Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Februar III           Band Februar III           Anhang Februar III

18. Februar


XVIII FEBRVARII.

SANCTI QVI XII KALENDAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Simeon, Episcopus Hierosolymorum, Martyr.
Sancti Martyres Leontini in Sicilia.
S. Leo, Martyr Pataræ in Lycia.
S. Paregorius, Martyr Pataræ in Lycia.
S. Maximus Comes rei priuatæ Martyr Romæ.
S. Claudius Clarissimus, eius frater, Martyr Romæ.
S. Præpedigna Claudii vxor, Martyr Romæ.
S. Alexander, filius, Martyr Romæ.
S. Cutia, filius, Martyr Romæ.
S. Epimeneus, vel Pimenius, Presbyter Martyr, Brixiæ in Italia.
S. Lucius, Martyr in Africa.
S. Siluanus, Martyr in Africa.
S. Rutulus, Martyr in Africa.
S. Classicus, Martyr in Africa.
S. Secundinus, Martyr in Africa.
S. Maximus, Martyr in Africa.
S. Fructulus, Martyr in Africa.
S. Damasus, Martyr in Africa.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Martialis, Martyr in Africa.
S. Marcellus, Martyr.
S. Macrobius, Martyr.
S. Geminus, Martyr.
S. Romulus, Martyr.
S. Siluina, Martyr.
S. Carsicius, Martyr.
S. Fructulus, Martyr.
S. Legontius, Episcopus Metensis in Belgica I.
S. Constantia, Constantini Magni filia, Virgo Romæ.
S. Attica, soror, filia S. Gallicani, Virgo Romæ.
S. Artemia soror, filia S. Gallicani, Virgo Romæ.
S. Flauianus, Episcopus Constantinopolitanus Mart.
S. Helladius, Archiepiscopus Toletanus in Hispania.
S. Culanus, Episcopus in Hibernia.
S. Colmanus, Episcopus Lindesfarnensis in Anglia.
S. Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II.
S. Theotonius Presbyter, Prior monasterii Canonicorum Regularium sanctæ Crucis Conimbricæ in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Speusippus & socij, Martyres Lugduni. Ferrarius. Sunt hi tergemini fratres, de quibus actum XVII Ianu.
S. Germanicus Martyr Smyrnæ, qui in ipso ætatis flore, Antonino Vero Imperatore, eximia & singulari animi constantia teterrimam mortem pro Christo Domino pertulit. Galesinius & Canisius. Martyrium retulimus XIX Ianu.
S. Geminiani Episcopi commemoratio Mutinæ ob miraculum ab eo hac die perpetratum. Ferrarius. Legitur miraculum Mutinæ mirabiliter defensæ in Vita cap. 3 XXXI Ianuarij.
S. Sigon Episcopus Aruernensis refertur hoc die ab eodem Ferrario & Sigonius nuncupatur. De eo egimus X Februarij.
Mansuetus Episcopus Treuirensis legitur in recentiori quodam MS. Carthusiæ Bruxellensis ad hunc diem. fuisse traditur VII illius Sedis Episcopus. Quamuis autem vix dubium sit, quin, vt heroicis illis temporibus Antistites plerique, sanctitatis gloria & publica veneratione celebratus sit; tamen quia nusquam hactenus nomen eius in sacris Fastis reperimus, & huic scripto soli haud satis fidimus, eius nomen tantisper omittimus.
S. Primus iunctus est a Galesinio quinque Martyribus, Claudio, Maximo & sociis, ex quodam (vt ait) MS. codice. Nulla eius in Actis aut aliis Martyrologiis hoc die mentio. XVI Febr. & aliis diebus dedimus Primos aliquot.
Gurdianus, Criscentia, cum aliis. Ita Martyrologium paruum, sed satis antiquum, monasterij S. Maximini. Silent alia Martyrologia. Est Gordianus, qui cum S. Epimacho X Maij colitur, Romæ occisus. Alius item Gordianus cum Valeriano & Macrino Nouioduni passus XVII Septembris: quo itidem die S. Crescentio cum Narcisso inter Romanos Martyres censetur. Sed & Crescentia cum SS. Vito & Modesto XV Iunij colitur. Qui tamen ij sint quorum hic mentio fit, nos latet.
Abydus Episcopus tempore Diocletiani & Maximiani. Kalendarium Copticum MS. Quis hic sit, in silentio aliorum scriptorum, qui fas sit coniectare?
Lazarus Abbas, Ioannes monachus cœnobij S. Petri Ferentini in valle Suppegna territorij Spoletini, vixerunt seculo Christi VI, relati ad hunc diem a Iacobillo inter Sanctos Vmbriæ, Sanctique appellati: dicunturq; corpora eorum honestiore loco collocata, cum antiqua inscriptione, quæ non additur. Silet de iis Ferrarius in suis Catalogis, silent & alia nostra Martyrologia.
Molibba, seu Molibæus, in regione de Hibbetach in Vltonia, adscriptus nonnullis Fastis Hibernicis ad hunc diem apud Colganum, qui annotat in Tamlactensi Martyrol: ab alio S. Molibba Episcopo non distingut, non tamen, quo die Episcopus colatur, apposuit.
S. Eudelmæ sacræ Virginis solennitas in Anglia. Witfordus in Martyrol. Anglice edito. Eius alibi non reperimus mentionem, nec in Martyrologio Anglicano Wilsoni.
Ioannes Archiepiscopus Salisburgensis in Germania, sed natione Anglus, adscriptus est Wilsoni Martyrologio, & ob huius auctoritatem Catalogo Sanctorum Ferrarij, Sanctusque appellatur. At XVI Febr. refertur a Menardo & Maihew, quo die & nos fusius inter Prætermissos de eo egimus.
Manegoldus hoc die Martyrologiis monasticis Wionis, Menardi, Dorganij inscriptus est, & Sanctus dicitur ob auctoritem Bertoldi Constantiensis, in Appendice Chronici Hermanni Contracti ad annum ⅭⅠƆCX ista scribentis: In Alemannia venerabilis Abbas Manegoldus de monasterio S. Georgij, a monacho suo in eodem loco (heu!) miserabiliter occiditur, & sibi quidem ad perpetuam salutem, sed monacho ad certissimam damnationem. Occisus est autem XV Kalend. Martij, vbi eo anno cœptum fuit ieiunium. Superuixit tamen vsque in Sabbatum cum magna deuotione suum amplectens martyrium. Nam XII Kalend. Martij diem clausit extremum. Hæc Bertholdus, qui ad dictum annum Chronicon finit. Caussa necis, qua præcipue niti martyrij titulus debet, non indicatur. Ferrarius Maingoldum appellat, & cum aliis Sanctum nuncupat, ac tabulas monasterij citat, illudq; ait in Sueuia situm ad Siluam-nigram. Illud scilicet quod Bucelinus par. 2 Germaniæ sacræ vocat S. Georgij Herciniæ, additq; monasterio desolato Abbatem cum suis in oppido Villingensi commorari. Eunidem Beatum vocat Chrysostomus Henriquez, inscripsitq; Menologio Cisterciensi, quasi illud monasterium esset Ordinis Cisterciensis. Præiuit, ab eo citatus, Philippus Seguinus in Catalogo Sanctorum Ordinis eiusdem. Verum cum Manegoldus occideretur, Morimundi monasterium, ex cuius linea illud S. Georgij prodiisse asseritur, necdum extabat anno ⅭⅠƆCXV cœptum exstrui. Bucelinus contra huius S. Georgij in Hercinia cœnobij exordium refert ad annum ⅠƆCCCXIII, memoratq; varios Abbates sanctitate conspicuos, nulla facta Manegoldi mentione. Forsan ex eius Martyrologio, quod a prælo exspectamus, aliquid certius eruetur.
Siluanus fuit quidam S. Bernardi in Claraualle discipulus, miraculis & visis cælestibus illustratus, vt testatur B. Richardus de Adweert eiusdem instituti prope Groningam in Frisia monachus, in epistola ad quemdam monachum Ebersbacensem, (quam Chrysostomus Henriquez in Fasciculo SS. Ord. Cisterc. to. 2 dist. 35 cap. 6 recitat) ipso adhuc viuente Siluano scripta anno ⅭⅠƆCLXXVIII. Huius alioquin Siluani (quod to. 2 Annal. Ordinis ad annum 1154 cap. 2 nu. 4 Angelus Manrique vehementer miratur) neque in Vita S. Bernardi, neque in libro Sepulchrorum Claræuallis, neque in eo qui Exordium Ordinis in scribitur, neque in Dialogis Cæsarij, vel leuißima mentio fit: neque constat, quo die, anno, loco, ratione mortuus sit. Extat tamen nomen eius in Indice SS. ac BB. Ord. Cisterc. qui sub finem Missalis eiusdem Ord. anno ⅭⅠƆⅠƆXXVI Parisiis excusi, reperitur; quem Indicem edidit idem Chrysostomus tom. 2 Fasciculi dist. 26 cap. vltimo, & Hugo Menardus in altera appendice Martyrologij Benedictini, In eo Indice canonizatus dicitur Siluanus a Cælestino III Papa: & huius de ea re litteras extare ait Chrysostomus: mirum cur non eas ediderit, aut vbi extent indicarit. Molanus in appendice ad Vsuardum, eumdem Indicem Cisterciensium citat, & ex eo Siluanum Sanctum vocat. Kalendarium SS. & BB. Ordinis Cister. Diuione editum, & Chrysostomus, XVIII Februarij eius natalem locant, ac post eos Saussaius. Merito lucem maiorem requirimus, de Siluani morte & canonizatione: neque enim cuius auctoritatis sit Index ille, satis constat.
Ioannes a S. Torcasio Ordinis Minorum, eximius verbi diuini præco, in insula Canaria anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIV, aut vt alij, anno sequente obiit, miraculis clarus: cuius caput sub altari maiori conspicitur, aliæ Reliquiæ aliis in locis in veneratione habentur, cor in Escuriaco monasterio adseruatur, a Rege Catholico Philippo II monachis donatum. De eo post Marcum Vlyßiponensem, Barezzum & Gonzagam scribit Arturus a Monasterio in Franciscano Martyrol. & cum Gonzaga Beatum indigetat. At Waddingus to. 7 Annal. Minorum ab aliquot solum annis edito, an. 1485, num. 6 virum pium & prudentem appellat, & in catalogo Beatorum, quem in Indice contexuit, & in quo alios viginti enumerat, hunc Ioannem prætermittit.
S. Publius, S. Iulianus, S. Marcellus, S. Tullius, S. Lampasius, S. Maiulus, S. Baraceus, aliiq;, Martyres in Africa referuntur die XIX Februarij. Ex his S. Publius cum X sociis inscriptus hoc die Martyrologio MS. Treuirensi. SS. Publius & Iulianus Marchianensi. Iidem & Marcellus in Aquicinctino iuncti sunt Martyribus, qui hoc die coluntur. In eodem Aquicinctino & auctario Hermanni Greuen memorantur Tullus, siue Tulius, Lampasius, Marolus, siue Maiulus. In eodem auctario etiam habentur Marcellus & Berethous, qui aliis Baraceus, seu Baracheus est. de quibus agemus XIX Febru.
S. Gabinus Presbyter & Martyr hoc die in quibusdam MSS. Martyrologiis, vt monasteriorum Marchianensis & Aquicinctini in Belgio, S. Maximini Treuiris &c. reponitur cum SS. Claudio, Maximo aliisq; quorum ipsi communia sunt acta. Sed colitur ipse XIX Febru.
S. Tharasius Episcopus Constantinopolitanus hoc die obiit: at colitur die, quo sepultus est, XXV Febru.
S. Eduardi Regis Anglorum & Martyris corpus ad celeberrimum Sceptoniense sanctimonialium monasterium, quod atauus eius Alfredus Rex in Comitatu Dorcestriæ condiderat, proximo post obitum anno, hoc die translatum esse dicitur in Vita & ad hunc diem in Martyrologio Anglicano Wilsoni secundæ editionis, in Trophæis Benedictinorum Anglorum Edouardi Maiheto, & Floribus Anglicanis Hieronymi Porteri. Dies natalis est XVIII Martij.
S. Agapetus Episcopus Synnadæ, Confessor & Thaumaturgus, qui fertur & montes transtulisse, & mortuos resuscitasse, colitur hoc die a Græcis in Menæis & apud Cytheræum, a Latinis vero XX Martij.
Lazara, Lasra, seu Lassara, Virgo Hiberna in Gleanmedhoin, inscripta Martyrologio MS. Tamlactensi & Mariani Gormani, hoc die. Colganus annotat. 21 ad 3 Vitam S. Brigidæ pag. 543 meminit S. Lassaræ filiæ Fergussij, filij Fethlemidij, & nepotis Laogarij Regis, & floruisse circa an. ⅠƆXX in finibus Mediæ & Lageniæ: id constare ex Vita S. Finniani Cluanerardensis XXIII Februarij, cuius discipula fuit, vbi notat. 26 eadem coniicit ex Vita S. Kierani, enumeratq; XIV distinctos dies, quibus aliqua Lasra aut Lassara colatur. Ad Vitam vero S. Brigidæ asserit eamdem referri in dictis ante Martyrologiis ad XVIII Februar. quo die de ea silet. sed Vitam eius aliquam collegit editam ad diem, quod tunc examinabimus, XXIX Martij.
S. Pigmenius Presbyter, S. Faustus, Martyres Romæ. Greuen in auctario Vsuardi. Ab aliis nullo indicato loco S. Pigmenius, Pimenius, Prinenus solus refertur. Colitur hoc die S. Epimeneus Presbyter & Martyr, cuius corpus Brixiæ adseruatur: quem cum Ferrario eumdem esse opinamur. Ceterum SS. Epigmenius & Pigmenius Presbyteri & Martyres Romani coluntur XXIV Martij.
Faustus Martyr Romanus alius XXIV Iunij.
alius socius S. Boni Presbyteri 1 Augusti.
S. Leonis I Papæ festum anniuersario diuini officij cultu celebrat hoc die Ecclesia Græca. Ita in Notis Galesinius: ac patet ex magnis Græcorum Menæis, Anthologio, Horologio, Cytheræo aliisq; Græcis. At Latina Ecclesia XI Aprilis.
S. Itta, siue Iduberga, mater S. Gertrudis, refertur hic in Kalendario MS. SS. Ord. S. Benedicti: colitur VIII Maij.
S. Austregisilus Episcopus Bituricensis inscriptus est eidem Kalendario Benedictino: at pluribus aliis XV Februarij, vt ibi dictum est. De eo agemus XX Maij.
Clarus eremita, qui Regis filius, Guilielmus antea dictus, inter Lutetiam & Rotomagum, Dominæ loci cæcæ oculorum vsum reddidit pœnitenti, quem precibus ademerat peccāti; his verbis memoratur a Dēpstero in Menologio Scotico, qui & Molanum citat. Verum hic nullam eius ad hunc diem facit mentionem, sed cum aliis, & eodem itidem Dempstero, in Menologio (qui idem in Historia Eccl. Scotorum cap. 251 confirmat) XVIII Iulij.
Sanctorum bis millium Martyrum Ordinis Cisterciensis de Calatraua passio in Hispania, qui sub Iucaf Saracenorum Rege Christi nomen libere confitentes, & impios Mahumetis errores execrantes, variis suppliciorum generibus occisi, ad cælos feliciter emigrarunt. Ita totidem verbis Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi. Cladem Christianis in prælio apud Alarcos illatam fuisse Æra ⅭⅠƆCCXXXIII, XV Kalend. Augusti, sedente Cælestino Papa III asserit Rodericus Toletanus lib. 7 Rerum Hispan. cap. 29. (Est is annus Christi ⅭⅠƆXCV) & Rex Iucaf, ab eo Ioseph Mazemutus appellatur. Mariana lib. 11 Rerum Hispan. cap. 18 eumdem annum signat & XIV Kalend. Augusti, ac diem Mercurij, qui conuenit eo anno in XIV Kalend. Augusti, cyclo Solis XXVIII, littera Dominicali A. Obtinuisse etiam Agarenum post prælium quædam castra addit Rodericus: inter quæ asserit Manrique tom. 3 Annal. Cister. an. 1195 cap. 2 nu. 7 expugnatam ea die Calatrauam, monachos, capellanos, militesque velut conclusos obtulisse infidelibus gladiis iugulandos: & quidem vulgus bis mille Martyres appellare, id est plurimos, quia incertus fuit numerus existentium in Calatraua. Silet de his Tamaius Salazar ad hunc diem & in prioribus tomis, forsan relaturus, die quo interempti sunt XIX Iulij.
S. Pantaleonis Martyris commemoratio apud Coloniam Agrippinam, quando caput eius per Hēricum militem Dominum de Vlmene, Constantinopoli anno ⅭⅠƆCCVIII Coloniam translatum est. Ita Martyrologium Coloniæ an. 1490 excusum incipit diem XVIII Februarij. Quo etiam die Greuen Carthusianus Coloniensis in auctario Vsuardi, Gelenius in Fastis Coloniensibus, Canisius in Martyrol. German. de eadem capitis translatione agunt. Eodem die recoli susceptionem reliquiarum S. Pantaleonis Martyris Parisiis in monasterio S. Dionysij tradit Saussaius in Martyrol. Gall. additq; eius caput a legatis Caroli Magni ex Africa cum ossibus S. Cypriani aduectum, hoc die venerabile esse Coloniæ. Quæ discutientur die eius natali XXVII Iulij.
S. Martialis Episcopi depositio. Ita MS. Martyrol. monasterij S. Martini Tornaci, & MS. Calendarium nostrum. De eodē est versus Wandelberti, vti infra dicitur cum de sanctis Martyribus, inter quos Martialis est quidam, agemus. Hunc autem arbitramur potius esse S. Martialem Lemouicensem, qui colitur XXX Iulij.
Concordia Virgo. Felicius. S. Concordia Romana adscribitur XXII Februarij, in plurimis MSS. quæ nobis videtur nutrix S. Hippolyti, vti illic dicetur. Eadem tamen a recenti auctore Virgo appellatur vti hie a Felicio. Colitur nutrix illa Hippolyti Concordia XIII Augusti.
S. Ioannis Baptistæ caput Emesæ repertum esse XII Kalendas Martij, imperantibus Marciano & Valentiniano Augustis, Vincomalo & Opilione Coss. legitur in Chronico Alexandrino. Annus is est CCCCLIII. Alij caput illud repertum esse XXIV Februarij asserunt, vti tum dicemus. De S. Ioanne Baptista, eiusq; reliquiis agemus XXIX Augusti.
S. Paphnutius Episcopus in Ægypto sub Maximiano Imperatore occisus memoratur a Richardo Witfordo hoc die. Colitur ab aliis XI Septemb.
S. Seuerinus Episcopus Treuirensis & Tungrensis inscriptus hoc die auctario MS cuiusdam Cathusiani Bruxellensis ad Vsuardum. Ast vnus sit, an duo, alibi examinabimus. colunt Tungrenses eum XXII Octobris,
Treuirenses XXIV Octobris & XXXI Decemb.
S. Felix Episcopus Treuirensis in eodem MS. refertur. De Felice I Martyre agemus XXIV Octobr.
de Felice II XXVI Martij.
S. Dionysius Episcopus Alexandrinus, multis confessionibus clarus, & diuersitate passionum ac tormentis magnificus, memoratur in variis MSS. Martyrologiis, Treuirensi, Tornacensi, Bruxellensi, &c. Adone MS. & Florario: item Maurolyco & Felicio. At plures eum Beda, Vsuardo, ac Martyrologio Romano eum ponunt XVII Nouemb.
S. Phileas, S. Hesychius, S. Pachomius, S. Theodorus, Episcopi Ægyptij, martyrium Alexandriæ passi referuntur in Martyrologio Witfordi. De S. Philea egimus IV Februarij. Qui cum aliis inscriptus iterum Martyrol. Romano XXVI Nouemb.
Bentiuola, vel Bentiuolius, a S. Seuerino Ord. Minorum inscrtus est ad hunc diem Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, & Beatus appellatus, vti & a nōnullis aliis. Tradit vero Toßinianus eū die Natiuitatis Christi mortuum esse. Quare cum nihil hactenus de aliquo cultu Ecclesiastico comprobatum habeamus, dicenda si quæ sint, pertinent ad XXV Decemb.

DE S. SIMEONE HIEROSOLYMORVM EPISCOPO ET MARTYRE

AN. CVII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Simeon, Episcopus Hierosolymorum, Martyr (S.)

Avctore I. B.

§ I S. Simeonis natalis, ordinatio, martyrium, genealogia.

[1] Secundus Hierosolymorum Episcopus post S. Iacobum Apostolum, Alphæi filium, vulgo Minorem dictum, S. Simeon fuit, multis Simon etiam appellatus. [S. Simeon colitur 18 Febr.] Eum Ecclesia Romana, die XVIII Februarij, officio trium Lectionum colit. Inscriptum hoc die eius nomen omnibus fere Martyrologiis. Vetus Romanum a Rosweydo editum, & MS. S. Mariæ ad Gradus Coloniæ ita habent: Hierosolymis, Simeonis Ep. & Mart. MS. monasterij S. Martini Treuiris: Ierosolymis Simeonis Episc. filij Cleophæ. Hic Ierosolymorum Episcopus, persecutione Traiani, crucis supplicio consumptus est. Ado Viennen. & MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij: Ierosolymis B. Simeonis Ep. & Mart. qui traditur propinquus Saluatoris secundum carnem fuisse. Addunt Beda & Notkerus: Constat tamen, quia Cleophas, cuius filius iste fuit, frater erat Ioseph. Consentit aliud nostrum MS. perantiquum: Natalis B. Simeonis Ep. & Mart. qui propinquus Saluatoris secundum carnem extitisse dinoscitur, ac filius Cleophæ, qui fuit frater Ioseph. MS. monasterij Centulensis, Bedæ præferens nomen: Ierosolymis B. Simeonis post Iacobum Apostolum mox Episcopi, qui traditur propinquus Saluatoris fuisse, qui CXX annorum crucis martyrium pertulit. Plenius ceteris Vsuardus: Natalis B. Simeonis Ep. & Mart. qui propinquus Saluatoris secundum carnem extitisse dinoscitur, ac filius Cleophæ, qui fuit frater Ioseph. Hic Hierosolymorum Episcopus post Iacobum fratrem Domini ordinatus, persecutione Traiani, multis suppliciis affectus, martyrio consummatus est, omnibus, qui aderant, & ipso Iudice mirantibus, vt CXX annorum senex crucis supplicium pertulisset. Ita habent exemplaria omnia MSS. & excusa: nisi quod quædam Simeonem, alia Simonem appellent. Eadem extant in Martyrol. Romano, pauculis verbis mutatis. Eius quoque meminere Maurolycus, Galesinius, Canisius, Felicius, Ghinius.

[2] Græci XXVII Aprilis eum venerantur. Quo die Menologium ab Henr. Canisio editum: [a Græcis 27 Aprilis:] Hierosolymis sancti Martyris Simeonis Episcopi Hierosolymorum, consanguinei Domini nostri Iesu Christi. Post multos cruciatus, cruci affixus, martyrij coronam consecutus est. Luculentius elogium habent Menæa, Anthologium Arcudij, Cytheræus. Id hic edendum videtur, etsi minime probamus, quod in eo S. Simeon priuignus Deiparæ constituatur, filius S. Iosephi, quem grauißimi Patres virginitatem per omnem vitam custodisse tradunt, vt alibi dicemus. Ita ergo habent citati codices:

[3] Filius hic erat Iosephi sponsi (Deiparæ) frater Iacobi. Hunc Christus Deus noster assumpsit, ac fratrem nominauit, & Sacerdotem consecrauit, vt ipsius gloriosam præsentiam, siue aduentum, prædicaret. Vnde infinitis laboribus & sudoribus defatigatus, non vt mercenarius, sed vt fidelis pastor, thronum Hierosolymitanum exornauit, ipseque templum factus Spiritus sancti, [multum laborat pro cōuersione infideliū:] templa idolorum euertit, implicitosque erroribus mortales ad lumen perduxit: ac demum multis grauibusque tormentis pro pietate toleratis, in crucem actus est, cum annos natus esset centum ac viginti: atque hinc ad desideratissimum Saluatorem suum Christum reuertit. Geminum Beatus hic nomen obtinuit, Simon enim & Simeon vocatus est, & Iacobi Christique ipsius frater. Multis deinde eum encomiis celebrant eadem Menæa, in variis canticis atque odariis.

[4] Magis longe consentanea veritati sunt, quæ in historia Ecclesiastica de Simeone Eusebius prodidit, vsus ad ea firmanda testimonio Hegesippi antiquißimi grauißimiq; scriptoris, cuius tamen intercidisse penitus existimantur lucubrationes. Ita ergo lib. 3 cap. 10 scribit Eusebius: Post Iacobi martyrium, ac paullo post secutum vrbis Hierosolymitanæ excidium, feruntur Apostoli ac Discipuli Christi, qui adhuc in viuis tunc erant, [creatur Hierosolymorum Episcopus,] e locis omnibus in vnum conuenisse, atque vna cum iis quibus cum Domino secundum carnem intercedebat cognatio, (nam multi eorum supererant) habuisse in commune consilium, quis potissimum in Iacobi locum videretur subrogandus. Ibi vno consensu decreuerunt, Simeonem filium Cleophæ (cuius in Euangelio mentio est) idoneum esse, qui illius Ecclesiæ Sedem susciperet. Ipsum autem aiunt Saluatoris fuisse patruelem, [filius Cleophæ fratris S. Iosephi,] quippe Cleopha natum, fratre Iosephi, vt Hegesippus scribit. Hæc Eusebius.

[5] At Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 16 scribit Συμεῶνα ἐκ τοῦ θείοῦ τοῦ Ἰησοῦ Κλοπᾶ γεννηθέντα, καὶ Μαρίας τῆς αὐοῦ γυαικός. ἣνδὴ καὶ ἀδελφὴν τῆς θεοτόκου φασίν. ὡς σύννυμφον ἀυτῆς οὖσαν, καὶ θυγατέ ρα, οὐκ ἐξ Ἄννης καὶ τοῦ Ἰωακεὶμ, ἀλλἀ Σαλὼμης καὶ Ἰωσὴφ. Simeonem ex Cleopha natum, patruo Christi, & Maria eius coniuge, quam sororem Deiparæ aiunt fuisse, affinem nempe (quia mariti sui germano nupta fuerit) imo filiam, non ex. Anna & Ioakim, [at non generi:] sed ex Salome & Ioseph. Scimus plures Græcos existimasse S. Iosephum, priusquam Virginem Deiparam sibi desponsaret, ex priori aliqua vxore liberos suscepisse: quod alibi refutabimus. Ad nostrum propositum satis est, S. Simeonem S. Cleophæ filium fuisse.

[6] Longo tempore Ecclesiam Hierosolymorum administrauit S. Simeon, qui anno demum Æræ vulgaris CVII, Traiani decimo, C. Sosio Senecione IV, & L. Licinio Sura III Coss. martyrium consummarit. Ad quem annum ita scribit Eusebius in Chronico: [martyriū subit an. 107] Traiano aduersus Christianos persecutionem mouente, Simon filius Cleopæ, qui in Ierosolymis Episcopatum tenebat, crucifigitur, cui succedit Iustus.

[7] Occasionem modumq; martyrij idem ita exponit Eusebius lib. 3 historiæ Ecclesiast. cap. 26. Post Neronem ac Domitianum, sub Traiano, cuius nunc tempora exquirimus, sigillatim per singulas vrbes, seditione multitudinis, contra nos excitata persecutio memoratur. In ea Simeonem Cleophæ filium, quem secundum Ecclesiæ Hierosolymitanæ creatum Episcopum supra docuimus, martyrio vitam finisse accepimus. Atque huius rei testis est ille idem Hegesippus, cuius testimonio sæpius antea variis in locis vsi sumus. [accusatur ab hæreticis] Is cum de hæreticis quibusdam egisset, addit, Simeonem eo tempore ab iis malitiose accusatum, quod Christianus esset, per plures dies multis cæsum verberibus, [quod Christianus esset,] vt Iudex ipse quique in consilio erant, eius tolerantia vehementer obstupescerent; tandem haud dissimilem Christi Passioni exitum sortitum esse.

[8] Sed commodius fuerit, ipsummet scriptorem audire ista eadem ad verbum accurate explanantem. Quidam, inquit, ex illis hæreticorum sectis Simeonem Cleophæ filium accusant, quod & ab Dauide duceret originem & Christianus esset: [& ex stirpe Dauidis:] itaque martyrio perfunctus est, cum centum & viginti esset annorum, sub Traiano Imp. & Attico Consulari. Addit idem auctor, cum in eos, qui ex regia Iudæorum stirpe progeniti essent, inquireretur, ipsosmet Simeonis accusatores, quod ex ea orti essent, delatos ac comprehensos fuisse. Simeonem eumdem e numero fuisse illorum, qui Christum viderunt sermonesque illius audierunt, possit quispiam certa ratiocinatione colligere, [fuerat auditor Christi:] tum longissimæ vitæ, quam egit, indicio, tum quod Euangeliorum liber Mariam Cleophæ nominet, cuius Cleophæ filium illum fuisse, iam antea dictum.

[9] Idem auctor alios ex genere ortos vnius eorum qui fratres Saluatoris habentur, cui Iudas nomen, prodit ad Traiani imperium superfuisse, post testimonium quod sub Domitiano Christi fidei dederunt. Scribit autem in hunc modum: Veniunt & præsunt Ecclesiis vt Martyres, & ex Christi Saluatoris genere orti, & alta in Ecclesia pace facta, ad Traiani vsque imperium superstites fuerunt. Quousque etiam, quem antea diximus ex patruo Saluatoris natum, [constantei fert tormenta.] Simeon Cleophæ filius permansit: qui fraudulenter ab hæreticis apud Atticum Consularem eo nomine accusatus est. Qui cum multis diebus acerbas plagas perpeteretur, ita fidei Christi testimonium perhibuit, vt omnes vna cum Cōsulari mirarentur, senem centum ac viginti annorum, ita fortiter tormenta perferre. Tandem mandatum vt in crucem ageretur.

[10] Quod ait hic Hegesippus, quosdam ex Iudæ, fratris Domini, stirpe ortos, tunc adhuc in viuis fuisse, [Adhuc tūc viuebant nepotes Iudæ fratris Domini,] qui sub Domitiano fidei testimonium tribuerant, hoc vberius apud eumdem Eusebium libro eodem cap. 15 commemorat, quod aliquanto strictius reddidit Ruffinus lib. 3 cap. 18 & 19 his verbis: Apud ipsum vero Domitianum, cum iussisset omnes perimi, qui de genere Dauid & regia stirpe descenderent, vetus traditio tenet, quod delati sint quidam quasi essent de posteritate Iudæ, quem fratrem fuisse Saluatoris secundum carnem tradunt: quique duplici vrgebantur inuidia, velut qui ex Dauid genere & ex ipsius Christi propinquitate descenderent. Quæ Hegesippus per ordinem his verbis refert: Adhuc autem viuebant quidam de carnali genere Domini nostri, nepotes Iudæ eius qui secundum carnem frater Domini dicebatur. [qui an. 96. fidem palā confessi,] Quos quidam detulere tamquam ex Dauid stirpe venientes. Hos Reuocatus quidam nomine, qui in hoc missus fuerat, perducit ad Domitianum Cæsarem. Ac paullo inferius: Ad hæc Domitianus, cum neque in eis quidquam criminis inueniret, & vilitatem eorum, [tamen dimissi erāt.] quam maxime abire eos liberos iubet.

[11] Iosephus Scaliger in Animaduersionibus ad Chronicon Eusebij, [Iosephi Scaligeri censura friuola,] vbi hic ad annum XVI Domitiani ista habet, Domitianus eos qui de genere Dauid erant, interfici præcepit, vt nullus Iudæorum regni reliquus foret; adnotat: Ex Hegesippo: qui erant de genere Domini, nepotes Iudæ illius, qui secundum carnem dicebatur frater ipsius. ac paullo post illud verius obseruat ex iisdem Eusebio & Hegesippo, duos eo tempore superfuisse de illis posteris Iudæ fratris Domini. Ac deinde exclamat: Mirum vero istius Iudæ fratris Domini Euangelistas nusquam meminisse. Sed omnem admirationem superat, posteritatem Davidis eo tempore ad duos tantum redactam fuisse, &, quod cum omni historia pugnat, nullam posteritatem Dauidis sub Domitiano fuisse, nisi eos qui a Iuda fratre Domini, si quidem vllus fuit, prognati erant. [quod Iudas ille nō nominetur in Euangelio;] Ita ille, seu solito studio alios allatrandi, seu negligenter expensis auctorum locis. Demus sane, quod videtur S. Hieronymus sentire, Iudam Apostolum intelligi qui Marci 6. 3 nominatur, vbi Iudæi ita loquuntur: Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Iacobi & Ioseph & Iudæ & Simonis: at possetne Scaliger perspicue probare, eius non fuisse nepotes, illos quorum meminit Hegesippus? Non & alius esse potuit Iudas, cuius non sit ab Euangelistis proditum nomen, vti in Actis est Iudas, qui & Barsabas dictus? Si Iudas ille & ceteri fratres Domini Marci 6 recensiti Apostoli fuere, certum est & alios extitisse fratres Domini, qui Apostoli non erant. Nam Ioan. 7. 5 fratres erant Domini quidam, qui in eum necdum credebant: cum tamen crederent Apostoli. Nec est cur necessario debuerint omnium fratrum Domini nomina exprimi in Euangelio, non magis quam SS. Ioachim & Annæ parentum Deiparæ. Nec id reor sano cuiquam mirum videri. Alterum, (vt ipsius Scaligeri sensu loquar) maximam mihi mouet admirationem, quod Hegesippum & Eusebium putet asserere, [& falsa, quasi soli duo tunc de stirpe Dauid fuerint.] duos illos dumtaxat superfuisse ex stirpe Dauid, cum præter eos Simeonem dicant ex eadem stirpe ortum ad Traiani tempora vixisse, ipsosq; eius accusatores, quod ex eodem genere essent, comprehensos. Omitto quæ subdit Scaliger de Iudæorum Æchmalotarchis, siue bello olim captorum Præsidibus, a Salatielis ætate ad annum Christi ⅠƆCC Babylone ex Dauidis stirpe creatis, ac deinceps ad nostram ætatem in Bagded ciuitate. Hausta illa ex vanißniis Iudæorum commentis.

[12] Nicephorus Callistus lib. 3 cap. 16 S. Simeonis martyrium narrat, eadem fere ratione qua Eusebius, citato itidem Hegesippo: sed vehementer eum ratio fefellit, dum Iudam ipsum scripsit ad eadem tempora peruenisse, quod de eius nepotibus Hegesippus prodidit. De horum sub Domitiano confeßione ita scribit: μετὰ τὴν ἤδη πότερον ἱσ τορηθεῖσαν ἀυτῷ ὑπὲρ τῆς εἰς χριστ;ὸν πίστεως ἐπὶ Δομετιαυοῦ μαρτυρίαν. [Nō ipse ad Traiani tempora vixit Iudas, sed nepotes eius.] post id, quod ante exposuit, quorumdam sub Domitiano pro fide in Christum peractum martyrium. Illud scribit Hegesippus, ex eoq; Eusebius, ad tempora vsque Traiani superstites fuisse Iudæ fratris Domini nepotes, qui egregie fidem coram ipso Domitiano confeßi, ab eo liberi fuerant dimißi, vt antea dictū.

§ II S. Simeonis Episc. M. reliquiæ Bruxellis & alibi.

[13] Hæc de S. Simeonis Ep. M. prosapia, ordinatione, martyrio, natali, dicta sunto. De reliquiis paucula adnectenda. [S. Simeonis reliquiæ Brūdusij,] In catalogo reliquiarum Ecclesiæ Brundusinæ, excuso anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXIII cum Officiis Patronorum eiusdem Ecclesiæ Romæ approbatis, nominantur quoque Reliquiæ S. Simeonis Episc. & Mart. Dicuntur vero reliquiæ, quarum ibi syllabus texitur, partim argento, partim antiquo ebore, ac vitreis ampullis contectæ, [ornatæ:] & decenti oratorio locatæ.

[14] [aliquæ Bononiæ:] Testatur Masinus, Bononiæ in æde S. Iacobi Maioris, inq; S. Francisci, aliquas eiusdem S. Simeonis reliquias extare.

[15] Bruxellis quoque, Belgij magnifica vrbe, in templo Societatis Iesv asseruatur ac religiose hoc die colitur S. Simeonis Ep. M. calua, aut eius pars notabilis. Ea quo isthuc modo deuenerit, [notabiles Bruxellis,] partim ex actis anno ⅭⅠƆⅠƆCIII super ea re legitime conscriptis, partim ex certis virorum grauißimorum testimoniis, edisseram.

[16] Est Lisbornense ordinis Benedictini in Westphalia monasterium, leuca vna, vt aiunt, ab Lipstadio vrbe distans, in diœcesi Monasteriensi, longe antiquißimum, [ab Ab. Lisbornēsi] & sacro Reliquiarum thesauro olim locuples. Anno ⅭⅠƆⅠƆXCVIII exercitus Regis Catholici sub Francisco Mendoza Admirantio Aragoniæ in Westphalia ac Marchia Cliuiaque hibernauit. Equestribus copiis præerat D. Ioannes Contreras de Gamarra, Excellentißimi Domini Stephani de Gamarra y Contreras, nuper exercitus Præfecti Generalis, nunc Regis Catholici apud vnitos Belgij Status Legati, parens. Hic tunc equitatus erat Commissarius: quod munus in regio exercitu bini gerere solent, ac partem equitum, puta vicenas tricenasue turmas sub Magistro equitum eiusq; Legato, aut vtroque absente equitatum vniuersum gubernare. Nunc id antiquatum officium est, equitatu in legiones distributo, quas singuli ducunt Tribuni. Porro D. Ioannes Gamarræ postea in Ducatu Mediolanensi Cremonæ vrbis Gubernator fuit, vbi & exceßit e vita anno ⅭⅠƆⅠƆCXVI XVI Nouemb.

[17] Huic ergo Ioannes Abbas Lisbornensis varias Sanctorum reliquias, Martyrum, Confessorum, Virginum anno ⅭⅠƆⅠƆXCIX donauit, [D. Ioannes Contreras de Gamarra Duce Hispano donatæ] interq; eas Caput & partem corporis S. Simeonis Episc. & Martyris. Extant tabulæ de ea donatione confectæ, quibus idem Abbas ac primarij monachorum subscripsere. In iis primum illum Generosum, nobilem, ac strenuum virum appellant, aliisq; honorificis titulis decorant: tum illud libere prædicant, nullo modo quidquam pecuniarum a monasterio eum exegisse. Quæ vtinam abstinentia, [liberaliter,] sacrorumq; locorum reuerentia, in ducibus militibusq; Catholicis semper vigeret! Testantur deinde, pietatis & grati animi ergo, pro spirituali munere, ex animo, sincere & sponte, humili & debita reuerentia se ei obtulisse & donauisse ante dictas reliquias; ei imprecantes ex animo omnia prospera, & vt non solum de inimicis suis, ad honorem Dei & sanctæ illius Ecclesiæ Catholicæ profectum & augmentum, plenariam in hoc seculo victoriam reportet; [cum faustis precationibus:] sed & Sanctis illis quorum sacris reliquiis in Christo confidit, & cælesti Curiæ in futuro, pro multiplici labore, optata requie potitus, & corona æternæ beatitudinis redimitus, associari mereatur, Amen. Actum, anno salutis millesimo quingentesimo nonagesimo nono, octauo mensis Aprilis.

[18] Reliquias illas testantur iidem Abbas & monachi, tempore primæ fundationis præfati monasterij a Ser.mo Carolo Magno Christianorum Imperatore Ecclesiæ suæ donatas, & fideliter repositas, [antea illic diu cultæ:] insuper & a Christi fidelibus eiusdem monasterij & parochiæ vsque in hodiernum diem in debito cultu & honore habitas.

[19] Obtentas hac ratione reliquias misit postea idem D. Ioannes Contreras in Hispaniam ad oppidum quod Torrelaguna dicitur, situm haud multis millibus cis Madritum vrbem regiam: [aliquæ Torrelagunam in Hispaniā missæ: pars aliis donata:] erat enim ipse Torrelaguna, vbi nobilitas numerosa domicilium habet, oriundus. Asseruantur illic eæ reliquiæ in æde S. Magdalenæ. Nonnullas tamen Lermæ Duci donauit.

[20] At partem aliquam S. Simeonis D. Ioanni Mancicidor, qui Catholico Regi a consiliis & secretis erat: partem vxori suæ reliquit D. Adrianæ dela Torre. Quæ caluæ partem & oßicula quædam, itemq; os vnius e sanctis Innocentibus, piæ ac honoratæ Virgini Annæ Thomsiæ dedit, hæc ecclesiæ Societatis Iesu Bruxellæ. [pars Societati Iesu Bruxellæ,] Id quod dicta D. Adriana & Anna publico scripto testatæ die XII Ianuarij ⅭⅠƆⅠƆCIII. Quam postremam donationem actis publicis mandari, iisq; testimonia Abbatis Lisbornensis; & Adrianæ Annæq;, inseri, curauit Ioannes de Zeelandre Societatis Iesu Sacerdos, anno eodem ⅭⅠƆⅠƆCIII, vt videre est in archiuo collegij Bruxellensis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LEONTINIS IN SICILIA.

CIRCA AN. CHR. CCLV.

[Commentarius]

Martyres Leontini in Sicilia (SS.)

G. H.

[1] Leontinorum in Orientali Siciliæ ora vrbem esse, & ipsam Leontinos appellatam, paucis a mari passuum millibus sitam, diximus II Februarij in Vita S. Rhodippi, eiusdem vrbis sub seculi quarti initium Episcopi. Octauius Caietanus noster ex Tabulis Leontinis, & Officiis Ecclesiasticis a Paulo Papa V probatis, [Horum Martyrū natalis 18 Febr.] hæc tradit ad XVIII Februarij in Martyrologio Siculo: Apud Leontinos plurimorum sanctorum Martyrum, qui sub Armato & Tertullo Siciliæ Consularibus, diuersis affecti suppliciis, triumphales palmas adepti sunt. Ferrarius etiam in Catal. SS. ista habet: Leontinis in Sicilia plurimorū sanctorum Martyrum sub Tertullo Præside interfectorum. citatq; Acta SS. Cleonici & Stratonici Martyrum sub Armato & Tertullo Præsidibus. [Acta in Vita SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini.] Imo tam horum quam illorum martyrium continetur in Actis SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini Martyrum X Maij illustrandis: ea nacti sumus anno ⅭⅠƆⅠƆXXII Panormi excusa: quæ e Græcorum priscis monumentis in Latinum reddita esse scribit Baronius ad XII Iulij litt. G.

[2] Ante S. Rhodippum iam memoratum, Episcopus Leontinorum fuit S. Neophytus, [Præfectura apud Leontinos Armati & Tertulli:] qui Kalend. Septembris colitur, antea Alexander dictus, cuius mater, vt in illis Actis legitur, Neophyta nomine, soror fuerat B. Isidoræ matris Theclæ, quæ duæ sorores multa certamina susceperunt, & tormenta sustinuerunt pro nomine Domini nostri Iesu Christi, & vita priuatæ sunt ab impio & iniquo Armato, qui ante Tertyllum metropolis principatum gessit. Coluntur SS. Neophyta & Isidora XVII Aprilis, & S. Thecla Virgo X Ianuarij, ad quem diem eius Vitam dedimus. De eisdem & Armato Præside ita in Actis iisdem loquitur Alexander, seu S. Neophytus: Scitote quod mater Theclæ meæ cognatæ & Neophyta mater mea ipsam magni nominis Trinitatem sanctam annuntiantes, & sempiternum Deum colentes, post multa tormenta decesserunt ab hac vita sub Armato, qui ante Tertyllum Dominum meum, principatum gessit in hac metropoli.

[3] In hac Armati Præsidis persecutione multi Leontini ex vrbe profugerunt: secuti alij, cum Tertullus homo crudelitate barbarus ei succeßisset. [ob horum sæuitiam fuga Christianorum,] Hinc cum ex Iudæis apud Leontinos habitantibus cuiusdam filius a dæmone se insidente, per SS. Alphium, Philadelphum & Cyrinum in via, cum hi captiui ad illam vrbem aueherentur, esset liberatus; ipsius pater ac mater, vt in illorum Actis habetur, & fratres atque cognati Sanctos interrogarunt, dicentes: Quid nobis seruis vestris imperatis, vt id agentes baptizemur? Aufugerunt enim hinc omnes Christianorum, & Episcopi & Presbyteri, relicta ecclesia vbi baptizantur propter metum Tertylli, qui multos Christianos perdidit & hic & in omni Siciliæ loco propter fidem vanorum idolorum. Plurimi ex his Christianis, relicta vrbe Leontinorum, fugerunt ad castellum Menæum, [ad castellū Menæum:] quod Μένας Diodorus Siculus, Ptolemæus, aliiq; dixerunt, antiquum oppidum in interiore situm Sicilia, qua iter Leontinis versus meridiem est. At memorati Iudæi & Christiani facti, & pro fide Christi Martyres coluntur IX Aprilis.

[4] Hos Christianos comprehendendi mandatum S. Neophyto, siue Alexandro, Tertulli Consiliario, cum necdum publice Christi fidem esset professus, datum huiusmodi narratur in eisdem Actis: Cum hæc inter se collocuti fuissent Alexander, eiusq; vxor S. Epiphania, tres Proceres ex primis ciuitatis Herpio, Marullus, & Colymbio a Tertyllo missi venerunt ad Alexandrum, & intra domum recepti, dixerunt: Dominus noster, tuus alter pater, [mandatū eos cōprehendendi datum Alexandros] Tertyllus ad te nos misit, & tibi ita alloquitur: Cum fueris mihi semper carus tamquam filius, fidusque Consiliarius æque mihi ac Imperatori, aut potius immortalibus diis dilectissimus, (& nostra quidem beneuolentia manifesta tibi est) tibi significo, quemadmodum litteras dudum accepi … vt, quoniam in certo quodam Siciliæ loco maxima Christianorum multitudo latet, illuc cum sufficienti exercitu accedamus eosque comprehendamus, & huc adducamus: idque volo fiat ad nutum prudentiæ strenuitatisque tuæ … Hæc audiens Alexander & nolens missos a Principe scandalizare, antequam accederet ad Sanctos, inquit: Ego quidem langueo, [se excusanti,] vt vos videtis, nec possum modo ad eum venire. Quapropter renuntiate Domino meo Tertyllo, quod si Deus me ad pristinam incolumitatem reduxerit, & mihi iusserit, veniam ad eum … Tertyllus hæc audiens gauisus est valde, & nec ipse, nec illi bene perceperunt, quomodo verba protulisset Alexander.

[5] Alexander, seu S. Neophytus, dein iussu SS. Adelphij, Philadelphi & Cyrini ex vrbe ad latebras aliquas seceßit, [& fugiēti.] dum interim dicti tres fratres martyrij palma coronati sunt, vti & S. Epiphania Alexandri vxor, cuius dies natalis a Siculis adscriptus est XII Maij, in Martyrologio Romano XII Iulij. In confeßione fidei Christianæ præterea interempti sunt SS. Stratonicus & Cleonicus, quibus dies XXIV Iulij sacer est. Horum martyrio narrato, hæc subduntur: Post aliquot dies profectus est Tertyllus cum exercitu multo in castellum, quod dicitur Menæum, [Martyres occisi ab exercitis Tertulli.] vbi Christianos interemit qui erant ex Leontinorum metropoli, & alios ibi existentes, atque inde Christianorum nomen penitus eradicauit, vt impius Valerianus mandauerat. Fazellus decad. 1 Rerum Sicularum cap. XI affirmat Menæum arcem adhuc habere & mœnia antiquissima. Duo millia passuum ab hoc oppido fons est, de quo Vibius in Catalogo Fontium: Menais Leontinorum, per quem ciues eius loci timent iurare. Consule Cluuerium lib. 2 Siciliæ antiquæ cap. 8, vbi tradit hunc fontem sæpius lacum & stagnum, siue crateres ebullientes Palicorum vocari, & tam fontem quam oppidum Meneum in agro Leontinorum esse. De eo fonte etiam actum ad Vitam S. Agathæ V Februarij.

[6] De tempore persecutionis XII Iulij in Martyrologio Romano ista leguntur: Apud Leontinos S. Epiphaniæ, quæ sub Diocletiano Imperatore & Tertyllo Præside vberibus præcisis reddidit spiritum. Vbi annotat Baronius, [in persecutione Decij,] huius agones descriptos haberi in Actis sanctorum Martyrum Leontinorum Alphij & sociorum, ex quibus sub Decio potius passam fuisse colligi posse videtur, non sub Licinio, vt ibi mendose ponitur. Imo S. Epiphaniæ maritus Alexander, tum Neophytus dictus, vt in Lectionibus propriis a Paulo V Pontifice approbatis legitur, XXVIII Decemb. anni CCLVIII temporibus Valeriani & Gallieni Imperatorum, ab Apostolo Andrea apparente in Leontinorum Episcopum consecratus est, postquam spatio quatuor annorum in spelunca delituisset, & impius Tertyllus, vt in sæpe dictis Actis habetur, [sub Valeriano & Gallieno cōtinuata.] peractis iam quatuor annis post mortem SS. Alphij & sociorum misere periisset: vt martyrium tam illorum quam horum Martyrum Leontinorum, ad initium Imperij Valeriani & Gallieni videatur referendum: sub quibus persecutio Decij fuit continuata.

DE SS. LEONE ET PAREGORIO MARTYRIBVS PATARÆ IN LYCIA

Commentarius præuius.

Leo, Martyr Patarae in Lycia (S.)
Paregorius, Martyr Patarae in Lycia (S.)

G. H.

[1] Græci in magnis Menæis, Anthologio, & Vitis SS. a Cytheræo editis celebrant XVIII Februarij anniuersario diuini officij cultu festum S. Leonis I Pontificis Romani, vti supra in syllabo Prætermissorum monuimus. Eidem Leoni in Menæis & apud Cytheræum alter adiungitur Leo Martyr, [SS. Leo & Paregorius Pataræ in Lycia passi,] cum Paregorio itidem Martyre, qui Pataræ, vrbe maritima & Episcopali prouinciæ Lyctæ, pro confeßione fidei Christianæ martyrium subierunt. Fuit tempore Imperatorum Ethnicorum, Pataræ simul & Olympi, vicinæ ibidem vrbis, Episcopus S. Methodius illustris scriptor, ac postea Tyri in Phœnicia prima, quem ait S. Hieronymus de Script. Eccl. cap. 83 in persecutione nouissima Chalcide Græciæ martyrio coronatum. De quo agendum est XVIII Septēb.

[2] In qua autem persecutione hi Martyres certamen conplerint, non æque liquet. [tempore Lolliani Proconsulis Asiæ,] Acta solum habent, κατ᾽ ἐκείνας τὰς ἡμέρας τὸν ἀνθύπατον Λολλιανὸν ὑπὸ βασιλέων κληροθέντα παραγενέσθαι. Proconsulem Lollianum illis diebus ab Imperatoribus electum venisse in Asiam. Sed quando id factum fuerit, necdum obseruare licuit. Nota est Consularis Lollianorum familia, ex qua anno Antonini Pij VI, Christi CXLIV, Lollianus Auitus cum C. Gauio Maximo Consul fuit. Iulius quoque Capitolinus, in Pertinace ait per Lollianum Auitum consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petiisse Pertinacem, postea sub finem anni CXCII creatum Imperatorem, quem tum aggressus Lollianus Consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit, vt idem Capitolinus in Pertinace asserit. Fuit & Lollianus Auitus Consul cum Tito Claudio Pompeiano anno XVI Seueri, Christi CCIX, ac biennio postea Consules fuerunt Q. Epidius Rufus Lollianus & Pomponius Bassus. Didius Iulianus etiam, qui Imperium contra Seuerum assumptum mensibus duobus & diebus quinque tenuit, gladiatores Capuæ iussit armari per Lollianum Titianum, & Claudium Pompeianum e Terracinensi ad principatum euocauit, vt de eo scribit Ælius Spartianus. Imo inter XXX tyrannos, qui tempore ferme Gallieni & Valeriani extiterunt, a Trebellio Pollione quartus collocatur Lollianus, qui Posthumio interempto in Galliis Augustus proclamatus est. Et hæc sufficiunt de familia Lollianorum, quorum aliquis in Asiam ab Imperatoribus missus sit Proconsul. Nam e duobus Proconsulibus qui in Notitia Imperij Orientis designantur, alter Ægypto, alter Asiæ præerat: & quemadmodum sub Proconsule Ægypti numerabantur quinque Præsides, [pro Præside Lyciæ,] ita per Asianam ditionem erant septem, scilicet Præsides Pisidiæ, Lycaoniæ, Phrygiæ Pacatianæ, Phrygiæ Salutaris, Lyciæ, Cariæ, Insularum. Non autem in Actis appellatur Præses, seu Græce ἐπιστατὴς, προεστὼ, ἡγεμὼν aut paris dignationis vocabulo, sed ἐπίροπος, Procurator, vt qui pro Præside Lyciæ in illa vrbe negotiis publicis esset præpositus. [adiudicāte morti Procuratore vrbis Pataræ:] Ad Gallieni & Valeriani Imperium posse referri SS. Leonis & Paregorij martyrium, vel inde verosimile videri potest, quod Procōsul ab Imperatoribus, velut simul regnantibus electus dicatur, & Lolliani tum plures fuerint, & Pataræ falsorum deorum cultus admodum vigeret. Quæ tamen omnia aliis forsan Imperatoribus possunt adscribi.

[3] Dies obitus non vnus vtrique. Nam aliquamdiu ante S. Poregorius interemptus fuerat, quam S. Leo comprehenderetur: Et silent Acta ipsum diem mensemq;, quo paßi sunt. In MS. Græco hic præfigitur titulus: [referūtur ad 30 Iunij,] Ἄθλησις τοῦ ἁγίοῦ Λέοντος καὶ Παρηγορίου μαρτυρησάντων ἐν Πατάροις τῆς Λυκίας πρὸ μιᾶς Καλανδων Ἰουλίου. Certamen S. Leonis & Paregorij, qui martyrium subierunt Pataræ vrbe Lyciæ pri die Kalendas Iulij: [in Actis MSS.] quodie in nullis prorsus tabulis Ecclesiasticis eorum nomen reperimus inscriptum. Hæc Acta Græca nacti sumus ex MS. codice antiquo Medicæo Regis Franciæ, ab auctore, vt videtur, ferme coæuo scripta; [18 Febru. in Fastis Græc.] quæq; multo ampliora sunt, quam quæ ex Metraphraste Gentianus Heruetus Latine vertit, & ediderunt Lipomanus ac Surius ad XVIII Februarij: quo etiam die post S. Leonis Magni Pontificis Romani encomium, vt diximus, referuntur in Menæis Græcorum & apud Cythæreum ἐν βίοις ἁγίων, cum illustri hac ex Actis epitome.

[4] Eodem die memoria sanctorum Martyrum Leonis & Paregorij Pataræ in Lycia passorum. [cum hæc epitome Vitæ,] Ex his B. Paregorius multis tormentorum generibus palmam sibi immortalis vitæ comparauit, & in Christo accepit. Laudatissimus vero Leo solus relictus, & hanc a Martyre separationem recogitans, gemebat & lamentabatur, quod non esset coronam assecutus, cum vnum idemque vtrique esset stadium certaminis propositum. Vnde in locum, in quo corpus Martyris Paregorij iacebat proiectum, egressus, ardebat animo, lacrymisque socio litabat. Inde postea digressus, locum, vbi idololatrarum conuentus & celebritas peragebatur, ingredi est prohibitus. In ascetica vero dum persistit vita, maiore spiritus ardore accenditur: intuitusque lucernas & ardentes cereos, manibus confregit, pedibusque proculcauit. Quapropter comprehensus, vrbis Procuratori sistitur, & interrogatus Christum verum Deum prædicat. Crudis boum neruis vehementer & vltra modum cæditur, sed supplicia, tamquam alius pateretur, patienter tolerat. Dein lictoribus traditus, verberatus & raptatus super profundum quemdam & præcipitem torrentem trahitur, permissus vero suam precationem absoluere, spiritum Deo tradidit. Lictores mox arreptum venerandum eius corpus ex alto demittentes, in profundam terræ voraginem deiecerunt: & sic martyrium eius est consummatum.

[5] Hæc ibi. In Menæis adduntur hi versus cum allusione ad vtriusque nomen:

Παρηγόρια σάρκα δους εἰς αἰκίας,
      Ἔχει παρηγόρημα τὰ στέιφη μέγα. [& hoc carmine:]
Ἕλκων ἄνωθεν ἰσχὺν ἐκ Θεοῦ Λέων,
      Ἕλξεις βιαίας ὡς λέων ἐκαρτέρει.

Paregorius dato in vulnera corpore,
      Pro corona accipit magnam consolationem.
Supernum a Deo robur trahens Leo,
      Attracto vigore instar Leonis perseuerat

Est autem Græcis παρηγορία consolatio, & παρηγορήματα dicebantur, vbi quid intus ageret chorus, quod tamen in theatro audiebatur, & auditores recreabat.

[6] E Latinis Constantius Felicius eos adscripsit diei XVI Februarij his verbis: Leo monachus & Paregorius, [a Latinis 16 Febris,] qui tamen diuersis temporibus Pataræ a Lolliano Proconsule sunt martyrio affecti. Fuit Leo piis & asceticis exercitiis addictus, vt vel ideo monachus habeatur. Dein iussu Procuratoris Patarensis sunt interempti, quo tempore Lollianus Asiæ erat Proconsul datus.

[7] Molanus ad XVIII Februarij hæc habet: Pataris sanctorum Martyrum Leonis & Paregorij: [& 18 Feb.] Ferrarius in SS. generali Catalogo: Pataræ in Lycia sanctorum Martyrum Leonis & Paregorij. Qui eorum etiam meminit in Topographia verbo Patara, τὰ Πάταρα appellat Ptolemæus, ἐν Πατάροις in Actis legitur.

VITA
auctore antiquo,
ex MS. Græco, collata cum Metaphraste.

Leo, Martyr Patarae in Lycia (S.)
Paregorius, Martyr Patarae in Lycia (S.)

Ex MS. Græco

CAPVT I
S. Leonis desiderium martyrij exemplo S. Paregorij, captiuitas.

[1] Variæ quidem sunt diaboli machinæ aduersus seruos Dei; magis varia autem & maior est propensio Vnigeniti Dei a in suos ministros. Nam ille quidem non carnem & sanguinem obiicit iis, [S. Leo martyrio S. Paregorij excitatur:] qui sunt natura Christiani, sed spiritalia nequitiæ; Christi autem auxilium suos domesticos fidei efficit fortiores aduersus diabolum. Satis vero probatur id, quod dictum est, ex generosorum Martyrum Leonis & Paregorij tolerantia. Nam cum B. Paregorius fuisset prius consummatus in tolerantia in Domino, & multorum laborum requiem inuenisset regnum cælorum, beatus Martyr Christi Leo, certamen, quod ille compleuerat, beatum esse ducebat: ipse autem afficiebatur magno dolore, quod non fuisset consecutus idem certamen, cum esset communis via eis proposita.

[2] Illis vero diebus contigit Proconsulem Lollianum, electum ab Imperatoribus, venire vsque ad eos, cum eo tempore penes Procuratorem vrbis, qui erat Pataris, regimen foret. Celebrans autem sceleratus Procurator diem festum Serapidis, & congregans concilium impiorum, [egre fert cultum Serapidis:] consultabat aduersus Christianos, cogebatque omnes ad cultum insanum idolorum. Cum multi vero concurrerent, ac metu humano tenerentur, ægre tulit quidem B. Leo, ne audire quidem sustinens impiorum audaciam. Apud se autem disserens, egressus est ad locum, in quo iacebant reliquiæ beati Martyris Paregorij. Cum autem fuisset in illo loco, in quo peragebant festum execrandum & impium, qui eo digni erant, vnusquisque eorum, qui videbant, tam ex ipsa matura actione, quam ex vultu & veste, & ex eo, quod non assentiretur malis, quæ ab ipsis fiebant, existimabat eum esse Christianum & plane reuerendum.

[3] Erant enim ei moderata omnia, asceticam enim vitam exercuerat a iuuentute: [vitam apostolicam agit:] & ideo deditus fuerat continentiæ, castitati & temperantiæ. Indumentum autem eius erat ex pilis contextum, & plane re ipsa vitam æmulabatur Apostolicam, & fuerat imitator S. Ioannis præcursoris & Baptistæ. Cum ergo accessisset ad locum ei propositum, & preces fudisset consuetas, domum est reuersus: & cum fuisset ingressus, ac de more precatus, pane sumpto, manebat apud se, nihil aliud meditans, quam præclara facta pij Paregorij.

[4] Cum hæc autem apud se animo agitaret, paululum in somnum est resolutus, vt rerum sibi futurarum gloriam adspiceret. [Genes. 37] Quomodo enim Patriarcha Ioseph vidit, quæ a Deo essent sibi inferenda; ita etiam B. Leo vidit b per Spiritum sanctum rerum sibi futurarum euentum. Visus est ergo videre, cum esset vehemens tempestas, & torrentes magno impetu defluerent, Paregorium & se stare in medio torrente: [reuelatione cælesti excitatur ad martyrium exēplo S. Paregorij:] & licet esset fluentum valde periculosum, se proiicere & accurrere ad beatum Martyrem Paregorium, qui ingrediebatur iter ad martyrium. Itaque postquam visionem adspexisset, excitatus, apud se euentus faciens coniecturam, coniecit ea, quæ erant euentura. Seipsum autem beatum pronunciabat, quod aliquanto tempore versatus esset cum B. Paregorio,

[5] Deinceps ergo ad eum accedebat, tamquam ad fidelissimum aliquem socium certaminis, neque clam ibat, sed per medium forum, & per id, quod dicebatur c Tychæum: & cum venisset ad locum, videt Iucernas & cereolos accensos circa delubrum: & eorum quidem, qui accēderant, misertus est, vt qui decepti essent, [deiicit lumen ad idola accensum:] absurdissimam æstimans eorum impietatem. Cum propius vero accessisset, contriuit lucernas suis manibus, & cercos conculcauit pedibus, eis dicens: Si deos existimatis habere vires, seipsos defendant. d Hæc autem actio B. Leonis viam sternebat ad martyrium ei euenturum. Precibus igitur Deo oblatis, propositum peragebat iter.

[6] Mystæ autem iniquitatis, cœtu congregato impiorum, clamabant aduersus S. Leonem, vt qui auerteret a Fortuna in ciuitatem oblatam beneuolentiam. Cum vero creuisset tumultus, & fama esset per totam ciuitatem eius quod factum fuerat, & peruenisset ad aures Procuratoris, qui tunc administrabat rempublicam, sua vsus iniquitate, iubet milites obseruare eius reditum, & virum comprehendere: Et ille quidem est reuersus, apud se considerans id quod erat euenturum, oculos mentis ad Deum extollens. Milites vero cum prope accessissent, & eum apprehendissent non resistentem neque tumultuantem, adducunt eum ad Procuratorem. Ille vero tamquam immanis quædam fera, vorans sanguinem, plenus furore, mouebatur aduersus Martyrem e considerans secum nequaquam actionem eam permittendam esse, & caussa Christianis fieret istius audaciæ, & euersionis idolorum Gentilium.

[Annotata]

a Græce ἐις τοὺς Ἱουδαίους ὑπηρέτας ῥοπή. in Iudæos ministros propensio. Gentianus legit ἐις τὰς ἑαυτοῦ ὑπηρέτας. quæ lectio forsan melior.

b Græce διὰ Πατρὸς ἁγίου, per patrem sanctum.

c Ita Antiochiæ templum Fortunæ dicatum, fuisse appellatum Tychæum, diximus I Februar, post Vitam S. Ignatij § 2, cuius corpus in eo templo fuit collocatum.

d Reliqua huius numeri desunt apud Metaphrasten.

e Reliqua iterum desunt apud Metaphrasten.

CAPVT II
S. Leonis constantia in fide Christi profitenda inter minas & verbera.

[7] Postquam autem vidit prope esse B. Leonem, statim ei obiecit audaciam, qua vsus fuerat aduersus lucernas, dicens: Mihi videris, o senex, vel ignorare vires deorum cælestium, quod eorum euertas religionem; aut insanire, vt qui facias præter id, quod videtur diuinissimis nostris Imperatoribus: quos secundos seruatores & deos optime facientes nos vocamus. Ad hæc dixit Leo sanctissimus: Multos cælestes deos dixisti, o Procurator. Veritas autem non ita habet: est enim vnus Deus cælestium & terrestrium, Dominus noster Iesus Christus, Filius Dei, qui non habet opus, [profitetur fidē Christi:] vt sic colatur ab hominibus. Spiritus enim contritus, & anima, quæ consueuit humiliter de se sentire, sunt apud Deum in magna existimatione. Lucernæ autem & cerei, qui circa simulacra, accenduntur, [irridet superstitionē deorum,] sunt vani & inanes: quoniam sentire non possunt lapis & æs & lignum, quæ ab hominum arte sunt extructa & fabricata. Si vero, o Procurator, eum qui vere est Deus intelligeres, non hanc materiam nullo sensu præditam honorasses honore suffituum. Cessa ergo in his frustra laborare, & lauda Deum vniuersorum, & eius Filium vnigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, seruatorem mundi & opificem animarum nostrarum.

[8] Ad hæc dixit Procurator: Non respondisti in præsentia ad crimina quæ tibi obiiciuntur, sed alia dixisti pro aliis. Nam cum de iis accuseris, prompto & alacri animo doces de Christianismo. Diis autem gratia, qui non siuerunt te latere, cum hæc ausus fueris. Aut ergo agnosce deos, & imple eorum sacra, eorum qui adsunt parens sententiæ; aut da pœnas eorum, quæ ausus es admittere. Ad hæc dixit Martyr: Mihi quidem fuisset iucundum, ne vnum quidem aut alterum hic esse lapsum a cælesti cognitione, non sane tantam multitudinem. Quoniam autem video multos impie insaniisse, ne putes me esse vnum ex his cum sim Christianus. Ego enim, qui intus habeo præcepta Apostolica, his vtar ad obedientiam. Sin autem propter hæc pœnas a me exigis, [fortis in metu pœnarum:] ne differas. Non enim propter tormentum, quod a vobis existimatur grauissimum, cauebo: sed omnia sum paratus sustinere, ne quis det diabolo in nos locum aliquem. Sin vero non omnes eadem, quæ nos, sentiunt, hac sola vita viuent. Futura enim vita acquiritur per has afflictiones. Sic enim dicit Scriptura, angustam & arctam esse viam, quæ ducit ad vitam æternam. [Matth. 7. 14]

[9] Dixit Procurator: Si tu ergo confiteris angustam & arctam esse viam, quæ est apud vos, transi ad nostram, quæ est lata & melior. S. Leo dixit: Non eam dixi esse adeo arctam, vt non capiat eos, qui illam ingrediuntur: multi enim pulcherrimam hanc viam sunt ingressi. Sed dicta est angusta, quæ cum afflictione, angustia & necessitate & pro iustitia persecutione initur ab iis, [docet ad salutem viam esse angustam:] qui ad eam accedunt. Iis vero, qui ea sua sponte suscipiunt, fides est latissima, deducens ad proprias virtutes. Cur autem non pronuncias, viam quidem, quæ apud nos dicitur angusta, esse latissimam ad salutem; cum didiceris, quod ex fide vnius parentis nostri Abrahæ, multitudo innumerabilis iustificatur in fide, requiescens in eius sinu: viam vero, quæ est apud vos lata, esse angustam per incredulitatem? Est autem hoc verum. Virtutes enim, cum sint diuersæ & latæ, sunt imperitis arctæ & inaccessæ.

[10] Hæc ergo & his plura disserente S. Leone, & Christianismi rationem strenue consirmante, impiorū Iudæorum & gentilium exclamauit multitudo, rogans ne ei concederet loqui, quæ vellet. Dicit autem Procurator ad ea, quæ dicta sunt a multitudine: Ego nunc ei do potestatem loquendi libere, & communem amicitiam polliceor, si diis pareat. Dixit autem S. Leo: Si meorum quidem verborum oblitus es, o Procurator, recte rursus interrogas. Si vero meministi, scias fieri non posse, vt assentiar adorandos esse deos, qui non sunt natura. [cæditur flagris:] Tunc his verbis ira motus, iubet cædi flagris venerandum corpus Martyris. Cum autem multitudo plagarum esset innumerabilis & maior, quam vt id sustinere posset humanum corpus, fortissimus athleta Christi Leo, ad nihil plane eorum, quæ fiebant, mouebatur, ne minimum quidem emittens suspirium: desiderium enim conuertebat ad Dominum.

[11] Dicebat autem Procurator: Parua sunt, o Leo, hæc, quibus affectus es, tormenta, si conferantur cum futuris. Mihi igitur pare, & diis offer, quæ sunt lege constituta sacrificia. Dixit S. Leo: a O Iudex, quod sæpe prius dixi, non recusabo rursus dicere: Neque hos noui deos, neque vnquam in animum inducam, vt eis sacrificem: vt qui sciam præcepta vtilissima sacrarum Scripturarum. b Ad hæc dixit Procurator: Hoc solum dic: Magni sunt dij, & liberaberis. Parco enim tibi, tuam respiciēs canitiem, & alium, qui tibi adest habitum corporis. Dixit ad hæc S. Leo: Hoc ipse quoque dixerim, eos reuera esse magnos & idoneos ad perdendas animas, quæ ipsis credunt. Dixit ira percitus: Iubeo te trahi per petras, [constans inter minas & pœnas:] tamquam furore correptum, & sic mori. Dixit B. Leo: Quiuis mortis modus est mihi iucundus propter regnum cæleste. Eam enim voco vitam & salutem, quæ, postquam hinc excessero, dabit mihi vt habitem cum Sanctis. Dixit Procurator: Pare edicto & dic: Quia sunt dij seruatores. Quoniam es alioqui cito moriturus.

[Annotata]

a Ita Gentianus. Græce Ὀφθασίας. An Procuratoris forsan nomen?

b Metaphrastes addit: Dij enim, qui cælum & terram non fecerunt, pereant a facie terræ.

CAPVT III
S. Leonis martyrium, sepultura.

[12] Dixit S. Leo: Videris mihi esse valde imbecillus, qui solum assidue mihi verbis mineris, præter verba autem nihil facias. Cum vero propter hæc seditionem agitasset multitudo, [adiudicatur mors] perturbatus Procurator iussit Sanctum quidem capi pedibus, trahi autem in torrentem, in eo vltimum daturum supplicium. Cum itaque sententiā pronunciasset Procurator, statim serui peccati B. Leonem traxerunt ad torrentem inhumane & crudeliter. [trahitur ad terrentem:]

[13] Tunc sciens esse impletum suum desiderium, ad Deum extollens oculos, sic cœpit dicere: [erat Deū, etiam pro persequentibus:] Ago tibi gratias Pater Christi, quod me non diu separaueris a famulo tuo Paregorio, sed velocem mihi occasionem dederis eum sequendi. Lætor ergo iis, quæ facta sunt: quod pro meis prioribus peccatis viaticum idoneum accipio martyrium, & quod in manus Angelorum tuorum meum trado spiritum, in æternum liber conseruandus a iudicio improborum. Atque pro iis quidem, quæ in me fiunt, esto iis, qui ausi sunt, propitius: eis autem concede, vt te agnoscant Deum vniuersorum: quoniam non vis mortem peccatoris, sed pœnitentiam: a & ob passionem nostram tribue facilem tolerantiam in Christo Iesu Domino nostro, quorum gloria & potestas Patri in secula, Amen. [1. Tim. 2] Postquam autem Amen magna animi alacritate clamitando cum gratiarum actione repetiisset, [moritur.] spiritum Domino reddidit.

[14] Tunc ministri iniquitatis corpus Sancti super excelsum attollentes lapidem, in profundam terræ voraginem deiecerunt. [Corpus in profundū præcipitiū deiicitur:] Corpus vero delapsum nequaquam est dispersum, sed tamquam esset quiete eo deportatum: visum vero est paucas ex asperitate puncturas accepisse. Hoc igitur pacto generosissimus Leo, superato diabolo egregias coronas promeritus est. Quia vero iustum erat, vt magnificentia rerum gestarum ad singularem eius honorem conseruaretur, & memoria beneficiorum in probationem earumdem rerum extaret, ipse locus hucusque permanet: qui prius quidem, quando corpus Sancti eo deportatum est, præceps erat & inaccessus adeo, vt ex sola inspectione periculum minaretur: [dein aberrantibus non periculosū:] nunc vero per Sanctum redditus est firmus ac stabilis, omnique periculo carens. Frequenter enim & viri & fæminæ ac cetera animalia a via aberrando, in illud præcipitium adducuntur, & ne breuissimum quidem sentiunt laborem. Et maximum quandoque vehiculum cum iumentis trahentibus delapsum, ab omni immunissimum periculo permansit. Et hic quidem locus diuinitus ea commoditate dotatus est.

[15] At religiosissimi Fratres cum festinatione auferentes corpus sanctissimi Martyris, [repertum deinde & venustum,] mirabantur faciem eius adeo venustam apparere, ac quasi subridere, reliquum vero corpus rubicundum, & quasi ab agone puluere leniter respersum. Abluerunt igitur aqua & magna cura deposuerunt, [sepelitur.] discesseruntque cum gratiarum actione laudantes Deum, qui tam generosam perseuerantiam beato Martyri concessit, petentes vt sorte eius & habitatione digni efficiantur in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, cui gloria & potestas in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Reliquis emissis hæc solum habet Metaphrastes, aut certe Lipomanus & ex eo Surius: Quin etiam cuilibet qui inuocat nomen meum, condona Domine sua peccata, & colloca eum vbi videat lucem vultus tui. Quoniam tu es Deus solus, pariens & multæ misericordiæ: & te decet gloria in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS MAXIMO COMITE REI PRIVATÆ, CLAVDIO CLARISSIMO, EIVS FRATRE, PRÆPEDIGNA CLAVDII VXORE, ALEXANDRO ET CVTIA FILIIS

AN. CCXCV.

Commentarius præuius.

Maximus Comes rei priuatae Martyr Romae (S.)
Claudius Clarissimus, eius frater, Martyr Romae (S.)
Praepedigna Claudii vxor, Martyr Romae (S.)
Alexander, filius, Martyr Romae (S.)
Cutia, filius, Martyr Romae (S.)

I. B.

[1] Qvinque hi Martyres, Maximus Comes rei priuatæ, Claudius Clarissimus eius frater, Præpedigna Claudij vxor, Alexander & Cutia, horum filij, grata commemoratione celebrantur XII Kalend. Martij, [Martyrū horū memoria in Martyrologiis:] vti omnia fere Martyrologia testantur. Vetus Romanum a Rosweydo editum ita habet: Et Romæ Martyrum Claudij, Præpedignæ, Alexandri & Cutiæ, & Maximi, MS. monasterij S. Martini Treuiris: Et natale Maximi. Claudij, & vxoris eius, qui iubente Diocletiano incendio concremati sunt. Fusius suardus: Ciuitate Ostia sanctorum Martyrum Maximi, Claudij, & vxoris eius Præpedignæ, cum duobus filiis, qui cum essent præclarissimi generis, iubente Diocletiano sunt tenti, atque in exilium deportati: deinde incendio concremati, odoriferum sacrificium martyrij Deo reddiderunt. Aliquanto distinctius Martyrol. Romanum: Apud Ostia Tiberina sanctorum Martyrum Maximi & Claudij fratrum, & Præpedignæ vxoris Claudij, cum duobus filiis Alexandro & Cutia: qui cum essent &c. vt Vsuardus: ac deinde. Quorum reliquiæ in flumen proiectæ, & a Christianis perquisitæ, iuxta eamdem ciuitatem sepultæ sunt.

[2] Luculentiori adhuc encomio eum celebrant Beda vulgatus, Ado, Notkerus, & innuere videntur, S. Maximum non esse cum ceteris concrematum. ita enim habent: Et postmodum tenti sunt, iubente Diocletiano, a iudice impio Iulio. Et Claudius quidem cum vxore sua & filiis deportatus in exilium, deinde incendio concremati odoriferum sacrificium martyrij Deo reddiderunt, ac sic postmodum apud Ostiam in rheuma iactati sunt: quorum reliquias Christiani perquisitas iuxta ciuitatem sepelierunt. Idem indicare videtur MS. Centulense, Bedæ quoque præferens nomen, quod ita habet: Romæ sanctorum Martyrum Claudij & vxoris eius Præpedignæ, & filiorum Alexandri & Cutiæ, & fratris Claudij, nomine Maximi: qui cum essent præclarissimi generis, agente fratre eorum Gabinio Presbytero baptizati sunt a Caio Papa, & postmodum a Diocletiano DIVERSIS MORTIBVS perempti sunt. [martyrij modus:] Distinctius Petrus de Natalib. lib. 3 cap. 134. Et Maximus quidem capitalem sententiam accepit, Claudius vero cum coniuge & filiis in exilium deportati &c. Canisius quoque S. Maximum decollatum scribit. Quæ Vsuardi, eadem ceterorum fere Martyrologiorum sententia est, verbis aliis expressa, vti & Maurolyci, ac Galesinij. Felicius scribit post diuturnum exilium concrematos, cui Acta haud satis suffragantur. In vno MS. consignatus eorum natalis XIX Februarij, librarij errore.

