentis nihilque minus, quam de honoribus aut de dignitatibus ineundis, cogitantis memoriam apud occupatissimum principem excitat. Nuncio itaque accepto, mox prudentissimus imperator Thomam a Villanova archiepiscopum p … ea vitæ sanctimonia, religionisque singularis exemplo ad finem usque vitæ rexit, ut expectationi, quam amplissimam de eo homines conceperant, cumulatissime responderet, populum frequentibus concionibus, ut verum pastorem decet, pascens, summaque solicitudine nihil omittens earum rerum, quas a reipublicæ parente præstari oporteret.

[13] Magister Segria, episcopus Sacerensis in Sardinia q, [boni pastoris partes implet:] vir plane literis & virtutis exemplo sat multum cognitus, quique studiosissimus fuit assectator doctrinæ ac concionum illius, is mihi familiari sermone affirmabat, grandius quid & ardentius insonuisse, superasseque seipsum post initam dignitatem, acceptamque pastoralem curam, & majori intentione acriorique zelo velut fulgurasse in concione e suggestu, ex quo factus est archiepiscopus, zelotypo nimirum affectu, sponsa ducta, succensus. Minime vero mihi est animus euangelici illius pectoris sigillatim virtutes percensere, quamque luculenta boni pastoris exempla omni in negotio ediderit, immensæ hoc esset operæ; sed de eleëmosynarum largitione nonnihil perstringam duntaxat.

[14] Dubio procul, certoque rei experimento compertum est, [parce vivit, ut pauperibus suffragetur;] reddituum proventuumque omnium, qui ad ipsum legitime redibant, tam copiosam portionem pauperibus egenisque erogare esse solitum, ut tantummodo sibi suisque rebus id relinqueret, quo nihilo delicatius vitam degere posset Archiepiscopus, quam olim Monachus pauper in monasterio degisset. Itaque eadem sibi utendum esse parsimonia in dignitatis gradum promotus, animum induxit, qua in Religione & monachatu fuerat usus, quo superesset, unde largiori beneficentia pauperibus consuleret, effusiorique benignitate providere posset. Quæ res quoniam urbe Valentia totoque Valentino regno cognita satis explorataque est, in ea commemoranda diutius immorari nolo.

[15] His moribus vivendique ratione vitam sanctissime perduxit, [pie moritur;] donec a Deo optimo maximo accersitus diem suum obiit anno salutis millesimo quingentesimo quiquagesimo quarto r; cum nimirum, Sacramentis Ecclesiæ susceptis, magno animo pietateque insigni flagrans, serenoque & æquabili vultu in alacritatemque propenso, animam Creatori Deo reddidit maxima assidentium admiratione, tam sanctum ac beatum vitæ finem demirantium. Fuere etiam lachrymis & lamentis & vario ejulatu ipsius obitum plurimi homines prosequuti, pauperes præcipue & egeni, palam clamitantes, sibi suum Parentem ereptum, cujus solitudine * & largitate suæ inopiæ & egestati hactenus fuisset consultum.

[16] [in templo Ordinis S. Augustini sepultus colitur.] Tenebantur vero summo desiderio clerus capitulumque Valentinæ ecclesiæ honorificentissimo sepulchro apud se sancti Viri corpus sepeliendi, missisque ad eum, paulo antequam vita excederet, lectissimis de capitulo ac sacerdotali senatu viris, magnis precibus contenderunt, ut desiderium hoc suum boni consuleret, ratumque haberet: decrevisse se pro veteri in eum observantia ac veneratione in insigniori templi loco tumulum erigere, quo conderetur. Negavit ille singulari modestia, monachum se esse respondens, in monasterio sui Ordinis ac instituti debere tumulari. In monasterio itaque Eremitarum Augustiniensium, in æde Virginis a Succursu nuncupatæ, humili sane loco ad templi ingressum suum demortui corpus sepeliri mandavit. Ubi quo magis magisque ille magnifici sepulchri honorem fugisse videtur, tanto majori populi honorificentia colitur; invisiturque frequenter id sepulchrum a totius urbis Valentiæ popularibus; ibidemque preces suas pii homines ad Deum fundunt, votaque suscipiunt, sanctissimumque Archiepiscopum patronum sibi advocant, illi præsertim, qui proprius s & magis familiariter viventem cognoverant.

ANNOTATA.

a Natum esse Sanctum Fontisplani, vulgo Fuenllana, dimidio milliario Villanova, communis sententia est; cognomentum vero accepit ex eo, quod Villanovæ educatus fuerit. Vide Commentarium prævium § 2.

b Sic appellavit Plinius: imo ipsum oppidum Villanova haud ita procul abest a loco, ubi olim Laminium fuit: Ager autem Laminitanus hodiedumvulgo nuncupatur el campo de Montiel, estque tractus Castellæ novæ in archiepiscopatu Toletano.

c Hispanis la Guadiana dicitur, oriturque in eodem agro Laminitano.

d Patre Alphonso Thoma Garcia, matre Lucia Martinez Castellanos, de quorum natalibus disseruimus in Comment. § 2.

e His insinuat auctor, neminem ex majoribus Sancti aliquid commune habuisse cum Judæis & Mauris. Eodem sensu Baxius ejus parentes fuisse ait, sanguinis intaminati; Salonius Hispanice Christianos viejos y limpios de todos quartos, id est, Christianos veteres & ex omni parte puros.

f Piissimæ hujus matronæ virtutes fusius explicatas dabit Salonius.

g Complutum, oppidum præclarum Castellæ novæ, incolis Alcala de Henarez a flumine Henarez, quod ejus muros præterfluit. Academiam hic florentissimam instituit sub initium seculi XVI mox memorandus Franciscus Ximenius, archiepiscopus Toletanus & S. R. E. Cardinalis ex Ordine seraphici patris S. Francisci.

h Alvari Gomecii Historia de rebus gestis Eminentissimi Ximenii in lucem prodiit Compluti anno 1569, insertaque dein fuit tom. 1 Hispaniæ illustratæ, editæ Francofurti anno 1603.

i Celeberrimus hic S. Thomæ nostri discipulus vivere desiit anno quinto ab obitu Magistri, Christi scilicet 1560. Porro quæ hic Mugnatonius de Sancto ejusque discipulis memorat, juverit ipsiusmet Gomecii verbis expressisse. Ita habet lib. 8 pag. 1140 tom. 1 Hispaniæ illustratæ: Liberales disciplinæ multos percelebres viros habuerunt, de quibus alii copiosius tractabunt: a nobis tres tantum hic recensebuntur, Thomas Villanova, Alphonsus Pratus & Didacus Naverius. Thomas in Ildephonsi collegium cooptatus, artes liberales professus est, & discipulos satis doctos academiæ dedit; inter quos Dominicus Soto & Ferdinandus Enzinas numerantur. Hic cum raram indolem & ingenii acumen opusculis editis ostentasset, magnamque sui spem concitavisset, immatura morte præreptus fuit: ille vero inter Ildephonsi collegas adlectus, tantos in liberalibus disciplinis, in reque theologica progressus fecit, ut Salmanticam concedens, & in Dominicanam sodalitatem ascitus, in ea academia theologicam scholam multos annos fuerit moderatus, scriptisque eruditissimis orbem repleverit, & ad res gravissimas tractandas a Tridentino per Carolum V imperatorem, cui a confessionibus fuit, accersitus, magnam sibi auctoritatem comparaverit. Thomas vero & ipse Ildephonsi sodalis, Augustinianum Ordinem postea professus, cum vitæ sanctimonia magis ac magis quotidie claruisset, archiepiscopus Valentinus factus est, in quo munere obeundo sanctissime se gessit.

k Qui præclari viri hujus pleniorem notitiam desiderat, adeat Nicolaum Antonium in bibliotheca Hispana, & laudatos ab eo auctores.

l Adi, si lubet, Commentarium num. 34.

m Tumultus hi inchoati anno 1519 juxta Sandovallium in Vita Caroli V imperatoris, protracti sunt usque ad 1522, quo Sanctum conciones Salmanticæ habuisse dicit Salonius; vide tamen sequentem lit.

n Teste Herrera in Historia Conventus Salmanticensis pag. 195, ubi ex antiquo libro professionum recenset Priores conventus Toletani Ordinis S. Augustini ab anno 1494 usque ad 1566, Joannes de Muñatones, qui fuit episcopus Segobricensis, in dicto conventu Toletano professionem emisit die 12Februarii 1523; igitur anno præcedente ante diem 12 mensis ejusdem tyrocinium inchoavit, ac proin non fuit Salmanticæ, nondum monachus sed laïcus adhuc juvenis, in Quadragesima, quæ anno 1522 cœpta est mense Martio, cum Pascha inciderit in diem 20 Aprilis. Unde corrigendus Salonius, qui cap. 6 lib. 1 Vitæ dicit, conciones illas habitas fuisse a Sancto per Quadragesimam dicti anni 1522, hæque innectendæ anno alicui præcedenti.

o Dum S. Thomas ad Valentinas infulas promotus est, decessor ejus Georgius Austriacus, vita functus non erat, sed valedixerat sedi Valentinæ & ad Leodiensem transierat, ut satis probatum est in Commentario prævio num. 81.

p Desunt hic voces aliquæ, quibus perficiatur sensus, puta nominavit, qui vel similes. Ceterum pleniorem horum omnium expositionem dabit Salonius.

q Magister Joannes Segria, quantum intelligo ex Salonio, apud quem recurrit sæpissime, S. Thomæ familiaris fuit ante archiepiscopatum in Complutensi civitate, ab initio archiepiscopatus in ejus palatio degens visitatoris munere functus est, ab eodem episcopus consecratus & suffraganeus assumptusest, eidem ad mortem usque adhæsit, eum sacro Viatico munivit, sepulturæ tradidit & ejus non dudum defuncti in apparitione conspectu gavisus est. Dein idem suffraganei munus verisimiliter exercuit tum apud Franciscum Navarra tum apud Martinum de Ayala, Valentinos archiepiscopos, S. Thomæ successores; certe tom. 4 Conciliorum Hispaniæ pag. 86 concilio Valentino provinciali, sub illustrissimo de Ayala celebrato, ita subscribit mense Februario anni 1566: Joannes Segrianus episcopus Christopolitanus, procurator Oriolensis. Quapropter, si ad sedem Sacerensem seu potius Sassarensem, quæ in Sardinia archiepiscopalis est, promotus fuit, quod confirmare nequeo, cum Sassarensium archipræsulum catalogi ad manum non sint, dubitare nequeo, quin id factum sit intra dictum annum 1566 & 1571, quo vivere desiit Mugnatonius.

r Imo quinquagesimo quinto, sicut probatum est in Commentario prævio.

s Forte legendum propius; ceterum præter notata in margine correxi hinc inde alia manifestiora typothetæ vitia, quæ occurrebant in editione anni 1581, quam tamquam vetustiorem secutussum.

* Hurtadum

* l. obstupefecit

* l. solicitudine

VITA ALTERA
Ex Serie Actorum in canonizatione.

Thomas a Villanova, archiepiscopus, cognomento Eleemosynarius, Ord. S. Augustini, Valentiæ in Hispania (S.)

Ex Serie act. in canon.

[Sancti parentes eorumque virtus;] Thomas de Villanova Ordinis Eremitarum sancti Augustini, archiepiscopus Valentinus, natus est in oppido Fontisplani, vulgo Fuenllana nuncupato, Tolentanæ diœcesis, anno circiter millesimo quadringentesimo octogesimo septimo a, in domo materna ex Alphonso Thoma Garzia de Villanova de los Infantes & Lucia Martinez piis conjugibus, quos tam eximios Catholicæ religionis cultores extitisse fertur, ut suas domos inquisitoribus regni Murciæ, diœcesim Toletanam invisentibus, hospitio excipiendis consecrassent; adeoque in pauperes liberales, ut passim Eleemosynarii cognomento vocarentur. Alphonsus enim sciens, quod tineam non excludant clausa, sed claudunt & rubiginem nutriunt servata, non vitant; ut sua servaret, non servabat, sed erogabat in pauperes. Nam pinguem frumenti censum, quem e molendino quotannis percipiebat, in egenos erogare consueverat & frumentum pauperibus agricolis ad serendum mutuatum, exigente mox eorumdem inopia, libere dimittebat. Lucia vero, ne panem otiosa comederet, manum suam misit ad fortia ac digitis apprehenso fuso, nendis lino & lana assiduo vacans, iis pauperum nuditati consulebat, ipsa tantum cilicio, indusii loco contenta.

[2] [virtutes ejusdem] Thomas a puerili ætate, Domino jam tunc in Servi sui infantia operante, non obscura futuræ sanctitatis dedit indicia, nec sero piæ educationis profectum ostendit; jentacula enim pueris, gymnasium petentibus, dari solita, pauperibus largiebatur, ac ne nudos dimitteret homines, quibus non erat operimentum in frigore, domum sæpe sæpius repetebat, sago, thorace, pileo, caligis & pallio denudatus, quibus Christum in pauperibus egenum induerat. Præterea, ne aliquando facultas subveniendi pauperibus sibi adimeretur, si post dispersum quotidianum panem supererat aliquis, cujus inopiæ minime consultum foret, matrem enixe rogabat, ut paratam sibi prandii portionem ei dari præciperet, spondens ea die se minime comesturum: annuebat mater, & Thomas, portione sua esurienti tradita, per diem illum a cibo sibi temperabat b, prandiumque in manu pauperis reponebat, ut sibi servaret, quod venter sibi fuerat perditurus. Accidit una die, ut mater e domo prosiliisset, imparato, nec relicto pane pauperibus frangendo; pauperes e more ad ostium domus contendunt, at, ubi Thomas panem non comperit, pullos e gallina domi existente subtractos inter pauperes divisit: rediit mater & Thomam de pullis interrogavit, ipseque hilari vultu respondit: Mater domo discessura, quæso, panem pauperibus dispergendum dimittas, ut redux pullos invenias; venerunt namque pauperes, & cum panis deesset, ne eos vacuos dimitterem, singulis pullum attribui.

[3] Ova recentis fœtus ad xenodochia languentibus reficiendis deferebat, [in pueritia;] & messi præfuturus, a genitore aliquando missus ad agrum, cibum sibi & messoribus allatum pauperibus spicas colligentibus partiebatur c: parentum tamen imperio æque subditus & obediens ab eorum mandatis vix declinabat, quantum charitas in Deum secus urgeret, vel ea in proximum suaderet. Puellus adhuc jam sanctorum senum vivendi rationem æmulabatur, & vix mundum ingressus nihil habebat antiquius, quam mente pariter & corpore immaculatum se custodire ab hoc sæculo d; ideoque moribus erat adeo compositus, ut per vias incedens semper dimissis oculis, neque circumspiceret in vicis, nec observaret in plateis; eoque castus & pudicus, ut virgo communiter putaretur, ac neque verbum ex ejus ore prodierit, quod audientes ad pudicitiam non allexerit, summam in se venerationem non excitaverit.

[4] Hisque & aliis virtutibus ac ætate proficiens, sortitus animam bonam, [studia litterarum;] in vigesimo secundo constitutus anno, Thomas in collegium S. Ildephonsi universitatis Complutensis admissus, liberaliumque artium & præsertim sacræ theologiæ studia sedulo professus e, tempus, quod studiis supererat, religioni donans, ante imaginem Crucifixi, cubiculi parieti hærentem genuflexus, fundendis Deo precibus & carnis castigationibus impendebat, quod adhuc cum dicta imagine Crucifixi summa veneratione a Christi fidelibus invisitur f. Inter hæc Thomas, parente orbatus, perfectioris vitæ viam ingrediens, nihilque sibi, quod hic suum diceret, relinquens, ut nudus & expeditus miles Christum Dominum sequeretur, quæcumque habebat, se in pauperes impensurum deliberat, & matrem deprecatur, annueret, ut ipse domum paternam cum reliquo patrimonio nobilibus pudicis pauperibus alendis fœminis addicere posset: idque ex desiderio impletum extitit, & erectum hujusmodi xenodochium in oppido Villanovæ, adhuc Hospitale Archiepiscopi nuncupatur.

[5] Annum agens vigesimum septimum, & in arduo palestræ genere, [vita monastica;] in qua mens nostra contra spiritalia nequitiæ, quæ sunt in cælestibus, continuo militans, maxima cogitur subire certamina: antesignano aliquo duce, & adjutore se indigere prospiciens, quo in bello dirigeretur, ut vinceret: strenuissimum vitiorum hæresumque domitorem Augustinum elegit, sub cujus Regula militaret, & die XXIV Novembris anno MDXVI Thomas Ordini Eremitarum sancti Augustini in conventu Salmantino nomen dedit, ac positis per annum mira austeritate vitæ rudimentis Religionis, recurrente mox die vigesima quarta Novembris, ibidem solemnem professionem emisit; & æmulatus charismata meliora, eam brevi religiosæ perfectionis metam attigit, ut vix biennio elapso, conventus ejusdem Salmantini Prior suffectus sit. Inde vero Prioris S. Augustini Burgensis, visitatoris provinciarum Castellæ & Bethicæ, Provincialis ac definitoris ejusdem provinciæ Castellæ, & Prioris Vallisoletani munia, iis vitæ ac morum exemplis obivit, eoque zelo labefactatam regularis disciplinæ integritatem restituit, ut numero reformatorum Constitutionis Ordinis adscribi promeruerit.

[6] [in victu sobrietas;] Inter hæc transeunte Thoma per civitatem Toletanam, Thomas Galliego & Joannes de Bonillo ejus consanguinei, necnon familiaris quidam archiepiscopi Toletani, ei simul occurrunt & singuli proprio & archiepiscopi nomine prandium ac hospitium exhibent. Thomas autem nullius humanitatem se læsurum dictitans, a singulis subducit se ac iter prosequitur. Consanguinei eum a longe sequuntur, ut videant, quo se Thomas meridie refecturus cibo recipiat. At ubi ille e civitate egressus fuit, reperto fonte, substitit, extractumque panem e pera aqua madefacit, eoque tantum cibo vescitur. Hæc intuentes consanguinei ad Thomam accedunt & plurimum conqueruntur, quod oblatis abnuisset. At ille inquit; Fratres, escarum adipem comedendo, salus animæ non acquiritur g.

[7] [inviti electio] Primus omnium Thomas in chorum ingredi, ultimus ex illo egredi consuetus, vigiliis, flagellationibus carnis, & concionibus mirifice intentus erat, negligentes in via salutis excitans, lapsos erigens, erectos confirmans; adeo ut omnes in magnam spem erecti, eum Virum clarissimum futurum, haud vano præsagio divinarent. Hisque permoti Carolus quintus & Philippus secundus, quoniam ex diuturna ecclesiæ Valentinæ viduitate terra illa frugifera conversa erat in salsuginem a malitia inhabitantium in ea, ut jam non esset amplius ager primitiarum, cui benedixisset Dominus, sed squallens, horrensque desertum spinis obsitum; nam, collapsa cleri disciplina, populus in gravissimos errores deducebatur; tantæ sterilitati Thoma tantum præsule consuli posse, non ab re crediderunt. Verum ne, ut antea Granatensis ecclesiæ infulas recusaverat, etiam Valentinæ curam suscipere Thomas abnueret; ubi imperatoris ac regis imperium nec satis urgere compertum fuerat, a suo superiore, vi præcepti obedientiæ, & sub excomunicationis anathemate adactus, cellam cum lachrymis deserens, Valentiam se recepit. In conventu S. Mariæ de Succursu Ordinis sancti Augustini equo descendit, indeque factu * solemnis ingresus abdicato, pedester cum socio simplicis Religiosi habitu indutus ad cathedralem perrexit, & hæc humilitatis fundamenta jecit, ut ecclesiastici præsulis culmen, quo profundius, eo solidius sublimiusque eveheret.

[8] [ad archiepiscopatum Valentinum] Cathedram igitur episcopalem postquam ascendit, non tantum novo Antistiti curæ fuit ædificare ac plantare, sed (quod majoris negocii & operis erat) in ea cogitatione assidue versabatur, ut secundum Dei consilium infructuosos palmites evelleret & male ædificata destrueret & dissiparet. Etenim ecclesiasticam disciplinam adeo corruptam invenit, ut capitulares ac reliqui præbendati, nec vererentur sago brevi villoso amicti & lactucis h ad collum inversis compti, equis quovis phalerorum & ephippiorum genere perornatis, Africano more insidentes, etiam personati in plateis publicis hastiludiis sese indigne exercere, nec non, uti curiosa sectantes, in theatra se tradere, indeque sine mora in chorum Divinis interfuturi, aut Sacra facturi, ingredi auderent i.

[9] Quare cura pastorali suscepta, ea, qua in Dei honorem & animarum salutem ardebat ignita charitate, [cura pastoralis;] ad mores omnium reformandos totum se tradidit k, & ut gregem sibi creditum in fide confirmaret, synodo provinciali coacta, cleri discliplinam pristino nitori restituere pro viribus conatus est: inde laïcorum emendationem satius prodituram prospiciens. Et quamvis suaviter animos ad honestatem capessendam allicere studuisset, fortiter tamen finem attingere non prætermittens, eo capitularium licentiam adduxit, ut hæc ausa fuerit, se potius a Pastoris virga subducere, quam arctioris vitæ institutis imminui. Permisit Deus, dum capitulares & clerus metropolitanæ ecclesiæ, ne eis peccandi facultas adimererur, sese Apostolicæ Sedi privative subjectos dictitantes, a Thomæ imperio declinare satagerent, ut canonicus, nomine Vulpus l, ob geminos pugionis ictus in algazirium Joannis de Villacosa m gubernatoris Valentiæ inflictos, ad carceres laïcales detrusus, se pœnam persoluturum propediem pertimesceret. Ejus discrimine ad capitulares allato, iidem ad Archiepiscopum convolarunt expetentes, ut ipse ecclesiasticæ immunitati ex debito pastorali consulere dignaretur. His auditis, Thomas subridens inquit: Ego opitulari vobis non potero, qui ex ovili meo non estis, & me pastorem vestrum non cognoscitis; mox repetitis eorumdem precibus addidit: Ne dubitetis, fratres, etenim ipse magis gloriosam mortem, quam odibilem vitam amplectar, & lubens ad supplicia præibo, ecclesiasticam libertatem pro munere defensurus.

[10] Thomas idcirco, quem zelus domus Dei comedebat, [in propugnanda libertate ecclesiastica] induta pro thorace justitia; & accepto pro galea judicio certo, sumptoque pro scuto inexpugnabili æquitate, statim instat, ut ei Vulpus reddatur, & ubi humanitas negligitur, præceptis urget, regiosque ministros pertinaces adhuc anathemate percutit, ecclesias interdicto subjicit. Gubernator in rabiem actus, alium clericum, qui in taurorum ludis virum occiderat, præcipitanter ultimo supplicio damnat, & laqueo suspendi imperat. Dux vero Calabriæ, prorex Valentiæ, minaci epistola Thomam monet, ut ab incepto desistat, nisi mallet facultatibus temporalibus exspoliari: & Thomas, cui Dominus dederat faciem, ut adamantem, nihil timens sacerdotali respondit constantia: Dux, tunc magis locuples ero, cum temporalitatibus prorsus destituar, & ad cellam, ubi divum Augustinum parentem inveniam, & a qua invitus non nisi cum lachrymis discessi, lætissimus remigrabo.

[11] Dux tandem, Thomæ ingentis animi fortitudine varie, [fortitudo; solicitudo,] sed incassum tentata, sextum post mensem præbendatum ejusdem arbitrio dimitti imperat. Gubernator autem cum algazirio die Palmarum nudatis pedibus, detecto capite, libero tamen corpore, candelam manibus gestans, præ ecclesiæ foribus se sistere compellitur. Sed Thomæ animum non solum ecclesiasticæ libertatis propugnandæ studium, sed salutis omnium subditorum suorum solicitudo inflammabat. Plurima propterea dum pateretur, ærumnas laboresque infinito prope numero dum toleraret, ut libertatem ecclesiæ tueretur, & in sua provincia synodalium legum observationem stabiliret; simul debito pastoralis curæ & charitatis vi illa prope immensa, quæ cordi ejus dominabatur, ad singulorum procurandam salutem impellebatur; itaque in labore & ærumna, in vigiliis & jejuniis multis obsecrans, arguens, increpans in omni patientia & doctrina, omnibus omnia factus est, ut omnium animos lucrifaceret.

[12] [caritas] Inter cujus generis exempla præ cæteris recensetur, quod blando sermone quosdam præbendatos ad abjicienda opera tenebrarum & induenda arma lucis pluries Thomas allexerit; verum illos, lucem abhorrentes adhuc, & carnis curam facientes in desideriis suis, in cubiculum duxit, ibique clausis januis, nudatis sibi humeris, & ante imaginem Crucifixi genuflexus, singulos his verbis allocutus est: Frater, meis peccatis actum fuit, ne tu a via mala pedes tuos prohibueris, & mea tot monita despexeris: quare si culpa mea est, æquum, ut ipse pœnam persolvam: & continuo se duris afficiebat flagellis. Tunc præbendati lachrymarum vim profundentes, Thomam exorarunt, ut desineret se verberibus cædere, promittentes anteactæ vitæ emendationem, quod ita eos implevisse asseritur, ut mox fideles Domino in mortale crimen haud amplius inciderint n.

[13] [& industriæ] Alium sacerdotem acriter, sed frustra sæpius admonitum, diuturno carcere ab impudica consuetudine revocare studuit; eum denique accersitum hisce blandis verbis affatur: Amice & frater, unde hoc mihi, ut ipse audeam judicare te fratrem meum, consacerdotem, emptum eomet pretio, quo empta est anima mea, non quidem ex corruptibilibus argento & auro, sed pretioso Sanguine sacri Agni immaculati Jesu Christi? Fortasse tu melior me es, & ego te judicabo, qui me ipsum ignoro? Tu te judica & cognosce dignitatem tuam: quibus nedum permotus, sed perterritus sacerdos religiosissimus evasit o. Canonicum cathedralis, etiam inhoneste viventem, ad se vocavit, eique jussit, ut rei familiari consuleret, &, Romam quasi profecturus, noctu ad ipsum rediret: canonicus imperata fecit, quem Thomas semestri detentum in proprio cubiculo, diu noctuque verbo & exemplo eum increpans, ad pœnitentiam flexit; mox emendatum dimisit, a domesticis & amicis, acsi reducem ab Urbe, verbis officiosis exceptum.

[14] [in revocandis] A Michaële Vincente actuario concubinam dimovit, eamque inter religiosas mulieres in hospitio collocavit. Noctu Michaël per fenestram ab hospitio illam eduxit: cumque a ministris laïci tribunalis perquireretur, is ad cathedralem confugit. Suasum est Thomæ, ut Michaëlem, immunitatis ecclesiasticæ beneficio indignum, ad carceres detrudi juberet; at inquit Thomas: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat: tantum desidero, ut Michaël concubinam a se dimissam religioso hospitio restituat, & cupiat emendare, quod fecit. His ad Michaëlem delatis, ingemuit tam benignum læsisse Parentem, deseruit impudicam, pœnituit & vitæ reliquum religiose duxit. Ex quibus liquido constat, quo Thomæ pervenerit excellentia charitatis; dum causa emendationis, etiam in proprio cubiculo hujusmodi homines secum degere passus est.

[15] [ad frugem improbis;] At ubi malo suorum familiarium exemplo, alios infici potuisse veritus fuit, effugiens illud: Inimici hominis domestici ejus, neque per horam quempiam impudicitia notatum suis obsequiis detinuit: imo nepotem ipsum ex fratre, tali culpa fœdatum, e domo expulit, & patriam repetere sine mora coëgit. Numquam vero Thomas conversionis alicujus provinciam suscipiebat, nec ad conciones agendas pergebat, nisi Deum effusis precibus exorasset, ut ei audientium corda emolliendi gratiam elargiretur: mox ab hujusmodi oratione consurgens, eo fervore ardentique zelo peccatores corripiebat, ut quamplurimos ad pœnitentiam, ac ad relictam perfectioris vitæ semitam revocaverit, & æque prudentis ac eximiæ charitatis usu innumeros ad ovile Domini reduxerit, quos tactos dolore cordis intrinsecus, ad confessarii pedes illico convolare impellebat; ideoque S. Paulus, S. Joannes Chrisostomus, Christi Apostolus, Divinus intellectus, & Cereus divini amoris passim nuncupabatur.

[16] Et quidem semel concionando coram recol. me. [eximia ejus fides,] Philippo II Hispaniarum rege Catholico, præ nimia sua erga proximum charitate mirabile etiam fidei magnitudinis argumentum edidit: siquidem agens de ineffabili Trinitatis mysterio, in eam corda hominum vehementi sermone inflammare conatus, inde in lacrymas actus ex corde in hæc verba prorupit: Dicam, fratres, dicam & cum nimio cordis gaudio dicam, etsi vobis forsitan temerarius visus fuero; Fides tua Domine Sanctis tuis, qui in hujusmodi testimoniorum scrutinio versantur, jam vix fides est, quoniam de fide jam transiit in lucem p. His cum præsens etiam reperiretur Gaspar Avalos archiepiscopus Granatensis, vir doctrina & summa pietate præditus, cum Thomas a suggesto descendisset, eum sic affatus est: Non putavi, quod humanus intellectus eo se potuisset extollere; quæ enim a te audivi, imbecillitatem nostram longe satis excedunt; dum tam dilucide ejus generationem enarrasti, de qua vix licet homini loqui. Hujusce autem & aliarum quamplurium concionum, in Latinum idioma versarum q, codex quam eruditissimus & animarum saluti perutilis, eo superstite, nunquam Thomæ singularis modestia præbuit assensum, ut typis committeretur.

[17] Adeoque Thomas in Dei amorem propensus erat, [caritas in Deum & proximum;] ut passim dicere soleret, sibi propemodum tolerabilius videri, se in infernum præmitti, quam non diligere Deum, & præ ignibus & tormentis magis terreri, quod, qui cruciantur in inferno, Deum oderunt. Magnitudo etiam animi inter cæteras virtutes in eo enituit; etenim injurias fortiter dimittens, inimicos impense diligebat: cum læderetur, assuetus dicere: Patientia opus est, rogabo Deum, ut pro sua misericordia illius cor emolliat, &, si eum pœnituerit, clementiam non denegabo. Mirum in modum Thomas extitit liberalis in pauperes, parcissimus erga seipsum: hic ille fuit Euangelicus Paterfamilias, qui de thesauro suo proferens nova & vetera, domum suam nedum sanctis moribus, sed etiam corporalibus pavit alimentis. Hic ille prudens Servus, qui pecuniam Domini sui nummulariis fœneratus quotidie, assiduo manum suam aperuit inopi & palmas suas extendit ad pauperem: at unicum biretum proprio usui domi asservabat, sola veste & pallio laceris contentus, quæ suis manibus ex veteri scapulari, in frusta discisso, resarciebat; ac ita non semel, sed perpetuo, dum vixit, suis omnibus spretis, post hæc labore manuum, unde eleemosynam satius dare posset, & pauperibus, quorum se Parentem & Tutorem agebat, largius subveniret, operabatur.

[18] Proprium cubiculum, storeis tantum obductum & perornatum habens, ibi super vili lecticulo, aut sarmentis stratis quiescebat, & frequens pauperes sodales adhibens, [in victu & vestitu paupertas] ex eadem olla cibum sumere consueverat: adeo tamen parce, ut senio confectus, nunquam annuisset, integrum pullum, sed quartam pulli partem vel medietatem perdicis tantum pro sua mensa parari; & œconomo secus suadenti ac deprecanti sæpius responderit, iniquum fore, ut servus pinguiori cibo, quo Dominus vesceretur: se quidem Servum, pauperes dominos asserendo: etiam una adjiciens: Nonne assueto refici cæpis & aliis * satis superque est quartam pulli partem aut dimidiatam perdicem comedere? Quadam die pauperrima mulier ad Thomæ domicilium detulit lampetram, quam œconomus emere satagebat: videns hæc Thomas, petiit, quanti illam emere statuisset: respondit œconomus: Domine, viginti quinque regalibus r; & Thomas subinde inquit: Ipse tanti non sum, ut comedam, quod poterit viginti quinque pauperibus satis esse, jussitque lampetram aliis emendam dimitti, & mulieri egenæ eleemosynam impartiri.

[19] [munificentia] Lintea etiam e proprio cubili desumens, & indusiis se ipsum exuens, ea in pauperes erogabat, & cum mulier quædam nomine Daces, quæ assiduo suens, hujus generis supellectilem Thomæ parabat, pluries ab eo expetita de indusiis & linteis, Thomam admonuisset, ne tam liberalis foret, sese necessariis hujusmodi prorsus destituendo, respondebat Thomas: Daces filia, fer opem, non consilium, quæ enim pauperum sunt, pauperibus præter injuriam denegari non possunt. Propriis etiam palliis, si alia indumenta deerant, pauperum nuditati consuluit, & ad instar divi Gregorii Magni catalogum omnium pauperum Valentiæ degentium, ut singulis pro indigentia & conditione subveniret, penes se asservabat: ita ut alicui nobili egeno annuatim summam mille scutorum suppeditare consueverit, & a nullo paupere faciem suam Thomas averterit, neminemque ab eo discessisse consenserit, cui delatæ sibi egestatis remedium non attulisset.

[20] [erga pauperes;] Inter quæ plurima non obscurum sane obtinet locum, quod semel cum sutore s Thomas super pretio manicarum altercatus, noluit in illis sumptum facere viginti quinque regalium, sed manicas vilioris pretii ad se afferri jussit. Sutor a Thoma discessit, Præsulis avaritiam dicaciter detestatus. Cumque, elapsis aliquibus diebus, idem cum amico de ejus indigentia querimoniam faceret, ex quo potissimum dos nubili jam filiæ deesset; amicus sutori suasit, ut Archiepiscopo id aperire festinaret: subridens sutor, manicarum factum amico narrat, & ad Thomæ charitatem refugere recusat: tandem a deputatis visitatoribus ad Thomam indigentia filiæ sutoris ultro allata est, & ipse de more subsidium dotis septuaginta scutorum ad puellam mittit. Sutor stupore attonitus, existimans se somnium videre, facto vix fidem præbebat; mox ad Thomam advolans, ei gratias agit, & de exagerata ejus avaritia veniam postulat. Thomas placide respondit: Fili, si pro manicis, quanti volebas, impendissem, illo minus pro dote tuæ filiæ superfuisset; tace & dato gratias Deo, qui ei de dote providit.

[21] [& parcitas] Nobilibus puellis subsidium dotis etiam ad summam quingentorum scutorum elargiebatur, & orphanorum patris cognomen sortitus est Thomas; cum, quotquot parentibus orbatos egenos expertus est, tot proprio ære levaverit. Quo vero in subditos suos liberalis extitit, eo parcior se in consanguineos ostendit: pauperes enim omnium Valentinæ ecclesiæ redituum dominos recognoscens, quæcumque ex his percipiebat, per suas manus, uti per pontem, ad illos trajicienda fore asserebat; at cum ipsius mater, fere omni substantia pauperibus erogata, Thomam adiisset & secum duxisset quosdam egenos ejus consanguineos, quorum indigentiam Thomæ plurimum commendavit, respondit is: Mater, bona, quæ habeo, non sunt mea, sed pauperum naturalium hujus provinciæ. Dimisit deinde matrem, quæ diu religiosissime vixit in oppido de Villar t: consanguineis vero, ut matri in aliquo blandiretur, singulis scuta quinquaginta attribuit, quæ adhibendo mox in cibo dimidium consuetæ portionis recuperavit, ne illis, ut aiebat, pauperes loci fraudaret.

[22] Cum Thomæ germanus frater Valentiam profectus, [erga consanguineos,] ditiori habitu pro consueto indutus, ad eum accessisset, Thomas illum pro fratre minime cognovit, inquiens; Frater meus non tam ornato habitu indui in more habuit; quare necesse fuit, ut is, accepto viliori indumento, ad Thomam reverteretur, & tunc illum amplexatus est, & hospitem excepit; subdens: Tu vere frater meus es u: postquam vero idem satis quievisset, modica nummorum quantitate ei erogata, facultatem repetendi patriam attribuit, dicens: Frater mi, me excusatum habeas: nam, quæ possideo, commendata sunt mihi, non tradita.

[23] Sed cum Mauri prædati essent oppidum Callera w ejus diœcesis, [exemplis probata;] & plurimos incolas captivos duxissent, Thomas ingentem aureorum vim, in illis e jugo servitutis redimendis, quam liberaliter profudit. Præter vero hujus generis eximiæ charitatis argumenta, alia edidit Thomas diu permansura. In universitate enim Complutensi collegium religiosorum Ord. S. Augustini, qui sacræ Theologiæ operam navarent, instituit & congruo proventu ditavit, ex pecuniæ summa, quæ illi ab imperatore Carolo V debebatur x; ratus, quod reditus mensæ archiepiscopalis in pauperes civitatis & diœcesis erogare fas esset. In civitate Oriolensi y, aliud simile collegium erexit pro pauperibus, ad studia sacræ Theologiæ incumbere cupientibus. Valentiæ etiam fundavit & reditibus auxit collegium pauperum sacræ Theologiæ adipiscendæ addicendorum, ex quibus collegiis viri tum doctrina, cum probitate conspicui prodiere.

[24] Inter hæc assidua heroïcarum virtutum exercitia sibi Dominus in Thoma bene complacuit, [ejus sanctitas a Deo] & sese in eo mirabilem ostendere cœpit. Mirabantur etenim propemodum vicini degentes in ædibus episcopio contiguis, intuentes, quod longe major frumenti numerus ex horreo Archiepiscopi extraheretur, quam in illud congregatum aspexissent, facti tamen veritatem haud inquirebant: sed tandem, Deo tantum operante, clariora hujus miraculi documenta edita sunt. Bonilla enim subcustos horrei archiepiscopalis, cum horreum multos ante dies tritico exhaustum mundasset, a conservis expetitus, ut menstruam frumenti portionem ipsis tribueret, cum Hernandez subœconomo conquestus fuerat de nimia Præsulis liberalitate, quæ causam tandem præberet, ut propriæ familiæ necessaria deessent: interim miserabilis fœmina, ut famelicæ proli consuleret, Thomam adiit, instititque plorans, ut sibi frumenti eleëmosynam elargiri præciperet: Thomas illico Garziam œconomum, & Hernandez subœconomum ad se vocavit, eisque imperavit, ut egenæ pro munere subvenirent: commotus Hernandez, respondit, in horreo nec frumenti granum contineri.

[25] [miraculis] Urget mulier, perurget Thomæ charitas, qui Bonillam accersit, eique præcipit, ut ad horreum egenam ducat, & quidquid frumenti residui repererit, illi tradat. Bonilla, se frustra imperata facturum, iterum ac tertio repetit: tunc Thomas ad illum: Confide Bonilla, & perge ad horreum, ne egena hæc sine subsidio discedat; Bonilla jussis obtemperat, & Thomas mulieri ait: Sequere Bonillam. Tunc Garzias, Hernandez & Bonilla cum muliere horreum petentes, ad eam cum risu conversi, inquiunt: Veni bona mulier, & videbis horreum undique vacuum & scopis mundatum. Cumque horreum prope attigissent, e januæ rimis grana exuberantia inspiciunt, & admirati, januam aperire student, quam magna vi frumenti compressam, vix totis adhibitis viribus impellentes, obserare possunt, & horreum frumento confertum inveniunt. Tunc rei novitate perculsi, validis vocibus inclamantes miraculum, ad Archiepiscopum revertuntur, eique factum narrant. Thomas ad horreum se recipit, & gravi silentio singulis imposito, mulieri dicit: Accipe frumentum, comede, & Deo gratias age, qui illud tibi paravit z.

[26] [illustrata;] Biennio ante obitum, cum Thomas, acto prandio, ad fenestram respicientem atrium accessisset, vidit quemdam pauperem Cæsaraugustanum, quadraginta quinque annorum paralysis morbo contractum, fulcimentis insistentem: manu eidem innuit, ut ascenderet; cumque is ad aulam palatii pervenisset, Thomas illum interrogavit, mallet sanitati potius restitui, quam eleëmosynæ subsidio juvari? Respondit paralyticus: Domine, sanitatem magis desidero: tunc Thomas, producto super eum signo sanctissimæ Crucis, inquit; Confide & da gratias Deo, qui dignatus est tibi salutem impartiri: abjice fulcimenta, & vade in pace: & protinus consolidatæ sunt bases ejus & plantæ, erexitque se paralyticus undique validus, rejectisque fulcimentis ad pedes Thomæ procubuit, cui Thomas, eleëmosyna tradita, subdidit: Tace, esto Deo gratus, & pro me ora.

[27] [raptus in Deum frequentes;] Continuam insuper patiebatur mentis elevationem, tum concionando, cum Sacra faciendo, aut officia divina recitando, ita ut tandem a concionibus prorsus vacare, & a Rei divinæ palam celebratione abstinere coactus esset, sese a gloria & sanctitatis opinione subducturus, quas inde ob hujusmodi amicitæ Dei & familiaris divinæ consuetudinis argumenta, se consequi experiebatur. Verum quo magis Thomas fluxam hanc gloriam despiciebat, eo clarioribus rationibus illa in ipsum augebatur. Semel enim die Ascensionis Domini in ambulatione secreta palatii archiepiscopalis, recitans Horas canonicas ad antiphonam Nonæ (Et videntibus illis elevatus est) Thomas in ecstasim raptus, & elevatus a terra, prorsus immobilis mansit ab hora quinta matutina ad quintam vespertinam: scilicet duodecim horarum intervallo, nedum a domesticis sed etiam ab innumeris civitatis incolis visus. Deinde quasi e gravi sopore excitatus, ad cappellanum conversus, inquit, Quo pervenimus? Cappellanus respondit: Ad Psalmum: Mirabilia tua, Domine aa: & flexis genibus cum multis lachrymis enixe Thomam rogavit, ut ei aperire dignaretur, ubi tanto tempore cum spiritu permansisset. Thomas ne cappellanum nimium defatigaret, tandem indicto silentio ait: Frater, cum inchoassem antiphonam: Videntibus illis, angeli illam ab ore meo carpserunt, eamque tam dulci melodia cecinerunt, ut quidem mihi nec intervallum Orationis Dominicæ recitandæ percurrisse visum sit.

[28] Præcipua tandem in eo erga pueros expositos viguit charitas, [mirabilis in exposititios pietas;] in eisque alendis & educandis, Thomæ studium propemodum fuit admirabile. Etenim cognita mulierum nequitia, quæ natorum in portas projectorum interitum negligebant, a singulis ecclesiarum rectoribus evulgari curavit, ut noctu ad sui palatii januam pueri exponerentur: illis autem, qui expositos ad eum deferebant, strenam quatuor regalium largiebatur: adeo ut ad ejus palatii portam noctu vix in limine nati dimitterentur, quod a pauperibus ad Thomam delati essent. Thomas illos nutricibus lactandos illico tradebat, quibus, initio cujuslibet mensis in aula palatii ordine dispositis, & pueros in ulnis gestantibus, propria manu menstruam mercedem exsolvebat: desuper iis, quæ nitidiores & pinguiores pueros deferebant, strenam adjiciens, ut magis illas ad enixam puerorum curam impelleret. Omnes denique ope, consilio juvit, & in Sacramentorum administratione, nisi canonica impedimenta obstarent, jus resisteret aut secus prudentia suaderet, nullius desiderium defatigavit, & præsertim pueros graviter ægrotantes, media nocte e strato exiliens, meridie mensam deserens, sacro chrismate perliniebat, ne iidem sine tali adjumento ab hac luce migrarent.

[29] Tandemque meritis plenus Thomas, virtutum omnium assiduo exercitio cumulatissimus, [supremus morbus;] jejunio, flagellis & anxio animarum adipiscendarum studio, consumptis carnibus & fluxa despiciens, ad patriam pergere festinabat. Quare, cum in febrim incidisset, ea in dies ingravescente, par in illo hilaritas animi augebatur, semper tamen jactando cogitatum in Domino, & voluntati ejus conformari cupidus; cum ipsi significasset episcopus Segrianus modicam fiduciam, quæ physicis de ejus temporali vita supererat, exhilaratus, episcopo gratias egit, &, flexis genibus ac elevatis ad cælum oculis, inquit; Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Et lætitiam illico moderatus, subdidit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem; sin minus, cupio dissolvi & esse tecum.

[30] Mox sacrum Viaticum afferri, & clerum vocari præcepit. [Sacramentis muniti adhortatio ad clerum] Allatum est venerabile Sacramentum, capitulis & clero præeuntibus, ab episcopo Segriano prædicto, sumptoque Viatico Thomas ad clerum conversus, illum brevi, sed vehementi sermone hortatus est, ut mandata Domini custodiret, tam excelso ministerio debitam sanctitatem servaret, Apostolicæ Sedi sese præcipue obsequentem impensissime profiteretur, & enixe Omnipotentem rogaret, ut sibi optimum & exemplarem præsulem concedere dignaretur: subdiditque, quod si Deus eum suo regno dignum effecisset, ut valde veraciter in illius infinita bonitate confidebat, assiduo pro ecclesia Valentina Majestatem suam rogaret, ne deficeret fides ejus; iisque tandem dimissis in pace Jesu Christi, & accersitis œconomo & confessario, cum sibi tantum pauperrima supellex superesset, eam inter pauperes familiares partitus est: œconomum deinde rogans, ut pro Christi visceribus, si quid rei familiaris residui foret, ingenue ei aperiret, ne solatio destitueretur, nihil quicquam conscium in obitu sibi reservasse, quod pauperum usibus non suggessisset, vel alias inscium quid pauperibus ipsum elargiri desiisse, mœorore afficeretur, inquiens: Si vivam, non deerit Deus.

[31] Oeconomus, cum nulla spes temporalis vitæ Præsulis remaneret, [& cura, ne quid ex bonis,] quod hactenus singulari studio ei præsertim abdiderat, illico Thomæ significat: scilicet in sacrario ecclesiæ ab aliquibus mensibus se summam quinque millium aureorum asservasse, ut quotiescumque necessaria omnia ad familiæ sustentationem, reliquis in pauperes erogatis, deficere contigisset, exinde familiaribus mercedem præstare posset:statim Thomas œconomum, confessarium & duas metropolitanæ dignitates rogat, ut pro Dei amore pecuniam ipsam e sacrario eductam in pauperes partirentur. Iidem, pecunia in sportis accepta, per civitatem divertentes, egenorum omnium desideria explent, reducesque Thomæ significant, singulis pauperibus abunde subventum esse, sed adhuc residuum mille & quingentorum scutorum remanere. Turbatus est Thomas, illisque dixit: Cur hic me detinetis adhuc, ne eam ad fruendum bono, quod mihi paravit Dominus? Puto enim, protrahet præsentem vitam, usque dum sciam, nihil domo superesse. Properate igitur & opus absolvite, ne ipse diutius hic in labore remorer, sed in pace Christi quiescam.

[32] [ne proprius quidem lectus,] Interim jussit Thomas in suo cubiculo Sacrum fieri, dictitans, se propemodum adhuc ante discessum cupere sub speciebus videre Deum Creatorem & Redemptorem suum, quem protinus facie ad faciem intueri posse sperabat. Paratur Sacrificium, & recordatus Thomas, cuidam commentariensi patrifamilias, in summa egestate posito, nihil in divisione supellectilis addixisse, jussit illum vocari, eique cubile, in quo jacebat, elargitus, veniam de sua oblivione rogavit, statimque innuit, ut ipse e cubili sublatus, humi super storea prosterneretur, ut custos, quod suum erat, secum afferre posset. Abnuunt parere adstantes, id quidem non sine periculo celerioris ejus exitus exequi posse, asserentes. Tunc Thomas virtuti charitatis virtutem humilitatis adjiciens, inaudito prorsus exemplo, custodem deprecatus est, ut sibi pro visceribus Jesu Christi usum cubilis ad mortem usque commodaret.

[33] [sibi supersit, in pauperes non distributum; pia mors;] Revertuntur tandem, qui pecuniæ residuum pauperibus erogaverant, eique nunciant, nihil dispergendum restare, Thomas illis gratias agens addidit: Nunc lætus ad agonem propero, nudus cum nudo, nihil habens, unde tenear, contra malignos spiritus fortiter luctaturus; statimque petiit, ut sacramento extremæ Unctionis muniretur, quod non minori pietate suscepit, eomet cum sacerdote psalmos Davidicos recitante. Mox inchoatur Missa, & jubet Thomas sibi interim legi Euangelium Passionis Domini secundum Joannem, quod audiens ad singulas peryodos lectori, ut subsistoret, innuebat, &, cum paululum meditatus esset, rursus, ut lectionem prosequeretur, indicabat. Augustissimum Sacramentum, erga quod semper propensissimus extitit, dum a sacerdote elevabatur, mira humilitate adoravit, & præ gaudio in lachrymarum vim profusus, inchoavit psalmum “Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace:” eoque absoluto subdidit: “In manus tuas Domine commendo spiritum meum” & hæc dicens expiravit & beatissimam animam Creatori restituit die VIII Septembris MDLV inter septimam & octavam horam vesperi bb Nativitatis beatissimæ Mariæ Virginis, cujus præcipue, in humanis degens, amore languebat.

[34] Clerus & populus, audita Thomæ desperata salute, ad Deum confugientes, indicta & celebrata generali supplicatione, in ecclesia sancti Thomæ apostoli stationem peregerunt; [luctus populi;] illisque pietatis hujusce actus prosequentibus, adeo universalis ploratus invaluit, ut cleri cantus minime audiretur, & ad antiphonam: Non sumus digni a te audiri, cantores dolore & commiseratione commoti, illam præ lachrymis absolvere nequirent. Cumque campanæ sonitus, quo Episcopi obitus evulgabatur, auditus esset, ita planctus omnium erupit, ut sane universalis judicii imaginem dies illa præ se ferre videretur, & cujusvis conditionis homines, quasi insensati per vias divertentes, Parentem amisisse conquererentur: & hæc ingentis doloris justissima omnium querimonia terrorem maximum incutiebat.

[35] Delatum est Thomæ corpus ad cathedralem, ubi tota nocte cc dimissum quievit, [corporis sepultura.] & cuncti ad ejus pedes ac manus deosculandos sese admoverunt: mox inde ad ecclesiam S. Mariæ de Succursu sequenti die translatum est, penes quod ita gemitus & suspiria resonabant, ut sane cunctorum animæ præ lachrymis e corporibus erumpere viderentur. Necesse autem fuit, ut horam, qua corpus humo tradendum erat, fratres dissimularent, ne populus operis executionem impediret. Successive tanta dignatus est Deus operari miracula, intercessione Thomæ, ut acceptis ab ordinario, Joanne scilicet de Ribera, patriarcha Antiocheno & archiepiscopo Valentino probationibus super fidei puritate, morum integritate, vitæ sanctimonia & miraculis, processus informativus exinde compilatus ad Urbem transmissus esset & sacrorum Rituum congregationi exhibitus anno MDCVIII.

ANNOTATA.

a Hic annus exprimitur etiam in quinto vitæ compendio, sed in Bulla canonizationis ac reliquis compendiis, uti & apud Salonium & plerosque auctores alios notatur 1488, quibus nos adhæsimus in Commentario prævio num. 16.

b Consonat Bulla cononizationis, in qua hæc leguntur: Matrem quandoque enixe precatus, ut pauperi supervenienti consuetæ ac quotidianæ eleemosynarum distributioni paratum sibi prandium adjiceret, spondens, ea die se minime comesturum: quo obtento, pio & innocenti jejunio satur, mentem divina esurientem cœlestibus dapibus recreabat. Sed conscia parente, quæ quidem aliquoties permiserat, verisimiliter animum Pueri periclitandi gratia, id ipsi deinceps continuare non licuit, uti recte additur in quarto Vitæ compendio verbis sequentibus: At ægre ferente matre, Thomam simili abstinentia viribus nimium destitui, is, ne animum eamdem portionem egenis tribuendi propalaret, illa, acsi cum amicis comedenda, extra domum delata, & pauperibus tradita, se saturum demonstrans, ea die prorsus a cibo sibi temperabat. Ceterum, quod miror, facti hujus non meminit Salonius.

c In compendio Vitæ quarto subduntur sequentia: Et jussus aliquando, ut a pauperibus agricolis frumentum, a pio parente gratis accomodatum, recuperaret, si eos inopia pressos experiebatur, patrem enixe rogabat, ut illis debitum pro Dei amore remitteret; semelque veritus, ne pater precibus non assentiret, villico debitori imperavit, ut saccos, nisi posset frumento, palea refertos ad horreum deferret, quibus mox in horreo vacuatis, interrogatus patri respondit, saccos a villico plenos jam delatos in horreo vacuasse, & ita mendacium effugiens, villici inopiæ consuluit. Salonius in Vita num. 16 similium generatim meminit, at posterius hoc factum speciatim non attigit. Porro placuisse parentibus, tales fieri a Filio eleemosynas præsumi posse ait Coccinus in Relatione ad Paulum V Papam pag. 535, quia parentes erant admodum pii in eleemosynis elargiendis, ut probant testes in processu Castellæ… Ludovicus Feo… Joannes de Ramo… Antonius de Molina… Catharina Garzia,… qui omnes sunt examinati authoritate ordinaria & alii quamplures; & coadjuvatur ista præsumptio ex depositione Gundisalvi Camero examinati authoritate ordinaria… in processu Castellæ,… dum deponit, quod mater sancti Viri dixisset patri de donatione tritici rustico facta (vide Salonium num. 16) pater ei silentium injunxit. Dein refert historiam de pullis per Sanctum erogatis, hic num. 3 explicatam, subditque: Valde gavisa est (mater) & exinde eleemosynas, quas Puer faciebat, videre se dissimulavit: testes autem allegat Mariam & HelenamLopez in processu Castellæ.

d In quarto Vitæ compendio & in Bulla canonizationis dicitur sanctus Puer & domi & in templis fuisse assiduus orationi, corpusque cilicio ac flagellis domuisse, quæ in cubili, ab eo per oblivionem relicta, mater non præter admirationem reperit. Eadem habet Salonius num. 16.

e De hisce disserui in Commentario prævio § 3.

f Coccinus pag. 582: Testes deponunt, eum in suo cubiculo habuisse altare ante Crucifixum cum imaginibus sanctissimæ Virginis & sancti Joannis Baptistæ depictum & ante istas imagines continue orare solitum; & causam scientiæ allegant, quia habitaverunt in dicto collegio & hoc audierunt, ac plures viderunt dictum oratorium: ita in processu Castellæ doctor Bartholomæus Jossa… doctor Ludovicus de Sena, canonicus magistralis ecclesiæ Toletanæ… doctor Alvarus de Villegas, canonicus magistralis ecclesiæ Toletanæ… & in processu Valentino don Matthias Pallas canonicus ecclesiæ Valentinæ. Pag. 579 de Sancti ferventissimis orationibus ante dictam imaginem Crucifixi etiam meminit & ex eodem processu Castellæ alios testes de auditu deponentes nominat, Fr. Joannem de Astudillo, Ordinis S. Benedicti, & doctorem Bartholomæum de Sosa theologum.

g Hoc factum vel ignoravit vel neglexit Salonius.

h Ornatus, ita vocitatus a similitudine cum lactuca crispata; dictus etiam Hispanice lechuguilla. Sic tom. 4 Conciliorum Hispaniæ pag. 246 in concilio Limano primo provinciali cap. 16 Actionis 3 de Habitu clericorum: leguntur ista: Removeantur vero a clericali usu nova quædam inventa indumentorum aut ornatus, quæ milites, non clericos decent; qualia sunt, quæ patrio more vocare solent, Lechuguillas &c. Eodem sensu ibidem pag. 509 lib. 3 constitutionum provincialium in concilio Tarraconensi cap. 3 cavetur, ne clericus subuculam collari & manicis rugatis seu lactucatis deferat.

i Coccinus pag. 567: Pater & filius in eadem ecclesia præbendas obtinebant, & superbissime maximoque cum luxu clerici induebantur, personati passim incedebant, hastiludiis non sine gravissimorum hominum scandalo se exercebant, Africano more, & ut vulgo aiunt, alla Ginetta, equis insedentes phaleratis pater & filius per plateas & compita discurrebant, nullaque interposita mora ex equo in chorum ad recitanda divina officia se conferebant. Hæc ille.

k In quarto Vitæ compendio, dicitur Sanctus crebris jejuniis, flagellis, orationibus ac sacrificiis ad hoc opus se parasse.

l Salonius Hispanice eum nominat Elfo de Proxita.

m Juxta Salonium nomen ipsi erat Joannes Laurentius de Villarrasa; a Gaspare Escolano Historiæ Valentinæ lib. 10 cap. 35 num. 8, ubi agit de rebus gestis Valentiæ anno 1547, appellatur Joannes de Villarrasa.

n Varia hujuscemodi exempla habes apud Salonium, fuse exposita.

o Idem narrat Coccinus pag. 517, testem citans Philippum Adell, ipsiusmet sacerdotis consanguineum, in processu Valentino examinatum auctoritate ordinaria ætatis annorum 71.

p Dictum idem confirmat Coccinus pag. 475, testimonio P. M. Didaci de Gavara (al. Guevara) visitatoris Ord. sancti Augustini in processu Castellæ; sed & idem in ipsa concione typis edita legitur, voculis quidem nonnullis immutatis, sed manente eodem sensu.

q Conciones suas Latine exaravit Sanctus, immixtis tamen nonnullis vernacula lingua, quæ Latina fecit Uzeda, sicut patet ex hujus epistola ad Mugnatonium, concionibus præfixa.

r Super istis consule annotata ad Salonium lib. 2 cap. 3 lit. h.

s Sutor vestiarius scilicet a verbo suere. Porro eamdem historiam narrat Salonius cap. 3 & 21 lib. 2, uti & Coccinus pag. 642 sed adjunctis aliquantum diversis. Coccini verba dabo in Annotatis ad Salonium, partim lit. d cap. 3, partim lit. c cap. 21.

t Salonius cap. XI lib. 2 rem ita refert, ut mater Sancti Valentiam usque non pervenerit, sed in Villar, qui locus est pertinens ad archiepiscopatum Valentinum, cum Filio morata sit per mensem tantum integrum, deindeque in patriam redierit. Fortasse de diverso matris ad Filium accessu loquuntur, ita ut memoratus a Salonio contigerit sub initium archiepiscopatus, & hic relatus postmodum, quando mater diutius illic perstitit & forte domicilium fixit.

u Idem, licet aliis verbis, refertur in compendio Vitæ quinto; Salonius lib. 2 cap. 9 fratresquidem ad Sanctum accessisse significat; sed hæc de vestitu adjuncta præteriit.

w Cullera proprie dicitur, estque locus maritimus ad ostium Sucronensis fluminis.

x Grandem pecuniæ summam dicto imperatori mutuam dedit Sanctus ad erigendum castrum Ebusense, uti narrat Salonius lib. 2 cap. 9, quod vide, & pro loci notitia eidem subjecta Annotata lit. e

y Olim Orcelis dicta fuit, vulgo Origuela vel Orihuela, episcopalis sub archiepiscopatu Valentino.

z Super hoc facto vide Annotata ad Salonium lib. 2 cap. 22 litt. h & seqq.

aa Imo Mirabila testimonia tua.

bb Consule Commentarium prævium § 9.

cc Dissonat Salonius lib. 2 cap. ultimo dicens, sacrum corpus sub horam secundam postmeridianam delatum fuisse ad cathedralem, & inde, postquam decantatæ illic essent Vesperæ defunctorum, translatum fuisse ad ecclesiam S. Mariæ de Succursu, ubi tota nocte accurrentium oculis & osculis fuit expositum.

