Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

17. Februar


XVII FEBRVARII.

SANCTI QVI XIII KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sancta Mariamna, soror S. Philippi Apostoli, Virgo Apostolica.
S. Polychronius, Episc. Babylonis Martyr.
S. Saturninus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Castulus, vel Castula, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Magnus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Lucius, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Rogatus, Martyr Interamnæ in Vmbria.
S. Ioannes, Martyr Interamnæ in Vmbria.
Socii Martyres Interamnæ in Vmbria.
S. Eusebius, Martyr Romanus, Gandaui in Belgio.
S. Donatus, Martyr Concordiæ in Italia.
S. Secundianus, Martyr, Concordiæ in Italia.
S. Romulus, Martyr, Concordiæ in Italia.
S. Solonus, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Chrysanthus, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Eutychius, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Iustus, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Cordius, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Siluanus, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Neomedius, Martyr, Concordiȩ in Italia.
S. Polycratius, Martyr, Concordiȩ in Italia.
Alii LXXX. Martyres, Concordiȩ in Italia.
S. Chrysanthianus, Martyr, Aquileiæ in Italia.
LXXXX socii Martyres, Aquileiæ in Italia.
S. Faustinus, Martyr.
Socii XLIV Martyres.
S. Ianuarius, Martyr.
S. Felicianus, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Castus, Martyr.
S. Donatus alter, Martyr.
S. Victor, Martyr.
S. Agapa, Martyr.
S. Donata, Martyr.
S. Codenis, Martyr.
S. Datiuus, Martyr.
S. Fortunio, Martyr.
S. Marcella, Martyr.
S. Quintianus, Martyr.
S. Iulia, Martyr.
S. Ianuarius alter, Martyr.
S. Cascentus, Martyr.
S. Cælestinus, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Cypton, Martyr.
S. Felicitas, Martyr.
S. Donatianus, Martyr.
S. Victuria, Martyr.
S. Æmilia, Martyr.
S. Bassilla, Martyr.
S. Saturus, Martyr.
S. Ebasus, Martyr.
S. Secundus, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Octauianus, Martyr.
S. Faustinia, Martyr.
S. Albina, Martyr.
S. Venustina, Martyr.
S. Rogatianus, Martyr.
S. Victor alter, Martyr.
S. Mareus, Martyr.
S. Cetula, Martyr.
S. Rutilus, Martyr.
S. Siluanus alter, Martyr.
S. Couilius, Martyr.
S. Theodulus, Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
S. Iulianus, Martyr, Cæsareæ in Palæstina.
S. Bonosius, sive Bonosus, Ep. Treuiren. in Belgica I.
S. Pulchronius Episc. Virdunen. in Belgica I.
S. Lomanus, Episcopus Athrymæ in Hibernia.
S. Fortchernus, Episcopus Athrymæ in Hibernia.
S. Habetdeus Episc. Lunensis Mart. in Italia.
S. Fintanus, Abbas in Hibernia.
S. Finanus, Episc. Lindisfarnensis in Anglia.
S. Siluinus, Episcopus, Alciaci in Belgica II.
S. Siluinus, Episc. Cremonensis in Italia.
S. Fulradus, Abbas S. Dionysii in Gallia.
S. Benedictus, Episcopus in Sardinia.
S. Constabilis, Abbas Cauensis in Italia.
B. Euermodus, Episcopus Racerburgen. in Germania, ex Ord. Præmonstratensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Priscæ Virg. & Mart. natalem ab aliquibus XVII Februarij consignari scribit Constantius Felicius ad diem (quo Acta eius dedimus) XVIII Ianuarij.
S. P. N. Salamanes memoratur hoc die in Menæis Græcorum, & Maximi Cytheræi Βίῳ Ἁγίων. Is est Silentiarus ille, quem dedimus XXIII Ianuarij.
S. Polycarpus Episcopus ad hunc diem relatus a Constantio Felicio. Quis sit, ignoramus. De Smyrnensi Episc. & Martyre-egimus XXVI Ianuarij.
S. Matthiæ Episcopi Hierosolymorum VIII nomen hoc die inscriptum Florario: at Martyrologio Romano aliisq; XXX Ianuar.
S. Moiseti memoria fit ad hunc diem in MS. Vsuardi Martyrologio Reginæ Sueciæ, quod olim pertinuit ad Siluanectenses in Gallia. S. Moyses Episc. Saracenorum in Arabia, Sanctusque Moyses Abbas in Ægypto coluntur, vt supra diximus. VII Februarij.
S. Moyses Mart. Alexandrinus cum Cyrione XIV Febru.
S. Moysetes M. Africanus XVIII Decemb.
S. Sauinus Episc. Canusinus, de quo S Gregorius lib. 3 Dialogorum, memoratur hoc die his ipsis verbis ab Hermanno Greuen & Molano in priore editione auctarij ad Vsuardum; a Canisio quoque, Maurolyco, Felicio, Witfordo: de eo actum fuse IX Februarij.
S. Seuerinus Abbas in Gallia hoc die ponitur a Galesinio, Wione, Dorganio. Videtur Agaunensis esse, cuius Vita extat XI Februarij.
S. Paulus, S. Maximus Martyres inscripti ad hunc diem exiguo martyrologio, sed antiquo, monasterij S. Maximini Treuiris. De iis egimus sæpius, cum de aliis Martyribus esset sermo XVI Februarij.
S. Eutropij Nertobrigensis Episc. mentio fit in Chronico Marij Maximi ad an. 418. Ab eo Paulum Orosium in Africam missum ad S. Augustinum suspicantur Rodericus Carus in Notis ad Maximum & Ioan. Tamayus Salazar, qui cum ad hunc diem Martyrologio Hispanico inscripsit. De ea legatione agit Baronius to. 5 Annal. ad an. 414 nu. 12.
S. Ronanum Episc. Scotum scribit Dempsterus in historia Ecclesiast. gentis Scotorum coli hoc die, anno ⅠƆCIII viuisse, diuersum ab eo Ronano, qui (vt scribit Beda lib. 3 cap. 25) in synodo Pharensi anno ⅠƆCLXIV Catholicam Paschæ obseruationem defendit. Sed Ronanum Scotum ac Romanum de Cantia Presbyterum, ambos Catholici moris acerrimos defensores, vnum eumdemq; facit. Nos neque illum Dempsteri Ronanum nouimus, neque an aliisq; Bedæ laudatus, inter Diuos censeatur. De hoc, aliisq; eius nominis egimus VI Februarij in syllabo Prætermissorū.
Ossanus Episcopus de Rath-Ossain iuxta Athrumiam, inscriptus ad XVII Februarij nonnullis Hiberniensibus Fastis, diciturq; floruisse anno ⅠƆCLXXXV. Addit Colganus, ex eius nomine locum Rath-Ossain appellari: aliumq; eo esse Ossanum inter socios S. Lomani infra numeratū.
S. Medanum filium Fechinæ coli XVII Februarij tradit Colganus in Act. SS. Hibern. XII Martij ad Vitam S. Dogani annot. 12. Sed ad hunc diem eius non meminit.
Patricius Ostiarius, Lurecus, Cuanachi F. Cælus-Ochtra, Ædus, Ædus alter, Ædus tertius, Cormacus Ep. Conanus, Comenus Ep., Lactenus Presb., Ossanus, Saranus, Conallus, Colmanus, Luctanus Ep., Finsecha Virgo, recensentur ad hunc diem in Martyrol. Tamlactensi in Hibernia, dicunturq; Athrumiæ requiescere cum SS. Lomano Athrumensi Episcopo & Fortcherno, de quibus agemus infra hoc die, deq; hisce sociis. Hæret tamen hic nobis obscuritas quædam, an ij omnes vt Sancti illic adscripti, an vt Magnates, quibus apud sanctos Episcopos expetita sepultura, aut honoris gratia vltro data. Dein si vere Sancti affirmentur satisne tutum vni illi Martyrologio fidere? Colganus de omnibus præterquam Cælo-Ochtra, agit hoc die: censet tamen, non omnes vno die decessisse e vita, nec natalem eorum, sed aliam festiuam memoriam hac die celebrari. Post Acta SS. Lomani & Fortcherni de singulis breuiter disseremus, atque alios adiungemus ex Gormani & Tamlactensi Martyrologiis, quos omisit Colganus, ratus forte Cælites minime habendos, nec certam eorum Martyrologiorum fidem esse.
Lubricus quidam Metensis Clericus, adeoque vt scribit Claudius Robertus, illius Ecclesiæ Cancellarius; ex maioribus certe capitibus Metensium Ecclesiarum, qui e Primoribus ducebat originem, (vt ex vetustis actis in Herimanno LI Episcopo habet Meurißius) multa ab Henrico IV propter Ecclesiæ Catholicæ defensionem perpessus, tandem cum sociis aliquot in locum a turbis remotum seceßit, vbi monasterium Canonicorum regular. Ord. S. Augustini ædificauit, quod Montis S. Petri, vel S. Petri ad montem dicitur. Ferrarius B. Leubricum appellat, & hoc die in generali Catal. SS. locat: abstinent eo titulo Meurißius & Claudius Robertus.
Galdricus auunculus S. Bernardi, primusq; eius in religioso proposito sectator, antea dominus castri Tuillij in ditione Æduensi, inscriptus Menologio Cisterciensi Chrysostomi Henriquez, & Martyrologio Gallicano Saussaij, cum Beati titulo: Sanctum vocat Gualterotus rer. Lingonic. par. 2 cap. 4. Non videtur publica auctoritate, aut immemorabili populorum pietate, is illi honos attributus.
Frowinus Abbas Salemensis in Constantiensi diœcesi Ord. Cistercien. Beatus prædicatur ab eodem Chrysostomo in Menol. Gabriel Bucelinus Germaniæ sacræ par. 2 virum religiosissimum vocat.
Lucas Belludus, vir doctus & sanctus ex ordine Minorum, S. Antonij Patauini discipulus, sepultus Patauij in eiusdem Diui magnifica æde intra sacellum S. Andreæ, tumbæ inclusus marmoreæ, Beatus nuncupatur a Bernardino Scardeonio lib. 2 classe 6, traditurque claruisse innumeris miraculis. Beatum itidem prædicant, citata Scardeonij auctoritate, Angelus Portinarus in Felicitate Patauina lib. 9 cap. 9, Wadingus tom. 2 Annal. Minor. ad annum 1269 nu. 9, Arturus a Monasterio in Martyrol. Franciscano ad hunc diem, Gonzaga & alij. Hauddum nobis exploratum, an aliquis ei publicus cultus ab Ecclesia delatus.
Alexius Falconerius, vnus e septem primis fundatoribus Ordinis Seruorum B. Mariæ, anno ⅭⅠƆCCCX, ætatis CX, die XVII Februarij pie obiit. Michaël Florentinus in Chronico Ordinis ad eum annum, Archangelus Gianius in Annal. centur. I lib. 6 cap. 9, Philippus Ferrarius in generali Catal. SS. Beatum absolute nuncupant: at non indicant, sitne id Sanctæ Sedis auctoritate sancitum, aut longißimi temporis vsu comprobatum.
S. Constantia Virgo, Constantini Magni Imp. filia, hoc die refertur a Constantio Felicio, & Franc. Laherio in Menol. Virginum: colitur XVIII Febru.
S. P. N. Auxibij sit hoc die in Menæis Græcorum & Maximo Cytheræo commemoratio. Episcopus Solensis fuit in Cypro, de quo cum Martyrol. Romano agemus XIX Feb.
S. P. N. Theocteristi consignata in iisdem Menæis & Cytheræo ad hunc diem memoria. Confessor esse videtur, S. Nicetæ discipulus, de quo eadem Menæa, pluresq; alij XVII Martij.
S. Lantbertus Episc. Lugdunensis refertur hoc die in MS. Kalendario SS. Ordinis S. Benedicti. Colitur XIV April.
Eusebius Martyr sub Diocletiano, nominatur in Kalendario Coptico MS. Quidam Eusebius (an hic, nescio) cum Neone aliisq; martyrium sub Diocletiano fecit XXIV Aprilis.
S. Quirillus Traiecti superioris Episcopus refertur hoc die in recenti quodam scripto Carthusiæ Bruxellen. Ab aliis ponitur XXX Aprilis.
Hippolytus Presbyter, Sabinus, Romulus, Martyres Atripaltæ in Hirpinis XVII Februarij. Ita his ipsis verbis Ferrarius in Indice topographico ad Catal. SS. Italiæ. Ad hunc vero diem in ipso Catalogo monet, S. Hippolyti & sociorum, de quibus XI huius actum, passionem esse referendam. De SS. Sabino Ep. & Romulo, non Martyribus, egimus IX Februarij. At S. Hippolitus, vel potius Hypolistus, colitur I Maij.
S. Siluius Tolosæ Episcopus fuit ante S. Exuperium qui anno CCCC viuebat. Illius depositioni sacram esse diem XVII Februarij scribit ad XXXI Maij. Saussaius in Martyrol. Gallicano: qua tamen die nec ipse, nec alius vllus, nomen eius adscriptum exhibet, sed XXXI Maij.
S. Proculi militis M. S. Proculi Ep. Interamnensis Mart. reposita hoc die in noua arca marmorea fuere corpora anno ⅭⅠƆCCCXC, vt in Commentariis de Ecclesia Bononiensi scribit Celsus Faleonius lib. 1 pag. 55. De S. Proculo milite Mart. agemus I Iunij. De S. Proculo Episcopo I Iunij, vel I Decemb.
B. Isfridus Raceburgensis Ep. ex ordine Præmonstratensi, coniectus est ab Andrea Saussaio in eorum Sanctorum catalogum qui proprios natales non habent: quem propterea vult ad XVII Februarij referri, ac B. Euermodo coniungi, vti & in Catalogo topographico monuerat. Adscriptus est in Natalib. Chrysostomi Abbatis XV Iunij.
S. Lupiani Conf. translatio hoc die a Saussaio, Bellino, Galesinio, Ferrario, Maurolyco aliisq; memorata, vt quæ Claromonte Aruernorum recolatur. Ignotus hic nobis Lupianus, nisi is sit quem alij exhibent I Iulij.
S. Pantaleonis medici ac Martyris translatio in MS. Florario, hoc die dicitur facta anno ⅭⅠƆCCXLVIII. Solenni cultu celebratur in Breuiario Muzarabico anno 1502 excuso. De eo nos agemus XXVII Iulij.
S. Augusta Virgo hic memoratur in recenti MS. Carthusiæ Bruxellen. De ea dicetur XXVIII Iulij.
S. Dachonnæ, vel Machonnæ, mentio fit in Vita S. Attractæ Virg. IX Februarij. Ad quam Vitam adnotat Colganus, Dachonnæ dicatam esse ecclesiam parochialem in diœcesi Cluanfertensi, deq; eo agere Martyrologos Hibernos XVII Februarij: cuius tamen ipse hoc die non meminit. Legitur quidem apud Marianum Gormanum Dachonna filius Oran, & in Tamlactensi Dachonna filius Odram. Aget forsan de eo Colganus, quando eum ait iterum celebrari VI Septemb.
aut XVI Nouemb.
S. Marciani, S. Pulcheriæ, religiosorum Augustorum commemoratio in magna ecclesia Constantinopolitana peragitur hoc die, vt habent Menæa & Maximus Cytheræus. De iis agemus, quando cum iisdem Menæis Martyrologium Romanum S. Pulcheriæ memoriam consecrat X Septemb.
S. Dionysij Apostoli Parisiorum & Martyris, sociorumque Rustici & Eleutherij, translatio, seu repositio Reliquiarum aliqua hoc die facta memoratur a Maurolyco, Ferrario, Saussaio. De ea nos IX Octob.
S. Benigni Presbyteri & Martyris gemina refertur hoc die in MS. Florario translatio: prior a ciuitate Diuionensi ad Lingonensem anno ⅭⅠƆCCCXCIV ob metum Normannorum: altera, cuius & Martyrol. Coloniense, Canisius, Greuen, Gelenius meminerunt, ad montem Sibergensem anno ⅭⅠƆLXXIII. De vtraque agemus, cum eius Vitam dabimus I Nouemb.
S. Theodorus Tiro, Amaseæ martyrio coronatus, hoc die refertur in Græcorum Menologio & Menæis, itemque a Molano, Galesinio, Ferrario, & aliis. De eo agemus cum Martyrol. Romano IX Nouemb.
S. Menæ Calliceladi Martyris inuentas reliquias tradunt Menæa hoc die., & Maximus Cytheræus. Καλλικέλαδον dici monet Raderus in MSS. Notationibus ad Menæa ab elegantia vocis: eum autem esse qui colitur XI Nouemb.
Odo Supprior Clarauallensis refertur hic ab Hugone Menardo & Beatus appellatur, Sanctus a Saussaio. Disquiremus an alteruter ei titulus debeatur, vbi Menologio Cisterciensi Chrysostomi adscriptus, XVIII Nouemb.

DE S. MARIAMNA SORORE S. PHILIPPI APOSTOLI, VIRGINE APOSTOLICA

I SECVLO Chr.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Mariamna, soror S. Philippi Apostoli, Virgo Apostolica (S.)

Avctore I. B.

[1] Apostolicis laboribus, toleratisq; pro fidei confeßione tormētis conspicuam Mariamnam Virginem, Latinorū Fastis ignotam, venerantur Græci XVII Februarij, [S. Mariamna colitur 17 Febr.] quo die ist hæc leguntur in eorum Menæis: Eodem die memoria S. Mariamnæ sororis S. Philippi.

Terram relinquens Mariamna Virgo
Natum ex Maria Virgine Christum videt.

Post Christi ascensionem, S. Philippus cum Bartholomæo & Mariamna sorore sua Hierapolim venit. Et quod verbum, [soror & comes S. Philippi Apost. cum eo suspensa,] Dei publice prædicaret, suspensus: extinctusque est, Deum rite precatus: vnde subito Proconsul, quique ei aderant, terra absorpti sunt. Ceteri perterriti, S. Bartholomæum & S. Mariamnam, qui & ipsi e furca pendebant, obtestati sunt, ne eadem, quæ Proconsul, paterentur. Ij S. Philippum pro illis orarant: qui illos, ne absorberentur, seruauit, & alios ex hiatu reduxit, præter Proconsulem, quem cum vipera, in ea voragine reliquit. Tunc soluti sunt Bartholomæus & Mariamna: [dein liberata,] atque ille quidem in Indiam felicem profectus, actus in crucem, ad palmam peruenit. Mariamna autem in Lycaoniam discessit, ibique Christum prædicans multos baptismo abluit, ac tandem in pace quieuit. Hactenus Menæa. Eadem habet Maximus Cytheræus in Vita Sanctorum, & Franciscus Laherius in Gallico Menologio Virginum.

[2] Vt ea quæ de vipera dicuntur, clariora fiant, adiicienius quæ Nicephorus Callistus lib. 2 histor. Eccles. cap. 39 de S. Philippi martyrio scribit. Philippo & Bartholomæo Syria ac superior Asia, sorte obtigere: in quarum vniuersis vrbibus, fidei iactis fundamentis, templa construxerunt, Sacerdotesque iis præfecerunt. Philippus autem peragratis Asiæ vrbibus, Hierapolim Phrygiæ peruenit, ciuitatem opulentam ac celebrem, suoque nomini apte respondentem, adeo autem idolis deditam, vt etiam viperam (impurum animal ac venenosum) sacrario inclusam, magnifico cultu, velut numen aliquod, honoraret, & sacrificiis quibusdam foueret, illique mirifice deuota esset. Sed cum Apostolus vna cum sorore sua Mariamna, [Hierapoli euersis idolis,] (quæ eum comitabatur, ac dudum virginitatem seruare per omnem vitam constituerat) illuc venisset; statim idolorum cultus in ea regione extinctus est, & insolentia commorantium ibi dæmonum labefacta. Siquidem vipera illa, quæ deus quidam habebatur, ex domicilio suo erupit, & quasi ab ardente igne profugit, pudorque iis iniectus, qui eius antea adeo studiosi extiterant.

[3] Ceterum cum quamplurima a Philippo & Mariamna miracula ederentur, [clarescit miraculis:] seditio in multitudine exorta est. Alij Deo Philippi & Bartholomȩi adhærebant (erat enim Bartholomæus ex propinquo in auxilium Philippi submissus a Deo) alij præceptam animo, dæmoniacam superstitionem mordicus tuebantur. Atque hi coniuratione facta, cum impetu in Apostolos irruunt, ac Philippum arripiunt, & tamquam victimam quamdam ad columnam capite suspendunt, Bartholomæum autem directum ligno alligant in formam crucis. Cum hunc in modum Sancti crudeliter tractarentur, [persecutores terra subsidente perculsi,] ad preces conuersi sunt. Cessit autem statim locus, in magnam altitudinem subsidens, ac simul multitudo demergebatur, totique vrbi periculum imminebat. Ibi qui reliqui erant, sentientes perniciem eam & cladem, vltionem esse iniuriæ, quæ sacris Christi ministris erat illata, confestim omnes Christi fidem suscipiunt. Et Bartholomæus quidem vinculis solutus est, ac Philippum generose martyrio perfunctum sepulturæ tradidit. Dein vrbe vniuersa fidei lumine collustrata, ac Christo dicata, [conuertuntur,] aliquanto post tempore Vrbanopoli in præfectura Ciliciæ in crucem denuo actus, ad vnice desideratum Christum migrauit.

[4] Ista Nicephorus, De S. Bartholomæi necis modo ac loco agemus XXIV Augusti, de S. Philippi, Kalendis Maij. Hunc quidem omnes asserunt Hierapoli esse interemptum: sed quod anno Æræ vulgaris LIV id aiunt quidam contigisse, non omnino certum est. Habetur id quidem in nonnullis Eusebiani Chronici exemplaribus, verum deest in pluribus. Baronius ad an. Christi LIV negat Hierapolitas viperam coluisse, quia Eusebius lib. 2 Præparationis Euangelicæ cap. 4 alios Phrygum deos describat. [vipera instar numinis habita,] Non cap. 4 sed 2, duos indicat Phrygum deos, Cybelen & Attin, qui Peßinunte potißimum diuinis honoribus & sacrificiis colebantur: alij alibi, atque ibidem quoque coli protuere. Quot in Troiani belli scriptoribus dij nominantur, apud Phrygas celebrati! Belus erat Babyloniis Deus: nonne & draco quoque, ab Daniele interfectus?

[5] Quæ scripsit de S. Philippo Nicephorus, vtcumq; congruunt cum Actis eiusdem Apostoli apud Metaphrasten, [precibus occisa, vel fugata.] vbi fere eadem traduntur de cultu, qui ἐχίδνῃ τινὶ τερατώδει, prodigiosæ cuidam viperæ habebatur, quam tamen precibus interfectam ait, non vltro effugisse. De S. Bartholomæo autem & S. Mariamna ista habentur: Sed cum illo tempore Bartholomæus quoque diuinus Apostolus simul cum eo versaretur Hierapoli, & simul prædicaret Euangelium, quomodo prædicationis, ita etiam perpessionis fit ei socius: & illo a talis suspenso, vt diximus, ipse cruce condemnatur. Porro autem soror Mariamna, quæ non minus erat vna mente quam natura, quæque Virgo erat & corpore & animo, patienti quidem fratri Philippo aderat; perpessionem autem, [Mariāna fratri in cruce morienti adstat:] quoad eius fieri poterat, voluntate & animi proposito simul attrahebat, & cum eo patiebatur.

[6] Ac postea de S. Philippi morte & sepultura ita loquitur: Vnde etiam in ligno sublime pendens, cum iis qui erant in ciuitate, de iis quæ erant ipsis futura vtilia, toto die disserebat, & fiducia ad Dominum confirmans eorum animos, & pro iis supplicans, sacrosancte cum sanctis excessit eloquiis, & migrauit ad eum, quem dilexit, Dominum, cum in manu eius suam deposuisset animam. [Christiane sepelit.] Pretiosum autem eius corpus a Bartholomæo & Mariamna sancte elatum, & quæ in sepultura de more fiunt, præclare assecutum, cum sacris hymnis & honoribus in loco insigni & sacro est depositum quartodecimo Nouembris.

[7] Bartholomæus autem & Mariamna, cum breui tempore in eo loco mansissent, & pretiosis his reliquiis hymnos & honores tribuissent, & rursus præclarius ac firmius eos qui aderant in fide confirmassent, [& hymnis honorat:] in suam patriam redierunt, prædicantes Christi Euangelium. Quod dicuntur in patriam rediisse, Græce est, ἐπὸ τὰ οἰκεῖα ad propria, siue ad sua, ad ea videlicet, quæ illos agere Spiritus sanctus iubebat. [in Lycannia moritur.] Supra dicitur Mariamna in Lycaoniam iuisse ibique in pace quieuisse. In Latinis actis S. Philippi nulla sororis mentio fit, sed duarum filiarum Virginum, quæ apud patrem sepultæ sint. Suo loco inquiremus, an non id ex S. Philippi Diaconi actis sumptum videatur.

DE S. POLYCHRONIO EPISCOPO BABYLONIS MARTYRE

An. chr. CCLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Polychronius, Episc. Babylonis Martyr (S.)

BHL Number: 6884

Avctore G. H.

[1] Acta S. Polychronij Episcopi habentur sub initium Vitæ S. Laurentij Martyris, a Surio emendato nonnihil stylo editæ ad X Augusti, quam illic primigenia phrasi ex variis MSS. reddemus. Ea Acta asserit Baronius ad an. 254 num. 27 nonnihil corrupta esse eademque multum sane ambigua obseruat in Notis Martyrologij Romani ad hunc XVII Februarij, [eiusq; Clericorum,] & XXII Aprilis, quo die coluntur Parmenius, Elymas & Chrysotelus Presbyteri S. Polychronij, & Lucas ac Mucius eiusdem Diaconi: [& SS. Abdon & Sannen,] vbi Acta illa qualiacumque appellat. Horum omnium corpora sepelierunt SS. Abdon & Sennen: dein capti & ipsi, atque a Decio Imperatore Romam abducti, interfectique XXX Iulij, ad quem diem iterum monet Baronius Acta illa castigatione indigere. Quæ ad X Augusti, vbi de S. Laurentio agitur, ita explicat: Habentur Acta eius apud Surium, [annexa Actis S. Laurentij,] quorum exordio præmittuntur res gestæ SS. Abdon & Sennen & aliorum, quæ cum ob styli diuersitatem, tum ob historiæ varietatem, & inconstantem veritatem, alterius cuiuspiam auctoris esse apparent &c. Sunt ea Acta a reliquis quæ ad SS. Xystum, [in aliis MSS. anulsa,] Laurentium, & Hippolytum spectant, in multis codicibus MSS. auulsa, imo in duplici MS. nostro, quorum alterum olim pertinuit ad abbatiam Valcellensem Ordinis Cisterciensis, varie subdiuisa. Priori parti hic præfigitur titulus: Incipit passio S. Polochronij Episcopi sociorumque eius, quæ est decimo Kalendas Maij: quo die Presbyteros ac Diaconos eius, quorum martyrij acta vna continentur, coli diximus. Relatis hisce Actis hæc adduntur: Explicit passio B. Polochronij Episcopi. Ita loco Polychronij vbique in iis Actis scribitur. Nouus dein additur titulus: Incipit passio SS. Abdon & Sennes, quæ est III Kalendas Augusti. Ex priore parte, ea excerpimus, quæ ad Polychronium spectant, reliqua daturi XXII Aprilis. Omnia hæc sub titulo Paßionis SS. Abdon & Sennen habemus ex codicibus MSS. Treuirensi S. Martini, Vltraiectino S. Saluatoris, & Parisiensi Cl. Puteani, & sub titulo Paßionis S. Laurentij Martyris ex codicibus MSS. Fuldensi, Treuirensi S. Maximini, aliisq;.

[2] Illustris S. Polychronij mentio fit in omnibus pene Martyrologiis, e quibus aliqua eius Actis lux effulget. Antiquum MS. Romanum, [Memoria S. Poly chronij in martyrologiis.] quod S. Hieronymo tribuitur, hæc solum habet: In Babylonia Policronij. Vetus Romanum a Rosweido editum. In Perside B. Polychronij Episc. & Martyris. In aliis additur genus Martyrij ex ipsis Actis, sed varie scribitur, Polochronius, Polocronius, Pologronius: diciturq; præsente Decio persecutore os lapidibus cæsus, manibus extensis, oculos ad cælum leuans, emisisse spiritum. Ita Beda, Vsuardus, Rabanus, Notkerus, Ado, Bellinus, ac pleraque MSS. & cum Actis Episcopum Babyloniæ appellant. Ado & Notkerus Episcopum Babyloniæ & Thesiphontis. Est hæc Ctesiphon vicina Babyloni vrbs a Ptolemæo aliisq; scriptoribus celebrata. In Martyrol. Romano hæc leguntur: In Perside natalis B. Polychronij Episcopi Babylonis, qui in persecutione Decij, ore lapidibus cæso, manibus extensis, oculos ad cælum eleuans, emisit spiritum. In antiquo Martyrologio Tornacensi S. Martini addebatur, scriptum id esse in passione eius; apud Bedam aliosque in passione S. Laurentij, scilicet prout eadem Acta aut separata ab martyrio S. Laurentij, aut ei adiuncta reperiuntur, in quibus de S. Polychronio hæc leguntur:

[3] In diebus illis orta tempestate sub Decio Cæsare, multi Christianorum in vrbe Roma necati sunt. Præsidente in vrbe Roma Galba, [Decius Imp. obtinet de Persis victoriam,] pergit Decius ad Persas, cum bellum vrgeretur Persarum. Veniens in ciuitate, quæ cognominatur Ponticum, sedit in ea: bellum tamen agebatur. Adscendit Decius in montem Medorum, & facto conflictu pugnæ, cum militia Romana fecit victoriam, & interfecit Persarum multitudinem, & obtinuit ciuitates has, Babyloniam, Bactrianam, Hircaniam, * Cordulam, Assyriam, vbi etiam inuenit multos Christianos, quos suppliciis & afflictionibus necauit. Eodem tempore inuenit in ciuitate Babyloniæ Episcopum, nomine Polychronium, [S. Polychronium comprehēdit,] cum Presbyteris Parmenio, Elyma, Chrysotelo, & Diaconos hos Lucam & Mucium. Quos cum comprehendisset, protinus iussit eos duci ad sacrificandum idolis. Tunc Polychronius ait instanter, dicens: Domino Iesu Christo nos ipsos offerimus: nam dæmonibus numquam caput humiliamus manufactis idolis vanis. Tunc reclusit eum cum Clero suo in custodia. Et ædificauit in eadem ciuitate templum Saturno, & fecit ei simulacrum ex gypso & deaurauit…

[4] Eodem tempore perfecit eius templum in Babylonia Saturno. [pro eo silēte respondet S. Parmenius] Tunc iussit sibi præsentari Polychronium Episcopum cum duobus Diaconibus & Presbyteris suis, quem sic interrogat dicens. Tu es Polychronius sacrilegus, qui neque deorum neque Principum præcepta custodis? Polychronius autem non respondit ei verbum. Dixit itaque Decius ad Clerum eius: Obmutuit Princeps vester. Respondit Parmenius Presbyter dicens: Non obmutuit Pater noster, sed præcepto Domini nostri Iesu Christi æterni Creatoris vtitur, vt non polluatur os sanctum, quod a Creatore nostro purificatum est: quia sic præcepit Dominus noster Apostolis: Ne miseritis margaritas nostras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis, & conuersi elidant vos. [Matt. 7. 6] Iustum tibi videtur, vt quod semel purificatur, stercore coinquinetur? Decius dixit: Ergo nos stercora sumus? Et iussit iratus, vt lingua eius præcideretur. [& abscissa lingua inuocat eius patrocinium.] Cum autem præcisa fuisset lingua Parmenij, cœpit clamare dicens: Beate Pater Polychroni, ora pro me, quia video in te Spiritum sanctum regnantem, & os sanctum tuum signātem, & mihi fauum mellis in ore distillantē.

[5] Decius dixit: Polychroni, sacrifica diis, & esto amicus noster, & habeto & nos & templum commendatum. Polychronius vero non respondit aliquod verbum. [S. Polychronisus tortus moritur:] Tunc iratus Decius iussit os eius lapidibus cædi. Qui cum cæderetur, manibus expansis ad cælum & oculis, emisit spiritum. Eadem hora dimisit corpus eius ante templum & ciuitatem * Cordulam tertio decimo Kalendas Martij. Eadem nocte venerunt duo Subreguli, qui erant occulte Christiani, & rapuerunt corpus eius & sepelierūt ante muros portæ Babyloniȩ.

[6] Hactenus Acta illa de martyrio S. Polychronij, qui in omnibus MSS. Polochronius dicitur. Baronius in Notis Martyrologij ad hunc diem, [Expeditio Persica ex Actis SS. nota:] Satis liquet, inquit, tempora Decij scriptorum inopia remansisse obscurissima, eaque tantum de eo facta esse perspicua, quæ de persecutione ab ipso in Christianos excitata produnt Christianorum scriptiones & Acta sanctorum Martyrum: in quibus hæc expeditio Persica indicatur, de qua agit idem Baronius in Annal. ad an. 253 nu. 139, & ad an. 254 num. 27 vbi hæc habet: Abusus est Decius de Persis quam est consecutus Christiani hominis ope victoriam: nam eam diis acceptam ferens, in eorum contemptores Christianos acrius vindicauit, occisis, qui in eius manus dueuenerāt, Christianis, Polychronio Episcopo Babylonis, Parmenio, Elyma & Chrysotelo Presbyteris, Diaconis Luca & Mucio, virisque nobilissimis Maximo & Olympiade, ac demum post longa vincula Abdone & Sennen Subregulis. ad quorum dies natales iterum agendum erit de bellica Decij expeditione, ac tum si quæ certiora occurrerint, suggeremus. Annos Imperij & Consulatus Decij ordinauimus V Febru. ad Vitam S. Agathæ § 1, [in ea occisi Martyres an. 251.] vbi illam anno CCLI martyrij palma coronatam diximus, quo etiam anno dictos Martyres pro fide Christi occubuisse censemus. De persecutione Decij continuata ad tempora vsque Valeriani & Gallieni egimus XIII Febr. ad Vitam S. Polyeucti § II sub quibus paßi sunt SS. Xystus Papa, Laurentius, Hippolytus, quorum Actis annexam historiam martyrij S. Polychronij & aliorum Persarum supra ostendimus.

[7] Antiquo Martyrologio S. Hieronymi adscripta est ad XXX Aprilis depositio Polychronij Episcopi, [S. Polychronij memoria 30 Aprilis: an & 20 Ianuarij?] quæ forte de hoc intelligenda, vt sit post Reliquiarum aliquam Translationem subintelligenda noua repositio. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi XX Ianuarij celebrat Polychronium Martyrem: sed de quo is Polychronio agat, diuinare non sat licuit. Alius est adscriptus Martyrol. Romano Polychronius Presbyter Martyr ad VI Decembris, ac Menæis Græcorum ad VII Octobris.

[Annotata]

* Sur. Cordubā.

* Sur. Cordubā. sepelitur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO, CASTVLO, VEL CASTVLA, MAGNO, LVCIO, ROGATO, IOANNE, ET VARIIS SOCIIS, INTERAMNÆ IN VMBRIA

CIRCA AN. CCLXXIII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Saturninus, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Castulus, vel Castula, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Magnus, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Lucius, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Rogatus, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Ioannes, Martyr Interamnae in Vmbria (S.)
Socii Martyres Interamnae in Vmbria

Avctore G. H.

[1] Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ in S. Valentino Episcopo Interamnensi, cuius Vitam dedimus XIV Februarij, hæc scribit: [Interamnæ colūtur hi Martyres 17 Feb.] Erudiuit præterea in fide Saturninum, Castulum, Magnum atque Lucium: qui postea illustres Martyres euasere, quorumque meminit Martyrologium Romanum die XV mensis Februarij, Ecclesiaque Interamnensis concelebrat die XVII eiusdem mensis. Addit Iacobillus in Sanctis Vmbriæ ad hunc diem, festum illud solenniter peragi ritu duplici. De illis hoc edidit elogium Ferrarius in Catal. SS. Italiæ: Saturninus, [a S. Valentino Ep. ad fidem conuersi,] Castulus, Magnus, & Lucius Interamnæ Christianam religionem sub S. Valentino Episcopo amplexati, cum in ea proficerent, post S. Episcopi martyrium, & ipsi in eadem persecutione comprehensi, martyrio ob fidei constantiam coronati sunt. Addit Iacobillus, eorum tum verbis, tum exemplo plures ciues fuisse ad Christi fidem conuersos atque a S. Valentino baptizatos, ac tandem post constantiam eorum variis modis impugnatam, [sub Aureliano Imp. occisi:] sub Leontio Præfecto Aureliani Imperatoris Martyres occubuisse anno Christi CCLXXIII die XV Februarij: qui dies venerationi S. Agapes, cui paßim coniunguntur, consecratus.

[2] Numerus horum Martyrum varius ab auctoribus exprimitur. Ferrarius in Catalogo generali hoc XVII Februarij, [Saturninus Magnus, Lucius. Castulus.] Interamnæ, inquit, sanctorum Martyrum Saturnini, Castuli, Magni, Lucij, & sociorum. At Martyrol. Romanum absque sociorum mentione alios refert XV Februarij: Item Natalis sanctorum Martyrum Saturnini, Castuli, Magni & Lucij. De quibus ista annotat Baronius: Beda hic agit de Saturnino & Castulo; ceteri autem redditi sunt ex prædicto Martyrologio, scilicet cœnobij S. Cyriaci, in quo hæc leguntur: XV Kalend. Martij Interamne Nat. S. Agape Virg. Saturnini Castuli, [alibi Castula,] Magni, Lucij. Et hi auctores Castulum habent, alij Castulam: ita citatus a Baronio Beda, in cuius Martyrologio typis Plantinianis excuso sic habetur: In Antiochia natale S. Agapæ Virginis, Saturnini & Castulæ. Qui hic error est, eniendatur in eodem Martyrologio MS. monasterij Richenbergensis, & tomo 3 operum excuso, vbi defectus ita suppletur: In Antiochia natale Ioseph Diaconi, Zenonis. Interamnæ S. Agabæ Virginis & SS. Saturnini, Castulæ. Rabanus etiā in vtraque editione, Interamnæ S. Agapæ Virginis, Saturnini, Castulæ. Denique adiunctis pluribus sociis, Martyrologium antiquum Romanum MS. quod S. Hieronymi esse dicitur: Interamnæ, [Rogatus, Ioannes,] Natalis S. Agapis Virginis, Saturnini, Castulæ, Magni, Lucij, Rogati, Ioannis & aliorum XII. Ex his meminit Hermannus Greuen in Vsuardo aucto Ioannis, Saturnini, Castulæ. At Martyrol. MS. Lætiense, SS. Ioannis & Magni. Ioannem etiam memorat Galesinius, sed adiunctum Iosepho Antiocheno, & Victori Syro, de quibus ad illum diem egimus. Qui denique in Martyrologio S. Hieronymi traduntur anonymi XII, [alij 12, aut 24.] secundum antiquum Martyrol. MS. Tornacense S. Martini, & Adonem MS. Leodiensis monasterij S. Laurentij, sunt XXIV. Ita enim legitur: Interamne, Natalis S. Agabæ Virginis & triginta Martyrum, ex quibus sex solum suis nominibus ex dictis Martyrologiis innotuere.

[3] Ioan. Tamayus Salazarius in Martyrologio Hispanico ex Kalendario MS. quod beneficio Didaci de Colmenares dicit se habere, quemdam Camillum adiungit his verbis, [An aliquis horū Camillus dictus?] ex eo Kalendario descriptis: Romæ natalis sanctorum Martyrum, Saturnini, Castuli, Camilli, Magni, & Lucij, qui ab Hadriano Imperatore pro fide cruciati sunt. Hæc ibi; in quibus consensus aliorum quatuor Martyrum est, sed Roma, non Interamna victoriæ palæstra aßignatur, & Hadrianus Imperator, non Aurelianus sub quo decertarunt. Quare vni nobis incognito Kalendario MS. non audemus fidere, eiusque solius auctoritate Camillum reliquis Martyribus iungere socium. De alie Canillo Romano egimus XV Februarij in Prætermissorum syllabo.

[4] Sacra horum Interamnensium Martyrum corpora a fidelibus sepulta fuisse ad torrentem Passarum, [aliorum Martyrū sepultura:] vbi nunc templum est S. Zenonis Martyris in diœcesi Interamnensi, tradit ante citatus Iacobillus. Aliquæ horum Sanctorum reliquiæ adseruantur Bononiæ, S. Magni in templo parochiali S. Mariæ, a Caritate cognominatæ in platea S. Felicis. S. Lucij reliquiæ suam habent venerationem in æde S. Bartholomæi. Legendus Masinus in Bononia perlustrata ad XV Februarij. [aliquæ reliquiæ Bononiæ.]

DE S. EVSEBIO MARTYRE ROMANO, GANDAVI IN BELGIO.

[Commentarius]

Eusebius, Martyr Romanus, Gandaui in Belgio (S.)

I. B.

[1] [S. Eusebij Mart, reliquiæ] Plures in Martyrologiis memorantur Eusebij, qui coronam martyrij retulerint: quis in S. Priscillæ cœmeterio iuxta vrbem Romam sepultus sit, & an omnino quisquam eorum, quorum recensentur nomina, nobis haudquaquam compertum est. Id vnum constat huius S. Eusebij ossa tibiarum duo ex eo cœmeterio educta, donata Balthassari Ballono Societatis Iesv religioso; postque eius obitum P. Ferdinando del Plano Rectori Bruxellensi a Generali Vicario Societatis anno ⅭⅠƆⅠƆCXLIX, vt plenius ex Actis publicis retulimus XVI Februarij, cum de S. Cornelio Martyre egimus: vbi & diximus ea Gandauum allata, ab eius vrbis Antistite approbata, Dominica Quinquagesimæ anno ⅭⅠƆⅠƆCLI solenniter translata, inclusa capsæ argenteæ, inq; S. Ignati sacello reposita, in æde Societatis Iesv, [Gandauis allata, inclusæ thecæ argentea.] S. Liuino Episcopo ac Martyri vrbisq; Gandauensis Apostolo dicata: sancitum deinde vt XVII Februarij eius anniuersaria celebritas ageretur. Nihil aliud de hoc sancto Martyre nobis exploratum, non ætas, vitæ conditio, modusue martyrij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS DONATO, SECVNDIANO, ROMVLO, SOLONO, CHYSANTHO, EVTYCHIO, IVSTO, CORDIO, SILVANO, NEOMEDIO, POLYCRATIO, ET ALIIS CIRCITER LXXX CONCORDIÆ, IN ITALIA

an. Chr. CCCIII

Sylloge historica.

Donatus, Martyr Concordiae in Italia (S.)
Secundianus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Romulus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Solonus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Chrysanthus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Eutychius, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Iustus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Cordius, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Siluanus, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Neomedius, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Polycratius, Martyr, Concordiae in Italia (S.)
Alii LXXX. Martyres, Concordiae in Italia

Avctore G. H.

§ I Horum Martyrum memoria sacra in antiquis Martyrologiis & variis locis attributa.

[1] Concordia vrbs Venetorum fere maritima, ad intimum sinum maris Adriatici, memorata apud antiquos scriptores, Strabonem, Ptolemæum, Plinium, Melam, aliosq; ac in peruetustis inscriptionibus Iulia Concordia appellata, [Concordiæ in sinis maris Adriatici,] quod auspiciis Iulij Cæsaris eo colonia fuerit deducta; permanet etiamnum eodem nomine, & Episcopatus titulo clara: Episcoporum tamen domicilio ab anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXVI ad Portum Grauarium translato. Illa etiam cum vicinis vrbibus Aquileia & Altino, inter quas media iacet, a barbaris olim excisa, ædificiis & cultoribus fere deserta est. Vrbis eius Diui tutelares summa celebritate die XVII Februarij coluntur cum Octaua sancti Martyres, [coluntur 17 Feb.] quorum ita meminit Vsuardus: Apud vrbem Concordiam passio SS. Donati, Secundiani, Romuli, cum aliis octoginta sex. Consentiunt Beda MS. monasterij S. Richarij, [SS. Martyres:] Ado MS. Ecclesiæ Morinensis & monasterij S. Laurentij iuxta Leodium, Petrus Equilinus in Catalogo lib. 11 cap. 130 num. 69. In Vsuardo Lubecæ anno 1475 excuso, vti in septem codicibus MSS. qui apud nos sunt, omittitur nomen Romuli: pro quo in alio Martyrologio in Italia exarato Formulus legitur. Ast in MSS. Treuirensi S. Martini & Vltraiectino dicunturij tres Cordubæ passi cum aliis octingentis sex: in MS. Leodiensi S. Lamberti Concordiæ, sed cum aliis nonaginta sex. In MS. Aquicinctino Cordulæ. Reliqui codices omnes vrbem Concordiam statuunt cum Vghello tomo 5 Italiæ sacræ & Martyrologio Romano, in quo hæc leguntur: Concordiæ sanctorum Martyrum Donati, Secundiani & Romuli cum aliis octoginta sex eiusdem coronæ consortibus. De eisdem ex tabulis & monumentis Ecclesiæ Concordiensis agit Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ratus passos in immani persecutione Imperatorum Diocletiani & Maximiani. Contra Galesinius necem eos pro Christo subiisse Iuliano Imperatore circiter annum CCCLXIX ait se colligere ex Annalibus: sed quibus, non indicat.

[2] Franciscus Barbaranus in Historia Ecclesiastica Vicentina Italice edita, hos sanctos Martyres patria Vicentinos fuisse asserit, traditq; a nonnullis militiæ Romanæ adscriptos: & Concordiæ præsidio dum essent, quod fidem Christi profiterentur, [an Vicentini patria?] martyrio coronatos, & hactenus sepultos adseruari. Aliter eorum e natali solo Vicentino in vrbem Concordiam migratio narratur apud eumdem Barbaranum ex MS. codice sub hoc titulo: Epilogus Vitæ Sanctorum & Sanctarum secundum Iacobum de Voragine: eaq; illi magis verosimilis videtur: scilicet tempore immanis persecutionis, Vicentiæ a ministris Imperatoris excitatæ, Sanctos inde migrasse Concordiam, ibique conuertisse Neomedium, & filiam eius Lucillam, quæ ante oculis orbata subito visum perfecte recepit: [quo genere martyrij occisit] quo miraculo excitatos septuaginta partim viros, partim matronas, Christianam amplexos esse religionem: accusatos ideo Sanctos apud Euphemianum Apameæ Præfectum, eiusque iussu carceri inclusos: tum iis maxilla plumbatis virgis contusa, adhibitum equuleum, latera facibus ad motis vstulatæ, oleoq; feruenti vniuersum corpus perfusum: tandem prope flumen Leuicium, (aliis Lemenum, antiquis Romatinum) capite plexos. Adduntur sociorum hæc nomina: Chrysantius, Eutychius, Secundianus, Romulus, Iustus, Cordius, Siluanus, Neomedius, Polycratius, Solonus. Reliquorum LXXII latent nomina. [Nomina sociorum.] Annus cædis annotatur CCXCIX.

[3] Eximit tamen idem Barbaranus eo e numero Solonum, nam eum & alterum Donatum, fratres, patria Vicentinos contendit Aquileiæ eadem Diocletiani persecutione Martyres occubuisse. De his ita Ferrarius in Catalogo generali SS. ad XVII Februarij: [An alij ab his Donatus & Solonus fratres?] Vincentia sanctorum Martyrum Donati & Soloni fratrum. vbi hæc annotat: Ex tabulis illius Ecclesiæ, vbi in codice pergameno vetere MS. eorum Acta leguntur. Passi sunt Aquileiæ sub Diocletiano (vti memorata Acta habent) Vincentiæ nati. De quibus Concordiæ passis Martyrologium Romanum hac etiam die agere videtur, nulla tamen Soloni facta mentione: ex quo quis illos ab his diuersos esse affirmare possit. Accedit, quod Donatus, qui Concordiæ passus est, is videtur esse, qui Ciuitate colitur. Idem Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ex dicto codice pergemeno hanc Vitæ epitomen habet: Donatus, inquit, & Solonus fratres Vincentini, in persecutione Diocletiani & Maximiani Imperatorum, [Eadem omnibus illata tormenta,] apud Euphemium Præfectum Aquileiæ Christianæ religionis accusati, multis affecti sunt propter fidei constantiam suppliciis. Nam in equuleo diu torti, lampadarum adustionem oleique feruentis perfusionem passi sunt, ac demum cum stabiles in sententia permanerent, capitis abscissione illustre martyrium consummarunt anno salutis CCXCVIII. Quorum corpora a Christianis Concordiæ (vbi ab aliis passi referuntur) condita sunt. Hæc Ferrarius, & post eum Barbaranus, suntq; eadem, quæ ante de SS. Donato, Secundiano, Romulo sociisq; retulerat. Eadem in equuleo tormenta inflicta, adustio laterum, olei feruentis infusio, & capitum abscißio: eadem apud Concordienses sepultura: eadem Diocletiani persecutio, anno Christi CCCII incepta, vt sequens annus cædi horum Martyrum potius videatur tribui debere, quam annus CCXCVIII aut proximus, qui in dictis MSS. varie appositus legitur: in quorum altero paßi traduntur sub Euphemiano Apameæ Præfecto, qui in altero codice appellatur Euphemius, & melius Aquileiæ Præfectus.

[4] Aquileiam Herodianus, qui tertio Christi seculo floruit, lib. 8 πόλιν Ἰταλίας τὴν μεγίcτην, τὸ ἐμπόριον Ἰταλίας appellat. & Iulianus Cæsar in oratione de Constantij Imperatoris rebus gestis vocat Ἰταλᾶν ἐμπόριον πρὸς θαλάτιῃ μάλα εὐδαιμον καὶ πλούτῳ βρύον, [Aquileiæ attribuūtur vt prouinciæ,] Italorum ad mare emporium fortunatum valde, & diuitiis copiosum. Fuit & totius Venetiæ atque Istriæ caput: prouinciam Aquileiam etiam appellari obseruat Carolus a S. Paulo, in Geographia sacra. & sic legitur ad hunc diem in perantiquo MS. Martyrologio Richenouiensi, siue Augiæ diuitis prope Constantiam: XIII Kalend. Martij. In Effeso Chrysanthi. Et Aquileia, ciuitate Concordia Donati, Secundiani & Iusti. Alibi Romuli, Saloni, Siluani cum aliis octoginta quatuor Martyribus. Forte de sunt Martyres hoc die Aquileiæ paßi, & legendum Aquileiæ S. Chrysantiani & aliorum XC. Ciuitate Concordia Donati &c. Ceterum septem Martyres sunt suis nominibus expreßi, & in tres quasi classes distributi, quos tamen, ac reliquos omnes Concordiæ passos ex MS. Epilogo supra diximus. In antiquo MS. Romano, siue S. Hieronymi, hæc leguntur: [varie in Martyrologiis expressi.] XIII Kalend. Mart. In Eff. Natale Chrysanthi & in Babylonia Polychronij. Passio SS. Donati, Secundiani. Aquileia Chrysentiani, Eutichij, Concordiæ Iustæ. Et alibi Romuli, Saloni, Saluiani & aliorum XXXIIII. Qui numerus forte correptus, & apposito L ita supplendus: & aliorum LXXXIIII, vti in Richenouiensilegitur: quos etiam expreßit Notkerus his verbis: In Africa SS. Donati & Secundiani. In Aquileia Chrysanthi, Eutychij, Concordiæ Iusti, Romuli, Salonis, Siluani & aliorum octoginta quatuor, quorum nomina Deus scit. Notkerum sic transpositis verbis legi debere censet Tamaius Salazar in Martyrol. Hispan. In Africa SS. Eutychii, Iusti & Siluani. In Aquileia Chrysanthi. Concordiæ SS. Donati, Secundiani, Romuli, Saloni & aliorum LXXXIV. additq; sic concordari Notkerum cum aliis Martyrologiis. Verum necdum legi SS. Eutychium & Siluanum ad XVII Februarij aßignari Africæ. Apud Hermannum Greuen hæc leguntur: In Africa Chrysanthi, Concordiæ, Iustæ. In MS. Coloniensi B. Mariæ ad Gradus: In Africa ciuitate S. Donati, Secundiani, Concordiæ Virg. Vbi aliqua desunt, & forte supplentur in MS. Aquisgranensi: In Africa Chrysanthi. Concordia Donati & Secundini & Iustæ, Romeliæ, Ianuarij & Marei. De Ianuario & Mareo aliisque horum sociis seorsim agimus. At Romelia, aliis Romulus est, vti Secundinus, Secundianus. Ita quæ hic & in MS. S. Hieronymi & auctario Greuen Iusta dicitur, in MS. Richenouiensi & apud Notkerum, & in epitome Vitæ supra relata Iustus appellatur. In hac etiam Cordius est, quæ aliis Concordia.