[3] Nomina quorumdam varie ab nonnullis auctoribus exarata: S. Cutia, [nomina varie expressa:] vel forte Cutias, etiam Cuthia appellatur, Cucius, Cucianus, & apud Canisium Curia, qui & pro Alexandro Alexandriam ponit. Maurolycus pro Maximo Marinum habet. Præpedignam, Ghinius Propedignam vocat, MS. quoddam Prædignam, aliud Probedignam, quædam Præpidignam. Galesinius iis Primum adiungit, vt in manuscripto codice legerat. [an Primus socius?] Nulla eius in actis mentio. Qui S. Claudio tribuitur Clarissimi titulus, eo in Notitia Imperij Occidentalis insigniuntur Consulares prouinciarum & Correctores ac Præsides, præterquam Dalmatiæ, qui Perfectissimus vocatur. [duorum dignitatis titulus:] In eadem Notitia agitur de officio Comitis rei priuatæ, vel rerum priuatarum, quod egregie explanat Guidus Pancirolus. Illi autem Comiti titulus Illustris tribuitur.

[4] Horum conuersionis martyriiq; historia summatim exposita est in Actis S. Susannæ Virginis ac Martyris, [Acta vnde hic edita.] quæ ad XI Augusti edita a Surio, sed phrasi expolita. Nos ea acta primæuo stylo descripta habemus in vetustis duobus optimæ notæ exemplaribus, quorum alterum fuit collegij Fuldensis, contulimusq;, cum tertio MS. monasterij S. Maximini Treuiris, & Bonino Mombritio. Recenset eadem Baronius to. 2 Annal. ad an. 294 & 295 ex quatuor MSS. Nos omisso postremo capite, quo de ipsius Susannæ martyrio peculiariter agitur, priora omnia, quæ ad hos communiter spectant, hic damus.

[5] Quando martyrium consummarint, intelligi potest ex S. Caij Papæ Sedis tempore. Nam post S. Susannæ necem, ab eodem die (vt est in fine actorum eius) cœpit B. Caius Episcopus in eamdem domum introire, [martyriū tempore S. Caij Papæ] vbi gladio fuerat percussa, & sacrificium Domino Deo suo offerre pro commemoratione B. Susannæ & populo: quia domus ad domum B. Gabinij Presbyteri iungebantur & Caij Episcopi. Ab eodem tempore iam tale erat signum Christianis & statio deputata, In dvas domos. Quo nempe inuicem significarent, vbi synaxis futura. Non diu tamen S. Caio illic peragere sacra licuit: nam, vt habet liber de Romanis Pontificibus in Caio, hic fugiens persecutionem Diocletiani in cryptis habitando, martyrio coronatur. Sedisse autem ibidem asseritur, a die XIIII Calend. Ianuarij, a consulatu Cari secundi & Carini, vsque in diem X Calendarum Maiarum, Diocletiano IV (imo VI) & Constantio II, siue a XIX Decembris, anni CCLXXXIII, ad XXII Aprilis CCXCVI: hoc enim anno consules fuerunt Diocletianus VI & Constantius Chlorus Cæsar II. Videntur ergo Claudius cum vxore & filiis, & frater eius Maximus, anno CCXCIV conuersi, ac XVIII Februarij anni sequentis martyrio perfuncti: Susanna autem eodem anno CCXCV XI Augusti: [an. 295.] Caius eius patruus octo mensibus post ac diebus nouem. De S. Gabinio S. Susannæ patre agemus XIX Februarij. Ceteri, quorum in Actis mentio fit, inscripti Romano Martyrologio sunt, S. Serena Augusta XVI Augusti, S. Thraso Martyr XI Decembris.

[6] Narrat horum quinque Martyrum certamen, præter citatos scriptores, Mombritium, Surium, Baronium, Equilinum, [alibi de iis scripta,] secunda pars Legendæ Louanij anno 1485 excusa, & in Catalogo SS. Italiæ Ferrarius, sed succincte. Vberius & accurate Ioannes Tristanus Historiæ Augustæ, quam Gallice edidit, to. 3 pag. 343 in Serena: quotquot denique S. Susannæ res gestas litteris tradidere.

ACTA ANTIQVA,
quæ pars actorum S. Susannæ V. M.
ex III veteribus MSS. & Mombritio.

Maximus Comes rei priuatae Martyr Romae (S.)
Claudius Clarissimus, eius frater, Martyr Romae (S.)
Praepedigna Claudii vxor, Martyr Romae (S.)
Alexander, filius, Martyr Romae (S.)
Cutia, filius, Martyr Romae (S.)

ex Actis MSS. S. Svsannæ.

CAPVT I
S. Susanna ad virginitatem tuendam a S. Gabinio patre & S. Caio Papa patruo animata. Claudius Clarissimus conuersus.

[1] Temporibus Diocletiani & Maximiani Augustorum fuit quidam Presbyter, nomine a Gabinius, de vrbe Roma, frater vterinus b Caij Episcopi vrbis Romæ, doctus in diuinis libris, amator c tam diuinæ sapientiæ, quam mundanarum litterarum. Hic frequens tractabat cum Caio germano suo, ita vt libros d Tractationum faceret contra Paganos, [Gabinius Presb. doctus & nobilis:] & erat eruditus in omni mundanæ artis studio litterarum: qui tamen & nobili ortus progenie famatissime cognoscebatur, eo quod esset de genere Diocletiani Augusti. Nam & Caius ita vulgabatur. Hic Gabinius Presbyter dum haberet filiam vnicam dulcissimam & pulcherrimam, [Susannam filiam docet:] quam nutriuerat in eruditione litterarum mundanæ artis, similiter & diuinis libris imbuerat; e facta est huius ingenij artificio patri suo æqualis.

[2] Audiens hoc Diocletianus de puella, quia & pulchritudine & sapientia esset formosa, misit ad Gabiniū & petiit eam Augusto Maximiano f filio suo in coniugium. Et mittens ad Gabinium quemdam, qui ex genere eius erat, consobrinum suum nomine Claudium, ex affectu generositatis, vt omnia pacifice obtineret a Gabinio Presbytero. Veniens autem Claudius ad Gabinium, sic eum alloquitur dicens. g Nisi dies festus occurrisset in præceptis Dominorum nostrorum Augustorum, [hāc Claudius Maximiano Cæsari vxorē petit:] vt me h ad vestram caritatem dirigeret; tamen vos non debuistis longe fieri a parentum suauitatis agnitione. Quid melius, eligere i dignius est, quam vt generositas nostræ coniunctionis reparetur per claritatem Dominorum nostrorum Augustorum?

[3] Respondit Gabinius Presbyter dicens. Nos humiles k vnde digni sumus l cognati dici maiorum? Respondit Claudius dicens: [pater dilatione postulata,] Sancte frater, numquid tu filius non es m Maximini, cuius, & Caius Episcopus, vester frater, famatissimi Senatoris n & Consulis, patrui nostri o & consobrini Dominorum nostrorum Augustorum. Respondit Gabinius: Ita est. tamen nos vltimi & p inanes temporum non sumus digni hoc dici. Dicit ad eum Claudius: Fructum nationis communis, habito consilio sapienti, hoc præceperunt Domini nostri Principes, q & Diocletianus Augustus, vt r filiam tuam quam cognouimus eruditam in omni sapientia, in coniunctionem filio eius tradenda, Maximiano Augusto copuletur: quia iustum est, vt ex radice firma s virgultæ natæ non separentur, quod tamen a nobis optandum semper speretur in gaudio. Respondit Gabinius Presbyter: Inducias mihi date, vt animum puellæ obligem t caritati. Et data pace salutationis excesserunt.

[4] Tunc veniens Gabinius Presbyter ad filiam suā, nomine Susannam, quam amplectens dixit ei: Desidero te ad sanctum Patrem & germanum nostrū u zium tuum Caium Episcopum duci, [filia id aperit corā Caio Papa:] vt quod in te contulit Spiritus sanctus, non euacuetur. Eodem tempore rogauit venire ad se Sanctum Caium Episcopum, & narrauit ei primo omnia quæ gesta fuerant, & intrantes in domum, dixerunt puellæ cum lacrymis: Diocletianus Augustus direxit ad nos Claudium consobrinum nostrum, qui veniens ad nos te carissimam filiam suo filio Maximiano in coniugium petere declarauit.

[5] Respondit Susanna ad patrem suum, x & dixit: Vbi sapientia tua exclusa est, vt non scires me esse Christianam, sicut & vos Doctores? Quare coinquinasti os tuum vel aures audiendo pollutos sermones, [renuit illa.] vt ego coniungar crudeli Pagano, quem vos secundum fidē Domini non timuistis negare generositati vestræ esse coniunctum? Tamen gloria Deo omnipotenti, qui me dignatus est cōiungi corporibus Sanctorum; quia sic credo in Domino Iesu Christo, quia y per me hunc contemptum, ascendo ad palmam martyrij. Respondit Gabinius Presbyter: Ergo filia constans esto in fide; quam tenes. Respondit Caius Episcopus & dixit: Et nos mereamur fructum oblationis offerre Domino Iesu Christo de constantia tua: [quippe patris hortatu amplexa virginitatem:] quia scio pietatem eius in omnes homines esse, & misericordem Dominum Iesum Christum. Respondit Susanna ad Caium Episcopum z zium suum, & ad patrem suum Gabinium Presbyterum, & dixit eis: Domini mei, ego scio quia de ore tuo hoc sum erudita, vt castitatē studerem semper seruare, & pudicitiam Domino Iesu Christo exhiberem. Et in eius timore iam constituta, numquam coinquinabor aa virilem commissum amoris studio: sed cui tu me semel tradidisti, ipsi seruio, & in ipso confido, quia ipse nouit conscientiam meam. Caius Episcopus dixit: Ergo, si iam semel tradita es Deo, custodi præcepta eius, quia sic dignatus est nobis seruis suis per Euangelicam doctrinam declarare vestigium, vt cum stabitis ante Principes & Præsides non præmeditari qualiter respondeatis. quia dabitur vobis in illa hora, quid dicatis: quia non vos loquimini, sed Spiritus sanctus, qui loquitur pro vobis. [Matt. 10. 19] Respondit Susanna cum lacrymis & dixit: Sic spero in Dominum Iesum Christum, quia orationibus vestris templum Dei efficiar, sicut Apostolus beatus Paulus nos commonet dicens: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos: nemo vos seducat. [I. Cor. 3. 17]

[6] bbEisdem inuicem tractantibus, subito venit Claudius ad eos post dies tres, & cum gaudio introiuit in domum Gabinij, & inuenit eos sedentes. Qui tamen cum magna multitudine & obsequio cum venisset, nō introiuit cum aliquo cc de obsequio militantium, nisi ipse dd solus. Et in introitu eius fuit gaudium, & in præsentia ee commune sunt amplexi, cum pace osculantes se inuicem. Claudius vero Clarissimus dixit: [Claudius iterum eā petit:] Cognouit sanctitas vestra, pro quo gaudio venerim ad vos. Respondit Caius Episcopus, & dixit ad eum: Si caussæ aliæ ff sunt, tamen vel pro genealogia communi, & genere nostræ coniunctionis, nos meremur præsentari cognationi. Claudius dixit: Ergo modo cognoscat sanctitas vestra, quia Dominus noster Diocletianus Augustus amicitiam vestræ cognationis & affectum desiderat amplecti. Vnde commoneo, & etiam tamen rogo gg sanctimoniam vestram, vt faciatis voluntatem Domini Principis totius mundi, & animum eius gaudio repleatis. Respondit Gabinius Presbyter & dixit: Deuulga sancto Episcopo præceptionem Augusti. Claudius dixit: Ego cum gaudio & gloria deuulgabo. & dixit Claudius: Dominus noster, clementissimus Augustus filiam vestram, neptem meam, in coniugio petit Augusto & Cæsari filio suo Maximiano, eo quod multa bona de eius eruditione cognouisset. Nihil enim melius esse cognouimus, quam vt generatio nostra ad infulas imperij migrare festinet, & genus nostrum augeatur sublimitate hh præclarum. Gabinius Presbyter dixit: Nihil extraneum nobis obscurat vel impedit: tamen quæramus simul animum puellæ.

[7] Tunc vocata est puella Susanna in conspectu Claudij & Gabinij Presbyteri & Caij Episcopi, vt nullus alius inter iudicaretur præsens esse cum eis. [ipsa osculum eius auersata,] Tunc Claudius videns Susannam, cum lacrymis amplecti eam voluit, & osculari, quia caritati & generositati proximus iungebatur. Respondit Susanna & dixit ad Claudium: Noli contaminare os meum, quia Dominus meus Iesus Christus nouit, quia numquam os ancillæ suæ tetigit vir. Respondit Claudius & dixit: Ego quidem secundum caritatis affectum volui osculari te Dominam, & neptem meam. Susanna in conspectu Gabinij Presbyteri patris sui, & Caij Episcopi, sic dixit: Non tantum ego recuso osculum tuum, sed recusabo, quia de sacrificiis idolorum pollutum est os tuum. Claudius dixit: Et quid faciam vt purificetur os meū ab immunditia ista? [hortatur eum ad baptismū:] Dicit ei Susanna: Hoc faciendum tibi est, vt pœnitentiam agas, & baptizeris in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[8] Claudius dixit ad Caium Episcopum: Ergo purificate me, si melius est homo mundus, qui credit in Christo, quam in deos, quos colui, & sacrificia obtuli, quibus & Principes nostri humiliantur. Caius Episcopus respondens dixit ad Claudium: [Caius Papa fidem ei exponit,] Frater Clærdi, audi me. Bonum est, quod te commoneo. Hoc autem quod agere venisti; Dominus te redimere vult per puellæ petitionem, vt saluum sit genus nostrum, quia ipse Dominus dignatus est in Euangelio dicere: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiā vos. [Matth. 11. 28.] Nullum onus peccatorum peius est quam vt idolis coinquinetur homo, quem Dominus Deus fecit: pro quo dignatus est ad terram descendere, & nasci per virginem, & humiliari & mori propter hominem, quem resurgendo ipse Dominus de inferno releuare dignatus est, qui tenebatur vinculis peccatorum, hoc est, idolis seruientium: & vt erectus vsque ad cælorum terminum perduceretur. Claudius autem omnia cum gaudiosuscipiens, dixit ad Caium Episcopum: Vir reuerentissime, omnia faciam, quæ nobis prædicatis: tantum vt petitio Augusti Diocletiani ii non tardetur. Caius Episcopus dixit: Tu frater prius fac petitionem nostram, & omnia conceduntur tibi bona precanti.

[9] Claudius dixit: Declarate mihi omnia, quæ custodire debeam, & facio præcepta vestra. Tamen quid agendum sit Augusto Diocletiano, hoc me instruite continuo, & relationem meam qualiter illi exponam. Caius Episcopus dixit: [hortaturq; ad pœnitentiam:] Tu frater vtere consilio meo, & esto fidelis Deo, & age pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effudisti, & baptismum percipe, & omnia ministrabuntur tibi. Quia Dominus noster sic dignatus est nos admonere dicens: Cum stabitis ante Præsides & Reges, ego dabo vobis os & sapientiam, cui non possint resistere omnes aduersarij vestri. [Luc. 2115.] Claudius dixit: [quam is, spe remissionis peccatorum,] Et dum baptismum percepero, delebuntur omnia facinora cordis mei? Respondit Caius, & dixit: Omnia lauabuntur facinora. tantum tu fideliter crede. Eadem vero hora mittens se Susanna ad pedes Caij Episcopi, dixit ei: Domine, per Christum te coniuro, ne tardes eum baptizare, sed redime eum: Dicit ei Caius Episcopus: Inquisitionem quæramus, si ex toto corde credere festinat. Claudius dixit: In vestra pollicitatione credo, si omnia mihi laxantur delicta. Caius Episcopus dixit: In nomine Iesu Christi & Dei omnipotentis omnia tibi relaxantur peccata. Eodem die proiecit se in terram ante pedes Caij Episcopi, [humiliter spondet.] & iactans se & aspergens puluerem terræ in caput suum, sic aiebat dicens: Domine Deus, lumen æternum, ignosce mihi omnia, quæ in Sāctis tuis gessi, quia nesciens feci: & idola, quibus sacrificia obtuli miser, inanis & vacuus, respuo. Reple me gratia tua, vt sciant omnes filij mei vel vxor mea, quia tu saluas omnes sperantes in te. Tūc fecit eum catechumenum, & dedit ei medicinam, & dimisit eum.

[Annotata]

a MSS. & Mombritius habebant perpetuo Gauinius vel Gauinus.

b MS. Fuldense & S. Maximini ac Mombritius, semper Gaium vocant. Nostrum MS. Gagum.

c Ita MS. Fulden. & Surius. At MSS. S. Max. & nostrum: tam prærogatiuæ diuinarum Scripturarum, quam & sapientiæ mundanarum litterarum. Mombr. auctor tam sapientiæ quam humanarum litterarum.

d An absoluti editiq; in lucem hi libri sint nescimus: non fuerunt saltem S. Hieronymo noti, nec aliis, qui post hunc Catalogos scriptorum Ecclesiasticorum ediderunt.

e Ita MSS. nostrum & S. Max. at Fuldensi ista desunt. Mombr. habet: facta est huius ingenij, cuius pater suus. Surius, boni ingenij ex illo particeps effecta est.

f Fuldensis codex, & alij teste Baronio, Maximinum vocant, vti & Græcorum multi. Hic est Galerius Maximianus, qui anno 304 Augustus factus cum Constantio Chloro, cum Diocletianus & Maximianus Herculeus purpuram posuissent. Eilius Diocletiani hic dicitur, quia Valeriam eius filiam vxorem habuerat, qua mortua, iungere ei voluit, quam habebat sanguine proximam, Susannam, vt, cum ipse prole mascula careret, magis sibi eum deuinctum retineret. Imo ea etiam caussa illum sibi in filium adoptauit, vt censet Baronius tom. 2 annal. an. 294 num. 4.

g Ita MS. Fuld. & Mombritius. at noster codex & S. Max. Iste dies festus occurrit in &c.

h MS. Fuld. ad vos caritate.

i Mombr. dignus es.

k MSS. S. Max & nostrum, nequaquam.

l Alij, cognatione, & cognitione.

m Ita MSS. nostrum & S. Max. At Fuld. & Sur. Maximini. Mombr. Maximi. Baronius ait Maximinum, siue Maximum, fratrem fuisse Diocletiani, patrem Caij & Gabinij. Quomodo igitur hi vterini solum fratres erant? quomodo consobrini Augustorum? Nisi quis velit improprie verba illa sumi.

n Ita MS. Fuld. Surius & Mombr. At nostrum MS. ex consultu. S. Max. consulatu.

o Addit MS. S. Max. Claudij.

p MS. Fuld. & Mombr. in annis.

q Ita MSS. S. Max. & nostrum. in Fuld. deest Et. Mombr. & Sur. Ita præcepit Dominus &c.

r Ita tria MSS. at Mombr. vt filia.

s Ita Mombr. & MSS. Fuld. ac nostrum. S. Max. virgulta.

t MS. Fuld. caritate.

u Ita sæpius infra. vox Italica.

x Addunt MSS. S. Max, & nostrum, & ad zium suum.

y MSS. Fuld & S. Max, per hunc contemptum Mombr. per me hoc contempto. Sur. huius contemptu. In nostro MS. hunc contemptum, vt sæpe, in accusatiuo absolute posito, pro hoc contempto.

z Deest hæc vox MS. Fuldensi. est in nostro & S. Max. apud Mombrit. est auunculum.

aa Ita MSS. S. Max. & nostrum, Fulden. virili commisso. Mombr. virili commissa studio. Surius explicat: numquam amoris studio coinquinabor virili complexu.

bb MS. Fuld. Eosdem inuicem tractantes.

cc Idem MS. obsequiorum.

dd Idem, singulus.

ee MS. nostrum & Mombr. communiter.

ff MS. Fuld. non sunt.

gg MS. nostrum, sanctimonium.

hh Mombr. præclarā. MS. S. Max. præclarius.

ii MSS. S. Max. & nostrum, non tarda remoretur.

CAPVT II
Claudij baptismus, & Præpedignæ vxoris, ac filiorum Alexandri & Cutiæ.

[10] Claudius autem veniens ad domum suam, narrauit omnia vxori suæ, quo modo per petitionem puellæ neptis suæ ad gratiam Domini accessisset. Tunc vxor eius, a Præpedigna nomine, hoc cum audisset, stupefacta est, & dixit ad virum suum Claudiū: Quis dedit tibi ista monita? Respondit Claudius: Caius Episcopus, frater meus, & Gabinius Presbyter, nam & puella Virgo præcipua in omnibus. Eadem hora Præpedigna ascendit caueam b basternæ, & venit ad domum Gabinij Presbyteri, & introiuit c sola ad Caium Episcopum. [Præpedigna eius vxor petit baptismū] Videns eam Caius Episcopus gratias egit Deo. Quæ cum venisset, misit se ad pedes Beati Caij Episcopi, & tenuit pedes eius, & osculabatur d cū lacrymis, dicens: Salua famulum tuum e & me, & filios meos. Audiens hoc Susanna, exiens de cubiculo amplectitur Præpedignam cum gaudio. Subsecutus noctu & ipse Claudius cum duobus filiis venit ad domum Gabinij Presbyteri, & misit se ad pedes eius, dicens: Per Dominum Iesum Christum te coniuro, [& duo filij:] ne me tardes vna cum vxore & filiis meis baptizare.

[11] Tunc fecit vxorem eius secundum consuetudinem & filios eius Alexandrum & Cutiam catechumenos, & dedit eis medicinam sapientiæ. Eadem vero hora catechizans eos, & afferens aquam benedixit secundum timorem Domini, [Claudius catechizatus] & baptizauit Claudium, cui ita dicebat: Credis in Deum Patrem omnipotentem ex toto corde? Et respondit Claudius stans nudus super peluim f ligneum: Credo. Et iterum dixit ei: In Christum Iesum Dominum nostrum? & respondit: Credo. Qui natus est de Spiritu sancto? & respondit, Credo Domine. Et iterum dixit ei: Qui natus est de Spiritu sancto & Maria Virgine? & respondit Claudius: Credo. [baptizatur:] Et dixit ei: Et ego famulus Dei & sacerdos baptizo te in aqua, g in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, in remissionem peccatorum & carnis resurrectionem. Et leuato eo de pelui, cœpit dicere Claudius: Vidi lumen splendidius sole illuminans me. Vnde integre credo Deum Dei filium Iesum Christum Dominum. [videt lumen cæleste:] Eadem hora, B. Caius Episcopus liniuit eum chrismate, & baptizauit vxorem eius Præpedignam & filios eius Alexandrum & Cutiam, [baptizantur vxor & filij: omnes cōmunicāt:] quos tamen Gabinius Presbyter de baptismo suscepit. Tunc obtulit pro illis sacrificium in eadem domo, & consecrauit corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi; h & lac & mel & fontem, & participauit cum omnibus mysterium Domini.

[12] Ab eadem die cœpit Claudius omnes facultates suas vendere, & pauperibus Christianis erogare. Et quærens loca abdita & secreta vbi Christiani habitarent, [Claudius sua dat pauperibus:] ambulans & pecunias & tegumenta distribuebat: vel in custodia quoscumque ipse obligari præceperat, ipse per se ad eos cum victu & vestimentis ambulans relaxabat omnes, mittens se ipse ad pedes singulorum, qui in custodia tenebantur, pœnitentiam agens, & prout habebat, [captiuos dimittit:] omnia illis ministrabat quotidie cum gaudio nocturnis temporibus.

[13] Post mensem vnum & dies sedecim requiritur Claudius a Diocletiano Imperatore. Dum autem eum perquireret propter puellam, nomine Susannam, dictum est ei, quia ægritudinis morbo teneretur. Et misit ad eum fratrem eius, [Maximo fratri ad se misso pœnitentiæ caussam indicat,] nomine Maximum i Comitem rei priuatæ, vt visitaret eum, & loqueretur ei de puella Susanna, nepte sua. Qui cum venisset Maximus ad Claudium, inuenit eum k in cilicio orantem, & subito maximus tremor apprehendit eum, & dicit ad Claudium: Frater dilectissime & nimium amator meus, qui me a cunabulis educare dignatus es, ex qua caussa sic tenuis factus es? Claudius dixit ad Maximum fratrem suum: Si considerares audire, enarrarem tibi ex qua caussa l ad hæc febrio. Tunc amplectitur eum Maximus, & dixit ei: Enarra mihi, Domine, tristitiam corporis tui. Dicit ei Claudius: Ago pœnitentiam, quia audiui præceptum Principis, & effudi sanguinem innocentium, tamen ignorans feci, quia sanctorū Christianorum effudi sanguinem & truncaui.

[14] Dicit ei Maximus: Dominus meus Diocletianus Princeps ad hoc ad te direxit, vt reuerentissimo Cæsari etiam & Augusto filiam Gabinij fratris nostri in coniugio copulandam acciperemus: quia tanta ei gratia data est, vt genus nostrum augeatur sublimitati, & non separetur a m cognitione communi: & tu mihi talia inseris in animo? Respondit Claudius dicens: Et ego petiui carissimam Dominam neptem meam, [& se per Susannā cōuersum:] de qua mihi præceperat Augustus Diocletianus: sed inueni eam sanctam, & prudentiæ suauis & pulchritudinis clarissimam, & Deo æterno dicatam, per quam redemptus sum a peccatis meis. Tamen vt scias Deum omnipotentem posse omnes homines saluare, eamus ad domum fratris nostri & patris Gabinij Presbyteri vna noctu, & videbis lumen æternum. Maximus dixit: Quidquid mihi iusseris, faciam.

[Annotata]

a Quadam MSS. cum Mombr. Præpidigna. nostrum, Prædigna.

b Est basterna vehiculi genus mollius stratum, matronis præcipue vsitatum. [Basterna] Plurima exempla scriptorum & glossariorum habetRosvveydus noster in Onomastico post Vitas PP. Surius videtur vocem hanc non intellexisse: Ascendit Basternas, inquit, venitque &c.

c MS. Fuld. singula.

d Baronius addit: ex more, vt acta habent. Id in nostris actis non habetur, sed habuit ipse quaterna alia. Ista quoque scribit de Præpedigna, quæ in nostris exemplaribus desunt: cum diu ante de fide Christiana sectanda consilium iniisset, sed viri impietate perterrita destitisset &c. subscribit Tristanus.

e MSS. Fuld. & nostrum: vel me aut filios.

f Ita MSS. at Mombr. & Surius, ligneam.

g Desunt sequentia, vsque in remissionem, in Mombr. Sur. MSS. nostro & S. Max.

h Desunt hæc verba in MS. Fuldensi. habent cetera, & Baronius ac Surius. Mombritius post Iesu Christi addit: hoc est, lactis & mellis fontem. Explicat morem illum antiquum Baronius an. 294 num. 19, quod baptizati essent translati de loco horroris & vastæ solitudinis in terram lacte & melle manantem. Et ritum hunc confirmat loco Tertulliani.

i De officio Comitis rei priuaræ, vel rerum priuatarum vide Notitiam prouinciarum Imperij, & commentarios Guidi Panciroli

k Ita MSS. nostrum & Fuld. ac Surius, consentiente Baronio. MS. S. Max. habet, in cubiculo.

l MS. S. Max. febricito. Mombr. adhuc febricitor.

m Ita MSS. nostrum & Fuld. ac Surius. MS. S. Max. & Mombr. cognatione.

CAPVT III
Maximus Comes rei priuatæ, Claudij frater, conuersus. omnes profide cremati.

[15] Eadem nocte venerunt ad a Arcus portæ Salariæ iuxta palatium Salustij, [ducit eum ad Gabinium:] vbi manebat Gabinius Presbyter. Et nuntiatum est Gabinio Presbytero, eo quod Claudius & Maximus germani tui præ foribus stantes vos salutare desiderant. Tunc Gabinius Presbyter exiens occurrit illis, & introduxit eos in domū suam. & dum introissent, dedit orationem Gabinius Presbyter dicens: Oremus. [pie & benigne excipiuntur:] Et dum prostrati iacerent in pauimento, dixit Gabinius Presbyter: Domine Deus, qui dispersa congregas, & congregata respicis, respice in opera manuum tuarum, & illumina omnes in te credentes, quia tu es lumen verum in secula seculorum. Et responderunt omnes, Amen. Et erigentes se de pauimento, amplectentes se b osculati sunt se inuicem.

[16] Eadem hora Claudius osculari cœpit pedes Gabinij Presbyteri cum gaudio. Videns hoc Maximus, [aduocatur Susanna:] mirari cœpit, & rogans cœpit dicere vt præsentaretur ei Susanna. Ingressus Gabinius in cubiculum, vocauit eam. Susanna vero exiens de cubiculo & adorans Dominum dixit patri suo: Dona nobis benedictionem. Et in eius iterum aduentu orauit Gabinius Presbyter dicens: Pax nobis donetur a Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat cum Deo Patre omnipotente in secula seculorum. & responderunt omnes, Amen. Tunc videns Maximus Susannæ constantiam humilitatis & verecundiæ, tenens manum Susannæ osculatus est manus eius. Illa autem contemnebat hoc fieri.

[17] Et dum diu præ gaudio flerent, nuntiatum est S. Caio Episcopo, [tum Caius Papa,] quia iuxta habitaculum Ecclesiæ suæ, quam ipse fecerat iuxta palatium Salustij, eo quod ibidem maneret. Et cito veniens ad Gabinium Presbyterum, sperans quod ad palmam martyrij ad eum ventum fuisset, & ideo concitus venit. Qui vero c tanta ambitione ingressus est, vt in ingressu eius omnes caderent in pauimento. Quibus dixit B. Caius: [qui honorifice excipitur:] Animo constantes estote, in nomine Domini. Eadem hora dedit orationem dicens: Oremus. Domine Deus, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui omnibus ad salutem & vitam æternam misisti Dominum nostrum Iesum Christum, vt nos erueres a tenebris mundi; dona his seruis tuis constantiam fidei, quia tu regnas in secula seculorum. Et responderunt omnes vno animo, Amen. Et sedentes audiebant verba a B. Caio Episcopo. Susanna vero numquam voluit cum eis sedere, sed stans, orabat.

[18] Tunc Caius Episcopus dixit: Gratias ago Deo meo, frater Maxime, quia dignatus d es nos visitare. Respondit Maximus, & dixit: Ego quidem non meritus veni ad vos, tamen osculabor pedes vestros. Ex qua caussa venerim nosti melius. [Maximo indicat, Susannam Christo desposam:] Dicit ei Caius Episcopus: Enarra nobis. Respondit Maximus dicens: Diocletianus Augustus parens noster direxit me ad Claudium germanum meum, quia audiuit eum ægritudine detineri, quem tamen direxerat ad petendam filiam sancti Presbyteri Gabinij in consortium filio suo adoptiuo Maximiano Cæsari: ideoque & ego ausus fui venire ad vos. Ecce ex qua caussa directus sum. Dixit autem Caius Episcopus: Puella hæc iam Christum accepit coniugem a Deo Patre omnipotente. Hoc scito. Respondit Maximus, & dixit: Quidquid a Deo datur, sempiternum est.

[19] Caius Episcopus dixit: Ergo accipe & tu sempiternam vitam. Dicit ei Maximus: Et quæ est sempiterna vita? Respondit Claudius: Sicut ego cognoui. Respondit Maximus: [hortatur eum ad fidem suscipiendam:] Vere quod tu cognouisti, & ego desidero. tamen non debet elōgari natio nostra a sublimitate Augustorum. Dicit ei Caius Episcopus: Nos te commonemus, vt credas Dominum Iesum Christum Deum Dei filium sempiternum. Quia sublimitas hæc, quam videmus, temporalis esse cognoscitur: illa autem, quam nos prædicamus, sempiterna, innoxia detinetur & amabilis. Hoc audiens Maximus, cum gaudio suscepit. Dicit ei Caius Episcopus: Nosti, frater, omnia quæ dereliquimus, quæ vobis diximus, quanta vobis commisimus, & nihil sperauimus, quam Dominum nostrum Iesum Christum, per quem viuimus & gloriamur. [petenti baptismum indicit ieiunium:] Respondit Maximus & dixit: Ne tardes in me, Domine, sed quod cognoscis expedire in me, sicut in vobis, facite celerius. Tunc indixit Maximo ieiunium, & præcepit, vt ambularet ad domum suam.

[20] Veniens autem ad domum suam Maximus, nihil alicui confessus est, sed tantum detinebatur amore fraternitatis, qui tantum cupiditate amoris Caij Episcopi & Gabinij Presbyteri detinebatur, vt morte præposita Dominum confiteretur. Quod tamen cum ipsis diebus illis fecit consilium, & intra quinque dies cœpit venumdare facultatem suam, & distribuere pauperibus Christianis. [post 5 dies feruenter petentem baptizat.] Post quintam diem veniens mundus, misit se ad pedes Caij Episcopi, dicens: Adiuro te, Domine mi, per ipsum, per quem illuminasti fratrem nostrum Claudium, ne me tardes illuminare, quia sensi compunctionem in corde meo Domini nostri Iesu Christi, quem tu prædicas, a die quo mihi dignatus es sermonem ædificationis donare. Dicit ei Caius Episcopus: Ergo inclina cor tuum in inuocationem Domini nostri Iesu Christi. Respondit Maximus & dixit: Ego miser infelix oro e sanctimonium vestrum, vt saluetis animam meam, & eruatis me de profundo idolorum tenebrarum, & ad veram lucem perducere dignemini. Caius Episcopus dixit: Audi me frater. si ex toto corde credis & abrenuncias pompis, angelis satanæ. Respondit Maximus: Ego semel abrenunciaui, quia vestro exemplo viuere volo. Tunc catechizauit eū Gabinius Presbyter, & omnia sacramenta manifestauit ei. Et S. Caius Episcopus fecit secundum consuetudinem, vt moris est, & baptizauit eum: & leuato de pelue, liniuit eum chrismatis sacramento, & obtulit pro eo oblationem Domino, & participati sunt omnes: & cœperunt omnes ab eodem die simul habitare cum gaudio & hymnis.

[21] Maximus autem omni nocte venumdabat facultatem suam, per quemdam amicum suum f Thrasonem Christianissimum togatum, qui occulte assidebat publico, [Maximus sua bona dat pauperibus per S. Thrasonē.] habens in corde suo cum reuerentia religionem Christianam, quem ante multos annos Caius Episcopus baptizauerat: qui magis gesta sanctorum Martyrum colligens ornabat, & omnia nocturnis temporibus pauperibus Christianis erogabat, circuiens per vieos & carceres & custodias.

[22] Eodem tempore post dies quindecim diuulgata est fama Maximiano a quodam pagano, adiutore Comitis rei priuatæ, nomine g Arsicio, Diocletiano Augusto quasi ad gloriam dicens: Sacratissime Princeps & semper Auguste, magna fama declaratur de famulo vestro Comite rei priuatæ, eo quod multis subueniat egentibus alimonia. Nam multi in eius humanitate fama declarant facienti. Diocletianus Augustus dixit ad Arsicium: Perquire mihi, [accusatur apud Diocletianū:] vnde hoc pecuniæ auxilium habere cognoscitur. Respondit Arsicius, & dixit: Sacratissime semper Auguste victor, si licet loqui suggero. Diocletianus dixit: Loquere fiducialiter. Arsitius dixit: Facultates suas transigendo venumdat, & exinde facere hoc videtur. Nam & Christianus esse cognoscitur, factus a Caio & Gabinio. Hoc audito Augustus Diocletianus secretum habuit in semetipso, & retulit h Serenæ vxori suæ, eo quod filiam Gabinij postulasset Maximiano vxorem. Serena hoc audito magis confortata est, & dedit gloriam Deo, quia & ipsa occulte Christiana erat. Respondit Serena Augusta dicens: Quod tibi imperatum fuerit a superna maiestate fac.

[23] Tunc Diocletianus Augustus, contempsit vxorem suam, & vocauit ad se quemdam Iulium paganum crudelem, & habito cum eo consilio, dixit ei: Misi carissimos meos ad quemdam, petere vxorem filio meo: illi autem contemnentes præcepta mea, qui fuerunt mei, imo magis Christiani effecti sunt. Respondit Iulius & dixit: Omnes contemptores Principum, etiam si iniusta præcipiant, puniuntur. Pietas autem vestra & prudentia, & quod iustum est imperatum, erat faciendum. Quare in i euolutatione adductum est, [cū Claudio & aliis cōburitur.] sine mora puniantur contemptibiles. Et iussit Diocletianus Augustus Iulio, vt ipse dirigeret milites, & tenerent omnes, vt tantum Caium Episcopum non tenerent. Sed tenuerunt Gabinium Presbyterum cum filia sua Susanna, & Claudium cum vxore sua vel filiis, & deportari in ciuitate k Comos, quos iussit incendio concremari: Claudium & Præpedignam & Alexandrum & Maximum in Ostia in l rheuma iactari. [Gabinius & Susanna custodiæ traduntur.] Gabinium vero Presbyterum & Susannam fecit in custodiæ vinculo mancipari.

[Annotata]

a MS. S. Max. Arcum.

b MS. nostrum, osculauerunt.

c MS. nostrum & Mombr. tantæ ambitionis.

d Mombr. est.

e Idem sanctimoniam.

f S. Thrasonis mentio fit in actis S. Marcelli Papæ 16 Ianuarij nu. 2 & seq. Colitur 11 Decemb.

g Alij, Arsitius. Mombr. nunc Arsicius, nunc Arsacius.

h Colitur S. Serena Augusta 16 Aug.

i MS. S. Max. euolutationem. MS. nostrum, in eo volutionem. Mombr. euolutione.

k An Cumas? Quomodo ergo in Ostia in rheuma iactati? Surius nomen omisit, itaq; expressit: in exilium iussit deportari, & flammis concrematos, apud Ostiam in aquas iactari.

l Ita etiam quædam Martyrologia excusa & MSS. Ῥεῦμα fluxum significat, hic profluentem, Tiberim videlicet, aut mare.

DE S. EPIMENEO, VEL PIMENIO, PRESBYTERO MARTYRE BRIXIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Epimeneus, vel Pimenius, Presbyter Martyr, Brixiae in Italia (S.)

G. H.

[1] Illustre Brixiæ extat sanctimonialium cœnobium, S. Iuliæ Virgini & Martyri dicatum, cuius corpus ex insula Gorgonia ab vxore Desiderij Regis Longobardorum, [Brixiæ in monasterio S. Iulia adseruatur corpus S. Epimenei,] seculo Christi VIII, eo translatum ferunt, ab eaque cœnobium S. Iuliæ appellatum, ac primam huius loci Abbatissam fuisse Antipergam eiusdem Regis filiam. Colitur S. Iulia XXII Maij. In hoc cœnobio quiescit corpus S. Epimenei, cum reliquiis plurimorum Sanctorum anno ⅭⅠƆⅠƆC translatum: vti hæc inscriptio apud Vghellum tomo 4 Italiæ sacræ in Theodaldo Episc. Brixien. pag. 734 docet: D. O. M. Huc ex veteri ecclesia, sanctarum Virginum & Martyrum Iuliæ, Pistis, Helpis & Agapes, ac Sophiæ earum matris, nec non duorum Innocentium, Sanctorumque Epimenei Iustiss. & Hippolyti ac Concordiæ eius nutricis Martyrum, [translatū an. 1600,] Beatique Obicij Confessoris, corpora cum innumeris sanctis Reliquis, Clemente VIII in cura pastorali, & in Sereniss. Venet. dominio Marino Grimano Duce residentibus, Brixiæ vero D. D. Marino Georgio Cath. Eccl. Episcopo, R. P. D. Flaminio Fabbio Bononiensi S. Euphemiæ Abbate, cœnobiique huius amplissimi, in quo moniales CLXX Deo laudabiliter seruiunt, R. D. Susanna de Montinis Abbatissa, existentibus, translata fuere ⅭⅠƆⅠƆC die XVI Kalend. Ianuarij. Hæc ibi.

[2] Coluntur S. Sophia XXX Septembris, eius tres filiæ I Augusti, SS. Innocentes XXVIII Decemb. Hippolytus & Concordia XIII Augusti, S. Obitius IV Februarij, vbi aliqua eius Acta dedimus. At die hodierna XVIII Februarij colitur S. Epimeneus iustissimus, [colitur is 18 Febru. Presbyter & Martyr:] quod illi epitheton dari suspicamur in illa inscriptione. De eo agit ex antiquo Calendario Ecclesiæ Brixiensis Galesinius his verbis: Brixiæ S. Epimenei Presbyteri & Martyris. Ferrarius in Catalogo SS. Ital. ista scribit: Epimeneus Presbyter Brixianus, quo tempore martyrium passus sit, nondum legi. Colitur tamen Brixiæ, vti Tabulæ eiusdem ad vsum sacrum compositæ habent: ac eius mentio in Martyrologio Ecclesiæ Brixiensis, & in Martyrol. Petri Galesinij fit. Eius corpus in æde S. Tuliæ Brixiæ conquiescit. Eumdem inscripsit SS. generali Catalogo idem Ferrarius, annotatq; a Maurolyco Pigmenium scribi, eumq; frequenter Sanctorum & locorum nomina peruertere.

[3] Maurolycus & Felicius ista tradunt: Item Pigmenij Presbyteri & Martyris. [an idem Pimenius, seu Pigmenius vocetur, incertum:] MSS. Martyrol. Vltraiectinum S. Mariæ & Treuirense S. Martini, solum ista habent: Item Pimenij Martyris. MS. Richenouiense: Alibi S. Pimenij Martyris. MS. Aquisgranenfe ita incipit: XII Kal. Martij Natalis S. Prineni Presbyteri ad sanctos duos senes. Greuen in auctario Vsuardi socium iungit, & Romæ adscribit: [alius Pigmenius M. Romæ:] Romæ Pimenij Presbyteri & Fausti Martyrum. S. Pigmenius Presbyter Iuliani Imperatoris Magister, cuius iussu in Tiberim proiectus dicitur, itaque martyrium compleuisse, colitur XXIV Martij.

[4] Colitur & XXIV Martij S. Epigmenius a Baronio inscriptus Martyrologio Romano his verbis: Ibidem Romæ S. Epigmenij Presbyteri, [Alius Epigmenius, qui & Pigmenius Presb.] qui in persecutione Diocletiani sub Turpio Iudice gladio cæsus, martyrium consummauit. Annotatq; Baronius mentionem de eo haberi in Actis S. Crescentij pueri, quem baptizauit. Hic Romæ etiam sub eodem Iudice gladio percussus, refertur XIV Septemb. cuius corpus a Stephano Papa IX acceptum, Antifredum Episcopum Senensem anno ⅭⅠƆLVIII Senas transtulisse tradit Vghellus tom. 2 Italiæ sacræ pag. 626. Ast vbi S. Epigmenij corpus conditum fuerit, aut vbi hoc tempore quiescat sciri non posse ait ad XXIV Martij Ferrarius in Catal. SS. Ital. Forsan illud Brixiam translatum est, vti corpora aliorum Sanctorum, quæ in eodem cœnobio adseruantur, aliunde sunt asportata: atque ita Martyr Romanus ab Greuen Carthusiano dicitur, a reliquis etiam Presbyter, nec nomina Epigmeneus, Epigmenius, Pigmenius, Pimenius, multum discrepant. Et a Baronio in Annalibus an. 303 num. 114 Pigmenius dicitur, qui in Martyrologio Epigmenius.

[5] Denique num Faustus ab Greuen adiunctus, eius fuerit in martyrio socius, necdum legimus. [Quis Faustus illi socius iunctus?] Baronius in Notis ad XIV Septemb. litt. E asserit se de martyrio S. Crescentij pueri aliorumque sociorum Acta MSS. legisse, quæ ab Ecclesia Perusina acceperat. Hæc Acta nobis nondum licuit videre, neque scimus an aliquis Faustus illis socius fuerit. Est Faustus Romano Martyrologio adscriptus, alius XXIV Iunij, alius Kalendis Augusti, ille socios martyrij habuit viginti tres, hic socius adiungitur SS. Bono Presbytero, Mauro, aliisq; Martyribus, quorum mentio fit in Actis S. Stephani Papæ & Martyris II Augusti.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS LVCIO, SILVANO, RVTVLO, CLASSICO, SECVNDINO, MAXIMO, FRVCTVLO, DAMASO, PAVLO, MARTIALE.

[Commentarius]

Lucius, Martyr in Africa (S.)
Siluanus, Martyr in Africa (S.)
Rutulus, Martyr in Africa (S.)
Classicus, Martyr in Africa (S.)
Secundinus, Martyr in Africa (S.)
Maximus, Martyr in Africa (S.)
Fructulus, Martyr in Africa (S.)
Damasus, Martyr in Africa (S.)
Paulus, Martyr in Africa (S.)
Martialis, Martyr in Africa (S.)

Avctore G. H.

[1] Baronius in Notis ad Martyrol. Romanum, XVIII Februarij littera Carbitratur hos Martyres alias fortasse prætermissos esse, quod nec ciuitas vbi passi, nec tempus ibidem haberetur expressum. Vbi videtur Bedam, [Martyres relati absque loco,] Vsuardum, Adonem notare, apud quos nulla horum mentio est, nisi in exemplaribus postea auctis. Referuntur horum aliqui absque loci temporisue nota in Martyrologio MS. Leodiensi S. Lamberti: Item SS. Rotuli, Siluani, Paulini, Maximi. Hermannus Greuen in auctario Vsuardi hos omnes coniungit: [& cum a liis Sāctis:] Item Rutuli, Classici, Damasi, Tulli, Lampasij, Maioli, Siluani & Maximi: Ex quibus Tullus, Lampasius, & Maiolus spectant ad diem XIX Februarij. Eodem modo intermiscentur in MS. Aquisgranensi: Rutuli, Dassici (imo Classici) Tulij, Lampasij, Maroli, aliis Maioli.

[2] Locum alij aßignant vrbem Italiæ Concordiam, de qua actum pridie, seu XVII Februarij, quando ibi coluntur Martyres circiter nonaginta, [alibi Concordiæ vrbi Italiæ adscripti.] quorum vndecim suis nominibus exprimuntur, quorum etiamnum sacra ossa illic adseruantur. Vbi obseruauimus eorum martyrium in nonnullis Martyrologiis attribui Africæ, & vice versa, qui hoc die coluntur, dici Concordiæ passos. quod vitium opinamur amanuensium esse. Ita in MS. Martyrologio Romano, seu S. Hieronymi, hæc leguntur: XII Kalend. Martij, in Italia ciuitate natalis Rutuli, Siluani, Classici, Secundini, Fructuli, Damasi, Interrapis, Pauli, Martialis, Maximi. In MS. Aquisgranensi post Martyres ante relatos hæc habentur: Itali ciuitate Concordia Siluani & Classici, Secundini, Fructuli, Damasi, Pauli, Maximi. Omittuntur Rutulus, Interrapis, & Martialis. Et qui supra Dassicus ponebatur, hic tamquam alius, Classicus repetitur. In MS. Richenouiensi, siue Augiæ diuitis prope Constantiam, hi Martyres enumerantur: In Italia ciuitate Concordia, Rutuli, Siluani, Classici, Secundi, Damasi, Pauli, Martialis, Maximæ. Omittuntur Fructulus & Interrapis: & qui aliis sunt Secundinus & Maximus, hic scribuntur Secundus & Maxima. Quid vero Interrapis, vrbs, an Martyr aliquis?

[3] Illos in Africa passos memorant alij. Martyrologium Romanum: In Africa sanctorum Martyrum Lucij, Siluani, Rutuli, [videntur potius in Africa passi:] Classici, Secundini & Maximi. Annotat ibi lem Baronius, hos omnes restitutos esse ex peruetusto codice, cuius sæpius meminit, scilicet monasterij S. Cyriaci: in quo hi referuntur: In Africa SS. Rutuli, Siluani, Cassici, Secundini, Fructuli. Deest Lucius, & Cassicus scribitur in apographo nostro, qui aliis Classicus est. In MS. Reginæ Sueciæ, quod fuit Ecclesiæ Siluanectensis, & MS. Carmeli Coloniensis tres solum exprimuntur: In Africa SS. Rotuli, siue Rutuli, Siluani, Maximi Martyrum. Iidem cum aliis ad sequentem diem reiiciendis memorantur in MS. Aquicinctino: In Africa passio SS. Publij, Iuliani, & Marcelli. Item SS. Siluani, Rutuli & Maximi. In MS. S. Maximini duo solum referuntur, Rutilus & Siluanus in Africa paßi. In MS. Lætiensi quatuor nominantur, sed quasi in duas classes distincti: In Africa natale SS. Rutuli, & Damasi. Ipso die Saluini & Paulini. Hos alij Siluanum & Paulum appellant. MS. monasterij S. Martini Tornaci: In Africa natalis SS. Rutuli, Damasi, Siluani, Casici, qui aliis Classicus est. & seorsum additur: Et depositio S. Martialis Episcopi, de quo mox agemus. Qui in Martyrologio Romano collocatur primo loco Lucius, reperitur in MSS. Vltraiectino S. Mariæ, Bruxellensi S. Gudilæ, ac variis sub nomine Vsuardi ad vsum Ecclesiarum Belgicarum auctis, Florario MS. Martyrologio Coloniæ 1490 edito, Romano Bellini, & auctario Molani: In Africa Lucij, Siluani & Maximi, qui in Vsuardo Lubecæ anno 1475 excuso dicitur Maximilianus. Notkerus ita scribit: In Africa Rutuli, Siluani, Classici, Secundini, Fructuli, Damasi.

[4] Eosdem Martyres in quasdam classes dignitatum distribuit Galesinius, & persecutioni Vandalicæ attribuit, atque ex citato in Notationibus codice MS. ista habet: In Africa SS. Lucij, Siluani, Rutuli Clericorum, & Maximi monachi, [an in persecutione Vādalica?] qui in persecutione Vandalica crudelissime cruciati, & tormenta & necem pro fide fortiter subierunt. Quæ in Martyrologio Canisij etiam leguntur: & mox tamquam diuersi repetuntur, in Africa passi Lucius, Siluanus & Maximus. Ghinius ex Molano, Galesinio & Baronio hoc eos illustrat elogio: In Africa sanctorum Martyrum Lucij, Siluani, & Rutuli Clericorum, Classici, Secundini, Fructuli & Maximi monachi, qui in persecutione Vandalica crudelissime cruciati, & tormenta & necem pro Catholica fide fortiter subierunt.

[5] Qui in MSS. Richenouiensi & S. Hieronymi aliis adiungitur Martialis, seorsum collocatur in MS. Tornacensi supra citato hisce verbis: Et depositio S. Martialis Episcopi. [An S. Martialis Episcopi Lemouicēsis depositio indicetur?] Antiquo Calendario MS. quod penes nos est, etiam inter paucissimos Sanctos Februarij, inscriptus est Martialis Episcopus, vti XV Februarij Austregisilus Episcopus, cuius illo die depositio refertur in dicto MS. Tornacensi & variis aliis, quem alij tradunt obiisse XX Maij. Forte eodem modo S. Martialis Episcopi Lemouicensis depositio, aliaue solennitas indicatur: cuius præcipua veneratio fit XXX Iunij. Wandelbertus ad hunc diem de S. Martiale hæc canit:

Bissenumque diem Martialis sanctus honorat.

Intelligitur dies XII Kalend. Martij.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARCELLO, MACROBIO, GEMINO, ROMVLO, SILVINA, CARSICIO, FRVCTVLO.

[Commentarius]

Marcellus, Martyr (S.)
Macrobius, Martyr (S.)
Geminus, Martyr (S.)
Romulus, Martyr (S.)
Siluina, Martyr (S.)
Carsicius, Martyr (S.)
Fructulus, Martyr (S.)

G. H.

Martyrologium MS. Romanum, quod ob suam antiquitatem merito maximi facimus, S. Hieronymi nomine prætitulatum, relatis aliis Martyribus, ita concludit: Etalibi Marcelli, Macrobij, Gemini, Romuli, Siluinæ, Carsicij, Fructuli. In peruetusto MS. Richenouiensi aliqui horum memorantur: Et alibi Marcelli, Rumuli, Siluini, Cassici. Refertur in MS. S. Hieronymi alter Fructulus hoc die relatus, vterque omissus in Richenouiensi. In MS. Aquisgranensi præter Rutulum & Classicum inter alios Martyres relatos memorantur Rutulus alter & Dassicus: vbi forte reponendi Rumulus, seu Romulus, & Cassicus seu Carsicius. Dedimus & Macrobium Martyrem XVI Februarij, sed aliis iunctum sociis, & in Africa passum. Marcellus legitur in MS. Aquicinctino, sed in Africa passus cum Publio & Iuliano, qui tres ad sequentem diem sunt referendi.

DE S. LEGONTIO EPISCOPO METENSI IN BELGICA I.

AN. CCCXXV.

[Commentarius]

Legontius, Episcopus Metensis in Belgica I (S.)

Avctore I. B.

[1] Dvodecimus Ecclesiæ Metensis Antistes statuitur a Paulo Diacono, Ioanne Chenu, Demochare, Claudio Roberto, S. Legontius. Obiit XII Kalend. Martij, [S. Legontij natalis 18 Feb.] vt Chenu tradit. Eo die ista leguntur in Martyrol. Metensi, Meurißio teste: Metis depositio S. Legontij Ep. Et in MS. S. Gudilæ Bruxellis: Mettis S. Legontij eiusdem vrbis Episc. & Conf. Eumdem habet in generali Catal. SS. Ferrarius: sed fallitur, dum Molanum citat in Notis. non enim huius, sed Treuirensis Legontij meminit Molanus, & quidem XIX Februarij.

[2] De S. Legontij, ac S. Phronimij eius decessoris, aliquid vita, præter nomina, nihil ad nos deduxit relatio prisca, inquit Paulus Diaconus in libello de Epp. Metensib. Meurißius Madaurensis Episc. ac Metensis Suffraganeus, [ætas,] in historia Metensium Epp. scribit, ab anno CCXCII ad CCCXXV illi Ecclesiæ præfuisse Legontium, ac Virdunensi quoque Pastore tunc proprio destitutæ, consuluisse, difficillimis sane temporibus: quam ipse tamen Chronologiam nullis firmat characteribus.

[3] Sepultum idem scribit in crypta S. Clementis primi Episcopi. Postea eius ac decessoris translatæ reliquiæ sunt e crypta in ædem superiorem, vbi etiamnum asseruantur, [translatio 16 Iunij.] & præcipue brachij amborum partes in arca quadam cum aliorum exuuiis Diuorum conditæ. Memoria Translationis celebratur die XVI Iunij, istaq; eo die leguntur in Metensi Martyrologio apud eumdem Meurißium: Metis translatio sanctorum Confessorum pariterque Pontificum Legontij & Phronimij. Quidam, natalis sit an translatio, non distinguunt. ita Hermannus Greuen: Metis Leguntij & Strominij. MS. Florarium: Apud Metim ciuitatem depositio sanctorum Episcoporum & Confess. Firmini & Legoncij. Ferrarius in gener. Catal. SS. Metis sanctorum Episcoporum Legontij & Frominij. Expreßius ceteris Saussaius in Martyrol. Gallicano: Metis translatio Sanctorum Episcoporum Phrominij & Leguntij e crypta Ecclesiæ S. Clementis ad superiorem ædem. Vt hic Florarium, ita Baronius in Notis ad Martyrol. XVIII Augusti Firminum pro Phronimio accipit Fuit S. Firminus Metensis Episc. XX, coliturq; XVIII Augusti: Phronimius XI, & colitur XXVII Iulij.

DE SANCTIS VIRGINIBVS ROMANIS CONSTANTIA AVGVSTA, ATTICA ET ARTEMIA

Secvlo CHR. IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Constantia, Constantini Magni filia, Virgo Romae (S.)
Attica, soror, filia S. Gallicani, Virgo Romae (S.)
Artemia soror, filia S. Gallicani, Virgo Romae (S.)

BHL Number: 1928

Avctore G. H.

§ I. Conuersio harum Virginum & S. Gallicani ad fidem, & continentiam.

[1] Gesta nobilißimarum harum Virginum cōtinentur potißimum in Vita S. Agnetis Virginis & Martyris, & Actis sanctorum fratrum Ioannis & Pauli. Vitam S. Agnetis dedimus XXI Ianuarij, quam S. Ambrosius num. 17 his verbis concludit: Hæc ego Ambrosius seruus Christi dum in voluminibus abditis inuenissem scripta, non sum passus infructuoso silentio tegi. Ad honorem tantæ Martyris, sicut gesta eius cognoui, conscripsi: & ad ædificationem vestram, o Virgines Christi, textum passionis eius credidi destinandum. Ex hac Vita Lectio III inserta est Breuiario Romano, recitāda XXVIII Ianuarij, quando S. Agnes secundo colitur, estq; eiusmodi: B. Agnes, [Apparitione S. Agnetis cognita, ad eius sepulchrum venit S. Constantia,] parentibus ad eius sepulchrum assidue vigilantibus, quadam nocte choro Virginum comitata cum apparuisset, sic ad eos locuta dicitur: Ne me parentes mortuam lugeatis; nam vna cum his Virginibus viuo apud illum in cælis, quem in terris tota mente dilexi. Cum aliquot post annos Constantia, Constantini Imperatoris filia, insanabili vlceri medicinam quærens, nondum Christiana ad idem sepulchrum accessisset, obdormiscens sibi audire visa est vocem hanc Agnetis: Constanter age Constantia: crede in Iesum Christum filium Dei, qui te sanam faciet. Quæ sanata paullo post vna cum multis ex familia Imperatoris baptismum suscipiens, ibi ecclesiam nomine B. Agnetis ædificauit.

[2] Hæc ibi, quæ in Vita S. Agnetis copiosius referuntur, ac narrata num. 14 apparitione S. Agnetis parentibus facta, nu. 15 & 16 ista adiunguntur: Hæc visio publice ab omnibus, qui viderant, quotidie vulgabatur. Vnde factum est, vt post aliquantos annos ad Constantiam Constantini Augusti filiam hoc factum, ab his qui viderant, narraretur. Erat enim ipsa Constantia Regina, Virgo prudentissima, sed ita obsessa vulneribus, vt a capite vsque ad pedes nulla membrorum pars libera remansisset. [sanitatem sibi impetrari petit:] Accepto autem consilio, spe recuperandæ salutis, venit ad tumulum Martyris nocte: & licet Pagana, tamen credula mentis intentione preces fideliter fundebat. Quod dum faceret, repentina somni suauitate corripitur, & videt per visum beatissimam Agnetem, talia sibi monita proferentem: Constanter age Constantia, & crede Dominum Iesum Christum filium Dei esse Saluatorem tuum, per quem modo consequeris omnium vulnerum, [subito sanatur,] quæ in corpore tuo pateris, sanitatem. Ad hanc vocem Constantia euigilat sana, ita vt nec signum in eius membris alicuius vulneris remaneret.

[3] Reuersa igitur ad palatium sanissima, facit gaudium & patri Augusto, & fratribus suis Imperatoribus. Coronatur ciuitas tota: fit lætitia militantibus & priuatis & vniuersis audientibus hæc. [& conuertitur ad fidem:] Infidelitas gentium confundebatur, & fides Dominica lætabatur. Hæc S. Ambrosius ex antiquo & abdito volumine. Quæ eadem expreßit S. Aldelmus Schireburnensis in Anglia Episcopus in poëmate de Laude Virginum cap. 33, vbi, postquam victoriam S. Agnetis de lasciuo iuuene obtentam decantauit, hæc addit:

Quatenus inde forent laudis præconia Christo,
Vnde prius fuerant spurcis ludibria verbis.
Nam Constantinam sanauit tumba sepulchri,
Et sarcophagus, qua pausant membra puellæ.
Vt merito posset regnantis filia Regis
Æterno Regi Regum, qui regnat in æthra,
Reddere magnificas pro vita sospite grates.

Ita infra dicemus Constantinam etiam vocari, quæ aliis Cōstantia est, & ad sepulchrum S. Agnetis sanata. Quæ in dictis Actis S. Ambrosius vulnera, per totum corpus S. Constantiæ dispersa, appellat, insanabile vlcus dicitur supra in Breuiario Romano, grauissima lepra in Actis mox referendis & in Catalogo Petri Equilini lib. 3 cap. 34.

[4] Qui ex militum ordine potißimum lætitia affectus est ob sanitatem S. Constantiæ redditam, fuit S. Gallicanus, [a S. Gallicano viro Consulari,] SS. Atticæ & Artemiæ pater, anno Imperij Constantini XII, Christianæ Æræ CCCXVII, cum Basso creatus Consul, qui vxore postea mortua S. Constantiam a parente Imperatore sibi sponsam dari postulauit. Res gesta narratur in Actis SS. Ioannis & Pauli XXVI Iunij, quorum primus, vt in Martyrologio etiam Romano dicitur, erat Præpositus domus, secundus Primocerius Constantiæ Virginis, filiæ Constantini Imperatoris. Extant horum Martyrum Acta in quam plurimis codicibus. MSS. & tribus nominatim Ser. Christinæ Reginæ Sueciæ. Partem priorem ex codice nostro optimæ fidei hic damus:

[5] Sub Constantino Augusto & Gallicano Duce Romani exercitus, Persarum gens, quæ Syriam inuaserat, victa est, ac viriliter subiugata. Qui cum triumphalibus infulis sublimatus, [expetitur in vxorē:] acceptus esset Augusto & carus, filiam eius, sacratissimam Virginem Constantiam, sibi poscebat vxorem. Et hoc non mediocri instantia flagitabat, tempore quo imminebat gens Scythica, quæ Daciam & Thracias occupauerat. Et quoniam bene erat potens, omnium potestatum Comites ac Præfecti cum omni populo Romano id fieri postulabant. Constantinus vero Augustus contristari cœpit, & esse mœstissimus, sciens filiam suam positam in sancto proposito, facilius occidi posse quam vinci. Quæ cum patris sollicitudinem studio sanctitatis conaretur excludere, dixit patri suo: Si certissimum non haberem, quod me non deserat Deus, recte formidini meæ & sollicitudini tuæ locus aliquis cederetur. Cum vero certa sum de Deo, depone omnem sollicitudinem tuam, [eius filias SS. Atticā & Artemiam sibi sumit,] & te daturum me illi coniugem repromitte, ita vt, si Scytharum superauerit gentem, victor simul & Consul me accipiat. Huius autem sponsionis gratia duas filias suas virgines, quas ex amissa coniuge natas habet, mecum vsque ad nuptiarum diem esse permittat, [tradit illi SS. Ioannē & Paulū:] secum vero meum Præpositum & Primicerium Ioannem & Paulum esse gratanter admittat: vt ille per meos familiares me alloqui & cognoscere valeat, & ego illius per eius filias votum moresque & institutum cognoscam. Facta sunt hæc omnia, sicut Virgo disposuit, & velut subarrhationis loco dantur duo fratres eunuchi ex latere Augustæ, & duæ sorores, Gallicani filiæ, ipsi Augustæ traduntur, ita liberalibus studiis eruditæ, vt vix illis parscientia in virorum numero sapientium inueniri potuisset: quarum vna Attica & altera Artemia dicebatur.

[6] Quas Constantia cum ad se venire cognouit, expandens ad Dominum manus, sic orauit: Domine Deus omnipotens, [preces fundit] qui me orationibus Martyris tuæ Agnæ a lepra mundasti, & semitam mihi timoris tui ostendisti, & Virginis tuæ Matris thalamum reserasti; vbi tu sponsus, tu filius manifestatus es, tu genitus ex Maria, tu genitor probatus es Mariæ; tu omne seculum nutriens simul etiam illam, ex qua lactatus es & nutritus; tu infantulus crescens ætate, tu omni mundo incrementum concedens; tu sapientia proficiens, cum sis ipse totus sapientia; tu ita magnus, vt te magnificentius nihil sit; tu verus homo de matre ex tempore editus, tu verus Deus ex Patre sine matre genitus; Deus de Deo fecisti quæ non erant; ex matre sine patre carnali editus, qui lapsum incurrerant, reparasti; tu fusus in lucem illuminatus es, cum sis ipse, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum; te precor credens, vt ipse iussisti, te quæso egens, quod ipse promisisti cum diceres: Amen dico vobis, quod omnia, quæcumque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis. [Ioan. 14. 13] Peto itaque, Domine, vt has Gallicani filias tu lucreris, [pro cōuersione S. Gallicani, eiusq; filiarum, ad fidem] ipsum quoque Gallicanum, qui me tibi tollere conatur, tuæ fidei applica castitati. Aperi Domine os meum auribus earum, & aperi aures cordis earum sermonibus meis, & consensus earum mihi ianuas pande, vt tantam verbis meis virtutem infundas, vt carnis commercium execrantes, tibi consecrari desiderent, & ex ipso desiderio tantus amor in earum mentibus oriatur, [& continentiam:] vt feruentes ad thalamum illum tuum cælestem peruenire desiderent, quem plenis oleo lampadibus & tuæ caritatis fulgentibus flammis attingantur, vt loco sibi inter sapientes virgines dato, & de tua misericordia gloriantes, nihil terrenum desiderent, sed te solum integro affectu suorum viscerum concupiscant.

[7] Hanc vero orationem fuisse Constantiæ ipsa narrante didicimus, quam etiam ab ea legimus scriptam. Qualiter autem ad Dominum Atticam Artemiamque conuerterit, [conuertit SS. Atticā & Artemiam.] studio celeriter narrandi martyrium Gallicani, prætereo. Hæc auctor coæuus & testis oculatus pro suo instituto iudicabat sufficere, ex cuius prætereundi formula colligimus singulare studium in conuersione sanctarum sororum Atticæ & Artemiæ a S. Constantia adhibitum fuisse, ac forsan visibili aliquo signo diuinitus mentes earum ad veritatem amplectendam fuisse mutatas: & certe contigisse, quæ calamo scriptor digna iudicauit, sed se studio celeriter narrandi martyrium Gallicani, ac dein SS. Ioannis & Pauli, præterire. Altera voti S. Constantiæ pars fuit, vt Gallicanus illarum pater etiam Christianæ fidei castitatem amplecteretur. Ad quod perficiendum SS. Ioannes & Paulus ab ipsa lateri illius adiuncti erant comites, quorum diuinum consilium in extremo Philippopolis perdendæ periculo sibi datum, ita ipse Gallicanus narrat Constantino Augusto in dictis Actis SS. Ioannis & Pauli:

[8] Ad vltimum creuit obsidio, & vniuersi Tribuni mei ac milites se hostibus tradiderunt. Cumque cuperem fugiendi aditum reperire, Paulus & Ioannes, ex quibus Præpositus vnus est, [S. Gallicanus voto fidei amplectendæ facto,] alter Primicerius Dominæ meæ, Pietatis vestræ filiæ, Constantiæ Augustæ, mihi dixerunt: Fac votum Deo cæli, quod si te liberauerit, Christicola fias: & eris victor melius quam fuisti. Fateor, sacratissime Imperator, mox vt hoc votum meo ore est prolatum, apparuit mihi iuuenis quidam statura excelsus, ferens humero Crucem, dicens: Sume gladium & sequere me. [Cruce e cælo prælata,] Quem ego dum sequerer, apparuerunt mihi hinc & inde milites armati, confirmantes, & dicentes: Nos tibi præbemus officium. Tu ingredere hostium castra, & dextra læuaque gladium tenens euaginatum, respice, quo vsque peruenias ad Regem ipsorum, nomine Bradam. [victoriam obtinet:] Quo cum peruenissem cum eis, veniam sui sanguinis prostratus meis pedibus postulauit. Nullum penitus ex eis occidi gladio, nec feci nec iussi: hunc vero Regem eorum Bradam cum duobus filiis vinctum ab illis militibus accepi. Ita vniuersæ sunt Thraciæ a gente Scytharum liberatæ, & tributarij facti sunt. Tribuni omnes ad me cum suis militibus reuerti voluerunt, sed nisi fierent Christiani, a me recipi minime potuerunt. [fit Christianus:] Consentientes vero gradu sublimiores effeci: non consentientes priuaui militia. Meipsum factum Christianum ita Deo deuoui, vt etiam a coniugio me promiserim abstinere. scilicet vt summa in Deum fiducia orauerat S. Constantia. [vouet castitatem:] Sed pergit in suo alloquio Gallicanus, ac facultatem petit omni se magistratu abdicandi, quo possim, inquit, religioni vacare, quam didici, & in veritate constare, quam perfecte cognoui.

[9] Hæc Gallicanus. Tunc Imperator Augustus, vt in eisdem Actis sequitur, misit se in amplexus eius referens vniuersa, quæ gesta sunt circa filias eius, & quomodo sunt Virgines Christo vtiliter consecratæ, [a SS. Attica & Artemia cū SS. Helena & Constātia occurrentibus excipitur:] & qualiter alias Virgines duas per ipsas per suam gratiam euocauerit Deus: & quomodo eruditionis summam arripientes, a perfectione cœperint, & quomodo vniuersa perfecta inter rudimenta susceperint. Tunc cum Augusto intrante palatium Gallicano, decurrit Helena cum filia sua Constantia & filiabus ipsius Gallicani. Fundebantur lacrymæ gaudiis plenæ, nec permittitur ad domum reuerti propriam Gallicanus; sed quasi gener Augustorum in palatio secessit, considerans filias suas in laudibus Dei flentes. Qui cum vellet priuatus abscedere, rogatus ab Augustis Consul processit, & in fascibus constitutus, quinque millia seruorum liberos ciuesque Romanos effecit, [liberalis in pauperes,] quibus prædia domosque donauit: cunctasque facultates suas, excepto iure filiarum, distrahi ac donari pauperibus iussit, ac se in Ostiensi vrbe manenti sancto viro cuidam, Hilarino nomine, [& peregrinos:] sociauit: cuius habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum susceptionem, quam ipse plurimis impendebat. Hæc ibi. additurq; martyrium & S. Gallicani & S. Hilarini, [fit Martyr sub Iuliano:] quod ambo in persecutione Iuliani subierunt, ille XXV Iunij, hic XVI Iulij, quando eorum memoriam referunt Beda, Vsuardus, Ado & reliqui antiqui martyrologi, atque vna confirmant quæ hactenus dicta sunt: in quibus post relatam cædem SS. Ioannis & Pauli, narratur conuersio Terentiani, qui decollari eos iusserat, ac tandem dicitur ipso Terentiano referente ista passio Sanctorum descripta.

[10] Quibus singula hactenus relata annis Imperij Constantini adscribenda sint, licet non æque constet, ex Consulatu tamen Gallicani colligi potest. Fuerat is adhuc Gentilis Consul cum Basso, vt supra diximus, anno Imperij Constantini XII, Christi CCCXVII, at modo Christianam fidem amplexus, cum vellet priuatus abscedere, rogatus ab Augusto Consul processit, accepto Symmacho collega, quod anno Imperij XXV, Christi CCCXXX, factum est. [Consulatū gessit an. 330,] Obtulit idem Gallicanus quam plurima dona ecclesiæ sanctorum Apostolorum Petri & Pauli & S. Ioannis Baptistæ in ciuitate Ostiensi a Constantino exstructæ ex S. Siluestri Papæ suggestione, vti refert Anastasius Bibliothecarius in libro de Vitis Pontificum. At quamdiu Gallicanus, quasi gener Augustorum, post victoriam Scythicam, ante dictum Consulatum in palatio vixerit, non facile statui potest. Excepit eum venientē S. Helena Augusta mater Constantini cum S. Constantia huius filia, & SS. Attica & Artemia propriis filiabus. S. Helena, vt Eusebius lib. 3 de Vita Constantini cap. 45 tradit, [ad illud circiter tēpus vixit S. Helena.] χεδόν που τῆς ἡλικίας ἀμφὶ τοὺς ὀγδοήκοντα ἐνιαυτοὺς διαρκέσασα, τὴν τοῦ βίου κατέλυε τελευτήν, Octogesimo ferme ætatis anno confecto, finem viuendi fecit, ideoq;, quamuis diceretur circa annum Christi CCL nata, ad Consulatum tamen vltimum S. Gallicani siue annum CCCXXX, potuit vixisse. Baronius cum anno CCCXXVI historiam Crucis Christi Hierosolymis ab ea inuentæ tradidisset, num. 59 de obitu eiusdem agit, cum tamen, inquit, affirmare non dubitemus, aliquot illam amplius vixisse annos: quod exactius indagabitur ad eius Vitā XVIII Augusti.

[12] Quæ autem a Gallicano reportatæ de Persis victoriæ narrantur, [An Persæ e Syria ante an. 327 depulsi?] prius euenisse videntur, ante annum fortaßis CCCXXVII, quando magnam sub Sapore Rege Persarum exortam fuisse in Christianos persecutionem scribunt Theophanes & Anastasius. Potuit & illa Persarum in Syriam irruptio non tam imperio Saporis Regis, quam auspiciis alicuius Satrapæ aut Ducis in confiniis dominantis contigisse. Scytharum vero & Sauromatarum nationes, [Scythæ subacti.] qui numquam parere populo Romano didicerant, sub Constantino primum subactas fuisse tradit Eusebius lib. 4 Vitæ eiusdem cap. 5, vbi etiam Constantinum ipsum ad bellum profectum fuisse, & signo sanctæ Crucis prælato, aduersus eos pugnasse atque feliciter hostes superasse confirmat. Quæ aut alio tempore contigerunt, aut Imperatori, vt paßim fieri solet, attribuuntur, quæ a Ducibus præclare patrata sunt.

§ II Harum trium Virginum vitæ sanctimonia. S. Agnetis ecclesia erecta. mausoleum & Ecclesia S. Constantiæ.

[12] Aldelmus in præfato poëmate de Laude Virginum cap. 40 de S. Constantia, siue Constantina, vt ipse appellat, ista tradit:

Nobilis in Roma vixit pulcherrima Virgo
Constantina, nouæ præbens spectacula vitæ
Omnibus, [S. Constātia Virgo mundum spernit,] integre qui conuersarier optant,
Lurida linquentes veteris contagia vitæ.
Hæc, inquam, Virgo cælesti freta Patrono,
Contempsit mundum felix cum flore virentem,
Arida ceu paleæ proiecta peripsema squalent.
Vtque magis stupeas, rumorem aduerte parentum.
Nam pater auguste regnorum sceptra gubernans,
Imperium mundi, Christo regnante, regebat,
Qui Constantinus nomen sortitur in æuum. [a Cōstantino patre amatur,]
Hic sobolem sanctam miro dilexit amore,
Dum vitæ merito late præconia cursant:
Quam pater intactam summus sub dote spopōdit,
Felix virgineis cum iam pubesceret annis.
Namque proco fuerat, (quo non præstantior alter
Regibus exceptis, qui mundum iure gubernant)
Desponsata probo, pactis sponsalibus arrhæ.
Sed Deus integram satagens seruare puellam, [a Deo consernatur]
Satrapæ mentem stimulis compungit acutis,
Funditus vt pompas secli spreuisset opimas:
Mallet & immunis Regi famularier alto,
Deliciis mundi quam opulentis degere diues.
Cui sic euenit miranda salutis origo.

[13] Dein S. Gallicani celebrata versibus victoria de Scythis, & conuersione ad fidem ac continentiam, hæc addit idem Aldelmus:

Sic Deus omnipotens famulam protexit amantem,
Vocibus assiduis pulsantem regna Tonantis:
Vt se seruaret Sator, integritatis amator,
Lurida linquentem sæui colludia luxus.
Plures nam Christo conuertit dogmate turmas,
Exemplo simul & celebri rumore coruscans. [inducit ad Virginitatem cōseruandam SS. Atticā & Artemiam,]
Vberius pandunt geminæ quod forte sorores
Attica & Artemia Prætoris sanguine cretæ,
Quem Gallicanum vocitabant secula prisca.
Præfatas cuius soboles Regina monebat,
Virgineum castis vt seruent gressibus æuum,
Florida quæ pariter meruere tropæa pudoris,
Dum mundum linquunt transacto tempore vitæ,
Et fauste properant ad cæli sidera sursum.

[14] Idem S. Aldelmus libro de Laudibus virginitatis soluta oratione scripto, cap. 25 isto sanctas has Virgines encomio celebrat: Constantia integerrimæ virtutis virago, filia Constantini (qui per idem tempus tripartiti mundi monarchiam prosperis successibus gubernasse noscitur) nonne cunctas propemodum Romanorum Prætorum filias, [& alias Romanas Virgines:] omnemque pene generosam fæmineam sobolem ac pulcherrimam pubertatis indolem, famosæ virginitatis rumore ad culturam Christianæ religionis & coronam castitatis incitauit, sermone suasit, exemplo instigauit? Ita dumtaxat, vt vnamquamque spreto nuptiali thalamo, & maritalis luxus commercio, cælestis sponsi amplexus enixius satagere, & inter Virgines sapientes cum lampadibus properare, ducta crebro suspiria faterentur: quod plenius de conuersatione illius scripta opuscula produnt, cuius rei Attica & Artemia illibatæ virginitatis & pudicitiæ florentis virgines satis declarant.