* fastu

* alliis

VITA PROLIXIOR
Auctore Michaële Salonio, coævo
Ex processibus ad beatificationem & testimoniis fide dignis Hispanice edita, ac Latine reddita interprete J. P.

Thomas a Villanova, archiepiscopus, cognomento Eleemosynarius, Ord. S. Augustini, Valentiæ in Hispania (S.)

A. M. Salonio.

LIBER I.

CAPUT I.
Sancti natales, parentes, & horum præclara virtus.

[Proœmium auctoris de divina Providentia in eligendis Sanctorum parentibus.] Quamquam certissimum sit, natos esse nonnumquam ex parentibus bonis & sanctis filios perversos ac improbos, uti & contra ex parentibus sceleratis, imo etiam a vera fide alienis, filios Dei cultui multum addictos; frequenter tamen ac fere accidit, ut Dominus Deus noster electis destinatisque, qui sanctitate atque exemplo in Ecclesia insignes sint, parentes concedat majoresque magnæ pietatis atque virtutis, ut filiorum sanctitas (prout ait S. Ambrosius) a majoribus accepta, atque hereditario quodam jure a decessoribus acquisita, majori splendore ac gloria effulgeat a, dicaturque de illis, quod cecinit sanctus Rex & Propheta: Hæc est generatio & familia illorum, qui omnem felicitatem ac solicitudinem suam in eo collocarunt, ut Dominum ex toto corde quærerent, fruerenturque amicitia ac favore veri Dei Jacob b. Hac ratione direxit divina Providentia gratias & favores, quibus ab infantia atque per totum vitæ decursum ingenti liberalitate & munificentia impertire voluit hunc benedictum patrem, fratrem Thomam a Villanova archiepiscopum Valentinum.

[2] [Sancti nativitas, patria ac parentes;] Natus est Dei Servus anno Domini MCCCCLXXXVIII c, moderante sanctam Ecclesiam Innocentio VIII Papa, imperatore Frederico III, rege Romanorum Maximiliano hujus filio, in Hispania vero regnantibus domino Ferdinando & domina Isabella, regibus Catholicis ac perpetua memoria dignis. Patrem habuit nomine Alphonsum Thomam Garciam, ortu & habitatione Villanovanum de Infantibus, qui locus est Agri Laminitani d notus admodum in archiepiscopatu Toletano; matrem vero dominam Luciam Martinez Castellanos e, natam Fontisplani, medio milliari Villanova de Infantibus. Solemni sanctæ matris Ecclesiæ ritu matrimonium inierunt, & per aliquod temporis intervallum statim ab inito matrimonio occasione cujusdam pestilentiæ Fontisplani degentes in ædibus soceri sui, cui nomen Garciæ Castellanos f, hunc istic filium procrearunt, totius stirpis gloriam ac splendorem, benedictum patrem fratrem Thomam, qui dictæ familiæ primogenitus g fuit. Quamvis autem lucem acceperit Fontisplani, educatus fuit Villanovæ; atque hinc juxta morem, & consuetudinem religiosorum in Castella, appellatus est pater frater Thomas a Villanova.

[3] Patres ejus majoresque fuere omnes de gente præcipua, [horum nobilis origo,] a popularibus suis honorati, divites, veteres Christiani, ac sanguinis prorsus intaminati h. Plures etenim ex ejus propinquis ex parte tum genitoris tum genitricis religiosi fuere Ordinum militarium S. Jacobi, Calatravæ & S. Joannis; atque hos inter aliqui magnæ Crucis Priores i. Et vero inquisitores ab immemoriali tempore quotiescumque Villanovam visitandi causa accesserunt, hospitati sunt, hospitanturque in ædibus vel parentum, vel fratrum, vel cognatorum dicti patris D. F. Thomæ, tamquam antiquissimorum sancti Officii familiarium k, cujus procuratorum * munere functi sunt, fungunturque in quibusdam casibus. Avus ipsius maternus, nomine Garcias Castellanos, apprime Christianus erat, & erga inopes Fontisplanenses liberalitate insignis: etenim cum vir esset dives pecorum, ingentem casei ac lactis illi producentium copiam, præter alias eleemosynas, quas pro consuetudine domi suæ erogabat, diebus Mercurii & Veneris omne lac obtentum una cum multo pane in pauperes distribui jubebat.

[4] Fuerunt & ipsi sancti hujus Præsulis parentes Dei cultu, [pia vivendi ratio,] charitate atque exemplo eximii, in omnibus colloquiis de Deo disserebant, de rebus ad ejus cultum pertinentibus, de pietate erga pauperes, in qua potissimum excellebant. Inter ceteras facultates ac fortunæ bona, moletrina ipsis erat dimidio milliari Villanova ad fluvium de Xavalon l: omnis autem farina inde illis proveniens, singulis diebus Jovis ad ædes eorum ducebatur, atque diebus Veneris partim in panem redacta, partim [ut erat] in farina pauperibus distribuebatur. Ad hæc præcipuis festivitatibus panem, vinum, lignum, pecuniamque destinabant ad eos, qui egestatem suam palam fieri erubescebant; sepositusque erat semper in ipsorum ædibus corbis, [instructus] panis fragmentis pro singulis egenis ad fores eorum accedentibus, sic ut nemo absque stipe recederet.

[5] Solebat quoque sancti Archipræsulis nostri genitor agricolis tenuioris fortunæ triticum ad seminandum largiri mutuum, [& erga egenos liberalitas.] ea conditione, ut, facta messe, absque ullo lucro restituerent: quod si autem restitutio omitteretur, non idcirco urgebat eos aut affligebat, imo, si pauperiores essent, benigne condonabat. Neque propterea, dum seminandi tempus recurrebat, ipsis tantumdem tritici mutuum renuebat, ut de more sementem facerent. Eadem pietate utebatur erga homines honestos, qui necessitate [pressi] mutuam pecuniam expetebant; atque sanctam piamque consuetudinem istam servavit per integrum vitæ decursum. E vivis erepto Dei servo sancti Archiepiscopi nostri patre m, in eodem charitatis exercitio pergebat semper uxor ejus domina Lucia Castellanos, pauperibus agricolis triticum in sementem dans mutuum eodem modo & eadem pietate, qua solebat conjux, sicque perseveravit in sua viduitate, quamdiu vita superfuit.

[6] Erat quoque mulier religiosa admodum, solitudini atque orationi multum addicta: [Matris præsertim] hunc in finem habebat domi suæ privatum sacellulum, quo diebus singulis, statutis horis sese recipiebat cum ancillis ac neptibus orationi vacatura, ibidemque diebus, quibus ob impedimentum legitimum ad ecclesiam sese conferre non poterat, celebrabatur sacrum Missæ Officium: quavis autem hebdomade, sacra confessionis & Eucharistiæ mysteria obibat. Usque adeo dedita erat frequenti Sacramentorum usui, atque exercitata in meditatione ac oratione, ut etiam tum in hac vita, quemadmodum quibusdam amicis suis familiarioribus enarravit ipse pater D. F. Thomas, frueretur sancta ista matrona multis solatiis cælestibusque deliciis, atque iis voluptatibus divinis & spiritus suavitatibus, quas Deus communicare consuevit cum iis, qui pleno conatu se dedunt interiori ad cælestia conversioni, Deumque in ea quærunt toto corde. His autem & ceteris virtutum vere Christianarum ornamentis ita erat cumulata (sicut refert dominus frater Joannes Muñatones, episcopus Segobricensis atque ejusdem Ordinis Religiosus, in brevi narratione vitæ sancti hujus præsulis, præfixa initio sermonum ejus) ut, quando pater D. Thomas de matris suæ pietate, devotione & spiritualibus exercitationibus inter peculiares amicos sermonem instituebat, nihil prorsus audiri videretur diversum ab eo, quod scribit sanctus pater noster Augustinus de sanctissima parente sua Monica libro nono Confessionum.

[7] [insignes] Interiorem animæ ejus devotionem optime declarabant actiones omnes externæ, etiam ipse sese vestiendi modus: nam quamdiu matrimonio juncta fuit, vestitum gessit admodum honestum; orba conjuge habitum ac scapulare induit religiosum, gestavitque quamdiu vixit. Voluntariis insuper addictissima fuit corporis afflictationibus, cilicio semper cooperta, & ad finem usque vitæ servans jejunia, non modo diebus ab ecclesia præscriptis, verum etiam singulis Feriis sextis, & in pervigiliis Sanctorum, quos peculiariter colebat. Ad ejus autem exemplum cilicio utebatur quoque, seque iisdem diebus jejunio macerabat pars major ancillarum. Tantus erat in ea domo secessus, ut adventantibus Villanovam copiis militaribus, honestæ virgines multæ, tutas sese non fore arbitrantes in ædibus paternis, in ædes hujus sanctæ matronæ sese reciperent; easque illa excipiebat & magna caritate sustentabat, donec recederent milites: atque illic degebant tanta securitate, quantam invenire potuissent in monasterio virginum optime clauso & remoto.

[8] [virtutes] Numquam otiosa visa est, nec ut otiarentur ancillæ, ipsa permittebat: cum autem laboraret, seu fusum versaret, seu quodvis opus aliud faceret, orabat semper, nec coronam Marianam umquam e manibus dimittebat. Opus & labor, cui ipsa & ancillæ ejus vacabant plerumque, erat linum nere & lanam, unde telam sibi ac pannum confici jubebat & sub festa Paschalia n, præsertim Hebdomada Sancta, pauperibus omnem dispertiebatur, eosque induebat, præcidente vestium concinnatore singulis, quo quisque magis indigebat. Dum vero domi non habebat, quod neret, mulieres aliquot pauperes, colo victum sibi quæritantes, advocabat, rogabat ex eo, quod earum colo commissum erat, nebat ipsa domi suæ cum ancillis, netumque dictis mulieribus reddebat, ut ipsæ pretium laboris exciperent, & lucro apponerent. Quandoque domum ejusdem servæ Dei adventabant pauperes mulieres, egentes vestibus eo tempore, quo peracta erat distributio telarum ac pannorum, de qua diximus; ne autem & istæ abirent sine eleëmosyna, exuebat tunicas, fascias ac vestes, quas ipsa gerebat, iisque largiebatur. Præterea ad personas honestas & egentes, quas verecundas o nuncupamus, clam plures mittebat eleëmosynas; subinde triticum aut farinam; aliquando pecuniam; interdum vestimenta. Succurrebat quoque pauperibus carcere inclusis & peculiariter in publico valetudinario degentibus ea caritate, ut domi suæ propriis manibus cibos ægris condiret; statuta hora, comite ancilla, eos esca reficiendos adiret, recrearet, & solaretur. Usque adeo liberalis erat & pia in omnes pauperes, ut & in vita & post mortem agnomen Eleëmosynariæ obtinuerit.

[9] Atque etiam ut testatum fieret, quantum Domino placerent pietas ejus & eleëmosynæ, [etiam miraculis divinitus comprobatæ;] die quadam, cum jam omnis farina, quæ singulis hebdomadis ex moletrina ipsi advehebatur, in pauperes erogata esset (modo, quo dictum est,) supervenit mendicus, rogans eleëmosynam: jubenti autem dictæ dominæ Luciæ ab ancillis adferri aliquid farinæ huic mendico, responderunt illæ, erogatam jam esse universam, nec aliquid esse reliquum in cella farinaria p: Circumspicite diligenter, reposuit bona matrona, num quid supersit, & pro amore Dei date huic pauperit. Contestabantur autem ancillæ, ne pulvisculum quidem farinæ relictum esse; quandoquidem suis ipsæ manibus distribuissent omnem tempore matutino. Nihilominus magna fide ac spe de divina providentia dictum iterabat Dei famula: Ite Deo propitio, & everrite cellam, non enim permittet Deus, hunc miserum ab ædibus meis abire expertem eleëmosynæ. Hisce acquieverunt, & ad cellam pervenientes clamare cœperunt, Domina, domina, quid hocce rei est? Verissime enim hoc mane nihil quidquam in cella reliquimus præter vacuum ubique: & modo repleta est: Quid hoc sibi vult? Illa omnis fugitans inanis gloriæ, signum dedit, ut silerent, & dixit: Laus sit & honor Deo, qui ita prospicit suis pauperibus. Ex prodigiosa hac farina mendico illi largitæ sunt: omnes autem, qui de re facti sunt certiores, nam licet ipsa occultare conaretur, divulgabatur statim, Dominum laudabant, & evidentissimum esse judicabant miraculum, a Domino Deo patratum propter insignem hujusce famulæ suæ pietatem. Concessit ipsi quoque Dominus donum peculiare curandi pueros herniosos, formando super eos signum Crucis; & ita quidem sanabantur ac malo liberabantur, acsi eo laborassent numquam. Ne tamen sanatio meritis ejus adscriberetur, cingebat illos fascia, quam gestarent diebus quinque aut sex. Hisce tantæ devotionis ac pietatis exercitiis occupavit sese felix mulier toto vitæ tempore, perseveravitque ad mortem usque.

[10] In supremo, ex quo vivere desiit, morbo recitabat continuo pias preces, [morituræ apparet Thomas filius.] & magna solicitudine e lecto domesticis suis ingeminabat: Date stipem istis egenis: vestibus induantur pauperes isti. Omnibus sanctæ Matris Ecclesiæ Sacramentis præmunitam vir honestus, qui olim domi ejus famulatus fuerat, rogavit, quomodo sese haberet. Quomodo? ipsa reposuit: ingenti solatio affecta; quippe invisit me Filius archiepiscopus: is enim e vivis abierat aliquot ante annos. Tanta fuerunt denique parentes hujus sancti præsulis D. F. Thomæ a Villanova caritate ac misericordia erga pauperes & egentes tum populares, tum exteros & peregrinos, ut non modo, dum vita fruebantur, verum etiam postquam defuncti sunt, vigeat ac permaneat recens admodum eximiæ ipsorum pietatis memoria, utque ædes eorum appellatæ sint semper, & appellentur hodiedum hospitium pauperum ac egentium.

ANNOTATA.

a Hunc sensum faciunt verba Hispanica: S. Ambrosius in cap. 1 ℣ 6 Lucæ ita loquitur: Docet nos Scriptura divina non solum mores in iis, qui prædicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari, ut veluti transmissa immaculatæ puritatis hereditas in iis, quos volumus laudare, præcellat.

b Ita sonant verba Hispanica: Ps. 23 ℣ 6 ista leguntur: Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

c De anno & loco natali disserui in Commentario prævio § 2.

d Hispanice el Campo de Montiel.

e Auctor voce Castellanos non regionis nomen, ut aliqui perperam videntur existimasse, sed familiæ expressum voluit, uti liquet ex sequentibus, ubi Luciæ patrem Garciam Castellanos nuncupat.

f Socer erat nimirum Alphonsi, pater Luciæ, avus Sancti. Porro memoratam hic pestilentiamcessasse ait Quevedo ipso die natali Sancti, atque idcirco cubiculum, in quo natus est, haberi in veneratione.

g Hisp. Huvieron alli este hijo … que fue el primero y mayor de dicha casa. Porro Sanctum Fontisplani, non Villanovæ procreatum seu mundo editum esse, diximus etiam in Commentario prævio.

h Hispanice limpios de todos quartos: tales autem censentur apud Hispanos, qui ex nulla parte originem ducunt a Mauris vel Judæis.

i De hisce consule, si lubet, Philippum Bonanni in Catalogo Ordinum equestrium & militarium.

k Familiares sancti Officii vocantur ii, quibus comprehendendi reos vel suspectos provincia committitur, quibusque etiam non armatis nomine sacræ Inquisitionis comparentibus, numquam resistitur: hoc munus non dedignantur etiam primariæ nobilitatis homines, quod Familiares alterius quam Inquisitionis tribunalis judicio non subsint, uti refert Joannes Alvarez de Colmenar in Deliciis Hispaniæ tom. 6.

l Hispanice ribera de Xavalon: sed fluviumistum non reperi in tabulis.

m De anno obitus pauca observavimus in Commentario prævio § 3.

n Las Pasquas habet auctor, qua voce apud Hispanos etiam veniunt aliquando alia solemniora anni festa, generatim designata.

o Hispanice vergonçantes, id est, personæ, quæ egestatem suam palam fieri erubescunt, sicut claritatis causa eamdem vocem supra interpretatus sum.

p Troix ponitur Hispanice: in Lexicis legitur trox, quod horreum seu granarium sonat, sed malui uti vocibus cella farinaria, ut hic magis propriis.

* Hisp. de comissatios

CAPUT II.
Sancti virtutes in pueritia & insignis in pauperes misericordia.

[Insantis modestia;] Quoniam benedicti hujus Antistitis parentes tam bene Christiani erant tamque veri, uti diximus, divini Numinis cultores, eo modo ipsum similiter educarunt, ut cum lacte virtutem sugeret, & ab ipsa infantia amplecteretur. Imo etiam in tenera ætate perquam humilis a erat ac morigerus parentibus b, pius admodum ac deditus rebus ad cultum divinum pertinentibus, tantamque in actionibus omnibus præferebat honestatem & sanctitatem, ut id observarent vicini ejus ac familiares, ac tanta admiratione percellerentur, ut dicerent unanimi voce: Vere Puerulus iste aliquando vir egregius & sanctissimus evadet: idque ad eum modum, ut etiam hodie vigeat memoria ac fama sanctitatis, quam Dei Servus in infantia sua demonstravit.

[12] Fugitabat pueros improbos, & plerumque solus incedebant, [studium rerum divinarum;] nullo puero comite. Diebus Dominicis ac festis, quando in ecclesia ejusdem loci, aut in monasterio S. Francisci habebantur conciones, etiam tum Infans illas frequentabat, magnaque attentione excipiebat: post prandium vero pueros e vicinia & ex eadem oppidi parte, quos poterat, convocabat, ac sermonem, quem exceperat, repetebat eo spiritu ac fervore, ut grandiores etiam & provectioris ætatis homines auditum accurrerent, Deum laudarent, nec pauci eorum pudore suffunderentur, attendentes ad id, quod Puer iste illis proponebat; absolvebatur autem aliquoties sermo non sine multis lacrymis tum dicentis, tum auscultantium.

[13] Erat quoque in eadem ætatula pius admodum ac beneficus in pauperes, [insignis erga pauperes] adeo, ut perrecturus ad scholam domi jentaculum sumere abnueret, sed corbulæ impositum auferret: quod observans mater, scire avebat ex aliis e vicinia pueris, an per viam vel in schola absumeret; &, neque id fieri, comperit; at vero jentaculum singulis diebus a pio Infante ædibus egresso dari egeno primum obvio, servarique jejunium, donec e schola domum reversus vocaretur ad prandium. Sæpe domum revertebatur modo absque calceis vel tibialibus, modo absque tunica, quod, dum videbat puerum seminudum & frigore astrictum, assereret, facultatem sibi deesse non dandi vestes suas, eumque, quo meliore poterat modo, cooperiendi. Die quadam in media hyeme, cum esset apud vicinum ex adverso domus paternæ, illuc advenere pueri aliquot nudi, trementes frigore, ac sibi afferri subsidium flagitantes; ipse vero, nihil eis in domo ista impertiri cernens, vocavit ad se, atque uni tunicam largitus est, thoracem alteri, tertio tibialia, solumque sibi servans indusium ita domum repetiit. Cum mater eo statu redeuntem conspiceret & increparet, reposuit benedictus Infans: Statue de me, domina parens, ut lubitum fuerit, & pœnam, quam volueris, sumito; novit autem Dominus, quam videnti mihi pauperculos istos nudos & algore tremulos impossibile fuerit secus facere, quamque vires defuerint ad prætermittendum, quo minus operirem eos, modo, quo poteram, meliore. Dissimulans bona genitrix conjiciebat oculos in imaginem, ac Dominum laudabat, quod ei concessisset filium tam pium & misericordem c.

[14] [misericordia,] Alias cum die festo nova eum induissent veste, domo egrediens, reputansque indignum se vestitu tam eleganti, incidit in egenum ejusdem secum staturæ ac formæ puerum, obsoleto indutum: rogavit, ut permutarent, & revera permutatio facta est; ipse vero vetera egeni istius pueri vestimenta gestans domum rediit. Hæc intuita mater, quæsivit, quid vestibus novis, quibus paulo ante indutus exierat, factum esset. Domina, respondit ille, aptissimæ mihi hæ sunt, meliusque quadrant quam novæ, atque is, cui dedi, dignior illis est, quam ego. Providit autem Dominus, ut in præmium pietatis ac humilitatis, ista actione exercitæ, huic responso acquiesceret mater, admodum contenta, nec verbum ultra proferret. Dum ad fores ædium suarum adveniebant mendici, incitabat omnes, ut eis eleemosynam concederent, quibus si non statim succurrebant, cibum ipse suum porrigebat.

[15] [variis exemplis] Mense Augusto, quoniam patri erat messis ampla & messorum copia, jubebatur hisce ferre jentaculum ac prandium, & magnam hujus partem, nemine advertente, tribuebat pauperibus illuc (uti in more positum est) accurrentibus ad colligendas spicas reliquas, aut isto tempore e messorum manibus evadentes. Et quamvis magnam partem ejus, quod domo ad messores asportabat, inter egenos distribueret d, omnibus tamen abunde sufficiebat semper, ita ut numquam vel minimus defectus observaretur. Quoties honesto titulo poterat a matre impetrare nummos aliquot, hos, sicut & panem & ova, quæ poterat, assumens, mox accurrebat ad pauperes nosocomii. Pauperculæ mulieri a matre ejus aliquando petenti aliquot lanæ glomera, quæ deerant ad ordiendum telam, respondit dicta mater: Oportet ea cras dem textori, ut & ipse aliam exordiatur; tum adsis; si qua mihi superfuerint, quamquam hac de re dubitem, tibi lubens impertiar. Benedictus Puer cernens, quod solatii expers discederet inops mulier; quot ei opus essent, interrogavit, & nemine vidente vel audiente, locum ingressus est, quo servabat parens lanæ glomera, eaque sumens, quibus indigere se aiebat mulier, clanculum abstulit, tulitque illi ad exordiendum telam. Placuit autem Deo, ut & pauperi mulieri subventum sit, & sequenti die mater, telam inchoari mandans, non comperiret deesse quidquam. Die quadam, dum mater una cum ancillis domo abiens, panis ac cellæ penariæ claves abstulerat, ad fores advenerunt mendici aliquot, eleemosynam rogitantes, videns ipse, nihil eis dari per famulam domi relictam, nec dari posse, quoniam clausa erant omnia, adiit locum, ubi gallina fovebat pullos sex, ac singulos singulis pauperibus impertivit. Mater domum redux istud intelligens, rogavit, cur pullos erogasset: Quia, reposuit, nec decebat, nec sustinebat cor meum, pauperes, eleemosynam flagitantes, abire vacuos; cum autem obserata essent omnia, nec quod daretur esset quidquam præter pullos, hos dedi, daturus eodem modo gallinam, si plures, quam isti, advenissent egeni e.

[16] [comprobata; vitæ austeritas.] Misit ipsum aliquando Pater cum famulo domestico ad ædes cujusdam agricolæ, ut triticum, quod ad seminandum datum fuerat mutuum (quemadmodum fieri consuevisse diximus a parente hujus benedicti Præsulis) reciperet; vidit autem, perexiguum atque ad alendos liberos pernecessarium esse, quod isto anno collegerat misellus homo, & nihil prorsus exigens recessit, exponensque patri inopiam pauperis agricolæ, oravit instantissime, ut ejus misereretur, ac remitteret debitum, quoniam oculis ipse conspexerat, quam eo anno parum collegisset, & quam ei necessarium esset ad sustentandos liberos & familiam. Ita factum est, ut pater ad ejus preces lubens condonaret; atque, dum recurrit serendi tempus, triticum ad sementem denuo concessit. Uti hac vice, ita sæpe alias factum esse referunt testes f in processu Villanovæ de Infantibus instituto ad ejus beatificationem, ut pater hujusce Servi Dei, eamdem aliis egenis agricolis caritatem exhiberet, triticum, in sementem ipsis datum mutuum, remittens, orante ac persuadente Filio. Erat præterea in tenera ista ætate corporis afflictationibus multum deditus, diebus pluribus, præter præscriptos ab Ecclesia, servans jejunia, ac flagris in sese occulte admodum sæviens g. Reperit aliquando mater in cubili ejus flagella; ipse vero vehementi animi ægritudine ac mœrore confectus fuit; fugitavit quippe diligentissime a puero & per totam vitam, ne vexationes corporis aliave devotionis exercitia peculiaria cuiquam innotescerent.

ANNOTATA.

a Illustrissimus Coccinus in Relatione ad Paulum V Papam laudata in Commentario num. 10 sancti Pueri humilitatem ita confirmat pag. 648: Quod autem venerabilis Vir humilis etiam a puero fuerit, probant testes in processu Castellæ. Dein subdit eorum nomina: Joannes Gallego, Catharina Gonzales, Ludovicus Feo, Joannes Ramos, Catharina Garzia; omnes præter Catharinam Garziam examinati authoritate ordinaria. Per testes in processu Castellæ intelligit, ut ipse indicat pag. 712, tum eos, qui ad annos 1610, 1611 & 1612 in vivis superstites examinati sunt auctoritate Apostolica Toleti, Burgis, Salmanticæ, Vallisoleti, Madriti, Compluti ac Villanovæ de los Infantes, tum eos, quorum tum defunctorum in iis locis collecta sunt testimonia, ante recepta auctoritate ordinaria. Villanovæ autem anno 1612 prævia monitione & juramento de veritate fuerunt recepti testes quatuordecim, uti ait idem pag.723, & quantum assequor, nam vitiosa est hoc loco impressio in nostro exemplari, collecta sunt testimonia 35 defunctorum, qui auctoritate ordinaria de anno 1602 fuerunt recepti.

b De his & sequentibus ita Coccinus pag. 597 tit. de Pietate: Testes enim deponunt eum toto vitæ suæ tempore mandatis parentum suorum obedientem fuisse tractando eos in qualibet occasione maxima cum pietate & reverentia, nec non præbendo in quibuscumque suis actionibus egregium populis exemplum ædificationis sanctæque virtutis & quidem de vera scientia in processu Castellæ: nomina testium: Joannes Gallego, … qui tempore examinis erat XCV annorum, Ludovicus Feo, ætatis XC. annorum; Catharina Garzia ætatis octuaginta annorum & Maria Sanchez ætatis LXXX annorum, qui quatuor sunt examinati auctoritate ordinaria. Alii vero quamplures deponunt de auditu ac de publica voce & fama. Item pag. 625 tit. de Veritate: Quam perfectissimam habuisse venerabilem Virum, credimus satis probari posse ex testibus sæpe repetitis, qui deponunt de pueritia videlicet, quod fuit subditus parentibus in exordio vitæ suæ cum omnibus exercitiis pietatis, & ut eorum vocabulo utamur, Christianitatis, & omni virtutum genere & humilitate, qua adeo excellebat, ut omnibus eum alloquentibus, & iis, qui cum eo negotia peragebant, esset admirandus, qui etiam gratias Deo propterea agebant.

c Coccinus pag. 533: Adhuc enim Puerulus jentaculum sibi datum [cum] gimnasium peteret, inter pauperes dividebat, & modo sagum, modo thoracem, nonnumquam pileum, caligas & pallium, quasi alter Joannes eleemosynarius, qui adhuc juvenculus eadem agebat, ut habetur in ejus Vita cap. VII, pauperibus erogabat, ita ut nudus paternam in domum reverteretur. Testes, quos citat, dabimus ad lit. seq.

d Coccinus ad hæc & ad ea, quæ narrat Salonius infra num. 16: Messoribus paratum cibum inter pauperes spicam colligentes partiebatur, & triticum recepturus a rustico, cui accommodaverat, viso filiorum illius numero, cognitaque indigentia, benigne donavit. Ita ille pag. 533, & tum his tum litera præcedenti recitatis subdit: Hæc probantur per testes de publica voce & fama & de auditu a majoribus, quos satis probare, non est ambiguum, cum agatur de re antiquissima ex supra deductis, ita in processu Castellæ (testes quorum hæc dat nomina:) Maria Sanchez ætat. LXXX annor.; Alphonsus Garzias ætat XC annor.; Anton. Martinez ætatis LXXX annorum; Agnes Gonzales ætatis LXXX annorum; Gundisalvus de Polo ætatis LXXX annorum; Joannes Sanchez ætatis LXX annorum; Joannes Fernandez ætatis LX annorum; Christophorus Thomas ætatis LXX annorum; Gundisalvus Camero ætatis LXXXVIII annorum; Beatrix Lopez ætatis LXX annorum; Helena Lopez ætatis LXXXIII annorum; Andreas de Busto ætatis LXIV annorum; Maria Lopez ætatis L annorum; Lucia Perez ætatis XC annorum; Ludovica Lopes ætatis LXXX annorum; Barnabas Gonzales ætatis LXXXVIII annorum; Lucia Martines LXX annorum. Ac demum ita pergit: Qui omnes præter Mariam Lopez fuerunt examinati authoritate ordinaria.

e Coccinus pag. 536 allegans ex processu Castellæ testes duas Mariam & Helenam Lopez dicit: Sanctum Puerum, cum domi solus quadam die remansisset, & quid egenis distribueret non deberet [Note: ] [l. haberet] , unicuique dedisse pullum glotiæ, & revertenti matri dixisse, ut imposterum eleemosynam pauperibus distribuendam domo egressura relinqueret; quæ cognoscens eleemosynam de pullis factam, valde gavisa est, & exinde eleemosynas, quas Puer faciebat, videre se dissimulavit. Ex his & aliis supra deductis infert, eleemosynam a sancto Filio familias factam non esse absque consensu matris, imo nec patris, ac proin commendandam non reprehendendam.

f Hos inter verisimiliter fuerunt aliqui vel forte omnes, quos ex Coccino recensui ad lib. d.

g Huc spectant, quæ memorat Coccinus pag. 587 verbis sequentibus: Puer eleemosynam faciebat, & etiam in servitutem redigebat mediantibus flagellis corpus suum. Dein, paucis interjectis, testes nominat Ludovicum Feo, Catharinam Gonzales, & Alphonsum Garziam ex processu Castellæ.

CAPUT III.
Liberales artes ac theologiam discit & illas docet magna ingenii ac pietatis fama.

[Studia feliciter cœpta Compluti,] Cum attigisset annum ætatis decimum quintum aut decimum sextum, parentes indolem felicem ac sanctas animi propensiones, quas præferebat probus Filius, considerantes, certam insuper, quam faciebat spem, fore ut, si mitterent ad academiam, ubi florent litteræ, vir evaderet plane insignis, statuerunt rite ac decenter dirigere ad Complutensem., unam ex maxime præclaris ac famosis totius Hispaniæ a. Illuc adveniens, [instructus] tum optimis linguæ Latinæ rudimentis, quæ ex solo patrio afferebat, tum acumine & ingenii gratia, quibus a Deo & natura ornatus fuerat; adjutus demum cælesti favore per orationes [obtento] factus est exiguo tempore linguæ & eloquentiæ Latinæ Magister, multumque etiam profecit tam in artium liberalium, quam in sacræ Theologiæ studiis. Dedit illic magnæ in litteris doctrinæ indicia, &, quod pluris æstimandum; talia virtutum, præsertim animi demissi, pudici atque in res divinas intenti b exempla, ut, quotquot Compluto Villanovam contendebant, referrent ad parentes ejus & cognatos, Filium ipsorum reputari atque æstimare inter præcipuos, qui id temporis studiis operam dabant, ac opinione virtutis & scientiæ in ea academia excellebant.

[18] Cum annos natus esset octodecim, obiit pater ejus Villanovæ, [mortuo patre, interrumpit; xenodochium instituit;] mox, ut probum decebat Filium, illuc abiit [rebus] consulturus & matri futurus solatio. Adveniens didicit, patris testamento præter alia sibi ut primogenito, relictam esse domum, quam idem [pater] suæ contiguam ipsi ædificaverat, ut, finito studiorum cursu, Villanovam reversus inhabitaret. Visa donatione sibi a patre supra hereditatem facta, oravit matrem, ut domus ista cubilibus ac supellectile instrueretur, & in xenodochium pauperibus ac peregrinis cederet: Mihi enim, inquit, a Domino providebitur, unde vivam. Mater ad ejus obtestationes domum cubilibus & supellectile instruxit & in xenodochium convertit; ipse vero ex reliqua patris hereditate redditibus donavit, idque testamento sancivit c. Atque ita sustentatum est, ac sustentatur etiam hodie, vocaturque xenodochium Archiepiscopi Valentini. Pauperes ægroti, qui eo confugiunt, curantur magna solicitudine; qui vero moriuntur, honorifice & solitis cum precibus d sepeliuntur. Personæ autem istinc hocce tempore Valentiam adventantes memorant, quod, postquam institui cœperit examen de vita ejus, sanctitate, ac miraculis, infirmi omnes, eo advenientes, & se illi devote commendantes, sanitatem recuperent, adeo ut vix aliquis moriatur.

[19] Dum Complutum rediit ad prosequenda studia, [Complutum reversus] jam a Cardinale F. Francisco Ximenio e archiepiscopo Toletano erectum fuerat collegium ejus academiæ maximum, S. Ildephonsi nomine insignitum; quod, ut bonum sortiretur initium, curavit ille, ut primi collegæ ex iis essent studiorum alumnis, qui id temporis ibidem optimum nomen obtinebant majoremque in virtute & litteris opinionem. Eapropter magistros consulebat & personas in scholis istis graviores. Fuit hujuscemodi testimonium f, quod unanimi voce ab omnibus datum est de doctrina & virtute patris don Thomæ, confirmatumque per id, quod ipse abunde demonstravit in concertatione sua & concursu, ut mox Cardinalis absque ulla difficultate collegii sui alumnum g nominarit.

[20] [primarii collegii alumnis adscribitur;] Tantum illic in omni virtutum genere præbuit exemplum ceteris collegii alumnis, ut don frater Joannes Mugnatonius, episcopus Segobricensis, in narratione, quam scripsit de vita ac sanctitate hujus Servi Dei (cujus mentio facta est primo capite) magister Joannes de Vergara, vir inter celeberrimos eruditione & dicendi præstantia, quos habuit ista universitas, quique eadem tempestate isto in collegio etiam vivebat, cernens pietatem, devotionem, animi ad cælestia conversionem, sanctosque mores probi istius collegii alumni Thomæ a Villanova, de iis (res notatu digna) publice sermonem institueret, & in concionibus suis proponeret ad exemplum, summa cum audientium admiratione, tamquam si verba faceret de Sancto jam tum canonizato.

[21] [artium magisterio ornatus] Finito studiorum cursu, gradum fecit ad artium magisterium, & theologiæ licentiam; ac mox, quia tam nota ac evidens erat singularis ipsius eruditio, in insigni illa academia artium cathedra donatus est anno millesimo quingentesimo decimo quarto, ætatis suæ circiter vigesimo sexto h. Logicæ ibidem ac philosophiæ cursum prælegit magna scholam [frequentantium] æstimatione & oblectatione fructuque audientium, non minus virtutem eos edocens quam litteras. Satagebat præprimis excitare in ipsis studium ad frequentem Sacramentorum usum, ad humilitatem, modestiam, honestatem & ad avocationem a rebus temporalibus, virtutes, quæ in hominibus litteratis scientias multum ornant, & mirabiliter illustrant.

[22] [summa nominis commendatione] Ita autem duabus istis præsertim humilitate & mansuetudine excelluit, ut (quemadmodum refert supradictus don Joannes Mugnatonius in citata narratione) nec cum esset discipulus coram magistris aut aliis studiosis, nec cum esset magister inter auditores suos, nec cum præsideret aut argumentaretur in aliquibus actibus, audita sit ex ipso vox ulla adversus doctores alios vel magistros, quæ vel in minimo læderet quempiam. Neque umquam in ipso observata est seu in voce seu in agitatione manuum aliqua perturbatio, sed modestia semper & habitus corporis valde religiosus, quibus usque adeo erat ædificationi omnibus, ut cum ipse os aperiret (quamvis laïcus adhuc & juvenis atque collegii dumtaxat alumnus) verba ejus sufficerent, ad compescendos tumultus omnes, qui exoriri nonnumquam solent in exercitationibus ac concertationibus scholasticis, præsertim inter artium peritos & cathedræ candidatos in suis disputationibus. Adeo ob humanitatem suam & mansuetudinem erat in amoribus apud omnes tam magistros quam studiorum alumnos, ut simultates ac dissidia multa, quæ per graviores istius academiæ doctores componi non poterant, ipse per amorem & venerationem, qua erat apud omnes, perque prudentem agendi modum componeret ac sedaret.

[23] [docet; ad Salmantinam universitatem invitatus,] Eo, quo docuit, studiorum cursu plures nactus est discipulos, atque inde multi, facto ingenti progressu, prodierunt. Alvarus Gomecius in Historia, quam scripsit de fundatore ejusdem Complutensis universitatis, Cardinale fratre Francisco Ximenio, inter viros insignes, qui in ea litteris floruerunt, eamque bono nomine suo illustrarunt, collocat patrem don Thomam de Villanova, & inter præclara ingenia i, quæ ex ejus cursu prodierunt, refert magistrum Ferdinandum de Enzinas, & patrem fratrem Dominicum Sotum, cui tantum debent theologi omnes k. Usque adeo celebris fuit ille boni patris nostri don Thomæ cursus, ut, cum eo, quo absolutus fuit, tempore vacaret Salmanticæ l cathedra philosophiæ naturalis, rector ac magistri præclaræ illius universitatis, moti insigni ejus æstimatione ac nomine, nemine repugnante, nec ipsi petenti eam designarint m, & cupidi Virum adeo præstantem acquirendi scholis suis, invitari ipsum jusserint, ut occuparet, offerentes conditionem optimam & fructuosum salarium.

[24] Amplas ipsis gratias egit pater don Thomas de exhibitis sibi favore ac benevolentia, [gratias agit, & de vitæ statu deliberat.] cum eum motu proprio, nec rogantem, nec repugnante aliquo, invitarent. Collationem tamen illam non admisit; quia evoluto anno, quo ipse, ut diximus, Compluti prædicto cursui finem imposuit, millesimo quingentesimo decimo sexto & ætatis suæ intra vigesimum octavum & vigesimum nonum, pleno conatu orationi ac spiritualibus exercitiis, quibus quamquam usus fuerat semper, majore tamen fervore ac spiritu id temporis sese addixit, quoniam se jam expeditum cernebat & liberum ab omni studiorum genere & contentione scholastica. Vacavit autem ea tempestate magnis jejuniis, frequenti orationi, & tot, quot poterat, eleemosynis ad obtinendum a Domino, ut is dirigeret, ac demonstraret, quo in statu, an in clero, an in Ordine religioso, ei perfectius & ad majorem animæ suæ fructum, atque bonum proximi deserviret.

ANNOTATA.

a Super anno, quo missus est Complutum, Hispanis Alcala de Henares, nonnulla annotavi in Comment. prævio § 3.

b Ita interpretatus sum vocem Hispanicam recogimiento, quæ, uti & recogido, recurrit frequenter in his Actis a verbo recoger Latine colligere vel recolligere, quamque, ut variam mihi visa est habere significationem, etiam vario modo Latine reddidi.

c De obitu parentis ac xenodochii constitutionevideri potest Comment. prævius § 3. Sed Salonio dicenti xenodochium institutum fuisse pauperibus ac peregrinis, utcumque dissonant instrumenta alia; certe verba ejus quoad personas restringunt. Bulla canonizationis sic habet: Integrum patrimonium virginibus alendis addixit: quo illis erectum fuit xenodochium &c. Inter sex Vitæ compendia, Seriei actorum in canonizatione inserta, primum Hospitale pudicarum mulierum vocat; alterum: Virginibus pauperibus fæminis alendis, tertium, Nobilibus pudicis pauperibus fœminis; quartum: Egenis virginibus; quintum: Nobilibus fœminis; sextum: Virginibus; Compendium Ms. ex bibliotheca Angelica Ordinis S. Augustini Romæ: Hospitale perpetuum pauperum pudicarum mulierum. His consonat Coccinus pag. 601, ac reliqua subnexis testium nominibus firmat: Eandem, inquit, pietatem venerabilis Vir exercuit in patriam; cum enim pater moriens quasdam ei domos in oppido Villanovæ reliquisset, ad illud se contulit ex universitate Compluten., matremque rogavit, ut easdem ditaret, nec non cubilibus instrueret, ut in hospitali pauperum mulierum oppidi Villanovæ converterentur, atque ita mater ad preces Filii, nedum cubilia cum omnibus necessariis comparavit, ubi fuerunt recollectæ & usque in hodiernam diem recolliguntur dictæ pauperes mulieres, sed etiam redditus pro reparatione loci reliquit. Hoc probant testes in processu Castellæ… videlicet Ludovicus Feo,… Catharina Garzia,… Mariana Sanchez,… Gundisalvus Camero,… Petrus Garzia, … Ferdinandus Busto, … omnes præter ultimum examinati authoritate ordinaria. Hinc sequitur, non omnibus promiscue pauperibus institutum fuisse xenodochium istud; sed feminis dumtaxat Villanovanis, & forte non nuptis, imo juxta aliquos, nobilibus: nisi lapsu temporum immutata fuerit institutio.

d Hispanice con sus sufragios.

e Consule Annotata ad Mugnatonium litt. g & seqq.

f Hisp. informacion.

g Hisp. Colegial suyo.

h Adi, si lubet, Commentarium prævium num. 26 & seqq.

i Hisp. entre las habilidades.

k Adi Annotata ad Mugnatonium lit. i.

l Hæc & quæ sub initium sequentis num. narrantur, discussa sunt in Commentario prævio num. 32.

m Hispanice se la proveyeron por claustro.

CAPUT IV.
Institutum Eremitarum S. Augustini amplectitur; habitum induit Salmanticæ, in tyrocinio virtutibus excellit.

[Post seriam deliberationem] Exaudivit Dominus Servi sui preces, eaque erga ipsum usus benignitate ac misericordia, qua illuminare consuevit ac dirigere eos, qui toto corde se ipsi commendant, & sincere eum invocant, suggessit, ut statum religiosum, tamquam magis congruum propensionibus animi ejus ac sanctis desideriis, eligeret; & ubi (nisi ex negligentia sua & culpa amittat religiosus) magna tranquillitate & securitate animæ datur frequentior ad Deum accessus. Post factam magna animi attentione ac deliberatione status electionem, cum natura sua esset prudentissimus & amans mediocritatis, cupidusque simul amplecti vitam apostolicam, in qua expeditus rebus temporalibus Deo se totus consecrare posset, ac per dotes, sibi ab eodem Domino concessas, utilem quoque se exhibere proximo, magna cura & singulatim admodum inquisivit in Regulas, constitutiones, cærimonias & consuetudines, quæ in qualibet Religione observantur. Uno circiter anno, priusquam Compluto discederet, eo se occupavit, multo conatu electionis istius successum Domino semper commendans, animi quoque sensa ac desideria communicans cum primariis aliquot viris religiosis, amicis suis intimis, magni ingenii ac prudentiæ hominibus, quorum monitis & consiliis uteretur tamquam ducibus ad obtinendum successum in deliberatione, cujus animæ suæ tantum intererat.

[26] Adhibita omni hujuscemodi diligentia, intra vigesimum nonum ac trigesimum ætatis suæ annum, cum ipsi Ordo sancti patris nostri Augustini valde congruus videretur suis desideriis & propositis, [Ordini S. Augustini se mancipare statuit,] tum quod gloriosissimi hujus Doctoris Regula (quamvis tales sint omnes) tam sancta esset, tam recte ordinata, tamque accommodata ad perfectionem euangelicam & vitam sanctorum Apostolorum, qui primi Ecclesiæ Religiosi extiterunt; tum quod hujus Ordinis observantia in medio bene temperato consisteret; quippe nec adeo gravis aut rigida, ut viribus ejus impar esset, nec adeo libera aut dissoluta, ut esset imminutura ejus devotionem, illi se mancipare determinavit. Itaque certior factus insignis disciplinæ & & observantiæ religiosæ, quæ vigebat in domo sancti patris nostri Augustini Salmanticæ, relicta universitate Complutensi & re qualibet, ad quam in ea, vel in quacumque alia aspirare posset, Salmanticam perrexit, Ordinis nostri petiturus habitum.

[27] Propositi hujus conscium vel participem fecit neminem consanguineorum, [&, conscio nemine cognatorum,] ne propriam quidem parentem, licet amaret ac veneraretur plurimum: quia, ut ipse in concionibus aiebat sæpius, raro in rebus ad Dei obsequium pertinentibus bonum consilium dant amici secundum carnem & sanguinem: sed contra locis pluribus eos quoad res spirituales proponit sacra Scriptura ut consuetos & manifestos earumdem inimicos. Patuit abunde in hoc casu; quandoquidem mater hujus Dei Servi, quamquam tam bene Christiana, tam spiritualis ac devota mulier, ut primo capite dictum est, dum immutationem status, a Filio religiosum Ordinem amplectente factam, intellexit, ostenderit, moleste id ferre sese, & quærere proprium matris commodum a, ac renuntiari illi jusserit, volupe sibi fore admodum, quoniam religionem amplecti volebat, faceret id in conventu Uclesiensi Ordinis S. Jacobi de Spatha b, quia illic sibi propiorem haberet, & ipse eam aliquoties inviseret. Hinc tutius fuit, quod fecit Dei Servus, opus vocationis suæ mandans exsecutioni, consulto consanguineorum nemine, & viam, ad quam ducebat Deus, ingressus, nemine conscio consilii.

[28] Summam religioso admodum isti conventui per adventum suum ac sanctum desiderium attulit voluptatem ob æstimationem & nomen insigne jam Salmanticæ acquisitum, [habitum induit Salmanticæ.] ut vidimus præcedente capite. Itaque cum Priori & patribus illius domus præcipuis perspectum esset, repentinum ejus non esse propositum, sed bene deliberatum ac Domino commendatum, collectis conventus suffragiis pro usu & consuetudine Ordinum religiosorum, habitum sacri Ordinis sancti patris nostri Augustini dedere ipsi anno millesimo quingentesimo decimo sexto, mox post Primam c festo die præsentatæ in templo beatæ Mariæ Virginis. Quippe, qui a teneris huic sanctissimæ ac purissimæ Virgini fuerat devotissimus, eamque ut præcipuam patronam & advocatam elegerat, & per cujus manus tot gratias ac beneficia sibi a benedicto ejus Filio collata fuisse agnoscebat ac profitebatur, uti debebat, sperabatque conferenda deinceps, voluit Domino se offerre, ac ejus consecrare sacro in sancta religione obsequio, eo ipso die, quo festive recolit Ecclesia lucem illam tam sanctam ac piam, qua oblata fuit in templo Hierosolymitano Virgo clarissima.

[29] Tanta erat humilitas, devotio, obedientia, conversio ad Deum, [Virtutes ejus] & silentii observantia, quam Religiosus tenuit semper, seu novitius esset, seu votis obstrictus, ut mirabundi Prior ac patres monasterii, quamquam ipsimet pro majori parte pii admodum essent, atque ipsa domus flos observantiæ, rubore suffunderentur, cernentes, quam evidenter in sacra militia Tyro iste præcelleret. Virtutes autem, quas prioribus istis annis colebat præ ceteris, sibique comparare satagebat tamquam totius vitæ spiritualis solidissima fundamenta, eæ fuerunt: Prima (sicut referunt illius temporis patres seniores) oratio continua; altera, frequens & valde attenta lectio librorum sanctorum ac piorum, Operum præsertim S. Bernardi, cui multum devotus, & sicut ex concionibus & colloquiis deinde patuit, similis valde fuit ingenio ac spiritu; tertia, solitudo & silentium adeo eximium, ut integro tyrocinii anno loquentem non viderint, nisi cum interrogaretur, atque etiam tum paucis admodum verbis responsum concludebat. Unde (sicut iidem seniores religiosi, & quicumque ipsum noverunt, memorant,) per totum vitæ decursum habitus ipsi remansit servandi stricte silentii, loquendi dumtaxat, ubi necesse erat, & adamandi solitudinem atque intra claustra cubiculi secessum.

[30] [præcipuæ in tyrocinio;] Quarta [virtus] erat (in quam multo studio incubuit) magna suæ voluntatis cum superiorum voluntate consensio. Ea virtus sedem sibi reperit aptissimam in benedicto Tyrone; quoniam indole sua erat humilis, candidus & corde purus. Conducit namque & sæpe juvat multum indoles bona ad comparandas virtutes in statu, quem quis amplectitur, requisitas. Atque ita, quoniam Dei Servus natura sua erat modestus, humilis, patiens, ac puro & sincero animo ornatus, mox propriæ voluntatis submissio & vera obedientia, virtutes scilicet, in quibus sita est pars præcipua & summa viri bene religiosi, illi adhæserunt & ingentes apud eumdem egerunt radices. Fulserunt illæ multum in hoc benedicto Religioso. Quem enim Vir triginta annos natus, magna opinione ac fama artium magister & theologiæ licentiatus, vir, qui tanta cum laude atque applausu docuerat in tam insigni academia, qualis est Complutensis, quique philosophiæ cathedram Salmantinam, nemine obluctante, oblatam abnuerat, [quem, inquam, Vir talis] d non debuit peculiari ac ingenti percellere admiratione, dum visus est in omnibus humilitatis officiis, quibus probari & exerceri solent nostri Ordinis tyrones, tanta alacritate primas sibi partes vindicare, ut ceteros novitios pudore afficeret?

[31] [abstinentia & corporis castigatio.] Hanc aliasque sanctæ istius animæ virtutes comitabatur abstinentia continua & in victu temperantia; quippe non solum jejunia Ordinis eodem rigore, quo quæ ab Ecclesia præscripta sunt, servabat; verum etiam alia plura, quæ de gratia & facultate superioris pro sua devotione assumebat: usque adeo, ut e tribus anni partibus binas severo jejunio transigeret; ceteris, quibus non jejunabat, diebus idem, quod reliqui de conventu, comedebat, valde tamen temperanter, majorem propositi cibi portionem pauperibus relinquens. Affligebat similiter corpus & rationi reddebat valde subditum, brevi somno, eoque ab omni commoditate valde alieno, illud conterens, ac paucas horas quieti indulgens. Consuetus ei lectus erat culcita straminea cum duobus stragulis, tempore autem Adventus & Quadragesimæ solæ tabulæ. Et quid hoc tantum est e comparate ad id, quod post videbimus, ubi jam ætate gravior & archiepiscopus erat? Hæc fuere vitæ religiosæ rudimenta, & super hæc fundamenta tam amplum sanctimoniæ ædificium exstruxit, in iisdem toto vitæ decursu constans virtutibus, in iisdemque se perficiens diebus singulis. In hisce omnibus haudquaquam curabat Dei Servus oculos eorum, qui solicite ejus opera observabant f: quia neque hoc, neque ullo vitæ suæ tempore, aliud intendebat umquam, quam ut Domino Deo placeret; verumtamen probe admodum perspiciebant universi has aliasque virtutes ejus & dona Spiritus sancti, quæ tam peculiariter in omnibus ejus actionibus elucebant.

ANNOTATA.

a Hisp. mostro disgusto y interes de madre.

b Pennottus in Historia Ordinis Canonicorum Regularium lib. 2 cap. 31 hunc locum designat, ni fallar, verbis sequentibus: In civitate & diœcesi Hispalensi multa sunt collegia Canonicorum Regularium S. Jacobi de Spata sub D. Augustini Regula militantium. Primum S. Jacobi in oppido, quod dicitur Ucles sive Uncles. Dein quinque alia recenset, quæ omnia præfato conventui de Ucles subduntur. Canonici vero dictorum locorum insignia Ord. S. Jacobi in vestimentis deferunt.

c Id est, post decantatam primam ex minoribus Horis divini officii. Porro de anno ac die, quo sacrum habitum induit, dicta sunt nonnulla in Comment. prævio num. 33 & seqq.

d Meminerit lector quotiescumque occurrunt voces ad hunc modum uncis inclusæ, a me fuisse interjectas claritatis causa; sicut monui in Commentario prævio num. 126. Sane nullibi molestior mihi fuit interpretatio, quam hoc & sequenti numero, ex quo mox dabo unum & alterum specimen.

e Si forte male assecutus sum hic sensum auctoris, en tibi verba Hispanica: Y que mucho, para lo, que acerca desto veremos adelante siendo ya de edad y Arçobispo.

f Neque hic interpretationi meæ fido; verba Hispanica hæc sunt: Muy descuydado andava este Siervo de Dios en todo esto de los ojos, que con cuydado le miravan a las manos.

CAPUT V.
Solemnem professionem nuncupat; sacerdotio initiatur; proficit in exercitio virtutis.

[Solemni professione emissa,] Exacto tyrocinii ac probationis anno, solemnem statim juxta morem Ordinum religiosorum professionem emisit anno millesimo quingentesimo decimo septimo festa die gloriosæ virginis & martyris Catharinæ a. Hanc autem emisit ingenti cum pietate ac lacrymarum profusione præ gaudio ac solatio, quod isto in actu percipiebat & experiebatur anima ejus, videntis se jam prorsus oblatam & Domino Deo consecratam hostiam. Solemnibus votis adstrictus nihil quidquam amisit devotionis, attentionis ad res divinas, humilitatis & obedientiæ, quas coluerat probationis anno. Contra existimans (uti vere res est) quod professus ad majorem perfectionem, & in omnibus emendationem teneretur; cœpit majore conatu ad majus fratrum exemplum eas exercere omnes, acsi tum primum viam istam ingrederetur.

[33] [mirabili caritate] Claustri angustiæ, quæ novitiatus anno in Ordine nostro servantur, spatium non permiserunt, ut, dum erat novitius, palam faceret eam magnæ pietatis ac commiserationis excellentiam, quam tota vita tam propriam sibi habuit & quasi a natura inditam. At vero ubi facultas ei data est, prout datur professis, ad perfectam ætatem provectis, visitandi infirmos, inserviendi senibus, & exercendi liberius misericordiæ opera, hisce omnibus, quantum potuit, se addixit, præsertim infirmorum obsequio, cui, seu subditus esset seu superior, plurimum deditus fuit semper, ut memorant, quotquot eum noverunt. Quamvis autem nec ex officio valetudinarii cura ipsi incumberet, nec ex superioris mandato ad eam obligaretur; solo tamen Spiritus sancti interiore instinctu, & misericordiæ affectu, quo dirigebatur ac movebatur ejus voluntas, invisebat ægrotos communiter, cibum ipsis manu propria porrigebat, sternebat lectum, sordibus eos purgabat, amice fovebat, &, quo poterat obsequio, prosequebatur.

[34] [ægris inservit.] Siquis ipso indigeret ad obsequium qualecumque, ut ut abjectum & humile, mox ubi intellexerat, tanta caritate, celeritate & alacritate vultus accurrebat, ut in fronte ejus facillime adverti posset inhabitans ejus animam Dei Spiritus, moderansque actiones istas omnes, & pietatis exercitia. Amicis suis persuadere conabatur, ut in eadem misericordiæ opera incumberent, tamquam in modum certissimum ad conciliandum sibi Deum, & in ejus amore proficiendum. Atque per hanc pietatem suam usque adeo carus ægrotantibus, ac desideratus erat omnibus, ut, cum ad valetudinarium accedentem cernerent vel audirent, intrare illuc angelum arbitrarentur, afferentem sibi præsens b solatium ac salutem.

[35] [Sacerdotio initiatus,] Huic officio, recens per vota solemnia Ordini nostro adstrictus, navabat operam, eidem haud illubenter navaturus semper. Sed, quoniam ad altiora Ecclesiæ suæ ministeria & ad majoris momenti misericordiæ opera elegerat ipsum Deus, constituit divina Providentia, ut superiores attendentes ejus ætatem jam maturam, doctrinam ac eruditionem, qualem vidimus præcedente capite, pietatem & sanctitatem tam manifestam, jusserint eum statim initiari sacris Ordinibus, ut per [sacrosancta] Sacrificia allaboraret communi Ecclesiæ bono, animarum solatio, proprioque suo profectui ac merito: atque ita post elapsum a votorum nuncupatione annum sacerdos inauguratus est, habens annos ætatis triginta duos completos c.

[36] [Primitias Deo offert festo Nativitatis Domini,] Primum Missæ sacrificium fecit festo sanctissimæ Nativitatis Redemptoris nostri Jesu Christi, & gloriosissimi partus Reginæ angelorum, quam a teneris annis tantopere amavit. Quanta pietate, quo spiritu & quot lacrymis primo isto die Rem divinam peregerit, tum quia erant primitiæ operis ac ministerii adeo sublimis, quale est, in quo creatura tam vilis ac misera, qualis est homo, manibus tenet ac divinorum vi verborum præsentem sistit Regem gloriæ, coram quo contremiscunt supremi cælestis hierarchiæ Seraphini; tum propter circumstantias diei, pleni misericordiarum erga homines, & incitamentorum ad devotionem ac teneritudinem, inde facillime eruitur, quod, quamdiu vixit, secundum testimonia, data ab iis, qui ipsum dein cognoverunt, ejusque obsequio addicti fuerunt, in Mysteria hujusce festivitatis piissime fuerit affectus: quippe affirmant ii omnes, fassum esse Dei Servum, quod sacro isto die præcipui animæ suæ a divina manu concessi fuerint favores.

[37] Magno propterea conatu ad ipsam sese præparabat semper ac disponebat: [insignis erga hoc Mysterium] ita quidem, ut, non tantum dum in religioso cœtu vivebat, verum etiam dum jam archiepiscopatum tenebat, juxta ritum Ordinis nostri observaret sacrum adventantis Domini tempus [inchoando] a festo Sanctorum omnium, atque eodem rigore a cibis abstineret, quo bene Catholici, & in Dei timore constantes, ab iisdem abstinere solent tempore pii ac sancti quadraginta dierum jejunii. Cum advenisset piissimæ hujus festivitatis dies, in duabus prioribus Missis (prout iidem referunt) recitans [hymnum] Gloria in excelsis Deo, ea sacra nocte per angelos decantatum, & utriusque Euangelium, complectens gloriosissimum cælorum Reginæ partum, adventumque ac adorationem fortunatissimorum pastorum; verba item ista Præfationis: Quia per incarnati Verbi mysterium, tanto concitabatur interius affectu, tantam profundebat lacrymarum vim, ut, cohibere eas nequiens, non exiguo temporis spatio desistere cogeretur, imo aliquoties sensibus alienatus, corpore immotus, animoque in Deum raptus persisteret.

[38] Equidem paulo post ejus obitum audivi ex P. F. Jacobo Montiel d, [devotio] qui ei fuit a sacris confessionibus, P. F. Joanne Sierra, qui post fuit episcopus Bosensis e, binis domus beatæ Mariæ de Succursu f viris religiosis, ac dein ex magistro Joanne Porta boni admodum exempli sacerdotis g, qui apud ipsum visitatoris munere functus est, quod, dum duas illas Missas celebrabat, ex claritate ac splendore, quem venerabilis ejus facies projiciebat, optime detegeretur, quid anima ejus intus sentiret, quidve Deus cum ipsa communicaret. Duo ista sancta Sacrificia peragebat Archiepiscopus in sacello domestico, coram uno dumtaxat aut altero e familiarioribus, quos jam nominavi. Solemne [Sacrum] primis annis publice dicebat in ecclesia sua, comprimens tum temporis & operiens, quantum poterat, jam dictos animæ motus & affectiones. Evitabat quippe semper studiose, ne perciperentur ac propalarentur peculiares, quos a divina manu obtinebat, favores. Sed annis dein sequentibus, quia ne in solemni quidem Sacro id, quod sentiebat anima recitantis Gloria in excelsis Deo, & verba illa Præfationis: Quia per incarnati Verbi mysterium &c., ita occultare valebat, quin adverteretur clare a ministris, & ab iis, qui ipsi assistebant ad aras, a publica Rei divinæ celebratione abstinuit, ac trinum Sacrificium in sacello domestico perfecit, præsente uno aut altero tantum e supra dictis familiaribus.