[5] In Africa paßi referuntur XVIII Februarij SS. Lucius, Siluanus, Rutulus, Classicus, Secundinus, Fructulus, & Maximus. Qui in MS. S. Hieronymi, Richenouiensi, Aquisgranensi asseruntur paßi in Italia ciuitate Concordia: quæ verba ad hunc diem arbitramur pertinere, ac contra quæ hoc die de Africa traduntur, eo transferenda esse Omnes ergo sub vna classe detinemus, ex quibus SS. Donatum & Solonum fratres, vt ciues suos, [SS. Donati & Soloni cultus Vicentia,] coluerunt Vicentini recitato de illis officio Ecclesiastico tam in vrbe quam diœcesi: quod postea omissum ob bullam Clementis VIII, qua perhibetur absque singulari Apostolicæ Sedis indulto simile Officium recitari, nisi aut ipsa Sanctorum, de quibus Officium fit, corpora illic requiescant, aut notabiles Reliquiæ adseruentur. Ita Barbaranus. De reliquorum duce Donato hæc habet Wandelbertus:

Tertius ac decimus Polochroni festa reuoluit
Donatique, fides, sanguis quos iungit & ara.

Alij duo Donati hoc die referuntur cum S. Ianuario aliisq; paßi, de quibus seorsum agimus. Alius ab his est Donatus Patronus Ciuitatensis seu Foro-Iuliensis, cuius isthic & S. Venusti fratris corpora adseruantur, e Mysia allata. Fuit namq; hic Donatus Ecclesiæ Singidunensis ad Danubium Diaconus, [alterius Donati corpus Foro-Iulij.] ibidemque iussu Victoriani Præsidis cum altero eiusdem Ecclesiæ Presbytero decollatus XII Kalend. Septemb. vti & frater eius Venustus in vrbe Cibalitana. Quæ ex Breuiario antiquo Aquileiensi & monumentis Ecclesiæ Ciuitatensis refert ad XXI Augusti Ferrarius: vt mirum sit a Barbarano imo & Ferrario ipso tradi ad hunc diem, vt supra diximus, eum videri Donatum esse, qui Concordiæ passus est.

[6] Idem antiquum Breuiarium Aquileiense meminit S. Chrysantiani Martyris & sociorum. Apud Notkerum Chrysanthus legitur eidem Aquileiæ attributus: [Chrysanthus variis locis attributus,] ambo reperiuntur in Martyrol. S. Hieronymi. Chrysanthus inter Concordienses Martyres recensetur in Epilogo MS. ad Iacobum de Voragine: ab aliis Africæ aut Effeso (quæ forte Ephesus Asiæ est) aßignatur, quod indicasse sufficit. De S. Romulo Diacono, qui Atripaldæ in Italia colitur cum S. Sabino Episcopo, [alius S. Romulus Atripalaæ colitur.] egimus IX Februarij, vbi num. 4 monuimus a Ferrario asseri eos ad XVII Februarij pertinere; an tamen a dicto Romulo socio SS. Donati & Secundiani alium velit, non liquet.

§ II S. Donati & sociorum martyrium Lusitaniæ a nonnullis attributum. Liquor manans ex ossibus.

[7] Aliam difficultatem obtrudunt Hispani ac Lusitani recentiores, postquam hæc Fl. Dextri chronico inscripta ad annum Chr. CXLV num. 2 legerunt: Concordiæ in Lusitania, quæ nunc Besulci dicitur, [S. Donatus cum sociis in Lusitania passus traditur in Dextri Chronico, a Tamayo Salazario,] sancti Christi Martyres Donatus & socij eius multa passi. Quibus verbis oblini ora omnium, qui dictos Martyres Italiæ attribuunt, asserit Tamayus Salazar ad hunc diem in Martyrologio Hispanico: cui eos inscripsit cum hoc elogio: Concordiæ in Lusitania Hispaniæ SS. Donati, Secundini, Romuli cum aliis LXXXVI sociis, qui, cum tempore Antonini Imperatoris Christum libera voce confiterentur, a satellitibus tenti, & grauibus affecti cruciatibus, sanguinem suum strenui Martyres pro fidei veritate fuderunt. Eosdem Hagiologio Lusitanico inscripsit Cardosus. [Cardoso.] Fatemur primo Concordiam, aliam ab Italica, statui a Ptolemæo lib. 2 Tab. 2 cap. 5 inter mediterraneas vrbes Lusitaniæ, & a Plinio lib. 4 cap. 22 inter Lusitaniæ populos numerari Concordienses, qui & Boccori dicuntur; at supra in Dextri Chronico Bisulci. Rodericus de Acuna Archiepiscopus Vlyßipponensis par. 1 Historiæ Vlyßiponensis cap. 14 ait Concordiam olim iacuisse, [Acuna.] vbi nunc visitur oppidum Thomar, quam vrbem antiqui Nabantiam dixere, Hierosolymitanorum militum primo, post Christiferorum militum metropolim. Non longe conspici oppidulum cui nomen Bisulco aut Beselga.

[8] Fatemur secundo potuisse aliquem Donatum cum sociis ibidem martyrij coronam obtinere, potißimum, quia, vt loquitur Acuna apud Tamaium Salazarium, in huius rei memoriam adhuc miraculosus perseuerat lapis, ibidem omnium Lusitanorum deuotionem arripiens, [Lapis marmoreus miraculis claret:] quatenus apud illum relatos Martyres fama est agonem efficaciter compleuisse. Huius traditionis veritatem indigetant, & sanguis e marmore defluens, & miracula passim apud illud patrata. Lapidis forma quatuor angulos complectitur, cuius pars solo affixa, pars sursum per ferme quinque dodrantes erigitur. Nec situm mutasse constanter creditur. nam cum aliquando ad Abbatissarum ædes, quas in huius oppidi possident territorio, lapis ille sacer a latomis adueheretur, repente in antiquum locum reuersus est. Hinc deinceps in eximiam venerationem habitus, oppidanorum reuerentiam exhausit. Post hæc duo fossores cum prope lapidis suffixi locum pertransissent, vnus, cui nomen Arocho, furore concitus, ligone sacrum ferire lapidem properauit, Ecquid, dicens, & nos lapidem adorabimus? Ores mirabilis! Vix illum percussit, [percussus sanguine stillat.] cum ecce marmor ex ictus foramine guttatim sanguinem stillauit, & rusticus febre correptus, animam protinus eructauit. Nec hisce mirabilibus tantum virtus lapidis circumscribitur: innumera alia Deus sanctorum Martyrum inuocationē ægris beneficia incolis elargitur, [vbi patrocinio Martyrum ægri sanantur,] & agris prænimia siccitate compressis pluuiam impartitur in tempore congruentem. Quis febricitantium fide marmor tetigit, qui ægritudine exutus, hilaris ad propria non recessit & gratus? Si forte agri pluuiam expetunt opportunam, quia sterilitate sitibundi depereunt illico, vicorum circumiacentium accolæ processiones indicunt, quas ex collectis paruulorum cateruis extruunt, & ad lapidis sacri locum aduentantes, [pluuia impetratur.] puerulis officium de more committunt, qui e certo termino genuflexi procedūt, ad lapidem pergunt, & ibidem sistunt orantes, donec pluuias a Domino sanctorum Martyrum intercessione conquirunt. Ergo lapis iste oppidanorum sanctuarium est, in quo medelam suis infirmitatibus adipiscitur vnusquisque: sicque in summo honore est habitus & tamquam palæstra, qua SS. Donatus & socij martyrio coronati sunt, honorifice veneratur. Hæc Acuna apud Tamaium Salazarium, qui addit illum Martyrum horum originem Lusitanam & Acta vna cum elogiis recensuisse, cuius vtinam de hac re etiam verba expreßisset!

[9] Quibus tamen omnibus vltro admißis, necdum assequimur, vnde constet apud Lusitanos de illo Donato agi, quem supra diximus cum SS. Secundiano, [Alij ab Lusitano Donate, Martyres in Italia passi:] Romulo aliisq; sociis hoc die coli, cum nec dies, nec nomina sociorum exprimantur in Dextri Chronico, cuius potißimum auctoritate nituntur cum Biuario reliqui scriptores? Inscripti sunt antiquo Martyrologio Romano, quod S. Hieronymi appellatur, ad XI Ianuarij S. Donatus Presbyter, aliusque Donatus cum diuersis sociis in Hispania passi: quidni absque vlla aliorum concertatione eos sibi Hispani arrogent, & de iis agere Chronicon Dextri contendant? Concordia in Italia ciuitas exprimitur in MSS. Martyrologiis S. Hieronymi, Richenouiensi, Aquisgranensi ad sequentem diem, XVIII Februarij, quæ ad hunc XVII Februarij & hosce Sanctos referenda diximus. Concordiam ciuitatem prouinciæ Aquileiæ exprimit MS. Richenouiense: ibidem in persecutione Diocletiani & Maximiani sub Euphemio Præfecto Aquileiæ occisos esse referūt Acta in codice pergumeno vetere MS. apud Ferrarium & Barbaranum, qui alium Codicem MS. sub titulo Epilogi ad Iacobum de Voragine eadem de re profert. Demum consentiunt antiqua monumenta & tabulæ Ecclesiæ Concordiensis in Italia, in qua sacra horum Martyrum ossa in magna veneratione sunt, posita sub altari in sarcophago ex integro lapide facto: [quorum ossa Concordiæ ad seruantur, medico sudantia liquore.] vbi ex iisdem oßibus medicus aliquis liquor manat: qui circa annum ⅭⅠƆⅠƆCXLIII omnino exaruit ob dißidium Clerum inter & Episcopum exortum. Qua dein controuersia sopita, pristino humore iterum sudarunt ossa, & guttis manantibus stillarunt: quibus impletam accepit ampullam Barbaranus, qui hæc cap. 39 in Vicentia sua testatur, asserens eum liquorem manasse anno ⅭⅠƆⅠƆCXLV, quando tanta circūquaque siccitate laboratum est, vt vuæ in vinea exarescerent, atque omnia paßim legumina oleraque reperirentur prorsus torrefacta.

DE S. CHRYSANTHIANO ET LXXXX SOCIIS MARTYRIBVS AQVILEIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Chrysanthianus, Martyr, Aquileiae in Italia (S.)
LXXXX socii Martyres, Aquileiae in Italia

G. H.

[1] Horum Martyrum cum Duce Chrysanthiano memoria sacra ad XVII Februarij recolitur in peruetustis Martyrologiis MSS. Treuirensi S. Martini & Vltraiectino S. Mariæ, in quibus hæc leguntur: Aquileiæ Chrysantiani Martyris, & aliorum nonaginta. In vtroque MS. seorsim ab his agitur de Sanctis Concordiæ paßis: de quibus dum ista referuntur in MS. Richenouiensi, Aquileia, ciuitate Concordia Donati, Secundiani &c. videntur post verbum Aquileia substitui debere Chrysanthianus & alij XC. In MS. S. Hieronymi hæc habentur: Aquileia Chrysentiani, Eutychij, Concordiæ, Iustæ. De tribus adiunctis egimus supra inter Sanctos Concordienses, qui ab aliis Cordius, & Iustus dicuntur. Ferrarius in Catalogo generali, Aquileiæ, ait, sanctorum Martyrum Chrysanthiani & sociorum. De eisdem agit in Catal. SS. Ital. additque solum Breuiarium Aquileiense antiquum illorum meminisse cum tabulis Ecclesiæ Aquileiensis recentioribus, colique hac die in diœcesi Aquileiensi, & reliquias Chrysantiani apud Aquileiam extare: eumque forte vnum ex illis esse, qui Concordiæ cum SS. Donato, Secundiano & Romulo passi sunt. Quibus Chrysanthum alij adiungunt, qui cum Chrysanthiano inscriptus est Martyrologio S. Hieronymi.

DE S. FAVSTINO ET SOCIIS XLIV MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Faustinus, Martyr (S.)
Socii XLIV Martyres

Avctore G. H.

[1] Martyrologium MS. monasterij S. Cyriaci, quod Romæ inter codices MSS. Cardinalis Baronij in bibliotheca Patrū Oratorij adseruatur, cuiusque exemplum eorumdem beneficio, interceßione Cardinalis Petri Aloysij Carafæ. descriptum habemus, hos Martyres indicauit. In eo post martyrium S. Polychronij relatum hæc subduntur: [S. Faustini & sociorū nomina in Martyrologiis,] Eodem die nat. S. Faustini Martyris, & aliorum quadraginta quatuor, quorum nomina Deus scit. Eosdem Martyrologio Romano inscripsit Baronius, restitutos, inquiens, ex eodem exemplari vetustissimo, cuius sæpius ante meminimus. Coniecit autem Romæ passos esse, quod in illo MS. non omnino diserte asseritur. Ita enim habet: Romæ passio S. Faustini, quem alij quadraginta quatuor secuti sunt ad coronam. Eosdem ex Martyrologio Romano refert Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ addens, ante eius correctionem nullam horum extitisse memoriam.

[2] Aliquas S. Faustini Martyris reliquias Bononiæ depositas in ecclesia S. Francisci adseruari scribit Masinus ad XVII Februarij, [reliquiæ,] quasi huius S. Faustini forent. At corpus S. Faustini in Monte Phiscone requiescere testatur ante memoratus Ferrarius. Est autem Mons-Phiscon, aliis Mons-Flasconus, vrbs Etruriæ seu potius arx munita, cui Sedem Episcopalem anno ⅭⅠƆCCCLXIX indulsit Vrbanus V, supra lacum Volsiniensem via Caßia sita. Consule Vghellum tomo I Italiæ sacræ erudite de ea Sede disserentem. Num tamen Corpus S. Faustini illius, de quo agitur in Martyrol. Romano, ibidem quiescat, aut aliquæ Bononiæ Reliquiæ adseruentur, non liquet, dum nulla monumenta acceptarum reliquiarum proferuntur.

[3] Aliquis etiam scrupulus adhæret, num forte in MS. S. Cyriaci ex diuersis claßibus hi socij coniuncti sint. Cum SS. Ianuario, [An hi Sācti ad alias classes spectent?] Feliciano aliisq; Martyribus, de quibus mox agemus, colitur S. Faustinia, vnde natalis S. Faustini facili errore potuit efformari: Ita quæ in dicto MS. S. Hieronymi dicitur Marcella, in MS. Lætiensi Marcellus est. Ex eadem classe Martyrum SS. Ianuarius & Mareus in MS. Aquisgranensi adiunguntur SS. Donato, Secundiano aliisq; Concordiæpaßis: quibus relatis apud Notkerum hæc adduntur: & aliorum octoginta quatuor quorum nomina Deus scit, pro quibus in dicto MS. S. Cyriaci hæc leguntur: & aliorum quadraginta quatuor, quorum nomina Deus scit. In MS. S. Hieronymi referuntur cum aliis triginta quatuor, in MS. Leodiensi S. Lamberti cum aliis nonaginta sex. Videātur quæ de SS. Alexandro, Ammonio & aliis XX Martyribus Cypris diximus IX Februarij num. 5, vbi similem in MS. S. Cyriaci errorem emendauimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IANVARIO, FELICIANO, DONATO, CASTO, ITEM DONATO, VICTORE, AGAPA, DONATA, CODENE, DATIVO, FORTVNIONE, MARCELLA, QVINTIANO, IVLIA, ITEM IANVARIO, CASCENTO, CÆLESTINO, SATVRNINO, CYPTONE, FELICITATE, DONATIANO, VICTVARIA, ÆMILIA, BASSILLA, SATVRO, EBASO, SECVNDO, FELICE, OCTAVIANO, FAVSTINIA, ALBINA, VENVSTINA, ROGATIANO, VICTORE, MAREO, CETVLA, RVTILO, SILVANO, COVILIO.

[Commentarius]

Ianuarius, Martyr (S.)
Felicianus, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Castus, Martyr (S.)
Donatus alter, Martyr (S.)
Victor, Martyr (S.)
Agapa, Martyr (S.)
Donata, Martyr (S.)
Codenis, Martyr (S.)
Datiuus, Martyr (S.)
Fortunio, Martyr (S.)
Marcella, Martyr (S.)
Quintianus, Martyr (S.)
Iulia, Martyr (S.)
Ianuarius alter, Martyr (S.)
Cascentus, Martyr (S.)
Caelestinus, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Cypton, Martyr (S.)
Felicitas, Martyr (S.)
Donatianus, Martyr (S.)
Victuria, Martyr (S.)
Aemilia, Martyr (S.)
Bassilla, Martyr (S.)
Saturus, Martyr (S.)
Ebasus, Martyr (S.)
Secundus, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Octauianus, Martyr (S.)
Faustinia, Martyr (S.)
Albina, Martyr (S.)
Venustina, Martyr (S.)
Rogatianus, Martyr (S.)
Victor alter, Martyr (S.)
Mareus, Martyr (S.)
Cetula, Martyr (S.)
Rutilus, Martyr (S.)
Siluanus alter, Martyr (S.)
Couilius, Martyr (S.)

G. H.

[1] Illustris est hæc triginta nouem Martyrum corona: illorum aliqua in variis Martyrologiis vestigia extant. Antiquum MS. Lætiensis monasterij in Hannonia meminit Donati, Secundiani, Casti & Marcelli. Sed huius loco Marcella aliis est: & Donatus cum Secundiano supra relatus cum Martyribus Concordiensibus. Qui in Martyrologio Aquisgranensi ad XVI Febru. Victor refertur Romæ passus, ad hunc diem reiecimus, quo & Victor iam relatus & Romulus, si forte ita legendum, ante Concordiensibus Martyribus adiunctus, coluntur. In eodem Martyrologio memorantur ad hunc XVII Februarij Ianuarius & Mareus. Est & Ianuarius aliorum Martyrum antesignanus in perantiquo MS. Martyrol. S. Maximini: de quo ita Notkerus: Alibi Ianuarij & aliorum valde multorum, quorum nomina Martyrol. antiquum Romanum, siue S. Hieronymi, ita expreßit: Et alibi Ianuarij, Feliciani, Donati, Casti, Item Donati, Victoris, Agapæ, Donatæ, Codenis, Datiui, Fortunionis, Marcellæ, Quintiani, Iuliæ. Item Ianuarij, Cascenti, Cælestini, Saturnini, Cyptonis, Felicitatis, Donatiani, Victuriæ, Æmiliæ, Bassillæ, Saturi, Ebasi, Secundi, Felicis, Octauiani, Faustiniæ, Albinæ, Venustinæ, Rogatianæ, Victoris, Marei, Cetulæ, Rutuli, Siluani, Couilij. Hæc ibi. An Faustinia in MS. S. Cyriaci dicatur Faustinus, supra inquisiuimus. Reliqua, quæ ad locum, tempus & genus martyrij spectant, hactenus latent.

DE SS. THEODVLO ET IVLIANO MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN PALÆSTINA

An. Chr. CCCVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theodulus, Martyr, Caesareae in Palaestina (S.)
Iulianus, Martyr, Caesareae in Palaestina (S.)

Avctore G. H.

[1] Pars hæc aliqua est ex illustri corona duodecim Martyrum, qui Cæsareæ in Palæstina paßi, coluntur variis diebus. Horum primus est S. Pamphilus Presbyter, cui & SS. Valenti Diacono & Paulo sacræ sunt Kalendæ Iunij. Alij septem sunt SS. Elias, Ieremias, Esaias, Samuel & Daniel Ægyptij, Porphyrius S. Pamphili famulus, [SS. Theodulus & Iulianus socij 12 Martyrū colūntur 17 Febr.] & S. Seleucus Cappadox, de quibus egimus XVI Februarij. At qui solum restant SS. Theodulus & Iulianus, adscripti sunt XVII Februarij & quidē hoc elogio in Fastis Martyrologij Romani: Cæsareæ in Palæstina S. Theoduli senis, qui ex familia Præsidis Firmiliani, Martyrum excitatus exemplo, cum Christum constanter confiteretur, cruci affixus martyrij palmam nobili triumpho promeruit. Ibidem S. Iuliani Cappadocis, qui exosculans necatorum Martyrum corpora, vt Christianus delatus, & ad Præsidem ductus, lento igne iussus est comburi.

[2] Eosdem cum reliquis Martyribus refert Galesinius & I Iunij & XVI Februarij. [ab aliis 1 Iunij & 16 Febr.] Posteriore die eosdem referunt Græci in magnis Menæis & Anthologio, ac Cytheræus ἐν βίοις Ἁγίων. Epitomen inde dedimus XVI Februarij: ad quem diem Acta eorum edidit Lipomanus, quæ a Surio ad Kalendas Iunij relata. Ea sunt ex Eusebio transcripta, [Acta apud Eusebium & Metaphrasten habentur.] vt tum monuimus, dedimusq; ex hoc excerpta, quæ ad VII Martyres, qui eo die coluntur, spectant: integra Acta ex MS. Græco daturi Kalendis Iunij. Quæ ad hos duos Martyres pertinent ita Eusebius lib. 8 cap. 21, S. Seleuci morte relata, narrat:

[3] His Seleuci vestigiis institit Theodulus venerandus & pius senex, [S. Theodulus senex ex Præsidu familia] vnus ex Præfecti Firmiliani familia, atque ab eo præ omnibus domesticis honoratus, partim ob prouectam ætatem (erat enim tertiæ generationis pater, id est proauus) partim propter beneuolentiam & fidelissimum animum, quem erga eum seruauerat. Is cum similiter fecisset atque Seleucus, adducitur ad dominum Firmilianum: quem quia ad maiorem bilem quam ceteri, [cruci affixus,] commouit, salutaris passionis cruci traditus, martyriū subiit. Hæc de eo Eusebius. At Metaphrastes addit eū, vti ante fecerat Seleucus, osculo aliquos Martyres excepisse. Gentianus loco patris tertiæ generationis, vertit trium filiorum patrem fuisse. Græce, τριγονιας πατὴ dicitur, ab Eusebio τριγενείας πατήρ. De S. Iuliano vero hæc narrat idem Eusebius:

[4] Cum post hos vnus adhuc restaret, qui inter dictos Martyres duodecimum compleret numerum, [S. Iulianus] eum impleturus comparebat Iulianus. Hic peregre iam tum aduentans, & locum necdum ingressus, subito, vti ex itinere erat, audita cæde, ad illud Martyrum spectaculum se contulit, atque vt humi posita Sanctorum vidit corpora, gaudio repletus, sigillatim ea complexus salutauit. Quod dum faciebat, illico lictores & cædis ministri eum apprehensum ad Firmilianum adducunt. [mire hilaris igne crematus.] Hic vero instituto suo faciens consentanea, lento eum tradidit igni. Sic igitur Iulianus præ lætitia exultans, & magna voce Deo, qui tantis eum dignatus est bonis, gratias agens, Martyrum corona donatur. Erat hic Cappadocum genere secundum carnem oriundus, at secundum mores sanctissimus, fidelissimus, & maxime ingenuus: & cum in aliis rebus spectatus, tum diuino ipsius sancti Spiritus afflatu imbutus. Talis erat caterua eorum, qui per Dei gratiam in martyrij societatem cum B. Pamphilo adsciti fuerunt.

[5] Sequentia his duobus cum reliquis Martyribus communia sunt. Sacra, inquit, & sancta reuera illorum corpora ex impij Præsidis mandato quatuor diebus totidemque noctibus, [Corpora a bestiis non attinguntur,] vt a carniuoris bestiis deuorarentur sub dio seruabantur. Verum vbi tamquam miraculo quodam nulla neque bestia, neque volucris, neque canis ad ea accedebat, rursus per Diuinæ prouidentiæ dispensationem integra illæsaque inde ablata fuerunt: & exequiarum iustis potita, [sepeliūtur.] consuetæ sepulturæ honorifice commendatur …

[6] Ceterum operæ pretium est hoc loco commemorare, quo pacto tandem non idque longo tempore post cælestis & Diuina prouidentia eos impios magistratus cum ipsis tyrannis vlta sit, Nam Firmilianus, [Firmilianus cum suis punitur.] qui tam petulanter & contumeliose in Christi Martyres debacchatus fuisset, cum aliis eiusdem sceleris participibus extrema supplicia subiens, gladio finem viuendi fecit.

DE S. BONOSIO, SIVE BONOSO, TREVIRORVM EPISCOPO.

an. Chr. CCCLXXXI.

[Commentarius]

Bonosius, sive Bonosus, Ep. Treuiren. in Belgica I (S.)

I. B.

[1] Treueris S. Bonosij Ep. & Confessoris recoli XVII Februarij natalem, indicant Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum, itemque Martyrologium Coloniæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCXC, Canisius, Molanus, Ferrarius, [S. Bonosij natalis,] MS. Carmeli Coloniensis. Bonosum appellant MS. Florarium & Saussaius.

[2] De eo ita scribit Christophorus Browerus noster lib. 4 Annal. Treuiren. ad annum CCCLVIII pag. 279. [ordinatio an. 358.] Post Paulini mortem, Bonosius, vt indices nostri, vel, vt vsus fert huius seculi, Bonosus, Episcopus creatus: cuius omnis memoria vitæ, vt multorum deinceps sequentium Antistitum, funditus deleta.

[3] Ad annum deinde CCCLXXXI pag. 301 ita loquitur: Habuere per id tempus Britonium Episcopum Treuiri, qui in locum successerat defuncti Bonosij. [acta ignora,] Tametsi vero pontificatus Bonosij nulla sit litterarum memoria consignatus; eum tamen inter Confessores adscriptum, septimodecimo Februarij non silent Martyrologia: & in B. Paulini æde, sub ara S. Clementis, vbi eius in Martyrio vel Confessione sunt reconditi cineres, talis admodum epigraphe legitur: [epitaphiū.] Hic sitvs est bonæ memoriæ Bonosivs Trevirorvm Archiepiscopvs, cvivs ab hoc mvndo transitvs XIII Kal. Mar. celebratvr. Clare dein ostendit Browerus, diuersum ab hoc esse Bonosum illum Macedoniæ Episcopum, in synodo Capuana damnatum, quod illibatam Dei Genitricis pudicitiam negaret: item alterum eiusdem nominis, S. Hieronymi amicum & comitem, Treuiris aliquando studiorum caußa versatum, deinde in Oriente anachoretam factum: ac demum Luciferianum illum, qui Treuiris, Maximi iussu, vt creditur, in carcerem coniectus in eo interiit. De S. Britonio S. Bonosij successore agemus V Maij.

DE S. PVLCHRONIO EPISCOPO VIRDVNENSI IN BELGICA I

CIRCA AN. CCCCLXX

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pulchronius Episc. Virdunen. in Belgica I (S.)

Avctore I. B.

[1] Vbi de S. Polychronio Episcopo Babylonis & Martyre egit Cardinalis Baronius in Annotat. ad Martyrol. XVII Februarij, ista subnectit: Fuit eiusdem nominis S. Polychronius Episcopus Virdunensis in Gallia, discipulus S. Lupi Trecensis, de quo habetur mentio in Actis eiusdem S. Lupi. [S. Pulchronius Episc. Virdun. colitur 17 Febr.] Actorum verba mox proferemus. Non tamen adscripsit Martyrologio idem Baronius Polychronij nomen, quem Pulchronium vulgo alij appellant cum Breuiario Virdunensi, in quo officio semiduplici colitur hoc die. Inscriptus ad hunc ipsum diem MS. Martyrologio monasterij Centulensis, siue S. Richarij, quod Bedæ nomen præfert, estque minimum a ⅠƆ annis exaratum. Ita autem habet: Virduni S. Pulchronij Ep. & Conf. Eumdem recenset Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum, sed fallitur, dum S. Lupi Tornacensis Ep. discipulum ait fuisse: nullus enim Tornaci Lupus Episcopus fuit, sed Trecis.

[2] Geminam S. Lupi Vitam habemus e vetustis codicibus descriptam. Prior (quam & Surius stylo passim elimato edidit) ista de S. Pulchronio prædicat: [gratia miraculorum clarus,] In S. Pulchronium Episcopum Ecclesiæ Veredunensis curationum gratia prælucebat, ita vt religatis post tergum manibus dæmoniacis imperaret, & prius sensum perciperent, quam in collisionem suorum corporum cernui laberentur. Altera prolixior, ista habet: Prolixitate impoliti sermonis fastidium putamus nos intulisse lectoribus, dictis rimantibus actus tanti Pontificis. Vnde garrulitas nostra, quæ ingenij sui stultitia magis dedecorat decoranda, conticescat, & tanti Magistri interdum propria intermittens, discipulorum eius aliquos patefaciat, vt argumentum ab effectu trahentibus doctis, in discipulorum vita mirabili, mirabilis liqueat virtus Magistri. Subscriptis etenim eius reserantibus discipulis, qui eius in talibus semper adhæserant monitis, relatio eius actuum tradita est posteris. Quorum vnus fuit S. Polocronius Ecclesiȩ Verdunensis Episcopus, meritis & honore coruscus: cuius vitam sanctitate plenam, munere virtutis, miraculorum patratio ostendit, quibus claruit plusquam credibile sit. [præsertim in effugādis dæmonibus:] Nam miseris, quos dura vexabat conditio furoris, vt & extrinsecus angerentur ferreis hominum catenis, precibus a Domino remissionem impetrabat sanitatis, vt & dæmones pellerentur, cum armis suis virulentis, & laruarum lemurumque carerent deinde phantasiis. Nec solum in talibus, sed & in diuersis fulgebat horum similibus, quæ libellus de eius vita scriptus elucidat scire volentibus.

[3] Libellum illum de eius vita scriptum nondum vidimus: nec viderat Bertharius Presbyter, [Vita eius scripta.] qui haud diu post annum ⅠƆCCCC, Dadonis Episcopi Virdunensis rogatu, gesta antecessorum eius succincte descripsit; nam de S. Pulchronio nihil omnino habet, nisi quæ ex priore Vita S. Lupi retulimus. Delibabimus hic obiter, quæ Richardus Wasseburgius lib. 2 Antiquitatum Galliæ Belgicæ de eo memoriæ prodidit, non indiligens scriptor, sed qui maiorem iniisset a posteritate gratiam, si apocrypha secernere a legitimis potuisset, & auctorum, quibus vsus est, loca distincte citasset, aut reddidisset etiam verba. Is ergo de S. Pulchronio ista fere commemorat.

[4] Pulchronius in Gallia Belgica natus, nobilibus, piis, opulentisq; parentibus, [Virduni natus] quorum fere Virduni domicilium fuit, aut vicinis locis vbi erant eorum prædia ac posseßiones. His admodum adolescens orbatus, a Lupo consanguineo suo, eiusq; coniuge * Punimola, Tulli Leucorum commorantibus, diuinarum rerum perstudiosis, in tutelam est susceptus, magistrisq; traditus, vt litteris ac bonis moribus erudiretur. [educatur a S. Lupo Ep. Trec.] Cum deinde pij coniuges pari consensu nuntium seculo remisissent, religiosam vitam amplexi, Lupus paullo post ad Tricaßinæ Ecclesiæ solium euectus est. [ductus ab eo in Britanniam,] Qui deinceps cum S. Germano Autisiodorensi in Britanniam profecturus ad compescendam Pelagianorum rabiem, Pulchronium secum duxit. Institit hic Lupi virtutes egregias studiose æmulari, illum obseruare, illi seruire, summa reuerentia ac submißione, velut magistro ac domino. Quæ sancti Antistites toto eo itinere adiuere pericula, in S. Germani Vita XXXI Iulij inque S. Lupi XXIX eiusdem descripta, [multa cū eo passus,] eadem Pulchronio quoque superanda fuere: & quæ postea Lupo ciuibusq; Trecensibus Attila Hunnorum Rex intentabat, nisi præsidio illis benignitas Numinis fuisset.

[5] Victo in campis Catalaunicis Attila ac pulso, respirarat aliquantum Belgica, nisi quod ei Franci incubabant. Virdunum, quæ vrbs tunc adhuc Reip. Romanæ parebat, Antistitem sibi, quo dicitur antea diu caruisse, [factus Episcopus Virdum an. 451 vel 452] dari postulat, impetratq;. Dignißimus eo munere visus Pulchronius, quippe & Virduni ortus, & sanctitatis doctrinæq; fama conspicuus. Trecis accersitur, Lupoque probante, supponit oneri ceruices. Virdunum ergo perductus, magnaque ciuium lætitia exceptus, in SS. Petri & Pauli basilica, quæ nunc S. Vitoni appellatur seu Videni, dicitur inauguratus. Tum diuinas cæremonias, si qua vitiatæ aut neglectæ, [Ecclesiam suam reformat:] restaurare aggressus, precumq; publicarum & sacrorum ritus ordinare.

[6] Anni circiter lapso spatio Romam proficiscitur, Pontifici Maximo (Leo Magnus is erat) obtemperandi studium coram testaturus, sacraque veneraturus pie loca. Ea occasione missum ad Chalcedonensem synodum ait Wasseburgius, nullo vel in speciem probabili argumento & ratione temporis repugnante: [it Romā,] nam anno eodem, quo cum Attila in Catalaunicis campis dimicacatum, Christi CCCCLI, coacta & absoluta ea synodus est, [at non ad concil. Chalcedon.] in qua qui adfuere Polychronij Episcopi, ij proprias in Oriente Sedes habuere quæ indicantur. Iter autem hoc Romanum Pulchronij nostri anno minimum CCCCLII aut etiam serius contigit. Fortaßis decreta synodi a Pontifice accepit, atque in patriam attulit. Alioquin etiam Demochares, Chenu, Claudius Robertus, Ghinius, Saussaius, aiunt synodo illi interfuisse.

[7] Roma reuersus, intra vrbem nouæ basilicæ iecit fundamenta, facultates suas omnes, quas a maioribus non exiguas acceperat, in eam rem profundens. At loci angustiæ opus arctabant. [nouam ecclesiam ædificat] Hortis suis fundisq; propinquis pij homines vltro ceßere, vt spatium ampliarent. Tantum in Antistitis sanctitate ad permouendos animos erat auctoritatis. Nec se superari munificentia passus est. His enim, de Antistite suo atque Ecclesia ita præclare meritis, prærogatiuam aliquam honoris tribuit, [(gratus erga cooperatores) dicatq; D. Virg.] qua deinceps posteri eorum fruiti, & fruuntur etiamnum, in nouorum Antistitum solenni ingressu, iiq; Feudatarij Virdunenses appellantur. Eam ipse basilicam Deiparæ Virginis honori dicauit, atque eius præcipua solennitate coli Natiuitatem decreuit. Sculpi quoque illius effigiem curauit, serpentem pede conculcantis, quippe quæ cunctas hæreses, quarum serpens symbolum est, sola interemerit. In hanc basilicam Sedes translata est Episcopalis. Ipse tamen in priore SS. Petri & Pauli æde suburbana sepeliri se iußit. Hæc fere de S. Pulchronij rebus gestis Wasseburgius. [& Cathedralem constituit:]

[8] Quædam eius miracula, a Berthario ac Wasseburgio prætermissa, indicantur in Virdunensi Breuiario, Lectione tertia ac quarta, hunc in modum: Legimus siquidem in Vita beatissimi Lupi Trecassinæ ciuitatis Episcopi, qui eo tempore quo nefanda gens Hunnorum, Gallicanum regnum inuadens, cædes Dei seruorum & destructiones ecclesiarum exercebat, ciuitatem sibi a Deo commissam feliciter gubernabat; Pulchronium admirandȩ sanctitatis virum, discipulum eius fuisse, & tantis tunc virtutibus claruisse, vt si qui ei dæmoniaci offerrentur, mox eo viso soluebantur. Tantum ergo virum post excidium Hunnorum Ecclesia Virdunensis meruit habere Patronum. [repressæ per eius reliquias inūdationes:] Cuius meritis sæpenumero nimias inundationes aquarum cessasse vidimus, cum per contigua loca sacrosanctum corpus eius deportatū fuisset.

[9] Cum in suburbana Apostolorum æde sepultus esset S. Pulchronius, postea Hatto Episcopus, qui seculo IX eam rexit Ecclesiam, eius, [eius & duorū successorum corpora in vrbem translata] Sanctorumq; Possessoris & Firmini corpora refodi curauit, non absque cælestibus portentis, & thecis affabre factis inclusa, intra vrbem transferri, vt idem auctor est Wasseburgius. Meminit huius translationis Bertharius his verbis: Post hos extiterunt SS. Pulchronius, Possessor & Firminus: de quorum memoria nihil aliud scimus, nisi quod a primis temporibus eorum merita Deo fuerunt grata, & inter ciues Sanctorum sunt enumerati. Legitur enim in Vita B. Lupi &c. [ab Hattone Ep. sec. 9.] Certe quando reliquiæ de prædictis Sanctis fuerunt acceptæ, tempore Domini Hattonis Episcopi, hinc & monumenta istorum honorabiliter ac venerabiliter, sicut decet Sanctos, sub monumento B. Vitoni reperta sunt. Pars autem corporum illorum ab aliquibus visa, satis ostendit, quod eorum animæ in beata felicitate gaudio fruuntur æterno.

[10] Celebratur anniuersaria illius translationis memoria in Ecclesia Virdunensi, die IV Maij, officio trium Lectionum. Quo die ista habet Molanus in auctario ad Vsuardum: [Translationis festū 4 Maij.] Virduni translatio eius loci Episcoporum & Confessorum Pulchronij, Possessoris ac Firmini. MS. Martyrol. Centulense, antea citatum: In suburbio Virdunensi sanctorum Episcoporum Pulchronij, Possessoris, & Firmini Confessorum. Saussaius in Martyrol. Gallicano ad eumdem diem: Apud Virdunum translatio eiusdem ciuitatis Episcoporum, beatorum Confessorum Polychronij, Possessoris, & Firmini: inter quos Polychronius vt ordine prior, sic potior meritis, & gestis præclarior fuit. Cuius deinde longum texit elogium, in quo, quæ iam relata sunt, commemorat, gratia curationum illustrem extitisse; Episcopalem Sedem ab æde suburbana … in ecclesiam beatissimæ Virginis, quam in vrbe construxerat, transtulisse, imaginem in eminentiori templi aditu collocasse, serpentem pedibus conculcantem &c. Quin & consilio Chalcedonensi interfuisse existimauit, vt alij ante citati. Solius S. Firmini meminit eo die MS. S. Maximini his verbis: Virduno S. Firmini. Huius ac S. Possessoris natalis recolitur in Virdunensi Breuiario III Decembris.

[11] Meminit huius S. Polychronij Baronius to. 6 Annal. ad an. 479 nu. 15. Claudius Robertus (qui cum Chenu, Demochare, [quando obierit?] Wasseburgio sextum eius Ecclesiæ Episcopum statuit) obiisse ait circa annum CCCCLXX. S. Vitonus, qui quarto post eum loco eam Ecclesiam rexit, vrbe a Clodouæo I expugnata, creatus Episcopus est.

[Annotatum]

* imo Pimeniola.

DE SANCTIS EPISCOPIS LOMANO ET FORTCHERNO ATHRYMÆ IN HIBERNIA

Secvlo CH. V

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Lomanus, Episcopus Athrymae in Hibernia (S.)
Fortchernus, Episcopus Athrymae in Hibernia (S.)

Avctore G. H.

§ I Origo Ecclesiæ Athrymensis S. Lomani Acta & Episcopatus. Conuersio S. Fortcherni eiusque parentum.

[1] Athryma, aliis Athruma, Athrumia, Athrimma, Trimma, oppidum Mediæ in Hibernia, iuxta vadum & pontem fluminis Boyni, qui inde ad ciuitatem Pontanam defluens, [Athrymæ in Media Hibernia prouincia] in Oceanum exoneratur. De Ecclesia Athrymæ primum fundata Vsserius in Indice Chronologico ad Antiquitates Ecclesiarum Britannicarum ista ad annum Chr. CCCCXXXIII obseruat: S. Lumanus, Tigridiæ sororis S. Patricij filius, cum in portu Colbdiano iuxta hodiernam Pontanam duobus dierum quadragenariis auunculum frustra expectasset, aduerso Boyno flumine ad vrbem Trimmensem nauigio vectus, Foirt-chernum cum matre sua Britonissa, & patre Fedelmidio, [Ecclesia fundatur a SS. Patricio & Lomano:] loci Domino, totaque eius familia baptizauisse traditur. Indeque a Patricio & Lumano, qui eam regionem a Fedelmidio dono acceperunt, Ecclesia Trimmensis primum est fundata. Idem Vsserius cap. 14 pag. 966 asserit ab hoc S. Lomano, seu Lumano, primo Trimmensis Ecclesiæ in Orientali Midia Episcopo, ac magni Patricij nepote, appellationem accepisse Port-Loman, Nugentiorum in Occidentali Midia oppidum, in illoque Sancti illius adhuc coli memoriam: at quo mense dieq; non tradit. Colganus refert SS. Lomanum & Fortchernum ad XVII Februarij, [colitur hic eū S. Fortcherno 17 Febr. & 11 Octob,] additq; eorumdem festum alterum in Menologiis Hibernicis annotari XI Octobris. Neutro die de iis quidquam in nostris Martyrologiis adhuc reperimus: quare cum Colgano ad hunc XVII Februarij de illis agimus, infra verba Martyrologij Tamlactensis daturi.

[2] Iocelinus in Vita S. Patricij cap. 5 hanc S. Lomani originem tradit: Erant, inquit, tres sorores S. Patricio memorabiles, in sanctitate & iustitia Domino placentes: harum fuerunt nomina, [mater eius Tigridia, soror S. Patricij.] Lupita, Tigridia, & Darerca. Tigridia felici fœcunditate ditata, fructus optimos protulit: quia septemdecim filios & quinque filias edidit. Omnes mares magni meriti, Pontifices sanctissimi Sacerdotes optimi, & monachi fuerunt, fæminæ vero sanctimoniales effectæ, in magna sāctitate dies consūmauerunt. Episcoporum nomina, Brochadius, Brochanus, Mogenochus & Lumanus fuerunt: qui cū S. Patricio auunculo suo de Britanniis in Hiberniam venientes, [fratres Episcopi.] & in agro Dominico strenue collaborantes, messem multam ad horrea cælestia transmittendam collegerunt. Darerca vero, sororum vltima, mater erat Episcoporum sanctorum Mel, Rioch & Munis … Vere generatio istarum apparet benedicta, iuxta sacri seriem eloquij & hæreditas sancta nepotes S. Patricij. [Eccli. 44. 12] Hæc Iocelinus. Nomen patris exprimitur in Vita tripartita S. Patricij, cuius liber II ab aduentu S. Lumani ad ostium Boyni fluminis iuxta vrbem Pontanam ita incipit:

[3] Postquam S. Patricius fidem Christi Hibernis prædicaturus cum sua classe in Hibernia appulit, declinans ipse Temoriam, reliquit S. Lomanum in Inbhear-boinne ad naues tempore Quadragesimæ custodiendas: eique in mandatis dedit, [S. Lomanus venit Athrymā:] vt nauem aduersus fluminis cursum Athtrumiam vsque moueret, vbi tunc erat arx Fethlemidij filij Laogarii, filij Nelli. Cum autem S. Lomanus iuxta Athtrumiam appulisset, sequenti die mane venit ad ipsum diuinas laudes persoluentem Fortchernus, Fethlemidij filius, ad auditam psalmodiam & cantum multum admiratus: [conuertit S. Fortchernum,] ad cuius prædicationem & mox credens, baptizatus est. Et cum in viri Dei psalmodia & doctrinis nimis delectatus hæreret, superueniens eius mater filium quæsitura, Clericos humaniter salutauit. Erat enim ipsa de Britannis, Scotha nomine, Regis Britāniæ filia. Accessit & ipse Fethlemidius, & credidit, [eiusq; parentes:] & Athtrumiam in perpetuum obtulit Deo, S. Patricio, S. Lomano, & Forcherno filio suo, qui monasticum siue clericale institutum apud S. Lomanum mox amplexus est.

His peractis aduenit & ipse S. Patricius, & Athtrumiæ fundauit Ecclesiam viginti quinque annis ante extructam Ecclesiam Ardmachanam, ibique reliquit S. Lomanum discipulum suum. De Britannia enim erat origo S. Lomani, & soror S. Patricij erat eius mater: fuit enim filius Gollit, [natus patre Gollite:] & fratres eius erant S. Munis Episcopus de Forgnuidhe, in regione Cuirene in Boreali parte Midiæ, ad ripam australem fluminis Ethne; Brocadius de Imleach-each in Kierragia, Connaciæ regione; Brocanus de Bregmagia regione de Hua-tortan; & Mogenochus de Kill-dumhagloinn in regione Bregiorum. Et hi erant veri filij S. Patricij similitudine, religione, baptismo, & prædicatione: & quid quid acquisiuerunt siue in agris, siue in Ecclesiis, totum Patri & Magistro Patricio obtulerunt in sempiternum.

[4] Eadem paullo accuratius tradit ante memoratus Iocelinus in Vita eiusdem S. Patricij his verbis: S. Patricius de partibus Vlidiæ nauigio transuectus, in Midiæ finibus ad ostium Boinn applicuit inter barbaros & idololatras, nauem suam cum armamentis eius S. Lumano nepoti suo custodiendam commisit: iniunxit illi, vt saltem quadraginta diebus in illis partibus commorando, [inter barbaros adspirat ad martyriis] istam obedientiam sustineret, dum ipse ad vlteriora interim regionis loca ad prȩdicandum pergeret. Lumanus vero lucis manens nuntius, spe martyrij obtinendi factus obediens, iniunctum sibi dierum spatium ibidem demoratus duplicabat, quod nullus sociorum eius facere, capiti suo timens, audebat. Ipse vero filius obedientiæ non est frustratus a fructu mercedis suæ in hac parte. Dum enim obedientiæ suscipiens, patientiæ fructum in se protulit, diuini verbi semine fœcundare terras alienas, ad proferendos fidei flores fructusque iustitiæ producere promeruit: & quanto deuotius obediebat Patri spirituali, [nauigat aduerso vento & flumine:] tanto mirabilius elementa obtemperabant ei. Expletis namque dierum duobus quadragenariis, cum fatigatus esset diutina exspectatione super reditu S. Patricij, quadam die flabris ventorum vehementius ex opposito spirantibus, armamenta nauis explicuit, & feruens fide, fidensque de S. Patricij meritis, ipsius auctoritate, naui, quatenus se transueheret ad locum sibi congruum, præcepit. O signum hactenus inauditum & incompertum! Nauis nemine gubernante contra fluuium & ventum ad votum viri Dei velificauit, & ab ostio Boinn fluminis vsque ad Athtrym cursu prospero illum transuexit. Ipse vero nauem ob merita Patricij vexit aduersus auræ flatum absque remigio in flumine contrario, qui quondam fluenta Iordanis conuertens retrorsum, in aluei proprij fontem retorsit cursu retrogrado.

[5] Appulsus S. Lumanus secus oppidum Athtrym superius nominatum, prius filium cuiusdam optimatis ibidem dominantis, vocabulo Forkernum, ad se, dum recitaret Euangelium, venientem, deinde matrem eius Britonissam natione, [fontem ad baptizandum elicit:] ad vltimum patrem ipsius, Fethleminum nomine, ad Christum conuertit, & in fonte, quem in oculis eorum de terra precibus produxit, illos & alios multos baptizauit. His itaque gestis sanctus Sacerdos, vigesimoquinto anno ante fundationē Ardmachiæ, ibidem extruxit Ecclesiam, cui dotandæ, ditandæque Fethleminus fidelis famulus Christi effectus, Athtrym & Midiam cum prædiis multis & pertinentiis suis, solenni donatione contulit. Ipse vero trans amnem secedens, mansionem sibi ac suis fecit, diesque suos in bonum consummauit. Lumanus in Ecclesia præfata Pontifex factus, Forkernum neophytum suū litteris imbuendum tradidit, & in breui sufficienter litteratum, ad sacerdotium promouit.

[6] Iacta hæc Ecclesiæ Athrymensis fundamenta, ex antiquiore auctore Tirechano, licet minus eleganter explicata, repetit Vsserius pag. 853. Cum (inquit) Patricius cum sua sancta nauigatione ad Hiberniam peruenit, S. Lomanum in ostio Boindeo nauem custodire reliquit quadraginta diebus & quadraginta noctibus: [accurate obedit S. Patricio:] ac deinde alium quadragesimum propter obedientiam Patricio mansit. Deinde secundum imperium sui Magistri in sua naui, contrario flumine vsque ad vadum Truim in ostio arcis Feidilmedi filij Loiguiri, Domino gubernante, peruenit. Mane autem facto, Foirtchern filius Feidilmedi inuenit Euangelium recitantem: & admiratus Euangelium & doctrinam eius, confestim credidit: & aperto fonte in illo loco a Lomano in Christo baptizatus est. Et mansit cum illo, donec mater eius quærere eum peruenit: & læta facta est in conspectu eius, quia Britonissa erat. At illa similiter credidit: & iterum reuersa est in domum suam, [colloquitur cum parentibus S. Fortcherni,] & nuntiauit marito suo omnia, quæ acciderant illi & filio suo. At vero Fedelmidius lætificabatur in aduentu Clerici, quia de Britonibus matrem habuit, filiam Regis Brittonum, id est, Scoth-noësa. Salutauit autem Fedelmidius Lomanum lingua Britannica, interrogans eum de fide & genere, & respondit ei: Ego sum Lomanus Britto, Christianus, alumnus Patricij Episcopi, qui missus est a Domino baptizare populos Hiberniensium & conuertere ad fidem Christi, qui me misit huc secundum voluntatem Dei. Statimque credidit Fedelmidius cum omni familia sua, & immolauit illi & S. Patricio regionem suam cum possessione sua, & cum omnibus substantiis suis, & cum omni progenie sua. Hæc omnia immolauit Patricio & Lomano cum Foirtcherno filio suo, vsque in diem iudicij. [ab iis dono accipit amplas possessiones, ipsis alio migrantibus:] Migrauit autem Fedelmid trans amnem Boindeo, & mansit Loman cum Foirtcherno in vado Truim, vsque dum peruenit Patricius ad illos, & ædificauit Ecclesiam cum illis anno XXII, antequam fundata est Ecclesia Alti-machæ. Hæc Tirechanus, qui annos XXII inter vtriusque Ecclesiæ fundationem ponit, alij XXV. [fundat Ecclesiam Athrymōsem, diu ante Ardmacanam:] Vsserius ad annum XII ante Ardmachiam fundatam primordia Ecclesiæ Athrymensis referenda arbitratur. huius scilicet ad annum CCCCXXXIII, Ardmachanæ vero ad an. CCCCXLV.

[7] Scripsisse vero S. Lomanum acta sui magistri & auunculi S. Patricij, tradit Iocelinus in eiusdem S. Patricij Vita. Quattuor, inquit, codices de virtutibus & miraculis eius partim Latine, & partim Hibernice conscripti reperiuntur, [scribit Vitam S. Patricij] quos diuersis temporibus quatuor discipuli eius, videlicet B. Benignus successor illius, & S. Mel Episcopus, & S. Lumanus Pontifex nepos eius, & S. Patricius filiolus eius, qui post discessum patris sui in Britanniam remeans in fata decessit, & in Glastoniensi ecclesia sepultus est honorifice, conscripsisse referuntur … De quibus omnibus, quæcumque fide digna reperire potui, in hoc opus collecta communicare notitiæ posterorum gratum duxi. Hæc Iocelinus. Colganus Append. 4 ad Acta S. Patricij par. 3 arbitratur S. Lomanum scripsisse gesta sui Magistri adhuc in carne viuentis, [adhuc viuentis,] ipsumque Lomanum ante annum CCCCLX, & sic diu ante mortem S. Patricij decessisse. [mortuus ante an. 460.] Quæ ex ætate S. Fortcherni confirmantur.

§ II S. Fortcherni Episcopatus, dein vita monastica. Socij varij Athrymæ quiescentes.

[8] De obitu S. Lomani ac de promoto S. Fortcherno ad Episcopatum Athrymensem hæc scribit Auctor Vitæ tripartitæ S. Patricij sub initium libri 2 ante citati: [S. Fortchernus Episcopatum oblatum diu recusat:] Post aliquantum vero tempus, cum S. Lomanus videret sui exitus appropinquare diem, ipse cum discipulo profectus est ad S. Brocadium fratrem suum visendum: & coram ipso resignauit Ecclesiam, cui preerat, in S. Patricium & Fortchernum, mandans vt Fortchernus illud ante suum e corpore decessum susciperet. Sanctus vero Fortchernus renitebatur, allegans non esse consentaneum, vt ipse in proprio patrimonio Ecclesiam suscipiat administrandam, ne videatur ius hæreditatis prætendere in ea, quæ ipse & pater suus Deo & S. Patricio obtulerunt. Et cum S. Lomanus nollet suam ei benedictionem impertiri, nisi suum præberet consensum ad onus illud suscipiendum, tandem consensit. Cūque post mortem sui Patris tribus tantum diebus præesset, regimen illius Ecclesiæ transtulit in quemdam peregrinum, nomine Cathaldum. Loca autem, quæ Princeps Fedhlemidius Laogarij Regis filius obtulit SS. Patricio, Lomano & Fortcherno, erant Athtrumia in regione de Hy Laogaire Breagiorum, & Imga in regione de Hy Laogaire Media. Ea autem loca obtulit & pro se, & pro omnibus Regibus maioribus, & minoribus vsque ad diem iudicij.