[15] Hæc S. Aldelmus. At sanctæ Virgines non in palatio Constantini Magni inter aulicos strepitus permanserunt, sed Vrbe relicta ad viam Nomentanam, quæ a porta Viminali Nomentum, [figit domicilium ad sepulchrū S. Agnetis:] vetustum Sabinorum oppidum, ducebat, secesserunt, atque ad S. Agnetis sepulchrum, vbi S. Constantia incolumitatem erat corporis adepta, domicilium fixere, quod postea monasterium S. Agnetis vulgo nuncupatum est: vbi cum aliis Virginibus, toto animi feruore Deo ac beatæ Martyri Agneti inseruientes, sanctißime vitam duxere. De earum pia viuendi ratione apud S. Ambrosium in dictis S. Agnetis Actis ista leguntur: Perseuerauit autem Constantia Augusti filia in virginitate, per quam multæ Virgines, nobiles & illustres & mediocres, sacra velamina susceperunt. Et quia fides mortis damna non patitur, vsque hodie multæ Virgines Romanæ Agnetem beatissimam, quasi in corpore manentem, attendunt, & eius exemplo prouocatæ, viriliter integræ perseuerant, credentes sine dubio, quod perseuerantes, perpetuæ victoriæ palmam acquirant.

[16] Interim vero S. Constantia magnificentißimam ab Augusto patre ibidem ad honorem S. Agnetis procurauit ecclesiam erigi, suæq; sepulturæ nobile conspicui operis mausoleum statui, [impetrat vt tēplum S. Agneti, a Constantino patre extruatur,] quod in eisdem S. Agnetis Actis his verbis indicatur: Interea petit patrem & fratres Augustos, vt basilica B. Agnetis fabricaretur, & sibi illic mausoleum collocari præcepit. Fuerunt hi fratres viuo adhuc Constantino patre Cæsares creati, Constantinus an. CCCXVII, Constantius CCCXXIV, Constans CCCXXXIII. at Constantino patre an. CCCXXXVII, ipso Pentecostes die, XXII Maij, mortuo, Romanum inter se orbem partiti, atque Augusti nuncupati sunt. In peruetusto codice MS. Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ de Vitis Pontificum Romanorum, ad S. Felicem Papam IV deductarum, id est annum Christi ⅠƆXXX, (quibus tamen nuda nomina nouem Pontificum vsque ad Pelagium II decessorem S. Gregorij Magni adiunguntur) hæc de basilicis a Constantino Magno in Actis S. Siluestri leguntur: Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in Palatio Sessoriano, vbi etiam de ligno sanctæ Crucis Domini nostri Iesu Christi auro & gemmis inclusit. Eodem tempore fecit basilicam S. Agnæ Martyris ex rogato Constantiæ filiæ suæ. Eodem tempore fecit basilicam sancti Martyris Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ. Hæc ibi, quæ Beda de sex ætatibus mundi in Constantino etiam refert aliquanto diffusius, & de S. Agnetis basilica hæc habet: Item fecit basilicam sanctæ Martyris Agnes ex rogatu filiæ suæ, & baptisterium in eodem loco, vbi & baptizata est soror eius Constantia cum filia Augusta. At nomen S. Constantiæ filiæ etiam exprimitur in Vitis Pontificum Anastasij Bibliothecarij, & bis quidem in MSS. Regio, Mazarini, & Thuani hoc modo: [& dotitur:] Eodem tempore fecit Constantinus A. basilicam S. Agnetis Martyris ex rogatu filiæ suæ Constantiæ, & baptizata est Constantia soror eius & filia Augusti Constantia, & baptisterium ibi constituit. Ibidem autem hæc dona obtulit: Patenam auream pensantem libras viginti, calicem aureum pensantem libras decem &c. vbi & variæ posseßiones enumerantur: quæ ad monasterium forsan adiunctum spectarunt. Quæ vero Constantia soror Constantini appellatur, nupta fuit Licinio, ac præcipua postmodum Arianorum patrona extitit.

[17] Post obitum S. Siluestri Papæ præfuerunt Ecclesiæ Pontifices Marcus, Iulius, Liberius creatus anno CCCLII, sed ab Constantio Imperatore, quod hæresi Arianæ noluisset consentire in exilium deportatus. Rediens autem Liberius de exilio habitauit in cœmeterio S. Agnetis apud germanam Constantij: vt quasi per eius interuentionem aut rogatum rediret liberius in ciuitatem. [excipit S. Liberium Papam exulem:] Tunc Constantia Augusta, quæ fidelis erat Domino Iesu Christo, noluit rogare Constantium Augustum germanum suum, quia senserat consilium doli. Hactenus idem Anastasius, qui memorat a Liberio non immemore hospitalitatis, sepulchrum B. Agnetis fuisse exornatum: Hic, inquit, Liberius ornauit de platinis marmoreis petris sepulchrum S. Agnetis Martyris. Ex Actis denique MSS. schismatis oborti inter Liberium & Felicem, qui illo exule creatiu fuerat, a Paulo Aringo lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 25 & Antonio Bosio lib. 3 cap. 48 ista sub titulo Bonifacij Papæ proferuntur: Hæc autem Constantia augustæ memoriæ puella iuxta oratorium habitabat, quod bonus pater Constantinus sibi fabricauerat: [famula S. Agnetis habetur:] vbi & Domnæ suæ sanctissimæ Martyris Agnetis famula Virgo fuit.

[18] De eius obitu & sepultura ex Actis MSS. iidem Bosius & Aringhus ista describunt: Porro B. Constantia in sancta virginitate permanens, transacto tempore hiemis, & inchoato tempore veris, hoc est XII Kalendas Martias, parata intrauit ad nuptias. [mortua 18 Febr.] Corpus vero eius in pretioso labro porphyretico sepultum est, & ibidem ipsa a patre & fratribus ecclesia, columnis & musiuo de lapidibus decorata, [sepulta in arca porphyretica,] in eius honorem fabricata est. Hæc verba Actorum MSS. quibus post Bosium Aringhus hæc addit: Iidem insuper rerum antiquarum scriptores hanc porphyreticam arcam in Lateranum, Paulo II Summo Pontifice iubente, [a Paulo II submota,] deportatam fuisse eiusdem Pontificis sepulturæ inseruituram asserunt. Interim vero, cum inde extraheretur, in ipso itineris progressu, antequam ad destinatum locum pertingeret, Pontifex diem extremum clausit, & Sixtus Papa IV, antiquitati vrbanarum rerum seruandæ intentus, [a Sixto IV restituta:] re infecta, eamdem in pristinum locum reducendam curauit. Vbi hodie non absque ingenti omnium admiratione, tum ob antiquitatis meritum, tum ob operis elegantiam visitur. Hæc ibi cum adiuncta labri siue arcæ aut sarcophagi S. Constantiæ forma artificiose sculpta.

[19] Quæ supra dicitur ecclesia in honorem S. Constantiæ a patre & fratribus erecta, [mausoleū eius postea ecclesia S. Constātiæ dictum.] in Vita S. Agnetis mausoleum dicitur, quod haud procul ab ipsa S. Agnetis basilica adhuc extare, neque alio titulo quam eiusdem S. Constantiæ ecclesiam nuncupari tradunt iidem Bosius & Aringhus, adduntq; ex variis imaginibus, quæ inibi conspiciuntur vindemiales festorum dies indicantes, videri illud apud Gentiles templum Bacchi fuisse, quod a Constantino Augusto instauratum, sacrisque insuper imaginibus, quæ musiuo & eleganti opere contextæ in fornice olim conspiciebantur, exornatum, Deo immortali sit rite dicatum, ac S. Constantiæ filiæ donatum: denique templum sphæricæ formæ esse, cuius fornix seu testudo columnis viginti quatuor, binis quibusque simul pariter iunctis, sibique ex ordine respondentibus fulcitur.

[20] Duæ fuere S. Constantiæ sorores magni Constantini filiæ, harum altera, Constantina, seu Flauia Iulia Constantina dicta, [eius sorores Constantina] a patre coniux primo tradita est Flauio Claudio Hannibaliano Constantini ex fratre Delmatio nepoti, atque ab eo Ponticarum gentium constituto Regi: quo mortuo a Constantio fratre data est vxor Gallo Cæsari, qui itidem filius Constantij Constantinum Magnum habuerat patruum, sed in Bithymia repentina vi febrium absumpta Constantio Augusto VII & Gallo III Coss. vt ait Ammianus Marcellinus lib. 14, Is est annus Christi CCCLIV. Proximo post obitum eius anno altera soror, Helena nomine, nupsit Iuliano Cæsari, Galli fratri, in Gallia Viennæ, [& Helena,] cum Iulianus quinquennalia daret, anno CCCLX vita functa. Vtriusque sororis corpus e regionibus tam longinquis ad Vrbem delatum est, & in mausoleo S. Constantiæ sororis depositum. Quod, [in mausoleo S. Constantiæ sepultæ:] idem Ammianus lib. 21 his verbis indicat: Inter quæ Iulianus Helenæ coniugis defunctæ suprema miserat Romam, in suburbano via Nomentana condenda: vbi vxor quoque Galli, quondam soror eius, sepulta est Constantina. Reperti ibidem prope mausoleum, siue ecclesiam, S. Constantiæ, varij sarcophagi marmorei sunt apud Bosium & Aringhum studiosa artificum manu sculpti & typis excusi: quos hi arbitrantur condendis cadaueribus dictarum S. Constantiæ sororum, aliorumq; virorum illustrium adhibitos.

[21] Hæc de sororibus S. Constantiæ dicenda fuere, quod S. Constantia Virgo subinde, vt supra ex S. Aldelmo ostendimus, appellata sit Constantina, & ipsa bis nupta Constantina reperitur etiam apud auctores Constantia nuncupata. [ex his Cōstantina etiā Constantia scribitur.] Ita XX Octobris in Vita S. Artemij sub Constantino & Constantio Ducis, ac sub Iuliano martyrium adepti, dicitur Constantius Gallo dedisse vxorem suam sororem Constantiam, vt res esset firmior & cautior. In MS. Græco, προχειρισαμενος γυναῖκα αὠτῷ ζεύγνιον τὴν ἀδελφὴν ἑαυτοῦ Κωνσταντίαν πίστεως καὶ βεβαιότητος χάριν. Cuius item obitus in eadem Vita ita refertur: Atque Constantia quidem statim profecta est, vt fratrem prior conueniret, & in animo habens rogare pro marito, vt nihil graue in eum statueret. Cum autem prompto & alacri animi studio iter iniisset, inter eundum incidit in morbum. Et cum adscendisset in Bithyniam, in quadam eius statione, quæ Gallicana dicitur, est mortua. Quo loco in MS. Græco Constantina legitur: μὲν οὖν Κωνσταντίνα ποτέρου ἐξώρμησε προεντυχεῖν τῷ ἀδελφῷ, καὶ δεηθῆναὶ τοῦτου ύπὲρ τοῦ ἀνδρὸς προθυμουμένη &c. Mortua autem est, vt diximus, anno CCCLIV, quando Liberius Papa adhuc in summa quiete regebat Ecclesiam: [mortua an. 354.] qui anno sequenti CCCLV a Constantio ad Mediolanense Concilium euocatus, atque inde in exilium cum aliis orthodoxis Episcopis eiectus, Beroeæ biennio vixit, & postquam terrore ac fraude Arianorum compulsus damnationi S. Athanasij subscripsit, remissus ad Sedem suam, vt S. Hieronymus in Chronico loquitur, Romam quasi victor intrauit. At post Ariminense Concilium anno CCCLIX habitum, [Apud S. Constantiam delitescit Liberius Papa an. 359.] ab Vrbe iterum extorris factus, ad S. Constantiam confugit, atque apud eam delituit, vti erudite obseruat Baronius, quem consule, ad an. 357 num. 57 & 359 num. 46 & 47. Denique Constantius Imperator, vltimus fratrum ac sororum S. Constantiæ mortuus est, III Nonas Nouemb. anni CCCLXI, & Constantinopoli sepultus, solusq; dein imperauit Iulianus eorum patruelis, anno præcedenti a militibus Augustus acclamatus. Hic eiuratis fidei Christianæ sacramentis omnibus, idolorum fanæ reserauit, sub quo varij martyrij palmam promeriti sunt: interq; eos SS. Ioannes & Paulus, olim S. Constantiæ famuli domestici, ac S. Gallicanus pater SS. Atticæ & Artemiæ: ad quod vsque tempus has tres Virgines, aut omnes aut earum vnam alteramue vixisse arbitramur, ac vidisse sub Iouiano ac Valentiniano fidem Christianam clausis idolorum delubris restitutam.

§ III SS. Constantiæ, Atticæ & Artemiæ reliquiæ, memoria in Martyrologiis.

[22] Inter antiqua monumenta, pietatem S. Constantiæ testantia, fuit quædam inscriptio in apside ecclesiæ S. Agnetis posita, carmine acrosticho exprimens hæc verba: Constantina Deo, scilicet hoc S. Agnetis templum extruxit. At carmina illa apud Bibliothecam Vaticanam transcripta, hoc titulo prænotantur: Versus Constantiæ Constantini filiæ, scripti in apside basilicæ, [Inscriptio in æde S. Agnetis de S. Constātia.] quam condidit in honorem S. Agnetis. Extant hi versus excusi apud Ianum Gruterum inter Inscriptiones antiquas Imperij Romani in Appendicula pag. 1161 num. 9, apud Baronium ad an. 360, sed in Appendice tomi 3 initio editi, apud Bosium & Aringhum, atque apud Tristanum tomo 3 Commentario 102, qui litteras acrostichas hac methodo distinxit:

Constantina Deum venerans, Christoque dicata,
Omnibus impensis deuota mente paratis,
Numine diuino multum Christoque iuuante,
Sacrauit templum victricis Virginis Agnes:
Templorum quæ vicit opus, terrenaque cuncta,
Aurea quæ rutilat summi fastigia tecti,
Nomen enim Christi celebratur sedibus istis Tartaream solus potuit qui vincere mortem,
Inuectus cælo, solusque inferre triumphum.
Nomen adhuc referens & corpus & omnia mēbra,
Amortis tenebris & cæca nocte leuata,
Dignum igitur munus Martyr, deuotaque Christo
Ex opibus nostris per secula longa tenebis.
O felix Virgo memorandi nominis Agnes.

Iidem versus a nonnullis tribuuntur S. Damaso, interq; eius carmina sæpius recusi: qui potius post aliquot secula videntur compositi, cum nomina Constantiæ & Constantinæ non exacte distinguerentur.

[23] Aliam supra templi S. Constantiæ portam legi inscriptionem tradunt Bosius & Aringhus: qua aiunt indicari eiusdem B. Constantiæ & SS. Atticæ, [Corpora SS. Cōstātiæ, Atticæ & Artemiæ sub altari deposita:] Artemiæ, & Emerentianæ corpora inde olim extracta, ab Alexandro Papa IV, qui eamdem Ecclesiam solenni ritu consecrauit, sub altari perhonorifice reposita fuisse. De S. Emerentiana collactanea S. Agnetis, atque ad huius tumulum lapidibus obruta, egimus XXIII Ianuarij. Sedit autē Alexander Papa IV ab an. ⅭⅠƆCCLIV ad ⅭⅠƆCCLXI, quem asserit Ciaconius altare B. Constantiæ consecrasse. Addunt iidem auctores, pretiosa hæc pignora in lucem iterum prodiisse, cum eidem reficiendo exornandoque insisteret Cardinalis Sfondratus, videlicet Paulus Æmilius, Gregorij XIV nepos, qui maiorem aram reparauit, ædemq; insigni laqueari exornauit.

[24] Antonius Gallonius in Historia Sanct. Virginum Romanarum, obseruatione 2 ad Vitam S. Constantiæ ait, eiusdem sanctæ Virginis reliquias in diuersis ecclesiis adseruari, [S. Constātiæ reliquia in variis ecclesiis.] magnā corporis partem, in templo eidem S. Constantiæ via Nomentana dicato, in magna veneratione haberi depositam; caput vero alterumque brachium esse in templo S. Petri ad Vincula, dentem in S. Clementis, velum denique cum parte pellis in S. Petri, & nonnullas alias particulas in aliis ecclesiis. Corpus præterea venerabilis Artemiæ adhuc haberi in S. Constantiæ æde. de corpore sororis Atticæ silet. Eiusdem S. Constantiæ corpus sub Theodosio Magno Roma Constantinopolim translatum fuisse arbitratur Tristanus ob hæc Idatij in fastis Consularibus verba: Merobaude & Saturnino Coss. (is est annus CCCLXXXIII) Ipso anno ingressum est Constantinopolim corpus Constantiæ filiæ Augusti die II Idus Septembris. Verum hic arbitramur intelligi bis nuptam Constantinam, & olim Ponticarum prouinciarum Reginam, quam, præter Acta S. Artemij indicata, Zosimus, Zonaras & Cedrenus etiam Constantiam appellant.

[25] Nomen S. Constantiæ ad varios dies Fastis sacris & Catalogis Sanctorum adscriptum est. [Colitur S. Constātia 28 Ianu.] Petrus Equilinus, cum lib. 3 cap. 33 de S. Agnete secundo, vt appellatur, egisset ad XXVIII Ianuarij, cap. 34 sub hoc titulo, De S. Constantia Virgine, de eadem agit, elogio potißimum ex Vita S. Agnetis decerpto, nulla facta SS. Atticæ & Artemiæ mentione. Eadem S. Constantia Virgo relata est ad XVII Februarij a Constantio Felicio, & Francisco Lahierio in Menologio Virginum, citatis Kalendaris Germanicis, [& 17 Feb.] additq; Lahierius vita functam esse circa annum CCCXXXVI, quod supra reiecimus. Idem Lahierius ad XVIII Februarij; quo asserit ab aliis coli S. Constantiam, refert SS. Atticam & Artemiam sorores Virgines, [& cū SS. Attica & Artemiā 18 Febr.] quas censet circa an. CCCL e vita migrasse. Has vna cum S. Constantia eodem XVIII Februarij festiua celebritate honorari tradit ante memoratus Galonius in Historia sanctarum Virginum Romanarum. Eo certe die S. Constantiam mortuam supra ex Actis MSS. diximus: quo etiam adscripta est Kalendario, Petri Canisij catechismo & precibus præfixo, & Catalogo generali Ferrarij his verbis: Romæ S. Constantiæ Virginis, Constantini Magni filiæ. [& 25 Feb.] At XXV Februarij de tribus hisce sanctis Virginibus officium Ecclesiasticum recitari Romæ in Ecclesia S. Petri testatur Octauius Pancirolus in Thesauris abscōditis vrbis Romæ, regione 2, ecclesia 62, quæ est S. Constantiæ via Nomentana, vbi vna de Attica & Artemia, quas & Sanctas appellat, & S. Gallicano earum parente fusius agit. Eodem itidem die nomen S. Constantiæ inscriptum est Ephemeridibus historicis Felicij, & Kalendario Aurei precum libelli Ingolstadij excusi.

[26] At XXV Iunij, quo Martyrio coronatus S. Gallicanus, memoriam harum trium Virginum inscripsit Greuen Carthusianus auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 edito, vbi hæc habet: [& 25 Iunij.] Constantiæ Virginis filiæ Constantini Magni Imperatoris, Arthicæ & Arthemiæ filiarum S. Gallicani Martyris. Eodem die longiori encomio eas celebrat Canisius in Martyrologio Germanico an. 1573 & 1599 excuso. Item, inquit, sanctæ Virginis Constantiæ, Imperatoris Constantini Magni filiæ: quæ cum esset lepra infecta, apud S. Agnetis sepulchrum sanitatem consecuta, deinceps cum Arthica, Arthemia & multis aliis Virginibus Deo seruiuit in monasterio supra cœmeterium S. Agnetis extructo. Per huius intercessionem ad fidem Gallicanus conuersus est, & continentiam amplecti vouit, si victor e bello rediret. Qui victoria potitus, non solum fidem Christi sed etiam castitatem professus est. Constantia vero post vitam sancte peractam in pace obdormiuit, & apud S. Agnetem fuit sepulta. Item SS. Arthicæ & Arthemiæ Virginum, S. Gallicani filiarum, quæ a S. Constantia conuersæ sunt. Hæc ibi. At dictum monasterium longo post obitum S. Constantiæ decursu temporum nobilißimum ac celeberrimum Romanarum Virginum domicilium extitit, cuius Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Leonis Papæ III meminit his verbis: [Mentio monasterij S. Agnetis.] Verum & Leo in monasterio S. Agnetis, quod ponitur foris portam Nomentanam, fecit canistra ex argento pensantia libras quinque. Eiusdem monasterij testatur Bosius & ex eo Aringhus, vestigia adhuc superesse, & ipsummet insuper aditum, qui ex eo ad cœmeterium patebat.

DE S. FLAVIANO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO MARTYRE

AN. CHR. CCCCXLIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Flauianus, Episcopus Constantinopolitanus Mart (S.)

Avctore G. H.

§ I Episcopatus S. Flauiano delatus. Odium Imperatoris in eum & Chrysaphij eunuchi.

[1] Sanctus Pater noster Flauianus primum Constantinopoli sanctæ Dei Ecclesiæ Presbyter, per continētiam & omnibus exornatam virtutibus vitam, Dei consilio, suffragio Imperatoris & Senatus, [S. Flauianus e Presbytero,] sacræque Synodi sententia, creatus est & consecratus eiusdem Ecclesiæ Patriarcha. Id extat eius elogium in Græcorum Menæis, & apud Maximum Cytheræum. [& Custode donariorum ecclesiæ, Episcopus Constantinopolitanus,] Nicephorus Callistus lib. 14 hist. Eccl. cap. 47, Proclo, inquit, successit Flauianus, sacrorum donariorum Ecclesiæ magnæ custos, dignitate Presbyter, vita autem cælesti præclarus. A Cedreno anno 39 Theodosij dicitur Σκευοφύλαξ vasorum custos magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ: vtq; additur in Historia Theophanis, ἀνὴρ ἱερώτατος καὶ ἐνάρετος, vir sacris præstans, & ornatus virtute.

[2] Eo autem tempore in aula Theodosij degebat eunuchus Chrysaphius, qui, testibus Theophane & Nicephoro, [Chrysaphio munus postislanti,] multum apud Imperatorem auctoritate valuit. Hic cum minus gratam haberet Flauiani ordinationem, suggessit Imperatori, vt Patriarchæ significaret, quo ille electionis seu consecrationis gratia, aliquod sibi benedictionis loco mitteret munus. Cui Diuus Flauianus panes puros misit. Chrysaphius cōtra aureum benedictionis donū mittendum esse contendit. [panes mittit:] Cui Patriarcha respondit, non esse sibi talium rerum copiam, nisi forte ad hoc sacris vteretur templi donariis. Ipsum vero Chrysaphiū optime nosse, Ecclesiæ sacra vasa Deo & pauperibus esse consecrata. His verbis offensus Chrysaphius est. Hæc illi duo. At contra Euagrius, qui altero solum post S. Flauianum seculo vixit, [an etiam ecclesiæ vasa?] lib. 2 Histor. Eccl. cap. 2 resert, Flauianum Chrysaphio, aurum pro eius ad episcopatum ordinatione postulanti, sacra Ecclesiæ vasa, quo eum pudore suffunderet, misisse. Quid vero deinde ex infenso contra S. Flauianum animo egerit Chrysaphius, ita narrat Nicephorus, & fere ex Theophane.

[3] Porro Pulcheria Augusta horum omnino conscia non erat. Chrysaphius interim inuidia percitus, omnem mouit lapidem, vt Patriarcham Sede sua deturbaret. Cum autem id, [Vt S. Pulcheria a regimine amoueretur,] Pulcheria summam rerum administrante, fieri non posse videret; Eudociam Augustam sollicitauit, eamq; paullatim aduersus Pulcheriam, quæ ei instar matris fuerat, concitans, suadere cœpit, vt Præpositum illi ademptum, sibi adscisceret. Præpositus enim Pulcheriæ parebat, vt quæ rerum summam administraret. Eudocia non parum Imperatoris tentauit animum, vt Præpositum a Pulcheria abduceret. At ille persuaderi id sibi passus non est, petitionem Eudociæ refellens, quod Pulcheria soror eius in Imperio genita atque educata esset, & quam optime rempublicam administraret. Postquam Chrysaphio cœptum id non successit, aliud est expertus, & rursum Eudociæ molestus fuit, Imperatorem vt instigaret, quo ille Patriarchæ secreto insinuaret, [iussus ab Imperatore eā Diaconissam ordinare,] vt Pulcheriam Diaconissam ordinaret. Hoc Eudocia cum ageret, frequenti suggestione tandem mitissimum Imperatoris animum flexit. Nam & lapidem aquæ gutta frequentius decidens excauare solet. Theodosius Patriarchæ ad se vocato arcanum id indicauit. Et ille in mœrorem coniectus, Imperatori quidem, quod ei gratum esset, facturus esse visus est; [secreto eā monet,] Pulcheriam autem litteris secretioribus certiorem fecit, vt nequaquam in conspectum eius veniret: ne scilicet, quod & sibi ipsi & illi parum gratum esset, cogeretur facere. Pulcheria statim quid ageretur intelligens, Præpositum transire ad Eudociam iussit: & ipsa vrbe egressa, ad Septimum tranquillam priuata vitam egit. [ideoq; incurrit odiū Imperatoris:] Imperator autem & Eudocia Flauiano deinceps, quod arcanum illud consilium propalasset, maxime succensuerunt. Pulcheria ad hunc modum eiecta, per Eudociæ manus respublica administrabatur. Hæc Nicephorus. Fuit autem Eudocia vxor Theodosij Imperatoris, a S. Pulcheria in fide Christiana instructa, atque ad nuptias illas promota, cum esset Leontij Philosophi filia, vti fuse lateq; dictum est VIII Ianuarij § 8 Vitæ S. Attici Episcopi Constantinopolitani, qui eam baptizauit.

§ II Synodus prouincialis Constantinopoli a S. Flauiano habita. Hæresis Eutychiana detecta & damnata.

[4] Hæc cū sic gererentur (ita pergit Nicephorus) Flauianus Synodum prouincialem Constantinopoli coëgit, [Synodum Constantinopoli cogit:] ad quam quadraginta Episcopi venerunt. Extant gesta huius Synodi variis actionibus comprehensa, & Concilij Oecumenici IV Chalcedone habiti actioni primæ inserta: vbi tamen leguntur tantum Episcopi triginta duo, & Archimandritæ viginti quatuor, qui actioni septimæ subscripserunt. Verum inter illos non refertur Florentius Metropolita Sardium, in cuius gratiam Synodus ea initio collecta videtur: quæ sic incipit: Consulibus Flauio Zenone & Posthumiano viris clarissimis, id est anno CCCCXLVIII, sub die sexto Idus Nouembris, in Christianissima & regia vrbe Constantinopoli, noua Roma, congregata sancta & magna Synodo, reperta in prædicta magnificentissima vrbe, in secretario Episcopij, præsidente sanctissimo & beatissimo Archiepiscopo Flauiano, [caussam Episcoporū diiudicat:] recitata est relatio, directa a Florentio beatissimo Episcopo Sardium metropolis prouinciæ Lydorum, & sub eo constitutis reuerendissimis Episcopis Ioanne & Cossinio, præsentibus etiam Clericis his, qui easdem relationes detulerunt, palamque edita est forma eorum, quæ lecta erant. Inter Episcopos septimæ actioni huius Synodi subscribentes, sunt Cossinius Episcopus Hierocæsareæ vrbis Lydorum, & Ioannes Episcopus Hyrcanorum ciuitatis in eadem Lydia, cui post Eratosthenem Stephanus de Vrbibus & Strabo lib. 13 Geographiæ adscribunt Ὑρκὰνιον πεδίον, Hyrcanium campum, sic appellatum a colonis ex Hyrcania eo adductis. At Florentius Episcopus Sardium Lydiæ metropolis subscripsit Concilio Chalcedonensi, in quo & interpretem egit Iuliani Episcopi vices S. Leonis Pontificis Romani gerentis.

[5] Interfuit cum S. Flauiano huic Synodo Constantinopolitanæ Eusebius Episcopus Dorylæi in Phrygia salutari, [Eutychetē de hæresi accusatū] vnus de considentibus constitutus, qui tamen inter Episcopos septimæ Actioni subscribentes non reperitur. Hic autem Episcopus, vt tradit Nicephorus, quod familiaris esset Eutycheti, de fide aliquando cum eo collocutus, eum non recte sentire animaduertit, eaque de re libellum Flauiano Patriarchæ obtulit, qui Synodo præsidebat. Eum Flauianus ad cognoscendam caussam Eutychetis legi mandauit, eoq; lecto dixit: Stupefaciunt quidem nos, quæ lecta sunt, [primum vult priuatim muneri,] eo quod talis ingeritur reprehensio reuerendissimo Presbytero & Archimandritæ Eutycheti. Tamen dignetur tua reuerentia conuenire eum & disputare cum eo de recta fide, & si pro vero inuenietur non recta sentiens, tunc vocabitur in sancto Concilio, vt suam tueatur caussam. At renuente Eusebio Episcopo conuenire Eutychetem, iterum institit S. Flauianus: Patiatur nos, inquit, tua reuerentia, iterumque fatigationem sustineat vsque ad monasterium, & quæ condecent, loquatur ei, & quæ ad pacem pertinent, vt non aliqua rursus commotio & conturbatio oriatur sanctis Ecclesiis Christi. Verum Eusebio nihilominus instante, vt Eutyches coram accerseretur, mißi sunt Ioannes Presbyter & Andreas Diaconus: [tum per varios accersere coras,] ac deinde XV Nouembris, a Patribus Actione tertia congregatis allegati ad eum sunt Mamas & Theophilus Presbyteri, atque his reuersis Memnon sacrorum vasorum custos, & Epiphanius, & Germanus Diaconus. Die demum insequenti, XVI Nouemb. ad Synodum pro Actione IV collectam venit Abrahamus Archimandrita, retulitq; Eutychetem ob ingrauescentem morbum venire non posse. Cui inter alia S. Flauianus hæc respondit: Quomodo, rogo te, est possibile, pro altero accusato alterum respondere? Adueniat huc, ad Patres veniet & ad fratres, non ad ignorantes eum, [& per alterū vices eius supplentem paterne mones:] imo hactenus in amicitia permanentes. Si Nestorio aduersante veritati pro veritate iste ingressus est, quanto magis nunc debet pro veritate & pro semetipso ingredi? Homines sumus, multi & magni scandalizati sunt, & per imprudentiam & imperitiam decepti sunt, putantes se recta sapere. Pœnitentia non affert confusionem, sed permanere in peccato opprobrium est. Adueniat, & confitenti ei delictum, & anathematizanti, dabimus pro præcedentibus veniam, & de futuris nos & sanctam Synodum muniat; quod similia expositionibus sanctorum Patrum sapiat, & præter has postmodum neque doceat aliquos, neque in aliquorum præsentia disputet. Numquid ego dispersionem vestram volo? Absit, & non magis congregari vos? Inimicorum est dispergere, patrum autem colligere.

[6] Scripserat Eutyches de sua hæresi libros, eosq; ad diuersa monasteria miserat eo fine, vt subscriptione Archimandritarum & monachorum approbarentur. [libros Eutychetis de hæresi variis oblatos inquire mandat:] Quod cum S. Flauianus testimonio Abrahami in Septimo Presbyteri verum esse cognouisset, ablegauit ex Synodo diuersos ad diuersa monasteria, qui missum ab Eutychete librum inquirerent & ad Synodum deferrent. Hi inquisitione facta retulerunt XVII Nouembris, vti actione quinta habetur, varios Archimandritas volumen fidei ab Eutychete missum accepisse, sed subscribere noluisse. Cum itaque Episcopus Eusebius instaret, Eutychetem ex scriptis suis damnandum esse, respondit S. Flauianus: Sufficiunt quidem vniuersa, quæ aduersus Eutychetem deposita sunt, ad ostendendum, quia aliena a recta fide sapit, & conturbare festinauit Ecclesiam; quatenus amodo iam vindictæ canonicæ subiaceret, atque alienaretur & a sacerdotali qua fungitur dignitate, & a principatu monasterij. Propter pleniorem vero examinationem & postulatas ab eo præstamus inducias: sic enim occurrens, in faciem confundetur. [cōdemnationem differt:] Si vero secundum propriam promissionem Eutyches minime occurrerit proxima secunda feria, id est, XXII die præsentis mensis Nouembris, priuabitur omnino & presbyterij dignitate & alienabitur præesse monasterio.

[7] Interea refugit Eutyches more. hæreticorum ad Theodosium Imperatorem, atque, vti aduertit Liberatus Diaconus in Breuiario de caußa Nestoriana & Eutychiana, [Eutychetē inter milites comparentem,] per Chrysaphium eunuchum, quem Eutyches de sacro fonte susceperat, ab Imperatore impetrauit, vt cum Florentio Patricio & magno Silentiario Concilium illud Flauiani ingrederetur: quod factū est statuto die XXII Nouembris, quando militari manu cinctus venit Eutyches, & post longas tergiuersationes & verborum technas; quæ actione septima describuntur, [& Christi duas naturas negantem,] coactus prodere quid sentiret, tandem blasphemam hæresim elocutus est: Confiteor, inquiens, ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem vero, vnam naturam confiteor. Et reperto post variam inquisitionem indurato eius animo, nomine Synodi hanc in eum sententiam S. Flauianus protulit: Per omnia Eutyches quondam Presbyter & Archimandrita, & ex his quæ antea acta sunt, & nunc propriis eius confessionibus, Valentini & Apollinaris peruersitate repertus est ægrotare, & eorum blasphemias incommutabiliter sequi: qui nec nostram reuerens persuasionem atque doctrinam, [in Synodo lacrymans condēnat:] rectis voluit consentire dogmatibus. Vnde lacrymantes & gementes perfectam eius perditionem, decreuimus per Dominum nostrum Iesum Christum ab eo blasphematum, extraneum eum esse ab omni officio sacerdotali, & a nostra communione & primatu monasterij; scientibus hoc omnibus, qui postea colloquentur ei, & ad eum conuenerint, quoniam rei erunt & ipsi pœnæ excommunicationis, vt qui non declinauerint confabulationes eius. Flauianus Episcopus Constantinopolis nouæ Romæ iudicans subscripsi. Quo etiam modo alij Episcopi & Archimandritæ subscripserunt. Et hæc sufficiant de ea Synodo pauca, e quibus S. Flauiani virtutes maxime elucent, reliquis ne fastidium lectori pariatur, omißis.

[5] S. Flauianus de rebus in Synodo gestis mox per epistolam certiorem reddidit S. Leonem Romanum Pontificem, cupiens ab eo haberi rata, [S. Leonem Papam de omnibus certiorem facit,] quæ ipse vna cum aliis Episcopis contra Eutychetem statuisset. Extat ea cum aliis in prima parte Concilij Chalcedonensis sub hoc exordio: Nulla res diaboli venena compescit, nec continet mortiferas eius sagittas. Eutyches quoque subdolas & mendaciorum plenas scripsit litteras ad S. Leonem, quas per regios ministros, litteris S. Flauiani malitiose detentis, citius Romam deferri curauit: quibus acceptis S. Leo mißa epistola, quæ num. 8 habetur, admonuit S. Flauianum, vt plenissima relatione significaret, quid contra antiquā fidem nouitatis emerserit, quod seueriori sententia dignum fuerit vindicari. Scripsit mox aliam epistolam S. Flauianus, cuius hoc est exordium: Pietate & recta prædicatione verbi veritatis nihil honorabilius Sacerdotibus. In hac epistola, quæ Eutyches post suam condemnationem temere tentauit, palam facit Flauianus, & scripta ab eo mendacia redarguit: post quæ ita perorat, ostendens quantam vim sciat inesse litteris Apostolicis: Commotus itaque, inquit, sanctissime Pater, in his omnibus quæ ab eo præsumpta sunt, & ob ea, quæ in nos & sanctissimam Ecclesiam facta sunt atque fiunt, pro consueta fiducia fiducialiter age, secundum quod sacerdotio competit: propriamque faciens communem caussam & sanctarum Ecclesiarum disciplinam, simul decernere damnationem aduersus eum regulariter factam & per propria scripta dignare: confortare autem & piissimi & Christo deditissimi nostri Imperatoris fidem. [eiusq; deteris Apostolicis fidit:] Caussa enim eget solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad tranquillitatem & pacem cuncta perducere. Sic enim hæresis, quæ surrexit, & turbæ, quæ propter eum factæ sunt, facillime destruentur, Deo cooperante, per vestras sacratissimas litteras. Remouebitur autem & Concilium, quod fieri diuulgatur, quatenus nequaquam vbique sanctissimæ turbentur Ecclesiæ.

[9] Hæc Flauianus. At S. Leo lectis hisce litteris & synodalibus Actis, [quas misit varias S. Leo,] cognitisq; omnibus contra Eutychetem a S. Flauiano & synodo gestis, agnouit imposturam nefandi hæresiarchæ, atque præclaram epistolam de fide Catholica & Verbi Incarnatione aduersus hanc hæresin ad S. Flauianum scripsit, cuius hoc est exordium: Lectis dilectionis tuæ litteris, quas miramur fuisse tam seras, & gestorum Episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contigerit, atque contra integritatem fidei exortum fuisset, agnouimus. Extat epistola ea tamquam Catholica & omnibus omniū Ecclesiarum Antistitibus communicanda, Concilij Chalcedonensis actioni secundæ inserta: quam Patres & varia Concilia summis sunt præconiis & acclamationibus prosecuti. Data autem est Idibus Iunij, Asterio & Protogene VV. CC. Coss. anno CCCCXLIX.

§ III Pseudo synodus Ephesina contra S. Flauianum. Huius iniqua Dioscoro auctore damnatio.

[10] Interea Chrysaphius eunuchus S. Flauiano offensus, pro Eutychete nullum non mouit lapidem, [In Synodo Constantinop. resumpta,] vt Acta Synodi Constantinopolitanæ irrita redderet, & in ipsum Flauianum damnationis conuerteret pœnam. Resumpta est ergo in Baptisterio maioris ecclesiæ Constantinopolitana Synodus, V Idus mensis Aprilis anni CCCCXLIX, cui triginta interfuerunt Episcopi, & Florentius Patricius vt interesset ab Imperatore missus est, ac Thalaßius Episcopus Cæsareæ Cappadociæ Synodo præsidere iussus. Intruduntur reclamantibus Episcopis & præter Synodorum consuetudinem tres monachi, qui Eutychetem propugnarent. Releguntur acta, retractantur testimonia, in singula diligenter inquiritur. Verum omnis aduersa suspicio recidit in auctorem: [S. Flauiani acta approbantur,] nam quo accuratius explorata sunt omnia, eo clarius incorrupta S. Flauiani fides enituit, & nequißima fraus fallaciaq; Eutychetis detecta est. Quæ omnia accurate conscripta sunt, & primæ Actioni Concilij Chalcedonensis intexta. His ita in fauorem S. Flauiani peractis, alias calumnias excogitauit Eutyches, clamitans S. Flauianum eadem sapere cum Nestorio. Quare Imperator, vt tradit Liberatus dicto cap. 11, expetiuit ab eo fidei confeßionem manu eius scriptam & subscriptam. Quam illi obtulit Flauianus eiusmodi, [confessionē fidei dat Imperatori:] vt & Nestorio & eius sectatoribus anathema diceret. Ipsum exemplum fidei Flauiani editum est par. 1 Concilij Chalcedonensis, & apud Liberatum Diaconum.

[11] Porro, vt refert Nicephorus memorato cap. 47 libri 14, vbi Episcopi acta & decreta legitima esse auctoritate sua comprobarunt, Chrysaphius eunuchus, qui idem cum Eutychete sentiebat, [expositas odio Chrysaphij,] cum contumeliam ferre nequiret, iram aduersus Flauianum suam mirum in modum intendit, & Dioscoro Alexandrino impio illi indicauit, se illi in rebus, quæ ei placitæ essent, gratificaturum omnibus, si Eutychetem periclitantem defenderet; Flauianum autem & Eusebium Dorylæi Episcopum oppugnaret. [Eudociæ Augustæ,] Eodem etiam modo Eudociam Augustam excitauit, cum multa alia, tum ea potissimum dicendo, quæ ei a Pulcheria acerba accidissent, propterea quod Flauianus rem secreto sibi creditam, tectam tacitamque non seruasset. [Imperatoris,] Hi ambo Theodosium permouent, vt alteram Ephesi Synodum, quæ Eutychetis & Flauiani caussam disceptaret, celebrari iubeat, sententiarumque ferendarum iudicium Dioscoro impio committat, eumdemque Synodo præficiat: copias etiam militares, quæ satis sint, mittat, quæ rem iudicatam exequantur. Hæc Nicephorus. Quæ vero secuta sint, tradit Liberatus Diaconus cap. 12: Scripsit ergo Dioscorus Theodosio Imperatori, quia aliam fieri Synodum generalem oportet: & vt fieret persuasit Eutyches. Annuit Imperator: & dirigens sacram (sic litteras Imperatorum appellabant) Dioscoro in Alexandriam, [& Dioscori Alexandrini,] præcepit, vt cum decem Metropolitanis Episcopis, quos, vt voluisset, ipse eligeret, veniret Ephesum: & congregato vniuersali Concilio, Eutychetis caussam discuteret, iubens Barsumam Archimandritam interesse Concilio, & vices agere monachorum Orientales Episcopos accusantium. Fit Ephesi generale Concilium, ad quod conuenerunt quidem Flauianus & Eutyches, [cum Eutychete citatur ad Pseudosynodum Ephesinam:] sed iudicandi, Iuuenalis & Thalassius & omnes illi Metropolitani Episcopi cum suis Conciliis, & Iudices Cōcilij Constantinopolitani, qui Eutychen damnauerant. Dioscorus vero secū habebat fortissimos milites Reip. cum monachis Barsumæ. Et sedentibus in basilica Dei genitricis Mariæ illis Episcopis, Ecclesiæ Romanæ Diaconi vices habentes Papæ Leonis assidere non passi sunt, eo quod non fuerit data præsessio sanctæ Sedi eorum: insuper etiam, quod non lecta fuerat ad Flauianum epistola eius per supra memoratos Legatos ad ipsam Synodum directa. Hæc de indicta congregataque Synodo Liberatus: quæ plenius cum variis epistolis tam Imperatoris ad Synodum, Dioscorum, Barsumam, aliosq; quam S. Leonis Papæ aliorumq; referuntur cum Concilio Chalcedonensi edita, atque inde a Baronio in Annales Ecclesiasticos translata.

[12] Fuerat autem hæc Synodus Ephesina ad Kalendas Augustas indicta, cœpta vero quarto Idus eiusdem mensis, a Græcis, teste Nicephoro, λῃστρικὴ, prædatoria, seu latrocinans, dicta: ad quam ex suggestione Elpidij Comitis admissus est Eutyches, & probantibus Episcopis iussus caussam suam agere, & quæ de fide sentiret edocere. [non impetrat locum defēsionis,] A quo cum esset libellus fidei oblatus, atque in Synodo coram omnibus lectus, S. Flauianus petiit dari locum accusatori, iuberiq; ingredi Eusebium Episcopum Dorylæi, sed repulsam passus est, & Eusebius vetitus admitti in Episcoporum consessum. Ita hic postea coram Patribus in Concilio Chalcedonensi congregatis expostulauit, vbi culpa vniuersa reiecta in Elpidium Comitem, atque ab hoc in Imperatorem iam mortuum, quasi is statuisset, non esse Flauiani aliquid petere, qui olim Iudex, hac autem in Synodo reus aßisteret iudicandus; & contra Eutyches iam deberet esse accusator eius, qui iam ante accusationis suæ munus implesset: sicq; tam Eusebium quam Flauianum non acturos caussam in Eutychetem, sed iudicandos in Synodo, vocatos esse ab Imperatore.

[13] Cum deinde Dioscorus, consentientibus nonnullis, voluisset legi, quæ aduersus Eutychetem Constantinopoli facta essent; Iulianus Sedis Apostolicæ Legatus refragatus est, [reiectis ob ipsum Legatis S. Leonis,] dicens non permissurum se Acta legi, nisi prius S. Leonis Papæ epistola legeretur: id ipsum quoque fieri debere contestatus est S. Hilarus, tum Diaconus, eiusdem Apostolicæ Sedis Legatus, at post obitum S. Leonis Pontifex Romanus. Opposuit impudens Eutyches, suspectos sibi redditos esse hos Legatos, quod apud S. Flauianum pransi essent. Repulsa igitur Legatorum petitione, Acta publice lecta sunt, & hæresis Eutychiana confirmata: exclamatumq; ab iis, [& hæresi Eutychiana per vim defensa,] qui erant ex parte Dioscori, Post adunationē non dicendas duas in Christo naturas, sed vnā: dictūque anathema iis, qui duas admitterēt naturas. At reliqui Episcopi vim sibi illatā fuisse contestati sunt in Concilio Chalcedonensi, vbi actione prima has lugubres voces ediderunt: Minabatur nobis damnatio, minæ exilij intendebantur: milites cū fustibus & gladiis instabant. Timebamus gladios & fustes. Vbi gladius & fustes, qualis Synodus est? & deinde, Surrexerunt omnes Ægyptij, & monachi qui sequebantur, Barsumas & omnis turba & cœperunt dicere: Eum qui dicit duas naturas, in duo incidite, qui dicit duas naturas, Nestorianus est. Hac vi perculsi, præcipites in ruinam inducti sunt Episcopi præcipui, Domnus Antiochenus, Iuuenalis Hierosolymitanus, Stephanus Ephesinus, [frustra reclamat:] Thalaßius Cæsareæ Cappadociæ aliiq;, & frustra reclamante S. Flauiano, & contestante se non esse auditum, sua subscriptione ratam habuerunt Eutychetis absolutionem.

[14] His ita gestis ad maiora scelera ostensa est via; qua scilicet S. Flauianus, Eutychete ita absoluto, hæreseos condemnaretur. Acta igitur prioris Synodi Ephesinæ contra Nestorium relecta sunt, & ab hac Synodo approbatæ. Quibus subiunxit hanc damnationis sententiam Dioscorus: [dānatur, hæresi a Disocoro ei afficta,] Quoniam sancta & magna Synodus, quæ iam dudum in Nicæa congregata est per voluntatem Dei, rectam nostram & inimaculatam fidem exposuit, quam & nuper hic congregata sancta Synodus confirmauit, & hanc solam regulam teneri & in Ecclesia tradi definiuit, ordinans & hoc, quatenus nulli liceat alteram fidem præter hanc vel exponere & inquirere, vel innouare, aut penitus commouere de nostra venerabili religione: eos autem, qui præter hæc tentant aut sapere aut quærere aut componere, aut omnino quæ ordinata sunt, retractare, certis subiacere damnationibus; ita vt si Episcopi sint, alieni sint ab Episcopatu, & Clerici a clericatu; si vero laici, priuentur communione. Hæc namque ex supra lectis monumentis didicimus. Apparent vero (sicut omnis vestra sanctitas & vniuersalis Synodus præuidet) omnia pene renouantes & immutantes Flauianus quondam Ecclesiæ Constantinopolitanæ Episcopus & Eusebius Dorylæi, & scandali & conturbationis facti occasio sanctissimis Ecclesiis & vbique Catholicis populis: certum est hos ex semetipsis subiacere Synodicis olim a sanctis Patribus definitis damnationibus. Vnde & nos, quæ eorum sunt, confirmantes, memoratos, id est, Flauianum & Eusebium, ab omni sacerdotali & Episcopali dignitate esse iudicamus alienos. Confiteatur vero vnusquisque religiosissimorum Episcoporū suam propriam voluntatem, & manifestam hanc faciat sub fide monumentorum. Vniuersa autem, quæ acta sunt hodie, innotescant piissimis Christi amantissimis Imperatoribus.

[15] Hactenus impia Dioscori sententia. Quæ deinde secuta sint, retulerunt Episcopi Chalcedone congregati, vbi hæc adduntur actione prima: Tunc Flauianus dixit: [& vi ab aliis Episcopis extorto consensu:] Appello a te. Hilarus Diaconus Romanæ Ecclesiæ dixit: Contradicitur. Tunc Onesiphorus Episcopus Iconij tollens secum alios Episcopos, surrexit & tenuit genua ipsius Dioscori, dicens: Noli per vestigia reuerentiæ vestræ. Nihil dignum damnatione egit Flauianus: si autem reprehensione dignus est, reprehendatur. Exurgens de throno Dioscorus stans super scabellum suum dixit: Etiamsi lingua mihi præcidatur, aliam vocem non emitto. Cumque persisterent Episcopi, tenentes genua eius, & rogantes eum, emisit Dioscorus hanc vocem: Vbi sunt Comites? Ingressi autem sunt Comites, & introduxerunt Proconsulem cum multitudine magna & catenis. Propter quod vnusquisque nostrum subscripsit: quorum nomina vsque ad nonaginta sex magna cum eorum ignominia extant in Chalcedonensi Concilio repetita: quādo ita contestatus est Acacius Episcopus: Puræ chartæ subscripsimus compulsi & violenter, & multa mala perpessi, nolentes, sed & per potentiam oppressi subnotauimus. Vsque enim ad vesperam tenuerunt nos recludentes in ecclesia, & ægrotantes nos neque quiescere permiserunt neque concedere, vt aliquantulum refocillaremur, sed milites nobis cum fustibus & gladiis imposuerunt, & sic nos fecerunt subnotare. Hæc ibi.

[16] S. Leo Papa certior factus per S. Hilarum Diaconum fuga elapsum, hæc ad S. Pulcheriam scripsit: Et ij quidem Legati, [S. Leo Papa detestatur eam Synodum.] qui a nobis missi sunt (quorumque vnus vim Alexandrini Episcopi omnia sibi vendicantis effugiens, rerum gestarum nobis ordinem fideliter nuntiauit) reclamarunt in Synodo, sicut oportuit, vnius hominis non tam iudicio quam furori, protestantes ea quæ per vim metumque gererentur, sacramentis Ecclesiæ, & ipsi Symbolo ab Apostolis instituto præiudicare non posse, nec se ab illa fide vlla iniuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam e Sede B. Petri Apostoli ad sanctam Synodum detulissent. Hæc S. Leo ad S. Pulcheriam, eademq; habet ad Theodosium, nec non ipse Hilarus ad eamdem Pulcheriam. Extant hæ epistolæ par. 1 Concilij Chalcedonensis cum aliquot eiusdem Leonis ad S. Flauianum, quarum vnam hic apponimus.

Flauiano carissimo fratri Leo Episcopus.

Quæ & quanta dilectio tua pro Catholicæ fidei defensione patiatur, per Diaconum, qui ab Epheso furtim est lapsus, [& S. Flauiano consolatorias mittit:] cognouimus. Et licet magnificemus Deum, qui te gratiæ suæ virtute confortat; necesse est tamen dolere eorum ruinas per quos veritas impugnatur, & ipsa totius Ecclesiæ fundamenta quatiuntur. Quia vero prouidentia Dei semper suis necessarium præstat auxilium, scire debet fraternitas tua, nos pro communi caussa nihil eorum, quæ agenda sunt, præterire, vt primitus ad ea, quæ vniuersitati fidelium prosint, peruenire mereamur. Sin est, vt fortiter interim dilectio tua toleret, quæ sibi ad æternam gloriam non dubitat profutura. Perlator sane huius breuis epistolæ fideli sermone poterit enarrare, quidquid illud est, ad quod, adiuuante Domino, studio fidei & caritatis intendimus. Data III Kalend. Octob. Asterio & Protogene viris clariss. Coss. Quo tempore quod ignorabat S. Leo, martyrij palmam assecutus iam erat S. Flauianus.

§ IV S. Flauiani impia depositio, verbera, carceres, exilium, martyrium.

[17] Evagrius lib. 1 Histor. Eccl. cap. 10 describit vesanum Ephesi conciliabulum, τὸ παράλογον ἐν Ἐφέσῳ συνέδριον, enumeratq; varios Episcopos sua dignitate ac Sede Episcopali priuatos. [S. Flauianus Sede Episcopali deiectus, cum aliis;] Hi fere sunt S. Flauianus, de quo hic agimus, eiusq; in damnatione socius, Eusebius Dorylæi; tum Ibas Edessæ, Daniel Carræ, Irenæus Tyri, Aquilinus Bibli, Theodoretus Cyrhi, nec non & Domnus Ecclesiæ Antiochenæ Antistes, cui lapsum (nam ante Eutycheti fauerat) olim prædixerat S. Euthymius, vti in huius Vita legitur 20 Ianuarij, cap. 9, num. 56. Quanti vero Theodoretus æstimarit S. Flauianum, indicat sequenti epistola eidem Flauiano inscripta, quæ tomo 3 operum inter eiusdem epistolas num. 11 extat, [a Theodoreto illustri encomio exornatur,] estq; eiusmodi: Lumen te orbis clarissimum exhibuit vniuersorum Conditor & Moderator, obscuramque noctem in puram meridiem conuertit. Et quemadmodum iuxta portus in specula positus ignis nocte nauigantibus aditum portus ostendit, sic sanctitatis tuæ radius pietatis caussa vexatis maxima consolatio illuxit, & Apostolicæ fidei portum patefecit: ac scientes pariter lætitia repleuit, ignaros a scopulis liberauit. Ego vero pro ceteris bonorum Largitorem laudo, strenuum nactus defensorem, qui diuino timore humanum terrorem excutit, & pro Euangelicis dogmatibus alacriter dimicat, & Apostolica certamina libenter aggreditur. Itaque omnis iam lingua in sanctitatis tuæ laudes incitatur. Nec enim soli pietatis alumni sinceram fidem tuam prædicant, sed ipsi etiam hostes veritatis fortitudinem magnopere commēdant. Veritatis quippe splendoribus cedit mendacium. Hæc nunc scribo, reuerentissimum & religiosissimum Hypatium Lectorem sciens & prompto animo sanctitatis tuæ nutibus obsequi, & egregiorum facinorum tuorum, Domine, perpetuam facere mentionem. Sanctum Deoque carum caput tuum amplectentes, oramus vt precibus nos fulciat, vt quod reliquum est vitæ, iuxta leges diuinas peragamus. Hæc Theodoretus.

[18] Interea temporis, teste Liberato Diacono cap. 12, Flauianus & Eusebius custodiæ mancipantur. [e vinculis prouocat ad Sedem Apostolicam:] Flauianus autem contra se prolata sententia Sedem Apostolicam per eius Legatos appellauit libello. Porro locum obtinentes Papæ Leonis, omnibus quæ sunt gesta contradixerant. Hæc ibi. Meminit & huius a S. Flauiano oblati libelli S. Leo in epistola ad Theodosium Imperatorem num. 20 ante Concilium Chalcedonense edita, quam sic exorditur: Olim & ab initio in Conciliis celebratis tantam nos percepimus a beatissimo Petro Apostolorum Principe fiduciam, vt auctoritatem habeamus ad veritatem pro nostra pace defendendam, quatenus nulli liceat sic eam munitam in aliquo commouere, dum repente læsio remouetur. Igitur quia Concilium Episcoporum, quod propter Flauianum in Ephesina ciuitate fieri præcepistis, & ipsi Fidei probatur obesse, & omnes Ecclesias vulnerare … omnes partium nostrarum Ecclesiæ, omnes mansuetudini vestræ cum gemitibus & lacrymis supplicant Sacerdotes; vt, quia & nostri fideliter reclamarunt, & eisdem libellum appellationis Flauianus Episcopus dedit, generalem Synodum iubeatis intra Italiam celebrari, quæ omnes offensiones ita aut repellat aut mitiget, ne vltra aliquid sit vel in fide dubium vel in caritate diuisum. Datum III Idus Octob. Asterio & Protogene viris clariss. Coss. Idem S. Leo Papa Clero populoq; Constantinopolitano scripsit epistolam consolatione adhortationeque plenam: in qua hæc ait: At nunc, [a S. Leone iudicatur verus Episcopus Cōstantinopolitanus,] quia Ecclesiam vestram hac ratione cognouimus dissipatam, consolandos vos adhortandosque esse credidimus nostris epistolis, vt pro Catholicæ fidei defensione, perfidorum nequitiæ resistatis. Nolumus enim dilectionem vestram hoc mœrore percelli, cum maior gloria vestram sit subsecutura constantiam, si a probabili Sacerdote vestro nullæ vos minæ, nulla formido diuulserit. Quisquis enim incolumi atque superstite Flauiano Episcopo vestro sacerdotium eius ausus fuerit inuadere, numquam in communione nostra habebitur, nec inter Episcopos poterit numerari. Data Idibus Octobris. vti & sequens epistola ad eundem Clerum populumq; Constantinopolitanum. Extant num. 22 & 23 ante Concilium Chalcedonense.

[19] Verum ante illud tempus, vt supra monuimus, obierat S. Flauianus. His omnibus a Dioscoro perpetratis, [fit Martyr iniuriis & verberibus oppressus,] inquit Liberatus Diaconus, cæsus Flauianus & multis iniuriis affectus, dolore plagarum migrauit ad Dominum. quo loco relato, exclamat Baronius ad hunc annum 449 num. 105: Decuit plane, decuit adeo digna & nobili caussa tantum Episcopum promereri coronam martyrij. Decuit pariter & sanguine tanti Martyris consignatum & cōsecratum relinqui titulum Apostolicæ Sedis iurium, Romanæque Sedis primatus, appellandi nimirum ab œcumenica Synodo ad Romanum Pontificem. At quis tantum scelus censeatur perpetrasse, variant auctores. Euagrius lib. 2 cap. 2 ex relatione Eusebij Episcopi Dorylæi, eius in captiuitate socij, [a Dioscoro vim inferente,] scribit Flauianum mirandum in modum a Dioscoro interfectum, per vim ecclesia ab eo extrusum ac calcibus verberatum: ideoq; forsan Sabas Episcopus Palti actione tertia Concilij Chalcedonensis, eumdem Dioscorum appellat nouum Cain. Verum ministris Dioscori & Chrysaphij eius necem attribuit Nicephorus dicto cap. 47 libri 14 his verbis: Φλαβιανὸς δὲ ἁγιώτατος μετα τὴν παράνομον ἐκεὶνην καθαίρεσιν, ὠθισμοῖς καὶ λακτίσμασι παρὰ τῶν περὶ Διόσκορον καὶ Χρυσάφιον τῆς συνόδου ἀπελαυνόμενος μετα τρίτην ἡμέραν τὸν βίον μακαρίως μετήλλαξε. [eiusq; & Chrysaphij ministris,] Porro Flauianus, vir sanctissimus, post eiusmodi illegitimam exauctorationem, turbulentis impulsionibus & calciū ictibus a Dioscori & Chrysaphij factione ex Synodo eiectus, tertio post die vitam feliciter finiuit. Certe scelestißimæ huius factionis præcipuum ministrum Barsumam Archimandritam fuisse, testati sunt, qui tum aderant Patres, cum de monachis illis referretur actione quarta Concilij Chalcedonensis; vbi hæc leguntur: [& potissimum Barsuma Archimandritas] Diogenes reuerendissimus Episcopus Cysici dixit: Barsumas, qui inter illos intrauit, occidit B. Flauianum. Ipse instabat & dicebat: Occide. Et non est positus in petitionibus, quare introiuit? Omnes reuerendissimi Episcopi clamauerunt: Omnem Syriam Barsumas euertit, duxit super nos mille monachos, & concesso monachis introitu, reuerendissimi Episcopi clamauerunt: Homicidam Barsumam mittite foras, homicidam in arenam, scilicet cum gladiatoribus. Anathema Barsumæ, Barsumam in exilium.

[20] Quod Patres, Barsumæ huic indixerunt exilium, ante ab eo sociisq; eiusdem sceleris videtur S. Flauiano decretuni. Ita Indictione II Protegene & Asterio Coss. scribit Marcellinus in Chronico: [exilio ante dānatus,] Flauianus Episcopus in secunda apud Ephesum Synodo, vi Dioscori Alexandrini Episcopi & Saturnini spadonis, [vt Epipā,] in Epipam exulatus est. Quæ Baronius in Notationibus ad XVIII Februarij confirmat ex codice MS. qui in bibliotheca Vaticana num. 1855 habetur, in quo post complures Romanorum Pontificum epistolas legitur libellus incerti auctoris, sed quem tamen sui seculi res scripsisse tradit: eiusque hoc profert exordium: Nostro quidem seculo, sed interuallo temporis, Nestorius & Eutyches &c. Ex eo hæc de Flauiano recitat: [siue Hypæpam in Lydiam mitteretur:] Ducitur in exilium Flauianus, & apud Epypam, quæ est ciuitas Lydiæ, seu superueniente, seu ingesta morte, defunctus est. Ptolemæus lib. 5 Geographiæ cap. 2 inter ciuitates Lydiæ & Mæoniæ collocat Hypæpam, quam hic Epipam siue Epypam dici arbitramur. Hæc de loco exilij decreto: sed num Epheso discesserit, valde incertum est, vti quo martyrium die subierit. Theophanes ita obitum describit: Ὂς καὶ πρὸ τῆς καθαιρέσεως ωθισμοῖς καὶ λακτίμασι τοῖς ὑπο Διοσκόου ἐκβαλλόμενος, τριταῖος τὸν β᾽ον μετήλλαξεν. Hic etiam ante exauctorationis decretum pugnis & calcibus a Dioscori ministris eiectus, triduanus cum morte vitam immutauit. Hinc mense eum Augusto obiisse opinamur: cuius necem S. Leo Papa necdum inaudierat, [moritur mense Augusto.] quando suas litteras de S. Flauiano III Idus Octobris, ac deinde Idibus Octobris scripsit ad Theodosium Imperatorem, S. Pulcheriam, Clerum Constantinopolitanum, aliosq;. Theophanes ab initio animum Dioscori obseruat a Flauiano auersum fuisse, ob nonnullas affinibus S. Cyrilli datas suppetias. Hæc vesana Dioscori rabies necdum cum morte S. Flauiani cessauit, sed, teste Nicephoro, ille ipse calcibus in ventrem etiam veritatis ipsius propugnatoris defuncti insiluit: qui dein Alexandriam reuersus, indicto Concilio S. Leonem Papam excommunicauit.

§ V Reliquiæ S. Flauiani Constantinopolim delatæ. Sanctitas & innocentia in Concilio Chalcedonensi declarata, ab Imperatoribus defensa.

[21] Theodosius Imperator, cuius animum nimis facilem, quo vellet, vertisse Chrysaphium eunuchum, cui Taiumas cognomen, tradit Theophanes, vltimo vitæ suæ anno, [Chrysaphio ablegato,] vt idem asserit, res proprias accuratius perpendens, & se Chrysaphij fraudibus circumuentum agnoscens, de impiis in Flauianum perpetratis sceleribus, & admissis in reliquos Episcopos iniuriis, summum animi concepit dolorem. In iram itaque prorumpens, primo Chrysaphium in quamdam insulam ablegat: [& Eudocia Hierosolymam profecta,] tum in Eudociam grauiter obiurgatam, malorum omnium auctorem dicens, quæ Pulcheriam aula eiecisset, durius inuehitur … Illa desperatis in rebus Hierosolymam se dimitti rogat, Seueroque Presbytero & Ioanne Diacono sociis itineris acceptis Hierosolymam tendit. Illos autem ad eam frequentius in Vrbe prius itasse, & modo cum ea Hierosolymis reperiri, ac insuper pluribus ab ea donis augeri audiens Imperator, missis litteris capite mulctari iussit. Tum demum B. Pulcheriam multis precibus sollicitatam reduxit in aulam: [Pulcheria redit in aulam:] quæ exemplo mandauit Ephesum, qui S. Flauiani corpus asportarent, illudque magno pompæ satellitio per mediam Vrbem stipatum in sanctorum Apostolorum ædem sepeliendum inferrent. [curat corpus S. Flauiani aduehi:] Hæc Theophanes. At Nicephorus lib. 14 cap. 49 eam translationem ita describit: Pulcheria reuocata quamprimum cum apparatu comitatuque multo in Imperialem aulam rediit; Ephesum certis hominibus missis sacrum Flauiani corpus inde in Vrbem imperantem transtulit, atque id per mediam ciuitatem cum obseruantia & pompa celebri illatum, intra adyta templi sanctorum Christi discipulorum splendide & religiose deposuit. Hæc ibi: quæ, vti ex epistola S. Pulcheriæ constat, post mortem Theodosij fratris, præcepto coniugis Marciani imperantis, sunt përacta. Nani Theodosius, vt idem ait Theophanes, τελευτᾷ μηνὶ Ἰουνίῳ εἰκοστῇ Ινδικτιῶνι τρίτη, diem obiit mensis Iunij vigesimo, [mortuo Theodosio 20 Iunij an. 450, succedit cū Marciano marito:] Indictione III anno CCCCL. Succeßit mox Marcianus a S. Pulcheria in maritum assumptus. Beata porro Pulcheria, inquit Theophanes, Chrysaphium Eunuchum cunctis exosum Iordani filio Ioannis (ab hoc occisi) tradidit, quē Iordanes pari mortis pœna mulctauit. Quæ etiam apud Cedrenum leguntur. Et sic Chrysaphius, attestante Marcellino in Chronico, nutu Pulcheriæ sua cum auaritia interemptus est, infensißimus S. Flauiani hostis, & maximus Eutychetis ac Dioscori fautor.

[22] De orthodoxa religione ab Imperatore Marciano eiusq; coniuge Pulcheria strenue propugnata extat epistola eiusdem S. Pulcheriæ ad S. Leonem Papam ante Concilium Chalcedonense num. 35 edita, in qua illi etiam significat, corpus S. Flauiani Constantinopolim translatum, fidem Anatolij successoris exploratam, aliosq; exules Episcopos suis Sedibus restitutos esse. Ipsam epistolam subiungimus irrefragabile testimonium sinceræ fidei & sanctitatis Flauiani, rerumq; coniunctarum tunc gestarum, estq; huiusmodi:

Leoni reuerendissimo Episcopo Ecclesiæ gloriosæ ciuitatis Romæ Pulcheria Augusta. Litteras tuæ beatitudinis cum omni decenti omnem Episcopum veneratione suscepimus, per quas tuam fidem puram & talem cognouimus, qualis debet cum sanctitate sacro præberi templo. Ego vero similiter ac meus Dominus tranquillissimus Imperator meus cōiux in eadem semper mansimus & manemus, [ambo orthodoxam fidē tuentur,] omnem prauitatem atque pollutionem & maleficium declinantes. Sanctissimus igitur gloriosæ Constantinopolis Episcopus Anatolius in eadem fide permansit atque religione, [cum Anatolio Episc CP.] & tuarum litterarum Apostolicam confessionem complectitur, illo errore sublato, qui ab aliquibus nunc ortus est, sicut ex eius quoque litteris clarius tua Sanctitas agnoscere poterit: & epistolæ similiter Catholicæ fidei, quam ad sanctæ memoriæ Flauianum Episcopum tua beatitudo direxit, sine aliqua dilatione subscripsit. Et propterea tua reuerentia quocumque modo prospexerit, significare dignetur, vt omnes etiam totius Orientis Episcopi, Thraciæ atque Illyrici, sicut etiam nostro Domino, piissimo Imperatori meo conjugi, placuit, [parati Cōciliū Oecumenicum cōgregare,] in vnam ciuitatem velociter ab Orientalibus partibus valeant conuenire: & illic facto Concilio, &de Catholica confessione & de his Episcopis, qui ante hoc segregati sunt, sicut fides & Christiana pietas exigit, te auctore decernant. Super hæc autem sciat tua Sanctitas, quoniam præcepto nostri Domini & trāquillissimi Principis mei coniugis, [corpus S. Flauiani Constantinopolim transferunt:] in gloriosam ciuitatem Constantinopolim sanctæ memoriæ Episcopi Flauiani corpus allatum est, & in basilica Apostolorum, in qua consueuerunt prædecessores Episcopi sepeliri, competenter est positum. Et hos similiter Episcopos, qui propter eamdem caussam, quoniam cum sanctissimo Flauiano ad concordiam fidei Catholicæ concurrerant, exilio deportati sunt, reuerti debere robore pragmatici sui præcepit, quatenus per approbationem Synodi atque sententiam omnium Episcoporum conuenientium, Episcopatum & Ecclesias proprias recipere decernātur.

[23] Hæc S. Pulcheria, cuius epistola accepta, aut rebus in ea contentis ad se relatis, scripsit S. Leo Papa ad Marcianum Augustum, ei inter cetera defensionem fidei gratulatus. Est ea epistola XLIV, in qua hæc habet: [quos ideo S. Leo Papa laudat:] Nam vt & fratris mei Anatolij citius manifestaretur integritas, & olim damnati erroris rediuiuus assertor locum in Christi Ecclesia nō haberet; vt Catholici Episcopi, quos nuper hæreticorum persecutio deprauare non potuit, ab iniustis reuocarentur exiliis, vtque Reliquiis beatæ memoriæ Flauiani digno honore susceptis, impietatem suam condemnator eius agnosceret; vestræ virtutis titulus, vestræ pietatis est fructus… Data V, aliis VII, Idus Iunij, Adelphio viro clarissimo Consule, id est anno CDLI. Ceterum, [& petit Concilium generali.] inquit Theophanes, B. Leo Romanus Papa, quæ Dioscori & Eutychis temerariis ausibus aduersus S. Flauianum Ephesi fuerant attentata, in generali Concilio recudi ac discuti litteris expetiit. Imperator vero vniuersos Episcopos congregari mandauit.

[24] Celebrata dein est quarta Synodus Oecumenica in vrbe Chalcedonensi, cœpta VIII Idus Octobris, & XIII seßionibus finita Kalend. Nouembris anno CCCCLI. [In Synodo Chalcedonensi] Interfuerunt Marcianus Imperator & Pulcheria Augusta cum Magistratibus & Senatoribus. In ea antiquata est λῃστρικὴ Synodus ante Ephesi habita, damnati Eutyches & Dioscorus, fides S. Flauiani laudata. Ibi actione tertia Zenodotus Episcopus Termeßi ciuitatis Pamphiliæ secundæ dixit: Non debet indignari Dioscorus iusto succumbens iudicio, qui sanctæ memoriæ quondam Episcopum Flauianum, [iudicatur S. Flauianus inique cōdemnatus,] nullo modo damnatione ostensum dignum, inique damnauit, sicut lecta monumenta antehac in hoc sancto Concilio ostenderunt, & in præsenti vocatus a sancta Synodo per sanctissimos Patres semel, secundo & tertio secundum diuinorum canonum ordinem, occurrere & accusatoribus respondere minime passus est. Iuste igitur auferatur ab Episcopali Sede & omni Ecclesiastico statu. Et actione vndecima cum caussa Baßiani Episcopi Ephesini & totius Asiæ Primatis, a S. Leone Papa & S. Flauiano depositi, examinaretur; Stephanus Episcopus eius aduersarius dixit: Sanctissimus Archiepiscopus Romanus Leo hunc damnauit, quoniam præter regulas factus est. Cecropius reuerendissimus Episcopus Sebastopolis dixit: Domine Stephane, quantum potest Flauianus beatæ memoriæ etiam post mortem. Reuerendissimi Episcopi & Clerici Constantinopolitani clamauerunt: Veritas sic habet. Omnes hæc ipsa dicimus: [& Martyr inuocatur:] Flauiani æterna memoria, Orthodoxi æterna memoria. Ecce vltio, ecce veritas. Flauianus post mortem viuit: Martyr pro nobis orabit. Flauianus post mortem fidem exposuit. Flauianus hic est: Orthodoxus hic est. Multos annos Imperatori. Flauianus nobiscum iudicat. Hæc ibi Patres, & quem ante quatuor annos Sanctus beatæ memoriæ Flauianus expulerat, a regimine Episcopali excluserunt.

[25] Absoluta Synodo Oecumenica Patres in relatione ad S. Leonem Papam de omnibus generaliter gestis, appellant Flauianum τὸν μακάριον ἐκεῖνον τὸν ἐν ἁγίοις τῆς Κονσταντινουπόλεως ποιμέννα, τὴν ἀποστολικὴν προισχόμενον πήστιν. Beatum illum inter Sanctos Constantinopolis Pastorem, Apostolicam proferentem fidem. [a S. Leone defensor Catholicæ veritatis habetur:] Et S. Leo in epistola ad successorem eius Anatolium, deprædicat decessorem beatæ memoriæ Flauianum, propter defensionem Catholicæ veritatis eiectum. At præ reliquis illustre est edictum Imperatorum, quo infirmantur ea, quæ contra S. Flauianum iniuste erant prolata, & cōfirmantur quæ in sancta Synodo Chalcedonensi de eo erant constituta: quod ex tertia parte Concilij Chalcedonensis hic damus, estq; eiusmodi:

Valentinianus & Marcianus Augusti Palladio Præfecto prætoriorum Orientis, Valentiniano Præfecto Illyrici, [decreto Valētiniani & Marciani Imper.] Tatiano Præfecto Vrbis, Vincomalo Magistro diuinorum officiorum & Consuli designato.

Gloria numquam gloriosorum hominum morte perimitur, nec pereunt cum morientibus virtutes: imo etiam obitu existimatio augetur proborum hominum, quia omnis aduersum mortuos euanescit inuidia. Inde tanto studio ac præconiis maiorum facta laudantur, inde optimorum virorum maxima cum veneratione memoria celebratur, inde magnorum virorum animi exitus appetiuere gloriosos: quia compertum est eos solummodo perpetuo mori, quorum de vita ac morte tacetur. Id ita esse etiam præsenti tempore Diuinum ostendit humanumque iudicium. Cum enim falsa inuidia & improbe cōcinnata calumnia, religiosæ ac venerabilis recordationis Flauianus huius almæ vrbis episcopatu fuisset expulsus (quamuis hoc fuit plenius retinere sacerdotium, [declaratur innocens,] fidem quam acceperat conseruate: is enim solus est, qui meretur esse Episcopus) tamen ita eius reliquias & expetiit hæc regia ciuitas & recepit, vt beatior omni viuente videretur: vt exitus ille, [in reliquiū ipse Constantinopolim reuocatus,] qui putabatur acerbus, optandus credatur fuisse, quo illam immortalem mercatus est laudem: secutumque est illud, quod meritis eius Diuinitas præstitit, vt venerabilis Synodus innumerabilium pene Sacerdotum Chalcedonem conueniret, quæ dum fidem diligenter inquirit, auctoritate beatissimi Leonis Episcopi æternæ vrbis Romæ, & religionis fundamenta confirmat, [præclare in Synodo Chalcedonensi honoratus.] & Flauiano anteactæ vitæ palmam & mortis tribuit gloriosæ. Ergo quoniam venerabilis recordationis Flauianus tanto ac tali decoratus est testimonio, vt Eutyches, qui contra senserat, cum sceleratis dictis suis ab omnibus vno ore damnaretur; aboleatur illa constitutio, quæ sceleratorum subreptione post obitum sanctæ memoriæ Flauiani, aduersus eū lata cognoscitur, cessentque in totum ea, quorum initium fuit iniquum. [sanctione Theodosis contra est rescissa.] Et iniusta sententia nihil obsit Eusebio quoque & Theodoreto religiosis Episcopis, qui eadem lege continentur: quoniam non possunt Sacerdotes constitutione damnari, quos Synodicum ornat decretum. Expulsa itaq; illa sanctione, retineat vitæ gloriæque suæ, quam meretur, perpetuam laudem, ceteris constantiæ erga fidem futurus exemplum. Illustrissima igitur & magnifica auctoritas tua hanc saluberrimam legem, edictis propositis, ad omnium notitiam faciat peruenire. Datum Constantinopoli pridie Nonas Iulij, Sporatio viro clarissimo & qui fuerit nuntiatus, Consulibus. Hæc ibi. Annus is erat CCCCLII, Consulibus Herculano & Sporatio, ac proxime sequenti CCCCLIII Consules fuerunt supra relatus Vincomalus & Opilio. Hæc autem Imperatorum sanctio, quæ vltima parte habetur, relata est in Codicem Iustinianæum l. quoniam de Episcopis & Clericis.

[26] Marciano Imperatore anno Christi CCCCLVII vita functo suffectus est Leo, ad quem extant par. 3 Concilij Chalcedonensis epistolæ a variis Episcopis scriptæ: e quibus dum Sebastianus Episcopus illi suadet, vt dictum Concilium amplectatur, inter alia hæc scribit: Qui in eo condemnati & indigni pontificali statu esse decreti sunt, sententia hoc magni Dei tamquam impij pertulerunt. [In epistola ad Leonē Imper. secundus Abel vocatur.] Qui vero suscepti sunt, velut iniustam & tyrannicam circumuentionem paruo tempore sustinentes, repente decreto sancti Spiritus iuste suscepti sunt:inter quos nostrorum temporum secundus Abel B. Flauianus extitit.

§ VI S. Flauiani cultus sacer, tempus Episcopatus Constantinopolitani.