[39] Quantum vero gaudii perciperet anima Servi Dei in ista festivitate, [divinis favoribus compensatur.] quidve persentisceret ejus spiritus ex mirabilibus ac piissimis illius noctis sanctissimæ mysteriis, optime manifestant sermones, quos super hoc solemni die nobis reliquit. Licet enim in omnibus, qui a sancto Antistite [conscripti] hactenus in lucem prodierunt, clarissime dignoscantur animæ ac spiritus ejus dotes, in [sermonibus] tamen nati Redemptoris nostri notabilis elucet pietas & teneri amoris sensus. Ita fatentur, quotquot hos perlegerunt, asseruntque vix sine lacrymis posse perlegi. Hisce aperte demonstrat, quam verus exstiterit sancti Bernardi Discipulus, quamque insignem progressum fecerit in lectionibus, quas anno tyrocinii ex piissimo illo doctore desumpsit: quoniam ambo tam pie senserint, & eo spiritus fervore scripserint de Christi Redemptoris nostri nativitate ac benedictæ Matris ejus glorioso partu. Eodem pietatis sensu & fervore spiritus recolebat semper festum hunc diem ac Missas ejusdem sacræ festivitatis peragebat sanctus Antistes, quod certissimum est testimonium ejus [pietatis ac fervoris] quem sensit, dum eodem die primum fungi cœpit sacerdotis officio, & qui diebus singulis in ipso, ut vero Dei Servo, auctus & perfectus est semper.

[40] [Cura animæ a suscepto sacerdotio,] Magna fuerat semper, ut vidimus, animi ejus in Deum conversio; at postquam se sacerdotem conspexit, ac die quolibet ad mensam Domini sui invitatum, tanta fuit, ut esset admirationi. A tempore, quo scholas frequentabat, mos ipsi erat, quotidie examinare animum & in judicium vocare ante tribunal propriæ conscientiæ, exploraturus, quem eo die fecerat progressum. Idem exercitium continuavit professus vitam religiosam, at majore cura ac rigidiore inquisitione factus sacerdos. Aiebat quippe sæpius. “Sacerdos, qui, quotidie Rem divinam faciens, se meliorem & indies perfectiorem non experitur, haud bono in statu est, malum indicium [est illi.]” In hujusce confirmationem adducebat doctrinam sancti Bernardi: “In via Domini h non progredi, regredi est.” Itaque quotidianum istud conscientiæ examen magna cum solicitudine adhibebat ipse, & tamquam magni momenti ac multæ utilitatis exercitium animæ, profectum suum desideranti, valde suadebat commendabatque. Hac via consuetudinem duxit, nullam amittendi totius diei partem, nec tempus ullum, quod non esset impensum seu proprio seu proximi cujusdam bono.

[41] [fuga otii,] Numquam vel ipse alterius vel alter ipsius cellam introibat, nisi cogente fraterno amore: quæ autem paucis pertractari atque ad cellæ ostium expediri poterant, stans istic conficiebat; dimittebat cum, qui alloquium petierat, moxque ad consuetam revertebatur solitudinem, qua tantopere delectabatur. Notissimum id erat per universam provinciam Castellanam, estque etiam hodie inter viros religiosos, per relationem seu traditionem, acceptam ab aliquot illius temporis senioribus; numquam [scilicet] visum fuisse P. F. Thomam, sive otio vacantem, sive cum aliis fratribus sermones conferentem, sed semper vel occupatum in sacro aliquo opere caritatis, vel cella inclusum. Aversabatur religiosum, quem otiosum conspiciebat, vagantemque per ædes, aut tempus terentem sine fructu. Huic ut remedium afferret, studebat diligenter, impediebatque, dum præerat; &, dum subditus erat, fraterne reprehendebat, vaticinans fore, ut pessum iret, qui vitium istud non corrigeret.

[42] [amor erga omnes, reverentia in superiores.] Magna animi sinceritate diligebat omnes in Domino, honorabat omnes, præsertim sacerdotes: si cui dissidium esset cum fratre, dolebat ipse vehementer, moxque, ut Angelus pacis, conabatur animos componere & ad veram ac religiosam reducere amicitiam. Reverebatur summopere superiores suos, existimans, se in eorum quolibet præsentem habere verum animarum præsidem ac moderatorem, Dominum nostrum Jesum Christum. Licet autem in omnes sese extenderet ejus caritas & amor; non omnibus tamen sua consilia patefaciebat, aut præbebat sese familiarem, sed secessus [dumtaxat] & rerum cælestium studiosissimis; nec his etiam omnibus, sed paucis ac magis congruis indoli & conditioni suæ.

ANNOTATA.

a In Comment. prævio ista discussa sunt num. 35: operæ pretium tamen fuerit addidisse pauca verba Coccini pag. 604: Circa autem obedientiam venerabilis Viri primo dicendum est, eum solemniter vovisse obedientiam die XXV Novembris MDXVII secundum Regulam S. Augustini, ut in instrumento suæ professionis in processu Castellæ.

b Hisp. en las mangas, in manicis.

c Vide Comment. prævium num. 35.

d De eo videri potest Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 482. tom. 1

e De Joanne Serra idem agit Herrera ibid. pag. 443. Bosa autem urbs est episcopalis Sardiniæ sub archiepiscopatu Turritano, seu Sassarensi.

f Vulgo casa de nuestra Señora del Soccorro: Situm est monasterium istud Ordinis S. Augustini extra muros civitatis Valentinæ. Dives est hujus templum devota Deiparæ imagine & piis B. Thomæ Villanovani, archiepiscopi Valentini, pignoribus. Hæc Herrera tom. 2 pag. 551. Sed de his plura per decursum.

g Hisp. Clerigo, quæ vox designat tum sacerdotem, tum eum, qui inferioribus Ordinibus initiatus est. Ego deinceps ad evitandum errorem eam Latine per vocem clericus exposui passim, puta, ubi ex adjunctis non patebat evidenter indicari sacerdotem.

h S. Bernardus serm. 2 in Purificatione B. Mariæ habet: In via Vitæ &c.

CAPUT VI.
Docet Theologiam, pro concione dicit mirabili doctrina, efficacia & fructu.

Optasset quidem Dei Servus iis in exercitiis, quæ præcedente capite retulimus, latere diu, imo toto vitæ tempore; [Mandato superiorum in conventu suo] frequentando chorum, Sacrum indies ea præparatione, devotione & animi tranquillitate celebrando, serviendo infirmis, sese in cella sua abdendo; quoniam perspiciebat, quantum hac via anima sua referebat utilitatis. At vero cum vocatus esset ad res altiores majoris exempli & proximorum boni, voluit Dominus, ut mox a suscepto sacerdotio ad rem litterariam in sacra familia applicaretur, atque uti animi dotibus inciperet. Demandatum est itaque ipsi theologiæ scholasticæ docendæ munus in eodem Salmanticensi sancti patris nostri conventu.

[44] Mandatum hoc, ut vir bene religiosus, cujus voluntas superioribus submissa erat, [docet theologiam] statim magna humilitate & animi alacritate suscepit, idemque exsecutioni mandans, religiosis domus suæ, ac multis aliis, ex universitate accurrentibus litterarum studiosis, prælegit Magistrum sententiarum, sequens semper & in explanationibus suis amplectens doctrinam S. Thomæ, quam professus est constanter, magnoque affectu ac devotione prosecutus est Vir sanctus tum propter eximii illius doctoris insignem sanctitatem, eruditionem & ingenii perspicuitatem, quodque etiam suo nomine ad id invitaretur, tum etiam quod se filium novisset præclari ac radiantis doctorum luminis, sancti patris nostri Augustini, cujus doctrinæ, sententiis, argumentis, principiis & ratiociniis usque adeo adhæsit atque institit S. Thomas, ut cuivis, eum attente consideranti, non alius videatur, quam discipulus S. Augustini, repetens prælectiones a magistro acceptas.

[45] [nec idcirco alia pietatis opera negligit;] Et quamvis munus istud facesseret ipsi multum negotii; quia ipsius prælectio valde erudita erat & docta, atque æstimabatur plurimum, non idcirco prætermittebat, iisdem, quibus ante, aplicare sese pietatis ac misericordiæ exercitiis, visitando ægros, iisque inserviendo; iisdem, quibus dum non docebat, horis orationi vacando; securus, quod tempus, talibus operibus impensum, nihil studiis suis detrimenti esset allaturum. Laborabat plurimum, ut auditores suos in theologia perficeret, at multo magis ut pietate & exemplo in Dei cultu [proveheret] continuo ipsis inculcans, ut litteras cum timore Domini conjungerent, utpote quæ janua est ad veram sapientiam. Judicarunt autem superiores, non sola scientias docendi facultate circumscribi Servi Dei dotes, sed earumdem vires atque amplitudinem extendi etiam ad instruendas e suggestu animas; quapropter cum annum ætatis haberet trigesimum quartum a, ab emissa solemni professione tertium dumtaxat, & secundum post prælectam theologiam, concionandi munus ipsi imposuerunt. Obtemperans præpositorum imperio, cœpit conciones instituere in templo conventus sui non alio intuitu, aliave ratione ductus magis, quam ut prælatorum arbitrio ac voluntati se subjiceret (quam dum sequebatur, Dei voluntatem exsequi se noverat) & proximorum saluti, cujus anima sua tanto flagrabat desiderio.

[46] [in templo Ordinis sui concionari jussus] Quoniam vero gradus, per quos in suggestum ascendit Euangelii. Præco, fuerunt simplex obedientia præpositorum mandatis, ac cæleste & apostolicum desiderium provehendi, quantum posset, fructum animarum, omnia in unum hunc finem dirigens, ut Deo serviret, & hoc servitio placeret atque ejusdem gloriam promoveret, simul ac verba facere instituit, mox palam ostendit egregias illas dotes, cælestemque ingenii facultatem, sibi ad hoc munus a Domino concessas. Prodigio simile est, & vere naturæ vim exsuperans, quod memorant de divino isto Oratore, quicumque sermones ejus illo tempore audierunt & frequentarunt; id præsertim, quod testatur dominus Joannes Mugnatonius episcopus in allegata superius Vitæ sancti Præsulis enarratione b. Tanto quippe mentis fervore, tanta sanctitatis significatione, tantoque animarum salutis studio, verba facere cœpisse ait, ut intra paucos dies & ab ipsis sermonum primordiis P. F. Thomæ nomen, & excellentis ingenii ac doctrinæ fama per universam Salmanticensem civitatem perferretur ac disseminaretur ea admiratione, eo omnium stupore, acsi ad vitam suscitatus esset sanctorum Apostolorum aliquis, missusve a Domino & novissime e cælo lapsus angelus ad prædicandum Dei verbum; tantopere quidem rem hanc ille æstimabat.

[47] [doctrina ac fervore suo] Vox toti civitati communis pervenit ad aures viri religiosissimi, eximii theologi, atque excellentissimi concionatoris, cujus nomen illa tempestate tam celebre erat per universam Hispaniam, P. F. Joannis Hurtado, ex Ordine sancti patris Dominici, qui ob religiosam virtutem & scientiam, atque insignes animi dotes, Carolo quinto cæsari expositas a magistro suo Adriano Cardinale, postea Pontifice Maximo ejus nominis sexto, designatus fuit a cæsarea majestate ad archiepiscopatum Toletanum, quem tamen acceptare noluit, rogavitque per amorem Dei, ne id cuiquam patefieret. Is itaque vir tam religiosæ sanctitatis ac veræ humilitatis permotus admiratione eorum, quæ de P. F. Thomæ sermonibus narrabantur ab omnibus tam a laïcis & indoctis, quam a viris litteratis & eruditis, quorum hac in re prævalet suffragium, statuit ipsum audire aliquando, experturus, an ita esset, uti referebatur.

[48] Audivit revera perattente, ac finita concione, obstupefactus & quasi extra se raptus, [animos percellit;] quod (sicut asseruit ipse) audivisset doctrinam, non libris inscriptam, sed e cælo missam, acceptamque ad pedes Jesu Christi; [vidissetque] euangelicam, qua vitia insectabatur, libertatem, fervorem ac vim efficacem, qua incitabat ad virtutem, divinæ gloriæ & salutis animarum studium, quo evidenter intima ejus incendebantur viscera, alta voce exclamavit, audientibus omnibus, qui aderant: “Gloria sit & laus Domino Deo nostro sempiterna, qui tam egregium Euangelii sui Ministrum, tamque idoneum in vineam suam Operarium mittere, & nostris temporibus notum facere dignatus est! Multum erat certe, quod de Patre isto prædicabatur, & mihi quidem multum apparebat, at semota omni comparatione plurimum exsuperat, quod oculis ipse meis vidi hodie.”

[49] Brevi post tempore, anno millesimo quingentesimo vigesimo secundo, [in æde primaria Salmanticensi per Quadragesimam] quando pars major Hispaniæ cum populis Castellæ tantopere perturbata fuit c, postulantibus ac rogantibus Salmanticensis capituli primoribus, per Quadragesimam conciones habuit in templo civitatis principe. Moris erat id temporis, ut per Quadragesimam cum Euangelio assumeretur pro concione psalmus aliquis, aut utilis quædam materia; assumpsit ipse ea vice psalmum: “In exitu Israël de Ægypto &c”. tanta auditorum frequentia & concursu, ut non modo ecclesia sed etiam ipsa compita non sufficerent capiendo numero hominum, qui doctrinæ ejus avidi ad audiendum accurrebant. Primo mane aderant ad occupandum locum in ecclesia, negotia negligebant & opera peragenda omittebant præ insatiabili gustu percipiendi ex ejus ore verbi Dei. Alterum Eliam vocitabant ipsum, de quo ait sacra Scriptura, quod doctrina ejus esset ignis, & verba ipsius instar faculæ ardentia d.

[50] Nemo hominum audiebat ipsum, quin immutaretur, inflammaretur, [dicens, omne hominum genus] accendereturque divino amore. Redibant ab ejus sermonibus quasi attoniti, intuentes invicem ac stupore perculsi, cum perspexissent dexteritatem ejus in instruendo, in persuadendo efficaciam, in dicendo affluentiam illam sermonis, non aridi ac inanis, & qui ventis profunditur dumtaxat, sed locupletis, spiritu ac doctrina referti, fervidi, animatique virtute cælesti, quo modo terrorem incutiebat, modo afferebat solatium, modo ad sincerum scelerum dolorem & ad lacrymas, modo ad fiduciam & ad gaudium internum permovebat, exurens audientium corda, durissima emolliens pectora, atque omnes in iis effectus obtinens, quos sacræ Litteræ docent esse verbo Dei maxime proprios, quando is, qui annuntiat, fidelis ejus servus est, verusque Spiritus sancti minister, qualis erat divinus hic Orator. Totum hoc quoad substantiam e dicit illic Mugnatonius episcopus.

[51] Tanto (inquit etiam) per ejus doctrinam devotionis æstu flagrabat universa Salmantica, [ad virtutem allicit,] ut vere hac in civitate reluxisse videretur tempus sanctorum Apostolorum. Quoniam non tantum virtutis, bonarum affectionum morumque integritatis studiosi, verum etiam divites ac potentes, apud quos divitiarum & curarum spinæ suffocare solent verbi Dei semen, imo etiam voluptatibus ac deliciis dediti, quibus valde proprium est vitam sequi deviam ac dissolutam, ex ejus concionibus fructum referebant. Quin & vulgus ac plebs infima, quæ pauca percipit, & audita mox oblivioni tradit, per doctrinam, monita ac reprehensiones apostolici Oratoris, ad hujus civitatis omniumque, qui dein cælesti ejus doctrina fruiti sunt, utilitatem a Deo destinati, in viam reducta est, atque immutata adeo in suis actionibus ac moribus, ut, qui viderunt, nominatim supra memoratus Mugnatonius, a quo desumptum est quidquid fere hoc capite continetur, affirment (non exaggerando, sed quia res ita est) quod quicumque ea tempestate Salmanticam considerasset, minime judicaturus fuisset, dicturusve civitatem esse secularibus incolis constantem, sed monasterium & conventum hominum religiosorum vitæ admodum emendatæ.

[52] [& ut plures valedicant] Usque adeo benedicti Patris sacræ orationes affecerunt præsertim studiorum alumnos hujus præclaræ universitatis, ut ex his multi mirum in modum cogitationes & affectus suos immutantes, tam serio desideria sua alio convertere, & a vitæ præsentis voluptatibus, in juventute tantopere desideratis atque expetitis, abhorrere cœperint, & æternis verisque inhiare, ut corpore ac mente se seculo subtrahentes, statum religiosum amplexi sint. Ea ratione tam multos in viam istam deduxit Dominus, ut non tantum Salmanticensis civitatis monasteria novitiis repleta sint, sed quia in illis locus non supererat tot aliis mundo quotidie valedicentibus ac postulantibus habitum, necesse fuerit mittere eos ad aliorum oppidorum ac locorum cœnobia. Atque ita per sacras conciones P. F. Thomæ viris doctis & præstantibus sufficienter instruebantur omnes regni Castellæ religiosi Ordines.

[53] [mundo, auctor est.] Totum hoc enarrat idem dominus Joannes Mugnatonius, ut testis oculatus, ipsum enim magno studio, ne una quidem prætermissa concione omnium, quas habuit tum Salmanticæ Dei Servus, dicentem audivit, & ipse eorum unus fuit, qui, verborum ejus efficacia permoti, mundum, & quidquid in eo possidere poterant, deseruerunt: nostri autem Ordinis habitum induit, in eoque tam religiose vixit, insigni insuper doctrina præditus, ut regiæ Catholicæ majestati Philippo secundo visum fuerit, designare eum præceptorem filio suo Carolo principi, ac deinde antistitem Segobricensem. Eadem via placuit Domino Deo vocare atque ad Ordinem nostrum perducere id temporis viros alios multos ac præstantes, qui illum deinde ingenti pietate sua ac litteris illustrarunt, quod referam inferius.

ANNOTATA.

a Ab initio anni 1488, quo juxta ipsum Salonium natus est Sanctus, usque ad annum 1517, quo solemniter professus est mense Novembri, non nisi anni triginta numerantur; triennium itaque hic designatum paulo latius sumendum, si, dum concionandi munus suscepit, habuerit Sanctus ætatis annum 34.

b Quantis laudibus prosequatur Mugnatonius S. Thomæ dicendi dexteritatem & fervorem, vidimus apud ipsum num. 5 & seqq.

c Horum tumultuum historiam videsis apud Sandovallium in Vita Caroli V imperatoris part. 1 Lib. 5 § 1 & seqq.; ubi inchoatos ait anno 1519 ac continuatos ad 1522. Sed vide etiam Annotata ad Mugnatonium lit. n, ubi observavi, verisimilius a Sancto habitas fuisse conciones in Quadragesima ante annum 1522.

d Textus sacræ Scripturæ hic est Ecclesiastici 48 ℣ 1: Surrexit Elias propheta, quasi ignis, & verbum ipsius quasi facula ardebat.

e Hisp. en sententia, quod ita exponendum censui, quia licet allegatus episcopus plurimum commendet S. Thomæ conciones harumque fructum, longe tamen paucioribus verbis id exsequitur, ut consulenti patebit.

CAPUT VII.
Virtutes in Verbi Dei præcone requisitas docet alios & exercet ipse; Carolo V imperatori a concionibus eligitur.

[Ob frequentem concionandi laborem nihil] Solent nonnumquam divini verbi præcones (ii præsertim, qui insignem æstimationem & nominis famam [adepti] auditorum desiderio & concursu ad frequentes conciones habendas adiguntur) ob laborem magnum huic muneri annexum, aliquantum remittere ex rigore & asperitate vitæ anteactæ, utque utilitatem ac fructum afferant animabus, aliqualem quietis suæ & interioris secessus jacturam percipere; quamvis reipsa nulla jactura percipiatur, quoniam per id omne Domino servitur & exercetur caritas Christiana. At vero bonus P. D. Thomas neque ob concionandi laborem, neque ob multitudinem (qualis erat) hominum, accurrentium ad ejus in negotiis consilium atque in suis calamitatibus solatium, (namque ad omnia Dominus Deus eum ornaverat prudentia & dexteritate) remittebat quidquam ex jejuniis & abstinentia, aut vel minimam jacturam faciebat seu interioris secessus, seu temporis, quod die quolibet orationi destinaverat: tam asper erat in corpus quam ante, tam conversus animo ad cælestia, tam assiduus quibuscumque ante usitatis exercitiis.

[55] Nec quidquam amplius sanctæ ejus humilitati, modestiæ, [remittit ab exercitio pietatis.] integritati adimebat tam numerosus auditorum, qui ipsum sequebantur, cætus, concursus & applausus, aut, quam de ejus persona ac doctrina habebant omnes, existimatio. Contra quo magis audiebatur, amabatur atque honorabatur ab universis, eo erat magis candidus apud omnes, magis humilis ac modestus, idque absque ulla fucatæ virtutis fictione; sed ita, ut facile appareret, quam purum ac sincerum gestaret animum. Per bonum hoc vitæ exemplum conciliabat sibi desiderium illud ac studium, quo audiebatur; per austeritatem, qua tractabat carnem, brevi somno multaque abstinentia ipsam affligens, comparabat sibi vim & efficaciam, qua dicebat ad populum; & sane refert benedictus P. F. Alphonsus de Horosco a, verba vocemque patris Thomæ fuisse instar cultelli, transverberantis cor & animam auditorum; per frequentem vero & assiduam orationem divinum illum acquirebat spiritum & ferventissimos affectus, quibus tamquam sagittis ardentibus penetrabat viscera & pectus audientium.

[56] [Virtutes in concionatore requisitas docet alios,] Nonnulli e familiaribus cernentes eum tam insignem, auditorum frequentia tam celebrem, tantoque cum fructu verbi Dei præconem, interpellarunt, quibus auctoribus seu libris uteretur, & quinam ad munus istud essent maxime idonei. Omnes, reposuit ille, libri, quos tamquam Catholicos approbat Ecclesia, boni sunt, atque in hisce omnibus reperiet orator, unde fructum percipiat, si modo tria habeat; sanctitatem vitæ, humilem orationem, & verum ardorem desideriumque divinæ gloriæ ac salutis animarum. Vitæ enim exemplum & sanctitas auctoritatem ei conciliabit apud auditores, in humili oratione instruetur anima ipsius, illuminabitur intellectus, incendetur affectus: hic procuduntur sagittæ, quibus ferienda ac transfigenda sunt corda; ardor vero divinæ gloriæ & salutis animarum mentem inflammabit, dabitque verbis robur & efficaciam. Solum studium absque oratione & flagranti zelo intellectum quidem magnis subtilitatibus & sententiarum copia turgidum facit; sed voluntatem concionatoris aridam relinquit & pectus frigidum; e pectore autem frigido (hanc vocem edebat ac repetebat sæpius) quo pacto verba ardentia produci queant?

[57] [& exercet ipse,] Eæ erant dotes præcipuæ, quæ sermones ejus comitabantur: vita adeo religiosa ac tanti exempli in omni genere virtutis & sanctitatis, ut in operibus ejus probe perspici posset, quod verbis prædicabat; fervens caritas & ardentissimum desiderium divinæ gloriæ ac salutis animarum, conjuncta cum insigni prudentia ac profundissima humilitate, virtutibus Euangelico præconi adeo necessariis; oratio tam assidua, ut, quemadmodum referebat insignis ille Dei servus, sancti Antistitis visitator, magister Joannes Porta, talem ex frequenti ejus usu habitum contraxerit, ut deinde, etiam cum esset archiepiscopus, in mediis negotiis agens cum iis, qui ad eum accedebant, auscultaret & apte responderet ad ea, quæ debebat, atque una oraret & corde loqueretur cum Deo. Clarissimum est autem ac certissimum, quod veri hujus novæ Legis Ministri sermo, talibus suffultus præsidiis, non potuerit non ferre fructum insignem, ubicumque instituebatur. Idque etiam patuit in omnibus populis, apud quos sparsit semen Euangelii, Burgis præsertim; Vallisoleti ac Salmanticæ, quibus in locis plurimum commoratus est & conciones habuit. In singulis autem studio insolito adhærebant ei omnes, populus omnis ad ipsum rapiebatur, interrogabant invicem solicite, ubinam esset verba facturus, eo mature ad illum audiendum properabant; templum vero aut monasterium, quo [ad prædicandum] se conferebat, felicissimum reputabatur.

[58] [fructumque ingentem,] Non tantum omnis status & conditionis laïci, verum etiam cujuslibet Ordinis religiosi, ipsique magistri ac concionatores sacri eo die, quo ad populum dicebat P. F. Thomas, concionem omittebant, pergebantque ad ipsum audiendum, experti fructum & utilitatem, quam ex ejus doctrina referebant. Ad quamcumque civitatem seu populum se conferret, res erat notatu digna effectus ille tam clarus & manifestus, quem dum prædicabat Dei Servus, sortiebantur ejus sermones. Mox enim cernebantur peccatores insignes & exemplo suo perniciosi ad frugem converti; publica & cujuslibet conditionis hominum tolli vitia, exstingui inimicitiæ & inveteratæ simultates; mercatores periculosæ negotiationi addicti errorem suum dedoceri, perque ejus doctrinam metu perculsi, immutare negotiandi modum, remittere & restituere multa, ut conscientiæ securitatem conciliarent; personæ nobiles & illustres publice vitam emendare, deambulationes, ludos, ornatum & rerum caducarum [affectum] b permutare cum secessu, modestia, eleëmosynis, oratione & frequenti Sacramentorum usu.

[59] Dictionis ornatum non quærebat in concionibus, nec curabat, [non orationis ornatu,] ut sermo esset valde elegans & comptus, sed ut purus esset & aptus ac præ ceteris, ut verba sua essent solida, pia, plena spiritu & efficacia ad permovendos auditorum animos; non ut vanis admirationibus ac laudibus celebrarent orationem ejus, sed ut de Deo ejusque operibus sentirent, quemadmodum animo Christiano necesse est; ut dolerent peccata sua, ac serio studerent morum emendationi. Tales erant sermones omnes divini hujus Oratoris. Atque ita accidebat sæpenumero, ut, absoluta concione, multi, pressi intus ægritudine, illinc abirent mox sacra confessione expiaturi scelera, utque prostrati ad pedes sacerdotis ea eloqui non possent præ gravi tristitia ac mœrore, corda eorum penetrante, ac divina voluntate eis immisso per verba P. F. Thomæ, usque adeo, ut ex lacrymarum abundantia vix profari possent.

[60] Ex concionibus beati Patris, atque ex iis, quæ evidenter per illas operabatur Dominus Deus, [sed efficacia verborum consequitur.] plane compertum est, quam certum sit Prophetæ effatum de verbo Dei, quod [scilicet] cordibus duris, pertinacibus & obstinatis tamquam malleus sit seu marra ferrea, conterens duras petras c: Atque hoc, quod de eodem ait Apostolus scribens ad Hebræos d: “Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti: & pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, & discretor cogitationum & intentionum cordis”. Hujusmodi autem erat P. F. Thomæ sermo. Propterea non vulgus dumtaxat sed & viri docti & personæ graves Apostolum nuncupabant, alii sacrum primitivæ Ecclesiæ Oratorem, alii Angelum e cælo missum pro salute animarum, qui virtute divina moveret, dirigeret, atque ad sese raperet corda. Factum est sæpius, ut in uno loco sermonem absolvens, concionem indiceret in alterum, &, qui minus recte ipsum perceperant, concitatis ac rogantibus, quem in locum indixisset concionem pro eximia sua humilitate ac modestia reponebat: Opus non est vos istuc pergere; nam quæ jam audistis hic, illic etiam dicturus sum; sequebatur eum nihilominus turba omnis, atque illuc accurrebant universi summo desiderio, & extraordinario ejus audiendi ardore.

[61] Pervolavit paucos intra annos fama ejus Castellæ regnum adeo, [Carolus V imp. eum sibi a concionibus eligit] ut, cum ad aures pervenisset Caroli quinti imperatoris gloriosæ memoriæ, & clarissimæ ac religiosissimæ conjugis ejus imperatricis, eum aliquando audire voluerint. In prima autem, cui interfuerunt, concione, tanta suavitate perfusi fuerunt eorum animi, tot spiritus sancti in bono Patre collocata dona & gratias agnoverunt, eo studio erga ejus doctrinam affecti sunt, eamque conceperunt de ejus pietate, fervore ac zelo animarum existimationem, ut mox ad ejus præpositum provincialem litteras destinari jusserint, quibus [significabant] se illum velle ac denominare concionatorem, cupereque, ut pro spirituali consolatione & voluptate animarum suarum plerumque degeret Vallisoleti.

[62] [& assiduus audit;] Dicentem exceperunt pene semper, tum per aliquot quadraginta dierum jejunia, quibus conciones habuit, tum præcipuis per annum diebus Dominicis & festis, profitentes ambo, quod ex ejus sermonibus ingentem animarum suarum utilitatem referrent, ac per verba ejus, quotiescumque audiebant, illuminarentur & incenderentur divino amore. Id ipsum palam fatebantur præsules, ac viri illustres & quotquot in aula versabantur, frequentantes ipsius conciones insolito & numquam viso studio. Adeo ut numquam e suggesto diceret, quin convenirent ac [inter auditores] cernerentur plures episcopi, viri honorum titulis illustres *, senatores pene omnes & ejusdem aulæ homines primarii ac nobilissimi; non, ut quandoque accidit, vi multitudinis abrepti, sed solo lucro alliciti & fructu ingenti, quem, illum audientes, in animis suis experiebantur.

[63] [dicit etiam coram rege Lusitaniæ.] Fertur idem imperator, quoties commoratus est Vallisoleti, ubi habebat aulam, vix umquam abfuisse ab ejus concione, ac præcepisse sacellanis suis, ut, quandocumque erat verba facturus, indicarent illi, ubinam id esset futurum; cum non esset concio in sacello regio, & quandoque cum non luberet prodire in publicum, occulte auditurus accessit; quoniam raro prætermisit ejus concionem. Factum est etiam, ut, degente Vallisoleti P. F. Thoma, & extra Hispaniam versante cæsare, Joannes rex Lusitaniæ, cui ob Christianæ pietatis excellentiam & exemplum nomen Sancti inditum est, audita doctrinæ ejus & fervoris fama, rogaverit provinciæ Castellanæ præsidem, ut eum ad aliquod temporis spatium sibi mitteret, desideranti audire ipsum, atque una doctrinæ ejus fructum experiri. Concessit istuc, jubente obedientia, P. F. Thomas aliquot conciones habiturus. Ejus autem discessus & absentia tanto animi sensu ac mœrore confecit Vallisoletanos omnes summos & infimos, imo aulam universam, ut convenerint magistratus, & conjunctim adierint imperatricem, supplicantes, ut dignaretur sua majestas apud Lusitaniæ regem, fratrem suum, agere de remittendo ad sese P. F. Thoma; quoniam, ipso absente, se perditos arbitrabantur.

[64] [Mugnatonii de ejus concionibus testimonium.] Mugnatonius episcopus in citata superius brevi narratione sua de patris Thomæ sanctitate ac doctrinæ [ita ait:] “Illud e etiam miraculi loco mihi esse videtur, quod in universum ex omni hominum ordine, ex omni statu & conditione, spiritu quodam, quasi œstro, perciti homines ad illius conciones certatim contenderent. Mitto nunc promiscuæ multitudinis innumerabile vulgus, quod velut sui ignarum pietate inflamabatur. Proceres quoque & summates mitto, quosvis etiam magistratus & ex equestri ordine spectatos viros, qui omnes incredibili ardore correpti incitabantur. Sed quod magis demirari soleo, literatos homines, egregiosque concionatores, atque omnium prope Religionum monachos, nullos non denique viros literis & eruditione cumulatos, anxios, audiendi avidos, sui oblitos, undequaque excitatos ad se rapiebat. Res sane summa admiratione dignissima, tam diversis hominum ingeniis, una eademque oratione tam plene satisfieri potuisse. Sunt hæ liquidæ veritatis, sinceræque virtutis divinæ vires. Horum ego testis sum oculatus, qui diligenter curabam, ne qua ratione umquam ab hujus Viri concione abessem”. Hæc relatio, atque hoc testimonium (sepositis aliis, quæ super eadem materia ibidem ante memorat,) licet testes alii non forent, sunt autem & multi & auctoritate præstantes, sufficeret ad comprehendendum, quantus fuerit P. F. Thomæ spiritus, quanta e pulpito dicendi facultas, quam extraordinario affectu & devotione audiretur ab omnibus, quamque universalem sermo ejus ac doctrina obtinerent fructum, ubicumque concionabatur.

ANNOTATA.

a De venerabili hoc viro redibit sermo inferius.

b Hisp. vanidades.

c Verba Jeremiæ prophetæ cap. 23 ℣ 29 sunt ista: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus: & quasi malleus conterens petram?

d Cap. 4 ℣ 12; hic textum ipsum Latinumdescripsi, missis verbis Hispanicis, quæ paululum discrepabant.

e His præmittit Salonius qualemcumque verborum Mugnatonii interpretationem Hispanicam, quam, utpote hic minime necessariam, rescidi. Porro hactenus relata illustrantur etiam apud Coccinum pag. 469 verbis sequentibus: In quo (munere prædicationis) obeundo, adeo docte sancteque ea, quæ ad salutem pertinent, explicabat, ut in maximam omnes admirationem raperentur, & quandoque S. Joannes Chrysostomus, quandoque Apostolus, nonnumquam S. Paulus videretur, & mirabiles inde effectus circa mutationem vitæ audientium resultarent, ut deponit frater Didacus de Guevara … in processu Castellæ … & in processu Valentino Franciscus Iter J. U. D. … Joannes Baptista Calvet … & Joannes Feris … & Franciscus Blasco … & Matthias Pallas, … qui ultimi quinque sunt examinati auctoritate ordinaria.

* Hisp. titulares

CAPUT VIII.
Conscientiarum moderator homines sexus utriusque ad vitam perfectiorem perducit.

[Ad exemplum Christi & Apostolorum] Quemadmodum sol, clara ac rutila illa fax, a divina Providentia ad illuminandum orbem in cælo posita, non tantum generatim ac publice fulgorem suum & claritatem communicat cum universa terra; verum etiam quamcumque aperturam pervadit, suique participes facit cubilibus inclusos & in penetralibus degentes; ad eumdem quoque modum verus ille sol justitiæ & lux mundi Dominus noster Jesus Christus, non generatim ac publice dumtaxat lumen suum ac doctrinam impertivit, prædicando in templo & synagogis, sed etiam in privatis ædibus eorum, qui illi addicti erant, atque ipsum tecto & hospitio recipiebant. Patuit id in domo sanctæ Marthæ, ubi ad sacros ejus pedes sedens felicissima Maria tanto cum solatio divina ejus verba excipiebat: idemque [patuit] in pluribus aliis, quas memorant sacri Euangelistæ. Idem ipsum refert beatus Lucas cap. XX Actuum Apostolorum, de se testatum esse Paulum apostolum, quando valedicturus ecclesiis Asiæ, convocavit episcopos universos illius provinciæ, atque eis exposuit, quo fervore, qua solicitudine & cura, quibusque laboribus curasset salutem totius regionis, docendo omnes publice, ac privatim per domos, fidem Domini nostri Jesu Christi, necessitatem & usum Sacramentorum.

[66] [multos privatim docens] Eadem via saluti animarum consuluerunt semper veri præcones Euangelii, quia sicut sal ubique sal est, & lux ubique est lux, ita etiam sacri concionatores ac veri ministri, a Spiritu sancto destinati, quovis tempore ac loco illuminant, docent, ad cælum ducunt ac divino amore succendunt eos, qui ipsos audiunt, cum ipsis agunt, & ad ipsos accedunt. Hinc abunde apparebit, quam bonus animarum sal, quamque splendens & clara conscientiarum lux exstiterit benedictus pater noster Thomas. Quoniam, sicut unanimi voce referunt ac testantur omnes, in quibuscumque locis vixit & commoratus est, non solum publice dicendo e pulpitis tantum fructum retulit, quantum vidimus præcedente capite; verum etiam privatim notabilis erat morum ac vitæ immutatio singulorum hominum, qui sua ipsi peccata confitebantur aut utebantur ipso familiariter, tam ecclesiastici & religiosi quam laïci ac matrimonio juncti.

[67] [ad perfectiorem vitæ normam perduxit:] In monasteriis, quæ frequentabat (omissis iis, quæ sui Ordinis erant, quibusque præfuit & de quibus loquemur capite XI) præsertim virginum, manifesta prorsus fuit disciplinæ restauratio, per ejus documenta, exemplum, consilia, industriam introducta. In ædibus, ad quas accedebat, mox spectabatur, quam serio mores atque usus profani permutarentur cum animorum ad Deum conversione ac devotione; non secus ac si domus profanæ conversæ essent in monasteria. Personæ, quæ ad ipsum accedebant, statim communem in hoc mundo agendi modum deserebant, fiebantque rerum cælestium ac divini cultus studiosiores. Has inter memorantur innumeræ, quarum memoria hodiedum recentissima servatur, Burgis præsertim & Vallisoleti. Producam hic aliquas, de quarum Christiana pietate & exemplo, ex communicatione cum P. F. Thoma habita, in dictis civitatibus loquuntur etiam hodie, tamquam de personis valde sanctis.

[68] [ipso conscientiæ moderatore, alii monasticum,] Archidiaconus Burgensis, percepta ejus doctrina, adhibere eum in sacris confessionibus, & animæ moderatorem assumere decrevit. Eum autem effectum sortitus est, ut, prorsus valedicens mundo, dignitati ac fortunæ bonis, Ordinem religiosum ingressus sit, in eoque vixerit ac vivere desierit ut vir religiosissimus. Clericus, beneficio fruens in ecclesia S. Ægidii, ita frequentando ejus sermones affici cœpit adeo in Dei cultum, tantoque teneri desiderio vivendi cum P. F. Thoma, ut, relicto similiter beneficio ecclesiastico, induerit habitum in cœnobio sancti patris nostri Augustini, ubi vitam egit tam sanctam & austeram, ut a Domino multa consolatione, & peculiaribus in oratione donaretur favoribus, ex quibus sæpenumero in mentis excessum rapiebatur. Quamvis autem res ista lateret omnes, totius tamen conscium faciebat P. F. Thomam, ut ab eo dirigeretur ita, ut ex istis Dei favoribus fructum perciperet cum agnitione & humilitate, congrua animæ suæ bono. Religiosus iste ex jejuniis, brevi somno, & magnæ pœnitentiæ operibus (non nisi duas quippe ad summum horas somno indulgebat singulis noctibus, reliquas transigebat in oratione, jejunia vero [servabat] continua ac rigida,) duos dumtaxat annos & medium vixit in Ordine, tantam morte sua afferens omnibus tristitiam, quantum vitæ sanctitate dederat ad pietatem incitamentum. In ejus obitu sermonem instituit P. F. Thomas, ac res de benedicto illo religioso narravit adeo prodigiosas, ut cunctos in admirationem & in sanctitatis ejus æstimationem raperet.

[69] Eodem modo pharmacopola Burgensis mundo valedixit, [alii ecclesiasticum statum amplexi sunt.] bona sua pauperibus distribuit, statum ecclesiasticum amplexus est, & vitam duxit a rebus perituris adeo remotam & tam insigni exemplo, ut similiter cum opinione sanctitatis mortem obierit. Eumdem effectum obtinuit in Francisco de Cuevas, Alphonso del Castillo, aliisque hujusmodi hominibus in civitate Burgensi præcipuis ac valde locupletibus. Præ ceteris pharmacopola alter, cui nomen Torres, vir dives admodum & potens, domum similiter ac bona dereliquit, & P. F. Thomæ ejusque institutioni adhæsit: cum autem is ad episcopatum Valentinum promotus esset, secutus eum est, nullam vel consolationem vel quietem animæ suæ afferri posse ratus, quamdiu destitueretur institutione & communicatione Servi Dei. Sic & alii quidam secuti ipsum sunt.

[70] In matronis præstantioribus peculiare bonum operatus est per monita, [Matronæ primariæ ac divites, bonis in pauperes] consilia & regulas, quas ad animæ & conscientiæ regimen præscribebat illis tum intra tum extra sacrum pœnitentiæ tribunal. Domina Maria de Castro & hujus conjux Andreas Gutierres, Burgenses incolæ, homines primarii ac prædivites, audito sermone P. F. Thomæ, ejus doctrinæ amore capti sunt, & confiteri apud ipsum voluerunt: tantum apud ipsos effecit ejus communicatio, ut mox deposuerint vanitatem omnem ac fastum, deseruerint quidquid domi bombycis & auri possidebant, &, quoniam ejus ingens erat copia, partim ecclesiarum ornatui applicarint, partim pauperum subsidio. Deinceps vero vitam in domo duxerunt piam prorsus & ab hominum consortio remotam, servantes inter sese, ex voto utriusque assensione suscepto, continentiam perpetuam, vacantes assiduæ orationi, frequenti Sacramentorum usui, ingentium eleëmosynarum distributioni. Sancti illi conjuges tanto per institutionem P. F. Thomæ in omni virtutum genere præluxerunt exemplo, præsertim in promovendi ac augendi divini honoris desiderio, ut domina Maria de Castro vulgo Dei honos vocaretur. Et sane profitebatur ipsa, quod se Christianam esse non fuisset experta, donec usa fuerat alloquio & consuetudine P. F. Thomæ, quodque secundum Deum ipsi acceptam referret animæ salutem. Ipsa ac maritus iisdem piis operibus reliquum vitæ constanter impenderunt, donec tanta sanctitatis opinione mortui sunt, ut vigeat etiam hodie in Burgensi civitate.

[71] Matrona alia, nomine Agnes Garcia, mulier in eadem Burgensi civitate apprime nobilis, [distributis, ac deposito fastu, sancte vixerunt.] multum dives ac potens, assumpto conscientiæ moderatore P. F. Thoma, bona sua omnia in nosocomia & pauperes distribuit, his propriis manibus ministrans, magna caritate eos fovens, iisdemque sanctis exercitiis insistens, donec veluti sancta mortem obiit a. Idem præstitit in domina Eleonora de Carrion, quæ conjugem habuerat Joannem Alphonsum de Salinas; domina Juliana del Castillo; domina Maria Anna de la Torre; domina Catharina de Espes, aliisque Burgensibus matronis præcipuis ac præclarioribus; ac similiter in Vallisoletanæ civitatis nobilioribus ac ditioribus, quæ, adhibito conscientiæ arbitro P. F. Thoma, moribus mundi hujus valedixerunt, honestumque ab hominum consortio secessum amplexæ sunt, magno pietatis Christianæ exemplo viventes, & se ac bona sua assiduo operibus caritatis ac misericordiæ ad finem usque vitæ impendentes.

[72] [Sanctimoniales in variis cœnobiis] Spectatissima quoque fuit, secuta ex ejus institutionibus atque adhortationibus in cœnobiis monialium, quæ frequentabat, disciplinæ restauratio. Burgis in monasterio S. Ildephonsi domina Beatrix Orense, domina Sancia Pimentel, & domina Agnes Vela, auditis sermonibus ejus adeo piis, ac divinis imo & animam ferientibus verbis, toto conatu se divino obsequio consecrandi tactæ desiderio, cum eo agendi & [arcana mentis] communicandi [facultatem] sibi procurarunt, atque per ejus exercitationes & consilia ad vitam divinis rebus adeo intentam ac religiosam provectæ sunt, ut, sicut refert Antonius de Leon, sacellanus primarius in dicto monasterio & conscientiarum moderator, qui supremum memoratarum dominarum excepit spiritum, speculum religiosæ pietatis exstiterint in vita & hanc tamquam egregiæ Dei servæ consummarint. Verba autem P. F. Thomæ usque adeo animabus suis impresserant, ut numquam e memoria dimitterent. Et quamvis abesset bonus Pater, utpote aliorum conventuum Prior [constitutus] b ac dein archiepiscopus Valentinus, constanter tamen ad normam doctrinæ P. F. Thomæ, & aliquot piarum institutionum, quas ipsis scripto reliquerat, quasque ut sacras reliquias semper conservarunt, vitam suam dirigebant. Idem beneficium præstitit pluribus aliis ejusdem cœnobii monialibus, quæ eum conscientiæ moderatorem habebant & frequentabant, quo tempore Burgis commoratus est.

[73] [emendatiorem disciplinam] In monasterio item S. Dorotheæ in eadem civitate, aliquot dominæ doctrina ejus, fervore spiritus ac præsertim sermonibus ad solas moniales habitis in choro (quem tum temporis ingredi fas erat) allectæ ac verborum efficacia permotæ, eo uti conscientiæ suæ rectore cœperunt, atque ita a Spiritu sancto illuminatæ, insignem mox in moribus & habitu fecerunt immutationem, vitamque post hæc vixerunt disciplinæ restauratione & mentis ad res divinas conversione religiosissimam, exemplo suo excitantes alias plures, ut frequentarent ac animæ moderatorem assumerent P. F. Thomam, quæ ipsi aperientes conscientiæ arcana similiter immutatæ sunt. Hac ratione per institutionem Servi Dei huic monasterio inducta est disciplinæ emendatio, & ad magnam pietatem perductæ moniales omnes, quæ deinceps vixerunt religiosissime & ut egregiæ Dei servæ defunctæ sunt. Ad exemplar, ab hisce relictum, quæ accesserunt postmodum, quæque supersunt hodie in dicto monasterio, eidem disciplinæ restaurationi constanter adhæserunt, solitudini multum deditæ sunt, ac frequenti tum orationis tum Sacramentorum usui. Idcirco tum priores istæ tum reliquæ felices admodum se reputabant, dum sermonem aut scriptum aliquod P. F. Thomæ obtinere poterant, & tamquam sacras reliquias conservarunt propter ingentem consolationem & utilitatem, quam earum legentium ejus verba animæ persentiscunt.

[74] [introduxerunt;] Idem ipsum beneficium contulit Vir sanctus aliis multis dictæ Burgensis civitatis monialibus S. Claræ & S. Crucis, quibus erat a confessionibus & quibuscum agebat; uti & viris religiosis aliorum Ordinum, sanctis ac divinis sermonibus incendens ipsos ad amorem & obsequium divinum atque ad observantiam constitutionum ac regularum. Hoc erat autem notissimum & publicum ab experimentis insignibus, quæ faciebant, quicumque illum frequentabant. Ad eum quidem modum, ut qui semel ad aures ejus peccata deposuerat, mox animam illustratam perciperet, summis viribus divino servitio se applicaret, atque advertens, quod sermones ejus omnes, ac verba singula, veluti a seraphino cælesti [profecta,] essent vehementia, fervida, ad inflammandas animas etiam frigidissimas efficacia & vera Spiritus sancti instrumenta, etiam alias cum ipso agere in pœnitentiæ tribunali, & privatim colloqui conabatur.

[75] Sicut in monasteriis & in personis religiosis, quibuscum agebat, [plures etiam virgines illustres] spectabilis & evidens erat immutatio, & in divino cultu facta emendatio, ita quoque per suos sermones & de rebus piis collocutiones perfecit, ut plures, ubicumque præ dicabat aut familiariter agebat, omnis conditionis laïci mundo nuntium remitterent ac vitæ religiosæ se manciparent, utque multæ etiam puellæ primariæ ornatui ac vanis animi affectionibus renuntiarent, Ordini religioso se obstringerent ac statum adeo diversum amplecterentur, in quo Domino servierunt insigni exemplo & [ad pietatem] omnibus incitamento. Uti fecerunt D. Eleonora de Castro & D. Francisca de Castro, quæ cum essent feminæ admodum illustres & per viros honorum titulis insignitos ad nuptias expetitæ, moderatore conscientiæ P. F. Thoma, mundum deseruerunt, omnesque ejus vanitates ac voluptates, sese receperunt in monasterium Burgense S. Dorotheæ, & vitam religiosam amplexæ sunt, per ejus doctrinam ita ad disciplinæ normam formatæ, acsi annis pluribus ei assuevissent; adeo ut obstupescerent reliquæ ejusdem cœnobii moniales, cernentes utriusque virginis, in eo vitæ statu novitiæ, insignem religiosam pietatem.

[76] Eodem modo per institutionem atque exemplum Servi Dei mundo valedixit ac vitam religiosam professa est in monasterio S. Mariæ la Real de las Huelgas c Vallisoletano D. Helena de Pesquera perillustris femina; [vitæ religiosæ se manciparunt.] ubi religiosa pietate adeo excelluit, ut eidem monasterio, licet amplissimo (multum renitens) præposita fuerit moderatrix, suaque virtute & exemplo multum utilitatis pepererit isti domui. Sicut istæ, ita & aliæ & valde illustres vocatæ sunt a Domino ad religiosos cœtus, & magno omnium exemplo illic ejus se cultui consecrarunt. Sed quoniam ingenti animarum utilitati erant sermones ejus atque institutiones præsertim apud personas, quæ ipsi familiares erant, & arcana conscientiæ credebant; vehementi quoque animi sensu ac dolore corripiebantur, quando a superioribus alio mittebatur, & abundantes lacrymas profundebant omnes propter ejus absentiam, judicantes, magno hanc esse animabus suis detrimento.

ANNOTATA.

a Quamvis ingens sit Villanovam inter ac Burgos terræ spatium, cum tamen Sancto a paterna stirpe Garcia vel Garzia agnomen fuerit, vehementer suspicor hic eamdem indicari Agnetem, quæ ejus amita dicitur in compendio Vitæ quarto, quod, postquam narratum fuit, sanctum, mortuopatre, bona sua alendis virginibus addixisse, ita habet: Cujus exemplum imitata Agnes Garzia ejus amita, valde locuples fœmina, venditis omnibus, quæ possidebat, ea in pauperes erogavit, & xenodochium quotidie invisens, languentium obsequiis residuum vitæ consumpsit.

b Variis in locis conventuum Ordinis sui Priorem fuisse diximus in Commentario prævio.

c Forte loco nomen est Campus deliciarum; sed malui Hispanice exprimere, quam inepte exponere.

CAPUT IX.
In oratione & concionibus frequenter in ecstasim rapitur.

[Ita ad cælestia intendebat animum, ut prædicans,] Sufficiebant sane vitæ exempla & sanctitas, cum oratione, qua usus est semper benedictus Pater, tam assidua & humili, ut tantum ex doctrina & sermonibus suis perciperet in animabus fructum, quantum vidimus præcedentibus capitibus. Placuit tamen Spiritui sancto, consideranti, quam sese parabat studiose ad ampliores per dotes suas referendos fructus, impertire ipsum dotibus aliquot extraordinariis ad majorem animæ ejus consolationem & bonum proximorum exemplum. Vehemens illi erat, de quo hoc capite primum tractabimus, interior sensus eorum, tum quæ meditabatur & considerabat in oratione, tum quæ dicebat e suggestu; tam vividus is erat, tam fortiter ac suaviter impressus animæ, ut sæpenumero in oratione a sensibus avocatus atque in divina abreptus persisteret. In pulpito autem ita incendebatur, ut per flammas, ex ore ejus emissas, abunde detegeretur ignis, quo intus flagrabat anima. Hinc ita emolliebat audientium corda, quantumcumque arida ac dura, ut in plerisque concionibus verba ejus comitarentur uberes lacrymæ, e corde provenientes, & per oculos tum dicentis tum audientium prorumpentes. Sæpe in pulpito immotus stabat, absque loquendi facultate, tamquam sensuum exteriorum usu destitutus præ vehementia affectus interioris, quo benedicta ejus anima tenebatur. Licet autem conaretur sæpius obtegere ac dissimulare hujusmodi affectiones & mentis excessus, nequibat tamen; quoniam penes hominem id non stat, sed penes celsissimum illum & omnipotentem Dominum, qui, prout visum est expedire, tunc gubernat cor Servi sui sensusque omnes tum interiores tum exteriores.

[78] [Missam celebrans, orans] Donum istud aperte elucebat in P. F. Thoma, eratque valde publicum; unde patres Castellani gravitate insignes, ac personæ præcipuæ ei familiares, eum suspexerunt, ut hominem, quem theologi Ecstaticum compellant, id est, virum, qui a Spiritu sancto donum habet excessus mentis. Burgis in more positum ei erat serius plerumque & post ceteros religiosos omnes Rem divinam facere in sacello sancti Crucifixi, quod ad horam istam laïci universi se domum contulissent, quodque sibi esset facultas celebrandi majori in tranquillitate ac solitudine. Factum autem est sæpius, ut ibidem Sacris operans, in ecstasim raperetur & immobilis persisteret adeo, ut a religioso, qui Sacro ministrabat, attrahenda ei, nec sine vi aliqua, esset vestis, ut ad sensus rediret, & perficeret Sacrificium. Contigit variis vicibus, ut ante prandium orationi se applicans, ei insisteret jejunus usque ad tertiam vel quartam pomeridianam a, utque ad cellam ejus accurrerent religiosi, allaturi illi cibum. Idem accidit in choro, ubi, finitis divinis officiis, solus ipse in oratione permanebat; & visum esse, referunt, aliquoties a sensibus alienatum ac elevatum a solo. Mandaverat fratri, cui cura cubiculi ejus commissa erat, ut sese ad certam horam vocaret, ad celebrandam Missam. Die quodam adfuit frater iste ad dictam horam; cumque eum semel & iterum appellans responsum non impetrare se adverteret, quid de re esset, suspicatus, januæ vim intulit, aperuit, ingressus est, ac Dei Servum in ecstasim raptum invenit adeo, ut compellanti non responderet. Paulo post ad se rediit, & cum frater iste significaret ipsi, quod jam tum in conventu absolutum esset prandium, ac præteriisset tempus, quo fas erat celebrare Missam, valde dissimulans reposuit: Haud rebar, adeo provectam esse diem, pœnitet me non celebrasse; at novit Deus, quod per id in se non deliquerim.

[79] P. F. Melchior de Yebre ex Ordine sancti patris Francisci, [& recitans divinum officium] qui fuit Compluti guardianus, vir eximiæ & notæ per Hispaniam virtutis, cujusque vitam scribit magister Villegas tomo de Sanctis extravagantibus b, exponens, quam egregius Dei servus & quam rerum divinarum intelligens * fuerit P. F. Thomas, retulit P. Didaco Guevara, concionatori conventus sancti patris nostri Augustini Salmanticæ, ac P. F. Joanni Camara, sacræ Theologiæ magistro & guardiano collegii SS. Petri & Pauli Ordinis S. Francisci Compluti, atque aliis, quæ id testantur, personis præstantibus, quod benedictus ille Pater, dum erat archiepiscopus Valentinus, festo die ascendentis in cælum Jesu Christi Redemptoris nostri, sub horam sextam matutinam recitans horas canonicas, cum pervenisset ad Nonam ac dixisset Antiphonam illam, Videntibus illis elevatus est, a sensibus fuerit avocatus & in ecstasim raptus, atque erecto corpore in pedibus perstiterit usque ad horam quintam vespertinam: ad se autem reversus ab ecstasi & mentis excessu, sacellanum, qui cum eo Horas recitabat, nec pedem inde moverat, interpellavit: Quousque pervenimus? Respondente sacellano: Incepimus Nonam & præmisit tua Gratia Antiphonam: Videntibus Illis: Itaque, inquit, dicamus Nonam, tum ad sanctum Missæ sacrificium celebrandum accedam, ac dein ad chorum, ut officio assistam ac concioni. Id fieri haud poterit, illustrissime Domine, dixit sacerdos. Ut quid? Quia jam statim audita est hora quinta vespertina; advertat tua Gratia ad sonum æris campani in monasteriis, signum dantis ad Completorium. Obstupefactus, Recitemus igitur, inquit, Nonam & Horas reliquas: pœnitet sane, non tam mei, quam tui causa, quod Rem divinam non peregeris. Sed ita placuit Domino Deo, idque sine tua aut mea culpa. Esto securus, quod ipsum minime offenderimus; neque enim tu me deserere poteras, neque ego gratiam a Domino mihi collatam.

[80] Tum sacellanus ille sese ad pedes ejus prostravit, obnixe rogans, [ad longum tempus in ecstasim] ut per amorem Dei, suæque animæ profectum inde enasciturum, ediceret, quid sibi voluisset tam diuturna ista sensuum abalienatio; duraverat quippe per horas circiter undecim, inchoata scilicet hora sexta & media matutina, jamque audita erat quinta vespertina. Bonus P. F. Thomas, quoniam tam ardenti studio precabatur ille, ac fore promittebat, ut rem silentio tegeret, declarare eam illi statuit, ut probus idem sacerdos, cui nomen erat dominus Bonillo & beneficium ecclesiasticum in ecclesia metropolitana, Deo laudem tribueret, & ad animæ suæ profectum uteretur. Sic autem declaravit. Scito frater, quod ipso temporis momento, quo inciperem Antiphonam Videntibus illis, magna angelorum turba eamdem ab ore meo exceperit, & per aërem hunc tam suaviter ac modulate decantare cœperit, ut me mihi surripuerit concentus, sensusque omnes defixerit cælestis musica. Miror autem asserere te, quod tot horæ præterierint, quandoquidem, verum tibi loquor, dimidia mihi visa non fuerit [effluxisse.] Hoc habet quippe voluptas & consolatio cælestis, ut dies unus illi visus sit media hora. Subdit in sua testificatione supra memoratus P. Camera, sibi certo persuasum esse, quod P. F. Melchior de Yebra, qui rem enarravit, eam edoctus etiam fuerit divino aspirante Numine: nam plura referebat pro insigni sua simplicitate & candore animi, quæ Spiritu sancto indicante didicerat, quæque deinde eventu comprobata sunt. Præterea, cum [Sanctus,] isto die, nec Sacro operatus fuerit, nec comparuerit in templo, nec ante vesperam comederit, pluribus e domesticis c res nota fuit, & ab his communicata cum aliis, qui eam testimonio suo confirmant similiter.

[81] [raperetur,] Hinc non est, cur miremur id, quod super hac re de se ipse fassus est P. F. Thomas in sermone de Transfiguratione Redemptoris nostri. Quippe cum toties inter orandum, concionandum d, & celebrandum Missæ e Sacrificium conspectus fuisset in ecstasi, nec declinare illud potuisset, nec prævertere, cumque jam publicum esset, quod tectum voluerat, visum ipsi est, sumpta occasione doctrinæ, in concione ista proponendæ, dicere nonnihil de iis, quæ sibi in mentis excessibus a Deo communicabantur: tum ut auditores Deum collaudarent, tum ut sese per animæ integritatem expeditos redderent ad eadem percipienda; quando divino Numini placeret etiam cum ipsis communicare, si conveniret. Præterea, quoniam ejus spiritus & anima [tanto ardore] flagrabat eorum, quæ pro concione dicturus erat de divina contemplatione & oratione, deque ingentibus atque extraordinariis gratiis, quas ibidem elargitur Deus hominibus, rerum cælestium vere studiosis, integrum ipsi non fuisse putem, ab illis dicendis abstinere, dirigente sic linguam Spiritu sancto, cui tam obnixe se commendabat peculiarissime ac fere semper dum pro concione verba facturus erat.

[82] [quod & ipsemet fateri] Itaque in eo sermone perpendens verba illa, quibus Redemptorem nostrum allocutus est divus Petrus, dum eum in monte Thabor tanta gloria circumdatum conspexit: Domine, bonum est nos hic esse &c., & ex illis beatam ac fortunatissimam conditionem animæ, quæ oblita rerum terrenarum ac temporalium toto corde ac desiderio æternis adhæret, omnem amorem & affectum in Deo collocat, atque in anima sua exstruit tabernaculum & domicilium sanctissimæ Trinitati, Quis, inquit, eloquatur, quæ lingua exprimat gaudium, delectationem, tranquillitatem, bona ac delicias, pacem & securitatem interiorem, quibus perfruitur is, qui ad illum modum cor suum Domino præbet habitaculum? Homo felix ac beatus, qui ad conficiendum illud tabernaculum curam omnem & cogitationem convertit! o quanta perfundetur voluptate! Idem dein pertractans verbis spiritu & affectu plenis, corde incenso ex ardenti desiderio afferendi utilitatem & stimulos injiciendi auditoribus, hæc cœpit addere ac dicere.