[9] Similia Iocelinus de vtroque narrat, quæ hic addimus: Appropinquante, inquit, die sui exitus de corpore, cum Forkerno præfato profectus est ad fratrem suum Brocadium, præcepitque Forkerno in virtute obedientiæ, vt Ecclesiæ, cui præerat, regimen susciperet post ipsius decessum. Ipso vero recusante, & allegante non esse rationi seu iustitiæ consentaneum, vt in Ecclesia vel allodia patris sui, regimen susciperet animarum, ne videretur hæreditate possidere Domini sanctuarium, iterato Pater & Pastor præcepto perstrinxit illum. [inuitus admittit,] Quid plura? Benedicere noluit illum, donec huic oneri suscipiendo præberet assensum. Sancto denique Lumano ex hac luce ad luciferæ patriæ perpetuam mansionem migrante, [ac post triduum,] Forkernus Ecclesiæ præscriptæ iniunctam sibi curam suscipiens, tribus tantummodo diebus illi præfuit, ac deinde cuidam peregrino, genere Britanno, Cathaldio nomine, [resignat:] regimen illius commisit. Sic profecto vir Dei, patris sui præceptum adimpleuit, & ne ceteris daret exemplum vindicandi ius aliquod in Ecclesiis, aut hæreditate parentum, omnimode vitare curauit. Huius tamen Ecclesiæ cuncta prædia, de assensu Principum, a S. Lumano B. Patricio eiusque successoribus sunt collata, & ad ius Ardmachanæ spectant Ecclesiæ in perpetuum possidenda.

[10] Abdicato Episcopatu, S. Fortchernus seceßit a terrenarum curarum strepitu, & in loco quodam remoto monasterium extruxit, Roscurrense appellatum, cuius Ecclesia num illa sit, quæ post obitum eius dicta sit ob sacram eius venerationem Ecclesia de Kill-Fortchern, [extruit monasterium Roscurrense:] sita in ea Lageniæ regione, quæ Idrona nuncupatur, addubitat Colganus. In hoc Roscurensi monasterio, veluti in sanctitatis & sapientiæ palæstra plures postea pietate simul & doctrina illustres, in litterarum virtutumq; studiis institutos fuisse colligimus ex Vita S. Finniani de Cluain-Eraird, danda ex codice Salmanticensi XXIII Februarij. In ea sub initium hæc leguntur:

[11] Cum natus esset, Finnianus, lætati sunt parentes, atque baptizandum ad sanctum Episcopum Forkernum miserunt vsque ad Roscurensem Ecclesiam. Mulieres vero cum puero iter agunt, [ad eum S. Finnianus baptizandus fertur: circa an. 460] & ex insperato obuius fit eis S. Abbanus Presbyter. Quærente vero sancto viro ab eis, quo tenderent, responderunt mulieres dicentes: Ad sanctum Episcopum Fortkernum pergimus baptizandi huius pueri caussa. Venerabilis igitur Abbanus vidit Angelos in comitatu pueri: mulieres quoque, quæ puerum portabant, contestatæ sunt se vidisse iuuenem pulcherrimum, ponentem super caput pueri manum, qui dixit: Beatus erit hic puer. Et baptizauit infantem sanctus vir Abbanus, vocans eum Finnluch, quia ibi bina flumina ex diuersis fontibus cohærent sibi in vnum, vbi baptizatus est. Aqua enim ibi quasi albi coloris propter sui puritatem apparuit. Hic vero altero nomine, quod est magis commuue, Finnianus dictus est. In loco vero, vbi sanctus infans benedictus lauacro salutis est purificatus, Crux posita est, quæ Crux Finniani vocatur. [apud eum instruitur:] Hic adueniente tempore apud S. Fortkernum psalmos hymnosque cum aliis Ecclesiasticis officiis didicit.

[12] Ex S. Finniani Actis ætas S. Fortcherni colligitur. Mansit namq; S. Finnianus sub S. Fortcherni magisterio, donec vt auctor Vitæ habet, trigesimum ætatis suæ annum compleret, quando valedicens Magistro suo S. Fortcherno, [vsque ad an. 490:] iter arripuit, & trans mare pergere cogitauit. Tunc triginta ipse annis in Britannia, [abit in Britanniam:] constructis tribus Ecclesiis, commoratus est, dein reuersus in Hiberniam, ad fidem post B. Patricij obitum neglectam restaurandam, vti ex officio ipsius Ecclesiastico edidit pag. 912 Vsserius, qui in Indice Chronologico hunc S. Finiani in Britanniam discessum tradit ad annum CCCCXC, eiusq; in Hiberniam reditum, post XXX annum Britannicæ peregrinationis completum, [redit in Hiberniā an. 520.] aßignat ad annum Chr. ⅠƆXX. Hinc constat S. Fortchernum post abdicatum Episcopatum, in extructo Roscurensi monasterio floruisse opinione sanctitatis circa annum Chr. CCCCLX, quando S. Finianus natus est, atque versus illius monasterium, vt ab eo sacro baptismi fonte ablueretur, deportatus: apud quem dein ad annum circiter CCCCXC permansit, ac triennio ante ex Hibernia disceßit, quam S. Patricius notatur ab Vsserio e vita exceßisse, quod ad XVII Martij excutiendum. Quamdiu S. Fortchernus post annum CCCCXC adhuc vixerit, non cōstat.

[13] Colganus ait in Menologiis Hibernicis diuersa obseruari festa tam S. Lumani, quam S. Fortcherni, vtrumque referri & XVII Februarij, & XI Octobris: [SS. Lumani & Fortcherni veneratio:] ab illo appellari Port-Loman oppidum, ab hoc ecclesiam de Kill-Fortchern, in illisq;, vt diximus, singulorum sacram memoriam haberi: vtrumque etiam cum aliis sociis Athrymæ XVII Februarij coli, quos ex Martyrologio Tamlactensi ita recenset: Lomani Athtrumensis cum sociis suis, id est, Patricio Hostiario, Lurecho filio Cuanach, Fortcherno, & Cœlo Ochtra, Ædo, Ædo, Ædo, Cormaco Episcopo, Conano, [alij ipsis adiuncti socij,] Comeno Episcopo, Lacteno Sacerdote, Ossano, Sarano, Conallo, Colmano, Luctano Episcopo, & Finnsecha Virgine. Hi omnes Athtrumiæ requiescunt. Hæc ibi. In apographo nostro, a Colgano communicato, dicitur Lomanus hostiarius S. Patricij cum sociis Atherumiæ Lurechus filius Cuanach &c. Colganus de his, excepto Cœlo Ochtra, qui in apographo nostro Cœlius Octra dicitur, ad XVII Februarij agit, ac Sanctos appellat, fassus tamen non esse verosimile, omnes hos octodecim Sanctos eodem die decessisse, neque arbitrari se eorum natalem, sed aliam festiuam memoriam hac die celebrari. Coli autem Patricium Ostiarium XXVI Augusti: [Patricius, Lurechus,] Lurechum ab aliis Hibernis referri ad XVII Februarij: Fortchernum esse Episcopum, de quo hoc loco egimus: ex tribus Aëdis, qui in apographo nostro Aidi appellantur, duos haberi filios Fergussij, [3 Aëdi,] tertium filium Guarij: Cormacum Episcopum Athrymensem esse iuniorem ac seniorem, [Cormacus,] referriq; Fastis Hibernicis ad XVII Februarij: seniorem postea fuisse Ardmachanum Episcopum, appellari Comorbanum, id est, successorem, S. Patricij, mortuumque esse anno CCCCXCVII, deque eius adolescentia agi in Vita S. Patricij tripartita, aliaque a Iocelino scripta, sed illic absque Sancti titulo: Conanum & Comenum a variis eiusdem nominis non distingui: [Conanus, Comenus, Lactenus, Ossanus,] Lactenum Sacerdotem (in apographo Lactentium) forte esse Abbatem de Achadur, ac XIX Martij coli. Ossanum Presbyterum videri fratrem S. Cormaci iunioris Episcopi Athrymensis, qui floruit seculo VIII. Saranum, Conallum, & Colmanum a variis eiusdem nominis Sanctis non posse distingui: [Saranus, Conallus, Colmanus, Luctanus] videri tamen Conallum filium Fiachnæ, & Colmanum filium Lugidij esse: Luctanum, in apographo nostro Lactanum, alibi Lactinum, Episcopum esse, qui etiam in Martyrologiis non Hibernicis ad XIX Martij memoratur: denique Finsecham Virginem coli XIII Octobris: quod hoc loco indicasse sufficit. [Finsecha V.] In Martyrologio Mariani Gormani Abbatis Lugdumensis recensentur ad XVII Februarij etiam sequentes, quorum non meminit Colganus: Dachonna filius Orani, Robneus Episcopus, [alij fastis Hibernicis hic adscripti,] Midus filius Facundi, Brelachus filius Fichelli. Ex his in Tamlactensi habentur Dachonna filius Odrani, Mido, seu Midus, filius Facundi iuxta Sligech, Brelachus filius Fichellij: at loco Robnei est Fichellachus seu Fichellius. Ad Vitam S. Attractæ Virginis IX Februarij meminit Colganus Dachonnæ, aitq; XVII Februarij coli: at quorsum tam hunc quam alios iam memoratos hic omiserit, [a Colgano omissi.] ac contra alios ex iisdem fastis recenseat, haud satis assequimur.

DE S. HABETDEVS EPISCOPO LVNENSI MARTYRE.

CIRCA AN. ⅠƆ.

[Commentarius]

Habetdeus Episc. Lunensis Mart. in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Lvna vrbs olim celebris fuit ad Macram amnem, qui Etruriæ ac Liguriæ limes est. Vix nunc ruinas extare eius vrbis tradunt. Episcopatus Sarzanam aliquanto inde spatio distantem translatus a Nicolao V Pontif. Max. sed Episcopus Lunensis ac Sarzanensis appellatur. Colitur Sarzanæ S. Habetdeus, [S. Habetdeus Ep.] siue (vt Petrus Episcopus Equilinus lib. 11 cap. 59 loquitur) Habetdeum. Ferrarius etiam in obliquis casibus Habetdeus appellat. De eo ista tradit idem Equilinus: Habetdeum Episcopus Lunensis & Martyr, tempore Vandalicæ persecutionis in Italia martyrium passus est. Qui dū Arrianæ professioni resisteret, primo in exilium relegatus est: [ab Arianis relegatus,] deinde ipsum Vandali reuocantes, obturato eidem ore, ipsum aqua more Arrianorum rebaptizarunt, putantes ex hoc eius conscientiam violare. Sed dum adhuc illis fortius obsisteret, ab eisdem capite cæsus est. [dein occisus:]

[2] Eadem aliis verbis memorat Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, citatque Equilinum, & Officia Ecclesiæ Sarzanensis. Eadem aliquanto breuius Vghellus to. 1 Italiæ sacræ, vbi eum primum numerat Lunensis Ecclesiæ Episcopum. [Lunensis Episc. an Africanus?] Dubitat tamen Ferrarius, an non potius Africanus Episcopus fuerit, tum quia nomen illud Afris Christianis familiare, vt Quoduultdeus, Deogratias &c. tum quia licet sæpius maritimam Italiæ oram incursauerint Wandali, ipsamq; vrbem Romam expilarint, numquam tamen firmas in Italia sedes habuere, vt in exilium relegasse Episcopos, dein reuocasse videri poßint. Quid si ab iis vexatus variis iniuriis in Africa, demum proscriptus, vt alij plurimi, in Italiam venit, atque ibi a Gothis, itidem Arianis, postea occisus? Sed nihil affirmamus, præsertim repugnante Lunensis Ecclesiæ traditione.

[3] [colitur 17 Febr. Sarzanæ,] Coli XVII Februarij ab Ecclesia Sarzanensi tradunt iidem Vghellus & Ferrarius atque hic iterū in gener. Catal. SS.

DE S. FINTANO PRESBYTERO, ABBATE DE CLVAIN-EDNECH IN HIBERNIA

SECVLO Chr. VI

Commentarius præuius.

Fintanus, Abbas in Hibernia (S.)

G. H.

[1] Celebris est hoc die S. Fintani memoria in Fastis sacris. Martyrologium Romanum: In Scotia S. Fintani Presbyteri & Confessoris: [S. Fintanus Presbyter colitur 17 Febr.] addit Vsuardus, magnæ virtutis viri. Similia habent paßim reliqua Martyrologia, etiam perantiqua manu exarata, sub nomine Bedæ, Vsuardi, & Adonis: in quibus Finanus, Finnanus, Fintanus, Funtanus, Frintanus vocatur. MS. Bruxellense, MS. Florarium, Maurolycus, Episcopum appellant, errore arrepto ob alium S. Finanum Scotum Episcopum, qui hoc etiam die colitur.

[2] Quænam vero in dictis Martyrologiis Scotia intelligatur, inter hodiernos Scotos ac Hibernos controuertitur. In Breuiario Aberdonensi post relatam S. Finani Episcopi Vitam hæc verba adduntur: [in Scotia hodierna habitasse ab aliis dicitur,] S. Fintani Prioris in Scotia. Dempsterus in Menologio Scotico addit: qui postea Episcopatum gessit. Idem in Historia Eccl. gentis Scotorum cap. 509, relatis Martyrologiis Romano, Galesinij & Maurolyci, ait, ab aliis Presbyterum, a quibusdam Confessorem, a nonnullis Episcopum, Breuiario Scotico Priorem perhiberi; Martyrologia MSS. non extare, quæ scilicet ipse viderit: quamplurima nos habemus quibus S. Fintani memoria inscripta. Dauid Camerarius eumdem Fintanum, quem fatetur XVII Februarij celebrari in Martyrologiis Romano & Vsuardi, retulit ad Kalendas Februarij, nulla data, cur ita statuat, ratione. Hæc Scoti hodierni.

[3] In antiqua Scotia, siue Hibernia, natum esse & vixisse S. Fintanum asserunt Hiberni: imo viginti quatuor in ea insula extitisse Sanctos, Fintanos appellatos, tradit Colganus ad XVII Februarij cap. 1 Appendicis post Vitam huius Fintani, [ab aliis in Hibernia,] quem Abbatem & Fundatorem monasterij de Cluain-Ednech fuisse tradit cum Martyrologis Hibernis, [Abbas de Cluain-Ednech.] ex quibus Marianus collocat Cluain-Ednech in Laghisia regione Lageniæ, & quidem in diœcesi Lethghlinensi, vt Colganus habet, qui cap. 4 Appendicis enumerat viginti duos huius monasterij Cluain-Ednech Abbates, quorum sex Sanctis adscriptos memorat.

[4] Vitam huius sancti Abbatis damus ex MSS. Salmanticensi & Kilkenniensi, [huius Vita vnde edatur?] ex alio Kilkenniensi eam edidit Colganus, atque ex MS. Insulæ omniū SS. daturus ad XV Nouemb. quo aliud eius festum celebrari monet. In hac Vita dicitur num. vltimo obdormiuisse in pace XIII Kalendas Martij. Quapropter verosimilius nobis videtur in antiquis Martyrologiis de hoc S. Fintano ad hunc diem agi. Auctorem huius Vitæ coæuum S. Fintano fuisse probat Colganus ex num. 13, [& quo auctore?] vbi prædicit patrem B. Sinchelli male periturum, bonaq; eius post mortem a Regibus ac Principibus auferenda: nutritorem vero facta pœnitentia, erogatis in pauperes diuitiis, feliciter moriturum, additq; scriptor: Quod est in futuro, non dubitamus, videntes præterita completa. Quæ tamen verba monuimus in Salmanticensi MS. non legi.

[5] Floruit hic Fintanus Abbas seculo Christi sexto, quo Rex Lageniæ erat Colum, seu Colman, secundum Annales Hibernicos, mortuus anno Ch. ⅠƆLXXVI. [floruit in seculo Chr. 6,] Ad hunc liberaturus captiuum venit S. Fintanus, vt dicitur num. 19. Dein S. Columba de Tyrdaglass Magister S. Fintani, qui eum in Cluain-Ednech misit, dicitur obiisse anno ⅠƆXLVIII. At S. Columba Abbas Huensis, qui S. Fintano adhuc adolescente præerat aliis monachis, mortuus est anno ætatis LXXVII Christi ⅠƆXCV. Hunc autem Columbam opinatur Colganus S. Fintano superuixisse qui huius in regimine numerat proximos successores S. Fintanum Mældabium, ab eo, vt in Vita dicitur, constitutum, S. Fintanum cognomento Corach, & S. Fintanum, qui & Munnu, filium Tulchani, qui traditur obiisse XXI Octobris anni ⅠƆCXXXIV.

[6] Præter alios discipulos, quorum in Vita est mentio, fuit S. Congallus Abbas Benchorensis, in cuius Actis, ad X Maij illustrandis, hæc habentur: Sanctus puer Comgallus secularem habitum deseruit, & habitum Ecclesiasticum suscepit, & litteras apud quemdam Clericum didicit, qui habitabat in quadam villa in rure, & ille Clericus natura fragilis erat in voluptatibus … Comgallus videns, quia Magister suus in errore adhuc maneret, [S. Cōgallum in sui monasterium admittit,] deseruit eum cum patria sua, & direxit viam ad Australem Hiberniȩ plagam, & intrauit prouinciam Laginēsium, & venit ad S. Fintanum Abbatem monasterij, nomine Cluain-Ednech, regentem in plebe Laighis, positum in Aquilonali Laginensium plaga iuxta radices montis * Blæoma, recepitque S. Fintanus B. Comgallum in suam congregationem. Cumque ibi S. Comgallus in sancta conuersatione duraque vita esset, immisit diabolus tædium magnum in corde eius circa patriam suam & parentes, sustinens laborem magnum & durum, confessusque est suam tentationem sancto Patri Fintano, [precibus tentationibus liberat:] fuditque Pater sanctus preces & orationem ad Deū pro eo, & expulsus est illico diabolus a Comgallo per orationem sui senioris. Et variis interpositis hæc leguntur: Post multum iam tempus missus est S. Comgallus a S. Fintano, vt rediret ad patriam suam caussa ædificandi cellas ad Christi famulos nutriendos. [dimittit vt noua monasteriæ extruat:] Tunc iam S. Comgallus adhuc post multos annos sine Ordine erat, nolebat enim gradus suscipere. Et accepta benedictione & oratione Patris Fintani S. Comgallus cū discipulis sibi ordinatis cœpit pergere ad patriam suam… constituitque magnum monasterium, quod vocatur Benchor, in regione quæ dicitur Altitudo-Vltorum iuxta mare Orientale, & maxima multitudo monachorum illuc venit. Hæc ibi. [a quo Bēchorense ædificatū circa an. 555.] Fundauit S. Comgallus monasterium Benchorense circa annum ⅠƆLV, vt vel inde confirmetur ætas S. Fintani: & certe plurimū aberrat Dempsterus, asserens eum floruisse anno ⅠƆCCCXXI, vel ⅠƆCCCLXXII, nisi de quo ipse Fintano loquatur, clarius explanet.

[Annotatum]

* Colg. Bladhma.

VITA
Ex II Codicibus MSS. & Colgano.

Fintanus, Abbas in Hibernia (S.)

BHL Number: 2993

Ex MSS.

CAPVT I
S. Fintani ortus, educatio, vita monastica. Cluain-Ednech monasterium extructum.

[1] a Sanctus Abbas Fintanus, vir vita venerabilis, de prouincia Lageniensium oriundus fuit. Pater eius vocabatur Gabhrenus, mater vero Findath: quæ cum esset prægnans, [S. Fintanus Lageniensis, ex Angeli monitu,] & proxima partui, ecce Angelus Domini venit ad eam, dicens: Recede ab hominibus in quemdam locum secretum, & esto ibi sola, donec infantulum sanctum parias. Paries enim, o mulier, filium, qui erit sanctus & magnus coram Deo & hominibus. Quȩ statim iuxta verba Angeli ad secretum locum perrexit: [in secreto loco nascitur:] ibique sub quadam arbore septem diebus mansit b victum de cælo quotidie comedens propter gratiam infantis: & ibi peperit suum filium plenum Spiritu sancto, sanctum scilicet Fintanum: duxitque eum die octauo ad quemdam virum sanctum, habitantem in loco qui dicitur c Cluain, & ipse baptizauit gaudens Fintanum, [pie educatur:] & postea apud eum legit, d & profecit multum in gratia & litteris.

[2] Quodam die, cum creuisset sanctus puer Fintanus, dixit sancto seniori suo: Pater para hospitium, quia hospites sancti ad te venient hodie. Turbatus est senior, quod non sibi hoc ostensum est, cum asperis verbis dixit puero: [præscit S. Columbæ aduentū:] Vnde hoc tu scis? & quis ostendit tibi præ omnibus nobis? Cui sanctus puer respondit: Dominus meus Iesus Christus ostendit, Pater, mihi, quod e S. Columba Kille cum sodalibus suis ad te hodie veniet. Quod ita completū est in illa die. Cum venisset S. Columba prope, dixit sociis suis: Paulisper declinare debemus ad senem cum sancto puero in propinquo habitantem. Cum ergo venisset ad locum illum S. Columba, [ab eo vt Sanctus habetur:] dixit illi seniori: Ne irascaris, Pater, ego videlicet audiui, quando tu puerum sanctum tuum increpasti verbis asperis, prædicentem tibi aduentum nostrum. Noli tu offendere eum, quia tu & locus tuus seruies huic puero in æternum. Et ait senex: Credo quod ita erit. Antequam enim natus esset iste, gratia Dei curabat eum.

[3] Postea factus iuuenis S. Fintanus, multum timore & amore Dei repletus est: & accepta benedictione Magistri sui sancti perrexit ad f S. Columbam filium Crimthandi, ortum de prouincia Lageniensium, qui iacet in sua ciuitate, [venit ad S. Columbam de Tyrdaglass,] quæ dicitur Tyrdaglass, in terra Momoniæ iuxta flumen Sionna: & accepit illum gaudens. Fueruntque apud eum tres sancti discipuli, id est, g Coemhanus, qui est Pater sanctus monasterij Enach-truim; S. Fintanus, cuius vitam scribo, & h B. Mocumin, qui est cum S. Columba Magistro suo in ciuitate Tyrdaglass. [factus cum aliis eius discipulus:] Et hi viri sancti vnum cor habentes, quærebant huc atque illuc locum, vbi manerent ad seruiendum Deo: & venientes ad quemdam locum in finibus Lageniensium, dixerunt ad S. Columbam Magistrum suum: Nos debemus, Pater, hic manere, & seruire Deo. Qui dixit eis: Hic locus non est vobis a Deo paratus, sed cuidam Sancto, qui nondum natus est, qui vocabitur i Mobhij filius Cumaldæ.

[4] Deinde venerunt ad locum, qui dicitur Cluain-Ednech, ibique per annum integrum manserunt. [cum iis habitat in Cluain-Ednech:] Sed, cum illic multitudinem hominum & suorum amicorum vndique confluentium sustinere noluissent, reliquerunt locum illum, & perrexerunt per montem k Sinor, illicque inuenerunt pueros custodientes pecora sua, quorum vnus nomine l Sedna mutus erat a natiuitate sua; cuius linguam S. Columba benedixit, & loquutus est statim. Dixitque ei Columba: Reuela nobis in nomine Domini Iesu Christi loca, [post reuelationem cuidam, qui mutus fuerat factam,] in quibus resurrecturi sumus. Et ille nutu Dei repletus spiritu prophetiæ indicauit vnicuique ipsorum locum, in quo resurrecturus esset.

[5] Deinde S. Columba aspiciens retro de monte, vidit locum, a quo recesserunt, crebrius visitatum ab Angelis sanctis, & contristatus est ipse, eo quod locum illum reliquit. Cui sancti sui comites dixerunt: Pater, [& apparitionem Angelorū,] quare tam tristis es? Sanctus respondit: Quia video locum, a quo venimus, plenum esse Angelis Dei, & inter illum & cælum Angeli ministrare non cessant: & vnus ex nobis debet redire ad locum illum, vt maneat in eo in æternum. Cui Fintanus Sanctus ait: Cuicumque dixeris, Pater, redire, ille obediens exibit. Dixitque ei S. Columba: Vade tu, o sancte iuuenis, in pace ad illum locum, & Dominus erit tecum. Tibi enim reuelatum est diuinitus, quod ibi resurrecturus es. Et tunc S. Fintanus, [ædificat ibi monasterium:] accepta licentia & benedictione sancti Patris & Fratrum, venit ad locum illū, qui dicitur Cluain: & habitauit ibi, & vitam durissimam tenuit, & monasterium famosum illico cœpit ædificare. At illud monasterium prædicto nomine vocatur Cluain-Ednech, quod vertitur Latine, latibulum hederosum.

[6] Et audita fama vitæ & religionis S. Fintani, multi de diuersis prouinciis Hiberniæ venerunt ad eum, & sub regula valde stricta monachi sancti facti sunt apud illum. Manibus enim suis laborantes, [strictam præscribit regulam:] eremitarum more, terram sarculo arabant: & respuentes omnia animalia, etiam nec vnam vaccam habebant: &, si quando eis aliquis aliquid de lacte vel butyro obtulisset, iam non recipiebant: & si aliquis forte, nesciente S. Fintano, aliquid de lacte in locum tulisset, statim secundum voluntatem viri sancti, nutu Diuino vas frangebatur.

[7] Audita iam asperitate conuersationis eorum, nemo audebat eis carnem offerre. Scientes iam Sancti, qui erant in circuitu, grauissimum onus S. Fintani in se & in monachis suis, congregauerunt consilium, si possent adiuuare: & sanctus Abbas m Cannicus & alij Sancti cum eo ad S. Fintanum venerunt, rogare eum in Dei nomine, vt de suo nimio rigore aliquid tolerabilius pro caritate diuina relaxaret. [Angelo menente exit:] Nocte autem illa antequam S. Cannicus veniret, ecce Angelus Domini venit ad S. Fintanum, dicens ei: Crastino die sancti Patres ad te venient caussa caritatis, vt de rigore tuo aliquid relaxares: tu autem, antequam illi ad te venient, paullisper de loco tuo in viam vade, & Dominus in occursum tuum mittet aliquem virum, & quodcumque dixerit tibi, indubitanter fac. Mane iam facto S. Fintanus in viam perrexit, [mutum loqui facit,] & statim occurrit ei quidam vir, qui numquam locutus est: benedixitque eum S. Fintanus; & illico aperta est lingua eius. Dic mihi, inquit Sanctus, quid me oporteat facere, quia boni homines volunt releuare onus, quo cœpi ego viuere. [a quo monetur non remittere rigorem instituti:] Ille respondit ei: Omnia, quæcumque bona pro Deo inchoaueris, pro nullo homine ante exitum tuum dimittas, donec certamen tuum consummes: sed caue, ne alij per errorem tuum scandalizentur, quia testa fragilior alia testa est. Et hæc dicens, postea tacuit. Deinde S. Fintanus reuersus est ad monasterium suum. Sanctus vero Cannicus & ceteri Sancti venientes recepti sunt cum omni benignitate a S. Fintano. [aliquid aliis remittit.] Et concedens vir Dei propter Sanctos aliquod solatium Fratribus, sui autem proprij rigoris nihil retro relaxauit: & orantes & benedicentes se inuicem diuinis sermonibus Sancti, ad sua reuersi sunt.

[Annotata]

a MS. Salmanticense ita incipit: Fintanus sanctus filius Crimthini, genere Maccu-Edach, a finibus Lagensium oriundus fuit: cuius mater vocabatur Findnait. Hæc in MS Kilkinn, Finnathea dicitur, vti supra fines Lageniæ qui hic Lagenses. De maioribus S. Fintani agit Colganus cap. 2 Appendicis post hanc Vitam: quem consule.

b MS. Kilken.panem Angelorum.

c MS. Salm. Cluain mac-trein. MS. Insul. Cluain mhictreoin. Dubitat Colganus, num oppidum Lageniæ Rosm hic treoin intelligatur, an vero monasterium Cluain-chaoin, satis propinquum monasterio de Cluain-eidnech.

d MSS. & cum eodem viro sancto litteras postmodum didicit.

e Colganus, sanctus iuuenis Columba. Colitur 9 Iunij.

f Vita huius Columbæ danda est 13 Decemb. diciturq; in ea filius Naindith Regis, seu Nanuich viri potentis ac nobilis, de gente Craunthanani, alias Criuthani & Crinechani & huius postea etiam filius dicitur. eademq; de S. Fintano aliisq; discipulis narrantur.

g MS. Salm. Kemanus Enig. Truim. Insul. Caimanus Enach-Truim, in Vita S. Columbæ Magistri, Coiman Enich Cruim, & Kaymanus Enaych-Truym Inscriptum Martyrologiis Hibernicis ad; Nouemb. tradit Colganus.

h Aliis Mochuma, Mochuimi, quem putat Colganus coli 1 Maij, ac dici Nathcoëme & Mochoëme.

i MS. Salm. Mobi Maccalde. Vita S. Columbæ: Mobye Maccualde. quem Colganus ait referri ad 13 Decemb. & dici Mobhium, seu Mobaium de Cluainfhionnabair.

k Ita MSS. Vita S. Columbæ Sinoir. Colganus Bladhma.

l In MSS. Sethne, Setna, Serne. Refert Colganus 9 Martij duos sanctos Abbates, nomine Sedna, & 10 Martij S. Sedna Episcopum Sagirensem, quem putat hunc esse.

m Aliis Cainnechus & Kynicus. Vitam eius dabimus 11 Octob.

CAPVT II
S. Fintani miracula. Donum prophetiæ.

[8] Qvadam die sanctus Pater Fintanus & sui Fratres comedentes, ignis de cacumine refectorii fortissime exarsit. [Incendium signo Crucis extinguit.] Tunc terrore perterriti Fratres, nesciebant quid agerent, putantes totum monasterium igne consumi. Pater autem Fintanus tumultum Fratrum prohibens, sobrie eleuata manu benedixit signo sancto ignem; & illico flamma extincta est. Mirum iam dictu! ædificium integrum inuentum est.

[9] Alio die foris in agro monachi S. Fintani laborabant: vir autem sanctus egressus, visitauit eos operantes. Veniens ipse ad Fratres, occurrerunt ei Fratres, & manibus hinc inde tenentes eum (sicut mos est seruis laborantibus videntibus dominos suos aliquando ludendo, [reficit suos] aliquid quærere ab eis,) postulauerunt ab eo refectionem illa die. Sanctus iam lætatus, subridens ait eis: Potens est Dominus Deus meus reddere pro me, filij carissimi, quod quæritis. In illo scilicet die coquus nihil aliud habebat parare Fratribus, nisi olera agrestia, sicut frequenter aliis diebus. Illa autem hora, viri ab australi parte Lageniensium cum curribus & plaustris plenis diuersis generibus ciborum ad monasterium venerunt, [cibis inexspectato allatis:] & obtulerunt viro Dei. Pater sanctus gratias Domino agens, inde illo die Fratres suos caritatiue refecit.

[10] Vir quidam sanctus, nomine a Lonanus filius Catheni, aliquando S. Fintano conuiuium fecit: & rogauit eum in Dei nomine Lonanus, vt sumeret caritatem. Cumque omnes in domo conuiuij, sicut mos est, gauderent, S. Fintanus solus lacrymabiliter flebat. B. Lonanus ait ei: Ecce vir Dei nos omnes læti sumus, tu vero solus quare tristis es? Caussam ergo huius tristitiȩ, ait, [vidit præliū procul cōmissum, & deflet animarū ruinam:] Pater, scire volumus. Vir Dei respondit: Non quia sumpsi caritatem tuam, ideo fleo: sed si vos videretis, quæ ego video, vtique diceretis, quod non sine caussa contristor. Hodie enim bellum miserabile gestum est in australi parte Momoniensium: & plurimas animas peccatorum, qui occisi sunt, in infernum duci video, contristorque pro hac re. Vix enim paucæ animæ eorum, qui bene vixerunt, & pro necessitate bellauerunt, euadunt. Vt sciatis autem hoc verum esse, ecce post septem dies ad vos venient, qui diligenter de ipso vobis narrabunt bello. Et ita euenit.

[11] Item in eodem conuiuio, & in eadem die, quidam homo senex de rure veniens, intrauit in domum conuiuij, qui erat armentarius S. Lonani: & conspiciens eum S. Fintanus, illis qui iuxta se erant dixit: [prædicis genus mortis alicuius,] Vir ille senex hodie morietur in siluis, & cadauer eius per septem dies non inuenietur, & nulla bestia vel auis corpus eius tanget, nisi tantum vulpes esuriens summitatem aurium & narium eius gustabit. Et sic omnia contigerunt.

[12] Duo viri aliquando ad S. Fintanum venerunt, desiderium habentes diuersum: vnus enim eorum voluit, vt apud S. Fintanum monachus semper maneret; alter non voluit nisi tantum decem diebus hospes manere. Cum autem audiuisset & vidisset Pater sanctus, seorsim dixit Fratribus suis: Audite filij sermonem de duobus his hominibus. Nam, qui minus vult esse nobiscum, [diuersum duorum statum, ipsorum votis contrarium,] perfectus monachus vsque ad mortem suam manebit; hic vero alter, qui se monachum profitetur fore, tantum decem diebus in sua professione hic mansurus est, & in noctis tenebris ad seculum fugiet. Et secundum vaticinium sancti viri accidit illis.

[13] Erat quidam religiosus monachus apud S. Fintanum, nomine b Sinchellus, cuius pater & nutritor male viuebant in seculo: & quæsiuit B. Sinchellus licentiam a Patre S. Fintano ire, vt patrem & nutritorem suum de errore ad pœnitentiam conuerteret. Sed illi duri manentes corde, non audiebant vocem eius. Tunc B. Sinchellus reuersus est ad S. Fintanum, dicens: O Pater sancte, multo tempore in illis frustra laboraui. Ait ei Sanctus: Vade adhuc semel, & si poteris duc eos ad me, vt videam illos. Et illi venientes nutu Dei, sederunt circa virum Dei, vnus ad dexteram, & vnus ad sinistram. Pater autem Fintanus & B. Sinchellus medij erant. Cumque vir sanctus vidisset eos durantes in malo, seorsim dixit sine bello: Dico tibi o fili Sinchelle, quia sicut hi duo viri circa nos sunt, [vnum e duobus obstinatū damnari alterum saluari:] vnus a dextris, & alius a sinistris, sic etiam in die iudicij erunt. Pater enim tuus male viuens vsque ad mortem a sinistris cum hœdis erit, & substantiam post mortem eius inique Reges & Principes inter se diuident, non curantes de anima illius. Nutritor vero tuus, videns infelicem mortem patris tui, de errore se conuertet, & aget pœnitentiam condignam, & substantiam suam bene Sanctis & Christi pauperibus diuidet, & in dextra iudicis Filij Dei cum agnis sedebit. Quod est in futuro non dubitamus, videntes præterita completa secundum vaticinium viri Dei.

[14] Quidam monachi monasterij S. Fintani nimio amore peregrinationis ardentes, nolentesque viuere in patria sua, sine permissione sancti sui Abbatis de monasterio perrexerunt, & paucis diebus ad cœnobium Beanchor in Prouincia Vltoniæ peruenientes, manserunt ibi, vt inde ad Britanniam nauigarent. Quadam autem die vnus de Fratribus lætus venit ad S. Fintanum dicens: Audiui, o Pater, quod Fratres nostri ab amicis suis retenti sunt in dextera parte campi Hitha. Cui vir sanctus subridens, ait: Fili, falsum est quod audiuisti: nam Fratres nostri, de quibus dicis, Frater, [suos monachos in Britannia traiicere, & socium eorum domum reuerit:] hodie portum Britanniæ tenebunt prospera nauigatione, quia pro Deo peregrinantur. Quod ita probatum est. Nam post aliquod temporis spatium quidam Frater de monachis suis accensus amore fratris sui, qui cum prædictis Fratribus peregrinatus est, venit ad S. Fintanum tristis cum lacrymis, genuaque flexit ante Sanctum. Cui sanctus Pater ait: Quare tristis es? Ille Frater respondit: Fateor tibi, Pater, quia de absentia fratris mei carnalis valde contristor: rogo ergo, Pater, in Dei nomine, vt dimittas me post eum ire, ne tristitia me consumat. Cui sanctus Pater leniter ait: Lætus esto, fili, quia frater tuus hodie ad hunc locum ad nos veniet, & pedes eius lauabis: quia cor eius in absentia nostra requiem non habuit. In eadem scilicet die frater ille venit, & quæ contigerunt ei, ipse narrauit omnia, sicut prædixit vir Dei. c

[15] Alia die cum S. d Cannicus & S. Fintanus in vno loco, videlicet in monasterio S. Fintani Cluain-Ednoch, essent, subito audierunt clamorem & iubilationem militum lætantium post interfectionem inimicorum suorum. Tunc ait S. Fintanus ad B. Cannicum: Ego audio in ista iubilatione vocem innocentis ouis: [B. Kyetanum futurum suum discipulū.] quia vnus ex ipsis erit monachus meus in hoc loco, & in vita perfecta morietur, & ipse Kyeranus vocatur, filius e Tulchani. Illi autem milites habebant capita inimicorum suorum, & venientes prope monasterium deposuerunt ea, & ducta capita a Fratribus, & sepulta sunt coram Fratribus a Sanctis in cœmeterio monachorum. Tunc vnus de Fratribus ad sanctos Patres dixit: Quid proderit hominibus illis, quod capita sua sepulta sunt in hoc loco? [commēdat sepulturā sacram:] Cui S. Cannicus & Fintanus responderunt incunctanter: Nos credimus & confidimus in Domino, quod isti homines in die iudicij non cruciabuntur proprer merita & honorem omnium Sāctorum huius loci, qui hic iacebunt & orabunt viuentes pro animabus eorum, qui hic sepelientur, quia principalis pars eorum corporum hic sepulta est, & ideo clementiam speramus iis. Deinde illic Kyeranus venit & factus est monachus, & feliciter obiit, sicut prædixit S. Fintanus.

[16] Quodam die audiens S. Fintanus vocem Presbyteri sacrificium offerentis, qui vocabatur Gosbanus, tremuit ipse, & horruit cor eius. Et cum interrogassent eum Fratres respondit eis vir sanctus: Vos fratres vocem Sacerdotis offerentis audire putatis: [agnoscit malū statū discipuli celebrātis:] ego autem audio vocem hominis iubilantis post graue peccatum: heu heu, iste homo vitam hic nobiscum suam non consummabit. Deinde ille infelix, sicut vir Dei ait, deseruit locum & habitum suum, [prædicit apostasiā.] ad seculum tendens, & in seculo male viuens, turpiter in peccatis periit.

[Annotata]

a Plures SS. Lonanos enumerat Colganus, & hunc coniicit referri 24 Octob.

b In MSS. Sinkellum, quem Calganus ait coli 20 Iunij.

c MS. Salmant. Et sic impletum est, sicut ipse dixit.

d MS. Salmant. S. Bennechus.

e Tulchani filij sunt SS. Lugidius & Fintanus cognomento Munnu: huius Vitam habemus dandam 21 Octob. De S. Lugidio, seu Lugadio agit Colganus 2 Martij, vbi horum fratrem asserit Kieranum esse, aitq; hunc adscriptum Fastis Hibernicis 5 Ianuarij, ad quem diem eius non meminit, & 19 Maij.

CAPVT III
Alia S. Fintani miracula. Cormaci e carcere liberatio.

[17] Alio tempore, cum ambularet S. Fintanus in quodam campo, audita fama eius, multi caussa orandi & benedicendi conuenerunt ad eum: inter quos quidam filium suum paralyticum in magna miseria duxit ad illum: [Paralyticū precibus fusis sanat:] & peruolutus ad pedes viri sancti rogauit, vt in Dei nomine filium suū sanaret. Cumque S. Fintanus manus suas in orationem ad Dominum Deum extendisset, statim paralyticus Dei gratia sanus surrexit, benedicens & laudans Deum corā omnibus.

[18] Vnus nocte quadam de Fratribus, sciens quod sanctus Pater Fintanus peruigil esset in oratione, vbi esset orans, [luce cælesti circumfunditur:] scire voluit: & quærens eum hinc & inde, venit in a cœmeterio Sanctorum, & erat nox tenebrosa, eminusque intuens eum Frater, vidit circa illum immensam lucem per magnum spatium, vt pene oculi eius excæcarentur, nisi Deus per gratiam S. Fintani eum defenderet. Crastina autem die sanctus Pater minaci vultu dixit ei: Frater mi, caue ne iterum facias, quod nocte præterita fecisti, ne oculi tui excæcarentur. Vide quod Paulus Apostolus nondum purgatus a vitiis, cum vidisset lumen cæleste, oculi eius cæcati sunt? Quanto magis tu, cum sis imperfectus moribus & vita, quomodo potes illud lumen videre? Si ergo illud lumen iterum in hoc seculo videris, oculi tui excæcabuntur illico, vel certe vitæ æternæ priuaberis lumine. Hoc audiens ille Frater, territus promisit se iterum non facturum, petens sibi indulgentiam de audacia.

[19] b Rex Aquilonalium Lageniensium c Colum filius Cormaci, habebat in vinculis Cormacum filium Diarmadæ Regis Hua-Kinselach, id est, Australium Lageniensium, volens eum occidere, quem apprehendit in insidiis. [liberaturus Cormacum e carcere.] Hoc audiens vir sanctus Fintanus assumpsit duodecim discipulos secum, volens liberare illum iuuenem. & perrexit ad prædictum Regem, tunc habitantem in illo oppido, in planitie Lageniensium posito, nomine Rathmor, quod Latine dicitur atrium magnum. Et ille Rex crudelis erat; audiensque ipse S. Fintanum ad se venientem, [videt ianuas vltro aperiri,] iussit milites suos bene custodire captum, & castrum diligenter contra virum Dei firmari. Sanctus autem veniens illuc, Diuina potestas omnes ianuas ei aperuit, & perueniens ad domū, in qua erat iuuenis catenatus in vinculis, similiter aperta est & ianua illius. [& vincula solui:] Et cum vidisset vir Dei iuuenem in vinculis, omnia illius vincula fracta in terram ceciderunt. Vires autem ostiariorum & militum euanuerunt visu viri sancti. Tunc milites nimio terrore perterriti, festinantes ad Regem tunc dormientem perrexerunt, & nuntiauerunt ei hæc omnia. Rex autem terrore repletus dixit eis: Nescio ego ipse, quid faciam, quia cor meum intra me tremit. Cui dixerunt amici sui: Domine, iste Sanctus terribilis est, & in iracundia ad te venit, quia diligit iuuenem, quem tenes: & propter eum Sanctum multa prodigia Dominus facit. Omnia ergo quæcumque dixerit tibi, fac, ne te & nos ira Domini consumat. Tunc Rex ad S. Fintanum curens, prostrauit se ad pedes eius dicens: Nos te decet, Sancte, honorare, quia Deus te magnificat. [obtinet captiuos:] Dimitto tibi ergo virum, quem petis & omnes vinctos, quos habeo cum eo. Et Benedicens vir sanctus Regem, gratulabatur Domino: & solutis vinculis duxit secum iuuenem, quem solutum petebat.

[20] Et egressus est de castello, & occurrit ei in via multitudo militum, inter quos erat filius Belial de genere regali, qui volebat Cormacum, quem absoluit Sanctus, occidere, sed comites sui prohibuerunt eum. [prædicit vni mors instantem,] Cui S. Fintanus ait: Fili diaboli, cito occideris, & vir iste, quem cupis occidere, longo viuet tempore in regno, & in bonis actibus vitam consummabit. [Cormaco longam vitam in regno:] Quod ita factum est. Nam ille infelix ante finem mensis occisus. Cormacus autem filius Diarmadæ multo tempore vixit in regno d Lageniensium, & in senectute spreto regno apud S. Coëmgallum Abbatem e in prouiucia Vltoniæ in monasterio de Beanchoir monachus factus, [dein facto monacho:] suam vitam f sancte finiuit.

[21] Alio tempore ambulans S. Fintanus in campo Liffij, occurrit ei vir clarus & bonus, g Fergna nomine, filius Cobhthachi. Cumque vir Dei illum vidisset, descendens de curru, genua flexit ante eum. Tunc ille ibi confusus, & turbatus ait: O homo Dei, [prædicit futurum statum & sanctitatē Fergnæ Ducis:] quod hoc fecisti mihi peccatori? Cui Sanctus ait: Nisi te in cælo & in terra inter choros Angelorum vidissem, numquam hoc tibi fecissem. Sed peto a te, vt cito deseras hoc seculum, & suscipias sanctum habitum. Cui ille simpliciter ait: Ego habeo duodecim filios & h septem filias, & claram dilectamque coniugem, & plebem meam mihi subiectam in pace & fertilitate. Hæc omnia diligo, & non possum ea deserere. Sciens autem famulus Dei omnia, quæ ei ventura erant, dixit illi: Vade Domine in domum tuam, & ego ibo in viam meā, sed cum rediero, ad te veniam. Ab illa iam hora allocutionis sancti viri, cor illius hominis inspiratione Spiritus sancti cumulatum, & quæ prius dilexerat, fastidio de cetero habuit: & sine somno pene erat, quotidie considerans viam, per quam S. Patris Fintani aduentus sperabatur. Vir ille suæ regionis Dux potens iam erat. Cumque S. Fintanus expletis iam duabus hebdomadis, ad domum prædicti Ducis Fergnæ venit, obtulit ipse se statim Domino & S. Fintano, & relictis omnibus, quæ audiuistis, [dein eius discipuli.] ille lætus sequutus est Sanctum Dei vsque ad diem mortis suæ, & in habitu sancto feliciter ad Christum migrauit.

[Annotata]

a MS. Salmant. in Reliquiis Sanctorum.

b Reliqua huius capitis, post conuersionem Brandubhij ad vitam monasticam eiusq; obitum in MS. Salmanticensi collocantur.

c Hic Colum, inquit Colganus, in Hibernico vocatur Colman, filius Corbrei, nepos Cormaci, mortuus Rex totius Lageniæ anno Ch. 576.

d Australium scilicet, vt supra de patre Diarmada dictum.

e S. Congallus, seu Coemgallus mortuus est an. 601, 10 Maij: in eius Vita illic danda dicitur Cormacus Rex se Deo & S. Comgallo obtulisse cum tribus castellis, Ceatharlach, Foibran, & Ardorema.

f Dubitat Colganus, num 7 Maij colatur in Achad-finnich in Lagenia.

g Cognatus S. Fintani dicitur a Colgano, & de domo S. Brigidæ. in MS. Salmant filius Copthith.

h MS. Insulenseduodecim filias. De Fergna eiusq; liberis inter Sanctos relatis plura dubitando congerit Colganus.

CAPVT IV
Miranda in morte aliquorum. Sanctitas & obitus S. Fintani.

[22] Qvidam sanctus Episcopus, nomine Brandubh, qui erat vir sapiens, mitis & humilis, relictis suis omnibus pro Christo venit a regione Kinsealach, quæ est celebrior pars Lageniensium, ad S. Fintanum, vt monachus apud eum fieret: & inuenit beatus Episcopus S. Fintanum Abbatem in monasterio quod dicitur a Achadh-Finglaiss, in plebe Hua-drona, cōtra ciuitatem Lethghleann, in orientali parte fluminis Bearuæ. Gauisus est autem sanctus Abbas in aduentu Domini Episcopi, & dixit ei: Quid vis apud nos, sancte Pastor? Cui respondit Episcopus: Optime Pater, volo meam vitam extremam in claro tuo monasterio finire. [S. Brādubhum deposito Episcopatu inter monachos recipit:] Cui S. Fintanus leniter dixit: Cupio te, Domine, in hoc monasterio suauius & tolerabilius esse, quam in duro meo monasterio: onus enim monasterij mei graue multum est. Episcopus respondit: Vsque modo aliis ponebam iugum, & sub alterius iugo vitam meam volo consummare Deo. Tibi enim & Domino me obtuli: quæcumque igitur mihi dixeris, sponte faciam: sed tamen hoc vnum a te peto, vt si tu prius ante me de hoc seculo migraueris, non longe post te viuam, sed cito ad me venias obuiam animæ meæ. [promittit illi nōfore magnum interstitiū inter vtriusque mortem:] Cui sanctus Abbas respondit: Hanc petitionem tibi Deus præstabit. Expletis itaque tribus annis S. Fintanus in monasterio Cluain Eidnech ad cælum migrauit. Hoc audiens sanctus Episcopus, manens in prædicto loco secundum iussionem S. Fintani, Fratribus dixit: Scio quia dies exitus mei de hac misera vita ad regnum Dei appropinquat, sicut sanctus Abbas Fintanus mihi promisit. Et expletis b duabus septimanis a morte S. Fintani minister beati Episcopi somnium vidit, velut quamdam fenestram apertam in tugurio, in quo iacebat Episcopus, & septem viros in vestibus albis venientes cum magna luce ad fenestram illam, & audiuit vnum ex eis clara voce dicentem: [migranti occurrit.] Veni foras sancte Episcope, & noli moram facere, quia obuiam animæ tuæ a Deo missi sumus, sicut tibi promissum est; & ecce Pater Fintanus mirabilis sanctitatis ad te venit. In cellula iam seorsum a prædicto loco Episcopus cum ministro erat. Expergefactus autem minister illic, accepit lucernam ardentem & adiens loculum, in quo sanctus Episcopus erat, inuenit eum amisisse spiritum. Et hæc omnia minister Fratribus narrauit. Tunc Fratres tumulantes sanctum corpusculum, glorificauerunt Deum in duobus Sanctis suis, & ceteri audientes postea similiter.

[23] Duo germani in monasterio sancti Abbatis Fintani erant, a iuuente sua valde obedientes, & viribus suis Deo & Fratribus placentes, & se inuicem diligentes. Accidit aliquando, vt vnus ex his duobus fratribus, senior scilicet, magna infirmitate torqueretur, & quodam die ex ipsa infirmitate obiuit. In hora autem mortis eius frater minor absens fuit: erat enim in siluis operans cum Fratribus. Cumque reuerteretur, vidit ordinantes in cæmeterio locum sepulchri; & interrogans eos audiuit quia frater suus mortuus fuerat. Tunc frater minor mœstitia repletus est, & tristis perrexit ad locum, in quo sanctus Pater Fintanus cum Fratribus circa corpus psalmos canebat, & rogauit ille frater virum Dei, dicens: Rogo te, Pater, vt permittas me mori cum fratre meo, vt simul eamus ad regnum Dei. [Orante S. Fintano impetrat frater cum fratre defuncto cōmori:] Cui vir Dei respondit: Frater tuus iam migrauit ad regnum Dei, tu viuis, & non potestis de hac vita simul migrare ad cælum, nisi ille resurrexerit. Sed placet mihi, quod tu vis, expecta paullisper, & videbis fratrem tuum viuentem. Tunc orante S. Fintano, ille, qui mortuus erat, illico viuus surrexit, & positus adhuc in feretro locutus est clara voce, benedicens omnibus. Deinde ad fratrem suum dixit: Frater mi, [ab eo reuiuiscentæ admonitus] festina accipere sanctum sacrificium, quia familia cælestis, quæ venit obuiam animæ meæ, reuersa est mecum obuiam animæ tuæ: quia concessit Pater noster Fintanus & rogauit Deum cæli, vt ita fieret, videns anxietatem mentis tuæ. Cum ergo se frater minor collocasset iuxta fratrem suum, cum benedictione & oratione sancti Abbatis & Fratrum, acceptoque diuino viatico emisit spiritum, & simul ad cælum cum Angelis viauerunt. Hæc Fratres videntes, firma fides in cordibus eorum accensa est, & cum gaudio, sancti Patris sui Fintani gratiam admirantes, Deum glorificauerunt.

[24] Quidam iuuenis religiosus; nomine c Columbanus, de prouincia Lageniensium, de plebe, quæ dicitur Laighis, natus est, qui caussa orandi & peregrinandi ad S. Columbam in insula Hya perrexit, & mansit ad tempus apud eum. Cumque ille voluisset reuerti ad Hiberniam, dixit ad B. Columbam: O Sancte Dei, [S Fintanus inter Angelos ante tribunal Christi visus:] quomodo in patria mea viuam, & tibi confitear peccata mea? Cui S. Columba ait: Vade ad virum sanctum illum, quem omnibus noctibus Dominicis vere video ante tribunal Christi inter Angelos stare. Ait ei beatus iuuenis: Quis & qualis est ille Sanctus? Respondit S. Columba: Est quidam Sanctus & pulcher in gente tua, facie rubicunda, oculis nitidis, caniciem habens in paucis capillis. Iuuenis dixit: Non cognosco talem virum in regione mea, nisi S. Fintanum. Tunc S. Columba dixit ei gaudens: Ipse est, fili, quem video ante tribunal Christi, sicut tibi dixi. Perge ad eum, quia ipse est bonus pastor gregis Christi, & multas animas secum ad regnum Dei perducet. Tunc S. Columbanus accepta licentia & benedictione sancti Patris Columbæ, gaudens rediit ad Hiberniam, & veniens ad S. Fintanum narrauit ei omnia, quæ dixit vir Dei Columba. Audiens autem senex sanctus Fintanus hæc verba, facta est facies eius quasi ignis, & dixit iuueni: Caue Frater, ne hoc vlli dicas in vita mea: & non erat hoc difficile illi; quia sanctus Pater Fintanus postea citius obiit.