[27] At S. Leone Papa XI Aprilis anni CCCCLXI mortuo creatus est S. Hilarus, qui illius olim Legatus Ephesi Synodo λῃστρικῆ interfuerat, ac cum aliis Legatis sese in defensionem S. Flauiani fortiter opposuerat impietati Eutychetis & Dioscori. [a S. Hilaro Papa] Hic postea Pontifex Maximus creatus e suo erga S. Flauianum affectu, vt testis nobis est Cardinalis Baronius ad annum Ch. 449 num. 108, in mirifico illo & nobilissimo sanctæ Crucis oratorio, [vita eius & certamina musiuo opere in oratorio S. Crucis expressa,] quod ad dexteram atrij baptisterij Constantini construxit & magnificentissime exornauit, monumenta certaminis huius musiuo opere expressa reliquit; nimirum S. Flauiani ex defensa fide coronam, palmam, digna trophæa atque triumphum: cum videlicet a Dioscoro ac teliquis eius satellitibus appetitus calcibus gloriosum martyrium est consecutus. Erant hæc & alia in pariete & testudine oratorij musiuo opere expressa: quæ temporis vetustate collapsa, [postea in picturis restituta,] adeo vt pauca vix signa superessent, fuere restituta picturis, & quidem rudis crassæque mineruæ pro ratione seculi illius, quo ob ingruentia iugiter in Italia bella vna cum scientiis collapsæ sunt nobiles etiam artes. Sed dolore piorum omnium, potissimum vero Ecclesiasticarum rerum studiosorum, adeo egregium monumentum, ipsum integrum oratorium sub Sixto Papa solo æquatum vidimus. At viuat restituta saltem in chartis, quæ cum parietibus est disiecta sub sanctæ Crucis præclaro titulo Flauiani memoria in perpetuū permansura. [cum oratorio sublata.] Hæc Baronius. Colitur S. Hilarus Papa X Septembris, quo die obiit anno CCCCLXVII.

[28] Sacram memoriam S. Flauiani Patriarchæ Constantinopolitani celebrant Græci in Menæis XVI Februarij, [Memoria eius in Martyrologiis] quem aiunt permissu Dei a Dioscoro hæretico & conciliabulo ipsius in exilium eiectum, cum Sedem tenuisset annum vnum, menses decem. In exilio porro multas afflictiones pro orthodoxa fide perpessum, ex morbo tandem decessisse. Quæ etiam referuntur in Menologio Maximi Cytheræi eodem XVI Februarij. In Menologio vero Græcorum ex bibliotheca & interpretatione. Cardinalis Sirleti, ab Henrico Canisio edito, colitur XVIII Februarij his verbis: Sancti Patris nostri Archiepiscopi Constantinopolis Flauiani, [& 18 Februarij.] qui ab impio Dioscoro & hæreticis cum eo aspirantibus eiectus, atque in exilium missus, variis pressuris & ærumnis vexatus, vita functus est. Eodem die Ecclesia Occidentalis eiusdem memoriam celebrat in fastis Martyrologij Romani hoc præconio: Constantinopoli S. Flauiani Episcopi, qui cum fidem Catholicam Ephesi propugnaret, ab impij Dioscori factione pugnis & calcibus percussus, atque in exilium actus, post triduum vitam finiuit. Infra in Lectionibus Officij proprij, quod Iuliæ-nouæ recitatur, & in Annotationibus Baronij dicitur celebrari hoc die solennis translatio corporis Constantinopolim, de qua supra egimus. In MS. Florario SS. hæc leguntur XII Decemb. Apud Constantinopolim S. Fabiani Episcopi & Confessoris. [12 Decembris,] Nullus inter Episcopos Constantinopolitanos fuit Fabianus: quo tamen nomine appellatur S. Flauianus etiam in Chronico vniuersali MS. Theoderici Pauli Gorcomiensis, vbi perperam & S. Proclo præponitur, & tamen traditur isti Ecclesiæ præfuisse tempore Marciani Imperatoris, [& 24 Nouemb.] & S. Leonis Papæ. Eumdem XXIV Nouembris etiam coli infra dicemus.

[29] Tempus Sedis eius cum Menæis idem aßignat Nicephorus Episcopus in Chronologia, XL Episcopus, inquit, Flauianus Presbyter Constantinopolita, anno I, mensibus X. Hoc deiecto a Dioscoro in illa insidiosa Synodo Ephesi, [Quamdiu vixerit Episcopus?] sufficitur Anatolius Presbyter & a responsis Dioscori. Sed qui hunc postea in Concilio Chalcedonensi condemnauit. Cedrenus etiam ad illud tempus constringit eius Episcopatum, dum anno Theodosij XXXIX Proclo succeßisse tradit, & anno eiusdem XLI infamem Ephesi collectam Synodum. Verum dum Cedrenus asserit eodem tempore & Cyrillum Alexandriæ & Proclum Constantinopolis Episcopos vita functos esse, non videtur intra terminos duorum triumue annorum velle concludi. De S. Cyrillo egimus XXVIII Ianuarij, ostendimusq; ad annum CCCCXLV tantum vixisse. De S. Proclo hæc certa sunt. Maximiano Episcopo, [Proclus decessor factus Episcopus Cōstātinopol. an. 434, 12 Aprilis,] Areobindo & Aspare Consulibus, pridie Idus Aprilis, feria quinta ante festum Paschatis mortuo, eoque necdum sepulto, Proclum antea Episcopum Cyzici ab Episcopis, consentiente Theodosio Imperatore, in Sede Constantinopolitana collocatum fuisse. Ita Socrates, qui tum viuebat, lib. 7 cap. 49. Quæ conueniunt in annum Ch. CCCCXXXIV, cyclo-Lunæ XVII, Solis XXIII, littera Dominicali G, quo Pascha celebratum fuit XV Aprilis. Præterea Theophanes in Chronographia & Nicephorus Callistus lib. 14 cap. 37 tradunt eodem tempore ad immortalem vitam transiisse admirandum Cyrillum Alexandriæ, [non sedit solum annos 11,] & diuinum Proclum Constantinopoli, cum hic, inquit Nicephorus, in ea Sede enituisset vndecim annis: Græce δέκα πρὸς τῷ ἐνὶ διαπρέψας ἔτη: ergo ambo obiissent anno Ch. CCCCXLV, Cyrillus Ianuario mense, Proclus Octobri, die XXIV. Cui dein substitutus S. Flauianus sedisset annos tres & menses decem. At Theophanes annos Sedi S. Procli tribuit duodecim: Nicephorus Episcopus Constantinopolitanus in Chronologia, [sed an. 12, & menses non 3,] eisdem annis duodecim, addit menses tres: quos ei quoque aßignant Græci in Menæis, & Menologio Maximi Cytheræi, alteroq; MS. Basilij Imperatoris, a Vincentio Riccardo ante opera S. Procli citato, qui tamen apud hos legi debere menses sex contendit, vt pote quem etiam iidem auctores dicunt creatum Episcopum XII Aprilis, & mortuum XXIV Octobris. [sed 6, mertuus 24 Octob. an. 446.] Theophanes obitum eiusdem Procli & initium Sedis S. Flauiani refert ad annum XXXIX Imperij Theodosij, Christianæ Æræ CCCCXLVI, quo etiam anno affirmat Baronius Proclo successisse S. Flauianum, eidemq; Ecclesiæ præfuisse annos duos, menses decem: scilicet ab anno CCCCXLVI & die XXIV Octobris, ad annum CCCCXLIX & mensem Augustum, quo e vita deceßisse S. Flauianum diximus.

[30] Hæc tamen ab aliis contra opponuntur: Indictione XV Ardabure & Callepio Coss. id est, anno CCCCXLVII, [Terræ motus sub S. Proclo non contigit an. 447,] referri a Marcellino Comite & auctore Chronici Alexandrini ingentem terræ motum Constantinopoli, quo coacti sunt ciues extra vrbem degere: in quo motu abreptus in cælum puer, Trisagium hymnum audiuit. Cuius historiæ meminit S. Felix Papa epistola III ad Petrum Cnapheum Episcopum Antiochenum, & sub Proclo memorat accidisse. Petauius lib. 13 de Doctrina temporum, S. Procli obitum hac de caußa statuit dicto anno CDXLVII, eiq; tunc succeßisse Flauianum: qui ea ratione tantum anno vno, mensibus decem sedisset Constantinopoli, relictis tredecim annis, mensibus sex Episcopatui S. Procli. Verum mendum est in Chronico Alexandrino, rebus integro anno postpositis: ita Synodus Ephesina, in qua S. Flauianus condemnatus eiectusq; est, non refertur ad Consules Protogenem & Asterium, sub quibus certo constat celebratam fuisse, sed ad sequentes Valentinianum Augustum VII & Albinum, [sed an. 446.] aliis Auienum. Eodem modo terræ motus ille ad Consules præcedentes referendus est tam in Chronico Alexandrino, quam apud Marcellinum, vbi ille annus, Coss. Ardeburio & Callepio, a bello Attilæ inchoandus est, cui additur: Eodem anno vrbis Augustæ muri olim (ergo non isto anno, & quidem ad finem vergente) terræ motu collapsi, intra tres menses reædificati sunt.

[31] Vnum hoc addo argumentum ex Actione decima Concilij Chalcedonensis, habita IV Kalend. Nouemb. anni CCCCLI, vbi inter alia de Baßiano Ephesino Episcopo hæc leguntur: Expulsus est a sanctis Patribus, [Expulsus est Bassianus Episc. Ephesinus a S. Flauiano Episcopo anno 447.] & a sanctissimo regiæ ciuitatis Romæ Leone, & a beatissimo sanctæ memoriæ Flauiano Constantinopolitanæ vrbis. & ab Alexandrino & Antiocheno: ab his enim expulsus est. Græce παρὰ τούτων ἐξώσθη. Et iterum, Beatus sanctæ memoriæ Flauianus expulit eum, Græce ἐξεώσατο άυτόν. Et de tempore hæc interponuntur: Hodie quatuor anni sunt, & Romanus Episcopus deposuit eum, & Alexandrinus damnauit eum. Græce bis repetitur, ἀυτὸν καθεῖλεν: qua etiam voce Theodoretus lib. 2 Hist. Eccles. cap. 8 abdicationem Stephani Episcopi Ariani indicat. Si ergo XXIX Octobris anni CDLI iam effluxerant quatuor anni, necessario XXIX Octobris anni CDXLVII iam erat Baßianus depositus atque expulsus, ante collatis sententiis Leonis Papæ, & Flauiani, vti etiam Episcoporum Antiocheni & Alexandrini: quæ litterarum communicatio inter eos tam procul dißitos facta, ostendit S. Flauianum necessario ante XXIV Octobris anni CDXLVII diu Episcopum fuisse, adeoq; S. Proclum obiisse anno proxime elapso CCCCXLVI: quod ad eius diem natalem vlterius poterit examinari.

§ VII Reliquiæ S. Flauiani in Italiam delatæ. Vitæ epitome.

[32] Sacra ossa sanctißimi Episcopi Flauiani adseruantur in Italia. At quando Constantinopoli eo delata sint, necdum legimus. [Recinetū in Piceno] In Marchia Anconitana (Picenum antiqui dixerunt) Recinetum vrbs diues & sat lauta est, ex ruinis antiquæ Recinæ exorta, & laureto ob ædiculam Deiparæ Virginis per orbem vniuersum notißimo proxima: cui pietas hominum in beatißimam Virginem Lauretanam plurimum profuit proderitq;. In vrbis huius Recinetensis Ecclesia Cathedrali inter alia sacra pignora in veneratione est brachium S. Flauiani. [est brachiis S. Flauiani:] At reliqua fere corporis ossa cum capite eiusdem, sacratißimo culto honorantur in Aprutij oppido, [Iuliæ-nouæ in Aprutio caput cum aliis ossibus:] Iulia-noua dicto a fundatore suo Iulio Hadriano eximio belli Duce, quem ait Leander Albertus in Italiæ descriptione, tractus huius maritimi propemodum vniuersi Dominum, oppidum S. Floriani ob summam aëris inclementiam excidisse, nouumque incontinenti, tribus passuum millibus ab ora suo sumptu condidisse, indito Iuliæ-nouæ nomine, quo Sanfloriani colonis translatis commodos etiam agros assignauit. Inter vicinos pagos aliquis etiamnum a S. Flauiano appellatur: [pagus ibidem S. Flauiani:] quod eximium antiquioris venerationis vestigium est. Martyrologij Vsuardi apud S. Germanum Parisiis duo sunt exemplaria MSS. Vnum peruetus Vsuardo ipsi ætate proximum vel æquale, alterum recentius, ante annos tamen quadringentos vt minimum, aut eo plures, exaratum, vti his verbis testatur Iacobus Sirmondus noster, cuius ac Ioannis Bartasij opera vtriusque exemplaris apographum habemus. In horum recentiori codice hæc verba eadem antiqua manu, qua reliqua, scripta leguntur VIII Kalendas Decembris: Abrutio S. Flauiani Episcopi & Confessoris. [cultus 24 Nouemb.] Quo die & Recineti & Iuliæ-nouæ S. Flauiani coli indicat Vitæ epitome, nobis ab Antonio Beatillo nostro Neapoli transmissa, atque ex Lectionibus, quæ a sacra Rituum congregatione approbatæ in dicta Ecclesia Iuliæ-nouæ recitantur, descripta, quæ ita habet:

[33] Flauianus ex Constantinopolitanæ Ecclesiæ Thesaurario in Patriarcham electus, ob elusam Theodosij Imperatoris auaritiam, [Vitæ epitome,] & Eudociæ Augustæ coniugis ambitionem, varie a Chrysaphio eunucho, eorumdem Principum cubiculario, est exagitatus. Eutychetem duas in Christo negantem naturas in synodo Constantinopoli congregata primus condemnauit, & fidelium communione interdixit. Effecit etiam, vt a S. Leone primo Romano Pontifice damnaretur. Quamobrem Chrysaphius Eutychetis veneno infectus, impatiens, vt ipse putabat, iniuriæ, odio in Flauianum conuerso, numquam destitit sanctissimo Patriarchæ vltimam perniciem machinari. Inducto igitur Theodosio per Eudociam, suæ ministram crudelitatis, vt Ephesi conciliabulum cogeretur, eique Dioscorus Eutychetis fautor præsideret. Acta contra Eutychetem, Ephesino in concilio rescissa sunt: hæreticus pristino gradui restitutus. Sanctus vero Flauianus omni dignitate exutus, insuper est exilio damnatus. Verum impetu facto ab Eutychianis in ipso conciliabuli conspectu, ita pugnis, calcibus, fustibus male acceptus est, vt post triduum victricem animam, in fidei defensione ponens, exilij locum cælesti patria commutarit. S. Flauiani triumphus a Græcis die decima octaua Februarij celebratur: [Reliquiarum trāslatio.] quo die sacrum eius corpus Constantinopolim honorifice translatum est. A Recanatensi vero Ecclesia, vbi eiusdem brachium adseruatur, octaua Kalendas Decembris summa religione colitur. Caput vero eiusdem etiam corporis reliquiæ Constantinopoli Iuliam-veterem translatæ, Iuliæ-nouæ die vigesima quarta Nouembris, & decima octaua Februarij magno populorum concursu venerantur.

DE S. HELLADIO ARCHIEPISCOPO TOLETANO IN HISPANIA

AN ⅠƆCXXXII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Helladius, Archiepiscopus Toletanus in Hispania (S.)

Avctore G. H.

§ I De S. Helladio testimonium S. Ildephonsi & aliorum. Tempus Sedis illius, & Regum Gothorum tum regnantium.

[1] Inter Ecclesiæ Toletanæ Episcopos Metropolitanos, vti in Conciliis Hispanicis, olim subscribebant, floruit seculo Christi septimo S. Helladius, cuius gesta paruo, sed illustri, elogio enarrat S. Ildephonsus, ab eo Diaconus ordinatus, [Teste S. Ildephonso,] in libello de claris Hispaniæ scriptoribus & Episcopis, inter opera S. Isidori Episcopi Hispalensis edito, & tomo 2 Hispaniæ illustratæ recuso. In eo cap. 7 hæc leguntur:

[2] Helladius post Aurasium Sedis eius adeptus est locum. Hic cum regiæ aulæ illustrissimus, [S. Helladius aulicus regius] publicarumque rector existeret rerum, sub seculari habitu monachi votum pariter explebat & opus. Nam ad monasterium nostrum illud, Agaliense dico, cuius me susceptio monachum fecit, (quod munere Dei perennisque ac patentis sanctitatis decore & opinabile cunctis, & palam est totis) cum sæpe discursantium negotiorum ductus itinere perueniret, remota clientum seculique pōpa decoris, adeo monachorum peculiaritatibus inhærebat, vt turmis iunctus eorum, [inter monachos operatur:] stipularum fasciculos ad clibanum deportaret. Cumque inter decorem insolentiamque seculi, solitudinis & amaret & sectaretur arcana; celeri fuga relictis omnibus, quæ esse nouerat mundi, [fit monachus & Abbas Agaliensis:] adiit sanctum monasterium, quod frequentauerat voto. Venit permansurus optabili vsu. Ibi factus monachis Pater, meritis studiisque sanctis & vitam monachorum debite rexit, & statum monasterij totius, communis rei diuitias cumulauit. Ex hoc fessis pene senio artubus, ad Pontificatus apicem euocatur, & quia vocaretur, [creatur Archiepiscopus Toletanus:] vi coactus pariter & ignotus, illic maiora virtutum exempla quam monachus dedit. Quia statum mundi, quem contempsit virtute, magna perhibetur rexisse discretione: miserationes eleemosynarumque copias tam largiter egenis intulisse probatur, ac si de illius stomacho putasset inopum & artus * descendere, & viscera confoueri. Scribere renuit, quia quod scribendum fuit, quotidianæ operationis pagina demonstrauit. Me ad monasterium rediens memoratum, [sedet 18 annos:] vltimo vitæ suæ tempore Leuitam fecit. Senex obiit, decem & octo annis sacrum regimen tenuit temporibus Sisebuti, Suinthilani & exordiis Sisenandi Regū. Beatus habitus fuit, qui post beatior gloriam cælestis regni, bona plenus senectute, promeruit.

[3] Hæc S. Ildephonsus, ante quem successerunt S. Helladio Archiepiscopi Toletani Iustus, Eugenius II, & Si Eugenius, eius nominis III, mortuus XIII Nouemb. quo colitur: at S. Ildephonsus XXIII Ianuarij, quo eius Vitam dedimus. Reges memorati, sub quibus post ante relatum Aurasium Archiepiscopus Toletanam Ecclesiam moderatus est S. Helladius, hoc ordine imperarunt: primus Sisebutus post Gundemarum ad regale fastigium euocatus. Sub Gundemaro disceptatum est de primatu & auctoritate Sedis Toletanæ, [sub Regibus Sisebuto] ac Synodus habita Toleti die X Kalendarum Nouembrium anno regni Gundemari primo, Æra ⅠƆCXLVIII, siue anno Christi ⅠƆCX. quando Archiepiscopus erat memoratus Aurasius, quem ait S. Ildephonsus cap. 5, vixisse in illo sacerdotio temporibus Vitterici, Gundemari, & exordiis Sisebuti Regum, annis ferme duodecim. S. Isidorus in Chronico Gothorum, Æra, inquit, ⅠƆCXLVIII Gundemarus post Vittericum Princeps efficitur annis duobus, [creato an. 611,] quos imperfectos fuisse arbitramur, vt Sisebutus adhuc Rex sit cōstitutus Æra ⅠƆCXLIX, cuius loco apud Isidorum vitiose excusum est ⅠƆCXLI. Isidorus Episcopus Pacensis, in Chronico ab Heraclio Imperatore ad an. ⅠƆCCLIV deducto, asserit Sisebutum anno II Heraclij constitutum Regem, qui Imperij illius annus II incepit XXVII Martij anni Christi ⅠƆCXI, siue Æræ Hispanicæ ⅠƆCXLIX, at sequente ⅠƆCL aßignat exordium regni idem Pacensis Episcopus, neglectis forsan paucis mensibus, quibus anno præcedenti imperarat. Illos tamen menses obseruarunt Patres in Concilio Hispalensi II congregati sub die Iduum Nouembrium anno IX regnante gloriosissimo Principe Sisebuto, Æra ⅠƆCLVII, id est, anno Chr. ⅠƆCXIX. Interim Concilium Egarense habitum sub die Idus Ianuarias adscribitur Æræ ⅠƆCLII, siue anno Chr. ⅠƆCXIV. Regnasse Sisebutum annos VIII, menses VI tradit S. Isidorus Hispalensis, ac suum Chronicon Gothicum finit. [mortuo an. 620, vti & Recaredo filio:] Sisebuto ergo Æra ⅠƆCLVIII siue anno Ch. ⅠƆCXX, mortuo succeßisse filium paruulum Recaredum ait Rodericus Ximenius Archiepiscopus Toletanus lib. 2 Rer. Hispan. cap. 17, eiusq; regno aßignat VII menses. Isidorus Pacensis tres solummodo menses regnasse asserit. Huius supra non meminit S. Ildephonsus, ob vitæ breuitatem.

[4] Alter ab eo indicatus Rex est Suintilanus, aliis Suinthila & Suintilla, cuius exordium Isidorus Pacensis conuenire ait in Æram ⅠƆCLIX, [Suintilano creato an. 621 & Sisinādo an. 631.] siue annum Chr. ⅠƆCXXL, cui post annos regni decem succeßit Sisenandus Æra ⅠƆCLXIX, id est anno Christi ⅠƆCXXXI, cuius regni exordiis dicitur S. Helladius adhuc vixisse. Huius ergo initium in Sede Toletana statuimus anno III regni Sisebuti, sub finem anni Chr. ⅠƆCXIII aut initium sequentis, ac mortuum anno II Sisenandi, Chr. ⅠƆCXXXII, [moritur an. 632. habet successores discipulos, Iustum,] Æra ⅠƆCLXX, exactis decem & octo annis in suo regimine, vti supra eos designauit S. Ildephonsus. Succeßit Iustus S. Helladij discipulus, vir habitudine corporis ingenioque mentis decorus atque subtilis, ab infantia monachus, ab Helladio ad virtutem monasticæ institutionis affatim educatus pariter & instructus, in Agaliensi monasterio tertius post illum rector est factus. In Pontificatu mox illi successor inductus, vir ingenio acer & eloquio sufficiens, magna spe profuturus, nisi hunc ante longæuam vitam dies abstulisset extrema. Ita S. Ildefonsus cap. 8. Sub hoc Iusto habitum Concilium Toletanum IV, die nono Decemb. Æra ⅠƆCLXXI anno Sisenandi III, Christi ⅠƆCXXXIII. De Iusti successore S. Ildephonsus cap. 13 hæc scribit: [& Eugenium 11,] Eugenius discipulus Helladij, conlector & consors Iusti, Pontifex post Iustum accedit, ab infantia monachus, ab Helladio cum Iusto pariter sacris in monasterio institutionibus eruditus. Hunc secum Helladius a monasterio tulit ad Pontificatum tractus, qui rursus ab eo clericalibus institutus ordinibus, Sedis eius post illum tertius Rector accessit. Et bonum meritum senis, qui duobus discipulis sanctisque filij Ecclesiæ Dei hereditatem meruit relinquere gubernandam. Hæc S. Ildefonsus.

[5] Alter sanctioris vitæ Helladij testis est ante memoratus Isidorus Episcopus Pacensis, [laudatur ab Isidoro Episc. Pacensi,] illo integro seculo iunior, qui ista scribit: Sisebutus Rex vir sapiens & nimium litteraturæ deditus, per Hispaniam vrbes Romanas subiugat, Iudæos ad Christianam fidem vi conuocat. Venerabilem Helladium Toletanæ Sedis vrbis regiæ Metropolitanum Episcopum, sanctitatis præconio præfulgentem, Ecclesia clamitat. Hispalensem Isidorum Metropolitanum Pontificem, clarum Doctorem Hispania celebrat. Hæc Isidorus Pacensis, [Rederico Ximenio,] cuius verba de tribus illustribus hisce Heroibus describunt Rodericus Ximenius, qui circa annum ⅭⅠƆCCXX floruit, lib. 2 Rer. Hispan. cap. 17, & Vasæus in Chronico Hispaniæ ad an. 616, [Vasæo,] sed Roderico citato, qui dein plura ex Ildephonso adiungit.

[Annotatum]

* pendere

§ II Asserta in Chronicis Maximi, Luitprandi & Iuliani de S. Helladio. Monasterium Agaliense.

[6] Primus omnium collocandus foret M. Maximus Episcopus Cæsaraugustanus, si, quod sub eius nomine proditum est Chronicon, fidem apud viros eruditos sufficientem reperiret. In proœmio ait se interfuisse Synodo Toletanæ sub Gundemaro Rege Æra ⅠƆCXLVIII habitæ, de qua supra egimus. Deest nomen eius inter Episcopos, qui subscripserunt. In eo autem proœmio asserit se rerum narrationem producere ad Æram ⅠƆCL, id est, annum Christi ⅠƆCXII, paulo post mortem Fl. Gundemari, quando S. Helladius necdum erat Archiepiscopus Toletanus. In hoc Chronico Æra ⅠƆCXXVIII collocatur Concilium Toletanum sub Rege Recaredo habitum, quod Æra præcedente ⅠƆCXXVII, id est anno Christi ⅠƆLXXXIX celebratum fuisse legitur in exordio Synodi, & ita reperiri in codicibus MSS. asserit Garcias Loaisa. Maximus relatis variis Episcopis, Abbatibus, Presbyteris, qui intersuerunt, addit: Ex Palatinis autem Helladius illustrissimus aulæ regiæ Comes, [S. Helladius Comes dicitur interfuisse Concilio Toletano an. 589,] qui inter Proceres aulicosque Regis nomine interfuit Concilio, fuit & rerum publicarum gubernator. Subscripsit huic Concilio Euphemius Ecclesiæ Catholicæ Toletanæ Episcopus Metropolitanus: de cuius in Hispaniam aduentu hæc scribit Maximus Æra ⅠƆC. Idem Athanagildus Rex Gothorum in planitie suburbij Toletani ædificat monasterium Ordinis S. Benedicti in honorem S. Iuliani apud Aruernos passi, dictum Agaliense ab Agallia villula propinqua, [& in Agaliensi cœnobio] quod distat minus quam CCL passus ab ecclesia Prætoriensi SS. Apostolorum Petri & Pauli inter occidentem & septemtrionem situm: vbi constituit primum Abbatem Euphemium monachum natione Græcum, ex Italia vocatum, qui post fuit ad Ecclesiæ Toletanæ Sedem vocatus. Hunc paßim cognomento Helladium appellat, & Æra ⅠƆCXXXIII, siue anno Chr. ⅠƆXCVII de eo & S. Helladio hæc tradit: Euphemio vel Epiphanio, [factus monathus an. 597,] cognomento Helladio, natione Græco, Toletano Pontifici succedit Exuperius Abbas Agaliensis, cui in eiusdem monasterij moderamine præficitur Adelphius. Helladius Rector rerum publicarum fit monachus Agaliensis. Iterum conuersio S. Helladij ad vitam monasticam repetitur Æra ⅠƆCXL hac occasione: [aut 602] Decima quarta mensis Aprilis Liuua adolescentulus sancti Regis Reccaredi filius (quo tempore Helladius Procer fit monachus Agaliensis) regnare cœperat. cuius regni exordium ad dictam Æram ⅠƆCXL etiam collocat S. Isidorus. Denique ad Æram ⅠƆCXLIII ista habentur: [Abbas factus an. 605.] S. Helladius monachus Agaliensis mortuo Richilane Rector patrimoniorum alterius monasterij creatur. Fuit Richelanes Abbas Agaliensis, ad quem Iustus Archiepiscopus Toletanus, S. Helladij & successor & discipulus, epistolam scripsit, cuius meminit S. Ildephonsus. Sed is S. Helladio succeßisse potius videtur.

[7] Inter antiquos, qui sanctimoniam Helladij deprædicant, censendus foret Luitprandus, si indubitata fides Chronico sub eius nomine edito adhiberi posset, in quo ista traduntur; Primo, [in Chronico Luitprandi, dicitur Archiepiscopus factus an. 613,] Æra 651 an. Ch. 613 nu. 16, Mortuo Aurasio sanctissimo doctissimoque Pōtifici succedit in Sede Toletana S. Helladius vir eximius & prius monachus Benedictinus, ætate iam ingrauescente ad Superos euocatur. Et num. 42 Æra 663 an. Ch. 625. S. Helladius Episcopus Toletanus vitæ sanctimonia & eleemosynarum in pauperes misericordia clarus habetur. Hæc de virtutibus, ac de monasterio Agaliensi, in quo olim Abbas fuerat, num. 40 Æra 661 an. Ch. 624, ista leguntur: Reuersus Hispali Ildefonsus Toletum: eum Archidiaconum suum Helladius facere volebat; [voluisse S. Ildephoniū Archidiaconum suis facere,] ille vero cedens seculo, vitam agit in monasterio Agaliensi, quod in suburbio Toleti est Septemtrionem versus, non procul a Tago flumine & a Prætoriensi templo S. Leocadiæ extra muros in planitie, quod ego, dum Toleti fui, frequenter inuisi. Et etiam alterum, Agalliensis huius coloniam ad pagum Buralganiam a Mauris dictum, plusquam tria milliaria a Toleto distans. Sed in priori, quod non procul ab eremitorio S. Susannæ prope Tagum fuit, S. Ildefonsus vitam egit, quod, vt dixi, sæpius inuisi, cum fui Subdiaconus Toleti sub Bonito I huius nominis Toletano Archiepiscopo, prius Abbate Agaliensi. Dein num. 48 Æra 670, an. Ch. 632 hæc adduntur: [ludibriis affectus a Iusto Diacono,] Iustus Diaconus secularis S. Helladij Episcopi Toletani, Hispaniarum Primatis (vt ceteri fuerant a S. Elpidio, Iuliano, Saturnino, M. Marcello Eugenio) eidem sancto Pontifici molestus ludibriis, dicteriis & malo linguæ, infelicissimo genere mortis malam vitam finiuit, Episcopus Gallus. De quo num. 71 Æra 678 an. Ch. 640 iterum ista adiunguntur: Hoc anno Iustus, Helladij Diaconus, propter linguæ petulantiam & morum incontinentiam, [dein Episcopo, & suffocato:] a suis Clericis (factus Episcopus nescio cuius ciuitatis) in lectulo laqueo suffocatur. Sunt qui suspicentur hunc Episcopum fuisse Accitanæ ciuitatis, qui interfuit Concilio Toletano. Sunt qui alium omnino ab hoc & admodum diuersum putent. Omnes quidem consentiunt non fuisse hunc Toletanum Episcopum. Denique num. 49 Æra 670 an. Ch. 632 ita obitus S. Helladij refertur: [mortuus 18 Febru. an. 632,] Hoc anno, XVIII die mensis Februarij, sanctissimus Pontifex Toletanus Helladius grandæuus sancte decedit. & num. 51. Eligitur Præsul Toletanus S. Iustus, monachus Benedictinus ex monasterio Agaliensi, Rector patrimonij. Hic longe alius a seculari, qui vir sanctus, pius, innocens & optimis moribus instructus præest tres annos suis monachis, de quo nos supra ex S. Ildephonso egimus, qui de altero Iusto in proœmio libelli sui hæc obseruat: Cum Helladio Episcopo Sedis eius, Iustus Diaconus fastu superbiæ insultaret, post mortem quidem sui Pontificis vixit Episcopus, & ipse tabefactus, sed in reprobum versus sensum, ob intemperantium morum a ministris altaris sui dormiens strangulatus laqueo expirauit. Ex quo in Chronicon Luitprandi eadem translata sunt. In Fragmentis & Aduersariis, sub eiusdem Luitprandi nomine editis, num. 125 aut 142 ista habentur: [inter Sanctos habitus.] S. Helladius Episcopus Toletanus semper habitus & cultus est vt Sanctus, sed Gotthici Pontifices, vt alij, non consueuerunt celebrare Confessores. Fuit hic sanctus Pontifex natus Toleti patre Helladio Palatino consanguineoque Liuuæ & Leuuigildi, viro Catholico, vt fuit filius.

[8] Tertius denique ex hisce nuper in lucem prolatis scriptoribus est Iulianus Petri Archipresbyter S. Iustæ, qui in Chronico circa an. ⅭⅠƆC, [iu Chronico Iuliani,] vt ferunt, scripto, num. 314 ista habet: Sancto Pontifici Aurasio succedit S. Helladius Rector patrimonij monasterij Agaliensis, vir sanctus. & num. seq. Mortuo sanctissimo Pontifice Helladio succedit in Ecclesia Toletana primate Iustus monachus Agaliensis, vir sanctus. [dicitur sepultus in æde S. Leocadiæ, Helecam deposuisse in Cōcilio.] Sanctus vero Helladius sepultus est in æde S. Leocadiæ Prætoriensis & suburbanæ. Idem nu. 322. Hoc tempore, anno ⅠƆCLIX, moritur Heleca Diaconus Hispalensis & Episcopus Cordubensis, quem S. Helladius, vt Primas Hispaniæ, missum a S. Isidoro Hispalensi in Concilio deposuit. Denique num. seq. agitur de S. Ildephonso, quem ait, cum reuersum Hispali facere vellet Archidiaconum suum S. Helladius Episcopus Toletanus, fugisse ad monasterium Agaliense. Hactenus quæ tres scriptores M. Maximus, Luitprandus & Iulianus Petri de S. Helladio scripsisse feruntur, protulimus, quorum dicta non est animus multis rationibus firmare, neque etiam refellere. Sit fides penes ipsosmet.

§ III Veneratio sacra S. Helladij. Epitaphium.

[9] Magna erat apud omnes de Helladio opinio sanctitatis, adeo vt, teste Pisa lib. 2 Historiæ Toletanæ cap. 19, cum diademate, quod signum publicæ venerationis est, reperiatur olim depictus: [S. Helladius inscriptus Martyrologio Romano,] at nomen in Martyrologiis sacris haud dum notum erat, postea primo a Baronio inscriptum Martyrologio Romano a Gregorio XIII approbato. In eo ad XVIII Februarij hæc habentur: Toleti S. Helladij Episcopi & Confessoris. In annotationibus adfert vitæ breuiarium a S. Ildephonso diligenter exscriptum, indicatq; locum Roderici Toletani, qui, vt supra diximus, ait Ecclesiam clamitare, Helladium sanctitatis præconio præfulgere. Verum, inquit Hieronymus de la Higuera in notis ad Chronicon Luitprandi nu. 49, cum summus Pontifex Martyrologium auctoritate sua proponat toti Ecclesiæ, vt, qui in eo scripti sunt, Sancti habeantur, & hoc est canonizare Sanctos; S. Helladius, quatenus in vniuersa Ecclesia proponitur, est iam canonizatus, de quo non fiebat vllum in Hispania officium, vt nonnulli viri docti conqueruntur.

[10] Inscriptus deinceps variis Martyrologiis; Benedictino a Wione, [monasticis,] his verbis: Toleti S. Helladij Episcopi & Confessoris, qui ex aulico monachus in monasterio Agaliensi factus, Arausio in Episcopatu successit, & exemplo vitæ & scriptis clarissimus eluxit. Quæ fere eadem habet Menardus. Verum qui dici scriptis clarissimus potest, quē supra citatus S. Ildephonsus, scribere renuisse testatur? Aliis elogiis eum exornant Dorganius in Kalendario Benedictino, Ghinius in Natal. Sanct. Canon. & Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico, & hic quidem istis verbis: Toleti S. Helladij ipsius vrbis Episcopi, [& Hispanico,] qui ex monacho Agaliensis cœnobij ad Metropolitici Ordinis culmen euectus, tam monastice in Pontificatu vixit, quam religiose in monasterio luxit. S. Ildephonsum Archidiaconi titulo decorauit, post miris facinoribus clarus, virtutibus insignis, plenus dierum, amisso mundialis sarcinæ onere, requiem Confessor inclytus adinuenit æternam. Suggerit dein in Notis, ex Breuiariis Ecclesiarū Hispanicarum videnda esse Toletana, Palentina, Hispalensia, Compostellana vetustiora. Ex iis nacti fuimus Breuiarium secundum regulam B. Isidori, dictum Mozarabum, Toleti anno ⅭⅠƆⅠƆII iussu Francisci Ximenes Archiepiscopi excusum, vti & Missale ipso anno seculari ⅭⅠƆⅠƆ editum, & aliud anno ⅭⅠƆⅠƆLI tempore Ioannis Martini Silicei Archiepiscopi impressum. Item festa propria diœcesis Compostellanæ iussu Ioannis de S. Clemente Archiepiscopi Compostellani anno. ⅭⅠƆⅠƆXVI edita, & Officia propria Ecclesiæ Toletanæ cum approbatione Cardinalis de Quiroga Archiepiscopi anno ⅭⅠƆⅠƆCVII recusa: in quibus omnibus nulla S. Helladij mentio est. Quæ vero auctoritate Bernardi de Sandoual Archiepiscopi Toletani, & Cardinalis Zapata ab anno ⅭⅠƆⅠƆCXIII prodierunt, festum S. Helladij referunt ritu semiduplici die XVIII Februarij celebrandum. Ac Lectiones secundi Nocturni recitandæ ex S. Ildephonso præcipiuntur, cum hac Oratione: Tribue, quæsumus, [& Breuiario Toletano.] omnipotens Deus, ita nos B. Helladij Confessoris tui atque Pontificis solennitatibus gloriari: vt pietatem, quam suo exemplo docuit, eiusdem intercessione fidelius exerceamus. Per Dominum &c.

[11] Vitam S. Helladij quamplurimi rerum Hispanicarum scriptores recentiores exararunt, vti Ambrosius Morales in Chronico generali Hispanico anno 1577 excuso lib. 12 cap. 18, [Vita a posterioribus scripta:] sed titulo Sancti abstinet: quem illi tribuit Thomas de Trugillo in Thesauro Concionatorum Barcinone an. 1583 edito, vbi ad XVIII Februarij gesta eius, inter aliorum Sanctorum Acta narrat. Eadem habent Ioannes de Marieta in Historia SS. Hispaniæ lib. 5 cap. 35, Alphonsus de Villegas in Appendice ad Florem Sanctorum de SS. Hispaniæ, Pisa lib. 2 Historiæ Toletanæ cap. 19. Ioannes Mariana lib. 6 cap. 4, cuius verba adiicimus, quod de obitu aliqua ab aliis intacta suggerat. Toletanam, inquit, Ecclesiam Aurasij successor Helladius Suinthilæ regno gubernabat, [encomium Marianæ.] vir prudentiæ modestiæque & eruditionis laude cumulatus, a cupiditate omni remotus, magni præterea laboris summæque constantiæ. Iuuenis supremo Gothorum magistratu abdicato, erat enim Rector rerum publicarum, excolendi Christianis virtutibus animi cupiditate in Agaliensi monasterio Toleti monachū induit. Vnde cum monasterij Abbas breui euasisset, Regis Sisebuti auctoritate ad Ecclesiæ Toletanæ regimē translatus est, non magis suis virtutibus illustris, quam Ildefonsi institutione: quem in Diaconorum numerum cooptatum ex aliquāto interuallo successorem habuit. [An tædio vitæ exstinctus] Et verisimile est Helladium suorum temporum perturbatione commotum animo, vitæque tædio exstinctum. Nam quo tempore Sisenandi proditione, an rebellione, Suinthila sublatus est, & ipse in viuis esse desiit, Iusto successore. Erat Sisenandus vir magno animo, neque minus domesticis copiis insignis, quam belli artibus clarus. Is regnandi ambitione corruptus, [ob bellum internum Sisenandi,] neque id quibus modis assequeretur, quidquam pensi habens, & Suinthilæ Regis odio contemptuque quem publica gentis inuidia flagrare considerabat, in Franciam ad Dagobertum Regem profectus, Regis sui euertendi cupiditate incensus, auxilium impetrauit. Habere se totius prouinciæ studia excitata, sed metu prohiberi, ne rem tantam absque externo præsidio inchoarent. Suinthilam Regis nomine exercere tyrannidem, vitiis omnibus obnoxium: neque vnquam in terris mōstrum fuisse vllum tam ex contrariis & inter se pugnantibus naturæ studiis cupiditatibusque conflatum. Abundantius & Venerandus firmissimas Burgundionum copias Cæsaraugustam duxere. [pulso cum suis Suinthila Rege?] Gothi Proceres, qui voto cum Sisenando sentiebant, palam Gallici auxilij fiducia a Suinthila deficientes, eum, Rechimirum filium, & vxorem regno expulerunt … Regnauit Suinthila decem annis, regno pulsus est salutis anno ⅠƆCXXXI. Hæc Mariana. Has a Dagoberto 1 Rege Francorum in Hispaniam missas suppetias, narrat Fredegarius, coæuus rerum Francicarum scriptor, in Chronico cap. 73, sed quod, forsan amanuensium vitio, [In Fredegarij chronico capita ordinata.] procul a debito loco semotum est, reponendum post caput 57, cuius vltima verba hæc sunt: Post annum tertium cum regnare cœpisset, scilicet ab obitu patris Chlotharij etiam in Neustria & Burgundia, totam Vasconiam cum exercitu superans, suæ ditioni redegit, aliquantulumque largiorem fecit regni sui spatium. Et tum anno regni quarto, Christi ⅠƆCXXXI, exercitum pro Sisenando in Hispaniam misit. Monuimus in Diatriba nostra de III Dagobertis Regibus seorsum edita, lib. 1 cap. 6, apud Fredegarium sex illorum annorum, quibus ab obitu patris Dagobertus apud Austrasios moratus est, vacuum ferme esse spatium, & inconcinne initium capitis LVIII dispositum, quod hinc confirmatur.

[12] Quas in S. Helladium congeßit laudes Mariana, easdem ex ipso ediderunt Thomas Tamaius de Vargas in Veritate Dextri in catalogo Præsulum Toletanorum num. 37, & Didacus Casteionius tomo 1 de Primatu Toletano par. 2 § 3, qui addit impulsore S. Helladio, a Sisebuto Rege & Iudæos e tota ditione expulsos fuisse, & ad honorem S. Leocadiæ Virginis & Martyris Toletanæ templum mirifico splendore extructum, in quo supra ex Chronico Iuliani diximus S. Helladium fuisse sepultum: quod confirmatur in carmine sepulchrali apud Tamaium Salazarium, quod is iterata vice adscribit S. Ildephonso. Est autem eiusmodi:

Præsulis Helladij tumba requiescit in ista
      Corpus, at illius spiritus astra tenet. [Epitaphiū S. Helladij.]
Toleti Rector fuit hic, dum degit in aula:
      Ex monacho Rector Agaliensis erat.
Hinc Toletanam rapitur violenter ad vrbem,
      Confectus senio, sed pietate vigens.
Corporis exuuias Martyr Leocadia cepit,
      Ista domus Reges Pontificesque capit
Vnde die extrema surget rediuiuus ad auras,
      Vt capiat meritis præmia digna suis.
Iamque octoginta senior transegerat annos,
      Gloria Pontificum, fax animosa Dei.
Ildephonsus ego, quem fecerat ille Ministrum,
      Persolui sancto carmina pauca seni.

DE S. CVLANO EPISCOPO IN HIBERNIA.

[Commentarius]

Culanus, Episcopus in Hibernia (S.)

G. H.

[1] Philippus Ferrarius Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, adscripsit S. Culanum his verbis: [Memoria sacra in Martyrologiis.] In Hibernia S. Culani Episcopi, annotatq; se eum dare ex Petro Canisio, qui de illo solus hac die mentionem facit. Intelligit Martyrologium Germanicum, in cuius duplici editione quam habemus, annorum ⅭⅠƆⅠƆLXXII & ⅭⅠƆⅠƆXCIX, eius memoria extat. Verum non solus Canisius de eo egit: præiuerunt alij, ex quibus habemus auctorem MS. Florarij Sanctorum, & Hermannum Greuen Carthusianum Coloniensem in Auctario Vsuardi edito anno ⅭⅠƆⅠƆXV, atque iterum anno ⅭⅠƆⅠƆXXI. Eumdem ex ipsis Hibernis referunt Henricus Fitz-Simon noster in Calendario præcipuorum Sanctorum Hiberniæ, & Ioannes Colganus in Actis SS. Hiberniæ: qui addit octo aliis diebus adscriptum esse fastis Hibernicis Sanctorum nomen S. Coelani, Culeni, aut. Dachualeni. Ceterum cuius Sedis hic S. Culanus fuerit Episcopus ignorari.

[2] Dedimus XVI Ianuarij duplicem Vitam S. Fursei ex Hibernia oriundi, qui secum in Galliam detulit pignora SS. Patricij, Beani & Meldani, ac Peronæ in Veromanduis deposuit. Ex his S. Medanum, siue, Meldanum Episcopum Hibernum celebrari diximus VII Februarij, neque etiam cuius fuerit Sedis Antistes, assequi indagando potuimus: nec mirum, cum in Catalogo triplicis ordinis Sanctorum, quem ex antiquo codice edidit Vsserius de Primordiis Britannicarum Ecclesiarū pag. 913, tempore Patricij sub primo ordine censeantur sancti Episcopi CCCL, Ecclesiarum fundatores: sub secundo vero & tertio ordine plures fuerunt Presbyteri, quam Episcopi: qui dein vsque ad annum ⅠƆCLXV, quo Sanctorum catalogus terminatur, vixerunt. [vnde forsā veneratio apud Germanos.] Quemadmodum autem dictorum Sanctorum pignora Peronam detulit S. Furseus, ita forsan alij viri Apostolici, qui ex eadem Hibernia in Germaniam venerunt, has S. Culani reliquias, aut certe venerationem sacram attulerunt.

DE S. COLMANO EPISC. LINDISFARNENSI IN ANGLIA,

AN. CHR. ⅠƆCLXXVI

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Colmanus, Episcopus Lindesfarnensis in Anglia (S.)

Avctore G. H.

§ I S. Colmani natalis. Falso ei attributa conuersio Regis Penda, martyrium, monachatus Benedictinus. an recte Ferquhardi Regis Scotorum conuersio?

[1] Wilhelmus Malmesburiensis librum III de Gestis Pontificum Anglorum auspicatur his verbis: Paulinus fuit primus Eboraci Archiepiscopus, qui ab Honorio Papa pallium accepit, vt notum est. Illo pulso Scotti Aidanus, Finanus, Colmanus, [S. Colmanus Episc. Lindisfarnensis] nec pallio, nec vrbis nobilitate voluerunt attolli, in insula Lindisfarnensi delitescentes. Coluntur, Paulinus X Octobris, Aidanus XXXI Augusti, ambo Martyrologio Romano adscripti. S. Finanum dedimus XVII Februarij, egimusq; tum de insula Huensi, in qua vitam ante monasticam hi tres Episcopi Scoti secundum Regulam S. Columbæ duxerant, tum de insula Lindisfarnensi & Episcopali per Northumbriam munere exercito: quæ hic nolumus repetere. Appellatur autem Colman, Colmanus, Colmannus, Colemanus, Colomannus.

[2] Hermannus Greuen in auctario Vsuardi anno 1515 & 1521 excuso memorat SS. Finanum & Colmanum, illum XVII Februarij, hunc XVIII eiusdem mensis his verbis: [colitur 18 Februarij.] Item Colomanni Episcopi & Confessoris. In antiquo Breuiario Aberdonensi idem Colmanus refertur ad hunc diem. Dabimus ex eo Vitæ epitomen, in qua dicitur in pace beata requieuisse XII Kalend. Martij. Quo die longo eum elogio exornat Dauid Camerarius in Menolegio Scotico. At Dempsterus in Menologio etiam Scotico, citato Kalendario Adami Regij, hæc habet: [relatus etiam 13 Octob. cum S. Colomanno Martyre,] In Scotia Colmanni Confessoris, arbitratus alium esse a S. Colmano Episcopo, quem cum altero Colomanno Martyre reposuit XIII Octobris: In Austria, inquit, Colomanni Regis filij, Martyris. Lindisfarnæ Colmanni Archiepiscopi. Citantur pro Colomanno Martyre Molanus, pro Colmanno Episcopo Arnoldus Wion. Idem Dempsterus lib. 3 Hist. Eccl. gentis Scotorum cap. 239 asserit S. Colmannum Episcopum III Lindisfarnæ inter splendidissima ornamenta Scotiæ habendum, coli XIII Octob. citato Martyrologio Anglicano. Verum auctor hic secutus Wionem, duos Colmannos actis confusis in vnum conflauit. Verba Wionis damus: [Actis vtriusque confusis in Martyrologiis Anglicano & VVionis:] Viennæ in Austria, inquit, S. Colmanni Episcopi & Martyris. Hic ex monacho Lindisfarnensi ad eiusdem ciuitatis Episcopatum vocatus, maximam Saxonum multitudinem, & inter reliquos Pēdam Regem Merciorum ex ethnicismi & Gentilitatis seruitute in Euangelij libertatem vindicauit: demum Britannia relicta per multas regiones Germaniæ verbum Dei seminando, & complurimos ad fidem Christianam conuertendo est peregrinatus, qui cum per Austriam rediret, a nonnullis Christi hostibus impie trucidatus, gloriosam martyrij palmam consecutus, ibidem magna populi veneratione colitur. Hæc ibi, non absque aliis etiam mendis. Nam Penda Rex Merciorum, licet vltimis vitæ & regni annis non prohibuerit, teste Beda lib. 3 cap. 21, quin in sua Merciorum natione, verbum Dei, si qui audire vellent, [non cōuertit Pēdam Regē Merciorum,] prædicaretur; tamen ipse amplexus religionem Christianam non est, interiitq; Ethnicus anno Chr. ⅠƆCLV. Sed filius eius Peada Rex Middelenglorum, seu mediterraneorum Anglorum a S. Finano baptizatus est anno ⅠƆCLIII; id est, annis octo, antequam S. Colmannus S. Finano vita functo succederet.

[3] Wionem in illum abduxit errorem primo loco ab eo citatus Hector Boethius, qui lib. 9 Historiæ Scotorum fol. 177. Traductus est, inquit, post eum, Finanum, extinctum Colmannus Episcopus ad Lindisfernensem Ecclesiam, qui sacris monitis & ante alia vitæ innocentia, ingentem Saxonum multitudinem & inter eos Pendam, [neque Peadam huius filium:] Pendæ superioris filium, ad veræ pietatis cultum adduxit. Nec desunt, qui Pendam maiorem Regem a Finano sacro lauacro admotum volunt. Hæc ille, qui vt Peadæ conuersionem ac baptismum a S. Finano ad S. Colmannum transferre facilius posset, noua fabula conficta Pendam eius patrem a S. Finano baptizatum apud alios tradi addidit: nec qui illi alij sint, exposuit. Alter a Wione citatus auctor est Ioannes Leslæus, qui lib. 4 de Rebus gestis Scotorum pag. 160 hæc scribit: [laudatur a Leslæo, sed rebus gestis perperam ei adscriptis:] Scotia Finnanum & Colmannum Episcopos, duo virtutis religionisque lumina eo tempore aluit, qui Diui Benedicti vestigia prius persecuti, studio & diligentia consecuti sunt, vt omnium virtutum illustres species in illorum vitis & moribus enitescerent. Horum in victu temperantiam, in vestitu abiectionem, in maximis Reipublicæ negotiis prudentiam, multi illius seculi Ecclesiastici sunt secuti, pauci tamen assecuti. Colmannus non multo post ad Lindefernensem in Anglia Ecclesiam euocatus, maximam Saxonum multitudinem, & inter reliquos Pendam Regem, qui patri Pendæ in regno successit, ex ethnicismi & gentilitatis seruitute in Euangelij libertatem vindicauit. Huic laboris sancti socius accessit Finnanus, qui omnes pene Britanniæ oras a Saxonibus recens occupatas cum Colmanno obiuit laboriose, magnosque Ecclesiæ fructus peperit feliciter. Colmannus demum Britannia relicta per multas regiones Germaniæ, verbum Dei feminando, & complurimos ad fidem Christianam conuertendo, Bohemiam, Hungariam & magnam Græciæ partem est peregrinatus. Verum per Austriam rediens a nonnullis Christi hostibus impie trucidatus, gloriosam martyrij palmam consecutus, ibidem magna populi veneratione colitur. Huius vitam & martyrium præter alios antiquissimos scriptores Ioannes Stabius Maximiliani 1 Cæsaris historicus Sapphico carmine egregie depinxit.

[4] Hæc Leslæus, cuius verbis seruatis idem Wion lib. 2 cap. 25 suo eum Ordini Benedictino vindicat & in Archiepiscopis Lindisfarnensibus, siue Northumbriæ, ista tradit; III S. Colomannus Scotus monachus Huensis, [non recte Ordini Benedictino, adscribitur a VVione] & Abbas Amaribacensis præfuit annis tribus. Huius in victu temperantiam, in vestitu abiectionem, in maximis Reip. negotiis prudentiam, multi illius seculi Ecclesiastici sunt secuti, pauci tamen assecuti. Tandem Episcopatu relicto ad monasterium suum rediit anno ⅠƆCLXIV. Et pauco post tempore, Britannia relicta per multas regiones Germaniæ verbum Dei disseminauit, & in Austria a nonnullis Christi hostibus impie trucidatus, per martyrium ad cælos euolauit die III Idus Octobris. Hæc Wion, qui omisso ibidem Leslæo, citat Democharem, Boëthium & Trithemium. Verba Boëthij partim iam dedimus, partim infra daturi. Demochares tomo 3 de sacrificio Missæ cap. 15 pag. 46 recenset Episcopos Lindisfarnenses, & hæc solum habet: III Colmanus monachus Scotus, annis præfuit tribus eidem Ecclesiæ, quam reliquit vt reuerteretur ad monasterium in patriam. Similia habet Trithemius lib. 4 de Viris illust. Ord. S. Benedicti cap. 153. Colomanus, inquit, monachus Huensis, natione Scotus, & post Sinanum (ita ante S. Finanum appellarat) Episcopus Nordanhymbrorum, [& Trithemio:] vir quidem doctus, & morum honestate insignis, sed in obseruatione Paschali suo tempore more Scotorum reprehensibilis. Claruit anno Dominicæ natiuitatis ⅠƆCLXIV. Et eodem anno Indictione VII deserens Episcopatum ad monasterium suum reuersus est. Hæc Trithemius, qui in hoc vnico errore Wioni præiuit, quod sanctos illos Lindisfarnenses Episcopos Aidanum, Finanum & Colmanum Ordini S. Benedicti adscribat, quos secundum regulam S. Columbæ primi Huensis Abbatis vixisse probauimus ad Vitam S. Finani. Non tamen fuit Abbas Huensis, seu Ionensis, [non fuit Abbas Huensis,] vt in Vita S. Geraldi Abbatis apud Colganum XIII Martij legitur. Ex insula Hij ad prædicandum verbum Dei Anglorum genti destinatum fuisse tradit Beda lib. 4 cap. 4, Secuti alij scriptores. Floruerunt seculo septimo Abbates Huenses, Fergnaus creatus anno ⅠƆXCVIII, Segenius, Suibneus, Cummineus Albus, Failbeus, Adamnanus, qui ad annum vsque ⅠƆCCIV vixit. Horum catalogum texuit Vsserius de Primordiis Ecclesiarum Britannicarum cap. 16 pag. 701. [an Amaribacensise] Quod Amaribacensem Abbatem appellat Wion, alibi non legimus.

[5] Demum idem Wion in Notis ad Martyrologium, præter allegatos hactenus auctores citat Petrum Cratepolium de Episcopis Germaniæ, [Alius ab eo S. Colomannus in Austria occisus,] sed de Sanctis Germaniæ voluisse scribere arbitramur, vbi ista habentur: S. Colomannus Martyr Christi. Fuerat hic ex Scotia natus, & caussa peregrinationis versus Hierosolymam per Germaniam superiorem iter habebat. Cum vero Austriæ fines attigisset, pro terræ exploratore habitus & comprehensus est. Adducitur ad carcerem vir innocens, acriter verberatur, transfigitur veru, & tādem crudeliter martyrizatur. Hæc ibi. Verum hic S. Colomannus Martyr nusquam Episcopus dicitur, nusquam monachus, vel Huensis, vel Benedictinus: estque ille quem Sapphico carmine celebrat Ioannes Stabius, supra a Leslæo, vti etiam a Wione in Notis, memoratus. Pars prior extat apud Surium, sed absque vlla Episcopatus aut monachatus mentione. Vitam ac martyrium huius Colomanni scripsit Erchinfridus tertius Abbas Melicensis monasterij, in quo sacrum illius corpus adseruatur, [imperante S. Hērico.] diciturq; martyrium passus regnante gloriosissimo Imperatore Henrico, qui tertio Ottone mortuo, Romanorum potiebatur imperio. Hinc male a Wione redarguitur Baronius, qui in Notis ad hunc diem XIII Octobris asserit passum anno Domini ⅭⅠƆXII: qui iterum in Annalibus ad eumdem annum ex Dietmaro & Cuspiniano illius necem refert. Diuersus ergo ab illo est S. Colmannus constitutus anno ⅠƆCLXI Episcopus Lindisfarnensis, de quo hic agimus, licet eum ad XIII Octobris etiam Martyrem constituat Benedictus Dorganius in Kalendario Benedictino: S. Colmanni, inquit, Episcopi & Martyris, qui maximam hominum multitudinem ad fidem conuertit. Prudenter Menardus hæc solum habet: [sed neque is monachus fuit] In Austria S. Colmani Martyris, & dein lib. 1 Obseruationum fatetur, an monachus fuerit, nondum sibi compertum esse. Sunt ergo admodum diuersi S. Colomannus & S. Colmanus, ille neque monachus, neque Presbyter, neque Episcopus, & sub initium seculi vndecimi in Austria interemptus: hic semper in Britannicis insulis, Anglia, inquam, Scotia & Hibernia vixit, monachus Huensis, dein Episcopus Lindisfarnensis, ac postea duobus monasteriis secundum regulam S. Columbæ erectis Abbas.

[6] Quæ vero habenda fides Boëthio, dum Regis Ferquhardi scelera enormia enumerat, vinculum anathematis ei a SS. Colmano & Finano iniectum profert, atque ægrum extremo vitæ tempore ab illo adiutum tradit, aliorum esto iudicium. Ex Boëthio hæc decerpo: Regno, inquit, potitus Ferquhardus, extortorem bonorum, [An S. Colmanus Ep. Ferquhardum Regē Scotorum impiū excommunicarit?] religionis hostem, cruentum carnificem, sordidam & inexplebilem charybdim se cunctis palam ostendit … Sacerdotes Christi, quos fama pecuniosos ferebat, quæstioni adhibitos haud torquere cessauit, donec argentum omne, si quod haberent, confessi, in suam contulissent crumenam. Vnde nonnulli piorum, quæstionum impatientes extrema obiuere. A Pontificibus tam immanium scelerum durius incusatus, Colmanno Finnanoque (hi tum inter Scotos præcipuæ venerationis habebantur) & quod contumaci animo monitis non pareret, sacris tandem prohibitus, contempta religione, aliis templa adeuntibus, ipse venatum se contulit … Omnibus per hæc odiosum sacri Pontifices diris execrationibus, quod Christi Ecclesiam temneret, sunt prosecuti: quorum spreta auctoritate abiens in scelera maiora, filiabus suis stuprum intulit, vxorem, quod nefas dissuaderet, propriis manibus iugulauit. Ceterum vbi aliquot annos tyranni durasset delirium, cogitare quidam de eius morte cœperunt. [eius emendationem prædixerit?] Consilium tandem, non sine Maiorum regni conscientia communicatum, ne fieret prohibuit Colmannus, fore dictitans, diuino spiritu edoctus, vt Rex Ferquhardus commissa vehementer detestans, vltore Deo pœnas dignas breui esset daturus. Nec eius sententia vana est inuenta. Vix enim mense exinde elapso, Ferquhardus dum lupum venaretur, vrgereturque bellua acrius a canibus, desæuiens in Regem, eum in latus crudeliter momordit. Rex siue lupi morsu, siue alia quauis occasione in morbum omnium fœdissimum incidit …

[7] Cumque duos perpetuos annos his malis afflictus, cruciaretur in dies magis magisque, essetque omnibus detestabilis, ad se reuersus, solutus in fletum, Colmanne, inquit, Colmanne, si tuis paruissem monitis, haud tam fœdo morbo, [& in extremo morbo a pœnitente aduocatus,] in hac gente hactenus incognito, viua carne in vermes abeunte, Diuina vltione iure percussus, cunctis mortalibus mihique ipsi detestandus fuissem conspectus. Docent insolitæ plagæ, docent inflicti cruciatus, me omni & humana & Diuina ope, nisi mei tandem misereatur Deus, destitutum, in Deum & in homines grauissime deliquisse. Infelicem me, qui, dum licuit, recta monentibus parere contempserim. Vermibus mea ex carne natis edentibusque eamdem, infelicius longe vilissimis naturæ animantibus emoriar. Sub has voces, quas magni sequebantur eiulatus, currere ministri rogareque, cuperetne Sacerdotis officiū? Rex pressis singultibus, Colmanni, inquit, opem deposco. Accersitus itaque ocyus Colmannus Episcopus (is tum amplius viginti millibus passuum ab illo aberat loco) pœnitentem anathemate leuauit: [eum absoluerit,] inde peccata confitentem benigne folatus, suasit forti esset animo, æternam speraret salutem, intelligeretque, quantacumque perpetrasset flagitia, Dei misericordiam haud ei defuturam. Id Christi legem, id diuinam humanamque omnem polliceri. Id Dei optimi maximi ore, quo magis cunctis foret creditum, prolatum, cum mortales ad pœnitentiam vocaret, diceretque: Conuertimini ad me, & salui eritis. [Isa. 45. 22] Ferquhardus per hæc in spem veniæ erectus, Diuinam multis lacrymis implorans misericordiam, humi procumbens, Diuo iubente Colmanno sacram Christi communionem reuerenter accepit. Vili inde sacco volutus, delatusque a paucis ministris in campum proximum extremis vrgentibus, Colmanno autem, quæ erant optimi Sacerdotis, [ac pie morienti adstiterit?] in Principis transitu exequenti, cælum aspectans spiritum exhalauit, anno, quam Scoticam rem tenere incepisset, decimo octauo, Christi Domini sexcentesimo sexagesimo quarto.

[8] Hæc Boëthius: quæ in epitomen contracta refert etiam Leslæus. Ferquhardo, addit Boëthius, in Scotorum regnum successit Malduinus, in cuius tempora incidit traductus Colmanni Episcopi ad Sedem Lindefernensem. Verum hæc tempora non congruunt. Reliquisse S. Colmanum Sedem Lindisfarnensem anno ⅠƆCLXIV, quo volunt Ferquhardum Regem mortuum esse, infra ex Beda constabit. Ob hanc forsan difficultatem Camerarius in Menologio Scotorū ad XVIII Februarij post narratum Episcopatum ab eo administratum, [quo hæc tēpore præstiterit?] & dein relictum, subdit conuersionem Regis Scotorum, quem Ferchardum appellat: quasi is post annum ⅠƆCLXIV adhuc diu vixisset, circa quæ tamen tempora Malduino Scotorum Regi defuncto Eugenium quartum eius nepotem successisse tradit Ioannes Maior lib. 2 de Gestis Scotorum cap. 12, qui Ferquhardi, seu Ferchardi, non meminit, vt vereamur ne Regis illius scelesta vita, ac pia mors censeri poßit inter fabulas, quas multas historiæ suæ immiscuisse Boëthium arguunt Lelandus, Humfredus Lhuydus, aliiq;. Malumus & nos cum eodem Maiore Scoto, vt cap. 10 asserit, Bedam Anglum, quam Annales Scoticos ciere, atque iis, quæ iste de S. Colmano habet diutius immorari. Omittimus etiam quæ in Vita S. Geraldi leguntur, vbi conspiratione optimatum dicitur ex insula Iona, siue Hu, expulsus in Angliā venisse.

§ II Vita sancta Colmani in Episcopatu Lindisfarnensi. Controuersia de Paschate celebrando.

[9] Beda lib. 3 cap. 25, Defuncto Finano, ait, cum Colmanus in Episcopatu succederet, & ipse missus a Scotia, grauior de obseruatione Paschæ, nec nō & de aliis Ecclesiasticæ vitæ disciplinis, [S. Finano succedit S. Colmanus,] controuersia nata est. De ea mox agemus. Tempus huius controuersiæ agitatæ, & Episcopatus S. Colmani, explicat idem Beda cap. sequenti. Facta est, inquit, hæc quæstio anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto, qui fuit annus Oswi Regis vicesimus secundus, Episcopatus autem Scotorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum annus tricesimus. Siquidem Aidanus decem & septem annis, Finan decem, Colman tribus Episcopatum tenuere. Et nonnullis interpositis, [sedet 3 annis:] de S. Colmani aliorumq; modo in Anglia viuendi ista tradit:

[10] Quantæ autem parsimoniæ, cuius continentiæ fuerit ipse cum prædecessoribus suis, testabatur etiam locus ille, quem regebat, vbi abeuntibus eis, [amās paupertatis,] excepta ecclesia, paucissimæ domus repertæ sunt: hoc est, illæ solummodo, sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant: si quid enim pecuniæ a diuitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium seculi, vel pecunias colligi, vel domos præuideri necesse fuit. Qui numquam ad ecclesiam, nisi orationis tantum & audiendi verbi Dei caussa veniebant. Rex ipse cum opportunitas exegisset, cum quinque tantum aut sex ministris veniebat, [cultus diuini,] & expleta in ecclesia oratione discedebat. Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum & quotidiano Fratrum cibo contenti, nil vltra quærebant. Tota enim tunc fuit sollicitudo Doctoribus illis Deo seruiendi, non seculo: tota cura excolendi cordis, non ventris. Vnde & in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus, ita vt vbicumque Clericus aliquis aut monachus adueniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei famulus exciperetur: etiamsi in itinere pergens inueniretur, accurrebant, & flexa ceruice vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant. Verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum præbebant. Sed & diebus Dominicis ad ecclesiam, siue ad monasteria, certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant: & si quis Sacerdotum in vicum forte deueniret, mox congregati in vnum vicani, verbum vitæ ab ipso expetere curabāt. Nam neque alia ipsis Sacerdotibus aut Clericis vicos adeundi, [& zeli animarum.] quam prædicandi, baptizandi, infirmos visitandi, &, vt breuiter dicam, animas curandi, caussa fuit: qui intantum erant ab omni auaritiæ peste castigati, vt nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus seculi coactus, acciperet. Quæ consuetudo per omnia, aliquanto post hæc tempore, in Ecclesiis Northanhymbrorum seruata est: Hæc Beda de ratione pie sancteq; viuendi inita a S. Colmano eiusq; decessoribus Scotis apud Anglos in Sede Lindisfarnensi.

[11] Inter hæc dicto anno ⅠƆCLXIV de obseruatione Paschæ quæstio grauius mota est, [Ne diuersum Pascha celebrarēt an. 665,] quia anno sequente ⅠƆCLXV geminum Pascha futurum erat, Alexandrinorum, quod Angli cum Romanis obseruabant ad VIII Idus Aprilis, & Victorij horumq; Scotorum ipsis Idibus octiduo tardius, quod etiam Victorij Canon offert apud Bucherium nostrum, qui in Commentario suo de hoc Scotorum calculo disputat, ac Victorij Canonem ab his in pluribus obseruatum ostendit. De hac quæstione eo anno agitata legendus Beda lib. 3 cap. 25, qui asserit illis temporibus contigisse nonnumquam, vt bis in anno vno Pascha celebraretur, & cum Rex Oswius Pascha Dominicum solutis ieiuniis faceret, tum Regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem Palmarum celebraret. Nam S. Eanfleda Oswij vxor, [S. Eanfleda Regina cum Anglis,] vt ante dixerat Beda, cum suis, iuxta quod in Cantia fieri viderat, obseruabat Pascha Alexandrinum (Catholicum appellat Beda) habens secum de Cantia Presbyterum Catholicæ obseruationis, nomine Romanum. Mouit ergo hæc quæstio sensus & corda multorum timentium, ne forte, accepto Christianitatis vocabulo, in vacuum currerent aut cucurrissent. Peruenit & ad ipsas Principum aures, Oswi videlicet Regis & filij eius Alchfridi: [& Rex Osvvius cū Scotis,] quia nimirum Oswi a Scotis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime imbutus, nil melius quam quod ipsi docuissent, autumabat. Porro Alchfrid Magistrum habens eruditionis Christianæ Wilfridum, virum doctissimum (nam & Romam prius propter doctrinam Ecclesiasticam adierat & apud Dalfinum Archiepiscopum Galliarum Lugduni multum temporis egerat, [inter SS. VVilfridū, Agilbertū aliosq;] a quo etiam tonsuræ Ecclesiasticæ coronam susceperat) huius doctrinam omnibus Scotorum traditionibus iure præferendam sciebat … Venerat eo tempore Agilbertus Occidentalium Saxonum Episcopus, amicus Alchfridi Regis & Wilfridi Abbatis, ad prouinciam Northanhymbrorum, & apud eos aliquamdiu demorabatur: qui etiam Wilfridum rogatu Alchfridi Presbyterum fecit. Habebat autem secum ipse Presbyterum, nomine Agathonem. Mota ergo ibi quæstione de Pascha vel tonsura, vel aliis rebus Ecclesiasticis, dispositum est, vt in monasterio, quod dicitur Streaneshalch, quod interpretatur Sinus-phari (cui tunc Hilda Abbatissa, Deo deuota fæmina, præfuit) Synodus fieri, & hæc quæstio terminari deberet. Veneruntque illo Reges ambo, [& SS. Colmanū Ceddā sociosq; disputatur anno 664] pater scilicet & filius, Episcopi Colman cum Clericis suis de Scotia,. Agilbertus cum Agathone & Wilfrido Presbyteris, Iacobus, Diaconus olim S. Paulini, & Romanus in horum parte erant; Hilda Abbatissa cum suis in parte Scotorum, in qua erat etiam venerabilis Episcopus Cedda iamdudum ordinatus a Scotis, qui & interpres in eo concilio vigilantissimus vtriusque partis extitit. Hæc de congressus illius caußa atque apparatu. Locus illius Synodi situs est in Eboracensium Septemtrionalium littore, [in monasterio Pharensi,] hodie Whitbij, siue White-baye, hoc est, Albus sinus nominatus. Illud monasterium extruxerat S. Hilda, quæ colitur XV Decemb. De eo monasterio egimus VIII Februarij ad Vitam S. Elfledæ filiæ Oswij Regis, quæ ibidem sub S. Hilda vixit, eiq; in cœnobij regimine succeßit. Colitur S. Wilfridus, dein Archiepiscopus Eboracensis, XII Octobris: pridie Agilbertus, dein Episcopus Parisiensis, inscriptus Martyrologio Gallicano Saussaij: at Ceddæ Episcopi Londinensis VII Ianuarij Acta dedimus. Est & Eanfleda Cælitibus adscripta ad V Decembris, imo & Oswij memoria Anglicano Martyrologio inserta est ad XV Februarij, vti tum inter Prætermissos monuimus.

[12] Hæc de sanctitate istorum, a quibus hæc Paschalis controuersia in illo congressu agitata est: cuius statum a Stephano Æddio auctore coæuo in Vita S. Wilfridi ita propositum scribit Vsserius cap. 17 pag. 931. Vtrum, [Celebrabant hi omnes Pascha die Dominicā,] more Bryttonū & Scottorum omnisque Aquilonalis partis, a XIIII Luna Dominica die veniente vsque ad XX, Pascha agendum; an melius sit ratione Sedis Apostolicæ a XV Luna vsque XXI Paschalem Dominicam celebrandam? In arenam descenderunt pro suis singuli partibus concertaturi S. Colmanus Scotus, & S. Wilfridus Anglus, sed neuter, vt bene aduertit Bucherius, Latinorum placitis satis instructus. Nam, vt hic ait pag. 125 & alibi, [Latini olim non ante Lunam 16,] Latini aliquot seculis omnes numquam ante Lunam XVI Paschalem Resurrectionis Dominicam indicendam concordissime censebant, ea maxime ratione impulsi, quod Christi passionem ante Lunam XIV nullo modo recolendam existimarent, non minus limites Catholici Paschæ, vt vocarunt ad diem vnum prætergreßi, quam eos ad diem etiā vnum antegreßi sunt Scoti. Hinc Victorius in Prologo ad Canonem Paschalem ait: Si apud Latinos Luna decima quarta mensis primi prouenerit Feria sexta, sequens Dominica, id est Luna XVI festiuitati Paschali sine ambiguo. deputetur. Sin autem die Sabbati plenilunium esse contigerit, & consequenti Dominico Lunam XV reperiri, eadem hebdomada transmissa in alterum diem Dominicum, id est, Lunam XXII, transferre debere Pascha dixerunt. Hæc autem Paschalis Latinorum methodus seculo Christi sexto reiecta est, [a seculo 6 cum Alexandrinis a Luna 15:] & Alexandrina, quæ & Dionysiana dicitur, assumpta, & Paschalis Dominica cœpta celebrari, a Luna XV ad Lunam vsque XXI, quam olim S. Victor Papa Romanus S. Desiderio Episcopo Viennensi præscripsit, asserens hanc doctrinam Romæ Petrum & Paulum instituisse. Extat hæc S. Victoris epistola a Ioanne a Bosco in Vienna sancta pag. 24 edita. Iam vero Britones, Hiberni & Picti in hoc discrepabant, quod a XIIII Luna ad XX Paschales Dominicas numerarent, [Scoti aliiq; a Luna 14,] interim Cyclum Paschalem cum antiquis Latinis annorum LXXXIIII constituebant. Ita Beda lib. 2 cap. 2 ait Britones a decima quarta ad vicesimam Lunam Paschæ diem Dominicum obseruasse, [cum cyclo annorum 84,] eamq; computationem octoginta quatuor annorum circulo contineri. Quomodo autem inde bidui differentia orta sit, ostendit Vsserius pag. 927, de qua in Cyclorum suorum prologo S. Cyrillus Alexandrinus apud Petauiū in Appendice tomi 2 de Doctrina temp. p. 883 aliosq; Lunam, inquit, quam illi III vel XVI, vel XXIII improprie nuncupant, hanc S. Theophilus, I vel XIIII vel XXI cælo demonstrante confirmat.

[13] Hanc methodum appellat S. Aldelmus regulam Sulpitij Seueri, [quam mēthodum a Sulpitio Seuero traditam S. Patricius docuit,] iuxta quam Paschale sacramentum celebrant XIV Luna, & cursus annorum LXXXIV describitur. Ita ille epistola ad Geruntium Regem, excusa inter epistolas S. Bonifacij Archiep. Moguntini num. 44. Huius Sulpitij condiscipulus S. Patricius (quem tradunt eius Acta, quatuor annis apud S. Martinum instructum fuisse) creditur istam Paschalis solennitatis methodum in Hiberniam inuexisse. Consulat lector Catalogum Sanctorum Hiberniæ secundum diuersa tempora ab Vsserio a pag. 913 editum: in eo primus ordo vnum caput Christum & vnum Ducem Patricium habebat, & vnum Pascha XIV Luna post æquinoctium vernale Secundus ordo etiam vnum Pascha quartadecima Luna habebat. At tertius ordo diuersam solennitatem Paschalem: alij enim Resurrectionem XIV Luna, [obseruarūt successores,] vel XVI seu vt alij legunt, XIII, cum duris intentionibus celebrabant. Durarunt hi tres Ordines a S. Patricio ad tempora circiter S. Colmani, quando notantur apud Hibernos ab anno ⅠƆCLVIII regnasse Dermitius II & Blathmac, [defendit S. Colmanus,] filij Ædæ II. Sed ad S. Colmanum redeamus, cuius hæc verba in Pharensi congressu iam facilius intelligentur, dum ista asserit: Pascha hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc Episcopum miserunt: quod omnes Patres nostri, viri Deo dilecti, eodem modo celebrasse cognoscuntur. Et pluribus interpositis: Numquid reuerendissimum Patrem nostrum Columbam, & successores eius, viros Deo dilectos, [ob sanctitatem & miracula ab iis facta:] qui eodem modo Pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse vel egisse credendum est? Cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati cælestia signa & virtutum quæ fecerunt miracula, testimonium præbuerunt: quos ipse Sanctos esse non dubitans, semper eorum vitam, mores & disciplinam sequi non desisto.