[83] “Ego quidem, fratres, ut de me ipso interim aliquid loquar, [compulsus fuit.] si quandoque (& hoc rarissime) indigno concessum est, non meo quidem merito, sed Christi optimi maximi gratuito beneficio, in montem altum cum ipso conscendere, & ibi gloriam vultus ejus, vel ad modicum & de * longe prospicere, o quibus ardoribus, quibus * lacrymis clamo *: Domine mi, bonum est nos hic esse, non me permittas ultra descendere de monte isto; sufficit mihi * hæc præsentia tua, ne discedas, obsecro, ne abeas a me, in hoc tota vita mea, in hoc omnes dies mei expendantur. Quid ultra quæritur? Hoc solum volo, hoc solum cupio, hoc solum desidero, hoc solum peto. Sed heu heu evanescit subito gloria illa, pax illa, dulcedo illa, & plenus mœrore relinquor, deserit illico inhiantem * animam, & sicut fulgur transiens, ita præterit splendor ille: o si durasset! Sed ad historiam redeamus &c.” Hactenus ipsa ejus sunt verba; sermones enim exarabat Latine f.

[84] Præclarum sane testimonium eorum, quibus perfruebatur in illis mentis excessibus anima Servi Dei, [Item inter concionandum] quæque cum ipso communicabat Dominus per suam misericordiam, quo tempore durabant. Etenim cum præditus esset benedictus Vir animo (uti constat) recto admodum, sincero & humili; cum tantopere amaret secretum, caveretque solicite, ne cuipiam detegerentur peculiares favores, sibi a Deo concessi; ea, quæ in isto sermone, verbis hic recitatis, de se ipse indicavit, certissimum sunt argumentum insignium gratiarum, quæ in similibus occasionibus animæ ejus fuerunt collatæ g. Die quodam Hebdomadæ sanctæ verba faciens Burgis in monasterio S. Ildephonsi, argumentum sibi assumpsit verba illa Apostoli: “Hoc enim sentite in vobis, quod & in Christo Jesu &c.” ac tertio eadem repetiit; nam quoties recitabat, toties visus est non posse prosequi ulterius præ lacrymis, in qualibet eorumdem repetitione accrescentibus. Commovebatur animo auditorium universum, ipse vero tertia vice illa ingeminans in ecstasim raptus est, in eaque, præstolantibus omnibus, permansit ad unius circiter horæ spatium. Elapsa hora, ad sensus rediit, & supra ista verba sermonem exorsus est, & ad finem perduxit instar cælestis seraphim.

[85] In S. Dorotheæ cœnobio monialium, Ordinis Canonicorum regularium S. Augustini, [coram monialibus,] ubi, sicut dictum est, per suos sermones tantum profecit, ut, quæ ante utebantur vestibus e caprino villo * contextis, vela gestabant bombycina, calceamina vero juxta morem mulierum præcipuarum ac ditiorum elegantissime confecta, immutarint omnia, habitum assumentes e nigro ac rudi panno, vela ex albo linteo, totumque vestitum vitæ religiosæ prorsus consonum; salutationes autem officiosas & familiares congressus permutarunt cum oratione, frequenti Sacramentorum usu, solicita ac pia assiduitate in Officio divino; ad Matutinum, licet regio sit adeo frigida, surgentes media nocte, etiam in summa hyemis asperitate, & illic earum multæ in oratione perseverantes usque ad tempus matutinum. In isto cœnobio conciones habebat ob fructum, quem istic referebat frequenter; sed & ibidem visus est in festivitate Corporis Domini, aliisque festis solemnibus in ecstasim rapi sub initium concionis; subinde etiam antequam suggestum conscenderet, innitens altari a sensibus avocabatur, ac durabant excessus illi per horas aliquot.

[86] [coram cæsare.] Die quadam in templo primario ejusdem civitatis verba faciens & vehementi sensu animi peccata reprehendens, ac morientis in cruce Domini effigiem manu tenens, voce ex imis animi penetralibus profecta ingeminare cœpit: Huc respice, Christiane, huc respice, & hæc verba pronuntians, nec progredi ultra valens, inflammato vultu substitit in ecstasim raptus, silendo magis afficiens auditorum animos, quam fecisset loquendo. Vallisoleti Feria quinta hebdomadæ majoris coram Carolo quinto imperatore sermonem faciens de Mandato h, post multam ac bene pertractatam doctrinam, quam sacri hujus Euangelii historia suppeditat, in medio sermone perveniens ad sententiosas illas S. Petri voces: Domine tu, tu mihi lavas pedes? eaque interpretans ac dicens: Tu Domine mihi? Tu mi Deus, angelorum gloria, cælorum decor, Dominus universæ creaturæ, mihi? Mihi? nec pergere nec verbum ultra proferre valens, immotus perstitit instar columnæ marmoreæ absque alio seu motu seu sensu, quam quod oculos in cælum defixos haberet, defluentibus continenter lacrymis.

[87] [coram Ordinis sui Generali] Cum anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo in Castella instituenda essent provinciæ Ordinis nostri comitia, quibus adstitit & præsedit reverendissimus pater generalis, magister Fr. Hieronymus Seripandus; ipsemet dictus pater generalis peculiari epistola (quam post videbimus) vocavit ipsum & invitavit; quoniam multum desiderabat videre ipsum & alloqui propter ea, quæ de singulari pietate ejus ac doctrina inaudierat, & quidem cum intentione ipsum constituendi Priorem provincialem Castellæ, suumque per Hispaniam universam vicarium generalem. Suspicatus P. F. Thomas, quid animo intenderet Prior generalis, de industria & evitandi oneris causa tergiversatus est in itinere, & studuit non adventare ante meridiem Sabbathi, quo habita est congregatio, nec ante horam, qua omnino certum erat, & juxta leges constitutionesque sacri Ordinis nostri necessarium, ut jam provinciæ præses & assessores essent constituti. Quæ peculiaris fuit Domini nostri providentia, ut illo frueretur felix ecclesia ac diœcesis Valentina, ut infra videbimus.

[88] [& congregatis] Quamquam autem doleret reverendissimus pater, non adfuisse citius P. F. Thomam, excepit tamen advenientem magno cum gaudio & voluptate; corripuitque illum quidem illa de causa aliquantulum, sed magna caritate & consideratione, & quasi in pœnam cunctationis injunxit, ut postero die in comitiis sermonem haberet. Erat sane illi, qui jam ex itinere fessus advenerat, cui supererat tam breve temporis spatium, cuique, licet prædito insigni mentis acie, judicio ac intellectu, memoria utcumque erat infirma (quam ob causam non concionabatur, nisi dies quindecim aut viginti i sermoni incubuisset) arduum negotium, obligatio habendæ concionis, cui adesse solet auditorium frequens & eruditorum affluentia; etiamsi non alii interessent, quam qui ad congregationem conveniunt, ejusdem Ordinis religiosi, qui delectum constituunt provinciæ tam amplæ & extensæ, qualis est Castellana, plenæque tot virorum religione & doctrina præstantium. Sed, superante difficultates omnes obedientia ac desiderio satisfaciendi præsidi suo, sermonem acceptavit.

[89] Totam illam noctem in oratione transegit, obsecrans Dominum, ut intellectum illuminaret, linguamque dirigeret ad assequendam doctrinam, auditoribus diei sequentis convenientem. [provinciæ patribus,] Cum adesset dicendi hora, & in diem Dominicum, quo fiebat congregatio, incideret festivitas S. Michaëlis, pro themate assumpsit verba hæc Psalmi CVII: “Quis deducet me in civitatem munitam, quis deducet me usque in Idumæam k?” Proposito themate: Verba, inquit, ista, quæ in hujus orationis materiam delegi, protulit, qui modo cæli incola est, quique, dum protulit, hic peregrinus erat in terra l. Et pronuntians voces illas Cæli incola &c., eo intus animi sensu affectus fuit, ea mentis teneritudine, ut mox substiterit, progredi ultra non valens, decurrentibus per venerabiles ejus genas uberibus lacrymis. Ita perstitit notabili temporis spatio, nequiens occulere (quamquam dabat operam) id, quod sentiebat anima, cum ingenti admiratione totius auditorii, cui per cælestes illas lacrymas & per silentium plura dicebat ipse, quam dixissent alii multis & studio selectis vocibus. Demum post longum temporis intervallum desiit affectus ille & intermissio, cœpitque dicere res adeo sublimes ac tanto simul pietatis documento plenas, ut multorum & insignium in paucis theologorum, qui concioni intererant, judicio pars major eorum, quæ in medium proferebat, non esset studio e libris hausta, sed per scientiam infusam peculiari illustratione ac Spiritus sancti dono obtenta.

[90] Dum Prior erat Burgis, die quadam habitum concessit ejusdem civitatis novitio, [& alias diu in mentis excessu perstitit.] cui nomen D. Joanni de Castro; ad actionem hanc spectandam confluxit magna hominum multitudo; tum quod juvenis, qui habitum recipiebat, notissimus esset & præclaro genere prognatus, tum ut audirent sermonem, quem juxta morem in similibus actionibus usitatum facturus erat P. F. Thomas. Dato jam habitu, sermonem exorsus est in hæc verba e Canticis Canticorum: “Soror nostra parvula est, & ubera non habet.” Ætate juvenis non multum provecta occasionem suggerente, ut super illis sermonem institueret. Cœpit autem [verba] ista perpendere eo, quo alias solebat animo, & mox hæsit absque loquendi facultate per intervallum horæ circiter dimidiæ. Sibi restitutus & adstantes intuens dixit: Ignoscite domini, quod mihi corculum adeo debile sit, ut quemlibet hominem pudore suffundat. Sed quod non diximus paulo ante, dicemus modo, concionatusque est instar cælestis angeli. Addunt, qui isthæc enarrant, testes, quod, quotiescumque inter prædicandum in ecstasim rapiebatur, nullus ex auditoribus abscederet, sed, re intellecta, multo plures accederent. Si vero id contingebat in aliquo monasterio, accurrebant religiosi omnes, audituri, quid ad se reversus esset dicturus; quoniam post illas ecstases res tam divinas & tanto fervore atque efficacia pertractabat, ut auditorum animos attereret.

ANNOTATA.

a Coccinus pag. 583 titulo de actibus interioribus religionis, devotione & oratione ex processu Castellæ testes appellans Ludovicum Feo, Catharinam Gonzales, Alphonsum Garziam, Antonium Martinez, Petrum Agado & Ferdinandum Busto; Deponunt, inquit, de auditu & publica voce & fama, quod Deum semper habebat ante oculos, & omni tempore valde sollicitus erat circa exercitium orationum in horis determinatis eaque orationis assiduitate conspicuus, ut reliquos suæ religionis facile superaret. Donna Eleonora de Salazar deponit pariter de auditu, sæpe in oratione jejunum permanere solitum, usque ad tertiam & quartam horam vespertinam, unde eveniebat, ut religiosi ad ejus cellam, cibum necessarium porrigentes, accederent.

b Nempe Operis, quod Flos Sanctorum inscripsit, parte tertia, complexa Vitas Hispanice de Sanctos extravagantes.

c Audiendus hic denuo Coccinus pag. 580: Accedit, quod egregie probatur ista devotio ex frequenti ecstasi, in quam raptum fuisse deponunt testes, Mariana de Sottomajor in processu Valentino … de visu & communi assertione in domo, cum in festo Ascensionis Domini ab hora quinta matutina usque ad vesperam, dum accenderentur luminaria, ecstasi perdurasse; Anna vero Bretona nonagenaria in processu Castellæ … se vidisse eum aliquoties elevari in sermonibus cum quibusdam exclamationibus, uti Sanctum, ita ut raperetur in ecstasim, & illico in se rediret cum ferventi quadam vivacitate. Huc quoque spectat, quod teste eodem Coccino pag. 589 & seq., deposuit eadem Mariana de Sottomajor, nempe se pluries vidisse sanctum Archiepiscopum raptum, dum recitaret Horas canonicas. Notandum, quod, eodem teste pag. 485, laudata Sottomajor, habitaret continue in palatio archiepiscopali.

d Vide ad lit. præced. testimonium Annæ Bretonæ.

e Coccinus pag. 592: Ut enim deponit Mariana de Sottomajor … notum erat in palatio, quod omittebat publice Missam celebrare, ob continuam, quam patiebatur, mentis elevationem, & pater frater Joannes de Castro … examinatus authoritate ordinaria … in processu Castellæ de auditu deponit, eum celebrando Missam, quæ dicitur del Gallo, raptum in ecstasi fuisse: ut donna Eleonora de Salazar monialis, scilicet testis in eodem processu Castellæ … dicit de auditu, eum, dum Religiosus esset, exspectare solitum tempus, quo ultimum Domino Sacrificium offertur, quia valde cogitatione mentis in Deum elevabatur.

f His subnectit Salonius interpretationem Hispanicam verborum, quæ Latine recitaverat, quæquein editis Sancti sermonibus ad verbum leguntur, si leves excipias immutationes, quas assignavi in margine.

g Prætermisi hic nonnulla, quibus auctor repetit, non fuisse penes Sanctum occultare mentis excessus, vel silere, quæ in hisce perciperet anima, dirigente nempe linguam ejus Spiritu sancto.

h Id est, de Lotione pedum, quæ fit Feria quinta Cœnæ Domini, quia quod fecit Christus, idem fieri a discipulis mandavit.

i Nisi hic exaggeret aliquantulum biographus, dicendum, quod sub annum 1541 multum debilitata fuerit Sancti memoria; certe per Quadragesimas aliquoties, etiam coram cæsare, dixerat, per quas, etiamsi demus, quod minus verisimile fit ex editis concionibus, dixisse tantum semel in hebdomade, tantum succurendæ memoriæ spatium temporis reperire non potuit.

k Textus hujus expositionem Hispanicam Salonii prætermisi.

l Ita sonant verba Hispanica Salonii; in ipso sermone Latino istud est exordium: Veri & legitimi filii civisque clarissimi supernæ civitatis Hierusalem verba sunt, ex exilio & peregrinatione in cælestem patriam anhelantis, & in concivium suorum gloriam suspirantis. Vide præterea, quæ circa tempus & occasionem hujus concionis observavi in Comment. prævio num. 56 & seq.

* Hisp. y quan espiritual

* al. a

* al. o qualibus

* al. clamito

* al. additur hoc gaudium, sufficit mihi

* al. hiantem al. luentem

* Hisp. chamelote

CAPUT X.
Futura prænuntiat.

[Futura prædicendi gratia] Quamvis dona, de quibus hoc & sequente capite agendum venit, nec sufficientia nec certa argumenta sint conscientiæ puræ & sanctæ, quandoquidem ea possederint nonnumquam & possidere queant animæ ab amicitia divina alienæ, & gravibus peccatis obnoxiæ, uti constat ex sacris Litteris, & ex Jesu Christi Redemptoris nostri verbis illis apud sanctum Matthæum: Multi dicent mihi in illa die judicii: Domine in nomine tuo prædicavimus & prophetavimus, & in nomine tuo dæmonia ejecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc confitebor illis: vere numquam novi vos, nec e numero electorum meorum estis, nec majores apud me estis ideo, quia, quidquid allegatis, minimi valoris est, cum opera vestra plena iniquitatis fuerint a. Attamen quando ista dona & gratiæ prædicendi futura, ejiciendi dæmonia & hujus generis alia conjuncta sunt cum vera virtute & sanctis moribus; reperiunturque in hominibus, qui aperte ostendunt, se commodum aliud non quærere, nec intendere finem alium, quam Dei gloriam & utilitatem fratrum, multum ea splendoris conferunt eidem virtuti & hujus pretium declarant amplius. Quapropter sancta mater Ecclesia, quæ a Spiritu sancto, cujus sunt dona omnia & gratiæ, regitur & gubernatur in beatificatione & canonizatione Sanctorum confessorum, licet primum & potissimum, ad quod attendit & quod discutit, sit sanctitas & vita, multum tamen perpendit etiam dona & gratias, quibus claruerunt, & miracula, quæ patrarunt ante & post obitum, & hæc illis adjungens securam se præstat.

[92] Non prætermisit etiam Dominus Deus illo modo exornare P. F. Thomam: [Sancto] quandoquidem ipsi res multas patefecerit, quæ futuræ erant, & quarum notitia obtineri omnino non poterat via naturali aut humana. Non multa quidem de hisce nota sunt; tum quod diligentem dederit operam, ne vulgarentur favores, sibi peculiariter a Deo concessi, tum quod ista disquisitio tot annis ab ejus obitu fuerit instituta: at quæ ad nos pervenerunt, certa admodum sunt & notabilia. Quoniam vero, quæ hoc & sequente capite continentur, non ex integro sed pro parte dumtaxat, constant ex processu, hic annotabo, quid ex illo constet, & quid intellexerim ab aliis personis fide dignis, sed e vita sublatis ante disquisitionem, quæ dein instituta fuit auctoritate ordinariorum ac Sedis Apostolicæ.

[93] Itaque quod spectat prophetiæ donum, pater magister F. Christophorus de Santotis b, [concessa,] vir eximiæ pietatis & doctrinæ (qui idcirco interfuit sacro concilio Tridentino, tamquam theologus delegatus a rege Hispaniæ) testatur in processu, quod, cum alienigena quidam, P. F. Thomæ peramicus, & ipsi patri magistro de Santotis pernotus, nomine Nicolaus de Witte, famulum, quem ob virtutem amabat multum, gravi infirmitate affectum haberet, ea de causa ductus ille fuerit die quodam Veneris Burgos ad sacram Redemptoris cruci affixi effigiem; ubi post invocationem sanctissimi sui nominis ante piissimam illam imaginem Domino placuit impertiri ipsum tam subita & integra sanitate, ut quilibet adstantium judicaret, superare illam naturæ vires & esse miraculosam.

[94] [exemplis] Ea occasione dictus Nicolaus de Witte, qui erat Flander, lætus omnino ascendit ad cubiculum P. F. Thomæ, qui id temporis domui isti Prior erat, certiorem illum redditurus beneficii, servo suo a Domino collati. Verum est, reposuit P. F. Thomas, grande beneficium est, quod corpori servi tui contulit Dominus, ut aliud longe majus conferat animæ dominationis tuæ. Atque ita factum; nam ea occasione incessit ipsum cupido deserendi mundum & secedendi in Ordinem religiosum, & hoc quidem exsecutioni mandavit, assumens habitum in hac sacra sancti patris nostri Augustini domo Burgis, & eo induit illum ipsemet P. F. Thomas c cum ingenti totius conventus voluptate. Rerum cælestium tam peritus evasit ac tam boni exempli bonus ille vir, ut magister datus fuerit tyronibus ejusdem monasterii: ipsemet autem dictus pater magister Santotis d sub illo novitiatum peregit. Dein lapsu temporis idem F. Nicolaus de Witte a P. F. Thoma, provinciæ præfecto, licentiam petivit eundi cum aliquot aliis religiosis in Indias e atque illic Domino serviendi in prædicatione sacri Euangelii: ubi per insignem fervorem, illis a Domino concessum, pro salute animarum illarum res mirabiles patrarunt. Et quidem ex multis religiosis istinc reversis intellectum est, quod dictus pater Nicolaus vitam ibidem egerit tam sanctam, & e vivis abierit tanta opinione sanctitatis, ut magna devotione invocetur, & plura post obitum miracula patraverit. Sanctum eum esse censent illic omnes, & ut talem venerantur.

[95] [probatur.] Quod sequitur, retulit mihi magister Joannes Porta, egregius Dei servus & omni fide dignus, quem P. F. Thomas [diœceseos suæ] visitatorem habuit. Primum cum esset archiepiscopus ac observaret magnam vitæ licentiam & intemperantiam, quæ tum erat in omni hominum ordine, vehementer desiderabat morum correctionem videre, præsertim in ordine ecclesiastico; quia ab hujus exemplo plurimum dependet, & eam toto conatu deprecabatur a Domino. Et quoniam hominibus a natura insitum est, ut lingua versetur in eo, quod cor concupiscit, sæpius ea de re loquebatur & agebat cum familiarioribus, maxime cum episcopo Segrian f & cum dicto magistro Porta. Die quodam, postquam multis cum lacrymis ac devotione (quamquam hanc haberet semper, sed illo die solito majorem) ad aras fecisset, sermonem, uti consueverat, habens cum dicto magistro de Ecclesiæ statu, his verbis eum allocutus est: Ne dubita, magister, quin quam primum Dominus remedium subministraturus sit, quo corrigantur serio Ecclesiæ suæ ordines, idque certum esse scias, quandoquidem id ipse pro sua clementia cuidam servo suo indicarit. Credere fas est (ut aiebat mihi bonus ille magister Porta) quod is ipse fuerit, cui indicaverat id Deus, quodque hæc fuerit causa devotionis illius & fletus extraordinarii; quamquam humilitatis ergo numquam patefecerit. Reipsa Dominus ad verba Servi sui effectum accomodavit: nam die mox sequentia a Carolo quinto cæsare nuntius supervenit cum litteris sanctissimi domini Pauli tertii, & ipsiusmet cæsareæ majestatis, quibus convocatus est ad concilium Tridentinum, ex quo, uti constat inter Catholicos omnes, secuta est generalis in omni Ecclesiæ statu, præsertim ecclesiastico & religioso, morum reformatio g.

[96] Ægrotabat juvenis, hujus Valentinæ civitatis incola, [Ægri sanationem,] eoque deductus erat, ut spes vitæ longioris nulla superesset; magnum inde magister Porta (qui & rem istam enarravit) dolorem concepit ob amorem, quo in illum ferebatur, atque istum dolorem suum communicavit cum P. D. Thoma, ut pro ægro oraret. Die postero, postquam Rem divinam peregisset [B. Thomas] vocavit illum, dixitque; Sume animos, nam juvenis, qui tamquam filius tibi est, ex hac infirmitate non morietur. Confer te illuc, & jube advocari Aguilar medicum (ita ut ægre non ferant alii, qui hactenus accesserunt) nam ille morbi genus deprehendet, &, Deo aspirante, curabit. Res plane ita accidit, ut prædixit P. F. Thomas. Atque id ipsemet deinde in processu testatus est, qui ægrotaverat [Valentinus] incola, nimirum P. Christophorus Perez de Almacan e Societate Jesu h.

[97] Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo clerus parœciæ S. Catharinæ martyris in majori ecclesiæ sacello sepulcrum sibi struere cœpit. [templi incendium,] Re intellecta ab iis, qui erant de parœcia, Michaël Hieronymus Garcia eques, & Antonius Martinus Moret mercator, qui illo anno fabricam ecclesiæ curabant, comitantibus D. Didaco Boil, domino de Masamagrell, ac Joanne Isquierdo mercatore, Archiepiscopum adierunt, conquerentes de damno, quod, dum locum illum sepulturæ construebat clerus, passura erat parœcia, orantesque, ut illi occurreret. Mox ad se vocari jussit rectorem & præcipuos e clero, rogavit eos, quorum pecunia ædificatum fuisset princeps ecclesiæ sacellum & quidquid in eo erat. Responderunt [factum id esse] sumptibus & eleemosynis eorum, qui erant de parœcia. Ut quid igitur, dixit, vobis illud vindicatis absque ipsorum consensu, & mea licentia? Ite & fossam, quam duxistis, mox complete & obstruite; clerus vero in alia ecclesiæ parte, ubi nemini fiat injuria, sepeliatur, & sacellum princeps liberum ac vacuum relinquatur, usque dum fuerit ingens necessitas occasione incendii, quod obveniet illi ecclesiæ: tum si videbitur, nam pars ejus magna refici debebit, proderit locum hunc sepulturæ concedere cuipiam ex honoratioribus & opulentis, qui ingentem summam pro restauratione conferat: sin' minus restauratio fiet parœciæ sumptibus, non vestris. Atque ita illos dimisit, & res exsecutioni mandata est. Prædictio tam vera reperta est, quam [verum fuit] ingens incendium, quod anno millesimo quingentesimo octogesimo quarto, die Cœnæ Domini nos ipsi oculis conspeximus, quodque, secretiore Dei judicio, originem habuit e sacro sepulcro ejusdem ecclesiæ, deflagrantibus altari * sacelli principis, organo pneumatico, & parte illius majore ac meliore. Atque etiam, cum eodem die invicem occurrerent supra dicti Joannes Isquierdo & Antonius Moreth (a quo id audivi) dixit alter alteri: Vides, quid eveniat; completum est hodie, quod dixit nobis, ac vaticinatus est benedictus ille archiepiscopus D. F. Thomas a Villanova.

[98] Mercator dives admodum, ei familiaris & addictus, [infauftas puellæ nuptias,] prænuntiavit illi filiæ matrimonium, ut pro eo Dominum deprecaretur. Facturum se spopondit P. D. Thomas & ne rem conficeret, priusquam una denuo convenissent [monuit.] At vero mercator ille, non ultra allocutus ipsum, rem confecit; ac dein post paucos dies reversus est, ut jam tum confectam esse denuntiaret. P. F. Thomas ipsum, tamquam de nuptiis sua opinione valde idoneis, lætum cernens, dixit: Doleo, dominationem vestram tam cito decrevisse ac conclusisse [negotium,] idque priusquam ad me iterato accederes; quoniam Domino illius commendandi curam commiseras. Etenim si sententiam meam admittere lubuisset, nequaquam fuisset peractum. Sed & prædico tibi, nuptias istas fore exitium ac ruinam familiæ, & post tuum obitum, qui non longe aberit, filiam multum calamitatis ac miseriarum esse perpessuram. Contigit omnino, sicut prædixit Dei Servus, atque egomet de infaustis istius connubii successibus testis sum luculentus; quandoquidem deinde cum iisdem personis egerim, quas si nominarem (quod fas non est) id ipsum testarentur multi, qui eas cognoverunt, & supersunt etiam nunc in illa civitate.

[99] [pueri infelicem exitum prænuntiat.] Unus e ministris benedicti Antistitis, vocabulo Nicolaus, die quodam lætus valde ad cubiculum, in quo degebat ille, accessit, ut indicaret, quod conjux sua a Domino impetrasset filium. Respexit illum vultu mœsto pater D. Thomas & dixit: Dominum impense orate tu ac uxor tua pro isto puero; quippe futurum vobis prædico, ut incrementum non capiat; sed occumbat post annos non multos, infelici morte obeat, vobisque afferat dolores vehementes. Vorissima etiam fuit (inquiebat mihi magister Porta) ista præmonitio. Puer enim ille paucorum annorum ob facinus supra ætatem pueri improbum, occisus est; pater vero dum ulcisci vult homicidium, se perdidit, multumque calamitatis & damni sustinuit.

[100] [Prædictio spectans] Cum absolutum esset collegium, quod juxta scholas istius civitatis exstruxit pauperibus in ea diœcesi studiorum alumnis, & bene ordinatum sacellum, quod erigi in eo voluit sub invocatione beatæ Mariæ Virginis in templo præsentatæ in memoriam assumpti a se illo die habitus sancti P. N. Augustini Salmanticæ, leges vero, quæ congruere videbantur ad debitum alumnorum regimen tum omni, tum prosperæ & adversæ valetudinis tempore, essent præscriptæ, ac statutæ regulæ, quæ observandæ erant tam in divino cultu, quam in studiis & actionibus quibuslibet: nonnulli, nominatim magister Caro, advertentes, quod, tamquam Vir, cui nullius deerat rei experientia, quique ad minimum usque punctum noverat, quidquid conveniens esset collegio alicui & monasterio, curam suam extendisset ad omnia etiam peculiaria ac minutiora, nec tamen parari curasset in dicto sacello locum sepulturæ alumnis collegii, ibidem morituris, dixerunt illi; circumspiceret; quandoquidem istius rei videretur esse oblitus.

[101] [ad collegium ab ipso fundatum.] Traditio est inter dicti collegii alumnos, ab antiquis accepta, & quasi de manu in manum ad hodiernos perlata, respondisse ipsum: Nihil vos ista cura sollicitet, neque enim erit necesse. Et sicut ad hoc usque tempus patuit, responsum illud viri prudentes suspiciunt tamquam vaticinium ejus, quod cernimus usque nunc. Nam licet plusquam septuaginta anni defluxerint, ex quo cœperint esse alumni in collegio, fuerintque semper, & non raro aliqui correpti infirmitatibus gravissimis, quibus ad extrema perducebantur, nullus tamen in dicto collegio hactenus obiit; sed periculum evaserunt omnes, studiorum cursum absolverunt, atque integra sanitate inde egressi sunt valde docti ac pii, usque adeo ut superiores mox eorum opera usi sint ad ecclesiarum obsequium & salutem animarum. Unus quidem mortuus est, non tamen in collegio: sed ægrum sese sentiens in patriam abiit, melius istic sibi fore arbitratus, ubi, aucta infirmitate, vivere desiit. Id omne P. F. Thomæ precibus adscribitur, & curæ, quam (uti credendum) de collegio & alumnis suis habet in cælis.

ANNOTATA.

a Matth. 7 ℣ 22 & 23 ita legimus: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo dæmonia ejecimus & in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.

b Viri hujus elogium habes apud Herreram in Alphabeto, & apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca: ad decrepitam autem ætatem pervenit, utroque teste, mortuus anno 1611 vel 1612. Videinfra lit. d.

c Teste Herrera in Historia conventus S. Augustini Salmanticæ pag. 166, Nicolaus de Witte, filius legitimus Francisci de Witte & Mathildis de Jacops, professionem emisit Burgis, cum secundo Prior esset S. Thomas, anno 1538 die 21 Aprilis. Atque hinc colligo, habitum concessum fuisse Nicolao a Sancto, non Priore ejusdem domus, sed Castellanæ provinciæ etiam tum præside: nam sicut ostendi in Commentario prævio ex Herrera, Burgis Prior fuit ab anno 1531 usque ad 25 Aprilis 1534, a quo die usque ad 28 Aprilis 1537 universam Castellæ provinciam gubernavit, ac tum demum Burgensis conventus regimen secundo suscepit: atque inde etiam consequens fit, sanationem & prædictionem, hic a Salonio narratam, contigisse intra annum 1531 & 25 Aprilis 1534; si nempe contigerit, cum Burgis Prior esset S. Thomas.

d Eodem teste Herrera ibid. pag. 169, emisit professionem die prima Aprilis 1543.

e Si recte notet laudatus Herrera, P. Nicolaus de Witte transiit in Mexicanam provinciam anno 1543. Itaque licentiam quidem petiisse potuitintra annos 1534 & 1537, dum provinciam moderabatur S. Thomas; at certe dum abiit ille, præerat hic conventui Vallisoletano, puta ab anno 1541 usque ad 1544, quo ad archiepiscopatum Valentinum assumptus est, uti ex Herrera & ex ipso Salonio probavi in Commentario.

f De Joanne Segrian, qui primum sancto Archiepiscopo pro diœcesi inspector seu visitator, deinde episcopus suffraganeus fuit, sæpe per decursum sermo redibit.

g Prima quidem sacræ synodi sessio habita fuit die 13 Decembris 1545, quando jam uno circiter anno archiepiscopatum tenuerat S. Thomas; sed diu ante indictum fuerat concilium, per Bullam scilicet Pauli III PP. datam Romæ anno 1542; ut proin prædictio Sancti fructum ejusdem concilii proprie respexerit.

h Occurrit P. Christophorus Perez in processu Valentino apud Coccinum semel, iterum ac tertio; ubi agitur de luctu populi in morte Sancti, de fama sanctitatis, & de frequentia hominum in suis necessitatibus ad sepulcrum ejus accurrentium, ut suis locis videbimus.

* Hisp. el retablo

CAPUT XI
Dæmones expellit.

[Potestas ejus] Præter spiritum propheticum, de quo capite præcedente sermonem instituimus, accepit etiam Dei Servus donum illud, quo plures Sancti & amici Dei claruerunt, virtutem scilicet & imperium in dæmonia. Hoc autem (sicut ait Palladius in Historia, quam Lausiacam appellavit, in Vita beati Pauli a, quem ob eximiam humilitatem, puritatem, ac sinceritatem cognomento Simplicem aut sincerum dixerunt antiqui) impertiri consuevit Dominus personis humilitate præcellentibus; quoniam justum humilitatis præmium est, illis, qui ea virtute excellunt, subjici atque obtemperare eos spiritus, in quibus tam insignem locum invenit, tenuit ac tenet arrogantia & superbia; de quibus inquit propheta: Superbia, Domine, inimicorum tuorum exsurgit semper & ascendit adversus honorem tuum & gloriam, desiderantium atque enitentium hanc sibi vendicare b.

[103] [in dæmonia] Cum bonus P. F. Thomas Prior esset Burgis, homo erat miserabilis, ita a dæmonibus obsessus, ut, quamvis multa ac magna ad ipsos ejiciendos allata fuerit diligentia, numquam egressi sint: adeo pervicaces erant exsecrabiles illi spiritus. Adductus est ad P. F. Thomam; jussit autem hic religiosos omnes orationi secum insistere, ut illi expellerentur; & quamvis id factum sit, non tamen sunt expulsi. Rogatus, cur tot hominum religiosorum precibus non expellerentur, dixit (quod sine dubio novisse debuit a Domino in oratione:) Quia dæmones hi ex illis sunt, de quibus ait Redemptor noster in Euangelio: Hoc genus dæmoniorum non ejicitur nisi in oratione & jejunio. Quia ad eos ejiciendos opus est multa oratione & jejunio. Proin, mandante P. F. Thoma, per dies aliquot jejunia observarunt religiosi, & pro homine illo enixe oraverunt Dominum, quibus jejuniis ac precibus homo idem liber evasit, integer ac sanus. Hoc autem, teste patre magistro Santotis, miraculum a Deo patratum fuisse putaverunt omnes per intercessionem ac patrocinium P. F. Thomæ.

[104] [variis exemplis] Eadem in civitate Burgensi exorta est die quodam tam vehemens ventorum ac turbinum tempestas, ut domos aliquot solo dejecerit, pluribus tectum surripuerit magno loci dispendio. P. F. Thomas se contulit ad sacellum Domini sacro ligno affixi, quod istic magna in veneratione est in monasterio sancti patris nostri Augustini; ubi ingenti pietate ac fervore Dominum rogavit, ut hujusce calamitatis miseresceret, atque istud flagellum manu deponeret: & tamquam de rei statu admonitus in oratione, turrim conscendit cum altero religioso, oculisque circum aspexit (ut declaravit postmodum) variis ac turpissimis formis dæmones, per aëra vagantes & istorum damnorum causas excitantes, quibus præcepit in nomine Domini nostri Jesu Christi, sese statim inde proriperent, nec damnum aut malum illi loco ultra crearent. Atque eodem temporis momento diffugerunt, & cessavit omne infortunium: adeo, ut ex tranquillitate & serenitate, quibus extemplo gavisus est aër, evidenter apparuerit vis, quam vox Servi Dei illis intulit, virtusque ac potentia, quam in eosdem obtinuit.

[105] Retulit similiter P. F. Hieronymus Guzman, Ordinis nostri cœnobita, vir religiosissimus, quod, [comprobatur.] dum P. F. Thomas in ea Burgensi civitate erat Prior, adductus fuerit in sacellum sacræ imaginis Christi e cruce pendentis energumenus, quem dæmon identidem cruciabat vehementer, atque identidem tranquillum & sine isto cruciatu esse permittebat. Rem edoctus P. F. Thomas præcepit ædituo, ut, simul atque ipsum exagitatum cerneret, mox advocaret sese, quacumque tandem id hora accideret. Mane cum rediret a matutinis precibus, accurrit ædituus dicens, quod id temporis dæmon miserum hominem vehementer exagitaret, ex ejus ore multum spumæ eliceret, ac vultum miros in modos distorqueret. Rogavit P. F. Thomas religiosos omnes, tum e choro exeuntes, ut se ad sacellum sacræ imaginis Christi e cruce pendentis comitarentur, conjunctim oraturi pro energumeno. Contulerunt sese ad dictum sacellum, ubi cum P. F. Thoma orationi se dederunt omnes; voluit autem Dominus per insignem suam misericordiam, ut exsecrandus ille spiritus aufugeret, miserum hominem, quamvis oppido defatigatum ac debilem, liberum absque ullo indicio relinquens. Gratias illic omnes Domino infinitas egerunt de ingenti beneficio, quod a benedicta ejus dextera ibidem coram omnibus impetravit homo miserabilis. Tum P. F. Thomas dixit Religiosis suis: En vobis, patres, cur voluerim, ut comitaremini omnes ad Dominum deprecandum pro illo energumeno. Desideravi id duplici de causa. Primo, quia communes preces majoris virtutis sunt coram Domino Deo nostro: secundo, ut, quando a divina bonitate beneficium & miraculum istud erat patrandum, tutior esset a periculo & ictu inanis gloriæ is, cujus intuitu idipsum in homine illo Dominus perpetraret.

[106] Anno primo archiepiscopatus sui, in visitatione generali, [Dæmonem pudore suffusum pellit e puella,] quam instituebat per universam diœcesim Valentinam, cum pervenisset ad oppidum Alcoy c, uti in processu ejus refertur, invenit puellam, quam malignus spiritus ad eum modum occupaverat, ut neque precibus, neque exorcismis, neque aliis, in Ecclesia usurpari solitis, remediis expelli potuisset. Rei peractæ series enarrata est P. D. Thomæ, ipse vero adpromisit fore, ut pro illa ad Dominum preces funderet. Die quodam Sabbati, absoluto Missæ sacrificio, dixit vicario ejusdem oppidi: Die crastino, ubi ad Officium convenerit populus universus, e suggestu pronuntia, tum quæcumque de hoc dæmonio audiveris & cognoveris, tum nonnulla alia, quæ ego speciatim te docebo; & certus esto, excessurum illum quam mox: nam dæmon iste spiritus est superbus admodum, nec cuiquam suas fallacias compertas esse existimat; ubi autem perspiciet, quod comperta sint nobis, quodque eas etiam pervulgemus, pudore suffusus abscedet. Et ita factum est; die enim postero, qui erat Dominicus, vicario e suggestu promulgante tum ea, quæ de illo dæmone cognoscere potuerat exorcismorum tempore, tum quæ privatim de illius fallaciis didicerat ex P. D. Thoma, statim aufugit e corpore mulieris, dolore aliquo afficiens quidem ipsam in exitu, relinquens tamen sine læsione aut damno qualicumque.

[107] Eodem in oppido Alcoy mulier nupta, nomine Andolça Gisbert, [multos item e muliere] uxor Andreæ Boatella, longo tempore tam horrendum in modum ab insidentibus dæmonibus vexata fuit, ut populus universus metu ac terrore percelleretur. Identidem enim usque adeo cruciabant & affligebant dæmones, ut res esset digna commiseratione; aliquando tanto furore agitabatur, ut stuporem incuteret; cum autem domo, qua inclusa servabatur, proripere se valebat, vagabatur per plateas, lapides jactans, multumque creans detrimentum. Et quamquam loci vicarius operam daret in applicandis ipsi orationibus, exorcismis, aliisque remediis, a sancta matre Ecclesia præscriptis, ad subveniendum energumenis, nullum ex hisce proderat. Quapropter oppidi magistratus *, & miseræ mulieris consanguinei, rem detulerunt ad P. D. Thomam tamquam ad suum antistitem, spe freti fore, ut apud ipsum inveniretur remedium aliquod, quale ex ejusdem consilio obtinuerat puella ante memorata.

[108] [post fusas] Bonus ille Pastor sacerdoti, cui nomen dominus Ojos negros d, quique in civitate Valentina solebat recitare orationes super energumenis, ac malis dæmonibus exorcismos intentare, atque aliquando illos tartareo tyranno liberabat, provinciam commisit eundi in Alcoy, & exorcismos adhibendi miseræ illi mulieri. Abiit illuc sacerdos, &, licet recitarit sacra Euangelia, litanias & ceteras, quas solebat, orationes, nihil amplius profecit. Tum præcepit [Thomas,] ut illa Valentiam adduceretur: adductam peculiaribus precibus Domino commendavit, &, postquam multum deprecatus fuerat, asseruit, dæmones, qui illam torquebant, improbissimos esse, nec ejectum iri modo ac via communi; quandoquidem ex iis essent, de quibus pronuntiavit Redemptor noster, ejiciendos esse vi orationum ac jejuniorum; quod didicit verisimiliter Dei Servus in oratione, quando seorsum pro illa Dominum deprecabatur.

[109] [ad Deum preces,] Deinde intelligens, quod mulier ista, dum salva erat, magna pietate afficeretur erga mysterium induentis naturam humanam Dei Filii, misit, qui commendaret monialibus monasterii de Incarnatione in eadem civitate, ut pro illa preces funderent: quod magna devotione præstiterunt religiosæ istæ. Jussit deinde sacerdotem, quem designabat, die quodam pro ipsa offerre Missæ sacrificium in sacello S. Mariæ ad Nives, quod est eadem in civitate in monasterio sancti patris Francisci, atque etiam ipse eodem die magna cum pietate obtulit in sacello suo. Ipso autem designato die, finita Missa, quam ad aram S. Mariæ ad Nives celebravit sacerdos, eaque, quam ipse [Sanctus] dixit in sacello suo, mox dæmonia deseruerunt mulierem & hæc tranquilla plane remansit ac sana. Et licet ratio præcipua, ob quam feminæ misertus est Dominus, fuerint evidenter orationes ac jejunia benedicti Antistitis, voluit tamen hic adhiberi quoque monialium preces & sacerdotis Sacrificium, ne sibi sed aliis istud adscriberetur, pro insigni sua ac vera humilitate desiderans evitare honorem omnem & existimationem humanam. Permisit autem Dominus, ut, licet Dei Servus ita illud occultare conaretur, omnes tamen, qui audierunt, ac testes, qui retulerunt, potissimum attribuerint orationibus, jejuniis & meritis P. D. Thomæ.

[110] [Euergumenas alias] Erat Valentiæ in platea, cui del Fumeral nomen est, puella, in cujus corpus ingressus est malus dæmon. Diu apud ipsam commoratus est exsecrandus [hospes] occulte admodum, ut e theologis nemo certo affirmare posset, an res, quas, movente illo, ipsa proferebat, essent denuntiationes divinæ, an vero satanæ doli ac mendacia. Deducta est ad magistrum Joannem de Salaya, doctorem Parisiensem, & universitatis Valentinæ rectorem perpetuum, virum propter virtutem & eruditionem tum valde celebrem, qui ejus confessionem exciperet, & eam examinaret; neque tamen hac via determinari potuit, quid de re esset. Ita multo tempore in muliere occultus latuit malus dæmon. Sed tandem compertum est, degere in ipsa spiritum nequitiæ; quippe ad difficultates theologicas sibi objectas Latino idiomate respondebat, quod e certissimis signis unum est, possideri a dæmone personam simplicem ac rudem, quæ numquam dedit operam studiis. Conati sunt igitur expellere ipsum precibus & exorcismis, at nihil effectum est: contra irridebat nequam, quotquot accederent ad intentandas adjurationes, ac miseram puellam mille ludibriis cruciabat. Res significata est P. D. Thomæ, qui eam jussit in ædes suas introduci, ut ei per orationes ac Sacrificia sua subveniret in ista calamitate. Cum adducta esset, sacrosanctum Missæ officium ingenti devotione pro ipsa celebravit, & simulac illud absolverat ac Dominum pro ipsa oraverat, abiit æternis pœnis addictus spiritus, per Dei clementiam & Servi ejus orationem reliquens eam liberam absque signo aut vestigio aliquo eorum, quæ fuerat perpessa, demirantibus vehementer omnibus, qui aderant; quod perspicerent tot factos conatus, & adhibita incassum remedia ad liberandam dæmonio infelicem mulierem, quodque post celebratum a P. D. Thoma pro illa Sacrificium, extemplo ab eadem recesserit.

[111] Puella altera, apparitoris ejusdem civitatis filia, [quibus frustra adhibita fuerant] occasione dierum quarumdam genialium, permittente Domino, in pœnam animi levitatum ac superstitionum nonnullarum, quas frequenter usurpant hujuscemodi, a dæmone correpta est, & tali tantoque furore percita, ut regi * nequaquam posset. Provisum est diligenter, ut ipsi applicarentur exorcismi atque remedia, ab Ecclesia sancta in similibus casibus præfinita. Verum cum nihil inde utilitatis perciperetur (usque adeo in miseram mulierculam dominabatur dæmon) matrona, quæ P. D. Thomæ addicta erat, jussit eam adduci ad se; factum est ita, & ipsa una cum iis, qui adduxerunt, adiit, oravitque benedictum Antistitem, ut commiseresceret ejus, quod puella, una ex grege suo, patiebatur. Excusabat se pro humilitate sua Dei Servus, quia id flagitabant, tamquam maxime confisi, esse illi potestatem mandandi dæmoni, ut ab illa recederet.

[112] Verum attendens, quantum urgerent, ac per amorem Dei precarentur, [alia remedia,] & tactus commiseratione ejus, quod miseram puellam pati cerneret, propius admoveri eam jussit ac genua inflectere, qua illic ad pedes ejus prostrata, recitavit Euangelia ac orationes reliquas. Referunt testes, rem fuisse luctuosam, audire voces adeo terribiles, quales ipsa edebat, dum legebat ille. Dæmon sese coarctatum cernens, nec sufficiens sustinere coram illo Dei Servo, tamquam orationibus subactus, excessurum se pronuntiavit: & confestim ex eo, quod in muliere observabant adstantes omnes, illum abiisse agnoverunt. Quippe mox tranquillam conspexerunt, vultu, quem non gerebat ante, sereno, & ab iis, quos patiebatur atque in ipsa producebat insidens dæmon, effectibus liberam. Illic peccatum suum & noxam professa est; ipse vero P. D. Thomas eam consolatus & hortatus est, ut sacra confessione noxas expiaret, Sacramenta susciperet, &, his susceptis, ad sese iterato reduceretur. Ad se reversæ suasit ac persuasit, ut vitæ religiosæ se addiceret, quod ipsa præstitit lubenti animo ac devotione magna, quoniam id ei proponebat sanctus Antistes, & magna dotis parte succurrebat, ut in monasterium secederet, & ibidem longe a rebus mundi avocata Deo deserviret.

[113] [liberat] Loco prope Valentiam, dicto Chiruella, dæmon quoque, arcano Dei judicio, puellulam corripuit. Parochus, in cujus ædibus degebat illa, (quoniam jam perspectam habebat potestatem, qua præditus erat sanctus Præsul adversus dæmonia) supplicatum accessit, ut illam ad sese adduci permitteret, & auxilio sublevaret. P. D. Thomas secundum animi sui demissionem, sisterent eam, dixit, certis sacerdotibus; hos quippe ornatos esse a Domino gratia subveniendi hujuscemodi calamitatibus. Dictus parochus, jam tum ad istos sacerdotes adductam illam fuisse asseruit, jamque eorum orationibus adjuratum fuisse dæmonem, sed absque fructu: atque idcirco orabat illum, ut infelicis puellulæ commiseresceret, quia patiebatur multum. Igitur miseratione permotus: Adducatur, inquit, non tamen de die & cum rumore, sed nocte ac paucis consciis. Ita adducta est, & ejus jussu posita in ædium parte inferiori, ubi morabatur unus e famulis domesticis cum uxore sua & filiabus. Illic positam descendens invisit, jussitque, eam reponi in cellula solam, atque ibidem cum Agno Dei e & ligatam stola, nocte illa degere. Ipse autem in oratorium suum conscendit, eam Domino commendaturus.

[114] [dæmonibus,] Adverterunt ea nocte, qui illam ædium partem inhabitabant, quod spiritus nequam vehementer torqueret afflictam puellulam, atque inde magno commiserationis affectu permoti sunt: quapropter postero mane statim de eo certiorem fecerunt benedictum Antistitem. Tum iterato ad illam invisendam descendit, bene precatus ei est, atque hinc magna, non tamen plena, tranquillitas ipsi accessit. Reversus ille est ad sacellum suum, & magna devotione obtulit pro ipsa Missæ sacrificium, quo finito, revisit ipsam, ac prorsus tranquillam, multumque a priore statu immutatam offendit: vincula ipsi solvi ac cibos porrigi jussit, jam sanam esse, inquiens, & liberam. Eratque ita; ac ipsamet fassa est, quod sese jam liberam deprehenderet. [Aiebat] enim, [dæmonem] sibi ante apparuisse objectis formis horribilibus, atque his vexatam se fuisse, quamdiu ab illo obsidebatur; terribilius tamen cum deduceretur ad ædes istius Monachi (innuendo P. F. Thomam) & maxime tota hac nocte; at vero mane dum hic illam invisebat & bene precabatur, [visiones istas] concidisse magna ex parte, & quidem ex toto, postquam rediisset, puta, cum Sacris operatus fuisset: jam vero nullum sibi superesse visionis vestigium, nullum doloris sensum; sed experiri sese sanam admodum, solatio affectam, & expertem omnis metus ab inimico spiritu.

[115] [a quibus timetur.] Adhæc, quamquam peculiaris relatio ejus rei relicta non sit, pluribus aliis energumenis misericordiam suam impertivit Dominus Deus, intercedentibus orationibus ac Sacrificiis Servi sui. Quippe in processu, Burgis instituto, testis est, & is præclari quidem generis, qui asserit, didicisse se ex personis fide dignis, quod, dum erat ea in civitate energumenus, duceretur is ad P. F. Thomam, quodque hic, post factam prius orationem, juberet [dæmonia] excedere, ac dæmoniacus evaderet liber. Idem etiam affirmat, audivisse se, tamquam rem in dicta civitate publicam, quod dæmones illum timerent, atque obedirent ipsi. Verum qui non timuissent illum, qui tam impense amabat & colebat Dominum Deum?

ANNOTATA.

a Vita S. Pauli Simplicis ex Palladio data est apud nos tom. 1 Martii ad diem 7.

b Textum hunc dilatatum existimo, nec alium esse, quam qui legitur Psalm. 73 ℣ 23: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.

c Oppidum est amœnum, teste Alvaro de Colmenar, ita appellatum a fluvio cognomine; non amplum quidem, sed ferri fodinis ac nominatim fonte admirabili famosum.

d Ita lego Hispanice, quod si ad verbum exponas, dices: Dominus nigris oculis.

e Hisp. con unos Agnus. Latine communiter Agnos Dei vocamus, numismata cerea cælestis Agni effigiem præferentia atque a summo Pontifice sacrata.

* Hisp. los jurados

* Hisp. averiguar

CAPUT XII.
Ob insignem prudentiam consulitur tam ab imperatore quam ab aliis; præficitur variis conventibus; bis toti provinciæ; gubernandi ratio exponitur..

[Prudenti ejus concilio Carolus V imperator utitur,] Non tantum relatis hactenus virtutibus & gratiis ornatus est a Domino Deo P. F. Thomas; sed eximia insuper in omnibus, quæ agebat & loquebatur, præditus fuit circumspectione ac prudentia. Mirabile ejus judicium & sermonis [præstantiam] experti sunt quotquot cum ipso, ingenti animarum suarum fructu, ac felici negotiorum successu, egerunt; aulici præsertim omnes, tam senatores * & consiliarii suæ majestatis quam præsules & magnates, qui in ea [aula] versabantur; in rebus conscientiæ ad bonum Patrem accurrentes tamquam ad insignem (qualis erat) theologum & Dei servum, in negotiis vero &, quæ occurebant, causis gravibus, tamquam ad consiliorum fontem, & juxta cujus arbitrium res quælibet recte erat dirigenda. Mirabantur universim omnes ejus in dicendo doctrinam; at personæ genere illustres præ ceteris in eo suspiciebant & æstimabant eximiam prudentiam &, quæ juxta hanc omnibus dabat, consilia tam exacta. Hanc ob rationem laudabant eum impense coram cæsare familiariores, & quoniam accidit, ut ipsa Catholica ac cæsarea majestas in quibusdam occasionibus id experiretur, factum quoque est, ut P. F. Thomas non solum esset a concionibus, sed præcipuus etiam, quem consulebat atque audiebat Christianissimus princeps in rebus magnis & gravibus, & juxta cujus opinionem tutiore conscientia procedebat. Et sane pridie quam moreretur benedictus Antistes, clavem scrinii sui porrexit uni ex visitatoribus suis ac familiaribus, cui nomen erat magister Caro, ut plures litteras illic asservatas depromeret, & flammis committeret; major autem earum pars erat ex iis, quibus ipsum in gravioris momenti negotiis consulebat Carolus quintus imperator, & unde patebat, quantam in ejus arbitrio & consilio fiduciam collocaret.

[117] Insigne ejus judicium ac prudentiam experimento etiam agnoverunt, qui noxas suas exosi ad pedes ejus accedebant; [alique plures ingenti animæ fructu.] etenim pro flagranti, quo in animarum salutem rapiebatur, desiderio (qui proprius erat effectus caritatis præcordia ejus perurentis) pro naturali pietate, & commiseratione sibi a Deo indita, nec non insigni, quod diximus, judicio, licet alioqui ex sese esset valde amans secessus, & aversaretur hominum colloquia, lubens excipiebat confessiones omnium, qui pro conscientiæ suæ remedio & solatio ad eum recurrebant. Juvabat eos ad deflenda scelera, animabat ad præstanda vera pœnitentiæ opera, ex eorum molestiis ipse doloris sensu afficiebatur, hujuscemodi subministrabat consilia, ut sæpenumero res, quæ aliis videbatur omni destituta remedio, hoc ipsum & quidem efficacissimum ex ejus consilio consequeretur.

[118] [Variis conventibus] Noverant id omnes provinciæ illius patres, atque inter virtutes reliquas, quibus clarebat, optime perspectam habebant ejus prudentiam; ac proin quam recte esset administraturus officium ac præfecturam, quæ ipsi essent committenda: atque idcirco in hisce opera ejus uti decreverunt: & ita quidem [usi sunt,] ut nullum esset in provincia munus, res nulla gravis momenti vel arcani consilii, quin ipse perfungeretur. Bis Prior fuit Salmanticæ: primo ad annum millesimum quingentesimum decimum nonum, uti constat ex libris ejusdem conventus, cum non ultra biennium effluxerat a solemni ejus professione. Quippe professionem emisit anno millesimo quingentesimo decimo septimo, die sacro S. Catharinæ martyri; ejusdem autem conventus Prior constitutus fuit sub finem anni millesimi quingentesimi decimi noni, quæ res fuit plane extraordinaria, nec visa umquam in nostro Ordine: adeo, ut ipse beatus pater Joannes Sahaguntinus a (quem ab annis aliquot Clemens octavus Pontifex Beatorum albo inscripsit b, cum facultate colendi ipsum deinceps [officio ecclesiastico] per universum Ordinem nostrum, quamvis esset vir adeo eximius, cum habitum susciperet; utpote qui fuerat Salmanticæ de collegio S. Bartholomæi, qui e cathedra sacram Scripturam prælegerat, qui magnam æstimationem [adeptus] erat, ac ornatus erat dotibus viri magnæ religionis, ei conventui præfectus non fuerit nisi post elapsum a professione septennium, juxta morem in ea provincia tunc usitatissimum: at P. F. Thomas ei præpositus est, quando non superaverat biennium ab emissa professione. Unde sufficienter liquet, quanto fuerit exemplo, quantis præluxerit virtutibus ac dotibus biennii vitæ monasticæ intervallo, tam cito electus, qui præesset domui tam strictæ disciplinæ, atque ea tempestate, qua per Castellam tantopere florebat, uti floruit semper & floret, vita religiosa, & qua erat tantus virorum sanctitate & doctrina excellentium numerus.

[119] [præficitur;] Duabus quoque vicibus præfuit conventui nostro sancti patris Augustini Burgis ac aliis Vallisoleti c; bis item universam provinciam moderatus est, primum Andalusiam, dein Castellam; hoc ordine d: expleto Salmanticensis præfecturæ cursu, cum perspicerent, quam bene, quanto cum fructu spirituali ac temporali domus istius, quantaque cum caritate ac consolatione religiosorum præfuisset, electus est Prior Burgensi monasterio, factum id fuerit ad annum millesimum quingentesimum vigesimum secundum. Dein anno millesimo quingentesimo vigesimo quinto, jussu reverendissimi patris generalis, magistri F. Gabriëlis Veneti e visitavit Andalusiam & Castellam, quæ unicam id temporis conficiebant provinciam, ut constat ex antiquis codicibus Salmanticensibus. Ex ista visitatione ob rationum momenta & consilia a P. F. Thoma juxta illam data dicto patri geneli (qui in omni re illius adhærebat arbitrio & consilio) secutum est, ut provincia Andalusiæ divisa sit a Castellana.

[120] Ea autem provinciarum divisio effectum sortita est in comitiis provincialibus anno millesimo quingentesimo vigesimo septimo. [bis item toti] Modum ac ordinem in eadem divisione servandum commisit reverendissimus pater P. F. Thomæ & P. F. Joanni Gallego, qui duo, ut omnia maturiore consilio dirigerentur, tamquam socios sibi adsciverunt sex e patribus, qui aderant, gravitate ac pietate præstantiores, & una omnes decreverunt, ut, quoniam illa provinciarum separatio fiebat potissimum in gratiam ac favorem Andalusiæ, patres Andalusii ex universo cœtu sibi primum deligerent provinciæ præfectum & definitores, qui provinciæ suæ magis congruere judicarentur; ac dein patres Castellani eligerent similiter suæ [provinciæ] præfectum cum definitoribus. Juxta hanc conditionem patres Andalusii primi sibi delegerunt provinciæ præpositum præstantiorem, patrem scilicet fratrem Thomam, talem patrem illis in favorem cedente provincia Castellana, uti constat ex provinciæ codicibus, ubi verba isthæc leguntur: “Electus est autem primo canonice in favorem Bethicæ provinciæ pro hac vice dumtaxat reverendus pater F. Thomas a Villanova &c”.

[121] Anno dein millesimo quingentesimo trigesimo, quo complevit Andalusiæ provinciæ præfecturam, [provinciæ.] electus est Prior Salmanticensis monasterii, & hæ fuerunt secundæ vices, quibus ante dixi eum præfuisse Salmanticæ. In comitiis proximis Castellæ, anno millesimo quingentesimo trigesimo quarto, præpositus est provinciæ Castellanæ, ac finito provinciæ regimine, anno millesimo quingentesimo trigesimo septimo, [provinciæ] definitor constitutus est & Prior Burgensis monasterii. Hic commoratus est usque ad annum millesimum quingentesimum quadragesimum primum, quo comitia provinciæ Castellanæ celebrata sunt, & quibus interfuit reverendissimus pater magister F. Hieronymus Seripandus Ordinis nostri generalis, dein sacræ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, atque unus e legatis Pii Quarti in concilio Tridentino. Et quamvis dictus reverendissimus pater (ut post dicemus) animo statueret illum præficere toti provinciæ, ipse [tamen] id ipsum metuens, operam dedit, quominus eligeretur, adventare, quando jam necessario peracta esse debebat electio; (nam die Sabbato ante prandium illa peragitur, ipse vero adventare noluit, nisi post diei Sabbati meridiem.) Iisdem in comitiis anni millesimi quingentesimi quadragesimi primi designatus est Prior cœnobio Vallisoletano, unde dein ad annum millesimum quingentesimum quadragesimum quartum translatus est ad archiepiscopatum hujus ecclesiæ Valentinæ tanto civitatis ac diœceseos fructu & splendore f.