[25] Caritatem iam & humilitatem ac mansuetudinem in aliis & asperitatem in se ipso, patientiam, abstinentiam, [perfectus in omni virtute:] grauiaque ieiunia, vigilias nocturnas, flexionesque genuum, & dilectionem circa omnes Christianos beati senis Fintani nemo in carne hic modo in terris poterit narrare. Omnia enim diuina præcepta a pueritia vsque ad venerabilem senectutem compleuit.

[26] Cum ergo exitus eius aduenisset, vocauit ad se populum suum sciens diem obitus sui, & cum licentia & benedictione Fratrum & Sanctorum, qui conuenerant ad ipsum sanctum Patrem visitandum, constituit ipse in loco, & in sede sua post se virum genere nobilem & moribus Fintanum Mældubhium eodem nomine nominatum. d [constituit successore:] Deinde eleuans manum suam benedixit populum, & accepto Dominico sacrificio obdormiuit in pace decimo tertio Calendas Martij: atque inter choros Angelorum anima felicissima ducta est ad æterna gaudia. [moritur 17 Febr.]

[Annotata]

a MS. Salmant. Abeth-arclayll, addit Colganus, non procul ab ecclesia Sleptensi in Lagenia.

b MS. Insul. tribus diebus. MS. Salmant. tribus hebdomadibus. Mallet Colganus tribus mensibus quod in quodam Martyrologio Hibernico natalem repererit 13 Iunij.

c Quæ de hoc Columbano hic referuntur, desunt in MS. Salmanticensi, & forsan aliunde non recte adsuta. Varia disputat Colganus, ac tandem censet hunc vocari Colmannum Mac-Hua-Laighse eiusq; natalem haberi apud Hibernos 15 Maij.

d Coli hunc Fintanum 20 Octob. e variis Hibernicis Martyrologiis docet Colganus.

DE S. FINANO EPISCOPO LINDISFARNENSI IN ANGLIA

ANNO CHR. ⅠƆCLXI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Finanus, Episc. Lindisfarnensis in Anglia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Finani cultus sacer, studia, episcopatus.

[1] Avctor Martyrologij Anglicani celebrat XVII Februarij S. Finanum hoc elogio, quod ex Anglicano Latine redditum, Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ ad eumdem XVII Februarij edidit his fere verbis: [S. Finanus colitur 17 Febr. in Martyrologio Anglicano,] Lindisfarniæ in regno Northumbriæ depositio S. Finani Episcopi & Confessoris: qui primo existens monachus monasterij S. Columbȩ in insula Hya in Scotia, factus est Episcopus, Sanctoque Aidano in ea Sede successit: vbi in omni genere bonæ conuersationis & vitæ sanctimonia beatos dies suos finiuit circa annū Christi ⅠƆCLX. Vocatur Merciorum, siue Mediterraneorum Anglorum Apostolus: cuius industria & molimine in prædicando magna pars illius regni ad Christianam fidem conuersa est cum suo Principe Peada, Pendæ magni persecutoris filio: qui ad instantiam S. Oswini Northumbrorum Regis, cum multis magnis Comitibus & Dominis regni Merciorū, fuit per ipsum S. Finanum in loco, qui Ad murum dicitur baptizatus, vti Beda & alij Anglici historici referunt. In eius honorem multæ ecclesiæ in Anglia pariter ac Scotia dedicatæ sunt. Hæc ibi. Locum illum, seu villam regiam Ad murum ab Alexandro & Seuero Imperatoribus ductum, nunc Waltoune dici opinatur Cambdenus. Berwicum interpretatus est Colganus, quod tamen oppidum procul vltra murum ad limites hodiernæ Scotiæ situm est. Ceterum Ecclesias S. Finano dicatas ad maiorem antiquæ venerationis approbationem exprimi vtile foret. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi, edito anno 1515 & 1521, [& auctario Hermanni Greuen,] de eo agere videtur, dum post S. Fintanum supra memoratum hæc tradit: In Scotia S. Fymiani Episcopi. Ita in Chronico Ioannis Bromton sæpius Finianus scribitur, ab aliis etiam Finnanus, & magis corrupte Sinanus & Sinnanus appellatur.

[2] Scoti eumdem Finanum ad XVII Februarij colunt in Breuiario Aberdonensi, [apud Scotos 17 & 16 Febr.] ex quo mox eius elogium dabitur: cuius aliquod compendium inscripsit Menologio Scotorum Camerarius, citato Regio in Kalendario, Breuiario Aberdonensi, aliisq;: at pridie seu XVI Februarij Dempsterus, In Anglia, inquit, Finnani Episcopi & gentis illius Apostoli, atque apposita littera K innuit se Kalendarium Adami Regij aut simile sequi. Idem indicato Scotico Breuiario, quod est Aberdonense, in Hist. Eccl. gentis Scotorum cap. 508 a it coli XVI Februarij: Dempsterum sequitur Ferrarius in Catalogo generali, citato etiam Martyrologio Anglicano sed in quo XVII Februarij celebrari iam ostensum est. Hiberni etiam in Fastis sacris celebrant S. Finanum, [apud Hibernos 9 Ianuarij.] non tamen XVI aut XVII Februarij sed IX Ianuarij, ad quem diem Colganus huius Vitam Actis Sanctorum Hiberniæ adiunxit, asserens in Martyrologiis, Tamlactensi & Mariani Gormani dici festum S. Finiani Saxonici, id est, Episcopi siue Apostoli Saxonum in Anglia. Hæc de veneratione.

[3] S. Finanum patria Hibernum fuisse, fuse admodum contendit Colganus cap. 2 Appendicis ad Vitam eius IX Ianuarij, ac notatione 12 tradit ex Chronicis Hibernis esse filium Rimedij. De eius in adolescentia educatione hæc leguntur in antiquo Breuiario Aberdonensi: Anno Virginei partus sexcentesimo & quinquagesimo vir vitæ venerabilis & magnæ sanctitatis Episcopus, ac infidelium Doctor mellifluus, Finnanus nomine, ex Scotorum gente, & eorumdem nobili familia, a pueritia insignis, enutritus virtutibus, & liberalibus ab infantia traditus disciplinis. Hic suorum Præceptorum leui aut vix vlla admonitione huiusmodi litteris intantum deditus est, & animum accommodauit, [pie in disciplinis liberalibus enutritus,] vt sese in virum doctissimum euadere ausus est: & studebat sic, quod ad altioris dignitatis insignia de facili promeritus est: sic, quod totus pene populus vaticinando eumdem Dei virum Episcopatu dignum acclamauerunt, & frequenter prædixerunt: ad quæ singula minime intentus erat. Sed omnibus suis coætaneis in omni morum grauitate, scientia, circumspectione & prudentia præstabat: super omnia tamen bonorum operum & virtutis aptissimum exemplar dedit, maioribus obsequentissimum, æqualibus seruum, minimis ac inferioribus sodalem humillimum. Post hæc B. Finnanus Diuinæ legi imbuendum animum super omnia accommodauit, [studiis Theologicis eruditus,] & supernæ contemplationis studio, aliis mundi spretis oblectationibus, indefesse properabat. Præceptores ac viros sanctissimos in Christiana fide eruditos vbicumque cum omni patientia, humilitate & subiectione percunctando adiit, & quod ab iisdem diuinitus didicit, perspicaci & sedulo ingenio memoriæ aliis prædicandum commendauit. Hæc ibi.

[4] Celebre erat eo tempore monasterium a S. Columba in insula Hy, siue Hu, quæ & Iona dicta, nunc vulgo Columbkil, apud hodiernos Scotos extructum: in quo etiam S. Aidanus, Finani in Episcopatu Lindisfarnensi decessor, habitarat, quod Beda lib. 3 histor. Eccl. Angl. cap. 3 ita memorat: Monachi erant maxime qui ad prædicandum venerant. [cum S. Aidano decessore,] Monachus ipse Episcopus Aidanus, vt pote de insula, quæ vocatur Hy, destinatus. Cuius monasterium in cunctis pene Septemtrionalium Scotorum & omnium Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat. Quæ videlicet insula ad ius quidem Britanniæ pertinet, non magno ab eo freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Britanniæ plagas incolunt, iamdudum monachis Scotorum tradita, eo quod illis prædicantibus fidem Christi perceperunt. Hæc de S. Aidano S. Finani decessore Beda, qui & de successore Finani Colmano lib. 4 cap. 4 ista scribit: [& Colmano successore,] Interea Colman, qui de Scotia erat Episcopus, relinquens Britanniam tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scotos, & relictis in Ecclesia sua aliquot Fratribus, primo venit ad insulam Hy, vnde erat ad prædicandum verbum Dei Anglorum genti destinatus &c. De S. Colmano agemus proximo die, XVIII Februarij, de S. Aidano XXXI Augusti, inter quos Ecclesiam Lindisfarnensem administrauit Episcopus Finanus, & ipse vt Beda tradit lib. 3 cap. 17, ab Hy Scotorum insula & monasterio destinatus, & lib. 3 cap. 25, a Scotis ordinatus & missus: factus actionum S. Aidani fortis æmulator. [in monasterio Hyensi vixit]

[5] Horum in Northumbriam ad Episcopatum euocandorum hæc fuit occasio. Edwinus Nordanhumbrorum Rex, anno regni sui XI, Christi ⅠƆCXXVII, teste Beda lib. 2 cap. 14 baptizatus est die sancto Paschæ pridie Iduum Aprilium Eboraci: [fuit (vti & illi) Northumbriæ Episcopus,] in qua etiam ciuitate ipsi Doctori atque Antistiti suo Paulino Sedem Episcopatus donauit, cui Honorium Papam iure Metropolitani confirmato, pallium misisse tradit idem Beda cap. 17. At cæso anno ⅠƆCXXXIII Edwino Rege, receßit Paulinus, relicta Eboracensi Ecclesia, quæ per XXX annos, vti obseruat Simeon Dunelmensis, proprium non habuit Episcopum, sed Lindisfarnensis Ecclesiæ Præsules, Aidanus, Finanus, Colmanus & Tuda Nordanhumbrorum prouinciæ administrarunt Pontificatum: atque ea de caußa S. Finanus in Breuiario Aberdonensi appellatur Episcopus Northumbriæ & Confessor: & Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum, verbis Stephani Presbyteri dicto Bedæ æqualis, in compendium coarctatis, ait, Paulino pulso, Aidanum, Finanum, Colmannum Scottos, nec pallio nec vrbis nobilitate voluisse attolli, in insula Lindisfarnensi delitescentes.

[6] Beda lib. 3 cap. 3 hæc ita gesta fuisse narrat: Oswaldus (qui, vt cap. 1 dixerat, apud Scotos vel Pictos tempore Edwini Regis exulauerat) vbi regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem fidei Christianæ gratia imbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat; misit ad maiores natu Scotorum, inter quos exulans ipse, baptismatis sacramenta cum his qui secum erant militibus consecutus erat, petens vt sibi mitteretur Antistes, cuius doctrina ac ministerio gens quam regebat Anglorum, Dominicæ fidei & dona disceret & susciperet, sacramenta. Neque aliquando tardius quod petiit impetrauit. [assignata S. Aidano petenti Sede Lindisfarnēsi:] Accepit namque Pontificem Aidanum, summæ mansuetudinis & pietatis ac moderaminis virum, habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum scientiam. Namque diem Paschæ Dominicū more suæ gentis a quarta decima luna vsque ad vicesimam obseruabat … Veniente igitur ad se Episcopo, Rex locum Sedis Episcopalis in insula Lindisfarnensi, vbi ipse petebat, tribuit. Qui videlicet locus accedente ac recedente rheumate bis quotidie instar insulæ maris circumluitur vndis, bis renudato littore contiguus terræ redditur. Rex eius admonitionibus humiliter ac libenter in omnibus auscultans, Ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter ædificare ac dilatare curauit. Vbi pulcherrimo sæpe spectaculo contigit, vt euangelizante Antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat, ipse Rex suis Ducibus ac ministris interpres verbi existeret cælestis: quia nimirum tam longo exilij sui tempore linguam Scotorum iam plene didicerat.

[7] Exinde cœpere plures per dies de Scotorum regione venire Britanniam, [inter eius cooperatores.] atque illis Anglorum prouinciis, quibus regnauit Rex Oswaldus, magna deuotione verbum fidei prædicare, & credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu præditi, ministrare. Construebantur ergo ecclesiæ per loca, confluebant ad audiendum verbum populi gaudentes, donabantur munere regio possessiones & territoria ad instituenda monasteria, [S. Finanus instituit Anglos:] imbuebantur, præceptoribus Scotis, paruuli Anglorum vna Cū maioribus studiis & obseruatione disciplinæ regularis. Inter hos verbi Diuini prædicatores præcipuum extitisse S. Finanum, eius a morte S. Aidani in Episcopum electio innuit. Nam, vt Acta Breuiarij Aberdonensis habent, sanctissimo Aidano apud Anglos Northumbrorum Episcopo, qui eidem Ecclesiæ decem & septem annis præfuisse & rexisse legitur, sua vita functo felicissima, de Scotorum etiam gente originem & nomen habente, [ab his in Episcopum electus:] congregatis Cleri populique concionibus, virorum & mulierum vtriusque sexus, vnanimiter S. Finnanum in Episcopum Lindisfernensem Spiritus sancti gratia eligi instanter postulauerunt, & solenniter assumpserunt. S. Aidanus, qui anno Chr. ⅠƆCXXXIV fuerat factus Episcopus, obiit, teste Beda lib. 3 cap. 17, decimo septimo Episcopatus sui anno pridie Kalendarum Septembrium, anno Ch. ⅠƆCLI. Successit vero ei in Episcopatum Finan & ipse illo ab Hy Scotorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in Episcopatu permansit, Oswio tum Northumbrorum Rege.

§ II Gesta S. Finani in Episcopatu. Regugula S. Columbæ in Northumbria monachis præscripta. S. Finani obitus.

[8] Qvam in ecclesia Lindisfarnensi construenda impenderit S. Finanus operam, ita Beda cap. 25 eiusdem libri 3 narrat: Interea Aidano Episcopo de hac vita sublato, Finan pro illo gradum Episcopatus a Scotis ordinatus ac missus acceperat: qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam Episcopi Sede congruam. [Extruit ecclesiam Lindisfarnæ,] Quam tamen more Scotorum non de lapide, sed de robore secto totam composuit, atque arundine texit. Quam tempore sequente Reuerendissimus Archiepiscopus Theodorus in honorem B. Petri Apostoli dedicauit. [a S. Theodoro dedicatam,] Sed & Episcopus loci ipsius Eadberht ablata arundine, plumbi laminis eam totam, hoc est, & tectum & ipsos quoque parietes eius cooperire curauit. [a S. Eadberto plumbo tectam:] Colitur S. Theodorus XIX Septembris, post obitum S. Finani a S. Vitaliano Papa in Angliam mißus, peruenitq; ad Dorobernensem Ecclesiam VI Kalendarum Iuniarum anni ⅠƆCLXIX. At S. Eadbertus factus est Episcopus Lindisfarnensis anno ⅠƆCLXXXVIII, mortuus VI Maij anni ⅠƆCXCVIII.

[9] Eiusdem Finani temporibus, vt Beda prosequitur, quæstio facta est frequens & magna de obseruatione Paschæ, confirmantibus eis, qui de Cantia vel de Galliis aduenerant, quod Scoti Dominicum Paschȩ diem contra vniuersalis Ecclesiæ morem celebrarent. Erat in his acerrimus veri Paschæ defensor, nomine Ronan, natione quidem Scotus, [obseruat Pascha more Scotorum,] sed in Galliæ vel Italiæ partibus regula Ecclesiasticæ veritatis edoctus: qui cum Finano confligens multos quidem correxit, vel ad solertiorem veritatis inquisitionem accendit; nequaquam tamen Finanum emendare potuit, quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando, & apertum veritatis aduersarium reddidit … Hæc autem dissonantia Paschalis obseruantiæ viuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, [exemplo S. Aidani decessoris:] quia, etsi Pascha contra morem eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis & dilectionis, iuxta morem omnibus Sanctis consuetum, diligenter exequi curauit. Huius Aidani vestigia in fide & moribus illibate secutum esse Finanum scribit Ioannes Maior lib. 2 de Gestis Scotorum cap. 11.

[10] Eodem modo cum S. Aidano excelluit S. Finanus in præcipuis pietatis officiis, factus Euangelicæ veritatis eximius Doctor: qui vt in Aberdonensi Breuiario dicitur, consecratus in Episcopum, [eximius verbi Dei præco:] verbi Dei semina cunctis vbique professus est, & ab idololatria & superstitionibus falsis, varios a gentilitatis errore conuertit. Peadam vero mediterraneorum Anglorum Regem cum omnibus suis Comitibus, Baronibus, & subditis vniuersis baptizauit, & in fidei orthodoxæ chrismate sancto insigniuit, & firmiter in eadem instruxit. Huius conuersionem ita narrat Beda lib. 3 cap. 21. His temporibus Middelengli, id est, mediterranei Angli, sub Principe Peada, filio Pendan Regis, fidem & sacramenta veritatis perceperunt. [Pendam Regem mediterraneorum Anglorum conuertit,] Qui cum esset iuuenis optimus ac Regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius: venitque ad Regem Northanhymbrorum Oswi, postulans filiam eius Alhfledam sibi coniugem dari: neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma, cum gente cui præerat acciperet. At ille audita prædicatione veritatis & promissione regni cælestis, speque resurrectionis ac futuræ immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet … Baptizatus est ergo a Finano Episcopo cum omnibus qui secum venerant comitibus ac militibus eorumque famulis vniuersis, [baptizat:] in vico Regis illustri qui vocatur Ad murum. Et acceptis quatuor Presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius & eruditione & vita videbantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant autem Presbyteri Cedda & Adda & Betti & Diuma: quorum vltimus natione Scotus, ceteri fuere de Anglis… Penda autem Rege occiso, cum Oswi Rex Christianissimus regnum eius acciperet, factus est Diuma Episcopus mediterraneorum Anglorum simul & Merciorum, [consecrat Diumam Episcopum mediterraneorū Anglorum & Merciorū:] ordinatus a Finano Episcopo. Paucitas enim Sacerdotum cogebat vnum Antistitem duobus populis præfici. Hæc ibi. Fuit Peada baptizatus an. ⅠƆCLIII, at biennio post & Penda interiit & Mercij facti sunt Christiani. Vitam S. Ceddæ dedimus VIII Ianuarij. Hic Sigberto Orientalium Saxonum Rege ad fidem conuerso, missus est ad eius populum conuertendum, ac dein a S. Finano ordinatus est Episcopus. Rem gestam ita refert Beda cap. 22.

[11] Igitur Rex Sigbercht æterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Oswi Rege, vt aliquos sibi Doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad prouinciam mediterraneorum Anglorum, clamauit ad se virum Dei Cedd, & dato illi locio altero quodam Presbytero, misit predicare verbum Dei genti Orientalium Saxonū. Vbi cum omnia perambulantes multam Domino Ecclesiam congregassent, contigit quodam tempore, eumdem Cedd redire domum, ac peruenire ad Ecclesiam Lindisfarnensem propter colloquium Finani Episcopi: [& S. Ceddam Episcopum Orientaliū Saxonum,] qui vbi prosperatum ei opus Euangelij comperit, fecit eum Episcopum in gente Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus Episcopis. Qui accepto gradu Episcopatus rediit ad prouinciam, & maiore auctoritate cœptum opus explens, fecit per loca Ecclesias, Presbyteros & Diaconos ordinauit, qui se in verbo fidei & ministerio baptizandi adiuuarent. Hæc Beda. Eadem in epitomen redacta tradit Simeon Dunelmensis lib. 1 Historiæ Dunelmensis cap. 4, additq; ista de S. Cedda, eiusq; fratre Ceadda: Monasterium quoque S. Cedda in prouincia Nordanhymbrorum in Lestingahen construxit, & religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, [ante monachum Lindisfarnensem,] vbi educatus erat, instituit. In quo ipse moriens dedit illud regendum Ceadda fratri suo: qui & ipse monachus erat Lindisfarnensis, vnus videlicet de discipulis Aidani, qui postea iubente Rege Oswin Eboracensis Ecclesiæ ordinatus est Episcopus: nec multo post, [vti & S. Ceadda Episc. Eborac. dein Lichfeldensis] Theodoro Archiepiscopo præcipiente prouinciæ Merciorum prælatus, in loco, qui Licethfeld nuncupatur, Sedem habuit Pontificalem. Colitur S. Ceadda 2 Martij.

[12] De S. Finano aliisq; Episcopis Lindesfarnensibus, tamquam Regulam S. Benedicti profeßis, agunt Trithemius & Wion; ille lib. 4 de Viris illust. ord. S. Benedicti cap. 152 hæc scribit: Sinanus monachus Huensis, [S. Finanus non vixit secundum S. Benedicti Regulā] B. Edani quondam discipulus, & post eum Lindisfarnensis Ecclesiæ Episcopus, vir non minus religione quam scientia Scripturarum præclarus, ordinatus est anno Domini ⅠƆCXLII Indictione XV. Imo anno ⅠƆCLI, vt melius obseruat Wion lib. 2 cap. 25. S. Finanus, inquit, siue Sinanus, Scotus, monachus Huensis, Aidanum secutus anno ⅠƆCLI, pauco tempore in Episcopatu permansit: decimo enim administrationis suæ anno, Christi ⅠƆCLXI, mortale solum reliquit, cæleste petiturus. Scripsit librum de veteris Paschatis ritu. Hæc Wion post Trithemium. Verum illos falli, atque a Regula S. Benedicti diuersos ritus tunc habuisse monachos Northumbriæ ostendit S. Wilfridus Eboracensis Archiepiscopus apud Malmesburiensem lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum, [a S. VVilfrido, in Northumbriā introductam:] vbi asserit se primum fuisse, qui verum Pascha in Northanhimbria, Scotis eiectis, docuerit, qui cantus ecclesiasticos antiphonatim instituerit, qui S. Benedicti Regulam a monachis obseruari iusserit. Idem Wilfridus, necdum Episcopus, in Synodo apud S. Hildam Abbatissam in monasterio Streneshal habita, atque a Beda lib. 3 ca. 25 descripta, disputans cum S. Colmano S. Finani successore, quam tum seruarint Regulam, ita indicat: [sed Regulam S. Columba professus.] De Patre autem vestro Columba & sequacibus eius, quorum sanctitatem vos imitari, & Regulam, ac præcepta, cælestibus signis confirmata, sequi perhibetis, respondere possum &c. Iacobus Varæus lib. 1 de Scriptoribus Hibernicis cap. 2 Scripsit, inquit, Columba Regulam monasticam, quæ extat, & vulgo Regula Colūb-Kille dicitur, id est monasterij Huēsis a S. Columba extructi. Vsserius pag. 919 testatur se reperisse in codice perantiquo quatuor Regulas, Hibernico sermone antiquo & nostris temporibus pene ignorabili exaratas: harum primam Columbæ killi vocari, ad quam omnia Columbiensium monasteria, tam in Hibernia & Albania, quam in ipsa Anglia fuisse confirmata par sit credere. Lindisfarnenses ergo Episcopi SS. Aidanus, Finanus, Colmanus, quos ex dicto Huensi S. Columbæ monasterio in Northumbriam aduenisse diximus, hoc monasticum viuendi institutum in illud regnum introduxerunt.

[13] Quod citatus ante Wion S. Finanum tradat scripsisse librum de veteris Paschatis ritu, eumdem suo apparatui inscripsit Posseuinus, [An scripserit libros] & Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum Dempsterus, qui addit eum etiam scripsisse monita salutaria ad Ferguhardum Regem, eaq; sanctissima monita haberi apud Hectorem Boëthium lib. 9 Historiæ Scotorum pag. 177, vbi hæc solum leguntur: Sacerdotes Christi, quos fama pecuniosos ferebat, quæstionibus adhibitos haud torquere cessauit Rex Ferquhardus, donec argentum omne, si quod haberent, confessi, [& Ferquhardū Regem Scotorum excommunicarit?] in suam contulissent crumenam. A Pontificibus tam immanium scelerum durius incusatus, Colmanno Finnanoque (hi tum inter Scotos præcipuæ venerationis habebantur) & quod contumaci animo monitis non pareret, sacris tandem prohibitus, contempta religione, aliis templa adeuntibus, ipse venatum se contulit. Quæ Lestæus lib. 4 de Scotorum rebus gestis in Ferquhardo II, Rege LIV, ita paucis attingit: Cuius vitam omnium flagitiorum genere opertam cum Colmannus & Finnanus Episcopi, sanctitate insignes, frustra sæpe insectati essent, sacris illum prohibuere. Quæ antiquorum scriptorum testimoniis confirmari vellemus.

[14] Gessisse Finanum episcopatum in prouincia Anglorum annis decem tradit Beda li. 3 cap. 26, [mortuus anno Episcopatus 10,] silet diem & mensem obitus, vt reliqui antiquiores scriptores: cum veneratione ad XVII Februarij obitus reiicitur in Breuiario Aberdonensi: sed ibidem in titulo huius Vitæ annotatur annus ⅠƆCLXXIV: [an. Ch. 661.] cum tamen anno ⅠƆCLXI constet eum vita functum esse: sed forte in æstate, cum decem circiter annos explerat. Ita tres annos aßignat Beda Episcopatui S. Colmani successoris, qui tamen Episcopatu relicto rediit in insulam Hy post Synodum Streneshalensem priore parte anni ⅠƆCLXIV habitam, in qua S. Colmanum oppugnarunt Agilbertus Episcopus Occidentalium Saxonum, & S. Wilfridus Presbyter, qui eodem adhuc anno ex Anglia missus in Gallias ad eumdem Agilbertum creatum Parisiorum Episcopum, atque ab eo Episcopus est ordinatus.

[15] Obiisse S. Finanum anno ⅠƆCLXI etiam Dempsterus annotauit, sed perperam addit, quid post depositum Episcopatum gesserit, se non deprehendisse: videtur deceptus verbis Westmonasteriensis in Floribus ad annum ⅠƆCLI scribentis, Aidano tum mortuo successisse in Episcopatum Lindisfarnensem Finanum, natione Scotum, [ad morte permansit Episcopus Lindisfarnensis,] sed paruo tempore in Episcopatu permansisse: scilicet decem annis vt diximus e Beda, qui cap. 17 asserit tempore non pauco in Episcopatu permansisse, & cap. 25 Finano defuncto Colmanum in Episcopatu successisse, ad cuius Vitam die sequenti, XVIII Februarij, aliqua de S. Finano ab aliis tradita referentur. Reliquias ipsius & memorias magna solennitate frequētatas esse priusquam hæretica rabies patrum memoria Christianam pietatem e regno illo eliminasset, ante memoratus Dempsterus scribit.

DE S. SILVINO EPISCOPO ALCIACI IN BELGIO

CIRCA AN. ⅠƆCCXX.

Commentarius præuius.

Siluinus, Episcopus, Alciaci in Belgica II (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Siluini Ep. natalis, vitæ historia.

[1] Alciacū cœnobium est instituti Benedictini in Belgica II, cuius mentio est apud S. Bernardum ep. 350, qua orat virum illustrem Rorgonem de Abbatisuilla, vt quamdam terram, [In Alciacensi monasterio] desertam & incultam, Ecclesiæ de Alchi in eleemosynam concedere dignetur. Situm hoc cœnobium haud procul Hesdinio Artesiæ oppido, vulgoq; Auchy les moines, id est, Alciacum monachorum appellatur, vt ab Alciaco castro discernatur. Illic monachi Bertiniani in vrbe Audomarensi, Adroaldum virum nobilem, aiunt, cum prole careret, beato Patri Bertino prædium tradidisse donatione solenni, præsente venerabili Audomaro ac multis Proceribus vrbis Teruanæ: qua scilicet formula tradidisse idem Adroaldus S. Bertino villam Sithiu scribitur in huius Vita V Septembris, in qua Alciaci nulla mentio est, neque domus orationis, quam ibi S. Bertinum instituere cœpisse iidem aiunt, atque ex aliis probant sui cœnobij monumentis. Illud constat, Adalsquarum quemdam, & eius coniugem Anegliam de nobilissima prosapia exortam Francorum, basilicam illic in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ construxisse: vbi etiam eorum filia Siccidis, [olim Virginum.] siue Sichedis, aut Sicherdis, deposito seculari habitu iam Deo sacrata inerat, vt in S. Siluini Vita nu. 21 asseritur, nulla itidem facta S. Bertini aut Sithiensium mentione. Tenuerunt porro cœnobium Alciacum sanctimoniales, donec ab exercitu Normannorum Æræ Christianæ nono seculo excisum est. Restauratum postea, ac monachis Benedictinis datum, pacto addito, vt tenerentur Abbatem sibi e monasterio S. Bertini eligere, [nunc monachorū,] vt testatur, & ratum esse iubet Innocentius III Papa cap. Abbati S. Siluani Alciatensi. 25 de verborum significatione, siue lib. 5 Decretalium tit. 11 cap. 25. vbi tamen scribendum fuit: Abbati S. Siluini Alciacensi.

[2] Eius nūc cœnobij Patronus est S. Siluinus Episcopus, illic circa annū ⅠƆCCXX sepultus, vt post dicemus: cuius tamen reliquiæ postea sunt Audomaropolim ad S. Bertini monasterium trāslatæ. [colitur S. Siluinus Ep. 15 Feb.] Agitur anniuersaria illius memoria Alciaci, agiq; solebat Teroanæ, dū ea vrbs stetit, XV Februarij, vt ex veteri Breuiario Morinensi constat. Audomaropoli vero, nonsolū in S. Bertini ecclesia, [alibi 17,] sed & in S. Audomari, quæ nunc est Cathedralis, colitur XVII Februarij: quo die eius nomē plerisque Martyrologiis inscriptū. Vsuardi antiquißimū exemplar, quod manu exaratū Lutetiæ extat in monasterio S. Germani, ita habet: In pago Taruanēsi S. Siluini Tolosanæ ciuitatis Episcopi. [& hoc die nemē eius inscriptū Martyrologiis,] Cōsonat Martyrol. Romanum, ac peruetus nostrum MS. nomine Bedæ insignitum. At plurima alia MSS. itidem Vsuardi præferentia nomen, interq; ea vnum perantiquum & optimæ notæ, quod olim Augustini Hunnæi fuit, quoq; vsus est Molanus; item Vsuardi editio Parisiensis anni 1536, aliudq; Martyrologium editum Coloniæ anno 1490, ita habent: Ipso die S. Siluini Taruanensis Episcopi. Quædam mendose, Caruanensis: alia Trauennensis, Targuanensis, Taruennensis: Bellinus edit. Venetæ, Caruensis, Parisinæ, Vanensis. Molanus in posterioribus Vsuardi editionibus an. 1573 & 1583 ita scribit: Ipso die, monasterio Sithiu, in pago Teruanensi S. Siluini Teruanensis, Episcopi Tolosanæ ciuitatis. Ipso tamen modo litterarum indicat, illa verba, monasterio Sithiu, in pago Teruanensi, Tolosanæ vrbis, non esse Vsuardi, sed ex proprio Ecclesiæ cuiuspiam Martyrologio sumpta. Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum, ad hunc diem ista mendose scribit: In pago Tornauensi S. Siluini … cuius nomine in Alciaco est abbatia, vbi in monasterio Centulensi sepultus fuit. Non est in Alciaco Centulense, siue S. Richarij, monasterium, nec in hoc sepultus Siluinus: sed inuitati ad huius exequias fuere Centulenses monachi Alciacum, nam in ipsa Alciacensi æde tumulatus est. Eodem die illius meminere in Benedictino Martyrologio Hugo Menardus, (qui tamen fatetur, ex Vita non satis liquere an monachus fuerit) Arnoldus Wion, Benedictus Dorganius: in Germanico Petrus Canisius, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, Molanus in Natalib. SS. Belgij, Galesinius, alij: ac prolixe in Martyrologio Gallicano, inq; eius Supplemento, Saussaius. Egregium Martyrologium quod ante quinque minimum secula, scriptum, istis solum verbis eum celebrat: Ipso die S. Siluini Ep.

[3] XV Februarij natalem eius consignant vetera quædam Belgica Breuiaria, Morinense iam citatum, Bruxellense, Atrebatense, atque alia. Martyrologia item: Centulense, quod Bedæ nomine prætitulatum: In territorio Morinorum, depositio S. Siluini Ep. & Conf. MS. monasterij S. Martini Tornaci: Et depositio Saluini Ep. & Conf. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: [aliis 15 Febr.] Ipso die S. Siluini Teruanensis Ep. & Conf. MS. S. Lamberti Leodij, & multo vetustius monasterij S. Laurentij ibidem: Ipso die S. Siluini Episcopi Tarwanensis & Conf. In eodem tamen Laurentiano codice ad diem XVII additum antiqua manu: Ipso die S. Saluini Tarwanensis Episcopi. Ita & Hermannus Greuen XV Februarij: Siluij Ep. & Conf. & XVII: [quibusdā vtroque die.] Ipso die S. Siluini Targuanensis Episcopi. Diuersos videtur existimasse. MS. Florarium die XV Herstallum translatas eius reliquias statuit. De variis translationibus infra.

[4] Qui XXVI Ianuarij Cenomanis tribuitur ab Hermanno Greuen, Maurolyco, Felicio, Ferrario, S. Siluinus Episcopus, vti ad eum diem in syllabo prætermissorum diximus; [Alius S. Siluinus 26 Iann.] is Cenomanorum Episcopus non fuit, cum neque in vllis Catalogia, neque in Cenomanicorum Præsulum historia ab Antonio Coruasærio, & Ioanne Bondonetto edita, vtraque perquam accurata, vllus eo nomine Episcopus memoretur. At nec Morinensis hic noster quid ad Cenomanos spectet, vllum est vspiam documentum. Videtur is potius esse, qui hoc ipso die memoratur Cremonæ, Cenomanorum in Gallia Cisalpina coloniæ, Episcopus fuisse, vt infra dicemus.

[5] Vitam S. Siluini composuit Antenor Episcopus, qui illi videtur adhæsisse, notus certe ac familiaris extitisse. Nam, vt in Prologo dicitur, vt affectum, [Vita scripta ab Antenore Ep.] quem viuens erga illum (potius erga illum viuentem) subiectionis habuit post transitum illius non amitteret obsequendo, aliquid illius sanctitatis, quod scire potuit, litteris adnotare non distulit. Verum ea Vita, vt ibidem dicitur, partim rustice partimque vitiose composita erat iuxta normam litteralis artis: id est, vt interpretor, rudi & inculto stylo. Iacobus Malbrancus noster in scholiis ad cap. 14 lib. 4 de Morinis, [impolite,] putat solum notari in auctore formandarum pingendarumq; litterarum imperitiam: nam seculum illud nonnisi doctos vt plurimum Præsules tulisse: viros autem doctos male pingere sat frequens. Fuerint sane docti ea tempestate Episcopi, vt sancti fuerunt quamplurimi; at non ideo omnes, imo (quorum scripta exstent) perpauci styli gratia valuere: plerique, quod de Antenore in huius Vitæ prologo dicitur, satis fortasse in diuina pollentes religione, non admodum in disciplina eruditi litterali fuere.

[6] Debuit ergo illa Antenoris lucubratio emendatius rescribi, non sensum mutando, sed enucleatius componendo, quæ inordinata videbantur. [postea correcta.] Factum id Leutwithis Abbatissæ iussu, ante incursiones Normannorum, quæ nepotum Caroli Magni temporibus contigere. Neque elegantiori forma litterarum eam se descripsisse Vitam scriptor affirmat, sed, prout valuit, correxisse.

[7] Eam Vitam descripserat Heribertus Rosweydus ex MS. codice cœnobij Alciacensis, contuleratq; cum MS. Rubeæ vallis. Contulimus eam deinde nos cum MS. Corsendoncani monasterij Canonicorum regularium iuxta Turnhoutum in Brabantia, [vnde hic edita] cumq; alio exemplari, quod Rotomago miserat Federicus Flouetus noster, & MS. Ecclesiæ S. Saluatoris Vltraiecti, atque aliis duobus, & Vita ea, quam ex MSS. Bertinianis edidit lib. 5 rerum Occitanar. Guilielmus Catellius. Neque ea non lecta nobis, quæ Ferreolus Locrius in Chronico Belgico, inq; commentariis de rebus Morinorum Iacobus Malbrancus noster, & in Gallica Sanctorum historia Guilielmus Gazæus, de S. Siluino scripserunt. Vitam antiquam, quod alibi in capita aut Lectiones diuersimode esset distributa, alibi vno tenore contexta, more nostro, prout commodius visum, partiti sumus.

§ II S. Siluini Ep. patria, genus, Episcopatus

[8] Molanus antea citatus S. Siluinum Teruanensem scribit fuisse, [S. Siluinus an Taruanensis?] factum dein Tolosanæ ciuitatis Episcopum. Idem Arnoldo Wioni visum. Neuter rationem dat vllam cur ita sentiat. Afferri illa potest, quod in Vita nu. 12 construxisse dicatur in suæ proprietatis iure ecclesias duas, vnam in loco nuncupato Mundini Cisterna, & aliam in Remicensi Campania. Quæ duo loca in Morinis sunt: vt videantur saltem maiores eius e Belgio oriundi. Vita eadem, (ab octingentis minimum annis scripta, imo amplius nongentis, cum secundus scriptor ea solum correxerit, quæ Antenor Episcopus, S. Siluini coætaneus, litteris commendarat) eadem, inquam, Vita cap. 1 nu. 2 ita habet: S. Siluinum nobilis Tolosana genuit terra, [an potius Tolosanus?] sed Teruanensium felices continent fines. Federicus Flouetus, qui nobis S. Siluini Vitam, quamuis mutilam, Rotomago misit, illud item monuit, vidisse se aliam in ea vrbe Vitam, in qua S. Siluinus natione Scotus fuisse asserebatur. Quia enim complures iis temporibus e Scotia ac Hibernia sancti Episcopi in Belgium finitimasq; prouincias venere fidei ac pietatis proseminandæ caußa; [quomodo Scotus dictus?] scriptor fortasse quispiam, cum S. Siluinum aduenam didicisset apud Morinos habitasse, Scotum fuisse diuinauit.

[9] Minus etiam fidei tribuerim MS. Florario SS. ista XVII Februarij proferenti: Ipso die depositio S. Siluini, Terwanensis Episcopi & Confess. qui fertur filius extitisse Pipini Brabantinorum Ducis secundi huius nominis; & per consequens de stirpe Karolidarum. Elogium habemus S. Siluini ex Catalogo Episcoporum Ecclesiæ Taruanensis, ab Rosweydo excerptum, [dicitur filius Pipini & Plectrudis in recētioribus MSS.] hoc exordio: Beatus Antistes Siluinis in tellure Tolosana claris fuit parentibus legitime generatus. Sed cum esset hic sanguinis nobilitate strenuus, adornati concupiuit sanctitatis operibus: qui Virginis imitator Euangelistæ Ioannis, vxorem, quam desponsauit, propter Deum dereliquit. Hunc felices Teruanensium continent fines: quin imo nonnulli eum Teruanensem fuisse Episcopum in suis reliquerunt scriptis. Alij dicunt fuisse filium secundi Pipini cognomine Grossi, qui tertius fuit Dux Brabantiæ & Marchio Imperij, & S. Plectrudis, vxoris eiusdem, ex qua tres proles fertur genuisse, puta Drogonem Ducem Campaniæ, Grimoaldum, & hunc sanctum virum.

[10] Veteres rerum Francicarum scriptores, atque e recentioribus accuratißimi Scipio Dupleix & Sanmarthani, non alios Pipini ex Plectrude liberos agnoscunt, nisi Drogonem & Grimoaldum. Hadrianus Barlandus in Chronicis Ducum Brabantiæ cap. 3 de Pipini & Plectrudis liberis ita loquitur: Ex eo coniugio digna parente edita proles: filij tres Drago & Grimoaldus, qui quum Christi esset fortis adsertor Dei, postea Leodij martyrium adiit ob Christi fidem, ibi sepultus in æde Diuo Iacobo sacra. [& editis historiis,] Filius tertius fuit Siluius, vir pientissimus, qui & ipse Sancti appellationem meruit. Filia Notburgis vocata est. Sepulchro illata Coloniæ, miraculis claruit. Diuæus quoque rer. Brabanticarum lib. 1 cap. 3 inter Pipini filios Siluium numerat. S. Notburgem multi e recentioribus Plectrude natam volunt. De vtroque merito dubitari posse monet Gelenius in Plectrude. Plures certe Noitburgem a Plectrude educatam, sororis eius filiam aiunt fuisse. Nos de ea agemus XXXI Octobris, quo colitur.

[11] Ioannes Gilmannus, in Rubea valle prope Bruxellam Canonicus Regularis, Vitæ S. Siluini hunc præposuit prologum a se concinnatum, prima parte Hagiologij Brabantinorum: Quoniam Deo cura est de hominibus, & plus animarum curam gerit quam corporum; id circo nos quoque ea quæ ad salutem spectant, & ad earum ædificationem proficiunt, tractaturi in mediū proferētes & quod medicorum est medicis relinquentes, deliciosum ferculum de vita & moribus beatissimi Siluini Teruanensis, siue Morinensis, Episcopi, legentibus proponimus: qui creditur fuisse filius Pipini Brabantinorum Ducis secundi huius nominis. Quamuis forte dubium de hoc oriri videatur, pro eo quod infra dicatur de ipso, quod eum nobilis Tolosana genuit terra. Sed non est incredibile, quod talis Principis filius in tali terra nascatur, quæ licet modo sit sub potestate Hispanorū, [tamen in Tolosanā ditione natus.] dudum tamen subiecta fuerat dominio Francorum: quæ permutatio forsitan iure prælij, aut pacto coniugij facta est. Cura igitur, vt inchoauimus loqui, Deo nostro de hominibus magna est, & spiritualibus morbis spirituale malagma procurauit in redolenti conuersatione Confessoris sui Siluini, cuius actus, vt Dominus donabit, hic explicabimus. Hæc Gilmannus: qui tamen hallucinatur, dum, quo tempore scribebat, fuisse sub Hispanorum potestate Tolosanam terram tradit. Reminiscebatur forsan victoriæ Hispanorum de Miramamolino Maurorum Rege, XVI Iulij ⅭⅠƆCCXII relata ad Nauas Tolosæ, qui locus circa Bæticæ fines est, nec vnquam sub dominio Francorum fuit: At Tolosana terra, in qua natus S. Siluinus dicitur, est territorium vrbis Tolosæ in Gallia Narbonensi.

[12] Illud quoque meminisse Lectorem oportet, Pipinos illos, qui potentißimi erant in hocce Belgij tractu, qui tunc ad Austrasiæ regnum, dein Lothariense; ac demum ad Germanicum attinuit, amplißimas quidem habuisse posseßiones, [an Pipinus Dux Brabantiæ fuerit?] ac Duces fuisse, sed non hæreditarios, neque Brabantiæ: qui titulus ante sexcentos circiter annos vsurpari primum a Comitibus Louaniensibus cœpit.

[13] Tolosæ vrbis Episcopum fuisse S. Siluinum tradunt, vti retulimus, Vsuardus, Molanus, Martyrologium Romanum, atque alij auctores. [S. Siluinus an Tolosanus Episcopus?] Non extat in Catalogo Antistitum Tolosanorum apud Democharem & Ioannem Chenu. Claudius Robertus inter eos statuit qui quarto Christi seculo floruerunt, & S. Siluium vel Siluinum vocat, citatq; Wionem, Baronium, Molanum, qui non Siluij, sed Siluini, longe Siluio posterioris, consecrauere memoriam. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano S. Siluinum Episcopum fuisse scribit; cuius Ecclesiæ, [diuersus saltem a S. Siluio.] non indicat: in Supplemento Tolosanum Antistitem facit, vti & Malbrancus: & hic quidem eo gradu deiectum, atque in Morinos relegatum ab Ebroino existimat: Saussaius ait, timentem sibi ab humanæ laudationis aura solum vertisse, ac solium deseruisse. Sed hoc postremum qui licuit ingratiis Pontificis Romani? Si alterum acciderat, cur post Ebroini cædem non est ad suam Ecclesiam reuocatus, sed ad XXX circiter annos in Belgio hæsit, aut etiam secundum Malbranci computum ad quatuor & quadraginta? Guilielmus Catellius, sola nixus Molani ac Martyrologiorum Romani & Benedictini auctoritate, eum in Catalogo Tolosatium Antistitum locat, medium inter Villegiselum, qui Concilio Remensi sub Sonnatio interfuit circa annum ⅠƆCXXIV, & Arrusonem, quem ait anno ⅠƆCCLXXXV cuidam synodo Narbonæ habitæ adfuisse. Adeo mutilæ sunt eius Ecclesiæ tabulæ, vt spatio CLX annorum solius S. Siluini nomen extet, & quidem haud satis æquo iure intrusum.

[14] Taruanæ, Morinorum vetustæ vrbis in Belgio, Episcopum Siluinum appellant Martyrologia non pauca antea citata, [an Episcopus Taruanensis] vti & Petrus de Natalib. lib. 11 cap. vltimo nu. 70. In MS. Ecclesiæ S. Saluatoris Vltraiecti extabat perbreuis S. Siluini Vita, in qua Teruernensis Episcopus factus dicitur. Quamquam vero asserat Malbrancus pagum Teruanensem & Taruanensem non eumdem esse; sed Teruanensis nomine præcipue nuncupatam ditionem, quæ nunc S. Pauli Comitatu continetur; promiscue tamen apud scriptores, qui de S. Siluino agunt, pro Morinensi tractu, ac subinde diœcesi, accipitur. Ceterum etiam Taruanensem Episcopum fuisse S. Siluinum existimauit auctor Chronici Besuensis, cuius pars est ab Andrea Chesnæo in Normannicis vulgata, vbi ista leguntur: Delatum est a Taruanensibus corpus beatissimi Siluini eorum Episcopi. Malbrancus, qui antea Tolosanum Episcopū fuisse S. Siluinum scripserat, postea Taruanensem Ecclesiam rexisse ait pro Rauengario, dum is morbo implicitus munus administrare suum non valeret.

[15] Nobis aliud pronuntiare haud licet, quam quod est ab ipsius Vitæ scriptore traditum: [potius incertæ Sedis fuit,] is nec Tolosanæ Sedis, nec Taruanensis meminit. Non tamen auguramur eum, vt aliis apostolicis viris factum alibi obseruauimus, venerationis ergo Episcopum a posteris appellatum, ac Presbyterum dumtaxat fuisse, cum in Vita diserte Antistes vocetur, cuius scriptor primus Antenor Episcopus ignorare non potuit, quem in Ecclesia gradum is tenuisset: [vere tamē Episcopus,] & qui postea eam correxit, se nusquam sensum mutasse prioris scriptoris profiteatur. Sed plures ea tempestate sancti viri, vt ad Ethnicorum nationes Christo adiungendas maiori pollerent auctoritate, Episcopi ordinabantur, nulla certa attributa Sede: quod postea ne temere amplius fieret, & non nisi Pontificis Maximi iussu, sancitum est.

§ III Tempus aduentus S. Siluini in Belgium, & mortis.

[16] Qvo vixerit S. Siluinus tempore, ita eadem Vita exponit: Floruit quoque tempore prioris Karoli Regis & Childerici eius Principis perseuerans vsque ad Vinciacum bellum, [floruit sub Chilperico] quod gestum est inter Karolum & Ragenfridum Francorum Regem. Qui hic Childericus dicitur, Chilpericus fuit, qui Childerico Rege natus, sed, ne Theoderici patrui aliorumue furorem irritaret, in Calensi monasterio a S. Bathilde auia educatus est, inq; Clericum attonsus, & Daniel appellatus. Hunc postea Neustrij, siue Occidentales Franci, [Rege creato an. 715,] mortuo Dagoberto iuniore, Childeberti II filio, Theoderici nepote, Regem creauerunt anno ⅠƆCCXV. Qui mox cum Raganfredo Maiore Domus Austrasiam ingressus, cladem aliquam Caroli Martelli exercitui intulit, ac regiones Rheno vicinas vastauit, euocato etiam in auxilium Radbodo Frisiorum Rege. Anno deinde ⅠƆCCXVII, XII Kal. April. Dominica Paßionis, Vinciaci in pago Cameracensi, victus a Carolo est: cumque auxilio Eudonis Aquitaniæ Ducis instaurasset exercitum, iterum a Carolo sugatus ad eum ab Eudone remissus, non multo post, [mortuo 70.] anno ⅠƆCCXX Nouiomi mortuus est. Improprie ergo Raganfridus Rex Francorum dicitur, qui Dux solummodo erat. Minus erratum dum Carolus Rex vocatur, qui, vt antea Pipinus eius pater, regia potestate Austrasiam gubernabat, ipsisq; Regibus imperabat.

[17] Quo mortuus sit anno S. Siluinus, quo mense, aut quoto die mensis, non exprimitur. Sed quod perseuerasse vsque Vinciacum bellum dicatur, alij anno ⅠƆCCXV quo id bellum cœpit, alij ⅠƆCCXVII, quo Vinciaci commissum prælium est, [ipse mortuus die Sabbati] Malbrancus anno ⅠƆCCXX, quo & Chilpericus deceßit, vita functum existimāt. Mortuus est hora vespertina diei sancti Sabbati, vt habetur nu. 18. Si per sanctum Sabbatum intelligatur Paschæ peruigi.ium, id quidem anno ⅠƆCCXV in XXX Martij incidit, ⅠƆCCXVI in XVIII April. ⅠƆCCXVII in III Apr. ⅠƆCCXVIII in XXVI Martij, ⅠƆCCXIX in XV Apr. ⅠƆCCXX in XXX Martij: quibus diebus in nullo adhuc Martyrologio nomen adscriptum S. Siluini obseruauimus. Si sanctum. Sabbathum auctor appellet quodlibet Sabbathum; cum alia Martyrologia eū XV Februarij, [vel 15 Feb. 716,] alia XVII exhibeant, dicendum vel anno ⅠƆCCXVI, XV Februarij qui Sabbatum erat, vel ⅠƆCCXX, XVII mensis eiusdem, qui itidem Sabbatum erat, deceßisse. Videtur prius affirmare Iac. Meierus, dum lib. 1 Annal. Flandr. ad an. ⅠƆCCXVI ita scribit: Per eosdem dies Siluinus Episcopus Tolosanus, [vel potius 17 Febr. 710.] magnum pietatis exemplum, Alchiaci naturæ concessit. Posterius magis arrisit Malbranco, quod Februario anni ⅠƆCCXVI necdum Vinciaci pugnatum erat, neque satis adhuc idoneo spatio temporis Chilpericus regium gesserat nomen, vt floruisse eius tempore Siluinus dici poßit. Et videtur scriptor cum ait tempore Karoli & Chilperici eius Principis floruisse, non obscure innuere, vixisse adhuc per id tempus, quo Chilpericum ab Eudone sibi deditum in sua potestate Carolus habuit, siue eum seruare sibi obnoxium, ad detrahendam suæ dominationi inuidiam, voluerit, seu cautius e vita expellere velut fato proprio perfunctum. Antequam autem dederetur Carolo Chilpericus, dici suus Princeps non poterat, qui aduersariorum erat.

[18] Solisne igitur illis quinque annis Chilperici commoratus in Belgio est Siluinus? Nullum amplius spatium indicat Vita. Malbrancus amplius XL annis tribuit: [creditus multo ante venisse in Belgiū,] nam venisse huc censet circiter ⅠƆCLXXIV annum Christi, licet hinc Romam ac Hierosolymam putet profectum: quæ loca prius fortaßis adierat, quam huc velut ad quietem secederet. Duo præcipue argumenta perpulerunt Malbrancum, vt prius multo, quam nos statuamus, eum scriberet in Belgium immigrasse, quod nempe dicatur donationi cuipiam S. Vindiciani anno ⅠƆCLXXXV subscripsisse, atque etiam prius dedicationi ecclesiæ Blangiacensis adfuisse.