[14] Confugit præterea ad auctoritatem S. Ioannis Euangelistæ & S. Anatolij Laodiceæ in Syria Episcopi, quod similem Paschalis solennitatis methodum obseruarint. [confirmat auctoritate S. Anatolij,] Explicat S. Anatolij Canonem Paschalem Bucherius, docetq; cap. 3 pag. 462, eum Paschæ Dominicā Luna XIV admittere, & numquam vltra XX Lunam diffundere. De S. Ioannis, vti & SS. Petri & Pauli auctoritate, quam S. Wilfridus opposuit, ista Socrates lib. 5. Hist. Eccl. cap. 21 tradit: Τεσσαρεσκαι δεκατί ται φασὶν ὑπὸ Ιωάννου τοῦ Ἀποστόλου τὴν παρατὴρησιν τῆς τεσσαρεσκαιδεκάτης παραδεδόσθα αὐτοῖς. οἱ δε κατὰ τὴν Ῥώμην καὶ τὰ ἑσπέρια μέρη τούς Ἀποστόλου ς Πέτρον καὶ Παῦλον τὴν ἐκεῖ παραδεδωκέναι συνήθειαν λέγουσιν. [& S. Ioannis Euangelistæ:] Ἀλλὰ ὀυδεὶς μὲν τούτων ἔγγραφον ἔχει παρασχεῖν τὴν περὶ τούτων ἀπόδειξιν. Quartadecimani dicunt a Ioāne Apostolo traditam sibi esse Lunæ decimæ quartæ obseruationem; qui autem Romam & alias Occidentis partes incolunt, affirmant Apostolos Petrum & Paulum consuetudinem, quam illic tenent, ipsis reliquisse. Verum nemo istorum potest testimonium de his rebus scriptis proferre proditum ab ipsis scilicet Apostolis. Nam S. Ioannem in Asia decima quarta Luna obseruasse Pascha testis est S. Polycarpus Episcopus Smyrnensis & S. Ioannis auditor, quem anno Chr. CLXI Romam venisse ad S. Anicetum Pontificem, [quem Pascha 14 Luna celebrasse tradunt SS. Polycarpus, Irenæus,] eiq; hunc a S. Ioanne traditum morem proposuisse diximus ad huius Polycarpi Vitam 26 Ianuar. §. 3, vbi & alterum dedimus testem S. Irenæum Episcopum Lugdunensem S. Polycarpi discipulum, qui in epistola ad S. Victorem Pontificem scribit, Anicetum non potuisse persuadere Polycarpo, vt non ea in Paschæ celebrandi ratione obseruaret, quæ a Ioanne Christi Domini nostri discipulo aliisque Apostolis, quibus conuixerat, obseruata sciret. Vixit eodem tempore Polycrates Episcopus Ephesinus, [Polycrates.] qui teste Eusebio lib. 5 cap. 23 præfuit Synodo Episcoporum Asiæ, & in epistola Synodica ad S. Victorem, inter reliquos Apostolicos viros & Martyres, qui diem Paschatis decima quarta Luna celebrarunt, recenset S. Ioannem, qui super pectus Domini recubuit, qui Sacerdos, Martyr & Doctor fuit, ac tandem Ephesi mortuus est.

[15] Scimus denique ex S. Athanasio lib. de Synodis non solum Asianos, sed & Ciices, Syros, Mesopotamios etiam, XIV Luna Pascha recoluisse, [obseruarūt & alij Orientis populi,] nec nisi communis concordiæ caußa, ab antiquo instituto a Nicænis Patribus inductos receßisse. Vnde & S. Ioannes Chrysostomus apud Antiochenos suos orationem habuit aduersus eos, qui primo siue antiquo illo Pascha ieiunabant: vbi postquam caritatem & concordiam enixe commendarat, hæc sibi obiecta resoluit: Vos, inquiunt, nonne hoc ieiunium ante obseruabatis? [aduersus quos dixit S. Chrysostomus:] Hoc vero tuum non est mihi dicere, sed hoc ipse tibi iure dixerim, nos quoque sic antea ieiunasse, verumtamen concordiam obseruationi temporum præferendam censuisse. Extat ea oratio tomo 4 operum a Frontone Ducæo nostro editorum a pag. 702. Longe diuersi ab his sanctißimis Patribus fuerunt Quartadecimani hæretici, [ab his alij Quartadecimani hæretici, Iudaizantes:] qui cum XIV Luna simul antiquatas Iudæorum ceremonias, vt diuino iure adhuc necessario obseruandas obtrudebant, cuius hæresis auctorem Blastum recenset Tertullianus lib. de Præscriptionibus cap. 46.

[16] Ab his Scotos secernit Beda lib. 3 cap. 17, vbi de S. Aidano primo Episcopo Lindisfarnensi ista tradit: In celebratione sui Paschæ, [excusant Scotos Beda,] non aliud corde tenebat, venerabatur & prædicabat, quam quod nos, id est Redemptionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in cælos Mediatoris Dei & hominum, hominis Iesu Christi. Vnde & hanc non, vt quidam falso opinantur, quarta decima in qualibet feria cum Iudæis, sed die Dominica semper agebat a Luna quarta decima vsque ad vicesimam, propter fidem videlicet Dominicæ resurrectionis, quam vna Sabbati factam, propter spem nostræ resurrectionis, quam eadem vna Sabbati, quæ nunc Dominica dies dicitur, veraciter futuram, cum sancta Ecclesia credebat. Eodem modo atque Beda S. Aidanum, [aliiq;] ita Scotos & cum iis S. Colmanum excusant Petrus Abbas Cluniacensis ad S. Bernardum lib. 4 epist. 17, Ioannes Maior lib. 2 de Gestis Scotorum cap. 11, Ioannes Colganus 9 Ianuarij in Vita S. Finani num. 4, Cardinalis Baronius ad an. 664 num. 5, Bucherius cap. 10 in Victorij Canonem, vbi hæc habet: Scotos veteres, siue Hibernos, gentem sane minime malam & laudatæ simplicitatis sanctitatisque, hæreseos labe, quam nonnulli illis impactam volunt, beneuole, vt decet, eximimus: & omnem erroris occasionem in Cyclum deflectentem, quem a sanctis maioribus nondum errantem acceperant, bonaque fide obseruabant, reiicimus.

§ III Episcopatu relicto reditus S. Colmani in insulam Hy & Hiberniam: monasteria extructa, obitus.

[17] Evicit in Synodo Pharensi, concertans pro parte Anglorum S. Wilfridus, ista asserens: Pascha, quod facimus, vidimus Romæ, vbi beati Apostoli Petrus & Paulus vixere, docuere, passi sunt & sepulti, ab omnibus celebrari: hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi vel orandi studio pertrāsiuimus, ab omnibus agi conspeximus. [Auctoritatem S. Petri a S. VVilfrido propositā,] Hoc per Africam, Asiam, Ægyptum, Græciam, & omnem orbem vno ac non diuerso temporis ordine geri comperimus: præter hos tantum Scotos, & obstinationis eorum complices, Pictos dico & Britones, cum quibus de duabus vltimi Oceani insulis, & his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant. Hæc aliaq; pro auctoritate S. Petri Apostoli & Sedis Apostolicæ S. Wilfrido perorante, dixit Rex Oswius: Verene Colmane hæc (Tu es Petrus & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, & portæ inferi non præualebunt aduersus eam, & tibi dabo claues regni cælorum) illi Petro dicta sunt a Domino? [Matth. 16 18] Qui ait: Vere, Rex. At ille: Habetis, [interrogatus a Rege, profitetur S. Colmanus,] inquit, vos proferre aliquid tantæ potestatis vestro Columbæ datum? At ille ait: Nihil. Rursum autem Rex: Si vtrique vestrum, inquit, in hoc sine vlla controuersia consentiunt, quod hæc principaliter Petro dicta, & ei claues regni cælorum sint datæ a Domino? Responderunt: Etiam, vtrique. At ille ita conclusit: Et ego vobis dico: Quia hic est Ostiarius ille, cui ego contradicere nolo: sed inquantum noui vel valeo, huius cupio in omnibus obedire statutis, ne forte me adueniente ad fores regni cælorum, non sit qui reseret auerso illo, qui claues tenere probatur. Hæc dicente Rege, [illo adharente S. VVilfrido,] fauerunt assidentes quique siue adstantes, maiores vna cum mediocribus; & abdicata minus perfecta institutione, ad ea quæ meliora cognouerant, sese transferre festinabant. Hæc Beda cap. 25. At cap. 26 hæc addit: Conflictu finito ac soluta concione, Agilbertus domum rediit, imo in Galliam profectus, Parisiensis vrbis Episcopatum accepit, ad quem tum S. Wilfridus, detecta & eliminata Scotorum secta, vt loquitur Beda lib. 5 cap. 20, ab Alhfrido Rege cum consilio atque consensu patris Oswij missus, atque ab illo aliisque vndecim Episcopis ordinatus est Episcopus. At S. Cedda, vt priore loco pergit Beda, relictis Scotorum vestigiis, ad suam Sedem Londinensem rediit, vtpote agnita obseruatione Catholici Paschæ.

[18] Colman videns spretam suam doctrinam, sectamque esse despectam, assumptis his, qui se sequi voluerunt, id est, [deserit Episcopatū:] qui Pascha Catholicum & tonsuram coronæ (nam & hoc quæstio non minima erat) recipere nolebant, Scotiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. Reuerso autem patriam Colmano suscepit pro illo Pontificatum Northanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui … venerat de Scotia, tenente adhuc Episcopatum Colmano, & diligenter ea, quæ ad fidem ac veritatem pertinent, & verbo cunctos docebat & opere. Porro Fratribus, qui in Lindisfarnensi Ecclesia, Scotis abeuntibus, remanere maluerunt, præpositus est Abbatis iure vir reuerendissimus ac mansuetissimus Eata, [a Rege impetrat suis in monasterio dari S. Eatam Abbatem:] qui erat Abbas in monasterio quod vocatur Mailros: quod aiunt Colmanum abiturum petiisse & impetrasse a Rege Oswio, eo quod esset idem Eata vnus de duodecim pueris Aidani, quos primo Episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. Multum namque eumdem Episcopum Colmanum Rex pro insita illi prudentia diligebat … Abiens autem domum Colmam assumpsit secum partem ossium reuerendissimi Patris Aidani, [defert secū aliquas reliquias S. Aidani:] partem vero in ecclesia, cui præerat, reliquit, & in secretario eius condi præcepit. Hæc ibi Beda, S. Eata, post eum Episcopus Lindisfarnensis, colitur XXVI Octobris.

[19] Quæ S. Colmanus deinceps præclare egerit, ita prosequitur idem Beda lib. 4 cap. 4. [abducit secum Scotos & 30 Anglos:] Interea Colman, inquit, qui de Scotia erat Episcopus, relinquens Britanniam, tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scotos: sed & de gente Anglorum viros circiter triginta, qui vtrique monachicæ conuersationis erant studiis imbuti. Et relictis in Ecclesia sua Fratribus aliquot, [venit in insulam Hu,] primo venit ad insulam Hu, vnde erat ad prædicandum verbum Dei Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quamdam paruam, quæ ad Occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scotico Inhis-bofinde, id est, insula Vitulæ-albæ nuncupatur. In Annalibus Vltoniēsibus apud Vsserium pag. 964 annotatur ad annum ⅠƆCLXVII nauigatio Colmani Episcopi cum reliquiis Sanctorum ad insulam Vaccæ-albæ, [& anno 667 in insulā Vaccæ-albæ:] in qua fundauit ecclesiam. Est hæc insula diœcesis Tuamensis in Occidentali tractu Connaciæ, in ipso Oceano, vti obseruat Colganus Notat. 167 ad Vitam 7 S. Patricij. At pergit Beda:

[20] In hanc ergo perueniens insulam Colmanus, construxit monasterium, [construit monasterium,] & monachos ibi, quos de vtraque natione collectos adduxerat, collocauit. Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scoti tempore æstatis, quo fruges erant colligendæ, relicto monasterio, per nota sibi loca dispersi vagarentur; at vero hyeme succedente redirent, & his quæ Angli præparauerant, communiter vti desiderabant; quæsruit Colman huic dissensioni remedium, & circumiens omnia prope vel longe, [aliud pro Anglis in Hibernia,] inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scotorum Mageo nominatur: emitque partem eius non grādem ad construendum ibi monasterium a Comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea conditione addita, vt pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuuante etiam Comite & vicinis omnibus, Anglos ibidem collocauit, relictis in præfata insula Scotis. Quod videlicet monasterium vsque hodie ab Anglis tenetur incolis: ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, [Mageo dictum:] Mageo consuete vocatur. Et conuersis iam dudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum: qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum venerabilium Patrum sub regula & Abbate canonico, in magna continentia & sinceritate, proprio labore manuum viuunt.

[21] Hactenus Beda. Est autem Mageo, seu Magio, vulgo Maio, oppidum Connaciæ, etiam hodie celebre, & caput Comitatus Magionensis. Est dein adeo illud monasterium sub S. Geraldo S. Colmani successore auctum, vt tria millia trecenti monachi tradantur ibi sub eo vixisse. Post S. Geraldi obitum septem eidem monasterio annis præfuit S. Adamnannus, tum S. Muredachus, filius Indrecti Regis Connaciæ. Fuisse etiam ibidem Sedem Episcopalem collocatam, seculo elapso Archiepiscopatui Tuamēsi annexam, obseruat lōco supra indicato Vsserius: [moritur an. 676,] qui addit eiusdem Colmani in insula Vaccæ-albæ pausam, seu vitæ terminum, tradi in Annalibus Vltoniensibus ad annum ⅠƆCLXXVI, vt in Indice Chronologico exprimit. At Colganus annum ⅠƆCLXXIV & diem VIII Augusti, [colitur apud Hibernos 8 Augusti, an etiam 18 Febr.] asseritq; in ea insula vt Sanctum coli, eamq; spectare ad Comitatum Magionensem. Idem Colganus inscripsit S. Colmanum Episcopum ad hunc XVIII Februarij ex martyrologiis Tamlactensi, Mariani Gormani & Ængußij, & Calendario Kasselensi, in quo dicitur coli in Ardbo in regione de Cinel-coguin, quem locum collocat iuxta Loch ethach in finibus Tyroniæ, quo forte, (nec longe distat) aliquæ eius Reliquiæ translatæ sunt. Aduertit tamen Colganus, S. Colmanum, qui Ardboi colitur, [& 21 Feb.] ab auctoribus aliis citatis referri ad XXI Februarij, ad quem diem nullam eius facit mentionem: & tamen in martyrol. Tamlactensi hæc leguntur: Colmanus Ard-bouy in lacu Ethach. Et apud Marianum Gormanum: Colmanus in Ard-bo in Vltonia. Ita apographa a Colgano nobis communicata.

[22] Beda demum hæc de Anglis in Hiberniam profectis tradit lib. 3 cap. 27. Erant ibidem, in insula Hibernia, multi nobilium simul & mediocrium de gente Anglorum, [Instructio Anglorum a Beda Hibernia attributa,] qui tempore Finani & Colmani Episcoporum, relicta insula patria, vel diuinæ lectionis, vel continentioris vitæ gratia, illo secesserant: & quidam quidem mox se monasticæ conuersationi fideliter mancipauerunt; alij magis circumeundo per cellas Magistrorum, lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, & magisterium gratuitum præbere curabant. Hæc Beda, quem locum citans Camerarius ad XVIII Februarij multum hallucinatur, dum hæc facta scribit in vna insularum Orcadum, quam Magio appellat, [perperam ad Orcades transfertur a Camerario,] vbi S. Colmanus, relictis in insula Vitulæ-albæ Scotis, Anglos in apto a se cōstructo monasterio collocarit. At contra Dempsterus in Historia Eccl. gentis Scotorum lib. 3 cap. 239 comminiscitur post ingentem concertationem de obseruatione Paschæ cum S. Wilfrido, quem Eboracensem Episcopum appellat, S. Colmanum sine dolore, sine pœnitudine, cum suis in Scotiam reuersum, mox e Scotia in insulas Hebrides, quarum a nonnullis Apostolus habetur, collegio ibi erecto. Quæ omnia, siue ab hoc, [ad Hebrides a Dēpstero,] siue a Camerario dicta, cum Bedæ verbis collata, vltro corruunt. Eiusdem etiam farinæ sunt hæc a Dempstero addita: Scripsit pro re disceptata pro sociis quartadecimanis lib. 1, quo nomine Pascha Romano ritu celebrantes deridebat. Verum aliam eius & prudentiam & modestiam e Beda laudauimus: sed pergit: De tonsura Clericorum lib. 1. Nam ea quæstio non mimina tunc erat, ait Beda. [Figmentū de libris a S. Colmano scriptis.] Exhortationem ad Hebridianos lib. 1 MS. in bibliotheca Regis Christianiss. Quam exhortationem aliosq; tractatus, antiquis Scotis a Dempstero affictos, vbi eius propugnatores in lucem ediderint, virorum doctorum censuræ subicientur.

[23] Agunt de S. Colmano plerique scriptores Angli: Wigorniensis ad annum 661 & 664, [Scriptores Angli S. Colmani meminerunt.] Chronologus Anglo-Saxo cum Beda excusus, & Westmonasteriensis ad eumdem an. 664, Huntindoniensis lib. 3 Historiarum, Simeon Dunelmensis de Episcopis Dunelmensibus lib. 1 cap. 5, Ricardus Hagulstadensis de Episcopis Hagulstadensibus cap. 6, Ioannes Bromton in Chronico de regno Northumbriæ in Oswaldo Rege, Geruasius Dorobernensis de Episcopis Cantuariensibus in S. Deusdedit, Thomas Stubs de Episcopis Eboracensibus in S. Cedda, aliiq; qui cum Beda paßim consentiunt. Addimus hic epitomen Vitæ ex Breuiario Aberdonensi, cuius hic titulus est. Vita S. Colmanni Episcopi & Confessoris, S. Finnani successoris anno ⅠƆCLXXXIX Februarij XVIII. Aberrarat auctor huius Epitomes ante in morte S. Finani aßignanda ad annos tredecim, vt, [Vitæ epitome ex Breuiario Aberdonēsis] quem anno ⅠƆCLXI obiisse constat, traderet ad annum ⅠƆCLXXIV vixisse. Eodem modo S. Colmanum, cuius obitum supra ad annum ⅠƆCLXXVI retulimus, tredecim etiam annis serius mortuum esse scribit.

VITÆ S. COLMANI EPITOME,
ex Breuiario Aberdonensi.

Colmanus, Episcopus Lindesfarnensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

[1] Anglorum gente diu sub gentilitatis errore & infidelitate inconstanter permanente, cum modo Christi fidem, modo idololatriam pessimam insectati sunt; reuerendo Patre & egregio animarum Pastore Finnano Scoto, [S. Finane Episc. Lindisfarnēsi succedit S. Colmanus,] Lindisfernensi Episcopo defuncto, sanctum Dei virum Colmānum etiam Scotum, qui a Scotis ad eosdem conuertendos & imbuendos missus est: a quibus etiam Scotis non longe antea in Episcopum sublimatus, quamplurimos ad Christianam fidem conuertit, euangelica prædicatione docuit & instruxit. Sed ad Anglos proficiscente, interea dum de sanctissimi Patris & animarum egregij Pastoris Finnani Scoti Episcopi morte fama volitaret, sanctum Dei virum Colmānum etiam Scotum, Northumbria gens eiusdem successorem petiit: qui tribus tantum annis eisdem præfuisse legitur, Anglorum inuidia.

[2] Secum accepta sancti Patris Aidani Episcopi parte ossium eiusdem & reliquiarum, Scotiam denuo reuersus est. Quantæ autem parcimoniæ & frugalitatis, cuiusue continentiæ fuerat ipse Antistes suis cum prædecessoribus viris sanctissimis, [redit in Scotiam] quem regebant, locus ipse testatur deuotissimus. Veniente autem eo in Scotiam multi de Anglorum nobilibus, simul & mediocrium, qui eiusdem sancti viri doctrinam audierant, [cum variis Anglis,] parentibus, patria, & diuitiis derelictis, diuinæ legis studio, & continentioris vitæ gratia insectandæ, illo secesserant: quidam sese vltro monasticæ conuersationi fideliter manciparunt; alij autem circumeundo magistrorum lectionibus operam impenderunt, quos S. Colmānus gratis cum omni castitate & sedulitate in lege diuina instruxit, [hos instrisit & adiuuat:] libros etiam & alia vitæ necessaria pro Christi nomine læto animo & beneuolo ministrabat.

[3] Interea vero ex Scotis, quos de Anglia adduxerat, quinimo & de Anglis, qui eum insectati sunt, viris quidem vita probatissimis numero triginta circiter, qui quidem veræ religionis & monasticæ disciplinæ præceptis & dogmatibus imbuti erant, cum quibus ad insulam, Hibofund nomine, [monasteria exstruit, in insula Hibofund,] non longe ab Hibernia secretam sese transtulit. In qua quidem insula monasterium suis sumptibus construxit, in quo vtriusque nationis viros religiosos, quos secum adduxerat, in eodem collococauit, qui cum inuicem concordare nequiuerant disparitate modi viuendi. Quod videns B. Colmānus aliud in loco, [& in Magio] qui Magio nuncupatur, monasterium construxit, Scotis ibidem relictis, Anglos vero seorsum consistere ordinauit: quibus peractis Scotiam denuo reuersus. Ad præsidendum reuerendus Antistes. Tuda, etiam Scotus, successit, & populi gubernationem merito accepit.

[4] Sed cum per omne tempus prædicationis per virum Dei Colmānum in Anglia firma pax atque communis concordia sine strepitu contentionis est habita & tenta; tamen cum propriæ nationis Anglorum Clerus doctrina B. Colmanni & aliorum Sanctorum ex gente Scotorum oriundorum multiplicatus creuisset, iidem Angli ingrati sanctis Doctoribus & B. Colmanno indignati sunt & occasiones falsas contra eosdem inquirere studebant: [patiens in calumniis tolerandis,] quas cum omni patientia & gratiarum actione eisdem reddentes, bonum pro malo passi sunt & reddiderunt. Verum per hos sanctissimos viros Aidanum, Finnanum & Colmannum Episcopos, a Scotorum Regibus & eiusdem Cleri maioribus ad Anglos missos, quatuor pene regna, Northumbrorum videlicet, Marchiorum, Midanglorum, cum media parte regni Saxonum orientalium ad Christi fidem conuersa sunt; [cum aliis Scotis laborauit in conuersione Anglorum:] eorumdemque Reges & inhabitatores in nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis baptizati & in operibus fidei edocti fideliter & informati. Primus nāque Anglorum Rex a Scotis baptizatus a Audfridus appellabatur, qui cum fidem inuiolatam minus digne susceperat, velut canis ad vomitum & idololatriam demum rediit, & in eadem permansit. Northumbria vero gens, B. Oswaldo postulante, prædicatione B. Aidani Patris ad fidem conuersa est. Midanglorum namque & Merchiorum ab Episcopo b Vinna fidem susceperunt. Nam Sacerdotum paucitas vnum cogebat Antistitem duobus populis diuersarum præferri regionum. Sed & orientalium Saxonum Rex c Suethertinus a B. Cedda Spiritus sancti gratia informatus existebat, vt Bedæ venerabilis tradit historia.

[5] Beato vero Colmanno Scotiam cum ceteris Patribus viris sanctissimis reuertēte, hospitalitatē in Christi pauperes super omnia seruauit; errores si quos in fide reperit, [opera pia exercet,] Diuina virtute mirum in modum extirpauit. Ecclesias, monasteria, & alia pia loca ob Dei amorem & reuerentiam quamhonorifice construxit, & solenni apparatu dotando consecrauit. Sed tandem plenus gratia & sanctitate, [obit 18 Febr.] ac miraculorum virtutibus XII Kal. Martij requieuit in pace beata.

[Annotata]

a Bedæ lib. 3 cap. 1 Eamfridus filius Elfridi Rex Berniciorum tempore Edvvini Regis exul apud Scotos siue Pictos ad doctrinam Scotorum baptizatus, ac Rex factus Sacramenta regni cælestis anathematizando perdidit.

b Imo Diuma natione Scotus, de quo sequentia narrat Beda lib. 3 cap, 21, at VVini fuit Episcopus Occidentalium Saxonum, quorum linguam nouerat, in Gallia ordinatus, vt Beda lib. 3 cap. 7.

c Bedæ Suidhelmus, seu Suidhelinus de cuius conuersione agit cap. 22, & nos in Vita S Ceddæ 7 Ianu. cap. 2 num. 7.

DE S. ANGILBERTO ABBATE CENTVLENSI IN BELGICA II

An. Chr. ⅠƆCCCXIV.

Commentarius præuius.

Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II (S.)

Auctore I. B.

§ I S. Angilberti nobilitas, officia palatina & militaria, connubium.

[1] Centula, quæ & Centulum aliis, vetus oppidum est in Pontiuo, duabus ab Abbatis-villa, præclara ad Somonam vrbe, leucis distans, quod Raganarius Rex quondam cōstruxisse fertur. Hic S. Richarius, eiusdem Raganarij nepos, aut certe ex illius prosapia ortus, Francorum Regum Merouingicæ stirpis, [S. Angilbertus 7 Centulæ Abbas & restaurator,] quæ prima in Gallia potita rerum est, consanguineus, insigne cœnobium condidit. Quod septimus ab eo Abbas S. Angilbertus splendide restaurauit ampliauitq;, & ipse nobilißimo ortus genere, apud Pipinum Regem vnice gratiosus, eiusq; filios Carolomannum ac Carolum: huius deinde Capellanorum (vt dicitur) Primas, Silentiarius, gener, Dux Franciæ maritimæ, postea Centulæ monachus, ac demum Abbas.

[2] Quæ officia Palatina, militaria, sacra eo ordine recensentur in eius Vita: sed ita, vt sacerdotij gradum suscepisse dicatur, priusquam a Caroli filia vltro adamatus, eam duceret. Quæ res, [an Sacerdos vxorē duxerit?] vt ab illius æui moribus aliena, non nisi Romano Pontifice, maximas ob caussas, gratiam faciente ita geri potuit. At neque caussa vlla affertur, nisi regiæ Virginis, & admodum quidem iuuenculæ immodicus affectus, cui pater, inuitus licet, annuerit tamen, veritus ne res in peius procederet. Atque ita accepere Hugo Menardus lib. 2 obseruationum ad Martyrol. Benedictinum, & Guilielmus Peyratus de Capella Regum Franciæ cap. 30, Paulus Petauius in syntagmate de Nithardo, & Sammarthani de sacerdotio silent. Iacobus Malbrancus to. 2 de Morinis, censet, habitu, quo sacri homines solent, indutum, voluntatem suscipiendi sacerdotij præsetulisse. Qua ratione verba, quibus Vitæ scriptor vsus est, posse exponi videntur, vt gradum sacerdotij, id est, cum habitu dignitatem etiam sacerdotij, siue Canonicatum, titulumue alium Ecclesiasticis prouentibus potiundi, accepisse intelligatur. Ita enim solemus ampla, lauta, luculenta, aut contra tenuia sacerdotia appellare, quæ modicos largosue census habent.

[3] His ergo gradibus ad summos honores progressus Angilbertus. Cum omnes de eius prosapia (vt in Vita nu. 2 dicitur) viri clarissimi & Francorum Regum familiares semper habiti fuissent, [nobilissimus,] & clari aui eius & proaui, aut in dignitatibus primi, aut dignitatum magnalibus affines fuissent ac propinqui; ipse quoque a prima ætate in regia laudabiliter versatus est, & (vt nu. 1 habetur) animi industria ac probitate nulli secundus, palatinis atque regalibus negotiis implicatus. Testatur idipsum Adrianus Papa in epistola inferius citanda ad Carolum Magnum his verbis: Directus nobis est a vestra præcelsa regali potentia, [Pipino & Carolo Magno carissimus:] fidelis familiaris vester, Angilbertus Abbas & Minister Capellæ, qui pene ab ipsis infantiæ rudimentis in palatio vestro enutritus est, & in omnibus consiliis vestris receptus est. Vita quoque ab iisdem Regibus amatum eum ait fuisse, tamquam filium, a Pipino nempe; vel fratrem carissimum, a Carolo & Carolomanno.

[4] Paulus Petauius coniicit Primicerium Pipini fuisse Angilbertum, ex epistola 42 Alcuini, [Primicerius palatij Pipini,] ad Angelbertum Primicerium palatij Pipini Regis. Peyrato lib. 1 cap. 28 haud satis probatur, aut ad hunc Angilbertum, aut ab Alcuino eam scriptam esse epistolam, propterea quod diu post Pipini mortem in Galliam venerit e Britannia Alcuinus, neque Pipini Italiæ Regis Angilbertus existimari poßit Primicerius fuisse. Verum quid obstat, [vt Alcuinus ex Anglia scripsit,] cur non potuerit Pipini, patris Caroli, Primicerius fuisse? Erat Carolus Pipino moriente XXVI, aut, vt alij calculum ineunt, XXII annorum: demus Angilbertum pauculis annis iuniorem fuisse. Cur non potuit nobilißimus iuuenis, viginti fortaßis annos natus, sed animi industria ac probitate nulli secundus, Primicerius Palatij, siue, vt alij exponunt, magnus Eleemosynarius designari? Neque quidquam est, quare asseramus epistolam illam ab Alcuino scriptam in Gallia. Angilberti eruditionem, virtutem, gratiam, qua apud Reges florebat, potuit fama didicisse in Britānia Alcuinus. Quid, quod solent eiusmodi Principes, qui litteras colunt, inquirere qui aliis in oris degant viri doctrina celebres, [ei propter eruditionē amicus,] eosq; per litteras, vel internuntios, sibi deuincire? Liceret exempla, etiam huius ætatis complura, proferre & fortaßis maiorum Angilberto Principum, qui longe minores Alcuino, aliqua tamen claros fama scriptorum, salute ac beneficiis impertiuntur, aut litteris etiam conueniunt, planeq; iungere se cum iis amicitiam velle profitentur, offerunt etiam munera, aut promptam bene illis faciendi voluntatem. Talis ergo mihi videtur inter Alcuinum & Angilbertum adhuc iuuenem, absentes licet, amicitia fuisse: cuius fiducia Anglum aliquem ad limina Apostolorum proficiscentem illi commendarit, & per eum Regi; ac sibi aliquas ab eo mitti Sanctorum reliquias flagitarit. Operæ pretium fuerit ipsam epistolam audire: e qua intelligatur, quid de Angilberti beneuolentia ac virtute senserit magnus ille vir. Ita ergo scribit:

[5] [quemdam Romam eūtem per eum Pipino commendat:] Fideli amico & venerabili Angelberto Primicerio, humilis Leuita Albinus salutem. Memor CONDICTÆ inter nos amicitiæ, has litteras vobis dirigere præsumpsi: deprecans vt benigne harum portitorem litterarum suscipere dignemini, & peregrinationis illius viis Dominum Pipinum Regem subuenire deprecemini. Regum vero merces in miserorum iuuamine, & maxime peregrinorum, sacra S. Petri Principis Apostolorum limina petentium, magna apud Diuinam esse constat clementiam. Insuper, carissime frater, deuotissime deflagito, vt dona dulcissima & mihi multum necessaria, id est, Sanctorum reliquias mihi vel aliquas transmittere cures … Floreas, fili, virtutum coronis, sapientiæ decore, & sancta dilectione ad Deum, & bona fide ad homines in æternum. Ita Alcuinus adolescentiorem quam ipse esset affatur: cum is forsan eius se fratrem ac filium in suis litteris appellasset. Neque tamen refutari facile posset, qui censeret Pipinum Italiæ Regem conciliari peregrino illi Anglo voluisse Alcuinum, Angilberti tamen opera, qui Carolo illius patri Primicerius adesset: [fors Pipino Italiæ Regi, cū esset Caroli Primicerius:] nisi inscripta epistola esset Primicerio palatij Pipini, quod potest tamen ab aliquo librario postea factum fuisse.

[6] Fuit idem Angilbertus sub Carolo Silentiarius, non eius ordinis cuius qui Constantinopoli ex Silentiariorum schola dicebantur, & ad sacri Consistorij limina excubias agentes, [Caroli Silentiarius,] quietem silentiumq; imperabant. Quod Silentiarij fuerit apud Carolum munus, indicat Angilberti Vita nu. 2. Sibi quoque, inquit, eumdem Silentiarium statuit, vt, in quo compererat prudentiæ altitudinem, eius consilio componeret totius regni vtilitatem. Ad intima ergo consilia Principis admissus est. Aliquot Græcorum scriptorum testimoniis probat, Petauius, Silentium, siue σελέντιον aut σιλέντιον, Magnatum paucorum conuentum esse, coram Principe vt plurimum, vbi seorsim a populo, imo & communi turba Senatorum, de grauioribus negotiis regni agitur. Addi prolatis ab eo exemplis ea possunt quæ congerit Meursius in Glossario Græcobarbaro, verbo Σιλένττιον, licet ipse simpliciter dissertationem interpretetur. [id est. Secretarius status, & Auricularius:] Alij Angilbertum aiunt Audientiarium fuisse. Forsan id munus geßit, quod Secretarij status nunc vocatur. Alcuinus ep. 63 ad Adrianum Papam, regiæ voluntatis secretarium appellat. Epistola 83 quæ est ipsius Caroli ad Angilbertum, inscribitur Homero Auriculario, in qua quanti eum faceret Carolus, quæ per eum inculcari Leoni III Pontifici monita iubet, declarant, vt infra videbimus.

[7] Cum hoc fungeretur munere Angilbertus, regali dignatus coniugio est, Bertæ Caroli filiæ: vti quidem traditur in eius Vita, & ab ipsiusmet filio Nithardo. Ast in Vita Caroli Eginardus, in eius familia enutritus, scriptorq; omnium iudicio accuratißimus, cap. 6 nu. 26 de Caroli filiabus ita loquitur: Quæ cum pulcherrimæ essent, & ab eo plurimum diligerentur, mirum dictu, [eius gener. id neganto (vt videtur) Eginhardo,] quod nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit: sed omnes secum vsque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens se earum contubernio carere non posse. Non potuit Eginardus Angilbertum, siue Engilbertum, non familiariter nouisse, quem in eadem Vita nu. 44 tradit adfuisse, [asserente Nithardo filio:] cum testamentum condidit Carolus. Cur ergo ita eius cum Berta coniugij oblitus est? Nolo traditionem Centulensium conuellere, aut S. Angilberti Vitam resutare, etsi huius scriptor nequaquam par fuit Eginardo: sed huic repugnat Nithardus lib. 4 ita de Angilberto scribens: Qui ex eiusdem Magni Regis filia, nomine Berchta, Harnidum fratrem meum, & me Nithardum genuit.

[8] Quæ tamen animo meo scrupulum mouent, fas esse arbitror proponere. Hildegarde nata est Berta: illa anno ⅠƆCCLXXII Carolo nupta, Carolum ei peperit, tum, vt arbitror, Ruotrudim, quæ primogenita erat filiarum: Carolomannus, qui in baptismo ab Adriano Papa Pipinus est appellatus, anno ⅠƆCCLXXVII vel ⅠƆCCLXXVIII natus est, [haud satis id credibile, ob ætatem filiæ Regis:] quippe qui anno regni Caroli XLII, Christi nimirum ⅠƆCCCX, deceßisse tradatur, ætatis suæ XXXIII. Demus Bertam ⅠƆCCLXXVI, vel ⅠƆCCLXXV natam esse, neque enim prius potuit, quæ tertio, vt summum partu edita sit, aut forte serius. Quando ergo nuptam Angilberto statuemus? ⅠƆCCLXXXVII? Duodecim vix natam annos viro quadragenario iunctam, a sapientißimo patre? aut hunc vereri potuisse ne res in peius procederet, nisi filiæ, prope adhuc infantulæ, hac in re tam præpropere assentiretur, Nimis hæc aliena a moribus grauißimi Imperatoris, qui adeo non indulgens fuit hoc in genere, vt etiam reprehensionem scriptorum incurrerit, quod nimium diu filias a matrimonio abstinuerit. Quid opus, inquies, vt adeo tenera ætate nupsisse fateamur? Fuerit XVIII aut XX annorum. Si nata anno ⅠƆCCLXXV Christi, ætatis suæ octauodecimo nupsit, ergo Christi ⅠƆCCXCII. Atqui iam tunc Abbas erat Angilbertus, Romamq; eo anno ad Pontificem legatus a Carolo. Annos aliquot exegisse in matrimonio probabile est, vt eo tempore duos susciperet liberos, Nithardum & Harnidum, ac deinde coniugi continentiam persuasisse: quam includere monasterio iuuitam non poterat. Si citius iunctos matrimonio fateare, idonea ætate ambos; non igitur Hildegardæ Reginæ filia fuit Berta. An erit forte qui suspicetur, natam eam Carolo ante matrimonium? Ast hac illum aspergere macula, etsi non admodum ab eius moribus aliena, non licet tamen absque vetusti scriptoris testimonio. Enumerat omnem Caroli prolem, etiam ex pellicibus prognatam, Eginardus; nullam quæ nupta dicatur Angilberto. Quid Adrianus Papa, cum in epistola antea citata Angilbertum scribat pene ab ipsis infantiæ rudimentis in palatio Caroli enutritum, si gener illius fuit, qui tacitus id dißimulauit? Alcuinus etiam vsque ad facetias vtrique familiaris, non id vspiam tamen indicauit. Omnes denique id coætanei scriptores reticuere, præter Nithardum filium. Sed qui hic ausus esset asserere, se filia Regis esse natum, si ipsorum Regum consobrinorum suorum, totiusq; regni confutari testimonio potuisset? An hoc de connubio intelligendum, quod in Vita Caroli haud satis aperte cap. 6 nu. 25 scribit Eginhardus? Ac propter hoc (quod filias nuptum non elocaret) licet alias felix, [nisi fors ea immature nupta.] aduersæ fortunæ malignitatem expertus est: quod tamen ita dissimulauit, ac si de iis numquam alicuius probri suspicio vel fama exorta fuisset. Sed reuocemus pedem ac calamum ab illis regiæ adytis, ne quid suspicemur fœdum de regia virgine, & illustri Palatino, ac Sacerdote, cui plerique nuptam fatentur. An ideo forte coniugium negauit Eginhardus, quia furto coalitum? Ideone & Vitæ scriptor Regi displicuisse filiæ amorem indicauit? Nobis res ea non liquet.

[9] Vt vt tamen sese ista habuerint, data est Angilberto, inquit idem Vitæ scriptor, maritimæ Franciæ magna pars. In Vita S. Richarij dicitur Clodoueus I donasse Alquario in perpetuum beneficium, [Angilbertus Dux maritimæ Franciæ.] Ducatū maritimæ Frāciæ, a fluuio Scalda vsque ad Sequanam … fecit autem caput Ducatus sui castrum forte & opulentum, nomine Centulam, in pago Pontiuo, quod Rex Raganarius forti manu quondam construxerat.

§ II S. Angilberti & vxoris conuersio: illius de hostibus victoria, gestaque alia.

[10] Eginardus in Vita Caroli Magni cap. 4 nu. 18, postquam varia ab eo gesta bella recensuit, ista subdit: Vltimum quoque contra Nordmannos, qui Dani vocantur, primo piraticam exercentes, [Danis littora Belgicæ incursantibus,] deinde maiori classe littora Galliæ atque Germaniæ vastantes; bellum susceptum est. Quorum Rex Godefridus adeo vana spe inflatus erat, vt totius sibi Germaniæ promitteret potestatem. Præcipue post annum ⅠƆCCC bellum conciuit Godefridus. Sed multo ante incursiones in Galliæ oram maritimam fecerant Dani: at post Ludouici Pij mortem Belgicas prouincias, & Galliam prope vniuersam, depopulati sunt, vti crebro alibi dictum. Videntur circiter ⅠƆCCLXXXVII aut ⅠƆCCLXXXVIII annum Christi, per Somonam amnem, Pontiuum pagum ingressi, magnæ stragis terrorem populis incußisse, ipsiq; Angilberto, prouinciæ illius Præfecto. Verum ea res illi sanctiorum cōsiliorum occasio fuit. Cum enim conceptis ad S. Richarij tumulum precibus, ac voto vitæ monasticæ capessendæ nuncupato, cælesti ope eos fudisset, religioni se totum mancipauit.

[11] Supplet Hugo Menardus, ex Centulensibus (vt reor) monumentis, quod nostro exemplari deerat, [Angilbertus ope S. Richarij e graui morbo sanus,] ita scribens lib. 2 Obseruationum: Beatus ergo Angilbertus prouinciam sibi a Rege demandatam sapienter administrabat, sæpiusque ad cœnobium Centulense agri Pontiuensis, qui suæ erat præfecturæ, diuersabatur, & ad sepulchrum S. Richarij prostratus assiduas preces effundebat. Interea in grauem morbum incidit, & ad extrema deductus, nulla spe salutis affulgente, vouit Deo se monasticam vitam amplexaturum, si ex morbo conualesceret: sicque Deo opitulante sanitatem recuperauit. Non tamen propositum exequi potuit, Danorum bello prohibitus. Illi enim per ostia Sommonæ & Sequanæ se in fines Gallorum ingenti exercitu effuderant. B. Angilbertus prouinciæ illius Rector, multis coactis copiis, [deq; iisdem Danis victoriam adeptus,] se barbarorum immanitati obiecit. Antequam manus cum hoste consereret, accessit ad tumulum S. Richarij, ibique obuolutus, & in lacrymas solutus, sancti Confessoris Christi opem efflagitauit, promittens se statim post victoriam vestem monasticam induturum. Affuit suo famulo S. Richarius. Nam in ipso conflictu magna vis imbrium, grandinis & tonitruum, super hostes effusa, eos ad internecionem deleuit. Malbrancus morbi, quo sit ad votum faciendum impulsus, non meminit, sed piis monitis Centulensium ascetarum id ait concepisse: Danos vero tempestate coorta dißipatos, sese mutuis cædibus inuoluisse, plurimos mari absorptos. Cui in hoc consonat Vita MS. nu. 5.

[12] Dein votum exequitur, summa Caroli voluntate, cum & Berta coniux, ipsius siue exemplo siue adhortatione, [fit monachus,] sacro velo amicta, continentiæ perpetuæ votum concepisset, & ab ipso marito suo, annuente Symphoriano Centulensi Abbate, loco congruenti intra idem cœnobium composita esset, [vxore consentiente, & inclusā.] vbi sacris vigiliis, & deuotis ieiuniis, diuinisque canticis cum multo feruore assidue insistebat. Hugo Menardus & in Chronico Centulensi Ioannes Capella, aiunt, in eodem monasterio reclusam. Malbrancus inclusionis non meminit, sed quo animi ardore sacratum velamen expetierit, ita amplificat: Berchta (ita enim eam appellat) quo promptiorem ad religiosa castra animum ostentaret, Centulenses adiit, velo donari se obnixe rogat, & quoad impetret, sacro limine pedem non elaturam sese pronuntiat. Impetrauit: & quidem Præsulis manu, & summo apparatu, vti tanti Regis decebat natam, amicta est.

[13] [vel in separata parte monasterij monacha,] Guilielmus Peyratus lib. 1 cap. 30 scribit monacham in eodem S. Richarij cœnobio factam: duplex enim id fuisse, pro eius seculi more; hinc virorum, inde fæminarum. Ad eum fere modum, quo etiamnum in ordine S. Birgittæ, monachæ validis muris seclusæ a monachorum domicilio degunt, ita tamen vt illis hi sacra curent, diuinaq; mysteria administrent. Viguisse in aliis Ordinibus morem illum, alibi obseruauimus, vt vel muris solum discretæ a viris fæminæ essent, [pro æui more,] vel non magno loci interuallo; vt ad has instituendas monitis, muniendasq; sacramentis facile conuenire illi possent. Ex Ordine Præmonstratensi exempla nonnulla attulimus XIII Ianuarij ad Vitam B. Godefridi Cappenbergensis § 12. Sed pleraque nunc sapienter ab inuicem longius semota. Quædam olim sanctæ Virgines velo accepto non in aliarum conuictu sanctimonialium vitam agebant, neque seorsim in cellam inclusæ: [vel velata solum, & in priuata domo degente,] sed in vicinia monachilis cuiuspiam ecclesiæ domicilio conducto, ad eam identidem ventitabant, sacris intererant, precibus aßidue lectioniq; ac sanctis operibus vacabant. Ita fere eodem quo Bertha tempore, S. Hiltrudis Virgo iuxta monasterium Lætiense, cui Guntardus frater præerat, habitasse, ecclesiam aßidue adisse, & fraterna institutione ad omnem sanctitatem informata fuisse legitur. De hac autem Berta nil vltra habemus compertum, quamdiu produxerit vitam, quem gradum perfectionis attigerit, vbi tumulata sit.

[14] Alia quædam præter bellum Danicum gesta ab Angilberto autumat Malbrancus, nequaquam suffragantibus illius æui scriptoribus. Ita enim scribit lib. 5 cap. 32. Ingelbertus … vna cum Rege Romanas arces adiuit, paschalia sanctissime celebraturus: vbi enim Hadrianus ipse memoriam refricuit sibi illius temporis, dum Caroli pædagogio præfectus esset, [an pædagogio Caroli præfectus, vel ipse,] & indiuiduum consodalem Ingelbertum animaduerteret ad pia & quæque maxima natum esse, cœpit exinde viro potissima Ecclesiæ negotia, quæ ad Galliam spectarent, commendare: & quamuis vxori illigatus, non destitit tamen, vti prius, multæ Clericorum exercitationi operam dare. Sed hæc ego haud satis liquide assequor. Primum enim quid hic est, Caroli pædagogio præfectum fuisse? An ipsum Carolum adolescentem litteris imbuisse, ac mores eius ad omnem dignitatem conformasse? an nobiles pueros, qui in Regis eiusdem ministerio erant, liberalibus disciplinis vitæq; elegantioris præceptionibus instruxisse? Vtri vero hoc munus tribuitur, Angilberto an Hadriano? Ille nec pueros aulicos docuisse potest existimari, tam illustri ortus genere, tamq; in sublimi positus gradu dignitatis; neque Carolum, vel æqualem ætate, vel maiorem. Hadrianus autem, [vel Adrianus Papa?] vt habet in eius Vita Anastasius, nobilissimi generis prosapia ortus, atque potentissimis Romanis parentibus editus … defuncto eius genitore, atque paruulus nobilissimæ suæ genitrici relictus, studiose a patre (forsan patruo) Theodato dudum Consule & Duce, postmodum vero Primicerio sanctæ nostræ Ecclesiæ, post antedictæ suæ genitricis obitum nutritus atque educatus est. Ac deinceps Romæ ætatem egit, a Paulo Papa Subdiaconus creatus, Diaconus a Stephano, cui & mortuo suffectus anno ⅠƆCCLXXII. Non igitur in Gallia Regis Caroli pædagogus aut magister fuit, nedum aliorum nobilium adolescentum.

[15] Quod matrimonio illigatum fuisse Angilbertum, quando cum Carolo Rege Romam petiit, [Romam comitatus videtur Regem,] & Paschalia illic festa celebrasse asserat citatus antea scriptor, quærendum, quo id anno contigerit. Quater Romam adiuit Carolus, ter Hadriano Pontifice. Nam anno ⅠƆCCLXXIII aduersus Desiderium Regem Longobardorum, Pontificias ditiones inique vexantem, mouit, eumq; Papiæ, siue Ticini, obsedit: & cum natalem Domini in castris celebrasset, relicto ad vrgendam obsidionem exercitu, ipse Romam profectus est, ibiq; Pascha peregit. Anno deinde ⅠƆCCLXXX orationis caussa, [an. 774] vt habent Annales Bertiniani, peregit iter in partibus Romæ, [vel 780,] vna cum vxore sua Domna Hildegarde Regina, & natalem Domini in Papia ciuitate celebrauit… Pascha in Roma. Ac demum anno ⅠƆCCLXXXVII Paschalem eamdem solennitatem Romæ egit. Postrema hac vice adfuisse Angilbertum innuit Malbrancus, cum vxori illigatum fuisse scribat, Berthæ scilicet, Regis filiæ, quæ priori vtraque vice nondum erat matrimonio habilis.

[16] Ego credibilius iudico, prius quidem adfuisse Regi Angilbertum qui ei erat intimus; [at nō 787,] anno vero ⅠƆCCLXXXVII, vel morbo fuisse detentum, vel bello aduersus piratas Danos comparando, vel aliis prouinciæ, quam regebat, negotiis. Neque etiam facile fidem ei tribuam ista ad annū ⅠƆCCLXXXVIII scribenti: Hoc anno Ingelbertus summas vires congerens, Hunnos vsque ad internecionem fere totius gentis redegit: [nec Hūnos an. 788 debellauit:] quorum spoliis, ex ruina plurimarum aliarum gentium congestis, mirum in modum ditati sunt Franci. Ternas quidem retulere Franci eo anno de Auaris, siue Hunnis, victorias, variis locis, sed neque ad internecionem eos tunc redegerunt, neque vspiam mentio fit Angilberti.

[17] Diuinare & illud mihi scriptor idem videtur, quod eodem cap. 32 lib. 5 affirmat, [non cōstat, anno 789 Capitularia in fauorem Ecclesiæ suasisse:] cum viri laici Episcopiorum & monasteriorum fructus non exigua ex parte suos facerent, Ingelberto agente Capitularem edidisse Carolum, qua res Ecclesiæ vota esse fidelium, pretia peccatorum, & patrimonia pauperum declarauit: ideoque diuisionem nullam bona illa posse perpeti, sed integra piis illis possessoribus permanere. In Capitulis Regum Frācorum lib. 1 cap. 72, ita id refertur statutum a Carolo, aliaq; permulta: Anno Dominicæ Incarnationis ⅠƆCCLXXXIX, Indict. XII, anno XXI regni nostri, actum est huius legationis edictum in Aquisgrani palatio publice. Data est hæc charta die decimo Kal. April. Tempore Adriani Papæ & Karoli magni Imperatoris, quando Paulinus Episcopus tenuit vices Apostolicæ Sedis, in Aquis fuit factum istud capitulum &c. Nulla ibi Angilberti mentio, quem verisimile est tunc monachum fuisse. Malbrancus cap. 33 ad annum ⅠƆCCXCI statuit bellum Danicum confecisse Angilbertum, ac monachum factum. Cum anno sequenti honorifica ei iam Abbati credita legatio sit, credibilius videtur aliquanto ante victoria illa potitum, [sub annū 788 seculū reliquit.] seculo nuntium remisisse, circa annū ⅠƆCCLXXXVIII aut ⅠƆCCLXXXIX, vt idoneo spatio suam probasse monachis virtutem censeri poßit, atque ab iisdem Abbas electus.

§ III Variæ S. Angilberti ad Adrianum Papam legationes.

[18] Anno ⅠƆCCXCII habitum Ratisponæ concilium, in quo hæresis Felicis Episcopi Vrgellitani, [Anno 792, cum nondum venisset in Galliam Alcuinus,] qui Christum adoptiuum Dei filium dicebat, præsente Carolo Magno Rege, damnata est. De eo concilio ita scribit, Alcuinus lib. 1 aduersus Elipandum Ep. Toletanum, vltra medium: Antequam ego, eodem sapientissimo Rege Carolo iubente, venissem in Franciam, hæc eadem vestri erroris secta, eodem glorioso Principe præsidente, præsente Felice, quem multum laudare soles, vestræ partis tunc temporis defensore, ventilata est in celeberrimo loco qui dicitur Raiginisburg, & synodali auctoritate Sacerdotū Christi, qui ex diuersis Christiani imperij partibus conuenerant, æterno anathemate damnata: imo & a beatæ memoriæ Hadriano Papa, qui tunc temporis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Apostolica auctoritate rexerat Sedem, funditus exterminata.

[19] Eam hæresim eiusq; damnationem ita explanat Eginhardus in Annalibus ad ⅠƆCCXCII annum Christi: [Felix Ep. Vrgellitanus,] Orgellis est ciuitas in Pyrenæi montis iugo sita, cuius Episcopus, nomine Felix, natione Hispanus, ab Elipando Toleti Episcopo per litteras consultus, quid de humanitate Dei & Domini nostri Iesu Christi sentire deberet, vtrum secundum id quod homo est, [asserens Christum esse filium Dei adoptiuum,] proprius an adoptiuus Dei filius credendus esset ac dicendus; valde incaute atque inconsiderate, & contra antiquā Ecclesiæ Catholicæ doctrinam, adoptiuum non solum pronuntiauit, sed etiam scriptis ad memoratum Episcopum libris pertinacissime prauitatem opinionis suæ defendere curauit. Huius rei caussa ductus ad palatium Regis, qui tunc apud Reginum Baioariæ ciuitatem, in qua hiemauerat, residebat. [in conc. Ratispon. damnatur] Vbi congregato Episcoporum concilio auditus est, & errasse conuictus, ad præsentiam Adriani Pontificis Romam missus: vbi etiam coram ipso in basilica B. Petri Apostoli hæresim confessus est atque abdicauit. [mittitur Romam,] Quo facto ad ciuitatem suam reuersus est.

[20] Malbrancus lib. 5 cap. 37 egisse Angilbertum ait, vt malæ sectæ primarius auctor sisteret se in concilio, promeretque sententiam suam communi Ecclesiæ sensui subiiciendam. Verum hoc non sat exploratum. Illud constat, Angilberto mandatum a Rege ac synodo, vt Felicem Romam ad Pontificem deduceret. Ita Annales Francorum Loiseliani ad eum annum: Hæresis Feliciana primitus audita, [ducente Angilberto.] & in Reganesburg primo condemnata est. Quem Angilbertus ad præsentiam Adriani Apostolici adduxit, & cōfessione facta suam hæresim iterum abdicauit. Idem Egolismensis monachus in Vita Caroli, & alij scribunt.

[21] Anno deinde ⅠƆCCXCIIII eum Carolus Francofurti hiemasset, Paschaq; celebrasset, æstatis initio concilium Episcoporum ex omnibus regni prouinciis in eadem villa congregauit, vt idem habet Eginhardus: [idem Acta concilij Frācofurti] in quo concilio & hæresis memorata condemnata est, & liber contra eam communi Episcoporum auctoritate compositus, in quo omnes subscripserunt. Ibidem oblati sunt Regi libri quatuor contra septimam synodum Oecumenicam, [& scripta in 7 synodum,] siue secundam Nicænam, paullo ante habitam, scripti sine vllo ordine a quibusdam Sereni Maßiliensis quondam Episcopi, primi Galliarum Iconomachi, sectatoribus. Quos libros Carolus per Angilbertum ministrum suæ Capellæ Pontifici examinandos transmisit. Patet hoc ex Hadriani ad Carolum epistola, [Romam defert an. 794,] siue tertia, vt habetur to. 3 Concil. edit. Coloniensis anni ⅭⅠƆⅠƆCVI, siue XIV, vt est in to. 18 Concilior. ex Typographia regia anni ⅭⅠƆⅠƆCXLIV. Ea incipit: Dominus ac Redemptor noster. De Angilberto ita loquitur Pontifex, vt supra obiter a nobis indicatum:

[22] Præterea directum a vestra clementissima præcelsa regali potentia suscepimus fidelem familiarem vestrum, videlicet Engilbertum Abbatem & ministrum Capellæ, qui pene ab ipsis infantiæ rudimentis in palatio vestro enutritus est, [vbi benigne exceptus ab Adriano Pont.] & in omnibus consiliis vestris receptus; vt ideo, sicut a vobis in omni familiaritate recipitur, ita & a nobis reciperetur & condecenter honoraretur. Vnde pro nimio amore, quem erga vestram mellifluam gerimus regalem Excellentiam, sicut misistis cum nimio amore dulcedinis eximiæ, eum suscipientes, prout voluit, & qualiter voluit, cum magna familiaritate nobis enarrantem, aure placabili & benigna eum suscepimus, & quasi vestra corporali Excellentia nobis narrante, nostrum ei patientius credidimus consilium, ad profectum Sanctæ nostræ Romanæ Ecclesiæ, & vestræ a Deo protectæ potentiæ exaltationem. Inter quæ edidit nobis Capitulare aduersum Synodū, quæ pro sacrarum imaginum erectione in Nicæa acta est. [qui scripta contra 7 synodū refutauit.] Vnde pro vestra melliflua regali dilectione per vnumquodque capitulum responsum reddidimus: non quemlibet (absit) hominem defendentes, sed olitanam traditionem sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ tenentes, priscam prædecessorum nostrorum sanctorum Pontificum sequimur doctrinam, rectæ fidei traditionem modis omnibus vindicantes.

[23] Paulus Petauius in syntagmate antea citato de Nithardo, testatur, in calce Capitularium istorum, vt sunt ab Elia Philira, [An idem Angilbertus & Ingelrānus?] id est, Ioanne Tilio, anno 1549 edita, ista addita: Ingelrannus Abbas iussu Caroli Magni hunc librum scripsit, & ad Adrianum Papam tulit, fateturq; non videre se, quomodo quadrare ista possint cum Adriani prædicta epistola. Peyratus diserte affirmat, eumdem esse Angilbertum, Engilbertum, Engelbertum, Engelramnū, Ingelrannum. Verum oportuisset eum exempla proferre aliqua, vbi bertus & ramnus, aut rannus, siue ramus, in nominibus propriis promiscue pro eodem vsurpentur: vt nempe Walbertus & Waleramus idem sint, item Autbertus & Autramnus, Gontramnus, & Gonbertus, Hildebertus & Hilderamus, ceteraq; id genus. Neque tamen si idem significarent, ideo vnum pro alio substitui nomen posset absque historiarum perturbatione. Et certe non idem illa significant: est enim Angelbertus, siue Ingelbertus, Angelus illustris, siue Angelica præditus indole, Engelranus, fortaßis Angelus tenuis, siue Angeli instar gracilis: Engelramus, vel Engelrammus, Angelicus aries, siue machina, quasiq; Angelicum robur, vt Waleramus muralis aries. Sed hæc mittamus, nimis tenuia. Quid si cum Angilberto alius missus Romam est Abbas Ingelrannus? Neque hoc velim tamen diuinare: sed librarium aliquem, seu dormitantem, vnum pro alio nomen posuisse, seu nimis sciolum, quod Angilramni, non tamen Abbatis, sed Episcopi Metensis & Archicapellani in Concilio illo Francofurtensi facta mentio esset, eumdem credidisse, quem putaret postea Archicapellanum fuisse, Angilbertum.

[24] Proficiscenti ergo Romam Angilberto anno ⅠƆCCXCIV dedit Alcuinus epistolam ad Adrianum Papam, quæ est in Chesnæi editione LXIII, alibi XXVIII, in qua sic ipsius Angilberti meminit: Iam aliquas petitiones propriæ necessitatis meæ, [per eum quædam petit Alcuinus,] his quoque litteris insererem, sed quia electissimus Domni mei Regis Missus, filius equidem meus carissimus Angilbertus ad beatissimam summæ auctoritatis vestræ dirigitur paternitatem; non esse necesse putaui litteris exarare, quod ille vir fidelis & prudens melius viua voce, secundum mandatum Domni Regis, auribus Excellentiæ vestræ poterit intimare. Nam inter ceteras fidelissimæ directionis, quam ad vos habet, legationes, meæ quoque necessitatis postulationes eidem præfato regiæ voluntatis secretario cōmendauit. Quem omnibus amicis valde fidelem esse probauimus, [eumq; cōmēdat, vt Pontifici addictissimum.] maxime vobis, vt vere dignum est, Sanctissime Pater, qui vestram laudabili voce bonitatem sæpissime Domno Regi sub præsentia multorum testium narrare solebat: & egregiæ pietatis per vos gesta, puræ fidei verbo de vobis proferre studuit; quatenus piæ dilectionis fidem ostenderet, & vestræ almitatis amorem plurimorum mentibus ingereret.

[25] Dubitat Paulus Petauius in citato Syntagmate, an eæ litteræ scriptæ sint ab Alcuino, cum anno ⅠƆCCXCIV Capitularia illa Romam tulit Angilbertus, [Quando ea scripta epistola?] an ⅠƆCCXCII cum Felicem Romam duxit. Sed qui potuere anno ⅠƆCCXCII scribi, cum tunc (vt nu. 18 ex ipsiusmet Alcuini scriptis ostensum est) nondum in Gallia esset? Quod enim alibi Felicem dicitur conuicisse, id vel postea accidit, cum is in pristinos errores relapsus forsan esset, vel scriptis contra eius hæresim editis.

§ IV S. Angilberti legatio ad Leonem III Papam: impetrata ab eo priuilegia.

[26] Alia sequitur obita ab Angilberto maxima cū auctoritate legatio. Eā clarius quam alij exponit Eginhardus in Annalibus ad annum ⅠƆCCXCVI. [Anno 796 ad Leonem Papam,] Romæ Adriano defuncto (VII Kal. Ianuarij) Leo pontificatum suscepit. Et mox per Legatos suos claues Confessionis S. Petri, ac vexillum Romanæ vrbis, cum aliis muneribus Regi misit: rogauitque vt aliquem de suis Optimatibus Romam mitteret, [vt ei Romanos subiiciat,] qui populum Romanum ad suam fidem atque subiectionem per sacramēta firmaret. Missus est ad hoc Engilbertus Abbas monasterij S. Richarij. Per quem etiam tunc ad S. Petrum magnam partem thesauri, quem Ericus Dux Foroiuliensis, spoliata Hunnorum regia, quæ Ringus vocabatur, [ac munera deferat] eodem anno de Pannonia Regi detulerat, misit: reliquum vero inter optimates & aulicos, ceterosque in palatio suo militantes, liberali manu distribuit. Ita ille. Claues Confessionis S. Petri explicat Poëta Saxonicus lib. 3 claues quibus est Confessio Sancti conseruata Petri, siue crypta, aut sacellum, vbi eius reliquiæ asseruantur. ac paullo post subdit:

Missus ad hoc Angilbertus, qui corpore Sancti
Richarij clare decoratam rexerat olim
Ecclesiam. [ex thesauro Hunnico,]

Dein thesaurum Hunnicum exaggerat:

Nam spoliata fuit Hunorum regia, Hringum
Quā vocitant. Hanc Dux Ericus hoc ceperat anno:
Multimodos etiam Regi deuexerat inde
Thesauros, æuo quos collegere vetusto,
Innumeris crebro spoliatis gentibus Huni.

In Vita Caroli per monachum Egolismensem, dicitur Rex idem, thesauro illo accepto, gratiarum actiones Deo largitori omnium bonorum peregisse, [mittitur Angilbertus dilectus Regi Abbas,] & inde magnam partem ad limina Apostolorum misisse per Angilbertvm dilectvm svvm Abbatem. Idem dicitur in Annalibus Loiselianis. Vita Caroli per incertum auctorem habet: per Angelbertum dilectum sibi Abbatem.

[27] Quæ Romam proficiscenti mandata Carolus dederit, quæ consilia monitaq; inculcari nouo Pontifici voluerit, legere est in ipsius Regis ad Homerum (id est, ipsummet Angilbertum) epistola, quæ est 83 inter Alcuini epistolas a Chesnæo editas. Ea sic habet: Karolus gratia Dei Rex, & Defensor sanctæ Ecclesiæ, Homero Auriculario salutem. Diuina regente misericordia iterum, & prospere te adducente ad Domnum Apostolicum Patrem nostrum, admoneas eum diligenter de omni honestate vitæ suæ, [iussus ei vitæ honestatem inculcare] & præcipue de sanctorum obseruatione Canonum: de pia sanctæ Dei Ecclesiæ gubernatione, secundum opportunitatem conlationis inter vos, & animi illius conueniētiam. Ingerasque ei sæpius, quam paucorum honor ille, quem præsentialiter habet, annorum: quam multorum est perpetualiter merces, quæ datur bene laboranti in eo. [& alia,] Et de simoniaca subuertenda hæresi diligentissime suadeas illi, quæ sanctum Ecclesiæ corpus multis male maculat in locis. Et quidquid mente teneas sæpius querelis agitasse inter nos. [de quibus inter se cōtulerant Rex & legatur:] Sed qualis mihi esset conlatio cum B. Adriano Papa prædecessore illius, de construendo monasterio ad S. Paulum, nullatenus dimittas suggerere illi, vt volente Deo reuertens, certum mihi responsum habeas referre. Dominus Deus ducat te, & deducat cum omni prosperitate. Dominus Deus regat & dirigat in omni bonitate cor illius, vt faciens faciat, quod sanctæ suæ proficiat Ecclesiæ: vt sit nobis pius Pater, & pro nobis præcipuus intercessor: vt idem Deus & Dominus noster Iesus Christus nos in sua florere faciat voluntate, & cursum, qui superest nobis vitæ nostræ, ad perpetuæ stabilitatis quietem perducere dignetur. Vale cum prosperitate, proficiens in veritate, reuersurus cum gaudio, Homeriane puer.

[28] Extat ab eodem Rege tunc scripta ad ipsum Leonem Papam epistola, (LXXXIV inter Alcuini) qua ei Pontificatum gratulatur, quem de Adriani morte dolorem senserit, testatus, ac Leonis apud B. Petrum Principem Apostolorum preces implorat. Tum de Angilberto, ac muneribus per eum mißis, ita loquitur: Angilbertum manualem vestræ familiaritatis, vestræ direximus Sanctitati: [Regis litteris auctoritas ei apud Papā cōparata,] quem prius, sicut promisimus per religiosos viros Campolum & Anastasium, beatissimo Patri nostro, prædecessori vestro, dirigere curauimus. Sed, vt præfati sumus, dum xenia omnia parata erant, lugubri paternæ mortis nuntio repente tardatum est iter illius. Sed modo lætiores de vestræ Sanctitatis successione facti, quod desiderauimus in illo pio Patre agere, in vobis perficere studemus. Illique omnia iniunximus, [& fides pro negotiis tractādis:] quæ vel nobis voluntaria, vel vobis necessaria esse videbantur: vt ex conlatione mutua conferatis, quidquid ad exaltationem sanctæ Dei Ecclesiæ, vel ad stabilitatem honoris vestri, vel patriciatus nostri firmitatē necessarium intellegeretur. Dein pollicetur Ecclesiæ ac religioni arma sua seruitura, ac Leonem hortatur, vt Canones vbique sequatur, quatenus totius sanctitatis exempla in eius fulgeant conuersatione.

[29] Scripsit & Alcuinus ad Leonem epistolam, quæ est 72, qua illi & ipse pontificatum gratulatur, ac fausta precatur, salubribusq; eum consiliis instruit: & sub finem Angilbertum commendat his verbis: Hic filius meus carissimus Angilbertus vobis patefacere valet nostræ paruitatis erga Apostolicam Sedem deuotionem, etiam & voluntatis nostræ petitiones. [commēdatus eidem Pōtifici ab Alcuino,] Quem vestræ Paternitati valde fidelem esse agnoui: & ideo nostræ necessitatis caussas illi iniunximus, vt per os illius, pietatis vestræ aures mei cordis audiant obsecrationes.

[30] Quid per Angilbertum obtinere Romæ cuperet, indicat epistola 92 ad dulcissimum filium Homerum, id est, ipsummet Angilbertum, vbi ista habet: Patrocinia Sanctorum non obliuiscere. [qui per eū Reliquias petiit, & alias res sacras,] Res Ecclesiasticæ pulchritudinis oculis occurrentes noli neglegere vt acquiras. Nostra rusticitas auara est de talibus: vestra nobilitas larga est de omnibus. Memor esto poëtici præsagij:

Si nihil attuleris, ibis Homere foras.

Hoc de te tuoque itinere prophetatum esse quis dubitat? Si Christum Sibylla, eiusque labores, prædixit venturum, cur non Naso Homerum, eiusque itinera præcecinit? demum ita concludit:

Prospera cuncta, precor, faciat tibi Christus, Homere,
      Qui te conseruet semper, vbique. Vale.

Eius absentis desiderium declarat epistola 93, quæ est ad Damœtam filium, [eius interim absentia mœstus] id est, Riculfum, siue Ricolfum, Episcopum Moguntinum, ad quem & 41 scripta ab eo epistola est. In illa ergo posteriore ita Angilberti, siue Homeri sui meminit Alcuinus: Ego pene quasi orbatus filiis remaneo domi: Damœta Saxoniam, Homerus Italiam, Candidus Britanniam recessit

[31] Diuertisse videtur ex itinere Angilbertus ad S. Paulinum Aquileiensem Patriarcham, [Visit de via S. Paulinum Aquileiæ.] de quo fuse egimus X Ianuarij. Ita enim ep. 73 ad ipsum Paulinum scribit: Maiorem nostræ salutationis seriem Angilbertus filius communis noster Romam iturus, volente Deo, vobis dirigit. Fuisse Paulino iunctum amicitia Angilbertum, patet ex eius comentario de reliquiis nu. 6.

[32] Inter alia quæ Romæ egit Angilbertus, diuinat Malbrancus, animum Pontificis præparasse, [an de Imperio in Carolum transferēde egerit?] saltem eminus, ad deferendum Carolo decus Imperij. Nescio an id agi aperte ipso pontificatus exordio apte potuerit. Opportunius id postea factum, cum maxima extarent Caroli in ipsummet Leonem, non solum in Ecclesiam plurima, beneficia. Habere tamen etiam hac in re locum potuit Caroli monitum, iam ante relatum, vt cum Pontifice negotia tractaret secundum opportunitatem collationis inter ipsos, & animi illius conuenientiam: quæq; ad patriciatus ipsius firmitatem pertinerent, vt est in epistola Caroli ad Leonem.

[33] Anno ⅠƆCCC redeunte verna temperie, vt in Annalib. scribit Eginhardus, [Carolus anno 800 Centulam visit,] medio fere Martio Rex Aquisgrani digressus, littus Oceani Gallici perlustrauit: & in ipso mari, vbi tunc piraticam Nordmanni exercebant, classem instituit, præsidia disposuit, sanctum Pascha apud S. Richarium celebrauit. Inde iterum per littus maris iter agens, Rotomagum ciuitatem venit… Et mense Augusto inchoante Moguntiacum veniens, generalem conuentum ibidem habuit, & iter in Italiam indixit. Tandemq; VIII Kal. Decembris Romam peruenit, & die Natalis Christi a Leone Papa coronatus est, [& Romā, vbi Imperator coronatur:] ac deinceps, omisso Patricij nomine, Imperator & Augustus est appellatus. Aderat & S. Angilbertus, qui, vt habetur in minori Chronico Centulensi, [Angilbertus exemptionē sui cœnobij a Papa impetrat:] impetrauit exemptionem cœnobij Centulensis a Leone Papa III, eodem die quo Carolus Magnus coronatus est in Imperatorem per prædictum Leonem Papam, & nuncupatus est Cæsar Augustus. Et fuit hoc actum circa annum Domini ⅠƆCCCI, in præsentia S. Angilberti & Iesse tunc temporis Ambianensis Episcopi. Qui nimirum Iesse anno ⅠƆCCCII ad Irenen Augustam cum Helgaudo Comite missus est ad pacem constituendam.

[34] In eodem recentiori ac breuiori Chronico Centulensi Ioannis Capellæ ista leguntur: [ab Imperatore Foreste-monasterium:] Eodem die (quo coronatus est Imperator) dictus Carolus Magnus adiunxit huic Ecclesiæ S. Richarij cœnobium & monasterium Forestemonasterij cum suis appendiciis vniuersis, specialiter quoad institutionem & electionem Pastorum & Abbatum: sicut latius patet per scripta Apostolica super iis confecta, sana & integra in thesauraria huius cœnobij.

[35] Ignatius Iosephus a Iesu Maria Carmelita Discalceatus lib. 1 historiæ Abbatis-villanæ cap. 83 pag. 461 scribit, Foreste monasterium, vulgo Forest-monstier, [vbi id situm?] situm esse in saltu Creßiacensi, vbi S. Richarius cum discipulo suo Sigobardo relicta Centula, annis aliquot in vili & exiguo tugurio vitam anachoriticam egit: quod tugurium visitur etiamnum, [quale nūc?] paullum a monasterio semotum, sed sensim in ruinam prolabens, vti & ipsum monasterium, nemine illius sarta tecta, vt oporteret, curante, nec splendorem altarium, ac ne sacrorum quidem ordinem vitæq; monachicæ disciplinam, prout illa quondam ibi viguere. Ita ille, qui se bullas legisse testatur Alexandri III, Innocentij III, Honorij III, e quibus constet, eius cœnobij Abbatem ex Centulensi eligi consueuisse, ac prouentus quoque monasterij a quopiam e Centulensibus administrari.

[36] De eodem Foreste-monasterio citatus Ioannes Capella in Ingelardo XXI Abbate ista tradit: Iste Rex (Hugo Capet) dedit priuilegium villas nostras fortificandi, ædificandi castra murata: & nomine Aduocationis, & ad protegendum nos & nostros subditos ab inimicis nostris, dedit prædictus Rex Hugo Capet cuidam Militi, nomine Hugoni de Abbatis villa generoso & nobili, [cuidam ab Hugone Capeto datum titulo aduocationis, saluo iure Centulensium:] sub illo titulo villam Abbatis-villæ & Foreste-monasterij: sub conditione tamen, quod Abbas in eodem loco, tempore necessario & opportuno, per Abbatem S. Richarij nominabatur, & in suo grege & gremio suæ Ecclesiæ eligebatur, sicut patet per litteras Apostolicas super iis confectas. Verum ea exoleuit consuetudo ac potestas Centulanorum in Foreste-monasterienses, vt citatus Iosephus Ignatius tradit.

[37] Alia a Leone III priuilegia obtinuit S. Angilbertus, de quibus idem Ioannes Capella: Eodem die (quo scilicet coronatus Carolus est) & in dicta solennitate dictus S. Angilbertus impetrauit exemptionem & priuilegium mitræ, sandaliorum, annuli, & aliorum Pontificalium, [obtinuit & mitrā, annulum &c.] ex concessu Iessæ tunc Episcopi Ambianensis. Idem in Valtero de Guaissart XXXVIII Abbate, hæc scribit: Immediate accepit pedum, & impetrauit (saltem confirmari fecit de nouo) priuilegium exemptionis, mitræ, annuli, & sandaliorum, in curia Romana, [quæ post cōfirmata.] & decessit ab hoc seculo anno Domini ⅭⅠƆCCCLVII in vigilia Assumptionis B. Mariæ Virginis.

[38] De priuilegiis iterum idem Ioannes in Gerino, siue Geruino II, qui & Episcopus Ambianensis fuit S. Godefridi decessor, ista memorat: Et quia sciebat Guidonem Episcopum, (XXXI) suum prædecessorem, [instrumēta horum priuilegiorū ablata,] esse… huic Ecclesiæ per asportationem & subtractionem nostrarum litterarum & chartularum exemptionis, quas furtiue secum clam deportauerat; studuit hanc Ecclesiam esse Episcopatui Ambianensi subiectam &c. Aucherus autem XXV Abbas recuperauit priuilegia & chartas huius Ecclesiæ. [recuperata,]

[39] Anno Domini ⅭⅠƆCXXXI, V Kal. Augusti, Hugo Campdauaine Comes S. Pauli, [an. 1131 combusta cum toto oppido,] quod inimicis quibusdam suis Centulæ concessum esset asylum, sibi vero, ne id profano furore violaret, portæ obseratæ, igne Græco totum oppidum succendit: tali modo (inquit idem compilator Chronici minoris) quod religiosus Missam magnam celebrans contra maius altare fuit combustus, & cum eo tam in ecclesia quam in villa MMDCC promiscui generis igne & flamma mortui sunt. Et in illa destructione perdidimus omnes chartas & priuilegia nostra, ornamenta & omnia bona mobilia combusta sunt: nihil penitus remansit, exceptis sanctuariis reliquiis omnibus proiectis & saluatis in puteis aquarum.

[40] At postea Richarius XXX Abbas… misit Romam versum Papam Alexandrum III anno Domini ⅭⅠƆCLXXII copiam exemptionis nostræ, [denuo an, 1172 confirmata secundum exemplar S. Angilberti.] quam impetrauerat S. Angilbertus die coronationis Caroli Magni Imperatoris Romanorum & Regis Francorum, cuius perdideramus originalia in prima destructione huius ecclesiæ per… infideles: & super ipsam copiam iussit nobis describere exemptionem, quam de præsenti habemus.

§ V S. Angilberti ædificia Centulæ. Sanctorum reliquiæ ab eo ornatæ.

[41] Qvod tantis ac tam multis priuilegiis Imperatoris ac Pontificum muniuit Angilbertus cœnobium, id præclaris quoq; ædificiis auxit, Sanctorum reliquiis ornauit, dotauit posseßionibus. [S. Angilbertus Cētulā ornat 3 templis,] Tria cumprimis templa construxit, primum ac maximum Saluatori Diuoq; Richario sacrum fuit, alterum Virgini Deiparæ, S. Benedicto tertium. De his Ioannes Capella in Chronico: Qui quidem Angilbertus tempore suo potenter & honorifice, cum adiutorio dicti Caroli Magni, prædictum cœnobium Centulense decorauit magnis ædificiis, [& aliis ædificiis,] reliquiis, iocalibus, & quampluribus aliis bonis, & dotauit magnis redditibus & diuitiis. Ac paucis interiectis: Fecit dedicare hoc cœnobium per XII Archiepiscopos, quorum nomina inferius scribentur.

[42] Et, vt narrat Chronica, in primo cœnobio fundato in nomine Domini Saluatoris nostri, & B. Richarij, fundauit etiam duas turres, in parte Occidentis vnam summam, [altis turribus,] & alteram excellentem in parte Orientis, sub qua erat sepulchrum beatissimi Richarij: & in distantia istarum stabat ecclesia cum Choro. Ac subtus turrim orientalem circa pedes S. Richarij erat altare nomine suo consecratum: & circa caput altare B. Pauli. Et circa turrem occidentalem erat dedicatum altare sancti Saluatoris. Fecitque scribere circa sepulchrum S. Richarij versus sequentes.

Omnipotens Dominus, qui celsa vel ima gubernas,
      Maiestate potens, [inscriptione ad sepulchrum S. Richarij,] semper vbique Deus,
Respice de solio, Sanctorum gloria, summo,
      Auxiliumque tuis, Rex bone, da famulis,
Principibus pacem, subiectis adde salutem,
      Hostis pelle minas, & fera bella preme.
Hic quoque quæ statui fulgentia culmina templi
      Angilbertus ego, sint tibi grata Deo.
Augusto Carolo, cuius virtute peregi,
      Concede Imperij gaudia magna tui.
Quisquis & hic summas precibus pulsauerit aures,
      Effectum tribuas semper habere Deus.