[122] De regimine beati hujus Antistitis in chronicis Ordinis nostri folio CXIX leguntur verba sequentia: [Ejus gubernandi ratio] “Fuit Vir ille præstantissimus homo magna æstimatione dignus: etenim in omnibus negotiis æquitatem magnam servabat & justitiam: erat omnis novitatis inimicus; nihil umquam novi in monasteriis suis mandari cupiebat, sed servari decessorum nostrorum instituta & consuetudines bonas. Desiderabat, ut monachi [statum animi] interiorem maximi facerent: quod sine illo (inquiebat) exterior [compositio] non faceret veros monachos, sed probitatis simulatores. Vir erat devotissimus, multæ orationis & spiritus. Quotquot ejus conversatione fruebantur, amabant ipsum. Insignis erat concionator, & peculiari ac cælesti doctrina [ornatus.] Diligebant illum ac reverebantur multum Carolus quintus imperator & hujus aulæ magnates universi. Tantopere erat alienus a mundi honoribus, ut, licet cum illo colloqui optaret imperator atque hujus familiariores significarent illi, gratum fore suæ majestati, si illam inviseret, ad ejus colloquium tamen non accesserit, nisi ter quaterve, idque verbis paucissimis, ac de rebus, ad quas compellebat caritas. Hinc diligebat eum amplius [cæsarea] majestas, magnamque de ipso concipiebat opinionem, quam sibi optime conciliabat vita ac doctrina; per hanc autem & e suggestu dicendi facultatem vir erat inter præstantissimos, quos possedit Castella, atque ut talis habitus fuit & est hodiedum per universam &c”. Hactenus Chronici verba sunt g.

[123] [pia & sancta, quamquam invitus præficeretur;] Quamvis autem ex illis abunde perspiciatur, quam sancte ac religiose administraverit officia & præfecturas, quibus perfunctus est in Ordine, proderit ad exemplum aliorum præpositorum hic addidisse, quod D. Joannes Mugnatonius episcopus in narratione de vita, religione ac virtutibus Servi Dei composita & supra allegata, refert tamquam testis oculatus, quodque affirmant in suis responsis testes alii, per varias Castellæ partes interrogati. Ex quibus omnibus sequitur, quod, quotiescumque Prior fuit constitutus, plane fuerit compulsus molestis flagitationibus ac precibus religiosorum eligentium (tunc quippe electio penes eos erat, qui de conventu erant.) Superiores autem in ejus conscientiam rejiciebant quidquid offensæ Deo fieret ex eo, quod renueret servire Ordini iis in officiis, in quibus certum erat fore, ut multum solatii ac utilitatis afferret fratribus, & Dei ac superiorum voluntati obtemperaret. Et sane quæcumque obivit munia, ex mera obedientia acceptavit, ad ea vocatus a sola Dei voluntate. Consideret [modo quilibet] utrum illi, qui eo modo, & aperiente vero ac cælesti janitore Christo Jesu, ostium intrabat, gratia non esset concedenda ab eodem Domino, qua tam bonus Præpositus evaderet, qualis exstitit in omnibus conventibus suæ curæ commissis.

[124] [studium religiosæ disciplinæ;] Quapropter, ut referunt universi, cum Prior esset, magno divini honoris & observantiæ religiosæ flagrabat studio. Operam navabat semper, quam poterat maximam, ut subditi religiosi a rebus mundi essent segregati, veri monachi & ex corde toto Deo famulantes. Hoc magno animi sensu ac multis e corde profectis lacrymis illos rogabat in sermonibus omnibus atque capitulis. Bono exemplo, doctrina & cura sua in cœnobiis, quibus præerat, res aliquas emendationem exigentes reformabat, & Religionis observantiam ad normam suam revocabat. Adeo ut graves patres Castellæ, idque ego ipse, datis occasionibus ex multis eorum audivi, profiteantur, quod ejusdem provinciæ observantiam atque hujus conservationem magna ex parte acceptam referre debeant sancto zelo & solicitudini, quibus eam procuravit P. F. Thomas, quodque ante ejus regimen essent aliqua [a prisca disciplina] delapsa ac exigentia emendationem, quæ ille Præpositus correxit & ad debitum ordinem reduxit, quæque deinde constanter observata sunt per diligens studium ac solicitudinem successorum ipsius, quorum plures (uti videbimus) ratione [accepti] habitus & [ingressus] in religionem magni hujus Religiosi ac Prælati fuere filii.

[125] Quamquam, etiam dum præerat domibus, tantopere occuparetur habendis concionibus & excipiendis confessionibus propter ingentem fructum, [diligentia in frequentando choro;] quem ex sua doctrina referebat; & quamquam tot personæ pro animarum suarum consolatione, ac remedio in suis molestiis ad ipsum recurrerent, non idcirco prætermittebat media nocte chorum frequentare, & per diem iis Horis interesse, quibus commode poterat, ita quidem ut ingrederetur primus, & postremus egrederetur h. Hinc aliquot novitiorum magistri, qui ipsum habuerunt, cumque ipso vixerunt iis in conventibus, quibus præerat, crebro repetebant atque ob oculos ponebant tyronibus suis exemplum P. F. Thomæ, chorum frequentantis, ad excitandum in illis amorem erga chorum.

[126] Licet autem constitutum se cerneret in præfectura, [comitas & benignitas erga subditos] & sine hac etiam ob dotes proprias æstimaretur atque apud omnis conditionis homines venerationem sibi conciliaret majorem, quam quisquam religiosorum uno eodemque tempore assecutus sit umquam, tam candide tam modeste agebat semper cum subditis, acsi æquales sibi essent omnes, inferior nemo: haud immemor tamen idcirco vel incurius religiosæ illius auctoritatis, quam servare tenetur superior, ne occasione ingenuitatis illius, debitam subditi exuant observantiam ac venerationem: sed duo ista ad eum modum temperabat, ut omni casu & tempore præ se ferret humilitatem compositam & gravem, gravitatemque sanctam & prudentem, religiosam & humilem. Diligebat omnes tamquam proprios & naturales seu filios seu germanos, impensa solicitudine incumbens eorum animæ bono, exhortans eos jugiter ad amorem & timorem Dei, ad interiorem conscientiæ puritatem, & ad caritatem erga proximos. Minime erat ex iis, de quibus ait Redemptor noster in Euangelio, quod onera magna & gravissima imponentes in humeros miserorum subditorum, ita proprium otium & voluptatem spectent, ut ipsi uno digito non tangant illa i. Etenim, cum esset erga se ipse (ut fuit semper) austerus valde, abstemius, solitarius, pauperrimus, & Ordinis nostri constitutionum ac rituum tenacissimus, omnis illa austeritas, qua utebatur adversus sese, [non oberat,] quominus contra esset mitis ac facilis erga subditos, iisque in rebus aliquot, in quibus poterat, immunitatem benigne concederet, numquam sibi.

[127] Erat novitatis omnis osor præ ingenti amore, [odium novitatum; & circumspectio in castigandis] quo ferebatur erga pacem & tranquillitatem: quoniam novitates (uti asserebat) plerumque ansam præbent litibus ac perturbationibus. Hinc numquam novi aliquid in domos suas introduci voluit, sed accurate servari majorum nostrorum instituta, bonasque consuetudines in domo antiquitus receptas. Æqui & justi in omnibus erat amantissimus, ac simul præter modum misericors ac prudens in puniendis delinquentibus, exspectans semper occasionem & tempus, quo reprehensio & pœna cederent in utilitatem & bonum subditi. Factum est, ut ipsemet oculis aliqua, quæ displicebant, conspiceret, iisque, acsi non vidisset, dissimulando supersederet; & dum tempus [opportunum] videbatur, reum advocabat, & cum caritate ac mansuetudine reprehendebat; & si res rigorem exigebat, castigabat severissime. Quoniam vero sanctus ac prudentissimus Præsul officio suo satisfaciebat, quando deferbuerat animi motus, unde profluxerat culpa, & quando tempus erat congruum, reprehensio aut castigatio suscipiebatur magna cum humilitate & patientia, agnoscebatque subditus culpam suam ac boni Præsulis amorem & affectum, ex quo procedebat punitio, atque per hanc emendabat sese & proficiebat amplius.

[128] [defectibus suorum, pro quibus ipse aliquando de se pœnam sumit;] Contigit, sicut viderunt non numquam religiosi, quibus cura erat ejus cubiculi, ut, intelligens culpam aut negligentiam, ex qua damnum pati poterat conscientia religiosi subditi sui, eam tamquam propriam animo persentisceret ac defleret, eaque magis affligeretur, quam quolibet alio damno seu malo temporali: & quia fortasse ovis illa sua non advertebat animum [ad facti gravitatem] rebaturque rem esse levis momenti; [contigit etiam] ut bonus Præsul, insciis aliis, jejunio se affligeret, pœnam ipse assumeret, verberibus corpus multaret usque ad excussionem cruoris: atque hunc tamquam bene impensum offerret, acsi ejusdem profusione impetraturus esset, ne quisquam subditorum suorum offenderet umquam supremum illum & omnipotentem Dominum, cujus cultum & honorem tam impense desiderabat ejus anima.

[129] [solicitudo in necessitatibus subditorum, præsertim ægrotantium;] Eadem caritate eodemque amore satagebat occurrere singulis suorum religiosorum necessitatibus temporalibus, dispiciendo, quid cuique necessarium esset, &, quod opus erat, insigni liberalitate subministrando. Excellebat solicitudine erga infirmos, visitabat eos frequenter, magno animi affectu omnium consolationi & oblectationi serviebat, prospiciens, qua re quilibet eorum indigeret, & quomodo unicuique provisum esset tam de munditia in lecto, quam de bona suppeditatione ciborum, ea caritate ac solicitudine, qua solet prospicere mater ægrotanti filio, quem diligit tenerrime. Nam, seposita etiam ingenti illa caritate, qua præditus erat bonus Superior, & obligatione muneris, ex natura sua erat pius admodum, propensus ad commiserationem, cordeque ac animo, ut testantur omnes, tenerrimus; hinc vehementi sensu afficiebatur ex miseriis ac molestiis fratrum suorum.

[130] [caritas in delinquentes & patientia;] Eadem caritate corrigebat & castigabat errores subditorum suorum, ac pro insigni sua prudentia cuilibet ad eum modum reprehensionem ac punitionem adhibebat, ut & medicinæ loco ipsis esset & emendationem [sortiretur:] culpas quippe oderat, amabat personas. Quoniam vero ob eximiam suam benignitatem & mansuetudinem carus erat omnibus, perspectusque amor paternus, quo in cunctos ferebatur, plus efficiebat Dei Servus unica correctionis voce, suo spiritu prolata, quam superior alter multis reprehensionibus ac pœnis obtineret. Mirantur præ ceteris & (secundum testimonia in omnibus processibus exhibita) summis laudibus extollunt, quotquot noverunt ipsum, patientiam, tolerantiam & mansuetudinem, qua imperfectiones & mores uniuscujusque perferebat; quæ virtus est a S. Paulo & a sancto patre nostro Augustino summopere commendata superioribus, tum quod ea crux sit gravissima regiminis, tum quod modus sit efficacissimus, quo prælatus multum promereatur coram Deo, ac sibi devinciat voluntatem, affectum atque una animos subditorum. Quotquot illo familiariter usi sunt, finem non faciunt prædicandi, quam insigni loco apud ipsum fuerit ea virtus, & quam singulari gratia ac dono e cælo præditus fuerit ad tolerandum ac sustinendum quemlibet, & sese commetiendum omnibus, ut velut alter Elisæus vitam illis impertiret.

[131] Huic ac ceteris virtutibus jungebat bonus Præpositus ardorem magnum & curam pro bono communi domus suæ, [cura boni communis,] nec non notabilem despectum & incuriam commodi proprii, & cujuslibet particularis necessitatis, rem tantopere desideratam a S. Paulo apostolo, ubi agit de effectibus ac legibus caritatis, tantumque a sancto patre nostro Augustino in suis Regulis commendatam, tamquam certissimum indicium præclarissimæ illius virtutis. Patuit id abunde; etenim cum tantus esset concionator, & tam carus imperatori Carolo quinto, ac tanto (ut videbimus) in honore habitus apud omnes Hispaniæ magnates, lectus ejus ac cella, exceptis libris necessariis, vestitus & cibus, & quidquid habebat ad usus proprios, tam pauper erat, quam pauperrimi, abjectissimi & infimi religiosi, qui in Ordine reperiebatur. Nam quidquid (nec exiguum illud fuerit) ipsi donabant præclari illi homines, in utilitatem & usum communitatis convertebat, deque iis disponebat non secus ac de aliis conventus redditibus & proventibus. Hinc mos ei fuit, e rebus multis ac valde pretiosis ad se missis eas acceptare dumtaxat, quæ dabantur & applicari poterant communitati, nullam umquam volens admittere, quæ sibi soli concedebatur.

[132] Unum hic, unde plura similia erui possunt, memorabo notatu dignum. [& incuria proprii commodi exemplo] Vallisoleto Burgos ex obedientia migrare jussum, ut illic domui nostræ præesset, ante discessum inviserunt non sine animi sensu ac mœrore de illius absentia viri in aula præcipui. Nonnulli ipsi addicti donaverunt res aliquas, dicentes, acceptaret eam eleëmosynam, &, in quem placeret finem, uteretur. Horum unus destinavit ad ipsum arculam trecentorum scutorum aureorum *, una cum clave, dicens, ut inde sibi ac itineri suo dignaretur depromere, quantumcumque videretur. Admisit, quod largiebantur alii; ast intelligens mandatum mittentis arculam, extemplo eam per eumdem famulum referri jussit, inquiens, se domino ipsius gratias habere plurimas de isto beneficio; sed nec sibi, nec itineri suo opus esse re aliqua.

[133] Conquestus est arculæ dominus, quod sibi eam remisisset, [comprobata.] cum tamen, quod ab aliis missum fuerat, acceptasset. Ipse vero respondit: Eleëmosyna, mi domine, ab aliis acceptata, mihi data non est pro me, sed ut applicetur, ubi opus esse perspexero, utque subveniatur necessitatibus, quas advertero in conventu, ad quem propero. Si autem in eumdem finem ad me destinasset vestra dominatio certam ac determinatam summam, fuissem accepturus, sicut ab aliis. Quoniam si minus acceptassem, injurius fuissem tum domui, ad quam tendo, tum pietati eorum, qui dederunt, quam equidem nec debeo nec possum impedire. At vestra dominatio mihi uni destinavit, & ego nihil umquam mihi assumpsi, neque hoc Deus permiserit. Ad eum modum semper corde & opere pauper exstitit Servus ille Domini, & ea integritate ac puritate servavit promissam paupertatem, ac simul adeo amans boni & utilitatis communis. Etenim usitatissimum est, duo hæc conjungi in viro vere religioso, [esse] sui immemorem, & valde solicitum rei communis.

ANNOTATA.

a Alias S. Joannes a S. Facundo, cujus ActaMajores nostri illustrarunt mense Junio ad diem 12.

b Anno scilicet 1601; in Sanctorum numerum retulit Alexander VIII PP. anno 1690.

c Hæc ita exprimuntur Hispanice: Fue tambien dos vezes Prior en el convento … de Burgos, y otras en Valladolid: atque hinc verisimiliter Baxius in Vitæ synopsi scripsit, Sanctum monasteriarcham fuisse sæpius Vallisoleti. Equidem plus semel domui isti præfuisse illum nusquam comperi. Contra vero Herrera in Historia conventus Salmanticensis pag. 180 exhibens catalogum Priorum Vallisoletanorum, nominat Priores annorum 1520 usque ad 1525, quo posteriori constitutum fuisse ait Alphonsum Davila, ac regimen tenuisse absque intermissione usque ad 13 Aprilis 1540.

d A recto ordine subinde aberravit hic Salonius, uti probare conatus sum in Commentario prævio, quem, ne dictorum fiat repetitio, consulere potest curiosus lector.

e Reverendiss. Gabriel de la Volta Venetus supremum Ordinis magistratum tenuit ab anno 1519 usque ad 1537 vitæ ultimum.

f Hic apud Salonium fit capitis sectio & sequentibus Hispanice is titulus præfigitur: De regimine sancti hujus Antistitis.

g Quodnam hic chronicum designet, incompertum mihi est: habet quidem Josephus Pamphilus in chronicis pag. 119 Elogium S. Thomæ, sed valde diversum a jam recitato, ut videri potest in Comment. prævio num. 3.

h Pater F. Joannes de Osorno, verba sunt Coccini in Relatione pag. 590, Ordinis Sancti Augustini, examinatus authoritate ordinaria … deponit de auditu, eum in Religione diligentissime Dei servitio invigilasse, & exactissime divinum officium adimplevisse, primo in choro adesse, & de eo ultimum exire solitum.

i Matth. 23 ℣ 4, & Luc. XI ℣ 46.

* Hisp. oydores

* Hisp. escudos en oro

CAPUT XIII.
Gubernandi ratio dum toti provinciæ præest.

Regere & gubernare P. F. Thomæ negotium erat valde molestum, [Toti provinciæ] utpote qui natura sua tantum diligebat solitudinem & quietem cubiculi, ac tantum erat addictus lectioni & studio sacrarum Litterarum & piorum librorum, considerationique ac meditationi divinorum mysteriorum, quæ illis comprehenduntur ac proponuntur, ut & sibi ipse & omnibus, qui sermones ejus sequebantur ac doctrinam, utilitati esset. Quapropter si adeo illi fuerit arduum ac molestum præesse domibus particularibus, quoties ad hoc eligeretur, acceptaritque ex mera obedientia, quanto gravius illi accidere debebat præfici provinciæ, ac subire munus, tam arduum ei, qui considerat obligationes, quas continet, & quas secum trahit molestias, nec occœcatur fumo ambitionis, a quo P. F. Thomas cor & cogitationem tam liberam servabat.

[135] [bis invitus] Utraque vice, cum electus fuit (uti episcopus Mugnatonius & plures alii referunt) obstitit vehementer, nolens electioni acquiescere, ac multis lacrymis orans suppliciter congregatos, ut, quandoquidem, præstante divina misericordia, multi inter eos essent patres præstantissimi, insigni pietate atque dotibus ad hoc munus & ad alia majora [idonei,] horum aliquem eligerent; quia sese ac vires suas tanto oneri, quale est provinciæ regimen, impares experiebatur; utque ipsum in cella sua inter libros relinquerent; quoniam frequentando suggestum majori Domini obsequio, atque animarum fructui erat futurus. Observant autem e testibus nonnulli, numquam a se auditum esse illum proferre nomen suggestus, præterquam ista occasione & in ea necessitate, ut, si posset, sese provinciæ præfecturæ subduceret.

[136] Nihilominus licet ipse, quantum, poterat, reniteretur, [præpositus,] quoniam Deus erat, qui dirigebat horum bonorum patrum voluntates, & tam sanctus ac religiosus, qui ipsos permovebat, ardor, ut scilicet præpositum obtinerent verum Dei Servum atque ad istud munus adeo capacem, tam fortiter institerunt semper, ac rationes protulerunt adeo efficaces, ut iis compulsus, veritusque, ne obsisteret divinæ voluntati, munus præpositi provincialis susceperit ambabus vicibus, & pluribus ad id promotus fuisset, nisi impedivisset ipse. Provinciæ præposito accrescebant ipsi cum officio virtutes omnes; quippe (uti ipsemet asserebat) promoveri, idem est ac obstringi, ut sis sanctior, religiosior, & exempli melioris, magis pius ac orationi magis assiduus, sicut majore indigens Dei gratia, ac novo e cælis lumine, ut bene defungaris tanti momenti munere, & a quo pendet omne seu bonum seu damnum spirituale & temporale provinciæ, ac singulorum in ea degentium.

[137] Præfectus provinciæ mox per se ipse omnes visitabat provinciæ domos, [& visitans conventus, præ ceteris] minime parcens laboribus, qui in tot itineribus ac per regiones adeo dissitas necessario erant perferendi. In domibus, quas visitabat, non permittebat sibi porrigi extraordinaria aut lautiora aliqua, quia quotidianum victum, eumque valde moderatum, numquam excedebat. Visitans diligentem dabat operam ad roborandos, & animandos eos, quos in semita religionis gradientes comperiebat modo, quo oportebat, ut ulterius semper procederent: corrigebat negligentes; castigabat, & severe quidem, contumaces ac turbulentos; simplicibus lumen subministrabat; pusillanimes solabatur, atque omnibus ordinem ac leges suggerebat servandas, ut quilibet in sua vocatione placeret serviretque Domino.

[138] Præter alia multa ac valde bona seniores aliquot patres memorant quatuor, [quatuor commendat, curam divini obsequii,] quæ multum commendabat atque injungebat in singulis conventibus, quos perlustrabat. Primum erat cultus divinus, declarans, quomodo consistat ille in interiore cordis attentione ac devotione, qua peragendum est Missæ sacrificium ac recitandum officium divinum, atque in exteriori vocum intermissione ac brevi suppressione in choro, nec non in munditie & ornatu altarium: dicens atque affirmans, tantum dependere ab eorum cura, ut non dubitaret, quin sit porta, per quam intrat in monasteria bonum quodlibet, & particulares personæ magnis gratiis cælestibus donantur.

[139] Alterum erat lectio sacrorum librorum cum magna consideratione ejus, [lectionem sacrorum librorum,] quod illic loquitur Spiritus sanctus ad aures attente legentis. Lectionem hanc comparabat calori naturali stomachi, aiebatque, quod, sicut sine illo calore vita naturalis servari aut cibus aliquis prodesse nequit, & per ipsum recte concoquitur ac digeritur [cibus] omnis, corpus humanum nutritur, membris omnibus robur ac vires suppeditantur ad præstanda officia propria ac naturalia, ita etiam lectione bonorum librorum, & in iis dictorum consideratione, spiritus hominis religiosi bene animetur, ut habeat devotionem ad aram, attentionem in choro, gustum in officio divino, alacritatem ad obedientiam, in molestiis patientiam, robur contra tentationes & insidias inimici, & ut, quodcumque agit, cedat ad bonum ac profectum animæ. Sicut contra is, qui illam non adhibuerit, in omnibus tædium offendet, ac destitutus vivet omnibus status sui bonis ac fructibus ob defectum cælestis istius lectionis exercitii. Et vero, quoniam ipse hujus præsertim usum habebat frequentem & ex eo multam experientiam, de re ista disserebat multo fervore, magnoque fructu ac bono omnium audientium sermones, quos ad religiosos suos habebat.

[140] [pacem & caritatem,] Tertium quod commendabat, & tamquam rem gravissimi momenti (nec immerito, cum tantopere id mandarit Redemptor noster) erat pax, concordia & vera caritas inter illos. Explicabat, quæ bona insignia, quos effectus habeat, regulasque præbebat maxime congruentes ad eam in communitate facile conservandam. Eos vero, quos aut ex prava indole & pronitate ad malum, aut ex vitio & perversa consuetudine huic virtuti impedimento esse experiebatur, severe puniebat, tamquam hostes boni præcipui & in conventu maxime necessarii.

[141] [ac fugam otii;] Quartum ac postremum erat, suadere multum & commendare, ut quilibet religiosus eam occupationem, illudque exercitium sibi assumeret, quod ingenio suo ac statui magis congrueret, ad evitandum tantum virtutis hostem, animæ tiniam, tot malorum ostium, quale est otium, ac temporis dispendium. Illud autem tantopere commendabat, ut, quamvis alienus esset ab imponendis præceptis obedientiæ, ne implicaret conscientias, in hoc imponeret superioribus, stricte præcipiens, ut religiosum, quem per ædes vagantem ac garrulitatibus aliisque rebus inutilibus tempus dissipantem conspicerent, prima vice amice ac seorsum reprehenderent, secunda publice atque acriter, & non emendantem sese castigarent severe; si vero post illud omne perseveraret in vitio isto, adaugeretur ipsi pœna, donec ad meliorem frugem redigeretur, ac pravam consuetudinem exueret, animæ tam perniciosam & noxiam.

[142] [benignus in omnes,] Quoniam sanctus ille Antistes de sese erat adeo pius, orationi deditus, humilis, & mansuetus, solitusque semper bene impendere horas omnes & momenta diei, experientia noverat, quam necessariæ sint res illæ omnes, quas commendabat tantopere, ut, quemadmodum tenetur, quisque religiose viveret. Eamdem caritatem, benignitatem & humanitatem, qua, ut diximus, utebatur erga seculares atque externos, quorum ad lucrandas animas confessiones excipiebat, exhibebat similiter subditis suis, ut addictos redderet religiosæ perfectioni. Quamvis summopere abhorreret Dei offensas, præbuissetque lubens vitam, &, si habuisset, mille vitas, ut ne unicum quidem flagitium committeretur, amice [tamen] tractabat, alacrique animo excipiebat lapsum pœnitentem, & mille modis se versabat, ut eum ad frugem reduceret & lucrifaceret; non secus ac bonus pastor, qui omnium obliviscitur, nec considerat quidpiam, ut ovem deerrantem ac deperditam ad gregem reducem conspiciat. Dici nequit, quot animas lucrifecerit, & per suam insignem prudentiam, mansuetudinem & caritatem divino amore incenderit.

[143] Contigit etiam nonnumquam per lumen, quo Dominus illum donaverat ad cujuslibet statum & ingenia dignoscenda, [prudenti indulgentia malos nonnumquam] & remedium, quod utilius ei erat futurum (per donum istud Spiritus sancti, quod S. Paulus discretionem spirituum appellat & quale habebat Dei Servus,) ut subditi ejus aliqui corrigerentur atque in melius mutarentur solo ejus, nec verbum proferentis, intuitu. Rem tantum unam ad præsens propositum memorabo, quam nonnullis ecclesiæ hujus clericis (qui idipsum deinde enarrarunt) retulit P. F. Joannes Rincon, a P. F. Thoma multum amatus & in socium assumptus, quando is venit ad archiepiscopatum Valentinum; atque hæc est. Dum erat Prior Burgis, unum e subditis suis deprehendit in delicto notabili, propter quod increpari graviter & castigari merebatur. Dissimulavit tamen, nec verbum ipsi dicens, nec vultu prodens insignem dolorem, quem inde conceperat; quamvis ipse reus probe noverat, quam certam ejus haberet notitiam P. F. Thomas.

[144] Duo præstitit dumtaxat; primum [erat] majore cura deinceps ovi isti invigilare; [ad religiosiorem vitam traducit.] alterum multis precibus ac lacrymis, nec exiguo sanguine, quem ejus causa flagris in se sæviens, profundebat, enixe admodum orare Dominum, ut culpam illam ei condonaret, eumque sacro timore repleret, quominus posthac ipsum umquam offenderet. Ad eum modum, quod rogabat, concessit ei Dominus, ut religiosus ille non tantum veram peccati sui pœnitentiam egerit, ac sese, uti debuit, emendaverit, sed præterea in posterum tam pius, tam addictus rebus cælestibus, tantique exempli extiterit, ut P. F. Thomas sequenti triennio Castellæ provinciæ præfectus illum sibi socium asciverit. Perculsus ea re multum fuit monachus iste, atque ita ipsum allocutus: Qui fieri potest, ut tua Paternitas sibi socium assumat hominem, qualis ego sum, quemque tam recte novit? At respondit ei bonus Pastor: Verum est, pater, quod te noverim, quodque sciam culpam & malum a te patratum; sed novi similiter tuam pœnitentiam, emendationem, ac bonum, quod per divinam misericordiam ex isto lapsu anima tua consecuta est. Lauda constanter divinam bonitatem ejusque insignem misericordiam: neque enim propter illud post eam, quam egisti, pœnitentiam, divinis oculis aut meis deterior es, nec minus idoneus, ut mihi in hoc munere comes assistas. Casus alii obvenerunt ipsi, in quibus simili agendi modo ac prudentia multas animas [in peccata] delapsas lucratus est, perditasque religiosas admodum ac Domino obstrictas reddidit a.

ANNOTATIO.

a Quæ hoc & præcedenti capite fuse pertractat Salonius, ita paucis perstringit Coccinus pag. 563 tit. De prudentia regnativa: Cum primo agendum sit de prudentia regnativa, dum venerabilis Vir muneribus religionis perfungeretur, de illa secundum Regulam sancti Augustini tractabimus, quam exacte semper sanctus hic Thomas servavit, cum esset charitate plenus & zelo divini amoris succensus, dum Prior dumque Provincialis esset, totis viribus niteretur, ut tales quoque cæteri se Religiosi præstarent, prout deponunt testes, de quibus in processu Castellæ Andreas Baptista de Guemes… Burgis examinatus; … pater F. Joannes de Osorno, administrator collegii sancti Gabrielis Vallisoleti, in eadem civitate authoritate ordinaria examinatus; … donna Eleonora de Salazar monialis … pariter Vallisoleti examinata; … & magister Fr. Franciscus Zumel, Salmanticæ authoritate ordinaria examinatus, … & pater Fr. Didacus de Guevara in eodem loco examinatus … qui enumerat quam plures Religiosos illustres, qui ejus disciplina instructi, virtutibus doctrinaque celebres evaserunt.

CAPUT XIV.
Discipuli seu filii spirituales aliquot Sancti recensentur & elogio illustrantur.

[Inter discipulos seu filios spirituales S. Thomæ] Quemadmodum inter arbores ea pluris æstimatur, cujus fructus est melior, sanitati congruentior & gustui suavior, ita inter homines multum incrementi accipit honor & gloria ex filiorum virtute ac bonis animi dotibus. Improbus & insipiens dedecus parentis est, sapiens vero ac prudens (ut ait Spiritus sanctus) corona ejus & gloria. Hoc etiam modo placuit Domino Deo nostro honorare multum P. D. Thomam, ita ipsum dirigens, ut præcipui religiosi ac præclariores viri, quos nostra tempestate ordo noster habuit in Castellana provincia, quique insigni suo exemplo & doctrina maxime illustrarunt sacram religionem nostram tam hic in Hispania, quam in novo illo Indiarum orbe, fuerint omnes vel pene omnes seu ob [acceptum] habitum, seu ob [emissam] professionem filii & surculi P. F. Thomæ. Eapropter visum mihi est recensere hic filios, quos beatus ille Pater peperit Ordini sancti patris nostri Augustini, quantum constat ex libris professionum in conventibus, quibus præfuit, & ex processibus ad beatificationem & canonizationem ejus institutis in variis Castellæ partibus.

[146] [P. Hieronymus Ximenez] Primus fuit venerabilis P. F. Hieronymus Ximenez, insignis religiosus, de quo, priusquam ad alios progrediar, non possum non commemorare res aliquas notatu dignas. Venerabilis ille pater, P. F. Thomæ in Ordine religioso filius, Dei gloriæ & exaltationis sanctissimi ejus nominis nec non salutis animarum cupidissimus, intelligens, quam numerosi populi ac nationes degerent in Indiis absque notitia veræ fidei nostræ, dolensque de tot animarum, Christi sanguine redemptarum, exitio, illuc transfretavit cum aliis tum nostri tum sancti patris Dominici & seraphici patris S. Francisci Ordinis religiosis, qui eodem spiritu & fervore caritatis Apostolicæ acti, incœptum adeo gloriosum ac cæleste, quale est Euangelii propagatio, atque Indorum conversio, aggressi sunt.

[147] [insignis in Mexico Euangelii præco,] Vir iste Apostolicus (ut refert P. F. Stephanus de Salazar in eruditissimo libro super Symbolo Apostolorum, discursu decimo sexto, capite quinto) cum tribus sociis ad spargendum Euangelii semen orbem permeavit, cumque inter gentiles a via aberrassent, & capti essent, pluris ab eis facti sunt, ac magna veneratione habiti ob sanctitatem insignem & bonum exemplum. Ab Hispanis ceteris, quibuscum transmeaverant, ipsos nec videntibus, nec [ubi essent,] gnaris, quæsiti sunt, & miraculose reperti per Mauros Molucarum insularum, qui eos ad Christianos reduxerunt ac libertate donarunt. Benedictus ille pater ac reliqui ejus comites primi fuere in novo isto orbe fundatores Euangelii & animarum domitores. Quamquam autem sub initium [sacri] præconii magnam in illis gentibus offenderint difficultatem & reluctationem; deinde tamen ob illustre exemplum, quo ille ac ejus socii prælucebant, ob miracula & prodigia, quæ Deus in ægris per illos operabatur, amorem sibi conciliarunt, attentionem & fiduciam adeo, ut illi relictis erroribus & idolorum cultu, sacri Euangelii veritatem amplexi sint. Vixit illic ac mortuus est venerabilis P. F. Hieronymus Ximenez magna sanctitatis existimatione, atque etiam hodie ab omnibus ut talis habetur & honoratur.

[148] Vocabatur regionis illius Apostolus, & merito quidem; [qui ad Sanctum,] quoniam eorum ductor exstitit Euangelicorum militum, quorum manu eo loco, ubi sedem suam habebat dæmon, collocatum erectumque est Crucis vexillum, & propagatum nomen & gloria Crucifixi. Dictus pater Ximenez ejusque socii agnoverunt semper P. F. Thomam tamquam sancti hujusce operis, ac rei tam bonæ primordiorum patronum & auctorem præcipuum. Testimonium ejus perhibet idem P. F. Hieronymus Ximenez in epistola, quam præter alias ad ipsum scripsit Acapichtla, civitate valde ampla ac locuplete regni Mexicani, ubi pater iste fructus magnos collegit. Sic sonat epistola.

[149] “Reverendo admodum patri fratri Thomæ a Villanova, [tamquam præcipuum] Priori in monasterio sancti patris nostri Augustini. Burgis. Reverende admodum Pater. Pax Dei custodiat cor tuum: Fratres nostri omnes, laus Deo, ad hanc civitatem Mexicanam appulerunt die sexta mensis Septembris, atque ex iis intellexi, ingentem coronam tuæ Paternitati parari a Domino, qui tibi dat Spitum, ut faveas operi ipsi tam proprio, tantopere commendato, & ejusdem amicis usque adeo dilecto. Gratiæ, quas nos universi tuæ Paternitatis filii agimus de favore, uti hic experimur, in isto opere nobis exhibito, litteris aureis, vel, si fas foret, proprio nostro sanguine exarandæ essent, ut quadamtenus dignosceretur, quam eas ex corde agimus; attamen describendæ eæ sunt a Domino hujus vineæ stilo inenarrabili in libro vitæ.

[150] Manifestat sufficienter divina bonitas, quam acceptum sibi opus sit miseræ hujus gentis institutio, [missionis fautorem,] utpote qui tam evidenter indies majus verbo suo dat fructus incrementum, ducesque suos destinat, qui detegant regiones novas, promulgando ibidem Euangelio. A mense Septembri proximo annus elapsus est, cum religiosus Ordinis S. Francisci, gente Gallus, ex hac civitate Mexicana discessit, terram, gubernatoribus harum regionum indicatam, quæsiturus, nec reperire potuit. Peragravit ad quingenta milliaria terras ab hominibus habitatas, ac tandem cum pertransivisset desertum milliarium plus quam sexaginta, incidit in regionem frequentem populo, bonis institutis temperato, cui civitates sunt circumvallatæ & domus amplæ, qui calceis & ocreis e corio [utitur,] & cujus pars magna induitur vestibus talaribus, e panno serico confectis. Regionis opulentiam non describo, quoniam tantum de ipsa memorat, ut appareat incredibile; hoc retulit mihi religiosus ille, conspectum a se fuisse idolorum fanum, cujus parietes tum interius tum exterius cooperti essent lapidibus pretiosis, putem dixisse smaragdis. Dicuntur etiam in parte regionis interiore reperiri cameli & elephantes. Referunt homines, quos auri aviditas impulit pervagari mare istud australe, detectas a se fuisse proxime ad istam regionem insulas valde opulentas, ejusdemque disciplinæ politicæ ac gentis.

[151] [ex Indiis litteras] Hæc ad Paternitatem tuam transcribo, ut videat & intelligat, quam gratum sit Domino obsequium, quod illi exhibet, curando, ut veniant operarii ad colendam amplam hanc vineam suam. Hoc quippe in dies singulos nobis manifestat amplius, ostendendo, quam sterilis sit defectu eorum, qui colant. Fratres huc profecti & adolescens a tua Paternitate illis commissus, ut hic habitum recipiat, omnes Mexicum advenerunt & cum illis Hispalenses alii, universim duodecim. Debiles advenerunt aliqui; sed, quoniam civitas hæc nulla re caret ad convalescendum, contra vero iis abundat, mox corroborati sunt, abieruntque singuli ad suscipiendum onus illius partis, quæ sibi in vinea Domini commissa est, præter novitium & fratrem Didacum de Vertavillo, qui remansit, ut sit professis Mexici magister. Tum illi, tum nos omnes, qui hic degimus, laus Domino, vegeti esse pergimus ac sani, Dominumque rogamus, ut Paternitati tuæ adaugeat spiritum illum, quem ei impertivit in favorem hujus sui operis, eamque in sua gratia conservet. Acapichtlæ nona Octobris millesimi quingentesimi trigesimi noni. Filius ac subditus Paternitatis tuæ assiduus F. Hieronymus Ximenez.”

[152] [destinavit;] Epistolam hanc cum aliis, quæ postmodum suis locis reponentur, magister Joannes Baptista Caro reperit in demortui hujus sancti Præsulis scrinio, ac servavit toto vitæ tempore; dein, quando obiit dictus magister Caro, dominus Franciscus Beneyto, vir nobilis & sacerdos, hujusce civitatis incola, easdem reperit inter cartas dicti magistri Caro, ac mihi tradidit, dum componebam primum libellum, quem in lucem edidi de insignibus ac peculiarissimis exemplis ab illustrissimo ac reverendissimo domino D. F. Thoma a Villanova archiepiscopo Valentino [posteritati] relictis. Ex ea epistola, ipsi a P. F. Hieronymo Ximenez destinata, satis intelligitur, quantopere dictus P. F. Hieronymus curaverit fundamenta fidei in Indiis, quanta caritate ac solicitudine, quantoque studio & desiderio salutis animarum; nec non quantum tempore, quo hanc epistolam exaravit, jam in isto profecisset, proficeretque magis in dies singulos; [denique intelligitur] etiam, quod jam tum illic jacta essent Ordinis nostri fundamenta; quodque in Mexico admitterentur atque educarentur novitii, & professi cum suis magistris eodem ordine ac modo, quo hic in Hispania. Una etiam cernitur cura ac solicitudo, qua afficiebatur P. F. Thomas, ut promoveretur ibidem Euangelii prædicatio, & gentium istarum conversio, inchoata per suos filios ac discipulos, missos a se non tantum prima vice, cum prærat provinciæ Andalusiæ, sed omnino semper tum quando præfuit, tum quando non præfuit Castellanæ a.

[153] [Item PP. Franciscus de Nieva, Joannes Estacius,] Transeamus modo ad alios, quos Ordini sancti patris nostri Augustini dedit filios Servus Dei. Alter fuit frater Franciscus de Nieva, de quo aiebat Cardinalis D. Joannes Tavera, archiepiscopus Toletanus: Si religiosi Ordines interciderent, sufficeret restaurandis frater Franciscus de Nieva. Tam insignis hic erat Dei famulus, ut imperator Carolus quintus illi designaverit archiepiscopatum Granatensem, nec [tamen] ipse ullo modo acceptare voluerit. In comitiis autem provinciæ, anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo celebratis in Castella, quibus interfuit reverendissimus pater Generalis [Hieronymus] Seripandus (quoniam tempore electionis non advenit P. F. Thomas, ut diximus supra) præfectus est provinciæ propter insignia testimonia, quæ patres ac personæ graviores provinciæ omnes de memorato Nieva illi [Generali] præbuerunt. Tertius fuit P. F. Joannes Estacio, vir pius admodum ac divini cultus nec non Indorum conversionis valde studiosus. Pater iste exemplo suo ac doctrina apud eos tantum protulit fructum, ut ea de causa creatus sit episcopus civitatis Angelorum in nova Hispania: ubi tam religiose vixit; acsi ad alium [vitæ] statum non transiisset; multas eorum infidelium animas lucratus est, & sancte admodum obiit.

[154] Quartus fuit vir sanctus (& sic appellari dignus est) P. F. Alphonsus de Orosco, [Alphonsus de Orosco,] qui propter vitæ sanctitatem & doctrinam meruit eligi, ut esset a sacris concionibus primum Carolo quinto imperatori, dein Philippo secundo illius filio. Ejus sanctitatem ac pietatem optime perhibent libri ac sermones tam spirituales, ab ipso compositi. De præclaro illo Dei servo Castellani graves patres referunt, bis ipsi apparuisse cæli Reginam, & scribere jussisse; quod etiam præstitit tanto fructu & ædificatione eorum, qui Opera ipsius pervolvunt. Æstimabant ipsum ac venerabantur multum rex, qui jam defunctus est, & aula hujus universa: eademque [veneratio] exhibetur hodiedum corpori ejus Matriti, quam confirmavit Dominus, cum ex veteri ecclesia, ubi sepultum erat, ad novam, ubi nunc quiescit, translatum fuit. Quippe repertum est integrum ac valde tractabile, cum [tamen] consumptæ essent vestes, & ultra decennium terræ mandatum fuisset: idcirco etiam medici integritatem illam miraculosam esse reputabant.

[155] Quintus fuit benedictus P. F. Joannes de Moya, [Joannes de Moya,] qui similiter in Indias migravit, cujusque vita religiosissima, profundissima humilitas, durissima abstinentia atque assidua oratio memoratur quoque loco allegato Sermonum super Symbolo Apostolorum a P. F. Stephano de Salazar, tamquam teste oculato; refertur item in libro, cui nomen Mesa franca, & in Flore Sanctorum, conscripto a patre Marieta ex Ordine S. Dominici. Quandoquidem vir tanti fuit exempli, ut ipsimet Indi suo idiomate dicerent: Hic vere sanctus est. Erat autem tam [sanctus,] ut jam senior & ætate confectus, peragrans intemperatissimam & supra modum calidam regionem, Urio nuncupatam, ut concionando atque confessiones excipiendo suppleret defectui ministrorum Euangelii, dies novem & decem transigeret absque potu, ac plures absque alio cibo, quam radicibus aliquot, Batatas illic appellatis. Benedictione sua, & modico oleo signo Crucis [munito] sanabat vulnera & fistulas immedicabiles. Non modo cum viveret, verum etiam nunc post ejus obitum plura Dominus per intercessionem servi sui miracula operatur in personis, sese ipsi devote commendantibus, prout enarrant redeuntes ex Indiis, ubi corpus ejus in veneratione est.

[156] Sextus fuit P. F. Alphonsus de Borgia ex perillustri genere Borgiarum hujusce regni nostri, [Alphonsus de Borgia] qui litterarum studio operam dans Salmanticæ, audito [in concione] P. F. Thoma, mundo valedixit, & ab illo, id temporis Priore ejusdem conventus, habitum Ordinis nostri postulavit, evasitque vir tam bene religiosus ac doctus, ut similiter unus fuerit ex primis præconibus & Euangelicis novi orbis domitoribus. Homo erat sanctissimus & ut talis illic habitus apud omnes, prout constat ex Centuriis Ordinis nostri, & ex Historia conscripta tum a Pamphilo episcopo, tum a Marieta *. Narrant patrem istum, jam e vivis abiturum, ac sacro oleo inunctum, orasse patres, qui aderant, ut Responsorium recitarent, & extemplo ære campano signum darent; absolutis autem Responsorii precibus, animam Creatori suo reddidit, dicens: In manus tuas, Domine &c., atque ut sanctus obiit.

[157] [Augustinus de Coruña, & Ferdinandus de Castro Verde] Septimus fuit P. F. Augustinus de Coruña, unus similiter e primis Euangelii in novo orbe fundatoribus, magnæ perfectionis religiosus, episcopus Papayan, persimilis sanctis primitivæ Ecclesiæ episcopis: rem nullam ex lino, sed e lana dumtaxat [contextam] induebat; media nocte cum ceteris religiosis ad Matutinum surgebat; vitam ducebat valde pauperem, multumque proficiebat in animabus suæ curæ commissis. Filius item P. F. Thomæ fuit P. F. Ferdinandus de Castro-Verde, imperatoris concionator, quem sua Majestas ad [animi] consolationem semper sibi comitem habebat, & ob insignes dotes episcopum Giennensem constituit. Episcopatum suum gubernavit magno omnium exemplo, ut constat ex allegatis Centuriis. Fratris ejus filius erat P. F. Franciscus de Castro Verde, Philippi secundi ac Philippi tertii regum concionator, quem Deus nobis conservet, & novimus omnes.

[158] [Joannes de Guevara & alii viri insignes.] Magister P. F. Joannes de Guevara, qui tot annos Salmanticæ professor fuit theologiæ, tamque perfectæ virtutis religiosus, multas semper Domino agebat gratias tamquam de peculiari, a benigna ejus manu accepto beneficio, quod filius esset P. F. Thomæ, utpote qui, dum præerat provinciæ, & Toletanam domum invisebat, illi habitum concesserat b. Plures hic alios apponere possem & nonnullos quidem, quos ipse novi, qui a P. F. Thoma habitum susceperunt; & quamvis minus celebres, quam jam nominati, fuerunt tamen pietate insignes ac veri Dei Servi. Sed sufficiunt, quos hic recensui, ut magna benedicti hujus Antistitis pietas ac sanctimonia intelligatur, dum intuemur, quam insignes pietate atque Ecclesiæ utilitate exstiterint filii per ipsum in Ordine enutriti c.

ANNOTATA.

a De hisce egi in Comment. prævio num. 65 & seqq.

b De jam enumeratis S. Thomæ filiis spiritualibus plura annotare hujus loci non est, pro ulteriori notitia adiri possunt auctores celeberrimi Ordinis, nominatim Herrera in Bibliotheca & præsertim in Historia conventus Salmanticensis, ubi Vitam ipsorum describit: Hieronymi Ximenez pag. 345; Francisci de Nieva pag. 310, Joannis Estacii pag. 303; Alphonsi de Orosco pag. 394; Joannis [Baptistæ] de Moya pag. 326: Alphonsi de Borgia pag. 289; Augustini de Coruña pag. 370; Ferdinandi de Castro Verde pag. 318; gesta vero Joannis de Guevara compendiosius pag. 405. Ceterum Papayan, ubi Augustinum de Coruña episcopum fuisse ait, Latine Popajanum dicimus, estque urbs Americæ Meridionalis, regionis cognominis caput, teste Baudrando. Giennum seu Gienna civitas Andaluziæ, incolis Jaën, sed inter ejus episcopos non reperitur Ferdinandus de Castro Verde, uti fatetur Herrera in Biblioth. part. 1 pag. 240, putans, ipsum obiisse ante aditum episcopatum.

c Minus huc spectant, quæ toto capite 15, (cui hunc titulum præfixit: Quantum amaverit P. F. Thomas eos, quos veros Dei servos noverat) pertractat biographus; totus quippe est in describendis virtutibus ac gestis quorumdam Sancti familiarium. Hos inter primum recenset P. Didacum de Bertavilla seu Vertavillo, cujus meminit Ximenez in epistola recitata num. 151, & cujus elogium reperies apud Herreram in Bibliotheca part. I pag. 190; dein P. Andream de Salazar, quem laudat idem Herrera ibid. pag. 20; P. Nicolaum Perea, cujus Acta describit laudatus Herrera in Historia conventus Salmant. pag. 399: huic socium jungit P. Alphonsum de Trasierra, quem primo frustra quæsivi, sed tandem ex collatione gestorum, quæ videri denuo possunt apud Herreram in Biblioth. part. 2 pag. 385, non alium esse comperi a P. Sebastiano de Reyna alias Trasierra. Hisce subdit ejusdem Ordinis fratrem Laïcum anonymum, de quo multa ac mira narrat, sed quæ in compendium contracta etiam legi possunt in Bibliotheca Herreræ part. 1 pag. 190, ubi Didaco illi fratri nomen fuisse existimat, & iterum part. 2 pag. 175. Denique refert Salonius prodigiosam Judæi adolescentis conversionem ad fidem, & eximiam cujusdam monialis in Christum, sub speciebus Eucharisticis latentem, devotionem miraculo comprobatam: hujus quoque meminit Herrera in Biblioth. part. 2 pag. 61 & 174. Utramque historiam reperiet præterea curiosus lector inter editos S. Thomæ sermones concione secunda de Sacramento altaris, ubi addit, se eam ex adolescentis tum ægroti, & ex monialis obedientia compulsæ ore didicisse: nec aliam videtur in ea partem habuisse. Proinde totum caput rescidi, & caput sequens decimo quinto loco hic substitui.

* Hisp. additur el Presentado

CAPUT XV.
Amor & reverentia, qua fuit in Hispania apud omnes.

[Bonus amatur, malus odio habetur ab omnibus.] Sacra Scriptura in certissimum argumentum insignis virtutis ac sanctitatis Moysis allegat, eum fuisse dilectum non Deo solum, quem tanta solicitudine colebat, sed etiam hominibus, quibus congrediebatur ac conversabatur: sicut contra in testimonium pravæ indolis atque conditionis perversæ Ismaëlis dicebat matri ejus angelus, fore ut cum nemine pacem haberet, odio esset omnibus, manus ejus (essent) contra omnes, & manus omnium contra eum a. Id quoque exigit uniuscujusque indoles & conditio, inquit sanctus pater meus Augustinus, allegatque rationem. Quoniam malus, si recte consideremus, veram cum nemine habet amicitiam, neminem amat præter se ac propriam utilitatem & vitiosas animi inclinationes; & si casu proximo exhibeat aliquod amoris indicium, totum hoc illarum causa fit; quemadmodum viator suum jumentum, quo vehitur, laute excipit, quia ei servit & necessarium est ad iter. Contra vero bonus diligit ex vera amicitia ac benevolentia, servit ac prodest proximo suo, quantum potest, non ex alio fine, ratione aut respectu, quam quem connexum habet caritas, nempe Dei gloriam & bonum fraternum; atque ita (concludit Sanctus) æquissimum est, ut malus, qui amat neminem, odio sit omnibus; bonus autem, utique plenus tam vero atque excellenti amore, qualis est caritas Christiana, ametur ac diligatur ab omnibus.

[160] [Thomam reverentur universi;] Ita quoque [amatus] fuit sanctus Præsul ab omnibus, quibus erat notus, summis, infimis, clericis, religiosis, secularibus, atque omnis generis hominibus. Ut Sanctum amabant eum, colebant ac reverebantur universi, cernentes, quo spiritu concionaretur, quem fructum faceret in animabus, quomodo verbis suis corda penetraret, & quanto esset exemplo omnibus in omni genere sanctitatis ac virtutis nec fictæ, nec simulatæ. Ubicumque commoratus est, accurrebant ad ipsum omnis conditionis homines de rebus animæ & conscientiæ negotiis acturi, ejus manibus tanta securitate ea submittentes & acquiescentes, acsi resurrexisset Apostolus, vel angelus descendisset e cælo. Testantur personæ graves admodum in processibus instructis in Castella, præsertim Vallisoleti & Burgis, tantam fuisse sanctitatis ejus opinionem, jure debitam sanctæ ejus vitæ ac religiosissimis moribus, ut, ubicumque degit, tam Religiosi quam seculares venerarentur ut Sanctum. In compitis, qua transibat, ex ædibus egrediebantur deosculaturi illi manus & vestem; matronæ vero primariæ prospiciebant e fenestris, atque inde genuflexæ bene precari sibi postulabant.

[161] [ejus judicio res gravis permittitur:] Vacante Burgis in ecclesia majori canonicatu magistrali b, de obtinendo concertarunt magister Gregorius Gallo, in eadem civitate Burgensi ortus, qui fuit professor sacræ Scripturæ Salmanticæ & post episcopus Orcelensis c & Segoviensis d, ac doctor Velasco, natus in Aro: canonici, penes quos erat conferre beneficium, rogarunt P. F. Thomam, ut dignaretur interesse sermonibus ac disputationibus ejusce concertationis. Interfuit ille omnibus, & cum dictis canonicis deliberans dixit, canonicatum sua opinione conferendum esse doctori Velasco: & missa ulteriore consultatione, judicio P. F. Thomæ, tanquam eo admodum tuti in conscientia, assentientes contulerunt dicto doctori Velasco; qui dein propter doctrinam, bonum exemplum ac dotes egregias ab imperatore constitutus est episcopus Rodericopolitanus e insigni istius ecclesiæ bono. Cum in eadem Burgensi civitate Feria quarta Quadragesimæ, audiente magna incolarum parte, sermonem habuisset in templo principe, nocte mox insequente subsedit fornix in eodem templo medius, ea parte ac loco, quo P. F. Thomas concionatus est. Quamquam autem ruina ista ex causa alia naturali differri potuerit usque ad noctem, ut non accideret, quo tempore ipse concionabatur; tanta erat sanctitatis ejus existimatio, ut meritis ejus id omnes adscripserint, & propter ista a Domino Deo dilatam fuisse [censuerint.]

[162] [ipsius auctoritate] Ob insignem pietatem ac doctrinam ea erat auctoritate apud omnes, ut negotiis admodum molestis, quæ componi non poterant a personis magnæ existimationis ac dignitatis, ipse finem & remedium afferret. Burgis comitissa quadam volente nuptui tradere filiam suam viro æqualis nobilitatis titulis ornato, compertum est, dum matrimonii contractus conscribendus erat, quod puella futuri matrimonii promissionem fecisset viro nobili, conditione & fortunæ bonis multum inferiori, quam is esset vir nobilis, quocum nuptias destinabat mater. Id huic tantum movit stomachum & indignationem, ut eam domo sua deturbaret, atque monasterio includeret, dicens, non subituram illam umquam posthac in conspectum suum, nec effecturum quemquam, ut in conspectum admitteret; uti etiam contigit, etiamsi plures ac primarii & hos inter ipse Burgensis archiepiscopus in hoc operam impenderint.

[163] Tunc ille eques, cui fidem addixerat puella, recurrit ad P. F.Thomam vehementer efflagitans, [dissidia] ut interveniret ac placandi comitissæ animi negotium susciperet, quem in finem ad pedes se prostravit, eosque complexus non dimisit, donec, quod rogabat, ille adpromitteret; descendebat id temporis e suggestu P. F. Thomas. Benedictus Pater commiseratus dolorem ejus & incommoda, quæ, animum non mutante comitissa, oriri poterant, operam addixit. Itaque, postquam, uti solebat in omnibus, rem commendasset Domino, abiit, cum illa promissum negotium tractaturus. Excepit illa ipsum magna cum reverentia, Unde inquiens, mihi tantum bonum, ut me domi meæ invisat tua Paternitas? Proposuit ipsi, quod intendebat, P. F. Thomas, rationesque sibi a Spiritu sancto suggestas ad permovendam matronæ illius voluntatem atque ipsi persuadendum, quod desiderabat. Ipsa vero, acsi cor suum sibi ab illo avelleretur, negotium manibus ejus permisit, ut de eo juxta arbitrium suum ipse libere statueret, fore [pollicita,] ut non recederet ab ejus præscripto. Atque ita composita & conclusa res est secundum Servi Dei judicium, ut omnes contenti essent, manerentque in pace & gaudio.

[164] Ad eumdem modum matrona altera Burgis primaria constanter renuente ignoscere [homicidis] mortem filii, [& implacabiles aliis inimicitiæ exstinguuntur.] neque id obtinere valentibus magnæ auctoritatis personis, quæ in id operam contulerunt, rogatus est ab his ipsis P. F. Thomas, ea tempestate ibidem Prior, ut ad ejus alloquium accederet, confisis fore, ut sanctis verbis suis induceret ad id, quod precibus suis non impetraverant. Distulit aliquantum benedictus Pater, judicans pro casus circumstantiis molestum fore successum, atque opus esse, enixe eum commendare Domino. Postquam cum Deo sat diligenter egisse sibi visus est, ad illius alloquium accessit. Notatu dignam & omnibus stupendam rem Deus operatus est per orationes Servi sui. Nam ipso domum subeunte, & socio dicente ancillis, ut monerent dominam, adesse P. F. Thomam; simulac ipsa intellexit, absque mora suggesto * exsiliit, & priusquam ille omnino gradus ascenderat, aut verbum proferebat, [indicabatve] cur adesset, in limine cubiculi ad pedes ejus prolapsa est in genua, ac facturam se dixit, quidquid præciperet, nec ab ejus mandato ad latum unguem recessuram.

[165] Increbuit sufficienter per universam Hispaniam, quantum æstimatus & amatus fuerit a Carolo V imperatore, [Carolus V imperator reis] nec minus ab hujus filio Philippo secundo, qui nunc cælo fruitur; patuit illud ex eo, quod sequitur. Cum aliquot equites, imperatoris domestici, culpam aliquam in aula ejus commisissent, tantopere ea offensus fuit cæsar, ut in eos summa diligentia inquiri jusserit, & repertos absque ulla remissione supplicio affici. Deprecati sunt pro iis apud imperatorem Carolum V, ut vitam concederet, magnates multi ejusque familiares, nominatim rei maritimæ & bellicæ summi præfecti, archiepiscopus Toletanus dominus Joannes de Tavera, atque ipsemet princeps Philippus: at nullus apud imperatorem (alioqui ex natura clementissimum) efficere valuit, quominus supplicio afficerentur. Hoc perspicientes magnates illi recurrere ad P. F. Thomam (id temporis Vallisoleti Priorem) [rogantes,] ut juvenum istorum tantæ miseriæ expositorum commiseresceret, ac per rationes, quas pro suo spiritu ac prudentia exponere novisset, supplicaret imperatori, ut vitam ipsis concederet: confidebant quippe, ipsi oranti concessurum esse cæsarem.

[166] [ad nullius præterquam Sancti preces] Valde dubius hæsit bonus Pater, & merito quidem, cum attenderet, id per tales viros non fuisse impetratum; nihilominus urgentibus illis magnatibus, & ipse veritus prætermittere id, quod in similibus casibus exigit caritas, re primum impense commendata Domino, adire statuit supplicatum cæsari. Accessit ad aulam, & quoniam omnes jam essent præmoniti tam regii satellites quam janitores, facile ad cubiculum cæsaris penetravit: qui adesse ipsum intelligens, mox intromitti jussit. Projecit se ad pedes imperatoris, manus ejus [deosculandas] exposcens, sed ab eo mox assurgere jussus est: erectus tum adventus sui causam tum rationes proposuit, quæ aptiores videbantur ad permovendum regium majestatis suæ animum: præsertim quam id futurum esset acceptum Domino, quia conducebat ad tranquillitatem & pacem plurium; quantum inde beneficium esset impetratura aula universa, quantumque ipsemet reputaturus sibi privatim esse factum. Hæc autem [proferebat] sermone tam accommodo, verbisque adeo efficacibus, ut inflexus fuerit principis Christianissimi animus ad annuendum postulationi, vitamque nobilibus istis viris concedendam propter preces benedicti Patris; quod aula universa, magnates & cæsari præ ceteris gratiosi, consequi non valuerant, etiamsi tam suppliciter postulassent. Voti compos recessit a cæsare.