[19] Donationem illam S. Vindiciani Episcopi Cameracensis, deq; ea conscriptas ab eo tabulas, ac Ioannis V Papæ confirmationem, recenset Baldricus lib. 1 Chron. Camerac. cap. 25. Cui subscripsisse præter Ioannem ipsum ac Vindicianum dicuntur Episcopi decem & septem, [& subscripsisse donationi cuidam S. Vindiciani,] quorum priores duodecim ignoti nobis sunt, Itali fortaßis: quinque reliqui sunt Audoinus Archiepiscopus, Austregisilus Ep. Rauengarius Ep. Siluinus Ep. Leodegarius Ep. Acta ea dicuntur VIII Id. Maij anno VII regni Domini nostri Theoderici Regis, Indict. II. Donationem non conuello: in subscriptionibus inest mendum, nec vnum. Creatus est Pontifex Ioannes V die XXII Iulij anni ⅠƆCLXXXV, mortuus anno sequenti, II Augusti. [factæ anno 686.] Theodericus post Childerici fratris necem, quæ æstate anni ⅠƆCLXXIX contigit, reuocatus ad regnum, nondum septimum in eo annum expleuerat VIII Id. Maij anni ⅠƆCLXXXVI. Atque is character belle habet. Non item alter, qui est Indictionis secundæ, cum esset XIV. Viuebat tunc quoque Audoënus Archiepiscopus Rotomagensis. Austregisilus Bituricensis ab annis LXXIV decesserat. Si Sedis alterius fuit, [vitiosæ pleræque aliæ subscriptiones] qui hic subscripsit, cui vspiam scriptorum memoratus? Rauengarius, cum anno demum ⅠƆCCVI succeßiße S. Baino dicatur, absque solida ratione statuitur hic S. Audomari senis ac cæci Vicarius: cur enim non id significat, ac paßim alij in solennibus Actis? Obierat nempe iam pridem S. Audomarus, vt ad IX Septembris ostendemus. S. Leodegarius anno ⅠƆCLXXXIV interfectus erat II Octobris. Cur non igitur etiam S. Siluini perperam adiectum nomen suspicemur? [& post adiectæ.]

[20] Magis abnorme est, quod in Vita S. Bertæ fundatricis Blangiacensis traditur IV Iulij, his verbis: [in Vita S. Bertæ dicitur interfuisse dedicationi Blangiacensi an. 682.] Anno igitur Incarnationis Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCLXXXII, Agathionis vero Papæ anno II, Theoderici autem Regis Francorum, filij videlicet Clodouæi & Baltildis Reginæ, anno XII, in Blangiaco piissima Berta monasterium ædificare cœpit, in pago Taruanorum, in propria possessione: quod, Domino tribuente, cum summo honore finetenus deductum est. Compositis quoque omnibus, quæ ad ornatum ordinemque monasterij consuetudo poscebat; piissima Berta conuocauit in vnum venerabiles Episcopos ad præscriptum oratorium dedicandum, S. Ansbertum Rotomagensem Archiepiscopum, venerabilem Rauengarium, in cuius parœcia ante relatum cœnobium situm est, Taruanensem Episcopum; S. Amandum Tungrensem Episcopum; Sanctum quoque Walaricum, & S. Germanum de ciuitate Parisiis, S. Siluinum aduenam Episcopum de Tolosa venientem; S. Leodegarium Episcopum & futurum Martyrem; Sanctum quoque Richarium, ac S. Eligium; Sanctum etiam Pharonem de Meldis ciuitate, ac S. Elbertum Cameracensem Episcopum. Aliud apographum pro Elberto Autbertum habet.

[21] Oportet hæc paucis enucleare. S. Agatho anno ⅠƆCLXXIX Papa electus, vt secundus eius annus fuerit ⅠƆCLXXX, aut summū ⅠƆCLXXXI. Theoderici duodecimus annus, vt liquet ex ante dictis, cœpit anno ⅠƆCXC. Istæ igitur notæ temporum inuicem minime congruunt. [nullis probabilibus characteribus,] Quid reliquæ? S. Ansbertus in Cathedram Rotomagensem succeßit S. Audoëno XXIV Augusti ⅠƆCLXXXIX vita functo, obiit ipse anno ⅠƆCXCV. De Rauengario antea diximus, S. Baino post annum ⅠƆCC succeßisse, vt non potuerit antea diœcesis Taruanensis eius parœcia vocari. S. Amandus deceßit anno ⅠƆCLXXXIV VI Februarij, S. Leodegarius eodem anno: S. Autbertus anno ⅠƆCLXXV, cui suffectus S. Vindicianus, vltra XXX annos sedisse dicitur, vt hic Elberto locus non fuerit. S. Eligius obierat anno ⅠƆCLXV, suffectus S. Mommolenus, anno ⅠƆCLXXXII testamento S. Amandi subscripsit. SS. Walaricus & Richarius Abbates multis annis prius obierant: S. Germanus Parisiensis amplius centum. Quid probari de S. Siluino potest in tanta rerum temporumq; perturbatione? Neque hanc non vidit Malbrancus, sed caute dißimulauit, ita scribens: [ideo alibi consulto mutatu:] Ecclesiasticorum e cœtu adfuere, Ansbertus Rotomagensis Archipræsul, Parisiensis & Tungrensis Episcopi, Pharo Meldorum Episc. S. Demandus Episcopus Londinensis, Episcopus Nouiomensis & Tornacensis, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, Abbas Sancti Richarij, Abbas Sancti Walerici, Siluinus aduena Episc. de Tolosa, vt ait Vitæ scriptor. Cur non ergo bona fide, vt nos, verba scriptoris repræsentat, eiusq; retegit imperitiam? Nam quis ille Demandus Londinensis Episcopus?

[22] Geminum habemus Vitæ S. Bertæ exemplar, sed vtrumq; e codice Blangiacensi: in neutro est Demandi nomen, neque vel in Episcoporum Londinensium vel Sanctorum catalogis. [imperite scripta ea Vita post an. 1139.] Scripta est ea Vita S. Bertæ post annum ⅭⅠƆCXXXIX, cum eo anno factum mense Iulio miraculum referat. Auctor miracula nonnulla, quæ narrat, se spectasse testatur. Vir fuisse bonus videtur, sed ignarus antiquitatis, ac præsertim chronologiæ. Cum ergo conuenisse ad eam dedicationem Episcopos Abbatesq; complures legisset, aut pro more Ecclesiæ, ac S. Bertæ dignitate, conuenire debuisse putaret, celebriores aliquot percensuit, quos existimabat circa ea tempora vixisse.

[23] De aduentu S. Siluini in Belgium, præterquam quod floruisse Chilperici tempore dicitur, non Theoderici aut filiorum, illud quoque expendendum quod nu. 21 habetur: Isti etiam (Adalsquarus & Aneglia) construxerunt basilicam Alciaci cœnobij in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ: [Alciacēse cœnobium ædificatum circa an. 700,] vbi etiam ante aduentum S. Siluini, eorum filia, Siccidis nomine, deposito seculari habitu iam Deo sacrata inerat. Faciamus eam tunc circiter XX annorum, aut saltem XVIII fuisse. Si venit S. Siluinus, vt vult Malbrancus, anno ⅠƆCLXXIV; ergo, cum is obiit, fuerit Siccidis sexagenaria maior. Quid parentes? an LXXX annorum? Nusquam tam prouectæ ætatis indicium. Reperi in libro de monasteriis Artesiæ & Hannoniæ ante annos fortaßis LX aut LXX compilato, citari appendicem Chronici Bertiniani, in qua dicuntur Adalsquarus & Aneglia circa annum ⅠƆCC basilicam Alciacensis cœnobij construxisse: vbi ante S. Siluini aduentum, Siccedis, eorum filia, nonnullis Virginibus velatis ac Deo sacratis præerat. Ergo aduentus S. Siluini anno ICCC posterior est: [ac postea eo venit S. Siluinus.] licet alia quædam recenter contexta Chronica habeant, circa annum ⅠƆCLXXX illud ædificatum esse cœnobium. Hoc certum, floruiße S. Siluinum tempore Chilperici Regis & Caroli Martelli Maioris-Domus: nec vlla mentio fit aut Pipini Ducis, aut Regum quatuor, sub quibus totum imperium Francicum idem Pipinus gubernauit.

§ IV S. Siluini variæ translationes. reliquiæ Besuæ, Audomaropoli, Alciaci.

[24] Citatum antea a nobis MS. Florarium, ad XV Februarij ista habet: Apud Harstallum in terra Leodiensi translatio S. Siluini, Tarwanensis Episcopi & Confess. Est Harstallum, [S. Siluini reliquiæ Herstallū allatæ,] seu potius Herstallum, celebris pagus horæ circiter itinere distans Leodio ad Mosam flumen, versus Traiectum, spectauitq; hactenus ad Duces Brabantiæ. Coniicio ex nomine publica equilia Regibus quondam gentis Eburonum fuisse: nam Herstal, exercitus stabulum significat. Aliusq; haud procul inde pagus visitur Hermal; quod exercitus conuentum rite interpreteris. Herstalli autem primi Proceres stirpis Carolingicæ palatium habuere, a quo celeberrimus ille Pipinus, Ansegisi & S. Beggæ filius, Herstalli, siue Herstallij, cognomen nactus: coluere & ceteri locum, nempe filius Pipini Carolus Martellus, præcipue Martelli nepos Carolus Magnus eiusq; filius Ludouicus Pius, ambo Imperatores. An aliquæ S. Siluini reliquiæ eo ipsorum tempore allatæ sint, non comperi, nec quæ sit illa Florario inscripta translatio,

[25] Nisi forsan primum vastantibus Morinorum ditionem Normannis, allatæ Herstallum Alciacenses reliquiæ; [anno fortassis 880,] sed cum illuc quoque vis barbaræ gentis incumberet, ad castrum Diuionense asportatæ sunt. Ita S. Berthæ exuuias legimus Blangiaco ad propinqua Rheno loca, tum Moguntiam tandemque in Alsatiam delatas. Prior ea Alciacensium fuga anno ⅠƆCCCLXXX videtur contigisse, quando & S. Vedasti corpus Atrebato trans Somonam mense Decembri deportatum: [Normannis Flandriam Morinofq; vastantibus:] cum Normanni mense Nouembrio in Gandauo monasterio sedem sibi ad hiemandum statuerant, vt in eorum gestis ab auctore incerto conscriptis apud Chesnæum dicitur. Inde enim Tornacum ciuitatem, & omnia monasteria super Scaldum fluuium, ferro & igne deuastarunt, interfectis accolis terræ atque captiuatis. Deinde sedem sibi mutauerunt, & Cortriaco castrum ad hiemandum construxerunt: indeque Menapios & Sueuos vsque ad internecionem deleuerunt … Postea VII Kal. Ianuarij Sithiu oppidum ingressi cum infinita multitudine ipsum oppidum cum Ecclesiis igne cremauerunt, excepta S. Odomari ecclesia… Deinde circa Purificationem S. Mariæ (anni nimirum ⅠƆCCCLXXXI) iterum mouentes, per Teruennam iter arripiunt, & vsque Centula monasterium S. Richarij, & S. Walerici, & omnia loca circa mare, & monasteria & vicos, deinde Ambianis ciuitatem atque Corbeiam peruagantes &c. Tunc igitur Alciacum, Centulæ vicinum, vastatum videtur & S. Siluini reliquiæ prius furori impiorum subductæ, ac fortaßis Herstallum auectæ. Sed non diu illic asseruari potuere.

[26] Nam Northmanni, vt ibidem dicitur, per Gandauum redeuntes, reparatis nauibus, terra marique iter facientes, Mosam ingressi sunt, & in Haslac sedem firmant ad hiemandum. [hisq; anno 881 ad Mosam venientibus,] Regino ad eumdem ⅠƆCCCLXXXI annum ita scribit: Mense Nouembri duo Reges Nortmannorum Godefridus & Sigefridus, cum inæstimabili multitudine peditum & equitum, consederunt in loco qui dicitur Hassou, iuxta Mosam: & primo quidem impetu finitima loca depopulantes, Leodium ciuitatem, Traiectum castrum, Tungrensem vrbem incendio cremant. Quem locum Regino Hassou, alij Haslac & Haslou appellant, ad Mosam iacet, aliquot infra Traiectum millibus passuum, vulgo Elsloo. Describit dein Regino quæ eo ac sequenti anno per Ripuariorum fines & Arduennam iidem Normanni crudeliter egerint.

[27] Tunc ergo illud euenit, quod ex MS. Chronico Besuensis monasterij tradit idem Chesnæus his verbis: Totam Franciam ipsis Normannis vastantibus, neque vspiam Frācis tutam resistendi firmitatem reperientibus, multa Sanctorum corpora Diuioni castro inuecta sunt, eo quod firmissimum & inexpugnabile videretur. Quorum quædam postea sunt relata, quibusdam ibi remanentibus: alia sunt ad alia loca translata. Delatum est a Suessionis corpus B. Medardi Episcopi. Delatum est a Taruanensibus corpus beatissimi Siluini eorum Episcopi. Nostri quoque patroni beatissimi Prudentij corpus eodem delatum, & in basilica B. Stephani collocatum, [Diuionem delatæ:] multis annis permansit. Est Diuio etiamnum Ducatus Burgundiæ vrbs primaria, paßim in vetustißimis historiis & Sanctorum actis castri nomine celebrata.

[28] Diuione quinque circiter leucis distat Besua monasterium, cuius situm atque originem ex eiusdem loci Chronico ita describit Papirius Massonus de fluminibus Galliæ pag. 377. Est locus inter fluuium Araris vel Sagunnæ, [inde Besuam,] & fluuium quem Tylam vocant, ab emergente ibidem fonte, qui Besuus dicitur, dictus & ipse Besua… Talem igitur locum Amalgarius Dux Deo & sanctis eius Apostolis Petro & Paulo dignum duxit offerre, & sub manu filij sui Waldaleni, monachos, qui ibi Deo & Sanctis eius deseruirent, sub regula B. Columbani studuit aggregare. Quid plura? Waldalenum Abbatem ibi præfecit. Dionysius Gualterotus in Lingonicis scribit Besuam olim Atornum, aut Atornense castrum, appellatam. Ibi, de quo iam dictum, S. Prudentius Martyr colitur VI Octobris: cuius corpus postea Diuione Besuam relatum, eodem testante apud Chesnæum Chronico: Tandem Domino nobis propitio, inquit, paceque reddita, B. Prudentij corpus inde est relatum, & B. Siluini corpus cum B. Anglia eius familiarissima nobis a Domino donatum. Etsi deinde, sedata Normannicarum incursionum tempestate, reportatum ad Belgas sit S. Siluini corpus; [vbi pars retentaæ] aliquæ tamen eius reliquiæ retentæ a Besuensibus videntur. Gualterotus certe, dum Sanctos recenset, quorum extant in diœcesi Lingonica reliquiæ, S. Siluinum Episcopum Tarbensem inter eos connumerat, quem ait Besuæ coli XVII Februarij. Taruanensem voluit scribere: neque enim vllus inter Tarbenses Episcopos Siluinus; & cuius XVII Februarij agitur memoria, si non Taruanensis Episcopus fuit, vt quidam existimarunt, in districtu tamen Taruanensi commoratus aliquanto tempore mortuusq; est.

[29] Quæ cum S. Siluino Diuionem, indeq; Besuam deportata dicitur B. Anglia, [eo etiam B. Anegliæ allatum corpus,] eius familiarissima, Aneglia est, Adalsquari vxor, Siccidis Virginis mater. Eā inter Sanctos tunc habitā ex illa translatione & Chronici verbis perspicuum est. An reliquiæ in Belgium quoque relatæ sint, non constat. Malbrancus lib. 4 de Morinis cap. 57 ita scribit: S. Sicchedis, Adalsquari, Anegliæ corpora iacere in sacratiori templi (Sithiensis, siue Bertinici) parte existimantur: quæ aliquando luci donet Deus? Quibus verbis videtur indicare, publicam aliquam habitam iis aliquando, aut deberi venerationem: & filiam quidem plerumque S. Sicchedem appellat. Accepimus ante annos multos a D. Guilielmo de Whitte religioso Presbytero monasterij Sithiensis, antiquitatis sacræ bene perito, nec parentes nec filiam pro Sanctis haberi siue Alciaci, siue in S. Bertini cœnobio, [vbi nunc sit, incertum.] & vbi corpora eorum sint ignorari. Tamen, vt crebro accidit Sanctorum quorumdam antiquari & obsolescere cultum, ac nomina ipsa obliuione deleri, ita mihi videtur posse B. Aneglia factum existimari. De Siccide filia, maritoq; nihil habeo quod definiam. Illud hic addendum, a Guilielmo Gazæo in historia Ecclesiast. Belgij Anegliam Gallice Ognies verti.

[30] Rollone Normannorum Duce fidem Christianam complexo, pax Gallicis Belgicisq; Ecclesiis ac monasteriis fuit. Quæ dein vsque ad annum ⅭⅠƆLXXII Alciaci fortuna extiterit, haud omnino nobis exploratum. Iacobus Meierus lib. 2 Annal. Flandr. ad annum ⅠƆCCCCXL inter monasteria Benedictina, quæ S. Gerardus Abbas in Arnulphi Flandri principatu reformauit, etiam S. Siluini fuisse existimat. Haud satis id nobis probatur. Suspicamur potius illic pro sanctimonialibus, quæ locum antea tenuerant, planeq; erant dißipatæ, Clericos, vt alibi, collocatos primum, [Alciacum introducti monachi,] dein monachos iis subrogatos, donec anno tandem ⅭⅠƆLXXII Heribertus Abbas Bertinianus Alciaci Abbatem constituit. Ita Ioannes Iperius, Abbas & ipse Bertinianus, in sui monasterij Chronico, quod ante annos fere CCC composuit. Eodem anno ⅭⅠƆLXXII Dominus Abbas Heribertus Suelgerum huius loci monachum misit ad Alchiacum locum nostrum, [quibus an. 1072 datus Abbas:] & eum ibidem primum Abbatem instituit: sed vix duobus annis abbatizauit. Quo defuncto Heribertus instituit ibi Abbatem Norbertum monachū nostrum anno Domini ⅭⅠƆLXXVII. Idemq; plura variis locis de Alciacensibus Abbatibus commemorat. Sed iis omißis ad S. Siluinum redeamus, cuius corpus antea Besua relatum, ad S. Bertini cœnobium anno ⅠƆCCCCLI deportatum est.

[31] [corpus S. Siluini asportatū anno 951 in Sithtis,] Rem gestam narrat idem Iperius cap. 26 in hunc modum: Hildebrandus huius loci Abbas XXVI, nepos Comitis Flandriæ Arnulphi Magni, cuius interuentu fuit hic Abbati Gerardo substitutus Abbas, & a Witfrido Morinorum Episcopo consecratus anno Domini ⅠƆCCCCL, vir ad omne bonum promptissimus… Abbatis huius anno secundo prædictus Comes Arnulphus senior, sanctarum reliquiarum auidus, corpus S. Walarici de loco suo per Danos destructo ad hoc monasterium nostrum direxit IX Kalend. Septembris … Quinto post die, id est IV Kal. Septemb. corpus B. Richarij est a prædicto Comite ad hoc monasterium deportatum. Quȩ duo Sanctorum corpora locis suis postmodum restituta per Arnulphum II, vt infra loco dicetur. Eodem tempore idem Comes Arnulphus senior corpus B. Siluini de Alchiaco, per modum vadij receptum, [nomine pignoris,] hic attulit: ea tamen conditione, vt si statuta die, & ante pulsationem Primæ in hoc monasterio non redimeretur, idem Sancti corpus nobis perpetuo remaneret. Die statuta venerunt Alchiacenses cum pretio, vt vadium redimerent, & Morini manserunt illo sero: mane segnius surgentes, & ad Sithiu propinquantes audierunt sonum campanarum in S. Bertino. [quo ad diē nō soluto,] Subdentes igitur calcaribus equos, ad monasterium S. Bertini celeriter peruenerunt: oblato pretio, Sancti corpus repetunt, [nutu Dei illic māsit:] allegantes fraudulenter a nobis sic tempeste pulsari Primam. Quibus Abbas respondit, horam esse tardam, nullamque fraudem interuenisse: & petiuit, quisnam Primam pulsasset. Et cum ad campanalas ventum est, viderunt eas, sine humano ministerio, Dei nutu ventilari, quasi gaudium indicantes, Sanctumque Siluinum locum sibi perpetuæ requietionis hic elegisse. Quo viso miraculo tristes Alchiacenses ad propria redierunt inacti. Hæc Iperius, qui vadium pro pignore vsurpat. Idem narrat Malbrancus to. 2 lib. 7 cap. 43, sed quod Iperius ait Alciacenses ea nocte substitisse Morini, siue Taruanæ, ac postridie segnius surgentes serius in Sithiu venisse, ipse ita exponit: Sitiuenses mane illo præter solitum segnius surgentes, demirantur ad Primam pulsari. Tum quod Iperius scribit, Abbatem petiuisse quisnam Primam pulsasset; ipse, cum solito diutius pulsaretur, misisse Abbatem ait, qui finem daret; sicq; cognitum, campanas nullo pulsante sonitum edere.

[32] Non carent tamen nunc Alciacenses omnino S. Siluini patroni sui reliquiis. Habent enim eius mandibulam, ac brachium, vt auctor est Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico. Mandibulam qua ratione adepti sint, ita narratur in recentioribus MSS. annalibus monasterij Sithiensis: Insignis Pater Antonius a Bergis, S. Bertini Abbas, mensis Augusti die V, Indict. IV, anno ⅭⅠƆⅠƆXVI, coadunato conuentu, qui apud Salbrucam fuerat ad recreandum, corpora Sanctorum Siluini gloriosi. Præsulis & S. Rotrudis Virginis ostendit populo & Clero circumstantibus. Eodem die exceptio reliquiarum SS. Trudonis & Liberti condigne processionaliter in cappis facta est: nec non Missa solenniter campanis & organis resonantibus decantata fuit de S. Siluino, Episcopo quondam Tolosano, cum tribus collectis de Sanctis. Qua finita, Choro monachorum obserato propter populi concursum, ad maius altare reliquias memoratas Sanctorum ostendit publice, & recondidit. Hinc statim in medio Chori Abbas pontificalibus insigniis vtens, apertis capsis Sanctorum ad instantiam D. Oliuerij Abbatis Alciacensis, suauissimus prodiit odor, [anno 1516 expositum,] & corpore S. Siluini palam viso, de capite ipsius mandibulam inferiorem, cui tres adhærebant dentes, isdem D. Antonius Oliuerio dedit. Quanto hic exultauerit gaudio demonstrauit, cum genibus flexis, [dataq; Alciacēsibus mandibula.] reuestitus in alba & cappa cum aliis flens suscepit, & gratias agens, monasterio suo contulit, vbi quondam iste Sanctus post expletum vitæ cursum receptus est in gloria. De corpore autem Virginis Rotrudis costam vnam eidem Oliuerio dedit: cuius quidem Virginis ossa anno ⅭⅠƆCLX secūdus Milo quondam Morinensis Episcopus, requirente Balduino fundatore Audrensis monasterij inferetrauit. Hæc ibi. De S. Rotrude Virgine agemus XXII Iunij, de S. Liberto Martyre XIV Iulij, de S. Trudone Presbytero XXIII Nouembris. Salbruca, quæ hic nominatur, pagus est exiguus, dimidia leuca distans Audomaropoli, vbi domum habent monachi Bertiniani, ad quam æstate quandoque per dies aliquot mittuntur, recreandi animi ac valetudinis curandæ caußa.

VITA EX MSS.
ab Antenore Ep. coætaneo scripta,
postea ab anonymo auctore correcta.

Siluinus, Episcopus, Alciaci in Belgica II (S.)

BHL Number: 7747

Avctore Antenore Ep. ex MSS.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Qvidam Episcopus, a Antenor nomine, satis in diuina pollens religione, sed non admodum in disciplina eruditus b litterali, post obitum B. Siluini, actus eius, & vitam describere conatus est: scilicet vt affectum, quem viuens erga illum subiectionis habuit, [Vita S. Siluini ab Antenore Ep. scripta] post transitum illius non amitteret obsequendo. Quocirca aliquid illius sanctitatis, quod scire potuit, litteris adnotare non distulit. Sed nescio vtrum negligentia habitatorum eiusdem loci, aut inuidia diaboli obumbrante, vsque ad tempus deuotissimæ c Leutwith Abbatissæ hæc descriptio non cōparuit. Denique præfata Abbatissa eam inuestigans reperit in corruptis membranulis, iamque vetustate nimia ex parte deletis. Quam sæpius relegens animaduertit partim rustice, partimque vitiose d compositam fore iuxta normam litteralis artis. Inde ducta deuotione pia S. Siluini, [sed inculte,] fecit eam denuo emendatius rescribi, non sensum mutando, sed enucleatius componendo quæ inordinata videbantur. [postea ex polita.] Ceterum si aliqua omissa sunt, quæ dici oporteret, aut aliquid superfluitatis adnotando quod non debuit, deuotioni illius ac simplicitati imputetur, qui primum scripsit, non obsecutioni scriptoris, qui secundo imperatus, prout valuit, correxit.

[Annotata]

a Catel. Antenen.

b Idem, liberali.

c Ita MS. Rotomagense, & Claromariscanum apud Malbrancum. Alciacense apographum habebat Lentvvith. Catel. Læuteuit.

d Catel. compositam, fere iuxta normam &c.

CAPVT I
S. Siluini patria, ætas, peregrinatio, virtutes.

[2] Modernis temporibus, diuina ordinante prouidentia, exortum est quoddam exemplar iustitiæ, miræque sanctitatis refulgens nitore, a partibus meridiani climatis, [Siluinus sanctus Episcopus,] Siluinus nomine, in Episcopatus honore sublimatus, confessorque Christi deuotus. Hic quidem beatissimi meriti. Siluinus videtur esse quasi quoddam confinium inter cessantia Sanctorum prȩcedentium miracula, & fidem sequentium populorum: vt & meritis præcedentium Sanctorum iungeretur æqualibus, & caput atque sanctitatis exemplum foret sequentium.

[3] Hunc etiam S. Siluinum nobilis Tolosana genuit terra, [nobilis Tolosanus,] sed Teruanensium felices continent fines. Clarus ex prosapia nobilitatis iuxta seculi dignitatem, sed clarior ex fide sanctitatis, secundum Domini voluntatem. Floruit quoque tempore prioris a Karoli Regis, & b Childerici eius Principis, perseuerans vsque c Vinciacum bellum, quod gestum est inter Karolum & d Ragemfridum Francorum Regem, [vixit ad an. 717.] vbi magna strages facta est populorum, fugato Ragemfrido cum paucis qui remanserant.

[4] Igitur tempore iuuentutis desponsauit quamdam puellam iuxta ritum vxores ducentium. Sed tandem in semetipsum reuersus, sumpto altiori consilio arcani pectoris, reliquit fœderationis pactum, vt mundo corde, & casto corpore imitaretur Filium Virginis, qui semper mundus permanet, cuique omnia placent munda; non immemor Euangelij dicentis: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, [sponsa relicta] aut matrem, aut vxorem propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Matth. 19. 29]

[5] [Christum sequitur:] Denique Domino prouidente, vt & meritum sanctitatis eius augeretur, & plures per suam saluarentur doctrinam, ad occidentales destinatus peruenit partes, videlicet Teruanensis regionis, vbi non paruam plebem populi Domino acquisiuit. [venit ad Morinos:] Erat enim incolis huius terræ, cultus diuinus ex parte incognitus, quem verbo prædicationis, simulque exemplo iuste viuendi, reparauit, Deum viuum prædicans in maiestate perfectum, trinumque in personis esse fatēdum. Vnde in eis cultu fidei crescente, amabatur ab omnibus vt pater, [multos conuertit verbo & exemplo,] venerabatur vt dominus: & iure a cunctis colebatur, qui omnes fere tunc temporis viuentes præcellebat in sanctitate boni operis, humilitatis quoque gratia in omnibus præditus: cunctosque bene viuentes diligebat vt fratres, amplectebatur vt carissimos filios, non attendens personas potentum, sed magis cultum religionis, & sanctæ humilitatis deuotionem. Fuit enim admodum largus ad omnes, maxime, vt scriptum nouerat, [ob virtutes carus omnibus,] e ad domesticos fidei: affamine delibutus lenificoprudens in doctrina, humilis in cultu, sanctissimus in imitatione, facie decorus, hilaris vultu, pauper habitu, diues in Domino, semetipsum vero primum intuens correxit quidquid reprehensionis reperit: ac dein alios corrigere, imoque ad f callem recti itineris perducere non piguit, prædicando & monendo quotidie: quoniam eius studium in hoc maxime viguit, vt sua opera Domino accepta forent, & plurimos lucrari posset, atque ouili summi Pastoris Christi copulari. [Gal. 6. 10]

[6] Hospites & peregrinos in sua domuncula tamquam Christum assidue excipiebat, pedes eorum lauans, simulque alimenta iuxta facultatem tribuens, atque partem vestimentorum indulgens. Desiderabat quidem e numero esse eorum, [hospitalis,] quibus in futuro Dominus dicturus est: [Matth. 25. 35] Hospes fui, & suscepistis me; nudus, & cooperuistis. Et: Quod vni ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis. [& 40] Et quod sequitur audire: Venite benedicti Patris mei, percipite regnū, quod vobis paratum est ab origine mundi. Semper in ore illius aut hymni versabantur, aut sermo prædicationis audiebatur: ne quando forte ab his vacans organum linguæ pollueret, contra scriptum Prophetæ, quo ait: Dixi, [sedulus,] custodiam vias meas, vt non delinquam in lingua mea. [Psal. 38. 2]

[7] Auro neque argento, arca apud illum numquam extitit ponderosa, nec circa lumbos eius dependens baltheolus resplenduit, sicut mos est aliquibus: quia sciebat, ornatum istum a Dei seruis omnino vitandum, [amās paupertatis,] quorum indumentum omnisque ornatus Christus esse debet in omnibus, qui pro nobis, cum diues esset, pauper effectus est. Hic autem beatissimus Siluinus, [præcipue in vestitis:] dilectione Dei & proximi vndique circumdatus emicuit, Christique vestigia viriliter sequens, matrem omnium virtutum, videlicet discretionem, in suis omnibus virtutibus præcautus, non deseruit. Quidquid vero substantiæ habuit, pauperibus erogare sine aliqua dilatione non differebat. Nullo modo de crastino cogitare voluit, qui intelligens, iuxta veridicam Euangelij sententiam, sufficere diei malitiam suam, mundum contempsit, & omnia caduca atque transitoria despiciendo pertransiit, g verum Deum diligens toto nisu, ac cælestem vitam omni affectu consequi desiderans. [Matth. 6. 34] Equo vsus erat h in via iter peragere, [equo vehitur:] non propter gloriam aut delectationem carnis, sed propter infirmitatem corporis, etiam ad extremum nimiam senectutem.i

[8] Hic fere assidue profectus peregre propter amorem omnipotentis Dei, multa Sanctorum limina circuiuit, orando, precesque fundendo, vt nullus Iustorum remaneret, quem propitiatum ad exitum huius peregrinationis habere non possit, atque iam precibus suis copulatum, quoniam æstimabat, non se satis esse de se, [visit loca SS.] aliorum auxilium deposcens, vt promptior transiret ad gloriam. Legerat enim scriptum, neminem per semetipsum posse fieri saluum.

[9] Et non solum satis illi fuit in his prouinciis votum peregrinationis atque precum perficere, quæ mari vndique cinguntur; sed etiam trans mare deuectus, visitauit terram, vbi Dominus noster Iesus Christus secundum carnem natus & educatus extiterat. [Luc. 18. 27] Et loca pertransiens diuersa, [& Terram sanctam:] peruenit Golgotha, quod est Caluariæ locus, vbi Dominus ab impiis Iudæis & militibus Romanorum crucifixus: vt quia Deum corporeis oculis videre non poterat, quamquam spiritalibus iugiter contemplaretur, saltem vel locum, quo ipsum & totum genus humanum de potestate diaboli redemit suo proprio sanguine, & victor spolia eius abstulit, inuisere mereretur: quatenus tali visione roboratus in animo, fusaque oratione securior repedaret in patriam. Denique veniens ad Iordanem, [aspergit se aqua Iordanis:] vbi Christus Filius Dei pariter & hominis baptizatus est, nostrū baptisma sanctificans; hausit inde sacram vndam, conspergens se totum ex illa. Vnde lætus effectus, & quasi denuo renatus, ac totus intrinsecus reparatus, recessit, iam prope omne desiderium in præsenti vita adimpletum habēs.

[10] Templa etenim Sanctorum cum magna veneratione excolebat, illustrans luminaribus iuxta facultatem suam iuncta oratione, [erga res sacras pie affectus,] & Missarum solenniis. Sacerdotes Dei miro affectu diligebat, monachos venerans, Virgines corrigens, vt castitatem corporis & cordis illibate vsque ad calcem conseruare non desisterent. Omni Clero & populo Dei in sancta Ecclesia consistenti sine aliquo defectu, [omnes homines instruit,] quotidie prædicabat, ad pœnitentiam prouocans, k simulque pro eorum delictis misericordiam Dei l exorare indesinenter non piguit. Et quia confessor Christi fuerat, confessiones confluentium populorum suscipiens, dabat consilia, quomodo salui esse possent, & vias iustitiæ sine defectu alicuius tædij immobiliter retinerent: [præcipue sibi confitentes:] docens quidem iugum Christi suaue esse & onus eius leue, nihilque vtilius quam illi seruire, qui regnum æternum daturus est his, qui diligunt eum ex toto corde, tota anima, omnique virtute; & nihil stultius quam sathanæ voluntati parere, qui pœnam perpetuam, & æternum ardorem suis promittit sequacibus.

[11] Habuit etiam hic beatissimus vir in se quatuor virtutes, quibus homo saluatur in vita, Prudentiam, Iustitiam, [cardinalibus virtutibus ornatus, ac fide,] fortitudinem, Temperantiam. His clypeis obtectus, & subter lorica fidei indutus, atque redimitus galea salutis, omnia tela inimici longe repulit: processit in publicum certamen, superans eum, a quo primus homo, parens noster Adam, in paradiso quondam superatus cecidit, nosque omnes secum ad ruinam peccati & mortalitatis pertrahens. [in periculis securus,] Sed iste m vitalibus confisus armis, nulla in terris formidauit pericula, neque in mari naufragia. Habuit quoque in omnibus suis operibus Angelum Dei protectorem ac defensorem, [Angelo protegente.] qui eum vsque ad finem exitus illæsum custodiuit.

[Annotata]

a Hic est Carolus Martellus, Pipini Herstalli ex Alpaide pellice filius, Pipini Regis pater, non Rex ipse quidem, sed Regibus imperans. MS. Corsendoncanum habet: Karoli Principis & Childerici Regis.

b Catell. Kilderici, sed Chilperici legendum, vt supra monuimus.

c Ita dictum a prælio primario, quod Vinciaci in pago Cameracensi commissum 21 Martij 717.

d Raganfridus, siue Ragenfridus, non Rex fuit, sed Chilperici Regis Maior-Domus.

e Catel. ad domesticos, fidei affamine delibatus beneficio. mendose.

f Ita in vno MS. in ceteris calicem.

g Catel. verbum Domini.

h MS. Alciae. & Catel. in vita.

i Catel. segnes.

k Hic desinit MS. Rotomag.

l Catel. euocare.

m Catel. & MS. Cors. in talibus. MS. Alciac. talibus.

CAPVT II
S. Siluini publica opera, vitæ austeritas, mors, sepultura, miracula.

[12] Fvit autem hic vir pater orphanorum, defensor viduarum, tutela Virginum, decus monachorum, pacis sator, prudens in eloquio, in opere sanctus: quia quod ore prædicabat, ipse prior exemplo monstrauit, [cunctis benefacit:] ne illud Apostoli posset ei obiici, aliis prædicans ipse reprobus efficeretur. [1 Cor. 9. 27] Omnia quæ habuit Domino consecrauit, & non suis imputans meritis bonum quod agebat, sed misericordiæ largientis Domini: vnde pro his rebus transitoriis atque caducis, [ecclesias construit:] præmia est consecutus æterna. Construxit enim in suæ a proprietatis iure ob venerationem omnipotentis Dei, memoriamque sancti sui nominis ecclesias duas, vnam in loco nuncupato b Mundini Cisterna, & aliam in c Remicensi Campania, vbi laudes Dei celebrantur assidue.

[13] Siquidem multos captiuos in longissimis regionibus redemit, & ingenuos faciens reliquit ire quo vellent, iam imbutos fidei disciplina, [redimit captiuos:] & signo Crucis exarato in frontibus eorum. Huic moris erat quando infirmi ad eum confluebant, diuersas habentes infirmitates, primum immensam pro eis Domini clementiam exorare intra cubiculum secreti cordis, [ægros sanat precibus, balneo, oleo:] & intrinsecus curare animas, ac deinde quosdam perfundere balneis, & quosdam sacro vngere oleo, & sic sanos & incolumes remittebat ad propria, sumpto charismate sanctæ communionis, ac si numquam læsi ab aliqua extitissent infirmitate. Et non mirum si Dominus Iesus Christus per suum seruum sanctum tanta peregit miracula in mundo, qui ei ab adolescentia seruiens placuit, cum etiam aliquando falsos Christianos patiatur facere virtutes. Qui exclusi a regno dicturi sunt in die vltimi examinis: Domine nonne in nomine tuo prophetauimus, dæmonia eiecimus, & virtutes multas fecimus? [Matth. 7. 22] Quibus e regione respondens Dominus dicet: Amen dico vobis, nescio vos. Sed huic, qui credita sibi talenta lucratus fuit fideliter, dicet: Euge serue bone & fidelis, supra multa te constituam intra in gaudium Domini tui.

[14] Fuit enim vir magnæ abstinentiæ, & sicut fertur, quadraginta annis vixit panem non comedens, nisi corpus & sanguinem Domini, contentus tantum oleribus & ceteris fructibus terræ. [40 annis oleribus viuit absque pane,] Vestimenta speciosa numquam indutus emicuit: nisi forte raro in solennitatibus Missarum: sed deformibus, asperis, & simplicibus vtebatur, obseruans quod scriptum est: Non in veste speciosa. & quod alibi legitur: Ecce, qui in mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. [Matt. 11. 8] Sed iste magis in cilicio & cinere studens suo Regi militare, [in se austerus, vestitu, lecti modo,] quam vestibus auro subtextis, aut fulgentibus margaritis. Somnum quoque paullulum quando capiebat non super stramenta lectorum recubans, sed aut super purum lignum, aut super nudam terram, & vt suum magis affligere posset corpus, & velut inutile mancipium subiugare, circulos ferri imponens membris suis quos multo tulit tempore, [circulis ferreis,] dilacerans carnem nimia austeritate ferri, atque æruginis, memorans quod Dominus Iesus Christus in Cruce ferreis confixus clauis, [molæ gestatione,] pro illo mori non est dedignatus. Insuper lapideas molas eodem affectu Romam tulit, & in signum triumphantis ante fores basilicæ S. Petri statuit, atque dimisit.

[15] Hic B. Siluinus sæpissime ad palmam martyrij pertingere concupiuit, & talionem reddere Domino suo: sed gratia Dei cessantibus iam malorum persecutionibus, pollente fidei dono in sancta Dei ecclesia, [appetit martyriū.] nullus in eum consurrexir inferens mortem. Voluit etiam solitariam vitam eremi ducere, [& eremū:] ac soli Deo vacare relictis populorum negotiis: sed iugi obsistente corporis infirmitate contra votum animi retentus est. Tamen nec impar est Martyribus, qui assidue suam macerauit carnem ferendo sponte vincula ferri in membris: nec longe distat ab eremitarum parsimonia, qui quadraginta annis abstinentiam panis, excepta communione sancti charismatis, viriliter tenuit.

[16] Innumeras quoque virtutes & sanitatum restaurationes per eum Dominus d operatus est in terra. De multis hominum corporibus dæmonia eiecit, oratione & communione corporis & sanguinis Domini attributa. [plurima edit miracula:] Leprosos mūdari curauit, paralyticos sanauit, claudis gressus restituit, & cæcos videre fecit: & quicūque ad eum infirmus properabat, qualibet incommoditate detentus, sanum & incolumem sanctæ reddebat Ecclesiæ. Ceterum si omnia beneficia virtutum eius stylo applicare pauperculo conatus fuero, nec lingua poterit explicari, nec litteris comprehendi; cum etiam nec nobis media existant cognita, non solum quæ in diuersis & longinquis e patiauit regionibus, sed etiam quæ in proximis fecit occulte soli conscientiæ credita. Talia & huiusmodi plurima Dominus per seruum suū declarauit in mundo, vt nulli dubium esset de illius sanctitate, qui tantorum extiterat auctor miraculorum. Sed in omnibus his grates Deo rependendæ sunt; qui ita glorificat sperantes in se. Vnde memorat Dauid in Psalmis: Mirabilis Deus in Sanctis suis, Deus Israel dabit virtutem & fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus. [Ps. 67. 36]

[17] Nunc igitur veniendum est ad illud, quomodo hæc beata anima de ergastulo carnis & instantis vitæ transit cælos penetrans. Tempore enim transitus sui appropinquante, cœpit ægrotare, & vi magnarum febrium ardentius conteri. [ager assidue orat,] Sed quanto magis infirmitas corpus vrgebat, tanto minus a laude sui conditoris reticebat, confortatus in anima illo Apostoli antidoto: Quando infirmor, tunc fortior sum & potens. Sed ille non inscius appropinquare diem depositionis suȩ, quotidie ante eum Missarum solennia celebrabantur, & psalmorum cantus audiebatur, non oblitus corpus & sanguinem Domini sumere cum signo sanctæ Crucis apposito. [2 Cor. 12. 10] [percipit Eucharistiam,]

[18] Monebat etiam indesinenter suos, qui præsentes aderant, vt semper memores essent diei mortis, fugientes peccatum, per vias gradiendo vitæ. Et quia in laude sui Redemptoris iugiter in vita sua versatus est, in ipsa vsque ad finem mortis fideliter perseuerauit. [suos monet, Angelo apparente] Inde veniente hora vespertina diei sancti sabbati vidit Angelos Domini ad suum properare obsequium, paullulumque in hac visione intentus magnifica, resumptis viribus dixit præclara voce cunctis audientibus: Ecce Angeli Domini ad nos: Ecce Angeli Domini ad nos. [moritur,] Et statim in hoc sancto eloquio emisit spiritum. Nullique venit in dubium, quod sanctorum Angelorum obsequio deuectus est ad cælos, propter quem missi ad terras venerunt: & consequens fuit, vt in die sabbati, quod est requies, transiret de mundo, qui in æterna requie recipiendus erat continuo.

[19] Aderant vero in obsequio huius sancti funeris, prout dignum erat, Sacerdotes & Clerici multi, ac sanctæ mulieres Deo sacratæ celebrantes solennia officij beatæ depositionis. Et inter voces cantantium resonabat mixtus lacrymarum fletus pro morte tanti Pontificis, [magno omnium luctu:] & pij absentiam patroni serui ac famuli illius attentius flebant, quatiente singultu, per singulos dicentes, non se vltra talem habere protectorem, qui ita eos pie ac iuste præcederet in omnibus, sicut beatissimus pater Siluinus: flebant populi in terra vnde Angeli gaudebant in cælo, putantes se relictos ab illo esse, qui magis nunc pro omnibus potest intercedere.

[20] Tunc quoque missum est ad f Centulam monasterium, vbi g S. Richarius corpore requiescit, quod non multo longe ab Alciaco distat cœnobio, vt venientes monachi, qui sub regulari habitu ibi sancte degebant, tumularent corpus S. Siluini Antistitis, cum reliquo sancto Clero, rectum arbitrantes fore, vt qui omnes ordines Ecclesiastici cultus suo sancto exēplo atque doctrina roborauit in vita, ab omnibus ei obsequium exhiberetur in morte. [a monachis S. Richarij sepelitur Alciaci,] Vnde venientes simul sepelierunt beatum Antistitem cum hymnorum laudibus, & aromatum odoramentis, in Alciaco cœnobio, cum magno timore & sanctissima veneratione.

[21] Post expletum vero officium funeris Adalsquarus quidam vir prudens, [epulū præbente Adalsquaro & Aneglia:] satisque deuotus & eius coniux h Aneglia nomine, de nobilissima prosapia exorta Francorum, præparauerunt conuiuium magnum ad opus eorum, qui ad sepeliendum. Sanctum conuenerant corpus: quo repleti vnusquisque ad propria posset repedare sine defectionis labore. Isti etiam cōstruxere basilicam Alciaci cœnobij in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ: vbi etiam ante aduentum B. Siluini eorū filia, i Siccidis nomine, deposito seculari habitu, iam Deo sacrata inerat. Quæ post transirum eiusdem famuli Dei ornauit ecclesiam coronis & lampadibus, [quorū filia Siccidis tumulum ornat & baculum:] k sepulchrum eius fabricari fecit ex auro & gemmarum splendoribus: insuper baculum recuruum, quem vir Dei manu ferebat, ad sustentandam corporis senectutem, auro & argento circumduxit per totum, reponens in ipsa sancta domo.

[22] Multas quidem virtutes ob meritum S. Siluini post eius beatum transitum operatus est Dominus in finibus Teruanensium, maxime in eo loco, vbi ipse corpore requiescit, in quo plurimi obsessi a dȩmonibus liberati pristinam sospitatē receperunt. [ad tumulum curati inergumeni,] Sæpissime contractos vidimus multos, qui sepulchrum eius circumeuntes orando intentione sedula, sani exinde redierūt. Vnde nuper quædam mulier contracta membris, cœpit eius auxilium deposcere continuo precibus, [item contracta,] & quasi importuna existere, quæ subitam extorsit recuperationem: postea quidem velo capiti imposito in eodem loco vitam appetiit finire. [facta ibi monacha,]

[23] Similiter quidam puer eadem obstrictus infirmitate, destinans se longius protrahi ad alium sanctum locum, vbi plurima signa tunc temporis fiebant, [puer contractus:] caussa nouitatis, credens forte se ibi recepturum sanitatem, casu deuolutus est ad limina huius Sancti, paullulumque restitit orans: & qui infirmus atque contractus accessit, sursum aspectans & incolumis recessit.

[24] Sic iterum quædam fæmina cæca, Burgundiensibus orta finibus, in somnis admonita est, Teruanensium adire fines, ibique illuminari meritis B. Siluini. Sed illa euigilans, ductore assumpto, [cæca illuminata liquore illitae vase S. Siluini.] non longitudinem formidans itineris, tandem post aliquod temporis spatium peruenit ad locum sibi optabilem. Denique sumpto quodam liquore ex vase adhuc ibidem reseruato, quod S. Siluinus secum ibi a longe attulit, & perlinita ex eo genarum loca atque oculorum, mox lumen recepit, quæ iam peractos viginti sex annos, vt ipsa professa est, cæca permanserat. Sed Dominus Iesus Christus, qui per semetipsum oculos cæci nati primum aperuit Siloë vnda perfusos, ipse per meritum sui famuli patefecit foramina oculorum huius mulieris, isto delibuta liquore.

[25] Vnde submissis atque continuis precibus postulandum est, vt hic, [inuocādus S. Siluinus.] qui tantorum miraculorum meritis refulget, pro nostris erratis intercedere apud Deum non dedignetur: quatenus fauore eius suffulti, digni efficiamur promissionibus Christi, qui viuit & regnat in vnitate cum Patre & Spiritu sancto Deus, per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Vnde ei hic possessiones? an a maioribus, hinc ortis? an donatæ a piis hominibus?

b MS. Corsend. Municisterna. Locus est haud procul Alciaco distans, vulgo Maunice dictus, vt mihi olim retulit D. Thomas Luytens Abbas Lætiensis.

c Idem aiebat, eodem illo tractu locum esse, dictum S. Remy Campaigne. Alij aiunt in diœcesi Remensi ecclesiam esse, vulgo Prioratum nostræ Dominæ de la Perthe, & ad Alciacenses antehac pertinuisse: sed nuper Francicorum Iudicum sententia dicuntur hide antiquissima aliquot seculorum possessione deiecti, obtentis iuris deucluti. MS. Vltraiect, hic habet, in Remmiscentis Campania. Aliud & Catel. in Remicensis Campania. Corsend. Reminsensi. Citat Malbrancus antiquum Breuiarium, in quo Rentiscensi habetur.

d Catel, executus est.

e Idem, pateant.

f MSS. Alciac. & Corsend. Centulum.

g Colitur hic 26 April.

h Supra in Chronico Besuensi Anglia dicta alibi Ognia, Gallice Ognies. in MS. Corsond. Apogla.

i Catel Sicherdis. Malbran. & MS. Corsend. Sicchedis.

k Addit Malbrancus, argenteis fusis.

DE S. SILVINO EPISCOPO CREMONENSI IN ITALIA.

AN. ⅠƆCCLXXIII.

[Commentarius]

Siluinus, Episc. Cremonensis in Italia (S.)

I. B.

[1] Morinorum in Belgio prouinciam seculo Christianæ Æræ octauo nobilitauit habitatione, reliquiis, miraculis S. Siluinus Episcopus, vt ante scriptum. Suppar ei alter fuisse memoratur S. Siluinus, [S. Siluini natalis 17 Febr.] Cremonensis in Gallia Cisalpina Episcopus. Nec vituperationem effugit Wion, dum in Ligno vitæ Maurolycum carpit, quod S. Siluinum corrupte satis Cremonensem Episcopum appellarit. Maurolyci verba sunt: Ipso die S. Siluini Cremonensis Episcopi. Subscribunt alij. Constantius Felicius: Siluini Ep. Cremonensis. Ferrarius in gener. SS. Catal. Cremonæ S. Syluani Ep. Citat in Notis Diptycha Ecclesiæ Cremonensis.

[2] Tradit idem, illius natalem olim ab ea Ecclesia hac die celebrari consueuisse: se caussam intermissionis ignorare. Idem scripserat antea in Catal. SS. Italiæ, [olim celebratus:] hac adiecta clausula, ac veluti correctione: Si tamen illius aliquando, vt ferunt, natalem celebrauit. At Lodouicus Cauitellius in annalibus Cremonensibus, qui anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXVIII post eius decessum editi sunt, ista habet: Siluinus, qui ob eius probam vitam est cōnumeratus inter sanctos Confessores, & eius solennitas celebratur Cremonæ quotannis die XVII mensis Februarij. Idem mox Ferdinandi Vghelli auctoritate firmabitur.

[3] Addubitet merito quispiam, an non hic sit Siluinus, quem XXVI Ianuarij in syllabo Prætermissorum ostendimus ab nonnullis Cenomanorum Episcopum statui. [an non & 26 Ianuarij?] Ita namq; habet Martyrol. Coloniæ excusum anno ⅭⅠƆCCCCXC, & Hermannus Greuen in auctario ad Vsuardum: Cenomannis Siluini Ep. & Conf. Maurolycus: Cenomanis Syluini Præsulis. Felicius: Siluini Episcopi Cenomanorum. Est enimuero Cremona vere Cenomanorum vrbs, ab Cenomanis Gallis in Italiam transgreßis ædificata, vti & Brixia ac Verona. Ferrarius in gener. Catal. SS. ita habet: Cenomanis in Gallia S. Siluini Ep. & Confess. Citat in Notis Maurolycum & Felicium, apud quos illud in Gallia non legerat. Neque vero in vllo Episcoporum Cenomanicæ in Gallia ciuitatis catalogo, apud Democharem, Chenu, Claudium Robertum, Coruæserium, Bondonettum, vllus extat Siluinus: vt tanto confidentius liceat Martyrologia citata de Cenomanis Italiæ interpretari.

[4] Porro acta S. Siluini an olim commendata sint litteris, haud scimus. Paucula hæc tradit de eo Vghellus to. 4 Italiæ sacræ: S. Syluinus ciuis Cremonensis, (de quo Catalogus noster narrat) mortuo Zenone, creatus fuit Episcopus Cremonæ anno ⅠƆCCXXXIII ob eius morum integritatem & vitæ sanctitatem: rexit Ecclesiam Cremonensem annis XXXIX. Huius tanti viri quæ fuerit religio, quæ disciplina, [tempus Sedis:] quæ reliquæ virtutes & in munere pastorali & in tota eius vita, illud facile declarat, quod inter sanctos Confessores relatum illum accepimus: vnde decimoseptimo die mensis Februarij quotannis eius solennitas olim celebrabatur Cremonæ. Eo die ex terrena ad cælestem patriam migrasse credimus anno ⅠƆCCLXXIII. Eadem fere scribit Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, qui Siluanum seu Siluinum appellat. [annus mortis.]

DE S. FVLRADO ABBATE S. DIONYSII IN FRANCIA, PALATII REGII ARCHICAPELLANO

An. Chr. ⅠƆCCLXXXIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Fulradus, Abbas S. Dionysii in Gallia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Fulradi cultus sacer, summi in Palatio Capellani dignitas, Acta apud S. Zachariam Papam, familiaritas cum S. Bonifacio Archiep. Moguntino.