[43] [in signi pauimento,] Immediate post S. Angilbertus inter illas turres orientalem & occidentalem ex artificio Virgilij Mantuani, summi poëtæ, diuini artificis, recuperauit pauimentum porphyreticum, rubei & viridis coloris, quod de præsenti est & futura Ecclesia, ita pretiosum, vt in toto orbe terrarum non est visum simile, & experientia docet. Fecit scribi in tabula marmorea versus sequentes:

Hoc pauimentum humilis Abbas componere feci
      Angilbertus ego, ductus amore Dei:
Vt mihi post obitum sanctam donare quietem
      Dignetur Christus vita salusque mea.

[44] Vtrumque hoc epigramma recitat etiam Peyratus lib. 1 cap. 28. Pergit Capella in Chronico: Et sicut scriptum est superius, ipse fecit ædificare tres ecclesias, videlicet ecclesiam S. Richarij in Occidente, ecclesiam S. Mariæ in meridiano, & minorem ecclesiam S. Benedicti in Oriente. Et sic sane intelligendum est claustrum triangulare in honore Trinitatis, sub vno & eodem tecto. [claustro triangulari cum fonte,] Et in medio fons, suo flumine domum rigans, & seruiens Fratribus, cum vno molendino stante in loco fossatorum modernorum. Et istæ tres ecclesiæ dedicatæ sunt, sicut dictum est, per XII Archiepiscopos, quorum nomina sequuntur: Meginhardus Rotomagensis, Georgius, Absalon, Pleo, Childegardus, Theodoueus, Vdelmarus, Benedictus, Brelleus, Ioannes, Passinus, & duodecimus ignoratur.

[45] Sequuntur Capellæ quas fundauit. Hariulphus altaria vocat. 1 ecclesia Sancti Saluatoris. Habebatur in ea de veste inconsutili Domini nostri. de Cruce. de sepulchro. de filo B. Mariæ. de Innocentibus. [multis altaribus,] Capella S. Richarij, in qua quiescebat totum eius corpus, [& reliquiis,] cum aliquibus sanctuariis B. Mariæ Virginis. Capella S. Ioānis Baptistæ, in qua erant ossa B. Zachariæ eius patris. Capella S. Petri, in qua erant ossa BB. Petri & Pauli, & S. Clementis: & nunc dicitur Capsa Sanctæ Primæ. Capella S. Stephani, in qua erant ossa S. Simeonis prophetæ. Capella S. Quintini, in qua erant ossa SS. Crispini & Crispiniani sociorum Suessionensium. Capella sanctæ Crucis, in qua erat de sancta Cruce. Capella S. Dionysij in qua erant reliquiæ SS. Rustici [MS. habebat Iusti] & Eleutherij sociorum eius. Capella S. Mauricij, in qua erant reliquiæ eius & suorum sociorum in agone certaminis. Capella S. Laurentij, in qua erant reliquiæ eius & SS. Sebastiani & Valerij. Capella S. Martini, in qua erant reliquiæ eius, & SS. Remigij, Vedasti, Walerici, Lupi, Seruatij, Germani. Et hæc omnia pridie Kalend. Ianuarij.

[46] Item eadem die in ecclesia B. Benedicti consecratæ sunt Capellæ quæ sequuntur. [(de quibus etiā alibi)] Capella S. Benedicti ad maius altare, in qua quiescebant eius ossa, & SS. Antonij & Columbani. Atque illa sunt, quæ infra in Vita cap. 2 nu. 12 Not. d monemus, in nostro exemplari desiderari, folio auulso. Sequuntur enim quæ ibidem nu. 13 extant: Et altare S. Hieronymi &c. Quod autem hic nu. 45 dicitur fuisse in altari seu capella S. Petri, in ecclesia Saluatoris, Capsa Sanctæ Primæ; id Ioannes Capella, in XXXIII Abbate Hugone de Chenincourt, qui temporibus S. Ludouici Regis vixit, ita explicat: Iste Hugo de Chenincourt visitauit feretrum, quod dicimus Sanctæ Primæ, id est, primitiuæ fundationis Ecclesiæ militantis, quia in eodem requiescunt quamplurima corpora Sanctorum, Petri, Pauli, Ioannis Baptistæ, & aliorum Confessorum & sanctarum Virginum.

[47] Enumerat infra ipsemet S. Angilbertus, quas vndique corraserit reliquias Sanctorum: quarum & indicem ex Centulensibus monumentis texit Ioannes Capella, qui & ista subnectit, ab Sancto quoque Angilberto ex parte indicata: Omnes istas reliquias incapsari fecit (S. Angilbertus) in tredecim capsis aureis, [in 13 capsas impositis,] & argenteis, gemmis pretiosis adornatis. Imposuit prædictas capsas super vnum altare argenteum, dedicatum in honore B. Mariæ Virginis. Et in qualibet prædictarum trium ecclesiarum construxit vnum pulpitrum marmoreum, decoratum & figuratum varietatibus. In prima ecclesia ædificauit tria campanilia, & in quolibet posuit XV campanas: in secunda ecclesia vnum campanile & XV campanas: [campanis 75.] & in tertia ecclesia totidem. Et quamplurima ornamenta ærea aureata, expressa & declarata in Chronica papyrea.

[48] Dum autem allatas aliunde reliquias ita exornat Angilbertus, multo etiam maiorem domesticis splendorem addidit, corum, inquam, Sanctorum, qui Centulæ & vixerant & humati erant, S. Richarij, Sanctorumq; Caidoci & Adriani; vt ca. 3 nu. 19 & 20 narratur. De S. Richario idem hisce verbis testatur Ioannes Capella: [S. Richarij corpus post annos 160 incorruptū eleuat, inq; capsa argentea ponit,] Carolus Magnus Imperator & Rex, & dictus Angilbertus Abbas, in propriis personis studuerunt translatare corpus S. Richarij a tumulo terreo in feretro seu capsa aurea lapidibusque pretiosis adornata. Et ipsum corpus S. Richarij incorruptum, quod iacuerat & quieuerat CLX annis in sepulchro, honorifice & cum magna deuotione eleuauerunt, ex licentia Adriani tunc Papæ. Versus, qui cap. 3 num. 19 dicuntur a S. Angilberto compositi, [cum inscriptione:] & tumulo S. Richarij inscripti, diuidit idem Capella in 4 tetrastica & distichon vnum, hoc modo: In sepulchro, vt ait, erant versus sequentes: Aurea cælestem &c. Circa dextram partem: Posthabito mundi &c. In cacumine arcæ & suprema parte: Hic vitam functis &c. Circa sinistram partem: Huic Carolus Princeps &c. Ac demum circa pedes: Ipsius vt meritis capiat &c.

[49] De Vita eiusdem S. Richarij ab Alcuino Flacco expolita, quod breuiter indicatur num. 18, ita ipsemet scribit ad Carolum Alcuinus: [eius Vitam curat per Alcuinum expoliri,] Domino semper venerabili semperque desiderabili, piissimo sanctæ Ecclesiæ tutori, gratia Dei semper Augusto Carolo, vestræ salutis perpes amicus Albinus. Rememorante vestræ Excellentiæ pietate, in loco sancto & merito venerabili Centula, cum & ego vestræ gloriæ seruus, vestræ pietatis vestigia ibidem prosecutus aliquantisper commorarer, orauerat meam paruitatem vir magnus in Christo, Dominus & venerabilis Abbas Angilbertus, quo in laudem Conditoris, qui mirabilis semper apparet in electis suis, quemdam libellum stylo simpliciori digestum de vita sanctissimi ac vere magnifici Confessoris Richarij cultius annotarem. Dumque exauditis continuo precibus eius, quæ ipsi Diuinæ maiestati exaudibiles & caræ noscuntur, eumdem mihi exhiberi libellum petissem; non parum miratus sum, cur tanti nominis Confessor, quem tantarum virtutum operatorem esse constabat, quemque prisca fama miraculorum patratione post ipsos Apostolos nulli ferebat secundum, tam modico gestorum volumine potiretur. Idque mihi stupescenti innotuit iam dictus memorabilis vir Angilbertus, ac spirituales fratres eiusdem sancti loci, haberi apud se, quin etiam apud diuersas Ecclesias, codicem alium grandioris quantitatis, in quo scilicet illa miracula legebantur, quibus non immerito sanctum Christi Confessorem omnis Gallia attollebat: cuius simplex & minus polita locutio quia Fratribus ad * incitādum in populo apertior videbatur, sufficere sibi eamdem descriptionem consenserunt. Dumque in his, quæ rogabant, prænotandis iamiamque animos applicarem, repente vestræ pietatis nuntio sum conuentus, vti ea quæ tractabam sic annotarem, sicut reuera vestræ sapientiæ auribus inferenda. [probandā Carolo Magno:] Hinc ergo vocato notario, ac fixo præ oculis iam dicto libello, ea quæ referre videbatur de conuersione, de moribus… dictatu admodum compendioso, titulo Vitæ beatissimi Richarij almi Patris aptauimus.

[50] Sanctorum quoque Caidoci & Adriani, a quibus est S. Richarius conuersus, renouauit ornauitq; tumulos, addito singulis octasticho. De S. Caidoco agitur in Vita nu. 20. Ioannes Capella scripta illa fuisse tradit a dextris & sinistris vtriusque. De S. Adriano ista habet: [renouat tumulos SS. Caidoci & Adriani, addita epigrapho.] Circumcirca feretrum S. Adriani descripsit (S. Angilbertus) versus sequentes:

Corpore terrenus qui cernitur atque sepultus,
      Gaudia pro meritis cælica lætus habet.
Iste fuit Franco Caidoco consociatus,
      Quem sibi concessum Centula gaudet ouans.
Hic virtute valens despexit prospera mundi,
      Et modo viuenti gloria magna patet.
Quique Deo placuit, cælorum regna petiuit:
      Nunc Angilberti carmine fulget. Amen.

Hæc ibi. Sed quid sibi vult versu 3 Franco? Non certe S. Caidocum Francum vult fuisse, quem in Scotia genitum asserit. Ioannes Capella ambos natos de Ibernia in partibus occidentalibus scribit. Nomen est forte S. Adriani: nam idem Capella, aut potius amanuensis, nunc Territorium, nunc Fucorium, appellat; alterutrum vitiose, ac forte vtrumque: alibi Fricorium. Inscripti ambo Martyrologio Anglicano Wilsoni & generali catalogo SS. Ferrarij ad I Aprilis, sed vtrobique Sadoc est pro Caidoco. Colganus maluit ad XXXI Martij referre, absque vllius tamen, vt fatetur, scriptoris auctoritate, cum Caidocum antea XXIV Ianuarij dedisset.

[Annotatum]

* an imitandum?

§ VI S. Angilbertus an Archicapellanus Palatij? Eius mors, sepultura.

[51] Sensim ad obitum S. Angilberti accedimus. Triennio ante quam e vita decederet, adhibitus est ab Imperatore, vt testis esset eius testamenti, ac deinde illud obseruari curaret. Ita Eginardus in Vita Caroli Magni, XXVIII Ianuarij, cap. 10 nu. 38. Diuisionem thesaurorum & pecuniæ ac vestium, aliæque supellectilis, [Caroli Magni testamenti executor lectus] coram amicis & ministris suis, annis tribus antequam decederet, fecit, contestans eos, vt post obitum suum a se facta distributio, per illorum suffragium rata permaneret. Vt deinde nu. 39 dicitur, Descriptio atque diuisio illa, [an. 811] facta est a gloriosissimo atque piissimo Domino Karolo Imperatore Augusto, anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi ⅠƆCCCXI, anno vero regni eius in Francia XLIII, & in Italia XXXVI, Imperij autem XI, Indictione IV. [cum aliis viris illistribus:] Demum nu. 44. Hanc constitutionem atque ordinationem coram Episcopis, Abbatibus, Comitibusque, qui tunc præsentes esse potuerunt, quorum hic nomina scripta sunt, fecit atque constituit. Episcopi Hildebaldus, Richulfus, Arn, Wolfarius, Bernoidus, Laidradus, Ioannes, Theodulphus, Iesse, Hetto, Waltgaudus. Abbates, Fridogisus, Adalongus, Engilbertus, Irmino. Comites, Walah, Meginherius &c.

[52] Hinc alia oritur quæstio, fueritne vere Angilbertus Archicapellanus, siue Summus sacri palatij Capellanus, aut Apocrisiarius? Hinc marus in opusculo ad Proceres regni cap. 19 ita id officium exponit: Apocrisiarius, [an eius Archicapellanus fuerit?] qui vocatur apud nos Capellanus, vel palatij custos, de omnibus negotiis Ecclesiasticis vel ministris Ecclesiæ, & Comes palatij de omnibus secularibus caussis vel iudiciis, suscipiendi curam instanter habebant: vt nec Ecclesiastici, nec seculares, prius Domnum Regem absque eorum consultu inquietare necesse haberent &c. Et ca. 16, Apocrisiarius, inquit, omnem Clerum palatij sub cura & dispositione sua regebat. Guilielmus Peyratus, vt XVII Februarij ad Vitam S. Fulradi dictum, tomum integrum de Capella Regum Christianißimorum eiusq; administris edidit. Angilbertum Archicapellanum, siue Apocrisiarium fuisse, [asserunt quidam,] pronuntiant idem Peyratus, Paulus Petauius, Sammarthani. Citant Chronicon Centulense, siue quam damus S. Angilberti Vitam, cuius auctorem faciunt Hariulphum, vt infra dicemus. Et in ea quidem dicitur Primas Capellanorum, quod idem est ac Summus Capellanus. Verum ea Vita fere CCC post Angilberti obitum annis scripta videtur, vt infra ostendemus. Citant & S. Adrianum Papam, qui in epistola cap. 1 nu. 3, & cap. 3, nu. 22 a nobis citata eum ministrum Capellæ vocat: quod de omnibus dici Capellanis poterat. Neque vel Carolus vel Alcuinus, cum eum Adriano aut Leoni commendant, illa vnquam nomina Archicapellani aut Apocrisiarij vsurpant. [non coæui] Hincmarus quoque in opusculo antea citato, minime inter Caroli Magni Archicapellanos Angilbertum numerat. Ita enim cap. 15 scribit: Tempore Pipini & Caroli hoc ministerium consensu Episcoporum per Fulradum Presbyterum, [Alij tunc id manus gesserunt,] tempore etiam Caroli per Engelramnum & Hildiboldum Episcopos, tempore denique Hludouici per Hilduinum Presbyterum, & post eum per Fulconem item Presbyterum, deinde per Drogonem Episcopum, exstitit hoc ministerium executum. [S. Fulradus,]

[53] Quod ait Hincmarus, consensu Episcoporum legi solere Archicapellanum, confirmatur id Canone 55 Concilij Francofordiensis, celebrati anno ⅠƆCCXCIV, qui Canon ita habet: Dixit etiam Dominus Rex in eadem Synodo, se a Sede Apostolica, id est, ab Hadriano Pontifice, licentiam habuisse, vt Angilramum Episcopum in suo palatio assidue haberet propter vtilitates Ecclesiasticas. [Angilramnus Ep. Met. Hildeboldus Ep. Col.] Deprecatus est eamdem synodum, vt eo modo, sicut Angilramnum habuerat, ita etiam Hildeboldum Episcopum habere debuisset; quia & de eodem, sicut & de Angilramno, Apostolicam licentiam habeat. Omnis synodus consensit, & placuit eis eum in palatio esse debere propter vtilitates Ecclesiasticas. Declaratus est igitur tunc Hildeboldus, siue Hildebaldus, Archicapellanus palatij: quod munus geßit vsque ad tempora Ludouici Pij. Patet ex Ludouici Vita ab auctore incerto scripta, vbi ad annū Christi ⅠƆCCCXVI, qui erat Ludouici tertius, narrato Leonis III Papæ obitu, qui contigit eo anno, [vsque post eius mortem.] vicesimo primo Episcopatus sui, VIII Kal. Iunij, successorem eius Stephanum venisse ait in Gallias: Cui etiam, inquit, obuiam Hildebaldum Archicapellanum sacri palatij, Theodulphum Episcopum Aurelianensem, Iohannem Arelatensem, aliorumque ministrorum, Ecclesiæ copiam, procedere iussit, infulis indutos sacerdotalibus.

[54] Quando ergo tandem Archicapellanus fuit S. Angilbertus? Sub Pipino ac deinde Carolo fuit S. Fulradus, vt XVII Februarij ad eius Vitam dictum est. Ei suffectus est Angilramnus, siue Ingelramnus, Metensis Episcopus, vel mortuo, vel ob senium mißionem petenti. Angilramno mortuo lectus est ad id munus Hildeboldus. Ex verbis Canonis citati, Angilramnum habuerat, colligere est, eum tunc mortuum fuisse, cum alij velint diu post annum ⅠƆCCC adhuc superstitem fuisse. Nam si vel eum Imperator eo munere abdicabat, ad id fortaßis consensum quoque Episcoporum & Pontificis flagitasset, aut certe caussam dedisset facti sui. Hildeboldus adhuc post S. Angilberti mortē in eadem erat dignitate. Angilbertus ergo ab Hariulpho Primas Capellanorum est appellatus, [Quomodo ipse Primas Capellanorū dictus?] vel quia quem Ministrum Capellæ fuisse legerat, neutiquam vnum ex minoribus Capellanis fuisse credidit, tanta nobilitate, scientia, pietate, atque apud Regem & Pontifices auctoritate; vel quia inter ceteros Capellanos eximius fuerat, ideo Primatem eorum dixit, etsi nullam in eos obtineret auctoritatem, quæ quo tempore ipse Abbas fuit, & ad illud munus gerendum idoneus, penes Ingelramnum & Hildeboldum erat.

[55] Mortuus est tandem Angilbertus XVIII Februarij, anno ⅠƆCCCXIV, diebus post Caroli Magni obitum XXII. Sanmarthani scribunt, [moritur 814 18 Febr.] anno ⅠƆCCCXVII aut biennio prius: imo integro triennio. Non tamen, vt in Vita nu. 21 habetur Indictione VI, sed VII. Sepultus est ante portam maioris ecclesiæ, vbi requieuit XXVIII annis.

[56] Luculentius mortem illius ac sepulturam commemorat Ioannes Capella, his verbis: Viginti duobus diebus elapsis post mortem dicti Caroli Magni, anno ⅠƆCCCXIV XII Kal. Martij S. Angilbertus migrauit a seculo, &, vt Chronica foliis 44 & 45 præclare narrat illis XXII diebus durantibus, [pie sumptis sacramentis:] die & nocte semper & continue existens in orationibus de nece & morte Domini sui, plorans & ieiunans, humiliter sacramenta Ecclesiastica & necessaria requirens & suscipiens, omnibus suis Fratribus in signum humilitatis & paupertatis sepulturam Ecclesiasticam ante portam magnæ ecclesiæ requisiuit, vt per omnes intrantes pedibus conculcaretur. [humiliter sepeliri se iubet:]

[57] Et ibidem requieuit eius sanctissimum corpus XXVIII annis: & super eius tumulum discipuli eius inscripserunt, & in epitaphium composuerunt versus sequentes:

Extulit egregie quem mundo gratia vitæ,
      Angilbertus in hoc membra locat tumulo. [positum ei epitaphiū.]
Vsque viam Domini tenuit quo corpore vixit,
      Et modo cælesti spiritus arce nitet.
Promeruit cælum, pietatis iura tenendo,
      Et templum Sancti Richarij renouans.
Quidquid amat Dominus, cum toto corde relegit,
      Pauperibus largus, debilibus medicus.
Contulit Ecclesiæ multum famulando decorem,
      Et famulis Christi se dedit in famulum.
Ecclesiæ regimen coluit virtutis amore:
      Pro quibus æternum lætus habet brauium.
Martij bis senis successit morte Kalendis,
      Et Domino flatum reddidit, astra petens.
Rex Regum Angilberto da Pater atque pius Rex,
Lex Legum vitam ærernam illi da, quia tu Lex:
Lvx lucem semper concede illi, quia tu Lvx:
Pax pacem illi perpetuam dona, quia tu Pax.

§ VII S. Angilberti Translatio prima an. ⅠƆCCCXLII. secunda seculo XI. Vita. anniuersaria celebritas.

[58] Translatum deinde in honorificentiorem locum S. Angilberti corpus a Riboldone Abbate, qui tertius ab eo Centulam rexit. Translatio autem ea contigit eo anno quo Feciales, seu Mißi, trium fratrum, Lotharij Imp. Ludouici & Caroli, [Translatio an. 842] de pace inter eos sancienda egerunt Confluentiæ in basilica S. Castoris, vt scribit Nithardus lib. 4. Is autem ⅠƆCCCXLII Christi annus fuit, vt ex vetustis Francorum annalibus patet. Nam Fuldenses qui vocantur, aiunt eo anno eclipsim Lunæ factam III Kal. April. V feria ante Pascha. quæ perperam in editionibus Freheri & Chesnæi facta dicitur in Kal. April. V feria, nam Kalendæ Aprilis eo anno inciderunt in Sabbatum sanctum. Et diserte habet Chronicon Fontanellense: Anno Dominicæ incarnationis ⅠƆCCCXLII Ind. V… tertio Kalendas Aprilis ipso die Cœnæ Domini, antequam aurora finem daret, Luna defectionem passa est. Et plures habet consentientes in eum annum characteres. Sed legerunt illi in Kal. pro III Kal.

[59] De ipsa translatione ita scribit idem Nithardus lib. 4 sub finem: Et hoc fieri posse in Nonis Nouembris visum est: vsquequo pacis termino constituto discedunt. Qua quidem die terræmotus magnus per omnem pene hanc Galliam factus est. Eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus, [5 Nouēb,] & anno post decessum eius XXVIII (in margine appositum erat XXVIIII) corpore absque aromatibus indissoluto repertus est. [corpore indissoluto reperto,] Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotæ familiæ. Madhelgaudus autem, Richardus & hic, ex vna progenie fuere, & apud Magnum Karolum merito magni habebantur. Qui ex eiusdem magni Regis filia, nomine Berchta, Harnidum fratrem meum & me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei Sanctique Ricarij construxit: familiam sibi commissam mirifice rexit. Hinc vita cum omni felicitate defuncta, Centulo in pace quieuit. His paucis de origine mea delibatis, ad historiæ seriem redire libet. Ista Nithardus.

[60] Translationem eam curauit Riboldus, siue Riboldo, decimus Abbas Centulensis. De ea Ioannes Capella: Illis XXVIII annis elapsis, Fratres & religiosi huius cœnobij, [curante Riboldo Ab.] consilio habito a prudentibus viris, & maxime a Radberto Abbate Corbeiensi, deportatum est eius sanctissimum corpus & sepultum in capsa plumbea in ostio seu porta Chori maioris ecclesiæ. Colitur S. Paschasius Radbertus eodem quo S. Richarius die, XXVI Aprilis, vt idem testatur Capella. [suadente S. Paschasio Radberto,] Idem Capella postea agens de Riboldo Abbate, Iste Riboldus, inquit, transtulit corpus S. Angilberti a loco vbi iacuerat XXVIII annis, scilicet ante portam maioris ecclesiæ, ad alium locum, scilicet in porta Chori. ac paullo post: Iste Riboldus super cryptam aut tumulum S. Angilberti fecit describere versus sequentes: [addita epigraphe.]

Hoc recubat busto memorabilis Angilbertus,
      Almificans huius spiritus astra colit.
Bissenis obiit mensis Martij ipse Kalendis:
      Construxit templum quod retinet tumulum.
Et fuit Augusti Caroli sub tempore Magni,
      Dogmatibus clarus, Principibus socius.
Ante fores templi qui iussit se tumulari,
      Riboldo huc Abbas transtulit ac posuit.
Post annos obitus bis denos eius & octo
      Corpore con..tus integer insolito est.

[61] Sæpius deinde populatione hostili, atque aliis casibus labefactata euersaq; Centula est: [vastata & reædificata ecclesia,] restaurata dein illa quidem, sed non ea amplitudine ac splendore, quo eam exornarat Angilbertus. De Engelardo XXI Abbate, qui Hugonis Capeti Regis temporibus vixit, ista habet Ioannes Capella: Dictus Ingelardus iuuenis & Diaconus licet Abbas, cœpit reædificare ecclesiam istam, non tanti ambitus quanti fuerat, sed restringendo eo modo, quo est in quantitate de præsenti: quod placuit omnibus, & maxime Hugoni Capet Regi.

[62] Interea & ipsum S. Angilberti sepulchrum sensim obtritum obliuione. S. Geruinus I Abbas XXIII, qui S. Leoni IX sanguine erat ac familiaritate virtutumq; æmulatione coniunctus, illud seculo Christi vndecimo inuenit, [obliuioni tradito eius sepulchro,] & reliquiis honorem, vt merebantur, habuit, quem Deus amplificauit, multis ad eas factis prodigiis. Vt ea sit gesta res, enarrat sæpius citatus Capella in hunc modum: Iste Geruinus translatauit corpora sancta SS. Caidoci & Fricorij, seu Adriani, Confessorum & S. Angilberti: [a S. Geruino Ab.] quia in quadam Ecclesia, nominata Gorze, in Lotharingia, dictus Geruinus repererat gesta S. Angilberti; & in scriptis viderat, quod caussa magnæ humilitatis sepulturam elegerat in porta aut introitu ecclesiæ; & sciebat ipsum motum a primo loco; fodere & inquirere fecit in introitu Chori huius cœnobij. Et fodiendo & inquirendo repertum est corpus Domini Nithardi XII Abbatis, & filij dicti Angilberti, sepulti in sepulchro * nemoreo cum sale: & plane apparebat de vulnere & plaga in capite, quod receperat in bello contra Danos, quo migrauerat a seculo. Et hoc viso reponi fecit, & in loco antiquo versus Occidentem fodere fecit. Et ministri fodiendo sarculis repererunt super pauimentum quatuor monosyllaba, Rex, Lex, Lvx, Pax. Et illa nomina erant prima & vltima sui primi epitaphij: [repertum eius corpus,] & hoc ex consilio cuiusdam antiqui religiosi, nomine Teudelualdi, repererunt absque mora sanctissimum corpus: ex cuius sepulchri apertione omnis suauissimus odor, [eum cælesti odore.] non solum præsentibus, sed in omni ambitu loci sparsus. Inueneruntque omnia ossa in massa & confusione posita, & inuoluta in pallio serico viridis coloris, non putrefacta, sed recondita & translata per Dominum Riboldum, X Abbatem, de loco ad locum. Et ex illa inuestigatione fuit certus dictus Geruinus. Vnde instituit secundam translationem solennizari dicti S. Angilberti, quia per ipsum Abbatem præ timore inimicorum, Saracenorum & paganorum, fuerat ibidem repositum. Et quia dictus Riboldus in sepulchro plumbeo posuerat schedulam, in qua continebatur quod ibidem quiescebat corpus S. Angilberti. Et in instanti eleuauit corpora SS. Caidoci & Adriani, & ea imposuit in capsa seu feretro argenteo, lapidibus pretiosis ornato.

[63] Quam S. Geruinus in cœnobio Gorsiensi reperisse S. Angilberti Vitā dicitur, [Vita Gorsiæ reperta,] ea an vspiam extet haud scio. Illa certe, quam nunc damus, cum ipsius S. Geruini meminerit, sub eomet aut eius successore composita est. Eius auctorem Paulus Petauius & Peyratus, Hariulfum Centulensem monachum vocant, opusq; ipsum citant nunc Vitam S. Angilberti, nunc libros de reb. gest. Eccl. Centulen. & capita nonnumquam exprimit Peyratus. Eam nos descripsimus ex codice Centulensi, quem nobiscum communicarat D. Ioannes a S. Martino monachus Congregationis Foliensis, Petri Loueti IC. Bellouacensis germanus. [ab Hariulfo interpolata, vel noua composita:] Sed auulsa erant aliquot folia, vt proinde mutila sit Vita: neque vno styli tenore deducta, sed nunc quædam ipsius scriptoris, alia S. Angilberti verbis referuntur.

[64] [Alia de eo scripta in Chronico recentiori.] Alium indidem nacti sumus librum hoc exordio: Chronica abbreuiata super gestis & factis Dominorum & Sanctorum Abbatum huius sacri cœnobij & sacratissimæ ecclesiæ Patroni nostri S. Richarij, Ambianensis diœcesis, ordinis S. Benedicti; edita, compilata, & exstructa, ex consensu, voluntate deliberata, mandato & iussu Reuerendi in Christo Patris ac Domini D. Eustachij, Diuina permissione eiusdem Ecclesiæ & cœnobij Abbatis, anno Domini ⅭⅠƆCCCCXCII, mense Maij, per me Ioannem de Capella Presbyterum humillimum, in artibus Magistrum, Curatum de Homiert, Capellanum S. Benedicti, Notariumque Apostolicum, oriundum de dicto loco, e diuersis libris, codicibus, instrumentis publicis, litteris, chartis, & aliis monumenticis &c. Quo nos commentario iam sæpius vsi sumus.

[65] Citat Peyratus lib. 1 cap. 30 Anscherum Abbatem Centulensem MS. lib. de miraculis S. Angilberti ad Radulphum Remorum Archiepiscopum. Ea sunt, opinor, [Miracula ab Anschero Ab. scripta post an. 1110.] miracula, quæ Vitæ subnectemus ex eodem Centulensi codice. Non eumdem esse Vitæ S. Angilberti & miraculorum scriptorem colligere est ex iis quæ nu. 1 habet: Dignum est paucis perstringere, quis, quantusue in vita mortali fuerit. Eadem miracula a Ioanne de Capella iam citato narrantur.

[66] Hisce alius commentariolus subnectitur, ex ipsiusmet S. Angilberti scriptis, de Sanctorum reliquiis, earumq; thecis, [S. Angilberti commentarius de reliquiis &c.] de vasis sacris alioq; ornatu ecclesiæ Centulensis, & ritu psalmodiæ perennis, qualis fere in Græcia fuit Acœmetorum, & aliorum quorumdam in Gallia monasteriorum; quem ritum instituit ordinauitq; S. Angilbertus.

[67] Demum explicatur, quot illius æuo Centulam inhabitarent oppidam, quid monasterio penderent. Quæ Henricum S. Angilberti successorem, [Centula prouentus.] iubente Ludouico Pio Imp. in tabulas retulisse tradit Ioannes Capella, & post eum Ignatius Iosephus a Iesu Maria.

[68] Habemus MS. Martyrologium ex Nobiliacensi cœnobio, siue S. Vedasti, in vrbe Atrebatensi, quod olim monasterij Centulensis, siue S. Richarij fuit, [S. Angilberti nomē in Martyrologiis, 18 Febr.] vti recentiore manu adscriptum est. Titulus est: Martyrologium secundum Bedam per anni circulum. Est tamen, vt alibi indicauimus, luculente interpolatum. In eo ad XII Kal. Martij ista habentur: Cœnobio Centula, depositio S. Angilberti Abbatis, qui septimus post B. Richarium Centulense monasterium feliciter rexit: cuius corpus cum XXVIII annis esset sepultum, incorruptum repertum est. Breuius de eo Hugo Menardus in Martyrol. Benedictino: Centulæ monasterio S. Angilberti Abbatis, generi quondam Caroli Magni. Idem lib. 2 Obseruat. fusius eius vitam pertexit. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano celebrat eum quoque hoc elogio: Centulæ monasterio in Ambianensi præsulatu, S. Angilberti Abbatis, generi quondam Caroli Magni, qui spreta mundi gloria, calcatisque deliciis, Christi iugo corpus suum seruire coëgit, admirandisque virtutibus & doctrinis micans, post longa pietatis exercitia, sancto fine quieuit.

[69] Idem Saussaius in Supplemento Martyrologij eodem die Translationem S. Angilberti consignat, his verbis: [Trāslationis 2 anniuersaria memoria eodem die] In monasterio Centulæ Ambianensis diœcesis, translatio S. Angilberti cœnobiarchæ, quondam generi Caroli Magni. Qui laudem perennem Deo, in ecclesia sui monasterij, titulo Sancti Saluatoris a se consecrati, instituit: magnisque editis Christo prorsus deditæ mentis significationibus, conspicuus Euangelicæ perfectionis meritis, Angelicos in Choros susceptus est. Prima Translatio anno ⅠƆCCCXLII facta est, die V Nouembris, quæ Dominica erat, littera Dominicali A, vt antea ostensum. Et solent eiusmodi celebritates fere Dominicis peragi, vt liberius affluere populo liceat. Quo anno secunda Translatio sub Geruino Abbate contigerit, nusquam adhuc legimus.

[Annotatum]

* an non marmoreo?

VITA
auctore, vt dicitur, Hariulpho monacho,
ex MSS. Centulensibus.

Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II (S.)

BHL Number: 0470

Avctore Harivlpho, ex MSS.

CAPVT I
S. Angilberti officia Palatina, connubium, bella, vita monastica.

[1] Anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo quinquagesimo quarto, cum a Pippinus filius Caroli cognomento Martelli, cum duobus filiis Carolo & Carolomanno, Francorum populis sceptro regio præsideret, vir inclytus Angilbertus generis nobilitate illustris, [Angilbertus nobilis, carus Pipino R. & filiis,] animique industria ac probitate nulli secundus, palatinis atque regalibus negotiis implicatus degebat: & splendore suæ indolis eorumdem Regum animos in tantum sui amorem accenderat, vt tamquam filium, vel fratrem carissimum vehementissime eum diligerent. Erat enim totius affabilitatis & cautissimæ iocunditatis efficacia cumulatus, [doctus,] & vltra ætatem tot studiis honestatis decoratus, statura quoque elegantior, & vultu venustissimus, vt mirum in modum omnibus, qui eum videre vel audire poterant, veniret in amorem: & Dei gratia, quæ sibi in illo gratum cubile collocauerat, omnibus illum commendabilem exhiberet. Liberalibus quoque studiis ad vnguem informatus, [pie viuit:] & donis gratiarum abundanter fœcundatus, consilio parentum, amicorumque instinctu, etiam Principum, a quibus quammaxime diligebatur, tonsuram clericatus accipit: & titulo sacræ religionis insignitus, magnum lumen piæ conuersationis ministrabat Palatinis.

[2] Pippinus interea annis b duodecim regni fastigio sublimatus, diem clausit extremum: & regni hæredes post se reliquit Carolum & Carolomannum fratres: ex quibus Carolomannus paucis post obitum patris superuixit annis. [Carolo Magno gratissimus,] Sicque totius regni monarchiam Carolus Magnus recepit, qui ideo Magnus vocatus est, quia sapientia & viribus ac alacritate magnanimus, bellorum quoque diuturna tolerantia ac experientia magnificus fuit. Hic igitur Rex Angilberto amantissimus per omnia mansit, tam pro insigni nobilitate, quam etiam pro morum honestissima probitate. Nam omnes de eius prosapia viri clarissimi, & Francorum Regibus familiares semper habiti sunt, & clari: aui eius & proaui aut in dignitatibus primi, aut dignitatum c magnalibus affines fuerunt & propinqui. Præfatus ergo Rex Carolus in tantam amicitiam eum tenuit, vt quocumque iret vel rediret, Domnum Angilbertum semper secum haberet, ob expertam scilicet in eo prudentiam, & tutam ad omnia fidelitatem. [eius Archicapellanus] Et hæc tanta dilectio ad hoc processit, vt eum secretorum conscium & d Primatem Capellanorum faceret: sibi quoque eumdem Silentiarium statueret: vt, in quo compererat prudentiæ altitudinem, [& Silentiarius,] eius consilio componeret totius regni vtilitatem.

[3] Dehinc supernis donis cum ætate crescentibus, sacerdotij gradum, superni instinctu amoris, & regali consilio, [factus postea Sacerdos] suscepit, vt videlicet cælestibus officiis decoratus, magis ac magis propinquaret suscipiendis Pontificalibus infulis. Tractabat nempe Rex præfatus illum sublimare in arcem alicuius Metropolitanæ ciuitatis, vtpote quem vbertim commendabat & generis claritas & magnæ scientiæ diffusa peritia. [destinatus Archiepiscopatui:]

[4] Sed aliter accidit, quam Rex mortalis in sua cogitatione e caxauit. Nam Rex memoratus de Regina Hildegarda tres dudum filias genuerat, quarum sunt nomina Rutrudis, Berta & Gisla. Ex his vna, videlicet Berta, auidissimo amore in clarissimum virum Angilbertum oculos iniecit, & quem in paterno amore super omnes mortales conualuisse nouerat, eumdem in sponsi titulum & amoris remedium totis affectibus præuenire præoptabat. [amatur a filia Regis:] Sed quia genitoris sensibus hæc per se intimare puellaris animus trepidabat, egit tamen opportune, importune, vt hæc suæ mentis passio patri Carolo veniret in notitiam. f Qui quidem moleste tulit huiusmodi votum in cara prole exortum; sed veritus ne res in peius procederet, considerans etiam Domni Angilberti ingenuam a proauis nobilitatem, detulit filiæ suæ voluntatem: & inito consilio cum Primoribus, die statuto filiam accurate ac regaliter exornatam Domno Angilberto coniugem sociauit cunctis fauentibus, [eam ducit vxorem,] qui adesse poterant. Sic Domnus Angilbertus a sacerdotij sanctimonio desciscens, Regis gener effectus est, & ex toto sociatus copulæ nuptiali, duos filios g Nitardum, & Arnidum procreauit. [2 filios ex ea suscipit: Ducatu donatur:]

Data est etiam illi maritimæ Franciæ magna pars in Ducatum, vt scilicet Regis gener honoris fastigio non careret.

[5] Verum cum tantis honoribus functum mundus ex toto irretitum sibi vendicaret … h ac diuinæ seruituti quantocyus se subderet. Cuius vota Deus ex alto prospectans, haud petitioni ipsius defuit. Nam cum peracta oratione a tumulo i Sancti recedens ad loca castrorum, velociter exercitum sequeretur, facta sunt cælitus fulgura & voces & tonitrua, & tanta vis imbrium, [vincit Danos ope S. Richarij, fulminibus conterritos:] cum grandine terrifica, vt cateruæ Danorum incredibili terrore concussæ solum vitæ refugium quærerent: & conscensis raptim ratibus a finibus Francorum effugere summo desiderio anhelarent. Itaque victoria cælestis effloruit, vt Francorum ne capillus quidem de capite perierit, Christo Domino auxilium ferente suo futuro militi Angilberto, auxilium etiam cæleste impetrante emerito probatoque Christi milite Richario. Danorum namque plurima multitudo mutua cæde & saltibus præcipitatis Deo vindice necata est.

[6] Tunc Angilbertus peracta gratiarum actione ad sacrum corpus B. Richarij, euentum cælestis victoriæ Regi denuntiauit Carolo. [vult seculum relinquere,] At ille coëxultans & rerum nouitate admodum stupefactus, nomen sanctum Domini frequenti voce benedixit. Hinc Angilbertus, memor votorum, regiam maiestatem secretius alloquens, supplex exorat, vt ei facultatem largiatur, relictis seculi honoribus, Regi Christo militare, & emendatioris vitæ semitam arripere, quo per dignos pœnitentiæ fructus animæ damna valuisset reparare. His auditis Carolus, [Rege assentiente:] & vltra quam dici possit de tali voto pœnitentiæ lætior factus, sine mora paruit, & dilectissimum virum talia postulantem hortatur quantocyus, vt quod ore vouerat, iam rebus perficeret.

[7] Sic nempe Angilbertus a Rege digrediens, Centulam reuertitur, & contempto pomposæ dignitatis fastigio, primo omnium sponsam suam nobilissimam Bertam, sacro velamine consecratam, loco congruenti intra idem cœnobium Centulense composuit, sacris vigiliis, & deuotis ieiuniis, [vxorem consentientem in loco sancto statuit:] diuinisque canticis cum multo feruore assidue insistentem. Quo peracto in cœtu monachorum Angilbertus solo prosternitur, & perfusus lacrymis exorat humiliter, vt sacræ conuersationis habitum accipere mereretur. Et quamuis multa illi reuerentia a Fratribus huius loci enixius impenderetur, tamen regulariter dilatus legitimeque probatus, [admittitur ipse in monachum:] veluti Regula exposcit, monachi indumentum & vere humilitatem in monasterio Centulo summa cum deuotione suscepit.

[8] Iam vero nullus mortalium enarrare præualet, quanta austeritate suum deinceps corpusculum pauerit, quas cruces, quæue tormenta suimet persequutor ingesserit. Iam non decorem vestium, non lectuli mollitiem, non cibi & potus suauitatem aut satietatem, sectatus est, nec somno largius indulsit: sed toto mentis animo sibimet quasi iratus præteritos errores magis lacrymarum fontibus diluebat. [in opera pœnitentiæ incumbit:] Orationibus & psalmis noctis ac diei tempora præoccupans, lectionibus quoque crebris mentem reformans ad vigorem compunctionis, vt iuxta Prophetæ dictum sacrificium Deo quotidie offerret, spiritum contribulatum. [Psal. 50. 19] Hæc & his similia, quæ referre longissimum est, reuerendus Heros perseueranter exequens, & seipsum Deo viuentem, peccatis mortuum, cunctisque seculi vanitatibus mortificatum exhibens, meruit reuocari in adoptionē filiorū, meruit effici vas idoneum in honorē, meruit audire vnctione interiori: Dimissum est peccatum tuum. Quia adhibito officio stercoris, id est, iugi memoria præcedētis delicti, ficulnea hæc versa est in oliuam fructiferam, quæ iam iamque plantaretur in domo Domini. [2 Reg. 12. 13]

[Annotata]

a Pipinus, cognomento Breuis, patre Carolo Martello an. 741 mortuo, regnum Francorum titulo Maioris-domus rexit cum Carolomanno fratre: & hoc vitam monasticam amplexo, solus. Anno 750 Rex inunctus a S. Bonifacio Episcopo Moguntino, Zachariæ Pontificismandato, anno 754 a Stephano Papa, vxaq; filij Carolus & Carolomannus: obiit anno 768, regno in hosce filios duos diuiso.

b A prima inauguratione vixit in regno Pipinus 18 annis, a secunda minimum 14.

c Peyratus lib. 1 cap. 30 pag. 187 citat hunc locum, sed omittit vocem magnalibus.

d Quatenus id verum sit, superius dictum.

e An taxauit scriptum, an caraxauit, vel charaxauit?

f Supra indicatum, suspecta hæc esse.

g Id, vt diximus, testatur ipse Nithardus.

h Hic deerat folium in exemplari, quo vsi sumus.

i Richarij nempe, de quo in prolegomenis.

CAPVT II
S. Angilberti splendida ædificia. miracula.

[9] a Symphorianus Abbas eo tempore præfatum cœnobium regulari tramite gubernabat: qui a suis antecessoribus traditam sibi cælestis vitæ arctam & angustam semitam virili incessu fortiter incedebat: [mortuo Symphoriano,] quique vitæ huius stadium cautissime percurrens, peruenit ad brauium, & quieuit in pace, functus stipendiis æternæ militiæ, & redimitus corona præmiorum.

[10] Sed cum ille spiritualis exercitus monachorum diu stare non posset in prælio sine Duce ac Tribuno gratiarum, electione concordi denominatus ac electus est egregius vir Angilbertus, [eligitur Abbas,] quem ad tale officium faciebat idoneum & generis dignitas & scientiæ vbertas & virtutum fertilitas. Et quoniam moris erat in locis b regalibus, vt nemo præficeretur absque regio nutu, diriguntur e claustro Fratres boni testimonij, qui auribus regiis vtrumque renuntient, & Abbatem mortuum, & Abbatem iam electum. Carolus autem hæc audiens, scilicet Fratrum vnanimitatem consensisse in Domnum Angilbertum, multo fauore annuit tantæ electioni, iussitque vt maturius perficeretur, quo Deo auctore loci vtilitas augmentaretur.

[11] Tunc pij filij magistrum ac sequacem pietatis sibi in Patrem ordinari faciunt: iamque ordinatum cum digno comitatu obtutibus regiis repræsentauerunt. Excipit illum Rex alacriter & iocunde, [Rege probante,] multaque affabilitate ac liberalitate vsus circa illum, magnifice hortatus est, vt in assumpto sanctitatis proposito constanti stabilitate persisteret; regni opes suumque consilium numquam illi defuturum: [eumq; animante,] tantum Deo deuotus militaret & commissum sibi gregem pabulo veritatis instāter satiaret. At memorabilis Angilbertus ardorem suæ meritis regiæ pietati facunde intimauit, quoniam scilicet monasterium S. Richarij in Pontiuo restaurare, & in ampliorem statum ædificiis, ornamentis, rebus quoque & moribus, Fratrumque copia interius & exterius reducere ambiebat. Ad hæc, inquit, facienda regalem pietatem profuturam flagito, [& sumptū ad restaurationem cœnobij petenti spondente:] vt si quæ Deo digna ex vestro auxilio perficere potero, vobis reputentur ad salutem animæ in æterno præmio. His peractis clementissimus Rex pie annuit, benigne fauit, & omnia se facturum, quæ vir amantissimus postulabat, amicabiliter promulgauit. Qualiter autem hæc omnia parata sint, ipsius sancti viri scriptis ad nos vsque conseruatis, melius ostenditur, quæ se habent in hunc modum:

[12] Ego igitur Angilbertus præscriptus considerans ac diligentissima inuestigatione & mentis affectu pertractans, qualiter vna cum consensu Fratrum meorum, & omnium fidelium sanctæ Ecclesiæ ceterorum & bonorum hominum, hunc sanctum locum mihi, [statuit splendidius reædificare monasterium:] licet indigno, ab omnipotente Deo, & excellentissimo Domino meo Carolo Serenissimo c Augusto ad gubernandum commissum, auxiliante Deo in melius reædificare valuissem, secundum quod ratio permisit laborare curauimus. Quia igitur omnis plebs fidelium sanctissimam atque inseparabilem … d

[13] e… nij & Columbani: & altare S. f Hieronymi, in quo reliquiæ eius & Effreni & Equitij: & altare S. g Gregorij, in quo reliquiæ eius, h Eusebij & Isidori, [templum dedicatum:] sub eadem die, id est, Calendas Ianuarij, ab eisdem Episcopis consecrata sunt.

[14] Ecclesia autem B. Mariæ in eiusdem Natiuitatis die, id est, sexto Idus Septembris, a quatuor venerabilibus Episcopis, videlicet, i Georgio, Absalone, k Pleone & Geofrido, honore dignissimo fuit dedicata: [aliud S. Mariæ,] in qua & sacrata sunt altaria tredecim, nominibus istis: Altare S. Mariæ, in quo reliquiæ eius, & l SS. Felicitatis & Perpetuæ, Agathæ, Agnetis, Luciæ, Cæciliæ, Anastasiæ, Gertrudis & Petronillæ. [& in eo altaria:] Altare S. m Pauli, in quo reliquiæ eius, & Barnabæ & Timothei. Altare n S. Thomæ, in quo reliquiæ eius, & Ambrosij & Supplicij. Altare S. o Philippi, in quo reliquiæ eius, Siluestri & Leonis. Altare p S. Andreæ, in quo reliquiæ eius, Gregorij & Alexandri. Altare q S. Iacobi, in quo reliquiæ eius, Xysti & Apollinaris. Altare r B. Ioannis Euangelistæ, in quo reliquiæ eius, & Lini & Cleti. Altare s S. Bartholomæi, in quo reliquiæ eius, Ignatij & Polycarpi. Altare t S. Simonis, in quo reliquiæ eius, Cosmæ & Damiani. Altare S. u Matthæi, in quo reliquiæ eius, & Marci & Lucæ. Altare S. x Thadæi, in quo reliquiæ eius, Nazarij & Vitalis. Altare y S. Iacobi fratris Domini, in quo reliquiæ eius, Geruasij & Protasij. Altare S. z Matthiæ, in quo reliquiæ eius, & Hilarij & Augustini.

[15] Ipsa mœnia, quæ vocantur, turrita mole surgentia, tribus altariis consecrata sunt, videlicet, in porta occidentali altare S. Michaëlis aa: in porta australi altare S. Gabrielis bb: quæ venerabilis Gilduardus Episcopus consecrauit. [alia item altaria:] In porta etenim septemtrionali altare S. Raphaëlis dedicauit religiosus Ambianorum Episcopus cc Iesse pridie Nonas Septembris. Cuncta totius monasterij altaria fuerunt triginta. [quorumdā peculiaris ornatus:] Præter hoc altare sācti Saluatoris, & altare S. Richarij, & altare S. Mariæ ciboriis fabrefactis & aureis redimiculis ornata sunt, & his tribus altariis circa lectoria mirifice parata.

[16] dd … reparandi similiter & ipsi vsque ad definitum tempus. Sic ad mensam, sic ad lectos, [assidua ibi psalmodia:] sic ad omnia omni tempore exibant, vt indeficiens psalmodia in ecclesia Saluatoris omni tempore permaneret.

[17] Iam vero perfecta structura maioris basilicæ, cum in eadem marmoreæ columnæ ad ornatum templi erigerentur, vna illarum decore ac magnitudine præstans, inter manus erigentium subito collapsa decidit & confracta est. Tum vero mœror & tristitia omnes inuasit, [Columnā fractam] ipsum quoque venerabilem Angilbertum Fratresque cunctos, intantum, vt illa die nullum amplius opus facerent. At memorabilis Abbas notissima sibi arma corripiens, cibo potuque abstinet, & indutus cilicio tota nocte illa peruigil iacuit in oratione. Media autem nocte Angelus Domini astitit cum luce mirabili, & accedens ad columnam, digito præpalauit fracturam eius, [recando obtinet per Angelum eparari & erigi.] moxque eam pristinæ integritati ac decori restituit. Mane facto dum cœmentarij redissent, non solum integram columnam, sed etiam suæ basi impositam, rectissimeque stantem inuenerunt, ac proinde laudis honorem omnipotenti Domino reddiderunt.

[Annotata]

a Ignatius Iosephus a Iesu Maria pag. 440 scribit Symphorianum sextum Abbatem Centulensem, fama sanctitatis celebrem fuisse, ac præcipua castitatis laude, ansāq; dedisse S. Maudegisilo, siue Magdegisilo, vt Regulā S. Benedicti Cētulæ amplecteretur. [S. Maudegisilus.] Arbitror S. Angilberto scribere voluisse: cum ipsemet cap. 13 pag. 43 fateatur S. Richario adhæsisse Maudegisilum, centum amplius annis ante Symphorianum. De eo agemus 30 Maij.

b Non nominatur tamen Centula inter ea monasteria, quæ Regi Francorum vel militiam vel dona vel solas orationes debebant temporibus Ludouici Pij, quæ recensentur to. 2 Francic. Chesnæi pag. 323.

c Hoc igitur scriptum post annum 800, quo exeunte Carolus est Augustus renuntiatus die Natiuitatis Christi. Vix tamen dubium est, quin multo ante eam monasterij instaurationem molitus sit Angilbertus eodem iuuante Carolo.

d Hic rursus solium deerat in exemplari, quo vsi sumus. Ex antea dictis § 5, atque infra dicendis colligi potest, quid in eo scriptū fuerit.

e De S. Antonio egimus 17 Ianu. agemus de S. Columbano 21 Nou.

f Colitur S. Hieronymus 30 Sept. S. Ephrem 1 Feb. S. Equitius 11 Aug. Ioannes Capella in Chronico S. Equitium omittit, proq; S. Ephrem habet de S. Wlfrano.

g De S. Gregorio agemus 12 Martij.

h Quinam hi sint Eusebius & Isidorus ex multis nominū eorumdem, incertum. Eorum ossa hic fuisse ait Capella.

i Hic videtur Georgius siue Gregorius esse Episcopus Ambianensis, decessor Iesse, vt inde coniicere liceat, hanc dedicationem factam ante annum 800, quo Iesse adfuit coronationi Caroli Magni.

k Hic Nouiomensis fuit, aliis Plea & Pileon dictus, vt habet Claudius Robertus. Oleon est Malbranco.

l Coluntur SS. Felicitas & Perpetua 7 Mart. Agatha 5 Feb. Agnes 21 Ian. Lucia 13 Dec. Cæcilia 22 Nou. Anastasia 25 Dec. Gertrudis 17 Martij, Petronilla 31 Maij.

m De eo agemus 30 Iun. de S. Barnaba 11 Iun. de S. Timotheo 24 Ian. egimus.

n Coluntur hi SS. Thomas 21 Dec. Ambrosius 7 Dec. Supplicius siue Sulpitius, Pius fortassis Bituricensis Ep. 17 Ian.

o Natalis horum SS. Philippi 1 Maij, Siluestri 31 Dec. Leonis 1 Papæ 11 April.

p Colitur S. Andreas 30 Nou. S. Gregorius 12 Mart. S. Alexander Papa M. 3. Maij.

q S. Iacobus Maior colitur 25 Iul. Xystus Ep. Remensis 1 Sept. Apollinaris itidem Ep. Remen. 23 Aug.

r S. Ioannes Euangelista 27 Dec. Linus 23 Sept. Cletus 26 Apr. Ioannes Capella habet: de suis vestimentis, Lini & Cleti.

s S. Bartholomæus 24 Aug. Ignatius 1 Feb. Polycarpus 26 Ian.

t S. Simon 28 Oct. Cosmas & Damianus 27 Sept.

u S. Matthæus 21 Sept. Marcus 25 Apr. Lucas 18 Octob.

x S. Iudas Thadæus 28 Oct. Nazarij ac Vitales plures sunt.

y S. Iacobus Alphæi, qui & Frater Domini dictus, 1 Maij. SS. Geruasius & Protasius 19 Iunij.

z S. Matthias 24 Feb. Hilarius Pictauen. 13 Ian. Augustinus 28 Aug.

aa Dedicatum 3 Kal. Decemb.

bb Dedicatum 8 Kal. Apr. versus porticum meridianam. Capel.

cc Si supra nu. 14 litt. 1 memoratus Georgius, Ambianensis fuit, hoc S. Raphaëlis altare non est eodem anno consecratum.

dd Deerat folium.

CAPVT III
Acta & sepulchra SS. a S. Angilberto ornata. Eius mors, translatio, inuentio, miracula.

[18] Sane a libellum de Vita S. Richarij sermone simpliciori digestum, [S. Angilbertus curat Vitam S. Richarij limari,] euocato ad se Albino Magistro comptius atque lucidius componi & transcribi fecit, omissis illis miraculis, quæ Domini Confessor in diuersis locis ac regionibus copiose patrauit, de quibus seorsum codex magnus habebatur. Hymnos etiam tam nocturnos quam diurnos, & Antiphonas cum Responsoriis, sumpta materia de Vita ipsius, idem Albinus composuit. Tantum studium circa Dei cultum, [& hymnos de eo fieri:] & Sanctorum honorem, tantusque feruor inerat viro Dei Angilberto, vt quicquid deiectum inuenisset, erigeret; quicquid neglectum, excoleret; quicquid ineptum, componeret.

[19] Studuit præterea idem Christi famulus Angilbertus sacrum tumulum B. Richarij magnificentius exornare auro, & lapidibus pretiosis ambire, [ornat eius sepulchrū,] versibus quoque metris idem mausoleum auro scriptis illustrauit, in quibus & suam breuiter ostendit peritiam & eiusdem Sancti præclaram sanctitatem ac virtutem compendiose disseruit, ita dicens: [addit versus a se scriptos]

Aurea cælestem thesaurum contegit vrna,
      Cultorem Domini nomine Richarium.
Stemmate præcelso, quem Centula protulit ista,
      Quique loci Pastor floruit egregius.
Posthabito mundi, quo grandi fulsit, honore,
      Amplas diuitias spreuit, amore Dei.
Hic corpus proprium frangens certamine duro,
      Vir pius & magnus semper in orbe fuit.
Hic vitam functis reparauit, lumina cæcis, [quibus miracula eius celebrat,]
      Leprosisque salus hoc refouente redit.
Plenus Apostolicis virtutibus atque loquelis,
      Cælestes tenuit semper in ore dapes.
Huic Carolus Princeps condignum mente benigna
      Perficiens templum, condidit & tumulum.
Post b sexagenos & centum circiter annos,
      Cum Domini seruus integer extat adhuc. [& corporis incorruptionē post 160 annos:]
Ipsius vt meritis capiat cælestia regna,
      Regnaque Francorum pace quietus agat.

[20] Sancti quoque Confessoris & monachi Caydoci sepulchrum, iam pene obrutum, & vetustate collapsum, summa deuotione remouit, & ornate composuit, [sepulchrū S. Caydoci ornat:] aureisque litteris cū versibus decorauit, ita dicens:

Mole sub hac tegitur c Caydocus iure Sacerdos,
      Scotia quem genuit, Gallica terra tegit.
Hic Domini Christi gaudens præcepta secutus,
      Contempsit patrias d mente beatus opes.
Hinc sibi concreuit centeni copia fructus,
      Et metit ætherei præmia larga soli.
Huic Angilbertus fretus pietate magistra,
      Et tumulo carmen condidit & tumulum.

Hæc sunt studia memorabilis Angilberti, quibus seruorum Christi cineres humi quiescentes honorare cōtendebat: vt quorum membra pio amore amplectebatur in terris, eorum consortio potiretur in cælis.

[21] Obiit vero anno Domini octingentesimo quarto decimo, Indictione e sexta, duodecimo Kalendas Martij, omni pietate & sanctitate ornatus, & sepultus est ante portam maioris ecclesiæ, [moritur 18 Febr. 814 transfertur 842:] vbi requieuit viginti octo annis.

[22] Hæc & alia multa antiquitatis monumenta in diuersis Chronicis atque Regum historiis de sæpedicto venerabili Patre reperiuntur, quibus nimirum eius nobilitas sanctitasque satis admodum declaratur. Iacuit autem corpus eius in præscripto loco annis quamplurimis, vsque ad regimen f Domni Geruini Abbatis primi. Siquidem post supradictum g Ribonem quamplures præfuerunt huic cœnobio Abbates, quorum nomina ob rerum cognitionem huic opusculo annectimus. [iterum sub S. Geruino Ab. seculo XI.] h Nithardus filius Domni Angilberti præfuit Abbas, & Comes. Ludouicus Abba i regiæ stirpis. Ruodulfus Abba & Comes, frater Iudith Imperatricis. Helgaudus Abba & Comes. Guelfo Abba venerabilis. Carolomannus Abbas, filius Caroli Calui ex Regina Irmentrude. [qui inter vtrumq; Abbates?] k Herbertus Abbas. Hedeuoldus Abbas. Girbertus Abbas. l Fulchericus Abbas. Ingilardus Abbas. m Angelrannus Abbas piæ memoriæ. Et ita Dominus Geruinus Abbas, qui venerabile corpus S. Angilberti, multa inuestigatione quæsitum, & summa difficultate inuentum, in lucem protulit, & prolatum eodem in loco, quo inuenerat, recondidit. Sub eadem vero hora, qua de terra sunt leuatæ corporis eius exuuiæ, tantus odor suauitatis ipsam basilicam, [in S. Angilberti inuentione odor cælestis.] omnesque loci officinas respersit, ac si balsamo cunctisque aromatibus omnia replerentur: terræ motus etiam magnus his in partibus eadem die factus est.

[23] Iste est ergo nostræ quondam reparator & illustrator Ecclesiæ, qui dispersa colligere, confracta solidare, & deiecta erigere nouit: qui ipsum diabolum in semetipso triumphans, [ipse Centulæ reparator] victoriæ coronam promeruit: qui diuitias largissimas cælo cōdidit ore & manu, dum & verbo veritatis affluentia corda incredulorum irrigauit, eosque ab iniquitate reuocans, dignos & cæli hæredes fore edocuit: & ingentia auri & argenti pondera, ad cultum Ecclesiæ, & ad vsus pauperum, larga manu, sed corde largiori, prærogans, dignum se vtrobique fecit, qui reciperetur in æterna tabernacula. Hic est Angilbertus, quem Centulensis concio post illud commune sidus, [& secundarius Patronus] Patrem dico Richarium, specialis priuilegio amoris digne complectitur. Quem suæ religionis auctorem, & totius pietatis renouatorem, eximiique honoris prouisorem, laude continua debet efferre. Quoniam titulum laudis, & originem religionis, lumenque sanctitatis, quæ beatissimus Pastor noster Richarius fœcunde nostris in locis disseminauit; iste vir memorabilis maiori rerum solamine confortauit, maiori Fratrum numero accumulauit. Nemo vero sentiat, quod nos hunc, quamuis pretiosi meriti sit, beato Patri æquemus Richario: quoniam licet ille plantauerit, iste rigauerit, Deus tamen per merita & orationes sanctissimi Richarij amplius incrementum dedit. Et si quid laudis, [post S. Richarium,] si quid gratiæ percipit Angilbertus, hoc totum superlatiue genuit & aluit Pater Richarius: in vtroque autem Spiritus sanctus.

[24] Hunc itaque laude dignum mentibus fidelium commendauit Christus Dominus, cum adueniente temporis plenitudine, prout in sua æternitate præsciuerat, his diebus signis miraculorum molem, qua humo tegitur, illustrat, & thesaurum misericordiæ suæ in illo aperit. Dum ad eius tumbam diuersos morbos languidorum ad sanitatem reducit. Lætandum est igitur nobis gaudio spirituali, Fratres carissimi, quod & talem nostri loci alumnum, [miraculis illustratur] imo patronum, nobis Pater misericordiarum dederit, & talia, quæ per illum facere disposuit, nostris tēporibus & aspectibus clementer n inserauit. Ad hoc enim hæc ita fieri confidimus, vt ad lumen iustitiæ, & viam veritatis sollicite euigilemus, & Dei nostri nimiam caritatem oris & cordis deuotione iugiter collaudemus, [ad excitādum aliorū pietatem.] piisque studiis mirabilem Deum in Sanctis suis semper magnificemus, cui in Trinitate perfecta, incommutabili, indiuidua, est omnis honor & gloria per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Deo eo actum supra.

b De ætate S. Richarij agemus 26 April. quo colitur.

c Peyratus Chaidocum vocat.

d Idem iure.

e Imo septima tunc erat Indictio.

f Is seculo II Abbas fuit tempore S. Leonis 9, qui creatus 12 Feb. 1049, obiit 19 April. 1054.

g Hic 10 Abbas fuit, transtulit prima vice corpus S. Angilberti, vt ante dictum. Quod hic addatur supradictum, augmentum est factam antea eius mentionem: in iis forte quæ in nostro exemplari deerant. Riboldo alibi appellatur.

h Apud eumdem Ignatium Iosephum post Ludouicum ponitur Nithardus, diciturq; in conflictu aduersus Danos vulnus in capite accepisse, ex quo dein mortuus.

i Caroli Calui consobrinus, inquit Ignatius Iosephus.

k Idem, pro hoc Herberto duos statuit, Gebertum, qui XVII Abbas fuerit; & Hebertum, qui XVIII. At Girbertum Hedeuoldi successorem omittit.

l Hic eidem auctori est Fulgericus.

m Hic Ingerrannus.

n An reserauit, siue aperuit?

MIRACVLA S. ANGILBERTI
auctore Anschero Abb.
ex MS. Centulensi.

Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II (S.)

BHL Number: 0471

Avctore Anschero, ex MSS.

[1] Avxiliante Deo Saluatore nostro, relaturus opera diuina ob meritum Beati nostri Angilberti ad eius tumulum peracta, dignum est a paucis perstringere, quis quantusue in vita mortali fuerit: vt quicumque hæc legenda susceperit, hac notitiæ crepidine subnixus, securius quæ sequuntur percurrat. Fuit siquidem generis nobilitate præclarus, scientia artium liberalium doctissimus, ingenio acutissimus, Catholicæ fidei cultor & amator tenacissimus, [S. Angilbertus magnus in seculo,] morum honestate & fidelitatis constantia Principibus acceptissimus, cælesti vero Regi fide ac deuotione coniunctus intantum, vt nec rerum copia, nec diuitiarum abundantia, nec formæ elegantia, nec regiæ prolis nuptialis copula, seu immensæ dignitatis largior potentia, eum a studio diuini timoris propulsare potuerint; quin abdicatis mundanis honoribus cum suis illecebris, crucem Christi baiulandam in contubernio pauperum, id est, monachorum, [sanctus postea mōnachus,] pauper & ipse, tota virtute acciperet, & de virtute in virtutem vbertim proficiens, Pastor ouilis Dominici mereretur ordinari: ac demum post multum diuini seruitij sudorem, gaudium Domini sui feliciter intraret: [anno IIII miraculis clarescit:] ad cuius sepulchrum post annos migrationis eius b ducentos nonaginta & septem hæc a Domino gesta sunt miracula.

[2] In villa quæ vocatur Durcatum, homo senex, ab ineunte ætate cæcus, cælitus admonitus vt iret ad sepulchrum Abbatis Angilberti, sanaturus, [eius ope cæcus illuminatur,] iuit: vbi precibus & votis fusis sepulchrum nimio crepitu resonare cœpit, & tam terrifico fragore concuti, vt nullus auderet accedere, vel propius stare. Sed cæcus, qui promissum lumen expectabat, non territus fragore, donec die Dominica c decimo Kalendas Martij lumen oculorum accepit. [cum sepulchri fragore: item contractus,] Hoc fuit initium miraculorum hoc tempore peractorum.

[3] Galterius de eadem villa Durcato, pedes & tibias retrorsum natibus retortas & adhærentes habebat: ad sepulchrum S. Angilberti delatus sanatur. Alius mente captus, & furibundus, etiam sanatur. d Alius cælesti incendio in vtroque pede ardēs, sanatur. Quædam mulier de pago Vimacensi, [amens, languida, sacro igne laborans:] e intolerabili amentia tenebatur: ad tumulum Sancti perducta, sanata est. Alia puella Corbeiæ nata, vno brachio ferme priuata, sanata est.

[4] Hæc & talia dum fierent quidam ex familia monasterij, tumulo Sancti adhærens propius, [petulans punitus:] & f lasciuis verbis insistens, mox diuinitus a loco repulsus est, & ad pedes duodecim remotus est. g Belluacensis mulier brachiorum & manuum contractione damnata, [sanata cōtracta, 3 cæci:] ibidem recepit sanitatem. Alia mulier h ex Donno Medardo castello visum recuperauit. Homo territorij Nouiomēsis cæcus, etiam iuuenis de castello i Regia Ambianensis territorij cæcus, sanati sunt.

[5] [non credēs punitus, sanatur:] k Clericus miracula Sancti non credens, & intra se maleficiis, imputans, subito in terram corruit, & cœpit frendere, spumare, manus & pedes in terram collidere, tum precibus Sancti sanatus. [alius contractus.] l In pago Pontiuo homo ex villa Dominicæcurtis, manu contracta & contrita, inuocato S. Angilberto repente sanatus. Alia puella m cæca lumen oculorum adepta est. n Puer mutus duodecim annis natus, locutioni plene redditus. o Quidam de Alciaco, pestifero morbo agitatus, sanatus est. Duæ mulieres a latronibus ligatæ, inuocato S. Angilberto solutæ p & liberatæ sunt. q Homo contractis membris, sanatus est. Puella oculo orbata, sanata est. Mulier r cæca ab annis septem, visum recuperauit.

[6] Homo de Raniuilla, a militibus captus & catenatus, ter & amplius a vinculis solutus, deinde liberatus inuocato S. Angilberto. s Mulier de villa Centumputei, habens vnicum filium a prædonibus captum; a vinculis solutus liberatus est. Ex pago Ragnierisclausa, puer a natiuitate pede & poplite contractus, [multi sanati:] sanatus est. Mulier de ciuitate Namnetensi Britanniæ, vtraque manu contracta, inuocato S. Angilberto sanatur. Alia mulier cæca sanatur. Alia mulier viginti annorum cæca sanata.

[7] Puella de villa Hornodium, manu arida sanata est. Alia puella de villa Condatus hydropica, sanata. t Alia mulier contractione manus & dexteri lateris debilitate sanata. [item alij:] Alia mulier cæca visum recuperauit: erat de villa Alteiola. Quædam iuuencula surda, auditum restituit: erat de u Britulio. Puer de S. Fusciano membris contractus, sanatus est. Mulier in confinio x Pinchiniaci castri degens, debilis ab vmbilico vsque ad calcaneum, [surda cōtracti] sanatur. Vir senex ex Compendij oppido, diuturna cæcitate oppressus, cum ex monte qui est prope Buxudem B. Angilbertum inuocasset, sanatus est. [cæcus:] Quædam mulier ex Claromonte detulit filium, contractum a renibus ad talum, ad præsidium S. Angilberti, qui sanatus est.

[8] y Godefridus Ambianorum Episcopus, ab Anschero Abbate inuitatus, vt opera deitatis coram positus videret, [sepulchrū cælesti luce perfusum:] decreuit trium dierum ieiunium cum orationibus, vt Deus lucidius demonstraret, quænam ratio circa hæc miracula deberet obseruari. Secunda die apparuit noctu lux magna eo loco incubans, vbi S. Angilbertus requiescit.

[9] Cum Centula quondam nobilis tam Sanctorum religione, quam temporalium commodorum fœcunditate redundans, [tres a latronibus liberati:] totius prouinciæ Pontiuæ paternum refugium, & materna consolatio prompta & hilaris, & omnium tam suorum quam externorum iura seruās, antiqua & principali suorum institutione, solennes nundinas die semper Sabbatorum exerceret; quidam latrones voluerunt spoliare quemdam, nomine Gualo: non potuerunt nec illum ligare, vel tenere: item non potuerunt aperire, nec leuare saccellum plenum lanæ, quem quædam mulier portabat, idque per inuocationem S. Angilberti. Quidam adolescens ex Drusiaco, a latronibus deprehensus & in villa Bertoniscurte ferreis vinculis & compedibus strictus, inuocato S. Angilberto liberatus est & solutus.

[10] De castello nomine Domnus-Medardus, mulier a duodecim annis languens, [ægri & contracti sanati:] valde debilis, ad tumbam Sancti seruata est. Puer mutus, lingua diserta loquitur. Vir brachium aridum habens per decem annos, sanatus est. Vir a carcere liberatus. Mulier ex vrbe Bellouacensi sanatur ægritudine. Surdus sanatur. Quidam tota medietate corporis aridus, sanatur. Duo iuuenes a carcere liberati. [7 captiui liberati:] Alius in Centula custodiæ manus euasit, catenam abstraxit, & ad S. Angilberti tumulum conuolauit, nullum posso eum impedire aut retardare. Homo toto corpore turgidus, sanatur. Puer tredecim annis natus mutus, loquelam adeptus est. Homo de villa Trossion-curtis, a vinculis solutus est. Alius eamdem gratiam adeptus est, mirum in modum. Apud villam Hangest quidam iuuenis a carcere solutus est. A febribus multi sanati sunt in Francia, Flandria, Normania, Aquitania, & aliis locis. Puella de villa, Condatus vocata, vnius manus contractu sanata est. Duæ mulieres de oppido Compendij, simili morbo sanatæ.

[Annotata]

a Hinc patet, non eumdem fuisse scriptorem Miraculorum & Vitæ. Miraculorum, vt supra diximus, traditur fuisse Anscherus Abbas. Ex eodem MS. ea damus.

b Obiit S. Angilbertus, vt dictum, anno 814. Si ad 814 addantur 292, fiunt IIII. De his miraculis in minoribus Chronicis Ioannes de Capella: Tempore Anscheri … facta sunt iufinita miracula in hac ecclesia ad sepulchra SS. Richarij & Angilberti defunctorum iam erat 297 anni.

c Hic est character anni 1110, quo littera Dominicalis erat B. Minus Chronicon habet: die Dominica primi Kalendas Maij. Et incidebant eo anno Kalendæ Maij, vti & 20 Februarij, siue 10 Kal. Martij, in Dominicam.

d Minus Chronicon: Vnus scutifer habens pedes porosos & combustos, recepit sanitatem.

e Explicat Chronicon: lunatica habens phrenesin, ita quod illi ligabant manus, ne eradicaret oculos, nasum, aures; immediate voluit confiteri & recipere corpus Domini. Quo facto quieuit, & facta est sana.

f MS. Chronicon: verba derisoria protulit.

g Idem Chronicon addit: Quidam alius non in statu gratiæ accessit contra columnas sustinentes corpora sancta: immediate deportatus est extra ecclesiam, nesciens per quem aut quomodo.

h Capella: ex villa Domini Medardi, Gallice Dompmart. Malbrancus Dommartum vocat.

i Iidem, Roya.

k Ita id narratur in Chronico Ioannis Capellæ: Quatuor Clerici iuuenes de Normannia peregrinantes, vnus illorum inquirebat de miraculis superiter, & non credebat, sed subridebat: subito possessus est a diabolo. Alij tres deuote vi & violentia eum adduxerunt: & liberatus est, & declarauit hoc fuisse punitione Diuina. Malbrancus quatuor illos Clericos Centulamvenisse ait, vt de miraculis S. Angilberti inquirerent, & occasionem captarent nimis credulos Pontiuenses irridendi: vidisse quæ fama didicerant: sed vnum maleficiis ea tribuisse, ideoq; mox a dæmone arreptum, sed aliis S. Angilbertum inclamantibus liberatum.

l Omittit hoc miraculum, & pro eo istud narrat Ioannes Capella in Chronico MS. Vnus carpentator de Vimentostans super altissimā arborem cum sua securi cadendo deorsum reclamauit S. Richarium & S. Angilbertum, [Quidam ex alto cadens seruatus.] & venit super terram illæsus.

m Addit idem Capella: de Normannia de villa Longœul. Malbrancus Longoculum vertit.

n Capella: Quidam natus de Turonis … accendendo vnam candelam cœpit loqui.

o MS. Quidam nominatus Dominicus, de villa S. Siluini, quæ nunc dicitur Auxy les moins iuxta Hesdinium &c. De S. Siluino & Alciaco egimus 17 Febr.

p Capella habet, mane ligatas, de nocte solutas. Malbrancus habet ambas Cenomanenses fuisse, apud Mentenacum captas: sed cum aliquoties annonam, quæ sibi deferebatur, iussissent ad honorem S. Angilberti dari pauperibus, solutas, vincula ad eius tumulum detulisse.

q In Chronico MS. Capellæ duo sequentia ita explicantur: Quidam de castello Mortenne erat impotens, fuit sanus. Quædam ancilla de Rua fuit casu fortuito monocula, & ex veru ferreo perdiderat oculum, requirendo Sanctos fuit videns sicut prius.

r Erat hæc de Normannia, vt habet Chronicon.

s Idem MS. Quidam alter de villa Centpuis Beluacensis diœcesis iuxta Somereul, cuius mater erat vidua, fuit captus & fame & fiti peribat ligatus incarceratus: precibus suæ matris orationem fundentis in hac ecclesia, in regressu inuenit eum in domo propria.

t MS. Chron. hoc ita describit: Godefridus Ambianensis Episcopus nutriebat vnam pauperrimam mulierem contractam delatere dextro, & habebat manum euersam: fuit sana.

u Capella: de Britolio, Beluacensis diœcesis.

x In margine notatum, esse id quod Gallice Penquigny dicitur.

y Hic est, cuius Not. t facta mentio. Colitur 8 Nouemb. obiit anno 1118.

SCRIPTVM S. ANGILBERTI
De ædificiis, reliquiis, vasis &c. cœnobij Centulensis.

Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II (S.)

ex MSS.

[11] Nouerit insuper lectoris diligentia, a nos plurima obmisisse, quæ in vita sua operatus est de ornatu istius ecclesiæ vir memorandus Angilbertus, [Mœnia a S. Angilberto structa,] quæ etiam ne deleantur obliuione, præsenti opusculo fecimus annotari. Nam altare B. Archangeli Gabrielis, quod est situm in porta meridiana, octauo Kalendas Aprilis in Annuntiatione S. Mariæ; Michaëlis vero, quod est in porta Occidentali, tertio Kalendas Octobris, ab b Hildiuuardo venerabili Episcopo, prædicti viri industria, optime sunt consecrata. Raphaëlis autem altare, quod est in porta Septemtrionali, pridie Nonas Septembris in honore ipsorum Archangelorum omniumque virtutum cælestium, a Iesse religioso Episcopo est consecratum. [cum sacellis & turribus:] Reliqua vero mœnia ipsius monasterij, eodem Domino cooperante, quæ hactenus conspiciuntur constructa sicut cernuntur, omnia a fundamentis studuit cum turribus & capellis reformare, & vt habitatores illius in eo Missarum solennia frequentare & omnipotenti Deo delectarentur deseruire, ipso adiuuante, muro curauit firmiter vndique ambiri.