[167] [ignoscit.] Egredientem, qui rei successum præstolabantur in atrio, rogaverunt, quousque promovisset negotium; licet autem ipse solum reponeret, omnia, aspirante Deo, recte eventura, percepere omnes, jam equites istos venia esse donatos, intraveruntque pro gratia deosculaturi manus imperatori. Ne autem mirarentur concessum esse P. F. Thomæ, quod ipsis negaverat omnibus, dixit: Nolite mirari, quod vita donaverim hosce equites, rogante Priore [Ordinis] S. Augustini; neque enim Religiosus ille rogat, sed imperat, & corda inflectit. Unde cernitur, quam vim, efficaciam ac virtutem verbis Servi sui annexuerit Dominus f. Pater magister F. Gaspar de Sahona, qui iterato fuit Prior provincialis Ordinis sancti patris nostri in hac provincia Aragoniæ, exponens mihi, quæ jam dixi, retulit (constatque etiam ex Processu) audivisse sese ex aliquot patribus in Castella præstantioribus tamquam rem valde pervulgatam & certam, quod, dum P. F. Thomas ad alloquium accessit imperatoris, ut istis equitibus parceret, primæ fuerint vices, quibus cum ipso locutus fuit in palatio, quodque cæsar videns ipsum in ædibus suis (numquam enim ibidem conspexerat, sed tantum in suggestu concionantem) tantopere gavisus sit, ut præ voluptate inde percepta ac devotione, qua ferebatur in ejus doctrinam & vitæ sanctitatem, accedenti ad se caput aperuerit, qua comitatis significatione non utebatur cæsar nisi cum solis Cardinalibus. Ne autem ii, qui aderant, dum subiit P. F. Thomas, quique viderunt novam hanc & inusitatam cum aliquo suo subdito cæsaris comitatem, mirarentur, post ipsius discessum dixit: Religiosus hic verus. Dei Servus est & instar Sancti in hac vita dignus est veneratione. Tantam de ipso æstimationem concepit imperator.

[168] Publica quoque & manifesta fuit reverentia & devotio, qua erat apud omnes præsules, optimates, viros primarios tam ecclesiasticos quam religiosos, [Non tantum apud præsudes & magnates] tantoque majori quanto illi erant divino obsequio & pietati magis addicti. Pater magister F. Dominicus Soto g, F. Melchior Caro h episcopus, pater magister F. Alphonsus de Castro, omnesque viri istius temporis præclariores, publice in suis cathedris ac pulpitis perhibuerunt, qua veneratione esset apud ipsos, & qua æstimatione afficerentur ejus personæ ac doctrinæ; ejus quippe opiniones & sententias, ac dicta in concionibus, eadem veneratione allegabant, qua allegassent cujuscumque alterius præstantis admodum antiqui & per Ecclesiam comprobati doctoris. Plures item, qui nostris temporibus conscripserunt Historias religiosas vel ecclesiasticas vel libros de institutione animarum, producunt citantque P. F. Thomæ auctoritates & sententias eadem reverentia, qua citarent alterius doctoris sancti: quod probe notum est iis, qui lectione similium Historiarum & librorum delectantur.

[169] Reverebantur multum P. F. Thomam non solum personæ judicio, [sed & apud agrestes ac inurbanum hominum genus,] religione ac scientia præstantes, sed, quod multi hujus temporis viri prudentes considerarunt (& quia ipsi id magni fecerunt, hic referre visum est mihi,) etiam rustici & agrestes homines, qui asperitate sua & inurbanis facetiis ac dicteriis per vias parcunt nemini prætereunti, quantumcumque religioso; tantopere ubique locorum suspiciebant eum, ut quantumcumque incensa essent ora in prætereuntes alios, adventante bono Patre, silerent ac obmutescerent omnes. P. F. Rodericus de Solis (Religiosus magnæ admodum auctoritatis, magnisque dotibus [ornatus,] uti norunt patres seniores omnes tam Andalusiæ & Castellæ, quam hujus nostræ provinciæ) mecum sermonem conferens de insigni veneratione, qua P. F. Thomas erat apud omnes, etiam ruricolas & agrestes, narravit mihi, quod, cum esset novitius Hispali in conventu S. Augustini, cognati sui operam darent, ut transiret ad Ordinem S. Dominici, ubi degebat ex illis alter.

[170] Eodem tempore P. F. Thomas provinciæ præses adveniens perlustraturus eum conventum, [ut testatur P. Rodericus de Solis,] atque intelligens, quid intenderent illius cognati, vocavit eum ad se coram Priore & magistro, docuit, quid esset faciendum, ut a Domino illuminaretur ac dirigeretur, ac dimisit dicens: Tu, fili, ad eum, quo dixi, modum te Deo commendato; ego similiter te commendatum habebo, & ipse nobis Dux erit. Ita præstitere ambo, & post triduum vocari ipsum jussit dixitque: Nolo, fili, mihi vel verbum loquaris, sed auscultes dumtaxat. Electionem tuam Deo commendavi, & dico tibi, cognatos tuos non moveri a Deo, sed affectu carnis & sanguinis propter eum, quem illic habes, [cognatum.] Fateor quidem, nam verum id est, Ordinem sancti patris Dominici tam sanctum esse & præclarum, quam novimus omnes: at hæc tua prima est vocatio, hic te esse vult Dominus. Si hanc deseras, neque hic neque illic ipsi servies; in hac si perseveres, ipse gratiam suppeditabit, teque virum reddet hujusce provinciæ primarium.

[171] Tam alte impressa sunt animo novitii verba ista, [quem in vocatione sua confirmavit,] ut mox statuerit ac determinaverit persistere in prima vocatione, neque consanguineorum verbis aut persuasionibus aures accommodaverit. Itaque perseveravit & professionem nuncupavit, evasitque unus e præstantioribus pietate & doctrina Ordinis nostri hominibus: adeo verum effectum sortita est vox P. F. Thomæ, uti post temporis decursu patuit in provincia Bætica; nos autem provinciæ Aragoniæ Religiosi testimonium perhibere possumus de singulari prudentia, caritate & religione, qua ad gloriam Dei bonus P. F. Rodericus de Solis reformavit hanc [nostram provinciam;] ubi vixit, donec a Domino ex hac vita ad quietem (prout ex gestis & obitu credendum est) sublatus est æternam.

[172] [fuit in veneratione.] Dein P. F. Thomas post elapsum circiter annum Hispalim rediens, ut secundo [domum illam] inviseret, dictum F. Rodericum de Solis jam tum solemnibus votis obstrictum offendens, atque boni ingenii adolescentem esse comperiens, secum abduxit, studiis operam daturum Salmanticæ, in itinere per exemplum suum ac consilia ipsum imbuens omni sanctitate & religione. Cum in conspectum Salmanticæ pervenissent, sub ingressum dixit: Observastin', fili, quod in tam longo itinere atque in transitu tot vicorum & agrorum, ubi offendimus tot agricolas, gentem, quæ communiter oblectatur incessendo peregrinos, & maxime monachos, mille ineptiis ac dicteriis, in nos nullum umquam verbum conjecerint; sed contra salutarint reverenter universi? Id equidem tum non adverti (aiebat mihi P. de Solis) at postmodum, majore experientia edoctus, gnarusque, quanto esset in honore ac veneratione per Hispaniam universam, consideravi id vehementer i.

ANNOTATA.

a Verba Hispanica ita proprie sonant: Fore ut … lites ac jurgia haberet cum omnibus & omnes cum ipso: sed malui illis supponere ipsa verba Scripturæ sacræ Genesios 16 ℣ 12.

b Hisp. el canonicato magistral, verisimiliter quia canonicatui annexa est lectio seu canonum seu theologiæ, vel etiam sacræ Scripturæ.

c Vulgo Origuela vel Orihuela, quæ & Latino recenti Oriola dicitur, civitas Valentiæ regni episcopalis sub Valentino archiepiscopo.

d Veteris Castellæ civitas sub archiepiscopo Toletano.

e Vulgo Ciudad Rodrigo, Latine etiam Civitas Roderici, in regno Legionensi episcopalis sub archiepiscopo Compostellano; episcopos ejus recenset Ægidius Davila in Theatro ecclesiastico Hispaniæ:unde suspicor viro huic, quem doctorem Velasco nuncupat Salonius, nomen fuisse Antonio Ramirez de Aro, patriam vero Villam-Escusam de Aro, locum Castellæ novæ. Sedit sub annum 1539. Aliis idem episcopatibus præfuit, teste laudato Ægidio; paucis illos indicat Didacus de Colmenares in Historia Segoviensi pag. 650 his verbis: D. Antonius Ramirez de Haro Villascusanus patria, varia litterarum eruditione refertus, episcopus Auriensis, Civitatensis, Calagurritanus ac denique Segoviensis anno MDXLIII. Certe alium inter Rodericopolitanos seu Civitatenses Roderici episcopos sub ista tempora non reperi, qui a Salonio indigitari potuerit; verisimiliter ex Villascusano Velasco fecerit,

f His subdit auctor, verba Sancti utcumque similia fuisse verbis Christi in Euangelio; id autem prætermisi, quia ad historiam non pertinet.

g Is Sanctum in Philosophia professorem habuit. Videri potest Mugnatonius num. 2.

h Ita lego in duplici exemplari Hispanico; at quoniam hic citatur ut vir istorum temporum celeberrimus, vix dubito, quin legendum sit Cano, designeturque Melchior Canus, Canariensis episcopus.

i Hinc pergit Salonius ad caput 17, cui hunc titulum annexuit: De insigni opinione, qua fuit P. F. Thomas apud personas in Italia præstantiores. Hoc ego brevitatis causa præterii, utpote præter id, quod ex titulo generatim intelligitur, nihil continens, quam Elogium & gesta Eminentissimi Hieronymi Seripandi, hujusque epistolam ad S. Thomam, hic in Vita memoratam num. 87; quam unam huc transfero. Venerabili & nobis in Christo Jesu dilecto magistro fratri Thomæ a Vilanova Ordinis Eremitarum sancti patris nostri Augustini; Burgis. Fr. Hieronymus Neapolitanus, Ordinis Eremitarum sancti Augustini Prior generalis indignus. Venerabilis & nobis in Christo Jesu dilecte salutem. Eram satis mea sponte incitatus miro quodam desiderio videndi te ex his, quæ de te (hoc est) de doctrina & vitæ tuæ innocentia in Italia audieram: at vero ut clarissima & una omnium voce in Hispaniæ regionibus, quas hactenus peragravi, audita a me sunt, quæ de iisdem rebus magnæ fidei & auctoritatis viri prædicant, ardere cœpi cupiditate quadam incredibili & admirabili cognoscendi, complectendi & audiendi Virum, quem quærebat anima mea. Sanctissimi Spiritus munera divisa sunt ea, ut arbitror, ratione, quia omnium mens una mortalis capax non est; propterea alteri datur sermo sapientiæ, alteri sermo scientiæ, nosti tu cætera, ut recensere non oporteat. Sed, o bone Deus, quid audio! Divina omnia munera cumulatissime tibi esse concessa, ita ut idem sis eloquentissimus divini Verbi interpres & vitæ ac sanctimoniæ tanta integritate, ut summos illos primos nostri Ordinis Patres non sequi sed præire videaris. Hæc scripsi ad te, ut scias, me vehementi affectum lætitia pro his, quæ dicta sunt mihi, atque Domino, qui hæc tibi affluenter dedit, gratias egisse, quando hac tempestate magnam vidi virorum talium inopiam; contigitque mihi in hac mea diuturna peregrinatione, reipublicæ nostræ gratia suscepta, magna terrarum spatia videre sine rore & aqua. Utinam vero reperiam aliquem Heliam zelo commotum pro Domino Deo exercituum, ad cujus oris verbum ingens post tenebras, nubem & ventum fiat pluvia super terram. Quare, charissime Frater, nisi velis, quod turpissimum est, amore & benevolentia provocatus non respondere, huic nostræ diuturnæ siti satisfacere cogita: id autem facies, si redeuntibus nobis ex Lusitania, quod futurum, volente Deo, speramus per Septembris initia mensis, obviam Toletum usque venias. Atque etiam si absque magno tuo incommodo fieri possit, cupimus, etiam antequam Toletum nos perveniamus, videre te: (est enim omnis moræ Christianus amor impatiens) ut nostris molestiis, laboribus & solicitudinibus levamentum aliquod afferas. Hoc etsi certo sciamus, te pro tuæ naturæ onitate alacriter facturum, ut tamen, quam vehemens nostrum sit ejus rei desiderium, intelligas, tibi in meritum sanctæ obedientiæ præceptum esse volumus. Quod si perfeceris, nihil nobis contingere poterit, neque charius neque jucundius. Amor in te noster longiorem certe epistolam requirebat, sed maxima spes, quam in tua prudentia & humanitate collocavimus, te nullo umquam tempore nobis neque opera, neque consilio, neque labore defuturum pollicetur. Vale in Domino. Ex Hispali die XXVI Junii MDXLI. Fr. Hieronymus Gñlis indignus. Hactenus Seripandus, cujus præclara gesta tot scriptores litteris celebrarunt, ut minime opus sit assignare aliquem speciatim.

* Hisp. estrado

CAPUT XVI.
Fugit dignitates, archiepiscopatum Granatensem renuit; ad Valentinum de signatus diu multumque reluctatur.

a

[ad exemplar Sanctorum dignitates fugiens,] Legimus b de antiquis Sanctis, ac gloriosis Patribus, quos Spiritus sanctus aliorum in Ecclesia sua magistros constituit, quod, quamvis plures ex iis admirabili alacritate ac lætitia sese offerrent ad martyrium; episcopatus autem ac dignitates magis fugitarent omnes, quam mortem ipsam, perpendentes, quam strictam ac rigidam rationem supremus ille Pastor & animarum nostrarum Episcopus ab omnibus Ecclesiæ suæ [pastoribus] exacturus sit de ovium suarum negligentiis ac peccatis. Eorum ex numero quoque fuit bonus pater noster F. Thomas, fugitans, quantum poterat, officia, atque episcopatus & dignitates aversans. Atque idcirco tum publice tum privatim, tum in colloquiis tum in suggestu aiebat, se magna commiseratione, & nulla invidia affici erga eos, qui ad officia provehuntur, quæ tot tantaque sanctitatis exempla requirunt, ac tot tamque abscondita habent pericula. Judicabat certe ac loquebatur Servus Dei, ut verus sancti patris sui Augustini filius, ita de sese scribentis: Perspiciens, quod fideles doctrinam ac mores meos æstimare utcumque inciperent, numquam me contuli ad locum seu ecclesiam, quam episcopo destitutam noveram, ne tantum amitterem bonum, quantum est securitas, quam promittit demissa subditi conditio, utque memet subducerem grandibus periculis, quibus sese exponit, qui antistitis sedem & cathedram conscendit c.

[174] [archiepiscopatum Granatensem renuit;] Cum secundo obiret provinciæ præfecturam, vacavit archiepiscopatus Granatensis; imperator Toleti exsistens, pro benevolentia ac religione, qua ferebatur in doctrinam P. F. Thomæ, magnaque opinione de insigni ejus pietate & prudentia, multis experimentis comprobata, etiamsi nec præsens ibi adesset P. F. Thomas (perlustrabat enim provinciam) nec persona alia pro ipso intercederet, proprio motu, securus de insigni fructu per ipsum faciendo in quacumque ecclesia ipsi committenda, archiepiscopum Granatensem designavit. Vocatus est, ut electionem acceptaret; at vero, qua debuit humilitate & comitate majestatem suam oravit, ut revocaret, aliumque eligeret. Amici aliquot multum impellebant, ut admitteret; sed noluit umquam. Cum autem in provincia, utpote cui ipse præerat, nullum haberet superiorem, qui juberet, vel ad id obligare posset, nec tantam id temporis illius ecclesiæ necessitas moram pateretur, quanta requirebatur ad scribendum patri generali, atque hujus exspectandum responsum & mandatum, collatio ista suppressa est silentio: quamvis nota fuerit multis, uti constat ex processibus & nominatim ex libro, in quo exstant juramenta alumnorum majoris collegii Complutensis, atque ex eo, quod testatur pater Ossorno perpetuus collegii Vallisoletani Ordinis nostri administrator, referens, quod pater Orosco, (cujus sanctitas & doctrina nota erat in aula, atque æstimata a Philippo secundo rege,) in sermone habito in conventu nostro Vallisoletano, (ubi præerat,) die, qua intellecta fuit mors, & funus celebratum patris D. Thomæ, cui sermoni ipse, qui testatur, interfuit pater Ossorno, inter alia in laudem humilitatis ac pietatis P. F. Thomæ dixerit, eum, secundo provinciæ Castellanæ præpositum, a Carolo quinto cæsare electum fuisse ad archiepiscopatum Granatensem, nec ullo modo voluisse acceptare.

[175] Eo deinde, quo diximus, modo suppressa est Granatensis electio, [vacante dein Valentino,] ac lætus ille & hilaris in priore statu perseverabat, Domino serviens in Ordine iisdem occupationibus atque officiis, quibus ante: donec anno millesimo quingentesimo quadragesimo quarto bonis ac justis de causis abdicavit sese archiepiscopatu Valentino illustrissimus & reverendissimus dominus D. Georgius ab Austria, Caroli quinti imperatoris patruus, & a Paulo tertio PP. ab ista ecclesia promotus fuit ad Leodiensem, episcopatum ac dignitatem e præcipuis & maxime æstimatis in Germania, ob ea, quæ illi sunt annexa. Facta ista renuntiatione Christianissimus cæsar pro sancto suo zelo mox curam habuit pastorem præponendi vacanti sedi Valentinæ.

[176] Narrant nonnulli in processu, audivisse se rem notabilem & quasi miraculosam, [miro eventu] relatamque tamquam certissimam, quæ contigerit in electione hujus Servi Dei ad archiepiscopatum Valentinum. Speciatim autem testium unus affirmat, eam ab ipsomet patre D. Thoma, postquam jam aliquot annos archiepiscopatui præfuerat, communicatam fuisse cum hujusce reipublicæ incola, viro valde honorato, quo dictus Dominus [Thomas] utebatur familiariter, nomine Bernardo Simon, & ex quo eam didicerit ipse testis. Imo excellentissimus ac reverendissimus dominus D. Joannes de Ribera, patriarcha Antiochenus & Valentinus archiepiscopus, (cujus sanctitas, nobilitas, prudentia, ac reliquæ dotes, magno principe & præsule [dignæ] notæ sunt universis, eruntque in æterna memoria,) quadam occasione, me præsente, asseruit, eamdem sibi narratam fuisse, ut a teste oculato, ab aliquo e religiosissimis ac doctissimis patribus, quos nostris temporibus habuit Ordo sancti patris Dominici, cui nomen erat magister F. Petrus de Salamanca, quique per Flandriam ac Germaniam comes fuit P. F. Petro de Sotomajor, Caroli quinti imperatoris confessario.

[177] Est autem hæc: Imperator volens isti ecclesiæ sufficere antistitem, [a Carolo quinto] designavit alterius Ordinis religiosum, jussitque secretarium suum pro eodem libellum conficere. Abiit ad conficiendum secretarius, & loco ejus, quem designaverat imperator, inscripsit ei [nomen] P. F. Thomæ de Villanova ex Ordine sancti patris Augustini, certo existimans, hunc a cæsare sibi fuisse nominatum. Rediit cum libello per cæsarem confirmando, &, ut conspexit eum Chistianissimus princeps, dixit; Quid abs te factum est, quid scripsisti? Neque enim ego tibi designavi fratrem Thomam de Villanova, sed talem ex Ordine S. Hieronymi. Obstupescens secretarius reposuit: Summa cum veritate [affirmo] sacræ tuæ majestati, non alterius nomen a me intellectum fuisse, quam fratris Thomæ a Villanova; verumtamen in promptu remedium est: reddat mihi libellum tua majestas, & mox alium expresso patris alterius nomine, conscripsero. Tum imperator motu proprio, nec ab alio interpellatus pro P. F. Thoma, libellum flagitanti & alterum confecturo secretario dixit: Nequaquam: hunc volo, non quemvis alterum, nec est, cur conficiatur libellus alius. Quippe cum ipsum scripseris, me nec mandante, nec alio suadente, vel suggerente patris istius mentionem, nec ulla impellente ad id humana ratione, sed solum quia certo tibi eum nominasse visus sum, opus Dei hoc est, ejusque est electio, non mea; a me prior processit; ejus vero, quam tu scripsisti, ac tradidisti mihi, Deus auctor est: spondeo, hanc maxime securam esse: atque ita lubens lætusque confirmavit.

[178] [archiepiscopus designatur:] Libellus ille una cum aliis litteris mox ex Germania missus est Vallisoletum, ubi tum commorabatur serenissimus princeps D. Philippus, qui post rex noster fuit & dominus ejus nominis secundus, quique ea tempestate universam Hispaniam pro patre gubernabat, & ubi similiter habitabat P. F. Thomas, Prior conventus S. Augustini in eadem civitate. Pro ingenti amore ac benevolentia, qua in ipsum ferebantur omnes, summam hujus electionis nuntius universæ aulæ attulit voluptatem, & eximio omnium applausu susceptus est, speciatim serenissimi principis, qui amabat eum ac venerabatur, ut egregium Dei Servum. Sed, uti referunt testes, [nuntius ille] quamvis ad omnes lætus admodum veniret; ipsi tristis fuit, molestus valde, & luctificus.

[179] [accepto nuntio, dolet] Nam inter alia, quæ pro concione de P. F. Thoma sermonem habens, quando ejus exsequiæ celebrabantur, dixit benedictus P. F. Orosco coram P. F. Joanne Ossorno, qui id testatur, unum hoc notatu dignum erat. Quo tempore vir nobilis e præcipuis principis domesticis afferret libellum archiepiscopatus Valentini, distinebatur P. F. Thomas in choro cum communitate [recitando] Officii Completorio. Janitor aliquam rei notitiam nactus, confestim ad chorum abiit, annuntiaturus, adesse illic virum nobilem cum mandato principis, & intellexisse se, esse litteras ab imperatore. Respondit autem ille; juberet ipsum exspectare, donec absolveretur officium & egrederetur. Janitor præ lætitia, qua eum affecerat bonus de litteris majestatis suæ nuntius; dum P. F. Thomam moniturus adierat, non fuerat ingressus cum omni modestia ac decentia debita, sed gestu alacriore & altiore voce, quam locus exigeret, ut religiosi, qui choro intererant, aliquid subintelligerent, & læto nuntio gauderent. Ægre admodum id habuit P. F. Thomam; quamvis tum temporis dissimularit. Nihilominus perseveravit in Officio usque ad finem Completorii, exspectavitque donec egrederentur reliqui religiosi. Finito [Completorio,] inter postremos egressus est, & excepit mandatum principis a nobili illo viro allatum, ac missum libellum pro archiepiscopatu Valentino. Dimisit illum quam mox nullum ei elargiens donum, nec gratias referens, ut solent alii, dicens dumtaxat, deosculari se manus principis, iturumque se ad ipsum quamprimum ad rem pertractandam.

[180] [supplex adit Philippum secundum,] Ut abierat vir nobilis, signum dari ære campano jussit ad cœnam, &, congregata communitate, advocari janitorem, quem, dum advenerat, non tantum serio corripuit de immodesto ac indecenti in chorum ingressu, verum etiam flagellis cædi jussit. Unde apparet, quantam reverentiam ipse Dei Servus servaret in choro, quantamque [ab aliis] servari cuperet; præsertim dum recitabatur Officium divinum; & quam parum voluptatis, imo quantum ægritudinis ipsi afferret nuntius libelli & electionis: hoc autem postmodum sufficienter manifestavit; etenim die postero, cum tota nocte Domino se primum commendasset ac Rem divinam magna pietate peregisset, assumpto libello, ad aulam se contulit, & obtenta facultate accedendi ad serenissimum principem, dixit, se plurimas habere gratias de favore, per cæsarem ac principem sibi exhibito, atque ea de causa eorum se manus deosculari in infinitum; at vero quoniam ipse sibi probe notus esset, sciretque, quam ad onus istud foret incapax, rogare se humiliter, ne moleste ferret princeps, si a sese non acceptaretur, & ad pedes ejus provolutus, aiebat, referri a se libellum, orabatque enixissime principem, ut recipere illum ne gravaretur; quandoquidem non esset admissurus episcopatum ullum.

[181] Attulit rationes aliquot princeps, quibus ad suscipiendum induceret; [& huic ad suscipiendum hortanti] nam, cum ante recusasset Granatenses [infulas,] verebatur, ne animum cæsaris patris sui offenderet, si minus acceptaret Valentinas. At ne sic quidem persuasum illi est, ut tantum onus admitteret, sed ut denuo serenissimo principi humillime supplicaret, ut ignosceret sibi, nec iniquo animo ferret; quandoquidem id serio Domino commendasset, atque jam dudum ita apud animum suum statuisset, certo sciens, animæ saluti ac conscientiæ suæ tranquillitati congruum esse, perseverare toto vitæ tempore, atque immori observantiæ Ordinis sui, nec statum mutare vel suscipere episcopatum. Atque ita nulla ratione ad suscipiendum inductus, debita cum urbanitate impetravit a principe discedendi veniam.

[182] Rei exitum intelligentes D. Petrus Velasco, militiæ Castellanæ præfectus, [atque urgentibus magnatibus] ac D. Franciscus de los Cobos, commendator major Legionis, uti & nonnulli viri illustres alii, qui illo utebantur familiariter, mox subsecuti illum sunt, impulsuri, ut acceptaret, considerans, fore ut in hoc obsequium præstaret Deo, ac voluptate afficeret eos, quibus tantum debebat amorem, quanto ipsum prosequebantur princeps serenissimus ejusque parens imperator, qui procul omni dubio nec immerito ægre ferret, percipiens reluctari ipsum cuilibet electioni de fe factæ. At nemo fuit ad persuadendum idoneus. Cardinalis dominus Joannes Tavera archiepiscopus Toletanus certior factus, quod nemo illorum magnatum suis rationibus efficere potuisset, ut a sententia recederet, adiit ipsum, & clauso ostio cum ipso secessit seorsum objurgaturus, quæsivitque, quid causæ esset, cur homo tam pius & humilis usque adeo pervicax suæque opinionis tenax perstaret, nec submittere se vellet judicio amicorum, quorum, utpote virorum gravium, prudentium ac piissimorum, consilio assentiri oportebat, ac proin admittere [archiepiscopatum;] quoniam juxta omnium sententiam & Dei & cæsaris obsequio id congruebat; &, [inquiebat] dum secus fit, manifeste resistitur rectæ rationi ac divinæ voluntati, cujus ductu, certum erat, factam esse collationem; dum nec ipse per se vel per amicos eam sibi comparaverat, nec facta erat ex favore humano, sed manifesto e cælis mandato, quod suggessit Deus imperatori domino nostro, cujus pietatem ac zelum ipsemet apprime noverat. Hæc persuasio expugnatura fuisset animum cujuslibet alterius, effecturaque, ut mutaret sententiam. At ne minimum quidem profecit; uti Vallisoleti ac per universam Castellanam provinciam publice notum fuit, patebitque evidenter ex litteris, quas ex autographis descriptas mox hic subjiciam.

[183] At vero [Thomas] prosternens sese ad pedes illustrissimi Cardinalis, [diu multumque] quem diligebat ac reverebatur multum, & a quo amabatur valde, profusis lacrymis supplicavit, ne, si bene sibi vellet, rem istam exigeret; sed secum ad cæsarem litteras destinare dignaretur, juvaretque, quominus offenderetur sua majestas vel moleste ferret, non acceptari [archiepiscopatum,] declarans, unicam, quæ ad hoc movebat, rationem esse salutis suæ securitatem, metumque, ne eam in episcopatu magno exponeret periculo. [Oravit autem,] ut & hoc ipsum persuaderet serenissimo principi. At quid facturi ac dicturi fuissent magnates illi, si novissent id, quod actum fuerat cæsarem inter & ejus amanuensem super misso, uti hic retulimus, libello, quemadmodum intellexerunt ac noverunt postea?

[184] [reluctatur.] Magnates isti una cum Cardinale, (quem exspectaverant, cognituri, an ad acceptandum permovisset,) abierunt magno affecti doloris sensu, attendentes, obtineri a nemine potuisse, quod cupiebant ac desiderabant. Itaque, Domino Deo ad majus sancti Præsulis meritum rem dirigente, statuerunt suppliciter orare principem, quem & in hoc valde propensum noverant, ut litteras, quales & ipsi missuri erant, dirigeret ad Ordinis provincialem, qui ipsi præceptum injungeret. Nam licet clare perspicerent, statutum, determinatum ac fixum F. Thomæ esse non admittere [archiepiscopatum;] tamen certum esse credebant, pro sua humilitate ac pietate, cum a præposito mandatum acciperet, facturum ex obedientia, quod nullo modo facturus erat, proprio arbitrio relictus d.

ANNOTATA.

a Meminerit lector, caput hoc apud Salonium esse decimum octavum, quoniam dictis de causis bina rescindenda existimavi.

b Etiam hujus capitis initium omisi; quod meram contineat doctrinam biographi, dicentis, viros sanctos plerumque dignitates refugere ex propriæ infirmitatis agnitione, idque probantis primo per exemplum Moysis Exod. 3 & 4, dein primorum Ecclesiæ Patrum, unde exordior.

c Similia habet sanctus Doctor in editione Parisiensi anni 1683 tom. 5 serm. 355 alias 49 de diversis Col.Verba ipsa accipe: Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam cœperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc & agebam, quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer.

d Prætermisi hic aliquot lineas, quibus biographus, uti jam insinuaverat supra num. 87, divina providentia factum ait, ut Sanctus anno 1541 toti provinciæ præpositus non fuerit, haberetque anno 1544 superiorem, qui ad Valentinas infulas ex obedientia impellere valeret. Præterea caput hoc, quod apud Salonium est ultimum libri primi, ac solito prolixius, in duas partes divisi; adeo ut quæ mox sequuntur nostro cap. 17, ad idem ejus ultimum pertineant. Denique de S. Thomæ electione ad archiepiscopatum etiam disserui in Comment. prævio § 7.

CAPUT XVII.
Ex obedientia admittit archiepiscopatum Valentinum, & consecratur.

[Tandem a provinciæ præside] Scripsit itaque princeps serenissimus; scripserunt & Cardinalis & magnates Toletum, ubi tum temporis degebat P. F. Franciscus de Nieva provinciæ præpositus a, creatus in supradictis comitiis anni millesimi quingentesimi quadragesimi primi, qui & unus erat ex iis, qui a P. F. Thoma habitum acceperunt, ut dixi capite XIV. Memoratus provinciæ præses perlegens principis ac magnatum epistolas, & perpendens, quantum utilitatis & obsequii sua prudentia, pietate ac doctrina P. F. Thomas esset Domino præstiturus in quacumque ecclesia [constitueretur episcopus,] respondit singulis, æquissimum sibi videri, quod desiderabant & exigebant; idemque perscripsit ad ipsum [P. Thomam;] præcepitque ex obedientia & sub pœna censuræ Ecclesiasticæ acceptare quam mox, mittens ipsi in fasciculo litterarum, quibus principi ac magnatibus respondebat, hanc cum mandato epistolam.

[186] “Reverendo admodum patri F. Thomæ a Villanova, [ex obedientia jussus] monasterii sancti patris nostri Augustini Priori, Vallisoleti: Prior provincialis. Reverende admodum Pater. Accepi epistolam a principe domino nostro, qua significat, Paternitati vestræ a cæsare collatum esse archiepiscopatum Valentinum; & quia ex eadem etiam didici, collationem istam a vestra Paternitate recusari, præcipio Paternitati vestræ, ut, visa hac præsente nostra epistola, intra spatium viginti horarum, acceptet collationem archiepiscopatus Valentini, ea forma ac modo, quo illam fecit imperator: utque plus meriti inde referas, præcipio in virtute sanctæ obedientiæ & sub pœna excommunicationis, trina canonica monitione præmissa. Hoc autem præcipio, quia certus, id valde acceptum fore Deo, uti & imperatori. Dominus noster reverendam admodum Paternitatem vestram conservet, ac dextera sua semper tueatur, ut fructum producat Ecclesiæ suæ. Toleti secunda Augusti b millesimo quingentesimo quadragesimo quarto. Paternitatis vestræ frater F. Franciscus de Nieva provincialis”.

[187] Hujus virtute præcepti, & urgentibus vehementer per dies istos tum magnatibus tum patribus gravioribus Ordinis, [acceptat.] qui his conatibus jungebant multa Missæ sacrificia ac preces, ut Dominus animum ipsius inclinaret in id, quod de majori ejus esset obsequio, admisit archiepiscopatum Valentinum die festo beatæ Mariæ Virginis ad Nives c. Nam idem litterarum lator discesserat, reversusque fuerat omni cum celeritate. Quoniam vero ex mandato obstringebatur ad acceptandum intra spatium horarum viginti, non erat locus procrastinationi: etenim princeps reversum cursorem extemplo Prioris provincialis litteras ad ipsum perferre jussit; atque ita, seposito proprio judicio, &, quod firmiter conceperat, animi decreto, necesse illi fuit assentiri statim, ac cæsaris collationem & libellum acceptare, ne obedientiæ, quam voverat, obluctaretur, quamque sequendo noverat, se obsequi divinæ voluntati.

[188] Anno priore, millesimo quingentesimo quadragesimo tertio, [Fuerat ante jussus examinare Ordinis Constitutiones] Romæ celebrata fuerant comitia Ordinis nostri generalia, ac decretum, ut Ordinis nostri constitutiones, quæ tum ob antiquitatem ac vetustatem, tum ob temporum immutationes, in meliorem formam redigendæ erant, committerentur quibusdam e patribus prudentia, pietate & zelo præstantioribus. Eum in finem ex toto Ordine designati sunt patres quinque, Itali tres, Gallus unus, Hispanus item unus. Itali & Gallus delecti sunt ex iis, qui comitiis intererant, ab omnibus ad eam provinciam judicati maxime idonei; pro Hispaniis autem, P. F. Thomas, quamvis absens, electus tamen fuit ob relationem, quam de vita ejus, doctrina ac prudentia in frequenti cœtu fecit reverendissimus Seripandus, Prior generalis. Sed post novam archiepiscopatus Valentini collationem, perspexit, se non posse vacare negotio, sibi in comitiis generalibus commisso. Mox itaque, ut filius obedientissimus ac humillimus, scripsit ad dictum patrem generalem, tum ut indicaret electionem de se factam a cæsare, tum ut correctio Constitutionum Ordinis, sibi injuncta, alteri committeretur. Visum est mihi etiam has litteras hic recitare, quia inde plane videbitur, quo modo & qua via Dei Servus ad dignitatem & cathedram archiepiscopalem pervenerit.

[189] [idcirco electionem suam Generali suo significans,] Sic habent litteræ: “Reverendissimo patri, magistro F. Hieronymo Seripando, Priori generali Ordinis sancti patris nostri Augustini. Romæ. Reverendissime pater: Gratia & pax sit tibi a Domino. Non scripsi citius ad reverendissimam paternitatem vestram, quia certi non erant tabellarii, ac iter Romanum minus tutum. Nunc res accidit, ob quam opus fuit adhibere cursorem extraordinarium. Est autem hæc. Imperator cum exercitu suo existens in Germania, non interveniente pro me persona aliqua, sed motu ac judicio proprio, me, ab hujusmodi seu cogitatione seu desiderio valde alienum, denominavit archiepiscopum Valentinum. Hanc electionem a divina manu factam esse, multorum est opinio: & quamvis mihi fatius erat persistere in pace ac tranquillitate vitæ monasticæ, quam fueram professus, pater Prior provincialis sub pœna censuræ Ecclesiasticæ præceptum ad me misit, ut statim intra spatium horarum viginti admitterem collationem, sicut exigebat imperator; atque ita compulsus præcepto superioris mei non potui non admittere.

[190] [alium isti examini subrogari postulat.] Hoc ad reverendissimam paternitatem tuam perscribo, ut mihi tamquam filio, quem tanta benignitate prosequitur, bene precetur, &, quod factum est, probet atque confirmet; quoniam in toto negotio animus mihi fuit non refragari obedientiæ ac divinæ de mea persona dispositioni, fore confisus, ut mihi vires & facultatem suppeditet ad onus ac ministerium tam sublime requisitas: cum ad nihil aliud aspirem, quam ad sanctum ejus obsequium. Quod si autem electionem hanc confirmaverit sua Sanctitas, haud potero perficere, quod a reverendissima vestra paternitate & a patribus comitiorum generalium commissum fuit super constitutionibus, aliis quippe negotiis occupandus. Quacumque tamen in re, spectante ad obsequium reverendissimæ paternitatis vestræ atque ad honorem & progressum Ordinis, me, ut filius obedientissimus, exhibebo semper paratissimum. Dominus noster reverendissimam paternitatem vestram servet, conservetque annis pluribus ad sui obsequium & Ordinis emolumentum. Vallisoleti duodecima Augusti millesimi quingentesimi quadragesimi quarti. Reverendissimæ paternitatis tuæ filius obsequentissimus Frater Thomas a Villanova d”. Isto modo factus est Dei Servus archiepiscopus Valentinus, atque una tam sanctus ac verus Pastor, ut libro secundo edocebimur.

[191] Magna omnes, qui eum noverant, incessit lætitia, [Magnum ex ejus electione gaudium præsertim Valentiæ.] quod viderent, tam probis manibus commissum esse regimen ecclesiæ tam eximiæ, qualis est Valentina, eamque sat manifestarunt litteræ, quas antistites multi ac viri illustres tum ex Hispania tum Roma ad ipsum destinarunt, quasque brevitatis sectandæ causa hic prætermitto: quamquam valde notabilis sit modus scribendi omnium: quippe probe gnari, quam esset vir humilis & solitudinis amans, omnes mittebant litteras quasi consolatorias super tristitia ac dolore, quo procul dubio ipsum ex nova dignitate afficiendum judicabant: nemo in litteris gratulabatur ipsi, sed ecclesiæ ac regioni, quæ tali Patre ac Præsule erat gavisura. Hic autem Valentiæ, ut referunt testes multi, maxima fuit lætitia, cum primum vulgata fuit ipsius electio, factaque a pluribus, qui variis in occasionibus in Castella ac præsertim Burgis & Vallisoleti fuerant versati, relatio sanctitatis ejus & doctrinæ. Allato autem nuntio, quod admittere renuerat, cor [omnium] quasi [tristitiæ] nebula coopertum fuit; at vero, ubi intellexerunt, acceptatum ab ipso esse [archiepiscopatum,] non secus fuit, acsi cælum ipsis nova & extraordinaria serenitate aperiretur.

[192] Observatu dignus quoque est tum Pauli tertii Pontificis in Bulla de archiepiscopatu ad illum directa, [Paulus III PP. in Bulla, & Philippus princeps in litteris] tum principis in litteris ad rei exsecutionem conscriptis, loquendi modus de ejus religione ac doctrina. Pontifex enim ad cælum usque extollit eruditionem ejus ac vitam integram & religiosam, palam faciens, quantam ex bono odore famæ ejus de ipso concepisset existimationem, quantamque fiduciam de ingenti fructu, quem isti ecclesiæ tum in re spirituali tum in temporali erat allaturus. Serenissimus princeps in litteris, ad excellentissimum Calabriæ ducem, tum Valentiæ porregem, uti & ad magistratum & ad capitulum directis in laudem hujus sancti Præsulis, dans testimonium de præstantia viri ac Præsulis, quem cæsar parens suus ipsis destinabat, ac de causis, quæ illum impulissent, præter alia sic scribit.

[193] “Consideratis vitæ integritate, morum puritate, [impense illum laudant; solus ipse dolet:] singulari eruditione ac scientia, insigni sanctitate, religione ac doctrina aliisque egregiis meritis & virtutibus admodum reverendi in Christo patris fratris Thomæ a Villanova ex Ordine sancti Augustini, visum est cæsareæ Catholicæ ac regiæ majestati, imperatori, domino & parenti meo, eum ipsum, utpote quem novit optime, cujusque bonas & præclaras dotes plene perspectas habet, eligere ac nominare hujusce civitatis archiepiscopum. Unde vos admodum felices reputetis necesse est, Deo infinitas agatis gratias, atque multum oretis pro cæsare, ejusque in re qualibet felicibus successibus ob tam insigne beneficium, quo vobis de Pastore tam bono prospexit &c.” Verumtamen quanto ea dignitas aliis erat [majoris] lætitiæ occasio, quantoque sanctior & aptior apparebat electio, qualis reipsa erat, tanto majore tristitia atque ægritudine afficiebat animum ipsius, prospicientis tam grave onus sibi impositum esse, quale est cura tot animarum, & obligatio reddendæ rationis [pretiosi] sanguinis, a Jesu Christo Redemptore nostro pro illis profusi. Quapropter tristis incedebat per omnes hosce dies, nec accurrentium gratulandi causa amicorum salutationes admittebat, nisi eas, a quibus sese omnino excusare non valebat; nec, quod moris est, dona impertiebatur afferrenti Bullas. Affligebant enim ipsum summopere tum quies & securitas, quam amittebat animus, tum pericula, quibus sese exponebat, subiens officium tam laboriosum, tantisque obnoxium obligationibus, quantas in se complectitur nomen ipsum episcopi. Agnovit istud sufficienter ac magna cum humilitate in litteris post receptas Bullas archiepiscopatus ad Sanctitatem suam destinatis, sic scribens:

[194] [scribit Pontifici;]Beatissime Pater: Litteras Sanctitatis vestræ sub plumbo, quibus me ecclesiæ Valentinæ in archiepiscopum & pastorem præfecit, nuper accepi non sine timore multo & tremore. Quis enim tanti ministerii pondus, & tam sublimis dignitatis fastigium (si fidei lumen habet, & futuri judicii, ac reddendæ rationis immemor non est) subire non vereatur? Faciat hoc piissimus ac clementissimus Christus, ut Ecclesiæ suæ Catholicæ, ad quam suo & suorum sanguine fundandam de cælo descendere dignatus est, idoneus minister inveniar, ut Sanctitati vestræ, cui pro tanta in me benevolentia gratias nullo sermone referre sufficio, vel sic ex parte opere respondeam, ut injunctum officium diligenter ac fideliter exequar. Nihil enim gratius acceptabiliusve Beatitudini vestræ crediderim, quam ad Ecclesiam Dei sibi commissam regendam, conservandam & ampliandam, quos in partem solicitudinis vocat, fideles ac promptos coadjutores invenire. Et ad hoc velle quidem pro certo adjacet mihi, utinam & perficere condonetur! Cæterum si quid est in me virium aut sufficientiæ, id totum hac sua clementia sibi vestra Sanctitas vindicavit. Ita ut neminem subditorum gratiorem, humiliorem, & ad omnia mandata paratiorem, (ut par est,) toto orbe Sanctitas vestra reperiat. Testimonium quoque præstiti juramenti ante consecrationem, (ut moris est,) sicut per easdem literas Beatitudo vestra exposcit, cum his literis mitto. Valeat pia & benigna Sanctitas vestra ad multos annos ad Ecclesiæ Dei utilitatem & pacem. Sanctitatis vestræ humilis & devota creatura frater Thomas a Villanova e”.

[195] [consecratur episcopus.] Confirmata a Paulo tertio Pontifice electione P. F. Thomæ ad archiepiscopatum Valentinum, facta per Carolum quintum imperatorem, & acceptis a Sanctitate sua Bullis, quarum dominus Cardinalis archiepiscopus Toletanus Joannes Tavera, (quoniam noverat paupertatem ejus, qui omne, quod accipiebat, in pia opera expendebat, vel communi usui conventus sui applicabat, nihil quidquam sibi reservans,) expensas fecit, mox in ipsa Vallisoletana civitate ob eodem Cardinale magna solemnitate & sacris cærimoniis, quas in similibus actionibus adhibet ac semper ab initio adhibuit, a beatis Apostolis instructa, Ecclesia Catholica, inauguratus est. Inaugurationi præter tres episcopos, ad istum actum requisitos, adstitere summa animi voluptate pro affectu & amore, quo in ipsum ferebantur, plures alii, magnates multi, & viri titulis insignes, meliorque ac major pars aulæ. Finito actu, plures in genua se prosternebant, imo alii alios protrudebant, ut manus ipsi deoscularentur; alii vero nec pauci ad deosculandos pedes procumbebant, felicemque se existimabat, quisquis ad ipsum poterat attingere. Quoniam autem amabant ac reverebantur illum universim omnes, lacrymas multas isti affectui ac lætitiæ permiscebant pene omnes, cogitantes, quod ad ecclesiam suam brevi esset profecturus, & ipsi tanta ejus doctrina ac consolatione destituendi.

ANNOTATA.

a Provinciæ regimen tenuit R. P. de Nieva a mense Novembri anni 1541 usque ad diem 2 Maii 1545.

b Hispanice, quo idiomate dat epistolam Salonius, a dos de Agosto: Coccinus tamen in Relatione pag. 606 scriptam esse ait sub die VII Augusti. Verba huc transcribo, utpote paucis complectentia, quæ hic & præcedenti capite referuntur. Considerandum est ulterius, Virum religiosæ addictissimum paupertati, cum fuisset nominatus ab invictissimo imperatore Carolo V ad episcopatum Valentinum, nominationi non consensisse; qua de re certior factus provincialis ad eum sub die VII Augusti MDXLIV litteras dedit, in quibus ei præcepit in virtute sanctæ obedientiæ & sub excommunicationis pœna, ut intra XX horarum spatium dictæ nominationi archiepiscopatus consentiret, de quibus in Processu Castellæ, … quod etiam comprobatur ex aliis litteris datis per venerabilem Virum XII ejusdem mensis & anni ad patrem generalem, qui postea fuit Cardinalis Seripandus, ut in eodem processu … & probant testes de publica voce & fama in processu Valentino … videlicet Vincentius Roca … Matthæus Joannes Lopez … ambo examinati authoritate ordinaria, Mariana Cabanillas … Michaël Soler.

c Die 5 Augusti; itaque vel duplici loco erravit Salonius, vel, quod mihi verisimilius est, mendum irrepsit in numeros Coccini, ad litt. præcedentem citati.

d Easdem litteras, paucis mutatis, Hispanice, uti Salonius, recitat Herrera in Biblioth. part. 2 pag. 441, easque propria Sancti manu subscriptas se vidisse asserit in archivo Romano. Pag. 442 & seq. Seripandi responsorias exhibet aliasque, quas inserui Comment. prævio.

e Ita Latine apud Salonium, qui mox interpretationem Hispanice subdit.

LIBER II.

CAPUT I.
Valentiam proficiscitur & extra muros commoratur in conventu sui Ordinis.

[Discedit Valentiam uno cum socio & binis famulis;] Acceptis ad archiepiscopatum Bullis, & inauguratus Vallisoleti in ecclesia sancti patris nostri Augustini per dominum Joannem Tavera Cardinalem & archiepiscopum Toletanum, ut libro præcedente dictum est, mox Valentiam iter arripuit absque alio apparatu vel comitatu quam unius religiosi, qui illi ob virtutem carus erat admodum, nomine pater frater Joannes Rincon, ac duorum famulorum, ut solent patres præcipui, dum iter instituunt. Abeuntem Religiosi aliquot aliæque personæ præstantes comitari cupiebant per aliquod viæ spatium: at ipse viris religiosis gratias egit plurimas de benevolentia erga se, dixitque, id se nullo pacto esse permissurum; sed oravit enixe, ut precibus suis ac Sacrificiis comitarentur semper. Secularibus vero numquam significare voluit discessus seu diem seu horam; ac die quadam post celebratum mane primo diluculo Missæ Sacrificium abiit, nemine, donec sese jam viæ dedisset, rei conscio: atque ita cum solo religioso atque duobus dictis famulis profectus est.

[197] [matrem, licet rogatus, per viam non invisit.] In itinere pervenit ad locum, unde absque ullo diverticulo recta pergere poterat Valentiam, vel tendere versus Villanovam Infantium. Rogari ipsum jusserat mater, ut, cum Valentiam se conferret, illac iter dirigeret, atque suo eam conspectu recrearet. Substitit aliquantisper in dicto loco, atque interpellavit socium: Quid faciemus P. F. Joannes? An iter prosequemur recta Valentiam, an versus Villanovam Infantium divertemus, prout per litteras suas efflagitavit parens mea? Respondit illi socius; Iter Villanova faciamus Domine; neque enim ob dies sex septemve, quibus isto diverticulo retardari diutius poterit vestra dominatio, deneganda est matri ista consolatio. Id quidem & mihi, inquit, bonum apparet; verum, (qui ei mos erat in qualibet re facienda,) id aliquantisper Deo commendemus. Ita substitit per tempus aliquod, nullum proferens verbum, & tamquam deliberans, quid esset facturus; elapsoque medio horæ quadrante: Pergamus, inquit, Valentiam; nam nostra nunc pluris interest succurrere sponsæ, fortasse præsentia nostra indigenti; matrem consolandi non deerit opportunitas, & si minus coram fieri potuerit, fiet per litteras. Etenim quod de uxore, sibi a Domino data, pronuntiavit primus parens: Propter hoc relinquet homo patrem & matrem & adhærebit uxori suæ; significans, quanto amore & solicitudine accurrere debeat maritus, ut prospiciat conjugi suæ, id ipsum haud minus obstrictos reddit episcopos erga ecclesias suas, ut eas ament ac juvent in necessitatibus.

[198] [Divina providentia in ejus accessu] Solet divina Providentia, dum hominem ipsamet deligit ad munus aliquod, mox ab initio manifestare, quid ab illo in futurum sit exspectandum; prout videmus in S. Moyse propheta, in quo per fortitudinem, qua Hebræum vindicavit ab injuria per Ægyptium illata, Spiritus sanctus (uti censet S. Hieronymus, & declaravit gloriosissimus martyr S. Stephanus in sermone illo tam erudito ac docto, quem ipso die martyrii sui instituit ad Synagogam Hierosolymis) indicavit, quid dein per ipsum pro bono ac libertate fratrum ipsius operari intenderet in Ægypto. Narrat autem S. Lucas euangelista, quod, cum Jesus Christus Redemptor noster vocaret S. Petrum apostolum, ut, relictis navi, retibus, & omnibus, quæ in terra possidebat, sequeretur se, tantam unica vice ceperit ille piscium multitudinem, ut necesse fuerit advocare socios, in alia vicina navi degentes, qui juvarent ad extrahenda retia; sic præsignante Domino, (uti mox ipsemet declarabat,) infinitam hominum multitudinem, quos sermonis ac doctrinæ retibus erat cælo capturus post hæc.

[199] [pluviam concedit Valentino regno;] Ita quoque Dominus Deus noster mittens Valentiam P. F. Thomam, mox satis demonstravit, quantum cum sancto illo Præsule bonum in regionem illam dirigeret. Etenim cum per aliquod tempus jam laborasset regnum istud aquarum penuria, atque hinc magna sterilitate & egestate, intrante ipso territorium ac fines diœcesios suæ, pluere cœpit, perveniente autem ad monasterium beatæ Mariæ de Succursu, quod foris situm est prope muros Valentiæ, & ad quod, utpote Ordinis sui cœnobium, divertit, tanta ad illius regionis solamen decidit e cælo aquarum abundantia, ut mox omnes ex visibili illo aquarum beneficio e cælis immisso, (quod elata voce adscribebant adventui ac meritis Servi Dei,) intellectu præciperent spiritualia atque invisibilia [beneficia,] ex ejus exemplis ac doctrina animabus suis conferenda.

[200] De ipsius adventu ac susceptione in dicto monasterio beatæ Mariæ de Succursu pater frater Jacobus Montiel, [civitati appropinquans] qui id temporis illic Prior erat, ac postmodum ipsi fuit a confessionibus, nec non alii seniores patres, eodem tempore domum istam inhabitantes, narrabant, eratque valde notum, quod sancto Præsule ac socio cum mulis & famulis duobus ad ostium adventantibus & vocantibus religiosum, qui istic invigilabat, is mox aperuerit, quodque ab ipsis dicentibus, advenisse se, ut per duos tantummodo dies in ea domo morarentur, exegerit, (ut ferunt consuetudo atque institutum Ordinis nostri,) litteras *, quas afferebant a superiore suo, Priori exhibendas; quoniam absque iis admittere ipsos sibi non licebat. Reposuit socius: Frater recte fungeris officio; at pater iste Prior fuit & Castellæ provincialis, nec indiget, quas flagitas, litteris. Adi patrem Priorem, ac dicito, nos, duos seniores Castellæ religiosos huc advenisse, nec velle hic morari ultra duos dies, donec pluviæ cessaverint, & famulos jam novisse, ubi cum mulis tam diu degant intra civitatem.

[201] Hoc nuntio adiit patrem Priorem janitor, qui, [ignotus divertit in conventum sui Ordinis;] cum jam notum esset advenire Archiepiscopum, subdubitavit, an is ipse esset, qui ad ostium accesserat; accurrit eo quam mox; at, cum neminem conspiceret præter duos monachos & absque ullo comitatu, nam jam abierant famuli, magis hærebat dubius, an ipse esset. Nihilominus ex facie & habitu cernens, esse viros graves, excepit magna cum humanitate, obtulitque, ut illic permanerent, quamdiu placeret. Id unum indolebat, quod domus esset angusta & pauper, quodque obsequia ipsis exhiberi non possent, quibus dignos ipsos esse deprehendebat. Ne hoc te cruciet, pater Prior, (inquiebat socius; nam silebat constanter P. F. Thomas,) quia pater iste cellula, & ego altera, ut ut pusilla, erimus admodum contenti, quamdiu perseveraverint pluviæ; de alimentis nobis ipsi providebimus; mox etenim hic aderit famulus, cui expensæ itineris commissæ sunt.

[202] Bonus Prior continuo contemplans vultum venerabilem ac pium P. F. Thomæ, [agnitus solemniter a religiosis deducitur] (quamvis continuum servaret silentium,) & quo magis contemplabatur, quoniam jam tum perspectam habebat magnam humilitatem ejus ac modestiam, eo magis sibi persuadens, esse procul dubio Archiepiscopum; cunctabatur tamen id rogare, quia ita sine comitatu adventantem cernebat, (sicut ipse bonus pater Montiel retulit, ex oculis lacrymas profundens non tantum, cum primum enarravit, verum etiam quotiescumque de ipso sermonem institueret.) Denique statuit id petere ex ipsomet, atque ita allocutus est: Obsecro per amorem Dei, Pater mi, dubium mihi eripe; esne dominus Archiepiscopus? Cum autem, salva veritate, id celare non valeret, ac probum Prioris animum agnosceret, annuit ipsi, dixitque; Is ipse sum, quamquam nec dignus sim, nec ad id idoneus. Prostravit se mox ad pedes ejus dictus Prior, multa contentione exposcens manus ejus [deosculandas.] Convocari mox jussit religiosos omnes, qui ingenti cum alacritate accurrentes manus ejus deosculati sunt omnes.

[203] Absque mora jussit Prior afferri Crucem, candelabra, ac tres religiosos indui, unum veste pluviali, qui Crucem manibus præferret, reliquos duos dalmatica, [in templo & ad imaginem B. Mariæ,] qui gestarent cereos. Atque ita ex porticu, in quo erat sanctus Præsul, ex ea parte, quam De profundis appellamus, ubi exstat pia admodum imago Redemptoris nostri Crucem gestantis & sancti patris nostri Augustini & nonnullorum Ordinis nostri Sanctorum, gestantem sublevantium, ordine processerunt ad ecclesiam per januam, qua itur ad chorum, & ubi nunc ipsius est sepulcrum, una decantantes Te Deum Laudamus. Deductus est ad aram principem, ubi in genua prostratus perstitit, donec cantus absolutus esset, & sacerdos veste pluviali indutus recitasset aliquot in gratiarum actionem orationes. Inde decantantes hymnum Ave maris stella &c, perduxerunt ipsum ad sacellum beatæ Mariæ de Succursu, & ibidem absoluto dicto hymno cum aliquot versibus, idem sacerdos recitavit orationem de beata Maria Virgine, & sanctus Præsul benedictionem impertivit religiosis omnibus, quamvis præ lacrymis verba vix proferre posset. Data benedictione, rogavit patrem Priorem, ut abscederent religiosi; quoniam istic ante sanctam illam imaginem, quæ ipsi valde pia videbatur, aliquantisper morari solus cupiebat. Sed & tota vita sua magno erga eam affectu ferebatur, & ea fuit una ex rationibus, cur moriens (ut dicetur) firmiter admodum institerit, ne sepeliretur alibi, quam in sacello beatæ Mariæ de Succursu in tumulo aliorum religiosorum.

[204] [accurrunt e civitate multi;] Perstitit illic longo temporis spatio, commendans sese beatæ Mariæ Virgini, perstitissetque longiore; nisi ipsum interpellassent: nam, cum famuli, qui cum mulis ad palatium episcopale perrexerant, (ubi jam tum aliquot ex ejus familiaribus, qui præcesserant, morabantur,) dicerent jam advenisse archiepiscopum, atque hospitari in monasterio beatæ Mariæ de Succursu, mox pervulgatus est adventus ejus rumor, & accurrerunt plures canonici, aliæque personæ præcipuæ ad deosculandas ipsi manus, & congratulandum de adventu. Atque ita coactus fuit deserere sacellum beatæ Mariæ, ac se conferre ad cubiculum Prioris, quod, dum in sacello subsistebat, meliore, quo poterat, modo præparatum ipsi fuerat, & alterum socio, cum atriolo utrique annexo. Quotquot accedebant, excepit magna cum caritate tum humanitate, & aliquanto tempore cum ipsis collocutus, rogavit verbis admodum officiosis ac religiosis, (ita enim semper faciebat,) ne diutius istic persisterent, tum propter ingruentem noctem & accrescentem pluviam, tum propter tranquillitatem monasterii, & dignarentur monere amicos, ut parcerent labori ad visitandum ipsum in monasterio extra civitatem & inter pluvias; fore enim ut, ubi in Valentinam civitatem adveniret, domi suæ adiri posset die & hora qualibet, exciperetque eos magna cum lætitia & voluptate; ipse autem per dies, quibus detinerent in monasterio pluviæ, quiesceret, tum ut sese adventui pararet, quia defatigatus advenerat ab itinere, tum ut in hujusmodi festivitatibus liber esset a negotiis ac salutationibus.

[205] [propter continuas pluvias per aliquot dies,] Statuerat Valentiam appropinquare die quarto ante Nativitatem, & biduo commorari in domo ista; tertio vero die, pridie scilicet pervigilii Nativitatis, intrare Valentinam civitatem, in choro interfuturus Vesperis Nativitatis, quam festivitatem magna admodum devotione colebat. Sed ita rem disposuit Dominus, ut propter pluviæ abundantiam permanendum ei fuerit in eo monasterio usque ad primum anni diem. Singulis diebus, quibus in illa domo perstitit, magna devotione Sacrum celebravit ad aram beatæ Mariæ Virginis, & ut majore tranquillitate celebraret, veritus, ne multi ad audiendum adessent, multo mane, & clausis utcumque januis, quoniam dies erant breviores ac nubili, ad aras accedebat. Adstitit autem cum reliquis religiosis in choro horis tum vespertinis tum matutinis festivitatis nati Domini, ac post multas Prioris efflagitationes occupavit sedem mediam; jussit autem amoveri velum bombycinum, positum ad [eam sellæ partem, qua nititur] dorsum, & pulvinar ex rasa bombyce ad pedes [collocatum.] Requisitus est ad antiphonam Magnificat, quam præcinuit magno omnibus pietatis exemplo.

[206] Rogabat ipsum enixe Prior, ut dignaretur celebrare primum vel solemne Sacrum, [cum religiosis divino officio assistens] & eo favore honestare illud monasterium; respondit, libenter se ejus desiderio facturum esse satis, sed æquum non esse, ut in alia ecclesia, quam in cathedrali, primum episcopali ritu celebraret, meritoque conquesturos esse canonicos, quibus ex sua parte non deberet præbere ansam deponendi querelas. Atque ita, inchoatis Laudibus, abiit Missam primam privatim * celebraturus ad aram beatæ Mariæ Virginis, & ea finita aliquantisper quieturus. Prima autem luce ad eamdem aram celebravit duas reliquas multa devotione & lacrymis; inde ad chorum abiit, & cum nemine agere cupiens, genibus nixus perstitit usque ad horam Officii. Hæc cum advenisset, astitit Tertiæ ac Sextæ & Missæ solemni, nec e choro se movit, donec signum daretur ad prandium. Eo dato, cum socio perrexit ad [locum, qui vocatur] De profundis; atque ambo die isto pranderunt in refectorio cum ceteris religiosis, ubi locum Prioris, quia is etiam atque etiam hoc rogabat, occupavit, atque omnibus bene precatus est. Finito prandio, ad cellam se contulit cum socio ac Priore, in eamque conclusus quievit usque ad Vesperas, quibus similiter interfuit, quamvis præterita nocte parum admodum somno dedisset & quieti.