[1] Omnem Palatij Regum Francorum Clerum sub cura & dispositione summi Capellani (quem etiam Apocrisiarium, Franciæ Archipresbyterum, Custodem Palatij appellabant) solitum regi docet S. Adalardus, [Summi Capellani Palatij initio Episcopi,] Caroli Magni propinquus & monasterij Corbeiæ Abbas, apud Hincmarum tomo 2 Operum tit. 14. Huius autem ministerij originem adscribit Constantino Magno Imperatori, & apud Francos Chlodoueo ad Christum conuerso, cuius ac Regum succedentium Palatium tempore competenti visitantes Episcopi, vicissim hanc administrationem disposuerunt. A tempore vero Pippini & Caroli, Regia voluntate atque Episcopali consensu, per Diaconos vel Presbyteros magis quam per Episcopos hoc officium executum extitit. Assumpti vero ad hoc ministerium enumerantur Fulradus Presbyter, Engelramnus & Hildiboldus Episcopi, [dein Fulradus Presbyter,] &c. Horum Capellanorum Palatij dignitatem, potestatem ac ministerium præclaro commentario illustrauit Guilielmus Pevratus, Regum Henrici IV & Ludouici XIII Consiliarius & Eleemosynarius: qui lib. 1 cap. 26 recenset supremos sacri Palatij Presbyteros, qui ob vitæ sanctitatem Cælitibus adscripti publicam in Ecclesia venerationem obtinent: ac relatis XVIII Episcopis, & Wandregisilo Abbate, [post alios 19 Sanctos] de quorum omnium cultu sacro nullus historiæ sacræ peritus vnquam dubitauit, a prima stirpe Merouingica ad Carolinam progreditur, ac Palatij Archipresbyterum vicesimum Sanctis adscriptum profert Fulradum, additq; hunc solum celeberrimi S. Dionysij monasterij Abbatem, [& ipse Sāctus,] esse haberique Sanctum inter Abbates LXIX, qui a temporibus Dagoberti 1 Regis & Aigulfi 1 Antistitis illud monasterium rexerunt. Iacobus Dubletius monachus Dionysianus lib. 1 Antiquitatum huius monasterij cap. 28 ait S. Fulradum in monasterio S. Alexandri a se in Alsatia condito sepultum fuisse, [colitur 17 Febr.] eiusque sacras Reliquias ibidem ab omnibus fidelibus honorari, diemque natalem celebrari XVII Februarij. Quam eius sacram venerationem ante cap. 26 indicarat, vbi tamen errore typographico dies XXVII Februarij est expressus. Franciscus Lahierius noster, egregie de Sanctis, magno Virginum Menologio Gallice edito, meritus, nobis per litteras significauit, S. Fulradum Abbatem coli XVII Februarij in Lotharingia Alsatica, [potissimū in Alsatia:] in Valle leporis, in cœnobiolo quondam ab Abbatia S. Dionysij prope Parisios dependente. De monasteriis ab eo constructis, & præfectura monasterij S. Dionysij infra agemus, vbi, quæ in Palatio Regum & apud Pontifices Romanos primus Presbyter, siue Archicapellanus, vt vocant, ac Legatus peregerit, exposita fuerint.

[2] Ad dictam Archicapellani dignitatem solere assumi viros non solum ob sanctimoniam vitæ laudatos, sed magna etiam generis claritudine illustres ac variis disciplinis præcellentes, ostendit memoratus Peyratus cap. 28 & 30. Exornatum fuisse hisce naturæ & gratiæ dotibus S. Fulradum innuunt præclara eius facinora, ob quæ ipse non Episcopus ad supremum id munus fuit euectus. [an ex ea oriundus?] Ædificasse eum cellam in sua proprietate in pago Alsacense, in loco, qui dicitur Fulradouilare, testatur Carolus Magnus in diplomate a Dubletio pag. 707 edito, vt videatur ex Alsatia aut vicinis regionibus oriundus, & alios inter maiores habuisse Fulrados, a quibus locus Fulrado vilare dictus sit: nisi ab ipsomet mox cognomen traxerit. Inter primos S. Fulradi labores, de quibus non suboritur controuersia, eminet auxilium S. Bonifacio Archiepiscopo, & Sedis Apostolicæ Legato collatum in Episcopis per regnum Franciæ constituendis. Milonem tonsura Clericum, moribus, actu, habitu irreligiosū laicum, episcopia Remorum ac Treuirorum pessumdedisse sub Carolo Martello tradit Hincmarus in Præfatione ad Vitam S. Remigij. At mortuo Carolo datus Remensibus Archiepiscopus S. Abel, cuius Sedem vt firmam stabilemq; redderent SS. Bonifacius & Fulradus, pro sua auctoritate apud Pontificem Romanum egisse, [S. Abeli Archiepiscopo Remēsi apud S. Zachariam Papā petit pallium,] scribit Hadrianus Papa ad Tilpinum Archiepiscopum Remensem S. Abelis successorem: Deinde, inquit, sanctæ memoriæ Bonifacius Archiepiscopus & Legatus sanctæ Romanæ Ecclesiȩ, & præfatus amabilissimus Fulradus, Franciæ Archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariæ & Stephani successoris illius, multum laborauerunt, vt bonæ memoriæ prædecessor noster Zacharias pallium Archiepiscopo Remensi, Abel nomine, per deprecationem suprascripti Bonifacij transmitteret. Scripta est hæc epistola anno ⅠƆCCLXXIII, cum adhuc viueret S. Fulradus, ac pro Tilpino bonum testimonium Hadriano Papæ præbuisset. At Zacharias Papa misit cum epistola ad S. Bonifacium tria pallia, conferenda S. Abeli Remensi, Grimoni Rotomagensi, [datum anno 744.] & Artberto Senonensi. Data est epistola X Kalēdas Iulias, Indictione XII, anno Chr. ⅠƆCCXLIV. Colitur S. Abel V Augusti,

[3] Annis dein quinque elapsis nobilißima legatio a Pippino instituta est ad Zachariam Papam, qua illi regnum Francorum impetratum. Agunt de ea legatione Annales quam plurimi ab auctoribus coæuis aut valde antiquis conscripti. [eū S. Burchardo Episc. Herbipolensi missus Romam, an. 749] Quales sunt Annales Francorum auctiores ab anno ⅠƆCCVIII ad annum ⅠƆCCCVIII, quo auctor se vixisse testatur, editi ex MS. Tiliano a Chesneo tomo 2 a pag. 11, in quibus ad annum ⅠƆCCXLIX hæc leguntur: Zacharias Papa per Fulradum mandauit, vt Pippinus ad Regem leuaretur. In aliis Annalibus socius Legationis dicitur fuisse S. Burchardus Episcopus Herbipolensis: ita Annales rerum Francicarum, ex MS. Bauarico ab Henrico Canisio tomo 3 Antiquæ lectionis vulgati, ab anno ⅠƆCCXLI ad ⅠƆCCXCIII, qui ex MS. Loiseliano continuantur apud Chesneum a pag. 24 ad annum ⅠƆCCCXIV. Item Annales Regum Francorum a quodam eius ætatis astronomo & Ludouici Regis domestico conscripti, atque a Reubero vulgati. Tum Annales Bertiniani, in quibus hæc leguntur: Anno ⅠƆCCXLIX, Burgardus Wirzeburgensis Episcopus & Folradus Capellanus missi fuerunt ad Zachariam Papam, interrogando de Regibus in Francia, qui illis temporibus non habentes Regalem potestatem, si bene fuissent an non. Et Zacharias Papa mandauit Pippino, vt melius esset illum Regem vocari, qui potestatem haberet, [regnum Francorū Pippino, impetrat,] quam illum qui sine Regali potestate manebat. Vt non conturbaretur ordo, per auctoritatem Apostolicam iussit Pippinum Regem fieri. Addit Regino: & sanctæ vnctionis oleo inungi. Que in Annalibus Eginhardi ita habentur: Burchardus Wirtziburgensis Episcopus & Folradus Presbyter Capellanus, missi sunt Romam ad Zachariam Papam, vt consulerent Pontificem de caussa Regum, qui illo tempore fuerunt in Francia, qui nomen tantum Regis, sed nullam potestatem Regiam habuerunt. Per quos prædictus Pontifex mandauit, melius esse illum Regem, apud quem summa potestatis consisteret: [dein inuncto an. 750:] dataque auctoritate sua iussit Pippinum Regem constitui. Est ergo Pippinus anno ⅠƆCCL a S. Bonifacio vnctus, & in Regem a Francis eleuatus, & Childericus anno ⅠƆCCLI in monachum attonsus, & in monasterium Sithiuense S. Bertini ablegatus, vt alibi a nobis accurate probatum est. Colitur S. Burchardus Episcopus XIV Octobris.

[4] S. Bonifacius breui se moriturum præsagiens, per S. Fulradum discipulos suos Pippino Regi commendat, [a S. Bonifacio per litteras rogatur] ac præcipue Lullum, quem sibi successorem designat. Est hæc Epistola XCII inter alias a Serrario editas, & a Sirmondo tomo 2 Conciliorum Galliæ pag. 8 recusa cum hac inscriptione: Bonifacius seruus seruorum Dei, gratia Christi Episcopus, carissimo Cōsacerdoti Fulrado Presbytero perennem in Christo caritatis salutem. Estq; hæc epistola: Fraternæ dilectioni tuæ ob spiritualem amicitiam, quam sæpe in necessitatibus meis pro Dei intuitu fecisti, dignas gratias persoluere non possum: sed Deum omnipotentem deprecor, vt tibi in alto cælorum culmine mercedis præmia in gaudio Angelorum æternaliter retribuat. Nunc autem in Christi nomine deprecor, vt quod bono initio cœpisti, cum bono fine perficias, id est, [vt Regi Pippino, agat gratias,] vt meo verbo gloriosum & amabilem Regem nostrum Pippinum salutaueris, & illi magnas gratias referas de omnibus pietatis operibus, quæ mecum fecit, & vt illi referas, quod mihi & amicis meis similiter videtur, vt vitam istam temporalem & cursum dierum meorum per istas infirmitates cito debeā finire. Propterea deprecor Celsitudinem Regis nostri pro nomine Christi filij Dei, vt mihi nunc viuenti indicare & mandare dignetur circa discipulos meos, qualem mercedem postea de illis facere voluerit. Sunt enim pene omnes peregrini, [discipulos eius commendet,] quidam Presbyteri per multa loca ad ministerium Ecclesiæ & populorum constituti: quidam sunt monachi per cellulas nostras, & infantes ad legendum litteras ordinati sunt: & aliqui seniores qui longo tempore mecum viuentes laborauerunt, & me adiuuabant. De his omnibus sollicitus sum, vt post obitum meum non dispergantur: sed vt habeant mercedis vestræ consilium & patrocinium Celsitudinis vestræ, & non sint dispersi sicut oues non habentes pastorem, & populi prope marcam Paganorum non perdant legem Christi. [S. Lullum Sedis Moguntinæ successorē procuret,] Prȩterea almitatis vestræ clementiam diligenter in Dei nomine deprecor, vt filiolum meum Lullum & Coëpiscopum, si Deus voluerit, & sic clementiæ vestræ placeat, in hoc ministerium populorum & Ecclesiarum componere & constituere faciatis. Prædicatorem & Doctorem Presbyterorum & populorum. Et spero, si Deus voluerit, quod in illo habeant Presbyteri magistrum, & monachi regularem doctorem, & populi Christiani fidelem prædicatorem & pastorem. Propterea hoc maxime fieri peto, quia Presbyteri mei prope marcam Paganorum pauperculam vitam habent: panem ad manducandum acquirere possunt; sed vestimenta ibi inuenire non possunt, [aliis necessaria ad vitæ sustētationem impetret,] nisi aliunde consilium & adiutorem habeant, vt sustinere & indurare in illis locis ad ministerium populi possint, eodem modo sicut ego illos adiuui. Et si pietas Christi hoc vobis inspirauerit, & hoc quod peto consentire & facere volueritis, per hos Missos meos præsentes, aut per litteras pietatis vestræ hoc mihi mandare & indicare dignemini, vt eo lætior in mercede vestra viuam aut moriar.

[5] Hactenus S. Bonifacius, ex cuius epistola liquet, S. Fulradum ob virtutem & maximi ab S. Bonifacio fuisse æstimatum, & supremum eadem de caußa locum, quod hic non ignorabat, apud Pippinum Regem obtinuisse. Quæ autem hac epistola sibi impetrari petiit, [ea præstitit S. Fulradus.] omnia consecutus esse videtur. Nam antequam in Frisiam iter suum vltimum arripuit S. Bonifacius, S. Lullum successorem consecrauit. Quæ ita Othlonus libro 2 Vitæ eius cap. 23 exponit: Sed priusquam tanti discriminis iter arriperet, sciens non conuenire, vt pro alienis ouibus saluandis laborans, proprias sibique commissas oues perire permitteret, S. Lullum… cum consensu venerandi Regis Pippini, nec non Episcoporū & Abbatum atque Canonicorum omniumque Procerum ad suam diœcesin pertinentium, pro se Episcopum elegit & ordinauit. Nam ab Apostolico Præsule iam ante eumdem pro se ordinandum impetrauit. Disceßit dein S. Bonifacius in Frisiam, ibiq; Martyr Christi factus est anno ⅠƆCCLIV die V Iunij, quo colitur. At S. Lulli venerationi sacer est XVI Octobris.

[6] Inter viros eruditos celebris hæc mouetur quæstio, num S. Eucherius Episcopus a Carolo Martello Sede sua Aurelianensi pulsus, post eius obitum raptus in extasim, ipsum viderit apud inferos torqueri, [An monitus a S. Eucherio] atque ab Angelo monitus sit, iam nunc animam eius & corpus æternis pœnis esse deputata. Dein Eucherius in se reuersus, vt ipsa historia refert, S. Bonifacium & Fulradum Abbatem monasterij S. Dionysij, & summum Capellanum Regis Pippini ad se vocarit, eisque talia dicens in signum dederit, vt ad sepulchrum illius irent, & si corpus eius ibidem non reperissent, ea quæ dicebat vera esse concrederent. [sepulchrū Caroli Martelli lustrarit, repereritq; vacuum?] Ipsi autem pergentes ad prædictum monasterium, vbi corpus ipsius Carli humatum fuerat, sepulchrumque ipsius aperientes, visus est subito exisse draco, & totum illud sepulchrum interius inuentum est denigratum ac si fuisset exustum. Colitur S. Eucherius XX Februarij, cuius Vitæ a Surio editæ hæc eadem historia inserta est. Verum melius abesse a tribus codicibus MSS. optimæ fidei tum ostendam, neque reperiri apud vllum scriptorem, qui integro seculo post obitum & Caroli Martelli & S. Eucherij floruerit, ac videri postea temere assumptam tempore Hincmari Archiepiscopi Remensis. Quæ hic nolumus repetere. S. Fulradum non fuisse factum Abbatem monasterij S. Dionysij, nisi sedecim aut etiam pluribus post obitum Caroli Martelli annis infra § IV ostendemus. De regno Pippino anno ⅠƆCCL collato iam egimus, vt neque huius Regis fuerit summus Capellanus, neque Abbas S. Dionysij appellandus, quo tempore eam historiam contigisse alij crediderunt.

§ II S. Fulradi Legatio ad Stephanum III Papam, procurata vrbium in Exarchatu restitutio, acta sub Carolomanno & Carolo Magno. Obitus.

[7] Anno ⅠƆCCLII Zacharias Papa XV Martij vita functus est, inter Sanctos ab obitu relatus. Succeßit Stephanus II, & hoc post quatriduum mortuo Stephanus III, qui ab Langobardorum Rege Aistulpho grauiter vexatus, ad eum a legatis Pippini Regis deductus, indeq; sub finem anni ⅠƆCCLIII in Gallias profectus est: cui in occursum missum esse S. Fulradum testatur in illius Vita Anastasius Bibliothecarius his verbis: [S. Fulradus missus obuiam Stephano Papæ,] Quinta decima die mense Nouembri prædictæ septimæ Indictionis a ciuitate Papia mouens, suum in Franciam profectus est iter… Et cœptum gradiens iter ad venerabile monasterium sancti Christi Martyris Mauricij peruenit: in quo & constitutum erat pariter secum Francorum Regem conueniri… In quo & aliquantis demorantes diebus coniunxerunt in prædicto venerabili monasterio Fulradus Abbas & Rothardus Dux directi a sæpefato Pippino excellentissimo Francorum Rege, petentes eumdem sanctissimum Pontificem ad suum progredi Regem. [eum deducit ad Pippinum Regem,] Quem & cum magno honore cum omnibus, qui cum eo erant, ad eum deduxerunt. Audiens vero isdem Rex eiusdem beatissimi Pontificis aduentum, nimis festinanter in eius aduenit occursum, vna cum coniuge, filiis etiam & Primatibus: pro quo & afferens centum millia, filium suum, nomine Carolum, in occursum ipsius Coangelici Papæ direxit cum aliquibus ex suis Optimatibus: ipseque in palatio suo, in loco qui vocatur Ponticone, ad fere trium millium spatium descendens de equo suo cum magna humilitate terræ prostratus, vna cum sua coniuge, filiis & Optimatibus eumdem sanctissimum Papam suscepit. Cui & vice stratoris vsque in aliquantum locum iuxta eius sellarem properauit. Tūc prædictus almificus vir cum omnibus suis extensa voce gloriam & incessabiles laudes omnipotenti Deo referens, cum hymnis & canticis spiritalibus vsque ad præfatum Palatium pariter & cum Rege omnes profecti sunt sexta Ianuarij mensis die, [6 Ianuar. an. 754] in Apparitionis Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi sacratissima solennitate, ibique intus oratorium pariter consedentes, mox idem beatissimus Papa prædictum Christianissimum Regem lacrymabiliter deprecatus est, vt per pacis fœdera caussam B. Petri & Reipublicæ Romanorum disponeret. Qui de præsenti iureiurando eidem beatissimo Papæ satisfecit, omnibus mandatis eius & admonitionibus sese totis nisibus obedire, & vt illi placitum fuerit, Exarchatum Rauennæ & Reipublicæ iura seu loca reddere modis omnibus. Sed quia tempus imminebat hiemale, eumdem sanctissimum Papam cum suis omnibus Parisios apud venerabile monasterium B. Dionysij ad habitandum pergere curauit. Quo peracto, & eo in eodem venerabili monasterio cum iam fato Christianissimo Pippino coniungente, Domino annuente, post aliquantos dies isdem Christianissimus Pippinus Rex ab eodem sanctissimo Papa, Christi gratia, [quem is in Regē vngit cū filiis] cum duobus filiis suis Carolo & Carolomanno Reges vncti sunt Francorum. [28 Iulij:] Eam consecrationem Regum contigisse V Kalend. Augusti scribit ad hunc annum ⅠƆCCLIV ex monumentis veteribus Areopagiticis Baronius num. 5. Incidit is dies in Dominicam cyclo solis VIII, littera Dominicali F.

[8] Mißi a Pippino ad Aistulphum varij Legati, sed irrito successu. Tunc, vt inquit Eginhardus in Annalibus ad an. ⅠƆCCLV, Pippinus Rex Italiam manu valida ingressus, Haistolfum Regem Langobardorum in ciuitate Papia obsedit, & pro restituendis, quæ Romanæ Ecclesiæ ablata fuerant, obsides recepit. Quibus datis, promissisque iureiurando firmatis, ipse quidem in regnum suum regressus est, & Stephanum Papam cum Fulrado Presbytero Capellano & non minima Francorum manu Romam remisit. In Annalibus Bertinianis, [reducit Papam Romam:] Loiselianis aliisq; dicitur Stephanus Papa reductus ad sanctam Sedem per Missos Domni Regis Pippini, Fulradum & reliquos, qui cum eo erant.

[9] Cunctante dein Aistulfo ciuitates restituere, nouisq; infestationibus Ecclesiam vastante, Stephanus Papa litteris cum S. Fulrado ad Pippinum Regem mißis, eumdem obtestatur, vt opem ferat, & donationem S. Petro promissam reipsa studeat implere. Extat ea epistola apud Baronium ad an. 755 num. 2 & seqq. & Sirmondum tomo 2 Concilior. pag. 19 aliosq;. In illa hæc inter cetera leguntur: A die illo, [cuius cum litteris remittitur ad Pippinū Regem:] quo a melliflua bonitate vestra separati sumus, tantum nos affligere & tribulare visus est, quantum non potest os hominis enarrare. In magna namque despectione sanctam Dei Ecclesiam & nostram humilitatem & vestros Missos habere visus est, quia etiam & ad propriam nostram animam auferendam mala eius imperatio & submissio facta est. Quid multa dicimus? Tantum nos tribulauit, quia etiam, si dici potest, & ipsi lapides pro nobis flerent. Tamen omnia vester Consiliarius Fulradus Presbyter & Abbas, vna cum suis sociis, si Deum præ oculis habent, vobis enarrare possunt.

[10] Aistulfus interea collecto ex omnibus gentibus sibi subditis præualido exercitu, [Aistulfo Rege Lan gobardorū rebellante an. 755, post obsessam Papiam,] Romam obsedit: quando Stephanus Papa lacrymabiles litteras ad Pippinum Regem & Optimates Franciæ scripsit, alias suo nomine, alias sub B. Petri persona, quibus opem votis omnibus implorauit. Propter hoc, inquit Eginhardus ad annum ⅠƆCCLVI, Pippinus Rex iterum cum exercitu Italiam intrauit, & Haistolfum in Papia ciuitate se includentem obsedit, & obsidione ad impletionē promissorum suorum compulit: redditamque sibi Rauennam & Pentapolim, & omnem Exarchatum ad Rauennam pertinentem, ad S. Petrum tradidit: atque iis peractis in Galliam reuersus est. Hæc ibi. Factam illarum ditionū restitutionem ita enarrat Anastasius in Vita Stephani Papæ: Ad recipiendas vero istas ciuitates misit ipse Christianissimus Francorum Rex suum Consiliarium, id est, [præficitur restitutioni Exarchatus:] Fulradum venerabilem Abbatem & Presbyterum. Et continuo ipse Rex feliciter cum suis exercitibus Franciam repedauit. Prænominatus autem Fulradus venerabilis Abba & Presbyter Rauennatium partes cum missis iam fati Aistulfi Regis cōiungens, & per singulas ingrediens ciuitates, tam Pentapoleos quam & Æmiliæ, easque recipiens, & obsides per vnamquamque auferens, [claues vrbiu defert Romam:] atque Primates secum vna cum clauibus portarum ciuitatum deferens, Romam coniunxit. Et ipsas claues tam Rauennatium vrbis, quamque diuersarum ciuitatum ipsius Rauennatium Exarchatus, vna cum suprascripta donatione de eis a suo Rege emissa, in confessione B. Petri ponens, eidem beato Apostolo & eius Vicario sanctissimo Papæ, atque omnibus eius successoribus Pontificibus perenniter possidendas atque disponendas tradidit. Id est, Rauennam, Ariminum, Pisaurum, * Concan, Fanum, Cesenas, Senogallias, Esium, Forum-Pompilij, Forum-Liuij cum castro Sussubio, [recipit Rauennā & alias ciuitates] Montem-Felitri, Acerragiū, Montem-Lucati, Serram, Castellum S. Marini, Bobium, Vrbinum, Callium, Luceolos, Eugubium, seu Comiaclum, nec non & ciuitatem Narniensem, quæ a Duce Spoletano partibus Romanorum per euoluta annorum spatia fuerat inuasa. Leo Ostiensis lib. 1 Hist. Casin. cap. 7, Idem Rex, ait de Pippino, vna cum Romano Pontifice in Italiam veniens, [viginti:] Rauennam & alias viginti ciuitates, eidem Aistulfo memorato sublatas, Apostolicȩ Sedi subiecit, cuius rei gratia Romanus Patricius constitutus est. Hieronymus Rubeus lib. 4. Historiarum Rauennatum dictum Exarchatum explicat, diuiditq; in Pentapolim & Æmiliam, & singulis suas aßignat ciuitates: hunc Lector consulat.

[11] Interea Aistulfus cum meditaretur, quomodo sua promissa non tam impleret, quam dolose quæ impleta fuerant commutaret; [Aistulfo mortuo an. 756] in venatione de equo suo casu prolapsus est, atque ex hoc ægritudine contracta, intra paucos dies viuendi finem facit. Cui Desiderius, qui Comes stabuli eius erat, successit in regnum. Hæc Eginhardus ad dictum annum ⅠƆCCLVI. Sed quam vtilem tum Sedi Apostolicæ impenderit S. Fulradus operam, ita exponit Anastasius: Dum ergo hæc agerentur, supra a nobis relata, ipse infelix Aistulfus quodam loco in venationem pergens, diuino ictu percussus interiit. Tunc Desiderius quidam Dux Langobardorum, qui ab eodem nequissimo Aistulfo Tusciæ in partes erat directus, audiens præfatum obiisse Aistulfum, illico aggregans ipsius Tusciæ vniuersam exercitus multitudinem, [pro successione concertātibus Ratchiso & Desiderio.] regni Langobardorum arripere nisus est fastigium. Cuius personam despectui habens Ratchis dudum Rex, & postmodum monachus, germanus præfati Aistulfi, sed & alij plures Langobardorum Optimates, cum eo eumdem Desiderium spernentes, plurimam trans Alpium vel ceteram Langobardorum exercituum multitudinem aggregantes, ad dimicandum contra eū profecti sunt. Ad hæc præfatus Desiderius obnixe præfatum beatissimum Pontificem deprecatus est sibi auxilium ferre, quatenus ipsam Regalem valeret assumere dignitatem: spondens iureiurando omnem præfati beatissimi Pontificis adimplere voluntatem. Insuper & Reipublicæ se redditurum professus est ciuitates, quæ remanserant, imo & copiosa daturum munera. Tunc isdem præcipuus Pater & bonus Pastor, [a Stephano Papa in consilium adhibitus S. Fulradus, mittitur ad Desiderium,] inito consilio cum sæpe fato Fulrado venerabili Presbytero & Abbate, atque Consiliario Christianissimi Pippini Francorum Regis, misit suum germanum, Paulum scilicet Diaconem, atque Christophorum Consiliarium vna cum præfato Fulrado in partes Tusciæ ad prædictum Desiderium. Cum quo loquentes, confestim per scriptam paginam terribili iuramento isdem Desiderius cunctam professus est superius annexam sponsionem adimplere. Post hæc vero peracta, statim suum Missum, id est, Stephanum venerabilem Presbyterum & Apostolicas exhortatorias litteras præfato Ratchiso vel cunctæ genti Langobardotum direxit. Properans & prædictus Fulradus venerabilis cum aliquantis Frācis in auxilium ipsius Desiderij: [suppetia militare adducit:] sed & plures exercitus Romanorum, si necessitas exigeret, in eius disposuit occurri adiutorium. Et suffragantibus prædicti sanctissimi Pontificis Deo acceptis precibus, ita omnipotens Dominus disposuit, vt sine vlla animarum periclitatione antefatus Desiderius, per iamdicti Coangelici Papæ concursum, eamdem quam ambiebat adsumeret Regalem dignitatem.

[12] Stephanus Papa mißis ad Pippinum Regem Legatis, adiunctisq; litteris eidem gratias agit ob Vrbem liberatam & recuperatas aliquot Exarchatus ciuitates, oratq; vt reliquas nondum redditas restitui iubeat. Quoniam, inquit, & filius noster Deo amabilis Fulradus, fidelis vester, [testis adhibetur a Stephano Papa apud Pippinum Regem:] omnia conspiciens satisfactus est, quod nequaquam ipse populus viuere possit extra eorum fines & territoria atque possessiones absque ciuitatibus illis, quæ semper cum eis sub vnius dominij ditione erant connexæ. Exposita dein morte Aistu'fi Regis, addit: Nunc autem Dei prouidentia per manus sui Principis Apostolorum B. Petri, simul & per tuum fortissimum brachium, [iusiurandum excipit Desiderij Regis:] præcurrente industria Deo amabilis viri Fulradi, tui fidelis, nostri dilecti filij, ordinatus est Rex super gentem Langobardorum Desiderius, vir mitissimus, & in præsentia ipsius Fulradi sub iureiurando pollicitus est restituendum B. Petro ciuitates reliquas, Fauentiam, Imolam, & Ferrariam cum earum finibus, simul etiam & Saltora & omnia territoria, nec non & Auximum, Anconam & Numanam ciuitates cum earum territoriis. Et postmodum per Garinonem Ducem & Grimoaldum nobis reddendum promisit ciuitatem Bononiam cum finibus eius, & in pacis quiete cum eadem Dei Ecclesia & nostro populo semper mansurum professus est, atque fidelem erga a Deo protectum regnum vestrum esse testatus est. Commendat dein Stephanus, vt regali auctoritate iubeat Pippinus secundū fidem a Desiderio datam omnia restitui, ac postea hæc petit: Qualiter autem cum Silentiario locuti fueritis, vel quomodo eum tua bonitas absoluerit, vna cum exemplari litterarum, quas ei dederitis, nos certiores reddite, vt sciamus qualiter in communi concordia agamus, sicut inter nos & Fulradum Deo amabilem constitit. [laudatur ob fidelitatem,] Ipse vero dilectus filius noster Fulradus in omnibus caussis iuxta tuam præceptionem peregit, & maximas gratias illi egimus pro suo certamine. Qui videlicet ad vos reuertens, omnia, qualiter acta sunt, bonitati, vestræ intimabit.

[13] Hæc Stephanus Papa, qui, teste Anastasio, abstulit de ipsis ciuitatibus, quas Desiderius Rex reddere pomiserat, Fauentiam cum castro Tiberiano, seu Gabellum, & vniuersum Ducatum Ferrariæ in integro. Verum eo VI Kalendas Maij anni ⅠƆCCLVII vita functo, Desiderius Rex reliquas ciuitates Ecclesiæ Romanæ non restituit: quapropter Paulus I successor creatus, mißa ad Pippinum Regem epistola orat, vt Desiderius ciuitates illas, id est, Imolam, Bononiam, Auximum & Anconam restituere deberet, quas, inquit, nobis præsentialiter simul per vestros Missos, id est, [etiam a Paulo Papā:] Fulradum Deo amabilem Abbatem atque Rodbertum, excellentissimæ Christianitati tuæ, & per te etiam B. Petro Apostolorum Principi pollicitus est redditurum. Ita Anastasius. Mortuus est Pippinus Rex anno ⅠƆCCLXVIII die VIII Kalendas Octobres, cui filij Reges successerūt, a Sacerdotibus VII Idus Octobres consecrati; Carolus apud Nouionium vrbem, Carolomannus apud Sueßionas: huic in diuisione a Pippino in vltimo morbo facta obtigisse regnum Burgundiæ & Prouinciæ Alesaus & Alamanniam legitur in Collectione Historica MS. codicis Reginæ Sueciæ, editaque tomo 2 Antiquæ Lectionis Henr. Canisij pag. 728, vbi loco Alesaus, vel Alesans, legi debere videtur Alsatia: in qua & Alamannia S. Fulradus sua monasteria, [ost sūmus Capellanus Palatij Carolomanni:] vt mox dicetur, extruxit. Fuit is palatij Carolomanni Capellanus ab obitu Pippini. De eo hæc leguntur in Annalibus Eginhardi ad annum ⅠƆCCLXXI, quo Carolomannus defunctus est: Peracto generali conuentu super fluuium Scaldam in villa Valentiana Rex Karolus ad hyemandum proficiscitur. Cumque ibi aliquādiu moraretur, Karolomannus frater eius pridie Nonas Decemb. decessit in villa Salmanciaco. Et Rex ad capiendum ex integro regnum, animum intendens, Carbonacum villam venit. Ibi Wilharium Episcopum Sedunensem, & Fulradum Presbyterum & alios plures Sacerdotes, Comites etiam atque Primates fratris sui, inter quos vel præcipui fuere Warinus & Adelhartus ad se venientes suscepit. In Annalibus Metensibus hæc vltima ita narrantur: [ab eius obitu venit ad Carolū Magnum:] Venit Karolus ad villam Corbiniacum, & ibi venerunt ad eum Folcarius & Fulradus Capellani cum aliis Episcopis & Sacerdotibus, Wirinus & Adelardus Comites cum aliis Primatibus, qui fuerant Karlomanni, & vnxerunt Domnum Karolum super se Regem, & obtinuit feliciter monarchiam regni Francorum. Similia in aliis antiquis Annalibus & Vita Karoli Magni per Egolismensem monachum aliaque auctoris incerti leguntur.

[14] A præfato Carolomanno traditur nominatus Archiepiscopus Remensis Tilpinus (quem aliqui Turpinum vocant) ante monachus S. Dionysij, qui promouente Carolo Magno ordinatus est anno ⅠƆCCLXXIII, [pro Tilpino Archiepiscopo Remensi agit apud Adrianum Papam:] cui Adrianus Papa pallium transmisit, cum epistola, in cuius exordio meminit S. Fulradi. Quia ad petitionem, inquit, spiritalis filij nostri & gloriosi Regis Francorum Karoli, præbente tibi bonum testimonium de sanctitate & doctrina Fulrado amabilissimo Abbate, Franciæ Archipresbytero, pallium secundum consuetudinem tibi transmisisse nos cum priuilegio, vt Metropolis Ecclesia Remensis in suo statu maneret, bene memoramus. Legitur integra epistola apud Flodoardum lib. 2 cap. 17. Peyratus etsi per Archipresbyterum Franciæ intelligi summum Palatij Capellanum sæpius indicat, [an etiam Capellanus Caroli Magni?] tamen lib. 1 cap. 44 conatur demonstrare S. Fulradum non fuisse ea dignitate vnquam functum in Palatio Caroli Magni, & verba S. Adalardi apud Hincmarum loco supra indicato esse vitio amanuensium deprauata, dum dicitur obiuisse hoc ministerium tempore Pippini & Caroli, legitque tempore Pippini & Carolomanni.

[15] Inter codices Reginæ Sueciæ post Quinti Iuliani Hilarionis libellum de Duratione temporis, aliamque Collectionem historicam, cuius supra meminimus, extat Fredegarij historia epitomata, ac Chronicon, sed in medio mutium, ac dein continuatum ad annum ⅠƆCCCVI. In eo hæc ad annum ⅠƆCCLXXXIV leguntur: [moritur an. 784.] Helmericus Abba, & Fulradus Abba, & Albricus Episcopus obierunt. Quæ eadem excusa sunt apud Chesneum tomo 2 pag. 22, & in Chronico Moißiacensi ita referuntur: Olimriccus Abbas, sed & Fulradus Abbas, & Albricus Episcopus obierunt. Videtur hic Albricus esse Episcopus Cameracensis, cuius meminit Baldricus in Chronico Cameracensi cap. 36.

[Annotatum]

* al. atque Fanum.

§ III Monasteria Lebraha, S. Hippolyti aliaque a S. Fulrado constructa Corpora SS. Viti, Alexandri, Hippolyti & Cucuphatis ab eo translata.

[16] Hactenus quæ a S. Fulrado in aula Regum & pro Ecclesia Dei apud Pontifices Romanos præclare acta sunt indicauimus, nunc ad domestica eius exercitia stylum flectimus, & quia apud supra citatos auctores subinde Abbas appellatur monasteria, quibus præfuit, inquirimus, ac quæ regimini illius tempora aßignanda. Extat illustre testimonium XXI Episcoporum, an. ⅠƆCCCLIII Indictione I, mense Augusto in Synodo apud Vermeriam congregatorum, in epistola, quam hi scripserūt Chuonrado inclyto & nobilissimo viro, quem alij statuunt Comitem Parisiensem & fratrem Reginæ Iudith, auunculum Caroli Calui, in cuius Capitulis sequentia traduntur: Cum, inquiunt, inter cetera Ecclesiastica negotia de ordinabili dispositione monasterij S. Dionysij disponeremus, venerunt monachi ipsius sacri cœnobij in præsentia venerandæ Synodi, deferentes auctoritates, videlicet testamentum, quod sanctæ recordationis Abba Fulradus, de monasterio Lebbraha, [S. Fulradus confert S. Dionysio monasteria Lebraham & S. Hippolyti,] vbi S. Alexander Martyr quiescit humatus, & de cella, quȩ ad S. Hippolytum nominatur, seu de aliis rebus, quas per idem testamentum isdem venerabilis Abbas S. Dionysio contulerat, nec non & priuilegium, quod exinde sancta Sedes Apostolica per beatum Stephanum Papam eidem monasterio super præfato testamento fecerat: dicentes quod venerabilis Abbas illorum Domnus Ludowicus ex præcepto gloriosi Regis Domni nostri Karoli eos consuluisset, ac consensum eorum quæsisset, quatenus præscriptum monasterium vobis in precariam acceptis rebus vestra traditione ad eamdem casam Dei delegandis concessisset, quod consentire sine consultu sui Episcopi atque Archiepiscopi, imo sacræ Synodi non auderent. Quam caussam subtiliter inuestigantes & ad liquidum cognoscentes, diffiniuimus iuxta sacram & diuinam auctoritatem atque secundum testamentum præfati piæ recordationis Fulradi, nec non & secundum decretum Apostolicæ Sedis, nullo vnquam tempore iam dictum monasterium S. Alexandri cum rebus sibi pertinentibus a maiore monasterio S. Dionysij quocumque ingenio diuellendum, nec beneficiario neque precario iure distrahendum. Hæc ibi. Necdum priuilegium vidimus Stephani Papæ, quem suspicamur esse decessorem Hadriani, qui sedit ab anno ⅠƆCCLXVIII ad annum ⅠƆCCLXXII, quod infra dicatur monasterium Lebraha munificentia Caroli Imperatoris a S. Fulrado extructum seu dotatum.

[17] Ioannes Ruerus par. 3 Antiquitatum Vosagensium lib. 1 cap. 1 statuit S. Fulradum fundatorem S. Alexandri in Valle leporum, & S. Hippolyti in Alsatia, S. Priuati in ditione Salonensi, S. Varani in Alamannia, [a se in Alsatia constructa,] & aliarum plurimarum Ecclesiarum. Quæ hic Ecclesia dicitur in Valle leporum, supra dicitur monasterium Lebbraha, vbi S. Alexander Martyr quiescit, in diplomate Caroli Magni apud Dubletium pag. 714, dicitur Ecclesia Lebraha, in pago Alsacensi sita, vbi S. Alexander Martyr corpore quiescit. aliis Leberacum, Germanis Leberaw inter Selestadium & oppidum Markircham, ad amnem Leberam, qui infra Selestadium in Illam fluuium labitur. Est autem Leberacum oppidulum seu vicus grandior, sed vltimis bellis misere vastatus, cœnobium euersum, ecclesiæ pars aliqua restat. Altera ecclesia S. Hippolyti, vulgo S. Bilt, inter idem Selestadium a quo haud procul distat, & oppidum Rapolsweierum, pertinetq; etiamnum ad Ducem Lotharingiæ; diciturq; in alio diplomate Caroli Magni pag. 707 Foleradus, seu Fulradus, in sua proprietate in pago Alsacense, in loco, qui dicitur Fulradouilare, infra fines Audoldouilare, cellam ædificasse, vel a nouo suo opere construxisse, & in antea auxiliante Domino & bonorum hominum ædificare voluisse, vbi beatissimus & Martyr Hippolytus corpore requiescit humatus. De vtroque loco agit Merianus in Topographia Alsatiæ pag. 31 & 51. Ast ecclesiam S. Priuati esse Salonæ in diœcesi Metensi monuit nos Franciscus Lahierius noster: [& ecclesiā S. Priuati in diœcesi Metensi, & S. Vorani in Alamannia:] eius mentio est in diplomate Caroli Magni pag. 713, vti ecclesiæ S. Varani pag. 715, diciturq; Fulradus in sua proprietate infra Haircbertingas super fluuium Brailia in Ducatu Alamannorum in Comitatu Hurma nouo opere construxisse, vbi S. Varanus corpore quiescit.

[18] Habemus Acta Translationis S. Viti Martyris ex antiquis MSS. monasterij Gladbacensis in agro Iuliacensi & cœnobij Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, in quibus de reliquiis SS. Alexandri & Hippolyti mentio fit. Eam partem quæ ad S. Fulradum spectat, hic damus. Eo ergo tempore, inquit auctor coæuus, quo gloriosus Rex Pippinus Francorum regebat imperium, fuit vir venerabilis, Fulradus nomine, qui monasterium beatissimi Martyris Dionysij ad regendum sanctorum cœtum monachorum susceperat. Hic cum magno desiderio æstuans, qualiter beatissimis Martyribus honorem debitum impenderet, [data a Pippino Rege facultate.] non est contentus eorum sola corpora amplecti, quibus sedulum exhibebat officium, sed præfatum Principem adiit, petiitque vt eum Romam ire permitteret, atque inde corpora Sāctorum ad præfatum monasterium aliqua, sicut cupidus erat, transferre potuisset. Quod Princeps piissimus libenter accipiens, non solum licentiam dedit, sed & gratias pro tali desiderio retulit. At vero venerabilis Abbas strenuos ac decoros sibi adiutores & socios ad hoc opus peragendum quærebat. Erat interea vir laicus, [assumpto consanguineo quodā socio,] sed decorus, eiusdem Abbatis consanguineus, qui multam habens hæreditatem ac familiam, filium non habebat. Vnde cogitare cœpit, qualiter hæreditatem suam Domino consecraret. Audiens vero iam dicti Abbatis desiderium, petiit ab eo, vt secum ire permitteret, [Romam profectus,] qui votis eius congaudens secum ire præcepit. Cui cum præfatus vir omne desiderium suum patefecisset, diuina comitante gratia tale repererunt consilium, [impetrat illi corpus S, Viti:] vt corpusculum beatissimi pueri ac sacratissimi Martyris Viti a loco quo positum tolleret, & in prædio suo diligentissime poneret, ecclesiam quoque eius nomini fabricaret, quæ donante sibi Domino omnia compleuit. Quo in loco, Diuina largiente clementia, per B. Viti Martyris merita multæ hactenus ostenduntur virtutes & signa. Præfatus vero Abbas transtulit corpora beatorum Martyrum Alexandri & Hippolyti. [sibi corpora SS. Alexādri & Hippolyti:] Posthæc vero cum viri deuotissimi, qui tum in præfato monasterio degebant, B. Viti reliquias apud præfatum virum esse didicissent, & qualiter pro Christi nomine sanguinem fudisset, in eius passione prælegissent, totis viribus hoc agere decreuerunt, vt cum reliquorum Martyrum reliquiis in basilica S. Dionysij poneretur. Sed ille, qui eas transtulerat, omnem hæreditatem suam seque cum ipsis reliquiis S. Dionysio tradi permittens, tandem obtinuit, vt in loco quo erant positȩ, eas permanere permitterent. Hic locus postea dicitur in diœcesi Parisiaca situs & S. Dionysio donatus. Mansit autē in eodem loco corpus beatissimi Martyris vsque ad annum XXIII piissimi Imperatoris Ludouici & ad ⅠƆCCCXXXVI Incarnationis Dominicæ, quando in Saxoniam ad Corbeiam nouam translatum est. vt dein ibidem narratur.

[19] Hactenus illa MSS. quæ plurimum contracta Henricus Meibomius post Annales Witichindis Corbeiensis edidit a pag. 139, & ex Meibomio Chesneus tomo 2 Historiæ Francorum a pag. 344, appellatque libellum antiqui scriptoris, in quo dolemus nomen consanguinei S. Fulradi non expressum, vti neque quo loco reposita sint, & Ecclesia ad honorem S. Viti constructa, & denique quo anno S. Fulradus eiusq; consanguineus hoc Romanum iter peregerint. In excusis exemplaribus Sigeberti ad annum ⅠƆCCLV hæc habentur: [non an. 755.] Fulradus Abbas S. Dionysij Parisiensis corpus S. Viti Martyris Roma Parisios transtulit. At transtulit non tam S. Fulradus, quam eius consanguineus, neque Parisios, sed ad prædium diœcesis Parisiensis, vbi ecclesiam erexit. Vnde melius ea verba ab sunt in codice MS. Reginæ Succiæ, in quo Chronica Eusebij, Hieronymi, Prosperi, Sigeberti & aliorum continentur. Imo & illo anno ⅠƆCCLV. S. Fulradum expeditione Italica apud Stephanum Papam fuisse distentum ex supra relatis constat. Inter epistolas Hadriani Papæ apud Chesneum tomo 3 pag. 780 hæc leguntur: Præfatus autem Addo Deo amabilis Diaconus olim, [neque sub Adriano Papa, quādo iterum ob Reliquias Romam profectus,] dum cum fratre nostro Fulrado Deo amabili, religioso Abbate & Presbytero, huc venisset, petiit nos, vt ei corpus sanctum tribueremus. Sed nos, sicut iam dudum vobis direximus, per reuelationem territi, nullo modo audemus ex ipsis Sanctorum corporibus amplius quid exagitare. Quod iter a priore diuersum necessario contigit post annum ⅠƆCCLXXII, quo Hadrianus creatus est Pontifex, quando aliquot annis Pippinus e viuis excesserat, [sed ante annū 768:] ante cuius obitum, siue annum ⅠƆCCLXVIII corpora SS. Viti, Alexandri & Hippolyti delata sunt in Gallias.

[20] Saussaius in Martyrol. Gallic. ad XV Iunij scribit corpus S. Viti Roma, vbi diu conditum iacuit, in Gallias delatum per Furaldum (lege Fulradum) Abbatem, in cœnobio pretiosi Christi Martyris Dionysij multo honore repositum esse. At ne quidem, [Corpus S. Viti nō est depositum in cœnobio S. Dionysii, neq; ex Corbeia Gallica,] dum hæc sacra ossa alibi miraculis & virtutibus splendescerent, illa monachi S. Dionysij obtinuerunt. Idem Saussaius in Supplemento ad XIII Iunij asserit, ipso die ex Corbeia Galliæ ad Corbeiam Saxoniæ factam recoli translationem S. Viti Martyris. Imo est illud corpus e loco repositionis anno ⅠƆCCCXXXVI delatum ad monasterium S. Dionysij, & ab Hilduino Abbate, post Missarum solennia XIV Kalend. Aprilis die Dominica peracta, traditum Warino Abbati Resbacensis monasterij, qui in hoc suo monasterio illud custodiuit vsque ad XII Kalend. Iunij, [ad Corbeiā Saxonicā delatum.] Dominicam ante Pentecosten, quando inde portatum in Saxoniam, & ipsis Idibus Iunij in vigilia S. Viti in Corbeia noua depositum. Reliqua ad diem eius natalem dabimus.

[21] Vna cum reliquiis S. Viti apportata fuere Roma ab S. Fulrado, corpora SS. Alexandri & Hippolyti: quibus corpus S. Cucuphatis adiungit Saussaius Idibus Augusti, vbi hæc tradit: S. Hippolyti corpus Romæ leuatum, atque Carolo Magno a Leone III Pontifice pretioso datum munere, in Galliam delatum, [Corpus S. Cucuphatis non est cum corporibus SS. Alexandri & Hippolyti Roma allatum:] cum venerandis S. Alexandri Papæ & Martyris, nec non B. Cucuphatis Christi quoque testis pignoribus, in asceterio de Valle-leporis digno cultu ab ipsomet piissimo Imperatore reconditum fuit. At post eius obitum Fulradus eius nepos, Abbas insignis cœnobij S. Dionysij illud inde transtulit, ad basilicam eiusdem cœnobij S. Dionysij, vbi proprio in loculo & sacello reposuit, a posteris, sicut etiamnum colitur, perenni veneratione obseruandum. Hæc ille: in quibus nonnulla insunt haud satis solida. Nam corpus S. Cucuphatis Martyris Barcinonensis, Mauris Hispanias inuadentibus, in Galliam aduectum fuisse, atque in alma Martyris Dionysij sociorumque basilica repositum asserit idem Saussaius XXV Iulij, quo colitur. In Actis MSS. hæc habentur: [sed Barcinone a S. Fulrado Lebraham delatum,] Barcinona corpus S. Cucuphatis honorabile translatum est a Fulrado reuerentissimo & glorioso Abbate cœnobij sanctorum Martyrum Dionysij pretiosi, Rustici & Eleutherij, IV Kalendas Martij in cellam eiusdem cœnobij, quam idem Fulradus in suo proprio munificentia diuæ memoriæ Caroli Imperatoris construxit, & Patrono suo gloriosissimo Dionysio tradidit. Quæ sita est in saltu Vosago & appellatur Lebraha. Quo tempore in modicum inhumatum, vt allatum fuerat, iacens, expeditiore consilio religiosi Patris, atque præfati monasterij Abbatis Hilduuini solerti studio & deuotissimo desiderio (Dei & Sanctorum vt erat amator & cultor) in crypta ante pedes ipsius sanctissimi Dionysij sociorumque eius, [ab Hilduino ad monasterium S. Dionysij,] quam idē Hilduuinus in honorem Dei & sanctæ atq; intemeratæ Genitricis eius Sāctorumque omnium ædificauit, ab anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo tricesimo quinto, octauo Kalendarum Septembrium veneratur humatum. Hæc in Actis MSS. quæ mutato stylo edidit etiam Surius, ac scribit non IV sed XIV Kalendas Martij a Fulrado Lebraham corpus fuisse translatum. Franciscus Diagus lib. 1 Historiæ antiquorum Comitum Barcinonensium cap. 10, temporibus confusis, tradit corpus S. Cucuphatis tempore Ludouici Pij Imperatoris Barcinone ad monasterium S. Dionysij prope Parisios tempore Fulradi Abbatis translatum esse, & XVI Februarij in aliquo sacello depositum.

[22] At S. Cucuphatis corpore Lebraha ex Alsatia ad monasterium S. Dionysij sub Ludouico Pio translato, relictum ibidem corpus S. Alexandri Martyris, [Corpora S. Alexandri Mart.] quod Lebrahæ requieuisse humatum anno ⅠƆCCCLIII testati supra sunt XXI Episcopi, tunc in Synodo apud Wermeriam congregati. Quod autem Saussaius & ante eum Dubletius scribant esse corpus S. Alexandri Papæ & Martyris, [non Papæ,] non vsquequaque probatur, tum quod antiqui non appellent Papam, Pontificem, Episcopum aut Sacerdotem, tum quod Octauius Pancirolius in Thesauro Vrbis asserat partes corporis S. Alexandri Papæ & Martyris esse in templis S. Laurentij in Lucina, & S. Sabinæ, ac varias alibi reliquias reperiri; vti dicetur III Maij die eius natali. Eadem ratio est S. Hippolyti Martyris a S. Laurentio baptizati, [& S. Hippolyti Mart.] & in agro Verano sepulti, cuius caput Lucæ in æde cathedrali adseruari tradit Franciottus, ab aliis caput Romæ dicitur esse in templo S. Crucis in Ierusalem appellato, corpus in ecclesia quatuor Coronatorum, quod Brixiæ in cœnobio S. Iuliæ esse legitur in quodam scripto, a nobis XVIII Februar. ad Acta S. Epimenei edendo. Quæ erunt ad XIII Augusti excutienda. Quod huc spectat, corpora SS. Alexandri & Hippolyti Martyrum, [non fuerūt a Leone 3 donata Carolo Magno,] quicumque illi fuerint, non sunt a Leone III Papa donata Carolo Magno, neque ab hoc in Valle-leporis depositum corpus S. Hippolyti, atque ab eius obitu a Fulrado Abbate S. Dionysij ad suum monasterium delatum, neque hic fuit Caroli Magni nepos. Verum sancta horum Martyrum corpora fuerunt Roma a S. Fulrado in Gallias delata viuente adhuc Pippino Rege, [sed a S. Fulrado delata, illud Lebraham,] vt supra ex Actis Translationis S. Viti ostensum. Alterum, S. Alexandri videlicet, deposuit S. Fulradus in monasterio suo Lebraha, in Valle-leporis, vbi adhuc anno ⅠƆCCCLIII adseruatum fuisse supra probatum est. At S. Hippolyti corpus idem S. Fulradus detulit ad prædium suum Fulradouillare, quæ ob sacras reliquias Cella S. Hippolyti dicta est, [hoc Fulradouillare.] a Valle-leporis in interiore versus Illam flumen Alsatia. Si autem post obitum Caroli Imperatoris ad monasterium S. Dionysij hoc S. Hippolyti corpus est translatum, non id S. Fulradus annis fere XXX ante Carolum Magnum vita functus, sed forsan fecit Hilduinus, quem Lebraha corpus S. Cucuphatis ad suum monasterium detulisse diximus, & simul a S. Fulrado vtrumque corpus apud S. Dionysium depositum fuisse scribit Dubletius pag. 309, sed post obitum Caroli Magni, & alibi annus ⅠƆCCCXVIII aßignatur: cuius erroris caussa mox patebit. At varias Sanctorum reliquias a S. Fulrado in monasterio S. Dionysij depositas fuisse infra ex Epitaphio constabit.

§ IV Gesta Fulradi Abbatis S. Quintini huic S. Fulrado afficta. Tempus regiminis monasterij S. Dionysij. Epitaphium.