[12] c Dum enim præscriptas ecclesias prudenti consilio in honore Domini nostri Iesu Christi, suæque gloriosæ Genitricis & omnium Sanctorum eius, sicut supra scriptum est, fundatas perspiceremus, magno desiderio, nimioque amoris ardore sumus accensi, vt secundum possibilitatem nostram, [Reliquias conquirit] eodem Domino miserante, partem reliquiarum illorum Sanctorum ad ornandas easdem sanctas Dei ecclesias adipisci mereremur. Quapropter totis visceribus, totaque mentis intentione contendimus, qualiter per auxilium omnipotentis Dei, & adiutorium gloriosi Domini mei Magni Imperatoris, de diuersis partibus totius Christianitatis, [per Carolū Magnum] quantas & quales, vel vnde allatas, recondere in hoc sancto loco valuissemus, prout in consequentibus patet. Id est, in primis de sancta Romana Ecclesia, largiente bonæ memoriæ Adriano summo Pontifice, [vndecumque:] & post eum venerabili Leone Papa Romano: de Constantinopoli vel Hierosolymis per Legatos illuc a Domino meo directos, ad nos vsque delatas. Deinde de Italia, Germania, Aquitania, Burgundia atque Gallia, a sanctissimis Patribus, Patriarchis videlicet, Archiepiscopis, nec non Episcopis atque Abbatibus, nobis directas. Seu etiam de sacro palatio, quæ per tempora ab anterioribus Regibus, & postea a iam dicto Domino meo maxime sunt congregatæ, per eius eleemosynam de omnibus partem habere, atque in hoc sancto loco condigne recondere meruimus.

[13] Sed de his, de quibus certi sumus, & a prædictis sanctissimis viris d breues recepimus; omnium illarum nomina in hoc opusculo inserere non negleximus, quatenus & a nobis & a cunctis successoribus nostris, [earum describit catalogum.] qui per tempora in hunc sanctum locum successuri erunt, & hoc nosse voluerint, magis donum Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis, licet indignis, hæc & cetera bona largiti sunt, per omnia & in omnibus semper glorificetur, qui est benedictus in secula. De ceteris vero reliquiis, de quibus nobis incerta sunt nomina, ab eisdem sanctis Patribus receptis, minime scripsimus. Ceterarum autem, sicut decreuimus, nomina isto ordine notare curauimus. Primum reliquias Domini & Saluatoris nostri, & eius gloriosæ Genitricis, & sanctorum Apostolorum, & ceterorum Martyrum, postea Confessorum, necnon autem sanctarum Virginum, atque continentium subsecuti sumus.

De Reliquiis Domini nostri Iesv Christi.

[14] De ligno Crucis Domini. De veste eius. De sandaliis eius. [Reliquiæ Christi,] De præsepe eius. De spongia eius. De Iordane, vbi baptizatus est. De petra vbi sedit, quando 5000 hominum pauit. De pane illo, vnde distribuit discipulis. De templo Domini. De mensa eius. De candela, quæ in Natiuitate eius accensa est. De monte Oliueti, vbi orauit. De monte vbi transfiguratus est. De columna vbi flagellatus est. De ligaminibus vnde ligatus fuit. De petra, vnde crucem ascendit. De sepulchro Domini. De clauis, vnde crucifixus est. De loco Caluariæ. De buccella, vbi fel & acetū mixtum fuit. De petra, super quam sanguis de latere eius stillauit. De lapide reuoluto ab ostio monumenti. De reliquiis Innocentium, qui pro eo passi sunt. De monte Horeb. De lignis trium tabernaculorum.

Reliquiæ Virginis Mariæ. [& D. V.]

De lacte S. Mariæ. De capillis eius. De pallio eius. De veste eius.

Reliquiæ Apostolorū & Martyrū.

[15] De barba S. Petri Apostoli. De sandaliis eius. De casula, de mensa eius. De mensa S. Pauli Apostoli. [Apostolorum,] De orario eius. De cippo, in quo missus fuit. De cruce S. Andreæ Apostoli. De manna S. Ioannis Euangelistæ. De reliquiis e Apostolorum Iacobi, Philippi, Thomæ, Bartholomæi, Matthæi, Simonis, Thadæi, & Mathiæ, Barnabæ & Timothei. De ossibus f Zachariæ Patris Ioannis Baptistæ. Reliquiæ B. g Simeonis, qui Dominum in vlnas suscepit. De capillis S. Ioannis Baptistæ, De sanguine & de veste eius. De costis S. Stephani. De lapide, vnde lapidatus est. De craticula S. Laurentij. Digitus S. Apollinaris. De spongia h S. Symphoriani. Reliquiæ Martyrum, S. Pancratij, Vigilij, Sisinnij, Martyrij, Panfilij, SS. Geminorum, Fabiani, Valerij, Licinij, Pergentini, Cosmæ, Damiani, Anastasij, Georgij, [& Martyrum,] Alexandri, Cassiani, Magni, Vitalis, Nazarij, Naboris, Celsi, Geruasij, Protasij, Innocentis, Laurentij, Tiburtij, Valeriani, Lini, Cleti, Clementis, Hippolyti, Christophori, Felicis, Mauricij, Candidi, Exuperij, Victoris, Innocentij, Benigni, Sebastiani, Dionysij, Rustici, Eleutherij, Cornelij, Leodegarij, Firmini, Xisti, Saturnini, Quintini, Valentini, Marcelli, Luciani, Crispini, Crispiniani. De ossibus quadraginta Martyrum, nec non de sanguine aliorum multorum.

Reliquiæ Confessorum. i

S. Hilarij, Martini, Germani, Lupi, Audoëni, Eligij, Amandi, Auentini, Sulpitij, Remigij, Maurilionis, Albini, [Confessorū,] Seruatij, Hieronymi, Equitij, Effrem, Gregorij, Augustini, Siluestri, Leonis, Felicis, Isidori, Donati, Benedicti, Columbani, Antonij, Isaac, Vincentij, Paulini, Fortunati, Simpliciani, Gualarici, Vedasti. Huc vsque de ceteris Sanctorum reliquiis, de quibus a sanctis Patribus, qui eas nobis largiti sunt, nomina certa recepimus, separatim Martyres vel Confessores descripsimus. Deinceps autem distincte aliorum Sanctorum nomina, siue Martyrum, vel Confessorum, quia non inuenimus, minime scripsimus. Reliquiæ ex corporibus Sanctorum, quæ dedit k Paulinus Papa: S. Megimbosoi, [aliorū SS.] l Prasci, Eugenij, Fronti, Fidelis, Simpliciani Faxidi, Gislanij, Sperati, Roberti, Galemeri, m Osgualdi.

Reliquiæ Virginum:

[16] Sanctæ Felicitatis, Agathæ, Perpetuæ, Eugeniæ, Teclæ, [Virginum:] Cæciliæ, Petronillæ, Euphemiæ, Faustæ, Eustasiæ, Alegnudis, Columbæ, Feliculæ, atque Scholasticæ. n

[17] His itaque, sicut paullo superius scriptum est, honorifice decenterque reconditis, in nomine sanctæ Trinitatis cum multa diligentia præparauimus capsam maiorem, auro & gemmis ornatam, [omnes in pretiosis capsis repositæ.] in qua posuimus partem supra scriptarum reliquiarum, quam cum ipsis ob venerationem illorum Sanctorum, quorum reliquiæ in ea recondi videbantur, subtus cryptam sancti Saluatoris ponere studuimus. Nam ceterorum Sanctorum reliquias, quæ supra leguntur conscriptæ, per alias tredecim capsas minores, auro argentoque vel gemmis pretiosis honestissime paratas, quas a sæpedictis venerabilibus Patribus cum eisdem reliquiis, donante Domino, adipisci meruimus, diuidere, atque super trabem, quam in arcu coram altare B. Richarij statuimus, ponere curauimus: qualiter in omnibus locis, sicut dignum est, laus Dei & veneratio omnium Sanctorum eius in hoc sancto loco semper adoretur, colatur, atque veneretur.

[18] His & aliis, quæ, prout donante Domino valuimus, eleganter dispositis, atque ex diuersis præscriptis reliquiis supradictorum Sanctorum ornatis ecclesiis, diligenti mentis affectu tractare cœpimus, qualiter, Domino donante, ad hoc peruenire valuissemus, vt sicut in ædificiis marmoreis, & in ceteris ornamentis, oculis honeste clarescunt humanis; [300 monachi Centulæ,] ita etiam in Dei laudibus, in doctrinis diuersis, & canticis spiritualibus, Christo omnipotenti placere valeamus. Quapropter o trecentos monachos, in hoc sancto loco regulariter victuros, auxiliante Deo constituimus, optantes & ordinantes, si non plus, istius numeri congregatio in perpetuum habeatur. Centum etiam p pueros scholis erudiendos sub eodem habitu & victu statuimus, [100 pueri:] qui Fratribus per tres choros diuisis in auxilium psallendi & canendi intersint: ita vt chorus sancti Saluatoris centenos monachos cum quatuor & triginta pueris iugiter habeat: [ordo psalmodiæ:] Chorus S. Richarij centenos monachos, tres & triginta pueros habeat. Chorus psallēs ante sanctam Passionem, centenos monachos, triginta tribus adiunctis pueris similiter habeat. Ea autem ratione ipsi tres chori in diuinis laudibus personabunt, vt omnes horas Canonicas in commune simul decantent omnes. Quibus decenter expletis vniuscuiusque chori pars tertia ecclesiam exeat, & corporeis necessitatibus, vel aliis vtilitatibus ad tempus inseruiat: certo temporis spatio interueniente, ad diuinæ laudis munia celebranda denuo redeuntes. In vnoquoque etiam choro id iugiter obseruetur, vt Sacerdotum ac Leuitarum reliquorum sacrorum ordinum æqualis numerus teneatur. Cantorum nihilominus & Lectorum æquali mensura diuisio ordinetur, qualiter chorus a choro inuicem non grauetur. Quin imo omnes vnanimes sacrificium laudis Domino omnipotenti, pro salute gloriosi Domini mei Augusti Caroli, proque regni eius stabilitate continua deuotione iugiter exhibeant.

[19] Matutinali enim seu vespertino officio consummato, mox omnes chori se ordinabiliter ante sanctam Passionem congregent, [supplicatio ad varia templa monasterij:] decem tantum psalmis vnicuique choro remanentibus: & sic per portam S. Gabrielis, ac per sallam Domini Abbatis ambulando, per occidentalem claustri regionem cantando veniant ad S. Mariam. Vbi oratione pro temporis ratione deposita, remeando veniant ad S. Benedictum in Orientali parte claustri situm. Inde per gradus arcuum intrēt ad S. Mauricium: sicque intrantes S. Richarij basilicam, restituantur suis choris.

[20] Illud etiam obseruari præcipua deuotione mandamus, vt nulla dies prætereat absque sacrarum Missarum decantatione: [Missæ quotidie minimum 30,] videlicet, vt, si non plus, vel triginta a Fratribus diuersorum chororum per diuersa altaria Missæ quotidie agantur, exceptis de conuentu illis duabus quæ mane & meridie solennissime celebrantur; [2 solennes:] in quibus quotidie memoria sanctissimi Papæ Adriani, & gloriosi Domini mei Augusti Caroli, coniugis & prolis eius, teneatur. Qualiter iuxta verbum Apostoli, pro Regibus & omnibus qui in sublimitate sunt constituti, Saluatori nostro Deo obsecrationum vel orationum gratias iugiter persoluamus.

[21] Cumque præscriptorum Sanctorum venerationi altaria ordinata, atque de eorum reliquiis venerabiliter, vt supra legitur, [varia opera ab eo facta,] a nostra paruitate essent ornata; diligenti cura tractare cœpimus, qualiter ea ad laudem & gloriam Domini nostri Iesu Christi, ob venerationem Sanctorum omnium, in quorum honore sunt consecrata, de donis Dei & largitate magni Domini mei Caroli, eiusque nobilissimæ prolis, vel reliquorum bonorum hominum liberorum, mihi ab illis collatis, opere fabrili in auro, argento & gemmis ornare etiam, &, vbi loca conuenientia existerent, desuper q ciboria ponere potuissemus, sicut prout eodem Domino cooperante valuimus, [altaria &c.] facere studuimus. Id sunt, in ecclesia sancti Saluatoris, & S. Richarij altaria fabricata vndecim, & ciboria duo, r lectoria auro, argento & marmoribus parata duo. In ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ & sanctorum Apostolorum altaria fabricata tredecim, ciborium vnum, & lectorium optime paratum vnum. In ecclesia S. Benedicti altaria parata tria. In ecclesiis vero sanctorum Angelorum Gabrielis, Michaëlis, & Raphaëlis altaria tria, quæ sunt simul altaria triginta, ciboria & lectoria tria.

[22] Nam de aliis vasis & supellectilibus, habentur Cruces auro, argentoque paratæ septemdecim, [vasa sacra ab eo curata, pretiosa & plurima:] coronæ aureæ duæ, lampades argenteæ sex, cuprinæ auro argentoque decoratæ duodecim, poma aurea tria, calices aurei magni cum patenis duo: item calix vnus aureus magnus cum imaginibus, simul cum patena sua: alij calices argentei duodecim, cum suis patenis. s Offertoria argentea decem. Ad caput S. Richarij tabula auro & argento parata vna, ostia maiora auro & argento parata duo, alia minora duo: alia ostiola similiter parata duo, baltheus aureus vnus: atramentarium optimum argenteum auro paratum vnum, cultellus auro & margaritis paratus vnus: codex eburneus auro, argento & gemmis optime paratus vnus: t concha auro parata vna: incensaria argentea auro parata quatuor: u hanappi argentei superaurati tredecim: concha argentea maior cum imaginibus argenteis vna: bocularis argenteus vnus, vrcei argentei cum aquamanilibus suis duo: Canna argentea vna, eburnea vna. Situlæ argenteæ duæ, sinones argentei duo, clauis aurea vna, schila argentea vna, coronæ argenteæ cum luminibus tredecim, columnæ coram altari S. Richarij auro & argento paratæ sex: trabes minores cum arcubus suis argento paratæ tres: cochlearia auro parata tria, x cloccæ optimæ quindecim cum earum circulis quindecim: y schillæ tres: imagines æneæ sex, eburnea vna: candelabra auro parata duo, ostia auro parata septem.

[23] Insuper donauimus ibi pallia optima septuaginta & octo, cappas ducentas, [vestes sacræ,] dalmaticas sericas viginti quatuor, albas Romanas cum amictis suis auro paratas sex, albas lineas ducentas sexaginta, stolas auro paratas quinque, z fanones de pallio auro paratos decem, aa cussinos de pallio quinque, saga de pallio quinque, casulæ de pallio triginta, de purpura decem, de storice sex, de pisce vna, de platia quindecim, de cendato quinque. Euangelium auro scriptum, cum tabulis argenteis auro & lapidibus pretiosis mirifice paratum vnum. Aliud Euangelium plenarium vnum: [libri,] de aliis libris volumina ducenta. Insuper etiam plurima ornamenta in fabricaturis & in diuersis vtilitatibus, in plumbo, vitro, marmore, seu cetera instrumenta, quæ longum fuit numerare, prolixius scribere: quæ tamen tunc temporis appretiata sunt, a fidelibus Dei & S. Richarij, qui nobiscum Dei seruitio laborantes extiterant, [alia,] hæc omnia valere potuisse libras quindecim millia, vel eo amplius.

[Annotata]

a Videtur hinc liquere, ab eodem scripta hæc esse vel dictata, a quo & Vita.

b Cameracensis Episcopus hic fuit.

c Hæc ex autographo S. Angilberti transcripta videntur. Et quod ait supra scriptum, ad cap. 2 nu. 12 forsan respicit.

d Scripta, aut syngrapha, vel schedulæ, ac breuia de reliquiis testimonia intelliguntur: siue, vt habet Capella, instrumenta, Chartæ, documenta & approbationes fide dignæ.

e Festa Apostolorum, quorum reliquiæ hic recensentur, indicauimus ad cap. 2 Vitæ, vel vulgo nota sunt.

f Colitur S. Zacharias 5 Nouemb.

g S. Simeon 8 Octob.

h Sequentes his diebus coluntur; Symphorianus Augustodunensis Martyr 22 Aug. Capella addit: Et de vestimentis eius matris. De ossibus Sanctorum sequentium, Panctatij &c. Pancratius 12 Maij. S. Vigilius Ep. M. 26 Ian. Sisinnius, Martyrius, Alexander 29 Maij. Pamphilus, I Iunij, & aliis diebus alij eiusdem nominis. Tergemini 17 Ian. Fabianus 20 Ian. Valerius 14 Iun. Licinius 7 Aug. Pergentinus 3 Iun. Cosmas & Damianus 27 Sept. Anastasij plures variis diebus, Georgius 23 Apr. Cassianus 13 Aug. Magnus 19 Aug. quamquam sunt & alij eius nominis. Vitalis 28 Apr. Nazarius & Celsus 28 Iul. Geruasius & Protasius 19 Iun. Laurentius 10 Aug. Tiburtius & Valerianus 14 Apr. Linus 23 Sept. Cletus 26 Apr. Clemens 23 Nou. Hippolytus 13 Aug. Christophorus 25 Iul. Felix 30 Aug. Mauricius, Candidus, Exuperius, Victor, Innocentius, 22 Sept. Benignus 13 Febr. alius 1 Nou. Sebastianus 20 Ian. Dionysius, Rusticus, Eleutherius 9 Oct. Cornelius 16 Sept. Leodegarius 2 Oct. Firminus 25 Sept. Xystus Ep. Remen. M. 1 Sept. Sixtus I Papa M. 6 April. II 6 Aug. Saturninus 29 Nou. Quintirus 31 Oct. Valentinus 14 Febr. Marcellus 16 Ian. Lucianus 8 Ian. Crispinus & Crispinianus 25 Oct. XL Martyres antehac 9, nunc 10 Martij.

i Horum isti sunt natales; Hilarij 13 Ian. Martini II Nou. Germani Autisiodonen. 31 Iul. Lupi 29 Iul. Audoeni 24 Aug. Eligij 1 Dec. Amandi 6 Febr. Auentini 4 Febr. Sulpicij 17 Ian. Remigij 1 Oct. vel 13 Ianu. Maurilionis, siue Maurilij, 13 Nou. Albini 1 Martij, Seruatij 13 Maij, Hieronymi 30 Sept. Equitij 11 Aug. Effrem 1 Febr. Gregorij 12 Martij, Augustini 28 Aug. Siluestri 31 Dec. Leonis 11 Apr. Felicis 25 Febr. Isidori 15 Ian. Donati 19 Aug. Benedicti 21 Martij, Columbani 21 Nou. Antonij 17 Ian. Isaac 11 Aug. Vincentij 22 Ianu. Paulini 22 Iunij, Fortunati 1 Iunij, Simpliciani 22 Aug. Gualarici, siue Walarici 1 Apr. Vadasti 6 Febr.

k Arbitror hunc esse S. Paulinum Patriarcham Aquileiensem, S. Angilberti æqualem, & familiarem.

l Hic Prascus fortassis vnus ex Priscis, qui 1 Sept. coluntur. Eugenius vero 15 Nou. Frontus 1 Oct. Fidelis 25 Apr. Simplicianus 22 Aug. Gislanius, forte Gislenus, 9 Oct. Speratus M. 17 Iul.

m Hic forsan est S. Osualdus Rex.

n Coluntur hæ sanctæ Virgines, Felicitas 5 Iunij, Agatha 5 Febr. Perpetua 4 Aug. Eugenia 25 Dec. Thecla 23 Sept. Cæcilia 22 Nou. Petronilla 31 Maij, Euphemia 16 Sept. Fausta 4 Ian. Eustasia … Aldegundis 30 Ian. Columba 31 Dec. Felicula 13 Iun. Scholastica 10 Febr.

o Capella habet, trecentos Presbyteros.

p Idem, centum alios, videlicet Diaconos, Subdiaconos, Lectores, Acolythos, & alios in scholis &c.

q [Ciboriū.] Ciborium hic tegmen, altari ad ornatum superpositum, esse videtur.

r Lectorium pulpitum est aut pluteus, super quo legitur Scriptura, aut Patrum homiliæ: [Lectoriū.] vel locus ipse, in quo ea leguntur: pro quo alibi analogium ponitur. Vide Vossium de variis glossematis lib. 3 cap. 19.

s An id pollubrum est, vt aqua excipiatur, qua in Missa Sacerdos manus lauit? [Offertorium.] an lanx aliqua, cui donaria auri, argentiue, aut æris, in ea sacri parte quæ dicitur Offertorium, imponantur; aut quæ eiusmodi ante Sanctorum reliquias offeruntur?

t [Hanappi.] Quæ nimirum thus contineat.

u Id est, scyphi, aut crateres.

x [Clocca.] Clocca, vel cloccum, aut cloca, campanam significat.

y [Schilla.] Schilla, vel schella, tintinnabulum est Teutonibus, quorum lingua vtebantur tunc Pontiuenses, & Belgæ plerique.

z [Fano.] Quid Fano significet, erudite explicat Vossius lib. 2 cap. 7 pag. 201.

aa [Cussio.] Cussio hic est puluinar, a Teutonico Kussen, vnde & nunc Gallicum Coussin.

SCRIPTVM HENRICI ABB.
de prouentibus monasterij S. Richarij ex ipso oppido Centula.

Angilbertus, Abbas Centulensis in Belgica II (S.)
a

ex MSS.

In ipsa Centula habentur mansiones hominum secularium duo millia quingenta: vnaquaque persoluit denarios duodecim, pullos quatuor, oua triginta. Seruitium Domini Abbatis & Fratrum semper debent; vbicumque necesse fuerit. Molendina quatuor: vnde redditur b annonæ permixtæ sexcenti modij, [prouentus qui ab oppidanis monasterio soluitur.] porcos octo, vaccas duodecim. De mercato per hebdomadam XL solidos. De commeatu per hebdomadam viginti solidos. Sunt ibi clibana tredecim, quæ reddunt vnumquodque per annum decem solidos, & panes trecentos, c flatones in Litaniis vnumquodque triginta. Cura animarum in porticu S. Michaëlis deseruit eleemosynis Fratrum, valens per annum quingentos solidos. Sepultura pauperum & aduenarum in noua-villa in S. Albino reddit per annum centum solidos, ad portam Nobilium, ad faciendam inde eleemosynam. Eleemosyna Abbatis per vnumquemque diem quinque solidi: pauperes quotidiani trecenti, viduæ centum quinquaginta: Clerici sexaginta. Mansorum vnusquisque per annum soluit sextarium vnum frumenti, similiter auenæ vnum, & fabæ vnum. De matrimoniis per annum viginti libras. Iudicium forensium sexaginta octo libras per annum. Item ibidem vicus negotiantium omni anno pallium vnum valens centum solidos. Vicus fabrorum cuncta per soluit ferramenta: valet per annum libras tres. Vicus scutariorum omnia voluminum indumenta tribuit, conficit, consuit: valet triginta solidos. Vicus sellariorum cunctas Abbati & Fratribus ibi degentibus obsoniat sellas. Vicus pistorum centum panes per hebdomadam. Vicus seruientium per omnia liber est. Vicus sutorum cuncta famulorum & cocorum calceamenta tribuit. Vicus lanistarum, omni anno quindecim sextarios sagiminis persoluit. Vicus fullonum cuncta Fratribus filtra administrat. Vicus pellificum cunctas Fratribus pelles conficit & consuit. Vicus vinitorum, sexdecim sextarios vini, vnumque olei persoluit per hebdomadam. Vicus cauponum vnaquaque die triginta sextarios ceruisiæ. Vicus militum centum & decem, vnusquisque semper equum, scutum, gladium, lanceam, ceteraque arma exhibet. Capella Nobilium soluit omni anno libras duodecim thuris, & thymiamatis. Capellæ populi vulgaris quatuor, vnaquæque soluit centum libras ceræ, incensi tres. Oblatio ad sepulchrum S. Richarij valet omni hebdomada marcas ducentas, aut trecentas libras, præter alia donaria. d

[Annotata]

a Supra diximus, Henricum fuisse S. Angelberti successorem. Is, vt Capella scribit, fuit coactus a Ludouico Pio Rege, describere villas, possessiones, & numerum subditorum huius Ecclesiæ, & hoc anno Domini ⅠƆCCCXXXI. Erat hoc scriptum absque nouo titulo teliquis adiunctum.

b Capella, CXX modia bladi.

c Placentæ genus, vulgo Gallis flan, vel flaon; Teutonibus vlaeyen. Anforte Flaones hic legendum? Capella habet flannos seu tartas. Sequentia pleraque omittit, aliqua contrahit, Capella.

d Subnectit hic Capella oppida & vicos & villas, quæ ad Ecclesiam Centulensem iure aduotationis pertinebant, CXX. Quæ omnia ait eumdem Henricum Abbatem descripsisse. Eadem Gallice discribit Ignatius Iosephus.

DE S. THEOTONIO PRESBYTERO, PRIORE MONASTERII SANCTÆ CRVCIS CANONICORVM REGVLARIVM CONIMBRICÆ IN LVSITANIA

An. Ch. ⅭⅠƆCLXVI

Commentarius præuius.

Theotonius Presbyter, Prior monasterii Canonicorum Regularium sanctae Crucis Conimbricae in Lusitania (S.)

Avctore G. H.

§ I Prioratus sanctæ Crucis. Veneratio sacra S. Theotonij. Acta eius conscripta.

[1] Conimbrica Lusitanorum vrbs ab antiquis memorata scriptoribus, sed ab Alanis ita diruta, vt nihil præter miserandas antiquitatis ruinas locus, hodie Condexa vetus dictus, ostēdat. Ex huius Conimbricæ cineribus alia dein excitata vrbs illustris, vulgo Coimbria, siue, vt infra scriptoribus Vitæ S. Theotonij aliisq; placet, [In Conimbricæ olim vrbis regiæ] Colimbria dicta, Principum ac Regum Lusitaniæ primorum sedes, vt pote amœnißimo loco sita ad Mundam fluuium, qui duas vrbis partes diuisas pulcherrimi operis ponte coniungit.

[2] [suburbio, monasteriū sanctæ Crucis,] In huius ciuitatis balneo suburbano augustißimum Canonicorum cœnobium anno, vt infra probabitur, ⅭⅠƆCXXXIV extrui cœptum est & a Sancta Cruce nuncupatum, quod maximus priuilegiis Summorum Pontificum & Regum Lusitaniæ aliorumq; Principum munitum, oppidis, villis, castris, prædiis cum plena rerum temporalium ac spiritualium iurisdictione dotatum, [caput Congregationis Canonicorum Regularium.] viros eximia sanctitate ac doctrina illustres protulit, & hactenus præ reliquis huius Ordinis cœnobiis apud omnes Lusitanos & Hispanos in veneratione habetur. Imo cetera monasteria, quæ in Lusitania institutum Canonicorum seruant, omnia subsunt illustrißimæ Congregationi sanctæ Crucis Conimbricensi, cuius dictum cœnobium caput est, in quo illius Prior, siue Abbas Generalis, degit, habetq; alia in Lusitania sub se illustria cœnobia numero decem & octo, quæ Gabriel Pennottus lib. 2 Historiæ Clericorum Canonicorum cap. 32 num. 4 & 5 recenset, additq; in regnis Hispaniarum ex ordine Canonicorum Regularium eam sanctæ Crucis Congregationem solam inueniri, in qua regularia instituta maxime vigent.

[3] Ad hoc cœnobium delata fuere sacra corpora quinque Sanctorum ex Ordine Minorum, qui in Mauritania pro confeßione nominis Christi fuso sanguine martyrij coronam fuerunt anno ⅭⅠƆCCXX adepti XVI Ianuarij: ad quem diem eorum Acta illustrauimus, [In eo vixit S. Antonius de Padua,] diximusq; S. Antonium de Padua tum in illo cœnobio Canonicum ac Fernandum Martini vocatum, ardore martyrij accensum, Ordinem Fratrum Minorum S. Francisci ingressum fuisse, ac sancte in eo XIII Iunij deceßisse, vt eo die plenius in eius Vita referetur. Demū, vt scribit Antonius Vasconcellius in Anacephalæosi Regum Lusitaniæ in Alphonso I nu. 25, [ex eiusq; cēsibus fūdata Academia Conimbricensis:] cœnobium sanctæ Crucis tam amplis censibus locupletatum fuit, vt ex iis postea Conimbricensis Academia, nulli ex iis, quæ in Hispaniis sunt, opibus secunda, dotaretur.

[4] Id monasterium infra dicitur auctoritate Alphonsi Principis, [primus ibi Prior S. Theotonius,] & Episcopi Conimbricensis inceptum a S. Theotonio aliisq; vndecim viris illustribus, quibus intra annum ad septuaginta duos auctis datus Præses est idem S. Theotonius, qui Prior, non Abbas, appellari voluit, in eoq; sancte XVIII Februarij deceßit, inscriptus ad eum diem variis Martyrologiis. Ferrarius in Catalogo generali hæc de eo habet: Conimbricæ in Lusitania S. Theotonij Presbyteri Ordinis Canonicorum Regularium. [inscriptus Martyrologiis 18 Feb.] At Ghinius in Natalibus Sanct. Canon. longo eum exornat elogio ex Vita ipsius decerpto. Ioannes Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico ita illius memoriam consignat: Conimbricæ in Lusitania S. Theotonij, ex Canonicorum Regularium Ordine alumni, qui cum monasterij sanctæ Crucis illius vrbis conditor primus cognosceretur & Prior, clarus miraculis, moribus illustris, operibus celebris, & pastoralis officij munere conspicuus. hanc vitam exuens miseram, placidam Confessor celebris superinduit in cælis. Insertum itidem eius nomen cum laude, Martyrologio Lusitanico Conimbricæ anno ⅭⅠƆⅠƆXCI edito, & Hagiologio Lusitanico a Georgio Cardoso anno ⅭⅠƆⅠƆCLII vulgato: in quibus perelegantes epitomæ gestorum eius sermone Lusitanico continentur.

[5] Officium Ecclesiasticum de eodem Sancto cum lectionibus propriis recitatur in Ecclesiis Cathedralibus, [colitur officio Ecclesiastico:] Bracarensi, Eborensi, Conimbricensi, Leirensi & Viseensi, quæ illo in Diuum Tutelarem assumpto, maiori solennitate eum celebrat diem. Quæ extant Officia propria Canonicorum Regularium Congregationis S. Saluatoris, Romæ an. ⅭⅠƆⅠƆCXIII excusa, eumdem præscribunt ritu semiduplici, vt vocant, colendum, officio communi Confessorum non Pontificum. Prudentius Sandouallius in Historia Ecclesiæ Tudensis fol. 124 tradit in Breuiario Canonicorum S. Augustini gesta S. Theotonij vberrime referri, vbi eos potißimum Canonicos intelligit, qui subsunt Congregationi sanctæ Crucis, in quo Officio Hymni etiam particulares de eius actis canuntur. Ex eo qui ad Nonam legitur, Tamaius Salazar hæc citat verba:

Et Theotonius Crucis alta sanctæ
      Mœnia ponit.

[6] Vitam S. Theotonij extare manu exaratam in peruetusto codice monasterij sanctæ Crucis, & regio archiuo, & indiculo fundationis eiusdem monasterij scribit Cardosus in Commentario ad XVIII Februarij, & Tamaius Salazar, qui se obtinuisse asserit huius sanctissimi viri Acta integra beneficio Illustrissimi Domini, D. Hieronymi Mascareñas Lusitanæ nobilitatis decoris & studentium tutelaris infatigabilis, ex Ordine Calatrauensi, [Vita editur ex Io. Tamaio Salazario,] cuius historiam meditatur, Equitis, in Ordinum regio consessu acerrimi Moderatoris, Philippo IV Regi Catholico cortinæ Subministri, Prioris Guimaransis Ecclesiæ, & Leiriensis Episcopi electi, qui ex MS. codice peruetusto monasterij sanctæ Crucis Conimbricensis illa fideliter extraxit. Hæc Tamaius, qui ex illo MS. codice coætaneo, vt appellat, Acta desumpta edidit, quæ nos ex more in capita & numeros distincta damus, [a nobis illustrata,] & notationibus nostris ac rerum breuiario ad marginem strictim indicato illustramus. Auctor Vitæ fuit Canonicus Regularis eiusdem cœnobij sanctæ Crucis, ac S. Theotonij subditus: ita in Prologo se Clericum esse indicat & par. 2 nu. 3 Gratias, inquit, ago, [scripta a Canonico eiusdem monasterij,] quia nostris temporibus talem Patrem habere meruimus, sed & habemus. Hinc vt num. 13 dicitur, sæpe ex occasione ad perseuerantiam vocationis nostræ & catenam obedientiæ pio nos Patris hortabatur affectu. & num. 22, Tamquam bonus, ait, pastor animarum, totius gregis sollicitudinem gerens, ipse nobis in communi Capitulo Priorem elegit. Et num. 23, nobis reficientibus sumebat aliquid. Et num. 24, nostrum sanctæ Crucis monasterium appellat. Hinc in Prologo scelus fore dicit, singularem nostris temporibus virum silentio premere, neque lumen, quod inter nos fuit, manifestum reddere. Præterea ad certitudinem historiæ illa sunt par. 2 nu. 9, [teste oculato,] multa beneficia & diuersorum morborum remedia ab eo experti sumus. & num. 1, quæ in eo vidi vel audiui. num. 21, Vidi plurimos ad eius genua prouolui. Ab eodem moribundo ait se benedictionem accepisse, vidisseq; læto vultu mori. Alia narrat, sicut Sanctus nobis referebat, ita inquit in Prologo, & par. 1 num. 11, & par. 2 num. 21 & 28. Alia scribit, par. 1 nu 4 a religiosis viris audita, aut num. 11, vt certissime probatum fuit. Demum cum Honorius Presbyter de captiuitate Saracenorum liberatus esset, quomodo id contigerit, dicere prætermittit, cum in ore totius vulgi peruulgatum sit; ostendens se rariora virtutum ac miraculorum exempla proferre, quæ vulgo minus nota erant.

[7] Alia Tamaius Salazar S. Theotonij Acta in antiquo Legendario Eborensi conscripta, ait se accepisse ab Emmanuele Faria de Sousa Equite Christifero, & totius Lusitanicæ historiæ Primate, eaq; edere, [Vita alia datur ex eodem Tamaio, alia ex Breuiario Eborensi:] quia plurimam redolent antiquitatem. Eadem nos, non, vt ille, primo loco, sed aliis antiquioribus subiungimus: ac tertio loco addimus, quæ extat Vitæ epitome in Breuiario Eborensi, anno ⅭⅠƆⅠƆXLVIII excuso, in Lectiones nouem distincta. Similes Lectiones, sed aliquanto breuiores, ex Breuiario Bracarensi vulgauit Sandouallius in historia Ecclesiæ Tudensis fol. 125 & seqq. Hisce ampliores esse Lectiones ait, quæ in breuiario Canonicorum S. Augustini continentur, quorum exordium fol. 129 profert eiusmodi: Vir vitæ valde venerabilis Donus Theotonius, Colimbricensis monasterij sanctæ Crucis primus Prior Pater, fuit de prouincia quidem Gallæciæ, ciuitate Tudensi, vico Gamfey oriundus.

[8] Eadem Vita extat in Historia Vitarum SS. a Didaco de Rosario Ordinis Prædicatorū Lusitanice anno ⅭⅠƆⅠƆLXXXV edita, [ab aliis gesta eiusdem descripta.] asseritq; auctor se illam ex Breuiariis monasterij sanctæ Crucis, Bracarensi, & Eborensi collegisse. Aliquam Vitæ eiusdem Sancti epitomen edidere Ioannes Marieta in Histor. Eccl. SS. Hispaniæ lib. 6 cap. 42, Alphonsus Villegas in Flore Sanctorum, in Appendice de SS. Hispaniæ, Thomas de Trugillo tomo 2 Thesauri concionatorum ad XVIII Februarij. Agunt de eodem paßim alij rerum Lusitanicarum scriptores. Et Vasconcellius quidem in descriptione regni Lusitaniæ pag. 522 ista pronuntiat: Regularium Ordinum Prælatis egregia reliquit sanctitatis monumenta D. Theotonius Prior sanctæ Crucis illustrissimi cœnobij ad Conimbricam.

§ II Ætas S. Theotonij & Reliquiæ. annus monasterij sanctæ Crucis extructi.

[9] Vasconcellius auspicaturus Anacephalæoses Regum Lusitaniæ ab Henrico Comite & Regum parente, deplorat caliginosam eorum temporum historiam, [Initiū regni Lusitaniæ obscurum,] cum maioribus Maurorum bello intentis, impensior fuerit cura gladij, quam calami; & illustria gerere, quam scribere maluerint. Plurima quæ ad hunc Comitem Henricum, eiusq; filium Alphonsum primum Lusitaniæ Regem spectant, suggerit auctor coæuus Vitæ S. Theotonij, [in Actis S. Theotonij illustratur:] quorum regiminis tempora cohærent, hic eodem calculo subducenda: eoq; accuratiori, quod numeri aliqui tam annorum quam personarum sint hinc inde culpa amanuensium in Actis interturbati. Ita par. 2 nu. 3 dum intra primum cœpti monasterij annum, auctus Canonicorum numerus indicatur, leguntur hæc verba: [in his aliqui numeri interturbati:] Non iam duodecim (vti cœperant) sed ferme vndecim armati Christi milites Apostolorum proposito simul viuere professi sunt, vbi loco vndecim habet Didacus de Rosario septuaginta duos, vt ad Apostolorum ac Discipulorum numerum alludatur. Eum autem ex Breuiario sanctæ Crucis numerum Didacus hausit: qui nusquam in aliis Breuiariis expressus.

[10] Natus est in Gallæcia S. Theotonius circa annum Christianæ Æræ ⅭⅠƆLXXX, [S. Theotonius nascitur circa an. 1080, Comes Hēricus præest Lusitaniæ ab an. 1089.] aut aliquanto serius, vti infra, cum de obitu eius agemus, constabit: adoleuit cum eo regnum Lusitaniæ. Ei enim titulo Comitis præfuit Henricus ab anno circiter ⅭⅠƆLXXXIX, cuius vxor Tharasia infra in Actis Regina nobilissima appellatur, quod esset Alphonso VI Hispaniæ Rege prognata. Nuptiæ hæ indicantur in Fragmento Historiæ Francicæ ex veteri MS. Floriacensi ab anno ⅠƆCCCCXCVII ad annum ⅭⅠƆCIX deducto, & primum a Pithoeo, dein a Chesneo tomo 4 historiæ Francorum a pag. 85 edito, vbi hæc pag. 89 de Alphonso, siue Andephonso Rege leguntur: Hic filiam Rotberti Ducis Burgundionum duxit in vxorem, nomine Constantiam, [e Ducibus Burgundionum] de qua suscepit filiam, quam in matrimonium dedit Raimundo Comiti, qui Comitatum trans Ararim tenebat. Alteram filiam, sed non ex coniugali thoro natam, Ainrico vni filiorum filij eiusdem Ducis Rotberti dedit. Hosque ambos in ipsis finibus Hispaniæ contra Agarenos collocauit imperium. Hic autem Rotbertus Dux Burgundionum, [& Regibus Francorū prognatus.] & auus Henrici, fuit filius Roberti Regis Francorum, & nepos Hugonis Capeti.

[11] Præerat tunc Ecclesiæ Catholicæ Vrbanus Papa II, consecratus anno ⅭⅠƆLXXXVIII, IV Idus Martij, die Dominica, qui dein anno ⅭⅠƆXCV in Gallias veniens, [Sub hoc Comite] celeberrimam habuit Synodum Claromonte XVIII Nouemb. pro recuperatione Terræ sanctæ. Tum, inquit Rodericus Toletanus lib. 6 Rer. Hispan. cap. 27, [e Gallia adductus ab Arch. Toletano Burdinus,] eius indulgentiis prouocatus Bernardus Archiepiscopus Toletanus, Crucis signaculo insignitus, vt in Syriam transfretaret, Romam iuit. Sed prohibuit eum Dominus Papa Vrbanus (qui anno ⅭⅠƆXCVI e Galliis Romam redierat) ne Pastoris absentia nouella plantatio periculo subiaceret. Per partes Galliarum rediit, vbi eligens de diuersis locis viros honestos & litteratos, in Hispaniam secum duxit. & vt cap. 28 addit, duxit etiam de Lemouicis Burdinum, quem primo fecit Archidiaconum Toletanum, [factus Episcopus Conimbricensis,] postea Episcopum Coimbriensem, postea Archiepiscopum Bracarensem: qui factus Episcopus fecit se Mauritium appellari. Hic postea assumpto nomine Gregorij VIII Antipapa ab Henrico V Imperatore creatus est: [at non primus:] dicitur a Roderico lib. 7 cap. 5 Coimbriæ primus Episcopus consecratus. [præcessit Cresconius, mortuus an. 1098,] Verum ante eum Episcopus Conimbricēsis fuit Cresconius, auunculus S. Theotonij, mortuus Æra Hispanica ⅭⅠƆCXXXVI, die XXII Iunij, vt ex codicibus peruetustis monasterij sanctæ Crucis tradit Sandouallius in historia Tudensi fol. 128. Est is annus Christi ⅭⅠƆXCVIII, quando non potuit Burdinus nisi altero iam anno fuisse Archidiaconus Toletanus, ac tum, vt legi debet apud Rodericum, primo factus est Episcopus Coimbriæ, dein Bracaræ Archiepiscopus: cui Gundi saluus succeßit, cuius infra par. 1 nu. 6 fit mentio.

[12] At quamdiu Cresconius sederit, aut quando sit Episcopus creatus, necdum legimus. Fuerat ante magister S. Theotonij in spiritualibus litterarum studiis. Verum cum hic inter pueritiam adolescentiamque medius esset, [cū quo Conimbricā venit S. Theotenius:] decem forsan ætatis aut duodecim annorum, venit cum auunculo suo, iam Colimbriensi Episcopo Colimbriam, & sub Tello Archidiacono legendi & cantandi vsum Ecclesiasticum plenarie didicit ante obitum Episcopi, anno ⅭⅠƆXCVIII, vt diximus, vita functi: quando arbitramur S. Theotonium XVI aut XVII annos expleuisse. Vixit is dein in vrbe Viseensi, ac susceptis sacris Ordinibus tum minoribus tum maioribus, [fit Sacerdos] tandem Sacerdos consecratus est. Ad quod diuinum munus vti ætas congrua XXIV annorum concedenda est, ita non ante annum Christi ⅭⅠƆCIV id censeri potest contigisse. Eluxit in dignitate sacerdotali tantopere sanctitas Theotonij, vt omnium ciuium precibus, [& Prior Viseensis:] & Gundisalui Episcopi Conimbricensis iussione, Ecclesiæ Viseensis Prior sit constitutus. Decanum interpretatur Sandouallius, Parochum Tamaius Salazar. Quo in munere ditauit S. Theotonius & Ecclesiam bonis temporalibus, & Clericos honestis moribus. Ad quæ perficienda anni iterum aliquot requiruntur.

[13] Expugnata fuerat a Godefrido Duce Bullonio Hierosolyma anno ⅭⅠƆXCIX, cuius rei fama vniuersum orbem Christianum peruagata, inter alios Princeps etiam excitarat Henricum Comitem, [proficiscitur Hierosolymam:] qui Lusitania relicta ad bellum illud sacrum profectus est. S. Theotonius quoque resignata Ecclesiæ Viseensis dignitate, Hierosolymā, solius pietatis caußa, disceßit, post longinqui temporis excursum Viseum regressus, nec priorem dignitatem, quæ inferebatur, nec Episcopatum, quem Henricus Comes, & Tharasia Regina offerebant, [Episcopatū recusat oblatū ab Com. Henrico.] vt susciperet induci potuit. Quæ ante annum ⅭⅠƆCXII facta sunt, quo Henricus Comes vita functus esse traditur, relicto hærede Alphonso, nato, vt ferunt, anno ⅭⅠƆXCIV, quem infra Acta Infantem Portugalliæ appellant par. 2 num. 2, 8 & 9, at num. 10 ob inuictissimam eius strenuitatem & illustrem nobilitatem merito Regem vocant. Iisdem temporibus vitam Apostolicam egit S. Theotonius, [sub Alphōso 1 more Apostolico viuit:] nulli dignitati Ecclesiasticæ aut curæ pastorali adstrictus, atque altera vice Hierosolymam, aliaq; sacra Palæstinæ loca inuisit. Cumq; reliquam vitam ibidem apud Canonicos Regulares Sepulchri Christi peragere decreuisset, reuersus est in Lusitaniam, vt de rebus suis quod e re sua esset statueret.

[14] Verum aliter Diuinæ prouidentiæ visum fuit. Nam vndecim viris monasterium sanctæ Crucis extruentibus acceßit duodecimus, [monasteriū sāctæ Crucis cœptum extrui non an. 1132, sed 1134.] eiq; congregationi primus est constitutus Prior. Vnicus annus Christi qui in Actis eius legitur, non absque mendo amanuensium expressus est ⅭⅠƆCXXXII, qui ⅭⅠƆCXXXIV fuit. Nam eo anno monasterium die IV Kalend. Iulij extruere cœperunt. ac dein, vnde mendi indicati probatio desumenda est, VI Kalend. Martij sequentis in capite ieiunij sub habitu & regula S. Augustini professi sunt: qui characteres temporum non conueniunt in annum ⅭⅠƆCXXXIII, aut sequentem, sed in annum ⅭⅠƆCXXXV. Nam anno illo priore ⅭⅠƆCXXXIII, cyclo lunæ XIII, solis XXII, littera Dominicali A, Pascha celebratum fuit XXVI Martij, & dies Cinerum siue initium Quadragesimæ incidit in VIII Februarij, ac supra indicatus VI Kalendas Martij in diem XVII Quadragesimæ, qui procul abest a capite ieiunij. Ita anno sequente ⅭⅠƆCXXXIV, cyclo Lunæ XIV, Solis XXIII, littera Dominicali G, Paschalis solennitas habita est XV Aprilis, dies Cinerum XXVIII Februarij, & VI Calendas Martij fuit Sabbato ante Dominicam Quinquagesimæ, non in capite ieiunij. Verum anno ⅭⅠƆCXXXV a nobis substituto, cyclo Lunæ XV, Solis XXIV, littera Dominicali F, [& professio prima fit an. 1135 Dominica I Quadragesimæ 24 Februarij:] conuenerunt Pascha in VII Aprilis & dies Cinerum in XX Februarij, & VI Kalendas Martij, in Dominicam primam Quadragesimæ, a qua Ecclesiasticum officium Quadragesimale, vt vocant, inchoatur, & hic caput ieiunij appellatur, quo vitam monasticam solenni voto profeßi sunt, quod annis præcedentibus die aliquo profano, seu feria VI aut Sabbato præter consuetudinem fuisset factum. Quæ omnia in anno obitus confirmantur.

[15] [S. Theotonius fit Prior:] Peracta hac profeßionis solennitate, Prior electus est S. Theotonius, sed quo die aut mense non exprimitur. Rexisse dicitur num. 22 Congregationem per annos viginti, ac post vigesimum & primum ab ingressu monasterij annum, deposito regimine, elegisse Priorem Ioannem Theotonij, ac postea cum illo adhuc decem annos vixisse. atque ita dicitur nu. 28 vixisse in sācto proposito annos XXXI. [moritur 18 Febr. feria 6,] ac mortuus esse XII Kalend. Martij, feria sexta, hora diei prima. In breuioribus Actis num. 6 etiam indicatur dies obitus XVIII Februarij & feria sexta. [an. 1166,] Qui characteres aßignant annum ⅭⅠƆCLXVI, quando cyclo Solis XXVII, littera Dominicali B, dies XVIII Februarij incurrit in feriam sextam, quod ab anno ⅭⅠƆCLV non contigerat. Vnde corrigendus est Didacus de Rosario, [post cœptū monasteriū elapsis annis 31.] qui cum die XVIII Februarij & feria sexta coniungit annum ⅭⅠƆLXII, quem etiam annum indicant Sandouallius, Cardosus, Tamaius Salazar, Rodericus Acuña aliique. Verum tum cyclo Solis XXIII & littera Dominicali G, dies XVIII Februarij in ipsam incidit Dominicam. Neque ea ratione vixisset in sancto proposito monasticæ vitæ annos XXXI, etiam annumerato anno ⅭⅠƆCXXXII, ac die XXVIII Iunij, quando cœptum extrui monasterium tradit Didacus de Rosario, quia solum anni XXIX, menses septem, dies viginti elapsi fuissent. Verum ab anno ⅭⅠƆCXXXIV & die XXVIII Iunij, quo supra ostendimus cœptum extrui monasterium vsque ad XVIII Februarij anni ⅭⅠƆCLXVI, præter menses VII & dies XX, elapsi sunt anni XXXI, quos postea, eum vixisse Acta habent, quæ his verbis desinunt: Omne vero vitæ suæ tempus impleuit, vt ipse referebat, inter quadraginta & quinquaginta iuxta ordinem scriptum. Vbi legendum est, inter octoginta & nonaginta annos, atque ita in aliis Actis dicitur octogenarius spiritum suo tradidisse Creatori. [Vixit annos circiter 83.] In Breuiario Eborensi dicitur fuisse circiter octogenarius, in Bracarensi pene octogenarius. Nos eum vixisse annos circiter LXXXIII arbitramur, quem natum diximus circa annum ⅭⅠƆLXXX aut aliquanto serius, vt qui ante obitum Cresconij Episcopi Conimbricensis auunculi sui, institutus fuerit in variis scientiis & cantu Ecclesiastico, atque ita inter octoginta & nonaginta annos dicitur vixisse.

[16] Præterea in Actis obiisse S. Theotonius traditur anno D. Alphonsi I Portugalliæ Regis, [Quoto anno regni Alphonsi mortuus?] sub quo Christi vestem accepit, XXVI, & regni sui XXXI. Ex quibus hic annus a calculo posito foret ⅭⅠƆCXXXV, ille ⅭⅠƆCXL. Forsan ad priorem vsque annum vixit mater eius Tharasia Regina, a cuius obitu suos regni annos Alphonsus numerarit. Quæ par. 2 num. 20 narratur ab Alphonso Rege victoria in campo Ourich de quinque Regibus Paganis, [quoto post victoriam de quinque Regibus Mauris,] siue Mahometanis, ipso die S. Iacobi ac patrocinio eius obtenta, a plerisque auctoribus scribitur contigisse anno ⅭⅠƆCXXXIX, post quam ad sequentem ⅭⅠƆCXL cœpit hæc altera epocha susceptæ ab Alphonso vestis Christi. [& acceptæ vestis Christi?] Qualis autem ea vestis susceptio fuerit, necdum legimus. Insignia tum ab Alphonso assumpta ac vestibus inserta interpretantur Lusitani, quod ea velint esse quinque vulnera a Christo tum apparente aßignata.

[17] Sepultus dicitur S. Theotonius in eisdem Actis, in Capitulo, in aliis in Capituli subterranea cupula. Tamaius Salazar ex Roderico de Acuña hæc scribit: Sub altaris cauo Capituli sanctum corpus iacuit, [Corpus S. Theotonij supra altare translatum an. 1630,] donec anno ⅭⅠƆⅠƆCXXX illius cœnobij Religiosi illud ad aliud diues & maiestuosum, iaspide elaboratum, transtulere sepulchrū. Cardosus appellat Mausoleum supra altare positum, additq; ad latus Euangelij collocatum esse corpus B. Telli illius monasterij fundatoris, ad latus vero epistolæ corpus D. Ioannis Theotonij, secundi Prioris eiusdem monasterij. De vtroque in Actis agitur. Idem Cardosus aliquas S. Theotonij reliquias fuisse aliis eorumdem Canonicorum cœnobiis donatas asserit, [brachium vnum Vlyssipone,] eiusq; brachium vnum adseruari Vlyssippone in monasterio S. Vincentij: aliud vero ad Ecclesiam Viseensem, quam Prior olim, [aliud Visci est.] seu Decanus, aut Parochus, rexerat, a Canonicis missum fuisse scribit Tamaius Salazar, ad quam translationem honorandam addit duo poëmata ab Emanuele Pimenta composita, vti alia duo attestantia singularem erga Christi Crucem S. Theotonij affectum, quæ Lector ibidem videre poterit.

VITA
auctore coæuo Canonico Regulari
monasterij sanctæ Crucis, illius discipulo,
eruta ex MSS. ab Hieronymo Mascarena,
edita a Io. Tamaio Salazario.

Theotonius Presbyter, Prior monasterii Canonicorum Regularium sanctae Crucis Conimbricae in Lusitania (S.)

BHL Number: 8127

Avctore coævo discipvlo

PROLOGVS

[1] Cvm in minimis etiam rebus, vt Philosophus ait, Dominus sit inuocandus, multo magis nobis inuocandus est in materia sublimiori virorum, qui calcato diabolo iam coronam securitatis acceperunt: [Auctor ob mortem S. Theotonij mœstus,] de quorum numero D. Theotonium esse quis dubitat? Hic autem nos modo relinquens, & ad cælestem Ierusalem, quam tota deuotione quærebat & mirabatur in terris, iam conscendens, desiderij sui iaculo nos intolerabili dolore confecit. Inde est, quod, quotiescumque nitor in verba prorumpere, toties implentur oculi lacrymis, hæret vox, sed diuina prohibet Scriptura. Non itaque plangam morientem, quia cum Christo suscipiam resurgentem. Scio equidem illum cum Christo esse: læter ergo & gaudeam, quia raptus est, ne malitia mutaret mentem illius, quia placuerat Deo anima illius: sed absentiam eius ferre non possum, & affectus tanti viri frangit mētem meam. Nequeo enim dolorem dissimulare, quia quanto ille felicior, tanto amplius ego in dolore, quod tali careo bono. Recolam memoriam illius litteris: verumtamen tanti viri materiæ adeo me imparem iudico, vt consultius mihi sit talem virum mirari quam loqui. Grandes enim materiæ ingenia parua non sufferunt, [fatetur se minus aptū ad eius gesta describenda:] & quanto maius & excellentius fuerit quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rerum verbis non potest explicare: & timeo ne fortassis illi impendam iniuriam, de quo non digne loquerer tam mirabilem vitam. Quid enim inter Sacerdotes Domino meo excellentius? Qui suis virtutibus, quasi quibusdam stellis, partes nostras occiduas illustrauit. Quid vero inter Clericos meipso imbecillius? Qui nullius scientiæ irrigua fluenta consuxi: quem vix stillicidij pauperis attenuata gutta perfudit, nihil de proprio fonte respirans.

[2] Sed quamuis me idoneum ad ista despero, cum in Largitorem munerum oculos mentis attollo, per quem aperta est lingua mutorum, [nisus auxilio Dei,] qui linguas infantium facit esse disertas, quique veritatem suam, cum voluerit, etiam per ora iumentorum narrat, ad recolendum illius memoriam protinus robustior fio. Scelus namque fore & inuidiam iudico, de tanto Patre omnino reticere, & singularem nostris temporibus virum infructuoso silentio premere. Dono igitur gratiæ, per quam ille Sanctorum choris admixtus est, pauca de eius moribus scribere tentabo, transcurrendo scilicet. Nam propriæ inertiæ conscius, [ea obiter proponit aliis expolienda,] & ingenij mei breuitatem mensurans, sanctissimos illius actus sermonibus meis, per hoc sapientioribus plenarie describendos, relinquo. Hoc autem Christo duce ideo scribere, tametsi inculto sermone, dispono, vt & dolori modo satisfaciam, cuius solatio maxima & principalis est suscepti operis caussa: & erit consolatio quidem, vt opinor, non contemnenda, cum lumen, quod inter nos fuit, [ad leniendam tristitiam.] præsentibus & futuris hac lectione manifestum fiat. Mens occupata magnitudine doloris, fortassis non tenuit ordinem præfationis, de qua nunc tantum dixisse sufficiat.

PARS I
Gesta S. Theotonij ante constructionem monasterij sanctæ Crucis.

CAPVT I
S. Theotonij ortus, studia, sacerdotium, præfectura Ecclesiæ Viseensis.

[3] Vir venerabilis Theotonius Colimbriēsis monasterij sanctæ Crucis primus Pater fuit. Vt autem, qualiter ad regularem professionem eiusdemque monasterij procurationem, non sine multo rum salute, cum Diuina gratia, ad quod futurum erat, vocante, accesserit erudiendus, cognoscere possimus; prius necesse est, vnde quo natus loco, quibusue Doctoribus eruditus fuit litteris, quomodo etiam in seculo conuersatus fuerit, paullisper attentius consideremus. Fuit itaque de prouincia Gallæciæ, ciuitate a Tudensi, vico b Ganfey oriundus, honestis quidem iustisque parentibus, [S. Theotonius in Gallæcia natus,] patre scilicet Oueco & Eugenia matre progenitus: quorum genealogiæ religiosissimam lineam ille piis moribus extulit, probis actibus exornauit, adeo vt non sine magno quodam sancti Spiritus præsagio, Græce c Theotonius, quod Latine Diuinus resonat, vocaretur. Vere diuinus ille fuit & sanctus, qui quocumque ab ineunte ætate conuersatus fuerit loco, semper Catholicæ fidei firmitate fundatus extitit: [litterarum studiis imbuitur] vitam quoque suam sanctissimis moribus & virtutibus plenam habuit, qui diligētissima parentū cura religiose nutritus, cum ad ætatē disciplinæ congruam peruenit, spiritualibus litterarum studiis traditus est: deinde interuallo temporis exacto, cum iam inter pueritiam adolescentiamque medius esset, cum auunculo suo d Colimbriensi Episcopo D. Cresconio, qui magister eius fuit, [sub auunculo Episc. Conimbricensi,] Colimbriam venit: ibique sub e Tello Archidiacono eiusdem ciuitatis, prudentissimo & discreto viro, legendi similiter & cantandi vsum ecclesiasticum pro statu temporis plenarie didicit. [& B. Tello:]

[4] Postea memorato Episcopo f defuncto, g Viseensem petiit vrbem: qui pro sua simplicitate & Episcopi defuncti gratia recipitur in sede B. Mariæ semper Virginis, [Visei degit: suscipit sacros Ordines:] quæ tunc temporis erat sub Colimbricæ diœcesi, vbi se quidem contulit. Libet nunc auxiliatrice superni Numinis gratia, paulisper demonstrare, qualem in suis Ordinibus habuit sollicitudinem, & in ipsa Ecclesia conuersationem. Liceat ergo mihi a religiosis viris audita narrare. Inprimis ordinatur Ostiarius, traduntur ei claues Ecclesiæ, [diligens Ostiarius,] quam ille pio studio claudebat, & item horis competentibus aperiebat, & infideles zelo Christiano reiiciebat. [Lector,] Propheticas, & Apostolicas lectiones fideliter & vtiliter recitabat; faciebat per catechumenos sacramentum adspersionis: faciebat exorcismos super spiritus immundos, & eos per Dei gratiam & suum Ordinem de corporibus obsessis eiiciebat: [Exorcista,] quia Spiritum Dei in se habebat, & vita ab officio non discordabat, & ideo malignum de corpore alieno expellebat, quia iam per munditiam vitæ illum expulerat de corde suo. [Acolythus,] Lumen ad Euangelium deferebat, & opera lucis proximis ostendebat, & talem se exhibebat in Ostiariorum officio, qualis futurus erat in Sacerdotio, hincque semper erat sollicitus.

[5] Deinde Subdiaconus ordinatus, quis valet explicare, quomodo in humilitate Deo seruiens, vasa Corporis & Sanguinis Christi Diaconibus ad altare deferebat, [Subdiaconus,] & iterum referebat corporales, pallas, & substratoria lauabat, & Presbyteris atque Leuitis pro lauandis ante altare manibus aquam præbebat. [Diaconus,] Prætereaque deuote, vt ferunt, in Diaconatu suo ad flectenda genua, siue ad orandum, clara voce cunctos admonebat, Sacramenta Dei dispensabat, Euangelium prædicabat, & in omnibus Christi Sacramentis sacerdotalibus assistebat, in altari oblationes offerebat, & disponebat mensam Domini. Talibus, vt diximus, [Sacerdos,] exornatus moribus, per gradus singulos ad Sacerdotium venit, non iuxta quorundam præsumptionem, sed secundum consuetudinem vniuersalis Ecclesiæ, ab Apostolis & sanctis Patribus emanatam. Ecclesia quippe illum requisiuit sibi, non ipse se impudenter ingessit. Presbyter igitur ordinatus, prudentia & maturitate bonæ conuersationis magnis cœpit excrescere profectibus, [munia sua sancte exercet:] & honestioribus viuere moribus in populo Dei. Hic enim viuebat, vt bonum exemplum cunctis præberet. Exequebatur mirabiliter sui ordinis officiū, omnes cathechizando, baptizando, & eos Ecclesiæ incorporando. Delinquentes ad pœnitentiam vocabat, pro peccatis populi Deum exorabat, & præcepta Dei ad populum deferebat, veritatem prædicando, & preces populi Deo offerendo, pro peccatis eorum intercedendo, placabiles Deo hostias in altari conficiendo, & semper cum veneratione diuina in ecclesia conuersans, competenter cæleste complebat officium.

[6] Præterea spernebat luxus & lenocinia pereuntis seculi: non laude extollebatur, non paupertate contrahebatur, per diem sol non vrebat eum, neque luna per noctem. Laudabant alij in eo, [immunis a vitiis,] quod numquam studuit curiositati, numquam seruiuit voluptati, numquam inhiauit ambitioni: ego amplius prædicabo, quod in omnibus suis actionibus circumspectus, & prouidus semper prudentiæ habitu pollebat. Haberet quippe, vt ait S. Gregorius, sancti viri hoc proprium, nam vt semper ab illicitis longe sunt, a se plerumque etiam licita abscindunt: ergo, ne aliquam per fæminam incurreret culpam, numquam cum eis remoto teste colloquium vel etiam priuatam confessionem habere volebat. Omnes tamen fæminas vt sorores diligebat, sed eas, [vitat consortium fæminarum:] vt diximus, quasi hostes cauens, huiusmodi familiaritates ab se absciderat, quibus rebus non solum Principes, cunctosque ciues, verum etiam cōprouinciales omnes ita sibi adiunxerat, vt eum miro affectu venerarentur, vtpote Patrem & reuerendum Magistrum animarum vtriusque sexus. Omnium igitur ciuium precibus, & maxime D. Gundisalui Colimbriensis Episcopi iussione, [creatur Prior seu Decanus Viseensi:] ad quem, vt diximus, Viseensis pertinebat Ecclesia, deuictus, nimiumque, vt postea claruit, inuitus, ipsius Ecclesiæ h Prioratum suscepit, quam sua prudenti discretione temporalibus bonis, videlicet libris, vestibus sacris, signis, crucibus, & calicibus, testamentis quoque pluribus ampliauit, & ad culmen honoris, quod inpræsentiarum possidet, mirabiliter euexit, Clericos iuuando & honorando sublimauit, & quod his omnibus maius est, honestis vitæ moribus ditauit.

[Annotata]

a Tude, Ptolemæo τοῦδαι, vrbs antiqua & Sede Episcopali exornata ad Minium fluuium, qui Portugalliam hodiernam a Gallæcia disterminat, & 40 circiter millibus passuum ab hac vrbe in Oceanum occidentalem dilabitur. [Tude vrbs.] Antiquitates vrbis & Ecclesiæ Cathedralis Tudensis cum eiusdem Episcopis descripsit Prudentius Sandouallius, & ipse Tudensis Episcopus.

b Gamfey aliis. Sandouallius refert iam celebre Ordinis S. Benedicti monasterium eo loci esse, vbi S. Theotonius dicitur natus fuisse.

c Theotonius priore parte diuinum significat. Quid vero Tonius, siue Otonius? an ab Antonio vox deriuata?

d De Episcopatu Cresconij supra actum.

e Hic est B. Tellus primus fundator monasterij sanctæ Crucis, cuius corpus in altari adseruari diximus. Gabriel Pennotus lib. 2 Hist. Canon. Regul. cap. 32, num. 4 sanctissimum virum Tellonem appellat.

f Anno 1098, vt supra dictum.

g Viseum in Beirensi ditione cum Conimbrica, a qua versus Orientem distat circiter 40 mill. pass.

h Sandouallius Priorem, seu Decanum factum ait: Tamaius Salazar Parochum.

CAPVT II
Iter I Hierosolymitanum S. Theotonij. Vita a reditu priuata. Conciones. Emendatio morum in populo. Castitatis exempla.

[7] Sed quia temporalis honor nullum sibi conferebat oblectamentum (neque enim honorem intelligebat esse, [Prioratu abdicato, it Hierosolymam:] sed onus) quomodo inde Sacerdos Dei se posset expedire, saluberrimam fraudem quæsiuit. Nam Ierosolymam abiens, consorti suo Honorio Presbytero Prioratum in pace dimisit: sed inde rediens, eum amplius recipere noluit, quamuis precibus & ipsius Honorij obsecrationibus plurimum rogaretur: sed nec aliud seculi huius fastigium deinceps habere voluit. Sæpissime namque Henrici Comitis, & vxoris eius nobilissimæ Reginæ Tharasiæ precibus & exorationibus exhortatus fuit, [Episcopatū recusat:] consentiente Clero, & omni populo, vt Pastoralis officium curæ, hoc est, a Episcopatum susciperet, sed numquam assensum præbere voluit. Vilia & caduca, pariter & nociua, mundana omnia reputabat, ideoque temporales honores quasi pestem fugiens, in quadam humilitatis arce se spectabilem conseruabat. Mentis & corporis virginitatem, & delictorum pœnitentiam custodiens, [vtiles conciones habet:] prædicabat: siquidem numquā cessabat in plebe verba veritatis fructu fidei redundantia seminare. Nunc omnes de pio Christianæ religionis opere commonebat, nunc alios de confessione sanctæ Trinitatis cōfirmabat, nunc reliquos de promissione regni cælestis inuitabat. Fornicatores vero & adulteros ceterosque malefactores anathematis gladio feriebat. [increpat peccatores,] Qui autem statim non se emendabant, aut si forte se emendare aliquando nolebant, longius a conspectu eius recedebant. Tanta enim erat auctoritas Sacerdotis, quod etiam Principes terræ eum verebantur offendere; siquidem fama refert, quadam die in ecclesia Viscensi, eo prædicante, memoratam b Reginam & Comitem c Fernandum, qui eo tempore contubernalis eius, [etam corā Regina:] non vir legitimus erat, rubore verecundiæ suffusos de ecclesia festinanter exiisse, nec tamen per hoc ab eis vnquam notatus fuerit.

[8] Accedit præterea, vt, cum vna Sabbatorum, iam sacerdotalibus vestimentis indutus, salutares in honorem Dei Genitricis ex more offerre voluisset, [nec ea rogāte Missam festinanter celebrat:] & Regina, quæ præ foribus adstabat, per nuntium misisset, vt breuiter Missam peragere studuisset, respondisse fertur: Aliam in cælo Reginam esse longe meliorem, longeque nobiliorem, cui ille summa cum veneratione & speciose solennia Missæ peragere disposuisset: in potestate eius esse, vel Missam audire, vel penitus discedere. Quod cum Reginæ relatum fuisset, illa statim reatum suæ culpæ cognoscens, se miseram, se peccatricem, D. Theotonium vero verum & iustum Presbyterum proclamabat & sanctum. [pœnitentē ideo monet:] Quo ad se post Missam vocato, & humiliato spiritu, ad eius genua prouoluitur, & ad exhortationem sancti Sacerdotis erecta pœnitentiam lacrymabiliter poposcit: orationem ab eo pro se humiliter fieri petiit, ac ne deinceps erga cultum diuinum tam incaute otiosa verba proferret, ab eo admonita, cum moderatione sui totum exequi indubitanter promisit. Numquam enim vir sanctus diuinis officiis aliquid præponebat, quo minus videlicet oratione, aut indecenter, seu festinantius solito, aliquando ea celebraret. Vere totis visceribus diligebat Christi regnum, qui terrenum non formidabat principatum. Sic igitur, vt superius dixi, multos admonebat, sicque omnes in regnum Dei inducere festinabat, ac si cunctos genuisset.

[9] Sed nec ipse verbi Dei obliuiosus relator erat, subueniebatque pauperibus, [misericors in pauperes,] visitabat languentes, prouocabat hospitio, leniebat blanditiis, flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus studebat, & maiorem partem sui laboris, & totius quod habebat indigentibus tribuebat, reliquam vero partem in vsus vestimentorum sibi moderate retinebat, ipsa postmodum vestimenta intuitu miserationis maxime viduis tribuebat. In omnique feria VI ex more suo in Ecclesia S. Michaëlis Archangeli, quæ foras murum in cœmeterio eiusdem ciuitatis est, pro cunctis fidelibus defunctis Missam celebrabat: ad quam eo die, & pro reuerentia Sacerdotis, [feria 6 celebrat pro defunctis,] & pro carorum suorum memoria, solennes totius vrbis populorum conuentus confluebant, plurima & diuersa, vt illius regionis moris est, deuote offerebant: de quibus omnibus D. Theotonius nihil omnino sibi reseruans, post Missam & generalem cœmeterij processionem cunctis indigentibus omnia distribuebat, qui mos illi semper fuit. In bonis operibus exercendis, totis etiam viribus elaborabat, vt posset esse occultum, quod faciebat.

[10] Si inter tales sanctasque virtutes castitatem in illo prædicare voluero, fortasse superfluus videar, cum in eo exemplar castitatis semper fuerit. Quædam tantum vel pauca, [spuit in faciem blandientis fæminæ:] quæ castimoniam illius commendare videntur, præterire non debeo. Quædam igitur mulier, quæ iuxta carnis putredinem speciosa videbatur, ab eo priuatam amicitiam expetiit, atque ad hoc satis accurate blandum sermonem confinxit: sed, postquam famulus Dei per satellitem diaboli laqueum sibi deceptionis parari cognouit, inferuescente in eo spiritu, cum quanto nixu potuit, in faciem illius miserrimæ mulieris saliuam proiecit. Multas ei humani generis inimicus propter speciem corporis sæpissime extendit insidias. Statura quippe eius tam bene formata erat, vt cum decenti quadam & mirabili moderatione videretur esse deducta: corpore magnus valdeque pulcherrimus erat, facie venustus & alacrior vultu honestatem magis quam lasciuiam ostentans. Per idem tempus ab altera nihilominus muliere, quæ magnæ dignitatis fæmina erat, sub rationabili, vt credebatur, occasione ad domum vocatus venit, vinctus obsequio Clericorum. Illa vero tamquam bestia libidinis, seorsum eum quasi sub obtentu religionis in interius cubiculum euocatū, [ab alia ad peccatum alliciente fugit, relictis calceis:] blanditiis libidinosis cœpit lenire, de ore eius pendere, obsequium exhibere, calceamenta dissoluere, & quasi pro feruore Dei temperando, pedes abluere: reuera autem ad rem illicitam eum volebat impellere. D. Theotonius autem, quem nulla vnquam fæmina contigerat, imo cui nulla propius accesserat, miratus impudentis mulieris instantiam, cum tandem, quid ea fæmina quæreret, intellexisset, in signo Crucis reuocatus, nudis iam pedibus, magno conamine foras sese præcipitem efferens, calceamentum reliquit, & domum illam execrando, vocatis Clericis, qui cum eo venerant, ad ecclesiam se contulit. Aliquis Rethoricæ artis memor comparat istum cum castissimo Ioseph, & si mihi liceat dixisse, eo inferiorem non inueniri. Nam ille pallium, iste ex simili caussa per Dei gratiam euadens, calceamentum dereliquit. [præfertur Iosepho,] Ille tritico temporali impartito, pereuntem quomdam Ægypti nationem seruauit; iste bonam verbi Dei fideique mensuram populis erogando, multos a fame spirituali liberauit. Ille filios carnis habuit, iste, vt fertur, ab vtero matris immaculatus extitit, vnde nulla vnquam culpæ suspicio in eo de rebus huiusmodi reperiri potuit, & ita se gessit in mundo, vt non iam de mundo, sed vere Regularis esse videretur. Quis autem posset explicare bonorum operum suorum magnitudinem, & quomodo in eadem ciuitate morum ornamentis pollens peruixerit? Ego pro breuitate ingenij mei fateor ea euoluere non posse, in ipso conatu succumbens, ad præsens prætermittam, & ad secundam profectionem in Ierosolymam iam nunc manum conuertam.

[Annotata]

a Viseensem Episcopatum explicant alij. Ipse namq; Henricus Comes, vt ait Rodericus cap. 5 lib. 7 Viseo, & Lameco, & Portugali li Sedes restituit Cathedrales, & a Toletano Primate earum Episcopi fuerunt consecrati.

b Vidua mortuo Henrico Comite facta est an. 1112.

c Ferdinandus Paēcius Transtamaræ Comes appellatur a Mariana lib. 10, cap. 13. Huius Ferdinandi fratri Veremundo, seu Vermoino nupsit Vtraca Henrici & Tharasiæ filia.

CAPVT III
Iter II Hierosolymitanum S. Theotonij. Tempestas precibus sedata. Sacra loca pie lustrata. Reditus in Lusitaniam.

[11] Igitur succēsus virtutibus & desiderio sanctorum locorum, non domus, non propinquorum, non possessionum, [Secundo it Hierosolymam:] non alicuius rei, quæ ad seculum pertineret, memor, cum non modica peregrinorum turba patria egrediens, diu desideratam Ierosolymorum viam denuo arripuit. Iam enim eamdem deuotus vir peregerat viam. Cum autem post decem hebdomadas ad portum a S. Nicolai, Deo ducente, venisset, prospero ventorum cessante commeatu, sex ibidem continuis hebdomadibus moratus est, non tamen otiosus, sed, [instruit alios in itinere:] vt certissime probatum fuit, tam ibi positus, quam in tota sua peregrinatione, pauperibus beneficentiam exhibuit, atque exemplo suo pariter & verbo ciues Ierosolymam euntes ad misericordiæ opera prouocauit. Omnes enim eum iustum & sanctum esse sciebant. Tandem itaque aura flante secunda nauē conscendit. Posthæc autē naucleri vela ventis commisere, Ierosolymam petentes: sed cum post dies aliquos nauigassent, cuncti subita maris tempestate periclitari cœperunt. Qualiter autem gestum sit memoriæ commendare cupio, vt ex hoc periculo agnoscantur, quanta & quam grauia in terra marique tantus vir pericula pro Christi nomine sustinuerit. Igitur carina per b Collum Maleæ nauigante, [iactatur magna tēpestate:] subito cælum contenebratum est; & ecce nubes cum violentia ventorum desuper obumbrauerunt, quibus verso funditus æquore, procellas instar aquosi montis dependentes exagitabant, & modo nauem vndarum motibus conturbatam in profundum demergebant, modo de præcipiti profundo rursus ad superiores vertices extollebant: iterumque apertis vndis in ima deiiciebant, atque, quod dictu mirabile est, aquam de mari, tamquam manifestum canale, quod nautæ c cifum vocant, in sublime trahebant. Sed & nautæ iam antea cognita tempestate, cum primum nauis inter procellas fluctuum notari cœpisset, cum summa velocitate arbore abscissa & in vndis proiecta, cœperunt vela deponere, antennasque ligare, cunctaque nauiculorum & nauis armamenta, ne a vi maris absorberentur, componere, & vt nauis alleuiaretur, iacturam vasorum facere, nec tamen vel modicam quietem habere poterant. Ibat enim mare & intumescebat super eos, timore mortis perterritos: sed & terribilibus terribiliora succedebant: nam præter ea, quæ metum mortis augebant, visa fuit a cunctis, in eodem maris periculo existentibus, monstruosa quædam & valde terribilis bestia, adeo formidolosa, vt nautæ nulli eam bestiæ comparare possent, cuius oculi (sicut nobis Sanctus referebat) apparebant quasi tedæ ignis accensæ: alij eam draconem, alij monstrum, alij dæmonem esse dicebant.

[12] Quid diu moror? Iam iam ablata erat spes omnis salutis, [cum reliquis orat:] cum in eorum morte feroces fluctus sæuirent, ac resolutis timore membris iam cuncti, aut ex ipsa præsentia mortis, aut ex visione bestiæ fuissent turbati, & mori parati omnes sibi pacem dedere, Omnipotentis auxilium cum lacrymis deprecantes: vt, qui eorum corpora in tam pauenda morte tradiderat, eorum animas benignissime susciperet, aut eis opem liberationis misericorditer impenderet. D. Theotonius autem in oratione quoque cum lacrymis prostratus, ac totus ad Deum conuersus, post psalmos & litanias Dominatorem inuocauit hoc modo: Domine Iesu Christe, Fili Dei viui, Fili S. Mariæ, qui cum Patre & Spiritu sancto vnus es in summa Trinitate Deus & vera vnitate, succurre nobis in supremo periculo constitutis, gloriosum vt sepulchrum tuæ sanctæ Resurrectionis, pro quo venerando & osculando de finibus mundi venimus, videre mereamur, & tuæ liberationi gratias agamus. Hortabatur etiam cunctos, & quibus verbis poterat consolando admonebat, [consolatur alios:] vt alterutrum confitentes, sibi ex corde debita dimitterent, & totam in Deum credentes & orantes spem suam ponerent, denuncians eis, quod si perseuerarent, in proximo clementiam Redemptoris affuturam: quod & factum est. Nam, dum hæc in mari agerentur, [sedata tēpestate,] omnipotens Deus mirabiliter eis suam misericordiam exhibuit. Ecce enim ex insperato flatus auræ cœpit placidior fieri, & paullatim elisis aquarum molibus, redditur mare tranquillum. Noua igitur lux cœpit oriri: mirantur omnes morti iam dediti, [gratias Deo agit:] & cæli Deum exultantes benedixerunt, laudes eidem debitas referentes, & Gloria in excelsis Deo nobiliter decantantes, quod eos misericorditer dignatus est de eo mortis articulo liberare.