[207] Hoc pacto, quemadmodum narrabant seniores illi patres, [istic moratur, invisitur a prorege.] ea in domo sanctus Præsul transegit diem Nativitatis, nullius salutationem seu visitationem admittens. Ceteris diebus accedebat ad Missam solemnem ac Vesperas tantum, ut quilibet alius religiosus, quorumdam salutationes excipiebat, & cum socio vescebatur in cubiculo; nec prætermisit adesse Vesperis, nisi die festo S. Joannis, quo illum dux Calabriæ tum Valentiæ prorex, cui jam notus erat, quique eum venerabatur multum, invisit. Et qui simulac cognovit, ipsum esse archiepiscopum, omnibus civitatis hujus incolis palam fecit, quam insignis concionator ac Dei servus esset Præsul, qui ad ecclesiam illam gubernandam adveniebat. At præter alia viris nobilibus amicis suis asserebat, mirari sese, quod Valentinum archiepiscopatum acceptasset; quoniam sciebat, eum nullo modo voluisse acceptare Granatenses infulas, ac declarasse, nullas se alias acceptaturum, nec dimissurum statum religiosum, ad quem a Deo fuerat vocatus. Verum hoc dixit, quia tum non sciebat, ut scivit postea, quod retulimus, acceptasse nempe ex mera obedientia, & contra voluntatem, compulsum præcepto ac censuris a Priore provinciæ sibi missis.

[Annotata]

* Hisp. la licencia

* Hisp. Missa del Gallo rezada

CAPUT II.
Magno incolarum gaudio ecclesiam suam ingreditur & primas curas convertit ad carcerem & xenodochium.

[Cessante pluvia & purgatis compitis,] Continebat sese bonus ille Præsul in monasterio beatæ Mariæ de Succursu, non intrans Valentiam propter abundantes pluvias, donec, præteritis diebus festis, illæ desistere inciperent, ac cælum nitescere. Licet autem ingens luti copia, quæ inde producta erat, non permitteret, ut intra dies aliquot, ingrederetur instructo supplicantium ritu agmine & consueta solemnitate a porta civitatis usque ad ecclesiam: tamen propter desiderium, tum quo ipse afficiebatur, videndi, amplectendi, atque, ut bonum quemlibet Antistitem decet, recreandi sponsam, tum quo ardebat pectus ejusdem ecclesiæ fruendi conspectu Sponsi sui, vocemque percipiendi Pastoris, de quo omnes tanta bona prænuntiaverant, statuerunt ac mandaverunt domini de capitulo ac magistratus civitatis, ut viæ omnes, per quas incedendum erat a monasterio beatæ Mariæ de Succursu usque ad ecclesiam majorem, ingenti luti copia mundarentur, sabulo substernerentur, ipseque mulo vectus a dicto monasterio usque ad urbis basilicam procederet, & hinc supplicationis ritu ad ecclesiam. Atque ita die ultimo anni millesimi quingentesimi quadragesimi quarti purgatæ sunt viæ omnes a monasterio beatæ Mariæ de Succursu usque ad portam, cui nomen est de Quarto, & ab hac usque ad ecclesiæ majoris portam, quæ ab Apostolis denominatur, quæque magnifice exornata erat, uti consuevit in casu ac die hujuscemodi.

[209] [in ecclesiam suam introducitur] Festo Circumcisionis ac die primo a anni millesimi quingentesimi quadragesimi quinti, & anno ætatis ejus quinquagesimo sexto sub horam secundam postmeridianam mulo insidens, deducente magistratu ac universo nobilium cœtu præclaræ hujus civitatis, pervenit ad præfatam basilicam, ubi de mulo descendit & Lignum Crucis, quod ibidem sellæ panno pretioso * contectæ impositum atque in eum finem præparatum fuerat, adoravit. Totus etiam dictæ basilicæ aditus coopertus erat panno tum pretioso ecclesiæ majoris, tum serico & villoso * ejusdem civitatis; solum vero multis stratum tapetibus. Illinc, comitante per modum supplicationis, ac decantante, ut moris est, hymnum Te Deum laudamus, clero universo, ad ecclesiam majorem deductus est. Finito cantu, dixerunt versiculos & orationes in libro pontificali assignatas pro receptione antistitis, &, his dictis, omni populo bene precatus est, atque impertivit quadraginta dierum indulgentias, quas subditis suis concedere possunt episcopi.

[210] [magno humilitatis] De hac receptione & ingressu benedicti Præsulis referunt testes res aliquas valde notabiles: nam multi tum ob insignem æstimationem, tum ob famam sanctitatis, quam de ejus persona acceperant, magna cum attentione observabant, quidquid fiebat, eumque subsecuti sunt, donec in ædes suas se recepisset. Referunt itaque ex iis aliquot, eo tempore in vivis etiam tum superstites, cum super ipso inquisitio instituta est; primo, quod grandem omnibus admirationem attulerit humilitas & paupertas habitus ipsius; ingressus quippe est veste ac pallio ex panno nigro valde obsoletis, petaso autem tam vetusto, ut jam colorem amisisset, atque ex vetustate detritus esset b. At id non mirabitur, quicumque pervolverit, quæ post dicturi sumus de paupertate, quam servavit semper in vestimentis, dum fuit Archiepiscopus.

[211] Alterum erat, insigne exemplum humilitatis simul & pietatis, [ac pietatis exemplo] quod præbuit, quando in inferiori aditu basilicæ civitatis, ubi a capitulo exceptus est, e jumento descendens, pervenit ad sellam ad adorandum Lignum Crucis. Eo loco, ubi genuflectendum ei erat, posuerant pulvinar ex amphimallo rubeo, quod cernens inclinavit se, ac propriis manibus amovit, atque humi in genua prostratus adoravit lignum Crucis, osculatus est Crucifixi Domini pedem multis cum lacrymis, & mox pronus solum ipsum deosculatus est. Ea fuit actio tantæ pietatis exemplo, ut adstantes permoveret, ac tanta teneritudine afficeret, ut ex illis multi collacrymarentur. Imo qui id testantur, ut habetur in processu, cum enarrant, tanto sensu id proferunt, ut nec a lacrymis abstinere nec absque illis eloqui valeant. Tertio dicunt, ipsum exceptum fuisse tanta gaudii ac lætitiæ significatione totius civitatis, omniumque, qui in hac tunc degebant, ecclesiasticorum ac laïcorum, hominum genere præstantium & nobilium, atque universim totius populi, quanta nullo umquam casu visa fuerat Valentiæ. Demonstrantibus omnibus consolationem & interiorem animi voluptatem; videbatur vere die isto ad ipsos ingredi civitatis redemptio, ac remedium malorum omnium tam spiritualium, quam corporalium, quæ in ipsa reperiebantur.

[212] Et juxta opinionem, quam de ejus insigni sanctitate, [atque incolarum solatio & gaudio,] doctrina & benignitate conceperant ex publice narratis de Servo Dei per multas ac graves admodum personas, quæ fuerant in Castella, nominatim Burgis aut Vallisoleti, una voce asserebant omnes, tamquam de re certa, cum isto sancto Præsule istuc advenisse emendationem omnis corruptionis ac dissolutionis, quæ erat in civitate ac per diœcesim, remediumque & solatium pauperum & egenorum. Nec voce tantum palam indicabant cordis lætitiam & opinionem atque existimationem, quam de sancti Præsulis insigni sanctitate, doctrina, pietate ceterisque virtutibus habebant, verum etiam scriptis, multis versibus, epigrammatis per plateas, compita & angulos, qua illi transeundum erat, dispositis, præsertim ad ecclesiam majorem, ad hujus valvas, & areas. Aliis celebrantibus insignes benedicti Præsulis dotes; aliis infinitas gratias agentibus Domino, quod illum nobis concessisset; aliis ecclesiæ ac civitati gratulantibus de tam felici sorte, qualis est adventus tam boni Patris ac Pastoris; aliis bene precantibus Ordini sancti patris nostri Augustini, tales filios producenti; aliis per emblemata & symbola hieroglyphica designantibus gaudium & solatium, quod ex ejus adventu sentiebant. Imo etiam testantur aliqui, quod plures claro ac valde legibili charactere scriptis suis, versibus ac picturis has voces præfixerint: Illustrissimo et sanctissimo Præsuli don Fr. Thomæ a Villanueva, archiepiscopo Valentino, quem in salutem animarum, et patrem pauperum, gratulans et jubilans recipit hac die urbs Valentina foelix. Verba, quæ juxta judicium multorum, jam tum magnam de dotibus præclari Viri notitiam habentium, iis chartis inscripta sunt, dirigente Spiritu sancto, qui optime noverat, quam vera essent futura.

[213] [qui ingenti affluentia eum comitantur.] Postquam igitur sanctus Præsul tali lætitia ac solemnitate receptus fuisset, atque finitæ essent in ecclesia cærimoniæ supra memoratæ, perrexit ad ædes suas, comitantibus omnibus canonicis, cum tanta frequentia hominum invicem propulsantium ad manus, vestem aut pedes ipsi deosculandos, ut ipsemet magno incommodo ac vitæ periculo expositus fuisset, nisi accessissent ad illos repellendos, atque spatium curandum satellites ducis Calabriæ, qui præstolabatur in sacello majori ecclesiæ cathedralis, ut ipsi, cum advenisset, manus deoscularetur; quemadmodum ad primos altaris gradus ipsi adventanti deosculatus eas est magnus & Christianissimus princeps.

[214] [Postero die actis Deo gratiis,] Postero die ad ecclesiam rediit sacrum Missæ sacrificium celebraturus, & ibidem, quod fecit magna devotione & lacrymarum effusione, gratias Domino infinitas acturus de beneficio, quod sibi præstiterat permittendo, ut ad ecclesiam suam perveniret; orandumque suppliciter, ut dignaretur dirigere sese, ac divino favore & gratia illuminare, ut rite fungeretur officio, debite gubernaret diœcesim, essetque dignus ejus gloriæ & salutis ovium suarum minister.

[215] [perlustrat carcerem] Dum hoc præ ceteris præstiterat, & in sublimi isto ac divino Sacrificio se Domino commendarat, ut in omnibus sibi lumen concederet & ductum; mox perhibuit insignem caritatem & benignitatem, qua gubernaturus erat subditos suos, cumque iis acturus. Ab ecclesia enim ad ædes reversus, primum sibi ostendi expetivit carcerem ecclesiasticorum, ut propriis oculis videret, quo pacto istic haberentur clerici, utque præ reliquis huic rei prospiceret. Ingressus illum est, & perlustrans cum offendisset cavernas, quas ibidem tavegas compellant, comperissetque eas valde tenebrosas, humidas ac lugubres, rogavit: Hicne umquam ecclesiasticus collocatus est? Responderunt, quod sic, quodque isti rei inservirent. Magnam vultu ægritudinem demonstravit, & abhorruit talem carcerem, magis aptum (ut ipse aiebat) latronibus ac grassatoribus, quam sacerdotibus & hominibus Deo consecratis; moxque eum obstrui atque humo repleri jussit, dicens: Avertat Deus, ut umquam, me jubente vel volente, clericus tam horribili loco includatur! Alia via corrigendæ & lucrandæ sunt animæ fratrum nostrorum. Movet fortiter miseria & necessitas proximi, quando propriis oculis conspicitur, ob vim ac robur, quod naturæ Auctor his indidit ad movendam voluntatem & cor emolliendum. Idque optimo experimento discerent superiores ac judices, si modo, ut tenentur, carceres visitarent, ac propriis oculis intuerentur, quid patiantur miseri captivi; quemadmodum sæpius pro concione docuit sanctus ille Præsul, atque ipse fecit, uti hic videmus, observavitque, quamdiu hanc ecclesiam tenuit.

[216] [Summam pecuniæ oblatam a canonicis] Iisdem hisce diebus domini de capitulo, tum ad significandum gaudium, quod ex ejus adventu perceperant, tum quia de ipsius paupertate certiores facti erant, utpote, qui, nisi mutuum peteret, nihil habebat, quo ædes instrueret, ac de supellectile necessaria prospiceret, decreverunt inter se rite congregati, dono ipsi offerre aliquam pecuniæ summam; ter mille scuta c aiunt nonnulli, quater mille testantur alii, & hoc mihi certius est. Nam sacerdos Deo devotus, vita integer & fide dignus, nomine dominus Michaël Tiensa, qui per annos plures fuit vicarius perpetuus in ecclesia xenodochii generalis, (qui in vivis superstes erat, quando de hoc sancto Præsule primum libellum meum concinnavi, sed vivere desierat, quando auctoritate episcopi instituta sunt inquisitio & processus,) mihi tamquam testis oculatus magna cum certitudine affirmavit, quater mille fuisse [destinata.]

[217] Hæc nomine capituli ad ipsum detulerunt dominus Hieronymus Carroz, [xenodochio concedit,] dominus Michaël Vique, & dominus Honoratus Pellicer canonici ejusdem sanctæ ecclesiæ, supplicantes, ut iis uteretur ad instructionem domus suæ, nec respiceret donum, sed voluntatem ac desiderium, quo ferebantur in ipsius obsequium. Recepit nummos, gratias illis plures agens tam de affectu quam de munere, atque ait: Illa pecuniæ summa, qua mihi benefacere intenditis, an ita conceditur, ut libere de ipsa disponam, eaque utar, sicut expedire mihi visum fuerit? Asserentibus illis, omnino ejus voluntati [relictam esse,] dixit: Igitur, cum acciderit, (ut acciderat illis diebus,) ut ignis tantum damnum intulerit xenodochio generali hujus civitatis, oro vos ac dominos capituli, ne ægre seratis, aut existimetis, me minoris facere donum, etenim pluris facio, ac memoria tenebo semper, si, quod Deo placebit plurimum, istud [donum] concedam xenodochio, ut inchoetur opus, quod necessario exstruendum est. Permisit Deus, ut non modo non ægre id ipsi tulerint, sed contra suspexerint ingentem caritatem ejus & misericordiam, qua, cum ipsemet indigeret, potius prospicere voluit necessitati xenodochii, quam propriæ domus. Atque ita eodem temporis momento advocari jussit administratores xenodochii, quibus statim advenientibus omnem pecuniam, cui ne manum quidem admoverat, contradidit mandans, ut acciperent ad construenda ægrotantium cubilia, atque opus extemplo inciperent, & fore [addidit] ut, opitulante Domino, conaretur afferre subsidium tum necessitati, quam ea tempestate patiebantur, tum ceteris pietatis ac misericordiæ operibus, quæ more solito in ista domo exercentur. Comitatus est administratores, qui pecuniam acceperunt, dictus vicarius dominus Michaël Tiensa, atque ita supra relata narravit tamquam testis oculatus. Addidit autem, quod per memoratam patris D. Thomæ eleemosynam cœpta sit xenodochii constructio.

[218] Nec tantum hosce nummos impertitus est, verum ad se vocatis concionatoribus & confessariis omnibus, [aliosque, ut idem faciant, inducit.] injunxit sedulo, ut, dum concionarentur ac confessiones exciperent, rem magno conatu commendarent, personasque, quibuscum essent acturi, si utcumque divites esse novissent, rogarent, ut eidem succurrerent ac faverent. Idem præstabat ipse in sermonibus, quos instituebat, tanta efficacia, quanta si fuisset domus propria, & quilibet ægrotantium & egenorum germanus frater aut filius, imo tali sensu [apprehendebat] necessitatem istius domus, & meritum insigne, quod coram Deo referebant, quicumque ei opitulabantur, ut præ commiseratione commoveretur, atque cum lacrymis id flagitaret. Ducem Calabriæ, qui princeps erat pius admodum & in eleemosynas pronus, quique eidem operi multum auxilii conferebat, oravit atque exoravit, ut sæpenumero simul opus inspicerent, inviserentque xenodochium, ita suo exemplo stimulum daturi ceteris omnibus ad ipsi succurrendum. Atque ita simul adierunt frequenter magna totius civitatis ædificatione, ac plures personæ principales, tam ecclesiasticæ quam laïcæ tam sancto exemplo permotæ, eodem similiter accurrebant.

ANNOTATA.

a Escolanus part. 2 lib. 10 cap. 35 Historiæ Valentinæ introitum affixit diei ultimo anni 1544.

b Coccinus ea sic confirmat pag. 649: Ad archiepiscopatus dignitatem electus habitu veteri & pileo ob vetustatem decolorato civitatem Valentinam una cum socio ac duobus aliis, quasi Prior quidam aut Provincialis ingressus est, ita ut omnes ob sui Prælati modestiam & humilitatem in maximam admirationem raperentur: ita ut de vera scientia & de visu deponunt Bartholomæus Escola … ætat. LXXX annorum in processu Valentino … Matthæus Joannes Lopez ætatis septuaginta quinque annorum… Philippus Adell ætatis LXXI annorum … qui duo sunt examinati authoritate ordinaria.

c Hispanice escudos: ea monetæ appellatio alias recurret, eodemque nomine exponam: sic Real nummum regium vel regalem nuncupabo, ducado ducatum, quod meminisse dignetur lector.

* Hisp. brocado

* Hisp. terciopelo

CAPUT III.
Archiepiscopus paupertatem servat in vestitu, victu, supellectile domestica.

[Archiepiscopi amor paupertatis in vestibus,] Veræ a virtutis ingens experimentum est dignitas & honor, atque efficacissimo argumento ostendit radices, quas illa egit in corde hominis, quando ex statu & officiis non permutatur. Sic quoque optime demonstravit pater D. Thomas, quam verus esset religiosus, quamque pauper corde & spiritu; quandoquidem ad archiepiscopatum Valentinum promotus atque tam sublimi in dignitate constitutus, minime ab agendi modo immutatus fuerit, nihil amiserit humilitatis, candoris, paupertatis, quam in religione semper fuerat professus, tam corde & opere pauper erat, ac tam serio per totum vitæ cursum amavit paupertatem Euangelicam & religiosam, quam voverat, ut quicumque eum noverunt vel ipso familiariter usi sunt, finem non faciant cum præconio commemorandi, quantopere virtuti illi studuerit. Eadem vestimenta jam Archiepiscopus gestavit per annos aliquot, quæ detulerat e conventu, & usu lacera sarciri curabat, donec vetusta & nimium detrita usui esse non possent. Idem servabat in vestitu interiori, subuculas & tunicas refici curans, &, ubi vetustate obsoletæ erant, ex binis unam confici præcipiens; quibus tamen (ut sub finem hujus capitis videbimus) non induebatur, nisi ad occultandum, quod gestabat, cilicium. Quod si thorax detritus, aliis assutis manicis, aptari posset, eum ut ut vetustum induebat nec novum confici curabat. Nam, & id affirmabat ipse, putabat, divinis occulis acceptiores esse in paupere religioso vestes obsoletas ac detritas, quam novas & pretiosas.

[220] [quas ipse manibus suis,] Hac de causa, quamdiu vixit in religione, tibialia, femoralia & quidquid propriis manibus valebat, reficiebat ipsemet, nequaquam ad alium recurrens. Idem ipsum continuabat Archiepiscopus tum ex causa jam dicta, tum ex desiderio & cælesti fervore, quem sentiebat jam factus Antistites, ad parcendum sumptibus [in favorem] pauperum b. Eum in finem in cellula, quam solus ingrediebatur, non alius, in scrinio ductili habebat digitale, acum, forfices, filum & hujusmodi apparatum, quem cœnobitæ servare solent in cellis ad resarciendas pauperes vestes. Imo ipsos calceos vetustos & fractos refici jubebat, & aliis soleis instrui, quamdiu ita refecti usui esse poterant. Res leves eæ videbuntur nec dignæ Archiepiscopo, aut quæ inserantur vitæ ejus; at quis dubitet, magnum in se complexas fuisse meritum & oculis divinis summopere placuisse? Utpote quæ totidem erant proprii effectus & argumenta certissima amoris & affectus, quo rapiebatur in paupertatem religiosam, ac desiderii, quo, prout videbimus, intendebat superflua colligere pauperibus.

[221] Contigit, dum cellulam, in quam refecturus aliquid se recipiebat, [resarcit,] minus recte occluserat, advenire domum ejus canonicum unum e familiaribus, qui alloqui ipsum vellet, & cui percunctanti, ubi esset dominus Archiepiscopus, responsum est, in cellula ista [ipsum occupari.] Ille pro familiaritate & candore, quo agebat cum benedicto Antistite, non exspectans, donec moneretur, confestim ad cellulam contendit, & cum non bene occlusa esset, nec signum dans nec vocem proferens introïvit, offenditque impeditum sarciendis femoralibus; quod male admodum habuit Dei Servum. Hujusmodi rei conspectu obstupefactus canonicus & indignam Archiepiscopo reputans, infit: Obsecro, Domine, hoccine a Dominatione tua præstari oportet? Pro unico regali refecturus est sartor quilibet. Sane, Domine, id non patiar: & hoc dicens, conatus est ipsi femoralia e manibus surripere. Cohibuit bonus Antistes & dixit: Non recte judicas; quamvis enim ad archiepiscopatum promotus sim, haud idcirco desii esse religiosus, qui vovi paupertatem; & delector subinde occupari iis, quibus occupantur pauperes religiosi: quod ais pro unico regali refici posse femoralia; aio ego, quod unico illo regali comedere cras possit mendicus. Bene autem de me meritus fueris, si rem hanc pro tuo in me amore nemini indicaveris.

[222] Bis tantum spatio annorum undecim, quibus fuit Archiepiscopus, [nec novas sibi confici vult,] confici sibi jussit habitum album & nigrum, quo modo gestamus nos religiosi Ordinis sancti patris nostri Augustini. Utraque vice fieri voluit album ex panno tenuiore, nigrum ex communi panno, & vili pretio. Quadam vice suaserat ipsi amicus, ut vestiret se panno e laneis aut bombycinis filis decussatim transversis, cum talis vestis esset minus gravis, nec alicui videri posset dedecere Archiepiscopum. Imo fore, [addebat,] ut commodiore pretio id fieret, quam si sese vestiret panno istius regionis; [subdens,] se jussurum afferri. Allatum [pannum] comperiens [Sanctus] cariore pretio constare, quam putabat, atque esse suo judicio exquisitum, ac fore habitum splendentem, dixit amico: Tibi, qui dives es & bonorum tuorum dominus ac secularis, fas erit hocce panno induere te, nam pauperi monacho, qualis ego sum, qui quidquid habeo, pertinet ad pauperes, non licet vestiri re tam pretiosa & exquisita. Atque ita amicus boni Patris nostri abstulit pannum, ex eoque uni e filiabus suis tunicam confici curavit; ille vero habitum sibi ex vili panno nigro. Hanc gestavit annis pluribus, donec tam vetustus esset atque obsoletus, ut puderet domesticos eo indutum conspicari. Ut autem illum deponeret, ac novum assumeret, coacti fuerunt die quadam una omnes ipsum aggredi, & sic ob meram ipsorum importunitatem alium sibi comparavit ex rudi panno, & minimi pretii, qui reperiebatur. Atque hic fuit secundus e duobus.

[223] [quamdiu vetustæ sarciri queunt;] Ut autem clarius pateat, quanti faceret paupertatem, rem hic annotandam existimo, quam refert ex domesticis unus, qui id temporis illi famulabatur; & quamvis videri poterit nonnullis abjecta, equidem tamen certus sum, quod, qui eam consideraverint oculis rectis ac piis, Dominum Deum laudaturi sint in humilitate ac paupertate spiritus benedicti hujus Antistitis. Ait itaque testis ille, quod, cum vestis ista, ad quam deponendam ob vetustatem compulerunt eum [postea] domestici, non modo vetus & obsoleta, verum etiam fracta esset & sedendo lacera infra humeros, quia illam gestarat continuo & gestare diutius [desiderabat,] deplorans expensas pro se faciendas, unice ut servaret pauperibus c, [ait, inquam, testis ille, quod] die quadam compellatus fuerit a famulo altero, cui nomen Alvaro de Noriega, dicente: Comitare me, mandavit enim Archiepiscopus, ut e panni segmentis, quæ custodit in capsula ad reficiendas vestes suas, unum assuamus [vesti,] quam modo induit. Assuimus ei (inquit) segmentum ingens, sublato, quod magis erat fractum ac lacerum, & sic refectam absque ullo pudore gestavit etiam per plures menses: cujusce rei puderet pauperrimum atque humillimum religiosum.

[224] [nec nisi levi pretio;] Indigens thorace, quia, quem gestabat, vetus erat adeo & fractus, ut uti non valeret in posterum, vocari jussit sartorem, qui novum concinnaret, commendavitque illi, ut conficeretur ex tela bona ac solida, modesta tamen & honesta. Ita fecit sartor; seligens gossipium *, quod reperiebatur, optimum, & confectum attulit dicens, constare nummis regiis triginta. Obstupuit valde Dei Servus; affirmantem autem sartorem, non posse se minore pretio vendere absque proprio damno, rogavit, an inventurus esset aliquem, qui eo pretio acceptaret; asserenti ipsi dixit: Tolle igitur eum, frater, & auspicato divende alteri: sufficit enim mihi thorax nummorum regiorum ad summum decem vel duodecim. Thorax quippe trium scutorum nec religioso congruit, nec ei, qui se pauperibus patrem exhibere obligatur d: tribus istis scutis pauperem a capite usque ad calcem vestire potero. Postea vero, sicut inferius videbitur, uni e filiabus istiusmet sartoris dotem insignem suppeditavit. Similia ei obtigerunt sæpe alias e ob consuetudinem, quam contraxerat induendi sese modo religioso & honestissimo.

[225] [frustra indignantur canonici.] Sicut bonis bono exemplo exstitit modestia illa ac paupertas sancti Antistitis, ita etiam, quod virtuti proprium est, non potuit non offendere aliquos, & displicere oculis res dimetientium juxta usum, vanosque mores ac leges hujus mundi. Nam aliquot e capitulo judicantes, Archiepiscopum suum non esse vestitum juxta decorum debitum nec conformiter ad dignitatem suam atque honorem ecclesiæ, miserunt, qui supplicarent, ut vestibus melioribus sese indueret, & ex panno subtiliore, atque eo modo, ut quadamtenus præ se ferret dignitatem suam. Quibus subridens atque alacri & gravi vultu respondit: Dicite dominis istis, me gratias eis habere plurimas pro cura, quam de me gerunt; sed ignorare me plane, quid obsit vel detrahat dignitati archiepiscopi, indutum esse me instar monachi, qui paupertatem professus sum: quandoquidem hujus muneris auctoritas, & inde enascens obligatio, minime consistat in vestitu atque subtilitate panni; sed in cura ac studio salutis animarum, quæ mihi a Deo commissæ sunt. Nihilominus ipsi statuant, quo me vestimento indutum velint, & nisi professioni meæ adversetur, judicio eorum ac voluntati acquiescam. Ad responsum adeo religiosum ac prudens reponere nihil ausi sunt; tantum rogavere, ut pileolus, quo tegebat caput tempore æstatis, quando ob vehementem calorem viri religiosi cucullo solent denudare caput, conficeretur ex panno tramoserico. Atque ita fecit, ut persuasioni ipsorum atque desiderio obsecundaret. Porro manu sua demonstrans pileolum istum tramosericum scite ac lepide (uti in omnibus consuerat) aiebat: Ecce hic archiepiscopatus meus: neque enim dominis capituli tamquam Archiepiscopus vestitus videor, si minus utar pileolo tramoserico.

[226] In victu adeo temperans erat, ut nihil umquam haberet amplius, [Victus parcitati] quam quod communiter in Castellana provincia, unde venerat, dari solet religiosis in amplis Ordinis nostri conventibus, addita tantum aliqua pro comedentibus promulside. Festis majoribus in gratiam solemnitatis, ac simul mensæ suæ accumbentium, superaddi jubebat avem aliquam, pullosve, aut portionem ex vitulina vel caprina carne, secundum festivitatis ordinem. Id autem eadem semper temperantia, quam observarat in Ordine f. Convivæ erant illi communiter confessarius, provisor, & visitatores ejus, magistri Porta & Caro, dum Valentiæ degebant; aliquoties autem asserebant, se propter mensæ sobrietatem surrexisse ab ea etiam famelicos, quo tamen minime affligebantur, animati quippe exemplo Archiepiscopi.

[227] Quidquid sumptus, ut ut modici, fiebat præter ordinarium, [magna solicitudine] sicut dictum est, animo sentiebat & reprehendebat, idque ut impediret, sub finem cujusque mensis (prout narrant nonnulli, qui illi famulati sunt,) oculis examinabat rationes sumptus ordinarii; si autem mensis unus excederet alium, præterquam in eo, quod causa festivitatis alicujus aut solemnitatis vel ex legitima & urgente occasione expensum fuerat, magno sensu corripiebat, dicens: Considerate, non esse hæc mea, sed pauperum bona, ac restitui his debere, quidquid in ædibus meis insumitur absque necessitate. Quapropter equidem conscientiæ vestræ committo, ut magna solicitudine attendatis, ne quid extra necessarium impendatur vel pro me vel pro domo: nam, ubi secus fit, præterquam quod graviter Deus offendatur, pauperibus, ad quos pertinet, subtrahitur, atque restitui debet.

[228] Die quodam Veneris descendens, ut Sacrum faceret in ecclesia cathedrali, [invigilat.] ad primos gradus occurrit œconomo inter pisces alios afferenti mustelam g; rogavit, quo pretio constitisset. Respondit ille quatuor regalibus. Obstupuit dicens: Quid mihi res tam pretiosa? Male egisti. Tum, vere, inquit œconomus, aderant alii, qui eodem pretio libenter sibi compararent, &, si cedere vellem, agerent mihi gratias. Itaque, dixit Servus Dei, defer ad ipsos, & quatuor nummos recipe h, nec deinceps tam largus sis & liberalis ex pecunia aliena, neque mihi tam caro emas. Bina ova & frustum piscis vulgaris mihi monacho plusquam sufficiunt. Bona enimvero, quæ habeo, mea non sunt sed pauperum; ex quatuor hisce nummis plures quam quatuor illorum comedent.

[229] Non patiebatur umquam in ædibus suis esse pannos ullave tapetia aut mensarum tegumenta serica. [Nullum in domo vel cubiculo] Imo super mensa, qua utebatur in cubiculo, erat [operimentum] ex nigra pelle dumtaxat ducta colore aureo; ad januam vero velum [pendebat] ex nigro panno intortis villis Non erat in tota domo ornatus pensilis, præterquam in aula majore, qua aditus est ad sacellum, & ubi communiter ipse negotia peragebat; illic autem inter binas fenestras, quæ aream domus respiciunt, [pendebat] velum ex nigra pelle ducta colore aureo cum imagine beatissimæ Mariæ Virginis; & mensa [ibidem posita] eadem pelle erat cooperta: cubile [ejus stratum] erat levi matta, qualem in cellis suis habere solent quidam religiosi i.

[230] [pretiosum ornatum tolerat,] Coëmit ipsi aliquando œconomus velum non amplum bombyce & subtili lana intertextum, in quo expressa erat Christi Domini de Cruce depositio; parvum item opere Turcico tapetem, quoniam levi pretio venalia repererat in foro ecclesiæ cathedralis. Id intelligenti patri Thomæ multum displicuit; quia expensæ factæ erant in rebus minime necessariis. Verum, inquit, retineantur; velum quippe, cum repræsentet Christum Redemptorem, adhiberi poterit in ecclesia, (sicut etiam adhibitum fuit; nam dono dedit, ut imponeretur pulpito, ex quo ad populum dicitur,) tapes autem in sacello, ubi sanctum Missæ sacrificium peragimus. Sed in posterum noli mihi supellectilem aut rem curiosam coëmere; Nam sufficienter tibi dictum fuit, esse me monachum & professum paupertatem, atque exceptis necessariis ad mei ac domus sustentationem, reliquum omne pertinere ad egenos.

[231] [nec supellectilem argenteam in mensa:] Eadem de causa nec habuit nec habere voluit umquam convivalia ex argento vasa, præterquam duodena cochlearia exilia pro invitatis ad mensam, & bina vascula imponendo sali. Oeconomus considerans sumptum catinorum ac scutellarum, quæ continuo rumpebantur in manibus epheborum, suggerebat ei sæpius conflari potuisse supellectilem mensæ argenteam ex eo, quod indies insumebatur in catinos ac scutellas k. Respondit ille: Putas, me non vidisse id; de quo me mones? Erras, si credis hoc: probe adverto. Sed monachus sum, & quod honori est aliis, mihi probro esse censeo. Abunde patuit sancti Antistitis paupertas, cum e vivis excederet. Nam, (exceptis iis, quæ inter famulos distribuit,) omnis ejus supellex, quam ante obitum legavit collegio a se fundato juxta scholas hujus civitatis, in publica auctione in foro ecclesiæ cathedralis divendita tantum fuit scutis circiter quinquaginta.

[232] [lectus ipsi simplex;] Non tantum, cum jam esset Archiepiscopus, eamdem constanter tenuit paupertatem & simplicitatem, quam professus fuerat, servaveratque in religione; verum etiam eadem asperitate iisdemque corporis afflictationibus se ipsum tractabat, quibus utebatur in Ordine, occultans tamen eas, quantum poterat; licet quantamcumque ad ocultandas adhiberet curam, detectæ fuerint a nonnullis famulis & familiaribus, qui testimonium perhibuerunt. In cubiculo lectum habebat loris subtentum, non deauratum, pictumve alio quam proprio & naturali ipsius materiei colore. Instructus autem erat sypariis ex xylino panno coloris cinerei, culcitis tantum duabus ac duobus stragulis ejusdem generis, quibus utimur in Ordine nostro, nec re alia seu rara seu eleganti. Lecticæ linteis numquam utebatur, nisi exigente infirmitate; ac proinde toralibus stamineis sternebatur lectus.

[223] [& fere sarmentis incubat,] Famulus, qui parandi lecti curam habebat, in eo illum somnos captare existimabat, quoniam mane ita invertebat & situ mutabat, acsi incubuisset. Verum detexit [famulus,] ipso inscio, (viderunt & alii nonnulli ac magno silentio suppresserunt,) l quod hunc lectum inter ac parietem alter humi jaceret [lectus] ex sarmentis confectus ac stragulo uno tectus, quem nemo deprehendisset vel advertisset; nisi die quadam circumiens reperisset dictus famulus, qui, quid rei esset, intellexit at dissimulavit. Quapropter ipse plerumque Dei Servus vesperi sternebat lectum, in quo quiescere se simulabat; & quando ejusdem sternendi curam relinquebat servo, aiebat: Poteris lectum facile componere ex parte anteriori absque eo quod circumeas: noli circuire aut facere aliud, quam quod a me tibi injungitur. Cum affligeretur morbo, ex quo mortuus est, intelligens, eum sibi extremum fore, præcepit famulo, qui ei nonnumquam lectum parabat, & cui secretum istud credebat, nomine Benedicto, ut sub noctem, dum alii cœnarent neque observaret quispiam, auferret sarmenta aliquot inter lectum ac parietem jacentia. Idem famulus, defuncto sancto Antistite, Ordinem sancti patris Hieronymi amplexus est in monasterio de la Murta, ubi insignis Dei servus exstitit & magni exempli religiosus.

[234] Ad eamdem normam, quamvis indueret tunicas stamineas & aliquoties indusia, [cilicio semper indutus,] hisce vestiebat sese, ut tegeret cilicium, quod gestavit usque ad mortem; atque hinc citius apud ipsum corrumpebantur, quam soleant apud homines alios. Mirabantur ii, qui ea vel lavabant vel reficiebant, quomodo tam brevi tempore detrita essent apud hominem, degentem semper domi, quietum ac solitarium. Sed post obitum, quando & cilicium & quam id asperum esset, compertum fuit, perceperunt, ejus asperitatem fuisse causam, cur illa citius apud Dei Servum, quam apud alios ejusdem conditionis homines corrumperentur.

[235] Quoad victum præter ordinariam & insignem hocce capite expositam sobrietatem, [jejuniis addictus,] fuit etiam rigidus admodum jejunii cultor, non modo in religione, sed & in archiepiscopatu. Præter Ecclesiæ jejunia, servabat etiam omnia [peculiaria] Ordinis, ac multa alia ex devotione. Tempore Adventus & Quadragesimæ Feriis quarta & sexta, in pervigiliis item per annum seorsum comedebat; quoniam pane & aqua se reficiebat. Asserebat autem, diebus istis manducare serius sibi lubitum esse, neque [velle,] ut sui causa ordinarii mensæ suæ convivæ refectionem differrent ultra statam horam. Atque ita sese subtrahebat, nec præsentem habebat diebus istis præter famulum cubicularium, cui arcana multa committebat, ne quis cognosceret, eum jejunare in pane & aqua: hoc servavit tota vita, nisi infirmitas aliqua impedimentum afferret.

[236] Ex illis jejuniis, & defectu somni, ac laboribus officii debilitari cœpit. [etiam infirmus in victu parcit sumptibus.] Dixerunt itaque medici, eum idcirco & propter ætatem debere sumere nutrimentum solidi succi, ac diebus singulis gallinam ipsi seorsum esse coquendam. Videbatur ipsi minime necessarius tantus sumptus, quod nec infirmus esset, nec lectum teneret, imo domum obiret; instantibus tamen medicis & domesticis [asserentibus,] eo ipsum egere, & nisi nutrimentum solidum sumeret, ex debilitate morbo corripiendum, ut ad munus obeundum incapax futurus esset, ac multo plures impensæ essent faciendæ, tandem consensit, ut sibi separatim coqueretur caro vervecina &, quod sufficeret, dimidium gallinæ, [subdens,] se, prout videretur [expedire] etiam nutrimenti sumptionem continuaturum. Duravit hoc uno circiter mense; judicans quippe, sibi melius esse ac plus virium, de gallina jam satis esse dixit, & ad communem cibum rediit, nec ad rem aliam induci potuit m.

ANNOTATA.

a Prætermisi nonnulla, quibus docet auctor homines communiter cum dignitate mores immutare.

b Juvat hic audire testes apud Coccinum; pag. 641 ita legitur: Vestimenta sua, quibus humillime induebatur, propriis manibus resarciebat, ut uberius posset pauperibus subvenire, ut deponunt testes in processu Valentino … videlicet Fr. Joannes Alphonsus … Joannes Feris … Philippus Adell … Michaël Vincente … Bartholomæus Escola … Fr. Joseph Montanes … Joan. Baptista Alatar … Jacobus Ferrando … qui omnes præter Escolam sunt examinati authoritate ordinaria: Mariana Sottomajor … & Blanca de Cardona … in eodem processu Valentino … quæ dicit, neque duplex indumentum, neque geminum birettum, ut appellant, eum habuisse.

c Iis affinia leguntur denuo apud Coccinum mox laudatum: Frater Joannes Alphonsus ait, eum adeo parcum fuisse, ut, cum quadam die testem, manicas sub cubito laceras intuentem, interrogasset, quo pretio par manicarum haberetur, & ille XXIV regalibus respondisset, subdiderit Archiepiscopus, melius est, ut hæc pecunia erogetur in pauperes, & ego frustis manicas mihi resarciam: prout eum fecisse, seque vidisse idem testis affirmat.

d Facti hujus quoque meminit Coccinus, sed modo paululum diverso: Iterum, inquit, ad se jussit accersiri sutorem, ut sibi thoracem conficeret, qui cum XXIV regales pro eo conficiendo petiisset, se non posse respondit Archiepiscopus tantum impendere, cum bona essent pauperum, eique obtulit regales duodecim, quibus sutore non acquiescente, thoracem non emit. Deinde addit, a Sancto postea eidem sutori (vestiario scilicet a verbo suere, quamquam ea voce utamur communiter pro calceolario,) datam fuisse pecuniam pro dote filiæ, ac tandem ex processu Valentino testes citat F. Joannem Alphonsum, D. Petrum de Moncada, Joannem Baptistam Alatar, & Jacobum Ferrando.

e Aliquot exempla recitat cap. 20, quod apud nos est 21 ob causas infra indicandas: unum addo ex Coccino: Jacobus Ferrando … etiam deponit, quod, cum venerabilis Vir pedes quadam die extra calceos haberet, vidit pedum digitos denudatos, ipsaque pedalia lacera, ac penitus consumpta, quodque, cum venerabilis Vir se conspici adverteret, pedes intra calceos retraxit: & omnes supradicti (nempe ad litt. d) sunt examinati authoritate ordinaria.

f Coccinus pag. 637 tit. De abstinentia, sobrietate & parcitate scribit in hunc modum: Hujusmodi virtutibus egregie sanctus Præsul fuit ornatus, nam quantum ad abstinentiam & sobrietatem attinet, deponunt testes, cibum ac potum tam parce & modice sumere solitum, acsi privatus Religiosus existeret, prout in processu Valentino… Fr. Joannes Alphonsus… Franciscus Blasco… qui sunt examinati authoritate ordinaria, & Mariana de Sottomajor,… quæ subdit, quod ex una tantum olla comedebat.

g Hispanice lamprea, piscis murænæ similis & a lambendis petris nunc etiam lampetra nuncupatus.

h Factum idem habes in Vita secundo loco data, sed modo diverso enarratum; magnum sane discrimen est in pretio; nam piscis illic 25 regalibus constitisse asseritur: apud Coccinum vero 20: uter rectius, ignoro. Insuper, verba sunt Coccini pag. 640, cum ad eum familiaris lampretam valoris XX regalium detulisset, jussit illam venditori restitui, ut aliis venderetur; Hoc, inquiens, pretio viginti pauperes poterant sustentari; mandavitque, ut fœminæ, cujus erat lampreta, quatuor regales, quibus indigebat, eleëmosynæ nomine tribuerentur. Hæc probant optime testes in processu Valentino … videlicet Fr. Joannes Alphonsus… D. Petrus de Moncada, ambo examinati authoritate ordinaria.

i Huc denuo respiciunt, quæ memorat Coccinus pag. 643: Parcitati quoad vestimenta, parcitas quoad cubiculum & lectum adjungitur: nam hic similis erat lecto alicujus pauperis religiosi; cubiculum vero non aulæis ornatum, sed storis quibusdam circumdatum visebatur; ita prædicti testes deponunt, eodem loco … videlicet Joannes Alphonsus, Joannes Feris, Philippus Adell, Bartholomæus Escola, Michaël Vincente, Mariana de Sottomajor & Franciscus Blasco, … D. Petrus de Moncada … atque Fr. Joseph Montanes Ordinis sancti Francisci … & tres ultimi sunt examinati authoritate ordinaria.

k Coccinus pag. 640; Sanctissimus Vir in patinis terreis comedebat; ita deponunt in processu Valentino … Fr. Alphonsus, & Joannes Feris, & Philippus Adell, examinati authoritate ordinaria.

l Ex hisce unum allegat Coccinus pag. 643 Fr. Josephum Montanes ex Ordine sancti Francisci, qui, inquit, supradictis, ad lit. i, addit, se lectum prædictum inspiciendo vidisse stragulum quoddam extensum, quo ex una parte elevato, lectulum sarmentis seu vitibus confectum aspexit, ex quo testis collegit, sanctum Præsulem in hoc lectulo dormire solitum & alterum, qui tamen paupertatem spirabat, honesti decoris gratia adhibere: cum quo concordat Petrus Guttierez, … dum deponit de auditu, quod aliquando dormiebat super tabulis.

m Istis addi meretur, quod tradit Coccinus pag. 639: Cum quadam die œconomus ab eo veniam peteret, ut ipsi ægrotanti pullum seu perdicem coquere posset; respondit: Æquum non est, quod servus domino suo lautius comedat; pauperes domini mei sunt; hi vero carnem tantum vervecinam sine delitiis edunt, ac proinde conveniens est, ut ego, qui sum eorum bonorum Oeconomus & dispensator, cibis non lautioribus vescar. Ita de certa scientia deponit Bartholomæus Escola … & Michaël Vincente examinatus authoritate ordinaria… ibidem dicit, quod hoc erat publicum & notorium.

* ruan

CAPUT IV.
Diœcesim perlustrat ac ministros in regimine adjutores sibi deligit.

[Prudentia in antistite requisita] Prudentia politica sub initium regiminis tria habet sibi valde propria. Primum est, dissimulare posse subditorum culpas, exspectando occasionem ac tempus, quo corrigantur ac puniantur minore tumultu ac majore omnium emendatione. Secundum, observare magna solicitudine conditiones eorum, qui gubernandi sunt, ut cognoscatur, quo modo cum illis agendum sit; nam dum superior se non ad vitia sed ad indolem subditorum conformat, suavius est regimen, tranquillius ac securius: uti conspicimus in supremo illo ac cælesti Principe, Moderatore ac Domino rerum omnium creatarum, qui dicitur disponere omnia suaviter. Quoniam ad eum modum gubernat creaturas omnes, cumque illis concurrit, ut nullam a proprio ordine removeat, & ab eo, quod exigit propria naturæ conditio. Tertium est, sibi adjungere meliores ac prudentiores communitatis, ut in ferendo onere officii adjuvent, ac reliqui eum ament & revereantur, perspicientes, quæ apud ipsum bonorum sit opinio & æstimatio, & quomodo honoret eos, quos comperit esse dignos a.

[238] [probe instructus,] Totum hoc, utpote prudens admodum ac circumspectus Antistes, optime servavit P. D. Thomas, incipiens regere illam ecclesiam. Mox enim studuit cognoscere mores ac ingenia populi Valentini, multamque in hoc curam contulit, ut ejus gubernandi notitiam possideret. Hinc, (quamvis id quoque exigebat naturæ ipsius conditio,) agebat cum omnibus sincere, observans ac seligens ex unoquoque, quod ad illum finem conducebat. Et, licet mox comperiret ac intelligeret, quod vitam in illis partibus ducerent immoderatam valde ac dissolutam, utpote quas gubernaverant longo tempore vicarii, brevi admodum pastores proprii b, dissimulabat, exspectans tempestatem & occasionem opportunam, qua res omnes in ordinem reduceret. Ex ipsismet indigenis visitatores, domus suæ ministros, & in munere adjutores deligebat sibi eos, quos perspiciebat Dei cultui addictos, ejus spiritu præditos prudentiaque ac zelo, quem exigit ministerium adeo sublime, quale est ecclesiæ & salutis animarum regimen juvare.

[239] [mox perlustrat diœcesim] Hinc mox visitabat tum ipsius civitatis tum universæ diœcesios parœcias tanta diligentia, ut incipiens exeunte mense Februario ejusdem anni, quo advenit, absolverit visitationem exeunte Septembri. In omnibus locis, ut ut ignobilibus, concionabatur tali spiritu, fervore & zelo, ut, quamvis cælesti semper ac divino præditus fuerit, quemadmodum vidimus libro præcedente, multum differret is, quo incensus erat ante archiepiscopatum, ab illo, qui deinde in illo observatus fuit: ut [Sponsus,] qui jam sponsam habebat, cujus honori ac saluti incumbendum erat vehementi studio; ut Pastor, cui erant oves propriæ, pro quibus, exigente necessitate, devovere debebat & sanguinem & vitam; ut Pater, qui jam non ad extraneos auditores, sicut ante, verba faciebat, sed ad proprios filios. Sermones ejus, cum se Archiepiscopum conspexit, non humanæ voces sed flammæ igneæ ac missi e cælo radii videbantur, uti hæc referenti episcopo Mugnatonio narravit episcopus Segrianus c.

[240] [insigni subditorum] Hac visitatione in omnibus diœceseos locis viam præcludebat pluribus criminibus publicis & occultis; consolabatur animas multas, interioribus molestiis ac tristitia spiritus afflictas, delapsas, & desperatione salutis suæ plenas. Exstinguebat millenos discordiarum ac dissensionum vehementes ignes, quos illo in regno dæmon ejusque ministri excitaverant. Plures subtrahebat e via perditionis, qui toto gressu properabant ad inferos, atque in viam salutis & ad virtutis amorem reducebat. Quoscumque populos accedebat ac visitabat, tanta in moribus advertebatur immutatio, ut non secus appareret, quam si adiisset illos Apostolorum unus, vel angelus e cælo profectus ad ipsorum conversionem & emendationem. Et quid mirum, quod accreverit cum officio Pastoris spiritus ejus & ardor pro salute animarum, auctoritas item atque efficacia verborum ac doctrinæ, quandoquidem ante, concionatoris tantum fungens munere in Castella, ut vidimus capite septimo libri primi, verba ejus in quacumque civitate ac populo, quem concionaturus adibat, eos ipsos, quos ibidem diximus, obtinerent effectus spirituales, atque eam in actionibus suis & moribus immutationem facerent auditores.

[241] Hac in visitatione generalem in locis singulis gratiam fecit tum ecclesiasticis tum secularibus eorum omnium, [fructu; visitatores,] in quibus hactenus deliquerant & pro quibus ejus dextera castigari promeruerant, magno affectu ac ardentibus lacrymis obsecrans, ut emendarent sese & magno ac serio conatu Domino deservire vitamque novam instituere inciperent; quippe cogerent ipsum alioqui, rigorem deinceps adhibere & justitiam adversus eos, qui ea clementia essent abusuri. Tempore hujus visitationis, [nempe] dum eam inchoabat Valentiæ, in visitatores archiepiscopatus delegit magistrum Joannem Segrian, quem cognoverat Compluti, & de cujus virtute ac doctrina ipsi omnino perspectum erat; quoniam cum eodem ibidem egerat, & magistrum Joannem Porta, cujus animæ puritatem, Christianæ pietatis excellentiam, atque dotes bonas, ut primum cum eo versatus est, dignovit.

[242] In confessarium suum [assumpsit] patrem fratrem Jacobum Montiel; [confessarium, procuratores] quando is complevit prioratum conventus beatæ Mariæ de Succursu, magnam religionem & prudentiam, quam in ipso adverterat diebus illis, quibus propter pluvias conobtinuit sese in isto monasterio, dum Valentiam cogitabat; in amicum familiarem & tamquam consiliarium magistrum Thomam Real, virum magnarum perfectionum in virtute, judicio ac doctrina; & procedente tempore visitatorem etiam constituit magistrum Joannem Baptistam Caro, procuratores vero doctores D. Amic & D. Sora, homines omnes indigenas, insignis exempli, doctrinæ & præ ceteris cordis integri ac sinceri, atque summopere alienos a fraude & astutiis, in quibus adeo exercitati ac periti sunt filii hujus seculi. Etenim, cum sanctum Antistitem ornasset Deus anima pura admodum ac sincera, nullos etiam nisi ejusdem puritatis ac sinceritatis homines amicitia complectebatur. Eo autem, quod a Spiritu sancto illi concessum erat, (ut dixi præcedente libro,) dono dignoscendi, quali, dum cum aliquo agebat, præditus is esset facultate & ingenio atque ad quam rem idoneus, quodque a S. Paulo Discretio spirituum vocatur; mox agens cum hic nominatis, indolem ac spiritum ipsorum, & quam apti essent, qui juvarent in ministeriis sibi commissis, dispexit: commisit itaque ipsis, ipsi vero optime servierunt Deo ac sancto Antistiti.

[243] Quamvis, sicut ipse significavit aliquoties, modus præcipuus, [eligit, præmissa semper] quo sibi faventem habebat Dominum in electionibus faciendis eorum, quos jam nominavi, & nonnullorum aliorum lapsu temporis ad alia ministeria, esset humilis ac devota oratio, quam præmittebat & conjungebat semper actionibus suis omnibus, magna cum fiducia divinæ bonitatis ac providentiæ orans Dominum, ut in singulis sese dirigeret. Solum hic referam, quo pacto se gesserit cum magistro Porta, quando eum visitatorem designavit ac in palatio suo degere [voluit,] & cum magistro Segrian, quem similiter statim adveniens visitatorem creavit, ac dein episcopum suffraganeum, quem de Gratia dicimus; quoniam ad eumdem modum fiebant electiones ejus omnes ad quodlibet officium, quamvis domus suæ minimum.

[244] Narravit mihi magister Joannes Porta, quod prima vice, qua cum benedicto Præsule loquebatur, is magna attentione ipsum intuitus sit, [ad Deum oratione;] ac redire jusserit in diem posterum, quodque deinde intellexerit, [Sanctum] totam fere noctem illam transegisse in oratorio. Reverso die proxima & præsignata hora, dixit: Elegi te visitatorem meum; die Dominico proximo inchoanda mihi est visitatio parœciæ S. Joannis, hic adsis, me comitabere. Cum autem magister Porta pro humilitate atque candore, quibus eum (ut constat omnibus, qui hac in civitate noverunt ipsum & sibi familiarem habuerunt) valde ornaverat Spiritus sanctus, sese incapacem ad id officium judicaret, multas excusationes afferret, & in genua provolutus supplicaret, ne id sibi imponeret; reposuit illi Vir bonus: Tu quod decet te, facis & loqueris: ego vero novi, te idoneum esse & in hoc obsequium Deo præstiturum; atque in eodem Domino confido, me minime decipi.

[245] [episcopum item suffraganeum] Defuncto episcopo Estana, qui suffraganei munus in ea sancta ecclesia obibat, dum ad eam pervenit P. D. Thomas, & advertens hic necesse esse alium ejus loco designari, qui [celebraret] festis solemnibus, [conferret] sacramentum Confirmationis, aliaque [obiret] officia pontificalia, quæ propter alias regiminis occupationes peragere non valet Archiepiscopus, magistro Joanni Segrian, secum habitanti ac visitatoris munere fungenti, ut jam relatum est, dixit: Attende; suffraganeo opus est, qui me adjuvet; in te autem cogitationem conjeci. Tu pro hac re tres Missas facito de Spiritu sancto, ego faciam similiter; eam Domino commendemus, ut lumen nobis indulgeat. Magister Segrian, (qui & humilis erat admodum & magnus Dei servus,) respondit, sese incapacem esse, nec instructum necessariis dotibus; oravitque enixe, ut alterum deligeret. Sed, Ne hoc dixeris, reposuit Archiepiscopus; nam ego ad episcopatum minus [aptus] eram, minusque sum hodiedum: & Deus, qui me, sicut probe novisti, vocavit minime appetentem, per suam clementiam me ducit ac juvat. Fac, quod dixi tibi, & si illi placuerit, teque elegerit, ipse suppeditabit, quod tibi deest.

[246] [felici in omnibus successu.] Post [peractum] secundum Missæ sacrificium, Credo, inquiebat, te fore episcopum: post tertium vero: Certum est, Dei voluntatem esse, ut hac in ecclesia episcopus suffraganeus sibi deservias: ora posthac majore ipsum conatu, ipsius enim voluntas est, ipse te vocat: ego vero etiam hodie super eo negotio Romam perscribam ad sanctissimum Dominum. In hunc modum gerebat sese magnus Dei Servus in electionibus, atque hinc in omnibus etiam tam prosperum habebat successum. Idipsum quoque aiebat ac prædicabat nonnumquam, conabaturque persuadere omnibus, ut pro certo haberent, non posse se in ullo negotiorum genere, sive spirituali seu temporali, sive ecclesiastico seu seculari, tuto procedere, nisi per eam orationis semitam, commendando rem enixe Domino & committendo divinis ejus manibus. Inter plura documenta & exempla, quæ ad idem propositum referebat, multum pensitabat, quod scribit S. Lucas, quomodo Redemptor noster, quo die voluit ex discipulis suis seligere ac denominare Apostolos duodecim, tota nocte præcedente solitarius in monte, rem multa oratione æterno Patri commendans perpenderit, & cum per totam illam noctem præcessisset tanta tamque fervens oratio, sic, & non aliter, adveniente die, duodecim illos elegerit, suosque Apostolos nominarit.

ANNOTATA.

a Istam doctrinam suam confirmare pergit biographus allata historia Saülis, qui 1 Reg. 10 ℣ 26 & 27 rex inauguratus cum bonis in domum suam abiit, & despicientium illum filiorum Belial dicteria dissimulavit.

b Gaspar Escolanus lib. 10 cap. 34 Historiæ Valentinæ asserit, archiepiscopos in illa sua ecclesia non resedisse a temporibus Alphonsi Borgiæ, qui anno 1455 ad totius Ecclesiæ regimen electus Callixti III nomen accepit, usque ad annum 1538, quo Georgius Austriacus archiepiscopatum Valentinum adiit & quadriennio circiter præsens gubernavit.

c Vide Mugnatonium num. 13.

CAPUT V.
Synodum diœcesanam celebrat & immunitatem ac libertatem ecclesiasticam memorabili fortitudinis exemplo propugnat.

[Flagitia in diœcesi] Pater D. Thomas a, post peractam diœcesios universæ visitationem Valentiam reversus, valde necessarium esse duxit, convocatis [ecclesiarum] rectoribus ac reliquis ecclesiasticis, qui convenire atque interesse consueverunt, celebrari synodum diœcesanam. Dixi, Ecclesiasticis; neque enim admitti vel adesse volebat secularem ullum, sive tamquam scribam aut secretarium synodi, sive tamquam procuratorem absentis cujusdam aut ægroti; sed solos ecclesiasticos. Cum enim tam magno temporis spatio regionem illam non pastores proprii, sed vicarii gubernaverant, (nam, licet subinde archiepiscopus aliquis, qualis fuit P. D. Thomæ decessor illustrissimus ac reverendissimus D. Georgius Austriacus, in ea commoratus sit, id nec diu duravit, nec alibi pro majori parte, quam in Villar, donec inde amotus fuit,) b reperit eam bonus Pater noster moribus ac vitiis corruptam & perditam, & in tanta [vivendi] licentia ac dissolutione, ut res esset commiseratione digna, sitque etiam nunc intelligenti, quæ referunt testes de istius temporis dissolutione ac perversitate, non tantum in secularibus, sed & in ecclesiasticis, nec Valentiæ solum, sed in aliis etiam populis ac locis diœcesios.

[248] Inter seculares frequentia [erant] flagitia, divortia præsertim & adulteria publica: [grassantia variis modis] inter ecclesiasticos habebant multi publice concubinas ingenti Dei offensa ac secularium scandalo. Hæc contristabant eum summopere, quando advenit; perversitas secularium, quia Dominus Deus severe consuevit punire adulteros; [dissolutio] vero multorum clericorum, tum propter gravitatem noxæ hominum Deo ejusque divino cultui consecratorum, tum propter insigne damnum, quod pravo exemplo suo creant, & quia seculares improba sua facinora defendere solent allegando peccata ecclesiasticorum. In tanti tamque animabus ac reipublicæ perniciosi mali remedium, in visitatione diœcesios, ad se seorsum vocari jubebat eos, quos perverse vivere percipiebat, reprehendens eorum crimina, modumque præscribens, quo sese expedirent omnino tam peccato, quam omnibus occasionibus ac periculis in illud recidendi.

[249] [evellere nititur;] Pauperes clericos aut seculares, quo firmius obstringeret veræ emendationi, juvabat ipse, providebatque, ut alii ex [proventu] ecclesiæ ejusdem loci, alii modis aliis honeste vivere possent. Quod si post acceptum tantum beneficium se non essent emendaturi, curaturum se [aiebat,] ut intelligeret, jussurumque venire Valentiam, ac puniturum severe tamquam ingratos & immemores misericordiæ divinæ & suæ. Clericos locupletes, aut qui beneficio ecclesiastico gaudebant, & improbam vitam ducebant, eadem caritate corripiebat, & adjectis minis, si sese non omnino emendarent, quod similiter ex suis visitatoribus auditurus erat, fore, ut beneficiis privaret, aut alio modo castigaret. Idem servabat cum secularibus ditioribus, [admonens, ut] quoniam jam, quidquid præteritum erat, ipsis condonabat, vitam novam assumerent, neve clementia sua abuterentur. Eumdem ordinem tenebat & Valentiæ.