[23] Qvemadmodum iam citatus Saussaius & Dubletius lib. 1 cap. 25 S. Fulradum appellant Caroli Magni nepotem, [S. Fulradus non est natus patre Hieronymo, filio Caroli Martelli,] ita eiusdem Imperatoris patruelem statuunt Sanmarthani lib. 6 Genealogiæ domus Regiæ Francorum cap. 17, Buchetus par. 1 veræ originis eiusdem Domus Regiæ Francorum cap. 9 pag. 83, Hemeræus lib. 2 Augustæ Viromanduorum pag. 72, Ruerius supra citatus aliiq;, asserentes eum patre Hieronymo, filio Caroli Martelli fuisse prognatum: a quo Hieronymo Stephanum III Papam e Gallia reductum Romam fuisse legitur in codice MS. Freheriano Anastasij Bibliothecarij de Vitis Pontificum in Vita Stephani III, atque inter varias lectiones excuso his verbis: Dirigit quoque cum eo Stephano Papa sæpe satus Christianissimus atque Deo amabilis Rex Francorum Pippinus Missos suos, [comite itineris eius, cū Stephanus Papa Romā reduceretur:] fratremque suum Hieronymum, atque alios Proceres suos cum non paucis hominibus, qui, vsque dum Romam reuerteretur, in obsequio eius essent. Stephani Papæ reductioni præfectum fuisse S. Fulradum supra ex Annalibus Eginhardi, Bertinianis, Loiselianis aliisq; diximus. Huius ergo Fulradi, imo & Stephani Papæ comitatui adiunctus fuit Hieronymus, iuuenis adhuc Princeps, quem Sanmarthani vltimum Caroli Martelli filium fuisse asserunt. Hic ex nobili vxore Ersensinda de genere Gothorum varios liberos procreauit, S. Folquinum Episcopum Teruanensem, mortuum anno ⅠƆCCCLV, XIV Decemb. Fulradum Abbatem S. Quintini aliosq;, [alius is Fulradus Abbas S. Quintini,] vti Acta MSS. S. Folquini habent, eorumq; excerpta apud supra memoratum Buchetum pag. 88 in Probationibus. Ille est Fulradus, qui, teste Hemeræo, structuram monasterij S. Quintini a S. Eligio reparatam, pomœrioque auctam, regali plane molitione & ambitu latiori nouam excitauit anno ⅠƆCCCXIV, & anno ⅠƆCCCXXIII absoluit. De qua ædificatione extant versus Theodulphi Episcopi Aurelianensis, poëtæ coæui, qui post descriptum annum ⅠƆCCCXIV, & Imperium Ludouici Pij, hæc addit:

Condere cœpit opus huius venerabilis aulæ
      Abbas Fulradus nobilitate cluens.
Namque huic Hieronymus, Carolus pater extitit illi,
      Qui propriæ specimen gentis ad astra tulit,
Bella gerens, pacemque tuens, qui culmina regni
      Ad prolem misit auxiliante Deo.

Adfuit hic Fulradus concilio Nouiomensi anno ⅠƆCCCXIV, vbi de terminis Episcopatuum Nouiomensis & Sueßionensis disceptatum esse tradit Flodoardus lib. 2 cap. 18. Idem dicitur anno ⅠƆCCCXLIII corpus S. Audomari furto ablatum cum S. Folquino Episcopo fratre recuperasse, [adhuc vixit an. 843, frater S. Folquini.] vt fuse explicat Malbrancus noster in Morinis tomo 2 lib. 6 cap. 3. At tum dicendus foret curam monasterij S. Quintini ceßisse Hugoni filio Caroli Magni, quem tradunt obiisse anno ⅠƆCCCXLIV, ac diu Abbatem S. Quintini aliorumq; monasteriorum extitisse.

[24] Ab hoc Fulrado Abbate S. Quintini, fratre S. Folquini, & Caroli Magni patruele, qui seculo Christi nono floruit, plane diuersus est S. Fulradus, de quo hactenus egimus, anno Chr. ⅠƆCCLXXXIV in Alsatia vita functus, cui tunc, [S. Fulradi an. 784 mortuo succedunt Maginarius, & Fredulphus sub Carolo Magno, Hilduinus sub Ludouico Pio:] aut forte citius, succeßit Magenarius, vulgo habitus XVII Abbas monasterij S. Dionysij: huic Fredulphus, vel Fardulphus XVIII Abbas, ambo sub Carolo Magno ad eam dignitatem promoti. Huic substitutus est Hilduinus summus Palatij Ludouici Pij Imperatoris Capellanus. Hunc ordinē perturbat Bulla adscripta Leoni III Papæ apud Dubletium pag. 452, quæ data dicitur VI Kalend. Iunij, anno in sacratissima B. Petri Sede III, seu Domno Karolo excellentissimo Rege Francorum & Longobardorum atque Patricio Romanorum, a quo capta fuit Italia, anno XXV, Indictione VI, ergo anno Chr. ⅠƆCCXCVIII. In hac Bulla Leo alloquitur S. Fulradum, quasi is, post annos XIV ab obitu, reuixisset. Verum obest Priuilegium monasterio S. Dionysij ab Hadriano Papa concessum apud Sirmondum tom. 2 Conciliorum Galliæ pag. 113 cum hac inscriptione: [Maginario scribit Hadrianus Papa] Hadrianus Episcopus seruus seruorum Dei Maginario religioso Abbati venerabilis monasterij sancti Christi Martyris Dionysij, siti in Parisiaco vbi venerabile Sancti corpus quiescit, & per eum eidem venerabili monasterio in perpetuum. In eo Priuilegio concedit, vt proprium liceat ei habere Episcopum, & sic finit: Scriptum per manum Christophori notarij & scriniarij Sedis nostræ in mense Iunio, Indictione IX. Bene valete. Dat. Kalendis Iuliis per manum Anastasij primicerij, regnante Domino Deo & Saluatore Iesu Christo, cum Deo Patre omnipotente & Spiritu sancto per infinita secula. Anno Deo propitio Pontificatus Domini nostri in Apostolica sacratissima B. Petri Sede XV, Indictione IX, quæ potius in annum Pontificatus XVI conuenit, & Christi ⅠƆCCLXXXVII. Eiusdem Maginarij religiosi Abbatis meminit idem Hadrianus Papa in epistola XI, & XII ad Carolum Magnum apud eumdem Sirmondum, & tomo 18 Conciliorum typis regiis editorum. Dein epocha illa Leonis III a capta Italia per Carolum Magnum suspecta est, neque hactenus a nobis obseruata. Vt taceam quam plurima diplomata & Priuilegia Pontificum & Regum a Dubletio congesta non subsistere, & frequenter subscriptiones variis mendis scatere. Quæ Dagoberto I monasterij fundatori attribuuntur, alibi discußimus: varia eiusmodi diplomata a Labbeo nostro in Elogiis historicis Regum Francorum, & Miscellaneis curiosis, vt dubia, incerta & interpolata reiiciuntur: itemq; a Peyrato & aliis.

[25] [Ante S. Fulradum fuerunt Abbates Turnaldus,] His positis tempus inquirimus, quo S. Fulradus cœnobitis S. Dionysij Abbas datus fuit. A Claudio Roberto in Gallia Christiana hi seculo VIII constituuntur Abbates. XII Turnaldus vel Gurnaldus, vel Grimoaldus, inde Episcopus Parisiensis XXXIV, Chilperico & Theoderico Regibus, & Carolo Martello Principe. At potius Episcopatu relicto eum & monachum & Abbatem factum alibi ostendimus. Huic ergo succeßere XIII Delphinus, [Delphinus, Sigebertus,] Theoderico Rege. XIV Sigebertus Childerico III Rege. Orator Regis ad Gregorium III. Imo ad eum a Carolo Martello directus, cum Grimone Abbate Corbeiensi anno ⅠƆCCXLI, vltimo & Caroli & Gregorij: sed reclusus basilicæ S. Dionysij appellatur in Annalibus Metensibus ad eum annum, & in historia iussu Childebrandi scripta & Chronico Fredegarij annexa cap. 110: forsan dein sub Childerico Abbas creatus. Huic subrogatus est XV Abbas, [Constramnus sub Pipino Rege,] non S. Fulradus, vt paßim volunt, sed Constranus, seu Constraninus, aut Constramnus, Pipino Rege, inquit Claudius Robertus. Extat apud Dubletium pag. 697 diploma Pippini Regis ad deprecationem Domni Constramni venerabilis Abbatis monasterij Sancti & Domini Dionysij Martyris … actum Suessionis palatio die III Non. Aprilis Indictione IV, anno vero regni Domni nostri Pippini VI. Verum Indictio IV incidit in annum Chr. ⅠƆCCLI, regni Pipini II, qui aut reponendus, aut certe Indictio VIII cum anno Chr. ⅠƆCCLV. Huic Constramno succeßit S. Fulradus, [tum Fulradus,] cuius tempore datum S. Dionysio Clipiacum a Carolo Martello scribit idem Claudius Robertus. Verum tabulæ donationis apud Dubletium pag. 690, nullam Fulradi alteriusue Abbatis faciunt mentionem: at datæ referuntur die XVII Septemb. anno quinto post defunctum Theodericum Regem, ergo anno ⅠƆCCXLI: post quem annum, velipso Roberto attestante, fuerunt Abbates sub Childerico Sigebertus, & sub Pippino Constramnus. Dedimus supra epistolam S. Bonifacij Archiepiscopi Moguntini, quam is mortem suam præsagiens ad S. Fulradum circa annum ⅠƆCCLIII misit cum hac inscriptione, [a S. Bonifacio circa an. 753 necdum vt Abbas salutatus,] Consacerdoti Fulrado Presbytero, omisso Abbatis nomine, quod tamen aliis solitus est semper attribuere, vti Huetberto, Duddo Aldherio, Gutberto, Abbatibus suas epistolas inscripsit, ac potißimum CVI misit inscriptam Consacerdoti Optato Abbati. Consentiunt S. Bonifacio Annales antiqui Francorum, e quibus supra retulimus Fulradum Capellanum adiunctum Burchardo Wirtziburgensi Episcopo, in legatione ad S. Zachariam Papam, cum regnum Francorum a Childerico ad Pippinum esset transferendum.

[26] Eumdem S. Fulradum Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Stephani appellat Abbatem, dum sub finem anni ⅠƆCCLIII missus est ad monasterium Agaunense ad Stephanum Papam, [Abbas agnoscitur ab Anastasio Bibliothecario, & Stephano Papa,] quem VI Ianuarij anni sequentis deduxit ad Pippinum Regem. Idem Stephanus Romam reductus, remisit Fulradum cum litteris ad Regem Pippinum: in iis eum appellat Consiliarium Pippini, Presbyterum & Abbatem. Idem Papa indulget S. Fulrado priuilegium extruendi monasteria, iisq; libertatem concedit. Excusum id priuilegium ex Schedis MSS. a Sirmondo tomo 2 Concil. Gal. pag. 38, & inde recusum tomo 17 Conciliorum generalium pag. 570, quod, quia huic controuersiæ non parum luminis affundit, hic etiam damus: est autem huiusmodi.

Stephanus Episcopus seruus seruorum Dei, Fulrado Deo amabili Archipresbytero & Abbati venerabilium monasteriorum ab eodem auspice fundatorum, [sed monasteriorum a se fundatorum:] & per seriem omnibus successoribus vicissim Abbatibus in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda, quæ rationabilibus congruunt desideriis, oportet vt deuotio conditoris piæ constructionis Oraculi in priuilegiis præstandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, dilectissime noster fili, quatenus in prouincia Francia, vbi & vbi tibi placitum fuerit in diuersis locis, siue in his, quæ proprietatis tuæ iuri pertinent, siue etiam iis, quæ per emptionis paginam tibi aduenerunt, quamque etiam in rebus parentum tuorum, vel vnde vnde tibi cōtingat, monasteria construendi licentiam tribueremus, ipsaque monasteria a te fundata priuilegiis Sedis Apostolicæ in futuro munirentur, vt sub iurisdictione sanctæ, cui Deo auctore deseruimus, Ecclesiæ constituta, nullius alterius Ecclesiæ iurisdictionibus submittantur. Pro qua re piis desideriis fauentes, hac nostra auctoritate, id quod exposcitur, effectui mancipamus. Et ideo per hanc Apostolicam auctoritatem tibi, cui supra, dilecto filio nostro Fulrado, vel ceteris tuis successoribus Abbatibus, licentiam & potestatem largientes concedimus ædificandi monasteria, vbicumque in Franciæ prouincia volueritis, siue in locis proprietatis vestræ, siue etiam in his, quæ per comparationis seriem tibi prædicto filio nostro obuenerunt, aut obuenerint, vel vnde vnde ad te peruenerunt vel peruenerint. [quibus amplā immunitatē impetrat,] Et omnem cuiuslibet Ecclesiȩ Episcopum, aut alium quempiam Sacerdotem, in præfatis monasteriis ditionem quamlibet habere præter Sedem Apostolicam hac auctoritate prohibemus. Ita vt nullus Episcopus, aut alius Sacerdos, vel etiam quispiam e laicis in quoquam contrarietatem eisdem monasteriis inferre præsumant; nisi tu, Deo amabilis vir, vel successores tui Abbates, quēpiam forsitan Sacerdotum permiseris ad quodlibet spiritale opus peragendum, quando ipsa venerabilia loca ædificaueris.

[27] Sed & hoc omnino interdicimus, vt nullus Episcoporum præsumat Presbyterum aut Diaconem, vel reliquos ordines Ecclesiasticos in prædictis monasteriis ordinare, vel Missas ibidem celebrare, nisi ille, [& exemptionē ab Episcopis.] qui ab Abbate in tempore existente fuerit inuitatus, Episcopum illum, qui huiusmodi consecrationem sacri Ordinis in ipsis cœnobiis constituerit, nullo modo alius cuiuslibet Ecclesiæ Episcopus pro eadem caussa condemnare audeat. Sed & tabulas & chrisma similiter consecrandi vobis licentiam tribuimus. Et hoc B. Petri Principis Apostolorum auctoritate promulgantes sancimus, [& vt nequeat cogi ad Episcopatum accipiendū.] vt nullo modo Concilium Episcoporum & laicorum absque voluntate excellentissimi filij nostri Pippini Regis, vel tuæ dilectionis, Deo amabilis vir, te audeat quoquo modo Episcopum consecrare. Et omnes caussas tuas vel cœnobij tui per Sedem sacratissimam Apostolicam reclamare licentiam habeas, & proprietate tua in omnibus fruaris, dum rationes deducere malueris, vna cum Misso Francorum ad Sedem Apostolicam: & interim nullus te condemnet, potius autem, sicut vere sacratissimæ Sedis Apostolicæ proprius familiaris, ab omnibus optimi vigoris honorem percipias: ipsaque venerabilia ædificata a te monasteria sub ditione sacratissimæ Sedis B. Petri Apostolorum Principis confirmata, protectione Apostolica in omnibus vt tueantur promulgamus: qualiter profecto iuxta id quod stabilita Apostolicis priuilegiis consistunt inconcusse dotanda permaneant. Constituentes per huius decreti nostri paginam atque interdicentes omnibus cuiuslibet Ecclesiæ Præsulibus, vel cuiuscumque dignitatis præditis potestate, sub anathematis interpositione, qui eis præsumpserit præsentis constituti, a nobis præfatis monasteriis indulti, quolibet modo existere temerator. Bene valete. IV Kalendas Martias, imperante Domno piissimo Constantino a Deo coronato magno Imperatore anno XXXVIII, post eius consulatum anno XVIII, sed Leone maiore Imperatore eius filio, anno IV Indictione X.

[28] Hactenus Priuilegium Stephani Papæ, qui, quamuis aliquot ante annis, vt supra dictum, in Gallias ad Pippinum profectus, [an tum Abbas S. Dionysij] longoq; tempore in monasterio S. Dionysij moratus sit, atque exitiali morbo detentus, quo se eiusdem sancti Martyris beneficio diuinitus liberatum fuisse testatus est, edita Reuelatione, vt vocatur, a Sirmondo pag. 13 vulgata; tamen in iam relato Priuilegio nullam facit dicti monasterij S. Dionysij mentionem, neque S. Fulradum appellat huius monasterij Abbatem, sed venerabilium monasteriorum ab eodem auspice fundatorum, inter quæ, illud olim a Dagoberto 1 Francorum Rege constructum, nequit censeri. Incidit autem citata Indictio X, mense Februario in annum ⅠƆCCLVII, labebaturq; annus XXXVIII, [anno Chr, 757] ex quo Constantinus Copronymus anno Leonis patris IV, Christi ⅠƆCCXX, Indictione III, die Paschæ infans coronatus est Imperator a S. Germano Patriarcha, qui patre anno ⅠƆCCXLI, Indictione IX, XIV Kalendas Iulias defuncto, regimen Imperij assumpsit, atque Imperij anno X, Christi ⅠƆCCLI, Indictione IV in solennitate sanctæ Pentecostes filium suum Leonem, per Anastasium Patriarcham coronari curauit Imperatorem, vti Anastasius in Historia ex Theophane narrat. Hinc in priuilegio Stephani Papæ relato annus Leonis filij non IV, sed VI legi debet.

[29] Eadem Indictione X conceßit idem Pontifex S. Fulrado hospitale & domum Romæ, de qua donatione extat sequens Præceptum ex schedis MSS. ab eodem Sirmondo editum.

Stephanus Episcopus, seruus seruorum Dei, Fulrado amabili Presbytero & Abbati.

Petentium desideriis ita nos conuenit impertire assensum, vt tamen sequentibus temporibus nullis Ecclesiastica vtilitas valeat submitti dispendiis. Nam tunc petitorum postulatio congruum videtur suscipere effectum, quando Ecclesiastica prædia congrue ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia petistis a nobis, [accipit Romæ hospitale,] quatenus hospitale positum infra basilicam B. Petri iuxta sepulchrum B. Leonis Papæ, quod tenuit Ratchis monachus, iuris ipsius basilicæ B. Petri, nec non & domnum positam iuxta monasterium B. Martini, [& aliam domum,] cum inferioribus & superioribus suis, cum metatu suo & horticello, quam tenuit Nazarius monachus, iuris venerabilis monasterij S. Stephani cata Galla patricia, vobis ad tempus emissa præceptione concedere deberemus; inclinati precibus vestris, per huius Præcepti seriem suprascriptum hospitale & domnum cum inferioribus & superioribus suis, vel omnibus in integro pertinentibus, a præsenti decima Indictione, diebus vitæ vestræ vobis concedimus detinendum. Post vero obitum vestrum vtrumque hospitale & domus, [ad vitam possidēda.] vt superius legitur, ad ius suprascriptorum piorum locorum, cuius & est proprietas, in integro nihilominus reuertantur. Bene valete.

[30] Mortuus est Stephanus Papa, VI Kalend. Maias, eadem Indictione X & anno ⅠƆCCLVII, a cuius obitu videtur cura administratioq; monasterij S. Dionysij cum titulo Abbatis S. Fulrado commissa. Dubletius postquam lib. 4 antiquitatum S. Dionisij retulit rescriptum regium anno VI Pippini Constramno Abbati concessum, vt supra diximus, subiungit varia diplomata pro S. Fulrado Abbate S. Dionysij signata, [Diplomata varia S. Fulrado perperam attributæ.] quatuor anno regni Pippini XV vel XVII, plura Caroli Magni. Ex his nonnulla post annum regni XVIII, Christi ⅠƆCCLXXXVII referuntur data, quo tamen tempore Maginarium fuisse Abbatem S. Dionysij supra ex Hadriani Papæ epistolis ostēdimus, arbitramurq; varia diplomata a Pippino & Carolo Magno indulta monasterio S. Dionysij, non apposito nomine vllius Abbatis, vt supra a Carolo Martello factum diximus, a posteris S. Fulrado, vt viro valde illustri, fuisse attributa.

[31] Tandem S. Fulradus maximis rebus pro Ecclesia Dei gestis, ac vita sancte peracta, præmium laborum suorum a Deo percepturus, in cælos migrauit: [eius mors, sepultura,] cuius sacrum corpus Lebrahæ in Alsatia sepultum est, aut certe eo translatum & hactenus sacro cultu a fidelibus honoratū, instituto annuo festo ad XVII Februarij, vti his fere verbis testatur Dubletius lib. 1 Antiquitatum S. Dionysij cap. 28. Alcuinus postea Fulrado S. Dionysij Abbati hoc statuit Epitaphium, inter Carmina eius nu. 123 excusum:

Presbyter egregius valde & venerabilis Abba,
      Strenuus actu, opere, pectore, mente pius, [epitaphiū ab Alcuino compositum,]
Corpore Fulradus tumulo requiescit in isto,
      Notus in orbe procul, noster in orbe Pater.
Inclytus iste sacræ fuerat Pastorque Capellæ,
      Hic decus Ecclesiæ, promptus in omne bonum.
Hæc domus alma Dei magno est renouata decore,
      Vt cernis lector, tempore quippe suo.
Iste pios Patres magno dilexit amore,
      Reliquias quorum hæc domus alma tenet
Credimus idcirco cælo societur vt illis,
      In terris quoniam semper amauit eos.

Huic adiungitur Epitaphium Maginarij, qui Fulrado successit: id quia cedit in laudem S. Fulradi, & chronologiæ a nobis statutæ confirmationem, hic addimus:

Hic sit sub pedibus tibi, Maginare, Magistri,
      Iam sacra mundanis temporibus requies. [aliud de Maginario successore, eius discipulo,]
Te pius ille Pater teneris nutriuit ab annis,
      Tu quoque successor eius honoris eras.
Hoc (heu!) perparuum rexisti tempus ouile:
      Floribus in mediis mors mala te tulerat.
Sed quem Christus amat, illi mors nulla nocebit:
      Post mortem melius viuit in arce poli.

Hæc Alcuinus, anno ⅠƆCCCIV, die Pentecostes XIX Maij defunctus.

DE S. BENEDICTO EPISCOPO IN SARDINIA

CIRCA AN. ⅭⅠƆC

Sylloge historica.

Benedictus, Episcopus in Sardinia (S.)

I. B.

[1] Arnoldus Wion lib. 3 Ligni vitæ in Notationibus ad hunc diem, S. Benedicti Sardorum Episcopi se Natalem didicisse scribit ex calendario perantiquo bibliothecæ Montis Casini, litteris Longobardicis exarato; eiusq; ita ad eum diem memoriam consecrat: In Sardinia S. Benedicti Episcopi Sardiniæ, [S. Benedictus colitur 17 Feb.] qui ab Abbate Casinensi ad eam insulam, Rege rogante, missus, populum sibi commissum sanctissime rexit. Eadem habet Hugo Menardus. Breuius in hunc modum Benedictus Dorganius: S. Benedicti Episc. qui populum sibi commissum sanctissime rexit. Ferrarius quoque in generali Catal. In Sardinia S. Benedicti Ep. Dionysius Bonfantus in Triūpho SS. regni Sardiniæ lib. 13 cap. 39 sepultum scribit S. Benedictum in basilica S. Saturnini, ibique illius anniuersariam memoriam XVII Februarij celebrari: spectari in ara maiori pictam eius effigiem, monachili habitu, pedum Archiepiscopale manu gestantis, ad dexteram Deiparæ.

[2] Ad Episcopatum euectus est Benedictus ab Vrbano II Papa anno ⅭⅠƆLXXXIX. Colligitur id ex Petro Diacono lib. 4 Chronici Casinensis cap. 7, vbi ista habet: [circa an. 1089 creatus Episcopus] Sequenti tempore idem Vrbanus Papa ad has iterum deueniens partes, Ioannem Caietanum, huius loci a puero monachum, Diaconum in Lateranensi patriarchio ordinauit. Quo etiam tempore cum apud Troiam Apuliæ ciuitatem synodum celebraret… His diebus defuncto Leone Caietanæ Ecclesiæ Episcopo, Rainaldus huius cœnobij monachus ibi Præsul ordinatur. In Sardiniæ insula Benedictus, huius monasterij monachus, defuncto Episcopo subrogatur. Duo leguntur ab Vrbano II habita Troiæ concilia: prius anno ⅭⅠƆLXXXIX, [in Sardinia,] vt videre est apud Baronium ad eum annum nu. 8; alterum anno ⅭⅠƆXCIII tempore Quadragesimæ. In hoc videri posset Benedictus, aut paullo post, factus Episcopus: præsertim cum scribat Bertholdus Constantiensis, illic Pontificem diuersis Ecclesiarum necessitatibus, synodali prouisione competenter succurrere curasse. Et quod Petrus Diaconus loco iam citato dicat sequenti tempore id contigisse, cum iterum ad eas partes deuenisset Vrbanus. Verum in paruo Chronico Casinensi anonymi scriptoris dicitur anno ⅭⅠƆXCIII ecclesia S. Andreæ Apostoli dedicata a Raynaldo Episcopo Caietano III Kal. Februarij, nempe ante Quadragesimam, cum eo anno dies Cinerum inciderit in II Martij. Prius ergo Episcopus erat Rainaldus, ac Benedictus quoque: nisi si quis mense Ianuario promotos velit, statimq; dedicasse Rainaldum ecclesiam ab Oderisio Abbate ædificatam.

[3] De eodem Benedicto Wion lib. 2 cap. 53 recensens Episcopos Ecclesiarum, quæ ab littera S. incipiunt, ita scribit: Sardorum sub Calaritano Archiepiscopo. S. Benedictus monachus monasterij Casinensis, vir doctus & sanctus, (de cuius miraculis librum vnum se scripsisse refert Petrus Diaconus) ab Vrbano Papa II circa annum Domini ⅭⅠƆXC Episcopus Sardorum creatus, in sanctitate vitam finiuit die XIII Calend. Martij. Eadem fere scribit Antonius Yepesius in Chronicis Benedictinis centuria 7 ad an. 1088 cap. 2; Wione citato. Bonfantus Wionis verba Latine repræsentat, [incertum an Calaritanus:] sed titulum capitis ita exprimit: Sardorum Calaritano Episcopo. Additq; Calaritanum Archiepiscopum, Sardiniæ Primatem, titulo Sardorum Episcopi designari: quod nobis sane non probat. Quamquam Petrus Diaconus non Sardorum Episcopum appellauit, sed in Sardiniæ insula Episcopum. Wion videtur alterius cuiuspiam Sedis Antistitem eum statuere, tum quod non inter Archiepiscopos, siue in littera C cap. 20, siue S cap. 31, sed inter Episcopos eum recenseat; tum quod addat, sub Caralitano Archiepiscopo. Si tamen verum est, quod idem Bonfantus scribit, in æde S. Saturnini Calari extare illius effigiem in ara principe, videri probabile posset, Archiepiscopum eius vrbis fuisse.

[4] De miraculis eius ista habet Petrus Diaconus: Huius Benedicti miracula qui scire cupit, librum, [Claruit miraculis, quæ ante 500 annos descripta.] qui a nobis ante septem annos de miraculis scriptus est, perlegat. Eum nos librum non vidimus. Cuius mentio fit in supplemento libri de viris illustrib. Casinensib. cap. 47, vbi ista de eodem Petro leguntur: Miracula Casinensium monachorum, quæ scripta adhuc minime erant, descripsit. Habemus Petri Diaconi librum MS. qui inscribitur Ortus & Vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis; item libellum de viris illustribus eiusdem sacri cœnobij editum Romæ, cum accuratis annotationibus V. CL. Ioannis Baptistæ Marij. Sunt in vtroque Benedicti aliquot, sed non hic Sardiniæ Episcopus. Citat Wion librum eiusdem Petri de Sanctis monasterij Casin. An is sit liber de Miraculis, haud scio. Negligentius legit Chronica Casinensia Bonfantus, si tamen legit, qui Benedictum hunc Abbatem illius sacri cœnobij dicat fuisse.

DE S. CONSTABILE ABBATE CAVENSI IN ITALIA

AN. ⅭⅠƆCXXIV.

Commentarius præuius.

Constabilis, Abbas Cauensis in Italia (S.)

Avctore I. B.

[1] Cauam ciuitatem esse Italiæ in Campaniæ agriq; Picentini confinibus, iuxtaq; eam perantiquum monasterium, vnde ipsius origo ciuitatis manauit, ostensum a nobis est X Ianuarij, [S. Cōstabilis natalis 17 Feb.] vbi de B. Benincasa octauo illius Abbate egimus. Ibidem indicatum, primos quatuor Abbates officio Ecclesiastico ac Mißa honorari: alios octo Beatos prædicari, inq; singulorum natali sacrum fieri de sanctißima Trinitate, qui monasterij ipsius titulus. Abbas quartus S. Constabilis fuit, qui XVII Februarij colitur: quem & recentiores ita in suis Martyrologiis prædicant. Wion ac Menardus: In monasterio sanctissimæ Trinitatis Cauæ, depositio S. Constabilis Abbatis, miraculis clari. Benedictus Dorganius: S. Constabilis Ab. miraculis clari. Philip. Ferrarius in gener. Catal. SS. Cauæ in Picentibus S. Constabilis Ab. agitque idem de eo luculentius in Catal. SS. Italiæ.

[2] Vita eius a coætaneo scriptore tradita litteris. Indicat ipse ætatem suam, [Vita a coætaneo scripta,] cum cap. 2 nu. 8 ita scribit: Multi adhuc in monasterio supersunt, qui dum eiusdem conuersationem recolunt, in eiusdem descriptione pauca omnino atque indigna me dixisse iudicabunt. Et clarius cap. 3 nu. 13, vbi de monachorum naui in Africam tendente loquens, Cui, inquit, Ioannes tunc monachus, nunc etiam Abbas S. Benedicti, præerat. Et mox eidem Ioanni mandasse in somnis S. Constabilem ait: Vade, dic Simeoni Abbati, vt corpus meum leuet. Successor erat viri sancti Simeon, obiitque XVI Nouembris ⅭⅠƆCXLI.

[3] Wion Vitam hanc extare testatur in Cauensi bibliotheca, Longobardicis Characteribus in membranis descriptam a D. Ioanne Capuano: [non Ioāne Capuano, vt quidam volunt,] eamq; ipsam a Iacobo Mosandro Carthusiano in auctario ad Surij Vitas editam. At Ioannes ille Capuanus, primus Vitæ huius auctor non fuit, si vera sunt, quæ Antonius Yepesius in Chronic. Benedict. centuria 6 ad an. 1050 cap. 3 quæq; ipse Wion tradunt. Ille enim B. Simeonis & consequentium Abbatum res gestas in vno descriptas volumine ait fuisse, hoc autem volumen esse deperditum, vt asserit (inquit) Ioannes Capuanus. Wion hoc distichon citat a Ioanne Capuano de S. Constabile compositum:

Quartus Constabilis Pater inclytus & venerandus,
Cælica regna petens, fruitur nunc sedibus almis.

sed pro Pater inclytus, legit puer inclytus. Habemus eiusmodi disticha XII, composita vt ad sanctorum XII Patrum Cauensium imagines apponerentur, & eodem, vt apparet, stylo, ab vnoque auctore. Cum ergo B. Leo II obierit anno ⅭⅠƆCCXCVI, si illorum omnium distichorum auctor est ille Ioannes Capuanus, is CL minimum annis recentior est priori illo auctore, quem Anonymum scribemus, donec quis nomen eruat. Eam nos Vitam, sed contractam, Neapoli ab Antonio Beat illo nostro accepimus, ex Chronico MS. Cauensis monasterij, ab anonymo Venusini monasterij monacho olim confecto, & postea ab Alexandro Rudulpho Præposito Sublacensi aucto, vt habet titulus. Dubitationem omnem de auctore illo eximit idem MS. Chronicon, dum ad Vitam B. Simeonis ista subnectit: Floruit huius beati viri tempore inter Cauenses monachos Pater ille eruditione illustris, qui sanctorum Patrum Alferij, Leonis, Petri & Constabilis, aliorumque nonnullorum Cauensium monachorum Vitas graphice luculenterque descripsit: [sed Abbate Venusino, antea monacho Cauensi:] quique in Venusino sanctæ Trinitatis cœnobio (quod Cauensis congregationis tunc erat) Pater extitit monachorum. Quod ipsemet in eiusdem sui libri proœmio asserit, & in B. Petri Abbatis Vita circa finem B. Simeonem Abbatem suum appellat, & Venusini monasterij, cui præerat, mentionem facit. Hæc arbitror ab Alexandro Rudulpho adiecta, qui & ipse nomen ignorauit illius scriptoris. Extat quod citat proœmium in 3 editione Surij XII Aprilis, ante Vitam S. Alferij. Quod ex Vita S. Petri, infra recitabimus.

[4] Obiit S. Constabilis, vt in citato MS. memoratur, XVII Februarij, ⅭⅠƆCXXIV, [tempus mortis,] cum præfuisset monasterio annos V, menses VIII, dies VII, a morte S. Petri decessoris menses XI dies XIII. Nescio quem auctorem secutus sit Paulus Regius to. 2 de SS. regni Neapolitani pag. 374, dum defunctum scribit anno ⅭⅠƆCXXXV. Eum tamen errorem vtcumque emendat, aut certe duplicat, dum addit id contigisse tempore Henrici IV Imp. qui anno ⅭⅠƆCXXV obierat. Wion contendit deceßisse S. Constabilem anno ⅭⅠƆCXXI vel ⅭⅠƆCXXII ad summum. Obiit enim Abbas, inquit, nec de abdicatione, seu resignatione, quidquam eius Vita loquitur. Loquitur autem diserte num. 6 de decessoris abdicatione, quæ contigit anno ⅭⅠƆCXVIII.

[5] Lubet hic S. Constabilis ex citato MS. attexere elogium, ab eodem, vt opinor, Alexandro Rudulpho concinnatum, quod ita habet: S. Constabilis Lucanus, vir maximæ sanctitatis & miraculorum gloria clarus, in monasterio Cauensi educandus puer a parentibus, Domino oblatus, & sub B. Leone primum, ac deinde sub B. Petri Abbatis magisterio instructus, & ab eodem in ipsius monasterij regimine successor & Abbas institutus IV Id. Iunij ⅭⅠƆCXVIII, dignissime præfuit: castrumque in Cilenti regione (quæ tota pene ipsius monasterij dominio subiacebat) insigne construxit, quod ab ipsius fundatoris denominatione Castrum Abbatis nuncupatur. [castrū ab eo extructū in fundis monasterij:] Merito ex eius frugalitate ac solertia sanctissimo prædecessori suo æquandus esse sperari poterat, nisi tam subito vita subtractus fuisset. Nam talis ac tantus Pater, cum ne annum quidem integrum post B. Petri Abbatis obitum in regimine perstitisset, ad melioris vitæ statum, regnique cælestis gloriam, translatus fuit tertio decimo Calendas Martias ⅭⅠƆCXXIV. Eiusque sanctum corpus in arca marmorea locatum, [sepultura:] non procul a sacra crypta quiescit, miraculis creberrimis, Domino præstante refulgens. Vacauitque ab eius obitu Cauensis cathedra dies XV.

[6] Idem auctor, qui S. Constabilis Vitam scripsit, in S. Petri decessoris eius Vita IV Martij sub finem ista habet: Ioannes quidam Romanus, monachus eiusdem nostri monasterij, qui etiam ad hoc Venusinum monasterium mecum venit, quantæ simplicitatis & religionis vir fuerit, a multis cognoscitur. Hic autem in castro S. Adiutoris cum ceteris Fratribus manere iussus fuerat. Quadam vero die ad monasterium veniens, id quod apud memoratum castrum nouiter gestum nouerat, retulit dicens: Domino Leoni Barensi, magistro eiusdem castri, hesterna nocte Dominus Abbas Petrus in somnis apparuit, [apparitio, & negligenter orātis promortuis increpatio,] eique dixit: Frater Leo, quare tam negligenter agis, & debitam psalmodiam defunctis Fratribus nequaquam reddis? Festina, & præpara te, quia sub magna eris celeritate moriturus. Euigilans autem, timore prænuntiati sibi obitus pauere mirabiliter cœpit. Cui etiam sequenti nocte venerabilis Abbas Constabilis apparuit, [& citæ mortis denuntiatio.] & eadem dixit. Ex qua nimirum geminata visione ita territus est, vt in ecclesia psallens, bis quotidie ex ordine psalterium repeteret, & ab omni illa otiositate sua quiesceret. Post aliquantos vero dies idem Leo monachus languore correptus obiit, atque quod veritatem viuendo dixerit, moriendo firmauit. Hæc autem mihi Ioannes venerabilis monachus, adhuc viuente eo, qui visionem suæ mortis viderat, narrauit. Quæ cum in eiusdem obitu impleta didici, credere ea etiam cœpi, quæ per memetipsum non vidi.

VITA
auctore coætaneo anonymo,
ex MS. & Mosandri editione.

Constabilis, Abbas Cauensis in Italia (S.)

BHL Number: 1926

Avctore coævo Ex MS.

CAPVT I
S. Constabilis institutio in monasterio, virtutes.

[1] Qvia viri valde venerabilis Abbatis a Constabilis mentionem feci, ea etiam debemus scripturæ tradere, quȩ de eiusdem vita atque miraculis venerabiles monasterij sui senes soliti sunt cum magna deuotione narrare. Hic itaque b Lucania prouincia exortus, ab ipso pueritiæ suæ tempore beato viro c Leoni Abbati Cauensi in Dei seruitio erudiendus a parentibus traditus fuit. Qui licet sub ipsius venerabilis senis institutione proficeret, tamen ab ȩque laudabili viro d Petro Abbate eiusdem monasterij, in monastici ordinis disciplina plenius instructus, [S. Constabilis in monasterio litteris & pietate eruditur,] ea perfectione claruit, vt conuersationis fulgorem non simplicem gereret, sed honestæ suæ vitæ gloriam spiritualis doctrinæ radiis illustraret. Nam (quod valde sublime Christianæ e felicitatis est) ab ipso fere initio vitæ suæ iugum Domini leue suscepit, & carnis suæ integritatem, cum immaculatȩ mentis splendore coniunctam, [purus mēte & corpore:] vsque ad vitæ suæ exitum duxit.

[2] Quod vero nobilitatem decuit, euangelicam simplicitatem, in vitæ rectitudine omnino puram & simplicem tenuit: sed rectæ intentionis & pij operis bonum tam decenter exhibuit, vt & per simplicitatem optime viueret, & per operis honestatem, quæ faciebat, contubernalibus suaderet. Hinc ergo, [alios recta docet,] vt palam cernitur, quia magnus in regno cælorum sit, colligere facile poterit, qui Euangelij verbis repugnare nolit; in eo quippe veritas dicit: Qui fecerit & docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. [Matt. 5. 19] Quæ profecto doctrina non tantum verbo impeditur, sed multo magis exemplo: nonnulli enim perfecti viri in sancta Ecclesia, etsi verba prædicationis non exhibent, ceteris fidelibus tamen per exempla eximiæ conuersationis f prosunt: tacendo loquuntur, quia ad imitationis suæ studium electos alios voce exemplorum trahunt. [præcipue exemplo,] Nec mirum, si g persuadere efficacius possunt; quia etsi vna lingua tacent quam habent carnis, tot linguis docent, quot proferunt exempla virtutum.

[3] Hinc namque est, quod primis sanctæ Ecclesiæ Doctoribus scientia omnium linguarum datur, vt succedaneum suum subsecutiua Ecclesia sortiretur: vt si linguas non habet omnium nationum, nulla vitæ eiusdem desint exempla virtutum. [Act. 2] Sic nimirum summus Pontifex sancta sanctorum ingredi, Domino iubente, præcipitur, cum docetur, vt in pulchritudinem vestis extrema tintinnabulorum exhibeat magnitudo soni. Sancta quippe sanctorum, secreta vita est noui testamenti: quia dum Redemptoris exemplo mundus perfecte despicitur, interiora tabernaculi per feruentia cælestis patriæ desideria iam tenentur. [Exod. 28] [(egregium enim non abscondere virtutes)] In hoc quippe sanctuarium velut summus Pontifex solus intrat, quicumque Redemptorem feruenter diligit: quia dum singulariter in eius amore sustollitur, virtutum fulgore, velut pontificali veste in interioribus exornatur. Quæ si in exemplo aliorum prodeant, quia fidelium mentes ad piæ æmulationis studium prouocant, quasi in vestis pulchritudine tintinnabula multa sonant: quia torporem nostrum tot voces excitant, quot coram nostris oculis exempla virtutum clamant. Magnum ergo in regno cælorum non verba aliquem, sed opera faciunt: quia qui summa doceant, multi sunt: qui autem summa, quæ sciunt, viuendo teneant, pauci. Et quia nonnulli sunt, qui bona, quæ faciunt, pro humilitatis teneritudine abscondunt, magni in regno cælorum, qui faciunt & docent, digne prædicantur: quia profecto ex immensa virtute habent, vt sortia agant; ex perfecta caritate, vt acta ad exemplum proferant; ex solida humilitate, vt ea, quæ proferunt, nulla humanæ laudis aura corrumpat.

[4] Hæc autem latius diximus, quæ licet venerando Patri conueniant, quia videlicet sublimi conuersatione enituit, quia laudabilibus exemplis effulsit, quia fauores hominum mirabili mentis sublimitate contempsit; tamen meritorum eius excellentiam non explemus. Nam summa perfectionis summorum virorum qualitercumque dici potest, ex toto describi non potest. Suam quippe, & eorum qui eiusmodi sunt, [cælestia animo versans] altitudinem egregius Prædicator exponit, dicens: Nostra conuersatio in cælis est. Qui ergo Paulum, & eos, quos secum posuit, cupit exponere, ad cælum conscendat, & eiusdem secreta, adhuc licet in terra positus, quā acute peruiderit, eiusdē gaudia quā ardenter amauerit inueniat. [Philip. 2] Qui autem Constabilis Abbatis nostri perfectionem nouerunt, nullatenus dubitabunt, quia cum Paulo & perfectis omnibus ex sententia dicere poterat: Nostra conuersatio in cælis est. [Phil. 3. 20] Corpore namque despectus, mente maior mundo fuisse probatur: quo, quasi paruo, includi non poterat, quem alitudine superabat: vt quod de eo eminebat, [humilis,] in cælum sublimis poneret, ibique suæ conuersationis situm locaret.

[5] Sed vt quædam iam specialia huius beati Patris edisseram; ita omnibus ambitionibus seculi atque deliciis vsque ad mortem extitit inimicus, vt illas oblatas, istas appositas vehementer doleret, atque a se magna cum indignatione repelleret. In instantia vero vigiliarum & orationis Fratribus omnibus incomparabilis erat. Sed cum tantus esset ac summus, illa tamen virtutum eiusdem celsitudo, [austerus, obediens:] humilitatis atque mansuetudinis excellentia vincebatur. Siquidem venerabilibus Patribus suis ita se subdidit, vt agere nulla præsumeret, nisi quæ eorum voluntati placita, aut iniuncta imperio cognouisset. h

[Annotata]

a Nempe in Vita S. Petri decessoris, vt iam dictum.

b Male VVion Lucensem facit,

c Colitur S. Leo 12 Iulij.

d Hic 4 Martij.

e Mosander, simplicitatis.

f Idem, placent.

g Idem, suggerere.

h Desunt hæc in nostro MS. vsque ad nis 4.

CAPVT II
S. Constabilis in monasterij regimine benignitas, mors, miracula.

[6] Qvem nimirum cum non solum magnis pollere virtutibus, verumetiam in earum affectu solidum animæ habitum fixisse, vir venerabilis Petrus Abbas cognosceret, senio iam defectus, æuo maturus, omnium Fratrum consensu, labores suos ei commisit, atque eum eisdem loco sui præposuit. In eodem vero prælationis suȩ culmine, [fit Abbas:] tanto virtutum splendore enituit, vt cum superior esset ordine, gestu & officio minor omnibus appareret. Sed & misericordiæ viscera eiusmodi induit, quibus pro voto aliquem numquam læsit, nullum contristauit: & vt insigne illud virtutis eius extollam, iustorum cultor, & peccatorum amicus fuit. [benignus orgaomnes,] Tanta quippe negligentibus Fratribus beneuolentia iungebatur, vt fere nullus esset qui conscientiæ suæ reatus ei tegeret, vel suas ei negligentias occultaret. Hunc quippe venerabilem Patrem pro mirabili illo suȩ caritatis affectu, quo tegere culpas delinquentium solebat, Operimentum Fratrum vocare consueuerant. Reuera occultans noxios erat, & celans reos, vt quos pœnitentia purgaret, sine alicuius a infamiæ nota, semper venerabiles aliis demonstrare potuisset. [æliena errata dissimulat:] Sic nimirum piæ matres filiarum næuos superductis coloribus occultare solent, vt earum, quas diligunt, fœda lateant, pulcra non lateant.

[7] In se quidem Apostolicæ illius affectionis virtutem transfuderat, qua etsi lingua taceret, ministerij obsequio diceret: Omnibus omnia factus sum. [1. Cor. 9] Cum fortibus siquidem valebat, sed fortitudinis suæ b vigorem ad infirmorum roboranda membra quandoque soluebat. [omnibus se accommodat,] Cum feruentibus ad æterna velociter currebat, sed vt tardos & tepidos traheret, sæpius a cursus sui velocitate studiose torpebat. Sed inter tot & tanta virtutum dona, pristinæ humilitatis & mansuetudinis eius vigor ita durauit, vt ante subditus, & postea tantæ multitudini prælatus, idem per omnia videretur. Nam gradu tantum superior, [semper sui similis.] gestu æqualis aliis apparebat. Illam quippe, quæ ei ex ordine monasterij reuerentia debebatur, ita tenuit, vt magis sibi indignaretur exhibitam, quam superbi & arrogantes dolere solent, cum sibi eam viderint denegari. Quam profecto virtutem tanto dilectionis sapore condiuerat, vt numquam se Prælatum recoleret, nisi cum obstinatorum nimia eum improbitas compulisset. c

[8] Et ne videamur tantum virum verbis nostris maiorem facere, multi adhuc in monasterio supersunt, qui dum eiusdem conuersationem recolunt, in eiusdem descriptione pauca omnino atque indigna me dixisse iudicabunt. Sed tantus ac talis vir, post venerandi viri Petri Abbatis obitum, [infra meritū laudatur:] vix anno integro monasterium rexit, & consummato laboriosæ huius vitæ cursu, ad gaudia æterna migrauit. Quo certe ad æmulationem virtutum eiusdem, [moritur:] pluribus atque apertis indiciis ostensum est, quia nimirum debita carnis morte subtractus est, sed virtute spiritus discipulorum necessitatibus frequenter exhibitus.

[9] Nam a quibusdam perfidæ mentis hominibus asserebatur, quia monasterij non paruas opes repositas habuisset, quas vi mortis præuentus, indicare nequaquam posset. Locum quoque se posse ostendere mentientes, [successor apparet,] non solum locum sed loca plurima cellæ eiusdem fodere cœperunt. Cumque iam satis defossum esset, & inuenire nihil possent, quadam nocte venerando viro Abbati Simeoni apparuit, eique dixit: Deo reste, nihil amplius in cella fuit, nisi quantum inuenistis. [& vetas pecunias, vt a se relictas quæri:] Post hæc autem verba eum vehementer redarguens, quod stultis hominibus perperam credidisset, quærere in vanum eum vltra prohibuit. Sicque satis ostensum est, quia pro soluendo carnis debito obiit, sed promisso munere Redemptoris viuit.

[10] Ioannes etiam de Genusia magnum de eo solet narrare miraculum. Nam quadam die, cum extra monasterium in quadam cella manere iuberetur, deuotionis feruore, quo in claustro manere cupiebat, [inobedientem costa fracta punitum] Patris monasterij præceptum moleste tulit, atque iter arripere murmurando cœpit. Non longe vero a monasterio, cum descendere de caballo voluisset, cecidit & costas fregit. Quod ergo plurimum voluit, ad monasterium relatus est: sed quia nimis obstinate voluit, non vt voluit, sanus, sed, vt valde doluit, attritus. Ex more autem monasterij in infirmorum domo receptus, magnis doloribus cruciabatur. Insequenti vero nocte merita beati viri Constabilis retractanti, in somnis apparuit, eumque de inobedientia atque murmuratione vehementer increpauit. Videbatur autem ei, [arguit insomnis, & vngens sanat:] quia ad se venientem venerabilem virum a superiori domo Stephanus vir bonæ memoriæ, eiusdem nuper Capellanus, cum vnguent. vasculo sequebatur: cuius vir sanctus operculum releuans, vnguentum eduxit, fractas Fratris illius costas liniuit, eique dixit: Ecce sanus factus es, vade & deinceps humiliter viuas, & te præceptis maiorum in omnibus subdas. Mira dicturus sum: euigilauit monachus, non solum salubri admonitione instructus, sed fugatis cunctis doloribus sanus. Tunc is, qui nisi alienis manibus ferri non poterat, cunctis stupentibus exiliuit; & iniunctam sibi obedientiam perficere festinauit. Pia enim Dei dispensatione actum in eo est, vt & a paruis culpæ maculis purgaretur, & beati viri merita proderentur. Nam prædictus Ioannes monachus aliter vir bonus & religiosus erat, psalmistaque præcipuus; sed vincere iram, ac linguam perfecte cohibere non poterat. Itaque percussus a Domino, sed curatus est a magistro: vt castigatio austera purgaret, & salus reddita virtutem & gloriam curantis ostenderet.

[11] Illud quoque silendum non arbitror, quod vir venerandus d Rossemandus, tunc monasterij Prior, postea vero Pausitanensis Abbas, referre solitus est. Quodam namque tempore, [cuidā vestem, pauperi datā, restituit:] cum petenti pauperi femoralem lineam tribuisset, sequenti die, vt proposuerat, pro veneratione eiusdem Patris Missas celebrare non potuit. Subito tunc adfuit, qui ei suta femoralia detulit, atque tanti Patris obsequio aptum fecit.

[12] In territorio Cilentino, in monte, qui Licosæ præeminet, dum quidam Salernitani iudices possessionum quarumdam terminos quærerent, subito tanta caligo nebulæ diffusa est, vt per nemus eiusdem montis errarent, [inuocatus caliginem discutit:] & viam, qua redirent, nusquam inuenire potuissent. Cumque diu erratum esset, vnus eorum Vrsus iudex, viri venerabilis Constabilis merita sibi adesse flagitauit: cum ad verba precis eius lux solita loco restituta est, vt viam cernerent, & ad hospitium non tam de inuentione itineris, quam de lucis miraculo læti, remoarent.

[Annotata]

a Mosan famæ obscuritate.

b Idem, rigorem.

c Aliter sequentia efferuntur in MS. Ne vero videamur tantum virum verbis nostris maiorem facere velle, licet multa alia virtutum eius insignia enatrare possimus, ea tamen silentio studiose præterimus: hoc solum dicentes, quod angustissimo illo temporis spatio, [Castrum Abbatis ædificat: priuilegiis munit cœnobium:] quo monasterio præfuit, in Cilenti regione, vbi monasterium vniuersali fere dominio potiebatur, nobilissimi illius castri fundator extitit, quod ab ipsius titulo Castrum Abbatis vsque hodie nuncupatur. Sed & priuilegiis ac donationibus plurimis, a variis Principibus Christique fidelibus acceptis, Cauense monasterium non parum locupletauit. Merito que ex eius solertia & strenuitate sperari poterat, quod B. Petro prædecessori suo æquandus esset, nisi tam cito de medio sublatus, & ad æternæ vitæ statum translatus fuisset. Nam talis ac tantus. &c.

d MS. Rosemannus. & postea Rossemanus. Videtur ab hoc diuersusesse Rosemanus Cardinalis, cuius meminit Petrus Diaconus lib. 4 Chronici Casin cap. 66, nam is monachus Casinensis fuerat, non Cauensis.

CAPVT III
Nauigatio prospera meritis S. Constabilis.

[13] Pro necessitatibus Fratrum nauis monasterij nauigabat in Africam, cui Ioannes tunc monachus, nunc etiam Abbas S. Benedicti, præerat, atque in eiusdem obsequio Petrus quidam famulus deputatus erat. Quæ profecto nauis inter Siciliam & Africam grauissima tempestate correpta, & vicinam sui resolutionem, & omnium interitum minabatur. Iam quippe nautæ collaborando defecerant, & ingredientem aquam prohibere ne intraret, aut quæ intrauerat eiicere præ lassitudine non valebant. Cumque iam omnis spes salutis abesset, [suis in periculo naufragij subuenit,] præ tædio dormitanti monacho vir sanctus apparuit, & qui Saluatoris exemplo mundum vicerat, ipsius etiam verba exhortationis protulit, dicens: Confidite, & nolite timere. Quem cum monachus cerneret, rogare videbatur, vt nauem sui monasterij & nautas de instantis naufragij periculo liberaret. [Marci 6. 50] Cui ille, vt erat benigni vultus & habitus, respondit, dicens: Ego nauem eripio, & monasterium custodire non cesso. Ecce iam tranquillitas temporis refundetur, venti silebunt, [iubet corpus suum eleuari:] freta quiescent. Sed vade, dic Simeoni Abbati, vt corpus meum leuet, atque in sepulcro meo, quod in ecclesia mihi parauerant, collocent. Eadem hora etiam prædicto Petro monasterij famulo, in prora nauis nec plene dormienti, nec ex toto vigilanti apparuit, & eadem dixit. Cumque ad se pariter redissent, mutuo quod viderant enarrabant: cū ecce quod facile audiri poterat, credi difficile, paruum illud transeuntibus æquoris spatium, contrarius ventus siluit, mare quieuit, & nauis monasterij secundis impulsa flatibus, ad optatum Africæ portum venit.