[13] Liberatus itaque de pelago Maleæ cum omnibus, qui secum erant in naui, post trium hebdomadarum dies, ex quo in portu Barensis ciuitatis nauim adscendit, mare transiuit appulsus ad vrbem d Ioppen, & longissimis maris amfractibus circuiuit per e sepulchrū B. Georgij Martyris, quousque peruenit Nazareth, quæ nutriuit Dominum Saluatorem. [inuisit sepulchrum S. Georgij, Nazareth, Thabor,] Inde abiit per viam, quæ ducit in Thabor, quo Dominus transfiguratus est, in cuius verticem ascendens aspiciebat diligentissime loca plurima, quæ Dominus suo itinere sanctificauerat. Vnde descendens festinus perrexit Samariam, vidit f sepulchrum B. Ioannis Baptistæ; concitoque gradu proficiscitur ad puteum, [Samariā,] super quem Dominus residens, esuriensque & sitiens, Samaritanæ mulieris fide roboratus est: & adorato per singula loca mundi Redemptore, in collem celeberrimum, e quo diu desiderata conspicitur Ierosolyma, lætus ascendit. g Hic flexis genibus, quanta exultauerit lætitia, [montem Caluaria;] quantasque Deo gratias egerit, admixtæ gaudio lacrymæ declarant. Hilaris itaque sanctam ciuitatem ingressus, deliberauit prius videre Crucem in monte Caluariæ, vbi pretium mundi Christus in statera Crucis appensus fuit, ante quam toto corde & corpore prostratus, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat: recordabatur mortis suæ maledictionis sententiam in se & in omnem hominem prolatam per inobedientiam primi hominis, sed & clementiam propitiationis Filij Dei, qui loco eodem sputa, alapas, spineam coronam, flagella, crucem, clauos, fel, acetum, lanceam, mortemque pertulerat. Factaque oratione descendit paullulum in Golgotha locum, vbi, sicuti fama est, de latere Christi sanguis decurrens petram durissimam perrupit: deinde hinc breui spatio ad sepulchrum Resurrectionis conuersus, & videns ipsum corporis locum, [sepulchrū Christi,] in quo Dominus iacuerat, quasi sitiens desideratas aquas fidei lambebat. Occurrebat sibi congrua de Domino Saluatore meditandi memoria: quomodo scilicet post tanta quæ pertulerat, in ipso sepulchro requieuerat, ac per illius descensum ad inferos, ineffabile magnumque gaudium cogitabat miserorum, quos captiuos mortis imperio Christus ab inferis secum eduxerat. Inde iam ad medium mundi deductus, quo videlicet loco Ioseph ab Arimathia corpus Domini, cum de Cruce deponeret, antequam sepulchro locaretur posuerat, attentius orabat, memorans illud Dauidicum: Deus autem noster ante secula operatus est salutem in medio terræ. [Psal. 73. 12] Tandem venit vbi Helena inuenit Crucem, [locum inuentionis Crucis] cumque aliquando, prout deuotio dictasset, per memorata oratoria vir sanctus orasset, postremo se in hospitium recepit, licet, cum mens eius tota die & nocte per ea quæ viderat duceretur, in pace in idipsum dormiuit & requieuit.

[14] Altera vero die cum quanto studio ac desiderio sancta Ierosolymorum loca orando, cursum ierit, dicere quis poterit? Nam ingressus in templum Domini, & post orationem per portam, quæ dicitur Speciosa, egrediens, [& cœnæ vltimæ,] ascendit Sion ad locum dumtaxat cœnæ, vbi pedes discipulorum Dominus lauit, &, Pax vobis, dixit, dubitantique discipulo latus palpandum præbuit, ibi etiam super centum mille credentium animas Spiritus sanctus descendit. Et conuersus per viam sacram, qua Dei Genitricis corpus Apostoli detulere, intrauit & ecclesiam h B. Petri de galli cantu, & ad i sepulchrum Iacobi fratris Domini, [vallem Iosaphat, Gethsemani,] descenditque in vallem Iosaphat, orauit ad sepulchrum B. Virginis Mariæ, de quo ascendens transiuit ad oratorium Gethsemani, vbi Dominus in radice montis Oliueti orauit ad Patrem: inde progressus venit in locum, de quo ait Lucas Euangelista: [montem Oliueti,] Auulsus est autem ab eo quantum iactus lapidis: rectoque itinere subiit in verticem eiusdem montis Oliueti, de quo Saluator cælos ascendit: inde per vicum Bethphage, & locum, in quo lasciuiens pullus asinæ Domini frena suscepit, descendit in Bethaniam ad sepulchrum Lazari, [Bethaniā,] & hospitium sororis eius. Posthæc pergit Bethleem, intrans sacrum Virginis diuersorium, [Bethleem,] quo Christus natus est, stabulum vbi agnouit bos possessorem suum, & asinus præsepe Domini sui, tamquam prudens animal humiliter adorauit. Vidit & locum, quo sæuiens Herodes pro Christo paruulos interfecit. [Iordanem,] Quid narrem cum quanta deuotione ad Iordanis aquas, totius humani generis labe maculatas, & a Christi baptismate mundatas, cucurrerit? Nec prætermisit locum k Quarentenæ, [eremum Christi ieiunantis,] vbi Saluator mundi tentatus a sathana, totum militiæ nostræ tempus (quo numquam tentari desistens) quadragenario suo voluit confirmare. Inde per amarissimum fontem, quem olim Elisæus sua decorauit sapientia, [Iericho:] l Iericho pertransiens, vidit iuxta viam cæcorum loca, qui receptis luminibus vtriusque populi credentis in Dominum sacramenta promiserant.

[15] Longum esset, si vellem enarrare, quo ardore lustrauerit m Chanaam & Capharnaum, signorū Christi familiares: & dicere cum quanta admiratione viderit locum Tiberiadis, quem sub mercede nautica Dominus transfretando sanctificauit, & solitudinem, in qua de quinque panibus & duobus piscibus multa millia saturata sunt. Hoc tantum dicam, quod per singula loca Christum se videre credebat. Lectoris fastidio consulens, pauca commemoraui de sanctis locis, quæ ille tanto studio circuiuit. Diebus autem multis ad sepulchrum Domini ex ardore fidei mansionem habuit, non in refectione quidem, sed in oratione & Domini opere. Cuius sanctitatem ipsius sepulchri n Canonici Regulares attendentes, [inuitatus vt ad sepulchrum Christi habitet,] in eius orationibus attentius se commendarunt, eumque reciproce in suis beneficiis receperunt. Communem etiam societatem viuendi voluntate ei dabant, si cum illis habitare vellet, & custodiam sepulchri: quod eum præ omni negotio desiderare cognouerant. Ille vero se hoc facere minime posse dicebat, nisi prius ad Hispanias rediens, domui suæ disponeret. Igitur per totam Ierosolymam, iterum atque iterum se omnipotenti Deo commendans, [redit in Hispaniā;] Canonicis quoque & cunctis seruis Dei vale faciens, reuersus est Ioppen, vbi prius appulerat, vnde nimietatibus ventorum per insulas Græciæ deuectus, multos in itinere labores passus, ad domum propriam in Hispaniam remeauit: futurum rursus, vt in proximo Ierusalem rediret, & ad gloriosum sepulchrum finem vitæ suæ deuotus expectaret. Verumtamen eo a ciuibus suis in magna gloria recepto, ego quoque hic primam partem huius operis coarctabo.

[Annotata]

a [Barium, vrbs S. Nicolai dictum.] Infra num. 13 portus Barensis ciuitatis dicitur, qui hic portus S. Nicolai. Est Barium emporium celebre in littore maris Adriati in Apulia Peucetia, antiquis & hodiernis notissimum, vnderegioni nomen inditum, vt Terra Barensis vulgo appelletur. Templum habet celeberrimum S. Nicolao Episcopo Myrensi dicatum, cuius illic corpus adseruatur, ex quo liquor mirabilis (Manna vulgo vocatur) assidue effluit, vnde vrbs & portus S. Nicolai nuncupatur.

b Nota est Malea promontorium oræ Laconicæ, nautis terribile, ob frequentes in vicino mari, quod Collum Malleæ hic dicitur, tempestates. In altera vita Malæa saxa dicuntur.

c Forsan a scyphi forma nomen datum.

d Ioppe in sacris litteris notissima, quam Christiani Palæstinam recuperantes, a principio statim interceperunt, atque ad eam Christiani peregrini etiam hactenus fere applicant.

e Vrbs Lidda, seu Lyda, satis vicina Ioppæ, ad S. Georgium dicitur, quod illic decollatus dicatur, eiusq; sepulchrum ostendatur. Vtraque & Ioppe & Lidda tum Sedem Episcopalem habebat. [sepulchrū S. Georgij,] Hinc ergo per longos maris anfractus, Cæsaream vsque Palæstinæ & montem fere Carmelum iter fecit, inde ad vrbem Nazareth, a qua haud procul abest Thabor mons, in Galilæa & tribu olim Zabulon.

f De sepulchro S. Ioannis apud Samaritanos agit S. Hieronymus in Vita S. Paulæ 26 Ianuarij cap. 4 num. 18. Vidit, inquit, Sebasten, id est, Samariam … Ibi siti sunt Elisæus & Abdias Prophetæ, [S. Ioannis Bapt.] & (quo maior inter natos mulierum non fuit) Ioannes Baptista. Vbi multis intremuit consternata mirabilibus: namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, & ante sepulchra Sanctorum vlulare homines more luporum &c. Locum adhuc in veneratione apud Saracenos esse tradit Quaresmius lib. 7 Elucidationis Terræ sanctæ peregr.2 cap. 2 vbi ædificium & situm describit.

g Sequentia verba ex Vita S. Paulæ loco iam indicato desumpta sunt, vbi ita legitur: Transiuit Sichem … & ex latere montis Garizim, extructam circa puteum Iacob intrauit ecclesiam: super quo residens Dominus sitiensque & esuriens Samaritanæ fide satiatus est. Colitur Samaritana, S. Photina dicta, 20 Martij.

h Eam in palatio Caiphæ a S. Helena S. Petro extructam fuisse tradit Nicephorus lib. 8 Hist. Eccl. cap. 30.

i In Martyrol. Rom. Kalendis Maij dicitur S. Iacobus haud procul a templo sepultus, extra ciuitatem scilicet versus montem Oliueti, in quo S. Gregorius Turon. lib. 1 Mirac. cap. 27 eum sepultum collocat, [S. Iacobi Minoris & S. Mariæ.] vbi sunt Vallis Iosaphat & in ea olim sepulchrum Deiparæ Virginis, dein hortus Gethsemaui, & mons Oliueti, & vltra eum Bethphage & Bethania. De quibus consule mappam vrbis Hierosolymitanæ Adrichomij.

k Aliis Quarantanæ, de qua idem Adrichomius in tribu Beniamin, vbi & prope montem Quarantanæ collocat fontem Elisæi, imo & loca cæcorum a Christo illuminatorum.

l De Iericho a Christianis tum recepta agit VVilhelmus Tyrius lib. 11 belli sacri cap. 15, & alibi.

m Imo Cana Galilææ intelligitur, vbi aqua in vinum versa.

n Canonicos a Godefrido Bullonio creato Rege Hierosolymitano in ecclesia Dominici sepulchri constitutos fuisse tradit Tyrius lib. 9 ca. 9, [Canonici ecclesiæ sepulchri.] qui lib. 11 cap. 15 scribit pro illo Clero introductos esse Canonicos Regulares ab Arnulfo, Patriarcha constituto anno IIII.

PARS II
Gesta S. Theotonij a constructo monasterio sanctæ Crucis.

CAPVT I
Monasterium sanctæ Crucis extructum. regimen S. Theotonio impositum. singulares eius in regendo dotes.

[1] In superiori parte huius operis de prædicti venerabilis viri exortu & processu, qualiter in seculo conuersatus fuerit, summatim præstrinxi: nunc deinceps, quomodo ad habitū Christi venerit, & in congregatione vixerit. Verumtamen totius boni datorem inuoco sanctum Spiritum, quo munus huiusmodi ita peragam, [S. Theotonius B. Tello aliisq; X viris exstruentibus monasteriū S. Crucis,] vt non offendam veritatem, nec eorum, quæ in eo vidi vel audiui, fraudare videar claritatem. Cum itaque mente infatigabili rursus iam tertio redire disponeret, ardebat enim Ierosolymam & sancta loca videre, nutu diuino a religiosis viris vrbis Colimbriæ præuentus est, quos scilicet Diuina consilij prouidentia iam in hoc ipsum aspirauerat, vt omni cum deuotione seculum relinquentes, in suburbio eiusdem ciuitatis ad Aquilonis partem ad seruiendum Deo cœnobium constituerent, quorum primus Tellus Archidiaconus fuit, vir quidem magnæ discretionis & prudentiæ, qui ad tam vtile consilium tamque præclarum opus exemplo suo ceteros inuitauit, cuius etiam opibus & consilio tota cœnobij fabrica a fundamento surrexit: quique, vt superius dixi, magister, & præceptor D. Theotonij extitit. Secundus autem Dominus Ioannes, qui eo tempore Magister scholarum erat, qui postmodum a Portugalliæ factus b Episcopus, post mortem quoque Domini Pelagij, c Bracarensis præficitur Episcopus. Tertius D. Honorius, vir magnæ auctoritatis, & Ecclesiæ S. Iacobi de suburbio Colimbriæ Præpositus. Prior quoque S. Mariæ de Castello, [& dissuadentibus reditum in Terram sanctam] Montismaioris, D. Sesnandus, homo nimis reuerendus, & alij viri religiosi, qui simul fuere omnes a principio vndecim. Ab his igitur D. Theotonius præuentus duodenarium compleuit numerum. Hi fuerunt ab exordio huius monasterij primarij viri. Attamen priusquam ad socialem viuendi vsum acquieuisset, diu pie reluctatus perhibetur, asserens, ex multo tempore fecisse votum, vltra mare abeundi, & finem ad sepulchrum Domini præstolari. Verum illi e contra vtilius esse memorabant, in hac occidua mundi parte, vbi vix nomen Christi est restitutum, eum iuxta sanctorum Patrum regulam viuere, & ignaris hominibus formulam honestæ vitæ monstrare, quam Ierosolymam ire, cui præsentiam suam Dominus exhibuit, & innumeris miraculis totam regionem ab omni fidei ambiguitate sanauit.

[2] [accedit duodecimus,] Quibus homo Dei deuictus rationibus, tandem assensum præbuit, seque principem eorum & consortem in omnibus effici promisit. Nec mora, ea quæ in seculo iustis modis adquisierat fideliter dispensauit: partem enim dispersit pauperibus, partem Viseensi Ecclesiæ contulit, partem quoque rebus futuri monasterij secum adiunxit, vt inde pauperibus subministraret: vnde & ipse tamquam pauper voluntarius viueret, qui se in numero pauperum Fratrum paupertatis amore constituebat: pauperem enim Dominum pauper spiritu sequebatur, qui ideo se exhæredabat in terra, vt hæres inueniretur in cælo. Igitur sub anno Incarnationis Filij Dei d MCXXXII in vnum conuenere, videlicet e carissimi Infantes Alphonsi Henrici & Reginæ Tharasiæ filij, [approbātibus Alphōso, dein Rege, Episcopo, aliisq;:] sed processu temporis, & diuini Numinis largitate, præfatus totius Lusitaniæ f pene & ex parte g Gallæciæ effectus est Rex illustris, cuius auctoritate, & venerabilis h Colimbriensis Episcopi vniusque Ordinis consilio, in balneis monasterium in honorem S. Crucis, & Beatæ Dei Genitricis Mariæ construere cœperunt die IV Kal. Iulij, in vigilia Apostolorum Petri, & Pauli. VI autem Kal. Martij sequentis in i capite ieiunij, non iam duodecim, sed ferme k vndecim armati Christi milites, Apostolorum proposito communiter viuere sub habitu & Regula B. Augustini professi sunt.

[3] Congregatis itaque Fratribus, consilium simul & vox vna fuit cum omni gratulatione totius congregationis curam D. Theotonio committere. [eligitur inuitus monasterij Prior:] Cumque ille ad tanti regiminis pondus iterum ac sæpius se proclamaret indignum, virtute tamen obedientiæ apposita, inuitus nolensque suscepit, ceteris sub ipso in eodem loco firmantibus stabilitatem: sub quo nouo Patre nouum monasterium magnis breui tempore larga Dei pietas gratiæ suæ muneribus illustrauit, bonis & religiosis viris nobilitauit, nec minus possessionibus, quam virtutibus reddidit amplum. Fuit enim in diebus eius fama celeberrimum, religione valde conspicuum, in quo D. Theotonius ad culmen sanctitatis mirabiliter excreuit: de cuius sanctis actibus, ne tantus vir lateat, pauca de pluribus breuiter attingam: in quibus exponendis nihil addo, nihil in maius extollo more laudantium, vel vt ab hominibus gratiam promereri velim; sed gratias ago, quia nostris temporibus talem Patrem habere meruimus, imo & habemus. Deo enim viuunt omnia, & vt ait B. Hieronymus, quidquid in Deo transfertur, in familiæ numero computatur. Itaque ab exordio magnis vitæ meritis ceteros anteire cœpit grauitate vitæ, singularitate abstinentiæ, [præit aliis exemplo:] & virtute continuæ orationis.

[4] Frequenter etenim Deum precibus exorabat sine orationis cessatione, &, [deditus orationi,] si aliquando ab orationis contemplatione cessabat, numquam de manibus eius sacra lectio deponebatur, maxime tamen Psalmodiæ operam dabat, siquidem quotidie præter Canonicas Horas & diuinum officium, quod cum timore & veneratione competenter complebat, [humilitati,] totum Psalterium perturrebat: deinde ceteris bonorum operum exercitiis aut vtilitatibus monasterij vacabat. Nullis vnquam vitiorum illecebris aut seculi voluptatibus incumbebat, sed semper illi secretum, mansuetudo, silentium, & pax fuit. Denique præter consuetudinem sui temporis in tanta esse humilitate didicerat, vt minimus omnium aperte videretur, & vltimus seruorum Dei: [Canonicæ institutiōni:] & tantus præterea Canonicæ institutionis eum feruor accenderat, vt ipsum Ordinem, quasi toto orbe fugientem, persequi videretur. Inde est quod huius rei gratia miserit Fratres ad l Compostellam, & frequentius ad monasterium S. Ruffi, vt regulam S. Augustini exactius ediscerent, qua suos possit exactius in Domino dirigere. In congregatione autem vir Dei sic viuebat, & ita temperatus & modificatus erat, vt nec in habitu suo, nec in actu, aut etiam in ipso incessu reprehensibilis videretur, intantum vt nec quidem criminatorum quisquis oculis in eo posset notare, quod ante vel retro regulare non fuisset, adeo sui Ordinis executor factus erat.

[5] Multi multas in eo laudabant occupationes: alij humilitatem, quæ prima Christianorum virtus est; [magna caritate & prudentia subditos regit,] alij sanctitatem, innocentiam, grauitatem, religionem, & ardorem fidei, quæ omnia domicilium in eo sibi fecerant. Ego amplius laudabo in eo, quod cum Fratribus suis caritatis vinculo, velut quadam germanitate, semper adstrictus erat. Non enim quasi proprios, sed vt Domini gregem, tractare meminerat: omnibus caritatis officio seruiebat. Si quæ facienda erant, non præcipiebat, sed demonstrabat cum omni humilitate & reuerentia, inuicem eos obsequio, beneficio, & honore præueniebat: superiorem locum non exigebat, sine superbia gubernabat, numquam temere reprehendebat, attamen, si quos delinquentes, aut secus quam dignum erat agere, aut vanis confabulationibus vacantes reperisset, zelo rectitudinis secreto pariter arguebat. Si forte aliquos inter se commouisse cognoscebat, iuxta Euangelium eos sermone lenissimo fœderabat. [delinquentes corripit:] Si enim contra aliquem in moribus coërcendis necessitas disciplinæ eum dura verba dicere compellebat, statim ante solis occasum se cum eo paterna pietate pacificabat, sic cunctos vitæ suæ informabat exemplo. Sed & tamquam bonus exhortator in castris Domini, non cessabat oleo exhortationis & ædificationis eos ad bene viuendum informare, vt qui iam seculi militiam dereliquerant, rectum Christi iter tenerent.

[6] Donum religionis sibi diuinitus collatum, nec vitiis, nec turpibus cogitationibus fœdabat: quin potius illud humilitate, sobrietate, [inculcat donum vocationis,] ceterisque ornamentis sanctarum virtutum exornabat. Fratribus, vt cum omni deuotione & veneratione diuinæ feruitutis opus peragerent, acuebat, quatenus non solum erga Deum, sed ab his qui foris sunt, bonum testimonium habentes, Domino suo, ad cuius honorem congregati essent, in omnibus fideliter deseruirent, vnusquisque videlicet de officio suo ad laudem & gloriam nominis Domini Dei, & vtilitatem proximi, [mutuum obsequium] vt iuxta Apostolum singuli essent alter alterius membra, [Rom. 12. 5] & sic vere Christi pauperes esse contenderent, vt veræ beatitudinis pauperes efficerentur: omnes omnibus religionem exhiberent, pacem, & concordiam inuiolabiliter custodirent, & ita vsque in finem in sancto proposito permanerent, sæpe etiam conuertebat sermonem; Eia, inquiens, filioli, affligendum est corpus, quod in seculo multis vacauit vanitatibus; [mortificationem:] & lingua cohibenda, quæ omni tempore, prona labitur ad peccatum, nisi diligenter custodiatur: nam mors & vita in manibus linguæ. Risum quoque compensandum esse cum fletu, assidue monebat, vt rideamus, inquiens, in die nouissimo. Frequenter, vt ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigarent, suadebat, & ad hæc singula diuinæ auctoritatis subiiciebat exempla. Dicebat etiam, quod per odium amittitur vtilitas & iucunditas illa, dequa ait B. Dauid: Ecce quam bonum, & quam iucundum habitare fratres in vnum: & per illud expellitur Christus, qui est vera sapientia, quia hæc non introibit in maleuolam animam. [Psal. 132. 1] Talibus igitur exhortationibus Pater spiritualis mentes subditorum assidue muniebat, [simplici sermone vtitur:] & eos magis ac magis in persoluendis diuinis laudibus, & in Ordine suo custodiendo promptiores ac deuotiores efficiebat. Quæ quidem omnia non grandi eloquentia, sed simplici sermone proferebat, &, vt ita dicam, sancta rusticitate, quæ interdum mundana philosophia efficacior est, & magis necessaria ad ædificationem Fratrum.

[7] Nec in spiritualibus solum tam egregium conseruabat studium, sed in carnalibus quoque plurima sollicitudinis & prouidentiæ suæ documenta subsidiaque terrena præstabat Fratribus diligenter & cum caritate & opportuno tempore. [prouidus in procurandis necessariis,] Vt autem huius rei summam breuitate contingam, sic multimoda sollicitudine familiam Christi gerebat: vtramque annonam, videlicet spiritualem & carnalem, ita subministrabat, vt iam per omnia videretur Euangelicus ille seruus fidelis & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. [Matth. 24. 45] [sedulus in iuuandis senibus,] Quid referam quam pia consideratione senes ac debiles secundum virium imbecillitatem supportare, diligere atque honorare præcipiebat, & præcipiendo supportabat & honorabat? [iunioribus,] Pueros vero & adolescentes, qui in congregatione nutriebantur, cum summa pietate fouebat, sine contumelia corripiebat, sine crudelitate castigabat, & ita eos ecclesiasticis constringebat disciplinis, vt eorum ætas nullum posset locum reperire lasciuiæ. [ægris:] Quid memorem clementiam eius & sedulitatem in ægrotantes? Quos miris obsequiis & ministeriis confoueri faciebat gratia visitationis, & dulcedine sui oris subleuabat: quibus peruigilem curam adhibebat, & quasi Christo seruiebat: quæcumque enim sustentationi diuersarum infirmitatum necessaria, ea omni obseruantia fideliter diligenterque illis ministrare volebat, frequenterque Fratribus dicere solebat: O filioli, huius mundi ægroti portandi sunt, quia de talibus superna retributio indubitanter adquiritur. Nec erat apud eum personarum acceptio, sed infirmitatum pia & necessaria consideratio. [æger lauta respuit.] Cumque aliis languentibus large præberet omnia, si quando ipse ægrotasset, sibi non indulgebat: non delicata vel insolita ciborum genera concupiscebat, nec nimis accurate præparata, sed magna constantia delicias & luxum ciborum aspernabat.

[Annotata]

a Est vrbs Portus ad Durij fluminis fauces, cuius post expulsos Mauros primus Episcopus factus Hugo, [Portus vrbs Portugalia dicta.] quem Paschalis Papa II diplomate illi anno 1115 misso appellat etiam Portugalensis Ecclesiæ Episcopum: vti & Calixtus Papa II diplomate misso Bracarensi Episcopo, & ipse Hugo in donatione monasterio de Lecia facta, apud Rodericum de Acunha de Episcopatu Portuensi par. 2 cap. 1.

b Ioannes Hugoni successit an. 1137. Nam Æra Hispanica 1175, 3 Ianuarij subscribit hac formula: Ego Ioannes Portugalensis Ecclesiæ humilis electus confirmo. Ita Acunha par. 2 cap. 2, qui ait Peculiarem fuisse cognominatum.

c Bracarensis Episcopus factus an. 1140, rexit eam Ecclesiam annis 37 cum medio, mortuus an. 1177, 1 Decemb. Ita idem Acunha.

d Imo annum substituendam MCXXXIV, supra probauimus.

e Hæc videntur in singulari numero ita legenda: Carissimus Infans Alphonsus, Henrici & Reginæ Tharasiæ filius.

f Nam Alphonso moriente Mauri regnum Algarbiæ & alia Lusitaniæ loca adhuc detinebant.

g Ptolemæus Gallæcos diuidit in Bracarios & Lucenses: illi inter Minium & Durium fluuios degebant, quorum regio etiam prouincia Bracarensis dicta est, nunc regni Portugalliæ pars.

h Bernardus appellatur a Didaco de Rosario,

i Dominica prima Quadragesimæ VI Kalend. Martij anni 1135, vt supra probauimus.

k Didacus de Rosario septuaginta duos scribit, forte legendum ferme septuaginta.

l Compostellani huius cœnobij fundatio perperam attribuitur Carolo Magno a Turpino in eius Vita.

CAPVT II
Captiui intercessione S. Theotonij liberati. Curatio Regi & Reginæ impensa. dæmones fugati.

[8] Qvalem etiam compassionis affectum erga miseros habuerit, hæc res sola indicium est. Cum ergo Alphonsus, nobilis Infans Portugalliæ, versus remotiorem Hispaniæ partem, quæ Hispalis dicitur, ducto exercitu, pene totam Sarracenorum prouinciam deprædatus fuisset; [Muzarabes in bello captos] viri bellatores eius inter infinitam prædam, quamdam Christianorum gentem, quos vulgo a Muzarabes vocant, inibi sub ditione Paganorum detentos, sed tamen vtcumque Christiani Numinis vsum obseruantes, pariter captiuarunt, atque iure bellantium subiugauerunt. Quo audito, vir Deo plenus valde condoluit, & qui numquam ad exteriorem portam monasterij de claustro exierat, feruescente zelo Dei, egressus obuiam Regi, & cuncto exercitui, dixit: O Rex, & cuncti Barones, [curat apud Alphōsum aliosq; liberari,] qui sanctæ Matris Ecclesiæ filij estis, cur Fratres vestros vobis in seruos & ancillas subiugatis? Peccastis etenim super hoc Domino Deo vestro. Cumque, prout debuit, compendiose eos alloquutus fuisset, & quod, nisi eos liberos dimisissent, magnus eis furor Domini iniret; Rex & cuncti bellatores totum illud genus hominum dimisere, & coram eo liberi abire permiserunt. Igitur per studium illius liberatis a seruitute plusquam mille hominibus, [multos ipse alit:] exceptis vxoribus & paruulis, quicumque de gente illa Colimbriæ esse voluerunt, locum habitandi circa monasterium Sanctus dedit, eosque per annos plurimos de annona monasterij pauit, vtpote imbecilles, & terram ignorantes.

[9] Gratiam quoque curationis nihilominus in eo fuisse ex hoc iam patenter agnoscimus, quod præter multa beneficia & diuersorum morborum remedia, quæ ab illo experti sumus, cum quodam tempore præfatus Infans Portugalliæ immensis febribus æstuasset, [Alphōsum ægrum oleo sacro sanat:] & præ nimia febrium anxietate vehemēter vrgeri cœpisset, magnisque non iam vocibus, sed stridoribus in extremo se constitutum esse clamaret, visitatione tandem viri Dei vltimum remedium anxie quæsiuit: a quo cum diuinæ exhortationis oleo fuisset infusus, eiusque dextera clemente attactus (mira res) protinus ardore paullatim tepescente, refrigerium salutis accepit: tantaque in eius præsentia virtus Dei viro diuinitus collata est, vt statim hora eadem cibum, quo multis diebus caruerat, incolumis acceperit.

[10] Præterea cum iam ob inuictissimam eius strenuitatem pariter & illustrem nobilitatem, merito Rex vocaretur, & vxor eius b Machalda Regina, c Amedei filia, ob difficultatem partus iam morti proxima periclitaretur; prout erat sapiens fæmina, fideique firmitate fundata, hoc solum penes se consilium post Deum inuenit, quatenus si mereretur a sancto consignari viro, [Reginæ partū signo Crucis facilem reddit:] protinus ei Omnipotentis remedium subueniret. Vocatus igitur per nobiles viros ad eam venit, & cum Crucis signo eam in Dei virtute consignasset, protinus ante pedes eius filium generauit, moxque de nati filij officio læta mater effecta, mirabiliter sanitati restituta est.

[11] Verumtamen graues aliquando persecutiones ab ea sustinuit, eo quod illi ingressum claustri negauerit, seruato per omnia sui ordinis rigore. [eamdē ab ingressu monasterij arcet:] Nam cum die quadam ad eum videndum Regina venisset, & claustrum interius videre voluisset; Prior tantum blande resistit, dicens, aliam intus esse Reginam, nec esse Ordinis, nec approbatæ consuetudinis, fæminam habitaculum Fratrum mundum fugientium ingredi, nisi forte defunctam, nec Reginæ officium esse, quia non reputaretur illi ad gloriam hoc a Domino Deo. Proponebat ei Oziæ Regis exemplum, qui id circo, quod in templum Domini voluit intrare, statim lepra percussus est, vsque ad diem obitus sui leprosus permanens: tanta denique mentem illius Ordinis æmulatio possidebat, vt vigore & auctoritate Spiritus sancti Reginæ intrepidus obstiterit præsumenti: maluitque vir beatissimus illius succumbere odio, quam talis aliquando claustri fieret abusio. [2 Paralip. 26. 21] In hoc igitur facto reliquit nobis tamquam hæreditariam professionem & formulam honestæ vitæ.

[12] Tantæ quoque sanctitudinis fuit, quod etiam maligni spiritus eum visibiliter aliquando timerent: rem quidem miram, sed tamen veram loquar. Monachus quidam de Anglia, nomine Samuel, ad fuit quondam in d nauali colluctatione exercitus Frācorum, qui cum Rege Portugallensi e Vlixbonensem vrbem Deo donante cepere: [sua præsentia dæmones fugat:] hic autem corporali molestia percussus, ad hoc Colimbriense monasterium viri Dei perductus est, qui ad extremum veniens, videbat nigerrimos spiritus in se crudeliter & indesinenter spicula spargere: huc illucque vertebatur, & sæpe toruis luminibus cadebat de lecto, illorum aspectum ferre non valens, & turbatis vocibus hoc sibi assistentibus referebat. Veniente vero seruo Dei, cum non possent maligni spiritus illum videre, eius præsentiam in pauore & tremore, quo turbabantur, refugiebant, moxque delitescentes, & per tenues auras euanescentes, numquam præsente Priore comparebant: per quod patenter colligi datur, dæmones præsentiam eius expauisse.

[13] Sæpe autem ex occasione ad perseuerantiam vocationis nostræ, [ad perseuerantiam suos adhortatur:] & catenam obedientiæ pio nos patris hortabatur affectu: dicebat enim: Si monachus iste, qui per qualemcumque sui Abbatis licentiam veniebat, habebat enim secum cōmendatitias litteras, de habitaculo suæ carnis sic euulsus est; quid ergo fiet de illis, qui leuitati & mobilitati mentis manum dantes, per lites & scandala diuiduntur, & per inobedientiam a monasterio suo recedunt? Propterea vero cauete vobis, o filioli, nec leue Domini iugum obtrectetis, circuit enim diabolus quærens quem deuoret, & eos, qui de congregatione sua fugiunt, inobedientes miserabiliter cruciat & extinguit.

[14] Simili quoque pœna quidam professus laicus affligebatur in monasterio: si quidem videbat iugiter & sine intermissione vmbram cuiusdam nigerrimi Æthiopis, qui eum vehementer extento arcu fatigabat: hostemque suum e regione contra murum inordinatis vocibus indicabat, [ex infestatione diaboli cognoscit laici lapsum:] digito etiam ostendebat, quamuis eum Patres minime videre potuissent. Cruciabatur miser plus pauore quam infirmitate. Quoties autem Sanctus ad eum veniebat, arcum protinus diabolus remittens, mox se abscondebat, nec in eius quidem præsentia iaculare eum audebat. Quo cognito, vir Dei, tamquam sciens pro qua caussa tam horribiles irrueret pœnas, dixit ad eum: Confitere miser, confitere iniquitatem adulterij, qua lapsus es. Quæ res postea euidens & perspicua facta est, sicut Prior dixerat.

[15] Erat præterea quidam Frater in monasterio valde deuotus, quem humani generis inimicus, mox in initio conuersionis suæ vexare consueuerat. Accidit die quadam, cum Pater extra chorum in ecclesia tantum debilitatis caussa sederet, & prædictum Fratrem ab hoste suo vexari cognouisset, illuc accessit, & accepta Fratris dextera, spiritui nequam comminando dixit: Exi spiritus immunde in nomine Iesu Christi, & in virtute Spiritus sancti præcipio tibi, [aliū vexatione liberat:] ne amplius seruum Dei conturbes. Confestim igitur exiens veteranus hostis, ex ea hora numquam Dei famulum tentare ausus fuit. [precibus ægros sanat:] Sæpenumero vidimus nonnullos ægrotantes Fratres, qui, eo quidem orante & pro ipsis genua flectente sanitati restituti sunt.

[16] Vix autem cognoscere est, quantam sollicitudinem gerebat eorum, etiam qui in itinere dirigebantur, vel quantum eius oratio apud Deum omnipotentem valebat. Cum Honorius Presbyter, [Honorium Presb. a Saracenis captum] vnus de primis senioribus, de quo superius mentio habita est, Vlixbonam mitteretur, habens secum sexcentorum solidorum summam, ad f construendam B. Vincentij Martyris ecclesiam, quæ extra muros ipsius vrbis est, prout habebat in mandatis a Rege, in solitudine, quæ est inter Colimbriam & g Sanctarem, a Saracenorum latrunculis captus, ad ciuitatem h Eluas est ductus. Igitur murmure nuntio durus rumor cūctos monasterij percussit Fratres, sed & per vniuersam ciuitatem non modica erat tristitia. Sanctus autem, cui maxime circumfusa erat anxietas, Fratres cunctos alloquitur, vt per omnia solliciti essent consortis sui, & compatientes iuxta Apostolum dicentem: Dum patitur nostrum membrum, compati debent cetera: & fideliter in orationibus peterent illum ab eo; qui ait discipulis suis: Quidquid petieritis in oratione credentes, accipietis; scientes quoniam exaudiet Dominus preces eorum, [precibus suis suorūq;] si permanserint in oratione in conspectu Dei. [Rom. 12. 26] [Mar. 11. 24] Essent etiam memores Apostolorum Christi, qui in conclaui suo precibus sanctis orando Apostolorum Principem de vinculis Herodis eripere meruere, & de omni exspectatione plebis Iudæorum. [Act. 12. 5] Ad hanc igitur exhortationem cuncti Fratres publica & priuata supplicatione deprecantes Deum, permanebant in conspectu Domini. Prior autem præfatus continuas orationes & Deo deuotas preces, quas nunc euoluere longum erit, ex toto corde subnixus exorabat, vt, qui tam tristes erant de captiuitate senioris, de liberatione eiusdem consolari mererentur per misericordiam Redemptoris. At dum mirum in modum hæc in monasterio agerentur, ecce ex improuiso Honorius senior die decima quinta suæ captionis affuit sanus, [liberat:] & liber cum magna gloria sine detrimento aut diminutione rei familiaris. Quomodo autem Omnipotens per cuiusdam Pagani fraudem saluberrimam de captiuitate illum liberauerit, dicere prætermitto, ne libri magnitudo extendatur, maxime cum in ore totius vulgi peruulgatum sit. Videsne ergo, quanti meriti vir iste fuerit, cuius tam pia sollicitudo & oratio apud Deum valuerit?

[17] Habebat autem & hanc consuetudinem, quod non plures admitteret Fratres in congregatione, quam facultas monasterij suppeteret. Sed eis quidem, [quot admitteret monachos:] quos recipiebat, animæ & corporis solatia vigilanter exhibere curabat, peritissimi medici factum imitans, vt adhibita magna discretionis cura, quid cuique congrueret, diligenter applicaret. Quod & in corrigendis moribus summopere perpendebat, vt scilicet iuxta quantitatem vulnerum exhiberet fomenta curationum, clemens semper existens & benignus.

[Annotata]

a Horum Muzarabum adhuc antiqua precandi ratio perseuerat in ditione Toletana. Nam vrbe hac an. 1085 Mauris erepta, [Muzarabes.] constitutum, vt in antiquis vrbis templis vetus precandi methodus retineretur, quod etiamnum statis anni diebus fieri tradit Mariana lib. 9. cap. 18. At Mauri solebant Arabes dici, hinc qui illis immisti degebant Christiani Muzarabes dicti.

b Malfalda Marianæ lib. 10 cap. 17 sed perperam dicitur filia Manrici Laræ, [Machalda Regina,] Molinæ Reguli beneficio Castellæ Regum opibus & nobilitate clarissimi. Quæ eadem habet Duardus Nonius censura 12, sed correxit in Genealogia Regum Lusitaniæ.

c Roderico Toletano lib. 7 cap. 5 Comes Maurienæ. Est hic Amedeus II, ac primus, vt ferunt, ab Henrico V Imperatore Comes Sabaudiæ creatus. Petrus Abbas Cluniacensis factus an. 1122 vocat eum nobilissimum Principem, Comitem & Marchionem, in epistola ad eum scripta, quæ est 32 libri 2. In Terram sanctam anno 1147, quo Conradus Imperator & Ludouicus VII Francorum Rex discesserunt, profectus est, [filia Amedei Comitis Sabaudiæ.] profectus est, in reditu in Cypro vita functus, & in monasterio Crucis prope Nicosiam sepultus.

d Vasconcellus ait classem collectam fuisse ex Germaniæ, Galliæ, Angliæ ac Flandriæ populis, in qua multi Proceres & Summates sub vno Principe Guilielmo de Longa-Espada, omnes vno studio incitati, [Olisipo Mauris erepta.] vt Deo militarent, & in eius obsequium Mauros vltra mare insequerentur. Ioannes Bromton in Chronico scribit magnam partem eorum fuisse de animosa gente Anglorum. Helmoldus lib. 1 Chron. Slauorum cap. 60 ait auctoribus expeditionis visum fuit, partem exercitus vnam destinari in partes Orientis, alteram in Hispaniam, tertiam vero ad Slauos, qui ruxta nos habitant.

e Vlixbona, Ioanni Bromton, Vlixis bona. In historia continuata Simeonis Dunelmensis ad an. 1149 Holisiponis, aliis Olysippo, Olisipo, Vlyssippo, Vlyssipona, & Lisbona: Capta est anno 1147, 25 Octobris, Sabbato.

f Quo loco Regis castra fuerant, cœnobium Canonicorum Regularium extructum ferunt Regis impensa an. 1178 ad honorem S. Vincentij Mart. [cœnobium S. Vincentij. ]

g Sanctarenum aliis, & Sanctarena oppidum peruetus Tagi ripis appositum, [Sanctarenum.] quinquagesimo ab Olisipone lapide, olim Scalabis, & Scalabiscus & Scalabiscus & Præsidium Iulium; a sepulchro vero S. IrenesMartyris, Sanctarenum dictum. Vide Ludouici Nonij Hispaniam cap. 36.

h Elua oppidum in finibus Lusitaniæ prope Anam fiuuium, [Elua.] quæ cum Andalusia vicina adhuc suberat Mauris.

CAPVT III
Magna Regem inter & S. Theotonium animorum coniunctio. illi victoria per hunc impetrata. monasterium dotatum.

[18] Illud quoque silentio prætereundū non est, quod semper moris illi fuit, vt approbatæ consuetudinis visitationes & frequentiam secularium hominum, qui pro celebritate nominis eius ipsum videre cupiebant, [Admittit visitationē Regis, Principum, aliorum:] humili generositate laudabat. Nam cum manifesta & tam celebris eius sanctitas esset, non solum inferioris ordinis viri, verum etiam Rex, Principes & potentes ad eum confluebant, & qui cum videre merebantur, ad eius genua prouoluti, & eius manus suppliciter deosculantes, ab eo benedici subnixius expetebant. Attamen quamuis ille non diuites, non potentes appetebat, si tamen quando se illis pro tempore & loco iungebat, [eos pio alloquio satiat,] eos sale sapientiæ condiebat. Si pauperes erant, illos sustentabat, si diuites ad benefaciendum cōmonebat, exhortans cunctos, vt rectam fidem tenerent, prauitates suas abiicerent, & semper Dominum timerent. Hæc & similia loquens ad eos, animas eorum reficiebat & innouabat. [gratus omnibus:] Contulerat siquidem ei Dominus talem gratiam, vt, quicumque personam eius vidissent, vel sermonem oris eius audiuissent, quasi Angelum Dei se vidisse gaudebant, eique condignam venerationem exhibebant. Proferebat semper pauca & rationabilia verba, pariter & benigna: vnde semper apud omnes sermo eius gratiam inueniebat, iuxta illud Salomonis: Dulce verbum amicos multiplicat, & inimicos mitigat. [Eccli. 6. 5]

[19] Tanta præterea inerat ei tranquillitas animi, tantusque in eo inualuerat bonitatis affectus, & ita ab omni malitiæ suspicione erat defæcatus, vt merito de eo dici credatur: Pax multa diligentibus legem Domini. [Psal. 118. 165] Igitur propter nimiam eius sanctitatem fiebat, [monasteriū liberalitate aliorum ditat,] vt Rex, Principes, & cunctus vtriusque sexus populus Colimbriense monasterium summo honore & reuerentia dignum ducerent, maximis muneribus illustrarent, bonis ditarent temporalibus, in tantum vt super cunctas totius Hispaniæ huius Ordinis congregationes mirabiliter emineret. Ita Rex de rebus suis ibi plurima tam mobilia quam immobilia dona contulit; super cunctas coronatorū personas eum diligebat & honorabat, magis in eo, quam in alio aliquo hominum confidebat, seque & suam animam commendabat. [Regi amicus,] Vir quoque B. Theotonius eum præ cunctis hominibus, qui in eius regno erant, diligebat, & ideo paterno affectu frequenter castigabat & admonebat, vt eum, per quem Reges regnant, & in cuius potestate sunt omnia iura regnorum, timeret, & mandata eius obseruaret, [inculcat ei timore Dei, iustitiam,] quia propter hoc est omnis homo: regnum sibi commissum secundum æquitatem disponeret, iustitiam inuiolatam conseruaret, nec Iudex eius secularis in Ecclesiasticam personam manum mitteret, aut Ecclesiastica negotia examinanda susciperet, nec sacra loca violare permitteret, vel etiam confugiētibus ad illa, quamuis reis, & pro suis sceleribus condemnatis, [reuerentiā erga loca sacra:] inordinate violentiam inferre tentaret; neminem vnquam iniuste condemnaret; sed oportere Regem habere iustitiam, virtutem, fidem, bonam operationem, & Sanctorum locorum reuerentiam, alioquin nihil differre a Principe latronum Regem dicebat: pro quorum temeraria præsumptione mirabatur ex suo simplici verbo angariam esse faciendam. Cum autem Rex quæreret, quā angariam? Ille ex sua interpretatione dicebat esse gehennam, in qua potentes potenter sustinere tormenta, & malefactores cunctos in perpetuum ardere memorabat.

[20] Quantam solicitudinem Vir Dei pro Rege habebat, vel quantum Rex in eo confidebat semper, in illo vno miraculo de Sanctaren, considerari potest. Cum enim Rex ciuitatem ipsam nouo genere pugnādi aggredi voluisset, furtim videlicet & quasi per latrocinium (nam aliis bellicis apparatibus numquam potuit, nam erat propter locorum situm impossibile, [Sanctarensem vrbem stratagemate capiendam a Rege cognoscit:] & propter nimiam fertilitatem populorumque frequētiam) ad virum Dei veniens, illi a soli consilium detexit, animamque suam, tamquam de hoc mundo exiturus, commendauit, diem etiam, qua hoc facturum cogitabat, sub silentio indicauit, & vt eo die pro se cum Fratribus communem orationem faceret obnixe rogauit, & discessit. Die igitur notato, congregatis cunctis in Capitulo Fratribus rem Prior exposuit, Letanias nudis pedibus, publicas quoque & priuatas deprecationes rogans peregit. Ille vero præter magnitudinem precum sic orabat: Domine, Domine, [successum precibus impetrat,] qui muros Iericho sine gladio & arcu subrui fecisti, qui etiam ad precem Iosue contra Gabaon solem stare præcepisti, tuam deprecamur ineffabilem clementiam, vt Regi nostro, famulo tuo, sub vmbra cuius, te protegente, viuimus, victoriam propitius concedere digneris de inimicissima Christiani populi ciuitate: quatenus excluso inde nefando Mahometis ritu, laudetur ibi nomen tuum, Domine Deus. Moxigitur ecce nuntius bonus de nuntiis Domini, bonum portans nuntium, adfuit, qui vrbem esse captam lætus adnuntiauit. Nocte enim sequenti prænotati diei, quo hæc facta fuerunt in monasterio, Rex vrbē media nocte mirabiliter b cepit. Sic nimirum fecit, quando in campo c Ourich quinque Reges d Paganos cum innumera eorum barbara multitudine profligauit, qui, vt eum omnino perderent, [vt sæpius in aliis expeditionibus:] coadunati debellabant, sed auxilio sibi facto diuino, ac B. Iacobi patrocinio, cuius ea die solennitas fuisse perhibetur, e victor euasit. Sed & quando cum nauali exercitu Francorum Vlixbonam cepit; & nihilominus cum f Alcazar longo certamine vicit.

[21] Et quid per singula? Quoties aliquid Rex magnanimiter facturus erat, ad virum Dei semper veniebat; & eius orationibus se & suam animam, vt dictum est, attentius commendabat. [perculsus falso nuntio mortis eius] Ipse vero tantum Regem diligebat, vt pro eo, magis quam pro se sollicitus esse videretur. Vnde cum quodam tempore falsus rumor exisset, Regem videlicet e mundo-exiisse, vt nobis Sanctus referebat, dolor cordis tam grauiter eum percussit, quatenus deinceps semper debilitato corpore viueret, & tamen in seruitio Dei nullus ei iuuenum sano corpore poterat comparari. Diu moratus sum, vt ostenderem, quam sincero amore Regem dilexerit, & quā magnam Rex in eo confidentiam habuerit, cui præfatus Dominus animam suam toties commendauit, [ab eo honoratur & Principibus.] quod nullatenus faceret, nisi eum sanctum virum crederet: sic cuncti Principes, & vtriusque ordinis fideles ei inclinantes, & venerationem exhibentes, faciebant. Vidi plurimos, & præcipue de regno Francorum, qui eius sanctitatem altius intelligebant, ad eius genua prouolui. Præterea cum omnes caritatis ardore sic complecteretur, acsi communis Pater esset totius populi, neminem, licet superbum, vnquam fastidio despiciebat. Iudæos solos & hæreticos, pariter & Paganos, intantum fastidiebat, vt nec salutationem admitteret.

[Annotata]

a Rex ipse in epistola, qua S. Bernardo indicat vrbem captam, attribuit felicem successum eius orationibus: Quia, inquit, nos vobis primum commendauimus, [S. Bernardi preces:] & promisimus, quod faceremus vobis monasterium vestri Ordinis. Extat ea epistola apud Manrique tom. 2 Annal. Cister. ad an. 1147, cap. 9 nu. 4.

b Manrique interceptam ait 15 Martij, ac citat Brandaonium. Vasconcellus asserit hanc victoriam partam Nonis Maij, quæ sacrum Diui Michaëlis diem antecedunt. Submissis dein a S. Bernardo monachis augustissimum cœnobium Alcobaciæ, [Alcobacia monasterium.] regia plane munificentia extructum est.

c Orichiensem agrum appellat Vasconcellus, qui eam victoriam describit.

d Ita Mahometanos nominat, cum Pagani olim idololatræ sint dicti.

e Anno 1139, aut certe sequenti, a quo epocham Rex nouam cepit susceptæ vestis Christi, vti supra ostendimus.

f Alcazarum salinarum, vulgo Alcazero do sal, oppidum in Trastagana ditione, [Alcazar.] medium circiter inter Olisiponem & Beiam.

CAPVT IV
Regimen monasterij a S. Theotonio depositum. Eius visiones variæ, mors, sepultura.

[22] In tanta etiam humilitatis arce se collocauerat, vt nec nomen quidem Abbatis aliquando habere voluerit, vnde vsque hodie hoc monasterium sub nomine Prioratus consistit. Qualis in eo fuerit fidei deuotio, actuum morumque exornatio, [Abbatis nomen non admittit:] ac diuinorum cultuum executio, ac quomodo circa professionem suam, puram adhibens diligentiam, & firmam perseuerantiam, commissam sibi cum timore Domini rexit congregationem per viginti annos, memorandum reor, & sic ad eius finem veniendum. Per vigesimum itaque & primum ab ingressu monasterij annum longam corporis cœpit contrahere valetudinem: [regimine se abdicat,] vnde tamquam bonus Pastor animarum totius gregis sollicitudinem gerens, ipse in communi Capitulo iuxta Dei quidem, vt credimus, voluntatem, nobis Priorem elegit, Dominum scilicet a Ioannem Theotonij, virum discretum, prudentem, atque communi genere virtutum ornatum, meritis & nomine sibi successorem & filium, cui totius regimen monasterij benigno voto commisit, cunctis in hoc ipsum Fratribus applaudentibus, [suos præuenit affectus:] cum quo per decem, quos postea vixit annos, ita in cordis pace fuit, vt singulis quibusque diebus, imo singulis horis & pene momentis, se inuicem præuenirent, & benedictione dulcedinis, & signaculo sanctæ Crucis. Ceteros vero Fratres omni die benedicebat & absoluebat, & quasi alter Iob holocausta pro singulis offerebat: & ipse ex dono humilitatis quotidie in singulorum orationibus se commendabat.

[23] Igitur a pastoralis curæ sollicitudine liber & absolutus, soli deinceps contemplationi animum dedit, permanens semper in oratione & lacrymarum compunctione, [contemplationi vacat:] pro miseriis huius mundi & desiderio cælestis Ierusalem. Hanc assidue esse memorabat Angelis & Archangelis plenam, Patriarchis, Prophetis & Apostolis ornatam: ibi dicebat esse fideles, qui sunt viui lapides, centro dilectionis collecti. Et replicat: Ibi nullus miser inuenitur, nullus esurit, nullus sitit, quia ibi panis viuus omnes reficit, & fons æternus & viuus omnium sitim extinguit. Vnde sæpissime in eius amore raptus, exultans dicebat: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Quamuis in vnius claustri clausus esset angustiis, iam tamen latitudine fruebatur paradisi. Inde erat, quod iam esuriem non sentiebat, saturatus erat enim Domino Iesu Christo: sumebat tamen aliquid cum gratiarum actione, quamuis non vescendi desiderium, sed humana ad cibum traheret confessio, & hoc numquam ante legitimam horam, & nobis reficientibus. [frequens in ecclesia:] Ex more suo ad limina Ecclesiæ gratia liberius orandi semper properabat, quē etiam in loco suo orantem & semper gementem, tamquam vere solitarium, sua sollicitudo exhibebat.

[24] Cum autē aliquis nostrum in conspectu eius apparebat, mox hilarato vultu dulcia cū eo miscebat colloquia, [pia cū aliis loquitur:] licet iam spiritus eius cum Deo vnitus esset. Semper in ore eius Christus erat, & exempla sanctorum Patrum, semper pax & dulcedo caritatis, sine intermissione dulcius susurrans: Domine, dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ tuæ. Audita sanctitate eius vir Dei primus Clarauallensium b Abbas, a Burgundia Fratres ad eum misit, & frequenter cum eo conuersatus est; ex quo tempore inter Clarauallense monasterium & nostrum sanctæ Crucis societas & pactum fraternæ dilectionis sancitum est, [missis e Claraualle a S. Bernardo monachis inuisitur:] associatum videlicet & scriptum in omnibus beneficiis & orationibus, ita vt ab vtroque ordine per singulos dies generale seruitium agatur ad inuicem cum summa deuotione.

[25] Multi multa de hoc viro per visionem cognouerunt. Nam quidam monachus per triduum in ecstasim raptus, vidit se per visum in cælos, translatum. Ibi vidit quosdam, quos ipse bene nouerat, [eminens in cælesti gloria per reuelationem visus:] qui adhuc in carne positi erant, & nonnullos iam defunctos assistere ante tribunal Christi, Deum laudantes. Illis autem omnibus superior ei visus est adstare D. Theotonius, & Deo propinquior incomparabili candore vestitus, qui & ipse beatus vir cum adoraret Deum, maiorem præ ceteris gloriam a Deo sortitus erat. A quodam religioso de Ordine Clarauallēsium visus est in arca quadam speciosissima in medio mari cum turba candidatorum virorum non modica, cunctis præstans, [item in tēpestate alios adiuuans:] cunctos modificans, quos tamquam bonus auriga ineffabiliter regebat, & arca circumdata erat a ferocissimis maris fluctibus, & ne rumperetur alicubi, modis omnibus satagebat. Contigit autem monachum postea in Colimbriense monasterium venire, & D. Theotonium, quem per somnium in mare viderat, protinus agnouit. Sed vt infinita breuiter comprehendam, si quis qualiter ætatem suam in monasterio transiuit, noscere desiderat, sciat illum semper in rebus diuinis & sanctis meditationibus perseuerasse vsque in diem dormitionis suæ, quæ tali modo consummata est.

[26] Ante paucos dies, quibus viam patrum ingrederetur, visio huiusmodi ei apparuit. Videbat se in turri quadam sublimi collocatum, [a S. Petro monitus de gloria sibi parata,] quæ a medio claustri super cuncta monasterij fastigia celsius eminebat: manu quoque hastam gestare sibi videbatur sine cuspide, longissimam quidem & candidam, e regione vero vir venerandus corusci habitus ei apparebat, qui mandata Domini ad eum se habere testabatur: mox igitur eum nimium blanda voce consolans dicebat: Homo Dei laboras plurimum, & diu peregrinaris carnis sarcina prægrauatus: sed æquo animo esto, quia in proximo est, vt pro breui labore æterna beatitudine perfruaris. Iam enim in hoc seculo bene pugnasti, & cuncta quæ licuit sine ferro superasti: hoc enim hasta sine cuspide significat. Age ergo gratias bonorum omnium Largitori, quia cito curaberis, & ad antiquam possessionem diu peregrinatus conscendes, cito etiam prænoscens, quod omnipotens Deus per te plurima bona fecit huic loco, & facturus est. Monstrabat autem ei præterea scalam in cælum rectam, per quam eos, qui de congregatione purgatiores exeunt, cælum conscendere aiebat: nonnullos vero adhuc purgandos in monasterio similiter esse dicebat, [scala ad cælum erecta,] minus de perfectione habentes. Cum igitur hæc, & plurima commemoraret, & nomen suum, quod Apostolus Petrus esset, diceret, cælum adscendens disparuit.

[27] Vigilans itaque vir Dei, & cognoscens obitum sibi certissimum venire, Sacramentum vnctionis accepit, & quod pene per dies singulos faciebat, Sacramento Dominici Corporis & Sanguinis fiducialiter se muniuit, [extrema vnctione munitur: suos adhortatur:] nos iterum, atque iterum benedicens, &, ne tanti temporis laborem perderemus, admonuit. Hodie, inquit, vos filioli, religiosū stadium arripuisse arbitremini. Et vniuersis Fratribus eum diligentibus consolabatur. Sed quid differo, & ad eius vltima facinora venire reformido, dolorem meum faciens longiorem? Cum nos copiosius benediceret, repente super humerum caput paullulum inclinauit, dehinc in cinere & cilicio, Christiana traditione superpositus, sanus & integer mortem lætus aspexit. Vidimus eum læto vultu, quasi in occursum se erigere, ita vt ex hilaritate vultus eius sanctorum Angelorum præsentiam affuisse nō dubitauimus. Nihil pauor mutauit in facie, [lætus mortē excipit,] sed sic dignitas quædam & grauitas ora compleuit, vt plane daretur intelligi, non emori, sed migrare, & quasi mutare amicos, [laudatibus ciuibus] non relinquere. In quantum vero, miraculum tota ciuitas eum viuentem haberet, in eius obitu demōstrauit: nam omnes illi suas animas commendabant, omnes ei de gloria beatitudinis gaudebant. Hæc vox vna in omnium ore sonabat, quod eius anima felix trāsferretur ad cælum. [& Rege,] Rex quoque nimio affectus dolore, dixisse fertur: Prius anima eius erit in cælo, quam corpus in sepulchro.

[28] Sane prætereundū non est, quod cum sancta illa anima carne soluta est, affuit quidem humani generis inimicus: [cōfuso diabolo,] sed quia in eius anima de suis actibus nihil inuenit, mox fremens in quemdam de familia monasterij festinus agitator irruit, eumque per dimidiam fere horam, miserabiliter vexauit, dehinc confusus abscessit, dans cunctis indicium, [cælo exhilarato:] quod beata anima Theotonij ad cælos libere transcendit. Sed priusquam Pater de seculo exiret, quidam stellarum globus visus est de cælo ad medium claustri descendisse, ita sidereo lumine coruscans, vt cunctos in admirationem conuerteret.

[29] Sed ad vltimum veniam, iam enim libello finis dandus est. Omnibus igitur, quæ ad apparatum defuncti necessaria visa sunt, rite peractis, manibus gementium Fratrum & dolentium in Ecclesiam ex more corpus translatum est, [sepelitur honorifice ab Episcopo.] vbi non vlulatus & planctus, vt inter seculi homines fieri solet, auditus est, sed per duos continuos dies, choris psallentibus psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus, dehinc in Capitulo a venerabili viro Michaële Colimbriensi Episcopo, & sanctæ Crucis Canonico honorifice sepultum est, circumstante corona Fratrum, & debitum religionis officium cum summa diligentia exhibente. Dormiuit conscius vitæ bonæ & præmij meritorum XII Kal. Martij, feria VI c ad primam diei horam, qua Christus resurrexit. Sepultus est XI. Kal. earumdem, anno memorati D. Regis Alphonsi I. Portugalliæ, sub quo Christi vestem suscepit, d XXVI, & regni sui XXXI. Vixit autem in sancto proposito annos XXXI. Omne vero vitæ suæ tempus impleuit, vt ipse referebat, inter e quadraginta & quinquaginta, iuxta ordinem scriptum.

[Annotata]

a Huius Ioannis Theotonij corpus collocatum esse supra altare vna cum corporibus S. Theotonij & B. Telli supra ex Cardoso diximus.

b S. Bernardus mortuus 20 Augusti anni 1153 cum S. Theotonius adhuc esset Prior. Illius monachi in Lusitaniam venerunt 24 Decemb. anni 1147, quibus festo Purificationis anni sequenti 5 posuumfundamentum monasterij Alcobaciæ. Ita longelinus lib. 6 Notitiæ cœnobiorum Cisterciensium.

c Ergo anno 1166, vt supra probatum.

d De his characteribus etiam ante actum.

e Imo legi debere, inter octoginta & nonaginta annos ætatis etiam supra dictum est.

ALIA VITA
a Io. Tamaio Salazario edita.

Theotonius Presbyter, Prior monasterii Canonicorum Regularium sanctae Crucis Conimbricae in Lusitania (S.)

BHL Number: 8128

Avctore anonymo

[1] [S. Theotonius Gallæcus] Theotonius de prouincia Gallæciæ, ciuitate Tudensi, vico Ganfei oriundus, honesta prosapia, patre videlicet Oueco & Eugenia matre natus est. Ab illis Cresconius auunculus Episcopus Colimbriensis puerum extraxit, qui Tello Archidiacono nutriendum tradidit. [sub Episcopo Conimbric. auunculo educatur:] Ibidem sub Episcopi & magistri disciplinis ita profecit, vt omnem ecclesiasticum ordinem, ad vsum chori constitutum, memoriter plenarie teneret. Defuncto Cresconio auunculo, ad Ecclesiam Vise ensem transgressus, ibidem gradatim ad sacerdotium promotus est. Sacerdotis opere & verbo quotidie placabiles hostias pro populo conficiens, [Visei Sacerdos sancte viuit:] onera deuotus explebat & munera. Nullius laudibus extollebatur, nec curiositati, nec voluptati parens, aliena disquirebat officia: ambitionis vlcera sic despiciebat, vt nusquam talis contagij senserit ampullam: diuitiis, si quæ erāt, nec tumebat, sicut nec paupertate deprimebatur. Ad diuina anhelans, mundanatum rerum nullo turbabatur affectu. Mulierum conuersationes ita compescuit, vt cum fæminis nusquam remotis arbitris loqueretur, [vitat mulierum cōgressum:] imo nec solus illarum priuatas confessiones audiuit.

[2] Cum itaque ab hominibus ob sanctitatem vitæ, non solum prouincialibus, [creatur Prior Ecclesiæ:] sed etiam Principibus beneuole obseruaretur, omnium precibus, & præcipue Colimbriensis Episcopi iussu, cui eo tempore Visensis parebat Ecclesia, quæ postea in a pristinam Episcopalem restituta est; ipsius Prioratum suscepit, quam ornamentis non tantum & temporalibus possessionibus amplianit, sed etiam Dei cultu & moribus ditatam inspexit. Sed cum istius muneris honor a sanctissimo viro reputaretur vt onus; bona fraude, nemine cognoscente, [it Hierosolymam:] pensum dignitatis excussit. Nam Ierosolymam profectus, b Odorio Presbytero & Prioratus munera cessit, & ipsius gubernaculi onera commisit. Loca nostræ redemptionis gratulabundus & deuotus S. Theotonius, spiritus affectione & animi afflictione percurrens, visitauit; Hispaniasque post longinqui temporis excursum reuersus, & Ecclesiam suam pertingens, [a reditu pie viuit:] nullis precibus ab Odorio interpositis, adigi potuit, vt ad antiqui culmina rediret Prioratus. Sic a præfecturæ pondere liber, tam ardenter precibus & meditationibus vacauit, vt solo corpore in terris, mente vero in cælis habitaret. Eius constantia in his, quæ ad Dei cultum spectabant, & ad populi subuentionem pertinebant, præcipue in conseruandis Ecclesiæ ritibus, talis erat, vt, cum Sabbato quodam pro celebranda Missa ad sacrarium suæ accederet ecclesiæ, euenit, [nec Regina petente celerius celebrat:] vt Tharasia Henrici Portugalliæ Comitis vxor ecclesiam audiendi sacri caussa festinanter accederet, rogaretque per nuntium sanctū Virum, vt quantocyus sacrificium perageret: Dic, inquit, Tharasiæ, aliam esse in cælo meliorem & nobiliorem, cui ego Theotonius sacrificium paro peragendum, quæ nec mora confligitur, nec breuitate lætatur: itaque Tharasiæ licere, vel spectare, vel recedere. Quibus Comitissa animaduersionibus religiosis stupefacta, haud gressum mouens sancti Presbyteri Missam audiuit, & postmodum gratias de reprehensa festinatione peregit.

[3] Cum ergo animi fere totum apud sacrorum locorum lapides, quibus spiritus inhærebat, teneret, ad illos reuertere visitandos totis viribus inhiabat, & occasione arrepta, Hispania dimissa, nauem conscendens, iterum maris in constantiam experiri, [redit secūdo Hierosolymam:] & peregrinationis incommoda frui, vt æstuantis amoris fructum perciperet, aggreditur. Ast non post multum a nauigationis inceptæ temporis exordio tempestas valida exorta est, [tempestatē presibus sedat:] quam Deus precibus S. Theotonij sedauit, sic vt nauis pene inter Malæa saxa naufraganter oppressa, nullo procellæ vestigio cælo marique apparente, liberata procederet. Ierosolymam igitur secundo conscendens, iterum sacrata loca conspexit & visitauit: & cum ad sancti Sepulchri ecclesiam perueniret, qua tunc Canonicorum Regularium sanctissima persistebat cōgregatio, illis adhærere constituit. Quod vt liberius perficeret, patriam est repedare compulsus, [statuit apud Sepulchrū Christi permanere:] Quod vt liberius perficeret, patriam est repedare compulsus, vt de ecclesia, cuius erat c Parochus, rationem redderet Superiori, & de patrimoniolo, cuius erat dominus, pauperibus suorum bonorum creditoribus satisfactis, prouideret.

[4] Intentionis sane istius deliberatione sufflatus Theotonius, Lusitaniam peruenit ea tempestate, qua Tellus, qui eum nutrierat, sanctæ Crucis Colimbriense cœnobiū ædificare decreuerat, [a reditu] & cognita B. Theotonij per Tellum sanctitate, illi totum animum patefecit, ea siquidem conditione, vt totius operis pensum, per sancti viri manus perficiendum dimitteret. [creatur Prior primus monasterij sāctæ Crucis,] Renuit beatus Sacerdos non pij muneris officium, sed apud Clericos Ierosolymitani Sepulchri retardatæ solutionis obstaculum. At, cum Deus pro totius Hispanici orbis collustratione Theotonium sicut petram arte mira cōflaret, disposuit, vt nec Ierosolymam rediret, nec operationis commissum pensum deponeret. [ab Alphōso Rege dotati:] Protinus ad ministerij opus accinctus tamdem cœnobij perfectionem inuisit, in quo Prior primus & totius religionis Pater renuntiatus, opimos de se virtutum odores respirauit. Ij ad Regum Alfonsi & Malfadæ eius vxoris cōspectum deuenere, qui non solum eius necessitatibus subuenire, sed etiam noui monasterij magnificentiæ coadiuuare amplissimis donationibus, & Regalibus constituere donariis.

[5] In tantorum ergo beneficiorum commutationis subsidium, [precibus impetrat Regi victorias,] beatus vir continuas Domino pro Regum victoriis preces contrito corde fundebat, quarum attendens symbola Deus, illis triumphos Ourichensem, Leirensem, Scalabitanum, Vlyssipponensem, Mauro renitente, concessit, & alios. Piissimus ergo Alfonsus aliud apud Vlyssipponam ipsius instituti cœnobium construere cœpit, quod S. Vincentio Martyri dicauit, ad cuius operis dispositionem & ædificij directionem, B. Theotonius, [cuidam libertatem:] petente Rege, Honorium ex S. Crucis cœnobio Regularem cum aliquot pecuniis Vlyssipponam dimisit, qui a Sarracenis captus & ad Heluas adductus, ibidem in obscuro carceris ergastulo repositus est. Hoc autem infortunium vt ad S. Theotonij peruenit auditum, protinus conuocatis Fratribus ad ecclesiam accedens, instante oratione & profusis lacrymis a Domino Honorij libertatem mira humilitate petebat. Annuit Omnipotens seruorum suorum precibus, quia continuo, nemine instante, licet Numine disponente, Ismahelitæ, qui Honorium captiuum perduxerant, cum aliis duodecim Christianis & omnibus absque defalcatione pecuniis Alfonso Regi liberaliter obtulerunt.

[6] Postmodum cum ante d triennium ab eius gloriosa dormitione, existens in oratione Theotonius Petrum vidisset Apostolum, [a S. Petro de obitu edoctus regimen deponit:] ab eo plenarie eius obitum, amplexu dato, didicit: quo vt liberius Domino vacaret, renuntiato Prioratu, ab illius onere vacuus, nouam & Angelicam vitam peragere cœpit. Nam noctu diuque contemplationi & orationi studens, suauissimos a Domino per extaticæ operationis gratiam fauores accepit. Quibus inescatus, [a S. Bernardo baculum accipit:] vix humanæ conuersationis stylos, colloquiis inebriatus cælestibus, agnoscebat. Sanctitudinis eius fama iamiam non solum Hispaniæ terminos occupauit, sed etiam ad Cistercium vsque pertigit, qua motus B. Bernardus illi baculum in amicitiæ symbolum dono misit. Miracula patrauit innumera, quæ sub breui comprehendi pagina nequeunt. e

[7] Denique imminente transitus hora, nam Feria VI die XVIII Februarij, cum & annorum sarcina (erat iam octogenarius) corporis cōpaginem dissoluere satageret, [octogenarius moritur:] sic membra contriuit, vt penitus dimoueri, nec minimum sineret artuum rigida paralysis. Tum beatus vir super nudam humum corpusculum, vix tenui materia compactum, reponere iubet: & cilicio & cinere coopertum, ibidem per plures horas iacuit, quousque sanctissimum spiritum suo tradidit Creatori. Biduo sanctum corpus absque sepulturæ suffragio iacuit, quia plebium, ciuium, Procerum, Regum copia, sic ad eius oscula pedum cucurrit, vt cœnobij claustra, & officinæ vix tot turbæ numerum caperent. Demum illud in Capituli subterranea cupula collocatum, innumera impartitur S. Theotonij interuentione prodigia Deus, qui in Sanctis suis mirabilis cum Filio, [sepelitur, claret miraculis.] & Spiritu sancto regnans in secula, illorum nomina seruat in æternum. Amen.

[Annotata]

a Fuerant olim Visei Episcopi, ex quibus Remisol Episcopus Visensis subscripsit Concilio Bracarensi II Æra ⅠƆCX, [Viseenses Episcopi.] anno Chr. ⅠƆLXXII, & Sunila Toletano III Æra ⅠƆCXXVII, an. Chr. ⅠƆLXXXIX.

b Honorius in priori Vita dicitur.

c In priori Vita nihil de dispositione ecclesiæ, quam iam pridem ante primum iter resignarat, sed solum reuersus dicitur vt domui suæ disponeret.

d Sunt hic tempora confusa, recte in aliis Actis ordinata.

e De baculo misso nil in priore Vita.

ALIA VITA
ex Breuiario Eborensi.

Theotonius Presbyter, Prior monasterii Canonicorum Regularium sanctae Crucis Conimbricae in Lusitania (S.)
a

Ex Breviar. Eborensi.

[1] Venerabilis Theotonius primus Canonicorum monasterij sanctæ Crucis Conimbricensis Pater, de prouincia Gallæcia ciuitate Tudensi oriundus, [S. Theotonius Gallæcus,] honestis parentibus, patre videlicet b Oueto & matre Eugenia natus est. Qui diligentissima parentum cura religiose educatus, & per ætatem spiritualibus litterarum studiis traditus, cum Cresconio Conimbricensi Episcopo, auunculo suo, [sub Cresconio Ep. Conimbric. adolescit:] & magistro prima adolescentia Conimbricam venit: vbi sub Tello Archidiacono Ecclesiasticum vsum memoriter & plenarie didicit.

[2] Postea memorato Episcopo defuncto, in c Viseensi Ecclesia receptus, & ad sacros Ordines gradatim promotus, in quoque gradu miram animi simplicitatem & miram humilitatem in ministrando præseferens, ad sacerdotium tandem peruenit, [Sacerdos sancte viuit:] nō se ipse impudenter ingerens, sed vocatus. Presbyter igitur ordinatus, Presbyteri officium non segniter verbo adimplens & opere, spreto luxu & lenociniis pereuntis seculi, pro peccatis populi Deum exorabat, & placabiles hostias in altari conficiebat.

[3] Non laude extollebatur, non diuitiis tumebat, non paupertate deprimebatur: nam ad diuina anhelantem nullus mundanarum rerum turbabat adfectus. Numquam studuit curiositati, numquam voluptati seruiuit, numquam inhiauit ambitioni. [vitat omnē peccati suspicionem,] Cauebat omnes suspiciones & quidquid probabiliter fingi poterat: atque vt longe fieret ab illicitis, a se nonnulla etiam licita abscindebat. Numquam cum fæmina remotis arbitris collocutus est, vel priuatam earum confessionem suscepit. [& cum fæminis colloquia:]

[4] Cum itaque religiosus Christi Sacerdos ab omni specie mali abstineret, omne opus bonum ardentissime exequeretur; [ab omnibus honoratur:] intantum sibi non solum Principes cunctosque ciues, verum etiam prouinciales omnes deuinxerat, vt eum omnes magna prosequerentur beneuolentia, magnaque obseruantia reuererentur . Quorum deuictus precibus, & præcipue Episcopi Conimbricensis iussu, cui eo tempore Viseensis Ecclesia, post Hispaniæ clades in pristinam dignitatem nondum reformata, patebat, [Prior Ecclesiæ Viseēsis creatur:] ipsius Ecclesiæ prioratum suscepit: quam non solum moribus & Dei cultu mirabiliter auxit, sed etiam ceteris ad ministerium & ornatum necessariis multisque possessionibus plurimum ampliauit.

[5] Sed cum honorem hunc sibi esse oneri existimaret, saluberrima fraude se expedire excogitauit. Nam Hierosolymam profectus, d Honorio Presbytero prioratum cessit. [eo relicto Hierosolymam abit: Episcopatū renuit:] Vnde rediens nullius precibus, nullis ipsius Honorij obsecrationibus perpelli potuit, vt iterum onus illud subiret. Sæpe etiam importunis Henrici Comitis & Reginæ Therasiæ vxoris eius precibus efflagitatus, vt ipsius Ecclesiæ Episcopatum susciperet, numquam adsensum vel modicum præbuit.

[6] Cum autem apud Portugalliæ Principes in tanta veneratione esset, numquam tamen illis aliquo modo blanditus est. [rogante etiam Regina celerius nō celebrat:] Accidit quodam Sabbato, cum ad sacrificium peragendum in honorem beatæ Virginis, ex more sacerdotalibus vestimentis iam esset indutus; vt Regina Therasia, quæ intererat, illi per nuntium mitteret postulatum, vt cursim & breuiter sacrificium celebraret. Vade, inquit Theotonius, & dic Reginæ, aliam in cælo Reginam esse longe meliorem & nobiliorem, cui mysteria paro tractim & competenti mora persoluenda. Ipsi autem in potestate esse, vel expectare, vel recedere.

[7] Post aliquot inde annos iterum Hierosolymam profectus est, iam clarus miraculis. Illius enim orationibus sæuissima tempestas, nauem inter Malæa saxa profligatura, sedata est. [tempestate precibus sedat:] Et post reditum cum sanctorum locorum desiderio teneretur, & tertio proficisci cogitaret, vt illic tandem moreretur; præuentus a viris aliquot religiosis, qui seculo renunciare volebant, in Conimbricensi suburbio ad balneas regias cœnobium sanctæ Crucis, collatis in id omnium facultatibus, [cœnobium sanctæ Crucis cū aliis extruit:] construere cœpit: in quod cum e duodecim probatis viris ingressus, sub regula B. Augustini, breui & numero Fratrum & regulari obseruantia insigne reddidit.

[8] Vixit in cœnobio annos triginta, miraculis illustris, sanitatum dono insignis, dæmonibus formidabilis, primo Portugalliæ Regi Alphonso & Reginæ Maphaldæ in tanta veneratione habitus, [miraculis clarus:] vt ad osculum manus precibus admissi Rex & Regina, genibus aduoluerentur.

[9] Fama sanctitatis eius cum etiam Galliam replesset, B. Bernardus illi baculum in signum amicitiæ dono misit. Gessit miranda, [accipit a S. Bernardo baculum:] quæ angusti temporis breuitate comprehendi non possunt. Mortuus est f circiter octogenarius, cuius etiam transitum diuina ostenta celebrem reddiderunt. [moritur octogenarius.]

[Annotata]

a Est eadem Vita, sed paullulum abbreuiata, ex Breuiario Bracarensi edita a Sandouallio in Historia Tudensi.

b Oueco patre legitur in aliis Vitis,

c Breu. Bracar. Visensi.

d Sandouallius Odorium legit, vt in altera Vita, ratus eum esse, qui Viseensis dein Episcopus fuit. At prima Vita, vti & Didacus a Rosario, etiam Honorium habent.

e Ita etiam Breu. Bracar. At Vita prima cum vndecim, quibus ipse duodecimus accessit.

f Breu. Bracar. pene octogenarius: de ætate eius supra actum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Februar III: 19. Februar




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 18. Februar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 18. Februar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.