[250] [ac tandem synodum] Quamvis autem hac via ad meliorem frugem multi reducerentur, plures tamen ex prava consuetudine in peccatis perseverabant. Hinc ad res diœcesios rite disponendas valde necessarium esse duxit celebrari synodum, hanc fore idoneam confisus ad tollenda peccata saltem publica. Interim tanto doloris sensu afficiebant illum scelera, ut noctem integram inter acerbissima suspiria transigeret. Id intelligens ex vicino cubiculo P. F. Joannes Rincon, qui cum ipso advenerat, (quique, licet aliquantulum istic moraretur, statim tamen ad monasterium suum reverti cupiebat,) interpellabat illum: Quid tibi est, Domine mi? Respondit ipse: Quid mihi sit? Vereor, ut hoc in episcopatu animæ meæ salutem consequar; quippe obligor subvenire perditis istis ovibus; & prout constitutæ sunt, nescio, qua via. Faciat vestra Dominatio, quod potest, inquiebat bonus iste pater, nihil enim præterea requiret Deus, nec se cruciet aut maceret, novit enim illud Ezechiëlis, ubi ait Dominus: “Si annunciante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti c”. Vestra dominatio illo spiritu, quem accepit a Deo, ad ipsos concionetur, eos reprehendat, & pro sua auctoritate ac prudentia corripiat, faciatque, quod muneris sui est; si vero minus emendentur, damno suo [adscribant,] nihil quippe ultra exigit a Dominatione vestra Deus, neque eorum damnationem illi imputabit. Recte loquitur vestra reverentia, reposuit sanctus Antistes; atque idcirco sine mora volo instituere synodum diœcesanam, & eas leges præscribere, quas videro convenire ad tot malorum correctionem; adjuvet me vestra reverentia suis ad Deum precibus, ut me dirigat, atque illuminet eos, qui convocandi sunt, donetque spiritu, zelo ac desiderio honoris ejus, quibus indigent.

[251] [Diœcesanam cogit.] Itaque, facta visitatione, secundo mense d a reditu Valentiam convocavit ad celebrandam synodum dœcesanam rectores [ecclesiarum] omnes, ceterosque, qui vel de jure vel de prisca consuetudine ei debent assistere. Advenere omnes perlubenter, parati obsecundare ipsi ex amore ac reverentia, qua ob famam sanctitatis ac doctrinæ, nec non ob insignem caritatem ac benignitatem, quam in visitatione in eo conspexerant, in ipsum ferebantur. Tenuit per unam hebdomadem [convocatos] audiens omnes magna cum patientia ac sapientia, & recolligens tum ea, quæ viderat ac compererat per decursum visitationis, tum quæ quisque istic suggerebat ac dicebat, ordinavit leges, constitutiones ac mandata, quæ maxime necessaria videbantur ad restaurationem morum tam ecclesiasticorum quam secularium omnium, & tamquam remedia abusuum ac vitiorum, quæ in regione ista erant.

[252] Quod sanctus Antistes sancto zelo & insigni prudentia constituit ac mandavit, [Sanctis ejus constitutionibus] pluris æstimarunt atque secuti sunt successores ejus, nominatim D. Franciscus de Navarra e, D. Martinus de Ayala f & D. Joannes de Ribera g, viri omnes ac præsules divino cultui valde dediti, multæ doctrinæ ac prudentiæ, & eximii studii de salute suarum ovium. Quamvis autem omnia, quæ beatus pater D. Thomas post frequentem considerationem & orationem in ea synodo constituit pro correctione omnium istius regionis ordinum, viderentur tunc hominibus Deum timentibus ac studiosis de salute animarum, & visa sint semper valde congrua ac necessaria, & tamquam a bono pastore profecta, maxime ea, quæ præscribebat ecclesiasticis; tamen cum ea regio, juxta memorata hoc capite, adeo corrupta esset ac perdita, in eaque viveretur tanta cum licentia ac dissolutione, quoniam tamdiu destituta fuerat præsentia & voce propriorum pastorum, & necdum celebratum fuerat concilium Tridentinum h, a quo Ecclesiæ restauratio & renovatio auctoritatis, reverentiæ & debitæ obedientiæ episcopis facta est, magnam suis mandatis repugnantiam offendit & contradictionem, præsertim in ecclesiasticis.

[253] Etenim canonici, urgentibus eorum nonnullis, qui improbe vivebant, [refragantur aliquot canonici,] & quorum per decreta synodi perversis moribus ac vitiis obstaculum ponebatur atque præcludebatur via, convenerunt, &, ut illis placerent, omnes vel pars ipsorum major, rebellarunt ac de communi judicio deputarunt scribam suum, nomine Joannem Alemany, qui illi [S. Thomæ] denuntiaret gratias aliquot & privilegia, a Pontificibus quibusdam obtenta, per quæ eorum personæ ab illius jurisdictione eximebantur, ac præ ceteris Conservatoriam, vi cujus [episcopo] ordinario licitum non erat cognoscere vel judicare de eorum personis vel delictis; [adderetque,] quod virtute istarum bullarum ac gratiarum reclamarent adversus ejus in synodo statuta ad suas personas pertinentia, ac de re tota ad Sanctissimum provocarent. Eo mandato accepto, scriba, comitantibus eorum aliquot, ad Archiepiscopum accessit tanto clamore ac furore, adeo turbulentus ac perturbatus, ut nihil distincte proferret, ac necesse esset, ut benedictus Antistes insigni sua modestia ac mansuetudine sedaret ejus animum. Itaque affatus est, (ut testes referunt,) hisce iisdem verbis: Quid hocce rei est Alemany, impetum comprime, noli perturbare ædes meas, tranquillo animo esto, & intelligamus, quid velis; nam melius id feceris absque clamoribus. Domine, (inquit,) canonici [indicari jubent,] sese vi gratiarum & Conservatoriæ, quas tenent a sede Apostolica, exemptos esse, ac reclamare adversus quodlibet, a vestra Dominatione in synodo publicatum, spectans ad suas personas, nec suum te esse judicem, atque appellare se ad sanctissimum Dominum.

[254] [denuntiantes Romam se appellare, moderate audit ac dimittit.] Tunc sanctus Antistes absque ulla perturbatione aut permutatione venerandi oris, vel aliqua commotione aut incomposito gestu corporis aut manuum, his tamen junctis & in cælum elevatis, dixit: Non esse me [aiunt] suum judicem: sed Deus erit: nec consentire se synodo ac provocare ad Pontificem: sed ego ad Deum cæli appello, (& conversus ad canonicos, addebat:) Qui novit ac videt, quæ sit necessitas, ut inter vos fiat correctio, utque occurratur damnationi animarum vestrarum atque ingenti scandalo ac detrimento, quod pravo vestro exemplo procreatis hac in civitate: qui novit ac videt, quod quidquid in synodo decretum fuit, sit justum ac legitimum, quodque ego in toto isto negotio nihil intendam præter ipsius obsequium, & bonum animarum, quas mihi commisit, ut conscientiæ meæ satisfaciam, & muneris obligationi: spero autem fore, ut ipse sua bonitate & æquitate de re prospiciat. Ite felicibus auspiciis, provocate, quantum lubuerit, a mea jurisdictione ac judicio, sed divinum non effugietis i.

[255] [Canonico in carcerem secularem detruso,] Providit etiam Dominus, idque cito admodum manifeste patuit. Nam paucos post dies unus e canonicis, qui nominabatur D. Elfus de Proxita, pugione plagam lethiferam inflixit primario gubernatoris apparitori, cui nomen erat Nogueroles: quod tam ægre tulit gubernator, cui nomen erat D. Joannes Villarrasa, ut operam dederit ad eum comprehendendum, comprehensumque palam atque ingenti cum ignominia deduxerit in carceres regios, quos Turrim nuncupant, ibidemque invigilantibus apparitoribus ac secure custoditum collocaverit, nihil reveritus, canonicum esse & subdiaconum. Causa captivitatis istius canonici, convenere canonici [reliqui] omnes & adierunt patrem D. Thomam, magno cum affectu ipsum orantes, ut exsurgeret in defensionem jurisdictionis & immunitatis ecclesiasticæ, reclamaret personam D. Elfi de Proxita, eumque subtraheret manibus ac potestati fori secularis, atque ipsis ea in necessitate subveniret.

[256] [ceteros orantes, ut illum defendat, Sanctus amice refellit;] Audivit ipsos consueta sua mansuetudine & benignitate, & subridens dixit. Quomodo ego vobis opitulari queam, aut huic causæ intervenire, vel reclamare istum canonicum, si subditi mei non sitis, neque oves meæ, nec me pastorem vestrum ac judicem agnoscatis? Non vultis admittere meas constitutiones & correctionem, quam pro animarum vestarum salute instituo; provocastis a mea jurisdictione, & interposita contentione denuntiastis, vos esse exemptos; qui possum ego repetere personam, quæ mihi subdita non est, vel cui ego non sum superior? Equidem si forem judex vester, polleremque judiciaria in vos potestate, spectaretis, quo pacto & quanto cum conatu defenderem. Verum, cum ea non polleam, ut contenditis, & tam furiosa, qua, comitantibus vobis, venit scriba vester, denuntiatione protestati estis, qui possum suscipere causas vestras, aut personarum vestrarum defensionem? Non advertistis, cognitum id esse toti civitati, gubernatori ac ejus assessoribus? Aperte reponent hi quam mox, me judicem non esse canonici, apud ipsos captivi, nec jus habere me ad ipsum repetendum, nec obligari se ad mihi obediendum, cum nec subditus mihi sit, nec jurisdictioni meæ. Vos ipsi Conservatoriam mihi denuntiastis, qua contenditis, superiorem ac judicem personarum vestrarum esse conservatorem vestrum; ad hunc recurrite, neque enim, prout mecum egistis, ad me vel ad munus meum pertinet defendere vos adversus tribunal seculare: defendat vos conservator vester.

[257] [urgente periculo ac veniam deprecantibus] Quoniam autem læsus apparitor magno in periculo versabatur, & gubernator judex rigidus erat ac firmus, casus vero gravis, & qui ipsum magna molestia affecerat, veriti canonici, ne, si obiret apparitor, ille extemplo absque consideratione rei alicujus canonicum in eadem turri daret ad supplicium, redierunt ad patrem D. Thomam supplicantes etiam atque etiam, & (sicut testes, qui adfuerunt, referunt) ad ejus pedes prostrati non sine lacrymis dixerunt: Reverendissime Domine, Domine illustrissime, misereat te nostri, atque honoris nostri; nec suffer tantam contumeliam & injuriam, quanta fit tuo capitulo; dum gubernator fratrem nostrum canonicum ac subdiaconum in carcere captivum tenet tamquam [hominem] secularem, & quidem tanto cum periculo. Etenim, si moriatur apparitor, sicut timetur, non dubitabit gubernator, ut est rigidus & imperterritus, ea ipsa hora de illo supplicium sumere in carcere. Da veniam, Domine illustrissime, rebellioni ac irreverentiæ per istas denuntiationes a nobis exhibitæ, & capituli tui atque ejus honoris te miserescat.

[258] Responsum idem dedit, quod antea. Jam dixi vobis, [suoque jure cedentibus canonicis,] domini mei, non posse me succurrere in ejus defensionem, vel reposcere canonicum, aut actionem intendere gubernatori; nec, quod fecero, ullam auctoritatem habebit. Ridebunt mandata mea, ac censuras ejus causidici, scientes, prout sciunt ac palam est omnibus, quod virtute Conservatoriæ, quam mihi denuntiastis, contendatis esse immunes jurisdictionis meæ. Renuntiate huic Conservatoriæ atque immunitatibus, quas vobis asseritis, ac revocate denuntiationes istas & appellationes, tum vero vos tamquam mihi ac jurisdictioni meæ subditos defendere potero, &, favente Deo, perspicietis, quo pacto in personarum vestrarum atque immunitatis ecclesiasticæ defensionem sim processurus. Attendentes discrimen, in quo versabatur captivus canonicus, & quod reponebat Archiepiscopus adeo rationi esse consonum, decreverunt pro tempore, quo ipse ecclesiæ isti præesset Antistes, renuntiare immunitati illius Conservatoriæ, & omni ei, super quo appellaverant, ac protestati fuerant, ejusque jurisdictioni se prorsus subjicere; quod extemplo præstiterunt, & per instrumentum rite conscriptum, ab ipsorum scriba contraditum, agnoverunt illum legitimum ac verum suum judicem.

[259] Hoc facto, aggressus est forti & constanti animo, [captum a gubernatore reposcit;] ut effectu patuit, reposcere personam domini Elfi, tamquam sui ac suæ jurisdictionis subditi k. Litteras comminatorias mox expedivit, mandans gubernatori sub pœna excommunicationis, ut intra tres horas absque ulteriore dilatione sibi traderet personam istius canonici ac subdiaconi, quem injuste & contra privilegia atque immunitates ecclesiasticas, nec non contra sanctæ Ecclesiæ leges in carcere suo detinebat. Cum non obediret, alias mox expedivit, quibus censuras suas contorquebat, mandans ipsi sub pœna excommunicationis majoris latæ sententiæ, ut intra horas duas e custodia emitteret, ac sibi traderet personam domini Elfi de Proxita canonici ac subditi sui.

[260] Cum nihilo magis obediret; elapsis duabus horis, [renuentem Ecclesiæ communione privat & generale interdictum statuit,] statim adversus ipsum ejusque ministros excommunicationem cum solita anathematis imprecatione promulgari jussit, & mox a festo S. Lucæ generale interdictum statuit, easque censuras, additis ac superadditis novis oneribus, e pulpitis declarari [voluit] singulis diebus Dominicis. Id duravit in eumdem modum usque ad Epiphaniam. Postridie Epiphaniæ decrevit cessationem a divinis in omnibus ecclesiis, quæ duravit usque ad Hebdomadem Majorem, eratque duratura, donec obtemperaret gubernator l. Interea temporis, adveniente Quadragesima, dux Calabriæ, Valentiæ prorex, misit, qui rogaret ac supplicaret, ut tolleret interdictum & cessationem a Divinis, vel saltem cessationem. Respondit per eumdem, quem dux miserat, ignosceret id sibi [dux:] id enim illicitum sibi esse, quod læsa atque oppressa esset jurisdictio ecclesiastica, ipse vero obligaretur in conscientia eam defendere, nec haberet arma alia, quam quæ præsulibus reliquit Jesus Christus, videlicet censuras: hinc orare se ejus excellentiam, ut juberet gubernatorem tollere injuriam & offensam, quam Ecclesiæ ac suæ jurisdictioni inferebat detinendo in custodia canonicum & subdiaconum; tum a sese tollendas esse censuras; sed quamdiu gubernator in manus suas non traderet canonicum, non posse se ex iisdem dimittere arma Ecclesiæ.

[261] [quod neque ad preces neque ad minas proregis,] Dux continuari cernens per Quadragesimam interdictum ac cessationem a Divinis, jamque advenisse Dominicam Passionis, qua exponi solet veræ Crucis lignum, iterato per gubernatoris vicarium ipsi nuntiari jussit: consideraret afflictionem populi; urgeri se a gubernatore ac hujus consiliariis ad occupanda bona ipsius temporalia, nec pro amore ac reverentia, qua in ipsum ferebatur, voluisse id exsecutioni mandare, illo non præmonito; quapropter rogare se illum impense, ut censuras tollat; quoniam alioqui ob urgentem judicum efflagitationem id præcipere cogeretur, & pigeret præcipere. Respondit [Sanctus] vicario gubernatoris animo forti, talique, quali sancti præsules Ambrosius, Thomas Cantuariensis & his similes alii: Tria domino proregi renunties: primum; quod si ego impedirem vel opprimerem auctoritatem ejus regiam, hanc ipse tamquam bonus præses ac fidus regis minister modis omnibus licitis ac justis defensurus esset, nec ab ea defensione destiturus ob ullam rationem humanam. Igitur ad eumdem modum, quando gubernator ita lædit ac opprimit jurisdictionem & immunitatem ecclesiasticam detinendo captivum in suo carcere canonicum & subdiaconum, etiam ego tamquam episcopus obligor eam defendere, vel munus abdicare. Arma autem mihi in Euangelio ad eam defendendam a Christo Jesu relicta, [sunt] censuræ istæ. Qui possum, nisi minister Ecclesiæ malefidus sim, ab armis istis desistere, vel tollere latas censuras, quamdiu non obtemperaverit, nec ecclesiasticam jurisdictionem oppressione liberaverit gubernator?

[162] [quibus fortiter respondet, vult tollere,] Secundo, quod spectat ad bona temporalia; dic suæ excellentiæ, si ea occupentur aut mihi auferantur, fore ut omne damnum recidat in pauperes, ac Deus ipsos atque Ecclesiam suam tueatur, nec mihi inde quidquam detrimenti obveniat. Quoniam redeundo ad cellam meam, unde me invitum extraxerunt, ditior ero ac beatior, quam hoc in palatio, & cum rebus omnibus, quibus me privare queant. Tertio, [dicito,] quod ad defendendum sponsam, mihi a Deo commissam, id est, ecclesiam meam, honori & gloriæ mihi ducturus sim amittere, non bona inquam temporalia, sed ubi conveniens fuerit, vitam ipsam m. Retulit responsum hoc gubernatoris vicarius n ad ducem; qui piissimus princeps perspiciens ejus consilium, nec decessurum ipsum [judicans] ab eo, quod dixerat, imo respondere ipsum, ut bonum præsulem, studiosum honoris ecclesiæ, & cupientem satisfacere obligationi muneris sui, arcessivit gubernatorem, persuasitque illi, quantum conduceret ad Dei obsequium, & quomodo exigeret ratio ac obedientia, qua judices Christiani Catholici Ecclesiæ obstringuntur, ne conscientias multum aggravent, ut se subjiceret Archiepiscopo, &, quem captivum detinebat canonicum, liberum restitueret.

[263] Dictus gubernator, tum quia apparitor jam sanitati restitutus & a vulneribus incolumis erat, [donec obedit gubernator,] tum maxime propter affectum ac reverentiam, qua & ipse ferebatur in patrem D. Thomam, & quia instabat Hebdomada Major, ac populus in afflictione & maximo mœrore versabatur, atque omnes ipsum pervicaciæ & obstinationis arguebant, favebantque partibus Archiepiscopi, Sabbato ante Dominicam Palmarum canonicum carcere exemit & tradidit patri D. Thomæ: quem hic cubiculo domus suæ inclusit, aliquo tempore ibidem in custodia detinuit, super delictis examinavit, &, prout conveniens judicabat, punivit. Dum illi tradebatur canonicus, dixit gubernatoris vicario, illum præsentanti, quod, licet mox interdictum & cessationem a Divinis esset sublaturus (uti factum est, media die dato signo sacris tintinnabulis omnium ecclesiarum tamquam in festivitate solemniore, plorantibus præ lætitia & gaudio omnibus civitatis incolis,) non tamen esset absoluturus gubernatorem ante diem sequentem, quæ erat Dominica Palmarum, quoniam ipse illum absolvere cupiebat.

[264] Jussit itaque ipsum adesse die Dominico ad horam septimam matutinam in priore ecclesiæ majoris sacrario, [cui coram se citato] ut ibidem illi prælegeretur præstanda pœnitentia, ac propria ejus manu illi impertiretur absolutio. Isto die Dominico valde mane magna devotione Sacrum peregit sanctus Antistes, orans enixe Dominum, ut gubernatori noxarum suarum notitiam concederet ad præstandam pœnitentiam, quæ ipsi erat injungenda, & cor Christianum ad illam suscipiendam, complendamque debita cum humilitate, & animæ suæ fructu. Finito Sacrificio, descendit ad sacrarium, ubi jam collocata erat sedes in speciem tribunalis, & [convenerant] secretarius cum sententia, canonici aliquot tamquam assistentes, ac plures e clero. Advenit autem eodem quoque tempore gubernator. Sellam suam occupavit pater D. Thomas, ad cujus pedes se projecit dictus gubernator; sed surgere eum jussit, ac stantem detecto capite audire pœnitentiam a se præstandam. Extraxit sententiam secretarius, & alta voce prælegit.

[265] Ejus hæc summa erat: Quod [scilicet] D. Joannes Laurentius de Villarrasa, [sententiam prælegi jubet,] gubernator generalis Valentiæ, violenter apprehendendo canonicum & subdiaconum; eum tamquam hominem secularem regiis carceribus inclusum cum ignominia status ecclesiastici tot menses detinendo, & absque timore Dei atque cum contemptu censurarum non obtemperando mandatis sui Præsulis, hunc per peccata sua & delicta, quæ commiserat contra Dominum Deum & immunitatem sanctæ Ecclesiæ, nec non per suam pervicaciam & duritiem compulisset ad ferendum interdictum ac cessationem a Divinis per tot menses, etiam tempore Quadragesimæ, cum tanto mœrore ac scandalo totius civitatis, tantoque detrimento spirituali, quantum passæ fuerant animæ incolarum suorum ex defectu Missæ ac Sacramentorum; & defunctorum [animæ ex defectu] eorum orationum.

[266] Quod autem in his omnibus nec culpam haberet, [publicam pœnitentiam injungit,] nec causa eorum foret Antistes, utpote qui coactus fuerat adhibere arma ecclesiastica, id est, censuras; sed illius inobedientia ac pertinacia. Quod idcirco, cum omnia ista delicta, scandala & damna fuissent publica, æquum esset ac necessarium, ut pœnitentia de peccatis & satisfactio pro injuriis jurisdictioni ecclesiasticæ illatis, similiter essent publicæ, ut per has toti civitati esset bono exemplo, cui per suam inobedientiam & pertinaciam tot mensibus fuerat offendiculo. Injungi [itaque] ipsi ac mandari, ut eodem ipso die, absque superiore vestimento, pileo, pallio, calceis & cingulo, & manu [gestans] candelam exiret ad sacellum majus, & habitu pœnitentis assisteret Tertiæ aliisque horis canonicis; procedentem vero supplicationem ad forum, ut benedicantur rami, subsequeretur eodem habitu, interesset toti benedictioni & concioni, atque eodem modo cum redeunte ad ecclesiam supplicatione rediret etiam ipse, & interesset toti officio Missæ, usque dum finiretur, absque eo, quod deficeret in re qualibet.

[267] [ac supplici absolutionem impertit.] Prælecta sententia ac pœnitentia, rogatus fuit ab eodem secretario & notario Apostolico, an eam acceptaret, & an omnino esset completurus: multa cum humilitate & bono admodum exemplo omnium astantium respondit, quod sic: nec sine ingenti admiratione; quia dictus gubernator, homo erat insigni auctoritate & austera indole, quemque imperator ac princeps tanti faciebant, ut aliquoties in hac civitate & regno, proregis officio vacante, illius vices suppleverit per triennium aut quadriennium. Nihilominus tamen pœnitentiam acceptavit atque omnino adimplevit tamquam eques optime Catholicus, ac reverens Ecclesiam, ejus prælatos & speciatim patrem D. Thomam. Admissa memorata sententia ac pœnitentia, absolutionem ipsi impertivit [Sanctus] ritu solemni ac cærimoniis in Ecclesia sancta usurpatis in solemni absolutione alicujus publice excommunicati, & eodem loco brevem ad ipsum sermonem habuit, spiritu suo bono & solita benignitate adhortans, ut agnosceret offensam, quam admiserat in Deum ejusque sponsam Ecclesiam, ac scandalum datum civitati per suam pertinaciam contra justa mandata ac censuras Præsulis sui, atque damna spiritualia, quæ tam longo tempore interdicti & cessationis a Divinis tot animæ fuerant perpessæ; utque, præter hanc publicam pœnitentiam, veram de tot malis sacramentalem pœnitentiam institueret.

[268] [Pœnitentiam demisse implet gubernator,] Totum hoc se grato animo accipere demonstravit bonus eques, ad illius pedes se prosternens, multisque lacrymis manus ejus deosculans. Notabile sane erat spectaculum, multo autem notabilius, intueri ipsum excuntem ad sacellum majus, & omnibus supra memoratis eodem pœnitentis habitu assistentem in conspectu totius civitatis die, quo tanta erat [hominum] confluentia o. Hæc pœnitentia [gubernatori injuncta] non fuit tantum ob id, quod hactenus enarravi; verum etiam, quia eodem interdicti ac cessationis a Divinis tempore in taurorum cursu, qui occasione Bacchanalium instituebatur in area Prædicatorum, subdiaconus hominem interfecerat, receperatque sese in ædes D. Joannis Valterra; unde gubernator eum extrahi jussit, in carcerem detrudi, absque ulla dilatione sub noctem sacra Confessione noxas expiare, strangulari p, sequenti die mortuum efferri, atque laqueo ad collum [ligato] humi extensum collocari ante portam suæ gubernatoris domus: quod acri doloris sensu affecit sanctum Antistitem, & idcirco censuras, quibus ille implicabatur, auxit iterum & graviores reddidit.

[269] Narrant, patrem subdiaconi, jam tum mortis supplicio affecti, multis lacrymis & clamoribus accessisse ad patrem D. Thomam, postulans judicium super severitate, qua usus fuerat gubernator, statim morte plectendo filium, [Sanctus patrem alterias subdiaconi, a gubernatore supplicio affecti, corripit;] nec tempus defensioni concedendo; ac respondisse bonum Præsulem: Quod ego, frater, judicium tibi reddere possum de re jam peracta? Neque enim ad vitam revocare queo tuum filium, sed præcipere, ut terræ mandetur, quod jam nunc præcepi, factumque est. Pœna severitatis in ipsum adhibitæ similiter sumpta est, auctis censuris in gubernatorem latis: eum ita processisse contra subdiaconum, crimen fuit, sed simul punitio divina in tuum filium; quia, cum subdiaconus esset, ut talis non vivebat; nec decebat ipsum gestare arma, quibus instructus erat & interemit miserum illum hominem, cui spatium non fuit expiandis per confessionem noxis, & quem nescimus, quo in statu mors oppresserit, aut quo abierit ejus anima Sacramentis destituta. [Punitio hæc quoque illata est] vobis, qui ipsum male educastis, nec, conscii, quantum aberraret a recta via, ad me recurristis, ut tamquam Pastor perditæ illi ovi consulerem. Vade Deo propitio, & pro ejus anima bonum operare; hoc enim jam unum ad rem attinet.

[270] Eadem fortitudine eodemque zelo jurisdictionis ac immunitatis ecclesiasticæ utebatur, [publice sermonem instituit] quotiescumque judex aliquis secularis personam, privilegio ecclesiastico gaudentem, apprehendebat, vel ipsi surripiebat; intendebat actionem adversus illum, repetebat subditum, atque hunc potestati & manibus illius judicis subtrahebat. Ad satisfactionem & bonum populi exemplum, cum gubernatori die Dominico Palmarum injunxisset hic narratam pœnitentiam publicam, mox die decimo post, Feria tertia Paschatis, in templo principe sermonem instituit, uti referunt, cælestem, quales erant omnes, quos instituebat. Tria in eo pertractavit. Primum, quanta sit jurisdictionis & immunitatis ecclesiasticæ auctoritas ab ipsis Ecclesiæ primordiis, quantaque in veneratione habuerint semper principes non tantum Christiani verum etiam idololatræ personas, loca & res, diis suis atque horum divino cultui consecratas. Hoc demonstravit locis pluribus Scripturæ sacræ, ac testimoniis multis historiarum tam ecclesiasticarum quam profanarum.

[271] Secundum; quam singuli debeant reverentiam mandatis suorum prælatorum, [de immunitate ecclesiastica,] & qua obedientia illa teneantur accipere & adimplere, dum iis non involvitur iniquitas manifesta; quam verendæ sint censuræ ecclesiasticæ & quam fuerint semper veris Catholicis magnisque regibus ac imperatoribus; quamque manifestas pœnas exegerit Dominus Deus ab iis, qui illas veriti ac venerati non sunt: quod totum similiter confirmavit multis locis ac documentis Sanctorum, & historiarum ecclesiasticarum testimoniis. Tertium, ex iis consectarium, qua obligatione teneantur prælati adhibere censuras istas adversus rebelles legitimis suis mandatis juxta id, quod dicit Euangelium, quod docuit Redemptor noster, quod factitarunt Apostoli atque antiqui omnes sancti Antistites, quodque ab horum successoribus usitatum fuit semper. Quia hæc arma sunt Ecclesiæ & hujus esset minister valde improbus, qui, quamdiu aliquis cum pertinacia læderet auctoritatem & jurisdictionem ecclesiasticam, illa e manibus dimitteret. Quod item confirmavit iisdem sacrarum Paginarum sanctorumque Patrum documentis.

[272] Ex iis omnibus confecit, quam invitus interdictum & cessationem a Divinis indixisset ac tanto tempore prorogasset, & quam tum [per preces suas] ad Deum tum per remedia bona conatus fuisset efficere, [Præsulis defendendæ ejus obligationem exponit] ne tamdiu protraheretur: sed, quamdiu offendebatur Ecclesiæ auctoritas, aliud præstare se non potuisse, quam quod per ejusdem Ecclesiæ leges præscribitur prælatis: eam scilicet tueri per arma hisce a Christo concessa. Tum finem facturus dixit: Hinc tamen nolite arbitrari, dominum gubernatorem non esse bene admodum Christianum ac probe Catholicum, dum tamdiu distulit obsequi mandatis ac censuris meis. Casus quippe cum esset gravis, ac de notabili detrimento auctoritatis regiæ, cujus ille unus est e præcipuis ministris, existimavit (quamvis erraverit,) posse a se absque damno conscientiæ detineri canonicum, qui tanto cum vitæ periculo apparitorem vulneravit, donec perspiceret, quem vulnera sortirentur exitum.

[273] [& gubernatoris obedientis pœnitentiam laudat.] At vero, quando commissum errorem dedoctus fuit, & censuris se astrictum [cognovit,] ut bonus Ecclesiæ filius obtemperavit tanta humilitate & corde ac animo tam Christiano, ut non modo, sicut debebat, mihi meum subditum reddiderit, verum etiam ipse, vir tantæ auctoritatis ac nobilitatis, publicam a me sibi impositam pœnitentiam præstiterit tam bono totius civitatis exemplo. Atque hinc non dubito, quin ipsum ob grande meritum, quod inde consecutus est, atque obsequium Ecclesiæ exhibitum, ingens maneat in cælo præmium & corona. Dignum autem hoc est, quod in perennem memoriam litteris imprimatur, quemadmodum impressa iis fuit humilitas & obedientia Theodosii imperatoris beato Ambrosio, aliorumque imperatorum Christianorum aliis episcopis & Ecclesiæ præsulibus. Sic autem absolvit concionem suam, quam licet ob materiæ exigentiam diu protraxit, omnibus tamen propter spiritum & caritatem, qua loquebatur, prædicasse visus non est per mediam horam, & millies ac millies ipsi bene precantes abierunt.

ANNOTATA.

a Exordium hujus capitis, quo synodos generales, provinciales & diœcesanas, tamquam remedium ad errores exstirpandos a Spiritu sancto præscriptum, usurpatas semper fuisse ait auctor in Ecclesia, totum brevitatis causa prætermisi.

b Escolanus lib. 10 cap. 34 Historiæ Valentinæinsinuat, Georgium Austriacum archiepiscopatui Valentino nuntium remisisse maxime propter pertinaciam ac perversitatem Maurorum, in isto regno magno numero degentium, quam post diligentissimos conatus infringere non potuerat. Redi ad annotata cap. præcedentis lit. b. Porro Villar, teste Blavio in descriptione regni Valentini, Cameræ archiepiscopalis Valentiæ patrimonium est.

c Hæc Latine exprimit auctor: Ezechiëlis 3 ℣ 19 ita habet Vulgata: Si autem tu annuntiaveris impio, & ille non fuerit conversus ab impietate sua & a via sua impia; ipse quidem in iniquitate sua morietur; tu autem animam tuam liberasti.

d Itaque circa mensem Novembrem anni 1545; uti sequitur ex dictis supra num. 239.

e Teste Escolano lib. 10 cap. 36 substitutus is est S. Thomæ anno 1556.

f Eodem teste Escolano cap. 37 ad Valentinam diœcesim accessit anno 1565 mense Aprili: celebravit autem synodum provincialem anno eodem mense Novembri, & cum ei finem imposuisset die XXIV Februarii anni 1566, proximo mense Maio die 5 diœcesanam coëgit: super utraque consuli potest Collectio conciliorum Hispania Eminentissimi Josephi de Aguirre tom. 4 a pag. 59 usque ad 96 & a pag. 122 usque ad 133, ubi cap. ultimo subditur Confirmatio constitutionum synodalium reverendissimi F. Thomæ de Villanova Archiepiscopi. Vide Commentarium prævium § 8.

g Electus is est Valentinus archiepiscopus, juxta laudatum Escolanum cap. 38, mense Decembri anno 1568, ejusque temporibus composita Epitome constitutionum synodalium ecclesiæ Valentinæ ab anno 1200 usque ad 1580, quam habes apud laudatum Eminent. Aguirre a pag. 140 ad 201 & in qua varias reperies constitutiones factas tempore archiepiscopatus S. Thomæ.

h Inchoatum dumtaxat mense Decembri anni ejusdem 1545.

i Coccinus pag. 568 factum illud refert in hunc modum: Neque hic præclarum paternæ pietatis & prudentiæ exemplum omittendum est; cum enim quandam synodum congregasset, & multa de reformatione decreta condidisset, quamplures ex capitularibus exemptos se gravatosque putantes ad Rom. Pontif. appellarunt & sanctissimum Archiepiscopum de appellatione per mandatarium cum aliquibus ex capitulo certiorem fecerunt, ad quos iratis & protervis animis obloquentes, postquam sanctus Præsul sua prudentia placavit, Vos, ait, ad Sedem Apostolicam appellatis, & ego ad Deum cæli, qui renes & corda scrutatur, appello. Testes habebis ad litt. sequentem.

k Narrata hactenus ita contraxit Coccinus mox laudatus: Accidit autem paucis post diebus, ut a sæculari potestate canonicus quidam in carcerem conjiceretur, & ad sanctum Præsulem canonici accederent, rogantes, ut tanquam Pastor ovibus suis opitularetur; quibus ille: Quonam, inquit, pacto vultis me vobis opitulari, si oves meæ non estis, neque me cognoscitis in Pastorem? Ad quæ verba illi cum lacrymis ad pedes ejus prostrati, veniam eorum, quæ contra eum tam irreverenter gesserant, precati sunt, & confestim Vir sanctus benigne eos suscipiens atque consolans, auxiliatorem se protectoremque fore promisit, prout viriliter fecit, ut infra dicetur. Hoc quoque prudentiæ exemplum probant super VI art. XVI testis XIV [&] XLII in Processu Valentino. Testis XIV fuit Bartholomæus Escola, XLII don Federicus Borgia archidiaconus major, ut patebit ad lit. seq. Dicit autem Coccinus, canonicos ad verba Sancti veniamdeprecatos esse & ab eo confestim benigne susceptos; puta in secundo accessu, postquam deputati responsum ad ceteros canonicos detulerant, & ab his supplices remissi atque ejus voluntati submittere sese jussi sunt, quæ, a Salonio narrata, ille brevitatis ergo omisit.

l Variis locis hæc pertractat Coccinus nempe pag. 508 & seq. 614 & seq. 632. Pauca huc transfero ex pag. 614: Cum quidam canonicus duobus pugionis ictibus percussisset quendam, ut vocant, Algazirium gubernatoris & ob hoc delictum carceribus publicis laïcorum eum inclusisset, & sancto Præsuli repetenti restituere negasset, coactus fuit excommunicare gubernatorem & Algazirium & supponere interdicto civitatem, & cum postmodum alius clericus (vide Salonium infra num. 268) ob commissum homicidium fuisset suspensus, ea res cessationis a Divinis prorogandæ causam dedit, ut supra retulimus & probant testes in processu Valentino super VI, videlicet Petrus Valentinus XVI testis examinatus authoritate ordinaria, fol. CLXXVII, Bartholomæus Escola XIV testis fol. CCCXIX. Don Petrus de Moncada eques XV testis examinatus authoritate ordinaria fol. CLXXIII. Don Federicus Borgia archidiaconus major XLII testis examinatus authoritate ordinaria fol. CCLXXXVIII. Numeros testium & foliorum, quos alibi passim omitto, expressi hic ob dicta ad lit. k.

m Responsum paucis complectitur Coccinus pag. 508: Dux Calabriæ prorex litteris minarum plenis Archiepiscopum monuit, ab incepto desisteret, nisi propriis spoliari facultatibus mallet: cui constanter Archiepiscopus: Si propriis me bonis spoliaveris, ditior fiam, in cubiculum revertar, unde me extraxerunt invitum & mecum bene beateque actum putabo, si sanguinem pro ecclesiæ meæ libertate profudero. Testes citat Don Federicum Borgia & Marianam de Sottomajor.

n Per litteras hæc facta esse insinuat ad lit. præced. Coccinus; sed quoniam res illa diu protracta fuit, non est alienum a verisimilitudine, & litteras & nuntios hic fuisse adhibitos; ceterum proregis seu nuntius seu legatus ad Sanctum a Salonio dicitur Hispanice el regente, per quem eum intellexi, qui secundum a gubernatore locum tenet, & ejus absentis vel impediti vices gerit.

o Coccinus pag. 509 non tantum gubernatorem sed & apparitorem seu algazirium eam pœnitentiamsubiisse ait, sed an is idem fuerit, qui vulnus acceperat, non significat; verisimilius alius fuit, quo gubernator potissimum usus fuerit ad comprehendendum canonicum, & plectendum alterum clericum, de quo mox Salonius. Verba Coccini sunt ista: Tandem sexto post mense gubernator & algazirius publicam suscipere pænitentiam coacti sunt; illos enim in die Palmarum in Ecclesiæ gremium Archiepiscopatus [Note: ] [l. Archiepiscopus] recepit, eisque injunxit, ut nudis pedibus, detecto capite, libero tamen corpore, & cum cereis accensis, quos manibus sustinebant, Officio divino, donec compleretur, assisterent eo modo, quo publicos pœnitentes ab Ecclesia recipi solitos tradit Pontificale Romanum… Hæc omnia optime probant de vera scientia in processu Valentino … Don Federicus Borgia archidiaconus major & canonicus ecclesiæ Valentinæ … Mariana de Sottomajor.

p Confirmatum id est verbis Coccini supra ad lit. l.

CAPUT VI.
Cuicumque negotio orationem præmittens, felicem semper eventum sortitur.

[Orationi deditus] Quamvis in omni vitæ statu, tum litterarum & collegii alumnus, tum religiosus & concionatur, multum addictus fuerit exercitio orationis, tamen in archiepiscopatu, cum non tantum per proprii judicii excellentiam, & interius lumen, sibi omni tempore a Domino communicatum, verum etiam per id, quod factus Archiepiscopus, & incipiens procurare bonum & restaurationem illius ecclesiæ, usu & experimento didicerat, perspiceret ingentes & immensos labores, quos affert animarum regimen, & quam necessarius sit peculiaris e cælo favor ad illos sustinendos ac perfringendos una cum omnibus difficultatibus, quas suggerunt dæmon ejusque ministri ad impediendum fervorem & sanctum desiderium boni præsulis, qui serio conatur recte perfungi officio, multo magis [orationi studebat.] Quoniam sciebat, ad obtinendas vires, quas exigit onus tantum, quantum est cura animarum, atque virtutes & dotes nomine [archiepiscopi] comprehensas, remedium esse efficacissimum recurrere ad Dominum Deum nostrum in humili ac fervida oratione.

[275] Ad eam refugiebat tamquam ad portum tutissimum ad propulsandas tempestates & molestias, [nihil statuit, ea non prævia] quæ misero præsuli necessario perferendæ sunt, utpote qui agere teneatur cum tot diversi generis & ingenii subditis. Hæc schola erat, in qua cælestis ille ac divinus magister Jesus Christus Redemptor noster edocebat illum, quid agendum, respondendum dicendumque esset in negotiis ipsi occurrentibus. Res nulla ipsi obveniebat, quin mox tamquam alter Moyses confugeret ad tabernaculum oratorii sui, ad illam cum Domino communicandam & consilium efflagitandum. Et sane referunt, qui ipso familiariter usi sunt, quod, licet sanctus Præsul præditus esset insigni eloquentia, judicio admodum perspicaci, multa experientia ac scientia, tam parum sibi ipse fideret, & in oratione ac divina providentia fiduciam suam ita reponeret, ut negotium nullum a, quantumcumque leve, umquam extemplo decerneret, at vero diceret, (& hæc vox illi erat usitata,) Ora diligenter, faciemus & nos super ea re Missæ sacrificium, ac Domino commendabimus, atque is pro magna sua bonitate ac misericordia nos diriget.

[276] Adeo assiduus erat orationi, ut maximam atque optimam temporis tam diurni quam nocturni partem illi impenderet b, [in oratio suo; hinc omnia illi prospere succedunt,] & certissimus ad illum reperiendum locus esset ipsius oratorium. Istuc plerumque famuli abibant quæsituri ipsum, dum res aliqua occurrebat. Inveniebant illum nonnumquam (non optantem id quidem, sed contra valde invitum) raptum in ecstasim, & alienatum a sensibus totumque defixum in Deum; alias autem perfusum lacrymis; alias humi extensum, corpore in crucis formam composito. Nec tamen idcirco partes officii sui prætermittebat. Mox enim, cum vocaretur ad rem quamlibet necessariam, & ad personam quamcumque ejus indigentem, oratorio exibat visurus, quid rei ageretur. Rescindebat prolixos sermones ac verba superflua, ne fieret temporis dispendium, quod magni æstimavit semper; re autem, quam pertractari congruum fuerat, peracta, valedicebat & mox repetebat oratorium. Ad hoc propositum famulis suis dicebat sæpius: Habete curam, ut extemplo me appelletis, quæcumque advenerit persona & meum alloquium poposcerit, neminem moremini; excepta enim molestia, qua afficiuntur exspectando, exacturus est a nobis Deus rationem temporis, cujus nostra culpa jacturam fecerint proximi nostri. Neque attendite, utrum studiis occuper, an solitudini vacem; nam quamvis malim interpellari a nemine; tamen, cum episcopus sim, mei juris non sum sed ovium mearum.

[277] Quemadmodum omnes suas curas omniaque negotia commendabat Deo, [seu domesticos sibi eligit,] ejusque per humilem orationem committebat manibus, ita quoque rem nullam seu privatam domus suæ, seu publicam officii aggressus est, quin recte succederet. Ne unum quidem ex omnibus, quos in domum suam recepit, toto tempore, quo fuit archiepiscopus, dimisit famulum, nulliusve ministrorum in eamdem admissorum officium permutavit, nisi ut concederet melius. Ita prospiciebat Deus, ut idonei essent, quoscumque in obsequium suum assumebat. Per eamdem humilitatis & continuæ orationis viam Spiritus sanctus præter multa alia sua dona elargitus ei est [donum,] quod vocant Consilii, id est, facultatem dandi cuilibet consulenti consilium, temporis ac rerum statui magis congruum. Nam qui constanter per humilem ac devotam orationem recurrit ad Dominum, is & sibi & proximis suis lumen, scientiam & consilium adipiscitur.

[278] [seu dat aliis consilia,] Sæpenumero accidit, ut ad ipsum accederent rectores aliqui vel vicarii ecclesiarum ira succensi, aliquando de clericis nonnullis, aliquando de ibidem absurde factis querelas deposituri. Aures illis præbebat magna cum mansuetudine ac patientia, & eodem tempore, quo aures præbebat, corde rogabat Dominum, ut conquerentem illum sacerdotem illuminaret, ne per iracundiam, qua percitus advenerat, ipsum offenderet, utque lumen concederet, quo ille animo placaretur, &, quod æquum erat, ediceret. Prætextu autem ac titulo, acsi aliquid adverteret in suo cubiculo, oratorium suum ingrediebatur, ut majori intensione ac ferventiore precatione Dominum illic oraret. Contigit quoque iisdem in casibus, ut orationi diu insisteret, & a magistro Porta, istic tum temporis degente, atque intrante ad vocandum ipsum, ut eos absolveret, qui præstolabantur, repertus sit humi prostratus, lacrymis perfusus præ fervore, quo a Domino super re in istis ecclesiis peracta consilium & remedium expetebat. Egressus tale dabat [consilium,] ut stuperent audientes omnes, &, qui idem admittebant ac sequebantur, prosperum obtinerent successum. Juris periti * qui cum ipso negotium aliquod pertractabant atque ii, quos ipse in concilia sua adhibebat, dicebant & jurejurando affirmabant, quod communiter, quando ad illum recurrebant, vel ab ipso ad consultationem aliquam vocabantur, audita Archiepiscopi sententia, nihil sibi, quod dicerent, superesset. Quia legis periti omnes atque etiam in jure canonico versati, causarumque actores doctissimi, eruditissimi & exercitatissimi nihil noverant aut in medium proferre valebant in eo casu firmius ac solidius.

[279] [episcopis etiam ad concilium] Tempore Pauli Pontificis tertii, dum convocatum fuit sanctum concilium Tridentinum, Castellani aliquot episcopi per hanc civitatem iter instituerunt, & hos omnes ipse magna caritate ac voluptate hospitio excepit: rogabat autem ipsos enixe, ut ingenti solicitudine adverterent, quid conduceret in commune bonum Ecclesiæ; inculcans ipsis, quod, quamvis convocatio sancti illius concilii facta esset potissimum ad exstirpandos excidendosque errores & hæreses, in Germania exortas, nihilominus tamen necessarium esset prospicere emendationi & morum restaurationi, qua tantopere indigebant omnes [hominum] status. Dolebat multum, non posse se propter infirmitates, quibus affligebatur, istuc proficisci & interesse concilio. At litteras dedit ad omnes sibi notos episcopos, ut Valentiam venirent, communicaturus cum ipsis sua consilia ac desideria, & quid ipse esset præstiturus ac tentaturus, si adire & coram assistere valeret. Tradidit omnibus scriptam seriem capitum & quæstionum præcipuarum, quæ pertractanda sibi videbantur, atque hortatus eos est vehementer, ut firmam in Domino ejusque divina bonitate ac providentia fiduciam reponerent. Quia certo noverat, fore ut a sancto isto concilio multum boni & utilitatis proflueret in omnes Ecclesiæ status, ecclesiasticum præsertim ac religiosum.

[280] [Tridentinum abeuntibus (ubi omnia)] Plures eorum (quia post inchoatum [concilium] & celebratas aliquot sessiones procedere ulterius tunc non licebat, ob grassantem in istis partibus, Deo permittente, pestilentiam) hac redierunt, ingentesque ei gratias retulerunt de traditis sibi monitis, asserentes præscriptam illam capitum seriem a patribus Tridentinis valde fuisse comprobatam, ac concilio in omnibus, quæ hactenus pro reformatione fuerant constituta, ducem exstitisse ac stellam polarem *, imo omnia vel saltem pleraque, illis comprehensa, decreto sancita fuisse, duobus exceptis capitibus. Eapropter infinitas Deo gratias egit sanctus Antistes. Quod autem non decrevissent omnia, pro humilitate sua ac modestia dixit: Quamquam super istis binis capitibus alia fuerit dominorum istorum sententia; nos tamen in omnibus recte consulere desideravimus: alia occasione fieri poterit, ut attentius considerantes, etiam ista approbent.

[281] Duo autem, quæ rogaverat, nec recepta fuerant ab omnibus (uti ipse post declaravit familiaribus suis) hæc erant. [præter duo, hic exposita, fuerunt comprobata,)] Primum, ne episcopi ab una ecclesia transirent ad aliam, nisi in tam grandi atque maxime urgente necessitate, qua alio modo consuli ipsi recte non posset. Quia sic, in ea, quam habent, permanendum sibi esse, attendentes, omnem suum amorem ac solicitudinem ipsi applicarent. Secundum, ut regimen parœciarum ac beneficia, quibus annexa est cura animarum, conferrentur eorumdem locorum indigenis, cum & idonei & numero sufficientes reperirentur. Quia ea ratione ac spe ista in locis ac vicis singulis filii a parentibus litterarum studio applicarentur, quamvis autem non omnes evasuri essent capaces ad curam animarum, multi saltem hac via in locis omnibus essent clerici, idonei ad ecclesiarum obsequia aliaque chori atque altaris ministeria.

[282] Donum istud consilii, quo Dominus propter orationis frequentiam Servum suum impertivit, [& Carolo V cæsari,] cuilibet cum ipso agenti probe erat perspectum. Sane dum ex ejus scrinio, sicut ipsemet jussit, antequam moreretur, extractæ sunt litteræ omnes eidem inclusæ (sicut retuli libro primo) multæ eas inter repertæ sunt a Carolo V cæsare [ad illum destinatæ,] in quibus gravia admodum negotia cum ipso communicabat ac breve omnino cum eodem cursore responsum expetebat, significabatque sua majestas, nihil ea in re se decreturam, donec illius intellexisset judicium & consilium. Quando autem obiit, non adeo mortem ejus persenserunt ac deplorarunt episcopus Segrian, visitatores, magister P. F. Petrus de Salamanca, P. F. Jacobus Montiel confessarius, magister Thomas Real ac familiares reliqui (sicut mihi referebant dicti P. Montiel & magister Porta,) quia ipsi illius solatio destituebantur, pauperes vero ingens damnum patiebantur, quam quia perspiciebant, ecclesiam hanc & regionem universam privari fonte (ita enim appellabant) consiliorum & remediorum in casibus omnibus ac necessitatibus tam temporalibus quam spiritualibus, quæ cum ipso communicabantur.

[283] Et licet oratio ipsius esset assidua atque ad horas singulas, [seu concioratur vel delicta corripit.] nam semper tum quando cum accedentibus agebat & negotia pertractabat, tum quando per aliquod tempus studiis vacare poterat, animam Deo præsentem habebat, in eumque cor & cogitationem suam [dirigebat] commendans illi actiones suas omnes, & animas ac necessitatem suarum ovium; de nocte præsertim, antequam cubitum concederet, habebat horas, & mane alias, absque ulla umquam prætermissione, huic sancto exercitio destinatas. Si res autem die postero pertractanda vel exsequenda magni erat momenti, noctem illam totam, nihil somno concedens, meditationi tribuebat, magna devotione & lacrymis, comitante non raro sanguine ex humeris [elicito] Domino illam commendans, maxime cum vel dicendum esset pro concione, vel aliquis ob improbam vitam corripiendus. Hinc cum præcipuum ejus studium & præparatio, qua sese accingebat ad conciones vel reprehensiones aliquibus faciendas, fieret in oratorio ante sacram Crucifixi imaginem, quæ modo exstat in altari juxta ejus sepulcrum, & coram qua, sicut videbimus, a divina manu extraordinarias aliquot gratias ac favores impetravit, concionaturus inde egrediebatur tanto fervore spiritus, tanta vehementia & efficacia verborum, ut, tamquam flammæ igneæ, ac sagittæ e Spiritus sancti officina profectæ, incenderent & transfoderent audientium corda, utque hi ab ejus sermonibus abirent attoniti, perspicientes ardentem in ipsius anima zelum divini honoris & salutis animarum, dicentesque alta voce non hominis doctrinam & verba hæc esse, sed cælestis sub humana forma seraphini. Eadem efficacia pulsabat cor ejus, quem seorsum corripiebat, &, quantumcumque durum id esset ac obstinatum, emolliebat ac permovebat, ut videbimus cap. XIII & XIV hujus secundi libri, ubi agemus de caritate, qua corripiebat, & lucrifaciebat plures animas deperditas.

ANNOTATA.

a Coccinus pag. 588: Don Federicus de Borgia, archidiaconus major & canonicus ecclesiæ Valentinæ … in processu Valentino … deponit de publica voce & fama, illum, quotiescumque aliquem Deo commendandum susciperet, tota nocte in oratione persistere solitum; & Fr. Joannes de Astudillo, Ordinis sancti Benedicti … in processu Castellæ … deponit, audivisse adeo ferventem fuisse in oratione, ut nullum grave negotium proprium aut alienum ageret, quod non diriget [Note: ] [dirigeret] mediate oratione & communicatione cum Deo petita.

b Mariana de Sottomajor, ita Coccinus pag. 584, … ætatis LXXX annorum … deponit per hæc verba: Quod prædicto sancto domino Archiepiscopo mos erat in noctibus vacare recollectioni, & orationi multis horis, in processu Valentino … & ista testis deponit de vera scientia, cum commorata fuerit in palatio archiepiscopali usque ad obitum: idem deponit Mariana Cabanillas … ætatis LXX annorum … in eodem processu Valentino … dicit enim, quod qualibet nocte includebat se oratorio hora sexta, in eoque permanebat usque ad decimam, & quod ipsa testis multoties illum vidit, cum per januæ rimas prospiceret, genuflexum ante imaginem Crucifixi.

* los letrados

* el norte

CAPUT VII.
Orans, occulta a Deo edocetur.

[Oranti Deus] Erat etiam a Servi Dei oratio tam grata & accepta oculis divinæ Majestatis, ut non tantum ipsi concederet, quod expetebat, sed & aperiret atque edoceret nonnumquam necessitates temporales aut spirituales, quibus idem Dominus cupiebat ipsum subvenire; sicut patuit in casibus, hic a me referendis, & sicut in his, ita & in multis aliis similibus, de quibus constat in processibus. In conventu beatæ Mariæ de Jesu Ordinis sancti patris Francisci prope hanc civitatem, die quodam ad horam, cibo sumendo de more constitutam, religiosus, cui ea cura imposita erat, ære campano signum dedit. Guardianus & monachi advenerunt, ut, quemadmodum fert consuetudo, simul sese sisterent in loco, quem vocant De profundis; egressus refectorii curator quæsivit, quem in finem datum esset signum, & ipsi convenissent; quippe panem deficere, & eum, quem attulerant eleëmosynarum collectores, non sufficere monachis decem. Obirent itaque ad mendicandum villas istas & loca aliquot. Interim ad januam tintinnabulo festinanter dari signum perceperunt: accurrit janitor visurus, quis vocaret, comperitque esse mulionem domesticum patris D. Thomæ cum duplici panis sarcina, quam hic in eleëmosynam destinabat, ut comederent monachi.

[285] Sub vesperam cum adiisset ipsum Guardianus acturus gratias de insigni caritate ac eleëmosyna illis facta in tanta egestate, [occulta aperit:] rogavit, qua via hanc inaudivisset sua Dominatio, quoniam nemini e suo monasterio nota ea fuerat, præterquam uni triclinii curatori paulo ante horam prandii, cum rediissent eleëmosynarum collectores. Respondit: A primo mane prænuntiavit mihi cor meum fore, ut hodie ea domi vestræ esset penuria, ac me valde solicitum habuit, meque obligatum existimavi ad subveniendum: nec plura scire desideres. Procul dubio rem illam ipsi aperuit Dominus in oratione matutina, & hinc panis mittendi curam habuit. Cum enim nemini usque ad horam prandii vel paulo ante comperta fuerit ista penuria, nequivit de ea commoneri a quopiam, vel mane eam novisse via humana, sed ex solo instinctu divino in oratione matutina.

[286] Contigit in loco haud procul ab hac civitate, ut homo alterum occideret adeo latenter & caute, [Homicida, ex confessione] ut nemini notum fuerit aut compertum, quis, quave hora aut modo interemisset. Erant defuncto fratres bini, quorum alter eumdem locum inhabitabat agricola ac notus homicidæ; alter sacerdos, gaudens beneficio ecclesiastico, & sacræ Pœnitentiæ administer in quadam ecclesia Valentiæ, quem ille non noverat, & ignorabat esse demortui fratrem. Cum advenisset Quadragesimale jejunium, Valentiam accessit homicida ille, sacra Confessione delicta expiaturus, & plane accidit, ut ad eam ecclesiam se conferret, ubi sacerdos ille demortui frater, publice in sacello confitentibus aures præbebat; ignoto delicta aperuit, atque inter alia occisum a se esse hominem in vico suo. Percunctatus cum est sacerdos, cujus loci esset incola; quem cum ille assignasset, agnovit hic, fratrem suum ab eo occisum esse. Percunctatus eum est denuo de nomine, quo & ipse & defunctus appellabantur, de modo & hora, quibus interemerat, deque omnibus rei factæ adjunctis. Miser, quamvis non sine ingenti perturbatione obstupescens, cur tot sibi fierent interrogationes, rem omnem declaravit; complevit, quo modo potuit, confessionem & abiit.

[287] Post dies non multos fratrem suum laïcum arcessivit sacerdos, [sacramentali] dixitque: Talis occidit fratrem nostrum; neque est, quod dubites: via quippe certissima id assecutus sum; occidit autem tali hora; [dein explicabat] adjuncta omnia, sibi ab altero declarata in confessione. Sine, (inquit,) prætereat mensis unus & alter, ac tum comprehendi jube & interrogari de adjunctis rei omnibus, iis enim vel assentietur, vel ita perturbabitur, ut visurus sit judex, [crimen] ab illo admissum esse, habiturusque sufficientia indicia & argumenta ad ipsum equuleo applicandum. Etenim a me, cui ignoto peccata confessus est, de iisdem interrogatus, usque adeo perturbabatur, ut responsum reddere non valeret, & ad verba singula secum ipse pugnaret. Hinc cogita, quid facturus sit coram judice.

[288] [accufatus & damnatus, sacra confessione] Ita rem exsecutus est frater; illo autem capto, accusationis libello ad habendam ex juris forma quæstionem, singula illa rei factæ adjuncta inseruit. Infelix homo, dum eum interrogavit, ac de singulis separatim percunctatus est judex (advertens patefacta esse per sacerdotem, quæ in sacra confessione declaraverat, atque hinc tot sibi fieri interrogationes, quia hæc nemo præter ipsum noverat vel humano modo novisse poterat,) tanto mœrore correptus fuit, ut animo vehementissime perturbaretur, responsum reddere nequiret, & a se ipse dissentiret ad vocem quamlibet. Adeo ut judicibus absque dubio reus esse visus sit, atque ea perturbatio ac dictorum discrepantia sufficientia esse indicia & argumenta, ad eum quæstioni per tormenta legitime subjiciendum, sicut factum est. Primo tentamine fassus est aperte homicidium, quomodo fuerat decretum, & qua cautela [exsecutioni mandatum;] atque juxta propriam ejus confessionem tulerunt mortis sententiam. Denuntiata illi sententia, & adducto confessario, qui eum consolaretur, confitentem sua peccata audiret, & ad mortem disponeret, dixit: Quid ego confessionem instituam? A nomine ejus ipso abstinete: quippe ob confessionem mihi vita aufertur non ob delictum. Nec erat, qui aliter persuadere, vel ab hoc dicto dimovere posset. Considera, inquiebant, Sacramentum pœnitentiæ fuisse a Christo institutum in remedium & remissionem peccatorum nostrorum & animæ vitam. Et ego non credam, (reponebat,) a Christo pro animæ vita & tamquam Ecclesiæ Sacramentum institutam fuisse rem, quæ me ad patibulum deducit.

[289] [animam expiare renuit; hoc divinitus edoctus Sanctus,] Ita constituto misero isto homine, vicarium suum generalem advocavit pater D. Thomas, & dixit: Intellexi, hominem miserum esse in carcere ad mortem condemnatum, & toto tempore matutino insusurratur mihi in aurem, non velle illum per sacramentalem confessionem animam noxis expiare, quod se ob confessionem ad patibulum deduci asserat. Non dubito, quin infelix ea in anxietate versetur ex eo, quod aliquis confessarius c