[14] In eadem vero Africana ciuitate res æque mirabilis acta est, quæ quia beati viri præconio conuenit, silentio comprimi nequaquam debet. Rex quidam eiusdem ciuitatis, [suos detentos a barbaro Rege iubet abire,] comperto quod ad Africam expugnādam naualis exercitus mitteretur, omnes Christianos, qui illic erant, retinuit, nec redire ad propria sinebantur. Præfatus igitur Frater monasterij, in magna angustia positus, quia, vt volebat, cum emptis mercibus redire non poterat, memorati Patris non dissimile auxilium sensit. Videbatur etenim sibi in somnis, quia in vinculis positus esset, a quibus venerabilis Pater Constabilis veniens eum absolueret: cui etiam soluto præcipiebat, vt sine cunctatione nauem solueret, ad monasterium rediret, quia impedire eum nullus potuisset. Euigilans autem monachus, de Patris præsentia securus, licet magnæ videretur, quod tentabat, auciæ, nauem soluit, atque in ea secum nautas recepit. Quem profecto ausum pro solita feritate barbari Regis mira benignitas subsecuta est. [Rege diuinitus placato:] Nam vt Cauensem nauem solutam audiuit, patienter tulit, ablata carbasa & omnia ei armamenta restituit, atque ad propria redeundi liberam facultatem dedit. Sicque sancto viro parum fuit nauem eripere, nisi maiori virtute barbarorum corda mutasset.

[15] Circa finem vero operis huius, illud etiam memorandum puto, quod in eadem via maris, cum ad Africam nauigaret, Petrus monachus sibi accidisse testatur. Ait enim, quod in magno sole æstatis, [in molesta malacia ventum secundum immittit:] omnibus quiescentibus ventis, ita alto pelago deprehensus cum nauigio fuerat, vt non minus perlaboriosum putaret sic torreri, quam tempestate circumferri. Tunc memor illius miraculi, quo vir Dei Constabilis monasterij nauem eripuerat, eiusdem meritis nauiculæ suæ auram infundi postulauit, quæ & solis feruorem mitigaret, & ad desideratum portum perduceret. Cuius nimirum verba precis, mira virtus rogati Patris secuta est. Nam statim suauis aura flare cœpit, quæ tandem nauem cum aliis pluribus vsque ad Africæ portum duxit: cumque ex illis nauibus transire locum aliæ cuperent, atque ad Italiam nauigare, aura illa protinus siluit: vt aperte cognosceret monachus, quia viri Dei meritis naui suæ aura influeret, quam post illius portum habere naues reliquæ nequiuissent.

[16] Illud quoque silendum non arbitror, quod eidem miraculo idem monachus addere solitus est. Ait enim, quia in eodem itinere duas piratarum naues offenderint, [eosdē seruat, piratis territis:] qui primo impetu contra nauem monasterij concitatis æquoribus venientes, vbi parum processerunt, eadem festinatione, qua irruere cœperant, retro fugerunt. Ex quibus profecto piratis quemdam postea idem Frater cognouit: a quo etiam cum quæreret, qua caussa redissent illo die, cum monasterij nauiculam facile capere potuissent, respondit, dicens: Nos non ita vos vidimus: sed tanti ac tales a nobis visi estis, vt si accederemus, dubium non esset, quod redire nobis sine ingenti cæde minime liceret. Quod nimirum viri Dei Constabilis meritis actum esse quis dubitet? vt cælitus terrerentur, ne seruorum Dei sumptus inuaderent, si nauis res emptitias raperent, quam præsidia hominis non tutarent.

CAPVT IV
Varia S. Constabilis miracula, præsertim ad eius sepulchrum.

[17] Nec hoc quoque silētio prætereundum est. Quidam Frater Petrus de Arce, cum Sacristæ officium gereret, & funem fractum vellet ligare, [ex alto cadentem seruat illæsum:] vbi lucernæ ante Crucem solent ardere, posuit scalam, & cum esset in summitate scalæ, cecidit: sed cum caderet, clamabat, dicens: Sancte Constabilis adiuua me. Sicque meritis Beati, de tanto præcipitio cadens, nullam in suo corpore passus est læsionem.

[18] Item cum beatæ recordationis Arborius, huius monasterij Prior venerabilis, iacens in domo infirmorum, [eius ops pleuritis sanata,] instantissime, & sine intermissione dolore lateris cruciaretur, nec alicuius consilij, vel suæ salutis remedium inuenire potuisset; ad beati viri sepulcrum se deportari fecit, & cum aliquantisper ibi orasset, meritis beati viri dolor lateris continuo ita ab eo discessit, ac si ipsum dolor ille nullatenus tetigisset.

[19] Alius quoque Frater, cum quartanas febres pateretur, nec vllo modo aliquo consilio liberari posset, ad beati viri tumulum deuotissimis precibus accessit, [itē febres,] & paucis diebus interpositis, beati viri meritis liberatus est.

[20] Candela quoque, quæ ante Crucem, & venerabile beati viri corpus quotidie ardet, [vitrea lam pas lapsa non frangitur,] de summo cecidit, nec vitrum fractum est, nec oleum diffusum. Item vrceo vitreo vino pleno, sæpe & sæpius de sepulcro eiusdem in pauimentum cadente, nec vitrum fractum, nec vinum sparsum est.

[21] Duo insuper huius monasterij seruientes, cum in vigilia anniuersarij beati viri duas lagenas vino plenas a loco, [& vini lagena:] qui dicitur Tracondia, pro caritate Fratrum deferrent, altera earum in terram decidit, nec tamen lagena fracta, nec vinum sparsum est.

[22] Nullo modo etiam prætereundum est, quod meritis sanctissimi viri senex quidam, Vrsus nomine, qui de more & debito, totius monasterij officinas mundare consueuerat, ad montem iuit, vt scopas incideret. Qui casu de quadam rupe cum corrueret, brachium eius fractum est: cumque dolore brachij nimium cruciaretur, ad sepulcrum sancti viri veniens, [confractū brachium sanatur,] prostratus iacuit, clamans & dicens: Pater beate Constabilis & domine, pro anima patris & matris tuæ adiuua me, & libera me de cruciatu isto. Qui cum tertio eadem repeteret, non solum a dolore, verum etiam a brachij fractione liberatus est.

[23] Ioannes quoque cognomento Cirusinus, gutta de capite ad oculum descendente, cum grauissimo cruciaretur dolore, ad sepulchrum eiusdem venit, rogans & suppliciter obsecrans, vt consueta misericordia a tanto cruciatus dolore ipsum eriperet. Qui statim exauditus est, [pellitur oculi dolor,] & gutta simul, & dolor recessit.

[24] Quidam quoque faber, Petrus de Mari nomine, cum simili dolore grauissime torqueretur, [iterum puluere sepulchri:] ad sepulchrum eius venit, & de quodam foramine sepulchri eius puluere accepto, oculum fricuit, & statim liberatus est.

[25] Quidam insuper Diaconus, Dauferius nomine, cum frequenter ad sepulchrum beati viri se appodians obdormiret, idem Sanctus in somnis apparuit ei, dicens: Quare Frater de sepulchro meo a gambuttam facis? [obiurgat sepulchro suo incubantem,] Moneo te, vt amplius non facias, & ab hoc facto desistas. Qui timore correptus, aliquantis diebus beato viro obediuit. Verum eiusdem correptionis immemor existens, in idipsum rediit, & iterum se appodians, obdormiuit. Cui Sanctus iterum apparuit, eique dixit: Nonne tibi prohibui, vt de sepulchro meo non faceres tibi gambuttam? Qui timore perterritus a somno surgens, brachium suum adeo contractum sensit, vt nullo modo ipsum nec plicare, nec extendere posset. Qui effusis precibus, beatum virum deuota mente suppliciter rogauit, vt ipsum liberare dignaretur. [tum cōtractione brachij multat, ac sanat:] Qui mox exauditus, meritis beati viri liberatus est.

[26] In sancta præterea die Parasceues, cum de diuersis partibus multitudo virorum & mulierum, sicut mos est Christianæ religionis, sanctum diem illum discalceatis pedibus, & cum lacrymis sacra loca visitando celebraret, contigit quod multi ad hunc sanctum locum venerunt: inter quos & quædam puella similiter venit, & cum nonnulli pulpitum, vbi lectiones leguntur, ascenderent, [cadentem seruat:] puella similiter fortuito cum eis ascendit, & de eodem pulpito cecidit. Et cum omnes clamarent, Mortua est puella! nutu Dei, & beati viri meritis, super pedes suos se erigens, nihil mali habuit. b

[27] Hæc de tanto viro suisque prædecessoribus ad præsens dicta sufficiant, licet per eos multa & præclara mirabilia Deus frequenter operetur. [tuetur in cœnobio disciplinā:] Quorum etiam precibus & meritis honestatem & præclaram religionem cum sanctitate in hoc sancto monasterio credimus hactenus conseruatam, & ab omnium hostium incursione & offensione, Domino auctore, vsque ad finem mundi liberam fore atque munitam.

[28] Ergo beatum virum Constabilem humillimis precibus suppliciter exoremus, vt iuxta nominis sui etymologiam, tam præsentibus, quam futuris huius monasterij Fratribus impetret a Domino suis orationibus constantiam in quotidiano labore certaminis, [inuocatur a scriptore.] tribuatque stabilitatem in bonis moribus, vt per hæc, aliaque opera caritatis & misericordiæ, ad beatam & æternam gloriam, vbi ipse cum Deo regnat, peruenire mereamur: ipso Domino nostro Iesu Christo donante, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. exponit: Dauferium Diaconum super eius sepulchro in ceruicalis vsum indigne obdormientem corripuit. Alibi Cambutta, siue Cambota, aut Camboca, pro pedo, seu scipione, [Cābutta] aut fulcro ponitur, vt 16 Ianuar in Vita S. Tozzonis cap. 1 Notat, k ex Vita S. Magni. & 23 Ianu. in Vita S. Vrbani Lingonensis cap. 1.

b MS. alia miracula breuiter ita complectitur: Ac demum (quod eius peculiare est donum) in energumenorum liberatione supra humanum captum mirabilis & gloriosus existit, [S. Constabilis energumenos liberat.] quotiescumque pro liberationis gratia ad eius tumulum fideliter adducuntur.

DE B. EVERMODO RACEBVRGENSI IN VVANDALIA EPISCOPO EX ORDINE PRÆMONSTRATENSI

AN. ⅭⅠƆCLXXVIII.

Sylloge historica.

Euermodus, Episcopus Racerburgen. in Germania, ex Ord. Praemonstratensi (B.)

Avctore I. B.

§ I B. Euermodi veneratio publica: gesta ante Episcopatum.

[1] Inter varias Slauorum nationes, quæ Borealem Germaniæ magnæ tractum, oramq; Balthici maris coluerunt, Polabi ab Helmoldö aliisq; scriptoribus nominantur: [Euermodi Ep. Raceburgen. nomen in Martyrologiit, cū titulo Beati] quorum ciuitas Raceburgum, aliis Racisburgum, Raseburgum, Racesburgum, Razeburgum, Ratzeburgum dicta, solio Episcopali a quinque amplius seculis ornata fuit. Primus ibi Præsul Aristo: cui post annos LXXXIV B. Euermodus succeßit, S. Norberti discipulus. Hunc Beatum appellant Ioannes Chrysostomus vander Sterre monasterij S. Michaëlis Ordinis Præmonstr. Antuerpiæ Abbas in Natalib. SS. Ord. Præmonstrat. anno ⅭⅠƆⅠƆCXXII vulgatis, cum adhuc Prior esset; Autbertus Miræus Decanus Antuerpiensis in Fastis Belgicis; Arnoldus Rayßius Canonicus Duacensis in auctario ad Natales SS. Molani. Neque his auctoritatem detraxisse videri debent iterata Vrbani VIII decreta, ne citra Sedis Apostolicæ approbationem, aut ab centum minimum annis retentam, Ecclesia minime intercedente, istiusmodi nomenclationis consuetudinem, liceat cuiquam eum titulum tribuere. Nam postea id alij confirmarunt viri doctißimi, neque horum ignari decretorum, & in sacra antiquitate eximie versati, Ægidius Gelenius Suffraganeus Osnabrugensis in Fastis Agrippinensibus, & Ioannes Pagius Theologus Parisiensis in Bibliotheca Præmonstratensi, qui Beatum absolute vocant; [& Sanct] Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano Sanctum.

[2] Maius etiam aliquanto in Alberti Krantzij testimonio inest pondus, qui Decanus fuit Ecclesiæ Hamburgensis, ac Theologiæ professor ante centum & quinquaginta annos. Is libro 6 Metropol. cap. 40 ita scribit: Raceburgensi quoque Ecclesiæ post Euermodum, vir æque optimus Isfridus præficitur Episcopus, qui tanta fulsit sanctitate, vt miracula nonnulla faceret inuitus. [reliquiæ olim trāslatæ] Ac paullo post: Horum duorum Pontificum Euermodi & Isfridi reliquiæ, in choro, in quadam capsa ad austrum, quæ ad hoc est ordinata, conseruantur. Translatæ igitur sunt e priori tumulo amborum RELIQVIÆ: quæ vox ab Ecclesiasticis scriptoribus fere de Sanctorum oßibus, aut alioquin eorum vtensilibus venerationis caußa asseruatis vsurpari solet. Quod autem eæ coniunctæ in vna capsa sint reliquiæ, argumento est parem fuisse de vtriusque sanctitudine existimationem: neque enim coniungi vno in tumulo aut theca Sancti, & vnius alicuius e turba Christianorum exuuiæ solent. Euermodi igitur minime ambigua sanctitas habita, [vt Sancti:] qui cum Isfrido iungeretur, quem diserte idem scriptor Sanctum nūcupat. Fuit huic quoque Sancto, inquit, perpetuus labor in vinea Domini. Hos item de eo versus capsæ illi inscriptos ait:

Laudibus insignis Isfridus, annumerandus
      Catalogo Sanctis Cælitibus iugiter.

Annumerandus itidem & Euermodus, non Krantzij solum iudicio, sed eorum qui simul vtriusque reliquias condiderunt, siue id Pontificis Maximi assensu factum, seu sola Antistitum eius prouinciæ auctoritate.

[3] Exaggerat eam reliquiarum Translationem, siue Eleuationem, & sanctitatem Euermodi, Saussaius his verbis: Cuius sanctitatem multa miracula, ad inuocationem nominis illius diuinitus facta, comprobauerunt. Pignora vero sacrosancta e tumulo ob patentia beatitatis insignia leuata, in capsa condita, & in sacrario Ecclesiæ Raceburgensis, ad australem chori partem, collocata, cum successoris B. Isfridi pretiosis exuuiis, [cultus ei habitus,] condigno cultu potiuntur. Eadem omnino, sed aliis verbis, tradit Ioannes Pagius lib. 2 Præmonstrat. Bibliothecæ, & illud clarius, quod reliquias in choro positas religiose coli asserat.

[4] Non tamen qui ei habetur cultus ita accipiendus, quasi ad eius honorem sacra peragi mos fuerit, officiumq; recitari. Habemus Breuiarium Ecclesiæ Raceburgensis, anno ⅭⅠƆⅠƆVI Ioannis Parkentyni, [cuiusmodi?] XXVI illius Ecclesiæ Episcopi, auctoritate excusum. In eo nulla Euermodi aut Isfridi mentio. Cultus igitur illorum in eo situs fuisse videtur, (nam omnia illa hæresis postea pessumdedit) quod honorificentiore loco, eleganti in capsa repositæ eorum essent reliquiæ, addita epigraphe, fors & anathematis appensis, aliisq; publicis argumentis sanctitatis.

[5] Res a B. Euermodo præclare gestas colligemus ex antiquis potißimum scriptoribus, [eius acta,] videlicet auctore Vitæ S. Norberti, Helmoldo in Chronico Slauorum, quod tempore Frederici Ænobarbi Imp. scripsit in diœcesi Lubecensi; Arnoldo Abbate Lubecensi, qui circa annum ⅭⅠƆCC vixit, adiecitq; Helmoldi Chronico supplementum; denique Alberto Krantzio in Metropoli & Wandalia.

[6] Natione Belgam fuisse B. Euermodum colligitur ex Vita S. Norberti, [patria,] in qua cap. 20 Cameraci sese viri sancti disciplinæ tradidisse narratur initio anni ⅭⅠƆCXX. Transacta igitur hieme, inquit illius Vitæ scriptor, niuiumque & glaciei frigore, vernali calore, paullulum deterso, vir Dei, vt erat solitus, virtute diuini solatij accinctus, ad prædicandum exiit: [conuersio,] & solus Cameracum veniens, factoque sermone ad populum, cecidit semen in terram bonam, scilicet in iuuenem, Euermodum nomine: qui tanto rore Spiritus sancti perfusus extitit in verbi Dei susceptione, [in ea feruor,] quod amoris eius gratia stans oraret ad Dominum Deum suum in eodem loco, & in eisdem passibus, vbi hominem Dei stare diligenter considerauerat in faciendo sermone. Quid igitur puer Spiritu sancto edoctus in verbo, nisi eumdem Verbum, quod caro factum est, esse credidit, qui vbi steterunt pedes eius adorauit? Nec moras intulit, sed statim, relictis omnibus, secutus est eum. Qui tanto amoris intimi vinculo ei alligatus est, vt omni tempore vitæ suæ, spiritus viri Dei in eo requiem caperet, & post discessum suum locum sepulturæ suæ ei commendaret, dans prȩceptum, [gratia apud S. Norbertus,] vt numquam nisi reuersurus ab eo recederet. Hinc liquet falli Krantzium dum lib. 6 ca. 28 scribit Euermodum ordinem Prȩmonstratensium Magdeburgi suscepisse sub Norberto Patre.

[7] Ioannes Pagius ita illius inter vitæ sanctioris rudimenta ardorem Spiritus amplificat: Ea pietate feruoreque animi, [mortificatio,] suscepto Præmonstrati canonico habitu, membra sua asperrimo eoque perpetuo terebat cilicio, exiguisque ac despicabilibus indumentis contentus, diu noctuque orationi, lectioni, meditationi, ac laudibus diuinis incumbebat. Factus Presbyter, in ipso Missæ salutaris sacrificio totum se Deo mactabat in holocaustum, [sacerdotium,] totus erat cælestis, totus cælestia suspirans, summisque virtutum gratiis cumulatus.

[8] Plerarumq; S. Norberti peregrinationum, laborum, persecutionum socium fuisse B. Euermodum censet, prolixeq; exaggerat idem Pagius, & quæ ex S. Norberti Vita iam attulimus, [præpositura ecclesiæ B. Virg. Magdenburgi,] non inanem coniecturæ ansam præbent. Illud constat, Magdenburgum cum eo profectum, atque Ecclesiæ S. Mariæ, ordini Præmonstratensi labore magno acquisitæ, Præpositum esse constitutum. Id qua ratione euenerit cap. 45 Vitæ recensetur in hunc modum: Erat ante palatium Episcopale haud longe sita ecclesia quædam in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, in qua viginti erant Canonici seculares sub Præposito antiquitus constituti. Hanc ergo cum præuidisset Sacerdos Dei sibi necessariam esse, vt ibi Fratribus suis impositis, aliquando a tumultu, qui officio imposito debebatur, paullulum spiritum refocillaret, petebat multoties & a Rege, & a Canonicis maioris Ecclesiæ, [multis dit[illeg.] obnitentibus,] eiusdemque Ecclesiæ Canonicis, vt alibi ab eo aliis æqua vel meliori conditione reditibus acceptis, illam sibi liberam concederent. Qui omnes vna voce contradicebant, asserentes Ecclesiam tanti nominis non debere immutari, nec Regiæ potestatis dignitatem, cui subdita erat, imminui: sed nec alterius ordinis & consuetudinis gentem imponere, quæ iura regalia ignoraret, & subiectionem debitam & obsequium, secundum consuetudinem ipsorum. Hanc ab omnibus passus est per aliquot annos repulsam. Sed vicit tandem, humiliter in petitione perseuerans: vicit quidem ratione qua premebat eos; vicit & constantia, qua nouerant eum a bonis initiis vsque ad finem numquam velle desistere. Expositisque Clericis illis, & omnibus, [obtētæ Ordini per S. Norbertū:] vnumquemque ad suum velle, relocatis, Fratres sui Ordinis, sicut diu concupierat, in eadem Ecclesia imposuit: vbi & eo viuente secundum Ordinem institutum, & post discessum ipsius in æternum seruitium Dei habendum ordinauit.

[9] Hæc circa annum ⅭⅠƆCXXIX contigisse Pagius notat. Præpositum hic fuisse Euermodum, postea constabit. Eius autem studio, maximeq; Norberti cura, [Ordo per vtrumque amplificatus:] creuit (vt cap. 46 dicitur) Fratrum numerus, & multiplicati sunt in Saxonia, vbi religio decaluerat, & in Sclauonia, vbi non erat, radicati, fructuoso germine floruerunt, multiplicatique sunt vt Hebræi. Fremuerunt Saxones fremuerunt Parthenopolitani; odioque & inuidia aduersus hominem Dei inualescente, ipse in Deo spem & fiduciam habēs, & ipsam & aliarum consuetudinum congregationes dilatare non cessabat.

[10] Quoties deinde aduersus S. Norbertum Canonici Ecclesiæ Cathedralis coniurarunt, quoties multitudinis coorta seditio, quoties ad eædem flagitiosorum hominum tumultu quæsitus is est; [pericula vtrique ab impiis,] toties in Euermodi quoque ac sociorum capita tempestas eadem incubuit. Cum eo prorupissent scelerati quidam, vt in ipsiusmet sancti Pontificis humeros gladium, ab lethali plaga Camerario eius inflicta cruentum, valido ictu impingerent; tunc vero nonnulli, qui tacite hanc flammam alebant, & ipsi eius sanguinem sitientes, licet falsam simularent humanitatem, vt cap. 49 dicitur, & ipsi ipsum in hoc articulo positum cogebant, vt Fratres suos de ecclesia B. Mariæ exponeret, qui in ea positi erant, vt superius dictum est. At ipse negabat, affirmans factum hoc, quamdiu viueret, numquam ab eis infirmandum, [repetentibus identidem ecclesiam D. V.] quod regali potentia & Romana auctoritate dolebant confirmatum. Ac rursus cap. 50. Aduenit dies, vt erat prænominata, & dato signo, cœpit ciuitas immensis clamoribus perstrepere. Et interrogans homo Dei quid esset, responsum est ei, quia populus multus congregatus Fratres de ecclesia B. Mariæ vellent eiicere. At ille subridens aiebat: Non est ita; quia plantatio, quam plantauit Pater cælestis, eradicari non potest. In quo tunc discrimine Euermodus ac Fratres fuerint, vel inde colligi potest, quod ipsemet Norbertus coactus est vrbe egredi, ac furori multitudinis tantisper cedere.

[11] Nec minima Euermodo dimicatio fuit aduersus maioris Ecclesiæ Canonicos de S. Norberti sepultura cuius ipsi credita ab eo procuratio erat, [corpus S. Norberti,] vti antea dictum. Volebant Canonici, vt cap. 53 dicitur, dignumque & iustum esse dicebant, vt quia caput Ecclesiarum eiusdem ciuitatis extiterat, Ecclesiæ capitali eius ossa deferrent honorem: [Canonicis summæ ædis repugnantibus,] ibique aduentum summi Iudicis expectaret, vbi erat titulus eius immobilis & sine fine, si sine fine ei in carne viuere contigisset Sed & alia pars, Fratres videlicet S. Mariæ (quorum Præpositus Euermodus) sui iuris ipsum esse asserebant, eo quod per ipsum suo Creatori reconciliati, ipsum Patrem elegerunt, & per ipsum seipsos & suam deuotionem Domino Deo suo, a quo auersi fuerant, reddiderunt: præcipue cum adhuc viuens homo præcepisset, & vsque in finem suæ hoc voluntatis deuotio postulare demonstrasset, quod inter fratres suos & filios, quos Deo, Dei verbo, paupertatis suæ tempore genuerat, sepeliri & requiescere debuisset. Hæc erat contentio, & euidens vtrimque proponebatur iustæ certæque rationis responsio. Res mira! Contendebant hominis huius corpus exanime retinere, prodesse sibi putantes mortui præsentiam, cuius, cum viueret, & prodesse poterat, omnimodis quærebant absentiam. Videntes tandem illi qui erant medij, qui vtrimque contentionem hanc æque ferebant, quod inuincibiles essent, & suam vnaquæque pars iustitiam meliorem assereret, consilium dederunt, vt ad Regem Lotharium quam cito mitteretur, quodque ipse præciperet, aut indicaret, hoc ratum haberetur. Et sic factum est… [ab eo in D. V. sepultū,] In die octaua reuersi sunt, qui missi fuerant: & tunc ex præcepto Imperatoris, ad Fratres in ecclesia B. Mariæ corpus viri sancti sepultum est.

[12] Secuta mox Translatio, ab eodem Euermodo (vt credibile est) curata, de qua ibidem ista habentur: Sepultus itaque ante altare sanctæ Crucis, in medio monasterio fuit per aliquot annos. Sed boni filij, qui ex præcepto Veritatis, vt scriptum est, Honora patrem tuum, vt sis longæuus super terram, & ex recordatione benignitatis, quam eis exhibuerat, [dein trāslatum in Chorum.] eum tenere diligebant, vt sine obliuione memoriæ ipsorum commendaretur, ante oculos suos in Choro transtulerunt: vbi in tumulo diligenter pro loci opportunitate adornato, diē expectat nouissimum in spe certæ resurrectionis & gloriæ. [Exodi 20. 11]

§ II B. Euermodi Episcopatus, eius inuestitura a Duce suscepta.

[13] Per annos circiter XX geßit Præpositi munus Euermodus, ea pietatis & Christianæ prudentiæ opinione, [Præmonstratenses Raceburgi Episcopi & Canonici annis 350.] vt inde sit ad Raceburgensem Cathedram euectus: quam semper deinceps vsque ad Krantzij ætatem, CCCL per annos, atque etiam vltra, Canonici Præmonstratensis Ordinis insederunt, qui & soli in ea Ecclesia Canonici. Ita enim scribit lib. 6 Metropol. cap. 28 de Euermodo loquens: Erat, inquit, Præpositus aliquando Magdeburgensis: inde translatus ad hunc Episcopatum, Ordinem Præmonstratensium (quem ibi susceperat sub Norberto patre) huc adducens: permansitque is ordo in Episcopatu & Capitulo eius vsque in præsentem diem. Ante monuimus, non Magdeburgi eum Ordini dedisse nomen, sed Cameraci.

[14] Occasionem Sedis Raceburgensis cum erigendæ primum, tum postea restituendæ, narrat in Chronico Slauorum lib. 1 cap. 70 Helmoldus in hunc modum: [Episcopatus Slauorum Aldenburgi,] Videns Dominus Hartwicus Hammenburgensis Archiepiscopus, quia pax erat in Slauia, proposuit reædificare Sedes Episcopales, quas barbaricus furor destruxerat in Slauia; scilicet Aldenburgensem, Racesburgensem, Mikilenburgensem. E quibus Aldenburgensem Magnus Otto primus instituerat, subiiciens ei Polabos & Obotritos, a terminis Holzatorum vsque ad flumen Panim & ciuitatem Dimin. posuitque in Aldenburg primum Pontificem Marconem. Post hunc secundus erat Ecwardus, III Wago, IV Ezike, V Folchardus, VI Reinbertus, VII Benno, VIII Meinerus, IX Abelinus, X Ezo. Huius temporibus surrexit in Hammenburgensi Ecclesia Magnus Adelbertus, qui de peregrinis Episcopis, [postea in tres diuisus:] quos in mensa sua habebat, Ioannem statuit Episcopum in Mikilenburg, Aristonem in Racesburg, atque in hunc modum Aldenburgensis Sedes in tres diuisa est Episcopatus.

[15] Postquam ergo, permittente Deo propter peccata hominum, Christianitas adnullata est in Slauia, [qui dissipati,] vacauerunt hæ Sedes annis LXXXIV, vsque in tempora Hartwici Archiepiscopi. Qui propter generis nobilitatem duplici principatu clarus, magno studio enisus est pro recuperandis Suffraganeis Episcopis vniuersæ Daciæ, Norwegiæ, Suediæ, quos Hammenburgensi Ecclesiæ quondam pertinuisse commemorat antiquitas. Sed cū obsequiis & variis * legationibus nil profecisset apud Papam & Cæsarem, ne omnino careret Suffraganeis, aggressus est iam pridem abolitos Episcopatus Slauiæ suscitare. Accitum ergo venerabilem Sacerdotem Vicelinum Aldenburgensi Sedi consecrauit Episcopum, cum iam esset ætate prouectus, & mansisset in terra Holzatorum XXX annis. Porro in Mikilinburg ordinauit Dominum Emmehardum, & consecrati sunt ambo in Rosseuelde missique in terram egestatis & famis, vbi erat sedes satanæ, & habitatio omnis spiritus immundi. Factaque sunt hæc inconsulto Duce, & Comite nostro.

[16] Quem hic scriptor Magnum Adelbertum vocat; Hamburgensis siue Bremensis Archiepiscopus fuit, Henrici III & IV Regum temporibus, maxima apud eos ac Romanos Pontifices gratia pollens, ab hisq; Apostolicæ Sedis Legatus cum summa potestate per totum Septemtrionem constitutus, de quo fuse Baronius to. XI Annalium: obiit anno ⅭⅠƆLXXII XVII Kal. Aprilis. Deinceps narrat Helmoldus, quas Henricus, [B. Vicelinus Ep. Aldēburgi diu renitens,] cognomento Leo, Dux Saxoniæ ac Wandaliæ, siue Slauiæ, facessiuerit B. Vicelino molestias, quod se inconsulto suscepisset in sua prouincia Episcopatum. Arrogabat enim sibi Dux eam auctoritatem, vt Episcopis, legitime alioquin & absque simonia aut violentia vlla electis, ipse regalia, quemadmodum loquebantur, tradito baculo conferret. Quod, Imperatori a Callisto II Papa concessum, censebat Hartwicus Archiepiscopus Duci minime deferendum. Quatenus autem id fuerit a Callisto indultum, ad terminanda diuturna de Laicalibus inuestituris certamina, exponit Baronius to. 12 ad an. 1122 nu. 7. Ceßit tandem Ducis importunitati B. Vicelinus, his vsus verbis, [tandem accipit Inuestiturā a Duce Saxonii] vt idem cap. 71 scribit Helmoldus: Paratus sum, propter eum, qui se humiliauit propter nos, meipsum in proprietatem dare alicui de clientibus vestris, nedum vobis, cui Dominus ampliorem inter Principes contulit magnificentiam tam generis quam potentiæ. Et his dictis fecit quod necessitas imperabat, & suscepit Episcopatum per virgam de manu Ducis.

[17] Quo vero iure, quaue iniuria sibi id Henricus Leo sumpserit, alij disputent. Deberi forsan id sibi existimauit, quod eas Ecclesias velut de nouo fundasset; atq; aßidue contra barbaræ gentis immanitatem tueretur. Ea certe quidem caussa fuit, vt manus tandem vt cumque daret B. Vicelinus, cum diu repugnasset. Ita Krantzium Metropol. lib. 6 cap. 28. Henricus Leo facile tunc impetrauit ab Episcopis, quos constituit, [necessitate coactus] vt ab eo paterentur inuestiri, quippe qui nihil omnino nisi de illius manibus habebant. Reluctatus est tamen diu Vicelinus, qui non ignoraret desuper constituta & conuenta inter Regnum & Sacerdotium, tempore Calixti Pontificis & Henrici Imperatoris quinti ex eo nomine, admonente etiam Hartuico Archiepiscopo ne faceret. Sed diu reluctatus, quum ab Ecclesia sua excluderetur, nec alia esset via ad perueniendum eo quo tēdebat (vt doceret & firmaret in fide populum) cessit necessitati temporum, [vt animas iuuet,] & fecit inuitus, quod sciebat non licere.

[18] Quæret aliquis, si legitime electus, accipere tamen ab laico inuestituram potest, quid interest, ab Duce potentißimo accipiat, an ab Imperatore? Discrimen ostendit Hartwicus Archiepiscopus apud Helmoldum cap. 70 ita B. Vicelinum alloquens: Primum in hoc negotio pensari decet, [dissuadēte Archiep. Bremensi] qualiter inuestituræ Pontificum, Imperatoriæ tantum dignitati permissæ sunt, quæ sola excellens & post Deum in filiis hominum præeminens, hunc honorem non sine fœnore multiplici conquisiuit. Neque Imperatores dignissimi leuitate vsi sunt, [ob rationes.] vt Episcoporum Domini vocarentur: sed compensauerunt noxam hanc amplissimis regni diuitiis, quibus Ecclesia copiosius aucta, decentius honestata, iam non vile reputet se ad modicum cessisse subiectioni, nec erubescat vni inclinari, per quē possit in multos dominari. Vbi enim Dux vel Marchio, vbi in regno Principatus, quantumuis magnus, qui Pontificibus manus non offerat, recusatus, opportune importune se non ingerat? Certatim currunt, vt homines fiant Ecclesiæ, & participes fiant beneficiorum eius. Vos igitur honorem hunc pessumdabitis, & infringetis iura magnis auctoritatibus edita? Dabitisne huic Duci manus vestras, vt hoc exemplo incipiant esse Principum serui, qui fuerant Principum Domini? Ita ille. De B. Vicelino plura ad XII Decembris.

[19] B. Euermodum censet Krantzius tunc quoque inuestituram ab eodem Duce accepisse. Ita enim scribit loco citato: Raceburgensi autem Ecclesiæ per idem tempus Hartuicus Archiepiscopus præfecit Euermodum, [An & B. Euermodus?] qui ante memoratum tempus annorum LXXXIV solum habuit præcessorem Aristonem. Sed nullȩ erant reliquiæ aut possessionum, aut prædiorum, aut sacrorum eius, per tantum tempus omni populo permanente in paganismo. Eum igitur ita excusat: Euermodus autem bonus Pontifex, iam Racisburgi ordinatus, nō habebat quod recusaret, quia non inueniret aliunde vnde viueret. Ego tamen eum vniuersi iuris Ecclesiastici scientem & cumprimis obseruantem fuisse certum habeo, vtpote Norberti sanctissimi sapientißimiq; Præsulis conformatum disciplina, [satis hic gnarus quid liceret.] & tot controuersiis Magdeburgi exercitum: vt proinde nihil hic egerit, quod non omnino fas esset. Si ergo statim vt Episcopatum adiit, ad idem obsequium cogendum se vidit, vel Pontificem, qui Eugenius III erat, consuluerit, quid sibi tali in re ac tempore is agendum præscriberet, vel ipsemet ita existimarit, satius esse potentißimum Principem, quem neque Imperatoris neque Pontificis facile flectere auctoritas posset, tali obsequio delinire, quam vt tanti populi, tamq; institutione indigentis, cura negligeretur.

[20] At mihi credibilius videtur, Ducem nihil ei tunc faceßiuisse negotij, veritum, ne plus etiam, quam in Vicelino expugnando, sudandum sibi esset in Euermodo, [Non ergo videtur id tunc ab eo exactum:] cuius constantia erat antea Magdenburgi multis magnisq; argumentis testata. Et sane Helmoldus cum cap. 78 de posseßionibus agit ab eodem Henrico Duce, & Comite Raceburgensi itidem Henrico, ipso statim initio Episcopatus Euermodo donatis, inuestituræ non meminit: Nec hoc prætermittendum, inquit, quod dilatante Deo fines Ecclesiæ, [etiam cum fundis dotata eius Ecclesia:] ordinatus est in Raceburg Episcopus Dominus Euermodus, Præpositus de Magdenburg. Deditque ei Comes Polaborum Henricus insulam ad inhabitandum prope castrum: præterea CCC mansos resignauit Duci, dandos in dotem Episcopij. Porro decimas terræ recognouit Episcopo: quarum tamen medietatem recepit in beneficio, & factus est homo Episcopi: exceptis trecentis mansis, qui cum omni integritate tam redituum, quam decimarum sunt Episcopi.

[21] At postquam secundam Henrici Ducis expeditionem Italicam narrauit (priore, cuius infra mentio erit, sub finem anno ⅭⅠƆCLIV suscepta, Fredericum Romam tendentem ad coronam Imperij a Pontifice accipiendam comitatus fuerat: secunda aduersus Mediolanenses comparata) postquam, igitur ad hanc euocatum ab Imperatore Henricum, captam excisamq; Cremam, rebellantes Slauos ab eodem Henrico in patriam propterea reuerso perdomitos narrauit Helmoldus, tunc demum cum eo communicasse Imperatorem aut potestatem, olim scilicet indultam a Pontifice, restituendi, erigendi, conferendi quibus vellet Episcopatus. Flagitarit hanc facultatem Henricus, vel cum ex Italia disceßit, vel cum compressos Slauorum motus Imperatori nuntiauit. Tunc ergo coactus est B. Euermodus Ducis clientelæ se subdere, non cum B. Vicelino & Emmehardo, cum quibus erat pontificatum adeptus, sed cum eorum successoribus, Bernone Mekelenburgensi, ac primo Suerinensi Episcopo, & Geroldo B. Vicelini successore, dein Lubecensi. De his ita cap. 88 Helmoldus: [sed cum Imperator Duci suam auctoritatē communicasset,] Et posuit Dux Episcopos in terra Obotritorum Dominum Bernonem, qui defuncto Emmehardo Magnopolitanæ præsedit Ecclesiæ. Porro Magnopolis ipsa est Mikelenburg. Et subscripsit in dotem Magnopolitanæ Ecclesiæ CCC mansos, sicut antea fecerat Racesburgensi & Aldenburgensi Ecclesiæ. Et facta postulatione obtinuit apud Cæsarem auctoritatem, Episcopatus suscitare, dare & confirmare in omni terra Slauorum, quam vel ipse vel progenitores sui subiugauerint in clypeo suo & iure belli. Quamobrem vocauit Dominum Geroldum Aldenburgensem, Dominum Euermodum Racisburgensem, Dominum Bernonem Magnopolitanum, vt reciperent ab eo dignitates suas, & applicarentur ei per hominij exhibitionem, sicut mos est fieri Imperatori. [inuitus cessit:] Qui licet hanc impositionem difficillimam iudicarent, cesserunt tamen propter eum qui se humiliauit propter nos, & ne nouella Ecclesia caperet detrimentum.

[22] Hinc colligi videtur, B. Euermodum id illi obsequium antea nō exhibuisse: quid enim opus fuisset iterare? Nisi fortaßis ad quamdam magnificentiæ ostentationem id fieri Dux voluerit. [Duce curante, Decimas percipit.] Ceterum id obsequium liberaliter est muneratus. Et dedit ei Dux, inquit Helmoldus, priuilegia de possessionibus & de reditibus & de iustitiis. Et præcepit Dux Slauis, qui remanserant in terra Wagirorum, Polaborum, Obotritorum, Kycinorum, vt soluerent reditus Episcopales, qui soluuntur apud Polonos & Pomeranos, hoc est, de aratro tres modios siliginis, & XII nummos monetæ publicæ.

[Annotatum]

* al. largitionibus. ab Hartuico Archiep. restituti:

§ III Alia a B. Euermodo gesta: mors eius, miracula, translatio.

[23] Hactenus de B. Euermodi inauguratione egimus, deq; clientelæ, qua Dux eum sibi obstrinxit, profeßione. [sepelit B. Vicelinū:] Nunc reliqua ab eo gesta prosequamur. Cum in Italia Dux esset, Fredericum Ænobarbum illuc anno ⅭⅠƆCLIV secutus, B. Vicelini funus procurauit Euermodus. Ita cap. 79 idem Helmoldus: Post hæc abiit Dux noster in Italiam cum Rege pro corona imperiali. Quo absente Vicelinus Episcopus ingrauescente morbo diem clausit extremum. Obiit autem II Idus Decembris, anno videlicet ⅭⅠƆCLIV Sedit autem in Episcopatu annis V, hebdomadis IX. Corpus eius tumulatum est in Falderensi ecclesia, præsente scilicet Domino Racisburgensi Episcopo. & officium consummante.

[24] Quem interea labore suo omni curisq; pontificalibus fructum Euermodus reportarit, indicat ca. 84 scriptor idem his verbis: [multas ædificat ecclesias,] Sed & in terra Polaborum multiplicatæ sunt ecclesiæ, instantia Domini Euermodi, & Henrici Comitis de Racisburg. Diuersus hic est a Duce Henrico. Sed adhuc eradicanda quædam flagitia erant: nam prædas Slauorum, vt subuectit, necdum inhibere poterant: siquidem adhuc mare transfretabant, & vastabant terram Danorum: necdum recesserant a peccatis patrum suorum. Et cap. 92. Porro Henricus Comes de Racesburg, quæ est in terra Polaborum, adduxit multitudinem populorum de Westfalia, vt incolerent terram Polaborum, & diuisit eis terram in funiculo distributionis. Et ædificauerunt ecclesias, [firmatas dein VVestphalorum coloniis:] & subministrauerunt decimas fructuum suorum ad cultum domus Dei. Et plantatum est opus Dei temporibus Henrici in terra Polaborum, sed temporibus Bernhardi filij eius abundantius consummatum.

[25] De eadem Ecclesiæ amplificatione ita scribit Arnoldus Lubecensis in Supplemento Helmoldi, siue Chronici Slauorum lib. 2 cap. 1. Henricus Dux Saxoniæ atque Bauariæ, super omnes qui ante ipsum fuerunt, duritiam Slauicam perdomuit, & non solum ad tributa soluenda coëgit, sed etiam erga veri Dei cultum, relictis superstitionibus idololatriæ, humiliatis ceruicibus promptissimos fecit. Pacem etiam maximam in omni terra Slauorum firmauit: & omnes prouinciȩ aquilonares Wagirorum, Holzatorum, [impeditis sceleribus,] Polaborum, Obotritorum, otio & quiete vacabant: & prohibita sunt furta & latrocinia terra marique: & fruebantur mercationibus & negotiationibus mutuis, & habitabat vnusquisque sub vite & ficu sua, præsidente in Racesburg Reuerendissimo Patre Euermodo Episcopo; in Lubeke vero Conrado Episcopo, viro illustri; in Zuerin quoque Bernone, viro religioso: qui Ecclesias nouellæ plantationis, quas Henricus Dux memoratus instituit, Domino incrementum dante, [populos egregie instruit:] doctrina plantare & opere irrigare instantissime satagebant.

[26] Cum Conradus Lubecensis Episcopus, Geroldi, cuius iam mentio facta est, frater ac successor, Ducem Henricum ad terram sanctam secutus, anno ⅭⅠƆCLXXII Tyri deceßisset, electus a Canonicis est Henricus monasterij S. Ægidij in vrbe Brūswicensi Abbas, genere Brabantinus, incomparabili litteratura vir, vt Wandaliæ lib. 5 cap. 41 scribit Krantzius. Hic ergo, vt cap. 18 habet Arnoldus, venit ad Ducem Luneburg, & accipiens ab eo inuestituram pontificalem, [Henricum Brabantinū Lubecæ Episcopum consecrat an. 1172.] cum honore deductus Lubeke, & deuotissime susceptus a Clero & ab omni populo, in Natiuitate B. Ioannis Baptistæ, præsente Duce, consecratus est a Domino Walone Hauelbergensi, & Dn. Euermodo Raceburgensi, & a Dn. Bernone Suerinensi. Krantzius Bernonem Episcopum Suerinensem vocat, quia Megalopoli Suerinam Sedes translata: sed idem Walonem Halberstadensem facit, quæ Eccesia ab Hauelbergensi multum discrepat, & tunc Episcopum habebat Vdalricum, de quo alibi multa idem Arnoldus.

[27] Tandem obitum Euermodi ita commemorat Arnoldus eodem lib. 2 cap. 26. Tunc etiam temporis beatæ memoriæ Euermodus, [moritur,] Episcopus Raceburgensis, mortuus est, sed, sicut fidelium deuotioni placet, viuit in Christo: quia religiosam vitam ducens, in sanctitate & iustitia vsque in finem perseuerabat, ita vt (sicut quidam asserunt) eo adhuc viuente, [miraculis clarus:] Deus per eum virtutes quasdam signorum operatus fuerit. Et quia opportunitas se obtulit, non prætereunda sunt silentio, quæ fidelium relatione didicimus. Accidit vt quodam tempore Henricus Comes de Raceburg, cuius temporibus idem Præsul a Duce Henrico ad Episcopatum vocatus fuerat, duos captiuos haberet insignes de Frisia. Quos cum multum tyrannico more tormentaret; Episcopus eis compatiens, sæpius Comitem, vt eos absolueret, exorabat. Sed ille nulla motus miseratione non minus eis parcebat. Inter hæc Paschalis dies superuenit: & captiui pro reuerentia festi diuinis intererant, [vincula captiuorū aqua benedicta soluit,] sub custodia tamen durissime compediti. Cumque Episcopus facta aspersione ad eos deuenisset, boiam aqua benedicta, miseratione ductus aspersit, his vsus verbis: Dominvs erigit elisos, Dominvs solvit compeditos. Et statim cum magno strepitu boia discrepuit, & illi soluti Deum glorificabant. Hæc in monte S. Georgij acta sunt, vbi tunc Episcopi Sedes erat, quæ necdum vt nunc per Deum incrementum acceperat. Boia vero ad indicium rei gestæ in ecclesia multis diebus pependit. [postea diis seruata:] Eadem narrat Krantzius lib. 5 Wandaliæ cap. 42.

[28] Pergit Arnoldus: Alio quoque tempore Præsul memoratus cum Dn. Hartuico Bremensi Archiepiscopo, qui pro sua generositate dicebatur Magnus, in Thetmarchia erat in quodam celebri colloquio. Cumque vir Dei Missam publicam, præsente Archiepiscopo, celebraret, accidit vt effusione sanguinis facta, quidam Thetmarcus quemdam de melioribus terræ occidisset. Quod cum innotuisset Episcopo, ad reconciliationem laborare studebat, vt moris est inter Missarum solennia: illumque, cuius cognatum occiderat, obnixe deprecabatur, vt proximo indulgeret, replicans de oratione Dominica, [nolenti iniuriam condonare] Dimitte nobis debita nostra &c. Cumque ille tumida mente induratus hæc non reputaret; Episcopus de ambone descendens, ad ipsum accessit, & cum Sanctorum reliquiis ad pedes eius se obtulit. Cumque ille iuramentis terribilibus per Deum & Matrem & aliorum Sanctorum nomina seipsum constringeret, numquam se dimissurum; [infligit alapam,] Episcopus pro benedictione contradicenti alapam maximam dedit: & ille promptissime extensis manibus, quod petebatur, annuit, & proximum in pace recepit. [eumq; ita subito mitigat:] Quod diuinitus factum credimus, perque alapam dæmonem ab homine fugatum. Similia in libro Dialogorum B. Gregorij inueniuntur: vt quædam sanctimonialis rusticum quemdam a dæmone liberauit. Beatus etiam Benedictus monachum, qui dæmonem sequebatur, plaga virgæ sanauit: non quod dæmones alapis vel virgis cædantur, cum sint incorporei, sed pietas Dei & virtus orationis ibi intelligitur. His aliisque virtutum indiciis credimus Episcopū iam dictū viuere in Christo.

[29] Eadem narrat loco citato Krantzius, sed breuius aliquanto. Qui & Metropolis lib. 6 cap. 28 de eodem Euermodo ita scribit: Multa præclara feruntur de hoc Pontifice, ex quibus quædam signauimus in nostra Wandalia: inde repetat, qui nosse volet. Vnum præcipuum, quod cum in pontificalibus quippiam operis nudis manibus esset facturus, chirothecas pontificales deposuit, [chirothecas in aëre suspendit:] vt ipsi videbatur, in locum paratum: festinans autem ad id quod erat gerendum, non attendit vbi posuerit. Inuentæ sunt autem in aëre pendere sine adminiculo: quod stuporem visentibus incussit. [alia facit miracula:] Multa sunt eius generis signa, quæ in conspectu gentis in fide firmandæ facta sunt, ad exemplum Apostolorum & deinceps apostolicorum per Ecclesiam virorum: quia tum linguis loquebantur nouis, fulsere miraculis donec firmaretur Christi fides. Idem quoque istis temporibus in ista gente vsu venit.

[30] Quo tempore obierit B. Euermodus ita colligi ex Krantzio potest. Wandaliæ lib. 5 cap. 41 de Henrico Brabantino Episcopo Lubecensi ita scribit: Iste vero Pontifex in vrbe Lubica Diui Benedicti sui Ordinis erexit monasterium virorum, [mortuus an. 1178 17 Febr.] eo nimirum anno quo pax integraretur inter Sacerdotium & Regnum, Papam & Imperatorem, hoc est, post mille centum LXXVII, proque tenui rerum suarum facultate idem dotauit monasterium, vbi etiam sepultus expectat nouissimam tubam. Quibus immediate subiungit cap. 42 Euermodus Raceburgensis Pontifex eo etiam tempore vitam finiuit. Pax autem illa inter Alexandrum III Papam & Fredericum I Imp. facta est an. ⅭⅠƆCLXXVII die Dominica XXIV Iulij, vti ad eum annum Baronius nu. 67 ex illius temporis scriptore. Hinc confici videtur, B. Euermodum anno sequenti ⅭⅠƆCLXXVIII XVII Februarij obiisse. Quod ex Arnoldo confirmatur, cap. 27 ita scribente: Circa idem tempus, quo mortuus Euermodus, mortuus est & Balduinus Archiepisc. Bremensis. Atqui mortuus est Balduinus anno ⅭⅠƆCLXXVIII, vt diserte affirmat Krantzius lib. 7 Metrop. cap. 4.

[31] B. Euermodi eleuatas postea reliquias, ac successoris eius B. Isfrridi, atque in vna simul capsa in choro collocatas, § 1 nu. 2 ex Krantzio retulimus. Gabriel Bucelinus parte 1 Germaniæ sacræ successorem Euermodi S. Isfridum appellat, ipsum, sine vllo sacratiore titulo, [eius & B. Isfridi reliquiæ translatæ:] Euermodum siue Eueruoldum. Pares habiti tum vitæ innocenter actæ meritis, tum honoribus, quibus eorum exuuias grata posteritas prosecuta, vt ostendimus.

[32] Inscriptum Euermodi nomen, vt supra quoque indicauimus, recentiorum auctorum Martyrologiis. Ioannes Chrysostomus vander Sterre in Natalibus SS. Ord. Præmonstrat. an. ⅭⅠƆⅠƆCXXII editis ita habet ad XVII Februarij: [nomen inscriptum Martyrologiis:] In Saxonia Natalis B. Euermodi secundi Raceburgensis Ep. & Conf. Ord. Præmonstrat. Apostoli Wandalorum. Qui beatissimo Patri Norberto secundum se sodalem adiungens, indiuiduus ipsi deinceps comes adhæsit, & ex Præposito S. Mariæ Magdeburgensis, ferocibus Wandalis Antistes datus, plurimis tandē virtutibus & miraculis gloriosus, ad cælos migrauit. Antbertus Miræus in Fastis Belgicis eodem ⅭⅠƆⅠƆCXXII anno vulgatis, ad XIII Nouēbris plures enumerat sanctitatis opinione claros, ex Ordine Præmonstratensi, interq; eos B. Euermodum, ex intimis S. Norberti sociis &c. De eo egerat antea in Chronico Præmonstrat. & Beatum quoque vocarat, recitatis ex Krantzio miraculis. Ægidius Gelenius lib. 4 de Coloniæ Agrippinæ magnitudine, siue in sacris Fastis, ita habet ad XVII Febru. Eodem die B. Euermodi Ep. quem S. Norbertus collegam habuit, & Razenburgensi Cathedræ præfecit. Imo iam XV anni ab S. Norberti obitu fluxerant, cum Euermodus ad eam Cathedram euectus est. Non video tamen cur ille annumerari Coloniensibus Sanctis debeat. Quod in eam vrbem aliquando cum S. Norberto venerit, atque etiam Antuerpiam, scribit quidem Ioannes Pagius, sed haud omnino certa coniectura: vti & alia de abstinentia, ceteraque mortificatione, qua idem vir sanctus & Canonici Raceburgenses, qui erant omnes Ordinis Præmonstratensis, sese macerarint. Sed in eo præsertim haud leuiter offendit, quod B. Euermodum affirmet Raceburgo ad Polabos & Wandalos, [in his quædam correcta.] in Borealibus prouinciis degentes, esse profectum, vbi paucorum annorum spatio innumerabilis eorum multitudo ad fidem orthodoxam accesserit: ac tandem cum sentiret corporis sui dissolutionem non longe abesse, Raceburgum rediisse. Quasi non ipsum Raceburgum Polaborum in Wandalia vrbs fuerit. Breuiorem quam Pagius B. Euermodi Vitam concinnauit Arnoldus Rayßius in Auctario ad Molani Natales, ex monumentis monasterij Parcensis iuxta Loxanium. Inscripsit eum, vt antea diximus, Martyrologio Gallicano Andreas Saussaius, S. Euermodum nuncupans, atque insigni elogio celebrans: in hoc tamen lapsus etiam ipse, quod illum affirmet, vbi Wandalis tradidisset pietatis Christianæ instituta, demum Raceburgum rediisse: quasi non in Wandalia esset Raceburgum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 18. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 17. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 17. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.